Sollte hier eine Anzeige erscheinen, deren Anliegen dem unseren entgegensteht, benachrichtigen Sie uns bitte unter Angabe der URL dieser Anzeige, damit diese Werbung nicht mehr erscheint.
Lesen Sie vorher bitte unsere Erläuterungen auf der Seite Warum Werbung und wie sie funktioniert.


 


Ökumenisches Heiligenlexikon

Acta Sanctorum der Bollandisten
Einleitung Juni II           Band Juni II           Anhang Juni II

9. Juni


NONA DIES IUNII.

SANCTI QUI QUINTO IDUS IUNII COLUNTUR.

Sanctus Primus, Martyr Romanus, via Nomentana.
S. Felicianvs, Martyr Romanus via Nomentana.
S. Pelagia Virgo, Martyr Antiochiæ in Syria.
S. Alexander Martyr, Episcopus Prusæ in Bithynia.
Sanctæ tres Virgines, Martyres ex insula Chio.
S. Vincentius, Martyr Aginnensis in Aquitania.
S. Maximus Presbyter, Mart. Alexandriæ.
S. Diomedes, Martyr Niceæ in Bithynia.
S. Amantius, Martyr Niceæ in Bithynia.
S. Mucianus, Martyr Niceæ in Bithynia.
S. Alexander, Martyr Niceæ in Bithynia.
S. Januarius, Martyr Niceæ in Bithynia.
Sancti quindecim milites, Martyres Romæ.
S. Orestes, Martyr a Græcis honoratus.
S. Diomedes, Martyr a Græcis honoratus.
S. Rhodon, Martyr a Græcis honoratus.
S. Ananias, Martyr apud eosdem Græcos.
S. Codratus, Martyr apud eosdem Græcos.
S. Thecla, Virgo Canonica, Martyr in Perside, sub Sapore Rege.
S. Mariamna, Virgo Canonica, Martyr in Perside, sub Sapore Rege.
S. Martha, Virgo Canonica;, Martyr in Perside, sub Sapore Rege.
S. Maria, Virgo Canonica, Martyr in Perside, sub Sapore Rege.
S. Enneim, Virgo Canonica, Martyr in Perside, sub Sapore Rege.
S. Faustus Martyr Romæ.
S. Julianus, Monachus circa Edessam in Mesopotamia.
S. Trojecia Virgo, Ruthenis & Pictavis in Gallia.
S. Florentius, Episcopus Afer, Tarvisii in Italia.
S. Vindemialis, Episcopus Afer, Tarvisii in Italia.
S. Columba Abbas, Scotorum & Pictorum Apostolus.
S. Baitheneus, Abbas in Hibernia.
S. Lupus, Conjux, Bergomi in Italia.
S. Adeleida, Conjux, Bergomi in Italia.
S. Cyrus, a Græcis honoratus,
S. Maximianus, Episcopus Syracusanus in Sicilia.
S. Cumianus, Episcopus Scotus, Bobii in Italia.
S. Georgius Sacerdos, Monachus Vabrensis in Aquitania.
S. Richardus, Episcopus Andriensis in Apulia.
B. Jolus sive Giolus, Eremita, Cellani in Umbria.
B. Silvester, Monachus Camaldulensis Florentiæ.

PRÆTERMISSI ET IN ALIOS DIES REIECTI.

Opera R.P. Godefridi Henschenii, piæ memoriæ, nisi aliud indicent litteræ appositæ margini.

Sancti Antonii veneratio sacrorum pignorum, in monasterio Lezatensi prope Tolosam, memoratur apud Saussajum in Supplemento Martyrologii Gallicani. Guilielmus Catellus, lib. 3 Langedocii pag. 477, ex Chronico Comitum Furensium scribit, anno 1107 a Rogerio Comite fuisse ad Capellam Deiparæ Virginis Montgausianam translata corpora S. Antonii Lezatensis & aliorum. Sammarthani Tomo 4 pag. 564 describunt Lezatense cœnobium: quod, sacratißimo corpore S. Antonii de Ægypto Abbatis nobilitatum volunt Breviaria Cluniacense & Tarbiense. S. Antonii Magni corpus adservari in ejus Archicœnobio in diœcesi Viennensi ostendimus ad ejus Vitam. Si proferrentur Acta translationis, posset forsan aliquo indicio colligi, cujus Sancti id corpus sit censendum.
S. Cyrillus, Episcopus Alexandrinus, colitur a Græcis in Menæis & Menologio; item in Kalendariis Copticis & Æthiopicis; nec non Hagiologio Metrico Anonymi Habeßini, necdum edito, & usui futuro ubi Acta dedimus XXVIII Januarii.
SS. Patricii, Brigidæ, & Columbæ Abbatis inventio corporum contigit hoc die, quo de S. Columba agimus. At de S. Brigida, in cujus Actis hæc inventio habetur, egimus I Februarii.
& de S. Patricio XVII Martii.
S. Prochorus Diaconus, indicatur in Ms. Adone Reginæ Sueciæ. De eo, cum Martyrologio Romano & aliis, egimus IX Aprilis.
Bartholomæus de Cerveriis, Ordinis Prædicatorum Martyr Savigliani in Pedemontio, indicatur in Anno sancto ejusdem Ordinis. Nos Acta martyrii dedimus XXI Aprilis.
SS. Alexander Miles & Antonina Virgo, Martyres, referuntur in Mss. Menologio Basilii Imperatoris & Synaxario Ecclesiæ Constantinopolitanæ: itemque in Figurato Moschorum Kalendario, ipsorumque Synaxariis. Acta martyrii dedimus, quando Latini eos colunt, III Maji.
Joannes Anglus, ex Abbate de Fontibus Episcopus Eliensis anno 1220 creatus, cum titulo piæ memoriæ a Chalemoto inter Cistercienses indicatur. Franc. Godwinus, in opere de Antistibus Angliæ pag. 312 parcus alias Sanctorum laudator, virum appellat ob egregiam pietatem apud Historicus per celebrem; sed deceßisse ait 1226 VI Maji.
B. Andreæ de Pischeria, Ordinis Prædicatorum, Translatio apud Morbitium Vallis Tellinæ oppidum, facta anno MDCLXVI, inscripta est Martyrologio Comensi. De illo egimus XIX Maji.
Sifardus, Monachus Besuensis, a Danis interfectus, refertur a Bucelino: de eo aliisque tunc occisis egimus inter Prætermissos XXI Maji.
D. P.
SS. Sisinius, Martyrius, & Alexander Martyres, inscripti sum nonnullis Kalendariis. Eorum dies natalis, quando de iis egimus, censetur XXIX Maji.
D. P.
Vincentius, Episcopus Toletanus, post Menaviensis, auctoritate Dextri & Juliani Petri proponitur in Martyrologio Hispanico Tamaji; sed id, ut figmentum, est a nobis rejectam ad Acta S. Vincentii, Episcopi & Martyris Mevaniæ in Umbria, VI Junii.
Tagmo, ex Capellano S. Henrici Imp. Archiepiscopus Magdeburgensis, defunctus anno 1012, fortassis ut Sanctus olim habitus fuit. Sed quidquid de eo dici posset ex Dithmaro ejus coævo jam habet lector, inter Analecta Norbertina n. 76 & seqq. VI Junii.
Anna a S. Bartholomæo Teresanarum fundatrix Antverpiæ, male relata ad hunc diem in Acie bene Ordinata, obiit, ubi inter Prætermissos de ea, VII Junii.
S. Landericus Episcopus indicatur in Ms. Florario. Videtur esse Parisiensis, referendus X Junii.
S. Wilhelmus Episcopus indicatur in Mss. Pragensi & Florario. Videtur esse Eboracensis, de quo egimus die præcedenti VIII Junii.
D. P.
SS. Valerius & Dionysius Martyres referuntur in Kalendariis antiquorum Breviariorū & Missalium Mediolanensium, omißi in recentioribus, cum quibus & non omittimus eos, dum major lux accesserit. Dedimus 6 Maji ultra 80 Martyres Mediolanenses, suis nominibus expressos, ita forsan alibi hosce reperiemus.
SS. Asimus & Parilius, primi duo Curiensium in Helvetia Episcopi, huic diei adscribuntur in Helvetia sacra Mureri, allegato Petro Cratepolio. Primus prolixe laudatur ad hoc in libro de Electoribus ecclesiasticis Germaniæ pag. 176, diciturque anno 452 interfuisse Concilio, quod Leo Pontifex celebravit; ubi intelligitur Chalcedonense, præcedenti anno celebratum hortatu Leonis; sed cui, præter Apostolicæ Sedis Legatos tres, ab ecclesia Latina adfuit nullus. Additur porro, quod tandem moriens Parilio Ecclesiam suam commendavit. Hunc Murerus continuo facit Episcopum Curiensem secundum; de primo autem addit, quod in Mediolanensi quodam Concilio Abundantius Chumensis Episcopus ejus vice subscripsit, hac formula: In omnibus suprascriptis pro me, & pro absente sancto Fratre meo Asimone Episcopo Ecclesiæ Curiensis primæ Rhetiæ, consensi. Nescio ex quibus Actis sumpta hæc sint; in novißima certe Conciliorum editione, per secula XVI nusquam vel Asimi vel Asimonis Episcopi nomen, pro quacumque Ecclesia, vel Seculo apparet; nusquam etiam Abundantius Chumensis; & inter Episcopos, vel Cumanos vel Comenses, nullus invenitur Abundantius. Restat igitur ut ex ipsamet Curiensi Ecclesia, de Cultu utriusque prænominati, certius & distinctius doceamur.
Arcotamia, vidua in Phocensi Galliæ provincia, ab Ennodio laudata, ut Sancta inscripta est sacro Gynæceo Arturi, quam necdum in ullis Fastis reperimus.
S. Comus Abbas, Regii in Mara insula caustri, refertur a Camerario & Dempstero in Menologio Scotico.
Colmanus inscriptus est Catalogo Sanctorum Hibernorum, ab Henrico Fitz Simon edito. Sed inter Colmanos seu Colmannos quis distinguet, cum nihil addatur?
Ermengardis, Comitissa Britanniæ, a S. Bernardo edocta, cum titulo Beatæ inter Cistercienses censetur ab Henriquez & Chalemoto, & in Gynæcæo Arturi. Saussajus seorsim Piis adscribit.
Arnulphus de Felsera Conversus in cœnobio Flandriæ Ninivensi, opificio Sutor Ordinis Præmonstratensis, cælestem in terris vitam agens, & caritatis operibus mirifice intentus, diutini laboris sui dignam mercedem accepturus, migravit ad Dominum. ita Ioannes Chrysostomus Vander Sterre in Natalibus Sanctorum Ordinis Præmonstratensis, iisque citatis Ioannes le Paige lib. 2 Bibliothecæ Præmonstratensis pag. 515; & ambo Beatum more suo appellant. Fuimus aliquando in dicto Ninivensi cœnobio, at nihil de aliquo cultu intelleximus.
Raymirus seu Rinierus aut Ramerus Fagiani, Perusinus Ordinis Minorum, fundator variarum Confraternitatum, cum titulo Beati refertur a Masino in Bononia perlustrata, & Iacobillo de Sanctis & Beatis Umbriæ. Ejus obitus indicatur a Wadingho ad annum 1261 num. 11, & Haroldo num. 4: & dicitur pius & zelantissimus prædicator, sed absque titulo Beati.
Femina aliqua, ut Beata Anonyma, cujus animam in cælum deferri ab Angelis vidit S. Columba Abbas, refertur in Gynæceo Arturi, de quo agitur infra in Vita S. Columbæ. num. 89.
Joannes, Abbas Grandis-Prati Ordinis Cisterciensis in Comitatu Namurcensi, cū titulo Beati refertur ab Henriquez Fisen in Floribus Leodiensibus elogiū habet, sed absq; Beati titulo, Saussajus Piis adscribit.
Onuphrius, primus Abbas Generalis Celestinorum, ut Beatus cum elogio indicatur a Bucelino, citante inter alios Menardum: sed is in secunda Appendice habet, quod dies obitus ignoretur. Utroque citato refertur in Martyrol. Comensi Aloysii de Tattis.
D. P.
Jacobus de Camerata in Hetruria an. 1525, Joan. a S. Maria Mart. Mexici 1580, Catharina Manrique in Hispania 1535 ut Beati Ordinis Minorū referuntur ab Arturo.
Josephus Anchieta, Societatis Jesu Presbyter, passim Brasiliæ Apostolus, & Thaumaturgus nuncupatus in ea gente, cujus conversioni totos 44 annos impendit; obiit hoc die 1597. Extat Vita Latine, Hispanice, Gallice edita; prolixius etiam Lusitanice per Simonem de Vasconcellos, ex documentis & proceßibus authenticis pro Canonizatione. Nos omnibus abstinemus, propositum habentes de hominibus Societatis nostræ, quantavis sanctitate & miraculorum evidentia claris, omnino non agere; nisi post quam fuerint solenni Apostolicæ Sedis decreto Sanctorum aut Beatorum Albo adscripti; licet ex ejusdem Sedis tacito saltem consensu, Ordinariorumque tolerantia manifesta ac diuturna, iis ubi sepulti habentur locis, honores obtineant: quos si alterius Ordinis Religiosi haberent, omnino eorum Vitam insereremus Actis nostris, saltem cum titulo Venerabilis.
D. P.
Vener. Virgo Marina de Escobar, Valli-soleti defuncta anno 1633, tam mirabili in Vita atque post mortem fama sanctitatis inclaruit, ut de ipsa canonizanda Romæ pridem agatur, Vitam scribere cœperat, dum illa adhuc viveret, magnæ vir sanctitatis Ludovicus de Ponte, quam deinde ex Proceßibus pertexuit, & in magni operis formam extendit is, qui Ludovico in gubernanda illius conscientia successerat, Michael Orenia; a quo etiam habemus penes nos epitomen Ms. ejusdem Vitæ. Unum hic addiderim, institutam ab ea Congregationem Sanctimonialium Brigittinarum, sub Regula eidem Sanctæ olim a Christo dictata, & deinde ipsi Marinæ divinitus tradita, cum aliqua mutatione, qualem loci ac temporis ratio exigebant: quam Regulam Urbanus VIII approbavit, per Bullam anno 1629 datam.
SS. Basilides, Getulius, Amantius, Zacharias, Censurius, Oliva Virgo referuntur in variis Mss. & loco Getulii legitur etiam Gentilis apud Grevenum & alios. Pertinent hi ad varias classes Martyrum, quas proferemus sequenti die X Junii.
S. Landericus Episcopus, indicatur in Ms. Florario: videtur esse Parisiensis, referendus X Junii.
S. Eskilli, Episcopi & Martyris, Translatio inscripta est Florario Ms. & Auctario Greveni ad Usuardum, nec non apud Canisium. Natalis est XII Junii.
Fortunatus, Episcopus Neapolitanus, inscriptus est Catalogo Sanctorum Italiæ, diciturque S. Gregorius plures ad eum epistolas scripsisse. Is ab aliis non habetur Sanctus, sed Fortunatus Senior, qui sub Constantio floruit, & colitur XIV Junii.
B. Joanna, Regiensis Carmelitana, in Vinea Carmeli & Acie bene Ordinata coli dicitur hoc die, sed pererrorem unius litteræ, ut apparet ex Novo Ordinis istius speculo, ubi Vita ejus refertur ad diem IX Julii.
S. Hildulphus, Episcopus Trevirensis, inscriptus est Florario Ms. & additionibus ad Grevenum. Aliis XI Julii.
S. Liborius, Episcopus Cenomanensis, indicatur a Ferrario & Saussajo in Supplemento Martyrologii Gall. Dies natalis est XXIII Julii.
S. Michaëlis Archangeli celebritas in Sosthenio, suburbio Constantinopolitano, indicatur in Ms. Synaxario Ecclesiæ Constantinopolitanæ & alio Mediolanensi; diciturque festum secundum in Kalendario Arabico Seldeni. Poterit de eo agi in illius festo XXIX Septembris.
S. Dionysii, Episcopi Parisiensis, & sociorum Eleutherii & Rustici memoria, ob detecta corpora celebratur in Ms. Usuardo Reginæ Sueciæ & a Saussajo. De eo agendum IX Octobris.
D. P.
Menæ Patris festum indicatur in Kalendario Arabico, a Seldeno in Synedriis veterum Hebræorum edito, & Encenia ædis ejus in Marjur, inter Habeßinos a potenti Rege structæ, in Hagiologio metrico. Videtur S. Mennas celebris Martyr indicari, qui colitur XI Novembris.
S. Edmundi, Episcopi Cantuariensis, Translatio celebratur in Breviario Sarisburiensi, & Ms. Florario, atque Martyrologio Coloniæ & Lubecæ anno 1490 excuso, item apud Grevenum, Canisium & Ferrarium. Dies ejus natalis est XVI Novembris.

DE SS. PRIMO ET FELICIANO,
MARTYRIBUS ROMANIS VIA NOMENTANA.

SVB DIOCLETIAN.

COMMENTARIUS PRÆVIUS.

Primus, Martyr Romanus, via Nomentana (S.)
Felicianvs, Martyr Romanus via Nomentana (S.)

G. H. & D. P.

§. I. De eorum Actis & Reliquiis.

Inter illustriores Martyres Romanos, qui in persecutione Diocletiani & Maximiani, post plurima tolerata tormenta, paßi sunt, merito censentur SS. Primus & Felicianus, & ipsi cives Romani. Acta martyrii didit Laurentius Surius, sed (uti præfatur) mutata phrasi & aliquanto brevius descripta. Nos ea reperimus in quam plurimis vetustis codicibus Mss. ex quibus duos penes nos habemus, & alterum quidem charactere antiquißimo exaratum. [Acta martyrii dantur ex vetustis Mss.] Habemus præterea eadem Acta ex codicibus Mss. Ecclesiæ Cathedralis Audomaropolitanæ in Artesia, Trevirensi monasterii S. Maximini, Rebdorffensi Canonicorum Regularium in diœcesi Eichstettensi, Ultrajectino S. Salvatoris, Parcensi apud Lovenium, & triplici Reginæ Sueciæ. Eadem in Cæsarisinsula ad Rhenum, Capuæ & Neapoli in Campania, tum etiam Romæ in Bibliothecis Vallicellensi, Lateranensi & Vaticana extant, suntque etiam in tomo 2 Bonini Mombritii. Magnus ubique ad stuporem est consensus, si aliquot minutiæ nullius fere momenti excipiantur. Interim non placent Ioanni Hesselio; forsan quia utrique Imperatori dicuntur præsentati Sancti, quod uni tribuendum. Neque nos credimus ea esse primæ notæ atque ex Proconsularibus Actis de sumpta: sed diu post exornata rhetorico stylo, & circumstantiis sermonum ultro citroque habitorum, fortaßis etiam variarum pœnarum: scripta tamen putamus diu ante corporum translationem.

[2] Ipsis antiquis Actis innituntur Martyrologia, & quod habemus, [Cultus ex antiquis Fastis.] antiquißimum S. Hieronymi Epternacense apographum, ita hunc IX diem auspicatur: V Idus Junii. Romæ Primi & Feliciani. In pervetusto Ms. Reginæ Sueciæ, a Luca Holstenio in Animadversis ad Martyrologium Romanum æstimato, apponitur via Nomentana. In apographo Corbeiensi Parisiis excuso ita habetur: Nomentana civitate, passio SS. Primi & Feliciani, Martyrum. Fuisse illos jussu Imperatorum traditos Promoto Præsidi civitatis Nomentanæ habent Acta num. 3. Nomentanam civitatem appellari hoc tempore Lamentanam & ex veteris Numenti, oppidi Sabinorum, ruinis instauratum fuisse, nec procul inde Viam Numentanam in Salariam incidere, accurate docet Athanasius Kircherus in suo Latio pag. 221; cui consentit in his Actis notata distantia XIII milliarium ab urbe Roma. Ibi ergo ad arcus Numentanos, juxta (aliis intra) Arenarium sepultis, & cum persecutio Paganorum cessasset, Christiani ibidem basilicam ad honorem Primi & Feliciani construxerunt. Et ita finiunt Acta, cum consensu antiquorum Fastorum.

[3] Anastasius Bibliothecarius, in Vita Theodori Pontificis Romani, cum Paulum Constantinopolitanum Episcopum ac Pyrrhum, in hæresin Monothelitarum relapsos, atque a Theodoro condemnatos (quod factum traditur anno DCXLVIII) indicasset; [Translatio ad ecclesiam S. Stephani in Cœlio monte] ista subjungit. Eodem tempore revelata sunt corpora sanctorum Martyrum Primi & Feliciani, quæ erant in Arenario sepulta via Nomentana, & adducta sunt in urbem Romam. Quæ & recondita sunt in basilica B. Stephani Protomartyris in Cælio monte, ubi & dona obtulit, gabathas aureas tres, tabulas ex argento ante confessionem, arcus argenteos duos. Hinc Baronius, in Notis ad hunc diem, ista habet: In eadem antiqua S. Stephani Protomartyris memoria, in Cælio monte posita, adhuc extant vetustissimæ ipsorum sacræ imagines, musivo opere intextæ, ubi & eorum corpora fuerunt recondita, quam quidem ob causam in Martyrologiis variorum, post hanc translationem scriptis, natalitus eorumdem Martyrum dies apud Montem Cælium describitur. Ita Usuardus, V Idus Junii, inquit, Romæ in Cælio-monte SS. Primi & Feliciani, sub Diocletiano & Maximiano Imperatoribus. Hi gloriosissimi Martyres, longævam in Dom no vitam ducentes, & nunc simul paria, nunc sigillatim diversa & exquisita ferentes tormenta, tandem felicis pugnæ cursum gladio animadversi consummarunt. Additur in Martyrologio Romano, A Promoto Præside Nomentano. Eodem modo hunc diem auspicantur Ado & Notkerus, qui longißimum ex ipsis Actis attexunt elogium: & hos sequuntur paßim recentiores.

[4] [Reliquiæ Legioni ad lacum Verbanum.] Non extare hoc tempore Romæ ullas notabiles Reliquias SS. Primi & Feliciani, colligimus ex Indice Reliquiarum, per Octavium Pancirolum edito in Thesauro abscondito urbis Romæ, ubi nihil de illis, ne quidem in ecclesia S. Stephani in Cœlio monte, jam Rotunda, de qua agit ille regione 2 ecclesia 5. Est locus, ad sinistrum latus laci Verbani, nunc Majoris, Legiunas dictus; quem Paulus Morigia in Historia dicti laci describit cap. 23, asseritque, corpus S. Primi & Reliquias S. Feliciani depositas fuisse, in ecclesia S. Primo dicata, easque a Sergio Papa secundo donatas fuisse, cujus translationis monumentum Galesinius in Notis ad hunc diem asserit ita legi: Hic S. Primi Martyris corpus, venerandum in Christo, humatum quiescit: quod Deo dignus Papa Sergius Junior Eremberto illustri viro concessit ab urbe Roma, cum hymnis ac laudibus, spiritualibusque canticis, cum esset translatum; quem inter Sanctos ejus spiritus teneat primatum, in multis signis est declaratum. Reconditum est corpus B. Primi Martyris cum Reliquiis S. Feliciani anno Incarnationis Domini nostri Jesu Christi DCCCVI, Kalendis Augusti, Indictione VIII. Ordinante Domino Angilberto Archiepiscopo anno XXIII. Passio Sanctorum VI Idus Junii. Idem monumentum exhibet Bonaventura Castilionæus, de Gallorum Insubrum antiquis Sedibus in Italia illustrata columna 373, sed Indictionem IX. Quia vero Sergius secundus sedit a die XXVII Ianuarii anni DCCCXLIV ad alterum XXVII Ianuarii anni DCCCXLVII, legendum arbitramur anno DCCCXLVI, Indictione IX, Angilberti Archiepiscopi anno XXIII, quia Archiepiscopatum Mediolanensem auspicatus probatur an. DCCCXXIV. In eodem qualicumque monumento iterum aberratur, dum passio Sanctorum VI Idus Junii, loco V Idus Junii, adscribitur. Perperam etiam, in Appendice ad tomum X Annalium Ecclesiasticorum, transfertur eadem res ad Sergium Papam tertium, quia sedit ab anno V ad XII post nongentesimum, quia tunc apud Mediolanenses non Angilbertus, sed Acho vel Atho Episcopatum tenuit prout videre est in nostra de Archiepiscopis istis Exegesi ante tomum 7 Maji. Deinde Sergius Junior solet appellari, secundus, non tertius. Quia vero Castilionæus asserit, ex oppiduli Legiuni ruinarum reliquiis, quanta olim ejus fuerit amplitudo, facile dignosci (quæ ruinæ forsitan factæ sunt, quando Fredericus Barbarossa anno MCLXI Mediolanum evertit, ut latius ad Vitam S. Galdini XVIII Aprilis deduximus) fieri potest, ut ista occasione fuerint alio transvecte Reliquiæ prædictæ.

[5] Iacobus Gualla, lid. 5 Sanctuarii Papiæ cap. 20, Acta Martyrii SS. Primi & Feliciani deducit, [Papiæ,] eosque fratres appellat & corpora Ticinum delata asserit. Capite autem præcedenti agit de Ecclesia S. Agathæ, ibidem a Partharito Rege Longobardorum condita, addens, ipsam esse venerandis Divorum Martyrum Primi & Feliciani Reliquiis decoratam. Antea vero, nempe lib. 4 cap. 14, dixerat, inter Reliquias, anno MDIV in ecclesia S. Petri in Cælo-aureo inventas, fuisse aliquas SS. Primi & Feliciani. Aliquas etiam horum in pago Quadringento agri Alexandrini in arca marmorea asservari, [Quadringenti,] annotat Ferrarius ad elogium horum Sanctorum. Idem in Catalogo Generali indicat, quod Tuscanæ in Hetruria colatur die IV Martii Translatio SS. Cornelii & Pontiani Pontificum, Primi, Feliciani, & aliorum Martyrum, de qua cum nihil addat in Notis, neque aliquid legerimus alibi, expectanda nobis ulterior instructio de ipsarum Reliquiarum qualitate ac quantitate, deque tempore & auctore donationis factæ isti ecclesiæ, quæ vulgo Tuscanellæ nomen habet, inter Orvietum & Castrum, [Tuscanellæ] sicut inter Prætermissos diximus.

[6] Celebramus hoc die martyrium S. Vincentii Aginnensis in Aquitania; [Aginni in ecclesia S. Caprasii,] ubi etiam martyrium passus est S. Caprasius XX Octobris: in cujus ecclesia ibidem asservantur Reliquiæ corporum SS. Primi & Feliciani, non tamen capitis: indeque fuit occasio arrepta dicendi, hos Martyres ibidem una cum Caprasio fuisse coronatos: estque illud Actis nonnullis S. Caprasii insertum. Quod tamen non reperitur in accuratioribus Actis, qualia extant apud Labbeum in Appendice ad Tomum 2 Novæ Bibliothecæ; nec etiam in ullis Martyrologiis antiquis, in quibus celebratur memoria S. Caprasii, & quidem cum pleniore elogio, sed absque ulla mentione horum Martyrum. Novum non est quod per errorem dicuntur ibi paßi Martyres, ubi eorum extant Reliquiæ. Exempla sæpius occurrunt in hoc nostro opere. Unum profero ex Gregorio Turonensi lib. 1 Miraculorum cap. 47, ubi, SS. Nazarium & Celsum apud Ebredunum Galliarum urbem passos, lectio certaminis narrat, & ipsa corpora fuisse sepulta; cum certū sit, illos Mediolani, gladio fuisse sublatos, uti XXVIII Iulii dicendū. In Martyrologio Gallicano Saussaji ad diē secundū Iunii adjunguntur S. Vincentio SS. Primus & Felicianus, quasi simul paßi essent, quod ad Acta S. Vincentii Aginnensis hoc IX Iunii rejicimus; quoad usque viri apud Aginnenses eruditi certiora nobis subministrent documenta, pro separandis suis Sanctis ab his quos hic proferimus, [apud Veromanduos.] cum Actis S. Caprasii ad diem XX Octobris elucidanda. Interim nihil causæ videmus, ob quam Saussajus potuerit eos referre ad 2 Iunii, sicut fecit, & inter Prætermissos tunc diximus. Inter Reliquias (quæ cum corpore S. Rigoberti, Archiepiscopi Remensis, enumerantur IV Ianuarii in historia Translationis cap. 4, anno DCCCXCIV ad Veromanduos translatæ, & ad caput ejus positæ) etiam recensentur aliquæ Sanctorum Primi & Feliciani Martyrum.

[7] Masinus in Bononia perlustrata, ad hunc IX Iunii asserit, S. Felicianum coli in variis Ecclesiis, [Reliquiæ S. Feliciani Bononiæ.] ob Reliquias Roma delatas; scilicet apud Sanctimoniales S. Ludovici in via Pratella, ob corpus alicujus S. Feliciani anno MDCXXII cum facultate Gregorii XV acceptum: item in Ecclesia Servitarum; quia ibi sit Caput S. Feliciani Martyris, ex cœmeterio S. Cyriacæ anno MDCLX obtentum. Aliquat etiam Reliquias esse ait in ecclesia S. Columbani Patrum infirmis servientium, uti etiam in ecclesia Omnium Sanctorum: sed istorum nihil credimus ad hos, de quibus nunc agimus, Sanctos pertinere. Plures eo nomine paßi Romæ fuerint; pluribus etiam idem nomen impositum fuerit ab eruderatoribus sacrorum corporum, qui Martyrum esse credebantur, nullum autem nominis indicium præferebant: qualibus nomen aliquod dari ad arbitrium Vicarii Pontificii, ipsa ad cultum publicum auferri permittentis, usus obtinuit.

[8] [S. Primi apud Comenses,] Ita S. Primi Martyris, Romæ passi, corpus in cœmeterio Cyriacæ sepultum, anno MDCLXVII delatum est in diœcesim Comensem ad pagum Campum-Dulcenum in valle S. Jacobi, & memoria inscripta Martyrologio Comensi Primi Aloysii de Tattis; qui tamen prudenter monet, hunc Primum non censendum fratrem S. Feliciani, quod idem de aliis sub utroque nomine Reliquiis apud varios dicendum est: nam etiam Collegium nostrum Monasteriense in Westphalia, [& alibi utriusque.] aliquas sub nominibus SS. Primi & Feliciani Reliquias habet, & Tuscanellæ in Hetruria iidem nominantur inter Sanctos, de quorum ad ecclesiam S. Mariæ Majoris translationis ibidem fit Officium Duplex die IV Martii.

§. II. De eorumdem Sanctorum Corporibus, Lithopoli in Carniolia.

[9] Joannes Ludovicus Schonlebius, Carnioliæ inferioris Archidiaconus, [In Carnioliæ oppido Stain,] hujusce operis nostri studiosißimus, sæpius nobis scripsit de utriusque Sancti corporibus, in sua provincia pridem honoratis, in ecclesia olim S. Radegundi dicata, nunc vero utriusque Sancti nomen ferente prope oppidum Stain, quod Lithopolim eruditi appellant. Postremæ illius litteræ tenorem hunc referunt: Solicito documenta de corporibus SS. Primi & Feliciani Martyrum, quæ in Caniolia servari dicuntur; & quidem in loco solis tribus milliaribus distante ab hac quam incolo urbe Labacensi. Habent illa Patres Franciscani in Stain seu Lithopolitani, prope quos in edito monte est ecclesia, hodie SS. Primi & Feliciani dicta, ex quo horum illuc allata fuerunt corpora; quæ inde in oppidum translata sunt, modica dumtaxat parte relicta in monte, propter Turcarum incursiones & hæreticorum insolentias. [creduntur haberi corpora,] Habitat ibi ut plurimum Provincialis Franciscanorum, cujus Secretarius mihi familiaris primis diebus illuc excurret, & requisita documenta adferet. Ita illo die VII Iulii, Labaco anno MDCLXXXI: sed heu! cito post extinctus, transmittere non potuit, si quid accepit.

[10] Edidit tamen idem Schonlebius, eodem adhuc anno, Carnioliam antiquam & novam, sive Incliti Ducatus Carnioliæ Annales sacroprophanos, ab Orbe condito ad nostram usque ætatem, cujus Tomo 1 parte 3 ad annum DCCCCLXXIV pag. 517 hæc habere scribitur,… Eodem anno Abrahamus Pritingensis Episcopus, in exilium pulsus ab Ottone Imperatore, quod cum Henrico Bavaro, fasces Imperii prensante, conspirasset, in Carinthiam fugit; ubi ad lacum Weresee fundavit Collegiatam Ecclesiam, [anno 874 allatæ;] cum Decano & quinque Canonicis, sacram ædem SS. Primo & Feliciano Martyribus dedicavit, illatis eorum lipsanis, quæ nunc in Carniolia Lithopoli apud Patres Franciscanos sub Altari summo asservantur: quomodo vero & quando huc translata sint, non dum deprehendi. In ejus ædis cœmeterio nostra ætate, cujusdam pridem defuncti sejunctum a reliquis ossibus cranium, omnique tenore naturali destitutum, ex sese candidum lilium protulit, quod una cum lilio in ædis sacrario hodieque levatur. Ei miraculo simile jam vidimus, in Addendis ad XVI Maji Tomo 7 pag. 791; ubi repræsentatur, incorruptum adhuc corpus B. Francisci Senensis cum lilio ex ore, Mariano nomine per folia inscripto. [erantque adhuc anno 1689:] Postquam autem ista Schonlebius scripserat, anno scilicet MDCLXXXIX Chronicam Carnioliæ patria lingua Germanica edidit Ioannes Weichardus Valvasor, & pag. 810 ait, sarcophagum qui Sanctorum ossa nunc continet, sub altari aspiciendum offerri per ferreas crates: deinde pag. 811 ait, leuca una a civitate inter nivosos montes ceteris eminentiorem unum numerare ecclesias quatuor; quarū primasit SS. Primi & Feliciani, secunda S. Radegundis, tertia S. Laurentii, quarta iterum SS. Primi & Feliciaui; atque in hac remanere etiamnum scriniolum, continens partem aliquam dictarum Reliquiarum.

[11] Hæc quando & quomodo fuerit ab aliis partibus separata, docebit pariter nobis missum Instrumentum. [nam cum a Franciscanis ea reposcerentur,] Nos Fr. Nardus a Monopoli, Dei & Apostolice Sedis gratia Episcopus Ansariensis, S. Cæs. Majestatis Concionator & Consiliarius, Præpositus Lansbronensis, Canonicus Olommensis, Parochus Gurgfeldensis, per Styriam & Carinthiam cum omnimoda auctoritate Visitator delegatus Apostolicus & Patriarchalis. Nemo est qui nesciat, Martyrum victorias & glorias ab hoc divino consilio a populis frequentari, ut illis debitus honor dicetur, ille vero debitus est, [ferenda in montem ad propriam Sanctorum ecclesiam] qui in Dei gloriam totus cadit: inde enim nos hortatur David; laudate Dominum in Sanctis ejus; ob id custodit Dominus ossa eorum, ne unum ex his conteratur, ut mirabilis in Sanctis suis appareat, atque uti par est a nobis glorificetur. Quapropter cum discrimen aliquod inter Camnicenses, & Fratres Minores de Observantia nuncupatos, circa sanctorum Martyrum Primi & Feliciani corpora obortum sit, ubinam asservari debeant; num in dictorum Fratrum templo, ubi nunc a plurimis annis quiescunt; an vero supra montem procul, in ecclesia ad ipsorum sanctorum honorem constructa; Nos, primum ducti, quod in civitate, ob vicinitatem longeque minores temporum molestias, majores fiant populorum concursus ad templum Fratrum Minorum de Observantia, ubi propitiatoris Christi Dei ac Domini nostri præsentia; ubi divina Officia sacraque celebrantur, cantantur; ubi Sacramentum administratur, frequentantur conciones, & professiones: ad quam quidem rationem unice ac primum aspiciendum est, ut sanctæ Ecclesiæ usu, sanctorumque Patrum & Doctorum testimoniis monemur: [Visitator Chorepiscopus an. 1028] accedente, quod cum custodia sit adhibenda circa totum thesaurum (depredari enim vult, qui thesaurum publice portat in via) nec hostium, nec furum, nec solitudinis periculis exponendus est; exemploque edocti sumus, cum ob invadentium Turcarum metum, communi populorum voto de deserto ad habitationem translatus est, ubi nunc dicti Fratres sanctarum Reliquiarum, ecclesiæ, altarium, non tantum cultui, verum etiam sedulæ custodiæ operam dabunt, civesque cum illis: demum, quia melior est conditio possidentis, præsertim Reliquiarum sanctarum, ut totius Christiani orbis, consuetudo & exempla suppetunt, bonaque fide Fratres in dictæ ecclesiæ, sibi cum annexis collatæ, possessionem ingressi sunt: atque ob eas causas, aliasque nobis notas, de pleno judicio sanoque consilio, nullo particularium affectu, [Fratribus relinquenda statuerat,] sed justitiæ & religionis (cujus species est Sanctorum cultus) zelo ducti, sanctorum Martyrum dictorum depositum ecclesiæ Fratrum adjudicamus, ibique asservari mandamus ac pronuntiamus, sub duplici clavi, quarum unam civitas, alteram Fratres habeant.

[12] [remissis ad montem duabus particulis] Verumenimvero, cum populorum devotionem erga ecclesiam supra montem multi contestentur, & allegent quod in dictorum Sanctorum honorem fuerit ædificata, quodque si deleretur corruet; ad majorem Sanctorum honorem, populi devotionem, meritique incrementum insigne, ex utroque corpore Ossis frustum honorifice ac processionaliter eo transferatur, & asservetur sub duplici itidem clavi, quarum unam Parochus, alteram Civitas teneat. Atque ita Camnik civitas, ut Sion erit; ponetur in ea murus & ante murale: duplici civitatis & camporum protectione gaudebit; intus & extra spiritus pascua inveniet: in inferiori ecclesia peccatis debiles sanabuntur, ut virtutibus procedentibus ascendere possint in montem. Nostri hujus decreti authenticam copiam partibus communicari volumus, originali apud Parochum diligenter servato. In fidem &c. Datum Labaci die prima Februarii anno a virgineo partu MDCXXVIII. Et subscriptum erat; Fr. Cæsar Episc. Ans. Visitator Apost. & Patriarchalis. Ita ecgraphum, nobis ex Carniolia missum, ubi Visitatoris nomen, initio Nardus, [Visitatoris illius nomē & titulus,] in sine Cæsar scriptum, suspicionem nobis injicit, neutrum locum integrum esse, sed Cæsnardum vocandum. Nec accuratius videtur dici Episcopus Ansariensis, pro Ansamensis: cum Anserium nuspiam ullum esse vei fuisse sciatur, Ansamum Mœsiæ secundæ urbs ex veteris Imperii notitia monstratur ab Ortelio: unde titulus iste sumi potuit, ut paßim sumi solent ex Partibus infidelium quos dari mos est ejusmodi Episcopis, in majorum Episcoporum subsidium ordinatis, quemadmodum iste ordinatus videtur in subsidium Patriarchæ Aquileiensis, [Stain etiam Camnik dictum.] ad remotiores Ecclesias visitandas. Denique lubet hic a Carnis quærere, quomodo civitas vulgo dicta Stain generali nomine, Arcemque vel Lapidem significante, hic vocetur Camnik, an forte antiquius illud ac proprium nomen quod Visitatoris istius tempore scioli affectarint, usitatiori contempto?

ACTA
Ex variis antiquis Codicibus Mss.

Primus, Martyr Romanus, via Nomentana (S.)
Felicianvs, Martyr Romanus via Nomentana (S.)

BHL Number: 6922

EX MSS.

[1] [Incitantibus idololatris,] Tempore Diocletiani & Maximiani Imperatorum, sæva fuerat Christianis orta tempestas, ut quicumque inventus fuisset hujus viæ sectator, & idolis consentire noluisset, diversis ac variis suppliciis puniretur. Igitur sancti viri, Primus & Felicianus, in fide Christi perdurantes, a templorum Pontificibus incusati sunt Diocletiano & Maximiano, dicentibus: Dii nobis dare responsa contemnunt, dicentes; Nisi Primum & Felicianum sacrificare compellatis, nulla vos beneficia consequi poteritis. Succurrite itaque nobis & Imperio vestro, ne pereamus. Tunc Diocletianus a & Maximianus jusserunt militibus, ut inquirentes eos diligentius, [jussu Imperatorum vincti,] comprehenderent: erant enim cives Romani. Cumque inquirerentur, comprehensi sunt a militibus: qui ducentes eos ad Imperatores, ferro vinctos jusserunt eos in carcere recludi. [ab Angelo consolantur:] Cumque pro Christi nomine vincti fuissent, adfuit eis Angelus b Domini, qui eos consoleretur; & absolvit eos a vinculis, quibus constricti erant. Et dixerunt beati Martyres: Te benedicimus, Domine Deus noster; quia consolatus es nos servos tuos, & dissolvisti omnia vincula nostra per Angelum tuum, quemadmodum & Beato Petro Apostolo tuo. Et te petimus, Domine Jesu Christe, ut ab ejus meritis non nos facias esse alienos.

[2] Post aliquos vero dies, jusserunt eos Imperatores suis aspectibus repræsentari. Cumque intromissi fuissent beati Martyres Primus & Felicianus, ex Officio dictum est: Adstant. Et dixerunt eis Imperatores: Vos estis, qui jussa nostra contemnitis, [Herculi & Jovi sacrificare renuunt,] & pro nihilo computatis? Sancti Martyres dixerunt: Et pro nihilo computavimus semper. Imperatores dixerunt: Patienter ferimus injurias vestras: sacrificate Deo Herculi & Jovi, & nolite perdere vestri generis dignitatem. Beati Martyres dixerunt: Nos Deo hostiam placationis & laudis offerimus in odorem suavitatis; & non consentimus operibus tenebrarum; quorum vos participes estis. Imperatores dixerunt: Accedite & sacrificate Deo Herculi & Jovi invictissimis; sin alias, fortiter vos carnifices laniabunt. Beati Martyres dixerunt: Tormenta pro Christi nomine pati non timemus, ut ad martyrii coronam pervenire possimus: sed & libenter hæc amplectimur, ut promissionum ejus participes esse mereamur. Imperatores dixerunt: [parati martyrium pati:] Cessent verba, & diis impendite libamina, & ad auxilium vestrum eos invocate. Sancti Martyers Primus & Felicianus dixerunt: Miramur imprudentiam vestram. Quomodo ergo possimus lapides & ligna ad auxilium nostrum invocare, qui in tantis miseriis sunt redacti, ut nisi ab hominibus auxilientur, & nisi ferro & plumbo fuerint strictius confixi, nullo modo stare possunt; & nisi a canibus custodiantur, a furibus nocte rapiuntur. Et ista scientes, ut quid cæci estis? Tunc indignati sunt Diocletianus & Maximianus, & jusserunt militibus, ut ducerent eos ad fanum Herculis; &, si sacrificare noluissent, fortiter eos pœnis affligerent. [virgis cæduntur:] Et accipientes eos milites, duxerunt secundum jussionem Imperatorum ad fanum Herculis. Et cum nulla possent ratione eos movere, sed pro Christi nomine optarent magis mori quam vivere: extenderunt eos milites, & virgis fortiter mactaverunt, dicentes eis: Quare non obeditis decretis Imperatorum, & sacrificatis diis omnipotentibus? Martyres dixerunt, Imperatori cælesti obedire debemus, qui potestatem habet, & corpus & animam perdere in gehennam. Imperatores vestros terrenos, qui colunt simulacra vana & inania, gehenna ignis inextinguibilis suscipiet.

[3] Cumque milites Imperatoribus nuntiassent quæ gesta sunt; irati valde, [Numentum abducti,] jusserunt eos tradi Promoto Præsidi civitatis Numentanæ, ut eos fortiter laniaret: &, si diis libamina ponere noluissent, eos interficere jussit. Et accipientes eos milites, duxerunt in via, quæ dicitur Numentana, milliario tertiodecimo, ferro vinctos; & miserunt eos in carcere juxta forum civitatis. Beati vero Martyres Primus & Felicianus ab oratione & hymnis non cessabant; psallentes Domino & dicentes: Propter honorem nominis tui, Domine, libera nos; & propitius esto peccatis nostris, propter nomen tuum; ne quando dicant gentes, Ubi est Deus eorum? Quotidie vero ab Angelo Domini refocillabantur, & benedicebant Dominum. Post multum vero temporis, jussit sibi Promotus Præses in foro civitatis Numentanæ tribunal præparari: & sedens pro tribunali, dixit: Intromittantur personæ. Cumque intromissi fuissent sancti Primus & Felicianus, dixit ad eos Præses: Secundum præceptum Dominorum nostrorum Principum sacrificate diis, quos magnos esse divinitas dictavit. Sancti Martyres dixerunt: [ab Angelo refocillantur:] Noli dicere Dominorum, sed dic, Impiorum, qui interficiunt in Christo credentes, & colunt lapides & ligna. Quomodo autem vobis dii vestri beneficia præstare possunt, qui loquentibus non loquuntur, videntes non vident, nec aliquando visuri erunt?

[4] Audiens hæc Præses, jussit eos ab invicem separari, [S. Felicianus separatur a Primo,] æstimans eos per pœnam posse mutari a consensu eorum, & sic sacrificarent. Et separato B. Primo, dicit Præses B. Feliciano; Consule senectuti tuæ, & sacrifica invictissimo Deo Jovi, secundum jussionem Dominorum nostrorum. Respondit B. Felicianus: Consulet Dominus Deus meus senectuti meæ, qui me ex juventute mea in fide sui nominis custodivit, & deinceps custodire dignetur. Nam minæ tuæ terrorem mihi possunt inferre terrenum, [plumbatis verberatur,] sensum vero meum nullo modo possunt inmutare. Iratus vero Præses: jussit eum fortiter cum plumbatis tundi. Postea vero erecto, dixit ei; Ut quid non deponis istam insaniam pectoris tui, & eligis dies bonos & jucundos, & non tormentis diversis corpus tuum macerare? B. Felicianus ait: Ego jam sum octoginta annorum, & sunt anni triginta ex quo agnovi veritatem Dei, & elegi bene vivere in Christo, qui de manibus me tuæ crudelitatis liberabit. Et cum multa his similia diceret, jussit eum Præses ad stipitem ligari, & acutos clavos in manibus ejus ac pedibus figi præcepit. Et dicebat ei Præses insanus; Tam diu fixus stabis, quamdiu diis immortalibus debitum reddas officium. [clavis manus & pedes perforatur:] Ad hæc S. Felicianus, fixus in Domini amore, læto canicie vultu, pendens in ligno, psallebat Domino, dicens: In Domino sperabo, non timebo quid faciat mihi homo. Dicit ei Præses; Miser, depone hanc vanitatem mentis tuæ, & nega te esse Christianum, & libera te a cruciatibus diversis, qui tibi præparantur. Cui respondit S. Felicianus, dicens; Infelix homo ac miserrime omnium, Creatorem meum denegabo, qui fecit cælum & terram, mare & omnia quæ in eis sunt? Et quomodo hunc possum negare, & adorare deos truncos & vanos? Tunc furore repletus Præses, jussit eum diu torqueri. Sanctus vero Felicianus dixit: Gratias tibi ago, Domine Jesu Christe, unigenite fili Dei vivi & veri, quia merui computari modo in eorum societate, qui pro nomine tuo ad martyrii coronam pervenerunt. [ad stipitem ligatus triduo sine cibo manet,] Iratus vero Præses; jussit eum tribus diebus & tribus noctibus in ipso ligno manere, & neque aquam, neque panem ei ministrari, dicens; Vel sic deficiet. Cumque completi fuissent tres dies & tres noctes, & S. Felicianus permaneret in Dei laudibus satiatus cibo cælesti, dicebat: [flagellis cæsus carceri includitur.] Adjutor meus esto, ne derelinquas me, neque despicias me, Deus salutaris meus. Præses vero, furore repletus, jussit eum flagellis cædi, & sic de stipite deponi, & in custodiam recludi; & jussit ut nullus ad eum penitus ingrederetur.

[5] Alia vero die, jussit sibi B. Primum præsentari. Cumque adductus fuisset, dixit ei Promotus Præses: Ecce frater c tuus, jam consentiens Imperatorum decretis, sacrificans diis omnipotentibus, [S. Primus Præsidi, de S. Feliciano perverso, non credit,] modo est amicus Augustorum, & Dominus intra palatium. Unde tu, si similiter consenseris, & sacrificaveris diis invictissimis; eritis ambo Augustorum amici. Respondit S. Primus? Quamvis sis filius diaboli, tamen prænuntias quod frater meus consenserit Imperatori cælesti, & non hominibus vanissimis, qui spem suam in Domino ponere noluerunt, & ideo in exterminium erit anima eorum, & in interitum: & nunc quasi tu suadendo, ficta, & non vera meditaris: nihil enim ignorare possunt ii qui Spiritum sanctum accipiunt. Nam B. Felicianus, quem tu suppliciis fatigasti, & eum a proposito suo mutare non potuisti, in custodia eum esse fecisti: ille autem pro nomine Domini, quasi in paradiso, ita lætatur. Verumtamen quantascumque illi pœnas & verbera intulisti, hodie mihi per Angelum Domini nuntiata sunt: unde non mereor ut a passione ejus separer. Tunc jussit eum validissimis fustibus cædi, quousque sacrificus consentiret. Cumque cederetur, respondit B. Primus: Et si corpus meum in potestate habes, animam autem meam non habet in potestatem nisi solus Deus. Iterum dixit ei Præses: [fustibus cæditur,] Accede & sacrifica diis. S. Primus dixit: Tu sacrifica diis tuis, & omnes adsistentes tibi: ego autem sacrificabo Deo meo sacrificium & hostiam placationis. Dixit iterum Præses militibus, ut lampadibus latera ejus exurerentur. Cumque levassent eum in equuleum, & lampadibus corpus ejus exurerent; psallebat beatus ac gloriosus Martyr Christi Primus, dicens: Igne nos examinasti, sicut examinatur argentum; & non moriar, sed vivam, [lampadibus exuritur] & narrabo opera Domini. Et benedico te, Domine Jesu Christe, quia in te confidens nihil sentio, quæ mihi ministri diaboli intulerunt. Et dum hæc audisset Præses quia nihil sensisset, dixit ad suos: Puto dii virtutes suas ostenderunt hominibus, aut per maleficia superat hic omnia. Ad hæc S. Primus dixit: [nihil sentiens:] Præsumis maleficiis imputare, quæ Christus ad laudem sui nominis servis suis conferre dignatus est? Et jussit eum deponi de equuleo, & præcepit conflari plumbum, & extensum eum in lecto, bulliens in ore ejus fundi præcepit, [bulliens plumbum] ut omnia interiora ejus consumerentur: & S. Felicianum adesse præcepit, ut quasi territus passione ejus, sacrificiis consentiret. Cumque extensus esset B. Primus, quasi aquam frigidissimam plumbum bibit, quod ei fuderunt: & psallebat Domino & dicebat: [ut aquam bibit.] Ecce quam bonum & quam jucundum habitare fratres in unum. Et iterum: Quam dulcia faucibus meis eloquia tua, super mel & favum ori meo.

[6] Et dicebat B. Primus Præsidi: Ecce non est separatus a me, de quo promittebas, & dicebas mihi, [Ambo conjuncti monent Præsidem.] quia diis vestris mortalibus consentiret. Hic autem, [adstat] confidens in Domino, [quia] ipse nos liberabit de omnibus pœnis, pro cujus nomine hæc patimur: quia omnia quæ videntur, ad tempus sunt; quæ autem præparavit Deus his qui diligunt eum, æterna sunt. Ecce adunati facti sumus in gloriam redemptionis: nulla nos inimicus fraude decipiet, nec aliqua nobis tenebrarum caligo [Christum] subripiet. Dicit ei Præses; Sacrificate diis, & libamina ponite: ram ferarum vos faciam morsibus cruciari. Beati Martyres dixerunt: Audi nos, & intellige, & redi a dæmonibus mortuis & perituris, & crede in Deum vivum & verum, & in Jesum Christum filium ejus, ut salvetur anima tua. Tunc Præses, accensus furore, dixit Feliciano: Quid in insania perduras, sicut & hic perditus? Accede & sacrifica. S. Felicianus dixit: Non est enim perditus: sed si acquiescis verbis ejus, mereberis introire in potentias Domini: sed quia te obduravit pater tuus diabolus, introitum habebis in ignem æternum. Cumque in angustia animi positus esset Præses, jussit eos ad amphitheatrum duci, quod est juxta forum civitatis Numentanæ: & sedens pro tribunali, jussit ad eos dimitti duos leones ingentes, [Ad eos immissi leones] quorum rugitus omnis populus civitatis Numentanæ expavescebat. Cumque dimissi fuissent, corruentes cum impetu, ad pedes ipsorum se volvere cœperunt; & quasi pater filium post multum tempus videns, ita cum omni gaudio & mansuetudine congratulabantur eis, & ad vestigia eorum se volvebant. [& ursi mansuescunt:] Cumque recessissent leones, jussit ad eos ursos ferocissimos dimitti: qui & ipsi pariter cum dimissi fuissent, deposita omni sævitia, quasi agni blandientes effecti sunt, & ipsi volvere se cœperunt ad vestigia sanctorum Martyrum. Et dixerunt beati Martyres: Præses iniquitatis, ecce feræ cognoscunt Creatorem suum; [quo cum conversi essent 1500,] & vos cæci corde perduratis, & non cognoscitis Deum, qui vos ad imaginem suam creare dignatus est. Tunc populi fremitas inter se dabant, & infinitos clamores ad cælum; & crediderunt in Domino plusquam mille d quingenti viri cum omnibus suis. Convenerat autem multitudo vicinarum civitatum ad spectaculum quasi duodecim millia; exceptis pueris & mulieribus.

[7] [& sepulti clarent miraculis:] Videns autem Præses, quia non potuit eos superare, & quia multi crediderunt per eos Domino, jussit eos capitalem subire sententiam. Cumque ejecti fuissent extra amphitheatrum, ibidem juxta decollati sunt, & corpora eorum projecerunt inhumata canibus. Sed non fera, neque avis, neque musca corpora eorum tangere potuit. Nocte vero a Christianis fidelibus rapta sunt corpora, & portaverunt ea ad Arcus Numentanos intra arenarium; & ibi fecerunt planctum magnum, & involventes ea in sindone nova cum aromatibus, juxta arenarium posuerunt; & in hymnis ac psalmis per triginta dies ac noctes in Dei nomine e perdurabant; ubi multa beneficia exuberant usque in præsentem diem. Et si quis ægrotorum ibidem perductus fuisset; liberabatur, a quacumque infirmitate detentus esset. Quod etiam & nunc facere Christum, nullus ambigat usque in hodiernum diem. [ac basilica constructa honorantur.] Et dum post aliquantos annos cessasset persecutio Paganorum; multi Christiani, in honorem beatorum Martyrum Primi & Feliciani, basilicam in nomine ipsorum f construxerunt, sperantes se misericordiam consequi in nomine Domini nostri Jesu Christi: est autem basilica eorum ab urbe Roma g miliario quartodecimo. Quorum natalis est V Idus Junii, regnante Domino nostro, cui est honor & gloria, in secula securum. Amen.

ANNOTATA D. P.

a Verosimile est, uni tantum eorum præsentatos Sanctos; nominari tamen ambos, quia utroque Christianos persequente, res acta est.

b Angelica hæc præsentia plerumque in Actis, diu post martyria scriptis, invenitur; nec dubito quin ea, æque ac verba utrimque habita, sint ad arbitrium Auctoris composita.

c Fratres, non solum spiritu, sed etiam carne germanos fuisse Sanctos, satis est verosimile: quia tamen id in principio expresse non dicitur, neque nos in titulo id posuimus.

d Credo numerum certum pro incerto poni.

e Non est valde verosimile, id est, fervente quam maxime persecutione, licuisse.

f Constantinus Magnus cum Licinio fecit Christianis potestatem ecclesias ædificandi & exornandi Martyrum monumenta, anno 312.

g Ex eo quod nulla hic fiat mentio revelatorum ac translatorum corporum, merito infertur, Acta hæc diu antea fuisse composita, puta in confinio seculi 7 vel 8.

DE S. PELAGIA VIRG. MART.
ANTIOCHIÆ IN SYRIA.

INITIO SEC. IV.

COMMENTARIUS HISTORICUS.

Pelagia Virgo, Martyr Antiochiæ in Syria(S.)

AUCTORE C. I.

§. I. Memoriæ & cultus ex Martyrologio Romano, Menæis Græcorum, Menologio, S. Ambrosio, & aliis.

Heri meminimus, inter Prætermissos, de S. Pelagia: hodie, id est IX Iunii, loco ipsam suo referimus cum Martyrologio Romano, sic legente: Apud Antiochiam S. Pelagiæ, Virginis & Martyris, quam sancti Ambrosius & Joannes Chrysostomus magnis efferunt laudibus. [Memoria apud Latinos 9 Jun.] Eamdem celebrant Menæa Græcorum, tam Sirmundi Mss. quam impreßa Venetiis. In illis quidem legimus, Καὶ τῆς ἁγίας Πελαγίας· ἥτις διὰ τὸ μὴ διαφθαρεῖναι αὐτὴν, ἐῤῥίφη πρὸς γῆν ἐκ τοῦ ὕψους. Ταύτην καὶ ἐν ἁγίοις Ἰωάννης Χρυσόστομος ἐγκωμίοις ἐτίμησεν. Et S. Pelagiæ, quæ ut ne violaretur, e sublimi præceps ruit in terram; cujus & S. Joannes Chrysostomus laudator extitit. In Menæis vero: Die IX Junii (ad X refert Sirletus in Menologio, minus recte) sanctæ Martyris Pelagiæ Antiochenæ; quæ cum accusata esset apud Præsidem suæque metueret virginitati, Deum precata est; ac decenter cooperta, summam domum, in qua jussu Præsidis detinebatur, conscendit; seque inde præcipitans, animam suam Deo reddidit. Venerabilis Joannes Chrysostomus encomiis ipsam celebravit, tum propter illibatam ejus castimoniam, tum propter exercitationem virtutis admirandam.

[2] Eadem Menæa die VIII Octobris tres Pelagias distinguentes, [in Menæis etiam 8 Oct.] primam appellant sanctam Matrem nostram; estque famosa illa peccatrix, quæ vulgo Pœnitens audit, refereturque a nobis VIII Octobris. Alteram nominant sanctam Martyrem, estque Tarsensis, de qua nos IV Maji. Tertiam indigitant sanctam Virginem, debetque una & eadem esse cum hac nostra Antiochena; uti etiam ex addito Elogio colligitur, quamvis in illo non appelletur Martyr; imo violenta morte non occidisse insinuetur; illum enim defectum supplent adjuncti duo versus, qui ad præcipitium ejus non obscure alludunt:

Κρημνοῦ φυγοῦσα κρημνὸν αἰσχύνης μέγαν,
Κρημνοῖς τὸν ἐχθρὸν εὐφυῶς Πελαγία.

Dum præcipitio corporis, præcipitium
Majus fugis pudoris, inimicum probe,
Pelagia virgo casta, præcipitas tuum.

Similiter tres distinguit Pelagias Menologium Ms. perantiquum, [uti & in Menologio Basilii] quod Basilii Imperatoris jussu conscriptum putatur; sed Tarsensem aßignat diei VII Octobris, reliquas duas octavæ. Elogium quod de Antiochena Virgine contextum dat, convenit fere cum Menæis impreßis: adjungit tamen Imperatorem, sub quo vixerit, Numerianum; a Menæis aliisque Martyrolegiis, quod sciam omnibus, rectius prætermissum. Et vero per errorem librarii id hic factum suspicor, qui Numerianum elogio hujus Pelagiæ Martyris inseruit; cum proxime Pelagiæ Pœnitentis, ubi prætermittitur, inseri debuisset, quemadmodum ibi id inserunt Menæa (quamquam neque hoc recte: cum sub Numeriano non vixerit Pœnitens Pelagia, uti diu falso putatum fuit, & videbitur VIII Octobris) in Martyre Antiochena nullum Imperatorem, nullum tempus mortis indicantia. Sed ipsum elogium accipe:

[3] ἁγία Πελαγία ὑπῆρχεν ἐπὶ Νουμεριανοῦ τοῦ Βασηλέως, ἀπὸ Ἀντιοχείας τῆς Συρίας, γένους ἐνδόξου. [cum hoc elogio.] Μαθὼν δὲ Ἄρχων τῆς πόλεως, ὅτι χριστιανή ἐστιν, ἀπέστειλε στρατιώτας τοῦ κρατῆσαι αὐτήν. Οἱδε ἀπελθόντες, περιεκύκλωσαν τὸν οἶκον αὐτῆς, βουλόμενοι τοῦ ἁρπᾶσαι αὐτήν. Μαθοῦσα δε τοῦτο Ἁγία, παρεκάλεσε μικρὸν περιμεῖναι, ἕως ἀν ἐνδυσαμένη κατέλθῃ· τῶν δὲ πεισθέντων ἐπὶ τῆ ὑποσχέσει, ἐκείνη σταθεῖσα πρὸς ἀνατολὰς ἐν τῷ τὀπῳ ἐν ᾧ εἴωθεν προσεύχεσθαι, ἀγατείνασα τὰς χεῖρας καὶ τοὺς ὀφθαλμοὺς ἄρασα εἰς τὸν οὐρανὸν, προηύξατο ἐπὶ πολὺ πρὸς Θεὸν, μὴ παραδοθῆναι τοῖς στρατιώταις, ἀλλὰ πρὸ τοῦ κρατηθῆναι πρὸς αὐτὸν ἀπελθεῖν ἀγνὴν καὶ καθαράν· καὶ ταῦτα εἰποῦσα καὶ σεμνῶς περιστείλασα ἑαυτὴν, παρέδωκε τὸ πνεῦμα τῷ Κυρίῳ. Μαθὼν δὲ ταῦτα Ἄρχων, μετὰ των σὺν αὐτῷ ἐξεπλάγη καὶ ἐθαύμασεν.

[4] Temporibus Numeriani Imperatoris floruit S. Pelagia Antiochiæ Syriæ, genere illustris: quam cum Præses istius civitatis inaudisset religione Christianam esse, milites misit ipsam capturos: qui abeuntes circumdederunt domum ejus. Quod ubi sancta Virgo animadvertit, paululum ut expectarent rogavit, donec induta descenderet: illisque consentientibus & promissione fisis, vertit se ad orientem, illo ipso in loco quo solita erat orationes suas Deo offerre; manibusque & oculis in cælum sublatis, diutius Deum precata est, ut ne militibus traderetur; sed prius ad ipsum hinc abiret casta & immaculata, quam comprehenderetur. Atque hæc cum dixisset, seque decenter ornasset, spiritum Deo reddidit. Hic autem auditis, obstupuit cum suis Præses, & miratus est.

[5] Sed cum in præmißis allegentur sancti Doctores, Ambrosius atque Chrysostomus, qui S. Pelagiam laudaverint; ipsos, ut vetustißimos auctores, loquentes audiamus. Ambrosius, de vera libertate ac servitute ad Simplicianum (quod opusculum, nisi Epistolam appellare malis, in editione Coloniensi anni 1616 Tomo 2 pag. 407; in Parisiensi vero anni 1586, Tomo 4 col. 937 reperire est) sic ait: [Ejusdem apud Ambrosium laus,] Quid sublimius S. Pelagia? quæ vallata a persecutoribus, priusquam tamen in eorum conspectum veniret, ajebat: Volens morior, nemo me continget manu, nemo oculo protervo violabit virginem. Mecum feram pudorem, mecum incolumen verecundiam. Nullum prædones lucrum suæ capient insolentiæ. Pelagia Christum sequetur: libertatem nemo auferet: nemo captivam videbit liberam fidem, insignemque pudicitiam & prosapiam prudentiæ. Quod servum est, hic manebit, nullos in usus debitum. Magna igitur piæ virginitatis libertas, quæ septa agminibus persecutorum, inter maxima pericula integritatis & vitæ, nequaquam inclinata est. Id quod probare illic intendit Ambrosius, veram scilicet libertatem in virtute ac sapientia positam esse.

[6] Sed accuratius etiam tractat de eadem Sancta libro 3 de Virginibus: ubi quæstionem proponit, Quid super eorum meritis existimandum sit, qui se præcipitavere ex alto, vel in fluvium demersere, ne in persecutorum inciderent manus; cum Scriptura divina vim sibi Christianum prohibeat inferre? Propositam autem quæstionem resolvit, atque exemplo S. Pelagiæ probat, tales virgines tuendæ castitatis amore laudabiliter sibi mortem intulisse, & martyrii gloriam obtinuisse; sic respondens: De Virginibus quidem, in necessitate custodiæ constitutis, enodem habemus assertionem; cum martyrii extet exemplum. [& vita compendio descripta,] S. Pelagia apud Antiochiam quondam fuit, annorum fere quindecim, soror virginum, & ipsa virgo. Hæc primo domi classico persecutionis inclusa, cum se a prædonibus fidei vel pudoris circumsederi videret, absente matre & sororibus, vacua præsidio, sed Deo plenior; Quid agimus, inquit, nisi prospicias, captiva virginitas? Et votum est & metus est mori: quia mors non excipitur, sed adsciscitur. Moriamur scilicet, vel si nolunt licere: moriamur: Deus remedio non offenditur, & facinus fides ablevat. Certe si vim ipsam nominis cogitemus, quæ vis voluntaria? Illa magis est vis, mori velle nec posse. Nec difficultatem veremur. Quis enim est qui vult mori & non possit; cum sint ad mortem tam proclives viæ? Jam enim sacrilegas aras præcipitata subvertam, & accensos focos cruore restinguam. Non timeo, ne dextera deficiens non peragat ictum, nec pectus se dolori subducat: nullum peccatum carni relinquam, nec verebor ne desit gladius. Possumus mori nostris armis, possumus mori sine carnificis beneficio.

[7] Matris in gremio fertur ornasse caput, nuptialem induisse vestem, ut non ad mortem ire diceres, sed ad sponsum. Ast ubi detestandi persecutores ereptam sibi viderunt prædam pudoris, matrem & sorores cœperunt quærere. [cum vita matris ac sororum,] Verum illæ spirituali volatu jam campum castitatis tenebant, cum subito hinc persecutoribus imminentibus, inde torrente fluvio exclusæ a fuga, inclusæ ad coronam; Quid veremur? inquiunt. Ecce aqua, quis nos baptizari prohibet? Et hoc baptisma est, quo peccata donantur, regna quæruntur: & hoc baptisma est, post quod nemo delinquit. Excipiat nos aqua, quæ regenerare consuevit: excipiat nos aqua, quæ virgines facit: excipiat nos aqua, quæ cælos aperit, infirmos tegit, mortem abscondit, martyres reddit. Te rerum conditor precamur, Deus; ne exanimata spiritu corpora vel unda dispergat; ne mors separet funera, quarum vitam non separavit affectus: sed sit una constantia, una mors, una etiam sepultura.

[8] Hæc effatæ & suspensæ paululum, incincto sinu, quo pudorem tegerent, nec gressum impedirent; [quæ fluvio se mergunt pudicitiæ causa.] consertis manibus tamquam choros ducerent, in medium progrediuntur alveum; ubi unda torrentior, ubi profundum abruptius, eo vestigia dirigentes. Nulla pedem retulit, nulla suspendit incessum, nulla tentavit ubi gressum figeret; anxiæ cum terra occurreret, offensæ vado, lætæ profundo. Videres piam matrem stringentem nodo manus, gaudere de pignore, timere de casu, ne sibi filias vel fluctus auferret. Has tibi, inquit, hostias, Christe, immolo, præsules castitatis, duces itineris, comites passionis. Sed quis jure miretur tantam viventibus fuisse constantiam, cum etiam defunctæ immobilem stationem corporum vindicaverint? Non cadavera unda nudavit, non rapidi cursus flumine volutarunt: quin etiam sancta mater, licet sensu carens pietatis, tamen adhuc servabat amplexum, & religiosum quem strinxerat nodum nec morte laxabat; ut quæ religioni debitum solverat, pietate herede moreretur (ita legendum puto, pro mereretur) nam quas ad martyrium junxerat, usque ad tumulum vindicabat.

[9] [Mentio Pelagiæ apud Chrysostomum,] Hactenus Ambrosius, satis, ut solet, eloquenter, tum de Pelagia, tum de matre ejus ac sororibus; quæ simul sub aspectum posuisse, deinceps juverit. Nec minus juverit adduxisse huc pauca, quæ Chrysostomus habet oratione in sanctum Martyrem Ignatium, quam postridie festi S. Pelagiæ recitavit, cujusque sub exordium sic ætatem Sanctæ indicat: Heri puella, plane adolescens & virgo, beata Martyr Pelagia, magna cum lætitia convivium (ita festivitatem ejus appellat) nobis apposuit: hodie celebritatem illius beatus hic ac generosus Martyr Ignatius vicissim excepit. Iuverit denique ex Vita S. Luciani, quam VII Ianuarii illustravimus, & ab antiquo Auctore anonymo scriptam diximus, quamque germanam & scriptorum perpetua memoria commendatam, ait Baronius ad an. CCCXI num. 3; juverit, inquam, [& in Vita S. Luciani.] illa inde decerpere quæ huc spectant, & num. 10 (ubi de discipulis, qui ad S. Lucianum Nicomediam venerant) sic leguntur: Ajunt autem Pelagiam quoque fuisse ex ejus discipulis; quæ Antiochiæ Syriæ vixit: quæ etiam dicitur se ipsam e tecto altissimo dejecisse, cum accessissent qui eam erant comprehensuri, timens ne abominandum quid per vim sustineret (erat enim virgo) & eo modo esse mortuam: quam etiam in hodiernum usque diem honorant tamquam Martyrem, qui sunt Martyrum amantes.

§. II. A quibus ejusdem nominis distincta, a quibus indistincta Pelagia nostra. Quædam de matre ejus ac sororibus.

[10] Ut cœptam num. 2 distinctionem trium sanctarum Pelagiarum prosequamur porro, [Pelagiæ distinguuntur tres] loquendum nobis est cum Episcopo Veronensi Aloysio Lipomanno, in sua, ad duas S. Ioannis Chrysostomi de S. Pelagiæ laudibus orationes, Præfatione; ubi sic orditur: Arbitror te, optime lector, pro certo habiturum, aliam esse Pelagiam, cujus Vita jam præmissa est, Tarsensem nempe, de qua nos egimus IV Maji; & aliam, quam deinceps duabus orationibus divinus Pater Joannes Chrysostomus suavi suo eloquio ornaturus est. [a Lipemanno] Prior enim Pelagia in judicium coram Diocletiano Imperatore, matre infideli prodente, adducta est, ac bove æneo incenso combusta: adde, id factum esse Tarsi in Cilicia, unde & Tarsensis appellatur. Secunda vero hæc Antiochena virgo, christiana matre orta, in judicium non est adducta, nec igne absumpta, sed se ex alto præcipitem dedit, atque ex eo consummata est, idque Antiochiæ, non Tarsi. Ex quo etiam admoneris, tertiam illam Pelagiam Antiochenam; … quæ prius meretrix, mox ad Dominum conversa, singulare cunctis peccatoribus pœnitentiæ præbuit exemplum, aliam omnino ab his duabus esse, quæ virgines extitisse leguntur, licet una ex eis etiam Antiochena fuerit.

[11] Suffragatur Lipomanno Galesinius in suis ad Martyrologium Notationibus die IV Maji (ubi de S. Pelagia Tarsensi, [& Galesinio:]) atque ait: Tres numerantur Pelagiæ: una Tarsensis, de qua hodie (IV Maji) … altera Pœnitens, VIII Idus Octobris; tertia Antiochena, V Idus Junii, de qua Mediolani fit VIII Idus Octobris, quo die Græci item celebrant trium harum martyrium, seu obitum potius. Atque hæc ad distinctionem trium illarum convincendam satis sunto; ut nihil de diversis diebus dicam, quibus apud Latinos singulæ coluntur, ac Martyrologio Romano inscribuntur; die IV Maji, Tarsensis; IX Iunii, Antiochena Virgo Martyr; VIII Octobris, Antiochena pœnitens. [quarta, non recte additur a Baronio] Sed quartam addere videtur Baronius, in Notationibus ad Martyrologium IX Iunii; illam scilicet, quam Græci VIII Octobris cum Tarsensi & Pœnitente simul proponunt, atque Antiochenam appellant; quamque nos inde etiam cum suo elogio produximus supra num. 2 & 3, & putamus ab hodierna Antiochena indistinctam, uti ibidem cœpimus monstrare ex versibus, adjunctis elogio, quod Menæa ibidem habent, manifeste alludentibus ad præcipitationem, qua interiit. Sed cur distinctos opinatur Baronius? In eodem Menologio, octavo Idus Octobris agunt Græci, inquit, de alia Pelagia Antiochena, quæ, antequam teneretur a persecutoribus, orans ne dispendium pateretur virginitatis, in pace quievit.

[12] Aliam vocat ab illa quæ hodie colitur; non alio, puto, nixus fundamento, quam quod existimet, in pace quievisse: aliud enim nihil allegat discriminis: imo fatetur, quod in Martyrologio de una eademque Pelagia Ambrosius & Chrysostomus æque citentur, quodque conveniant in Martyris nomine & loco; nimirum, quod Pelagia, nomine; & patria fuerit Antiochena; quod insuper, ne jacturam pateretur virginitatis, mortem voluntariam oppetierit. Nihil ergo diversitatis est, nisi quod altera in pace quievit, ut putat Baronius: sed non id putat Ambrosius, non Chrysostomus, non Menæa Græcorum ipsa aut Menologia. Præcipitio interiisse suam, luculenter affirmat Chrysostomus; ut infra patebit. Idem de sua supponit Ambrosius num. 6 a nobis productus, cum ita loquentem facit, mori paratam, ut castitati suæ consuleret: Jam sacrilegas aras præcipitata subvertam, & accensos focos cruore restinguam; quod non sonat, in pace quievisse. Et pergit: Non timeo, ne dextera deficiens non peragat ictum, nec pectus se dolori subducat … nec verebor, ne desit gladius. Quare? Quia possumus mori nostris armis, possumus mori sine carnificis beneficio, per præcipitium nempe voluntarium. Menæa ipsa & Menologia aliud non habent de morte ejus, quam quod spiritum Deo tradidit, παρέδωκε τὸ πνεῦμα τῷ Κυρίῳ; sic ut præscindant a modo quo tradiderit, violentusne ille fuerit, an non. At in adjunctis versibus mortem violentam, & quidem per præcipitium accersitam, innuunt eadem Menæa, ut num. 2 diximus.

[13] Sed pergit Baronius, loco citato ad IX Iunii: Verum inter se discrepant, quod ad Pelagiam facit, [a quo & Ambrosius non recte intellectus.] Ambrosius & Chrysostomus; dum Ambrosius eam una cum matre & sorore fluvio mersam testatur; Chrysostomus autem e sublimi tecto se dedisse præcipitem dicit. Quid ad hæc dicamus, non habemus. Ita ille. Sed habemus nos quod dicamus; mersam quidem Pelagiæ matrem flumine ex Ambrosio constare, & mersam cum filiabus saltem duabus; sed illæ fuerunt diversæ a Pelagia; quam idem Ambrosius jam ante sibi mortem intulisse sine gladio & sine carnificis beneficio indicat, quam detestandi persecutores, ereptam sibi videntes prædam pudoris, matrem & sorores ejus, cœperunt quærere. Ereptam sibi videbant prædam pudoris Pelagiam, quam imprimis quærebant. Sed quomodo ereptam? Non aquis aut flumine, ad quæ tantum confugisse mater & sorores leguntur, non ipsa: imo ipsa jam erepta noscebatur satellitum potestati, alio modo mortua. Mater igitur sola, cum aliis filiabus, juxta Ambrosium, dicenda est fugisse ad fluvium; eoque prohibita longius procedere, instantibus a tergo hostibus, maluisse aquis se committere quam militibus, & salvo pudore mortem oppetere, quam illo perdito protrahere vitam longiorem. Imo ipse etiam Baronius debet Ambrosium aliter intellexisse in Annalibus, quam in Martyrologio explicat. Ad annum quippe CCCIX citato Ambrosii de Pelagia textu, continuo subjungit num. XV textum Eusebii, ejusque verba de necatis voluntario præcipitio, intelligi vult de Pelagia Ambrosiana.

[14] Sed dubium hic movere nonnemo poßit, num re ipsa innotuerit Eusebio Pelagia nostra, de ejusque matre ac sororibus ab eodem agatur, quando ita loquitur de Christianis, [Mater & filiæ apud Eusebium aquis mersæ,] Antiochiæ propter religionem varie cruciatis, libro VIII Historiæ Ecclesiasticæ cap. XXIV, juxta Christophorsoni; at cap. XII juxta Valesii divisionem: Jam vero quæ apud Antiochiam gesta sunt, quid opus est in memoriam revocare? Ubi alii craticulis impositi … alii dexteras suas in ignem immittere maluerunt, quam impia libamenta contingere. Ex quibus nonnulli periculum vitantes, priusquam caperentur & in insidiatorum manus inciderent, e sublimibus tabulatis præcipites se dederunt; propter impiorum malitiam mortem lucro deputantes. Quædam etiam sanctissima femina & animi fortitudine admirabilis; opibus ac splendore generis, bonaque imprimis fama Antiochiæ percelebris, quæ duas filias virgines, corporis forma & ætatis flore præstantes, Christianæ religionis præceptis instituerat; cum plurimi, stimulante ipsos invidia, earum latebras curiosius investigarent; deinde comperto eas apud exteros degere; omni studio atque opera Antiochiam eas evocassent; postquam mulier sese ac filias in militum laqueos incidisse sensit, ad inopiam consilii redacta, filias allocuta est, & quanta ipsis mala a militibus imminerent exposuit: omnium vero malorum gravissimum ac maxime intolerabile esse stuprum, cujus minas ne auditu quidem sustinere, sibi ipsi ac filiabus fas esset. Ad hæc, animam servituti & obsequio dæmonum mancipare, omni morte exitioque pejus esse, cum dixisset; unicum adversus hæc omnia remedium esse admonuit; si ad opem Christi confugerent. His dictis idem omnes consilium amplexæ, cum ad medium itineris pervenissent, facultatem a militibus petunt, ut tantisper de via deflectere sibi liceret. Quo impetrato, compositis honeste ac decenter vestibus, in præter fluentem fluvium se conjecerunt. Hactenus Eusebius ex editione Valesii.

[15] Cedrenus in Compendio has facit uxorem & filias S. Adanci, [non sunt S. Adanci uxor & filiæ;] seu Adauci, anno XI persecutionis Diocletianæ paßi in Phrygia. Sed cum Adancus, natione Italus, in Phrygia paßus sit, quid uxori ac filiabus ejus cum Antiochia? Neque vero siluisset Eusebius tam arctum sanguinis vinculum, si tale inter ipsos intercessisset; præsertim cum non multis versibus interjectis de Adanco & matre cum filiabus agat; imo tam expresse distinguit inter se loca, ubi singuli paßi sunt, ut nihilo majorem inter hos, quam inter illa connexionem innuere videatur. Baronius ad annum 309 num. 15 aliter sentit, in eamque inclinat sententiam, ut hanc Eusebii narrationem intelligendam putet de iisdem Pelagiæ sororibus ac matre, de quibus Ambrosium loquentem audivimus § 1; quamquam enim circumstantiæ perquam diversæ referantur, referuntur tamen utrobique genus & finis mortis eadem; quod nempe fluvio se sua sponte merserint, idque ne pudicitiæ jacturam facerent. Hoc ipsum confirmatur ex verbis, [sed Pelagiæ potius mater & sorores.] quæ Eusebius proxime præmittit narrationi suæ de matre ac filiabus; quando ait, nonnullos Autiochiæ, priusquam caperentur & in insidiatorum manus inciderent, e sublimibus tabulatis præcipites se dedisse. Quibus verbis, teste Baronio, Eusebius plane noscitur signasse Pelagiam, paucis usus verbis, quasi putaret factum Virginis, tam admirabile & paßim notum, pluribus explicari non debre. Est qui suspicatur, de his matre ac sororibus S. Pelagiæ, agi a Chrysostomo sub nominibus Domninæ, Bernices ac Prosdoces, Homilia LI apud Frontonem libro III. Est iterum, qui fieri posse putat, quod Martyrologium Romanum XIX Octobris, ubi Antiochiæ sanctorum Martyrum Beronici, Pelagiæ virginis, & aliorum quadraginta novem paßionem notat, de Pelagia nostra ejusque matre ac sororibus intelligi debeat. Sed Chrysostomi orationes de Pelagia, aliaque de Domnina & filiabus nimis disparata inter se exprimunt loca & circumstantias. Martyrologium vero numerum majorem aßignat Martyrum, quam ut Pelagiæ nostræ conveniat. Quare de his pluribus agere nunc nihil attinet: attinebit forte ad XIX Octobris.

§. III. Pelagia Antiochena Virgo, an sit Martyr?

[16] [Qui se ipsos perimunt, plerique nesarii,] Georgius Cedrenus, in suo historiam Compendio, ubi agit de matre ac filiabus, quæ ut pudicitiæ suæ consulerent, sese in aquas præcipitarunt, ait: Quæstionem esse, sintne eæ Martyribus annumerandæ. Eadem quæstio institui potest de Pelagia, quæ se præcipitio; eadem de aliis Christianis feminis, quæ aliis modis vitam sibi ademerunt potius, quam peccatum quodvis committerent, aut pudicitiæ jacturam paterentur. Fatendum quidem est, quod actio istiusmodi, qua sibi quis mortem sponte infert, si in seipsa considerata fuerit, non modo non digna martyrii nomine, sed impia nefariaque dici debeat. Fatendum insuper, quod plerumque in eadem impietatis culpa judicandus sit esse, quisquis seipsum interimit, vel ut miserias præsentis vitæ evadat, vel ut ad feliciorem statum transeat, vel ut commissum olim peccatum in se vindicet, vel ut instans ejus periculum evitet, vel denique ut vim pudori suo ne patiatur inferri. Omnia quippe mala ista, quæ morte declinare cupit, minora sunt, quam ut tanto impendio fugiantur: bona vero quæ consequi stulte intendit, tantum abest ut consequi illa via poßit, ut æternum miser perditurus sit.

[17] Quid ergo? an nullus se laudabiliter poßit occidere, aut occiderit umquam? Laudatur in historiis Romanis Lucretia, nota matrona, quæ violatam pudicitiam sua morte expiavit: laudatur in iisdem Uticensis Cato, cujus clarissimi excessus Utica, ait Valerius Maximus, monumentum est, [nonnulli laudati a Gentilibus,] in qua ex fortissimis ejus vulneribus, manu propria inflictis ac iteratis, plus gloriæ quam sanguinis emanavit. Sed hæc gentilium laus est, neutiquam laudanda Christianis. Laudatur ab his apud Nicolaum Olaum in historia Attilæ, matrona Aquileiensis, Digna nomine, genere nobilis, religione clara, admirabilis pudicitia, venustate perquam decora: quæ cum, occupata civitate sua, inaudiret Hunnos in obvios quosque ferro, in feminas vero pulcritudine præstantes libidine sævire, in superiorem ædium suarum partem conscendit, statuens mori potius quam vim pati; cumque re ipsa illam sibi parari a milite quopiam, forma ejus capto, videret, [alii etiam a Christianis,] in subjectum Nantizontem fluvium sese præcipitem dedit. Laudantur similiter apud Procopium, de bello Persico lib. 2 cap. 8 (ubi de occupata per Chosroëm Antiochia) geminæ illustrium istius civitatis civium uxores, quas ferunt urbe egressas, cum in manus hostium (quos jam ubique circumcursantes videbant) venturas se intelligerent, & ab iis metuerent turpem in corpora sua vim, ad fluvium Orontem cucurrisse, vultus obnupsisse flammeolis, & in profluentem præcipites periisse.

[18] Laudantur illæ quidem, ut Christianæ & amantes pudoris; sed an & laudandæ sunt ob incursam sponte mortem, [sed non a S. Augustino] ne libidinem incurrerent ac peccato consentirent? Non sane laudandas ideo, sed summo dedecore dignas censet Augustinus; cum ad similem quæstionem respondet, lib. 1 de Civit. cap. 25. Si detestabile facinus & damnabile scelus est, etiam seipsum hominem occidere, sicut veritas manifesta proclamat; quis ita desipiat, ut dicat; Jam nunc peccemus, ne postea forte peccemus? jam nunc perpetremus homicidium, ne forte postea incidamus in adulterium? Nonne, si tantum dominatur iniquitas, ut non innocentia, sed potius peccata eligantur, satius est incertum de futuro adulterium, quam certum de præsenti homicidium? Nonne satius est flagitium committere, quod pœnitendo sanetur; quam tale facinus, ubi locus salubris pœnitentiæ non relinquitur? Et Cap. sequenti sub finem: Hoc dicimus, hoc asserimus, hoc modis omnibus approbamus; neminem spontaneam mortem sibi inferre debere, velut fugiendo molestias temporales, ne incidat in perpetuas. Neminem propter aliena peccata; ne hoc ipso incipiat habere gravissimum proprium, quem non polluebat alienum. Neminem propter sua peccata præterita; propter quæ magis hac vita opus est, ut possint pœnitendo sanati. Neminem velut desiderio vitæ melioris, quæ post mortem speratur; quia reos suæ mortis, melior post mortem vita non suscipit. Neminem item posse, propter declinationem peccati instantis; probat toto capite 17.

[19] Nihilominus, salva magni Doctoris, quem & favere nobis mox videbimus, [imo & Martyres aliqui appellati] auctoritate hac; ajo, laudabilem esse Pelagiam nostram, & ob amorem castitatis, & ob mortem ipsam, amore ejus per præcipitium quæsitam ac inventam, atque hanc martyrii nomine decorandam. Potest id ostendi ex pluribus Tabulis ecclesiasticis, quæ summam hac in re fidem obtinere debent. Quotquot enim vidi (vidi autem Græcas & Arabo-Ægyptias, & Latinas) fere omnes hoc die Martyrem faciunt Pelagiam expreßis terminis; uti docent citata §. 1 verba ex Martyrologio Romano, [a Martyrologis & SS. Patribus:] Menæis Græcorum, & Vita S. Luciani; nec non e Sanctis Patribus; Chrysostomo, qui ipsam beatam Martyrem vocat; & Ambrosio, qui in ipsa martyrii extare exemplum affirmat. Martyrem similiter expresse appellant Vitæ Sanctorum, non ita pridem editæ Venetiis, lingua nunc Græcis vulgari, sub hoc titulo, Μηνὶ Ἰουνίῳ ἐννάτῃ, τῆς ἁγίας μάρτυρος Πελαγίας, τῆς ἐν Ἀντιοχείᾳ. Mensis Junii die IX, sanctæ Martyris Pelagiæ Antiochenæ. [nempe Pelagia,] Item Molanus in Auctario Usuardi: S. Pelagiæ, Virginis & Martyris Antiochenæ, quæ se ex tecto præcipitavit, ne in illusorum manus incideret. Similia habet Canisius in Martyrologio Germanico. Denique tabulæ Arobo-Ægyptiæ satis exprimunt Martyrium ejus, cum inquiunt; Certamen S. Pelagiæ Antiochenæ.

[20] [mater ac sorores ejus,] Eodem modo Sanctas ac Martyres facit Ambrosius matrem ac sorores Pelagiæ, cum descripta illarum morte, ait; sanctam matrem, licet sensu carentem pietatis, tamen adhuc servasse amplexum filiarum … nam quas ad martyrium junxerat, usque ad tumulum vendicabat. Quid de sanctißima virgine Apollonia, quæ omnium scriptis ac linguis prædicatur Martyr, nonne se ipsa interemit, sponte sua in ignem insiliens? Et cur interemit? Ne impia cum impiis verba proferret. Testatur enim Martyrologium Romanum de ipsa IX Februarii, quod cum persecutores, constructo ac succenso rogo, comminarentur vivam se eam incensuros, nisi cum eis impia verba proferret; illa paululum intra semetipsam deliberans, [& S. Apollonia:] repente se de manibus impiorum proripuit; & in ignem, quem paraverant, majori sancti Spiritus flamma intus accensa, sponte prosilivit. Occidit igitur se Apollonia; occiderunt & Pelagia, materque ac sorores ejus: occidit se illa, ne impia verba proferens peccaret; occiderunt se istæ, ne libidini corpus exponentes, pudicitiam perderent ac peccato consentirent: mors Apolloniæ proponebatur, sed intra minas adhuc stabat persecutorum; proponebatur & Pelagiæ ac sociabus, post violata eorum corpora haud dubie inferenda. Quamobrem cum paria inter ipsas fuerint pleraque omnia; dicendum, pari quoque Spiritu intus motas, mortem per se ipsas anticipasse, ut periculo peccandi se subducerent, & castæ ad castißimum sponsum citius advolarent. Utque illud fecit Apollonia, majori Spiritus sancti flamma intus accensa, quam erat externa rogi; ita debet etiam in Pelagia idem Spiritus sanctus singulari modo operatus esse; cum æque hanc atque illam Martyribus sanctis annumeret Ecclesia.

[21] [quod non negat etiam Augustinus] Quid ad hæc Augustinus? Negantem supra audivimus, cuipiam licere quavis de causa sibi mortem inferre. An igitur ab Ecclesia dissentiat, mortem Apolloniæ Pelagiæque laudibus prosequente? Absit: imo consentit; cum cap. 16 de Civit. admittit, sanctas feminas tempore persecutionis, ut insectatores suæ pudicitiæ devitarent, in rapturum atque necaturum se flumen projecisse, eoque modo defunctas esse; earumque martyria in Catholica Ecclesia veneratione celeberrima frequentari; non obscure indicans, aut Eusebianam Sophroniam, aut Ambrosianam matrem cum suis filiabus. Addit quidem Augustinus, quod de his nihil temere audeat judicare, nempe quo titulo ac modo colantur ac Martyres sint: esse enim Martyres atque coli negare non audet. Mox autem in modum inquirens, sermonem sic prosequitur: Utrum enim Ecclesiæ, [sed excusati divino nutu factum esse,] aliquibus fide dignis testificationibus, ut earum memoriam sic honoret, divina persuaserit auctoritas, nescio: & fieri potest, ut ita sit. Quid si enim hoc fecerunt, non humanitus deceptæ, sed divinitus jussæ; nec errantes, sed obedientes; sicut de Sampsone aliud nobis fas non est credere? Cum autem Deus jubet, seque jubere sine ullis ambagibus intimat, quis obedientiam in crimen vocet? quis obsequium pietatis accuset?

[22] [& nulli temere imitandum,] Atque ita dum admittit magnus Doctor, esse nonnullos martyrii gloria decoros, qui se ipsos peremerunt, consentit in eo Ecclesiæ placitis; & dum explicat, quo movente se peremerint, extraordinarium & cælitus inspiratum aßignat modum, de quo supra non disputabat. Monet interea, nulli temere imitandum paucorum, qui ab Ecclesia laudantur, exemplum; quia ipsi cum laude fecerunt, quod aliis crimini duceretur: quemadmodum non ideo sine scelere facit, quisquis Deo immolare filium decreverit; quia hoc Abraham etiam laudabiliter fecit. [quamvis laudabiliter fiat jubente Deo.] Et porro explicans, quomodo ab aliquibus, per sancti Spiritus instinctum, non modo licite, sed etiam laudabilißime agatur, quod alii omnino illicitum est; pulchre profert exemplum militis, qui cum obediens potestati, sub qua legitime constitutus est, hominem occidit, nulla civitatis suæ lege reus est homicidii: imo nisi fecerit, reus est imperii deserti atque contempti. Quod si sua sponte atque auctoritate fecisset, in crimen effusi humani sanguinis incidisset. Itaque unde punitur, si fecerit, injussus; inde punietur, nisi fecerit, jussus. Quod si ita est, jubente Imperatore; quanto magis jubente Creatore? Hactenus Augustinus de licito & non licito suicidio; & nos de suicidarum martyrio; secuti loquendi modum Historico-Ecclesiasticum & antiquorum Patrum; parum pensi habentes, quid de illo subtilius nunc non male disputent Theologi.

§. IV. Pelagiæ ætas. Martyrii tempus. An templum Constantinopoli? Acta.

[23] [Annos 15 nata] Non multum operæ in aßignanda ætate, qua obiit Pelagia, ponendum erit; multum erit in determinando æræ Christianæ anno. Ætate enim puellam vocat Chrysostomus, plane adolescentem: & distinctius Ambrosius, quindecim fere annorum ait fuisse, cum quæsita a militibus, per mortem effugit eorum manus. At quoto Christi anno? Silent hic Martyrologia. Nam quod inter omnia solum Basilii Menologium asserit, temporibus Numeriani fuisse Pelagiam, factum errore librarii putavimus supra num. 2. Neque enim sub ipso, ad annum CCLXXXIV cæso, potest nata fuisse Pelagia, puella plane adolescens, & annorum fere quindecim cum obiit. Obiit autem verosimillime post seculi IV annum III; tum quod illo anno Diocletiani severißima, [obiit initio seculi IV,] & ante illud tempus nuspiam visa, publicata sunt edicta adversus Christianos, eorum templa ac libros; tum quod inter Martyres Antiochenos, post publicationem edicti passos, ipsa quoque enumeretur, aut saltem tacito nomine indicetur ab Eusebio, uti supra cum Baronio opinati sumus; tum denique quod in Vita S. Luciani nominatim dicatur Pelagia ex ejus discipulis fuisse. Lucianus autem a nobis statuitur, in Commentario ad Vitam, VII Ianuarii illustratam, martyrium passus anno CCCXI.

[24] Quid si circiter hunc ipsum annum Pelagiam oppetiisse mortem dicamus, [& forte anno ejus 11.] & quidem post Lucianum? Quamvis enim oppetiisse poßit ante ipsum, & tamen ex ejus discipulis fuisse, quod Vita tantum asserit; nihilominus probabilior videtur indicata opinio post ipsum obiisse, propterea quod reliqui omnes ejus discipuli, qui in Vita Luciani num. 10 enumerantur, supervixerint martyrio magistri sui: cur non & Pelagia? cur ipsa sola, si jam mortua, inter vivos recenseatur? Supervixisse autem reliquos, manifeste commonstrat auctor Vitæ, cum ait, aliquos ad ipsum Nicomediam, quo vocatus in quæstionem fuerat Antiochia, venisse; alios non venisse; & ex horum numero fuisse Eustoliam, Dorotheam, & Severam. Tum addit: Ajunt autem Pelagiam quoque fuisse ex ejus discipulis, quæ Antiochiæ Syriæ vixit. Supervixerit igitur & ipsa Luciano, sed non multum; cum uno anno post cessaverit omnino persecutio, sublatis tyrannis, & Constantino Magno, fere solo, rerum potiunte.

[25] [Templum Pelagiæ alicujus CP.] Baronius in Notis Martyrologii ad V Iunii ait, fuisse non tantum Antiochiæ, sed & Constantinopoli celebrem memoriam S. Pelagiæ; ejusque egregiam basilicam, impium Constantinum Copronymum, demolitum esse, ut testatur Cedrenus in Compendio. Inspexi curiosus Cedrenum, an Pelagiæ huic nostræ potius, quam alteri cuivis templum assereret Constantinopoli; nec aliud reperi apud ipsum, quam quod Constantini Patriarchæ cadaver projectum sit in locum, qui vocatur Pelagium, ἔνθα πρῶτον ὑπῆρχεν τῆς ἁγίας Πελαγείας ναός· οὓ θεομισὴς κατακλύσας, καὶ τάφον καταδίκων πορήσας, ubi prius fuerat S. Pelagiæ templum, quod invisus Deo Constantinus Copronymus demolitus, locum sepeliendis capite damnatis attribuerat. Nihil hic de Pelagia nostra potißimum, imo ne quidem de Pelagia Martyre. Ut nihil hinc pro illa, qua de agimus, Virgine Martyre concludi poßit potiori jure, quam pro Tarsensi aut Pœnitente.

[26] Sed penitius paulo inspicere hoc templum lubet, quod aliis non S. Pelagiæ, [quod aliis S. Pelagii vocatum,] sed S. Pelagii appellatum reperio. De eodem quippe Pelagio agens Zonaras: ὅπου, inquit, τέμενος ἦν τοῦ μάρτυρος Πελαγίου, καθελὼν μισόθεος, καὶ βόθρον ὀρύξας βαθύτατον, ἐκεῖ τοὺς καταδίκους ῥίπτεσθαι προσέταξε. Ubi templum fuerat Martyris Pelagii, quod destruens impius Constantinus Copronymus, profundum ibidem puteum effodi jussit, in eumque morte damnatos abjici. Hæc Zonaras libro 15, ubi de S. Stephano juniore, qui sub Copronymo necatus fuit. In ejusdem Vita Ms. XXXVIII Novembris illustranda, vocatur similiter τοῦ ἁγιου μάρτυρος Πελαγίου ναός Sancti Martyris Pelagii templum, diciturque ruinæ proximum fuisse, cum illud Imperator iconomachus everti jußit. Habemus igitur, idem templum ab aliis S. Pelagiæ, ab aliis S. Pelagio tribui: habemus insuper, & hunc & illam, Martyrem appellari ab omnibus, præterquam a Cedreno: sed vix habemus, quo sententias illorum Auctorum conciliemus, aut utri Sanctorum præ altero sacrum fuisse dicamus templum illud.

[27] Agit de eodem templo in sua Constantinopoli Christiana Dominus du Cange lib. IV num. XXVI, & S. Pelagiæ Martyri attribuit. Sed postea illustrans Zonaram, & libro ejus XV num. VII legens locum, a nobis superiori numero prolatum, ubi templum illud S. Pelagii Martyris appellatur, hærere animo, ac difficultatem diversarum sententiarum notare cœpit: putat tamen, [tribuitur a Cangio Pelagiæ pœnitenti,] nodum solvisse scriptorem Vitæ Ms. S. Pelagiæ Antiochenæ, seu Pœnitentis; cui hæc fuit dicata ædes, uti vult ipse: Nam, ait, eadem est sancta Pelagia cum sancto Pelagio. Quippe eadem Pelagia, ex insigni scorto in sanctam Monastriam mutata, monasterium hominum virili habitu & eunuchi specie ingressa, ac Pelagii assumpto nomine, vitam in eo sancte exegit, sexu post illius obitum dumtaxat deprehenso. Recte quidem hæc. Et dicatam quoque ædem ei fuisse Constantinopoli, recte asseruerit; si quo modo Martyrem appellari Pelagiam, seu Pelagium illum posse ostenderet. Quod cum ostensum non sit, nec videam quo pacto ostendi poßit; aliud excogitandum est, ad conciliandos textus diversos, aßignandusque Martyr, cui templum dicatum fuerit.

[28] Constat ex Commentariis nostris ad Vitam Pelagiæ Tarsensis die IV Maji; ipsam, Constantinopoli aliis homonymis notiorem, templum nomini suo dicatum obtinuisse Peræ trans sinum; verosimiliter, ut ibidem opinamur, [rectius tribuendum Tarsensi;] exædificatum propter allatas eo Reliquias Sanctæ. Cum vero interjectu sinus prohiberentur Constantinopolitani, pro libitu & commodo suo, eo accurrere, ac vota sua sanctæ Martyri solvere; fieri potuit, ut aliud eidem templum in ipsa civitate sua moliti sint, quod diutino tempore collapsum, Imperator Copronymus æquaverit solo, & locum in cœmeterium morte multatorum converterit. Martyrem enim invenire oportet, cui templum illud attribuamus: pro Antiochena autem Martyre Pelagia nullum nobis suppetit argumentum, aut conjectura; sed nec pro alia quavis ejusdem nominis, præter Tarsensem, quamvis & pro illa sat levis sit, quam attulimus, conjectura.

[29] At, S. Pelagii vocatur templum illud Zonaræ aliisque. Nullum equidem reperio in Oriente S. Pelagium, [Pelagio tributum] de quo suspicari poßim Constantinopoli templum habuisse. Laudatur quidem in Martyrologio Romano XXV Martii S. Pelagius, Episcopus Laodiceæ, quod ob fidem Catholicam tempore Valentis exilium & alia passus sit, sed tamen quievit in Domino, & nuspiam inter Martyres annumeratur, ut in nostris de ipso Commentariis ad dictum diem videre est. Si tamen Martyrem velis dici posse, ob exilium & ærumnas toleratas; nondum adscripseris ei templum, [forte per errorem tantum.] quin continuo audias, quod objectum nobis modo est; cum idem templum etiam S. Pelagiæ vocetur, cur S. Pelagio potißimum adscribis? Fuerit igitur templum illud, a Copronymo eversum, Pelagiæ potius quam Pelagii; Martyriis potius quam Pœnitentis; & Tarsensis potius quam Antiochenæ, aut cujusvis alterius. Quod autem Pelagii vocatur nonnullis, factum esse potest ex eo quod locus tempore illorum τὰ Πελαγίου appellatus sit: unde opinati fuerint, templum quoque, quod ante ibidem extitisse sciebatur, τοῦ ἁγίου Πελαγίου potius quam τῆς ἁγίας Πελαγίας fuisse.

[30] Sed de tricis istiusmodi, non magni momenti, sit satis: duas quibus S. Pelagiam nostram laudavit Chrysostomus, adhuc Presbyter Antiochenus, producamus Orationes; quas edidit pridem Latine Aloysius Lipomannus, Tomo VII de Vitis Sanctorum, [Orationes duæ S. Chrysostomi de S. Pelagia] & ex illo Surius die IX Iunii. Earum primam eamque prolixiorem edidit postea, etiam Latino-Græce, Fronto Ducæus noster, aitque in Notis, illam se promere e duobus Mss. Christianissimi Regis Henrici IV, in quorum altero adscriptus, margini fuit dies Octobris VIII, hoc pacto Μηνὶ Ὀκτοβρίῳ η᾽: qua die etiam in Menologio inscriptam, supra monuimus. In altero hæc fuit inscriptio, Ἐγκώμιον εἰς τὴν ἁγίαν παρθένον μάρτυρα Πελαγίαν, τὴν ἐν Ἀντιοχείᾳ. Laudatio S. Pelagiæ Virginis Martyris Antiochenæ. [dantur Latine tantum,] Hanc eamdem Laudationem, cum Græce jam legi poßit apud Frontonem, Latine tantum hic edimus; adjicientes alteram ejusdem Chrysostomi de eadem Laudationem, utramque e Surii editione.

[31] [& 9 Junii potius cum plerisque,] Edimus autem illas hoc potius die IX Iunii, cum plerisque Græcorum Latinorumque fastis, quam VIII Octobris; licet Græcis tum iteretur Pelagiæ memoria, in Menæis & Menologio, Latinisque etiam celebretur in ecclesia Mediolanensi, ut Galesinius supra num. 11 testatur, & Breviaria Mediolanensia docent; nempe impressum Venetiis MDXXXIX; &, S. Caroli Cardinalis Archiepiscopi jussu editum; [quam 8 Octobris cum Mediolan.] & nunc postremo recognitum Mediolani MDCXXXV, utrumque juxta ritum Ambrosianum: idem docent Lectiones, a S. Sede Apostolica approbatæ ad illorum usum, qui in ecclesia Mediolanensi Romano ritu utuntur, editæ Mediolani MDCXLII. Primum hic notatum Breviarium, VIII die Octobris, tres habet Lectiones proprias de S. Pelagia, sed quæ admodum aberrant a veritate historiæ nostræ. [qui repudiant nunc Lectiones ejus antiquas,] Hinc illæ postea eliminatæ sunt, succeßitque pro tribus una dumtaxat propria, eaque desumpta e S. Ambrosio, prout a nobis num. 5 producta est, ut nunc in Breviariis ecclesiæ Mediolanensis, tam Romani quam Ambrosiani ritus, legitur.

[32] Atque ex his notare juvat, quam non temere damnandi sint illi, [a veritate alienas,] qui receptas olim in ecclesiasticis tabulis Historias, subinde nunc reprobant & falsitatis errorisve arguunt ratione nixi, cum id publica auctoritate noscantur fecisse Ecclesiæ ipsæ, in rebus ac traditionibus domesticis, quarum alioquin tenacißimæ sunt pleræque nationes. Lectiones Breviarii istius, tametsi perperam applicatæ fuerint Pelagiæ, habent nihilominus in veritate fundamentum; decerptæque sunt e S. Ambrosio, lib. 2 de Virginibus sub finem; ubi de Virgine Christi sponsa, ad lupanar damnata, & Milite, illam inde inviolatam mutatis vestibus dimittente, agit, neutrius expresso nomine, sed tantum loco Antiochia indicato; quod scientibus, Pelagiam quoque Antiochenam, & castitatis servantißimam fuisse, videri potest suffecisse, ut Ambrosianam illam Historiam imprudenter huic applicarent. Nos illam de SS. Dydymo ac Theodora, aut de SS. Alexandro ac Antonina, die XXVIII Aprilis & III Maji illustratis, intellectam a S. Ambrosio putamus; nisi opinari malis simile par Antiochiæ quoque certasse. Sed lectiones ipsas ne omnino pereant, accipe.

[33] I Antiochiæ nativitas S. Pelagiæ Virginis & Martyris. [uti hic legere est.] Hæc sacra Virgo, cum diebus ac noctibus orationibus vacaret, urgente persecutionis procella, ab apparitoribus rapta, in medium producitur, & libera voce se Christi ancillam profitetur. Jubent continuo iniquitatis judices, Virginem Christi aut sacrificare aut lupanari prostitui. Confidens in Deum Virgo, idolorum spretis libaminibus, lupanar introducitur: & dum fusis lacrymis divinum imploraret auxilium; ecce vir miles, specie terribilis, irrupit in cubiculum, in quo Virgo orabat.

II. Suspicata itaque Virgo, hostem introisse, contremuit. Cui miles: Ne quæso paveas, soror: frater huc intravi, salvare animam tuam. Vestimenta mutemus: conveniunt mihi tua, & mea tibi. Sume habitum, qui abscondat Virginem; trade qui consacret me Martyrem. Paratus sum mori, ut Virgo conservetur. Mutato igitur habitu, sub militari chlamyde, puella de lupanari evolat, multis extra certantibus, quis primus ingrediens ovem Christi contaminaret.

III. Unus autem ceteris audacior, introgressus exclamat: O mirum! Puella ingressa est: vir videtur. Recedamus hinc, ne & nos mutemur. Currunt tamen omnes: rapitur miles sub veste feminea; & Christum confitens ad supplicii locum deducitur. Fertur quoque puellam illo cucurrisse, & cum suo vade de nece certasse. Dicebat miles, Ego jussus sum occidi; te autem absolvit, quando me tenuit. At illa: Non ego te vadem mortis elegi, sed prædem pudoris optavi. Horum denique piam controversiam impiorum gladius diremit: ambo etenim gloriosa morte martyrium consummaverunt. Sed hæc veritati minus consona, ab ipsa Mediolanensi Ecclesia, ut diximus, jæm reprobata sunt. Vera accipe e duabus Chrysostomi Orationibus.

ORATIO I
S. Joannis Chrysostomi, Presb. Antiocheni, dein Episcopi Constantinopolitani.
De S. Pelagia Virg. ac Mart.

Pelagia Virgo, Martyr Antiochiæ in Syria(S.)

EX. S. IOA. CHRYSOS.

[1] Laudetur & summis præconiis celebretur Deus, quod mulieres etiam ipsæ, [Devicta per Christum morte] quin etiam puellæ, mortem contemnant ac derideant; virginesque, admodum adolescentes & nuptiarum expertes, ultro inferorum stimulos inuadant, neque ob id tamen aliquid grave patiantur. Omnia hæc bona per Christum ipsum, e Virgine genitum, nobis allata sunt; quandoquidem, post partum illum & ortum maxime admirabilem, mortis vires dissolutæ sunt, & diaboli potentia ita enervata est, ut non a viris solum, sed ab ipsis etiam mulieribus contemnatur; neque mulieribus tantum, sed vel ipsis puellis ludibrio sit. Quemadmodum enim optimus aliquis pastor, cum leonem pecora ipsa & gregem totum vastantem ceperit, & ipsius dentes evulserit, atque ungues secuerit, jubamque totonderit; talem reddit, quem vel pastorum pueri contemnant ac derideant, puellisque deinceps illudendum tradit: ita & Christus ipse, cum mortem, naturæ nostræ antea horribilem, & totum genus humanum perterrefacientem, expugnaverit, & omnem ejus timorem dissolverit; eam virginibus etiam ipsis illudendam tradidit.

[2] Quamobrem & beata virgo Pelagia, tanta cum voluptate ad mortem cucurrit, [illam ultro oppetit Pelagia, pudicitiæ causa,] ut neque carnificum manus expectarit, neque in judicium ingressa fuerit; sed proprii animi studio, & summa alacritate, illorum sævitiam anteverterit. Parata erat ad cruciatus, tormentaque, & omne suppliciorum genus perferendum: sed metuebat tamen, ne virginitatis coronam perderet. Hinc autem discas, impiorum hominum intemperantiam, Pelagiæ virgini timorem attulisse, quod ab intemperata illorum hominum injuria virgo se submovit ac præripuit. Id quod e marium numero nemo antea facere aggressus fuit: omnes enim ad judicium accesserant, & illic fortitudinem suam ostenderant. At mulieres ipsæ, propter naturæ suæ conditionem, ad injuriam accipiendam paratiorem, talem mortis rationem sibi excogitarunt: nam si licuisset & virginitatem ad finem usque servare, & martyrii coronam percipere, ad judicium Virgo cogitavit, dimidiatæ coronæ compotem factam abire, cum utriusque victoriæ palmam assequi liceret: ob idque noluit in judicium accedere, ac intemperantium hominum ad spectaculum proponi, atque procacibus oculis sui aspectus voluptatem præbere, & sanctum illud corpus injuriæ subjicere; sed ex thalamo & mulierum conclavi, ad alterum thalamum, hoc est, in cælum ipsum ascendit.

[3] Magnum quidem est, carnifices ipsos circumstantes, & hominis alicujus latera fodientes ridere: [magis laudanda quā si per tormenta oppetiisset.] sed nihilo minus, quam illud, hoc est. Quorum latera fodiuntur, eorum sensus præ tormentorum varietate consumitur; ut mors ipsa non amplius terribilis, sed liberatio quædam, & urgentium malorum remissio videatur. Pelagia vero, cum nihil tale adhuc passa esset, & corpus integrum atque intactum haberet, neque dolorem aliquem sentiret; forti quadam excelsi animi magnitudine certe illi opus fuit, ut ex hac vita morte violenta seipsam ejiceret. Quamobrem cum illorum tolerantiam admiraris, hujus etiam, quam diximus, fortitudinem admirare: cum illorum patientiam obstupescis, & hujus generosam mentem obstupesce, quod talem mortem subire ausa fuerit. Nolim rem hanc simpliciter prætereas; sed cogita, quomodo par est teneram illam virginem, quæ nihil aliud noverat nisi virginalem aulam, illo tempore affectam fuisse; cum milites repente irruentes, & ad fores ipsas stantes vidit, qui ad judicium illam vocabant, & per forum pro talibus tantisque rebus petrahere volebant. Non pater intus erat, non mater, non nutrix, non ancilla, non denique vicinus aliquis aut amicus præsto erat: sed sola a carnificibus illis comprehensa est. [Ad carnificum conspectum intrepida,] Quod enim exire, & carnificibus illis ac militibus respondere, quod os erigere & vocem emittere, quod eos aspicere, quod denique consistere & respirare potuerit, hoc certe tale ac tantum est, ut nemo possit non illud admirari atque obstupescere. Non hæc naturæ humanæ facta: sed Dei, majorem partem conferentis, auxilio id fiebat. At ipsa tamen otiosa non erat: sed a seipsa promptum & generosum animum, voluntatem, propositum, studium & alacritatem afferebat. Divina igitur ope ac benevolentia factum est, ut hæc omnia ad eventum perlata sint. Itaque ipsam & admirari, & beatam dicere merito debemus: beatam, quod Dei præsidium atque opem habuerit; admirabilem, quod tantam animi alacritatem ostenderit.

[4] Quis enim non jure obstupescat, audiens illam temporis momento tale propositum iniisse, [consilium in arena capit oppetendæ mortis, & exequitur,] confirmasse, & ad exitum contulisse? Scitis enim omnes vos, quemadmodum post multa, sæpe ac multo tempore cogitata, cum occasio ipsa rei conatum a nobis exigit, si vel paululum timoris mentem nostram corripuerit, formidine repente perculsi, consilia omnia effundimus. At vero illa, momento temporis, consilium ita horribile ac formidolosum inire, decernere, & reipsa perficere potuit. Non præsentium virorum terror, non temporis celeritas, non sua ipsius, cui tot insidiæ paratæ fuerant, solitudo, non quia intra domum sola comprehensa fuerat, non aliæ denique res beatam illam Virginem perturbarunt: sed ita securo & præsenti animo omnia faciebat, ut si amici & noti aliqui homines illic præsto essent. Idque jure optimo: non enim erat intus sola, sed consiliarium habebat Jesum ipsum. Ille Virgini præsto erat; ille ipsius mentem & cor excitabat; ille animum confirmabat: solus, inquam, ille metum omnem ejiciebat. Hæc autem non simpliciter Jesus faciebat, sed quoniam Martyr ipsa illius auxilio se dignam ante præbuerat.

[5] E domo igitur egressa, petiit a militibus, ut sibi liceret redire intro, [delusis militibus,] & vestem mutare. Ingressa vero intro, vestem mutavit, incorruptam pro corrupta; & pro fragili & caduca, stabilem ac sempiternam. Ego vero præter ea, quæ dicta sunt, & illud miror; quomodo milites illi gratiam, quam Pelagia virgo petierat, concesserunt: quomodo mulier viros decepit: quomodo nihil eorum, quæ futura erant, illi suspicati sunt: quomoejus dolum non animadverterunt. Neque enim est, quod aliquis dicat, neminem unquam tale quippiam fecisse. Multæ enim fortasse se præcipitarunt, & in mare seipsas injecerunt, pectusque suum gladio trajecerunt, & laqueis colla inseruerunt (nam multa hujusmodi temporibus illis acciderant) sed Deus ipse militum illorum corda excæcavit, ut Virginis Pelagiæ dolum non animadverterent. Quamobrem e mediis retibus Virgo avolavit: & sicut cerva, cum evadit venatorum manus, in quas inciderat, ad alicujus montis verticem, venatorum pedibus & telorum jactibus inaccessum, statim confugit, ac deinde a cursu desistit, e loco illo sine timore aliquo eos despiciens, a quibus antea insidiæ parabantur; ita & Virgo illa, cum in ipsas venatorum manus incidisset, & parietibus ipsis, velut quibusdam retibus, comprehensa esset; cucurrit, non in montis verticem, sed in ipsum cæli fastigium, quo nulla erat ipsis accedendi facultas: deinde illinc vacuis manibus eos revertentes aspiciens, gaudebat, cum infideles homines redargutos, & multo rubore adspersos videret.

[6] Cogita quale illud fuit, sedente Judice, adstantibus carnificibus, paratis tormentis, universa multitudine collecta, cum milites ipsi expectarentur, [cum confusione redeuntibus ad Judicē.] qui Pelagiam adducerent; omnesque præ voluptate gestirent, & tanquam ebrii essent, prædam in manibus se habere sperantes; tunc illos ipsos, qui ejus rei causa missi fuerant, vultu in terram demisso redeuntes videre, factumque illud narrantes audire. Quantum dedecus, quantum mœrorem ac probrum omnibus impiis illis tunc fuisse, par est? Qua tristitia, quo vultu, & rubore perfusos milites illos rediisse, credimus; qui reipsa didicerant, se non cum hominibus, sed cum Deo bellum gerere? Joseph, quo tempore a domina sua insidiis petebatur, vestem impuris ac scelestis barbaræ mulieris manibus detentam reliquit, & nudus exiit. Pelagia vero, neque corpus suum ab intemperatis illis hominibus tangi passa est; sed cum anima ipsa corpore denudata in cælum ascendisset, & sanctam suam carnem apud hostes reliquisset, ita dubios & perplexos adversarios reddidit, ut nescirent quid agerent: neque enim habebant, quid reliquiis illis deinceps facerent. Talia sunt perfecta Dei opera, rerum desperationem ad multam facilitatem; sibique adversantium res, quæ videntur facillimæ, ad extremam desperationem transferentis.

[7] Quid enim difficultate illa majus, in quam puella tunc inciderat? Quid facilitate illarum, [In quo mira Dei virtus eluxit,] quas milites tunc tractabant, planius videri poterat? Habebant puellam intus solam comprehensam, domo ipsa velut carcere quodam conclusam, & tamen redierunt, prædam non assecuti. Contra puella ipsa, cum omnibus auxiliis atque adjutoribus deserta esset, neque ullam evadendi viam haberet, sed prope illarum ferarum manus se positam videret; ex ipsis faucibus, ut aliquis diceret, abrepta, omnium insidias diffugit, & milites ac judices principesque illos superavit; idque eo tempore, quo omnes se illius victores futuros, sperabant. Postea vero, quam puella ipsa mortua est, tunc in majorem desperationem inciderunt, ut discerent Martyrum mortem, Martyrum esse victoriam. Hoc perinde fuit, acsi, undarum impetu ad ipsum portus aditum irruente, navigium merce copiosa & margaritis preciosis refertum, cum jam jam ab illa ipsa fluctuatione submergendum esse videretur, periculum mox diffugiens, ab ipso aquarum impetu impulsum, quam celerrime ad portum transmissum esset Sic militum illorum invasio ac terror, cum omnibus undis formidolosior incidisset, fecit, ut multo celerius puella festinaret ad cælum ascendere: quæque navim ipsam submersura videbatur unda, illa salvam ad tranquillum portum transmisit: ac deinde corpus illud, omni fulgore splendidius, ex alto deferebatur, diabolum id videntem feriens. Non enim ita fulgur, e cælis demissum, nobis terribile videri solet, ut Martyris corpus, fulgure gravius, dæmonum turmas tunc perterrefecit.

[8] Sed ut discas non sine divina providentia id factum fuisse, hoc præcipue licet aperte intelligere, ex ipsius Virginis proposito & prompto animo; quodque milites illi Virginis dolum non considerarint, sed quod illa petierat, [ac providentia,] libenter concesserint; quod denique ad exitum res ipsa perducta sit. Licet etiam nihilominus & ex ipsa mortis ratione hoc intelligere. Multi enim e sublimi tecto dejecti, nihil mali passi sunt: alii vero, quibus corporis membra læsa & mutilata fuerint, post casum ipsum multo tempore superfuerunt. At in Virgine nihil tale Deus ipse fieri permisit; sed statim jussit animam corpus relinquere, eamque ipse accepit: quippe quæ, quantum satis fuit, certaverat, & rem omnem impleverat: non enim mors illa ejusmodi casus, naturam, sed Dei jussionem, consecuta est. Jacebat igitur corpus illud, non in lecto aliquo, sed in solo. Nec propterea tamen honoris expers erat, [etiam cadaver virginis honore afficientis.] quia in solo ipso jacebat: sed solum ipsum ex eo fuit honoratum, quod corpus illud tam gloriosum excepit: quin imo quia in terra jacebat, eo ipso corpus illud erat honoratius. Hujusmodi enim sunt injuriæ, quæ propter Christum accipiuntur, ut honoris cumulum nobis afferant. Jacebat igitur in solo ipso, & angusto quodam loco: sed Angeli Pelagiæ corpus circumdabant, & Archangeli omnes honorabant: Christus denique ipse præsens erat. Nam si domini mortuos servos aliquos nobiliores ad sepulturam deducunt, neq; id erubescunt: multo magis Christus ipse Virginem, que ejus causa libenter animam emiserat, & tantum periculū susceperat, presentia sua honorare non recusavit. Jacebat itaque illa, & epitaphium habebat martyrium quod susceperat, confessionis ornatu decora; & veste, omni regali purpura pretiosiore induta. Erat autem vestis illa duplex, una virginitatis, altera martyrii. His funebribus donis ornata Virgo hæc, ad tribunal Christi assistit.

[9] Talem habitum & nos viventes ac mortui nobis ipsis parare studeamus; [Exhortatio ad animam virtutibus ornandam,] illud scientes, quod qui auratis vestibus corpus suum exornaverit, nullam ex ea re mortuo homini utilitatem attulerit; quinetiam multorum invidiam & reprehensionem excitaverit; quippe qui, neque in morte, ambitiosus & falsæ gloriæ appetens, esse desierit: at si virtute se ornarit, multos etiam post mortem sui laudatores habebit. Etenim ipsis etiam regalibus aulis apud omnes homines splendidius erit sepulcrum illud, ubi corpus jacuerit, quod cum virtute ac pietate vixerit. Hujus rei vos ipsi testes estis, qui divitum monumenta, quamvis aureis vestibus contecta, tanquam speluncas quasdam prætereuntes; ad sanctam hanc Virginem, multo cum studio & animi alacritate, accurritis: quoniam, cum martyrio, confessione & virginitate, multæ & aureæ vestis loco, funus suum ornarit, hinc postea discessit. Hanc igitur pro viribus & nos imitemur. Contempsit illa vitam hanc: contemnamus & nos delicias, irrideamus sumptuosos apparatus, abstineamus a crapula & ebrietate, fugiamus voracitatem.

[10] [ad festum Pelagiæ digne celebrandum,] Non temere hæc nunc dico, sed quoniam multos video, postquam concio hæc dimissa fuerit, ad ebrietatem, ad cauponas & mensas illas, quæ sunt in hospitiis publicis, & ad alia inhonesta opera statim reversuros. Quamobrem precor vos & hortor, ut semper sanctam hanc Virginem in memoria & mente habeatis neque concionem hanc celebrem dedecoretis; non denique fiduciam nostram, ex hoc die festo ad nos proficiscentem, imminuatis. Etenim non temere cum Gentilibus disserentes hujus diei festi celebritate gloriamur; eamque objicientes, erubescere illos facimus, cum dicimus, quemadmodum urbem integram ac totam, tantumque populum puella una mortua singulis annis ad se attrahit, idq; post tam multos annos, neque tempus ullum honoris hujus seriem interrupit. Verum si senserint, quæ in hac celebritate committuntur, majore laudationum parte privati erimus. Hæc enim multitudo, quæ nunc præsens est, si bene ordinata ad nos accedere post hac studuerit, ea res maximo nobis erit ornamento: at si cum segnitie & negligentia multa hic aderit, probrum & accusationem nobis ea res afferet.

[11] Ut igitur vestra multitudine, charissimi auditores, nos exultare possimus, [ad incumbendū proximorum correctioni] eodem recto ordine domum revertamini, quo par est eos redire, qui cum talibus Martyribus versati: nam si quis non ita domum redierit, non solum nihil profecerit, verum etiam periculum maximum sibi attraxerit. Scio vos hoc morbo non laborare: sed non satis hoc vobis est ad excusationem, nisi & fratres ipsos, inhoneste, se gerentes, ad modestiam maximam, & ad convenientem & compositum statum redigatis. Honorasti Martyrem præsentia tua? eamdem illam & proximorum tuorum emendatione honora. Si enim videris inordinatum risum, atque inhonestum cursum, & illiberalem incessum, indecentemque habitum & figuram; accede, & illos ipsos, qui talia committunt, acerbo & terribili vultu intuere. At contemnent illi, & irridebunt potius. Sume tecum duos vel tres fratres, vel plures, ut qui hæc facit, multitudine ipsa præsente correctus, modestior fiat. Quod si neque sic illorum amentiam represseris, eos ipsos ad Sacerdotes deferas. Sed vix fieri potest, ut ad eam impudentiam illi devenerint, ut si reprehensi ac rogati fuerint, non cedant, verecundentur, & ab inordinata & ludicra chorea se retrahant. Quod si decem, si tres, si duos, si unum tantum lucrifeceris, multam utilitatem tibi comparaveris.

[12] At multa est vie longitudo. Longitudinem hanc ad eos quos supra diximus, colligendos sponte subeamus. [ad honeste per vias incedendū,] Multo thuris vapore viā implemus. Honestum quidem hoc est. Verum non tantum via ipsa honesta apparuerit, si, vaporis atque odorum instrumentis per illam totam dispositis, aërem ipsum odoris suavitate perfuderis; quantum si omnes, qui hodie per illam ipsam viam incedunt, Martyris certamina inter se narrantes domum redeant, linguas ipsas singuli pro vaporis instrumento exercentes. An non videtis, cum Imperator in urbem ingreditur, quam composite atque ordinate milites ipsi, ordine utrimque disposito, armati incedunt; vicissim se hortantes, ut quieto & sedato ac reverenti gradu procedant, quo iis, qui eos spectant, compositi & spectatu digni videantur? Illos igitur imitemur: nam & nos Imperatorem deducimus, non corporeum aliquem, aut terrenum, sed Angelorum Dominum. Atque ita ingrediamur, nos mutuo hortantes ad concinne atque ordinate progrediendum, ut non multitudine solum, verum etiam ordine ipso spectatoribus stuporem afferamus. Maxime quidem. Quamvis enim nemo præsens esset, quamvis soli per viam incederemus, neque sic tamen immodestos nos esse oporteret; divinos illos oculos metuentes, qui semper patent, & ubique præsentes sunt, omniaque intuentur.

[13] Nunc vero etiam illud considerate, multos hæreticos hic esse inter nos commistos, qui si vos ita saltantes, [scandalaque ibidem vitanda.] ridentes, vociferantes & ebrios viderint, summe nos condemnantes discedent. Quod si aliquis uni alicui homini scandalum afferens, inevitabiles pœnas dabit; nos, qui tam multis scandalum afferimus, quas pœnas daturos putas? Sed prohibeat illud Deus, ut post hos sermones, & hanc admonitionem, aliquis iis vitiis obnoxius inveniatur. Nam si ante hac, qui hujusmodi facinora committere audebant, venia digni non erant; post consilium atque increpationem hanc, pœna ipsa multo gravior erit & inevitabilior, tam iis qui hæc faciunt, quam qui fieri vident &contemnunt. Ut igitur &illos pœna liberetis, & vobis copiosiorem mercedem comparare possitis, fratrum nostrorum curam suscipite: ad ea, quæ dicta sunt colligenda atque enarranda eos impellite, ut per totam viam hæc meditantes; & iis, qui domi remanserunt, mensæ hujus reliquias afferentes, illustre convivium etiam illic habeatis. Ia enim & hujus diei festi gustum maximum percipiemus, & sanctam Martyrem ad majorem benevolentiam provocabimus, vero honore illam prosequentes: quæ majorem etiam voluptatem capiet, si fructum aliquem & utilitatem animas juvantem adepti redierimus, quam si huc venerimus, & postea tumultuati simus. Faxit Deus, hujus sanctæ Virginis, & eorum qui similiter certaverunt, orationibus ac precibus, & ut hæc, & alia quæ dicta sunt, diligenter memoria teneatis; & ut ad opus ipsum omnia conferentes, in omnibus ad finem usque Deo ipsi grati simus: cui gloria sit & imperium, nunc & semper, & in secula seculorum, Amen.

ORATIO II
Ejusdem de eadem.

Pelagia Virgo, Martyr Antiochiæ in Syria(S.)

EX S. IOA. CHRYSOS.

[1] Majore quidem theatro sancta Virgo Pelagia digna esset: magna enim hujus puellæ certamina extiterunt, [Diabolus victus] ob idque copiosiorem theatri frequentiam requirunt. At satis illi tamen est Christus, qui solus pro omni ornamento hujus Virginis panegyrim ac celebritatem præsens exornat: quo enim loco Christus adest, illic omnium Angelorum chorus præsto est. Et omnes quidem Martyres sua corpora cruciatibus fortiora præstiterunt, ob idque magnum quoddam theatrum adversus diabolum sibi paraverunt; cum incorporeos spiritus corpore ipso superaverint, & carnem suam cum ferro contendentem fortiter exhibuerint. Cum vero etiam puellas ipsas video, pro Christo crucifixo mori gestientes: tunc diaboli temeritatem magis rideo, qui cum permulta vaticinandi loca sibi excogitaverit, quasi res futuras in illis ipsis prænuntiaturus esset, non illud præviderit ac vaticinatus sit, quantum dedecus, quovis risu dignum, hodierno die passurus esset.

[2] Quid enim magis ridendum aliquis duceret, quam quod hodie passus est diabolus? Qui licet Virginem irretitam haberet, a præda tamen ipsa excidit; & puellam, [& delusus a puella,] quam apprehendit, tenere non potuit; quasi umbram, non Virginem apprehendisset. Nam cum illa simplicitatem columbæ cum serpentis prudentia conjunctam haberet, ut columba quidem simplex comprehensa est, sed ut prudens serpens diffugit: quamvis enim esset comprehensa, de victoria tamen non desperavit: neque animo aut consilio capta fuit, licet corpore detenta esset; sed artem quamdam atque consilium excogitavit, quo eorum, a quibus comprehensa fuerat, temeritatem eluderet, & eos tanquam stupidos redderet.

[3] Sed quidnam hoc fuit? Se consilium mutasse puella simulavit: idque ut credibile videretur, quamvis in tantæ fluctuationis & naufragii periculo constituta esset, vultu tamen ipso hilaritatem præferebat. [insidiatores pudicitiæ] Figmento igitur illo milites capti, & puellæ hilaritate decepti, humanius in illam se gerere cœperunt. Quæ cum ab ipsis pertiisset, ut tamdiu liceret abesse, quoad ornatum sponsæ convenientem sibi indueret; eundi potestatem milites ei concesserunt; quippe qui ea re non solum illi Virgini gratum facturi essent, sed futurum etiam cogitabant, ut a Judice ipso magis laudarentur, [per præcipitium effugiente;] si puellam veste ornatam duxissent. Illa vero consilii sui compos facta, statim se veste induit, quæ vere decora est. Cum enim animi fortitudine, & resurrectionis spe multa se induisset atque corroborasset, ad ipsius tecti fastigium cucurrit, & illinc seipsam præcipitem dedit. Itaque palæstræ genus illud exegit, quod, ut magnum quidpiam, aliquando diabolus Domino ipsi proponere ausus fuerat, cum dixit; Si filius Dei es, mitte te deorsum.

[4] Hujus puellæ fidem & animi magnitudinem valde obstupesco. Quid enim tunc alia virgo secum ipsa non cogitasset? Dixisset quidem: Do meipsam ex hoc loco præcipitem, [animo sibi præsentissima,] cum id facere eo ipso coacta sim, quod stuprum metuo. Laudabile est propositum, modo casum ipsum mors consequatur: quamvis enim in me mortuam hostes debacchati fuerint, id tamen ego non sentiam, meque insciente hoc facient. At si in terram collisæ, corporis membra perfracta fuerint, anima vero in membris permanserit; corporis turpitudinem moleste ferens ac dolens, tunc nihilominus ad Judicem ducta, ea patiar, quæ semper timui: tradent enim stupro corpus ipsum membris læsum, ac me violatam dimittent: sicque duplicem feram calamitatem, tum corporeis membris læsa, tum virginitate spoliata. Hæc satis quidem fuissent, ut aliam puellam perturbarent. At illa ita confisa est, quasi finis ipsius sponsorem aliquem haberet: ob idque prompto animo ad eum casum festinavit.

[5] Itaque puellæ & virginis fortitudine atque animo illo victus es, diabole. [& diabole ipsi insultante] Quæ enim Domino ipsi olim proposuisti, ad ea puella quçdam ejus famula te provocavit; & ad tecti fastigium accurrens, illinc seipsam jaculata est: cumque a Judice vocata esset, tibi, qui hoc suggessisti, non obtemperavit, neque subdolam pugnam subiit: novit enim versutas cogitationes tuas, cum sæpe virgines ipsas ad Judices, tamquam ad flagella excipienda, vocare soleas, postea vero sine pugna iis, qui pugnam subierunt, acerbins detentas ejicis. At si vere ad pugnam vel ad stadia puellam provocas, congredere nunc cum illa, e tecto se dejiciente, eamque illinc decidentem sustine: audeas contra illam stare, & palæstram experiri. Excita quamcumque velis astutiam. Habes terram pro pugnæ campo: urge nunc gladios ipsos, ut mortem inferas: substerne interficiendis hominibus dura cædis instrumenta: para decedenti puellæ confractionem. Omnes enim quantumvis abstrusas atque abditas artes tuas, velut infirmissimas, illa superavit; quodque majus est, neque illud a Deo exegit, quod scriptum est; Angelis tuis manda de me, Domine, ne unquam offendam ad lapidem corpus meum; sed id petiit, ut animæ præciperet, post casum ipsum e corpore discedere.

[6] O puellam, genere quidem & sexu feminam, animo autem ipso marem! [ac virginitatis martyriique laudem merente.] O virginem duobus nominibus extollendam, quod in Virginum grege, & Martyrum choro numerata sis! O puellam, ita continentem, ut neque aspectu quidem ipso fruendi facultatem intemperato Judici præbueris. Hujus igitur puellæ temperantiam & nos imitemur, & contra voluptates ipsas victoriæ trophæa erigamus: incontinentiæ atque intemperantiæ impetum frangamus, & animum ipsum ad pietatem servandam corroboremus: judices ipsos a tentationibus submoveamus, & cum opportunum est, non abjectos, sed audaces nos præstemus: denique membra nostra, quæ sunt super terram, mortificemus, ut Dominus ipse hoc humile corpus nostrum tale reddat, & in eam conditionem transferat, ut corporis sui formam cum eo communicet: cui sit gloria & imperium in secula. Amen.

DE S. ALEXANDRO MARTYRE,
EPISCOPO PRUSÆ IN BITHYNIA.
Ex Synaxariis Græcorum Mss.

[Commentarius]

Alexander Martyr, Episcopus Prusæ in Bithynia(S.)

G. H.

Prusa, celeberrima olim urbs Bythiniæ & Episcopalis, apud Montis Olympi radices, profert & hoc die IX Iunii & sequenti duos suos Episcopos Christi Martyres, Alexandrum scilicet & Timotheum. Hunc constat sub Iubiano apostata occisum, ut sequenti die dicetur; at quo tempore S. Alexander martyrio coronatus fuerit, non potuimus investigando assequi. Illustris nihilominus ejus memoria celebratur in antiquo Ms. Græco Synaxario Ecclesiæ Constantinopolitanæ, ad usum nostrum alias concesso a Patribus nostris Parisiensibus Collegii Claromontani, in quo ista leguntur: Τῇ αὐτῇ ἡμέρᾳ, Ἄθλησις τοῦ ἁγίου ἱερομάρτυρος Ἀλεξάνδρού, Ἐπισκόπου Προύσης. Eadem die IX Junii, certamen sancti Hieromartyris Alexandri, Episcopi Prusæ. Ejusdem memoriam reperimus Mediolani in Bibliotheca Ambrosiana in libro, O littera & numero 148 signato: item Parisiis in Mss. Menæis Cardinalis Mazarini, & Patrum Ordinis S. Dominici Congregationis S. Ludovici, atque etiam Divione in Collegio Societatis Iesu apud Petrum Franciscum Chiffletium: in quo exemplari additur, quod ξίφει τελειοῦται, gladio consummatur: hi quoque apponuntur versus:

Πανευπρεπής σοι κόσμος ἱεροσύνης
λαμπρὸς ἄθλος, Ἀλέξανδρε, τοῦ ξίφους.

Ornatus ingens Sacerdotii tibi est,
Gladius agonem finiens, Alexander.

DE SANCTIS TRIBUS VIRGINIBUS,
MARTYRIBUS EX INSULA CHIO.
Ex Ms. Synaxario Divionensi.

[Commentarius]

Tres Virgines, Martyres ex insula Chio (SS.)

D. P.

Chios est magna insula Asiæ, in mari Ægeo & Icario prope Ioniam, de qua pluribus actum est die XV Maji, ad vitam S. Isidori, ibidem sub Decio martyrio coronati. Hinc adductæ dicuntur, sed non additur quo, tres pariter Virgines, & gladio interemptæ, dum in supra citato Ms. Synaxario, Divione a nobis reperto, sic legitur, Τῇ αὐτῆ ἡμέρᾳ, Eadem hac die IX Iunii, αἱ ἁγίαι Μάρτυρες, αἱ ἀπὸ Χίου, καὶ παρθένοι, ξίφει τελειοῦνται. Sanctæ Martyres ex Chio, eæque Virgines, gladio perimuntur. Ubi præpositio ἀπὸ patriam videtur denotare, non solum locum ubi captæ & unde abductæ ad supplicium sunt. In eodem Ms. adduntur hi versus:

Ἐστιμμίσαντο τῇ χρώᾳ τῶν αἱμάτων
Νύμφαι Θεοῦ τρεῖς, ἅς ἀνεῖλε τὸ ξίφος.

Divinitatis tres sponsas cruor pinxit,
Colore roseo, qui dedit gladius neci.

DE SANCTO VINCENTIO,
MARTYRE AGINNENSI IN AQUITANIA.

SVB DIOCLET.

COMMENTARIUS PRÆVIUS.
De Actis antiquis & cultu, variisque circa personam & reliquias controversiis.

Vincentius, Martyr Aginnensis in Aquitania(S.)

AUCTORE G. H.

Aginnum sive Agennum, olim urbium Aquitaniæ princeps habita fuit, nunc inter præclaras ejus regionis civitates adhuc censetur, sita prope dexteram Garumnæ fluminis ripam, [Neque S. Caprasii discipulus,] ubi Ægircium amnem recipit, estque supra Burdegalam, a qua circiter viginti leucis Gallicis distat, vulgo Agen dicta. Primus hujus urbis Episcopus habetur paßim S. Caprasius, ejusque discipulus S. Vincentius Levita & Martyr, de quo illud apud Sammarthanos ex ejus Proprio: B. Vincentius eodem ordine fuit ordinatus ab ipso B. Caprasio, quo B. Stephanus ab Apostolorum Principe B. Petro. Imo & B. Vincentius a Saussajo, & forsan ab aliis recentioribus pluribus, etiam S. Caprasii in Episcopatu habetur successor. [neque Episcopus videtur fuisse;] Verum cum Gregorio Turonensi & antiquis Lectionibus Ecclesiæ Aginnensis infra preferendis, B. Vincentium solum Levitam agnoscimus, a quocumque Episcopo, qui ignoretur, ordinatum. Nam S. Caprasium, nobilissimi Fausti filium, & juvenem decoratissimum, ac Christi Martyrem, nominant Mss. antiqua. Acta quoque & apud Surium XX Octobris, & apud Labbeum in Appendice ad Tomum 2 Novæ Bibliothecæ, & apud Bellovacensem lib. 12 cap. 135 extant, nulla dignitatis Episcopalis aut alterius sacri Ordinis suscepti mentione. [& prior ille passus.] Consentiunt autem illis omnia paßim Martyrologia, tam manu exarata quam typis excusa, etiam sub nominibus Usuardi, Adonis & aliorum, cum Martyrologio Romano ad diem XX Octobris, quod tunc latius erit discutiendum. Antonius Dadinus de Alteserra; lib. 4 Rerum Aquitanicarum cap. 17 asserit, sub Diocletiano anno Christi CCLXXXII (forte CCLXXXXII legendum) Vincentium Diaconum Aginnensem capite truncatum: at S. Caprasium, nobilem adolescentem Aginnensem, anno CCCIII cæso capite martyrii lauream adeptum. Seposito ergo S. Caprasio, Acta S. Vincentii proferimus.

[2] In pervetusto Martyrologio Flori, quod cum genuino Martyrologio Bedæ ante Tomum 2 Aprilis edidimus, ista ad hunc IX Iunii leguntur: [Inscribitur antiquis Fastis.] Aginno, passio S. Vincentii Martyris, qui Leviticæ stolæ candore micans, pro amore Christi martyrium adeptus, magnis sæpissime virtutibus fulget: atque hæc ex libro Miraculorum Gregorii Turonensis desumpta sunt. Usuardus ista solum habet: In Galliis civitate Agenno, passio B. Vincentii, Levitæ & Martyris. Ado & Notkerus aliique addunt, loco Pompejaco; quo scilicet corpus delatum fuisse infra in Actis dicitur. Consentiunt paßim alia Martyrologia cum Romano.

[3] Historiam passionis ab incolis retineri, asserit jam citatus Gregorius Turonensis, [Dantur Acta passionis ex Mss.] quam scriptam circa annum CCCCXL, post corporis revelationem translationemque, sed hactenus desideratam, nacti sumus, ex insigni Ms. pergameno Paßionali cœnobii Bodecensis Canonicorum Regularium S. Augustini in Westphalia, a Ioanne Gamansio ibidem descriptam; & contulimus cum altera Vita, [& lectionibus propriis:] quam ante descripseramus, ex Codice Ms. Ultrajectino Ecclesiæ S. Salvatoris, sed contractam. Si quis tamen velit primaria Acta fuisse longe pleniora, unde alia quædam accepta in antiquis Lectionibus inveniantur, nolumus ea dere controvertere; & ideo illas ipsas Lectiones e Gallia submissas subjungimus iis quæ damus Actis: ipsas enim etiam habuit Saussajus, easque in Supplemento Martyrologii Gallicani more suo amplificavit, tacite sic rejiciens, quæ ante ad hunc IX Iunii ediderat. Ibi indicatur translatum esse corpus ad Conchense monasterium, [constructio basilicæ ex Fortunato:] cujus in prioribus Actis nulla fit mentio; uti nec Ecclesiæ ad ejus honorem Pompejaci erectæ. Leontium Archiepiscopum Burdegalensem condidisse, & exornasse aliquas S. Vincentii basilicas, testatur Fortunatus, auctor illi coævus lib. 1 Carminum Poëmate 8 & 9: quod utrumque infra damus. Aliqua Ecclesia S. Vincentii anno DLXXXV illustrata fuit cælesti visione, cum eam milites violassent in civili bello, quod Gunthramnus susceperat ad persequendum Gundebadum, qui se Chlotharii filium fingebat, [& poëma in violatores ejus.] & Burdegala Convenas fugerat. Rem gestam Gregorius tunc Episcopus Turonensis describit, lib. 1 de Gloria Martyrum cap. 105, & lib. 8 Historiæ Francorum cap. 35. Quæ etiam loca constituimus addere, ut lector omnia sub unum quasi conspectum habeat.

[4] Sammarthani in Episcopis Aginnensibus, ubi de S. Caprasio pag. 86 & 87, inter multa de S. Vincentio etiam dicunt sequentia. Plurimæ religionis est, Aginensem populum, [memoria 6 Novemb.] anniversaria pompa, die sexto Novembris, in montem vicinum; ecclesiamque ibi erectam conscendere cum suo Magistratu; quem noxis ritu per confessionem expiatum, cælesti pane illic refici, [pestis sublata:] institutum est; ut scilicet sospitali huic Divo gratulentur, quod ejus beneficio pestilentia abierit anno MDCXXIX. Variæ per hanc diœcesim reperiuntur ædes, hujus Martyris memoriæ consecratæ; sed insignis in Manso Aginnensi (vulgo le Mas de l'Agenois) quod oppidum ad Condomiensem nunc diœcesim pertinet, [variæ ejus ecclesiæ.] ubi & Collegium Canonicorum. Hæc Sammarthani, reliqua commodius infra ad Acta notantur.

[5] Saussajus, ut supra indicavimus, longa elogia S. Vincentii habet, tum in ipso Martyrologio Gallicano, tum in Supplemento ad hunc IX Iunii, ac præterea ad diem secundum Iunii ista scribit: Agenni, natalis sanctorum Martyrum Vincentii, [Non sunt illi jungendi SS. Primus & Felician.] Primi & Feliciani, quorum egregia pietas & fides, tormentis & sanguine profuso magnifice declarata, mortem eorum & apud Deum pretiosam, & coram hominibus gloriosam eorumdem memoriam reddidit. Hæc ibi, phrasi omnibus Martyribus communi, conjungendo disparatißima inter se, eaque ab hoc IX Iunii ad diem secundum perperam transferendo. In apographo Martyrologii Hieronymiani Blumiano ad hunc diem, ista leguntur: In Gallia Pompejæ Martyris, & in apographo Lucensi: In Gallia Popejæ, Primi & Feliciani. Pro quibus nimium intricatis aliquanto distinctius in apographo Corbeiensi Parisiis excuso sic habetur: In Gallia Pompejaci passio S. Vincentii Martyris. Nomentana civitate passio SS. Primi & Feliciani Martyrum. Sunt ergo distincti loco, Primus & Felicianus Martyres Romani, via Nomentana sepulti (uti latius in eorum Actis hoc ipso die dicitur) & S. Vincentius, passus Aginni, atque translatus Pompejacum. Et forsan ex simili errore SS. Primus & Felicianus Fratres, visis tormentis illatis S. Caprasio, de quo supra actum, se huic adjunxisse Aginni, & martyrio coronati dicuntur in Actis SS. Caprasii & Fidei, relatis a Surio ad diem XX Octobris & apud Labbeum in Nova Bibliotheca Tomo 2 pag. 530. Sed magis probatur quæ in Appendice dicti Tomi 2 alia habetur Passio S. Caprasii, sine mentione S. Fidei, aut SS. Primi & Feliciani Martyrum. Habemus & nos Mss. Acta Martyrii SS. Caprasii & Fidei, absque ulla SS. Primi & Feliciani notitia, uti & alia Mss. S. Fidei absque mentione S. Caprasii & SS. Primi & Feliciani. Antiquiora denique Martyrologia solum referunt S. Caprasium ad diem XX Octobris, quando poterit hæc controversia definiri.

[6] [An Reliquiæ Conchas traslatæ.] Alia quæstio hic suboritur, de translato corpore S. Vincentii ad monasterium Conchense, uti hisce nudis verbis infra in secundis Actis dicitur. Quod sub hac amplificatione refertur a Saussajo in Supplemento: Divinitus factum est, ut sacræ ejus exuviæ, de Pompejacensi ecclesia ad monasterium sancti Salvatoris, Conchense dictum, nunc collegium seculariū Canonicorū in diœcesi Ruthenensi, transferrentur una cum S. Fidis inclitæ Martyris (quæ Vincentium ipsumque ejus consecratorem Caprasium in pugna fidei puella fortis præcesserat) pretiosis pignoribus: ubi etiamnum in magna reverentia conservantur. Hæc Saussajus, multa coacervans, quæ ex jam dictis satis corruunt: nulla enim invenitur societas fuisse S. Vincentio cum S. Caprasio & S. Fide: imo singuli seorsum videntur collocandi, ac forsan diversis temporibus martyrio coronati; quorum primus diu ante alios ab Altaserra collocatur S. Vincentius. Quod autem potißimum huc spectat, non sunt ejus Reliquiæ, ad cœnobium Conchense una cum S. Fidis pretiosis pignoribus translatæ: hæc enim fuerunt quadam furtiva industria ab Aronisdo Monacho Conchensi e propria ecclesia sublata, & Conchas circa annum DCCCXC devecta, cum loco Caroli Simplicis, regno Franciæ præesset Odo Aquitanus: uti accurate indicant Acta Translationis, quæ habemus & soluta & stricta oratione conscripta; unde & S. Fidis de Conchis monasterium nuncupari docent Sammarthani. Nulla interim ibi sit mentio Reliquiarum S. Vincentii, ibidem asservatarum, aut eo translatarum; quare de illis optaremus diligentius inquiri, & admoneri.

[7] Colitur idem S. Vincentius Martyr etiam in Archiepiscopali Poloniæ Ecclesia Gnesnensi Officio trium Lectionum, [Cultus in Polonia 6 Junii.] & in Episcopali Cracoviensi Ecclesia fit Commemoratio ejusdem, sed die sexta Iunii, uti discimus ex accurato Catalogo e Polonia ad nos misso: sed quæ hujus cultus occasio fuerit, non divinamus; veremur autem, ne corpus aliquod sub eo nomine illuc Roma allatum sit, & hic ex Gallia perperam assumptus.

ACTA MARTYRII
Ex Mss. Bodecensi & Ultrajectino.

Vincentius, Martyr Aginnensis in Aquitania (S.)

BHL Number: 8621

EX MSS.

[1] In Aginnensis quondam urbis territorio, regione a Metensium, quæ una est de nobilioribus civitatibus Galliæ, sacrilega Paganorum turba solito more convenerat, [Præstigias dæmonis in rota ignea, deorsum & sursum voluta,] ceremonias non veræ religionis, sed falsæ seductionis exercere in templo, diis suis consecrato. Quo videlicet inhabitantes dæmones, fallacia sua, convenientis ibidem vulgi mentes oculorumque acies fallebant; ut putaret se plebs illa miserabilis aliquid operis divini in simultatibus ludentis diaboli intueri. Nam per ejusdem templi fores, quasi ad nutum alicujus inibi constituti numinis, aut ut verum dixerim, inhabitantis dæmonis b, rota flammis circumsepta, solita erat prorumpere; & a summo collis vertice in præterfluentis amnis gurgitem, in præceps deorsum propere devoluta, percurrere; rursusque a flumine ad ædem templi devio rotatu, vana vomens incendia, remeare. Hæc autem omnia fallacissimus ille & invidus bonorum omnium diabolus ideo faciebat, ut persuaderet miseris hujusmodi phantasmate, quatenus crederent eum esse quod non erat.

[2] Ad memoratum itaque delubrum, uti jam enarrare cœpimus, [S. Vincentius signo Crucis evertit:] Præses antedictæ urbis cum multa plebium turba convenerat, & ad progredientis rotæ igneum gyrum ingentis populi solicitudo pendebat. Inter quas populorum catervas S. Vincentius, decus Martyrum mox futurus, ut credendum est, miseratione Dei, ne populi diutius illuderentur, exhibitus, & nulli antea incolarum cognitus, celeri, quantum rei exitus docet, martyrio coronandus advenit; & quænam hæc populi esset celebritas, solicitus Dei cultor agnovit. Nec eum doli latere diaboli potuere; qui erat verus Dei famulus & fidelis cultor Domini nostri Jesu Christi. Prorumpenti ergo de templo huic fraudulento diabolicæ machinationis operi, Athleta Christi elevata sursum dextera signum Crucis opposuit; atque illico omnis diabolici phantasmatis illusio, facto signaculo veræ Dietatis evanuit, & numquam inibi fallacia nequissimi deceptoris mentes hominum in posterum seducere tentavit.

[3] [captus,] Attonitus est Præses ad potentiam Numinis illius, cujus virtute perspicit vacuata Dei sui incendia; & signaculo veri numinis extinctam religionem suam subito deplorat & irrisam. Exagitatus itaque furiis,s anctum Dei famulum catenarum vinculis præcepit implicari, & vinctum Dei hominem ad templi Dei sui aditum jubet usque perduci; sperans pœnis Martyrem Christi vincere, vel de numinis sui destructione dignam ultionem reddere. Tunc insania perfidi hostis cœpit debacchando furere; nam diabolus, de fano suo extrusus, habitaculum sibi elegit in Præside; justoque Dei judicio id actum est, ut S. Vincentius, glorioso martyrio coronatus, celerius migraret ad cælum; & Præses, [& quæstioni subjectus, fidem Christi profitetur:] agitante diabolo supplicium accepturus sempiternum, præceps descenderet in infernum. A lictoribus igitur ad quæstionem Præsidis vir beatus, suppliciis innocens mancipandus, attrahitur: a quo Præses furibundus, satellitibus iniquis circumseptus, nomen illico, patriam, genusque perquirit. Cui nihil vir inclitus respondens, nisi tantum se servum Christi, & Vincentium c nomine, profitetur.

[4] [extensus crudeliter cæditur:] Cumque invictissimus Christi testis sæpius interrogatus, nihil aliud, nisi servum se Christi & Vincentium nomine, respondisset; commotus nimio furore Præses, despici se ab eo [ratus], elevatus solio, furibundus exclamat; & post hæc deffosis in humum satis alte tripartitis d sudibus, Sanctum Dei jubet extendi. Adhibitis ergo hinc inde verberibus, cum teneram corporis cutem crudelis lacerator scinderet, & hominem Dei ad nullam mœstitiam permovere posset; ipse etiam auctor sceleris & illator suppliciorum exhorruit, sanctumque virum duci ad locum haud longe remotum a templo præcepit. Absolutis itaque a patibulo membris, laceratus quidem, sed spiritu alacri robustus; cum ad assignatum locum ducentes celerior anteiret, & segnius sequentes lætus increparet, propter spem victoriæ & martyrii coronam sibi jam de proximo paratam; Præsidem, illaturum membris quietem potius quam mortem, triumphum magis quam interitum, lætus expectat. Præses post paululum, eo sævior quo ille hilarior videbatur, ad constitutum locum diabolo comitante subsequitur. Adest apparator mortis, hominem Dei percussurus. [& capite plectitur,] Attollit cervicem Martyr intrepidus, & cadenti deorsum gladio, gloriosioris vitæ beatitudinem deferenti, sine cunctatione collum extendit. Fit beati capitis pretiosa desectio: Dei servi spiritus post triumphum, cæli conscendit ad præmium.

[5] Corpus juxta solitum telluris sortitur e hiatum, ad tempus quidem pro confessione nominis Christi depositum, [corpus humi depositum.] sed in æternæ vitæ gaudio cum gloria resumendum. Quæ omnia probabiliter gesta, & diruta nunc dæmonis templa, & erecta in melius Martyris tecta testantur: denique ex eo tempore numquam aut sacrilegi Paganorum cultus, aut dæmonum phantasmata in loco illo paruerunt: tantum beneficii, per effusionem sacri cruoris & interventum beati Martyris, Christus Dominus contulit in partibus illis. Latuerunt autem sancti Martyris membra per ter dena aut eo amplius lustra f: quo tanti temporis emenso intervallo, cuidam boni operis Christiano beatus Martyr Vincentius in somnis apparuit: [post 150 circiter annos repertum illæsum,] & locum sepulturæ ipsius manifesta indicatione detegens, ut corpus suum ad locum alium nomine g Pompejacum, quinque ferme millibus a h Nemeto constitutum; transferretur, edixit. Sancti igitur & religiosi viri, Pompejacensis loci Presbvteri, relatione hujus revelationis edocti, ad indicatum locum cum grandi fide ac reverentia convenerunt: & sagacius inquirentes, quod revelatum fuerat, post tanti temporis spatia, reperiunt; sancti Martyris corpus illæsum, post tanta supplicia, tantique temporis intervalla, nullo tabo luridum, nullis compagibus dissolutum, nullis vermium locum, juxta præfatæ revelationis admonitum, effossa a fidelibus B. Vincentii Christi Athletæ membra gestantur; & Pompejaco, in complacito sibi solo, venerabiliter uti dignum erat, tumulantur. Factumque est, divina annuente clementia, ut neutro loco beneficia beati Martyris deessent; altero, pretiosi corporis præsentia dotato; altero, [Pompejacum transfertur:] miraculorum & virtutum exhibitione decorato. Credimus enim providam humanarum necessitatum Dei providentiam, ideo beati hujus Martyris membra in Pompejacensis soli gremio voluisse locari, ut magnum quid incolis beneficii tribueret præsentia tanti tumuli, Oremus ergo Dominum Deum nostrum, ut qui Martyribus suis tanta tribuere pro nominis sui confessione dignatur, nos quoque peccatores misericordiæ suæ expertes esse non patiatur: præstante Domino nostro Jesu Christo, cui est honor & gloria in secula seculorum. Amen.

ANNOTATA G. H.

a Ita constanter Mss. Suspicor tamen Nemetensium, ex infra scripto Nometo; seu etiam, Vernemetensium legendum, ex secundo Poëmate Fortunati, quod inscribitur de Basilica S. Vincentii Vernemetis; quamquam hic quoque Metenses vere dictos aliquos, æque ac in Lotharingia eos qui & Mediomatrices, colligi datur ex oppidi Mezin, Aginno septem leucis distante ad Occidentem, quod a Mettis seu Mediis, ita dictum videtur; sicut vulgo appellatur le Messin Mediomatricum jam dictorum regio.

b Sammarthani hanc illusionem ita describunt. Exoriri videbatur rota, & ex templi penetralibus emicare in aërem, ac sublime ferri inflamata … Rem miram ignaro rudique populo faciebat, quod rota scintillantibus ac flammeis orbibus volutaretur, ac dissilientibus omnem in partem fragmentis, cum fragore dissoluta perrumperetur, & in flumen Garumnam præcipitare fragmenta omnia uno puncto temporis cernerentur. At tunc multo majores plausus movebantur, cum ex undis emergens quasi redivina rota, eadem qua ante fulgoris pompa, iisdemque flammarum præstigiis, qua via & quo venerat modo, in eadem adyta templi, ex quibus primum eruperat, se conditum ibat. Quæ arbitramur eleganti oratoris calamo ita exornata atque amplificata.

c Forte legendum hic est infra, Nominati.

d Scilicet duobus ad utramque manum & uno ad pedes.

e Id est, sepulcrum.

f Ergo circa an. 440, si vere sub Diocletiano passus Vincentius est.

g Pompejacum, an jam in Registro beneficiorumdiœcesis Aginnensis appelletur parochia S. Vincentii, cujus Patronus est Abbas Cleyracensis, relinquo istic decidendum, & nobis indicandum.

h Ita Ms. Ultrajectinum: in Bodecensi iterum Metensi legitur, quod jam dixi oppidum Mezin posse credi: in Lectionibus infra legitur Reonemense.

ALIA ACTA MARTYRII.
Ex antiquis Lectionibus Ecclesiæ Aginnensis.

Vincentius, Martyr Aginnensis in Aquitania (S.)

BHL Number: 8624

EX MSS.

[1] Beatissimus Vincentius, Levita Agennensis; ut a Patribus traditur reique declarat eventus; quadam die, dum pro more suo intentus esset in cælum, confestim Angelicam promeruit admonitionem, quatenus ad martyrii palmam festinaret intrepidus. [Angelico monitu] Itaque non immemor factus tantæ admonitionis, munitus undique vexillo sanctæ Crucis, velut alter. Elias quo vocat eum Spiritus, adire deliberat quantocius. Tandem solicitus adeo suæ vocationis, ut erat totus in Deo positus, non longo post temporis intervallo, quoddam Agennensium oppidum invisit festinus, quod a Velanum agris Reonemensis ruris dicebat antiquitas. [Christum prædicans] Cumque ibi in Sancto prædicationis munere consisteret. idolorumque cultores avariis superstitionibus retraheret; tentus ab apparitoribus, quasi auctor sceleris, catenarum vinculis atrociter implicatur: atque ad Præsidis audientiam innocens suppliciis mancipandus adductus, [Præsidi sistitur:] tribunali ejus satellitibus undique septus statuitur. Quem videns Præses, confestim eum verbis compellat amaris. Tune es, inquiens, ille scelestissimus, qui nostrorum deorum culturam abominaris, & eorum potentiam quibus nescio incantationibus ad nihilum redigere conaris? Aut sacrificiis quibusque amaritudinem offense Majestatis dulcare contende; aut pœnarum inauditis generibus te procul dubio attrectandum crede.

[2] [ad quæsita se Christi famulum & Levitam ait:] Quod B. Vincentis audiens, nullam super his responsum illi dare voluit; sed Christum tacito corde precabatur, ut sibi in omnibus auxiliari dignetur. Cumque sic faceret, & nec de his, quibus percunctabatur, cuipiam verbum faceret; subinde Præses notitiam nominis, & patriæ ac generis exquirit, relicto cultu Christianæ religionis; ut his cognitis, posset deinceps secretum ejus noscere dulcibus verbis. Cujus verba athleta Christi despiciens, genus ac patriam, quod sibi superfluum videbatur post ponens; se Vincentium nomine, etsi indignum Christi tamen famulum ac Levitam esse, conspectu omnium nullo metu territus non cessat clamare. Præses vero nimium commotus, se ab eo non ambigens, [verbera atrocia latus excipit:] surrexit e tribunali, atque cum maxima indignatione circumstantibus ait: Quid huc adduxistis sacrilegum? Intelligo equidem virum non esse sani capitis, quoniam noluit dare responsum interrogantibus. Et quia genus servorum suppliciis emendatur, adigatur tormentis, ut sic quiescat ab insania mentis. Tripartitis itaque sudibus in terram, defossis hinc inde verberibus contunditur, flagellatur, cutis rumpitur, sanguis effunditur, caro per frusta ungulis discerpitur; sed mirum in modum in magis magisque lætus efficitur, & ut sævius agatur, alacer hortatur.

[3] Cumque fervus lanista lacerando deficeret, virumque Dei nulla mœstitia afficerent, qui nihil aliud nisi Christum corde ac voce habebat; torqueri eum Præses diutius jubet; ut vel sic Christum, etsi non negando, taceret. Ergo ut vidit B. Vincentium jam jamque finire stadium, ac labilis vitæ propemodum terminare cursum; præcepit a sudibus eum solvi, & ad delubrum duci, quatenus vel aris thus adolens sacrificando, deorum injuriam Præsidisque iram placaret, aut gladio vitam finiret. [templum & idola precibus dejicit:] Cum autem nec prece nec pretio assensum daret, nec visione tormentorum animum flecteret, solvitur a patibulo, membris pridem etsi laceris, spiritu tamen alacer ac robustus. Nec solum divino spiritu confortatus sacrificare contempsit, verum & templum cum idolis præceps orando dedit. Proinde data sententia, ducitur B. Vincentius ad victimam; sed facta oratione signo Christi munitus, tanto amplius lætus, quanto per coronam victoriæ, quæ imminebat, ad Christum properabat intrepidus. Ad destinatum autem locum Præses cum suis satellitibus advolat, ut vel ejus morte exsatiatus, & injuriam deorum vindicaret, & suæ vesaniæ finem faceret. Adest lictor qui eum percuteret, adeo torvis ac minacibus membris, ut solo ictu b imminentis gladii, vitæ cursum terminaret. Hortatur futurus Martyr lictorem, ut feriat, [capite plectitur.] cujus spes ac spiritus corona jam dudum potitus erat: sicque B. Vincentii capitis, gloriosa desectio, inclitum Levitam insignemque Martyrem reddidit cælo.

[4] [Corpus post 150 annos revelatur:] B. Vincentii Agennensis Martyris, post multa tormentorum supplicia, preciso tandem capite; Christiani perpauci, qui tunc temporis ibidem aderant, corpus illius colligentes, metu Gentilium, altius maluerunt c terræ scrobibus condere, quam cunctis irreligiose evidenter ostendere. Quod quidem per dena eoque amplius lustra Fideles etiam latuit, ut ne quis vel qualis meriti, vel ubi esset, solicitus fieret indagator, sed nec investigare curaret. Peractis vero tot annorum spatiis, non est passus Deus Martyrem suum sic latere ulterius, quatenus lucerna, multis adeo lucem datura, in domo Dei esset exposita. Quemdam igitur bonæ opinionis virum, non adeo in longinquo positum, admonuit; & locum beatæ sepulturæ & Martyris nomen edocuit.

[5] [reperitur incorruptū,] Itaque ut certior de visione fieret, nec ut solet, quid inde dubitaret; totius seriem martyrii, ipsis seculis inauditam, curavit sibi texere manifesta indagatione. Factus ergo compos tantæ visionis, ne quid temere ageret, prius intra se deliberat, quod postmodum faciat. Castrum quod ab incolis Pompejacum dicitur, fere quinis millibus a Reonemense separatum, expetiit; ac Clericis, inibi Deo servientibus, quid sibi fuerat revelatum exposuit. Pompejacenses, Deique Presbyteri tantæ revelationis compotes facti, inæstimabili gaudio jucundati, accelerare festinant quæ audita didicerant. Itaque ut ad indicatum perveniunt locum, a Domino quærendum indicant suffragium, quatenus qui extitit incitator, fieri dignaretur & ostensor. Primo vigiliis, jejuniis, & orationibus incumbunt, & postmodum fide & devotione locum sepulturæ perquirunt. Effossa tellure, quæ humatis corporibus superducitur, divino tandem indicio, quo patent omnia, corpus Martyris inveniunt; adeo incorruptum post tanta supplicia, post tanta temporis intervalla, ut nulla tabe luridum, nullis vermium morsibus attractatum, nullis etiam compagibus dissolutum videretur, acsi eodem die sepulturæ esset illatum.

[6] Inventum itaque corpus Martyris, e sepulcro levatur: ac multis populorum turbis comitantibus, quas ibidem convocarat dies festus, ad destinatum locum, Pompejacum scilicet, ut vir Dei monuerat, usque gestatur; [transfertur Pompejacum, inde Conchas.] & condigno honore, immensis cum laudibus, tumulatur. Post multa vero annorum curricula ab eodem loco elevatum, & divino nutu in collegium d Conchense translatum, cum maxima illic reverentia veneratur. Quamvis autem idem locus, ipsius pretiosissimi corporis præsentia ditatus, meritisque sanctificatus, innumeris virtutibus glorificetur: non tamen loculum prioris sepulturæ privatum sua benedictione credimus: quem præsentia tumuli miraculis pridie effulgere cernimus.

ANNOTATA G. H.

a Saussajus Velaunum agrum Reonemensis ruris appellat. Verum Velaunorum urbs est Podium, vulgo Le Puy en Villay, procul inde in Aquitania prima situm.

b Erat scriptum munimentis, sed absque sensu, forte errore amanuensis, & posuimus imminentis.

c Sammarthani tradunt, sacras ipsius Reliquias in montem furtim abreptas fuisse, & sepultura locatas in spelunca; in qua fertur delituisse, quam in templum & piorum ars concinnavit, & religio consecravit. … ut qui locus viventem obtexerat, mortuum illustraret, clarumque prodigiis exhiberet, non plebeiæ tantum multitudini, sed proceribus etiam atque principibus, quos certa in memoria est, Galliarum Reginam jugum montis superasse, tam sanctas constat custoditas fuisse Reliquias; donec tandem Conchas translatæ sunt.

d De Conchensi monasterio supra actum.

HISTORIA ECCLESIÆ
Ex Venantii Fortunati lib. 1 Carminum.

Vincentius, Martyr Aginnensis in Aquitania (S.)

POEMA VIII.

[1]

Tempore vita brevis, meritis fit longior almis,
      Angustosque dies tendit honore fides.
Post finem sine fine manet mens debita Christo,
      Linquens turbam hominum stat sociata Deo.
Hac ope suffultus Vincentius extat in ævum,
      Gloria martyrii cujus opima viret:
Vertice succiso rapuit qui ex morte triumphum,
      Et nova de terris proles ad astra volat. [Genus martyrii]
Credidit unde necem, Sancto dedit hostis honorem,
      Percussorque magis morte perenne jacet.
Viceratille miser, hunc si jugulare nequisset:
      Nam abstulit unde caput, contulit inde polum.
Hujus amore novo pia vota Leontius explens,
      Quo sacra membra jacent, stannea tecta dedit. [ecclesia ornata.]
Et licet eniteat meritis venerabile templum,
      Attamen ornatum præbuit iste suum.
Præmia succedant, operanti longa salutis
      Hujus ut obsequiis culmina sancta juvent.

Habuit Ecclesia Burdegalensis duos consequenter Leontios, virtute & factis claros: quorum unus alteri succeßit anno circiter DXLI, & hic est de quo agitur, defunctus haud diu post DLXIII. Carolus le Cointe utrumque dicit ut Sanctum coli. Primum, XXI Augusti; Secundum, XV Novembris; sed Hieronymus Lopez, illius Ecclesiæ Canonicus Theologalis, negat ullum talis cultus extare vestigium in antiquis novisque fastis.

POEMA IX.
De basilica S. Vincentii Vernemetis.

[2]

Cultoris Domini toto sonus exiit orbe,
      Nec locus est ubi se gloria celsa neget.
Sed cujus meritum scimus percurrere mundum,
      Hujus ubique viri surgere templa docet.
Ecce beata nitent Vincenti culmina, summi,
      Munere martyrii, qui colit astra poli.
Promptus amore pio, quæ Papa Leontius olim
      Condidit, eximio consolidata loco, [Ecclesia condita]
Nomine Vernemetis voluit vocitare vetustas,
      Quod quasi fanum ingens Gallica lingua refert.
Auspicii præmissa fides erat ante futura,
      Ut modo celsa domus staret honore Dei.
Hic etiam Sanctus, Domini suffultus amore,
      Virtutis summæ signa tremenda dedit.
Nam cum templa Dei Præsul de more dicavit, [& dicata,]
      Martyris adventu dæmonis ira fugit:
Redditur incolumis quidam de * peste maligna;
      Cui vidisse Pii templa, medela fuit.
Emicat aula potens, divino plena sereno, [Miracula.]
      Ut merito placeat hic habitare Duo.
Nunc specie suadente loci ac virtutis honore,
      Evocat huc populos, hinc decus, inde salus,
Qui plebem accendit venerandæ conditor * arcæ,
      Talibus officiis præmia justa metet.

[3] Cardinalis Baronius, in suis ad hunc IX Iunii Notis, asserit, de hujus S. Vincentii basilica, & miraculis ibi factis, scripsisse Venantium Fortunatum elegans epigramma, extans lib. 1 Carminum. [Alibi a S. Vincentio Cæsaraugustano non distinctus;] Ast hujus Sancti immemor, inter tot diversa studia, cum ad annum 542 num. 6 retulisset Reliquias S. Vincentii Cæsaraugustani Martyris (uti die XXII Ianuarii deduximus) a Chlothario & Childeberto Regibus in Gallias portatas, erectamque illi Parisiis basilicam, addit, non Parisiis tantum, sed in pluribus Galliarum civitatibus, celebrem S. Vincentii fuisse memoriam, ejusque sacras Reliquias honore cultas claruisse miraculis, quod postea anno 560 num. 15 applicat eidem S. Vincentio, & ipsum secundum poëma Fortunati integrum refert. Hinc forsan arrepta occasio apud recentiores Hispanos, asserendi S. Vincentium Aginnensem, a S. Valerio Cæsaraugustano Episcopo prædicationis causa Cæsaraugusta in Gallias missum, & ibi Martyrio coronatum, ejusque corpus fuisse e Gallia in Hispaniam ad urbem Valentiam allatum, ac postea ad Castrense Galliæ cœnobium translatum. Quæ omnia magna cum rerum omnium confusione ad hunc diem refert Tamajus Salazar in Martyrologio Hispanico, auctoritate potißimum Helecæ poëtæ, cujus carmina creduntur nuper composita. Reliquias, Castrum delatas, esse S. Vincentii Cæsaraugustani late ex Aimoino, & carmine & prosa, deduximus XXII Ianuarii; neque lubet hisce fabulosis narratiunculis refutandis diutius inhærere.

[4] [& Cæsaraugustæ vixisse fingitur.] Sed revertamur ad ceteras ecclesias S. Vincentii quas a Leontio Papa aut conditas & dedicatas, aut ornatas, dixit supra Venantius Fortunatus, Fuit enim Leontius iste secundus, totus in ecclesiis Sanctorum construendis, restaurandis & exornandis: & hoc de basilicis SS. Martini, Nazarii & Dionysii Martyrum, Bibiani & Eutropii Episcoporum Santonensium, atque Deiparæ Virginis, idem Fortunatus qui tum florebat, [Variæ hujus Sancti ecclesiæ.] testatur libro 1 Carminum, Poëmate 6, & 10, ac sequentibus usque ad finem libri, ubi paßim de Leontio agit. At quo loco fuerint basilicæ S. Vincentii suprascriptæ, non facile definiri potest; quia in Registro beneficiorum diœcesis Burdegalensis indicantur duodecim aut etiam plures parochiæ, sub isto nomine dicatæ: inter quas in Archipresbyteratu regionis inter duo maria seu flumina, Garumnam & Dordonnam sitæ, sunt quatuor parochiæ S. Vincentii, cognominatæ de Floyraco, du Prat, de Carignan, du Moulon, unde facile alia aliqua potuit ad Garumnam fuisse; altera vero Vernemetis, haud procul Burdegala constructa dicitur a Cointio ad an. 562 num. 20, sed qua de causa aut conjectura id definiat non explicat, & nos de eo nomine haud paulo aliam conjecturam supra formavimus.

[Annotata]

* al. parte

* al. arcis

MIRACULUM
Pœnæ in violantes Ecclesiam illatæ.
Auctore Gregorio Turonensi.

Vincentius, Martyr Aginnensis in Aquitania(S.)

AUCTORE G. H.

[1] Ad Galliarum Martyres recurramus. Vincentius, Agennensis urbis & ipse Martyr (cujus passionis historia ab incolis retinetur) Leviticæ stolæ candore in Ecclesia Christi micans, [Lib. 1 Miraculorum cap. 105 narratur] magnis sæpissime virtutibus fulget: in pervasoribus rerum suarum plerumque ultor severus existit. Tempore autem illo, quo contra Gundebadum commotus exercitus, ad Conveniensem urbem directus est; ab hujus hostilitatis multitudine basilica ejus vallatur tota. Erat enim in ea plebs omnia rerum suarum præsidia habens, confidensque de reverentia Martyris, quod nullus ea præsumptione temeraria auderet attingere: & obseratis ostiis se ab intus cum rebus incluserat. Circumdantes autem hostes, cum aditum, per quem ingrederentur, invenire non possent; ignem ostiis ædis subjiciunt; quē diu multumque succendentes, non apprehendebant valvæ; donec impulsu securium comminutis, [quomodo irrumpentes in ecclesiam] ingressi sunt, diripientes res, populumque inclusum in ore gladii trucidantes. Sed non diu hæc res remansit inulta: nam alii a dæmone correpti, nonnulli in flumine Garumnæ necati; multi etiam a frigore occupati, diversis in partibus diversorum morborum genere vexabantur. Nam vidi ex eis multos in Turonico territorio, qui in hoc fuerant mixti scelere, graviter trucidari, [varie puniti sint,] & usque ad vitæ præsentis amissionem intolerabilium dolorum cruciatu torqueri. Multi enim ex his confitebantur, se judicio Dei ob injuriam Martyris fuisse morti pessimæ destinatos. Ecce quantum Deus præstat Martyribus suis: ecce qualibus eosdem laudibus Christus Dominus, bellorum fidelium inspector, honorat: ecce quantum ipsius nominis dignitas Christiani, si non Gentilium more aut inhiemus cupiditati, aut luxuriæ serviamus. Hæc Gregorius Turonensis de Gloria Martyrum: quæ idem nonnullis circumstantiis additis ita describit lib. 7 Historiæ Francorum cap. 35.

[2] Audierant eo tempore Duces Gunthramni Regis, Gundobaldum ultra Garonnam in littore residere, cum ingenti hostium multitudine: ipsosque thesauros, quos Regunthis tulerat, secum retinere. Tunc impetu facto, cum equis Garonnam nando transiere, nonnullis de exercitu in amne demersis. Reliqui in littus egressi, requirentes Gundobaldum, invenerunt camelos cum ingenti pondere auri atque argenti, sive equos, quos fessos per vias reliquerat. Audientes deinceps eos infra muros urbis Convenicæ commorari, relictis plaustris ac diversis impedimentis cum populo minore, robustiores viri ipsum, sicut jam Garonnam transierant, insequi destinant. Quibus properantibus venerunt ad basilicam S. Vincentii, quæ est juxta tetminum Agennensis urbis, ubi ipse Martyr pro Christi nomine agonem dicitur consummasse, inveneruntque eam refertam diversis thesauris incolarum. Erat enim spes incolis, [juxta terminum Agennensis urbis.] non esse a Christianis tanti Martyris basilicam violandam: cujus ostia summo studio obserata erant. Nec mora: appropinquans exercitus, cum reserare templi valvas non valeret, ignem accendit; consumptisque ostiis, omnem substantiam cunctamque supellectilem, quam in ea invenire potuerunt, cum sacris ministeriis abstulerunt. Sed multos ibi ultio divina conterruit. Nam plerisque manus divinitus urebantur, emittentes fumum magnum, sicut ex incendio surgere solet. Nonnulli arrepti a dæmone, per energiam debacchantes, Mattyrem declamabant. Plurimi vero, semoti a seditione, propriis se jaculis sauciabant. Reliquum vero vulgus in ante non sine grandi metu progressum est. … Nonnulli autem ab exercitu, quos fortior avaritiæ aculeus terebrabat, longius evagantes, perimebantur ab incolis. Hæc Gregorius Turonensis, quem audacter, sed falso arguit Iosephus Scaliger, patria Aginnensis, [in quo Gregorium arguens Scaliger] si Brietio & aliis credatur. Hic libro 6 de Emendatione temporum, typis Roverianis anno 1629 recuso, pag. 618, Hujus Vincentii Aginnensis, inquit, basilica erat non longe Lugduno Convenarum ad Vallem Caprariam, cujus basilicæ etiam hic auctor meminit lib. 1 Miraculorum cap. 101. Vallis Capraria distat Aginno plusquam itinere quatridui. At Gregorius perperam interpretatur fuisse juxta terminum Aginnensis urbis. .. Quare mire alucinatur noster Gregorius. Sic Scaliger: sed ipsummet alucinari ostendit; Fronto Ducæus in epistola ad Rosweidum nostrum, quam adhuc servamus. Ejus, dictum locum illustrantis, hæc verba sunt: Familiaris est sermonis, terminos, non urbium pomœria vel amburbalia spatia, sed ipsos nominari districtus. Unde convincimus erroris Scaligerum, [ipsemet alucinatus probatur.] qui S. Vincentii Aginnensis historiam perperam intellexit; & quia turpiter alucinatus est, Gregorium existimavit alucinari. Et tamen fuit nimis credulus Scaligero Browerus, cum scripsit sibi hærere aquam, quia basilicam Gregorius ait fuisse juxta terminum Aginnensis urbis, quod de Martyre, non de basilica dictum oportuit. Cur enim, quæso, dictum oportuit de Martyre & non de basilica? Quia somniavit Scaliger, scriptorem, quem legerat Gregorius, scripsisse, milites irrupisse in basilicam S. Vincentii, sitam ad urbem Convenarum, qui Martyr juxta terminum urbis Aginnensis dicitur martyrium Consummasse. Unde illud ἐφαντάζετο Scaliger? Dicit Gregorius, Gunthramni milites, cum ad Convenas pergerent, trajecisse Garumnam, ac deinde S. Vincentii basilicam illis occurrisse; hanc deprædatos, esse mox a Deo punitos; reliquum vulgus, quod iram divinam evasit, non sine grandi metu progressum esse, ac dein ad Convenas conventum esse. Non ergo necesse est, inde intelligamus basilicam S. Vincentii, propinquam Lugduno Convenarum: potuit enim statim, trajecto Garumna circa portum Alinzoniæ, cujus meminit Paulinus, hoc est post septem leucas, occurrere S. Vincentii basilica, quæ totidem leucis Aginno distat (nunc dicitur Gallice, le Mas d'Agennoy, Mansus Agennensis, oppidum illud in quo Reliquiæ S. Vincentii servabantur usque ad tempora bellorum civilium) ac deinde milites ad Convenas perrexerunt. Lege, relege historiam: plane alucinatum esse Scaligerum fateberis. Hæc Fronto Ducæus, cui subscribimus.

DE SANCTO MAXIMO PRESBYTERO,
MARTYRE ALEXANDRIÆ.
Ex vetustis Martyrologiis.

[Commentarius]

Maximus Presbyter, Mart. Alexandriæ(S.)

G. H.

[1] Celebris est memoria hujus Sancti Martyris in pluribus Fastis: sed dolendum, quod in illis solis & absque ullis Actis martyrii: ab aliis vero hujus nominis Martyribus inde tantum distinguimus illum, quod fuerit Presbyter, & Alexandriæ sit passus. Illum referunt quatuor Martyrologii Hieronymiani apographa, his verbis: In Alexandria, Maximi Presbyteri. In tribus apographis adjunguntur quinque Martyres, sed quos Nicææ coronatos mox referemus. Eumdem, sed nullo verbo addito, referunt antiqua Mss. Richenoviense, Rhinoviense, Trevirense S. Maximini, Leodiensia S. Lamberti & S. Laurentii, Bruxellense S. Gudilæ, Reginæ Sueciæ ab Holstenio vulgatum, Ms. Florarium, & alia; uti etiam, sed palæstra omissa, Mss. Pragense, Augustanum, Parisiense Labbei, Grevenus denique in Auctario Usuardi: sed semper in omnibus eum Presbyterum fuisse indicatur.

DE SANCTIS, DIOMEDE, AMANTIO, MUCIANO, ALEXANDRO, IANUARIO,
MARTYRIBUS NICÆÆ IN BITHYNIA.
Ex Martyrologio Hieronymiano & aliis.

[Commentarius]

Diomedes, Martyr Niceæ in Bithynia (S.)
Amantius, Martyr Niceæ in Bithynia (S.)
Mucianus, Martyr Niceæ in Bithynia (S.)
Alexander, Martyr Niceæ in Bithynia (S.)
Januarius, Martyr Niceæ in Bithynia(S.)

G. H.

Antiquißimum Martyrologii Hieronymiani apographum monasterii Epternacensis, relato in Alexandria Maximo Presbytero, ista subjungit: In Nicæa civitate, Diomedis, Amanti, Muciani, Alexandri: quibus Januarius additur in tribus aliis apographis, ubi Amanuensium oscitantia fuerunt omissa ista verba, in Nicæa civitate. Omnia optime distinguuntur in Ms. Martyrologio Reginæ Sueciæ, per Holstenium vulgato, in quo ista leguntur: In Alexandria natalis S. Maximi Presbyteri. In Nicæa civitate natalis S. Diomedis, cum aliis quatuor: quorum nomina expreßimus. Eodem modo ab aliis distinguuntur in Mss. Bruxellensi S. Gudilæ, Medicæo & Strozziao apud Florentinos, ubi ita legitur: In Nicæa civitate, Dionysii, Amantii, Motiani & Januarii, omisso Alexandro. Et qui loco Mutianus, hic scribitur Motianus, etiam Modianus & Monanus alibi nominatur. In Vaticano Ecclesiæ S. Petri, alioque Bibliothecæ Vaticanæ num. 1449, & Ultrajectino Ecclesiæ Collegiatæ S. Mariæ, nec non apud Vsuardum, Bellinum & alios, de primo Martyre ista habentur; Nicææ natalis S. Diomedis. Hujus, omißa palæstra, mentio fit in Ms. Pragensi, uti Alexandri & Januarii in altero Vaticano S. Petri, Leodiensi S. Laurentii, ac Trevirensi S. Maximini. Nomen Amantis, sive Amandi, loco Amantii & Januarii, legitur in Ms. Barberiniano, & solum Januarii in Ms. Casinensi & Altempsiano. Atque hæc ex variis Mss. Sed & iis usus Maurolycus, ista scribit; Nicææ, Sanctorum Diomedis, Amaranthi, Motiani, & Januarii Martyrum. Quibus similia leguntur apud Felicium & Galesinium, sed hic loco Motiani habet nomen Montiani, & apud eosdem Amaranthus est, qui aliis Amantius. Ex his omnibus ita deductis, stabilitur antiqua lectio, de corona martyrii, eisdem Nicææ in Bithynia collata.

DE SANCTIS QUINDECIM MILITIBUS,
MARTYRIBUS ROMÆ.
Ex eodem & Ms. Cardin. Francisci Barberini.

[Commentarius]

Quindecim milites, Martyres Romæ (SS.)

G. H.

Martyrologium Ms. quod Romæ reperimus in Bibliotheca Eminentissimi Cardinalis Barberini, hos SS. Martyres nobis ita repræsentat. Romæ passio sanctorum militum, numero quindecim. Quo itidem eodem numero referuntur in apographis Martyrologii Hieronymiani, Lucensi & Blumiano; item in Mss. Trevirensi S. Maximini, Leodiensibus S. Lamberti & S. Laurentii, & Ms. Florario atque in Martyrologio Notkeri excuso ex Ms. Bibliothecæ S. Galli inter antiquas Lectiones Canisii. In apographo Corbeiensi solum censentur milites tredecim. Reliqua cum eorum nominibus latent.

DE SS. ORESTE, DIOMEDE, ET RHODONE,
MARTYRIBUS APUD GRÆCOS.
Ex Synaxariis Mss.

[Commentarius]

Orestes, Martyr a Græcis honoratus (S.)
Diomedes, Martyr a Græcis honoratus (S.)
Rhodon, Martyr a Græcis honoratus(S.)

G. H.

Illustre Ms. Synaxarium Græcum Ecclesiæ Constantinopolitanæ, quod pertinet ad Collegium Claromontanum Societatis Iesu Parisiis, hunc diem IX Iunii auspicatur ab hisce tribus Martyribus; sed dolendum, quod nullum illorum elogium, sicuti aliorum ibidem adjungatur. Verba sunt ista: Die IX ejusdem mensis Junii, certamen sanctorum Martyrum Orestis, Diomedis, & Rhodonis. Eadem leguntur in Mss. Menæis Græcis, quæ ipsi reperimus in monasterio Cryptæ-Ferratæ in Latio, Parisiis in Bibliotheca Cardinalis Mazarini & Patrum Ordinis S. Dominici Congregationis S. Ludovici, & Taurini in Bibliotheca Ducis Sabaudiæ. Est aliquis Rhodon Martyr, a nobis ex Mss. Latinis relatus III Ianuarii. At varii Martyres, nomine Orestis & Diomedis, reperiuntur in Fastis, tam Latinis quam Græcis; sed nusquam hi tres aut duo illorum conjunguntur.

DE SS. ANANIA ET CODRATO,
MARTYRIBUS APUD GRÆCOS.
Ex iisdem Synaxariis Mss.

[Commentarius]

Ananias, Martyr apud eosdem Græcos (S.)
Codratus, Martyr apud eosdem Græcos(S.)

G. H.

Quod Divione in collegio Societatis Iesu reperimus apud Petrum Franciscum Chiffletium Synaxarium, exhibet sæpe illustres Sanctos, alibi non satis cognitos, atque inter illos ad hunc IX Iunii Sanctum Martyrem Ananiam gladio occisum, ubi hi subduntur versus.

Τὴν γλῶσσαν εἶχεν ὡς σπάθην κατὰ πλάνης,
Ἀνανίας Μάρτυς, ὃν κτείνει σπάθη.

Martyr Ananias, ense qui mortem tulit;
Habuit errores contra, linguam pro ense.

Sunt varii Sancti, Ananiæ nomine insigniti, a quibus facta disquisitione hunc arbitramur diversum esse. His positis adjunctum illi socium suppeditant Ms. Synaxarium Ecclesiæ Constantinopolitanæ, imo & Mss. Menæa Mazarini, & Patrum Dominicanorum Congregationis S. Ludovici Parisiis, in quibus indicatur ἄθλησις τῶν ἁγίων Μαρτύρων Ἀνανίου καὶ Κοδράτου: Certamen Sanctorum Martyrum Ananiæ & Codrati. Eosdem, omissa voce ἄθλησις habet Synaxarium nostri Collegii Parisiensis. Martyrologium quod ex Arabo-Ægyptiaco Latinum fecit Gratia Simonius Maronita, postea Tripolitanus in Syria Archiepiscopus; & nobis Romæ transmisit Athanasius Kircherus, etiam ad hunc diem IX Iunii refert eorumdem nomina. Quis autem fuerit error, contra quem Ananias gladio linguæ certavit, an Idololatriæ, quæ paßim in ejusmodi versibus venit nomine Πλάνης; an Hæreseos, quæ ipsa merus error est; non divinamus.

DE QUINQUE VIRGINIBUS CANONICIS. THECLA, MARIAMNA, MARTHA, MARIA, ENNEIM, MARTYRIBUS IN PERSIDE.

SEC. IV.

COMMENTARIUS PRÆVIUS
De earum conditione, actis, ætate.

Thecla, Virgo Canonica, Martyr in Perside, sub Sapore Rege (S.)
Mariamna, Virgo Canonica, Martyr in Perside, sub Sapore Rege (S.)
Martha, Virgo Canonica, Martyr in Perside, sub Sapore Rege (S.)
Maria, Virgo Canonica, Martyr in Perside, sub Sapore Rege (S.)
Enneim, Virgo Canonica, Martyr in Perside, sub Sapore Rege(S.)

D. P.

Quæ sit fueritque prima origo & definita notio harum vocum, Canonicus & Canonica, [Erant hæ in matricula ecclesiæ ministrorum scriptæ,] inter personas ecclesiasticas apud Latinos, varii varie disputant; præ ceteris erudite argumentum hoc ventilat Nicolaus Desnos, in libro cui titulus Canonicus Secularis & Regularis. Apud Græcos ea res controversiam non habet: ex pluribus enim auctoritatibus, quas in Glossario infimæ ac mediæ Græcitatis collegit doctißimus Cangius, apparet, quod Κανὼν τῆς ἐκκλησίας, idem sit, quod Latinis Matricula ecclesiæ cujusque, continens descripta nomina personarum sexus utriusque, ipsius Ecclesiæ ministerio deputatarum, & de proventibus illius sustentari solitarum. Ita, ut præteream Concilii Nicæni Canonem 19, S. Athanasium in Vita S. Antonii, & S. Epiphanium in Hæresi Meletianorum, aliosque; utque de mulieribus hic solum agam; illis quos modo nominavi Patribus proximi ævi scriptor Socrates, lib. 1 cap. 17, in sermonem adducit τὰς παρθένους, τὰς ἀναγεγραμμένας ἐν τῷ τῶν ἐκκλησιῶν κανόνι; Virgines, ecclesiarum Canoni inscriptas: [earumque institutum perfectionis magnæ:] & tales fuerunt ad quas extant Epistolæ S. Basilii, 300 & 302; prima quidem toti earum Collegio scripta, postquam ipsi nuntiaverat Bosporius Episcopus, deposuisse illas susceptam de ejus fide suspicionem; altera Theodoræ Canonicæ nominatim, cui & pluries scripsisse se indicat, & optat consummationem propositi illius boni, ad quod anhelabat … & actu respondere pollicitationibus suis; postquam elegerit institutum vivendi secundum regulam Euangelicam, & usque in minimis & minutissimis illam observare, nec quidquam eorum præterire quæ scripta ibi sunt; ubi porro idem Sanctus minutim explicat, quæ ad Euangelicæ vitæ professionem spectant; omnia (ut ego quidem puto) ad vitam Canonicarum referenda.

[2] [quo etiam in Persidem propagato,] Nec in solo Orientali Imperio hæsit earum institutum, usque in Persidem illud sese extendit; ubi Christiana fides haud mediocres progressus fecerat, quiete proseminata eo tempore, quo sub Diocletiano & Maximiniano eorumque decessoribus tyrannis, gravissimis ea jactabatur procellis apud Romanos; & e contrario, apud hos quietem nacta aliquam, regnante Magno Constantino, persecutionem crudelißimam sustinere cœpit, sub Sapore ejus nominis II. Etenim circa annum Christi CCCXXVI, ut scribit Theophanes, Judæi apud ipsum criminati sunt Symeonem Ctisiphontis, & alterum Seleuciæ Archiepiscopum, ceu Romanorum amicos, quasi res Persicas eis revelarent; unde horrenda persecutione commota, plurimi pro Christo martyrii corona fuerunt decorati; inter quos Usthazanes Saporis pædagogus, [& Sapore submedium seculi 4] & Symeon Archiepiscopus; &, præter alios plures, centum Clerici & Episcopi, & alia innumera multitudo, una die martyrii palmam adepti sunt. Ab eodem insuper infidelissimo Sapore, in præcipuis urbibus, nobilissimi quique ad decem & octo millia, cruciatibus horrendis & ab humana penitus alienis natura, Martyres fuerunt effecti. Sic etiam circa annum CCCXLIII, [Christianos vexante,] idem pristinis sceleribus hoc adjecit, ut subditos Christianos dire persequeretur. Regnavit ille usque ad annum CCCLXXX, totis septuaginta annis potitus imperio: fortaßis tamen emollitus nonnihil, quando Nisibim urbem jam tertium aggressus obsidere, ingentem divinitus perpessus est cladem, ab iisdem aquis, quibus evertere urbem putaverat; magisque etiam perterritus visione, qua suis ipse oculis, Angelum, splendido amictum ornatu, in parte murorum stantem, & Constantium Imperatorem manu tenentem conspexit anno CCCLI; unde & mortem minatus est Magis, consilii tam violenti auctoribus.

[3] [per ministerium Magorum suorum,] Penes hos præcipuam extinguendorum Christianorum fuisse solicitudinem, exercendorumque contra eos judiciorum potestatem, tum ex aliis plurium Actis hoc in opere deductis patet, tum potißimum ex Actis S. Syræ XVIII Maji illustratis. Nunc autem predeunt quinque Virgines Canonicæ, prædicta Saporis persecutione coronatæ, eo modo, quem præter morem prolixe, nobis describit Synaxarium Ms. nostri Parisiis Collegii, primum hactenus, & unicum, [inveniuntur passæ quinque Canonicæ:] in quo earum & nomina & paßionem reperimus, sub hoc titulo; Μνήμη τῶν ἁγίων πέντε Κανονικῶν, ὑπὸ τοὖ Πρεσβυτέρου αὐτῶν ἀποτμηθεισῶν, Θέκλης, Μαριάμνης, Μάρθας, Μαρίας καὶ Ἐννεοίμ. Memoria Sanctarum quinque Canonicarum, a Presbytero suo decollatarum, Theclæ, Mariamnæ, Marthæ, Mariæ, & Enneim.

[4] Fuit Martyrium istud tam celebre inter Græcos, ut ejus notitia per illos transierit ad Ruthenos ac Moscos, [etiam Moschis] quorum Synaxario anni 1679 inscribuntur Thecla, Martha & Maria, sed veluti passæ sub Diocletiano, & quidem anno CCCXV, cum ille ante annos decem imperium abdicarit, licet privatus supervixerit ad annum istius seculi XVI. Eadem notitia per Alexandrinos, Ægyptios, Nubiam & Habaßiam penetravit, sed ad alium prorsus diem, scilicet XXX mensis Tuba, qui respondet diei XXV Ianuarii nostri: nam in Hagiologio eorum Metrico, jam sæpius laudato, sic invocantur Pax sacris, Mariæ & Marthæ, Theclæ & Abiæ atque Ancillæ ejus, quæ nihil indignatæ aut tergiversantes, propter transeuntes divisæ, ac simul necatæ sunt gladio Presbyteri sui (qui infra in Actis vocatur Paulus) & Mehronis, [& Habessinis notæ: sed his ad 25 Januar.] qui forte. Archimagus est, infra Narsas dictus. Hæc autem cum sequentibus Actis bene conveniunt, & ea quadamtenus supplent; sed cum aliqua in nominibus varietate; dum pro Mariamna, Abia scribitur; & ultimæ Enneim tacetur nomen; conditio ancillaris, aliis ignorata, exprimitur. Quis scit an Reliquiæ earum ex Perside Alexandriam translatæ non fuerint, idque die XXX mensis Tuba, qua coluntur Habeßinis? ac deinde translatæ non sint, saltem pars, Constantinopolim?

[5] Hæc porro in memoriam mihi revocant alias quinque Canonicas, [veriori historiaquam aliarum 5,] quarum Menæa excusa ad XXII Martii prolixam absque titulo narrationem texunt; ad diem autem XXII, memoriam notant absque paßione, ab Henschenio, ad dictam diem de SS. Callinica & Basilissa agente, num. 3 jure magno rejectam, ut incredibilibus refertam fabulis, quarum caput Drosis sive Drosela, filia Trajani Imperatoris, apud ipsas clam effecta Christiana: cui commento occasionem fortaßis dederint Persicæ istæ quinque, [22 Martii prætermissarum.] nullo ex capite suspectabiles nobis. Harum ergo certamen hic accipe, velut circa medietatem seculi IV consummatum.

ACTA EX SYNAXARIO Ms.

Thecla, Virgo Canonica, Martyr in Perside, sub Sapore Rege (S.)
Mariamna, Virgo Canonica, Martyr in Perside, sub Sapore Rege (S.)
Martha, Virgo Canonica, Martyr in Perside, sub Sapore Rege (S.)
Maria, Virgo Canonica, Martyr in Perside, sub Sapore Rege (S.)
Enneim, Virgo Canonica, Martyr in Perside, sub Sapore Rege(S.)

EX MS. SYNAX.

[1] Ἐν ταῖς ἡμέραις Σαβὼρ τοῦ Βασιλέως Περσῶν, πλησίον τῆς κώμης Ἀζᾶ, ἦν τις Πρεσβύτερος, Παῦλος τοὔνομα, πλούτου κωμῶν, καὶ ἔχων μετ᾽ ἑαυτοῦ πέντε Κανονικὰς παρθένους. Αὗται οὖν τῇ αἴγλῃ τῶν ἀρετῶν κατεκοσμοῦντο καὶ ἐλαμπρύναντο· ἱερουργούντος δὲ τοῦ Παύλου καὶ συμψάλλοντος αὐταῖς, καὶ τὰ διδόμενα θησαυρίζοντος, εἰργάζοντο νύκτας καὶ ἡμέρας τὰς τοῦ Θεοῦ ἐντολὰς. δὲ μισόκαλλος διάβολος, μὴ φέρων τὴν κατὰ τὸν Θεὸν αὐτὦν προκοπὴν ἐπιδιδοῦσαν ὁρᾷν καθεκάστην, καὶ τοῖς κρείττοσιν ἐπεκτεινομένην, τί μηχανᾶται καὶ ποιεῖ;

[2] Παρασκευάζει μηνυθῆναι διά τινος Νερσῇ, τῷ Ἀρχιμάγῳ τοῦ Βασιλέως Περσῶν, ὅτι ἐστὶ Πρεσβύτερός τις Χριστιανὸς, πλούτῳ πολλῷ κωμῶν· καὶ εἰ βούλει ἀποκερδανῆσαι τὸν πλοῦτον αὐτοῦ, παράστησον μετὰ τῶν Παρθένων, ὧν ἔχει μεθ᾽ ἑαυτοῦ· κᾳκείνων τὴν πίστιν αὑτῶν μὴ ἀρνησαμένων ἀποκερδάνεις τὸν ἅπαντα πλοῦτον αὐτῶν, κατασφάξας αὐτούς. δὲ εὐθέως παρέστησεν αὐτὸν, μετὰ τῶν παρθενων καὶ αὐτῶν τῶν πραγμάτων. Τότε εἰσελθόντος τοῦ σατανᾶ ἐν τῇ καρδία τοῦ Πρεσβυτέρου, εἰπεῖν πρὸς τὸν Ἄρχοντα, Ἵνα τί ἔλαβες τὰ χρήματα ἡμῶν, μηδέν σοι κακῶς διαπραξαμένων· καὶ τὸν ἀποκριθῆναι καὶ εἰπεῖν· Διὰ τὸ εἰναί σε Χριστιανὸν, καὶ μῆ φυλάττειν τὰ προστάγματα τοῦ Βασιλέως. Καὶ Παῦλος, Καὶ τί μοι προστάττεις ἵνα ποιήσω; Ἐὰν τὸν ἥλιον, εἶπε, προσκυνήσῃς καὶ φάγης αἷμα, λάβε τὰ σὰ, πορεύθητι οἴκαδε. Τότε ἄθλιος περιστραφεῖς, καὶ ἰδὼν τὰ χρήματα χαμαὶ κείμενα, φησί· Ποιῶ πάντα ὅσα ἂν εἴπῃς μοι· καὶ προικυνήσας τῷ ἡλίῳ, καὶ φαγὼν αἷμα τῶν θυσῶν, καὶ πιὼν ἐξ αὐτοῦ, ἔλαβεν τὰ ἰδια.

[3] Ὡς δὲ Ἀρχίμαγος ἐξέπεσε τοῦ σκοποῦ, Πεῖσόν, φησι, καὶ τὰς κατά σε Παρθένους ποιῆσαι σὺ πεποίηκας, καὶ λαβεῖν ἄνδρας· καὶ τότε λαβόντες τὸν πλοῦτον ὑμῶν, πορεύεσθε ὅπου θέλετε καὶ βούλεσθε. Τότε Παῦλος προσελθὼν ταῖς Παρθένοις, φησίν· Ἄρχων, λαβὼν τὰ χρήματα ἡμῶν, παρέστησε καὶ ὑμᾶς ποιῆσαι τὸ θέλημα τοῦ Βασιλέως, προτρέπων καὶ οὕτως ἀποστραφῆναι πάντα πρὸς ἡμᾶς. Καὶ ἰδοὺ ἐγὼ ἔφαγον τὸ αἷμα καὶ ἔπιον, καὶ τῷ ἡλίῳ καὶ τῷ πυρὶ προσεκύνησα, καὶ προτρέπεται καὶ ὑμᾶς τοῦτο ποιῆσαι, καὶ λαβεῖν τὰ ἡμέτερα, καὶ ἀπελθεῖν οἴκαδε. Αἱ δὲ παρθένοι, πρότερον ἐμπτύσασαι τὸ πρόσωπον αὐτοῦ, ὡς ἐκ συνθήματος εἶπον· Ὅτι ὅλως ἐτόλμησας τοῦτο ποιῆσαι καὶ πρὸς ἡμᾶς εἰπεῖν, ἰδοῦ καὶ δεύτερος Ἰουδας ἀπεφάνθης. Ἐκεῖνος διὰ χρήματα παραδοὺς τὸν ἴδιον Δεσπότην ἡμῶν καὶ διδάσκαλον, καὶ ταῦτα μὴ κερδήσας ἐπνίξατο σεαυτόν. Ἰδοῦ καὶ σὺ, ἄθλιε, δεύτερος Ἰουδὰς, διὰ τὰ χρήματα ἀπώλεσάς σου τὴν ψυχήν· καὶ οὔδε εἰς εὔνοιαν ἦλθες τὸ Πλουσίου ἐκείνου, τοῦ ἔχοντος χρήματα πολλὰ καὶ λέγοντος· Ψυχὴ, ἔχεις πολλὰ ἀγαθὰ· φὰγε, πίε, εὐφράνου· καὶ διὰ τοῦτο ἤκουσεν, Ἄφρον, ταύτῃ τῇ νυκτὶ τὴν ψυχὴν ἀπαιτοῦσιν ἀπό σου, καὶ ἅδε ἡτοίμασας, τίνι ἔσται; Λέγομεν οὖν σοι, ἐνώπιον τοῦ Θεοῦ ἱσταμέναι, ὅτι ἀμφότερα τού τε Πλουσίου καὶ τοῦ Ἰουδᾶ ἐπί σοι πληρωθήσονται· καὶ πάλιν κατέπτυσαν αὐτοῦ τὸ πρόσωπον, ὡς ἀποστάτου.

[4] Τότε προστάξει τοῦ Ἀρχμάγου ἐτύφθησαν ἐπὶ πολλαῖς ὥραις· τυπτομέναι δὲ διὰ ῥάβδων, Ἡμεῖς τὸν Κύριον ἡμῶν Ἰησοῦν Χριστὸν προσκυνοῦμεν, ἔλεγον, τοῖς δε προστάγμασι τοῦ Βασιλέως οὐχ ὑπακούομεν, καὶ θέλεις ποίει. Καὶ Ἀρχίμαγος πάντα τρόπον μηχανόμενος ἀποκερδᾶναι τὰ τοῦ Παύλου χρήματα, ἀπεφήναται, διὰ χειρὸς Παύλου τὰς κεφαλὰς τῶν Παρθένων ἀποτμηθῆναι, σκοπήσας ὡς οὐ πεισθήσεται Παῦλος τούτο ποιῆσαι; καὶ τούτου γενομένου ἀποκερδανεῖ πάντως τὰ χρήματα, συναιρεθέντος καὶ τοῦ Παύλου ταῖς ἁγίαις Παρθένοις. δὲ ἄθλιος ἐκεῖνος τοῦτο ἀκούσας καὶ αὖθις περιστραφεὶς, καὶ ἰδῶν τά χρήματα, Ποιῶ ειπεν πάντα ὅσα προσέταξας· και λαβὼν τὸ ξίφος πλησίον τῶν Παρθένων ἀφίκετο. Αἱ δὲ Ἁγίαι, ἰδοῦσαι αὐτὸν, ἐξέστησαν, καὶ μιᾷ φωνῇ λέγουσιν πρὸς αὐτόν· Ἄθλιε, ποιμὴν ὢν ἐξῆλθες κατὰ τῆς ποίμνης σου, ὡς ἄγροικος καὶ ἄγριος λύκος, ἀποκτεῖναι ἡμᾶς; τοῦτό ἐστι τὸ ἅγιον σῶμα καὶ αἷμα, παρὰ τῶν χειρῶν σου ἐλαμβάνομεν; Γνῶθι ὅτι τὸ παρά σου ξίφος ζωὴ αἰώνιος ἡμῖν ἐστι· καὶ ἡμεῖς μὲν ἀπερχόμεθα πρὸς τὸν Κύριον ἡμῶν Ἰησοῦν Χριστὸν, σὺ δὲ, καθ᾽ ὡς προείπομεν, τὴν ψυχήν σου ἀπολέσεις σὺν τῷ Πλούτῳ· τάχιον δὲ τῷ τῆς ἀγχόνης χοινίῳ πορεύσῃ πρὸς τὸν συσχολόν σου Ἰουδάν. Ταῦτα καὶ ἕτερά τινα διεξήεσαν, καὶ προσευξαμέναι ἀπετμήθησαν τὰς κεφαλὰς αὐτῶν δι᾽ αὐτοῦ.

[5] Τότε Ἀρχίμαγος λέγει πρὸς αὐτόν· Γνῶθι, Παῦλε, ὅτι ἐν οὐδενὶ τῶν ἀνθρώπων τεθέαμαι τὴν προσοῦσάν σοι εὐφυΐαν καὶ ἐπιτηδειότητα, διὰ τοῦτο ἀνεὺ τοῦ Βασιλέως ἀπολύσαι σε οὐ δυναμαι, ὅτι ἀναμαθὼν οὗτος τὰ περί σου δι᾽ ἐμοῦ ἀπαγγέλλοντος, εἰς μεγάλην σε τιμὴν ἀποκαταστήσει. Νῦν οὖν εὐφράνθητι μεθ᾽ ὑμῶν, μείνων ἐν τῷ κελλίῳ πλησίον ἡμῶν, καὶ προΐας ἀναφέρομεν τὰ περί σου τῷ Βασιλεῖ. δὲ ἄθλιος ἀπεκρίνατο, Γενέσθω ὡς κελεύεις. Καὶ τῇ νυκτὶ ἀποστείλας Ἀρχίμαγος τοὺς δούλους αὐτοῦ, σχοινίῳ περιλαβεῖν τὸν τράχηλον τοῦ Παύλου προσέταξε, καὶ οὕτως ἀποπνίξαι. Καὶ πρωΐας εἰσελθὼν, ὡς εὑρεν αὐτὸν κρεμάμενον, κατεδίκασεν ὡς ἑαυτὸν κρεμάσαντα, καὶ προσέταξε καταβιβασθῆναι καὶ ῥιφῆναι τοῖς κυσὶ βοράν· καὶ οὗτος οὕτω βιαίως τὴν ψυχὴν ἀπέῤῥηξε· καὶ τοῦ Ἀρχιμάγου τὰ χρἠματα ἀποκερδήσαντος, ἔλαβε πέρας καὶ τὰ προειρημένα παρὰ τῶν ἁγίων γυναικῶν, τοῦ ἀθλιωτάτου Παύλου ὑποστάντος τὸν θάντον.

[1] [Sub paulo divite Presbytero sancte viventibus 5 Virginibus;] In diebus Saporis Regis Persarum, juxta vicum Asa, erat Presbyter quidam Paulus nomine, opibus affluens, & apud se habens Canonicas quinque Virgines. Hæ ergo, cum miro virtutum splendore fulgerent (sacra ipsis ministrante atque cum eisdem psallente Paulo, thesaurum vero sibi colligente ex iis quæ donabantur) perseverabant ipsæ, noctes ac dies Dei præcepta adimplentes. Talem earum indies manifestiorem & semper ad anteriora extentum profectum cum ferre non valeret omnis boni inimicus diabolus, quid fecit & machinatus est?

[2] Procurat, ut a quodam indicaretur Narsæ, Archimago Regis Persarum, ac diceretur ei; Quia est quidam Presbyter Christianus, perquam opulentus; cujus facultates lucrari si vis; jube eum sisti, cum iis quas secum habet Virginibus: [delatus iste pecuniarum causa,] ipsis autem nolentibus fidem suam ejurare, possidebis omnes eorum divitias. Statim igitur mandavit illum sibi præsentari, cum Virginibus & facultatibus omnibus. Satanas autem ingressurus cor Presbyteri, fecit eum Præsidi dicere; Quare accipis bona nostra, qui nihil tibi mali fecimus? illum vero respondere; Quia Christianus es, & mandata regia non observas. Tum Paulus: Ecquid ergo mandas ut faciam? Ubi Solem, inquit ille; adoraveris, & sanguinem comederis, [ut eas servet, fidem ejurat:] tolle quæ tua sunt, ac domum abi. Miser autem conversus, & opes suas super terram expositas intuens; Facio, inquit, quæcumque jusseris: & mox Solem adoravit, comedit sanguinem sacrificiorum ex eisque bibit, & sumpsit quæ ante habuerat propria.

[3] Archimagus vero, spe sua deturbatum se videns; Persuade, inquit, [quod etiam Virginibus suadere jussus,] etiam iis quæ apud te sunt Virginibus, ut & ipsæ facientes quod tu fecisti; viros suscipiant; & tunc accipientes quæ vestra sunt, abite quocumque volueritis. Tunc Paulus Virgines accedens, ait: Dicit Præses, qui pecunias nostras accepit, Venite etiam vos ad faciendam Regis voluntatem, pollicens quod ita redditurus nobis sit omnia nostra. Ecce autem ego sanguinem comedi & bibi, Solemque & Ignem adoravi; hortatur vero etiam vos idem facere, ut nostra recipiamus ac redeamus domum. Ast Virgines, velut ex composito, [cum indeque ratione rejicitur:] prius in ejus vultum conspuentes, dixerunt: Quia omnino id ausus es facere, atque ea de re nos etiam alloqui; ecce apparusti alter Judas. Ille propter pecunias proprium dominum & magistrum tradens, nec illas lucratus est, & seipsum strangulavit: eccum vero etiam tu, propter pecunias animam tuam occidisti, miser, & secundus Judas: neque in mentem tibi venit Dives ille, qui habens multas opes dixit; Anima mea, habes bona plurima, comede, bibe, jucundare; & propterea audivit: Stulte hac nocte repetunt animam tuam a te, & quæ parasti cujus erunt? Igitur dicimus tibi, coram Deo adstantes, quia utriusque & Judæ & Divitis fortuna te manet, atque hoc dicto iterum in faciem ejus, velut apostatæ, despuerunt.

[4] Tunc ex mandato Archimagi diu multumque vapulaverunt; dum autem virgis cædebantur, dicebant: [quare virgis diu cæsas] Dominum nostrum Jesum Christum adoramus, & mandatis regiis non obedimus. Fac quod libitum tibi fuerit. Archimagus interim, omnino intendens quomodo pecunias Pauli suas faceret, pronuntiavit sententiam, ut ipse manu sua Virginum capita amputaret; sive enim hoc ille facere detrectaret, [jubetur ipsemet decollare;] sive mandatum exequeretur, & ipsis & Paulo sublatis de medio, cuncta in suam devenirent potestatem. Miser autem ille rursum conversus, & pecunias intuens; Quæcumque jusseris, inquit, facio: arreptoque gladio ingressus est ad sanctas Virgines. Hæ vero viso illo consternatæ, una pariter voce ad ipsum dixerunt: O Miserande! Pastor noster cum sis, tamquam rabidus atque agrestis lupus contra gregem tuum venis? Hoccine est sacrosanctum corpus & sanguis, quæ de manu tua accipimus? [quæ ipsum instar Iudæ strangulandum prædicunt;] scito, quod gladius quidem ille, quem nobis infliges, æterna nobis vita est: tu vero, sicut jam prædiximus tibi, animam tuam perdes simul cum pecunia, brevi per laquei funem abiturus ad condiscipulum tuum Judam. Hæc & alia quædam dixerunt, deinde orantes capite plexæ ab illo sunt.

[5] Tunc Archimagus ad eum inquit: Scito, Paule, quod in nullo hominum conspexerim tantam generositatem ac promptitudinem animi, [prout Archimagi a vari jussu] quanta te video pollere; propterea non licet mihi absque Rege dimittere te: futurum est enim ut, me ipsi nuntiante quæ acta sunt, ad magnam te evehat dignitatem. Nunc igitur nobiscum jucundare, manens in proximo nobis cubiculo: mane autem referam Regi de te. Respondit vero ille miserandus: Fiat sicut jubes. Nocte autem mittens Archimagus famulos suos, [factum eadem nocte.] præcipit illis, ut Pauli collo loqueum innecterent, itaque eum suffocarent. Ipse vero mane ingressus & suspensum reperiens, damnavit eum veluti qui seipsum suspendio necaverit, & auferre jussit, atque canibus devorandum projici. Ita ille violenta morte animam evomuit; & Archimago pecunias ejus lucrato, ac Paulo miserrimum exitum sortito, finem habuerunt quæ de illo prædixerant mulieres sanctæ.

DE SANCTO FAUSTO,
MARTYRE ROMÆ.
Ex Martyrologiis, Florentiæ scriptis & excusis.

SVB IVLIANO.

[Commentarius]

Faustus Martyr Romæ(S.)

G. H.

Inter alia quamplurima Martyrologia variarum Ecclesiarum, quæ collegimus, reperimus Florentiæ duo Mss. alterum in Bibliotheca Laurentiana Magni Ducis Medicæi, in pergameno exaratum; alterum in Bibliotheca Illustrißimi Caroli Strozzii, Senatoris Florentini; in qua etiam asservabatur Martyrologium Florentiæ excusum anno MCCCCLXXXVI per Franciscum de Bonacursiis Presbyterum: & ex hisce tribus Martyrologiis, ad hanc diem nonam Iunii, ista reperta descripsimus: Romæ passio Sancti Fausti Martyris, qui sub Juliano Imperatore passus est. Cujus sacra memoria cum ibidem, & sine dubio aliis etiam in ecclesiis, lecta fuerit; etiam hoc in opere referenda venit, ut detur occasio aliis ulterius ejus venerationem promovendi, si forte ejus Reliquiæ fuerint in veneratione aut etiam ecclesia erecta.

DE S. IULIANO MONACHO,
CIRCA EDESSAM IN MESOPOTAMIA.

CIRCA CCCLXX.

COMMENTARIUS PRÆVIUS.
Sanctus hic Julianus ab illo, qui a Græcis XVIII Octobris colitur, verosimiliter non distinguendus.

Julianus, Monachus circa Edessam in Mesopotamia(S.)

D. P.

Edessenus Diaconus S. Ephrem, cujus, Acta Bollandus illustravit ad Kalendas Februarias, amicitiam cum variis Sanctis suæ præsertim regionis coluit, [Vitam scripsit S. Ephrem Syrus,] quæ isti primo operis nostri conditori diligentißimo occasionem dedit, texendi Paragraphum V Commentarii Prævii; ubi primo, ex Sozomeno lib. 3 cap 13, hæc verba producit: Per idem tempus circa Edessam Julianus accuratissimum genus disciplinæ monasticæ exercuit; qui, velut corporis expers, talem vitæ institutionem ac modum secutus est, ut carne carere, atque ex ossibus solum & cute constare videretur. Quare Ephrem, scriptor Syrus, tractatum de ejus vita contexuit. [quare Romano Martyrologio adscriptus est,] Eadem fere, sed alia phrasi, dicit Nicephorus lib. 9 cap. 15. Tractatus istius initium, ex lingua Syriaca (ea sola Sanctus scripsit, licet Græcam tandem miraculo edoctus) Græce redditum, invenit Gerardus Voßius, atque inter reliqua ipsius opera Latine edidit; nos Græcum & quidem integrum, hactenus frustra optamus; eoque quod invenimus editum cogimur esse contenti. Id autem hoc die damus, non quia Græci, in Menæis vel Synaxariis suis, vel Orientalium scriptorum aliquis, ita faciendum ostenderit; sed quia id fecit Cardinalis Baronius, usus facultate, qua alios plures Orientales, a Sanctitate commendatos, [9 Junii ad arbitrium lecto.] inscripsit Romano Martyrologio; in quo præsens dies, sterilior ceteris, visus est aliquo augmento egere; quare eumdem sic conclusit: Edessæ in Syria S. Juliani Monachi, cujus præclara gesta S. Ephrem Diaconus scripsit: quo exemplo Carthusiani Colonienses, tertiam Surianæ collectionis auctioremque editionem moliti, prædictum de S. Juliano fragmentum a Gerardo Voßio Tungrensi præposito Latine redditum acceperunt, Sanctorumque Vitis inseruerunt.

[2] Colunt S. Julianum Græci ad XVII Ianuarii, & cum pleniori elogio ad XVIII Octobris, quem ad eum diem etiam Romano Martyrologio adscriptum invenimus, [Habent alias Græci 18 Octob. S. Julianum,] præeunte Sirleti Menologio, his verbis In Mesopotamia, ad ripam Euphratis, S. Juliani Eremitæ. Est autem urbs Mesopotamiæ Edessa ad prædictum fluvium. Convenit igitur exercitationis locus, convenit etiam tempus vitæ. Hic enim Iuliani Apostatæ interitum dicitur ex revelatione præscivisse, qui interitus ad annum CCCLXIII pertinet: Ephrem autem, ejus, de quo hodie agitur, familiaris & contubernalis, vixit usque ad annum CCCLXXVIII. Quamquam vero præter hæc nihil commune habeant Acta, [pro eodem loco ac tempore,] quæ hoc & isto die proferuntur; nihil tamen habent, quod magnopere diversos esse suadeat. Fieri enim potest, ut qui, de interiori eremo adeunda, ad investigandos viros contemplativos, consilium petens num. 6, audivit, quia Satius est quietam vitam ducere, & in quiete perfectionem quærere, quam levium atque instabilium rerum causa eremum circuire. Fieri, inquam, potest, ut idem curiositatis quidem ergo numquam ex cella sua excesserit, [de quo multa narrant,] consilio salubri parens; aliis tamen justißimisque de causis, & discipulos multos suo exemplo attraxerit, ad cellas ipsi vicinas construendum; & in Montem Sinai excurrerit, ad ecclesiam ibi fabricandam; & anno CCCLXXII, pulso jam secundum S. Meletio Antiocheno, ad Ecclesiam illam solandam accersitus fuerit; [nequaquam obstantia,] & Cyrum similiter, ad compescendam Ariani istic Episcopi vesaniam; ad Regiam quoque ipsam aliquando profectus; ac denique ad priorem juxta Euphratem reversus palæstram, vitam ibi sanctæ consummarit, ipso quo colitur die XVIII Octobris.

[3] [quin ejusdē de eodem illa sint,] Nihil ergo repugnat, quominus unius ejusdemque Ephremiani Tractatus pars sint, tam quæ de initio conversationis Latina dedit Voßius, quam quæ de reliquæ vitæ actis Græce referuntur in Menæis: salvo, quod servilis in seculo conditionis Menæa non meminerint; a qua initium sumunt ea quæ nunc dantur, tamquam diversa ab actis ejus, qui ad Euphratem monasticam auspicatus (ubi & finivit) prædicta omnia per varia Syriæ vicinæ loca egisse narratur. In hoc tamen reverentia Romani Martyrologii magis duci me fateor, quam solida ulla ratione; [quorum in operibus extat initiū.] propensior alias ad unum eumdemque statuendum, qui hoc die Latinis proponitur, quique a Græcis colitur in Octobri. Quamquam enim num. 5 narretur, quomodo post XXV annos exercitationis suæ obierit Julianus; atque Ephrem, ejus societate privatum se doluerit; apparet tamen exsequentibus, plura adhuc alia hunc de illo narranda habuisse, quæsi ad nos pervenissent integra, fortaßis continerent omnia quæ narrantur in Menæis. Quod ut facilius dijudicet lector, congruum duximus, ipsa quoque ex Octobri sumpta huc transferre, ne bis agendum sit de Juliano, verosimiliter eodem.

VITÆ INITIUM
Ex fragmento S. Ephrem Syri, Interprete Gerardo Vossio.

Julianus, Monachus circa Edessam in Mesopotamia(S.)

Auct. S. EPHREM.

[1] Optimus hic atque fortissimus inter pietatis pugiles, [Primum servus, ab hero Gentili;] servus adhuc sub dominis secularibus cum esset, antea quidem, sicut ipse nobis postea enarravit, vitam multa intemperantia atque lascivia peregerat; tandem autem ad agnitionem veritatis deveniens, optime vitam suam traduxit: as multa a propriis dominis in civitate Heliopoli aapud Libanum passus est; quippe qui cum idololatrarum furore atque insania participabant. Ceterum defuncto jam ejus hero, vitæ priori renuntians, effectus est Monachus. Dominum autem Deum tota anima ac corde diligebat, ita ut in onmi pene virtutum genere se exercuerit, perfeceritque. [tum Monachus, a negligentioribus multa patitur.] Magnam enim possedit compunctionem, & humilitatem eximiam: non tamen, ut quidam post vitæ abdicationem atque secessum facere solent, qui negligentiæ ac otio contemptionique mandatorum Dei sese tradiderunt; lumbisque suis haudquaquam per continentiam precinctis, in abyssum malorum suas ipsi animas defixerunt; ita ut aliqui nec de rebus quidem ad suum institutum salutemq; pertinentibus instrui se sinant; sed eas etiā respuere propter suas concupiscentias nōdubitarunt; soloque pietatis atque religionis habitu amicti, seipsos domicilium phalangis dæmonum effecerunt. b Negligens quoque in iis quibus residebam locis, quidam erat Monachus, qui filium valde parvum habebat, & hunc tamquam inobedientem atque immorigerum in sacrificium dæmoni propter suam avaritiam offerre non verebatur: verum divino auxilio assumptus præservatusque est puer. Cum enim deduxisset eum miser & ignavus homo in quemdam subterraneum locum, ubi multum auri putabatur reconditum ab iis qui sacra sepulcra parabant; [Illorum unus filium diabolo oblaturus,] dæmon conspecto Crucis signo, quo puer amictus ac consignatus erat, non est ausus ei nocere: nam cum analabo c adduxerat eum vir ille, quem patrem hic appellare piget pudetque. Sic igitur re explorata, & ex eventu cognita, surgens abstulit a puero analabum. Rursusque vox ex locis abditis atque secretioribus audita est, cum omnino consecratus is sit Deo, frustra mali quid contra ipsum tentari. Puer igitur admirabiliter liberatus ac conservatus, enarravit quæ successerant omnia; simulque quomodo a Domino nostro Jesu Christo assumptus, [Crucissigno impeditur.] protectusque esset. Celebris quippe de eo increbuerat sermo ac rumor; ita ut etiam concilium a sanctis Patribus, occasione rei quæ acciderat, colligeretur d.

[2] Beatus vero Julianus, mortificans in se mundanas concupiscentias, [Ipse Sanctus, Ephremo familiaris,] quantum monastica vivendi exigebat ratio, in sua residebat cella: prope autem ejusdem cellam etiam mea sita erat: nam ejusdem eramus e Congregationis ambo. Accedebat igitur is ad cellam meam, & ego vicissim ibam ad ipsum; proficiebam enim ex colloquio ac conversatione viri, mirabarque cum viderem tantam in homine barbaro cognitionem, quippe ex partibus occidentalibus oriundo; glorificabamque Deum, qui non vult quemquam perire, sed omnibus per pœnitentiam ignoscere, & illius dicti Euangelici recordatus sum: Amen dico vobis, quod multi ab Oriente & Occidente venient, & recumbent cum Abraham, & Isaac, & Jacob in regno cælorum; filii autem regni ejicientur in tenebras exteriores, ibi erit fletus & stridor dentium. [Mar. 8, 11] Suspiransque dixi: Libera nos, Domine, a tenebris exterioribus, & fletu illo ac stridore dentium: & memento nostri in beneplacito populi tui, visita nos in salutari tuo; ad videndum in bonitate electorum tuorum, ad lætandum in lætitia gentis tuæ, ut lauderis cum hereditate tua. Memento nostri, Domine, sicut meministi latronis, cum veneris in regnum tuum: & corpora nostra ex monumentis cum gloria resuscita, dignosque nos raptu justorum redde in nubibus; ut & nos modicam hereditatem montis sancti tui, precibus Sanctorum tuorum, accipiamus. Amen.

[3] Beatus ergo Julianus, corpore quidem erat robustus, sed nimio labore atque exercitatione conficiebatur, [multæ compunctionis,] Patrum vestigiis insistendo. Illitteratus autem cum esset, addiscere conabatur. Hic pietatem atque religionem colens, cellam habebat, in qua per se quietam atque tranquillam vitam ducebat, & cubile tenebat: sed cum illi non sufficeret angustia cubiculi, intus sibi illud in modum sepulchri ædificavit; angustissimum quoque ejus ingressum reddens, per quem cum introiret, in eo, velut in monumento aliquo orabat, lugens ac plorans. Operabatur autem & propriis manibus carbasa ac vela navium. Compunctionem porro & planctum amabat, si quis etiam alius: ita ut prætereuntes cellam ipsius, vocem ploratus ejus audirent. Ejulabat enim, sicut solent qui filium aut filiolam sepeliunt unigenam, revocantque cum cantu: sua quippe peccata ipse sibi ante oculos constituens, anxie dies noctesque deflebat; ipsasque noctes brevissimo somno transigebat: cura siquidem retributionis, ipsum serio excitabat. Quam multas porro tentationes atque tribulationes sustinuerit, propter negligentiores Fratres, dici non potest: cunctas vero eas, per humilitatem & patientiam, absque detrimento præteribat.

[4] [judicium jugimemoria tractat:] Valde quoque erat pacificus, temperans ac continens, tolerans & constans, mansuetus & clemens, pius atque religiosus, & voluntariæ paupertatis amator. Qui enim cum pecuniis in eremo residet, omni in loco ingemiscet ac centremiscet, & ad extremum inventio ac præda maleficis erit: qui vero inopia laborat, insidiis carebit. Quin & impiger, & ad opera extraordinaria promptus & expeditus hic vir beatus erat, & a maledicentia convitioque omni alienus: humilis quoque in sermone, in opere, in vestitu, in ingressu atque incessu. Neque enim ut ego & mei similes pigri, in negligentia suos percurrit dies: sed in omni compunctione dies vitæ suæ perfecit. Et quemadmodum qui carcerali detinentur custodia, dum coram tribunali Judicis producendi sunt, præ timore & angore plorant; sic & beatus Julianus assidue tremendi tribunalis Christi recordabatur: quare & continenter flebat, judicium futurum cogitans. Ubi autem compunctio, & lacrymæ, & humilitas; ibi nequaquam instabilitas, & quæcumque res perversa ac improba regnat; [& copiosis lacrymis] sed optimus ordo viget ac disciplina, & omnis res bona: ubi vero ista non adsunt, multum a scopo, qui quæritur, aberratur. Evitabat is quoque colloquia atque commercia mulierum, occasiones omnes inanium voluptatum amputans. Quando vero pulsus ad Synaxim audiebatur, ante omnes alios Fratres occurrere contendebat. Sic vero in Synaxi consistebat, absque ulla oculorum distractione, quasi jam ipsi tribunali Domini nostri Jesu Christi assisteret.

[5] Quodam autem die ad ipsum dixi: Quis, obsecro, hosce libros corrumpit? quippe in quibus, ubi scriptum erat Deus, aut Dominus, aut Jesus Christus, vel Salvator, litterarum elementa deleta reperiuntur? Beatus vero ad me: Nihil, inquit, [sacra nomina in libris rigat.] a te penitus abscondam. Fornicatrix mulier ad Salvatorem accedens, lacrymis pedes ipsius rigavit, & capillis capitis sui abstersit; & ego, ubicumque nomen Dei mei scriptum comperio, lacrymis meis rigo; ut & ego remissionem ab eo peccatorum accipiam. Ego vero gratiose ad eum dixi: Deus, qui benignus est & misericors, bonum illud tuum suscipiat propositum; verumtamen libris parcas, obsecro. At ille dixit: Non irrigatur cor meum, nisi plorem coram Domino Deo meo. Ardenter porro in religione se gessit atque exercuit, ultra viginti quinque f annos: & interea moritur in Domino, in obedientia & persecutione, quam passus est, [mortem ejus luget Ephrem] dignus æterna factus beatitudine. Beati enim (inquit Christus in Euangelio) pauperes spiritu: quoniam ipsorum est regnum cælorum. Beati qui persecutionem patiuntur propter justitiam: quoniam ipsorum est regnum cælorum. Meis sane oculis excidunt lacrymæ, super disjunctione ac separatione viri istius.

[6] Narravit Beatus hic cuidam aliquando Fratri, dicens: Frater quidam in interiorem ingredi vult eremum, [& narrat quod consilium ipsi datum sit,] ut ibi viros contemplativos investiget: consilium igitur mihi suggere propter Dominum, expeditne ut cum isto ist huc vadam, an non? Frater autem sciens operarium eum esse, dixit ad ipsum: Satius est quietam vitam ducere, & in quiete perfectionem quærere: nam de parvis & levibus atque instabilibus rebus inquirere, & illarum caussa eremum circumire, minime necessarium est. Dixitque vicissim Beatus: Quid est perfectio? &, Quæ sunt res illæ exiguæ & instabiles? Ad quem Frater: Perfectio est, cujusvis sermonis & omnis actionis finis: nam scriptum est; Finis verbi g, omne ausculta: Deum time, & mandata ejus observa: quæ enim accidunt unicuique nostrum in hoc seculo, sive tristia ac gravia, sive bona & læta, finem habent, quaproptet etiam a tempore consumuntur atque delentur; at quæ post vitæ hujus exitum remanent, æterna sunt & immortalia. Diem ergo judicii & retributionis in mente habeamus, ut voluntas nostra perfecta sit in Domino. Nam sicut duobus aliquibus accidit in longinquam regionem peregrinantibus, quorum alter tædio itineris affectus incipiat interrogare adventantes, quidnam sibi obviam reperturi sint quod viam indicet? illi autem responderint, viam asperam: & rursus interrogat; Post asperam viam, [ne extra cellam oberrare velit discendi causa.] quidnam? illi vero, postea terram revirescentem, dixerint eis apparituram: ceterum itineris ejus comes, cernens ipsum ita enixe ac studiose de via percontari, ait ad eum: Desine, o comes, adeo curiose de via inquirere, quam pertransituri sumus instar velocissimi cursoris. Nam viæ similis est humana vita; & ideo magis consideranda nobis sunt, non quæ in itenere occurrunt, sed quæ post viam confectam nobis eventura sunt. Quæramus ergo, quomodo in requie nos oporteat versari, ac demorari in regione illa, in qua perpetuo habitaturi simus post hujus vitæ viæque finem, ubi nimirum requies nobis in illo erit seculo; tum etiam, ubi portio nostra futura sit, in profundo, an in excelso; in requie, an in doloribus; in tenebris, aut in luce; in igne, aut in refrigerio. Ista spiritus noster æstimet ac pervestiget, & os loquatur. Ab ejusmodi cura atque solicitudine non recedat cor nostrum, quamdiu in caduca ac momentanea hac versamur vita; illosque, qui a tali nos cogitatione ac cura avertere & impedire volunt, tamquam deceptores & perditores nostros contemnamus h.

ANNOTATA D. P.

a Heliopolis Edeßa distat totius Syriæ interjectu, leucis plus quam centum: de ea pluribus actum 1 Martii, ante Acta S. Eudociæ, istic (ut fertur) conversæ, & martyrium passæ.

b Locum hunc in Græco suspectum sibi de mendo esse, notavit in margine Voßius: ipse ergo per conjecturam clarum sensum fecit.

c Analabus, Latinis Scapulare, quamdam crucis formam habebat antiquitus, & etiamnum habet apud Minimos S. Francisci de Paula, humeros cum parte brachiorum tegens, atque ante pectus & ad dorsum defluens: unde Dorotheus Monachus, apud Voßium in Notis, Analabus, inquit, in modum crucis ponitur super humeros: significat enim symbolum Crucis, quam nostris humeris jugiter portare debemus. Hic autem fere solus amictus constituebat parvum habitum Monachorum, & solus pueris ac tironibus dabatur.

d Sequentem § de vitæ monasticæ commendatione, ut qui nihil ad Iulianum faciebat expunxi, in Voßio Surioque legendum; poterat etiam omitti prior, nisi exempli utilitas recudendum suasisset.

e Hinc intellige quamdam Lauræ formam, sub unosummo Præside, ad Euphratem fuisse: de Lauris autem, earumque differentia a Cœnobiis, vide Commentarium ante Acta S. Euthymii 20 Ian. num. 1

f Ergo videtur Monachus factus, post annum 350, aut 345.

g Ita septuaginta; ubi vulgata: Finem loquendi pariter omnes audiamus.

h Sequitur apud Voßium gravis adhortatio ad diligentiam in bonis operibus, æternum profuturam; præ curiositate multa salubria sciendi, quæ parum prosunt, ea effectui non mancipantibus.

ALIA EIUSDEM AUT ALTERIUS
ΤΟῩ ὉΣΊΟΥ ΠΑΤΡῸΣ ὙΜΩΝ ἸΟΥΛΙΑΝΟῩ ΤΟῩ ἘΝ ΤΩ͂ ΕὙΦΡΆΤΗ.
S. P. N. Juliani ad Euphratem.
Ex Menæis Græcorum XVIII Octobris.

Julianus, Monachus circa Edessam in Mesopotamia(S.)

EX MEN.

[1] Οὗτος ἐν Ἁγίοες Πατὴρ ἡμῶν Ἰουλιανὸς, καταλιπὼν τὸν κόσμον, ἀπῆλθεν ἐν ταῖς ὄχθαις τοῦ Εὐφράτου ποταμοῦ· καὶ εὑρὼν ἐκεῖσε σπήλαιον, τὸν μοναστὴν ἐν τούτῳ διῆγε βίον. Τοῦτον πολλοὶ ζηλώσαντες προσεῤῥύησαν τῷ σμικροτάτῳ σπηλαίῳ, καὶ καλύβας πηξάμενοι γύρωθεν, μέχρι τῶν ἕκατον γεγόνασι, σιτιζόμενοι τὰ παραπλήσια τῷ διδασκάλῳ.

[2] Οὗτος θαυμάσιος καὶ δράκοντα ἀπέκτεινε, καὶ ὕδωρ ἐν γῇ ἀνύδρῳ βλύσαι πεποίηκεν. Οὗτος καὶ εἱς τὸ Σίναιον ὄρος ἐλθὼν, ἐν τῇ πέτρᾳ, ἐν ᾗ Μωσῆς Νομοθέτης τὸν Θεὸν εἶλθε, ὡς ἦν δυνατὸν, ἰδεῖν, ἐκκλησίαν ᾠκοδόμησε, καὶ μέχρι τοῦ νῦν περίεστιν. Ἀλλὰ καὶ τὴν τοῦ δυσσεβοῦς καὶ ἀποστάτου Ἰουλιανοῦ ὑποστροφὴν ἀπὸ τῶν Περσῶν πολλοὶ δεδοιότες, ἐπεὶ παρεκάλουν, γινώσκοντες αὐτὸν τοῦ Θεοῦ δοῦλον γνήσιον, ἐπὶ δεκάτην ἡμέραν τὴν πρὸς Θεὸν αὐτοῦ ἁγίαν προσευχὴν ἐπεκτείνας· Οὐ μόνον διά σε, ἤκουσεν, ἀλλὰ καὶ δι᾽ ἑτέρων πολλῶν παννυχοὺς παρακλήσεις, μιαρὸς καὶ δυσσεβὴς Ἰουλιανὸς ἀποσφάττεται.

[3] Μετὰ δὲ χρόνους τινὰς, τοῦ μακαρίου Μελετίου ἐξ Ἀντιοχείας διωχθέντος, παρεκαλέσαντό τινες τὸν Μακάριον τοῦτον, εὐχῆς καὶ παρακλήσεως καὶ παρηγορίας πολλῶν ἕννεκα· καὶ συνθέμενος καὶ ἀπερχόμενος, προσεδέχθη ἐν ὁδῷ παρὰ γυναικὸς φιλοθέου· καὶ ἐπεὶ παρακλιθέντος εἰς δεῖπνον τοῦ Ἁγίου, ὅπερ εἶχε ἑπταετὲς παιδίον γυνὴ μονογενὲς, ἐν τῇ τραπέζῃ ἀσχολούμενον, μικρὸν ἐξ ὀφθαλμῶν παρελθὸν συνέβη πεσεῖν ἐν τῷ φρέατι· τιμία γυνὴ, μηδὲν τὸ παράπαν ἀλλιωθεῖσα, ἀλλὰ μάλλον τὸ φρέαρ σκεπεύσασα, μεγαλοψύχως διηκόνει· καὶ τὸν Ἅγιον τὸ παιδίον ἐπιζητοῦντα περεκρούσατο, διὰ νόσον ἐπισυμβᾶσαν. Τοῦδε ἐπιμελῶς τὸ παιδίον ἐπιζητοῦντος ἐπὶ τῆς τραπέζης ἐλθεῖν, καὶ εὐλογίας ἀπελαῦσαι, γνωστὸν ἐγένετο τὸ πραχθίν. Εὐθέως δὲ τῆς τραπέζης ἐξαναστὰς, καὶ τὸ κάλυμμα τοῦ φρέατος ἀποῤῥίψας, ὡς εἶδε τὸ παιδίον ἁλλώμενον ἐν τοῖς ὕδασιν ὑγιὲς, καὶ οἶα παίσοντι τῇ χειρὶ προσεοικὸς, ἀχθῆναι τοῦτο διά τινος τῶν παρευρεθέντων κελεύει· καὶ τούτου γενομένου, τὸ παιδίον ἐρωτώμενον, οὐδέν τι δεινὸν παθεῖν ἔφασκε, διὰ τὸ κουφίσεσθαι καὶ ἀνέχεσθαι ἐπὶ τοῦ προσομιλοῦντος αὐτῷ καὶ προσπαίζοντος γέροντος.

[4] Ἀφικνόμενος δὲ εἰς Ἀντιοχείαν, κατήχθη εἰς τὸ σπήλαιον, ἐν ᾧ ἅγιος Ἀπόστολος Παῦλός ποτε ἐναπεκρύπτετο. Καὶ πλήθους οὐκ ὀλίγου συῤῥεύοντος πρὸς τὸ σπήλαιον, χάριν τῶν ἐκ τοῦ Ἁγίου ὠφελείας καὶ εὐλογίας, λαύρῳ πυρετῷ συσχεθεῖς οὗτος, ἔκειτο ἀδρανές τε πνέων καὶ σχεδὸν ἄπνους, Ὡς δὲ οἱ περὶ αὐτὸν ὤχλουν, πολλοὺς, εἶναι τοὺς ἔξωθεν προσμένοντας λέγοντες, καὶ ἐπιδεομένους τῆς εὐλογίας, Ἐὰν συμθέρει ἡμῖν ὑγεία, ἀπεκρίνατο, δώῃ ταύτην πάντων Κύριος· καὶ προσευξάμενος ἀνέστησεν αὐτὸς ἑαυτὸν ἐκ τοῦ λαυροτάτου πυρετοῦ, διὰ τὴν τοῦ πλήθους ὠφέλειαν. Ὁδεύοντος δὲ αὐτοῦ ποτε, καὶ ἐπὶ τὰ βασίλεια ἀπερχομένου, τὶς κατακεῖμενος ὢν, προσεγγίσας τῇ σισύρᾳ αὐτοῦ, εὐθέως ἀνέστη, ἀκολουθὼν αυτῷ, ὡς παλαὶ χωλὸς τῷ Πέτρῳ καὶ Ἰωάννῃ.

[5] Καὶ οὐ τοῦτο μόνον, ἀλλὰ καὶ εἰς τὴν ὀρθόδοξον πίστιν ὑποστηρίξας [πολλοὺς], ὑπέστρεψεν ἐπὶ τὴν ἀσκητικὴν αὐτοῦ παλαίστραν, διὰ τῆς Κύρου πορεῖαν ποιούμενος. Οἱ δὲ τῆς πόλεως Κύρου κρατήσαντες τὸν Ἄγιον εἰς παράκλησιν, ἔλεγον· Τοῦ Θεοῦ δοῦλε, Ἀστέριόν τινα ἀντὶ τοῦ Ἐπισκόπου ἡμῶν προσδοκῶμεν, δυσμενῆ καὶ ὀλέθριον· πρόσμεινον μεθ᾽ ἡμῶν, καὶ βοήθησον εἴτι δύναται, μή ποτε τῇ στομύλῳ αὐτοῦ γλώσσῃ αὐτὸς ἐν λόγοις τισὶ διατρέψῃ ἡμᾶς. δὲ προσμείνας καὶ εὐχὴν παννύχιον ὀλίγων συνελθόντων ἐκτελέσας, θεηλὰτῳ ὀργῇ τοῦτον ἀπέκτεινε, μιᾶς καὶ μόνης ἡμέρας ζωὴν ἐπώδυνον ἐάσας τούτῳ. Ὑποστρέψας δὲ πρὸς τοὺς μαθητὰς, καὶ χρόνους ἱκανοὺς διαρκέσας σὺν αὐτοῖς, πρὸς Κύριον ἐξεδήμησον.

[1] [In spelunca ad Euphratem se exercenti] Sanctus hic Pater noster Julianus, mundo renuntians, venit ad ripas Euphratis fluminis; ibique speluncam reperiens, monasticam sub ea vitam instituit. Hunc multi cupientes imitari, ad parvulam illam specum affluxerunt; tuguriaque in circuitu ejus extruentes, facti sunt usque centum, [plures se jungunt.] iisdem quibus Magister victitantes.

[2] Hic admirabilis etiam draconem interfecit, & in loco inaquoso fecit scaturire fontem. [miraculis clarus] Hic etiam in Sinai montem profectus, in petra, in qua Legislator Moyses Deum vidit, quantum videri potest, ecclesiam struxit, quæ hodiedum permanet. [ecclesiam in Sina struit,] Quin etiam, cum impii atque apostatæ Juliani reditum ex Perside multi formidarent; ipsumque, ut quem verum Dei famulum esse noverant, deprecarentur; [&Juliani Imp. mortem prænoscit.] usque in decimam diem orationem suam sanctam ad Deum prorogans, audivit, Non propter te tantum, sed & propter aliorum multorum continuatas totis noctibus preces, impius & inquinatissimus Julianus occidetur.

[3] Post aliquod autem tempus, cum beatissimus Meletius esset Antiochia ejectus, [Antiochiam proficiscenti,] virum hunc sanctum aliqui advocaverunt, orationis, solatii, atque consilii causa. Ipse vero consensit; & vadens, hospitatus per viam est apud feminam Christi amantem. Ibi dum invitatus pranderet, contigit septennem puerum, [ministrans mulier, filiū ex puteo] quem prædicta mulier habebat unigenitum, instruenda mensa occupari, & paulum quid ex oculis abeuntem cadere in puteum. Id licet nosset venerabilis matrona, nihil tamen commota est animo; sed puteum diligenter claudens, [illæsum recipit.] magnanimiter ministrare pergebat; Sanctumque de puero requirentem fallebat, morbum qui acciderat, prætexens. Cum autem ille instantius rogaret, ut juberetur ad mensam accedere puer, suscipiendæ benedictionis causa; innotuit tandem quod factum erat. Statim ergo de mensa surgens ille, & putei operculum avellens, ut puerum vidit in aquis saltabundum, & velut manu ludentem, jussit eum a præsentium aliquo inde educi. Quo facto, interrogatus puer, dixit, nihil mali se passum, elevante se ac sustinente qui secum versabatur ac ludebat sene.

[4] [æger ipse, ad alioram votum] Ingressus porro Antiochiam, recepit se ad speluncam, in qua olim sanctus Apostolus Paulus occultabatur. Cumque multitudo non minima populi illuc confluxisset, utilitatis & benedictionis causa; jacebat ipse febri calentissima correptus, vix leviter anhelans ac pene sine spiritu. Instantibus nihilominus iis qui aderant, dicentibusque multo plures expectare foris, benedictionis illius indigos, [sanitatē sibi recuperat.] respondit; Siquidem conducibilis nobis sanitas est, indulgeat eam Dominus omnium: facta autem oratione semetipse excitavit ab ardentissima illa febri, propter utilitatem multitudinis. Sancto autem suum iter ad palatium prosequente & abeunte, [infirmum erigit;] quidam humi stratus adrepens, & villos pallii ejus contingens, statim surrexit, eumque sequebatur, sicut ille olim claudus Joannem ac Petrum.

[5] [Pseudo-episcopum] Neque hoc solum populo profuit, sed etiam multos in fide orthodoxa firmavit: deinde ad exercitationis suæ palæstram revertens, per Cyri urbem transitum habuit. Cyropolitani autem apprehenderunt Sanctum ad suum solatium, dicentes, Asterium quemdam loco Episcopi nostri expectamus, [oratione enecat:] hominem trunculentum & perniciosum; metuimusque, ne quibusdam sermonibus dolosis nos subvertat garrula ejus lingua: mane ergo nobiscum: &, si quid potes, adjuva nos. Ille vero mansit, & paucis ad se venire permissis, [& ad suos regressus moritur.] totam noctem precando insumpsit, illumque divina ultione necavit, unius dumtaxat diei vitam ei reliquam inter cruciatus indulgens. Denique reversus ad discipulos suos, cum iisque non modico conversatus tempore, ad Dominum emigravit.

DE S. TROIECIA VIRGINE,
RUTHENIS ET PICTAVIS IN GALLIA.

SEC. IV.

SYLLOGE HISTORICA.
De ejus cultu utroque loco, & cultus diebus, ætate ac nomine.

Trojecia Virgo, Ruthenis & Pictavis in Gallia(S.)

AUCTORE D. P.

Proprium Ecclesiæ Ruthenensis de Sanctis, studio Ludovici Abelly Episcopi concinnatum, & successoris Gabrielis de Voyer, [In propriis Ruthen. relata hodie,] notato ad diem IX Iunii nomine S. Trojeciæ Virginis, hæc addit: Semiduplex. Omnia de Communi IX Lectionum, & Commemoratio Sanctorum Primi & Feliciani. Nomen illud vulgo S. Triëze, vel Triaise pronuntiatur & scribitur, quod utrumque in pronuntiatione eodem recidit; sed prior scriptio nativa magis videtur Claudio Castellano Canonico Parisino, qui primus eam nobis pro hac die suggeßit. Fortaßis nomen ab origine Græcum (ut multa hujus generis inter Gallo-Romanos erant, post Catholicam Religionem susceptam) primo fuit Trisagia, id est Ter-Sancta; vel Trisæsia id Ter-Veneranda, unde vulgaria istæc nomina manserint: pro quibus, ex cultiori postea Gallicismo, solito vocalem secundam, scilicet e, concurrentem cum una liquidarum, mutare in diphthongum oi, atque Tres, Trois; Lex, [nomine forsan a Trisagia vel Trisæsia detorto:] Loix; Me, Moy pronuntiare; maluerint aliqui substituere Trojeciam; fortasse etiam a veteri Troia repetitum nomen videri volentes, uti factum in Trecis, antiquius Tricassibus, vulgo Troyes. Ut ut est: nomen nunc placet usurpare, quomodo in divinorum Officiorum ordine, atque adeo in Collecta sub Sacris legitur.

[2] [minus bene ab aliis ad diem 8 ponitur,] Philippus Ferrarius, in Catalogo Generali Sanctorum qui in Romano Martyrologio non sunt, ad diem præcedentem ipsam retulit, nescio qua de causa, & scripsit: Apud Ruthenos. Trojeriæ Virginis, in Annotatis vero subdit, ita se habere ex Tabulis & Monumentis ecclesiæ Ruthenensis. Quo tamen parum moveor; tam enim facile illi fuit in numerali littera errare, [cum elogio ex Ferrario,] quam manifeste erravit in Alphabetaria; & 8 pro 9 legere, sicut legerat r pro c; & hujusmodi errores non rari apud Auctorem illum sunt. Gratias interim ei debemus pro aliquanto pleniori notitia; dum ex iisdem monumentis docet, quod in æde S. Stephani condita est. Ita autem nunc Cathedralis ibidem nominatur, olim (ut ferunt) S. Mariæ nomen sortita. Amplius est, quod idem Ferrarius de Actis ejus, quæ hactenus nulla videre potuimus, habet his verbis: Ea ex Pictavis oriunda, cum peregrinationem ecclesiarum suscepisset, tandem ad Ruthenensem urbem veniens (ea vulgo Rodes dicitur) ibi vitam plane Angelicam duxit; claraque miraculis in multa senectute quievit, uti monumenta Mss. prædicta habent. Hæc cum legisset Saussajus, de die nihil hæsitans quin Ferrarium sequeretur, litterarium tamen errorem correxit in Supplemento sui Martyrologii, atque Trojœciam scripsit: exemplique, in nomine & in die, sequacem habuit Arturum a monasterio, in Gynæceo sacro.

[3] Idem Saussajus, brevem, sed substantiæ plenam Ferrarii Annotatiunculam, longo verborum flexu in hunc modum extendit. [per Saussajum in plura verba extenso:] Apud Ruthenos in Aquitania S. Trojœciæ Virginis, quæ ex Pictavis pauperibus orta parentibus, mundum, mente ad cælestia erecta, a pueritia contempsit, seque carne & spiritu Christo Domino in perpetuum dedicavit; quem ut ubique, omni alio nexu quam ejus amoris expedita, sincerius ac securius coleret; celebrium Aquitaniæ ecclesiarum peregrinatione suscepta, in his omnibus quos invisit sacris locis, suæ in eum devotionis pios ardores edidit. Cum autem, eodem fervore incensa, Ruthenam ad ecclesiam S. Stephani pervenisset, longissima pœnitentia exacta, vitam Angelicæ puritatis æmulam felici consummatione absolvit; quin exuta carnis sarcina, quam ægre semper circumgesserat, animam cupidam conspectui Domini, imo Sponsi dilectissimi, ad beatam ejusdem emisit fruitionem, mentiumque supernarum felicissimam societatem. Fulsit, tam ante quam post mortem, innumeris divinæ virtutis insigniis; ob quæ signa gloriæ, sacratissima ejus pignora, in basilica S. Stephani condita, ab incolis, qui patrocinia ejus non inaniter ambiunt, ingenti cum honore conservantur.

[4] Hæc ille, pluribus quidem verbis, ut dixi, utens, sed ad historiam, addens nihil, quam quod pauperibus orta parentibus; id quod nec omisit Arturus; & quod humili loco nata sit dixit, mutata dumtaxat phrasi. Fortaßis addit amentum hoc Saussajus eo intendit, ut illam distingueret a Triasia, [qui de suo addit, humilitatem natalium,] cui ad XVI Augusti hoc elogium texuerat. Pictavis Natalis S. Triasiæ, Virginis reclusæ, quæ a S. Hilario edocta, abjectis seculi pompis & deliciis, virginitatem suam Regi æterno consecravit; atque in cellula sese toto vitæ decursu continuit. Postquam autem præclaris omnium virtutum ornamentis dotata consenuit, in religiosa statione purum Deo spiritum reddidit, magnisque meritorum clarificationibus post cælestem excessum insignita est. Non ideo tamen fiet ut diversam credam. Apparet enim quod Saussajus, aliud nihil præ oculis habuerit, quam Gallicam quamdam instructionem, Pictavis sibi missam, ubi Sainte Triaise scribebatur. Et hæc quidem primis annis a S. Hilario (qui anno CCCLXVII e vivis abiit) ad votum virginitatis recepta, aliquantis forsan reclusa vixerit; vel potius Pictavensis ecclesiæ ministerio deputata, [distinxitq; ab ea, quæ 16 Augusti colitur Pictavis;] juxta eam cum aliis habitaverit; sed peregre defuncta sit; quod tamen e memoria exciderat Pictavorum, ideoque credita sit perpetuum in sua patria reclusa vixisse. Ast ibi Troëcia in sacris dicebatur, non Triasia, uti patet ex Litaniis Pictonicis, ab Henrico Ludovico Castaneo de Rochepozay quartum vulgatis; & ex indice ecclesiarum diœcesis Pictavensis, post Episcopos ejusdem urbis a Ioanne Beslio erudite illustratos, subtexto.

[5] [nobis tamē eadem esse videtur:] Dixerim ergo, non duas illas, sed unam esse, S. Hilarii discipulam; quod & vetustas nominis, & Pictonum traditio verosimile facit (quare ipsam etiam seculo IV adscripsi) defunctam vero apud Ruthenos hoc IX Iunii; deinde vero cum miraculis inclaresceret, motos Pictones, ut suæ olim civis Reliquias aliquas ex Aquitania peterent & obtinerent; quarum translatio celebrata sit XVI Augusti, incertum quo seculo; causamque dederit nominandæ ab eadem Sancta ecclesiæ, in quam illatæ fuerunt: quamquam neutro nunc loco supersit quidpiam, quod ego quidem cognoverim, hæreticis in sacra omnia utrobique bacchatis seculo superiori. De ecclesia quod dixi, patet ex Notis ad Litanias Pictonicas, anni MDCXLII, [quæ etiam in patria ecclesiam nacta sit, translata illucaliqua Reliquia.] sive editionis, quartæ; ubi, sumptis ex Saussajo verbis dicitur, quod a S. Hilario edocta, abjectis seculi pompis, toto vitæ decursu, in cellula, sibi a præfato Præsule assignata, sese religiose continuit; additurque, Ubi nunc ecclesia Parochialis intra Pictavensem urbem cernitur, Sanctæ Troëciæ nomine conspicua.

DE SANCTIS EPISCOPIS AFRIS, FLORENTIO ET VINDEMIALE,
TARVISII IN ITALIA.

CIRCA AN. D.

Sylloge. De eorum Episcopatibus, fugæ vel exilii tempore, ac cultu.

Florentius, Episcopus Afer, Tarvisii in Italia (S.)
Vindemialis, Episcopus Afer, Tarvisii in Italia(S.)

AUCTORE D. P.

[1] Tarvisinam sub Republica Veneta ditionem, Taurisai videtur adscripsisse Plinius; quorum in sui nominis Metropoli Cathedralis ecclesia, [Dies ex Ferrario.] S. Ioanni Baptistæ dicata, compluribus ditatur Reliquiis Sanctorum, quos Carmine haud ineliganti enumerat Bartholomæus Burchelati, uti legere est in Italia sacra Ferdinandi Ughelli tom. 5 col. 466. Ibi inter ceteros appellantur, ut Urbi a se dilectæ adsint,

Vindemialis item, Florentius & Chilianus.

De Chiliano, quis sit, & quando colendus, cupio a Tarvisinis doceri. Aliis duobus diem hunc nonum Junii aßignat in suo ad Catalogum Sanctorum Italiæ alphabetico Indice Philippus Ferrarius; addito quod corpora habeantur in ecclesia Cathedrali; de ipsis tamen toto illo libro nusquam agit, sive propter expectationem ulterioris notitiæ, sive per oblivionem. Gaudemus saltem diem nosse, & notitiæ huic addimus verba Ughelli, de iisdem in Tarvisinis Episcopis ita scribentis:

[2] Tertius urbis Episcopus, Titianus, floruit circa annum CCCC nostræ salutis: [Cultus ex Ughello probatur] cujus temporibus ex Africa Tarvisium venerunt sancti Episcopi & Confessores Florentius & Vindemialis, qui Carthaginensi Concilio contra Arianos interfuerunt; ibidemque Tarvisii sanctissime defunctos apud S. Joannem Baptistam Episcopus Titianus sepelivit, prope Cathedralem, marmorea arca tegente, ubi scriptum legitur; Reliquiæ Sanctorum Confessorum atque Episcoporum Florentii & Vindemialis. Eam arcam nunc intra ecclesiam haberi, illuc translatam ab Episcopo Rothari sub annum MXX, scribit prælaudatus Vghellus, fortaßis ex Historia Tarvisina Ioannis Bonifacii lib. 1 pag. 37; ubi hic dicit, sepulcrum eorum esse intra capellam iis dicatam atque recenti memoria eleganter ornatam, munificentia Bonacorsi Bombene, Canonici ac Nobilis Tarvisini: in extimo autem nunc ecclesiæ S. Ioannis Baptistæ perseverare eorumdem Sanctorum antiquitus sculptas effigies in viva petra: quas si nanciscar aliquando delineatas, curabo æri incidendas.

[3] [& Victore Viten. persecutionis tempus] Victor Vitensis (uti Chiffletio operum editori placet) non Uticensis, Episcopus, lib. 4 de persecutione Africana, profert Nomina Episcoporum Catholicorum diversarum Provinciarum, qui Carthaginem ex præcepto Regali venerunt pro reddenda ratione fidei, die Kalendas Februarias, anno VIII Regis Hunerici. Annum VI legit Sirmondus in notitia Episcopatuum Africæ, ex eoque Labbeus tom. 4 Conciliorum, atque hunc secutus Schelstratius: sed si anno Christi CCCCLXXVI regnare Hunnericus cœpit, ut vult in Epitome Chronologica Labbeus; profecto sibi contradicit, cum persecutionem ab eo suscitatam ad CCCCLXXXIV usque differt: hic enim secundum ipsummet fuit Hunnerici VIII annus: quod si etiam citius in regnum inducatur, anticipandus etiam annus erit. Ibi inter nomina Episcoporum Provinciæ Proconsularis, cujus Caput ipsamet Carthago, vel qui in exilium missi sunt, [& nomen ecclesiæ:] occurrunt Florentii duo, Uticensis & Seminensis, ambo in Corsicam relegati. Inter Episcopos autem Byzacenæ Provinciæ, habetur Vindemialis Capsensis: cui licet nihil adscribatur, credibile tamen est, hunc quoque, uti & alios plures, fuisse ex numero illorum qui in ipsa persecutione non perierunt, sed permansetunt CCCLXXVIII, quorum XLVI fuerunt in Corsicam relegati.

[4] [eos vel non excepit & sepelivit Tatianus,] Ex illis autem vel relegatis vel ultro fugitivis plurimi in Italiam transgreßi, ibique sancte mortui, variis coluntur diebus: neque aptius ullum occurrit tempus, quam Hunnerici persecutio, ad quod Tarvisinorum istorum advenarum vel fugam vel exilium referamus. Nam circa annum CCCC, quo Titianum vixisse asserit Ughellus, ejusmodi occasionem nullam offert Africa, diceremque 500, non 400, scribere illum voluisse, nisi Episcoporum reliquorum Chronologia pariformiter procederet, sed nullis auctoritatibus firmata; quare nihl verebor ipsum Titianum (si ita nominabatur revera is, qui advenas Afros excepit, & tumulavit) post Jucundum & Helviandum collocare, nec tamen Quintum audebo numerare. Quis enim non vide at inter Joannem, qui primus occurrere dicitur pro anno CCCXX, [vel sedit circa annum, non 400, sed 500:] usque ad Felicem, qui eamdem Ecclesiam anno DLXVIII administravit, plures quam quatuor Episcopos mediasse? adeoque inter Helviandum, qui anno CCCLIV urbem Attilæ tradidit, itaque excidium ejus evasit, & Felicem prædictum toto seculo posteriorem, plures quam unum Titianum ponendos. Nescio etiam quodnam Carthaginense contra Arianos Concilium invenerit Ughellus: nam quæ sub finem quarti seculi istic habita Concilia sunt, aut Donatistarum schisma spectarunt, aut ecclesiasticam disciplinam, nec adsunt Episcoporum subscriptiones, inter quas reperta nomina Florentii & Vindemialis, causam dederint ita sentiendi.

[5] Ioannes Bonifacius, supra nominato loco, scribit ab annum 394, quod ambo in Corsica obierint, ac primus quidem, idque statim a suo illuc appulsu, Florentius; Vindemialis vero aliquamdiu post; cum prius Insulares illos, dæmonem sub specie serpentis grandioris adorantes, a superstitione tam fœda abduxisset, [alius, non vivos sed mortuos Tarvisium allatos, dicit.] serpente occiso: Rotharim vero Episcopum sepultorum ibidem corpora inde advexisse Tarvisium. Unde aliud non possum judicare, quam ex Africa in Corsicam transgressos Sanctos pro certo teneri, quomodo vero Tarvisii sint corpora, ignorari. Serpens autem a Vindemiali occisus, aliud non fuerit quam victoria ejus de hæresi Ariana.

DE SANCTO COLUMBA, PRESBYTERO ABBATE,
IN IONA SCOTIÆ INSULA.

ANNO DXCVII.

COMMENTARIUS PRÆVIUS.

Columba Abbas, Scotorum & Pictorum Apostolus(S.)

AUCTORE F. B.

§ I. De Iona insula, monasterio Hiensi, & cultu Sancti.

Iona insula, adjacens Mulæ, quæ una est ex Ebudis, seu Hebridibus; venerabili Bedæ Hii nuncupata, aliis Hya, [In Jona insula, sepultus S. Columba:] Hu, Hoia, Ithe, I, Eo, & c. nunc a sancto incola suoque Apostolo Columba, vulgo nominatur Collumbkill, id est Cella Columbæ: quia scilicet in ea cellam seu monasterium idem Sanctus exstruxit; quod celeberrimum evasit inter omnia monasteria hodiernæ Scotiæ; propter monasticæ disciplinæ severitatem, & Monachorum sanctitatem; hujus præsertim, primi sui Abbatis & Patroni, qui ibi exceßit e vivis & sepulcrum sortitus est ad multos annos. De eo ita cecinit Walfridus Strabus in Vita S Blathmaci, quam dedimus XIX Ianuarii.

Insula Pictorum quædam monstratur in oris,
Fluctivago suspensa salo, cognominis Eo,
Qua sanctus Domini requiescit carne Columba.

[2] Negat tamen Hector Boëtius, primum Abbatem Hyensis insulæ S. Columbam fuisse; asseritque, [ubi non recte affirmantur monasteria fuisse] asseritque, in prædicta insula monasteria exstitisse, antequam Sanctus ille nasceretur: ita enim scribit de tempore, quo Maximus Romanorum Legatus, gentes Scotorum extra fines Britanniæ propulsavit, lib. 6 Hist. Scotorum pag. 110: Exulabant per idem tempus, Christi Sacerdotes ac Monachi, quicumque Scotici erant nominis: quorum magna pars in Hebrides delata, in Jona Insula sacrum constituere cœnobium: multis veræ pietati deditis ad hanc nostram usque ætatem insigne; dubium, an viris, an feminis, sanctitate plus pollentibus: nam secretis ædibus religiosam colebant vitam. Multa exinde per secula, celebrius auctum est hoc cœnobium; cum modicis primum fuisset cœptum initiis; & piorum numero, & prædiis ad sumptus collatis, & multorum postea Regum donariis, effectum parvo post tempore commune Scotorum Regum cœmeterium. Et rursus ad Fergußium II, quem ipse regni Scotorum primum restauratorem facit, alii primum conditorem; Restituit, inquit fol. 119, Fergussius, templa diruta, aut populi defectu neglecta; sacris Ministris, ad Dei cultum, Sacerdotiis donatis. Qui exularant Monachos reduces, mira caritate amplexus, ut populum vera imbuerent pietate, structis ad id patrio ritu cellulis, quibusdam ad vitæ necessatia prædiis donavit. Jonæ Abbatiam condidit, ubi Scotorum Regum deinceps voluit esse sepulcrum. Ven. Beda lib. 1 Hist. Eccles. gentis Anglor. cap. 9, narrat, anno Domini CCCLXXVII, Maximum in Britannia Imperatorem factum, aut potius usurpatorem Imperii, in Galliam trausiisse; ab eoque Gratianum Augustum per insidias interfectum; sed quod is Scotos Pictosve Britannia ejecerit, non meminit. Et postea cap. 12 affirmat, Brittonibus contra Pictos & Scotos a Romanis fuisse subventum, illosque Britannia ejectos: ubi rursus nulla mentio de Maximo. Proferat igitur Hector Boëtius, si sibi credi velit, auctores assertorum suorum testes idoneos: timeo enim ut meliores adferre poßit, quam sint Acta S. Ursulæ, quæ videtur ante oculos habuisse, cum paginam 122 scriberet. Quoad initia Hyensis monasterii, contra ipsum diserte affirmat Beda, verbis § 2 num. 10 citandis; quod S. Columba gentem Pictorum verbo & exemplo ad Christi fidem converterit; & insulam Hyensem ab iis in posseßionem acceperit, ad condendum inibi monasterium. [ante ejus adventum;] Et expreßius lib. 5 cap. 10; Erat autem Columba primus Doctor fidei Christianæ transmontanis Pictis ad Aquilonem, primusque fundator monasterii, quod in Hii insula, multis diu Scottorum Pictorumque populis venerabile, mansit. Prætereo auctores reliquos a Colgano allatos, quia hi omnes Beda posteriores, ex eo potuerunt hausisse quod narrarunt.

[3] Aliud testimonium affert Colganus ex Vita secunda a se edita, quam a Cumineo Abbate Hiensi putat esse conscriptam; ubi sic habetur: Postquam vir sanctus, ad ea quæ quondam mente proposuerat implenda, ad peregrinationis videlicet propositum & ad convertendos ad fidem Pictos, opportunum tempus adesse videret; patriam suam reliquit, & ad insulam Jonam, quæ in septemtrionali Oceano inter Hiberniam & Britanniam sita est, [aut etiam sepulcra Regum Scotiæ,] prospero cursu navigavit: ibique nobilissimum construens monasterium, candidos Monachorum greges salutiferis doctrinæ alimentis pavit. Verum cum manifestum sit (ut ostendam § seq. num. 12) eam S. Cuminei non esse; parum aut nihil ad hanc rem conferre potest. Plus fortasse probaret, quod narrat idem Boëtius lib. 9 fol. 167, his verbis: Anno, qui hunc fuerat secutus, Columba Aidanum, Conrani Regis filium (quem Eugenii insidias declinantem, in Hiberniam cum matre secessisse, supra diximus) Convalli Regis jussu secum ducens, ut avito regno præficeretur, in Albionem est reversus. Vix Columba e navi in Albionum littus descenderat; cum ei nuntiatur, Convallum, decimo regni sui anno, qui erat a Christi natali quingentesimus septuagesimus octavus, diem obiisse: & jam tum ejus funus in Jonam, ut Regum monumentis conderetur, lugubri pompa cum ingenti omnium mœrore efferri. Ad quem nuntium Columba extemplo in Jonam, ut amici Regis funeralibus interesset, trajecit. Cumque parentando pio Regi extrema reddens obsequia, religiosis cum viris perseveraret; Kynnatillus, Convalli frater, in Argadia dictis comitiis populi suffragio Rex est designatus. Ad hec nihil motum Columbam, inceptum iter prosecutum, Kynnatillus Rex in Albionem adventantem, præter omnium opinionem, mira excepit benevolentia. Sed & Aidanum placide complexus, admirantibus cunctis, jubet bono esset animo; fore dictitans, ut brevi avito regno potiretur, ex eoque nascerentur, qui Scoticam gentem olim multis levarent incommodis: Sane si tempore S. Columbæ, Regum Scotorum monumentum in Iona fuerit, credibile foret & monasterium fuisse, antequam Sanctus eo appelleret. Sed illud quis nobis affirmet? tacentibus Adamnano & Beda, quorum primus aliud omnino narrat de Aidani coronatione num. 86; alter non obscure aliud indicat, dum vocat Columbam primum Doctorem fidei, [sicut postea fuerunt.] primumque fundatorem monasterii in Hiensi insula. Quapropter quidquid a Boëtio & Buccanano narratur de Regum Scotiæ, Hiberniæ & Normanniæ tumulis, ad tempora posteriora pertinet, de quo extat Sancti prophetia, referente Adamnano num. 99. Huic loco, inquit S. Columba, quamlibet angusto & vili, non tantum Scotorum Reges cum populis; sed etiam barbararum & exterarum gentium regnatores, cum plebibus sibi subjectis, grandem & non mediocrem conferent honorem: a Sanctis quoque aliarum Ecclesiarum, non mediocris veneratio ei conferetur. Subdit Odonellus: Quod veridici Christi prognostæ vaticinium secula posteriora viderunt efficaciter adimpletum. Fuit enim postea tantus illi exhibitus honor ac veneratio; ut non solum plerique Scotorum Albiensium, aliquot universæ Hiberniæ, & diversi exterarum gentium Reges, sepulturam ibi deligentes, in eo fuerint tumulati; sed & ipsum monasterium, omnia cœnobia, a D. Columbæ discipulis & successoribus erecta, habuerit sibi subjecta; & Caput amplissimæ olim Columbinæ Congregationis extiterit: & (quod magis mirandum, & longe inusitatius est) ipsi Episcopi provinciæ, in qua jacet, ordine musitato, debuerint loci illius abbati subesse; ad exemplum primi Fundatoris, qui non Episcopus, sed Abbas extiterat. Ad posteriora tempora pariter spectat, quod Ioannes Fordanus narrat, in Scotichronico, & auctores supra nominati: Duo monasteria, inquit, sunt fundata, unum nigrorum Monachorum, aliud sanctarum Monialium Ordinis S. Augustini, rochetam deferentium; & ibi est refugium; id est asylum. Monasterium vero Monachorum usque ad tempus Regis Malcolmi, viri S. Margaretæ, fuit locus sepulturæ & Sedes Regalis, quasi omnium Regum Scotiæ & Pictiniæ. Pauci tamen videntur ibi habitasse.

[4] Hoc quoque inter Hibernos disceptatur auctores; an insulam illam a Pictis acceperit S. Columba, an vero a Conallo Comgelli filio, Dalriedinorum seu Scottorum Albiensium Rege. Si antiquitatem spectes; [Jonam a quibus acceperit S. Columba.] affirmabis primum; quia id asserunt Beda, Wigorniensis & Walfridus Strabus; si situm loci consideres, loqueris forsitan & senties cum Vssero pag. 703. Quamquam, cum situm, inquit, insulæ attentius considero, a Britonum & Pictorum finibus longius remotum, atque Mulæ & Colvansæ Hebridianorum insulis (quæ sunt Adamnani Malea & Colosus) proxime propinquum; eo inclinat animus, ut Tigernaci & Ultoniensium Annalium collectoris, sententiam magis approbandam existimem; qui a Conallo Comgalli filio Rege Dalriedæ, insulam Iæ (sic enim eam vocant) Columbæ-cilli oblatam fuisse tradiderunt; Conallo videlicet (ut eum Frondonus etiam appellat) sive Convallo illo, de cujus religione mira sunt, quæ memoriæ sunt prodita.

[5] [Cultus ejus ex Martyrologiis,] Hæc est illa insula vita, miraculis, reliquiis, & cultu S. Columbæ celeberrima. Festum ejus celebratur hac IX Iunii. Ita ad eumdem diem Vsuardus; In Scotia B. Columbæ, Presbyteri & Confessoris, magnæ & admirandæ virtutis viri. Martyrologium Romanum; In Scotia S. Columbe Presbyteri & Confessoris. Item Notkerus; quem volo hic ad longum referre, ut Lector ad manum habeat antiquißimum forsan virtutum S. Columbæ compendium; si Acta per Adamnanum scripta excipiantur. In Scotia insula Hiberniæ, [ac nominatim Notkeri,] depositio S. Columbæ, cognomento apud suos Columb-kille, eo quod multarum cellarum, id est monasteriorum vel ecclesiarum, institutor, fundator, & rector extiterit; adeo ut Abbas monasterii, cui novissime præfuit, & ubi requiescit; contra morem Ecclesiasticum, Primas omnium Hiberniensium habeatur Episcoporum. Nec immerito: quia idem Sanctus, per inhabitationem sancti Spiritus, nulli post Apostolos & mirabilem Martinum, in prophetia, doctrina, & miraculorum ostensione, atque angelica frequentatione videatur secundus: quod vel ex his paucissimis sentiscere licet. Cum sederet in quadam insula scribens, & in alia domus altissime ædificaretur, & quidam de culmine ejusdem enormis fabricæ ad terram corruere cœpisset; in ipso subitanei casus periculo, dixit Angelo Dei sibi assistenti; Auxiliare, auxiliare. Et ecce in ipsius momenti atomo, ita ruenti homini subventum est ab Angelo, quasi non scriptori, sed fabro semper adesset. Cum gravis infirmitas, [ubi laudatur ut clarus miraculis,] imo lues & pestilentia intolerabilis, universum pene populum devastaret, benedixit lapidem de littoreis saxis, & ubicumque præcepit in aquam mitti, atque ipsa aqua infirmantes potari vel aspergi: qui in aquam missus, & contra naturam suam in modum spumæ supernatans, & hoc modo divinam se benedictionem percepisse contestans, omnes morbos medicando sanificans, super aurum & omnes gemmas pretiosas ac super omnia medicamenta fuit saluberrimus. Et ad augmentum miraculi, a nullo per id temporis morituro, licet diligentissime custoditus & cautissime requisitus, unquam poterat inveniri.

[6] Hoc uno de multimoda sanatione commemorato, alterum, de multiplici in penuria subventione, libet ad memoriam revocare; [intelligentia Scripturarum,] ut prudens lector, ex his duobus, & tacita discat æstimare. Cuidam pauperculo, omnibus rebus indigo, contulum in veru Sanctus exacuit, quod ab eo silvis & aquis jussit infigi: quod cum faceret, ita dives effectus est; ut & domus ejus eamdem abundantiam non caperet; & uxor ejus, terrestres delicias cum marinis fastidiens, veru in perniciem sui, a viro fecisset incidi. Doctrina vero beatus Columba cum omnes anteriores adequaret, in hoc transcendere non injuria censetur, quod per tres dies ultimos commorationis in terra, cuncta ei revelata sunt sacræ Scripturæ sacramenta, omnibus retro mortalibus aut penitus occulta, aut certe juxta Apostolum, per speculum & in ænigmate, comperta, imo requirenda atque enucleanda proposita: quæ propter absentiam Baithenei, familiarissimi videlicet illius discipuli, imo propter indignitatem generis humani, litteris non sunt attitulata. [1 Cor. 13] Porro prophetiæ dono ita mortales omnes præponderavit, ut & præsentia ceteris abscondita, & absentia, non solum vicina, sed & longe posita, sed & præterita & futura, in uno inevitabilis oculi ictu deprehenderet. Vas ante eum, pro solenni benedictione, lacte plenum oblatum est: quod cum benedixisset, [& Prophetiæ dono.] & vasculum illico crepuisset, increpuit ministrum, cur non ante infusionem, per signum sanctæ Crucis, antiquo hosti locum in eo permanendi interdixisset. Item lactis similitudinem, ex tauri testiculis expressam, in propriam, id est sanguinis, eminus benedicendo, convertit naturam. Regum vicinorum bella & præscivit, & aliquando compescuit: aliquando vero justiores causas habentibus favit; injustiores vero, divinæ justitiæ conjunctus, non adjuvando despexit. Subversionem quoque civitatis, quæ nunc Nova dicitur, in Italia, in subitaneo stupore, terræ hiatu, imo cælestis iræ respectu subversam conspexit; & aliis, ecstasim ejus mirantibus, id ipsum nuntiavit. Sed & hoc prædixit, quod Gallici nautæ, sicut & factum est, eamdem rem ipso anno in Scotia relaturi essent.

[7] Die quoque ultimo vitæ mortalis, id est sabbato, cum Psalmum trigesimum tertium usque ad eum versum perduxisset in scribendo; Inquirentes autem Dominum non deficient omni bono; astantibus inquit, Quod reliquum est Baitheneus scribat; ut videlicet, qui in regimine Fratrum ei successurus erat, non solum docendo, sed & scribendo, discipulos ad se vocare deberet; Venite, filii, audite me, timorem Domini docebo vos. [Ps. 33] Et addit: Hæc dies in Scriptura sacra Sabbatum, id est requies appellatur, in qua mihi requies æterna paratur. Ecce enim hac nocte Resurrectionis Dominicæ, vado ad Dominum Jesum Christum, magnæ resurrectionis auctorem. Et hoc scitote, quia per tres continuos dies, mare clausum nimia tempestate tenebitur; ut exequiæ meæ non a vulgaribus turbis superstitiose, sed a sanctis Fratribus meis religiose celebrentur. Qui cum plurimos discipulos, socios sanctitatis suæ, pares habuisset; unum tamen, Comgellum scilicet, latine Fausti nomine illustrem, præceptorem beatissimi Columbani, Magistri Domini & Patris nostri Galli, virtutum ac meritorum suorum, quasi unicum, exemplo Isaac, reliquit heredem. Hactenus Notkerus: sed pace tanti viri, inquit Colganus, non recte vocavit ipsum, aut ejus successorem, Primatem omnium Hiberniensium Episcoporum, cum ejus successor solum inter Episcopos Provinciæ illius in qua obiit, seu Scotiæ Albiensis, principatum seu præcedentiam habuerit. Sunt & alia in hoc Notkeri contextu, quæ explicatione opus habeant: verum id fiet commodius ad acta per Adamnanum conscripta. Meminerunt & alia de cultu ejusdem sancti Martyrologia. Salisburiense; [Laus ex aliis quoque Mroll.] In Scotia festum S. Columbæ, Præsbyteri & Confessoris, singularis mirificæque virtutis viri. Martyrologium a Carthusianis Coloniæ auctum; In Scotia S. Columbæ, Presbyteri & Confessoris, magnæ & admirandæ virtutis viri. Petrus Galesinius, In Scotia S. Columbæ, Presbyteri & Confessoris, admirandarum virtutum Christianarum & divina vivendi ratione præclari. At ne pluribus verbis idem plerumque sonantibus inhæream, ipsius cum laude nona Iunii meminerunt in suis Martyrologiis, Felicillus, Canisius, Molanus, Arnoldus Wion, Dorganius, Hugo Menardus, David Camerarius, Thomas Dempsterus, Martyrologium Anglicanum; & ex Hibernicis, Marianus Gormanus, Cathaldus Maguir, Calendarium Cassellense, & Martyrologia Tamlactense ac Dungallense, in quorum ultimo legitur: S. Columba-kille, filius Fethlemidii, Abbas nigrorum Monachorum, in monasterio Dorensi in Hibernia, & Hiensi in Albione.

[8] Hæc omnia Martyrologia memoriam ejus referant nona Iunii, qua die & obiit ipse, & festum ejus celebratum fuit, usque ad annum MCLXXXV. [Translatio Reliquiarū 9 Junii,] Tunc ob Translationem SS. Patricii, Brigidæ, & Columbæ, auctoritate, quemadmodum inquit Colganus, Pontificia, die nona Iunii celebrari cœptam, natale ipsius festum translatum fuit in diem sequentem; non post IX Junii, ut alicubi inadvertenter dixerat idem Colganus; sed ut postea corrigi jußit, diem Octavarum dictæ Translationis, id est XVII Iunii; quemadmodum habetur in Officio Translationis trium prædictorum Sanctorum, apud ipsum cum jam dicta correctione legendo, ante Acta S. Patricii. Nos de ea Translatione egimus, & Lectiones Officii istius dedimus 1 Februarii, ante Acta S. Brigidæ §. X. Verum, cum illa contigerit, ut diximus anno MCLXXXV, adeoque sex pene seculis postmortem S. Columbæ, mirari quis posset, cur primum festum jußum sit cedere Translationi. An quia trium præcipuorum Hiberniæ Sanctorum simultanea ea festivitas erat, eoque solennissima, & cuivis particulari festo præferenda? an vero, quia ante id tempus necdum invaluerat pro tota Hibernia usus celebrandi Natalem S. Columbæ, per solam Ionam insulam & monasteria ei subjecta receptum? Non hoc, sed primum potius sonare videntur verba Officii tunc instituti, quæ sunt hujusmodi: [& festi in 17 ejusdem.] Tempore vero Translationis eorum, in dicta ecclesia præsidebant cum dicto Legato (scilicet Ioanne tit. S. Stephani in Cœlio-monte Presbytero Cardinali) quindecim Episcopi, cum Abbatibus, Præpositis, Decanis, Archidiaconibus, Prioribus, aliisque viris Orthodoxis quamplurimis; statuentes diem Translationis dictorum Sanctorum, ab universis Christi fidelibus per Hiberniam constitutis, IV Idus Junii (corrigendum putamus, & V Idus legendum) per singulos annos celebrari, transferentes festum S. Columbæ in crastinam Octavarum Reliquiarum istarum. Ubi notat Colganus, rarum esse privilegium, quod Translatio aliqua celebrari jubeatur cum Octava. Noto & ego, ideo electum videri IX Iunii, quia is anno MCLXXXV Dominicus fuerit, tali actioni opportunus. Quo tempore autem, & quomodo S. Columbæ Reliquiæ ad Cathedralem Dunensem translatæ primum fuerint, ex insula Iona & monasterio, in quo obiit, primumque corpore requievit, vide §. IX ad Acta S. Brigidæ I Februarii.

[9] [Nativitas 7 Decemb.] Est & aliud S. Columbæ festum, inquit Colganus, in Appendice quarta ad hæc Acta cap. 4, nempe VII Decembris; ut colligitur ex Mariano Gormano, qui ad eumdem diem sic habet: Nativitas S. Columbæ, immaculati & præclari. Verum, cum non soleat Nativitas sanctorum festive celebrari, præterquam B. Mariæ Virginis & S. Ioannis Baptistæ, quia horum, & non aliorum Nativitas, sancta & immaculata ab omni peccato exstitit; crediderim hoc potius memoriæ causa a Gormano inscriptum Martyrologio fuisse, quam venerationis. Neque solum diversis diebus colitur S. Columba; [nomen varie scriptū.] sed etiam vario appellatur nomine; videlicet Columba, Columbus, atque hinc deducto monine Columbanus; ut Ninianus a Ninia, Columbcellus sive Columkillus, quia nempe multarum cellarum, vel (ut Iocelinus in Vita S. Patricii ait) centum cœnobiorum fundator exstitit, quo nomine passim ab aliis Columbis & Columbanis distinguitur.

§. II De variis, qui de S. Columba scripserunt, Auctoribus.

[10] Inter eos, quid de S. Columba in scriptis suis meminerunt, [Vener. Beda meminit] primus mihi memorandus venit S. Beda. Quamvis enim plurimi, de sancto illo Scotiæ utriusque Apostolo, scripsisse ferantur, etiam oculati testes, quin & quorumdam scripta proferri videantur; hunc tamen præ reliquis proferendum existimo; tum quia jam superiori paragrapho, ad probandam nostram sententiam, quædam ejus verba adduximus, tum ob insignem Historiæ Ecclesiasticæ notitiam; tametsi non uno in loco fateatur, parum admodum de virtutibus & miraculis S. Columbæ a se fuisse compertum. Itaque sic loquitur lib. 5 Historiæ Ecclesiasticæ gentis Anglor. cap. 10. Erat autem Columba primus Doctor fidei Christianæ transmontanis Pictis ad Aquilonem, primusque fundator monasterii, quod in Hi insula multis diu Scottorum Pictorumque populis venerabile mansit. Qui videlicet Columba, nunc a nonnullis composito a Cella & Columba nomine, Columcelli vocatur. Idem pluribus de eo agit lib. 3 cap. 4. Siquidem, inquit, anno Incarnationis Dominicæ quingentesimo sexagesimo quinto, quo tempore gubernaculum Romani Imperii post Justinianum Justinus minor accepit, venit de Hibernia Presbyter & Abbas, [de adventu Sancti in Britanniā,] habitu & vita Monachi insignis, nomine Columban, Britanniam; prædicaturus verbum Dei Provinciis septemtrionalium Pictorum, hoc est, eius quæ arduis atque horrentibus montium jugis ab australibus eorum sunt regionibus sequestratæ… Venit autem in Britanniam Columban, regnante Pictis Bridio, filio Meilochon, Rege potentissimo, nono anno regni ejus; gentemque illam verbo & exemplo, ad fidem Christi convertit; unde & præfatam insulam ab eis in possessionem Monasterii faciendi accepit. Neque enim magna est, sed quasi familiarum quinque, juxta æstimationem Anglorum; quam successores ejus usque hodie tenent, ubi & ipse sepultus est, cum esset annorum septuaginta septem; post annos circiter triginta & duos, ex quo ipse Britanniam prædicaturus adiit. Iuvat hic interjicere verba Iacobi Usseri de Primordiis Britan. Eccles. pag. 21, ut intelligas quid sit Familia, juxta æstimationem Anglorum; Dicitur autem inquit, hic, Hida, tanta terræ portio, quanta ad familiam alendam sufficiat (unde, quod Beda in Ecclesiastica Historia familiam vocat, Saxonicus illius interpres Hydelanden vertit) vel quanta unico per annum coli possit aratro; quemadmodum tum ex Dunstani charta anno DCCCCLXIII data: in qua terræ partem concedit septem aratrorum, quod Anglice dicitur septem Hidas. Vide Cangium in verbis Familia & Hida. Prosequitur Beda. Fecerat autem, priusquam Britanniam veniret, monasterium nobile in Hibernia, [monasteriis per eum constructis,] quod a copia roborum Dearmach lingua Scottorum, hoc est Campus roborum, cognominatur. Ex quo utroque monasterio, plurima exinde monasteria, per discipulos ejus, & in Britannia & in Hibernia, propagata sunt: in quibus omnibus idem monasterium insulanum, in quo ipse requiescit corpore, principatum tenet. Habere autem solet ipsa insula Rectorem semper Abbatem Presbyterum, cujus juri & omnis Provincia, & ipsi etiam Episcopi, ordine inusitato, debeant esse subjecti: juxta exemplum primi Doctoris illius, qui non Episcopus, sed Presbyter exstitit & Monachus: de cujus vita & verbis, nonnulla a discipulis ejus feruntur scripta haberi. [& discipulis:] Verum qualiscumque fuerit ipse, nos hoc de illo certum tenemus, quod reliquit successores, magna continentia, ac divino amore, regularique institutione insignes. Hactenus Beda.

[11] [quorum de Magistro suo scripta perierunt.] Itaque seculi octavi initio, cum Beda scripsit; credebantur quidam, ex discipulis & successoribus, Abbatis sui & Magistri Acta litteris tradidisse. Hos quindecim numero, ex variis auctoribus collectos, ordine temporis quoad potuit servato, usque ad Adamnanum, enumerat Colganus, in Appendice 3 ad Vitam S. Columbæ, quos apud ipsum facile inveniet, quisquis illorum curiosus fuerit: nihil enim hic attinet referre singulos; cum de illis hoc solum certi supersit, quod dicantur scripsisse. Si tamen credimus, Acta ab Adamnano conscripta, sine interpolatione edita esse, ut omnino apparet credibile; dubium nullum esse potest, quin revera seculo septimo reperta fuerint quorumdam exemplaria, quæ sibi visa testatur Adamnanus. Utinam ea modo superessent, simul cum eodem Auctore fidem factura tot tantisque mirabilibus, quot & quanta de hoc Sancto narrantur: id enim præstare non possunt, qui post Adamnanum scripserunt, Notkerus, Symeon Scotus, Ioannes Tinmuthensis, & Ioannes Capgravius. Siquidem hi ex eodem fonte, Adamnano scilicet, aut Breviariis, illo nequaquam antiquioribus, hauserunt.

[12] R. P. Ioannes Colganus, in Conventu FF. Minorum Hibernorum strictioris observantiæ Lovanii S. Theologiæ Lector jubilatus, [Colganus Vitam unā Cumineo attribuit,] idemque in patriis historiis actisque Sanctorum eruditißimus, sæpius hic nominandus; duas, quin potius tres, S. Columbæ Vitas edidit, quas ab antiquißimis auctoribus primum conscriptas existimavit. Priorem desumpsit ex Belfortii ad Surium Supplemento, quod eodem teste manuscriptum exstitit in bibliotheca Autberti Miræi Antwerpiæ, & Bollando nostro commodatum sæpius allegamus; eamque attribuit auctori antiquißimo, qui ante reliquos omnes scripserit, sed Anonymo. Alteram ex Ms. Salmanticensi nostro eruit, attribuitque Cumineo Albo, Abbati Hiensi, tamquam vix dimidio a morte Sancti transacto seculo exaratam: idque duabus potißimum de causis. Prima, quod in Codice Salmanticensi Ms. nomen Cuminei præfigatur; & quod, teste Adamnano, Cumineus de S. Columba librum unum scripserit. Altera, quod auctor indicet, se Monachum Hiensem fuisse, & vixisse circa annum DCL: quæ duo cum in Cumineum cadant, non levi argumento sunt, eidem Vitam hanc recte adscribi. Verum Auctorem Monachum Hiensem fuisse, & vixisse circa annum DCL, qua ratione ostenditur? Nempe; quod S Columbam vocet Patronum. Est vero is novæ & antiquæ Scotiæ communis Patronus: potuit igitur Patronum vocare scriptor, qui Monachus Hiensis non fuerit. Nec magis circa annum DCL vixisse convincitur ex verbis illis; Ut a quibusdam, qui tunc præsentes fuerant, didicimus, in obitu videlicet S. Abbatis; non etiam ex his, Quod nobis ab expertis traditum est. Nam eodem modo loquitur Adamnanus, narrans S. Columbæ obitum: qui tamen ultra annum DCLXXXX floruit. Verba, quæ Colganns pro firmanda istorum Actorum antiquitate adducit, mihi potius suspicionem injiciunt, merum illa Adamnani compendium esse; quandoquidem in iisdem circumstantiis, ipsius Adamnani verbis utatur.

[13] Ut autem clarius pateat, non recte monumentum hoc quale cumque, [non recte.] Cuminei Abbatis censeri; consideret lector, Vitam hanc, non esse, unam in duas partes divisam; secundæ vero partis initium deesse, quod existimavit Colganus: sed Vitas duas, omnino integras, a diverso autore conscriptas, quarum secunda sit acephala. Quomodo enim, si ejusdem Vitæ partes essent duæ, narrato & satis fuse descripto felicißimo sancti Abbatis obitu; in secunda, vix interjectis aliquot miraculis, additisque paucis circumstantiis, eadem de morte narratio resumeretur? Quod si persuasum fuerit, non esse unam Vitam, sed duas; apparebit satis, neutram recte posse Cumineo adscribi. Non priorem, cui tamen ejus nomen præfixum reperitur in codice Salmanticensi: quia vitæ Cuminianæ locum integrum citat Adamnanus, qui in hac non reperitur. Objecerat id sibi Colganus, objectumque facile solverat; dicendo, locum hunc ab Adamnano exscriptum, in perdito folio periisse; revera enim deest unum, forsitan etiam alterum, in Ms. Salmanticensi. Verum responsio hæc; si diversa sint Acta, ut esse ostenduntur, valere non potest. Neque enim prior Vita ea est quam scripsit Cumineus; cum hæc integra habeatur, & tamen ab ea absit requisitus locus. Quin, si recte ejus initium considerem, videtur primum exarata, cum jam Hibernos Hagiographos inceßisset religio, Sanctos suæ nationis omnes, ad S. Patricii affinitatem vel consanguinitatem adducendi. Sed neque secunda Vita, seu ejus fragmentum Cumineo potest attribui, magis quam quævis alia; cum & titulus desit, & locus ab Adamnano relatus.

[14] Magnus Odonellus, Tirconalliæ Princeps, digna præclaro genere in Sanctum patriæ tutelarem pietate, Acta S. Columbæ labore non parvo Hibernice conscripsit, [Vita per Odonellum] colligens ea partim ex Adamnano diversisque Vitæ ejusdem Scriptoribus, partim ex aliorum Sanctorum Actis, aliisque antiquis historiis & monumentis. Edidit autem ea libro tripartito, anno Christi MDXX, ut ipse in Præfatione testatur. Verum quod pluribus contigisse videtur, qui Hibernorum Sanctorum Acta colligenda susceperunt, plus diligentiæ impendit ut inveniret multa, quam industriæ ut ex multis seligeret vera, aut saltem minus de falsitate suspecta; dumque promiscue omnia, quasi æque probata, congessit in unum, nihil inter auctores ex quibus desumpta sunt distinguens, admirandam quidem composuit historiam, sed creditu difficilem. Ipsius Colgani, qui Latine reddidit ediditque, audiamus judicium, in talibus credendis non usque adeo scrupulosi: O Donellus, inquit, opus suum divisit in tres partes. Prima refert, quæ S. Columba gessit usque ad ejus peregrinationem in Britanniam, quæ plerumque erant ab Adamnano omissa, & ex parte diverso ordine relata; in secunda, quæ in Britannia, ante ejus reditum in Hiberniam ad comitia Drumchettensia, gessisse videbatur; in tertia, quæ in istis comitiis, & postea toto reliquo vitæ decursu, per eum Dominus dignatus est operari. Nos vero, Auctoris vestigia prementes, idem opus in totidem partes seu tres libros distinguendum & transferendum censuimus, in hoc solum ab eo differentes, ut quedam quæ parte prima vel secunda refert, spectata ejus mente & rerum gestarum ordine, ad secundam vel tertiam partem seu librum transtulerimus; item quod nonnulla, hinc inde ab ipso relata, tamquam ex monumentis vel apographis, vel ex rerum forte vere gestarum nimia exaggeratione speciem fabulæ præseferentibus, consulte omittenda duxerimus. Inter hæc fuere, quæ de Morgano heroë mira referuntur; item illa longa & multis capitibus fuse descripta historia, quæ Scachran Chlereach Choloimchille, id est, Errores seu erratici circuitus Clericorum Columbæ-kille inscribitur; & nonnulla alia ejusdem farinæ. Licet enim probe sciamus, Auctorem hujus Vitæ nihil inseruisse, nisi quod ex aliis Historiis fideliter desumpserit; & illam præsertim narrationem, quæ de erroribus seu erraticis peregrinationibus Monachorum S. Columbæ agit, esse tantæ antiquitatis, [fabulosa judicatur.] ut non solum vetustis scriptoribus fuerit cognita, sed & pervetusto stylo, & opere distincto dudum composita; tamen quia nobis apparent, vel exegetum, vel librariorum (qui miris mirabiliora immiscuerunt) licentiis & commentis esse ita depravata, ut non solum fabularum speciem præferant, sed ex parte fabulas admixtas habeant; hic consulto omisimus; ne quæ succreverunt zizania & lolia, tritici puram alias collectionem, vel suspectam vel ingratam redderent. Ita Colganus, prudenti usus consilio. Potuisset tamen eodem jure prætermittere plura, quæ videntur ex monumentis apocryphis descripta, aut fabulosis circumstantiis ita immutata, ut fidem nullam mereantur, præsertim tacente Adamnano. Nihil hic attinet referre singula, ne tædium creetur legentibus: si quis curiosus fuerit fabellarum, quæ absurditate placeant sua, Vitam ab Odonello conscriptam, quinto loco inveniet apud Colganum. Monitum etiam Lectorem velim; cum subinde continget a me quædam ex Odonello referri; id non fieri nisi ubi ea narrat, quæ aliunde verosimilia probantur, vel eo certe referuntur animo, ut fabulositas ostendatur.

[15] Expediamus paucis reliquia, quæ de S. Columba edidit Colganus. Quoniam maxima fuit S. Columbæ cum aliis ejusdem nationis Sanctis familiaritas & consuetudo (nam, præter ordinariam, quam Spiritus sanctus cordibus inserere solet caritatem; eorum multi discipuli ejus fuerunt, alii eodem tempore variis monasteriis præpositi Abbates, quidam Ecclesiarum Episcopi) inde accidit, ut vix ulla reperiatur Sancti alicujus synchroni Vita, in qua non hujus aliquod memorabile factum commemoretur. [Collecta a Colgano, etiam omittuntur.] Ea omnia in prima parte Appendicis secundæ collecta exhibet Colganus: nobis sufficiet id hoc loco indicasse: nam molem horum Actorum illis, rursus imprimendis, augere, opus prorsus esset inutile; cum alia satis multa hic daturi simus, quibus virtutes & gesta hujus Sancti explicanda exornandaque sint; alias eadem more nostro daremus. Ceterum quisquis hæc in Colgani Sanctorum Triade leget, meminerit, non omnes Sanctorum Vitas ibidem relatas ejusdem esse auctoritatis. Quantæ vero sint, inquirendum erit suo quoque die, aut in opere nostro, aut apud eumdem Colganum. Hic vero aliud adjunxit diligentiæ argumentum, ejusdem Appendicis parte secunda, colligens ex variis Auctoribus Martyrologiisque quidquid de laudibus S. Columbæ reperire potuit, quo nihil omisit eorum quæ ad honorem sancti spectarent, facilemque nobis viam stravit ad cultum antiquum probandum confirmandumque, quod jam præstitimus paragrapho præcedenti. Invenies insuper apud eumdem, in Appendice prima, Officium Ecclesiasticum istius Sancti, prout anno MDCXX Parisiis est impressum; & Appendice tertia, parte secunda, titulos scriptorum, hymnosque integros, qui per S. Columban creduntur compositi. Denique longum Catalogum illustrium virorum, qui in Hiensi insula aliisque monasteriis, ab illius Abbate dependentibus, cum magna virtutis laude vixerunt.

[16] Revertor (unde initio num. 12 digressus sum) ad Acta S. Columbæ, [Prior Vita ab eodem edita,] primo loco edita in Triade Sanctorum. Ab antiquo omnino Auctore ea conscripta existimat, qui edidit, Colganus; quamvis certo definire non audeat, quis sit ex numero eorum, quos in Appendice 3 enumerat; hoc tantum sibi fixum firmumque habens, a scriptore omnino synchrono & teste oculato esse exarata. Ducitur vero ad hoc asserendum, duobus potißimum argumentis: primum est, quod more antiquorum Hiberniam vocet Scotiam, & Hibernos, Scotos. Verum iisdem quoque nominibus utitur Adamnanus, qui tamen synchronus non est. Alterum, quod, si post Adamnanum scripsisset, plura videatur scripturus fuisse; habuisset enim amplißimam scribendi materiam. Sed neque illa deesse potuit, si tam antiquus & ætate proximus fuerit: credoque plura scripturum fuisse, sive post, sive ante Adamnanum scripserit; nisi maluisset tantum selectiora quædam, per modum compendii, scribere. Neutrum itaque argumentum satis concludit, Vitam hanc Adamnano anteriorem esse. Accedit, quod miraculum de veru, feras, pisces & aves ultro capiente, num. 67 relatum; & quædam alia, usque adeo conveniant cum narratione Adamnani; ut hunc ex illo, aut illum ex hoc scripsisse verosimillimum evadat: quin & verba plane eadem, iisdem quandoque locis, in utroque reperiuntur, ut sunt hæc; locus vero Angelicæ condictionis, Colliculus Angelorum usque hodie dicitur… in lecto resedit pernox, pro stramine, nudam petram, pro pulvillo habens lapidem, qui usque hodie, quasi quidam juxta ejus sepulcrum titulus stat monumenti. Quæ verba usque hodie formidinem merito injicere deberent, de prætensa scriptoris antiquitate: non enim, vulgari & communi usu, eorum esse solent, qui derebus suo tempore gestis narrationem instituunt.

[17] Ob has rationes, si antiquiorem hunc Adamnano Auctorem credere voluerimus; facile persuaderi mihi sinam, ipsum esse Cumineum, in gubernatione monasterii Hiensis Adamnani antecessorem; cum certum sit, eodem Adamnano teste, Cumineum de gestis S. Columbæ scripsisse, & Adamnanum illius scriptis usum fuisse, locum ex iis integrum in suam historiam inserens; qui frustra in Vita duplici, secundo loco edita, requisitus a Colgano, ideoque periisse assertus, in hac reperitur. [& forsan a Cumineo scripta, hic datur.] Et potuit sane Cumineus, sexaginta circiter annis post S. Columbæ obitum scribens, verba hæc usque hodie usurpare. His de causis, cum statuissem unam ex vitis brevioribus, Actis Adamnani prolixioribus præmittere, hanc aliis prætuli: per suasus præterea judicio Eruditißimi P. Mabilionis; qui inter Acta Sanctorum Ordinis S. Benedicti seculo primo, eamdem Vitam tamquam a Cumineo Albo conscriptam edidit, ex Ms. Compendiensis monasterii, solum in aliquibus loquendi formulis diversam ab ea, quam hic dabimus ex Belfortio vulgatam a Colgano: ubi enim hic habet: pro pulvillo habens lapidem, qui usque hodie quasi quidam juxta ejus sepulcrum titulus stat monumenti: ille scripsit, quasi quidam titulus monumenti perdurat: & his similia, quæ in Annotatis pancis indicabo: ex quibus interim mihi recte inferre videor, librarium qui Compendiensem codicem scripsit, recentiorem latinæque linguæ nonnihil studiosiorem fuisse, quam illum cujus exemplar nactus est Belfortius, quodque hic subjicitur; dilatis tantisper aliis, quæ prolixiori Vitæ per Adamnanum scriptæ aptius præmittentur.

VITA BREVIOR
Auctore forsan Cumineo Albo, Hiensi Abbate.
Ex Belfortii Manuscripto.

Columba Abbas, Scotorum & Pictorum Apostolus (S.)

BHL Number: 1885

EX MS.

CAPUT I.
Nativitas Sancti, & miracula aliquot ab eo patrata.

[1] Sanctissimus igitur Columba, a Scotorum natione oriundus, tale habuit nativitatis exordium. Angelus Domini genitrici ejus in somnis, [Futura Columbæ sanctitas revelatur matri,] quadam nocte inter conceptum & partum apparens, quasi quoddam miræ pulchritudinis peplum, diversis floribus adornatum, detulit; ipsumque paulo post reposcens abstulit, atque elevatum & extensum vacuo aëre dimisit. Illa proinde tristis effecta; Cur, ait, tam cito lætificum abstrahis pallium? At ille; Quia, inquit, tam magnifici est honoris, ut diutius apud te retineri non possit. Quibus dictis, peplum mulier paulatim a se elongari volando videbat, camporum latitudinem in majus crescendo excedere, montesque & saltus majori sui mensura superare: tum deinde hujusmodi vocem intelligit, Mulier noli tristari; filium quippe editura es, qui innumerabilium dux animarum, [& magistro.] quasi unus inter Prophetas Dei connumerabitur. Post editam quoque prolem, beati pueri nutritor, spectabilis vitæ Presbyter, Missa finita ad hospitium reversus, totam suam domum invenit clara luce irradiatam, globumque igneum super faciem pueruli dormientis stantem: quo viso statim intremuit, & prostrato in terram corpore miratus, sancti Spiritus gratiam super eum cælitus effusam intellexit.

[2] Quodam tempore vir sanctus, sanctum Episcopum b Fennianum, suum magistrum, juvenis senem, adiit. Cumque appropinquaret; [Angelos habet Comites,] ille Angelum pariter, ejus comitem itineris, vidit, & adstantibus Fratribus intimavit; Ecce, inquiens, videte sanctum advenientem Columbam, qui in sui comitem habere meruit Angelum Domini. Iisdem diebus, cum commilitonibus discipulis, ad Britanniam transnavigavit: quo cum c pervenisset, & quodam die solenni, cum, sancto magistro & Episcopo Fenniano Missam celebrante, [aquam vertit in vinum,] vinum ad sacrificii mysteria complenda non inveniretur; de isto defectu ministros altaris inter se conquerentes Sanctus audiens, ad fontem pergit cum urceo, ut ad sacræ Eucharistiæ ministeria aquam fontanam Diaconus hauriret. Qua hausta, ministris ait; Habetis ergo vinum, quod Dominus ad sua misit peragenda mysteria. Hoc cognito, sanctus Episcopus cum ministris eximias Deo retulit gratias: ipse vero Beatus juvenis, non sibimet, sed S. Finniano adscribebat.

[3] Alio quoque tempore, in Himba commorans insula, [Aidanum Regem ordinat & prophetat.] quadam nocte, per extasim mentis raptus, Angelum Domini ad se missum vidit; præ manibus vitreum ordinationis Regum habentem librum: quo de manu Angeli accepto, legere cœpit. Sed secundum mandatum Angeli, Aidanum in Regem ordinare recusans (magis enim fratrem ejus diligebat) subito de manu Angeli percussus flagello est; cujus livoris vestigium in ejus latere, diebus omnibus suæ permansit vitæ. Hoc quoque intulit verbum Angelus: Pro certo scias, me a Deo missum, ut Aidanum in Regem ordines: quod si nolis, percutiam te iterato. Cum itaque per tres continuas noctes, eadem commendasset Angelus de Aidani ordinatione; Sanctus Dei ad Jonam transnavigavit insulam, ibique Aidanum in Regem, manuum impositione ordinavit. Inter Ordinationis quoque verba, de filiis, & nepotibus, pronepotibusque ejus, futura prophetavit, inferens hæc verba: d Indubitanter crede, o Aidane, quod nullus adversariorum tibi poterit resistere, donec prius fraudem agas in me & in posteros meos. His ipsis verbis alloquere filios tuos, ne regnum perdant: quod si non obaudierint; flagellum, quod tui causa ab Angelo sustinui, in eos retorquebitur. Quod ita evenit mandatum viri Dei transgredientibus.

[4] Item alio tempore, dum Sanctus in Jona insula moraretur, quidam de suis e bonæ memoriæ Monachus Brito, [Morientis animam,] ad extrema perductus est: quem cum sub hora exitus visitasset vir Dei, & paulisper ejus assistens lectulo ei benedixisset; ocius egreditur, nolens videre morientem. f Cum ille paulo post de medio factus esset; vir sanctus in platea sui monasterii deambulans, intentis cælo oculis stabat stupefactus. Tantæ admirationis causam interrogare ausus est unus e Fratribus, [obsistentibus dæmonibus, in cælum deferri videt,] qui solum tum aderat: cui Sanctus ait: Nunc sanctos Angelos contra adversarias potestates belligerantes vidi: Christoque gratias ago, quia victores sancti Angeli, animam hujus peregrini cælo receperunt: sed hoc sacramentum, dum advixero, nemini quæso reveles. Quodam item die, summo mane suum advocat ministrum g Diermitium, inquiens ita: [item beati Brendani,] Sacræ Eucharistiæ ministeria celeriter præparentur: hodie enim B. Brendani natalis est dies. Inquirenti ministro cur talia præciperet, cum nullum a Scotia nuntium de ejus ohitu præcessisset; tandem ait Sanctus; Obsequere jussioni meæ: hac enim præterita nocte, vidi subito apertum cælum, Angelorumque choros S. Brendani animæ descendere obvios: quorum luminosa claritate totus eadem hora illustratus est mundus. Alia etiam die, dum Fratres ad opera manuum exituri essent; Sanctus e contra die illa præcepit otiari, sacræque oblationis obsequia parari, & aliquam prandioli adjectionem fieri; se etiam ait oportere Eucharistiæ mysteria, celebrare, pro anima sancta, quæ ipsa nocte inter Angelos vecta fuisset. Fratres obsequuntur; & ad ecclesiam, [& S. Columbani Episcopi:] quasi solenni die, h Abbate cum sancto pergunt: & inter sacra sacrificii mysteria, ait Sanctus; Hodie pro S. Columbano Episcopo decantandum est. Tunc ergo intellexere Fratres, quod Columbanus Episcopus Lageniensis, carus Columbæ amicus, ad Dominum emigrasset. Et post aliquod intervallum temporis, quidam de Lagenia commeantes provincia, ea nocte eumdem obiisse nuntiant Episcopum, qua Sanctus dixit. [contra Dæmones pugnat, volentes nocere monasterio:]

[5] Interea remotiorem ab hominibus locum, aptumque orationi, quæsivit in saltibus: ubi dum aliquando oraret, subito vidit contra se nigerrimam dæmonum aciem, cum ferreis præliari verubus: qui, sicuti Sancto viro per spiritum revelatum erat, monasterium invadere, & multos Fratres volebant sudibus trucidare. Ipse ergo contra eos dimicabat; & ita majori diei parte utrimque dimicatum est; nec innumeri contra unum prævaluerunt: imo & Angeli tandem adfuere, quorum timore dæmones cessere loco, ut postea ipse Fratribus intimavit. Dum in tugurio suo vir Domini scribens sederet, subito immutatur illi facies, & hanc puro de pectore promit vocem: Auxiliare, auxiliare. Duo autem Fratres ad januam stantes, subitæ vocis interrogabant causam. Quibus hoc dedit Vir sanctus responsum: Angelo Domini, qui nunc inter vos stabat, jussi, ut cuidam ex Fratribus, lapso de culmine domus quæ fabricatur, subveniret. [Angelum in labentis auxilium mittit:] Hocque consequenter Sanctus intulit: Valde mirabilis & pene indicibilis est Angelica pernicitas i: ille enim cælicola, tantis interjacentibus terris & aquis, viro labenti subveniens quasi in ictu oculi, priusquam terram tangeret, eum sublevavit; & ne ullam fracturam sentiret, effecit. Uno dierum Fratribus congregatis, sanctus Dei Columba: Hodie in Occidentalem campum nostræ insulæ solus ire cupio; nemo me sequatur. Quibus obsecundantibus, solus (uti voluit) egreditur. Sed Frater quidam, alia means via, occultavit se in montis vertice; explorare cupiens, quod & vidit, non sine permissu Dei, Sanctum suum mirificantis. [cum aliis Angelis in oratione versatur.] Nam in monte stantem, & expansis manibus ad cælum orantem, oculosque in altum levantem vidit: & ecce (mirum dictu!) Angeli celerrime advolantes, Sanctum virum orantem circumstare cœperunt, albatis vestibus induti; mixtisque cum eo colloquiis, quasi exploratorem persentientes, ad summa remearunt. Tunc ipse Beatus monasterio se reddidit, & collectis Fratribus transgressorem quæsivit, cum non mediocri objurgatione. Ille ergo sibi conscius, reum se esse confitetur, veniamque flexis precatur genibus. Cui Sanctus cum grandi comminatur severitate, ne cui hominum in vita dicat, quod vidit. k Paret quidem Frater; sed, post ejus obitum, factum istud Fratribus cum grandi intimavit protestatione. Locus vero Angelicæ condictionis, colliculus Angelorum usque hodie dicitur.

[6] Cum de Scotia l Patres quatuor, visitationis gratia, S. Columbam adiissent, [Sacrificans, luce cælesti honoratur,] in Himba insula commorantem; uno eodemque consensu Sanctum celebrare mysteria precibus invitarunt: quod & fecit Sanctus quadam die Dominica. Post Euangelii vero recitationem, viderunt globum igneum de vertice S. Columbæ, ante altare stantis, & sacram oblationem consecrantis, tam diu ardere, & instar columnæ alicujus ascendere, donec eadem perficerentur sacrosancta mysteria. Alio etiam tempore, illo commorante in eadem insula, sancti Spiritus gratia, super eum abunde & in comparabiliter effusa, per triduum mirabiliter sic mansit; ut per tres dies totidemque noctes, intra obseratam & cælesti lumine repletam domum manens, [& alias per triduum orans.] nullum ad se permitteret accedere, non manducans interea neque bibens. De qua domo immensæ claritatis radii, per rimulas valvarum & clavium foramina erumpentes, noctu visebantur: carminaque spiritualia, & ante inaudita decantari ab eo audiebantur. Sed & multa alia (ut postea coram omnibus professus est) obscura Scripturarum & ignorata hominibus mysteria, discere meruit eo loci.

[7] Quodam tempore venit ad eum quidam plebeus pauperrimus, [Pauperi mirabiliter subvenit;] conquerens, quod, unde uxorem & parvulos cibaret, non habebat. Cui compatiens Dei servus; Miselle, ait, homuncio, de vicina silva tolle contulum, & ad me ocius defer. Quod cum ille fecisset, Sanctus contulum acceptum in veru exacuit propria manu; & cum benedixisset, inopi dedit, dicens; Hoc veru diligenter custodi, quod nec homini, nec pecori nocebit, sed tantum feris & piscibus: & quamdiu hoc habueris, non deerit tibi omnino cervina caro. Quo ille, audito, lætus domum revertitur. Cumque veru in remotis terræ infixisset locis, vicina transacta nocte, perrexit visum, & cervum ingentem transfixum invenit. Quid multis? Tota domus ejus ferinis carnibus victitabat. Sed persuasa a diabolo fatua ejus uxor, post non multos dies; Tolle, inquit, veru de terra, poterit enim quispiam hominum aut domesticorum perire in eo: [qui suasu uxoris,] sicque ego & tu cum liberis nostris captivi ducemur, aut servituti subjiciemur. Cui maritus: Non ita, inquit, fiet: nam sanctus Dei hoc interminatus est, nulli hominum nociturum nec pecori. Verumtamen consentiens tandem uxori, tulit de terra veru, & intra domum secus parietem posuit: in quod mox incidens canis domesticus ejus, disperiit. Adhæc uxor ejus: Unus, ait, filiorum tuorum incidet in sudem, & peribit. Propter quod ille veru amovens, in silvam reportat, & densis infigit dumis, [sancti beneficium irritum faciens,] ut nullum læderet. Sed postera die reversus, capream in illud incidisse reperit. Inde quoque illud amovens, sub aquis abscondit & infixit. Sed alia reversus die, esocem in eo invenit ingentem, quem vix solus portare potuit. Tunc etiam veru supra tectum suum infixit, in quod corvus volans lapsus, interiit. Quo facto, depravatus ipse uxoris consilio, [rursus fit pauper.] veru de tecto ablatum, & in plures partes concisum, igni tradidit. Et statim pauper factus est, ac deinceps planxit hoc, reliquis diebus vitæ suæ mendicans.

[8] Quadam hiemali nocte S. Servanus m, orationis studio ecclesiam ingressus, [Ipse cælesti lumine circumdatur.] orabat: post quem nesciens Columba pro eadem causa ingreditur: simulque cum eo aurea lux de cælo descendens, totam replet ecclesiam: sed & exedræ illius separatum conclave, ubi Servanus latitabat, cæleste illud lumen formidabili repleverat timore: & sicut nullus meridianum solem potest irreverberatis oculis intueri, sic nec illam claritatem sustinere Servanus potuit; imo fulminali splendore viso, nihil in eo virtutis remansit. Sanctus vero Columba, post non prolixam orationem egreditur; Servanumque, ad se crastina die advocatum, his compellat affatibus consolatoriis; Hac præterita nocte in conspectu Dei placuisti, filiole, oculos ad terram deprimendo, timore lucis: nam si non ita fecisses, oculi tui obcæcarentur visa luce n.

ANNOTATA F. B.

Hic ea solum annotare volui, quæ hanc Vitam spectant, ejusque a Compendiensi Ms. per Mabilionem edito diversitatem: cetera, quæ pertinent ad S. Columbæ historiam, dabuntur inferius ad acta per Adamnanum scripta.

a Ms. Compendiense habet, Sanctorum.

b Idem, Finnianum; sed Adamnanus, Findbarrum vocat, alii Finniam, de quo latius infra.

c Colganus, pro, quo cum, legendum monet, quo antequam: nam miraculum hoc non est factum post transitum Sancti in Britanniam, quo Abbas existens profectus est; sed cum Diaconus adhuc juvenis, magistro suo a sacris ministraret in Hibernia. Consideret hunc locum lector; aut enim valde mendose conscriptus est abutriusque Ms. Compendiensis & Belfortii librario; aut merito dubitabitur, an error hic in Cumineum, qui auctor prætenditur, cadere potuerit. Et ut pro, quo cum, legeris, quo antequam, vix omnem anachronismi suspicionem tolles. Siquidem enim verba ista, iisdem diebus Sanctus cum duodecim commilitonibus discipulis ad Britanniam transnavigavit, ad præcedens miraculum pertineant; ut nempe S. Columba dicendus sit visitasse S. Finnianum, iisdem diebus quibus profectus est in Britanniam; quomodo dicitur adiisse senem ipse juvenis, qui jam quadragesimum secundum annum ætatis excesserat? Sin eadem verba spectare velis ad sequens miraculum, ut dicatur ivisse in Britanniam Sanctus, statim postquam aquam mutasset in vinum; patet anachronismus: miraculum enimistud patravit juvenis, existens Diaconus; in Britanniam vero profectus est Sacerdos & Abbas, quadragenario major. Usserus tamen de Eccless. Britt. Primordiis pag. 1112, ad similem quæstionem de S. Gilda respondet, juvenes vocari ab Hibernis scriptoribus viros 40 annorum, idque probat ex Adamnano infra num. 85. Forsitan Hiberni, uti amarunt diminutiva in nominibus, ita & diminuere gaudebant in hominibus ætatem, appellando juvenes, qui erant quadragenarii. Attamen, ut dixi, suspicio anachronismi non tollitur.

d Hic locus est, quem Adamnanus ex Cumineo in suam historiam transtulit, sicut & alia plura.

e Compendiense Ms. quidam bonorum actuum Monachus.

f Qui eodem momento de medio factus est.

g Minus recte Diormitium.

h Abbate cum sancto pergunt.

i Ista verba interjicit, fulgureæ (ut æstimo) celeritati parilis; ex Adamnano forsan desumpta.

k Paruit interim &c.

l Quatuor Fratres.

m Fernaus.

n Addit, sed dum vixero stude hanc celare visionem.

CAPUT II.
Mortem suam Sanctus prænoscit divinitus, eamque pie obit.

[9] Dum vir Dei in Jona moraretur insula, quadam sancta die facies ejus subita hilaritate a affloruit & oculis in cælum levatis valde lætificabatur, ac paulo post tristabatur. [Quadriennio differtur ejus mors, ob preces discipulorū,] Duo autem Fratres ad januam stabant: quibus de hac re inquirentibus; Ite, inquit, in pace: non dicam b. Cum ei pro re indicanda molesti essent; Si celaveritis, ait; prodam: quia vos amo. Illis fidem dantibus, sic proloquitur: Nunc meæ in Britannia peregrinationis ter deni complenturanni: petivi autem a Domino, ut in fine trigesimi hujus anni dissolverer, & cum ipso essem: & hæc fuit causa lætitiæ, super qua c me molestastis. Angelos etiam sanctos vidi, egressuros de cælo obvios; sed ecce procul subito retardati, propius accedere non permissi d sunt; quia Dominus, quod mihi roganti donavit in hac die fieri, multarum Ecclesiarum orationes pro me audiens, cito mutavit: e sicque a Domino donatum est, ut quatuor ab hoc [die] addantur anni, quibus mihi in carne manendum est; iisque terminatis, subita emigratione ad Dominum lætus transibo. f Hæc igitur recordatio causa mihi mœstitiæ fuit. Secundum hæc ergo verba, [& iterum ipsemet differt ob solennitatem Paschalem] vir Domini quatuor postea in carne mansit annis: quibus transactis, quadam mensis Maji die, senio fessus, plaustroque vectus, pergit ad visitandos operarios Fratres; ad quos ita exorsus est: In solennitate Paschali, nuper Aprili g peracto mense, desiderio desideravi migrare ad Christum; sed ne vobis lætitiæ festivitas in tristitiam verteretur, diem obitus paulo diutius protelare malui. His ita dictis, valde tristati sunt Fratres. Sanctus autem Columba sedens, ut erat in vehiculo, conversa facie ad Orientem, [Serpentes benedictione fugat.] insulæ & insulanis benedixit habitatoribus. Ex qua die vipera nulla homini vel pecori nociva fuit. Post Benedictionis verba Sanctus ad suum revertitur monasterium; paucisque elapsis diebus, dum Missarum solennia ex more Dominica celebrarentur die; subito elevatis sursum oculis, facies ejus florido rubore perfusa videtur; nempe eadem hora Angelum Domini supra volitantem solus vidit intra ipsius oratorii parietes. [Ab Angelo de instanti morte monetur:] Cum præsentes lætitiæ causam inquirerent, hoc eis responsum dedit; Mira est Angelicæ naturæ subtilitas: ecce enim Angelus Domini, pro cujusdam Deo cari depositione missus, nos desuper intra ecclesiam aspiciens & benedicens, rursumque per h parustitiam ecclesiæ reversus, nulla solis i exitus reliquit vestigia. Hoc Sanctus, seipsum significans, ajebat: quod tamen tum temporis Fratres ignorabant, sciverunt autem postea.

[10] [eamque ministro suo revelat.] Vir itaque sanctus, in fine ejusdem hebdomadæ, hoc est die Sabbati, ministro suo Diermitio, clam consequenter sic profatur; In sacris voluminibus dies hæc, Sabbatum nuncupatur; quod interpretatur, Requies. Et vere mihi Sabbatum est, quia vitæ mihi ultima dies est, in qua, post laborum meorum molestias, sabbatizo: & hac sequenti Dominica nocte, patrum viam ingrediar. Jam enim Christus meus me invitat, & sic mihi ab ipso revelatum est. Minister hinc contristatur, & a Patre consolatur. Tum Sanctus inde egrediens, in montem monasterio supereminentem ascendit: & in vertice ejus paulisper stans, suo benedixit cœnobio & habitantibus in eo, præsentibus & futuris; multa prophetans de eis, quæ posteris diebus impleta sunt. Post hæc descendens de monte, ad monasterium reversus est; & sedebat in cella, Psalterium scribens. Cumque ad illum trigesimi tertii Psalmi versiculum pervenisset, ubi scribitur, Inquirentes autem Dominum non deficient omni bono; ait in fine paginæ; Cessandum est: quæ vero sequuntur k Baitheneus scribat. Et bene profecto convenit sancto decessori novissimus, quem scripsit, versiculus; successori vero, id est secundo filiorum spiritualium Patri, æque congruenter, sequens; Venite filii, audite me, timorem Domini docebo vos. Hic nempe (sicut decessor, cui numquam bona æterna deficient, commendaverat) non solum docendo, sed etiam scribendo suscepit. Post hoc, ad celebrandam vespertinam Dominicæ noctis Missam, [Noctu ad ecclesiam properans,] ingreditur ecclesiam l: qua consummata, ad hospitium reversus, in lecto resedit pernox; pro stramine nudam petram, pro pulvillo habens lapidem, qui usque hodie quasi quidam juxta ejus sepulcrum titulus stat monumenti. Ibidem ergo residens, novissima filiis commendavit verba, dicens; Mutuam inter vos, & non fictam, habete caritatem cum pace: m sic enim Dominus auxiliabitur, & ego cum ipso manens, pro vobis interpellabo, ut vobis temporalia & æterna proveniant bona: & hic paulisper conticuit. Media vero nocte sonante campana, festinus surgit, ad ecclesiam ocyor ceteris currens: & solus introgressus, juxta altare, flexis in orationem genibus, incumbit.

[11] Diermitius autem minister tardius prosecutus, n totam intrinsecus ecclesiam Angelica luce erga Sanctum repleri eminus videt. Quo appropinquante ad januam, lux visa ocyus abcessit: o eam vero & alii ex Fratribus eminus viderunt. Diermitius ergo ecclesiam intrans, flebili ingeminat voce; Ubi est Pater? Et nondum allatis Fratrum lucernis, per tenebras palpans, Sanctum ante altare recumbentem invenit. Quem paululum erigens, & juxta sedens, sanctum in suo gremio posuit caput: p ceteri accurrentes Fratres plangere cœperunt. Sanctus autem, necdum egrediente anima, apertis rursum oculis, hinc inde circumspiciebat læta facie, sanctos scilicet obvios intuens Angelos. q Tum Diermitius sancti dexteram sublevat, ad benedicendum Fratribus: [& ante altare procumbens moritur.] ipseque Pater in quantum poterat suam simul movebat manum: & post sanctam benedictionem taliter significatam, continuo spiritum exhalavit, facie rubente & mirum in modum exhilarata, ut non quasi mortua r, sed dormientis esse videretur. Post sancte egressum animæ, hymnis matutinis terminatis, sacrum corpus de ecclesia ad hospitium cum canora Fratrum psalmodia reportatur, & ternis diebus totidemque noctibus, s horribiles exequiæ explentur. Post hæc Sancti corpus, mundis sindonibus involutum, debita humatur cum veneratione, [Prophetia ejus de exequiis completur:] æternali resurrecturum claritudine. Unus enim aliquando Fratrum ad Sanctum ait: Totus Britanniarum populus ad tuas conveniet exequias post obitum tuum. Cui respondens; Non, ait, ita fiet: nam promiscuum vulgus non aderit: mei solummodo familiares Monachi mea sepulcralia complebunt. Quod & factum est: nam per tres illos exequiales dies & noctes, grandis sine pluvia facta est t venenosa tempestas, qua prohibente, nulla potuit navicula transfretare. Post sepulturam vero Sancti, tempestate sedata, totum tranquillatum est æquor.

[12] Perpendat itaque lector quanti, qualisque ante Deum meriti fuerit in u Ecclesiis, quem ita signorum prærogativa mirificavit in terris x. Nam in carne vivens, Angelos vidit, tempestates sedavit, [recensentur aliquot per eum patrata miracula,] & maria tranquillavit; ecclesiam sibi non apertam, salva sera sine clave sæpius reseravit, sola Dominicæ Crucis impressa effigie. Post genuflexionem quoque & orationem surgens, in nomine Domini mortuum cujusdam plebei filium suscitavit, & post celebratas exequias patri & matri reddidit y. Lapis etiam ab eo aqua intinctus, mirum in modum contra naturam lapidis in aquis supernatat, quasi pomum vel nux, nec potuit ejus benedictione submergi. De quo insuper quidam ægrotus natante bibens lapide, a vicina morte rediit, integramque carnis recuperavit salutem. Qui denique lapis, postea in thesauro Regis reconditus, multas in populo sanitates effecit in digito Dei, quo benedictus erat, per manum viri Dei Columbæ. Silvam aliquando ingressus, miræ magnitudinis apro obviat, quem forte venatici insequebantur canes: quo viso, restitit Sanctus; & sancta elevata manu, Ulterius, inquit, procedere noli, sed hic morere; & mortuus est. Quinque etiam cujusdam mendici vacculas benedixit, & in centenarium & quinarium procedere jussit numerum, eratque in filiis & nepotibus ejus hæc florida benedictio, & crevit homo ac ditatus ultra modum est.

[13] [etiam post mortem:] Justorum animas ab Angelis in cælum ferri, & e contra reproborum ad infernum pertrahi a dæmonibus, sæpenumero vidit. Oswaldum Regem, in procinctu belli castrametatum, & in papilione supra pulvillum dormientem, allocutus est, & ad bellum procedere jussit. Processit, & secuta est victoria: reversusque, postea totius Britanniæ Imperator ordinatus a Deo; & tota incredula gens baptizata est z. Nam usque ad id temporis tota illa Saxonia gentilitatis tenebris obscurata est, excepto Rege Oswaldo & duodecim viris, qui cum eo inter Scotos exulantes baptizati sunt. Totum etiam mundum velut sub uno solis radio collectum, sinu mentis mirabiliter laxato, manifestum perspiciens speculabatur. Quodam item die repente suo ministro dixit; Pulsa campanam; cujus sonitu Fratres incitati, ad ecclesiam properant. Quibus Sanctus; Pro Aidano, ait, & populo ejus orate: hac enim hora ineunt bellum. Et post intervallum egressus, cæloque intendens, ait. Nunc barbari in fugam vertuntur, Aidanoque victoria cessit: sed & de numeto exercitus interfectorum, trecentorum & trium virorum, prophetiæ spiritu narravit.

[14] Post mortem viri Dei valde grandis facta est verno tempore siccitas. Fratres autem, [contra] imminentem plagam, [per libros ejus & tunicam pluvia impetratur.] candidam beati viri tunicam, qua in hora exitus sui indutus erat, levaverunt in aëre, & ter excusserunt, ac libros ipsius stylo descriptos legerunt. Mirum dictu! eadem die pluvia vehemens facta est, die noctuque descendens, & valde lætas eodem anno produxit segetes. Cum etiam aliquando molestaretur Fratrum constipatione, quidam valde despectus vultu & habitu puer clam retro accessit, ut vel illius amphibali fimbriam, ipso nesciente, tangeret: quod tamen Sanctum non latuit: nam post se manum extendens, cervicem pueri tenuit. Cui tremefacto ait Sanctus: Aperi os, & porrige linguam. Quod cum puer faceret, Sanctus ei extensa benedixit manu; & astantibus dixit: Hic puer, nunc despicabilis vobis, ab hac hora nominabitur in tota Scotia, sapientia, eloquentia, bonis moribus, virtutum ubertate. Quod ita juxta Sancti sui prophetiam Dominus complevit, ad laudem & gloriam nominis sui.

ANNOTATA F. B.

a Compendiense: effloruit.

b Qui cum ei nimium pro hac re indicanda molesti essent.

c Ibidem omittitur pronomen, me.

d Item, sunt.

e Quibus scilicet ecclesiis sic a Domino donatum est: & eadem verba habet Adamnanus.

f Omittitur; Hæc igitur recordatio causa mihi mœstitiæ fuit.

g Melius, peracta.

h Parusticiam, Mabilio legendum monet, posticiam: vide infra ad Adamnanum.

i Compendiense & Adamnanus melius, talis.

k Idem Comp. Barthaneo, quæ sequuntur perscribenda.

l Et hæc Adamnani fere verbis: post talem igitur terminatæ paginæ versum perscriptum, sanctam ecclesiam ingreditur.

m Comp. Dominus autem confortator bonorum vobis auxiliabitur.

n Prosecutus eodem momento, eminus, totam ecclesiam, Angelica luce intrinsecus repletam vidit.

o Eadem lux ocius recessit, prius tamen a Fratribus visa nonnullis.

p Patrem mori cernentes, quem viventem dilexerant, morientem haud modice plangebant.

q Diormitius vero, ut Fratres benediceret, elevata illius dextera admonuit; sed & ipse Pater sanctus illud annuens, in quantum poterat, simul manum levabat.

r Melius; mortui; ut conveniat cum, dormientis.

s Onorabiles.

t Ventosa.

u In excelsis, forsan legendum, in Cælis.

x Comp. addit: Et post Apostolos donativum suæ gratiæ contradidit, namque in carne ut Angelus vivens &c.

y Idem, hoc miraculum sic exprimit: Lapis etiam ab eo aqua intinctus, mirum in modum contra naturam, aquis supernatat, nec sancti viri benedictio ullatenus potuit submergi.

z Idem, hæc omisit usque ad ista verba, totum etiam mundum &c.

AD VITAM PROLIXIOREM COMMENTARIUS PRÆVIUS.

Columba Abbas, Scotorum & Pictorum Apostolus(S.)

AUCTORE F. B.

§ I. De hujus Vitæ auctore Adamnano, ejusque scriptis.

[1] [Adamnanus Abbas Hiensis,] Acta S. Columbæ, ceteris omnibus prolixiora & magis authentica, scripsit Adamnanus vel Adomnanus, quibusdam Adamannus; nonus post ipsum Hiensis monasterii Abbas, & Primas totius insulæ ab eaque dependentium Ecclesiarum. Hunc nonnulli recentiores, eumdem esse volunt, cujus ad meliorem vitam conversio, insignisque pœnitentia cum dono prophetiæ, narratur a Venerabili Beda lib. 4 Hist. cap. 25, & ex eo a prædecessoribus nostris XXXI Ianuarii, quo colitur pœnitens iste Adamnanus. Sed Dempsterum aliosque gravißime exerrasse, ostendit Colganus, ex Martyrologiis aliisque ad istam diem: mihi sufficiens negandi argumentum semper visum est, Venerabilis Bedæ silentium. Qui enim fieri posset, ut cum Auctor hic lib. 5 cap. 16 & 22, in quæstione de Paschate & Tonsura Clericali, Adamnani Abbatis Hiensis laulatißimam faceret mentionem, ne verbo quidem alterutro indicaret loco, eumdem ipsum esse, cujus lib. 4 narrasset admirabilem sanctitatem?

[2] At quamvis a sancto illo Pœnitente & Monacho sit alius, non ideo minoris, imo potius majoris est auctoritatis. Siquidem Adamnanus Abbas inter Sanctos refertur in Martyrologio Anglicano II Septembris, interque viros suæ gentis & ætatis maxime conspicuos, a venerabili Beda numeratur: [qui laudatur a Beda,] qui ita de eo loquitur lib. 5 cap. 16. Adamnan, Presbyter & Abbas Monachorum, qui erant in insula Hy, cum, legationis gratia missus a sua gente, venisset ad Aldfridum Regem Anglorum; & aliquamdiu in ea provincia moratus, videret ritus Ecclesiæ Canonicos; sed & a pluribus, qui erant eruditiores, esset solerter admonitus, ne contra universalem Ecclesiæ morem, vel in observantia Paschali, vel in aliis quibusque decretis, cum suis paucissimis & in extremo mundi angulo positis, vivere præsumeret; mutatus mente est: ita ut ea, quæ viderat & audierat in Ecclesiis Anglorum, suæ suorumque consuetudini libentissime præferret. Erat enim vir bonus & sapiens, & scientia Scripturarum nobilissime instructus. Qui cum domum rediisset, curavit suos, qui erant in Hy, quive eidem erant subditi monasterio, ad eum, quem cognoverat, quemque ipse toto ex corde susceperat, veritatis callem perducere; nec valuit. Navigavit itaque Hiberniam: & prædicans eis ac modesta exhortatione declarans legitimum Paschæ tempus, plurimos eorum & pene omnes, qui ab Hiensium erant dominio liberi, ab errore avito correctos, ad unitatem reduxit catholicam, [ut legitimi Paschatis defensor acerrimus.] ac legitimum Paschale tempus observare perdocuit. Qui cum celebrato in Hibernia catholico Pascha, ad suam insulam revertisset; suoque monasterio catholicam temporis Paschalis observantiam instantissime prædicaret, nec tamen perficere quod conabatur posset; contigit eum, ante expletum anni circulum, migrasse de seculo; divina utique gratia disponente, ut vir, unitatis & pacis studiosissimus, ante ad vitam raperetur æternam; quam, redeunte tempore Paschali, graviorem cum eis, qui eum ad veritatem sequi nolebant, [librum de locis Sanctis conscripsit,] cogeretur habere discordiam. Scripsit idem vir de locis sanctis librum, legentibus multis utillimum, cujus auctor erat docendo ac dictando Galliarum Episcopus Arculphus, qui locorum gratia sanctorum venerat Hierosolymam … Porrexit autem librum hunc Adamnanus Aldfrido Regi, ac per eius est largitionem etiam minoribus ad legendum contraditus, Scriptor quoque ipse, multis ab eo muneribus donatus, in patriam remissus est.

[3] Ex hac Bedæ narratione, uti colligimus quam eruditus, quam prudens, quam veritatis amans, quam prompti ad omnia, quæ meliora certioraque viderentur, animi fuerit hic Adamnanus; ita etiam quæstionem movere quis posset, quomodo Beda ignoraverit, Acta S. Columbæ ab eo fuisse conscripta, quod tamen ignorasse videtur, ex constanti de iis silentio, etiam ubi dicit, discipulos S. Columbæ quædam de eo scripsisse; quomodo item ipse Adamnanus librum de locis sanctis Aldfrido Regi obtulerit, non autem libros de gestis S. Columbæ pariter a se conscriptos. Hæc, inquam, formidare facerent aliquem, ne vita S. Columbæ tantum auctorem falso titulo mentiatur. Sed formidinem omnem tollet ipse Adamnanus; [& Acta S. Columbæ ultimis vitæ annis,] qui num. 82 in fine libri secundi, meritis S. Columbæ adscribit, quod in utraque legatione Anglica, ad Egfridum nempe & Aldfridum Reges, grassante per regiones istas pestilentia, incolumis evaserit: adeoque mirum non est, Vitam S. Columbæ neque ab auctore fuisse oblatam Aldfrido Regi, neque innotuisse Bedæ: quandoquidem constet Adamnanum, post finitam legationem Anglicam, de virtutibus & miraculis S. Columbæ scripsisse, quæ in aliorum scriptis invenerat, & per totam vitam suam a senioribus audierat. Vti enim ex Bedæ narratione superius relata patet, cum Adamnanus ex anglia in Ionam insulam domum rediisset, prima cura ejus erat, suos subditos ad legitimum celebrandum Pascha adducere: sed cum fructu exoptato se frustrari videret; iter in Hiberniam instituit circa annum DCXCVII, ut Vsserus existimat in Primordiis Eccles. Britt. pag. 1168, fructum amplißimum collegit peregre, quod non licuerat domi, omnibus pene Hibernicis Ecclesiis ad legitimum Pascha traductis: nec ante annum DCCIV videtur revertisse ad Hiensem insulam, in sua pervicacia persistentem. Credibile est autem eum, dum pio labori in reducendis Hibernis errantibus vacaret, Acta S. Columbæ litteris mandasse: adeoque dum ita orditur Præfationem primam; Beati nostri Patroni, Christo suffragante, vitam descripturus, Fratrum flagitationibus obsecundare volens; dici potest, Fratres, quorum rogatu scripsisse se ait, Hibernos fuisse Monachos, qui erant in Dearmach monasteriisque ab eo dependentibus. Æquum sane erat ut ipsos eo beneficio dignaretur, jam ad legitimum Pascha traductos: nec minus conveniebat eumdem id rogari ab iis, qui Patronum ipsum S. Columbam venerabantur, & tamen res ejus, in Britannia præsertim gestas, obscurius cognoscebant. Potuit etiam, quod rogatus fuerat in Hibernia prædicans, post suum inde reditum fecisse in ipsa insula Iona, quinque illis aut quatuor mensibus quibus ibi vixit, defunctus ipso anno DCCIV.

[4] [variis in codicibus reperta.] Acta, sic ab Adamnano conscripta, reperta fuerunt in monasterio Windbergensi in Bavaria, & ab Henrico Canisio edita Ingolstadii anno 1604; rursusque ex Canisio, a Thoma Meßingamo, in Florilegio Sanctorum Hiberniæ, Parisiis anno 1624, sed mutila, ut in Ms. reperiebantur. Aliud exemplar in monasterio Augiæ-divitis invenit, nobisque & Colgano communicavit, R. P. Stephanus Vitus Societatis nostræ, ediditque ille in Triade sanctorum Hiberniæ, quarto loco inter diversa S. Columbæ Acta. Censet vero Colganus, [ex quorum uno, ipsius forsan Dorbenei autographo,] exemplar codicis Augiensis adeo vetustum & tanta fide ac integritate exaratum, ut, nisi in Germania esset repertum, ipsum videri merito posset, quod Dorbeneus, S. Adamnani discipulus & successor, propria manu descripsit. Confirmare id possent hæc in fine verba: Obsecro eos, quicumque voluerint hos describere libellos, imo potius adjuro per Christum judicem seculorum, ut postquam diligenter descripserint, conferant & emendent cum omni diligentia, ad exemplar unde traxerunt, & hanc quoque adjurationem hoc in loco subscribant. Quicumque hos virtutum libellos Columbæ legent, pro me Dorbeneo Dominum deprecetur, ut vitam post mortem æternam possideam. Verum, ut liber in Germania inventus sit, non admodum me movet, quo minus credam ipsum esse Dorbenei autographum: cur enim idem ille codex, ob hæreticorum persecutiones aliaque ex causa, in Germaniam transferri minus potuit, quam ejus ecgraphum? patet vero factum esse alterutrum. [ceterisque prælato, ea dabuntur.]

[5] Ceterum hoc exemplar Augiæ-divitis, aliis a Canisio & Meßingamo editis, etiam ideo præferendum; quod fit magis integrum, & Windbergense Ms. videatur ex hoc desumptum, pluribus rebus, tædio forsitan vocum barbaricarum vel librarii incuria, prætermißis. At ne inusitata, quæ hic narrantur, quædam quemquam offendant; sciendum, non tam scripsisse Auctorem quæ vidit, quam quæ post centum circiter annos de S. Columba narrari audivit, ab ejus discipulorum discipulis; qui quamvis, teste Venerabili Beda, magna continentia & divino amore regularique institutione essent insignes, eodem tamen affirmante, barbari erant & rustici; ac propterea nil mirum, si inter narrandum, forsitan præter rei veritatem aliqua auxerint, aut miris circumstantiis adornarint. Quænam vero præcise sint hujusmodi, difficile sit affirmare de singulis: tu, lector, judicio tuo utere.

§ II. Schismatis Scotici circa observationem Paschatis, a S. Columba prædicti causa, progressus, ac finis.

[6] Antequam progrediamur ad alia, digrediendum est ad celebrem illam quæstionem, [Elucidatur error Scotorum,] de Scotorum errore circa tempus legitimum celebrandi Paschatis: quandoquidem de eo in hac S. Columbe aliisque Sanctorum Hibernorum vitis subinde fiat mentio. Argumentum hoc fuse & erudite tractavit Iacobus Vsserus de Primordiis Ecclesiarum Brittannicarum a pag. 925: sed non ea, qua par erat, in Romanam Ecclesiam sacrosque ritus reverentia. De eodem scripsit Ægidius Bucherius Societatis Iesu, capite 10 eruditißimi commentarii sui in Paschalem canonem Victorii, aliique. Tum etiam prædecessores nostri Tomo III Februarii mensis, die XVIII, ad Vitam sancti Colmani Episcopi Lindisfarnensis §. 2. Istis quæ a prædecessoribus meis ibidem dicta sunt, visum est adjicere nonnulla, Cerollarii loco aut elucidationis ergo. Omnis vero hæc disputatio ad tria potißimum redigitur: primum, qualis fuerit error Scotorum in celebrando Paschate; secundum, unde ortum, quem progressum, & finem habuerit; tertium, cujus peccati rei fuerint, qui huic errori tenacius quam par erat adhæserunt. Primum ut elucidetur, liceat ex toto Bucherii commentario aliorumque scriptis quædam paucis colligere, quæ ad rem nostram spectant, quæque ipsa pluribus deducunt & prebant. Initio nascentis Ecclesiæ Apostoli a Christo instituti, cum, [qui contra statuta Apostolorum] Iudæorum Sabbato abrogato, Dominicam Christianis deinceps religiosius observandam sanxissent; similiter, Paschate Iudæorum abolito, sequentem post istud Dominicam tanta solennitati deputarunt. Hoc Petrus Romæ, hoc Marcus Alexandriæ, hoc reliqui per orbem Apostoli fidelibus a se conversis tradiderunt: excepto forsan Ioanne, qui dicitur permisisse Ecclesiis Asiæ, ut Pascha, luna decimaquarta, in quamcumque diem incidente, celebrarent. Huic ritus tam præcipui diversitati opposuit se seculo Christi secundo Victor Pontifex, nec tamen inducere omnes potuit ad Pascha, uniformiter cum reliquis Ecclesiis, [& Nicænæ Synodi,] in Dominica celebrandum; donec seculo demum quarto in Nicæno Concilio error omnino sublatus est; ut testantur Epistolæ Constantini Imperatoris ad Ecclesias, & Concilii ad Alexandrinam; quæ declarant, Romanam ceterasque orbis Ecclesias de Paschali solennitate cum Alexandrinis consentire, & Asianas deinceps consensuras: nempe in eo, quod unanimiter in Dominica post decimam quartam lunam, non in ipsa luna decima quarta, Pascha celebraturi essent. Ita quod ab Apostolis traditum fuerat, omnes Ecclesiæ receperunt: atque id confirmat responsum Acesii Episcopi Novatianorum apud Socratem lib. I cap. 10; qui interrogatus a Constantino, num ipse fidei & definitioni de festo Paschæ consentiret? respondit: Nihil novi, o Imperator, a Concilio definitum est; sic enim olim ab initio, & ab ipsis Apostolorum temporibus, tum Fidei definitionem, tum Festi Paschalis tempus traditum accepi.

[7] Ab hac Nicæni Constitutione deflectebant Scoti, quod sanctum Pascha luna decima quarta celebrarent, si forte hæc in Dominicam caderet; cum eo casu lunam vigesimam primam expectare debuissent; [Pascha luna 14 in Dominicam cadente celebrabant:] non autem in eo, quod luna decima quarta celebrarent, in quamcumque hebdomadæ diem incidente, cum Iudæis & Asiaticis. Testatur hoc Venerabilis Beda lib. 3 cap. 4 Paschæ diem, non semper in luna decima quarta cum Judæis, ut quidam rebantur; sed in die quadam Dominica, alia tamen quam decebat hebdomada, celebrabant. Sciebant enim, ut Christiani, Resurrectionem Dominicam, quæ prima Sabbati facta est, prima Sabbati semper esse celebrandam; sed, ut barbari & rustici, quando eadem prima Sabbati, quæ nunc Dominica dies nuncupatur, veniret, minime didicerant. Et rursus lib. 3 cap. 25 in Synodo Pharensi, idem Beda Wilfridum, contra Colmanum & ritum Scotorum, ita inducit disserentem: Constat vos, Colmane, neque Joannis, ut autumatis, exempla sectari; neque Petri, cujus traditioni scientes contradicitis; neque legi, neque Euangelo in observatione vestri Paschæ congruere. Joannes enim, ad legis Mosaïcæ decreta tempus Paschale custodiens, nil de prima Sabbati curabat: quod vos non facitis, qui non nisi prima Sabbati Pascha celebratis. Petrus a decima quinta luna usque ad vigesimam primam diem, Pascha Dominicum celebrabat; quod vos non facitis, qui a decima quarta usque ad vigesimam lunam, diem Dominicum Paschæ observatis: ita ut tertia decima luna ad vesperam; sæpius Pascha incipiatis: cujus neque lex ullam fecit mentionem, neque auctor ac dator Euangelii Dominus in ea, sed in quarta decima luna vel vetus Pascha manducavit ad vesperam, vel novi testamenti Sacramenta in commemorationem suæ Passionis Ecclesiæ celebranda tradidit. Item lunam vigesimam primam, quam lex maxime celebrandam commendavit, a celebratione vestri Paschæ funditus eliminatus: sicque, ut dixi, in celebratione summæ festivitatis, neque Joanni, neque Asiaticis; neque Petro, neque Romanis; neque legi, neque Euangelio concordatis. His explicatum habes Scotorum circa tempus celebrandi Paschatis errorem: nunc, quod secundum erat, unde originem traxerit, quomodo creverit & sublatus sit, exponamus.

[8] Quemadmodum certum est, Resurrectioni Christi recolendæ Dominicam ab Apostolis destinatam; ita quoque constare videtur, nullum Cyclum aut calculandi rationem, ab illis præscriptam, qua hæc Paschalis Dominica inquirenda foret. [Nullodum Cyclo Paschali præscripto,] De Nicænæ etiam Synodo, verisimilius contra alios, multis ostendit Bucherius cap. 3 & II, hoc solū ab ea sancitum, ut Pascha in die Dominica post decimam quartam lunam, non in ipsa decima quarta luna, celebraretur. De Cyclo autem, quo hæc Dominica invenienda foret, nihil determinatum, nihilque universali Ecclesiæ præscriptum fuit. Ut tamen sacrosancta Synodus erroris occasionem auferret, omnem eam curam Alexandrino Episcopo delegaverat; quoniam apud Ægyptios, hujus supputationis antiquitus tradita esse videbatur peritia; per quam qui annis singulis dies prædictæ solennitatis eveniret, Sedi Apostolicæ indicaretur: ut hujus scripti ad longinquiores Ecclesias indicium generaliter perveniret. Ita sanctus Leo Epistol. 64 ad Martianum Augustum. Cum igitur nullum cyclum Paschalem præscripsisset Nicænum; licitum sibi & laudabile existimarunt nonnulli, si aliquem excogitarent: vix tamen ullus prodiit, qui non subinde exerraret, aut saltem alicujus dißidii causam non præberet: in quo Romanus Pontifex, nominatim S. Leo, Alexandrinum aliosque Episcopos consuluisse reperitur. [Alexandrinus sec. 6 receptus est.] Donec tandem Alexandrinus Canon, (ea forsan ratione quod Episcopo Alexandrino a Nicæna Synodo cura demandata esset, Paschalis Dominicæ designandæ) ceteris omnibus prælatus, per omnes Ecclesias seculo Christi sexto paulatim receptus est.

[9] Interim dum hæc aguntur, primis Ecclesiæ seculis, præsertim persecutionem tempore, [Prius Fudaico 84 annorum usi fuerant Latini,] non alio usi fuerant fideles, quam Iudaico octoginta quatuor annorum Cyclo: qui cum ab ipso patientis Christi tempore in designandis lunæ phænomenis exerraret, paulatim eo devenerat, ut ante æquinoctium Pascha subinde celebrandum notaret. Verum Latini, etiam post Nicænum, non ipsum propterea abrogandum censuerunt; sed potius emendandum, & ad rectam normam reducendum. Atque hoc non semel, sed sæpius factum, cum aliquis in eo error adverteretur. Itaque anno Christi CCCCXXXI, quo Palladius a Cælestino Papa ad Scotos in Christum credentes ordinatus, & primus Episcopus missus est, erat Cycli annus L, quem Prosper quintum vocat, quemque ab anno Christi CCCLXXXII deduxerant, denuo castigatum. Hunc ergo idem Palladius ejusque discipuli, &, qui ipsi mortuo post unum circiter annum succeßit, S. Patricius, Hiberniæ intulerunt; [quem correctum Hibernia intulerunt ejus Apostoli:] nec alio usi videntur eorum successores, quam Cyclo isto LXXXIV annorum: qui, ut habemus ex Paschasini Lilybetani Episcopi ad Leonem epistola, scripta anno CCCCXLIV, Romana supputatio paßim dicebatur, neque adeo a Cælimotibus deflectebat, anno post ultimam correctionem dumtaxat quinquagesimo. Sequenti vero seculo, quo S. Columba floruit, decursis duobus Cycli istius integris periodis & amplius, duobus diebus lunationes astronomicas, & fere tribus Alexandrinas prævertebat: cujus erroris exigua aut nulla ratio habita videtur, tum quia nondum de Paschate suo Hiberni didicerant dubitare, tum quia homines isti pene extra orbem positi, ignorabantur abaliis in errore versari. De ipso S. Columba difficultas est aliqua: cujus Actis num. 8 dicitur: Iisdem diebus, quibus in Clonoënsi Cœnobio Sanctus hospitabatur, revelante prophetavit spiritu, hoc est de illa, quæ post dies multos, ob diversitatem Paschatis festi, orta est inter Scotiæ Ecclesias discordia. Vtinam pluribus narrasset Adamnanus, quid Sanctus de ista discordia prophetaverit. Nam quid potuit de ista discordia prophetare; cujus causa futurus esset error, in quo ipse tunc versabatur, si errorem suum ipse ignoraverit? Si vero non ignoraverit, quomodo potuit in eo inculpabiliter perseverare, & exemplo suo causam præbere schismati? Respondendum videtur, nihil ipsi a S. Spiritu revelatum fuisse, præter schisma futurum, ejusque causam, diversitatem scilicet Paschalis festi: sed utra pars in eo erraret, voluerit Deus Sanctum latere; ut Scoti, non per privatas revelatione; sed per Ecclesiasticos canones sacros ritus & ceremonias discerent.

[10] Septimo deinde seculo ultra medietatem provecto, error magis apparere cœpit; [sed vitiosus paulatim apparuit,] postquam decursa adhuc una periodo, dies tres cælestis lunæ ætatem Alexandrinæ solidos quatuor prævertebant: adeoque tunc sæpe contingebat, ut toto octiduo Paschalem Dominicam prævenirent. Bucherius etenim, collato Hibernorum cyclo cum Alexandrino canone, dicit, ab anno DCXLII ad DCLXIV decies quater, annorum viginti trium spatio, Scotos octiduo Pascha commune prævenisse; itaque rite scripsisse Bedam lib. 3 cap. 25, Nonnumquam illis temporibus contigisse, ut bis in anno uno Pascha celebraretur: & cum Rex Oswinus Pascha Dominicum, solutis jejuniis, faceret ritu Scotorum; tunc Regina Eanfled cum suis, persistens adhuc in jejunio, juxta ritum Romanum, diem Palmarum celebraret. [ex eoque ortus Scotorum error,] Hanc porro diversitatem ex cyclo LXXXIV annorum sumpsisse originem, Beda lib 5 Cap. 22 testatur cum ait; ad diversitatem hanc tollendam, missos esse ad transcribendum, discendum, & observandum circulos Paschæ decemnovennales, obliteratis per omnia erroneis octoginta quatuor annorum. Quomodo vero eo paulatim deventum sit dicamus. [paulatim extinctus opera S. Augustini,]

[11] Vix aut ne vix quidem e vivis decesserat S. Columba, cum in Angliam appulit S. Augustinus in fine sexti seculi; Alexandrino Canone paulatim in omnes Ecclesias jam inducto: isque advertens Britannorum circa Paschæ celebrationem errorem, frustra tentavit eos in rectam viam reducere. Verum cum magis magisque Catholicæ Religionis cultus a S. Augustino ejusque successoribus per Britanniam propagaretur, eodem etiam incremento innotescebat, ritus celebrandi Paschatis in Hibernia non convenire reliquis per orbem Ecclesiis. Quapropter Honorius Pontifex, ut Beda narrat Hist. Eccles. lib. 2 cap. 19, Hibernos hortatus est, ne paucitatem suam, [Honorii, & Joannis Papa,] in extremis terræ sinibus constitutam, sapientiorem antiquis sive modernis, quæ per orbem erant Christi Ecclesiis æstimarent; neve contra Paschales computos, & decreta Synodalium totius orbis Pontificum, aliud Pascha celebrarent. Scripsit item Ioannes IV, anno sexentesimo quadragesimo electus Pontifex, ante consecrationem susceptam, vehementer eorum errorem redarguens. Porro Honorii Pontificis monita irrita omnino non fuere, affirmante Beda lib. 3 cap. 3: Gentes Scotorum, quæ in Australibus Hiberniæ insulæ partibus morabantur, ad admonitionem Apostolicæ Sedis Antistitis, Pascha Canonico ritu observare didicisse.

[12] Maxime tamen ad errorem tollendum contulit Synodus Farensis, [Oswini Regis,] sic dicta a loco, qui in Eboracensium septemtrionalium littore, situs est, Streneschalch dictus, id est, sinus Phari; hodie Whitby, vel Whitbaye, hoc est Albus-sinus, nominatus. Ibi Rex Oswinus, qui regnare cœpit anno DCXLII, conventum habuit Scotorum, & eorum qui Paschalem Canonem Alexandrinum observabant, anno DCLXIV. Pro Scotis venit Colmanus Episcopus Lindisfarnensis, cum Clericis suis; pro legitimo Paschate Agilbertus Episcopus, cum Agathone, Wilfrido, Romano Presbyteris; & Iacobo Diacono. Rationes pro utraque sententia, [Wilfridi Presb.] hinc inde allatas, refert Beda lib. 3 cap. 25, & nos ad Acta S. Colmani XVIII Februarii. Bucherius existimat, neutrum decertantium, sive qui Catholicum, sive qui Schoticum Pascha defendebant, in sua causa satis instractos fuisse. Ego vero dissertationem istam considerans, argumentum Wilfridi satis firmum & concludens elicere videor, quod erat hujusmodi. Cyclus, designans Pascha celebrandum luna decima quarta, erroneus st: atqui Cyclus LXXXIV annorum designat Pascha celebrandum luna decima quarta; ergo Cyclus iste vitiosus est. Negabat primam propositionem Colmanus, multis contendens, Ioannem Euangelistam aliosque Sanctos, luna decima quarta Pascha celebrasse: quod operose refutandum fuit Wilfrido, ad veritatem contra Colmanum stabiliendam. Hic, si quid evincere voluisset, negare debebat Cyclum, quem Scoti sequebantur, in lunam decimam quartam unquam retrahere Paschalem solennitatem: at frustra negasset, cælo errorem demonstrante. Etenim alterum sustinere volens Colmanus (nempe licitum esse in luna decima quarta, ut tali habita, si in Dominicam inciderit, Pascha celebrare) auctoritate S. Petri & universalis Ecclesiæ, & sententia Regis, non tantum victus, sed obrutus est.

[13] Hoc facto Episcopus Ceddus, cum pluribus aliis qui colloquio interfuerant, ad legitimum Pascha reducti sunt. Colmanus vero, videns doctrinam suam spretam, sectamque esse despectam; [Ceddi Ep.] assumptis his qui se sequi voluerunt, in Scotiam regressus est: tractaturus cum suis, quid de his facere deberet. … Suscepit autem pro illo Episcopatum … famulus Christi Tuda, Catholicam temporis Paschalis regulam observans. Ita Beda lib. 3 cap. 26. [Tuda Ep.] In fine seculi septimi venit in Angliam Adamnanus, Abbas Hiensis, ut dictum est num. 2: ubi veritatem edoctus, reversus in Scotiam, plurimos ex iis ad Catholicum ritum traduxit. Ultimæ denique errantium Reliquiæ, quæ adhuc in pluribus Columbensium monasteriis supererant, sublatæ sunt per Naitanum Regem Pictorum. [Naitani Regis,] Hic quippe veritatem edoctus, ut habet Beda Hist. lib. 5 cap. 22, per Epistolam Ceolfridi Abbatis, & per eumdem admonitus ut regia auctoritate inveteratum errorem, qui scandali causa non levis erat, tolleret; statim id executioni mandavit. [& Egberti Episcopi.] Acceßit pius zelus & prudentia S. Egberti Episcopi; qui divino monitu in insulam Hiensem missus est, cum iter in Frisiam pararet, fidem annuntiaturus istis gentibus. Rem ut gesta est narravit Beda Hist. lib. 5 cap. 10; & nos ad Acta S. Boisili Tomo 2 Ianuarii, §. 3 pag. 541.

[14] Ultimo loco quæritur; quam culpam incurrerint Scoti, [Errantes Scoti, initio insontes,] alia quam oportebat Dominica Pascha celebrantes. Quo ad S. Columbam aliosque Sanctos, qui inter primos floruerunt, certum est, eos omni culpa vacasse; utpote Paschales circulos, quos bona fide a majoribus acceperant, sequebantur: atque ita excusat illos Beda, & apud eundem Wilfridus, ut dictum est ad Acta S. Colmani XVIII Februarii num. 16, aliique omnes. Verum illi, qui post adventum S. Augustini in Britanniam, tam errorem suum, quam praxim universalis Ecclesiæ scire potuerunt; non omnino inculpabiles fuere, neque pertinaciæ nota eximendi sunt; viri ceteroquin sancti, magnis virtutibus conspicui, & miraculis post mortem clari. Quia tamen ritum solum, & non fidem spectabat error, non censentur graviter deliquisse. [deinde culpabiles,] Majori interim Colmanus reprehensione dignus videri potest, qui, etiam post conventum Farensem, in erroe suo perstitit. Hienses autem Monachi neque adhuc per Adamnanum per suasi sunt, ut a sua pertinacia discederent: ut de talibus merito intelligatur, reprehensio Ioannis IV Pontificis, ad Episcopos & Doctores Scottorum, apud Bedam Historiæ lib. 2 cap. 19. Reperimus quosdam Provinciæ vestræ, contra orthodoxam fidem novam ex veteri hæresim renovare conantes, [postea pertinaces;] Pascha nostrum in quo immolatus est Christus, nebulosa caligine refutantes, & quarta, decima luna cum Hebræis celebrare nitentes. Non tamen hæc verba tam rigorose, [non tamen Hæretici fuerunt.] ut Usserus existimavit, accipienda sunt. Nec enim hæreseos, prout nunc accipitur, Scotos accusat Pontifex; sed eorum dumtaxat pertinaciam graviter perstringit, qua recusabant se, quoad ritum celebrandi Paschatis, conformare praxi universalis Ecclesiæ, monente præsertim & hortante Pontifice. Per veterem autem hæresim intelligenda videtur, non Quarta-decimanorum Hæreticorum, sed similis suæ Asiaticorum pertinacia, qua & hi, Romano Pontifice nequidquam reclamante, in errore suo perstiterunt. Et recte horum pertinacia illis objicitur, qui similibus Asiaticorum argumentis, imo eorumdem exemplo, errorem suum tuerentur. A Quarta-decimanorum vero hæresi longe aberant Scoti, qui nec cum ipsis in dogmate convenirent; nec auctoritate ipsorum, nec argumentis uterentur, ad errorem suum probandum.

§. III. De tempore obitus S. Columbæ, ceteraque vitæ ejus chronotaxi.

[15] Ordinaturus tempora hujus sancti Abbatis & Apostoli, [Chronotaxis tota pendet ab anno mortis,] adverto, ad unum caput reduci omnia, quæ Colganus disputat per quatuor. Quærit enim primo, quot annis vixerit; secundo, quo anno mortuus sit; tertio, quo anno venerit in Britanniam; quarto, quot annis peregrinatus fuerit in istis regionibus. Omnia, inquam, hæc ad unam reducuntur quæstionem; quo anno nempe obierit Sanctus: hoc ubi satis certo definitum fuerit, reliqua necessario consequentur. Vixit enim, ut ipsemet Sanctus testatur, in Britannia triginta quatuor annis, & mensibus circiter duobus: quia triginta compleverat, cum jam ab Angelis sibi apparentibus deducendus esset ad Dominum: sed ii precibus discipulorum ejus retardati, in hoc exilio mœstum reliquerunt, reversuri post annos quatuor, ad suscipiendam ejus animam, & in cælos evehendam: quatuor autem isti anni transacti erant, circa festum Paschæ, quod mense Aprili celebratum fuit: cum vero lætitiam festi nollet turbare luctu mortis suæ,[qui ostenditur fuisse,] ad duos circiter menses eamdem distulit, nempe usque ad nonam Junii; sepultusque est, ut inquit Beda lib. 3 cap. 4, cum esset annorum septuaginta septem. Patet itaque hoc unum inquirendum, quo anno Sanctus obierit, ut clara fiant omnia. Verum hoc opus, hic labor est. Quamvis enim duo certo explorata credat Colganus; nempe, illo anno Pascha celebratum fuisse mense Aprili, diemque sacri obitus Sabbatum fuisse, quod incidebat in nonam Junii; difficultas est, ut annus reperiatur, quo Paschalis solennitas in Aprilem, & nona Junii in Sabbatum incidebat. Ad hanc quæstionem, historicorum opiniones quatuor, [non 606,] a nobis expendendas, profert Colganus: quintam enim, quæ Dempsteri est, nihil moror, utpote nullo antiquitatis testimonio suffultam, qua asseritur, Sanctum anno sexcentesimo sexto obiisse.

[16] Prima est quatuor Magistrorum, qui in Annalibus ad annum Christi quingentesimum nonagesimum secundum, [aut 592,] ita loquuntur: Hoc anno, Aidi filii Anmirii Regis Hiberniæ vigesimo quinto, Columba filius Fedlemidi, Apostolus Albaniæ, id est Scotiæ Albiensis, præcipuus post S. Patricium præco veritatis, & seminator Religionis in universa fere Hibernia, obiit in sua insula Hiensi, in Albania, anno suæ peregrinationis trigesimo quinto (hoc est inchoato) die nono Junii, nocte Dominica: cum esset annorum septuaginta septem. Favet huic sententiæ, quod illo anno cyclo lunæ 4, solis 13, littera Dominicali F E, Pascha celebratum fuerit sexta Aprilis. Verum nona Junii tunc non erat Sabbatum, sed dies lunæ. Sententia secunda est Matthæi Westmonasteriensis. Anno gratiæ, inquit, quingentesimo nonagesimo octavo, S. Columbanus, [598,] Doctor Scotorum & Pictorum, obiit; qui posteris multa sanctitatis documenta reliquit. Similiter Sigebertus in Chronico ad eumdem annum ait: S. Columbanus Abbas & Presbyter, Doctor Scotorum, obiit. At illo anno, neque Pascha mense Aprili celebratum est, neque nona Junii Sabbatum erat, quippe Cyclo lunæ 10, solis 19, littera Dominicali E, Pascha fuit trigesima Martii; nona Junii, dies lunæ. Tertia conjectura est Hermanni Contracti & Tigernachi (veteris Chronographi, [vel 596;] ut eum vocat Colganus) in Annalibus Cluanensibus, apud Usserum de Primordiis Ecclesiarum Britannicarum; qua asseritur Sanctus anno quingentesimo nonagesimo sexto obiisse. Huic adhæret Colganus, quod eo anno, Cyclo lunæ 8, solis 17, littera Dominicali A G, Pascha celebratum fuerit vigesima secunda Aprilis, nona vero Junii, erat Vigilia Pentecostes.

[17] Præ hac tamen sententia mihi placet altera, quæ est Usseri & Waræi, quam etiam probabilem fatetur Colganus; Columbam scilicet anno quingentesimo nonagesimo septimo, quo, Cyclo lunæ 9, solis 18, littera Dominicali F, Pascha celebratum est XIV Aprilis, [sed 597.] migrasse ad Dominum. Objicitur contra hanc opinionem, anno DXCVII nonam Junii, non Sabbatum, sed Dominicam fuisse. Sed hoc ut prima fronte videatur argumentum in solubile; re tamen bene expensa, nullius, aut saltem levioris momenti apparebit. Si enim considerentur singula, quæ in obitu Sancti acta sunt; verosimile fiet, eum non Sabbato, sed Dominica, post mediam noctem jam tum inchoata, animam exhalasse. [Cum Sanctus obierit, in Dominica non in Sabbato] Ita quippe loquitur Adamnanus: Tum proinde media nocte pulsata, personante clocka, festinus surgens ad ecclesiam pergit; citiorque ceteris currens, solus introgressus, juxta altare flexis in oratione genibus recumbit. Narratur deinde, quod Diermitius illum subsecutus, extrema illi impenderit obsequia: ipseque Sanctus, omnibus jam congregatis benedicens, animam reddiderit Creatori. Sane si media nocte dumtaxat, & non ante, datum fuit signum conveniendi ad ecclesiam; patet, Sanctum post mediam noctem obiisse; quarta enim horæ parte, ut minimum, post datum ad orationem signum, supervixit. Sin ante mediam noctem pulsatum fuisse velis, ut ad initium præcise Dominicæ Officium inchoaretur; nihilominus verosimile erit, eum qui præsentibus omnibus suis discipulis obiit, non ante mediam noctem expirasse. At, inquies, quo pacto dicere tunc Sanctus potuit, mortem suam prænuntians; Hæc in sacris voluminibus dies Sabbatum nuncupatur, quod interpretatur requies: & vere mihi est Sabbatum hæc hodierna; quia hujus præsentis laboriosæ vitæ ultima est, in qua post meas laborationum molestias, sabbatizo: & hac sequenti media venerabili Dominica nocte, secundum eloquia Scripturarum, Patrum gradiar viam. Quomodo, inquam, Sancto hæc dies Sabbatum erat, si Dominica, & non Sabbato, moriens quieverit? Id ipsemet Sanctus explicat; Quia, inquit, hujus præsentis vitæ ultima est; & exigua sequentis diei particula pro nihilo reputatur. Patet vero claudicare similitudinem etiam hanc de die Sabbati; alias debuisset pridie vesperi, aut saltem ipso die labores finiisse, non media nocte, transacto jam Sabbato, quod finitur ad Vesperam. Etenim satis significat se non Sabbato, sed Dominica nocte moriturum: Hac sequenti, inquiens, media venerabili Dominica nocte, Patrum gradiar viam. Corruit igitur id, quod maximum suæ chronotaxeos Colganus putaverat fulcimentum.

[18] Accedit alterum inconveniens in sententia Colgani. Siquidem anno quingentesimo nonagesimo sexto, quo mortuum beatum virum statuit, nona Junii Sabbatum quidem erat, sed etiam Vigilia Pentecostes. Quæro igitur a Colgano, an verosimile sit, Sanctum, qui diem morti suæ, [multo minus in vigilia Pentecostes;] quem voluit, elegit; eamque distulerat, ne lætitiam Paschalem tristitia mortis suæ turbaret; voluisse mœsto funere contristare suorum animos, ipso Pentecostes festo, quando profusis gaudiis, ob adventum S. Spiritus, totus in orbe terrarum mundum exultat. Quæro, inquam, an verosimile sit, Sanctum, si in Vigilia Pentecostes aut ipso die decessurus erat; cum mortem suam pridie prædicaret, sermonis initium Sabbato tantum capturum fuisse, & non potius a tam solenni festivitate, cujus ne verbo quidem meminit. Attente etiam considerentur verba hæc, In Paschali (inquit) solennitate, nuper Aprili peracto mense, desiderio desideravi ad Christum Dominum, sicut mihi concessum erat, si maluissem, emigrare: sed ne vobis lætitiæ festivitas in tristitiam verteretur, diem meæ de mundo emigrationis paulo diutius protelari malui: [uti ex prophetica collegitur.] nempe usque ad finem temporis Paschalis, quod Sabbato post Dominicam Pentecostes, juxta Ecclesiæ antiquam consuetudinem terminatur; alioqui non erat, cur in nonam Junii obitum differret; cum Paschalis præcipua solennitas octiduo finiatur. Quid, quod hæc omnia etiam concludant in Cyclis Scotorum erroneis? Nam, si anno DXCVII, Pascha commune toti Ecclesiæ non habuerint, sed septimana una prævenerint, eadem differentia nihil obstante, manet duplex ratio, cui aliis præposita chronotaxis innititur; Pascha scilicet celebratum fuisse menfe Aprili; ac Sanctum obiisse nocte inter Sabbatum & Dominicam, in nonam Junii incidentem, finita jam Paschali & Pentecostali lætitia. Nunc reliqua vitæ ejus tempora ordinemus.

[19] Prodiit itaque in lucem sanctus infans, lumine veræ fidei & virtutum exemplis illustraturus utramque Scotiam, [Natus est ergo 520,] anno DXX exeunte; si velis cum Gormano, ut diximus in Commentario Prævio ad Acta breviora num. 9, natum esse VII Decembris; sin minus, initio anni DXXI: erat enim annorum septuaginta sex & paucorum mensium, cum sanctis suis laboribus finem imponeret nona Junii, anno quingentesimo nonagesimo septimo, Prælium Culebrehtinæ, quod occasionem Sancto præbuit in Britanniam transeundi, commissum est anno DLXI, ut insinuavimus ad Acta S. Patricii, duobus annis antequam S. Columba: intraret Hiensem insulam. Anno ergo DLXIII idem Sanctus in Britanniam venit, cum esset annorum XLII. Deinde, transactis triginta quatuor & duobus mensibus, [in Britanniam venit 563] convertendo Britannos, fundandoque per eas regiones monasteria, mortuus est anno DXCVII, mense Iunio, cum esset annorum, inquit Beda, septuaginta septem, septimo nempe jam duobus, ut minimum, mensibus inchoato.

[20] Quid huic chronotaxi repugnare poßit non video; præter auctoritatem Bedæ, [quamvis aliter sentiat Beda.] asserentis Hist. lib. 3 cap. 4, quod S. Columba, anno Dominicæ incarnationis quingentesimo sexagesimo quinto, venit Britanniam, prædicaturus verbum Dei provinciis septemtrionalium Pictorum … quodque sepultus est post annos circiter triginta duos, ex quo ipse Britanniam prædicaturus adiit. Verumtamen, quamvis magni æstimanda sit venerabilis Historici auctoritas; nequaquam tamen in hoc casu audeo eum Adamnano præferre, cui directe repugnat. Huic enim, in iis quæ S. Columbam spectant, credi potius debet, utpote magis versato: præsertim cum ipse Beda fateri videatur, se non ex certa scientia, sed tantum ex conjectura loqui, tempus prædicationis definiens annos circiter triginta duos. Nec mirum, si circa adventum S. Columbæ in Britanniam ad duos annos exerraverit: id enim videtur hausisse, aut ex tempore conversionis gentis istius, aut ex fundatione Hiensis monasterii. Quid autem miri, si Fundatio Hiensis monasterii & plena gentis conversio, Apostoli adventum duobus annis subsecuta sit? Accedit, quod idem venerabilis Auctor parum perspecta universim habuerit Acta S. Columbæ, ut fatetur ipse his verbis: de cujus (Columbæ) vita & verbis nonnulla a discipulis ejus feruntur scripta haberi. Verum qualiscumque fuerit ipse; nos hoc de illo certum tenemus, quod reliquit successores &c.

§. IV. De adventu S. Columbæ in Britanniam, & peregrinationum ejus causa.

[21] [Causa peregrinationis Britannica.] Restat modo, ut quantum fieri potest inquiramus (parum enim certi reperiri potest) quæ causa fuerit, ob quam S. Columba reliquerit Hiberniam, ubi jam monasteria extruxerat; aditurus Britanniam, & vitam ducturus inter infideles, & barbaros infidelibus pejores. Causam hujus peregrinationis, fabulæ simillimam, primum habeas verbis Odonelli, in Vita 5 apud Colganum, libri 2 initio. [fabulosa in Odonello] Porro Columbam his aliisque arcanis favoribus & prærogativis magnificatum, signis & prodigiis inclitum, multis variisque laboribus, quos in restaurandis ecclesiis, excitandis monasteriis, reformandisque Cleri, tum populi moribus exantlarat, gloriose perfunctum; placuit Christo ipsum Hibernis, vel quia tanti viri conversatione indigni, vel verius quia alii magis indigi erant, subducere, & gentium conversioni destinare. Quare ne ab ea solicitudine suscipienda, vel amor patriæ retardaret nativi soli amantissimum, vel amicorum importunitas retraheret invitum; divina providentia, quæ in sua dispositione non fallitur, ea evenire permisit, quæ sancto viro sic peregre proficiscendi necessitatem imponerent; [quasi Sanctus librum commodato acceptum clam exscribens,] ut & patientiæ meritum cumularent, & omnem nectendi moras prætextum abrumperent, ceteraque impedimenta superarent. Cum enim aliquando S. Finnenum in ecclesia de Droimfioun invisisset, ab eoque sacrum quemdam codicem commodato accepisset, cœpit librum, quia multum arriserat, totum, inscio Finneno, describere; quare in ejus loci ecclesia, a finito Missarum sacrificio, perdius & pernox hærebat; ut remotior a strepitu conspectuque aliorum, qui fortassis impedimento essent, cœptum opus maturius absolveret. Placuit Deo ea sancti viri elucubratio; ac proinde, aliam ad propulsandas noctis tenebras lampadem non habenti, per noctes singulas cæleste lumen suppeditabat, quod dextera scribentis manus e quinque digitis, velut quintuplici face, luculentissimum diffundebat. Sic favente cælo, & excubante Columba, liber jam pene totus exscriptus erat. Mirum! Sed mirum magis est, Monachum & Abbatem non invenisse locum, quo posset in cella aut domuncula sua, remotis aliis testibus, libro describendo vacare; ut ideo oportuerit noctu diuque manere in ecclesia, loco orationi potius destinato. Mirum, non fuisse in monasterio, imo nec in ecclesia, lampadem aut candelam, quam liceret Abbati de nocte accendere.

[22] Pergit Odonellus: Intempesta nocte, quidam a S. Finneno submissus, qui codicem repeteret; [cælesti lumine adjutus sit;] ad ecclesiam, in qua S. Columba pervigilabat, advenit: qui insuetum splendorem, per valvarum rimas erumpentem, admiratus; suspenso gradu propius accessit; admotoque ad januæ fissuram oculo, rimari cœpit, quid intus agebatur. Videns virum sanctum exscribendo codici intentum, & cælesti lumine, e propriis digitis mirabiliter emicante, circumfusum, totus religione perculsus expavit: & non ausus subinde, aut ostium pulsare, [punitoque miraculi exploratore.] aut scribentis interturbare quietem; ausus tamen est, curiosior quam par erat, talis prodigii spectator & contemplator existere. Verum quantumcumque ille silenter explorabat, oculatissimum excubitorem Columbam advertit, & plane offendit; indigne ferentem, se a quopiam, veluti furtive & latenter, observari. Quare, ut curiosus explorator propria experientia disceret, arcana servorum Dei solatia non esse temere perscrutanda, grus quædam cicurata, quæ in ecclesia erat, incauti hominis oculum impacto rostro effodit, pendulumque ad genas reliquit. Ille mox unde venerat regressus, & mira quæ vidit, & damna quæ retulit, exposuit S. Finneno: qui extra pendentem famuli oculum, Cruce primum signavit, mox propria sede collocatum pristinæ sanitati extemplo restituit. Ceterum indigne tulit irrogatam sibi duplicem injuriam, aliam in nuntio exoculato, alteram in codice clandestine & sine suo assensu descripto. [lis inter Sanctos exerta,] Dissimulata tamen priori, quam curiosa forte nuntii temeritas videri posset promerita, de posteriori Columbam convenit, & expostulat. Iuvaret hic scire causam tantæ festinationis, ob quam necessarium fuerit, nuntium de nocte adire S. Columbam, non expectata sequenti die, quæ negotiis agendis esset aptior. Nec minus ridicula est indignatio S. Finneni, ob exscriptum se inscio codicem. Sane si bonus eßet, non erat cur ægre ferret, etiam se inscio de scribi; sed gaudere potius debuißet, quod ita descriptus, ad Dei gloriam & animarum lucrum, in plurium manibus poßet versari: nisi credere malis, Sanctum hunc tam stolidi capitis fuiße, quam nunc fortaße sunt aliqui, qui putant libris suis rarioribus æstimationis discedere aliquid, si per descriptionem vel impreßionem, publici juris fiant.

[23] Sanctus autem Columba, magis actori, quam actioni, [& coram Diermitio Rege Hiberniæ fuerit agitata:] quæ nullam æquitatis speciem prætendebat, deferre volens, respondit; se, si quam irrogarat injuriam, aut damnum intulerat, ad arbitrium Diermitii filii Kerbhalli, Regis Hiberniæ, plene resarciturum. De eo arbitrio, cum inter utrumque convenisset, Temoriam Regis civitatem una perrexerunt. Ubi coram Rege causam prior exorsus S. Finnenus; Ex nostro, inquit, codice, æquissime Rex, Columba me inscio alterum exscripsit; utri nostrum transumptus liber debeatur, litigamus, & litis arbitrum te delegimus. Ego autem ea ratione mihimet adscribendum contendo, quod mei codicis veluti partus quidam sit, & fructus me inconsulto demessus: ille si quid pro se juris habeat, alleget. Ad hæc Columba; Fateor, inquit, librum, de quo controvertitur, ex Finneni codice exscriptum: sed per me, meaque industria, labore, vigiliis, exscriptus est; & ea cautela exscriptus, ut proprius Finneni liber, in nullo factus sit ea exscriptione deterior; eo fine, ut quæ præclara in alieno codice repereram, securius ad meum usum reconderem, & commodius in alios ad Dei Gloriam derivarem. Proinde nec me Finneno injurium, nec restitutioni obnoxium, nec culpæ cujusquam in hac parte reum agnosco; ut qui sine cujusquam damno, multorum consului spiritali commodo, quod nemo debuit aut juste potuit impedire. Causa utrimque audita, Rex, seu partium rationes male pensans, seu in alteram privato affectu magis propendens, pro Finneno sententiam pronuntiat; & sententiam ipse Hibernico versu, abinde in hunc usque diem inter Hibernos famoso, [qui causam S. Columbæ abjudicarit,] in hunc modum expressit: Le gach boin a boinin, le gach leabhar a leabhran, id est: Buculus est matris, libri suus esto libellus. Datam a Rege sententiam, ut absonam & aperte iniquam, S. Columba justa censura palam taxavit; simul prædicens, tantam arbitrii obliquitatem non diu abituram inultam. Quis credat, Sanctos adeo pronos ad lites & jurgia, ut ob libellum unum interpellare velint judicium Regium? Quis credat, S. Columbam, qui injuste in se latam excommunicationis sententiam (ut alibi videbimus) æquo & submißo animo tulit; Regis injustitiam palam arguiße, vindictam etiam divinam minitando, ob rem tam modicam sibi abjudicatam? Tantæne animis cælestibus iræ?

[24] Interea, inquit Odonellus, Curnanus, Aidi Regis Connaciæ filius, qui tum apud Diermitium obses erat, in civitatis pomœrio inter alios adolescentes pila ludebat: ortaque ex lusu contentione, [confugientem ad ejus tutelam interfecerit,] Regii œconomi filium, baculo in capite percussum, interimit: ac cædis pœnam, aut certe Regis iram deflectens, ad S. Columbam, veluti tutissimum asybum (cui propter ecclesiasticæ immunitatis privilegium, & sanctitatis prærogativam, a nemine putarat illatum iri violentiam) quantocius confugit. Sed nec sic effugit impotentem Regis iram: quæ nihil ecclesiasticæ immunitatis contemplatione, nihil sanctissimi Præsulis reverentia, nihil Regii adolescentis commiseratione mitescens, usque adeo desævit; ut nobilem obsidem, ab obnitentis Columbæ sinu umbraque avelli fecerit, & morte protinus mulctari. Ægre tulit vir sanctus repetitam injuriam, ægrius admodum Ecclesiastice immunitatis prejudicium; unde, seu prophetico spiritu futura prædicens, seu justitiæ zelo commeritam ultionem intentans; Ego, inquit ad Regem, expostulabo cum fratribus & cognatis meis iniquum arbitrium tuum, & contemptam in me temeratamque Ecclesiæ immunitatem: & audient profecto æquis auribus querelam meam, sentient injuriam, & si non meam, at certe Dei atque Ecclesiæ causam, ducto in te exercitu, vindicabunt.

[25] Hæc dixit, & Rege minas, re quidem metuente, verbis autem spernente, [cum indignatione abeunti insidias struxerit;] Regia aula & civitate cum suis lætanter excessit, & in S. Boëtii monasterio ea nocte substitit: ubi ab amicis præmonitus est, in monte Bregh, per quem sequenti die iter facturus erat, insidias ei a Rege Diermitio & suis parari, ne qua illi ad suos cognatos via pateret. Quare, ut postera dies illuxit, propositum iter prosecuturus, solus & sejunctus a sociis, quos aliam viam carpere jussit, montem conscendit; ac, quemadmodum socii, divinis canticis intentus, [Sanctus vero cognatos suos ad ultionem excitarit.] secure ac æmulis invisus percurrit. Eo igitur periculo cum omni sua comitiva liberatus, brevi in Ultoniam penetravit; ubi tum ejus cognatio, familiis & ditionibus bifariam divisa, sed animis unita, late dominabatur. Familiarum alteri, quæ a Conallo conditore Kine-Conaill, id est stirps Conalli, dicitur, Princeps erat id temporis Anmireus, Sethnæ filius, ipsius Columbæ patruelis: alteram vero, quæ ab Eugenio Conalli fratre propagata, Kinel Eoguin, id est stirps Eugenii appellatur, duo filii Murchertacii, Fergussius & Domnaldus, communi imperio regebant. Hi ergo utriusque familiæ viri principes S. Columbæ justam de iniquo Rege querelam excepere, & regiam temeritatem ulturi, militem conscribunt, [cum Rege Connaciæ;] in Connaciam ducunt, adscitoque in auxilium Aido Rege Connaciæ, in ultionem necis filii prono Diermitio, cum suis copiis occurenti, prælium indicunt, in eo loco, qui Culdremhni dicitur. Columba autem, qui cum suorum copiis præsto fuerat, diem ineundi prælii jejunio & oratione prævertit; Deum afflicte rogans, ut Regiæ insolentiæ vindicibus, sine suorum damno, annuat victoriam. Sic oranti spectabilis factus Angelus Domini nuntiat impetrasse quidem quod petebat; & unum tantummodo e suorum copiis, qui fluvium, utrasque copias dividentem, temere trajiceret, casurum.

[26] [& dum, utrimque orante Sancto, pugnatum] Porro cum in designatum conflictui locum utrimque ventum erat, & cœptum hinc inde dimicari; S. Finnenus, a Rege advocatus, pone Regias copias orationi se dedit; easdem sanctæ Crucis signo incessanter muniens, & Deo obnixe recommendans. Ex adverso autem S. Columba retro suos, in eo loco, qui ab eventu Suidhe Cholvim-Chille, id est Sessio Columbæ-kille, deinceps appellatus est, jugi oratione & Crucis signatione, Principum sui causa belligerantium causam Deo commendabat. Utroque interea exercitu prælium conserente, acriter utrimque dimicatum est: &, licet a parte Regis plurimi ceciderint, neutra pars in fugam inclinat, quamdiu viri sancti oratione perseverant. Advertens vero S. Columba magnam fieri stragem adversi exercitus, divinitus instigatus, [victusque Diermitius esset,] mittit nuntium ad S. Finnenum, nuntians ei victoriam suis partibus esse divinitus concessam; & rogans, ut ipse munimine suarum precum desinat eam retardare, cum majori Regii exercitus dispendio: fore enim, ut si preces continuando pergat apud Deum instare, Regis exercitus virilius resistat, diutius resistendo conflictum protrahat, & cum majori clade victoriam moretur certo eripiendam. Sanctus autem Finnenus, probe sciens nunquā Columbam in mendacio deprehensum, credidit ejus verbo, & annuit postulato: statimq; Regius miles fusus fugatusque victoriam fecit utrimque feliciorem. Ceciderunt nihilominus in eo prælio, quod vulgo prælium Culdreinnense dicitur, ex Regio milite tria millia virorum; ex adversa vero parte tantum unus, qui prefixos pugnæ limites temere transiliit. Ceterum S. Columba cum victo Rege pacem iniri fecit, & rem totam utrimque composuit. Liber autem, qui S. Finneno perperam a Rege adjudicatus, belli occasio fuit, S. Columbæ remansit; & tamquam celebrius monumentum, in Tirconallia argenteo involucro obductus asservatur, [compofuerit pacem retento sibi libro,] & Cathach, id est præliator, vulgo appellarur: fertque traditio, quod si circa illius patriæ exercitum, antequam hostem adoriantur, tertio cum debita reverentia circumducatur; eveniat ut victoriam reportet. Codicem aliquem S. Columbæ, quoniam is plures conscripsit, extitisse in Tirconallia, argenteo inclusum involucro, credo asserenti Odonello, ejusdem olim Regionis Principi. Nec mirum, si libro illi, ad bellum justum, ob honorem & interceßionem S. Columbæ, per exercitum circumlato, adscribatur concessa victoria: sed an olim pro eodem codice Reges ad arma convolarint, merito dubitamus, testemque requirimus idoneum. Pergit interim Odonellus.

[27] [sed exilium ipse sibi prædixerit,] Causa, ut dictum est, cum Diermitio Rege composita, S. Columba ad suos cognatos; Mihi, inquit, juxta quod ab Angelo præmonitus sum, ex Hibernia migrandum est, & dum vixero exulandum, quod mei causa plurimi per vos extincti sint, tum in hoc ultimo prælio, tum etiam in præliis de Cuifedha & Cuilrathain olim initis; in quorum altero, Colmanum magnum, filium Diermitii, quia Cuannum filium Colmani, filii Buadoni, filii Ninnedii, Regis Hiberni, mea protectione innixum, in loco qui Lam-an-eich dicitur interemerat, fudistis; in altero, Fiacujum filium Boadani, suosque confœderatos, nepotes Roderici. Ceterum cum illata Regi Diermitio clades paulo post ad aures Sanctorum Hiberniæ pervenit, [quod ei a S. Molassio pro pœnitentia impositum sit.] Columbam, quod tantæ cladi vel auctor vel occasio fuisset, taxabant: ac æquum esse communi consilio censuerunt, ut factum suum, temeritatis speciem præferens, solenni pœnitentia ad S. Molassii arbitrium expiaret. Quorum censuræ & directioni vir sanctus, jam ante quæ inde sibi superventura erant cælitus edoctus; humiliter morem gerens, S. Molassium convenit, eique factum suum, quam potuit exaggerando retexuit, rogans ut qua placeret pœnitentia damnaret, obsecuturum. Sanctus vero Molassius, non tam culpæ gravitatem, quæ forte nulla fuit, quam divinæ voluntatis beneplacitum pensans, illi injungit; ut terra & cognatione sua egressus, reliquam deinceps vitam in extera regione exul traducat, ubi plures Christo adjungeret, quam sui occasione bello perierunt. Vir sanctus de ea occasione vehementer mœstus; Quod indictum est, inquit ad Molassium, fiet.

[28] Eamdē fere migrationis causam, quoad rem ipsam, aliis fabulosis ornatam circumstantiis, [Aliud commentum profert Usserus.] profert Usserus de Brit. Eccles. primordiis pag. 902; quam, inquit, Anonymus vitæ S. Columbæ scriptor, ex Adamnano fusius explicat. Siquis curiosus est, illam apud Usserum legat, qui narrationem istam communicatam sibi a R. P. Vito Societatis nostræ accepit. De sideratur in edito Adamnani opere, neque ego credidero hujus esse, quamvis forte alicubi repertum ejus nomen præse tulerit: sufficiat ipsum Usseri testimonium pag. 904 ita scribentis: Hoc prælium, quod poëtica magis quam historica fide habetur hic descriptum, est Culedreibnense illud, quod altero ante relictam a Columba Hiberniam anno, id est DLXI gestum fuisse, ex Adamnano declaravimus; uti & nos ad Acta S. Patricii Commentarii prævii paragrapho quinto. [Verosimilior peregrinationis causa.] Ut enim certum est, in Odonelli & Pseudo-Adamnani narratione, fabulosis circumstantiis omnia esse obscurata; ita dubitari nequit, quin Culedreibnense prælium, inter Diermitium & Conallios famosum fuerit & cruentum; & verosimiliter causam aliquam S. Columbæ præbuerit transnavigandi in Britaniam. Eam vero liceat per conjecturam dicere, non aliam fuisse, quam quod ipse ex eadem cum victoribus esset familia, sive suos precibus juverit in bello justo, sive id fecisse solummodo creditus sit, atque ob id (ut plerumque evenire solet) indignationem Regis procerumque, & Ecclesiasticorum his faventium incurrerit: qui coacta Synodo, in eum anathema pronuntiare decreverint; ita ut hoc audiens, merito potuerit exclamare S. Gildas: O quam stultum est genus vestrum, nihil prudenter intelligens! ut exclamasse fertur in Pseudo-Adamnano.

[29] [sumetur ex invidia apud victos conslata Sancto,] Cum igitur S. Columba, inter reliquos Conallios, paßim tantarum cædium reus, ore populi nihil distinguentis, divulgaretur; & videret, se omnium contemptui & odio expositum, parum inter proximos fructus spiritualis posse colligere; consilium inierit ad aliam gentem transeundi, ut Regis aliorumque invidiam declinaret, & majori cum fructu saluti aliorum incumberet. Antequam tamen abiret, credo contigisse illud, quod Adamnanus narrat num. 85; nempe, quod cum veniret Sanctus ad Synodum congregatam, quæ in se excommunicationis tulerat sententiam; in ejus comitatu apparuerunt Angeli, [& anathemate per Synodum decreto,] proptereaque Brendanus Abbas pacis osculo eum salutarit. Qui reprehensus a reliquis, quod excommunicato pacem daret; visionem Angelorum, qua Sancti declarabatur innocentia, omnibus palam enarravit: & ita incondemnatus disceßit, Synodo nequaquam ausa condemnare, quem cælum absolverat. Neque hæc sententia videtur in eum ferenda fuisse, ut reum tantarum cædium in prælio Cuildrebnensi; sed potius pro aliis criminibus ab hostibus ejus confictis, aut iniqua interpretatione exaggeratis. Ita enim loquitur Adamnanus: Cum pro quibusdam venialibus & tum excusabilibus causis, [contra innoxium, vel ob levem culpam.] sanctus excommunicaretur Columba. Atque inde forsitan originem sumpserit fabella, qua posterioribus scriptoribus Hibernis placuit affirmare, Sancto in pœnam eam peregrinationem impositam fuisse: quod revera falsitatis videtur convinci. Si enim, ut ait Adamnanus, post apparitionem Angelorum, agnitamque innocentiam, Synodus eum excommunicare ausa non est; quo pacto decreverit talem ei pœnitentiam imponendam, qua sanctum virum a se repellerent? etiamsi tunc in usu fuerit Hibernis, pro criminibus aliquibus simile per totam vitam peregrinationes imponere, ut ipse fecit S. Columba apud Adamnanum num. 21. Itaque mihi verosimilius apparet, ut initio dicebam, Sanctum, ad declinandam in se concitatam invidiam, spontaneum exilium elegisse; forsitan divino monitu, ut ait Odonellus, & sanctorum virorum consilio, inter quos fuisse potest S. Molaßius; divina hoc ita disponente providentia, quo majori cum fructu Christiana fides, simul cum vita monastica, propagaretur.

VITA PROLIXIOR
Auctore S. Adamnano Abbate.
Ex membranis Augiæ divitis in Germania.

Columba Abbas, Scotorum & Pictorum Apostolus (S.)

BHL Number: 1886

A. ADAMNANO EX MS. & F. B.

PRÆFATIO, DUPLEX.

[1] Beati nostri Patroni, Christo suffragante, Vitam descripturus, Fratrum a flagitationibus obsecundare volens, [Vera se Scripturum spondet Adamnanus, stylo quamvis inculto,] in primis eamdem lecturos quosque admonere procurabo, ut fidem adhibeant compertis; & res magis quam verba perpendant, quæ, ut æstimo, inculta & vilia esse videntur; meminerintque, regnum Dei, non in eloquentiæ exuberantia, sed in fidei florulentia constare: & nec ob aliqua Scoticæ, vilis videlicet linguæ, aut nomina anomala, aut gentium obscura, locorumve vocabula (quæ, ut puto, inter alias b externarum gentium diversas vilescunt linguas) utilium & non sine divina opitulatione gestarum despiciant rerum pronuntiationem. [plurimis brevitatis studio prætermissis.] Sed & hoc admonendum putavimus, quod de beatæ memoriæ viro plura studio brevitatis, etiam memoriæ digna, a nobis sint prætermissa; & quasi pauca de plurimis, ob evitandum fastidium Lectorum, sint exarata c. Et hoc, ut arbitror, quisque hæc lecturus forte annotabit, quod minima de maximis per populos fama, de eodem beato viro divulgata, disperserit, ad horum etiam paucorum comparationem, quæ nunc breviter exarare disponimus. Hinc post hanc primam præfatiunculam, de nostri vocamine Præsulis, in exordio secundæ, Deo auxiliante, intimare exordiar.

[2] Vir d erat vitæ venerabilis & beatæ memoriæ, Monasteriorum pater & fundator, [Nominis dignitas.] cum Jona Propheta homonymon sortitus nomen: nam licet diverso trium diversarum sono linguarum, unam tamen eamdemque rem significat hoc, quod Hebraice dicitur Jona, Græcitas vero Peristera vocitat, & latina lingua Columba nuncupatur. Tale tantumque vocabulum, homini Dei esse non sine divina inditum providentia creditur: nam & juxta Evangeliorum fidem, Spiritus sanctus super unigenitum æterni Patris descendisse monstratur in forma illius aviculæ, quæ columba dicitur: unde plerumque in sacrosanctis libris mystice Spiritum sanctum significare dignoscitur. Proinde & Salvator in Euangelio suis præcipit discipulis, ut columbarum in corde puro insertam simplicitatem continerent: columba etenim simplex & innocens est avis. Hoc itaque vocamine & homo simplex innocensque nuncupari debuit, qui in se columbinis moribus Spiritui sancto hospitium præbuit: cui non inconvenienter congruit illud, quod in Proverbiis scriptum est; Melius est nomen bonum, quam divitiæ multæ. Hic igitur noster Præsul non immerito, non solum a diebus infantiæ hoc vocabulo, Deo donante, adornatus & proprie ditatus est; sed etiam præmissis multorum cyclis annorum, ante suæ nativitatis diem cuidam Christi militi, Spiritu sancto revelante, quasi filius repromissionis mirabili prophetatione nominatus est. [Prov. 22, 1] Nam quidam proselytus Brito, homo sanctus, S. Patricii Episcopi discipulus, Mauctaneus e nomine, ita de nostro prophetavit Patrono, sicut nobis ab antiquis traditum expertis compertum habetur. [& S. Moctei de Columba vaticinium.] In novissimis, ait, seculi temporibus, filius nasciturus est, cujus nomen Columba, per omnes insularum Oceani provincias divulgabitur notum, novissimaque orbis tempora clare illustrabit. Mei & ipsius duorum monasteriolorum agelluli, unius sepiculæ intervallo disterminabuntur: homo valde Deo carus, & grandis coram ipso meriti. Hujus igitur nostri Columbæ Vitam describens, in primis brevi sermonis textu, in quantum valuero, strictim comprehendam, & ante lectoris oculos sanctam ejus conversationem pariter exponam. Sed & de miraculis ejus succincte quedam, quasi legentibus avide prægustanda, ponam; quæ tamen inferius, per tres divisa libros, plenius explicabuntur: quorum primus, propheticas revelationes; secundus vero, [Acta in tres libros divisa,] divinas per ipsum virtutes effectas; tertius, Angelicas apparitiones continebit, & quasdam super hominem Dei cælestis claritudinis manifestationes. Nemo itaque me de hoc tam prædicabili viro, aut mentitum æstimet, aut quasi quædam dubia vel incerta scripturum; sed ea quæ majorum fideliumque virorum, tradita expertorum, congrua relatione narrantium, & sine ulla ambiguitate exaraturum sciat; & vel ex his, quæ ante nos inserta paginis reperire potuimus, vel ex his quæ auditu ab expertis quibusdam fidelibus antiquis, sine ulla dubitatione narrantibus, diligentius sciscitantes, didicimus.

[3] Sanctus igitur Columba nobilibus fuerat oriundus genitalibus, patrem f habens Fedilmitum, filium Fergusi; matrem vero Ethneam nomine, cujus pater Latine Filius-navis dici potest, [Illustres Sancti natales, & virtutes.] Scotica vero lingua Mac-nave. Hic anno secundo post Culedrehtine g bellum, ætatis vero suæ XLII, de Scotia h ad Britanniam pro Christo peregrinari i volens, enavigavit. Qui & a puero, Christiano deditus tirocinio & sapientiæ studiis, integritatem corporis & animæ puritatem Deo donante custodiens, quamvis in terra positus, cælestibus se aptum moribus ostendebat. Erat enim aspectu Angelicus, sermone nitidus, opere sanctus, ingenio optimus, consilio magnus, per annos XXXIV insulanus miles k conversatus. Nullum etiam unius horæ intervallum transire poterat, quo non aut orationi aut lectioni, vel scriptioni, vel etiam alicui operationi incumberet; jejunationum quoque & vigiliarum indefessis laboribus, sine ulla intermissione, die noctuque ita occupatus, ut supra humanam possibilitatem uniuscujusque pondus specialis videretur operis. Et inter hæc omnibus carus, hilarem semper faciem ostendens, sancto Spiritus sancti gaudio intimis lætificabatur præcordiis.

ANNOTATA F. B.

a De Fratribus, quorum rogatu scripserit Adamnanus, vide quæ diximus in Comment. prævio num. 3 sub finem.

b Ex hoc loco colligere liceat, Adamnanum ea intentione scripsisse, ut libros suos de gestis S. Columbæ, non Hibernis modo, sed exteris etiam nationibus communicaret, præsertim Anglis; quibus quam grata essent quæcumque scripta, fuerat expertus in libris suis de locis sanctis: verum id morte præventus perficere ipse non potuit, unde factum, ut Venerabilis Beda vitam, S. Columbæ ab Adamnano scriptam, ignoraverit.

c Mss. exemplaria pro, exarata; & infra, exarare; caraxata habent & caraxare; verbum, quo etiam alibi usum fuisse constat Adamnanum aliosque, eodem illo & anterioribus seculis, teste Cangio in Glossario. Quapropter quicumque, caraxata & caraxare expunctis, substituit exarata & exarare, voluit plus quam oportebat sapere.

d Hinc inchoatur Præfatio secunda, hoc titulo in Ms. Windbergensi præfixo: Incipit Præfatio secunda. Sed in Ms. Augiæ divitis paulo aliter: in Nomine Jesu Christi secunda Præfatio; cum in eodem exemplari primæ Præfationi præpositus esset hic titulus; in Nomine Jesu Christi orditur Præfatio. At in Windbergensi primæ Præfationi præfigitur titulus, qui Auctoris primi esse non potest, nempe hic: Incipit prima Præfatio, Apologiaque Adamnani Abbatis sancti scriptoris. quis enim seipsum sanctum vocet?

e Sanctum hunc Præsulem, Mocteum etiam seu Mochteum appellari, notat Colganus. De illo inter Prætermisses egerunt prædecessores mei 24 Martii; justisque de causis in 19 Augusti rejecerunt, quando forsitan poterit hujus prophetiæ veritas illustrari. Interim indicasse sufficiat, monasteria utrique Sancto dicata & sibi adeo propinqua non inveniri a Colgano in tota Hibernia Scotiave: neque adeo spes est a me inveniri posse. At cur necesse sit? cum de monasteriis non agat Prophetia; sed de monasteriorum agellulis. Quid autem vetat monasteria, longo ab invicem intervallo dissita, agros habere propinquos?

f De patre ac matre avisque S. Columbæ credimus Adamnano; de reliquis progenitoribus cognatisque, quos aßignat Sanctilogium Genealogicum apud Colganum, fides sit penes auctorem. Iuvat tamen attexere, quæ notat Usserus de Primord. Eccles. Britt. pag. 689. Fergussius, pater Fedlimidii, non recte putatur Fergussius fuisse Erci filius, qui Scotiæ Regibus dedit originem. Fergussius enim, S. Columbæ avus, ut ex Hibernicis libri Ballimotensis Sliguntini genealogiis didicimus, filius Conalli fuit, filii Nelli Naigiallach: a quo Conallo, non autem a Conallo filio ejus, majore natu Fergussii fratre, totus ille Ultoniæ tractus nomen accepisse existimatur, qui Gitaldo Cambrensi (ut videtur) Kenel-Cunilla; nobis hodie Tirconela appellatur.

g De bello Cule-Drebtino diximus in Comment. prævio num. 37.

h

Patria Hibernum fuisse, ostendit Usserus ex Officio ejus Ecclesiastico, in quo sic canitur.

Felix Hibernia Columbam genuit,
Qui de prosapia Regali claruit:
Sed morum gratia magis emicuit.
Relinquens patriam caram Hiberniam,
Per Christi gratiam venit ad Scotiam.

Verum tam certum id est, ut probari non debeat: quod si deberet, parum momenti adferrent hi versiculi recentius compositi.

i Peregrinari dicebantur pro Christo Monachi, qui ad aliam insulam fidem Christi annuntiaturi barbaris rudibusve se conferebant: sed & omnes qui deserta patria vitam monasticam profitebantur, ut sæpius in hujus vitæ decursu licebit advertere: imo simpliciter peregrinationem pro vita monastica dici, ostendit Cangius in Glossario.

k Insulanus miles, id est, Monachus in insula Hiensi: eo quod vita religiosa, quædam spiritualis sit militia super terram.

MONITIUNCULA.

Post præfationem sequuntur in Ms. Augiæ divitis omnes tituli capitulorum libri primi: forte non a primo Auctore eo modo collecti, sed a descriptore aliquo: cumque illi ad singula Capitula iterum describendi recurrerent; mox istius laboris eum pœnituit, & ante secundum ac tertium librum omisit. Nos, quandoquidem (ut solemus) Actorum Capita aliter omnino divisuri sumus; ad cujusque libri initium titulos & divisionem capitulorum, pro ut in Ms. habentur referemus, & deinde in margine cujusque Capitis initium aßignabimus. Ceterum, quia sæpe titulus cum Capitulo ita cohæret, ut sine illo hoc intelligi nequeat, quidquid necessario ad clariorem intelligentiam ex illis repetendum erit, notis hisce [ ] includetur.

PRIMI LIBRI CAPITULATIONES.


I De virtutum miraculis brevis enarratio.
II De S. Finteno Abbate, Tailchani filio, quomodo de ipso S. Columba prophetaverit.
III De Erneneo, Filio Crasenii, prophetia ejus.
IV De adventu Cainnichi, quo modo prænuntiavit.
V De periculo S. Colmani, gente Mocusailni, S. Columbæ revelato.
VI De Cormaco, nepote Lethani, prophetationes.
VII De bellorum fragoribus, longe commissorum, prophetatio.
VIII De bello Miathorum.
IX De filiis Aidani Regis, S. Columbæ prophetia.
X De Domnallio, filio Aidi.
XI De Schandlano, Filio Colmani.
XII De duobus aliis regnatoribus (qui duo nepotes Muredachi vocitabantur, Baisanus filius Maic-Erce, & Eochodius filius Domnail) prophetatio.
XIII De Oengussio, filio Aidi Commani, prophetia.
XIV Prophetia beati viri de filio Dermitii Regis, qui Aidus-slane lingua nominatus est Scotica.
XV De Rege Roderico, filio Tothail, qui in petra Cloithe regnavit.
XVI De duobus pueris, quorum, juxta verbum Sancti, unus in fine hebdomadis obiit.
XVII De Colcio Aido, Draignichi filio, a nepotibus Techurech orto, & de quodam occulto matris ejus peccato, prophetia Sancti.
XVIII De Laifrano hortulario, homine sancto.
XIX De ceto magno, quomodo Sanctus prophetavit.
XXI De quodam Baitano, qui cum ceteris ad maritimum navigavit desertum.
XXI De Nemano quodam, ficto pœnitente; qui postea, secundum verbum Sancti, carnem equæ furtivæ comedit.
XXII De infelici quodam, qui cum sua genitrice peccavit.
XXIII De I vocali littera, quæ una Psalterio defuit.
XXIIII De libro, in hydriam cadente.
XXV De corniculo atramenti inclinato.
XXVI De adventu alicujus Aidani, qui jejunium solvit.
XXVII De aliquo miserabili viro, qui ad fretum clamabat, mox morituro.
XXVIII De Romani juris civitate, igne sulphureo cælitus prolapso combusta.
XXIX De Laisrano, filio Feradachi, quomodo Monachos probavit in labore.
XXX De Fechno Sapiente, quomodo pœnitens, ad S. Columbam, ab eo prænuntiatus, venit.
XXXI De Cailtano ejus Monacho, sancti prophetatio viri.
XXXII De duobus peregrinis Fratribus.
XXXIII De quodam Art-Brenano sene, quem in Scia Insula baptizavit.
XXXIV De navicula, noctu transmutata; juxta stagnum Lochdiæ.
XXXV De Gallano, filio Fachni, quem dæmones rapuere.
XXXVI Beati prophetia viri de Findchano Presbytero, illius monasterii fundatore, quod Scotice Ardchain nuncupatur, in Etichaterra.
XXXVII De quodam sancti solamine Spiritus, Monachis in via laboriosis misso.
XXXVIII De Lugidio claudo.
XXXIX De Nemano, filio Gnithriche.
XL De Presbytero, qui erat in Triota.
XLI De Erco furunculo.
XLII De Cronano poëta.
XLIII De Romano filio Aidi, filii Colceni; & de Colmano Cane, filio Aileni, prophetia sancti.
XLIV De Cronano Episcopo.
XLV De Ernano Presbytero, sancti prophetia viri.
XLVI De alicujus plebei familiola, sancti prophetia viri.
XLVII De quodam plebeio, Gereo nomine, filio Aidani, sancti prophetia viri.
XLVIII De alia etiam re qualibet minore, sancti jucunda præscientia & prophetatio viri.
XLIX De bello, quod in munitione Cethirini post multa commissum est tempora; & de quodam fonticulo, ejusdem terræ proximo.
L De diversorum discretione xeniorum, sancto revelata viro diali gratia.

LIBER I
De Propheticis revelationibus.

CAPUT I
Miraculorum S. Columbæ compendium.

CAPVT I.

[1] Vir itaque a venerandus, qualia virtutum documenta dederit, in hujus libelli primordiis, secundum nostram præmissam superius promissiunculam, breviter erunt demonstranda. Diversorum namque infestationes membrorum perpessos homines, [S. Columba,] in nomine Domini Jesu Christi, virtute orationum, sanavit; dæmonumque infestas ipse unus homo, [dæmonibus,] & innumeras contra se belligerantes catervas, oculis corporalibus visas, & incipientes mortiferos super ejus cœnobialem cœtum inferre morbos, hac nostra de insula retrotrusas primaria b, [animantibus,] Deo auxiliante repulit. Bestiarum furiosam rabiem, partim mortificatione, partim forti repulsione, Christo adjuvante, compescuit. Tumores quoque fluctuum, instar montium aliquando in magna tempestate consurgentium, [ventis & mari imperat:] ipso ocyus orante, sedati humiliatique sunt: navisque ipsius, in qua & ipse casu navigabat tunc temporis, facta tranquillitate, portum appulsa est optatum. In regione Pictorum aliquantis diebus manens, inde reversus c ut Magos confunderet, contra flatus contrarios ponti erexit velum; & ita veloci cursu ejus navicula enatans festinabat, acsi secundum habuisset ventum. [lapidem benedictione miraculosum reddit,] Aliis quoque temporibus, venti navigantibus contrarii, in secundos ipso orante conversi sunt. In eadem supra memorata regione, lapidem de flumine candidum detulit, quem ad aliquas profuturum benedixit sanitates. Qui lapis, contra naturam, in aqua intinctus quasi pomum supernatavit. Hoc divinum miraculum coram Brudeo d Rege & familiaribus ejus factum est. In eadem itidem provincia, plebei credentis mortuum puerum suscitavit, quod est majoris miraculi, vivumque & incolumem patri & matri assignavit.

[2] Alio item tempore, idem vir beatus, juvenis Diaconus, in Hibernia apud Findbarrum e Sanctum Episcopum commanens; [pluribus claret miraculis.] cum ad sacrosancta mysteria necessarium defuisset vinum, virtute orationis, aquam puram in verum vertit vinum. Sed & cælestis ingens claritudinis lumen, & in noctis tenebris & in luce diei, super eum aliquando, quibusdam ex Fratribus, diversis & separatis vicibus, apparuit effusum. Sanctorum quoque Angelorum dulces & suavissimas frequentationes luminosas habere meruit. Quorumdam justorum animas crebro ab Angelis ad summa cælorum vehi, sancto revelante Spiritu videbat: sed & reproborum alias ad inferna a dæmonibus rapi, sæpe numero aspiciebat. Plurimorum, adhuc in carne mortali conversantium, futura plerumque prænuntiabat merita, aliorum læta, aliorum tristia. [Victoriam Regibus impetrat.] In bellorumque terrificis fragoribus, hoc a Deo virtute orationum impetravit, ut alii reges victi, & alii regnatores efficerentur victores. Hoc tale privilegium, non tantum in hac præsenti vita conversanti, sed etiam post ejus ex carne transitum, quasi quidam victoriali fortissimo propugnatori, a Deo omnium Sanctorum condonatum est honorificatore.

[3] [Oswaldo Regi apparens] Hujus talis honorificentiæ, viro honorabili ab Omnipotente cælitus collatæ, etiam unum proferemus exemplum; quod f Oswaldo regnatori Saxonico, pridie quam contra Cathonem g Britonum Regem fortissimum præliaretur, ostensum erat. Nam cum idem Oswaldus Rex esset in procinctu belli, castra metatus quodam die in suo papilione, supra pulvillum dormiens, S. Columbam in visu videt, forma coruscantem angelica; cujus alta proceritas vertice nubes tangere videbatur. Qui scilicet Beatus, suum Regi proprium revelans nomen, in medio castrorum stans, eadem castra, excepta quadam parva extremitate, sua protegebat fulgida veste; & hæc confirmatoria contulit verba, eadem scilicet quæ Dominus ad Josue, ante transitum Jordanis, mortuo Moyse prolocutus est, dicens; Confortare & age viriliter: ecce ero tecum &c. Sanctus itaque Columba, hæc ad Regem in visu loquens, addit; [victoriam de hoste promittit.] Hac sequenti nocte de castris ad bellum procede: hac enim vice mihi Dominus donavit, ut hostes in fugam vertantur tui; & Cathon tuus inimicus in manus tradatur tuas, & post bellum victor revertaris, & feliciter regnes. Post hæc verba experrectus Rex, Senatui congregato hanc enarravit visionem; qua confortati omnes, totus populus promittit se, post reversionem de bello crediturum, & baptismum suscepturum: nam usque in id temporis tota illa Saxonia gentilitatis & ignorantiæ tenebris obscurata erat, excepto ipso Rege Oswaldo, cum duodecim viris; qui cum eo, Scotos inter exulante, baptizati sunt. Quid Plura? Eadem subsecuta nocte, Oswaldus Rex, sicuti in visu edoctus fuerat, de castris ad bellum, cum admodum pauciore exercitu, contra millia numerosa progreditur: cui a Domino, sicut ei promissum est, felix & facilis est concessa victoria: Et Rege trucidato Cathone, victor post bellum reversus, postea totius Britanniæ Imperator a Deo ordinatus est. Hanc h mihi Adamnano narrationem, [felici eventu.] meus Decessor, noster Abbas Falbeus, indubitanter enarravit, qui se ab ore ipsius Oswaldi Regis, Segineo Abbati eamdem enuntiantis visionem, audisse protestatus est.

[4] Sed & hoc etiam non prætereundum videtur, quod ejusdem beati viri per quædam Scoticæ linguæ carmina, [Hymnus ad laudem ejus compositus, pie cantantes mortis periculo liberat.] laudem ipsius & nominis commendationem, quidam, quamlibet scelerati laicæ conversationis homines & sanguinarii, ea nocte qua eadem decantaverant cantica, de manibus eorum, qui eamdem eorumdem Cantorum domum circumsteterant, sint liberati i; qui flammas inter & gladios & lanceas incolumes evasere; mirumque in modum pauci ex ipsis, qui easdem Sancti viri commemorationes, quasi parvi pendentes, canere noluerunt, in illo æmulorum impetu soli disperierant. Hujus miraculi testes, non duo aut tres, juxta legem; sed etiam centeni aut eo amplius, adhiberi potuere. Non tantum in uno aut loco, aut tempore, hoc idem contigisse comprobatur; sed etiam diversis locis & temporibus in Scotia & in Britannia, simili tamen & modo & causa liberationis, factum fuisse, sine ulla ambiguitate exploratum est. Hæc ab expertis uniuscujusque regionis, ubicumque res eadem simili contigit miraculo, indubitanter didicimus. Sed, ut ad propositum redeamus, inter ea miracula, quæ idem vir Domini in carne mortali conversans Deo donante perfecerat; ab annis juvenilibus, cœpit etiam prophetiæ spiritu pollere, ventura prædicere, præsentibus absentia nuntiare: quia quamvis absens corpore, præsens tamen spiritu, longe acta prævidere poterat. Nam, juxta Pauli vocem, qui adhæret Domino unus spiritus est. Unde & idem vir Domini sanctus Columba, sicut & ipse quibusdam paucis Fratribus, de re eadem aliquando percunctantibus, non negavit; in aliquantis dialis gratiæ speculationibus totum etiam mundum, veluti uno solis radio collectum, sinu mentis mirabiliter laxato, manifestatum perspiciens speculabatur. Hæc de sancti viri hic ideo enarrata sunt virtutibus,, ut avidior lector breviter perscripta, quasi dulciores quasdam prægustet dapes: quæ tamen plenius in tribus inferius libris, Domino auxiliante, enarrabuntur. Nunc mihi non indecenter videtur, beati viri, licet præpostero ordine, prophetationes effari, quas de sanctis quibusdam & illustribus viris, diversis prolocutus est temporibus.

ANNOTATA F. B.

a Totum hoc Caput prætermissum est in exemplari Windbergensi.

b Insula primaria Hiensis est, in qua Sanctus primarium suum monasterium construxit, & sanctitate maxime claruit. Particula vero, hac, innuit, Sanctum tunc in Iona fuisse, cum hoc Caput & duplex exordium reliquis jam scriptis præponeret, si cetera in Hibernia scripserit.

c Nempe in Ionam Insulam, ex qua identidem in regionem Pictorum excurrebat ad munus Apostolicum.

d Bridium, filium Meilochon, vocat Beda, cujus anno nono Columba in Britanniam venit. Regnare is ergo cœperit juxta Bedam anno 55. Verum cum nos contra Bedam sentiamus, Sanctum duobus annis citius Britanniam adiisse; oportet hoc contigisse anno prædicti Regis septimo. Pluribus de illo agit Usserus pag. 692, ubi nonnullorum errores refutat.

e Idem hic est, qui Finnianus & Finnia alibi vocatur: de eo agit Colganus 18 Martii, putatque eumdem esse S. Fridianum seu Frigidianum Ep. Lucensem. At prædecessores mei, eadem die inter Prætermissos, nihil cunctantur eos distinguere, quod fusius disputandum relinquo ad 10 Septemb. aut 18 Novemb. Idem Colganus Nota 2 in Vitam primam, dicit, S. Columbam duosFinnianos habuisse magistros; unum, de quo modo egimus; alterum, qui cognominatur de Cluain-Eraird seu Clunardensis, cujus vitam dedit 23 Februarii.

f Hanc victoriam fusius descriptam vide in Alfordi Annalibus ad annum 635, & apud Bedam lib. 3 cap. 1 & 2, qui eam virtuti sanctæ Crucis adscribunt: verum unum miraculum alteri non repugnat, & hoc loco (ne quis silentium de Cruce objiciat) quod alios latebat, narratur; quod publicum & omnibus erat notißimum, omittitur.

g A Beda & Wigorniensi in Chronico, ad annum 634, Cedualla vocatur.

h Obtigit hæc victoria Oswaldo anno 635, non multis annis ante vel post Adamnani nativitatem; post mortem S. Columbæ anno 38; cum Falbeus (qui juxta quatuor Magistros anno 677 obiit) ætate floreret: Segineus vero Abbas erat, quando Rex Oswaldus, ex Hyensi insula, fidei Magistros, qui Northumbros instruerent postulavit; & Aidanum Episcopum Hyensem Monachum impetravit. Cui in Angliam abeunti forsitan Segineus Abbas, cum Socio suo & successore Falbeo, sejunxerit; ut Regi Oswaldo, quem fidem edoctum ipseaut decessor suus baptizaverat, victoriam adeo præclaram, novumque regnum gratularetur: eaque occasione hoc S. Columbæ miraculum Oswaldus Segineus narraverit. Quin piißimum Regem, sæpius cum Monachis Hyensibus, a quibus fidei Christianæ principia didicerat, familiariter de rebus sacris contulisse, dubium esse non potest.

i Hinc credo ortam fabellam, quam Odonellus refert lib. 3 de gestis S. Columbæ num. 8 & 9 apud Colganum pag. 432.

CAPUT II.
Duæ illustriores prophetiæ, absentia revelata.

CAP. II

[5] Sanctus Fintenus a, qui postea per universas Scotorum Ecclesias valde noscibilis habitus est, a puerili ætate integritatem carnis & animæ, [Fintenus adolescens pius,] Deo adjuvante custodiens, studiis dialis sophiæ deditus, hoc propositum in annis juventutis conversatus in corde habuit, ut nostrum S. Columbam, Hiberniam deserens, peregrinaturus adiret. Eodem æstuans desiderio ad quemdam vadit seniorem sibi amicum, in sua gente prudentissimum venerandumque Clericum, qui Scotice vocitabatur Columb-crag b, ut ab eo, quasi prudente, aliquod audiret consilium. Cui cum suos denudaret cogitatus, hoc ab eo responsum accepit; Tuum, ut æstimo, a Deo inspiratum devotumque desiderium, quis prohibere potest, ne ad sanctum Columbam transnavigare debeas? Eadem hora casu duo adveniunt Monachi S. Columbæ, qui de sua interrogati deambulatione; Nuper, ajunt, de Britannia remigantes, hodie a Roboreto Calgachi c venimus. Sospes anne est, ait Columb-crag, vester Columba sanctus Pater? [Monachus fieri volens successorem adit:] Qui valde illacrymati, cum magno dixerunt mœrore, Vere salvus est noster ille Patronus, qui his diebus nuper ad Christum commigravit. Quibus auditis Finten, & Columba, & omnes qui ibidem inerant, prostratis in terram vultibus, amare flevere. Fintenus consequenter percunctatur dicens; Quem post se successorem reliquit? Baitheneum, ajunt, suum alumnum. Omnibus clamitantibus, Dignum & debitum; Columba ad Fintenum inquit, Quid ad hæc, Fintene, facies? Qui respondens ait; Si Dominus permiserit, ad Baitheneum virum sanctum & sapientem enavigabo, & si me susceperit, ipsum Abbatem habebo. Tum deinde supra memoratum Columbam osculatus, & ei valedicens, navigationem præparat; & sine morula ulla transnavigans, Jonam devenit insulam. Et necdum, in id temporis usque, nomen ejus in his locis erat notum: unde & imprimis, quasi quidam ignotus hospes, hospitaliter susceptus est.

[6] Alia die nuntium ad Baitheneum misit, ejus allocutionem facie ad faciem habere volens. Qui, ut erat affabilis & peregrinis appetibilis, jubet ad se adduci. Qui statim adductus, primo (ut conveniebat) flexis genibus in terram se prostravit; jussusque a sancto Seniore, surgit; & residens, interrogatur a Baitheneo adhuc inscio, de gente & provincia, nomineque & conversatione, & pro qua causa inierit navigationis laborem? Qui ita interrogatus, omnia per ordinem enarrans, ut susciperetur, humiliter expostulat. Cui sanctus Senior, his ab hospite auditis, simulque hunc esse virum cognoscens, de quo pridem aliquando S. Columba prophetice vaticinatus est; Gratias, ait, Deo meo agere debeo quidem in tuo adventu, fili; sed hoc indubitanter scito, quod noster Monachus non eris. Hoc audiens hospes, valde contristatus, infit; Forsitan ego indignus, tuus non mereor fieri Monachus? Senior consequenter inquit: Non quod, ut dicis, indignus esses, [ex quo Sancti de se vaticinium intelligens,] hoc dixi; sed quamvis maluissem, te apud me retinere, mandatum tamen S. Columbæ mei decessoris profanare non possum, per quem Spiritus sanctus de te prophetavit. Alia namque die, mihi soli seorsim sic prophetico profatus ore, inter cetera dixit: Hæc mea, o Baithenee, intentius debes audire verba: Statim namque post meum, de hoc ad Christum seculo, expectatum & valde desideratum transitum, quidam de Scotia Frater, qui nunc bene juvenilem bonis moribus regens ætatem sacræ lectionis studiis satis imbuitur, nomine Fintenus [gente d Moc cu moje, cujus pater Tailchanus vocatur]; ad te, inquam, perveniens, humiliter expostulabit, ut ipsum suscipiens inter ceteros adnumeres Monachos: sed hoc ei in Dei præscientia prædestinatum non est, [Abbas futurus,] ut ipse alicujus Abbatis Monachus fieret; sed ut Monachorum Abbas & animatum dux, ad cæleste regnum olim electus a Deo est. Noles itaque hunc memoratum virum, in his nostris apud te retinere insulis, ne & Dei voluntati contraire videaris: sed, hæc ei intimans verba, ad Scotiam in pace remittas, ut in Lageniensium vicinis mari finibus monasterium construat; & ibidem Christi ovium pascens gregem, innumeras ad patriam animas cælestem perducat. Hæc audiens sanctus junior, Christo, lacrymas fundens, agit gratias, inquiens; Secundum S. Columbæ prophetiam fiat mihi, & mirabilem præscientiam. His denique diebus verbis Sanctorum obtemperans, & a Baitheneo accipiens benedictionem, in pace ad Scotiam transnavigavit. [in Hiberniam redit.] Hæc mihi quodam narrante religioso sene Presbytero, Christi milite, Oisseneo e nomine, Ernani filio, gente Mocu-Niethcorb, indubitanter didici; qui se omnia supra memorata verba, cujusdem ab ore S. Finteni, filii Tailchani, audisse testatus est, ipsius Monachus.

III.

[7] Alio in tempore vir beatus, in mediterranea Hiberniæ parte, monasterium, quod Scotice dicitur Dair-mag f, divino fundans nutu, per aliquot demoratus menses; [in Monasterio Campi roboris honorifice suscipitur.] libuit animo visitare Fratres, qui in g Clonensi S. Cerani h cœnobio commanebant. Auditoque ejus accessu, universi undique ab agellulis monasterio vicinis, cum his qui ibidem inventi sunt congregati, cum omni alacrirate suum consequentes Abbatem Alitherum i, Sancto Columbæ quasi Angelo Domini obviam egressi vallum monasterii, unanimiter pergunt: humiliatisque in terram vultibus eo viso, cum omni reverentia ex osculatus ab iis est; hymnisque & laudibus resonantes, honorifice ad ecclesiam perducunt; quamdamq; de lignis pyramidem k erga Sanctum deambulantem constringentes, a quatuor viris æque ambulantibus supportari fecerunt; ne videlicet sanctus senior Columba, ejusdem Fratrum multitudinis constipatione, molestaretur.

[8] Eadem hora quidam valde despectus, vultu & habitu, puer familiaris, & necdum senioribus placens, [Prophetat de S. Erneneo,] retro in quantum valuit se occultans; accessit; ut videlicet illius amphibali l fimbriam, quo Beatus induebatur, occulte, & (si fieri posset) ipso nesciente & non sentiente tangeret. Sed hoc tamen Sanctum non latuit: nam quod corporalibus oculis retro se actum intueri non potuit, spiritalibus respexit. Unde subito restistit, & post se extendens manum, cervicem pueri tenet; ipsumque trahens, ante faciem suam statuit. Omnibusque qui ibidem circumstabant, dicentibus; Dimitte, quare hunc infelicem & juniorem retines puerum? Sanctus e contra, hæc puro pectore verba depromit prophetica; Sinite, Fratres, sinite modo. Ad puerum vero tremefactum dicit; O fili, aperi os, & porrige linguam. Jussus tum puer, cum ingenti tremore aperiens os, linguam porrexit; quam Sanctus, sanctam extendens manum; diligenter benedicens, ita prophetice profatur, dicens; Hic puer, quamvis vobis nunc despicabilis & valde vilis videatur, nemo tamen ob id ipsum despiciat: ab hac enim hora, non solum vobis non displicebit, sed valde placebit, bonisque moribus & animæ virtutibus paulatim de die in diem crescet: sapientia quoque & prudentia magis ac magis in eo ab hac die augebitur, & in hac vestra congregatione grandis est futurus profectus: lingua quoque ejus salubri & doctrina & eloquentia a Deo donabitur. Hic erat m Erneneus, filius Cresceni, postea per omnes Scotiæ Ecclesias famosus & valde notissimus: [postea celeberrimo per totam Scotiam;] qui hæc omnia suprascripta verba Segineo Abbati de se prophetata enarraverat, meo decessore Falbeo intentius audiente, qui & ipse cum Segineo præsens inerat, cujus revelatione & ego ipse cognovi hæc eadem, quæ enarravi. Sed & multa alia, iisdem diebus quibus in Clonensi cœnobio Sanctus hospitabatur, revelante prophetavit sancto Spiritu; hoc est n, de illa quæ post dies multos, ob diversitatem Paschalis festi, orta est inter Scotiæ Ecclesias discordia; & de quibusdam Angelicis frequentationibus sibi manifestatis, quibus quædam intra ejusdem cœnobii septa ab Angelis tunc temporis frequentabantur loca.

IV.

[9] Alio in tempore, cum in Jona insula, die fragosæ tempestatis & intolerabilis undarum magnitudinis, [de adventis Cainechi, tempestuoso die placida usi;] sedens in domo Sanctus, & Fratribus præcipiens diceret; Præparate ocius hospitium, aquamque ad lavandos hospitum pedes exhaurite; quidam ex ipsis Fratribus consequenter, Quis, ait, hac die, valde ventosa & nimis periculosa, licet breve fretum, prospere transnavigare potest? Quo audito, Sanctus sic profatur; Cuidam sancto & electo homini, qui ad nos ante vesperam perveniet, Omnipotens tranquillitatem quamlibet in tempestate donavit. Et ecce eadem die aliquamdiu expectata navis, in qua Sanctus inerat Cainechus o, juxta Sancti prophetationem pervenit. Cui Sanctus cum Fratribus obviam venit, & ab eo honorifice & hospitaliter susceptus est. Illi vero nautæ, qui cum Cainecho inerant, interrogati a Fratribus de qualitate navigationis; sic retulerunt, sicuti S. Columba prius de tempestate & tranquillitate pariter, Deo donante, in eodem mari & iisdem horis mirabili divisione prædixerat; & tempestatem eminus visamnon sensisse, professi sunt.

V.

[10] Alia itidem die S. Columba, in sua commanens matrice ecclesia, [de Columbano inmari periclitato;] repente in hanc subridens erupit vocem, dicens; Columbanus p filius Beognai, ad nos transnavigare incipiens, nunc in undosis charybdis Brecani q æstibus valde periclitatur; ambasque ad cælum, in prora sedens, palmas elevat; turbatum quoque & tam formidabile pelagus benedicit: quem tamen Dominus sic terret, non ut navis naufragio, in qua ipse residet, & undis obruatur; sed potius ad orandum intentius suscitetur, ut ad nos, Deo propitio, post transvadatum perveniat periculum. *

VI.

Alio quoque in tempore, de Cormaco r, nepote Lethani, viro utique sancto, qui tribus non minus vicibus eremum in s Oceano laboriose quæsivit, nec tamen invenit; [de Cormaco, navigationis suæ finem non assecuturo;] S. Columba ita prophetizans ait; Hodie iterum Cormac, desertum reperire cupiens, enavigare incipit ab illa regione, quæ ultra Modam t fluvium sita v, Eirros-Domnonn dicitur: nec tamen etiam hac vice quod quærit inveniet; & non ob aliam ejus culpam, nisi quod alicujus religiosi Abbatis Monachum, ipso non permittente, discessorem secum non recte comitari, navigio susceperit.

VII.

[11] Post bellum Cule-Drebene, sicuti nobis traditum est, [de eventu pugnæ,] duobus transactis annis (quo tempore vir beatus de Scotia peregrinaturus primitus enavigavit) quadam die, hoc est, eadem hora, qua in Scotia commissum est bellum, quod Scotice dicitur Monamoire x; idem homo Dei, coram Conallo y Rege filio Comgill in Britannia conversatus, per omnia enarravit, tam de bello commisso, quam etiam de illis Regibus, quibus Dominus de inimicis victoriam condonarit; quorum propria vocabula z, Ainmerius filius Setni, & duo filii Maic-Ercæ, Donallus & Fergus. Sed & de Rege Cruithniorum α, qui Echodius-Laib vocabatur, quemadmodum victus currui insidens evaserit; similiter Sanctus prophetizavit. *

VIII.

Alio in tempore, hoc est, post multos a supra memorato bello annorum transcursus, [& Aidani Regis cruenta victoria;] cum esset vir Sanctus in Jona insula; subito dicit ad suum ministratorem Diermitium; Cloccam β pulsa. Cujus sonitu Fratres incitati ad ecclesiam, ipso Sancto Præsule præeunte, ocius currunt. Ad quos ibidem flexis genibus infit; Nunc intente pro hoc populo & Aidano γ Rege Dominum oremus: hac enim hora inierunt bellum. Et post modicum intervallum egressus oratorium, respiciens in cælum, inquit; Nunc barbari in fugam vertuntur; Aidanoque, quamlibet infelix, tamen concessa victoria est. Sed & de numero de exercitu Aidani interfectorum, trecentorum & trium virorum, vir beatus prophetice enarravit.

IX.

[12] Alio in tempore ante supradictum bellum, Sanctus Aidanum Regem interrogat de regni successore. Illo se respondente nescire, [de Regis illius successore futuro,] quis esset de tribus filiis suis regnaturus, Arthurius, an Eochodius Find, an Domangarthus; Sanctus consequenter hoc profatur modo; Nullus ex his tribus erit regnator; nam in bellis cadent ab inimicis trucidandi. Sed nunc, si alios juniores habes, ad me veniant; & quem ex eis elegerit Dominus Regem, subito super meum irruet gremium. Quibus accitis secundum verbum Sancti, Eochodius Buidhe adveniens, in sinu ejus recubuit: statimque Sanctus eum osculatus benedixit, & ad patrem ait; Hic est superstes, & Rex post te regnaturus, & filii ejus post eum regnabunt. Sic omnia post suis temporibus plene adimpleta sunt. Nam Arthurius & Eochodius Find, non longo post temporis intervallo, Miatorum superius memorato in bello trucidati sunt. Domangarthus vero in Saxonia δ bellica in strage, interfectus est, ε Eochodius autem Buidhe post patrem in regnum successit.

ANNOTATA F. B.

a Colitur sanctus hic Fintenus 21 Octobris teste Colgano, qua die de illo erit agendum.

b Columb-Crag, id est, Columba cognomento Crag, forsitan 22 Septembris de eo agetur inter Prætermißos.

c Roboretum Calgache, prius S. Columbæ celebre monasterium, nunc civitas nobilis in Ultonia ad septemtrionem & Sedes Episcopalis. Doriam vocat Colganus, alii Deriam, Hiberni Derry. De anno fundationis ejus agit Ußerus in Indice Chronolog. anno 546.

d Pro, gente Moccu Moje, Colganus legendum putat, genitrice de Moc-umaine: nam, inquit, Mater hujus S. Finteni fuit de stirpe Maine seu Manii, filii Nielli magni Regis Hiberniæ, quæ stirps Maccamaine, id est progenies Manii dicebatur. Ego similibus, quæ identidem occurrunt, immorandum non existimo: si enim ejusmodi Sancti publicum in Ecclesia cultumobtinuerunt, commodius ad ipsorum natales explicabitur; sin minus, ad Historiam elucidandam aut confirmandam parum conferent, leves plerumque, conjecturæ.

e Hunc Ossineum, affirmat Colganus, coli in ecclesia Tengamensi 19 Iulii, cui præfuit cum triginta monachis; citatque Martyrologia Tamlactense & Dungallense.

f Illud ipsum monasterium est, de quo Venerabilis Beda lib. 3 cap. 4 ait; Monasterium nobile in Hibernia, quod a copia roborum Dear-mach (rectius Dairmagh) lingua Scotorum, hoc est Campus-roborum cognominatur. Situm est inquit Colganus, in Midia australi tractu Lageniæ adeoque diversum ab eo, quod supra vocatum est Roboretum Calgache in Ultonia. Usserus pag. 690 pluribus de hoc monasterio disserit, & refutat Cambdenum, qui putavit per Dearmach Armacham designari.

g Clonense illud Cœnobium in Occidentali Midia est ad Sinannum fluvium, fundatum a S. Cerano seu Kierano, & Hibernis Cluain-mucnois dicitur, teste Colgano.

h De S. Cerano seu Kierano agetur 9 Septemb.quo obiit.

i Alitherus Abbas juxta Quatuor-Magistros, Annalium Hibernicorum scriptores, præfuit monasterio de Cluain-mucnois, ab anno 589 ad annum 595: adeoque non ita S. Columba triginta quatuor annis versatus fuit in Britannia, quin subinde reviserit Hiberniam.

k Ad eum modum, quo nos umbella seu baldachino utimur in Proceßionibus, causa venerationis erga SS. Sacramentum, atque ad arcendam turbam, pluviam, & solis ardorem.

l Amphibalus, byrrus villosus, caput & totum corpus circumtegens, quo Monachi paßim utebantur: vide Cangium.

m Quamvis hic Erneneus, filius Cresceni, dicatur per omnes Scotiæ Ecclesias famosus futurus & valde notissimus, & revera talis fuerit; Colganus tamen satis divinare nequit, an sit is qui 4 Iunii, an vero alius qui 18 Augusti colitur juxta Mrol. Tamlactense. Sigineus autem, Abbas erat Hiensis, cum S. Aidanus Episcopus anno 2 S. Oswaldi Regis, Christi 635, destinatus est in Britanniam, teste Beda lib. 3 cap. 5: putaturque obiisse an. 651: colitur vero juxta Tamlactense Mrol. 12 Augusti.

n Vide Comment. prævium num. 23.

o S. Cainecnum XI Octob. coli asserit Colganus.

p Columbanus hic, alibi Colmanellus vocatur. De eo acturus fuerat Colganus 26 Septemb. Ipsum hoc loco adi, si plura cupis.

q Charibdis hæc, Hibernice Coire Brekain dicta, in faucibus Oceani, inter Ultoniam & Scotiam Albiensem, ubi vorticosum illud mare in sinum de Loch-Feabhuil magno impetu influit.

r S. Cormacus Abbas Dormagensis, 21 Iunii colitur, juxta Tamlactense Martyrologium aliosque.

s Eremum in oceano quærere intelligo eum, qui insulam quamdam incultam & aptam solitudini inquirit.

t Fluvius Connaciæ celebris, vulgo Muaidh, nobis latine Moadus sive Muadus appellatus.

v Regio Occidentalis Connaciæ, vulgo Irros-Chlann-Domnann appellata. Cirros habet Windbergense Ms.

x Prælium, sic dictum a loco in quo commissum est, qui Hibernice teste Colgano vocatur Moin mor de Dore-Lothuir, in finibus aquilonaris Ultoniæ. Contigit juxta Usserum & nos an. 563.

y Alii Congallum aut Convallum nominant. Hujus pietatem multis describit Hector Boëtius de rebusScotorum fol. 166 num. 40.

z Donallus & Fergus aut Fergussius in Hibernia, seu potius Midia, regnarunt ænno 565: vocantur vero filii Mac Ercæ, id est, Nepotes Ercæ, quia pater eorum Murchertachus filius erat Ercæ; Ainmireus autem, filius Setnæ, regnum triennale sequenti anno 566, mortuis duobus prioribus, inchoavit. Quia tamen hic primus nominatur inter eos, quibus Dominus conceßit victoriam, quamvis nondum Rex esset Midiæ, qui Reges Hiberniæ paßim vocabantur; suspicor eum tum temporis Regem Ultoniæ fuisse, in cujus finibus gestum est bellum, Regibus Midiæ ei suppetias ferentibus. Vide quæ dicta sunt ad Acta S. Patricii 17 Martii comm. prævio num. 34 & 36, & Colganum in hunc locum, si plura cupis.

α Regem hunc Crutheniorum Pictorum interpretatur Colganus: verum Brudius tunc Pictos regebat. Oportet igitur hunc Regulum fuisse civitatis cujusdam aut tractus in vel circa Ultoniam, eorum qui sequenti capite lit. X Cruthinii vocantur, & a Pictis genus duxisse. Cetera quæ de hac pugna & his Regibus quærit disputatque Colganus, apud ipsum lege si lubeat.

β Clocca campana, Belgis etiam Klocke. Vide Cangium, De Diermitio autem vide infra num. 14.

γ Hæc Aidani Regis Scotorum Albiensium victoria, quandonam relata sit, diversa variorum est sententia. Colganus adhæret Ussero, qui pag. 709 existimat prælium hoc fuisse Leitredense, anno DXC commissum, juxta Annales Ultonienses. Sed cur id Miatorum vocetur ab Adamnano, nullibi produnt scriptores Hiberni, & ego divinandum relinquo. Forsitan non fuit eo prælio superatus Rex Saxonum Occidentalium, ut existimare videntur Usserus aliique; sed rebelles aliquot barbari, qui simile nomen sibi assumpserant. Sane videtur Adamnanus numero sequenti, bellum Miatorum a bello Saxonico distinguere.

δ Forsitan sexto post obitum S. Columbæ anno, Christi 603, cum Rex Aidanus, contra Ædhilfridum Nordanhumbrorum Regem exercitum ducens, ab eo victus fugatusque est, ut narrat Beda lib. 1 cap. 34.

ε Obiit Aidanus Rex anno 2 post bellum Deghsastan, ætatis fere octogesimo. Nec tamen eidem immediate succeßit filius Eochodius-Buidhe, aliis Eugenius, sed post breve imperium Kenneti-ker, filii Conal, ut habent in suo Scoti-Chronico Frondonus atque Georgius Buchananus, ex eisque Usserus.

CAPUT III.
De Regibus Prophetat, absentia narrat, occulta peccata revelat S. Columba.

X.

XI.

[13] Domnallus a, filius Aidi, adhuc puer ad S. Columbam in Dorso-Cete b per nutritores adductus est: quem intuens percunctatur, inquiens; Cujus filius hic, quem adduxistis? Illis respondentibus, [Prædicit Domnallum diu feliciter regnaturum.] Hic est Domnallus, filius Aidi, qui ad te ideo perductus est, ut tua redeat benedictione ditatus. Quem cum Sanctus benedixisset, continuo ait; Hic, & super omnes suos fratres superstes erit, & Rex valde famosus; nec unquam in manus inimicorum tradetur, sed morte placida in senectute, & intra domum suam, coram amicorum familiarium turba, super suum morietur lectum. Quæ omnia, secundum beati vaticinium viri, de eo vere adimpleta sunt. Eodem tempore Sanctus & in eodem loco, ad Scandlanum c, filium Colmani, apud Aidum d Regem in vinculis retentum, visitare eum cupiens, pergit: ipsumque cum benedixisset, confortans, ait; Fili, nolis contristari, sed potius lætare & confortare: Aidus enim Rex, apud quem vinculatus es, de hoc mundo te præcedet; & post aliqua exilii tempora, triginta annis in gente tua Rex regnaturus es: iterumque de regno effugaberis; & per aliquot exulabis dies: post quos a populo reinvitatus, per tria regnabis brevia tempora. Quæ cuncta, juxta vaticinationem Sancti, plene expleta sunt e. Nam post triginta annos de regno expulsus, per aliquod exulabat spatium temporis: sed post a populo reinvitatus, non ut putabat tribus annis, sed ternis regnavit mensibus, post quos continuo obiit.

XII.

[14] Alio in tempore, per asperam & saxosam regionem iter faciens, quæ dicitur Artdamuirchol f, & suos audiens comites, Laisranum g utique filium Feradachi, & Dermitium ministratorem, de duobus supra h memoratis Regibus [qui nepotes Muredachi i vocitabantur, Baitanus filius Mac-Erce & Fochodius filius Domnail] in via sermocinari; [Duorum Regum mortem absens nuntiat.] hæc ad eos verba depromit: O filioli, quare inaniter de his sic confabulamini? Nam illi ambo Reges, de quibus nunc sermocinamini, nuper ab inimicis decapitati disperierunt. In hac quoque die aliqui de Scotia k adventantes nautæ, hæc eadem vobis de illis indicabunt Regibus. Quod venerabilis viri vaticinium eodem die de Hibernia navitores, ad locum, qui dicitur Muirbolc paradisi l pervenientes, suprascriptis ejus binis comitibus, sed eadem navi cum Sancto navigantibus, de iisdem interfectis Regibus expletum, retulerunt.

XIII.

XIV.

[15] [Oengussius m, filius Aidi Commani] de patria cum aliis duobus fratribus effugatus, ad Sanctum in Britannia peregrinantem exul venit. [prædicit Engussiū tunc exulem, postea feliciter regnaturum;] Cui benedicens, hæc de eo prophetizans sancto promit de pectore verba: Hic juvenis, defunctis ejus ceteris fratribus, superstes remanens, multo est regnaturus in patria tempore, & inimici ejus coram ipso cadent: nec tamen ipse unquam in manus tradetur inimicorum: sed morte placida senex inter amicos morietur. Quæ omnia, juxta Sancti verbum, plene sunt adimpleta. Hic est Oengussius, cujus cognomentum Bronbachal. Alio in tempore, cum vir beatus in Scotia per aliquot demoraretur dies, ad supradictum Aidum n [Slane, filium Dermitii Regis] ad se venientem, sic prophetice locutus, ait: [Aidum dimidiam regni partem amissurum,] Præcavere debes, fili, ne tibi a Deo totius Hibernie regni prærogativam monarchiæ prædestinatam, parricidali faciente peccato, amittas: nam si quandoque illud commiseris, non toto patris Regno, sed ejus aliqua parte, in gente tua brevi frueris tempore. Quæ verba Sancti sic sunt expleta, secundum ejus vaticinationem: nam post Suibneum, filium Columbani, dolo ab eo interfectum, non plus (ut fertur) quam quatuor annis & tribus mensibus, regni concessa potitus est parte.

XV.

XVI.

[16] Alio item in tempore [Rex Rodericus filius Tothail o, qui in Petra Cloithe p regnavit] ut erat sancti viri amicus, aliquam ad eum occultam per Lugbeum Moccumin q legationem misit, scire volens si ab inimicis esset trucidandus, [Rodericum placide moriturum;] an non? At vero Lugbeus, a Sancto interrogatus de eodem rege, & regno, & populo; & respondens quasi misertus, dicit: Quid de illo inquiris misero, qui qua hora ab inimicis occidatur nullo modo scire potest? Sanctus tum deinde profatur: Numquam in manus tradetur inimicorum: sed in sua super suam plumatiunculam r morietur domo. Quod Sancti de Rege Roderico vaticinium plene adimpletum est: nam, juxta verbum ejus, in domo sua morte placida obiit. * Alio in tempore duo quidam plebeji, ad Sanctum, in Jona commorantem insula, [unius instantem mortem,] deveniunt: quorum unus Meldanus nomine, de filio suo, qui præsens erat, Sanctum interrogat, quid ei esset futurum? Cui Sanctus sic profatur: Nonne Sabbati dies hodierna est? filius tuus feria sexta in fine morietur septimanæ; octavaque die, hoc est Sabbato, hic sepelietur. Alter proinde plebeius, nomine Glasdereus, & ipse de filio suo, [alterius diuturnam vitam:] quem ibidem secum habuit nihilominus interrogans, talem Sancti audit responsionem; Filius tuus Ernanus suos videbit nepotes, & in hac insula sepelietur. Quæ omnia, secundum verbum Sancti, suis plene temporibus expleta sunt.

XVII.

XVIII.

[17] Alio in tempore supra memoratum Colgium s [Aidi Draigniche filium, a nepotibus Fiechrach ortum] apud se in Jona commorantem insula, [occultum matris peccatum noscens, jubet a filio moneri:] Sanctus de sua interrogat genitrice; si esset religiosa, an non. Cui ipse inquiens, ait; Bene moratam & bonæ famæ meam novi matrem. Sanctus tum sic prophetice profatur; Mox Deo volente ad Scotiam profectus, matrem diligentius de quodam suo prægrandi peccato interrogato occulto, quod nulli hominum confiteri vult. Qui hæc audiens obsecutus, ad Hiberniam emigravit. Proinde mater ab eo studiose interrogata, quamlibet primule inficiens, tamen suum confessa est peccatum; juxta Sancti indicationem pœnitudinem agens, sanata; deque eo quod Sancto manifestum est, valde mirata. Colgius vero ad Sanctum reversus, per aliquot dies apud eum commoratus, de fine sui interrogans temporis, hoc a Sancto audit responsum; [alteri mortis signum dat.] In tua quam amas patria, Primarius alicujus ecclesiæ per multos eris annos: & si forte aliquando tuum videris pincernam, in cœna amicorū ludentem, hauritoriumque t in gyro per collum torquentem, scito te mox in brevi moriturum. Quid plura? hæc eadem beati viri prophetatio sic per omnia est adimpleta, quemadmodum de Colgio est prophetata. Vir beatus quemdam de suis Monachum, nomine Trenanum u, gente Mocuruntir, [Navigaturo prædicit inveniendū socium,] Legatum ad Scotiam exire quadam præcepit die. Qui hominis Dei obsecutus jussioni, navigationem parat festinus, unumque sibi deesse navigatorem coram Sancto queritur. Sanctus hæc consequenter eidem respondens, sacro promit de pectore verba, dicens; Nautam quem tibi adhuc non suppetisse dicis, nunc invenire non possum: vade in pace; usque quo ad Hiberniam pervenias, prosperos & secundos habebis flatus: quemdamque obvium videbis hominem eminus occursurum, qui primus præ ceteris navis proram tuæ tenebit in Scotia: hic erit comes itineris per aliquot in Hibernia dies; teque inde revertentem ad nos usque comitabitur; vir a Deo electus, qui in hoc meo monasterio per omne reliquum tempus bene conversabitur. Quid plura? Trenanus accipiens a Sancto benedictionem, plenis velis per omnia transmeavit maria: & ecce appropinquanti ad portum naviculæ Laisranus x Mocumoie citior occurrit, tenetque proram: nautæ recognoscunt ipsum esse, de quo Sanctus prædixerat.

XIX.

[18] Quadam die, cum vir venerabilis in Jona demoraretur insula, quidam frater Berachus y nomine, ad Ethicam z proponens insulam navigare, ad Sanctum mane accedens, ab eo benedici postulat. [alteri occursurum cetum,] Quem sanctus intuitus, inquit; O fili, hodie intensius præcaveto, ne Ethicam cursu ad terram directo per latius coneris transmeare pelagus, sed potius circumiens minores secus naviges insulas; ne videlicet aliquo monstruoso perterritus prodigio, vix inde possis evadere. Qui a Sancto accepta benedictione secessit; & navem conscendens Sancti verbum quasi parvipendens transgreditur. Majora proinde Ethici transmeans spatia pelagi, ipse & qui ibi inerant nautæ, vident; & ecce cetus miræ & immensæ magnitudinis, se instar montis erigens, ora aperit patula, nimis dentosa, supernatans. Tum proinde remiges, deposito velo valde perterriti, retro reversi, illam obortam ex belluino motu fluctuationem vix evadere potuerunt: Sanctique verbum recognoscentes propheticum, admirabantur. Eadem quoque die Sanctus Baitheneo, α ad supra memoratam insulam navigaturo, [itemque Baitheneo;] mane de eodem intimavit ceto; inquiens, Hac præterita nocte media, cetus magnus de profundo maris se sublevavit, & inter Jonam & Ethicam insulam se hodie in superficiem eriget æquoris: cui Baitheneus respondens, infit: Ego & illa bellua sub Dei potestate sumus. Sanctus; Vade, ait, in pace: fides tua in Christo te ab hoc defendet periculo. Baitheneus tum deinde a Sancto benedictione accepta, a portu enavigat: transcursisque non parvis ponti spatiis, ipse & socii cetum aspiciunt: perterritisque omnibus, ipse solus æquor & cetum ambabus manibus elevatis benedicit subintrepidus: eodemque momento bellua magno se fluctui immergens, numquam deinceps eis apparuit.

XX.

[19] Alio in tempore quidam Baitanus, β gente, nepos Niath Talaiarc, benedici a Sancto petivit, cum ceteris in mari eremum quæsiturus. Cui valedicens Sanctus, hoc de ipso propheticum protulit verbum. [Baitano locum sepulturæ,] Hic homo, qui ad quærendum in oceano desertum pergit, non in deserto conditus jacebit; sed illo in loco sepelietur, ubi oves femina trans sepulcrum ejus minabit. Idem itaque Baitanus, post longos per ventosa circuitus æquora, eremo non reperta ad patriam reversus, multis ibidem annis cujusdam cellulæ dominus γ permansit, quæ Scotice Lath-reginden dicitur: iisdemque diebus accidit, quibus post aliqua mortuus est in Roboreto Calcagi, ut, propter hostilitatis incursum, vicina ad ejusdem loci ecclesiam plebecula cum mulieribus & parvulis confugeret; unde contigit, ut quadam die mulier deprehenderetur aliqua, quæ suas per ejusdem viri sepulcrum nuper sepulti oviculas minabat. Et unus ex his, qui viderant, viris, sanctus Sacerdos, dixit; Nunc prophetia S. Columbæ expleta est, multis prius divulgata annis. Qui utique supra memoratus Presbyter, inibi de Baitano enarrans retulit, Mailodranus δ nomine, Christi miles, gente Mocurin.

XXI.

[20] Alio in tempore Sanctus ad Hinbinam ε insulam pervenit, eademque præcipit die, ut etiam Pœnitentibus ζ aliqua cibi consolatio indulgeretur. Erat tunc ibi inter Pœnitentes quidam Nemanus, filius Cathur; [Nemano committendum ab eo facinus.] qui a Sancto jussus, renuit oblatam accipere consolatiunculam: quem Sanctus his compellat verbis; O Nemane, a me & Baitheneo indultam non recipis aliquam refectionis indulgentiam? erit tempus, quo cum furacibus furtivæ carnem in sylva manducabis equæ. Hic idem itaque postea ad seculum reversus, in saltu cum furibus talem comedens carnem, juxta verbum Sancti, de craticula η sumptam lignea, inventus est.

XXII.

[21] Alio in tempore Fratres intempesta nocte suscitat Sanctus, [Absentis parricidæ & incerti adventum prænoscens,] ad quos in ecclesia congregatos dicit: Nunc Dominum intentius precemur; nam hac in hora aliquod inauditum in mundo peccatum perpetratum est, pro quo valde timenda judicialis vindicta. De quo peccato crastino die aliquibus paucis percunctantibus intimavit, inquiens; Post paucos menses, cum Lugaido θ nesciente, infelix ille homuncio ad Jonam perveniet insulam. Alia itaque die Sanctus ad Diermitium, interjectis quibusdam mensibus, præcipiens profatur; Surge citius: ecce Lugaidus appropinquat: dicque ei, ut miserum, quem secum in navi habet, in Muleam ι propellat insulam, ne hujus insulæ cespitem calcet. Qui præcepto Sancti obsequitur; ad mare pergit, Lugaidoque adventanti omnia Sancti prosequitur de infelici viro verba. Quibus auditis ille infelix juravit, nunquam se cibum cum aliis accepturum, nisi prius Sanctum videret Columbam eumque alloqueretur. Quæ infelicis verba Diermitius, ad Sanctum reversus, retulit. Quibus auditis Sanctus ad portum perrexit; Baitheneoque, prolatis sacræ Scripturæ testimoniis suggerenti, [prædicit, neglecta pœnitentia, damnandum.] ut miseri pœnitudo susciperetur, Sanctus consequenter inquit: O Baithenee, hic homo fratricidium in modum perpetravit Cain, & cum sua matre mœchatus est. Tum deinde miser in littore flexis genibus, leges pœnitentiæ expleturum se promisit, juxta Sancti judicationem. Cui Sanctus ait; Si duodecim annis inter Brittones, cum fletu & lacrymis pœnitentiam agens, nec ad Scotiam usque ad mortem reversus fueris, forsan Deus peccato ignoscet tuo. Hæc dicens Sanctus, ad suos conversus, dicit; Hic homo filius est perditionis, qui quam promisit pœnitentiam non explebit: sed mox ad Scotiam revertetur, ibique in brevi ab inimicis interficiendus peribit. Quæ omnia, secundum Sancti prophetiam, ita contigerunt. Nam miser iisdem diebus ad Hiberniam reversus, in regione quæ vocatur Lea κ, in manus incidens inimicorum, trucidatus est. Hic de nepotibus Turtrei λ erat.

ANNOTATA F. B.

a Obiit Domnaldus, filius Aidi, post patrem Rex Hiberniæ, anno 642, juxta Usserum in indice Chronologico; anno vero 639, juxta Quatuor-Magistros: qui addunt, quod decesserit in Ardfothadh regione de Tir-Aodha, post pœnitentiæ palmam. Integro enim anno in sua letali infirmitate, singulis diebus Dominicis communione corporis Christi refectus, interiit. De his fides sit penes Auctores.

b Dorsum-Cette, Hibernice Druim-cheat appellatur, estque diœcesis Dorensis, in regione Ultoniæ Kiennachta vulgo dicta, in qua circa annum 586, inquit Colganus, habita sunt celebria regni Comitia, quæ Druymcettensia vocantur, quibus interfuit S. Columba, Aidus Ainmirei Filius Rex Hiberniæ, & Aidanus filius Gaurani Rex Scotorum Albiensium, cum multis regni Principibus.

c Severinus Ketennus libro 2 de Regibus Hiberniæ refert, Scandulanum, Principem Ossoriæ, ideo in vinculis a Rege Aido detentum fuisse, quia refractarius accusabatur in solvendo tributo, a majoribus solvi consueto Regibus Hiberniæ. Sed hæc cum Chronologia Quatuor-Magistrorum non consentiunt. Vide Colganum.

d Aidus, Filius Anmirei, filii Sedhnæ, postquam 27 annis regnasset, occubuit in prælio de Dunbolg in Lagenia, per Brandubium Lageniæ Regem interfectus anno 594. Ita Quatuor-Magistri.

e Impleta esse, nullus alius, quod sciam, Historicus narravit. Sufficit tamen Adamnani auctoritas, qui rei gestæ fuit ætate proximus: siquidem, ut dixi, Aidus filius Anmirii anno 594 obiit: a quo tempore triginta Principatus sui annos inchoasse oportet Scandlanum, Ossoriæ Principem; adeoque Adamnani, qui seculo septimo floruit, pene attigisse tempora.

f Difficile nunc invenire, quis locus iste, vel in qua regione fuerit, si tamen utriusque Regis mortem in annum 563 aut ultra referre liceat cum Quatuor-Magistris, non dubitarem asserere, locum hunc in Pictorum regionibus fuisse, de quibus Beda lib. 3 cap. 4, arduis atque horrentibus montium jugis ab Australibus sunt regionibus sequestratæ &c.

g Fuit Laisranus Abbas Hiensis, mortuus anno 601, juxta Quatuor-Magistros. Coli eum aßerit Colganus 16 Septembr. juxta Martyrologium Tamlactense aliaque. Diermitii vero coluntur varii apud Hibernos Martyrologos, præsertim 6 & 15 Ianuarii, ac 2 Augusti. An autem aliquo ex his diebus colatur iste, de quo hic agitur, sæpiusque per decursum horum Actorum fit mentio (utpote uno ex primariis discipulis, in cujus gremio Sanctus expiravit) non audet determinare Colganus, multo minus ego.

h Supra, id est in titulo Capitis XII, ex quo verba desumpsi parenthesi inclusa, ad elucidandam narrationem.

i Murcdachus itaque filios habuit binos, Murchertachum unum, ex Erca Dalriedianorum Principis filia, Mac-Ercæ dictum; a quo Baitanus nepos, de quo hic agitur: alterum Domnaldum, ex quo Eochodius. Occubuerunt autem, ut ajunt Quatuor Magistri, per Cronanum Kienactæ Regem seu Principem inerfecti.

k Id est Hibernia, quo confirmatur, hanc prophetiam a Sancto in Britannia esse prolatam.

l Portus aliquis Scotiæ Albiensis, qui nunc quæreretur frustra.

m Omisi ex textu voculas duas, hic namque; cum vicem illarum abunde supplerent verba tituli, parenthesi inclusa, sine quibus historia intelligi non poterat. Quis autem ille Oëngussius, filius Aidi Commani? Colganus legendum putat, Colmani: existimatque eum esse, de quo Quatuor Magistri anno 616 sic dicunt; Ægußius, filius Colmani Magni, Princeps Australium Onellorum, id est Princeps seu Rex Mediæ, obiit. Sed qui dicitur filius Colmani, intelligendus esset Nepos. Unde vero cognomentum Bromba-chal acceperit, relinquitur divinandum.

n Dicitur hic Aidus Slane regnasse ab anno 594; & 596, cum Suibneum cognatum suum interfecisset, partem regni amisisse, Colmano Rimiedo cum ipso regnante: qui, ut ajunt Quatuor Magistri, anno 600 ambo occubuerunt. Quod autem additur, postquam sex annis regnassent, de Aido Slane intelligi solum poterit: cum Colmanus non amplius quatuor regnaverit.

o Hic ille Rodericus est, in Vita S. Kentigerni 13 Ianuarii num. 31 nominatus Rederic: qui toto corde quærens Dominum, fidem Christi in regnum reparare studebat, eumque in finem S. Kentigernum ad se invitavit.

p De Petra Cloithe seu Alcluith, vide dicta in Comment. prævio §. 2 ad Acta S. Patricii 17 Martii, est enim ejusdem Sancti patria.

q Lugbeus Moc-Cumin, cujus frater videtur fuisse Lugneus Mocumin, de quo infra num. 54; forsitan ex cognatione S. Brigidæ aut Maconii Regis Hiberniæ. Vide Colganum.

r Plumatiuncula, Lectulus plumis confertus aut pulvinar: diminutivum a plumacium. Vide Cangium.

s Quæ parentesi inclusi, ex titulo desumpta sunt. De hoc Colgio seu Colgano, putat se egisse 20 Februarii Colganus.

t Hauritorium, instrumentum hauriendi, aut potius bibendi.

u De hoc Trenano egit Colganus 23 Martii.

x Inter diversos Laisranos cognomines, quærit Colganus, de quo hic agatur, nec satis definire valet.

y De hoc Beracho, ut Sancto, existimat se egisse Colganus 5 Februarii.

z Ethica insula, quæ lib. 3 vocatur ab Adamnano Terra-Ethica, versus Orientem Septentrionalem respectu Hiensis Insulæ posita, insigni monasterio de Campo-lunge aliisque pluribus ornata, forsitan eadem est, quæ vulgo Heth-land, Latine Hethlandia a Georgio Buccanano in descriptione Scotiæ pag. 39 vocatur, sexaginta milliaria longa, & hinc quandoque Continensappellata.

α Baitheneus hoc eodem die colitur. Vide Vitam ejus infra.

β Colganus quærit, quis sit hic Baitanus inter plures homonymos (nomen enim gentis distinctivum omissum est) ipsum adi, si conjecturam cupis.

γ Cellulæ Dominus, aut quia solus inhabitabat, aut quia paucorum Monachorum Prior erat. Cellula autem Rath-reginden (ut legendum putat Colganus) est Diœcesis Derensis, secundum ejusdem Colgani opinionem.

δ Alii legunt Moel-Odhranus: an, & quando colatur, inquirit Colganus, nihil certi affirmans. Christi Miles, id est Monachus, fuiße intelligitur.

ε Certum est Colgano, Hinbinam eße unam ex Hebridibus, quamvis nunc nulla insula talis nominis extet: tempore enim nomen illud in aliud transiit.

ζ Pœnitentes intellige, qui post grave peccatum in aliquod monasterium ad tempus se subduxerant, majori præ reliquis austeritate macerantes sese.

η Sumptam de craticula lignea, cui supra carbonescarnem imposuerant, quia ferream non habebant ad manum.

θ Existimat Colganus hunc eße Lugaidum de Tir Dachroebh, de quo agunt Hibernica Martyrologia 31 Ianuarii.

ι Mulea insula una Hebridum, nunc Mula.

κ Est Regio septemtrionalis Ultoniæ, comitatus Ændromensis.

λ Nepotes Turtrei, populi septemtrionalis Ultoniæ, vulgo Hi Tuirtre, id est Nepotes Turtrei, reliquerunt suum nomen parti Comitatus Ændromensis, quæ etiam nunc Hi-tuirtre vocatur. Ita Colganus.

CAPUT IV.
De rebus levioris momenti prophetat: mortem variis & pœnam peccatorum prænuntiat.

XXIII.

XXIV.

XXV.

[22] Quadam die Baitheneus a ad Sanctum accedens ait; Necesse habeo, ut aliquis de Fratribus mecum Psalterium, [Prophetice novit unicum in Psalterio mendum,] quod scripsi, percurrens emendet. Quo audito Sanctus sic profatur: Cur hanc super nos infers sine causa molestiam? nam in tuo hoc, de quo dicis, Psalterio, nec una superflua reperietur littera, nec alia deesse, excepta I vocali, quæ sola deest. Et sic toto perlecto Psalterio, sicut Sanctus prædixerat, repertum, & exploratum est. * Quadam itidem die, ad focum in monasterio sedens, vidit Lugbeum b, gente Mocumin, eminus librum legentem: cui repente ait: [libellum in aquam casurum,], Fili, precave: æstimo enim, quod quem lectitas liber, in aquæ plenum sit casurus vasculum. Quod mox ita contigit: nam ille supra memoratus juvenis, post aliquod breve intervallum, ad aliquam consurgens in monasterio administrationem, verbi oblitus beati viri, quem sub axilla negligentius inclusit, subito in hydriam aqua repletam cecidit liber. * Alia inter hæc die ultra fretum c Jonæ insulæ clamatum est. Quem Sanctus, sedens in tuguriolo tabulis suffulto, audiens clamorem, dicit; [atramentarium suum evertendū,] Homo, qui ultra clamitat fretum, non est subtilis sensus: nam hodie mei corniculum atramenti inclinans effundet. Quod verbum ejus ministrator Diermitius audiens, paulisper ante januam stans, gravem expectabat superventurum hospitem, ut corniculum defenderet: sed alia mox faciente causa, inde recessit: & post ejus recessum hospes molestus supervenit, Sanctumque osculandum appetens, ora vestimenti inclinatum effudit atramenti corniculum.

XXVI.

XXVII.

[23] Alio itidem tempore tertiæ feriæ Sanctus fratribus sic profatur; Crastina quarta feria jejunare proponimus d: sed tamen, superveniente quodam molesto, consuetudinarium solvetur jejunium. [jejunium solvendum ob adventū hospitis,] Quod ita ut Sancto præostensum est, accidit. Nam mane eadem quarta feria, alius ultra fretum clamitabat proselytus, Aidanus e nomine, filius Fergnoi: qui, ut fertur, duodecim annis Brendano ministravit Mocualti, vir valde religiosus: qui ut advenit, ejusdem diei, juxta verbum Sancti, jejunationem solvit. * Quodam quoque die, quemdam ultra fretum audiens clamitantem, Sanctus hoc profatur modo; [advenam peccatorem cito moriturum,] Valde miserandus est ille clamitans homo, qui aliqua ad carnalia medicamenta petiturus pertinentia, ad nos venit: cui opportunius erat veram de peccatis hodie pœnitudinem gerere: nam in hujus fine hebdomadis morietur. Quod verbum, qui inerant præsentes, advenienti misero intimarunt. Sed ille parvipendens, acceptis quæ poposcerat, citius recessit: & secundum Sancti propheticum verbum, ante finem ejusdem septimanæ mortuus est.

XXVIII.

[24] Alio itidem tempore Lugbeus, gente Moccumin, cujus supra mentionem fecimus, quadam ad Sanctum die post frugum veniens triturationem,[civitatem Italiæ, cælesti igne deletam,] nullo modo ejus faciem intueri potuit, miro superfusam rubore; valdeque pertimescens cito aufugit. Quem Sanctus complosis paulum manibus revocat. Qui reversus, a Sancto statim interrogatus, cur ocyus aufugisset, hoc dedit responsum: Ideo fugi, quia nimis pertimui. Ac post aliquod medium intervallum fiducialius agens, audet Sanctum interrogare, inquiens; Nunquid in hac hora tibi aliqua formidabilis ostensa visio est? Cui Sanctus talem dedit responsionem: Tam terrifica ultio nunc in remota orbis parte peracta est. Qualis, ait juvenis, vindicta, [deque ea intra annum affore nuntium.] & in qua regione facta? Sanctus tum sic profatur? Sulfurea de cælo flamma super Romani juris civitatem, f intra Italiæ terminos sitam, hac hora effusa est: tria ferme millia virorum, excepto matrum puerorumque numero, disperierunt. Et antequam præsens finiatur annus, Gallici nautæ, de Galliarum provinciis adventantes, hæc eadem tibi enarrabunt. Quæ verba post aliquod menses, veridica fuisse, sunt comprobata. Nam idem Lugbeus simul eum sancto viro ad Caput regionis g pergens, nauclerum & nautam adventantis barcæ interrogans, sic omnia illa de civitate cum civibus, ab eis audit enarrata, quemadmodum a prædicabili viro sunt prædicta.

XXIX.

[25] Quadam brumali & valde frigida die, Sanctus magno molestatus mœrore, [Monachos suos nimio labore premi] flevit. Quem suus ministrator Diermitius de causa interrogans mœstitiæ, hoc ab eo responsum accepit: Non immerito, o filiole, ego hac in hora contristor, meos videns monachos, quos Laifranus nunc gravi fatigatos labore in alicujus majoris domus fabrica molestat, quæ mihi valde displicent. Mirum dictu! Eodem momento horæ Laifranus, habitans in monasterio Roboreti-campi, quodammodo coactus, & quasi quadam pyra intrinsecus succensus, jubet Monachos a labore cessare, [& quiescere jussos:] aliquamque cibationum consolationem præparari; & non solum in eadem die otiari, sed & in ceteris asperæ tempestatis diebus requiescere. Quæ verba ad Fratres consolatoria a Laifrano dicta, Sanctus in spiritu audiens, flere cessavit: & mirabiliter gavisus ipse, in Jona insula commanens, Fratribus, qui ad præsens inerant, dixit; Et Laisranus monachorum benedixit consolatorem.

XXX.

XXXI.

[26] Alio in tempore Sanctus, in cacumine sedens montis, [advenire hospitem pœnitentē,] qui nostro huic monasterio eminus supereminet, ad suum ministratorem Diermitium conversus, profatus est dicens; Miror quare tardius appropinquat quædam de Scotia navis, quæ quemdam advehit sapientem virum; qui in quodam facinore lactymosam gerens pœnitudinem; mox adveniet. Post proinde haud grande intervallum, ad Austrum prospiciens minister, velum navis videt ad portum propinquantis: quam cum Sancto adventantem demonstraret, cito surgit, inquiens; Eamus proselyto obviam, cujus veram suscipit Christus pœnitentiam. At vero Technanus h de navi descendens, Sancto ad portum pervenienti obvius occurrit; cum fletu & lamento ante pedes ejus ingeniculans flexis genibus, amarissime ingemuit; & coram omnibus qui ibidem inerant, peccantias confitetur suas. Sanctus tum cum eo pariter illacrymans, ad eum ait; Surge, fili, & consolare: dimissa sunt tua, quæ commisisti peccamina; quia, sicut scriptum est, Cor contritum & humiliatum Deus non spernit. Qui surgens, gaudenter a Sancto susceptus, ad Baitheneum, tunc temporis in Campo-Lunge i Præpositum commorantem, post aliquot est emissus dies, in pace commigrans. * Alio in tempore binos mittens Monachos ad suum alium Monachum, [mortē Cailtani sui discipuli,] nomine Cailtanum, k (qui eodem tempore Præpositus erat in cella, quæ hodie ejus Fratris Diuni l vocabulo vocitatur, stagno adhærens Abæ fluminis) hæc per eosdem nuntios Sanctus commendat verba: Cito euntes, ad Cailtanum properate; dicitoteque ei, ut ad me sine ulla veniat morula. Qui verbo Sancti obsecuti exeuntes, & ad cellam Diuni pervenientes, suæ legatiunculæ qualitatem Cailtano intimaverunt: qui eadem hora, nullo demoratus modo, Sancti prosecutus legatos, ad eum in Jona insula commorantem, eorum itineris comes celeriter pervenit. Quo viso, Sanctus ad eum taliter locutus, his compellat verbis: O Cailtane, bene fecisti ad me obedienter festinando: requiesce paulisper. Idcirco ad te invitandum misi amans amicum, ut hic mecum in vera finias obedientia vitæ cursum tuæ: nam ante hujus hebdomadis finem ad Dominum in pace transibis. Quibus auditis, gratias agens Deo, Sanctum lacrymans exosculatus, ad hospitium, accepta ab eo benedictione, pergit: eademque subsecuta infirmatus nocte, juxta verbum Sancti, in eadem septimana ad Christum Dominum emigravit.

XXXII.

[27] Quadam Dominica die, ultra sæpe memoratum clamatum est fretum: quem audiens Sanctus clamorem, ad Fratres, qui ibidem inerant; Ire, ait, celeriter, peregrinosque, de longinqua venientes regione, ad nos ocyus adducite. [Peregrinos recens appulsos,] Qui continuo obsecuti transferantes, adduxerunt hospites. Quos Sanctus exosculatus, consequenter de causa percunctatur itineris. Qui respondentes ajunt; Ut hoc etiam anno apud te peregrinemur, venimus. Quibus Sanctus hanc dedit responsionem: Apud me, ut dicitis, spatio anni unius peregrinari non poteritis, nisi prius Monachicum promiseritis votum. Quod qui inerant præsentes, valde mirati sunt, ad hospites, eadem hora adventantes, dici. Ad quæ Sancti verba senior respondens Frater, ait: Hoc in mente propositum licet in hanc horam usque nullatenus habuerimus; [ad professionem suscipit, ut cito morituros;] tamen tuum sequemur consilium, divinitus (ut credimus) inspiratum. Quid plura? Eodem horæ momento oratorium cum Sancto ingressi, devote flexis genibus votum monachiale voverunt m. Sanctus tum deinde ad Fratres conversus, ait: Hi duo proselyti, vivam Deo seipsos exhibentes hostiam, longaque in brevi Christianæ tempora militiæ complentes, hoc mox eodem mense ad Christum Dominum in pace transibunt. Quibus auditis, ambo Fratres, gratias Deo agentes, ad hospitium deducti sunt: interjectisque diebus septem, senior Frater cœpit infirmari, & eadem peracta septimana ad Dominum migravit: similiter & alter, post septem alios dies infirmatus, ejusdem in fine hebdomadis ad Dominum feliciter transit. Et sic, secundum Sancti veridicam prophetiam, intra ejusdem mensis terminum, amb opræsentem finiunt vitam.

XXXIII.

XXXIV.

[28] Cum per aliquot dies in insula demoraretur Scia n vir beatus, alicujus loci terrulam mari vicinam baculo percutiens, ad comites sic ait: Mirum dictu, o Filioli; [Senem, qui tota vita legem naturæ servaverat,] Hodie in hac hujus loci terrula quidam gentilis senex, naturale per totam bonum custodiens vitam, & baptizabitur; & morietur, & sepelietur. Et ecce, quasi post unius intervallum horæ, navicula ad eumdem supervenit portum: cujus in prora quidam advectus est senex decrepitus, Geonæ o insulæ Primarius cohortis: quem bini juvenes de navi sublevantes, ante beati conspectum viri deponunt. Qui statim, verbo Dei a Sancto per interpretem recepto credens, [de lege Christi instruit, & baptizat,] ab eo baptizatus est: & post expleta baptizationis ministeria, sicuti Sanctus prophetizavit, eodem in loco consequenter obiit; ibidemque socii, congesto lapidum acervo, sepelierunt; qui hodieque in ora cernitur maritima; fluviusque ejusdem loci, in quo idem baptisma acceperat, Dobur Art-Branani p usque in hodiernum nominatus diem; ab accolis vocitatur. * Alio in tempore, trans Britanniæ dorsum q iter agens, aliquo in desertis vehiculo agellis reperto; ibidem, juxta alicujus marginem rivuli, stagnum intrantis, Sanctus mansionem faciens; [naviculam suam incendio mox secuturo subducit.] eadem nocte dormientes, semisopore degustato, suscitat comites, dicens; Nunc, nunc, celerius foras exeuntes nostram, quam ultra rivum naviculam posuistis, in domum huc citius advehite, & in viciniore domuncula ponite. Qui continuo obedientes, sicut eis præceptum est, fecerunt. Ipsisque iterum quiescentibus, Sanctus post quoddam intervallum silenter Diermitium pulsat, inquiens; Nunc stans extra domum aspice, quid illo agitur viculo, ubi prius posuistis naviculam. Qui Sancti præcepto obsecutus, domum egreditur: & respiciens, videt vicum flamma vastante totum concremari: reversusque ad Sanctum, quod ibidem agebatur retulit. Sanctus proinde Fratribus, de quodam narravit emulo persecutore, qui easdem domus eadem incenderat nocte.

XXXV.

XXXVI.

[29] Quodam itidem die Sanctus, in suo sedens tuguriolo, Colgio r eidem lectitanti juxta se, Prophetizans ait: Nunc unum tenacem Primarium de tuæ Præpositis diœceseos, dæmones ad inferna rapiunt. At vero hoc audiens Colgius, tempus & horam in tabula describens, [Avarum ad inferos rapi videt.] post aliquot menses ad patriam reversus, Gullanum filium Tachtin eodem horæ momento obiisse, ab accolis ejus regionis percunctatus invenit, quo vir beatus eidem a dæmonibus raptum enarravit *. Alio in tempore supra memoratus Presbyter Findchanus s, Christi miles [illius monasterii fundator, quod Schotice Artchain nuncupatur, in Ethica terra] Aidum cognomento Nigrum, regio genere ortum, Cruthinium t gente, de Scotia ad Britanniam sub Clericatus habitu secum adduxit, [Intellecta irregularis Aidi ordinatione,] ut in suo apud se monasterio per aliquod peregrinaretur annos: qui scilicet Aidus niger valde sanguinarius homo, & multorum fuerat trucidator, qui & Diermitium filium v Cerbuill, totius Scotiæ Regnatorem Deo auctore ordinatum, interfecerat. Hic itaque idem Aidus, post aliquantum in peregrinatione transactum tempus, accito Episcopo, quamvis non recte, apud supradictum Findchanum Presbyter ordinatus est. Episcopus tamen non ausus est super caput ejus manum imponere, [sponsori ejus dextram præmorituram,] nisi prius idem Findchanus, Aidum carnaliter amans, suam capiti ejus pro confirmatione imponeret dextram. Quæ talis Ordinatio, cum postea sancto intimaretur viro, ægre tulit: tum proinde hanc de illo Findchano, & de Aido ordinato, formidabilem profatur sententiam, inquiens: Illa manus dextera, quam Findchanus, contra fas & jus ecclesiasticum, super caput filii perditionis imposuit, mox computrescet; & post magnos dolorum cruciatus, ipsum in terra sepelienda præcedet; & ipse post suam humatam manum, per multos superstes victurus est annos. Ordinatus vero indebite Aidus, sicuti canis ad vomitum revertetur suum, & ipse rursus sanguinolentus trucidator existet, & ad ultimum lancea jugulandus, de ligno in aquam cadens, submersus morietur: talem multo prius terminum promeruit vitæ, qui totius Regem trucidavit Scotiæ. Quæ beati viri prophetia, de utroque adimpleta est. Nam Presbyteri Findchani dextera, per pugnum putrefacta, in terram eum præcessit; [& Aido finem infelicem prædicit.] in illa sepulta insula, quæ Ommon nuncupatur: ipse vero, juxta verbum S. Columbæ, per multos post vixit annos: Aidus vero Niger, solummodo nomine x Presbyter, ad sua priora reversus scelera, dolo lancea transfixus, de prora ratis in aquam lapsus stagneam, disperiit y.

ANNOTATA F. B.

a S. Columbæ discipulus & successor, de quo sæpius.

b De hoc actum Capite præcedenti Annot. q.

c Certum videtur, Insulas illas, quas nunc Hebrides vocamus, & quarum una est Iona, angustioribus fretis seu æstuariis ab invicem distingui, ut facile trans fretum clamantem audire potuerit S. Columba. Intelligitur autem clamor iste fuisse indicium alicujus, transvehi petentis.

d Hinc apparet, inquit Colganus, quam vetus sit illa consuetudo jejunandi feria quarta, quam in hunc usque diem videmus in Hibernia servari. Sed meram consuetudinem fuisse citra præceptum, colligitur ex eo, quod in gratiam hospitis solveretur. Verum succedente tempore, non tantum in Monachorum claustris hæc consuetudo permansit; sed per Monachos Episcopos ad omnes fideles, per universam Britanniam propagata est. Sane Odo Episcopus Cantuariensis, seculo decimo ad medium vergente, constitutionis suæ Cap. 9 aut præcepit in sua provincia, aut prius præceptum fuisse declaravit.

e De duobus hic nominatis Monachis aut Sanctis, Aidano & Brendano, varias adfert conjecturas Colganus, ut a reliquis ejusdem nominis eos discernat. Ipsum vide, si curiosus es.

f Notkerus, ad nonam Iunii in elogio S. Columbæ, asserit Romani juris civitatem, de qua hic mentio, eam esse ad cujus rudera Civitas nova Istriæ, excitata est: verosimiliter non diu ante seculum octavum, imo octavo seculo, Caroli Magni temporibus. Sed longe celebrior quæstio est, quodnam nomen habuerit ista, quæ divinitus conflagravit civitas. Quidam voluit antiquam Æmonam fuisse, ex Argonauticis fabulis notam: contra quem Sconlebius, Archidiaconus Carnioliæ inferioris, dignum eruditißimo auctore librum edidit, quo antiquæ Æmoniæ nomen suæ Carnioliæ & Labacensi civitati vendicat. Argumenta præcipua paucis perstricta invenies XXIX Maji, ad translationem S. Maximi. Ne itaque actum agam, ex eodem solum noto, in Istria a Ptolomæo statui civitatem nomine Alvum, quam idem Schonlebius existimat fuisse eam, ex cujus cineribus nata est Civitas Nova. Nam Cluverius testatur, se vidisse in mappa antiquaGeographica fluvio Quaëto intersecatam Istriam, juxtaque Prætorium nomine Silvum: ut autem vix dubium videtur, quin cursu temporis Quaëtus in Quietus transierit, ita credibile est; errore scribentis Alvum in Silvum transiisse. Adeoque in Istria, ubi nunc Civitas Nova est ad Quietum fluvium, antiquitus Alvum stetit ad Quaëtum. Et hanc non Hunni, non Sclavi, sed Deus ipse seculo sexto in justam peccatorum punitionem evertit, teste Notkero; cujus scriptoris si antiquitatem spectes, scripsit in fine noni seculi, centum ut minimum annis antequam Episcopi Civitatis novæ, se Æmonenses scriberent. Est autem Istria Italicarum Provinciarum sub dominio Veneto una; atque hoc sensu hic dicitur Romani juris, id est, intra Italiæ terminos sita fuisse civitas illa.

g Caput regionis quod sit vide infra Annotatione q. Barca autem navim significat.

h Feglinanus hic, quisnam sit Sanctus, & quando colatur quærit Colganus, nec certo definit: ego existimo, nisi alia suppetant argumenta, eum nullo cultu publico coli.

i Monasterium Campi-lunge est in Ethica, Brittanniæ insula, ut dixi Cap. 3 Annot. z.

k Difficile est, ut fatetur Colganus, reperire, qua die colatur hic S. Cailtanus; supponit enim ipsum coli. Nec mirum est plures esse Sanctos ejusdem nominis, cum illud veteri lingua Scotica Macilentum significet.

l Dimæ legendum videtur Colgano non Diuni: nomen enim Diunus Hibernicum non est, sed Dima. De flumine Aba nihil alibi reperio.

m Notat Colganus, emissam hic fuisse Profeßionem Religiosam, prætermisso anno Probationis. Sane in Vitis Sanctorum plura hujus rei suppetunt exempla. Vt enim recte ostendit Suarez Tom. 3 de Religione lib. 5 Cap. 12 a jure divino nulla probatio fuit requisita, sed solum humano; antiquitus quidem ex usu tantum aut præscripto sanctorum Fundatorum, non expresse determinato tempore, quamdiu durare deberet. Alexander autem III sic integrum annum præmitti voluit, ut esse illo omisso Profeßio invalida, nisi Religio & Novitius consensu mutuo abbreviari voluissent. Tandem Concilium Tridentinum sess. 25 Cap. 15 de Regularibus sic sanxit, ut, quomodocumque annus Probationis integer omitteretur, Profeßio subsecuta esset nulla.

n Scia, insula Hebridum una, earumque maxima, quadraginta duo millia passuum longa, alibi octo, alibi duodecim lata. Ita Buccananus in descriptione Scotiæ.

o Hæc Insula quamvis videatur esse Hebridum una, nullibi tamen ejus mentionem reperio apud Cambdenum, aut Buchananum: verosimiliter, antiquo nomine obliterato.

p Id est fluvius Art-Branani, erat enim hoc nomen Centurioni, inquit Odonellus.

q Hunc locum, si qua elucidatione indiget, explanare poterit Georgius Buchananus in descriptione Scotiæ, lib. 1 fol. 6 num. 70. ultra Cnapdaliam ad occidentem hibernum excurrit Cantiera, hoc est Regionis caput, Hiberniæ occurrens, a qua modico freto dirimitur; ipsa longior quam latior, adeo arctis faucibus Cnapdaliæ conjungitur, ut vix mille passus expleant; idque spatium nihil aliud quam arena sit, adeo humilis, ut per eam naviculis traductis nautæ plerumque navigandi compendium quærant. Hanc attingit Lorna, Argatheliæ adjacens, & usque ad Abriam pertingens, Regio plana nec infæcunda, qua Grampius mons humilior est, & magis pervius, Braid-Albin regio vocatur; hoc est quasi altissimam Scotiæ partem dicas; ac ubi maxima pars illa attollitur, Drum Albin, id est Scotiæ dorsum vocatur. Nec omnino sine causa: ex eo enim dorso flumina in utrumque mare decurrunt.

r Hunc Colgium existimat Colganus coli 20 Februarii, & eadem die de illo egit, putatque ecclesiæ de kill-Colgan nomen ab eo relictum. Nos de eo tunc egimus inter Prætermissos, vocatur in titulo capitis Colgius filius Cellaich.

s Vitam S. Findechani dedit Colganus II Martii, qua die a nobis de eo actum inter Prætermissos.

t Aidus hic, cognomento Niger, gente Cruthinius, a Quatuor-Magistris quandoque Rex Vltoniæ aut Dallarediæ vocatur; quo confirmatur id quod dixi Annot. α ad caput 2 hujus libri, per Cruithinium, non Regem Pictorum (ut vult Colganus) sed Regulum quemdam Vltoniæ Dallarediæve intelligendum.

v Id est, filium Fergussii, cognomento Cerbuil.

x Non moribus Presbyter, quamvis valide ordinatus.

y Non ergo a Fiachna successore in prælio cæsus est, ut existimasse videntur Quatuor-Magistri, sed jussu forsan ipsius bello petitus, victusque & in fuga agnitus, ne comprehenderetur, in aquas desiliit, & submersus est.

CAPUT V.
Alia prophetici spiritus & longe dissita cognoscentia testimonia.

XXXVII.

[30] Inter has prædicabiles prophetici spiritus prophetationes, [Discipuli, a labore redeuntes,] non abs re videtur etiam de quadam spirituali consolatione nostris commemorare litterulis, quam aliquando S. Columbæ Monachi, spiritu ejus ipsis in via obviante, sentiebant. Alio namque in tempore Fratres, post messionis opera, vespere ad monasterium redeuntes; & ad illum pervenientes locum, qui Scotice nuncupatur Cuil-Eilne (qui utique locus inter Occidentalem Jonæ insulæ campulum, & nostrum monasterium medius esse dicitur) mirum quid & inconsuetum singuli sibi sentire videbantur; [suavem sentiunt odorem, & calorem,] quod tamen alius alii intimare nullo modo audebat, & sic per aliquot dies eodem in loco, eademque vespertina sentiebant hora. Fuit autem iisdem in diebus S. Baitheneus inter eos operum dispensator, qui sic ad ipsos alia die est prolocutus, inquiens: Nunc, Fratres, confiteri debetis singuli, si aliquod, in hoc medio loco inter messem & monasterium, inconsuetum & inopinatum sentitis miraculum. Unus tum eis senior; Juxta tuam, ait, jussionem, quod mihi hoc in loco ostensum est dicam: nam & in his prætereuntibus dieculis, & nunc etiam, quamdam mihi odoris fragrantiam, acsi universorum florum, in uno sentio collectorum; quemdam quoque quasi ignis ardorem, non pœnalem, sed quodammodo suavem; [seque mirabiliter recreari,] sed & quamdam insuetam & incompatibilem infusam lætificationem, quæ me subito mirabiliter consolatur, & in tantum lætificat, ut nullius mœroris, nullius laboris meminisse possim: sed & onus, quod meo, quamvis grave, porto in dorso; ab hoc loco, usque quo in monasterium perveniatur, quomodo nescio, in tantum relevatur, ut me oneratum non sentiam. Quid plura? Sic omnes illi messores operarii de se sigillatim profitentur per omnia sensisse, sicuti unus ex eis coram enarraverat; singulique simul flexis genibus, a Sancto postularunt Baitheneo, ut ejusdem miri solaminis causam & originem, quod & ipse sicut & ceteri sentiebant, illis ignorantibus intimare procuraret. Quibus consequenter hoc dedit responsum: Scitis, inquiens, [a S. Columba, spiritualiter ipsis occurrentes] quod noster senior Columba de nobis anxie cogitet, & ad se tardius pervenientes ægre ferat, memor nostri laboris; & idcirco, quia corporaliter obviam nobis non venit, spiritus ejus nostris obviat gressibus, qui taliter nos consolans lætificat. Quibus auditis verbis ingeniculantes, cum ingenti gratulatione, expansis ad cælum manibus, Christum in sancto venerantur & beato viro.

[31] [ejusdem in ecclesia cantantis vox,] Sed & hoc silere non debemus, quod nobis ab expertis quibusdam de voce Psalmodiæ beati viri indubitanter traditum est: quæ scilicet vox venerabilis viri, in ecclesia cum Fratribus decantantis, aliquando per quatuor stadia, hoc est quingentos passus, aliquando vero per octo, hoc est mille passus, incomparabili elevata modo audiebatur. (Mirum dictu!) nec in auribus eorum, qui secum in ecclesia stabant, vox ejus modum humanæ vocis in clamoris granditate excedebat; sed tamen eadem hora, qui ultra mille passuum longinquitatem stabant, sic clare eamdem audiebant vocem, ut illos quos canebat versiculos, etiam per singulas possent distinguere syllabas. Similiter autem ejus vox in auribus prope & longe audientium personabat. Sed hoc miraculum de voce beati viri, non semper, sed raro accidisse comprobatur; [a longe distantibus clare percipitur:] quod tamen sine divini Spiritus gratia nullo modo fieri potuisset. Sed & illud non est tacendum, quod aliquando de tali & incomparabili vocis ejus elevatione, juxta Brudei a Regis munitionem, accidisse traditur. Nam ipse Sanctus, cum paucis Fratribus, extra Regis munitionem, dum Vespertinales Dei laudes ex more celebraret, quidam Magi ad eos propius accedentes, in quantum poterant, prohibere conabantur, ne de ore ipsorum divinæ laudis sonus inter Gentiles audiretur populos. Quo comperto, Sanctus quadragesimum & quartum Psalmum decantare cœpit; [& instar tonitrui personat.] mirumque in modum ita vox ejus in aëre eodem momento, instar alicujus formidabilis tonitrui, elevata est, ut & Rex & populus intolerabili essent pavore perterriti.

XXXVIII.

XXXIX.

XL.

[32] Alio tempore, cum in Scotia per aliquot Sanctus demoraretur dies, alium currui insedentem videns Clericum, [Infaustam mortē prædicit uni] qui gaudenter peragrabat Campum Breg b; primo interrogans de eo quis esset, hoc ab amicis ejusdem viri de eo accipit responsum: Hic est Lugaidus, homo dives & honoratus in plebe. Sanctus consequenter respondens, inquit: Non ita video, sed homuncio miser & pauper, in die quo morietur, tria apud se vicinorum prætersoria in una retinebit maneria, unumque electum de vaccis c prætersoriorum occidi jubebit sibi: de cujus cocta carne postulabit aliquam sibi partem dari, cum meretrice in eodem lectulo cubanti: dequa particula morsum accipiens, statim ibidem strangulabitur & morietur. Quæ omnia, sicut ab expertis traditur, juxta propheticum adimpleta sunt verbum. * [Nemanum d filium Grutricæ] cum Sanctus de malis suis corriperet, parvipendens Sanctum subsannabat. Cui respondens vir beatus, [alterique fornicariis.] ait: In nomine Domini, Nemane, aliqua de te loquar veridica verba. Inimici tui reperient te in eodem cum meretrice cubantem cubiculo, ibidemque trucidaberis: dæmones quoque ad locum pœnarum tuam rapient animam. Hic idem Nemanus, post aliquot annos in uno cum meretrice lectulo repertus in regione Cainle, juxta verbum Sancti, ab inimicis decapitatus disperiit *. Alio in tempore Sanctus, cum in Scotiensium paulo superius moraretur memorata regione, [Indigne celebrantis] casu Dominica die, ad quoddam devenit vicinum monasterium, quod Scotice Trioit e vocitatur. Eodem proinde die quemdam audiens Presbyterum, sacræ Eucharistiæ mysteria conficientem; quem ideo Fratres, qui ibidem commanebant, ad Missarum elegerant peregenda solennia, quia valde religiosum æstimabant; repente hanc formidabilem de ore profert vocem: Munda & immunda pariter nunc permisceri cernuntur, [peccata revelat.] hoc est munda sacræ Oblationis mysteria per immundum hominem ministrata, qui in sua interim conscientia aliquod grave occultat facinus. Hæc qui inerant audientes, tremefacti nimis obstupuere. Ille vero, de quo hæc dicebantur verba, coram omnibus peccantiam compulsus est suam confiteri: Christique commilitones, qui in ecclesia Sanctum circumstantes, occulta cordis audierant manifestantem, divinam in eo scientiam cum magna admiratione glorificarunt.

XLI.

XLII.

[33] Alio in tempore Sanctus, in Jona commanens insula, accitis ad se binis de Fratribus viris, quorum vocabula Lugbeus & Silvanus f, eisdem præcipiens dicit: [occultum furem deprehendi facit;] nunc ad Maleam transfretate insulam, & in campulis mari vicinis Ercum [Mocu Druidi] quærite furacem; qui nocte præterita, solus occulte de insula Colosso g perveniens, sub sua fœno tecta navicula, inter arenarum cumulos, per diem se occultare conatur, ut noctu ad parvam transnaviget insulam, ubi marini nostri juris vituli h generantur & generant, ut de illis furanter occisis, edax valde furax suam replens naviculam, ad suum repedet habitaculum. Qui hæc audientes, obsecuti emigrant; furemque in locis a Sancto præsignatis absconsum reperiunt, & ad Sanctum, sicuti illis præceperat, perduxerunt. [benigneque correpto largitur ultro.] Quo viso Sanctus ad eum dicit: Quare tu res alienas, divinum transgressus mandatum, sæpe furaris? Quando necesse habueris, ad nos veniens, necessaria accipies postulata. Et hæc dicens præcipit vervecem occidi, & pro phocis dari misero furaci, ne vacuus ad sua remearet. Et post aliquantulum tempus, Sanctus in spiritu vicinam furis prævidens mortem; Baitheneum, eo tempore Præpositum, commorantem in Campo-lunge, mittit, ut eidem furi quoddam pingue pecus & sex modios novissima mittat munera. Quibus a Baitheneo sicut Sanctus commendaverat transmissis, ea die inventus est morte subita præventus furax misellus, & in exequiis ejus transmissa expensa sunt xenia. Alio in tempore Sanctus, cum juxta stagnum Cei i prope ostium fluminis, quod latine Bos dicitur, die aliqua cum Fratribus sederet; quidam ad eos Scoticus Poëta devenit: qui cum post aliquam recessisset sermocinationem, [Poëtæ cujusdam mortem vicinā novit:] Fratres ad Sanctum; Cur, ajunt, a nobis regrediente Cronano, aliquod ex more suæ artis canticum non postulasti modulabiliter decantari? Quibus Sanctus: Quare & vos nunc inutilia profertis verba? Quomodo ab illo misero homuncione carmen postularem lætitiæ, qui nunc ab inimicis tracidandus, finem adusque ocyus pervenit vitæ. His a Sancto dictis; ecce ultra flumen aliquis clamitat homo, dicens; Ille Poēta, qui a vobis sospes nuper rediit, hora in hac ab inimitis in via interfectus est. Omnes tum qui præsentes inerant, valde mirati, se invicem intuentes, obstupuere.

XLIII.

[34] Alio itidem in tempore, Sanctus in Jona commanens insula, repente inter legendum summo, [item duorum nobilium interitum.] cum ingenti admiratione, gemitu ingemuit mœsto. Quod videns, qui præsens inerat k Lugbeus Mocublai, cœpit ab eo percunctari subiti causam mœroris. Cui Sanctus valde mœstificatus hanc dedit responsionem: Duo quidam nunc Regii generis in Scotia, mutuis inter se vulneribus transfixi disperserunt, haud procul a monasterio, quod dicitur Cellrois in provincia Mugdornorum l; octavaque die, haç peracta hebdomade, ultra fretum alius, clamitabit, qui huc de Hibernia veniens, ita taliter facta enarrabit. Sed hoc, o filiole, quamdiu vixero, nemini indices. Octava proinde ultra fretum clamatum est die. Sanctus tum supra memoratum ad se Lugbeum vocans, silenter ad eum ait; Qui nunc clamitat ultra fretum, ipse est, de quo tibi prius dixeram, Longeus viator: vade, & adduc aum ad nos; Qui celeriter advectus, inter cetera hoc etiam retulit; Duo, inquiens, in parte Mugdornorum nobiles viri, se mutuo vulnerantes, mortui sunt, hoc est Colman canis m filius Aileni, & Romanus filius Aidi filii Colgan, de Anteriorum genere, prope fines illorum locorum, ubi illud monasterium cernitur, quod dicitur Cellrois. [Interrogatus, qui absentia & futura sciret,] Post hæc illius verba narrationis, idem Lugbeus Christi miles, Sanctum seorsum cœpit interrogare dicens; Quæso, mihi de his talibus narres propheticis revelationibus, quomodo; si per visum tibi, an alio hominibus incognito manifestatur modo. Adhæc Sanctus: De qua nunc, ait, inquiris valde subtili re, nullatenus tibi quamlibet aliquam intimare particulam potero, nisi prius flexis genibus per nomen excelsi Dei mihi firmiter promittas, hoc te obscurissimum sacramentum, nulli unquam hominum cunctis diebus vitæ meæ enarraturum. Qui hæc audiens flexit continuo genua, & prostrato in terram vultu, juxta Sancti præceptionem, plene omnia promisit. Qua statim perfecta promissione, Sanctus ad surgentem sic locutus, inquit; Sunt nonnulli, quamlibet pauci admodum, quibus divina hoc contulit gratia, ut etiam totum totius terræ orbem, cum ambitu oceani & cæli, [fatetur se ab uno ictu oculi totum mundum videre:] uno eodemque momento, quasi sub uno solis radio, mirabiliter laxato mentis sinu, clare & manifestissime speculentur. Hoc miraculum Sanctus, quamvis de aliis electis dicere videatur, vanam utique fugiens gloriam, de seipso tamen dixisse per obliquum, e licet nullus dubitare debet, qui Paulum legit Apostolum vas Electionis, de talibus narrantem sibi revelatis visionibus. Non enim ita scripsit; Scio me; sed, Scio hominem raptum ad tertium cælum: quod quamlibet de alio dicere videatur, nemo tamen dubitat sic de propria, humilitatem custodiens, enarrare persona: quem etiam & noster Columba, in spiritualium visionum enarratione superius memorata secutus est: quam ab eo supradictus vir, quem plurimum Sanctus amabat, magnis precibus præmissis, vix potuit extorquere; sicut ipse coram aliorum personis Sanctorum post S. Columbæ transitum testatus est, a quibus hæc quæ de Sancto supra enarravimus, indubitanter didicimus.

XLIV.

[35] Alio in tempore, quidam de Mumuniensium provincia proselytus ad Sanctum venit, [quemdam, qui se Presbyterum simulabat,] qui se in quantum potuit occultabat humiliter, ur nullus sciret quod esset Episcopus: sed tamen Sanctum hoc non poterat latere. Nam alia die Dominica a Sancto jussus Christi corpus ex more conficere, Sanctum advocat, ut simul quasi duo Presbyteri Dominicum panem frangerent n. Sanctus proinde ad altarium accedens, repente intuitus faciem ejus, sic eum compellat: [divinitus agnoscit Episcopū esse.] Benedicat te Christus, Frater; hunc solus Episcopali ritu frange panem: nunc scimus quod sis Episcopus: quare hucusque te occultare conatus es, ut tibi a nobis debita non redderetur veneratio? Quo audito Sancti verbo, humilis peregrinus valde stupefactus, Christum in Sancto veneratus est: & qui inerant præsentes, nimis admirati, glorificaverunt Dominum.

XLV.

XLVI.

[36] Alio in tempore vir venerandus, Ernanum o Presbyterum senem, suum avunculum, ad Præposituram illius monasterii transmisit, [Prædicit, se avunculū in vivis non visurum,] quod in Hinba insula ante plures fundavit annos. Itaque cum ipsum Sanctus emigrantem exosculatus benediceret, hoc de eo intulit vaticinium, dicens: Hunc meum, nunc egredientem amicum, non me spero iterum in hoc seculo viventem visurum. Itaque idem Ernanus, post non multos dies, quadam molestatus ægrimonia, ad Sanctum volens reportatus est: cujus in perventione valde gavisus, ire obvius ad portum cœpit. Ipse vero Ernanus, quamlibet infirmis, propriis tamen vestigiis a portu obviare Sancto conabatur valde alacer. [quod mirabiliter impletur.] Sed cum esset inter ambos quasi viginti quatuor passuum intervallum subita morte præventus, priusquam Sanctus faciem ejus videret viventis, expirans, in terram cecidit, ne verbum Sancti ullo frustraretur modo. Unde in eodem loco ante januam p canabæ, Crux infixa est; & altera, ubi Sanctus restitit illo expirante, similiter Crux hodieque infixa stat *. Alio quodam in tempore, quidam inter ceteros ad Sanctum plebejus venit, in loco hospitantem qui Scotice vocitatur Coire-salcair: [Cuidam rapta bona & salvam familiam absens indicat.] quem cum Sanctus ad se vespere venientem vidisset; Ubi, ait, habitas? Ille inquit; In Regione, quæ littoribus stagni Crogeth q est contermina, ego inhabito. Illam quam dicis provinciolam, ait Sanctus, nunc barbari populantur vastatores. Quo audito, miser plebejus maritam & filios deplangere cœpit. Quem Sanctus valde mœrentem videns, consolans inquit; Vade, homuncule, vade: tua familia tota, in montē fugiens, evasit: tua vero omnia pecuscula secum invasores abegerunt, omnemque domus supellectilem similiter sevi captores cum preda rapuerunt. Hæc audiens plebejus, ad patriam regressus, cuncta, sicuti a Sancto prædicta, sic invenit expleta.

XLVII.

[37] Alio itidem tempore, quidam plebejus, [Goreus nomine, filius Aidani], omnium illius ætatis in populo fortissimus virorum, a Sancto percunctatur viro, [De genere suæ mortis quærenti,] qua morte esset præveniendus. Cui Sanctus; Nec in bello, ait, nec in mari morieris: comes tui itineris, a quo non suspicaris, causa erit tuæ mortis. Fortassis, inquit Goreus, aliquis de meis comitantibus amicis me trucidare cogitat, aut marita ob alicujus junioris viri amorem me maleficio mortificare? Sanctus; Non ita, ait, continget. Quare, Goreus inquit, de meo interfectore mihi nunc intimare non vis? Sanctus; Idcirco, ait, nolo tibi de illo tuo comite nocuo nunc manifestius aliquid edicere, ne te ejus crebra recordatio recogniti nimis mœstificet; donec illa veniat dies, qua ejusdem rei veritatem probabis. Quid immoramur verbis? Post aliquot annorum excursus, [recusat illud indicare.] idem supra memoratus Goreus casu, alio die, sub navi residens, cultello proprio cristiliam r de hastili eradebat: tum deinde alios prope se belligerantes audiens, citius surgit, ut eos a belligeratione separaret: eodemque cultello illa subitatione negligentius in terra dimisso, ejus genicula offensa graviter vulnerata est: & tali faciente comite, causa ei mortificationis oborta est: quam ipse continuo, secundum Sancti vaticinationem viri, mente perculsus recognovit; postque aliquantos menses, eodem aggravatus dolore moritur.

XLVIII.

[38] Alio namque in tempore, cum Sanctus in Jona inhabitaret insula, unum de Fratribus ad se vocans, sic compellat: [Gruem adventuram prædicit.] Tertia ab hac illucescente die, expectare debebis in occidentali hujus insulæ parte, super maris oram sedens. Nam de aquilonali Hiberniæ regione, quædam hospita grus, ventis per longos aëris agitata circuitus, post nonam diei horam, valde defessa & fatigata superveniet; & pene consumptis viribus, coram te in littore cadens, recumbet: quam misericorditer sublevare curabis, & ad propinquam deportabis domum; ibidemque hospitaliter receptam, per tres dies & noctes ei ministrans, solicite cibabis; & post, expleto recreata triduo, nolens ultra apud nos peregrinari ad priorem Scotiæ dulcem, unde orta, remeabit regionem, plene resumptis viribus: [ejusque curam discipulo suo commendat.] quam ideo tibi sic diligenter commendo, quia de nostræ paternitatis regione est oriunda. Obsecundat Frater, tertiaque die post horam nonam, ut jussus, præscitæ adventum præstolatur hospitæ; advenientemque de littore levat lapsam, ad hospitium portat infirmam, esurientem cibat. Cui ad monasterium vespere reverso Sanctus, non interrogans, sed narrans, ait; Benedicat te Deus, Fili; quia peregrinæ bene ministrasti hospitæ: quæ in peregrinatione non demorabitur, sed post ternos soles ad patriam repedabit. Quod ita ut Sanctus prædixit, & res etiam probavit. Nam trinalibus hospita diebus, coram hospite ministro, de terra se primum volando elevans in sublime, paulisperque in aëre viam speculata, oceani transvadato æquore, ad Hiberniam recto volatus cursu, die repedavit tranquillo.

XLIX.

[39] Alio in tempore vir beatus, cum post Regum in Dorso-cette condictum, Aidi videlicet filii Aimurech, & Aidani filii Gabrani, ad campos reverteretur æquoreos; ipse & Comgellus s Abbas, quodam sereno æstivi temporis die, haud procul a supra memorata munitione resident t. [Fontem, unde ei aqua dabatur,] Tum proinde aqua, de quodam proximo ad manus lavandas fonticulo, ad Sanctos in æneo defertur vasculo. Quam cum S. Columba accepisset, ad Abbatem Comgellum a latere sedentem, sic profatur u: Ille fonticulus, o Comgelle, de quo hæc effusa nobis allata est aqua, veniet dies quando nullis usibus humanis aptus erit. Qua causa, ait Comgellus, ejus fontana corrumpetur unda? Sanctus tum Columba; Quia humano, inquit, cruore replebitur: nam mei cognationales amici, & tui secundum carnem cognari, hoc est Nelli nepotes & Chrutini x populi, in hac vicina munitione Cethirini belligerantes, committent bellum; unde in supra memorato fonte aliquis de mea cognatione trucidabitur homuncio, [cruentandum cognato sibi sanguine, prænuntiat.] cujus cum ceteris interfecti sanguine ejusdem fonticuli locus replebitur. Quæ ejus suo tempore post multos vaticinatio expleta est annos: in quo bello, ut multi norunt populi, Domnallus Aidi filius victor sublimatus est; & in eodem, secundum Sancti vaticinium viri, fonticulo, quidam de parentela ejus interfectus est homo. Alius mihi Adamnano Christi miles, Finanus y nomine, qui vitam multis anachoreticam annis, juxta Robereti monasterium campi, irreprehensibiliter ducebat; de eodem bello, se præsente commisso, aliqua enarrans, protestatus est; [quod diu post factum intelligitur.] In supradicto fonte truncum cadaverinum se vidisse: eumque eo die ad monasterium S. Comgelli, quod Scotice dicitur Cumbos z, commisso reversuri bello, quo inde prius venerat: ibidemque duos Sancti Comgelli senes Monachos reperisse. Quibus cum de bello coram se acto, & de fonticulo humano cruore corrupto, aliquanta enarraret; illi consequenter; Verus Propheta Columba, ajunt, qui hæc omnia, quæ hodie de bello & de fonticulo expleta enarras, ante multos annos futura, nobis audientibus, coram Sancto Comgello, juxta Cethirini sedens munitionem, prænuntiaverat.

L.

[40] Eodem in tempore Conallus α Episcopus Culerathin β, collectis a populo campi Eilni γ pene innumerabilibus xeniis, [Ex donis variis sibi oblatis,] beato viro hospitium præparavit; post condictum supra memoratum Regum, turba prosequente multa, revertenti. Proinde Sancto & advenienti viro, xenia populi multa in platea monasterii Strata, benedicenda assignantur. Quæ cum benedicens aspiceret, xenium alicujus opulenti viri specialiter demonstrans; Virum, ait, cujus est hoc xenium, pro misericordiis pauperum & ejus largitione, Dei comitatur misericordia. Itemque aliud discernit inter alia multa xenium, inquiens; De hoc xenio, viri sapientis & avari, [cognoscit donantium virtutes & vitia.] nullo modo gustare possum, nisi prius veram de peccato avaritiæ pœnitudinem egerit. Quod verbum cito in turba divulgatum, audiens accurrit Columbus filius Aidi δ conscius, & coram Sancto flexis genibus pœnitentiam agit, & de cetero avaritiæ abrenuntiaturum se promittit, & largitatem cum morum emendatione consecuturum. Et jussus a Sancto surgere, ex illa hora est sanatus de vitio tenacitatis: erat enim vir sapiens, sicuti Sancto in ejus revelatum erat xenio. Ille vero dives largus, Brendenus nomine, de cujus xenio paulo superius dictum est, audiens & ipse Sancti verba ad se dicta, in genicula ad pedes Sancti precatur, ut pro eo ad Dominum Sanctus fundat precem. Qui ab eo primum, pro quibusdam de suis objurgatus peccatis, pœnitudinem gerens, de cetero se emendaturum promisit, & sic uterque de propriis emendatus & sanatus est vitiis. Simili scientia Sanctus & alio tempore, xenium alicujus tenacis viri inter multa cognovit xenia, Diermitii nomine; ad cellam magnam Deathrib ε, in ejus adventu collecta. Hæc de beati viri Prophetica gratia, [Epilogus libri I.] quasi de plurimis pauca, in hujus libelli textu primi exarasse sufficiat. Pauca dixi: nam de hoc venerabili viro, non est dubitandum, quod valde numerosiora fuerunt, quæ in notitiam hominum, sacramenta interius celata, venire nullo modo poterant; quam ea, quæ quasi quædam parva aliquando stillicidia, veluti per quasdam rimulas alicujus pleni vasis, ferventissimo novo distillabant vino. Nam sancti & Apostolici viri, vanam evitantes gloriam, plerumque in quantum possunt, interna quædam arcana, sibi intrinsecus a Deo manifestata, celare festinant. Sed Deus nonnulla ex eis, velint nolint ipsi, divulgat, & in medium quoquo profert modo; videlicet glorificare volens glorificantes se Sanctos, hoc est ipsum Dominum, cui gloria in secula seculorum. Huic libro imponitur terminus. Nunc sequens orditur liber de virtutum miraculis, quæ plerumque etiam prophetalis præcientia comitatur.

ANNOTATA F. B.

a Brudeus, septemtrionalium Pictorum Rex, cujus anno nono Columba in Britanniam venit, ut inquit Beda lib. 3 cap. 4 sæpius citato. Ubi vero munitio ejus, vel urbs regia fuerit, nullibi satis certo reperio.

b Campus Brech, locus celebris in Midia, de eo agitur in Vita S. Patricii num. 34.

c Prætersorium, gregem significat, alienam segetem depascentem, ut interpretatur Colganus: tres itaque greges habebat Lugaidus, quibus pascendis, cumuna maneria seu villa non sufficeret, alienam segetem furtive depascebat. Electum autem de vaccis prætersoriorum, vitulum intelligo ex tali armento.

d Particulam, hunc enim, ex textu omisi; referebatur enim ad titulum Capitis, ex quo hæc verba desumpsi, Nemanum filium Grutriche, contextu intelligendo necessaria.

e Hoc monasterium nobile, vulgo Trialot nuncupatur, inquit Colganus, situm in Campo Bregh, de quo supra, in finibus Mediæ.

f Dubitat Colganus, an hujus Lugbei cognomen sit Macu-min, an Macu-blas: dubito & ego.

g A Buchanano vocatur hæc insula, Coluansa, estque una Hebridum inter Ilam & Mulam, adeoque nec procul a Iona.

h Vitulus marinus bellua est ex genere amphibiorum, omnium animalium somniculosißimum. Reliquam ejus naturam describit Plinius lib. 9 cap. 13: sed forsan alterius speciei erant hi, de quibus agitur.

i Stagnum Cei est in Conaciæ regione, quæ dicitur Mag-luirg, vulgo Loch-Ce, sive Loch-ke appellatum.

k Apparet clare, hunc diversum esse a Lugbeo Mocumin. Quærit deinde Colganus, quis sit & ubi colatur? nec satis certo invenit, defectu cognominis: dein suspicatur eum esse, qui Beolug Presbyter, & colitur 12 Februarii in ecclesia de Cluain-Dartadha in regione Teßiæ: Lubeo enim & Beolug sunt Synonyma.

l Regio vulgo Mugdorna dicta, est Orientalis Vltoniæ, in qua est ecclesia de Kellerois.

m Nulla apud alios scriptores horum Principum invenitur memoria. Pater Ronani Aidus, Princeps Argielliæ & Artheriorum, dicitur pie obiisse anno Christi 606. Pro Colman-Canis legendum putat Colganus Colman Canus, sed rationem non explicat.

n De hac frangendi Hostiam diversitate, Presbyterum inter & Episcopum, nihil certi alibi legi: quamvis enim, ut habetur in Ordine Romano antiquo, Pontifex aßistentibus sibi Episcopis & Presbyteris celebrans, Hostiam primum quidem ipse solus, deinde omnes aßistentes etiam Diaconi frangerent: quantum ex Ritualibus colligi potest; videtur id omni celebranti proprium fuisse, sive is primi, sive secundi OrdinisSacerdos foret. Sufficit tamen illud hoc loco legi, ut credamus antiquitus ritum hunc varium Episcopis & Presbyteris fuisse, cum alia non exstet tam antiqua Hibernicarum Cæremoniarum memoria.

o Ernanus, Erninus, & Mernocus synonima sunt apud Hibernos, idemque significant quod Latine Ferreolus. Hinc eruit Colganus, hunc Ernanum eumdem esse, qui sub nomine Ernini, aut Mernoci colitur decima octava Augusti in ecclesia Rath Noë, in regione Lageniæ. Nam arx Rath-Noë, in qua postea ecclesia extructa est, nomen de sumpsisse videtur a Noë S. Columbæ proavo, qui oriundus fuit ex Lagenia, pater Dimæ, ex quo Ethnea mater S. Columbæ. Adi Colganum hic, si ita visum fuerit.

p Canabe, vel potius Canave, penus vel cella vinaria. Vide Cangium.

q Stagnum Crogreth existimat Colganus esse in Midia Occidentali, & vulgo nominari Croebhech.

r Per Cristiliam intelligit Colganus Cristam, seu cuspidem hastæ.

s De eo ut Sancto, se acturum, sed 10 Maji, promisit Colganus.

t De memorata munitione refertur ad titulum Capitis, qui sic habet: De bello, quod in munitione Cethirni post multa commissum est tempora.

u Prælium, quod hoc loco prædicit S. Columba, commissum est post ejus mortem, anno Christi 624 juxta Quatuor-Magistros, & vocatur Prælium de Dunchetherne.

x Dal-aradios, populos Ultoniæ intelligit; ex quibus oriundus, erat S. Comgallus, qui proinde ejus cognati vocantur. Usserus suspicatur, eos esse quorum regio Cruthenorum vocatur a Probo, in vita S. Patritii, hodie a nobis Clanebojana, de quibus idem Usserus pluribus agit pag. 1030.

y Inter quatuor Sanctos Finanos, quærit Colganus eum, de quo hic agitur; ponderatisque variis circumstantiis, censet esse S. Finanum cognomento Lobhar, id est leprosum, eo quod triginta annos ulterosa quadam laboraverit infirmitate, ut apud eumdem Colganum legitur 16 Martii, quo iste Finanus colitur. Sed cum legatur diversa succeßive monasteria rexisse, nec videatur hoc omissum iri ab Adamnano, si revera idem ille Anachoreta fuißet & Abbas; propterea ego quintum Finanum cogitare malo, hujus historiæ testem; quam huic Anachoretæ, tacente Adamnano, tribuere Abbatialem dignitatem.

z Monasterium Cambos, est hodie Ecclesia dumtaxat parochialis, diœcesis Dorensis, sita ad ripam piscosi fluminis Bannæi & hodie vulgo Cambos Comgelli vocatur.

α Conallus hic Episcopus, juxta Colganum, colitur 2 Aprilis in ecclesia regionis Dal-aradiorum, Cluain-Dallain dicta, juxta sinum maris Snamh-each appellatum. Eadem die actum est inter Prætermißos in Aprili nostro, de B. Conallo Droma, ab illo quantum videtur diverso.

β Cuil-Raithin, olim sedes Episcopalis, & civitas Ultoniæ ad ripam fluminis Banna in Dalriedia.

γ Campus Elne, priscis Magh-elne, videtur regio amœna & campestris, ex adversa Bannei fluminis ripa, Culrathniæ civitati adjacens versus Occidentem, quæ hodie vulgo Machaire, id est Planities vocatur. Ita Colganus.

δ Et hunc inter Sanctos refert Colganus, & varia ex domesticis Martyrologiis aßignat festa, imprimis octavam Novembris.

ε Vulgo Kell-mordith reibh vocatur, estque Sedes Episcopalis in regione Breffiniæ, seu Comitatu de Cavano.

LIBER SECUNDUS.
De Miraculis.

Libri secundi Capitulationes.


I Quomodo Sanctus Columba aquam in vinum vertit.
De alicujus arboris fructu amaro, per Sancti benedictionem in dulcedinem verso.
III De segete, post medium æstatis tempus seminata; & in exordio Augusti mensis, Sancto orante messa, in Jona conversante insula.
IV De morbifera nube, & morborum sanitate.
V De Maugina, sancta virgine, Dameni filia, quæ inhabitaverat Hi-Clochur filiorum Dameni.
VI De his quæ in Dorso-Cette peracta sunt, diversorum sanitatibus morborum.
VII De petra salis, a Sancto benedicta, quam ignis absumere non potuit.
VIII De librario folio S. Manci descripto, quod aqua corrumpi non potuit.
IX De alio miraculo, in re simili gesto.
X De Aqua, quæ Sancto orante ex dura producta est petra.
XI De alia maligna fontana aqua, quam vir beatus in Pictorum regione benedixit.
XII De beati viri in mari periculo, & tempestatis eo orante subita sedatione.
XIII De alio in mari simili periculo.
XIV De baculo, in portu S. Cainnechi neglecto.
XV De Baitheneo, & Columbano filio Beogni, sanctis Presbyteris, eodem sibi die ventum prosperum a Deo per beati viri orationem donari postulantibus, sed diversa navigantibus via.
XVI De repulsione dæmonis, qui in lactario latitabat vasculo.
XVII De vasculo, quod quidam maleficus, nomine Silnanus, lacte de masculo bove expresso repleverat.
XVIII De Lugneo Mocumin.
XIX De piscibus, beato viro specialiter a Deo præparatis.
XX De Nesano curvo, qui in ea regione conversabatur, quæ stagno Aporum est contermina.
XXI De Columbano æque plebejo viro, cujus pecora admodum pauca vir Sanctus benedixit; sed post illius benedictionem, usque ad centenarium creverunt numerum.
XXII De malefactorum interitu, qui Sanctum despexerant.
XXIII De quodam Feradacho, subita morte subtracto.
XXIV De alio quodam nefario homine, Ecclesiarum persecutore, cujus nomen Latine Manusdextera dicitur.
XXV De alio itidem Innocentium persecutore.
XXVI De apro, per ejus orationem interempto.
XXVII De cujusdam aquatilis bestiæ, virtute orationis beati viri, repulsione.
XXVIII De benedicta a Sancto hujus insulæ terrula, ne deinceps in ea viperarum alicui nocerent venena.
XXIX De pugione a Sancto, cum Dominicæ Crucis signaculo, benedicto.
XXX De Diermitii ægrotantis sanitate.
XXXI De Finteni filii Aidi, in extremis positi, sanitate.
XXXII De puero, quem mortuum vir venerandus in Christi Domini nomine suscitavit.
XXXIII De Broichano mago, ob ancillæ retentionem infirmato, & pro ejus liberatione sanato.
XXXIV De beati viri contra Broichanum magum refragatione, & venti contrarietate.
XXXV De spontanea Regis munitionis portæ subita apertione.
XXXVI De ecclesiis duorum agri rivorum simili reclusione.
XXXVII De quodam plebejo mendico, cui Sanctus sudem faciens, ad jugulandas benedixit feras.
XXXVIII De lactario utre, quem salaciæ abstulit unda, & venilia iterum repræsentavit in priore loco.
XXXIX De Librano Arundineti prophetia sancti viri.
XL De quadam muliercula, magnas & valde difficiles parturitionis (ut Evæ filia) torsiones passa.
XLI De quodam Lugneo guberneta, cognomento Tudicla, quem sua conjux odio habuerat, valde deformem, qui in Rechrea demorabatur insula.
XLII De navigatione Cormaci, nepotis Lethani, prophetatio beati viri.
XLIII De venerabilis viri in curru evectione, absque currilium obicum communitione.
XLIV De pluvia, post aliquot siccitatis menses, beati ob honorem viri, super sitientem, Domino donante, terram effusa.
XLV De ventorum flatibus contrariis, venerabilis viri virtute orationum, in secundos conversis ventos.
XLVI De mortalitate.

CAPUT I.
Aqua in vinum mutata, morbi miraculose curati, elementorum vis superata.

CAP. I.

[41] Alio in tempore, cum vir venerandus in Scotia, apud S. Findbarrum a Episcopum, adhuc juvenis, [Sanctus aquam in vinum convertit.] sapientiam sacræ Scripturæ addiscens, commaneret; quodā solenni die vinum ad sacrificale mysterium casu aliquo minime inveniebatur. De cujus defectu cum ministros altaris inter se conquerentes audiret; ad fontem sumpto pergit urceo, ut ad sacræ Eucharistie mysteria aquam quasi Diaconus fontanā hauriret: ipse quippe illis in diebus erat in Diconatus gradu administrans. Vir itaque beatus aquaticum, quod de latice hausit, elementum, invocato nomine Jesu Christi fideliter benedixit, qui in Chana Galilææ aquam convertit in vinum; quo etiam in hoc operante miraculo, inferior, hoc est aquatica natura, in gratiorem videlicet vinalem, per manus prædicabilis viri, conversa est speciem. Vir itaque Sanctus a fonte reversus, & ecclesiam intrans, talem juxta altare urceum intra se habentem disponit liquorem; & ad ministros, Habetis, ait, vinum, quod Dominus Jesus ad sua misit peragenda mysteria. [(quod ejus fuit primum miraculum)] Quo cognito, sanctus cum ministris Episcopus eximias Deo referunt gratias. Sanctus vero juvenis hoc non sibimet, sed sancto Finniano adscribebat Episcopo. Hoc itaque pro tum virtutis documentum, Christus Dominus per suum declaravit Discipulum, quod in eadem re initium ponens signorum in Cœna Galileæ, operatus est per semetipsum; hujus, inquam, libelli quasi quædam lucernæ illustret exordium, quod per nostrum Columbam diale manifestatum est miraculum; ut deinceps transeamus ad cetera, quæ per seipsum ostensa sunt virtutum miracula.

II.

III.

[42] Quedam arbor erat valde pomosa prope monasterium Roboris-campi b, in Australi ejus parte: de qua cum incolæ loci quamdam haberent, [& arboris fructus amaros, dulces facit.] pro nimia fructus amaritudine, querimoniam; quodam die Sanctus ad eam accessit autumnali tempore; vidensque lignum, incassum abundos habere fructus, qui ex eis gustantes plus læderent quam delectarent; sancta clevata manu benedicens, ait: In nomine omnipotentis Dei, omnis tua amaritudo, o arbor amara, a te recedat; tuaque huc usque amarissima, in dulcissima vertantur poma: [&] amissa amaritudine, in miram, secundum verbum Sancti, versa sunt dulcedinem *. Alio in tempore Sanctus suos misit Monachos, ut de alicujus plebeji agellulo virgarū fasciculos ad hospitium afferrent construendum. Qui cum ad Sanctum, oneraria repleta navi de supradictis virgularum materiis, [jubet hordeum adulta æstate seminari,] reversi venirent; dicerentque, plebejum ejusdem causa dispendii valde contristatum; Sanctus consequenter precipiens dicit; Ne ergo illum scandalizemus virum, ad ipsum a nobis terni deferantur hordei modii, eosdemque his in diebus arata ipse seminet in terra. Quibus ad plebejum, Findehanum nomine, juxta Sancti jussionem missis, & coram eo cum tali commendatione adsignatis, gratanter accipiens, ait; Quomodo post Æstæum tempus seges seminata contra hujus naturam terræ, proficiet? Marita e contra; Fac, ait, secundum Sancti mandatum, cui Dominus donabit quodcumque ab eo postulaverit. Sed & qui missi sunt, simul hoc addiderunt, dicendo: Sanctus Columba, qui nos ad te cum hoc misit munere, hoc mandatum per nos de tua commendavit segete, dicens; Homo ille in omnipotentia Dei confidat: [quod eodem anno maturescit.] seges ejus quamvis de mense Junio duodecim præmissis diebus seminata, in principio Augusti mensis metetur. Obsequitur plebejus arando & seminando; & messem, quam supra dicto in tempore contra spem seminavit, cum omnium admiratione vicinorum in exordio Augusti mensis maturam, juxta verbum Sancti, messuit in loco terræ qui dicitur Deleros.

IV.

[43] Alio itidem in tempore, cum Sanctus in Jona commoraretur insula, [Visa de mari ascendere nube pestifera,] sedens in monticulo qui Latine Munitio-magna dicitur, videt ab Aquilone nubem densam & pluvialem, de mari die sereno obortam: qua ascendente visa, Sanctus ad quemdam de suis juxta se Monachum sedentem, nomine Silvanum c, filium Nemani Don Mocusogin; Hæc nubes, ait, valde nocua hominibus & pecoribus erit: hocque die velocius transvolans, super aliquantam Scotiæ partem, hoc est ab illo rivulo qui dicitur Ailbine usque ad vadum Cliad d, pluviam vespere distillabit mortiferam, quæ gravia & purulenta humanis in corporibus, & in pecorum uberibus nasci faciet ulcera; quibus homines morbidi & pecudes, illa venenosa gravitudine usque ad mortem molestati, laborabunt: sed nos eorum miserati subvenire languoribus, Domino miserante, debemus. Tu ergo, Silvane, nunc mecum descendens de monte, navigationem præpara crastina die, vita comite & Deo volente, a me accepto pane, Dei invocato nomine benedicto, quo in aqua intincto homines ea conspersi & pecora celerem recuperabunt salutem. Quid moramur? Die crastina, his quæ necessaria erant citius præparatis, Silvanus, [panem a se benedictum aquæ intingi jubet,] accepto de manu Sancti pane benedicto, in pace enavigavit. Cui Sanctus, a se eadem emigranti hora, addit hoc consolatorium verbum, dicens: Confide, fili, ventos habebis secundos & prosperos die noctuque, usque dum ad illam pervenias regionem quæ dicitur Ard-Cannachte e, ut languentibus ibidem celerius, cum salubri subvenias pane. Quid plura? Silvanus, verbo obsecutus Sancti, prospera & celeri navigatione, auxiliante Domino, ad supra memoratam perveniens partem illius regionis, plebem de qua Sanctus prædixerat, devastatam nubis prædictæ morbifera reperit pluvia superfluente, citius præcurrentis; imprimisque bis terni viri, in eadem, mari vicina domo reperti, in extremis morte positi appropinquante, ab eodem Silvano aqua benedictionis aspersi, in eodem præsenti die oportunius sanati sunt. Cujus subitæ sanationis rumor per totam illam, morbo pestilenti vastatam regionem, cito divulgatus; omnem morbidum ad sancti Columbæ legatum invitavit populum. Qui, juxta Sancti mandatum, [cujus aspersione sanantur infecti.] homines & pecora pane benedicto intincta aqua conspersit, & continuo plenam recuperantes salutem, homines cum pecudibus salvati, Christum in sancto Columba, cum eximia gratiarum actione, laudarunt. In hac itaque suprascripta narratione, ut æstimo, duo hæc manifeste pariter comitantur: hoc est gratia prophetationis de nube, & virtutis miraculum in ægrotantium sanitate. Hæc per omnia esse verissima, supradictus Silvanus, Christi miles, Sancti legatus Columbæ, coram Segineo Abbate & ceteris testatus est senioribus.

V.

[44] Alio in tempore, Sanctus cum in Jona demoraretur insula prima diei hora, quemdam advocans Fratrem, Lugaidum f nomine, cujus cognomentum Scotice Lathir dicitur; & taliter eum compellat, dicens: Præpara cito ad Scotiam celerem navigationem, nam mihi valde est necesse, te, usque ad Clocerum g filiorum Damen, destinare legatum. In hac enim præterita nocte, casu aliquo, Maugina h sancta virgo, filia Dameni, ab oratorio post Missam domum reversa, titubavit, coxaque ejus in duas confracta est partes: hæc sæpius meum, inclamitans, nomen commemorat, a Domino sperans se accepturam per me consolationem. [Simili modo benedicta aqua] Quid plura? Lugaido obsecundanti & consequenter emigranti, Sanctus pineam tradit cum benedictione capsellam, dicens; Benedictio, quæ in hac capsellula continetur, quando ad Mauginam pervenies visitandam, in aquæ vasculum intingatur, eademque benedictionis aqua super ejus infundatur coxam: & statim, invocato Dei nomine, coxale conjungetur os & densabitur & sancta virgo plenam recuperabit salutem. Et hoc Sanctus addit: En ego ponam in hujus capsæ operculo numerum viginti trium annorum, quibus sancta virgo in hac præsenti, post eamdem salutem, victura est vita. [coxam confractam sanat,] Quæ omnia sic plene expleta sunt, sicut a Sancto prædicta. Nam statim ut Lugaidus ad sanctam pervenit virginem; aqua benedicta, ut Sanctus commendavit, perfusa coxa, sine morula ulla condensato osse, plene sanata est: & in adventu legati S. Columbæ cum ingenti gratiarum actione gavisa, viginti tribus annis, secundum Sancti prophetiam, post sanitatem in bonis actibus permanens, vixit.

VI.

VII.

VIII.

[45] Vir vitæ prædicabilis, sicuti nobis ab expertis traditum est, [& varios languores.] diversorum languores infirmorum invocato Christi nomine, illis in diebus sanavit; quibus ad Regum pergens condictum, in Dorso-Cette brevi commoratus est tempore. Nam aut sanctæ manus protensione, aut aqua ab eo benedicta, ægroti plures aspersi, aut etiam fimbriæ ejus tactu amphilabi, aut alicujus rei, salis videlicet vel panis benedictione accepta & lymphis intincta, plenam credentes recuperarunt salutem *. Alio itidem in tempore, Colgius i filius Cellachi, postulatam a Sancto petram salis benedictam accepit, [Sal ab eo benedictus non comburitur.] sorori & suæ nutrici profuturam, quæ ophthalmiæ laborabat valde gravi languore. Talem eulogiam eadem soror & nutricia de manu fratris accipiens, in pariete super lectum suspendit, casuque accidit post aliquantos dies, ut idem viculus, cum supradicta domuncula feminæ, flamma vastante, concremaretur. Mirum dictu! Illius parietis particula, ne beati viri in ea deperiret suspensa benedictio, post totam ambustam domum, stans illæsa permansit: nec ignis ausus est attingere binales, in quibus pendebat salis petra, sudes *. Aliud miraculum æstimo non tacendum, quod aliquando factum est per contrarium transitum viri. Quidam juvenis, de equo lapsus in flumine, quod Scotice Boend vocatur k, mersus & mortuus, viginti sub aqua diebus permansit: qui, sicuti sub axilla, cadens, libros in pelliceo reconditos sacculo habebat, ita tamen post supra memoratum dierum numerum est repertus, sacculum cum libris inter brachium & latus continens: cujus etiam ad aridam reportato cadavere & aperto sacculo, [Scriptura ejus,] folium S. Columbæ sanctis scriptum digitulis, inter aliorum folia librorum, non tantum corrupta, sed & putrefacta, inventum est siccum & nullo modo corruptum, acsi in scriniolo esset reconditum.

IX.

[46] Alio in tempore, Hymnorum liber l septimaniorum, S. Columbæ manu descriptus, de cujusdam pueri de ponte elapsi humeris, cum pelliceo in quo inerat sacculo, in quodam partis Lagenorum m fluvio submersus cecidit: qui videlicet libellus, a Natalitio Domini usque ad Paschalium consummationem dierum in aquis permanens, postea in ripa fluminis a feminis quibusdam ibidem deambulantibus repertus, ad quemdam Jogenanum Presbyterum, [itemque libellus servatur ab aquis.] gente Pictum, cujus prius juris erat, in eodem, non solum madefacto, sed etiam putrefacto portatus est sacculo. Quem scilicet idem Jogenanus aperiens, suum incorruptum libellum invenit, & ita nitidum & siccum, acsi in scrinio tanto permansisset tempore, & numquam in aquas cecidisset. Sed & alia de libris, manu S. Columbæ caraxatis, similia ab expertis indubitanter didicimus in diversis acta locis; qui scilicet libri, in aquis mersi, nullo modo corrumpi potuere. De supra memorati vero Jogenani libro, a viris quibusdam veracibus & perfectis bonique testimonii, sine ulla ambiguitate relationem accepimus, qui eumdem librum, post tot supradictos submersionis dies, candidissimum & lucidissimum considerarunt. Hæc duo, quamlibet in parvis rebus peracta, & per contraria ostensa elementa, ignem scilicet & aquam, beati testantur honorem viri, & quanti & qualis meriti apud Dominum habeatur.

X.

[47] Et quia paulo superius aquatici facta est mentio elementi, silere non debemus etiam alia miracula, quæ per Sanctum suum Dominus, [Baptizando puero fontem elicit.] ejusdem in re, licet diversis temporibus & locis, creaturæ peregit. Alio namque in tempore, cum Sanctus in sua conversaretur peregrinatione; infans ei per parentes ad baptizandum offertur iter agenti; & quia in vicinis aqua non inveniebatur locis, Sanctus ad proximam declinans rupem, flexis genibus paulisper oravit: & post orationem surgens, ejusdem rupis frontem benedixit: de qua consequenter aqua abundanter ebulliens fluxit, in qua continuo infantulum baptizavit. De quo etiam baptizato hæc vaticinans intulit verba, inquiens: [& de baptizato prophetat.] Hic puerulus usque in extremam longævus vivet ætatem; in annis juvenilibus carnalibus desideriis satis serviturus, & deinceps Christiane usque in exitum militie mancipandus, in bona senectute ad Dominū migrabit. Quæ omnia eidem viro, juxta Sancti contigerunt vaticinium. Hic erat Lugu-Cenealad n, cujus parentes fuerant in Artdaib-muirchol, ubi hodie fonticulus, Sancti nomine Columbæ pollens, cernitur.

XI.

XII.

[48] Alio in tempore vir beatus, cum in Pictorum provincia per aliquot demoraretur dies, [Fontem præstigiosum,] audivit in plebe gentili de alio fonte divulgari famam, quem quasi Deum stolidi homines, diabolo eorum obcæcante sensus, venerabantur, ob quæ omnia seducti Gentiles divinum fonti deferebant honorem. Quibus compertis, Sanctus alio die intrepidus accessit ad fontem. Quod videntes magi, quos sæpe ipse confusos & victos a se repellebat, valde gavisi sunt; scilicet putantes eum simili illius nocuæ tactu aquæ passurum. Ille vero imprimis elevata manu sancta, [benedictione salutiferum reddit.] cum invocatione Christi nominis, manus lavit & pedes; tum deinde cum sociis de eodem a se benedicta bibit; ex illoque die dæmones ab eodem recesserunt fonte, & non solum nulli nocere permissus est; sed etiam, post Sancti benedictionem & in eo lavationem, multæ in populo infirmitates per eumdem sanatæ sunt fontem. * Alio in tempore, vir sanctus in mari periclitari cœpit; totum namque vas navis valde concussum, [Tempestatem sedat oratione.] magnis undarum cumulis fortiter feriebatur, grandi undique insistente ventorum tempestate. Nautæ tum forte Sancto, sentinam cum illis exhaurire conanti, ajunt; Quod nunc agis,non magnopere nobis proficit periclitantibus: exorare potius debes pro periclitantibus. Quo audito aquam cessat amaram exinanire Hini-glas o; dulcem vero & intentam precem cœpit ad Dominum fundere. Mirum dictu! Eodem horæ momento, quo Sanctus in prora stans extensis ad cælum palmis omnipotentem exoravit, tota aëris tempestas & maris sævitia, dicto citius sedata cessavit, & statim serenissima tranquillitas subsecuta est. Qui vero in navi inerant obstupefacti, cum magna animi admiratione, referentes gratias, glorificaverunt Dominum in sancto & prædicabili viro.

XIII.

[49] Alio quoque in tempore, sæva nimis tempestate periculosa insistente, sociis, ut pro eis Sanctus Dominum exoraret, inclamantibus; hoc eis dedit responsum, dicens: Hoc die non est meum pro vobis, [aliam oratione S. Cainnechi,] in hoc periculo constitutis, orare; sed est Abbatis Cainnechi, sancti viri. Mira dicturus sum. Eadem hora S. Cainnechus, in suo conversans monasterio, quod Latine Campulus-bovis dicitur, Scotice vero Achad bou p, Spiritu revelante sancto, supradictam S. Columbæ, interiore cordis aure, vocem audierat; & cum forte post nonam cœpisset horam in refectorio eulogiam frangere; ocius deserit mensulam, unoque in pede inhærente calceo, & altero præ nimia festinatione relicto, festinanter pergit hac cum voce ad ecclesiam; Non est nobis hoc temporis prandere, quando in mari periclitatur navis S. Columbæ: hoc enim momento, ipse hujus nomen Cainnechi ingeminans commemorat, ut pro eo & sociis periclitantibus Christum exoret. [qui quid egerit narrat.] Post hæc illius verba oratorium ingressus, flexis genibus paulisper oravit: ejusque orationem exaudiente Domino, illico tempestas cessavit, & mare valde tranquillatum est. Tum deinde S. Columba, Cainnechi ad ecclesiam properationem videns, quamlibet longe conversantis; mirabiliter hoc de puro pectore profert verbum, dicens: Nunc cognovi, o Cainneche, quod Deus tuam exaudierit precem; nunc valde pro nobis proficit tuus ad ecclesiam, velox, cum uno calceo, cursus. In hoc itaque miraculo amborum, ut credimus, oratio cooperata est Sanctorum.

ANNOTATA F. B.

a De S. Findbarro seu Finniano egimus supra, adcap. 1 lib. 1 Annot. e.

b Seu Roboretum campi, de quo supra Annot. f ad num. 7.

c Inter Silvanos sanctos octodecim, quo ex Martyrologiis Hibernicis collegit Colganus, unum esse hunc S. Columbæ discipulum non dubitat. At quis ex illis octodecim? definiri non potest.

d Vadum Cliad Dublinium intellige, quod vulgo Ath-cliad, vocatur, & priscis Duibhlium, & hinc Latine Dublinia dicitur.

e Portus hic aliquis videtur fuisse Orientalis Lageniæ.

f De Lugaido hoc, juxta conjecturam Colgani, actum est num. 21, Annot. θ.

g Est oppidum & Sedes Episcopalis in Tironia, vulgo Clochar dictum. De ejus Episcopus agit Colganus 24 Martii ad vitam S. Macarthenni: existimo autem vocari filiorum Dameni, quod ii cives inter nobiliores eam inhabitarent.

h Maugina, Virgo sancta, quæ Hibernice Magain & Mogain vocatur, colitur juxta Hibernica Martyrologia 15 Decembris in ecclesia de Cluain-boireann, in regione Connaciæ, Himania dicta. De patre ejus Dameno, quis fuerit, pluribus disputat Colganus.

i De Colgio hoc aliisque agit Colganus 20 Februarii, & nos inter Prætermissos eadem die.

k Flumen hoc celebre Boendus nomine, per Mediam decurrens, in Oceanum exoneratur.

l Libellus hymnorum, pro singulis septimanæ feriis.

m Partis Lagenorum, id est, Lageniæ.

n Hunc pœnitentem Lugu-Cenealad, quæsivit Colganus in Martyrologiis Hibernicis, nec satis certo invenit. Eratne necessarium quærere? Neque enim omnes, qui pie vitam finiunt, inscribendi sunt Martyrologiis. Maluissem per illum clarius intelligere, ubi sit miraculosus ille fons, celebris S. Columbæ nomine.

o Hinin-glas, nomen (ut credo) antiquum tractus illius marini.

p Situm est hoc monasterium in Ossoria regione Lageniæ: fuitque diebus multis Sedes Episcopalis, inde posteriori ævo Kill-kenniam translata. Hibernice etiam nunc vocatur Achad-bo, id est Campus bovis. Colitur S. Cainnechus II Octobris.

CAPUT II.
Miracula in rebus inanimatis & bestiis patrata, puniti impii, dæmonis fugatæ præstigiæ.

XIV.

[50] Alio in tempore idem supra memoratus Cainnechus, suum, [Cainnecho baculum miraculose reddit.] a portu Jonæ insulæ ad Scotiam navigare incipiens, baculum secum portare oblitus est; qui scilicet ejus baculus, post ipsius egressum in littore repertus, sancti in manum traditus est Columbæ; quemque domum reversus in oratorium portat, & ibidem solus in oratione diutius demoratur. Cainnechus proinde ad Oidecham appropinquans insulam, subito de sua oblivione compunctus, interius perculsus est: sed post modicum intervallum de navi descendens, & in terra oratione genua flectens, baculum, quem in portu Jonæ insulæ oblitus post se reliquit, super cespitem terrulæ Airche a ante se invenit; de cujus etiam effecta divinitus evectione valde est miratus, cum gratiarum in Deo actione.

XV.

[51] Alio quoque in tempore superius b memorati sancti viri [Baitheneus & Columbanus c filius Beognei] ad Sanctum venientes, [Ventum prosperum navigaturis impetrat,] ab eo simul unanimes postulant, ut ipse a Domino postulans impetraret, prosperum crastina die ventum sibi dari, diversa emigraturis via. Quibus Sanctus respondens, hoc dedit responsum: Mane crastina die, Baitheneus, a portu Jonæ enavigans insulæ, flatum habebit secundum, usque quo ad portum perveniat Campi-Lunge. Quod ita juxta Sancti verbum Dominus donauit: nam Baitheneus plenis eadem die velis, magnum totumque pelagus usque ad Ethicam transmeavit terram. Hora vero ejusdem diei tertia, vir venerandus Columbanum advocat Presbyterum, dicens: Nunc Baitheneus prospere optatum pervenit ad portum, ad navigandum te hodie præpara; mox Dominus ventum convertit in Aquilonem. [& mox alteri diversa via profecturo:] Cui sic prolato beati viri verbo, eadem hora Auster obsecundans ventus, se in Aquilonem convertit flatum. Ita in eodem die, uterque vir sanctus, alter ab alterutro in pace aversus, Baitheneus mane ad Ethicam terram, Columbanus post meridiem Hiberniam incipiens appetere, plenis enavigavit velis & flatibus secundis. Hoc illustris viri virtute orationum, Domino donante, effectum est miraculum: quia, sicut scriptum est, omnia possibilia sunt credenti. Post illa in die S. Columbani egressum, sanctus hoc de illo propheticum Columba protulit verbum: Vir sanctus Columbanus, cui emigranti benediximus, nusquam in hoc seculo faciem videbit meam. Quod ita post expletum est, nam eodem anno S. Columba ad Dominum transiit.

XVI.

[52] Alio in tempore, quidam juvenis, Columbanus d nomine, nepos Briuni, ad januam tugurioli subito perveniens restitit, [dæmonem e vase lactis fugat signo Crucis,] in quo vir beatus scribebat. Hic idem post vaccarum reversus mulsionem, in dorso portans vasculum novo plenum lacte, dicit ad Sanctum, ut juxta morem tale benediceret onus. Sanctus tum ex adverso eminus in aëre signum salutare manu elevata depinxit, quod illico valde concussum est, gergennaque e operculi, per sua bina foramina retrusa, longius projecta est; operculum terra tenus cecidit, lac ex majore mensura in solum defusum est. Juvenculus vas, cum parvo quod remanserat lactis super fundum, in terra deponit; genua suppliciter flectit. Ad quem Sanctus; Surge, ait, Columbane, hodie in tua operatione negligenter egisti; [& quod effusum erat restituit:] dæmonem in fundo vacui latitantem vasculi, impresso dominicæ Crucis signo, ante infusionem lactis, non effugasti: cujus videlicet signi nunc virtutem non sustinens tremefactus, toto pariter turbato vase, velociter cum lactis effusione aufugit. Huc ergo ad me propius vasculum, ut illud benedicam, approxima. Quo facto, semivacuum, quod Sanctus benedixerat, vas, eodem momento divinitus repletum repertum est: parvumque, quod prius in fundo vasis remanserat, sub sanctæ manus benedictione, usque ad summum citius excrevit.

XVII.

[53] Hoc in domo alicujus plebeji divitis (qui in monte Cainle commorabatur) Foirtgirni nomine, [lac per magiam expressum, ostendit esse sanguinem;] factum traditur. Ubi cum Sanctus hospitaretur, inter rusticanos contendentes duos, quorum prius adventum præscivit, recta judicatione judicavit: unusque ex eis, [nomine Silnanus] maleficus erat; a Sancto jussus, de bove masculo qui prope erat, lac arte diabolica expressit: quod Sanctus, non ut illa confirmaret maleficia, fieri jussit, quod absit; sed ut ea coram multitudine destrueret. Vir itaque beatus vas, ut videbatur, tali plenum lacte, sibi ocius dari poposcit; & hac cum sententia benedixit dicens; Modo probabitur, non esse hoc verum, quod putatur, lac; sed dæmonum fraude, ad decipiendos homines, decolaratus sanguis; & continuo lacteus ille color in naturam versus est propriam, hoc est in sanguinem. Bos quoque, qui per unius horæ momentum, turpi macie tabidus & maceratus, erat morti proximus; benedicta a Sancto aqua superfusus, mira sub celeritate sanatus est.

XVIII.

XIX.

[54] Quodam die quidam bonæ indolis juvenis, Lugneus f [Mocumin] nomine, qui postea senex in monasterio Elenæ insulæ Præpositus erat, [hunc fluentem e naribus sistit?] ad Sanctum veniens, queritur de profluvio sanguinis, qui crebro per multos menses de naribus ejus immoderate profluebat. Quo proprius accito, Sanctus ambas ipsius nares binis manus dextræ digitulis constringens, benedixit: ex qua hora benedictionis, numquam sanguis de naso ejus usque ad extremum distillavit diem *. Alio in tempore, cum prædicabilis viri sociales, strenui piscatores, quinos in rete pisces cepissent, [curat sibi piscem capi] in fluvio Sale piscoso; Sanctus ad eos, Iterato, ait, rete in flumen mittite, & statim invenietis grandem, quem mihi Dominus præparavit, piscem. Qui verbo Sancti obtemperantes, miræ magnitudinis traxerunt in retiaculo g efocem, a Deo sibi præparatum. Alio quoque in tempore, cum Sanctus juxta Cei h stagnum aliquantis demoraretur diebus, comites ire ad piscandum cupientes, retardavit, dicens: Hodie & cras nullus in flumine reperietur piscis: [& alia vice duos.] tertia mittam vos die, & invenietis binos grandes, in rete retentos, fluminales esoces. Quos ita post duas dieculas, rete mittentes, duos rarissimæ magnitudinis, in fluvio qui dicitur Bo reperientes, ad terram traxerunt. In his duabus memoratis piscationibus, miraculi apparet virtus, & prophetica simul præscientia comitata, pro quibus Sanctus & socii Deo grates eximias reddiderunt.

XX.

XXI.

[55] Nesanus [Curvus, qui in ea regione conversabatur, quæ stagno Aporum i est contermina] cum esset valde inops, [Vaccas benedicit, ut multiplicentur,] Sanctum alio tempore gaudenter hospitio recepit virum. Cui cum hospitaliter secundum vires, unius noctis spatio ministrasset; Sanctus ab eo requirit, cujus boculas k numeri haberet; ille ait, Quinque. Sanctus consequenter, Ad me, ait, adduc, ut eas benedicam. Quibus adductis, & elevata manu sancta benedictis; Ab hoc die tuæ pauculæ quinque vacculæ crescent, ait Sanctus, usque ad centum & quinq; vaccarum numerum. Et quia idem Nessanus, homo plebejus erat, cum uxore & filiis; hoc etiam ei vir beatus benedictionis augmentum intulit, dicens; Erit semen tuum in filiis & nepotibus benedictum. Quæ omnia plene, juxta Sancti verbum, sine ulla expleta sunt imminutione. Alio quoque tempore, vir beatus quadam nocte, cum apud supra memoratum l Columbanum, tunc temporis inopem, bene hospitaretur; mane primo Sanctus, [sed ad præfinitum numerum,] sicuti superius de Nessano commemoratum est, de quantitate & qualitate substantiæ plebejum hospitem interrogat. Qui interrogatus, Quinque, ait, tantummodo habeo vacculas; quæ, si eas benedixeris, in majus crescent. Quas illico a Sancto jussus adduxit; similique modo, ut supra de Nessani quinis dictum est vacculis, & hujus Columbani boculas quinales æqualiter benedicens, inquit; Centenas & quinque, Deo donante, habebis vaccas; & erit in filius & nepotibus tuis florida benedictio. Quæ omnia, juxta beati viri prophetationem, in agnis & pecoribus ejus & prole, plenissime adimpleta sunt; mirumque in modum numerus a Sancto præfinitus, supra memoratis ambobus viris, in centenario vaccarum & quinario expletus numero, nullo modo superaddi potuit: nam illa, [quem numquam excesserunt:] quæ supra præfinitum excedebant numerum, diversis prærepta casibus, nusquam comparuerunt, excepto eo quod aut in usus proprios familiæ, aut etiam opus eleemosynæ expendi poterat. In hac itaque narratione, ut in ceteris, virtutis miraculum & prophetia simul aperte ostenditur: nam in magna vaccarum ampliatione, benedictionis pariter & orationis virtus apparet; & in præfinitione numeri, prophetalis præscientia.

XXII.

[56] Vir venerandus supramemoratum Columbanum, quem de paupere virtus benedictionis ejus ditem fecit, valde diligebat; [raptor spernens Sancti monita,] quia ei multa pietatis officia præbebat. Erat autem illo in tempore quidam homo malefactor, bonorum persecutor, nomine Joan, filius Conalli, filii Domnalli, de regio Gabrani m ortus genere. Hic supradictum Columbanum, sancti amicum Columbæ, persequebatur; domumque ejus omnibus in ea inventis devastaverat ereptis; non semel, sed bis inimiciter agens. Unde forte non immerito eidem maligno accidit viro, ut tertia vice, post ejusdem domus tertiam prædationem, beatum virum, quem quasi longius positum despexerat, propius appropinquantem, ad navem revertens præda onustus, cum sociis obvium haberet. Quem cum Sanctus de suis corriperet malis, prædamque deponere rogans suaderet; ille, immitis & insuadibilis permanens, Sanctum despexit; navimque cum præda ascendens, beatum virum subsannabat & deridebat. Quem Sanctus ad mare usque prosecutus est; vitreasque intrans aquas usque ad genu æquoreas, levatis usque ad cælum ambis manibus, Christum intente precatur, qui suos glorificantes se glorificat electos. Est vero ille portus, in quo post egressum persecutoris stans paulisper Dominum exorabat, in loco qui Scotice vocitatur Ait-chambas Art-muirchol. Tum proinde Sanctus expleta oratione, ad aridam reversus, in eminentiore cum comitibus sedet loco: [juxta ejus vaticinium,] ad quos illa in hora formidabilia valde profert verba, dicens: Hic miserabilis homuncio, qui Christum in suis despexit servis, ad portum, a quo nuper coram vobis emigravit, numquam revertetur: sed nec ad alias quas appetit terras, subita præventus morte, cum suis perveniet malis cooperatoribus. Hodie enim, quam mox videbitis, de nube a Borea orta, immitis immissa procella, eum cum suis sociis submerget; nec de eis etiam unus remanebit fabulator. Post aliquantum paucularum interventum morarum, die serenissimo, ecce de mari oborta, sicuti Sanctus dixerat, nubes, cum magno fragore venti emissa, raptorem inter Maleam & Colossam n insulas inveniens, subito turbato submersit medio mari: [tempestate submergitur.] nec ex eis, juxta verbum Sancti, qui navi inerant etiam unus evasit; mirumque in modum, toto circumquaque manente tranquillo æquore, talis una rapaces ad inferna submersos prostravit procella, misere quidem, sed digne.

XXIII.

[57] [Homicida, ut Sanctus prædixerat,] Alio quoque in tempore, vir sanctus, quemdam de nobili Pictorum genere exulem, Tarainum nomine, in manum alicujus Feradachi ditis viri, qui in Ilea o insula habitabat, diligenter assignans, commendavit; ut in ejus comitatu, quasi unus de amicis, per aliquot menses conversaretur. Quem cum tali commendatione de Sancti manu viri suscepisset commendatum, post paucos dies dolose agens, crudeli eum jussione trucidavit. Quod immane scelus, cum Sancto a commeantibus esset nuntiatum; sic respondens profatus est: Non mihi, sed Deo infelix ille homuncio mentitus est, cujus nomen de libro vitæ delebitur. Hæc verba æstæo nunc mediante proloquimur tempore; sed autumnali, antequam de suilla degustet carne, arboreo saginata fructu, subita præventus morte ad infernalia rapietur loca. Hæc sancti prophetia viri cum misello nuntiaretur homuncioni, despiciens irrisit Sanctum: & post dies aliquot autumnalium mensium, eo jubente scropha nucum impinguata nucleis jugulatur, necdum aliis ejusdem viri jugulatis suibus: de qua celeriter exenterata partem sibi in veru celerius præparari præcipit, ut de ea impatiens homo prægustans, beati viri prophetationem destrueret. Qua videlicet assata, dari sibi poposcit aliquam prægustandam morsus particulam: [subito perit.] ad quam percipiendam, extensam manum priusquam ad os converteret, expirans, mortuus, retro in dorsum cecidit. Et qui viderant, & qui audierant, valde tremefacti, admirantes, Christum in sancto propheta honorificantes glorificarunt.

XXIV.

[58] Alio in tempore vir beatus, cum alios Ecclesiarum persecutores, in Hinba commoratus insula, excommunicare cœpisset; [occidendus pro Sancto alius Monachus,] filios videlicet Conalli filii Domnail, quorum unus erat Joan, de quo supra retulimus; quidam ex eorumdem malefactoribus sociis, diaboli instinctu cum hasta irruit, ut Sanctum interficeret. Quod præcavens unus ex Fratribus, Findluganus p nomine, mori paratus pro Sancto viro, cuculla ejus indutus intercessit: sed mirum in modum beati viri tale vestimentum, [ejus cuculla indutus servatur illæsus,] quasi quædam munitissima & impenetrabilis lorica, quamlibet viri fortis impulsione acutioris hastæ, transfigi non potuit; sed illæsum permansit: & qui eo indutus erat, intactus & incolumis tali protectus est munimento. Ille vero sceleratus, qui Manus-dextra [Latine nominatur], retro repedavit, æstimans quod sanctum hasta transfixisset virum. Post ex ea die completum annum, cum Sanctus in Jona commoraretur insula, Usque in hunc diem, ait, est integratus annus, ex qua die q Lam-dessin, quantum potuit, Findluganum mea jugulavit vice: sed ipse, [& punitur qui eum se necasse credebat.] ut æstimo, hac in hora jugulatur. Quod juxta Sancti revelationem eodem momento in illa insula factum est, quæ Latine Longa vocitari potest, ubi ipse solus Lambdes, in aliqua virorum utrimque acta belligeratione, Cronani filii Baithani jaculo transfixus, in nomine, ut fertur, S. Columbæ emisso, interierat: & post ejus interitum belligerare viri cessarunt.

XXV.

[59] Cum vir beatus, adhuc juvenis Diaconus, in parte Laginensium divinam addiscens sapientiam conversaretur; quadam accidit die, ut homo quidam, [Puellam Sancto obsistente interficiens,] innocuorum immitis persecutor crudelis, quamdam in campi planitie filiolam fugientem persequeretur. Quæ cum forte Gemmanum r senem, supra memoratī juvenis Diaconi magistrum, in campo legentem vidisset, ad eum recto cursu, quanta valuit velocitate, confugit. Qui tali perturbatus subitatione, Columbam eminus legentem advocat; ut ambo, in quantum valuissent, filiam a persequente defenderent. Qui statim superveniens, nulla eis ab eo data reverentia, filiam sub vestimentis eorum lancea jugulavit: & relinquens jacentem mortuam super pedes eorum, aversus abire cœpit. Senex tum valde tristificatus conversus ad Columbam, [statim post moritur & damnatur.] Quanto, ait, sancte puer Columba, hoc scelus, cum nostra dehonoratione, temporis spatio, inultum fieri judex justus patietur Deus? Sanctus consequenter hanc in ipsum sceleratorem protulit sententiam, dicens: Eadem hora, qua interfectæ ab eo filiæ anima ascendit ad cælos; anima ipsius interfectoris descendat ad inferos: & dicto citius cum verbo, sicut Ananias coram Petro, sic & ille innocentium jugulator, coram oculis Sancti juvenis, in eadem mortuus cecidit terrula. Cujus rumor subitæ formidabilis vindictæ, continuo per multas Scotiæ provincias, cum mira sancti Diaconi fama, divulgatus est. Huc usque de adversariorum terrificis ultionibus dixisse sufficiat: nunc de bestiis aliqua narrabimus pauca.

XXVI.

XXVII.

[60] Alio in tempore, cum vir beatus in Scia s insula aliquantis demoraretur diebus, longius paulo solus, orationis intuitu, separatus a Fratribus, [Aper ab eo jussus moritur.] silvam ingressus densam, miræ magnitudinis aprum, quem forte venatici canes persequebantur, obvium habuit. Quo viso eminus, Sanctus aspiciens restitit: tum deinde invocato Dei nomine, sancta elevata manu, cum intenta dicit ad eum oratione; Ulterius huc procedere noles: in loco, ad quem nunc devenisti, morere. Quo Sancti in silvis personante verbo, non solum ultra accedere non valuit, sed ante faciem ipsius, terribilis ferus, verbi ejus virtute mortificatus, cito corruit *. Alio quoque in tempore, cum vir beatus in Pictorum provincia per aliquot moraretur menses, [Bellua aquatica, quæ hominem interfecerat,] necesse habuit fluvium transire Nesam: ad cujus cum accessisset ripam, alios ex accolis aspicit misellum humantes homunculum; quem, ut ipsi sepultores ferebant, quædam paulo ante natantem aquatilis præripiens bestia, morsu momordit sævissimo: cujus miserum cadaver, sero scilicet quidam in alno subvenientes, porrectis proripuere uncinis. Vir e contra beatus, hæc audiens præcipit, ut aliquis ex comitibus enatans, caupaltum t, in altera stantem ripa, ad se navigando reducat. Quo Sancti audito prædicabilis viri præcepto, Lugneus Mocumin nihil moratus obsecundans, depositis vestimentis excepta tunica, immittit se in aquas. Sed quæ prius non tam satiata, quam in prædam accensa, in profundo fluminis latitabat; sentiens eo nante turbatam supra aquam, subito emergens natatilis, ad hominem in medio natantem alveo, cum ingenti fremitu aperto cucurrit ore. Vir tum beatus videns, omnibus qui inerant, tam Barbaris quam etiam Fratribus, nimio terrore perculsis, cum salutare, [Crucis signo fugatur.] sancta elevata manu, in vacuo aëre Crucis pinxisset signum, invocato Dei nomine, feroci imperavit bestæ, dicens: Noles ultra progredi, nec hominem tangas, retro citius revertere. Tum vero bestia, hac Sancti audita voce, retrorsum, acsi funibus traheretur, volociori recursu fugit tremefacta: quæ prius Lugneo nanti eo usque appropinquavit, ut hominem inter & bestiam non amplius esset quam unius contuli u longitudo. Fratres tum recessisse videntes bestiam, Lugneumque commilitonem, ad eos intactum & incolumem in navicula reversum, cum ingenti admiratione glorificaverunt Dominum in beato vero: sed & gentiles barbari, qui ad præsens inerant, ejusdem miraculi magnitudine, quod & ipsi viderant, compulsi, Deum magnificarunt Christianorum.

ANNOTATA F. B.

a Legendum putat Colganus Airde seu Airte, ut videatur regiuncula Kiennactæ, quæ Aird-chienacta priscis, hodie Airdinicgiollagan appellatur: cum hæc sit mari contermina, & prima regio fere quæ trajicienti ex insula Hiensi in Ultoniam ad lævam occurrit; & juxta eam sit locus nativitatis S. Cannechi, & ecclesia ab eo extructa.

b Superius memorati, id est in titulo Capitis, ex quo eorum addidi nomina.

c De hoc Columbano agendum erit 26 Septembris, saltem inter Prætermissos.

d Quia Columbanus hic, nepos Briuni dicitur, existimat Colganus eum ex nobili Hibernorum familia, Hibruiniorum dicta, oriundum, ex qua etiam Reges Conaciæ: opinatur quoque, fusius explicatis rationibus, eumdem illum esse, qui postea Lindisfarnensis Episcopus, Colmanus nomine, acerrime pro ritu Paschali Hibernico coram Rege Oswio decertans, a Wilfrido, sententiam ipso Rege ferente, gloriose victus est, si sic vinci gloriosum sibi duxisset. Fatetur tamen Colganus opinioni suæ obesse eam, quæ Columbano huic, postea Colmano, concedenda foret annosa senectus. Statuamus enim, quod hic narratur, miraculum anno 597 contigisse, quo saltem anno S. Columba obiit. Iuvenem, qui vas lacte plenum ferret humeris, oportet annorumut minimum sedecim fuisse: quæstio autem de Paschatis celebratione, facta est anno sexentesimo sexagesimo quarto: itaque annis sexaginta quatuor adjice tres, qui ex priori supererant seculo, & sedecim, quos juvenis numerabat Columbanus, habebis universim annos octoginta tres. Cumque Colmanus, teste Beda, annos solum tres Cathedram Lindisfarnensem tenuerit; necesse est eum octogenarium ab Hiensi insula in Angliam Episcopum fuisse destinatum, quod sine graviori testimonio non facile credidero: multo minus, quod idem post annum octogesimum tertium ætatis, discedens ex Anglia, malensque Cathedram suam quam ritum Paschalem deserere, in Hibernia duo insuper monasteria erexerit, quod fecisse Lindisfarnensem Colmanum, narrat venerabilis Beda. Verum quid ad argumenta Colgani? Fuit, inquit, Colmanus Monachus Hiensis, & S. Columbæ discipulus juxta Auctorem Vitæ S. Geraldi 13 Martii, qualis etiam videtur fuisse hic Columbanus. Colmanum Hiensem Monachum fuiße nemo dubitat, at S. Columbæ discipulum nihil probat. Quod vitam S. Geraldi spectat, in qua Colmanus dicitur S. Columbæ defuncto succeßisse, si benigne explicueris, ut eam explicat Colganus, de alia quam immediata succeßione intelligenda est, ne alioqui repugnetmanifeste Adamnano, qui Baitheneum Columbæ substituit. Si vero in rigore verborum intellexeris, manifestius probabit, Columbanum hunc, Colmanum Lindisfarnensem non esse. Quomodo enim Columbanus, qui moriente Columba non erat nimis juvenis, ut fieret Abbas; post sexaginta annos non erat nimis senex, ut fieret Episcopus? Et hoc, si quid probare poßit vita S. Geraldi a Colgano edita: quæ tam male consuta est, ut neque prælum neque fidem mereatur. Vide quæ diximus 13 Martii. Alterum Colgani argumentum est, quod uterque videatur oriundus fuisse ex Conacia & ditione familiæ Hibruinorum: sed ut id satis constaret, non tamen evincet unum eumdemque fuisse, inter tot ejusdem nominis diversos Sanctos.

e Gergenna, ferrum aut lignum teres, quo per duas ansas transmisso operculum firmatur ne excidat.

f De hoc Lugneo & fratre ejus egimus supra n. 16 Annot. q. Hic solum nota, pro Elene, legendum videri Elethre: ut Kos-Eletre, id est Peninsula Eletre (in qua Sanctus Fachna, forsan frater hujus Lugnei, Abbas fuit) hic dicatur insula Elene, in qua Lugneus Fratri in Præposituram monasterii succeßit.

g Esocem, alii Salmonem, alii Lucium intelligunt. Vide Cangium Verbo Esox & Isicium. Colganus putat quod hic Anguilla sumi debeat; nam Esconn Hibernis Anguillam significat: sed Beda inter Essocem & Anguillam distinguit.

h Lacus regionis de Maghluirg in Connacia, vulgo Lochee seu Loch-ke dictus: ita Colganus.

i Verba hæc ex titulo capitis desumpta sunt. Regio, stagno Aporum contermina, est regio Scotiæ, quæ Buccanano lib. 1 pag. 20 Abria vocatur, a qua adjacens Canalis seu Lacus longus, qui stagnum Aporum, & Scotice, Loch-Abor vocatur, videtur nomen desumpsisse.

k Bocula pro Bucula, diminutivum a Bove.

l Supra memoratum, nempe in titulo Capitis.

m Forte Gaurani, qui pater fuit Aidani, Regis Scotorum Albiensium.

n Insulæ binæ, inter Hebrides notißimæ.

o Ilam vocat Buccananus, quæ etiam ipsa, est una ex celeberrimis Hebridum.

p Hibernica lingua Finluga, Finnloga & Finnlugaidh dicitur: Fratrem S. Fintani fuisse existimat Colganus, & coli 3 Ianuarii. Memoratur is eadem die in vita S. Fintani, quæ non caret Hibernicis figmentis.

q Laimh-dheas nomen proprium, ex vocis etymologia idem est ac, Manus dextera, ut supra dictum.

r Gemmanus, aliquis senex, memoratur in vita Hibernica S. Finniani de Cluain Eraird, cujus discipulus fuit S. Columba: si duos Finnianos Magistros habuit. Gemmanus iste ibidem dicitur de laudibus S. Finniani scripsisse, & merito putatur is esse, de quo hic sit mentio. Existimat tamen Colganus Gemthanum, Germanum vel Gormanum esse legendum, non alia de causa, quam ut invenire illum poßit in Hibernicis Martyrologiis. Verum necesse non est eum in his inveniri.

s Scia, insula ex primariis Hebridum una, interpretatur Ala, eo quod instar alæ per mare protendatur.

t Hibernismum, appellat Colganus; videturque per Caupaltum intelligi equus seu Caballus, qui Hibernice Capald vocatur. Verum circumstantiæ magis indicant, Scapham significari: & in fine dicitur Lugneus in navicula reversus. Caupulus autem & Caupillus, navim & Scapham significant, ut videre est apud Cangium.

u Contulus diminutivum a Conto. Videtur singulari quodam studio Adamnanus diminutiva adamasse; illis enim utitur etiam cum de rebus magnis loquitur: nec mirum, nam & ipsius met nomen diminutivum ab Adam est.

CAPUT III.
Serpentes Columba & magos coërcet, infirmis, mortuis, pauperibus subvenit: januæ ei ultro apertæ.

XXVIII.

XXIX.

[61] Quadam die ejusdem æstæi temporis, quo ad Dominum transiit, [Serpentes insulæ nocere prohibet.] ad visitandos Fratres Sanctus plaustro vectus pergit, qui in campulo occidentali Jonæ insulæ opus materiale exercebant. Post quorum consolatoria a Sancto prolata alloquia, in eminentiore stans loco, sic vaticinatur dicens: Ex hac, filioli, die, scio quod in hujus campuli locis nunquam poteritis in futurum videre faciem meam. Quos hoc audito verbo valde tristificatos videns, consolari eos in quantum fieri possit conatus, ambas manus elevat sanctas, & totam hanc nostram benedicens insulam, ait: Ex hoc hujus horulæ momento, omnia viperarum venena nullo modo, in hujus insulæ terrulis, aut hominibus aut pecoribus nocere poterint a, quamdiu Christi mandata ejusdem commorationis incolæ observaverint *. Alio in tempore quidam Frater, nomine Molua b nepos Briuni, [Ferrum non advertens benedicit,] ad Sanctum eadem scribentem hora veniens, dicit ad eum: Hoc quod in manu habeo ferrum, quæso benedicas. Qui paululum extensa manu sancta cum calamo signans benedixit, ad librum de quo scribebat facie conversa. Quo videlicet supradicto Fratre, cum ferro benedicto recedente, Sanctus percunctatur dicens: Quod Fratri ferrum benedixi? Diermitius, pius ejus ministrator, Pugionem, ait, ad jugulandos boves vel tauros, benedixisti. Qui e contra respondens infit: Ferrum, quod benedixi, confido in Domino meo, quia nec homini, nec pecori nocebit c. Quod Sancti firmissimum eadem hora comprobatum est verbum. Nam idem Frater, vallum egressus monasterii, bovem jugulare volens, [quod nulli postea nocere potuit.] tribus firmis vicibus, & forti impulsione conatus, nec tamen potuit ejus transfigere pellem. Quod Monachi scientes experti, ejusdem pugionis ferrum, ignis resolutum calore, per omnia monasterii ferramenta, liquefactum diviserunt inlinitum: nec postea ullam potuere carnem vulnerare, illius Sancti manente benedictionis fortitudine.

XXX.

XXXI.

[62] Alio in tempore Diermitius, Sancti pius minister, usque ad mortem ægrotavit: [Ministro suo diuturniorem vitam impetrat.] ad quem, in extremis constitutum, Sanctus visitans accessit: & Christi invocato nomine; infirmi ad lectulum stans, & pro eo exorans, dixit: Exorabilis mihi fias precor, Domine, & animam mei ministratoris pii, de hujus carnis habitaculo, me non auferas superstite. Et hoc dicto aliquantisper conticuit. Tum proinde hanc de sacro ore profatur vocem, dicens: Hic meus non solum hac vice nunc non morietur puer, sed etiam post meum annis vivet multis obitum. Cujus hæc oratio est exaudita. Nam Diermitius, statim post Sancti exaudibilem precem, plenam recuperavit salutem; per multos quoque annos, post Sancti ad Dominum emigrationem, supervixit *. Alio quoque in tempore, Sanctus cum trans Britanicum iter ageret dorsum, quidam juvenis, unus comitum, subita molestatus ægrimonia, ad extrema usque perductus est, nomine Fintenus [filius Aidi] d: pro quo commilitones Sanctum mœsti rogitant, ut oraret. Qui statim eis compatiens, sanctas cum intenta oratione expandit ad cælum manus, ægrotumque benedicens, ait: Hic, pro quo interpellatis, juvenculus vita vivet longa: & post omnium nostrorum, qui hic ad sumus, [& alteri.] exitum superstes remanebit, in bona moriturus senecta. Quod beati viri vaticinium plene per omnia expletum est: nam idem juvenis, illius postea monasterii fundator, quod dicitur Kailli, abinde e in bona senectute præsentem terminavit vitam.

XXXII.

[63] Alio in tempore, quo S. Columba in Pictorum provincia per aliquot demorabatur dies; [Puerum recens baptizatum & mortuum,] quidam cum tota plebejus familia verbum vitæ per interpretatorem, sancto prædicante viro, audiens credidit, credensque baptizatus est, maritus cum maririta, liberisque & familiaribus. Et post aliquantum diecularum intervallum paucarum, unus filiorum, patris familias gravi correptus ægritudine, usque ad confinia mortis & vitæ perductus est. Quem cum magi morientem vidissent, parentibus cum magna exprobatione cœperunt illudere, suosque quasi fortiores magnificare Deos; Christianorum vero, tamquam infirmiori, Deo derogare. Quæ omnia cum beato intimarentur viro, zelo suscitatus Dei, ad domum cum suis comitibus amici pergit plebeji, ubi parentes nuper defunctæ prolis mœstas celebrabant exequias. Quos Sanctus valde tristificatos videns, [ad magorū ideo blasphemantium confusionem] confirmans, dictis compellebat consolatoriis, ut nullo modo de divina omnipotentia dubitarent. Consequenterque percunctatur, dicens: In quo hospitiolo corpus defuncti jacet pueri? Pater tum orbatus, Sanctum sub mœstum deducit culmen. Qui statim, omnem foris exclusam relinquens catervam, solus mœstificatum intrat habitaculum: ubi illico, flexis genibus faciem ubertim lacrymis irrigans, Christum precatur Dominum; & post ingeniculationem surgens, oculos convertit ad mortuum, dicens; In nomine Domini Jesu Christi resuscitare, & sta super pedes tuos. Cum hac Sancti honorabili voce, anima ad corpus rediit, defunctusque apertis revixit oculis: cujus manum tenens Apostolicus homo erexit, & in statione stabiliens, secum domum egressus deducit, & parentibus redivivum assignavit. Clamor tum populis attollitur, [resuscitat.] plangor in lætationem convertitur, Deus Christianorum glorificatur. Hoc noster Columba cum Elia & Eliseo Prophetis habeat sibi commune virtutis miraculum, & cum Petro & Paulo & Joanne Apostolis partem honoris similem in defunctorum resuscitatione; & inter utrosque, hoc est Prophetarum & Apostolorum cœtus, honorificam cœlestis patriæ sedem homo Propheticus & Apostolicus, & æternalem cum Christo, qui regnat cum Patre in unitate Spiritus Sancti, per omnia secula seculorum.

XXXIII.

[64] Eodem in tempore vir venerandus, quamdam a Broichnano mago Scoticam postulavit servam, [Mago, servam liberare nolenti,] humanitatis miseratione liberandam: quam cum ille duro valde & stolido retentaret animo, Sanctus ad eum locutus, hoc profatur modo: Scito; quia si mihi hanc peregrinam liberare captivam nolueris, priusquam de hac revertare provincia, citius morieris. Et hoc coram Bruidio Rege dicens, domum egressus regiam, ad Nesam venit fluvium, de quo videlicet fluvio lapidem attollens candidum, ad comites; Signate, ait, hunc candidum lapidem, per quem Dominus in hoc gentili populo multas ægrotorum perficiet sanitates. Et hoc effatus verbum, consequenter intulit, inquiens. Nunc Broichnanus fortiter concussus est: [proptereaque morituro,] nam Angelus de cælo missus, graviter illum percutiens, vitream in manu ejus, de qua bibebat, confregit in multa fragmenta. Ipsum vero, anhelantem ægra suspiria, reliquit morti vicinum. Hoc in loco paululum expectemus binos Regis nuntios, ad nos celeriter missos, ut Broichnano morienti citius subveniamus: nam Broichnanus, formidabiliter correptus, aucillulam liberare est paratus. Adhuc Sancto hæc loquente verba; ecce, sicut prædixit, duo a Rege missi equites adveniunt, omnia quæ in Regis munitione, de Broichnano juxta Sancti vaticinium sunt acta, enarrantes; & de poculi confractione, & de magi correptione, & servulæ parata absolutione: hocque intulerunt, dicentes, Rex & ejus familiares nos ad te miserunt, ut nutritio ejus Broichnano subvenias, mox morituro. Quibus auditis legatorum verbis; Sanctus binos de comitum numero ad Regem, cum lapide a se benedicto, mittit, dicens: Si in primis promiserit se Broichnanus famulam liberaturum, tum deinde hic lapillus intingatur in aqua, [sed pœnitenti,] & sic de eo bibat, & continuo salutem recuperabit: si vero renuerit, refragans absolvi servam, statim morietur. Duo Missi, verbo Sancti obsequentes, ad aulam deveniunt regiam, verba viri venerabilis Regi enarrantes: quibus intimatis Regi, & nutricio ejus Broichnano, valde expaverunt: eademque hora liberata famula sancti viri legatis assignatur, lapis in aqua intingitur, mirumque in modum contra naturam lithus f in aquis supernatat, quasi pomum vel nux, nec potuit Sancti benedictio viri submergi. De quo Broichnanus natante bibens lapide, [subvenit per lapidem miraculosum.] statim a vicina rediit morte, integramque carnis recuperavit salutem. Talis vero lapis, postea in thesauris Regis reconditus, multas in populo ægritudinum sanitates, similiter in aqua natans intinctus, Domino miserante effecit. Mirum dictu! Ab his ægrotis, quorum vitæ terminus supervenerat, requisitus idem lapis, nullo modo reperiri poterat: sic & in die obitus Brudei Regis quærebatur, nec tamen in eodem loco, ubi fuerat prius reconditus, inveniebatur.

XXXIV.

[65] Post supra memorata peracta, quadam die Broichnanus ad Sanctum proloquens virum, [Navigaturo sibi objectam a magis tempestatem dissipat.] infit: Dicito mihi, Columba, quo tempore proponis enavigare? Sanctus; Tertia die, ait, Deo volente & vita comite, navigationem proponimus incipere. Broichnanus e contra: Non poteris, ait, nam ego ventum tibi contrarium facere, caliginemque umbrosam superinducere possum. Sanctus; Omnipotentia Dei, ait, omnium dominatur, in cujus nomine omnes nostri motus ipso gubernante diriguntur. Quid plura? Sanctus die eadem, sicut corde proposuit, ad lacum Nesæ fluminis longum, multa prosequente caterva, venit: magi vero gaudere tum cœperunt, magnam videntes superinductam caliginem & contrarium cum tempestate flatum. Nec mirum, hæc interdum arte dæmonum posse fieri, Deo permittente, ut etiam venti & æquora in asperius concitentur: sic enim aliquando dæmoniorum legiones, S. Germano Episcopo, de sinu Wallico g, causa humanæ salutis ad Britanniam naviganti, medio in æquore occurrerunt; & apponentes pericula, procellas concitabant; cælum diemque tenebrarum caligine obducebant; quæ tamen omnia sancto orante Germano, dicto ocius sedata, detersa cessarunt caligine. Noster itaque Columba, videns contra se elementa concitari furentia, Christum invocat Dominum; cymbulamque ascendens, nautis hæsitantibus, ipse constantior factus, velum contra ventum jubet subrigi. Quo facto, omni inspectante turba, navigium flatus contra adversos mira occurrit velocitate; & post haud grande intervallum, venti contrarii, ad itineris ministeria, cum omni admiratione revertuntur. Et sic per totam illam diem, flabris lenibus, secundis flatibus, beati cymba viri pervecta, ad portum pulsa est. Perpendat itaque lector; quantus & qualis idem vir venerandus, in quo Deus omnipotens talibus præscriptis miraculorum virtutibus, coram plebe gentilica, illustre suum manifestavit nomen.

XXXV.

XXXVI.

[66] Alio in tempore, hoc est in prima Sancti fatigatione itineris ad Regem Brudeum, casu contigit, [Fores Palatii occlusas signo Crucis aperit,] ut idem Rex fastu elatus regio, suæ munitionis, superbe agens, in primo beati adventu viri, non operiret portas. Quod ut cognovit homo Dei, cum comitibus ad valvas portarum accedens; primum Dominicæ Crucis imprimens signum, tum deinde manum pulsans contra ostia ponit: quæ continuo sponte, retro retrusis fortiter seris, cum omni celeritate aperta sunt: quibus statim apertis, Sanctus consequenter cum sociis intrat. Quo cognito Rex cum Senatu valde pertimescens, domum egressus, obviam cum veneratione beato pergit viro, pacificisque verbis blande admodum compellat: & ex ea imposterum die, Sanctum & venerabilem virum, idem Regnator, suæ omnibus vitæ reliquis diebus, valde magna honorificavit (ut decuit) honorificentia. * Alio itidem in tempore vir beatus, aliquantis in Scotia diebus conversatus, ad visitandos Fratres, qui in monasterio h Ruris duorum commanebant rivulorum, ab eis invitatus perrexit: sed casu aliquo accidit, ut eo ad ecclesiam accedente, [item ecclesiæ cujusdam.] claves non reperirentur oratorii. Cum vero Sanctus, de non repertis adhuc clavibus & de obseratis foribus, inter se conquirentes alios audisset; ipse ad ostium appropinquans; Potens est Dominus, ait, domum suam suis servis etiam sine clavibus aperire. Cum hac tum voce, subito retro retrusis forti motu pessulis, sponte aperta janua, Sanctus cum omnium admiratione ecclesiam ante omnes ingreditur; & hospitaliter a Fratribus susceptus, honorabiliter ab omnibus veneratur.

XXXVII.

[67] Alio in tempore quidam ad Sanctum olebejus venit pauperrimus, qui in ea habitabat regione, quæ stagni littoribus Aporici i est contermina. [Pauperi] Huic ergo miserabili viro, qui unde maritam & parvulos cibaret non habebat, vir beatus petenti miseratus, ut potuit, quamdam largitus eleemosynam, ait: Miselle homuncio, [tradit sudem a se benedictam,] tolle de silva contulum vicina, & ad me ocius defer. Obsecundans miser, juxta Sancti jussionem, detulit materiam. Quam Sanctus excipiens, in veru exacuit; quodque propria exacuminans manu, benedicens & illi assignans inopi, dixit: Hoc veru diligenter custodi, quod (ut credo) nec alicui pecori nocere poterit, exceptis feris, avibus quoque & piscibus: & quamdiu habueris sudem, numquam in domo tua cervinæ carnis cibatio abundans deerit. Quod audiens miser mendiculus, valde gavisus domum revertit, veruque in remotis infixit terrulæ locis, quæ silvestres frequentabant feræ: & vicina transacta nocte, [qua feras capiens sine labore victitat:] mane primo pergit, revisitare volens veru, in quo miræ magnitudinis cervum cecidisse reperit transfixum. Quid plura? Nulla, ut nobis dictum est, transire poterat dies, qua non aut cervum, aut cervam, aut aliquam reperiret in veru infixo cecidisse bestiam. Repleta quoque tota de ferinis carnibus domo, vicinis superflua vendebat, quæ hospitium suæ domus capere non poterat.

[68] [sed persuasus ab uxore imprudente,] Sed tamen diaboli invidia personam, ut Adam, & hunc etiam miserum invenit; quæ non quasi prudens, sed fatua, taliter ad maritum locuta est: Tolle de terra veru: nam si in eo homines aut etiam pecora perierint; tu ipse, & ego cum nostris liberis, aut occidemur aut captivi ducemur. Ad hæc maritus inquit; Non ita fiet: nam Sanctus vir mihi benedicens sudem, dixit; quod numquam hominibus, aut etiam pecoribus nocebit. Post hæc verba, mendicus uxori consentiens pergit, & tollens de terra veru, intra domum, quasi amans illud, secus parietem posuit; in quo mox domesticus ejus incidens canis, disperiit. Quo pereunte, rursum marita; Unus, ait, filiorum tuorum incidet in sudem, & peribit. Quo audito ejus verbo, maritus veru de pariete removens ad silvam reportat, & in densioribus infixit dumis, ut putabat, ubi a nullo posset animante offendi. Inde quoque illud removens in fluvio, qui Latine dici potest Nigra-Dea, juxta ripam sub aquis abscondens, infixit: quod alia revisitans die, esocem in eo miræ, magnitudinis transfixum & retentum invenit. Quem de flumine elevans, vix solus ad domum portare poterat, veruque secum de aqua simul reportans, extrinsecus in superiori tecti affixit loco: in quo & corvus devolutus, impetu lapsus, disperiit jugulatus. Quo facto miser, fatuæ conjugis consilio depravatus, veru tollens de tecto, [sudem destruit, & ad priorem paupertatem redit] assumpta securi, in plures concidens particulas, in ignem projicit. Et post, quasi suæ paupertatis amisso non mediocri solatio, remendicare, ut meritus, cœpit: quod videlicet penuriæ verum solamen in veru sæpe superius memorato dependebat, quod pro pedicis & retibus, & omni venationis & piscationis genere servatum, posset sufficere, beati viri donatum benedictione: quodque amissum miser plebejus, eo ditatus pro tempore, ipse cum tota familiola, sero licet, omnibus de cetero planxit reliquis diebus vitæ.

XXXVIII.

[69] Alio in tempore beati legatus viri, Lugaidus k nomine, cognomento Laitivus, ad Scotiam jussus navigare proponens, inter navalia navis Sancti instrumenta, [Utrē æstus marini recessu ablatum,] utrem lactarium quæsitum inveniens, sub mari, congestis super eum non parvis lapidibus, madefaciendum posuit; veniensque ad Sanctum, quod de utre fecit, intimavit. Qui subridens, inquit; Uter, quem, ut dicis, sub undis posuisti, hac vice (ut æstimo) non te ad Hiberniam comitabitur. Cur, ait, non mecum in navi comitem eum habere potero? Sanctus; Altera, inquit, die, quod res probabit, scies. Itaque Lugaidus mane postera die, ad retrahendum de mari utrem pergit: quem tamen salacia l noctu subtraxit unda. Quo non reperto, ad Sanctum reversus tristis, flexis in terram genibus, suam confessus est negligentiam. Cui Sanctus, illum consolatus, [ejusdem regressu facit inveniri.] ait: Noli, Frater, pro fragilibus contristari rebus; uter, quem salacia sustulit unda, ad suum locum, post tuum egressum reportabit venilia m. Eadem die, post Lugaidi de Jona insula emigrationem, hora transacta nona, Sanctus circumstantibus sic profatus, ait: Nunc unus ex vobis ad æquor pergat: utrem de quo Lugaidus querebatur, & quem salacia sustulerat unda; nunc venilia retrahens, in loco unde subtractus est, repræsentavit. Quo Sancti audito verbo, quidam alacer juvenis ad oram cucurrit maris; repertumque utrem, sicut prædixerat Sanctus, cursu reversus concito reportans, valde gavisus, coram Sancto, cum omnium qui ibidem inerant admiratione, adsignavit. In his, ut sæpe dictum est, binis narrationibus, superius descriptis, quamlibet in parvis rebus, sude videlicet & utre, prophetia simul & virtutis miraculum comitari cernuntur. Nunc ad alia tendamus.

ANNOTATA F. B.

a Forsitan hic locum haberet id, quod de fugatis a sancto Patricio ex Hibernia serpentibus, dictum est in Commentario prævio ad ejus vitam num. 25. Verumtamen aliud suadent circumstantiæ temporis ac loci studiose additæ, & Adamnani auctoritas, nondumelapso post rem gestam seculo scribentis. Ceterum cum in fine dicatur miraculum duraturum, quamdiu Christi mandata, ejusdem commorationis incolæ observaverint: credibile est, post invectam hæresim destitisse; nisi divina bonitas, in perpetuum fidei testimonium, etiam apud ingratos & indignos, illud perseverare voluerit.

b Habuimus & alium ex nepotibus Briuni discipulum S. Columbæ, nomine Columbanum, de quo egimus num. 52. Hic vero Molua, teste Colgano colitur 4 hujus.

c Ex sequenti Vita S. Baithenei, ubi eadem res num. 8 refertur, satis intelligitur, ea solummodo ferramenta sic illita fuisse, quæ aliis usibus destinata, fortuitum poterant vulnus facere: quis enim non videt inconsultum fuisse, ut nullum esset in monasterio ferrum, quo cutis cujusquam perstringi posset, ad usum valetudinarii vel macelli.

d Colganus hujus Finteni, patrem Aidum, non satis distincte novit aßignare; desperante autem ipso, ego frustra requisiero.

e Caille-Abinde monasterium in Hibernia dicitur Kill-Aibhne, diœcesis Cluachfertensis in Regione de Siolnamchadna.

f Lithus, id est, lapis; Græce λίθος.

g De sinu Wallico, intellige Gallico, prisci enim Gallos, Wallos vocabant, quin etiamnum Gallo-belgas Flandro-belgæ Walones seu Walos dicimus. Hujus porro navigationis in Britanniam susceptæ a S. Germano Autißiodorensi, qui colitur 31 Iulii, & tempestatis per dæmones excitatæ meminit Beda lib. 1 cap. 17, & Vita apud Surium cap. 22.

h In titulo capitis 36 apud Adamnanum vocatur hoc monasterium Duorum agri rivorum; & videtur esse ecclesia, quæ vocatur Tir-da-Chroebh in Media, in qua colitur S. Lugaidus S. Columbæ discipulus. Nam Tirda-Chroebh, idem est, quod terra seu ager duorum ramorum, non vero rivorum, ut forte mendo apud Adamnanum irrepsit. Ita Colganus pag. 493. Cur vero esse non poßit monasterium de Glendalouch, quod Vallis duorum stagnorum interpretatur. Vide quæ tertia hujus diximus in Commentario Prævio ad Acta S. Coëmgini Abbatis.

i De Stagno Aporico actum est ad num. 55.

k De hoc egimus num. 44.

l Salacia recessum marini æstus hic significat: vide Cangium verbo, Salatia.

m Venilia est acceßus æstus marini.

CAPUT IV.
Peregrinantibus iter prosperum, servis libertatem, conjugibus conjugalem amorem impetrat; post mortem pluviam & ventos secundos invocantibus se exorat.

XXXIX.

[70] Alio in tempore, cum vir sanctus in Jona conversaretur insula, homo quidam plebejus, [Pœnitentiam de peccato volenti agere] nuper sumpto Clericatus habitu, de Scotia transnavigans, ad insulanum beati monasterium viri advenit. Quem cum alia die Sanctus, in hospitio residem hospitantem, invenisset solum; primum de patria, de gente, & causa itineris a Sancto interrogatus; de Conachtorum a regione oriundum se professus est, & ad delenda in peregrinatione peccamina longo fatigatum itinere. Cui cum Sanctus, ut de suæ pœnitudinis exploraret qualitate, dura & laboriosa ante oculos monasterii proposuisset imperia; ipse consequenter ad Sanctum respondens, inquit: Paratus sum ad omnia, quæcumque mihi jubere volueris, quamlibet durissima, quamlibet indigna. Quid plura? Eadem hora omnia sua confessus peccata, leges pœnitentiæ flexis in terram genibus se impleturum promisit. [septennalem imponit:] Cui Sanctus, Surge, ait, & recede. Tum deinde sic recedentem compellat. Septennem debes in Ethica pœnitentiam explere terra: ego & tu, usquequo numerum expleas septennalium annorum, Deo donante, victuri sumus. Quibus Sancti confortatus dictis, grates Deo agens; Quid me, ait, agere oportet de quodam falso meo juramento? Nam ego quemdam in patria commanens trucidavi homuncionem, post trucidationem ejus quasi reus in vinculis retentus sum: sed mihi quidam cognationalis homo ejusdem parentelæ, valde opibus opulentus, subveniens, me opportune & de vinculis vinculatum absolvit, & de morte reum eripuit. Cui post absolutionem, cum firma juratione promiseram, me eidem omnibus meæ diebus vitæ serviturum: sed post aliquot dies in servitute peractos, servire homini dedignatus, & Deo potius obsecundare malens, desertor illius carnalis domini, juramentum infringens discessi; & ad te, Domino meum prosperante iter, perveni. Adhæc Sanctus, virum pro talibus valde angi videns, sicuti prius prophetans profatur, inquiens: Post septenorum, sicut tibi dictum est,annorum expletionem, diebus ad me huc Quadragesimalibus venies, & in Paschali solennitate ad altarium accedas, & Eucharistiam sumas. Quid verbis immoramur? Sancti viri imperiis per omnia pœnitens obsequitur peregrinus, iisdemque diebus ad monasterium Campi missus Longe b, ibidem plene expletis in pœnitentia septem annis, ad Sanctum diebus Quadragesimæ, juxta priorem ejus propheticam jussionem, [qua impleta, juxta Sancti prophetiam,] revertitur: & post peractam Paschæ solennitatem, in qua jussus ad altare accessit; ad Sanctum interrogans de supra memorato venit juramento. Cui Sanctus interroganti, talia vaticinans responsa profatur. Tuus, de quo mihi aliquando dixeras, carnalis superest dominus, paterque & mater & fratres adhuc vivunt, nunc ergo præparare te debes ad navigationem. Et inter hæc verba, machæram belluinis ornatam dolatis protulit dentibus, dicens: Hoc accipe tecum portandum munus, quod domino pro tua redemptione offeres: sed tamen nullo modo accipiet: habet enim bene moratam conjugem, cujus salubri obtemperans consilio, te eadem die gratis sine pretio libertate te donabit; cingulum, ex more captivi, de tuis resolvens lumbis. Sed hac anxietate solutus, aliam e latere surgentem non effugies solicitudinem: nam tui fratres undique coarctabunt te, ut tanto tempore patri debitam, sed neglectam, redintegres pietatem. Tu tamen sine ulla hesitatione, voluntati eorum obsecundans, patrem senem pie excipias confovendum: quod onus quamlibet tibi videatur grave, contristari non debes, quia mox depones. Nam ex qua die incipies patri ministrare, alia, in fine ejusdem septimanæ, mortuum sepelies. Sed post patris sepultionem, iterum te acriter fratres compellent, ut matri etiam debita pietatis impendas obsequia: de qua profecto compulsione tuus junior te absolvet frater, qui tua vice paratus, omne pietatis opus, quod debes, pro te matri serviens, reddet.

[71] Post hæc verba supra memoratus Frater, Libranus c nomine, accepto munere, Sancti ditatus benedictione, [servitute liberatur,] perrexit: & ad patriam perveniens, omnia secundum Sancti vaticinium invenit vere probata. Nam statim ut pretium suæ offerens libertatis ostendit, domino, accipere volenti refragans uxor, Ut quid nobis, ait, hoc accipere, quod Sanctus pretium misit Columba? Hoc non sumus digni: liberetur & pius hic gratis ministrator: magis nobis Sancti viri benedictio proficiet, quam hoc quod offert pretium. Audiens itaque maritus hoc maritæ salubre consilium, continuo gratis liberavit servum. [patrom sepelit,] Qui post, juxta prophetiam Sancti, compulsus a fratribus, patrem, cui ministrare cœpit, septima die mortuum sepelivit. Quo sepulto, ut matri debite deserviret, compellitur: sed subveniente juniore fratre, sicut Sanctus prædixerat, vicem ejus adimplente, absolvitur: qui ad fratres sic dicebat, Nullo modo nos oportet fratrem in patria retentare, qui per septem annos apud S. Columbam in Britannia salutem exercuit animæ. Post quæ, [curam matris fratri relinquit,] ab omnibus quibus molestabatur absolutus, matri & fratribus valedicens, liber reversus, ad locum, qui Scotice vocitatur Claire Calig d pervenit: ibidemque navem sub velo a portu emigrantem inveniens, clamitans de littore, rogitat, ut ipsum naute cum eis susciperent navigaturum ad Britanniam; sed ipsi non suscipientes refutaverunt eum, quia non erat de Monachis S. Columbæ.

[72] Tum deinde ad eumdem venerabilem loquens virum, quamlibet longe absentem, [& regressurus ad Sanctum nec receptus in navim, ventum ei contrarium;] tamen spiritu præsentem, ut mox res probavit; Placetne tibi, ait, sancte Columba, ut hi nautæ, qui me tuum non suscipiunt socium, plenis velis & secundis enavigent ventis? In hac voce, ventus, qui ante illis erat secundus, dicto citius versus est contrarius. Inter hæc, videntes virum eumdem, e regione secus flumen cursitantem; subito inter se initio consilio, ad ipsum de navi clamitantes dicunt nautici; Fortassis idcirco citius in contrarium nobis est versus ventus, quia te suscipere renuerimus. Quod si etiam nunc te ad nos in navim invitaverimus, contrarios nunc nobis flatus in secundos convertere poteris? His auditis viator ad eos dixit; S. Columba ad quem vado, & cui hucusque per septem annos obsecundavi, si me susceperitis, prosperum vobis ventum a Domino suo virtute orationum impetrare poterit. Quibus auditis navim terræ approximant, ipsumque ad eos in eam invitant. Qui statim rate ascensa, in nomine Omnipotentis, ait, [receptus, prosperum facit;] cui S. Columba inculpabiliter servit, tensis rudentibus levate velum. Quo facto, continuo contraria venti flamina in secunda vertuntur; prosperaque, usque ad Britanniam, plenis successit navigatio velis: Libranusque, postquam ad loca perventum est Britannica, illam deserens navim & nautis benedicens, ad Sanctum devenit Columbam, in Jona commorantem insula. Qui videlicet vir beatus, gaudenter suscipiens eum, omnia quæ de eo in itinere acta sunt, nullo alio intimante, plene narravit; & de domino, & uxoris ejus salubri consilio, [& omnia Sancto innotuisse audit:] quomodo ejusdem suasu liberatus est; de fratribus quoque, de morte patris, & ejus finita septimana sepultione; de matre, & de fratris opportuna junioris subventione; de his quæ in regressu acta sunt, vento contrario & secundo; de verbis nautarum, qui primo eum suscipere recusarunt; de promissione prosperi flatus, & de prospera eo suscepto in navi venti conversione. Quid plura? Omnia, quæ Sanctus adimplenda prophetavit, expleta enarravit.

[73] [qui factus monachus] Post hæc verba viator pretium suæ, quod a Sancto accepit, redemptionis assignavit. Cui Sanctus eadem hora vocabulum indidit, inquiens. Tu Libranus vocaberis, eo quod sis liber. Qui videlicet Libranus iisdem in diebus votum monachicum devotus vovit: & cum a sancto viro ad monasterium, in quo prius septem annis pœnitens servivit, remitteretur; hæc ab eo valedicente prophetica de se prolata accipit verba: Vita vives longa, & in bona senectute vitam terminabis præsentem: attamen non in Britannia, sed in Scotia resurges. Quod verbum audiens, flexis genibus amare flevit. Quem Sanctus valde mœstum videns, consolari cœpit dicens: Surge, & noli tristificati: in uno meorum morieris monasteriorum; & cum quibus in resurrectionem vitæ de somno mortis evigilabis. Qui a Sancto accepta non mediocri consolatione, valde lætatus est; & Sancti benedictione ditatus, in pace perrexit. Quæ Sancti de eodem viro verax postea est adimpleta prophetatio. Nam cum per multos annales cyclos, in monasterio Campi-Lugne, [juxta similem prophetiam,] post S. Columbæ de mundo transitum, obedienter Domino serviret Monachus; pro quadam monasteriali utilitate ad Scotiam missus valde senex, statim ut de navi descendit, pergens per Campum-Breg e, ad monasterium devenit Roboreti-Campi f; ibidemque hospes receptus hospitio, [moritur in Hibernia.] quadam molestatus infirmitate, septima ægrotationis die, in pace ad Dominum perrexit; & inter S. Columbæ electos humatus est Monachos, secundum ejus vaticinium, in vitam resurrecturus æternam. Has de Librano Arundinensi sancti veridicas Columbæ vaticinationes scripsisse sufficiat: qui videlicet Libranus ideo Arundinensis est vocitatus, quia in Arundineto, multis annis arundines colligendo laboraverat.

XL.

[74] Quamdam die Sanctus, in Jona commorans insula, cito a lectione surgit, & subridens dicit; Nunc ad oratorium mihi properandum, [Mulieri parturienti subvenit:] ut pro quadam misellula Dominum deprecer femina, quæ nunc in Hibernia nomen hujus inclamitans commemorat Columbæ, in magnis parturitionis difficillimæ torta punctionibus: & ideo per me a Domino de angustia absolutionem sibi dari sperat, quia & mihi est cognationalis, de meæ matris parentela genitorem habens progenitum. Hæc dicens Sanctus, illius mulierculæ motus miseratione, ad ecclesiam currit; flexisque genibus pro ea Christum de homine natum exorat; & post precationem oratorium egressus, ad Fratres profatur occurrentes, inquiens; Nunc propitius Dominus Jesus, de muliere progenitus, opportune miseræ subveniens, eam de angustiis liberavit, & prospere prolem peperit, nec hac morietur vice. Eadem hora, sicuti Sanctus prophetizavit, misella femina, nomen ejus invocans, absoluta salutem recuperavit. Ita ab liquibus postea de Scotia, & de eadem regione ubi mulier inhabitabat transmeantibus, intimatum est.

XLI.

XLII.

[75] Alio in tempore, cum vir sanctus in Rechrea g hospitaretur insula, quidam plebejus ad eum veniens, de sua querebatur uxore; quæ, ut ipse dicebat, [Uxorem viro debitum reddere nolentem] odio habens eum, ad maritalem nullo modo admittebat concubitum accedere. Quibus auditis Sanctus, maritam advocans, in quantum potuit eam hac de causa corripere cœpit, inquiens: Quare mulier tuam a te carnem abdicare conaris, Domino dicente, Erunt duo in carne una? itaque caro tui conjugis, tua caro est. Quæ respondens: Omnia, inquit, quæ mihi præceperis, sum parata, quamlibet sint valde laboriosa, adimplere; excepto uno, ut me nullo compellas modo, in uno lecto dormire cum Lugneo. Omnem domus curam exercere non recuso, aut (si jubeas) etiam maria transire, & in aliquo puellarum monasterio permanere. Sanctus tum ait: Non potest recte fieri quod dicis: nam adhuc viro vivente alligata es a lege viri. Quos enim Deus licite conjunxit, nefas est separari. Et his dictis consequenter intulit: Hac in die tres, hoc est ego, & maritus cum conjuge, jejunantes Dominum precemur. Illa dehinc; Scio, ait; quia tibi impossibile non erit, ut ea, quæ vel difficilia vel etiam impossibilia videntur, a Deo impetrata donentur. Quid plura? Marita eadem die cum Sancto jejunare consentit, & maritus similiter; nocteque subsequente Sanctus insomnis pro eis deprecatus est; [oratione & jejunio ad id permovet.] posteraque die Sanctus maritam præsente sic compellat marito: O femina, si, ut hesterna dicebas die, parata hodie es ad feminarum emigrare monasterium? Illa, Nunc, inquit, cognovi, quia tua a Deo de me audita est oratio; nam quem heri oderam, hodie amo; cor enim hac nocte præterita, quomodo ignoro, in me, immutatum est de odio in amorem. Quid moramur? Ab ea die usque ad obitum, anima ejusdem maritæ sociabiliter in amore conglutinata est mariti, ut illa maritalis concubitus debita, quæ prius reddere renuebat, nullo modo deinceps recusaret.

[76] [Cormacum Monachum] Alio in tempore Cormacus h, Christi miles, de quo in primo hujus opusculi libello breviter aliqua commemoravimus pauca, etiam secunda vice conatus est eremum in oceano quærere: qui postquam a terris per infinitum oceanum plenis enavigavit velis, iisdem diebus S. Columba; cum ultra Dorsum moraretur Britanniæ, Brudeo Regi, præsente Orcadum i Regulo, commendavit dicens; Aliqui ex nostris nuper emigraverunt, desertum in pelago intransmeabili invenire optantes; qui forte, post longos circuitus, Orcadas devenerint insulas: huic Regulo, cujus obsides in manu tua sunt, [in Orcadibus a mortis periculo liberat,] diligenter commenda, ne aliquid adversi intra terminos ejus contra eos fiat. Hoc vero Sanctus ita dicebat, quia in spiritu præcognovit, quod post aliquot menses idem Cormacus esset ad, Orcadas venturus. Quod ita postea evenit, & propter supradictam sancti viri commendationem, de morte in Orcadibus liberatus est vicina. Post aliquantum paucorum intervallum mensium, cum Sanctus in Jona commoraretur insula, [ejusque in Jonam prænuntiat reditum.] quadam die coram eo sermocinantibus, ejusdem Cormaci mentio ab aliquibus subito oboritur, taliter dicentibus; Quomodo Cormaci navigatio, prosperane, an non provenit, adhuc nescitur. Quo audito, Sanctus hac profatur voce, dicens: Cormacum, de quo nunc loquimini, hodie mox pervenientem videbitis. Et post quasi unius horæ interventu, mirum dictu! & ecce inopinato Cormacus superveniens, oratorium cum omnium admiratione & gratiarum ingreditur actione. Et quia de hujus Cormaci secunda navigatione, beati prophetationem breviter intulerimus viri, nunc & de tertia, eque propheticæ ejus scientiæ aliqua describenda sunt verba. [item alias in mari periclitantem]

[77] Cum idem Cormacus tertia in oceano mari fatigaretur vice, prope usque ad mortem periclitari cœpit. Nam cum ejus navis a terris, per quatuordecim æstæi temporis dies totidemque noctes, plenis velis Austro flante vento, ad septemtrionalis plagam cæli, directo excurreret cursu; ejusmodi navigatio ultra humani excursus modum & irremeabilis videbatur. Unde contigit, ut post decimam ejusdem quarti & decimi horam diei, quidam pene insustentabiles undique & valde formidabiles consurgerent terrores. Quippe quædam, usque in id tempus invisæ, mare obtegentes occurrerunt tetræ & infestæ nimis bestiolæ; quæ horribili impetu, carinam & latera, puppimque & proram, ita forti feriebant percussura, ut pelliceum tectum navis putarentur penetrare posse. Quæ, ut hi qui inerant ibidem, [ob incursum quorumdam insectorum,] postea narrarunt, prope magnitudinem ranarum aculeis permolestæ, non tamen volatiles sed natatiles erant: sed & remorum infestabant palmulas. Quibus visis inter cetera monstra, quæ non hujus est temporis enarrare, Cormacus cum nautis comitibus valde turbati & pertimescentes, Dominum, qui est in angustiis pius & opportunus auxiliator, [oratione sua liberat.] illacrymati precantur. Eadem hora sanctus noster Columba, quamlibet longe absens corpore, spiritu tamen præsens in navi cum Cormaco erat: unde eodem momento, personante signo, Fratres ad oratorium convocans, & ecclesiam intrans, adstantibus sic more sibi consueto prophetizans profatur, dicens: Fratres, tota intentione pro Cormaco orate, qui nunc humanæ discursionis limitem immoderate navigando excessit: nunc quasdam monstrosas, ante non visas, & pene indicibiles patitur horrificas perturbationes. Itaque Fratribus, nostris commembris in periculo intolerabili constitutis, mente debemus compati & Dominum exorare cum eis. Ecce enim Cormacus, cum suis nautis faciem lacrymis ubertim irrigans, Christum intentius precatur, & nos ipsum orando adjuvemus; ut Austrum, flantem ventum usque hodie per quatuordecim dies, nostri miseratus in Aquilonem convertat; qui videlicet Aquiloneus ventus navem Cormaci de periculis retrahat. Et hæc dicens, flebili cum voce, flexis genibus ante altarium, omnipotentiam Dei, ventorum ac cunctarum gubernatricem precatur rerum. Et post orationem cito surgit, & abstergens lacrymas gaudenter grates Deo agit, dicens: Nunc, Fratres, nostris congratulemur, pro quibus oramus, caris: quia Dominus Austrum nunc in Aquilonarem convertet flatum, nostros de periculis commembres retrahentem, quos huc ad nos iterum reducet. Et continuo cum ejus voce Auster cessavit ventus, & inspiravit Aquiloneus, per multos post dies; & navis Cormaci ad terras reducta est. Et pervenit Cormac ad S. Columbam: & se, donante Deo, facie ad faciem, cum ingenti omnium admiratione, viderunt, & non mediocri lætatione. Perpendat itaque lector, & quantus & qualis idem vir beatus, qui talem propheticam habens scientiam, ventis & oceano, Christi invocato nomine, potuit imperare.

XLIII.

[78] Alio in tempore, cum in Scotia per aliquot dies Sanctus conversaretur; [curru negligenter aptato] aliquibus Ecclesiasticis visitantibus coactus, currum ab eo prius benedictum ascendit junctum; sed non insertis primo, qua negligentia accedente nescitur, necessariis obicibus per extrema axium foramina. Erat autem eadem diecula Columbanus, filius Eochadi k vir sanctus, illius monasterii fundator, quod Scotica vocatur lingua Snam-luthir l, qui operam aurigæ in eo curriculo cum sancto exercebat Columba. Fuit itaque talis ejusdem agitatio diei, per longa viarum spatia, sine ulla rotarum humerulorumque separatione sive labefactione, nulla (ut supra dictum est) obicum retentione vel communitione retinente; sed sola diali sic venerando præstante gratia viro, ut currus, cui insederat, [vehitur innoxie.] salubriter absque ulla impeditione recta incederet orbita. Hucusque de virtutum miraculis, quæ per prædicabilem virum, in præsenti conversantem vita, divina operata est omnipotentia, scripsisse sufficiat. Nunc etiam quædam de his, quæ post ejus in carne transitum ei a Domino donata comprobantur, pauca sunt commemoranda.

XLIV.

[79] Ante annos namque fere quatuordecim, in his torpentibus terris, [Tempore siccitatis] valde grandis, verno tempore, facta est siccitas, jugis & dura; in tantum, ut illa in Levitico libro transgressoribus coaptata populis comminatio videretur imminere; qua dicit: Dabo vobis cælum desuper sicut ferrum, & terram æneam; consumetur in cassum labor vester, nec proferet terra germen, nec arbores poma præbebunt. [Lev. 26, 19] &c. Post itaque hæc legentes, & imminentem plagam pertimescentes, hoc inito consilio fieri consiliati sumus; ut aliqui ex nostris senioribus, nuper aratum & seminatum campum, S. Columbæ candida circumirent tunica, & libris stylo ipsius descriptis; [per tunicam ejus & libros,] levarentque in aëre & excuterent eamdē ter tunicam, qua etiam hora exitus ejus de carne indutus erat; & ejus aperirent libros, legerent in colliculo Angelorum, ubi aliquando cælestis patriæ cives ad beati viri condictum visi sunt descendere. Quæ postquam omnia juxta initum sunt peracta consilium; mirum dictu! eadem die, cælum, in præteritis mensibus, Martio videlicet & Aprili, nudatum nubibus, mira sub celeritate ipsis de ponto ascendentibus, illico opertum est; & pluvia facta est magna, die noctuque descendens; & sitiens prius terra, satis satiata, opportune germina produxit sua, [pluvia impetratur:] & valde lætas eodem anno segetes. Unius itaque beati commemoratio nominis viri, in tunica & libris commemorata, multis regionibus eadem vice & populis salubri subvenit opportunitate.

XLV.

[80] Præteritorum nobis quæ non vidimus miraculorum, præsentia quæ ipsi prospeximus fidem indubitanter confirmant. Ventorum namque flamina contrariorum, tribus nos ipsi vicibus, in secunda vidimus conversa. Prima vice, [item adversi venti in secundum mutatio una,] cum dolatæ per terram pineæ & roboreæ trabes longæ & magnæ, navium pariter & domus materiæ, eveherentur; beati viri vestimenta & libros, inito consilio, super altare cum psalmis & jejunatione & ejus nominis invocatione posuimus, ut a Domino ventorum prosperitatem nobis profuturam impetraret. Quod ita, eidem sancto Deo donante, factum est: nam ea die, qua nostri nautæ omnibus præparatis supra memoratarum ligna materiarum proposuere scaphis per mare & carrucis trahere, venti, præteritis contrarii diebus, subito in secundos conversi sunt. Tum deinde per longas & obliquas vias, tota die prosperis flatibus Deo propitio famulantibus, & plenis sine ulla retardatione velis, ad Jonam insulam omnis illa navalis emigratio propere pervenit. Secunda vero vice, cum post aliquantos intervenientes annos, aliæ nobiscum roboreæ materiæ ab ostio fluminis Sale, duodecim carrucis congregatis, ad nostrum renovandum traherentur monasterium. Alio die tranquillo, nautis mare palmulis verrentibus, subito nobis contrarius insurgit Favonius, qui & Zephyrus, ventus. In proximam tum declinamus insulam, quæ Scotice vocatur Airthrago, in ea portum ad manendum quærentes. Sed inter hæc de illa importuna venti contrarietate querimur, [altera,] & quodam modo quasi accusare nostrum Columbam cœpimus, dicentes: Placetne tibi, Sancte, hæc nobis adversa retardatio? Huc usque a te, Deo propitio, aliquod nostrorum laborum præstari speravimus consolatorium adjumentum, te videlicet æstimantes alicujus esse grandis apud Dominum honoris. His dictis, post modicum quasi unius momenti intervallum (mirum dictu!) ecce Favonius ventus cessat contrarius, Vulturnusque flat dicto citius secundus. Jussi tum nautæ, antenas Crucis instar & vela protensis sublevant rudentibus; prosperisque & levibus flabris ea die nostram appetentes insulam, sine ulla laboratione, cum illis omnibus, qui navibus inerant nostris cooperatoribus, in lignorum evectione gaudentes, devehimur. Non mediocriter, quamlibet levis, illa querula nobis sancti accusatio viri profuit: quantique & qualis est apud Dominum meriti Sanctus apparet, quem in ventorum ipse tam celeri conversione audierat.

[81] [ac tertia vice,] Tertia proinde vice, cum nos æstæo tempore, post Hiberniensis Synodi condictum m, in plebe generis Loërni n, per aliquot venti contrarietate retardaremus dies, ad Saineam o devenimus insulam; ibidemque demoratos festivæ S. Columbæ & solennis diei nox nos invenit valde tristificatos, videlicet desiderantes eamdem diem in Jona facere lætificam insula. Unde sicut prius alia querebamur vice, [præsente ipso Adamnano.] dicentes: Placetne tibi, Sancte, crastinam tuæ festivitatis inter plebejos & non in tua ecclesia transigere diem? Facile tibi est, talis in exordio diei, a Domino impetrare, ut contrarii in secundos convertantur venti; & in tua celebremus ecclesia, tui natalis Missarum solennia. Post eamdem transactam noctem, diluculo mane consurgimus; & videntes cessasse contrarios flatus, conscensis navibus, nullo flante vento, in mare progredimur: & ecce statim post nos Auster Cardinalis, qui & Notus, inflat. Tum proinde orantes nautæ vela submergunt; sicque ea die talis sine labore nostra tam festina navigatio, & tam prospera beato viro Deo donante fuit; & sicuti prius exoptavimus, post horam diei tertiam, ad Jonæ portum pervenientes insulæ, postea manuum & pedum peracta lavatione, hora sexta ecclesiam cum Fratribus intrantes, sacra Missarum solennia pariter celebravimus, in die festo, in quam cadit natalis Sanctorum Columbæ & Baithenei p, cujus diluculo, (ut supra dictum est) de Sainea q insula longius sita emigravimus. Hujus ergo præmissæ narrationis testes, non bini tantum vel terni secundum legem, sed centeni & amplius adhuc exstant.

XLVI.

[82] Et hoc etiam, ut existimo, non inter minora virtutum miracula connumerandum videtur, [Pestilentia per totum orbem grassante,] de mortalitate, quæ nostris temporibus terrarum orbem bis ex parte vastaverat majore. Nam ut de ceteris taceam latioribus Europæ regionibus, hoc est Italia & ipsa Romana civitate & Cisalpinis Galliarum provinciis, Hispanis quoque Pyrenæi montis interjectu disterminatis; Oceani insulæ per totum, videlicet, Scotia & Britannia, binis vicibus vastatæ sunt dira pestilentia, exceptis duobus populis, hoc est Pictorum plebe & Scotorum Britanniæ: inter quos utrosque dorsi Britannici montes distermini. Et quamvis utrorumque populorum non desunt grandia peccata, quibus plerumque ad iracundiam æternus provocatur Judex; utrisque tamen, huc usque patienter ferens, ipse pepercit. Cui alii itaque hæc tribuitur gratia, a Deo collata, nisi sancto Columbæ? [monasteria S. Columbæ & vicini populi præservantur:] cujus monasteria, inter utrorumque populorum terminos fundata, ab utrisque, usque ad præsens tempus, valde sunt honorificata. Sed hoc quod nunc dicturi sumus, ut arbitramur, non sine gemitu audiendum est: quia sunt plerique in utrisque populis valde stolidi, qui se Sanctorum orationibus a nobis defensos ingrati, Dei patientia male abutuntur. Nos vero Deo agimus crebras grates, qui nos & in his nostris insulis, orante pro nobis nostro venerabili Patrono, a mortalitatum invasionibus defendit; & in Saxonia, Regem Aldfridum q visitantes amicum, adhuc non cessante pestilentia r, & multos hinc inde vicos devastante; ita tamen nos Dominus, & in prima post bellum Ecfridi visitatione, & in secunda interjectis duobus annis, in tali mortalitatis medio deambulantes periculo, liberavit, ut ne unus etiam de nostris comitibus moreretur, nec aliquis ex eis aliquo molestaretur morbo. Hic secundus de virtutum miraculis finiendus est liber: in quo animadvertere lector debet, quod etiam de compertis in eo multa, propter legentium evitandum prætermissa sint fastidium.

ANNOTATA F. B.

a Conacia, una ex quatuor Hiberniæ provinciis aut regionibus.

b De Monasterio in Ethica insula, vide dicta ad unum 18 Annot. z.

c Vox Hibernica Libren vel Libran, Liberinum proprie significat; nam ut dicitur infra num. 73 diminutivum est a voce Liber, a qua etiam Liberius & Libertus: usus tamen obtinuit, ut qui Hibernice Libren vel Libran dicitur, Latine vocetur Libranus; uti qui Hibernice Liber, Latine appelletur Liberius. De cultu ejus plura adfert Colganus; sed nihil certi.

d Rectius puto Daire-chalcuich, ut sit locus & monasterium celebre S. Columbæ in Ultonia, priscis Daire-chalguich, ipsi Adamnano sæpius Roboretum calguich dictum, ubi est portus, unde ordinarie & commode navigatur in Britanniam: ita Colganus.

e De Campo-Brech actum est num. 32.

f Vide dicta num. 7. Annot. f.

g Bechræa insula, inter Hiberniam & Albaniam seu Scotiam Albiensem; sed ad Hiberniæ, a qua parvo freto secernitur, jura hodie, uti & semper, spectans: est enim comitatus Endromensis. Ita Colganus.

h De Cormaco actum supra num. 10.

i Orcadas insulas proprium Regem aut Regulum habuisse, alibi non reperio: verum ex hoc loco satis apparet, tributarium solum, aut forte Proregem fuisse.

k Verosimilior Colgani conjectura est, hunc Columbanum coli 1 Ianuarii.

l Monasterium Snamh-Luthir est in regione Carbre-gabhra, aliis dicta Carbil-mor, id est Carbrea magna; & est regio maritima borealis Connaciæ.

m Refert hoc Colganus ad Synodum Drumchettensem: sed meminisse debebat Synodum Drumchettensem, non tempore Adamnani, sed S. Columbæ celebratam; adeoque eam non esse, de qua hic fit mentio.

n Videtur locus esse in Dalriedia septemtrionalis Ultoniæ, quæ vulgo Lotharna appellatur: alia enim assignari non potest teste Colgano.

o Forte ea est, quam Siunam vocat Buccananus lib. 1 Hist. Scotorum.

p Hac enim nona die Junii Natalis utriusque Sancti in Insula Hiensi colitur, aliisque diversis locis.

q De legatione Adamnani ad Alafridum Regem egimus in Commentario prævio num. 2, De bello Egfridi Regis in Hibernos ita narrat Beda lib. 4 cap. 26. Anno Dominicæ incarnationis sexcentesimo octogesimo quarto, Ecgfridus Rex Nordan-hymbrorum, misso in Hiberniam cum exercitu Duce Bercto, vastavit misere amicissimam; ita ut ne ecclesiis quidem aut monasteriis manus parceret hostilis. At insulani &, quantum valuere, armis arma repellebant; & invocantes divinæ auxiliū pietatis, cælitus se vindicari continuis diu imprecationibus postulabant. Et quamvis maledici regnum Dei possidere non possint; creditum est tamen, quod hi qui merito impietatis suæ maledicebantur, ocius Domino vindice pœnas sui reatus luerent: siquidem anno post hunc proximo idem Rex, cum temere exercitum ad vastandam Pictorum provinciam duxisset, multum prohibentibus amicis & maxime beatæ memoriæ Cudbercto, qui nuper fuerat ordinatus Episcopus; introductus est (simulantibus fugam hostibus) in angustias inaccessorum montium; & cum parte maxima copiarum, quas secum adduxerat, extinctus est, anno ætatis suæ quadragesimo, Regni autem quinto decimo, die XIV Kalendarum Juniarum. Et quidem, ut dixi, prohibuerunt amici ne hoc bellum iniret: sed quoniam anno præcedente noluerat audire reverentissimum Patrem Egberctum, ne Scoticam nil se lædentem impugnaret; datum est illi ex pœna peccati illius, ne nunc eos, qui ipsum ab intentu revocare cupiebant, audiret. Ex quo tempore spes cœpit & virtus regni Anglorum fluere, & retro sublapsa referri. Colganus existimat, Adamnanum missum fuisse ad Regem Egfridum, postquam is prima vice, ut supradictum, per exercitum suum duce Brechto misere vastavit Hiberniam; missum vero, ut pacem suis a feroci Rege exoraretur; eoque sequenti anno occiso, altero post hunc, nempe 686 rursus adisse Aldfridum successorem; ab hoc vero benigne acceptum, munusculum suum, id est librum de Terrasancta, obtulisse, Non video quid huic opinioni magnopere obesse poßit, præter verba Adamnani, quæ tamen obscura sunt, Et in Saxonia, inquit, Regem Alfridum visitantes amicum… & in prima post bellum Egfridi visitatione, & in secunda interjectis duobus annis: ubi nullo verbo innuit, se unquam ad Egfridum Regem fuisse profectum, sed tantum postbellum Egfridi. Dubium itaque est, an per voces, post bellum, intellexerit primam Egfridi in Hibernos expeditionem, an vero finem belli mortuo Egfrido; quod secundum, relicta Colgani sententia, mihi videtur verosimilius: & probat id etiam silentium Bedæ, dum hoc citato capite, ubi meminit S. Cutberti Egfrido dissuadentis primam Hiberniæ populationem, de secunda solum dicit; amicos obstitisse. Et rursus lib. 5 Cap. 16 cum dicit, Adamnanum ablegatum a suis venisse ad Alfridum, de Egfrido nullam facit mentionem. Venerit itaque post mortem Egfridi Adamnanus ad Alfridum successorem anno 686, ut ei pacem cum Hibernis suaderet, quam prædecessor Egfridus tam turpiter violatam sero doluerat. Et facile quidem persuasit, quia Rex Alfridus pius erat, clemens ac sapiens; & quia Hiberni, post cladem Egfridi, cœperant Anglis esse timori. Cum igitur Adamnanus prima vice Alfrido fuisset gratiosus, redierit post duos annos nempe 688 firmandæ amicitiæ causa, & munusculum suum, libellum scilicet de Terra-sancta, Regi obtulerit.

r Quænam hoc tempore tam atrox fuit pestilentia? Colganus ex Quatuor-magistrorum Annalibus, sic refert: Anno 684, immani pestilentia per triennium durante, in omnibus regionibus moriuntur omnis generis animantia, ut vix unum ex mille evaserit. Neque mirarer si ad id tempus referendum esset miraculum, quod narrat Beda lib. 4 cap. 14; nempe sublatam pestilentiam in monasterio Heleseu, per invocationem S. Oswaldi Regis; nam monasterium illud primum fundatum est ultimis annis Regis Egfridi, & non diu post ejus fundationem accidit prædictum miraculum.

LIBER TERTIUS
De Angelicis visionibus.

CAPITULA.


I Vlsio matris ipsius, de suo fœtu.
II De radio luminoso, super dormientis ipsius pueri faciem viso.
III De Angelorum apparitione sanctorum, quos S. Brendanus, beati comites viri, per campum viderat commeantes.
IV De Angelo Domini, quem S. Finnio beati viri socium itineris vidit.
V De Angelo Domini, qui ad S. Columbam, in Hinba commorantem insula, per visum apparuit, missus ut Aidanum in Regem ordinaret.
VI De Angelorum apparitione, alicujus beati Brittonis animam ad Cælum vehentium.
VII De Angelorum revelata eidem sancto viro visione, qui animam alicujus Diermitii ad cælum ducebant.
VIII De Angelorum contra dæmones forti belligeratione, Sancto in eodem bello opportune subvenientium.
IX De Angelorum apparitione, quos vir Dei viderat alicujus animam nomine Columbi, fabri ferrarii, Coilrigini cognomento, ad cælos evehere.
X De Angelorum simili visione, qua vir beatus aspexerat alicujus bene moratæ feminæ animam ad cælum ferri.
XI De Angelorum apparitione sanctorum, quos sanctus Columba obvios in transitu viderat B. Brendini animæ, illius monasterii fundatoris, quod Scotice Birra nuncupatur.
XII De Angelorum visione sanctorum, qui S. Columbani Episcopi Moculoigse animam ad cælum evexerant.
XIII De Angelorum apparitione, qui obviam animabus Monachorum S. Comgelli descenderant.
XIV De Angelorum manifestatione, alicujus Emchati animæ obviantium.
XV De Angelo Domini, qui alicui Fratri lapso de monasterii culmine rotundo, in Roboreti-campo, opportune tam cito subvenerat.
XVI De Angelorum multitudine sanctorum visa, ad beati condictum viri de cælo descendentium.
XVII De columna luminosa, sancti viri de vertice ardere visa.
XVIII De Spiritus sancti descensione sive visitatione, quæ in eadem insula, tribus continuis diebus & noctibus, super venerabilem mansit virum.
XIX De Angelicæ lucis claritudine, quam Virgnous, bonæ indolis juvenis, qui postea Deo auctore huic præfuit ecclesiæ; super Columbam in ecclesia, Fratribus hiemali nocte incubiculis quiescentibus, descendere viderat: cui ego indignus licet, deservio.
XX De alia prope simili celsæ claritudinis visione.
XXI De alia parili divinæ lucis apparitione.
XXII De alia Angelorum sancto manifestata viro apparitione, quos viderat sanctæ ejus animæ obviare incipientes, quasi mox de corpore migraturæ.
XXIII De transitu ad Dominum sancti nostri Patroni Columbæ.
XXIV De epilogo virtutum & gestorum ejus.

CAPUT I.
S. Columba inter Angelos conspicitur, ab iisque videt animas in cælum deferri.

[83] In primo ex his tribus libellis libro, ut superius commemoratum est, [Argumentum hujus libri 3.] de propheticis revelationibus, quædam breviter succincteque, Domino navante, descripta sunt. In secundo superiore, de virtutum miraculis, quædam per beatum declarata sunt virum, & quæ (ut sæpe dictum est) plerumque prophetationis comitatur gratia. In hoc vero tertio, de Angelicis apparitionibus, quæ vel aliis de beato viro, vel ipsi de aliis revelatæ sunt; & de his quæ utroque, quamlibet disparili modo, hoc est ipsi proprie & plenius, aliis vero improprie & ex quadam parte sunt manifestatæ; hoc est extrinsecus & explorative, in iisdem tamen vel Angelorum vel cælestis visionibus lucis; quæ utique talium discrepantiæ visionum, suis tractatæ locis inferius clarebunt. Sed nunc, a primordiis beati nativitatis viri, easdem describere Angelicas apparitiones incipiamus.

CAP. I.

II.

[84] Angelus Domini in somnis genetrici venerabilis viri, [Matri ante partum revelatur futura filii sanctitas,] quadam nocte inter conceptum & partum apparuit, eique quasi quoddam miræ pulcritudinis peplum assistens detulit: in quo veluti universorum decorosi colores florum depicti videbantur; quodque post aliquod breve intervallum, ejus de manibusj reposcens, abstulit; elevansque & expandens, in aëre dimisit vacuo. Illa vero de illo tristificata sublato, sic ad illum venerandi habitus virum: Cur a me, ait, hoc lætificum, tam cito abstrahis pallium? Ille consequenter; Idcirco, inquit, quia hoc sagum alicujus est tam magnifici honoris; quod apud te diutius retinere non poteris. His dictis, supra memoratum peplum mulier paulatim a se elongari volando videbat, camporumque latitudinem in majus crescendo excedere, montesque & saltus majore sui mensura superare, vocemque hujusmodi subsecutam audierat: Mulier, noles tristificari: viro enim, cui matrimoniali es juncta fœdere, talem filium editura es floridum; qui quasi unus prophetarum Dei, inter ipsos commemorabitur; innumerabiliumque animarum dux, ad cælestem a Deo patriam est prædestinatus. In hac audita voce mulier expergiscitur. * Alia in nocte, ejusdem beati pueri nutritor, spectabilis vitæ vir Presbyter Cruithnechanus a, post Missam ab Ecclesia ad hospitium revertens, totam invenit domum suam, [& nutritio ejus per globum igneum.] clara irradiantem luce: globum quippe igneum, super pueruli dormientis faciem stantem, vidit. Quo viso statim intremuit, & prostrato in terram vultu valde miratus, Spiritus sancti gratiam super suum intellexit alumnum cælitus effusam.

III.

[85] Post multorum intervalla temporum, cum a quadam Synodo b, pro quibusdam venialibus & tam excusabilibus causis, [Injuste excommunicatus] non recte (ut post in fine claruit) sanctus excommunicaretur Columba; ad eamdem contra ipsum collectam venit congregationem. Quem cum eminus appropinquantem sanctus vidisset Brendanus c, illius monasterii fundator, quod Scotice Birra d nuncupatur; citius surgit, & inclinata, facie eum veneratus exosculatur. Quem cum aliqui illius seniores cœtus, seorsim ceteris redarguerent semotis, dicentes: Quare coram excommunicato surgere & eum exosculari non renueris? taliter ad eos inquiens; Si vos, ait, videretis ea, [ab Angelis honorari conspicitur:] quæ mihi Dominus hac in die, de hoc suo quem dehonoratis electo, manifestare non dedignatus est; numquam excommunicassetis, quem Deus non solum secundum vestram, non rectam, sententiam nullo excommunicat modo, sed etiam magis atque magis magnificat. Illi e contra: Quomodo, ajunt, ut dicis, ipsum glorificat Deus, quem nos non sine causa excommunicavimus, scire cupimus. Ignicomam & valde luminosam, ait Brendanus, columnam vidi, eumdem quem vos despicitis antecedentem Dei hominem; Angelos quoque sanctos per campum ejus itineris comites. Hunc itaque spernere non audeo, quem populorum ducem ad vitam a Deo præordinatum video. His ab eo dictis, [& absolvitur.] non tantum ultra Sanctum excommunicare non ausi, cessarunt; sed etiam valde venerati, honorarunt. Hoc tamen factum est in Hiseilte e. Alio in tempore, vir sanctus venerandum Episcopum Fininionem, [Angelum in itinere comitem habet.] suum videlicet Magistrum, juvenis senem adiit: quem cum S. Finnio ad se appropinquantem vidisset, Angelum Domini pariter ejus comitem itineris vidit: &, ut nobis ab expertis traditur, quibusdam astantibus intimavit Fratribus, inquiens; Ecce nunc videatis sanctum advenientem Columbam, qui sui commeatus socium meruit habere Angelum cælicolam. Iisdem diebus Sanctus, cum duodecim commilitonibus f discipulis, ad Brittaniam transnavigavit.

V.

[86] Alio in tempore, cum vir prædicabilis in Hinba commoraretur insula; [Aidanum Regem inaugurare per visum jussus.] quadam nocte in extasi mentis, Angelum Domini ad se missum vidit, qui in manu vitreum g Ordinationis Regum habebat librum. Quem cum vir venerandus de manu Angeli accepisset, ab eo jussus, legere cœpit. Qui cum, secundum quod ei in libro erat commendatum, Aidanum in Regem ordinare recusaret, quia magis Eogenanum h fratrem ejus diligeret; subito Angelus extendens manum, Sanctum percussit flagello, cujus livorosum in ejus latere vestigium omnibus suæ diebus vitæ permansit: hocque intulit verbum; Pro certo scias, inquiens, quia ad te a Deo missus sum cum vitreo libro, ut, [idque facere recusans, ab Angelo percutitur:] juxta verba quæ in eo legisti, Aidanum in regnum ordines: quod si obsecundare huic nolueris jussioni, percutiam te iterato. Hic itaque Angelus Domini, cum per tres continuas noctes, eumdem in manu vitreum habens codicem, apparuisset; eademque Domini jussa, de Regis ejusdem Ordinatione, commendasset; Sanctus verbo obsecutus Domini, ad Jonam transmigravit insulam: ibidemque Aidanum iisdem adventantem diebus, in Regem sicut erat jussus, ordinavit: & inter Ordinationis verba, de filiis & nepotibus pronepotibusque ejus futura prophetizavit; imponensque manum super caput ejus; Ordinans benedixit. Cummeneus i Albus in libro, quem de virtutibus S. Columbæ scripsit, sic dixit, quod S. Columba de Aidano & de posteris ejus, & de regno suo prophetare cœpit, dicens: [deque regno & posteris Aidani prophetat.] Indubitanter crede, o Aidane; quoniam nullus adversariorum tuorum tibi poterit resistere, donec prius fraudulentiam agas in me & in posteros meos. Propterea ergo tu filiis commenda, ut ipsi filiis & nepotibus & posteris suis commendent, ne per consilia mala eorum sceptrum regni hujus de manibus suis perdant: in quocumque enim tempore adversum me, aut adversus cognatos meos, qui sunt in Hibernia fecerint; flagellum, quod causa tui ab Angelo sustinui, per manum Dei super eos in magnum flagitium vertetur, & cor virorum auferetur ab eis, & inimici eorum vehementer super eos confortabuntur. Hoc autem vaticinium k, temporibus nostris completum est, in bello Rath: Domnallo Brecco nepote Aidani, sine causa vastante provinciam Domnill nepotis Ainmerech; & a die illa, usque hodie, adhuc in proclivo sunt ab extraneis, quod suspiria doloris pectori incutit.

VI.

VII.

[87] Alio in tempore, cum vir sanctus in Jona commoraretur insula, quidam de suis Monachus, Brito, bonis actibus intentus, molestia correptus corporis, ad extrema perductus est. Quem cum vir venerandus in hora sui visitaret exitus, paulisper ad lectulum ejus assistens & ei benedicens, ocius domum egreditur, nolens videre morientem: qui eodem momento, post sancti de domo secessum viri, præsentem finivit vitam. Tum vir prædicabilis, in plateola sui deambulans monasterii, porrectis ad cælum oculis, diutius valde obstupescens, admirabatur. Quidam vero Frater, Aidanus l nomine, filius Libir, bonæ indolis & religiosus homo, [Angelos videt pro anima defuncti contra dæmones pugnare:] qui solus de Fratribus eadem adfuit hora, flexis genibus rogare cœpit, ut Sanctus eidem tantæ admirationis causam intimaret. Cui Sanctus: Nunc sanctos Angelos in aëre contra adversarias potestates belligerare vidi; Christoque agonothetæ gratias ago, quia victores Angeli animam hujus peregrini, qui primus apud nos in hac insula mortuus est, ad cælestis patriæ gaudia evexerunt: sed, quæso, Sacramentum nemini in vita mea reveles. * Alio in [alium in cælum deduci:] tempore, quidam Hiberniensis peregrinus ad Sanctum perveniens, per aliquot apud eum menses in Jona commanebat insula. Cui vir beatus alia die; Nunc, ait, quidam de provincialibus tuis Clericis, ad cælum ab Angelis portatur, cujus adhuc ignoro nomen. Frater vero hoc audiens, cœpit secum de provincia perscrutari m Arteriorum, quæ Scotice Indairthir nuncupatur, & de illius Beati vocabulo; hocque consequenter intulit verbum inquiens: Alium scio Christi militonem, qui sibi in eodem territorio, in quo & ego commanebam, monasteriolum construxit, nomine Diermitium n. Cui Sanctus ait; Ipse est, de quo dicis, qui nunc ab Angelo Dei in paradisum deductus est. Sed hoc etiam non negligenter annotandum est, quod idem vir venerabilis, multa sibi a Deo arcana, ab aliis celata, Sacramenta, nullo modo in hominum notitiam prodi passus sit; duabus (ut ipse aliquando paucis intimaverat Fratribus) causis existentibus, hoc est, ut jactantiam devitaret, & ad semetipsum interrogandum insustentabiles turbas, de aliqua o interrogare volentes, divulgata revelationum fama, non invitaret.

VIII.

[88] Alia die vir sanctus, in Jona conversans insula, remotiorem ab hominibus locum aptumque ad orationem in saltibus quæsivit; [Dæmones monasterium invadentes fugat,] ibidemque cum orare cœpisset, subito, ut ipse postea intimaverat Fratribus, videt e contra se tetram & nigerrimam dæmonum cum ferreis verubus aciem præliari; qui, sicuti sancto viro per Spiritum revelatum erat, monasterium ejus invadere, & multos ex Fratribus iisdem volebant jugulare sudibus: Ipse vero unus homo contra tales æmulos innumeros accepta Pauli Apostoli armatura, forti conflictu dimicabat: & ita ex majore diei parte utrimque dimicatum est; nec innumerabiles unum vincere poterant, nec eos unus de sua valebat insula repellere; donec Angeli Dei, [qui alibi causant morbos,] ut Sanctus post quibusdam non multis retulerat, in adminiculum adfuere; quorum timore perturbati dæmones, loco cessere. Eademque die Sanctus ad monasterium post dæmoniorum reversus de sua insula effugationem, hoc de eisdem turmis hostilibus verbum profatur, inquiens: Illi exitiabiles æmuli, qui hoc die de hujus terrulæ Deo propitio regione, Angelis nobis subvenientibus, ad Ethicam effugati sunt terram; ibidem sævi invasores, [sed oratione & jejunio superantur.] Fratrum monasteria invadent, & pestilentes inferent morbos, quorum molestia infecti multi morientur: quod iisdem diebus juxta beati viri præscientiam ita & factum est. Et post, interveniente biduo, ei revelante Spiritu; Bene, ait, Baitheneus auxiliante Deo dispensavit, ut ejusdem ecclesiæ collectio, cui Deo auctore præest in Campolunge, jejuniis & orationibus a dæmonum defendatur invasione: ubi nemo, excepto uno qui mortuus est, hac vice morietur. Quod ita, juxta vaticinium ejus, expletum est. Nam cum multi in cæteris ejusdem insulæ monasteriis eodem morbo morerentur; nemo, nisi unus de quo Sanctus dixit, apud Baitheneum in sua mortuus est congregatione.

IX.

X.

[89] Quidam faber ferrarius in mediterranea Scotiæ habitabat parte, eleemosynarum operibus satis intentus, [Eleemosynis addictum] justitiæ actibus plenus. Hic cum ad extrema in bona senectute perduceretur, supra cognominatus Coilriginus, eadem hora; qua de corpore eductus est, S. Columba in Jona commanens insula, paucis quibusdam se circumstantibus sic profatur senioribus p: Columb Coilriginus, ait, faber ferratius, non in cassum laboravit; qui de propria manuum laboratione suarum, præmia, emax, felix, comparavit q eterna: [videt in cælum deferri,] ecce enim nunc anima ejus a Sanctis vehitur Angelis ad cælestis patriæ gaudia: nam quodcumque de suæ artis negotiatione acquirere potuit, in egenorum eleemosyna expendit. * Alio in tempore vir sanctus, in Jona conversans insula, quadam die subito oculos ad cælum dirigens, hæc profatus est verba: Felix mulier! felix bene morata! cujus animam nunc Angeli ad paradisum evehunt. Erat autem quidam religiosus Frater r, Genereusnomine, Saxo pictor, opus pictorium exercens, [item uxoris animam a marito præmortuo deduci:] qui hoc audiverat verbum ex ore Sancti prolatum: eademque die mensis, eodem terminato anno, Sanctus eodem Genereo Saxoni; Miram rem video, ait: Ecce mulier, de qua te præsente præterito dixeram anno, nunc mariti sui, religiosi cujusdam plebeji, in aëre obviat animæ, & cum sanctis Angelis contra æmulas pro ea belligerat potestates; quorum adminiculo, ejusdem homuncionis justitia suffragante, a dæmonum belligerationibus erepta, ad æternæ refrigerationis locum anima ipsius est perducta.

XI.

XII.

[90] Alia itidem die, dum vir venerandus in Jona conversaretur insula, [festum celebrari jubet B. Brendini,] mane primo suum advocat sæpe memoratum ministratorem, Diermitium nomine; eique præcipit, inquiens; Sacra celeriter Eucharistiæ ministeria præparentur: hodie enim natalis B. Brendini dies est. Quare, ait minister, talia Missarum solennia hodierna præparari præcipis? nullus enim ad nos de Scotia sancti illius viri obitus pervenit nuntius. Vade, tum ait Sanctus, meæ obsecundare jussioni debes. Hac enim nocte præterita, vidi subito apertum cælum, Angelorumque choros S. Brendini animæ obvios descendere, quorum luminosa & incomparabili claritudine totus eadem hora illustratus est mundi orbis. * Quadam itidem die, [quem viderat in cælum ascendentem,] dum Fratres se calceantes mane ad diversa monasterii opera ire præpararent, Sanctus e contra ea die otiari præcipit, sacræque oblationis obsequia præparari, & aliquam quasi in Dominica prandioli adjectionem fieri; Meque, ait, hodie, quamlibet indignus sim, ob venerationem illius animæ, quæ hac nocte inter sanctos Angelorum choros vecta, ultra siderea cælorum spatia ad paradisum ascendit sacra oportet Eucharistiæ celebrare mysteria. Et his dictis Fratres obsequuntur, & juxta Sancti jussionem eadem otiantur die: præparatisque sacris ad ecclesiam ministeriis, quasi die solenni Sabbati, cum Sancto pergunt. Sed forte dum inter talia cum modulatione officia, illa consueta decantaretur deprecatio, in qua S. Martini commemoratur nomen; subito Sanctus ad cantores, [& pro S. Columbano Lageniensi] ejus onomatis ad locum pervenientes; Hodie, ait, pro S. Columbano s Episcopo decantare debetis. Tunc omnes qui inerant Fratres intellexere, quod Columbanus Episcopus Lageniensis, charus Columbæ amicus, ad Dominum emigraverit. Et post alicujus temporis intervallum, aliqui de Lagenica commeantes provincia, ea nocte eumdem obiisse nuntiant Episcopum qua Sancto ita revelatum est.

XIII.

XIV.

[91] Alio in tempore vir venerandus, cum in Jona conversaretur insula, quadam subitatione incitatus, signo personante collectis Fratribus; Nunc, [Sanctos, contra dæmones proanimabus pugnantes,] ait, oratione monachis Abbatis Comgelli auxiliemur, hac in hora in stagno demersis Vituli t. Ecce enim hoc momento in aëre contra adversarias belligerant u potestates, animam alicujus hospitis simul cum eis demersi eripere conantes. Tum post lacrymosam & intentam orationem, cito ante altarium surgens inter Fratres, [oratione adjuvat.] pariter in prostratos lætificato vultu; Christo, ait, gratias agite: nunc enim sancti Angeli, sanctis obviantes animabus, & ipsum hospitem ereptum a dæmonum belligerationibus, quasi victoriales liberarunt belligeratores. Alio in tempore vir beatus, ultra Britanniæ dorsum iter agens, secus Nisæ fluminis lacum, subito inspiratus Spiritu sancto, ad Fratres pariter commeantes; Properemus, ait, obviam sanctis Angelis, qui de summis cæli regionibus, ad perferendam alicujus Gentilis animam emissi, [in fide instruit & ante mortē baptizat.] nos illuc usque pervenientes expectant; ut ipsum, naturale bonum per totam vitam usque ad extremam senectutem conservantem, priusquam moriatur, opportune baptizemus. Et hæc dicens sanctus senex, in quantum potuit, comites festinus præcedebat; donec in illum devenit agrum, qui Airchart-dan nuncupatur: ibidemque quidam repertus senex, Emchatus nomine, audiens a Sancto verbum Dei prædicatum, & credens, baptizatus est: & continuo, lætus & securus, cum Angelis obviantibus ei ad Dominum emigravit: sed & filius ejus Virolecus, credens cum tota domo, est baptizatus.

ANNOTATA F. B.

a De Cruithnechano fusius agit Colganus 7 Martii; nihil tamen habet, quo cultum probet; uti & nos inter Prætermissos ibidem.

b De hac Synodo diximus in Commentario Prævio num. 38.

c Brendanus obiit 29 Decembris, quo die de illo agendum erit, saltem inter Prætermissos: ejus animam ab Angelis in cælum deduci vidit S. Columba, & festum ejus celebrari jußit (ut dicitur infra) num. 90.

d Hujus monasterii nihil reperio præter nomen.

e Legendum forte Geseilde, ut locus hic sit ille Lageniæ Garsille, & priscis Maghesilde appellatus, & postea monasterium ejusdem nominis: ita Colganus.

f Duodecim commilitonum seu sociorum nomina, in antiquo Bibliothecæ Cottonianæ codice ita consignata reperit Usserus, & recenset. Hæc sunt duodecim virorum nomina, qui cum S. Columba de Scotia, primo ejus transitu, ad Britanniam transnavigaverunt. Duo filii Brendin; Baithen, qui & Comin, sancti successor Columbæ: Dermitius, ejus ministrator; Rus & Fethuo; Duo filii Rodani; Scandal filius Bresail, filii Endei, filii Neil Luguid; Mocutheimne; Echoid Thorannu-Mocusir; Cetea-Cairnaan, filius Branduib, filii Meilgi-Grillaan. Aliter eos recenset Hector Boëtius: Venere, inquit, cum eo (Columba) in Albionem viri duodecim, Christi dogmate insigniter imbuti, sed magis longe sanctissimis decorati moribus; Bathenus & Cominus, qui post Columbæ exitum Monachorum claustris præfecti, inter Scotos haud mediocre Christi Ecclesiæ decus attulere; Cibthacus & Ethernanus, Columbæ nepotes ex fratre, Christi Sacerdos uterque; Domitius, Ruthius & Fethuo, haud parum natalium amplitudine, sed magis longe religione honestati; Scandalaus, Eoglodius, Totaneus, Moteferus, & Gallanus. Hi viri, Columba in Hiberniam transmittente, sedem statuentes in Jona insula &c. His addidit Ioannes Fordonus Constantinum, Cornubiensium quondam Regem. Contemporaneus, inquit, fuit S. Columbæ S. Constantinus Rex Cornubiæ; qui relicto regno terreno, Regi cælesti militare cœpit; & cum S. Columba ad Scotiam pervenit, & fidem Scotis prædicavit & Pictis: monasterium Fratrum in Govane instituit juxta Cludum; quibus ipse Abbas præfuit: totam terram de Kentyre convertit, ubi ipse Martyr pro fide occubuit; & in suo monasterio sepelitionem accepit. Quæ omnia suo tempore erunt examinanda.

g Num attonitus hæres lector, dum vitreum invenis librum? Sic igitur, si placet intellige; ut quemadmodum libros, quorum in sacris usus est, in extremis tabulis auro, argento, aut gemmis ornare solemus; ita hic liber vitris, gemmarum instar perpolitis pictisque, concinno quodam ordine fuerit adornatus: vel si malis, per librum tabellam unam vitream intellige, cui depictis litteris inscripta erat oratio, in Benedictione Regis pronuntianda. Sane vitrum tum temporis in pretio fuisse apud Hibernos, patet ex vita S. Molaßii apud Colganum in Appendice 2 ad Vitam S. Columbæ num. 41, ubi dicitur S. Baitheneus, raptus in extasim, vidisse in cælo tres sedes, tribus præparatas Sanctis, auream, argenteam, & vitream; quæ Sancto huic Columbæ servabatur, ut præcipuo, quamvis Sanctus ex humilitate sibi eam dicat destinatam, tamquam fragili & mortali.

h Logenanum habet Ms. Windbergense; Togianum videtur in Augiensi legisse Colganus, qui nihilominus putat Eogannum legendum; antiquis Scotis usitatum nomen, quod nunc Eugenium diceremus.

i De Cumineo Albo, & Vita S. Columbæ per eumscripta, egimus in Commentario priori, numero 16 & 17.

k Colganus, in librum 3 Nota 8 & 9, existimat, prophetiam hanc impletam anno 634, quo prælium commissum est in campo Rath, per Comgallium-claon Regem Ultoniæ, contra Dromnaldum nepotem Anmirechi: in eo enim amisso suo exercitu, Comgallius ipse cecidit. Mihi vero non satis explicat, quomodo in hoc prælio Domnaldus Brecus, nepes Aidani, cladem passus fuerit, ut requirit prophetia; nisi Comgallius iste dicatur Archistrategus Domnaldi, nepotis Aidani, fuisse, aut saltem hujus copiæ fuerint inter auxiliares transmarinas; siquidem dicitur Comgallius primum acie victus fuisse & captus a Domnaldo ac relegatus in Albionem; ibidem ex Albiensibus, Pictis, Saxonibus collecto exercitu, in Hiberniam reversus esse, & post iteratam cladem a Domnaldo occisus. Ainmirech vero, alterius Domnaldi avus, erat S. Columbæ patruelis.

l Ex viginti septem Sanctis Aidanis, non reperit ullum Colganus, qui sit filius Liberii; tandemque opinatur, hunc eumdem esse S. Aidanum Episcopum, cujus acta & miracula narrat venerabilis Beda lib. 3 cap. 17. Ego vero nihil miri video, si præter vigintiseptem Sanctos Aidanos unus reperiatur pius, sed non Sanctis annumeratus: magis mirarer silentium Adamnani, si hic de celebri illo Aidano ageret, & hoc tamen ne verbo quidem indicaret.

m Provincia Artheriorum, est regio Orientalis Ultoniæ, in diœcesi Ardmachana: quæ, ratione situs versus Orientem, Airther, id est Orientalis regio appellatur: unde populi illius, sicut ab Adamnano hic Arterii, ita & in Actis S. Patricii nunc Orientales, nunc Artherii vocantur: ita Colganus.

n Videtur autem eidem Colgano esse S. Diermitius, qui colitur 16 Ianuarii juxta Tamlactense Martyrol. aliosque; vel alius Diermitius, qui colitur 12 Octobris juxta eosdem: rationem opinionis non addit, forsitan & ab iisdem diversus est.

o Ms. Windbergense habet, de se aliqua interrogare volentes; forsitan rectius legeretur, de re aliqua,

p Hunc Columbum Coilriginum coli existimat Colganus, juxta Tamlactense aliosque, 7 Iunii.

q Windbergense comparavit æternæ.

r Genereum nullum reperit in Hibernicis Martyrologiis Colganus; unde conjicit, Guereum, qui 25 Ianuarii; vel Guerenum seu Guerienum legendum, qui 27 Iulii colitur: ego de iis, ut sæpius, non operose laborandum judico.

s Colganus ad Vitam 1 S. Columbæ num. 10, contra Dempsterum, probat hujus S. Columbani Episcopatum Lageniensem, deinde cultum ecclesiasticum: nos de eodem agemus in Supplemento ad 15 Maji, quo colitur.

t Stagnum vituli est lacus, ita nominatus juxta Dunum Ultoniæ civitatem, inquit Colganus hic, remittens nos ad vitam S. Comgelli, 10 Maji sui edendam: quod utinam fiat.

u Mirabitur forsan lector, ubi legerit hic & n. 88 pugnas istas Sanctorum contra dæmones: nihil tamen incongrui video, si intelligantur non pugnasse viribus & lacertis, quibus prævalere non poterant; sed fervidis orationibus, piis lacrymis, & sacris exorcismis. Odonellus in vita S. Columbæ, de qua egimus in Comm. prævio num. 14, adfert hoc in genere mirabilia multa, quæ cuperem idoneo teste probari. Iuverit tamen hic meminisse quæ Aimoinus scripsit de anima Dagoberti Regis Francorum defuncti lib. 4 cap. 34 in hæc verba: Ceterum eo tempore quo terminum sortitus est vitæ Dagobertus, quidam illustris, Ansoaldns nomine, Defensor Pictavensis Ecclesiæ, partes peragrabat Siciliæ; qui dum evectu reverteretur navali, appulit ad quamdam brevem insulam, præsentia ac meritis cujusdam Solitarii, qui Joannes dicebatur, redimitam. A quo, dum de salute animæ cum eo sermocinaretur, interrogatus, utrum Dagobertum Regem cognovisset, illeque se eum optime nosse respondisset: rursum a sene rogatus, mores vitamque Regis exposuit. Cui senex; Cum, ait, multa vigiliarum ac jejuniorum simulque senectutis fatigatione depressus, paululum membra sopori dedissem: adstitit mihi quidam veneranda decorus canitie, monens ut propere surgerem, & pro Dagoberti Regis anima, quæ eadem a corpore exierat hora, Domini exorarem clementiam. Quod cum facere maturato curassem; apparuerunt subito haud procul in pelago deformes truculenta facie dæmones, vinctum Regem Dagobertum per spatia maris agitantes, inflictisque insuper verberibus ad vulcania loca trahentes. Qui distentus cruciatibus, inter agitationes & verbera, quorumdam Sanctorum audiebatur postulare suffragia. Cum repente aperto cælo, inter fulmina, in fluctus cum fragore ruentia, visi sunt descendisse viri, decore nitentes mirabili. Requirere cœpi ab eis, qui essent. Qui dixerunt se esse illos, quos Dagobertus ad suum vocaverat auxilium; Dionysium videlicet ac Mauritium Martyres, nec non Martinum Confessorem. Hi ereptam dæmonibus animam secum, ad æthera levaverunt, canentes hunc Psalmum; Beatus quem elegisti & assumpsisti, Domine; habitabit in atriis tuis. Hæc vir ille venerabilis Joannes Ansoaldo retulit se vidisse: quæ ille in Gallias reversus, sancto Audoëno narravit: qui ea, in una conscripta chartula, posteris reliquit in ordinem historiæ digerenda.

CAPUT II.
Angelis colloquitur, cælesti luce orans circumdatur.

XV.

[92] Alio in tempore Sanctus, dum in tuguriolo suo scribens sederet, subito ejus mutata facies, [In auxilium labentis mittit Angelum.] & hanc puro de pectore promit vocem, dicens: Auxiliare: auxiliare. Duo vero Fratres, ad januam stantes, videlicet a Colgu filius Cellachi & Lugneus Mocublai, causam talis subitæ interrogant vocis. Quibus vir venerabilis hoc dedit responsum, inquiens: Angelo Domini, qui nunc inter vos stabat, jussi, ut alicui ex Fratribus, tam cito subveniret, de summo culmine magnæ domus lapso, quæ his diebus in Roboreti-campo fabricatur. Hoc quoque consequenter Sanctus intulit; Tamen, inquiens, valde admirabilis & pene indicibilis est Angelici volatus pernicitas, fulgureæ ut æstimo celeritati parilis. Nam ille Cælicola, qui hinc a nobis nunc, illo viro labi incipiente, avolavit; quasi in ictu oculi, priusquam terram tangeret subveniens, eum sublevavit: nec ullam fracturam aut læsuram ille qui cecidit sentire potuit. Quam stupenda, inquam, hæc velocissima & opportuna subventio! quæ dicto citius, tantis maris & terræ interjacentibus spatiis, tam celerrime effici potuit.

XVI.

[93] Alio itidem in tempore, quadam die vir beatus in Jona commorans insula, [Noctu sub dio oranti] Fratribus congregatis cum ingenti animadversione denuntiavit, ad eos dicens: Hodie in occidentalem nostræ campulum insulæ solus exire cupio: nemo itaque ex vobis me sequatur. Quibus obsecundantibus; solus quidem ut voluit egreditur; sed Frater quidam callidus explorator, alia means via, in cujusdam monticelli cacumine, qui eidem supereminet campulo, se occulte conlatebat; videlicet causam illius solitariæ beati egressionis viri explorare cupiens. Quem cum idem explorator de monticelli vertice, in quodam illius campuli colliculo stantem, & expansis ad cælum manibus orantem, oculosque ad cælum elevantem conspiceret; mirum dictu! ecce subito res miranda apparuit: quam idem sæpe memoratus homo, ut æstimo non sine permissu Dei, de monticelli loco propriis oculis etiam corporalibus aspexerat, ut nomen Sancti & honorificentia, quamvis ipso nolente, ob hanc manifestam visionem postea magis in populis divulgaretur. Nam sancti Angeli, cælestis patriæ cives, mira advolantes subitatione, [apparent Angeli:] sanctum virum orantem circumstare cœperunt, albatis induti vestibus; & post aliquam cum beato sermocinationem viro, illa cælestis caterva, quasi se exploratam sentiens, ad summa citius repedavit cælorum. Beatus & ipse vir, post Angelicum condictum, reversus ad monasterium; iterum collectis Fratribus, cum quadam non mediocri objurgatione inquirit, quis de illis esset transgressionis obnoxius? Quibus consequenter se nescire protestantibus, iste conscius sui inexcusabilis transgressus, ultra non sustinens delictum celare suum, flexis genibus in medio Fratrum choro, coram Sancto veniam supplex precatur. Quem Sanctus seorsum ducens, [ast ipse tanti favoris conscio silentium imperat.] ingeniculanti grandi commendat comminatione, ut nulli hominum de illa Angelica visione in diebus ejusdem beati viri aliquid, etiam parvum, occultum aperiret: post egressum vero de corpore sancti viri, illam cælestis cœtus apparitionem Fratribus cum grandi intimavit protestatione. Unde hodieque & locus illius Angelici condicti, rem in eo gestam suo proprio protestatur vocabulo; qui Latine potest dici Colliculus Angelorum, Scotice Cnoc-Angel. Hinc itaque animadvertendum est, & non negligenter perscrutandum; quantæ & quales ad beatum virum, in hiemalibus b orantem, Angelicæ fuerunt & suaves frequentationes, quæ nullo modo venire in hominum notitiam potuere: quæ procul dubio numerosæ fuerunt. Si etiam quædam ex ipsis quoquo modo ab hominibus, vel in die vel noctu, explorari potuerunt; sunt absque dubitatione paucæ admodum, ad earum comparationem Angelicarum frequentationum, quæ videlicet a nemine sciri potuerunt. Hoc idem similiter de quibusdam luminosis manifestationibus, quæ a paucis exploratæ, inferius tractabuntur.

XVII.

XVIII.

[94] Alio in tempore, ad sanctum visitandum Columbam monasteriorum quatuor sancti Fundatores, de Scotia transmeantes, in Hinba eum invenerunt insula; quorum illustrium vocabula c, Comgellus Mocu-Aridi, [Coram 4 Sanctis,] Cainechus Mocu-dalon, Brendenus Mocu-Alti, Cormac nepos Liethain. Hi uno eodemque consensu elegerunt, ut S. Columba coram ipsis in ecclesia sacra Eucharistiæ consecraret mysteria. Qui eorum obsecundans jussioni, simul cum eis die Dominica ex more, post Euangelii lectionem ecclesiam ingreditur: [supra celebrantis caput] ibidemque, dum Missarum solennia celebrarentur, sanctus Brendenus Mocu-Alti, sicut post Comgello & Cainnecho intimavit, quemdam criniosum d igneum globum, & valde luminosum de vertice S. Columbæ ante stantis, [apparet globus igneus.] & sacram oblationem consecrantis, tam diu ardentem, & instar alicujus columnæ sursum ascendentem vidit, donec eadem perficerentur sacro sancta mysteria. * Alio in tempore cum sanctus vir in Hinba commaneret insula, gratia sancti spiraminis, [Per triduū in Ecstasin rapto,] super eum abunde & incomparabiliter effusa, per triduum mirabiliter mansit: ita ut per tres dies totidemque noctes, intra obseratam & repletam cælesti claritudine domum manens, nullum ad se accedere permitteret, neque manducans neque bibens: de qua videlicet domo, immensæ claritatis radii, per rimulas valvarum & clavium foramina erumpentes, noctu visebantur. Carmina quoque quædam spiritualia, & ante inaudita decantari ab eo audiebantur. [inter cælestes splendores cantusque Angelicos,] Sed & multa quædam, ut ipse post coram paucis admodum professus, occulta ab exordio mundi arcana aperte manifestata videbat: Scripturarum quoque sacrarum obscura quæque, & difficillima, plana ac luce clarius aperta, mundissimi cordis oculis patebant: Baitheneumque alumnum non adesse querebatur; qui si forte adesset illo in triduo, vel de præteritis, vel de futuris deinceps seculis, ab ore viri beati plurima, [abscondita revelantur mysteria.] ab aliis ignorata hominibus, mysteria describeret, aliquantas quoque sacrorum explanationes voluminum. Qui tamen Baitheneus in Egea insula venti contrarietate detentus, usque quo illi trinales illius incomparabilis & honorifice visitationis dies & totidem noctes terminarentur, adesse non potuit.

XIX.

[95] Quadam hiemali nocte supra memoratus e Virgnous, in Dei amore serviens, ecclesiam orationis studio aliis quiescentibus solus intrat; ibidemque in quadam exedra, [Lux cælestis super orantem descendit,] quæ oratorii adhærebat parieti, devotus orabat. Et post aliquantum quasi horæ intervallum unius, vir venerandus Columba eamdem sacram ingreditur domum; simulque cum eo aurea lux, de summa cæli altitudine descendens, totum illud ecclesiæ spatium replens. Sed & illius exedriolæ separatum conclave, ubi se Virgnous, in quantum potuit, latitare conabatur; ejusdem cælestis claritas luminis, per interiorem illius cubiculi januam, quæ ex minori patebat parte, erumpens, non sine aliquo formidabili repleverat terrore. Et sicut nullus æsteum & meridianum solem rectis & irreverberatis potest intueri oculis; sic & illam cælestem claritudinem ille Virgnous, qui viderat, sustinere nullo poterat modo: quia valde oculorum reverberabat aciem illa luminosa & incomparabilis effusio. Quo fluminali & formidabili splendore viso, in tantum idem supra memoratus Frater exterritus erat, ut nulla in eo virtus remaneret. Sanctus vero Columba, [qua pene excæcatur:] post non prolixam orationem, egreditur ecclesiam; Virgnoum, valde timoratum, ad se crastina advocat die, hisque brevibus compellat consolatoriis verbis: Bene, o filiole, ingeminans, hac præterita nocte in conspectu Dei placuisti, oculos deprimendo, claritatis timore perterritus ejus: nam si non ita fecisses, illa inæstimabili obcæcarentur tui luce visa oculi: sed hoc non negligenter observare debetis, ut talem hanc lucis manifestationem nemini unquam in mea denudes vita. Hæc itaque prædicabilis & admirabilis res, post beati viri transitum, [hujus favoris testis.] multis eodem Virgnoo narrante innotuit: cujus scilicet Virgnoi sororis filius Commanus f, honorabilis Presbyter, mihi Adamnano de hac supra tractata visione, aliquando sub testificatione enarraverat: qui eam enarratam ab ore ipsius Virgnoi, Abbatis & avunculi sui, ab eo in quantum potuit visam, audierat.

XX.

XXI.

[96] Alia itidem nocte quidam de Fratribus, Colgius g nomine, filius Aidi Draignidhe, de nepotibus Fiechreg, cujus in primo fecimus mentionem, [Alium cælestis luminis spectatorem] casu ad januam ecclesiæ aliis dormientibus devenit, ibidemque aliquamdiu stans orabat. Tum proinde subito totam vidit ecclesiam cælesti luce repleri, quæ scilicet fulguralis luc dicto citius ab ejus recessit oculis (Sanctum vero Columbam hora eadem intra ecclesiam orantem ignorabat) postque talem subitam luminis apparitionem valde pertimescens, domum revertitur. Postera die Sanctus illum advocans, asperius objurgavit, inquiens: [arguit & silere jubet;] De cetero præcavere debes, ne quasi explorator, cæleste lumen, quod tibi non est donatum, inspicere coneris, quia te effugiet; & ne alicui in meis diebus, quod vidisti enarres. * Alio itidem in tempore, vir beatus cuidam suo sapientiam discenti alumno, [item alium sui exploratorem,] nomine Berchano, cujus cognomentum Mesloër, non mediocriter indignatus, quadam denuntiavit die, inquiens: Caveto, Fili, ne hac sequenti nocte, juxta tuam semper consuetudinem, ad meum appropinques hospitiolum. Qui hæc audiens, contra interdictum, ad domum beati viri, in noctis silentio, aliis quiescentibus, accessit; callideque explorans, oculos e regione ad clavium foramina posuit; æstimans scilicet, ut res probavit, aliquam intus cælestem visionem Sancto manifestari. Nam eadem hora beati viri hospitiolum, cælestis splendore claritudinis erat repletum: quam non sustinens intueri transgressor juvenis, illico aufugit. Quem die crastina Sanctus seorsum ducens, cum magna severitate objurgans, hæc ad eum profatur verba, dicens: Hac in nocte, fili, coram Deo peccasti: nam tuæ infilialis explorationem calliditatis, a Spiritu sancto celari vel abscondi posse inaniter putasti. Nonne ad mei ostium hospitioli te in illa appropinquantem, & inde redeuntem vidi; & nisi ego eodem momento orarem, ibidem ante januam aut cadens morereris; [& tristia quædam ei prædicit.] aut tui de suis foraminibus oculi eruerentur? Sed tibi hac vice propter me Dominus pepercit: & hoc scito, quod in tua Hibernali patria luxuriose vivens, exprobrationem facies tua omnibus patietur diebus vitæ tuæ. Hoc tamen a Domino orans impetravi, ut, quia noster sis alumnus, lacrymosam ante exitum agas pœnitudinem, & a Deo misericordiam consequaris. Quæ omnia, secundum verbum beati viri, ita ei postea contigerunt, sicut de eo prophetata sunt.

ANNOTATA F. B.

a Remittit hic lectorem Colganus ad Vitam S. Colgæ, vel Colgani, filii Kellachi, ut relatam a se 2 Feb. pag. 281; scribere voluit 20 Feb. pag. 381 quem locum consule, fere huic Vitæ innixum. Deinde tres Sanctos Lugneos idem Colganus profert; sed non dicit, an is de quo hic agitur, unus ex illis sit: quin & priorem, quem coli affirmat in ecclesia de Kill-tarsua 20 Ianuarii, ipse Colganus eo die prætermisit.

b Solebant Sancti, Britanni præsertim & Hiberni, frigoris asperitate domare corpus; ideoque orationi se sæpius dabant noctu, in locis nive & glacie rigentibus, etiam aquis collo tenus quandoque immersi, cujus rei Beda exemplum profert lib. 5 cap. 13 in fine. Aliud habemus in Vita S. Godrici Eremitæ 21 Maij, cap. 2, & alibi. Simile quid hic existimo per τὸ Hiemalibus significari.

c De his tribus Sanctis Abbatibus fusius acturum se promittit Colganus; de sancto quidem Comgello, 10 Maji; de S. Cainecho, 11 Octobris; de S. Cormaco, 21 Iunii. Expectabimus itaque libros ejus edendos.

d Id est tenues radios, scintillas seu splendores instar pilorum emittentem, eo modo quo dicitur cometes crinitus.

e Supra memoratus, nempe in titulo Capitis, ubi Adamnanus sic loquitur: De Angelicæ lucis claritudine, quam Virgnous bonæ indolis juvenis, qui postea Deo auctore huic præfuit ecclesiæ, super S. Columbam in ecclesia, Fratribus hiemali nocte in cubiculis quiescentibus, descendere viderat: cui ego, indignus licet, deservio. De Virgnoo, ut Sancto, pluribus agit Colganus 2 Martii, & Fergnam vocat:nos eodem die illum inter Prætermissos referimus, dubii tamen, an idem sit Virgnous & Fergna.

f Commanum hunc sanctis Confessoribus annumerat Colganus 18 Martii, quamvis fateatur, nihil de cultu ejus ecclesiastico sibi esse compertum. Ibidem etiam asserit, Fratres ejus fuisse SS. Cumineum, cognomine Album, & Becanum Anachoretam. Fides hujus asserti sit penes auctorem Hagiologii Genealogici. Nos de eodem Commano inter Prætermissos egimus; sed Caimanum vocamus; quamvis Marianus Caimanum & Commanum habeat, tamquam duos.

g De hoc Colgio seu Colgano reperies factam mentionem in vita S. Columbæ num. 17. Sanctis eum annumerat Colganus 20 Februarii, & Abbatem facit de Kill-Colgan in Connacia. Præpositum alicui ecclesiæ fuisse, constat ex priori de eo S. Columbæ prophetia: sed an hujus monasterii Abbas fuerit, nihil probat, præter nomen Cella-Colgani; quo verosimile fieret, eum non solum Abbatem Cellæ-Colgani, sed primum fundatorem aut institutorem fuisse: quandoquidem monasteria, præsertim in Hibernia, a primo institutore suo solerent nomen accipere. Si plura cupis, etiam de familia ejus Fiechreg, vide Colganum 20 Februari, in Notis ad vitam hujus Sancti. Actum a nobis est de eodem aliisqueColganis inter Prætermissos ad istum diem.

CAPUT III.
Mors Sancto divinitus revelata, & pie obita.

XXII.

[97] Alio in tempore, cum vir beatus in Jona commaneret insula, quadam die sancta facies ejus subita, [Causam subitæ tristitiæ] mirifica & letifica hilaritate effloruit; oculosque ad cælum elevans, incomparabili repletus gaudio, valde lætificabatur: tum post modicum alicujus momentioli intervallum, illa sapida & suavis lætificatio in mœstam convertitur tristificationem. Duo vero viri, qui eadem hora ejus tugurioli ad januam stabant, quod in eminentiori loco erat fabricatum, & ipsi valde cum eo tristificati, quorum unus erat Lugneus Mocublai; alter vero Pilu nuncupabatur, Saxo, causam ipsius subitæ lætationis inquirunt, & illius subsequentis mœstitiæ. Ad quos Sanctus sic profatur: Ite in pace, nec illius lætaminis causam, [Interrogatus a discipulis,] nec etiam tristificationis a me nunc inquiratis manifestari. Quo audito illacrymati, ingeniculantes prostratis in terra vultibus, suppliciter rogant, scire volentes aliquid de illa re, quæ hora eadem erat revelata. Quos valde tristificatos videns; Quia vos, ait, amo, tristificare nolo: promittere prius debetis, ne ulli hominum sacramentum, quod inquiritis, in vita mea prodatis. Qui continuo, secundum ejus commendationem, prompte promiserunt; & post talem promissionem vir venerandus sic ad eos proloquitur: Usque in hunc, inquiens, præsentem diem, meæ in Britannia peregrinationis ter deni completi sunt anni. Interea multis ante diebus a Domino meo devote postulavi, ut in fine tricesimi hujus præsentis anni, me de meo absolveret incolatu, & ad cælestem patriam illico advocaret. Et hæc fuit mei causa lætaminis, de qua vos me mœsti interrogatis. Angelos enim sanctos de excelso vidi missos throno, ad meam de carne animam obvios educendam. [fatetur sibi vitam ad quatuor annos prolongatam,] Sed ecce nunc subito retardati, ultra nostræ fretum insulæ stant in rupe, scilicet volentes, ad me de corpore avocandum, appropiare: sed propius accedere non permittuntur, mox ad cælorum summa repedaturi; quia Dominus, quod mihi totis viribus roganti donavit, ut in hac die ad ipsum de mundo transirem, multarum magis Ecclesiarum pro me orationes exaudiens, dicto citius immutavit: quibus scilicet Ecclesiis exorantibus, sic a Domino donatum est, ut, quamlibet contra meam voluntatem, quatuor ab hac die mihi in carne manenti superaddantur anni. Hæc talis mihi mœsta retardatio hodiernæ tristificationis non immerito causa fuit. Quibus videlicet quatuor futuris Deo propitio terminatis in hac vita annis, subita emigratione, nulla præcedente corporis molestia, cum sanctis mihi obviaturis illo in tempore Angelis, ad Dominum lætus emigrabo. Secundum hæc verba vir venerabilis (quæ non sine magno gemitu & mœrore, ut traditur, nec non & ingenti lacrymabilitate prolocutus est) quatuor postea annis in carne mansit.

XXIII.

[98] Annorum quatuor supra memoratorum termino jam appropinquante, [quibus transactis mortem sibi instare prædicit,] post quorum completionem, finem præsentis veridicus præsagator sibi futurum fore, multo ante præsciebat tempore. Quadam die mense Majo, sicut in priore secundo scripsimus libro, ad visitandos operarios Fratres sanctus senex senio fessus, plaustro vectus pergit. Ad quos in occidua insulæ Jonæ laborantes parte, sic ea die exorsus est loqui, dicens: In Paschali solennitate, nuper Aprili peracta mense, desiderio desideravi ad Christum Dominum, sicut & mihi ab eo concessum erat, si maluissem emigrare: sed ne vobis lætitiæ festivitas in tristitiam verteretur, diem meæ de mundo emigrationis paulo diutius protelari malui. His ab eo mœstis a Monachi familiares auditis dictis, valde interim tristificati sunt: quos, [& benedicens insulæ, prohibet serpentes in ea nocere:] in quantum poterat, verbis cœpit consolatoriis lætificare. Quibus finitis, ut erat in vehiculo sedens, ad Orientem suam convertens faciem, insulam cum insulanis benedixit habitatoribus: ex qua die b (ut in supramemorato tractatum c est libello) viperarum venena trisulcarum linguarum, usque in hodiernum diem, nullo modo aut homini aut pecori nocere potuere. Post ejusdem benedictionis verba, [inter Missarum solennia] Sanctus ad suum revertitur monasterium. Tum proinde paucis diebus transactis, dum Missarum solennia ex mere Dominica celebrarentur die; subito sursum elevatis oculis, facies venerabilis viri florido respersa rubore videtur, quia sicut scriptum est; [Angelum videt venientem ad quærendam suam animam.] Corde lætante vultus floret. Eadem namque hora, Angelum Domini supravolitantem solus vidit, intra ipsius oratorii parietes: & quia sanctorum Angelorum amabilis & tranquillus aspectus gaudium & exultationem electorum pectoribus infundit, hæc fuit illius subitæ causa lætitiæ beato infusa viro. De qua scilicet causa insperatæ lætationis, cum qui inerant ibidem præsentes inquirerent, hoc eis Sanctus responsum, sursum respiciens, dedit: Mira & incomparabilis Angelicæ subtilitas naturæ Ecce enim Angelus Domini ad repetendum aliquod Deo carum missus est depositum; & desuper intra ecclesiam aspiciens & benedicens, rursum per parusticiam d ecclesiæ reversus, nulla talis vestigia exitus reliquit. Hæc Sanctus. Sed tamen de qualitate illius depositi, ad quod missus est Angelus requirendum, nemo de circumstantibus recognoscere potuir. Noster vero Patronus, sanctam propriam a Deo sibi commendatam animam, depositum nuncupavit: quæ (sicuti inferius narrabitur) alia senis intervenientibus diebus Dominica nocte, ad Dominum emigravit. Viri itaque venerabiles, [Diermitio mortem suam prænuntiat,] in fine ejusdem hebdomadis, hoc est die sabbati, ipse & ejus pius minister Diermitius, ad proximum pergunt benedicendum horreum. Quod intrans Sanctus cum benedixisset, & duos in eo frugum sequestratos vidisset acervos; hoc intulit verbum, cum gratiarum actione inquiens: Valde congratulor meis familiaribus Monachis, quia hoc etiam anno, si quoquam a vobis emigrare me oportuerit, annonam sufficientem habebitis. Quo audito verbo, Diermitius minister tristificari cœpit, & sic dicere: Hujus anni tempore, Pater, sæpius nos contristas, quia de tuo transitu crebro commemoras. Cui Sanctus hoc dedit responsum: Aliquem arcanum habeo sermusculum, quem si mihi firmiter promiseris nemini ante meum denudare obitum, [futuram ipso Sabbato,] de meo tibi egressu aliquid manifestius intimare potero. Quam cum talem minister promissionem, juxta voluntatem Sancti, flexis genibus terminasset; vir venerandus consequenter sic profatur: Hæc in sacris voluminibus dies sabbatum nuncupatur, quod interpretatur requies: & vere mihi est sabbatum hæc hodierna, quia hujus præsentis laboriosæ vitæ ultima est; [post mediā noctem:] in qua, post meas laborationum molestias, sabbatizo; & hoc sequenti media venerabili Dominica nocte, secundum eloquia scripturarum, Patrum gradiar viam. Jam enim Dominus meus Jesus Christus me invitare dignatur; ad quem, inquam, mediante nocte, ipso me invitante, emigrabo: sic enim mihi ab ipso Domino revelatum est. Hæc mœsta minister audiens verba, cœpit amare flere: quem Sanctus in quantum potuit consolari conabatur.

[99] Post hæc Sanctus horreum egreditur, & ad monasterium revertens media residet via: [quasi præscius equus ejusdem,] in quo loco postea Crux molari infixa lapidi, hodieque stans in margine cernitur viæ. Dumque ibidem Sanctus tum, ut præfatus sum, senio fessus paululum sedens requiesceret; ecce albus occurrit caballus, obediens servitor: qui scilicet lactaria bocetum inter & monasterium vascula gestare consueverat. Hic ad Sanctum accedens, mirum dictu! caput in sinu ejus ponens (ut credo, inspirante Deo, cui animal brutum sapit sensu quo jusserit ipse creator) Dominum a se suum mox emigraturum, & ipsum ultra non visurum sciens, cœpit plangere, ubertimque quasi homo fundere lacrymas e in gremium Sancti, & valde spumans flere. Quod videns minister, cœpit illum flebilem repellere lamentatorem; [illacrymatur:] sed Sanctus prohibuit eum dicens: Sine hunc, sine nostri amatorem, ut in hunc meum sinum fletus effundat amarissimi plangoris. Ecce tu, homo cum sis & rationalem animam habeas, nullo modo scire de meo exitu potuisti, nisi quod tibi ego ipse nuper manifestavi; huic vero bruto & irrationali animanti, quoquo modo ipse conditor voluit, egressurum a se dominum manifeste revelavit. Et hæc dicens mœstum a se revertentem equum benedixit ministratorem: & inde egrediens, & monticellum monasterio supervenientē ascendens, [ipse benedicit monasterio suo:] in vertice ejus paululum stetit; & stans, ambas elevans palmas, suum benedixit cœnobium, inquiens: Huic loco, quamlibet angusto & vili, non tantum Scotorum Reges cum populis, sed etiam barbararum & exterarum gentium Regnatores, cum plebibus sibi subjectis, grandem & non mediocrem conferent honorem: a Sanctis quoque etiam aliarum ecclesiarum non mediocris veneratio conferetur.

[100] [Psalterio scribendo finem imponit.] Post hæc verba de illo discedens monticellulo, & ad monasterium revertens, sedebat in tugurio Psalterium scribens f: & ad illum tertii Psalmi versiculum perveniens, ubi scribitur; Inquirentes autem Dominum non deficient omni bono: Hic, ait, in fine cessandum est paginæ: quæ vero sequuntur Baitheneus scribat. Sancto convenienter congruit decessori novissimus Versiculus, quem scripserat, cui numquam deficient bona æterna; successori vero sequens, patri spiritualium doctori filiorum; Venite, filii, audite me; [Vesperis interest,] timorem Domini docebo vos, congruenter convenit: qui sicut decessor commendavit, non solum ei dicendo, sed etiam scribendo successit. Post talem superius memoratum terminatæ versum perscriptum paginæ, Sanctus ad vespertinalem Dominicæ noctis Missam ingreditur ecclesiam: qua continuo consummata, ad hospitiolum revertens, in lectulo resedit pernox; ubi pro stramine nudam habebat petram, & pro pulvillo lapidem, qui hodieque quasi quidam juxta sepulcrum ejus titulus stat monumenti. Ibidem itaque residens, [caritatem mutuam suis commendat.] ultimo ad Fratres mandato, solo audiente ministro, commendat, inquiens: Hæc vobis, o Filioli, novissima commendo verba, ut inter vos mutuam & non fictam habeatis caritatem cum pace: & si ita juxta Sanctorum exempla Patrum observaveritis, Deus confortator bonorum vobis auxiliabitur, & ego cum ipso manens pro vobis interpellabo, & non tantum præsentis vitæ necessaria ab eo sufficienter administrabuntur, sed etiam æternalium bonorum præmia divinorum observatoribus præparata tribuentur. Huc usque extrema venerabilis Patroni verba, quasi de hac tædiali peregrinatione ad cælestem patriam transmeantis, brevi textu narrata, deducta sunt.

[101] [Ad matutinū intrans ecclesiam,] Post quæ felici appropinquante novissima paulisper hora, Sanctus conticuit. Tum proinde media nocte pulsata personante clocca, festinus surgens ad ecclesiam pergit: citiorque ceteris currens, solus introgressus, juxta altare flexis in oratione genibus recumbit. Diermitius minister tardius prosecutus, [ante altare procumbit,] eodem momento eminus totam intrinsecus ecclesiam Angelica luce erga Sanctum repleri videt: quo ad januam appropinquante, eadem lux visa ocyus recessit: quam etiam alii e Fratribus pauci, & ipsi eminus adstantes, viderant. Diermitius ergo ecclesiam ingrediens, flebili ingeminat voce; Ubi es Pater? Et necdum allatis Fratrum lucernis, per tenebras palpans, Sanctum ante altarium recubantem invenit. Quem paululum erigens & juxta sedens, sanctum in suo gremio posuit caput: & interim cœtus Monachorum cum luminaribus accurrens, Patre viso moriente, cœpit plangere: & ut ab aliquibus, qui præsentes inerant, didicimus, Sanctus necdum egrediente anima, apertis sursum oculis, ad utrumque latus cum mira vultus hilaritate & lætitia circumspiciebat, sanctos scilicet obvios cernens Angelos. [suosque bedicens moritur:] Diermitius tum Sancti sanctam sublevat, ad benedicendum Monachorum chorum, dexteram manum: sed & ipse venerabilis Pater, in quantum poterat, suam simul movebat manum; ut videlicet, quod voce in egressu non valebat animæ, etiam motu manus Fratres videretur benedicere. Et post sanctam benedictionem taliter significatam, continuo spiritum exhalavit: quo tabernaculum corporis egresso, facies rubens & mirum in modum Angelica visione exhilarata in tantum remansit, ut non quasi mortui sed dormientis videretur viventis. Tota interim personabat mœstis plangoribus ecclesia.

[102] [mors Sancti absentibus revelatur,] Sed non prætereundum videtur, quod eadem hora beatæ transitus animæ, cuidam Hiberniensi Sancto revelatum est. In illo namque monasterio, quod Scotica nominatur linqua Cloin-finchoil g, quidam erat homo sanctus senex, Christi miles, qui Lugadius h vocitabatur, filius Thailchani, justus & sapiens. Hic itaque primo mane, cuidam æque i Christiano militi, Fergnovo nomine, suam enarravit visionem, cum ingenti gemitu dicens: Hac præterita nocte media, Sanctus Columba, multarum Columna ecclesiarū, [per cælestē splendorem super insulam Hy] ad Dominum transiit; & in hora beati exitus ejus, Jonam insulam, ad quam corpore numquam perveni, totam Angelorum claritudine in spiritu vidi irradiatam; totaque spatia aëris usque ad æthera-cælorum, eorumdem Angelorum claritate illustrata; qui ad sanctam ipsius animam perferendam, de cælis missi descenderant innumeri, altisona quoque carminalia & valde suavia audivi Angelicorum cœtuum cantica, eodem momento egressionis inter Angelicos sanctæ ipsius animæ ascendentes choros. Hanc Angelicam manifestationem Virgnous, ut prædictum est, qui ab ore sancti illius senis cui revelata erat indubitanter didicerat, iisdem diebus de Scotia remigrans, Hinba in insula reliquis diebus vitæ suæ permanens, Sancti Columbæ Monachis sæpius enarrabat. Qui videlicet Virgnous, post multos in subjectione inter Fratres irreprehensibiliter expletos annos; alios duodecim, in loco Anacho retarum in Muirbulcmar, vitam ducens anachoreticam, Christi victor miles explevit. Hanc prædictam visionem, non solum paginis inscriptam reperimus; sed & aliquibus expertis senioribus, quibus ipse Virgnous retulerat, sine ullo didicimus cunctamine. Eadem quoque hora aliam visionem, aliter revelatam, unus ex iis qui viderant, Christi miles valde senex, cujus nomen potest dici Ferreolus, Scotice vero k Ernene, gente Mocufirroide (qui inter aliorum Sancti Columbæ Monachorum reliquias, & ipse sanctus Monachus, in l Dorso Tommæ sepultus, cum Sanctis resurrectionem expectat) mihi Adamnano, [quæ videtur etiam a piscatoribus longe distantibus.] illo juveni in tempore, cum grandi retulerat testificatione, dicens; Illa in nocte, qua S. Columba de terris ad cælos felici & beato fine transiit; ego & alii mecum viri, laborantes in captura piscium, in valle piscosi fluminis Findæ, subito totum aërei illustratum cæli spatium vidimus. Cujus miraculi subitatione permoti, oculos ad Orientem elevatos convertimus: & ecce quasi quædam prægrandis ignea apparuit columna; cui, quasi post occasum solis, tenebræ succedunt. Hujus itaque claritudinem luminosæ & prædicabilis columnæ, non tantum nos, qui simul in eodem loco ineramus, cum ingenti admiratione vidimus; sed & alii multi piscatores, qui sparsim per diversas fluminales piscinas ejusdem fluminis piscabantur, sicut nobis post retulerunt, simili apparitione visa magno pavore sunt perculsi. Harum igitur trium miracula visionum, eadem transitus hora venerandi Patroni apparentium, æternos ei a Domino collatos protestantur honores. Ad propositum revertamur.

[103] Interea, post sanctæ egressum animæ, Hymnis matutinalibus terminatis, [per triduū celebrantur exequia,] sacrum corpus de ecclesia ad hospitium, unde paulo ante vivens venerat, cum canora Fratrum reportatur psalmodia, honesteque ternis diebus & totidem noctibus honorabiles rite explentur exequiæ. Quibus in Dei sapidis laudibus terminatis, sancti & beati Patroni venerabile corpus, mundis involutum sindonibus, & præparata positum in catabusta m, debita humatur cum veneratione; in luminosa & æternali resurrecturum claritudine. De supramemoratis ergo tribus illis exequiarum diebus, more peractis ecclesiastico, quod nobis ab expertis traditum est, [uti prædictum erat,] hujus prope finem enarrabitur libri. Quidam namque aliquando unus de Fratribus, coram venerabili viro simpliciter loquens; Ad celebrandos, ait ad Sanctum, tuas post obitum exequias, ut putatur, totus harum provinciarum populus, [a solis Monachis:] hanc Jonam remigrans replebit insulam. Quod verbum audiens Sanctus, consequenter ait: O mi Filiole, non ut loqueris sic res probabit: nam promiscuum populi vulgus nullo modo ad meas poterit exequias venire: mei soli familiares Monachi mea sepulcralia complebunt, & exequialia honestabunt officia. Quod verbum ejus propheticum, statim post transitum ipsius, [tempestate alios prohibente.] omnipotentia Dei adimpleri fecit. Nam per tres illas exequiales dies & noctes, grandis sine pluvia facta est ventosa tempestas: qua fortiter prohibente, nullus hinc inde navicula fluctus transfretare poterat: & post consummatam beati sepultionem viri, continuo tempestate sedata & cessante vento, totum tranquillatum est æquor.

XXIV.

[104] [Epilogus] Perpendat itaque lector, quanti & qualis apud Dominum prædicabilis Patronus honoris habeatur, cui aliquando in carne mortali conversanti, Deo dignante oranti tempestates sedatæ sunt, & maria tranquillata; & rursus, quando necesse habuit, supra memorata occasione, orta flamina ventorum, & ventosa cum voluit concita sunt æquora; quæ subsequenter, ut superius dictum est, expletis ejus sepulturæ ministeriis, in magnam conversa sunt tranquillitatem. Hic itaque nostro prædicabili Patrono vitæ terminus fuit: ista meritorum exordia. [de Sancti gloria in cælis,] Qui, secundum sententias Scripturarum, æternis comes triumphis Patribus additus, Apostolis & Prophetis consertus, numero aggregatus albatorum Sanctorum, suas qui laverunt stolas Agnino in sanguine, Agnum ductorem comitatur, virgo immaculatus, ab omni integer labe; ipso Domino nostro Jesu Christo dignante, cui est cum Patre honor, virtus, laus, gloria, & imperium sempiternum; in unitate Spiritus sancti, per omnia secula seculorum.

[105] Post horum trinalium lectionem libellorum, quisque diligens annotet lector, quanti & qualis meriti Sanctus sæpe supramemoratus, Præsul venerandus, quantæ & quales Angelicæ ad ipsum & luminosæ frequentationes fuerint; quanta in eo Prophetalis, gratia quanta dialium efficientia virtutum, quanta & frequens eum divini luminis claritudo in carne mortali adhuc commorantem circumfulserit: quæ etiam, post egressum animæ almissimæ, de tabernaculo corporis, sicuti quibusdam electis ostensum habetur compertum; locum, in quo ipsius sancta pausant ossa, [& cultu in terris late divulgato.] usque hodie eadem cælestis claritas frequentare non cessat, & sanctorum frequens visitatio Angelorum; & hæc etiam eidem beatæ memoriæ viro, a Deo non mediocris est collata gratia; quo nomen ejus non tantum per nostram totam Scotiam, & omnium totius orbis insularum maximam Britanniam, clare divulgari promeruit. [Non enim] in hac parva & extrema Oceani Britannici commoratur insula: sed etiam ad trigonam usque Hispaniam, & Gallias, & ultra Alpes Penninas Italiam sitam [cognoscitur] pervenire, ipsam quoque Romanam civitatem, quæ caput est omnium civitatum. Tantus & talis honor, noscibilis eidem Sancto, inter cetera divinæ donationis munera condonatus scitur a Deo; qui se diligentes amat, & eos, qui eum sapidis magnificant laudibus, magis ac magis glorificans, immensis sublimat honoribus, qui est benedictus in secula seculorum. Amen.

[106] Obsecro eos quicumque voluerint hos describere libellos; imo potius adjuro, per Christum judicem seculorum, ut postquam diligenter descripserint, conferant & emendent cum omni diligentia, ad exemplar unde traxerunt, & hanc quoque adiurationem hoc in loco subscribant. [Dorbbenei librarii obtestatio.] Quicumque hos virtutum Columbæ libellos legerit, pro me Dorbbeneo Dominum deprecetur, ut vitam post mortem æternam possideam.

ANNOTATA F. B.

a Ita Ms. Windberg alibi, Monachis.

b Vide quæ in simili re dicta sunt ad Acta S. Patricii.

c Windbergense Ms. caraxatum, magis ut credo genuinum ob dicta ad num 2.

d Windbergense rectius parasticiam, an posticiam legi debeat, & posticum & posticam intelligi, quærit Cangius, nec definit. Mihi videtur hic fenestra aut foramen aliquod circa templi tectum significari Cum enim dicatur Angelus desuper præsentes in ecclesia adspexisse & benedixisse, non videtur ad terram descendisse, ut per posticum exiret: sed potius per aliquam vicinam fenestram, etiam forte clausam, penetrando: quorsum enim, tamquam res mira, adderetur, nulla talis vestigia exitus relinquens? nam hoc fieri solet quoties eximus per apertam januam.

e Solicitus est hic Colganus, ne quis putet, perscientiam clare repræsentativam, seu revelationem stricte dictam, innotuisse bruto mortem Sancti: docetque, eatenus tantum revelatam fuisse prædictam mortem, quatenus in ejus sensibus causavit Deus signa doloris. Ego existimo doluisse & flevisse hunc equum, ut locuta est asina Balaam, quomodo autem id factum sit, novit Deus qui fecit.

f Erat pia Monachorum occupatio, extra tempora orationi aut psalmodiæ deputata, libros sacros conscribere.

g Monasterium hoc non reperit Colganus, unde existimat Cluain fiacul scribendum, situm prope Ardmacham.

h Lugadium, filium Thailchani, eumdem putat Colganus, qui sæpius in hac Vita nominatur inter S. Columbæ discipulos; ejusque cultui ex Mroll. Hibernicis aßignat 2 Martii: verum non advertit, quod prior ille Lugadius sæpius cum S. Columba in Iona insula fuerit; alter vero, de quo hic agitur, hoc loco neget, se unquam insulam Ionam vidisse: sed neque explicat Colganus, qua auctoritate eum Abbatem faciat, Nos inter prætermissos de eo egimus, Presbyterum appellasse contenti.

i Milites Christi dici Monachos, sæpe jam notaveris.

k De Ernano hoc, ut Sancto agit Colganus, 1 Iannuarii; ubi eum dicit ortum ex stirpe Regia, & S. Columbæ ex fratre nepotem.

l Dorsum-Thomæ, monasterium olim celebre, hodie Druymtuome, ecclesia parochialis in Tirconallia: ita Colganus.

m Ratabusta pro Sandapila necdum alibi repertum est; non recte forsitan scripta vox, legendumque Catabusta, sicut Italice eadem in significatione dicitur Cataletto; & pegma funebre, faculis multis instructum, Catafalco.

DE S. BAITHENEO ABBATE, SANCTI COLUMBÆ SUCCESSORE,
IN JONA SCOTIÆ INSULA.

AN. DCI.

PRÆFATIUNCULA.
De cultu Sancti: regiminis & obitus tempore.

Baitheneus, Abbas in Hibernia(S.)

F. B.

Sancto Columbæ, Hiensis monasterii Fundatori, succedit S. Baitheneus, aliis Baithenus, [Successor S. Columbæ & Patruelis,] Baithinus; Cominus etiam appellatus, S. Columbæ junctus sanguine. Brendanus quippe filius Fergußii pater erat Baithenei & patruus Columbæ. Succedit, inquam, Filius Patri, Discipulus Magistro, Successor in monasterii regimine Decessori; non dignitatis modo, sed magis virtutum & miraculorum heres. Par est enim jungere eos, quos natura, vita, officium, mors, virtus, & ipsa sic conjunxit Divina providentia, ut eodem die utriusque celebretur solemnitas.

[2] Hæc Solennitas suum initium nobis videtur sumpsisse ab ipso mortis anno, siquidem Adamnanus, qui in fine seculi VII floruit, cujus principio obiit S. Baitheneus in vita S. Columbæ num 81 dicit: Hora sexta ecclesiam cum Fratribus intrantes, sacra Missarum solennia pariter celebravimus, [colitur eodem die.] in die festo, in quem cadit natalis S. Columbæ & Baithenei. Aliud antiqui cultus testimonium non est quærendum: & forte jam non inveniretur aliud quam nostri Salmanticensis codicis, a tribus seculis in membrana conscripti, & præcipuorum Sanctorum Hibernicorum Vitas complexi, in quo Sancti titulo Baitheneus honoratur, ante Vitam quam damus inde descriptam: vocamus autem Salmanticensem Codicem, quia ex nostræ Societatis Collegio Salmantino ad nostrum Musæum transivit, etsi alicubi in Hibernia exaratus.

[3] Tempus mortis & regiminis ita definit Colganus, in Appendice 5 ad Vitam S. Columbæ cap. 3 §. 4, ut dicat ipsum, quarto post Decessoris sui mortem anno, obiisse: unum dumtaxat regiminis, ubi invenerit Usserus, non indicat ipse: secundum quem ea ratione obiisset Baitheneus DXCVII, cum in ipsius sententia S. Columba decesserit anno præcedenti. Ego, qui in Commentario prævio ad prolixiora Acta S. Columbæ, eorum opinionem prætuli, qui affirmant Sanctum istum ex hac vita migrasse uno anno serius, & ex communi Hibernorum sententia; quamdiu nulla in contrarium affertur ratio; credere malo, quatuor annis S. Baitheneum præfuisse, consequenter eum anno DCI finem vitæ pariter & regimini imposuisse existimo.

ACTA
Ex codice nostro membraneo ms.

Baitheneus, Abbas in Hibernia (S.)

BHL Number: 0896

EX MS.

[1] [S. Baithinius, S. Columbæ discipulus,] Reverendus pater Abbas Baithinus, ab infantia sua in verbo Dei & discipuli [moribus] ab Abbate præclarissimo Columba diligenter instructus est; & sicut ætate corporis crescebat, ita robustiora & perfectiora opera fideliter exercebat. Nemo enim unquam otiosum deprehendere poterat eum: aut in legendo, aut orando, aut corporaliter laborando, [ad exercitia monastica sedulus,] tempus sibi concessum expendebat; nisi quod necessitatibus proximorum subveniendo, aliquando hec intermittebat. Cum enim iter aliquod faceret, aut aliquem alloqueretur, manus suas sub vestimento suo ad orandum Deum mente alacri interim dirigebat. Unde adeo deditus erat orationi, ut in sumendo cibum, inter duas particulas ori appositas, simul inter duo sorbitiuncula, versum illum sanctis viris familiarem, scilicet, Deus in adjutorium meum intende, Domine adjuvandum me festina, decantaret: [orationi deditus ei jugitervacat,] & quod difficilius est, in tempore metendi, cum manipulum in terram collectum portaret ad acervum, alterna interim [brachia] ad cœlum extendens, Tonantem interpellabat; nec tum, pro devotione culices super faciem suam insidentes amovebat. Eamdem quoque diligentiam omnibus mandatis Dei adimplendis exhibebat; & inquantum capacitas fragilitatis humanæ permittebat, carnem suam edomabat, ac interiorem hominem armis spiritualibus contra hostem armabat. In his tamen meritorum cumulis, nemo in custodiendo thesauro mundano, [virtutes humiliter abscondit.] quantum ipse solicitus [erat] in abscondendo virtutes, quas Dominus Deus per ipsum faciebat: unde quantum potuit, pro humilitatis causa & elatione devitanda, propalare sua mirabilia nolebat.

[2] De quibus exempli gratia hoc primo nobis commemorandum est, [hydropicum curat,] quod quemdam de Monachis suis, nomine Trenanum, hydropicum a sua infirmitate curavit; illi imperans, ut nemini hoc diceret, quamdiu ipse viveret: prophetavit autem ei, quod ante paucos dies obitus sui, per hunc dolorem iterum purgandus esset: quod post multa tempora factum est. Tempore autem quo ipse seniori Columbæ successit, quadam die cum juxta mensam ederet, dæmonium horribile per fenestram inspiciens advertit; signoque Crucis Fratres suos signavit: statimque dæmonium istud, [dæmonium fugat signo Crucis;] velut fumus, cito evanuit, Cum ipse Pater a Fratribus interrogaretur, quare signum Crucis sic eis imprimeret; respondit: Diabolus per fenestram hora prandii modo, Fratres, inspiciebat, ut deprehenderet an aliquem negligentem inter vos reperiret, qui cibum suum signaculo Crucis Christi non benediceret, aut gratias Deo diligenter non offerret, Sed cum suam versutiam a me deprehendi intellexisset; ilico, viso tropheo Crucis, quo victus est, ut vapor evanuit.

[3] Alio quoque tempore; cum Fedgenus a Frater Virgnoi Abbatis, ad cognatos suos in Britannia pergeret, birrhum b Baithini secum tulit; credens illo tanquam muro inexpugnabili defendi quoquo pergeret, [per vestem ejus liberatur energumenus.] nulloque impedimento in suo itinere impediretur. Cum vero in illa provincia [intraret] domum quamdam, hominemque dæmonium habentem ibi reperiret; birrhum S. Baithini tollens, circa obsessum posuit: dictoque citius homo ille sanitati restitutus est, dæmone ab eo fugato.

[4] Nec prætereundum est de quodam cane, imum baculi ejus in manu Lugbei c Monachi leni corrosione lacerante. Cum enim Frater iste, inter Pictos deambulans, ad domum cujusdam ex eis perveniret; canis sævissimus latrans occurrit illi: [Canis baculum ejus rodens moritur.] qui cum leni laceratione baculum ejus dentibus contigisset, illico illic cadens, mortuus est.

[5] Item quodam alio tempore, S. Columba misit illum ad quamdam familiam, ad eam excommunicandam, Quæ in loco qui dicitur Druym-Cuill d habitabat. [Arbor ab eo execrata] Cum autem ille sub quadam arbore glandinosa illa nocte jejunans maneret; circa se sedentibus dixit; Nolo hac vice hanc familiam excommunicare, donec sciam an ad pœnitentiam convertatur, an non. Judiciam vero vindicta, quæ per nos super eos effundetur, [de cælo tangitur & arescit.] in hanc arborem ante finem anni veniet. Quam sententiam Deus omnipotens executioni sic mandavit. Post enim paucos dies, ignis de cælo cadens, cum impetu validissimo venti, a summo usque ad radices, eam exurens decorticavit; & cadens in terram, ilico aruit, sicut homo Dei dixit.

[6] [Contumeliosus in Sanctum ejusque Monachos,] Quidam quoque persecutor ecclesiarum Beoanus Baithineo in Jona insula habitante, misit ad eum ut reliquiæ prandii ejus ad ipsum portarentur: nec ob aliud hoc postulabat, nisi ut causam blasphemiæ ac despectionis Fratrum inveniret. Tunc Baithinus, hoc a ministro suo audiens, residuum lactis, quod Fratres reliquerant, in unum vas fundi jussit, ac per nuntium ei misit. Qui cum illud biberet, interiora ejus statim gravi percussa sunt infirmitate; [viscerum dolore torquetur,] cum vero injuriæ pœnam in se sentiret, dixit; Vere peccavi contra interdicentis jussa, sanctum polluto ore tangens: dixit enim vir Dei, ne reliquias Fratrū unquam gustaret. Qui addidit, Modo in meis visceribus mortiferum sentio dolorem: sed vis doloris ex effectu probatur: nam eadem hora diei, extra fretum insulæ, in contritione bona obiit. [& pœnitens moritur.] Quidam quoque Frater de Monachis ejus dæmonio sævissimo vexatus est, ita ut, nisi forti ferro ligaretur, seipsum & illos laceraret. Cum Baithinus pro vera humilitate illum sanare refutaret, quosdam de suis, cum eo ad ecclesias Hiberniæ destinavit, [Energumenum, quem alii juvare non potuerant,] ut ibidem per orationes Sanctorum sanaretur. Sed cum post tantam peregrinationem adhuc demonio vexaretur; vir Dei Baithinus, languoris ejus diuturnitati compatiens, sacrificium immolationis pro ipso in in ecclesia coram Fratribus Deo obtulit. Cum sacrificium pro eo sic offerret, alligatum hominem duci ad se in ecclesiam jussit, ac diabolum per illum interrogavit, dicens: [inter sacrificandum liberat.] Quanam in parte corporis Fratrem pulsavit? At ille compulsus est viro Dei respondere dicens; Per mentagram e irrepsi in eum. Vir Dei ait: In nomine Jesu Christi, de obsesso exi cito corpore, per eumdem locum, quo ante in ipsum ingressus es. Hoc quoque mirum apparuit in hoc facto, quod per recessum diaboli, caro, diabolica inflatione exinanita, decrescebat, donec totum corpus evacueretur, ut adeo: cutis ossibus ad hæreret: sicque frater eadem hora sanatus est coram astantibus.

[7] Alium quoque Fratrem dæmonio vexatum, in monasterio quod Campus navis, id est Maglunga f vocatur, [item alium,] quodque per S. Columbam in terra Heth fundatum est, sanitati restituit, secundum hunc modum ad diabolum dicens: Tunosti, diabole, quod sicut numquam amicitiam ego & tu [habuimus], ita numquam erimus amici invicem: propterea ego impono tibi, in nomine Jesu, ut a finibus meis elisus recedas. Sicque illo jubente dæmon fugit, & Frater dæmonio sanatus est.

[8] [Ferrum ab eo benedictum non vulnerat.] Alio in tempore, dum vir Dei in Jona insula habitaret, hasta g quædam, ut ab eo benediceretur, allata est: quam signo Crucis benedicens, a die illo & deinceps numquam, etiam cutem animalis lacerare potuit, & ob hoc illa halta ferramentis Fratrum a fabro commixta est, ne illa quidquam inciderent.

[9] Testimonium quoque Fintini h, filii Luppani, viri sapientissimi, [Sapientia ceteros omnes præcellere dicitur,] memorandum est, quod de sapientia S. Baithini, quibusdam aliis eum interrogantibus, in qua qualitate & quantitate modus sapientiæ illius fuit, sine fictione respondit, dicens: Scitote, quod nullus citra Alpes compar illi, in cognitione Scripturarum divinarum & in magnitudine scientiæ, reperitur. Sed quidam de circumstantibus hoc verum esse non credens, dixit; Nunquid ille sapientior est, quam S. Columba, nutricius illius? Fintinus ait: Nonne tu intellexisti, quod non S. Columbæ, dono sapientiæ pleno, [excepto S. Columba,] alumnum suum, sed aliis comparavi? Ille enim non tam sapientibus litteratis, quam Patriarchis & Prophetis Dei & Apostolis magis comparandus est, in quo sanctus Spiritus, qui est fons ac origo sapientiæ & prophetiæ divinæ, sincerissime regnat; qui [juxta] sententiam Apostolicam, ob hoc similis, in gradibus dissimilibus omnibus, per electionem Dei effectus est, ut omnes lucri faceret. i Ille enim cum Sapientibus Sapiens est, [omnibus omnia facto:] & Rex cum Regibus, & Anachoreta cum Anachoretis, & Monachus cum Monachis, & tamquam popularis esset cum secularibus, ita superflue inclinat se; & pauper corde cum pauperibus; more Apostolico, pro magnitudine caritatis, quæ in eo ardet, congaudens cum gaudentibus, & flens cum flentibus. Sed inter hæc omnia dona divinæ largitionis, vera humilitas Christi robustissime in eo regnat, tamquam a natura ei hæreret. Cum ergo hoc testimonium vir sanctus de utroque in medio Sapientum proferret, omnes tamquam infallibili veritati assensum præbuerunt.

[10] His quoque adjiciendum est testimonium ipsius sancti Columbæ de eo: dicebat enim, quod Baithinus alumnus suus, ac Joannes Euangelista alumnus Christi, [hic autem eum comparat Ioanni Euang.] in innocentia sincerissima, & in simplicitate prudentissima, atque in disciplina rigoris perfectorum operum, non dissimiles fuerunt: sed tamen magno intervallo nutritores eorum in moribus dissimiles fuere. Tertia feria, dum S. Baithinus in ecclesia juxta altare Dominum oraret, sopor pene mortis super eum illic cecidit: cum autem Fratres circa eum lamentarentur, Diermitius minister Columbæ, ait: Ecce, Fratres, videtis, quod inter duas solennitates seniorum vestrorum magnum intervallum non erit. [Baithenus mortem differt ad illius festum.] Hæc eo dicente Baithinus, quasi de gravi somno extitatus ait; Si inveni gratiam in oculis Dei, & sic cursum perfectum in conspectu ejus consummaverim usque hodie; ego confido in eo, quod usque ad natale Senioris mei non obiturus ero: quod sic fere post sex dies factum est. Intolerabilium vero dolorum ardor, ab opere scribendi & orandi ac docendi, non impediebat eum; usque in horam, qua dormiens Patribus suis additus est. Hæc pauca de vita S. Baithini. k

ANNOTATA F. B.

a Fechinum legendum puto, quo nomine plures inveniuntur Hiberni. De fratre ejus Virgnoo Abbate Hiensi, mentio fit supra in Actis S. Columbæ num. 94.

b De Birro pluribus disserit Cangius, suntque variæ hujus vocis notiones: hic chlamydem videtur significare aut tunicam.

c De Lugbeo, S. Columbæ discipulo, mentio fit in ejus Vita, num. 16 & alibi.

d Invenitur monasterium Druim-Cuillin in confinio Momoniæ & Lageniæ, in terra nepotum Neil, quæ dicitur Fearceal: ejus monasterii Abbas Barrindeus dicitur ab Ussero floruisse anno 591: videtur tamen hoc contigisse ante conditum monasterium.

e Mentagra orbem terrarum apud Hibernos significat, inquit Cangius: hic pro ano per metaphoram poni facile intelliget lector.

f De hoc monasterio & insula actum in Vita S. Columbæ num. 18.

g Simile miraculum narratur in Vita eadem num. 61, & hinc explicatur.

h Videtur hic esse Fintanus, filius Aidi, a S. Columba miraculose sanatus, ut dicitur in ejusdem Vita num. 62.

i Hic per modum tituli, interjecta erant verba hæc: Commendatio S. Columbæ a S. Fintino.

k Ita finit Ms. cui unum addere juvat ad S. Baitheneum spectans, desumptum ex vita S. Molaßii apud Colganum in Append. 2 ad Acta S. Columbæ num. 41; illud ipsum scilicet quod attuli ad num. 86 Annot. g in ejusdem S. Columbæ Vita. sic igitur narratur. Beatus Baitheneus, quadam nocte dormiens, vidit visionem mirificam, cujus mysterium per se intelligere non potuit. De somno igitur evigilans, B. Columbæ eam interpretandam indicavit, dicens: Vidi enim tres cathedras, nimio splendore fulgentes, & miro fulgore micantes; quarum una erat aurea, altera argentea, & tertia vitrea. Beatus vero Columba, cum esset quasi alter Daniel in interpretatione somniorum, sic ait: Cathedra aurea, quam vidisti est Cherani, filii artificis, qui caritatis fervore & fulgenti colore, tamquam aurum, in colore & valore omnes præcellit suos coætaneos. Cathedra vero argentea, quam vidisti, ipsa debetur S. Laisriano, qui eloquentiæ & sapientiæ nitore micat præ ceteris. Tertia vero cathedra vitrea, quam vidisti, mihi a Domino meo donabitur, quia natura sum fragilis, & carnalium amicorum & propinquorum amore frequenter occupor. Quanto enim plus inferiora diligimus, tanto superiora & cælestia minus diligimus.

DE SANCTIS CONIUGIBUS.
LUPO ET ADLEIDA,
BERGOMI IN ITALIA.

SYLLOGE HISTORICA.
De eorum cultu, actis, ætate, ex scriptoribus recentioribus dumtaxat.

Lupus, Conjux, Bergomi in Italia (S.)
Adeleida, Conjux, Bergomi in Italia(S.)

G. H.

[Cultus utriusque: item Gratæ filiæ & Alexandri Martyris.] Bergomum, antiqua Italiæ urbs in Gallia olim Transpadana, tum Longobardorum Regibus subdita, nunc Reipublicæ Venetæ adjuncta subjectaque, inter alios plures Sanctos, quorum in hoc opere sæpe recurrit memoria, hoc mense Iunio recolit SS. Lupum & Adleidam uxorem, velut Principes Bergomatum & Venetorum. Erant olum (cum Venetiæ hodiernæ nondum essent constructæ) Venetis adscripta urbes, Patavium, Vicentia, Hadria, Forum Allieni, nunc Ferraria, & alia interjecta loca, & ipsum Bergonum Orobiorum civitas præcipua. Celebrantur ibi sub ritu semiduplici festa prædictorum Sanctorum, Lupi hoc IX Junii, Adleidæ viduæ XXVII ejusdem mensis, Gratæ autem eorum filiæ, etiam viduæ, XXV Augusti. Sequenti vero die XXVI Augusti sub ritu duplicis primæ claßis cum octava colitur, ut Patronus, S. Alexander Martyr, per cujus miracula ipse S. Lupus cum suis dicitur ad fidem Christi conversus. Hujus Alexandri corpus, uti in ejus Actis Mss. legitur, quædam Matrona, meritis castissima, & nomine Grata, inveniens, cum gaudio lætissima excepit, illudque cum suis hominibus ad prædiolum detulit suum; quod situm cernitur penes jam fatæ urbis Bergomi muros, ibique cum aromatibus optimo sepelivit in loco. Hæc ibi.

[2] [Lectiones de omnibus propriæ sub Sixto V probatæ:] Aliorum, hic prætitulatorum Sanctorum, nulla in dictis Actis mentio reperitur; solumque inveniuntur recentiora illa, quæ superiori seculo scripsit Antonius Benalius; eoque mortuo, sub annum MDLXXXIV, typis mandari curavit Ioannes Antonius Guarnerius; ex quibus deinde sua acceperunt, qui Italica lingua Bergomensem Historiam illustrare conati sunt, Marius Mutius, Cælestinus Cappucinus, & Donatus Calvus. Ex iisdem Benalii scriptis acceptæ sunt propriæ de singulis Lectiones, typis Cameralibus Romæ anno MDCXIV excusæ: quibus fidem faciens, A. M. (Antonius Maria) Episcopus Portuensis Cardinalis Gallus testatur, quod de mandato felicis Recordationis Sixti Papæ Quinti, recognita ab Illustrissimis & Reverendissimis Dominis, Antonio Cardinali Carafa, & Augustino Valerio Cardinali Veronensi, de mandato ejusdem Sixti approbata Officia illa sint, pro Episcopo, & universo Clero Bergomatis Ecclesiæ, prout de vivæ vocis oraculo prædicti Sixti V, supradicti Domini Cardinales attestati fuerunt, per fidem, manu & sigillo utriusque Cardinalis subscriptam & munitam, sub dat. Romæ XIV Kalendas Julii MDLXXXVII.

[3] [ex quibus nunc dantur] Est ea Benalii compositio, quam verbis digressionibusque, piis sane & ornatis, prolixa; tam solidæ historiæ probationibus vacua: quare quæ de utriusque sancti Conjugis vita, in brevitatem lectionariam contracta, sub prædicta auctoritate habentur, sola hoc mense proferenda statui; & quidem conjunctim, licet ad diversos dies spectantia; subjuncta obiter sententia nostra; quoad mense Augusto, cum Actis S. Alexandri, morosiori judicio expendantur singula. Ferrarius in suo Generali Catalogo, citatis prædictis Lectionibus, Epitomes suas pro IX & XXVII Iunii fecit: & utriusque Conjugis seorsim iterum meminit in Catalogo Generali atque in topographia ad Martyrologium Romanum. Petrus denique Galesinius, in suo Martyrologio, solum Lupum exornat elogio: Bergomi S. Lupi Confessoris. Hic Crotacii Bergomensium Principis filius, B. Alexandri Martyris miraculis commotus, ad Christi fidem cum conjuge & liberis se contulit: in cujus studio usque adeo se pie gessit, ut in ejus vita magno cum splendore eluxerint Christianæ virtutes: quarum exemplo, & miraculorum quæ viderat prædicatione, ceteros ad Dei cultum ab impietate avocaret.

[4] His præmißis venio ad Lectiones, quæ de S. Lupo sic recitantur: Lupus filius Crotatii Principis, [quæ sunt de S. Lupo,] qui Venetos & Bergomates juste ac moderate regebat, mortuo patre, non solum facultatum ejus heres, sed etiam virtutum imitator fuit: qui etsi vitæ integritate omnibus carus erat, nondum tamen fidei lumen agnoverat. Dei autem gratia præventus, a Grata filia, quæ Christum colebat, hoc modo ad Christi cultum perductus est. Cum enim illa semel flores e solo. ubi S. Alexander Martyr sanguinem fuderat, divinitus nascentes decerpsisset; eos patri obtulit; cumque multa apud eum in Martyris laudem de Christi fide perorasset; veritatis cognoscendæ desiderio Lupus incensus, ad Euangelii & sacrarum Scripturarum lectionem se contulit. Quo in studio tantum profecit, ut brevi fidei Christianæ doctrina imbutus, salutari lavacro regenerari voluerit. Quare in summo colle Christo Domino Salvatori suis sumptibus ecclesiam erigendam dicandamque curavit: in qua ipse & quam plurimi Bergomates, ejus exemplo permoti, Sacramentum Baptismi summa cum lætitia susceperunt. Qui reliquum vitæ pietatis operibus & sanctis exercitationibus traducens, magnum virtutis specimen civibus suis, quos ad quindecim annos summa cum laude rexerat, reliquit. Demum post multos pro Christo susceptos labores, morbo correptus, in pace quievit quinto Idus Junii anno salutis trecentesimo; sepultusque est in ecclesia, quam ipse construxerat, sanctitate celebris.

[5] Hæc de S. Lupo; de uxore ejus ac deinde vidua sic recitatur: Adleida S. Lupi uxor, [& S. Adleida:] mortuo marito, se ad illius & Sanctorum sectanda vestigia tradidit: itaque virorum consortia devitans, curis secularibus se abdicavit. Jejuniis, orationibus, & piis operibus se exercebat; & in ecclesiis, ut altera Anna, diu morabatur. Verum precibus civium suorum, qui summam rerum ad eam, ob singularem ejus prudentiam, deferebant, resistere non valens; publicæque utilitatis causa, & caritate erga eos eximia, urbis regimen in demortui conjugis locum capessere coacta est. Eo munere suscepto, incredibilis sapientiæ & prudentiæ ejus eluxit gratia. Ac primum religionis Christianæ, quæ reipublicæ firmamentum extat, studiosa & observatrix erat. Maritum imitata, ecclesiam & ipsa in altero colle B. Mariæ construxit: cui postea Gratæ nomen, ob illius in eum locum illatas Reliquias, inditum est. Aliam præterea ecclesiam S. Michaëlis in foro veteri ædificavit; quibus & prædia tribuit, ad Clericorum ibi degentium & inopum sustentationem. Sed animis omnium in sui amorem & admirationem adductis, cum illa terrenarum rerum curis absolvi jam cuperet, & ad cælestia properaret; vocata a Domino, in brevi explevit tempora multa. Itaque de civibus suis optime merita, cum annum diesque duodeviginti, summa cum laude pietatis & prudentiæ, eos gubernasset; plena bonorum operum, viduitatis suæ præmium perceptura, migravit in cælum, quinto kalendas Julii. Ejus corpus Bergomates, in ecclesia S. Mariæ, quam ipsa construxerat, religiose atque honorifice sepelierunt.

[6] [qui initio seculi 4 adscribuntur,] Dicitur S. Alexander, Thebææ legionis Miles, Bergomi prædicasse & Martyrium fecisse paulo post suos commilitones, anno CCLXXXVI vel sequenti occisos: corpus ejus a S. Grata tumulatum. Quod hæc deinde supra illud, data Christianis pace a Constantino, cum facultate ædificandarum ecclesiarum, unam quoque ædificaverit, facile crediderim Actis, in traditione fundatis. Sed quod ea S. Alexandri curatrix, fuerit filia prædictorum Lupi & Adleidæ, non facile mihi persuasero, in tanto silentio antiquiorum monumentorum; multoque minus, quod pii hi Conjuges, vitam finiverint, totque ecclesias ædificarint, initio seculi IV, persecutione contra Christianos tunc vel maxime sæviente (ut notißimum est) Diocletiano & Maximiano Tyrannis extremos adhibentibus conatus, ad exterminium nominis Christiani, tum in omnibus aliis provinciis, tum maxime per Italiam. Repugnat tali credulitati ipsa traditio popularis, quæ Duces Bergomatium facit, quales ante Longobardorum in Italia regnum nulli fuerunt; repugnat Adleidæ Longobardicum sive Teutonicum nomen; [sed nobis videntur ad tempora Longobardorum spectare.] repugnat denique matrimonium filiæ Gratæ cum Principe Germanico in Germania. Quare nihil certius definierim, quam ad seculum VII, VIII, vel IX omnes spectare, de quo tamen suspendo sententiam usque ad Augustum. Interim libenter discam, sintne SS. Lupi & Adleidæ corpora usquam reperta: quæ nos de fundamento totius hujus cultus multo redderent certiores, quam Benalii relatio, adeo male Cohærens rebus temporibusque.

DE SANCTO CYRO,
GRÆCIS HONORATO.
Ex Synaxariis Mss. Diversus ab eo Cyrus Smyrnensis Episcopus.

[Commentarius]

Cyrus, a Græcis honoratus(S.)

D. P.

Hunc S. Cyrum apud Græcos in veneratione haberi, discimus ex Mss. Synaxariis, [In pace dicitur quievisse:] quæ Divione & Parisiis reperimus. Priora asservabantur in Collegio Societatis Iesu apud Petrum Franciscum Chifletium, in quibus ad hunc diem IX Iunii ille nominatur, ut qui in pace quievit, his adjunctis versibus:

Μὴ τὴν νοητὴν εικόνα χράνας, Κύρε,
Θεῷ παρέστης, οὗπερ εἶ κατ᾽ εἰκόνα.

Rationalem imaginem non polluisti, Cyre:
Deoque assistis, cujus es ad imaginem.

[2] Quæ Parisiis reperimus in bibliotheca Cardinalis Mazarini, [diversus a duobus ejus nominis Sanctis:] eumdem referunt ad sequentem diem, X hujus meusis Iunii. Sed solum nomen exhibent, quod hactenus nusquam reperimus Fastis ullis Græcis inscriptum, sic ut de hic nominato sumi poßit. Nam S. Cyrus, cum S. Joanne XXXI Ianuarii Martyr, Alexandriæ celeberrimus, sub Diocletiano; & S. Cyrus Constantinopolitanus Patriarcha, VIII ejusdem mensis, excellentiori sua laurea se prohibent hic intelligi: in Vitis autem Patrum nullus uspiam Cyrus occurrit. Proinde censeo, ex recentioribus illis aliquem, qui IX vel X seculo in Romania circa Regiam Urbem floruerit, Sanctique titulum ac cultum promeruerit, in aliquo ignobili sacello aut monasterio; unde factum ut adeo rara sint nec antiquißima, quæ nomen ejus referunt Synaxaria: quamquam non ignorem ejusmodi raritatis causas subinde alias inveniri posse, quas non libet conjectando accersere in hunc locum.

[3] Si saltem Episcopi titulus adderetur, suspicio incidere alicui de Cyro, [quin & ab Smyrnensi Episcopo,] Viro clarissimo, posset, qui anno CCCCXLI solus Consulatum geßit, & tertio post anno per invidiam dejectus a Præfectura sub Theodosio, datus fuit Episcopus Smyrnensi plebi, jam quater Episcoporum suorum cæde pollutæ, tamquam certo periturus etiam ipse. Quomodo autem gradus, quem exitii causa coactus fuit ascendere, factus sit ei theatrum virtutis, placet hic addere ex Chronico, quod vulgo dictum Alexandrinum, Paschale potius appellari debere, novißimo labore suo demonstravit eruditißimus Cangius. Dignus certe fuit Cyrus iste, quem Smyrnensis Ecclesia specialius coleret: [de quo Priscus Thrax seu Panites refert,] & qui fortunam ejus nobis descriptam reliquit Priscus Thrax, omnino coævus auctor esse videtur: idem quem laudat Evagrius lib. 5 cap. ult. ut qui scripserit res post Arcadium & Honorium consecutas; Suidas vero Byzanticam & Attalicam historiam scripsisse docet, Panitem cognominans, utique a Panio Thraciæ littore juxta Heracleam, unde natus vir, etiam ad Legationes adhibitus a Theodosio, uti scitur ex Iornande de rebus Geticis ep. 24 atque alibi. Hoc igitus habe fragmentum Historiæ ejus, quam in Vaticana bibliotheca adhuc ineditam haberi, scribit Raphaël Volaterranus lib. 13 Anthropologiæ, quamque in lucem dari ad rei litterariæ commodum faceret.

[4] Ait ergo in Chronico isto prælaudatus Auctor, Cyrum Præfectum Prætorio & Præfectum Urbis esse anno CCCCXLIV. Idem vero Præfectus Prætorio, processit in carruca Præfecti Urbis sedens: [quomodo per invidiam dejectus a Præfectura,] hos enim geminos Magistratus per quatuor annos obtinuit, quod inculpata prorsus esset vita. Ipsa etiam lumina vespertina in officinis, similiter & nocturna accendi adinvenit: & acclamarunt illi factiones in circo toto die; Constantinus condidit, Cyrus renovavit. Ob hasce acclamationes Cyro factas, offensus Imperator, ipsique iratus, alium substituit, & bonis ejus publicatis Clericum fieri coëgit: misitque Smyrnam, Asiæ civitatem, ut ibi Episcopum ageret: cujus quidem urbis cives cum quatuor suos Episcopos jam interfecissent, Cyrum pariter perempturos persuasum habebat. Cum autem in urbem venisset Cyrus, ipso Domini nostri Natali die; Smyrnenses suspicati, tamquam hominem Paganum, missum ad se esse ab Imperatore in Episcopum, petierunt ab eo ut pro concione verba faceret. Coactus ergo ab iis, ambonem ascendit, verba facturus: paceque data sic sermonem suum exorsus est. Fratres, [feliciter suscepit Ecclesiam, unde alii 4 ante exciderant.] Natalis Dei Salvatoris nostri Jesu Christi silentio colatur: quia solo auditu in sancta Virgine conceptus est: erat enim Verbum: ipsi gloria in secula. Amen. Factaque acclamatione descendit, ibique mansit usque ad mortem. Davidis & Tobiæ Iunioris historiam uno in homine renovatas videas, quorum alteri acclamationes populi faustæ odium conflarunt ejus, qui amare deluerat maxime, ob rempublicam salvatam; alteri servata fuit sponsa per priorum ea indignorum mortem, quod Ecclesiæ Smyrnensi potuit eo tempore convenisse, insigni divinæ providentiæ lusu, electis suis convertentis in bonum, quod inimicus sathan ipsis in malum cogitaverat.

DE SANCTO MAXIMIANO,
EPISCOPO SYRACUSANO IN SICILIA.

ANNO DXCIV.

PRÆFATIUNCULA.
De cultu ejus in S. Gregorii Epistolis fundato. Vita nuper scripta.

Maximianus, Episcopus Syracusanus in Sicilia(S.)

G. H.

Tabulæ Martyrologii Romani celebrant, ad hunc diem nonum Iunii, memoriam S. Maximiani, Episcopi Syracusis, [Memoria in Fastis] cujus S. Gregorius Papa sæpius meminit. Præiverant Franciscus Maurolycus, Abbas Messanensis in Sicilia; Constantius Felicius, Ioannes Molanus, & Petrus Galesinius, omniumque antiquißimus Petrus de Natalibus: qui lib. 5 Catalogi cap. 100, aliquod ejus elogium ex S. Gregorio retulit. Secuti sunt plurimi, ac potißimum Martyrologi monastici, Arnoldus Wion, [etiam Benectinis, hoc die & 15 Martii.] Benedictus Dorganius, Hugo Menardus, Gabriel Bucelinus, & Ioannes Mabilio tomo primo Actorum Sanctorum Ordinis S. Benedicti; eo quod, attestante S. Gregorio Homilia 34 in Euangelia sub finem, vir venerabilis Maximianus, Pater monasterii sui & Presbyter, dein Episcopus Syracusanus fuerit; adeoque, sicut S. Gregorius, fuerit Monachus; &, uti ipsi contendunt, Ordinis S. Benedicti. De Monachatu S. Gregorii aliqua diximus §. 3 ante ejus Vitam ad diem XII Martii: reliqua disputationi aliorum reliquimus; optamusque cum alter cantibus, virtutes illorum potius imitari, atque in æterna beatitudine de illorum societate gaudere. Dico interim habere nos aliquod Kalendarium Benedictinū, non valde antiquum, ubi idem refertur ad XV Martii, uti inter Prætermissos tunc dictum. Ghinius in Natalibus Sanctorum Canonicorum, ut paßim alios Episcopos, ipsis eumdē adscripsit: Ferrarius aliquod elogium exhibet in Catalogo Sanctorum Italiæ. Prolixius etiam, ac fere ex verbis S. Gregorii, Rochus Pirrus in Notitia Ecclesiæ Syracusanæ, ubi & Albertum Piccolum Messanensem refutat, qui Maximianum fingit Siciliæ Metropolitam: quod jus nulli Episcopo in Sicilia competisse contendit, maleque inferri ex Sanctæ Sedis Vicariatu, in Maximianum collato. [Vita a Cajetano Syracusano collecta.] Octavius Cajetanus Syracusanus, Societatis Iesu, in Idea operis anno MDCXVII excusa, meminit ejusdem; nec non in Martyrologio suo Siculo, & in Indice in omnes Vitas Sanctorum Siciliensium, ubi notatur Vita S. Maximiani, Episcopi Syracusani, ex Monumentis Divi Gregorii Magni ab Octavio Cajetano collecta, quæ Vita postea apparuit Tomo primo de Vitis Sanctorum Siculorum, anno MDCLVII excuso, cum longis sub finem Tomi Animadversionibus: quibus omißis, damus Vitam ab ipso Cajetano Syracusano collectam, cum aliquot nostris Annotatis.

VITA
Auctore Octavio Cajetano Syracusano Societatis Jesu.

Maximianus, Episcopus Syracusanus in Sicilia(S.)

A. OCT. CAIET.

[1] Maximianus, Syracusarum Episcopus, ambigitur, Syracusisne ortus sit; [Natione Siculus,] at genere Siculus, certo fuit a. Incompertum mihi est, indueritne habitum monasticum in Sicilia, an Romæ, ubi diu vixit. Sed huc inclinaverim, fundamenta viræ severioris in natali solo jecessi, ob eximiam vero indolem, moresque pios Gregorio Magno notum dilectumque, cum is monasteria sex in Sicilia de patrimonio ædificaret suo; [Romam profectus,] dein ejusdem opera Romam ad majora evocatum. Ceterum vitæ sanctioris instituta complexus, magnos in ea progressus fecit: quippe virtutum suarum gradibus ad Gregoriani monasterii præfecturam in Urbe secundus ascendit; magnique Gregorii educator, & in divina philosophia magister fuit b. Is enim est Maximianus, [præfuit monasterio S. Gregorii,] quo post Valentionem institutore S. Gregorius, Ecclesiæ dein Pontifex Maximus, monasterii disciplinam didicit; cum Præfecturæ Urbis trabea ingenti spiritu abjecta, Christum induit. Ut igitur monasterium, quod D. Andreæ sacrum Gregorius Romæ extruxit ad Clivum Scauri, plane ante c annum Christi DLXXX, ad fastigium perductum est; Valentionis Abbatis habitari primum auspiciis cœpit. Valentione extincto, Maximianus in eo munere suffectus est, quod plures annos cum laude gessit.

[2] Illam sane præfecturam ante annum DLXXXIII inierat; quo anno d Constantinopolim petiit, Gregorii visendi cupidine, [tum Constantinopolim adit:] qui tum Pelagii Papæ Legatus apud Imperatorem Tiberium agebat. Ea in urbe dum moras trahit, Pelagius Gregorium per litteras monet, ut Maximiani reditum in Urbem festinaret; quod ejus ministerio, & operi cui præposuerat, plane omnino necessarius esset. Ignotum mihi quod operis instituerit: sed inde intelligo, quo loco apud Pontifices duos, Pelagium & Gregorium, Maximianus fuerit, cujus opera ac studiis uterentur ad Ecclesiam regendam.

[3] Revertentem Constantinopoli Maximianum e sæva tempestas exercuit in Hadriatico mari; permissumque a Deo est, ut irata maria sanctitati ejus testimonium darent. Sane ille inusitato miraculo, [redeunti, mare, venti, cælumq; sanctitatis testimonia dicunt.] in se ceterosque qui navi vehebantur, Dei iram atque benevolentiam juxta expertus est. Adverso enim Numine, & in vectorum scelera desæviente, simul in eorum exitium venti, pelagus, cuncta cessere. Vi turbinum eripitur navi gubernaculum; maloque abscisso, projiciuntur in undas vela: impulsu fluctuum excussus alveus, prope dissolvebatur; fatiscentibus vero rimis irrumpentes undæ, ad superiores usque tabulas, navem repleverant; neque esse in mari navis, sed mare adeo intra navem videbatur. Jam nautæ vectoresque, visu mortis exterriti, pace impertita, sanctissimum Corpus & Sanguinem Domini sumpserant; Deum precantes, ut misericors eorum animas reciperet, quorum corpora tam pavendæ morti destinarat. At Deus, qui mentes omnium miris perterrefecit modis, vitam mirabiliter servavit. Octo jam dies navis aquarum plena, iter tamen peregerat suum; nono ad portum f Crotonis appulit. Postquam omnes, qui cum venerabili viro Maximiano navigarant, incolumes descendere; ipse omnium ultimus egressus est, simulque demergitur in portu navis: ut hinc ostenderet Deus, quod onustam navem Maximiani meritis, quasi manu renuerat; quæ levata onere hominum, super undas consistere nullo pacto quivit.

[4] Postea vero quam Gregorius Romam rediit, defunctoque pestilentia Pelagio g Cleri suffragiis, populique Romani votis, [a S. Gregorio inter primos in sacrum Palatium adlegitur,] Pontifex renuntiatus est; e monasterio divulsus, monasterium secum in palatium transvexit. Nam, ut erat eximiæ pietatis, ac similium sui consuetudini suetus; laicis administris e cubiculo suo remotis, Clericos Monachosque delegit in interiorem cohortem palatinam, quos pernosset rerum prudentia & vitæ integritate præcellentes; ut eorum consiliis operaque adjutus, clavum, ad quem sederet, contra temporum impetus recta teneret. Ex Clericis h Petrum Diaconum, Gregoriano Dialogo nobilem; ex Monachis, i Maximianum familiares ascivit; qui Gregorio plures ante annos familiariter notus, atque carus juxta fuit: quippe ex ejus fontibus jam inde a tirocinio suo illustrem quamdam pietatem hauserat, probeque noverat, qua virtute præstaret Maximianus. Igitur in primos ordines Palatinos adlectus, ab initiis Gregoriani Pontificatus ad tempus usque quo Syracusis Episcopus datus est, diu noctuque in sacro palatio egit; domi quidem Gregorio, super gregem vigilanti, servire consilio; adhærere domo exeunti, & ornare Pontificis comitatum, non seculari fastu, sed animi modestia castisque moribus.

[5] [Ecclesiæ Syracusanæ Pontifex præficitur:] Vix annum in palatio Maximianus cum Gregorio fuit: ipsa inter initia Pontificatus, Agathone Episcopo Syracusano vita functo, si in ejus locum Gregorius k Maximianum subrogavit: neque enim diu latere lumen potuit, quod accenderat Deus, ut præcelsiore ex loco pluribus affulgeret. Itaque vir sanctissimus e monasterio ad palatium eductus est, e palatio ad Episcopatum; ut qui fuisset monasterii Pater, Comes sacri palatii, Ecclesiæ Magister esset. Magna vero fuit necessitas, quæ l Gregorium compulit, ut Maximiano privaret se, homine conjunctissimo, cum veteri consuetudine, tum consensione morum, suisque consiliis ad Reipublicæ tempora perutili assessore: sed quod magni intererat, homini integro strenuoque Syracusanam Ecclesiam committere, Pastor optimus libenter orbari eo se suumque palatium passus est, ut Syracusas ornaret, florentemque Siciliæ Provinciam, quam miro amore prosequebatur: ejus quippe administrationem maxime ad reipublicæ conservationem spectare, intelligebat.

[6] Ceterum quanti Gregorius Maximianum faceret, quantum ejus integritati, vigilantiæ, industriæque confideret, [toti Siciliæ vice Pontificis Rom. præsidet:] quo animi consilio ad inclitam Syracusarum Sedem sustulerit, satis aperuit, cum Provinciam illam adeunti, Siciliæ totius. Ecclesias sponte sua commisit. Sed enim m litteras ad eum Gregorius dedit, cum modestiæ suæ plenas, tum fidei in Legatum suum; quibus asserebat, mandatum a Deo munus alacrius exsecuturum, si in partem curarum capaces vocaret, dignosque cum quibus labores suos communicaret; proin Sedis Apostolicæ vices ei decreto suo in Sicilia delegare, ut pro causis, quæ judicio ejus finiri possent, Provincialibus maria transmeare necesse non esset: quarum vero arbitrum esse se nollet, ad Pontificem deferret: sed eam potestatem neutiquam tribuere se loco, sed personæ: experiendo didicisse ex anteacta ejus vita, quid consequenti confidendum foret. Ex quibus plane cognoscitur, quantum Gregorius Maximiano detulerit colueritque, [qui legem tertio quoque anno Romam veniendi] ob insignes ejus virtutes, longo vitæ usu sibi perspectas. Cum vero eæ litteræ datæ sint mense Decembri, Indict. X extremo anno DXCII, satis ostendunt, Maximianum aliquot ante menses consecratum fuisse Episcopum, & ad Syracusanam Ecclesiam regendam in Provinciam missum; in ipso ortu Indictionis decimæ, extremave Indictione nona; nam eodem anno, altera Augusto mense effluxerat, altera vero Septembri cœperat.

[7] [in quintum transfert:] Maximiano igitur, viro gravissimo ac præstantissimo, in Siciliam delegato; statim Gregorius Episcoporum Provinciæ illius ad Urbem conventum, qui triennio fieri de more consueverat, in quinquennium distulit, ac lege sancivit. Quod Gregorius tunc decrevit, ut Episcopi Siciliæ eo levarentur onere; quorum causis maxime provisum esset, cum Maximiano vices in Provincia suas commisit: sed datum maxime fuit Maximiani industriæ, ac fidei. Plane in extrema Indictione undecima, quæ in annum DXCV incidit, Romam ad Gregorium proficisci meditatus est. Causam haud facile asseruerim, sine luce scriptorum. An ut Gregorium viseret, arctissima sibi caritate devinctum, cujus adeo visendi studio Constantinopolim se contulerat? an ut de Provinciæ, quam sustinebat, difficillimis rebus coram cum Pontifice ageret? an ut sacra limina more majorum exoscularetur, triennio altero jam ineunte? Nam Gregorius, [interim Maximianus Gregorium] licet antiquata triennii lege, sacris liminibus quinquennium sanxisset; definisse tamen videtur Episcopis tempus, quod iis præterire non liceret, ad peragendos Romæ conventus: sed si cui citra illud adire placuisset, non prohibuit. Itaque Maximianus, quod lege non debuit, ex pio animi sui sensu facere potuit.

[8] [in scribendis Dialogis juvat per litteras:] Porro profectionem hanc in Urbem aut adornasse Maximianum, aut animo destinasse Gregorius docet; qui cum Dialogos meditaretur, de sanctorum virorum rebus in Italia præclare gestis, ad Maximianum scripsit, ut quæ olim de Nonnoso retulisset, aut si quid aliud scriptu dignum sciret, nisi venire ad se properaret, in memoriam per epistolam revocaret. Exsecutus id Maximianus videtur, litteris ad Gregorium redditis. Is enim quæ de Nonnoso memorat in Dialogis, ex Maximiano Episcopo & Laurione Monacho accepisse se profitetur. [Lib. 1 cap. 7] Quod argumento est, prohibitum fuisse Maximianum a profectione, quam ad Gregorium moliebatur: ac fortasse Provinciam sibi commissam, & Siciliæ totius administrationem, ob difficultates rerum deserere non licuit, aut discessum in consequentem annum distulit.

[9] Sed aliter visum Deo. Neque enim Maximiano ad Urbem, sed iter ad cælum fuit. Qui, [qui eum vicissim luget vita functum.] cum onere negotiorum, tum ingravescente severaque vitæ ratione debilitatus fractusque, maximo publicæ rei detrimento, bono tamen evocatus suo, ad Beatorum sedes feliciter evolavit, Gregorio alumno olim suo luctum, Syracusis atque adeo toti Siciliæ magnum desiderium sui relinquens. Jam vero Maximiani obitum, virique jacturam Ecclesiæ pernecessarii, sanctissimus Pontifex quam vehementer ingemuit ac deploravit. Inde Cypriani Diaconi litteras, quibus nuntius de Maximiani morte ad eum perlatus est, amarissimas appellat, ob summum animi dolorem quem perlectis accepit. Quid vero acerbius accidere Gregorio potuit, quam hominem, veteri sibi familiaritate devinctum, integritate vitæ morumque sanctitate carissimum, in administranda publica re industrium strenuumque adjutorem, sibi sublatum, tantoque Ecclesiæ detrimento difficillimis temporibus extinctum? [Lib. 5 ep. 19] Quæ duæ res commovere homines solent, publici, privatique boni ratio, eæ ambæ optimum Pontificem vehementer augebant. Ergo Maximiani cognita morte, Gregorius ad Cyprianum, Patrimonii in Sicilia Rectorem, litteras dedit, indices acerbitatis suæ: adeoque solicitudinis, ob destitutam Syracusanorum Ecclesiam; simul hominem monuit, ut eum successorem deligendum curaret, qui Maximiani locum ac regimen promereretur.

[10] [Laudatur ille a Syracusanis:] Sed recreavere Pontificem Nobilium Syracusanorum litteræ, quas ad Gregorium perscripsere, Maximiani laudum plenas, novi Pastoris electionem in gravissimum ejus arbitrium rejicientes. [L. 4 ep. 47] Utrumque Gregorio gratum fuit, cum Nobilium Syracusanorum pium erga defunctum Patrem officium, plenaque benevolentiæ recordatio, quæ amantes filios decebat; tum singularis illa pro novo Pastore deligendo modestia. Quam ob causam Gregorius epistolam illam, testimonium laudis Syracusanæ Nobilitatis appellat. Sed enim rescripsit ad Nobiles Syracusanos, laudans, quod onus illud deligendi Episcopi sapienter declinassent; & in Pontificem retulissent n, Episcopum deposcentes qui Maximianum referret, honorifica cum testificatione virtutum ejus, quas, obtrectantibus aliis post obitum parentis, tanto majore eorum laude boni filii non tacerent. Sed, inquit, Magnæ virtutes numquam extra invidiam fuere, neque umquam sanctitas, ut firmaretur ac splendesceret magis, obtrectatore suo qui exerceat vacavit. Quid tamen in Maximiano fuerint criminati obtrectatores virtutis, non invenio; habuisse quod criminari potuerint, non credo. Fuit enim omni laudis genere præstantissimus; & inter eos, qui ætate sua præcelluere, toto Occidente conspicuus: cum sola virtus primum ad Gregoriani monasterii fastigium, mox ad Sedis Syracusanæ infulas extulit: nobis vero satis superque sunt pro Maximiani sanctitate, illustria sane testimonia sanctissimi Pontificis Gregorii Magni.

[11] Principio quantum est illud, quod Gregorius vices suas in tota Sicilia Maximiano delegaverit, [adhuc viventē miris Gregorius elogiis ornat:] præclaro illo ejus integritatis constantisque virtutis elogio: Quas vices non loco, sed personæ tribuimus: quia ex transacta in te ita, ait, didicimus, quid etiam de tua subsequente conversatione præsumamus. Maximiani vero sanctitas adeo eminens erat, ut Gregorii judicio, gravissimo & integerrimo, par illi non esset, qui Syracusanæ Ecclesiæ præficeretur. Itaque in epistola ad Nobiles Syracusanos; Hoc, inquit, sciat magnitudo vestra, quia civitari isti, quem dare possimus, Maximiano reverentissimo similem non habemus. Eademque epistola, Maximiani successorem, ejus virtutum imitatorem exoptat: Desiderii nostri est, inquiens, talem illic cum Christi gratia ordinari Pontificem, qui bonorum supradicti Episcopi, cujus vos actionibus testimonium perhibetis, in omnibus debeat, Deo adjutore, imitator existere. [L. 4 ep. 47.] Neque unquam in laudando Maximiano Gregorius sibi satisfacere visus est; tanto eum, quoties incidit oratio, cum honore nominat, seu viventem seu vita functum. Appellat o virum venerabilem, reverentissimum, reverendissimum, venerandæ memoriæ Episcopum, sanctæ memoriæ, Dei famulum sanctissimum, dignum solicitumque Ecclesiæ suæ Patrem. Quæ laudes cum laudato viro Gregorio, eoque integerrimo ac Romano Pontifice sanctissimo, proficiscantur, quanti illæ sunt æstimandæ?

[12] Porro in solicitudine, quam Paulus Apostolus ab Ecclesiarum Præpositis animarumque Pastoribus exquirit, Maximianus eximius fuit, fidemque muneri suo Magni Gregorii luculento testimonio servavit. Ejusdem in clero populoque, recte informando expurgandoque, in exquirendis insectandisque criminibus ardorem animi, in pastorali cura vigilantiam & solicitudinem, Gregorius sepe laudat. In epistola adipsum Maximianum; Admonemus, ait, ut hoc tantum nefas sub ea vivacitate, quam te in caussis piis habere certissime scimus, requiras. [ut qui recte Pastoris officium peregit.] Epistola ad Cyprianum Diaconum; Vir, inquit, sanctissimus Maximianus Episcopus noster, ecclesiam Dei pravis hominibus purgare desiderans, laudabiliter erga Ecclesiasticorum vitam, sicut nosti, solicitus fuit: qui dum eorum actus vigilanter cura pastorali intenderet &c. Demum ob peccata nostra nobis ereptum testatur. Ut paucis multa complectar, [Inter cæleste adscriptus est.] viventem Maximianum Gregorius amavit ut amicum, ut patrem coluit, veneratus est ut hominem sanctum: demortuum in beatorum numerum adscripsit epistola sua, qua de Maximiano, scripsit; Ille quidem ad præmia desiderata pervenit. Obiit vir sanctissimus ad V Idus Junias, anno Christi DXCIV, cum ferme triennium Syracusanam Ecclesiam rexisset, quo die ejus meminit Martyrologium Romanum.

ANNOTATA G. H.

a Siculus Maximianus appellatur a Ioanne Diacono, lib. 1 Vitæ S. Gregorii Magni num. 33. At CardinalisBaronius, in Apologetico sub nomine Antonii Gallonii, ait, Syracusanum fuisse conjici posse ex pastorali munere, quod ibidem geßit: solere enim a Clero populoque eligi e civibus suis Episcopum. Verum potuit, Romæ existens, multa præstitisse beneficia Syracusanis; ut ideo, cum saltem Siculus esset, fuerit desideratus.

b Sequentia habentur lib. 1 dictæ Vitæ num. 6.

c Constat ex Dialogis S. Gregorii, scriptis anno 593, Petrum præfuisse dicto monasterio, cum ipse ad Pontificatum assumeretur; & dictum Petrum refodisse sepulturam S. Merculi Monachi dicti monasterii, magnamque inde fragantiam suavitatis emanasse post annos 14, ut ad 17 Ianuarii ex lib. 4 Dialog. cap. 47 retulimus. Ergo S. Merulus sepultus fuerat anno 579: at quam diu ante Monachus fuerit, non constat. Quidni circa annum 570, aut paulo serius, monasterium fuerit constructum?

d Gregorius lib. 3 Dial. cap. 6, Dum, ait, jussione Pontificis mei in Constantinopolitanæ urbis palatio responsis Ecclesiasticis deservirem; illuc ad me venerabilis Maximianus, (nunc Syracusanus Episcopus) caritate exigente cum Fratribus venit.

e Hæc ex citato jam loco desumpta sunt.

f Croton, seu Crotona, urbs antiqua Magnæ Græciæ seu Brutiorum, hoc tempore in Calabria citeriore, estque Marchionatus Columnarum.

g Die 3 Septembris anno 590.

h Hujus S. Petri Diaconi Acta retulimus, post Vitam S. Gregorii, die 12 Martii.

i Id testatur Ioannes Diac. lib. 2 Vitæ S. Gregorii num. 11 & 12.

k Circa annum, non 590 (ut scribit Pirrus in Notitia Syracusana) sed 591, cum uno saltem anno adfuisset S. Gregorio, tunc Papæ crato.

l Lib. 3 Vitæ num. 7 referuntur decem, tunc cum S. Maximiano ordinati Episcopi, evitatis simoniacis & illicitis ordinationibus.

m Est epist. 4 lib. 2, in qua sic scribit: Mandata cælestia efficacius gerimus, si nostra cum Fratribus onera partiamur: proinde super cunctas Ecclesias reverendissimum te virum Maximianum, & Coëpiscopum nostrum, vices Sedis Apostolicæ ministrare decrevimus: & sub finem: Quas videlicet vices, non loco, sed personæ tribuimus: quia ex transacta in te vita didicimus, quod etiam de tua subsequenti conversatione præsumamus.

n Is fuit Joannes, etiam Sanctus habitus, referendus 23 Octobris.

o Hos titulos ita probat Cajetanus, ut sit dictus; Venerabilis, lib. 1 Dial. cap. 3. lib. 3 cap. 38, & Homilia 34 super Euangelia; Reverentissimus, lib. 2 ep. 4 Reverendissimus; lib. 4 epist. 147; Venerandæ memoriæ Episcopus, lib. 5 epist. 43; Sanctæ memoriæ, lib. 3 epist. 43 Dei famulus, lib. 3 Dial. cap. 30; Sanctissimus, lib. 13 epist. 13; Dignus solicitusque Ecclesiæ suæ Pater, lib. 5 epist. 48. Ita Cajetanus. Sed utinam citationes essent accuratæ, ad singula recognoscenda!

DE SANCTO CUMIANO,
EPISCOPO SCOTO, BOBII IN ITALIA.

SEC. VIII.

SYLLOGE HISTORICA,
Ex Monumentis Bobiensibus apud Ughellum.

Cumianus, Episcopus Scotus, Bobii in Italia(S.)

G. H.

Ferdinandus Ughellus, Tomo 4 Italiæ sacræ, agit de Episcopis Bobiensibus; & his subjungit antiquos Abbates Bobienses, [Elogium ex Chronico Bobiensi,] quorum quintum nominat Congelum; & ibidem addit ista: Vixit in eo monasterio, Luitprandi Regis temporibus, Cumianus Episcopus: ibique ad cælum evolavit, abdicato Sacerdotio Monachus jam factus, de quo in Chronico Bobiensi hæc habentur: Sanctus Cumianus Episcopus, in Scotia septuagesimum quintum annum jam agens, Dei amore ignitus, ad fines Italicos devenit, locatus in monasterio Bobio, videlicet S. Columbani. In quo quidem monasterio, sub dogmate, id est constitutionibus S. Columbani, annis viginti & plus strenue ministravit. Fuit enim mitis, prudens, pius fratribus, atque pacificus: moritur ibi ætatis suæ armis completis nonaginta quinque, mensibusque quatuor, temporibus Luitprandi Regis Longobardorum, qui fabricare fecit in honorem ipsius notabile monumentum, inscriptos hos versus continens.

[2]

Hic sacra Beati membra Cumiani solvuntur: [Epitaphiū jussu Luitprandi Regis positum:]
Cujus cælum penetrans anima cum Angelis gaudet.
Iste fuit magnus dignitate, genere, forma:
Hunc misit Scotia fines ad Italicos senem.
Locatus in Bobio, Domini constrictus amore;
Ubi venerandi dogma Columbani servando,
Vigilans, jejunans, indefessus, sedulo orans,
Olympiades quatuor uniusque curriculo anni
Sic vixit feliciter, ut felix modo credatur,
Mitis, prudens, pius, fratribus pacificus cunctis.
Huic ætatis anni fuerunt nonies deni,
Lustrum quoque unum, mensesque quatuor simul.
At, Pater egregie, potens intercessor existe,
Pro gloriosissimo Luitprando Rege, qui tuam
Pretioso lapide tumbam decoravit devotus,
Sic manifestum, almum ubi tegitur corpus.
Conditus est hic Domnus Cumianus Episcopus XIV Kal. Septemb. Fecit Joannes.
In Kalendariis ejusdem cœnobii ejus festum legitur quinto Idus Junii. [festum 9 Junii,]


[3] Hactenus Ughellus, ante quem Acta Sanctorum Hiberniæ edidit Ioannes Colganus, & in iis ad diem XII Ianuarii retulit S. Cumianum Episcopum, Bobii sepultum; fassus sibi non satis compertum esse, quo determinate die coleretur, vel quis esset ex tot diversis hujus nominis Sanctis, quos, addito die natali, unum & viginti numerat. [frustra queritur in Hibernicis fastis.] Horum primus colitur XII Ianuarii, sed is Episcopus non appellatur. Quales duo referuntur, scilicet S. Cumianus, Cluainfertensis Episcopus in Connacia, anno DCLXI die XII Novembris mortuus, sed in patria sepultus; & S. Cumianus Episcopus Ændromensis in Ultonia, qui anno DCLVIII die primo Iulii dicitur obiisse. Sed quia incertum est, nihil audet definire; maxime, quod corum qui in exteris regionibus moriuntur, memoria sæpius non sit fastis Hibernicis inscripta. Addit, reconditum esse in monasterio Bobiensi, juxta altare S. Attalæ: quod debuit Bobio immediate accepisse. Luitprandus Rex Longobardorum, sub quo adhuc vixit, & qui ejus Epitaphium curavit, cœpit regnare anno DCCXII, vita & regno functus anno DCCXLIV.

DE S. GEORGIO SACERDOTE,
MONACHO VABRENSI IN AQUITANIA.

FORTE SEC. IX.

Notitia ex propriis loci Officiis.

Georgius Sacerdos, Monachus Vabrensis in Aquitania(S.)

G. H.

Vabræ, Gregorio Turonensi lib. 9 Historiæ Francorum cap. 9, Castrum Vabrense, urbs parva Galliæ in Ruthenensi Aquitaniæ provincia, quæ incrementum suum; [In Vabrensi monasterio sub an. 863 extructo,] præcipue debet celebri ibidem monasterio Benedictino, quod Raymundus primus Comes Tolosanus anno Caroli Calvi XXIII, Christi DCCCLXII fundavit, ac sequenti anno Carolus Calvus approbavit: quorum instrumenta profert & exponit Guilielmus Catellus, lib. 1 Historiæ Comitum Tolosanorum cap. 10. Inclaruit hoc monasterium tanto religiosæ disciplinæ fervore, ut S. Geraldus, Comes Aurelianus, nobiles pueros eo dirigeret, ut apud Fraternitatem illam sub norma regulari iidem pueri imbuerentur: sicuti scripsit. S. Odo Abbas Cluniacensis, lib. 2. Vitæ dicti Geraldi Comitis. Ioannes Papa XXII hoc monasterium in Episcopatum erexit, & Gregorius XIII Monachos habitum solitum in Canonicalem mutare permisit.

[2] In hoc monasterio vixit olim S. Georgius Monachus; cujus memoria nobis ex Aquitania Missa est. [S. Georgius vixit monachus,] Una cum Lectionibus propriis de S. Vincentio Aginensi Martyre, & adscripto die IX Iunii, quo colitur dictus S. Vincentius, paßim omnibus Fastis insertus. Hujus Acta varia jam supra illustravimus: de S. Georgio Monacho, alibi nihil legimus, ne quidem in Fastis Benedictinis. Attamen ne qualiscumque ejus memoria omnino fugiat opus nostrum, tres parvas Lectiones, de eo nobis submissas, hic apponimus, donec major notitia adferatur: sunt autem hujusmodi:

[3] Beatissimus Georgius, nobili prosapia exortus, diœcesis Ruthenensis Aquitaniæ provinciæ extitit oriundus, [sancte educatus,] qui tempore pueritiæ & adolescentiæ suæ liberalium artium studiis docilem animum jugiter mancipavit: quibus plenissime informatus, postea incessanter vacavit lectionibus divinis, adeo ut suis etiam magistris eruditior haberetur. [e Conchensi monasterio Vabras translatus.] Erat autem in voluntaria suæ carnis afflictione & assidua maceratione rigidus & severus, in caritate fervidus, sobrius & pudicus, sapiens & facundus, humilis ac mansuetus, religiosis moribus & litteris bene instructus & ornatus. In Collegio Conchensi diœcesis memoratæ primum a præceptoribus eruditus, ibique Deo militans, adeptus Sacerdotii dignitatem, monasticum sumpsit habitum; religiosus, pervigil ac devotus, cælestis altitudine consilii providente, in Vabrensi monasterio diœcesis ante dictæ Monachus, simplex & providus, laudabiliter habitavit. In quo jejuniis frequentibus, vigiliis diuturnis, orationibus opportunis, crebris gemitibus, longis suspiriis insistens, viriliter & constanter pro suis ac populi delictis indulgentiam precabatur. Inter Fratres regulariter conversatus, dulcis, affabilis, & lætabundus, præsentibus & futuris vivendi formam imitabilem dereliquit, utiliter exordiens, utilius proficiens, utilissime perseverans in proposito sanctitatis.

[4] Quod allegatur Conchense collegium, est antiquißimum monasterium; [forsan seculo 9.] sed seculo octavo ab exercitu Saracenorum funditus destructum, & postea Carolo Magno Imperatore jubente per Ludovicum filium ejus a fundamentis honorifice restauratum; ubi arduæ religiositatis more Monachos vixisse, bonarum virtutum augmentis studiose cumulatos, testatur auctor Historiæ de Translatione corporis S. Fidei Martyris, dandæ ad diem VI Octobris. Hinc si alicui conjecturæ detur locus, opinamur S. Georgium, Monachum & Sacerdotem, ex Conchensi monasterio cum aliis delegatum, ad fundandum monasterium Vabrense a Raymundo constructum: adeoque eum adhuc seculo IX, sub finem vergente, ad Christum migrasse.

DE SANCTO RICHARDO,
EPISCOPO ANDRIENSI IN APULIA.

CIRC. AN. MCC.

COMMENTARIUS HISTORICUS.
De invento corpore, cum probationibus veteris cultus, indeque sumptis indiciis ætatis, ad Hadriani IV tempora referibilis.

Richardus, Episcopus Andriensis in Apulia(S.)

AUCTORE D. P.

Andrium sive Andria, Apuliæ Peucetiæ civitas, titulo ac dignitate Ducatus inclita, uti scribit Leander Albertus, idque ab anno circiter MCCCL, [Andriensi Ecclesiæ, a Gelasio, non I,] multo etiam citius Episcopali dignitate fuit ornata, fortassis a Gelasio Papa II: qui anno MCXVIII ultima Ianuarii electus Pontifex Romæ, indæque subito compulsus fugere, Tarracinæ est coronatus XXIV Februarii, convenientibus ad cum totius Apuliæ Calabriæque Principibus & Præsulibus; ubi interim, dum Romæ Antipapa Gregorius intruditur, ipse mansit per totam Quadragesimam usque post festa Paschalia; adeoque facile potuit, institutione quorumdam novorum Episcopatuum, anxisse numerum fidelium sibi, contra prædictum Antipapam, & Henrici Imperatoris tyrannidem. Scio Andrienses initium suæ provectionis ad eam dignitatem Gelasio I adscribere: [sed potius II erectæ,] sed cum ipsiusmet urbis exordium lateat, vel ex antiquitate, vel ex scriptorum silentio, uti fatetur Ughellus; sicut recentiori cuidam visum est, exordium profanæ rei a Diomede adductisque ab Andro insula colonis petere; sic impune licuit, sacræ initia ad quamcumque attollere vetustatem, invitante præsertim (ut conjectare licet) Gelasii Papæ ambiguo nomine.

[2] Interim prima Episcopi Andriensis notitia, sed absque nomine, [primus, cujus nomen sciatur,] nobis occurrit in Translatione S. Nicolai Peregrini, in oppido Trani celebrata anno MCXLIII. Prima, inquam: nam quem Ughellus præponit Christophorum, inter Nicæni II Patres anno DCCLXXXVII nominatum, non fuit Andriensis ex Italia (unde nemo, uti neque ex toto Occidente ullus ibi comparuit) sed Andriacensis ex Thracia Episcopus. Post anonymum illum, & unum fortaßis alterumque intermedium, certo scitur fuisse Richardus, quem anno MCLXXIX Concilio Lateranensi III interfuisse scribit Ughellus; sed minime probat; latentibus, qui ex Italia adfuerunt, [Episcopus invenitur Richardus Anglicus,] Episcoporum nominibus. Certius monumentum, ex Episcopali archivio, ipse producit pro anno MCXCVI; quod huc transferre integrum placet. Ex quo Verbum Patris, sacri sui cordis penetralibus exiens, per Angelicum divinum præconium auribus fuit Virginis instillatum; unde virga Jesse viruit, floruit, germinavit, & Verbum caro factum est & habitavit in nobis; milleni centeni nonageni sexti anni curriculus volvitur & terminatur, usque dum præsens ecclesiæ Sanctorum Martyrum Erasmi & Pontiani gloriosis fuit Reliquiis, ex divinæ voluntatis beneplacito, adornata. Quas quidem Reliquias, per diligentiam perfecti studii D. Manerii sacerdotis, & D. Joannis hujus ecclesiæ Abbatis, a Civitella, Samnitum vicinorum oppido, huc Deo concedente translatas, Dominus Richardus, venerandus Episcopus Andriensis, [translatis an. 1196 SS. Erasmi & Pontiani Reliquiis notus.] mente hilari & devoto genu suscepit; & ordinato processionis ordine, cum omni qua decet reverentia & exultatione gaudiorum, cum universo cœtu Andriensis populi huic ecclesiæ collocavit. Ad quorum Sanctorum laudem præsens altare conditum, idem Episcopus sacrosanctis induit Indulgentiis, relaxans perpetuo, omnibus Catholicis Deum colentibus, de criminalium contagiis peccatorum, annum unum & dies quadraginta, qui ad anniversarium hujus Consecrationis, ad hanc ecclesiam S. Bartholomæi accelerare, ex ardore bonæ intentionis, & manus adjutrices porrigere studuerit. Actum anno instante; tertio die mensis Aprilis, Indictione XIV.

[3] Post hunc Richardum, rursus per annos centum nullus potest nominari, usque ad MCCXC: [Anno 1345 absconditum corpus sanctum,] quando pro Decimarum quarumdam translatione, apud Neapolitanum Regem Carolum II, institit Fr. Placidus Andriensis Episcopus, teste Ughello. Deinde sibi constat succeßio Episcoporum, sed fortuna regni varie mutata, anno denique MCCCXLV concussa vehementer fuit, per mortem Andreæ Regis, uxori ejus Ioannæ imputatam; quam ulturus defuncti frater Ludovicus Hungariæ Rex, universum regnum ferro flammaque vastavit. Eo tempore contigit Andriam quoque everti ac spoliari: prudens autem sacrista, ut infra dicetur, S. Richardi, Episcopi & Patroni Andriensis, corpus sic abscondit, ut ignotum latuerit usque ad annum MCCCCXXXIV; [invenitur 1434 a Duce Francisco,] quando repertum denuo est, juxta historiam ab oculato teste, ipsomet Andria Duce, conscriptam & mox proferendam. Franciscus de Baucio sive Balzio hic fuit, cujus stirpem apud Sansovinum, inter Origines illustrium familiarum Italiæ pag. 12 V, videre est, deductam ab anno MCCCXIV, sic ut appareat (quamvis non sine erroribus, quorum capitalis unus corrigetur Annot. g) hujus nominis in familia sextum, in titulo Ducali quartum fuisse Richardum istum; atque in ipsius filio Pyrrho, absque heredibus masculis defuncto, cessasse lineam Ducum Andriensium, descendentium a Margareta prima sorore Philippi Principis Tarentini, quæ, sicut scribit Ioannes Iuvenis historiæ Tarentinæ lib. 7 pag. 174, vivo patre fuerat Regina Scotiæ, & insciis fratribus alterum habuit virum Franciscum de Baucio, Montis Caveoli Comitem, qui nuptiarum causa Andriæ Ducatu ornatus est.

[4] [qui rem descripsit anno 1451:] Hujus ergo trinepos Franciscus iste est, quem supra dixi scripsisse historiam Inventionis S. Richardi, Scripsit autem anno post rem gestam septimo, interim accurate scrutatus quidquid ad illustrandam Sancti a se inventi memoriam faciebat. Reperisse vero se ait, primum Kalendaria sive Necrologia tria, ex quibus ille intelligebatur obiisse nona die Junii: item, quod eodem die novæ inventionis, id est XXIII Aprilis, translatio suæ canonizationis erat, id est, (quantum ego quidem conjicio) corporis ex loco veteris sepulturæ ad altare Translatio, [& argumenta cultus prioris scrutatus, invenit Natalem 9 Junii,] complens ipsum actum Canonizationis solennis, in hoc olim consistentis, quod vel Synodali Episcoporum judicio, vel etiam Apostolicæ Sedis expresso indulto, permittebatur aliquis coli ut Sanctus. In uno dictorum Kalendariorum (utique ad diem XXIII Aprilis) scriptum legebatur; Sanctissimus & Beatissimus Pater noster Riccardus Anglicus, Episcopus hujus Andriæ civitatis: qui beatus Pontifex ante obitum suum centum miracula fecit, cujus corpus collocatū est in Confessione hujus ecclesiæ. Nonnullis autem erasis, ex antiquitate litteræ apparebat, numero Incarnationis annorum trecentorum, [ac testimonium canonizationis,] tantum addi posse, quanto scripta prius erat manifestatio nominis, ut quidem interpretatur Franciscus; ut autem existimo ego, ita inveniebantur scripta CCC, ut appareret præpositas fuisse hasce litteras An. Dñi D vel M, ut Canonizatio & Translatio prædicta contigerint circa annum DCCC vel MCCC. Postremum autem longe mihi videtur probabilius; [an. circiter 1300 factæ.] tum quia ejusmodi Canonizationes ineunte seculo XIV usitatißimæ, seculi IX initio necdum notæ erant: tum quia invenitur corpus sub altari positum fuisse a Ioanne Episcopo, primis annis seculi XIV Ecclesiam Andriensem regente: actus autem talis solebat in Canonizationum Bullis primus mandari.

[5] Porro inter Reliquias Sanctorum, paulo post dicitur inventa Clerica ipsius Sancti, [item seorsim servatā Coronam clericalem, S. Richardi] id est Corona clericalis, sive (ut in Vita mox indicanda explicatur) capitis sui pericranium; idque cum chartula, Longobardorum apicibus exarata, tali modo: Hæc est Clerica Sancti Riccardi, quæ jam non inventa erat eum corpore; & cum ea cor appositum est. Sapit hoc accuratam nisi fallor diligentiam Chirurgorum, post mortem Sancti adhibitorum ad pollinctuarm; qui cerebrum aperto cranio exempturi, primum reverenter absciderint totam cutem verticis corona crinali circumdatam, quæ deinde fuerit servata seorsim inter Reliquias una cum corde: quod tamen cor incorruptum perseverans, sed forte exuccum, rursus appositum fuerit corpori in die primæ translationis. Etenim, tempore novæ inventionis, dicitur illud repertum fuisse in capsula, in qua ossa erant composita: & insuper omnibus sandalia Episcopalia de pelle nigra jacebant: desuper in eis cor & caput adstabant, [& Missam ejus propriam.] cujus ossa rubeo colore lustrabantur; ut solent quæ balsamo fuerunt perlita. Denique inventum est in vestibulo folium Missalis, ubi Oratio & Secreta propria, & Post communio ipsius Sancti legebatur. Atqui diligentia talium rerum componendarum propria est seculo XIII, XIV, & sequentibus, ut ex Mißis propriis, ex eo tempore post Canonizationes Sanctorum ordinatis liquet; incipiendo a S. Antonio de Padua, qui fuit Canonizatus anno MCCXXXII; unde tandem etiam cœpit consuetudo, ejusmodi tres proprias Orationes inserendi ipsis Canonizationum Bullis, qui fuit usus seculi XV, nec longe ultra continuatus: quibuscumque enim hoc seculo & in fine præcedentis indultus honor iste fuit, iis plerumq; unam Orationē propriam pro toto Officio ordinare satis habuit & habet Romana Ecclesia. Quamquam autem ejusmodi Officium proprium de S. Richardo lectum sibi meminissent Presbyteri aliqui, tamen amißis exemplis omnibus, totus exoleverat cultus in Clero; sed non prorsus omnis recordatio in populo: dubitabatur autem invento corpore, utrum recte posset coli tamquam Sanctus, ut infra patebit.

[6] Ex istis porro sic deductis, primum conficio, satis verisimile fieri, [Videtur ergo Canonizatus ille a Bonifacio 8] quod Sanctus his fuerit Canonizatus a Bonifacio Papa VIII, Anagniæ ut plurimum residente, anno Iubilæi MCCC, vel uno ex tribus sequentibus; si velimus supponere, in prædicta veteri scriptura, sicut expunctus numerus millesimi fuit, sic erasum etiam fuisse alium post CCC numerum. Deinde ex eo quod ad instruendam Canonizationis causam adducta fuerint centum miracula, patrata in vita; consequi videtur, quod non admodum ignota fuerit tunc ejus vita, neque a multis retro seculis petenda memoria: sed ejusmodi processum in urbis atque ecclesiæ spoliatione prædicta, una cum vitæ historia prorsus fuisse amissum; sic ut illius nihil retinuerit memoria, quam a Richardo Andriam veniente illuminatum cæcum & contractam erectam. Deniq; apparet nihil esse causæ, cur S. Richardus, Andriensium Episcopus & Patronus, qui hoc die colitur, [recentiori adhuc memoria miraculorū in vita ejus,] non fuerit idem ipse cujus initio monumentum protulimus; ab Hadriano IV, itidem ut ipse natione Anglico, cui vel ante vel in Pontificatu ministraverit, promotus & ordinatus, intra annos MCLIV & LIX, quibus ille universalem Ecclesiam rexit. Neque refert si longe alia vetustioraque narrant Lectiones Officii proprii, quibus Ecclesia Andriensis per duo fortaßis secula nunc utitur; hæ enim non extabant, cum corpus inveniebatur; [forte ab Adriano 4 promotus.] imo nec sciebatur vulgo dies obitus, quia (ut ait scriptor noster) Legenda non erat inventa. Hanc vero cum neque postea inventam dicatis, qui de aliis eodem facientibus minutißimam reddit rationem; consequens est nullam postea scribi potuisse, nisi per meras conjecturas.

[7] Accepit Bollandus anno MDCXL a Nicolao Beatillo nostro, ex monumentis ecclesiæ Andriensis, [Datur Legenda Inventionis & miraculorum,] tres Legendas de S. Riccardo Episcopo Andriensi, auctore D. Francisco de Baucio Duce Andriæ. Primæ talis præmittitur titulus: Hæc est Legenda inventionis & translationis gloriosi Sancti Riccardi Anglici, Episcopi Andriensis, Auctore Francisco de Baucio, Duce Andrino: & hanc Italiæ suæ sacræ Ughellus inseruit tom. 7 col. 12 57 & sequentibus. Secunda sic inscribitur, Legenda miraculorum S. Riccardi Episcopi Andriæ, & hæc primum ex Ms. datur, ab alio omnino (ut stylus manifestat) Auctore, quidquid dicat in Præfatione, superfluum videri & longum, Canonizationem suam ac Inventionem & Translationem, gratiamque Eugenii summi Pontificis hic inserere, quia de reipsa insignia scripta manent, jam scilicet in prima Legenda posita: quodque in illis memoria facta est, quomodo propter negligentiam præteritorum, [sed omittitur Vita,] Gesta (vitæ & scilicet & miraculorum in vita patratorum) amissa fuerunt. Indicatur jam dicti Pontificis, cujus regimen ab anno MCCCCXXXI ad XLVII extenditur Privilegium Bullatum de Indulgentiis, quibus solis opus is esse respondit, ad augmentandam devotionem fidelium pro die festivitatis, quam olim celebrari solitam, satis manifeste probatum habebatur. Sed neque hæc Bulla amplius invenitur. Occasione autem talis gratiæ, & ex desiderio supplendi defectum veteris Legendæ, composita denique Tertia est Legenda, de vita S. Riccardi Episcopi Andriensis: quam ut securius edere postet Ughellus, videtur studio omisiße secundam, ex qua constitisset eam nulla certa notitia prælucente compositam.

[8] Lubet tamen ipsius Epitomen ex Ferrario transcribere, ut de re tota per se judicet lector; [quam ex meris conjecturis male consutam,] contextum integrum, quem satis est semel excusum fuisse, inventurus apud Ughellum. Riccardus in Anglia honestis parentibus natus, adolescensque primum liberalibus disciplinis, deinde sacris eruditus, fit Clericus; ordinatus Sacerdos, sacros libros inter pretatur (Vita sacræ Theologiæ Professorem appellat) Erat in oratione frequens; in jejuniis, vigiliis, aliisque corporis macerationibus, & piis operibus in pauperes assiduus (Hæc de Presbytero sancto præsumi poterant) Is quo tempore ab Attila Italia vexabatur, a S. Petro in somnis admonitus, Romam venit Gelasio summo Pontifice. (Pro Attila substituatur Henricus V Imperator, Italiam Ecclesiamque conturbans, [probat Epitome ejus apud Ferrarium;] Gelasio, non I, sed II ipsam regente; a quo (imo ab Hadriano IV, vel intermediorum aliquo) benigne exceptus, Episcopus Andriensis creatur. Andriam profectus (quam Vita fingit, una cum Apulia reliqua, olim conversa a S. Petro, denuo Paganam totam) in aditu portæ lumen cæco restituit, & mulierem paralyticam sanat. Ingressus urbem cum prædicare cœpisset, idola comminuit (id scilicet & quæ sequuntur congruum priori fictioni erat) Clerum dispersum restituit, populumque sacro fonte regeneratum Christo conciliat: tanta autem erat sanctitatis ejus fama, ut finitimæ civitates eum ad se instruendas invitarent.

[9] [ubi SS. Sabino Canusino & Laurentio Sipontino pro sec. 5, junguntur S. Richardus Andrien.] Hactenus proprio quasi cortice natans Auctor; porro subsidium petit a Vitis Sanctorum duorum Episcoporum, in nostro Februario illustratis, S. Laurentii scilicet Sipontini Episcopi, sub quo contigit revelatio S. Michaelis in monte Gargano, uti refertur VII Februarii; & S. Sabini Canusini Episcopi, a quo, die IX ejusdem mensis, num. 5 Vitæ, leguntur ad Barolitanæ ecclesiæ dedicationem, simul cum S. Gelasio Papa, invitati, Laurentius Sipontinæ ecclesiæ Pontifex, Palladius Salpitanæ, Eutychius Tranensis, Joannes Rubisinæ, Austerius Venusinæ. His duabus quasi facibus prælucentibus pergit Vita, & ex hac strictim compendiata Ferrarius. Cum S. Michael Archangelus in monte Gargano apparuisset, eo jussu Pontificis profectus, una cum Laurentio Episcopo Sipontino, Sabino Episcopo Canusino, & Rogerio Cannensi, aras templi recens conditi consecravit. Ast Vita prædicti S. Laurentii (cujus Caput 3 pene totum verbotenus describit Auctor, & suo aptat textui) nihil de altaribus consecratis, nihil de Episcopis ad eam rem sociis. Rogerium autem Cannensem nec illa Vita, nec Vita S. Sabini, nec alia ulla antiqua scriptura novit; imo nec Episcopos Cannenses ullos ante seculum IX vel X; sic ut verosimile sit, Ecclesiam hanc recentioris multo quam credatur institutionis esse; [& S. Rogerius Canensis Epp.] similiterque primum ejus Episcopum ac Patronum Rogerium. Hunc sane vel solum nomen suum probat differri posse ac debere ad Longobardorum iis in partibus dominatum; sicut ex eadem causa, nec Richardus, de quo agimus credi potest ad seculum V spectare, quando necdum Anglosaxones converti cœperant. Sed de hoc plura ad XV Octobris, quando Rogerius iste colitur, anno MCCLXXVI translatus Barolum: post quod tempus compositæ de ejus vita Lectiones, similiter suffartæ, ut hæ Andrienses: quarum, seu potius Vitæ Auctor, noluit Rogerium præterire in deducendo ad Garganum Richardo, tum quia vicinißimæ urbes sunt Carnæ & Andria, tum quia Rogerio adscriptum miraculum, de æstu ac siti, per fontem & aquilam euntibus levata, volebat commune Richardo facere, quod Ferrarius neglexit.

[10] Epitomen porro suam de S. Richardo idem Ferrarius sic absolvit: Reversus Andriam, in eadem vitæ austeritate perseverans, de qua nihil licet senex remittebat, in morbum incidit: & populum ad se vocatum ad fidem Catholicam tuendam hortatus, sacrisque munitus, in illis verbis; [quæ menda etiam relata sunt in Lectiones.] In manus tuas Domine commendo spiritum meum, animam exhalavit V Idus Junii: cujus sepulcrum miraculis multis illustratum fuit. Corpus inde a Joanna Regina (imo a sacrista, tempore Ioannæ Reginæ) ne a militibus diriperetur sublatum, aliquamdiu delituit; donec anno salutis MCCCCXXXVIII, Eugenio IV summo Pontifice Maximo, in pristinum locum restitutum fuit. Hæc sumpta sibi fatetur Ferrarius, Ex Officiis Ecclesiæ Andriensis, ubi Vita in tres Lectiones distributa: quæsi aliquando reformentur, ut sane conveniret; earum argumentum aptius sumetur ex historia Inventionis & Miraculorum, tamquam sola certa & fide digna, ideoque solam illam huic operi inserimus. Idem suaserim illis, qui similes de S. Rogerio Lectiones usurpant; non nisi in meris conjecturis, & his imperite consarcinatis fundatas; quamvis ei quo conditæ sunt seculo ignoscendas.

[11] [Imago S. Richardi] Redeo ad præsentem cultum: ad quem reducitur S. Richardi imago: hæc enim repræsentatur in Officii proprii libello, in veste Pontificali, cum mitra ac pedo in dextera, & ecclesia in sinistra, cumque hoc versu.

Urbem, quam læva suffulcit, dextra secundet,

& circum collum, ista verba leguntur: S. Riccardus Episcopus Andriæ: sequens vero Oratio recitatur in Officio & Missa, Omnipotens sempiterne Deus, qui B. Richardum Pontificem tuum Sanctorum Confessorum collegio sociasti, [Oratio propria] concede nobis quæsumus famulis tuis, ut ejus meritis & precibus misericordiam consequamur & pacem. Non ausim affirmare, hanc Orationem esse in folio veteris Missalis repertam: quia Auctor Translationis fatetur, [& Hymnus,] membranam illam, Romam a se Missam, cum ceteris probationibus, nec fuisse sibi relatam: sed vel negligentia ferentis, vel alio modo simul omnia fuisse deperdita; solasque se litteras accepisse Cardinalis, rescribentis citra scrupulum procedendum in restituenda festivitate S. Richardi.

[12] Nova ergo Oratio composita fuerit, & simul Hymnus proprius, qui sic bifariam divisus proponitur.

      I Richarde adesto, & percipe voces precantum supplices,
Nostri reatus efficax, orator ad thronum Dei.
      Nobis opem tendas tuam, placatus, ut Christus suis
Inclinet aurem prosperam, noxas nec ullas imputet.
      Si rite solennem diem colimus ore & pectore,
Si sub tuorum gaudio vestigiorum sternimur.
      Paulisper hic tu illabere, Christi favorem deferens,
Sensu gravati ut sentiant levamen indulgentiæ.
      II O! ter quaterque & septies Beatus Andriæ incola,
Qui te ac tuorum cominus Sedem celebrat ossium:
      Quod quisque supplex postulat, fert impetratum prospere.
Poscunt, litantur, indicant, & tristis haud ullus redit:
      Cui præsto semper adsis, tuosque alumnos urbicos
Lactante complexus sinu, paterno amore nutrias.
      Sit, Christe Rex piissime, tibi Patrique gloria,
Cum Spiritu paraclito, & nunc & in perpetuum.

[13] [Indulgentiæ pro recitantibus Officium.] Hæc & reliquum Officium per totam Octavam, ex Romano Octavario ordinatum, simul cum Missa de S. Richardo, habentur excusa Romæ anno MDLXXXXVI; cum præfatione Lucæ Antonii Restæ Episcopi Andriensis, qua dicit, quod, cum ante ea tempora proprium illi dicatum Officium typis excusum, ejusque diebus festis recitandum circumferretur; ipse, ut tali Patrono exhiberet dignum cultum, multis laboribus, vigiliis ac diligentia, & non modicis etiam expensis, id ad Breviarii novi formam reductum formavit, & gratiis privilegiisque S.D.N. Sixti V summi Pontificis benignissimi ditatum, in lucem edi curavit. In fine autem testatur Vincentius, tit. S. Mariæ in Via Presbyter, Cardinalis Montis-regalis nuncupatus, Sixtum V vivæ vocis oraculo concessisse, ut in ecclesia Andriensi ejusque diœcesi, Officium S. Richardi, ad formam Breviarii Romani redactum atque emendatum, celebrari possit in Choro & extra, [Inventio 23 April.] sicuti in superiori libello continetur: quin etiam omnibus, qui hujusmodi Officium dixerint ac psallerint, toties viginti dies de injuncta sibi pœnitentia, ex omnipotentis Dei misericordia, relaxare. Neque omiserim, ibidem pro die XXIII Aprilis notari, quod celebratur festum Inventionis S. Richardi, & festum S. Georgii transfertur in sequentem diem.

HISTORIA INVENTIONIS ET TRANSLATIONIS,
A Francisco Duce Andriensi curatæ & descriptæ.
Ex Ms. Andriensi & Ughello.

Richardus, Episcopus Andriensis in Apulia (S.)

BHL Number: 7205

EX MS.

[1] [Prologus.] Et si tantæ hujus rei testimonium perhibendi ignarus sum, quam ego ipse meis sensibus intellexi, qui omnibus affui; recte tamen hæc scientibus irreprehensibilis inveniri cupio. Ambitio in me nulla gestit, nec eruditio disertæ linguæ me possidet; sed ad hæc articulos simul & calamum movi, ut veritas super candelabrum locum obtineat, & supra montes existat firmata. Hæc nempe describens, sicuti mihi in mentem veniunt, dilucidabo.

[2] [Andriæ situs.] Andria civitas centum fere milliaribus a Neapolitana urbe Campanorum ad Septemtrionem distat, sitaque est in Etholis oris Peucetiorum, prope pedes lapidosorum montium ad Austrum jacentium: quinque millia passum mediterranea ab Jonio pelago posita est; & versus Occasum Aufidi fluvii per septem lapides transiens, Ducali titulo decorata est: in cujus quidem regimine civitatis, & sertam a & vicem gero. Erat in ea b olim vir, nomine Tassus, [Cujus Dux a Tasso] de cujus vita atque moribus cum a civibus curiose quæsivissem; bonus, simplex, neminem offendens, Deo devotus, ab omnibus uno ore laudatus est; & tam se quam suas facultates Deo dicasse responderunt; unde post pauca æva factum est, quod omnia sua in morte, fabricæ templi B. Mariæ, Veteris nuncupatæ, reliquit. Ipse namque sæpenumero ad locum audientiæ meæ, [addiscit corpus S. Richardi latere] cum cupiditate atque desiderio illectus, profectus est; & quidem curiose sciscitans, hæc ab eo accepi: Inquit enim, Nescis, quod Deus antiquæ miserationis, visitans servum suum fidelem Richardum, Pontificem hujus civitatis, tam sublimem in cæli sede collocavit, & ejus corpus in majori ecclesia nostræ civitatis est collocatum. Quæ audiens admiratus, hæc mecum tacitus reputabam. Et post pusillum adorsus sum hominem, quod hæc quæ ipse diceret, auribus meis numquam percepissem.

[3] At ille quidem: Jam lustris fere c viginti elapsis, [sub altari collocatum:] in regno isto bellum ortum est inter Regem Hungariæ & Reginam Joannam primam, & hoc propter necem Regis Andreæ, jam dictæ Reginæ mariti, & huic Regis Hungariæ germani. Accidit uno dierum, exercitum Regis prælibati iter agere prope hanc civitatem, qui legatos miserunt, quatenus cives in castra munitiones d mitterent. Erat autem in arce præ aliis custos, nomine e & re Malus-spiritus, qui & ipse cohortes assecutus est, & tradidit civitatem; a quibus nedum exspoliata, verum etiam omnibus bonis nudata est. Et nunc est opinio, beatum corpus ablatum fuisse tunc: quæ talis opinio penitus est falsa. Quoniam sacrista prudens, timens in ista vastatione urbis, ne illud eriperent, clam translatavit; & illud subtus altare, quod erat in ecclesia, instar adyti intus in antro dedicatum, ubi prius positum fuerat f, collocavit: & propter hoc a quibusdam direptum esse creditur: uti etiam tota ecclesiæ bibliotheca fuit amissa; unde in oblivionem ductum, Clerici ut decebat, non venerabantur: cives vero aliqui eum devotione locum illum frequentabant. Ex qua re mirum in modum præfatus Tassus, ad dilatandum nomen & rem ipsius Sancti, me, ut ego ejus comes essem, sæpissime flagitaverat; & ut festinus accingerer ad beatum præfatum corpus inveniendum. At ego rursus ab eo, quomodo istud sciebat, quæritabam, & qualiter ibidem collocatum fuisset. Qui quidem ait; Dominus Dux g Guilielmus, pater tuus, & Præses h Milillus, ad hoc inquirendum iverunt: atque ibi esse corpus bene sciverunt, sed minime ausi sunt attrectare. Ego vero hæc & alia considerans, mente contemplabar; ancipitemque inveniens, inducias protuli; & cum a multis hæc poscerem i, nomen affuit pervagatum. Et vero nomini antiquo contento annuere mihi, sicut visum est cum plumbeo pede transire, huic rei paulatim superstiti.

[4] [quæsitum inter alia deposita] Sed cum Tassus ad me opportune pervenisset, profectus sum in ecclesiam. Ara major in medio tribunæ posita erat: post tergum ipsius juxta parietem, altare sub parva pulchraque forma manebat: basis ejus miro lapide tabulata; per tres gradus ad illam gradiebantur. Foramen basis, instar k porticulæ persistebat, quantum cervix hominum cum habilitate ingerere se videretur. Post illam quoque porticulam (sicut pavimentum fuisset) lapidea lastra l continebatur, in qua Crux in ipso lapide aperte manebat; ita quod mirum in modum ipsius beatissimi corporis, summa cum suavitate, fragrantia reciperetur. Satis congrue, ut honorari posset, eminebat altare; nec non juxta illud picturam, cum sua effigie, atque nomine Græco, manu tinctam conspexi, quasi per vetustatem consumptam. Picturæ quoque multæ aliæ Pontificum adhærebant, Beatorum & Sanctorum: & prope januam ipsius ecclesiæ simul alia, quæ Clero hinc & hinc imminebant: adfueratque titulus, qui ipsius civitatis Præsulem indicabat. Vas insuper ibidem positum erat, & superscriptio stylo ferreo legebatur; Joannes m Episcopus, Cathedram qui tunc regebat, omnibus adfuit. Et simul super hoc comitia tenentes, statuimus, alia quoque perspicua adminicula cum ævo carpere. Sed prænominatus Tassus est mihi versus in hostem (hostem scribo, ob suam importunitatem) quia de hoc quasi propter debitum a me sibi promissum, de me quotidie conquerebatur, jugiter, & frequenter assistens, ubi me convenisset. Itaque super his cum curiose cum habitantibus colloquerer, atque ibidem concursus creber fuisset, propterea quod loco illo sancto, tamquam sacrario, Presbyteri abuterentur, odor atque fragrantia cessavit. Tandem, quid in basi illa foret, clam videre decrevimus, sub hac spe, scripturam ut ibi aliquam inveniremus.

[5] [& 23 Aprilis an. 1438 inventum] Tertia vero & vigesima die mensis Aprilis, anno incarnationis Domini millesimo quadringentesimo trigesimo octavo, summo regnante Pontifice in Ecclesia Dei Eugenio n Papa quarto, atque inclito o Alfonso Rege Aragonum, Episcopus p, & Presbyter Joannes; ego, puer meus, ac Tassus ipse, in ecclesia congregati sumus: & fores erant clausæ prope meridiem, quando somnus homines ac negotia occupant. Ex latere ipsius basis Tassus lapidem traxit: cumque intueremur, aperte capsulam, tectam palliolo sericeo rubeo, cum summitate acuta, perspeximus. Erat in circuitu ejus cœnum, quasi semipedis altum, quod ibidem per viginti annos projectum extiterat, cum ablutione sacrarum rerum q; & fracta vasa, ac cineres rerum urendarum per [singulos] annos ibi etiam proponi oportebat, [ad majus altare defertur,] ubi talem locum elegerant: sed tamen palliolum, & capsula intacti apparebant. Presbyter ille, jussu Episcopi illam volens extrahere; tabula, quæ erat ex parte trahentis, ad manus ejus devenit: erat quippe longitudo capsulæ unius cubiti, latitudo ejus & altitudo medii, loco in quo pars plus majoritatis habebat. Ossa erant composita, & insuper omnibus sandalia Episcopalia de pelle nigra jacebant: desuper in eis cor & caput astabant, cujus ossa rubeo colore lustrabantur: cuncta quæ idem venerabiliter colligens, ea sericeo panno involuta in altari majori reposuit. Jamque præparatus erat alius locus per dies plurimos in sacrario, sed ibi cœnum inadvertens Presbyter ille ponebat.

[6] Inter hæc ego atque Episcopus colloquebamur, simul ambulantes & regredientes per ipsius ecclesiæ alam: & jam perveneramus ad angulum novissimum, ubi conclusum fuit, clam reverenter illud reponi, [odorem ingentem emittit:] ubi jam persistebat. Antiphonam ad Magnificat expectabamus, & Presbyter jam candelam accendit in honorem præfati Sancti; cum subito, tantus de corpore odor emanavit, quod nos astantes, insuper & totam ecclesiam, replevit. Presbyter ille ad nos concite venit in angulum, ubi eramus, hæc nobis annuntians: & subito, cum illuc reverteremur, vehementiorem sentimus odorem & quasi alienati manentes, alter in alterius faciem aspiciebamus. Demum collaudantes Deum, & S. Riccardum, gavisi sumus gaudio magno valde, præsertim quod nobis spem maximam contulit quando semet miraculose manifestavit.

[7] Et ecce repente factus est ad ostium ipsius ecclesiæ strepitus maximus. Presbyter ille, qui jam, ut videret quid fieret, [ob magnam importunitatem] perrexerat ad ostium; per ipsius ostiis rimulam intuens mulierum ac virorum turbam, & quidnam quærerent illos interrogans, eorum dicta & voluntates tali modo percepit. Dicas Episcopo ac Domino, nisi nobis statim hæ januæ patefiant, quatenus beatissimi Patris nostri Riccardi corpus honorifice veneremur, lignum super lignum non relinquetur. Reveniens Presbyter, inquit nobis audita. Et nos respondimus; Vade: dic eis: Dicit Episcopus, Recedite: nullo enim modo huc intrare potestis, Quamobrem, his auditis, tumultus inceperat jam fieri in populo. Quo audito, diximus, non esse bonum Deo resistere. [ostensum venerationi populi.] Ego tamen clam me inde subtraxi, & hoc onus Episcopo, quod me petiverat, dimisi. Fragrantia continue exhalabat: multitudo populorum crebro concursu occurrit, & ex devotione palliolum illud laceraverunt; quod unusquisque particulam, quam poterat, abstulerat. Tres quoque menses nondum pluerat super terram, & aër serenissimus videbatur: & statim in eadem hora sue inventionis nubes densissime in aëre factæ sunt, quapropter magna pluvia de cælo descendit. Fide ac intercessione ipsius Sancti plura miracula jugiter coruscabant: sed ubi, & quomodo fiebant miracula, Legendam de his factam legas, & ibi invenies.

[8] [Caput argento inclusum, cor vitro, distillat liquorem:] Post vero dies octo, facta prius processione, cum magna reverentia, ubi prius steterat, ibi positum fuit: caput autem ejus atque cor in vestibulo detenta sunt, & postmodum argento clausa præexistunt. Cor quidem in vase vitreo manet, & parum liquoris videtur scaturire, maxime redolentis: sed de eo colligi non præbetur facultas. Aliqui perversi animi oblocuti sunt, quod malum videtur eis hunc Sanctum colere, quia jam idololatria causabatur Quot & quantis modis ille auctor prævaricationis nutitantes usurpat, & raro ad intelligentes audet aperta fronte se prodere; & plerumque sub specie boni decipit passionatos. [contra detractores agitur;] Non in mentem eorum venerat, quod honorare Christianos ossa parentum fas est: quanto magis talem sanctissimum Patrem, qui tantis cum signis apud Christum Dominum apparuit, & ejus continua nos intercessione fulcimur. Quamplures rationes, ad confundendam eorum opinionem falsam, & sublimandam veritatem, de hoc dici possent: sed non eget ista scriptura amplius hoc fieri. Presbyter erat quidam, ex numero Cleri hujus Ecclesiæ, Angelus de Leone nuncupatus, qui de hoc Sancto mirabilem in suo corde affixam devotionem habebat, & de hujusmodi susurronibus valde contristabatur.

[9] Accidit quod Archipresbyter hujus r majoris Ecclesiæ, qui vocatur Guilielmus, [in Kalendariis indicatur dies 9 Junii obitus,] in custodiam retinebat arcam, & mortuus est; ubi inventi sunt tres Kalendarii, non consueto modo scripti, sed pro qualibet parte folii octo vel decem litteræ sunt distantes, ita quod facile scribi posset inter medium omnium dies obitus; & sic inventi sunt scripti, quando Sanctus ipse migravit a seculo: est quippe nona dies Junii. Quod antea ignorabatur, existimo causam fuisse, quod Legenda non erat inventa. Hos Kalendarios in suo posse retinebat, neque puto sciebat, neque alicui promulgavit. De libris etiam, qui in ecclesia fuerant, tegmina quaternorum operiebantur. Miraculum existimo certum etiam, quod eadem die novæ inventionis, translatio suæ Canonizationis erat, & in uno Kalendariorum subjungebatur: Sanctissimus Pater noster Richardus Anglicus, Episcopus hujus Andriæ civitatis, qui beatus Pontifex ante obitum suum centum miracula fecit, [& translationis,] cujus corpus collocatum est in Confessione istius Ecclesiæ. Littera ista Longobardorum more scripta extitit; sed per obitus mortuorum, qui illic scripti sunt, hoc absumptum est. Manifestatur etiam numerus incarnationis annorum esse trecentorum, & tantum addi posset, quantum scripta prius erat manifestatio sui nominis antiquitate litteræ. Post paululum autem iterum inventum est in vestibulo folium Missalis, ubi Oratio, & Secreta propria, & Postcommunio ipsius Sancti legebatur: residuum vero scripturæ propter senium consumptum erat. [inventæ tres Orationes Missæ:] Intervallo autem facto iterum murmur prævaluit (tegebant se, qui hoc excitabant) ex quo non inventa Legenda erat, cessare debuerat ipsius Sancti, veneratio

[10] [item Clerica illius] Vir antem ille bonus Presbyter Angelus, qui nominatus est, zelo compulsus in orationem se dedit, Deum ac S. Richardum postulavit, quod silentium super murmure illo fieret. Qui surgens de oratione, ad capsulam indagandam perrexit, que Sanctorum Reliquias præservabat. [eique cor appositum,] Quæ quidem Reliquiæ ad altaria consecranda custodiebantur: & ibidem Clerica hujus gloriosissimi Sancti reperta est, cum chartula apicibus Longobardorum exarata tali modo: Hæc est Clerica S. Richardi, quæ jam non inventa erat cum corpore, & cum ea cor appositum. Attamen ara major, quæ jam dicta est, pro eo, quod in medio tribunæ non satis commode ad devotionem sistebat; in eminentiorem locum versus Orientem, ubi prius erat altare illud minus, translata est: sub qua usque in hodiernum diem præfatum jam corpus manens devotius honoratur. Inventi sunt etiam per vicinas, & finitimas civitates illius Provinciæ, [& Legenda visa.] apud Breviaria prisca, ipsius festi dies inscripti. Presbyteri quoque multi ejus Legendam legisse s affirmabant; sed hoc minime apud detractores profuerat.

[11] Ex qua re ego Archipresbyterum Rubensem t cum omnibus, quæ suprascripta sunt, ad sanctissimum Eugenium olim Papam transmisi, [Approbatio Eugenii Papæ,] ut judicaret, quid de hoc facturi essemus. Qui hæc postquam viderat & audierat; nihil aliud fiendum dixit, nisi, ad augmentandum devotionem fidelium, festivitates ejus Indulgentiis fulciri; quod ex relatu dicti Archipresbyteri intellexi, qui previlegium bullatum ad me portavit. Sed antequam prædictum Archipresbyterum ad universalis Ecclesiæ Episcopum & Pastorem destinassem, quemdam Petrolum nomine, Ordinis Minorum Professum, ad eumdem Episcopum misi (non tamen omnia supradicta inventa extiterant) secum tantum Kalendarium, qui plus loquebatur, [& Cardinalis Tarentini.] quam alii, & folium Missalis jam dicti, in quo Orationes extiterant scriptæ, atque u partem miraculorum & testimonia instrumentorum probata, ac fama maxima promulgata. Qui Papa hæc Domino Joanni Episcopo Prænestino x, qui Cardinalis Tarentinus vulgariter appellabatur, commisit, ut de hac re veritatem cognosceret: qui ad me scedulam remittens, ait; quod ei videbatur, Canonizationem ipsius Sancti non esse quærendam. Et subjungens, dixit; Si sibi Canonizatio S. Cataldi y Archiepiscopi Tarentini quæsita fuisset, ostendere non poterat: sed & devotionem nostram identidem assequeremur, & per hos mordentes, more surdorum, transiremus. Qui Frater jam dictus, vel negligentia, vel alio modo, omnia, quæ per eumdem misi, perdidit; tantum Domini Cardinalis litteras mihi reddidit.

[12] [Testimoniū Ducis Andriæ.] Unde volens ego Franciscus de Baucio, Dux Andriæ, de hoc verum testimonium perhibere, hanc Legendam propria manu, & proprio dictatu primo scripsi, anno Domini millesimo quadringentesimo quinquagesimo primo, decimo quinto die mensis Septembris decimæ quintæ z Indictionis, ad laudem & honorem individuæ Trinitatis, Patris, & Filii, & Spiritus sancti. Amen.

ANNOTATA G. H. & D. P.

a Sertam intelligo, Sertum, sive Coronam Ducalem; Vicem vero seu Locitenentiam, Imperialem, aut potius Regiam.

b Olim, id est, nuper; vivebat enim cum hæc agerentur, mortuus erat cum scriberentur.

c Occisus est Andreas Rex anno 1345, cujusfrater Ludovicus Rex Vngariæ, & dein Poloniæ, ulturus necem fratris, Ioannam regno fugat anno 1348. Hinc usque ad annum 1438, quo mox corpus S. Richardi inventum dicitur, solum sunt anni nonaginta, aut a nece Andreæ Regis nonaginta tres, & dicuntur fere viginti lustra, propter septem annos deficientes.

d Munitiones, in militia, omnis generis annona dicuntur, etiam hodie.

e Ita Vghellus. In Iacobilli ecgrapho, pro nomine positum erat N.

f Hinc colligitur capsam palam spectabilem prostitisse hoc tempore, quæ ab anno circiter 1300 (ut infra patebit) fuerat sub altari.

g Hinc corrigendus Sansovinus, qui Franciscum hunc nostrum facit filium Pyrrhi, tertio geniti ex Francisco, primi Ducis pronepote; quarto genitum vero Guilielmum, cognominat Blanchinum, & a valore commendat, sed absque titulo Ducis. Fuerit ergo vel contrarium dicendum; vel Pyrrho absque liberis mortuo substituendus Guilielmus in titulum; ab eoque, & non a Pyrrho, familia propaganda.

h Videtur hic ille esse, cujus tale Epitaphium apud Vghellum extat: Hic jacet Pater Mattheus, frater Fr. Melilli de Andria, Ordinis S. Augustini, Episcopi ejusdem civitatis. Orate pro eo. Anno Dom. MCCCCI.

i Obscura periodus: cui ut succurrerem, pro vera, posui vero; & contento, pro contenti.

k Ecgraphum Beatilli, & Vghellus, particulæ, & infra mox particulam.

l Hic quoque juvandus sensus fuit transposito, fuisset, cum legeretur (sicut pavimentum lapidea lastra fuisset) est autem lastra, tabula lapidea vel bractea tenuis, quomodo secari solent marmora, ad incrustandos parietes, &c.

m Joannis mentio, inquit Vghellus, est anno 1318, pauloque post obiit. Tunc ergo primo positum sub altare fuit corpus, cum celebrata esset Canonizatio sub hoc Episcopo & Bonifacio Papa VIII, ut supra dixi.

n Eugenius IV electus est 3 Martii, & XI coronatus an. 1431, mortuus 23 Febr. an. 1447.

o Alphonsus, patris Ferdinandi an. 1416 vitæ functi successor, vixit usque ad an. 1458.

p Joannes Dondeus, Monachus Ordinis Cælestinorum, creatus Episcopus an. 1435, mortuus an. 1451, juxta Vghellum.

q Ritualia Latina, Piscinam; Græca, Κάπνον ἅγιον, furnum sacrum, vocant; super quam vel in quo comburuntur res sacræ, quæ usui esse ultra non possunt.

r Excusum, minoris.

s Ex horum ergo confusa memoria videtur acceptum nomen Gelasii Papæ, & duplex miraculum ab ingrediente in urbem patratum, aliaque nonnulla.

t Rubi urbs Episcopalis Apuliæ Peucetiæ, X M.P. Andria distans, Ennii Poëtæ natalibus illustris, cujus meminit Horatius lib. 1 Sermonum Satyra 5.

u Ita Vghellus: ecgraphum nostrum, par miraculorum.

x Joannes ex Comitibus Tagliacotii Neapolitanus, Archiepiscopus Tarentinus, ab Eugenio IV creatus, Cardinalis anno 1437, & Episcopus Prænestinus anno 1443, mortuus 1449.

y Quæ Indictio 15 jam tum in Septembri inceperat.

z Acta S. Cataldi illustravimus ad diem 8 Maji.

MIRACULA
Eodem Auctore,
Ex eodem Ms. Andriensi.

Richardus, Episcopus Andriensis in Apulia (S.)

BHL Number: 7206

EX MS.

[1] Cum gratiam, qua temporibus nostris suffulti sumus, mecum considero, ac tanti Patris intercessione nos gubernari; caritas me urget, ita quod silentium non servo, sed patefacio ea, quæ puto dicenda. Tamen longum & superfluum mihi canonizationem suam, ac inventionem, & translationem, gratiamque Eugenii summi Pontificis hic inserere videtur: quia de re ipsa insignia scripta manent. Nam, sicut in illis memoria facta est, propter negligentiam præteritorum, gesta amissa fuerunt; unde non digni habiti sumus clarius per prodigium scripta possidere. Sic, ut etiam fides locum teneat ejus sanctitatem indagare, & per miracula devoti Sancti magis reor sermocinari, ut venerentur illum patrem etiam insani emuli, qui non silet per opera veritatem, [Sanctitas ex operibus & miraculis probatur.] juxta illud: Si iis, quæ dico, non creditis, operibus credite. [Joan. 1, 38] Justitia Dei assidue fulget, nec ab ipsa veritate divertitur. Riccardus noster Episcopus, & Sanctus, collocatus est in cælo, & fruitur gaudetque ibidem, & hoc certissime tenendum est. Quia opera salutis, quæ ad Præsulem sanctissimum requiruntur, ipse invictus operatus est; & ad patriam cælestem deductus est. Qui ex Anglia patria ortus, ad Cathedram hujus Andriæ civitatis missus, eam possedit; & [in ea] victitavit: in qua centum ferme miraculis coruscavit vivendo, & senex Sedem dimisit, & nona die mensis Junii ad lucem celi ascendit. O felices illos qui talem Patrem habuerunt! Mores autem suos ex Apostoli consilio sumpsit, qui ait: Oportet autem Episcopum irreprehensibilem esse: eique Deus exuberanter & miraculose subvenit. [I Tim. 3, 2] Res ita se habet.

[2] Post sui corporis inventionem, filium Joannis de Noia civis Andriæ, [Nati mortui resuscitati:] nomine hujus Sancti, natum mortuum vivificavit: filium Luciæ Oculi-bovis concivem ejusdem, invocatione nostri Riccardi, natum mortuum resuscitavit: & alium sibi eadem gratia retribuit, ut is pudicum se gesserit. Mira de Melle, uxor Joannis Angeli de Trano, quæ per octo & decem annos sterilis, infecundaque sui corporis manebat, [sterilitas sublata] semel devota se prostravit ante locum, ubi reconditum erat Sancti nostri corpus: & facta oratione, post menses novem peperit masculum, qui Riccardi possidet nomen; & duos alios subsequenter recepit. Unde qui sine prole transiit, alias parere facit. Et iterum inquit Apostolus: Non percussorem, sed modestum, & benignum; non litigiosum, non vinolentum: & ipse, sicut fuit, ita se ostendit in gratia præparatum, [curata ischias] conciliat animos, parit amicos.

[3] Adest Jonatas de Melle, qui in ecclesia erat, ubi Presbyteri in suo festo vesperas celebrabant: qui quidem per multum tempus malum, quod syatica dictum est, patiebatur, & in ista verba prorupit: o Riccarde sancte, oro te, ut me adjuves, & veniam a te peto: non enim te sanctum esse existimabam. Et statim sanus factus est, nec deinceps illud sensit. Presbyter Thomas de sancto Angelo, inductus fuit ab illis rabidis, ut Sanctum nostrum quem colimus, [& fluxus sanguinis;] pro sancto non crederet: & gravatus fluxu sanguinis, ita quod ad mortem tendebat, Confessorem petiit; qui ad officium præparatus, inter alia, confessus est, quod incredulitatem haberet. Confessor vero ipsum redarguit, asserens se Sanctum per visum vidisse, qui tutelam civitatis diligenter exercebat. Thomas hæc audiens, affatus est: Osancte Riccarde, si tu es vere sanctus, pro mea salute intercede; & extemplo sanitatem recepit. Notarius Franciscus Caputus, simili opinione oppressus, cum esset in ecclesia ad Vesperas ejus, unum argenteum ante januam se invenire in signum petiit, [argenteus inventus,] si sanctus Riccardus sanctus esset: cui, sicut ipse flagitavit concessum est. Animadvertite quæso, quomodo conciliat animos, & parit amicos, nec ad vindictam extollitur: sed sicut erat mitis in vita, ita per miracula se ostendit post mortem. De istius civitatis cura & gubernatione, sicut qui præest domui suæ, sic bene profuit; gubernat autem sanando, liberando, juvando, favendo, alendo, ita quod scribere cuncta longum fastidiosumque foret; sed de multis pauca ob reverentiam suam scribere decrevi, & hoc sufficere reor. Si aliqui abundanter audire cupiunt, interrogent; quia rumor aberranter discurrit.

[4] Quidam Santorus de Quarato, sensum recuperavit, quem diu jam antea amiserat. Hic Sanctus, dilectus a Deo, per suam implorationem hec & similia concedit. Masella de Fanello filium suum, [lapsus in aquam bullientem,] qui in aquam bullientem ceciderat, illæsum obtinuit. Francisca Petri Pascalis incontinenti gressum recepit, quem jam per octo menses perdiderat. [claudus,] Joanna de Cavoto (cujus vir cæcus erat) visum recuperavit, cum devote preces effunderet. [cæcus,] Etiam vir quidam nomine Liming, de Molfecta iter agens Andriam, incidit in latrones sex, prope Ecclesiam sancte Mariæ de Sano; [fune constrictus,] postquam ab iis exutum vestibus, collum manusque & pedes fune astrictus, & agitatus fuit cum scirpo; metu frigoris, & caligine noctis oppressus, a Deo misericordiam petiit, & a nostro sancto Richardo intercessionem, ut liberaretur; asserens ipse, quod mors sua foret mors filiis. Hic Sanctum suis oculis vidit, Pontificali habitu indutum, & ejus propriis manibus solvi se sensit; eumdem ad rectum iter dirigendo, & quod ambularet intrepidus, affatus est. Nos itaque, [Sancto solvente, liberatur.] qui dudum aliorum otia minime sumus secuti, historiam litterarum monumentis mandavimus. Certe hæc ipsa & alia me scribente, quamque multa mihi pro singulari amore erga patriam concurrerent, tamen etiam ut exteris & non scientibus proficiant, volui notificare. Unde plane eloqui possumus, a Deo nobis clypeum gubernationis, & pileum salutis statutum esse; & si avidi sumus similia recipere, plerumque munimine fidei potiamur. Et quidem adimpletur desiderium nostrum, ad laudem & gloriam Filii Dei Jesu Christi Domini nostri, qui cum Patre & Spiritu sancto eadem gratia honorificetur, qui vivit & regnat in unitate Trinitatis, per infinita secula seculorum. Amen.

DE BEATO JOLO SIVE GIOLO,
EREMITA SELLANI IN UMBRIA.

AN. CIRC. MCCCXV.

COMMENTARIUS PRÆVIUS.

Jolus sive Giolus, Eremita, Cellani in Umbria (B.)

AUCTORE C. I.

§. I. Cultus ejus ac hodiernus, status corporis nuper inspecti; imago inventa & sculpta.

Sellanum seu Sillanum, nunc oppidum est muris cinctum, in diœcesi ac territorio Spoletino, tribus fere ac dimidia leucis Spoleto dißitum ad ortum æstivum; [Sillanum Umbriæ oppidum,] diversißimum a Sillano urbe olim Sardiniæ, æque ac ab altoro Syllano, agri Volaterrani castro munito, ad quod (teste Leandro Alberti) ducit aditus, difficili, arcta, sinuosaque via, latitudinis haud supra pedes ternos, opere saxo incisa, montem ambiens. Primi Sillani seu Spoletini incolas, die VIII Iunii, æque ac cives Septempedanos, [colit 8 Junii S. Severinum Ep.] colere, ut Patronum suum, S. Severinum Septempedanorum Episcopum, discimus ex Iacobilli tomo 3 de Sanctis Umbriæ in vita B. Joli, die V Decembris ab ipso relata. De Septempeda, nunc vulgo Sanseverino, ejusque modo memorato Patrono, egimus proxime præmissa die octava. Sillanum hac nona nobis subministrat B. Jolum, suum olim incolam ac Eremitam; tam obscuri nominis, ut Ferrario, sub initium seculi currentis Catalogum generalem Sanctorum, [& 9 ejusdem B. Jolum Erem.] qui in Martyrologio Romano non sunt, studiose texenti, nuspiam innotuerit. Innotuit tamen Iacobillo, anno MDCLXI tertium tomum de Sanctis Umbriæ imprimenti, fortaßis ex eo, quod sub id tempus sacræ ejus Reliquiæ inspectæ, atque in nova capsa repositæ fuerunt, ejusque rei fama latius didita sit.

[2] [cui olim datum Sancti titulum] Constat interim Beati, imo & Sancti titulum Jolo nostro ab omni hominum memoria attributum, ac venerationem cultumque impensum fuisse a suis popularibns. Nam in manibus etiamnum sunt instrumenta publica, tum originalia, tum legitime træscripta; quæ asservantur a Reverendo admodum Domino Nicolao Bartoli, Plebano & Vicario foraneo Sellani; docentque, tribus abhinc seculis solitum fuisse, offerri S. Jolo anathemata, relinqui pecuniam ecclesiæ ejus per tabulas publicas ac testamenta, festamque de ipso lucem agi. [ostenditur ex testamentis] Quædam ex instrumentis illis huc spectantia suis verbis annotasse juverit. Inter vetustiora reperitur Testamentum, anno MCCCXCII die XI Februarii rogatum a Nicolao Notario Sellanensi, in pergameno exaratum: in quo Giolus appellatur sanctus. Testamentum Thomæ Buscaini anno MDVII, VII Ianuarii rogatum ab Euangelista Dominici; & aliud hujus Euangelistæ, eodem anno die X Mali rogatum a prædicto Thoma Buscaino, sic habent; primum quidem: Item reliquit ecclesiæ, ubi residet corpus B. Gioli, florenum unum monetæ, in opere apparente dictæ ecclesiæ. Alterum vero: Item reliquit scuta quinque monetæ, ecclesiæ novæ, ubi residet corpus B. Gioli, in opere apparente ipsius ecclesiæ. Aliud item Nuntiatæ, rogatum anno MDXXVII, XIII Octobris a Sebastiano Passarino, sic inter alia legendum offert: Item reliquit ex voto poni unam imaginem ceream, ad similitudinem unius creaturæ, in ecclesia S. Joli. Denique in testamento Gregorianæ de Crescentio, die XIII Octobris anni MDXXVII condito, hæc leguntur: Reliquit pro anima ipsius florenum unum, de quo fiat unum Officium in ecclesia S. Joli de Porta magna dicti castri, nempe Sellani.

[3] Ad hæc videre est in chartophylacio Episcopatus Spoletini codicem, anno MCCCXCIII conscriptum, ubi folio 86 isthæc legi possunt: Ecclesiæ S. Mariæ juxta portam Sillani. Est in ea B. Giolus, qui repertus est in ecclesia S. Laurentii de Octagio. Antiquior etiam memoria de B. Jolo reperitur in membrana, quæ asservatur in archivo Communitatis Sellanensis, tribus clavibus obserato, [ac tabulis aliis publicis.] & continet prisca statuta dictæ Communitatis, sic inter alia habens: MCCCLXXIV, tempore Pontificatus sanctissimi Domini nostri Gregorii XI. De festivitate B. Gioli. In publicis Actis ejusdem Communitatis anni MDXXX, ad diem XVII Ianuarii, leguntur sequentia: In præsens & ante omnia prælibati Commissarius & Architector, Defensor, Consiliarii & Massarii seu Santenses dictæ ecclesiæ, dixerunt, designaverunt, & judicaverunt, dictam ecclesiam fore & esse fabricandam, murandam, & instrueundam in ecclesia S. Joli, prope portam magnam dicti castri Sellani, juxta viam & alia latera. Ibidem anno MDXXXIV die XIV Maji referuntur illa: Pro fabrica ecclesiæ B. Mariæ Plebis de Alva erigenda, pro ut alias deputatum fuit, in loco, ubi adhuc extant vestigia ecclesiæ S. Joli. Et XV Iunii ejusdem anni, in instrumento fabricæ ecclesiæ parochialis Sellanensis, rogato a Camillo Dardani Spoletino, Vicario Sellanensi, legitur: Super fabrica ecclesiæ erigendæ & fabricandæ intus dictum castrum; in loco ubi nunc extant vestigia ecclesiæ S. Joli, prope portam magnam & muros Communis. Similia leguntur in aliis tabulis publicis, quæ nihil attinet hic conglobare. Ex allatis abunde constat, Sancti titulum Jolo attributum, vota facta, anathemata oblata, festum diem aßignatum olim fuisse.

[4] [Qualis ei cultus nunc impendatur] Neque vero minus solennis ejusdem cultus hoc tempore est, quam olim fuit. Certe, hærentibus nobis ac dubitantibus, quanam die B. Joli festa lux ageretur, quintane Decembris, qua refertur a Iacobillo, propter Translationem; an vero nona Iunii, qua obiit; respondit P. Ioannes Franciscus Vannius, in Collegio nostro Romano sacræ linguæ tunc Professor, litteris XVI Iulii MDCLXXXIX Romæ datis, Festum B. Joli celebrari IX Junii in castro Sellano ac toto ejus districtu, qui complectitur pagos duodecim; dicique in eodem festo Missam de Communi Confessorum non Pontificum. [a tempore quo inspectum ultimo corpus.] Augmentum sine dubio acceperit cultus B. Joli, ex quo ejusdem zelator eximius, admodum Reverendus Dominus, supra memoratus Nicolaus Bartoli, curam ecclesiæ istius gerens, corpus Beati inspiciendum, purgandum, ac decentius reponendum cum facultate Eminentiss. Cardinalis Fachenetti, Episcopi Spoletini, solenniter curavit anno MDCLX, VIII Iunii, uti ipse die III Septembris anni MDCLXXXVII perscripsit Italice hoc sensu:

[5] [& reperta imago Beati antiqua:] Die VIII Junii anni MDCLX, obtenta facultate Eminentissimi Cardinalis Fachenetti Episcopi nostri, & assistente P. Constantio Gubernale, Societatis Jesu Presbytero, rogatu meo, inspectum fuit corpus B. Joli, quod annos CCC & amplius integrum fuerat, ac tum etiam tale (quoad partes omnes, scilicet oßium, uti ex Iacobillo paulo post videbimus) repertum fuit; capsa omnino putrefacta & carie consumpta, spirans suavissimum odorem. Cum vero instauraretur capsa & altare tantisper dissolveretur; apparuit supra fenestellam & cancellos in ea ferreos, per quos conspectui ac venerationi patebat sacri depositi capsa; apparuit, inquam, imago B. Joli, [quæ in æs incisa.] quam depingendam, ac deinde anno MDCLXIV æri incidendam Romæ curavi. Insuper instrumentum publicum fieri jussi de eadem imagine, uti & de translatione Reliquiarum, & aliis omnibus eo spectantibus. Hactenus Dominus Nicolaus Bartoli, qui imaginis quidem ac instrumenti de illa facti exemplum nobis tranmisit, Translationis non item; tametsi iterato illud petierimus. Imaginem illam hic omißis parergis in æs denuo incidendam curavimus; quam cum instrumento de illa facto, paragraphus sequens dabit.

§. II. Instrumentum publicum de inventione imaginis B. Joli, ejusque descriptio, & auctor vitæ proponuntur.

[6] In nomine Domini. Amen. Die X mensis Martii MDCLXIII, [Corpus cum facultate Episc.] Indictione I, Alexandro VII summo Pontifice sedente, anno ejus VIII. Cum sit quod admodum Reverundus P. Constantius Gubernalis, Sacerdos a Societate Jesu, cum facultate sibi concessa ab Eminentissimo & Reverendissimo Domino Cardinali Cæsare Fachenetto Episcopo Spoletano, Corpus B. Joli Eremitæ de Sellano, clausum in quadam capsula lignea, collocavetit in quodam armario, [decentius reponitur,] retro altare majus, chorum versus, ecclesiæ S. Mariæ Plebis ejusdem terræ Sellani, ut ibi asservaretur; quousque sub eodem altari, ubi prius fuerat, reponeretur. Et quia omnium pietas & religio erga beatum civem & Patronum, ob non intermissam beneficiorum seriem, adeo exarferat, ut quam decentissimo cultu repositum ibi vellent; [crate ferrea,] ut sic esset viventibus ad tutelam, posteris vero ad pietatis excitamentum; imprimisque hoc consilium inierint Sellanensis urbis incolæ, quippe qui ex Romano cælo majore religionis semina erga Cælites hauserint; eaque de causa stipe collata cratem seu transennam, e ferro quidem, sed loci dignitati respondentem, concinnaverint; ut sub eodem altari B. Joli sanctissimæ Reliquiæ positæ, & ad securitatem laterent, & simul omnibus paterent ad venerationem. Cujus quidem cratis hujusmodi forma est. In centro fulget sidus, duodecim radiis redimitum, orbiculari figura circumvallatum. Hinc tortili ductu duplices arbores emergentes, eo usque progrediuntur, [affabre elaborata.] donec mendaci topiario cælum moliuntur illustre, ad universam altaris anteriorem faciem operiendam. Hinc geniculati serpunt ramuli, qui nunc prosilientes in foliorum umbras, nunc turbinantes in fibras, nunc in claviculas adolescentes; nunc demum vario, sed semper ingenioso tumultu, silvescentes, eo felicitatis successu simul uniuntur, ut vel ferrum credas adolescere in ramos, vel artem veras effingere arbores. In superiori sideris parte corona cum lemmate, B. Jolo de Sellano, est totius operis finis & coronamentum.

[7] Cum igitur tam egregium opus, in quo liberalitas conferentium stipem & ingenium artificis exhibetur, collocandum esset; proptereaque diruendum altare dictum: & cum ibi vetustissima B. Joli imago depicta esset; ut, quæ elapsis temporibus exhibita fuerunt venerationis signa, innotescerent omnibus. Hinc est quod, [Imago ejus, sub ara inventa,] adstantibus quam plurimis & infrascriptis testibus, ego infrascriptus, requisitus a perillustri & admodnm Reverendo Domino Nicolao Bartoli, Plebano & Vicario soraneo dictæ terræ, diligenter inspecto altari, vidi supra quamdam fenestram, parvis virgis ferreis munitam, descendens ad locum ubi corpus ejusdem B. Joli fuerat, imaginem, quæ talis est. Hominem defunctum, veluti super feretrum extensum, repræfentat effigies: hinc inde sunt duo candelabra, faces ardentes præferentia: habitus & vestes similes iis quibus se induunt Eremitæ, [qualis fuerit,] cum scapulari tamen ad formam eorum, quæ religiosi ex Franciscana familia, qui Conventuales dicuntur, gerunt. Barba non admodum promissa; sed tamen senis: caput corona redimitur clericali radiisque ornatur. Pedes nudi, summam paupertatem; manus circa pectus complicatæ, divinos, quos vivens habuit in votis & nunc possidet, referunt amplexus. Longitudinis autem hæc imago est palmorum septem; quam ilcet supradictus Dominus Plebanus curaverit coloribus exprimendam, [& cur hic describatur.] ut vera illius copia servaretur; tamen ut immortalitati per hoc instrumentum publicasque litteras, picturis & marmoribus firmiores, consignaretur; ego infrascriptus diligenter hæc annotavi, coram & præsentibus Dominis Archangelo Barnocchio & Joanne Buscaino de Sellano, testibus ad præsentia vocatis.

Ego Phœbius de Phœbiis Vissanus, Spoletanæ diœcesis publicus Dei & Apostolica auctoritate Notarius, & ad præsens ejusdem Communitatis Sellani Vicarius, me subscripsi & publice registravi.

[8] Huc usque instrumentum Inventionis, quod & ipsam imaginem tam luculenter descriptam proponit, ut vix attineat eam aliter hic repræsentare, nisi forte, quia segnius irritant animos demissa per aurem, & lecta, quam quæ sunt oculis subjecta fidelibus. Ne autem quid desit, accipe hic etiam epigraphas duas, quas imagini suæ addidit Rev. D. Nicolaus; alteram in summa, alteram in ima ejus parte. Illa sic sonat: Imago vetustissima B. Joli Eremitæ de Sellano, [Dedicata est Card. Fachenetto.] quæ est in ara majori ecclesiæ plebis ejusdem loci, ubi trecentis abhinc annis ejus corpus colitur miraculisque claret. Inferiori autem epigraphe dedicat eamdem imaginem Eminentissimo ac Reverendiss. D. Cæsari Cardinali Fachenetti, Episcopo Spoletino, Nicolaus Bartolus, adjecto hoc epigrammate de Sancto:

Omnibus ignotus sic Jolus vixit in antris
      Extinctus mundo, ut vixerit ille Deo.
Mortuus humana (quid mirum?) pingitur arte;
      Ora potest solus viva referre Deus.

[9] Circiter inventæ imaginis tempora primus quod sciam, [Vita a quo & quando concinnata sit.] litteris mandavit Vitam B. Joli Ludovicus Iacobillus; refertque Tomo 3 Sanctorum Umbriæ, ad diem V Decembris, ratione Translationis, quam illo die anni MDXLVI factam ait. Ex eo autem, quod ad Decembrem transferat Vitam illam, nulla ejus mentione facta in Iunio, cum præcipue festum colitur B. Joli; confirmor in sententia supra indicata, quod admodum obscurra ejus fama fuerit; & Iacobillo, Iuniam suum anno MDCXLVII imprimenti, nondum innotuerit: sed cum imprimeretur tandem December anno MDCLXI, cum recens inspectum denuo Corpus fuerat, in notitiam ejus venisse; ad mensemque illum, ne omnino excluderetur, retulisse Vitam: quam ipse texuit quidem, sed fere ex sola traditione & relatione populari; quæ quantum fidei mereatur in re tam antiqua, prudens quilibet per se judicet. Nos quæ ab ipso Italice satis oscitanter scripta sunt, hic eadem Latine proponimus.

VITA EX ITALICO JACOBILLI.

Jolus sive Giolus, Eremita, Cellani in Umbria (B.)

[1] Sellanum, olim villa, nunc oppidum muris circumdatum, natale solum fuit B. Joli, in lucem editi sub medium seculi XIII, a parentibus rusticanis quidem, [Joli parentes rustici;] sed timore Dei probe dotatis: in quo cum similiter educassent filium suum, contendit is toto nisu declinare occasiones peccandi, & accedere propius ad Deum, per quietem, per orationem, per pœnitentiam. Quamobrem instituit eremiticam ac solitariam vitam in monte, qui vocatur Major, [eremus Mons Major.] in confiniis territorii Sellani & Rupisliberæ, quæ vulgo audit Rocca-franca, in districtu Fulginate; inclusitque sese in montis illius caverna quadam, a qua prope abest, quæ modo illic visitur, ecclesia S. Laurentii. Hicce loci dabat se Beatus cruciatibus corporis, dormiendo humi, jejunando ac orando. Hic cum penuria esset aquarum, orare cœpit ipse Deum, [Miracula in aqua] & e saxo vicino limpidissimum elicuit fontem, qui in hunc usque diem manare non cessat; & ab accolis, undequaque frequenter concurrentibus, devote ac fidenter bibitur, ad depellendas multimodas infirmitates, quas & bibendo depellunt non raro, pristinæque restituuntur sanitati. [& igne patrata.] Mirandum sane est, quod nonnumquam, sæviente acriter hieme, prodiens e caverna sua Jolus, petierit in proximis villis prunas sibi dari, easque e batillo exceperit in sinu suo, ac portaverit in cavernam, nulla parte ustulata aut læsa veste.

[2] [In obitu ejus sponte sonant campanæ.] Postquamita vixerat, meritis juxta atque annis plenus, debitum naturæ persolvit die IX Junii, circiter annum MCCCXV; non minus clarus post obitum miraculis, quam fuerat virtutibus in vita. Quippe mox, volente Deo, sonuerunt campanæ matricis ecclesiæ Sellani, nemine illas pulsante. Hinc excitati Sellanenses accurrunt propere magno numero, allaturi ad se defuncti Corpus. Verum præreptum illud violenter fuit a populis vicinis: volentibusque id quoquo modo repetere insequenti nocte Sellanensibus, [Ablatum corpus] evidens periculum imminebat cruentæ pugnæ; quæ ineunda haud dubie fuisset, nisi novum prodigium impedivisset congressum. Nam quod tentabant satis cum periculo, feliciter abstulerunt Sellanenses Corpus, [referunt non sine prodigio Sellanenses,] & aliquo usque prius portarunt, quam id rescirent ii quibus ablatum erat. Tum vero exciti illi, curriculo fugientes insequuntur armati: atque assecuti fuissent onustos sacra sarcina, nisi densa post fugientes ingruisset nebula, quæ insecutores progredi porro ac vias invenire non sinebat; sicque, palantibus errantibusque per montes spem omnem recuperandi thesauri ademit. [nebula tecti,] Incolumes igitur Sellanenses portarunt ad se B. Joli Corpus, collocaruntque prope muros oppidi, in ejusque honorem excitarunt ibidem templum. Dum vero eo importabatur sacrum corpus, tetigit illud claudus, qui movere loco sese non poterat, & continuo surrexit sanus.

[3] [& claudo gressum recuperante, templum ei condunt;] Anno MDXXV prædictæ ecclesiæ magnam accessionem adjunxerunt Sellanenses (imo ex ruinis ejus novam ibidem excitarunt, & quidem post annum MDXXXIV, uti supra colligere est num. 3: in quam deinde anno MDXLVI Corpus translatum fuit, uti mox dicetur) erecturi illam in ecclesiam matricem parochialem, loco antiquæ parochiæ, quæ extra oppidum sita fuerat, sub titulo S. Mariæ. Absoluta ut fuit nova ædes, illatum eo V Decembris sacrum Corpus, conditumque sub ara ejus principe, [ex quo in novum transfertur,] tribuit novæ parochiæ nomen S. Joli, quod idem jam inde ab anno MCCCXCII & prius, tribuisse ecclesiæ suæ invenitur, in monumentis nempe Commentarii nostri, num. 2 ac 3 productis. Sub eadem porro ara hodiedum quiescit Corpus; apparente spectantibus per fenestellam loculo, cui includitur; & repræsentante pictura imaginem ejus, in modum Eremitæ vestiti. In eadem ecclesia celebratur festa ejus lux postridie S. Severini, Sellanensium Patroni; [anno 1546 die 5 Decembris:] Corpusque populo in summa veneratione est. Nos tamen ejus Vitam retulimus ad V Decembris, qua sacræ ejusdem Reliquiæ anno MDXLVI translatæ fuerunt in novam ædem, præsidente Ecclesiæ Romanæ Paulo Papa III; inclusaque in capsa cum corpore sunt in rei memoriam numismata aliquot, prædicti Pontificis & Petri Leonis Farnesii, [ac denuo inspicitur anno 1660. 2 Junii;] Generalis ejus, imagine insignita. Anno MDCLX die IX Junii, festa B. Joli luce, denuo inspectum Corpus, fuit; compertumque est, capsam putruisse, & corporis resoluta carne nil nisi ossa remansisse, omnia tamen & singula; quæ suo quodque loco in nova arca reposita, & sigillo probe munita, post altare majus ecclesiæ supra dictæ S. Mariæ, quæ Sellani parochialis est, collocata tantisper fuere, donec denuo transferrentur. Inventa quoque sunt in capsa putrefacta, quæ dixi numismata; & odor ab ossibus in præsens usque tempus absistit suavissimus. Hactenus Iacobillus, ex populari fere traditione.

[4] A tempore inspectionis ultimæ, cœpit devotio populi mirum in modum augeri erga sanctum Patronum suum; indeque factum est, [ex quo celebrior ejus cultus fuit] ut orationibus etiam panegyricis in laudem ejus excurrerint subinde verbi Dei Præcones non ignobiles: quos inter comparuit etiam Reverendus P. Antonius Roßi Societatis nostræ, qui Eminentißimo Card. Fachenetto ultimis vitæ annis a sacris Confeßionibus fuit. Is cum anno MDCLXXVI Sellani, [auctus etiā panegyri,] adjutus a socio P. Antonio Maria Manfredi, more Societatis nostræ Mißionem octiduanam instituisset, variis modis rudem populum ad pœnitentiam ac pietatem excolens; tertio laborum suorum die, in honorem B. Ioli, Sellanensium Patroni, orationem habuit, quam deinde concinnatam magis ab auctore Romæ imprimendam curavit D. Nicolaus Bartoli & Cardinali Fachenetto dicavit. [Card. Fachenetto dicata.] Videri potest illud P. Antonii de B. Jolo benemerendi studium quinquennio post mutuo beneficio compensatum fuisse (est enim inter Cælites consensio quædam & commune gaudium sine invidia) a S. Francisco Xaverio; cum hic ipsi, Spoleti in domo Cardinalis ad desperationem medicorum ægrotanti, affuit, spectandum se oculis præbuit; ac duriuscule nescio quam ob causam increpito, sanitatem reddidit. Sed ad panegyrim redeo, cui auctor inscribit titulum Latine, sic sonantem: Stella mystica, exigua oculo, grandis menti; ostenditque B. Jolum, inter homines paucis notum, apud Deum gloria meritorum insignem esse, & beneficia invocantibus, se larga manu conferre. Cetera orationis nihil attinet prosequi, cum in ea magis ostentetur ars rhetorica, quam firmetur historica veritas; quæ alia illic nulla, quam quæ modo ex Iacobillo producta est. Plura utinam aliquando innotescant!

DE BEATO SILVESTRO, ORDINIS CAMALDULENSIS CONVERSO,
FLORENTIÆ IN HETRVRIA.

AN. MCCCXLVIII.

COMMENTARIUS PRÆVIUS.
De cultu ejus Vitaque, ex familiarium relatu metrice ac vulgariter scripta.

Silvester, Monachus Camaldulensis Florentiæ (B.)

AUCTORE D. P.

Duo habet Florentia Monasteria, sub nomine S. Mariæ Angelorum; alterum Carmelitanarum Virginum, quod S. Maria Magdalena de Pazzis, cujus Acta illustravimus XXV Maji, [Corpus sub altari intra chorum,] deposito sui corporis celeberrimum reddit; alterum Monachorum Camaldulensium, quod cum anno MDCLXI visitaremus, P. Henschenius & ego, ingreßi templum, nihil prius notavimus, quam chorum diaphragmate quodam eleganter marmorato sic distinctum a parte anteriori, ut in tabula perquam bene polita aureis litteris legendos exhiberet hos versus:

Silvestri hic sunt Conversi, Monachique Jacobi,
      Virginis ac Paulæ ossa beata: cole.
Silvanus Rassius, sacri hujus monasterii Cœnobiarcha
            A. MDXCVIII. [anno 1598 positum,]


Pendebant ad eam tabulam cerea anathemata nonnulla, sperati vel impetrati divinitus beneficii monumenta: & quatuor in angulis patebant foramina, transmittendis, ut apparebat, attrita rosariis, quæ ligneæ prædictorum trium Beatorum arcæ admoveri crebro postulabat religio illuc accedentium, ubi post prædictum diaphragma stabat altare obversum choro Monachorum, & arcam prædictam sub se continens.

[2] Hinc ad eorum notitiam ulteriorem requirendam conversi, & ad inquirendum cujusque diem quo essent singuli hoc in opere referendi; consuluimus Supplementum seu partem secundam de Vitis Sanctorum ac Beatorum Hetruriæ, a prælaudato Abbate Silvano editam Italice an. MDCI; & pag. 86 legimus, ultimam hanc translationem factam, [15 Julii,] cum licentia D. Vicarii Generalis, pro Illustrißimo Archiepiscopo Cardinali Alexandro de Medicis Florentiæ residente, die XXV Julii auni prænotati, postquam sacra ossa per triduum stetissent exposita publicæ venerationi.

[3] Addit Auctor, quod prius quam ultima hæc translatio fieret, eadem sacra pignora variis occasionibus pluries fuerint commutata; usque dum anno MDLVII collocarentur sub altari capellæ S. Ioannis Baptistæ, a Beninis Patronis nomen habentis; quam Monachis pro Capituli loco fuisse, patet ex Historiarum Camaldulensium parte posteriori, [allatum illuc ex loco Capitulari.] edita anno MDLXXIX; unde placet hic præmittere Latinam de B. Silvestro synopsim, prout habetur lib. 3 Cap. 14, quod Caput est de ipso atque B. Jacobo Gerio, cujus anima beata, corporis nexibus soluta, ad cælos emigravit Nonis Augusti; quando licebit de eo seorsim agere; nunc quæ Silvestrum attinent proferantur, hoc excusa tenore:

[4] Contulit multum opis surgenti Angelorum Florentiæ contubernio B. Silvestri Monachi Conversi conversatio. [Vitæ synopsis ex hist. Camald,] Is honestis parentibus in valle Sevis ortus, & puer in via timoris Dei apprime educatus, ubi in adolescentiam vergere cœpit, de arripiendo monastico instituto secum tacitus cœpit cogitare. Veniens ergo ad Angelos, & rogans sibi sanctum habitum tradi, Conversus, præter Prioris & Monachorum voluntatem, fieri maluit. Emisit suam professionem in mense Maji MCCCXV: & triginta tres annos coquinam exercens, in sancto proposito peregit. Vacabat autem quasi perpetuæ orationi: cujus gratia cum aliquando a Fratribus, tamquam nimium assiduus, increparetur; accidit etiam non semel, ut curiosi, veriti ne dapes hora competenti prandii cocte parateque in coquina non essent, illum ab orationis opere exturbare contenderint. Quibus ille humilibus verbis respondebat; Ne sitis, Fratres, obsecro vos per Dominum Jesum, [ubi refertur adjutores in culina habuisse Angelos;] mihi molesti: omnia sunt opportune parata. Quibus abscedentibus, & jam hora prandii adveniente, cum rei eventus famulum Christi vera dixisse probasset; vulgata est per urbem fama, quod Angeli Dei ad Angelos ministerium coquinæ exercerent, dum Frater Silvester orationi incumberet. Quid multa? Id ipsum de purgandis quoque vasis coquinæ prædicatum est, dum quidam minus creduli ipsum increpare aggressi, illi dicerent; Ista hora, lavandi vasa coquinæ munus postulat, non orandi; & sicut ille dicebat, diligentissime purgata deprehenderentur.

[5] Fuit Soror illi Monacha, in propinqua eremo S. Margaritæ, e regione januæ cœnobii quam cum B. Silvester, per internuntios seu scriptis, [ac sorori prædixisse, ambos una die morituros:] sæpe visitare solitus fuisset, & ad cælestia bona viridi spe animare; accidit novissimis diebus illam a fratre postulare; quando in patria consummata dulcissimum essent Jesum, sponsum verum animarum sanctarum, visuri? Cui ille in hæc verba rescripsit: Lætare, soror, æterni Sponsi sponsa, quia tali die (certo spero) ipsum lætissimi simul videbimus, sedentem ad dexteram Patris, adeo ut eum ulterius amittere non possimus. Non intellexit tunc venerabilis Virgo horum verborum mysterium; sed infra paucos dies mortali ægritudine laborans, impetravit ab Episcopo, ut ad Angelos sepeliri posset. Interea ipse quoque B. Silvester, infirmitate oppressus, ad ultimam spiritus venit horam; eodemque die quo soror, animam Deo reddidit. Quo factum est, ut utriusque exequiæ, in cœnobio Angelorum, actæ sint; utrumque cadaver simul sepultum. Porro B. Silvester, [additur, insimul esse sepultos.] ob sanctam vitam ac transitum gloriosissimum, inter Sanctos Ordinis exinde habitus, multis coruscavit miraculis; quæ litteris mandata fuerant, sed alluvio libellum abstulit. Asservantur utriusque Reliquiæ ad altare S. Joannis Baptistæ in Capitulo, in arca lignea. Migravit ad Deum B. Silvester V Idus Junii MCCCXLVIII.

[6] [Quod ita verum esse potest.] Erat tunc Episcopus Florentinus, Franciscus de Aptis, per voluntariam abdicationem Angeli Acciajoli, ad Caßinense monasterium transgreßi anno MCCCXLV; promotus ad Cathedram illam, atque factus post annos undecim Cardinalis. Sed Angelus, priusquam Pontificatu se abdicaret, approbavit donationem vicini Parthenonis S. Margaretæ, factam monasterio Angelorum a supranominata B. Paula, ibidem Abbatissa, B. Silvestri discipula, ea conditione, ut post ipsius Paulæ mortem ceßio consummaretur: hæc vero vixit usque ad annum MCCCLXVIII. Non est igitur ipsa soror B. Silvestri prædicta eique consepulta; [ut ipsa condita semper mansorit;] quod ipsum etiam probat tota B. Paulæ vita, danda ad diem VI Ianuarii in Supplemento. Hinc dubium nascitur quomodo Auctor Historiæ dicat, quod utriusque, fratris scilicet & sororis, Reliquiæ asservantur ad altare S. Joannis Baptistæ in Capitulo, in arca lignea: cum in ea arca nunc dicantur haberi ossa B. Paulæ, & pro talibus novißime translata fuerint.

[7] [ille aliquamdiu incorruptus,] Augetur alicujus confusionis suspicio etiam ex eo, quod prælaudatus Auctor Historiæ Camaldulensis, licet satis evidenter distinguat B. Silvestri sororem a B. Paula (quippe qui hanc tot annis supervixisse dicit, proxime sequenti linea; istam vero fratri suo commortuam) de Paula tamen, ut Beata, nusquam loquatur, neque de ea texat peculiare Caput, quod sane merebatur. Sed neque meminit Domni Zenobii, qui Vitam utriusque, scilicet BB. Silvestri ac Paulæ scripsit; nec omnino eam videtur habuisse, prorsus alia narrans, ab illo ne quidem leviter indicata, adeoque memorias diversißimas secutus: quin etiam videtur prorsus nescivisse, quænam esset illa, cujus ossa cum oßibus B. Silvestri continebantur in arca, nunc trium communi. Existimo igitur Sororem Silvestri, si qua fuit (nec enim illius meminit Fr. Zenobius, & solum dicit, Beatum consanguineam aliquam habuisse in eo, ubi discipulam suam locavit, cœnobio) existimo, inquam, sororem vel consanguineam illam Beati, numquam pro Beata habitam aut translatam fuisse; [sæpius etiā translatus fuerit,] sed hunc honorem habitum soli fratri; cujus corpus incorruptum manserat, sicut uarrat Zenobius, supra tabulam quamdam, & primum corrumpi cœptum est per diluvium quoddam; illud credo, cujus meminit Mattheus Villanius lib. 3 cap. 13 pro anno MCCCLII. Proinde corpus B. Silvestri, a corpore sororis vel consanguineæ seorsim semper habitum fuit, sicut seorsim etiam ab utroque & a B. Jacobo, tribus ante Silvestrum annis mortuo, condita fuit Paula, post varias translationes tandem anno MDLVII duobus Beatis conjuncta, non autem illi anonymæ sorori.

[8] Silvanus Razzius, in relatione quam texuit, de tribus a se ad ecclesiam translatis Beatis, videtur studio tacuisse de sorore Silvestri; [ac tandem in unam cum aliis duobus arcam compositus,] credo, quia non repererit antiquiorem Augustino testem, aut etiam animadverterit hujus circa illam errorem, quem maluerit dißimulare quam redarguere. Maneat ergo penes auctorem fides narrationis istius; & extra confusionis suspicionem serventur Reliquiæ trium, vere Beatorum, ut testantur miracula. Horum ultima B. Paula, fons est certioris de aliis duobus notitiæ: ejus enim solius Vita sic habetur scripta ex scientia familiarium (quos relatores habuisse se, identidem ait prælaudatus Domnus Zenobius) ut ei attexatur & intexatur aliorum duorum historia aliqua; & præter hanc nulla inventa a nobis atque descripta Florentiæ sit. Est ea ex Codice Caroli Strozzii Senatoris p. m. num. 1064, [sicut communiter scripta olim Acta fuerunt.] signato B. H. & etiamnum apud filium heredesque servatur. Scripsit autem Zenobius, ut præfatur ipse, anno MCCCXLIV, nobis XLV, annis quinquaginta post mortem Silvestri, tamquam Appendicem ad Vitam B. Paulæ. Hanc Vitam si vidisset Gabriel Bucelinus, qui ipsum ex Augustini Historia inseruit suo Benedictino Menologio, longius elogium haud dubie texuisset; nec Paulam retulisset ad diem V Ianuarii, cum obierit VI.

VITA
Ex Italico Domni Zenobii Monachi,
Invento apud Carolum Strozzium Senatorem Florentinum.

Silvester, Monachus Camaldulensis Florentiæ (B.)

EX MS. ITALICO.

PROLOGUS.

[1] Hic infra breviter loquemur de Fr. Silvestro, Converso hujus Domus, & magistro Sororis Paulæ supra memoratæ: qui ambo pleni fuerunt gratia Jesu Christi; ut scilicet non pereat recordatio tam bona ejus, [Scribitur ex relatione Confessarii,] cujus in benedictione memoria est; apta etiam multam animabus nostris utilitatem adducere. Dicemus autem rudi sermone, quæ audivimus ex multis Fratribus fide dignis, & specialiter ex Fr. Francisco Confessario illius, LXXXV annorum sene, qui huc ingressus est anno MCCCXXXII; agebatque tunc annum ætatis suæ XXII, hodie autem, id est XXII Martii anni MCCCXCIV complet annum LXII hujus suæ reclusionis. Hic mihi multa dixit de Fr. Silvestro & Sorore Paula, visu & auditu proprio cognita; & similiter Fratres alii multa sciunt de ejusdem Fratris virtutibus atque dictis; de quibus rudi dumtaxat stylo hic agam, donec, quod constitutum habetur, elegantior ex Grammatices legibus compositio prodeat. Hic ergo præloquendi finis mihi sit. Deo gratias. [anno juxta Florentinos 1394, 22 Martii:] Ejusmodi compositio an umquam prodierit, ignoratur: si prodiit, eadem alluvio, quæ, teste Fr. Augustino libellum miraculorum abstulit, illam etiam consumpsit, vel alius casus. Interim nota, annos Florentinorum Epocham suam sumere a festo Incarnationis, tertio post Natalem Christi mense; atque adeo XXV mensis Martii, quo monasterium ingressus Franciscus est, nobis adscribendum esse anno MCCCXXXIII; & sic consequenter numerandum esse XLCV, quo ille annum LXII, vitæ religiosæ implebat.

[2] Notetur etiam, quod ego Dom. Zenobius, collectis iis rebus quas eram dicturus, ipsas a principio adstrinxi metro: quia ejusmodi exercitium mihi assumpseram, [idque breviter rhythmo vulgari,] ad declinandam tentationem quamdam aliam: estque impolita versificatio, ut a proprio verborum auditorum sensu non nimium recedam. Cumque autem postea rem sic conscriptam vellem prosa vulgari ac plana reddere, vidi compositionem fore prolixam: quam prolixitatem relinquo illi, qui eamdem, secundum Grammaticæ artem digestam, facturus est publicam: ego autem brevem hanc rhythmo texam, sicuti collegi: & sub finem paucas lineas prosa addam. Hactenus hic quasi alter Prologus, seu Prologi appendix. Sequitur rhythmus, senariis constans versibus hoc principio:

Essendo Frate Silvestro secolare:
Stav'a cardar le panni, e a purgare:

& cetera in hunc modum, distichis nonaginta quatuor: quæ cum describerem, optabat nonnemo, ut ea sic ederem, [hic Latina prosa reddito.] pretium habitura apud Hetruscæ antiquitatis amatores. Sed respondi, rem eatenus operi nostro insolitam, & Italicæ ignaris linguæ gravem futuram; neque facile adducendam aliis nationibus in exemplum paria exigendi a nobis, & per se vastam satis molem Actorum exaggerandi in amplitudinem multo majorem, si illa quoque excudenda susciperentur: seculi XIX scriptores Hetruscos, eosque linguæ suæ parentes habitos, Dantem aliosque in manibus esse. Sed ecce, progressa hactenus impreßione, rogat Typographus, ut modum inveniam, quo initium diei X differatur in paginam 261. Itaque, mutato consilio, Vitæ in latinam prosam conversæ subjiciam originalem rhythmum, eoque spatium implebo, quod impleri optabat ille, simul & amici desiderio faciam satis.

Incipit Vita Fr. Silvestri Conversi.

[3] Cum Frater Silvester secularis esset, vacabat a carminandis pectendisque pannis; prædicante autem tunc Fratre b Jordano, paulatim conversus est. [Fr. Jordani amicitia usus,] Hic vero cum eleganti dictione sua sæpius oppido lassus esset (ut plurimum enim duabus horis concionabatur, idque de rebus tam altis, ut magnæ esset admirationi) expectabat eum Fr. Silvester ad pedem scalarum, eique dabat optimi vini lagunculam, itaq; confortabat. Cumq; hoc sæpe faceret, strictam cum illo amicitiam contraxit: & propter caritatem qua erga eumdem utebatur, dignatus est ipsum Christus visitare hoc modo. [factusque Eremita,] In die S. Martini apparuit; idque in casali quodam Nobilium de Abbatibus, inter rebellium familias expulsorum. Tunc vero conversus Silvester, Fraterculum se fecit sursum c ad Castaneum, agninam præseferens simplicitatem; & fuit nuncupatus Fr. Vincentius; ibique ad tempus aliquod mansit. Deinde ad Vallem-Marinæ d transivit, & istic eremitorium construxit, pœnitentiæ atque abstinentiæ vacans, cum unico ejusdem propositi socio.

[4] Cibum sibi in Dominica coquebant, quantus pro septimana sufficeret; [asperam vitam ducit:] neque amplius vestium habebat Fr. Vincentius, quam tunicellam e unam supra carnem cum palliolo; illam autem ipsam quandoque sibi detractam in fossa mundabat, tundendo palis ibi inventis. Furfures, quibus copiose comestis fame tamen moriebatur, scobi ligneæ similes erant. Longo tempore talem abstinentiam fecit, cavens ne contra Deum delinqueret; & sæpe urticis se flagellabat, ut inimicam carnem domaret. [ut liberetur stimulo carnis, jubetur religionem ingredi:] Verum quanto magis exaggerabat pœnitentias, tanto illa ferocius insurgebat; quousque obedientiæ jugo sese subdidit: tunc enim ejusmodi lucta & contentio cessavit. Sic porro decertans dicebat Deo; Voluntatem tuam, non meam cupio facere. Ideo per visionem dictum ei est, ut statim Religionem ingrederetur. Venit ergo in hoc f Eremitorium, & a Fratribus receptus est in g Conversum, agens ætatis annum quadragesimum, dum mille trecenti & octodecim numerabantur.

[5] Fecerunt autem eum continuo coquum: quod officium perquam ferventer exercuit: [in qua se videns minus posse orare,] sed cum in eo laborandum esset ipsi diu noctuque, non poterat orare prout consueverat. Dicebat ergo sibi: Solebam continuare orationes, hic autem vitam ignavam duco: & inde perturbatus, deliberavit sursum redire ad fossam suam. Verum ad portam reperit Militem insignem, qui etiam ipse Conversus erat; atque Silvestrum intuens, [tentatur de ea deserenda;] eumque fugam meditari cognoscens, cœpit humiliter eum orare ac dicere; Quid agis, Frater Silvester? noli, per Deum, te ipsum deserere. Hinc humiliatus Silvester, restitit; seque ipsum cœpit ridere, dicens; O miselle! eccum Miles iste convertit te atque humiliavit. Tunc regressus in culinam, magno cum affectu præparavit opsonium herbarum; quas cum misceret, pluris æstimabat portiones singulas, quam centum florenos; interim contentus duabus horis orationis intra diem & noctem. [deinde totū se spiritui tradit.] Tantum autem inter coquendum crescebat fervor, qui ei per Christi Domini gratiam conferebatur; ut appareret plenus divino Spiritu, & Seraphini vultum præseferret, ardens, inflammatus, alteratus, & totus in Christum Jesum transformatus. Et quia Spiritus sanctus implebat ejus animam, comedere corpus nequiens, deficiebat notabiliter; quod tamen utcumque sustentavit modico vini dulcis haustu, itaque triduum totum vixit.

[6] [Scripturarum intelligentia mira donatur.] Tanta ejus mutatio, fuit indicata Magistris, & quisquis eum hujusmodi talento præditum conspiciebat; A Deo, dicebat, habes tale donum, quale nemo unus hisce in partibus. Ex hinc mutavit loquendi modum, talemque assumpsit, qui admirationi cunctis esset: ostendebat enim se esse plenum caritatis, ac verum summæ Trinitatis famulum. Erat quidem idiota, nec sciebat legere h; totam tamen Scripturam explicabat: de qua a multis Magistris quædam puncta requisitus, tam apta responsa dabat, ut dicerent; Numquam sane ego hunc nodum ita solvissem, sicut tu. Deo sit laus. Horum unus Fr. Simon i de Cascia fatebatur, plus quam centum ejusmodi res ab ipso sibi demonstratas fuisse. Donum istud divinitus habuit, tamquam servus bonus a primo suo anno; & affectuose culinam exercens, Deo placuit tamquam vere electus. Annis circiter quatuor in culina sic mansit k, deinde etiam in refectorio ministrabat; quibus curatis redibat ad tempus aliquod in cellam suam, [Annis 4 coquus, tum etiam refectorianus.] mundum fugiens & omnem ejus novitatem. Jacebat autem ibi inter orandum prostratus, sæpe etiam contemplando sedebat; quisquis vero solatium ab ipso a tentatione quærebat, consilium ei optimum dabat.

[7] [Christi aspectu fruitur.] Die quadam apparuit Christus quodam in angulo solitarie oranti Silvestro: qui ejus intuens majestatem, fortiter exclamavit. Accurrens autem ad clamorem Fr. Franciscus, invenit orantem ac veluti absorptum, unde consolatus ac confortatus rediit. Ita pluries inventus est, manibus in cælum elatis orans. Deinde ibidem in strato suo consueto recumbens, non convertebat latera; sed puro affectu tenebat oculos defixos in partem, ubi Christus stabat, ipsumque vicissim aspiciebat. [Priorem admonet mansuetudinis,] Siquando Prior corripiebat aliquem asperius, cum clamore & strepitu; audiens id sua in cella Fr. Silvester, cursim instar cervi æstuantis descendebat; illique ad latus in Capitulo assidens (hunc enim honorem omnes ei deferebant) ajebat illi; Visne eum comedere? Quid fecit iste, quod tamquam canis contra ipsum insurgas? Etenim volebat, ut brevis & fraterna esset correptio: idque specialiter quadam vice ostendit in causa unius, quem Prior suspicabatur non esse satis purum. Semel accidit, ut in refectorio affociati quidam, biberent ad sonum citharæ: [secularium consortia fugienda docet.] sed Fr. Silvester multis cum opprobriis omnes foras ejecit: A secularibus, inquiens, vos alienate; quia mentes nostras minutim distrahunt: nostri autem actus cum ipsorum actibus non concordant, sed potius cum precatoriis sertis. Intricant nos ipsorum sermones, & oraturos impediunt.

[8] [noctu orare suadet;] Vitæ communis normam se præbuit, & accuratæ observantiæ exemplar: dicere autem solebat, quod orare volenti nox commodior erat quam dies: Equidem, inquiens, milites mille sustinerem de nocte, qui vix duobus resisterem de die. Nam de die curanda secularia sunt, noctem autem habeo spiritualibus destinatam, orandoque & meditando occupatam. Ita S. Antonius soli dicebat, quod sibi tollebat facultatem orandi. Quando Prior circa Fratres deliberabat quidpiam, consilium a Fr. Silvestro capiebat: qui respondebat, [modestus in consilio Prælatis dando,] plus faciendum esse quam dicendum, modesteque suum inclinabat vultum: quod si ille instaret, volens omnino ejus sententiam intelligere in unam partem vel alteram; tandem ajebat: Pluris valent e senioribus sex, quam juvenculi viginti. Quando erat coquus, & de aliquo defectu accusabatur, statim accurrebat ad Prælatum; & humi l stratus, ut Monachi solent, [eorumque correptionibus excipiendis:] læta ac placida facie dicebat suam culpam. Si autem aliquando Prior non recipiebat istam, qua uti Silvester solebat, satisfactionem & humilia verba; sibi ipsi vehementer irascens, totum corpus flagellabat, aspere se increpans, atque ad dextram & sinistram se vertens, quia videbatur absque fructu seculariter vivere; ipsi autem Priori nihil asperum respondebat, erga quem sola in oer ipsi erat, dulcedo.

[9] Sæpius intumescebat ei corpus, sic ut cadens in terram volutaretur, [Influente vehementius spiritu,] tum autem dicebat Fratri Francisco: Sta mihi ingeniculatus supra corpus, ut detumescat. Clamabat enim, quod ipsum sibi videbatur disrumpi, & ejusmodi tormentum satis diuturnum ei erat. Sic autem abundante spiritu deficiebat caro, ferre non sustinens. Quadam ergo die cum ejusmodi dono cumularetur, positus superius ad S. Gajum m coactus fuit sine mora conjicere sese in lectum; pedibusque collectis, & caput manibus ac digitis stringens, exclamabat fortiter, ac totus consumebatur, [corporaliter deficit:] volutando sese supra lectum illum, sæpe etiam ambulabat per domum inflammatus, & quasi angustiatus.

[10] Si quando sibi dicebatur ab aliquo; Vexor cogitationibus carnalibus; parum id curabat; dicens, malum esse naturale: [murmurationes detestatur] sed si dicebat aliquis; Murmuro de tali; totus conturbabatur, statimque reponebat; Quid tibi cum illo, servo Dei omnipotens? tuam ipse scabiem rade in hac vita, ut felicem exitum consequaris. Si hoc in mundo ipse te planxeris, non habebis quod lugeas in futuro; hic enim plus valet lacrymula una, quam istic puteus etiam profundus. [& reprimit purgatorii commemoratione:] Lacrymandi quidem facultas datur in purgatorio, sed nulla promerendi vel pilum unicum; nisi enim animæ inde educantur per orationem, credunt se numquam de tali carcere exituras; ibique manendum esse, quousque maculæ omnes purgatæ & abstersæ fuerint. Hæc tibi dico, inquiebat, ut de his vel illis non cures quales sint, etsi etiam fures forent; sed in hac vita cæcus effectus, operando bene, merearis æternam.

[11] Solebat quandoque Fratribus dicere, videns eos largius expatiari; [mundanas evagationes dissuadet,] Si prodieritis extra cistam, fustigabimini supra cristam. Nolite expatiari, sed state collecti, sic eritis in veritate perfecti. Fugite hujus mundi speciem, & magis cor vobis jucundabitur in cælis. Dicebat etiam quod S. Petrus non solum habebat fidem de seculo altero, sed etiam veram certitudinem; affectuque vitam æternam intuebatur, quasi plus quam plenam fidem illius adeptus. Cum dabat pileolum suum lavandum; [munditiem superfluam vitat,] In fronte, ajebat, purgare eum oportet ad altitudinem quatuor circiter digitorum, reliquam partem siccam relinque. Si quando pedes abluebat, ipsos dumtaxat intingebat aquæ, nec in eam profundius descendebat: dicebat enim; Non exigitur a me ratio ejus, quod in silvam non projicio. Omni in re circumspectissime agebat, timens judicium de ea in fine ferendum: multum autem radicatus erat in timore Christi, Dei nostri ac redemptoris.

[12] Quadam vice vehementi Divinitatis amore succensus, ac totus inflammatus, ibat interrogans; Quid est Deus? Cumque ad votum suum responderet nemo, ad Sororem Paulam, ex opposito eremitorii nostri habitantem, se contulit, & dixit; Quid est Deus, [de Deo ferventissime loquitur.] o Soror Paula? Illa vero respondit; Amor & caritas. Tunc elata vehementer voce clamavit: O! o! cum eaque progressus supra n solarium, diem totum transegerunt, loquentes ardentissime de Deo, videbanturque omnino alterati.

[13] Quidam Frater o Jacob, fratris Jacobi patruus, & instar alterius Jobi patiens, phthisicus fuit usque ad mortem; neque de sua illa infirmitate unquam, [audit Angelicos cantus in obitu B. Jacobi,] velut de infortunio doluit; sed quod sibi datum a Deo erat, cum gratiarum actione sufferebat; neque audiebatur quandoque optare vel exquisitam carnem vel ova mollia; cum dicere soleret; Res omnis bona est, quia omnia fecit qui totus est bonus. Obiit autem juvenculus, & mortuus apparuit vividus ac rubicundus. Cecinerunt Angeli supra in campanili, & in egressu susceperunt animam; audivit autem canentes Fr. Silvester, & Soror Paula jubilantes. Hæc vero Fratri Petro dixit, quod, sicut S. Paulus fuit in paradisum desiderio captus, [comparatus S. Francisco.] sic etiam ibi tertio evectus fuerit Fr. Silvester: quodque a tempore S. Francisci, usque in eam horam, nemo fuerit illo justior; qui omnium, quotquot istis in partibus vivebant, præstantissimus erat & ferventissimus.

[14] [moritur septuagenarius:] Mortuus est autem Fr. Silvester anno [seculi prænotati] quadragesimo octavo. Et hic remanserunt septem de viginti p octo. Eratque annorum septuaginta, quando ex hoc sterili mundo transivit. Corpus ejus repositum fuit sub fornice q S. Francisci supra r tabulam, ut credo: quo cum ingressum esset diluvium s, denigravit eum totumque corrupit. Cum autem inde extraheretur, jam separatæ erant tibiæ a trunco corporis: fuitque translatus ad altare S. Jobi: sub quo cadaver remanet, [corpus illuvione corrumpi cœptum.] expectans diem ultimum, quo glorificetur ad dexteram dilecti sui Jesu; itaque maneat perpetuum in paradiso, cum aliis Electis contemplans Christum, & cibum æternæ vitæ degustans cum Angelis atque Sanctis; Deo ac Domino nostro jubilans, & semper vero amore ardens; qui amor est Christus, [sub altari collocatur:] in vera pace cum Sanctis suis regnans, & cum sua Matre coronatus filius, semper & ubique omnipotens, cui est honor & gloria in secula seculorum. Amen. Hactenus rhythmice progressus Auctor, prosaice addit sequentia, minime congrua numero 4, ubi dixerat quod Sanctus agens annum ætatis 40, receptus fuit anno Christi 1318.

[15] Fr. Silvester qui donum Spiritus sancti accepit, quando huc intravit, [exemplaria ejus dicta quædam hic subtus colliguntur.] agebat ætatis annum XXXVII. Fecit Professionem mense Majo anni MCCCXV; obiit IX Junii t MCCCXLVIII. Priusquam vero ingrederetur, manserat quatuor annis cum Fr. u Dino de Castaneo, & aliquamdiu in Valle Marinæ ut Fraterculus. Huc autem ingressus, & in officium culinæ immissus, recepit donum Spiritus sancti: quo recepto cœpit proferre ejusmodi verba, ut operæ pretium sit ea pro auditorum instructione hic subtus annotare x, ad memoriam sempiternam utilitatemque eorum qui ipsa audire voluerint & crebrius iterare; non causa novitatis, sed reverenter affectuoseque nominando, sicut ipse ea dicebat; & eodem quo ipse fine, in simplicitate spiritus sicut ipse.

ANNOTATA D. P.

a Vallis-Sevis seu Sevæ, quam Beato patriam fuisse Augustinus scribit, ex eoque Razzius, ad Septentrionem & Orientem urbis Florentinæ, tenditur, secundum fluvium, unde ipsa nomen habet, supra Barberinum exorientem, & infra pontem, a se quoque dictum, Arno illabentem, fere 10 M. P. supra urbem.

b Cujus Ordinis fuerit hic Fr. Jordanus, necdum comperi: memoratur quidem unus apud Waddingum, Bettoniensis in Umbria Conventus incola, ad annum 1306 num. 24, sed Laicus: qui vero hic memoratur, videtur pulpitum concionaturus ascendisse, quod non est facile de Laico præsumendum. Alius ergo inveniendus restat, & alio forsan in Ordine.

c Sursum dicitur respectu Arni, a parte Orientali Florentiam affluentis: quam procul autem ab urbe distet locus Castanei (locum enim significari, non arborem aliquam patet infra num. 15, ubi ab eodem, velut patria cognominatur Dinus de Castaneo, adscitus a Silvestro in societatem vitæ eremiticæ, quod indicat Fraterculi apellatio) quantum, inquam distet locus Castanei hactenus rescire interrogando non potuit. Notanda est autem phrasis, si Fece Fraticello con l'agnell' in mantello, qua puto agninam ejus simplicitatem designari.

d Vulgo Valdimarina. Est autem Marina rivulus, inter secans eos montes, qui Pratum inter ac Pratolinum tenduntur; ipseque ad vicum a Campis nominatum jungitur Bisontio, Pratum præterfluenti, atque ad Signiam infra Florentiam illabitur Arno.

e Vulgo Gonella, a genibus, ultra quæ non descendit, sic dicta.

f Hinc intelligo monasterium, quod nunc Abbatiale est, fuisse initio eremiticum, ad similitudinem aliquam Eremi Camaldulensis, utpote tunc adhuc extra civitatem: & sic infra, positum e regione Virginum monasterium, etiam vocatur Eremitorium; & in Prologo numerantur anni reclusionis: monasterii autem Superior, appellatur Prior.

g Quia Augustinus dicit, quod præter Prioris ac Monachorum voluntatem fieri maluit Conversus, credidit Razzius, acceptatum, ut fieret Sacerdos: sed quomodo aliter quam ad gradum Conversi potuit acceptari, homo agens ætatis annum quadragesimum, & quidem, ut paulo post dicitur, idiota qui nec legere sciebat?

h Non ergo scriptis agebat cum B. Paula, ut habet Augustinus.

i Simon de Cascia, Eremita Augustinianus, eruditione & sanctitate clarus, cujus libros enumerant Possevinus, ac Bellarminus, aliique. De eo a nobis actum inter Prætermissos 2 Februarii, qua obiit an. 1348.

k Hic addit Augustinus, Angelorum in culina facienda vasisque mundandis adjutorium, ac Fratrum obloquia; quæ aliunde accepta fuisse oportet. Gaudebimus si talis notitia fontes inveniantur, nobisque monstrentur.

l Vulgariter la alla Stucia; quibus verbis intelligo tabulas ante sedem Prælati, in Capitulis monasteriorum instratas pavimento, supra quas Monachi solent toto corpore strati correptiones regulares excipere.

m Vulgariter San Gaggio: estque ibi nunc Sanctimonialium cœnobium extra portam urbis.

n Tecta domorum Italis sæpe plana sunt, & inambulationi aptata: vulgaris textus Smaltum nominat, propter incalcinationem, qua solaria istæc inducuntur, contra pluviam.

o De hoc Jacobo, cui cognomentum Gerii addit Augustinus, agendum nobis erit 5 Augusti, quo obiit, anno ætatis circiter 33, uti dicitur in Vita B. Paulæ. Illius autem nepos Jacobus, alibi ab arte scriptoria, qua excellebat, cognominatur Scriptor.

p Vereor ne exciderit versus aliquis. Interim videtur notari numerus Monachorum, quos illuc ingrediens Silvester reperit, & quorum adhuc septem superstites reliquerit.

q Florentinis aliisque pluribus in Italia pro cœmeteriis fornices seu caveæ sunt, in quibus defunctorum cadavera collocantur supra tabulam, ab ipso aëre consumenda, non autem more nostro humantur: & sic facile est dignoscere, & ab aliis separare ea, circa quæ Deus subinde aliquid præter naturam operatur; uti factum corpori Beati hujus, quod per quadriennium mansisse videtur incorruptum.

r Italice, in sur un desco; ut videatur quasi mensa intelligi, ex pluribus asseribus compacta, & plus quam simplex tabula.

s Iam dixi diluvium istud accidisse anno 1352, quando adhuc vivebat Franciscus de Aptis, Florentinus Episcopus, usque ad an. 1364 superstes secundum Ughellum: huic ergo adscribi potest prima corporis Translatio ad altare S. Iobi.

t Ms. Januarii: sed plurium consensus corrigere suasit, & Junii legere.

u Dinus, Italico more truncum nomen pro Orlandinus, Bernardinus, Gerardinus, vel alio simili diminutivo.

x Pauca ex illis speciminis causa descripsimus & sequenti pagina Latine ponimus.

INCOMINICIA LA VITA DI FRA SYLVESTRO CONVERSO.

Silvester, Monachus Camaldulensis Florentiæ (B.)

[3]

Essendo Fra Sylvestro secolare,
Stava a cardar le panni e a purgare:
Et predicando al hor Frate Jordano.
Si converti de vero a mano a mano.
Et Fra Jordano havendo predicato,
Per suo bel dire spess'era affannato,
Cheben due hore talhor si predicava,
Si altamente ch' ogniun si admirava.
Et Fra Sylvestro, per compassione,
Si l'aspettava a pie dello scalione:
Et d'un ottimo vino si li dava
Un fiacchettuzzo, & si lo confortava.
E cosi fece per molte fiate,
E grande amistad prese con quel Frate.
E per la charita, che al Frate usone,
Christo in tal modo si lo visitone:
In San Martino in croce si gl'apparue
Il Crocefisso: & vero si gli parue,
N'un casolare degli Abbati case,
Che fur cacciati per rubelle case.
Alhor converso si fece Fraticello
La su al Castagno con l'agnell' in mantello:
Et Fra Vincenzo alhor si fu chiamato
Et stette aliquanto tempo in quel lato.
Poi in Valdimarina fu andato,
Et fece un romitoro in quel lato;
Facendo penitenza & abstinenza,
Con un compagno de simil intenza.

[4]

E la Domenica facevan tanto cotto,
Che lor bastava un giorno men che gl'otto.
Una gonella haveva in su le carni,
Col mantelletto; & piu non haveva panni,
Giu nel fossato talhor si spogliava,
E quella con le stecche si spazzava;
E parea segatura quel brugleame,
Che amontato se moria difame.
Per un buon tempo fece grand abstinenza,
Guardandosi di fare a Dio fallenza:
E spesso si batteva con l'ortica,
Per atterra la carne sua nemica,
Ma quanto piu faceva penitenza,
Piu s'accendeva quella mala intenza.
Venuto poi al giogo dell' ubidienza,
Fuggissi tal battaglia & tal intenza.
In tal battaglia si diceva a Dio;
Il tuo voler far voglio, & non il mio.
Di che li fu mandato in visione,
Ch'entrasse tosto in Religione.
Allor si venne in questo romitoro,
Et ricevuto fu da tutti loro
Per lor Converso, havendo quarant' anni,
Mille trecento & dieci con ott'anni.

[5]

E cuoco si fu fatto in mantinente:
Nel qual ufficio fu molto fervente.
E quivi havendo notte e di che fare,
Come solea, non poteva orare;
Dicendo; Star soleva in oratione,
Et qui fo vita quasi da poltrone.
Di che turbato, fu deliberato,
Di retornar qua su in quel fossato.
Ma alla porta stava grand soldato,
Ch' era Converso; & hallo riguardato,
E troppo ben connobbe che n'audava.
Di che egli humilmente si pregava,
Dicendo, Fra Sylvestro, che vuo fare?
Per Dio ti prego, non ci abandonare.
Di che egli humiliato se ristette,
Et di se stesso si fece beffe.
Dicendo, O'cattivello, quel soldato
T'ha convertito, & ha ti humiliato.
Et in cucina sendo poi tornato,
Con grande affetto facea l'erbolato.
Quando mestava ogni mestolata,
Ciento fiorini ne facea stimata.
Et poi contento era, di due hore,
Tra di e notte, stare in oratione.
E tanto crebbe cocendo quel fervore,
Che gratia gli dono Christo Signore:
E ripieno fu di spirito divino,
Parendo in suo volto un Serafino
Acceso; & infiammato & alterato,
In Christo Iddio era transformato.
L'alma ripiena di Spirito santo,
Mangiar non puote il corpo, & venne maneo.
Ma d'un vin dolce un poco si gustava,
E ben tre di cosi se sustentava.

[6]

Mostrato fu a maestri il mutamento.
Et disse chiaschedun, Di ver talento
Da Dio havete in esso si gran dono.
Che en queste parti non se n'ha nissuno.
Da quindi inanzi muto il suo parlare,
Che chiaschedun facea maravigliare.
Parea tutto pieno di caritade,
Et vero servo della Trinitade.
Fu idiota & legger non sapeva,
Et tutta la Scrittura disponeva.
Molti Maestri di punti il dimandaron,
Et sporli veramente confessaron;
Dicendo, Io non sapeva questo node
Scogfiere come tu: a Dio sia lode.
Ben ciento cose m'ha costui monstrato,
Da Cascia fra Simone ha confessato.
Nell anno primo hebbe questo dono
Da l'alto Iddio, come servo buono;
Facendo la cucina con affetto,
Si piacque a Dio come vero eletto.
Forse quatre anni in cucina stette,
Et poi nel refettorio ancor servette;
Et poi pel tempo ritorno alla cella
Fuggendo il mundo e la sua novella.
Giaceva nella cella, e quando orava,
Et spesso se sedea e contemplava:
Et chi andava a lui se consolava.
Et nella tentation consiglio dava.

[7]

Un di gli apparue Christo a un rimpetto,
Stando in oration tutto soletto.
La Majesta veggendo, grido forte,
E Fra Francesco udendo se vi corse.
E si il trovo orare & quasi assorto;
Di che egli il consolo & die conforto.
Cosi gli apparue orando piu fiate,
Stando ginocchioni a man levate:
In quella parte stando poi nel letto
L'anche non vuolse, ma col puro affetto
Vedeva Christo, & l'occhio riguardava
In quella parte, e luy si riguardava.
Quando il Priore faceva correttione
Aspra, gridando & facendo rumore;
Dalla sua cella udendol Fra Sylvestro,
La giu correva come cervio d' estro:
E in Capitolo; al lato al suo Priore
Sedea, facendo a lui ognun honore,
E si dicea, Vuo tel manicare?
Che ha fatto costui, che pare un cane?
E brevemente voleva che correggesse
Con charita, & Frate si paresse.
E specialmente questo fu ad uno,
Che non parue al Prior che fusse puro.
In refettorio una compagnia,
Sonando una vivola, si bevia:
Ma Fra Sylvestro si li caccio via,
Dicendo lor di molta vilania.
Da secolari, diceva, state strani,
Che nostre mente istraccian pure a grani.
Non si confanno i fatti lor coi nostri,
Ma ben si confaccian coi Padri nostri.
Il lor parlar ci fa auvilupare,
Et dacci poi impaccio nell orare.

[8]

Di viver a commune si die la forma,
Et di buona osservanza monstro l'orma.
Soleva dire, ch'a voler orare
La notte me ch' al giorno si puo fare.
Mille soldati a notte si terrei,
Al di pur due non ne pagherei.
Il giorno si confa al secolare,
El buio d'ella notte a spiritouale,
A far orare & meditare.
E sant Antonio si dicea del sole,
Che del orare gli togliea il valore.
Quando consiglio il Prior pigliava
Da suoi Frati, a lui si riportava
Dicendo: Piu, Si dicon, che si faccia;
E men che No, chinando la sua faccia.
Et quelli alhora si volea sapere,
Chi fosse l'uno & l'altro, & lo suo dire.
E poi dicea, sei di magjorenti
Si vaglion piu, che giovanetti venti.
Quando era coco e fosse accusato,
Veniva tostamente al suo Prelato:
Et accusato era del suo fallo
La alla stucia, come Frati fanno:
Et sua colpa diceva immantinente,
Con lieta faccia & placata mente.
Et talhor quel Prior non ricevea
Quel sodisfare, che per uso havea:
Veggendo Fra Sylvestro non accetto
Il sodisfare, & l'humile suo detto;
Irato forte si spazzava tutto,
Et secolar pareva senza frutto
A destro & a sinistro se voltando,
Et con aspere parole motecchiando.
Et a lui non respondea quella durezza,
Quando egli in bocca havea tanta dolcezza.

[9]

Spesse volte il corpo se li infiava,
Et caggendo in terra si voltava;
Dicendo a Fra Francesco, Sta mi sur corpo
Con le ginocchia, che disensi il corpo:
E si gridava, il corpo mi si spezza,
Bastando questa pena per gran pezza.
Lo Spirito divino tanto abondava,
Che nol potea portar, ma trafelava.
Un di fu assalito da tal dono,
La su a S. Gaggio: & sensa dimoro,
Sul letto si getto; pigliando i piedi,
In capo si mettea li mani & dedi,
Forte gridando & tutto consumando,
En su quel letto giva voltelando.
Cosi per cassa spesso volte andava
Tutto affo cato, & quasi trambasciava.

[10]

Et quando a lui un giva a contare,
Jo sono contento di pensier carnale,
Curava poco cosi fatto detto;
Dicendo, ch' era cosa naturale.
Ma si diceva, Jo mormoro del tale,
Si conturbava tutto immantinente;
Dicendo; Che ha tu a far di quel cotale,
Il quale a servo del omnipotente?
Gratta la tigna tua in questa vita,
Si che tu facci poi buona finita.
S'en questo mondo tu ti piangerai,
Nel altro mondo non trarrai poi guai,
Vale una lacrima piu in questo mondo,
Che poi nel altro un pozzo ben profondo.
In Pugatorio si puo ben lacrimare,
Ma un capel non posson meritare,
Si non saltan di qua con l'oratione,
Par lor non esser mai di tal prigione:
Ma quivi stanno, in fin che sien purgate
Tutte le macchie, & sien ben reschiarate.
Questo ti dico, perche non ti curi,
Di questi o quelli se ei fosson furi:
Ma cieco diventato in questa vita,
Bene operando habbi eterna vita.

[11]

Soleva alcuna volta dire a Frati,
Veggendo glin voler molto allargati:
Si voi uscite di sotto la cesta,
Sarete bastonati in su la cresta.
Non v'allargate, ma state pur stretti,
En verita sarete piu persetti.
Fuggite l'apparente desto mondo.
Et meglio incielo sara il cuor giocondo.
Diceva, che san Piero no hebbe sol fede
Del altro mundo, ma vera certezza,
Et con l'affetto vita eterna vede,
Et a piu che di quest, a piena fede.
Faccendo la berretta sua lavare,
Diceva nella fronte fal purgare;
Dinanzi quatre dita sia lavata,
Et quel che resta lascia la assiugata.
Lavando egli sui pie, d' acqua copria
I piedi a punto, & non piu calia,
Dicendo, La ragio non mi fu rechiesta,
De quello che non gitto alla foresta:
In ogni cosa viveva assegnato,
Temendo della fine il giudicato.
Molt' era confirmato nel timore
Di Christo, nostro Iddio e Redentore.

[12]

Un giorno Fra Sylvestro era affocato
Di grand amor d'Iddio; e infiammato,
Iva dimandando, Che e Dio?
E non rispose nullo al suo desio.
Di che n' ando rimpetto a Suora Paola,
E disse, Che e Dio? o Suora Paola?
E quella disse, Amore & carita,
E altro nome non se gli confa.
A che gridava, O! o! molto in alto,
Et entro a lei in su lo smalto:
Et tutto il di parlarono, affocati
D' amor d'Iddio, e pariono alterati.
Un Fra Giacob, zio di Fra Giacobbo,
Si crebbe patiente come un Giobbo;
Tisico fu in fine alla sua morte.
Et non si dolse mai per grave sorte
E infirmita: e cio chegli era dato.
Portando sempre, Iddio n'ha ringratiato.
Gia mai non si connobbe che volesse
O carne che li gossi, o uova lesse.
Diceva semper, Ogni cosa e buona:
Et tutta ha fatto quel che tutto duona.
Poi se mori essendo giovanetto:
E morto era fresco e vermiglietto.
Cantaron gli Angioli su dal campanile,
Et preson la su l'alma nel partire:
E Fra Sylvestro si gli udi cantare,
E Suora Poala gli udi giubilare.
Disse Suora Paola a Frate Piero,
Che Fra Sylvestro tratto a desiero,
Come san Paolo fu in paradiso,
Cosi fu tre volte, e vi fu assiso.
Et da san Francesco, a quest hora,
Piu justo di costui non fu ancora,
Frate Sylvestro e il piu eccellente,
Che sia in queste parti el piu fervente.

[14]

Frate Sylvestro mori nel quarantotto.
Et qui rimason sette di vintotto.
Anni settanta havea Fra Sylvestro,
Quando passo di questo mundo al pestro.
Dentro la volta la in san Francesco
Si fu riposto, credo, in sur un desco.
Et poi il diluvio dentro vi si entrone,
E felle nero e tutto lo guastone:
Cavato quindi, eravo spiccato
Il corpo dalle gambe a translatato?
Si fu la in san Giobbo nel altare,
Et costa con busto, ad aspettare
L'ultimo di, per esser glorioso
Al destro di Jesu suo amoroso:
E cosi in Paradiso sempre stare
Con gli altri Eletti, & Christo contemplare,
Gustando il cibo della vita eterna
Colli Angioli & colli Sancti, in sempiterna
Cantando & jubilando a Dio Signore:
Et sempre ardendo nel verace amore;
Il qual amor si e Christo verace,
Che regna coi sui Santi in vera pace,
E con la Matre sua incoronato
Fio, sempre omnipotente in ogni lato;
Cui est honor & gloria in secula seculorum.
      Amen.

EIUSDEM B. SILVESTRI SELECTA APOPHTHEGMATA.

Silvester, Monachus Camaldulensis Florentiæ (B.)

Dicebat: Non sufficit esse spiritualem in actu & opere: sed habeas etiam mentem spiritualem.
Veritas, aspera habet labia, sed cor tranquillum: hypocrisis e contrario labra dulcia, sed mentem perversam.
Sumus interius instar cepæ, cujus dum cutem unam tollis, invenis aliam.
Nisi tribulatio non humiliaret, per ingratitudinem laberemur in idololatriam.
Fratres tamdiu simul sunt in ecclesia, capitulo, & refectorio, ut postea libenter deberent in cellam sese fugiendo recipere.
Viri sancti magis vigilant post Matutinas, quam post Vesperas.
Si quis dicebat: Sic deberemus facere; hodie non fit ita; respondebat Fr. Silvester; De te solo loquere: unde scis quid alii faciant? solum te ipsum accusa.
Nolebat Fratres in Confessione narrare sua somnia; sed simpliciter dicere: Accuso me quod habuerim obscenum somnium: quia pejor ipso somnio ejus memoria est.
Magis convenire Religioso dicebat, ut calici prius aquam infunderet quam vinum: si enim prius vinum immiseris, sæpius in quantitate falleris.
Orabat semper in obscuro: asserebatque, Dei servum debere tenebris dilectari, instar vespertilionis.
Multum dolebat augmento ecclesiarum, & grandioribus præferebat parvas humilesque.
Volebat ut Fratres cito discederent a loco Capituli, ad fugiendam fraudem diaboli rixatoris.
Haud probabat disciplinam nimis asperam nimisque prolixam; sed laudabat modicam, humilem, & devotam.
Miror, inquiebat, quomodo cor intra corpus non crepet sub Officio divino, propter ejus dulcedinem & sublimitatem verborum.

Übersetzung ins Deutsche  Google-Übersetzung ins Deutsche


Acta Sanctorum: Juni II: 10. Juni




DVD Heiligenlexikon als DVD oder USB-Stick als USB-Stick


Seite zum Ausdruck optimiert

Empfehlung an Freunde senden

Artikel kommentieren / Fehler melden

Suchen bei amazon: Bücher über Acta Sanctorum: 9. Juni

Wikipedia: Artikel über Acta Sanctorum: 9. Juni

Fragen? - unsere FAQs antworten!

Im Heiligenlexikon suchen

Impressum - Datenschutzerklärung



        Zum Schutz Ihrer Daten: mit 2 Klicks empfehlen!


- zuletzt aktualisiert 00.00.2014
korrekt zitieren:
Societé des Bollandistes:
Die Deutsche Nationalbibliothek verzeichnet das Ökumenische Heiligenlexikon in der Deutschen Nationalbibliografie; detaillierte bibliografische Daten sind im Internet über http://d-nb.info/969828497 abrufbar.