Sollte hier eine Anzeige erscheinen, deren Anliegen dem unseren entgegensteht, benachrichtigen Sie uns bitte unter Angabe der URL dieser Anzeige, damit diese Werbung nicht mehr erscheint.
Lesen Sie vorher bitte unsere Erläuterungen auf der Seite Warum Werbung und wie sie funktioniert.


 


Ökumenisches Heiligenlexikon

Acta Sanctorum der Bollandisten
Einleitung Juni II           Band Juni II           Anhang Juni II

10. Juni


DIES DECIMA IUNII.

DIES DECIMA IUNII.

SANCTI QUI QUARTO IDUS IUNII COLUNTUR.

Sanctus Getulius, Martyr Rome, via Salaria.
S. Cerealis, Martyr Rome, via Salaria.
S. Amantius, Martyr Rome, via Salaria.
S. Primitivus, Martyr Rome, via Salaria.
S. Mammarius, Presbyter. Martyr Afer, Besechi in Numidia.
S. Felix, diaconus, Martyr Afer, Besechi in Numidia.
S. Victorianus, diaconus, Martyr Afer, Besechi in Numidia.
S. Albinus, Martyr Afer, Besechi in Numidia.
S. Donatus, Martyr Afer, Besechi in Numidia.
S. Libusus, Martyr Afer, Besechi in Numidia.
S. Laurentius, Martyr Afer, Besechi in Numidia.
S. Faustinianus, Martyr Afer, Besechi in Numidia.
S. Ziddinus, Martyr Afer, Besechi in Numidia.
S. Crispinus, Martyr Afer, Besechi in Numidia.
S. Leuvus, Martyr Afer, Besechi in Numidia.
S. Faustina, Martyr Afra, Besechi in Numidia.
S. Fausta, Martyr Afra, Besechi in Numidia.
S. Faustinus, Martyr Afer, Besechi in Numidia.
SS. duo Socii, Martyres Afri, Besechi in Numidia.
S. Basilides, Martyr Romæ, via Aurelia.
S. Aurisius, Martyr Romæ, via Aurelia.
S. Rogatus, Martyr Romæ, via Aurelia.
S. Januarius, Martyr Romæ, via Aurelia.
S. Cassianus, Martyr Romæ, via Aurelia.
S. Victurus, Martyr Romæ, via Aurelia.
S. Victurus, Martyr Romæ, via Aurelia.
S. Martinus, Martyr Romæ, via Aurelia.
S. Davallius, Martyr Romæ, via Aurelia.
Alii XX Socii; Martyres Romæ, via Aurelia.
S. Crispolus, Martyr in Hispaniis.
S. Zacharias, Martyr Nicomediæ.
S. Timotheus Martyr, Episcopus Prusæ in Bithynia.
S. Benjamin M. a Græcis honoratus.
S. Theophanes Reclusus, Antiochiæ.
S. Pansemne Pœnitens, Antiochiæ.
S. Apollo Episcopus, apud Græcos.
S. Alexius, Episcopus in Bithynia.
S. Canides, Reclusus in Cappadocia.
S. Censurius, Episcopus Autissiodori in Gallia.
S. Maurinus Abbas, Martyr Coloniæ Agrippinæ.
S. Ebremundus, Abbas in Sagiensi Normanniæ diœcesi.
S. Ivo Episc. Persa, in Anglia depositus.
Tres Socii ejus, in Anglia depositi.
S. Landericus, Episcopus Parisiensis.
S. Ithamarus, Episcopus Roffensis, in Anglia.
S. Oliva, Virgo & Martyr Panormi.
B. Bardo ex Abbate Herveld. Archiepiscopus Moguntinus in Germania.
S. Margarita, Regina Scotiæ, Edimburgi.
B. Bogumilus, ex Archiepiscopo Gnesnensi, Eremita Camaldulensis, Unietoviæ in Polonia.
B. Diana, Virgo sanctimonialis Ordinis S. Dominici, Bononiæ in Italia.
B. Cæcilia, Virgo sanctimonialis Ordinis S. Dominici, Bononiæ in Italia.
B. Amata, Virgo sanctimonialis Ordinis S. Dominici, Bononiæ in Italia.
B. Henricus Baucenensis, Tarvisii in ditione Veneta.
B. Bonaventura, Ord. Eremit. S. Augustini, Card. S. Cæciliæ, Romæ.
B. Joannes Dominici, Ordin. Prædicatorum, Card. S. Sixti, Budæ in Hungaria.

PRÆTERMISSI ET IN ALIOS DIES REIECTI.

Opera R. P. Godefridi Henschenii piæ memoriæ, nisi aliud indicent litteræ additæ margini.

D. P.
Sancti Rigoberti, Episcopi Remorum, Translatio inscripta est Ms. Florario. Vitam ejus illustravimus ad diem IV Januarii.
S. Agatho Papa, ab Ocatavio Cajetano Tomo 2 de Vitis Sanctorum Siculorum, per conjecturam hodie refertur; ut is nodum aliquem sibi objectum solvat, quasi per errorem Anastasii Bibliothecarii, & consequenter Romani Martyrologii, positus fuerit, quando de eo agimus, X Januarii.
S. Mauri Translatio indicatur in scripto quodam Benedictino. Ejus Vitam dedimus XV Januarii.
Macarii Patris festum indicatur apud Seldenum, in Kalendario priori Coptico sive Arabico, adjuncto Synedriis Hebræorum. Inter varios Macarios videtur esse præcipuus S. Macarius Abbas in Ægypto, cujus Acta illustravimus XV Januarii.
S. Antonii festivitas in cœnobio ejusdem, in suburbiis Parisiorum, ob Reliquias eo translatas; uti etiam in cœnobio Monialium Abbatiæ Lubecæ in diœcesi Noviomensi, nunc Lutetiæ, indicatur a Claudio Chalemoto: sed spectat ea res ad illius Natalem XVII Januarii.
S. Aldegundis Abbatissæ remotio corporis, indicatur in Mss. Pragensi & Trevirensi S. Maximini. Dies natalis est XXX Januarii.
S. Rembertus, Episcopus Bremensis, inscriptus est Mss. Florario & Catalogo generali Ferrarii. Vitam ejus dedimus IV Februarii.
S. Meletius, Episcopus Antiochenus, relatus in eodem Florario. Acta vide XII Februarii.
SS. Modestinus Episcopus & Socii Martyres, Abellini in Hirpinis, proferuntur in utroque Catalogo Ferrarii. Nos sensum nostrum de Actis dedimus, Quando ob Translationem potißimum coluntur, XIV Februarii.
Blanda, a S. Eleutherio Episcopo Tornacensi ad vitam resuscitata, baptizata, & Christo dicata, sancta & immaculata permansit; & cursu benigne finito ad cælestia migravit. De ea agit Arnoldus Raißius in Auctario ad Natales Sanctorum Belgii, a Molano editos: & Arturus in Gynæceo sacro: omnia autem illa late deducuntur in Vita dicti Eleutherii XX Februarii.
S. Suiberti Confessoris, in Insula-Cæsaris, Elevatio, indicatur in Fastis Agrippinensibus Gelenii, & aliis monasticis. Acta discußimus I Martii.
S. Patricii Episcopi, Translatio in Scotia, id est, hodierna Hibernia, indicatur a Greveno, Canisio, Ferrario, & celebratur Officio Ecclesiastico. Ejus Acta illustravimus ad diem XVII Martii.
S. Landoaldus suggeritur in Ms. Kalendario Belgico. Est is Archipresbyter in Winter shoven. De quo egimus XIX Martii.
SS. Alexander Miles, & Antonina Virgo, Martyres, memorantur in Menæis Græcorum cum solenni Officio Ecclesiastico. Illorum Acta martyrii dedimus, quando a Latinis coluntur, III Maji.
S. Aygulphi, Episcopi & Martyris Bituricis, memoria celebratur a Saussajo, a pluribus sequenti die. Vitam dedimus XXII Maji.
Saturninus Episcopus, Cassianus, Felix, indicantur in scriptis Additionibus Carthusiæ Bruxellensis ad Grevenum. Videntur temere collecti; nam in diebus Iunii hactenus datis sunt Martyres circiter duodecim Saturnini. At Cassianus hodie inter Martyres Romanos, uti & die III Iunii cum duplici Saturnino, & aliquo Felice, itidem Romano Martyre, ut videantur posse referri ad diem III Junii.
S. Maximinus, Episcopus Aquensis, Massiliæ in Gallia, memoratur a Maurolico, Felicio, Galesinio: ab aliis VIII Junii.
S. Pelagia, Virgo, & Martyr Antiochiæ, inscripta est Menologio Sirleti. Acta martyrii dedimus IX Junii.
D. P.
S. Fortunatus, ut Episcopus Trevirensis & Confessor, refertur in Kalendario & Lectionario illius Ecclesiæ anni 1645, & jubetur 3 Lectio de Communi recitari, ritu Officii simplicis. Acceptus est ille ex Chronico Trevirensi, sub initium valde fabuloso, ubi post Mauritium nominatur Fortunatus, & uterque censetur sedisse circa annos 240 & 250, quando de iis agit Browerus. Nobis utriusque dubia existentia est: & diem sumptum putamus a die quo obiit Amalarius Fortunatus, de quo mox infra.
SS. Aresius, Rogatus, & alii XV, leguntur in Martyrologio sub nomine Bedæ excuso, sed illi supposito. Interim citato Beda relati sunt a Baronio in Martyrologium Romanum. Verum arbitramur esse Martyres Romanos, via Aurelia coronatos cum S. Basilide, & appellari Aurisum, Rogatum & alios XX, ut infra ad horum Acta dicetur.
SS. Pancratius & Zacharias, in Aquileja, scilicet paßi aut honorati, memorantur in Mss. Trevirensi S. Maximini, Leodiensi S. Laurentii, & Ms. Florario. Nihil assequimur de eorum apud Aquillejenses veneratione, aut in Ms. Kalendario illius Ecclesiæ, a nobis Romæ descripto; aut aliis certioribus monumentis. Forsan illorum ibi Reliquiæ fuerunt, aut Ecclesia sive altare. Et hic dies assumptus est propter nomen S. Zachariæ Martyris Nicomediensis, qui hodie colitur. Sunt & aliqui Martyres Pancratii, a nobis indicati: sed quis illorum hic intelligatur, ab ipsis Aquilejensibus desideramus cognoscere.
D. P.
S. Gerachii Martyris, Corpus cum capite, a Gregorio XV an. 1622 obtentum, adservatur Bononiæ in Ecclesia S. Francisci, & colitur hoc die, sub ritu duplici.
Zajefus quidam, ut videtur, Monachus, hodie invocatur a Poëta Habeßino, auctore Hagiologii metrici, ut qui schisma quoddam Monachorum una cum Rege Iecuno-Amlaco, extinxerit, non sine miraculo. Si Iobus Ludolfus, qui inde utrumque adscripsit Æthiopicis fastis in sua gentis illius historia, etiam Chronologicam Regum seriem dedisset, ex qua de Regis istius ætate certi aliquid statui posset, possemus & nos fundatius procedere ad eum inter Sanctos recipiendum, vel non.
Segianus Presbyter Inverletheæ, qui S. Honorii I Papæ litteris admonitus, Scotos suos ad Pascha Romano ritu celebrandum adduxit, est inscriptus Menologio Scotico Dempsteri: iterumque ille in Historia Scotica de eo agit pag. 584, dicens, floruisse Segianum anno 666. Verum Honorius vita functus est an. 638. Eumdem, citato Martyrologio Scotiæ, profert Ferrarius in Catalogo generali, & citat Breviarium atque Hectorem Boëthium, sed hujus locum non indicat, neque ubi illud Breviarium haberi poßit, addit. At Inverletheam, ait, urbem fuisse Rossiæ, a Danis eversam, a Rosmarchæo urbe XIV M. P. distantem.
D. P.
Fructuosus, Episcopus Eugubinus, dicitur a Iacobillo Tom. I de Sanctis Umbriæ, obiisse hoc die, circa an. 588. Allegat is quemdam Episcoporum Eugubinorum Catalogum, ubi antiquitus scriptum sit: S. Fructuosus Eugubinus, vir sanctissimus, an. Domini DLXXVII a S. Benedicto Papa electus XVI Episcopus Eugubii, anno sui Pontificatus III, sedit annos x. Non magnam antiquitatem sapit hujusmodi formula: digna tamen eatenus notari, quatenus Chronologia, cum nostra, non cum Baroniana convenire potest, qua Benedicti initium ponimus anno, non 572, sed 575, 16 Iunii. Nullus Fructuoso isti habetur ab Ecclesia honor, nisi quod in Cathedrali visatur vetus statua lignea, S. Fructuosi vulgo dicta. Ugellus etiam abstinet ab hoc titulo.
Amalarius Fortunatus, Trevirensis Archiepiscopus, cum opinione sanctitatis & miraculorum mortuus an. 832, dicitur a Christophoro Browero in Annalibus Trevirensibus. Est que ejus Vitæ collecta a Constantino Caëtano, qui eum honor at titulo Beati: & quamvis scribat fuisse Ordinis S. Benedicti, eumdem tamen fastis suis non inscripserunt Martyrologi Benedictini. Interim suggero, in quadam Petri Francisci Chiffletii scheda reperisse nos, quod Vita & miracula S. Amalarii habentur in chartophylacio Metensi (sunt enim qui in Metensi S. Arnulfi ecclesia sepultum velint) quod totum refert, nec admittit Browerus. Ipsam illam Vitam & miracula optaremus videre.
Joannes Monachus Bertiniensis, circa annum 903, refertur in Appendice altera Hugonis Menardi ad Martytologium Benedictinum, quod dies ejus natalis sit ignotus, & appellatur Beatus: eum ut Sanctum inscripsit suo Menologio Bucelinus, ad suum placitum.
D. P.
Alexandri Eremitæ, Vologdensis Thaumaturgi, obitus, cum titulo Venerabilis Patris nostri, refertur in Synaxario Ruthenorum, quod nobis Moscuæ Latinum fecit Georgius David, S. I. Mißionarius. Optamus distinctiorem natitiam ætatis, vitæ, & miraculorum; cum neque in Kalendario figurato, nec in Synaxario, quod habemus impressum anno 1679, inveniatur.
Petrus, ex Novitio Claræ-vallis sub S. Bernardo, postea Abbas Novæ-vallis in Godlandia, cum titulo Beati memoratur ab Henriquez & Chalemoto. Nulla ejus mentio sit in Vite Aquilonia Scandinaviæ apud Vastovium Gothum: expectamus ut certius probetur cultus.
Margarita Virgo, monialis in monte S. Walburgis his verbis indicatur in Kalendario Cisterciensi Divione excuso; a Chalemoco celebratur etiam ejus memoria absque ullo titulo Beatæ, quod notasse sufficit.
Maria, Sanctimonialis Vallencuriæ in Campania Gallica, Ordinis Cisterciensis, cum titulo Beatæ indicatur ab Henriquez, Bucelino & Chalemoto: at Piis cum titulo beatæ memoriæ annumeratur a Saussajo.
Arnoldus, ex Trevirensibus natus, Ordinis Prædicatorum, vidit B. Jordanum Generalem ab Angelis ferri in cælum, suavis in regimine, erga nomen Jesu mire affectus, laudatur a Michaële Pio. & a Thoma Cantipratano lib. I cap. 76, relato ad Vitam E. Iordani 13 Aprilis in Annotatis ad caput 6. In Anno autem Sancto hujus Ordinis refertur hoc 10 Iunii, nullo allegato auctore.
D. P.
Eusebius Carmelita, cui S. Cyrillus, Prior in monte Carmeli tertius, cum epistola de ortu & progressu Ordinis, Regulam miserit, a S. Alberto datam decessori Brocardo; ut sanctum Martyrem adscriptum lego Aciei bene ordinatæ: tacent de eo vetera quæ in Speculo proponuntur Ordinis Kalendaria.
Joannes ab Ischitella, in Apulia an. 1525, Bonifacius a Riparolo, Genuæ anno 1330, Alb. de Marchesiis, in Romandiola an. 1531, Joannes a Perpiniano, Mexici anno 1550, Agatha Urbanista S. Claræ, Virduni 1293, Ordin. Minorū virtutibus conspicui, cum titulo Beati referuntur in Martyrologio Franciscano Arturi, & Agarha in Gynæceo.
SS. Crispolus & Restitutus, Romæ passi, referuntur in Ms. Trevirensi, & in nonnullis tribuuntur Hispaniis, ubi S. Crispolus hoc die coronatus est, in cujus elogio hanc controversiam proponimus, ambo autem Romæ paßi sunt XI Junii.
D. P.
S. Basilla, Martyr Romæ indicatur in Mss. Richenoviensi, Rhinoviensi, Augustano, & aliis. A pluribus refertur XI Junii.
SS. Basilides, Tripus, seu Tripodes, Mandales, & XX Socii, Martyres Romæ, indicatur apud Usuardum, Adonem, & hodiernum Romanum. De iis latius agemus, ad Acta S. Basilidis, die, quo hic passus dicitur XII Junii.
S. Abunefri seu Abunaphri obitus relatus in Kalendario Coptico Seldeni & Fastis Æthiopicis Ludolsi. Est S. Abbas Onuphrius, cujus sepulturam qui curaverunt Fratres, etiam invocantur ut Sancti in Hagiologio metrico Poëtæ Habeßini. De quibus agemus, quando ille in Romano Martyrologio referfertur XII Junii.
D. P.
S. Asterius, Petræ in Arabia Episcopus, ut Confessor, inscribitur hodierno Romano. Omnia ei communia sunt, præter diem gratis assumptum, cum Socio Macario sive Ario, Petræ in Palæstina Episcopo: de utroque simul agemus XX Junii.
D. P.
S. Etto Episcopus indicatur in Kalendario Benedictino Dorganii, sed huc perperam translatus a die X Julii.
S. Amelberga vidua, Lobiis & Binohii, profertur a Saussajo; sed etiam perperam huc translata a die X Julii.
S. Ragenusla, Virgo in Hasbania, suggeritur in scriptis Additionibus ad Grevenum. Colitur illa XIV Julii.
S. Marcella, socia S. Marthæ & aliorum, celebratur a Maurolyco & Felicio. De ea cum S. Martha poterit agi XXIX Julii.
Apostolorum divisio indicatur a Maurolyco: ab aliis XV Julii.
S. Pantaleonis Martyris invocatio Cremæ, ubi sunt ejus Reliquiæ & Patronus habetur, indicatur in Catalogo generali Ferrarii, & a Galesinio: qui Mediolani coli addit, ac festum esse VI Kalendas Augusti, imo V Kalendas, sive XXVIII Julii.
S. Tatwinus, Archiepiscopus Cantuariensis, indicatur a Ghinio in Natalibus Sanctorum Canonicorum & a Ferrario in Catalogo Generali; & ab hoc allegatur Martyrologium Anglicanum. Sed deest in utraque editione, & refertur, quando iterum eo citato illum habet Ferrarius, XXX Julii.
Ursini Episcopi & Confessoris, atque Bertunii Martyris, translatio Lysois, inscripta est Ms. Centulensi. Ex his, quantum assequimur, videtur Ursinus esse Bituricensis Episcopus, qui colitur IX Novembris. & Bertuwius Martyr, Saussajo Bertuwinus, relatus VIII Augusti.
S. Laurentii adventus Reliquiarum, ad monasterium S. Laurentii apud Leodienses, indicatur in Ms. Florario & Saussajo, Colitur ille X Augusti,
D. P.
S. Cedonius, seu Chelidonius, ut Socius S. Maximini, a Maurolyco & in Mss. Additionibus ad Usuardum Greveni, hoc die ponitur: a Saussajo, tamquam ille a nativitate cæcus, quem Christus illuminavit, in Supplemento Martyrologii Gallicani (quando licebit plenius rem inquirere) XX Augusti.
S. Philippi, Ordinis Servorum, Translatio Tuderti in Umbria, memoratur in Catalogo Generali Ferrarii. Natalis est XXIII Augusti.
S. Edmundi, Regis Orientalium Anglorum & Martyris, Translatio inscripta est Martyrologio Anglicano Wilsoni. Dies natalis est XX Novembris.
S. Catharinæ, Virginis & Martyris, Translatio in monte Sinai, indicatur a Greveno & Canisio. Ejus item natalis est XXV Novembris.
D. P.
S. Blanchus, ut Martyr Brixiæ, sub Nerone Imp. & Gallieno Præfecto, inscribitur Martyrologio Brixiano Bernardini Fayni; totaque narratio nititur auctoritate cujusdam Scipionis Covi, qui paßionem ejus in aliquo Ms. invenerit; & quidem, ut in Notis Faynus ait, pervetusto. Sed quomodo tale dici potest, quod non nisi in Historiis Brixianis vulgaribus invenit Covus? cum usus vulgari lingua scribendi historias paucorum sit seculorum? Adhæc Blanchum de Plano, ex nomine suo æque suspectum-habemus, atque Presbyterum Calorum de Confaloneriis, qui Gallienum, post Blanchi cædem tonversum ad fidem, baptizarit. Quoniam autem etiam ipse Gallieñus factus Martyr dicitur, eidemque inscribitur Martyrologio; expectabo quid hisce visis repositurus sit Honorius Stella, Abbas ad S. Afram; & an horum veritatem verosimiliorem facturus sit, quam tot aliorum similium, de quibus egi in Parte 3 Propylæi antiquarii ante Tom. 2 Aprilis: ad quam Censuram verbosißimum quidem responsumalle edidit anno 1687, sed inutile; quamdiu omnia tandem eo reducuntur, ut credere cogamur, eos, quibus anno 1529 mandavit Civitas inquirere in Chronicam, unde inventorum tunc Martyrum nomina & cognomina probari dicebantur; non fuisse contentos Guerrini Cereti Chronica, ut ipse defensor fatetur, fabulosa; sed & supponere, eos habuisse aliā, quæ nunc perierit, fidei certioris. Interim rem differimus in diem, quo Gallienus iste, sive ut postea scribitur Gallianus, passus dicitur, II Decembris.
S. Anianus, Episcopus Carnotensis quintus, dicitur a Sebastiano Roulliardo e vita deceßisse hoc die; ad quem refertur, a Saussajo in Supplemento Gallicani Martyrologii, & Ferrario in Catalogo Generali. Verum in Breviario Carnotensi (quod habemus anno 1633 excusum) omnis solennitas, ob Translationem an. 1136 factam, notatur die VII Decembris.
Judoci, laici Confessoris, mentio fit in Kalendario Breviarii Lubecensis anni 1523. At S. Judoci Abbatis in agro Pontivo festum sub ritu duplici celebratur in antiquo Breviario Bruxellensi ecclesiæ S. Gudilæ; & in hujus Martyrologio Ms. memoratur primo loco. Dies ejus natalis est XIII Decemb.

DE SANCTIS MARTYRIBUS
GETULIO, CEREALE, AMANTIO, PRIMITIVO,
ROMÆVIA SALARIA.

CIRCA CXXIV.

COMMENTARIUS PRÆVIUS.
De antiquitate Actorum, cultu Reliquiarum, Getulio & Zotico distinguendis.

Getulius, Martyr Rome, via Salaria (S.)
Cerealis, Martyr Rome, via Salaria (S.)
Amantius, Martyr Rome, via Salaria (S.)
Primitivus, Martyr Rome, via Salaria (S.)

D. P.

Floruit sub Hadriano Imperatore, apud Tiburtinos in Latio, generosissima in fide Christiana propaganda familia SS. Getulii & Symphorose, eorumque septem filiorum: quibus acceßit Getulii frater, Amantius: omnes autem numero decem, martyrio coronati, vitam hanc mortalem cum æterna & immortali commutarunt. [Acta horū Martyrum antiqua,] Ex his S. Symphorosa cum septem filiis Ecclesiastica veneratione colitur XVIII Iulii, at S. Getulius & Amantius, una cum Cereale Consulari ab his converso, & Primitivo eorum familiari, hunc X Iunii suo martyrio cohonestarunt. Acta in antiquißimis codicibus referuntur; in quibus Iulius Africanus indicatur auctor, quasi is Acta Martyrum, duobus primis seculis pro Christi fide passorum, collegisset, adeoque etiam SS. Getulii, Amantii, Cerealis & Primitivi, qui ante S. Symphorosam & septem filios, illustri pugilatu decertarunt. Quidquid sit de collectione Iulii Africani, qui centum annis post Hadriani imperium floruit, antiqua valde sunt Acta prædictorum Martyrum; brevibusque interrogatis & responsis contexta; eo modo quo habemus adhuc nonnulla, ex ipsismet Proconsularibus Actis accepta: non tamen talia ipsamet dicenda, ut ex Notis nostris apparebit. Damus autem eadem ex vetustißimo nostro codice, ante plures centenos annos aut forsan octingentos exarato, & contulimus cum altero antiquo codice Trevirensi Imperialis monasterii S. Maximini, alioque Bonini Mombritii ante ducentos annos excuso, ac paßim ex optimis Scriptoribus collecto.

[2] Habuit & Laurentius Surius egregium codicem Ms. ut præfatur, sed stylum mutavit, & hinc inde contraxit. Eadem ex Surio cum suis Notis edidit Romæ anno MDLXXXVIII Fulvius Cardulus Societatis Iesu. Surius autem addit, hisce Actis fidem conciliari ab antiquissimis Martyrologiis. [in Martyrologiis contracta.] Ado sane, servatis horum Actorum verbis, longißimum profert elogium, quod contraxerunt Notkerus & auctor Bedæ supposititii aliique recentiores. Usuardus hoc encomium formavit: Eodem die X Junii, via Salaria, passio Beati Getulii, clarissimi & doctissimi viri, sociorumque ejus, Cerealis, Amantii, & Primitivi: qui jussu Hadriani Imperatoris primo cæsi, deinde in carcerem reclusi, postremo incendio sunt traditi. In Martyrologio Romano ista adduntur: Cum nullo modo ab igne læsi fuissent, fustibus illiso capite martyrium compleverunt: quorum corpora Symphorosa, B. Getulii uxor, collegit, & in arenario prædii sui honorisice sepelivit. Verum hic nonnulla ipsis quatuor tribuuntur, quæ ad unum alterumve tantum spectare ex Actis certißime constat.

[3] Tempus martyrii inveniedum, cum Hadrianus Imperator esset Romæ, aut in urbe Tiburtina, [Tempus martyrii:] ubi ejus cubiculum etiamnum ostenditur; cumque Sixtus I in Pontificatu Romano adhuc degeret. Proinde maxime opportunus nobis videtur annus vigesimus quartus supra centesimum, quando visitatis provinciis Romam rediit Hadrianus, sequenti anno iterum inde digressus, & anno CXXVII adhuc in Asia occupatus, quando Sixtus Romæ obiit III Aprilis. Baronii calculus a nostro hic enormiter differt: anno enim CXXXVIII, quo passos Martyres statuit, & cujus mense Iulio Hadrianus obiit; non Sixtus, sed Hyginus jam Pontifex erat, juxta dicta nostra ad Catalogos veteres Pontificum Rom. ante Tomum I Aprilis & alibi.

[4] Carolus Bartholomæus Piazza, in Sanctario Romano, post relatam ad hunc diem X Iunii memoriam S. Getulii & sociorum Martyrum; addit, festum S. Getulii celebrari in ecclesia S. Angeli in foro Piscario, ubi sacrum ejus corpus requiescit. Eodem modo celebrari ibidem ait festum S. Symphorosæ & filiorum, & eorum corpora ibidem asservari. [corpora SS. Getulii, Symphorosæ & filiorum Romæ,] Octavius Pancirolius, in Thesauro abscondito Urbis, regione 10, ecclesia 50, asserit hanc S. Angeli in foro piscario ecclesiam restauratam a Papa Stephano juniore, secundum Baronium hujus nominis Tertio, sed paßim melius dicto Secundo: qui anno DCCLII creatus est, post ejusdem nominis alium, Electum quidem, sed numquam ordinatum, ideoque nec a veteribus numeratum. Illum autem dicit Pancirolius, ut ipsam ecclesiam sacris Reliquiis ditaret, elevasse corpora prædictorum, ab ea quæ iisdem primitus fuerat constituta via Tiburtina, sub nominibus SS. Getulii, Symphorosæ & septem filiorum. Eadem præclare confirmat Fulvius Cardulus pag. 175, ubi ista addit. Ceterum hæc sacra ossa, sub ara maxima ejus ecclesiæ condita, Pio IV Pont. Max. cum illud altare ad medium hemicycli parietem transferretur, detecta sunt; atque in loculum sive arcam fenestratam vitroque translucidam, ut populo ad pium cultum & venerationem statis diebus exponerentur, transposita. [& inde Tiburim cranium S. Getulii delatum.] Cum vero sic præberetur occasio aliquid auferendi; Marianus Perbenedictus, Episcopus Marturanensis & Urbis Gubernator, eadem numquam amplius visenda, anno MDLXXXVII marmoreo sepulcro inclusa reposuit … Sed etiam tunc VIII fragmenta sacrorum ossium excepta fuerunt: & antea, scilicet anno MDLXXXIV, Gregorii XIII pia liberalitate sumpta inde alia erant, ut Tibur, ad novum templum Societatis Jesu ornandum, deferrentur … inter quas est Cranium S. Getulii. Hæc ibi, latius deducenda ad Vitam S. Symphorosæ, cui est illud templum dicatum. Aliquas etiam S. Getulii Reliquias in ecclesia S. Cæciliæ transtiberina, & alia S. Pauli haberi, indicat dictus Pancirolius. Denique Masinius in Bononia perlustrata, dicit S. Amantii Reliquias esse in ecclesia S. Francisci, sed eas hujus esse de quo nunc agimus, non continuo probamus.

[5] Difficultas aliqua hic enodanda occurrit. Ad diem XII Ianuarii inscriptus est Martyrologio Romano S. Zoticus Martyr Tibure. Ubi Baronius in Notis remittit Lectorem ad hunc X Iunii, quod ejus exemplo & nos fecimus. Iterum vero X Februarii referuntur SS. Zoticus, Irenæus, [perperam S. Zoticus cum S. Getulio unus idemque habitus,] Hyacinthus & Amantius Martyres Romæ; & Baronius in Notis ait, in sua Bibliotheca esse eorum Acta pervetusta, in quibus martyrio coronati dicuntur sub Hadriano Imperatore & Licinio Consule. In Notis denique ad hunc X Iunii asseruit, Getulium etiam Zoticum dictum reperiri. Nos, ut tuto progrederemur, etiam dicta Acta ex Ms. Baronii transcribenda curavimus; & reperimus auctorem, non absque inscitia, seu potius temeritate, vera Acta S. Getulii immutasse, auxisse, & corrupisse. Nam ubicumque in veris Actis habebatur nomen Getulii, eo expuncto supposuit nomen Zotici: & quia in Actis solus ex incendio evasisse dicitur S. Getulius, ille omnes evasisse asserit; & Zoticum, loco Getulii positum, non X Iunii, sed pridie Idus Januarias, seu die XII Ianuarii, coronatum esse; de quo Fulvius Cardinalis pag. 16 scribit, Tibure repertam hanc inscriptionem: [ex Actis imperitissime consutis.] Hic requiescit Zoticus Martyr, quod in Supplemento ad dictum XII Ianuarii poterit exactius examinari. Mirabiliora, imo incredibilia prorsus de S. Cereale in iisdem Actis, a Baronio laudatis, dicuntur, quasi ipse in eadem cum Hadriano Imperatore navi, atque in consortio SS. Andronici, & Probi & Taraci navigasset Hierosolymam, ibidemque esset juxta muros Hierusalem decollatus X Kalendas Decembris, atque a SS. Andronico, Probo & Taraco sepultus. Debuisset hoc factum esse anno CXXXI vel sequenti, quibus in Syria Hadrianus fuit & restauravit Hierusalem, Æliam deinceps dicendam a suo nomine: atque ita Sancti isti per CCLX annos superfuissent, X die Octobris sub Diocletiano & Maximiano martyrium paßi, ut constat ex eorum Actis, quæ duplicia Græce & Latine habemus, suo tempore elucidanda: interim quæ in editionibus Surii extant, satis abundeque huic quæstioni decidendæ sufficient. Plura infra in Notis rejiciuntur, & quam male consuta sint illa Acta ostendunt, quæ S. Zotico fuerunt perperam attributa, ipsumque cum S. Getulio confuderunt.

ACTA MARTYRII.
Ex pervetustis Mss. & Mombritio.

Getulius, Martyr Rome, via Salaria (S.)
Cerealis, Martyr Rome, via Salaria (S.)
Amantius, Martyr Rome, via Salaria (S.)
Primitivus, Martyr Rome, via Salaria (S.)

BHL Number: 3524

EX MSS.

[1] [Sub Adriano Imperatore,] Temporibus illis, jam quasi tempestate remota, ab Adriano Principe hoc in mandatis declaratum fuit, ut in omnes civitates, tam amplas quam [parvas] a, sui Senatus vel Curiæ ordo vulgaretur scriptus: Et dum fieret præceptio principalis, tanta sævitia, instigante suggestione diabolica, accenditur Adrianus, ut præciperet Christianos, ubicumque invenirentur, statim sibi offerri. Eodem vero tempore erat quidam doctissimus in omni lege divina, nomine Getulius, vir Christianissimus, territorio b Savinensium, in c Gabiis civitate, non longe ab urbe Roma. [ad Getulium Christi præconem,] Hic quotidie congregans apud se multitudinem Christianorum, victum atque alimenta omnibus eis præbebat; exponensque eis legem divinam, tam ex Græcia d quam ex Italiæ regione maximam multitudinem erudierat. Hoc dum cerneret universus populus e circumquaque, & prædicatio audita est, famaque B. Getulii percrebuit.

[2] [comprehendendū missus Cerealis Vicarius,] Quod cum audisset Adrianus Imperator, misso Cereale Vicario in prædictum locum Saviniensium, jussit eum teneri. Ad quem cum venisset Cerealis in Gabios, civitatem prædicti loci; invenissetque eum in domo sua sedentem, atque docentem Christianos, qui ad se confluxerant, sicut erat solitus: f & illi ob ejus prædicationem magis ac magis corroborarentur in fide Domini nostri Jesu Christi; Cerealis dixit, ad eum: Audisti quod g Principes jusserunt, atque declaratum est universis? Cui beatus Getulius: Ergo jussioni principali obaudire oportet? Qui Cerealis dixit: Tuo ore dicito, si justum non est. S. Getulius dixit: Ergo collatio h operetur. Cerealis dixit: Da manus, [disputat cum eo de mysteriis fidei;] & sacrifica diis. S. Getulius dixit: Nos oportet adorare Deum, Dei filium, qui est Principum Princeps, & ei obaudire oportet; non homini mortali & vermibus pleno. Cerealis dixit: Et Deus habet filium? S. Getulius dixit: Habet plane, & fuit, & est; quia ipse est principium. Cerealis respondit: In qua doctrina aut signo agnosco ea quæ dicis mihi? Fac ut cognoscam eum filium Dei & Deum esse, quod polliceris. S. Getulius dixit: Hoc scias, quia Verbum Dei, Deus, qui natus est ex Spiritu sancto & Maria Virgine, non ex sanguinibus, neque ex voluntate carnis, neque ex semine viri, sed ex Deo natus est Dominus, Euangelista testante, qui ait: Novissimis temporibus dignatus est venire, ut mortuos suscitaret, cecos illuminaret, leprosos mundaret, mare pedibus ambularet, ventis & tempestatibus imperaret. Respondit Cerealis Vicarius: Et quomodo possum cognoscere hoc factum? edicito mihi.

[3] Sanctus autem Getulius vocavit ad se fratrem suum, Amantium nomine, Tribunum, qui absconsus erat propter metum Adriani Imperatoris; & narravit ei omnia de Cereale Vicario: [deinde advocato etia Amantio] quia ante conspectum Adriani Cerealis & Amantius semper accepti fuerant. Tunc S. Getulius declaravit Cereali Amantium Germanum suum: qui cum vidisset eum, gavisus est gaudio magno. Tunc S. Getulius dixit ad Cerealem: Frater i, depone artes diabolicas; & indue patientiam Domini nostri Jesu Christi: quia ego, quem vides, reliqui k uxorem & filios, & facultates præsentis seculi in civitate Tiburtina, & quæsivi veram atque æternam facultatem. Cerealis Vicarius dixit: [instruitur petitque fieri Christianus,] Ego vero nec uxorem nec filios habeo, quos relinquam. Nam si est æternum aliquid, nolite abscondere mihi; & projicio homines, mortifero l ingenio plenos. S. Getulius dixit: Hoc est æternum, ut credas Christum filium Dei vivi, & idola manu facta projicias. Cerealis respondit: Quo ordine possum credere, ut nihil fucatum in me resideat? Dicit ei amicus ejus Amantius Tribunus; Ut baptismum percipias in confessione Christi, & habebis vitam æternam: & si reliqueris omnia, quæ temporaliter videris habere, centuplum accipies, & vitam æternam possidebis.

[4] Cerealis Vicarius dixit: Et quid impedit, ut pro Christo filio Dei sanguinem meum fundam? tamen nolite moras inducere donationi vestræ. S. Getulius dixit: [Jejunant simul & orant triduo.] Ergo suscipe quod bonum est, & jejuna, & pœnitentiam age, sicut & ego. Et indixerunt ei jejunium triduanum, donec responsum acciperet a Deo: & tota nocte in vigiliis & orationibus perstiterunt. Consummata autem tota vigilia noctis, audierunt vocem in unum omnes Sancti simul, qui aderant cum B. Getulio, & Amantius cum Cereale, dicentem sibi: Vocate ad vos m Xistum, Episcopum urbis Romæ, qui tradat baptismum. Itaque miserunt n ad urbem Romam, & accersito beato Xisto Episcopo, [Baptizatus a S. Xisto Cerealis:] venerunt in locum territorii prædicti Saviniensium, in civitatem Gabios, in cryptam quamdam: & fecit secundum ordinem Christianorum, & catechizavit eum, & baptizavit in crypta prætacti oppidi. Eadem hora vidit Cerealis Spiritum sanctum descendentem superse, [Spiritum sanctum] & confestim clamavit voce magna dicens: Ecce video lumen super splendorem solis, descendens super me. [& Eucharistiam suscipit.] Igitur beatissimus Xistus obtulit pro unoquoque sancta libamina, & participati sunt omnes sacrosancti corporis & sanguinis Domini nostri Jesu Christi, & confortati sunt: confirmavitque eos in fide & constantia, gratiasque agens Deo, recessit ab eis.

[5] [Quæritur Cerealis:] Eodem vero tempore cœperunt Officiales Cerealem quærere, in eumque observationibus æstuare Quidam autem, Vincentius nomine, Numerorum o Arcarius, venit ad civitatem Gabios, ut exactionem auri publico nomine acciperet. Qui cum pervenisset ad eos, intuitus eum Cerealis dixit ei: Scias, quia nos causam amisimus temporalem, ut fruamur æterna, quia temporalia cum suis amatoribus, Reges ac Imperatores, [obvius Vincentio significat se esse Christianum:] Principatus ac Potestates præsentis seculi, nihil & vanum esse cognovimus. Tunc Vincentius exclamavit voce magna, dicens: o Principes mundi, & reipublicæ gubernatores, quia seductus est dignitate fultus Vicarius, & dereliquit deos, quærens phantasmata. Et iratus valde citius cucurrit, & nuntiavit hæc Adriano, qualiter Cerealis Vicarius, pecunias reipublicæ non curans, factum se esse Christianum fateretur.

[6] Quo audito Adrianus eadem hora misit quemdam Licinium p Consularem, ut sibi Cerealem Vicarium præsentaret. [comprehenditur, cum tribus sociis:] Qui cum venisset in supradictum locum Savinensium, tenuit Cerealem simul cum B. Getulio & Amantio, seu & Primitivum: & mox scriptum direxit, quid de iis Adrianus fieri juberet. His auditis Adrianus hæc præcepit dicens, aut immolaret diis, aut certe incendio cremaretur. Sexta q namque Idus Martias die, qua lecta est jussio epistolæ Adriani Imperatoris, jussit Licinius in civitate Tiburtina tribunal sibi præparari; [sistitur judici:] & prædictos Sanctos vinctos sibi præsentari. Cumque præsentati fuissent, talibus eos verbis aggreditur dicens: Cerealis, sic desperasti de vita tua, ut præcepta Principum, qui dominantur in universo mundo, contemnere videaris? Cerealis respondit: Thesaurum, quem habui, perfecte tradidi pauperibus & Domino meo Jesu Christo, cui servire promitto, & vitam æternam frui credo. Licinius dixit: Si desideras vivere, [generose respondet.] an mori, dicito mihi. Cui Cerealis respondit: Ego si non desiderarem vivere, Christum non confiterer; nam sacrificium vestrum nihil est. Tunc iratus Licinius dixit ad B. Getulium: Sacrificate Deo Jovi & Marti; alioquin vitam vestram modo exhalare vos præcipiam. S. Getulius dixit: Non exhalabo vitam meam; nam si non fecero, magis magisque gaudebo: & subridens exultavit in Domino.

[7] [Getulio verberato,] Licinius vero, accensus iracundia, jussit expoliari & cædi, dicens: Præcepta Principum contemnere nolite, & diis magnis obedite. Et cum diu cederetur B. Getulius, magnificans Dominum, voce clara dicebat; Gratia Deo Patri omnipotenti & Domino Jesu Christo, quia offero ei mundum sacrificium. Licinius dixit: Quod est sacrificium mundum? B. Getulius respondit: [alii includuntur carceri,] Spiritus contribulatus, cor contritum & humiliatum Deus non spernit. [Ps. 50, V. 19.] Licinius dixit: Levate eos a terra, & date in custodia publica r. In oppido suprascripto fuerunt in carcere diebus viginti septem. Veniens autem s ad urbem Romam Licinius, nuntiavit omnia, [& in ignem conjiciuntur,] quæ facta fuerant Adriano. Tunc, Adrianus, furore repletus, missis militibus jussit eos incendio tradi. Eductique sunt in fundo Capreolis in Salaria, ab urbe Roma plus minus milliario tricesimo t, supra fluvium Tyberim, ad partem Savinensium: atque hos ligatis manibus & pedibus, & lignis suppositis, igni tradiderunt u.

[8] [a quo illæsus S. Getulius fustibus occiditur,] Sed nequaquam prævaluit ignis B. Getulium concremare; sed magis confortabatur in Domino; & solutis vinculis, in medium circumstantium, glorificans Dominum Jesum Christum Dei filium, ambulabat. Et milites quidem, videntes minime suam prævalere industriam, quod ignis eum minime consumere potuisset; eradicatis x vitium fustibus percutientes eum, colliserunt caput ejus y: qui invocans nomen Domini emisit spiritum. [sepelitur a S. Symphorosa.] Cujus sanctum corpus collegit uxor ejus, Symphorosa nomine, & sepelivit eum cum gloria & honore in prætorio suo Savinensium, in loco nuncupato Capris, in oppido supradicto transfluvium superiorem, in arenario prædii sui z, regnante Domino nostro Jesu Christo, qui cum Patre & Spiritu sancto vivit & regnat in secula seculorum. Amen.

ANNOTATA D. P.

a Nisi hauc vel similem vocem (quæ tamen ubique deest) addideris, sensum nullum habebis; neque enim civitates aliæ Imperatoris erant, aliæ Senatus vel curiæ. Ordo autem iste tunc scriptus intelligatur, cum Roma iterum discessum Imperator parabat ad visit andas Provincias Asiaticas, sicuti visitaverat Europæas; & pro his jam visitatis fortaßis scriptus Ordo iste fuit, etiam Christianorum persecutionem imperans.

b Savinenses sunt Sabini, notißimi populi, proprie quidem ad dexteram ripam Anienis & Tiburis versusApenninum; hic vero longius extenduntur ultra sinistram ripam Anienis, ubi urbs Gabii extitit, ad viam Prænestinam XII milliaribus Roma dißita, ubi nunc locus Campo Gabio dicitur. Consule Latium Kircheri par. 4 cap. I.

c Ms. Baronii, in civitate Gavis, omissa mentione Savinensium seu Sabinorum, ut correxit Surius; qui nomen civitatis reticuit.

d Idem Ms. Quamquam ex Græcia eruditus fuerat. Surius melius, tum ex Italia tum Græcia Christianos.

e Ita clare Mombritius: Mss. quædam sic confuse legunt: Hoc dum cerneret universus populus & locus (forte, ejus loci) supradictorum prædicatio ejusdem oppidi Sanctorum audita est; cum tamen de solo Getulio hactenus fuerit sermo. Ms. Baronii, æque confuse & magis contracte, it a habet: Dum cerneret universus locus, per sacra supradicta jussionis, nuntiaverunt Adriano Imp. Ita sæpius.

f Eadem Mss. Qui dum audirent ejus prædicationem, magis ac magis corroborati sunt, per ejus doctrinam, in fide D. N. J. C.

g

Principes & Principum jussiones, ex frequenti sui seculi usu scribere potuit Iulius Africanus, quando jam sæpe contigerat, ut plures simul, qua Cæsares, qua Imperatores regnarent: non item id potuit aliquis Actuarius Proconsularis tempore Hadriani, qui adeo non voluit ipse sibi eligere potestatis consortem, ut deliberaverit de relinquenda Senatui libertate eligendi successoris, etiam cum se mori sentiebat, teste Ælio Spartiano in Vita: sed & nonnulla alia hic occurrent, quæ facile videas ex Auctoris ingenio scripta.

h Collatio, Ciceroni idem, nec aliud est, quam Comparatio; hic laxius sumitur, pro rationum utrimque pugnantium comparatione, seu disputatione, sed amica. Ita Ambrosius, in 2 ad Timoth. 2. Collatio inter Dei servos esse debet, non altercatio.

i Ms. Baronii, Depone minas diaboli.

k S. Symphorasam & 7 filios, qui ejus exemplo postea, 18 Iulii, paßi sunt.

l Ita corrigo, pro eo quod paßim legitur, mortiferos & ingenio plenos.

m S. Xyxtus I sedit ab an. 117 ad an. 127, quo mortuus an. 10 Hadriani: colitur 6 Aprilis, ad quam edidimus ejus Acta.

n Similiter scribo miserunt, pro venerunt; quia hoc evidenter exigit sensus.

o Mombr. Numerus. Mss. Numerius, propter ultimæsyllabæ compendiariam notam, non satis intellectam. Sunt autem Numeri idem quod Cohortes, apud Ulpianum, Vopiscum, Ammianum &c. Arcarius vero dicitur Arcæ pecuniariæ Præfectus. Sic in vetustis apud Gruterum inscriptionibus, Arcarius Reipubl. Amerinorum, apud Senatorem Arcarius Præfectorum nominantur. Fisci Præfectos media ætas dixit eos qui Principis ærario præerant.

p Forte L. Licinium Suram, qui an. 102 & 107 Consul II & III fuit: quando autem I? Id fasti tacent; signum, quod alteri substitutus nomen fastis non dederit: malim tamen juniorem alium hic intelligere: qui similiter suffectus alteri nomen in fastis non habeat. Quoniam autem in Consulibus versamur, liceat hic addere L. Furium Curealem, Consulem an. 106, nostri fortaßis Cerealis patrem aut patruum.

q Ms. Baronii octavo Idus.

r Idem Ms. addit in oppido Lavicano, sed hæc intrusa, uti sequentia, & spectant ad quemdam Zoticum, unde cœmeterium B. Zotici, via Lavicana a S. Leone Papa tertio instauratum.

s Idem Ms. ab urbe Roma: sed contra omnem sensum.

t Idem Ms. via Lavicana milliario decimo, & omisit fluvium Tiberim. Ado milliario decimo tertio.

u Idem Ms. addit: Nullatenus vero tangebat eos ignis: quo magis corroborabantur & confortabantur. Tunc soluti sunt. Hoc videntes milites eradicatis fustibus vinearum, capita eorum percutientes, occiderunt Zoticum & Amantium: Primitivum tenentes, duxerunt in viam Prænestinam, ad invidiam Christianorum, juxta civitatem Gavis, ut eodem loco capite cæderent. Qui decollatus est & jactatum corpus in lacum Gavis. Cujus corpus collegit beatus Exuperantius Presbyter de aqua, & sepelivit in arenario, sub die sexto Kalendas Maji. Hæc ibi. Is dies est XXVI Aprilis, quando ex Martyrologiis S. Hieronymi & aliorum dedimus SS. Primitivum & Aurelium Martyres Romæ. Sed num ille sit qui hic aliis tribus adjungitur, nescimus dijudicare. Qui hic relatus est Zoticus, eum esse S. Getulium supra diximus. At loco Gavis est legendum Gabiis, de quo supra egimus.

x Hanc voculam Vitium accipio ex præd. Ms. Ecgrapha nostra habebant, iterum: Mombritius, neutrum scripsit.

y Eadem Mss. addunt, cum securi, quod melius abest apud Mombritium.

z Idem Ms. addit, pridie Idus Januarias, ubi frequenter cum filiis suis vigilias & orationes celebrabat, cum beato Exuperantio Presbytero. Colitur S. Zoticus Martyr Tibure pridie Idus Januarias, uti supra diximus, ubi eum a S. Getulio alium statuimus.

DE SANCTIS MARTYRIBUS AFRIS
MAMMARIO PRESBYTERO, FELICE ET VICTORIANO DIACONIS, ALBINO, DONATO, LIBUSO, LAURENTIO, FAUSTINIANO, ZIDDINO, CRISPINO, LEUCIO, FAUSTINA, FAUSTA, FAUSTINO, ET DUOBUS SOCIIS.
BESECHI ANFORARIÆ IN NUMIDIA.

ANNO CCLIV.

COMMENTARIUS PRÆVIUS.
De Actis, loco, & tempore certaminis.

Mammarius, Presbyter. Martyr Afer, Besechi in Numidia (S.)
Felix, diaconus, Martyr Afer, Besechi in Numidia (S.)
Victorianus, diaconus, Martyr Afer, Besechi in Numidia (S.)
Albinus, Martyr Afer, Besechi in Numidia (S.)
Donatus, Martyr Afer, Besechi in Numidia (S.)
Libusus, Martyr Afer, Besechi in Numidia (S.)
Laurentius, Martyr Afer, Besechi in Numidia (S.)
Faustinianus, Martyr Afer, Besechi in Numidia (S.)
Ziddinus, Martyr Afer, Besechi in Numidia (S.)
Crispinus, Martyr Afer, Besechi in Numidia (S.)
Leuvus, Martyr Afer, Besechi in Numidia (S.)
Faustina, Martyr Afra, Besechi in Numidia (S.)
Fausta, Martyr Afra, Besechi in Numidia (S.)
Faustinus, Martyr Afer, Besechi in Numidia (S.)
Duo Socii, Martyres Afri, Besechi in Numidia (SS.)

AUCTORE D. P.

IN antiqua orbis universi apud Romanos divisione, tertia pars censebatur Africa; eaque aut Græca, & in regimine Ecclesiastico suberat Patriarchæ Alexandrino; aut Latina, & erat subjecta Romano Pontifici, atque in antiquis Fastis solum Africa dicebatur, [Interplures Africæ Martyres, quorum Acta latent,] Metropolim habens Carthaginem, & sic una censebatur Ecclesia & provincia. Hujus rei testis est S. Cyprianus, Carthaginensis Episcopus epistola XLV, his verbis: Latius fusa est provincia; habet etiam Numidiam & Mauritanias duas sibi cohærentes. Iam quomodo istic fides Christiana orthodoxa primis Christi seculis floruerit; ex quamplurimis Martyribus, quos in hoc opere nostro singulis fere diebus proferimus, cognosci potest. Sed quod dolendum est, quia illæ regiones primum a Wandalis, deinde a Mahumetanis fuerunt occupatæ & hactenus detentæ, [hæc damus ex 2 Mss.] paucorum Acta Martyrum possumus proferre. Aliqua damus Colonia ad nos missa, plane talia, qualia deinde accepimus ex insigni Legendario Cœnobii Bodecensis in Westphalia, unde ea acceperit olim Grothusius noster, cujus & manus esse videtur; potuit tamen etiam aliunde accepisse. Eadem habemus ex codice Ms. monasterii Rubeæ-vallis Canonicorum Regularium prope Bruxellas, sed hinc inde contracta.

[2] Eorum memoria inscripta est Auctario ad Usuardum Greveni, [Memoria in fastis.] aut certe Carthusianorum Coloniensiam an. MDXV & MDXXI excuso, his verbis: Mamarii Presbyteri, sancti senis nonaginta duorum annorum, & sociorum ejus, Felicis & Victoriani Diaconorum, Libosi Prioris civitatis, Donati, Albini, Laurentii, Faustiniani, Ziddini, Crispini, Leucii, Faustinæ & Faustini sponsi ejus. Horum omnium capitibus, tempore Valeriani & Gallieni (post equuleum, lampades lateribus applicitas, & ungulas) cute capitis excoriata, cassides ignitæ impositæ sunt. Deinde in carcere ab Angelo consolati, rursumque educti & in ignem missi, sed minime læsi, in craticula assantur, nervis crudis usque ad effusionem viscerum cæduntur, tandemque ictu gladii martyrii palmam adipiscuntur. Eadem, sed aliquanto contractius, habentur in Martyrologio Germanico, quod Petrus Canisius Dilingæ an. MDLXXIII excudi curavit, & sub an. MDXCIX recudi: sed in his omittitur Fausta, Faustini sponsa, a qua est Faustina distinguenda, & adjungendi duo socii, quia infra dicuntur sedecim martyrio coronati. Philippus Ferrarius habuit Kalendarium Gallicum, ex Lotharingia acceptum, in quo nihil circa tempus & locum dictorum Martyrum haberi fatetur; [Palæstra, non Gallia aut Lotharingia.] & tamen audacter in suo Catalogo Generali ad hunc X Iunii scripsit; In Gallia sanctorum Martyrum Mammarii Presbyteri & sociorum. Hinc audacior factus Andreas Saussajus, in Supplemento Martyrologii Gallicani, ista scripsit. In Lotharingia Natalis S. Mammarii & sociorum Martyrum, quos in una confessione summæ Deitatis persistentes, ferus persecutor trucidavit. Vera hujus Paßionis palæstra in Mss. Besech, [sed Bosech in Africa] alibi Boseth appellatur, quam ad Provinciam Africæ Proconsularem pertinere in Notis docebo: ad eamdemque Africam certo spectant civitates ibidem nominatæ, Vaga & Lambesa; quas in Hispania nemo nisi somnians quæret cum Tamajo.

[3] Tempus Martyrii notant Acta, Valeriano & Gallieno Imperatoribus, [Tempus Martyrii] quod esse cœperunt, Gallo & Volusiano in Mœsia cæsis anno CCLIII exeunte. Apud Canisium annus apponitur ducentesimus sexagesimus. Henschenius maluisset annum CCLVIII, quo Romæ occubuerunt Martyres SS. Sixtus II Papa & Laurentius Diaconus; in Africa vero S. Cyprianus Episcopus Carthaginensis, M. Aurelio Memmio Fusco, (in Actis S. Cypriani Tusco) & Pomponio Basso Consulibus. In Actis ejusdem S. Cypriani appellatur, Valerius Maximus Proconsul, qui hic simpliciter dicitur Maximus Præses, succeßisse Proconsuli Anulino. Ita tunc satis prudenter Henschenius; nam ad certiorem calculum firmandum necdum prodierat Tomus IV Analectorum mabilionis, anno primum 1685 in lucem datus, cum ille obierit 1681. Eo in Tomo Acta hæc, ex Codice S. Galli sumpta, primum locum occupant, eo certe honore dignißima, & talia ut maxima parte videri debeant ex Proconsularibus Actis collecta; sed inter transcribentium manus nonnihil variata: sic tamen ut & illa ex nostris Mss. & hæc ex illis egregiam poßint lucem accipere: & maxime quoad annum Martyrii. Prima enim quæstio in Ms. Sangallensi, quo usus Mabilio, dicitur habita, Quinto Idus Majas, lucescente quinta Feria. Exigit hic concursus litteram Dominicæ A, quæ Valeriano & Gallieno Imperantibus notat annum CCLIV: [annus 254] & hoc præcise anno M. Valerius Maximus, anni immediate præcedentis Consulatu defunctus, potuit mitti in locum Anulini. Hunc quidem Fasti Consulares nusquam hic nominant (nisi forte sit Vettius Aquilinus, Consul anni CCXLIX) credibile est tamen a Volusiano Augusto, qui una cum prædicto maximo Consulatum anni CCLIII inierat, in Mœsiam proficiscente substitutum alium, qui porro Consulatum cum Maximo gereret, hunc scilicet Anulinum: atque ita simul anno uno Romæ Consules, in Africa autem anno sequenti Proconsules succeßive fuerint Anulinus & Maximus. Qui deinde Maximus an. CCLVI functus altero Consulatu, denuo missus in Africam sit Proconsul, ex Actis S. Cypriani notus, pro an. CCLVIII.

[4] Histam apte cohærentibus, nihil est quod magnopere nos moveat contraria Mabilionis sententia, annum huic Martyrio aßignantis CCCIV, qui similiter habuit Dominicalem litteram A. [potius quam 304.] Proceßit tamen prudenter Mabilio ex Ms. Sangallensi, quod solum præ oculis ei fuit, & incipit: Maximiano & Gallieno Imperatoribus; ubi ipse pro Gallieno censuit legendum Galerio. Etenim in horum tempora haud inepte quadrabat Anulinus, Consul anno CCXCV, & an. CCCIV Proconsul Africæ; de quo Optatus Milevitanus, an. CCCLXX florens, scripsit, ut ante annos sexaginta & quod excurrit illuc misso, ad persecutionem Christianorum: cujus etiam mentionem fecerat Henschenius ad Vitam S. Proculi Episcopi Veronensis XXV Martii, & a successoribus nostris iterum fiet ad Acta S. Crispinæ, danda V Decembris. Poterat etiam Mabilio in sua illa sententia confirmari, cum num. 9 legeret, quod Maximianus jussit Maximum Præsidem ordinari: quod etiam habet Coloniense Ms. Sed quomodocumque nomen Maximiani istic pro Valeriano irrepserit; vel etiam nomen unicum pro duobus in principio nominatis, toto vero Actorum decursu solum sub generica Imperatorum appellatione indicatis, non facile dixero; vitium tamen subesse persuadeor, ob nostrorum duorum Mss. consensum in principio contra unum Sangallense, connectente duos nimium disparatos Maximianum & Gallienum. Si cui tamen aliter videatur, poterit is hosce Martyres cum Mabilione ad initium seculi IV referre.

ACTA MARTYRII.
Ex 2 Mss. & Mabilione.

Mammarius, Presbyter. Martyr Afer, Besechi in Numidia (S.)
Felix, diaconus, Martyr Afer, Besechi in Numidia (S.)
Victorianus, diaconus, Martyr Afer, Besechi in Numidia (S.)
Albinus, Martyr Afer, Besechi in Numidia (S.)
Donatus, Martyr Afer, Besechi in Numidia (S.)
Libusus, Martyr Afer, Besechi in Numidia (S.)
Laurentius, Martyr Afer, Besechi in Numidia (S.)
Faustinianus, Martyr Afer, Besechi in Numidia (S.)
Ziddinus, Martyr Afer, Besechi in Numidia (S.)
Crispinus, Martyr Afer, Besechi in Numidia (S.)
Leuvus, Martyr Afer, Besechi in Numidia (S.)
Faustina, Martyr Afra, Besechi in Numidia (S.)
Fausta, Martyr Afra, Besechi in Numidia (S.)
Faustinus, Martyr Afer, Besechi in Numidia (S.)
Duo Socii, Martyres Afri, Besechi in Numidia (SS.)

BHL Number: 5206

EX MSS.

[1] Sub Valeriano & a Galieno Imperatoribus exiit edictum tale persecutionis, per regiones & civitates, ut qui Christianus fuisset inventus, ignibus traderetur. Tunc b Anolinus Proconsul jussit Alexandrum Præpositum cum militibus in partes Numidiæ dirigi, [Comprehenduntur S. Mammarius.] ut nomen Christi colentes, ferro vinctos, ante tribunal Judicis adduceret. Cumque venisset in civitatem c Vagensem, nuntiabatur ei de Venerabili Mammario, quod esset Christianus: & jussit eum vinctum ferro præsentari. Qui cum adduceretur, dixit ad eum: Tu es malorum & sceleratorum auctor, qui homines tibi aggregasti, & a sacrificio deorum prohibuisti? Quod nomen habes, aut quot annorum es? Sanctus vir respondit: Quod primum est, Christianus sum, ab hominibus vero Mammarius appellor. Si cupis ætatem meam scire, ego sum annorum circiter nonaginta trium. Comes dixit: Quare insanis, & non obedis Imperatoribus, ut offeras diis nostris sacrificium? Qui respondit: Numquam sacrifico dæmoniis, sed uni Deo, qui fecit cælum & terram. Comes inquit: Habes alios tecum? Vir sanctus ait; Sunt viri Christiani, qui mecum baptizati sunt in civitate d Lambesa, unde & ego natus sum. Comes inquit: Jubeo tibi ut nomina eorum mihi in foro scriptis dicas. Et ille ait: In domibus suis eos invenies: non sunt occulti.

[2] Jussit igitur Comes militibus triginta in civitatem Lambese pergere: qui venientes in locum, [Felix, Albinus, Donatus,] qui dicitur Ad-centum-arbores, ibi invenerunt Felicem Diaconum, Albinum & Donatum: & constrinxerunt eos ferro: & ingressi civitatem prædictam, invenerunt in sancta ecclesia Victorianum Diaconum, cum Liboso Priore civitatis: & ligatos ferro ad Comitem duxerunt. Qui interrogans eos ait: Christiani estis, aut e Pagani deos celentes? Felix Diaconus respondit: [Victorianus, Libosus,] Omnes quos vides ferro vinctos, una voce respondemus tibi, quia Christiani sumus. Comes inquit: Quis est auctor inter vos? Sancti Dei dixerunt; Primo Dominus Deus: secundo loco, qui tibi respondit, pro nobis Mammarius f Pater noster, qui nos regeneravit ex aqua & Spiritu sancto g. [Comes dixit: Ergo mori vultis, quam vivere? Sancti Dei dixerunt: Non mori, sed vivere in vita æterna.] Comes interrogavit, dicens: Sunt aliqui qui vestram religionem colant? Illi dixerunt: Utique sunt in civitate h Tamugadi. Comes dixit: Quæ sunt nomina eorum? S. Mammarius inquit: Ibi eos invenies. Felix Diaconus dixit: Noli, Pater bone, occultare oves de thesauro Christi: dic nomina eorum.

[3] S. Victorianus ait: Nomina i eorum sunt, Laurentius, Faustinianus, [Laurentius, Faustinianus, Ziddinus, Crispinus, Leucius, Faustina,] Ziddinus, Crispinus, Leucius, quos omnes in domibus suis invenies, ut diximus. Tunc Comes jussit milites viginti ad eos dirigi: qui venientes in eodem loco, eos comprehenderunt. Et cum ducerentur, in Vicum k Tigisi ingressi sunt, & invenerunt B. Faustinam, quæ etiam se offerebat dicens: Sum Christiana. Ipsam quoque ligaverunt cum ceteris, qui Christum confitebantur: qui deducti in civitatem Vagensem, repræsentati sunt Comiti. Comes dixit eis: Cujus religionis estis? Christiani, an diis servientes? Sancti responderunt: Religio nostra a Patre nostro Mammario requiratur. Quibus Comes ait: Ergo cupitis cum eo perire? Illi dixerunt: Non utique perire, sed vivere in æternum. Ipse vero dixit: Miseri, nolite in vana maleficia istius hominis sperare, qui ex multo tempore vitæ suæ jam delirat. Sancti autem quasi ex uno ore respondentes, dixerunt: Tu deliras, iste enim nos semper bonum docuit, & docet in Domino Jesu Christo, & in ipsius arbitrio pendet, quid de nobis fieri debeat. Comes dixit: Ergo parastis vos magis ad mortem quam ad vitam? Illi dixerunt: Fac quod vis, jam nos olim parati sumus tua supplicia sustinere.

[4] [Fausta, Faustinus,] At ille dixit: Ego vos dirigo ad Anulinum Proconsulem, & ipse de vobis consultum ferat. Sancti dixerunt: Ergo festina, quid nos detines? Et nos nunc festianamus ad coronam illam pervenire. Tunc Comes, his gestis descriptis, jussit eos, ferro vinctos ad Anulinum Proconsulem cum multitudine militum deduci. Et ecce B. Fausta una cum sponso suo Faustino clamabant, dicentes: Et nos Christiani sumus. Quos milites tenentes & alligantes cum Sanctis, [recluserunt in carcere Vagæ civitatis, usque dum audiverunt de eo in civitate l Boseth Anforaria esse: deduxeruntque eos ad eamdem civitatem. Tunc nuntiatur Anulino Proconsuli, & jussit eos in ima carceris recludi]. Post dies autem aliquot jussit Anulinus præcones per regiones ire & civitates, ut ad spectaculum venirent Sanctorum. Audientes autem universi populi, undique ad spectacula veniebant; & qui venire nolebant, ab Officialibus urgebantur.

[5] Die autem m quinto Idus Majas, lucescente quinta seria, [constantes in fide,] jussit Proconsul sibi tribunal præparari: cumque sedisset, jussit statim sibi Sanctos præsentari, quibus & dixit: Qui estis? aut quo genere oriundi? aut quam colitis religionem? Sancti dixerunt: Qui simus, vel quo genere oriamur, vel quam religionem colamus, a Patre nostro Mammario discere habes n, quia nos tibi ante eum non possumus loqui. Anulinus Proconsul dixit; De quo dicitis? S. Mammarius inquit: Ego sum, de quo dicunt. Et ille ait: Quot annorum es? Vir Domini respondit: Annorum sum circiter nonaginta trium & mensium sex. Proconsul dixit: Hodie complebuntur, nisi sacrificaveris. Sanctus vir ait: Nos omnes Christiani sumus: multam substantiam hujus seculi relinquentes, quia in cælo vivere quærimus. Ut quid tibi genus nostrum inquirere? Proconsul ait: Cui vos, miseri, spopondisti? Sacrificate Diis nostris, aut in religione vestra permanere videmini. Vir Sanctus ait: Domino Jesu Christo sacrificamus o, qui fecit cælum & terram, mare & omnia quæ in eis sunt; [suspensi torquentur,] huic Deo credimus & servimus Tunc Anulinus jussit eos in eculeo suspendi, & lampades ad latera eorum applicari, & corpora eorum ungulis dissipari, vel sic ut eos posset ad culturam deorum convertere. Cumque hæc paterentur, una voce clamabant: Domine Jesu Christe, miserere nobis in tribulatione, quam vides nos pati & cruciari: quia tua opera sumus; & a te fabricati, imaginem & veritatem tuam portavimus: sed secundum peccata nostra, talia patimur tormenta, quia numquam bene egimus in hoc seculo terreno. Statimque ut audita est vox eorum, eculei comminuti sunt, & lampades extinctæ: manus quoque p ministrorum aruerunt & Sancti sine læsione in medio eorum apparuerunt. Anulinus dixit: O maleficiorum artes q, ut talia in conspectu meo faciatis! Sancti dixerunt: Non hæc nos fecimus, [sed divinitus sanantur:] sed Dominus noster Jesus Christus, qui te supplantavit cum patre tuo diabolo & augelis ejus in ignem devorationis, ubi est fletus & stridor dentium. Præsul inquit: Ergo mihi est ista pœna præparata? Vir Dei respondit: Utique vobis & omnibus qui idolis sacrificant.

[6] Ille furibundus ait: [excoriantur capita, cassides ignitæ imponuntur;] Jubeo sceleratos hos capitis cute excoriari, & super plagas eorum cassides ignitas r imponi, & dentes eorum evelli. Cumque jussa Præsidis implerentur, Sancti cum gemitu & dolore exclamabant, dicentes: Domine, intende vulnera nostra, quia male torquemur in his pœnis. Proconsul vero jussit eos in carcerem concludi, & eis tormenta in quibus deficerent præparari. Cumque in ima carceris reclusi essent, Angelus Dei visitavit eos, & tenebras immensa luce fugavit s, fœtoremque teterrimum suavitatis odore mutavit. [ab Angelo confortantur.] Unde gavisi psallebant, dicentes: Deus laudem nostram ne tacueris, quia os peccatoris & dolosi super nos apertum est, & debellaverunt nos gratis: pro eo ut nos diligerent detrahebant nobis. [Ps. 118, 4] Tu Domine spes nostra, ne confundas nos, quia in te speravimus: tu es adjutor noster, & refugium nostrum, miserere nobis Deus in die necessitatis.

[7] Post dies autem multos jussit Anulinus Proconsul iterum tribunal præparari, & Sanctos de carcere ad se educi, quibus & dixit: An circa vos cogitastis, ut salutem a me recipiatis, & indulgentiam Imperatorum? Sancti responderunt: Indulgentiam a Domino petimus, ut in futuro accipiamusvitam æternam. [Anulinus] Proconsul dixit: Videtis qualia vobis tormenta præparantur, in quibus male deficiatis. Illi dixerunt: Fac quod nobis præparasti, noli nobis verbis t intimare. Qui dixit ad eos: Quanti estis? Sancti responderunt: Sedecim u sumus in unum collecti, Dominum nostrum Jesum Christum colentes. Proconsul inquit. Ergo magis cupitis mori quam vivere? S. Mammarius ait: Si vitam non exquireremus a Deo, non essemus ei consecrati. [Anulinus Proconsul dixit: Jubeo sceleratos istos in ima carceris iterum recludi, [illæsi al igne,] donec iterum nova eis tormenta præparentur]. Tunc Anulinus jussit thermas succendi septuplo quam solebant. [Cumque jusla complerentur jussit eos de carcere educi: quibus ait: Cupitis vivere an mori? Responderunt: Si mori non coperemus, olim tibi acquiesceremus: ut corpus nostrum non d laniares tormentis. Anulinus Proconsul] jussit eos ad Thermas duci ut ibidem igne cremarentur. Georgius x autem & Menas, Priores Officiorum, dum aperirent valvas y thermarum, igne prosiliente combusti emiserunt spiritum: Sancti vero cum triumpho ingressi psallebant in medio ignis. Anulinus fremens in eos, jussit valvas occludi, ut ab igne consummarentur. Et cum hoc factum esset, post triduum Sancti z apparuerunt ab igne illæsi, [convertum milites:] & psallentes a militibus inventi sunt: & cælitus lumen circumfulserat eos, & nimius ardor conversus est in magnum refrigerium. Milites autem videntes mirabilia quæ facta sunt, & ipsi crediderunt. Audiens Anulinus eos esse conversos, direxit alios; & jussit Sanctos adduci adse, quibus dixit: Quas artes maleficiorum scitis, ut hos seduceretis? Qui responderunt: Nos malefici non sumus; tu potius seductor malorum α es.

[8] His auditis ira repletus jussit eos in craticula assari, [in craticulo illæsi.] sed cum per Dei virtutem permanerent innocui, una voce dixerunt: Gratias tibi agimus Domine Jesu Christe; quia in nobis impletum est, quod in libro Psalmorum [scriptum est]; Transivimus per ignem & aquam, & eduxisti nos in refrigerium. [Ps. 65, 12] Mortuus autem quidem ferebatur per plateam, & jussit Proconsul corpus ad se adduci, & dixit ad Sanctos: Si in verum Filium Dei confiditis, quem vos dicitis magnum esse; in nomine ipsius mortuum suscitate. [Mat. 7, 7] Sancti dixerunt: Ipse Dominus dixit: [Mortuum resuscitant:] Petite & accipietis, quærite & invenietis, pulsate & aperietur vobis. Et nos petimus & oramus: & quodcumque voluerimus, statim exaudiet servos suos. Proconsul dixit: Quid verbis mecum loquimini, rebus manifestate mihi, & probabo sermones vestros. Tunc Sancti genua flectentes, orationem faciebant, dicentes: Domine Jesu Christe, exaudi orationes nostras, & in tuo nomine adolescens surgat: & videant & mirentur, quia tu es Deus solus in secula seculorum. Completa oratione dixerunt omnes, Amen: & statim commotus est locus, & mortuus surrexit: & ait ad Sanctos: Orate pro me, quia magnus est Deus Christianorum, & non despicit quærentes se. Proconsul hæc videns dixit: O malæ artes! quis vos docuit, ut tanta faciatis? Dii enim nostri nihil vobis possunt nocere. At illi dixerunt: Dii vestri lapidei manu hominum sunt facti, unde & cum eis peribitis sine fine in igne æterno. Cum hæc Sancti dicerent, diabolus in aëre clamabat: O inquit, Sancti, per vos de hac civitate ejicior; & contra eos qui Christo credunt, prævalere non possum. Anulinus autem in ipso momento turbationis diaboli cecidit & expiravit β, & corpus ejus a volucribus comestum est. Tunc assessor ejus jussit Sanctos in carcerem retrudi, & intimavit Imperatoribus gesta eorum, eo quod essent Christiani, & suam religionem colerent.

[9] Audiens hæc γ Valerianus, jussit Maximum Præsidem in eo loco ordinari. Sedente autem eo pro tribunali in civitate Boseth jussit Sanctos sibi præsentari, dicens: Quid de salute vestra cogitatis? Cupitis vivere juxta præcepta Imperatorum, ut indulgentiam habeatis? Ecce mors & vita vobis præparata est, quod vultis eligite. Cui Sancti responderunt: Fac quod tibi præceptum est, nos enim nullo modo seducere potes. Præses Maximus dixit: Videte quantum vos patior, & in quantis sustineo: & illudere me non potestis. Illi vero dixerunt: [nervis cæduntur:] Fac quod tibi in nobis videtur, & noli adversus servos Dei dubitare. Tunc Præses jussit eos δ extendi, & nervis crudis cædi, quousque viscera eorum effunderentur: & cum nihil eis nocere posset, jussit eos in carcerem recludi. Sancti vero cum recluderentur, orabant, dicentes: In auxilium nostrum tu Domine intende, ut liberes nos ab his tormentis. Post aliquot autem dies jussit Præses sibi tibunal præparari, & Sanctos Dei suis conspectibus præsentari: quos sic allocutus est, dicens: Quod apud vos cogitatis? Illi una voce dixerunt: Multa dæmonia in te apparent, sed nullo modo nos seducere poteris: per nos enim Deus benedicitur, per te autem & ministros tuos diabolus colitur. Maximus inquit: Jam sacrificate diis nostris, & nolite Deum vestrum nominare, sed Deos nostros, Sancti dixerunt: Numquam tibi bene sit, qui putas, quod mens nostra immutari possit a cultura Christi. Præses ait: Nescitis quod tormenta pejora vobis præparantur, in quibus deficiatis? At illi responderunt: Noli nos verbis illudere: præpara quod vis: [digitorum abscissione:] parati sumus sustinere pœnas quam sacrificare idolis tuis. Præses hæc audiens, jussit digitos de corpore abscindere, & eorum maxillas lapide contundi: illi autem orantes una voce dixerunt: Gratias tibi agimus, Domine Jesu Christe, qui nos confortare dignatus es, ut supplicia inimici portemus. Maximus Præses ait: Quare animas vestras ε traditis ut cruciemini? Sancti dixerunt: Anima nostra non cruciatur, sed corpus nostrum: quia scriptum est; Ne timueritis eos qui occidunt corpus, animam autem non possunt occidere: sed eum potius timete, qui potest & animam & corpus mittere in gehennam. [Mat. 10, 28] Ipse est, qui mortificat & vivificat, Dominus Deus noster. Præses inquit: Quid prosunt vobis verba ista? Sacrificate diis. Illi responderunt: Uni vero Deo sacrificamus, quite, impie & scelerate & omnis malitiæ princeps, in æternum perdet, qui nos cogis dæmonibus sacrificare. Præses autem eos jussit in carcerem recludi, & clavos ζ acutos sub pedibus eorum infigi, donec eis tormenta præpararet.

[10] Altera autem die jussit eos sibi applicari, quibus dixit: O auctores maleficiorum, [& clavis cruciantur] sufficere jam vobis debet tanta requies. Illi vero dixerunt: Nos iniquitatis auctores non sumus, unum enim habemus Deum, & filium ejus Jesum Christum, natum de Spiritu sancto. Nam & vos dæmones colitis, summum vero Principem despicitis, qui vobis animam & spiritum plamavit, & honorem potestatis dedit, & adhuc eum blasphematis. Præses dixit: Ergo omnia nostra vester Deus fecit, quæ vos dicitis? Sancti responderunt: Inimice, non intelligis, quia Deus cælum & terram, mare & omnia quæ in eis sunt fundavit, & terminum eis posuit. Nam dæmonia quæ colitis, non cælum & terram fundaverunt, aut mortuum suscitaverunt, aut cæcum illuminaverunt, aut abyssum constituerunt, aut stellas firmaverunt. Quid ergo colitis lapides & figmenta, manibus hominum fabricata? Præses ait: Nolite jam multum delirare, quia verba ista vobis non proderunt. Qui dixerunt: In isto seculo non prosunt, in futuro autem proderunt nobis in vitam æternam. Ille vero dixit ad eos: Si non sacrificaveritis morte moriemini. Sancti dixerunt; [eculeo suspensi torquentur:] Non est mors sed vita æterna & corona perpetua, ad quam desideramus omnes pervenire. Tunc Præses jussit eos in eculeo suspendi, & exungulari, & super plagas eorum salem, acetum & calcem superaddi, & de nervis crudis supra cædi, ut in pœnis deficerent, & per eos alii metum haberent, & nomen Christi non colerent, sed præceptis Imperatorum obedirent. Cumque hæc Sancti paterentur, & eis omnia supplicia applicarentur, una voce clamaverunt dicentes: Domine Jesu Christe, Fili Dei vivi, exaudi nos petentes consolationem quam expectavimus a te, & da nobis [fortitudinem] contra tyrannicam & diabolicam potestatem, quia tu es Deus misericors; & exaudi nos in tribulatione, quam patimur ab isto impio & scelerato, qui nomen tuum non agnoscit. Rex Regum & Dominus Dominorum tu es, Deus in cælo sursum & in terra deorsum. Tunc jussit eos deponi, & dixit: Jam isti incipiunt sentire pœnam; quæramus & alias in quibus plus deficiant. Sancti dixerunt: Petimus a Domino, ut numquam deficiamus; sed in pœnis, quas nobis præparatis, fortes esse valeamus.

[11] Ille his auditis fremens dixit: Si non eos perdidero ex urbe hac, multos separabunt a sacrificio Deorum nostrorum. Et cum hæc dixisset, jussit talem sententiam ex tabella recitari. Qui Imperatorum præcepta contempserunt, gladio eorum animas interfici η placet. Igitur Sancti Dei dixerunt, Deo gratias, [capite plectuntur.] quia hodie in cælis coronamur. Tunc educti sunt foras civitatem Boseth [Amphoraria] ad dimidium milliarium [semis] & in media segete dolore vulnerum deficiens, cecidit B. Mammarius, & illic eadem hora decollatus est. Alii quoque θ sequacium ejus numero quindecim, ipso die in loco montuoso percussi pro fide Christi, palmam martyrii adepti sunt [hora sexta] IV Idus Junii. Tunc Maximilla Senatrix & Lucianus Presbyter occulte sepelierunt eos, una cum S. Mammario in pace, in cœmeterio uno, benedicentes Dominum; cui est honor [& imperium], in secula seculorum. Amen.

ANNOTATA D. P.

a Ms. Sangall. Maximiano & Gallieno, ubi in alterutro nomine certus est error: ego in primo, Mabilio in secundo erratum putat.

b Utrivis tempori hoc martyrium adscribas, haud difficulter credes, utroque tempore fuisse claros hoc nomineviros.

c Vaga duplex est, alia in Mauritania Cæsareensi, Ptolomæo lib. 4 cap. 2; cujus Episcopus Privatus subscripsit Collationi Cæsareensi; alia in Numidia, Ptolomæo lib. 4 cap. 3, cujus Episcopus Libosus est apud S. Augustinum lib. 3 contra Donatistas cap. 3, haud procul a Cirta, nunc Constantia. Et hanc Vagam hic intelligi arbitramur.

d Lambesa urbs Episcopalis Numidiæ, cujus Episcopus Ianuarius subscripsit Concilio Carthaginensi sub S. Cypriano. Ptolomæo lib. 4 cap. 3 dicitur, Numidiæ novæ Lampesa legio Augustia tertia.

e Pagani primum dici sub Constantino Magno cœperunt: hoc ergo ex sui seculi usu, non autem ex Proconsularibus Actis Auctor habuit.

f Ms. Sangall. Papa noster. Hinc querit Mabilio, fueritne Episcopus, S. Mammarius? respondet que non fuisse: quia & in Actis SS. Iuliani & Basilissæ 9 Ian. num. 53 S. Antonium Presbyterum, Papam nominare dicuntur 7 Pueri; ubi tamen in Ms. Luxov. Papatem leginotat, idque probat magis.

g Hæc verba deerant Ms. Coloniensi seu Bodecensi, suppleta ex Sangallensi: quod deinceps indicabunt []. Sic autem; quoties Coloniense legis, etiam Bodecense intellige.

h Tamugadi. Ita Sangall. Ms. at Bodecense, at Rubeæ-Vallis, Tamvirogadi, uti & Tigisi vicus ineadem Numidia inter Lambesam & Vagam. Ms. Colon. Camugadi.

i Hic quoque Mabilio quærit, quomodo Christianorum nomina prodant hi Martyres, quod nefas esse S. Cyprianus respondit Iudici, id postulanti: recte autem solvit quæstionem, ex vario sensu Martyrum, zelo fidei & confeßionis æstuantium: sic multi non dubitarunt ultro se offerre tribunalibus, quod tamen, in suis Actis Cyprianus ait, disciplina prohiberi, sive communi Christianorum praxi.

k τὸ vicum deest in Sangall. Ms.

l Deerant hæc omnia in Ms. Coloniensi, ubi etiam pro Boseth, dum illud infra recurrit, scribitur Besech: sed meliorem esse Sangallensis Ms. lectionem probat Palatinus Episcopus Rosethensis in Collat. Carthag. cap. 126 nominatus. Putatur autem Bosethum esse in Provincia Proconsulari: videturque ea civitas, quam Carolus a S. Paulo ex antiquia notitia Africæ, Bobitam minus recte nominat.

m Ms. Colon. solum dicit, Die ergo statuta.

n Ms. Sangall. hæc ita habet: Quod sumus, audi; vel quo genere orimur, agnosce. Religionem colimus cum Patre nostro Mammario, unum Deum: quia nos non possumus tibi loqui ante eum.

o Hæc verba probant Martyrum fidem explicitam de Christi divinitate, etiam ante Arium; idemque insinuat Pontius in Vita S. Cypriani, quem Christi & Dei Pontificem vocat: non enim nisi Deo sacrificium aut Pontifex competit.

p Ms. Sangall, Manus militum duratæ sunt.

q Idem. Articula quasi diminutivum ab Arte. Infra vero num. 8 ubi Colon. habet quas artes; Sangall. Quod articulum? & iterum O malorum articula, ubi hic est, o malæ artes?

r Ibid. deest, ignitas.

s Ibid. Et ubi erant tenebræ, facta est lux immensa; & ubi odor miserrimus, odor suavitatis inventus est.

t Ibid. Noli nos verbis intimidare.

u Idem numerus sub finem confirmatur. Duorum erga nomina desiderantur.

x Ms. Colon. Duo Priores, omißis nominibus.

y Ms. Sangall. Vas.

z Ibid. sequentia sic leguntur. Sancti Dei evaserunt ab igne, per triduum psallentes. Cum autem audiret Anulinus eos psallentes, jubet eos iterum sibi præsentari. Milites autem qui venerant, invenerunt eos orantes, & lumen magnum circumfulserat illos: & ubi erat candor, factum est magnum refrigerium. Et milites, videntes mirabilia quæ facta sunt, & ipsi crediderunt. Audiens autem Anulinus, quod hi essent seducti.

α Ms. Colon. Hominum.

β Haud scio, inquit Mabilio, an probaturi sint viri docti, quod de Anulini mortis genere hic narratur: & merito, cum is eum intelligat Anulinum, qui sub Maximiano & Galerio geßit Magistratum, quique anno 312, jam forte conversus, a Constantino Magno mandatum accepit protegendi Christianos: sed in nostra sententia, diversum ab hoc Anulinum statuente, sub quo examinatus S. Mammarius sit, nullam res habet difficultatem; uti nec ulla est in iterandis ejusdem nominis magistratibus, siquidem etiam sub Nerone Anulinus aliquis Christianos persecutus dicitur ab iis, qui SS. Gervasium & Protasium credunt sub Nerone passos.

γ Hic erat nomen Maximianus, quod arbitramur a sciolo quodam substitutum loco Valeriani, quia sciverit, quod aliquis Anolinus, ut supra dictum, sub Maximiano vixerit. In Actis autem S. Cypriani appellari Galerium Maximum Proconsulem, supra diximus.

δ Ms. Sangall. Turidi.

ε Id. Quare non estis sensati de animabus vestris, ut non cruciemini?

ζ Idem. Aculeos.

η Colon. Animadverti.

θ Ms. Sangall. sic extenditur: Felix Diaconus, Faustinus, Albinus Vivus, Donatus, Libosus, Ziddinus, Victorianus Diaconus, Laurentius, Faustinus, Faustina, Crispina, decollati sunt; qui solum sunt duodecim; & tamen additur Vivus pro Leucio anteæ nominato: Crispinus quoque dictus in contextu, hic appellatur Crispina.

DE SS. BASILIDE, AURISO, ROGATO, IANUARIO, CASSIANO, VICTURO, MARTINO, DAVALLIO, ET ALIIS VIGINTI,
MARTYRIBUS ROMÆ VIA AURELIA.
Et Martyrologio Hieronymiano & aliis Mss.

[Commentarius]

Basilides, Martyr Romæ, via Aurelia (S.)
Aurisius, Martyr Romæ, via Aurelia (S.)
Rogatus, Martyr Romæ, via Aurelia (S.)
Januarius, Martyr Romæ, via Aurelia (S.)
Cassianus, Martyr Romæ, via Aurelia (S.)
Victurus, Martyr Romæ, via Aurelia (S.)
Victurus, Martyr Romæ, via Aurelia (S.)
Martinus, Martyr Romæ, via Aurelia (S.)
Davallius, Martyr Romæ, via Aurelia (S.)
Alii XX Socii; Martyres Romæ, via Aurelia

G. H.

Quatuor Martyrologii Hieronymiani apographa antiqua ab hisce Martyribus auspicantur hunc diem X Junii, hisce verbis. Romæ natalis Basilidis, Aurisi, Rogati, Januarii, Cassiani, Victuri, Martini, Davalli, & aliorum viginti. In secundo Martyre varia est scriptura, [Nomina quædā varia scripta:] scilicet Aurisi, & ultima littera omissa Auris, ac litteris inversis Ausiri, majorique cum discrepantia etiam Arasi. Præferimus nomen Aurisi etiam repertum in Mss. Richenoviensi, Rhinoviensi, Florentino, Monasterii S. Cyriaci, itemque Casinensi & Altempsiano. Nomen Davalli est in solo Epternacensi, & loco Victuri etiam legitur Victori. In Ms. monasterii S. Cyriaci, quod Baronius plurimum æstimavit, ita habetur: Romæ, via Aurelia milliario XIII, Basilidis, Aurisi, Rogati, Januarii, Cassiani. Ms. Reginæ Sueciæ Romæ, [numerus item apud varios varius.] via Aurelia milliario XII, natalis Sanctorum Basilidis & aliorum XXIV: ita apographum nostrum, sed apud Holstenium, & aliorum XXVIII; certe, incluso Basilide, tot forent, scilicet octo suis nominibus expreßi, & viginti anonymi. Mss. Richenoviense & Rhinoviense. Romæ, Basilidis, Aurisi, Rogati, Basillæ. Sed hæc spectat ad sequentem diem. Ms. Barberinianum. Romæ militum Basilidis, Rogati, Martiani, & aliorum XX. Quæ etiam leguntur in Ms. Trevirenfi S. Maximini, sed loco militum habetur milliario XIII. Mss. Casinense & Altempsianum; Romæ via Aurelia Basilidis, Aurisi, Rogati, Cassiani. Coloniense S. Mariæ ad Gradus; Romæ SS. Basilidus, Rogati, Martiani, & aliorum viginti Martyrum. Ms. Trevirense S. Martini; Romæ Basilidis, Rogati, cum aliis viginti sex. In Ms. Tornacensi sunt nomina Rogati & Victoris. In Ms. Lætiensi Rogati & Januarii. In Ms. Augustano Cassiani & Rogati. At, palæstra Roma omissa, sunt in Mss. Florentinis, Medicæo & Strozziano, nomina Cassiani, Victoris, Martini, Aurisi, Rogati, & Januarii cum aliis CXII. In alio Florentino Conventualium Minorum, sic legitur: Natalis SS. Basilidis, Aurisi, Rogati, Januarii & aliorum XII. Item SS. Cassiani Victoris, Martini & aliorum XX. Aliud Casinense meminit Cassiani, Victorini, Martini. Grevenus, Rogati, Marciani, & aliorum XX. Hæc placuit latius deducere, ut probetur accurata lectio Martyrologii Hieronymiani, ex quatuor apographis antiquis primo loco propositi: & ut hæc claßis distinguatur a S. Basilide XII Iunii referendo, qui cum Sociis aliis hoc die in aliis Martyrologiis indicatur, ut ibidem latius deducetur.

[2] [An alii ab his Martyres Afri statuendi.] In Ms. Adone Reginæ Sueciæ, istud legitur: In africa natalis S. Aresii. At Martyrologium, sub nomine Bedæ suppositum socios adjungit, ista tradens: In Africa Aresii, Rogati & aliorum XV. Quæ eadem Baronius inscripsit hodierno Martyrologio Romano, & in Notis dicit: De his etiam hac die Beda, adstipulanturque vetera manuscripta. Nos vetera Manuscripta accurate deduximus; sed Romam ibi legimus, non Africam: Bedæ vero genuinum Martyrologium vacare hoc die invenimus: proinde, non audemus illos seorsim collocare; arbitrati, quod is, quem dedimus cum S. Rogato, Aurisus, aliquibus Ausirus & Arasus, hic appelletur Aresus, sive Aresius; & loco XX, facili errore adjuncti sint XV anonymi, quodque sint Martyres Romani, de quibus hoc loco agimus: quod tamen absque præjudicio factum sit, si forte pro Africa melior certiorque afferatur aliquando auctoritas, quam sit supposititii Bedæ.

DE SANCTO CRISPOLO, MARTYRE IN HISPANIIS.

DISQUISITIO.
De hujus ab alio synonymo, Romæ passo, distinctione.

Crispolus, Martyr in Hispaniis(S.)

G. H.

[Hic constanter Hispaniis attribuitur:] Antiqua prælaudati Martyrologii Hieronymiani apographa tria, Corbejense Parisiis excusum, Lucense etiam Lucæ impressum, & Blumianum, ista habent ad hunc X Iunii: In Hispaniis Crispoli. In Epternacensi vetustißimo; item Mss. Richenoviensi & Rhinoviensi, In Spaniis Crispoli. Et hæc in dictis antiquis Martyrologiis. Alii ab hoc Martyre coluntur sequenti die XI Iunii; Crispolus ejusque socius Restitutus, [cui perperam additus Restitutus,] & Romæ dicuntur paßi, in iisdem & aliis antiquioribus Mss. sed hi ad hunc diem ab aliis translati, nescio quam non attulerint confusionem locorum. Horum primus fuit Rabanus, his verbis: In Hispaniis Crispoli, Restituti. Secutus est auctor Martyrologii, sub nomine Bedæ protrusi, eisdem verbis: In Hispaniis Chrispuli, Restituti. Hujus autem Bedæ supposititii auctoritati nimium tribuens Baronius, inscripsit eosdem duos Martyrologio Romano, his verbis: In Hispania sanctorum Martyrum Crispuli & Restituti. [cum alio Crispolo Romæ passus 11 Junii,] Et in Notis addit: Agit de his item Beda hac die. Ado vero die sequenti. Verum in Appendice Adonis, apud Mosandrum & Rosweidum, ad XI Iunii, ita legitur: Natalis SS. Basillæ & Basilissæ, & SS. Crispoli & Restituti, absque ulla mentione Hispaniæ: & sunt illi Martyres Romani. Fundamentum ergo, utrumque adscribendi Hispaniis, est in Rabano; verum per nudam oscitantiam (uti arbitramur) amanuensium. Nam in Ms. Trevirensi S. Maximini, in quo paßim describitur Martyrologium Rabani, ita habetur ad hunc X Iunii: Romæ Crispoli, Restituti. Et simili modo facile in duodecim antiquis Mss. ad sequentem diem tribuuntur Romæ: quod nos sequimur, sed absque ullo præjudicio aliter sentientium.

[2] His positis cogimur corrigere, quæ ad diem XII Aprilis inter Prætermissos diximus, & sunt ista: SS. Crispulus & Restitutus, [non in Hispania;] sub Nerone passi in tractu Tudensi ad Aquas-Celanas, referuntur in Martyrologio Placentino, apud Prudentium Sandovallium in Historia Tudensi fol. 17, & ex eo apud Tamajum Salazar in Martyrologio Hispan. quos contra hunc, cum Sandovallio, eosdem potius censemus, qui coluntur in Martyrologio Romano X Junii. Hæc nos tunc: at jam, re tota discussa, damus Hispanis solum Crispolum, atque ab hoc distinguimus Crispolum & Restitutum Romæ passos XI Junii, uti ad hunc diem demonstramus. Ut autem ab his alios duos, [ubi interim conficta recens utriusque Acta.] etiam Crispuli & Restituti nominibus dictos, credamus, sub Nerone, in tractu Tudensi passos ad diem XII Aprilis; non movemur unice Martyrologio Placentino, quod non nisi apud Sandovallium vidimus. Nam verba, a Sandovallio citata, tamquam propria Bedæ, sunt ista: In Hispaniis sanctus Crispulus ac Restitutus sub Nerone passi. Verum Martyrologium genuinum Bedæ, a nobis ante Tomum secundum Martii editum, vacat (ut jam diximus) die X Iunii, & in alio sub nomine Bedæ supposito, ista ut supra diximus, solum habentur: In Hispania Chrispuli, Restituti. Interim Tamajus Salazar, ad hunc diem, non est contentus unico Crispulo: sed ei adjungit Restitutum, Actaque martyrii deducit ex Dextro, & alios citat, Dextri fabricatore recentiores, qui omnes dicta sua firmant auctoritate Bedæ, jam supra rejecta. Quas autem longas disputationes ibidem texit Tamajus, apud ipsum lector reperiet, & prout fuerit affectus de hisce statuet; nobis non vacat cum Pseudo-dextri illius umbris pugnare: quibus accenseri etiam debet Georgius Cardosus, in Hagiologio Lusitano Dextrum secutus.

DE SANCTO ZACHARIA,
MARTYRE NICOMEDIÆ.

Notitia ex antiquis Martyrologiis.

Zacharias, Martyr Nicomediæ(S.)

G. H.

Progredimur cum vetustis Martyrologii Hieronymiani apographis, in quibus ista leguntur: Nicomediæ natalis S. Zachariæ, & quidem Martyris, sicut additur in apographo Corbejensi. In Blumiano scribitur nomen Machariæ, uti in Ms. Leodiensi S. Lamberti. Verum Zacharias detinetur in antiquioribus aliis Mss. Richenoviensi, Casinensi, Altempsiano, Barberiniano alioque quod Reginæ Sueciæ Holstenius vulgavit; item apud Rabanum, Usuardum, Notkerum & alios recentiores, cum hodierno Martyrologio Romano: ex quibus de antiqua veneratione sumus securi. Utinam & Acta martyrii extarent!

DE SANCTO TIMOTHEO MARTYRE,
EPISCOPO PRUSÆ IN BITHYNIA.

SVB IVLIANO.

SYLLOGE HISTORICA
Ex Mss. Synaxariis Græcorum.

Timotheus Martyr, Episcopus Prusæ in Bithynia(S.)

AUCTORE D. P.

Prusam, celeberrimam olim urbem Bithyniæ & Episcopalem, apud montis Olympi radicem consistere, indicavimus præcedenti die nono Iunii, ubi produximus S. Alexandrū Martyrem & Episcopum Pruse: [Cultus in Typico S. Sabæ 10 Junii;] cui modo adjungimus alterum Episcopum, eumque multo celebriorem, scilicet S. Timotheum, etiam Martyrem, etiam relatum in Typico, S. Sabæ nomen præferente, licet a posteris varie aucto; a cujus Sancti encomio auspicatur hunc diem X Iunii antiquum Ms. Synaxarium Ecclesiæ Constantinopolitanæ, quod a Patribus Collegi Parisiensis Claromontani Societatis Iesu nobis concessum aliquamdiu habuimus, in quo ista leguntur, a Menæis excusis ad locum secundum relata, sub titulo Memoriæ. [& Ms. Synaxario CP.] Ἄθλησις τοῦ ἁγίου ἱερομάρτυρος Τιμοθέου, Ἐπισκόπου Προύσης. Οὗτος ἦν ἐπὶ Ἰουλιανοῦ τοῦ παραβάτου, λαχοῦσαν ἀυτῷ Εκκλησίαν ἰθύνων καλῶς, καὶ τὸν ἐν ἀυτῇ λαὸν πομαίνων πνευματικῶς· βρύων δὲ παντοίοις θαύμασι, τὸν δράκοντα τὸν μέγαν, ὃς τῇ τοῦ ἐμφολεύοντος ἐν ἀυτῷ τῷ τόπῳ κακίᾳ, [unde elogium, cum memoria interfecti Draconis,] φημὶ δὴ τοῦ βρωτοκτόνου καὶ ἀρχαίου δράκοντος, τούς τε παριόντας ἀνθρώπους ἀνήρει, καὶ τὰ κτήνη φυσαίματι μόνον ἐλυμαίνετο, καὶ ὅλως ἄβατον τὴν μεταξὺ τῆς πόλεως Προύσης καὶ τῶν θερμῶν ὑδάτων ὁδὸν ἐπεδείκνυε, τῇ ἐπιβουλῇ τῶν ἁγίων ἄρτων καλύμματος διέῤῥηξε καὶ ἐνέκρωσεν. Ἀπετμήθη δὲ τὴν κεφαλὴν, Ἰουλιανοῦ τοῦ παραβάτου μαθόντος περὶ τῶν θαυμάτων ὧν ἐτέλει, καὶ ἀποστείλαντος καὶ ἀνέλοντος αὐτόν. Τελεῖται δὲ αὐτοῦ σύναξις ἐν τῷ ἁγιωτάτῳ αὐτοῦ μαρτυρίῳ, τῶ ὄντι ἔνδον τοῦ εὐαγοῦς Ξενῶνος ἐν τῷ Δευτέρῳ. Quæ sic Latine reddo.

[2] Certamen Sancti Hieromartyris Timothei Episcopi Prusæ; qui, imperante Juliano apostata, [& Oratorii quod habuit in Deutero.] Ecclesiam suam, quam sortitus fuerat, præclare administravit; & quem in ea populum habuit, spirituali pabulo refecit. Excellens vero abundanter variis miraculis, suam virtutem in ingenti dracone ostendit. Stabulabat hic circa eum locum, & per malitiam, ut dicitur, antiqui & homicidæ draconis, transeuntes illac viatores occidebat; jumenta quoque solo afflatu interimebat; & denique illam viam, quæ est inter urbem Prusam & Thermas, infestam & inviam reddebat. Hunc Timotheus objectu veli, quo consecrati panes contegebantur, disrupit & interfecit. Julianus vero apostata, [Eadem habentur & in aliis Menæis.] cum de hujus viri prodigiis inaudisset, misit aliquem, qui eum occideret. Celebratur ejus festiva memoria in sanctissimo ejus martyrio, quod est intra pium Hospitale, in Deutero. Hæc ibi quæ eadem leguntur in Mss. Menæis Mediolanensibus Bibliothecæ Ambrosianæ, signatis N 378 & O 148, & paßim aliis Mss. In Chiffletianis autem Mss. præponuntur hi versus, cum allusione ad nomen, a Dei honore sumptum.

Τιμόθεος ἐκ ξίφους θνήσκειν θέλει,
Θεοὺς ἀτίμους μηδαμῶς τιμᾷν θέλει.

Timotheus ense cadere mavult, quam diis,
Honore nullo dignis, honorem dare.

[3] Idem Chiffletianum seu Divionense Synaxarium, ejusdem Martyris elogium aliud etiam mense Majo dederat, haud paulo diversum; quod licet verbis nonnullis mutilum, subjungo. Μνήμη τοῦ ἁγίου ὁσιομάρτυρος, τοῦ ἐν Προύσῃ. [Idem 26 Maji habet elogium] Ἐν ταῖς ἡμεραις Ἰουλιανοῦ τοῦ παραβάτου, Κυπάρισσος ἵστατο τέρπνη καὶ ὡραία πλησίον τοῦ σπηλαίου ἐν λεωφόρῳ τινὶ μέσον τῶν θερμῶν τῆς […] Δράκων δὲ ἐκ τοῦ ἐξήρχετο συχνοτέρα, καὶ προσήδρευε τῇ Κυπαρίσσῳ· καὶ ἦν τοιοῦτος τόπος μεστὸς φόβου οὐ μικροῦ, δὴ καὶ ἀδιόδευκτος. Κατὰ δὲ τὸν καιρὸν ἐκεῖνον, Βασίλισσά τις πιστὴ, οἰκοῦσα εἰς Ἀπολλωνιάδα, ἦλθε προς τὸ θέμα τῆς Προύσης· καὶ μαθόντες τοῦτο οἱ πλησίον ὄντες ἀδελφοὶ, εὐλογίας τινὰς ἀπεστάλκασι διὰ τοῦ Τιμοθέου τῇ Βασιλίσσῃ. Καταλαβόντος δὲ αὐτοῦ τὴν Κυπάρισσον, ἀνέστη δράκων είς ἀπαντησιν αὐτοῦ. δὲ προσευξάμενος μετέβαλε τὰς εὐλογίας εἰς τὸ πτερύγίον τοῦ παλλίου αὐτοῦ, καὶ τὸ ἱερὸν ἅπλωμα εἰς ἒν συσφίγξας ἐν τῇ χειρὶ, ἐσφενδόνησεν πρὸ τὸ θηρίον καὶ ἀπῆλθε. Καὶ δοὺς τὰς εὐλογίας ὑπέστρεφε, [in Ms. Divionensi,] καὶ ἑυρὼν τὸ θηρίον νεκρὸν ἐδόξασεν τὸν Θεὸν· καὶ λαβὼν τὸ ἱερὸν ἐκεῖνο ὕφασμα ὑπέστρεψεν τῇ μονῇ αὐτοῦ. Τούτου τοῦ θαύματος πανταχοῦ ἐξηχηθέντος, ἐσέβοντο τὸν Μακάριον, ὡς οἰκεῖον δοῦλον τοῦ Θεοῦ· ὅπερ ἀκούσας Ἰουλιανὸς Βασιλεὺς, ἀποστείλας πρὸς αὐτὸν κατήπειγεν ἄρνήσασθαι τὸν Χριστόν. δε Μακάριος, τὸν Χριστὸν ἀληθινὸν Θεὸν ὁμολογῶν, τὴν κεφαλὴν ἀπετμήθη.

[4] Hoc est, suppletis per conjecturam quæ legi nequiverant verbis; [ubi distinctius narratur occasio occisi Draconis,] Memoria sancti & sacri Martyris Timothei, qui est Prusæ. In diebus Juliani Apostatæ, stabat Cupressus pulchra & annosa prope spelæum, quod est in via publica, inter Thermas [… & civitatem]. Draco autem [formidabilis] ex [illa ipsa spelunca] frequenter egrediebatur, & assidebat Cupresso: unde locus ipse plenus erat timoris haud modici, atque ut inaccessibilis declinabatur ab iter agentibus. Contigit autem ut eodem tempore matrona quædam fidelis, nomine Basilissa, Apolloniade commorans, (est ea quoque Bithyniæ urbs, versus Phrygiæ & Hellesponti provinciarum confinia) accessit ad Prusæ urbis territorium: quod intelligentes qui prope habitabant Fratres, eulogias aliquas ipsi Basilissæ transmiserunt per Timotheum. Cum autem hic veniret ad Cupressum, surrexit draco in occursum ejus: sed ipse, facta oratione, conjecit eulogias in alam pallii sui; [per sacram mappulam:] & sacram mappulam manu convolvens, jaculatus in feram est, abiitque. Traditis vero eulogiis rediens, & extinctam bestiam inveniens, glorificavit Deum: deinde accipiens sacrum illud linteum, regressus est in suum monasterium. Diffusa est autem undequaque fama miraculi hujus; unde Beatum illum venerabantur omnes, tamquam verum Dei famulum. Quod audiens Julianus Imperator, accersivit eum, cogebatque Christum ejurare: sed Beatus, verum Deum esse Christum confitens, maluit caput præscindendum dare.

[5] [videtur illud antiquius, verumque natalem indicare;] Extiteritne aliquando prolixior hujus Sancti Vita, equidem ignoro; unum video, istud pro Majo scriptum Elogium, non solum distinctius & accuratius scriptum esse, quam paßim istic soleant alia; sed etiam prius quam Prusa Constantinopolim transferretur sacrum corpus, vel pars ejus aliqua; adeoque in urbe sua cultum fuisse Timotheum die XXVI Maji, tamquam proprio Natali: Translationis autem diem Constantinopoli celebriorem, etiam celebrem factum ecclesiis Patriarchatui illi subjectis, [præ quo translatio festivior CP. fuerit.] in quibus antea non colebatur; quomodo etiam ad Ruthenos propagatus est diei X Iunii cultus, ut ex eorum figurata Ephemeride, ante Tomum I Maji, datur intelligi. Adhæc, ex isto antiquiori Elogio cognoscitur; Monachum dumtaxat fuisse Timotheum, cum miraculum contigit: neque plus innuit vel titulus vel textus jam probatus, & Ἱερομάρτυρες dicebantur tam Monachi quam Episcopi, quibus laureola talis obtigerat; [Miraculum quoque, accidisse intelligitur, cum adhuc esset Monachus;] ut in Synaxariorum titulis frequentius observasse memini. Quia tamen Synaxaria omnia ad hunc diem tam constanter exprimunt titulum Episcopi; placet credere, quod, cum forte post miraculum patratum contigisset Prusæ Episcopatum vacare; Clerus & Populus civitatis Timotheum sibi in locum defuncti elegerint; & hac occasione fuerit factum, ut citius innotesceret Iuliano. Hic autem, licet fidei Christianæ apostata, Ecclesiarum tamen provisiones, tamquam ad suam cognitionem pertinentes, non penitus abdicabat; [ob ipsum sorte factus Episcopus.] ut patet ex multis iis Episcopis, quos vel ab Arianis pulsos Sedibus suis restituit, vel suo ipse motu expulit: & sic forte prius martyrium tulit Sanctus, quam ordinaretur.

[6] [Hospitale Deuteri ubi colebatur quando conditum.] Locus paßionis, non videtur ipsa Prusa fuisse; nisi forte in Persidem abiens Iulianus illac transiit; Prusæ tamen habebatur corpus, & tamquam Martyris colebatur: quoad ipsum, vel ejus pars Constantinopolim transferretur, nescio a quo vel quando. Verosimiliter tamen conjectare possumus, id factum a conditore novi Hospitalis in Deutero: quem locum fuisse in duodecima urbis regione juxta Melandesiam portam, Aureæ proximam, ostendit Gyllus lib. 4 cap. 4 Topographiæ Constantinopolitanæ. Eruditißimus autem Cangius, nugatum Codinum docet, cum nominis Deuteri originem petiit a Iustiniano Rhinotmete, istic secundum regnare exorso; nam illius meminit Procopius Gazæus, lib. 1 de Ædificiis Iustiniani Senioris, totis centum annis Iuniorem istum prægreßi, sicut & ipse Procopius, illius legationibus sæpe functus. Crediderim quoque non admodum antiquum esse Hospitale illud, de quo nulla mentio apud Codinum in Originibus Constantinopolitanis. Sed quia hujus adhuc ætas nos latet, solum dicere ausim, seculo IX vel X, ut minimum adscribi fundationem istam debere, cum Rutheni, qui Timotheum die X Iunii colendum acceperunt a Græcis, fidem Christianam susceperint seculo X.

[7] Cardinalis Sirletus, cum in Baronii gratiam, Romanum Martyrologium recognituri aucturique, raptim ex Græcorum Synaxariis Menologium aliquod Latine concinnasset; tum multa alia festinando perperam vertit; tum locū ipsum, qui primus Timothei cultum instituit, dubium Baronio fecit, dum ita scripsit: [Urbs ejus Prusa, non Prusias:] Apud Prusiada sacrosancti Martyris Timothei ejusdem civitatis Episcopi, qui sub Juliano Imperatore apostata, cum ecclesiam suam bene regeret, & multorum miraculorum fama esset illustris, [illarum distinctio.] a Juliano fidei Christianæ desertore obtruncatus est, cujus dies in sanctissimo ipsius martyrio celebratur. Errori, in quem Sirletus impegit, pridem obviam iens Stephanus de Urbibus, Prusa a Prusiade differt, inquit; & Ptolomæus hanc ad Hypum amnem; istam, de qua hic agimus, ad Olympum Mysiæ montem statuit; Strabo juxta sinum qui Astaceno sinui est proximus, quod fere eodem redit: longius autem versus Orientem distat Sinus Meriandinus, in quem Hypius influit. Easdem urbes earumque situm præclare etiam distinxit Philippus de la Rue, in nova Asiæ Minoris tabula, Parisiis edita an. 1652: sed utramque urbem appellat Prusam, quod etiam fit in tabulis Ptolomæo additis. Sanctus autem Timotheus in omnibus antiquis Mss. & excusis appellatur Ἐπίσκοπος τῆς Προύσης: qui similiter a Genebrardo in Kalendario Græco, & a Molano in Auctario Usuardi, etiam Episcopus Prusæ & Martyr cognominatur. At Baronius cum in textu Martyrologii Romani posuisset Prusiadis, in Notis suis apud Prusiam scripsit.

[8] [alicujus Timothei Reliquiæ Bononiæ,] Masinus in Bononia perlustrata meminit hujus, quasi aliquæ ejus Reliquiæ asservarentur in ecclesia S. Stephani: sed difficile admodum foret probatu, illas Reliquias esse Sancti Timothei in Bithynia occisi. In Kalendario Syriaco Romæ an. MDCXXIV excuso, refertur S. Timotheus, cum duobus millibus Sociorum. Hunc vero in Syria cum suis sociis passum reor, hodie autem positum ab iis, qui proprium diem ignorabant: si tamen certum satis est, [& alius cum 2000 sociis, forte in Syria.] aliquem ejus nominis cum tot sociis passum esse. Tunc autem consequens foret, ejusmodi cædem ad gentilium Imperatorum persecutionem aliquam seculi III vel IV, spectare. Nec enim ita publice sæviit Iulianus, ut millia simul Martyrum faceret: sed alio plerumque prætextu quæsito, sicut in nostro Timotheo prætexere potuit injuriam illatam Draconi, in quo divinitatis aliquid libentius quam in Christo is agnoscebat, ex more Gentilium, quorum superstitiones restauratas volebat, eoque nomine videri gloriosus.

DE SANCTO BENIAMINO,
MARTYRE A GRÆCIS HONORATO.

Sylloge ex Ms. Synaxario Constantinopolitano.

Benjamin M. a Græcis honoratus(S.)

G. H.

Quod sæpius cum laude protulimus antiquum Ms. Synaxarium Ecclesiæ Constantinopolitanæ, pertinens ad Collegium Societatis Iesu Parisiis, post relatum elogium S. Timothei Episcopi Prusæ, sub Iuliano apostata martyrio coronati, habet ista verba: Τῇ αὐτῇ ἥμέρᾳ. Ἄθλησις τοῦ ἀγίου Μάρτυρος Βενιαμίν Certamen sancti Martyris Benjamin Reliqua desiderantur. Potuit Martyr obiisse sub prioribus Imperatoribus Gentilibus, quia quod S. Timotheus ante ipsum collocetur, potest celebriori ejus cultui adscribi: quare de tempore martyrii nihil statuimus, ne divinando quidem.

DE S. THEOPHANE RECLUSO, ET PANSEMNE POENITENTE,
JUXTA ANTIOCHIAM COMMORATIS.
Ex Synaxariis duobus manuscriptis.

[Commentarius]

Theophanes Reclusus, Antiochiæ (S.)
Pansemne Pœnitens, Antiochiæ(S.)

G. H. & D. P.

[1] Celebres apud Græcos habentur SS. Theophanes & Pansemne, eorumque Acta referuntur in Menæis excusis, & inde contracta in Menologio Sirleti: at multo latiora reperimus Divione & Parisiis, istic in Collegio Societatis Iesu apud Petrum Franciscum Chiffletium, [Mss. Divionense & Parisiense] Parisiis in Collegio tunc Claromontano etiam Societatis Iesu, ex quibus illorum Acta damus hujusmodi. Μνήμη τῶν ὁσίων καὶ μακαρίων Θεοφάνους καὶ Πανσέμνης. Memoria sanctorum & beatorum Theophanis & Pansemnes.

[2] Ο ὅσιος Θεοφάνης, ἐκ τῆς Ἀντιοχέων πόλεως ἦν· γεννεθεὶς δὲ ἐξ ἀπιστων καὶ δυσσεβῶν γονέων, ταχὺ πρός τὴν εἰς Χριστὸν πίστιν μετετέθη· ἐν γὰρ τῷ πέντε δεκάτῳ ἔτει τῆς ἡλικίας αὐτοῦ, γυναικὶ πρὸς γάμον συζευχθεὶς, καὶ ἐπὶ τρισὶ ἔτεσι σὺν αὐτῇ συνδιαγαγὼν, [suggerunt insignem epitomen vitæ;] ὡς εὐθὺς ἐξ ἀνθρώπων ἐκείνη γέγονεν, αὐτὸς προσῆλθεν τῇ τού Θεοῦ ἐκκλησίᾳ, καὶ τὸ ἇγιον ἐδέξατο βάπτισμα· καὶ πλησίον τῆς πόλεως στενώτατον κελλίον οἰκοδομήσας, καθεῖρξεν ἑαυτὸν, διὰ πάντων καθαιρόμενος, πρὸς τελείωσιν καὶ ἄκραν ἀρετὴν συντέλει.

[3] Μαθὼν δὲ περί δημοσίας τινὸς πόρνης Πανσέμνης, οὕτω καλουμένης, ὅτι πολλοῖς αἰτία ἀπωλείας καθίσταται, παραθεὶς ἑαυτὸν τῷ Θεῷ, τῆς κέλλης ἐξῆλθεν· καὶ ἐν ἰδίῳ οἰκῳ γενόμενος, καὶ τὸ τριχινὸν ἠμφίετο ἀποβαλὼν, καὶ περιβαλλομενος ἑστῆτα πολυτελῆ, καὶ παρὰ τοῦ πατρὸς δέκα χρυσίου λύτρας λαβὼν, ὡς δῆθεν γυναῖκα ἑτέραν ἀγάγεσθαι βουλόμενος, πρὸς τὴν Πανσέμνην παρεγένετο, Καὶ συνεστιασθεὶς αὐτῇ, ἐπεὶ ἐπιτήδειος ἔδοξεν καιρὸς ἐν ᾧ συνελθεῖν αὐτοὺς ἔδει, ἀνακλιθεὶς, πόσος εἴη χρόνος παρ᾽ αὐτῇ ἐπυνθάνετο, ἐξ οὗ τοιαύτῃ ἐργασίᾳ ἑαυτὴν κατέστησεν. Εἰπούσης δὲ αὐτῆς, ἔτη δώδεκα, καὶ πολλῶν αὐτῇ συνελθόντων μηδένα ὡραιότερον αὐτοῦ κατιδεῖν, μήδε τρωθῆναι ἔρωτι τοσούτῳ ἑτέρου· αὖθις ἐκεῖνος, νομίμως βούλεσθαι καὶ μετὰ γάμου σεμνοῦ ἐν τῷ οἴκῳ αὐτοῦ συγκομίσαι, ἀλλὰ μὴ τῇ αἰσχρᾷ πράξει συγκοινωνῆσαι αὐτῇ.

[4] Τῆς δὲ περιχαρῶς τὸ ῥηθὲν δεξαμένης, εἰ, τοιαύτη τις οὖσα, γάμων καταξιωθείη ἐντίμων καὶ ζηλωτῶν· ἐπιδούναί τε αὐτῇ τὸν μακάριον Θεοφάνην τὸ χρυσίον, καὶ εἰπεῖν, πορεύεσθαι αὐτὸν τὰ πρὸς ἀπαρτισμὸν τοῦ γάμου τελέσαι, καὶ πορευθέντα ἕτερον οἰκίσκον πλησίον τοῦ κελλίου αὐτοῦ οἰκοδομῆσαι, καὶ αὗθις πρὸς αὐτὴν γενέσθαι, καὶ εἰπεῖν, μὴ ἂν ἄλλως τὴν μετ᾽ αὐτῆς συνοίκησιν ἔσεσθαι εἰ μὴ τὰ τῶν Χριστιανῶν τελεσθείη· τὴν δὲ δυσχαιρένειν μὲν τὸ πρῶτον καὶ ἀναβάλλεσθαι, ὅμως δὲ καὶ τὸ βάπτισμα καταδέξασθαι, καὶ συνεχῶς ἐν ἕπτα ἡμέραις κατηχουμένην, καὶ τὰ περί τῆς μελλούσης κρίσεως καὶ τῆς τῶν πρακτέων ἀμοιβῆς τοῦ Ὁσίου ἀκούσασαν, φωτισθῆναί τε τὴν διάνοιαν καὶ εἰς κατάνυξιν ἐλθεῖν τῇ τοῦ Χριστοῦ χάριτι· καὶ ἀπαλλάξαι μὲν τῆς δουλείας παντα τὰ ἀνδράποδα, καὶ τὸν χρυσὸν ὃν ἐν τῇ τοῦ σώματος συνῆξαι αἰσχρᾷ ἐργασίᾳ εὔχρηστα σκευη κατασκευάσασαν τῷ Θεῷ ἀναθίσθαι· εἰσέλθειν τε ἐν τῇ κέλλῃ, ἥν Ὅσιος κατεσκέουασε, καὶ ἐπὶ τοσοῦτον προσελθεῖν ἀρετῆς ὡς καὶ δαίμονας ἀπολαύνειν, καὶ παντοία νοσηματα θεραπεύειν· ἐπιβιωσασα δέ ἕνα ἐνιαυτὸν καὶ μῆνας δεκα, πρὸς Κύριον ἐξεδήμησεν, ἅμα τῷ ὁσίῳ καὶ θαυματουργῷ Θεοφάνει.

[2] Sanctus Theophanes erat ex Antiochena urbe, prognatus a paganis & impiis parentibus, [juxtaquam S. Theophanes conjuge mortua,] sed propere ad fidem in Christum & pietatem translatus. Nam cum annos ætatis quinque & decem haberet, cum uxore est matrimonio illigatus, & tribus cum illa annis commoratus. Illa deinde ex humanis sublata, ad Ecclesiam Christi ipse properavit, & sacrum baptisma suscepit, juxtaq; urbem, [Christianus factus & reclusus] angustissimam cellulam ædificavit, in qua semet conclusit. Ibi omnem operam adhibuit, ut ad perfectum vitæ sanctæ statum summumque virtutis culmen evaderet.

[3] Cum vero intellexisset esse quamdam publicam meretricem, cui Pansemnes nomen erat, quæ multis perditionis causa foret constituta; seipsum per preces Deo commendavit; egressusque e cellula, ad propriam domum accessit, ubi cilicio quo induebatur abjecto, vestem induit pretiosam. [Pansemnen meretricem accedit:] Acceptis dein a patre suo decem libris auri, quasi vellet aliam uxorem ducere, ad Pansemnen accessit, & cum illa cibum sumpsit. Postea cum opportunum videretur tempore, quo simul oporteret eos coire; inclinatus, sciscitabatur ab ea, quantum temporis elapsum esset, ex quo huic vitæ sese tradiderat. Duodecim annos respondit illa, & ex omnibus qui secum coiverant, neminem illo amœniorem vidisse, neque amore tali erga aliquem vulneratam fuisse. Rursus ille ait, velle se in honesto matrimonio domi suæ legitime cum illa conversari, non vero illi turpiter commisceri.

[4] [& prætextu conjugii cum ea incundi,] Illa mox gratanter hoc dictum suscepit, si ipsa quæ talis erat, digna æstimaretur, cui tam honestum atque optabile matrimonium concederetur. Beatus Theophanes oblato auro dixit; eundem sibi esse ad procurandum omnia spectantia ad matrimonii consummationem: & discedens, domunculam prope cellulam suam construxit, & reversus ad illam dixit; non aliter cum ipsa cohabitationem futuram, nisi ipsa Christianorum mysteriis initiaretur. Ad hæc illa sub initium indignari & tergiversari: tandem tamen inducta ut baptismum suscipere vellet, [convertit,] septemque continuis diebus instructa de extremo judicio ac retributione; & quæ porro facienda sibi essent ex Sancto audiens, mente divinitus illuminata, & per gratiam Christi ingenti pœnitudine compuncta fuit. Dein omnia mancipia sua libertate donavit, & ex auro etiam quod in turpi corporis usu collegerat, [cellulæ includit.] vasa utilia conficiens, omnia Deo obtulit. Cellam denique, quam S. Theophanes construxerat, ingressa, ad tam eminentem pervenit virtutem, ut & dæmones expelleret, & omnia morborum genera sanaret. Cum vero anno uno & mensibus decem ita vixisset, ad Dominum simul cum Sancto & Thaumaturgo migravit.

[5] [& simul cum ea colitur,] Aliqua eorumdem encomia habentur etiam in Menologio Basilii Porphyrogeniti Imperatoris, & in Menæis Græcis Mediolani in Bibliotheca Ambrosiana, signatis N 378 & G 158. At quo hi tempore vixerint, non proditur: sed in Divionensi Synaxario eisdem bina ex more aptantur disticha: Theophani quidem hujusmodi, ad asceticam ejus & pœnitentiis maceratam vitam alludens, simulque ad nomen ἀπὸ τοῦ φανεῖν, apparere, sumptum.

Θεοφάνης, τρυγηθεὶς ἐκ βίου Θεῷ,
Φανεὶς πέπειρος ὡς εἰπεῖν Θεοῦ βότρυς.

Decerptus ex hac vita Theophanes Deo,
Maturus esse visus est botrus Dei.

Pansemnæ vero sic accinitur ibidem.

Εἰ καὶ θανούσης ἐκλάθουμεν Πανσέμνης,
Καὶ Χριστός αὐτός εὐθὺς ἐκλάθοιτό μου.

Oblivio si vel mortuæ me Pansemnes
Capiat, mei ipse Christus obliviscatur.

Hæc in Synaxario prædicto habentur.

Ceterum quam non est necesse credere, eodem ambos die defunctos; tam rationabile erit præsumere, quod vel post mortem suam singuli in suæ reclusionis loco tumulati, [licet verosimiliter non simul mortuus.] postea simultaneum cultum obtinuerint, condito ibidem oratorio; vel quod corpora, miraculis crebris illustrata, insimul fuerint hac X Junii in aliquam Antiochenarum ecclesiarum illata. Quænam vero hic intelligi debeat Antiochia, ex pluribus eo nomine dictis, nemo prudenter divinaverit; nisi quod, dum aliud nihil occurrit in contrarium, præsumptio stare soleat pro famosiori & Patriarchali in Syria. quæ plurimos proprios sanctos Eremitas circum se habuit coluitque, minus alibi notos; ut ex iis patet, quorum facta mentio in Vita S. Symeonis Iunioris Stylitæ, sive in Montemirabili, illustrata die XXIV Maji.

DE S. APOLLO EPISCOPO APUD GRÆCOS, ET S. ALEXIO EPISCOPO BITHYNIÆ.
Ex Menæis & Synaxariis.

[Commentarius]

Apollo Episcopus, apud Græcos (S.)
Alexius, Episcopus in Bithynia(S.)

D. P.

[Incertum sint ne uni Bithyniæ ambo adscribendi:] Duo hi sancti Episcopi ita conjunguntur, ut tamen non poßimus certo definire, num uterque ad Bithyniam spectet. Nam in Menæis excusis & apud Maximum Episcopum Cytherorum ἐν βίοις ἁγίων, ista Græce leguntur sub finem hujus diei: Καὶ μνήμη τοῦ ὁσίου Ἀπόλλωνος Ἐπισκόπου, δὲ Ἀλεξίου Ἐπισκόπου Βιθυνίας. In antiquo Ms. Synaxario Ecclesiæ Constantinopolitanæ ista sic scribuntur. Καὶ μνήμη τοῦ ὁσίου Πατρὸς ἡμῶν Ἀπολλῶ Ἐπισκόπου· & iterum, cum nova rubra littera in principio; Καὶ Ἀλεξίου Ἐπισκόπου Βιθυνίας. Notavimus etiam utrumque ut Episcopum repræsentari in Menæis Græcis Ambrosianæ Bibliothecæ Mediolani, in libro O 148 signato, [prior etiam die seq. refertur,] sed utrum differentia eadem ibi servata sit, vel conjunctim referantur, velut ad eamdem Bithyniam ambo pertineant, nostra nobis memoria non suggerit; neque tanti est ut operosius investigari jubeamus. Maxime cum in Synaxario Divionensi, apud Petrum Franciscum Chiffletium a nobis reperto, ad diem sequentem ponatur idem (ut existimo) Sanctus Apollo Episcopus, absque socio, & absque mentione Bithyniæ hoc modo. ἅγιος Μ. Ἀπολλὼς Ἐπίσκοπος, ἐν εἰρήνῃ τελειούται. [ut pace mortuus.] Sanctus M. Apollo, Episcopus, in pace consummatur. Apparet autem ex prædictis, Græcos indifferenter scribere Ἀπόλλων, τοῦ Ἀπόλλωνος, & Ἀπολλὼς τοῦ Ἀπολλῶ;; itaque scripto ac declinato nomine Actorum XVIII & XIX ac deinceps, in Epistolis Pauli ad Corinthios & ad Titum, invenitur famosus Apollo, de quo initio hujus diei egi, neque enim persuaderi possum, unum eumdemque hic notari. Istum enim, more consueto, non simpliciter Episcopum, sed Apostolum Græci appellassent; neque dimisissent absque prolixo encomio, ex Scripturis sumendo: hunc vero multo juniorem esse etiam persuadet titulus Sancti Patris nostri, in Synaxario Parisiensi specialiter additus, nec solitus Apostolis vel eorum discipulis dari. Quod autem in Divionensi præponatur M, martyrii nota; id potius videtur per inadvertentiam excidisse scriptori, quam studio factum: cum idem dicatur in pace quievisse. In eodem Synaxario adduntur hi versus, nullum nisi spirituale martyrium, inferendo Christi juge constitutum, denotantes.

Ὡς χρηστὸς ὄντως ζῦγός σου, χριστέ μου,
Ὅν ζῶν ὑπῆλθεν, Ἀπολλὼς θανὼν λέγει.

O quam tuum suave, mi Christe, est jugum,
Moriens Apollo dixit, quod vivus tuli.

DE SANCTO CANIDE, RECLUSO IN CAPPADOCIA.
Ex magnis Menæis Græcorum.

POST AN. CCCCLX.

[Commentarius]

Canides, Reclusus in Cappadocia(S.)

G. H.

In Menologio Cardinalis Sirleti de S. Canide ad hunc X Iunii, ista leguntur. Eodem die apud Cappadociam sancti Patris nostri Canidis, [Elogium ex Menol. Sirleti,] filii piorum parentum Theodoti & Theophanus sub Theodosio Magno Imperatore. Vixit autem admirabili abstinentia usus, precibus & jejuniis intentus: paucissimisque oleribus non conditis vescens, ad annum tertium & septuagesimum pervenit, ac sic Beatus ille migravit ad Dominum.

[2] [& majus ex Menais,] In Menæis excusis & apud Maximum Cytherorum Episcopum, hæc latius isto modo explicantur. Τῇ αὐτῇ ἡμέρᾳ, τοῦ ὁσίου Πατρὸς ἡμῶν Κανίδους. Οὗτος ἦν ἐπι τῆς βασιλείας Θεοδοσίου τοῦ μεγάλου, Θεοδότου καὶ Θεοφανοῦς υἱὸς, τὰς οἰκήσεις ποιουμένων ἐν τῇ τῶν Καππαδοκῶν χώρᾳ, εὐλαβῶν ὄντων καὶ Οεοφιλῶν. Λέγεται δὲ τὴν μητέρα αὐτοῦ παντοίας τροφῆς ἀπέχεσθαι παχυτέρας, καθ᾽ ὃν καιρὸν τοῦτον ἐν γαστρὶ ἔφερε· τεχθέντα δὲ ἀπέχεσθαι τῆς δεξιᾶς θηλῆς παντελῶς· εἰδέποτε δαψιλεστέρας τροφῆς ἐνεφορήθη μήτηρ. οὐδὲ τῆς ἀριστερᾶς θηλἧς ἥπτετο ὅλως. Βαπτισθεὶς οὖν καὶ ἀπογαλακτισθεὶς, καὶ τὰ πρώτης ἡλικίας παραμειψάμενος, χαίρειν πᾶσιν εἰπὼν, τὸ ὄρος καταλαμβάνει· καὶ μικρὸν ἄντρον ὑπεισελθὼν, ἐν αὐτῷ ἑαυτὸν ἐγκαθείρξας, τῇ προσευχῇ καὶ τῇ νηστείᾳ σχολάζων, καὶ ἅπαξ τῆς ἑβδομάδος βραχυτάτων ὠμῶν λαχάνων ἄνευ ἁλῶν ἀπογευόμενος, διήρκεσε χρόνοις τρισὶ καὶ ἑβδομήκοντα. Ἐπὶ δὲ πάνυ ἦν κατάφορος τόπος ὕδασι, καὶ τὸ ἄντρον ὑπὸ πολλῆς νοτίδος πολιορκούμενον, διεφθάρησαν αἱ τρίχες τῆς κεφαλῆς αὐτοῦ καὶ τοῦ πώγωνος. Οὕτως οὖν διαρκέσας Μακάριος ἐπὶ πολὺ, πρὸς Κύριον ἐξεδήμησεν. Id est.

[3] Eodem die sancti Patris nostri Canidis. Imperante Theodosio Magno, patre Theodoto, [ubi laudatur mira infantis abstinentia,] matre Theophanes, piis ac religiosis parentibus, qui in Cappadocia degebant, natus est. Fertur de ejus matre, quod omni pinguiore seu lautiore cibo abstinuerit, dum hunc in utero gestaret. Editum vero infantem ajunt, semper a dextera mamilla abstinuisse. Quod si mater subinde delicatiori mensa uteretur, tum nec sinistram quidem attingebat. Sacra baptismatis unda ablutus, & a matris lacte remotus, ut primam pueritiam egressus est, jussis omnibus suis valere, in montem evadit; [& annoriū 73 ascesis in antro humido.] angustumque antrum ingressus, in illo se inclusit, & precibus intentus jejuniis vacabat. Semel in hebdomade paucissima eaque cruda olera, nec sale quidem condita, gustabat. Ita tres & septuaginta annos traduxit: & quia locus aquis valde inundari, & antrum multo humore obsideri solebant, & capitis capilli & barbæ ei defluxerunt; annis tamen plurimis sic transegit, donec transactis, ad Dominum migravit. Hæc ibi.

[4] Nominatus supra Theodosius Magnus imperavit ab an. CCCLXXIX ad an. CCCXCV, sub eoque dicitur [Tempus vitæ.] natus Sanctus; & LXXIII annos traduxisse, idque fere in antro; adeoque videtur vixisse ultra an. CCCCLX. Miramur, quod in tot Mss. Synaxariis hactenus de eo invenerimus nihil: indeque collegimus ita proprium Cappadociæ Sanctum hunc esse, ut etiamnum lateret, nisi Menæorum collectori, privatim innotuisset per Cappadocem aliquem, conscium singularis ibi cultus.

DE SANCTO CENSURIO, EPISCOPO AUTISSIODORI IN GALLIA.

CIRCA AN. D.

SYLLOGE HISTORICA.
De ejus Chronologia & cultu, aliorumque ad ipsum scriptis.

Censurius, Episcopus Autissiodori in Gallia(S.)

AUCTORE G. H.

Testimonium antiquæ venerationis huic sancto Antistiti præbent vetusta Martyrologii Hieronymiani quatuor apographa, quibus ad hunc X Iunii sub finem additamentum, [Memoria in antiquis fastis.] ab antiquario Gallico hic appositum agnossimus. Suffragantur in suis Martyrologiis Rabanus, Usuardus, Notkerus, Auctor Bedæ suppositii, Bellinus & alii recentiores, cum Martyrologio hodierno Romano, his paßim verbis: Autissiodori depositio S. Censurii, Episcopi & Confessoris. Quibus in Ms. Adone ista adduntur: Cujus corpus in ecclesia S. Germani condigno honore, non longe a corpore ipsius, sepultum est. Fuit quartus post B. Germanum: rexit Ecclesiam annos triginta octo, menses tres, dies octo, aut ut alii habent, dies sex. Sed non caret talis calculus sua difficultate, ut infra ostendetur.

[2] Videntur hæc desumpta ex Herici monachi Autisßiodorensis libris de Vita & miraculis S. Germani; ubi cap. 1 libri primi dicitur, secundus seu proximus a S. Germano fuisse S. Allodius, [Tempus Sedis ex Herico & aliis perperam collectum,] qui triginta ferme annis Pontificatus functionem explevit, de quo erit agendum die XXVIII Septembris: dein tertius ponitur Fraternus, martyrio coronatus, & a Saussajo relatus ad XXIX Septembris atque XXX Octobris. Huic prænominatus Censurius quarto substituitur loco. Ab excessu itaque beatissimi Germani ad hunc usque Censurium plus minus quadraginta colliguntur anni. Hæc Hericus: cujus Acta dabimus XXIV Iunii. Deceßit autem S. Germanus anno CCCCXLVIII, die XXXI Iulii: proinde ex hoc calculo S. Censurius fuisset ordinatus Episcopus anno circiter CCCCLXXXIX, sub initium Martii. Quia autem S. Censurius, uti Hericus lib. 2 cap. 15 tradit, post administratum rite Sacerdotium annis triginta & octo, mensibus tribus, [quasi usque ad ann. 527 vixisset,] diebus sex, obiit IV Idus Junii sanctitatis plenus, bonisque operibus copiosus, deberet morti ejus aßignari annus æræ Christianæ DXXVII. In Historia Episcoporum Autißiodorensium, una cum dicti Herici libris vulgata a nostro Philippo Labbe, tomo 1 Bibliothecæ novæ, cap. 10 etiam dicitur Censurius sedisse annos triginta & octo, menses quinque, dies sex: fuisse autem temporibus Felicis, scilicet III, Gelasii, Anastasii, Symmachi atque Hormisdæ, Romanorum Pontificum Imperantibus Anastasio & Justino Seniore. Hæc ibi. Ex Pontificibus jam nominati, Felix III vixit usque ad annum CCCCXCII, uti ad Acta ejus deduximus XXV Februarii: post Hormisdam vero insuper addi ex hoc calculo posset Pontificatus S. Joannis, quem ab eo administratum ab anno DXXIII ad annum DXXVI, diximus ad ejus Vitam XXVII Maji, quo obiit. At vero Imperium sumpsit Anastasius anno CCCCXCI, mortuo tunc Zenone, quo imperante fuisset S. Censurius in Episcopum ordinatus. Anastasio subrogatus Justinus ad annum usque DXXVII vixit.

[3] [qui circa annum 500 decessit.] Tali interim relationi obest subscriptio Episcoporum, qui interfuerunt Concilio Aurelianensi primo, quod anno DVIII aut sequenti habitum arbitramur: huic enim subscripsit Theodosius, Episcopus Autissiodorensis: atque interim, in Historia Episcoporum Autißiodorensium supra indicata, dicitur post obitum Censurii civitas fuisse sine Episcopo anno uno mensibus duobus; & dein Ursus XI Episcopus sedisse annos sex, menses sex; & tum Theodosius XII Episcopus sedisse annos octo, temporibus Bonifacii II, Joannes II, & Agapeti, quorum primus sedere cœpit anno DXXX; & dicitur interfuisse Concilio Episcoporum, ex jussu Chlodovei, apud Aurelianensem civitatem. Hinc colligimus eum computum annorum non subsistere, & esse σφάλματα aut in annis XXX aßignatis S. Allodio, aut in annis XXXVIII tributis S. Censurio, aut in utrisque; & hunc obiisse circa annum quingentesimum. Ita etiam, omisso S. Fraterno, S. Censurium proxime post S. Allodium secutum perperam scripsit Saussajus, in Martyrologio Gallicano: die autem XXIX Septembris S. Fraternum, cui dictus dies sacer est, S. Allodio suffectum scribit. In antiquis Breviariis Autißiodorensibus nullum Chronologiæ definiendæ confertur subsidium, eo quod omnia de Communi Confessoris & Pontificis recitanda præscribantur.

[4] [Constantius Vitam S. Germani inscripsit S. Censurio] Hericus porro præcitatus, Cum Censurius, inquit, Ecclesiastici primatus polleret dignitate, Constantius Lugduni impense doctissimus, impulsu vel precibus S. Patientis, ejus tunc urbis Episcopi, librum de vita & virtutibus S. Germani, mira sententiarum elegantia, copiosoque delectu verborum, excellentissime edidit … Opus sane confectum operosaque apud se diu retextum diligentia, obtentu prænominati S. Censurii, Autissiodorensi postmodum direxit Ecclesiæ, ipso auctore longius promulgandum. Eidem vero hanc præposuit epistolam: Domino, beatissimo, & mihi Apostolico honore venerabili, Censurio Papæ, Constantinus peccator. Prima mihi cura est, pudorem conscientiæ humilis custodire: cujus cancellos si in aliquo forte transgredior, jubentum magis culpa quam mea est. Itaque ut vitam gestaque beatissimi Germani Episcopi vel ex parte perstringerem, Fratris vestri sancti Antistitis fecit auctoritas: cujus præceptioni, si non ut debui, ut potui tamen, parui. Cumque obedientia mea ad Beatitudinis vestræ notitiam pervenisset, ut iterato in temeritatem prorumperem, præcepistis; jubendo, ut paginula, quæ adhuc intra secreti vicinia tenebatur, longius me auctore procederet, essemque ipse reatus mei quodammodo accusator & proditor. Manifeste enim condemnatio in me manebit, si verborum meorum abjectio doctorum afferatur auditui. Rejecto itaque pudoris velamine, obtemperans jussioni, transmisi vobis impensæ devotionis obsequium; pro fiducia caritatis deposcens, ut duplici me favore tueamini, quatenus & legentium examen evadam, & ministerium meum per intercessionem vestram Domini mei S. Germani sensibus intimetur. Hæc ibi.

[5] [Corpus translatum ad cryptā:] Denique idem supra laudatus Hericus, libro 2 cap. 15; Postquam, inquit, sapientum sententia optimum factu judicatum est, ut Martyrum Reliquiæ, nec non & corpora beatorum Pontificum Altissiodorensium, olim in ipsa ecclesia tumulata, transferrentur in cryptas, & circa corpus beatissimi Germani præcipua officii diligentia conderentur … factum est, ut sinistrum, id est Septemtrionale, gloriosi Martyris Tiburtii pignora occuparent, subjunctis quinque Pontificum corporibus venerandis; hoc est, S. Fraterni Episcopi & Martyris, Censurii, Gregorii, Desiderii ac Lupi. Hæc ibi. Coluntur Gregorius XIX Decembris, & Desiderius XXVII Octobris. At Lupus Episcopus cum Crotechilde Regina venerabili illuc devenit, & suo præventus fine, ibidem sepultus est. Nos an. MDCLXII fuimus Autißiodori, & magno pietatis sensu dictam cryptam lustravimus, ipsaque Sanctorum corpora fuimus venerati.

[6] Sidonius Apollinaris, Episcopus Arvernorum scripsit S. Censurio epistolam 10 lib. 6, quam, ut persecutio Gothorum intelligatur, subjungimus; & est hujusmodi: Gerulum litterarum Levitici Ordinis honestat officium. [epistola S. Sidonii ad Censuriū.] Hic cum familia sua deprædationis Gothicæ turbinem vitans, in territorium vestrum delatus est, ipso ut sic dixerim, pondere fugæ. Ubi in re Ecclesiæ, cui Sanctitas tua præsidet, parvam sementem semiconfecto cespiti advena jejunus iniecit; cujus ex solido colligendæ fieri sibi copiam exorat. Quem si domesticis fidei deputata humanitate foveatis, id est, ut debitum glebæ canonem non petatis, tantum lucelli præstitum sibi computat (peregrini hominis ut census, sic animus angustus) acsi in patrio solo rusticaretur. Huic si legitimam, ut mos est, solutionem perexiguæ segetis indulgeas, tamquam opipare viaticatus, cum gratiarum actione remeabit. Per quem si me stylo solitæ dignationis impartias, mihi fraternitatique istic sitæ pagina tua veluti polo lapsa reputabitur. Memor nostri esse dignare, Domine Papa. Hactenus S. Sidonius, ad diem XXIII Aug. Martyrologio Romano inscriptus. Omitto Ruricii Episcopi Lemoviensis ad Censurium Epistolam, quia nihil peculiariter ad historiam spectans docere nos potest.

DE S. MAURINO ABBATE,
MARTYRE COLONIÆ AGRIPPINÆ.

COMMENTARIUS PRÆVIUS.
De corporis inventione ejusque historia.

Maurinus Abbas, Martyr Coloniæ Agrippinæ(S.)

G. H.

Inter præclara Catholicæ fidei monumenta, quæ Coloniam Agrippinam, ad Rhenum sitam urbem, [Coloniæ inter varias ecclesias] illustrant, sunt antiquæ magnificæque Ecclesiæ: quarum præter Metropolitanam basilicam, prima Cleri sui nobilitate eminentem, sunt decem aliæ Collegiis Canonicorum adornatæ, atque ab his diversæ novemdecim, cum suis ad instructionem populi Parochis; tum monasteria utriusque sexus quamplurima, imprimisque Abbatia, sub SS. Pantaleonis, Cosmæ & Damiani patrocinio fundata, de qua Tabulæ dicti cœnobii sic loquuntur: Anno Dominicæ Incarnationis DCCCCLXIV, [est S. Pantaleonis:] Bruno, Ecclesiæ Coloniensis Archiepiscopus duodecimus, primique Ottonis Imperatoris germanus, monasterium S. Pantaleonis extra urbis mœnia fundavit; Fratresque, in laude divina pervigiles, sub monastica Benedictina regula instituit: quibus Abbatem præposuit, Christianum nomine, suæ videlicet professionis phoronomum; & in lege Domini, sicut hunc decuit ordinem, apprime eruditum. Hæc aliaque Gelenius, lib. 3 de Magnitudine Coloniæ Agrippinæ syntagmate 12.

[2] Ex istis B. Bruno vita functus est an. DCCCCLXV, die XI Octobris. Monasterium Christianus Abbas rexisse dicitur annis sex & triginta, mortuus XXI Martii anni primi supra millesimum: sub eoque dotatum cœnobium duplici thesauro, [in hac corpus S. Maurini,] scilicet corporibus S. Albini, & S. Maurini Martyrum. Illud Roma a Theophanone Imperatrice apportatum fuit circa an. DCCCCLXX, uti latius deducetur ad diem XXII hujus mensis Iunii, adservaturque in hierotheca secunda. Hierotheca autem tertia, inquit, idem Gelenius, est sarcophagus pretiosus ex argento, auro, & gemmis fabricatus; qui complectitur ossa S. Maurini Abbatis & Martyris, cujus corpus repertum est sedente Volkmaro Archiepiscopo Coloniensi, an. DCCCCLXVI, XIII Octobris, cum nova basilica construeretur. Lapis vero, loculum S. Maurini claudens, hæc habebat incisa verba: Hic requiescunt ossa bonæ memoriæ Maurini Abbatis, qui in atrio ecclesiæ martyrium pertulit sub die quarto Idus Junii. Utinam annus fuisset appositus, qui plane latet.

[3] Historiam Inventionis S. Maurini Abbatis & Martyris, & miraculorum hac occasione patratorum, Stephanus Monachus S. Pantaleonis Abbati suo Christiano inscripsit; [Historia inventionis.] & num. 6 Videres, inquit, brachia nota ferri inscripta; videres ossa passionis grandine quassa, & in toto corpore militaris animi cerneres signa. Hinc moveri plurium pia curiositas posset ipsa videndi, quemadmodum in eadem ecclesia videri sinitur Corpus S. Albini, pelle sua adhuc obductum. Certe ex ostensione utriusque corporis vix aliquid laboris ædituo, nihil incommodi monasticæ quieti ac disciplinæ amplius oriretur, quam ex ostensione unius tantum. Cur igitur unum ostendant, non ostendant alterum, etiam rogantibus & unice cupientibus videre, ipsi rationem reddant magis firmam, quam nobis aliquando reddiderunt sacri thesauri Possessores. Redeo ad Historiam prænotatæ inventionis, quam damus ex editione Suriana, collatam ex aliqua parte Ms. Paßionalis Ecclesiæ majoris monasterii Eifliæ, quam ipsi anno MDCLXVIII ibidem reperimus.

[4] [Memoria in Martyrologiis.] Memoria porro S. Maurini Martyris apud Coloniam Agrippinam inscripta est variis Mss. Martyrologiis sub nomine Usuardi, sed ad usum Ecclesiarum Germanicarum & Belgicarum auctis. Martyrologium, Coloniæ & Lubecæ an. 1490 excusum, primo loco ista habet: Apud Coloniam Agrippinam passio S. Maurini Abbatis. qui in atrio ecclesiæ S. Pantaleonis pertulit martyrium, & ibidem corpus ejus habetur decenter, & ornate reconditum. Secuti Grevenus, Maurolycus, Molanus, Galesinius, Canisius: item monastici, Wion, Dorganius, Menardus, Bucelinus cum hodierno Martyrologio Romano. Sed quod Baronius in Notis arbitratur, de hoc S. Maurino agi a Trithemio lib. 3 de Viris illustribus Ordinis S. Benedicti cap. 134, non continuo probamus. Nam iste Maurinus aut Marinus, seu potius Amarinus, fuit Abbas in Arvernia, ibique cum S. Præjecto Episcopo Claromontano occisus, sepultus & templo est honoratus. Is a Trithemio dicitur claruisse an. DCLXX, ad quem annum a Carolo Stengelio in Monasteriologia sua (uti a Gelenio allegatur) statuitur passus S. Maurinus Coloniæ: forsan ut securius Ordini Benedictino adscriberetur. Prudentius Mabilio, ne quidem inter Prætermissos ejus voluit mentionem facere. Nam uti tempus quo vixit & passus est, ignoratur; ita etiam cujus Ordinis Abbas poßit censeri, prorsus nescitur.

HISTORIA INVENTIONIS.
Auctore Stephano, Monacho S. Pantaleonis tunc vivente.

Maurinus Abbas, Martyr Coloniæ Agrippinæ (S.)

BHL Number: 5735

EX MSS.

[1] [Prologus.] Domino Christiano Stephanus exiguus. Imponis, Pater, mihi, quod ferre non possunt humeri. Maurinum præcipis laudare, & ejus opera stylo dare: quorum unum officium est Angelorum, alterum hominum sapientissimorum. Si Martyr invictus, in ore & mente bonorum omnium scriptus, litteras desiderat; habet Colonia Agrippina, secunda (si dignatur dici) Roma, suos Gregorios, habet Hieronymos, quos supernæ civitatis decet scribere Consules. Sunt nihilominus sub alis tuis educati non pauci, qui indeficientem Nilum viderunt & biberunt, seque huic operi pares ostentant. Quid ergo mihi in silvam ferre ligna? Bruno, ille nobilis filius a Columbæ, sacrarium sapientiæ, te invenit, in quo complacuit animæ suæ. Compertum quantum præstitistis seculo, cari invicem & noti, & in verbis prudentiæ sæpe admirati. Tui ergo & prædictorum officii est Cælitum merita tractare, quibus invidiam promereri est facile, nisi forte admirabili sapientia animi tui hoc Maurino miraculum addere decrevisti, ut ei hominis organo jumentum Balaam deserviat. Pareo, hac conditione interposita, ut supremam manum imponas operi, & titulum tuo dedices nomini.

[2] Summa & vel unica salus est ægris mortalibus, quod electos suos ita Christus cælis divisit & terris, ut spiritus, cælesti habitatione dignos, superis admitteret; & terræ terrena permitteret. Non enim Beatorum spiritus sui hominis penitus deserunt exuvias, [Inter Sanctos, Ecclesiæ propugnatores,] arma scilicet suæ militiæ, in quibus de antiquo triumphaverunt serpente. Isti etenim, isti sunt inclyti propugnatores tui, o redempta Christi cruore Ecclesia: isti stant pro filiis tuis, ne eos baratro oris absorbeant toto aëre vagantes spirituum corruptores. Quando enim per te armatis dolo & igni resisteres adversariis, quæ in propria carne ægre imperium agis? Sed emeriti testes Christi Angelorum cives, immo Consules pro meritis creati, etiam nunc iniquitatis satellites per te expugnant, quos per se vicerant. Hi reos Deo conciliant, orbem portant, tartara spoliant, ut Angelorum numerum expleant, & muros Hierusalem extruant. Hoc indefesse Joannes, Ephesi; hoc Andreas b, hoc Protomartyr Stephanus, Byzantii; hoc Petrus & Paulus, Romæ; & in toto pene terrarum orbe, hoc singuli Sanctorum in sua sorte gratum Deo sacrificium faciunt.

[3] [est Maurinus Mart.] Habemus & nos in oculis hujus rei testem idoneum Maurinum, Deo & Angelis carum, cujus hodie passio cælos glorioso martyrio ornat, & reis veniam donat. Qui sub signis fidei ad sanguinem usque devotus, in die sui certaminis nil minus a magnis egit Martyribus, qui caput draconis antiqui, & nequitiæ ejus satellites Decios detriverunt & Nerones. Egregia namque vicissitudine, mortuo pro se Domino, mortis triumphum obtulit; purpuratusque proprii sanguinis ostro, stolam suam dealbavit in sanguine Agni: in cujus nunc comitatu quocumque ierit hærens, securus sui, suis proventum poscit salutis. Hujus gratuita Deus clementia nobis causidici scutum obtendit, hujus nos pretiosissimis membrorum gemmis ditavit. Nisi multum nos abjicimus, semper eum nobis præsentem sperare debemus; sed præsertim in hac die solennitatis & lætitiæ suæ. Hanc, inquam, diem lætitiæ ejus dixerim, in qua familiarius Regi suo Dux magnanimus militare cœpit, mutato militari cingulo, non deposito. Digna Domini mei laude hanc diem sacremus, & prono utriusque hominis obsequio honoremus. Egregium nobis sit Angelorum participare officio. Eis de nostri hodie Patroni gloria gratulantibus gaudia nostra conferamus, immo gaudia eorum geminare ambiamus, & de peccatorum nostrorum tumulis resurgamus: quodam modo enim de sepulcris vitiorum resurgimus, cum Deum manibus exquirimus, & Sanctorum laudibus animum intendimus. Hinc per David, familiare sibi organum, Spiritu sanctus; Laudate, inquit, Dominum in Sanctis ejus. [Ps. 130] Et in his quoque mundalibus regnis, quem Reges sua dignantur amicitia, si quod in spem gratiæ suorum Principum militaverit bellum, nostis quanta dulcedo, quanta Regum super eo sit oblectatio audire, quantus in clypeum assurgat, quanta vi torqueat hastam, & quanto ipsius vitæ periculo caput objectet gladio.

[4] In gloriam ergo Maurini, nobilissimi agonothetæ & victoriosissimi, aliquid & nos resonemus, dulce Deo, gratum cælo. Sed cinis & pulvis quid feret dignum amico Dei excelsi, cui hymnidici Superorum famulantur chori? [victor illustris,] Parum est, si eum fortiter Dominica bella bellasse dicimus: ter enim quaterque victor existit, qui non modo cum purpureis tyrannis in lites erupit; sed seculo altior, in ipsum hujus mundi principem, in ipsum, ut sic dictum sit, gigantem, cælis bella minitantem, giganteo robore arma commovit, vitam morte possedit, mortuus palmam & spolia de hoste tulit. Parum est, si in eo patricii sanguinis stemma recensemus: major ei nobilitas est, confratrem esse Martyrum, cohæredem Apostolorum, & socium Angelorum. Quod si de vitæ ejus merito agitur, inferius erit quodcumque dici poterit; nisi, quod vere probatur, gloriosus Dei amicus & pretiosissimus filius. Et quia conducit filio similari ad patrem, piissimus Dominus nativæ pietatis suum Maurinum ornavit insigni: in quo quisquis spem suam constituit, novit ocius c quantæ misericordiæ balsamis affluat; novit quam præsens exauditor, quam propitius sit interventor: horumque attestatione, quanti stet Altissiimo, facile cognitum est. Verum taceat interim lingua carnis supercælestem gloriam Martyris, quam nec oculus vidit, nec auris audivit: & saltem qualiter inventum sit ejus sacratissimum corpus, diei gaudio ad memoriam revocemus. [Esa. 44.] Peracto beato agonis sui triumpho, egregius Dei athleta Maurinus d, locum tumuli cælo tantum notum, & Angelici tantum obsequii reverentia veneratum, habitavit usque ad incarnati Verbi annum nongentesimum sexagesimum sextum, [cujus sepulti Coloniæ,] agente tum in sceptris e primo Ottone.

[5] Cesserat abhinc anno humanis officiis ejusdem Principis divus frater Bruno Archiantistes, & mutata vita, Christorum f Domini ante captabat præmia: qui corpore extra muros g urbis, secundum desiderium cordis sui, reconditus in oratoriolo sanctorum Pantaleonis, Cosmæ & Damiani, [post S. Brunonis obitum.] Medicorum Dei, locum quem vivens coluit, mortuus ornavit. Erat autem oratoriolum, pro tenera novellæ conversationis infantia, angustum & magnis meritis magni Præsulis impar. Ruit ergo solo tenus, piissimo divinæ potentiæ effectu, sine inhabitantium discrimine, sine familiaris rei damno, & sui ruina occasionem editioris fabricæ præbuit. Cæli quoque inopinas dederunt copias, proventuro operi thesaurum inexhaustum, gemmam diadematis Domini, curam sui & Angelici populi. Nam quia non potuit latere sub modio lucerna ardens coram Domino, dum ponendo fundamento terra effoditur, loculus (Gloria tibi Christe) Maurini Martyris invenitur, qui Brunoni manum conferret, & in altero latere Pantaleoni astaret. Folcmarus ergo, [invenitur loculus;] dignus Deo, dignus Brunoni Sacerdotio successor, vocatus adfuit cælestis doni arbiter, cælestium exequiarum minister. Ac primo pervidetur lapis, loculum claudens; inscriptus Martyris nomine, & officio, & Martyrii ejus die & loco; Hic requiescunt ossa bonæ memoriæ Maurini Abbatis, qui in atrio Ecclesiæ martyrium pertulit, sub die quarto Idus Junii.

[6] Amoto lapide, lignea ferro evincta invenitur arcula, carie indicans priscæ passionis tempora. Tota omnibus portis civitas, ad spectaculum illud. Angelicum, non potest dici quam pio ruit affectu: Clerus & Sanctimonialium se dedit chorus: sanctæ autem memoriæ Antistes, [unde hauritur odor suavis;] cum reverentiæ obsequia & orationum prælibasset solennia, spe & sancto plenus timore, Reliquias, virtutum & medelæ scias, detexit; & ostenso in terris Angelorum cive, populum Dei gaudio & gaudii lacrymis satiavit. Renovantur antiqua miracula, hauritur odor, quo electos suos Dominus testatur: putares balsamis veneranda ossa fluere. Vincitur sermo miraculo: minus est omne quod dico: sed quia hodierna agitis gaudia, in æternum eadem vos satiari contingat fragrantia. Jam vero quis, non dicam, expediet, sed digne miretur ipsorum pulchram gloriam ossium? Pulchro namque corporis indumento, quanta sit spiritus pulchritudo & munditia, [manent in ossibus vulnerū signa,] compertum est. Videres brachia, nota ferri inscripta; videres ossa, passionis grandine quassa; & in toto corpore militaris animi cerneres signa. Velent Ducum aut Regum cadavera byssus, linum, aut purpura contendens violis, aut detorti h pondera auri. Quid sunt autem hæc ad Maurini collata gloriam? Byssus & purpura, vermium est esca: Maurini cicatrices & vulnera, sunt immortalitatis signa.

[7] [Ad ejus conspectum] Hic quædam, Reginildis nomine, sanctimonialis femina, cum Maria Magdalena prima ad sepulcrum i reperta, viventem spiritum in mortuis ossibus invenit & nuntiavit. Hæc in monasterio ancillarum k Christi, extra urbis muros sito, merito & officio nota, diutino capitis incommodo, auditus munere cassata est, simul & oculorum lumine pene privata: circa quam cum omnia medicorum defecissent adjutoria, se, desperatione recuperandi, sociasque, mœroris habitu offudit. [auditus & visus recipitur:] Jam ferme bimus situ invaluit dolor, & ut dicitur, juxta statum capitis, status totius erat corporis. Quamvis autem esset destituta viribus corporis, imbecillos sustentata artus, mediam se populi, baculo sancti desiderii prævio, ad Sancti usque bustum injecit se humi; tacitas preces cælo fudit, & Martyri libam l fecit lumine cerei. Cumque, quem mente videbat, carnis oculis, quos pene amiserat, intueri desideraret, & caput in loculo Martyris reclinaret; utriusque auris meatus sanguine fluxit, & fidei pretio visus & auditus munia redemit; incolumisque, Officio quod agebatur, jubilavit; & quotquot Angelico illi spectaculo intererant, in fide subrexit.

[8] Sanctæ autem memoriæ m Gero, post datus Episcopus dignus Deo, [ob dentem ablatum manus ardet, dum restitueretur.] secundo loco beati Martyris meritum agnovit & prædicavit. Cum enim, astante Folcmaro Præsule, delectæ secundi n ordinis personæ, pretiosas sancti corporis margaritas, vino ex devotione baptizatas, novo ordinarent repositorio; officiosa se sedulitate admisit, & egregie audax, uno Martyrem dente mutilavit. Mira dicturus sum. Mox in ipsa manu, rapti teste, pœnas dedit, & invisibili igne non ardens arsit. Agnovit eruditus animus cælestem animadversionem, quam solus sensit, sed videre ipse non potuit. Quid ageret? Libenter pignus retineret; sed pœnam sustinens, etiam animo, majorum expectatione, fortius, nisi reddidisset, torquebatur. Deducuntur interim pignora Sancti, comitante populo arcam Domini, in voce exultationis & confessionis epulante. Præerat tunc monasterio sanctæ Mariæ Dominæ nostræ, quod o dicitur Novum, venerabilis Wolvereda, Virginum Dei Mater & Abbatissa, quæ huic spectaculo intererat, & Psalmorum cantica in codice recitabat. [Depositio fit 13 Octobr.] Hanc Gero accivit, & cum reverentia in libro sanctum dentem deposuit, complacuitque Martyri quies in acerra thuris Davidici: factumque est unum idemque momentum, dentem posuisse & passionem: demonstrastique, Jesu bone, quanta Martyrem tuum diligentia velis tractari, hujusque rei pretium esse a gehenna liberari. Posita sunt autem debito fidelium honore ossa beatissimi Maurini in oratorio S. Benedicti, sub p die tertio Idus Octobris q.

[9] Magnis majora, gloriosis succedunt gloriosiora. Thiedo r, post datus Episcopus, tunc in monasterio s S. Severini Custodis officium administrabat. Is non dissimili devotionis affectu, [ex alio dente subrepto emanans odor,] de sancti Martyris quod occurrit, latenter tulit, sibi suisque domi profuturum. Cum jam nox esset, in familiariori loco posuit. Ecce in diluculum, cum locus ipse, tum proxima quæque tantæ suavitatis completa sunt fragrantia, ut evidens esset, cælos eam distillasse gloriam. Res nova, miraculum illustre. Ingredientes & egredientes cælesti communicantur beneficio, sed latet causa: quod in Maurino Deus operatur, sentitur, nil tamen ipsius ibi scitur. Libet & hic paululum immorari, & in miraculo aliud miraculum demirari. Usum hic cum natura odor perdidit: nam cum subito processerit, [ad plures dies perseverat.] post duas aut tres horas more solito non recessit, nec cum integro die ætatem æquavit; sed fere septem solibus sine exemplo senuit. De agris, de plateis curritur; irruit alter post alterum, facturi quique per seipsos insolitæ novitatis fidem. Rumor & odor vero nituntur, causa neque etiam opinatur: datur tandem gloria Deo, gloria Martyri. Res namque nobilior de commisso redditur: Thiedo aperuit verbum, emissum Patri monasterii, in cujus tuitione est Martyr: alter post alterum, quisque notum quasi novum nuntiat. Is (sicut est divini timoris & amoris apprime scientia eruditus) sciens quia omnia quæcumque voluit Dominus fecit; animum fidei dedit, & totius animi organis Alleluia sonuit. [imo & recedentes sequitur:] Placuit tamen ei duos suæ congregationis Fratres mittere, quatenus & eos in cultum Sancti excitaret, & filiorum relatione suum suorumque animos indulcaret. Profecti ergo, non solum ut dicta eis sunt invenerunt; sed secum Fratribus non modicas odoris detulere reliquias. Putares ipsos affrictos t, & secum quoquo ibant circumferre aromata. [quare dens ille in altari ponitur;] Venerabilis autem monasterii Rector, magnitudine gaudii & dulcedine animi demum attractus, descendit, divino animum nectare pavit, & grata vicissitudine thura laudis Deo litavit. Folcmarus quoque reverendus Antistes, & ipse adveniens, rumorem auxit, & honorem ampliavit: sanctas namque cum suo odore Reliquias in altario B. Severini locavit; & junctos in cælo, in terris sociavit.

[10] In semetipso quoque idem Antistes expertus est, quanti sit apud Deum meriti Maurinus emeritus miles. Superveniente namque sacratissima Paschalis gaudii solennitate, vehementi oculorum dolore cœpit fatigari. Vir autem venerandus, flagello divinæ admonitionis æquo quidem animo membra substravit; sed mœrore amplius deficiebat, ne forte nobilis Colonia sine Episcopali officio sanctum perageret Pascha. Quinta autem feria, [Archiepisc. dolore oculorum afflictus,] quam Indulgentiæ diem nominant, vix magno imbecilli hominis & devoti animi conflictu Pontificalia administravit, & usque ad lectum languor invaluit. Sed dum Maurinum animo reducit, consilium Præsul invenit. Denique Patrem monasterii, in quo martyrium Sancti floret, secreto accivit, cui languoris sui inclementiam paucis aperuit: Semper quidem, inquit, Christiani animo divina desideranda est correptio, quæ semper filiis fit in salutem: caro enim attrita conscientiam purgat, spiritum emaculat. Ecce devotus porto flagellum, quod misit Dominus: sed vides quantus populosæ civitatis in ecclesia concursus, vides quantos de remotissimis etiam regionibus festivitate invitante confluxerit populus: quos omnes in judicium mei sine fructu laboris, sine exhortatione sermonis, sine viatico benedictionis, in sua dimitto. [accepto alio dente sanatur,] Nascitur tamen mihi quædam securitas, quod si quid de memoria S. Maurini ad me delatum fuerit; mihi quoque, quam omnibus impendit, misericordiam non denegabit. Tum discessum est. Die autem facto, qui Dominica passione colebatur illustris, dentem beati Martyris ægrotanti præfatus Abbas ad lectum mittit Antistitis. Comitatur sanctum pignus cælestis medelæ munus. Nuntiatis enim Monachis, assurgit Sacerdos venienti in suo pignore Martyri, quasi audiens, Surge & ambula. [Matth. 9.] Depressis alta reverentia luminibus dentem admovit; & quod mulier Euangelica tactu fimbriarum Domini accepit, se accepisse exultavit. Subito enim dolor omnis fugiebat, ante Sanctum stare non poterat. Sic, inclite Martyr, Ecclesiæ Episcopum perdonasti, & Regis tui Pascha honorasti. Die autem sancti Paschæ, cum inter Missarum solennia, pro jucunditate festi, Præsul verbum faceret; sermonis ductu ad salutis suæ migravit auspicem. Stupentibus cunctis, quibusdam vero gaudentibus, Maurinum vere sanctum, Deo carum, quæcumque voluerit impetrare a Deo u omnipotenti, libera voce pronuntiavit: morbi sui inclementiam, sed in adventu Sancti subitam edocet fugam: Pontificali deinde statuit edicto, [& festum Sancti jubet celebrari.] ut dies Passionis ejus honorabilis celebrisque inter nobiles anni festivitates numeretur. Similitudo autem quædam dubii animi Thomæ sanctissimi Meginhero cuidam, nomine & officio noto, oborta est; quod scilicet Martyr & nomine esset obscurus; &, excepto Epitaphii verbo, scripturæ testimonio careret. Pontifex autem, testis sui, sententiam fixit; quippe x dentem sanctum, curatorem suum, dum advixit ita coluit, ut in modico pignore totum se Martyrem habere confideret.

[11] Interea siccitatis flagello universa laborabat regio. Ad nota ergo præsidia sancta confugit Colonia, precibusque & sacrificiis instabat iniqui sereni redimere malitiam. Procedebant Litaniæ, exibat Clerus, [In magna siccitate, post varias preces:] prodibat Sanctimonialium chorus, & longa populorum examina sanctæ Crucis vexilla & sanctorum Martyrum deducebant suffragia. Sed divina sententia, forte quia fidem & patientiam in populo suo quæsivit, spatio duorum fere mensium pluviam suspendit. Erat autem videre, morti y proveturam spem anni: squalebant arva pulvere, & flavi sulci ad aquas hiabant. Superveniente autem sacratissima B. Maurini passionis die, ecclesiæ beatæ memoriæ Dei Genitricis & semper Virginis, & sanctissimi cælorum Clavigeri z, Senatorius Clerus, & diversæ conditionis populus, duce Meginhero α (nam Episcopus aberat) ad memoriam Sancti cum Litaniis descendit Denique, promptus jam dubium ponere animum, pro angustia temporis, [instituta deniq: Sancti festo processione.] idem Meginherus ad martyrium populo Missas facit. Ventum est ad sermonis sui ordinem: convenientia pro tribulatione dicta sunt. Cumque sermonis virtute cor populi erigeret, hæc ita sub intulit: Ecce, inquit, misit Dominus verbum in terra, quod non viderunt patres nostri. Ecce enim populosa civitas, iterum atque iterum, ad deprecandam faciem Domini, mittit senes & juvenes, mittit pueros & virgines, cœtusque infantium & lactentium nitidos, omnem Clerum & universum populum, & non est qui exaudiatur. Et quæ est sub nostro sole civitas, hac nostra locupletior Sanctorum? Ubi Apostolorum patrocinia sic præsentia? Ubi tot in unis cubilibus Martyrum millia, & tot aurea Virginum agmina? Ubi sic præsentes Confessores & Episcopi, qui genuerunt hunc populum Domini? Apud quos rugiebant dæmones, quorum præsentiam portare non poterant, nos pro anima & patria supplicantes audire dissimulant. Sitit dura tellus, languet omnis regio, & juxta Hieremiam non recordatur Dominus scabelli pedum suorum, in ira furoris sui. [Thren. 2.] O inclita Domini castra, armate animos perseverantia, & experimini vim facere clauso cælo. Erigere in fide miles Dei; & nubem, ne transeat oratio oppositam, vel Maurino scinde Patrono. Si hunc Dominus fatiscendi revelavit subsidium seculo, donet hodie hanc nobis quidem misericordiam, [magna pluvia impetratur, eaque annua:] Martyri autem suo gloriam; ut sicut hodie pro se hic Martyr sanguinem suum fudit, ita pro eo terris benedictionem pluvæ Dominus fundat. Dixit, & salutarem Hostiam immolatum ascendit. Et ecce, in serenissimo aëre Elias noster nubila contraxit, tonitru omne cælum mugiit; sicque largissimam pluviam dedit, ut per aliquot horarum spatium, qui convenerant, extra locum exire non possent: sicque unius dubitatio β salus facta est patriæ. Mira dicturus sum. Multis postea annis jussi sunt cæli legem pati, & annuum cursum observare hujus diei, ut annua pluvia hoc tanti beneficium signi ad memoriam revocarent: unde & Martyrem vulgus nominant sanctum Pluvialem; nos autem, æterna misericordia dicimus Liberalem.

[12] Quia cœpi, loquar opera Domini. Puero cuidam morbus, quem dicunt varicum, densa visum caligine obnubit, & oculorum munus extinxit. Fluxerat decem annorum orbita, cum quadam die data manu puellæ, quæ ei dux erat & oculus, ad memoriam S. Maurini pervenit. [cæcus recipit lumen,] Aliquamdiu oratum est. Tum puella, quæ orbati, ut dictum est, gressus regebat, humi fusum tetigit; surgat & abeat præcipit. Tu, inquit ille, abeas; viam, quam volueris, carpas: mihi, opitulatione hujus piissimi Patris, oculi, familiarissimi viæ collati sunt duces. Surgens autem, ex scissione caliginis, genas gutta sanguinis apparuit cruentatus; videntes videns, & viæ ducem ulterius non requirens: Coloniæ natus & educatus, facie sed & genere notus, cognatos & affines gaudio, & totam civitatem miraculo, & Martyris complevit præconio.

[13] γ Theusburg nomen est villæ. Hic ante aliquot annos inguinaria, Dei permissu, debacchata est pestis, & non paucos inopina morte soporavit. Inter alios Presbyterum, ecclesiæ provisorem, [curatur pestis inguinaria,] morbus invadit: qui hoc consilio mortem distulit. Qui se familiarius curabant, rogat ut amicorum & parentum subvectione Coloniam veniat, Ad memoriam, inquit, Martyris, qui ibi recens revelatus, signorum virtute coruscat. Visa sunt verba hæc amentis & deliri, quia toto fere homine mortuum attendebant. Cumque ante oculos & ejus vires, & usitata subinde tum subtractorum ab hac luce ponerent exempla, quasi in sepulcro eum videbant. Is autem confortatus fide, de lecto se super baculum dedit; & stupentibus cunctis, pedem trahere post pedem tentabat. Evidenter hic enituit, quia sicut Agnus ubique est, ita & qui Agnum quocumque ierit sequuntur; ubique, fideliter invocati, opitulatione præsentes sunt. Nam qui de lecto fere mortuus descendit, mox ad quem tendit sibi adesse Martyrem sentit: quoque uterius processit, eo amplius viribus valuit: & sicut ignis fervore amplius calescit, qui vicinus accedit; ita dum civitati appropiat, clementius ægrotat. Ubi autem ad memoriam Sancti ventum & oratum est; & sibi & omnibus, in præfata villa eodem morbo laborantibus, integerrimam sanitatem fidei auro obtinuit.

[14] Longum est ire per singula, quomodo virtutibus justus ut palma floreat. Sed ecce, dum qui prope & qui longe sunt, [varia patrantur miracula:] inter nos fontem salutis hauriunt; timeamus ne nobis sit judicio, si medicum habentes ægrotamus. Loco patris & medici nobis Dominus Maurinum suum perdonavit filium, quem sibi genuit Sponsa, formosa sua, Columba sua, quam sibi vitæ pretio redemit, & in sanguine suo lavit. Si lepra conscientiæ prurit animus, si cælum libero intuitu non respicit oculus, si in via justitiæ cursum stupens impedit nervus, si avaritia venarum fila contrahit in manibus, a patre medico filius medelam parvo mereberis: immo tum filius eris, si mederi quæsieris. Numquam duro usus est cauterio: imperio morbos exturbat, vulnera oratione lavat, meritis fata sanat: cum Elia clausum cælum in pluvias solvit, cum Eliseo ignem cælo non mittit, sed [missum] mitior extinguit. Sicut ipse Prophetarum Dominus fimbriis, sic iste languores pellit Reliquiis. Petrus in plateis ejectos umbra suscitat; Maurinus longe positum, tenui famæ aura, de lecto desperatum, in viam salutis excitat. [sanatur moribundus,] Cum Paulo cæcos lumine vestis, cum Stephano ad tumulum surdorum aures aperit. Non longum est, quod dico. Geronem quemdam, Sacerdotio & officio clarum, ita gravissimus languor perculit, ut vita in confinio mortis palpitaret. Jam ei pollices, jam lingua ligabatur; cum puerum cum argento ad nostrum medicum mittit, & ut pro se celeriter & fideliter faciat, membris morientibus exposcit. Ivit, rediit; & dominum, paulo ante cum morte agentem, in lecto residentem invenit & comedentem.

[15] [imploratur subsidium Sancti.] Hic & item ei similes medici præcantare animas noverunt, ne juxta Joannem, divini pectoris potatorem, calicem iræ Dei bibant, ut crucientur igne & sulphure in conspectu Angelorum sanctorum, & in conspectu Agni, & fumus tormentorum ascendat δ in secula seculorum. Hæc hodie Maurinus securus evasit, & in supernam civitatem laureatus intravit: in civitate autem patris debentur filiis jura hereditatis. Age ergo nunc, Pater inclite, Pater pie, age cum judicibus seculi causas nostras; ut & in terris digne te veneremur, & ibi quandoque desideratam tuam faciem contemplemur, ubi epularis & cum Angelis delectaris gloria & aspectu Agni, qui vivit & regnat in secula seculorum. Amen.

ANNOTATA D. P.

a Columbæ filium dici puto Brunonem, quatenus Columba designat Spiritum sanctum, vel (ut infra num. 14) Ecclesiam Catholicam.

b Vel nescivit, vel non credidit Auctor, tam Romanos quam Venetos prætendere corpus S. Stephani pridem ad se Constantinopoli allatum esse. Brachium etiam & caput S. Andreæ indidem allatum habet Roma, nec scio an probari poßit plus fuisse Constantinopoli: licebit id examinare ad 30 Novembris.

c Surius, totus; quod commodum sensum non facit.

d Idem, locus &c. cum sensus exigat ubique accusativum.

e Obierat Otto I, ideo hic Divus dictus (quamvis ab initio moris, per Gentiles inducti, fuerit, ut Augusti Cæsaresque etiamnum viventes Divi agnominarentur) obierat, inquam, Otto I anno 975.

f Christorum Domini, id est, Sanctorum Pontificum.

g Nunc intra muros est S. Pantaleonis monasterium, iis una cum aliis pluribus inclusum circa annum 1168, a Philippo Heinsbergio Archiepiscopo, post allata Coloniam Sanctorum trium Magorum corpora: quod non sine notabili damno monasterii factum queruntur tabulæ Mss. ipsius loci.

h Ms. Eyfl. decora pondera auri; sed hic melius exprimitur, pannus auro textus.

i Ita scribo pro respecta, quod sensum non facit.

k Est e regione monasterii S. Pantaleonis vetustissimæ fabricæ ecclesia S. Mariæ Magdalenæ, quæ nunc Albarum Dominarum dicitur, a Cononissis Regularibus S. Augustini ipsam tenentibus: cum autem hæc scriberentur potuit fuisse Benedictinarum, sub directione Benedictinorum. Atque hinc fortassis factum est, ut ibi habeatur Caput S. Maurini vel Marini Martyris. Id nunc quidem dicitur esse Episcopi Mediolanensis, cum S. Ursula advecti; (quod suspectum de fabulositate merito est) revera autem Abbatis, credi potest, quamdiu hoc adhuc esse ad S. Pantaleonem reipsa non demonstretur. Interim verosimile fit, Sanctimonialem hic nominatam, ex vicino quod dirutum sit Parthenone fuisse.

l

Ms. Eifl. lumine fidei: Libam autem pro libamine, ex græco λοιβὴ sub Carolo Crasso usurpavit sec. 9 Ioannes Scotus, hoc semi-Græco versu in Areopagiticis:

Hanc libam, sacro Græcorum nectare fartam,
      Advena Joannes spendo (offero) meo Carolo.

m Gero successit Folcmaro anno 968, mortuus anno 976, 28 Iunii. Gelenius loco plus uno Sanctum vocat, & inter festa Metropolitanæ ecclesiæ ejus obitum notat, quare de eo aliquid dicendum inter Prætermissos ibidem.

n Secundi Ordinis personæ intelligi possunt Diaconi; nisi Presbyteros malis, proximum ab Episcopis & Abbatibus locum tenentes.

o Varia sunt Coloniæ monasteria sub titulo S. Mariæ, etiam Sanctimonialium: quorum unum, Hortus S. Mariæ dictum, Cisterciensis quidem Ordinis est, fuitque forsitan a tempore S. Engelberti, ut notat Gelenius; sed non potuit fuisse ædificatum ab eo, quandoquidem mox illo mortuo, ipsum commendetur, ut multæ reparationis egens ac vetustate fatiscens. Magis tamen placet hic intelligere nobilem S. Mariæ in Capitolio Abbatiam, a Plectrude Pippini Herstallii extructam. Est certe hæc monasterio S. Pantaleonis vicina satis: & seculo forsitan 10 renovata, cognominabatur Nova.

p Is est dies 13 Octobris, quando primo loco celebratur hæc Inventio in Martyrologio, Coloniæ & Lubecæ anno 1490 excuso, ut supra dictum.

q Hic finit Ms. Eyfliense, addita communi formula, ad laudem & gloriam Domini, cui est honor & imperium in secula seculorum. Amen.

r Thiedo post datus Episcopus, uti ante de Gerone, non tamen sanctæ memoriæ, sed qui, cum scriberet auctor, videtur fuisse Episcopus: an Coloniæ? Id innui diceres: deest interim in Catalogis. B. Geroni successit Varinus: at hic dicitur excessisse anno 985 die 21 Septembris. Quid si huic subrogetur Thiedo, ac dicatur sedisse usque ad annum circiter 993; tunc vero primum Evergerus successerit? viris apud Colonienseseruditis hoc examinandum proponimus.

s Wigfridus, decessor B. Brunonis, anno 948 dotem monasterio S. Severini assignat apud Gelenium lib. 3 Syntag. 3, ubi de Ecclesia collegiata S. Severini agit: Novum autem non est Canonicorum communiter habitantium collegium, monasterium dici.

t Ita legendum suadet sensus: Surius habet, affectus, & dubitat, an non potius legi debeat, affectos.

u Simili licentia & necessitate corrigo, quod in Surio est, compotem.

x Item pro, quique, scribo, quippe.

y Et hic ablativum casum accusativo commuto, ut sensus habeatur.

z Metropolitana Coloniensis S. Mariæ & S. Petro sacra, nunc a tribus Regibus nomen habet, saltem apud vulgus.

α Hinc intelligas officium, quod supra ut notum tacetur, fuisse Præpositi, cujus prima post Episcopum dignitas est.

β Surius dubitatione.

γ Theusburg seu Duysburg, oppidum Cliviæ ad Ruram fluvium, haud procul a Rheno.

δ Judices seculi, videtur intelligere sanctos Apostolos.

DE SANCTO EBREMUNDO, FONTANETENSI AD ORNAM ABBATE,
IN SAGIENSI NORMANNIÆ DIOECESI.

SEC. VI.

COMMENTARIUS PRÆVIUS.
Ex Saussajo, & Actis.

Ebremundus, Abbas in Sagiensi Normanniæ diœcesi(S.)

G. H.

Andreas Saussayus, in Martyrologio Gallicano ad hunc X diem Iunii, S. Ebremundum hoc exornat elogio: [Ex Saussajo habetur, quod Sanctus,] In territorio Sagiensi S. Evremundi, Abbatis & Confessoris. Hic ex urbe Bajocensi ortus, spectata e nobilitatis stirpe, in aula Chilperici Regis primam ætatem exegit: apud quem multa gratia pollens, magnos etiam honores consecutus, insignis generis puellæ junctus connubio, [relicta aula regia] magnis etiam opibus affluxit. Sed cum his potiretur commodis, Dei tamen memor & salutis, religiosa officia non prætermittebat; at sic sedulo exequebatur, ut inter tot honores atque delicias pietatem coleret, & sacræ lectioni frequenter incumberet. Cui cum quadam die intenderet attentius, in hoc monumentum incidit, quo Christus Servator, perfectum ut sibi quis reddat famulatum, edicit; quicumque patrem, matrem, aut uxorem pluris se fecerit, inter discipulos suos qui censeatur, nusquam dignum esse. Hic stimulatur piis aculeis, sibimet renuntiare; uxorem, quam propitiam religiosæ intentioni sperabat, thoro disjungere; crucem suam ferre, & Christum sectari apud se statuit. Aspirante votis divino Flamine, res successit optatis. Uxor enim Evremundi, eodem studio divinitis incensa, ex condicto se in sodalitium Christi ancillarum recepit. [& uxore,] Evremundus vero, loca quærens proposito opportuna, ad suæ possessionis vicum, cui Fontanetum nomen, in Sagiensi Præsulatu divertens; illic sex ædiculas construxit, tot Cælitibus, [cœnobiolum construxit,] qui cœptis faverent, eas nuncupans. Moxque etiam cœnobiolum, in quo, Amolberto Episcopo præclara conamina probante, cum aliquot Dei cultoribus, qui in cœtum cum eo coaluerant, vitam instituit, totam cælestibus rebus ac divinis obsequiis intentam. Inde virtus ejus, veluti sol quidam, sanctitatis radios longe lateque cum diffunderet, ad eum complures convolarunt, ut sub ejus ductu purissimæ vite tramitem inirent. Felices enim se fore putabant, [miraculis claruit,] si in ejus disciplinam se committerent, vestigiaque ejus adeo pura consectarentur. Quibus is non suis dumtaxat monitis, sed exemplis etiam egregiis, salutis viam sternens, eosdem feliciter in eam provexit. Fulsit etiam miraculis, quibus divina Majestas merita ejus multiplicia declaravit. Tandem vero strenuus Christi famulus, cum inter mortales beatam immortalium mentium vitam virtutesque expressisset, gloriosis perfunctus laboribus, ad Cælites quos æmulatus erat, excessit.

[2] [& Corpus, delatum Creolium,] Corpus eodem loco conditum, postquam ibi diu divinæ gloriæ indiciis coruscasset, a Toparchis de Creil, quod oppidum est in Bellovacis, ad ecclesiam, quam ejus in honorem illic construxerant, transvectum, perhonorifice in illius gremio conquievit per annos circiter sexcentos, nimirum usque ad annum salutis millesimum quingentesimum sexagesimum septimum; quo hæreticorum furor impius, capto hoc oppido, ecclesias vastavit, sacrariaque diripuit ac expoliavit. [dein a Calvinistis est combustum.] Tunc enim nefando ausu, S. Symphoriani Martyris ac hujus sancti Confessoris veneranda lipsana, e thecis eruta, multisque contumeliis indignissime affecta, feralibus flammis illi Dei hostes immaniter injecerunt, cineresque ipsos exsufflarunt. At divino beneficio ex hoc excidio facies S. Evremundi, quæ in peculiari reposita erat conditorio, servata est: quam Canonici ejus ecclesiæ mature submoventes, satanæ ministris, ne parricidalibus eorum manibus discerperetur, auspicato præripuerint: unicumque illud pignus superest, quo oppidani se sui Tutelaris patrocinio communitos, post tolerata exitiosæ hæresis sacrilegia, etiamnum gloriantur.

[3] Hæc omnia magnifica sua eloquentia Saussajus. Nunc primo quæ ad cultum ejus & corporis translationem spectant inspiciamus. [Basilica Creolii.] In Geographia Galliarum Blaviana, & descriptione Regionis Bellovacensis, sub proprio titulo proponitur Castellania Cretelensis; supra, Toparchia de Creil dicta, & ista leguntur: Cretelensis urbs & Castellania, Ballivatui etiam Silvanectensi subjectæ sunt. Illam memorat Lupus Ferrariensis Abbas in quadam Epistola, vocatque Credilium; Dudo autem Quintopolitanus, Crothelense castrum; posteriora denique instrumenta Credulium nuncupant: pulcherrimo exornatur castro. Insignis est illius basilica. S. Evremundo dicata: cujus sacræ exuviæ ante annum millesimum, e monasterio diœcesis de Sees, in hoc oppidum translatæ fuerant. Hæc ibi. Sed dubitatur, [An corpus antea fuerit Utici?] num e dicto monasterio diœcesis Sagiensis immediate translatum fuerit Credilium, seu Creolium; an prius vero delatum fuerit ad monasterium Uticense S. Ebrulfi, in pago Oximensi & diœcesi Lexoviensi situm. Nam anno DCCCCXLIII corpora SS. Ebrulfi, Ebremundi, & Ausberti, quem S. Ebrulfus de morte suscitarat, una cum aliis pretiosis Reliquiis, ab Hugone Magno, Franciæ & Burgundiæ Duce, ablata fuisse, scribit Ordericus Vitalis Uticensis Monachus, lib. 6 suæ Historiæ Ecclesiasticæ pag. 621: & pagina sequenti sub finem addit, Aurelianenses ossa S. Ebremundi Abbatis sibi elegisse. Quia vero apud Aurelianenses nulla hujus Ebremundi, sive Evremundi habetur memoria, potuerunt dictæ Reliquiæ illo ipso seculo, ante annum millesimum, translatæ fuisse ad dictum Creolium, seu Credilium oppidum; & hinc occasio arrepta fuisse, ut Auctor Vitæ S. Ebremundi, de quo mox agemus, scripserit ab hujus obitu in ejus locum succeßisse S. Ebrulfum. Interim Sammarthani, Tomo 4 Galliæ Christianæ, S. Ebremundum successorem constituunt S. Ebrulfi: quod aliis ulterius elucidandum proponimus.

[4] Memoratum oppidum Creolium situm est ad Oesium fluvium, in confiniis Bellovacensis & Valesii agri, & huic a multis adscribitur; ab urbe autem Silvanectensi distat duabus leucis. Ex hujus Ecclesiæ antiquo Breviario submisit nobis Fredericus Flouëtus noster Acta S. Evremundi, in novem Lectiones distributa, [Acta ex Breviario suspectæ fidei.] quæ in plerisque correspondent elogio jam ex Martyrologio Saussaji relato. Sed (ut verum fatear) suspectæ plane fidei sunt, & a posteris ex quadam traditione consarcinata; atque a nobis vel ideo magis proponenda, ut intelligatur quæ fides elogio Saussaji danda sit. Ac primo, quæ num. 2 & 3 referuntur, sunt fere excerpta ex Ms. Vita dicti S. Ebrulfi, cujus verba in Annotatis apponimus. Quæ deinde 4 & 5 numero subjunguntur, attribuuntur S. Alnoberto, Episcopo Sagiensi; sed qui integro seculo & amplius junior fuit S. Evremundo; & hic sub finem, dicitur sepultus a Lothario Episcopo etiam Sagiensi, qui quartus a S. Alnoberto constituitur apud Sammarthanos, & obiisse legitur an. DCCLVII: cum tamen S. Evremundus ibidem obiisse dicatur quarto Idus Junii, tempore Chilperici Regis, adeoque ante an. DLXXXIV, quo hic Rex fuit interemptus. Saussajus, ut evitet hunc scopulum, non meminit dicti Lotharii Episcopi, & pro Alnoberto scripsit Amolbertum; sed cujus nominis nullus scitur fuisse Episcopus Sagiensis. Si sit locus conjecturæ, supponerem, Renobertum; cujus mentionem in Vita S. Ebrulfi fieri, asserunt dicti Sammarthani, ac vixisse illum dicunt eodem cum S. Evremundo tempore.

[5] [Memoria etiam 11 Junii.] Hugo Menardus, in Martyrologio Benedictino ad diem XI Iunii, recolit S. Evremundum Abbatem in territorio Belluacensi, & lib. 2 Observationum addit, Corpus Calvinistarum rabie fuisse crematum, excepta facie, Canonicorum diligentia servata. Menardum describit Bucelinus, qui ad hunc decimum Iunii, tamquam alium refert, desumpto ex Saussajo aliquo elogio, in quo asserit, in aula Chilperici Regis primam ætatem egisse, ac claruisse anno Christi DCCXX (scilicet post necem Chilperici annis elapsis CXXXVI) forsan ut certius illum adscriberet Ordini suo Benedictino, de quo majorem certitudinem accipere gaudebimus.

VITA SUSPECTÆ FIDEI.
Ex antiquo Breviario Silvanectensi.

Ebremundus, Abbas in Sagiensi Normanniæ diœcesi (S.)

BHL Number: 2371

EX MS.

I, II

[1] Tempore gloriosissimi Regis a Chilperici, claruerunt duo strenui viri, quantum ad seculi pertinet dignitatem, [In aula Regis educatus,] ab illustrissimis orti natalibus, apud urbem quæ ab incolis b Bajocassina nuncupatur: c Ebrulphus videlicet atque Evremundus, in aula prædicti d Regis diligentissime educati. Tantam namque eis Dominus a juventute sua gratiam conferre dignatus est, ut per eximiæ humilitatis officium, magnum in palatio locum absque contubernalium invidia obtineret. e * Cum autem S. Evremundus adhuc secularibus opulentiis atque rebus plurimis esset adornatus, amator per omnia sapientiæ factus, [opulentus & eruditus,] litteris divinis & ecclesiasticis officiis abundanter peritus, Scripturas sacras per diversos codices sæpius ac sine intermissione investigabat; quatenus [per] priscorum Patrum gesta atque instituta, ad salutem animæ suæ proficere potuisset.

III

[2] Porro cum quadam die sanctum legeretur Euangelium, [audita Euangelii sententia,] audivit inter cetera Domini sententiam, qua dicit; Qui amat patrem aut matrem aut uxorem plus quam me, non est me dignus. [Luc. 14, 26, Luc. 9. 23] Et iterum; Qui vult venire post me, abneget semetipsum, & tollat crucem suam, & sequatur me. * Sanctus vero Evremundus, tantæ promissionis non surdus auditor, sed intrinsecus compunctus & imbutus superna Dei gratia, sicut idem in Euangelio loquitur, Spiritus ubi vult spirat; relictis omnibus, [sua pauperibus largitus, uxorem Deo consecrat:] quæcumque possidere videbatur in prædiis atque beneficiis, pauperibus distribuit. [Joan. 3, 8] Nam & uxorem propriam, devotissime sub sanctimonialis habitu Domino servituram tradidit; nihilque omnino sibi, quod ad usum hujus seculi labentis attineret, retinuit; metuens videlicet illam terribilem Ananiæ & Zaphyræ sententiam, qui pretio agri sui fraudulenter obnoxii, ante pedes beati Apostoli Petri, susceperunt compendium justæ mortis. [Act. 5]

IV

[3] Præfatus igitur Evremundus, reminiscens, quod egregius prædicator prædicat, dicens; Expoliantes nos veterem tunicam, deponamus opera tenebrarum, & induamus arma lucis; non solum patriam & parentes reliquisse comperitur, [eremum ingressus] jam secundus Abraham in eodem facto a Domino constitutus; verum etiam, barba & coma sui capitis pro amore divino deposita, humiliato vultu, cum summa velocitate, ad eremum, quæ Excuvias vocatur, Domino ducente convolavit. [Colos. 3, 7] In quo etiam loco multas ecclesias & monasteria Monachorum atque Sanctimonialium, secundum suam possibilitatem, in locis opportunis ædificare curavit. [construit Fontanetum & alia monasteria:] Deinde in villa quadam, quæ usque nunc Fontanetum vocitatur, alias sex ecclesias construxit; unam quarum in honore f S. Desiderii dedicari fecit, in qua etiam non minimam multitudinem Monachorum sub regulari jugo congregavit. Sed g cum in eamdem silvam ingressus fuisset, & huc atque illuc per loca vastissima circuiret; non inveniebatur opportunus locus ad commeandum, quoniam jam pridem ferarum atque bestiarum fuerat habitatio.

V

[4] * Opitulante vero divina clementia, quæ semper est mirabilis in Sanctis suis; [cellas ex virgultis conficiens.] Angelo ducente reperit Dei amicus valde amœnissimos fontes: ubi genua flectens, cum oratione omnipotenti Deo condignas retulit laudes, qui numquam derelinquit sperantes in se. Facta autem oratione, de virgultis claustra parvula pro tempore circumtexit, ubi etiam in modico tugurio idem Pater hospitari cœpit. Quid multa? Oculus erat cæco & pes claudo, pater erat pauperum & vestimentum pupillorum & viduarum, & induit eum Dominus coronam justitiæ. Ipse vero S. Evremundus ardenti studio, ut pro colligendis fidelium animabus satagaret, suis precibus a Domino impetravit, ut totam provinciæ gentem converteret.

VI

[5] Audiens autem sanctæ Sagiensis Ecclesiæ Præsul nomine h Alnobertus, famam beati viri Evremundi; festinato Archidiaconum suum Fortunatum ad eum misit, [accipit munera Episc. Sagiensis.] ad inquirendum si vera essent quæ de eo audierat. Quem cum invenisset, obtulit ei orationes & munera cum Episcopali benedictione; inquiens ad eum: Carissime Pater, video quia homo Dei es, & ipsius huc missus voluntate, deprecor te, ut nostræ supplicationis munera suscipere digneris; & ubi monasteria construere valeas, quantum tibi est beneplacitum, eligas; ut congregatis fidelium catervis solitudo hæc in domum vertatur orationis; & ubi brutorum animalium hactenus fuit habitatio, ad laudem Redemptoris mundi, episcopali benedictione sanctæ Sagiensis Ecclesiæ Præsulis, fiat hospitium Angelorum: quatenus & tibi maneat merces pro constructione & doctrina apud cælestem Judicem, & immensis populis fiat tua oratio expiatio delictorum. * Reversusque Archidiaconus, cum magna exultatione, omnia, quæ ad laudes Creatoris viderat, beato Episcopo intimavit. Episcopus autem, [ab eo invisitur] laudes & gratias Domino referens, ad eum quam citius in eremum perrexit; atque inter sacra colloquia, ut erat vir totus in Domini confessione fundatus, lingua facundus, aspectu Angelicus, vultu decorus, morum honestate præclarus, sapientia præditus, castitate nitidus, hilaris in adversitatibus, in prosperitate timidus, in victu quotidiano nimiæ parcitati deditus, justitia insignis, fidei, spei & caritatis adornatus gemmis, meritis sanctarum virtutum per celebris, venerabili Patri Evremundo hanc miserrimam vitam coram Fratribus ita laudare cœpit: Beati estis, Fratres, qui huic seculo illuditis; & vitæ isti, quæ sub hora inducitur & sub momento excluditur, abrenuntiatis. Ad illam igitur festinate vitam, cui nullus umquam evenit finis, nullus datur omnino successus. Revocate ante oculos Mariæ i Magdalenæ memorabilem pœnitentiam; quæ cum esset multorum peccaminum squaloribus sordidata, mox ut lacrymarum rivulis Auctoris vitæ venerabiles plantas abluit, cunctorum criminum scelera nefanda amittere promeruit. Reducatur etiam memoriæ ille latro venerabilis, qui in ipso articulo mortis audire meruit, Hodie mecum eris in paradiso: & item sit vobis, precor, delectissimi Fratres, secundum Apostoli dictum, semper unum cor & anima una.

VII, VIII

[6] Sic iste beatus Præsul spiritalibus epulis repletis Fratribus; S. Evremundum secum duxit ad ecclesiam k beatorum Gervasii & Protasii, & ei curam Pastoralis officii commisit, [consecratur Abbas Montis-majoris:] eumque Abbatem consecravit in loco qui vocatur Mons-major. Post hæc venerabilis Pater in eodem loco tres ecclesias construxit, unam in honore victoriosissimæ Crucis, alteram in honore S. Mariæ Virginis, tertiam in honore S. l Martini Abbatis Vertanensis monasterii. Interea currebat ad eum omnis populus totius provinciæ: cæci visum recipiebant, paralytici curabantur, leprosi mundabantur, claudi gressum recipiebant, [inter alia miracula] & infirmi attactu sacrati olei vires recipiebant. Quadam vero nocte, dum circuiret ecclesiam beatus Pater Evremundus cum vigiliis & orationibus; invenit quemdam paralyticum jacentem in stercore, cui dixit: In nomine Domini nostri Jesu Christi, qui suis ait discipulis, Quæcumque petieritis a Patre in nomine meo dabit vobis; [sanat 2 paralyticos:] surge sanus. [Matt. 21, 22] Qui protinus surgens, glorificabat Deum. * In Aldovilla erat quædam mulier paralytica, quæ manibus fidelium sublata ad virum Dei defertur: cujus mox precibus totius corporis vires visumque recepit; &, quæ morbo diutino incurvata fuerat, nec sursum omnino respicere poterat, virium integritate resumpta, usque ad vitæ terminum Deo gratias agens, sancti viri hesit obsequiis devotissime servitura.

IX

[7] Quid plura? Sanabantur infirmi, occurrebant populi, [energumenum] crescebat quotidie admiratio & fama beati Patris Evremundi. Quadam denique die, dum iret sanctus Dei cum Fratribus ad agriculturam, ut obedientiam explerent, sicut moris est Monachorum; attulit ei quædam mulier filium suum, male a dæmonio vexatum; quæ præ dolore fatigata, fide tamen confirmata, cœpit voce magna ad virum Dei clamare, & dicere: Homo Dei, succurre meæ senectuti: redde mihi unicum meum filium: quod si non reddideris, lugentem me suscipiet infernus. Scio enim & confiteor, quia potens est Deus, quem prædicas, etiam mortuum revocare ad vitam. Videns igitur S. Evremundus tantam mulieris fidem, miseratione compunctus, ait ad eam: Creatoris est hoc opus, o mulier, non creaturæ, qui suis ait discipulis; Hoc genus in nullo potest ejici, nisi in oratione & jejunio. [Matt. 17, 20] * Positis tandem venerabilis Pater in oratione genibus, hanc orationem fudit ad Dominum: Domine sancte, Pater omnipotens, [oratione liberat.] æterne Deus, qui per filium tuum Dominum nostrum Jesum Christum, quem medium inter te & nos peccatores cognoscimus, cæcis visum, claudis gressum, mortuis vitam conferre dignatus es; qui discipulis tuis eorumque successoribus dedit fiduciam se deprecandi, dicens: Quærite & invenietis, pulsate & aperietur vobis; &, Si non hæsitaveritis in corde vestro, sed credideritis, quodcumque volueritis ut fiat, fiet vobis; &, qui filiam mulieris Chananeæ propter fidem matris a dæmonio liberavit; te supplex deprecor, ut liberare digneris & hunc famulum tuum, ad petitionem viduæ matris; ut videntes contremiscant, & benedicant nomen sanctum tuum, quod est benedictum in secula seculorum. [Matth. 7, 7 & 21, 22 & 15, 21,] Cumque fideles qui aderant respondissent, Amen; inimicus ut fumus evanuit. Videntes autem Fratres & populi, timore & tremore perculsi, glorificaverunt Dominum, qui est mirabilis in operibus suis.

[8] Obiit autem prædictus S. Evremundus quarto Idus Junii, tempore Chilperici Regis, [moritur 10 Junii.] in basilica quam ipse Domino construxerat, Cujus sanctum corpus sepelivit honorifice S, Lotharius m, Sagiensis Ecclesiæ Episcopus; qui postea ibi Ebrulphum consecravit Abbatem, cum concordia & electione Monachorum, regnante Domino nostro Jesu Christo, cui est, cum Deo Patre & Spiritu sancto, laus, virtus, potestas, & imperium, per infinita secula seculorum. Amen.

ANNOTATA G. H.

a Infra tempore Chilperici Regis dicitur obiisse; ergo ante an. 584, quo hic occisus est.

b Bajocæ, urbs Normanniæ inferioris, populi olim Bajocasses dicti, & regio Bajocassina, vulgo le Bessin; & inde hic urbs Bajocassina dicitur.

c S. Ebrulfus Abbas Uticensis, colitur 29 Decembris.

d Imo in Childeberti Regis (qui Chilperici patruus erat) aula vixisse S. Ebrulfus traditur: quod & de S. Evremundo videtur dicendum.

e Sequentia eodem fore sensu, sed ampliatis hinc inde verbis, in Mss. Actis S. Ebrulfi, ita leguntur: Cum esset secularibus opulentiis atque rebus plurimis stipatus, litterisque bene peritus, & amator sapientiæ, adaucto sibi divinitus amore, divinas Scripturas per divinos codices legere cœpit, qualiter cognosceret priscorum Patrum gesta; ut in ipsorum opere posset invenire, qualiter Domino placere meruisset. [Luc. 9, 29] Qui cum sancti legeret verba Euangelii, ubi Dominus dixit; Qui vult venire post me, abneget semetipsum, & tollat crucem suam, & sequatur me: & iterum, ubi intonans Veritas pollicetur; Quisquis reliquerit domum, vel fratres, vel cognatos, vel amicos propter nomen meum, centuplum accipiet, & vitam æternam possidebit; ille non sicut surdus auditor, compunctus intrinsecus, imbutusque superna Dei gratia, sicut Apostolus loquitur; Quia per Spiritum datur sermo sapientiæ; & iterum, Spiritus ubi vult spirat; secutus hæc, relictis rebus omnibus, tradidit ea pauperibus. [Matt. 19, 26, 1 Cor. 12, 8 Joan. 3, 8] Sed & uxorem propriam derelinquens, tradidit eam ancillis Christi, ut eam imbuerent cælestibus disciplinis: nihilque sibi retinuit ex omnibus quæ ad usum pertineant, metuens sententiam Ananiæ & Saphiræ, qui ante pedes Apostolorum, [ob] fraudati agri pretium obnoxii & reprobi, sunt mortui. [Act. 5] Præfatus autem vir Dei, recordatus quod Paulus egregius prædicator docet, dicens: Expoliantes vos veterem hominem, & deponentes opera tenebrarum, induimini arma lucis; non solum patriam parentesque dereliquit, vel quidquid habere videbatur in seculo; verum barbam & comam sui capitis deposuit. [Colos. 3. 7.] Humiliato vultu … ad eremum convolavit. Hæc ibi. Aliqua ex his leguntur etiam in Actis ejusdem Ebrulfi apud Surium & Ordericum Vitalem lib. 6.

f Videtur intelligendus S. Desiderius Episcopus Viennensis, relatus ad 23 Maji.

g Eadem Vita Ms. Cum in eadem silva ingressi fuissent, & huc atque illuc per loca vastissima circuirent, non inveniebatur callis opportunus pergendi… Opitulante ergo Domino inventi sunt fontes valde boni: ubi genua flectentes, cum gratiarum actione Deo referunt laudes, qui numquam sprevit servos sperantes in se. Expleta autem oratione… de virgultis frondium circumcingere claustra parvula sunt aggressi, ubi & in modico tugurio habitare cœperunt. Hæc ibi.

h S. Alnobertus colitur 16 Maji, ad quem diem pauca a nobis collecta dedimus; & ex hac Vita colligimus, aliqua ejus Acta olim extitisse, ex quibus hic Auctor sua descripserit; ut, priora ex Actis S. Ebrulfi: sed, aberrat ad centum & plures annos, & pro Renoberto Episcopo videtur arripuisse Alnobertum.

i De S. Mariæ Magdalenas controversa, ad diem ejus natalem 22 Iulii; examinanda erunt.

k In Registro beneficiorum urbis & diœcesis Sagiensis indicatur Prioratus SS. Gervasii & Protasii Briosensis, in Decanatu Masseyano. Verum ut Ordericus Vitalis, de locis, in quibus vixit S. Ebrulfus, asserit, ea variis mutationibus rerum per quadringentos annos abolita esse, multo magis id jam per mille & plures annos potuit contigisse.

l Colitur S. Martinus Vertanensis 24 Octobris.

m Pergit Auctor aberrare, nam Lotharius quartus a S. Alnoberto collocatur, & obiisse legitur an. 756; id est post mortem Chilperici annos 182.

DE S. YVONE EPISC. PERSA, ET TRIBUS SANCTIS SOCIIS,
IN ANGLIA DEPOSITIS.

SEC. VII.

COMMENTARIUS PRÆVIUS.
De ætate Sancti, & vitæ scriptoribus duobus.

Ivo Episc. Persa, in Anglia depositus (S.)
Tres Socii ejus, in Anglia depositi

AUCTORE G. H.

Guilielmus Cambdenus in sua Britannia, describens Comitatum Huntingdonensem, a præcipua urbe Huntingdonia denominatum, [Cultus & oppidum S. Ivonis.] in meditullio Angliæ ad septemtrionalem ripam Usæ fluminis sita; Hinc, inquit, Usa se proripiens, cum Cantabrigienses jam aditurus est, oppido satis nitido, inter amœnissima prata affunditur; quod Slepe olim Anglo-Saxonice, nunc vero S. Ives dicitur, ab Ivone Persa Episcopo; qui circa annum Christi, ut scribunt, sexcentesimum, Angliam magna sanctitatis opinione perlustravit; divinum verbum sedulo proseminavit; suumque nomen huic loco, in quo fatis concessit, reliquit. Unde tamen brevi corpus ejus Ramesejam transtulerunt Religiosi. Hæc ibi. Est Rameseja Abbatia in eodem Huntingdonensi agro versus Septemtrionem, quinque leucis ab oppido S. Ivonis dißita, sub cujus primo Abbate Ednotho peracta est hæc translatio, anno MI, hoc die X Iunii, quo ejus solennitas hactenus fuit celebrata.

[2] Ednotho creato an. MVIII Episcopo Dorcastriensi, factus ex Priore est Abbas Wlsius; quo a Danis interfecto, succeßit tertius Abbas Andreas Withmannus, sive Andreas Leucander an, [Vita per Andream Ab. scripta desideratur:] MXVI; qui quarto regiminis anno profectus est Hierosolymam, & anno sequenti reversus, invenit Ethelstanum Abbatem. Hic vero ei voluit cedere, sed Withmannus noluit, & elegit vitam solitariam apud Nartheje, ibique vixit plusquam viginti annis. Eodem tempore idem Withmannus, (quod etiam testatur Molanus, in Auctario Usuardi ad hanc diem) scripsit elaborate Vitam Ivonis, Episcopi Persarum, in Anglia sepulti: quam postea Goscelinus Bertinianus elegantiorem aliquanto reddidit. Priorem illam hactenus non sumus assecuti: posteriorem, in qua semper Yvo scribitur, damus, Maclovio a Reverendo. Domino Leandro Pricharto Benedictino submissam. Inscripsit Gocelinus seu Gofcelinus, tunc Monachus Ramesejensis, hanc Vitam Abbati suo Herberto, [sed datur eadem polita a Goscelino Mon.] creato an. MLXXXVII, ac post annos quatuor facto Episcopo Norwicensi: cujus encomium habetur in Monastico Anglicano pag. 1003. At Goscelinus, postea Monachus Cantuariensis ad S. Augustinum, scripsit Vitam S. Augustini Episcopi Cantuariensis, (quam dedimus ad diem XXVI Maji) atque alias plures Vitas Sanctorum; habitus post Bedam secundus, in laudibus Sanctorum Angliæ enarrandis, uti de ipso testatur Malmesburiensis, lib. 4 de Gestis Regum Anglorum cap. 1. Hic infra in Prologo explicat, quænam a dicto Andrea Abbate, primo Vitæ auctore acceperit, quidque ipse ex aliorum relatione addiderit. Quæ Capite quarto habentur, sunt ab eodem Auctore adjuncta, cum viveret adhuc Herbertus Episcopus Norwicensis, mortuus XXII Iulii an. MCXIX; cumque regnaret Henricus primus, Rex factus an. MCI, vita functus III Decembris an. MCXXXV.

[3] Aliam Vitam edidit Ioannes Capgravius, in Legenda Sanctorum Anglia, ex qua in Appendice damus miracula, interceßione S. Ivonis patrata; quæ, aut saltem aliqua corum, videtur Goscelinus adjunxisse, [Aliqua ex Capgravio:] sed nostri apographi scriptor omisisse. Reliqua de Actis Capgravii observamus in Annotatis. Celebris etiam est memoria S. Yvonis Persæ apud alios scriptores rerum Anglicanarum, qui post Goscelinum vixerunt; ut sunt Florentius Wigorniensis, Willielmus Malmesburiensis, Henricus Huntingdonensis, Matthæus West-monasteriensis, Ioannes Brompton, aliique; & inter recentiores, Guilielmus Cambdenus supra relatus, Nicolaus Harpsfeldius, Michael Alfordus atque alii, quorum aliqui in subjunctis Annotatis referuntur. [memoria apud Scriptores,] Denique memoria ejusdem S. Ivonis celebratur in Ms. Martyrologio, a nobis Romæ reperto inter codices antiquos Ducis Altempsii, in quo ista leguntur: In Anglia apud Ramesejam translatio S. Ivonis Archiepiscopi, cum tribus Sociis: super cujus sacras Reliquias candidissima pervolabat columba per septem milliaria, quo ad usque in terram sanctam veherentur. In Martyrologio Richardi Wilfordi, [& in Fastis.] Anglice Londini an. 1526 excuso, ista habentur: In Anglia festum S. Ivonis Archiepiscopi. Hic erat oriundus ex Perside & regia familia: qui post exantlatos plures labores venit in Angliam, & habitavit in loco Slepe, nunc S. Ivonis dicto, prope Huntingdoniam, octo milliaribus Rameseja; quo per revelationem translatus, magnis claret miraculis. Secuti Molanus & alii.

[4] De tribus Sociis eorumque duplici translatione, agitur infra in Actis, [Socii sancti:] quorum ideo memoriam titulo adscribimus. Horum unus Romanus, Patriciæ dignitatis, Senatoris filius, ideo Patricius num. 3 appellatus, alii etiam Persæ censentur; qui, an Sithius nepos, & Inthius cognatus apud Capgravium recte appellentur, dubit amus; ideo solum tres Socios nominamus. Tempus adventus illorum arbitramur fuisse circa initium seculi septimi, quo Anglia cœpit converti ad fidem Christi: [Tempus vitæ.] & sic poßunt circiter centum lustra censeri ante translationem corporis, licet sex aut octo lustra desint. Ceterum Yvonis nomen nequaquam existimes, vel Persicum esse, vel ex Perside allatum; sed potius, latendi facilius causa, assumptum inter peregrinandum per Italiam Galliamve; fortaßis ex aliquo, cum patrio nomine affinitate vocis.

VITA
Auctore Goscelino Monacho,
Ex Ms. Anglicano, hactenus inedita.

Ivo Episc. Persa, in Anglia depositus (S.)
Tres Socii ejus, in Anglia depositi

BHL Number: 4622, 4623

EX MS.

PROLOGUS.

[1] Rectori Hereberto Frater Goscelinus. Quæ de vita beati Yvonis referuntur, a venerabili Abbate Andrea celebrata noscuntur: [Auctor secutus Andream] qui de Anglia ad Dominicam urbem Hierusalem peregrinatus, tam arduam vitam exercuit, ut ei credere nullus fidelis dubitaverit. Testabatur autem, in Græcia ejus nomen & vitam gestis multis & miraculis haberi clarissima, & bono odore Christi gratiarum longe lateque notissima ejus esse præconia. Ab inventione vero ejus revelationes & prodigia, quæ hic præcessor scribit, tam oculis visa quam fidelium testimonio comprobata, adhuc pene omnium Fratrum Ramesiensium nonnullorumque Forensium cordibus, memorabilius quam in libro, sunt scripta, & scriptis luculentius memorant aliqua prætermissa. Hæc igitur gratia hujus Patris sanctissimi, totiusque Conventus hujus carissimi & venerabilis petitione, paulo brevius collegi; quatenus in parvo facilius, [& relationes aliorum,] quam inter multa quod quæritur inveniatur; citiusque breviori via, quam longo ambitu ad terminum perveniatur; & de confecta mensula, quam de horreo paratius edatur; & de fonticulo gratias, quam de fluvio bibatur. Nec adeo tamen de copia fecimus inopiam, ut intellectus queri possit, condimento huic nostro tenui deesse, quod illi alteri opimo superfluit; sed modus servatus est, quo nec avidior nec fastidiosior offendatur. [paucis Acta describit.] Hæc amabili & æternæ memoriæ tuæ, honorificentissime Abba, in sacratissimo Patre Yvone condidimus, qui eum suscepisti venerandum tuæ salutis Principem cum principatu Ramesiensi: quatenus sicut hic ipsum honorificasti & coluisti, ita te in fine assumat in gaudia suæ lucis.

CAPUT I.
Vita Sancti Yvonis Episcopi.

[2] Doctor a Apostolicus, & veri solis nuntius, Yvo Præsul inclitus, [Episcopus in Perside,] in Perside, ut Orientale sidus, est ortus; finibus occiduis Britanniæ a Domino destinatus. Reliquit dulcem patriam, ut exilium, concivis supernarum Virtutum; & peregrinus Christi in toto mundo, ad æternum tendebat regnum. Quocumque devenit, suis radiis refulsit; omnia Euangelio Christi seminiverbius replevit; gentes & nationes documentis ac exemplis atque innumeris miraculis ad Salvatorem traxit. [per Asiam Italiam & Galliam,] Post magnam Asiam, post Illyricum, post b Romam, post innumeras urbes & populos transitos, Gallias penetravit; ibique nihilominus tantis signis coruscavit, ut ejus cælestem vitam & Angelicam doctrinam mirificæ virtutes loquerentur. Cumque eum c Rex Francorum & Optimates regni ac populi, tamquam Angelum Dei, dignis honoribus retinere tentarent; ille, qui parentalem mundi gloriam exulando fugerat, & per multas tribulationes intrare in regnum Dei decertabat, nulla gratia terrena retineri poterat.

[3] d Omnibus ergo confirmatis in fide, transfretavit, cum dignis comitibus suis ac sociis, [venit in Britanniā.] in candidam Albionem Britanniæ; gentemque candidam paterna miseratus pietate, tam signis quam prædicatione, prout Dominus dedit, idololatriæ absolvit errore, ac verius candidificavit baptismate. Sequebatur quoque amantissimum patrem adolescens patriciæ dignitatis, vocatus Patricius, cujusdam Senatoris filius, qui amore Christi, ipsum per S. Yvonem vocantis, [cum Patricio socio,] non solum dulces natales & patrios honores postposuit, verum etiam desponsatam sibi virginem cum tota spe seculi intactam deseruit, dulcique magistro tam caritate quam imitatione inseparabilis adhæsit. Beatus qui intimi illius & pectoralis Christi amici Joannis assecutus est exemplum.

[4] Deinde salutifer advena Yvo in provinciam Merciorum progreditur, [in Slepe agri Huntidoniensis] ad oppidum quod Huntedun appellatur, & in proxima villa quæ e Slepe vocatur; cum se intelligens a Domino ad certum locum deductum, multis annis perseveravit, ad vitæ exitum. Hic vero tanta flagrantia cælestem conversationem induit, quasi hinc demum cœpisset, & quasi post longam sitim fontem petitum reperisset. Hic, inquam, [a morte sepultus,] tam suæ quam omnium saluti jugiter invigilando, hic Dominum usque in finem exspectando, ardentibus lucernis virtutum cum castitatis baltheo, tandem venienti & pulsanti aperuit cum gaudio; & Yvo Domini ivit ad Dominum, qui exivit a Patre & venit in mundum, ac de mundo triumphato revexit electorum triumphum. Hic quoque in pace factus est locus ejus, & in pace sepultus est: ubi quamvis centum circiter lustris (ut ex sequenti revelatione computatur) latuerit notitiam hominum; nomen ejus vivit in æternum. Quantus vero in tota vita, caritate, benignitate, pietate, mansuetudine, humilitate, modestia, constantia, patientia, continentia, obsequela, eleemosynis, jejuniis, vigiliis, orationibus, prædicatione, omnique virtutum jubare claruerit; quanta signa vel in loco quietis suis vel ubivis gentium perpetraverit, [in vita & post eam clarus.] fidelius quis inenarrabile credere, quam colligere poterit. Benedicat terra nostra Dominum, qui tamquam solem ab Oriente in Occidentem, & tamquam Angelum per medium cæli volantem, tam luciferum nostro Occidenti destinavit Parentem.

ANNOTATA G. H.

a Quæ apud Capgravium, de urbe nativitatis, & in ea Episcopatu & parentibus, & dein Archiepiscopatu referuntur, cum Goscelino omittimus, ut non satis nobis probata; ea apud illum, & Alfordum ad an. DC legi possunt: Florentius Wigorniensis maluit ad eumdem annum describere hoc initium Vitæ, a Goscelino propositum: quod etiam postea insertum est apud Capgravium.

b Apud hunc sic legitur. Cum Romam pervenisset, consilio Papæ Britanniam intravit.

c Potuit hic fuisse Clotharius secundus, qui cœpit regnare an. 584, factus Monarcha an. 613, mortuus an. 628.

d

Malmesburiensis lib. 4 de Gestis Pontificum Anglorum pag. 292; Yvo; ait, pertæsus deliciarum, quas amplissimus Episcopatus administrabat, reliquit clam suis omnia, peregrinationem longissimam tribus tantum sociis aggressus. Multorum ergo annorum iter permensus, & rusticum se, habitu pannoso, videntibus ementitus, Angliam tandem adnavigavit: delectatusque admodum ignotæ linguæ barbarie, quod quasi fatuus ab omnibus rideretur, in lutosa provincia substitit; ibique vitam suam, quanta fuit, exegit.

e Harpsfeldius sec. 11 cap. 22 de S. Yvone ista habet: Pervenit ad quemdam locū, Sleepe Anglice appellatum (quod est, si interpretere, Dormitio) prope oppidum Huntingdonense & monasterium Ramesiense. Eo etiam loci in Christo dormivit, ibidemque sepultus est.

CAPUT II.
Inventio corporis S. Yvonis.

[5] Domino autem ad tempus quidem sustinentiam docenti, [Corpus inventum] sed sempiternaliter infinita præmia reddenti, ubi tandem post tot annos placuit cælestem thesaurum absconditum in agro propalare hominibus, quem haberent pretiosum, ac de sub medio lucernam ponere super candelabrum; rusticus impresso molitus vomere terram, impegit in hoc sacrosanctum sarcophagum. Continuo attonitus & spe lucri erectus, boves hærentes revocat, & toto nisu locum purgat. At ubi humanum sepulcrum oculis hausit, consortes aratores advocat. Qui, ablato operculo, inveniunt sacerdotalis æstimationis veneranda pignora. Capiuntur adstantis calicis splendore radianti, quem argenteum rati, certatim confringunt. Rapiunt pontificales fibulas, vitreo nitore perspicuas, quas cum sancto corpore & ipsis fragmentis calicis deinde Ramesienses hereditavere. Advolat Monachus a, Præpositus villæ, [in ecclesiā portatur:] cum fabro villico. Tunc proximus Ednothus celeri accersitur nuntio, & lota diligenter tam spectabilis Dei famuli membra asportari in ecclesiam, & juxta altare collocari fecit. Plebs accurrens arrectis animis optabat, ut Dominus, qui hunc dedit inveniri, daret etiam quis esset agnosci.

[6] [Sanctus apparens rustico fabro,] Ut ergo claresceret, non fortuito casu, sed divino nutu hanc inventionem factam; nocte subsequente ejusdem villæ b fabro, innoxio & simplici viro (qualibus Dominus ore ad os loquitur, & sua credit arcana, & sapientibus abscondita revelat parvulis) Yvo gloriosus soporato adstitit, statura procera, facie candida, specie vivida, oculorum acie flammea, cum Pontificali infula & virga, atque Archiepiscopali Cruce prætensa; attonitumque hominē visione insueta mulcet voce melliflua, atq; ait: [Quem] modo in tali loco miramini repertum, ipse sum Yvo Episcopus, qui hic cum beatis sociis hactenus latui tumulatus. [indicat sepulturam 2 sociorum,] Accede mane, & metire locum octo pedibus a dextro latere mei mausolei, & invenies tumbam unius sancti socii mei. Alter quoque consepultus non longius aberit quærenti, qui mecum triumphant in gloria. His ergo indiciis certificatus, suggere ex me Præposito, ut ipse nuntiet Abbati Ednotho, quatenus me, cum eisdem sociis meis, transferat ad Ramesiense cœnobium. Verum dum hæc præcepta superna homo pauper spiritu formidat referre, sequenti nocte increpata ejus negligentia, eadem admonitus est auctoritate. Tertia nihilominus nocte adhuc dubitanti, ubi prioribus soporibus, preceptor idem adstitit; jamq; districtius inobedientem redarguit, [& incredulo delictum:] trementemque & signum dari sibi postulantem, Episcopali virga pulsavit: Et hoc signum, inquit, habebis, quo nequaquam carebis, nisi jussa nuntiaveris.

[7] [ab hoc monitum Præpositum, & non credentem, apparens castigat.] Ex his evigilans, ita doluit eo loco, quo se ictum senserat, acsi ferro confossus esset. Qui ubi mandata cum signo doloris retulit, ipse quidem convaluit: verum, ad majorem Sancti declarationem, idem Præpositus credere noluit; & rusticum, velut phantasmata narrantem, repulit: Et viles quosque, ait, cineres cujuslibet sutoris, transferre & celebrare debemus pro sanctis? Sic refellentem nocturnus somnus corripit: quem sanctus Præsul, austeriori modo & habitu visus, cum districtione excitavit: Surge, inquit, surge quantocius. Nam ego ille, quem tu sutorem hesterno die subsannasti, ocreas tibi durabiles paravi. His indueris, his domum in memoriam mei equitabis. Ad hæc assurgente & assidente somniatore, justus castigator ocreas strictissime ejus informat cruribus. Sic itaque concussus evigilat, jamque arctissimus dolor totas tibias a pedibus constrinxerat, nec standi nec progrediendi facultas erat. Equitabat ad monasterium alieno gestatorio; ingressusque, propria c pœna ex ordine nuntiat omnia, quæ per alium credere noluerat: tamque ægritudine quam voce vera prædicat, quæ velut phantasmata refutaverat.

[8] Tum vero Abbas Ednothus, exhilaratus tam insperato cælestis thesauri lucro, [Ab Abbate Ramesiensi, corpora reperta simul ponuntur.] & ejus tam evidenti indicio, devotissimas gratias egit largifluo Domino, cum magno scilicet totius consortii gaudio, quamquam compaterentur dispendio fraterno. Tumque injungens omnibus orationum subsidia, currit ad revelata Sancti Sociorumque corpora, in ipsam ejus villam Slepe, octo leucis Anglicis a Ramesia, & tribus ab oppido Huntendun distantem, Ousæ fluvio imminentem. Pigri ei erant currentes equi, & omnes pennas antevolabat ipsius desiderium. Occurrentibus ergo illi primoribus, & plebe lætitiæ indice, descendit in agrum, Sanctorum thesaurariam: flectit genua cum comitibus Fratribus, & adorato Dei adjutorio, ipse Abbas ferramentum fossorium invadit: eoque ordine nitens, quo sanctus Yvo docuerat, citius quæsitum desiderium reperit. Deinde ulteriorem spem percipiens, utrosque Sanctos, vero divini Presulis indicio, cum supradicto sancto Patricio comprehendit; raptosque inde in ecclesia, cum ipso beato Yvone, in tempus decentioris translationis composuit.

[9] At Præpositus, ut diutinum foret exemplum non contemnendi cælestia; utque diuturna prædicaret debilitate, quem præcipiti repudiaverat infidelitate; [Præpositus, annis 15 debilis,] quindecim annis, & ad ipsum vitæ terminum, in compedibus ipsius almi Patris debilis permansit: quod tamen illi diffusa in Sanctis Dei gratia fructum salutis cumulavit. Nam septimo die ante exitum, idem serenissimus consolator, splendido vultu & habitu, ei gratulanter apparuit; eique refoventissima voce dixit: Jam tempus instat, ut verbera, quibus te corripui, in remedium tibi transeant sospitatis; & pro longa nocte incolatus, lætissimum diem possideas æternæ felicitatis: septimo quippe abhinc die, modo paratus esto, veniam te suscipere in nostram lucem de hoc carnis ergastulo. Hæc ubi ille Confratribus exposuit, [præmonetur de morte & salute æterna,] obnixe præveniens faciem Domini in confessione, & transiens prædicto die, certissimos omnes reddidit promissæ gratiæ. Ut etiam res magis innotescat ex generis claritudine, is erat arctissimo atque illustrissimo Eboraci Præsule d Oswaldo nobili avunculo; germano quoque pollens, cœnobiali & priori æquivoco e Oswaldo, ut liber ejus versificus testis est, erudito tam devote in Domino, ut abstineret oblato Pontificio. Hic itaque manifestationis ordo sacratissimi Yvonis omnibus exstat præclarus: quisquis hæc minus exposuerit, scriptor copiosus non est.

[10] Facta est autem hæc ejus inventio anno Domini millesimo primo, regnante Rege Ethelredo, octavo Kalend. Maji mense Aprilis. Aprilis autem quasi Aperilis ab aperiendo appellatur, cum cælum in æstivos soles clarius aperitur, & mundus in flores & fœtus animatur; [Inventio contigit 24 Aprilis] & tunc omnis ager, tunc omnis parturit arbor; tunc frondent silvæ, tunc formosissimus annus, tunc vireta floribus, & volatilia cantibus, & omnia rerum gaudia Christi resurrectioni & Paschalibus diebus resultant: tali namque tempore decuit hæc beata pignora reperiri, quæ in æternam gloriam novo cælo & nova terra debent resuscitari.

[11] [quo die Ethelwinus fundator Ramesiensis obierat.] Congrue etiam provida Dei gratia, tanto lumine declarato ipsos Fratres eodem die exhilaravit, quo eos jam exactis decem annis obitus clarissimi Ducis f Ethelwini, fundatoris Ramesiensis cœnobii, destituerat; quem hic vel paucis commemorare ad gratiam ipsius pertinet Ecclesiæ. Inter cetera pietatis officia, hoc monasterium, annuente beatissimo Eboraci Pontifice Oswaldo, cœpit & perfecit; prædiorumque & ornamentorum opulentia, ut hactenus claret, extulit, Monachorumque contubernium instituit, Martyrum quoque gemellorum g Ethelredi atque Ethelbricti germanorum corporibus illustravit: jamque ad altissimum Principem pulsante languore vocabatur. Qui a B. h Elfego tunc Præsule, deinde Martyre, Confessione solutus, Oleo unctus, divina Communione refectus, fine urgente suppliciter orat adstantes, septem Psalmos decantare pœnitentiales. His finitis imponit extremum Psalterii organum, Laudate Dominum. Ubi vero ultimum verbum hujus ultimi hymni canebant, ipse mente & oculis cælo intentus cum eis psallebat, ac tertio repetiit; Omnis Spiritus laudet Dominum. Sicque in hoc verbo, Cruce Domini se consignans dexterā, & oculos claudens sinistra, spiritum emisit in fide Trinitatis & misericordia, sepultusque est in eodem monasterio quod ædificaverat sancto Patri Benedicto: qui sicut illi mansionem præparavit in terra, ita ab ipso recipiendus creditur in suam mansionem supernam, inter Monachorum consortia, dicente Salvatoris clementia; Qui recipit justum in nomine justi, mercedem justi accipiet. [Matt. 10, 41] Hujus ergo tristitiam funeris iisdem Kalendis, ut dictum est, abstersit illuminatio B. Yvonis.

ANNOTATA G. H.

a Capgravio Præpositus appellatur Elnothus, sed quia Abbatis Ednothi tunc evocati ab eo non fit mentio, videtur nominum facta confusio.

b Eidem dicitur faber Ezi vocatus.

c Westmonasteriensis ad an. 1001 hanc pœnam adscribit Abbati, eumque a Præposito non distinguens, inquit: Inventionem cum non reverenter acceptasset Abbas Ramesiensis, graviter punitus est.

d S. Oswaldus vita functus est anno 992, die ultimo Februarii, ad quem diem ejus Acta illustravimus.

e S. Edowardus Confessor & Rex, instinctu Oswaldi Monachi nepotis S. Oswaldi, varia dedit Ecclesiæ Ramesiensi anno 1047: uti explicatur in Monastico Anglicano Tomo 1 pag. 240. At librum versificum hic citatum non reperiri, dolemus.

f In Vita S. Oswaldi Ailwinus dicitur cap. 2, ubi ejus genealogiam deduximus. Donaria ab ipso huic monasterio facta explicantur in Monastico Anglicanopag. 234: & pag. 239 legitur donasse 200 hidas terræ.

g Coluntur hi Martyres 12 Octobris, Ramesiæ sepulti, occisi intra annum 668.

h Elfegus tunc erat Episcopus Wintoniensis, postea Archiepiscopus Cantuariensis, an. 1012 occisus 19 Aprilis, quo die Acta ejus illustravimus.

CAPUT III.
Translatio corporis S. Yvonis Ramesiam.

[12] [Corpus portant Abbates, Germunus] Postquam sanctissimum corpus beati Patris Yvonis, divinitus præmonstratum, divina aspiratione placuit Ramesiam transferri; accersitus famosissimus Abbas a Germanus, Floriacensis institutionis, qui præfato Oswaldo Archipræsuli diu adhæserat; quem inde gloriosissimus Rex Edgarus monasterio sancti Martyris b Kenelmi Winckelcumbe præfecerat; filius quoque Edgari successor Ethelredus Cœnobio c Celesige præposuerat; quod suggestione Archiepiscopi d Sirici, paterna pietate constructum & dicatum Monachis, ordinaverat, pro sancti fratris sui, scilicet Edwardi, regali martyrio & pro regni muro. [& Ednothus] Cum hoc ergo egregio consorte Germano egregius Pater Ednothus, oratione & abstinentia præmissa, Rege & Episcopis faventibus, S. Yvonem transtulit in Ramesiense habitaculum. Hi gemini Abbates, velut gemini boves Christi, ferebant Arcam Testamenti Dei, S. Yvonem Antistitem. Ceteri Fratres qui convenerant, reliquos Sanctos cum illo repertos evehebant. Jugens turba prosequitur, [cum magno jubilo,] rura & oppida huc confluunt; vix patentes campi concurrentes populos admittunt. Preces & hymni laudisoni aëra gratificant: cælum ipsum Sanctis favere, sol totis radiis adgaudere videbatur, adeo dulcis aura & dies serena illuxerat.

[13] Asserunt etiam plerique fideles, quod toto itinere hujus festivæ Translationis, [columba supervelante,] columba candidissima supervolaverit glebam beatissimi Yvonis, tam contemplabili multorum miraculo, et eam cælitus advenisse in gratiam Sancti omnium esset attestatio. Occurrit cum reliqua plebe Ramesiensis caterva, albis candidata, & purpureis ornatibus redimita, præferens crucifera Christi vexilla, & aurata Euangelia, & splendida Sanctorum scrinia, & candelabrorum lumina, & thuribulorum incensa thymiamata, & quidquid potuit devotio votiva. Cantibus & cymbalis & tintinnabulis tota resultat insula: resplendent silvæ & flumina. Sic Angelis desuper exultantibus cum humano choro, pretiosæ margaritæ votivo inferuntur templo. Tum hymnum Ambrosianum decantant laudisone, Abbate Ednotho gratanter incipiente, Te Deum laudamus: Subsequuntur Missalia solennia, & dies, [10 Junii:] S. Yvonis Translatione quarta Idus Junii consecrata, indicitur perpetuo celebranda.

[14] Cumque affatim solicitarentur, quonam loco decentius eum thesaurizarent; [deponitur in ascensu Presbyterii.] ipse pervigil suffragator Yvo, noctu visus cuidam Fratri devoto, demandat Patri monasterii, ut eum tali loco reconderent, quo cuique ad orationem accessibilis esset. Sicque relatis sacris artibus, ac pretioso panno involutis, repositus est in ascensu Presbyterii: ubi adhuc claret, oculis & osculis attrectabilis. Apparet plane cæli civem, non hic locum ambire eminentiorem, sed tantum hominum quærere salutem: nam Sanctis, qui terrena contempserunt adhuc degentes in terra, quid nunc in cælo regnantibus conferat infima mundi gloria?

[15] Illud etiam ad antiquam Patroni nostri notitiam pertinere videtur, quod apud villam, quæ Hirst appellatur, [Inventio Romæ anteprædicta.] pratum Yvonis dicitur. Ante hæc quoque tempora in Roma vir grandævus, quemdam ex Anglia ad orationem venientem allocutus, ubi Angliam esse didicit, percunctatur attentius, utrum villam quæ Slepe dicitur nosset: quam cum se optime nosse advena respondisset; hæc senior prosecutus est: Crede, & indubitanti serva memoria, quia non longe a vado propinqui fluminis clarissima latent luminaria, quæ suo tempore attollentur perspicua notitia. Hæc Anglus reversus in patriam læta fide vulgavit, quæ postea revelata nobis hodietenus veritas probavit. Perduravit etiam ad hæc quidam fidelis Clericus, nomine Durandus, qui sæpius promisit, quæ facta videmus.

[16] His ergo rebus jam effectu probatis, Abbas Ednothus voto omnium Fratrum Ecclesiam condidit, [Ecclesia ei constructa:] in honorem & memoriam B. Yvonis, in eodem scilicet loco suæ tumbæ atque inventionis: quæ ita ordinata est, ut ipsa tumba almiflua dimidium infra parietem, & dimidium extra protenderet; quatenus adventantibus, [tumba: aquam stillat salubrem.] tam obserata janua quam aperta, aqua gratiæ non deesset. Mirabili enim Domino existente in Sanctis suis, qui flumina educit de petra, ipsum e mausoleum scatet unda dulciflua, & hic fluminis impetus lætificat civitatem Dei in populo fideli. Bene quippe apparet in sepulcrali lapide, quod de intimo pietatis suæ ventre flumina quondam fluxerunt aquæ vivæ & fons scatens in vitam æternam, qui docendo & succurrendo in omnes effuderit paternam venam. De multis itaque hujus aquæ remediis, multisque almifici Yvonis signis atque revelationibus, hic subnotamus pauca, juxta prioris Scriptoris compertissima oculis vel auribus testimonia, quæ & fidelium adhuc perdurant in memoria f. …

ANNOTATA G. H.

a Aimoinus in Vita S. Abbonis Abbatis Floriacensis, an. 1004 interempti 13 Novembris, meminit hujus Germani, ex sacro Floriacensi assumpti monasterio; sed perperam Abbatem Ramesensis monasterii statuit: forte ob hanc translationem in errorem abductus.

b Colitur S. Kenelmus, Rex Merciorum, 17 Iulii, de quo & Winckelcumbe monasterio in agro Glocestrensi, consule Monasticum Anglicanum pag. 182 & seqq.

c Celesige in textu est, ast in margine Shepthonia, Shastburie in agro Dorsetensi: & ita debere esse, colligitur ex mox indicato Eduardo Rege Martyre, de quo & dicto monasterio late actum est ad hujus Acta 18 Martii.

d Siricius dicitur sedisse apud Cantuarienses ab an. 989 ad 995, quo tempore regnabat Ethelredus, scilicet post S. Eduardum fratrem, an. 978 occisum, usque ad annum 1016: ideo Longævus dictus, apud Hunting donensem de Vitis Sanctorum Angliæ, ubi sub eo Corpus revelatum S. Yvonis, ait.

e Malmesburiensis, loco supra indicato, hæc ita describit: Ex ipsis mausolei sinuosis anfractibus erupit unda, bullis uberrima fugacibus. Manat ad hunc diem fons dulcis potui, accommodus omnium valetudini. Nec potest numero æstimari, nedum comprehendi scripto, multitudo per Beatum illum sanatorum; adeo ut nullus in Anglia Sanctus, Ivone vel exoratu facilior vel effectu efficacior. Vidi ego quod dicam. Monachus quidam morbo intercutis aquæ languebat. Jam turgida pellis in altum creverat: jam gravis halitus astantes submovebat: ipse sibi epotaturus totos amnes, exsiccaturus plena dolia videbatur. Admonitus in somnis ad S. Yvonem perrexit: ibique tertio potata aqua, undam superflui humoris ore rejecit. Detumuit venter, remarcuerunt crura: & ne plura, totus homo in sanitatem reviruit: tamdemque gloriatus est pro tam salubri vomitu, se aliquando satiari posse de potu. Hæc Malmesburiensis, Goscelino aliquanto junior, & an. 1142 vita functus.

f Hæc in nostra relatione desunt; aliqua in Appendice ex Capgravio dantur. Sequentis vero capitis specialis titulus hic habebatur. Ut sacræ Reliquiæ Sociorum S. Yvonis, triduano jejunio celebrato, regnante Rege Henrico, ad ecclesiam inventionis eorum, V Idus Augusti, a Fratribus Ramesejæ, revehebantur.

CAPUT IV.
Translatio Sociorum S. Yvonis, ad hujus ecclesiam: Reliquiæ eorumdem, regnante Rege Henrico, ad ecclesiam Inventionis revehuntur.

[17] [Ob Miracula Slepæ facta] Apud prædium quoque Ramesiensis ecclesiæ juris est, Slepe vocitatum, ubi quondam sanctorum Yvonis sociorumque ejus corpora, ipsius S. Yvonis gloriosa revelatione inventa, & Ramesiam cum digno honore a Fratribus translata sunt, crebra diversorum debilium signa sanitatum divinitus perpetrantur. Quidam etiam ejusdem villæ coloni, noctibus multis, [& lucem apparentē.] coruscæ lucis radium, ab ipso loco usque in Ramesiam extensum, aliquando in cælum usque directum, manifeste se vidisse testantur. Villa autem illa non longe a Ramesia, sed quasi septem millibus passuum disparatur.

[18] [decreta translatione sociorum illuc facienda,] Igitur quorumdam virorum illustrium hortatu atque consultu, Fratribus Ramesiensibus placuit, trium B. Yvonis Sociorum, inseparabiliter lateri ejus olim adhærentium, Reliquias, in theca argentea decenter simul reconditas, ad ejusdem prædii ecclesiam, in honore eorum constructam referri; ut & ipsa ecclesia ob reverentiam Sanctorum honoratior atque celebrior haberetur, & a populis undique diffusis, præsentium intercessione Patronorum, affluentius atque devotius frequentaretur: adjicientes etiam justum videri, ut magister, majorem locum translationis; discipuli vero, minorem locellum inventionis sua præsentia honestarent. Verum ne temeraria præsumptione divinæ dispositioni contraire, & Sanctorum excellentiæ vel venerationi derogare viderentur, vigiliis & orationibus ac triduano jejunio voluntatem eorum hac de re consulere decreverunt. [dum jejunatur per triduum, sanatur paralytica:] Quod dum ageretur, puella quædam, a sinistra parte corporis sui semiparalytica, in somnis accepit, apud memoriam beati Yvonis Sociorumque ejus se esse sanandam. Quæ cum illuc advenisset, & aliquantisper in oratione procubuisset, somnii sui effectum in conspectu Fratrum consecuta est. Cujus judicio signi lætiores & fidentiores effecti, jejuniis & orationibus peractis, [transferuntur,] cum laudibus & hymnis atque honore congruo arcam sanctam, cælesti manna refertam, ad præfatom ecclesiam V Idus Augusti transtulerunt; deputatis ibidem Fratribus, quorum vigilanti solertia cælestis custodiretur thesaurus, atque divinum Officium die noctuque devote perficeretur.

[19] Ut autem divina clementia piam actionem & sinceram devotionem eorum approbasse se, & Sanctorum suorum præcelsa merita quantum sibi essent accepta evidenter ostenderet; [& postea ægri XV.] qua die hæc agebantur, ter quinos diversis infirmitatibus debilitatos, homines sanitati restituit; atque exinde in eodem loco, Sanctorum suorum interventu, opem misericordiæ suæ poscentibus conferre non desistit.

APPENDIX MIRACULORUM,
ex nova Legenda Angliæ Io. Capgravii.

Ivo Episc. Persa, in Anglia depositus (S.)
Tres Socii ejus, in Anglia depositi

BHL Number: 4624

[20] Adolescens de Venetia, consulatis dignitatis, diabolico instinctu sororem gravidam interfecit. [Ob occisam sororē circulis ferreis vinctus;] Pœnitentia ductum ferreis nexibus Episcopus alligat; a scapulis ad renes ferro constringit, ventrem & brachia ferro accingit: sicque vinctus mundi pervagatur climata, Sanctorum poscendo suffragia. Apud S. Dionysium tandem deveniens, vinculum unum Sancti prece rumpitur: mareque transiens, [uno, ad S. Dionysium; altero, ad S. Yvonem liberatur:] & ad tumbam S. Yvonis perveniens, cum Magnificat in Vesperis cantaretur; & versus iste, Et misericordia ejus a progenie in progenies, diceretur; invisibili virtute corripitur, totus a terra levatur, terræque citius deponitur: rumpuntur ferri ligamina, & vincula citius sunt discussa. Alii quoque quatuor, ferro per Episcopos in pœnitentia adstricti, ad tumbam S. Yvonis a vinculis sunt absoluti.

[21] [illuminatur caca:] Mulierem, propter cæcitatis plagam a viro derelictam, visu reddito, confortavit. Adolescentem, miracula sancti Episcopi deridentem, Sanctoque detrahentem, curvatis genibus & rigidis, usque ad mortem ad ambulandum reddidit ineptum. Monacho, famulos suos in ejus festo operibus servilibus insistere cogenti, Sanctoque convitia inferenti, apparuit, dicens; [duo Sanctū irridentes puniuntur;] Tu, numquid me nosti? Ille vero tremens respondit, Non. Ego sum, inquit, Yvo, quem nuper te nescire dixisti, & festum meum colere volentes prohibuisti: & dedit ei zonam, dicens; Ista zona præcingere, & mei notitiam amodo tene: & præcingens eum, abiit. Expergefactus, quasi serreo vinculo arctissime se circumligatum sentit: [quorū unus pœnitens sanatur:] interius vitalium incisione torquebatur; exterius, carne in putredinem defluente, venenosa tabe & inflatione vexabatur. Tandem, quod in Sanctum deliquerat, lacrymabiliter confitetur; tumbamque ejus devote visitans, sanitatem reportavit.

[22] [item Monachus, fugam apparans.] Cum Monachus quidam, normam abhorrens, aufugere conatus esset; spiritus nequam eum invasit; & circa mediam noctem, cum jam melius habere cœpisset, duos ad se tetros homines venire conspexit, qui dicunt ei; Quia de loco isto fugere voluisti, te ad inferni claustra rapientes deducemus. Quo audito, concitus surgit, & Kyrie eleyson clamando, ad monasterium confugit. [Aqua ex tumbamultis salutaris,] In domum infirmorum deducitur: & apparente sibi S. Yvone, & signum Crucis super ipsum faciente, sanus effectus est. Ex tumba S. Yvonis, aqua perspicua, visu delectabilis, gustu suavis, sumentibus salubris erumpit; surdis auditum, cæcis visum, desperatis & in extremis agentibus conferens sanitatem. Duo leprosi, eadem aqua perfusi, sanantur; & cæci tres, oculorum luci restituuntur.

[23] [nequit vi ignis calefieri:] Puer quidam, a dominis suis mercatoribus vicem coquinæ sibi deputatam studiose adimplens, aquam de tumba Sancti hauriens, ollæ imposuit, & ignem copiosum accendit: carnes tamen discumbentibus appositæ, crudæ & sanguine plenæ sunt repertæ. Res ut erat aperitur, aqua in olla omnino frigida invenitur: aqua enim S. Yvonis, semper in eodem statu permanens; nescit occasum, nec aliquando patitur eclipsim; & si quandoque in quantitate magna avidius sumatur, sumenti numquam malum inducit, nec bibentis uterus inflatur.

[24] Mulier quædam in tantum juri diaboli fuit mancipata, [incubo dæmoni obnoxia, illius haustu liberatur.] ut idem malignus cum ea in specie leporis frequentissime coiret; ita quod in ipso coitu infelix illa, quod dictu horrendum est, fluxum feminis per os, ad majorem sui confusionem, evomeret. Confessa est tandem cum lacrymis Priori loci delicta sua: & ab eo vasculum cum aqua S. Yvonis accipiens, & de Dei misericordia confidens, videt dæmonem, in solita forma adstantem, sed nullatenus accedere præsumentem; comminantem tamen & increpantem, quia contra se murum aqueum erigere voluisset. Mulier vero, de potestate diaboli erepta, nihil confusionis præteritæ experta, incolumis & gaudens ad propria remeavit.

[25] [Cæca, apparentibus SS. Thoma & Yvone,] Mulier quædam, a nativitate cæca, Sanctorum per Angliam circumquaque terens limina, a B. Thoma Martyre rediens, S. Yvonis petitura suffragia, villæ illius prope sitæ appropinquans monticulo, festa residens, paulisper dormire cœpit. Cui duo præclari viri in habitu Pontificali (unus itinere, quo venerat, veniens: alter, via qua itura erat) adstantes, duos oculos valde lucentes (ut ei videbatur) in manibus gestabant: [visum recipit;] quorum unus unum quem tenebat oculum, alter alterum capiti suo adaptabant. Expergefacta mulier oculos se percepisse ac visum, gavisa est: quod autem hoc miraculum beato Martyri Thomæ sanctoque Yvoni sit adscribendum, nulli venit in dubium.

[26] [hydropici sanantur.] Viri tres, morbo hydropico inflati, aqua Sancti hujus hausta, sedato tumore sanitatem reportarunt.

DE SANCTO LANDERICO,
EPISCOPO PARISIENSI IN FRANCIA.
Ex triplicis ætatis Breviariis.

SEC. VII.

[Commentarius]

Landericus, Episcopus Parisiensis(S.)

AUCTORE G. H. & D. P.

[1] Martyrologii ab Usuardo collecti, apud S. Germanum de Pratis Parisiis, duo extant exemplaria: unum pervetus, quod scriptum dicitur ante obitum Caroli Calvi, [Cultus.] cui & dicatum est; alterum recentius, ante annos quadringentos aut aliquanto plures exaratum. In hoc secundo, non sub finem, sed textui inserta est memoria S. Landerici, Episcopi & Confessoris Parisius. Quæ eadem leguntur in Ms. Centulensi S. Richarii, & Usuardo Parisiis sub an. MDXXXVI excuso: Item apud Galesinium, Canisium, Ferrarium, & alios. Laudericus scribitur apud Grevenum. In Usuardo Ms. Reginæ Sueciæ num. 428 signato, Landis nominatur. Molanus in Auctario Usuardi, ista habet: Parisiis depositio S. Landerici, Episcopi & Confessoris; qui ejusdem urbis Antistes, licet minus plene miraculorum signis fulgeat in terris, tamen cum Domino creditur regnare in cælis.

[2] Andreas Sāussajus Parisinus, in Martyrologio Gallicano, quod edidit Concionator Regius, nec non Ecclesiæ SS. Lupi & Ægidii ibidem Pastor, [Elogium ex Saussajo.] hoc elogio S. Landerium exornat, primo loco: Lutetiæ Parisiorum S. Landerici, Episcopi & Confessoris; qui Chlodovei junioris temporibus ea in Cathedra sedens, [Ecclesia illi erecta:] susceptam ad regendum Ecclesiam sancta fœcunditate ditavit; gregique suo pietatis exempla immortalia relinquens, miraculis etiam innitens, ad cælestium Senatorum consessum, pro meritorium fœnore, auspice Christo, cui fideliter ministravit, evectus est. Beatus hic Pontifex viscerali amore pauperes dilexit, quos & in publica annonæ penuria ut aleret, non dubitavit in eorum solatium distrahere, post domesticam suppellectilem, etiam sacra vasa & ecclesiastica decora. Egenis vero ægrotantibus ut prospiceret pius Pastor, xenodochium prope episcopium primus instituit: unde in benedictione permansit ejus memoria, justitia vero collaudabitur in seculum seculi. Tanti vero Antistitis, ut Parisiensis civitas perpetim merita veneratur, sic & perennis experitur patrocinii auxilia: ad quorum beneficiorum commendationem ecclesia extructa est, ejus invocatione insignis: quæ jure obstricta opitulationis, [Reliquiæ in S. Germani] ipsius hodie natalitia solenni cultu celebrat. Ejus autem sacrosancta spolia digna veneratione conservat, suo in sacrario, Clerus Regiæ Collegiatæque Ecclesiæ S. Germani, cognomento Autissiodorensis: unde allatum pridem ejusdem beati Antistitis sudarium, furentis, ignis sævitiam sua oppositione repressit. Hæc Saussajus.

[3] [Lectiones Breviarii Parisiensis.] Hactenus duplicia Breviaria Ecclesiæ Parisiensis: horum antiquiora auctoritate Petri de Gondy Episcopi fuerunt an. MDLXXXIV excusa, alia recentiora auctoritate Ioannis Francisci de Gondy Archiepiscopi an. MDCXXXVI vulgata: & in utrisque præscribitur de S, Landerico officium novem Lectionum; in posterioribus vera additur, sub ritu duplici, & hæ in secundo Nocturno recitandæ Lectiones habentur. Landericus, sub Chlodoveo II Rege Præsulatu sanctissime fungens, Apostolicis virtutibus & meritis Cathedram Parisiensem decoravit. Cum enim ab ipsa fere pueritia addictus Regularibus disciplinis, Christo totum sese dedicasset, obque spirantem religionis animum Clero adscriptus, tam morum quam doctrinæ præstantia omnibus facile præemineret, ac gradatim ex virtutum progressu ad Sacerdotium fuisset evectus; demum Antberto, laudabilis memoriæ Episcopo Regiæ civitatis, [Electio in Episcopum:] de medio subducto, ejus in locum tantum renitens, quantum omnium votis desideratus, Deo aspirante suffectus est. Quo auctus honore, non tam delatæ dignitatis decus, quam suscepti oneris officium consideravit: Deique & proximi incensus amore, sic Ecclesiæ suæ regendæ in cubuit, ut neutiquam sua commoda, sed divinam gloriam, & commissi sibi gregis salutem per omnia quæsierit: nihil tam suum ex debito munere, quam Deo servire & prodesse populo reputans: & ita demisse de se sentiens, ut, cum profecta emineret justitia, maximum se peccatorem existimaret: ideoque quidquid boni ac præclari sancto ex affectu faciebat, suis potius eluendis peccatis quam augendis meritis destinandum arbitrabatur. In tantum erga pauperes misericordiæ affectu flagrabat pius Episcopus, ut dira annonæ penuria populum affligente, omnem primum privatam suppellectilem in egentium subsidia distraxerit; deinde & vasa ipsa sacra confregerit, ut Christi membra, fame fere enecta, [virtutes:] refocillaret. Nam egentium greges eodem tempore pius Pater pascebat, propria manu erogata singulis panis alimonia, seu ope alia impertica. Cujus caritatis fervore excitus, ut infirmis etiam opitularetur, xenodochium iis fovendis juxta sanctæ Dei Genitricis ecclesiam ædificavit, & censu quo potuit dotavit. Tandemque gloriosus Antistes, clarus omni sanctitatis splendore ad cælum evolavit: conditusque ad S. Vincentii (quæ S. Germani Autissiodorensis jam dicitur) basilicam, [misericordia erga pauperes.] plurimis coruscavit divinæ gloriæ insigniis. Et (ut in priori Breviario additur) inter cetera beneficia sanitatum, urbem ipsam periclitantem incendio, oppositione veli, quo ejus corpus obregebatur, a flammis liberavit.

[4] [Exemptio monasterii S. Dionysii,] Sed & illud præponebatur in eodem antiquiori Breviario: Idem beatus Pontifex, religionis monasticæ zelo, ut quieti Deo servientum consuleret, exemptionem monasterii S. Dionysii in Francia, rogante Chlodoveo secundo, Dagoberti fundatoris filio, accedente etiam summi Pontificis auctoritate, signavit. Philippus Labbe, cum Tomo sexto Conciliorum suorum hoc Privilegim edidisset; columna 489 annotavit; Privilegium illd a viris pereruditis oppugnari propugnarique, nec suum esse inter eos tantas componero lites, illud tantummodo sapientissimorum scriptorum suffragiis corroboratum; Desinat novitas vetustatem incessere, aliaque quæ ibi legi possunt. Factum illud privilegium anno XV, regnante Chlodoveo, ergo Christi DCLI. Sequenti vero anno subscripsit idem Landericus Præcepto ejusdem Chlodovei, de eadem monasterii S. Dionysii libertate, in Conventu Clipiacensi concessa. [anno 651,] At quamdiu sederit, aut quo anno Episcopatum susceperit aut vita functus fuerit, non exacte constat. Supra memoratus decessor Autbertus, aut potius Audobertus fuit: in cujus Episcopi vicem ipse Landericus etiam subscripsit Concilio Cabilonensi, sub Chlodoveo II habito; sed quoto ejus anno nescitur. Mortuus autem est Chlodoveus an. DCLVI.

[5] Hactenus Henschenius, an. MDCLXXX correptus paralysi, qua uno post anno obiit, nec videre potuit ipso illo anno Parisiis editum Breviarium novum, [In novo Breviario anni 1680] auctoritate Francisci de Harlay Archiepiscopi; missum nobis ab eruditißimo Metropolitanæ Canonico Claudio Castellano, in ejus compositione partem magnam habente; ubi tum alia multa Sanctorum Officia ad ritum Semiduplicis trium Lectionum reducta sunt; tum etiam hoc de S. Landerico, sub propria hujusmodi oratione; [Oratio propria,] Deus qui B. Landericum, Confessorem tuum atque Pontificem, misericordiæ visceribus implevisti; quæsumus, ut quem pauperum patrem tua gratia effecisti, benignum pro nobis intercessorem jugiter esse largiaris. Prima Lectio præscribitur ex initio Epistolæ B. Iudæ. Secunda & tertia, quia Sancti historiam studiosius enucleatam continent, dignæ sunt quæ hic legantur, in specimen adhibitæ accurationis summæ in Breviario isto conficiendo.

[6] [Vitæ Synopsis,] Landericus in Episcopatu Parisiensi successor Audoberto datus est, Chlodoveo secundo Rege. Inter ceteras, quibus enituit, boni Pastoris dotes, præcipuo erga pauperes misericordiæ affectu commendabilis fuit. Annonæ penuria populum affligente, omnem privatam suppellectilem, ipsa etiam sacra vasa in eorum subsidium distraxit, erogata singulis alimonia, aliisque ad vitam necessariis. Traditur & juxta Cathedralem ecclesiam S. Mariæ nosocomium primus ædificasse, quod Domus Dei dicitur: illudque censu quo potuit dotasse. Ejus jussu Marculfus, in diœcesi Parisiensi Monachus, Formulas veteres, hoc est Instrumenta, statis solennibusque verbis concepta, & antiquitus in utraque jurisdictione, ecclesiastica nimirum & civili, usurpari solita, [dedicatæ ei formulæ Marculsi.] collegit; novas composuit; easque omnes duobus libris complexus, illi dedicavit. Postulante Chlodoveo, monasterio S. Dionysii privilegium indulsit libertatis, ab omni debito & redditione circadarum & synodorum. Demum consummatis migravit in cælum, & sepultus est in basilica S. Vincentii, modo dicta S. Germani Autissiodorensis, olim S. Germani Teretis.

[7] [Corpus translatum an. 1408] Subrogatus est illi Chrodobertus, ad quem S. Audoënus libros de vita S. Eligii, quos scripserat, transmisit corrigendos. Post multos annos, Mauritius dictus de Solliaco, Landerici corpus in capsa lignea condidit: quam vetustate consumptam reseravit Petrus de Ordeimonte, Parisiorum Episcopus, an. MCCCCVIII, XVI Kalendas Octobris; reperitque in ea, cum ossibus & pulvere corporis, vestimentis ac linteaminibus, schedam in hæc verba conscriptam; Hæc sunt ossa beatissimi Landerici, Parisiensis Episcopi, sic reposita a venerabili Mauritio Parisiensi Episcopo, & Remigio hujus ecclesiæ Decano, anno ab Incarnatione Domini MCLXXI; regnante Ludovico, qui duxit exercitum in Hierusalem, summo Pontifice Alexandro. [ex veteri arca anni 1171.] Sed & duas alias schedulas, quarum quæ vetustior & pene corrosa, hæc verba continebat: S. Landerici Episcopi. Hinc Petrus ossa duo distracta, ecclesiæ Parochiali S. Landerici donavit: cetera vero in capsa argentea, præmisso benedictionis ritu, reposuit: præsentibus Ludovico Duce Burbonio, Prælatorumque, Militum, ac populi magna multitudine, ipsamque clausam pone summum altare, habita solenni processione, collocavit. In novo quoque Rupellensi Breviario reperio festum simplex de hoc Sancto præscriptum.

DE SANCTO ITHAMARO,
EPISCOPO ROFFENSI IN ANGLIA.

ANNO DCLVI.

De ejus ordinatione, ætate, cultu.

Ithamarus, Episcopus Roffensis, in Anglia (S.)

G. H.

[1] Roffa, vulgo Rochester, urbs Angliæ in Cantio, media fere inter Cantuariam & Londinum, a S. Augustino Anglorum Apostolo facta est Episcopalis, constituto ibidem S. Iusto, ad diem X Novembris referendo. Huic ad Sedem Cantuariensem evocato succeßit Romanus, [Testimonium Bedæ:] qui iturus ad Pontificem naufragio periit, & tunc S. Paulinus e Sede Eboracensi pulsus eidem præfuit tertius Episcopus; ibidemque diem extremam clausit, anno, DCXLIV die X Octobris. In cujus locum, inquit Beda, lib. 3 Historiæ gentis Anglorum cap. 14, Honorius Archiepiscopus ordinavit Ithamar, oriundum quidem, de gente Cantuariorum, sed vita & eruditione antecessoribus suis æquandum. Primus sane hic fuit e genere Anglo-Saxonum, quem ea natio meruit habere Episcopum. Ibidem venerabilis Beda, cap. 20 ejusdem libri 3, scribit, electum esse Archiepiscopum Cathedræ Dorovernensis sextum Deusdedit, de gente Occidentalium Saxonum. Quem ordinaturus venit illuc Ithamar, Antistes Ecclesiæ Roffensis. Quod factum est anno DCLV, & videtur S. Ithamar non diu superfuisse, sed anno sequente DCLVI ad Christum migrasse, decessoribus suis sanctitate & doctrina nihil cedens, inquit Harpsfeldius sec. 7 cap. 11, & ista addit: Post multos annos ab obitu, translatum est corpus ejus in locum honorificentiorem, [translatio corporis:] ob crebra per eum edita miracula. Quæ translatio facta est quarta Iduum Januarii (imo Junii) quo die in Ecclesia Roffensi annua ejus memoria stata solennitate celebratur.

[2] Inter illustriores Bibliothecas Romanas codicum manuscriptorum, [Memoria in Fastis.] post Vaticanam ante hac potuit censeri, quæ in ædibus Ducis Altempsii servabatur, quo ad is vixit. In ea reperimus antiquum unum Martyrologium, ex Anglia advectum: ubi ad hunc X Iunii, ista leguntur. S. Ythamari, Episcopi & Confessoris, Depositio in Roffensi civitate. Ita etiam Ithamari, Episcopi & Confessoris, memoria celebratur in Ms. Florario Sanctorum, & cum majore elogio in Martyrologio Anglicano Wilsoni, atque Catalogo generali Ferrarii. Menardus, eumque secutus Bucelinus, ob errorem Harpsfeldii referunt eum ad diem X Ianuarii; & suis Benedictinis adscribunt. At Mabilio seculo secundo, ne quidem inter Prætermissos eum ponit. [Acta edita.] Ioannes Capgravius, in Legenda Sanctorum Angliæ, excudit aliqua Acta virtutum & miraculorum, quæ videntur seculo XI & XII facta, quorum aliqua Auctor se vidisse testatur, & hunc inde constat tunc vixisse. Illa Acta, prout ea ætate fuerunt scripta, videtur Capgravius, nulla re addita, suæ Legendæ inseruisse: ubi semel invenies recentiori forma scriptum Edmarum, pro Ithamaro.

VITA
Ex Legenda Sanctorum Angliæ Joannis Capgravii.

Ithamarus, Episcopus Roffensis, in Anglia (S.)

BHL Number: 4502

AUCTORE G. H.

[1] Pauca de miraculis B. Ithamari venerabilis Episcopi, quæ vel ipsi vidimus, vel ab aliis fida relatione accepimus, litteris mandare curavimus; ut in notitiam veniens per devotionem, animarum saluti proficiat, quod exterioribus signis de beati viri meritis pietas superna declarat. [Sanctitatem ejus Beda & miracula confirmant.] Sane de temporalis vitæ ejus serie nihil nobis veterum diligentia tradidit, excepto eo, quod venerabilis Presbyter Beda, in historia sua Anglorum, breve sanctitatis ejus, imo sufficiens breviter testimonium reddidit, his verbis. In Ecclesia, inquit, Roffensi B. Paulinus moriens, Pallium, quod a Romano Papa susceperat, reliquit. In cujus locum Honorius Archiepiscopus ordinavit Ithamarum, oriundum quidem de gente Cantuariorum, sed vita & eruditione suis antecessoribus æquandum. Verum ad imitanda hujus Sancti merita, quid multis verbis opus est? quando & crebra virtutum operatio fidem dictis conciliat, & jam fama divulgante nomen ejus dulcifluum, fidelis circumquaque populus mira devotione concelebrat.

[2] Tempore enim venerabilis a Gundulphi Episcopi, innovata Roffensi ecclesia B. Ithamarus, de loco ubi prius sepultus fuerat, in excelsam quamdam testudinem ad Aquilonem transpositus est. [Cæcus illuminatur.] Erat autem in ecclesia illa Monachus quidam, vir senex & eximiæ sanctitatis, cæcitate percussus: qui ad tumbam S. Ithamari cum lacrymis & gemitu preces fundens, exauditus est. Nam nocte in somnis vir habitu candido, & splendore vultus eximio, ei adstitit, dicens, se ad clamorem ejus evocatum, ut sibi mederetur, adesse: & oculos manu tangens, perfectæ sanitati restituit. [Corpus transsertur,] Quo audito Episcopus Ithamari Reliquias in Presbyterium referri, & in loco decentiori thecam inæstimabilis thesauri, ubi cunctis esset accessibilis, locari præcepit. Quo in loco fideliter postulantibus, præstante Deo, multarum facta sunt & ostensa signa virtutum.

[3] [Sanantur duo conjuges a languore,] Ægrotabat mulier quædam in civitate, & erat languor fortissimus, ita ut vix in ea anhelitus remaneret. Et cum B. Ithamarum invocaret, apparuit ei in sopore, dicens: Vade, inquit, ad locum ubi requiesco, ut salutem ibi consequaris. Cui cum respondisset, præ infirmitate se id facere non posse; iterum ac tertio eisdem est verbis admonita. Quod cum fecisset, sanitatis muneri donata, Deum in Sancto suo glorificavit. Maritus ejusdem mulieris post hæc decidit in languorem: & cum ad B. Ithamarum preces fudisset, quadam nocte in extasim raptus, putabat se præ foribus splendidissimi habitaculi assistere, quo Sacerdotalis habitus & ordinis multitudo convenerat. De quorum consessu vir clarus assurgens, venit ad eum; ictuque levi virentis virgæ pectus sibi tetigit, & ait: Quid est quod languore deprimeris? Vade de cetero, & sanus esto. Tunc expergefactus vir saluti redditum se sentiebat. A quodam Presbytero infirmo invocatus S. Ithamarus per visum apparuit, manuque protensa, [Presbyter ab infirmitate,] quasi medici functus officio, eum tetigit & ait: Vide hanc nemini visionem dixeris, donec ad locum memoriæ meæ pervenias. Nec visio illa inanis fuit, quia salus velox secuta est. Episcopus Roffensis b Joannes, per S. Ithamarum ab acerrimo oculorum dolore curatus, de priore theca pretiosas S. Ithamari Reliquias, in novam & decentiorem, [Episcopus ab oculorum dolore.] per manus religiosorum Fratrum, quarto Idus Junii, cum hymnis & lætitia transtulit; ipsoque die c annua ejus solennitas, tum aliorumtum hujus specialiter occasione miraculi, festive decreta est celebrari.

[4] [Febres sublatæ:] Plurimi vero febrium ardore vexati, vel oculis afflicti, & variis infirmitatibus laborantes, meritis S. Ithamari sanitatis beneficio potiuntur. Quidam Frater, valida infirmitate pressus, cum S. Ithamarum devotis precibus invocasset; in somnis vidit virum ignota facie ad ipsum introire, virgam manu habentem; eamque per spatia domus huc illucque circumferendo, multitudinem dæmonum, diversis formis, minaci vultu & truci aspectu, infirmum contuentem, proturbare: sicque liberatus ab hora illa levius habere cœpit. Sed denuo rediens infesta illa multitudo irruit, domus spatia complevit, rictu & aspectu terribili horrendum impetum faciens. Invocato S. Ithamari nomine, non eodem vultu quo prius, [infestatio dæmonum depulsæ.] sed Pontificalem habitu personam prætendens [rediit], albis indutus, & nitenti desuper Pallio opertus: oculi nitore eximii, facies candida: & quidquid intuebatur infirmus, gratiæ inæstimabilis erat. Ad cujus præsentiam mox spiritus immundi timidi profugiunt. At ille post eos baculum vibrans, habitaculum intrinsecus tertio circuit, & ab omni dæmonum spurcitia purgans disparuit. Nec multo post tertia vice, terribilis dæmonum multitudo, infirmum infestans advenit: & ecce quidam, cujus nec vultum nec habitum videre, nec discernere poterat, crucem bajulans, omnes in fugam actos tumultuoso impetu præcipitanter exire coëgit. A die illa infirmus, plenam sanitatem adeptus, ab illusoribus nil incommodi ultra perpessus est.

[5] Puer quidam, debilitatem incurrens, mutus & surdus effectus, [Sanantur mutus & surdus,] ad tumbam s. Ithamari deductus, perfectæ saluti redditus est. Quidam valida ægritudine vexatus, invocato S. Ithamaro, in excessu mentis vidit illum, præcipientem sibi, ut pergeret ad ecclesiam B. Andreæ Apostoli, ubi ei & sedes honoris & quietis locus a Deo provisus est. Quo cum pervenisset, vidit personas quatuor decoris eximii, videlicet Petrum & Andream, [alius æger.] Paulinum & Ithamarum, quorum unus Pontificaliter infulatus, ante altare venit, quasi pro salutis suæ imperatione flexis genibus supplicavit. Tunc expergefactus, & sanitati redditus, Deo gratias referebat.

ANNOTATA.

a Gundulphus, ante Monachus Beccensis, vir Deo amabilis & religiosus, dicitur in Vita B. Lanfranci 28 Maji num. 53. Sedit ab anno 1077 usque ad annum 1107.

b Post dictum Gundulphum sederunt Episcopi, Radulphus, Earnulphus, & dein Joannes, consecratus 23 Maji an. 1125, mortuus 1137, ac de eo hic agi arbitramur.

c Hujus loco, quarto Idus Januarii, perperam legi apud Harpsfeldium, supra diximus.

DE SANCTA OLIVA, VIRGINE ET MARTYRE PANORMI.

FORTE SEC. IX.

COMMENTARIUS PRÆVIUS.
De recentioribus Actorum auctoribus, sed veteri cultu: deque ætate per conjecturam.

Oliva, Virgo & Martyr Panormi(S.)

AUCTORE G. H. & D. P.

[1] Duæ hoc mense Iunio occurrunt Virgines, Oliva appellatæ; harum altera asservatur Anagniæ, in Cathedrali Ecclesia tumulata, cujus Acta duplicia, sed imperfecta dedimus die III Iunii, [Cultus sacer Panormi.] quo die inscripta etiam est Martyrologio Romano, ubi in Notis indicat Baronius, aliam rursus esse Olivam: cujus his verbis meminit Thomas Fazellus, de Rebus Siculis decade 1 lib. 8. Panormus, inquit, maxime insignis facta ortu Olivæ & Nymphæ Virginum, quarum clara gesta habentur. Hæc ibi. Ex his S. Nympha, Martyr sub Aureliano patre, habet ibidem venerationem XII Novembris cum Octava, quo die ejus Acta erunt elucidanda. Ast alia, S. Oliva, etiam Martyr, colitur hoc X Iunii cum Octava; colique solenniter ut Patronam, indicat Ferrarius in Catalogo generali: qui in Catalogo Sanctorum Italiæ, ex ejus Vita typis excusa Panormi edidit compendium, quod est hujusmodi.

[2] Oliva Virgo Panormi, in Sicilia nobili genere orta, annos tredecim nata, [In exilium missa,] apud Siciliæ Præsidem, quod Christiana esset, accusatur: captaque, cum a fidei proposito abduci non posset, ob generis nobilitatem mittitur in exilium: in quo multa divinitus patravit. Nam claudum, [Sanat claudum & cæcum,] qui etiam cæcus erat, se in Christum crediturum esse, si sanaretur, pollicitum, oratione sanavit: qui mox, non alium Deum esse, nisi quem coleret Oliva, clamare cœpit. Socius autem, quem is, ut in Christum crederet, suadere conabatur, cum Christum contemnens, illum a Judæis tamquam maleficium crucifixum diceret, repente cæcus factus est: sed pœnitens & credens, Olivæ intercessione visum recuperavit: ac uterque paulo post martyrium propter Christum constanter subiit. Oliva, quod puella esset, tantummodo flagellis cæsa, in siluasque ablegata est: in quibus tunc feris, ab ea mansuefactis, septennio habitavit. Cum autem quidam nobiles inter venandum in eum locum penetrassent, [septennio inter feras degit:] ac virginis capti pulchritudine eam tentarent; Cavete, inquit, illa, ne, qui me spatio septem annorum a feris defendit, vos percutiat & perdat. Quibus verbis perterriti, veniam ab ea postulantes, illam quid sibi faciendum sit rogant. Illa vero, ut credant in Christum, & undis salutaribus expientur, consulit: quod cum fecissent, ad martyrii palmam pervenere. His ad Præsidem relatis, Oliva comprehendi jubetur, & in carcerem detrudi, [a variis tormentis illæsa,] inediaque macerari; ministris, quos ipsa converterat, ob fidem interfectis. Educta post aliquot dies, cum longam circa fidem cum Præside disceptationem habuisset, tamdiu flagellis cædi jubetur, & in equuleo suspensa pectinibus laniari, donec costæ nudarentur; deinde in ferventis olei dolium immitti, [capite truncatur.] oleoque perfusa comburi: a quibus omnibus liberata, demum capite trancata, migravit in cælum. Hæc Ferrarius, qui miratur, in Vita illius nullam fieri temporis, quo vixerit, mentionem; sed nec loci etiam, in quo exilium passa, Martyr obierit.

[3] Octavius Cajetanus, tomo 2 de Vitis Sanctorum Siculorum, [Vita ex Lectionario, emendata a Cajetano.] edidisse ait Vitam ejus ex Ms. codice Ecclesiæ Panormitanæ, & in Animadversionibus addit, se historiam S. Olivæ exscripsisse ex Lectionario libro membranaceo Ms. Ecclesiæ Panormitanæ: in quo Vita per Lectiones novem distributa, quibus Parnormitana Ecclesia antiquis temporibus utebatur. Id vero, inquit, Lectionarium ad verbum exscribere solet antiqua Sanctorum Acta: nimium rudem & humilem historiæ stylum perpolire necessitas fuit… Obscurum incompertumque his Actis est, sub quibus tyrannis Oliva, quove ævo pro Christiana fide cæsa, & quo loco Panormi condita sit.

[4] Hactenus Henschenius, Vitam quidem, ut est a Cajetano edita, prælo apparans, non tamen desperans obtineri posse originaria ex Legendario Panormitano Acta; utpote conformia magis instituto operis nostri, quod est dare omnia phrasi primigenia scriptorum, & stylicuram aliis relinquere; numquam certam fidem reperturis, nisi præxistant originaria Actorum, ab ipsis elegantius descriptorum, monumenta. Scripsi igitur Panormum, sed responsum accepi, non inveniri quod quærebam. Interim dubium manet, ut fatetur Cajetanus, quo ævo pro Christiana fide cæsa Oliva sit, quove loco Panormi condita. [Videtur passa sub Saracenis, Tuneti,] Ipse, ad Vitæ a se editæ initium, notavit in margine annum 915, eo quod sub Saracenis Tunisii occisam Sanctam dicat liber chartaceus, haud recens, Thermis Himeræorum forte inventus, quo Vita S. Olivæ descripta est vulgari idiomate Siculo, cui ne omnino, inquit, adversari viderer, ejus martyrium sub Saracenis collocavi, donec veritas e puteo emergeret. Facit huc supplicii ac ludibrii genus, quo Saraceni in Africa adversum Christianos usi. Nam memorant Acta, Olivam tota urbe cum ignominia decurrere jussam, flagrisque cæsam. Idem traditur in certamine Sanctorum Joannis, Antonii, & Petri, Martyrum Syracusanorum, qui in Africa Martyrium passi sunt, sub Abrachen, Rege Saracenorum: etenim asello impositi sunt, vinctique per mediam urbem circumacti, magna populi turba comitante. Sed hæc levis est conjectura. Nec ego firmam inde argumentum petierim; interim typographico errore factum inveniens, [ab an. 698 Africæ dominatis.] ut in utroque Alphabetico indice Sanctorum notetur dies 12, pro 10 Junii, qui in contextu & in Idæa notatur; inveniens etiam Annot. 3 quod Africam Saraceni, multa post prælia, integram possedere sub annum Christi 698; cogor dubitare, utrum ex Cajetani mente impressus sit numerus 915.

[5] At enim Vita dicit, a Paganis exilio mulctatam, Tunctumque ejectam Olivam in exilium, habita nobilitatis ratione. Hinc propendet Cajetanus etiam in sententiam Bernardi Rieræ, I C. Panormitani, [potius quā sub Wandalis,] cujus liber Ms. de Religione Siciliæ in Bibliotheca Collegii nostri Panormitani servatur; ubi censet, Wandalos in Siciliam applicantes, Panormum excurrisse, indeque Olivam virginem in Africam abduxisse; qui licet Pagani non fuerint, sed Ariani; notat tamen Cajetanus, haud esse insolens scriptoribus (addo ego, diu post natis, qualis fuit Legendæ Panormitanæ auctor) nomen Paganorum extendere ad omnes Catholicæ fidei hostes. Cur autem Paganorum nomine non possint intelligi Saraceni, post occupatam Africam Panormo potiti, ab anno DCCCXXVII ad MLXX? Numquid non omnes Mahomet anos paßim Paganos censent medii ævi scriptores, etsi Deum unum credant, quia non credunt in Christum? Propendeo ergo etiam ego, [cum illi Siciliam tenerent intra an. 827 & 1070;] ut a Saracenis, Panormum obtinentibus, Olivamque, Mahometo suo palam maledicentem, non audentibus ibidem interficere propter nobilitatem generis, in Africam ejecta illa sit; ubi demum agnita, fidemque professa, Martyrium fecerit: quo cognito corpus (ut sæpe alias factum in talibus casibus) in Siciliam clam relatum sit, [quo clam revectum corpus, post ipsos ejectos revelatum] sepultumque juxta Panormum; ac demum, pulsis insula Saracenis, seculo XI vel XII, manifestantibus ipsum miraculis, revelatum; & denuo turbatis ibidem rebus, vel alio casu amissum, neque retectum hactenus. Ita non multum a Latinis Lectionibus recesserit scriptor Thermitanus; antiquior a fortaßis, quam Lectiones istæ sunt, Acta secutus, aut etiam illis prior ipse: merito tamen explodendus, si Romani Imperatoris ac Gentilis Vicarium adduxit in scenam, tanto post Gentilismum a Sicilia exterminatum tempore, qui in Africam expulerit Olivam.

[6] Iam quod ad Corpus sanctum attinet; id aliquando publice ac palam fuisse honoratum, [& pars brachii Pithinæum translata,] persuadet mihi Rocchus Pirrus, Siciliæ sacræ tomo 3, ubi pag. 392, agens de Pithinæo, Cephaleditanæ diœcesis oppido, dicit, quod Oppidi Patronæ S. Olivæ Virg. & Mart. reliquiæ ex brachio, die 11 Maji, qui Translationis dies est, magna solennitate octo diebus coluntur; [ubi colitur 2 Maji.] ejusque signum eleganter sculptum circumfertur. Et quod in æde Parochiali D. Mariæ de Gratia, S. Olivæ Societas est. Hinc enim sequitur, saltem Brachium Sanctæ in publica veneratione palamq; conspicuum habitum fuisse, cum facta translatio illa est, a seculis verosimiliter non multis; alias enim tam facile ista Pithinæensium religio jam esset abolita, quam ignota nunc est reliquorum oßium positura. De hac interim operæ pretium fuerit conjectantem, haud absque fundamento, Cajetanum legere. Igitur post Vitam, qualemcumque a Cajetano collectam, dabitur er ejusdem Cajetani Annotatis Appendix, digna quæ legatur, etiam postquam placuerit Deo, pridem latentem thesaurum protrahi in lucem, sicuti protrahendum videtur fuisse pollicitus.

VITA
Ex editione Octavii Cajetani.

Oliva, Virgo & Martyr Panormi (S.)

BHL Number: 6329

EX OCT. CAIET.

[1] [Ejecta in exilium,] Beata Oliva, nobilissimorum parentum natalibus illustris, in Sicilia exorta est: quorum nobilitatis rationem nonnullam cum Pagani haberent, Olivam filiam, quam Christiana religione imbutam repererant, exilio mulctatam, Tunetum Africæ urbem rejecerunt. Ea in urbe cum aliquamdiu pauperes inter egentesque conviveret, [sanat claudum,] forte cujusdam claudi graviter ægrotantis miserta, propius ei accessit, compellavitque; Si in Christum, ejusque doctrinam crederes, absque dubio valetudinem & animæ recuperares & corporis. Cui ille: Ego vero libenter in eum credam, si sanitatem restituat. Tum Virgo, manu super ægroti caput imposita, repente sanum valentemque effecit.

[2] Atque hæc ille nequaquam tacitus intra se silentio compressit; quin vero clamando divulgare, revera alium Deum non esse, nisi quem Oliva crederet atque adoraret. Occurrensque in socium; Si vis, [blasphemum cæcum reddit,] inquit, sanus fieri, crede in Jesum Christum; & ego te ad puellam deducam, quæ me merito suo, & Christi Jesu potestate ac virtute, valentem fecit. Cui ille irridens respondit; hæc ita posse ab ea puella, quam nominaret, per Crucifixi illius virtutem geri, quo ipse modo captus oculis eo momento esset: & Nonne ille, inquiebat, pro maleficiis suis, in crucem ab Judæis, & quidem jure, est actus? Tu vero ei potestatem tantam adscribis, ut in se credentes valetudini restituere, si ægroti sint, possit? Vix hæc evomuerat, cum sensit luminis se jacturam fecisse: quamobrem exemplo ac supplicio suo coactus, recantare cum gemitibus illico cœpit, quæ cum irrisione projecerat: &, Germane, inquit, [sed pœnitentē illuminat.] peccavi graviter, verbis tuis fide negata; rogo te atque obsecro, ad puellam eam me deducas, ut capiti meo dexteram imponat, & lucem revocet oculorum: credo enim in Christum Jesum. Adductum coram se, Oliva elata manu tetigit, & ex debili ac cæco, integrum videntemque fecit. Quibus peractis, socius uterque publicis præconiis Christum Dominum, ejusque doctrinam extollere, B. Olivam celebrare animose cœperunt. Id videlicet causæ fuit, cur comprehensi, ac variis excruciati tormentorum generibus interficerentur, palmam gloriosissimi martyrii adepti.

[3] Olivam autem, quod puellari ætate esset, tota urbe cum ignominia decurrere, atque inter decurrendum cædi flagris, [Flagris cæsa, per urbem circumagitur.] tum in exilium agi jusserunt: itaque in asperam horrentemque silvam, procul ab humano consortio detrusa, intra cubilia leonum, serpentium, atque draconum commorata est aliquot annos, cum bestiis ac feris magis pacifice ac jucunde, quam si in populosis urbibus vixisset: eam enim animantes illæ, non secus ac dominam, reverebantur.

[4] [Venatores, petulantes erga se, coërcet,] Accidit, ut Tuneti Proceres nonnulli, venationis studio, in ea loca raperentur, quæ Oliva tenebat: ergo ejus formam, ac pulchritudinem conspicati, manus in eam injicere jamjam audebant. At illa, signo Crucis expresso: In virtute, dixit, mei Salvatoris Jesu Christi, vos moneo, ne me ullo modo tangatis, neve violentiæ quidquam inferatis: quod si audetis, ecce Angelus Dei mecum est, qui & illæsam me ab feris animantibus in vastitate hac per septennium defendit, & vos divinæ sententiæ gladio correptos interficiet opprimetque. Id ipsi ut acceperunt, proni in terram adoratam Virginem obsecrarunt; juberet, quæ vellet, sese ad omnia præsto fore; Credimus enim, inquiunt, alium non inveniri Deum, præter eum, qui te in hujusmodi vasta ac squalida solitudine, inter tot belluarum incursiones, immunem periculi servavit; neque ullius humanæ dapis subsidio fultam, sed angelicis, ut par est credere, acceptam conviviis, ea forma ac gratia ditavit, ut cælestis potius, quam de mortalibus una videaris.

[5] [in fide instruit, & baptizat:] Animadvertit ex hoc sermone Oliva, divinæ lucis radium in illorum hominum pectora se insinuasse; quem illa prædicationis ac doctrinæ spiritu confirmatum vehementer auxit, donec in amplissimum lumen fidei Christianæ adductos baptismi fonte lustravit, atque ad urbem remisit, ea mente ac consilio, ut doctrinam Christi tota urbe disseminarent; ita enim fore, ut martyrii palma donarentur; quam quidem gloriose consecuti sunt.

[6] Interim percrebuerat Olivæ fama, quamobrem ab Tuneti Præfecto conquiri per satellites jussa. [satellites convertit,] Sed videlicet hi cum Olivam reperissent, lucem quoque ac fidem repererunt: edoctos enim omnes de vera religione, Christianos fecit; & iisdem comitibus in urbem coram Præfecto se dedit: ac prior ex eo constanti animo quæsivit, cur se advocasset: hoc enim intelligeret, se neque metu ullo protractam, neque amore delinitam accessisse ad eum, quia quos ille ad sui vestigationem dimiserat, [tyranno cum iis se sponte offert:] eos ipsa Christi fide devinxerat; paratosque habebat pro eadem ad extrema vitæ exempla subire. Cui ille: Non possum adduci, ut credam, perversos eos viros opera tua esse, ac transversum actos. Respondit Oliva: Non perversi illi a me sunt, sed de condemnationis statu in statum salutis conversi. At ego, si quæ adstruis, vera esse intellexero, inquit ille, & te, & discipulos tuos verberibus ac tormentis interficiam. Excepit Virgo; Neque ipsi, neque vero ego tormenta tua vel minas timemus: quia sic nos in Euangelio suo Dominus noster docet: Nolite timere eos qui occidunt corpus, animam autem non possunt occidere; sed potius eum timete, qui corpus & animam potest perdere in gehennam ignis.

[7] Admiratus puellæ constantiam ac libertatem Præfectus, [in carcerem conjecta ab Angelo resicitur:] jussit in tetrum atque obscurum carcerem protrahi, atque inibi sine ullo cibo ac potione destitui. Sed desertam humanis subsidiis divina adjuverunt: nam Angelus Dei allocutionibus atque epulis refecit. Ii vero, quos ipsa jam pridem Christi religione imbuerat, cum se constanter in tormentis gererent, Martyrum sunt coronam adepti.

[8] Paucis post diebus producta de custodia, sistitur coram tyranno Oliva. [quæstioni subjecta,] Quo quidem in loco multas quæstiones & contumelias perpessa est: quæ illa omnia vel animose contempsit, vel prudentissimis responsionibus infregit, itaque præsentium nonnullos ad veram fidem reduxit. Superatus disceptationibus tyrannus provocat ad verbera: [flagris cæditur:] præcepitque tamdiu flagris cædendam, quoad ejus costæ atque ossa, distractis dissipatisque carnibus, detegerentur: quæ cum omnia perfecta essent, nihilominus Oliva de prædicatione fidei non cessabat. Atque ut iis nihil ab se profici Præfectus advertit, [suspensa sanatur,] ad alios apparatus abiit: eculeum parari jubet, puellamque suspendi, suspensam ferreis pectinibus undique dilacerari; sed nihil proficit. Quamobrem depositam eculeo in ferventis olei dolium demergit. [a fervente oleo exis illæsa:] Quo in dolio, laudes Oliva Deo canebat, integra atque hilaris; nec quidquam ex eo tormento hausit, nisi quod uncta oleo prodivit.

[9] Quod ut aspexit tyrannus, tamquam materiam suo furori recentem arripuit; & iterum eculeo alligatam faculis ardentibus ambuti jussit: facilius enim cessuram suis ignibus existimavit olivo perunctam. [securi percutitur.] Sed nihil flammæ obfuerunt; quin vero, si quæ ex prioribus suppliciis cicatrix exstiterat, rursus astrictam medicatamque obduxerunt: ministri autem ipsi, projectis facibus, ad Christum repente conversi, martyrioque coronati sunt. Suos discipulos consecuta statim Oliva est: nam dicta per tyrannum sententia, ibidem securi percussa est. Ejus anima, in specie candidæ columbæ, egressa de corpore, inspectantibus universis, Angelorum manu, cum hymnis & canticis, recepta est in cælum. Corpus vero ipsius Christianorum opera, [Corpus Panormam defertur,] qui Olivæ prædicatione conversi supererant, Tuneto raptum, atque in Siciliam translatum, in ipsa urbe Panormi vel prope muros condiderunt; cujus Virginis martyrio, ac meritis perducat nos Christus Dominus ad æterna gaudia, qui vivit in secula seculorum. Amen.

APPENDIX
De Corpore Sanctæ adhuc latente.
Ex Annotatis Octavii Cajetani.

Oliva, Virgo & Martyr Panormi (S.)

[11] [Sæpe frustra quæsitum corpus,] Diu quæritur, quis fuerit is locus, intra extrave urbem, in quo S. Olivæ corpus depositum fuit. Sæpe Panormitanorum civium in Olivam affectus, plerisque intra urbem locis, inveniendo corpori defodit: sed irrito conatu. Paucos ante annos defossa ædes S. Michaelis, energumeno quodam revelante; atque illic repertum caput nescio cujus Rosanæ, & annulus S. Olivæ, eaque ostensa ut vera: sed vana, nullaque fide, ut ab eo profecta, qui mendax ab initio fuit. Nec multo post jactum in vulgus, S. Olivæ corpus inventum, cameli corio consutum, & clam in Hispanias deportatum, purum putum mendacium fuit. Antequam opinionem meam de conditorio S. Olivæ exponam, monitum, mi lector, te velim, in ecclesia S. Olivæ (quam hodie habent Patres e familia S. Francisci de Paula, [in ipsius ecclesia latere putatur:] a quo etiam recens ædi nomen) sacellum esse, quod illam introeuntibus a læva tertium est. Illic propter aram, e cornu Epistolæ, puteus ostenditur, in quo, fama est, corpus S. Olivæ conditum esse: neque abhorrere a vero, multa suadent; I, Ædes ipsa, puteus, historia S. Olivæ; II, Prodigia; III, Loci veneratio & miracula; IV, Visa; V, Vetus opinio ac traditio.

[12] [quia ibi est puteus Sancte,] Suadet primum Ædes, quam verosimile est a majoribus nostris extructam, quo loco conditum corpus. Et puteus ipse probabilem rem facit, in quo tuto potuit condi corpus. Neque historiæ locus hic adversatur: nam prope urbis mœnia, ut in ea dicitur, est; ac centum fere passibus ab illa distat.

[13] Secundum, Prodigia. Nam cum in ore nullus ventus flatusve sentiatur, ubi tamen in puteum descenderis, ad sex fere dodrantes supra aquam, caverna intus protenditur, in qua S. Olivæ corpus esse creditur: atque ad ejus cavernæ oris ingressum, is terræ anhelitus ventusque redditur, ut lumen, quamquam magnum, & bene etiam quavis laterna occlusum, restinguat. Quin & loco numen: nam ingressum meditantes perterret, [atque intra eum caverna, nulli hactenus impune accessa:] & ingredi ausos exanimavit. Sed enim viri duo e familia S. Francisci de Paula, desiderio incensi inveniendi corporis S. Olivæ, dies aliquot pane & aqua corporisque macerationibus ac precibus transegere; demum alter ubi in puteum descendit, & ad cavernæ fores devenit, proclamare cœpit, præmori se, proin extraherent. Neque alter ab incepto destitit, sed rem periclitari maluit. Ubi ad cavernam descendit, in majore periculo fuit, pene exanimatus exinde extractus. Credendum est, nondum advenisse tempus, quo Deus thesaurum hunc nobis revelet.

[13] [dum interim ex illo curantur morbi;] Tertium. Idem persuadent loci veneratio ac miracula: nam plerique, hausta e puteo aqua potaque, præcipue quartana laborantes, convalescunt: energumenis etiam potanda traditur, quamquam ii vix, ut ebibant, adduci possunt, & cum metu bibunt, ac vociferantur, timere se illam, Olivæ nomen formidantes; ac nonnulli, aquæ potu, dæmonibus erepti.

[14] [& quia ibi aliquoties apparuit.] Quartum addo, visa, nostra fere memoria, intra annos centum. Ac primum sub annum Christi MDXVIII (quo S. Olivæ ædes familiæ S. Francisci de Paula a Collegio Sartorum tradita est) quodam die, Pater Antoninus e Panormo ex eadem familia, cum colligendis ex horto proximo pisis intenderet; profanus vir quidam feminam vidit eum consectantem, unaque cum illo pisa colligentem: qua visa offensus, accensusque noscendi cupidine, eam est consecutus: at femina pedetentim recipere se sub proximas arbores hortorum, ubi evanuit. Hæsit homo attonitus, confususque, [in horto religiosos juvans,] & conceptæ opinionis de Religiosis illis pœnitens, petita venia abscessit. Proxima nocte, dormienti Virgo se obtulit, professa Olivam esse se, quam vidisset, pauperes illos Fratres juvantem; locique illius tutelarem esse, in quo corpus suum conderetur: mox ei mappulam, in eaque panem præbuit, quam ad religiosam illam familiam perferret. Probat hujusce rei veritatem antiqua traditio, cum apud ejus cœnobii Patres, tum apud Panormitanos senes: ac præterea sacellum, quod ædificatum, quo loco D. Oliva evanuit; & adhuc manet.

[15] Sed verius, quod de pane mappaque dixi, separatim, ac ferme sub annum Christi MDLVI evenisse. [aut ad portam necessarium panem ministrans,] Tradunt enim cœnobii seniores, quibus fides; cum die quodam, panis religiosæ familiæ deesset, signumque ad prandium protraheretur; puellam, egregia forma decoraque veste, ad cœnobii fores astitisse, quæ mappam recenti cum pane perferret. Janitorem vero Virginem rogasse, qua nam esset: atque illam, Olivam respondisse. Sed Janitor alia omnia cogitans, donum intro tulit: moxque reversus, ut mappam redderet, neminem invenit. Exinde Virginem illam D. Olivam rati Patres, mappam in honore habuere: quæ diutius in eo cœnobio asservata, & ad ægrotos deferri solita. Quid illa factum, ignoro; sed audio, periisse, dum huc illuc circumfertur: quin ipsa facinoris memoria intercideret, nisi scriptis a me traderetur.

[16] In iisdem cœnobii hortis, eodemque in loco quo ædicula D. Olivæ dicata, cuidam Æthiopi, [corpus nondum inveniendum respondens,] tertii Ordinis S. Francisci de Paula, viro singulari religione, sæpe illic oranti, D. Oliva visa est. Quæ ab eo rogata, cur nollet corpus detegi suum; respondere solita erat, nondum tempus advenisse; quod cum visi fama approbat, tum viri probitas. Jam vero Christi anno MDLXXXVI quidam Ungari a nostris triremibus capti sunt, quos sacri Quæsitores, Ecclesiæ reconciliatos, per religiosas familias distribuere, ut fidei nostræ mysteriis instruerentur. Ex iis duo commissi sunt cœnobitis S. Francisci de Paula: quorum alter, cui Raduano nomen, [pallium unius e religiosis custodiens] pio in D. Olivam affectu, ejus ædiculam, in secretis cœnobii hortis, ad salutandam Martyrem sæpius adibat: in eos autem hortos Pater Pacificus de Panormo ingredi solitus, & plantas serere delectabatur. Is igitur die quodam cum hortos excoleret, pallium sub arbore reliquerat. Tum forte Raduanus, dum ad ædiculam sacram pergit, intectam Virginem insigni venustate super pallio considentem videt: quo viso offensus, malique suspicione in animum injecta, ad P. Pacificum iter intendit. Inter eundum, retro conversus, Virginem non vidit. Facinus ad cœtum Patrum cum detulisset, Virginem exstitisse. D. Olivam censuere.

[17] Alio die, cum ad eosdem hortos Raduanus pergeret, eodem in loco Virginem, ore cultuque corporis pulcherrimo, contuetur. Exquirit ab ea, quæ foret, quaque via in hortos introisset. Virgo respondit: Oliva sum. Raduanus, viso verbisque lætus, rursum interrogat; Sancta Oliva es? Ita vero, illa respondit. Quo audito, cum Raduanus accessum ad Virginem aggrederetur, [& semper se dicens S. Olivam esse.] hæc ab eo recedens evanuit, & rei memoria adhuc recens est. Hæc litteris consignasse collubitum, ne S. Olivæ beneficiorum monumenta abolerentur: utque ex hisce visis intelligeremus, nonnisi ex aliqua magna causa, ejus illam loci tutelarem præseferre, & inibi videndam sæpius offerre se solitam, certo fere argumento D. Olivæ corpus ibi conquiescere.

[18] [Eodem accedit vetus traditio.] Quintum. Idem firmat etiam vetus opinio, nobis a majoribus per manus tradita, corpus sanctissimæ Virginis & Martyris Olivæ, in ædis sibi dicatæ sacello conditum esse; in eaque caverna, ad quam aditus prope aram patet. Hæc omnia tamen non ita rem evincunt, quin possit forte deinceps certioribus indiciis alia confirmari opinio. Puta, pro ecclesia S. Michaëlis: nam pro Hispania, cui ipsam aßignat Ferrarius in Gener. Catalogo ad II Maji, nec ipse quidem Tamajus certet, agnoscens non alio fundamento id a Ferrario poni, quam quia invenerit tali die adscriptam Kalendario & Breviario Ordinis S. Mariæ de mercede, ipsis Religiosis ignorantibus causam. Hæc vero mihi non alia esse videtur, quam quia Tunetum abductam didicerint ex captivis Siculis, & translationem ejus aliquam tali die solennißime coli; aut etiam quia singulare aliquod circa captivos in Africa beneficium per eam adepti (quod tamen nunc abierit e memoria) suam gratitudinem toto Ordine testatam voluerint aliqui primarii in eo.

DE BEATO BARDONE, EX ABB. HERVELDENSI ORD. S. BENEDICTI,
ARCHIEPISCOPO MOGUNT. IN GERMANIA.

ANNO MLIII.

COMMENTARIUS PRÆVIUS.
De Actis a fere coævo scriptis, anno mortis, & cultu.

Bardo ex Abbate Herveld. Archiepiscopus Moguntinus in Germania (B.)

AUCTORE D. P. & G. H.

Nicolaus Serarius, Societatis nostræ Doctor Theologus, atque in Academia Moguntina Professor, libro 5 Moguntiacarum rerum acturus de B. Bardone, [Vita pridem desiderata,] LX Episcopo & Archiepiscopo XX, sic auspicatur sermonem: Vellem, quam Ms. codex minor extare ait, meas in manus venire potuisset S. Bardonis Vita; nihil esset quod hic de eo intexere mallem: sed quia id non licuit, cœptam tenebo rationem; colligam quæ potero ex auctoribus; [datur ex Ms. Cæsareo,] eorum, quoad licebit, semper edenda nomine. Hoc ejus votum implevit nobis Ms. codex Bibliothecæ Cæsareæ Viennensis, inter Historicos Latinos signatus superne numero 23, inferne numero 3. Hanc ergo prælo paramus, ex eaque conamur fluctuantem apud Chronologos annum mortis sic statuere, ut inde pariter elucescat, obiisse eum die XI Iunii; licet, propter festum S. Barnabæ, anniversarium ejus retrotractum videatur ad diem X.

[2] [auctore ejusdem seculi Clerico;] Auctor, manifeste coævum sese probat, sed nusquam indicat, familiarius se cognovisse Bardonem, solum num. 8 dicit; Qualis tunc esset (quando scilicet Fuldensis monasterii fuit Decanus, id est post annum MXV) adhuc viventes multi testantur, qui etiam in servo carnis tantam libertatem spiritus umquam devenisse mirantur: & de eodem, facto Præposito monasterii S. Andreæ, circa annum forte MXXVIII, num. 11, ait; Quantum se in hoc gradu fecerit spectabilem, mihi opus non est declarare; quod tot testari videntur, quot adhuc ejus exemplis illuminati reguntur. Denique num. 71, referens visionem, de Sede, morituro brevi Archiepiscopo parata, ait; Monachus expergefactus somnium hoc nobis cum magna dulcedine narravit; unde videtur colligi posse, Canonicum, aut saltem Clericum Moguntinum fuisse scriptorem, cum ista narrabantur.

[3] Triais nobis loca suggerit, in statuenda Chronotaxi observanda. Primum, dum num. 24, dicit, ordinatum Bardonem Episcopum post festivitatem Apostolorum (puta prima Dominica Iulii) pene quinquagesimo ætatis suæ anno; secundum num. 77, [ex quo, cum Chronicis coævis collato,] ubi asserit, quod Sexta fuit feria, cum sancta illa anima sancto egrederetur de corpore; tertium, quo ponit num. 79, id accidisse anno ætatis suæ plusquam septuagesimo, Episcopatus ter septeno. Primus igitur & ultimus annus Vitæ referuntur ad annum Ordinationis, quasi ad centrum. Hunc vero Lambertus Schafnaburgeusis, eodem ipso tempore vivens & Chronicon pertexens usque ad MLXXVII, videtur statuere MXXXI, sic scribendo: Arnoldus Abbatiam Herveldensem perdidit, cui Bardo successit: sed is post dimidium annum Ariboni Archiepiscopo Moguntino defuncto successit. Ast Marianus Scotus ejusdem fere ætatis, hæc ita dividit, [conficitur, Sanctum obiisse] MXXXI Aribo Archiepiscopus Moguntinus obiit. MXXXII. S. Bardo successit annis XX. Ambo interim in eo consentiunt quod Sanctus obierit an. MLI; & Marianus quidem addit quod IV Idus, id est X Junii. Ast neque isto anno, neque duorum præcedentium vel sequentium aliquo feria VI concurrit cum X Junii: concurrit autem cum eadem an. Christi MLIII dies XI Iunii, [an. 1053 XI Junii.] quo si mortuus fuerit Bardo, Ordinatus juxta Marianum an. MXXXII, & juxta Vitam mortuus anno Episcopatus ter septeno, mortuus fuerit ætatis an. XXI ferme exacto; natus præcedentis seculi an. LXXXI vel II.

[4] Wulfherus in Vita sui magistri S. Godehardi Hildesiensis Episcopi, [Sanctitati Bardonis attestantur, vita S. Godehardi,] XV annis ante Bardonem defuncti, num. 32, indicata Aribonis morte & illius succeßione in Archiepiscopatum, superfluum credidit pietatis ejus vitam & actus plenius scribere, quia, inquit, Moguntiæ, pro sanctitatis suæ merito, inter Apostolicos Sacerdotes magnifice celebratur. Leo etiam Papa IX, qui Natalem Domini, [& Leo Papa IX,] ipso quo Bardonem obiisse diximus anno Wormatiæ celebraverat, ejus postea morte audita in Italia, cum populi multitudinem ad sepulcrum concurrentem vidisset; num. 69, supra indicato. Nunc, inquit, Bardo ædificat, si ante neglexerat. Erant siquidem qui nimiæ lenitatis viventem arguerant; [qui tamen eum non canonizavit.] in quibus ipse Leo, admirabundus, & mutata circa hoc sententia, dicebat; Quis umquam hujus Sancti viri patientiam adscriberet misericordiæ, & non potius socordiæ? Non tamen credibile est quod vel ipse Leo, vel successorum aliquis Bardonem canonizarit, etsi Trithemius in Chronico dicat, post mortem, Sanctorum Catalogo insertum. Si enim plus quam vulgi opinione, in miraculis fundata, habitus fuisset Sanctus; non omisisset Moguntina ecclesia ejus festum quotannis agendum suscipere, cujus tamen rei nullum apparet indicium in Breviariis, quæ plura habemus, ab an. MCCCCXCV & deinceps cusa atque recusa; & ideo solo titulo Beati contentus cum Serario, nolui Sanctum dicere; quamvis id omnes Fastorum monasticorum collectores fecisse videam.

[5] Quod ad miracula attinet, nihil aliud finiens Auctor scribit, quam, Nunc clarescit signis & virtutibus, quæ per illum operantur divinitus; sed cum is num. 71 volentes legere sermonem, [Desideratur lib. 2 de miraculis, & 3 de Sermonibus:] quem ultimum Bardo coram Rege habuit, remittat ad tertium libellum, in quem ipsum aliosque retulerit; satis datur intelligi tripartita fuisse Acta ab eo scripta; sic ut primus libellus, Vitam; secundus, miracula; tertius, Sermones continuerit; duosque intercidisse merito doleamus. Et de Sermonibus quidem loqueus præcitatus Wolferus; Unum, inquit, perfectionis ejus privilegium dicam, quod ei in nostris confiniis a sanum sapientibus Clericis, [quorum hi, ipsi pepererunt agnomen Chrysostomi,] honoris gratia oblatum est; scilicet, ut æquivocato, cum beato Joanne Episcopo cognomine, propter dulcisonam prædicandi melodiam, Bardo Chrysostomus diceretur: quæ verba etiam in Chronico nostro Saxonico legimus.

[6] Asserit Sigebertus, Sanctitatem Bardonis per multam miraculorum gratiam patuisse; sed illustrius multo eorumdem testimonium habemus in Vita S. Annonis Coloniensis Archiepiscopi, [ista cultum ut Beati:] defuncti an. MLXXV, danda die IV Decembris, lib. 3 cap. 12, his verbis: Anno ex more stetit prope tumulum S. Bardonis Archiepiscopi, ejus nimirum sanctitate delectatus, quæ recentibus interim miraculis commendabatur … [ad cujus tumulum S. Anno Coloniensis Archiepisc.] Cernens autem quemdam toto corpore miserabiliter contractum, adhærere tumbæ beati Præsulis, isque qui esset non ignorans (fuerat enim a progenitoribus mancipium, super hæc & eleemosynarius illius, cum cineribus ob custodiam assidebat) suo more usus, contra sepulcrum stans loquebatur: Ignotos & prope nullius devotionis, ope celerrima respicis: hunc vero tuis semper innitentem obsequiis, tui juris famulum, te diligentem, te precibus assiduis inquietantem, tanta hactenus obstinatione contemnere potuisti? Si nos tuis meritis adscribere vis, quod in aliorum curationibus hic actum esse fama confirmat; in hujus reparatione confracti, nobis cernentibus, declara tuæ virtutis efficaciam. Hæc multis audientibus cum dixisset, nulla intercipiente mora, æger in pedes repente constitit: [vidit contractum erigi.] incolumitatem suam & alio memorabili signo comitante, quod absque fluore sanguinis, absque dolore nervorum, integræ sanitati momento redditus sit. Quod factum, Anno Dei servus mira lætitia suscipiens, magnoque præconio S. Bardonis nomen & meritum extollens, hymnum Te Deum laudamus, altæ vocis modulatione inchoavit, tam populo quam clero pariter eadem voce consonante signisque solenniter concrepantibus.

[7] Hæc ibi, quanto illustriora, tanto efficaciora ad persuadendum, Bardonis Anniversarium in Ecclesia Moguntina satis solenniter agi cœpisse statim a morte, licet fortaßis ritu lugubri & cum Officio defunctorum, [Videtur solitus coli 10 Junii, impedito II per festum S. Barnabæ.] ut aliis pluribus Beatis contigisse notavimus alibi. Id autem quia commode fieri non poterat vero mortis die XI Iunii, propter Apostoli Barnabæ juris antiqui festum; placuerit Clero Vigilia ejusdem, funebri obsequio opportunißima: & hinc factum sit, ut Marianus, sciens Bardonis memoriam recoli X Iunii, putaverit eum tali die obiisse. Marianum secutus Trithemius est, auctorque Florarii Ms. illos vero Monasticorum Fastorum Auctores, Wion, Menardus & Bucelinus; Ferrarius item in Catalogo Generali: a quibus nobis recedendum non putamus; ne cultui, apud Moguntinos quandoque forsitan restaurando, præjudicet festi potioris concurrentia.

[8] Atque ista, pro asserenda Bardonis Sanctitate & populari olim cultu, sufficiant; [Cum esset Archiepiscopus,] ad historiam fortaßis rerum in Episcopatu gestarum non item: Auctori enim nostro, nequaquam ea cura fuisse videtur, in explicanda enarrandaque virtutum argumenta, tamquam a se potißimum assumpta, intento. Placet igitur ad finem addere, quæ ex diversis collegit Henschenius. Hic primum ex Bruschii Catalogo Antistitum Moguntinorum excerpsit, quod Bardo templum, a Friderico, Galliarum Regis filio & Monacho, inchoatum, absolverit, consecrarique curaverit. Sed merito doceri idem Henschenius petiit, [absolvit ecclesiam S. Martini,] quo loco & anno res acta sit: cujus item Galliarum Regis filius iste fuerit, aliis omnibus scriptoribus ignotus. Itaque pluris fecit quæ de templo eodem habet Serarius pag. 734, Absolvit cœptam a Willigiso majorem Moguntinam Ecclesiam; cumque S. Stephani templum Willigisus absolvisset, cœpit major hæc vocari S. Martini; eamque, ut ait in Hirsaugiensi Chronico Trithemius, anno MXXXVII dedicavit, Conrado Imperatore Episcopisque multis & Abbatibus præsentibus, IV Iduum Novembris. Sanctus Bardo, inquit Marianus, Archiepiscopus, præsente Conrado Imperatore, Indictione V, IV Idus Novembris, consecravit monasterium S. Martini, Sedis Moguntinensis Archiepiscopatus, imo omnium Francorum, in honore S. Martini cum multis Episcopis & venerabilibus viris. Verba ultima e Ms. Francofurtensi restituenda, quæ in editis libris desunt. Narrationi huic assentitur Ms. Codex minor, sed præsentium Episcoporum numerum definit XVII; [dotavit basilicam S. Joannis,] & de ea quæ S. Joannis dicitur Ecclesia, subdit: S. Ioannis basilica collegiata, juxta Metropolitanam Moguntiæ posita, non modicæ devotionis extat: quam idem Bardo sanctus Episcopus, pro remedio animæ suæ, dotavit. Veteribus ejus rebus, cum dote & congregatione, in novam S. Martini transtulit; & in hac veteri S. Ioannis, de qua priorem congregationem transtulerat, prædiis sua industria acquisitis, novam congregationem restituit. Hactenus Serarius citatus. [unxit Agnetam Imperatricem,]

[9] Dictus Conradus Imperator, vita functus est IV Iunii an. MXXXIX; eique succeßit filius Henricus III, dictus Niger: qui cum habuisset uxorem, Regis Danorum filiam Guniheldam; ea absque liberis mortua, duxit alteram Agnetam, Guilielmi Pictaviensis filiam, an. MXLIII: quam anno sequente apud Moguntiam ab Archiepiscopo Bardone ungi faciens, regalibus ibi nuptiis in Ingelheim copulavit. Uti indicant Marianus, Conradus Urspergensis, [Concilium cum S. Leone IX celebravit.] aliique. Dedimus XIX Aprilis varia Acta S. Leonis IX, Pontificis Romani, ad eam dignitatem designati Wormatiæ an. MXLVIII, & sequenti anno Romæ electi in Hypapante Domini secunda Februarii; ac die duodecima ejusdem mensis coronati. Hic eodem anno venit in Germaniam, & Moguntiæ Concilium celebravit, cum Archiepiscopo Bardone Moguntino, aliisque ad quadraginta Episcopis, ubi hæresis Simoniaca & nefanda Sacerdotum conjugia sunt damnata: quæ ibidem in Commentario Prævio num. 12 latius explicantur, & quatenus Bardonem attingunt, hic sufficit indicasse. [Imago ejus apud Serarium.]

[10] Porro apud jam sæpe laudatum Serarium, Bardonis quidem, ut aliorum Sanctorum de quibus agit, imago exhibetur, quasi coram populo prædicantis, sed absque diademate & sub solo titulo Beati; ad quatuor vero angulos idem exprimitur, quadrupliciter. Ac primo quasi præsidens in Synodo diœcesana, inter Clericos Monachosque: quod uti ab illo neglectum non existimo, sic doleo non posse auctoritate positiva probare. Secundus angulus coronationem exhibet Imperatricis præfatæ; tertius, fabricandæ ecclesiæ intentum Episcopum; quartus Annonem Coloniensem, præsentem miraculo supra relato; quæ ulteriori probatione non egent. [Sepulcrum in crypta fuisse dicitur,] Quoniam autem miraculum istud coram sepulcro patratum fuit, quod ibi exprimitur votivis circum anathematis ornatum; placet cum eodem Serario annotare, quod in ejus minori Ms. sic legitur. Sepelitur in ecclesia Moguntina in crypta, quæ tum in medio ecclesiæ fuit: nunc autem ibidem per Joannem Archiepiscopum altare S. Martini constructum est. Nullos, ante hoc præsens seculum, eo nomine Præsules Moguntia habuit, [cujus sec. 14 adhuc supererat Epitaphium;] præterquam seculo XIV exeunte duos; quorum primus Luxemburgius, an. MCCCXXI ex Argentinensi Episcopatu huc translatus, post biennium exceßit e vivis; Nassavius alter, ab an. MCCCXCVI ad CCCCXIX Sedem tenuit: quod notatum oportuit, propter sequentia prædicti Ms. verba: Epitaphii autem illius lapis in latere ipsius altaris cernitur. Ad quæ verba Serarius; Quæsivi illum, sed non inveni.

[11] [sec. 16 abolitum,] Periit ergo, ultimum illud Bardonis apud Moguntinos mnemosynon, anno verosimiliter MDLII; quo in urbem irrumpens Albertus Brandeburgicus, Lutherano poculo ebrius, etsi urbis muros & propugnacula non diruit; quæ tamen muris & propugnaculis omnibus erant meliora ac sanctiora, templa S. Victoris, S. Albani, S. Crucis, sacrilegis barbarisque flammis absumpfit, teste Serario pag. 28. Nec dubitem, quin ea quibus flamma pepercit, multipliciter deformaverit, idem Lutheranus furor, sacris omnibus infestus; ut in his censeri poßit fuisse altare illud, in cujus latere seculo XIV solus Epitaphii lapis extabat. Quid autem sepulcrum? [sicut antea dirutus fuerat tumulus, forte an. 1137.] Id jam antea dißipatum, credo ruinis ecclesiæ involutum fuisse. Etenim, ut taceam incendia anni MCXXXI & MCXXXVII, quibus incertum utrum quid passa Metropolitana ecclesia sit; vix dubitem hanc quoque fuisse dirutam, quando ab Imperatore Friderico Barbarossa an. MCLXIII, ob Arnoldi Episcopi funestam cædem, eversam & pene (ut locutus est veterum quidam) ex fundata Moguntia fuit … jacuitque in squalore & suis ruderibus ac ruinis annos XXXVI; quoad usque Imperator Ottho quartus annueret, ut restruere destructam liceret, an. Domini MCC, ut refert Mariani Scoti Appendix. Ita Serarius pag. 28 & 35. Quæ eo dixerim, ut intelligatur, quibus calamitatibus obscuratus fuerit tumulus B. Bardonis, & qualiscumque illius cultus, in solis antiquis scriptis remanserit, ideo in hoc opere solicitius vindicandus. Iisdem etiam calamitatibus tribuatur, quod Lambertus atque Marianus, istius ævi Chronologi, minus recte definierint annum mortis.

ACTORUM LIB. I.
De vita, virtutibus, & obitu Bardonis, Auctore Clerico fere coævo
ex Ms. Bibliothecæ Cæsareæ.

Bardo ex Abbate Herveld. Archiepiscopus Moguntinus in Germania (B.)

BHL Number: 0977

A. CLERICO MOG. EX MS.

SYLLABUS CAPITUM.

I De infantia sancti Viri. num.
II Quod Monachus effectus est 4
III De benignitate ejus, & quomodo Fratrum obedientias accepit.
IV Prophetia ejus prima de Episcopatu. 5
V Quod Decanus electus est: & quod acetum, Fratribus negatum, jussit effundi. 8
VI Quomodo Abbas Richardus novum monasterium, ædificatum noviter, commendaverit ei. 10
VII De adventu Conradi Regis ad Fuldam, & de benedictione a sancto viro accepta 12
VIII Quod Abbas Verdensium constituitur. 13
IX Quod Abbas Herveldensium constituitur. 14
X Secunda prophetia de Episcopatu. 17
XI De morte Aribonis, Maguntini Episcopi. 18
XII De visione Abbatis Richardi; & quod prophetaverit, hunc sanctum virum futurum Episcopum. 19
XIII Ubi convenientes in diversorio alter alterius intellexerit præscientiam. 21
XIV Ubi Episcopus ordinatus est. 22
XV De reprehensione invidorum. 25
XVI Sermo sancti viri, in natale S. Joannis Euangelistæ declamatus. 26
XVII Morasticon de eo. 57
XVIII Quomodo reprehendentem se scutella aurea donarit. 61
XIX De ignotis volucribus, ad eum venientibus. 63
XX De lumine, ante eum cælitus accenso. 66
XXI Ubi carnem mutavit in piscem. 67
XXII De adversis virtutibus ejus. Quomodo Papa Leo & ipse Sanctissimus eum in exemplum assumpserit: & quomodo homicidam a sententia absolverit. 68
XXIII De humilitate ejus, & visu Fuldensis cujusdam. 70
XXIV Quomodo in Pentecoste ad Regem veniens, per Sermonem omnibus de obitu suo prophetaverit. 71
XXV Ubi infirmatus est. 74
XXVI Quam lætus sanctam animam reddiderit. 75
XXVII De arida arbore, quæ aquas salubres emanat illa feria, qua infusa est lavacro ejus sancti corporis. 77
XXVIII Ubi sepultus est in ecclesia S. Martini 78
XXIX Capitulum de libro Job. 80

CAPUT I.
Bardonis natales, institutio, monachatus, & egregius in litteris ac virtute profectus.

CAPUT I

[1] Bardo, qui & a Bardon, id est filius Dei, interpretari potest, ex oppido Germaniæ, [b Wederovia] secundo Ottone Romanam monarchiam administrante, bonis ex parentibus, optimus c natus est filius: cujus pater Adalbero, mater vero [Christina] quantæ sanctitatis fuerint, absque meo labore loquuntur mirabilia, quæ ad eorum sepulchra fiunt inenarrabilia. Igitur fratres ejus, Helizo (barbarismatice vero, [Piis parentibus natus;] ab eo quod Heliseus est, credimus d mutatum) & e Harderath, omnisque illa prosapia, & in Catholica fide probatissima, & expers omnis suspicionis [ac] maculæ, & tantæ virtutis habita est; ut si aliquid generi demas, id virtutibus addas. Fortes in armis, in fide præcipui; quod Regi debebant, administrabant strenue; quod Deo debebant, optime. Tali ex radice palmes ortus est, qui accepto fervore verissimi solis in uvas virtutum intumuerit; omnique, sitienti salutem, poculum vitæ postmodum effuderit: eo quod seipsum sibi abnegaverit, & arrepta cruce mortificandi terrena sua membra, Dominum secutus sit.

[2] f Secundum Catholicam igitur Religionem sacrosancti sanguinis Christi tinctum baptismate, [& a patrino, Galea, Agno, Psalterio donatus, non sine præsagio,] quidam compater ejus, admirabili donavit munere, Galea, Agno, Psalterio. Per quæ dona materialia, adverti possunt ejus facta spiritalia: scilicet ut in primordio secundæ nativitatis, nobis resplendeat prodigium totius sequentis ætatis. In Galea quidem, quomodo septus armis spiritalibus nunquam deserviebat voluptatibus carnalibus: & in Agno præfigurata patientia, quæ multa eum comitata est a prima adolescentia. In Psalterii præfigurarione, quantum postmodum profecit psalmodiæ meditatione. Parentes siquidem ejus & in divina sapientes, & in humana prudentes, [totum illud puer discit.] post ablactationem, puerum cum ipso Psalterio, in loco cuidam vetulæ, nomine Benedicta, tradebant ad erudiendum litteras. Illa vero vetula, in infantulo suum solata senium, quidquid novit docuit eum, in gremio suo positum: & inter pie desipiendum susurrum, brevi illum totum edocuit Psalterium. Ipse vero horum non immemor, post factus Episcopus jam gerontæ g nutricis factus est nutricius, inopiamque ejus multis solabatur largitionibus.

[3] Non multo post, cum didicisset Psalterium, a parentibus Fuldam deportatus est, ibique sub Archanbaldo h Abbate Scholaribus aliis appositus, mirum in modum tenera ætas sapienti utebatur consilio: [Abbati Fuldensi traditus ad litteras,] cum quidem, spretis humanaæ philosophiæ phaleris, fragilitatem meditabatur vitæ præsentis; & quamquam in scholari facundia desudaret magistri timore, in ecclesiastica tamen simplicitate toto mentis versabatur tenore, in Psalterio Ambrosiano, Euangeliis, & talibus ceteris. Quare justo divino judicio, in utroque ditatus est amodo; & intus eum informante Spiritus sancti magisterio, suo defraudatus non est desiderio: sed sitienti pectore sapientiæ fluenta hauriebat, & satis firma memoria hausta digerebat.

II

[4] * Postquam autem ætatem juvenilem consecutus est, [plus divinæ quammundanæ scientiæ studet] piæ mortificationis libens assumpsit habitum, monachicum scilicet indutus vestitum: & quod ejusmodi professus est indumento, virtutum non negavit emolumento: sed sicut cucullam accepit, in qua pia Christi signatur infantia; & scapulare, quod quadratura sui perfecta designat opera; ita, secundum Apostolum Petrum, quasi modo genitus infans rationabilis, [& fit Monachus:] sine dolo lac simplicitatis concupivit; ex quo lactatus, virtutum ætatem acquisivit. [1 Pet. 2, 2] Brantholio etiam Præposito Fuldensi adhærens, affinis sui simplicitate dilectus est nimis: quare in ea disceptatione, [magistro suo in adversis fideliter adheret.] qua Archanbaldus Maguntinæ Sedis Episcopus contra Brantholium, Abbatem scilicet in Fulda subrogatum, desæviit; & eum, sine divino humanoque judicio, ab Henrico Imperatore sua dignitate i destitui fecit; exeuntibus cunctis ingenuis & liberis, hic sanctus vir, non fortunæ, sed virtutis amicus, Brantholium secutus est; & cujus lætis communicavit, ejus nec tristia recusavit: tantoque tempore permansit cum eo, usque dum calumnia illa interventu solaminis k sedaretur: sicque, sub Abbate l Bobbone, ad nidum suæ rediit professionis; & pauper rebus, dives vero spiritu incoluit dilectæ locum habitationis.

III

[5] Suæ saluti vacans, Fratrum studuit utilitati; totusque deditus erat inedicibili benignitati; [Fuldam regressus] & ex parvo quod valuit, ex toto Fratribus prodesse voluit; pro eis serviendo, legendo, & cetera quæ monasterialis usus novit agendo. Ita quoque circumquaque illis collectis Fratribus, (quoniam enutriti ibi pene omnes exierunt) brevi complacuit ita, ut prius innotesceret beneficio, quam reditus sui spatio. Visa igitur in Fratres ejus benignitate, quamvis voluntatem sæpe frustrante paupertate, aliquoties in conventiculis suis privatis, verum illi dantes testimonium benignitatis, querebantur inopiam ejus spontaneæ paupertatis; & piis ejus primoribus dignum eum mussitabant qui imperaret senioribus. Quod & factum est: nam vir Dei, [Fratribus valde prodest:] simul cum gradibus ætatis scandens etiam gradus dignitatis, opinioni eorum nequaquam se minorem, sed centuplicato fœnore majorem ad modum [ostendebat]; ut gratulantibus electoribus ejus singulis, multi eum dicerent, suis primitus esse electum consiliis.

[6] Fuit etiam in scala provectionis ejus quoddam admirabile, omniumque memoratu probabile; [benignus erga omnes] quoniam in monasterio nulla fuit obedientia, quæ non administraretur ejus diligentia: qui incipiens a minimis, finem scandendi fecit in maximis. Nam frugalitati deditus fraternæ, lucratus est sibi nomen dignitatis paternæ: quemcumque enim Fratrum angebat alicujus rei necessitas, evadendi necessitatem solatium primum sancti Patris fuerat largitas: nec fefellit aliquem spes ejusmodi, quia nec habuit nec acquirere potuit, quod petebatur, si negabat alicui. Quod tamen quia accidere inevitabile est, si aliquando evenit, pie consolatus petentem, anxietatis ejus curas ademit; & si aliquem vacuum dimisit dono, non tamen sermone bono; memor illius; Sermo bonus super datum optimum. Vir itaque mellifluæ dulcedinis, nil aliud agens studensque quam moribus consenescere, & e contra bene faciendi voluntate semper juvenescere; nullum tempuslasciviæ, nullum dedit otio: sed quod agi oporteret serio, & didicit legendo, [proprio nihilominus intentus profectui.] & inculcavit faciendo. Quare mundus corde & corpore, sicut scriptum est, Beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt, sancti Spiritus factus sacrarium, illum inhabitatorem promeruit, qui ait; Si quis diligit mesermonem meum servabit, & Pater meus diliget eum, & ad eum veniemus, & mansionem apud eum faciemus. [Mat. 5, 8, Joa. 14, 23] Filicem carnalis cogitationis penitus eradicans falce spiritalis operationis, quidquid offendere posset oculos convivantis amici, sollicitus abstulit; & quo illum advocari & delectari crederet, providus intulit. Illum amavit, illum suspiravit: & quia carne gravidatus, quo spiritu eum secutus est, corpusculo non potuit ascendere; illum, etiam cum præsens esset, ad se invitavit descendere.

IV

[7] Unde, ut scriptum est, Ibunt de virtute in virtutem; jam illum divini consilii consortem cælestis novit curia, [Rogatus cur tam sedulo legeret S. Gregorium de cura Pastor.] & amicum Dei in terra degentem inplevere cælestia sancti Spiritus oracula: ita ut in eum divinitus conferretur prophetiæ gratia. [Ps. 83, 8] Nam inter cetera sanctæ Scripturæ flumina, quæ sitibundus bibebat, & bibendo sitiebat, pius Domini discipulus Pastoralem curam [S. Gregorii] maxime diligebat, eamque sine intermissa sedulitate legebat. Quod familiares ejus fieri videntes, non sine divina voluntate, quamvis casu (ut dicitur) operante, quadam die illum percunctati sunt, quanam causa hoc ageret, ut hunc librum præ omnibus tanta cum diligentia legeret. Quibus sanctus Pater jucunde, & (ut ita dicam) ridiculose respondit. [prædicit se Abbatem futurum.] Adhuc, inquit, cum Rex stultus veniet, & nullum antistare volentem inveniet, forsitan me constituet Antistitem: ad quod necesse est me provideam scientem. Tunc omnibus secum ridentibus, nihilque minus suspicantibus quam ridendo declaravit; quod ipse noverat futurum, acsi possibile enuntiavit. His etiam pollens virtutibus, cum perfecta mente perfectam simul ætatem arripuit: jamque quartam annorum septimanam, juventutem scilicet egressus; quintam septimanam m, quæ etiam ad virile robur ducitur, ingressus est.

ANNOTATA D. P.

a Hebræis quidem & Frisiis nostris Bar significat filium, puerum: sed Deum, nec Hebraica nec Cimbricalingua hic inveniet, nisi forte sumptum a Latinis. Si vera origo nominis quæratur; primo intelligendum, quod Bardo (sicut & cetera omnia propria Teutonum ac Francorum nomina in o desinentia) sit diminutivum a Bartholdo vel Bartulfo; sic Gothilo & Gozilo idem sunt, quod Gottofridus vel Godofredus; Eppo, idem quod Egbertur vel Eberhardus; Cuno Conradus; aliaque infinita. Bard autem, unde initium nominis, Gladium significat, latum ac longum fere ad hominis staturam, a quorum usu Langobardis olim nomen fuit; idem etiam significat Barbam, sed quam parum facere credo ad nominum explicationem.

b Deerat nomen oppidi in Ms. Cæsareo, sed suppletur ipsum, uti & nomen matris, ex Bruscio, qui in Catalogo Epp. Mogunt. num. 38; Bardo, inquit, ex nobili Wederoviæ familia de Oppreshoven natus, patre Adelberto, matre Christina. Wederovia, sive Veteravia, uti nunc appellatur, provincia est ampla ad dexteram Rheni ripam infra Moguntiam.

c Qui obiit anno ætatis suæ plusquam septuagesimo (ut dicitur num. 79) Christi 1053, potuit natus fuisse anno 982 circiter, non multis annis post mortem Otthonis I, obitam an. 973; nam & infra num. 24 dicitur an. 1031 fuisse pene quinquagenarius.

d Imo potius a Teutonico Helizachar, vel alio simili, diminutivum; cujus nominis Cancellarius, idemque S. Maximini apud Treviros Abbas, frequenter subscribitur diplomatis Ludovici Pii.

e Harderath, Teutonicum æque nomen, Consilium cordis aptum significare.

f Compater paßim quidem is dicitur, qui ex baptismo, ejusdem filii quasi cum altero pater fit, sed hic dicitur cum respectu ad ipsum susceptum, alias solitus dici Patrinus, seu Pater lustricus.

g Geron, gerontis; Γήρων, γήροντος, senex.

h Arkanbaldus, anno 983 factus Abbas Fuldensis, 1011 Archiepiscopus Moguntinus, obiisse dicitur a Serario in Monumentis Fuld. an. 1031.

i Chronicon Saxon. ad an. 1013, Rex (S. Henricus) stultorum depravatus consilio, Fuldensis monasterii bona mirabiliter diripuit, dum sibi Fratrum vita displicuit; &, data occasione corrigendi, invaluit potestas destruendi. Diffugiunt hac & illac vagantes, qui erant cœnobitæ jugum Christi ferentes. Dithmarus autem libro 6, B. Abbas Fuldensis deponitur; & succedente sibi Poppone converso, & tunc Laurissamensis Pastore, hoc monasterium, Confratribns late discedentibus, a priori statu mutatur, novis Laurishamo adductis incolis.

k Brantholio scilicet, non quidem in Abbatiam restituto, sed ad Episcopatum promoto: Nam (sicut in Chron. Hirsaug. Trithemius scribit) Brando ex Abbate Fuldensi decimus Episcopus Halverstatensis, vir prudens & reverendus, claruit circa hæc tempora: idem verosimiliter qui hic Brantholius.

l Bobbo, alias Poppo, diminutivum a Bobboleno vel Poppoleno. Catalogi Fuldensium, dißimulato tam Brandonis quam Popponis regimine, Arkanbaldo immediate substituunt Richardum, cujus subscriptionem, pro anno 1014 allegatam a Baronio, Serarius rectius dissert ad an. 1017; idque eo liberius, quod diploma, cui Richardus, ut Abbas Fuldensis subscribit, anno careat.

m Hac phrasi notatur annus ætatis 29: sed si sequentia spectes, deest huic calculo una fere septimana annorum: natus enim anno 982, nec regressus Fuldani ante 1015 vel serius, tempore aliquo eguit, ut ita se probaret Monachis, ut Decanum sibi a Richardo Abbate postularent, quemadmodum mox dicitur cap. seq.

CAPUT II.
Ex Decano Fuldensi factus Præpositus S. Andreæ, Werthinensi & Hersfeldensi Abbatiis donatur.

V

[8] Memor igitur cælestis Sponsus amici sui, summus Rex militis sui, & corona gloriæ coronavit indutum, & circumsepsit armis virtutum; [Electus Decanus Fudensis sub Richardo Abbate,] muniens eum clypeo humilitatis, galeatum patientia simplicitatis, & circumcinctum gladio discretionis, adornavit sagittis prædicationis; & protectum thorace justitiæ salutaris, superinduit eum chlamyde castitatis; humilemque propter se, divina Majestas exaltavit apud se. Videntes enim Cœnobitæ militem Christi, sine fatigatione in procinctu positum; concedente Abbate a Richardo, unanimes Decanum elegerunt; & conviatores, angustæ viæ, quæ ducit ad vitam, ducem fecerunt, qui nec ad dexteram declinaret, nec ad sinistram; acsi diceret ad eum Dominus, Amice, ascende superius. Qualis tunc esset, adhuc viventes multi testantur; qui etiam in servo carnis, tantam libertatem spiritus unquam devenisse, mirantur. Memorem enim eum illius, Judicem te constituerunt; noli extolli, sed esto cum illis quasi unius ex illis; cum dignitate gradus & morum maturitate, cunctos humilitate subsequi, vel invitus fateri deberes. [Ecli. 32, 1]

[9] Inter magnos maximus, & inter parvos minimus, majoribus formidabilem, [magna cum laude satisfacit officio:] minoribus se dedit amabilem. Minores ad eum, ut ad patrem, accedebant; quem majores, ut judicem, attendebant: quia quod caritas jubebat, negligere nesciebat. Nullum condemnavit, nullum judicavit: & cum interrogat Petrus, utrum dimittat usque septies, hic septuplicavit septuagies septies. Quod si etiam a quoquam aliquando putredinem vulneris ferro correptionis abscidit; illico se hominem esse memor, fomentum indulgentiæ super ægrotum linivit. Quidquid in monasterio erat, omnium, ut debuit, esse docebat; nec obedientias habentes, non habentibus; [vult omnia omnibus esse communia.] sed non habentes, præposuit habentibus. Unde cum quidam Cellarius ibi cubam b aceto plenam haberet, unde negaret Fratribus, mittentibus ad se, sæpius quam daret; proprietas hæc servatoris ad Patrem delata est. Qui memor olei, quod negatum Diacono beatus Pater c Benedictus foras jussit projici; eadem sancti Spiritus benedictione benedictus; Ex hac, inquit, maledictione non gustabitur ulterius: & sine dilatione totum jussit effundi.

VI

[10] Interea prædictus bonæ memoriæ Richardus Abbas, [Ædificato ad Occidentem novo monasterio,] regionem loci ejusdem Fuldæ, ordinemque Basilicarum in circuitu d positarum, mente rationeque circumiens; invenit aliquid addere se posse, quod & placeret rationi, & aptum fieret divinæ benedictioni. Versus enim Septemtrionem oppositus, in loco, qui dicitur Mons-episcopi e, eamdem plagam sustinenti, semper Virginis Mariæ vidit oratorium; altrinsecus autem sanctorum Joannis Baptistæ f & Euangeliste basilicam ad Austrum: [itemque] in partibus Orientis, ubi in loco g Uvesbergh beato Petro h templum dedicatum invenit; [cumque] ad Occidentem reverteretur, & hanc cæli plagam tali videret benedictione vacasse; intellexit vir Domini, meritis suis augendis divinam providentiam hanc plagam reservasse. Dilatans ergo trigonum, dico tres ecclesias, in latus triangulum in partibus Occidentis sitas; [ad] Longum-pontem ad ripam aquæ Fuldæ, tetragrammum integravit quadrangulum: & constructo in Occidentis partibus cœnobio in honore S. Andreæ, indidit vocabulum ut Novum diceretur i monasterium: in quo pii Patris meritum est laudabile & ingenium annumerabile, qui hoc excogitavit; ut a Septemtrione ad Meridiem Virgo respiceret Virginem, & ab Ortu solis in Occasum Apostolus Fratrem.

[11] [Præpositus instituitur Bardo;] Habito ergo consilio, teneram filiam Abbas sancto viro commendavit; ut & temporibus infantiæ lacte pasceretur, & sine austeritate disciplinata doceretur; cum vir perfectæ vitæ pie se conformaret infantiæ, nutricum more: &, si assuescebat ad pedes Domini vitæ theoreticæ; gnarum tamen se ostendebat & practicæ; imitans illum, qui cum tantæ claritatis esset ut desiderarent in eum Angeli prospicere, assumpta obscuritate carnis nostro inventus est in corpore. Quantum se in hoc gradu fecerit spectabilem, mihi opus non est declarare: quod tot testari videntur quot adhuc ejus exemplis illuminati reguntur.

VII

[12] Appropinquavit interim quod scriptum est, Ecce intelliget servus meus, exaltabitur & elevabitur, & sublimis erit valde: [quem ibi inveniens Conradus Rex,] quia quem sanctus accendebat Spiritus, abscondere non potuit modius. [Isa. 52, 13] Venit enim iisdem diebus Rex Conradus k Fuldam: & a beato Patre Richardo ad novellam adductus est filiam: ubi tum nutricius ejusdem filiæ, vir scilicet prædictus, obviam illis egressus est; &, ut erat mitis & urbanissime educatus, congruo honore suscepit eos. Sed quia non inaniter venit, quem divina misit providentia; postquam oratione petita ecclesiam egressus est, singula de hoc loco percunctatus, quæ illi essent servitia, qui Fratres, quis Pater; cum omnia resciret, hunc etiam Patrem ex nomine audiret; subito repletus summo gaudio, quod eum videret quem dudum sibi diu multumque fama loquebatur; iterato salutatum, amplexatum, osculatum, [collaudat & exaltare promittit.] promisit se, cum primum nancisceretur copiam aut tempus, non dimitteret se, nisi redderet exaltatum. Erat quoque hic Dei servus l Reginæ consanguineus, & exinde promissionis facilior fiebat accessus: qui satisfaciens Regiæ dignitati, quod etiam ipse potuit non prætermisit; sed dedit videlicet Kliotetram m, regio decore præparatam; quam illuc venturo, jussu & permissu Abbatis sui Richardi, præparavit. Tunc denuo exhilaratus Rex, accepta benedictione (erat enim dulce, etsi non necessarium, quod dedit caritas) lætus egressus [est] multum affirmata promissione.

VIII

[13] Memor autem Imperator promissi, non multo post, misso nuntio ad Richardum Abbatem, præfatum sanctum virum sibi mitti præcepit. [Ergo vocatum in aulam] Fama vulgatum est illico; pium Patrem a Rege vocari. Flentibus ergo discipulis nuper congregatis, aliisque familiaribus, quos & monitis illustrabat & exemplis sustentabat; Regi missus est. Quem honorifice suscipiens Imperator, circumstantibus amicis eum ostendit, dicens; Audistis, ait, de Bardone Fuldense aliqua? Ajunt illi, Multa. Quænam? inquit. Qui dixerunt; Optima quæque. Et Rex, Si, inquit, audistis, credite quia vera sunt. Hic est ille ipse, ait, quem veraciter laudamus, aut quis sit laudabilis ignoramus. Deinde exposito beneficio quod a pio Patre susceperat, omnibus amabilem & honorabilem reddidit. Post hæc promovit eum Imperator inter amicos, fecitque eum Abbatem Werdinensium n, dicens; Sicut audivimus de te, sic videamus. Tunc satis benevole tractatum, [facit Abbatem Werthinensem:] ad commissum ovile cum honore dimisit eum de conspectu Regiæ assistentiæ Audito autem discipuli & amici ejus, quia magnificavit ejus [absentiæ] tristitiam eventus lætitia, solabantur, securi de moribus, certi de vita; quia quem bene subditum videbant, bene etiam præesse posse sciebant.

IX

[14] Ipse vero, quod dicitur Potentia, contemnens; &, quod Paternitas, attendens; [unde ipse nihilo elatior,] ad consuetos mores conversus, nec aliquid immutans (nisi forte ut scriptum est, Ibunt de virtute in virtutem) illud sibi dicebat sedulus, Quanto magnus es, humilia te in omnibus. Qua de re impleta est in illo Scriptura, dicens: Super quem requiescet Spiritus meus, nisi super humilem & quietum & trementem sermones meos? [Isa. 66, 2] Sed & illud, Ecce servus meus, suscipiam eum; electus meus, complacuit sibi in illo animæ meæ *. [Id. 42, 1] Quasi enim nulla essent quæ fecit sibi Deus, ita visa sunt datori parva, ut, ad ostendenda dilecti sui merita, pro nihilo ducerentur beneficia præterita. Ergo opus erat novis honoribus, ut rursus & potestate cresceret, qui novis semper crescebat virtutibus, [etiam Hersveldensi Abbatiæ donatur.] unde acsi monogamus paupertate premeretur, digamus subito factus est; tradita ei a Rege Herveldia o, Pastoris sui morte viduata. Servus autem Dei, videns quia caritas exigit, non tantum quæ sibi prosunt, sed quæ magis alteri; quæ caritatis sunt cogitavit, loquebatur, & fecit: ut quocumque divina voluntate Pastor statueretur, nihil umquam [nisi] dulce videri a subditis etiam diceretur. Qua de re tamen argumentari potest vita ejus omniumque communiter; quia qui placuerit his in quos habet potestatem, necessario placebit his in quos privatus solam exhibet caritatem.

[15] [Detractore: odit;] Illam diaboli adinventionem, dico detractionem; illud irremediabile vitium, aut potius veneficium, fraternam in invicem accusationem, acsi fieret inde reus homicidii, penitus abhorruit, abjecit, & respuit; illud memorans sedulo, Quoniam projectus est accusator fratrum nostrorum. [Apoc. 12, 10] Si quis adulando ad eum absconse clamque venerat; & hoc & illud, si forte negligentias aliquas viderat, enarraverat; Vos, inquiens, nescitis quanta surgat nostro periculo protervia, quanta insolentia, arrogantia; neminem juventus reveretur; pro nihilo reverentia seniorum habetur: patienter ille parumper audiens; Quid? inquit, quid ait Decanus? [defectus suorum patienter tolerat;] Illo dissimulante omnemque in partem accusationem temperante; Decanum, inquit, habent: ille Magister est, Pater ego: quod ipse me celaverit, scire fas non est. Sic itaque ut prudens apicula, circumquaque collectis virtutum floribus, in alveario suorum cœnobiorum, quocumque mansitabat, & memoriam dulcedinis & fructum reliquit pinguedinis.

[16] Dicat nunc aliquis de hoc famulo Dei, utrum illi Dominus largiens largior, [gratia Dei multipliciter repletus,] an hic foret humilior? Respondebimus, majus quidem nos non novisse, magnum tamen utrumque nosse; & quam largus Dominus, humilis erat famulus; & quam humilis famulus, largus erat Dominus: quidquid tamen hoc erat, Dei erat gratia, ut hic humilis esset in promerendo, & ipse largus in reddendo. [Rom. 11, 35] Sed quid dicimus, reddendo? cum scriptum sit, Aut quis prior dedit ei, & retribuetur ei? quoniam ex ipso, & per ipsum, & in ipso sunt omnia; ipsi honor & gloria in secula seculorum, Amen; qui transgressorem præcepti sui non rejicit, sed revocat; non perdit, sed reparat; qui promerenti mala, reddidit bona; qui seductum revocavit, jacentem erexit, qui filium iræ fovit misericordia, servum peccati libertatis gratia; cujus opus pietas, flagellum caritas, misericordia justitia, justitia misericordia; cujus voluntas opus, imperium salus, præmium ineffabile, consilium admirabile; qui salvat gratis, illi gratis qui servit: servire ei regnare est. Et quis serviet? Ecce in isto servo Dei quam largus esset non comprehendimus. Et quid dicemus? Non tantum sufficiebat ei ut hic carne in terra gravidatus, cælum inhabitaret spiritu; nisi etiam ipse clementissime descendens, ejus inhabitaret spiritum; ut impleret, quod ait, Ego sto ostium & pulso; si quis audierit vocem meam & aperuerit mihi, intrabo ad eum, & cœnabo cum illo. [Apoc. 3, 20] Vere enim ad hunc, & potius in hunc intravit, quem secreti sui conscium faciendo lætificavit; ut, quia non multum eum lætificavit potestate terrestri, lætificaret (ut dignum erat) præscientia cælesti.

X

[17] Rursum spiritus prophetiæ reddidit eum clarum; rursus quod electus esset & præelectus apud se, [etiam prophetico spiritu,] etsi obscure, fecit planum. Abbas enim duorum locorum, cum Solennitate quadam ad Regem venisset, stans juxta primos, utpote Archipræsulem Maguntiæ Arribonem p, contigit eum ferulam optimam in manu portare, ut hæc solet potestas. Cui ait Episcopus temere (erat enim Noricus q genere) Heus Abbas! hæc ferula convenientius imperaret manu nostra, quam vestra. Ille autem, ut erat filius caritatis, econtra placide respondit: Et si placet vobis, non multum difficile est, ut acquiratis: & tacuerunt ambo. Cumque venisset Abbas ad r caminatam, sumpta ferula & ferro mire celato, in quo Missales s oblatæ coquebantur, & quodam sarcile t ex lana Græco facto opere, per manus Rohingi u, qui tunc secum commanens postea ad Fuldam imperabat, hæc omnia supradicto misit Episcopo. Illi autem revertenti ait servus Dei: [prædicit se futurum Archiepiscopum.] Quonam modo nostra accepta est oblatio? Illi hæsitanti, ait ipse, Quonam modo? eja dic. Qui ait, Satis bene. Et, Satis? inquit: movensque caput ait denuo: Quid si hæc omnia nobis servata quandoque reddentur? Et iterum; Non multum, ut credo, tempus intererit, & erunt rursus hæc omnia nostræ ditionis: quod ita factum est. Factus enim in Maguntia non multo post Episcopus, omnia hæc in camera, sicut prophetaverat, invenit, & (Deo gratias) recepit.

ANNOTATA D. P.

a Richardus, ut dixi, non videtur factus Abbas ante an. 1015 vel 16, quando Bardo jam erat 35 vel 36 annorum. Dicitur autem Richardus obiisse an. 1039.

b Cuba, Teut. Knype, Franc. Cuve, alias etiam Cupa & Cuppa; vas ligneum, opus viëtorium; unde & Viëtores dicti Cuparii.

c Vita S. Benedicti, 21 Martii num. 28.

d Si haberetur Topographica districtus Fuldensis tabula, distinctius circa sequentia possemus disserere, nunc ipsis inquilinis eam curam relinquo.

e Hujus montis meminit Ms. Chron. Sax. in eoque Fridericum Imp. anno 1165 festum Palmarum celebrasse dicit, eo quod habebat in comitatu uxorem, cum qua non poterat monasterium ingredi. Locum autem allegans Serarius in Mogunt. pag. 31, vocat in margine Montem B. Virginis, ex usu utique hujus temporis. Plura vide apud eumdem pag. 139 & 140.

f Idem ibidem solum nominat Monasterium montis S. Joannis Baptistæ.

g Aliis Ugelsberge vel Hugesberg, apud eumdem ad pag. 140, in tabulis Vogelsberg.

h Idem hujus ecclesiæ meminit, tum pag. cit. tum cap. 15, recensens monumenta ibi inventa.

i Idem denique hoc appellat Monasterium S. Andreæ Apostoli novi-montis.

k S. Henrico Imp. defuncto 1024 suffectus Rex Conradus, Franconiæ Dux, coronatus est Romæ an. 1027, & vixit usque ad an. 1038.

l Wippo in Vita Conradi Giselam nominat, cui pater Herimannus, Dux Alemanniæ; mater Kerbirga, filia Conradi Regis de Burgundia, cujus parentes de Caroli Magni stirpe processerant: sed dißimulat, quod ante lib. 4 scribit tunc vivens Glaber Rodulphus, quod fuerit ipsi Conrado asfinis, quam etiam primitus quidam cognatus ejus duxerat: quare Principes ea conditione ipsum elegerint, ut ab ea divortium faceret; quod & promiserit, sed non præstiterit, imo secum eam Romam duxerit, ac sicut inepte cœperat, tenuit. Cur autem inepte? Mortuo Ernesto priore marito (ut scribit Otto Frisingensis lib. 6 cap. 28) duxerat Gislam Conradus; quem quis dubitet ab eodem Pontifice dispensationem impetrasse, a quo & Coronam; & illius Romam ducendæ causam præcipuam habuisse, ut invalidum matrimonium validum faceret?

m Alias & melius, Cliothedmus est sella plicatilis, quod Faldisterium etiam dicitur: de utroque vide Cangium in Glossano.

n Trithemius, ex eoque Wion, Virdunensium legerunt; est autem Werthinensis Abbatia a S. Suiberto fundata, in Cæsaris insula prope Coloniam: nec dubitare sinit Bucelinus, tom. 2 enumerans Abbates Werthinenses, & pag. 313 allegans Catalogum anno 1198 conscriptum; & antiquam Chlamydem, in qua similis series acu picta usque ad 1320: utrobique autem post Heidanricum, penitur Bardo, sed ad unum dumtaxat annum; tunc vero oporteret hæc facta esse an. 1030, non 1031.

o Hirsfeldensis Abbatia, æque ac Fuldensis a S. Bonifacio fundata, contiguum hujus districtui territorium habet, de quo Lambertus Schafnaburgensis ad an. 1031. Arnoldus Abbatiam Herveldensem perdidit; cui Bardo successit, sed post dimidium annum Ariboni Moguntino Archiepiscopo defuncto successit.

p Sigebertus in Chron. Abbonem perperam vocat, Arbonem forte voluit scribere: nec mirarer si ab Hariberto diminutivum nomen hoc sit.

q Hinc forte in Bruschii Catalogo Palatinus Rheni fuisse dicitur; Noricum enim, non solum hodiernam Austriam, Stiriam, Carnioliam, sed & partem Bavariæ Tyrolisque comprehendit.

r Caminatæ, alias Stubæ, Germanis dicuntur conclavia aularum, ab eo quod more gentis fornacibus instructæ sint.

s Missales oblatas, vulgo Hostias dicimus, Belgæ nostri Mis-broot id est Panem-missæ.

t S. Chrodegandus in Reg. Canon. cap. 29 jubet Presbyteris & Diaconis Sarciles quotannis binos præberi, aut lanam unde eos poßint conficere. Dubitat Cangius, vestisne an panni lanei species sit, mihi potius vestis species esse videtur: nomen autem a sarciendo ductam.

u Rohingus, post Richardum & Sigewardum, Abbas Fulden. ab an. 1043 ad 47.

CAPUT III.
Promotio Bardonis ad Archiepiscopatum Moguntinum.

XI

[18] Necesse fuit quandoque venire, quod toties prophetaverat; [Mortuo Aribone Moguntino,] ut fieret quod ait etiam alter Propheta, Quia Propheta cum prophetaverit, veneritque verbum ejus & implebitur, scietur Propheta ille quod verax est. [Ier. 28, 9] Defunctus enim non multo post est præfatus Episcopus a, & virga potestatis ejus ad Regem [missa] ubi tunc manebat. Tempore eodem congregati sunt fideles orthodoxi, habitumque concilium in eodem loco, cum iisdem ecclesiæ Patribus; quibus ait Rex: Quia nobis divina vox scriptis innumerabilibus & terrorem suum & honorem loquitur, estisque divini consilii secretarii & præcones; non meam voluntatem, sed sempiternam potius majestatem [sequi cupientes, volumus] ut a vobis eligatur, in quem firmissimus sanctæ ecclesiæ paries secure innitatur: admoniti quippe consultius agemus. Nunc hunc, nunc illum, alter & alter nominabat, quem esse idoneum existimabat: [cum Fulda esset assumendus successor,] diu [autem] multumque frustratis, fuit aliquis ibi qui diceret, ex Privilegii censura Fuldensem exigi Pastorem, eo quod tertium b Antistitem Sedis Maguntinæ mittere Fuldense deberet ovile. Placuit itaque Regi differre concilium, quo usque congruum de hoc caperent consilium. Consulta igitur Privilegia eadem loquebantur, & priorum Regum in hoc consensum testabantur. Communi vero consilio, senatus super hoc habendus, dilatus est; quoniam adhuc homo non invenitur quem vellet Deus.

XII

[19] Igitur & Abbas Richardus, adductus ex Privilegiis, eadem ratus ventura, [Richardus Abb. eo se vocati ratus,] disposita domo sua, multorum ibidem eum lacrymis prosequentibus, curtim pergere iter aggressus est. Ibat quidem gravis meditationibus & anxius, spe biformi in incerta raptatus, anne fieret ex decretis Episcopus: sed parum cupidus terrenæ potestatis, expectabat tantum velle Divinitatis. Quare, sicut ait Psalmistes egregius, In te Domine speravi non confundar in æternum; de incertis cito certus factus, eo quod inviolata spe omnibus suis Dominum advocaret sedulus, de his quæ ad se non pertinebant prægravari diu permissus non est. [Ps. 30, 2] Tempore enim umbrifero, cum sole inferius mundi hemisphærium emetiente, terræ diameter sui obsistentia tenebras in cælum funderet, quod nox dicitur; somnus etiam, oblivionis minister, ad diurnas curas ingenii reparator, virium quoque pridie lassentium in crastinum redintegrator, [nocturno visu edocetur,] ægris se mortalibus infunderet; prædictus Abbas, post vigiliarum hostias lecto redditus, secundum quod dictum est, Juvenes vestri visiones videbunt & senes vestri somnia somniabunt; somnium vidit. [Joel. 2, 28]

[20] Experrectus igitur aurora procedente, jam certus divinæ voluntatis, quis futurus esset Episcopus; post iteratas orationis victimas, coram stantibus ait; Ne multum contristemini, Fratres de me, quia abstrahar a vobis Episcopatus causa; divina largiente [gratia, nostrum] nobis sufficiat solium: nam Maguntinum expectat alium. Et divinam præscientiam admiratis; Hac, inquit, nocte in quodam fui campo, [Bardonem assumendum,] ubi e contra stantem miræ celsitudinis vidi montem; in cujus cacumine, quo ego ascendere non valebam, Fratrem Bardonem stare videbam: sub cujus pede fons purissimi fluenti saliebat. Quem, quia me celsiorem videbam, diligenter intuitus; virgam in manu ejus quasi oves minantem aspiciebam, ipsasque oves circumquaque pascentes. Cujus interpretationem subjiciens continuo, ait; [idque Fratribus exponit,] Mons quidem, principatus est sublimitas; virga, correptionis subtilitas; fons, doctrina, quam congeret in eo sapientia divina; oves autem, populi, pascendi gramine cælestis pabuli. Ille, ait, electus est: summæ voluntati volentes cedamus. Qua in re admirandi sunt ambo tanti Patres, quos in terra positos cæleste non latuit consilium, qui in corpore sejuncti spiritu spiritale junxere collegium.

XIII

[21] Ivit quoque & hic famulus Dei, de quo loquimur, etiam & ipse ad Regem; [itaque, illi sibi obvianti, primas cedit;] non anxius quidem quis Episcopus fieret; sed qui fieret, qualis fieret. Ergo hi duo columbi, in quodam diversorio convenientes, invicem resalutant datis complexibus; ad capellam, quæ ibidem erat, ibant junctis comitatibus: cumque ad januam ecclesiæ pervenissent, ambo constiterunt, & alter alteri ingressum præbuerunt; hic ut antiquo magistro, ille ut ei quem noverat electum in Christo. Diu illis alternantibus, ait Richardus: Quod ultra faciendum est, hic habeat initium: præcedat ille, [eique visumnarrat.] quem divinum elegit beneficium. Ille vero, acsi vota audiret, nihil hæsitavit; sed pede currens obedientiæ, celer intravit. Ante divinum igitur intuitum merito præcessit, quem æstimatio divina præposuit. Egressi vero post orationem ecclesiam, pius conservus pio conservo narravit, quod piissimus eorum Dominus sibi revelavit. Pernoctantes ibidem, crastino, uterque commeatu suo adjuncto, ambo quo volebant sigillatim pergebant. Præcedens autem hic pietatis amator, prior venit ad currum: quem cum aliqui viderent qui cognoscerent, mussitantes invicem; Hic est, ajunt, ille, quem nobis percunctantibus de Pastore, Imperatrix prædixit. Circumquaque enim consiliantes Rex & Regina, post priorem conventum, nullum se talem nosse fatebantur, qualem hunc Dei famulum testabantur.

XIV

[22] Erat ergo mensis Junius, & appropinquavit sanctorum Apostolorum Petri & Pauli festivitas. [In Vigiliæ Apostolorum] Venit ergo Principium Pastorum vigilia; & personuit fama, Maguntinæ Sedis quemcumque futurum die crastina: præsto enim fuit, quem Dominus in hoc ipsum elegit. Altera autem die, cum mundi oculus sol confinium Septemtrionis & Orientis aspirando serenasset, & mortis imaginem somnum horroresque tenebrarum pepulisset; Rex ex cubili sui penetralis egressus cum Regina, primo diluculo ecclesiam ingressus est. Fusa ergo precum oblatione, divinas aures pulsabant intenti, ut ostendere dignaretur, quem ipse sciret in hoc officium congruentis meriti. Egressi deinde, pia fidelium turba congregata resederunt, pariter consulturi de præsenti causa. Mira populi mussitatio hoc illudque dicentis, & famam diversis confabulationibus lacescentis. At ubi erant hi, de quibus ait Apostolus, Dei adjutores sumus, & nos spiritum Dei habemus, alius de patientia, alius loquebatur de continentia; iste de sobrietate, ille de humilitate; hic de proximorum condescensione, ille agebat de suprema omnium contemplatione; & quemcumque his præditum aliquis noverat, de hoc secundum conscientiam testimonium dederat. [1 Cor. 3, 9] Quibus vero Regis patuit voluntas, verba cujusque ex industria suspendenres, verbum Regis expectabant, ipsi consentire volentes.

[23] [Imperator declarat] Aliquantulum diei processerat, cum res adhuc fluctuabat. Petito ergo silentio, post tot horas incipiens Imperator; Quod audivimus, inquit, & probavimus, Patres & Fratres, annuntiamus vobis. Virum scio magnificæ virtutis, perfectæ sanctitatis, ingenii singularis; vasculum castitatis, sapientiæ filium, corporis dominum; magnum humilitate, præcipuum caritate; mundo pauperem, Deo divitem; cui nostra favet auctoritas, si quid digne judicare novit mortalitas. Verbum Regis omnes majores loquebantur, & quod ille testatus est omnes testabantur: quia autem, quem dicerent celato nomine, nesciebant; quemque, ut erat proximus, quem diceret, perquirebant. Auribus ergo eorum benevole præoccupatis, tandem vocans eum Imperator ex nomine, [Bardonem Archiepiscopum:] dixit; Pater: simulque digito innuens, præcepit ut accederet. Qualem tunc eum videres! quam constanti animo, quam immutabili facie, & quam moderatum gressu! Dum incederet, Palatinis cunctis eum invicem adnotantibus, Hic, hic est ille; oculi omnium ad pium Patrem, aures intendebant ad Regem. Cum ergo jam staret ante solium, Novimus, ait Rex, Fuldense privilegium, nec infringimus statutum prædecessorum nostrorum: sed quia non desunt qui noverint, qua causa c non promoveamus Abbatem; te ejusdem ovilis, antistitare statuimus, secundum piorum voluntatem. Commissa igitur sibi plebe Maguntina, cuncti lætabantur: ductumque cum laude Dei ad ecclesiam promoverunt, eum consecrantes in Episcopatus gradum. Tunc vere potuit ad eum dicere Dominus; Amice, ascende superius. [Lu. 14, 10]

[24] Induit ergo se annulum d secundum, tertio mense, [qui post festum consecratus,] & cingulo castitatis præcinxit se, indutus stola justitiæ. Seniores igitur filiorum Ecclesiæ verum Aaron consecraverunt, ut esset ei testamentum sempiternum simul & Sacerdotium magnum. Inter hæc ergo nec divina caruit consecratione, quoniam ditatus est omnium gentium benedictione: non enim dereliquit eum Dominus, donec afferret illi sceptrum regni. Consecratus igitur Pontifex, verus custos vasorum, pene quinquagesimo e ætatis suæ anno, post f festivitatem sanctorum Apostolorum, ad commissum ovile cum honore dimissus est. [ætatis an. fere 50] Senator ergo curiæ cælestis, cui cum Apostolo datæ sunt claves regni cælorum, potestas siquidem ligandi & solvendi terræ ac cæli, nequaquam potestate usus, ut luderet in avibus cæli aut in bestiis terræ; sed cum piscatoribus Apostolicis, in omni piscatus monte, secundum Prophetam, & in omni colle; quodcumque superbum invenit, rete circumdedit himilitatis; [dignum se Antistitem præstat.] quod pro peccatis humile invenit, spe irretivit consolationis; hoc semper cupidus, ut ante conspectum summi Patris familias non appareret vacuus. [Ier. 16, 16] Deinde thesauri non parcus, quem vigiliarum acquisivit mercimonio, ærarium sapientiæ aperuit; pauperes spiritu, hoc est pusillanimes, consolatione pavit; nudos peccatis, pœnitentia indusiavit; cæcos illecebris, monitis cælestibus illuminavit; claudos item, itinere quod ducit ad cælum suo ducatu præviavit; ut esset carnaliter ac spiritualiter, quod beatus Job ait, Oculus fui cæco, & pes claudo. [Job. 29, 15]

ANNOTATA D. P.

a In Vita S. Godehardi Episc. Hildes. 4 Maji num. 23: Imperator Natalem Christi Patherbronnæ egit an. MXXX, ubi Aribo Metropolitanus in sancto die, inter Missarum solennia publico sermone habito, licentiam ab Imperatore & Confratribus Romam pergendi rogavit; simulque a Clero & Populo indulgentiam sibi a Deo impetrari postulavit: sicque post Purificationem S. Mariæ iter assumens, Romam adiit. Inde vero digrediens, VIII Idus Aprilis, ah! ah! obiit, anno Ordinationis suæ XI, cunctis certe Catholicis merito flebilis: quia in omni ecclesiastica religione erat vere laudabilis.

b Id sic intelligo, ut S. Bonifacio concessum fuerit ex Abbatia Fuldensi alternis assumere aliquem: sic Lullo per S. Bonifacium constituio, post Richulfum succeßit Haistulfus Abbas; post Autgarium, Rabanus Abbas; post Carolum, Luitbertus, multum laudatus a sanctitate, ut Monachum fuisse verosimile sit; & hunc Sunzo sequitur, sacris litteris Fuldæ excultus, nescio an etiam Monachus; proximus post Hattonem, ex Abbatia Augiensi assumptum, Heringerus Abbas Fuldensis est; tum Hildebertus, Fridericus, Guilielmus, atque post eos Hatto II, Abbas Fuldensis; Megingandus, post hunc & Arkambaldus, Abbas Fuldensis; quo ordine post Aribonem, assumptum aliunde, iterum debebat Abbas Fulda peti. Quamquamautem nesciatur talis privilegii auctor, ad S. Bonifacium tamen, primum Archiepiscopum & Fuldensis monasterii fundatorem, verosimilior conjectura propendet; esto non semper inveniatur observatum.

c Hanc causam necdum potuimus assequi aliam, quam interceßionem Reginæ, pro Bardone suo solicitæ.

d Secundum, id est, Episcopalem: nam Abbatialem annulum antea susceperat.

e Hinc patet, quam recte supra statuerimus, natum an. 981 vel 982, cum hæc res acta sit 1032.

f Expectata fuerit Dominica infra Octavum, quæ eo anno, habente litteram Dominicalem A, fuit II Iulii.

CAPUT IV.
Sermones coram Imperatore habiti, in Natali Domini & festo S. Joannis Euangelistæ.

XV

[25] Venit dein ad Regem in Nativitate Domini & Salvatoris nostri, & honorifice susceptus est: erat autem tunc a [Goslariæ]. Die ergo Nativitatis Domini secundum primatum dignitatis suæ, Missas die prima cœpit agere; [In Natali Domini coram Imperatore concionatus,] stansque post Euangelium in gradibus, sermonem declamavit verbis non pluribus [quam b ordinabatur] ad vesperam. Cumque ad altare regrederetur, fuerunt ibi aliqui, qui quasi aditu invento, invidiæ suæ fel evomuerunt; causantes tantæ rusticitatis homunculum, tam præcelsæ Sedis factum Episcopum; re autem vera invidentes eum esse Monachum. Doluit quoque etiam Imperator, tanta eum laude se coram omnibus extulisse, pœnituitque umquam eum Antistitem fecisse celeberrimæ [Sedis]. Igitur die illa auditi sunt qui dicerent, Monachus est, aliquid esse potuit in suo monasteriolo, nequaquam tali congruit solio: & quicumque aliquod in eum jaculabantur convitium, hoc in prima parte linguæ jacuit, ut dicerent eum Mo; ut aperte intelligi posset, quidnam in illo sibi maxime displicuisset. Rex pene impransus est, nullas quæsivit delicias ciborum, quoniam ipse amaris morsibus carpebatur lacerantium. Dies venit altera, & Metensis Episcopus Dioderichus Missas celebrans, [despectusque;] quidquid novit prodigus effudit, Laudatur ille ab omnibus, dicentibus; Hic est Episcopus. Vir autem [sanctus]; qui non nescivit; Totum spiritum suum profert stultus, sapiens autem reservat in posterum; nec aura favoris elatus, nec invidiæ morsibus inclinatus, patienter sustinuit, certissimus quid ipse facturus sit. [Prov. 29, 11]

XVI

[26] Venit dies tertia, missumque est ad pium Patrem quis deberet Missas agere: [nihilominus etiam festo S. Joannis dicturum se promittit:] qui se professus [est acturum], divina comitante gratia. Averterunt eum amici ejus callide, quasi causa laboris magni, hortantes ut super hac re juberet alicui; re autem vera verecundati super sermone quem declamavit pridie. Ille vero, cogitans intra semetipsum, Gloriam meam alteri non dabo; ait humiliter, Unusquisque onus suum portabit. Qui cum causarentur laborem; Quid, inquit, mihi utilius est, agendis dare studium, an negligentiæ aditum? Paratus itaque, cum timore divino, ad altare ingressus est: post Euangelium vero repræsentatus in gradibus, hanc sermonis telam orditus est: Præ fulgore, [& super eo, Præ fulgore inconspectu ejus nubes transierunt,] inquit, in conspectu ejus nubes transierunt. Levatisque parumper oculis cum gemitu, acsi suum advocaret amicum, rursusque in terram defixis, humili habitu & voce humillima, [sic] locutus est populis. [Ps. 17, 13] Super sermone Psalmigraphi consultus Præco divinus, Joannes Euangelista, cujus hodie festa colimus, magna ex parte aperiet nobis, quæ involuta sunt obscurissimis sensibus; sed prius videamus hic Joannes, quis, qualis, quantusque sit: an & auctoritati ejus credendum sit? Hic est Joannes, natura Homo, virtute Virgo, officio Euangelista, dignitate Apostolus.

[27] Memoratur Joannes, homo fuisse; ut eo laudabilius sit, fragilitati carnis obnoxium, tantum robur virtutum acquisivisse: [laudat Sancti virginitatem] virgo, ut notum sit, quanti mercimonio laboris consecutus sit honorem virginei decoris: quadam enim singularitate præcellit ejus virginitas, quoniam inter nuptiales epulas c & ante titillationem thalami, sponsam seminudam reliquit; ut esset fortitudinis majoris, matrimonia relinquere, in flamma connubii proximioris. Quare hoc? Quia in Galilæa, gustato vino ex aqua producto, secundum consequentiam ordinis, relicta insapora littera Legis, ad vineam dulcedinem transmigravit Euangelicæ nativitatis; ad illam, cui ait Sponsus cælestis in Canticis, Sub arbore malo suscitavi te, ibi corrupta est mater tua, ibi violata est genitrix tua. [Can. 8, 5] Ad ipsam quippe arborem mali punici, roseam cruore Dominicæ passionis, [& quod sub cruce Virginem matrē susceperit,] virtutibus fœcundam spiritualibus, idem ipse Joannes stabat, ubi corrupta & violata est Synagoga Judaicæ sectæ seditionisque, quæ est Synagoga satanæ; & suscitata est Virgo Euangelica, in qua non est macula neque ruga, ei nupta qui [ipsam] lateris sui dedicavit sanguine; in lacrymis desponsata, & in gaudio conjugata. Cujus ejusdem Virginis idem ipse dispensatorius præfiguratur [ante Crucem] ejus, [quando] scilicet matrem Domini, secum ad eamdem arborem stantem, in suam tutelam virgo virginem suscepit, maxima affinitate, gratissima societate. Virgo, inquam, suscepit virginem, [Dominicæ familiæ dispensator:] quæ prima cum sigillo virgineæ integritatis fructum meruit maternæ fœcunditatis: virgo virginem, dominam servus, matrem familias vernaculus, servus Domini matrem Domini. Ut quid hoc? Ut pareret Dominæ voluntati, obsequereter necessitati, domum Domini administraret, familiæ imperaret. Quam domum? cui familiæ? Domum [intelligo], mundum; familiam, populum. Totum enim mundum administravit, cum annuntiavit; annuntiavit, cum imperavit; imperavit, ut de multis aliquid proferamus, cum ait, Fratres, non diligamus verbo nec lingua, sed opere & veritate. [1 Joa. 3, 18] Quantus est iste servus Domini? Dominus mundi, creatura creatoris, creaturæ dominus præpositus, ut Apostolus, cælitus dispensans Apostolica auctoritate cælestia.

[28] [cujus in Euangelio testimonium verum,] Quoniam, inquit, audivimus, quis, qualis, & quantus sit; videamus an & auctoritati ejus credendum sit. Ait Euangelium, Et qui vidit testimonium perhibuit, & scimus quia verum est testimonium ejus. Quærimus quid viderit, quia scimus, quid testificatus sit; ait enim, In principio erat Verbum, & Verbum erat apud Deum, & Deus erat Verbum: hoc erat in principio apud Deum; & post aliquanta, Et Verbum caro factum est, & habitavit in nobis: quorum si quid viderit quærimus; & si vidit, quia verax est, credimus; & si non vidit, quomodo verum est testimonium ejus? Sed vidit, & credimus, & verum est testimonium ejus. [Joan. 1, 1] Quid vidit? Quis audeat dicere, vidisse Joannem quod ait, In principio erat Verbum? Sed si hoc non vidit, nec hoc vidit quod sequitur, [quia vidit quæ scripsit,] quomodo Verbum caro factum sit, & habitet in nobis. Sed quid vidit? Ambulantem Dominum, aut passum. Sed non dixit, cum claudit Euangelium, Et qui vidit ambulantem Dominum, aut passum; sed tantum, Qui vidit testimonium perhibuit; ut credatur tantum vidisse, quantum dixisse. [Joa. 19, 35] Et quid mirum, si aliquid acutius Joannem dicimus vidisse? cum inter animalia cælestia in forma aquilæ credatur visus fuisse.

[29] Novistis aquilam, quomodo veteribus pennis depositis novis elevetur, cæli emetiatur altitudinem, [etiam de Verbi divinitate;] in solis radium attendat, inde lumen recipiat. Novistis & Joannem, quomodo vetustatem litteræ deposuerit, pennas Euangelicas acceperit, verum solem petierit; inde acutiore visu inflammatus, altiore clangore jubilaverit, ita connectens; In principio erat Verbum. Quid mirum, si aliquid acutius vidit, qui corpore terram, spiritu cælum inhabitavit? Nam quid de Joanne scriptum est? Ego Joannes frater vester, particeps in tribulatione, regno, & patientia in Jesu, fui in insula quæ appellatur Pathmos, propter verbum Dei & testimonium Jesu; fui in Dominica die in spiritu, [nec tamen quæcumque vidit permissus est scribere.] & audivi post me quasi vocem dicentem mihi, Quæ vides, scribe. [Apoc. 1, 9] Cumque multa vidisset, quæ etiam scripsit, audita sunt septem tonitrua loquentia voces suas; sicut & in Psalmo, Intonuit de cælo Dominus, & Altissimus dedit vocem suam. [Ps. 17, 14] Scripturus etiam illa, vocem audivit dicentis, Noli ea scribere; ut non tam admirabilis sit, quod aliis audienda viderit, quam quod nulli videnda vidit. Et quid mirum, si nulli vidit videnda, qui etiam nulli audienda audivit? Et hoc dicimus, non quod doceamus, Joannem illam inaccessibilem lucem prospexisse, cum ipse dicat, Deum nemo vidit unquam; sed more æquilæ acutius attendisse; & qui vidit testimonium perhibuit, & scimus quia verum est testimonium ejus. [2 Jo. 3, 7] Ergo si verax est, credi ei oportet: quare consulamus eum super sermone Psalmigraphi, ut involuta nobis enodet sapientia sua. Fratres, sermo difficilis est, attentionem nostram exspectat.

[30] [Initio autem Euangelii sui] Postquam hic magnus Domini dispensator thesaurum lucrandum accepit, ut puto, non in tribus talentis, aut quinque, vel etiam in decem, sed credo mille, commissis sibi; conservis largus, magnum statim sensum profudit, dicens; In principio erat Verbum, & Verbum erat apud Deum, & Deus erat Verbum; & hoc erat in principio apud Deum. Et postquam de hoc divino fulgore aliqua subnexuit, ut quantæ æstimationis fuerit aliqua similitudine declararet, post pauca quamdam magnam nubem, vel potius lucem introduxit; quam in collatione hujus fulgoris nullam esse dixit: [ostendit nobis Ioannem Baptistam,] ait enim; Fuit homo missus a Deo, cui nomen erat Joannes: & deinde: Non erat ille lux: scriptum quippe de Joanne est, erat lucerna ardens & lucens; sed Joannes Euangelista; Non erat, inquit, lux. [Joa. 1, 6] Et si hic non est lux, cui inter natos mulierum nullus major est, nec minor aliquis in natis mulierum lux est: si enim major non est, multo minus minor est.

[31] [qui utcumque magnus tamen velut nubes transiit] Exposuit Joannes sententiam Psalmistæ, qui dixit, Præ fulgore in conspectu ejus nubes transierunt. Quis est hic fulgor? quæ nubes? Euangelista ait, Quia refulsit vultus Jesu, cum se transfiguraret in monte, & resplenduit sicut sol. [Mat. 17, 2] Ecce fulgor. Et de nubibus Isaias, Qui sunt hi qui ut nubes volant? [Is. 60, 8] Fulgent, inquit, sanctorum cœtus ut nubes, immo super nubes; ut scriptum est, Fulgebunt sicut sol in regno Patris eorum. [Mat. 13, 43] Fulgent, alius castitate, alius simplicitate, alius paupertate spiritus; alius admodum pacificus, ut dici mereatur Dei filius; alius sanguine laureatus, alius virginitate dealbatus; alius mitis, ut ne quamquam noceat; alius sapiens, ut ignorantes doceat; [præ fulgore Christi,] &, ut concludam generaliter, aliquis aliqua virtute fulget specialiter. Sed quantum hoc est, totum pariter in Deo est. Fulgor enim ille, Lux de Luce, Deus de Deo, Patris Dei Deus Filius; fulgor, inquam, ille, de quo iste Joannes ait, Erat lux vera, quæ illuminat omnem hominem, venientem in hunc mundum. [Joa. 1, 8] Virtutum omnium seminator, [æque ac ceteri omnes Sancti:] totius pietatis largitor, totius sanctitatis auctor, quod in singulos partitus est, ipse totum habuit; quod in partibus seminavit, in hoc totus abundavit: cujuscumque bonitatis esset aliquis, nequaquam ad eum comparari potuit, qui peccatum non fecit, nec inventus est dolus in ore ejus. Non est enim homo qui non peccet, nec unius noctis infans, si sit vita ejus super terram: cæli enim non sunt mundi in conspectu ejus, quanto magis homines qui habitant domos luteas, qui terrenum habent fundamentum, consumentur velut a tinea?

[32] Cujuscumque claritatis aut sanctitatis electi sint, cum illo divino fulgore comparari nequeunt: quoniam in ejus collatione nullius momenti sunt. Sancti illi, ille sanctificans; lucidi illi, ille illuminans; participantes illi, ille dispertiens. Quidquid illi sunt, est etiam ille: sed non quod ille, illi. Unde bene scriptum est in Job, [nec enim possunt illi divino fulgori comparari,] Et innocentem & impium ipse consumet. [Iob. 9, 22] Quod impium consumat, in propatulo est: quod etiam innocentem consumat, etsi in dubio est, æque tamen verum est. Innocentem consumit, quia eum in se vertit: quia qui innocens est, in Deo innocens est; ut nemo de suis meritis præsumat, sed qui gloriatur in Domino glorietur. Aut innocentem consumit, quia sui comparatione ad nihilum deducit; unde scriptum est, Numquid justificabitur homo compositus Deo, aut factore suo purior erit vir? [Iob. 4, 17] & Psalmista, Non justificabitur in conspectu tuo omnis vivens. [Ps. 142, 2] Vivens, inquit. Sive enim vir, sive vivens non justificabitur: quia clarus virtute non comparabitur. Non ait, Non justificabitur in conspectu suo omnis homo: sed, Omnis vivens: nihil enim definit: sed sic hoc, quod nemo dubitavit, superflue apposuisset, dicens, Non justificabitur in conspectu suo omnis homo. Sed quod voluit apte appositum definivit, dicens, Omnis vivens: Vivens, inquit, simplex, innocens, castus, mitis, modestus, pauper spiritu, humilis, aut aliqua sanctitate vividus, non comparabitur. Quare? [Ps. 88, 7] Quoniam quis in nubibus æquabitur Domino, aut similis erit Deo in filiis Dei? Deus qui glorificatur in consilio Sanctorum, magnus & terribilis super omnes qui in circuitu ejus sunt. Quis, inquit, in nubibus æquabitur Domino? Nemo.

[33] [a quo omne habent quo lucent.] Ecce nubes: sed præ fulgore in conspectu ejus transierunt: hoc est, illuminanti fulgori nubes illuminatæ æquari non valuere. Tolle quod illuminat, & illuminatum obscurum est. Tolle solem, & nubes sunt in tenebris: adde solem, & nubes serenantur. Tolle divinum, & nihil est humanum: adde divinum, & magnum est humanum. [Heb. 2, 11, Ps. 81, 16, Mat. 5, 9] Nec nos, ait, moveat, quod scriptum est; Qui enim sanctificat & qui sanctificantur, ex uno omnes: aliud enim esse adoptivum, aliud substantivum. [cum ipse sit filius Dei, non adoptivus, sed substantivus,] Multi quippe filii Dei dicti sunt, ut de pacificis, Beati pacifici quoniam filii Dei vocabuntur; & multi dii, ut dictum est, Ego dixi dii estis, & filii excelsi omnes; sed adoptive, non substantive. Filius Dei substantive unus, adoptive plures: nec adoptive unus, nec substantive plures. Adoptivi quidem participant substantivo, substantivus autem dispertit adoptivis: nec ille participat, nec illi dispertiunt, sed illi participant, ille dispertit. [Heb. 1.] Eadem est Apostoli sententia, quamvis aliquid contra sonare videatur, in eo quod ait, Dilexisti justitiam & odisti iniquitatem, propterea unxit te Deus, Deus tuus, oleo exultationis præ participibus tuis. Præ participibus, inquit: quod ita sonare videtur, acsi participet Deus, id est partem capiat: quod minime ita se habet; cum secundum Apostolum, in eo habitet omnis plenitudo divinitatis corporaliter. [Col. 1, 19]

[34] Sed attendamus priora, ut plene intelligamus posteriora: ait enim, Dilexisti justitiam: & post pauca, Unxit te Deus præ participibus tuis oleo lætitiæ: & Propheta, Oleo sancto meo unxi eum, nihil proficiet inimicus in eo. [Ps. 88, 21] [ideoque unctus præ participibus suis,] Cum enim dilexerit filius Dei justitiam, dono ejus dilexerunt & alii: erantque diligentis participes: sed ille præ omnibus unctus est, quia nihil profecit inimicus in eo. Si autem amplius placet, ut in assumpta humanitate participet (secundum quod ait Apostolus; non confunditur, fratres eos vocare, dicens, Ecce ego & pueri mei, quos mihi dedit Deus: & iterum. [Heb. 2, 13 & 14] Quia pueri communicaverunt carni & sanguini; & ipse simul participavit iisdem) in idem revolvamur. Quia in eo habitat omnis plenitudo divinitatis corporaliter: illis vero, alii datur per spiritum sermo sapientiæ, alii sermo scientiæ, alii discretio spirituum, alii gratia curationum, alii aliud; dividiturque singulis prout ipse vult; sicque illi participant, ille dispertit. [1 Cor. 12, 8] Quare etsi de Sanctis dicitur, Vos estis lux mundi: sed participaliter, non substantialiter. [Mat. 5, 14] Participant namque de illo, qui est lux vera, illuminans omnem hominem, venientem in hunc mundum. Nam etsi de Joanne Baptista scriptum est, Ille erat lucerna ardens & lucens; & hic tamen adoptive, non substantive:[Ioa. 5, 35] unde & ex quadam parte detexit infirmitatem ejus Euangelista, cum Dominum de Joanne loquentem inducit, ita connectens; Et voluerunt ad horam exultare in luce ejus. Voluerunt, inquit, & tacuit, fecissentne: ut quodammodo taciturnitate sui innotesceret, quod exultare voluerunt, sed non valuerunt: erat enim lucerna ardens, & non incendens; lucens, & non illuminans.[Ibid.] Et hæc nubes, tam magna & lucida, in conspectu divini fulgoris pertransiit, quia comparari non potuit. Ipse enim ait; Non sum dignus solvere corrigiam calceamentorum ejus.

[35] Magnæ nubes, & magnanimiter lucentes, a principio mundi fuerunt: sed quantæcumque, in conspectu divini fulgoris pertransierunt. [tam Angelis quam hominibus:] Omitto enim dicere, quid sit inter hoc, quod est sine initio & quod terminatur ex tempore; cujus proportio nec momentalis est, illa dico æternitate, animo omnia terminante, incomprehensibili, quando non dicam non erat homo, sed nec Angeli… unde scriptum est, In principio erat Verbum. Verbum in dicente, [quia Verbum erat apud Deum,] lumen de lumine, in æternitate æternitas, in sapiente sapientia, principium in principio, Deus in Deo, filius in Patre; de quo dici non potest, nec quantus, nec qualis, nec cui; nisi Pater Filii, & Filius Patris; aut Unitas Trinitatis, & Trinitas Unitatis; nec ubi, nec quando; nec situs aliquis, nec quomodo, nec actus, cujus in actum motus est, nec aliqua passio: sed incommixta & sincerissima simplicitas, indeterminabilis æternitas, illabilis stabilitas; aut, ut breviter totum comprehendam, quod dici de eo credimus, quidquid & est. His, inquam, omissis; omissa unitate illa, in qua Dei Verbum, totum quod factum est excellens, soli omnia facienti consubstantivum & coæternum, apud eumdem idem est; de quo Euangelium, Et Verbum erat apud Deum; omissa etiam dignitate, cui quidquid illud est quod creatura dicitur, sive hoc spiritus immortalis, sive mortalitati obnoxius, sed tamen rationi deditus; dico, sive hoc angelus, sive homo est, aspirare non valet; cui sola Euangelistæ sententia appropinquat, cum dicit, Et Deus erat Verbum; omissaque illa indeterminabilitate, quod hoc Verbum, [& Deus erat Verbum.] hoc est hic fulgor divinus, immo ipse Deus, in se ipso, in Deitate sua, in principio, in Patre, apud seipsum, in unitate theologica permanens, ut in Euangelio, Hoc erat in principio apud Deum; in cujus contextu prima illa propositio est æternitatis, secunda theoricæ unitatis, tertia incomparabilis dignitatis, quarta simplicis stabilitatis.

[36] Omisso, inquam, hoc, cui nubes nullæ, quantalibet luce splendeant, appropinquant; illud docere conemur; [Quin etiam qua homo est passibilis,] ille, de quo scriptum est, Non est species ei neque decor; & vidimus eum, & non erat aspectus; & desideravimus eum, novissimum virorum, virum dolorum & scientem infirmitatem; & quasi absconditus vultus ejus, & despectus, unde nec reputavimus eum; quomodo hic & fulgor sit, & in conspectu ejus nubes transierint. [Is. 53, 2] Primo, de primis sunt Angeli, Archangeli, Throni, Dominationes, Principatus, Potestates, Virtutes, Cherubica incendia, Seraphim ardentia; magnæ nubes, semper in lumine, semper de lumine, semper cum lumine; non tamen ipsi lumen; & si lumen, non incircumscriptum, non incomprehensum. De his scriptum est, Qui facit Angelos suos spiritus, & ministros suos flammam ignis: de illo fulgore scriptum est: Qui cum sit splendor gloriæ & figura substantiæ ejus. [Heb. 1, 7, Ib. 1, 3 ] Illi facti, substantivus ille; illi innumerabiles, ille unus; [præfulgore ejus transeunt Angeli,] magni illi, major ille; ut scriptum est, Portansque omnia verbo virtutis suæ; verbo portans omnia, & Angelos, & cetera. Dixit enim, & facta sunt. De illis aliquibus dictum est, Et qui serviunt ei non sunt stabiles, & in Angelis suis reperit pravitatem; & peccato violatum est nomen illud universale, Angelus: de illo, Purgationem peccatorum faciens, etsi non Angelorum peccantium. [Iob. 4, 18, Heb. 1, 3] De illis, Sunt omnes administratorii spiritus, in ministerium missi propter eos qui hereditatem capiunt salutis: sed de illo, Sedens ad dextram majestatis in excelsis; unde Psalmista de eo, Dixit Dominus Domino meo; sede a dextris meis, donec ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum. [Ps. 109, 1]

[37] [præ quibus & differentius nomen hereditavit,] Et, ut pateat, quod nubes istæ, quæ cæli cælorum dicuntur, in conspectu illius fulgoris, quasi nil sint, pertranseant; Apostolica auctoritate, de illa comparatione fulgoris & nubium, dicamus, Tanto melior Angelis effectus, quanto differentius præ illis nomen hereditavit. Nomen differentius, ut sint illi, Angeli administratorii; ille, Angelus magni consilii. Et quoniam patet ex ipso stylo Apostolico, in quo hic fulgor his nubibus major est & melior; scilicet, quia differentius præ illis nomen hereditavit; & in hoc etiam, quod nulli Angelorum dictum est, Ego ero illi in patrem, & ipse erit mihi in filium; quoniam, inquam, in hoc collatio tota conclusa est; adjiciamus nos, quomodo sit Angelis melior effectus, cum non sit factus. A facio quidem, efficio; ab efficio, effectus: & tamen est effectus, [illis, non factus, sed effectus melior,] qui non est factus. Considerata enim illa æternitate, quod solus est ille & non est alter, quoniam se ipso nec major esse potest; nec magis bonus est, nec optime bonus, sed summe bonus: considerata autem universitate sui operis a se diversa; distantia illa, quæ inter efficientem & factum est, melior effectus est. Cum enim infra Deum est aliquid quod bonum est. collatione illa Deus melior est: melior quidem effectus est occasione alterius minoris boni efficiente, non aliquo majore faciente. Cum enim solus sit Deus, summe bonus est, nec melior, nec optimus: cum sit Angelus bonus, melior est Deus: adde etiam hominem bonum, cui sit melior Angelus; & Deus est optimus: unde Apostolus, Tanto, inquit, melior effectus.

[38] Sed quid deprimimus Angelicam dignitatem, per illam indeterminabilem majestatem? [hominem factum adorare jussis,] De illo comparemus, cui species non est neque decor. Ait Apostolus, Et cum iterum introducit primogenitum in orbem terræ, dicit, Et adorent eum omnes Angeli Dei. Quis est iste primogenitus? [Heb. 1, 6] An ille de quo dicitur, Proprio filio suo non pepercit? Deus vere ipse est, vere languores nostros ipse tulit, & peccata nostra ipse portavit: disciplina pacis nostræ super eum: vere cum iniquis reputatus est: & tamen de illo dicitur, Et adorent eum omnes Angeli Dei. Ubi nunc quæso illa nubes est? [Is. 5, 35] Præ fulgore in conspectu ejus pertransit. Ascendamus nunc Fratres, quæ sursum sunt sapiamus, ubi Christus est in dextera Dei sedens; dicamusque plana voce & plena Spiritu sancto, Quia nemo potest dicere, Dominus Jesus, nisi in Spiritu sancto: quia hic ille fulgor est, a vero sole paternæ majestatis procedens, & illuminans omnem hominem venientem in hunc mundum: de quo Psalmista, Et permanebit cum sole & ante lunam. [1 Cor. 12, 3, Ps. 71, 5, & 6] Cum sole, inquit, iste permanebit: quoniam nullus alius invenitur, qui non in fulgore in conspectu ejus pertransierit: præ fulgore enim in conspectu ejus nubes transeunt. Sol cum sole permanet, & permanebit cum sole: dicitur enim, Descendet sicut pluvia in vellus.

[39] Ut ostenderet ita eum elegisse de terra matrem, quatenus cælestem non reliquerit Patrem; præmisit, Et permanebit cum sole: ideoque subdidit, Orietur in diebus ejus justitia: In diebus ejus, in Sanctis ejus; ut sint non tantum nubes, [quia etiam sic dicitur Primogenitus Patris,] sed etiam dies: quorum dierum sol ipse sit, ut non sit similis ei inter filios Dei. Hic est Deus noster, & non æstimabitur alius ad illum: hic adinvenit omnem viam disciplinæ, & dedit eam Jacob puero suo, & Israel dilecto suo: post hæc in terra visus est, & cum hominibus conversatus est: de quo vox paterna, Hic est, inquit, filius meus dilectus, in quo mihi complacui: & Apostolus ad Ephesios, Qui prædestinavit nos in adoptionem filiorum per Jesum Christum, in ipsum, secundum propositum voluntatis suæ, in laudem gloriæ suæ, in qua gratificavit nos in dilecto. [Mat. 3; 17, Eph, 1, 16] Dicamus, Jesus: [cui omnes cedere debent,] non enim aliud nomen sub cælo datum est hominibus, in quo oporteat nos salvos fieri. In nomine Jesu omne genu flectatur, cælestium, terrestrium, & infernorum; & omnis lingua confiteatur, quia Dominus Jesus est in gloria Dei Patris.

[40] [cui omnes cedere debent,] Ergo præ fulgore in conspectu ejus nubes transierunt. Transierunt: inventæ non sunt nubes, omnes filii Dei, in conspectu, in comparatione, præ fulgore, præ Deitate; in nomine enim Jesu omne genu flectitur, cælestium, terrestrium & infernorum. Hic est ille panis Angelorum, quem manducavit homo; qui ipse ait, Ego sum panis vivus, qui de cælo descendi; de quo Joannes, qui de cælo venit super omnes est. [Joa. 6, 41 & 3, 31] Quantus est iste? in cælo Dominus, in terra servus, sicut scriptum est; Exinanivit semetipsum, formam servi accipiens: in cælo creator, in terra creatus; ut scriptum est, Rorate cæli desuper, & nubes pluant justum; aperiatur terra, & germinet salvatorem, & justitia oriatur simul: statimque, Ego Dominus creavi eum. [Phil. 2, 7., Is. 45, 8.] Quis similis tui in fortibus, Domine? quis similis tui? magnificus in sanctitate, terribilis, laudabilis, faciens mirabilia. Nonne tu percussisti impium, vulnerasti draconem? Numquid non tu siccasti mare, aquam abyssi vehementis? qui posuisti profundum maris viam, ut transirent liberati. Qui sperant in te mutabunt fortitudinem, assumentes pennas sicut aquilæ, current & non laborabunt, laborabunt & non deficient. [Is. 40. 31] Quo current? Ad habitaculum sanctum tuum, quod firmaverunt, Domine, manus tuæ; assumpti in expansas alas tuas, ut portarent eos in fortitudine tua.

ANNOTATA D. P.

a Nomen loci in Ms. non legibile, suggerit Chronicon Hildesheim. ad an. 1032, in Natali ipso inchoandum, his verbis: Indict. XV Chuonradus Imp. Natale Domini Gosleri, Pascha vero Salingstad celebravit. Est autem Goslaria in Ducatu Brunswicensi, Hildeshemio 5, Halberstadlo 7 leucis distans, ad Gosam fluviolum.

b Nescio qua ratione melius suppleam illegibilis hic quoque syllabæ unius alteriusque sensum: ad vesperam, vero existimo solitum haberi brevem nec valde sublimem Sermonem, propter expectationem Vigiliarum nocturnarum solennißime per agendarum. Si cui melius occurrat aliquid, libens suscipiam.

c Sponsum in Cana fuisse Joannem Zebedei, multorum opinio fuit; nobis parum verosimilis, uti necquod Christi consanguineus extiterit.

CAPUT V.
Ejusdem Sermonis, de Christi incarnati excellentiis, prosecutio.

[41] Quod cum sanctus declamasset Episcopus, ingemuit: [His dictis ad illum fulgorem suspirans,] & suffusis oculis paulisper rore lacrymarum, terrenamque habitationem fastidiens, Quid enim a, inquit, mihi est in cælo, & a te quid volui super terram? & rursum, Mihi autem adhærere Deo bonum est, ponere in Domino Deo spem meam, ut annuntiem omnes prædicationes tuas in portis filiæ Sion. [Ps. 27, 25, & 72, 28.] Dilectissimi, inquit; nunc filii Dei sumus, & nondum apparuit quod erimus: scimus autem quoniam cum apparuerit, similes ei erimus, quoniam videbimus eum sicuti est: videbimus eum. [1 Joa. 3, 2] Quem? Illum divinum fulgorem, sive ipsum verum solem, [Christum ostendit ut solem esse præ stellis,] de quo scriptum est; Timentibus nomen meum orietur sol justitiæ, & nos fulgebimus sicut sol in regno ejus: ejus, ex quo omnis Paternitas in cælo & in terra. Orto hoc sole super omnes qui in perfectam diem creverunt, ab initio mundi Patres nostri, qui meruerunt dici Stellæ, dederunt lumen suum, vocatæ sunt, & dixerunt adsumus; & luxerunt ei cum jucunditate qui fecit illas: nullus inventus est, qui excesserit in aliquo eum qui nostri causa factus est homo; ita ut inter gloriosos sit gloriosior, & inter depressos humilior.

[42] De Abel quidem scriptum est, quoniam propter innocentiam ejus, postquam interfectus sit, [præstantiorem Abelo] sanguis de terra clamaverit ad cælum: mira res! ut tacentis sanguis tacens clamaverit. [Gen. 4, 10] Sed quid Apostolus de Jesu? [Heb. 12, 24.] Accessistis ad testamenti novi mediatorem Jesum, & sanguinis aspersionem melius loquentem quam Abel. Noë, vir justus atque perfectus in generationibus suis, ambulavit cum Deo; cui post mitigatum diluvium dixit Deus, Terror tuus ac timor sit super cuncta animalia, cum his quæ moventur in terra: sed Psalmista de Jesu, Omnia, inquit, subjecisti sub pedibus ejus, non solum quæ in terra, sed etiam quæ in cælo, & ipsam terram & ipsum cælum, & quæ supra cælum; ut Apostolus ad Ephesios, secundum operationem virtutis Dei, quam operatus est in Christo, suscitans illum a mortuis, & constituens ad dexteram suam in cælestibus, supra omnem principatum, & potestatem, & virtutem, & Dominationem, & omne nomen quod nominatur, non solum in hoc seculo, sed etiam in futuro. [Gen. 9, 2, Ps. 8, 8, Eph. 3, 7]

[43] Abraham pater noster: ad eum dixit Dominus, Benedicam benedicentibus te, ut sit dignus benedictione, [Abrahamo,] qui Abraham in benedictione recepit: sed de Jesu Euangelista, Quotquot autem receperunt eum, dedit eis potestatem filios Dei fieri. [Gen. 12, 3, Joa. 1, 12] Magna potestas; esse filium Dei, benedictio maxima. Eidem dictum est, Exi de terra & de cognatione tua, & veni in terram quam monstravero tibi. [Gen. 12, 1] De terra, inquit, in terram exi. Exiit, & propter obedientiam in alienis ditatus est: de isto dictum est; In propria venit & sui eum non receperunt. [Joa. 1, 11]

[44] Isaac filius ejus, paternæ virtutis heres, interroganti ei, Pater ecce ligna & ignis, [Isaaco,] ubi est victima holocausti? pater respondit, Dominus providebit sibi victimam, fili mi. Intelligens puer voluntatem patris, obedivit usque ad colligationem & strictum ensem: Christus autem factus est Patri obediens usque ad mortem, mortem autem crucis. Cum diceret, Mortem autem crucis, separavit eum in ignominiam & improperium crucis: unde & alio loco, Propter quod & Jesus, ut sanctificaret populum, extra portam passus est: exeamus igitur ad eum extra castra, improperium ejus portantes. [Heb. 13, 12] Quod est hoc improperium? Maledictus qui pendet in ligno; de quo Apostolus, Verbum enim crucis pereuntibus quidem stultitia est, his autem qui salvi fiunt, id est nobis, virtus Dei est. [1 Cor. 1, 18] Igitur Isaac a justo juste oblatus, ad occisionem colligatus, est in gloria: Jesus autem, a justo juste oblatus, ab injustis injuste occisus, passus est in ignominia: fuit enim obediens usque ad mortem, mortem autem crucis; propter quod Deus illum exaltavit, & donavit illi nomen, quod est super omne nomen.

[45] Jacobo Filius gaudii Jacob, primo-genita, quæ natura non habuit, acquisivit merito, ut primatum primogenitorum suis relinqueret nepotibus: de Jesu Apostolus, Ut sit primogenitus in multis fratribus; & Joannes, Primogenitus mortuorum & princeps Regum terræ; & iterum Paulus, Qui est imago Dei invisibilis, primogenitus omnis creaturæ: & rursus, Idem qui est principium, primogenitus ex mortuis. [Rom. 8, 29., Apoc. 1, 5., Col. 1, 15 & 18] Idem Jacob, benedictionem Israëlitici nominis a suo colluctatore consecutus, juxta nominis interpretationem temperans vocem; Vidi, ait, Dominum, facie ad faciem: & Apostolus ad Philippenses, Hoc sentite in vobis quod & in Domino Jesu; qui, cum in forma Dei esset, non rapinam arbitratus est, esse se æqualem Deo. [Phil. 2, 6]

[46] [Josepho,] Joseph venditus triginta argenteis, dominus factus est terræ Ægypti: Jesus autem triginta argenteis venditus, secundum Psalmistam, de torrente in via bibet, propterea exaltavit caput. [Ps. 109, 7] Quo exaltavit? Ipse ait alio loco ad Patrem, Nunc exaltavit altavit caput meum super inimicos meos: & Apostolus, Videmus Jesum, propter passionem mortis, gloria & honore coronatum. [Ps. 26, 6] Ille sua providentia, Salvator mundi ab Ægypto appellatus est: Jesus sua clementia, Salvator mundi a toto mundo verius appellatus est, cum dicitur, Jesus. [Heb. 2, 9] Hoc enim nomen Angelica dignitas exposuit: air namque ad Mariam: Ecce concipies, & paries filium & vocabis nomen ejus Jesum: ipse enim salvum faciet populum suum a peccatis eorum. [Luc. 1, 31, Gen. 49, 22] De Joseph in benedictione ait Jacob, Filius accrescens Joseph, filius accrescens, & decorus aspectu; Daniel de Jesu ad Nabuchodonosor b, … & David de pulchritudine, Speciosus forma præ filiis hominum; & Sponsa, Pulcher es, inquit, dilecte mi, & decorus aspectu; unde in alio loco pulchritudinem ejus describens, dicit, Dilectus meus candidus & rubicundus. [Ps. 44, 3, Cant. 1, 15 & 5, 10 ]

[47] [Moyse;] Transeamus ad Moysen, de quo dictum est, Erat Moyses vir mitissimus in omni terra. [Num. 12, 3] O virum laudabilem, cui nemo de terra comparari potest! Sed quid dixit ille qui venit de cælo; Venit, inquit, filius Dei, non ut judicet mundum, sed ut salvetur mundus per ipsum. [Joa. 3, 17] O virum incomparabilem! Venit filius hominis quærere & salvum facere. Quid? Quod perierat. [Luc. 19, 10] Tempore enim quo nullus excusari potuit, filius Dei, non judex, sed intercessor venit: unde Apostolus Jesus, novi testamenti mediator est, ut morte intercedente, in redemptionem earum prævaricationum quæ erant sub priore testamento, repromissionem accipiant qui vocati sunt æternæ hereditatis. [Heb. 9, 15] Dicturus enim, Discedite a me omnes qui operamini iniquitatem; mutata sententia, ait mitissime, Venite ad me, qui laboratis & onerati estis, & ego reficiam vos: & in domo publicani, Non est opus sanis medicus, sed male habentibus: & ad Paralyticum, [utpote erga peccatores mitissimus,] Fili, remittuntur tibi peccata. [Mat. 11, 28 9, 12 & 2] Dicturus remittuntur tibi peccata, mitissime præmisit, Fili: & ad languidum juxta piscinam sanatum, Ecce sanus factus es, jam noli peccare, ne deterius tibi aliquid contingat; innotescens quod vulneratus reatibus, ante jacebat languidus: & ad illam mulierem, illam meretricem, illam in adulterio deprehensam, Mulier ubi sunt qui te accusabant? nemo te condemnavit? [Joa. 5, 14, Joa. 8, 10] Quæ dixit, Nemo Domine: & ille ait, Nec ego te condemnabo; vade, jam noli peccare: meretricem enim adhuc pollutam, adhuc rubentem labiis, attritam immundis basiis, vitta semicincto capite dependentem, suam recognoscens Salvator, quam homines, puto, simillimi trahebant ad se judicem, defensam ad domum remisit. Ecce judex, in loco defensoris. Quid de illa dicimus, quæ pedes Domini lacrymis lavit, & capillis tersit; cujus cognomentum, non ex uno vitio, ut diceretur meretrix, sed ex multis, ut diceretur peccatrix? Abhorruit? respuit? rejecit? expulit? judicibus tradidit? accusatoribus commendavit? Minime. Quid de illa judicavit? [Luc. 7, 47] Remittuntur ei peccata multa, quoniam dilexit multum. Ecce peccatrix, ecce judex, ecce sententia: Filia, fides tua te salvam fecit, vade in pace.

[48] Deus judex justus, fortis & patiens, numquid irascitur per singulos dies? de quo Abacuc, Cum iratus fueris, misericordiæ recordaberis; & Apostolus, Conclusit Deus omnia sub peccato. [Hab. 3, 2, Gal. 3, 22] Ad quid? [numquam suas injurias ultus,] Ut perderet? Non: sed ut omnium misereatur. Quis, quæso, mitior est, Moyses an Christus? Core, Dathan, Abiron, & c Or insurrexerunt in Moysen, tantum levi quodam murmurio, moti humanitus in hominem; stantibusque illis in sacrificii probatione, Moyses maledixit eis, dicens ad Dominum, Domine ne respicias sacrificia eorum; & descenderunt in infernum viventes. [Ex. 33, 11] Maria soror Aaron, quia murmuravit paulisper contra eumdem Moysen, lepra percussa est. Quid enim magnum potest homo in hominem? Ubi ille vir mitissimus? Jesus autem, contra se Deum a diabolo commotis mitis, quid dixit? Pater ignosce illis, non enim sciunt quid faciunt. [Joa. 10, 30] Quid Moysen ultus est, suas oblitus est injurias. Sed magnum aliquid de Moyse scriptum est, Quia loquebatur ei Dominus ore ad os, sicut loqui solet homo ad amicum suum: si autem sermonem ipsius Veritatis meminerimus, in collatione alterutra Moyses peccator est; ait enim, Ego & Pater unum sumus; & rursus, Pater in me manens ipse facit opera: ad Philippum quoque; Philippe, qui videt me, videt & Patrem: an nescis quia ego in Patre, & Pater in me est? [& 14, 9] Ergo vir iste laudabilis; Jesus est incomparabilis.

[49] Aaron, excelsus in gloria sua: [Item Aarone,] statuit illi Dominus testamentum sempiternum, & dedit illi sacerdotium magnum: sed numquid simile illi sacerdotio, de quo dicit Psalmista, Tu es sacerdos in æternum? [Ps. 109, 4] Quamquam magnus Aaron, unxit tamen eum Moyses: sed quid ait Petrus de Jesus, Vos scitis verbum quod factum est per universam Judæam, incipiens a Galilæa post baptismum quod prædicavit Joannes, Jesum a Nazareth, quomodo unxit eum Deus Spiritu sancto & virtute. [Act. 10, 38] O unctio magna! unde Propheta; Spiritus Domini super me, propter quod unxit me, ad annuntiandum mansuetis misit me, ut mederer contritis corde, & prædicarem captivis indulgentiam, & clausis apertionem. De Aaron scriptum est, quia post interfectionem contra se & Moysen murmurantis populi, apprehendit thuribulum; & stans gemebundus inter vivos & mortuos, oravit, & plaga cessavit: sed quid Apostolus de Jesu? Qui in diebus carnis suæ preces supplicationesque ad eum, qui posset illum a morte salvum facere, cum clamore valido & lacrymis offerens, exauditus est pro sua reverentia. [Heb. 5, 7]

[50] [Samuele,] Samuel post mortem mirabiliter prophetavit, rursusque vir [fuit] mortis: amplius Jesus, post mortem resurrexit, ambulavit, locutus est, manducavit, numquam ultra moriturus est, ut ait Scriptura; Christus resurgens ex mortuis, jam non moritur, mors illi ultra non dominabitur: quod enim vivit, vivit Deo: & alio loco; Decebat eum, propter quem & per quem omnia, qui multos filios in gloriam adduxerat, auctorem salutis eorum, per passionem consummare: item alibi; Christus semel pro peccatis mortuus est, justus pro injustis, ut nos offerret Deo, mortificatos quidem carne, vivificatos autem spiritu: item; Si confitearis Dominum Jesum in ore tuo, & in corde tuo credideris, quod Deus suscitavit illum a mortuis; de quo Propheta, Ipse autem vulneratus est propter iniquitates nostras, attritus est propter scelera nostra; & Dominus posuit in eo iniquitates omnium nostrum. [Rom. 6, 9, Heb. 2. 10, 1 Pet. 3, 13, Rom. 10. 9, Isa. 53. 5]

[51] Introducamus David, de quo Scriptura, Inveni David, filium Jesse, [Davide] virum secundum cor meum. [Act. 13. 22] Magnus iste, ut ante subtilitatem divini examinis nihil ei auferatur, nihil addatur, sed sit secundum cor divinæ perfectionis: sed Jesus major est: dixit enim David; Ecce enim in iniquitate conceptus sum, & in peccatis concepit me mater mea: ad matrem autem Jesu, interrogantem, quomodo fiet istud, quoniam virum non cognosco, Angelus ait; Spiritus sanctus superveniet in te, & virtus Altissimi obumbrabit tibi. [Ps. 50. 7, Luc. 1, 35] De illo dicitur, Juravi David servo meo, usque in æternum præparabo semen tuum, & ædificabo in generationem & generationem sedem tuam:de Jesu dicitur; Erunt Reges nutritii tui, & Reginæ nutrices tuæ; vultu in terram dimisso adorabunt te, & pulverem pedum tuorum lingent; & iterum; Gens enim & regnum quod non servierit tibi, peribit; & in Psalmo, Postula a me, & dabo tibi gentes hereditatem tuam, & possessionem tuam terminos terræ; reges eos in virga ferrea, & tamquam vas figuli confringes eos; & alibi, Thronus tuus Deus in seculum seculi; virga æquitatis, virga regni tui d… De exercitu vero Jesu scribitur, & vocabuntur in ea fortes justitiæ, plantatio Domini ad glorificandum; & sapientia, fortitudo & decor indumentum ejus … lætabuntur coram te sicut qui lætantur in messe, sicut exultant victores capta præda, quando dividunt spolia. [Ps. 88, 5, Is. 49, 23, Ps. 2, 8, & 44, 7, Is. 61, 3]

[52] Salomon filius ejus, qui sapientia & dignitate supergressus est omnes Reges, [Salomone,] qui fuerunt ante se, videamus an non transeat præ fulgore in conspectu fulgoris Jesu. De illo refert Scriptura, quia in diebus ejus abundavit pax in Israël; de Jesu Propheta, Quam pulchri, inquit, super montes pedes annuntiantis & prædicantis pacem, annuntiantis bonum, prædicantis salutem, dicentis Sion, Regnabit Deus tuus! [Is. 52, 7] Et ut omnem magnificentiam ejus depromamus, audiamus in Euangelio loquentem; Regina Austri surget in judicio cum generatione hac, quia venit a finibus terræ audire sapientiam Salomonis, & ecce plus quam Salomon hic. [Mat. 12, 42] Natus in diversorio, positus in præsepio, ecce quid dixit? Ecce plusquam Salomon hic.

[53] [Elia,] Elias in turbine raptus in cælum, dignitatis suæ magna præfert indicia: conferamus & hunc. Oratione sua cælum clausit, ne plueret, annis tribus & mensibus sex: De Jesu scriptum est, Qui ligat aquas in nubibus, ne erumpant pariter deorsum; & iterum, Si continuerit aquas, omnia siccabuntur; si emiserit eas, subvertent terram; & rursus, Qui pluit super justos & injustos. [Job. 26, 8 & 12, 15] Elias in Sarepta missus ad viduam; Hæc, inquit, ait Dominus, Hydria farinæ non deficiet, nec lecythus olei minuetur, usque in diem qua daturus est Dominus pluviam super faciem terræ: sed si ad quinque millia, quinque panibus & duobus piscibus saturata, & ad fragmenta duodecim cophinorum respicias; nihil est quod in hydria aut lecytho laudes. De Elia dictum est, quia ascendit inaurigans currum igneum, & vectus est in cælum, infirmitate ejus in adjumento alieno ostensa: de Jesu Psalmus, Ascendit Deus in jubilatione, & Dominus in voce tubæ. [Ps. 46, 6] Elias, quo vectus sit, nescimus: de Jesu certum habemus, quia ascendit super cælum cæli ad orientem. [Elisæo.] Elisæus, vir magnus & incomparabilis, in eo spiritus Eliæ duplus requievit: de Jesu autem dicit Apostolus, In quo sunt omnes thesauri sapientiæ & scientiæ absconditi. [Col. 2. 3] Super illius sepulcrum projectus est mortuus, & revixit; Jesu autem sepulto & resurgente, scimus quia multa corpora Sanctorum, qui dormierant, surrexerunt. Quid multa dicemus? Magnæ istæ nubes sunt, sed præ fulgore in conspectu ejus transierunt.

[54] Patet & alia via hujus sermonis exponendi. Scitis solem, scitis radios, scitis nubes. Nubes quidem a longe radiis solis oppositæ, quamdiu in conspectu solis sunt, fulgescunt; accedunt quandoque propinquiores, tanto clarius lucescunt; si vero in eumdem punctum & sol & nubes concurrerint, ita ut ubi sol est supra, nubes ibi sint infra; nec nubes vocantur, nec sunt; [Alius thematis sensus ex eo, quod ut nubes inter oculum & solem non apparent nubes,] sed tota illa claritudo solis esse dicitur. Quid hoc esse dicimus, Fratres mei, nisi quamdam similitudinem cælestis regni? Quid nubes, quæ a nubilo vocantur, id est ab obscuritate, nisi genus humanum, peccatorum nocte obnubilatum, designant? Quid solis claritas, nisi divinæ claritatis lucem insinuat? quid autem radii, nisi illuminantia opera Christi? Nubes ergo, sui natura obscuræ, radus solis aspiratæ, fulgescunt: quia parvitas humana, Christi operibus illuminata, resplendet: quæ quanto propius ad solem verum accesserit, tanto clarior erit; & virtutes, quas sui natura non habuit, illuminatione veri solis Christi recepit: [ita a Christo illuminata opera, sint quasi opera Christi.] quæ si in eumdem punctum operationis deificæ successerit, quod est perfecte mundum relinquere, solamque divinam voluntatem sedula contemplatione respicere, & cum Apostolo dicere, Nostra autem conversatio in cœlis est; jam Deitatis nomini participat, ut non homo, sed etiam Deus dici debeat. [Phil. 3, 20]

[55] Unde Dominus in Euangelio, cum pro discipulis orasset, ait. [Joa. 17, 20] Non pro his autem rogo tantum, sed & pro eis qui credituri sunt per verbum eorum in me, ut omnes unum sint, sicut tu Pater in me, & ego in te; ut & ipsi in nobis unum sint; non tantum in nobis unum dicantur, quod magnum est; [propter unitatem fidelium cum eodem.] sed unum in nobis sint, quod maximum est. Unum, inquit, in nobis sint; hoc est nubes istæ, mihi soli succedentes, in nostra claritate esse nubis perdant, & sol sint. Ergo nubes a solis conspectu in tenebris sunt, peccatores etiam ab operibus divinis recedentes tenebrescunt: nubes igitur, in conspectu solis fulgescunt; & homines, in studio divinorum operum accensi, virtutum lumine clarent: quanto autem nubes soli approximant, tanto clariores sunt; & in deificis operibus studentes, quanto efficaciores, tanto meliores sunt: si vero in eamdem catabibazon e sol nubesque convenerint, nulla fiet mentio de nubibus; sed tantum de solis ardoribus: & homines, mundum penitus despicientes, solique acumini contemplationis intenti, participare merentur divino vocabulo, ut dici mereantur Dii. Sive enim a solis conspectu nubes remotæ, sive in [locum] solis successerunt, perdunt ne nubes sint; tantum in conspectu solis nubes transeunt: ibi enim potius tenebrosum quiddam sunt, ubi corpus lucidum. Et homines ergo cælitus accensi, præ fulgore in conspectu ejus, id est illuminantis fulgoris, transeunt; ne natura filii sint iræ, sicut & ceteri; sed in Deo, Dei filio, unum sint, vero participantes soli.

[56] Multis ergo talibus disputans, postquam eos rore scientiarum perfudit, ad confessionem inducens, lavacro lacrymarum eos infudit; [His ita explicatis,] mactansque illos in ara spiritalis contritionis, obtulit Deo holocaustum suavissimi odoris. Sic ergo ad altare regressus, omnium ora convertit in stuporem: quoniam qui paulo ante tantum viluit ut rusticulus, voce omnium prædicabatur dignus esse qui summus fieret Episcopus: detractorum vero vultus superfusi rubore, ore tacito conscientiam accusabant, confusi vultus confessione. Postquam ergo ad mensam Regis ventum est, Rex hilari vultu; Hodie, inquit, Natalis Domini mihi est agendus, quoniam confusus conticuit lacerantium nos chorus. Rursusqus, [Rex suique applaudunt.] ex nimia lætitia quasi desipiens, Ubi sunt, inquit, detractores nostri: & jussit Episcopo priori aquam in manibus dari. Episcopus autem, nec pridie tristior, nec hodie lætior, sicut tunc de vituperantibus, sic & nunc tacuit de laudantibus, qua ex re magis ac magis admirabilis, ex illa die effectus est magnus nimis.

ANNOTATA D. P.

a Pene suspicabar, Sermonem hunc totum ejus esse, qui Vitam conscripsit, coagmentandis sacræ Scripturæ locis, pro usu seculi istius assuetum; sed num. 71 legi, habuisse eum veros Bardonis Sermones, sive ab ipsomet descriptos, sive ex ore pronuntiantis exceptos per tachygraphum, seu compendiariæ scriptionis peritum: inter eos igitur etiam hic fuerit Sermo.

b Felicior alius ex Daniele defectum suppleat conjectando.

c Or, alias Hur, sororius Moysi, nescio quomodo hic jungatur murmurantibus contra Moysen, ideoque punitis; cum tale nihil de eo legatur.

d Hic ut minimum excidit linea una, in qua laudetur exercitus Davidis.

e An potius, Catabibasin? ut sit verbale a καταβιβάζω, descendo.

CAPUT VI.
Administratus Episcopatus mira cum mansuetudine & tolerantia.

XVII

[57] Multo igitur habitus apud Regem honore, cum recordaretur, [Moguntiā regressus Præsul,] quia maritatum suæ decet domui providere, regio honore prosecutus, Maguntiam repedavit; ibique vitam suam, secundum verissimam agricolarum sectam, instituit ad exemplum ejus, de quo ait æterna Dei Sapientia; Pater meus agricola est. [Joa. 15, 1] Sic enim agricola, galli succentu excitatus, diurnum laborem nocturna solicitudine prævenit, domesticos inclamat, hesterni caloris favillam explorat, inventam scintillam flatu suscitat, sarmentis educat, disponit quid quisque agat, mane primo agrum petit, terram proscindit, semina jacit; jamque sole acrius incendente, domum repetit, [bonum in omnibus imitatus est agricolam,] suavem ex labore panem gustat cum suis, propter intolerabilem meridiei fervorem æstum declinat, dormiens in umbra culminis, surgensque repetit reliquias imperfecti operis; die decedente, labori decedit; assidensque prunis, postquam potu maduerit, aliquid dulce percinit; sequuntur pueri; sicque omni hora certus quid jam jamque agat, laborem sine labore resumit ex consuetudine.

[58] Ita hic piissimus Pater, ad omne hoc opus simul accessit; nisi quod ille in spiritu operatur carnaliter, hoc egit iste in carne spiritaliter. Numquam enim gallum cantantem ipse non cantans exspectavit, quia, ut ait Psalmista, media nocte surgebat ad confitendum Deo. [Ps. 118, 62] Semper de nocte mundana consurgens, ad divinam lucem solicitus anhelabat; nec hoc solus, sed quemcumque invenit secum invitabat, compellebat, trahebat; juxta illud, Et qui audit, dicat, Veni. [Apoc. 22, 17] At vero si quem, favilla delicti alicujus sopitum, invenit; scintillam in eo pœnitentiæ explorans, flatu consolationis in flammam perduxit lacrymarum, sicut scriptum est, Aqua comburit peccatum. Disposuit quod quisque ageret, illum suadendo ad pœnitentiam, illud ad continentiam, illum ad humilitatem, illum ad caritatem & cetera talia. [Luc. 9, 23, Ps. 5, 5] [assiduo intentus labori.] Semper mane primo exiit, sequens eum qui ait, Si quis vult post me venire abneget semetipsum, & tollat crucem, & exiet post me. Mane autem, sicut scriptum est; Mane adstabo tibi. Terram cordis sui spiritu proscidit contriti onis, seminans eam Patrum exemplaribus unde sibi virtutis, & aliis cresceret fructus salutis. Si quando autem acrius in eum incendebantur humanæ molestationes, quia scriptum est, Omnes qui pie volunt vivere in Christo Jesu perfecutionem patiuntur; ad humilitatis regressus refrigerium, quasi sub umbra patientiæ humanos declinabat æstus: & rursus, quasi surgens exaltatus divino judicio, toto corde reddebat quod debebat pro divino beneficio. [1 Tim. 3, 12] Ergo sive decedente, sive accedente die, semper ille integer ad Dei accedebat pensum. Tota nocte inter cælestes convivatores epulatus, ad prunas cælestis incendii sedebat; potuque lacrymarum debriatus, Davidicum poëma cum suis pueris intentus & frequens canebat. Sicque laborem semper resumpsit ex consuetudine, acsi nulla premeretur solicitudine.

[59] [Erga virum mansuetissimum] Aliquid modo dicendum est de hoc sancto viro; quod, quia parumper accessit, reticere cupio; sed tantæ auctoritatis pondus silere non audeo. Quare autem hoc loquar invitus, si placet, audite. Amarum est quod dicendum est, & Bardo noster dulcissimus est; nollemque de dulcissimo quidquam nisi dulcissimum loqui. Quis enim umquam Bardonem nisi dulcissimum expertus est? Vulti hilaris, verbis amabilis, moribus suavis. Quis coram Baradone tristis, quis illius consolatione non est effectus lætus? Pauper coram illo nullius indiguit, dives apud illum nihil perdidit. Idem ipse Bardo & Dominus ditione, & frater voluntaria conditione. Parvi pendebat timeri, agens magnopere diligi. Talibus ejus studiis invidens diabolus, & si vincere illum non valebat, sed tentabat; incitavit in eum discordiam Prætoris urbis Maguntinæ, qui magnum aliquem arbitrabatur se futurum, si præ ceteris negligeret Episcopum: patentia enim Episcopi hoc sibi visum est posse fieri: & unde miser debuit melior, inde factus est deterior. [litis causam captans Moguntinus Prætor] Observans igitur diu noctuque Episcopum, si forte aliquid illicitum admitteret; cum in omnibus eum inveniret irreprehensibilem, ad commenta fallaciæ conversus, qua ex re nescio, majestatis reum finxit apud Regem. Sed cum talis mendacii stipula veritatis igne citissime consumeretur, cum etiam Episcopum adhuc patientem vidit, quem credidit totis se viribus velle ulcisci; despexit eum, sua se potestate defensum credidit, jamque per se ipsum in Episcopum conari non distulit.

[60] [innocentem ejus famulum in judicium tradit:] Igitur quemcumque amplius familiarem Antistiti vidit, sibimet finxit contrarium, ut si in Pontifice nullum haberet subsidium, vi & armis & arte offenderet in Episcopum. Ergo res processit longius, ulciscenda seuerius: comprehendit autem ficto mendacio quemdam dispensatorem Episcopi, eumque nullo modo dimittere disposuit, nisi in purgamento judicii. Sed sanctus Episcopus, videns eum absque ratione abuti sua patientia, itemque quanta sine causa paterentur in sua studiosi servitia; semel sæpiusque rogavit tanta Prætorem cessare molestia; ut etiam hic, qui falso criminabatur, evaderet absque injuria. Prætor autem lætus effectus est, quod aliquid invenerit, [quo precibus Episcopi liberato,] quo cor Pontificis doloris vulnere tetigerit, quod penitus invulnerabile credidit; & jam, omni amoto dubio, judicium exquisivit. Ergo ad judicium ventum est. Tunc vir Dei patienti compassus, justum fieri judicium Dei petiit, ut eventus probaret, non tantum de eo qui passus est, sed & de eo qui fecit injuriam. Nam & ille qui molestabatur, Deo adjuvante, [ipse Prætor morbo incurabili punitur.] sancti viri ipse precibus inculpabilis; & ille, judicio divino præventus, abscessit insanabilis. Etsi enim non statim sensit, sed statim tamē præventus fuit: quia qui contra virum Dei judicium paraverat, paratum judicium minime evaserat; & qui longo jam tempore virum Dei molestaverat, abhinc & deinceps usque ad diem obitus infirmitatis molestiam non evaserat. Igitur amara relinquentes, de dulcissimo dulcissima loquamur.

XVIII.

[61] Multa de ejus patientia dicere possumus: patientiam enim ejus secundum antiquorum patientiam novimus, qui cum Apostolo dicebant, Blasphemamur & obsecramus, tamquam purgamenta hujus mundi facti sumus omnium peripsema usque adhuc: [Idem injuriarum patiētissimus,] cum horum, inquam, patientia, fulget patentia Bardonis; æqua vere, nisi forte major: quia cum multi eorum ulcisci se non valebant, necessitatem in voluntatem laudabiliter convertebant: is autem cum se posset ulcisci, voluntatem suam sibi necessariam faciebat, ut non quæcumque vellet sequeretur; sed cum multa valeret, multo plura vellet ex parte qua spiritus hortaretur. Quis ergo, vivente Bardone in carne, audiens quid derisori suo fecerit, non etiam ipse factum derideret; & hoc non potius vanum, quam effectu niti crederet? [I Cor. 4, 13] Nunc autem quam planum est, quam recto stamine quæque texuerit, omne factum Bardonis amatur, cum delectatione narratur, auditur cum suspirio, sine controversia laudatur, cum gaudio rememoratur. Sed quid derisori fecerit, dicamus.

[62] Sedens aliquando ad mensam, infirmitati corporis satisfacturus, inter ciborum alimoniam, cunctis convivantibus eructavit spiritus ebrietatem sobriam: quia illi Christus semper in corde, semper erat in ore, assumenti consilium dicentis, siquis loquitur quasi sermones Dei. [derisorem suum aurea scutella donat.] Docente ergo illo omni affectione consedentes, juvenis quidam, carnalibus titillationibus intentus, potius quam divinis illius sermonibus, cœpit ridere, quod tam inania garriret Episcopus: animalis enim homo non percipit ea quæ sunt spiritus Dei. Injecto igitur casu in eum vultu, Episcopus deridere se juvenem comprehendit, furtivi cachinni & susurri motibus motoque capite. Sedit paulisper tacitus, viditque jam omnis conviva quod deridentem se comprehenderet, ejusque rei causa taceret. Omnes igitur expalluerunt, illi misero infensi, quia tantæ potestatis virum graviter se ulturum crediderunt. Intelligens autem vir prudens, quoniam dandi exempli tempus est, ut quæ paulo ante de patientia docuerat verbis, nunc etiam confirmaret exemplis, sumpta aurea scutella, quæ coram eo stabat, plena carnium frustis, derisori suo cibum vasque dari præcepit causa mercedis. Quo facto, non solum peccantem ad pœnitentiam, sed & omnes lucratus est ad amplectendam patientiam.

CAPUT VII.
Quædam viventis Bardonis mirabilia, aliæque virtutes.

[63] Potuimus aliquid dicere de eo, mirabile quidem, si tantæ admirationi sunt quæ creduntur auditui, quam quæ subjecta sunt visui; nisi forte magna sua miracula, minora faciamus indigno relatu nostro. Dicemus tamen ut possumus, quoniam melius judicamus utcumque admiranda agnosci, [Ad Adeldeville divertenti,] quam digna memoratu memoria tabescente oblivisci. Quoties sanctus Pater Adeldeville, quoniam ad suam diœcesim pertinuit, devenit; semper mirabiles hospites habuit, volucres scilicet quasdam, forma nominibusque ignotas omnibus, a quibus seu comitabatur seu visitabatur Episcopus; quæ numquā ante eum venientes, numquam post abscedentem remanentes, solum eo veniente turmatim in obviam congregatæ, in arboribus consederunt, & quamdam suæ modulationis harmoniam concinuerunt, satagentes cunctis esse pro miraculo, quod irrationabiles rationis utebantur consilio. Sed pius Pater, cantoribus suis non minimum lætatus, [ignotæ volucres accinere consuetæ, & ab eo pasci;] caritatem exhibentibus non apparuit ingratus: & quos in sua coronari vidit obsequia, quotidiano porco satisfecit pro illorum alimonia; & carne imposita scutis, quotidianum sumptum providit hospitibus suis.

[64] De volucribus istis quid dicamus, dubitamus: utrum, formam inspicientes, [possent credi fuisse spiritus Angelici,] simplices eas volucres credamus; an rationem intendentes, aliquos spiritus fuisse dicamus? Nam quoniam solis spiritibus ratio inest, ratione utentia melius est ut spiritus credamus, quam ut irrationabile ratione uti concedamus. Quid autem has volucres nisi ratione usas esse dicimus? Et quidē cum veniente venerunt, & cum abeunte abierunt: ad hunc unum sine errore venerunt, soli uni concentum suæ modulationis concrepuerunt: ad intuitum ejus homines non fugerunt, cibum ab hominibus imperterritæ susceperunt, & silvestres ut videbantur, blandientium motus mansuetæ susceperunt: hæc enim agere rationis consilium est. Si autem hoc aliquis abhorret, ne spiritus fuisse videantur, [secundum apparentia tantum pasci visi;] quoniam corporeo pastu alebantur; nonne horum exempla multis in locis inveniuntur? Ad Abraham nonne Spiritus Angelici venerunt, & de cælo descendentes festivati, qui numquam esurierunt, cum ipso commederunt? Idcirco, inquit, declinastis ad servum vestrum. [Gen. 18, 5] Medicus Tobiæ Raphaël, nonne diebus aliquantis vifus est cum hominibus pransisse? qui tamen reversurus dixit, Videbar quidem manducare vobiscum, sed ego cibo invisibili & potu, qui ab hominibus videri non potest, utor. [Tob. 12, 19] Videbatur comedere, & non commedebat: & tamen cibus illi appositus, non est inventus amplius: ut vere credatur talis commestio potius aliqua dispensatione consumpta esse, quam spiritalem levitatem, aliquam corpoream gravitatem insumpsisse: unde & ille Spiritus, cui Gedeon coxit pulmentum, cum jus super petram effunderetur, manum extendit, cibos virga tetigit, & pulmentum illud flamma præcedente consumpsit.

[65] Ab his ergo volucribus, qui scimus utrum ille comestus sit cibus, an aliqua incomprehensa virtute consumptus? Nam si tantopere carnali victu indiguere; cum ab illo aberant, quid comederunt? aut cur apud hunc, & non etiam apud alios comederunt? aut si volucres erant, numquid creduntur semper simul fuisse? si autem dispersæ; quis, credimus, congregavit eas, nuntians Episcopum Adeldeville futurum esse? & quare nusquam alio visæ? [quia illæ nusquam alibi, nec unquam nisi eo presente conspectæ.] & si visæ, cur nulli agnitæ? Cur autem harum volucrum cantus Pontifici plus aliarum vocibus placuerunt? Aliquid igitur hinc spiritale conjectamur, quod utrum verum sit omnino, non probamus. Locus ille a vulgo Adeldeville, vero autem nomine Alta-villa vocatur. Ibi sive volucres in superioribus volantes, sive aliqui Spiritus sancti in superioribus habitantes, Sanctum virum visitabant: quia qui se in altitudinem contemplationis erigunt, Angelorum visitatione digni sunt. Ergo juxta quod credimus conjectamur: quidquid autem hac in re veritati innititur, quia spiritale credimus, veneramur. Dubitanda forsitan hæc viderentur, si nullius perspicacioris miraculi certitudine faverentur: sed quoniam patent adhuc in eo, magna cum delectatione ac veneratione dicenda, certioris rei mirabilia; quæ obscuriori dispensatione facta conjicimus, fiunt credibilia.

XX.

[66] Vir Dei aliquando iter agens per subjecta Abbati Rohingo Fuldensi, ipso Abbate præbente diversorium & servitium, transegerat in quodam loco nocturni temporis spatium: [Lucerna casu extincta,] postquam vero transacto prandio ad recessum pausandi secessit, duo tantum cum eo gradiebantur; unus camerarius, qui lucernam coram eo portabat; alter quidam familiaris ejus, qui & ipse hoc nobis narrabat. Cum ergo portitor lucernæ coram eo, extracto lumine, staret; casu accidente, ut sæpe fit, lumen extinctum est. Turbabatur Camerarius, gressuque veloci candelam reaccendere festinabat, & usque ad fores caminatæ pervenit: cumque jam altera manus candelam portaret, altera januam citius aperiendam corriperet, subito candela inflammata est, ambosque illos admiratio circumdedit, ultra quam credi potest. Tremens ergo camerarius festine regreditur, positoque lumine ad pedes ejus sanctissimos paravit procidere. [coram eo divinitus reaccenditur.] Vir autem Dei compescuit eum, dicens; Stato, ne cadas: sed age Deo gratias, & me vivente in corpore, cave ne unquam alicui dicas: commonuitque eum per jusjurandum super his verbis, Ut ne alicui quod factum est dixeris, quousque me viam hujus carnis ingredi videris: quod si aliter feceris, a consortio meo in æternum separaberis. Ergo si factum istud intendimus, satis justo judicio Dei hoc evenisse perpendimus; utque nunquam peccatorum tenebras admitteret, præter quod inevitabile est humanitati, nec ad momentum felici careret luce, cælesti lumine se illustrante.

XXI

[67] Senuit ergo jam vir Dei; qui, nisi majora præmia in morte laturus pietatis suæ, merito nunquam esset moriturus. [Senior a Leone Papa jussus carnem edere,] Ergo & ex ætatis accessione, & infirmitatis senium consequentis successione, corporis molestia gravi præventus est. Qui visitatus a sancto viro Leone Papa, ut recuperandæ sanitatis gratia esu carnium reficeret, rogatus est. Obedivit & comedit. Sed quoniam ostium ejus semper patuit viatori & peregrino, vespere sero & mane primo, quidam peregrinus Monachus ad eum venit, & susceptus est, & ad mensam ductus. Cumque pisces ibi deessent, eo quod Episcopus carne vesceretur; Monacho illi carnis pulmentum, Episcopo jubente, appositum est. Qui oblitus sententiam Salvatoris, qua ait, Manducate quæ apponuntur vobis; carnes horruit, Monachumque se signis & nutibus quibus potuit Pontifici innotuit. [Luc. 10, 8] Quem in se ipso provocans Episcopus, & se ipsum ostendit Monachum fore, [cum supervenienti Monacho aliud nihil apponendū haberet,] & tamen carnes comedere: dixitque, Frater, pisces nobis desunt, nostra licentia manducate quæ apud nos sunt. Sed ille nescius, obedientiam summam esse vitæ monasticæ, studiosus continentiæ, securus fuit obedientiæ. Videns autem Antistes eum non acquiescere; manu extensa, sanctæ & individuæ Trinitatis nomine, ter sanctæ Crucis signum fecit: & natura jus suum obliviscente, mirabiliter carnem convertit in piscem; pulpam scilicet carnis in fragmen suavissimi esocis. Expavescentem igitur Monachum, & ad pedes ejus procidere parantem, [ipsam vertit in piscē.] prout tempus permisit aspere increpavit; docens totius divini servitii summam esse obedientiam; Propter quod, inquit, & Christus factus est obediens Patri usque ad mortem. [Phil. 2, 8]

XXII

[68] Requirimur fortassis inter dona Dei in eo, aliquid etiam de ipso dicere, [Nescitur quidē multum fuisse] essetne jejuniis deditus nec ne, ceteraque talia. Sed, Deo teste, pene nihil singulare de eo potui investigare; nisi forte in eo magis sit laudabilis, quod meritum ejus investigabile sit paucis; [deditus jejuniis,] assumentis consilium ejus qui dixit, Nesciat sinistra tua quid faciat dextera tua. [Mat. 6, 3] Qualis sit, omnes modo scimus: sed qualiter ad hoc pervenit, omnes nescimus. Quæ de ceteris Sanctis scripta sunt, quia aut jejunaverunt, aut homines fugerunt aut cetera similia, nisi alio ordine nulla in eo inveniri possunt. Primum enim jejuniis dedisse operam, numquam audivimus: nisi forte hoc jejunium jejunavit, quod divinum judicium magis probavit, ubi ait, Nonne hoc magis est jejunium quod elegi? dissolve colligationes impietatis, solve fasciculos deprimentes, dimitte eos qui confracti sunt liberos, & omne onus disrumpe, cum videris nudum operi eum. [Is. 58, 6] Vitiis jejunavit, & necessitati manducavit, & omnibus egenis panis sui buccellam communicavit. Immunis fuit eorum, [sed largus erga pauperes,] qui ad hominum intuitum runcantes sive grunnientes, sibi tantum vacant solitarii: quia cæcorum, claudorum, aridorum semper eum sequebantur centenarii; ita ut pene non esset claudus aut cæcus, quem ex nomine non sciret Episcopus. Ostium ejus, ut & ante diximus, viatori patuit; & cum ab egenis inclamaretur, ut moris est multis, intus clausus non latuit; sed totis apertis foribus exiliens, cum omnibus profuisset, lætabatur regrediens.

[69] Semper hilaris & lætus, semper pacificus & quietus, comitantes & advenientes semper hilares reddidit & lætantes. Si talibus non placuit, [& mire benignus erga omnes:] nescio quibus placuit. Frustra ergo videtur mihi dicere, eum misericordem, compatientem, humilem, nisi aliquod eorum indicium exempli causa ponamus. Omnia ejus pene omnibus superflua videbantur; ita ut etiam aliqui dicerent, quia ejus negligentia in Episcopio multa fierent inconvenientia. Quod etiam in exemplum sumens sanctus Papa Leo. Quis, inquit, unquam hujus sancti viri patientiam adscriberet misericordiæ, & non potius socordiæ? Cumque populi multitudinem ad ejus sepulcrum cum votis & oblationibus concurrentem a vidisset; Nunc, inquit, Bardo ædificat, si ante neglexerat. Erat enim proverbium populo, [publice pœnitente per eum soluto.] quoniam Bardonis ædificium fornax esset, quam cum ceciderit tribus lapidibus re ædificasset. Ergo compatientiæ ejus aliquod ponamus exemplum. Paschali tempore cum alicubi iter ageret, quidam ei obviam factus est, qui reatus homicidii suscepta sententia, Paschalibus diebus fuit in pœnitentia. Ad quem Episcopus, Tu, inquit, cujus respicis imperium? Respondit, Vestrum. Cui ille, Quis ergo te communis evinculationis tempore vinculavit? Ait rusticus, peccatis meis instigantibus feci homicidium, & ideo libens hoc patior judicium. Non tulit hoc ultra Episcopus; sed ait ad Capellanum suum, Depone ab eo sententiam. Et ad rusticum, Tu, inquit, ad tuum vade Sacerdotem, & dic ei ex me, ut unum de duobus deliberet; aut ipse sententiam tuam impleat, aut te secum suis orationibus redimat.

ANNOTATA D. P.

a Obiit Leo Papa an. 1054, 19 Aprilis jam inde initio præcedentis anni reversus in Italiam, unde postea pedem non extulit. Ex quo primum sequitur non posse mortem Bardonis differri in an. 1054, quo dies 10 Iunii concurritcum feria VI: deinde verbum vidisset, hic sumi pro intellexisset, aut forte etiam ipsum obrepsisse pro audisset, ne alias dici debeat, Bardonem obiisse 1052 cum adhuc in Germania Leo esset. Sane si is tumulum Bardonis coram & personaliter aliquando adivisset, oculatus testis miraculorum ad cum patratorum, debuisset id expreßius narrasse auctor, nec ita obiter attigisse. Quare excutimus scrupulum, ex hoc capite subnatum, qui nos cogeret ad inveniendam Feriam VI, non omnino proximam Pentecostes festo, quo ultimum sermonem habuit coram Imperatore; mortemque ejus differre ad minimum usque ad 19 Iunii, cujus die 7 tunc fuerat celebratum festum istud.

CAPUT VIII.
Futura Bardonis gloria revelata, prædictus obitus, secuta miracula.

XXIII

[70] Aliquod etiam humilitatis ejus indicium proferre placet. [Pio Monacho in visu ostenditur Sedes,] Fuit Fuldæ quidam Monachus, nomine Luydmandus, moribus gravis & & maturæ ætatis, huic sancto viro valde familiaris. Hic ergo quadam nocte vidit se in via profundissima, nigerrima, & lutulentissima: cumque ibi diu viæ nescius cum magno labore pererraret, subito in margine laci aspexit quemdam juvenem, ætatis florentissimæ & vestis candidissimæ, qui ait ei: Quo tu, miserrime, graderis? Erras, inquit: nescis quo devenies. Ait Monachus, Ita est, Domine; miser ego, unde aut quomodo huc venerim ignoro, & quo deventurus sim nescio: & addidit, Rogo te, [Bardoni parata in cælis.] adjuva me. Misertus ejus juvenis, extensa manu attraxit eum ad se; ducensque eum per pratum viridis graminis & diversorum florum, ostendit ei magnæ dignitatis sedile, duosque juvenes in eodem eminenti loco stantes, illud sedile custodientes: & ait ad Monachum juvenis, Nosti hæc, cujus sint? Qui respondit, Non, Domine, Ait juvenis: Archipræsulis Bardonis hæc sedes est, quam in tanta dignitate, sola meruit humilitate: qui adstant, eam sibi custodiunt, usque dum exutum corpore in eadem sede recipiant. His dictis Monachus expergefactus; somnium hoc nobis cum magna dulcedine narravit.

XXIV

[71] Post hoc ejus studium & opus, cum divina benevolentia censeret, eum transferendum ex temporali inconstantia & labore, ad statum & quietem felicitatis æternæ; ipse quoque, conscius secretorum divinorum, multis orationibus & aliquanto attentioribus S. Martino se commendavit: [Mortis suæ præscius,] aggressoque itinere ad Paderbrunum properavit. Die ergo sanctissima a Pentecostes, agens ibi Missarum in publico solennia, post sancti Euangelii lectionem, stabat locuturus ad plebem. Sed quoniam nos in hoc libro non profundum navigavimus, modo festinamus ad hujus thematis littus, ut ne saturato lectori tædii pituitam proponamus; sermones autem ejus omni humana divinaque [eloquentia] præcellentes, legere volentes, in tertium b libellum differimus; in cujus campo studioso lectori nos satisfacturos credimus; & digni sunt non oblivisci, quoniam & [cum] hunc sermonem, quem modo differimus declamavit; Spiritum sanctum per os ejus loquentem, dicere voces omnium incitavit.

[72] [eam post concionem prænuntiat:] Ergo postquam sermonis finem fecit; interjecta paululum silentii mora, suspiravit ex intimo corde; dixitque prophetica voce; iter acturus sum, Patres & Fratres, ad quod minus caute paratus sum. Longum est iter; sed sumptum brevem habeo, & quid faciam æstuo. Ad castra enim Regis æterni vocor, ubi in me totum bellum vertetur, totus æstus prælii; ubi si victus fuero (meritis enim meis stare non valeo) quid placandi causa Judici offeram nescio. Vestras igitur preces præcedere me precor & subsequi, quatenus ante maximum Judicem sine judicio merear ingredi: non enim justificabitur in conspectu ejus omnis vivens. vos, inquit, siquid boni a me audistis unquam, rogo, servate dignos vos regno, ad quod vocati sumus. Properate; tempus enim breve est. Nunc ergo vos commendo, dixit, ei, qui vos mihi commendavit, Deo Patri omnipotenti, & Verbo ejus Jesu Christo Domino, & Spiritui sancto; in quo ista dies celeberrima est; ut ab omni hostili incursu protecti, ingredi mereamini semitam operis recti. Ne ergo, filii, contristemini, quod ultima dico de me: quoniam amplius taliter non audietis me. Tum vero ejulatum, non populi, sed ecclesiæ audires: quoniam alii quasi exanimes obriguerunt, alii in fletus resoluti graviter gemuerunt; omnibus uno ore dicentibus, Hei nobis, quando te tali carebimus!

[73] Sic ergo eadem die, qua summi Præsulatus annulum suscepit, eadem die ultra audiri deposuit: quamquam enim in festivitate sanctorum c Apostolorum Petri & Pauli consecratus sit, die tamen sanctæ Pentecostes d annulum accepit. Transactis igitur diebus solennibus, accepta Regis e licentia, Maguntiam redire aggressus est, [& Moguntiam repetens,] corpore quidem positus in itinere, sed cælo [intentus] agebat jam cum Domino causas suas, judicii districtionem, consolationis spem; ita quidem ut jam jamque vultus ejus testaretur, quam alienus sibi mundus haberetur. Erat ergo vultum ejus præter solitum disparem videre, nunc pro carnalibus gementem, nunc pro spiritualibus lætantem; ut omnibus manifestum fieret indicium, quod cor ejus inter spem ageret & judicium. Sæpe quoque Primates, eum comitantes, [sæpe quasi alteratus apparet,] causa consilii ad eum accesserunt; & bis terque aliquid proponentes, cum toties ejus sententiam super hac eadem re sciscitarentur, ille, quid vellent, percunctatus est. Illis vero iterum iterumque multotiesque eadem proponentibus, acsi nusquam ibi præsens esset, tacitus permansit. Quem cum excitandi gratia (ut fieri solet) aliquando veste traherent; quasi de somno excitatus, sive ab exstasi reversus, subito contremuit; & quid velient, acsi nihil ante dicerent, requisivit: ita ut monstro simillimum censeretur, quod vultu motuque vigilans, sensu dormire videretur: corpore enim solum inter homines positus, extra humana corde conspicabatur, & amplius de [futuris] quam de præsentibus meditabatur.

XXV

[74] Cum interim in locum, qui Nemus-spinarum, vulgo autem f Dorneloch dicitur, devenit: ibidem casu collisus, corporali molestia præventus est. Dolore vero ex hora in horam crescente, [in morbum lapsus,] manifestum factum est, quod letum non evaderet. Misit ergo sub omni celeritate ad Suffraganeum suum, Abellinum Episcopum: qui eo tempore Fuldæ morabatur, utpote vocatus illuc a venerabili Patre g Egberdo Abbate, ad solennitatem dulcissimi & sanctissimi Patroni Bonifacii; ut si eum vivum vellet videre, non tardaret ad eum venire. Iisdem etiam verbis, ad æquivocum suum Bardonem h juniorem, filium fratris sui, Monachum prænominati loci [misit], ut quantocius venire properaret ad eum. Qui ambo arripientes iter, [Suffraganeum & Nepotem ad se vocat,] cito venerunt ad eum. Utrique igitur ante eum præsentati, cum ambos in lecto jacens solita dulcedine salutasset, insuper etiam æquivocum suum causa consolationis dulcius compellasset; tandem ejectis omnibus præter Episcopum, hujusmodi ad eum aggressus est eloquium. Dies vocationis meæ prope est, sæpe mihi optatus, semper formidatus. Et nunc non est meum, populum Christi desolare, quasi mortem non sim evasurus; cum certissime sciam, quod sim moriturus. Tu vero mecum, quod mihi certum est, dissimula: & si te quispiam interrogaverit, nec hoc scire te assimula: quia gemitum populi ferre non valeo. Jam nunc ergo, ut filius sapientiæ, scias quid facias, ut populo dolenti consolatione faveas; [petitque inungi,] mihi vero, secundum orthodoxæ fidei religionem, sacri Olei exple unctionem: certum enim habeo, quod infirmitatis hujus molestiam evadere non debeo. Qui tanti viri verba non ferens, cum ex imo cordis traheret suspirium; Quid, inquit sanctus vir, facis, affligens cor meum? Quæso de lætitia mea lætare, & tantum hujusmodi gratia ingemisce, ut in conspectu Domini lætus merear intrare.

XXVI

[75] Sic expletis sermonibus, expleta sunt omnia quæ mandavit Episcopus. Venit igitur hora, multos gemitus motura, multas lacrymas roratura: & ille vir Dei, pene oblitus infirmitatem, propter instantem lætitiam, quasi jam propinquans ad gloriam, cilicium in terra jussit sterni sibi, seque super illud levari. [& super cilicio positus suos solatur,] Quod ut factum est, ex animi dolore cunctis obrigescentibus, usque ad effusionem oculorum lacrymis effluentibus; sanctus Pater, pie commotis super illis visceribus, graviter ingemuit; & quidquid rideri potuit, causa obliviscendi mœroris audientibus, pertulit. Ridens ergo ore, flensque corde, Eja, inquit, quando etiam tantæ duritiæ stratum incubui? Et omnibus humido vultu ridentibus, & invito corde mirantibus, etiam in tanta eum molestia posse ridere; intellexerunt hæc omnia fieri, gratia consolationis movendæ.

[76] Quidam autem ex illis accedentes ad eum, ajunt ei; [ac professus spem in Deo locatam habere,] Spem tuam, Pater, firmiter in Deo pone, ac de ejus immensa bonitate præsume; certus, quia non derelinquet te: causa enim humanæ infirmitatis eum fluctuare putabant, & ideo salubris admonitionis ei verba ministrabant. Ille vero verbis hujuscemodi commotus; Ecquid, inquit, omnibus diebus vitæ meæ egi, si hoc non egi? Ipse novit, an sperem in eum, & si unquam in alio spem meam posuerim, non in eum. Opus ejus ego, ille spes mea est. Quod placeat Domino, operetur in servo. Sicque versis ad cælum oculis, instante termino, jam ægrius dixit; Fiat misericordia tua, Domine, super nos, quemadmodum speravimus in te. [cum magno adstantium luctu expirat.] Deinde, non tantum dolore carnis coactus, quantum instantis angustiæ conscius; ipse sibi oculos reverenter clausit, ceteraque sibi membra composuit; solusque lætus, tristibus omnibus; solus securus, sollicitus dudum; mundo mortuus, tandem vitæ redditus, lætus, relictis carnalibus exuviis, obdormivit, sociis lætabundus Angelicis. Quo viso cuncti, quasi tum primitus gementes, Hei! Pater, inquiunt, cui nos dereliquisti? Et rursus, Pro parte, inquiunt, nostra reddat quod tibi debet Dominus: quia quem constristaveris ex nobis non est unus ex omnibus. Postquam ergo dolori cordis multo planctu satisfecere, tandem omnia quæ de sancto corpore facerent deliberavere: & tunc depositis in ejusdem loci ecclesia pietatis visceribus, quoniam quidem mediæ fuit æstatis temporibus (utpote III Idus Junii) ipsum corpus feretro imposuere, [XI Junii] ut ad Magontiam deportaretur, humandum honorifice.

XXVII

[77] Sed interrupto hic ordine, antequam de hoc loco egrediamur, beneficia quæ ibi Dominus operatur per sancti Confessoris sui merita prosequamur. Sexta fuit feria i, cum sancta illa anima sancto egrederetur de corpore. [feria 6,] [Quod] cum eodem die lotum [esset]; aquam, in qua abluebant eum, fuderunt ad radicem arboris aridæ, quæ ibi stabat in æquore. Ipsi quidem, quem lavissent, non attendebant; sed hominem alicujus tantum bonitatis præsumebant: sed quantæ fuerit æstimationis apud Deum, innotescunt mirabilia, [qua arbor arida aquam dare salubrem perrexit.] quæ propter ejus merita operatur ibidem divina benevolentia. Nam eadem feria eodemque momento, quo aqua fusa est ad radices arboris aridissimæ, omni eadem feria sexta eodemque momento, ex arido ligno, in salutem multorum, Deo gratias, fluunt aquæ plenissimæ. Sed ad ordinem revertamur.

XXVIII

[78] Igitur exequiarum obsequia circa viri Dei corpus ambitiose celebrantes, levatum tandem cum feretro, [Moguntiam defertur ad sepulturam.] & equis super, perrexere, secum illum deportantes [Maguntiā]. Ubi cum devenissent, & miseras congregationes, vultu squalidas & gestu lugubres, obviam invenissent; oritur utrimque clamor, fletus, & multi ululatus, ita ut psalmodia, & cetera quæ canebantur, vix exhiberi potuisset. Crederes enim, unumquemque patrem, matrem, fratrem, aut aliquem sibi maxime necessarium deplorare: ita cum irremediabili anhelitu non cessabant lacrymas rorare, pupilli & orphani, cives & advenæ, juvenes & senes, viri & feminæ. Omnium vox erat unanimis, Heu! heu! Pater amabilis. Judæi etiam, [non solum Christianis, sed & Judæis lamentatus.] quibus nulla bona curæ sunt, ei obviam facti, ut venerandi viri feretrum viderunt, terræ consternati caput pulvere consperserunt, & dixerunt: Heu! heu! pie Pater: heu! pie Pater. Addebantque, Si Christiani anima unquam requiem meruit, merito tua requiescere poterit. Talis clamor & luctus numquam visus est nostris temporibus: [deponitur in S. Martini,] nullus alium consolabatur, nullus consolari recordabatur: unicuique certum, & proprium incommodum erat quod defleret, nedum alius alium consolantem haberet. Tandem ad oratorium S. Martini pervenerunt: quo ingressi, sancti viri corpus in medio k ecclesiæ ante sanctam Crucem deposuerunt. Providentes ergo post hæc, ne forte corpus aliqua tabesceret corruptione, cum ad loculum secretius accederent, pro hac eadem re solutis quadam ex parte his quibus innexus erat l tergoribus; non solum incorruptum eum invenerunt, [& suaveolens invenitur:] sed insuper fragrantem thureis odoribus. Res tam magna pro nihilo habita est: quia multis ejus ignoratis virtutibus, putabant odorem illum thuris esse, quod accendebatur humanitus.

[79] Igitur die undecimo m, postquam ad omnia oratoria eum circumduxerunt; post sacrificia solennis oblationis, & supplicationes ecclesiasticæ intercessionis, tandem deportaverunt in locum depositionis. Horret nunc mihi mens, tabescit cor, deficiunt verba, lamenta populi explanare debentia. Quam lividæ eorum facies! quam sanguineæ acies! quam incompti crines! quam incompositæ vestes! Taceo deflenda, supprimo gemenda; [peracta sepultura renovatur odor miraculosus.] ad lætiora veniam, ut quid tum ibi fecerit divina benignitas proferam. Multis igitur populi fletibus immolatis, quos illi peperit miseratio, quæ cum illo ex matris egressa est utero; cum in oratorio S. Martini ante Crucem sepulcro eum imposuere; tales odores, qui facile cuncta vincerent aromata, persensere; ut in tanta suavitate daretur intelligi, odorem illum fluxisse ex paradisi amœnitate. [Obiit septuagenario major:] Requievit igitur anno ætatis suæ plusquam septuagesimo; nequaquam illum expertus laborem, de quo Psalmista dicit, Si autem in potentatibus octoginta anni, & amplius eorum labor & dolor: sed in senectute bona & vita jocunda, deponens temporalem, sine dilatione invenit lætitiam æternalem; [Pont. an. 21] anno Episcopatus ter septeno n, numero mysterii pleno; nunc autem clarescit signis & virtutibus, quæ per illum operantur divinitus. [Ps. 89, 10]

XXX

[80] Pauca de Bardone diximus, si verba nostra cum factis ejus conferre cupimus; [Claret miraculis] sed quis verbis comparabit Bardonem? Ergo non tantum nostra prævalet infirmitas, [Aptantur ei omnia,] quantum ipsius meretur dignitas: ideoque nostræ concedet devotioni, quod minus congrua suo diximus honori. Hic est Bardo, quem auris audiens beatificabat, & oculus videns testimonium reddebat sibi, eo quod liberasset pauperem vociferantem, & pupillum cujus non erat adjutor. [Job 29.] Benedictio perituri super eum veniebat, & cor viduæ consolatus est. Justitia indutus est, & vestivit se, sicut vestimento & diademate, judicio suo. Oculus fuit cæco, & pes claudo. Pater erat pauperum, & causam quam nesciebat diligentissime investigabat. Conterebat molas iniqui, & de dentibus illius auferebat prædam. [quæ in Jobo laudat scriptura.] Radix ejus aperta est secus aquas, & ros morabitur in messione ejus. Gloria ejus semper innovabitur, & arcus ejus in manu ejus semper instaurabitur. Qui eum audiebant, expectabant sententiam ejus, & intenti tacebant ad consilium ejus: verbis ejus addere nihil audebant, & super illos stillabant eloquium ejus: exspectabāt eum sicut pluviam, & os suum aperiebant quasi ad imbrem serotinum. Si voluisset ire ad eos, sedebat primus; cumque sederet quasi Rex circumstante exercitu, erat tamen mœrentium consolator. Flebat super eum qui afflictus erat, & compatiebatur anima ejus pauperi. Non contempsit subire judicium cum subjectis, non negavit quod volebant pauperibus, & oculos viduæ expectare non fecit. Non comedit bucellam suam solus, sed semper comedit pupillus ex ea. Non despexit prætereuntem, eo quod non haberet indumentum: sed benedixerunt sibi latera pauperum, & de vestimentis ejus calefacti sunt. Quis loquitur hæc? Numquid ego? Non; sed totus mundus. Loquitur terra, loquitur cælum, loquitur Deus in multis quæ per eum operatur mirabilibus. Ergo non recedet memoria ejus, & nomen ejus requiretur a generatione in generationem.

ANNOTATA D. P.

a Anno 1052 Pascha 19 Aprilis, Pentecoste celebratam est 7 Iunii: & sic verificatur quod eodem mense obiisse Bardonem scripti Lambertus Schafnaburgensis; non pro eo quem ipse ponit an. 1051, quando Pascha 31 Martii, Pentecoste actum est 19 Maji.

b Hinc intelligitur duos adhuc libros desiderari, quorum secundus verosimiliter fuerit de miraculis post mortem.

c Id est, per Octavam eorumdem: nam supra num. 24 dicitur consecratus post Festivitatem.

d Anno scilicet 1032, post acceptum a Ioanne XIX Romano Pontifice Pallium, spiritualis potestatis signum; acceperit Investituram temporalem abImperatore, per Annuli & Baculi traditionem; neque enim id factum esse potuit an. 1031, cum solum nominatus fuerit ad Archiepiscopatum in Vigilia Apostolorum, adeoque post Pentecostem, tunc celebratam 30 Maji: anno autem 1032 celebratum est Pascha 2 Aprilis, Pentecoste 21 Maji.

e Conrado Imperatori, defuncto 4 Iunii 1039, successerat ejus filius Henricus.

f Hodie Dornhagen, leuca una Germanica distat Paderborna Moguntiam versus.

g Egbertus, qui & Eppo, Abbas ad an. 1048 ad 58.

h Factus videtur postea Abbas S. Albani, Ad quem Goswinus scripsit alterum Prologum ad Vitam S. Albini, ut docet Serarius in Moguntiacis pag. 170; in priori autem Prologo, ad Sigfridum Archiepiscopum, pag. 734; Bardo, inquit Bardonis nostri magni, tam propinquus genere, quam non dissimilis sanctitate & nomine. Scribebantur autem hæc circa annum 1072.

i Hanc feriam VI recte componi cum III Idus supra indicato, id est XI Junii, non cum IV Idus, id est X Junii, conatus fui suadere in Comm. Præv. num. 30, quia alias debuisset Bardo obiisse vel anno 1048 vel 1054, quorum neutrum convenit cum anno Ordinationis 1031 vel potius 1032.

k Ecclesiam Metropolitanam a Bardone dedicatam in honore S. Martini, dicit Trithemius; indeque sic cœptam nuncupari, asserit Serarius pag. 734.

l Tergora intelligo, corium, cui insutus sarcophagus erat.

m Undecimus dies ab obitu esset 22 Junii.

n Quis 2 Julii ordinatus fuit obiit 11 Junii, annum 21 Episcopatus pene totum expleverit; quo tamen non obstante maluerunt aliqui annos 20 rotundo numere scribere, quod Marianum Scotum & Lambertum Schafnaburgensem deceperit. Hic quoque cum ait, quod, Imperatore Pentecosten celebrante, Bardo Archiepiscopus ad Missam habito sermone, obitum suum instare prædicens, orationi fidelium se commendavit, & eodem mense decessit, intelligendus est de mense naturali; nam neque annus 1053, quo ego; neque 1051, quo ipse mortuum Sanctum statuit, Pentecosten usque in Iunium distulit, sed eam hic celebravit 19 Maji, iste 30: annus autem intermedius 1052, festum illud quidem habuit 7 Iunii, sed ita cogeremur mortem differre saltem ad 19 Iunii, vel amplius, quod a communi sententia, de aliquo ante Idus Junias die, nimis recederet.

Desiderantur
Liber 2 de Miraculis S. Bardonis
Liber 3 de Libris ab eo scriptis.

DE SANCTA MARGARITA SCOTIÆ REGINA,
EDIMBURGI CIVITATE REGIA,

ANNO MXCIII.

COMMENTARIUS PRÆVIUS.

Margarita, Regina Scotiæ, Edimburgi(S.)

AUCTORE D. P.

§ I. De ejus cultu vereri ac novo, Vita ad filiam Mathildem Angliæ Reginam scripta a Theodorico Confessario; an etiam a Turgoto S. Andreæ Episcopo? Quid ab Aelredo Abbate?

Margaritæ, Scotorum sanctißimæ Reginæ, cultum, statim fere ab ejus morte, amplexi venerabundi subditi, ipsam invocando in suis neceßitatibus, [Festum Translationis pridem institutum an. 1251.] continuarunt soli diu; nulla alia Ecclesia ipsam in Fastos suos referente: credo, quia cultus iste, toto anno vagus, nulli adstringebatur diei certæ; donec sub Innocentio Papa IV, solennis Canonizationis honorem consecuta est, & ex primæ sepulturæ loco sublata ossa, transpositaque in pretiosam capsam, & ad altare translata sunt die XIX Junii; ad quem diem Historia prædictæ Translationis, sed (quod dolemus) initio tenus dumtaxat conservata, reperta fuit a Rosweido nostro in Membraneo Ms. S. Salvatoris Ultrajectini: [prægressa canonizatione,] sufficiens tamen, ut de prægressa Canonizatione securi simus. Accedit Breviarium Aberdonense in Scotia vetustißimæ impreßionis, ex cujus parte æstivali habetur Translatio Reliquiarum S. Margaritæ Scotiæ Reginæ Fermeloduni, sub Rege Alexandro III, anno 1251, Junii decimo nono, cum hac propria oratione, Deus, qui Translationem B. Margaritæ Reginæ pia recolimus mente, præclaris potentiæ tuæ miraculis illustratam, concede propitius, ipsius meritis & intercessione a labore ad requiem, ab exilio ad patriam nos transferri cælestem.

[2] Hic dies cur vel quando primum mutatus sit in diem X ejusdem mensis, necdum comperi. Hunc, præcuntibus Capgravio & Surio, ac deinde Molano, Romana probavit Ecclesia; quando ad pias preces Catholicorum Scotiæ, [approbavit Clemens X,] S. P. N. Clementi X porrectas, & per eumdem ad Sacram Rituum Congregationem remissas, eadem Sacra congregatio benigne inclinata, censuit posse concedi, ut in posterum recitari possit Officium S. Margaritæ Reginæ Scotiæ, Semiduplex ad libitum, de Communi nec Virginis nec Martytis, die X Junii ejusdem festo, ab omnibus Christi fidelibus utriusque sexus, tum secularibus tum regularibus, qui ad Horas Canonicas tenentur in Ecclesia universali, si Sanctissimo placuerit, die II Decembris, MDCLXXIII. Et facta de prædictis relatione, Sanctitas sua benigne annuendo, sensum ejusdem sacræ Congregationis approbavit & confirmavit, die XX Decembris ejusdem: sicut etiam eadem auctoritate tunc fuit in Scotiæ Patronam accepta, ut habent Lectiones a successore approbatæ. Successor iste fuit Innocentius XI; qui similiter annuit die IX Februarii MDCLXXVIII, [Innocentius XI in 8 Julii transtulit,] ratumque habuit, ejusdem sacræ Congregationis Decretum, quo XXII Ianuarii censuerat, festum istud cum Officio & Missa Semiduplici ad libitum, ex concessione Apostolica hactenus celebratum die X Junii, imposterum transferendum & celebrandum esse singulis annis, die VIII Julii justis de causis. Quæ ille causæ fuerint, non libet divinare; cessare eas, declaravit nuperum anni MDCXCIII Decretum, quo die IV Martii S. D. N. Innocentius XII annuisse dicitur, [Innocentius XII præcepit priori diei restitui.] ut Officium una um festo reponeretur ad priorem diem X Iunii; remisso Sacrorum Rituum Congregationi libello, in quo Rex & Regina Magnæ Britanniæ, exponentes Principem Walliæ die X Junii ortum habuisse, supplicabant Sanctitati suæ, nedum pro repositione festi ad dictam diem X Junii, alias ad VIII Julii translati; verum etiam ut Officium, hactenus in universali Ecclesia ad libitum celebratum, in posterum (prout alias die XV Septembris MDCXCI concessum fuerat) de præcepto: sub eodem tamen ritu Semiduplici, recitari benignissime concederet.

[3] Sanctitatem Margaritæ miris paßim laudibus extollunt Angli Scotique scriptores, [Vita, jussu Filiæ, Henrico I Angliæ Regi nuptæ, scripta a Theodorico Dunelmensi,] quotquot ab ejus ætate ad nostra usque tempora regnorum istorum historiam tranctaverunt, veteres & novi, etiam heterodoxi: sed nemo, cujus quidem scripta habeantur, luculentius quam Auctor Vitæ, a nobis ex membraneo Codice Valcellensis in Hannonia monasterii, nunc nostro, dandæ, eamdem jussus scribere a Regina Anglorum Mathilde, ipsius Sanctæ sancta filia, Henrico I nupta; quam Dorobernensis Archiepiscopus Anselmus, die Dominica festivitatis S. Martini Reginam consecravit & coronavit an. MC, uti in Gestis Regum Anglorum scribit Simeon Dunelmensis, seculo XII. Auctor se nominat Theodoricum, servorum S. Cuthberti servum, eoque se indicat Monachum Dunelmensem, familiarißimum tamen sanctæ Reginæ; qui & ipsi a Confeßionibus diu fuerit, [sancta Confessario.] ut indicat num. 12, & totius vitæ rationem acceperit ex ore, non multo post ut prædixerat morituræ num. 27; & num. 28 narrat ejus obitum, sicut ab ejus Presbytero didicit, quem ipsa propter ejus simplicitatem, innocentiam, castitatem præ ceteris familiarius dilexerat, qui Reginæ in extremis vitæ inseparabiliter aderat, & egredientem de corpore animam … precibus Christo commendaverat; atque post mortem Reginæ, pro ipsius anima perpetuo se Christi servitio tradidit; & ad sepulcrum incorrupti corporis sanctissimi Patris Cuthberti suscipiens habitum Monachi, seipsum pro ea hostiam obtulit; cum sæpius inde a me quæritur, inquit Theodoricus, ita referre cum lacrymis solitus.

[4] Hæc ideo pluribus deducere oportuit, quo appareret, fieri non posse, ut ultimum istud obsequium, [quod de Turgoto Priore Dunelm. accipiunt aliqui:] quod fuit Presbyteri, familiaris quidem, sed adhuc juvenis, impenderit Margaritæ Turgotus, secundus Priore Dunelmensis, & postea Archiepiscopus S. Andreæ in Scotia. Deinde, non solam nominis diversitatem obstare, quo minus idem Turgotus fuerit Vitæ hic dandæ scriptor: licet eumdem crediderit Ioannes Tinnimuthensis in nova Legenda Sanctorum Angliæ, edita a Ioanne Capgravio; dum id quod Theodoricus de se narrat num. 27, in prima persona loquens; mutatis leviter verbis, hoc compendio reddit: Vocato demum Confessore suo Turgoto vitam suam replicare cœpit … cumque de necessariis sermonem finisset; Vale, inquit: ego post hæc in hac vita diu non subsistam: tu vero post me [non] parvo tempore vives. Duo sunt quæ a te postulo: unum, ut quamdiu vixeris animæ meæ in Missis & orationibus memineris; aliud, ut filiorum meorum ac filiarum mearum curam impendas.

[5] Hector Boëthius Deidonanus, qui Scotorum Historiam libris XIX scripsit an. MDXXVI lib. 12, [alii faciunt hunc Auctorem Vitæ ælterius, ab eo jam Episcopo vernacule editæ,] Turgotum laudat, ut virum sanctissimum doctissimumque: cumque narrasset, quomodo is Prior Dunelmiæ, cum Wilhelmo Dunelmensi & Malcolmo Rege Scotiæ, diruto veteri templo, novi fundamenta jecit (quod an. MXCIII factum, III Idus Augusti, Feria V scribit Simeon Dunelmensis) de ipso Turgoto addit, quod post aliquantum temporis, puta, post annos XIV, factus S. Andreæ Episcopus, Vitam D. Margaritæ & Malcolmi Regis conscripsit, vernacula quidem lingua, sed non minori elegantia quam pietate veritateque; ut qui illis familiarissimus, dum viverent, fuit, optimusque testis utrique virtutum suarum extiterit: & paulo post: Quanta vero in Deum pietate, quamque sancte cum hominibus Malcolmus & uxor ejus conversati, quanta etiam industria mores hominum emendare conati sunt; facile intelliget, qui librum Turgoti de vita Malcolmi ac D. Margaritæ legere curaverit. Hæc, quam damus, utriusque diei quidem posset; gesta secularia prætermittens, virtutes autem fere æqualiter texens: oportet tamen, ut præter hanc, Latine scriptam a Theodorico, missamque in Angliam, cum adhuc Prior Turgotus esset, alia prolixior a Turgoto jam Episcopo vernacule fuerit compilata, quæ in Scotia permanserit, Boëthii ætate passim nota, & nunc frustra desideretur.

[6] Neutri obstat quod Dunelmensis Episcopatus, Anglici, non Scotici juris esset; communis enim utriusque gentis erga S. Cuthbertum, velut communem Patronum, devotio; diœcesim illam faciebat utrisque communem æstimari; Scotis, conterminæ sibi Northumbriæ bonam partem totamque Cumbriam, Dunelmiæ conterminam, obtinentibus. Hinc autem facile intelligitur, [uterque potuit Reginæ familiaris fuisse,] quomodo accipere inde Regina potuerit Confessarium; & ipse Turgotus, officii causa sæpe obligatus etiam ad Scotorum Regiam excurrere, potuerit in magnam Regum istorum familiaritatem venire, nonnumquam etiam adhiberi ad Confeßionem. Quia autem tunc temporis usitatißimum erat, in scribendis epistolis, sola initiali nominis littera uti, quæ in casu erat T; indeque sæpius contigit alterari nomina, ab iis qui ad longum extendere ea postmodum præsumpserunt; potuit etiam in Prologo Vitæ, pro Theodorico, obrepsisse Turgotus, & contra.

[7] Non potuit tamen convenisse Turgoto, tunc Priori, [& nomina facile alternari;] ac postea Archiepiscopo, ut eo veluti ordinario Confessario, & quidem ab initio sui cum Malcolmo matrimonii, ac tempore longiori, usa fuerit Sancta; non ante annum MLXX viro nupta. Nec enim solum de se scribit Auctor Vitæ num. 17, quod Regina secum familiarissime loqui suaque secreta pandere dignabatur: sed etiam, ut num. 12 præmiserat, solebat ipsum arguere, quod rarius & tepidius quam vellet, [non tamen omnia aptari Turgoto, quæ de se scribit auctor Vitæ] indicaret, quidquid in ejus vel verbo vel facto reprehendendum pervideret. De Turgoto autem constat ex vitæ ejus compendio apud Simeonem præfatum, quod intra primos annos Wilhelmi Conquestoris, puta circa-annum MLXX, adhuc secularis Clericus & satis bene litteratus, ex illius elapsus custodia, qua pro Lincolniensi Comitatu obses tenebatur, ad Olaum Norvagiæ regem delatus est; indeque, cum multa quam ibi docendo acquisierat pecunia, regressus, & ea amissa Dunelmum delatus, receptusque fuit in Monachum circa MLXXXIV, quatuordecim annis post nuptias Regias; quodque anno MLXXXVII factus sit Prior: & eo in munere ita se probavit Episcopo Willielmo, ut, necdum expletis in monasterio annis decem, ipsum ante totius Episcopatus populos producens, vices suas etiam super ipsos ei injunxerit, [contraria ipsius Turgoti Actis.] ut scilicet per Archidiaconatus officium, Christianitatis curam per totum ageret Episcopatum: quemadmodum ipsemet Turgotus scribit, in Historia Dunelmensis ecclesiæ, quam ejus, non Simeonis esse, licet sub hujus nomine impressa habeatur, Henschenius sagaciter animadvertit, ad XX Martii acturus de Translationibus S. Cuthberti.

[8] Cum Vita Latina scribebatur, jam juxta Reginæ prædictionem, num. 27 notatam, [Prior Vita sub Edgaro] anni ab ejus morte aliquam multi effluxerant Auctori; & ejus, inquit, sobolem in dignitatem honoris sublimatam aspicio; quod non solum de filia Mathilde Anglorum Regina intelligendum videtur; sed etiam de Edgaro filiorum tertio, qui post patruum, & Duncanum fratrem suum Nothum, regnum Scotiæ adeptus est, anno MCIII, & tenuit usque ad annum MCIX; quando de functo succeßit Alexander, sorori Mathildi, anno MCXVIII defunctæ, triennium supervicturus. De priori tamen, [altera sub Alexandro R. scripta videtur.] potius quam de posteriori putem agere Theodoricum; quia num. 30 narrat, quomodo patris ac fratris mortem matri nuntiatum venerit, filius ejus, qui post patrem regni gubernacula, jam nunc in præsenti tenet, rediens de exercitu: nihil autem dicit de Regio corpore, Tinnemutho Edimburgum relato, quod tamen ab Alexandro regia pompa curatum scribit Boëthius. De tempore ejus Vitæ, quam Turgotus scripsisset, fieri conjectura debet, ex Episcopatu quem suscepit anno MCVII, defunctus MCXV. Hanc ego Vitam, ut posterius scriptam, ac forte post regiorum corporum Tinnemutho translationem, eo magis optarem inveniri, quod sperem ibi reperienda aliqua etiam defunctæ miracula, quæ cultum promoverint, titulumque sanctitatis firmaverint: magna enim conjectura ducor, Alexandri Regis jussu collectam, ad Scotorum devotionem erga optime meritam magis extimulandum.

[9] Laurentius Surius, qui in priori anni 1571 editione Margaritam ignoraverat; [Aliquid etiam Aelredus Abbas scripsit; ex quo, & ex I Vita hausta Epitome apud Capravium, & Surium.] in secundæ anni 1579 inseruit nescio per quem acceptam Vitam, sub nomine incerti Auctoris, præfatus, quod eam S. Adelredus Abbas primo conscripsit. Fuit hic Abbas Rievallensis. Ord. Cisterciensis in agro Eboracensi; cujus, ut anno MCLXVI defuncti, Vitam ex Capgravio habes ad XII Ianuarii nostri. Opera ejus Ioannes Baleus Cent. 2 Cap. 99 ex eoque Ioannes Pitseus recensentes, Ealredum nominant. In his notatur, Vita Margaritæ Reginæ lib. I: sed eum sibi non esse visum ambo testantur, cum omittunt, quæ alibi addunt, prima illius verba. Inter scriptores vero decem postea editos ad nosque perlatos, quartus est Ethelredus, atque inter alia ejus ibi scripta Epistola ad illustrem Ducem H, id est Henricum, postea Anglorum Regem, Sanctæ ex filia Mathilde nepotem; cui Epistolæ, anno MCXLIV scriptæ, in volumine prædicto ponitur titulus, Genealogia Regum Anglorum. Hic, cum verbotenus eadem reperiam, quæ ad Theodorici contextu adduntur apud Capgravium de Regina Mathilde, veluti accepta ex ore Davidis, Regis ac fratrum natu minimi & testis occulati; vehementer suspicor, nihil de Sancta scripsisse illum, nisi quæ in prædicta Genealogia leguntur. Si tamen aliquid amplius scripsit, etiam hoc vehementer optatur. Denique non omittendus hic nostra P. Guilielmus Aloysius Leslæus, qui eleganti Italico stylo an. 1675 Romæ vulgavit Vitam S. Margaritæ, unde sub finem addenda hic erunt aliqua.

§. II De anno ac die mortis, ex veterum potius quam recentiorum sententia definiendis.

[10] Annum & diem mortis, neque Theodoricus nec Aëlredus notaverunt: [Constat tertio post Regis cædē die obiisse Sanctam:] solum ex illis habemus, tertio die post cæsum cum filio in Northumbria Regem, obiisse Reginam. Sed quod isti prætermiserunt indicare, habemus ex indubitabili testimonio Simeonis Monachi & Præcentoris Dunelmensis, qui Historiam de gestis Regum Anglorum perduxit a morte Bedæ usque ad obitum Henrici primi; hic vero S. Margaritæ filiam, non minus sanctam, Mathildem, uxorem habuit, defunctus anno MCXXXV. Ibi ille, ad annum MXCIII, gesta inter Willielmum Iuniorem Angliæ Regem & Malcolmum Scotiæ, prolixe satis scribens, ultimum eos convenisse ait Glawornæ, sed mutuo non vidisse, die festivitatis S. Bartholomæi, id est XXIV Augusti: cumque impacati ab invicem discessissent, exercitumque quantum potuit collegisset Malcolmus, [istum vero cæsum 1093 13 Novem.] ultimam deducturus desolationem, Northymbriam invasit: sed juxta flumen Alne cum primogenito suo Eadwardo perimitur, die festivitatis S. Briccii, id est XIII Novembris.

[11] Ioannes Brompton ejusdem Ordinis & provinciæ, Abbas Iorvallensis, in Chronico quod ab anno DLXXXVIII ad MCXCVIII deduxit, [dicunt coæviduo,] eadem refert ad annum Willielmi prædicti sextum (regnum autem is assumpserat anno MLXXXVIII, V Kal. Octobris) cumque dixisset quomodo impacatus Malcolmus abscessit, addit; quomodo mox cum regnum Scotorum ingressus esset, immensum exercitum congregavit, & irrumpens cum primogenito suo Edwardo, partes Boreales Angliæ hostiliter invasit, & eas usque Alewyk prædavit, & incendio devastavit: ubi a Roberto Moultay Consule Northumbriæ, & a propinquo suo Morello Milite strenuissimo, [& annum 1097 refutant.] & aliis militibus provinciæ istius, die S. Briccii cum Edwardo filio suo occisus est. Sub quibus testimoniis facile contemnitur recentiorum Boëthii & Leslæi auctoritas, istis non visis, annum MXCVII cladi adscribentium: & Camerarii annum MXCII notantis. Ex prænominatorum vero auctorum sententia de anno mortis, definire etiam potest annus Translationis: hæc enim ex Breviario Aberdonensi infra num. 49, dicitur facta de tumba lapidea, ubi S. Margaritæ ossa per annos centum sexaginta septem requieverant. Si quos si addas annis MXCIII, habebis annum NCCLX.

[12] Uterque Auctor addit de Regina; prior, quod post tres dies occisionis Regis soluta carnis vinculis est; [Obiit ergo Regina 16 Novemb.] alter, quod vitam hujus seculi post triduum feliciter terminavit. Quibus præivit Vitæ scriptor Theodoricus, licet ab illis non visus; narrans, quomodo quarta ante obitum suum die, cum Rex in expeditione esset…tristior solito effecta, sibi assidentibus dixit: Forte hodie tantum mali regnis Scotorum accidit, quantum multis retro temporibus non provenit. Ipso autem die, quo filiorum alter a clade regrediens eam nuntiarat, ad Christum migravit; uti pluribus eamdem Vita narrat. Recte igitur Ioannes Molanus, in recentioribus suis ad Usuardi Martyrologium Additonibus primæ editonis, [quo illam vetulit Molanus;] factæ Lovanii anno 1558, ad XVI Novembris scripsit, in Scotia S. Margaritæ Reginæ, cujus Vitam Turgotus scripsit; sed non recte, Hectorem secutus ad XV Octobris posuit, In Scotia S. Malcolmi I Regis, qui ex Hungaria conjugem habuit B. Margaritam, & sanctitate clarus in Domino quievit, anno MXCVII. Sed hæc omnia in posterioribus editionibus, Lovaniensi anni 1573, & Antverpiensi anni 1583 prudenter expungenda curavit idem Ioannes Molanus: nec enim ille I, [sed Regem male 15 Octobris.] sed III Malcolmus fuit: & si aliquando a Scotis fuit honoretus ut Sanctus, propter miraculum in translatione uxoris factum anno MCCLI, id suadere debuisset, ut hoc X Junii simul uterque proponeretur. Non etiam clades accidit Idibus Octobris anno supra millesimum septimo & nonagesimo, ut Boëthius nescio unde accepit; multo minus quarto Idus Junii, ut apud Capgrauium, & ex eo apud Surium legitur.

[13] [Vnde illa diei mortualis abscuritas,] Cum autem turbatis per Regis ac Reginæ mortem rebus, exclusi a succeßione filii essent, & patruus eorum evectus ad thronum, ac mox eorumdem frater nothus; perfunctorie satis curatum Margaritæ funus est; neque singularis ullus illi habitus honor, nullis initio miraculis illustratæ; [præ die translationis.] uti præsumere facit præcitatorum omnium Auctorum de miraculis silentium. Nemo eorum etiam Sanctam vocat, sed Venerandæ memoriæ Theodoricus, ut mirum non sit, distinctam notitiam diei mortualis in populo perditam, novæ ac majori alicui solennitati prorsus ceßisse, quæ fuerit Acta die XIX Junii, ac deinde retracta ad X Junii.

[14] Id quod considerans Molanus in duabus posterioribus editionibus, [Molanus postea Malcolmum omisit.] prælucente sibi in secunda editione Surio, sic scripsit minutiori Romano charactere, velut de Sancta eatenus necdum in ullo Martyrologio a se inventa, sed aliunde cognita: In Scotia S. Margaritæ Reginæ: & Annotatione 4 addidit; De Margarita, Surius, & qui notantur a nobis 16 Novembris; ubi non solus Turgotus, uti in prima editione, sed prius allegatur Historia S, Ealredi Abbatis Rhievallensis, & additur (ex Balæo verosimiliter) Scripsit Ealredus Vitam D. Eduardi Regis & Confessoris, Vitam Davidis Regis Scotiæ, Vitam sanctæ Margaritæ Reginæ Scotiæ. De Malcolmo autem, quem antea male retulerat ad XV Octobris, quemque jam intelligebat XIII Novembris obiisse, nihil hoc die posuit. Hoc animadvertentes Romani Martyrologii recognitores sub Gregorio XIII, [Margarita Mrlio Rom. inscripta.] judicarunt sibi quoque omittendum Malcolmum, sed pro Margarita retinendum diem X Junii, non tamen tamquam diem mortis: & ideo, absque mentione Natalis vel Depositionis, alias solitæ indicari, simpliciter legi jusserunt: In Scotia S. Margaritæ Reginæ, [utriusque ossa pariter elevata.] amore in pauperes & voluntaria paupertate celebris. Quomodo autem hujus & Regis Malcolmi corpora, elevata fuerint, eorumque feretra publicæ venerationi conjunctim exposita, ac denique in Hispaniam ad Escuriacense Sanctuarium curante Philippo II translata, videbimus in Appendice 2 ad Vitam.

PROPYLÆUM AD VITAM.
Ex Genealogia Regum Aëlredi Abbatis Rievallensis, & aliis.

Margarita, Regina Scotiæ, Edimburgi(S.)

AUCTORE D. P.

§. I. Regiæ familiæ historia, a morte R. Edgari, qui fuit proavus S. Margaritæ, usque ad hujus cum Malcolmo Scotiæ Rege matrimonium.

[1] Translato ad cælestia regna rege Ædgaro a, in regno terreno filius ejus Edwardus successit. [Ethelredus succedens fratri S. Eduardo M.] qui injuste ab impiis interfectus, tum ob vitæ sanctimoniam, tum ob mortis acerbitatem, Sancti b nomen & meritum, Deo donante promeruit. Cui frater ejus Ethelredus successit…& missis in Normanniam nuntiis Emmam, [Edmundū & Eduardum gignit.] filiam Ricardi Ducis, sibi in uxorem dari petiit & accepit; cum jam de filia Torethi, nobilissimi Comitis, filium suscepisset Edmundum. Ex Emma deinde duos habuit filios, Edwardum & Alfredum…cum autem laboriosissime, sed strenuissime regnasset triginta & septem annis c Lundonii obiit, Edmundum filium suum, [Edmundus, Ferrei lateis dictus,] laboris & regni relinquens heredem: de cujus mirabili fortitudine quidquid dicetur minus esset, unde ob invincibile robur corporis Yrensyde d id est Ferrei-lateris, nomen accepit. Narrantur deinde hujus cum Knuth sive Canuto Dano prælia, ac demum utriusque duellum, subita conventione de partiendo regno diremptum. [regnū cum Canuto Dano partitur:] Sequitar mors Edmundo proditorie illata anno MXVI: quam ulciscens Knuth poterat laudem summam meruisse, sed hanc corrupit, volens tam fratres Edmundi, qui in Normannia exulabant, quam filios ejus puerulos, Edmundum & Edwardum, spe regni penitus privare. Narratur etiam quomodo convocati Proceres, prævaricantes fidem & justitiam; Knutho regnum detulerint, quasi Edmundus eum liberorum suorum tutorem constituerit, mentiti in suum ipsorum caput. Cum enim monarchiam insulæ faventibus illis Knuth obtinuisset; [hic ducit illius viduā, filios in Suecium ablegat,] omnes qui primi in illo fuere consilio exterminavit, & quotquot de semine regio superstites reperit vel regno pepulit vel occidit.

[2] At puerulos filios Edmundi ferire metuens, ad Regem e Suavorum eos interficiendos transmisit, Rex vero Suavorum, nobilium puerorum miseratus ærumnam, ad Hungarorum Regem f eos destinat nutriendos: quos ipse benigne excepit, benignius fovit, benignissime sibi in filios adoptavit. Porro Edmundo filiam suam dedit uxorem; Edwardo, filiam germani * sui g Henrici Imperatoris in matrimonium junxit. Sed paulo post Edmundus de temporalibus ad æterna transfertur; [qui in Hungaria regias sortiuntur nuptias:] Edwardus sospitate & prosperitate fruitur. Interea mortuo Knuth h & filiis ejus qui regnaverant post eum; Edwardus, frater Edmundi, filius Ethelredi, qui in Normannia i exulabat…veniens in Angliam, ab universo Clero & Populo cum maxima exultatione suscipitur, & Wintoniæ die sancto k Paschæ… consecratur…Qui cum pacem tam a suis quam ab extraneis obtinuisset, dirigit nuntios l ad Romanum Imperatorem, [corum patruus S. Eduardus Confessor] rogans ut nepotem suum, scilicet filium fratris sui Edmundi Ferrei-lateris, debiti sibi regni futurum heredem, mittere dignaretur. Imperator autem, Regis nuntios gratanter excipiens, non parvo tempore summo cum honore detinuit.

[3] Tandem paratis navibus, & omnibus quæ navigaturis necessaria videbantur allatis, [nepotem Eduardum cum familia invitat ad sibi succedendum,] Edwardum cum uxore sua Agatha, germani sui filia, liberisque ejus, Edgaro Edeling m, Margarita atque Christina, cum magna gloria & divitiis, sicut Rex petierat, ad Angliam mittit. Qui prospero cursu in Angliam veniens, tam Regem quam Populum suo lætificavit adventu: sed post paucos dies vita discedens, gaudium in luctum, risum mutavit in lacrymas. Nec multo post ipse Rex…exactis in regno viginti tribus annis, & mensibus sex, & viginti septem diebus, in Vigilia Epiphaniæ (anno MLXVI) felici morte vitam laudabilem terminavit, totamque insulam lacrymis & dolore implevit. Quo tumulato …quidam Edgarum Edeling, cui regnum hereditario jure debebatur, Regem constituere moliuntur. Sed quia puer n tanto honore minus dignus videbatur, Haroldus o Comes de genere proditorum, cujus erat & mens astutior, [sed utroque mortuo excluduntur] & crumena fecundior, & miles copiosior, sinistro omine regnum obtinuit: qui, sicut Hector Boëthius scribit, Edgarum & matrem sororesque ejus, quocumque libebat libere errare Londini, ubi agebant, permittens; ac, [liberi Eduardi anno 1066,] veluti fortunam contempsisset, innoxium eum in regno suo reliquit, qui verus erat regni heres. Verumtamen Agatha, filio suo metuens, in suum eum recipiebat diversorium, diligentissimeque observabat.

[4] Narrat deinde idem scriptor, quomodo Haroldus, animi causa in Flandriam excursurus, præter opinionem coactus fuerit in Normanniam appellere; simulansque se venisse affinitatis ac pacis causa, filiam Wilhelmi Ducis impetraverituxorem; sed reversus in Angliam, patri remiserit cum contumelia; quæ causa Wilhelmo fuerit arma expediendi. Sed in tali narratione prævertitur itineris illius tempus & causa: uti intelligiturex Radulfo de Diceto, distinctius omnia prosecuto, quibus hic nolo immorari: numquam etiam Normanni filiam Alam uxorem accepit, solum accepturum se spoponderat, alia insuper multa pollicitus quorum nihil servavit. Aëlredus istis omnibus postpositis, solum ait, [& cæso Haroldo regnum obtinet Wilhelmus Normannus.] quod Audiens Willielmus Dux Normannorum, nullum de regio semine, sed Haroldum, consobrini sui Edwardi regnum invasisse, quod ei & jure consanguinitatis, & antiquæ inter ipsum & Edwardum conventionis, sed & ipsius Haroldi cum sacramento p sponsionis, justius debebatur; contracto a partibus transmarinis innumerabili exercitu, in Angliam venit, & Dei judicio ipsum Haroldum regno simul & vita privavit (XIV Octobris ejusdem quo regnare cœperat anni) & in Natali Domini Regemse coronari fecit. Cernens autem Edgarus Edeling, res Anglorum undique perturbari; ascensa navi, cum matre & sororibus, reverti in partiam qua natus est conabatur: sed orta in mari tempestate, in Scotia applicare compellitur. Hac occasione actum est, ut Margarita Regis Malcolmi nuptiis traderetur: [Eduardi filius Edgarus, cum matre & sororibus.] cujus mortem pretiosam liber inde editus satis insinuat: soror ejus Christina in Christi sponsam benedicitur. Hactenus Aëlredus, a cujus etiam calamo habemus vitam S. Edwardi, Regis præfati & Confessoris. Aëlredo coævus fuit Simeon Monachus & Præcentor Dunelmensis, qui suam annorum CCCCXXIX Historiam finit in anno MCXXIX.

[5] Hic, de adventu S. Margaritæ in Scotiam, ita scribit ad annum MLXVIII. Post hæc, adulta scilicet jam æstate, quique Northumbranæ gentis nobiliores, Regis Willielmi austeritatem devitantes, assumptis secum Eadgaro Clitone, & matre sua Agatha, duabusque sororibus Margareta & Christina, navigio Scotiam adierunt, ibidemque Regis Scotorum Malcolmi pace hiemem transegerunt. Quid autem porro sequenti anno? Credibile est, [an. 1068 in Scotiam se recipit:] semel iterumque resumptam navigationem irrito semper conatu; peculiari autem Dei providentia, nec longius abscedere nolentis caram sibi familiam, eamque interim subducentis periculo, cui fuisset exposita, si in Northumbria (quo illa pridem sese subduxerat, ut quam longißime abessent a facie Wilhelmi Regis) si, inquam, in Northumbria, deprehendissent illam Scoti populabundi: de quibus Scotis idem Simeon ad annum MLXX sic narrat. Per idem tempus infinita Scottorum multitudo, [inde anno 1070 rediturus in Hungariam] ducente Malcolmo Rege, per Cumbrelant traducta, universam Tefedale & ejus finitima loca ultra citraque feroci devastans populatione: tum depulata Clevelande…per terras S. Cuthberti ferociter discurrens, omnes omnibus rebus, nonnullos, etiam ipsis privat animabus. Tunc & ecclesiam S. Petri in Weremuthe flamma suorum, ipso inspectante, consumpsit…

[6] Ibi cum circa ripas fluminis equitaret, [ad Weremutham occurrit Malcolmo R. Scotia] deque altiori loco suorum crudelia in miseros Anglos facinora prospiciens, tali spectaculo animum & oculos pasceret, nuntiatum est illi Clitonem Eadgarum, suasque sorores regiæ stirpis puellas decoras, pluresque alios prædivites, de suis sedibus profugos in illum portum applicuisse navibus. Datis ergo dexteris venientes ad se benigne alloquitur, eisque cum suis omnibus regni sui habitationem quamdiu vellent cum pace donavit firmissima… Peracta autem populatione prædicta, [a quo benigne habitus navigationē resumit] cujus crudelitatem tragice ibidem Simeon describit; repleta est, inquit, Scotia servis & ancillis Anglici generis; ita ut etiam usque hodie nulla, non dico villula, sed nec domuncula sine his valeat inveniri: unde amplam exercendæ caritatis præparatam sibi materiam reperit, appellens in Scotiam Margarita. Nam, ut prosequitur idem Simeon,

[7] [sed tempestate rejectus in Scotiam,] Reverso Scotiam Malcolmo, Egelwinum Episcopum Dunelmensem, versus Coloniam incipientem navigare, mox ventus surgens contrarius in Scotiam repulit; quo etiam Clitonem Eadgarum cum suis (Agatha matre & sororibus) prospero idem ventus pervexit cursu. Cujus Eadgari sororem Margaritam Rex Malcolmus, consensu propinquorum illius, matrimonio sibi junxit; feminam regali prosapia nobilem, sed prudentia & religione multo nobiliorem; cujus etiam studio & industria Rex ipse, deposita morum barbarie, factus est honestior atque civilior,… Hector Boëthius utrumque adventum Edgari in Scotiam in unum conflans, cetera haud paulo distinctius prosequitur, his verbis:

[8] Adversis ventorum flatibus aliquamdiu jactatus Edgarus, tandem incolumis cum suis in Fortheum q æstuarium delatus, in eum sinum, qui & hac nostra memoria D. Margaritæ a sorore ejus dicitur, [rursumque benigne exceptus a Rege,] classem appulit. Quorum adventus ubi ad Malcolmum Regem, qui tum Dounfernelini agebat, nuntiatus fuisset; ad eos emisit nuntios, qui genus ac nationem perquirerent, & quid eo loci acturi venissent. Ceterum ubi regia ortos stirpe accepit, Anglos natione; haud immemor, quæ nuper ab Eduardo r acceperat beneficiorum, comitatus florente nobilium adolescentum turma, navem accessit. Edgarus vero, ubi ad se Regem venire intellexisset, quam potuit ornatissime, cum matre & sororibus, obviam Malcolmo processit: omnesque humanissime a Rege excepti, in aulam regiam cum magno omnium adducti sunt applausu. Post aliquot autem dies Malcolmus, perspecta Margaritæ probitate ac moribus optimis, captus virtutibus virginis, matrem de nuptiarum contractione compellat. [matre annuente sororem Margaritam ei uxorē tradit an, 1070] Nec renuit mater: quippe quæ sciebat, se numquam parem illi in orbe terrarum filiæ suæ maritum, vel viribus vel opibus, si ipsum sprevisset, inventuram. Itaque ingenti nobilitatis totius regni festivitate & apparatu, post octavas Paschæ s, celebratæ sunt nuptiæ anno Christi sexagesimo septimo (imo septuagesimo) supra millesimum; ac sponsa Margarita in Reginam solenni more coronata.

[9] Willielmus Nothus Rex Angliæ, ubi quæ facta in Scotia erant, [nequidquā indignante, Normanno;] audivisset, veritus nequa inde mala imminerent, cum amicos adhuc Edgari multos Anglia haberet, ne quid illi per seditionem novi molirentur, omnes proscripsit: quorum ingens in Scotiam numerus ad Malcolmum pervenit.,… complura ad Edgarum vasa, celata magno artificio, partim aurea, partim argentea, afferentes; Sanctorum quoque Reliquias quasdam; inter quas pretiosissima illa Crux nigra, [& amicos Edgari proscribente,] quam postea Rex David cœnobio, suis impensis in Laudonia ædificato, donavit, unde & nomen obtinuit. Hactenus Boëthius. Cum autem ea Crux ex Vita num. 29 intelligatur Edimburgi adfuisse cum Regina moriebatur, & filio ejus, Regi Davidi, Carleoli in Cumbria morienti (sicut dicitur hic infra num. 21) eadem Crux exhibita legatur in Appendice num. 37, consequens sit, eam non uno semper loco fuisse, sed Davidem, suæ fortaßis mortis præscium, ipsam extulisse, aut in itineribus circumferre solitum fuisse, inter capellæ regiæ instrumenta.

[10] Quid post prenotatam amicorum Edgari proscriptionem secutum sit, prosequitur, dimidio seculo posterior Hectore, Georgius Buchananus, peßime quidem de Religione & Ecclesia, de Historia tamen Scotica, primis præsertim decem libris, non male meritus, cujus hic verba placet transcribere. Guilielmus, inquit, fæcialem mittit, qui Edgarum deposceret, ac, ni dederetur, bellum indiceret. Milcolumbus (sic enim ille mavult scribere, quam Malcolmus) crudele & nefarium ratus, supplicem, hospitem, affinem, hominem denique, [ipsumque sibi dedi postulante.] cui ne inimici quidem ullum crimen objicere possent, ad supplicium dedere hosti immanissimo, quidvis potius pati decrevit. Itaque non Edgarum modo retinuit, sed & amicos ejus, maximo numero domo profugos, recepit prædiisque donavit. Bello inter Scotos & Anglos hac de causa orto (potius dixisset, renovato) Sibardus Northumbriæ Regulus, Edgaro favens, copias cum Scotis conjungit.

[11] Feliciorem, quam Guilielmus speraverat, justa arma Malcolmi successum habuerunt. Itaque Guilielmus, [ac denique pace compesita eum recipiente in gratiam,] longo magis quam utili & necessario bello fatigatus, tandem lenita paulum ferocia, animum ad studia pacis adjecit. Pax his legibus facta, ut in Stainmona, quasi dicas ericeto lapidoso, limen regnorum describeretur… Cumbriam Milcolumbus teneret, quo jure majores ejus jam tenuissent; Edgarus, a Guilielmo in gratiam receptus, ac prædiis amplis donatus, ut ab omni rerum novandarum suspicione abesset, quamdiu vixit numquam ab aula abscessit. Pacem hanc veterum scriptorum Anglicanorum nullus describit; obiter eam attingere videtur Ioannes Brompton, ubi ad annum MLXXI narrat, [anno 1071.] quomodo post Assumptionem B. Mariæ, Rex Willielmus, propter mala quæ Scoti in Anglia fecerant, cum navali & equestri exercitu in Scotiam profectus est: cumque eam ingressus esset, Malcolmus Rex, nuntiis ad eum procul missis, ea quæ pacis sunt rogavit … occurritque ei in loco qui dicitur Adyrnythy, & homo suus devenit, propter Cumbriam scilicet partemque Northumbriæ, sibi relictas.

ANNOTATA D. P.

a Obiit Edgarus an. 975.

b S. Edmundus, fraude Novercæ occisus 978.

c Ethelredus, defunctus an. 1015 (Egelredum nominat Simeon) Emmam Normannam duxerat anno 1002.

d Odalrico Vitali in Norman. Hist. Irne-zido, Teutones integre dicerent Yzeren-zyde: obiit hic Edmundus anno 1016.

e

Mirum est, quomodo ejus temporis scriptores Simeon, Aëlredus, Bromptonus, &c. consentiant in hanc vocem, ut vel Suavos vel Suevos scribant, uti etiam Odoricus Vitalis; licet manifeste appareat Suecos vel Sueones ab iis intelligi: & sic dicit Bromptonus, quod Canutus, consilio uxoris Emmæ (quam, Ethelredi Regis viduam, ipse sibi copulaverat, ut novo dominio firmando opportunam, filiis ejus in Normanniam mißis) accersito uno Dano, nomine Walgar, præcepit ei, pueros in Daciam duceret, & tantum de eis ibi faceret, quod numquam in Anglia amplius comparerent. Ille vero, acceptis pueris pietate commotus, eos, jussu Regis Kanuti postposito, ad Regem Suevorum, cui, secundum aliquos, illos Kanutus feriendos miserat, transvexit. Qui pueros elegantes miseratus, ad Regem Hungariorum Salomonem vitæ reservandos, & juxta eorum generositatem educandos, ulterius destinavit. Cumque Rex Hungariæ infantes vidisset, & de eorum generositate ex dicto Walgar didicisset, benigne eos recepit, & ut regios decuit filios educavit. Inter illos, qui ipsi Regi missos pueros ad feriendum dicunt, Odoricus est, & nominat, Suenonem Daniæ Regem fratrem Canuelli: atque addit, quod iste, orta occasione, Regi Hunorum illos, quasi nepotes suos, obsides dedit.

f Salomonem primus nominavit Bromptonus: sed graviter alucinatus, alios plures post se in errorem traxit: Salomon enim, Henrici Nigri gener, ducta ejus filia Sophia, non nisi post annum 1051 in lucem venit; quando puerorum pater ab annis jam 36 obierat. Nominandus ergo fuit S. Stephanus, regno potitus an. 1001, ætatis 32: qui ex uxore Gisela, S. Henrici Imperatoris sorore, genuisse potuit filiam necdum alibi nominatam, quæ paris ætatis Edmundo circa annum 1030 desponderetur a sancto Rege, usque ad an. 1038 adhuc superstite.

* imo Scti

g Habuit S. Henricus, uti constat ex Vita S. MeinwerciEpiscopi Paderborn. 5 Iunii num. II, fratrem Brunonem, qui anno 1003 rebellibus junctus ac prælio victus, sed fuga elapsus, fortaßis in Hungariam ad sororem, matre etiam Gisla adnitente, sequenti mox anno fuit receptus in gratiam. De hujus posteritate nihil quidem apud auctores legitur, uxorem tamen habuisse ex eaque liberos, facile est credere, in iisque fuisse filiam, quæ vel patre cito defuncto orba, vel alia ex causa, potuit fuisse commendata amitæ suæ & apud eam educata, donec facta nubilis Edgaro desponderetur. Itaque ubi apud Aëlredum & Bromptonum legitur, germani sui Henrici, puto legendum, germani Scti Henrici, quod ita compendio scriptum, pro Sancti, librarii verterint in sui. Littera etiam S. indifferens ad Stephani & Salomonis nomina inchoanda, potuit aliquibus occasionem dedisse, unum alteri supponendi. Aëlredus, initio libri fuse laudans filium Margaritæ Davidem, dicit, quod Religiosa Regina, ejus mater, de semine Regio Anglorum & Hungariorum extitit oriunda: quasi Agatha, ipsius S. Stephani filia fuerit; licet Reginæ Gislæ dumtaxat neptem ex fratre prædicto alii faciant; quod & tenemus.

h Obiit Canutus an. 1035, duobus ex Emma filiis relictis, quorum Haroldus Danis, Hardecanutus Anglisimperaret. Sed ea designatio patris varie turbata fuit, donec Haroldus, solus in Anglia regnans, obiit Jan. 1040; & Hardecanutus advocatus succeßit, qui etiam ipse inter epulas obiit an. 1042.

i Missus illuc anno 1036; Emma matre, ut filiis ex Cauuto genitis regnum stabiliretur, verosimiliter dißimulante: unde factum ut Eduardus, jam regnum adeptus, licet Sanctus, matri tamen semper minus benignus, faciles adversum eam aures susurronibus præberet, cum non levi utrimque scandalo. Redierat autem in Angliam Eduardus anno 1041, & a fratre Harde canuto honorifice receptus, in aula ejus manserat, teste Simeone.

k III Nonas Aprilis, inquit Simeon Dunelmensis.

l Idem ad an. 1054, Aldredum, Wigorniensem Episcopum, magnis cum exeniis, ivisse ait; qui ab Imperatore Henrico Nigro, simul & Hermano Coloniensi Archipræsule, magno exceptus cum honore, ibidem per annum integrum mansit; & Regis ex parte, Imperatori suggessit, ut legatis Ungariam missis, inde fratruelem suum Edwardum, Regis videlicet Edmundi Ferrei-lateris filium, reduceret, Angliamque venire faceret. Tunc autem adhuc inHungaria regnabat Petrus, S. Stephani ex sorore nepos; ac recenter e vivis excesserat, quando Cæsarea legatio illuc appulit, regnabatque Andreas; cui haud ingratum accidere potuit, externo hospite liberari. Andreas iste ex S. Stephani patruo Michaële, mediante Ladislao, prognatus dicitur a Bonfinio; quamvis sint qui Ladislaum velint Stephani fratrem fuisse, non patruelem: idemque Salomonem genuit, de quo supra, tunc adhuc puerum ac pene infantem.

m Atheling, Adeling, Edeling, Edling, pro varia dialecto scribitur; ab Athel, Edel, id est, nobilis; addit Brompton, & Ling, id est, imago. Inepte: cum terminatio Ling communis sit plurimis subtantivis, ab adjectivo aut verbo formatis, ut Oosterlink, Eerstelink, Vondeling, Wisseling, id est, Orientalis, Primitivus, Inventitius, Commutatitius. Simeon eodem significatu Clitones, & diminutive Clitunculos dicit; a Græco Κλυτὸς, inclytus, celebris. Quamquam autem hæc denominatio sæpe sumatur pro quacumque clari generis persona; antonomastice tamen eo titulo appellatur in Legibus Hoëli Boni, apud Spelmannum in Glossario, qui post Regem habet succedere.

n Puer, decennis aut duodennis.

o Haroldus, Comes Cantii, filius Godwini Comitis, Kanuthi Dani per matrem nepos.

p Radulphus ait, expostulanti per legatum Normanno, respondisse Haroldum; Regnum, quod nondum fuit meum, quo jure potui dare vel promittere? prætendebat autem se a S. Eduardo institutum heredem.

q Amplißimum illud tota Scotia est, nomen a Fortha fluvio habens, Fifamque provinciam a Lothiana dirimens: in hac autem, sesquimilliari a littore, jacet Edimburgum.

r Nempe post mortem Dunkani regis, an. 1036 vel 1040 obitam, neglecto hujus filio in Regem assumptus fuit Macbeotha (Scoti Machabæum vocant) Dunkani ex sorore nepos, initio pius, sic ut anno 1050 Romam profectus, teste Simeone Dunelm. argentum ibi sparserit: cum autem postea in manifestam tyrannidem declinasset; Malcolmus (cui peregrinationem istam Romanam, tempore ab auctoris mente alieno, adscribunt) invitantibus Procerum multis, ab Eduardo, ad quem confugerat, inductus in regnum est. Simeon ita rem narrat. Anno MLIV strenuus Dux Northunbronum Siwardus, jussu Regis Edwardi, & equestri exercitu & classe valida Scotiam adiit, & cum Rege Scotorum Macbeotha prælium commisit; ac multis millibus Scotorum… occisis, illum fugavit, & Malcolmum…(ut Rex jusserat) Regem constituit. Scoti id factum scribunt an. 1061: sed cum addunt Eduardi Regis annum octavum, qui non est alius quam 1054, aberrare in Chronologia noscuntur.

s Anno 1070 celebratum fuisse Pascha oportet, die IV Aprilis: Octavam die Xi.

§ II. Prosecutio Historiæ, a matrimonio Margaritæ usque ad mortem Davidis Regis, natorum ex ea minimi.

[12] Anno MLXXX, Simeone Dunelmensi teste, [Clito Edgarus anno 1086 in Apuliā abit,] inter Reges rursum aliquid turbatum fuit: ob quod Willielmus, autumnali tempore Robertum filium Scotiam contra Malcolmum misit; qui cum pervenisset ad Egglesbreeth, nullo confecto negotio reversus est. Manebat interim apud Willielmum Edgarus Clito; & anno MLXXXVI, licentia a Rege impetrata, cum cc Militibus mare transiit, & Apuliam adiit: cujus germana virgo Christina, monasterium quod Rumesia nuncupatur intravit, & vestem Sanctimonialis habituus recepit. Sequeni deinde anno reversus, [sorore Christina in monasterio collocata:] haud diu quiescere potuit. Moriente enim Willielmo seniore die IX Novembris, magna secuta rerum commutatio est; quia ille sic disposuerat, ut Willielmo Iuniori, secundo genito suo, maneret regnum Angliæ; primogenito Roberto Ducatus Normanniæ.

[13] Hos inter, difficile Edgaro Clitoni fuit ita se medium gerere, [& a novo Rege anno 1088 ejectus, in Scotiam profugit:] ut esset extra ictum calumniæ, maxime cum sororius ejus Malcolmus, suam istam esse occasionem, ratus, cum suis insinitis copiis, usque Ceastrum, non longe a Dunelmo sitam, pervenit, uti scribit Simeon, hanc ejus quartam excursionem in Northumbriam designans. Itaque, licet ille nulla re ulterius tentata recesserit, nescio quo metu perculsus; Wilhelmus tamen in Normanniam profecturus, ut eam fratri eriperet, inter obsides plures Angliæ Nobiles, secum quoque Edgarum duxit. Deinde, conventione cum fratre inita, [ubi inter utrumque Regem] eumdem post Eadgarum, honore, quem ei Comes dederat, privavit, & de Normannia expulit. Qui cum in Scotiam refugisset, Rex Scotorum Malcolmus cum magno exercitu Northumbriam invasit … Quo Rex audito, cum fratre suo Roberto rediit Angliam, mense Augusto; nec multo post, cum classe non modica & equestri exercitu, Scotiam profectus est, [mediator fit pacis;] ut Malcolmum debellaret… Sed antequam intrasset Scotiam, paucis diebus ante festivitatem S. Michaëlis, fere tota demersa est classis; multique de equestri exercitu fame & frigore perierunt. Cui Rex Malcolmus in provincia Loidis occurrit. Quod videns Comes Rodbertus, Clitonem Eadgarum, quem Rex de Normannia, expulerat, & tunc cum Rege Scotorum degebat, ad se accersivit; cujus auxilio fretus pacem inter Reges fecit… ipsum etiam Eadgarum cum Rege Willielmo pacificavit.

[14] Sed pax inter Reges diuturna non fuit: nam anno MXCIII Rex Scottorum Malcolmus, postquam III Idus Augusti, [qua anno 1093 iterū rupta,] feria V, primum novæ ecclesiæ lapidem Dunelmi posuisset, die festivitatis S. Bartholomæi Apostoli, Regi Willielmo Juniori, ut prius per legatos inter eos statutum fuerat, in civitate Gloworna occurrit; ut, sicut quidam Primatum Angliæ voluerunt, pace redintegrata stabilis inter eos amicitia permaneret. Sed impacati ab invicem discesserunt: nam Malcolmum videre aut cum eo colloqui, præ nimia superbia & potentia Guilielmus despexit; insuper etiam illum, ut secundum judicium tantum Baronum suorum in sua curia rectitudinem sibi faceret, constringere voluit: sed id agere nisi in regnorum suorum confiniis, ubi Reges Scottorum erant soliti facere rectitudinem Regibus Anglorum, & secundum judicium Primatum utriusque regni, nullo modo Malcolmus voluit. Hactenus Simeon Dunelmensis, [Malcolmus cum filio cadit] eumque secutus iisdem verbis Ioannes Brompton. Iidem, his narratis, mox subjungunt, velut rem eodem anno gestam, quod Rex Scottorum Malcolmus, & filius ejus primogenitus Eadwardus, cum multis aliis in Northumbria, a militibus Rodberti Northymbrorum Comitis occisi sunt… Exercitusque illius, vel gladiis confossi; vel inundatione fluminum, quæ tunc pluviis hiemalibus plus solito excreverant, absorpti sunt. Corpus vero Regis, cum suorum nullus remaneret, qui terra illud cooperiret, duo ex indigenis carro impositum, in Tynemuthe sepelierunt.

[15] Aëlredus Rievallensis & Ioannes Bromptonus, sicut in Comm. §. 2 dixi, [13 Novemb.] ad festivitatem S. Bricii, id est XIII Novembris, cladem istam referunt, eodem modo, quo Simeon hic: sed longe aliter Hector Boëthius sic narrans. Wilhelmus Rufus, ægro stomacho vix concoquens, Scotos Cumbriam Northumbriæque partem possidere; bellum haud indictum movit, occupato castello Alwick, ac cæso præsidio. Ita, repetitis nequidquam rebus, Malcolmus cum ingenti exercitu, principiis occurrere volens, in Northumbriam ingressus est, castellumque Alwick omnibus copiis obsedit. Jamque ad finem prope res perducta erat; cum audax quidam Miles Anglus, facinus magnum ac periculo plenum concipiens, equo ascenso pernicissimo, depositis reliquis armis, hastam modo, claves portarum castelli præfixas habentem, ferens, sicuti deditionem facturus, ad castra hostium accedit. Quem ubi venientem vidissent stationarii Scotici, læti omnes concurrunt; clamoremque gaudii indicem edunt; videlicet, [Hect. Boëthii fabulosa narratio, quo admodū cædis;] perfecto (uti rebantur) tam diuturno labore; atque venientem ad Regem perducunt. Rex, clamore excitus, e tentorio prodit, visurus quid novæ rei illic tum actum esset. Anglus demissa hasta Regi claves porrigit, omnibusque in claves animo defixis, telo Regis oculum percutit sinistrum; subditisq; extemplo calcaribus equo, in proximas silvas evasit. Rex inter manus suorum concidens, continuo expirat.

[16] Fabellæ similis ea narratio videtur, eoque difficilius recipienda, quod nihil ejusmodi memorent Angli. Certiora haberi possunt, quæ porro subdit idem Boëthius his verbis; Scoti autem, [Quid ejus ac filii corpore factū.] occiso Rege Malcolmo, relicta castelli obsidione, diversi abiere unde venerant, illo in Tynmuth, Angliæ Abbatiali cœnobio, sepulto. Post aliquot tamen annos, ab Alexandro filio effossum, Doumfermilem regia pompa, ad S. Trinitatis ædem, translatum, ajunt, ac conditum. Eodem tempore, alio vulnere percussa est Scotia. Nam Edwardus, Malcolmi primogenitus, levi prælio haud procul ab Alwico cum Anglis conserto, ex vulnere quod ibi accepit mortuus est, ac omnium ex regia familia primus Doumfermilem sepulturam sortitus (si Ethelredum excipias, præmortuum parentibus, cujus ibi corpus an. MCCCCXLIX repertum putatur) Margarita, ubi & viri & filii cladem accepisset, in castello Edinburgensi decumbens ex longa tabe, augente eam tristitia, post quartum diem, felicem animam expiravit. His ultimis si non omnino conveniat Anglorum relatio, non ideo minus vero similia mihi sint: nec enim mirum fuerit, si non ita distincte sciverint, uniusque dumtaxat an duorum corpora fuerint Tynnemuthi sepulta; vel quod, Regis corpore inter conferta circa ipsum cadavera non reperto, abeuntes Scoti, læsum in prælio Principem abduxerint secum; qui eodem tamen die sit mortuus.

[17] [Mortua post triduū Regina,] Malcolmi morte cognita, inquit Simeon, Regina Scotorum Margarita, tanta affecta est tristitia, ut subito magnam incideret infirmitatem. Nec mora, Presbyteris ad se accersitis, ecclesiam intravit; eisque peccata sua confessa, Oleo se perungi, cælestique muniri Viatico fecit; Deum assiduis & intensissimis precibus orans, ut in hac ærumnosa vita diutius illam vivere non permitteret. Nec multo tardius exaudita est: nam post tres dies occisionis Regis, soluta carnis vinculis, ad gaudia (ut creditur) transivit æterna. Quippe dum viveret, pietatis, justitiæ, pacis & caritatis cultrix extitit devota: frequens in orationibus, corpus vigiliis & jejuniis maceravit, ecclesias & monasteria ditavit, servos & ancillas Dei dilexit & honoravit: esurientibus panem frangebat, nudos vestiebat; omnibus peregrinis ad se venientibus hospitia, vestimenta, [Dunaldus Regis frater Rex eligitur:] & alimenta præbebat; & Deum tota mente diligebat.

[18] Qua mortua Dufenaldum, Regis Malcholmi fratrem, Scoti sibi Regem elegerunt; & omnes Anglos, qui de Curia Regis extiterunt, de Scotia expulerunt. Quid autem Regiis liberis factum? Edgarus, [Reginæ liberi in Angliam fugiunt:] Margaritæ frater, inquit Boëthius, nepotum potum suorum capitibus timens, secretis nuntiis eos in Angliam vocat. Venere ii tres, Edgarus, Alexander, & David, cum duabus sororibus, quos lætus excepit, & quam potuit occultissime aluit. Interim filius Regis Malcolmi, Dunecham nomine Regem Willielmum, [eorum frater nothus Dunkanus pulso patruo regnat:] cui tunc militabat, ut ei regnum sui patris concederet petiit, illique fidelitatem juravit: & sic ad Scotiam, cum multitudine Anglorum ac Normannorum properavit, & patruum suum Dunefaldum (decimo octavo post regnum occupatum mense) expulit, & in loco ejus regnavit. Recentiores scriptores Nothum appellant, quod oportet cum fuisse, si nullam uxorem, priorem Margarita, Malcolmus habuit. Prius certe natum vix dubit averim: nec bene ei convenisse cum patre oportet, qui, ferventibus quam maxime inter Scotos Anglosque dißidiis, Anglorum Regi militabat, ne quid pejus suspicer.

[19] Deinde nonnulli Scotorum in unum congregati (inquit Simeon) homines illius omnes peremerunt, ipse vero vix cum paucis evasit.[orphanos Rex Angliæ protegit:] Verumtamen post hæc illum regnare permiserunt, ea ratione, ut amplius in Scotiam nec Anglos nec Normannos introduceret, sibique militare permitteret. Willielmi animum non potuit non movere illata suis Anglis Normannisque injuria. Cum ergo miles quidam Orgarus nomine, ut inquit Boëthius, ex calumnia optimam mercedem sperans, Edgarum apud Regem læsæ majestatis accusasset, quod sese ac nepotes suos, quos in hoc clam alebat, Reges veros regni Anglicani dixisset: & is importunæ cupiditatis meritas pœnas dedisset, [& audita Dunkani cæde,] devictus & occisus ab Equite quodam, qui suscepta Edgari causa, pro rei veritate decernenda, singulare certamen susceperat. Cum, inquam, sic innotuisset Willielmo regia Malcolmi soboles, suo in regno apud patruum conservata; non modo huic non succensuit; sed, gavisus invenisse quos Dunkano ingrato opponeret, benigne habuit; & (sicut iterum narrat Simeon) anno MXCVII Clitonem Eadgarum ad Scotiam cum exercitu misit, [primogenitum Edgaro patruo reducendum committit.] ut in ea consobrinum suum Eadgarum, Malcolmi Regis filium, expulso patruo suo Dunefaldo, qui regnum cæso Dunkano iterum invaserat, Regem constitueret; Alexandro & Davide cum sororibus, tamquam fraternæ fidei obsidibus, in aula sua honorifice retentis.

[20] Hactenus Simeon, cujus narrationem completurus Boëthius (quamquam eum non legerit, certius alias definiturus annos) Edgarus, inquit, per legatos primū agendum ratus, si quid verbis proficere posset repetit regnum a Dunaldo, pulcherrimos in Laudonia agros se daturum illi spondens, [Qui S. Cuthberto favente vincit æqua recusantem Dunaldū:] si petitis acquievisset. Ceterum tantum abest ut Dunaldus imperata perfecerit, ut etiam manus a violatione legatorum non abstinuerit. Nam fœde pulsatos, in carceres conjecit; ac paulo post, ut scelus plenius factum esset, etiam interemit. Tum Edgarus..,. in Scotiam iter ingreditur. Verum ubi cum copiis ad Dunelmum consedisset, per somnium superne monitus, ut si vexillum, quod divi Cuthberti erat, secum ferret, haud dubiam secuturam victoriam; excitus e somno, mane monasterium ingreditur, ac rebus divinis Deo ac divo Cuthberto peractis, Vexillum ejus inde sumit, atque in expeditionem expansum defert. Dunaldus, Edgaro advenienti obviam cum ingenti multitudine factus, viso divi Cuthberti ac Regio vexillo, statim a suis destituitur, ac sese in fugam præceps conjicit: cumque jam in Hebrides trajecturus esset, [& primus Rex inungitur.] ab incolis capitur, & ad Edgarum deducitur: a quo in carcerem conjectus, in vinculis post aliquantum temporis mortuus est. Edgarus, sine sanguine victoria potitus, extemplo Edimburgum adiit, ac inde matris suæ & fratris sepulcrum invisit: ubi factis parentalibus; vocatoque concilio Procerum, regni gubernacula accepit; nec multo post a Godrico Episcopo S. Andreæ inunctus est. Nam diva Margarita vivens id ab Urbano (II) Pontifice Maximo impetrarat, ut exinde Reges inungerentur. Fuit eorum omnium Edgarus primus, qui in Scotia Reges unctione sacra sanctificati sunt… confirmavit id postea Joannes XXII Papa.

[21] Revertor ad Simeonem, apud quem lego, quod anno MC, IIII Non. Augusti, Feria V Indict. VIII, Rex Anglorum Willielmus, dum in nova foresta venatu esset occupatus, sagitta incaute directa percussus, vitam finivit… cui successit junior frater suus Henricus… qui Regis Scotorum Malcolmi & Margaritæ filiam, Mathildem nomine, [Mathildis, sanctæ filia, nubit Regi Henrico an. 1104,] in conjugium accepit; quam Dorobernensis Archiepiscopus Anselmus, die Dominica festivitatis S. Martini, Reginam consecravit & coronavit… Anno MCIIII corpus S. Cuthberti… incorruptum inventum est, & ita flexibilibus artubus, [Edgaro in Scotia succedit Alexander anno 1107] ut magis dormienti quam mortuo similis videretur; præsente Alexandro Comite, postea Scotorum Rege… Anno MCVII Eadgarus Rex Scotorum obiit, cui Alexander frater suus successit… Anno MCXIIII Henrico Romanorum Imperatori Mathildis, filia Regis Anglorum Henrici, VIII Idus Januarii in Moguntia desponsata, & in Imperatricem est consecrata… Anno MCXVIII Mathildis Regina Anglorum apud West-monasterium Kalendis Maji obiit, & in ipso monasterio decenter sepulta est. Anno MCXXIIII Alexander Rex Scotorum obiit VI Kal. Maji, [& huic an. 1124 David natu minimus fratrū] cum regnasset XVIII annis & tribus mensibus: cui frater suus David succedens, regnum, quod ille laboriosissime tenuit, sine contradictione susceptum, quaqua versum inclitum & quietum tenuit.

[22] Finit autem Simeon Historiam suam anno MCXXIX; quam per alios XXIV annos prosequitur Ioannes Prior Hagustaldensis, fidelißimus Auctor; sed (uti ad VIII Iunii, ante vitam S. Willielmi Eboracensis Archiepiscopi, num. 3 observavi) divisis perperam anni MCXL actis, & male intruso semel numero anni MCXLI, vitiatus in sequentibus annis, uno semper numero detracto est corrigendus; ut ultimus fiat MCLIII, qui nunc perperam notatur MCXLIIII: ad quem ipsum annum Ioannes, multa in præcedentibus annis locutus de rebus a Davide Rege gestis, scriptionem suam sic ferme finit. [mortuus 1153.] Eodem anno (MCLIII) David Rex Scotiæ, apud Karlel pressus infirmitate, IX Kal. Junii obiit; cujus memoria per omnes generationes in benedictione est. Similis illius Principis in diebus nostris non fuit, divinis devotus Officiis, singulis diebus omnes Canonicas horas, etiam Defunctorum, audire non pretermittens. Prædicabile quidem in eo, quod in spiritu consilii & fortitudinis, barbaræ gentis suæ feritatem sapienter moderatus est: [cum laude raræ sanctitatis.] quod in abluendis pedibus pauperum frequens, alendisque eis & vestiendis misericors fuit: quod cœnobio Saltehou, Mailros, Neubothle, Holmcoltran, Jeddewerth, Craq, & hæc quidem trans mare Scotiæ sita, terris & redditibus ad sufficientiam locupletata, ipse construxit, præter ea quæ in Scotia & in aliis locis bona operatus est: qui etiam apud exteras nationes peregrinos, religiosos & seculares, suis munificentiis donavit. Gloriosus dixerim, quod frugalitate quotidiana victus & vestitus, sanctitate honestæ conversationis, disciplina morum, etiam viris cœnobialibus se imitabilem præbuit. Regnavit autem XXIX annos; corpusque ejus ad Dunfermelin delatum, in sepulcro Regum Scotiæ sepultum est (ubi & sancta Margarita Regina, mater ejus, requiescit) de quo fertur, quia mare, quod adjacet Dunfermelin, procellosis ventorum æstuavit fragoribus, naufragium minitans transfretare cum corpore volentibus: posito vero corpore Regis in navi, mare quievit a fervore suo. Cum corpus in aliud littus a navi exponeretur, mare iteratis agitatum est æstibus tempestatum. In eumdem annum MCLIII incidisse mortem Davidis, probatur etiam ex præmisso Simeonis textu, asserentis anno MCXXIV mense Aprili, mortuo Alexandro fratri suo succeßisse Davidem. Hic vero annos regnavit XXIX, adeoque mortuus fuit anno ejusdem seculi LIII. Idem probatur ex Aëlredo infra num. 37 cum IX Kal. Iunii componente Dominicam ante Ascensionem Domini: qui concursus exigit litteram Dominicalem D, & Ascensionem V Kal. celebratam, quod anno MCLIII contigit, non sequenti.

VITA
Auct. Theodorico Monacho Dunelm. Confessario ipsius Sanctæ, ad filiam Mathildem Angliæ Reginam,
ex Membraneo nostro Ms. Valcellensi.

Margarita, Regina Scotiæ, Edimburgi (S.)

BHL Number: 5325

A. THEODORICO COÆVO EX MSS.

PROLOGUS
Excellenter honorabili, & honorabiliter excellenti, Reginæ Anglorum Mathildi, Theodoricus, servorum S. Cutberti servus; in præsenti, pacis & salutis bonum; & in futuro, bonorum omnium bonum.

[1] [Præfatur, se, tantæ matris filiæ & Reginæ suæ] Venerandæ memoriæ matris vestræ placitam Deo conversationem, quam consona multorum laude sæpius prædicari audieratis, ut litteris traditam vobis offerrem, & postulando jussistis, & jubendo postulastis. Scilicet mihi præcipue in hoc credendum dicebatis, quem, gratia magnæ apud illam familiaritatis, magna ex parte secretorum illius conscium esse audieratis. Hæc jussa & hæc vota ego libens amplector; amplectens, multum veneror; venerans, vobis congratulor, quæ a Rege Angelorum constituta Regina Anglorum, vitam matris Reginæ, quæ semper ad regnum anhelabat Angelorum, non solum audire, sed etiam litteris impressam desideratis jugiter inspicere; [obedire, in illius vita scribenda,] ut quæ faciem matris parum noveratis, virtutum ejus notitiam plenius habeatis. Et quidem mihi imperata perficiendi prona est voluntas; sed, fateor, deest facultas: major quippe est hujus negotii materia, quam mihi sit vel scribendi vel loquendi efficacia.

[2] Duo itaque sunt quæ patior, quibus hinc & inde trahor. [imparem quidem viribus,] Propter magnitudinem rei, obedire formido; propter jubentis auctoritatem, & illius de qua dicendum est memoriam, contradicere non audeo. Sed quamvis, sicut dignum esset, tantam rem explicare non valeo; quantum tamen possum (quia hæc & ejus dilectio, & vestra exigit jussio) intimare debeo. Gratia namque sancti Spiritus, quæ illi dederat efficaciam virtutum; mihi, ut spero, enarrandi eas subministrabit auxilium: Dominus dabit verbum euangelizantibus: & iterum, Aperi os tuum, & ego adimplebo illud. [Ps. 67, 12 & 80, 11.] Neque enim poterit deficere verbo, qui credit in Verbo: In principio enim erat Verbum, & Deus erat Verbum. In primis igitur cupio, & vos, & alios scire per vos, [sed certa rerū scientia instructum,] quod si omnia, quæ de illa novi prædicanda, dicere conabor, vobis, propter regiæ dignitatis apicem, in matris laude adulari putabor. Sed procul absit a mea canicie, virtutibus tan æ feminæ mendacii crimen admiscere: in quibus exponendis, [procul ab adulatione & fictione.] Deo teste ac judice, profiteor me nihil supra id quod est, addere; sed ne incredibilia videantur, multa silentio supprimere, ne, juxta illud Oratoris, cornicem dicar cignæis coloribus adornare.

CAPUT I.
Nobilitas generis, virtutes regiæ & matronales.

[3] Multi, ut legimus, a qualitate mentis, originem traxerunt nominis; ut in illis vocabulum prætenderet, quod gratiæ, quam acceperunt, conveniret. Sic denique Petrus a Petra Christo, [Margarita dicta nomine,] ob fidei firmitatem; sic Joannes, quod est Dei gratia, ob Divinitatis contemplationem & divini amoris privilegium; & filii Zebedæi [Boanerges], id est filii tonitrui sunt dicti, propter euangelicæ prædicationis tonitruum. Quod in hac virtutis femina invenitur: quæ decorem, quem nomine præferebat, majori animæ pulchritudine vincebat. Namque Margarita vocabatur, & ipsa in conspectu Dei, fide atque opere ut pretiosa margarita habebatur. [sicut fuit & re,] Itaque Margarita vestra, mea, nostra, immo Christi, & quia Christi idcirco plus nostra, jam nos reliquit ad Dominum assumpta. Assumpta est, inquam, Margarita de mundi hujus sterquilinio, & rutilat nunc in æterni Regis posita ornamento. Inde enim nemo, ut reor, dubitabit, cum ejus vitam & vitæ finem paulo post audierit. Cujus mecum colloquia, sale sapientiæ condita, dum recolo; dum lacrymas, quas compunctio cordis excusserat, [est mortua, luctus & gaudii argumentum.] considero; dum sobrietatem & morum compositionem intueor; dum affabilitatis & prudentiæ reminiscor; lugens gaudeo, & gaudens lugeo. Gaudeo, quia ad Deum, quem suspiraverat, transiit: lugeo, quia cum illa in cælestibus non gaudeo. Illi, inquam, gaudeo; quia quæ crediderat, jam nunc videt bona Domini in terra viventium: mihi autem lugeo, quoniam in terra mortuorum, dum mortalis vitæ miserias patior, quotidie clamare compellor; Infelix ego homo, quis me liberabit de corpore mortis hujus?

[4] Quoniam igitur de illius, quam ni Christo habuerat, mentis nobilitate mihi est dicendum; de illa quoque, qua secundum seculum claruerat, videtur aliquid præmittendum. Ejus avus extiterat Rex Eadmundus a; qui pro eo quod pugnandi strenuus & invincibilis erat hostibus, ab excellentia virtutis contraxerat insigne nominis: [Avus, Rex Edmundus Ferrei-lateris,] nam quod Latine dicitur Ferreum-latus, Anglorum lingua est appellatus. Cujus frater ex patre, non autem ex matre b; piissimus ille atque mansuetissimus fuerat Rex Eadwardus c, qui se patrem patriæ exhibuerat; & alter quodammodo Salomon, id est pacificus, magis pace quam armis regnum protexerat. Gerebat animum iræ victorem, avaritiæ contemptorem, superbiæ prorsus expertem. Nec mirum: nam sicut a majoribus gloriam dignitatis; ita vitam quoque honestatis quodam quasi hereditario jure est assecutus; Rege Anglorum Eadgaro, [cujus Frater, sed non uterinus, S. Eduardus] & Comite Normannorum Ricardo avis, non solum nobilissimis, sed etiam religiosissimis, progenitus. Quorum Eadgarus, ut quantus in seculo, qualisque fuerit in Christo, breviter agnoscatur; Rex simul & justitiæ ac pacis amator futurus præsignabatur. [uterque nepos Edgari Reg. exparte patris.] Nato enim illo, audivit beatus Dunstanus sanctos Angelos, in cælo gratulantes, & cum magna gratulatione psallentes; Sit pax, sit Anglorum Ecclesiæ lætitia, quamdiu puer natus regnum tenuerit, & Dunstanus mortalis vitæ viam cucurrerit.

[5] Ricardus quoque, genitor genitricis ipsius Eadwardi Emmæ, tanto nepote dignus effulserat; vir per omnia sternuus, [Eduardus etiam f. Richardi Normanni ex matre Emma.] omnique præconio laudandus. Nemo etenim de suis progenitoribus, vel in Comitatus honore felicior, vel in Religionis amore ferventior. In summis divitiis positus; spiritu, velut alter David, erat pauperrimus: Dominus populorum constitutus, servorum Christi servus fuit humillimus. Inter alia quæ, in suæ religiosæ devotionis monumentum, fecerat, nobile illud Fiscannense d monasterium pius Christicola construxerat: [virtute clarissimi.] in quo ipse, secularis quidem habitu, sed Monachus actu, sæpe cum Monachis conversari, eisque inter manducandum cibos cum silentio apponere, & potum consueverat ministrare; ut, secundum Scripturam, quanto magnus erat, tanto se in omnibus humiliaret. [Ecli. 3, 20] Cujus magnificentiæ ac virtutum opera qui plenius nosse desiderat, gesta Normannorum, [Edmundi filius fuit Eduardus, pater Margaritæ;] quæ etiam ipsius acta continent, legat. Ab his tantæ claritudinis & excellentiæ progenitoribus, nepos Eadwardus in nullo degeneravit; ex solo, ut ante dictum est, patre frater Eadmundi Regis; cujus filio e Margarita exorta, claritate meritorum claram perornat seriem progenitorum.

[6] Cum ergo in primæva adhuc floreret ætate, vitam sobrietatis ducere, [quæ optime instituta,] ac Deum super omnia cœpit diligere; in divinarum lectionum studio sese occupare, & in his animum delectabilirer exercere. Inerat ei ad intelligendum quamlibet rem acuta ingenii subtilitas, ad retinendum multa memoriæ tenacitas, ad proferendum gratiosa verborum facilitas. Cum ergo in lege Domini die ac nocte meditaretur, & tamquam altera Maria secus pedes Domini sedens, audire verbum illius delectaretur; suorum magis quam sua voluntate, imo Dei ordinatione, potentissimo Regis Scotorum Malcolmo, Regis Dunecani filio, in conjugium copulatur f. Sed quamvis ea quæ sunt mundi compelleretur agere, [& Regi Scotiæ Malcolmo nupta,] mundi tamen rebus ex desiderio contempsit inhærere: plus enim delectabatur bono opere, quam divitiarum possessione. De temporalibus æternas sibi mercedes parabat; quoniam in cælo, ubi erat thesaurus ejus, cor suum locarat. Et quia præcipue regnum Dei & justitiam ejus quærebat, [ad virtutes alias, gradui suo congruas,] larga omnipotentis gratia honores ei & divitias affluenter adjiciebat. Omnia quæ decebant prudentis Reginæ imperio agebantur: ejus consilio regni jura disponebantur, illius industria religio divina augebatur, rerum prosperitate populus lætabatur. Nihil illius fide firmius, vultu constantius, patientia tolerabilius, consilio gravius, sententia justius, colloquio jucundius.

[7] Postquam ergo culmen ascenderat honoris; mox in loco ubi ejus nuptiæ fuerant celebratæ, [junxit ecclesiarum ornandarum] æternum sui nominis & religiositatis erexit monumentum. Triplici enim salutis intentione, nobilem ibi ecclesiam in Sanctæ Trinitatis ædificavit honorem; ob animæ videlicet Regis & suæ redemptionem, atque ad obtinendam suæ soboli vitæ præsentis & futuræ prosperitatem. Quam ecclesiam diversa ornamentorum specie decoravit: inter quæ, ad ipsum sacrosanctum Altaris ministerium, non pauca ex solido ac puro auro vasa fuisse noscuntur: quæ tanto certius nosse poteram, quanto cuncta jubente Regina ego ipse diutius ibidem servanda susceperam. Crucem quoque, incomparabilis pretii, imaginem Salvatoris habentem, quam auro parissimo & argento intercurrentibus gemmis vestiri fecerat, ibidem collocavit, [curam singularem,] quæ intuentibus palam fidei ejus devotionem hodieque demonstrat. Similiter etiam in aliis quibusque ecclesiis sacræ devotionis & fidei signa reliquit: quod ecclesia S. Andreæ contestata, Crucifixi venustissimam, quam ibidem ipsa erexerat, sicut hodie cernitur, servat imaginem. Hiis rebus, id est quæ ad divinæ servitutis cultum pertinebant, numquam vacua erat illius camera; quæ, ut ita dicam, quædam cælestis artificii videbatur esse officina. Ibi cappæ cantorum, casulæ, stolæ, altaris pallia, alia quoque vestimenta sacerdotalia, & ecclesiæ semper videbantur ornamenta. Alia manu artificum parabantur, alia jam parata admiratione digna habebantur.

[8] His operibus feminæ deputabantur, quæ natu nobiles, & sobriis moribus probabiles, [& gynæcei pudicissime componēdi;] interesse Reginæ obsequiis dignæ judicabantur. Nullus ad eas virorum introitus erat, nisi quos ipsa, cum interdum ad illas intraret, secum introire permittebat. Nulla eis in honesta cum viris familiaritas, nulla unquam cum petulantia levitas. Inerat enim Reginæ tanta cum jucunditate severitas, tanta cum severitate jucunditas, ut omnes qui erant in ejus obsequio, viri & feminæ, illam & timendo diligerent, & diligendo timerent. Quare in præsentia ejus non solum nihil execrandum facere, sed ne turpe quidem verbum quisquam ausus fuerat proferre. Ipsa enim universa in se reprimens vitia, [amabilis pariter & severa;] cum magna gravitate lætabatur, cum magna honestate irascebatur. Numquam hilaritate nimia in cachinnum soluta, numquam irascendo fuerat in furorem effusa. Interdum aliorum peccatis, suis vero semper irascebatur, ira illa laudanda, & justitiæ semper amica, quam habendam præcepit Psalmista, Irascimini, inquit, & nolite peccare. [Ps. 4, 5] Omnis vita ejus summo discretionis moderamine composita, quædam erat virtutum forma. Sermo ejus, sale sapientiæ conditus; silentium, erat plenum bonis cogitationibus. Sobrietati morum ita ejus persona conveniebat, ut ad solam vitæ honestatem nata credi potuisset. Ut autem multa breviter dicam, in omnibus quæ loquebatur, in omnibus qu agebat, cælestia se cogitare ostendebat.

[9] Nec minorem quam sibimet, filiis curam impendebat; ut videlicet cum omni diligentia nutrirentur, & quam maxime honestis moribus instituerentur. Unde quia sciebat scriptum, [de liberoris item recte instituēdis, tum per alios,] Qui parcit virgæ odit filium; familiari ministro injunxerat, ut quoties infantili lascivia delinquerent, sicut ætas illa solet, eos ipse minis & verberibus coëceret. [Prov. 13, 14] Quo religioso matris studio, multos qui pro vectiores ætate fuerant, morum honestate infantes transcendebant: semper inter se benevoli existebant & pacifici, & minor ubique honorem exhibebat majori. Unde & inter Missarum solennia, cum post parentes ad offerendum procederent, junior majorem prævenire nullo modo præsumpsit, sed secundum ætatis ordinem major juniorem precedere consuevit. Quos sæpius ante se ductos, Christum & fidem Christi, juxta quod ætas illa capere poterat, [tum per se ipsam solicita.] docere, & ut eum semper timerent, diligenter studebat admonere. Timete, inquit, o filii, Dominum, quoniam non erit inopia timentibus eum; & si eum dilexeritis, ipse vobis, o viscera mea, & præsentis vitæ prosperitatem, & cum Sanctis omnibus æternam reddet felicitatem. Hæc matris desideria, hæc admonitio, hæc pro sua sobole die noctuque cum lacrymis oratio, ut suum Creatorem in fide quæ per dilectionem operatur agnoscerent, agnoscendo colerent, colendo in omnibus & super omnia diligerent, & diligendo ad cælestis regni gloriam pervenirent.

ANNOTATA D. P.

a Edmundus hic, filius est Ethelredi Regis ex priore conjuge, quam, ut Malmesburiensis loquitur, fama obscura recondit: Westmonasteriensis tamen filiam cujusdam Ducis, & vita S. Eduardi Confeßoris, V Ianuarii edita, filium Comitis Thoret eam faciunt: aliqui appellant Ethelgivam.

b Matrem enim habuit Eduardus III, Rex Sanctus, de quo hic, Emmam, Richardi I, Normannorum Ducis filiam; uti postea etiam dicitur.

c Ms. Eadmundus: sed manifesto librarii sphalmate, quod correxi.

d Fiscannum Ord. Benidictini apud Caletes, antea Virginum fuerat, deinde Canonicorum. Monachos illuc induxit Richardus ibi sepultus, secundum Willelmum Gemmetic. lib 5 cap. 19 anno 996: alii addunt aliquot annos.

e Similiter Eadwardus seu Edwardus; dictus cognomento Exlebe.

f Anno 1070, cum forte annum 24 ætatis numerabat Margarita, fratre & sorore senior, ut ego quidem existimo.

CAPUT II.
Cura honori regni & ecclesiasticæ disciplinæ impensa a Margarita; abusus correcti.

[10] Nec mirandum, quod sapiente se suosque regimine moderabatur Regina, [Sacræ lectionis studiosissima,] quæ sapientissimo sacræ semper Scripture magisterio regebatur. Nam, quod ego in illa multum admirari solebam, inter causarum tumultus, inter multiplices regni curas, miro studio divinæ lectioni operam dabat, de qua cum doctissimis assidentibus viris etiam subtiles sæpius quæstiones conserebat. Sed sicut inter eos nemo illa ingenio profundior, ita nemo aderat eloquio clarior. Evenit itaque sæpius, ut ab ea ipsi rectores, multo quam adveneram abscederent doctiores. Plane sacrorum voluminum religiosa, nec parva illi aviditas inerat, in quibus sibi acquirendis familiaris ejus caritas & caritativa familiaritas me ipsum me fatigare plerumque cogebat. Nec in his solummodo suam, sed etiam aliorum quæsivit salutem: primoque omnium ipsum Regem, ad justitiæ, misericordiæ, eleemosynarum, aliarumque opera virtutum, ipsa, cooperante sibi Deo, fecerat obtemperantissimum. Didicit ille ab ea etiam vigilias noctis frequenter orando producere; [& marito Regi omnis boni hortatrix erat;] didicit, ejus hortatu & exemplo, cum gemitu cordis & lacrymarum profusione Deum orare. Fateor, magnum misericordiæ Dei mirabar miraculum, cum viderem interdum tantam orandi Regis intentionem, tantam inter orandum in pectore viri secularis compunctionem.

[11] Ipsam tam venerabilis vitæ Reginam, quoniam in ejus corde Christum veraciter habitare perspexerat, ille quoquomodo offendere formidabat; [qui sicut eā omniaque ei cara æstimabat;] sed potius votis ejus & prudentibus consiliis celerius per omnia obedire properabat. Quæ ipsa respuerat, eadem & ipse respuere; & quæ amaverat, amore amoris illius amare. Unde & libros, in quibus ipsa vel orare consueverat, vel legere; ille, ignarus licet litterarum, sepe manuversare solebat & inspicere; & dum ad ea quis illorum esset ei carior audisset, hunc & ipse cariorem habere, deosculari, sæpius contrectare. Aliquando etiam advocato aurifice ipsum codicem auro gemmisque perornari præcepit, atque perornatum ipse Rex ad Reginam, quasi suæ devotionis indicium, referre consuevit. Hæc quoque regiæ stirpis nobilissima gemma, [sic viri honori consulebat illa,] regii honoris magnificentiam, Regi multo magnificentiorem effecit; cunctisque regni Primatibus & illorum ministris plurimum gloriæ ac decoris ipsa contulit. Fecerat enim ut mercatores, terra marique de diversis regionibus venientes, rerum venalium complures & pretiosas species, quæ ibidem adhuc ignotæ fuerant, adveherent: inter quas cum diversis coloribus vestes variaq; vestium ornamenta, indigenæ compellente Regina emerent; ita ejus instantia diversis vestium cultibus deinceps incedebant compositi, ut tali decore quodammodo crederentur esse renovati. Obsequi etiam Regis sublimiora constituit, ut eum procedentem sive equitantem, multa cum grandi honore agmina constiparent: & hoc cum tanta censura, ut quocumque devenissent, nulli eorum cuiquam aliquid liceret rapere, nec rusticos aut pauperes quolibet modo quisquam illorum opprimere auderet vel lædere. Regalis quoque aulæ ornamenta multiplicavit; [& splendori aulæ.] ut non tantum diverso palliorum decore niteret, sed etiam auro argentoque domus tota resplenderet. Aut enim aurea vel argentea, aut deaurata sive deargentata fuerant vasa, quibus Regi & regni Proceribus dapes inferebantur & potus.

[12] Et hæc quidem illa fecerat, non quod mundi honore delectabatur; sed, [Interim corde humilis,] quod regia dignitas ab ea exigebat, persolvere cogebatur. Nam cum pretioso ut Reginam decebat cultu induta procederet, omnia ornamenta velut altera Esther mente calcavit; seque sub gemmis & auro nihil aliud quam pulverem & cinerem consideravit. Denique in tanta celsitudine dignitatis, maximam semper habuit servandæ curam humilitatis. Tanto enim facilius omnem ex mundiali honore superbiæ tumorem reprimebat, quanto fragilis vitæ transitura conditio ment millius numquam fugerat. Illius enim sententiæ semper recordabatur, [& humanæ memor vilitatis,] qua instabilis humanæ vitæ status sic describitur: Homo natus de muliere, brevi vivens tempore, repletur multis miseriis; qui quasi flos egreditur & conteritur, & fugit velut umbra, & numquam in eodem statu permanet. [Job 14,] Illud quoque Beati Jacobi Apostoli semper in mente versabat; Quæ est, inquit, vita nostra? [Jac. 4, 15] Vapor est ad modicum parens, & deinceps exterminabitur. Et quia, ut Scriptura loquitur, Beatus homo qui semper est pavidus; tanto facilius peccata venerabilis Regina devitabat, quanto tremens & pavens districtum judicii diem indesinenter ante mentis oculos sibi præsentabat. [Prov. 28, 14] Unde crebro me rogabat, ut quidquid in ejus vel verbo, [jubet se ab auctore libere corripi:] vel facto reprehendendum perviderem, id reprehendens secreto illi indicare non dubitarem. Quod dum rarius & tepidius quam vellet facerem, importunam se mihi ingerebat; dormientem & velut sui negligentem me arguebat Corripiat, inquit, me justus in misericordia & increpet me; oleum autem, id est adulatio, peccatoris non impinguet caput meum: meliora enim sunt vulnera diligentis, quam inimici blandientis oscula. Hæc dicens, reprehensionem sui, quam quilibet alius deputare poterat ad opprobrium, ipsa ad virtutis appetebat profectum.

[13] Religiosa & Deo digna Regina, cum mente, verbo, & factis ad cælestem patriam tenderet; [inveteratos abusus] etiam alios secum in via immaculata invitabat ire, quo secum possent ad veram beatitudinem pervenire. Malum cum videret, admonuit ut bonus fieret; bonum, ut melior existeret; meliorem, ut optimus esse studeret. Quoniam fide Apostolica ferventem zelus domus Dei, quæ est Ecclesia, comedit: unde quoque illicita, quæ in ea pullulaverant, eradicare penitus laboravit. Cum enim contra rectæ fidei regulam, & sanctam universalis Ecclesiæ consuetudinem, multa in gente illa fieri perspexisset, crebra Concilia statuit, ut quoquomodo valeret, ad veritatis viam errantes Christo donante reduceret. Quorum Conciliorum illud a ceteris principalius esse constat, [curat per Concilia crebra corrigi;] in quo sola, cum paucissimis suorum, contra perversæ consuetudinis assertores, gladio spiritus, quod est verbum Dei, triduo dimicabat. Crederes alteram ibi Helenam residere: quia sicut illa quondam Scripturarum sententiis Judæos, similiter nunc & hæc Regina convicerat erroneos. Sed in hoc conflictu Rex ipse adjutor & præcipuus residebat, quodcumque in hac causa jussisset, [in quorum uno ipsa triduo disputans,] dicere paratissimus & facere. Qui quoniam perfecte Anglorum linguam æque ut propriam noverat, vigilantissimus in hoc Concilio utriusque partis interpres extiterat.

[14] Igitur Regina, præfatione præmissa, ut qui cum Catholica Ecclesia in una fide uni Deo servirent, ab eadem Ecclesia novis quibusdam & peregrinis institutionibus discrepare non deberent; primum proposuit, eos Quadragesimale jejunium non legitime observare, quia hoc non cum sancta ubique Ecclesia, a feria quarta in capite jejunii, sed sequenti septimana feria secunda consueverant inchoare. Contra illi; Jejunium inquiunt, quod agimus, Euangelica auctoritate, quæ Christi narrat jejunium, per sex hebdomadas observamus. At illa, Longe, [probat a feria 4 Cinerum inchoandum jejunium,] ait, in hoc ab Euangelio discordatis: legitur enim ibi, Dominum quadraginta diebus jejunasse, quod manifestum est vos non facere. Nam cum per sex hebdomadas sex Dominici dies a jejunio abstrahuntur, triginta tantum & sex dies ad jejunandum remanere noscuntur. Non ergo Euangelica auctoritate quadraginta, sed triginta & sex dierum constat vos observare jejunium. Restat itaque ut quatuor diebus ante Quadragesimæ initium jejunare nobiscum incipiatis, si Dominico exemplo quadraginta dierum numero abstinentiam observare volueritis: alioquin contra ipsius Domini auctoritatem, & totius b sanctæ Ecclesiæ vos soli repugnabitis traditionem. Hac illi perspicua veritatis ratione convicti, deinceps, sicut sancta ubique solet Ecclesia, sacrorum jejuniorum cœperunt inchoare solennia.

[15] Aliud quoque proponens Regina, jussit ut ostenderent, [communicandum in Paschate;] qua ratione die sancto Paschæ, secundum morem sanctæ & Apostolicæ Ecclesiæ, sacramenta corporis & sanguinis Christi sumere negligerent. Respondentes illi; Apostolus, inquiunt, de his loquens, ait: Qui manducat & bibit indigne, judicium sibi manducat & bibit. [1 Cor. 11, 29] Unde quia nos peccatores recognoscimus, ne judicium nobis manduccemus & bibamus, ad illud mysterium accedere formidamus. Quibus Regina, Quid igitur, inquit? Omnes qui peccatores sunt, sacrosanctum mysterium non gustabunt? Nemo ergo illud sumere debet, quia nemo sine sorde peccati, nec infans cujus est unius diei vita super terram. Si autem nemo illud percipere debet, [(fideliter tamen,] cur Domino dicente clamat Euangelium? Nisi manducaveritis carnem filii hominis & biberitis ejus sanguinem, non habebitis vitam in vobis. [Joa. 4, 54] Sed plane sententiam, quam de Apostolo profertis, secundum Patrum intellectum aliter necesse est intelligatis: non enim omnes peccatores Sacramenta salutis indigne sumere deputat. Cum enim dixisset, Judicium sibi manducat & bibit: addidit, Non dijudicans corpus Domini (hoc est, non separans illud in fide ab escis corporalibus) judicium sibi manducat & bibit. Sed & ille qui absque confessione & pœnitentia, [& animo bene præparato)] cum suorum inquinamentis scelerum, ad sacra mysteria accedere præsimpserit; ille, inquam, judicium sibi manducat & bibit. At nos, qui multis ante diebus, facta peccatorum confessione, pœnitentia castigamur, jejuniis attenuamur, eleemosynis & lacrymis a peccatorum sordibus abluimur; in die resurrectionis Dominicæ, ad ejus mensam in catholica fide accedentes, carnem & sanguinem Agni immaculati Jesu Christi, non ad judicium, sed ad peccatorum sumimus remissionem, & ad salutarem percipiendæ beatitudinis æternæ præparationem. His ab ea perceptis, respondere nihil potuerunt; atque agnita deinceps Ecclesiæ instituta, in mysterii salutaris perceptione, observaverunt.

[16] Præterea in aliquibus locis Scottorum quidam fuerant, qui contra totius. Ecclesiæ consuetudinem, nescio quo ritu barbaro, c Missas celebrare consueverant: quod Regina, zelo Dei accensa, ita destruere atque annihilare studuit, [Missas rite celebrandas,] ut deinceps qui tale quid præsumeret, nemo in tota Scottorum gente appareret. Solebant quoque, neglecta Dominicorum dierum reverentia, ita illis, [Dominicis cessandum ab opere,] sicut & aliis diebus, quibusque terreni operis insistere laboribus: quod non licere, ratione pariter & auctoritate, ipsa ostendebat. Dominicum, inquit, diem, propter Dominicam quæ in eo facta est resurrectionem, in veneratione habeamus: & in eo servilia opera jam non faciamus, in quo nos a servitute diaboli redemptos novimus. Hoc etiam Beatus Papa Gregorius affirmat, dicens: Dominicorum die a labore terreno cessandum est, atque omnimodo orationibus insistendum; ut si quid negligentiæ per sex dies agitur, per diem resurrectionis Dominicæ precibus expietur. [Lib. XI Ep. 6] Idem quoque Pater Gregorius, quemdam propter opus terrenum, quod die Dominico fecerat, districta increpatione feriens; eos quorum hoc consiliis egerat, duobus mensibus excommunicatos esse d decrevit. His sapientis Reginæ rationibus contraire non valentes, ita postmodum reverentiam Dominicorum dierum ejus instantia observarunt, ut nec onera quælibet his diebus quisquam portare, nec alius alium ad hoc auderet compellere. Illi cita etiam novercarum conjugia, similiter & uxorem fratris defuncti fratrem superstitem ducere, quæ ibi antea fiebant, [incesta conjugia vitanda,] nimis ostendit execranda, & a fidelibus velut ipsam mortem devitanda. Multa quoque alia, quæ contra fidei regulam & ecclesiasticarum observationum instituta inoleverant, ipsa in eodem Concilio damnare, & de Regni sui finibus curavit proturbare e. Universa enim quæ proposuerat, ita sanctæ Scripturæ testimoniis atque sanctorum Patrum corroboravit sententiis, ut contra hæc nil omnino respondere valerent; quin potius deposita, pertinacia rationi acquiescentes, universa libenter implenda susciperent.

ANNOTATA D. P.

a Talis Concilii nulla uspiam restat memoria, nec mentio apud recentiores Scotos: veteres autem nulli habentur, sed a scriptoribus Anglis petenda est quæcumque rerum Scoticarum notitia, quod sane dolendum. Interim in talium Conciliorum aliquo Rex decreverit, & Romano Pontifice approbante perfecerit, ut ad quatuor priores Episcopatus Fani, Andreæ, Glascuæ, Candidæ casæ, & Murthlaci, Moraviensis & Cathanensis adderentur, uti scribit Buchanus: qui etiam Regi eidem ad laudem tribuit, luxum, per exteros inductum, restrinxisse.

b Non totius, quia mos iste a tempore S. Ambrosii huc usque durat in Ecclesia Mediolanensi.

c Missas Belgæ, Germani, Dani, Angli, Nundinas vocant, [Missæ .i. Nundinæ,] credo quia his initium datur a solenni Missæ sacrificio. Ejusmodi autem Nundinis sæpe miscentur peregrini quidam ritut, ad alliciendos & recreandos advenas, partim per decursum, partim sub finem earumdem; tolerabiles, dum in foro usurpantur, si usurpentur, ut profani; non item, si in templo & inter sacra.

d Neque in Dialogis, nec in Epistolis Gregorii hactenus id reperi.

e

[Markettarum Muliebrium origo in Scotia.] In his haud dubie fuit pestilens (ut merito Boëthius eam nominat) consuetudo, olim ab Eveno tyranno inducta, ut Domini Præfective in suo territorio sponsarum omnium virginitatem prælibarent, dimidiata argenti marca unam noctem a Præfectorum uxoribus redimente sponsa; quod etiamnum (post abolitam consuetudinem nefariam) pendere coguntur, vocantque vulgo Markettam mulierum. Nec dissimile est, quod haud longe a Lovanio in pago quodam fit, ubi suæ sponsæ stuprum a loci Præfecto sponsus redimit: qua servitute nulla umquam major fando est audita. Ita Boëthius: Buchananus addit: Uxoris etiam precibus dedisse fertur Malcolmus, ut primam novæ nuptæ noctem, quæ Proceribus per gradus quosdam lege Regis Eugenii debebatur, sponsus dimidiata argenti marca redimere posset. Vide quæ diximus 30 Aprilis ad Vitam 2 S. Forannani Abb. cap. 3 litt. b, & Cangium in Glossario, agentem de Marketo seu Marketa, Teparchis a servis glebæ pendenda, pro maritanda filia vel sorore.

Leslæus noster in Vita Italica huc refert, gratiosum inventum, [Vsus propinandi haustus post Gratiarum actionem.] Margaritæ vulgo attribui solitum, propinandi mutuo haustus ab iis, qui gratiarum actionem stantes persolverant: qui Haustus gratiarum, vel S. Margaritæ nuncupatur. Simile quid, post dictas Gratias, surgentes convivæ in Germania & Belgio faciunt, ad lucrandas, ut ajunt, Indulgentias Bonifacii Papæ; fortaßis VIII, qui an. 1300 jubilæi solennitatem instauravit, amplißimas largitus Indulgentias. In Chronicis autem Antverpiensibus vulgarilingua scriptis & apud heredes Adm. Rev. D. Canonici Snyders servatis, legitur: quod anno 1430 factus est Papa Eugenius IV (anno scilicet ex more ejus ævi ad Pascha protracto) qui dierum XL Indulgentias concessit, post dictas a mensa Gratias potaturis: sed conditio subesse putatur, ut haustus hic immediate sequatur Gratias, atque ultimus sit.

CAPUT III.
Caritas Margaritæ erga pauperes, præsertim per tempus duplicis, cui assueverat, Quadragesimæ. Orandi studium.

[17] [Sancta compunctioni internæ,] Venerabilis itaque Regina, quæ Domum Dei, Deo se adjuvante, sordibus atque erroribus purgare studuerat; ipsa, Spiritu sancto cor ejus irradiante, dignum de die in diem Dei templum fieri meruit: quod eam veraciter esse optime novi, quia & exteriora ejus opera vidi, & conscientiam, ipsa mihi manifestante, cognovi. Mihi namque familiarissime loqui, suaque pandere secreta dignabatur; non quia bonum aliquid in me erat, sed quia inesse putaverat. Cum enim mihi de animæ salute, & de perennis vitæ loqueretur dulcedine; verba omnis gratiæ plena proferebat, quæ vere inhabitator cordis ejus Spiritus sanctus per os illius sonabat. Tantum vero inter loquendum compungebatur, [& orandi ac jejunandi studio,] ut tota in lacrymis resolvenda putaretur; atque illius compunctione, mens mea in fletus compungeretur. Præ cunctis vero quos ego nunc novi mortalibus, orationum & jejuniorum studiis, misericordiæ ac eleemosynarum dedita erat operibus. Ut ergo primum de oratione dicam, in ecclesia nemo illa silendo quietior, sed orando nemo aderat intentior. Nihil enim unquam in domo Dei seculare loqui, nihil terrenum agere, sed tantum consueverat orare, orans lacrymas fundere; solo quidem corpore in terra, sed mente Deo proxima: nam præter Deum, & quæ Dei erant, nil ejus pura quæsivit oratio. De jejunio autem quid dicam? nisi quod per nimiam abstinentiam gravissimæ infirmitatis incurreret molestiam.

[18] [jungit largitatem erga pauperes,] His duobus, id est orationi & abstinentiæ, beneficia copulavit misericordiæ. Quid enim illius pectore clementius? quid erga egentes benignius? Non solum sua, sed etiam seipsam si liceret, pauperi libenter impenderet. Omnibus suis pauperibus erat ipsa pauperior: illi enim non habentes, habere cupiebant; ista vero, quæ habuerat dispergere studebat. Cum in publicum procederet vel equitaret, miserorum, orphanorum, viduarum greges quasi ad matrem piissimam confluxerunt, quorum nulli ab ea sine consolatione abscesserunt. Et cum omnia, [etiam mutuo accipiens quod donaret,] quæ secum ad usus egentium circumtulerat, distribuisset; vestes vel quascumque res, quas tunc habebant qui ei divites vel ministri aderant, pauperibus dandas accipere solebat, ne aliquando egenus tristis abiret. Nec hoc illi moleste ferebant, quin potius sua illi offerre certabant; quoniam omnia sibi ab illa duplo reddenda pro certo sciebant. Interdum etiam quodcumque illud esset Regis proprium, egeno tribuendum tulit: quam ille pietatis rapinam omnino acceptam semper & gratam habuit. Nam quoniam ipse ad Mandatum a suum in cœna Domini, & ad Missarum solennia nummos aureos offerre consueverat, ex his aliquos ipsa sæpius pie furari, & pauperi qui eam inclamaverat solita erat largiri. [aut Regi pie suffurans.] Et sæpe quidem cum Rex ipse sciret, nescire tamen se simulans, hujusmodi furto plurimum delectabatur; nonnumquam vero manu illius cum nummis comprehensa, adductam, meo judicio, ream esse jocabatur. Nec solum indigenis egentibus, verum etiam de omnibus pene nationibus, ad illius misericordiæ famam properantibus, cum hilaritate cordis munificentiam exhibebat largitatis. [Ps. 111, 9] Licet profecto nobis de illa dicere; Dispersit, dedit pauperibus; ideo justitia ejus manet in seculum seculi.

[19] Quis autem enumerando explicare poterit, quot & quantos dato pretio libertati restituerit, quos de gente Anglorum b abducens captivos violentia hostilis redegerat in servos? [Captivos plures a servitute liberat.] Nam & occultos exploratores quaquaversum per provincias Scottorū miserat, ut videlicet [explorarent] qui captivorum duriori premerentur servitute, & inhumanius tractarentur, eique subtiliter ubi & a quibus affligerentur renuntiarent: & talibus ipsa ex intimis visceribus compatiens, celeriter subvenire, & redemptos ad libertatem festinavit renovare. Quo tempore in regno Scottorum plurimi, per diversa loca separatis inclusi cellulis, per magnam vitæ districtionem, in carne non secundum carnem vivebant: [Solitarios visitans petit ab eis imperari sibi eleemosynas:] Angelicam enim in terris conversationem ducebant. In his Regina Christum venerari, diligere, suoque crebrius adventu & alloquio visitare, atque illorum se precibus satagebat commendare. Et cum non impetrare posset, ut ab ea terrenum aliquid vellent accipere; petebat obnixius, ut ei aliquid eleemosynæ vel misericordiæ faciendum dignarentur præcipere. Nec mora: quidquid illorum voluntatis erat, devota implevit; vel pauperes ab egestate recreando, vel quosque afflictos a miseriis quibus oppressi fuerant relevando.

[20] [Xenodochia erigit.] Et quoniam S. Andreæ ecclesiam advenientium undique populorum religiosa frequentat devotio; super utraque littora maris, quod Lodonejam dividit c & Scotiam, habitacula construxerat; ut post laborem itineris, peregrini ac pauperes illuc requieturi divertere possent; ibique omnia, quæ reficiendi corporis necessitas exposceret, parata invenirent. Siquidem ministros ad hoc solum ibidem constituerat, ut quæque advenientibus necessaria fuissent, parata semper haberent, eisque cum magna solicitudine ministrarent. Quibus etiam naves delegaverat, ut euntes & redeuntes transferrent, nec aliquod transvectionis suæ pretium ab his qui transferendi fuerant unquam exigerent.

[21] [Jejunare bis 40 dies solita,] Venerabilis Reginæ quotidana conversatione [explicata], de quotidianis ejus misericordiæ operibus aliqua etiam dixi; nunc qualiter ante Dominicum Natale quadraginta dies, & totum Quadragesimæ tempus solita fuerit ducere, breviter tentabo dicere. Cum principio noctis paululum requievisset, ecclesiam ingressa, primum Matutinas de Sancta Trinitate, [post modicum somnum prolixæ Psalmodiæ vacat,] deinde de Sancta Cruce, postmodum de Sancta Maria ipsa sola complevit; eisque finitis Officia mortuorum incepit: post quæ Psalterium inchoavit; nec, quousque ad finem perduceret, cessavit. Celebrantibus hora congrua Presbyteris Laudes matutinas; interim ipsa Psalterium vel inceptum finivit, vel uno finito alterum jam incepit. Peracto autem matutinæ Laudis officio, rediens in cameram, sex pauperum pedes cum Rege ipso lavare; [& lotis 6 pauperum pedibus, dormit usque mane:] & aliquid, quo paupertatem suam solarentur, solebat erogare. Summa quippe cura fuerat Camerario, ut ante introitum Reginæ, per singulas noctes pauperes introduceret, quatenus ad serviendum eis ingrediens, ipsa paratos inveniret. His peractis quieti se ac sopori contulit.

[22] Cum vero mane facto lecto surrexisset, præcibus & psalmis diu insistebat, [tum 9 orphanis ministrat ut nutrix,] & inter psallendum misericordiæ opus peragebat. Novem enim infantulos orphanos, omni auxilio destitutos, prima diei hora ad se introduci fecit reficiendos. Jusserat namque cibos molliores, quibus infantilis ætas delectatur, illis quotidie præparari; quos allatos illa flexis genibus apponere, sorbitiunculas eis facere, & quibus ipsamet utebatur cochlearibus, cibos illis in ora dignabatur mittere. Ita Regina, quæ ab omnibus populis honorabatur, pro Christo & ministræ & matris piissimæ officio fungebatur. Poterat satis congrue illud Beati Job dicere, Ab infantia mea crevit mecum miseratio, [deinde 300 pauperibus cum Rege:] & de utero matris meæ egressa est mecum. [Job. 31, 18] Inter hæc trecentos pauperes in Regiam aulam consuetudo erat introduci; quibus per ordinem circumsedentibus, cum Rex & Regina ingrederentur, a ministris ostia claudebantur; exceptis enim Capellanis quibusdam religiosis & aliquibus ministris, illorum eleemosynæ operibus interesse nulli licuerat. Rex ex una, Regina vero ex altera parte, Christo in pauperibus servierunt: magnaque cum devotione cibos & potum, specialiter ad hoc præparatos, obtulerunt. Quo facto ecclesiam Regina consuevit intrare, ibique prolixis precibus & lacrymarum gemitibus semetipsam Deo sacrificium immolare. Exceptis enim Horis de sancta Trinitate, [inde repetebat psalmodiā & pluribus Missis auditis,] de sancta Cruce, de sancta Maria, intra diei & noctis spatium duo vel tria his sanctis diebus Psalteria complevit, atque ante publicæ celebrationem Missæ, quinque vel sex privatim sibi Missas decantari fecit.

[23] His expletis, cum reficiendi tempus instaret, viginti quatuor pauperes ante refectionem suam ipsa humiliter ministrando refecit. Exceptis enim omnibus, quas superius dixi, eleemosynis, [in meridie reficiebat 24 pauperes, idque toto anno;] istius numeri pauperes, id est viginti quatuor, quamdiu vixit, per totius anni circulum sustentaverat; quos ipsa quocumque loco maneret, juxta manere; & quocumque pergeret, illos se comitari statuerat. Quæ postquam in illis Christo devote ministraverat, suum quoque corpusculum reficere consuevit. [Rom. 13, 14] In qua refectione, cum curam carnis, secundum Apostolum, [sumebat ante prandium, adeo sobrium,] non faceret in concupiscentiis, vix habuit in vitæ necessariis. Comedebat enim ut tantum vitam servaret, non ut delectationi acquiesceret. Refectio tenuis & sobria, incitabat esuriem magis quam restinguebat. Gustare videbatur cibum, non sumere. Hinc rogo, hinc perpendatur, quanta & qualis ejus continentia fuerit in jejunando, cujus tanta extiterat abstinentia in convivando. Et quamvis totam in magna continentia vitam duxerit, his tamen, id est quadraginta ante Pascha & Natale Domini diebus, [ut inde languerit ei stomachus usque ad mortem.] incredibili abstinentia se affligere consuevit. Unde, propter nimium jejunandi rigorem, acerrimum usque ad finem vitæ passa est stomachi dolorem: nec tamen infirmitas corporis virtutem debilitavit boni operis. In sacra lectione studens, in orationibus persistens, in eleemosynis indeficiens, prorsus in omnibus quæ Dei erant se vigilanter exercens. Et quia sciebat scriptum, Quem diligit Dominus corripit, flagellat autem omnem filium quem recipit; suæ carnis dolores, quasi clementissimi patris flagellum, cum patientia & gratiarum actione libens amplectitur. [Heb. 12, 6]

[24] [De virtute invirtutem proficiens,] Cum ergo his & hujusmodi dedita esset operibus, & continuis laboraret infirmitatibus, ut juxta Apostolum virtus in infirmitate perficeretur; de virtute transiens in virtutem, de die in diem melior reddebatur. [2 Cor. 12, 9] Terrena omnia mente deserens, toto desiderio ardebat, cælestia sitiens, & cordis atque oris clamore cum Psalmista dicens; Sitivit anima mea ad Deum fontem vivum, quando veniam & apparebo ante faciem Dei? [Ps. 41, 3] Mirentur alii in aliis signa miraculorum, [mirabilior erat operibus,] ego in Margarita multo magis admiror opera misericordiarum: nam signa bonis & malis sunt communia, opera autem veræ pietatis & caritatis bonorum propria. Illa sanctitatem interdum ostendunt, ista etiam faciunt. Dignius, inquam, miremur in Margarita facta, quæ illam sanctam faciebant, quam signa, si aliqua fecisset, quæ hominibus sanctam tantum ostenderent. Dignius illam obstupescamus, in qua per justitiæ, pietatis, [quam miraculis.] misericordiæ & caritatis studia, antiquorum Patrum facta magis quam signa consideramus. Quiddam tamen narrabo, quod ad religiosæ vitæ illius indicium pertinere, non inconvenienter dixerim, ut puto.

[25] Habuerat librum Euangeliorum, gemmis & auro perornatum, [Ejus Euangeliorum liber speciosus,] in quo quatuor Euangelistarum imagines pictura auro admixta decorabat; sed & capitalis quæque littera auro tota rutilabat. Hunc codicem, præ ceteris, in quibus legendo studere consueverat, carius semper amplexata fuerat. Quem quidam deferens, dum forte per vadum transiret; liber, qui minus caute pannis fuerat obvolutas, in medias aquas cecidit; quod ignorans portitor, iter quod inceperat securus peregit: [lapsus in flumen & apertus,] cum vero postea librum proferre vellet, tum primum quod perdiderat agnovit. Quærebatur diu nec inveniebatur. Tandem in profundo fluminis apertus jacere reperitur, ita ut illius folia impetu aquæ sine cessatione agitarentur, & panniculi de serico violentia fluminis abstraherentur, qui litteras aureas, ne foliorum contactu obfuscarentur, contexerant. Quis ulterius librum valere putaret? Quis in eo vel unam litteram parere crederet? Certe integer, in corruptus, illæsus, [illæsus extrahitur.] de medio fluminis extrahitur, ita ut minime ab aqua tactus videretur. Candor enim foliorum, & integra in omnibus formula litterarum ita permansit, sicut erat antequam in fluvium cecidisset; nisi quod in extremis foliis, in parte, vix aliquod humoris signum videri poterat. Liber simul & miraculum ad Reginam refertur: quæ reddita Christo gratiarum actione, multo carius quam ante codicem amplectitur. Quare alii videant, quid inde sentiant; ego, propter Reginæ venerabilis dilectionem, hoc signum a Domino d [fuisse opinor].

ANNOTATA D. P.

a Suspicor abundare τὸ suum; & Mandatum intelligo, pedum pauperibus lavandorum morem laudabilem inter Principes, ante Communionem Paschalem.

b Iam dictum est, quanta Anglicorum mancipiorum, bello abductorum, copia esset in Scotia, sic ut eis vix domus ulla careret.

c Fortæ æstuarium amplißimum, ut dixi, cis quod Lotheana, hic Lodoneia, vulgo Laudon, ubi Edimburgum; ultra vero est Scotia (ut hinc intelligitur) propie dicta, ubi metropolis S. Andreæ. Ipsum autem, ab Oriente occurrens quadamtenus alteri ad Occidentem æstuario Clidæ, facit, ut Borealis tota Scotia quasi peninsula sit, respectu reliquæ Britanniæ.

d Huc referri potest quod ita scribit David Camerarius, libro de Scotorum pietate, qui instar Menologii est, ad brevem sanctæ Vitam. Est non procul Edinburgo fons, cui olei guttæ, quæ contra varias cutis rupturas valent, supernatant, ea vi, ut si nihil inde collegeris, nihilo plus confluant; si vero abstuleris, nihilo minus remaneant; quod ad S. Margaritam Reginam ex monte Sinai afferebatur. Fidem rei faciunt, fonti nomen S. Catharinæ inditum, atque in ejusdem honore sacellum, a S. Margarita non procul a fonte erectum.

CAPUT IV.
Mors Reginæ prævisa & pie obita.

[26] Interea cum omnipotens Deus piis ejus operibus æterna jam reddere præmia pararet; [Mortis suæ præscia,] ipsa se ad introitum vitæ alterius, multo quam consueverat studiosius, præparabat. Nam, sicut paulo post ex ipsius verbis manifestabitur, suum de hac vita exitum, & alia quædam futura, longe ante prescisse videbatur. Itaque secretius me alloquens, suam mihi ex ordine vitam cœpit replicare, [exponit Auctori totam vitam suā large flens,] & ad singula verba lacrymarum fluvios effundere. Tanta denique inter colloquendum ejus erat compunctio, tanta ex compunctione proruperat fletuum profusio, ut (sicut mihi videbatur) nihil proculdubio esset, quod a Christo tunc impetrare non posset. Flente ipsa, flevi & ego: diu flentes, interdum tacuimus, quoniam singultu prorumpente verba proferre nequivimus. [cum magna utriusque compunctione:] Flamma quippe compunctionis, quæ cor illius concremaverat, ex verbis ejus spiritualibus meam quoque mentem attigerat. Cujus per linguam dum verba sancti Spiritus audirem, & per verba conscientiam ejus perviderem, tanta ejus familiaritatis gratia me indignum judicabam.

[27] Cum de necessariis sermonem finisset, rursus ita me alloqui cœpit. Vale, inquit, Ego posthac in hac vita diu non subsistam: [animam suam ejus orationibus,] tu autem non parvo post me tempore vives. Duo ergo sunt quæ a te postulo: unum, ut quamdiu vixeris animæ meæ in Missis & orationibus tuis memineris; aliud, ut filiorum meorum ac filiarum curam habeas, amorem impendas, præcipue Deum timere & amare doceas, & ab eis docendis numquam desistas: [& liberos curæ commendat,] & cum in culmen terrenæ dignitatis quemlibet ex eis exaltari videris, illius maxime pater simul & magister accedas; scilicet admonendo, & cum res exegerit arguendo; ne propter momentaneum honorem in superbiam tumeat, ne Deum per avaritiam offendat, ne per mundi prosperitatem æternæ vitæ negligat felicitatem. Hæc sunt, inquit, quæ ut solicite facias, sub Dei præsentia, [ut diutius super victuro.] qui nunc nobis tertius assistit, mihi quæso promittas. Quibus ego verbis iterum propumpens in fletum, quæ rogaverat diligenter me promisi facturum: non enim illi contradicere audebam, quam sic indubitanter futura prædicere audieram. Quæ ut prædixerat, ita nunc esse, res ipsa comprobat: quia & ego post illius mortem vivo, & ejus sobolem a in dignitatem honoris sublimatam aspicio. Expleta itaque collocutione domum rediturus, Reginæ ultimum vale dixi: non enim ejus faciem unquam postea vidi.

[28] [Capellanus, qui morienti adstitit.] Nec multo post acriori quam ante consueverat infirmitate corripitur, & ante suæ evocationis diem longæ ægritudinis igne decoquitur. Cujus obitum ita, sicut ab ejus Presbytero didici, narrabo: quem ipsa propter ejus simplicitatem, innocentiam, castitatem, præ ceteris familiarius dilexerat: qui post mortem Reginæ, pro ipsius anima perpetuo se Christi servitio tradidit; [factus Monachus, narrat Auctori] & ad sepulchrum incorrupti corporis sanctissimi Patris Cuthberti suscipiens habitum Monachi, seipsum pro ea hostiam obtulit. Hic ergo Reginæ in extremis vitæ inseparabiliter aderat, & egredientem de corpore animam illius ipse precibus Christo commendaverat. Cujus exitum, sicut viderat per ordinem, cum sæpius inde a me quæritur, ita referre cum lacrymis solet.

[29] [quomodo quatriduo ante mortem] Per dimidium, inquit, annum & aliquanto plus, numquam equo sedere, raro autem de lecto valuit surgere. Quarta ante suum obitum die, cum Rex in expeditione esset; atque illi longo terrarum intervallo, quid erga ipsum ea die ageretur. nullius nuntii celeritate scire potuisset, tristior solito effecta, hoc nobis sibi assidentibus dixit: Forte hodie tantum mali Regnis Scotorum accidit quantum multis retro temporibus non provenit. [sciverit absentem Regem cæsum;] Nos vero hæc audientes, ejus dicta tunc quidem negligenter accepimus; sed post aliquot dies veniente nuntio, eodem die quo hæc Regina dixerat, Regem fuisse occisum, intelleximus. Quem quidem ipsa, quasi futurorum præscia, multum prohibuerat, quoquam cum exercitu ire; sed nescio qua de causa contigit, ne tunc illius monitis obediret.

[30] Cum ergo quartus post Regis occisionem dies instaret; illa, paulisper levigata infirmitate, Missas auditura oratorium intravit: ibique suum exitum, qui jam imminebat, sacrosancto Dominici corporis & sanguinis Viatico præmunire curavit. [ad extrema sumenda de lecto surrexerit;] Quorum salutari gustu refecta, prioribus mox aggravata doloribus, lecto prosternitur, & ad exitum crescente molestia vehementius urgetur. Et quid faciam? Quid morer? Quasi mortem Dominæ meæ ulterius possim differre, & vitam longiorem facere, sic timeo ad ultimum ejus pervenire. Sed omnis caro fœnum, & omnis gloria ejus quasi flos fœni: exaruit fœnum, & decidit flos. Facies ejus jam in mortem palluerat, [& illuc regressa,] cum ipsa me atque alios mecum, sacræ Altaris ministros, sibi astare suamque animam psallentes, Christo jubet commendare. Ipsa quoque illam, quam nigram b Crucem nominare, quamque in maxima semper veneratione habere consuevit, [allatam sibi Crucem pie amplexata fuerit;] sibi afferri præcepit. Sed cum loculus, in quo fuerat inclusa, citius aperiri non posset; Regina graviter ingemiscens, ait: O nos miseros, o culpabiles! ulterius sanctæ Crucis non merebimur aspectum. Quandoque tamen de loculo prolatam, eique allatam cum reverentia suscepit; complecti, deosculari; oculos, faciem illa signare crebrius studuit. Jamque, frigescente toto corpore, vitalis adhuc calor palpitabat in pectore: nihilominus tamen ipsa semper orabat; & quinquagesimum Psalmum exordine decantans, Crucem interim sibi ante oculos statuens, utraque manu tenebat.

[31] [Intellecta autem, ex reduce filio,] Interea filius ejus, qui post patrem Regni gubernacula jam nunc in præsenti tenet, rediens de exercitu, cubiculum Reginæ intravit. Quæ illi tunc angustiæ? Quis animi cruciatus? Stetit ibi adversis undique rebus angustatus; quo se verteret nesciebat. Patrem namque cum fratre perempto matri nunciaturus advenit; matrem, quam præcipue amaverat, jam jamque morituram invenit: quem primum plangeret ignorabat. Dulcissimæ tamen matris abscessus acriore dolore cor illius pungebat, quam ante oculos suos pæne mortuam jacere videbat. Super hæc omnia eum cura de statu Regni sollicitabat, quod morte patris perturbandum pro certo noverat. Undique mœrorem, undique contraxerat ipse dolorem. Regina, cum velut in agonia jacens a præsentibus rapta putaretur, [luctuosa clade,] subito collectis viribus filium alloquitur. Interrogatur enim ab ea de patre & fratre: sed ille quod verum erat dicere noluit, ne audita morte illorum, continuo & ipsa moreretur: nam respondebat, eos benevalere. At illa graviter suspirans, Scio, inquit, fili, scio. Per hanc sanctam Crucem, per nostræ consanguinitatis propinquitatem te adjuro, ut quod verum nosti edicas. Ille coactus, rem, sicut erat gesta, exposuit. Quid eam putares acturam? Quis in tot adversitatibus contra Deum non murmuraturam crederet? Eodem quippe tempore conjugem amiserat, [gratias Deo egerit,] filium perdiderat, seipsam infirmitas ad mortem usque cruciaverat. Sed in omnibus his non peccavit labiis suis, neque stultum quid contra Deum locuta est: cum potius oculos & manus ad cælum dirigens, in laudem & gratiarum actionem prorupit, dicens: Laudes & gratias tibi omnipotens Deus refero, qui me tantas in meo exitu angustias tolerare; hasque tolerantem ab aliquibus peccati maculis, ut spero, voluisti mundare.

[32] Senserat illa mortem adesse; moxque orationem, quæ post perceptionem Dominici corporis & sanguinis a Sacerdote dici solet, incepit: Domine, inquiens, Jesu Christe, qui ex voluntate Patris c, cooperante Spiritu sancto per mortem tuam mundum vivificasti, [& pie expirarit;] libera me. Cum diceret, Libera me, liberata vinculis corporis anima, ad veræ libertatis, quem semper dilexerat, auctorem Christum migravit; particeps effecta eorum felicitatis, quorum secuta est exempla virtutis. Tanta enim cum tranquillitate, tanta cum quiete illius fuerat exitus, ut, ad æternæ quietis & pacis regionem animam illam migrasse, dubium esse non debeat. Et quod mirum est, faciem ejus, quæ more morientium tota in morte palluerat, ita post mortem rubor cum candore permixtus perfuderat, [ac rubente denuo facie ad S. Trinitatis sit sepulta.] ut non mortua, sed dormiens credi potuisset. Igitur corpus ipsius honorabiliter, ut Reginam decebat, involutum; ad Sanctæ Trinitatis, quam ipsa construxerat, ecclesiam d deportavimus: ibique, sicut ipsa jusserat, contra altare & sanctæ Crucis (quod ibidem erexerat) venerabile signum, sepulturæ tradidimus. Atque ita corpus ejus illo in loco nunc requiescit, ubi illud in vigiliis, orationibus, lacrymarum fusionibus, genuum flexionibus, affligere e consuevit.

ANNOTATA D. P.

a De hac pluribus in sequ. Appendice. Camerarius lib. 3 hoc loco addit; Fertur prophetico spiritu miserrimam Scoticanæ Ecclesiæ & totius insulæ faciem, quam hodie proh dolor! cernimus (scribebat ille anno MDCXXXI, atque utinam non etiam nunc, dum ego scribo, eadem cerneremus) prævidisse & prædixisse his verbis. Venient tempora in quibus divitiæ Ecclesiæ dissipabuntur, & Catholicus populus velut a lupis lacerabitur, & a locis suis & de patria sua expelletur: unde plurimi eorum in solitudinem se conferent, vitam in multa contritione cordis deinceps ducentes, & sic Deo humiliter servientes, Deique justa sed occulta judicia recolentes, diemque ultionis divinæ extremum in patientia expectantes.

b Est illa, inquit Aëlredus, longitudinem habens palmæ, de auro purissimo mirabili opere fabricata, quæ in modum thecæ clauditur & aperitur. Cernitur in ea quædam Dominicæ Crucis portio (sicut sæpe multorum miraculorum argumento probatum est) Salvatoris nostri imaginem habens, de ebore densissimo sculptam, & aureis distinctionibus mirabiliter decoratam. Hanc religiosa Regina Margarita, allatam in Scotia, quasi hereditatem transmisit ad filios: quorum junior David, Rex factus, magnificum eidem templum prope urbem ædificavit, titulo S. Crucis.

c Hæc oratio in Missali Romano dicitur ante Communionem, post Agnus Dei.

d Alii fere vocant S. Trinitatis, in vel ad Doumfermilein; ad distinctionem ejus quæ Edimburgi est S. Trinitatis ecclesiæ Collegiatæ. Situm est autem Fermelinodunum (sic enim Latine appellant, amplum nunc in Occidentali Fifa oppidum, ad Markam rivum) situm est, inquam, a Lyth Edimburgensium portu sursum navigantibus, 15 milliaribus Scoticis, seu leucis horariis 6, & una fere leuca a littore.

e Frequens ergo ibi erat Margarita, procul ab aulæ strepitu, præsertim Rege in expeditionibus agente.

APPENDIX I.
Sancta sanctæ Reginæ posteritas, in Scotia & Anglia, ex Aëlredo Abbate Rievallen. & aliis.

Margarita, Regina Scotiæ, Edimburgi(S.)

AUCTORE D. P.

[33] Quoniam Sanctæ Reginæ miracula scripta nusquam inveniuntur, pro ipsis exhibeo laudes eorum quos genuit liberorum. De his Aëlredus Rievallensis, [Filii Eduardus;] sic orditur: Nati sunt Reginæ Margaretæ sex filii & duæ filiæ. Filios nominat Boëthius lib. 12, I, Eduardum, quem cum patre interiisse diximus; II, Etheldredum, qui prima etiam pubertate fatis sublatus est, & sepultus in Doumfermileyn. [Ethelredus] Huc spectat quod idem Boëthius lib. 18, sic narrat: Eodem prope tempore, id est, circa annum MCCCCXLIV, veteri pariete augustissimi templi ad Doumfermileyn demolito, [corpore incorrupto inventus an. 1444,] inventum est adolescentis in plumbea capsula cadaver, bysso involutum, vividum adhuc toto corpore colorem servans, nec ulla ex parte corruptum. Ajebant vetustatis studiosi, Divæ Margaritæ filium, prima defunctum adolescentia. Nec mirum videri debere; cum ob insignem matris vitæ sanctimoniam, haud absurdum esset, si is quoque, matris insistens vestigiis, divinos mereretur honores. Hæc Boëthius, qui lib. 12 ubi supra, duobus prænominatis subjungit Edmundum: [Edmundus;] & Is, inquit, relicto humanarum rerum & aulæ strepitu, in Angliam abiisse, ac soli cultui superni Regis fertur vacasse.

[34] Aëlredus cum dixisset, ut supra, natos Margaritæ filios sex; tribus prioribus omißis, ait quod, eorum tres, Edgarus scilicet, Alexander, & generis sui splendor David, [Edgarus,] Reges fuerunt. Edgarus, homo erat dulcis & amabilis, cognato suo Regi Edwardo per omnia similis; nihil tyrannicum, nihil durum, nihil avarum in suos exercens, sed cum maxima caritate & benevolentia subditos regens. Porro Alexander Clericis & Monachis satis humilis & amabilis erat, [Alexander,] ceteris subditorum supra modum terribilis; homo magni cordis, ultra vires suas se in omnibus extendens. Erat autem litteratus, & in ordinandis ecclesiis, in reliquiis Sanctorum perquirendis, in vestibus sacerdotalibus librisque, sacris conficiendis & ordinandis studiosissimus; omnibus etiam advenientibus supra vires liberalissimus; circa pauperes vero ita devotus, ut in nulla re magis delectari, quam in illis suscipiendis, lavandis, alendis, vestiendisque videretur. Quid vero de Rege David sentiamus, in descriptione præmissa utcumque digessimus. [David, Reges tres:] Nempe ab hujus recenti funere exorsus scriptionem, ita post primam ad Henricum Principem præfationem scripserat.

[35] Religiosus & pius Rex David migravit e mundo: qui licet dignum tali animæ locum invenerit, mors tamen ejus planctum nobis indicit. Quis enim non lugeat, virum, tam necessarium mundo, [postremus vita etiam sanctus,] rebus humanis exemptum, nisi is qui rebus humanis pacem invidet & profectum? Rex enim ille mansuetus, Rex castus, Rex humilis, quis facile dixerit, quid utilitatis humanæ vitæ contulerit? quem mansuetudo amabilem, justitia terribilem, castitas compositum, humilitas communem fecerat. Quæ omnia si in privato quolibet laude dignissima judicantur, quanto magis in Rege? cui potestas dat licere quod libet, cujus vitiis facile favent inferiores, proni ad imitandum, prompti ad adulandum; cum & impunitas præstet audaciam, libido vero acuat & accendat luxuriam. Scimus enim eum regnum non appetivisse, sed horruisse; magisque illud ob alienam necessitatem suscepisse, quam dominandi libidine victum avide invasisse: unde & obsequia illa, quæ a gente Scotorum, in novella Regum promotione, more patrio exhibentur, ita exhorruit, ut ea vix ab Episcopis suscipere cogeretur.

[36] Sublimatus vero in Regem, nihil superbum in moribus, [populi mores suaviter reformavit,] nihil in verbis crudele, nihil inhonestum præferebat in factis. Unde tota gentis illius barbaries mansuefacta, tanta se mox Regi benevolentia & humilitate substravit; ut naturalis oblita sævitiæ, legibus, quas Regis mansuetudo dictabat, colla submitteret; & pacem, quam eatenus nesciebat, gratanter exciperet: unde non immerito dilectus a Deo & hominibus videbatur. Dilectus a Deo plane, qui statim in ipsis regni sui initiis, ea quæ Dei sunt diligenter exercuit, in ecclesiis construendis, in monasteriis fundandis, [Episcopatus & monasteria anxit,] quæ & ampliavit possessionibus & honoribus cumulavit. Cum enim in toto Scotorum regno tres vel quatuor tantum inveniret Episcopos, Ecclesiis ceteris sine Pastore, tam morum quam rerum dispendio fluctuantibus; ipse, tam de antiquis quas reparavit, quam de novis quas ipse erexit, decedens novem reliquit. Monasteria autem Ordinis Cluniacensis, Cisterciensis, Tyroniensis, Arcensis, Præmonstratensis, Beluacensis, non pauca, non parva, plena Fratribus dimisit: inter quos sic fuerat quasi unus ex ipsis, & bona laudans, & si quæ minus laudanda emergebant verecunde dissimulans; substratus omnibus, solicitus pro omnibus.

[37] O dulcis anima, quo abiisti? quo recessisti? Ubi oculi illi, pleni pietatis & gratiæ, quibus & congaudere cum gaudentibus, & flere cum flentibus consuevisti? Vidi ego oculis meis, cum aliquando paratus ire venatum, [pauperum causis nil præferre solitus,] pede in stabili posito equum vellet ascendere; ad vocem pauperis, audientiam sibi dari postulantis, quod pedem retraxerit; relictoque equo & regressus in aulam, eadem die ad propositum non reversurus, causam, pro qua fuerat appellatus, benigne & patienter audierit. Consueverat præterea, ad ostium aulæ regiæ sedens, pauperum & vetularum, quæ certis diebus, de singulis quocumque veniebat regionibus, vocabantur, causas diligenter audire, & singulis cum multo sæpe labore satisfacere. Nam sæpe litigabant cum illo, & ipse cum illis; cum ipse nollet contra justitiam personam pauperis accipere, [omnibus omnia factus,] & ipsi nollent rationi quod ostendebat acquiescere. Denique si contingeret, ut Sacerdos, vel Miles, vel Monachus, vel dives vel pauper, vel civis vel peregrinus, vel negotiator vel rusticus, cum eo haberet sermonem; ita cum singulis de suis negotiis & officiis convenienter & humiliter disserebat, ut singulus quisque sua eum tantum curare putaret, & sic omnes jucundos & ædificatos dimitteret.

[38] Tactus infirmitate, qua fuerat carne solvendus, feria quarta, id est tertio decimo Kalendas Junii, cum intellexisset dissolutionem corporis imminere, vocatis famulis suis, quod de se ipse sentiebat, incunctanter exposuit. At illi more humano consolabantur ægrotum, [infirmatur;] vitam illi & sanitatem penitus promittentes. Sed cum feria sexta morbus ingravesceret, & ei standi simul & incedendi facultatem vis languoris adimeret; accersitis Clericis virisque religiosis, Dominici corporis sacramentum sibi dari postulavit. Parantibus illis afferre quod jusserat, prohibuit ille, dicens, se ante sacrosanctum altare sacrosancto mysteria percepturum. Igitur Clericorum ac Militum manibus in oratorium deportatus, post Missarum solennia, venerandam Crucem, quam Nigram vocant, [& ad Viaticum delatus in oratorium,] produci sibi petiit adorandam… Hanc igitur Crucem, omni Scotorum genti non minus terribilem quam amabilem, cum Rex devotissime adorasset, cum multis lacrymis peccatorum Confessione præmissa, exitum suum cælestium mysteriorum perceptione munivit. Deinde relatus in thalamum, venientibus Sacerdotibus ut sacræ Unctionis sacramenta complerent, assurrexit ut potuit; ac de lectulo in terram se dejiciens, salutare illud officium cum tanta devotione suscepit, ut Clericos, paulo festinantius psallentes, manu simul ac sermone compesceret, singulis verbis ipse intenderet, ipse singulis orationibus responderet.

[39] Omnibus igitur rite peractis, cum maxima carnis ac mentis quiete, diem expectavit extremum; suos diligenter obtestans, quatenus, [religiose moritur.] mox ut ipse decederet, mortem suam omnibus propalarent. Quanto citius enim, inquit, mors mea innotuerit, tanto citius amicorum meorum beneficiis, aliquid mihi consolationis pietas divina præstabit. In hac ei devotione dies clauditur, cui sequentem in magna tranquillitate continuavit & noctem. Die autem Dominica quæ Christi Ascensionem præcedebat, id est nono Kalend. Junii illucescente, cum sol iste emergens noctis tenebras radiis suæ lucis abigeret; ipse a corporis tenebris ad veræ lucis gaudia commigrans, cum tanta tranquillitate, ut videretur non obiisse, sed obdormisse; cum tanta devotione; ut inventus sit utrasque manus junctas simul supra pectus suum versus cælum erexisse. His narratis (quæ anno MCLIII competere probat dies IX Kal. Iunii, [24 Maji an. 1153.] id est XXIV Maji, cum Dominica ante Ascensionem concurrens, sub littera Dominica D, post Pascha XIX Aprilis actum.) His, inquam narratis, defuncti animæ bene precatur Aëlredus, memor tenerrimi erga se affectus, memorque futurus, ubi pro salute omnium Patri Filius immolatur. Tum incipit Regum Angliæ, ipsiusque David Regis Scotiæ, genealogiam texere; a matre Principis Henrici, S. Margaritæ nepte ex Mathilde filia Angliæ Regina, sursum ascendendo usque ad Adam, & inde rursus descendendo, stirpe ducta a Sem ad Woden id est Mercurium; & inde ad Edelvulsum Regem; usque ad S. Margaritæ patruum S. Edwardum, illiusque conjugium Scoticum; unde natos tres supramemoratos fratres ac reges cum breviter laudasset, procedit ad sorores eorum hoc modo:

[40] Horum soror Mathildis gloriosissimo Regi Anglorum nupsit Henrico: de cujus admirabili gloria animique virtute, [Davidis soror Mathildis, Angliæ Regina,] quamque fuerit in officiis divinis sacrisque vigiliis assidua ac devota, in tanta insuper potestate quam humilis, qui scribere voluerit, alteram nobis Esther nostris temporibus declarabit: quod nos facere omisimus, & propter materiæ magnitudinem & propter harum rerum minorem adhuc cognitionem. Unum tamen illius referam opus (& hoc est, quod iisdem pene verbis legitur apud Capgravium, ut supra indicavi) quod ex ore sæpe nominandi & numquam obliviscendi David Regis audivi; per quod qualis fuerit circa pauperes Christi, satis ut arbitror elucescet. Cum, inquit, adolescens in regia curia servirem, nocte quadam in hospitio meo cum sociis meis nescio quid agens, [leprosorum pedes lavare & osculari solita,] ad thalamum Reginæ ab ipsa vocatus accessi. Et ecce domus plena leprosis, & Regina in medio stans. Depositoque pallio cum se lineo præcinxisset, posita in pelvi aqua, cœpit lavare pedes eorum & extergere, extersosque utrisque constringere manibus, & devotissime osculari. Cui ego: Quid agis, inquam, o Domina mea? Certe, si Rex sciret ista, numquam os tuum, leprosorum pedum tabe pollutum, suis dignaretur labiis osculari. Tunc illa subridens; Pedes, ait, Regis æterni, quis nesciat labiis Regis morituri esse præferendos? Ego certe idcirco vocavi te, frater carissime, ut meo exemplo talia discas operari: sumpta proinde pelvi fac quod me facere intueris. Ad hanc vocem vehementer expavi, & nullo modo id me pati posse respondi: necdum enim sciebam Dominum, nec revelatus mihi fuerat spiritus ejus. Illa igitur cœptis insistente, ego (mea culpa!) ridens ad socios reverti. Soror hujus Beatissimæ, Maria nomine, Eustacio Bononiensi Comiti traditur in uxorem.

[41] Hactenus Aëlredus. Ioannes Bromptonus, ad annum quo obiit, de ea scripsit. Quod primis annis inter Moniales Wintonienses educata fuit & instructa: [Sanctæ matris per omnia imitatrix,] unde, & ut ignobiliores nuptias respueret, quas pater ei sæpius obtulit, peplum sacri veli gestavit. Quamobrem cum Rex Henricus eam thalamo susciperet, res in disputationem venit, resistente Anselmo; donec legitimis testibus probaretur, eam sine professione, & non nisi causa procorum recusandorum, velum gestasse. Hæc itaque duplicem partum enixa, masculum & feminam, parere desiit: inde apud Westmonasterium commorans regaliter est exhibita; sub habitu monastico, ut ego quidem interpretor, continentem deinceps vitam ductura, volente id Rege. Ceterum cilicio sub regio cultu induta, nudipes in Quadragesima adibat ecclesiam: nec horrebat lavare morbidorum ulcera, tractans manibus, basia infigens, & mensam apponens. Officii quoque divini multum fuit æmula, & idcirco in Clericos bene melodos prodiga: unde & Scholastici, cantibus & versibus famosi, ad eam quasi de toto orbe confluebant.

[42] De hac igitur (resumo verba Aëlredi) excellentissima & Christianissima Regina (quam ex Hagustaldensi scimus obiisse anno MCLII) nata est Mathildis, [unde nata Mathildis Imperatrix,] quæ primum Imperatori Romano (Henrico V) deinde nobilissimo Andegavensium Comiti nupsit Gaufrido. De Maria vero orta est Mathildis, quæ nuptui traditur tunc Comiti Mauritaniæ, nunc vero Regi Anglorum Stephano, ceu potius usurpatori, contra certum jus Mathildis Imperatricis; cum qua denique pactus est, ut hujus filius Henricus succederet in Regnum. Porro Rex David, tradente Rege Henrico, uxorem duxit Mathildam, filiam Wallevi Comitis & Judithæ, quæ neptis primi Regis Willielmi, de qua suscepit filium Henricum, virum mansuetum & pium, hominem suavis spiritus & lactei cordis, & dignum per omnia qui de tali patre nasceretur… sed qui uno ante illum anno obiit post Pentecosten, XVIII Maji celebratam juxta Hagustaldensem; relictis filiis puerulis, de quibus mox. Hæ sunt autem, quæ adhuc supersunt, de hac sancta generatione reliquiæ. De Imperatrice Mathilde tu, vir splendidissime, Henrice, quem nunc Normannorum & Aquitanorum Ducem, [cujus filius Henricus postea Rex.] ex parte matris, ex parte autem patris Andegavensium Comitem, rursum vero ex parte matris Angliæ videmus heredem: fratres etiam tui Gaufridus & Guilielmus, de quibus bona speramus, quibus etiam bona optamus: sed nulla relicta posteritate obierunt.

[43] De Regina Mathilde, filia Eustachii Bononiensis ac Mariæ prædictæ, atque adeo nepte S. Margaritæ, [Ex Maria altera sanctæ filia brevis soboles.] & pio Rege Stephano, quamvis haud satis pie ad regnum ingresso, Stephanus Willielmus Guarenniæ & Boloniæ Comes, sine liberis defunctus, præfato Henrico Comiti succeßionem in regnum Maternum facilitavit & asseruit. De Henrico præfato, Davidis Regis filio, Malcolmus, Willielmus, [Davidis ex filio præmortuo tres nepotes;] ambo post avum Reges Scotiæ, & aviti nominis hæres David Comes de Dundee; quorum infantiæ misereatur Deus; miserearis & tu, Henrice Princeps, quem totius generis tui caput nobilissimum pietas divina constituit: sit tuus super eos pius aspectus, dulcis affectus, & in quibuscumque tui indiguerint operis effectus: tibi enim ab avo suo, qui te præ cunctis dilexit hominibus, derelicti sunt orphani.

[44] Primus, S. Edwardum imitatus, virgo vivere & mori elegit. Secundus, [ex secundo eorum Alexandri duo Reges, filius & nepos:] recepto a sacra expeditione fratre Davide sic gavisus est, ut Lodorense monasterium condiderit in gratiarum actionem: uterque tamen cum suo tutore Henrico, propter Cumbriam & Northumbriæ partem, armis aliquando coactus fuit experiri. Ex Willelmo processerunt Scotiæ Reges Alexander II ac deinde III: cujus liberi præmortui patri, neceßitatem Scotis imposuerunt Regem sibi assumendi ex filiabus Davidis Comitis; primo Joannem, Davidis ex filia Margarita pronepotem; deinde Robertum nepotem ex ejusdem-Margaretæ sorore Isabella seu Elisabetha. Atque hinc posteri successere Reges Scotiæ, vicißitudine varia: quos inter & fuere qui adversam S. Margaritæ fortunam experti, & sanctimoniam vitæ æmulati sunt. Ex istorum numero sit, quam ætas superior securi cæsam doluit, generosa Princeps Maria Stuarta; ejusque pronepos Iacobus, nominis sui in Scotia, septimus; in Anglia, secundus Rex; qui non ita pridem Religionis ergo patria pulsus, asylum in Gallia quæsivit: nec non Excellentißimus Dominus Comes Pertha, quem nuper Antverpiæ vidimus, avitæ pietatis ac religionis imitatorem, Drummondanæ Familiæ decus præcipuum; qui & ipse, tum per alios majorum suorum, tum per Annam Bellam Drummondanam, Roberto III Scotiæ Regi nuptam, generis sui nobilitatem ad ipsam sanctam Margaritam refert. Fuit is Cancellarius Scotici regni, florente Rege Iacobo, æmulus magno illi Cancellario Angliæ Thomæ Moro, æque ac iste carcerem carcerisque pædorem fidei causa diu perpessus: quibus tandem liberatus, exilium elegit spontaneum; in hoc imitatuc etiam S. Margaritam, quæ & ipsa exulavit: regnum quoque cum eadem, si minus terrenum ac per breve, aditurus cæleste ac sempiternum.

APPENDIX II.
De sacri corporis translationibus, ac novissima Capitis ad Scotorum collegium Duaci.

Margarita, Regina Scotiæ, Edimburgi (S.)

BHL Number: 5328, 5329

AUCTORE D. P.

[45] Margaritæ corpus, Fermelinoduni conditum, immotum ibi jacuit usque ad tempore Alexandri III, [transferēda ossa S. Margaritæ] regnare exorsi anno MCCXLIX. Hic, uti lib. 12 Historiæ Scotorum scribis Boëthius, anno secundo regni sui jam undennis, convocatis ex toto regno Cœnobiarchis, Episcopis, ac Baronibus, ad Doumfermilein, celebribus ac multis supplicationibus prius habitis, ossa Margaritæ Ataviæ suæ, in Divos relatæ (forte tum primum ab Innocentio Papa IV) terra effossa, capsulæ argenteæ, multis ornatæ gemmis, imposuit. Cumque ea Episcopi omnium consensu in adytum deportare conarentur, ac perventum jam esset ad Malcolmi mariti ejus sepulcrum; repente omnes immobiles constitere: capsula enim, cui Reliquiæ inerant, sepulcro Malcolmi impressa adhæsit, nec ulla vi moveri potuit. Quo miraculo stupefacti omnes, [manent immotæ quoad simul transferantur ossa R. Malcolmi.] cum haud invenirent tam novæ rei causam; venerandus quidam senex, spiritu divino afflatus, sublata voce ut cuncti eum facile exaudirent; Margaritam inquit Marito, quam viva semper exhibuit reverentiam, eam mortuo denegare nolle: quamobrem non prius eam vestris manibus se in adytum deportari permissuram, quam Malcolmus maritus humo quoque effossus lateri adjungatur. Quod ubi Regis imperio factum est, tum denique sublata cum marito in adytum delata est, atque in hodiernum usque diem multa populi veneratione ibidem coluntur ambo.

[46] [Potuisset ergo uterq; simul ut sanctus hic proponi,] Hic Boëthii locus, testis propemodum irrefragabilis publici in Fermelinodunensi ecclesia cultus, Malcolmo quoque communicati; conjunctus loco alteri, ubi idem Boëthius dixerat Regis illius cædem accidisse Idibus Octobris; Molanum movit, ut in prima sui Martyrologii editione, ad istum diem poneret, S. Malcolmum Regem. Sed in die & anno signatis erravisso Boëthium cum animadvertisset Molanus, iterum decipi timens in secunda ac tertia Usuardi sui editione, Malcolmum omnino prætermisit, uti vidimus in Comm. pr. num. 12: cum posset eum reposuisse ad verum suæ mortis diem, XIII Novembris; sicut uxorem ejus Margaritam reposuit ad XVI ejusdem mensis. Ego si antiquiorem aliquem Boëthio testem invenissem, communis cultus utrique conjugi hoc die X Iunii delati, quo utriusque communem Translationem factam credo; non dubitassem utrumque communiter ut Sanctum proponere in hujus diei & tractationis titulo; sicut proposui XI Maij SS. Walbertum & Bertiliam, ob communem eorum Feria II Pentecostali venerationem Curtissolræ in Hannonia. [sicut XI Maji, Walbertus & Bertilia.] Sed his favet posseßio indubitabiliter præsens; illis in veterem nec omnino certißimam posseßionem reducendis, opus majori auctoritate videtur.

[47] Historia Translationis, eamque prægressæ Canonizationis, olim fideliter descripta habebatur, ut dixi, in Ms. Legendario Ultrajectino S. Salvatoris; sed ejus solum ibi initium legebatur hoc tenore. Gloriosam venerabilis & a Deo dilectæ Beatæ Margaritæ Scotorum Reginæ Translationem, [Procanonizationis causa Romam profectus Abbas Dumfermelinen.] succincto sermone percurrere cupientes, ipsius adjuterium imploramus, qui per eam occidentales tenebras lucifluis præclaræ fidei radiis serenavit. Et licet sancti Patres, prædecessores nostri, tempus visitationis vel translationis dictæ Sanctæ ardenti desiderio concupierant, indigressam tamen omnio viam hoc opus aggrediendi, posteris reliquerunt. Vidimus enim diem illum, & gavisi sumus. Largiente igitur ad hoc, tempus acceptabile & dies salutis, illo qui nec locorum ambitu nec valet metis temporum circumcludi; Abbas domus de Dymfermelyn, ad Apostolicæ Sedis Antistitem cum precibus regiis, testimonio Prælatorum, & precibus cleri ac populi profectus est, de Sancta sua seriem rei relaturus.

[48] Proposuit namque diligenter in ejus auditorio, Senatu Apostolico considente, eamdem Beatam in terrestri regno tam religiosam & Deo placitam vitam duxisse, quod nemini dubium sit, [in Pontificio Consistorio exponit Margaritæ sanctitatem] quin propter expertissima merita sua præmium gloriæ & honoris sibi in cælestibus comparasset. Adjecit etiam idem Abbas, ad persuasionem suam, absque diffidentiæ scrupulo, affirmandum; Dominum nostrum Jesum Christum, qui in Sanctis suis semper est mirabilis, illam, dum in hujus incolatu exilii moraretur, signis & virtutum prodigiis multimode perlustrasse: ac demum a die transitus temporalis, usque ad tempora hodierna, variis morborum generibus lacessitis, [miraculis in vita & a morte testatam,] ad sepulcrum ejus sospitatis votivæ gratiam indulsisse. Unde dignissimum, voluntatique divinæ consonum ajebat, tam pretiosam Margaritam, in corde terræ diutius latitantem, ac si lucernam modio contegente submissam, candelabro superimponi debere; & de humili mausoleo super altitudine terra eminentius elevatam, in hierotheca spectabili decentissime collocari.

[49] Auditis his & intellectis, summus Pontifex, directis inquisitoriis quibusdam Episcopis, mandavit, ut super vita, meritis & miraculis prædictæ Sanctæ cognita diligentius veritate, [Pontifex, processus formari jubet:] quæ fideli digna relatu reperirent, sub sigillis suis, per fidelem nuntium Apostolatui suo remittere non tardarent. Dicti vero Episcopi, velut viri cordati & ejusdem Sanctæ devoti zelatores, negotium sibi creditum exequi studiosius affectantes; certis die & loco testes admiserunt; de illorum attestationibus, juxta velle suum, aliquid redigentes in scriptis, eidem Abbati committebant, summo Præsuli præsentanda. Cetera utinam alicubi inveniantur! Interim ex consecuta Translatione, facile intelligitur, Abbatem, [quibus probatis,] evicta Romæ causa, rediisse voti communis compotem. De ipsa autem Translatione, quæ ex Boëthio initio descripta legitur, in Breviario Aberdonensi præcitato hæ ponuntur Lectiones, pro primo secundoque Nocturno.

[50] I Lect.. Cum a sanctissimis Patribus, ob populi devotionem, Sanctorum reliquiæ transferri, [ad faciendam translationem,] & altiori in templo Dei tradi cultui soleant, eorumque Translationum dies a clero & populo venerari; vera devotorum Christi fidelium Scotiæ devotio non fuit contenta, quin beatæ reliquiæ S. Margaritæ Reginæ, de humili subterraneo loco, ad venerationem majorem transferrentur; & de tumba lapidea in ecclesia ejusdem de Dumfermling, ubi per annos centum sex aginta septem requieverant, extraherentur. [convenit Dumfermlin Rex cū Proceribus anno 1251:] II. Transactis igitur a Christo Salvatore nostro annis quinquaginta uno ducentis & mille, Alexander, illius nominis tertius, Scotorum Rex inclitus (a populo persuasus præmissorum exequendi gratia) cum matre sua Joanna, Scotiæ pro tunc Regina, sorore Henrici Regis Angliæ, ejusdem patris primogenita, cum variis & quam pluribus regni sui Episcopis, Abbatibus, Ducibus, Comitibus, Dominis, Baronibus & Militibus, Clericis & laicis, devotionis & peregrinationis causa, ad ecclesiam de Dumfermling conveniebant, jejuniis & orationibus plurimum dediti.

[51] III Atque nocturno in contemplatione & oratione sopito somno, [& precibus cum supplicatione præmissis,] mane facto Pontifices sacri, palliis, mitris, diademate, & Pontificalibus solitis quam devotissime sese induebant, & virorum quoque Religiosorum devotorum, Sacerdotumque & Clericorum, cum vexillis, crucibus, thuribulis, tædis ardentibus & ceroferariis quam decentissimis, processionem solenniter constituerunt; cum campanarum sonitu, & organorum melodia, ac cantu suavissimo, divinum primitus invocantes auxilium; beatissimamque ejus Dei genitricem Mariam, omnesque Sanctos & Sanctas civium cælestrum puris & sinceris mentibus pias implorantes intercessiones, ut se dignos tanto exequendo officio redderent, [ossa in novā thecam transposita] IV Accesserunt, inquam Pontifices, finitis solennitatibus & orationibus congruis, ad sepulcri locum, ubi beatæ Reliquiæ in præfato lapideo monumento includebantur; easdem sacratis suis manibus honorifice levaverunt; & in theca argentea, auro gemmisque perornata, digno cum honore & reverentia transferentes, collocaverunt.

[52] [ab inferiori ad superioris ecclesiæ chorum deferunt:] V. Nec defuit ibidem divinæ gratiæ miraculum. Namque cum thesaurus ille Reliquiarum processionaliter, a tumba illa lapidea, Ducum & Comitum manibus deportaretur, de ecclesia inferiori ad chorum ejusdem, usque ad arctam cancellariæ partem, ubi tunc quondam mariti sui Malcolmi Regis Scotorum ossa & reliquiæ ejusdem, in boreali parte navis ecclesiæ ulterioris, sub testudine arcuali in opposito jacebant; mox ferentium brachia reddebantur in tantum fatigata & lassa, [quibus ad Malcolmi R. sepulcrū procedentibus nec ultra movere arcam valentibus,] præ nimia ponderis gravitate, quod feretrum ipsum cum Reliquiis de loco amovere non poterant; adjunctis insuper, Pontificum mandatis, aliis portatoribus illis fortioribus: qui quanto magis levare conabantur, tanto minus feretrum ipsum levare seu removere poterant. VI Admirantibus cunctis, majorum inito consilio, [intelligitur ejus quoque ossa elevari debere.] omnes orationibus se dederunt. Sed cunctis orantibus, vox cuidam viro devoto cælitus insinuata est, dicens; Reliquiæ B. Margaritæ longius deportari posse minime, priusquam reliquiæ viri sui Malcolmi itidem de terra levarentur. Quibus ex tunc exhumatis, ambo simul feretra, absque gravitate, quam facillime, usque in locum ubi ad præsens venerantur, solenniter deportaverunt, ad decimum tertium Kalendarum Julii, anno supra annotato. Qui quidem dies in hujus venerande translationis memoria in præsens colitur & veneratur.

[53] Qua de causa festum prædictum a XIX Iunii ad X retractum fuerit ignoratur. Suspicari quis posset, hoc priori die, novam aliquam Translationem factam, cum fortaßis ecclesia, vel incendio deformata, vel temporis longioris cursu fatiscens, [videtur postea facta translatio alia,] instaurata fuisset; vel saltem a corpore separatum est caput, seorsim exponendum populo; ut fere de aliorum plerorumque Sanctorum Capitibus factum, in secunda aliqua ipsorum translatione. De Capite tamen Malcolmi idem ordinatum, nullo indicio deprehenditur; adeoque opinor, nullum ei proprium cultum unquam impensum a Scotis, sed solum conjunctum uxoris cultui. Succeßit deinde seculo XVII ultra medietatem promoto, miserabilis sacrarum omnium rerum desolatio & dißipatio, [in eaque caput separatum a corpore;] prædominante in Scotia hæresi, per quam verosimile est etiam Dumfermlinense sanctuarium exspoliatum fuisse, arcas pretiosas confractas, Reliquias dispersas, quas fideles aliqui clam sublegerint.

[54] Has ut obtineret, magna solicitudine laboravit pientißimus sapientißimusque Hispaniarum Rex Philippus II; de quo Georgius Conæus, scriptor nobilis, & ab Urbano VIII Purpureo Galero donandus si vixisset, [& sicut habentur eorū Reliquiæ] in opere de statu duplicis religionis apud Scotos, lib. 1, ad annum millesimum scribit, quod Utriusque Reliquiæ inter Reliquias regias S. Laurentii ad Escuriacum, una in capsula positæ sunt, [a Philippo II locatæ in ecclesia Escuriacen.] cum propriis extrinsecus iconibus, & hoc elogio, S. Malcolmus Rex, S. Margarita Regina. Fundamenta ejus quæ in Escuriaco est ecclesiæ jecit Philippus anno MDLXIII; ipsiusque dedicationem celebrauit MDLXXXVI, sex mensibus prius quam Maria Stuarta, Scotorum Regina, VIII Februarii caput subjiceret ferali securi; ut credibile sit, desperatum denique re Catholica apud Scotos, sategisse Philippum, ut Regum Sanctorum Reliquias perquirendas, atque ad novam suam ecclesiam perducendas curaret. Idem fortaßis geminas eorumdem effigies, Regio in palatio pro more digestas, haberi sciens, indidem earumdem ectypa obtinuerit, quæ optarem delineata accipere, posteris scalpri beneficio conservanda.

[55] Caput S. Margaritæ delatum fuit in Castrum Edimburgense servandum, ita scilicet procurante Maria quæ ibi morabatur, [Caput Reginæ hæreticis subtractum,] seque imparem sentiebat illi aliter servando ab impiis sacrilegorum manibus; delatum autem eo est, inquit Leslæus in Vita præcitata, una cum capillis & aliis nonnullis rebus, quas sancto suo usu & contactu reddiderat venerabiles. Sed etiam ibi non fuit sacro isti pignori diuturna securitas, Maria in Angliam fugiente sub ann. MDLXVII; & ubi refugium speraverat carcerem inveniente. Ergo in castellum Catholici adhuc Baronis Durensis, [allatuman. 1597 Antverpiam,] clanculo ablata sunt omnia, & a Religioso quodam Benedictino, sacra Catholica ibidem clam procurante, annis aliquammultis servata. Leslæus noster, unde reliqua hæc accipimus, ait, ejusdem cum Barone cognominis (verosimiliter & familiæ) fuisse Monachum illum: & quod hic anno MDXCVII venerabile caput tradidit Missionariis Societatis Jesu. Hi vero cautum eidem volentes, [1627 Duacum migravit,] elegerunt ipsum Antverpiam in Belgium transferre; ubi illud loci Episcopus, præmissa inquisitione solita, & a Patribus illis præstito rite juramento certificatus de rei veritate, declaravit, posse ipsum pro vero sanctæ Reginæ capite haberi, & publicæ venerationi exponi, per hujusmodi litteras.

[56] Joannes Malderus, Dei & Apostolicæ Sedis gratia Episcopus Antverpiensis, [& a Maldero Episc. approbatum 1620,] omnibus has visuris salutem in Domino. Notum facimus, quod diligenter examinari curavimus ipsique consideravimus & recognovimus testimonia, quæ fidem faciunt; insignes quasdam Reliquias, videlicet Caput S. Margartiæ Reginæ Scotiæ, grassantibus in eodem regno hæreticis, delatas esse ad has partes, opera R. P. Joannis Robæi Presbyteri Societatis Jesu, qui eas nobis exhibuit. Et circumstantiis omnibus bene per nos & Vicariatum nostrum expensis, nominatim modo quo ad manus dicti P. Robæi insignis hic thesaurus pervenit; easdem reliquias approbandas, tamquam veras & genuinas ejusdem S. Margaritæ, duximus, prout approbamus per præsentes; adeoque concedimus, ut eæ, tamquam sufficienter a nobis recognitæ & probatæ, populo publice venerandæ exponi possint. Datum Antverpiæ, die XV mensis Septembris, an. MDCXX.

[57] Idem Caput, septimo post anno, translatum est ad Duacense Scotorum nostrorum in Belgio Collegium, [Hermanus Atrebat. 1623 ratum habet] & ab Ordinario permissum exponi publico cultui, sub hac forma. Hermannus, Dei & Apostolicæ Sedis gratia Episcopus Atrebatensis. Cum certa traditione acceperimus, Caput S. Margaritæ, Reginæ dum viveret Scotiæ, fideliter Antverpiam advectum, atque ibi a Reverendissimo Episcopo Joanne Maldero approbatum, adeoque permissum auctoritate ejusdem ordinaria, ut publice fidelium venerationi exponeretur; cumque Nobis indubitata fides facta sit, idem sacrum Caput Antverpia Duacum ad Seminarium gentis Scotiæ perlatum, atque in eo tamquam in tuto pietatis asylo depositum; permittimus atque hortamur, ut sacer hic thesaurus, e latebris eductus, in propatulo habeatur; atque publice in sacello ejusdem Seminarii, tam ab incolis quam aliis Christi fidelibus omni honore ac veneratione afficiatur; & hæc sancta Dei Margarita communibus precibus invocetur; ut qua caritate in terris, eadem nunc in cælis Ecclesiam laborantem tenebricosis dæmonum erroribus liberet. In quorum fidem præsentes per infrascriptum Secretarium nostrum fieri, & sigilli nostri, quo in talibus utimur, jussimus appensione muniri. Datum in Palatio nostro Episcopali Atrebatensi, die quinta mensis Julii, anno Domini millesimo sencentesimo, vigesimo tertio.

De mandato præf. Reverend. Domini Episcopi Atrebat.
���������Le Mesureur.

[58] [successor Paulus addit Indulgentias 40 dierū, 1627.] Vixit Hermannus Episcopus usque ad XXIII Maji anno MDCXXVI, successorem mox nactus Paulum Boudotium: qui diœcesim suam ex officio lustrans, Duaci primo sui Pontificatus anno venerabundus inspexit S. Margaritæ caput, ipsumque visitæturis XL dierum Indulgentias sancivit: [& Innocētius X plenariam anno 1645.] Innocentius Papa X Pontifex Maximus, die IV Martii MDCXLV plenarias esse concessit pro die festo; & sic illa a successoribus ejusdem pluribus confirmata successive est. Denique Clemens X anno, ut dictum in principio, MDCLXXIII, ad preces Catholicorum Scotiæ, sibi porrectas per D. Baronem Meneses, [Clemens X 1673 officiū & Missam,] Equitem Scotum & Magni Moscoviæ Ducis tunc apud Apostolicam Sedem Legatum, decrevit Officium & Missam de communi unius Viduæ non Martyris recitandum: quæ quomodo succeßive aucta sint, & ab Officio ad libitum ad strictæ obligationis præceptum evecta, supra vidimus.

[59] [Caput argento inclusum.] Restat ut ex præfato Collegio Duaceno accipiamus, quo anno, qua ratione, & quorum munificentia sacrum jam sæpe dictum Caput speciosißimæ hermæ argenteæ inclusum nunc asservetur; quo item affectu ipsum veneratus sit Carolus II Rex, adhuc regno extorris cum fratre Iacobo, post ipsum Rege: ad quæ hoc loco ponenda licet nulli pepercerim diligentiæ, variis tamen casibus & Superiorum inopinatis mutationibus accidit, ut hi curare non potuerint postulata promissaque; & ego cogar lectorem differre ad Appendicem huic tomo vel mensi addendam.

DE S. BOGUMILO SEU THEOPHILO EX ARCHIEP. GNESNENSI EREMITA CAMADUL.
UNIEIOVIÆ IN POLONIA MAIORE.

AN. MCLXXXII.

PRÆFATIUNCULA.
De Scriptoribus Vitæ, ultimaque hic danda.

Bogumilus, ex Archiepiscopo Gnesnensi, Eremita Camaldulensis, Unietoviæ in Polonia (B.)

D. P.

Prima Polonorum Principum sedes Gnesna, eorumdemque ad Catholicam fidem adductorum Metropolis ab anno DCCCCLXVI, [Licet haud diu a morte Sanctus habitus sit;] Archiepiscopum suum decimum quartum numerat B. Bogumilum (quod Græco, sed notiori exteris vocabulo, Theophilus redditur in propriis de eo ad Missam Collectis) ab omni retro memoria dictum Sanctum: qui post annos gesti muneris quinque non integros, captus desiderio solitariæ vitæ, ex Camaldulensium institutione ducendæ, honori simul renuntiavit & oneri anno MCLXXII. Duxit autem vitam illam prope Dobroviam, vicum ad Varthæ ac Nyræ constuentes situm; ibique tumulatus, in eaquam laicus fundaverat, & Presbyter curaverat parochiali S. Trinitatis ecclesia, miraculis claruit; quo ad corpus Uniejoviam, propinquum oppidum, & dextræ Warthæ fluminis ripæ adsitum, fuit translatum, anno MDCLXVI.

[2] Vitam antiquorum nemo scripsit: Miracula in librum unum anno MCCCCXLIII collecta dicuntur infra, [Vita tamen cœpta primum scribi hoc seculo,] num. 64; sed hic liber ante annum MDCXLVII, quo super antiquo indubitatæ sanctitatis cultu cœptus est formari Processus, dicitur incendio periisse. Primus ex professo synopsim vitæ contexuit, & Cracoviæ imprimendam dedit, anno MDCIX, Martinus Baronius, Iaroslaviensis Clericus, inter Sanctorum quorumdam Patronorum Poloniæ Vitas pag. 34; sed librum Miraculorum, licet tunc extantem, ignoravit; ut patet ex Indice Auctorum, unde sua se decerpsisse profitetur. Prolixior & ab aliis documentis instructior (nam liber Miraculorum jam arserat) idem argumentum tractavit Stephanus Damalevicius Vartam, [cum jam periisset liber miraculorum:] Canonicorum Regularium ad S. Nicolaum Calißii Præpositus, in Serie Archiepiscoporum Gnesnensium, Varsaviæ producta in lucem anno MDCXLIX; tx quo nonnulla dabimus in Appendice, ac nominatim mandatum a Gneznensi Capitulo datum Concanonico suo D. Matthæo Iudicki, pro apparando Processa, Romæ ad causam Canonizationis instruendam servituro: quod ideo noto, quia eidem jam seni, jamque Gnesnensi Præposito, tamquam adhuc in eamdem causam intentißimo, anno MDCLXI, novam ejusdem Sancti Vitam, Roma excusam dedicavit idem Stephanus.

[3] Hanc ergo Vitam, operi nostro aptavi, rejectis parergis, tam moralibus quam historicis, [Recentior omnium quomodo hic detur,] quibus illa extendebatur in Capita XLI; & in novem, operi nostro proportionato, digeßi: omisi etiam auctorum citationes marginales importunas; addidi autem, ex prius editis aut post acceptis, Analecta, superioris præsentisque temporis cultum illustrantia, & quid pro eo augendo Romæ actum sit, ut de iis nihil opus esset multa præfari. Non possum tamen non præmonere, [cum Analectis de continuato ab olim cultu,] in enumerandis explicandisque Sancti virtutibus, rhetorica arte usum Damalevicium videri; dum ad particularia descendens, in unaquaque vitæ a Sancto actæ conditione, ea ipsum fecisse scribit, quæ facta oportuit, ut ex divinis humanisque legibus vivens aliquis, sancte eam duxisse judicetur.

VITA
Auctore Stephano Damalevicio, Regularium Calissiensium Præposito,
Romæ impressa anno 1661.

Bogumilus, ex Archiepiscopo Gnesnensi, Eremita Camaldulensis, Unietoviæ in Polonia (B.)

A. DAMALEVICIO.

PRÆFATIO AUCTORIS
Ad Perillustrem & Reverendiss. Dominum, D. Matthæum Joannem Judicki, sacræ Theologiæ & Juris utriusque Doctorem, Protonotarium Apostolicum, Archidiaconum Pomesaniæ, in ecclesia Cathedrali Vladislaviensi Canonicum, Gnesnensem Præpositum, Camiensem Infulatum.

Tandem aliquando, post quinque secula, & annos ab iis currentes septuaginta duos, [Gratulatur Matthæo Auctor] venit ad Te, Perillustris & Reverendissime Domine, Tuus Sanctus Bogumilus, Archiepiscopus Gnesnensis; qui, tamquam flos redolens in diebus vernis, plurimarum virtutum orbem Sarmaticum exhilaravit fragrantia. Tuus, inquam, peculiariter: cujus Tu pro religiosæ mentis affectu præconia, per totum orbem terrarum, immortali celebritate, ad posteros longe lateque propagasti. Delituerat hactenus Apostolici Confessoris memoria, solis circumscripta Poloniarum terminis, & nativis historiarum voluminibus conclusa. Tu ad Indias usque cultum & venerationem tui singularis Patroni, [promotum usque ad barbaras gentes Sancti cultum,] fidæ gratissimus tutelæ cliens, maximo nominis etiam tui ornamento, egregie protendisti; & quam fidelem fueris expertus frequenter, in arduis maxime negotiis, illius patrocinii opem, inter gentes immanitate barbaras, Scythas & Turcas, commorantes fideles Christi cultores docuisti. Magna religionis Christianæ propagatione, zelosus Scytharum Apostolus, Philippus Stanislaus, Nicopolitanus, & Dobrogiorum, necnon Provadiorum ad littus Euxini Ponti Episcopus, in honorem S. Bogumili (ut datis ea super re ad Te litteris significavit) erexit altare, plurimosque Christo lucratus milites, Baptismi & Confirmationis charactere insignivit, patrocinio S. Bogumili devotos… Multi Archiepiscopi Gnesnenses honorem hunc exambierunt; [& rem a pluribus Archiepise. cogitatem,] Baranowski, Gembicki, Uvezyk, Lubienski, ut possent memoriam S. Bogumili perpetuare. Jam pecuniam, pro ædificanda de latere cocto ecclesia, in honorem Sancti, de oblationibus ad ejus tumbam fieri solitis, ante annos ducentos & septemdecem, ordinaverat Vincentius Cotus, Archiepiscopus, sanctæ Romanæ Ecclesiæ Cardinalis. Jam Baranowski, ejus patrocinio sanitati restitutus, liberalem, in eam cogitationem perficiendam, sumptum adornaverat. Jam Gembicki negotium Uniejoviensi Gubernatori dederat coacervandi materiam. Jam Lubienski, per gnaros architecturæ magistros, idoneum locum templo struendo emensus, lateres & calcem convexerat. Sed omnium vota & desideria, mors invida perennitati hominum, irrita esse jussit. Te hac cura dignatus est tuus Patronus, ut cultum ipsius & venerationem, non intra Poloniarum dumtaxat fines, verum etiam per remotissimas orbis regiones latissime amplificares. Accipe munus benedictionis, Tibi & Collegiatæ tuæ a sancto Archipræsule liberaliter impensum; & venerationem Sancti, [ipsi vero commissam.] quam Tibi inclitus Metropolitani Collegii Senatus Gnesnensis (jam inde ab annis trecentis & amplius, maturo consilio & gravi deliberatione Archiantistitum decretam) propagandam commisit, in extremos orbis terrarum fines, fideliter & alacriter extende.

CAPUT I.
Bogumili natales, educatio, casta apud Archiepiscopum avunculum adolescentia.

CAP. I

[1] Sanctus Adalbertus, Bohemus natione, Gentis Roseæ, quæ Rosam in campo rubro albam gerit pro stemmate, Comitum Libicensium heres, Slaunici & Strzezyslavæ illustrium parentum filius, S. Romualdi Eremitarum Camaldulensium Patriarchæ discipulus; cum frustra iterum, [Cum S. Adalberto Ep. Prag.] Moguntino Archiepiscopo in Romana Synodo solicitante, & summo Pontifice Gregorio V mandante, ad Cathedram Pragensem fuisset reversus: obtento consensu sanctæ Sedis Apostolicæ, nisi resipiscerent Pragenses, & sui Pastoris monitis obtemperarent, barbaris gentibus Euangelium prædicandi; in Ungariam primum, deinde in Poloniam venit; ut nova plantationis vineæ Domini Sabaoth germina, salutari Christianæ doctrinæ irrigaret imbre; comitibus in partem laboris, instituti S. Romualdi, Eremitis Camaldulensibus, Christiano & Papante, ac Gaudentio sive Radzino fratre germano; tum & Porajo, [Poloniam ingressus frater Porajus,] quem divina providentia nefario furori Bohemorum, in alios fratres sancti Episcopi, Sobonem, Spicimirum, Sobeslaum, Zimissum, & Ceslaum, grassanti subtraxerat, secum assumptis. Ex quibus Gaudentium sive Radzinum, in Cathedram Gnesnensem pro se suffecit, probante Gregorio V Pontifice Maximo, Ottonis III Imperatoris cognato; magnis ipse frustra precibus solicitatus a Polonis, ut laborem excolendis neophytorum moribus, ex ea Cathedra Doctor & Archipræsul impenderet. Qua in re, ne prorsus vota & desideria, recens ad Christum conversæ nationis, videretur contemnere; [illo apud Prussos martyrizato,] summam & compendium doctrinæ Christianæ, lingua vernacula conscriptum, a Polonis decantandum, cum Gaudentio fratri reliquisset (quod usque in præsentem diem, in templis, domibus, & aciebus olim militaribus, decantari usitatum fuit) ipse, ad prædicandum infidelibus Prussis Euangelium, perrexit. Ubi coronam martyrii, remo primum a nauta percussus graviter, septem deinde lanceis a barbaris confossus, adeptus est die XXIII mensis Aprilis, feria sexta magna, anno Christi nongentesilno nonagesimo septimo.

[2] Porajus autem, frater ipsius germanus, sumpta conjuge in Polonia, Comitum Libicensium nomen & stirpem propagavit, ex qua genuini heredes Rosæ albæ aviti candoris prodierunt, Boguphalus, [Comitum Libicen. stirpem propagat:] & Bogumilus germani fratres; ex Nicolao, de Comitibus Libicensibus in Bohemia stirpe Poraja oriundo, in majore Polonia Gnesnensi Castellano, primariæ dignitatis in Senatu Polono viro; & Catharina Gryphia, Comitum de Jaxa sorore, femina lectissima, parentibus piis ac Deum rimentibus prognati, in Villa hereditaria dicta Cosminco, prope Dobrovum pagum Archidiœcesis Gnesnensis, Archidiaconatus & territorii Uniejoviensis, Palatinatus Syradiensis. [Hinc natus cum fratre Bogumilus,] Hi ab infantia, in timore Domini & pietate Christiana instituti a parentibus, litteris etiam humanioribus pueritiam excoluerunt, in Gymnasio Gnesnensi, sancto præceptore curam illorum institutionis sustinente, Ottone Bambergensi Episcopo; qui quamvis & ipse illustribus in Suevia Comitibus, Patre Bertholdo & matre Sophia, natus esset; tamen orbatus parentibus, ad eam devenerat egestatem, ut, cum Grammaticæ præcepta, [a S. Ottone, post Bamb. Episcopo,] itemque Poëtas & Philosophos, tenaci memoria complexus esset; nec haberet sumptus ad studia sublimiora necessarios; in Poloniam, quæ tunc nobilissimum pretiosissimarum sapientiæ mercium extitit emporium, venerit; & ludum litterarium ibi cum auctoritate Principis docendo, aperuerit. Cancellarius deinde factus Boleslai primi Polonorum Regis, & ab eo ad Henricum Quartum Imperatorem legatione functus, [Grammaticis instructus, tum Parisios missus,] Episcopatum Bambergensem, mortuo Ruperto ejus Diœcesis Episcopo, ejusdem Imperatoris promotione, consecutus est; a Paschale summo Pontifice confirmatus, & ipso die Pentecostes ab eodem consecratus. Sub tanto præceptore, posteaquam Grammatices & humaniorum studiorum tirocinium deposuissent in patria; ad colendas severiores Musas, animumque perpoliendum Theologiæ ac juris Canonici peritia, Lutetiam Parisiorum, sufficienti ac liberali sumptu instructi, missi sunt.

III.

[3] Vivebat tunc S. Bernardus, Claræ-vallis Ordinis Cisterciensium Abbas, qui per totum orbem sanctitatis instituti sui longe lateque ita fragrantiam sparserat, [indeque regressus in patriam;] ut ipso superstite tria monasteria, Andreoviense, Lucnense, & Landense celeberrima in Polonia fuerint fundata; & liberali Fundatorum munificentia dotata. Ejus Ordinis, cum diligenter in Galliis sanctimoniam circumspexisset Boguphalus, postquam divinarum scientiarum opibus auctus, una cum fratre Bogumilo, in patriam fuisset reversus; nihil cunctabundus, quod firmo & constanti animo, Theologiæ sacræ incumbens, deliberaverat, exequi statuit; seque, spreto fallacis mundi fuco, vanisque ipsius pollicitationibus, & illecebris secularium deliciarum damnatis, sodalitio Cisterciensium, in monasterio Lucnensi, quod nunc Uuangrovecense dicitur, solenni professione addixit. * Porro natu major Bogumilus, mensuram præclari sui nominis fortunato implens omine, [fratre Cisterciensibus addito,] omnem huc operam contulit, ne desidiore passu minoris vestigia consectaretur fratris; qui jam nomini suo Bogufali (Dei laudem id sonat idiomate Polonico) satis videbatur respondisse, in holocaustum divinæ laudis religiosa professione consecratus. Sancta igitur excitus æmulatione, cœpit & ipse cogitare diligentius, quomodo per stabilia virtutum exercitia, Deo carus (quod dictio Bogumili sua significatione deposcit) evaderet.

IV.

[4] [hæreditatis suæ partem] Atque imprimis, cum, Deum strenue ac fortiter amando, se id consecuturum speraret; impulsu divini spiritus inter Deum & se reciprocante amicitiam, omnes peccandi occasiones quam accuratissime subterfugere constituit. Cum vero administrationem bonorum, ad se obitu parentum devolutorum suscepisset; frequentius Dobrovensem pagum oculis & animo lustrare consueverat, tamquam locum ab omni negotiorum strepitu semotum, proindeque cælestium bonorum contemplationi maxime idoneum: [confert ad fundandam parochiam Dobroven.] speculando præsertim collem, inter altas quercus editiorem, duplici fluviorum Nyr & Vartæ anfractu, aditum in lucum opacum intercludente, circumfluum. Cujus loci opportunitatem, cum attentius considerasset, ante omnia quæ digesserat animo proposita, Christum bonorum suorum coheredem scripsit, certa illorum portione Parocho, qui curam Dobrovensis populi gereret attributa; & templum, ad laudem & gloriam sanctissimæ Trinitatis, sub ejus patrocinio, de plantis abiegnis, quæ arbor cariei non obnoxia in ævum durat, extruxit: [Clericatui sese destinans,] atque ab Archiepiscopo Gnesnensi Joanne Primo, ritu solenni dedicandum procuravit. Placebant hæc in Dei gloriæ propagationem adolescentis studia Gnesnensi Archiepiscopo, qui juvenem [monuit], ut post ædem divino nuncupatam cultui, se quoque in ejus laudem vellet mancipatum: sic enim dilectus Deo & hominibus, juxta nominis sui elogium censeri posset. Non invitis accepit auribus Archipræsulis avunculi sui admonitionem, eo etiam facilioribus, [fit Cancellarius Archiepiscopi.] quod jam de vitæ statu deligendo, matura deliberatione hinc inde perpensis consiliis, & prudentum responsis, non amplius ancipiti distraheretur alucinatione, sacerdotalis munus officii firma cogitatione complexus. * Subductis ergo rei domesticæ rationibus, Archiepiscopum non multo post sequitur ad arcem Uniejoviensem; & in album relatus aulicorum, munus Cancellarii, ab eo sibi demandatum, magna fide ac diligentia obit.

[5] Non fidebat ætatis lubricæ fragilitati, aulæ inconstantes blanditias, [Dei timore munitus.] a qua plerumque monendi libertas & veritatis candor exulare solet, circumspecta cogitatione revoluens; proinde fidum janitorem portis sensuum affixit, timorem Domini; cavens, ne quid illuc introgrederetur, quod castimoniam mentis & corporis ullo modo posset contaminare, aut saltem carnis appetitui reluctantes labefactare conatus. A societate illorum, quibus Deum offendere pro parvo ducitur, magnopere abhorruit. Pluris tempus æstimavit, quam ut illud vanis aulicorum occupationibus & ludorum levitati putaret impendendum. [& castitatis servandæ cupidus.] Otium detestatus, nunc orando, nunc scribendo, nunc legendo, laborum & curarum tædia temperavit; honestis nonnumquam deambulationibus & amicorum colloquiis, intensas animi vires remittere contentus. Induit panopliam strenuus Christi miles omnium earum virtutum, a quibus plurimum præsidii propugnandæ castitati esse solet; maxime autem jejuniis, in obsequium spiritui, rebellem carnis vigorem subigere habuit usitatum: quorum tam religiosus cultor extitit, ut non modo vigilias Sanctorum & quatuor Temporum observantiam unica refectione transigeret; [crebris jejuniis aliisque modis carnem macerat,] verum etiam quavis sexta feria, ob memoriam Dominicæ passionis, tantum puer teneret rigorem, ut ne particulam quidem panis sero degustandam sibi permitteret. Quadragesimam per novem integras septimanas, more majorum servavit exacte. Ultra quos jejunandi modos, ab Ecclesia Catholica præscriptos, vel diuturna Polonorum traditione usurpatos, frequentius voluntarias corpori castigando inedias, sicut & cilicia, humicubationes, vigilias, flagellationes, genuflexiones, brachiorum in modum crucis extensiones, diuturnas stationes, & cetera ejus generis macerandæ carnis instrumenta, crebro adhibuit.

[6] His inexpugnabile scutum orationis adjunxit, gloriosissimæ virginum virgini Deiparæ majorem in modum supplicans, [& Deiparam invocat;] ut propositum castæ mentis sui clientis, tutelari ope, contra infestos mundi, carnis, & cacodæmonum insultus, defendere dignaretur; sciens dæmonum plagas & carnis innatas appetitiones, quibus assidue vexamur, difficile esse sine Beatæ Virginis auxilio, ut sedare queamus. Talibus exercitationibus, sensim adolescentiam a fallacis mundi vanitatibus abducebat, ad jugem divini Numinis cultum, in statu Sacerdotali eam disponens; quod propositum jam inde a puerilibus annis conceperat. Itaque quasi legem animo fixit perpetuam, natu majores revereri, æqualibus non invidere, inferiores non contemnere, amicos in via virtutis occurrentes impensius omnibus officiis colere, omnem ambitionem ab actionibus excludere, in iisque solam Dei spectare gloriam & amorem; sobrietatem amare, ab inutilibus sermonibus linguam compescere, [seque ad omnem virtutem exercens,] piorum librorum lectioni ac meditationibus rerum cælestium vacare, aures a verbis detractorum & scurrilibus aulæ jocis averruncare, & quævis arma virtutum a sanctis Patribus, quibus se totum adversus ictus vaferrimi serpentis muniret, mutuari; ita ut omnes, quos aliqua virtute consideraret excellere, sibi ad imitandum on oculos statueret; jamque ipsa serii vultus compositione, & motuum animi corporisque moderatione, specimen quoddam vitæ anachoreticæ in adolescentia præ se ferre videbatur. Mirabantur omnes aulici tam gravem imperturbati propositi constantiam: ob quam illum & sincere diligebant, & religiosa quadam observantia venerabantur; ut illo præsente, non auderent quidquam castis molestum auribus proloqui; neque indulgere ludis, [optimo aulicis exemplo est.] aut vanis aulicorum facetiis & oblectamentis, præsumerent. Fuit in aula Bogumilus juvenis cor senile gerens, omnibus officiosus, nulli onerosus, devotus ad Deum, benignus ad proximum, sobrius ad mundum, Domini servus, proximi socius, mundi dominus; superiora habens ad gaudium, æqualia, ad consortium, interiora ad servitium.

CAPUT II.
Sacerdotium susceptum, in eoque humilitas Bogumili, & studium orationis.

CAP. V.

[7] Considerabat Archiepiscopus mores in juvene, ad omnium virtutum harmoniam recte concinnatos attentius, [Invitanti ad Ordines sacros avunculo,] magno suo solatio; agens summo Numini gratias, quod sibi talem in vinea sua cooperatorem destinasset. Itaque vocato ad se adolescenti, qui jam tunc a sacris Canonibus definitæ ad Sacerdotium fuit ætatis, desiderium, quod antea sibi circa consecrationem Ecclesiæ parochialis Dobrovensis exposuerat, iteratis vicibus gravi persuasione inculcat; identidem asseverans, quod strictam tremendo Judici rationem esset redditurus de talentis sibi concreditis, nisi vellet justis obsecundare monitionibus, atque usuram talentorum in alimoniam familiæ dominicæ fideliter convertere, super eam per Sacerdotii Ordinem constituendus. Gratias agit primo Archipræsuli, pro paterno erga se affectu & benevolentia; inducias deinde ad tempus Ordinum a jure præfixum sibi concedi poposcit, [post deliberationem maturam,] intra quod matura deliberatione peracta, se ad tam excelsi muneris officium disponeret. Digressus ab Archiepiscopo, cœpit sublimis fastigii celsitatem accurate speculari; & eo periculosioris præcipitii ruinam considerare, quo altius apex dignitatis emineret; intra se diligenter expendens; Grandis dignitas Sacerdotum, sed grandis ruina si peccant; lætamur ad ascensum, sed timeamus ad lapsum. Non est tanti gaudii excelsa tenuisse, quanti mœroris de sublimioribus corruisse: nec enim solum pro nostris delictis reddemus rationem, sed pro omnium quorum abutimur donis, & nequaquam sumus de eorum salute soliciti. Tanta vero solicitudo circa unius animæ lucrum est necessaria, quanta universi orbis divitias lucraturo non sufficeret negotiatori. Tamen, cum frequentius Archiepiscopus Ecclesiarum necessitatem exponeret, & verbis pluribus caritatem erga proximorum salutem exaggeraret, [parere decernit.] pro qua Filius Dei de cælis descendit; atque insuper illum potentis obedientiæ terreret auctoritate; tandem Bogumilus, voluntatem hanc Dei esse interpretatus, in re tanti momenti, quanti esset sua & proximi salus, majorum [imperiis] qui vices Dei obeunt in terris non refragari consuetus, victas sponte dedit manus auctoritati persuadentis Archipiscopi. Nimirum [juxta S. Bernardum] bonus obediens dat suum velle & suum nolle, ut possit dicere, Paratum cor meum Deus, paratum cor meum; paratum quodcumque præceperis facere, paratum ad nutum citius obedire; paratum tibi vacare, proximis ministrare, meipsum custodire, & in cælestium contemplatione requiescere.

VI.

[8] Eum ita dispositum a populi turba segregat Archiepiscopus, inque numerum Cleri refert, [Presbyter ordinatur,] ac tandem per omnes Ordinum gradus rite legitimeque promotum, Presbyteratus sacro charactere insignit. * Factus ex obedientia Sacerdos Bogumilus, cœpit cumulatius cælestium immissionum dona sentire; atque jam Deo, qui consumens ignis est, sacri amoris incendio liquescere; & fluens tamquam cera a facie ignis, sese in abyssum nihili cum profunda humilitate demittere. Nam ea est veræ humilitatis conditio, ut quo propius divinæ majestatis gloriam speculatur, eo magis se indignam divini sermonis consortio recognoscat. Secus hic omnino accidit, quam in humanæ conversationis frequentia videamus evenire; [nihil inde extollitur:] ubi diuturna familiaritas, extremi contemptus esse solet occasio. Non enim anima fidelis & vere humilis, quod eam Sponsus cælestis dignetur alloquio, aliquid in se, quo tantos mereatur favores, recognoscit; sed verecunda reverentia & modestia, coram majestate suprema, in cognitionem sui nihili profundius descendit; nec pensat, ubi nunc est; sed ubi fuit, dum non fuit. Excitabat Bogumilum, [sed coram Deo profunde,] ad profectum in hac virtute, reminiscentia miseræ conditionis & fragilitatis humanæ, semper cogitando [cum S. Gregorio] quid sibi deesset; repetens memoria, ubi fuit secularibus irretitus curis; aut judiciorum Dei sententiam metuens, & secum quærens, ubi erit; aut cum mala vitæ præsentis attendens & solerter mœrens, considerabat ubi esset; aut cum bona supernæ patriæ contemplabatur, quæ quia nondum adipiscebatur, lugens conspiciebat, ubi non esset; illud tantum usurpans cum tædio; Quemadmodum desiderat cervus ad fontes aquarum, ita desiderat anima mea ad te Deus.

[9] Illam vero secutus est humilitatem, quæ omnium virtutum est in nobis origo, in propria radice caritatis pullulans & perdurans; [sincere corā proximo, se humiliat,] non quæ se molli vultus compositione ostentat, aut fracta verborum voce insinuat: sed quæ puro cordis affectu, per vilitatis suæ recognitionem, coram Deo se prosternit. Sunt enim plerique in mundo [inquit S. Bernardus] qui volunt esse humiles sine despectu; bene vestiti sine solicitudine; delicatæ pacis possessores sine labore; aliis detrahentes, mordaces ut canes, dolosi ut vulpes, superbi ut leones, intrinsecus autem lupi rapaces; mellis dulcedinem, id est inanis gloriæ & latentis lasciviæ, ut ursi, quærentes. Volunt esse sine auctoritate judices, sine visu testes, postremo falsi accusatores, & omni veritate carentes. Illam coluit Bogumilus humilitatem, quæ in timore Domini fundata, propriæ infirmitatis conscientia in ima deprimitur, & sincero corde se Deo & in officiis suæ vocationis, cum fiducia divini auxilii fideliter obeundes, & præstanda in pœnis & ærumnis obedientia, & exhibendo debito aliis honore, subjicit. Corde se credebat indignum honoribus; & ore confitebatur, ad Sacerdotium se nullis meritis, sed sola dignatione misericordiæ Domini, vocatum. Itaque reputans animo puritatem Angelicam, [præsertim in sacrificio Missæ.] quæ Sacerdotii dignitati annexa est; imbecilles vires ad excipiendum manibus Dominum, sub quo curvantur qui portant orbem; ad portandum eum, qui tribus digitis molem terræ appensam gerit; ad sustinendam illius majestatem, qui sedet super Cherubim & Seraphim; ad luctandum cum Deo Israël forti, humili oratione disponebat; modo cum Centurione, indignum se tanti hospitis præsentia corde sincero pronuntians; modo cum Elisabetha, hilari gestiens voluptate & mirabundus exclamans; Unde mihi hoc ut Dominus meus ad me veniat? nunc cum Abrahamo pulverem se ac cinerem in conspectu divinæ majestatis profitens; nunc se peccatorem cum sancto Petro recognoscens; nunc cum prodigo filio, indignum videre altitudinem cæli se reputans; nunc divini fretus auxilii fiducia cum Davide lætabundus occinens; Calicem salutaris accipiam, & nomen Domini invocabo; nunc omnes animi corporisque facultates, ad laudandum Creatorem, divini Psaltæ fervore provocans; Benedic anima mea Domino, & omnia quæ intra me sunt nomini sancto ejus. Benedic anima mea Domino, & noli oblivisci omnes retributiones ejus.

VII.

[10] Igitur singularem Dei bonitatem, & gratiam vocationis ad tam excelsæ dignitatis apicem recognoscens; [Frequenti & attentæ orationi deditus,] & cum fideli Samuele, promptum se ac hilarem ad obsequium, vocanti Deo exhibens; orationis adminiculum, ad implendum tam ardui negotii munus, adhibuit. Præter divini Officii pensum, quod diebus singulis, juxta ritum & ordinem Provinciæ Gnesnensis, devote, attente, ac fideliter omnipotenti Deo exolvebat; magnam temporis partem orationi mentali tribuere solitus erat; jaculatorias (ut vocant) preces identidem ferventi spiritu interjiciens: Diligam te, Domine, fortitudo mea: Dominus firmamentum meum, & refugium meum, [precibus itē jaculatoriis assuetus fuit,] & liberator meus: Deus meus, adjutor meus, & sperabo in eum. Protector meus, & cornu salutis meæ, & susceptor meus. Laudans invocabo Dominum, & ab inimicis meis salvus ero. Domine, nomen tuum & memoriale tuum, in desiderio animæ. Anima mea desideravit te in nocte: sed & spiritu meo, in præcordiis meis, vigilabo ad te: Anima mea liquefacta est, ut dilectus meus locutus est mihi. O Deus meus! noverim te, noverim me: Utinam te summam bonitatem, omnes homines cognoscant, & peccare desinant, & condignas gratiarum actiones pro beneficiis, universæ creaturæ tuæ tibi persolvant! Excessivam redemptionis humanæ caritatem, cum jucundissima voluntatis inflammatione, & ardentissimo imitationis virtutum, in cruciatibus Domini nostri Jesu Christi, expressarum desiderio, [& Officio atque Coronæ Marianæ;] tenerrima compassione medullitus liquescens, contemplabatur. Officium gloriosissimæ virginis Matris Dei, horis Canonicis adjungebat; & Coronam illius, cum interno quodam supernæ dulcedinis gustu & animi serena voluptate, quoti die recitabat. Invaluerat jam tunc pia in Polonia consuetudo, (nam simul cum Euangelio, cultus erga Deiparam in partes nostras devenit) angelicas Salutationes, ad numerum annorum, quibus in terris morata est, replicandi; eamque sexagesies, & tersalutandi, singulis Salutationum decadibus Dominica oratione adjuncta; qui mos orandi, a sancto quodam Eremita, ipsa Deipara ipsum edocente, (ut fideli majorum traditione accepimus) profluxit.

[11] Hunc supplicandi ritum Advocatæ nostræ numquam intermisit Bogumilus; puero sibi, [Hujus devotionis monumentum,] a piis parentibus traditum: cujus devotionis evidens argumentum est, lapideus globus grandior, quales Eremitæ ac nostri peregrini plerumque gestare solent, in eremitorio suo, inter quatuor quercus inventus; quem magni muneris loco ferebat Matthias Lubienski, Archiepiscopus Gnesnensis, eximius Deiparæ cultor; qui in honorem ipsius regali magnificentia basilicam a fundamentis erexit Lovicii, & alteram Uniejovii magno sumptu restauravit & concameravit. Sed ad Bogumilum revertamur; & modum, quo se ad operandum tremendo Sacrificii mysterio disponebat, prosequamur. Jacebat pronus humi, manibus in formam crucis extensis; & largo lacrymarum imbre, præ dulcedine spiritus prosilientium, terram irrigabat: Christi Domini exemplum imitans, qui prolixius Patrem orans in horto, cum lacrymis & sanguineo sudore, se ad cruentum Sacrificium, in ara crucis pro nobis offerendum, præparabat. Commendabat suas Angelis preces, supremo Domino præsentandas, non exiguo ipsorum portitorum solatio. [Ad Missæ sacrificium præparatio,] Nam [teste Augustino] Oratio est animæ sanctæ præsidium, Angelo bono solatium, diabolo supplicium, gratum Deo obsequium, pœnitentiæ laus, religionis perfecta gloria, spes certa, sanitas incorrupta. Implorabat supplex Virginis Deiparæ patrocinium, ut cujus mater extitisset purissima, ad ejusdem conficiendum corpus & sanguinem, sibi necessariam impetraret a Filio puritatem. Flagitabat Cælitum intercessionem, potissimum vero illorum, in quorum memoriam rem divinam facturus erat. Propitiabat Numen divinum animabus fidelium defunctorum, ac eo quidem ferventius, quo majore vivorum, in extrema constitutos necessitate, consideraret indigere suffragio; [& piæ sub eo lacrymæ,] deprecans majestatem altissimam, ut hostiæ salutaris interventu, pœnis ergastuli purgatorii reos dignaretur absoluere. Liquiscebat mens Sancti cælestibus perfusa deliciis, quoties sacrificium sacrosanctæ Missæ, immensæ caritatis erga genus humanum pignus, offerebat: ut dulces lacrymæ ab oculis celebrantis, in ipso cordis meditullio divini amoris æstu distillatæ, quandoque sacro altaris linteamini aspersæ, prorumperent.

CAPUT III.
Dobroviensis Parochiæ cura, fideliter administrata.

VIII.

[12] Vacat interea Dobrovensis ecclesia parochialis Sanctissimæ Trinitatis; cujus curam & administrationem defert Bogumilo Archiepiscopus, [Parochiæ Dobrovensi præfectus,] tamquam illius nuper extructæ ac dotatæ patrono, & villæ Domino hereditario. Nihil refragatur obediens Sacerdos jussis Antistitis; accipit non invitus provinciam, divinitus sibi (ut interpretabatur) voluntate Archiepiscopi oblatam: conscius autem infirmitatis suæ, supremi bonorum omnium Largitoris gratiam & auxilium precatur, ad majora usitatarum virtutum adnitens incrementa. Diligenti attentione secum revolvit, magnum esse dilectionis Dei argumentum, in curam salutis humanæ incumbere; & animarum, pretioso Christi sanguine redemptarum, vigilantem gerere solicitudinem. Magno igitur amoris divini æstuans incendio, &, quod diligere proximum tamquam seipsum majus sit omnibus holocautomatibus & sacrificiis, [pro sibi commissis frequenter sacrificat,] considerans; quemadmodum pro se, ita & pro populo summæ Majestati offerebat sacrificium; in quo dulcedo suavissimæ caritatis, tamquam in proprio fonte degustatur. Majorem nempe hac dilectionem nemo habet, ut animam suam ponat quis pro amicis suis; cujus animæ positionis sive mortis annuntiatio est sacrosanctæ Missæ sacrificium, juxta illud oraculum Apostoli; Quotiescumque enim manducabitis panem hunc & calicem bibetis, mortem Domini annuntiabitis, donec veniat: &, In hoc est caritas: non quasi nos dilexerimus Deum, sed quoniam ipse dilexit nos, & misit filium suum propitiationem pro peccatis nostris. [I Cor. 11] Nimirum hoc est vinculum dilectionis Dei, primum erga nos & nostræ cum illo ac inter nos unionis; [iisque mutuam caritatem inculcat,] quam tantopere Deus amat, ut qui eam sciderit, sacrificium de manibus illius oblatum repudiet, ipso dicente Domino: Si offers munus tuumad altare, & recordatus fueris, quia frater tuus habet aliquid adversum te: relinque ibi munus tuum ante altare, & vade prius reconciliari fratri tuo: & tunc veniens offeres munus tuum. [Mat. 5, 24]

[13] Quoties igitur ad tesseram Christianæ caritatis, & communionis æternæ gloriæ pignus, in divinissimo Eucharistiæ sacramento, percipiendam fideles accedebant, toties bonus Pastor, dilecti Discipuli mandatum illis inculcabat: Diligamus Deum, quoniam Deus prior dilexit nos. [I Joa. ] Si quis dixerit, Quoniam diligo Deum, & fratrem suum oderit, mendax est. Qui enim non diligit fratrem suum, quem videt, Deum quem non videt, quomodo potest diligere? Et hoc mandatum habemus a Deo, [præsertim sub sacra Communione.] ut qui diligit Deum, diligat & fratrem suum. Proponebat, & Christi Domini testamentum, summæ dilectionis erga nos plenum: Mandatum novum do vobis? ut diligatis invicem, sicut dilexi vos, ut & vos diligatis invicem. [Joa. 13] In hoc cognoscent omnes, quia discipuli mei estis, si dilectionem habueritis ad invicem, Sic Bogumilus, quemadmodum caritate Dei ac proximi se urgente Sacerdotium adiit; ita primum officium esse Sacerdotis, in cordibus fidelium tam excellentis virtutis radicare plantationem, existimavit. Proinde plurimum operæ pastoralis in eo posuit, ut omnia mutuarum offensionum in populo suo tolleret scandala, & dissensionum causas ex animis, irarum vepribus silvescentibus, radicitus extirparet; dulcem vero fraternæ dilectionis & Christianæ concordiæ insereret olivam.

IX.

[14] Sacramentorum administrationi (quod alterum est Sacerdotis officium, [In Sacramentis ministrandis est sedulus,] & eximium veræ Dei dilectionis argumentum) illorum præsertim, quorum omissione salus æterna nequit obtineri, sedulus inhæsit; cogitans, ne aliquando pretium inæstimabilis lytri, sua incuria in aliqua Christi periret ove. Proinde frequenter populum admonuit, ne infantium procrastinaret baptismum; demonstrans, in quanto versetur periculo infans, nondum salutaris unda baptismi tinctus: utpote qui mancipium sit infensissimi generi humano tyranni, qui quiduis audet in eos, qui hereditatem æternæ salutis per gratiam baptismi sunt adituri, Quod si de vita periclitaretur nasciturus puer, formam pro illo casu materiamque baptissimi docebat obstetrices; [maxime circa baptismum infantum,] monebatque serio ne quid minuere vel addere auderent, quod substantiam interverteret maxime necessarii, ad vitam æternam obtinendam, Sacramenti. Proximas puerperio feminas hortabatur, ut pœnitentiæ Sacramento culpas delictorum expiarent, inter spem ac metum vitæ mortisque, sub Evæ maledictione constitutæ; quam doctrinam etiam longum & periculosum iter ingressuris, navigaturis, militibus prælium inituris, & ægritudine aliqua lecto affixis, crebro inculcabat: [pœnitentiam de vita periclitantium,] ne tunc primum Sacerdotem ad excipiendam peccatorum suorum confessionem vocarent, cum in extremo vitæ discrimine positos, vix sensuum rationisque compotes, ac quod exinde sequitur, vix gratiæ divinæ capaces, amittendæ salutis æternæ periculo supina illos negligentia objicit. Ipse interim tam sanos quam ægrotos parochianos libenter invisebat; illos in prospera rerum affluentia, ad gratiarum actionem Deo debitam, & eleemosynam pauperibus pro Christi nomine impertiendam, invitans; hos autem, ad tolerandas ægritudinis molestias patienter adhortans, paterna iis consolatione proponens, morbos, qui nobis a Deo immittuntur, vel futurorum peccatorum esse amuleta, vel præteritorum satisfactoria remedia. Si quos autem longiori vel graviori ægritudine in periculum vitæ adduci animadverteret, ad muniendum se sacro divinissimæ Eucharistiæ Viatico suaviter inducebat, [Viaticum & Unctionem.] & inductos eo benigne refocillabat; suadens ne Unctionis extremæ Sacramentum postponerent; cujus ea vis & efficacitas esset, ut reliquias peccatorum præsertim venialium deleret: ac proinde fortiter Christi athletas, ad resistendum hosti calcaneo insidianti corroboraret; & corporis etiam sanitatem quandoque, juxta Dei beneplacitum, restitueret.

[15] [Sanis commendat opera misericordiæ,] Suadebat sanis, ut ægrotos libenter visitarent, & necessitatibus eorum, animi & corporis, quisque pro sua virili subvenirent: ipse in iis quæ docebat, alacri præiens exemplo. Inter alia misericordiæ opera, ut mortuorum funera ducerent, & in sepulturam pauperum ditiores sumptum facerent, hortabatur, copiosam ejus commiserationis retributionem in operibus sancti Tobiæ declarando: ipse pietatis hoc officium Christianæ numquam oblata occasione intermittens, æ proprio sumptu justa pauperibus persolvens. Ne autem quis desiderare posset in eo aliquod solicitudinis pastoralis officium, & ejus culpa se periisse coram supremo Judice juste queri posset; assiduo se intra limites parochiæ continuit; convivia luxum redolentia, tam parochianorum quam vicinorum nobilium devitando. Ubi tamen, quando, [& pauperum sepulturas.] & quibus speraret suam præsentiam, ac potissimum simplicibus profuturam; semper se comem, benignum, lenem, modestum, affabilem, & cunctis accessu facilem exhibebat; cibo, potui, somnoque parcius indulgens, ut in vigili pastoralis officii statione, ad reficiendas suæ fidei commissas oves Sacramentorum mysteriis, noctu diuque esset expeditus.

X.

[16] Nec vero illud obscurum est Dei & proximi dilectionis indicium, [Euangelicus verbi divini minister,] talenta divinitus sibi tradita in negotiationem cælestium margaritarum, & usuram lucrumque animarum familiæ Domini, liberaliter expendere. Hunc enim servum fidelem atque prudentem præpositum familiæ significat [inquit S. Hilarius] commoda atque utilitates sibi commissi populi curantem: qui si dicto audiens, & præceptis obediens erit, id est, si doctrinæ opportunitate & veritate, infirma confirmet, disrupta consolidet, depravata convertat, & verbum vitæ in æternitatis cibum alendæ familiæ dispendat, atque hæc agens hisque immorans deprehendatur; gloriam a Domino, [& egregiis ad hoc dotibus instructus,] tamquam dispensator fidelis & villicus utilis, consequetur, & super omnia bona constituetur; id est, in Dei gloria collocabitur. Nactus erat naturæ beneficio præclaras ad persuadendum dotes Bogumilus; justam viri staturam, quæ nec proportionis & symmetriæ totius corporis partium excederet mensuram, nec ab ea quavis parte deficeret; latera firma, vocem sonoram, vultus graviter compositi majestatem, sermoni etiam conferente gratiam facie liberali. Sed in his omnibus plus operabatur fervens proximi caritas, ardens propagandæ divinæ gloriæ zelus, indefessum sacrarum litterarum studium, sanctorum Patrum lectio, beneficiorum Dei maxime redemptionis humanæ meditatio; & virtutum, quas auribus mentibusque instillabat auditorum, in seipso expressum exemplar. Æstuabat cor ejus divini amoris incendio tam vasto, ut totum orbem illo igni, quem Christus Dominus venit in terram mittere, conflagrare desideraret. Quidquid opportunum videret ad Dei gloriam amplificandam, nullo modo sibi negligendum putabat, tamquam fidelis talentorum Domini dispensator.

[17] [nonnisi bene paratus accedebat ad dicendum.] Quidquid de suggestu dicturus erat populo, sive vitia detestaturus, sive virtutes commendaturus, sive suppliciorum æternorum pœnas exaggeraturus, sive felicis bonorum operum retributionis gaudia explicaturus, sive beneficiorum Dei & in his potissimum redemptionis generis humani magnitudinem enarraturus, sive ad pœnitentiam de sceleribus admissis peccatores hortaturus; omne illud intra præcordia & medullas cordis Dei amore flagrantis decoquere, lacrymis foras erumpentibus, usitatum habebat; non prius populo, quam sibi magister. Nulla sibi, quantumvis elaborata, & ad profectum proximorum accomodata sapiebat oratio sive concio, quam non suavi dulcissimi nominis Jesu commemoratione condivisset. Nomen quippe hoc divinum, sciebat esse oleum effusum, quod & odorem salutis halaret, in vitam æternam anhelantibus; [Ad sacra nomina semper profunde se inclinat.] & fœtores peccatorum dissiparet proficientibus; virtutum splendores illuminaret, tepidos accenderet, fessos recrearet, pusillanimes corroboraret, & igni caritatis liquefactas mentes, in consortium divinæ naturæ misceret. Neque enim aliud nomen est sub cælo datum hominibus, in quo nos oporteat salvos fieri. Quoties autem nomen hoc salutiferum vel Deiparæ Virginis Mariæ pronuntiandum illi fuit, tam in ecclesia quam extra, toties cum demissa reverentia caput inclinabat; exemplo docens, & verbis quandoque rudem admonens plebem, quanta sacrosanctis Nominibus veneratio deberetur.

XI.

[18] Et quamvis, tanquam ignitus Seraphim, maxime in votis haberet, [Superstitiones plebejas satagit eliminare,] voluntates hominum ad Dei amorem, plurimorum ipsius beneficiorum recordatione, inflammare; tamen ad captum hebetis plebeculæ sese demittens, comprimis necessaria scitu doctrinæ Christianæ capita, vulgaris sermonis simplicate, adhibitis etiam, ubi res posceret, similitudinibus, præsertim circa Sanctissimæ Trinitatis, Incarnationis Dominicæ, atque sacrosanctæ Eucharistiæ mysteria, & alios fidei articulos, explanabat. Maximus autem illi labor fuit, in exstirpandis paganæ superstitionis reliquiis. Nam quamvis per fidem Christo adhæsissent a centum jam & amplius annis Poloni; tamen indocile vulgus, somniorum conjecturas, vanas observationes, & diversas divinationes in humanarum actionum eventibus, eo retinebat obstinatius, quo diuturniore majorum consuetudine circa priscam idololatriam fuissent radicatæ. Præceptorum ergo Decalogi errabundis ovibus diligenter materiam elucidabat; docens tam medendi modos, qui fundamentum in connexione causarum naturalium non haberent, quam fortilegia, incantationes, magiam, necromantiam, & quasvis divinationis species, a diaboli fraudibus & pacto seu expresso sive tacito promanare; ac proinde qui talibus occupantur aut credunt, primo præcepto divino repugnare. [& S. Adalberti catechesim inculcat.] Reliqua illis in ordine Dei præcepta retexens, & obligationem illorum, sub peccati mortalis reatu & salutis æternæ dispendio, annuntians; quoniam qui talia agunt regnum Dei non consequentur. Commendabat illis testamentum S. Adalberti Martyris sive Canticum, Polonis antequam iret in Prussiam relictum; in quo is præcipua quædam Christianæ institutionis capita brevi compendio, pro faciliori reminiscentia complexus fuerat; potissimum cultum & venerationem Deiparæ Virginis, redemptionis humanæ mysterium, & invocationem Sanctorum continens; atque ut illud devote cantarent, hortabatur,

[19] Multi quidem & graves Sancto labores, in tam difficili rudis plebeculæ cultura, [Ad congruas rudibus virtutes,] exantlandi fuerunt; eos tamen solabantur dulces percepti fructus, in populo simplici, & sincero corde monitis pastoralibus obsequente. Monebat agricolas, ut ita suos temperarent alternis operibus labores, ne solicitudo rerum temporalium intentionem animi, ab iis quæ ad cultum Deo exhibendum pertinent, averteret. Tum etiam frequenter insinuabat illis, ne ad ullum opus peragendum sese accingerent, nisi prius actus omnes diei præsentis ad Dei gloriam collimarent; quod, dum festis celebribus opere servili abstinentes, & sacrosanctum Missæ sacrificium audientes, fideliter exequerentur, magna voluptate solicitum exhilarabant Pastorem: qui sancta æmulatione & ferventi zelo, quas auditorum mentibus virtutes optabat inserere, illas a trunco & radice sui exempli, luxuriantibus surculis transplantabat; ita suaviter ad currendam mandatorum Dei viam populum alliciens, imo fortissime pertrahens, signorum gratiam, a Christo Domino credentibus promissorum, uberem consecutus. Quantis enim ille cæcis, [exemplo aque ac verbo præit.] in via veritatis errantibus [ut loquar cum S. Maximo] & de summa jam in profundum rupe pendentibus, amissum reddidit visum, & illum quo Christus videretur reparavit intuitum? Quantorum auribus surdis, & infidelitatis obturatione damnatis, ad percipiendam vocem cælestium mandatorum, pretiosum infudit auditum; ut vocanti Deo ad misericordiam, responderent per obedientiam? Quantos intrinsecus vulneratos, Angelici oris arte & orationum, ab infirmitate curavit? Quantos, per longam incuriam, peccati labe resolutos, & quadam lepræ contagione perfusos, castigationibus & exhortationibus expiando, Deo in se operante, mundavit? Quantorum animas, vivente in corpore jam defunctas, & delictorum mole obrutas ac sepultas, ad emendationem tamquam ad lucem vocando, Deo resuscitavit, ut Domini sui admirandus imitator, jam mortuas Deo, e contrario mortificet vitali morte peccato?

CAPUT IV.
Decani Gnesnensis munus accurate impletum. Miracula.

XII.

[20] Gratificaturus tantis viri laboribus Archiepiscopus, Decanali eum in Ecclesia Metropolitana Gnesnensi dignitate condecorat, [Citra ambitionem vel simoniam] nihil prensantem: procul enim aberat a viri sancti moribus, illud subtile malum, secretum virus, pestis occulta, doli artifex, mater hypocrisis, livoris parens, vitiorum origo, tinea sanctitatis, excæcatrix cordium, ambitio. Non munus illi ab obsequio, vel a manu, vel a lingua aditum paravit ad dignitatem; quibus viis eniti plerumque solent ambitiosi homines, ad summa honorum fastigia, sponte cæco impetu in præcipitium barathri ruentes; non examinata virium ad dignitatem proportione, [factus Decanus Gnesnensis,] & quid humeri oneri ferendo valeant nihil considerantes. Ipse simplex virtutis candor, & vehemens cultus divini propagandi ardor, laborque in quærendis animarum lucris indefessus, aditum ad eam dignitatem paravit Bogumilo. Laborabat fidelis in vinea Domini operarius, non se quærens extra, parvo contentus beneficio, satis locuples suo patrimonio, de quo sibi & pauperibus vitæ necessaria providebat. Tamen, sicut ad hunc dignitatis gradum superba eum non provexit ambitio, ita neque opum paternarum abundantia animum generosum in superbiam impulit, ut aspernaretur inter illustres Ecclesiæ Metropolitanæ Senatores, facundus Prælatus conscribi, onus in honore considerans. Etenim Decani officium est, ritum divini cultus per diœcesim ordinare; [munus illud accurate implet;] horis Canonicis, ut devote ac graviter in ecclesia Cathedrali peragantur, attendere; inter beneficiatos, Choro perpetuis temporibus adscriptos, pacem, concordiam, tranquillitatem animorum fovere; seriem ministeriorum, juxta ordinem & personarum senium, disponere; &, ne quid desit ad implenda divinæ laudis munia, solerti consideratione circumspicere.

[21] Porro quamvis, ut annexo dignitati oneri satisfaceret, [nec tamen dimittit curam pastoralem,] abdicare vellet a se beneficii Curati ecclesiæ Dobrovensis solicitudinem; tamen ab Archiepiscopo rogatus ne id faceret, obedienter acquievit: nihil sanctum reputans, quod quis contra obedientiam auderet aut moliretur. Fuit tunc ea temporum conditio, ut unus in pluribus ecclesiis conscribi deberet, ob Sacerdotum penuriam. Itaque onera imposita sibi beneficiorum sic alternabat, ut celebrioribus diebus Choro ecclesiæ Metropolitanæ adesset; ac ne ulla in persolvendo divini Officii debito negligentia obreperet, diligentius circumspiceret; substituto interim Sacerdote ad parochiam, qui onus curæ pastoralis sustineret ad tempus modicum, dum reverteretur; reliquis temporibus assiduus in sua parochia residebat, juris divini mandato religiose obtemperans.

XIII.

[22] Adeptus eam dignitatem, Collegium Vicariorum convocat; præmissaque de divinæ laudis excellentia oratione, in qua diserto sermone, quomodo Angelorum cœtus suis hierarchiis distincti, [Vicarios monet Psalmodiæ intendere;] summo Creatori alternantibus choris, tota virium collectione, cum profunda reverentia, filiali timore, ac voluntatis ardore flagrantissimo jubilant, cum explicuisset; eos ad æmulam cælestis chori contentionem, quantum imbecillitati humanæ liceret, adhortatus est diligenter; ut memores quod eidem Domino in conspectu Angelorum psallerent; devote, reverenter, attente, cum gravi pausa, munus Angelicum, ut ipsi Angeli Domini exercituum, exequerentur. Atque ne ulla torpedo mentis, tarditas corporis, aut Horæ alicuis omissio subreperet, Vicedecano serio injunxit, ut semper Choro interesset; & ne quid eorum, quæ a se ordinata sunt, intermitteretur, accurate invigilaret. Punctatori deinde negotium dedit, eos qui abessent, aut infra Officium confabularentur, vel quoquo modo cursum illius sive impedirent sive interturbarent, connotandi; ut negligentibus stipendium pro pœna subtractum, in subsidium diligentiorum cederet.

[23] His ita constitutis, redibat ab parochiam, boni pastoris officium impleturus. Non illum sublimior dignitas a conversatione rudis plebeculæ abstraxit; [Idem qui antea circa plebem suam] non egit in transversum rectæ intentionis scopum honorum cupiditas; non tumor vanus aut inanis fastus solicitudinem curæ pastoralis remisit; non amor excellentiæ propriæ altius adduxit supercilium, ut aliquem pauperem aliquando despexerit; idem qui supra Bogumilus, comis ad omnes, accessu facilis, benignus, affabilis, liberalis; nisi quod opulentiore auctus censu, necessitatibus egenorum quam ante provideret sufficientius. Eumdem in prædicando tenuit fervorem, eamdem sustinuit in administratione Sacramentorum curam, eamdem in fovendis Christi pauperibus servavit solicitudinem, fidelis bonorum Domini dispensator. Quod sancti viri studium, & ardens salutis proximorum zelus, quantum sibi placuerit, Divina Majestas miraculo comprobavit. Nam cum Horis Canonicis rite persolutis in ecclesia Metropolitana Gnesnensi, festis principalioribus ad parochialem suam Dobrovensem, quindecim milliaribus Gnesna distantem, rem divinam facturus pergeret; summo desiderio populus adventum ipsius in ripa fluminis præstolari solebat, eo quod Varta rapidus fluvius, qui vernis autumnalibusque aquis plus nimio ultra usitatum alveum excrescit, [miraculo illustratur:] sibi aditum ad insulam, in qua templum situm est, intercluderet. Quo cum vir sanctus perveniret, magna fiducia divini auxilii fretus, superficiem fluvii siccis pedibus premens, ad insulam permeabat ipse; populumque suis vestigiis jussum pergere, confidenter ad Ecclesiam adduxit, eodem miraculo super aquas ambulantem. Rite vero peractis in templo divinis Officiis, eodem itinere vir sanctus cum populo sequente se, in adversam fluminis ripam siccis plantis regrediebatur; ubi consistens, pisces in Dei nomine ad se vocavit, qui cum glomerantibus cuneis plurimi, jussis viri Dei obtemperantes, accessissent; complures ex iis captos, in esurientem populum, quantum cuique opus erat, distribuit; reliquos in undas abire, benedictionem illis impartitus, jussit: ac eodem tempore Gnesnam pro prandio, una cum collegis Prælatis & Canonicis hora solita sumendo, redibat.

XIV.

[24] Sex in his actibus viri sancti miracula emicant. Primum, quod quindecim milliaria, [quod cum sex miracula complectatur,] (post horam sextam Officii divini, juxta usum patriæ, videlicet post horam nonam in medio horologio,) intra unam circiter horam, ut competenti ad celebrandum tempore adesset Dobroviæ, confecerit. Secundum, quod super aquas ipse siccis pedibus ambulaverit. Tertium, quod populum etiam per eas mirabiliter traduxerit. Quartum, quod eadem via cum populo redierit: nam longa qualis est Missæ & concionis interpolatio, miraculum tanto temporis intervallo, prodit esse diversum. Quintum, quod pisces imperio habuerit obsequentes. Sextum denique, quod intra horam, per milliaria quindecim, ad sumendum tempore congruo cum Canonicis prandium, reverti soleret. In crebuit hæc in illis partibus fama, quod sancti viri benedictione, de qua præmissum est, pisces eo loci in tantum sint multiplicati; ut etiam nunc inibi abundent magis, quam alibi usquam in Polonia; & sapore longe aliis, qui eodem Vartensi continentur fluvio, præstent. [apparet quanta fuerit ejus fides,] De cancris certo compertum est, eos ibi saporis optimi reperiri, in tanta copia, ut toti non modo Syradiensi oræ, verum etiam Posnaniensi tractui, qui ad eumdem fluvium situs est, affatim sufficiant. Atque hinc perspicuum est, quantum divina Bogumilus excelluerit fide, cui Christus Dominus miraculorum operationem attribuit; Amen dico vobis, quia quicumque dixerit huic monti, Tollere, & mittere in mare, & non hæsitaverit in corde suo, sed crediderit, quia quodcumque dixerit, fiat, fiet ei. [Mar. 11] Cum vero, montis nomine [ut inquit Beda] nonnumquam diabolus significetur, propter superbiam, qua se contra Deum erigit, & esse vult similis Altissimo; mons, ad præceptum eorum, qui fide fortes sunt, tollitur de terra, & in mare projicitur; cum prædicantibus Doctoribus sanctis, immundus spiritus ab eorum corde repellitur qui sunt præordinati, & in turbulentis amarisque infidelium mentibus vesaniam suæ tyrannidis exercere permittitur. Manifeste autem constat, quod ferventi Euangelii prædicatione, quæ fidem in mentibus auditorum generat, complures tales montes, e superbis fastuosorum divitum animis ejectos, in Phlegethontæum mare præcipita verit sanctus Bogumilus.

[25] Hæc nempe assidua est Prædicatorum occupatio, cum vaferrimo generis humani hoste confligere; [qui certius quam Petrus supra aquas ambulavit,] ac ipsius fallaces technas, ne iis incautæ fidelium mentes illaqueentur, retexere ac dissolvere. Fide, quam instillant Prædicatores auribus, corda credentium attolluntur; ut conversationem suam in cælis recognoscentes, terrenas possessiones & divitias, salutarem verbi Dei sementem suffocantes, generosa magnanimitate despiciant. Hac Petrus, cui non caro & sanguis, sed Pater cælestis revelavit, altius a terrenis elevatus cogitationibus, per insanos furiosi matis fluctus, corporeæ concretionis immemor, ad Christum cucurrit: cujus nisi fidei ardor intepuisset, optatum iter secure fuisset emensus. Mergi cœpit, quia dubitavit, modicamque fidem Christo vocanti habuit. Quis vero hic non videt, quanto sublimius nostrum Bogumilum fidei constantia extulerit; dum nihil dubitat inusitatum hominibus iter aggredi, & rapidos Vartæ vortices siccis urgere vestigiis? Neque solus dumtaxat tantæ fidei stabilimento inhæsit, sed illius solidam firmitudinem, etiam verbum Dei devote audientis turbæ auribus & pectoribus feliciter impressit; [& simul per eas plebem traduxit;] ut se, quemadmodum salutis æternæ ducem, ita & itineris fluctivagi cordibus impavidis sequi præeuntem minime hallucinarentur. Jucundum erat effusæ vicinitati spectaculum, novos Israëlitas, in semine Abrahæ benedictos, portentosis ausibus fluctus, tumida eluvione aquarum superbos, siccis exuperantes plantis intueri. Admirandam fidei exuperantiam multum diuque religiosa suspexit antiquitas, dum in vetustis templi parietibus, per aquas populo præeuntem, & piscibus imperantem, rudi quidem, sed ipsa vetustate commendabili penicillo, transmisit Bogumilum, numquam de tantis hæsitaturæ miraculis posteritati.

[26] Fuit hoc calcandi aquas miraculum, ad corroborandam in fide Poloniam, ante centum annos ad Christum conversam, peropportunum: quo iterum fidem, innocentisque vitæ integritatem, atque ardens in promovenda salute proximorum studium, post annos centum, sancti Hyacinthi Poloni Ordinis Prædicatorum placuit supremæ Majestati condecorare: [sicut postea S. Hyacinthus,] cum is Vandalum fluvium, prope Visogradum aquis redundantem, nullo navigio trajecit, sociis quoque expanso super undas pallio traductis. Est profecto cur Poloni singulares gratias divinæ Majestati agamus, quod majoribus quam ipse fecerit Christus Dominus, nostros Sanctos miraculis dignatus sit honorare. Legimus Christum Dominum sæpe in trajiciendis aquis navigio usum, semel dumtaxat super aquas ambulasse; & B. Petrum ambulantem in fluctibus sua dextera, ne mergeretur, erexisse. Sanctus Bogumilus citra navigium, sæpius trajecit Vartam. Christus Dominus quatriduanum Lazarum suscitavit a mortuis; S. Stanislaus triennalem Petrum e tumulo, ad perhibendum veritati testimonium, excivit. Nempe illa fides horum Sanctorum extitit, cui majora miracula Christus Dominus appromisit: Amen, amen dico vobis, qui credit in me, opera, quæ ego facio, & ipse faciet, & majora horum faciet. [Joa, 14, 12.]

CAPUT V.
Bogumili in Archiepiscopatu virtutes; cura diœcesi visitandæ, liberalitas pauperibus impensa; monasterium Coronoviense fundatum.

CAP. XV.

[27] Joannes, primus Gnesnensis Archiepiscopus, vulgo Janicus, extremum interea vitæ diem clausit, ischiatica ægritudine, qua diutius laboraverat, [Mortuo Archiepiscopo Joanne I,] confectus; postquam Ecclesiam per annos quindecim gubernasset. Cum igitur frequens Senatus Prælatorum Canonicorumque, ad providendum de sponso Ecclesiæ viduæ convenisset; deliberatio non diuturna cleri populique desiderium tenuit, ut ad Bogumilum, cujus vitæ sanctitas satis omnibus fuit explorata, fasces dignitatis excelsæ deferrent. Obluctatur suffragiis collegarum vere humilis Sacerdos, qua precibus qua lacrymis, ne onus angelicis humeris formidandum imponerent suæ imbecillitati, obsecrando; sed potius merita dignioris, qui tam arduo labori sustinendo par esset (virum nomine proprio indigitando) tam sublimis honoris fastigio coronarent. [unanimi sui electioni assensus Bogumilus,] Cum vero reluctanti electores frustra suas preces opponerent; severam iis comminationem adjunxerunt, ut apud se diligentius expenderet, an electioni dissentire, non sit resistere Spiritui sancto, qui voluntates & animos omnium concordi suffragio in se pertraxisset. Tandem passus sibi persuaderi, accinxit fortitudine lumbos, Spiritus sancti opem implorans; ut qui se ad onus tantum vocasset, vires ferendo illi dignaretur suppeditare idoneas. Ab Alexandro igitur tertio summo Pontifice, [consecratur an. 1167.] confirmationem obtinuit; atque a vicinioribus consecratus Episcopis, & Pallio decoratus, MCLXVII, maxima omnium Ordinum de sancto Præsule ovantium congratulatione, apprehendit.

[28] In tam excelso dignitatis culmine constitutus, tamquam bonus speculator, [Exhinc ille sibi attendere solicitius;] rationes primum vitæ suæ circumspexit, & firma timoris Domini lege circumscripsit; serio considerans, quam exactam rationem in die districti judicii, de tot ovibus suæ curæ commissis, summo Principi pastorum esset redditurus. Itaque nihil de contemplatricis vitæ studio remisit; imo vigiliis, orationibus, jejuniis, animi perturbationibus edomandis, cupiditatibus frangendis, & corpori ad rationis imperium subigendo, tanto vacavit intensius, quanto hæc arma regendis ac moderandis aliorum affectibus expeditiora & magis necessaria judicaret. Revolvens porro illud jugi mediratione Apostoli effatum: Omnis Pontifex ex hominibus assumptus, pro hominibus constituitur in his quæ sunt ad Deum, [& tempus accurate partitum,] ut offerat dona & sacrificia pro peccatis; & satagens ut ei muneri satisfaceret accuratius; tempus, ante omnia stabili dispensatione ita distribuit, ut tres horas contemplationi, orationibusque tam publicis officii divini quam privatis, & lectioni sacræ Scripturæ piorumque librorum impenderet; [orationi] deinde ad sacrosanctum Missæ sacrificium, cum ordinata facultatum animi sensuumque recollectione celebrandum, e cubiculo prodiret. [Heb. 5, 1] Hoc autem tanta devotione pro se ac populo solebat offerre, ut crebris prosilientibus ab æstu amoris divini lacrymis, circumstantium voluntates compunctas, violento quodam impetu in Deum rapere videretur: illud maxime Deum interno mentis affectu precatus, ne pretium sanguinis Christi Redemptoris, peccatorum nostrorum propitiatio, suo tempore vilesceret; aut culpa sua, in aliqua ovicula sibi commissa periret: & ne loco placationis iræ divinæ, severam ob sua peccata & negligentiam, ignavus pastor in oves accenderet vindictam. [officioque Episcopali impendere.] Reliquum quod supererat matutini temporis, libellorum supplicum, a subditis pauperibusque sibi porrectorum, lectioni, causarum judiciis, & disceptationibus controversiarum, viduarum & pupillorum necessitatibus sublevandis; pomeridianum vero rei œcomicæ ordinandæ, litium anfractibus explicandis, reipublicæ negotiis agitandis, ac litterarum expeditionibus, finiumque regundorum, necnon bonorum Ecclesiæ defendendorum, mediis inveniendis, attribuebat. Residuam denique diei partem, vespertinis precibus, meditationi & examini conscientiæ, litaniis ceterisque pietatis exercitiis dabat.

XVI.

[29] In conversatione humana eminebat quædam in ipsius vultu augustior ac humano prorsus fastigio sublimior majestas, [Exteriori speciei Præsule dignæ] ob pulcherrimam morum symmetriam, gestuumque corporis decentem compositionem: qua in se bonorum operum vivum exemplar ad imitandum ovibus exhibebat, nullius virtutis prædicationem suscipiens, cujus species & pulcritudo in suis actionibus non reluceret. Enitebat in viro Dei singularis actionum animique motuum temperantia, iræ aliarumque cupiditatum refrænatio, consilii sani stabilitas, rerum gerendarum dexteritas, in tolerandis perversorum importunitatibus æquanimitas, in perferendis injuriis fortitudo, in cura subditorum indefessa solicitudo, in colendis amicitiæ legibus imperturbata constantia, in cibo potuque discreta moderatio & frugalis parsimonia, in excipiendis hospitibus generosa liberalitas, in sustentandis pauperibus profusa munificentia, [jungens virtutes eidem congruas,] in sermone seria gravitas, in incessu circumspecta maturitas, in vultu severitati conjuncta modestia, in castigandis erroribus & vitiis misericors benignitas, in ornandis templis apparatibusque sacris augendis heroica magnificentia, in propagandi cultus divini studio zelus exæstuans, in salute hominum promovenda incredibile desiderium; quæ insignia candidæ mentis ornamenta maximam illi apud omnes, non modo gratiam, sed venerandam etiam augebant auctoritatem; qua plurimum pollebat, in peccatoribus ad meliorem frugem & saniora vitæ laudabilis consilia reducendis.

[30] Quod munus, Episcopis maxime proprium, ut cum majori subditi gregis exequeretur emolumento; [Diœcesim visitat & Confirmationem impendit suis:] cura prædicandi in ecclesia cathedrali aliis commissa, ipse visitationis amplissimæ diœcesis negotium suscepit; in qua plurimos charactere Confirmationis insigniens, docebat in hoc Sacramento rite dispositis conferri septem dona Spiritus sancti, præsertim fortitudinis, ad libere nomen Domini confitendum, & fidem Christi absque vano seculi timore constanter promulgandam; & alios, cum profusione etiam sanguinis, si hoc ferat necessitas, publice docendam; nullas ob ejus constantem professionem adversitates, injurias, & persecutiones extimescendo; in cujus fortitudinis evidens argumentum, circa hoc Sacramentum, non erubescunt palam sustinere alapam generosi Christi milites. Si aliquos reperiebat publicis peccatis obnoxios; leniter admonebat, & ad publicam pœnitentiam peragendam, sceleris gravitate proposita, hortabatur; & quo quis deinceps remedio ad vitanda peccata uteretur injungendo, tanquam bonus medicus salutifera cataplasmata, exemplo Samaritani vinum austeritatis & oleum commiserationis infundens, pœnitentibus applicabat. Compatiebatur quidem ille humanæ fragilitati, [vitia, pæsertim publica, corrigit,] non tamen justum corripiendi modum deserebat; præsertim ubi ad plures exempla perversi sceleris imitatores dimanare videret. Ita se benignum in admonendo patrem præbebat, ut simul severum vitiorum se censorem exhiberet, quando id poposcit, & peccantis profectus, & consciorum criminis testium ædificatio; prudenter clementiæ severitatem, & severitati clementiam intermiscens. Sunt namque nonnulli ita districti [teste S. Gregorio] ut etiam omnem mansuetudinem benignitatis amittant: & sunt nonnulli ita mansueti, ut perdant districti jura regiminis. [discrete severus.] Unde cunctis rectoribus utraque summopere sunt tenenda, ut nec in disciplinæ rigore, benignitatem mansuetudinis; nec rursus in mansuetudine, districtionem deserant disciplinæ: quatenus nec a compassione pietatis obdurescant, cum contumacem corrigunt; nec disciplinæ rigorem molliant, cum infirmorum animos consolantur.

XVII.

[31] Cum vero bonus Pastor debeat dare animam pro ovibus suis, [Pro ovibus animam ponere paratus,] ita ut ubi viderit iis æternæ salutis a lupo infernali periculum imminere, teneatur se vitæ præsentis objicere discrimini, ut e faucibus tartari periclitantes eripiat, (unde tam in hostili fidelium persecutione, ubi non caput Pastoris petitur, sed evertendæ divinæ fidei ergo bellum geritur; quam in pestiferæ luis contagione, debet non subtrahere ovibus præsentiam, debet non fugere, quod facit mercenarius; sed fideliter ac fortiter adesse, ac Sacramenta ministrare periclitantibus) multo magis ad eumdem spectat, temporalibus subsidiis proximorum indigentiæ succurrere. In hoc enim cognovimus caritatem Dei, quoniam ille animam suam pro nobis posuit: & nos debemus pro fratribus animas ponere. [I Joa. 3, 16 & 17] Qui habuerit substantiam hujus mundi, [egentibus liberaliter subvenit;] & viderit fratrem suum necessitatem habere, & clauserit viscera sua ab eo, quomodo caritas Dei manet in eo? Implevit hoc Discipuli dilecti præceptum Bogumilus, dum vitæ propriæ urgente se caritate prodigus, per exundantem fluvium perrexit, ut populo salutaris doctrinæ panem frangeret esurienti; & peccatores, per pœnitentiam Deo reconciliatos, ab æternis gehennæ cruciatibus, ad supernæ felicitatis hereditatem transferret. Aquæ multæ non potuerunt extinguere caritatem illius, nec flumina obruere. Sic qui paratus erat vitam dare pro ovibus, libentius substantiam hujus mundi earum necessitatibus sublevandi erogabat, eo hilariore liberalitate; quo luculentius sibi constaret, partem sibi jure optimo in reditibus ecclesiasticorum beneficiorum pauperes vendicare, juxta illud [S. Augustini effatum], Quidquid habent Clerici pauperum est, & domus illorum omnibus debent esse communes: susceptioni peregrinorum & hospitum invigilare debent.

[32] Nempe Doctorum populi scire illud interest: quod res quas aliqui superabundantes [juxta S. Thomam] habent, ex naturali jure debentur pauperum sustentationi. [tamquam ex debito;] At nunc, eheu! quantis dici potest [istud Basilii], Non minoris est criminis habenti tollere, quam cum possis & habeas indigentibus denegare: esurientium panis est quem tu detines; nudorum indumentum, miserorum redemptio & absolutio, pecunia, quam tu in terra defodis: tantorum scias invadere te bona, quantis possis præstare, & nolis. Utinam [inquit S. Bernardus] timeant Ecclesiæ ministri, qui in terris Sanctorum, quas possident, tam iniqua gerunt, ut stipendiis quæ sufficere debeant minime contenti, [trifariam partiendo ecclesiasticos reditus,] superflua quibus egeni sustentandi forent impie sacrilegeque sibi retineant, & in usus suæ superbiæ luxuriæque victum pauperum consumere non vereantur: duplici profecto iniquitate peccant, quod sic aliena diripiunt, & sacris in suis vanitatibus & turpitudinibus abutuntur. Et quamvis, qui esurientem pane verbi reficit, & sitientem potu sapientiæ refrigerat, qui errantem in domum patris revocat, qui innocentem protegit, qui infirmum in fide assumit & confirmat, qui tribulatione oppresso subvenit compatiendo vel consolando, veram dilectionem adimplet; [teste Rabano] tamen, cum hæc omnia veræ dilectionis argumenta implevisset Bogumilus, nondum se justitiæ Christianæ & pleno Pastoris officio satisfecisse arbitratus est, nisi etiam Ecclesiæ dispositioni obtemperaret, quæ sic beneficia Episcoporum partitur. Mos est Apostolicæ Sedis, ordinato Episcopo præcepta tradere, ut de omni stipendio, quod accepit, quatuor debeant fieri portiones; [imo & patrimoniales census.] una videlict Episcopo, ac familiæ ejus, propter hospitalitatem atque susceptionem: alia Clero, tertia pauperibus, quarta ecclesiis reparandis. Hanc ille consuetudinem fideliter observavit. Quamvis enim tam Prælatorum & Canonicorum, quam aliorum Curatorum, Vicariorum, & Capellanornm Sacerdotum, reditus in suis Beneficiis erectis destinate fuissent constituti: tamen cum frequentibus Ecclesia indigeret ministris; domus Episcopalis, tunc clericorum & puerorum ad Ecclesiastica obsequia formandorum seminarium fuit. Neque solum de bonis & reditibus Ecclesiæ pavit esurientes, operuit nudos, sepelivit mortuos, hospitalitatemque peregrinis exhibuit Bogumilus; verum etiam de amplissima patrimonii sui sorte, plurimum in opera misericordiæ contulit.

XVIII.

[33] Ut justorum semita quasi lux procedit, crescens in persectum diem; ita liberalitas Bogumili, a sustentatione pauperum, provisione viduarum & pupillorum, susceptione peregrinorum, ad heroicam progreditur magnificentiam. [Deinde majus aliquid moliens,] Nam hoc interest inter utramque virtutem, quod illam quisque privatus, pro modo facultatum suarum, exercere possit in egentes; hæc Principum propria est, quæ sublimi magnitudine animi, rarum quid & admirabile destinans, sumptus splendore Principum dignos, ad perficiendum excelsi propositi molimen, libenter impendit; qualia sunt admirationi hominum exposita monumenta, erectio Academiarum, fundatio Xenodochiorum, ædificia Basilicarum, quæ nonnisi larga pecuniarum profusione, ab heroibus perfici solent. Nam superbæ palatiorum moles, quamvis curiosos spectatorum oculos trahant in admirationem sui, obliquis tamen plerumque hirquis, a nonnullis non sine gemitu considerari solent; quod vel oppressione subditorum, vel alienæ sortis usurpatione, vel tenuioris viciniæ coarctatione, vel subtractione debitæ pauperum sustentationis, ad invidendum culmen assurrexerint; tamquam, ipsis oppressorum lacrymis ac læsorum maledictis in ruinam trahentibus, funesto aliquando casu succutienda ominantes, & nonnumquam vindex injuriarum bidental imprecantes.

[34] Florebat tunc Ordo Cisterciensis, sub Regula sancti Monachorum Patriarchæ Benedicti religiose militans, [Ordini Cisterciensi,] Divi Bernardi sanctitate ac doctrina illustris, in quo & studiosa vitæ regularis observantia, & erudiendorum puerorum cura, & hospitum benigna susceptio, sed imprimis erga sanctissimam Virginem Dei matrem singularis devotio, longe lateque per orbem Christianum suavissimum sparserat odorem. Hunc cum antecessor suus Gnesnensis Archiepiscopus, pia voluntatis propensione, adamasset, vocatis ex Burgundia ejus Ordinis Sodalibus, Morimundensis cœnobii alumnis; totam hereditatis partem, septem villas, & de novem pagis decimas, a duobus Episcopis Cracoviensibus, Mauro & Radosto, de consensu Capituli obtentas, perpetua donatione attribuit; cujus Ordinis Fratres jam ante, Christi anno MCXLV, Miesco sive Miecislaus senex, [an. 1145 in Poloniam adducto,] Majoris Poloniæ Dux, in loco qui vocatur Landa prope Vartam fluvium, tredecim villis in eorum sustentationem adscriptis, præsentibus Petro II Archiepiscopo Gnesnense, & Martino Episcopo Posnaniense, sub eodem Eugenio, pro dilectione Domini nostri Jesu Christi (ut diploma sonat) liberatoris animarum nostrarum, & pro veneratione gloriosæ genitricis ejusdem perpetuæ Virginis Mariæ, & omnium Sanctorum, de longinquis terræ partibus adductos, de cœnobio videlicet Bergensi, pro viris litteratis, divinorum celebrationibus, cælestiumque contemplationibus, collocaverat.

[35] Trahebat omnium corda Principum, in sui admirationem, recens exorti Ordinis sanctimonia, [attribuit de consensu Capituli] reverenda morum compositio, generosus rerum secularium contemptus, assiduum divinæ laudis studium, eximius Deiparæ cultus, pacata vitæ contemplatricis tranquillitas, & excellentis doctrinæ opinio. Itaque Bogumilus, avunculi sui, Joannis Archiepiscopi, cum exemplum sequi apud se statuisset; quinque patrimonii sui villas, & de villis quaruordecim decimas, cum consensu Collegii Metropolitani, largitus est Ordini prædicto, ad fundandum cœnobium in loco, qui Capitulo generali videretur magis idoneus; quæ bona in manus Boguphali fratris, jam tunc professi in monasterio Lucnensi, anno Domini MCLIII, [villas & decimas,] a Sbyluto nobili Polono condito, consignavit; quæ omnia bona, videlicet Dobrowo, Leszno, Rzuchowo, Zadowo, & Kuvoaczewo; Decimas in Chelm, Krobawo, Danbe, Ostrowo, Komorowo, Karszewo Kakrzewo, Bessiekieri, Slavencino, Grabowo, Janislowo, Kolnica, Chociemino, & Wenglowa, Generale Capitulum, Christiano Episcopo Prussiæ, Monacho Cisterciensis Ordinis, (eo quod sua bona, quorum plusquam centum villas in terra Culmensi habebat donatione Conradi Ducis Masoviæ, Pruteni vastaverant) in subsidium possidenda contulit. Quæ deinde cum resignasset Christianus anno Christi MCCXXXIII, Wilhelmo Abbati de Sulejow & ejus Conventui, pro voluntate Generalis Capituli possidenda; is de mandato ejusdem Capituli, condidit monasterium ultra Vistulam, e regione Cathedralis ecclesiæ Vladislaviensis, in villa Szpital; quod deinde in Villam Byschow translatum, inde post annos septuaginta, ad oppidum Coronowo anno MCCLXXXVIII, in die sancti Vitalis Martyris, IV Kalend. Maji, [ad fundandum monasterium Coronoviense,] sub regimine Engilberti Abbatis Byschoviensis, transtulit Vislaus Episcopus Vladislaviensis, gente Zabavius. Unde monasterium Coronoviense, primum sui fundatorem grato animo agnoscit & veneratur Bogumilum, hoc illi antiquitus tribuens elogium: Bogumilus, Archiepiscopus Gnesnensis, de domo & familia Rosarum, homo pius & ecclesiasticus, pauperum & pupillorum strenuus defensor, in vita sua nulli injurius, cultus divini ardentissimus zelator & propagator, primus monasterii Coronoviensis fundator. Sic Sanctus Bogumilus substantiam hujus mundi & bona sui patrimonii dispersit, dedit pauperibus; ac eo nomine potissimum illa Cisterciensi Ordini alacri largitione addixit, quod juxta sancti Patriarchæ Benedicti præceptum, hilaris ibi hospitum receptio accurate observetur; ut ita inexhaustus fons liberalitatis suæ, perpetua scaturigine, in Christi pauperes & peregrinos manaret: tamquam sibi singulariter illud [S. Petri Damiani] dictum fuisset; Stude ecclesias tenues prædiorum tuorum collatione ditare: da terram, & tolle cælum: possessiones transitoriæ transferantur in titulos hereditatis æternæ.

CAPUT VI.
Quam justus in omni vita & in suo regimine Bogumilus.

CAP. XIX.

[36] Justitiæ, quæ unicuique jus suum tribuere mandat, a primis pueritiæ annis habitum induerat, parentum monitis diligenter auscultans; qui eum ab infantia Deum timere docebant, & reddendi juris, [A puero debitum Deo reddere doctus,] supremo rerum omnium Domino debiti, reverentiæ, cultus, & amoris, recitando libenter balbutiente adhuc lingua orationem Dominicam, salutationem Angelicam, & divinæ fidei Symbolum, crebrius admonebant: ut jam in rasa quinquennis infantis intellectus tabula, fortiter hanc sententiam [Lactantii] impressisse viderentur; Hac conditione gignimur, ut generati, Deo justa & debita obsequia præbeamus; hunc solum noverimus, hunc sequamur: hoc vinculo pietatis adstricti Deo & religati sumus, unde ipsa Religio nomen accepit. Postquam plenum rationis usum adeptus est, cor suum ac intellectum ad cognitionem Creatoris, divina fide ac spe sublatum, ad cælestium bonorum desideria erexit; jam inde statuendo, quidquid ad Dei gloriam magis conducibile putaret, se fideli obsequio executurum. Unde fiebat, ut dans operam litteris in Gymnasio Gnesnensi, libens ecclesiam visitaret, sacrumque Missæ sacrificium, antequam intraret scholam, audiret; & munia divinæ laudis, a Sacerdotibus decantata, sedula cogitatione ruminabat: ob fideliter impensum Majestati supremæ tributum, mira voluptate animi oblectatus. Cum versiculum horæ Tertiæ diei Dominicæ, inter psallentes Sacerdotes, secundum Ecclesiæ Gnesnensis morem ex ordine, in schola constituto, se tangente, Inclina cor meum Deus in testimonia tua, decantaret; intimo quodam suavitatis gustu afficiebatur, ardenti desiderio precando divinam Majestatem, ut se Sacerdotum collegio dignaretur cooptare.

[37] Sic jam in annis puerilibus, dulces surculos, alendæ senectuti comprimis idoneos, trunco timoris Domini videbatur inseruisse. Principium etenim nostræ salutis sapientiæque, secundum Scripturas, timor domini est. De timore Domini, nascitur compunctio salutaris; [& in ejus timore fundatus,] de compunctione cordis procedit abrenuntiatio, id est nuditas & contemptus omnium facultatum; de nuditate, humilitas procreatur; de humilitate, mortificatio voluntatum generatur; de voluntatum mortificatione, extirpantur atque arescunt vitia; vitiorum expulsione, virtutes fructificant atque succrescunt; virtutum pullulatione, puritas cordis acquiritur; per cordis puritatem, Apostolicæ caritatis perfectio possidetur. Quæ omnia cum in vitæ illius cursu ad amussim expressa cernantur, jam in ipsis pueritiæ annis vitæ Anachoreticæ videbatur statuisse fundamentum, nullis seculi tempestatibus eruendum, nullis voluptatum carnis blanditiis labefactandum, nullis sathanæ machinationibus de tenacis propositi constantia dimovendum. Atque in hoc fundamento sive columna immobili, stabilem sibi fixit legem, jus suum unicuique tribuendi; cavendo diligenter, ne lingua volubilis non determinatam certa deliberatione mentem unquam præ curreret; aut animus, in ancipiti bivio constitutus, verba in eam partem jactaret captiosa, ad quam se ipse minime inclinaret, Circumspecta ipsi cura semper fuit, nullos astus ambiguis verborum ambagibus involvere, nullos tenere callida simulatione dolos, [proximo reddebat etiam jus suum;] nemini mendacium pro veritate obtrudere, nullum operarium constituta fraudare mercede; sed omnium pactorum, conventorum, promissorum, licitationum, commissionum, depositorum, illibatam fide intemerata servare sinceritatem. Ad quam rem constanter implendam, ne verbis proximum quomodocumque læsuris offenderet, fænum linguæ pauca loquendo adduxit: ut quamvis natura disertus esset, in colloquio tamen hominum moderatione sermonis uteretur summa.

XX.

[38] Factus Archiepiscopus Gnesnensis, accurate jura justitiæ, [ordinandos solicite examinabat,] officia & beneficia juxta meritorum uniuscujusque proportionem distribuentis, servabat; diligenter invigilando, ne virtus & doctrina, exemplo & verbo in Ecclesiæ utilitatem laborans, condignis frustraretur præmiis; ac imprimis, ut nemini cito manus imponeret, Apostolicæ obtemperans constitutioni, seriam vigilantiam adhibuit. [1 Tim.5] Proinde cum Archidiaconus, cum deputatis ordinandorum examinatoribus, sacræ Theologiæ ac juris utriusque Doctoribus, suo fungeretur officio; serio conditiones & dotes adscribendorum ministeriis Ecclesiæ, ad trutinam sacrorum canonum expendens; & qua quisque diœcesi, patria, parochia esset oriundus, solicite inquirens; tum singulorum mores, natales, ætatem, doctrinam explorans, [& habitum Cloricalem exigebat] solebat frequens adesse; ne quid circa eorum exactum desideraretur examen, considerando; & utrum capita doctrinæ Christianæ alios iis imbuturi probe intelligerent, advertendo; tum & illud observari præcipiendo, ut non modo Clerici minoribus initiati Ordinibus, verum etiam scholæ parochialis Rector, chori puerilis Præcentor, & Æditui, tunicis talaribus, & nigri quidem coloris veste superiore sive toga utetentur: ut ita speciatim deputati ministeriis Ecclesiæ adolescentes, quantumvis Ordinis charactere minime insigniti, [a quibuscumque Ecclesiæ ministris.] a communi populi vestitu discriminarentur: qui mos laudabiliter, in Ecclesis Poloniarum, ad Laurentii Gembicki Archiepiscopi Gnesnensis tempora perennavit; cum præsertim Albertus Baranowski suus antecessor, in prævaricatores hujus mandati pœnam statuisset. Tanta fuit olim Polonorum erga Sacerdotes observantia, ut non modo ipsis submissam exhiberent venerationem; sed eos etiam, qui ad illorum vestium cultum proxime accederent, reverenter haberent; & eis victum competentem alternatim sufficienter impertirent.

[39] [Promajoribus Ordinibus majori utebatur delectu,] Qui ad sacros Ordines præfertim Subdiaconatus aspirarent, rigidiori subjiciebat examini; quod jam iis in sacro constitutis Ordine, missa semel ad aratrum manu, nefas esset retrospicere, & amplius ad vota secularia convolare. Ad gradum Presbyterii, nisi qui distinctis interstitiis in Subdiaconatus & Diaconatus Ordinibus ministeria sua fuissent executi, & in iliis bene exercitati, ac ritus administrationis Sacramentorum callerent, ac ad populum in fidei articulis & morum homini Christiano congruentium doctrina erudiendum essent idonei ac sufficientes, non admittebantur; sed repulsam tantisper patiebantur, dum implendo muneri sui Ordinis dogmata necessaria ediscerent. Porro quamvis sine titulo provisionis non admitterentur sacris initiandi Ordinibus Clerici; tamen, si quos videbat litteris magis excultos quam communiter essent alii, & ad curam animarum exercendam aptiores; [& maximo ad Canonicatus,] penesse fovebat, mores eorum cominus inspiciendo, & cui Ecclesiæ cum majori emolumento possent adscribi trutinando: & quemadmodum in conferendis Ordinibus nunquam præceps judicium est secutus; ita in evehendis ad Ecclesiam Cathedralem & ejus Dignitates atque Canonicatus viris, singularem habebat personarum delectum; quo nomine plurimum favit iis, qui morum gravitate ac doctrinæ soliditate antecellerent: providens, ut in collegio Senatus Ecclesiæ, mediam partem saltem haberet Doctorum, quorum in arduis Ecclesiæ negotiis secure niteretur consiliis. Sed per Joannem Laski, Archiepiscopum Gnesnensem, vigesimum nonum a Bogumilo successorem, obreptitia narratione Leonis X (alioqui litteratorum amantissimi Patroni) crebrius aures fatigantem, [absque respectu nobilitatis.] virtutis & doctrinæ præmio frustrati viri docti contabescunt. Nam in principalibus Ecclesiis quinque Cathedralibus, Gnesnensi, Cracoviensi, Vladislaviensi, Posnaniensi, & Plocensi; quatuor dumtaxat Doctores in singulis locum habent, duo in Theologia, duo in Jure utroque laureati; reliquis exclusis, excellentibus etiam Doctoribus, qui ab utroque parente nobiles non censerentur.

XXI.

[40] Justitiæ, quæ vindicationem seu pœnas scelerum sacris Canonum sanctionibus propositas respicit, [Ad misericordiam quam vindictam proclivior,] ita spiritu lenitatis & mansuetudinis moderabatur, ut se patrem, prius blandis dehortationibus a concepta licentiæ furentis iniquitate impios milites abducens, exhiberet; tandem ruenti in præceps audaciæ, cum magna plurimorum salutis ruina, severus morum censor & justus iniquitatem vindex, fræna pœnarum jure decretarum adduceret, proclivior ad misericordiam, tardior ad vindictam. Habebat præ oculis modum corripiendi, a Doctore gentium descriptum, Fratres, & si præ occupatus fuerit homo in aliquo delicto, vos, qui spirituales estis, ejusmodi instruite in spiritu lenitatis, considerans teipsum, ne & tu tenteris. [Gal.6] Considerabat, officium medendi efficax, a benignitate & mansuetudine paterna, antequam ad ferrum & ignem devenire oporteat, debere proficisci. Quemadmodum etenim medici, ut præfuturum ægroto antidotum exhibeant, cum sciant non aliter nisi amara potione malum averti posse, illius amaritudinem saccaro condiunt; ne medicinam æger fastidiens, medicum desiderato frustretur effectu; ita qui utiliter alterum admonere volunt, verbis primum blandis ut disponant morbo animi laborantem est necesse, ut amaram exhortationis potionem ferat levius, & sic ad saniora qui corripitur redeat consilia. Ubi vero desperata ægritudinis in tantum processit gravitas, ut aliis pestifera contagione vitam videatur ereptura; [malis tamē publice noxiis non parcebat,] ad severiorem objurgationem descendendum erit, ut ad putidum membrum resecandum ferro sit opus, & igni, juxta sancti Augustini Doctoris edictum: Emendatoriam sustinere vindictam si quis forte recusaverit, de vestra projiciatur societate; non enim & hoc fit crudeliter, sed misericorditer, ne contagione pestifera plurimos perdat. Nimirum manifesta peccata [ut ait S. Gregorius] non sunt occulta correctione purganda; sed palam sunt arguendi, qui palam nocent: ut dum aperta objurgatione sanantur, hi qui eos imitando deliquerant, corrigantur. Dum enim unus corripitur, plurimi emendantur; & melius est, ut pro multorum salute unus condemnetur, quam ut per unius licentiam multi periclitenter. Porro, qui non corrigit resecanda, committit: & facientis culpam habet, qui quod potest corrigere, negligit emendare.

[41] Accomodavit publicis peccatoribus opportuna remedia Bogumilus, cum probis moderate, cum supinis vehementer, cum audacibus acerbe, cum cautioribus leniter agens. Timiditatem pastorum, qui animo pusillo metuentes delinquentem offendere, seipsos & gregem perdunt, [neminem reformidans.] minaciter Deus redarguit, per Ezechielem; Quod infirmum fuit non consolidastis, quod ægrotum non sanastis, quod confractum est non alligastis, & quod abjectum est, non reduxistis. Ubi confractum alligari oportere, summus Pastorum princeps declarat, quod per censuras Ecclesiasticas fit commodissime, juxta potestatem, a Christo Domino Petro traditam, & aliis Pastoribus Ecclesiæ in partem solicitudinis vocatis communicatam per hæc verba; Quodcunque ligaveris super terram, erit ligatum & in cælis, Quod eo diligentius exequi tenentur Præsules, quo magis illis timendum est, ne publicorum peccatorum, iram Dei contra totum regnum provocantium, fiant participes. Qui enim perversos aut metuit aut erubescit corrigere, nihil aliud facit quam favet impietati eorum; cum non careat scrupulo societatis occultæ, qui manifesto facinori desinit obviare.

XXII.

[42] Quoties pro tribunali jura redditurus, juxta præscriptos a sacris Canonibus terminos, sedit; toties memor, judicium Dei exerceri, ab omnibus illiciis, quæ possent aut æquum justitiæ cursum impedire, aut judicem transversum amore, odio, [Secundum Canones solitus jus dicere,] respectu amicitiæ, sanguinis, muneris, agere, abstinuit; solo veritatis examine solido suffultus. Neminem de plenitudine potestatis, quam usurpare nequiit salva Domini Apostolici auctoritate, motu proprio jussit adcitari, nisi ad requisitionem vel accusatoris, vel in publicis criminibus Fiscalis Curie; ut reo daretur; contra deferentes calumniose innocentem facultas agendi pro pœna talionis, in quantum in probatione defecisset accusator. Namque sic impune cuivis liceret innocentem calumniari, & omnis humanæ societatis jura convellere; si quod quis dicit, sine parte judex audiar; & contumacem, ad affectationem partis adversæ, [neminem damnabat inauditum:] illum qui non est pronuntiet. Meminerat recte processus summi Judicis, & rerum omnium Conditoris; cui quamvis esset Adæ inobedientia satis perspecta, utpote cui omnis voluntas loquitur, & quem nullum latet secretum; eum tamen condemnaturus, ut se sisteret judicio, vocavit. Et in superbo ilio Babylonicæ turris molimine, descendit Dominus ut videret civitatem & turrim, quam ædificabant filii Adam. Et in nefandis Sodomitarum sceleribus puniendis, datus est pœnitentiæ locus; Descendam (inquit Deus) & videbo, utrum clamorem, qui venit ad me, opere compleverint; an non est ita, ut sciam. Atque ita ad sententiam numquam ferendam processit Bogumilus, nisi ad quam, utrum se res ita habeat, per visitationem & inquisitionem seriam descendisset. Sic judiciorum temperabat auctoritatem, ut de quibus sibi certa persuasione constaret, quod in Ecclesia laborarent enixius; non eos ad aniles famæ levis rumusculos, honore periclitari sineret, sed prius accurata facta visitatione, & in mores accusati ac vitam inquisitione, famæ publicæ clamorosa insinuatione, vel testium rigido examine convictum, ad se citari faciebat, ut comparenti reo diceret; Quid hoc audio de te? redde rationem villicationis tuæ. Servabat exacte modum a sanctis Canonibus puniendi definitum, ut prius trina Canonica monitione præmissa, reum, rebellem pronuntiaret, & tandem ad definitivam sententiam procederet.

[43] Reverebatur sanctæ Sedis Apostolicæ auctoritatem, ut in ea judicia falcem numquam immitteret, quibus sancta Sedes manum apposuisset, vel ad eam causa quoquo modo fuisset devoluta: [non usurpabat jus alienum;] religiosum ducens ab iis abstinere, quæ supremi Ecclesiæ Judicis majestatem attingerent. Non arrogabat sibi claves Petri, in confusionem ecclesiasticæ hierarchiæ, communicatione sibi earum de gratia Sedis Apostolicæ contentus. Causas quæ ad se nihil spectabant, ad forum competens & superioris judicis auctoritatem referebat; ne videretur libidine magis dominandi, quam veri rectique investigandi studio, in temerariam vindictam ferri præceps, amicorum causa vel familiarium, in quo peccassent, defensione pertinaciore. Mature negotia litigantium expediebat, & fomitem odiorum extinguendo, & superfluorum sumptuum occasionem tollendo & amputando. Videns merita causæ, secundum Deum, conscientiam, & jus scriptum judicabat; nihil affectibus litigantium indulgendo, [pœnas exigebat moderate.] & probe causa cognita & discussa inutiles & noxias conscientiæ reique domesticæ perniciosas procrastinationes amputabat; sciens optime, ur de omnibus suis actionibus, ita & de judiciorum processu, rigidam se vivorum ac mortuorum judici rationem redditurum. In executione pœnarum contra contumaces hunc ordinem tenuit, ut numquam ad irrogationem illarum procederet, antequam causam legitimo processu cognovisset ac definivisset; quas non secundum proprium voluntatis arbitrium reis inferebat, sed juxta quod sacri Canones fieri decreverunt; quas ita exequi habebat usitatum, ut pecuniaria primo mulcta sontes castigaret; deinde, si emendationis spes abesset, ad pœnam carceris reos condemnaret; tum denique inobedientes, spirituali mucrone truncaret, & satanæ in interitum carnis, ut spiritus saluus fieret, reum traderet potestati.

CAPUT VII.
Prudentia, Fortitudo, Patientia Bogumili.

XXIII.

[44] Conciliabat viro Dei gratiam, & eximia quadam venustate ipsius actiones condecorabat, tam in judiciorum decretis, [Prudentia præditus singulari,] quam in reipublicæ consiliis, & variorum affectuum diversæ conditionis hominum motibus componendis, & mirifica quadam symmetria inter se concinandis & coæquandis, solers prudentia. Est hæc virtus auriga ceterarum, lumen quoddam universale rerum gerendarum humanis actibus præferens; varietate scientiarum, & exterarum nationum peragratione, diversorum casuum inter homines, & multiplicium in negotiis eventuum, ac rerum præteritarum futurarumque connexione acquisitum: quo vir prudens illustratus, temporum locorumque proprietates, tum personarum naturas ac humorum constitutiones confiderans, horumque omnium pensatis adjunctis, & congrua singulorum inter se proportione bene trutinata, quid hic & nunc agendum sit, quid deceat, quid oporteat, quid conducat, quæ intento fini media respondeant, soletti circumspectione concludit ac decernit. Hujus virtutis eo amplius radiat claritudo, quo rectius timore Domini circumactam, per omnes humanarum actionum eventus, tam prosperos quam adversos, agentiumque personas, sicut affricta magnete acus ad Ursam majorem, ad Deigloriam dirigit gnomonem. Eam sibi tam nationum extranearum lustrationibus, quam litterarum scientia, & actibus sæpius, in diversis Collegii Senatus Metropolitani officiis cum laude obitis, frequentatis, Bogumilus comparaverat. Nam præclare functus munere Decanali, cum ob alias excellentes animi dotes, tum præcipue ob prudentiam, ad excelsum dignitatis Metro politanæ fastigium, omnium Collegarum votis suffragantibus, est evectus.

[45] [junctam si habuii parem sapientiam.] Conjunxit prudentiæ sapientiam justorum, cujus officium est [juxta S. Gregorium] nil per ostentationem fingere, sensum verbis aperite; vera ut sunt deligere, falsa devitare; bona gratis exhibere, mala libentius tolerare quam sacere, nullam injuriæ ultionem quærere, pro veritate contumeliam lucrum putare. Pollebat & spirituum discretione, insidiasque callidi serpentis caute deprehendere sciebat. Nam cum pisces in cibum populo distribuendos advocaret; adfuit inter hos anguilla, quæ ita manum ipsrus fuit circumplexa, ut illecebrosa quadam titillatione voluptatis corpus viri sancti motu inordinato solicitaret: quas satanæ insidias, in specie anguillæ, posteaquam deprehendisset, excussum manu piscem perpetuis temporibus a Dobrovensi alveo exulare jussit. Exinde, quamvis in locis aliis anguillarum copia Varta fluvius abundet, [& spirituum discretionem,] Dobrovi nunquam comparet amplius hic piscis; quemadmodum a majoribus longa traditione id acceptum, curiose hactenus ejus loci pis catores observarunt. Clarebat omnibus ab Apostolo præscriptis Episcopo virtutibus, identidem eas memoria repetens: Oportet Episcopum sine crimine esse, sicut Dei dispensatorem; non superbum, non iracundum, non vinolentum, non percussorem, non turpis lucri cupidum; sed hospitalem, benignum, sobrium, justum, sanctum, continentem, amplectentem eum qui secundum doctrinam est fidelem sermonem; ut potens sit exhortari in doctrina sana, & eos qui contradicunt arguere. [Tit. 1, 7.]

XXIV.

[46] Earum virtutum fiducia invicti & excelsi animi magnitudinem nactus, [Bonorum ecclesiæ raptoribus,] potens erat exhortari in doctrina sana, eo tempore potissimum, quo effusis licentiæ habenis, tam furibunda libidine in bona Ecclesiarum impii Milites grassabantur, ut nullis humanarum divinarumque legum repagulis in officio contineri possent. Ita cæca illos in præceps egerat cupiditas, ur nullo Christianæ religionis metu aut reverentia, vel conscientiæ synderesi paterentur sibi persuaderi, ut sacrilegas a bonorum Ecclesiæ usurpatione manus abstinerent; & jam vel in atheismum declinare, vel in pristinam idololatriam obstinata peccandi voluntate retroagi videbantur. Non multo ante quam Archiepiscopale subiisset fasti stigium Bogumilus, Bolesta impius ausu temerario bona Ecclesiæ Plocensis invasit; Vernero tunc, equestri Rosarum prosapia oriundo, sanctimonia vitæ conspicuo, [& Bolestæ ob cæsum Episcopum.] & insigni doctrina prædito, illam gubernante. Fuit Bolesta ejus gentis, quæ soleam equi gerit pro stemmate, cruce altrinsecus eminente, Castellanus Viscensis, vir potens & audax, audaciam hominis fovente Principe, cujus auctoritate oram Prussiæ finitimam gubernabat. Is Crascum pagum Ecclesiæ Plocensi adimebat: Vernerus comiter ac blande orabat, ne vim Ecclesiæ inferret. Ubi nihil proficit Episcopus admonitione, vocat in jus occupatorem, causam obtinet, in possessionem immittitur. Bolesta subornatos sicarios in Villam Biskupice, ubi tunc Episcopus morabatur, cum fratre Bieniassio expedit, qui dormientem Episcopum in cubiculo, una cum Benedicto, sancti Ordinis professo, crudeliter trucidant.

[47] Quod ubi facinus patratum Archiepiscopo Gnesnensi Petro innotuit, synodum Provincialem indicit, ac omnes Episcopos convocat, de pœna, tam atroci facinori constituenda deliberaturos: [Supplicio non emendatis.] qui postquam convenissent, & atrocitatem sceleris inquisitione diligenti examinassent, Sacris interdicendum esse toti Poloniæ votis concordibus decreverunt. Motus & atrocitate facinoris & interdicto promulgato Boleslaus Crispus, Boleslai Crivousti filius, Poloniæ Princeps, Bolestam comprehendi, & ex vinculis causam apud se dicere jubet; atque convictum criminis & condemnatum, in foro Gnesnensi sceleris atrocis immanitatem expiaturum, flammis addicit. Bieniassium, terræ hiatu absorptum, pœnas immani facinori justo Dei judicio debitas pendisse, creditum est. Et quamvis sceleris auctor meritum tulerit supplicium, non defuerunt tamen tam scelerati ausus, [resistit fortiter Bogumilus:] vel patroni, vel propugnatores, vel socii, vel imitatores, etiam Bogumili temporibus, qui bona Ecclesiarum truculenta rabie vastarent. Quorum facinorum cum præcipuos auctores frequentius admonuisset, nihilque blandis admonitionibus profecisset; constanti magnanimitate ac imperterrita fortitudine gladium spiritualem strinxit in sacrilegos; non alio eventu, quam ut in bona Ecclesiarum sæviore tumultu irruerent; & in eis devastandis tanto furerent insolentius, quanto se læsos ab Archiepiscopo gravius interpretarentur.

XXV.

[48] Fortitudinis comes patientia est, cujus vis per omnia Christianæ vitæ officia ita est diffusa, ut nihil sine illa sanctum, [magnaque cum patientia] nihil excelsi animi conatibus dignum, nihil unquam geri aut perfici possit gloriosum. Ita enim præposita Dei rebus est, ut nullum præceptum implere quis possit a patientia extraneus. Et hoc ideo, quia quodam modo singula nobis præcepta contraria sunt, utpote opposita libertati & naturæ, propensæ erga voluptates & vitia: propter quod Augustinus, verbum illud Christi; Esto consentiens adversario tuo, dum es cum illo in via; exponit de præcepto & lege, nostris conatibus improbis obsistentibus. [Mat. 5, 25] Quod si in præceptis omnibus illa clavum tenet directionis, ad exequendum uniuscujusque officium; multo validiore gubernaculo, ad exercendum pastorale munus prout convenit, navarchum circumagit; quando præsertim oves in naturam luporum conversæ, famam lacerant, bona diripiunt, ac vitæ insidiantur pastoris. Ad ejus virtutis soliditatem Bogumili, allidebantur furiosi militaris impietatis fluctus; quos omnes, [sustinet incursus eorumdem,] tamquam immota rupes Marpesia, invicta fortitudine animi sustinuit; admonitioni Apostolicæ fideliter obtemperans: Prædica verbum; insta opportune, importune; argue, obsecra, increpa in omni patientia & doctrina. [2 Tim. 4] Erit enim tempus cum sanam doctrinam non sustinebunt, sed ad sua desideria coacervabunt sibi magistros, prurientes auribus; & a veritate quidem auditum avertent, as fabulas autem convertentur.

[49] In tam arduo exercitio patientiæ unum maxime doluit Bogumilo, quod magistri, [a Parocbis concubinariis stimulatorum.] prurientes auribus, qui in partem laboris pastoralis ab illo adsciti fuerunt, incestis deinde nuptiis irretiti, tantum abest ut annuntiarent populo scelera, illumque ira Dei ac æternis suppliciis peccato constitutis perterrefacerent; ut etiam militarem furorem in sanctum Præsulem, sacrilegas damnantem nuptias, accenderent: ut quo minus ipsi, plurimis vexationibus, injuriis, & persecutionibus implicito, vacaret in hæresim Nicolaitarum, inter Sacerdotes late serpentem, animadvertere; eo licentiosiorem vitam securius agerent cæci cæcorum duces, impiorum consiliorum contra pastorem fomenta subministrantes. Videbatur tunc jam in ea tempora Polonia devenisse, quæ prædixit Apostolus: In novissimis diebus instabunt tempora periculosa: erunt homines seipsos amantes, cupidi, elati, superbi, blasphemi, parentibus non obedientes, ingrati, scelesti; sine affectione, sine pace; criminatores, incontinentes, immites, sine benignitate; proditores, protervi, tumidi, & voluptatum amatores magis quam Dei; habentes speciem quidem pietatis, virtutem autem ejus abnegantes. [2 Tim. 3] Plus in Polonia invaluerat impietas, quam ut ei aliqua pietatis species obtendi posset. Faciebat unusquisque quod sibi liberet, nulla tergiversatione scrupulum movente, an liceret.

XXVI.

[50] Sed jam infelicem illorum temporum calamitatem, verbis Cromeri Episcopi Varmiensis, gravissimi nostratis historici, juvat retexere. Inoleverat superiorum Principum negligentia & conniventia, [Rusticorum violentem oppressionē.] pravus & barbarus mos apud Proceres & Equites Polonus, ut iter facientes, quotiescumque & ubicumque collibitum esset, agros atque prata agrestium & oppidanorum depascerent; ac non modo pabulum, sed etiam victum omnem ipsis imperarent, sive adeo ipsi effractis horreis atque cellis per vim auferrent: neque contenti quantum libuisset absumpsisse, reliquum etiam malitiose profundebant, dissipabant, & corrumpebant: jumenta e pascuis & stabulis, atque etiam juncta curribus & aratris, utenda vel potius ad cursum abutenda abducebant: eaque vel defatigata & enecta dimittebant, vel si forte placuissent retinebant & usurpabant. [itineranti nobilitatis usitatam.] Quin & Præfecti Principis idem faciebant, & Principis horrea, prædia, fiscumque facultatibus, quæ cultus divini administris, & egentibus dedicatæ erant, augebant. Hæc quamvis iniqua, injusta, crudelia & impia, quamvis acerba miseris hominibus & intolerabilia; tamen quia longa consuetudine inveteraverant, legisque vim propemodum obtinebant, & a Proceribus quibus erant utilia defendebantur, difficile erat abrogare.

[51] Coëgit nationale Concilium Lanciciæ Archiepiscopus Gnesnensis, [& ecclesiis injuriosam,] quærens remedia quibus iret obviam, tam sceleratis Militum ausibus: ad quod cum omnes Episcopi convenissent, concordibus votis & unanimi consensu sanxerunt; ut qui bona, possessiones, & quasvis facultates obitu Episcoporum defensoribus orbas, occupasset aut invasisset; qui agricolarum jumenta, currus, aut annonam vi extorquerent; qui res decedentium Sacerdotum usurparent, & pro libitu diripere, distrahere, aut in suos usus convertere auderent; tam diu anathemati subjacerent, donec omnia plene dominis suis, vel iis ad quos de jure dispositio spectabat, restituerent: quæ lex ut perenne firmitatis robur obtineret, & potentius improbis obsisteret conatibus, decreto supremi Ecclesiæ Hierarchæ Alexandri III firmata est; [Synodali lege coërcet.] & tandem a Zdislao, Bogumili secundo successore, ad executionem deducta; Casimiro Justo Principe auctoritatem & vires executioni necessarias interponente. Nunc autem usurpantes jura, fructus &c. Sedis Apostolicæ, vel aliarum Ecclesiarum, vel qui ea sequestrant absque licentia Superioris competentis, excommunicantur in Bulla Cœnæ Domini num. 17. Gerebat Principatum eo tempore in Polonia Mecislaus senex; qui oppressionibus non tantum Ecclesiasticos, sed etiam Equites, ita vexaverat; ut ei fasces imperii ademptos, ad Casimirum deferre habuerint necesse. Impotentem dominatum ipsius, ne filius quidem Otto sustinere potuit; sed in patrem arma sumpsit, atque illum principatu exuit, in partes Casimiri concedens.

CAPUT VIII.
Dimisso Episcopatu, Camaldulensium eremiticum institutum amplectitur Bogumilus.

XXVII.

[52] Neque in Italia felicior rerum status regimen Bogumili excepit, [Turbata Italia per schisma, a Friderico II inductū,] gravissimum schisma in Ecclesia fovente Friderico II, dicto Barbarossa, Ænobarbum Dlugossus vocat. Is Alexandro III, vero & indubitato Pontifici, quatuor Antipapas summa contentione opposuit; Victorem III, qui mortuus est anno Christi MCLXIV, Alexandri Pontificatus anno quinto; Paschalem III Cremensem, qui antea Guido fuit dictus, Cardinalis tituli sancti Calixti; qui cum sedisset annos quinque, mortuus est anno decimo Pontificatus Alexandri; Calixtum III, qui Joannes Monachus, fuerat Abbas Strumiensis, Episcopus Tusculanus; qui cum sedisset annos septem, mortuus est anno decimosexto Pontificatus Alexandri; Innocentium III, qui tandem vero & legitimo Pontifici Alexandro debitam obedientiam & reverentiam præstitit, Pontificatus illius anno XVII, Christi anno MCLXXVI, postquam desideratam pacem victus a Venetis Fridericus restituisset. Miserabile fuit intueri corpus Christi mysticum, summa violentia a Capite revelli per Cæsarem, ita contra obedientes summo Pontifici sævientem, ut ne fido quidem consiliario eo nomine pepercerit. Petrus tunc Vinea Campanus, obscuro natus loco, sed doctrina atque eloquentia, quantum illa ætas tulit, [propter investituræ jus ab eo prætensum,] insignis, ipsius arcanorum particeps omnium ac moderator fuit. Is per invidiam, quæ in aula & oritur & nutrimenta habet, atque virtutis perpetua est insectatrix, in suspicionem adductus, tamquam sentiret cum Pontifice Alexandro, quocum Fridericus bellum gerebat, luminibus est privatus; cujus rei impatiens, atque ob id in furorem conversus, ad sanctum Miniatum, quod oppidum est in Hetruria, sibi ipsi mortem conscivit. Nimirum Imperator uti volebat auctoritate, & consuetudine, & auctoralibus privilegiis Imperatorum, qui a Carolo Magno, (qui post [Græcos] de Regibus Francorum in peravit Romanis) jam per trecentos annos imperaverant sub LXIII Apostolicis; & dare Episcopatus & Abbatias, per annulum & virgam, consueverunt. Sic Otto Bambergensis Ecclesiæ de manu Imperatoris Episcopatum accepit, ægre consentiens, propter contentionem illam quæ erat inter Regnum & Sacerdotium, causa investituræ & erectionem Ecclesiarum; quas evacuare, sibique vendicare plus æquo nitebatur Imperialis auctoritas. Qui deinde Romam veniens ad Paschalem summum Pontificem, ad ipsius pedes pedum & annulum abjecit, veniam petens; ibique denuo ab illo investitus & confirmatus, ipso die Pentecostes consecratus est.

[53] Dederat ansam Imperatorum prætensioni maximam Leo VIII pseudopapa; [invaluerat hæresis Simoniaca] qui potentia Imperatoris culmen summi Pontificatus adeptus, ut eadem suæ ambitionis superbiam stabiliret, edictum tulerat, ut solus Imperator Pontificem deligeret & solus confirmaret: quo decreto duabus nefariis hæresibus Simonis magi & Nicolai Antiocheni viam aperuit, cum qui pretio Sedem emisset, pretio pariter Sedes distraheret. Nec mirum ex tam venenoso fonte scaturivisse originem prædictorum peccatorum; quandoquidem vitiato capite, necesse est reliquum corpus vitiari. Sic nempe quandocumque deficit religiositas Pontificum, & marcescit districtio regularis Abbatum, per illorum exempla cetera plebs mandatorum Dei pravaricatrix existit; [& concubinaria;] quamquam ante illum Adrianus Papa Romanus, cum universa Synodo tradidit Carolo Magno jus & potestatem eligendi Pontificem, & ordinandi Apostolicam Sedem, & definivit, Episcopos ab eo investituram accipere. Sed cum Ludovicus Pius, Otto Magnus, & Henricus sanctus considerarent, illud privilegium Hadriani Primi, sicut & Leonis VIII, fuisse magna temporum iniquitate & Pontificum oppressionibus extortum, propter dissensiones schismaticorum & hæreticorum, quibus Ecclesia Dei periclitabatur; illi juri & consuetudini renuntiarunt, illudque jus Clero Romano & Ecclesiasticis electoribus resignarunt: tandem autem omnem illam consuetudinem & privilegium abrogavit Hadrianus II. Alterum malum, a Simoniacorum Pastorum conniventia, ingruerat in Ecclesiam Dei, Sacerdotum incontinentia; cum cuncti fere Clerici, cum publicis uxoribus sive scortis (quæ sunt hæreticalia conjugia) suam ignominiose ducerent vitam.

[54] Cumque sic impune in orbe Christiano duæ pestes exitiales hæreseon, [iis extirpandis incumbunt Sancti Romualdus & Fo. Gualbertus.] simonia & concubinatus, grassarentur, ut religio Christiana, & præsertim in Ecclesiis Dei, turpissimis hominibus & omni scelere coopertis repleta fuerit ea tempestate; suscitavit Deus spiritum Enoch & Eliæ, ardentissimo gloriæ suæ propagandæ zelo flagrantes, S. Romualdum & S. Joannem Gualbertum ejus discipulum, Vallis-umbrosæ Abbatem, qui horum scelerem virus radicitus extirparent. Nam S. Romualdus inter ceteros, Clericos, qui per pecuniam ordinati fuerant, durissima severitate corripiebat; & eos, nisi Ordinem sponte desererent, omnino damnabiles & hæreticos asserebat. Nonnulli quoque Episcopi, qui per simoniacam hæresim sacras Sedes invaserant, ad eum causa pœnitentiæ concurrebant; qui etiam venerabili viro se committentes, & Episcopatum termino statuto deserere, & ad sanctæ conversionis se promittebant ordinem festinare. S. Joannes Gualbertus, tamquam unus de Seraphim, flamma divini amoris incomparabiliter æstuans, Petrum Florentinum Archiepiscopum, hæreseos simoniacæ per ignem convicit.

[55] Porro quamvis tunc simoniaca labes in Polonia locum non invenisset, diligenti consideratione meritorum, qui ad Episcopatus eligebantur, eam excludente, cum Prælati & Canonici, virtutum exercitiis conspicuis viris, non divitiarum opulento censu valentibus, [Poloniam puram a Simoniacis,] tam sublimes dignitates libertate suffragiorum inconcussa, conferrent; attamen alia gravissima clerum populumque scelera inquinabant; Sacerdotes quidem incestæ nuptiæ, verius sacrilegi & publici concubinatus; Milites vero extrema licentia, & vesanus quidam furor in bona Ecclesiarum grassandi. [sed concubinariis & raptoribus scatentem,] Quid faceret anxius inter inanes curas Pastor? cum nec Sacerdotes spem frugis melioris pollicerentur, & Milites a rapinis cohiberi se neque admonitionibus neque censuris ecclesiasticis paterentur; & a Sede Apostolica nullum sperari posse videret remedium? cum Summi Pontificis, quam a Cæsare sustinebat, persecutio, omnem modum improbos castigandi & scelera coërcendi adimeret, [absque spe remedii,] ut impune quisque quod collibitum esset, faceret; ipse autem Archiepiscopus gravius indies, crebris reprehensionibus & objurgationibus, odium in se accenderet; ut non modo monita salutis a sceleratis contemnerentur, sed etiam ipsa monentis auctoritas apud obstinatos & pertinaces jam esset despicatui.

[56] [deserendam sibi statuit Bogumilus,] Solicitus ergo, ut, si nollent resipiscere, saltem in sua persona Deum graviter offendendi occasionem furentibus animis subtraheret; re diu apud se agitata, virisque religiosis in consilium adhibitis communicata, exemplum gentilis sui S. Adalberti, refractarios Pragenses deserentis, sequi constituit: ac proinde ad Alexandrum III, Venetiis tunc commorantem se contulit; cui exposita Sacerdotum populique sui protervitate, [& ab Alexandro 3 impetrat absolutionem.] & supervacaneis curæ pastoralis recensitis laboribus, solutionem ab Ecclesiæ Gnesnensis vinculo demissa supplicatione poposcit, ut tranquilius suæ saluti vacaret, alienæ curis inutilibus exolutus. Cujus petitioni non difficilem præbuit assensum Alexander, compati edoctus alienæ calamitati, sua quam interea tolerabat persecutione. Venetiis rediens, perrexit in Ungariam, ubi Eremitæ Camaldulenses, a sancto Patriarcha Romualdo missi morabantur; a quibus modum vivendi eremiticum didicit: atque sic obtenta summi Pontificis licentia, secessit in eremum Dobrovensem, ubi duo rapidis vorticibus flexuosi fluvii Varta & Nyr coëuntes, omnem aditum populo mæandris tortuosis & profundis intercludunt; tamquam vocem lapsam divinitus ad Arsenium in sua vocatione audivisset; Arseni, tumultus fuge, & salvaberis.

Digreditur hic per sex integra Capita Auctor noster, ad Camaldulensis, imo totius Eremiticæ institutionis originem; ejusque initia apud Polonos, & Hungaros, martyriali sanguine, & propagatione fidei gloriosa: quæ omnia nihil attinet hic recudere, cum ex ipsius sancti Institutoris Romualdi Actis, die VII Februarii illustratis, haberi poßint. Numerum tamen Capitum, quem Auctor cœpit, continuabo in margine.

XXVIII.

[57] Sic calamitatum Ecclesiæ pertæsus, quibus remedium per id tempus adhiberi nequibat; [Gnesnensi ecclesiæ renuntians,] diligenter animo perpendens Bogumilus, quod pastoralis curæ solicitudo nihil aliud sit quam fluctuantis mentis afflictio, ubi propriis omissis commodis, alienis vacare necessarium sit; atque illud extimescens, ne se alienæ tempestatis fluctibus involutum, vis consilii expers in æternum traheret præcipitium; juxta quod de se scribit Hieronymus ad Eustochium; Scito quia nunc essem de numero damnatorum, si fuissem de numero Episcoporum; Archiepiscopatu Gnesnensi se abdicat, illumque in manus Apostolici Nuntii, quod multo ante jam maturo consilio deliberaverat, resignat, & in eremum solitudinis Dobrovensis concedit. Excelsis Principum palatiis, vile tuguriolum permutat; prosplendido & pretioso vestitu, rudem tunicam induit; pro interula, cilicium assumit; [secedit ad eremum Dobroven.] pro Magnatum & Ducum conversatione, bestiarum & ferarum societati adjungitur; caput fessum vigiliis & orationibus, pro molli culcitra vel cervicali, viridi cespite vel sacco paleis infarto reclinat. Surgit modica quiete recreatus, somno brevi, non fracto, sed expleto; [inquit Petrarcha] & interdum, pernoctantis philomelæ cantibus experrectus; pulsisque torporibus, quietis horis psallere incipiens, janitorem labiorum, ut ingressuris laudibus matutinis aperiat, devotus exposcit: & cordis sui Dominum in adjutorium vocat; nihilque viribus suis fidens, & imminentium consciusque metuensque discriminum, ut festinet obsecrat; nullis texendis fraudibus intentus; sed Dei gloriam, & Sanctorum laudes non in dies tantum sed in horas, & indefesso linguæ famulatu, & pio mentis obsequio repetens: ne quando forsan ingrato animo, divinorum munerum memoria evanescat; & sæpe interea, securi timoris ac tepidæ spei plenus, memorque præteriti, ac futuri prævidens, læto (mirum dictu!) dolore, [suavissime occupandus oratione matutina,] felicibus lacrymis abundat. Inde suspiciens cælum, ac stellas, ac illis habitantem Dominum Deum suum, tota mente suspirans; ac patriam cogitans, & de exilii sui loco ardenti tædio ad illam anhelans, admirandam rerum Conditoris majestatem veneratur, & adorat: crebrius in voces divini Psaltæ erumpens: Domine Dominus noster, quam admirabile est nomen tuum in universa terra! Quoniam elevata est magnificentia tua super cœlos.

[58] Deinde recreatas modico cibo vires, ad studium jucundæ lectionis confert, [pace reficiendus sub meridiem;] ignemque amoris divinorum beneficiorum recordatione suscitat; & conceptas illius scintillas, studiosæ voluntatis affectibus, in flammam difflat eminentem; lacrymis interim, ab æstuantis cordis incendio, vapore divini spiritus elicitis, in refrigerium vultus accensi, per genas suavi dulcedine rorantibus. Tandem actis Deo gratiis, dieique partibus ad calculum revocatis, qua virtute in singulis profecerit aut defecerit accuratius examinando, & humi membra fusus intervigilando, quæ interdiu legerat memoria repetens, multa cum animi tranquillitate venturæ lucis initium præstolatur. O eremus sanctarum mentium delectatio! o intimi sensus inexhausta dulcedo! O torrens voluptatis, [iterumque cælestibus deliciis fovendus Vesperi,] a fonte in vitam æternam saliente, dimanans! Nemo credit nisi qui sitibundus accedit, quanta ubertate domus Dei, cum suavissimo interni gustus oblectamento, tuos cultores reficis & inebrias. Una gutta tuæ refocillationis pretiosior est omni balsamo, cunctis Regum & Principum deliciis jucundior, incomparabilis totius mundi thesauris: Si dederit homo omnem substantiam domus suæ pro dilectione, quasi nihil despiciet eam. Hic hic Sponsi cælestis desideriorum implentur æstus: Ducam eam in solitudinem, & ibi loquar ad cor ejus. Hic divinis impar Sponsa deliciis, cælestes in auxilium vocat spiritus: Introduxit me, inquiens, in cellam vinariam, ordinavit in me caritatem. Fulcite me floribus, stipate me malis, quia amore langueo. Anima mea liquefacta est, ut Dilectus locutus est. Hic mutuos æterni fœderis & nunquam dissolvendarum nuptiarum Sponsus & Sponsa paciscuntur arrhabones. Sponsus offert annulum, Pone me ut signaculum super cor tuum, ut signaculum super brachium tuum: Sponsa recipit suavissime olentem a Dilecto myrrhæ fasciculum, quem olfaciens & cordi apponens, tenerrime tantum complexa pignus, lætabunda canit; Fasciculus myrrhæ Dilectus meus mihi, inter ubera mea commorabitur. Offert vicissim Sponso poma & vinum; [procul ab omni perturbatione.] Omnia poma nova & vetera, Dilecte mi, servavi tibi: dabo tibi poculum ex vino condito, & mustum malorum granatorum meorum. O amor! o voluptas! Quem talis amor ebriat, quam felix est quem satiat! quam profundus ut capiat! quid dulcis Jesus sapiat! Non importunæ ibi vanarum cogitationum muscæ, inter orandum tranquillitatem animi tendentis in Deum perturbant; non angoribus mens quassatur anxiis, ne cui de se querendi dederit occasionem; non serenitatem conscientiæ obscurat, alienæ famæ restitutionis solicitudo; non cupiditatum noxiarum pernicioso pulsatur tumultu. Composita pectoris quies, absunt jurgia, silent lites, contentiones exulant: Meum, & Tuum, pronomina bellum moventia, non audiuntur. Non invenit, cujus se præferat excellentiæ, superbia: non habet, in quem distortos vibret obtutus, invidia: non reperit opes, quibus cor apponat, avaritia: non ira furentis vindictæ suscitat incendia: non saginatum diversitate ciborum ventrem supinat acedia: non habet irritamenta voracitatis vel ebrietatis gula: desunt illecebrosæ fomenta luxuriæ: secura quies, tranquilla statio, hilaris malatia ridet inconstantes tumultuantis mundi fluctus, dulces æternæ pacis delicias cælestis Hierusalem prælibando.

CAPUT IX.
Vita Bohumili eremitica; ipsius obitus, & hunc secuta miracula.

XXIX.

[59] Magnarum & heroicarum virtutum, in hoc ad eremum secessu, S. Bogumilus specimen exhibuit, & in primis paupertatis, quæ Apostolicæ perfectionis est fundamentum: juxta Principis Apostolorum S. Petri, [Rei omnis terrenæ contemptor,] Christo constanter adhærentis, manifestationem: Ecce nos reliquimus omnia, & secuti sumus te Reliquit S. Bogumilus non spem dumtaxat habendi, sed ipsam possessionem eorum, quæ mundus suis pollicetur sectatoribus; & ad quæ obtinenda toto conatu ambitiosæ mentis anhelant, spe voluptatis æternæ conculcata, seculi præsentis amatores. [Mat. 19, 17] Renuntiavit avito splendori natalium, ut inter pauperes, quos regni cælestis heredes scripsit unigenitus Dei filius, securiore versaretur fiducia. Deseruit amplas possessiones, ut in domo Patris æterni multarum mansionum esset habitator. Egressus est de domo & cognatione paterna, ut inter cives Sanctorum & domesticos Dei, non dubius coheres censeretur. Sprevit excelsum dignitatis culmen, amicorum famulorumque numeroso stipatorum agmine posthabuit frequentiam, ut ei, qui cum esset dives nostri causa egenus factus est, quam simillimus appareret. Contempsit heroica magnanimitate opes caducas, ut se dignum in pauperibus Christo ministrum exhiberet. [paupertatemque amplexus,] Nemo enim alius est Deo dignus, quam qui opes contempsit. Ille ingentis est animi, qui divitias ridet; magnus, qui in divitiis pauper est; securior, qui caret. Bonum est facultates cum dispensatione erogare; melius est pro intentione sequendi Dominum insimul donare; & absolutum, in solitudine egere cum Christo. Sciebat sanctus vir uberes in paupertate provenire fructus; peccatorum præservationem, virtutum conservationem, cordis quietem, desiderii cælestis impletionem, divinæ dulcedinis participationem, exaltationem, cælestem hereditatem; quos omnes magna jucunditate degustauit; & nunc, beatus hereditatis æternæ possessor, copiosa mercede strenuus mundi triumphator, obtinet immensas Regni cælestis, pauperibus promissi, divitias.

[60] Quod si nihil est tam angusti animi tamque parvi, quam amare divitias; nihil honestius magnificentiusque, quam pecuniam contemnere, si non habeas; si habeas, ad munificentiam liberalitatemque conferre; vastam animi amplitudinem necesse est ut habuerit Bogumilus, cujus desiderii æstus, quidquid infra Deum esset, ne dicam extinquere, [sua omnia liberaliter dispergit in pauperes,] sed nec mitigare posset. Nimium capax & excelsus est animus, qui sola Dei voluntate contentus, fucatam & instabilem mundi totius fastidit pulchritudinem; & si generosum decet virum non habitam contemnere pecuniam, & nulla in eam ferri cupiditate; quam longe gloriosior & omni humano sublimior fastigio censendus est Bogumilus, qui habitam abjecit, dispersit, dedit pauperibus? & non modo pecuniæ, verum etiam omnium divitiarum, possessionum, civitatum, oppidorum, villarum, prædiorum, hortorum, horreorum, monilium, gemmarum, auri, argentique opulentiæ numquam cor apposuit; imo iis omnibus heroica fortitudine renuntiavit, ut nudus cum nudo diabolo, invictus athleta Christi in eremo luctaretur. Vilescebat illi amor vitæ præsentis, tanto fastidiosius, [atque ad sola æterna anhelat.] quanto ad cælestium bonorum secretas divitias mente ferebatur sublimius, & præ dulcedine amoris divini omnes præsentis seculi felicitates amarescebant. Nihil sapiebat illi, nisi legis Dominicæ meditatione conditum; nihil virum Dei oblectabat, nisi quod ab oblectamentis sensuum carnem abstraheret; ut animi facultatibus in crucis obsequium subactis, & in servitutem Crucifixi redactis sensibus, non injuria usurpare videri posset illud Apostolicum elogium: Vivo ego, jam non ego; vivit vero in me Christus: ita enim omnes sensus rationis imperio subjecerat, & ad exemplar Crucifixi mancipaverat, ut iis nonnisi ad ipsius servitutem uteretur.

Hinc porro describitur Bogumilus tentationes ingentes superare, spe ac fide subnixus, nec minori constantia, & Romualdinam abstinentiam in solitudine imitari; ubi, particularis historiæ defectu, ad locos communes diffunditur Auctor, huic operi minime opportunas. Igitur alia quatuor Capita transilio, ad finem properans.

XXX.

[61] [Nihilominus Dobrovensi Parocho promptus subservit,] Quamvis autem nuntium Archiepiscopali dignitati & solicitudini prorsus remisisset; non tamen curam salutis proximorum penitus abjecit, reputans animo, præcipui amoris in Deum tesseram dilectione proximi æstimari; ac proinde Petrum prius a Christo de amore sui examinatum, quam ei oves pascendas commisisset. Etenim quisquis virtutibus pollens, gregem Dei renuit pascere, summum Pastorem convincitur non amare. Equidem fuit jam alius populi Dobrovensis pastor, quem Bogumilus, postquam culmen Archiepiscopatus adiisset, instituerat; ut Sacramentorum administrationi aliisque Parochialibus officiis incumbens, fructus Curioni fundatione adscriptos perciperet; tamen si qua in re illius opera uti vellet Parochus, eam impendere humilis Eremita minime recusabat. Prædicationi Verbi Dei de licentia ipsius eo ferventius institit, quo dulciores immissionum cælestium voluptates, in eremo fuisset expertus; & mente secularibus expedita negotiis, supremorum bonorum considerationi liberius intenderet. Prodibat ex eremo tamquam Joannes ipse, vitæ anachoreticæ severitate metuendus magister; pallebat os confectum jejuniis; [velut Baptisia prodiens ex eremo,] emaciatus diuturnis vigiliis pendebat vultus; frons cute contracta caperatos lirabat sulcos; dejecta supercilia in terram vergebant; oculi, tamquam e profundioribus prominentes cavernis, ora vultusque intuentium obliquo splendore feriebant; intonsum caput & mentum, rigore pilorum horrebat; ipsa vultus exuccique oris compositio in viro Dei, pœnitentiam populo annuntiabat: quem tanta spiritus vehementia & vocis contentione a vitiis deterrebat, ut plurimi auditorum in lacrymas resoluti, seriam emendationem vitæ proponentes, ab ejus concione reverterentur …

XXXI.

[62] Ita cum in asperioribus exercitationibus eremitarum, & austeriore disciplinæ Romualdimæ observantia, per annos duodecim, [Post annos 12 ita actos.] postquam Archiepiscopatum Gnesnensem abdicavit, vitam traduxisset, & finem jam illius imminere levi febricula tentatus cognovisset; vocatis sociis, qui in ejusdem solitudinis vicinis habitabant tuguriolis, pauca de cælestium bonorum divitiis, brevi labore ac patientia comparandis præfatus, ac eos ad constantiam in studiis & occupationibus vitæ solitariæ adhortatus; ad extremum se agonem oratione ac crebris suspiciis disponebat; rite Sacramentis munitus; Beatissimæ Mariæ Virgini Deiparæ, in cujus venerationem propensiore semper voluntate ferebatur, sanctis Adalberto & Stanislao, nec non quinque Martyribus Eremitis, finem vitæ suæ religiose commendando. Quo jam instante, vidit gloriosam Dei genitricem Mariam, frequenti Angelorum cœtu stipatam, cum puero Jesu inter manus matris hærente, ad præmia se regni cælestis invitantem. [moritur feliciter anno 1182:] Atque sic in his verbis: Jesu, Fili Dei & Virginis Mariæ, esto susceptor animæ meæ præsentem vitam cum æterna commutavit. Cujus anima, in speciæ columbæ candidæ, visa est in cælum penetrasse IV nonas Junii, anno Christi millesimo centesimo octogesimo secundo.

[63] [in Dobrovensi ecclesia sepultus,] Extremum sepulturæ honorem accepit in ecclesia Dobrovensi sanctissimæ Trinitatis, in qua vivens, ante & post Archiepiscopatum Gnesnensem, laboraverat: cujus viri sanctitatem plurimis Deus miraculis honorare dignatus est. Nam statim ab ejus obitu, secreto quodam divini spiritus impulsu, ad visitandum illius sepulcrum, maxima populi multitudo, ope ipsius ac meritis, in variis necessitatibus, calamitatibus, angustiis, variisque morbis, auxilium & solatium a Deo perceptura confluxit. Qui concursus hominum, in tanta frequentia solet continuari usque ad præsens, pro decima Junii; ut gravissimorum Senatorum testimonio, qui præsentem turbam conspexerunt, ad octo millia personarum, decem quandoque, numerum pervenisse censeretur. Ex quibus plurimi narrabant, nunquam se, sine aliquo solatio & mentis refocillatione, a sepulcro Sancti recessisse. Cum autem sepulturæ locus indies pluribus claresceret miraculis, Fulcro Archiepiscopus Gnesnensis, [sub Alexandro 4 elevatur;] successor ab eo quintus, qui temporibus Alexandri IV vixit, ossa illius levavit; & ad partem ecclesiæ meridionalem altiore sepulcro condidit, sculpta imagine Pontificis cum Episcopalibus insignibus superaddita. Præter votivas tabellas, cerea donaria, & fulcra claudorum, in utroque templi pariete suspensa; plurimam pecuniam ad tumbam Sancti offerebat populus, quæ trifariam quotannis solebat distribui ordinatione Archiepiscoporum. Pars una in sustentationem Parochi aliorumque ministrorum Ecclesiæ cedebat; altera, pro fabrica ecclesiæ collegiatæ Uniejoviensis, in cujus Archidiaconatu sita est parochialis Dobrovensis, convertebatur; tertia, pro templo in honorem Sancti exædificando reservabatur. Cera, postquam usui ecclesiæ per annum suffecisset, [& magno concursu visitatur 10 unii.] reliqua vendebatur, & cumulo pecuniæ reservatæ aggregabatur. Plurima Deus ad locum ejus sepulturæ, ad laudem & gloriam nominis sui, honorem Sancti, & utilitatem consolationemque populorum, ad opem ipsius implorandam confluentium, miracula solet operari; quorum hic unum, & alterum venit retexendum.

[64] Jusserat Vincentius Cotus Archiepiscopus Gnesnensis, S. R. Ecclesiæ Cardinalis, & una cum Collegio Metropolitano Prælatorum & Canonicorum sanxerat, [Anno 1403 colliguntur miracula,] anno Domini millesimo quadringentesimo tertio, ut venerabilis Dominus Albertus Parochus in Turek, diligenter & fideliter signa, quæ per merita S. Bogumili fiebant, conscriberet & in protocolla reponeret. Sed liber hic, in quo fuerunt descripta, incendio interiit; ut ex gravissimis illustrium virorum magnisque in Republica officiis præfectorum relationibus, officiose juramento confirmatis, evidenter constat. Unus pro multis oculatus sufficiat, Illustris & Magnificus Dominus Sebastianus Glembocki, Thesaurarius Brestensis, annorum sexaginta quatuor juratus, non processatus, non excommunicatus, hereditariorum bonorum centum millium florenorum Polonicalium possessor, confessus & sacra Eucharistia refectus, in Ecclesia Collegiata Crusficiensi, profesto B. M. Virginis purificatæ ita deposuit, interrogatus ad requisitionem Fiscalis Curiæ Mathiæ Lubienski Archiep. Gnesnensis, qui, cum singulari propensione Sancto addictus esset, [sed liber incendio periit;] cujus ossa in urnam stanneam deposuit; maximaque diligentia conquisivit librum, volens eum typis orbi Christiano propalare; magna enim & plurima ibi fuisse descripta inaudierat. Plurima, inquit, miracula a sancto Bogumilo facta scio; nam habui librum descriptorum diligenter, a ducentis & ultra annis: qui cum incendio palatii mei, in villa Glembokie periit; in quo recordor quod plusquam ducenti claudi, sanitatem receperunt, per intercessionem ipsius; & fulcra sua quibus innitebantur, in signum gratitudinis & præstiti beneficii, ibidem reliquerunt. Recordor & cæcos visum recepisse, & mortuos resuscitatos; quem librum, ab antecessoribus mihi donatum, etiam ceteris legendum præbebam.

[65] Et Perillustris ac Reverendissimus Dominus Alexander Glembocki, Archidiaconus Gnesnen. Decanus Posnaniensis, Cracoviensis, & Plocensis, Canonicus, S. R. M. Secretarius, annorum sexaginta septem, juratus, non excommunicatus &c. recognovit, quod cum esset Commissarius, ab Illustrissimo olim Laurentio Gembicke Archiepiscopo Gnesnensi, una cum Illustri Domino Joanne Crzeciewski Archidiacono Lanciciensi, Canonico Gnesnensi, ad examen miraculorum Sancti deputatus, per juratorias senum depositiones intellexerit, præcipue vero ex Fausto Suski filio Stanislai, qui jam centum triginta annos habebat; & ab alio Brictio Fastek, qui jam vigesimum quintum super centesimum annum agebat, (uterque natus in Dobrovensi pago) innumerabilia miracula, ad sepulcrum S. Bogumili fieri continue: plurimis infirmis, [& plurima anathemata per incuriam Parocherum.] per intercessionem illius, sanitatem restitutam. Unde claudi, in signum recuperati gressus, plurima fulcra quibus innitebantur, reliquerant: quæ postea per Parochos, uti impedimenta ecclesiæ, combusta fuerunt in præsentia ipsorum. Alia plurima signa ex cera, uti oculi, capita, pedes, & alia membra, a piis fidelibus relinquuntur. Quoniam igitur antiquorum miraculorum memoria interiit, vel Parochorum incuria, vel temporum iniquitate. maxime hostium variorum incursibus; ut pote Crucigerorum, qui per annos fere ducentos, majorem Poloniam populati, oppida & pagos crebris incendiis miserrime afflixerunt; & Tartarorum, qui universam Poloniam ferro ignique atrociter vastarunt; unum alterumve sufficiet attulisse.

[66] Refert unum Martinus Baronius, Clericus Jaroslaviensis Polonus, [Unum tertio recusum memoratur,] in libro quem de vitis Sanctorum Polonorum octo Martyrum Eremitarum Ordinis sancti Romualdi Camaldulensium scripsit, & auctoritate Illustrissimi Domini Bernardi Maciejowski; Sanctæ Romanæ Ecclesiæ Cardinalis, Archiepiscopi Gnesnensis edidit, primum Romæ anno Domini MDCII, a Fratre Joanne Maria Vercellensi, Magistro sacri Palatii, visum & approbatum; deinde Cracoviæ anno Domini MDCIV, ab Illustrissimo Domino Claudio Rangonio, Comite, Sedis Apostolicæ Pauli V Legato, Episcopo Regii & Principe, ad Serenissimum Sigismundum Tertium Regem Polonie, suo robore confirmatum; ac tandem anno Domini MDCVILI, per Reverendum Dominum Andream Schoneum Theologiæ & utriusque Juris Doctorem, [de equo post detractam pellem resuscitaro] pro tunc Universitatis Cracoviensis generalis studii Rectorem, ut in lucem ederetur admissum, impressit Cracoviæ Basilius Skalski, anno Domini MDCX. Quodam tempore, pius erga sanctum Bogumilum vir, Stanislaus Vach, civis Colensis, currum panno nimis oneratum, sex trahentibus equis, ducebat. Dumque prope villam Dobrowo, ubi corpus sancti Archiepiscopi quiescit, pergeret; unus equorum pressus onere occubuit; cui postquam illico fecit detrahi corium, muneris loco illud ecclesiæ Dobrovensis Sacerdotibus obtulit, [circa anno 1396.] petens ut sanitatem reliquorum sancto Bogumilo commendarent; ipse interim flexis ad sepulcrum ejus genibus, Dei protectionem in cœpto itinere per merita sancti Præsulis diligenter implorabat. Dum finita oratione digreditur ab ecclesia, equus ille (mirum dictu!) ad fores templi adstitit hinniens; quem dominus, actis Deo pro tanto beneficio gratiis, lætus recepit; junxit currui; viam feliciter prosecutus est; mirabilia Dei opera, meritis sancti Bogumili sibi præstita, omnibus per omnem viam prædicans. Sacerdotes, ut tanti miraculi perennaret memoria, pellem sibi donatam foribus ecclesiæ affigi curarunt, anno Domini millesimo trecentesimo nonagesimo sexto.

[67] Atque hæc prodigiosa equi suscitatio, & increbrescentia ope Sancti miracula, [Ideo nova Sancto ecclesia struitur,] quæ diligenter connotari jussit, movit Archiepiscopum Gnesnensem, postulante præsertim Metropolitano Senatu, Vincentium Cotum S. R. E. Cardinalem, ut Bogumilum pronuntiaret Sanctum; & in ejus honorem ecclesiam de latere cocto ædificandam, de oblationibus ad ipsius tumbam fieri solitis, cum omnium Prælatorum & Canonicorum unanimi assensu, decreverit. Vidi ego, sepulchrum Sancti visitans anno Domini MDCXLIV, corium hoc, nucerini coloris, foribus ecclesiæ affixum; quod populus, equos & alia jumenta patrocinio S. Bogumili commendans, scindere usitatum habebat, animantibus in medelam propinans. Nulla jam ad præsens corii cernuntur vestigia, in medicinam jumentorum distracti. Durat hactenus vicinorum populorum ea devotio, ut quoties ad visitandum sepulcrum Sancti conveniant, toties equos & boves circa ecclesiam ducant, precibus Sancti a contagione pestilenti & morbis aliis servatum iri suas animantes confisi. [pro veteri per annos 478 ter a flammis servata.] Per annos CCCCLXXVIII pagus Dobrowo in favillam & cineres trina vice conversus, nullum periculum ecclesiæ sanctissimæ Trinitatis, a viro Dei de plancis abiegnis extructæ, flammis undique coopertus, attulit; ut nullum adustionis vel fumi vicinos parietes denigrantis appareat vestigium; quod eo mirabilius evenit, quo propinquiores rusticanæ casæ, in templum in medio pagi situm, undequaque incendiorum fomenta jactarent.

ANALECTA D. P.

Bogumilus, ex Archiepiscopo Gnesnensi, Eremita Camaldulensis, Unietoviæ in Polonia (B.)

AUCTORE D. P.

§. I. Diplomata seculi 12 & 13, titulos Archiepiscopi & Beati stabilientia.

[68] Idem Damalevicius, a quo editam novißime Vitam hactenus dedimus, ejusdem compendium ac veluti rudimentum præmissurus, inter Vitas Archiepiscoporum Gnesnensium, sic præfatur; Ne temere videar obstrepere antiquitati, & ab accuratis veterum monumentorum scrutatoribus prætermissum Bogumilum, [Ex antiqui chartis anni 1153] in ordinem Archiepiscoporum Gnesnensium importune inferre; duorum monasteriorum Ordinis Cisterciensis in Polonia celebrium, Suleioviensis & Vangrovecensis, diplomata visum est præmittere. Suleioviensis chartæ ex originaria scriptura, fide publica in Curia Illustriss. Primatis recognita, tenor ad rem nostram potißimum facit, tum quia Beati titulum, Bogumilo adscriptum intra primos XL ab obitu annos, luculenter probat, [probatur Bogumilus fuisse Gnesnensis Archiepiscop.] & fundationem Dobrowensem concernit; tum quia probat, illius fratrem Boguphalum (quod & traditio Coronoviensis monasterii approbat) Monachum fuisse. Vangrovicenses litteræ, a Joanne sanctæ Ecclesiæ Gnesnensis Venerabili Archipræsule signatæ, sub privilegiali cautione, anno MCLIII, Boleslao, Miescone, Henrico fratribus germanis in Polonia principantibus, solam hanc clausulam historiæ præsenti præstant, utilem ad intelligendum, quomodo in Vita num. 47 Boleslaus Crispus vocetur Poloniæ Princeps, & quomodo num. 15 dicatur, quod Principatum in Polonia, gerebat Miecislaus senior, sive Mieczo.

[69] Nam uti tradit Mathias a Michovia, in Chronico lib. 3 cap. 15, Boleslao Crivoustro quinque fuere filii: Vladislaus, cui, [idque corregnantibus 3 filiis Boleslai Crivousti,] ut primogenito atque supremo inter fratres, cum Cracoviensi, Cuiaviensi, Simdiensi, & Lanciciensi Palatinatibus, cesserunt Silesia & Pomerania: Boleslaus Crispus, cui pater Mazoviam, Dorbizinium, Cuiaviam, & Culmam attribuit: Miecisclaus, a morum maturitate dictus Senex, qui Gnesnam, Posnaniam, & Calißium obtinuit, ex testamento: Henricus, Sendomiriensis & Lubsinensis districtuum Dominus: ac denique Casimirus puer, cui ex patris moribundi prophetia plus ceteris obtigit, facto tandem Monarchæ Poloniæ. In isto autem diplomate tacetur Vladislaus; quia fratrum suorum posseßiones appetens, propriis exui & excommunicari meruit, [& eorum fratre Vladislao exulante] compulsusque est fugere in Alemanniam, prius quam diploma istud scriberetur. Cum autem Bogumilus dignitate cesserit anno MCLXXII, dominantibus adhuc Boleslao Crispo & Miecislao, quorum primus usque ad annum MCLXXIII pervenit, posterior usque ad MCLXXXVIII, juniori fratri Casimiro cedere Ducatum coactus; [cessisse vero regnantibus adhuc duobus, anno 1172] constat vehementer errasse Martinum Baronium, quando causam abdicandæ dignitatis, contulit in odium Premislai II, Principis Posnaniensis & Majoris Poloniæ, qui Lucardim, pudicam consortem suam, eo quod nullam ex ea prolem susceperat, necari jussit. Hic enim, prædicti Miecislai ex filio Premislao nepos, non nisi an. MCCLVII mortuo patri in Posnaniensem & Gnesnensem Principatum succeßit; & uxorem Luchardim, [non propter uxoricidiū Premislai patratum an. 1283:] anno MCCLXXIII ductam, jugulari a suis pedissequis jußit anno MCCLXXXIII; ut plus quam integro seculo Baronius exerraverit, tam longe dißita inter se connectens.

[70] Verior ergo discessus causa a Damalevicio proditur: [secessit autem ad insulā Unieovia 15 leucis dissitam,] qui idem in serie Archiepiscoporum prælaudata, secessus ipsius locum vocat eremum, Dobrovensi pago vicinam, in ditione bonorum Archiepiscopi, tractus Unieoviensis (quindecim milliaribus Polonicis Gnesna distare Baronius asserit) ubi monstratur hactenus opaca insula, inter altas quercus flumine Vartha circumflua, in quam asperioribus vacaturus exercitiis secedere usitatum habuit Sanctus; unde zelosus Divi Joannis imitator, ferventior ad prædicandum Dei verbum populo, ad sacra in pagum Dobrovensem adventanti, prodibat: qui locus nunc est ob memoriam Beati, imagine Christi patientis, mandato Illustrissimi Matthiæ Lubienski (cui sub an. MDCXLI ordinato Archiepiscopo Seriem suam Damalevicius dedicat) signatus est.

[71] [Vladislaus Poloniæ Dux anno 1232] His præmißis, venio ad promissam initio Sulejoviensis cœnobii chartam, Beatitatis antiquum titulum Bogumilo datum ab anno MCCXXXII comprobaturam, quæ talis est. In nomine Domini. Amē. Ego Vladislaus, Dei gratia Dux Poloniæ, incliti olim Ducis Odonis filius, notum esse volo universis Christi fidelibus, præsentibus & futuris, quod piæ memoriæ B. Bogumilus, quondam Archiepiscopus Gnesnensis, ecclesiam suam & Ecclesiæ Gnesnensis in Dobrowo, cum possessionibus & hereditatibus ad eam pertinentibus, [attestatur donationi factæ a B. Bogumilo] videlicet ipsam villam Dobrowo, Lessno, Rzuchowo, Zadowo, & Kakwzowo, cum saltuariis & piscationibus, & cum decimis ipsarum possesionum, scilicet, Chelm, Krokowo, Dambe, Ostrowo, Komorowo, Karszewo, Zakrzewo, Bissecre, Slaventino, Grobowo; item Janissewo, Kolnica, Choternino & Weglowa, contulit & dedit, ob honorem Dei beatissimæque Mariæ semper Virginis, Ordini Cisterciensi, cum usu fructu, plene, libere, in perpetuum possidendam; & ad manus Fratris Boguphali Monachi consignavit, pro voluntate generalis Capituli ejusdem Ordinis disponendam; & quod idem Capitulum, post mortem Fratris Boguphali, [post mortem fratris Boguphali] Monachi de Lechna præfati, eamdem ecclesiam cum pertinentiis suis omnibus prædictis, Religioso Domino Patri Christiano, Episcopo Prussiæ, Monacho Cisterciensis Ordinis, ad tempus vitæ suæ contulit, tenendam & possidendam, pro subventione terræ suæ.

[72] Hic est ille Christianus, qui anno MCCX cum Sociis Missus ad Euangelium Prussiæ prædicandum, [Christiano Cisterciensi, Prussiæ Episcopo,] ab Innocentio Papa III, & circa annum MCCXXII; postquam Conradus Masoviæ Dux Culmensem & Lubaviensem tractum, Poloniæ viciniores Pruthenorum provincias, in suam potestatem redegisset; Prussiæ Episcopus fuit constitutus, auctoritate Honorii III Sede constituta Culmæ ac deinde Lubaviæ; unde alterutro nomine appellati postea Episcopi sunt, quia antea simpliciter dicebantur Episcopi Prussiæ. Scimus autem, ex querela Gregorii IX, ab infidelibus, metu Teutonicorum Equitum suscipiendi baptismi desiderium simulantibus, circa annum MCCXXXIII evocatum fraudulenter fuisse Christianum; cessante autem metu, obtruncatis sociis datum in vincula, liberatum tamen, egregie istic fructificasse, Cruce contra illos prædicata. Refertur autem in Kalendario Cisterciensi, sub nota anni 1617 Divione impresso, ad IV Decembris cum titulo Apostoli Lubaviæ, & a Chalemoto cum titulo Beati, Manriquez vero in Annalibus absolute Sanctum vocat, sed annum vel diem mortis non notat.

[73] Pergit porro in diplomate suo Dux: Idem autem Pater, [qui illam transtulerit in jus Abbatis Suleioviensis:] Domnus Christianus Episcopus, postmodum coram me in Posnania consistens, & in præsentia Venerabilis Patris Domni Fulconis Archiepiscopi Gnesnensis, cum instrumento mandati memorati Capituli Generalis, præfatam ecclesiam de Dobrowo, cum omnibus attinentiis prælibatis, Abbati Wilhelmo de Suleiow & ejus Conventui, post suam vitam consignavit & tradidit. pleno jure tenendā, ac pro voluntate Capituli Generalis possidendam. Ad istius facti testimonium & robur æternum, presentem paginam conscribi jussi, meoque jussu & sigillis Dominorum prædictorum, Fulconis Archiepiscopi Gnesnensis & Christiani Episcopi Prussiæ communiri. Acta sunt hæc anno Domini MCCXXXIII, Indictione quinta, in festo beatorum Apostolorum Petri & Pauli: præsentibus probis viris & Dominis, Baldevino Gnesnensis & Alberto Lanciciensi Decanis, Magistro Andrea de Cracovia, & Stephano Cancellario meo; item Jarosio Posnaniensi, Petrone Sandicensi, & Vincentio de Zbaussin Castellanis, Nemera Pincerna meo, Vislao Vexillisero, Laurentio Venatore, & aliis multis.

[74] Ego etiam intuitu miserationis divinæ, omnes libertates a prædecessoribus meis, [& Dobrovensis ecclesiæ privilegia] solennis memoriæ Ducibus Poloniæ, Miescone avo meo, Vladislao patruo meo, ac Odone patre meo, sæpedictæ ecclesiæ de Doborow, possessionibus & incolis earum cujuscumque conditionis collatas, renovo & confirmo. Videlicet quod jus plenum piscationis & [venationis] castorum, habent in fluminibus Warta & Nyr, intra terminos possessionis suæ: nec aliquod vectigal ducunt, nec aliquam solutionem solvunt mihi, vel meis Castellanis & Officialibus, nec coram ipsis citantur, sed ad meam præsentiam tantum, per litteram meo annulo signatam: nec caput mihi aut meis solvunt, [Cisterciensibus confirmat anno 1232.] nec septuaginta; neque Gastra, neque pontes ædificant vel emendant, nec ad expeditiones vadunt; sed per omnia ecclesiæ de Dobrowo & Fratribus possessoribus ejus legitimis, quiete deserviunt in æternum. Hos autem Fratres in protectionem meam suscipio, ac meis successoribus, in spe retributionis divinæ, semper protegendos committo: & quicumque eos molestare præsumpserit, a Deo & sancta ejus genitrice Virgine Maria, & omnibus Sancti sit anathema maranatha. Amen.

§. II. Elevatio corporis seculo 13, & cultus successive continuatus.

[75] Ex diplomatis præmißis colligimus, non solum ecclesiam Dobrowensem, [Fulco Archiepiscop.] una cum sepulcro B. Bogumili venisse in posseßionem Abbatiæ Sulejowensis; sed etiam quanta tum ipse contulerit, tum Duces Poloniæ ipsius intuitu prædictæ ecclesiæ: quæ, uti Damalevicius loco præcitato notat, ex tunc celebris est hominum frequentatione ac veneratione, maxime Colocensium oppidanorum, vicinorumque accolarum: qui precibus ac benedictione hujus Divi, pisces & cancros loco illi abundare, & ceteris alibi acquisitis sapore anteire dictitant. Ipse autem Fulco præmemoratus, ab anno MCCXXX, usque ad LVIII, Archiepiscopalem Sedem tenuit; interimque, [elevat ossæ S. Bogumili] sicut in Vita dicitur num. 63, ossa Sancti levavit, & ad partem ecclesiæ meridionalem altiore sepulcro condidit. Quod porro de frequentibus ad eumdem tumulum oblationibus constitutum ibidem indicatur anno MCCCCXLIII; id clarius intelligetur ex sequenti Capitulari Actu, qui ab eodem Damalevicio, post primam & ante secundam Vitam, tali tenore exhibetur.

[76] Reverendissimus in Christo Pater & Dominus Vincentius Arhiepiscopus, [ad cujus monumentum facta oblationes anno 1443 jubentur impendi] cum præfatis Dominis de Capitulo Gnesnen. superius, habitis tractatibus multis inter se super offertorio Dobrowo, talem ordinationem fecerunt. Ut Plebanus recipiat offertorium in toto de altariis, & alias oblationes. Quantum autem de offertorio quod offertur ad tumbam S. Bogumili, ibibem in Dobrowo, præfatus Dominus Præpositus cum supradictis Dominis vult, & ita ordinat, quod medietas dicti offertorii quod offertur ad tumbam, fiat ad murum; ad quam medietatem recipiendam & conservandam constituit honorabilem Albertum Plebanum in Turek. [partim ad sustentationem Plebaui & Vicariorum,] Medietatem autem residuam dicti offertorii de eadem tumba S. Bogumili, Plebanus Dominus Ostha, & successores sui recipiat, pro suis usibus, & pro sustentatione ministrorum ecclesiæ convertat. Cera vero, quæoffertur ibidem in ecclesia Dobrowo, pro divini cultus administratione [recipiatur] per Plebanum & Vicarios: de eadem cera præfatus Dominus Albertus Plebanus in Turek teneatur retinere ceram, pro luminibus ad Divina celebranda quantum sufficeret decenter. Residuam vero ceram si extat, seu extabit, ipse Dominus Albertus tenebitur vendere: & pecuniam cum aliis pecuniis quas accipiet, videlicet medietatem de tumba, fideliter conservabit, & congregabit, & congregata Domino prosperante, incipiet murare ecclesiam in Dobrowo, de consilio Dominorum prædictorū. Signa autem quæ fiunt ad meritum ejusdem Sancti, idem Dominus Plebanus in Turek fideliter & diligenter conscribat, & ad sua protocolla reponat. [partim ad murum ecclesiæ construendum.] Actum in Generali Capitulo, post Festum S. Adalberti, penultima mensis Aprilis die Mercurii, anno Domini MCCCCXLIII, præsentibus Dominis P. de Grandi Præposito, Joanne Decano, Joanne Archidiacono, Joanne Cantore, Andrea Scholastico, Joanne Forman Custode, Joanne Cancellario Jaroslaw, Joanne de Rudzica, N. Glebocki, Mathia Drya, Andrea Jaczkowski, Lascario, Stanislao Bielauski, Joanue de Brizestowo, Lutkone, Joanne Falonis, Magistro Thoma Strzampinski, Nicolao Niewiess; Jacobo de Dambno, & Jarando, Prælatis, & Canonicis, ad sonum magnæ campanæ congregatis.

[77] Hanc deinde Ordinationem, inquit in serie Archiepiscoporum Damalevicius, successor Vincentii Joannes Sprowski, [Indidem anno 1462 pars decerpitur.] consentiente Capitulo anno Domini MCCCCLXII ita immutavit, ut LX marcæ pro fabrica ecclesiæ Gnesnensis, XXX pro ecclesia in Uniejowo per ignem absumpta, & residuæ XX pro structura ecclesiæ in Dobrowo converterentur. Porro Vincentius de Seve I. U. D. vigilantißimus Ecclesiæ Gnesnensis Archidiaconus, in visitatione ecclesiæ Dobrovensis, [ad alios usus pios,] anno Christi MDCVIII peracta, sic scripsit: Reliquiæ S. Bogumili, qui in dicta ecclesia quondam sepultus fuit & pro Sancto habetur, servantur in sacrario ejusdem ecclesiæ, in quodam scriniolo. Ex sepulcro autem dicti Sancti, tempore Jacobi Uchanski Archiepiscopi (sedit is ab anno MDLXII ad MDLXXXI) quædam fuerunt accepta, [Anno 1581 spoliatur sepulcrum,] ut annulus Pontificalis, cum pretioso sapphiro, tabula aurea cum certa inscriptione, & alia, quæ supradictus D. Archiepiscopus, accepit & ecclesiæ non restituit. Nec mirum, ut pote qui non solum parvam ad eliminandas hæreses curam geßisse; sed ex assidua cum hæreticis conversatione tam multum fuliginis contraxisse dicitur, [ab Archiepiscopo fere hæretico.] ut adhuc Vladislaviensis Episcopus, meruerita a Paulo IV anathemate percelli; & jam Gnesensis Archiepiscopus, frequenter religionis controversias cum eis tractabat, non adhibitis Doctoribus earum peritis: facilis in hæreticorum argumentis admittendis, nec satis paratus ad reddendam rationem de ea, quæ in nobis est, spe: contra quem etiam Canonici sui necesse habuerunt appellare Apostolicam Sedem, eo quod Villam Konari, nepoti suo Paulo Uchanki ad multos annos locare proposuerat.

[78] Sub tali capite, necesse est membra multum elanguisse in cultu religionis, [Manet nihilominus cultus apud Catholicos,] etiam ejus qua ferebantur erga sanctum suum Archiepiscopum: perseverabat tamen ille inter firmiores Catholicos, apud quos hujusmodi Orationem in usu fuisse, videtur indicare Martinus Baronius, Vitam cum ea claudens hac forma: Deus qui B. Bogumilum, Confessorem atque Pontificem tuum, æternæ beatitudinis præmio sublimasti; concede propitius, ut cujus merita veneramur in terris, intercessionis ejus auxilio, [cum propriis de Sancto Orationibus.] apud tuam misericordiam muniamur in cælis. Damalevicius autem, post primam & ante secundam Vitam, infrascriptas Orationes, ut in Missa dici consuetas proponit: I. Exaudi quæsumus, Domine, populum tuum, tota mente tibi subjectum, & beati Confessoris tui, atque Pontificis Theophili supplicatione custodi, ut, corde & corpore protectus, quaæ pie credit, juste petita accipiat. Per Dominum nostrum &c. II. Suscipe Domine preces & munera, quæ ut tuo digna sint conspectui, sancti Confessoris tui atque Pontificis Theophili precibus adjuvemur. Per Dominum &c. III. Præsta quæsumus, omnipotens Deus, ut de perceptis muneribus gratias exhibentes, beato Confessore tuo atque Pontifice Theophilo intercedente, beneficia potiora sumamus. Per Dominum &c.

§. III. Instauratus hoc seculo XVII cultus, Vita edita, corpus translatum.

[79] Renascente seculo, & defuncto Iacobi successore Stanislao Karnkowski; [Seculo 17 ineunte cœpta restaurari religio loci,] suffecti eidem, anno MDCIII Bernardus Maciejowski, & anno MDCIV Ioannes Barnowski, hic quatuor, iste unius solum anni Pontifex, vel brevitate temporis, vel potiori (ut Stanislaus) restaurandæ tota Polonia rei Catholicæ cura impediti, parum admodum agere pro Dobrowensi parochia & Bogumili honore potuerunt. Quid successores electi, anno MDCVII Albertus Baronowski, & anno MDCXV Laurentius Gemlichi moliri cœperint, legimus in præfatione Damalevicii. Illius ab anno MDCXXIV ad XLI successores tres, ut multa recte, nihil tamen pro S. Bogumilo egisse sciuntur, donec Cathedram inscendit Matthias Lubienski. Hic, ut testatur Damalevicius in Bogumilo. Ossa beati Archipræsulis, stanneo scriniolo imposuit; & publicæ venerationi solenniter, in maximo populi concursu, exposuit, [ossa transferuntur sub annum 1646,] sub annum (ut nobis Calißio scribitur) MDCXLVI; cumque sua prælo dabat prælaudatus scriptor Seriei Archiepiscopalis, diligenter laborabat, inferri nomen ejus Catalogo Sanctorum, sacro Collegio Sedis Metropolitantæ pios conatus ipsius alacriter promovente, & negotium commendante, ei cui Vitam dedicatam postea diximus, per hujusmodi mandatum.

[80] [& Capitulum Gnesn. committit Domino Fudicki,] Nos Prælati & Canonici Almæ Ecclesiæ Metropolitanæ Gnesnensis, Perillustri & admodum Reverendo Domino Matthæo Joanni Judicki, I. V. D. Archidiacono Pomezaniæ, in Ecclesia Vladislaviensi, Protonotario Apostolico, salutem cum Dei benedictione.

A trecentis annis & ultra; maximopere desideratum fuit a Prælatis, Canonicis, totoque Venerabili Capitulo Almæ Metropolitanæ Gnesnensis Ecclesiæ, Antecessoribus & Fratribus nostris desideratissimis, prout ex Actis Capitularibus constat, ut sancto Dei viro Bogumilo, ex Decano in Archiepiscopum Gnesnensem electo, propter ipsius vitæ innocentiam, modestiam, & alias innumeras virtutes, ab universa Ecclesia Catholica decernantur honores; & Nobis sæpius in Capitulis generalibus super hac materia deliberantibus, præcipue cordi fuit; ut causa Beatificationis & Canonizationis ejusdem servi Dei promoveatur, & ad debitum finem, divino aspirante auxilio, perducatur. [ut, præmissis præmittendis,] Cumque coram Illustrissimo Principe & Reverendiss. Domino Archiepiscopo Gnesnensi, loci Ordinario nostro, antequam ad ulteriora in dicta causa procedi possit, debeat adimpleri forma Decretorum sacræ & generalis Congregationis sancti Officii, in materia cultus & venerationis, ac super eorum observatione fieri processus, & pronuntiari per eumdem Ordinarium fuisse paritum dictis Decretis; quibus peractis, juxta formam eorumdem Decretorum & sacrorum Canonum ac sacri Concilii Tridentini, procedi poterit ad ulteriora, in conficiendis processibus super virtutibus, sanctitate, & miraculis, ad effectum illos transmittendi ad sacram Rituum Congregationem. Ideo confisi de tua prudentia, diligentia, & experientia, tenore præsentium, auctoritate nostra plenaria, te constituimus Procuratorem generalem & specialem in dicta causa, [curet formari Processus,] ita ut generalitas specialitati non deroget, nec e contra, ad comparendum in judicio & extra, nomine totius Venerabilis Capituli nostri, coram Illustriss. & Reverendiss. Domino Archiepiscopo Gnesnensi, & coram quocumque alio Tribunali; & instandum, ut conficiatur primo loco dictus Processus, super observantia dictorum Decretorum sacræ Congregationis sancti Officii; & deinde alius, super virtute, sanctitate, & miraculis, servata forma dictorum Decretorum, sacrorumque Canonum, & sacri Concilii Tridentini; & ad eumdem effectum producendum jura & articulos, inducendum testes, illosque jurare faciendum, & examinandum, & faciendum in præmissis & circa præmissa, omnia quæ cumque fuerint necessaria vel opportuna, usque ad complementum dictorum Processuum; quibus peractis, procurandum de ipsis fieri transsumptum, & clausum & sigillatum transmitti ad dictam sacram Rituum Congregationem; nec non generaliter ad faciendum, gerendum, exercendum, & exequendum, omnia præmissa & quæcumque alia, etsi magis speciale mandatum & specialissimum requirerent, cum libera administratione & facultate præstandi quodcumque juramentum in animam ipsius constituentis, [tamquam Procurator Capituli.] licitum & honestum; ac etiam cum facultate substituendi unum vel plures procuratores in solidum, ad faciendum omnia præmissa, & cum omnibus prædictis facultatibus. Promittentes quidquid per te & procuratorem, seu per procutatores, a te substituendum seu substituendos, factum fuerit, illud totum habere ratum & gratum. In quorum fidem has præsentes, nostri sigilli soliti impressione munitas, manu Præsidentis Universalis Capituli firmavimus. Gnesnæ in Capitulo Generali Gnesnensi S. Adalberti, quarta die mensis Maji, anno Domini millesimo sexcentesimo quadragesimo septimo.

[81] [Hoc dum agitur,] Biennio post edidit jam sæpe dictam Archiepiscoporum Seriem Damalevicius, quando (ut ait ipse, elogium Bogumili finiens) adhuc diligenter continuabatur institutus Processus super vita & miraculis predicti Beati, indies Romam transmittendus, studio & sumptu Illustriss. Mathiæ Lubienski antedicti, sui exavia utraque gentilis & cognati. Sed lenti moliminis ejusmodi negotia sunt; & ipse Archiepiscopus adeo multis ac magnis tunc distinebatur curis, ut ejus tam pridem electi, confirmati, Pallioque donati accessus ad Primatiale solium differendus fuerit usque in annum MDCLIII; quando eidem, inter festivas apprecationes felicis ingressus ad ecclesiam Metropolitanam Gnesnensem, a Prælaudato Matthæo Ioanne Iudicki, amplo in folio oblata est, sculpta in ære Vita S. Bogumili Poloni, ex Archiepiscopo Gnesnensi Eremitæ Camaldulensis, [offertur novo Archiepiscopo anno 1653,] de Domo Rosarum; qui in vita & post mortem miraculis clarus Dobrovi quiescit. Sub hoc titulo, stat media in area, Pontificaliter indutus, & radiato capite Sanctus, coram apparente in nubibus Deipara; & extrema hæc verba ad filium, quem gremio illa tenet, proferens; Jesu, fili Dei & Virginis Mariæ, [effigies cum Actis æri incisa:] esto susceptor animæ meæ. Sub eadem area adest Epigraphe dedicatoria: & amplum quo ista circumdantur limbum, partitum obtinent areolæ quatuordecim, insculptæ aliqua parte vitæ: quarum prima representat Decanum, in choro Gnesnensi vacantem horario Canonicorum penso; ultima, conspicuum in fulgida nube, & omnis generis languores curantem; omnes, diademate vel radiis ornatum.

[82] [& 1661 imprimitur Romæ Vita:] Anno MDCLXI impressa est Romæ, sacri Palatii Magistro approbante, eidemque Matthæo Ioanni Iudicki dedicata, quam dedimus, Vita; ipso Auctore vices ejus tunc forsitan ibi agente: nec adhuc quidquam ad solennem declarandæ sanctitatis actum promotum erat; nisi quod probatum fuerit, tacito potius quam expresso consensu, ut Sancti titulus usurparetur, quem anno MDCXLIV non fuerat ausus adhibere; sicut nec ante ipsum Martinus Baronius; utroque Beatum scribere contento. Nec puto, [an. 1666 erigitur novus tumulus.] quidquam ulterius effectum Romæ. In Polonio ut jam intelligo, quinto post editam Vitam anno, cum jam Lubienskius Archiepiscopus vita functus, successorem haberet; novum Sancto erectum monumentum, quod hujusmodi ad caput illius inscriptio denotat. Peregrinæ olim terris sanctitati, nunc cælestis consorti beatitudinis, his quondam Prædecessoris S. Bogumili Archiepiscopi Gnesnensis sacris cineribus, hunc struxit & adornavit tumulum, Venceslaus Comes de Leszno, Archiepiscopus Gnesnensis, anno Domini MDCLXVI.

[83] Hoc autem mox vita functo, successor ejus consilium cepit, Uniejoviam transferendi ipsum hunc novum, [qui mox una cum corpore transfertur Vniejoviā.] cum clauso intus sacro pignore, tumulum; prout explicat titulus, ad dexterum ejus latus sic descriptus. Tenuem ne existimes thesaurum, qui tot annorum decursus manet illæsus. Etiam flamma vorax & insanum elementum sacro pepercit deposito; & [ostendit] nimis quam verum: Custodit Dominus omnia ossa Sanctorum suorum, unum ex his non conteretur. Floruit hæc Rosa, odorem dans sanctitatis, anno Domini MCLXVII: nunc Illustriss. Principis & Reverendiss. D. Nicolai de Prazinow, successoris sui XLIX cura, & consensu Venerabilis Capituli Generalis, huc translatus, anno Domini MDCLXVII, ut magis effloresceret. [addito duplici nova Epigrapho,] Sanctitatem servi sui, Deus præpotens, vivi & mortui compluribus illustravit miraculis: & scitote, quia mirificavit Dominus Sanctum suum. Ad sinistrum latus hæc leguntur: Hic elegit abjectus vivere, humana universa dimittens; & quidquid a contemplatione cælestium avocabat, ne retraheret, declinavit; Deoque & sibi vacare reliquo vitæ flexu contendit. Ne putes extraneum: Polonus est, e familia Rosarum, S. Adalberti successor decimus, ejusdemque pronepos, Castellani Gnesnensis filius, Radosti Episcopi Cracoviensis patruelis, Boguphali Posnaniensis Episcopi nepos: crede, addictus Polonis. Venerare, Hospes, humilitatis prodigium S. Bogumilum, Pontificiam Insulam, Pastoritium Pedum cum hac permutantem solitudine.

[84] Ipsum tumulū hic videres æri insculptum, Lector, si tam facile eo loci fuisset pictorem invenire idoneum; quam facile R. P. Rector Calißiensis Ioannes Kwiatkiewicz, ad suggestionem R. P. Ignatii Diertins, [periculo incendii cives;] ex nostra Flandrobelgica provincia in Poloniam mißi Visitatoris, litteris exceptas mittere potuit prædictas Epigraphes aliasque notitias, quarum in epistola ejus, XXIX Maji data, hæc est conclusio: [mortis, parturiens liberatur.] Quin & cives Collocenses & Uniejovienses, opem Sancti implorantes, ab incendio liberati: claudi itidem gressum, visum cæci, & alii invalidi sanitatem, ejus invocata ope receperunt: atque hoc ipso anno MDCXC magnifica Domina Lethowska, Castellani Plocensis filia, in partu periclitans, & fere jam moribnnda, per ejusdem Sancti invocationem, enixa feliciter fœtum, & sanitati restituta est. Atque hæc sufficiant, donec plura submittat Polonia.

DE BEATIS SANCTIMONIALIBUS,
DIANA, CÆCILIA, AMATA,
ORDINIS S. DOMINICI. BONONIÆ.

ANNO MCCXXXVI

De veneratione corporis & Vitæ scriptoribus.

Diana, Virgo sanctimonialis Ordinis S. Dominici, Bononiæ in Italia (B.)
Cæcilia, Virgo sanctimonialis Ordinis S. Dominici, Bononiæ in Italia (B.)
Amata, Virgo sanctimonialis Ordinis S. Dominici, Bononiæ in Italia (B.)

G. H. & D. P.

[1] Martyrologium, juxta ritum sacri Ordinis Prædicatorum S. Dominici auctoritate Apostolica reformatum & approbatum, & jussu Reverendißimi Patris Seraphini Sicci, præfati Ordinis Generalis Magistri, Romæ anno MDCXVI editum, habet sub finem adjunctum Indiculum Beatorum aliquot & Confessorum sacri Ordinis Prædicatorum; atque post Viros sanctitate illustres, nominat Sorores sanctitate illustres, sive alio titulo Sorores Beatas Ordinis S. Dominici: [Corpus in veneratione.] earumque prima, de qua hic nobis est agendum, ita indicatur: Soror Diana, quæ in manibus S.P.N. Dominici habitum nostræ Religionis professa, fundatrix Conventus S. Agnetis Bononiæ, sanctitate & miraculis gloriosa. Ejus corpus in eodem monasterio multa cum veneratione asservatur. Hactenus Indiculus præcitatus.

[2] Hujus Sanctimonialis virtutes ac miracula describunt Hispanice Ferdinandus de Castillo lib. 2 Historiæ S. Dominici ejusque Ordinis, cap. 15; Italice Seraphinus Razzius; & Gallice Joannes Blanconus parte 2 de sanctis & beatis Sanctimonialibus, quarum prima profertur B. Diana, [Scriptores rerum gestarum.] Fundatrix monasterii S. Agnetis Bononiæ. Item Italice Joannes Michael Pio lib. 1 de Personis illustribus Ordinis S. Dominici cap. 65; & mox citandus Auctor Diarii; Gallice, Joannes de Rechac de S. Maria lib. 3 de sanctis & beatis Sanctimonialibus Ordinis S. Dominici cap. 1 & 2. Latine, Thomas Malvenda, in Centuria prima sacri Ordinis Prædicatorum, potißimum ad annum MCCXXIII & annum MCCXXXVI, quo obiit; a quo præterea citantur Chronicon monasterii S. Agnetis, quod manuscriptum ibidem asservatur; & Chronicon parvum Ms. Ludovici Panormitani. Dictus porro Malvenda suam relationem ad citatum annum MCCXXXVI, sic concludit: Ista omnia, quæ in probatis memoriis monasterii sacrarum Virginum S. Agnetis Bononiensis Dominicani instituti, de beata Diana continentur, tametsi diversis longe temporibus contigerint, hic in ejus obitu simul conjungere visum: ne, si suis locis reponerentur, nimium distraheretur narratio, & ut lector commodius ea in promptu habeat. Hæc Malvenda, a cujus calamo non habemus nisi primam Ordinis centuriam: ut divina dispositione reliqua, ad annum MDCIII narranda, hic habeamus. Nos potißimum Malvendam sequemur. In anno sancto Ordinis Prædicatorum, Gallice & Belgice excuso, memoria B. Dianæ notatur die XXVII Maji; [Dies obitus 10 Junii] eamdemque Arturus a Monasterio Gynæceo suo sacro inscripserat die XVI Februarii: sed major merito adhibenda fides Ioanni Pauli Masini, in Bononia perlustrata, ipsam referenti ad X Iunii.

[3] Hactenus Henschenius; post cujus obitum, primum huc Neapoli allatum est Diarium sacrum Ordinis Prædicatorii in sex Tomos distinctum a Dominico Maria Marchesio, qui editam Latine Vitam Italice reddidit, qualem fere repererat apud Malvendam, idque etiam sub X die Iunii. [ex monumentis monasterii,] Et hunc diem deinde confirmarunt vetera monasterii monumenta, nobis ibidem descripta, curante Simone a S. Agatha, Collegiatæ S. Mariæ majoris Bononiæ Canonico, initam nobiscum amicitiam ab anno MDCLX, quo illac transeuntes ad sacra omnia lustranda deduxerat, humanißime coluit usque in extremam ætatem, promovendi operis nostri studiosißimus. In istis monumentis legitur quod Diana anno Domini MCCXXXVI, pridie festum S. Barnabæ, cælorum regno donata fuit. Dies tamen non exprimitur in Epitaphio, quod indidem sic descriptum accepimus. Hic requiescit Soror Diana de Andalo, quæ in manibus beati Dominici vota Religionis emisit, & monasterium S. Agnetis extruxit, in quo annis XIII sanctissime vixit, migravitque ad Deum MCCXXXVI. Hoc Epitaphium, [Epitaphiū,] absque titulo Beatæ, crediderim primæ sepulturæ impositum: & similia fortaßis alia erant posita duabus ejus Roma adductis institutricibus, Cæciliæ & Amatæ; quarum prior usque ad annum MCCXC vixit: & ambæ forsitan in idem sepulcrum illatæ postea sunt. [Translationes duæ,] Certe anno MDX permixta & indistincta erant omnium trium ossa, ut num. 13 intelligitur; & miraculo opus fuit, ad caput B. Dianæ discernendum: rursum vero earumdem ossa in aliam capsam composita sunt anno MDLXXXIV, sicut infra apparebit ex præcitatis monumentis. [& Socia.] Et hæc mihi causa fuit, ut B. Dianæ, quæ alias præcipue ac fere sola nominatur, ex iisdem monumentis num. 14, tamquam Beatas, in titulo jungerem Cæciliam & Amatam prælaudatas: quamvis alioquin Cæciliam referat Marchesius ad IV Augusti, ad IV Decembris Auctor Anni-sancti.

[4] Dianæ perquam vetusta effigies, & propter ætatem ex parte cariosa, [antiqua effigies,] habetur in monasterio S. Agnetis; quæ licet videri posset post mortem ipsius picta, cum illa jam aliquem cultum haberet; propter lilium pectori appositum; & radios circum caput fusos: lilium tamen sic positum est, ut verosimile sit postea appictum vetustiori tabellæ, ex vultu viventis sumptæ. Exiguum enim velum attritumque, cum linteo subgulari strictißimo neque altius ante pectus defluente, imaginem refert primævæ institutionis; quemadmodum & vetustas quarumdam S. Dominici imaginum evidenter declaratur, ex caputio, non ultra capitis mensuram largo, cum epomide infra scapulas non protensa, comparatis cum proximorum seculorum usu, quibus utraque in laxitatem ac longitudinem pene enormem creverunt. Picturæ illius accuratam delineationem habere me fecit Illustriss. D. Comes Valerius de Zanis, quam cum æri insculptam vidisset, prototypo simillimam affirmavit, prout hic vides.

VITA
A Thoma Malvenda ex variis collecta.

Diana, Virgo sanctimonialis Ordinis S. Dominici, Bononiæ in Italia (B.)
Cæcilia, Virgo sanctimonialis Ordinis S. Dominici, Bononiæ in Italia (B.)
Amata, Virgo sanctimonialis Ordinis S. Dominici, Bononiæ in Italia (B.)

A. MALVENDA.

CAPUT I.
Vita B. Dianæ in domo paterna sub voto virginitatis.

Vetus Effigies B.DIANÆ BONONIEN ordinis S. Dominici X Junii

[2] [A patre pro S. Dominico impetrat vineam:] Fuit Diana illustri genere nata, pater ejus Andalus, qui unicam genuerat; vineam territoriumque contigua monasterio Prædicatorum S. Nicolai Bononiensi possidebat. Cumque angustior locus ille S. Nicolai esset, quam ut capiendis tot Fratribus, qui quotidie institutum Prædicatorum amplectebantur, sufficeret; S. P. Dominicus, qui magna cura prædicto cœnobio ampliando incumbebat, vehementer optabat ex vinea Andali locoque propinquo sibi aliquam partem attribui, quo laxius monasterium ædificari posset. Diana virguncula, in primævo ætatis flore, quæ erga Fratres sanctitatis exemplo mirifice commovebatur, tantum apud patrem blanditiis precibusque egit, ut Fratribus gratis atque liberaliter Andalus vineam concederet. Eam donationem factam anno MCCXVIII auctores asserunt: at, si præsente S. Dominico, fieri non potuit ante annum MCCXIX, quo vir Dei primum Bononiam venit.

[3] Ergo cum ex liberalitate Andali & Fratrum cura, monasterii fabrica egregie succederet; magna cum hominum admiratione & fructu, prædicante tunc Bononiæ B. Reginaldo, Diana majori animi devotione, [concionibus B. Reginaldi commota deponit ornatum,] quam per ætatem liceret, conciones ejus frequentabat: divinoque Spiritus sancti impulsu agitata, ornatum omnem, pretiosas vestes, torques, annulos, gemmas, & cetera, quæ mundana vanitate florentibus virginibus in pretio esse solent, ab se procul abjecit; menti infigens illa, quæ in concionibus Reginaldi audiebat ex epistola ad Timotheum; Mulieres in habitu ornato cum verecundia & sobrietate ornantes se, & non in tortis crinibus, aut auro, aut margaritis vel veste pretiosa; sed quod decet mulieres, promittentes pietatem per bona opera. [1 Tim. 2, 9] Et ex epistola S. Petri: Quarum non sit extrinsecus capillatura, aut circumdatio auri aut indumenti vestimentorum cultus; sed qui absconditus est cordis homo in incorruptibilitate quieti & modesti spiritus, qui est in conspectu Dei locuples. [1 Pet. 2, 3] Nec dubium esse potest, quin hæc ornamenta & deliciæ feminarum magna sint ad evertendas virtutes lenocinia: nam rerum terrenarum amor maxime his fomentis enutritur. His impedimentis submotis, [honorat Prædicatores:] Diana solidiores gressus in virtute figens, paulatim cœpit mundum despicere, mentem & cogitationem in Deum rerumque cælestium desiderium attollere, magna animi propensione Fratres Prædicatores, qui recens tunc Bononiam adventarant, diligere, summo honore ac veneratione prosequi.

[4] Hinc illi cum S. P. Dominico, qui tum animos hominum doctrina & sanctitate sua complebat, [potissimum S. Dominicum:] singularis contracta familiaritas. Cum quo sæpius de rebus ad salutem animæ suæ pertinentibus disserebar, cunctaque cordis sui desideria, quibus impense: ad perfectam vivendi rationem aspirabat, perspicue eidem exponebat. Lapsus conscientiæ sæpius per sacram Confessionem viro Dei detegens, omnem ab eo expiationem consolationemque recipiebat; tanto eum honore & observantia complectens, ut non secus ac Angelum Dei, [privatim vovet virginitatem,] de cælo ad ipsius salutem amandatum, nedum ut hominem sanctum veneraretur. Tandem sacris divini Patris documentis & adhortationibus incitata, virginitatis religionisque votum in manibus ejusdem emisit. Quamvis pro ea temporis conditione mutare habitum, sacraque Religionis indumenta sumere non placuerit; sed in opportuniorem vocationem rem omnem visum differre; quod parentes ejus, qui e prima Bononiensi nobilitate, opibus & cognationibus in ea urbe incliti erant, ægre laturi viderentur ejusmodi a filia susceptum institutum; dandumque id paternis affectibus existimabant, ne deteriora inde mala nascerentur, si commotis ad indignationem ob filiæ novum propositum eorum animis, [in ædibus parentis manens:] exorienti novo Ordini non parva invidia conflaretur. Interfuere præsentes sacræ illi ceremoniæ, qua Virgo Diana in manibus S. Dominici virginitatem suam voto nuncupato Deo consecraverat, simulque Religioni se devoverat, B. Reginaldus, Fr. Gualla Brixianus, Fr. Radulphus Faventinus, nonnullæque matronæ Bononienses. Erant tres illi Patres insignes primævi Ordinis columnæ: sicque oportuit factum votum illud anno Domini MCCXIX, nam non ante S. Dominicus Bononiæ fuit, nec B. Reginaldus ultra eum annum vixit. Non fuere ista parva initia augendi & propagandi Ordinis in celebri illa urbe: siquidem multæ illustres feminæ, singulari illo Dianæ exemplo permotæ, eamdem vitæ rationem intra paucos dies amplexæ sunt.

[5] Ceterum Diana, in cujus pectore immensum ardebat desiderium palam & publice profitendi, quod privatim & coram paucis præstiterat; egit cum S. Dominico de construendo monasterio quodam Sanctimonialium, [constituit ædificare monasterium Sanctimonialium:] quod ipsi pro paternis opibus factu facile videbatur. Id cum libenter sanctus Pater audisset, rem cum Fratribus communicavit: sed potissimum in preces ardentiores totam noctem incubuit, ut Dominus, quid in eo negotio agendum esset, inspiraret. Postera die vocatis Fratribus exposuit, quod animo statuisset, intermittendam interim Conventus S. Nicolai constructionem, ut novo erigendo Monialium monasterio totis viribus operam darent. Quod cum primis necessarium videbatur, recipiendis multis claris & nobilibus feminis, quæ divino spiritu tactæ, rejectis mundanis illecebris, religiosam vitam capessere decrevissent. Quatuor e præstantioribus Conventus Bononiensis novi monasterii fabricam demandat: ii erant Fr. Paulus Hungarus, Fr, Gualla, qui postea fuit Episcopus Brixianus; Fr. Ventura Veronensis, Prior Conventus Bononiensis; & Fr. Radulphus de Faventia, ejusdem cœnobii Procurator. Atque videtur id contigisse anno Domini MCCXXI: nam eo anno Fr. Paulum Hungarum nomen in Religionem dedisse, & in Hungariam missum, suo loco abunde monstravimus.

[6] In hunc modum rebus constitutis, cum illis Patribus omnem curam promovendi monasterium, & quid agere deberent, S. Dominicus reliquisset; Bononia ad invisenda Galliæ Cisalpinæ monasteria profectus est, Inter hæc B. Diana corpore potius quam animo in paterna domo morabatur. Omnes siquidem cogitationes & studia in novum illud, quod ædificabatur, [cilicio & catena ferrea induta,] monasterium contulerat: nec requiem ullam menti reperiebat, quoad in illud ingressa, se totam Domino sanctisque exercitiis mancipasset. Sed quo tantopere concupitæ vitæ religiosæ quædam interim veluti præludia, inter delicias domus paternæ, auspicaretur; sub sericis & & auratis vestibus asperum & mordens cilicium induerat, [incumbit pietati.] nudamque carnem ferrea catena cinxerat. Hæc illi erant quotidiana exercitia: quamprimum diluxisset, tres horas & amplius orationibus & sacris meditationibus impendens, reliquum diei sanctis operibus transigebat; nempe lectionibus, opere manuum, silentio, sanctis confabulationibus, & id genus honestissimis actionibus, se ad omnem virtutem comparabat.

CAPUT II.
Ingressus Dianæ in mooasterium: hujus institutio per BB. Cæciliam & Amatam, Roma submissas.

[7] Istud vitæ genus cum non satis pro votis animam Diane impleret, quod vitam illam in monasterio religiosam ardenter expeteret; Sanctoque Dominico promisisset se monasterium ædificaturam, nec id in domo parentum satis explere posset; die quodam, qui S. Mariæ Magdalenæ sacer erat, magna suorum frequentia comitata, [Accipit habitum in monasterio Ronzanen.] ad novum illud monasterium, de Ronzano vocatum, quod tunc ædificabatur, laxandi animi causa, ut præferebat, se contulit. Ingressa Monialium dormitorium, habitum petiit, atque extemplo recepit, (sic enim ex composito res agebatur, omniaque in ejus usum parata habebantur) sicque dimissa suorum turba, in monasterio cum honestissimis illis feminis remansit. Quamprimum id parentes & cognati rescivere, in furorem & rabiem conversi, secum complures amicorum atque nobilium trahentes, in monasterium irrumpunt; maximoque excitato tumultu, ut in gravi conflictu, virginem inde, plagis, injuriis, ludibriis onustam, vi abstrahunt, reluctantem prorsus, ac morte ipsa acerbiorem illam injuriam reputantem. Additumque tot malis, quod crudelitate suorum, [Sed inde vi extrahitur, costa confracta:] cum beata virgo totis viribus, ne a monasterio avelleretur, detrectaret, costa illi una confracta est: quo ex vulnere multos dies postea lecto graviter ægra decubuit, reliquumque vitæ, signa & cicatricem plagæ circumtulit.

[8] Redierat illis diebus Bononiam S. Dominicus, jamque ex supremo morbo lecto detinebatur, qui carissimæ filiæ ærumnis vehementer indoluit: sed cum ipse per se ad eam ire non posset, cum ob ægritudinem, tum quod parentes acri custodia filiam sepserant, nec ullus ad eam a Fratribus vel a Monialibus ingrederetur, aut nisi coram aliis alloqueretur; [confortatur epistolis S. Dominici,] crebris epistolis sanctam Virginem consolabatur, & ut in suscepto vitæ sanctioris proposito permaneret, magnopere hortabatur; aperturum viam Deum sua benignitate, qua tandem voti compos evaderet: interim bono esset animo, omnemque curam & fiduciam in Deum conjiceret, nec eam assiduis precibus interpellare desisteret. Inter hæc vir Dei Dominicus naturæ concedens, terram cum cælo commutavit. Diana vero, nuntio mortis ejus accepto, graviter ingemuit: sublatumque sibi omne solatium, & unicum parentem, rerumque suarum directorem, ex intimis visceribus deplorabat. Sed cum se omni consilio præsidioque, in re quam tantopere cupiebat, destitutam cerneret; totam se ad Deum & ad S. Dominicum, [eumque mortuum implorat:] quem divina in cælo gloria perfrui certissime credebat, convertit. Nec cæleste, in re tam pia & honesta, defuit auxilium. Nam in Vigilia festi sequentis omnium Sanctorum, cum jam ex vulnere morboque convaluisset; opportunam occasionem nacta, in præfatum Ronzani monasterium se raptim proripuit: quam Sorores illæ summo cum gaudio exceperunt. Pater Andalus, cum se, in revocanda filia a sancto instituto, [redit ad monasterium] omnem operam ludere animadverteret; tandem emollita duritia, intellexit non esse Spiritui sancto resistendum, qui tam manifestis indiciis filiam agebat. Itaque nihil amplius molitus est, nec ullam vim adhibendam esse censuit.

[9] In monasterio ergo libere relicta, dici non potest, quanta animi lætitia & alacritate religiosam vitam exercere cœperit. Dum hæc geruntur, Magister Jordanus, qui jam generalem Ordinis Præfecturam susceperat, cum aliis Patribus magna cura surgentis monasterii constructioni incumbebat, quam tantopere illis S. Dominicus commendaverat. Sed quia Bononiensi Episcopo visum non est, [translatum ad Vallem S. Petri,] ut in eo loco Ronzani monasterium, ædificari jam cœptum, ulterius procederet, quod urbi nimium esset propinquum; scitu ejus ac beneplacito locum alium delegerunt in Valle S. Petri, ibique novi cœnobii fundamenta jecerunt, quod ad hanc usque nostram ætatem manet, appellaturque monasterium S. Agnetis in Monte: [& S. Agneti dicatum] illucque beata Diana cum reliquis Sororibus, quæ tum tantum quatuor erant, translata est anno Salutis MCCXXIII per Octavas Ascensionis Domini. Atque hæc sunt initia præclari monasterii Sanctimonialium S. Agnetis apud Bononiam, [habitum a B. Jordano suscipit cum 4 sodalibus,] in quod inducta B. Diana cum quatuor sociabus, quæ hoc eodem anno in die sanctorum Apostolorum Petri & Pauli sacrum Religionis S. Dominici habitum de manu B. Jordani Magistri Ordinis susceperunt. At paulo post duæ aliæ illustres matronæ Ferrarienses in eamdem societatem admissæ sunt.

[10] Ceterum ut novum monasterium accuratius omni regulari disciplina imbueretur, misit B. Jordanus Romam Fr. Guallam & Fr. Radulphum, ut ex religiosissimo illo & totius sanctitatis seminario, S. Xysti Sororum monasterio, ex præstantioribus, permissu Honorii Pontificis, Bononiam ad recens S. Agnetis monasterium deducerentur, quæ novitias illas Sorores omnem ritum Ordinis plenius edocerent. Agente igitur Ugolino Cardinali Episcopo Ostiensi (qui B. Dianæ sanctissimos mores jampridem cognitos habebat, [ad quarum institutionem aliæ 4 Roma petuntur] eamque Bononiæ cum S. Dominico in paterna domo aliquando inviserat, eo tempore quo legationem Apostolicam in Lombardia obibat) impetratum est a Pontifice, ut quatuor insignis sanctitatis Sorores, e monasterio S. Xysti, mitterentur Bononiam ad monasterium S. Agnetis. E numero harum quatuor Sanctimonialium una fuit insignis illa Soror Cæcilia: quæ cum septemdecim solum annorum ætatis esset, prima omnium apud S. Xystum habitum Ordinis Prædicatorum de manu S. P. Dominici meruit accipere; [& numerum insigniter augent.] præsens interfuit, oculisque suis aspexit, cum S. Dominicus Napoleonem a mortuis suscitavit… Adventu sacrarum Virginum mirum in modum monasterium illud S. Agnetis in religione, sanctitate, regularis vitæ arctissima custodia vigere cœpit. Tam excellenti exemplo multæ nobiles feminæ permotæ, quotidie in novam societatem trahebantur, numerusque Sororum plurimum augebatur: quarum curam & gubernationem Magistro Jordano Honorius Pontifex demandavit. Sed inter omnes B. Diana magno virtutum & sanctimoniæ intervallo eminebat.

CAPUT III.
Pius obitus Dianæ. Hujus & Sociarum duplex Translatio. Miracula ex authenticis Mss.

[11] [Dianæ, anno 1236 mortuæ,] Anno salutis millesimo ducentesimo trigesimo sexto, mirabilis illa & sanctissima virgo Diana, monasterii sacrarum Virginum, nominis S. Agnetis sub instituto Prædicatorum fundatrix, corpore soluta, magnarum virtutum præmia perceptura, in cælum migravit. De tempore affirmant ejusdem monasterii veteres memoriæ, & scriptores omnes, qui ea prodidere; sacrum Virginis corpus, maxima cum veneratione a Fratribus in ligneam arcam illatum, prope altare S. Agnetis sepultum, in ecclesia ejusdem monasterii. Auctores rerum ejus tradunt, fuisse Dianam, virginem prudentissimam, & disertissimam, eximia castimonia insignem, dignam Christi sponsam, quæ se totam Sponsi servitio mancipaverit. Orationes ei & divinæ meditationes assiduæ atque ferventes: in quibus maximam lacrymarum vim fundere consueverat, Tanto devotionis sensu afficiebatur, ut intuentes ad pietatem & lacrymas inflammaret. Disciplinæ regularis observantissima, ut vel minima quæque summo zelo custodiri curaret, quæ sciret a S. Dominico instituta. Alta humilitas, ingens paupertas, & terrenarum rerum abdicatio; demumque incredibile gaudium inde capiebat, cum se deliciis & ceteris seculi oblectamentis privatam cerneret.

[12] Hæc & alia scriptores de B. Diana. De cujus Institutricibus in disciplina religiosa, & in sepultura, translatione, [superstes B. Cæcilia, annis 46,] atque cultu sacro sociabus, Cæcilia & Amata, nihil fere nisi jam dicta reperio. De Cæcilia solum addit Marchesius, quod anno ætatis suæ XVII, Christi MCCXVIII, sancti Patris Dominici institutioni sese tradiderit; sub ejusque Regula Bononiæ vixerit, usque ad decrepitam ætatem annorum LXXXIX, defuncta anno MCCXC; & quidem ipso die, quo S. Dominicus ante annos LXIX, scilicet VI Augusti. Utinam hoc ex certa satis notitia scripserit citatus a Marchesio Ciniccius, [moritur ætatis anno 89.] nobis ignotus, nec alium forte auctorem habens, quam Arturum a Monasterio in Gynæceo sacro: qui solitus iis, quorum quarumve Natales non invenit diem pro beneplacito aßignare. Congruum forte judicavit primogenitam, ut sic loquar, filiam Patri suo spirituali sociare. Dominicus de Herre in Anno sancto Ordinis, simili licentia diem IV Decembris assumpsit B. Cæciliæ commemorandæ. Quidquid de die mortis sit; in anno MCCXC notando manifeste erravit præcitatus Ciniccius. Etenim Theodoricus de Apoldia, Cæciliæ coævus, post annum MCCXCVI suo tunc novo Generali Nicolao Tarvisino dedicans compositam a se Vitam S. Dominici; lib 3 cap. 7, ita scribit: [Hanc præcessisse videtur B. Amata.] Soror Cæcilia, cum esset annorum septemdecim, prima e manibus S. Dominici habitum Ordinis accepit: eaque, Bononiam translata, ut illic S. Agnetis monasterium instauraret, ibidem etiamnum vivit, in senectute bona & summa vitæ sanctitate. De B. Amata nullus hactenus seorsim fecit mentionem: apparet tamen ex mox dicendis, quod, ut communis ipsi cum aliis translatio fuit, sic & cultum habeat communem, saltem cum dicta Translatione cœptum. Interim latet annus mortis, qua priorem aliis defunctam esse, possumus verosimiliter opinari. Redeo ad contextum Malvendæ, quem hic interrumpi oportuit.

[13] In monumentis ejusdem monasterii, quæ sacræ illæ Virgines servant, & ad nos fideliter scripta miserunt, istiusmodi leguntur de B. Diana, digna quæ ad notitiam posteritatis transferantur. In prima corporis B. Dianæ translatione, quæ facta fuit anno Domini MDX, cum Sorores magnopere desiderarent certius cognoscere, quodnam esset caput sanctæ Virginis [erant enim in eodem sepulcro præter illud Dianæ, duo etiam alia corpora, [Dum anno 1510 transferuntur corpora] nempe Cæciliæ & Amatæ, quondam discipularum S.P. Dominici] nec vel scriptione, signo, aut indicio aliquo inter alia dignosci poterat; magna fiducia in preces se dedere, Dominum obsecrantes, ut signo aliquo eis ostendere dignaretur verum caput magistræ suæ & beatæ monasterii fundatricis. Vixdum preces finierant, cum subito unum ex illis capitibus, cunctis inspicientibus, sudare cœpit guttis grandibus & candidis, ac suavissimum quemdam odorem spirare; [B. Diana caput miro sudore & odore dignoscendum se præbet.] cum tanta rei novitate & omnium admiratione, ut vicini circumquaqua confluxerint, quærentes unde tam insolita fragrantia dimanaret. Quo divino indicio deprehensum est, esse illud B. Dianæ caput. Miraculum, per manus conservata traditione, hodieque Moniales narrant; reique gestæ certam memoriam una ex illis Sororibus, scripto Latina lingua proditam, integra fide consignavit. Id nos scriptum nacti, ne excidat, hic inserendum merito duximus, quod est hujusmodi.

[14] Anno Domini MDLXIII. Cum nihil fere ita fidelium ac piorum animos in divinæ Majestatis amorem pertrahat, [prout testata est an. 1563 Martha a S. Rosa,] veluti cognitio infinitæ bonitatis illius: hæc autem cum plurimis aliis in rebus eluceat, tum vero maxime in his, quæ ob Sanctos suos honorandos mirabiliter operari dignatur; hinc fit, ut rerum hujusmodi enarratio ac promulgatio nonnisi maximo honori Deo ipsi, nobisque utilitati esse possit. Quam ob causam ego Soror Martha a Rosa, cum longævæ sim jam ætatis, ne mirabile divinæ providentiæ ac pietatis opus, quod ego anno MDX factum agnovi, me reticente atque hinc commigrante, latere contingeret; illud idcirco ut omnibus fierit exploratum curavi. Hæc autem quæ relatura sum, Deum ipsum testor, me a Matribus, [ex relatione præsentium.] iisque sanctissimis audivisse, quæ rei ipsi interfuerunt. Ea vero sunt hujusmodi. Decreverant tunc fortasse templum hoc nostrum ampliori quadam forma extruere, majusque reddere. Erat autem in quadam ejus parte sepulcrum, in quo B. Dianæ, primæ Matris nostræ, duarumque item aliarum Virginum Sororum corpora tumulata esse dicebantur. Id igitur ne institutæ ædificationi impedimento esset, inde alium in locum transferri necesse fuit.

[15] Quod cum factum fuisset, venit in mentem Sororibus his, quæ tunc aderant, inter confusas ibi corporum reliquias, Matris suæ caput internoscere velle. Cum autem id se nulla humana ratione consequi posse viderent, [scribens quæ junior viderat.] (nemo quippe erat qui indicare posset) ad Deum, cui nihil ignotum, a cujusque immensa pietate nihil est quod sperare non liceat, conversæ sunt, summa fide orantes, ut præberetur sibi signum, quo monitæ, quodnam esset B. Dianæ caput, cognoscerent. Vix finem orationis fecerant (& ecce rem maxime admirabilem, divinæque providentiæ argumentum clarissimum) cœpit statim caput, [Caput illud argento includitur.] quod sibi ostendi poposcerant, majoribus quibusdam guttis, hisque albis sudare; simulque tantam suavissimi odoris fragrantiam emittere, ut novæ insolitæque suavitatis causam sciscitantes, undique vicini confluerent. Tunc sacrum illud caput inde magna cum veneratione elevantes, in urna artificiose celata pulcherrimaque locarunt. Dignus itaque Dominus, qui in Sanctis suis & nunc & semper laudetur. Amen. Hactenus Soror Martha de Rosa.

CAPUT IV.
Secunda sanctarum Reliquiarum translatio: hanc secuta miracula, ex Mss. monasterii.

[16] Non finit suam hic de B. Diana relationem Malvenda; sed ex monumentis monasterii B. Agnetis miracula, variis temporibus patrata, subjungit; fideliter quidem, non tamen originariis ipsorum Mss. verbis: Hæc ego beneficio Simonis a S. Agatha nactus, malo invariata exhibere. Primum, quo continetur altera Translatio sacrorum oßium cum tribus miraculis, Latine scriptum fuit: Italice cetera. Latini textus Auctor Sororem Silvestram se nominat, styloque utitur quæsitis studiose verborum transpositionibus ac parenthesibus longis obscuro (credo quod in iis sitam elegantiam putaret) quem tamen stylum lævigare non præsumpsi, sed invariatum malui more nostro dare. Sic ergo illa.

[17] [Anno 1584, cum repositoriū trium Beatarum esset destruendum,] Anno MDLXXXIV die XXIII Decembris, templo nostro causa fabricationum magna ex parte rupto ac everso, & inde præsertim ubi nostrarum beatarum Virginum, B. Dianæ Bononiensis, illustri de Domo Andaloa, dicta Bentivola (quæ cum tredecim annis caste ac sancte vixisset anno Domini MCCXXXVI, S. Barnabæ pridie festum, cælorum regno donata fuit) duarumque ipsius consortium, Romæ S. Sixti Monacharum, huc Bononiam Matri Dianæ, hujus monasticæ molienti nec non feliciter auspicanti vitæ normam, opitulandi gratia profectæ; B. Ceciliæ (quæ resuscitatum auctore D. Dominico vidit Neapoleonem) & B. Amatæ (cum qua idem Sanctus expulit dæmones) corpora gloriose conquiescebant; convenerunt Rev. PP. Confessores, P. Prior, P. Jordanus e Cypro, cum P. Francisco Foroliviensi, [iterum ossa sacra transferuntur;] aptiorem hisce Reliquiis destinaturi locum. Qui postquam, cum luminibus & cruce, ad sacellum rite concessissent, arculam, mirificam odoris emanantem fragrantiam, reserarunt in ferreamque capsulam obvolutis linteo compositis ossibus, claustra solennissime ambiverunt. Ego autem; cum, quo capsa locaretur instruendo præfecta forem loco; reliquis quibusdam cum ossiculis, exacte legendos curavi cineres; quos una cum linteo & assula, [quorū ablata particula luce cælesti illustratur.] quæ olim operuerant corpora illa, cistulæ ad hoc paratæ impositos, meæ latenter cellulæ in arcam pertuli. Prima jam sequentis hora noctis, ingenti excidente pluvia, ad cassam recepta lucerna properans; ecce mirum! Arcam illam per quemdam perfectæ instar lunæ splendorem, ei directe oppositum, a limine cerno illustratam. Quo sane perterrita, nec ingredi, nec regredi audebam. Tandem, sanctæ Crucis facto signo, animose, intro me recepi; & genibus subinde flexis, hæc pie; Si quid est boni, Deo, qui me peccatricem tali dignatus est gratia, ago gratias: sin autem diabolicum, fidem non adhibeo, idque in Deum confero. [Hæc] verba dicens, summo sui repleta gaudio.

[18] [Curantur, brachium infirmum] Soror Silvestra, ex ancillis nostris, hæc Beatarum observatrix, cum ita graviter laboraret febri, ex brachiique tumore; ac non parvum medici caperent metum, Virgines & B. Dianam præcipue implorans; nobisque argenteum voventibus brachiolum, mane summa cum omnium admiratione sanata est. Franciscus villicus noster, fortuito immodica sanguinis effusione sibi genu vulneravit, ut animam prope ageret: [& genu læsum,] qui invocata B. Diana nostrisque petitis precibus, se Bononiam curandi causa deferri jussit: & brevi confirmatus argenteum reliquit genu. Anno Domini MDXLV, die X Augusti, cum patruus meus; vocatus Bartholomeus Supravivus, a medicis destitutus, jam morti propius esset, ego Soror Silvestra ejus neptis, eumque loco patris ducens (quippe qui mihi foret proximus) Dominam nostram S. Agnetem, [ac morti propinquus,] & B. Dianam Conventus nostri fundatricem, quam potui vehementissime imploravi. Insequenti nocte S. Agnes simulque B. Diana, infirmi accesserunt cubili; & ut gauderet (nempe qui valetudine ista non esset moriturus) hortatæ sunt. Jam restitutus, ad monasterium illico venit; atque S. Agnetem, quasi esset sponsa, optime ornatam; Monachamque, habitu nostro indutam, ei comparuisse asseruit: quare id nocte, sub qua ipsis ægrotum commendavi, factum cognovi.

[19] Italice porro accepi, quæ sequuntur, & Latine reddo, velut patrata post remotionem sacrorum corporum, factam anno MDLXXXIV. Ego soror Clementia, [puerulus æger,] cum filius cujusdam meæ neptis, ex Bonfiliorum familia, pessime ægrotaret; commendavi ipsum isti Beatæ, cum proposito offerendi puerulum argenteum: eoque sanato, voti rea, eodem me exolvi. Ego Soror Clementia, non semel tantum, [dolor capitis,] sed sæpius, pessimo capitis dolore sui crucitata: vovi ergo eidem Sanctæ, curaturam me ei caput argenteum; & malo omni libera, votum implevi. Patri Fr. Laurentio, Confessario nostro, dens unus dolebat, usque eo ut chirurgus fuerit advocandus: qui omni artis suæ industria numquam dentem extrahere potuit. [dentis.] Cumque interim cruciatus esset intensissimus, neque consilium ullum mœstis suppeteret; recursum est ad hanc nostram Sanctam, vovendo dentem argenteum: itaque liberatus fuit. Ego Soror Artemisia, in pede uno vehementissimos patiebar dolores, nullumque mihi inveniebatur remedium: [ac pedis;] voto autem Sanctæ eidem facto, recuperavi pristinam sanitatem, votumque solvi. D. Hieronymus Ludovici, frater Sororum Hippolytæ & Ludovicæ, ægrotabat ad mortem: pro quo illæ cum votum fecissent Sanctæ, cito convaluit, [ægri ad mortem] & ipsæ votum impleverunt. D. Alexander, earumdem Sororum frater alter, simili earum voto similiter liberatus a gravi morbo fuit. Soror Isotta Malucza, ab integri anni morbo quo laboraverat absoluta, ex voto effigiem argenteæ Monachæ obtulit. Sor. Plautilla Frantuccia, tibia una gravissime laborabat; sed, mediante argenteæ unius tibiæ voto, [aliaque in commoda,] sanitatem recepit: Atque huic collectioni, Notariali fide, in ecgrapho nobis misso, attestatur Joannes Baptista Cavacius, die II mensis Aprilis MDCLXXXII: fidem faciente Hieronymo S.R.E. Card. Boncompagno Bononiensi Archiepiscopo, per Secretarium suum Carolum Manarium eodem die & anno.

[20] Cum ego Peregrina Covenini, haberem filium, gravissima infirmitate pressum, [Item alii an. 1604] atque ad ultima vitæ adductum; commendavi ejum B. Dianæ, positæ in conventu S. Agnetis Bononiæ, ejusque meritis & intercessione filius iste meus ad pristinam rediit sanitatem: idque anno MDCIV, die X Augusti. Cum ego Maria Cattanei, vehementissimo gravata morbo, intensissimos paterer cruciatus, neque ulla corporis mei parte uti possem; commendavi me B. Dianæ, quiescenti in conventu RR. Matrum S. Agnetis Bononiensis. Apparuit autem mihi ipsa Beata, supra altariolum positum in cubiculo, ubi jacebam in lecto: cumque mihi benedixisset, visa sum subito habere melius; erexique me, ut saltem sedens ei facerem reverentiam, meque signo Crucis signarem, prout feci absque ullo dolore. Deinde ad tam devotum spectaculum advocans domesticos, de lecto surrexi; ac brevi, per intercessiones ipsius Beatæ, fui restituta pristinæ valetudine, [& 1603.] anno salutis nostræ MDCIII, die XI Decembris. D. Helena Bentivoglii, Visani gravi laborans cephalalgia, magna cum devotione se devovit Beatæ, eo quod esset ejusdem stirpis; brevique liberata, caput argenteum obtulit. D. Anna Clari simili voto a gravi infirmitate liberata, effigiem matronæ argenteam attulit. Anno MDLXVII, mense Octobris. Ego soror Monica Paltroni, cum cerebrum mihi invertendum formidarem, præ intenso dolore capitis; curavi novum velum ponendum supra caput B. Dianæ, per R.P. Fr. Gasparem de Ferraria, ipsumque admoveri capiti meo; neque ultra dolorem sensi; unde laudetur Dominus ac Sancti ejus. Die XIV Novembris MDCIII, Sebastiano Zanconio cavilla pedis sic intumuerat, ut inde pessime haberet, & spasmos etiam pateretur. Votum is fecit B. Dianæ, primæ Priorissæ ad S. Agnetem; statimque sopitus fuit, & experrectus reperit omni se malo levatum, unde laus sit Deo & B. Dianæ. Atque hic rursum eadem authenticatio subnotatur quæ supra.

[21] [Familiæ Andaloæ nobilitas] De familia ipsius Beatæ, quæ nobilissima fuisse dicitur; tractat Pompejus Scipio Dolfi, in Chronologia nobilium familiarum Bononiensium, quam mihi hactenus videre non contigit: sed epistolam ab eo accepi, qua allegatur liber cujusdam Butii Parmensis, cui titulus Bononia illustrata ab anno MCCCCXCVI, ad Principem Joannem II Bentivolum. Ibi in testimonium prædictæ eximiæ nobilitatis dicitur, quod ex ea antiquis temporibus, multi variis in civitatibus summos gesserunt Magistratus. Inter alios enim ipsius Beatæ pater Andalus, postquam montano Bononiensis territorii tractui cum titulo Potestatis præfuerat, ad idem officium exercendum, primum a Mediolanensi civitate accersitus fuit, deinde a Genuensi anno MCCXXVI. Brancaleo, Eques & Doctor legum famosissimus, fuit etiam ipse Potestas Genuæ; deinde Senator Romanus, primus exterorum ad eam dignitatem evocatus, & quidem cum stipendio, quia erat vir magni animi atque consilii; ut apud Platinam videre est in Vita Urbani IV, & in historia Ghirarducciorum; ipse vero eum gradum septennio tenuit; atque post ipsum Castellanus ejus filius triennium eodem honore fulsit, Anno MCCXXXVI Petrus, Senensium Potestas fuit; MCCLI Loderingus Mutinensium, [eique a pluribus civitatibus delatum Potestatis officium.] & ut talis legationem ad Pontificem obiit; factus deinde Potestas Florentinorum, unus ex fundatoribus equestris Militiæ, sub nomine B. Virginis Mariæ, maximæque apud Ghibellinos auctoritatis; unus etiam trium electorum ad pacificandas discordias, quibus in sua patria Nobilitas discindebatur. MCCXCIII Andreas, filius Castellani, a Frederico Episcopo Cerviensi in emphyteusim accepit castella, Plancaldoli, Belvere, & Sanogettanum; ejusque uxor Constantia, filia Comitis Guidonis de Madiliana, Domina arcis Codironæ ac territorii ab ea pendentis, ut erat pia ac devota, Virginibus Misericordiæ resignavit jus suum in dictam arcem, pro parte tertia, anno MCCXCVIII.

DE B. HENRICO BAUCENENSI,
TARVISII IN DITIONE VENETA.

ANNO MCCCXV.

COMMENTARIUS PRÆVIUS.
De scriptoribus Vitæ ac miraculorum, cum Actorum synopsi, ex panegyrico Balthasaris Bonifacii.

Henricus Baucenensis, Tarvisii in ditione Veneta (B.)

AUCTORE D. P.

[1] Baucenum, Tirolensis Comitatus oppidum præclarum, inter Tridentum & Brixinam, [Bauceno Tarvisium advectus,] vulgo Bolzano dictum, mundo huic B. Henricum dedit, de quo agere instituimus; & cujus apud Philippum Ferrarium, in Catalogo Sanctorum Italiæ, hoc extat elogium, seu Vitæ epitome. Henricus Boceni seu Bauzani natus, adolescens ab hæreticis odio habitus, Tarvisium habitatum venit: ubi victum labore manuum quærens, opera pietatis coluit. Illius cives humilitatem, modestiam, miramque in tolerandis injuriis patientiam admirabantur: siquidem turbari numquam visus est. Loca pia frequens invisens, divinis officiis aderat: ex lucro sibi etiam necessaria subtrahens, eleemosynasque faciens, egenos sustentabat: sacras conciones, Pœnitentiæ sacramentum, sacramque Eucharistiam cum devotione frequentabat: [post multæ virtutis signa ibi mortuus,] cilicio & vili amictu indutus, funiculis & scutica ferrea corpus suum flagellabat, saxoque pectus tundebat. Cum senio confectus baculoque innixus, ecclesias de more visitaret; accidit ut pluvia repentina & copiosa descenderet; [claret miraculis:] ob quam ceteris sub porticus aufugientibus, solus Henricus, sub dio ante imagines quasdam Sanctorum orans, a pluvia ne gutta quidem tactus inventus est. Denique cum vitæ finis advenisset, animam Deo reddidit, anno a partu Virginis MCCCXV, ecclesiæ Cathedralis, in qua conditus est, campanis ultra sonantibus. Ad cujus corpus, antequam sepulturæ inferretur, cæci, muti, variisque languoribus pressi accurrentes, salutem adepti sunt. Ejus dies festus Tarvisii non mediocri solennitate agitur.

[2] Fuit eodem seculo etiam alius Henricus sanctus, qui prope Veronam duxit eremiticam vitam, defunctus annno MCCCL, & nomen inscriptum habens Veronensibus tabulis ad XXX Iunii, [a Veronensi S. Henrico diversus] uti testatur supradictus Ferrarius in Annotatione subjuncta jam descripto elogio; eo quod Veronæ ejus corpus hac die anno Domini MCCCCVII, in loco S. Felicis in monte inventum est, in ecclesia S. Joannis in Fonte cum catenis ferreis & scutica ferrea asservatur. Sed cum suum Henricum ita sibi vindicent Tarvisini, ut corpus ablatum numquam fateantur; nec appareat translationis vel faciendæ occasio ulla, vel factæ testimonium aliquod; [licet abaliis cum eo confusus.] & discrepet annus mortis, quem eruit Raphael Bagata Archipresbyter Veronensis, in libro de Sanctis Veronensibus; merito censemus distinguendas personas, ob solam homonymiam confusas a Ferrario: quem mirum est id non esse suspicatum, quando eum, de quo ad XXX Iunii dixerat, quod in tabulis Ecclesiasticis Tarvisinis natalis hactenus minime annotatus legitur; postea in Catalogo generali ad X Iunii retulit his verbis; Tarvisii in Venetia B. Henrici Confessoris; & in Notis scripsit, eum se dare ex Tabulis Ecclesiæ Tarvisinæ, licet Officio ecclesiastico ibi non colatur.

[3] Officium, ut nullum fiat, festum tamen non mediocri solennitate agi Ferrarius jam ante dixerat, idque ex Vita typis excusa anno MDC, quam in epitomen a se redactam profitetur. Balthasar Bonifacius, Archidiaconus & Vicarius Generalis Tarvisinus, postea Episcopus Iustinopolitanus sive Capitis Istriæ, [Vitam prioris scripserunt,] Panegyricum sacrum de eodem Beato formavit anno MDCXLVII; hunc autem Simon de Ponte typographus vulgavit anno LIII: eique præfixit syllabum Auctorum de Henrico scribentium hoc ordine: Petrus Baonius scripsit Vitam B. Henrici lingua Latina anno MCCCLXXXI, Paduanus origine ex Comitibus Baonii, primum Canonicus, postea Episcopus Tarvisinus (ab anno MCCCLIX ad MCCCLXXXIII & ultra), quemadmodum in libro VII & XI Historiæ Tarvisinæ affirmat Joannes Bonifacius, [Petrus Baonius Episc. Tarvisinus,] qui non simpliciter Petrum, sed Petrum Paulum appellat. Ubi manifesta æquivocatio est: nam ipse in Prologo ad Vitam, de qua mox, non Petrum Paulum; sed Petrum Dominicum de Baono sese nominat; & Ughellus, pro anno MCCCXLIV profert tabulæ marmoreæ inscriptionem, per quam constat eo anno consecratum altare, per Rev. in Christo Patrem & Dominum. D. Petrum Paulum Dei gratia Episcopum Tarvisinum; cui subjungit quemdam simpliciter Petrum defunctū anno MCCCL, ac denique, post alios tres intermedios, Petrum ex Baonii Comitibus: qui anno MCCCLIX ab Innocentio VI, quod etiam ipse in Prologo præfato indicat, isti Ecclesiæ præpositus sit. Et de hoc Bonifacius ex Panegyrico prælaudato pag. 19 sic loquitur. Auctor Vitæ Petrus, cum moreretur Henricus, erat adhuc juvenculus, sed istius temporis Episcopo familiaris, & virum sanctum cognovit, ac morienti adfuit, quod ex Vita num. 22 acceptum apparebit.

[4] [sub quo formatus ad Canonizationem processus,] Idem deinde Bonifacius pag. 79; Christianissima, inquit, Respublica Tarvisina, sciens quod Ecclesia sancta soleat canonizare eos quorum innocentia & morum integritas, testimonio miraculorum concurrente, probatur publica veneratione digna; tempore quo B. Henricus immortalem vitam gloriose transierat, recurrit ad auctoritatem Petri Baonii Episcopi sui: qui assistentibus sibi Canonicis & Antianis, suscepit formandum Processum de miraculis, quæ magnus iste Dei servus quotidie operabatur; & illius Processus scripturæ servantur in archivo Cathedralis ecclesiæ. Antea vero pag. 53 cum dixisset, a X Julii, quo Beatus obiit, usque ad V Julii numerata fuisse anathemata & monumenta patratorum ad intercessionem B. Henrici miraculorum ad quadringenta quinquaginta, provocarat ad Acta Antonii Baonii, Cancellarii Episcopi Salomonii, [ex Actis miraculorum statim post obitum scriptis:] (scilicet Castellani de Salomone, sub quo Beatus obiit, quique ab anno MCCCIV ad XXII Ecclesiam Tarvisinam rexerat) & Protocolla Gerardi de Merlo, Secretarii Reipublicæ Tarvisinæ, deputatorum ad registrandum jam dicta miracula, sub directione & inspectione Bartholomæi Castilionii Decretalistæ & Examinatoris designati. Ea Acta & Protocolla, diu frustra quæsita, tandem reperit rerum nostrarum studiosißimus Patavini Collegii Procurator, P. Ioannes Baptista Romagnoli, [quæ dantur cum Vita.] & P. Raimyndo Mariæ Raimundi Venetiis commendavit transcribendam; quod cum hic sua manu fecisset, misit nobis omnia anno 1692, una cum præfata antiquißima Vita, qualem infra dabimus, & post hanc etiam illa. Est autem liber temporis omnino istius, littera ut vocant Longobardica, seu potius Teutonica exaratus in pergameno, forma communis folii, servaturque in Archivo Capitulari Ecclesiæ Tarvisinæ.

[5] Secundus in dicto Syllabo Auctor nominatur Joannes Bonifacius, Assessor, qui Vitam, mortem, & miracula B. Henrici descripserit, lib. VII Historiæ Tarvisinæ, Tarvisii impressæ apud Dominicum Amici anno MDXCI. Et hæc Historia hactenus a nobis desideratur, [Scripsit deinde Jo. Bonifacius] tum hic tum alibi futura usui. Tertius est Nicolaus Maurus Jurisconsultus, qui paraphrasi, vulgari reddidit Vitam, ex Latino Episcopi Baonii, vulgavitque typis Tarvisanis Euangelistæ Deuchini anno MDC. [& Nicolaus Maurus (ex quo epitome apud Ferrarium)] Quartus censetur Bartholomæus Burchalati Medicus & Philosophus, qui lib. 1 de rebus Tarvisii memorabilibus inseruit elogium Beati, publicavitque ibidem per Angelum Righettini, anno MDCXVI. Nominantur præterea Raphaël Bagata, & Philippus Ferrarius: atque ad extremum dicitur, quod supra portulam cellæ B. Henrici, in ædibus Bonifacianis, quæ ipsæ etiam nomen B. Henrici conservant, [aliique,] characteribus antiquis atque evanescentibus, sed a Burchalatio integritati primæ redditis pag. 220, hæc legitur inscriptio: Extremus Beati Confessoris, [Inscriptio cellæ.] Henrici Bolzanensis, sanctæ vitæ locus; unde die X Junii, MCCCXV, omnibus Tarvisinis sua sponte pulsantibus campanis, Deo jubente, æterna petiit: cujus innumera & stupenda miracula Tarvisium præclare illustrarunt.

[6] Ceterum non probat, in Mauri paraphrasi, adeoque nec in epitome Ferrarii, Balthasar Bonifacius, [Ejus tempore qui fuerint hæretici,] quod hæreticorum odio in patria sua vexatus Henricus, Tarvisium se recepisse dicatur; qui enim, inquit pag. 17, erant in Germania hæretici, centum annis prius, quam Wicleffiana hæresi, apud Anglos hausta, infecti Joannes Huss atque Hieronymus Pragensis, zizania sua spargere cœpissent, Constantiensibus demum ignibus exurenda? Mavult ergo ille credere famæ, narranti, expresso Dei mandato, instar alterius Abrahami, exiisse de terra & cognatione sua Henricum. Equidem fateor non posse definite demonstrari, Bauceni tunc fuisse, nedum tantum valuisse hæreticos aliquos: seculum tamen XIII partesque Alpinas ejusmodi malo haud leviter laborasse, [a quibus possit patria pulsus credi,] docet Inquisitorum Apostolicorum jugis iis temporibus ac partibus labor, quorum aliqui etiam zelum suum martyrio coronarunt; imprimis S. Petrus ex Ordine Prædicatorum anno MCCLII coronatus in partibus Mediolanensibus, ante cujus Acta XXIX Aprilis §. I, egimus de hæreticis, Catharis, Patarenis seu Novis Manichæis, quorum secta per Italiam Germaniamque fusa adeo diffamata fuit, ut significandis hæreticis lingua Belgica nostra vocem aliam nullam habeat, quam Ketters, a Catharis verosimiliter relictum nomen. Cum tamen de hæreticis nihil dicat Episcopus Baonius, nec ullius omnino vexationis meminerit; facile patiar fidem hic derogari Mauro, quasi ex propria conjectura locuto.

[7] Idem Maurus, teste Balthasare Bonifacio, affirmat, Henricum sua in patria uxoratum vixisse, [uxore jam mortua,] sed virginitatem cum conjuge servasse: qua mortua Tarvisium venerit, viduam ac solitariam vitam acturus: primum vero ejus receptum Bonifacius ait pag. 20, fuisse in ædibus antiquis, nunc Episcopalibus, quas tunc possidebat Jacobus Castaniolus Notarius; quæ cum deinde transissent in jus Joannis Bonifacii, patrui sui, admirationi fuit cryptula tam pii viri, non nisi septem pedes larga, novem longa eademque obscurissima, [ejus Tarvisii cryptula,] utpote ad quam per exiguum foramen crepera dumtaxat lucula introibat: unde licet consequens esset fœtentem gravemque aërem istic haberi; salubris tamen siccusque manebat locus, ac suavem perpetuo spirans odorem. Quam cryptulam cum deinde anno MDCXLVII Archidiaconus ipse, pro suo Generalis Vicarii munere, visitasset; apertis inibi fenestris illuminandam curavit: [cum triplici lecto pœnitentiali,] quando etiam in parietibus distinctius apparuerunt antiquitus ibi picta, Dei mater cum filio, Michael Archangelus, Jacob Patriarcha, Matthæus Euangelista, & Virgo ac Martyr Catharina; conjectantibus ex verosimili qui familiam noverant, quod loci dominus, sicut ibi pingi fecerat suum Patronum uxorisque, ita etiam expresserit Patronos patris socerique. Ibi dispositos habebat Henricus lectulos tres, quibus per vices utebatur. Unum ex nodofis contextum funibus; craticulatum ac sarmentitium, alterum; tertium, non nisi raro & infirmo corpori substernendum ex fœno & palea: [aliæ reliquiæ in Cathedrali.] quibus pro cervicali erat truncus quernus, unius non amplius pedis. Rudis autem scipio, quo utebatur ad membra senilia sustentanda, una cum flagello aliisque pœnitentialibus instrumentis, servatur in gazophylacio ædis cathedralis.

[8] Quam severus fuerit sensuum suorum domitor, ex eo probatur; quod in sacramentali, quam quotidie faciebat Confessione, nihil fere occurreret gravius quod accusaret, quam aliquantulum delectationis cepisse ex aspectu viridantis cujusdam prati, [Sensuum severus custos,] per quod forte transierat, vel cantu avicularum. Cum autem aliquando visa muliercularum turba, fluviales cancros captantium, eorumdem appetitum sensisset; ab una earum cum plenis fiscellis transeuntium petiit aliquot sibi donari; acceptosque non minimos misit intra vestem atque carnem; ubi, chelibus eorumdem vellicandus & cruribus, tamdiu eos retinuit quoad vixerunt; mortuorum autem fœtorem diutius toleravit. Erat ipse statura pusillus, sed corpore bene compositus. Ad vestitum utebatur panno griseo, ex rudi contexto stuppa, quem percurrebant subtus attexti funiculi setacei, per modum cilicii: qui cum sudore induruissent, contigit ut sartor, ruptam vestem resarturus, acum in eis frangeret; [quam rigido vestitu usus sit:] cujus pars infixa pollici spasmum cum ingenti cruciatu mox intulit; sed ubi Henricus Cruce signavit male affectum digitum, simul & acum elicuit a vulnere & cruciatum expulit. Femoralibus sive subligaculis utebatur eodem modo reticulatis, nec alia vestis interior ei erat; superior autem chlamys arcta ab humero ad genua usque pertingens: tibiis vero incedebat ac plantis semper nudis, caput vili ac cinereo galericulo tectus, & plane talis, qualis musivo exprimitur in ecclesia sub lampadibus Canonicorum: cujus vellem tibi expressam similitudinem hic dare, si sæpius petitam delineationem nancisci potuissem.

[9] [defuncti honorifica sepultura] Obiit Henricus anno MCCCXV, die X Junii, sub horam III, Feria III, quando Veronenses cum Potestatis titulo, regebat Magnus della Branca; Episcopus autem, Castellanus Salamonius, Corpus divite panno coopertum in æde majori stetit, multis cum funalibus illuc illatum, quoad usque fabricata fuit arca marmorea, limbos habens ex lapide porphyretico & serpentino, cum figuris alabastrinis, repræsentantibus Christum Salvatorem, Prosdocimum, aliorumque plurium eadem in ecclesia quiescentes Sanctos, Theonistum, Thabram & Thabratam Martyres, Florentium & Vindemialem Pontifices, Liberalem Confessorem, ipsumque Henricum. Hæc sunt, quæ, [Tarvisinorum Tutelares circa tumbam:] præter jam ante allegata aut in Ferrarii epitome legenda, colligere potui ex Panogyrico Bonifaciano, quibus addo ex Sanctis quorum statunculis ornatur Henrici mausoleum, S. Prosdocinum Episcopum, Petri Apostoli discipulum, credi Tarvisinis a se conversis ædificasse ecclesiam, Deiparæ nuncupandam, nisi magistri sui martyrium edoctus revelatione Angelica mutasset consilium, unde nunc Patronus primarius ibi habeatur Petrus: sed quam hoc pro ea ætate difficile est creditu, tam certū est ipsum S. Prosdocimum coli VII Novembris; Theonestum Altinensem, sub Arianis Martyrem, Romano Martyrologio inscribi XXX Octobris; cum sociis vero Altini commemorari XXII Novembris. De Florentio & Vindemiale jam egimus IX Iunii; & de S. Liberale XXVII Aprilis, ubi etiam actum de corporis translatione Tarvisium.

BEATUS HENRICUS TARVISINUS

[10] Agit de arca illa Episcopus Baonius in Vita, num. 18 & 24, illiusque tum ornatum describit, tum translatam ait, una cum intus contento sacro corpore, tempore Episcopi, Castellanum sequentis, Ubaldini de Gabrielibus, qui sedit ab anno MCCCXXIII ad XXXIV: translatam autem ad locum mediæ ecclesiæ, ex cujus regione ipse Baonius fabricari fecerit capellam SS. Trinitatis, ubi ad illud ipsum, quod in conspectu arcæ antea ibi fuerat ædificatum altare, prima Missa in aurora continue celebratur, ad laudem Dei & pro memoria & reverentia B. Rigi: sic enim sæpius, ex usu vulgi, nomen Henrici breviatur. Ejusdem arcæ delineationem petii quidem in æs sculpandam, sed necdum obtinui. [antiqua effigies:] Interim vide antiquam Sancti effigiem ex prototypo insignis sculptricis Sororis Isabellæ Piccini huic operi nunc aptatam, qualem suo tempore pingi solitam, in consueto sancti viri habitu, testatur Baonius n. 6. In ista autem arca a prima sui collocatione mansit immotum & nemini amplius conspectū corpus, [facta an. 1381 corporis incorrupti inspectio.] usque ad annum MCCCLXXXI Christi, Baonii Episcopi XXII; quando die anniversario mortis solenniter fuit ostensum membris totaliter integrum, ac miro & suavissimo odore repletum.

[11] Ex recentioribus porro scriptoribus, B. Henrici etiam meminerunt cum laude, sed inter ipsum ac Veronensem nihil distinguunt, Abrahamus Bzovius ad ann. 1315 n. 15, [Scriptores de illo alii.] ubi Ferrarium verbotenus describit, allegata quam & ille allegat Vita; atque Matthæus Raderus volum. 2 Bavariæ sanctæ p. 329, ubi eadem Vita videtur allegari, cum dicitur quod studia vitæ, moresque & virtutes in Acta publica missa, & in orbem evulgata sunt ante paucos annos, ab anno 1624, quo volumen istud prodiit, retro trahendos. Quæ ibidem additur cælo Raphaëlis Sadelerii expressa imago, tumulum Sancti repræsentans, cujus operculo insculptus ipse cernitur, prolixa canicie ac barba Eremiticæ; quam apte ostendit accursum peregrinorum ad sepulcrum; tam parum facit ad rem nostram, non imagines magna arte elaboratas, sed vera rerum lineamenta requirentium, qualia isti tum sepulcro tum effigiei non inesse satis apparet ex veriori tumuli descriptione; cum Sadeliriana imago nullam habeat earum, quæ ibi nominantur, figurarum.

VITA
Auctore Petro Dominico Episcopo Tarvisino,
ex sua aliorumque certißima scientia.

Henricus Baucenensis, Tarvisii in ditione Veneta (B.)

BHL Number: 3807

AUC. P. D. EP. TARV. EX MS.

PRÆFATIO.

[1] Dum sacræ historiæ, & Sanctorum virorum, qui ex hoc seculo transierunt, vitæ & gesta devota & sedula devotione leguntur, [Auctor considerans utilitatem,] & studiis debitis speculamur in eis; fides Catholica roboratur, ædificatio mentibus traditur, inardescit animus ad superna, & multiplicis consolationis suscipit incrementum. Et propterea videmus humanas laudes & mortalium præconia, interdum etiam ære inciso conscripta, & interdum radiantibus litteris ad posterorum memoriam commendata. Si enim non præcessissent, qui talia, & tot, & tanta scripserunt; prorsus mortales posteri doctrinis & exemplis fructuosis totaliter caruissent, & fides nostra nimium incurrere potuisset defectum. [ex. Actis Sanctorum provenientem,] Et ista attendentes, miramur, quare non erubescimus, quæ nobis nota sunt, virorum perfectorum merita silentio tradere; & non ad laudem Creatoris cunctorum, qualiter in hoc seculo vixerunt, & contra hostes ac vitia pugnarunt, explicare curamus. Hinc laus Dei est, cum ista leguntur: hinc Sanctis honor exhibetur; hinc infidelibus nascitur mœror, incredulis livor, indisciplinatis angustia: diabolus ingemiscit, & Christi fidelibus gaudium generatur.

[2] [proponit sibi certo notascribere] His itaque considerationibus, & aliis plurimis quæ possent induci, ego Petrus Dominicus de Baono, Episcopus Tarvisinus, licet immeritus; dudum etiam dum eram Canonicus hujus ecclesiæ, sed ferventius postquam ad hanc dignitatem, me ignorante, proprio motu & provisione felicis recordationis Domini Innocentii Papæ VI, divina gratia largiente perveni; in mente revolvens, quam inconveniens, quam indecens, quantæque ingratitudinis fuerat & erat, præclara merita & opera miranda, quæ cælestis providentia in beato Henrico, [de B. Henrico.] origine de Bolzano, & in Tarvisio longis temporibus commorato, tam ipso vivente, quam etiam in obitu ipsius, & post ostendit, & clare monstravit, tanto tempore siluisse, & adhuc negligenter silere; disposui, quamvis imperitus & insufficiens aggrediendi tantum opus, supplere negligentiam præteritorum, utique valentium virorum, in ipsa ecclesia hactenus præsidentium & beneficiatorum, cum omni debita reverentia, pro modulo meo, quæ vidi & oculis conspexi ac audivi de beato viro prædicto, in scriptis educere, ad perpetuā memoriam futurorum; ne in oblivione tot & tanta labantur de ipso: cum hodie nullus in ipsa ecclesia consistat, qui ultra me memoriam de hujusmodi possit verius habere, aut melius recordari.

CAPUT I.
Vita Tarvisii sancte acta ab Henrico, & vulgo talis æstimata: quædam item miracula.

[3] [Qui primo vivens labore manuum,] Porro vir venerabilis iste, propria patria relicta, Tarvisium devenit; & ibi vitam suam, sudoribus & laboribus insistens, ut poterat, longo tempore duxit; & de his, quæ lucrabatur ex laboribus suis, partem suam erogabat, & continuo mentem devotam gerebat, & operibus divinis secretius intendebat. Tandem in ætate procedens, & viribus corporeis incipiens destitui, nec valens more consueto acquirere corporis alimenta; se ad contemplativam transvexit; & ex eleemosynis, [dein piorum eleemosynis,] quantum requirebat necessitas, corpus suum reficiens, quidquid sibi supererat ultra victum, ipse pauper, Christi pauperibus erogabat; nil sibi retinens per horam vel diem, nisi quantum tenue transiret, de sibi misericorditer erogatis.

[4] [occultam vulgo sanctitatem sectatus,] Et dum sic, ut poterat, duceret vitam suam; quidam Jacobus de Castegnolis, Notarius, bonæ conditionis & vitæ, habens conjugem sibi similem nomine Catharinam, quibus iste beatus Henricus notus erat; compatiens eidem, in domo sua, posita in contrada de Panceria, a parte dextra eundo versus portam Sanctorum Quadraginta, satis prope domum Monialium S. Mariæ-novæ, ipsum suscepit; deputans sibi quamdam camerulam in fine d. domus, mediante quadam curte, in qua suam abstinentiam & pœnitentiam longo tempore, usque ad obitum suum, more B. Alexii, ut infra patebit, incognitam & clandestinam duxit. Et si forsan idem B. Rigus in eleemosynis acquirendis defecisset; Jacobus in sua domo sibi subvenire curabat.

[5] Et quia lucerna in monte posita abscondi non postest; ex actibus suis extrinsecis & devotis, [erumpente tamen paulatimfama,] a pluribus cœpit agnosci, & caritativa subsidia & eleemosynæ porrigebantur eidem: & quanto amplius suscipiebat, tanto magis pauperibus dividebat. Et recordor, quod bonæ memoriæ Dominus & Prædecessor meus, Dominus Castellanus de Salomone, tunc Episcopus Tarvisinus (qui me designavit in Clericum, & cujus familiaris longo tempore fui) per me d. venerando viro, transeunti plateam ante Episcopatum, eleemosynam in pecunia destinavit: quam, ut mos erat, in ecclesia cathedrali, quam continue frequentabat, aliis mendicantibus erogabat. Et sic de aliis sibi datis (ut publica fama erat) continue faciebat. Siquidem quod intus gerebat secretum, ejus humilitas & conversatio foris manifestius ostendebat,

[6] [Sanctus haberi cœpit,] Quædam inerat in eo loquela benigna, & admodum gratiosa. Semper de cælestibus avidus auditor; & si forsan per pueros, vel aliquem perversum aut fatuum, molestia quævis verbo vel facto inferebatur eidem, cum omni patientia humiliter ter tolerabat, ni ostendens actu vel signo, imo irrogantibus [injurias] bene dicebat. Continue de panno griso indutus: & tabardum a cum allotis, ac capellum planum, ut depingitur, deferebat; & baculum, pro substentatione sui corporis, jejuniis b & vigiliis, ac aliis abstinentiis nimium afflicti, ut postea rei evidentia docuit, semper etiam deportabat. Fuit namque parvus in persona, sed satis grossus; & habuit uxorem, [& talis etiam exterius apparere.] antequā ad istam vitam se transferret: in ecclesia devotissimus, & divinis Officiis & precipue Missis adstabat, semper cordulam Pater-nostri in manibus gerens. Tam in Officio quam alibi oratiunculas suas, juxta ipsius intellectum, Creatori reddebat: nam litteris ignarus erat. Prædicationibus quoque, tam in ecclesia cathedrali, quam in locis Religiosorum, continue properabat, nullam prætermittens, quantum temporis spatium sibi vacabat; [Erat in ecclesiis assiduus,] & si possibile fuisset, omnibus præsens libenter voluisset interesse; &, quantum poterat capere; ut fervens auditor, memoriæ commendabat. Sic namque vitam suam, & actus ducebat, & duxit quantum valebat occulte; & conversatione laudabili, quod nemo ipsius opera tam perfecta tunc cognoscere, vel perpendere liquido poterat, aut credere ullo modo.

[7] Ecce aliud mirandum. Homo sic senilis, & abstinentiis sic afflictus, cum baculo suo se sustentans, omnes ecclesias suburbiorum civitatis Tarvisinæ, omni die visitabat; ibique orationes pronus in terram, juxta suum morem, fundebat: &, si forsan clausam aliquam reperisset, ante fores genua flectens, prolixius orabat. Et, ut tunc ferebatur, ecclesiam Fratrum Eremitarum post ecclesiam Cathedralem sæpius visitabat; & cum eisdem Fratribus conversabatur, & familiaritatem habebat; & in tantum, sicut tempore obitus sui extitit divulgatum, [præsertim Cathedrali & Augustiniana;] apud eos judicaverat sepeliri; sed ipsorum Fratrum negligentia, vel forsitan quia pauper erat, & hoc publice dicebatur, caruerunt eodem. Decanus vero & Canonici ecclesiæ Tarvisinæ, quorum mos semper fuit, & est, ad quæcumque suæ parochiæ, cujuscumque conditions existant, funera personaliter & collegialiter ire; illud venerabile corpus, juxta consuetudinem ipsorum, cum omni solicitudine susceperunt.

[8] [Officiis omnibus solitus interesse,] Verum omnibus ecclesiis visitatis, & omni alio actu quocumque completo, semper ad ipsam ecclesiam Cathedralem redibat; & pro majori parte sub porticali in angulo, versus palatium Episcopale, coram quandam figura beatæ virginis Mariæ ibi depicta se ponens, & residens, & se appodians c ad lapides porticalis d, cum capello suo in manibus, manebat continue; aspiciens figuram prædictam, & orans devote, prout clare poterant etiam de podiolo episcopatus intueri: & quam pluries præfatus Antistes, D. Castellanus, eidem ibi sic manenti eleemosynam destinavit. Nullum Officium divinum in ipsa ecclesia prætermittebat, & semper in Matutinis citissimus erat. Tantæ enim conscientiæ fuit, quod omni die aut cum Sacerdotibus d. ecclesiæ, & potissime cum Presbytero Joanne Ricio, Præbendato in ecclesia Tarvisina, postmodum Rectore S. Agnetis, aut Presbytero Petro de Zenone, vel cum Presbytero Alexandro Sacrista; [& minima quæque confiteri.] & interdum cum Religiosis, & præcipue cum dictis Fratribus Eremitanis sua minima peccata confiteri volebat. Imo audivi a d. Presbytero Joanne Ricio, dum de ipsius venerabilis viri vita & conversatione ad invicem colloquium haberemus, inter alia dicente; quod si vidisset ex delectatione vel aliqua curiositate avem aliquam volitantem per aërem; ipse protinus confitebatur: quod jam de hujusmodi & aliis minimis cum ipso fuerat confessus.

[9] Multis quoque miraculis claruit in vita, & multa alia [sunt], [Illustratur miraculis,] quæ a fide dignis referentibus sæpius audivi. Dum enim quadam vice pluribus existentibus sub porticali B. Joannis Baptistæ (inter quos erant, memoratus Presbyter Petrus de Zenone, & quidam Gabus Laicus de contrada hujus ecclesiæ, a quo audivi) paulum præfatus venerabilis vir exiret de ecclesia Cathedrali, & transiret per cœmeterium versus dictum porticale S. Joannis, & moram faceret coram illis figuris, positis in muro d. ecclesiæ S. Joannis, orans devote; ibidem supervenit quædam subita pluvia, mirabilis & exundans & valde copiosa: & cum diutius in oratione permaneret, supradd. existentibus sub d. porticali, videntibus, & ridentibus seu triumphantibus e de ipso, cum crederent ipsum fore totum aquam ex dicta pluvia respersum & madefactum; [orat intactus ab imbre,] & dum appropinquasset apud eos, interrogaverunt eumdem dicentes: Frater Rigo, quare stetistis tantum in illa pluvia? Et ipsis tangentibus eumdem & pannos ejus, compererunt & tetigerunt ipsum & pannos ipsius totaliter absque ulla madefactione pluviæ vel aquæ, acsi in sole stetisset; de quo omnes stupefacti, de tanto miraculo mirari cœperunt, & ipsum sanctiori vita & virtutibus quam prius reputare.

[10] Et revera adeo cœpit crescere fama & vita sua, & operibus coruscare; quod a senioribus, & quasi ab omnibus pro Sancto habebatur; & sæpe a multis videntibus eum dicebatur; Iste est Sanctus. Nec mirum, quia ejus conversatio & continua cogitatio erat in cælis, juxta Apostolum dicentem; [Sanctorum alloquio fruitur,] Conversatio nostra in cælis est. Et hoc claruit manifeste, quia cum Sanctis & Angelis quotidie meditabatur: referebat namque suprad. Catharina, uxor d. Jacobi, quæ more feminarum, amplius quam d. Jacobus, habitabat & morabatur in domo sua (& etiam d. Jacobus affirmabat) quod dum ipsa staret in domo, & d. beatus homo esset in camerula sua clausa, sæpius audiebat & videbatur, quod ipse cum aliquibus loqueretur, & ipsi cum eo; tamen ipsa intelligere non valebat. Et dum similiter de camerula exibat, ipsa interrogabat eumdem; Ah, Frater Rigo, cum quibus modo loquebamini? Ipse vero obaudiens, & fingens, non dabat responsum; sed exibat domum, & suum iter prosequebatur juxta morem.

[11] Audivi quoque a quadam Domina fide digna, quæ ab infrascripto sartore audiverat, quod dum magister … sartor, pauper & bonæ vitæ, de quo idem beatus vir in suendis ciliciis secreto totaliter confidebat, semel quasdam ipsius caligas sueret, [sartoris sui digitum acu læsum sanat:] & quasdam cordulas imponeret in eis; ipse Sartor propter duritiam cordulæ sibi digitum persoravit, & acus quasi media remansit in digito: ex quo d. pauper homo tantum dolorem recepit, quod requiem habere non poterat: & credebat, clamans & lacrymans, digitum perdidisse, & quod de cetero se adjuvare non posset de eo, nec de manu, dicens: Heu me miserum! quod me oportebit deinceps mendicare, etiam ad hospitale manere, non valens ulterius laborare. Quod audiens & perpendens beatus Rigus, cœpit sibi dicere; Non dubites, frater, quia sanus eris. Et orans ac sibi digitum tangens, nullam de cetero læsionem [sensit] vel dolorem: & ad plenam sanitatem, ut prius, extitit restitutus. Quis ergo dubitare potest aut debet, quin conversationem habuerit cum Sanctis & Angelis? Quis fidem, quantum humana natura valet comprehendere, adhibere non debet, quin vitam cælicam & illibatam perduxerit? dum ad examen veræ cognitionis pervenitur.

[12] Qualem & qualiter in præfato loco seu camerula vitam & dies suos, & cum quanta afflictione corporis occulte perduxit, [defuncti miracula scribuntur:] sic post ejus obitum claruit universis: & nos vidimus, & cuncti tunc viventes aperte videre potuerunt. Nam ipso defuncto incredibilis concursus hominum & mulierum subito viguit: itidem & tota civitas, cum magna admiratione & inaudita, extitit in tumultu. Et licet adhuc hodie in sacristia ecclesiæ cathedralis per vestes, cilicia, & alia valde devota, quæ fuerunt in camerula reperta, habeatur liquido testimonium veritatis; tamen ad devotionem fidelium amplius excitandam, quam brevius poterimus, de modo vivendi in dicta camerula, & de his, quæ in die obitus sui, & postmodum mirabiliter contigerunt, curabimus enarrare.

[13] In d. namque paupercula cellula tres lectos habebat, siquidem non de pluma, aut purpura vel serico consternatos; unum quidem de sermentibus f vitium, & hoc durum; & aliud de funibus tortis, ex grossis restis g lini, & istud durius; & tertium aliquantulum mollius, [utensilia ejus pro reliquiis honorantur.] videlicet de puris paleis; in quo, cum ex jejuniis & oratione erat nimis lassus, se aliqualiter extendebat, & aliquam recreationem corporis resumebat, ut postmodum jejuniis & orationibus fortius posset vacare. Cilicium de eisdem funibus tortis semper in die & nocte super carnem gerebat & tenebat. Et similiter in caligis ad poplitem, similes funes tortos semper gerebat. Linteamina sua de griso grosso cum cordulis erant. Ad caput suum quoddam lignum satis parvum, pro pulvinari, in nocte semper tenebat: & flagellum, cum quo in nocte se acriter verberabat, ac quemdam lapidem vivum retontum h, cum quo pectus percutiebat, etiam tenebat. Que omnia in sacristia ecclesiæ ad perpetuam memoriam conservantur; quamvis ex devotione per multos sint de prædictis particulæ acceptæ. Et sic suam pœnitentiam, & vitam occultam, & prorsus ignotam, usque ad exitum duxit ibidem: unde quantum reputandus, quantumque venerandus fuerit & sit, legentium & auditorum judicio relinquo.

ANNOTATA D. P.

a Tabardum, aliis paßim usurpatur pro Toga, utividere est apud Cangium in Glossario: sed juxta picturam videtur gestaße vestem strictiorem, qualem Itali paßim Sottanam nominant. Allota quid sint, videor mihi intelligere ex Miraculis § 5 num. 8, ubi quidam claudus sanatus, dicitur portare calcaneum rectum sine aluto, id est (quantum puto) sine subere, quo alter calceorum elevetur, ut Allota hinc sint, calcei subere suffarti.

b Capello Italis, Francis Chapeau, a Capite dictus, quasi Capitellus, idem quod Galerus Latinis, sive pileus, marginibus prominentibus contra injurias aëris.

c Appodiare, reclinare, acclinare. Franc. Appuyer.

d Porticale, vestibulum templi, ductum a Porticu. Franc. Portail.

e Triumphare, magis vulgariter & contractius, Truffare, id est ludere, illudere. Truffa, ludus.

f Sermento Italis, Latine Sarmentum, a verbo Sanio, unde etiam Sarculum.

g Resta, Latine Restis, funis.

h Retontum, Italis Ritondo .i. rotundum. Franci & Belgæ Rond.

CAPUT II.
Concursus ad defuncti corpus & exequias: miraculorum per Notarios exceptorum multitudo.

[14] Adveniente vero, sicut Deo placuit, die obitus, videlicet die X mensis Junii MCCCXV; quo tempore in statu communi, [Defuncto Henrico, 10 Ju. 1315.] & populari ac pacifico florebat ipsa civitas Tervisina; ipsiusque Præsule præfato Domino Castellano, multæ reverentiæ & auctoritatis; in regimine temporali, nobili Milite Domino Magno de la Brancha de Eugubio a Potestate, utique Milite strenuo, existentibus; quot & quanta miranda & ineffabilia omnipotens Deus, qui est verus remunerator bonorum, ostenderit & demonstraverit evidenter, si porro cuncta membra mea converterentur in linguas, aut oraculis Poëtarum scirem uti, & ea adhibere vellem vel possem, procul dubio exprimere non valerem.

[15] Ecce namque quid Dominus operatus est in ipso seu pro ipso. Dum ipsa die post dormitionem starem & essem sub porticali ecclesiæ Tervisinaæ [ultro sonant campanæ.] versus ecclesiam S. Joannis; & respicerem ad palatium Episcopale vitrum fenestræ cameræ, ubi Dominus Episcopus Castellanus dormire solitus erat, campanæ d. ecclesiæ majoris pulsari cœperunt valde suaviter, & ultra morem consuetum. Vidi Decanum & Capitulum ejusdem ecclesiæ, cum omnibus Mansionariis & Capellanis egredientes de ipsa ecclesia, & gressus suos versus contradam Panceriæ dirigentes; in quo quidem Capitulo in ipsa ecclesia tunc aderant omnes, ut inferius describentur. Et ante, ut mihi visum fuit, & adhuc credo quando ad domum, ubi dictum venerabile corpus jacebat, applicuissent; [ipse vulgo proclamatur Sanctus,] vox aperte plateæ communis & callis mojoris insonuit; & sine numero per illam viam cucurrerunt clamantes, & alta voce dicentes; Mortuus est unus Sanctus. Hoc continue frequentantes, & reiterantes vocem eamdem, & versus d. domum d. Jacobi cum nimio tumultu citissime properantes; adhuc, Deo mihi teste, me non de d. loco sub porticali remoto, sed ibi manente. Et adeo fuit tantus gentium continue clamantium, & Deum laudantium ad d. funus concursus, quod vix & cum magno labore, dictum corpus post dictum Clerum potuit deferri.

[16] Et in tantum tumultus crevit gentium, antequam dictum funus foret ad d. porticale ecclesiæ deductum; quod ex devotione tota cassa lignea, [concurritur ad funus] in qua positum erat, a parte superiori & de retro disrupta extitit, & asseres deportati; & corpus de vili panno, seu de quadam camisia involutum, totaliter apparebat, & per ipsam cassam fluctuabat; & ego vidi oculis meis. Sequebatur ipsum corpus post d. cassam quidam cum duabus crozolis b in manibus, ipsas alte portans; qui fuerat ante contractus, in tantum, quod antea per se ipsum, [infirmi sanantur:] sine adjutorio ipsarum ferularum, non poterat ambulare; & audivi quod venerat antea Tarvisium, causa faciendi sibi mederi. Et etiam alii plures infirmi, tunc & postmodum liberari, d. corpus similiter sequebantur. Campanæ vero, dum sic ad ecclesiam portabatur, tam suaviter, tam melodiose pulsabantur; quod a seipsis sonum videbantur emittere in auribus audientium easdem.

[17] Tandem ex multitudine gentium, cum maxima instantia & pressura, [præ turba ægre illuc perrumpit Prætor.] infra dictam ecclesiam extitit deportatum. Quid loquar? quid dicam? quis credere posset? Extemplo & in momento tota civitas excitatur, & currunt undique omnes ad tam spectabile & mirabile factum. Supervenit Potestas prædictus, qui in dormitione adhuc fuerat, cum tota familia sua & aliis civibus sociatus: cupit attingere d. corpus, positum in medio ecclesiæ adhuc supra terram, & non valet cum tota valitudine sua atque minis, ex superabundanti multitudine gentium continue invalescente. Non permittitur corpus sepeliri, ex devotione omnium, volentium tangere & videre ipsum corpus venerandum, quod non mortuum, sed dormiens apparebat. Episcopus quoque prædictus, expergefactus etiam a somno, audiens de palatio suo tumultum & clamorem, in ecclesiam ut potuit sociatus cito cucurrit; ubi reperit d. Potestatem; & finaliter in fortia c & cum terroribus, d. corpus adierunt; & ipsum sic laceratum in pannis & cassa mirantes, & laudes Deo referentes, foveam in ipso medio ecclesiæ fieri fecerunt, & quamdam gratulam d de lignamine super ipsam foveam deponi mandaverunt. [cum Episcopo.] Concurrunt infirmi pro liberatione obtinenda, concurrunt incolumes pro devotione obtinenda, & pro tanta virtute videnda. Miracula pullulare & coruscare cœperunt: tota ecclesia ipso die & nocte gentibus plena manet, cum luminaribus & clamoribus infinitis. Vix defenditur, quin d. gratula frangeretur.

[18] In crastinum supra dictam foveam, fabricare [cœperunt], [corpus postridie spectandum exponitur,] non sine ingenti pressura, quoddam cancellum quadratum de fortissimis lignis, cum porta immissa atque clavi. Extrahitur dictum corpus integrum, & totaliter palpabile, supra terram; & in medio d. cancelli, in quadam lectica ponitur, quasi dormiret coopertum quodam pallio, ut per fenestrellam d. cancelli ab omnibus videretur; ubi mansit sic supra terram in d. lectica nudus, & coopertus d. pallio octo diebus, in tanto calore, & tali tempore, quo statim debuisset fœtere. Quid plura? Aliud majus mirabile apparuit manifeste, & omnes viderunt. [& fluit ex eo copiosus sanguis.] Ipso sic manente, sanguis ex corpore ipsius cœpit effluere: & in tanta copia perfluit, in vasis argenteis collectus, quod plures ampullæ impletæ fuerunt, & adhuc hodie in sacristia conservantur. Supra vero d. cancellum quoddam e solarium de asseribus constructum extitit; ubi multitudo languidorum manebat, supplicantium & clamantium, pro eorum sanitate recuperanda. Postmodum transactis dd. octo diebus, in quadam arca lapidea, de Venetiis delata, fuit positum venerabile corpus.

[19] Interim & subsequenter, fama ipsius per civitates, & loca vicina divulgatur: [Undique illuc accurritur] populorum tam vicinorum de Venetiis, Padua, Vicentia, Verona, Brixia, & Lombardiæ totius; nec non de partibus Tridentinis, Feltrensibus & totius Forojulii, Istriæ illarumque partium, ac de Romandiola, Ferraria, Clugia habetur concursus mirabiliter, & per totam Italiam celeberrima fama defertur; & in tantum, quod etiam Romæ & in Perusio, & partibus illis, imago præfati commendabilis viri depingitur in multis locis: ad quorum imagines concursus inibi multus habitus fuit; & Deus ostendit multa miracula, ob merita & preces d. gloriosi viri. Sic namque crevit ejus devotio, & divulgata est opirio, quod de Verona & de Vicentia & Padua & aliis pluribus partibus, populi congregati veniebant ad ejus sepulcrum se verberantes; [ab infirmis & sanis:] & sic de tota ditione Tarvisina: tantus enim fuit concursus infirmorum, quod in ecclesia non capiebantur. Supra dictum solarium ponebantur de ipsis infirmis, quotquot stare poterant in eodem. Et adeo multiplicavit copia pauperum & infirmorum, quod circum circa plateam d. ecclesiæ f de Domo, & sub g fontico, & juxta palatium Episcopatus, & per omnia claustra, & sub canonica ipsius ecclesiæ, ipsi pauperes & debiles morabantur; & non erat locus, qui non esset plenus eorumdem, & etiam per totam civitatem in plerisque locis dispersi [erant]; quibus subveniebatur per devotas personas eleemosynis operum.

[20] Et cum in ipsa ecclesia, & apud eam, & circumcirca, dd. pauperum & infirmorum crebresceret multitudo, in ipsa ecclesia a parte sinistra fuit ordinata quædam canipa h; & ad eam quidam boni viri, per Episcopum & Commune deputati, [pauperes congrue sustentantur:] recolligentes panem & vinum, per cives Tarvisinos illuc transmissum, pro substentatione pauperum prædictorum: qui officiales postmodum id pauperibus & languidis quotidie dividebant. Et continua devotione bonorum [virorum] & mulierum in dicta canipa non deficiebat panis & vinum: imo (sicut d. officiales referebant, & extitit publice divulgatum) dum una die de quodam i mastello vinum distribuerent, & pauperibus propinarent, & transmitterent juxta morem omnibus pauperibus intus & extra ipsam ecclesiam residentibus; [vinum in vase multiplicatur.] vinum ipsum continue durabat, & non deficiebat: & non defecit per longum spatium diei, prout ipsi manifeste perpenderunt; & ad tantum miraculum omnes astantes in ecclesia concurrerunt, bibentes & gustantes quam plurimi de d. vino.

[21] [Excipiendis miraculis designati Notarii,] Alia miracula quam plura, & plura, ex virtute & precibus d. gloriosissimi viri, coruscare cœperunt in ecclesia memorata: & in tantum, quod pro memoria eorum habenda perpetuo, & aliis conditionibus infirmorum sciendis, per d. Dominum Episcopum, & Potestatem, & Commune fuerunt deputati tres, ad dicta miracula discutienda, videnda, & in scriptis redigenda; videlicet Dominus Bartholomæus de Castagnolo, dictus Becha, canonici Juris peritus, qui postmodum extitit Prior S. Jacobi de Schinali, tamquam Præsidens; & Magister Antonius de Baona, Scriba & Notarius dicti Domini Episcopi, frater meus, ac Girardus de Nerlo Notarius Communis, qui erat in k ancha contractus; ut ad mandatum d. Domini Bartholomæi, facta prius diligenti examinatione & discussione de dictis infirmis sanatis, reducerent in scriptis ipsos infirmos sanatos, prout factum fuit, & plenius observatum.

[22] Nam cum aliquis sanabatur, ad præsentiam d. Domini Bartholomæi, & Notariorum predictorum, [audiunt singulorum testes,] assistente gentium multitudine inibi plurimum copiosa, illico ducebatur; & de ejus infirmitate, & postmodum de reddita sanitate plena informatione & scientia habita, a parentibus, vel a propinquis, aut notis ipsorum infirmorum, per ipsos Notarios concorditer notabatur in scriptis: ubi nos ut plurimum tunc, tamquam juvenculus, cum d. fratre meo, præsentes fuimus & multoties ipso absente, vice ipsius, de mandato præfati Domini Bartholomæi, scripsimus, ut sciebamus, plura ex ipsis miraculis manu nostra, prout adhuc in quaterno eorumdem evidenter apparet. Quæ omnia miracula tunc sic in scriptis redacta, in fine hujus præsentis historiæ, ad perpetuam memoriam & laudem omnipotentis Dei omniumque Sanctorum, ac commendationem tam solennissimi viri prædicti, fecimus per ordinem annotari: ut quivis sanæ mentis meditari valeat, quantum divina clementia vitam, quam suus servulus humilis & devotus in corpore gessit, miraculis & prodigiis attollere voluit in fine, & patefacere toti mundo.

[23] [Peregrini sæpe ad 30 millia die uno confluunt.] Porro concursus populorum quasi per annum duravit: sed maximus & potior per tres menses, & ultra. Et revera credimus, quod in ipsi diebus, a principio potissime, aliquando triginta mille personæ forenses fuissent in hac civitate repertæ. Siquidem credi non posset concursus gentium & populorum, ac tumultus & jubilatio in ipsa ecclesia; illuminatio cereorum, [plerique inimici reconciliantur,] appositio statuarum & imaginum, & similiter ferularum, quas infirmi dimittebant. & appendi faciebant, quæ longo tempore appensæ steterunt; rursus vociferatio infirmorum, & aliorum cunctorum fidelium, Deum laudantium de tanto dono & munere divinitus attributo. Quid ultra? Infiniti, de quibuscumque criminibus irretiti, ad confessionem suorum peccatorum mirabiliter properabant: injuriæ quæcumque remittebantur, concordiæinter inimicos capitales fiebant, tam civium quam forensium quorumcumque; & in brevi tanta pax & consolatio viguit illo anno, & etiam sequenti & vigebat, quod si Homerus adesset, vix explicare valeret.

[24] Verum, ut Altissimo pro tanto dono gratiarum actiones & laudes exsolverentur ampliores, [altare juxta arcam erigitur: inchoatur capella,] & pro reverentia hujusmodi beatissimi viri, coram arca posita (ut præfertur) in medio dictæ ecclesiæ, in qua ejus corpus conditum erat, quoddam altare fuit erectum solenne; super quo Missæ quotidie celebrabantur, devote omni populo concurrenti. Et tandem de ordinatione Episcopi & Capituli ac Communis [decretum est], ut prope capellam S. Mariæ l piccolæ, infra ecclesiam ipsam cathedralem, construeretur solennis capella, in qua dictum corpus venerabile, cum arca in qua præsentialiter jacet, perpetuo maneret. Et incepto opere, ut adhuc apparet, prope d. capellam, superveniente guerra m Canis de la Scala, & aliis novitatibus in hac urbe (ut infra dicetur) non potuit expleri. Sed tandem arca fabricata [est] in columnis, cum Angelis desuper; in qua hodie jacet d. corpus, in ipsam translatum, & in eodem loco medio ecclesiæ firmata, cum altari ante ipsam solenni: ubi mansit usque ad tempora Venerabilis Patris Domini Ubaldini de Gabrielibus n de Eugubio, Episcopi Tarvisini (cujus etiam familiaris extiti, [& fundatur ibi Missa quotidiana.] & valde devotus) famosi & multa commendatione digni, successoris immediate d. Domini Castellani, per quem cum Capitulo suo tempore dicta arca, cum columnis & corpore intus manente, fuit translata, & posita in loco ubi nunc est, inter columnas ecclesiæ a parte sinistra, & hodie ex opposito Capellæ per nos ædificatæ ad honorem sanctæ & individuæ Trinitatis: & ibi ad illud altare, ut notorie patet, prima Missa in aurora continue celebratur, ad laudem Dei, & pro memoria & reverentia dicti beati Rigi; ad quam arcam & in eodem loco, ob merita ipsius & preces, omnipotens Dominus plurima miracula ostendit, & virtutibus illustravit eumdem.

[25] [Cœpta Canonizationis cansa,] Sane, ad finem hujus operis intendentes, sed tamen tacitæ quæstioni, quæ posset moveri, ac quæri, cum iste gloriosus vir divina clementia tot & tantis miraculis coruscaverit in hoc mundo, quare non extitit per Clerum & populum Tarvisinum procuratum, ut per summum Pontificem, & sanctam Ecclesiam Romanam scriberetur in Catalogo Sanctorum & canonizaretur, ut moris est aliorum Sanctorum, antequam in hoc opere concludamus, deliberavimus respondendum. Porro idem Clerus, & Populus, & dictus Antistes Dominus Castellanus cum Capitulo suo voluntarii erant, & proposuerant ipsam canonizationem ducere ad effectum: sed in tertio anno post obitum dicti viri beati, superveniente proditione, tentata per nonnullos cives Tarvisinos, & de comitatu Tarvisino, & alios cum dicto Domino Cane de la Scala, nato quondam Domini Alberti de la Scala, tunc Veronæ & Vicentiæ Domino, & guerra horribili circa civitatem Tarvisinam suborta & secuta, non potuit hujusmodi desiderium Tarvisini Cleri & Populi executioni mandari. Nam in eadem proditione d. Dominus Canis habuit castrum o Annoalis, sibi datum per Articum p Advogarium, natum quondam Domini Guidonis Advogarii; [ob turbatam civitatis pacem dimittitur] & Asillum, quod tunc d. Dominus Castellanus nomine Episcopatus possidebat, proditionaliter traditum dicto Domino Cani, per Guccellum de Monfumo, & Nicolaum & Antoninum de Roverio, & alios plures rebelles de q Pedemonte; Castrum a Monte r Belluno, & omnia alia fortalitia habuit in dicto s Pedemonte; & duravit d. guerra per triennium, & ultra. Et tunc Dominus Guccellus de Camino, Dominus t Seravalli, & aliorum suorum castrorum, se confœderavit cum d. Domino Cane: & ipse Dominus Guccellus postmodum se. Cetera desiderantur.

ANNOTATA D.P.

a Ex more scilicet liberarum per Italiam Urbium, Potestatem, id est Prætorem, aliunde sibi tunc petere solitarum, virum jurisprudentia celebrem.

b Forcia, Fr. Force, violentia, a Latino Fortis.

c Cruzolæ .i. Cruculæ, sive furcillæ subaxillares.

d Id est, crate, seu sepimento ligneo.

e Solarium, id est, cantabulatio, quasi solidarium, a solidando; Belgis Solder.

f Id est, Ecclesiæ Cathedralis, quam Itali vulgo il Duomo vocant.

g An porticus aliqua, sic dicta ab ibi manante fonticulo?

h Canipam, intelligo, tabernam; a Teutonico Kan, poculum.

i Mastello, Italis est, labellum sive œnophorus, in quem ex dolio vinum hauritur, juxta Academicos Cruscanos.

k Ancha, alii Anca, Fr. la Hanche, Coxendix.

l Piccola, id est, Patva.

m Guerra, bellum: de Scaligeris autem vide scriptores Italicos, ac nominatim Onuphrium Panvinium in Antiquitatibus Veronensibus. Ea in urbe diu illi dominatum obtinuerunt, bellica virtute formidabiles, præsertim hic indicatus, & ab illis dictus, Canis Grandis. Narrat Onuphrius quomodo is, an. 1319 a Patavina obsidione desistens, converso in Tarvisinos bello, omnes fere agri illius villas, pagos & arces occupavit: qui viribus suis diffidentes se Comiti Goritiæ dederunt: quæ res Canem Grandem a Tarvisii obsidione avertit: quin etiam sub certis conditiobus, reddidit occupata; sed rursus an. 1320 omnia recuperavit, nec reddidit insi facta cum Patavinis & Duce Austriæ pace, seu potius induciis quinquennalibus: quibus finitis, non statim iterum movit in Tarvisinos, sed anno 1329, quando diu obsessam urbem in deditionem accepit XVI Kalend. Augusti, & ipse quinto die post, XI Kal. Augusti Tarvisii mortuus est; fratris sui filiis relinquens principatum Veronæ, Patavii, Vicentiæ, Tarvisii, Feltriæ, Belluni, Brixiæ, & diœcesium suarum. Orto tamen bello inter ipsos & Venetos anno 1337, illi partim dolo, partim vi Tarvisium amiserunt, quod a Venetis occupatum est.

n Ubaldinus hic, ab Ecclesia Foropopuliensi ad Tarvisinam translatus an. 1323, ipsam tenuit usque ad 1334, teste Ughello, qui in Appendicibus post tom. 9 suffectum ei docet Fr. Joannem de Benedictis.

o Tale castrum nunc non invenio in tabula agri Tarvisini.

p Avogarios Onuphrius scribit, & Prætorem Tarvisinum ex ea gente producit anno 1330 & seq. cui Bructerus Tempestas Avogarius nomen.

q Asillum, vulgo Asolo dici videtur, estque castrum in monte situm, 15 p.m. ab urbe ad Occidentem: dubito tamen, quia in miraculis § 4, num. 2 nominatur quidam Bonapastus de Ezello.

r In tabulis Monte Beluna, versus eamdem partem 10 p.m. ab urbe.

s Pedemontem apparet dici Occidentalem agri Tarvisini partem, ad montes vergentem, qui in tabulis vocantur Montes Feneræ; longe dißitam a Pedemontio In subriæ versus Alpes.

t Vulgo Serravalle oppidum grande, ad 20 p.m. ab urbe versus Septentrionem, in confinio agri Bellunensis.

CAPUT III.
Miracula primis statim a morte diebus per Notarios excepta.

[26] Hactenus in Archivo Tarvisino servatum Ms. una alterave pagina evulsa mutilum; unde & contigit, ut quæ supra num. 22, dicit auctor, se fecisse, in fine præsentis historiæ, per ordinem annotari Miracula, exordio & actis dierum XI ac XII ablatis, acephala habeantur, paucis ex die XII residuis; jactura non amplius reparabili, cum verosimile non sit aliud alibi exemplum extare. Hæc miracula, uti solum servant temporis, quo notata sunt, non item quo contigerunt, ordinem, ac ferme in artbriticorum & contractorum curationibus consistunt, sæpe solis nominibus sanatorum diversa, strictimque notata; sic opus non habent marginali synopsi illustrari, aut alia distinctione quam ordine dierum, sub quibus in originali describuntur.

MIRACULA
A die X Junii usque ad V Julii, sub fide publicorum Notariorum descripta.

Henricus Baucenensis, Tarvisii in ditione Veneta (B.)

BHL Number: 3808

EX ACTIS NOTARR.

[Praefatio]

Dies XI unii, ac pars XII, desiderantur in Ms.
Pro quibus ex die XIII & XV hæc accipe.

[27] Anno MCCCXV, Indictione XIII, die Martis, x mensis Junii, beatissimus Henricus, hora tertia de hoc seculo emigravit, & in quarta & quinta diebus, videlicet Veneris & Sabbati hora sexta, sanguis pretiosissimus & odoriferus de suo corpore revoluto (id est vestibus aut pannis honestis cooperto) in spaddrappore (panno phrygio, si non fallor) & in cassa nova posito, emanavit, & sub ipsa cassa etiam, apposita quodam tapeto. Ita scriptum post miraculum VII inter Acta diei Dominicæ: antea autem, post miraculum XLIV præcedentis feriæ sextæ, sic scriptum fuerat: Domnus Frater Renaldus, Prior monasterii seu loci S. Margaritæ, Fratrum Eremitarum, cum decem Fratribus de Conventusio, dixit & confessus fuit, quod esset verus sanguis & miraculosus. Domnus Frater Almericus, Prior monasterii seu loci S. Nicolai Fratrum Prædicatorum, cum duodecim Fratribus su: Conventus, dixit ut supra. Nunc quæ ex dic XII supersunt, accipe.


1 … Contracta in brachio, sanata est.
2 Margarita, filia Azonis de Portu, guttosa, a dextro latere claudicabat, & sanata est.
3 Beatrix, filia Vlani de Rexio, infirma in anchis & gittosa, sanata est.
4 Martha, filio Oldradi de Pergauzolo, guttosa & clauda in ancha dextera, & claudicabat; sanata.
5 Meliorina, filia Martini de Villanova, guttosa, & clauda in ancha dextera, sanata est.
6 Benvenutus, quondam Joannis de Forojulio, & mater [ejus est] Agnes, quæ moratur in contrata S. Leonardi; cæcus a nativitate de oculo sinistro, quod nihil videbat; modo vidit. Testes de infirmitate Franciscus de Manso, & frater ejus.

Notata die Veneris XIII Iunii.

1 Birdicta, filia Joannis de Ollis de Burgo a S. Geni, guttosa, & clauda in utraque ancha; & ambulabat cum dolore; sanata est.
2 Bona-femina, quondam Jacobi de Mantua, & moratur cum Jacobo, in b curtino S. Martini, guttosa in manu, quod manum non poterat aperire, & sex annis circiter; sanata est.
3 Petrus quondam Andreæ de Bragantio, qui moratur in curtino Boni de Aurali, a pueritia in pede dextro claudicabat, & sanatus est.
4 Victor, qui dicitur Michaël, qu. Barbani de Formegano Diœcesis Feltrensis, retractus & guttosus in ancha dextera, & claudicabat: sanatus est.
5 Marchesina, quondam Bochadeconi, retracta in pede dextro, & claudicabat; sanata est.
6 Clarius, qu. Masconzani, & mater Gysla; in ancha sinistra ingottatus, c & claudicabat; sanatus est.
7 Berardus, dictus Peruz de Cervana, guttosus in d spalla dextra, & guttosus in ancha sinistra, & claudicabat; sanatus est.
8 Joannes: qu. Dominici Tevignano, guttosus in e ginochiis, & in anchis, & claudicabat; sanatus est.
9 Bartholomæus, filius Michaëlis de Brayda, & moratur puer cum Antonio de Morgano, sanatus, quia erat guttosus in anchis, & claudicabat.
10 Leonus qu. Pasqualis de Coneglano, & mater Maria, quæ moratur in Burgo S. Geni, sanatus de sinistra parte, quia de brachio se non poterat adjuvare, & claudicabat.
11 Jacobina, qu. Jacobi de Guerro, guttosa in ancha sinistra & claudicabat; sanata est.
12 Gerardatius, natus nobilis viri Domini Rambaldi, Comitis de Collaudo, retractus in ancha dextra, & fortiter claudicabat: sanatus est.
13 Albertus, filius Taldini de Colfosco, revolutus in brachio sinistro, & non poterat. … sanatus est.
14 Benvenuta, filia Albertini de Silvanesio, contracta in pede sinistro & clauda, sanata est prope f Mestre.
15 Lucia, filia Antonii de Salsa, qui moratur Venetiis in contrata S. Cassiani de Venetiis, non poterat suum ponere calcaneum in terra: & modo bene ponit.
16 Benevegna, qu. Petri de S. Maria de palude, de Roncadellis, & modo moratur cum Hengelmano de Stablutio, ingottatus in manu dextera & gamba g zancha, sanatus est.
17 Lanza, filia Bosi Vivert, de Posnovo de ultra h Plavim, guttosa, non poterat ire sine baculo; & modo vadit.
18 Dominicus, filius Fantibelli de Fontani, perditus totus a latere sinistro a cunabulis, & sedecim annorum; sanatus est, & nullo modo poterat ire, vel ambulare.
19 Bona, qu. Ognabeni de Cartuco, & moratur in Castro Franco, guttosa, & claudicabat de ancha dextra: sanata est.
20 Magister Aurodenus Campanarius, heri de nocte, dum ejus uxor vellet venire ad majorem ecclesiam, ad visitandum Sanctum, dixit ei: Si iveris, ego claudam portas, & non aperiam tibi. Hoc dicto, ascendit ad lectum sanus; & subito arripuit eum dolor crudelissimus, qualem numquam senserit in tibia & in pede. Et statim misit pro Sacerdote, & confessus fuit ei verbum, quod dixerat uxori suæ; & statim cœpit mitigari dolor, & hodie venit cum i doplerio, & magna devotione, ad visitandum corpus sanctissimi Henrici; quo facto statim ex toto sanatus est.
21 Donella, filia Anselmi de Spineda, ingottata in pedibus, & non poterat ire sine baculo: bene vadit.
22 Petrus, filius Benevenuti de Faucedo, contractus in pede dextro, & non poterat ire; & modo vadit.
23 Bartholomæus, filius Marcholini de Apruino, defectivus in palato, ita quod non poterat apte loqui, quod intelligeretur; nunc bene loquitur, & bene intelligitur.
24 Beatrix, filia Gilberti qu. Guillelmi Parmezani, guttosa in genu & ancha, & claudicabat; sanata est.
25 Petrus, filius Jacobi de Teranno, de Mestre, a nativitate claudicabat, cum pede dextro revoluto: sanatus est.
26 Nicolaus, filius Boni Dompne-basse, contractus in ancha dextra a cunabulis, & claudicabat: sanatus est.
17 Joannes Coneglanus, filius qu. Coneglani de Coneglano, contractus in brachio sinistro, propter quamdam infirmitatem, quia incisus fuerat in ipso brachio, ita quod non poterat elevare ad caput aliquo modo; & sanatus est: & hoc a duobus amicis dicitur.
28 Jacobina, filia Jacobi Joannis Vahee, contracta in calcaneo, quem non poterat firmare in terram: modo firmat æqualiter cum alio. Testis ejus mater.
29 Antonius, filius Bartholomæi Foratirii de sancto Augustino, habebat pedes obliquos foris, propter quod claudicabat: modo ambulat pedibus directis. Testis pater ejus.
30 Suliga, filia Petri de Sulico, contracta in tibia dextra, ita quod non poterat ponere calcaneum in terram, & bene octo annis claudicabat: modo ponit, & sanata est.
31 Trivisana, qu. Martini de Orsenico, & modo moratur in Lanzanico, contracta in ancha & tibia sinistra, ita quod non poterat ponere calçaneum in terram, claudicabat: sanata est.
32 Joannes de Furnis de Hungaria, contractus in manu sinistra a quinque annis circiter, quam non poterat aperire, vel erigere: modo aperit, & ducit, quo vult.
33 Blancha, qu. Joannis de Riso, & moratur cum uxore quondam Bocadeconi, guttosa & retracta in ancha dextra; & non poterat ire sine suffragio baculi: & modo sanata est.
34 Michelenda, neptis Ferrarii de Levada, cæca utroque lumine, quasi nihil videbat: modo videt, & cognoscit ea quæ videt.
35 Mercoleta, filia Leonardi de Tauzedo, retracta & guttosa in ancha dextra, & claudicabat: sanata est.
36 Bonaventura, filia Sophiæ de contrata S. Cassiani de Venetiis, contracta & k fistolata in omnibus membris, a sex annis circiter, nec poterat se movere absque suffragio ferularum: modo vadit sine ferulis, & dicit se sanatam. Testis mater ejus.
37 Benevenuta, filia Andreæ de Campaia, plebis de Amianis de valle Mareni; contracta & guttosa ab utroque latere; sanata est.
38 Catharina, filia Philippi Cupani, contracta in ancha dextra, & claudicabat: sanata est.
39 Censa, Avancii de Sutigana, contracta in anchis fortiter claudicabat ab utroque latere: sanata est.
40 Franciscus, filius Antonii qui dicitur Paralupus, de Burgo Sanctorum XL, contractus & perditus a latere dextro, nec poterat aperire manum a duobus annis circiter: sanatus est.
41 Talia, qu. Gerardi Canatoris de Castro-franco, contracta & clauda in anchis ab utroque latere, a duodecim annis circiter; sanata est.
42 Gerardina, qu. Jacobi de Burgate; contracta in ancha dextra a cunabulis circiter, & claudicabat: sanata est.
43 Joannes, qu. Dominici de Moniago, & moratur in Silvarosa; contractus in anchis, & non poterat ire sine crozolis aliqualiter; & modo vadit sine crozolis.
44 Antonia, qu. Bartholomæi Notarii de Castrofranco, fracta in cossa dextra a quatuordecim annis circiter & non poterat ire sine baculo ullo modo: & modo vadit sine baculo…
45 Vincentius, filius Leonardi de Taunedo, de ultra Plavim, contractus & claudus in anchis; & non poterat ponere calcaneos in terram: modo ponit directe eundo. Testis Manfredus, ejus patruus.
46 Vendramina, uxor Leonardi de Fauzedo, contracta & clauda in ancha dextra a nativitate, propter quod fortiter claudicabat; in sanatione sensit fragorem ossorum: modo vadit recte sine dolore.
47 Florentia, uxor Marci Calegarii de Coneglano, contracta & clauda in ancha dextra ab uno anno circiter; male ambulabat: modo melius ambulat, & credit se liberatam.
48 Margarita, qu. Almerici de Villa-Todesca, contracta in tibia & pede sinistro, ita quod non poterat ponere calcaneum in terra, & modo ponit æqualiter cum alia, & vadit magis. Testes Nicolaus ejus …
49 Tomazina, qu. Bencevegne de Glaura, contracta in ancha dextra & pede a nativitate, ita quod non poterat ponere calcaneum in terram: modo ponit directe cum alio, & ambulat magis recta.
50 Joannes, filius Michaëlis de Farra, contractus in anchis fortiter claudicabat, a septem annis circiter: nunc ambulat multo magis recte. Testis ejus pater.
51 Uliana, filia Viviani de Campo S. Petri, contracta in pede dextro, non poterat ambulare sine baculo; & passa est quatuor annis, & primitus fortiter claudicabat: nunc non claudicat.
52 Ema, filia Leonardi de Fauzedo, de ultra Plavim, contracta in ancha dextra, & non poterat ponere calcaneum in terram: nunc ponit, & multo melius ambulat. Testis Lucia ejus mater.
53 Grascenda, filia Rodulfi de Portu, contracta in ancha sinistra, & nullo modo poterat ponere calcaneum in terram, & multum claudicabat: nunc ponit calcaneum in terram, & multo melius recte ambulat.
54 Catharina, qu. Pauli Barberii, de contrata S. Mariæ Majoris, contracta in ancha dextra, non poterat ponere calcaneum in terram: nunc ponit directe cum alio: primitus claudicabat, nunc autem non claudicat.
55 Antonia, filia Petri de Laceto de Petra rubea, contracta in ancha dextra, claudicabat: sanata est.
56 Diamata, filia Bertaldi de Coneglano, a nativitate contracta in ancha, non poterat ponere calcaneum in terra, & claudicabat: sanata est.

[Annotata]

a S. Genium vel Genum nullum novi: sed vix dubito quin sit contractum pro nomine Genuini vel Ingenuini Episcopi Sabionensis 5 Februari; aut Genunani Episcopi Matinensis, 31 Ianuarii; vel per apbæresim ex nomine Eugenii.

b Curtinum puto esse diminutivum a Curte, quo nomine Itali etiam dicunt aream, domibus circumpositis inclusam.

c Ingottatus; artritide, quam Gutt am Itali vocant, afflictus.

d Spalla, id est humerus, seu Scapula.

e Ginocchium, quasi Geniculum, a Genu.

f Mestre, agri Tarvisini oppdum 10 p. m. ab urbe in Meridiem.

g Forte legendum Gamba seu Zancha, quod utrumqueItali significat Tibiam.

h Plavis, vulgo Piave, olim Anaxus, Tarvisinum agrum medium persecat, 8 p. m. ab urbe versus Boream.

i Cerei funales, sic dicti a duplicato fune, vulgo Doppieri.

k Fistulam, Itali vocant quam cumque exulcerationem, jugiter manantem.

Die Sabbati, XIV Iunii.

1 Benedicta, qu. Antonii Barberii, de Zero, contracta & claudia in anchis, a nativitate claudicabat, nec poterat elevare pedes ad ascendendum: modo ambulat recta, & elevat pedes, & conscendit: sanata cum dolore. Testis Maria, mater ejus.
2 Aulivenus, qu. Bonacursii de Rizardo de Levada, obliquus in pede sinistro a quadraginta annis circiter, portabat pedem cum digitis extra, & calcaneum intus, & claudicabat: nunc aute recte ambulat, & portat pedem directe cum alio. Testis Odorica mater ejus, quæ moratur in villa de Busco apud Fagaredum, super mansionem Bonapacii de Ezello; & Bartholomæus avunculus d. pueri.
3 Jacobina quondam Joannis de Arsico Paduæ, & modo moratur in Cafa-corba, a duobus annis circiter guttosa a cingulo inferius, & nullo modo poterat ambulare sine baculo & sine magno dolore: nunc vadit sine baculo, & sine dolore.
4 Almengarda, filia Henrici de Enego, uxor Tomazii de Toresellis, habebat tumorem in cruribus, & vesica a duodecim annis circiter, propterquæ non poterat bene ambulare; & nunc ambulat, & sanata est. In sanatione sensit dolorum & extensionem.
5 Flordiana, filia Nicolai Verronis de Varrago, contracta & guttosa in ancha dextra; claudicabat, nec poterat firmare calcaneum in terra: nunc ponit, & vadit recta.
6 Ognobemus, filius Albertini de Luisia, obliquus in tibia & pede sinistro, & in manu & brachio sinistris, ita quod claudicabat; nec poterat se adjuvare de manu & brachio: sanatus est in totum de omnibus membris, & vadit rectus. In extensione tibiæ sensit dolorem in genu. Testis pater ejus, quo obliquus a nativitate.
7 Benedicta, qu Ubertini de Villa, Comitatus Paduæ districtus, guttosa & clauda a nativitate in anchis, & habebat tumorem & grossitiem in ossis ancharum, fortiter claudicabat: sanata est, & vadit recta. In sanatione sensit dolorem & extensionem ancharum. Testis Maria mater ejus.
8 Catharina, filia Ferranti de Glaura, contracta in ancha dextra, fortiter claudicabat a duodecim annis circiter, taliter quod non poterat ponere calcaneum in terra: nunc ponit directe cum alio, & cessavit tumor in ancha.
9 Guillelma qu. Conradide Silvarosa, contracta in anchis, & claudicabat: & nunc non claudicat.
10 Guillelma, filia Auliveni de S, Paulo de ultra Plavim, guttosa & contracta in sinistra ancha, & non poterat ponere calcaneum in terra: nunc ponit directe cum alio.
11 Benevenuta, filia Odorici de Grochepana, contracta in anchis a nativitate, ita quod ossa foris a pungebat, & non poterat ire sine magno dolore: fortiter claudicabat: nunc autem ossa restituta sunt ad locum suum, & directe ambulat: in extensione ossorum sensit magnum dolorem.
12 Palmia, filia qu. Beraldi de Romanis, contracta, & defectiva, & guttosa in ancha dextra, a cunabulis; fortiter claudicabat, & non poterat firmare calcaneum in terra: sanata est.
13 Diodocus, filius Aulixierii de Collo, plebis de Feltro, guttosus & contractus in pede sinistro, & cadigla; & habebat pedem revolutum: claudicabat. Modo rectus est pes, & vadit directe; & hoc a quatuor annis circiter: sensit dolorem.
14 Joannes filius Vendrami de Susignio de ultra Plavim, contractus & guttofus in ancha dextra, ita quod recte non poterat ambulare: nunc ambulat directe, & sensit dolorem in extensione; & hoc a cunabulis.
15 Petrus, filius qu. Joannis de Vulnico, contractus & guttosus in ancha dextra, claudicabat, & modo sanatus est. Testis Maria mater ejus.
16 Agnes, filia Odorici Portatoris, de Burgo S. Mariæ majoris, jam sunt sex anni, quod non bene viderat de oculo dextro, propter zapaturam b cujusdam equi: linivit oculum cum sanguine, qui emanat de corpore beati Henrici: & modo clare videt, sicut de alio.
17 Henricus, filius Andreæ de Grigiono, contractus in manu & brachio, pedem revolvit foris, & fortiter claudicabat: modo erigit brachium; & ambulat directe; & pes erectus est.
18 Guecello, filius qu. Jacobi de Silvarosa, contractus, & retractus in tibiis & pede dextro: & non poterat ire sine ferulis, nec ponere ipsum pedem in terra directe in digitos: modo vadit sine ferulis, & ponit pedem directe in terram.
19 Agnes, filia Claribaldi de Cornuda, retracta & clauda in ancha sinistra a nativitate: nunc vadit recta, & cessat tumor & grossities in ancha. In sanatione sensit dolorem.
20 Palmeria, qu. Marci Bechani de Cisono Vallismareni, gibbosa in spalla dextra & clauda, & contracta in ancha dextra a cunabulis, sanata est. Testis Jacobus quondam Francisci de Gualfredo.
21 Conradus qu. Nicolai Piscatoris, qui fuit de Sala, & nunc moratur cum Monachis sancti Pauli, guttosus & claudus a recordamine c suo, sanatus est, cum dolore & extensione ossorum.
22 Palmeria, qu. Lazari de Pagnano, & Rosæ, quæ fuit de Fonto, a quatuor annis circiter curva in spatula & in collo, non poterat se curvare ad terram: sanata est. Testes mater, & Dominicus patruus d. puellæ.
23 Pinza, filia Domini Uberti de Calubrio, dum esset unius anni, cecidit de brachio cujusdam mulieris: propter hoc læsa fuit in ancha dextra, ita quod fortiter claudicabat; & ambulando os dictæ anchæ pungebat foris. Modo ipsum restauratum est, & vadit recta. In sanatione & extensione sensit dolorem.
24 Palma, qu. Rodolfini de Cornuda, contracta in anchis, ita quod fortiter claudicabat; modo sanata est cum dolore.
25 Agnes, filia Joannis de Amolis Cenetensis diœcesis, contracta in ancha dextra, ita quod ab utroque latere claudicabat: & modo sanata est, & vadit directe. Testis, dictus ejus pater.
26 Maria, filia Joannis de Casali, a nativitate contracta in ancha dextra & guttosa, ita quod ambulando os anchæ pungebat foris fortiter; nunc autem ambulat magis recta, & sine punctione ossis: & in extensione sensit dolorem. Testis Zana, mater ejus.
27 Richelda, filia Mutii de Rodellis, contracta a nativitate in ancha dextra, & claudicabat fortiter: nunc vadit recta.
28 Dinus, qu. Spinabelli de S. Salvatore, contractus in ancha sinistra, & non poterat ponere calcaneum in terra, & male ambulabat: nunc autem ponit pedem directe in terra cum alio, & ambulat sine baculo.
29 Donella, filia Jacobi de Nervisia, contracta in anchis, & fortiter claudicabat ab utraque parte a nativitate: modo sanata est, & vadit directe.
30 Vendramina, qu. Pasii de Sulco-majori, contracta in anchis, fortiter claudicabat: modo vadit magis recta.
31 Joannes, filius Petri Rubei a Frænis, de contrata S, Augustini, retractus in gambis taliter, quod gambas portabat quasi revolutas: modo portat rectas, & bene vadit.
32 Vendramina, filia Joannis Callegarii de Hospitale Plavis, contracta in ancha dextra, fortiter claudicabat: modo vadit magis recta.
33 Titius, qu. Joannis de Florentia, & moratur Tarvisii cum Donato de Infangatis in contrata S. Joannis de Ripa, habebat digitum medium manus sinistræ obliquum, ita quod non poterat erigere, & extendere: nunc autem ipsum erigit, & extendit.
34 Margarita, filia Perucii Butiglarii de Vidoro, venit heri ad corpus Sancti contracta, & clauda in anchis a nativitate, & claudicabat fortiter. Nunc extensæ sunt anchæ & abolita est grossities, ita quod vadit recta. Testes Presbyter Nicolaus Parochialis, & Pazia venditrix pannorum.
35 Bartholomæus, qu. Octi de Resio, quæ ab octo annis circiter non poterat quasi loqui, impeditus ab infirmitate, quam habebat in pectore, quia de flato d non poterat satiari. Nunc bene loquitur, sine impedimento sanus est.
36 Tomazina, qu. Morandi de Coneglano, retracta in pede dextro, quod non poterat ponere in terram directe, & fortiter claudicabat: modo bene ponit pedem in terram, & minus claudicat. Et hoc habebat a suo recordatu circiter. Testis Mugardus Notarius de Coneglano.
37 Almengarda, qu. Manfredi de plebe Feleti, quæ moratur in Coneglano, cum Zachio in domo, gibbosa post tergum a quinque annis circiter; modo recta est, & sanata.
38 Oca, qu. Pelegrini de Feltre, & mater Albonia, quæ moratur in Varago, contracta in ancha dextra, ita quod os anchæ movebatur, & claudicabat: modo sanata est.
39 Jacobina, filia qu. Taia-morti de Burio, villani de Fracta, contracta in ancha dextra, propter quod claudicabat, non poterat ponere calcaneum in terram: modo ponit directe cum alio, & ambulat magis recte. Testis Cavalerius frater ejus.
40 Passagamus, filius Antonii de Posagno, contractus in pede dextro a nativitate circiter, ita quod digitus major quasi revolvebatur ad calcaneum: nunc autem erectus & directus est pes ejus. Testis Adelecta mater pueri.

[Annotata]

a Foris pungere, id est, foris prominere; est que Italicismus, ac Germano-belgicismus.

b Videtur Zapatura accipi pro ictu calcis equini, ita ut Zapare sit calcem impingere. Hispanice Zapata, calceus est.

c Id est ex quanto tempore recordatur seu meminit.

d Flatum vocat, anhelitum; nec qualemcumque, sed præcipitatum.

Die Dominico XV mensis Junii.

1 Vendramina, filia Martini de Sugusino, contracta & clauda in genu dextero a quatuordecim annis circiter, ita quod fortiter claudicabat, nec poterat firmare calcaneum in terra: modo firmat, & vadit recta. In extensione & sanatione sensit dolorem. Testis Flordiana, mater ejus.
2 Vivelda, filia Leonardi Sacheti de Vidoro, a nativitate contracta, & tumorosa in ancha dextra, ita quod fortiter claudicabat: modo cessavit tumor & grossities in ipsa ancha, & melius ambulabat. Testis Margarita de eodem loco.
3 Benevenuta, filia Vendrami Buscaroli de Guero, contracta & guttosa in ancha dextra, propter quod fortiter claudicabat; modo vadit recta: sensit dolorem in extensione, & sanatione. Testis Daniel & Landus de dicto loco.
4 Jacobina, filia qu. Landi de Coneglano, & Mabiliæ, contracta & guttosa & tumorosa in ancha dextra a nativitate, & non bene ponebat calcaneum in terra; fortiter claudicabat: sanata est: in sanatione sensit dolorem in dicta ancha. Testes dicta mater ejus, & Petrus Paga de Castro-Franco.
5 Benevenuta, qu. Odorici de Belluno, a cunabulis a gumba in spalla dextra, sanata est. Testes frater Henricus de Collaudo, & Magister Schena, de dicto loco.
6 Jacobus quondam Guidoti de la Frata de Opitergio, cum esset novem annorum, percussus fuit in oculo cum cultello; ex qua percussione totus perditus, & guttosus fuit factus; ita quod nullo modo poterat se adjuvare de persona, nec in aliquo ambulare, vel se movere absque suffragio baculi: male loquebatur: melius loquitur, & in aliis sanatus est. In sanatione & extensione sensit dolorem.
7 Maria, filia Henrici de Paesio, a nativitate contracta & guttosa in ancha dextra. Os ipsius anchæ pungebat foris fortiter, & claudicabat: portabat calcaneum revolutum; nunc vadit recta, & portat calcaneum rectum sine b aluto; restauratum est os anchæ, & sanatum est: sensit dolorem.
8 Alegranza, filia quondam Curmani de Forojulio, a nativitate contracta & guttosa in anchis, fortiter claudicabat, & ossa ancharum foras pungebant, cum ambulabat. Restaurata sunt ossa; recte ambulat; in sanatione sensit dolorem.
9 Jacobina, filia Paganini de Belluno, a nativitate contracta in ancha dextera, claudicabat; non bene poterat ponere calcaneum in terra. Modo bene ponit, restauratum est os anchæ, & vadit magis recta. In sanatione sensit dolorem.
10 Catharina, filia Joannis de Colfusco, contracta in anchis, & cum pedibus tortis, & gimbosa in pectore, & propter hoc claudicabat fortiter: sanata. Testis dictus ejus pater.
11 Mileval, quæ etiam vocatur Mila de Arole de valle Mareni, contracta in anchis, fortiter claudicabat; & nunc parum claudicat, quia restituta sunt ossa ancharum.
12 Joannes de Faira de Credatic, qu. Luciani de d. loco, tempore Indulgentiæ generalis de Roma: cecidit plaustrum, oneratum surgis c super ancham dexteram, & denodavit eam taliter, quod non poterat se adjuvare ad laborandum: fortiter claudicabat, portabat baculum. Restauratum est os: vadit sine baculo, & multo magis rectus: sensit dolorem in sanatione.
13 Savia filia, Dominici de Sciletolo, contracta in ancha sinistra, os cujus pungebat foris; & fortiter claudicabat, nec poterat ponere calcaneum in terra, & hoc a cunabulis: nunc autem reconciliatum est os, & ponit calcaneum in terra cum alio, & incedit magis recta. In sanatione sensit dolorem.
14 Bartholomæus, filius Nicolai de Raso, contractus in tibia, fortiter claudicabat. Sanatus est.
15 Benevenuta, filia Dominici de Cusigrana, contracta in tibia, propter quod os pungebat foris; fortiter claudicabat. Nunc autem reconciliatum est os, & incedit magis recta. Testis Flavia mater ejus.
16 Agnes, filia Nicolai de Lanzanico, contracta in ancha dextra, & fortiter claudicabat. Modo incedit magis directe. Testis d. Pater ejus. Et hoc a nativitate circiter.
17 Bartholomæus, filius Zanini de S. Martino de Luparo, habens lumen obfuscatum a duobus annis circiter, & habens os revolutum versus aurem sinistram; nunc autem os est directum, & satis melius videt.
18 Margarita, filia Henrici de Villorba, contracta in ancha dextra, & pedes ferebat simul revolutos, & fortiter claudicabat. Nunc autem recti sunt pedes, vadit, & sanata est.
19 Maria, filia Nicolai de Molianis, contracta in ancha dextra a decem annis circiter, & habebat pedem dextrum & obliquum: nunc autem est erecta, & ambulat directa. Testes mater ejus, & Flabianus, qui dicitur Rana de Molianis.
20 Beatrix, qu. Hecelini de Pugnana, contracta in anchis, fortiter claudicabat. At nunc magis directe ambulat, & sensit dolorem in sanatione. Et hoc a nativitate circiter.
21 Vincentius, filius Dominici de Cormedella, a quindecim annis circiter contractus in brachio & manu sinistris, quod non poterat erigere vel elevare; nunc elevat & erigit, & sanatus est.
22 Beatrix filia qu. Guilli de Longano de Episcopatu Feltrensi, a nativitate contracta in ancha dextra, propter quod fortiter claudicabat: nunc vadit recta, & restauratum est os anchæ. In sanatione & extensione sensit dolorem.
23 Odorica, filia Aycardi de Campo, a nativitate contracta in ancha, & clauda in pede sinistris, fortiter claudicabat, portando dictum pedem indirectum. Nunc vadit magis directa in pede, & in ancha: in sanatione sensit dolorem.
24 Seray, qu. Odorici Furlani, qui moratur in Canizano, dum esset parvula, & quædam ejus soror portaret eam in brachio suo; ita quod læsa fuit in ancha dextra, quod foriter claudicabat: pungebat os anchæ foris, nec firmabat calcaneum in terra. Restauratum est os: ponit pedem directum cum alio, & vadit recta. In restauratione ossis sensit dolorem.
25 Andriolus, qu. Suani de Padua, qui moratur Venetiis in contrada S. Hermagoræ, a duobus mensibus circiter perditus in tibiis, propter frigus, quod sensit & passus fuit quadam nocte eundo Brundulum; & non poterat ambulare absque suffragio baculi. Modo ambulat sine baculo, & sensit se liberatum. In liberatione sensit dolorem.
26 Natalia, qu. Andreæ de S. Michaële de Ulmo, habebat a quatuor annis circiter cicatricem in tibia, & spigulo d dextro; ita quod, quando ambulabat, sentiebat magnam puncturam pedis. Sanata est cicatrix, & liberata est.
27 Beatrix, qu. Ecelini de Pugnana, contracta in anchis, & clauda ab utraque parte, fortiter claudicabat, & foris pungebant ossa ancharum. Restaurata sunt ossa ancharum, & vadit recta. In sanatione sensit dolorem.
28 Bartholomæus, filius Vitalis de Crespignaga, dum esset trium annorum, habuit nebulam in sinistro oculo, de quo non videbat. Abolita est nebula de dicto oculo, & modo videt.
29 Luciana, filia Jacobi de Scandoleria, cum esset parvula, & portabatur a quadam muliere, cecidit de brachio, propter quod læsa fuit in ancha dextra, ita quod fortiter claudicabat. Sanata est: in sanatione sensit dolorem.
30 Catharina, filia Balanti de Martignago, contracta in ancha dextra, & fortiter claudicabat, sanata est. In sanatione sensit dolorem.
31 Benevenuta, qu. Aprilis de Rivulo S. Martini, & modo moratur in Mugnico, contracta in ancha sinistra, & fortiter claudicabat, & non poterat ponere calcaneum in terra: modo ponit, & sanata est.
32 Agnes, filia Dominici de Colfusco, contracta in ancha dextra fortiter claudicabat. Nunc directe ambulat, & sensit dolorem in sanatione.
33 Jacobina, filia Martini de Muris, contracta in ancha dextra, fortiter claudicabat, habens tibiam dextram breviorem altera tribus digitis. Nunc habet æqualem cum alia, & vadit directe; & sensit dolorem.
34 Margarita, filia Joannis Cusini de Orsenico, a cunabulis contracta & guttosa in ancha dextra, claudicabat fortiter: cum ambularet non firmabat calcaneum in terra: modo firmat, & vadit recta.
35 Nicolaus, Peliparus dictus, qu. Odorici de Pereno, a cunabulis guttosus, contractus totus a latere dextro, fortiter claudicabat, nec poterat ponere calcaneum in terra. Sanatus est in totum.
36 Martinus Pozasius, quondam Bartholomæi de Pegauzolo, in festo S. Leonardi præteriti, dum iret cum curru suo onerato, denodatus fuit pes sinister, ita quod non poterat ire sine ferulis vel baculo. Modo sanatus est in totum.
37 Almengarda, filia Jacobi de Sulico, a nativitate contracta, & guttosa in anchis, fortiter claudicabat. Sanata est.
38 Palma, quondam Menegaldi de Sugusino, contracta, clauda & guttosa in ancha dextra a nativitate, habebat tibiam dextram breviorem altera de tribus digitis. Nunc habet æqualem cum alia: restauratum est os anchæ, & vadit recta. In restauratione sensit dolorem.
39 Bilisanza, qu. Leonardi Becarii, qui moratur in Medulo, jam est diu quod habuit guttam in pede, quem sine dolore gravissimo non poterat ponere in terram; portabat baculum. Modo non portat: sanata est.
40 Margarita, qu. Benevenuti de Lanzanico, dum esset unius anni, arripuit eam gutta fortissima; fortiter claudicabat, portabat pedem dextrum obliquum. Nunc portat rectum æqualiter cum alio, & vadit recte. In sanatione sensit dolorem.
41 Benedicta, qu. Antonii de Lero, contrata & guttosa a nativitate in ancha, fortiter claudicabat, Sanata est, & vadit recte.
42 Catharina, filia Laurentii Vinerii de Muranis, dum esset novem mensium, cecidit de brachio cujuspiam mulieris; propter quod graviter læsa fuit in ancha sinistra; foris pungebat os anchæ, ita quod fortiter claudicabat. Restauratum est os, & vadit recta. In restauratione sensit dolorem. Testis Jacobina mater ejus.
43 Maria, uxor Bonaventuræ Cavacini, de contrada S. Moysis de Venetiis, jam sunt quinque anni quod guttosa erat in spalla, brachio, & in toto latere dextro, Non poterat se juvare: continuum patiebatur dolorem. Sanata est in totum.
44 Lambonus, qu. Dominici de Arfico Paduani districtus, propter variolam, perdiderat visum, totus contractus & claudus. Modo vadit, & sanatus est; & prius no poterat ire, nec se de brachiis adjuvare.
45 Benevenuta, filia Benedicti, qui dicitur Blancus de Glaura, dum esset in cunabulis, eversa fuit quodam die de ipsis cunabulis; taliter quod læsa fuit, & ab illo tempore fortiter claudicabat. Cessavit tumor in ancha, & restauratum est os æqualiter, & recte vadit. In sanatione & extensione sensit dolorem.
46 Jacobina, qu. Henrici de Coneglano, a nativitate contracta, in achis fortiter claudicabat ab utroque latere: ossa ancharum foris pungebat. Restaurata sunt: in restauratione sensit dolorem, & vadit magis recta. Testis Joannes de Prando de Coneglano.
47 Alegranza, qu. Dominici de Brayda, contracta in ancha dextra fortiter claudicabat, nec poterat ponere calcaneum in terra. Modo ponit, vadit magis recta, & sensit dolorem in extensione & sanatione ossorum.
48 Maria, uxor Joannis de Carogna prope Vulnicum, contracta in anchis pungebat os foris, fortiter claudicabat. Restaurata sunt ossa, & ambulabat directe, & habebat hanc infirmitatem a viginti novem annis circiter.
49 Bona, filia Gerardi de S. Alberto, contracta in ancha sinistra, fortiter claudicabat. Nunc autem vadit magis recta, & sensit dolorem in extensione & sanatione ossorum. Et hoc a sua nativitate. Et non poterat ponere calcaneum in terra: nunc ponit.
50 Benevenuta, qu. Francisci Segatoris, de Contrada S. Mariæ de Venetiis, contrata in anchis a pueritia, fortiter claudicabat. Modo sanata est, & vadit recta. In extensione anchæ sensit dolorem. Testis Benevenuta, quondam Joannis de Cechoto ejus vicina, & Dominus Bartholomæus Duce de Florentia, qui habitat Venetiis in contrada S. Matthæi de Rialto.
51 Fumia, Michaëlis Marangoni, de contrada S. Mariæ de Venetiis, contracta & perdita tota, quod non poterat se adjuvare nec ire, & habebat quamdam gubbam ab utroq; latere de ante. Modo ex toto sanata est. Testis Peregrina ejus mater.
52 Juliana, filia Zanini cortelarii, de Contrada S. Juliani de Venetiis; contracta in ancha sinistra, fortiter claudicabat, & non poterat ponere pedem directe in terra. Modo sanata est ex toto. Testis magister Andreas Barberius de Carubio.
53 Agnes, filia Bartholomæi de Pezano de Melma, a nativitat contracta in anchis, fortiter claudicabat. Modo sanata est. Testis pater ejus.
54 Benedicta, filia Facini de Cornuda, guttosa in brachio & manu, ita quod non poterat brachium ad caput elevare, nec manum stringere vel elevare ab octo diebus circiter: Modo sanata est.
55 Benevenuta, qu. Odorici de Belluno de Quinto; a nativitate sua habuit gubbam de post. Modo sanata est cum dolore. Testes Benevenuta uxor Jacobi, qui fuit de S. Angelo de contrada portæ Altisiæ. [Testis] Zaninus Calegarius insula.
56 Andreas, filius qu. Almerici de Nogaredo, contractus & fistulosus in brachiis & ancha sinistra, fortiter claudicabat. In sanatione sensit dolorem. Testis Maria, mater ejus.
57 Nicolaus, filius qu. Laurentii de Muranis, a sex annis circiter contractus in ancha sinistra, fortiter claudicabat. Sanatus est. Testis Palma, mater ejus.
58 Blasius, filius Marci de Burgo Coneglani, a cunabulis contractus, & obliquus in pede sinistro, vadit rectus, & sanatus est: sensit dolorem in sanatione pedis.
59 Petrus, filius Joannis de Corneclino, a nativitate contractus & guttosus in manu sinistra, quam non poterat aperire; modo aperit; claudus in pede sinistro & contractus, non ponebat calcaneum in terra. Sanatus est.
60 Almengarda, filia Odorici Peripari de Ceneta, contracta in ancha dextra, fortiter claudicabat, & ambulando non poterat ponere calcaneum in terra. Modo vadit recta. Testis Titianus frater ejus: item Saya, filia Domini Petri de S. Martino de d. loco; & Franciscus, quondam Andreæ de d. loco.
61 Mabilia, qu. Andregeti de Castignolis, vinaria, dum esset in cunabulis, eversa fuit de ipsis, ita quod læsa fuit in ancha sinistra, propter quod fortiter claudicabat. Sanata est, & vadit recta.
62 Nicoletus, filius Natalis Casaroli, qui habitat in contrada S. Catharinæ de Venetiis, contractus & claudus in ancha dextra, fortiter claudicabat; & non ponebat calcaneum in terra ambulando. Restauratum est os anchæ, ponit calcaneum in terra, & ambulat recte. In extensione ossis sensit dolorem. Testis Maria, de contrada S. Mariæ Formosæ de Venetiis.
63 Agnes, filia qu. Conradini Cavaloti de Storga, dum esset annorum duorum, arripuit eam gutta in pede sinistro; fortiter claudicabat, & cum dolore ambulabat: non firmabat calcaneum in terra. Sanata est, & vadit recta. In sanatione sensit dolorem.
64 Catharina, filia qu. Almerici, de mansione de Portu, contracta & guttosa in ancha sinistra, & os anchæ foris pungebat fortiter foris: claudicabat. Os est restitutum, & vadit recta. In sanatione sensit dolorem. Testis Bartholomæus frater ejus, & Conradus consanguineus ejus: & non poterat ponere calcaneum in terra; modo bene ponit.
65 Agnes, filia qu. Peregrini de Stablutio, contracta in ancha, ita quod ossa foris pungebat, & fortiter claudicabat. Nunc restituta sunt ossa, & magis vadit directe.

[Annotata]

a Gumbus videtur idem esse quod Gibbosus, infra num. 11 Gimbosus & num. 51 Gubba pro Gibbus.

b Iam dixi Annot. a ad Caput 1, Alutum videri superesse, quo elatior calceorum unus, æqualem longiori tibiæ faciat contractam.

c Surgus quid sit, opto doceri.

d Spigolus videtur hic dici talus.

Die Lunæ XVI mensis Iunii.

1 Anastasia, filia Nasimbeni de Quinto, infirma in manu, taliter quod tenebat clausam, & non poterat aperire ipsam, & pedem habebat revolutum. Sanata est de pede & manu in totum.
2 Margarita, filia Acoldi de Arolis, dum esset duorum annorum, arrepta fuit a gutta in ancha dextra, ita quod os foris pungebat: fortiter claudicabat. Restauratum est os, & vadit recta. In restauratione sensit dolorem. Testes Jacobina mater ejus, & Joannes de Venetiis de contrada sanctissimæ Trinitaris.
3 Antonia, filia Jacobini de Bladino, a nativitate contracta in anchis, fortiter claudicabat: sanata est: in extensione ossorum & sanatione sensit dolorem.
4 Gerardus, filius Vendrami de Agardo, qui moratur Venetiis in contrada S. Augustini, a nativitate contractus in ancha dextra, habebat tibiam dextram breviorem alia tribus digitis; itaque eundo non poterat ponere calcaneum in terra. Modo ponit: habet tibias æquales: & cum fortiter claudicaret, modo vadit magis rectus. In sanatione sensit dolorem.
5 Tomazina, filia Spineli, qui moratur in Levada de plebe trium basilicarum, cum esset parvula, contracta fuit in genu sinistro; itaque claudicabat in ipso genu obliquo. Sanata est, & vadit recta. In sanatione sensit dolorem.
6 Margarita, filia quondam Martini Pieræ de la Costa de Petra-rubea, a pueritia contracta & guttosa in anchis, ossa ancharum foris fortiter pungebat, fortiter claudicabat. Restaurata sunt ossa cum magno dolore. Sanata est in totum, & longata, & vadit recta. Testis sanationis Benevenuta, quondam Bartholomæi Scudelani de Venetiis, qui moratur prope plateam Carubii.
7 Citadinus, filius Laurentii de plebe Teletina, festo nativitatis circiter habebat guttam, & cicatricem in genu sinistro, ita quod non poterat ambulare sine ferulis, nec ducere tibiam sinistram, nec pedem ponere in terram. Sanatus est, & vadit rectus. Testis Agnes mater ejus.
8 Dominicus quondam Joannis de Guadaginis, de monte Belluno, ab infantia contractus, & guttosus in ancha dextra, cujus os foris pungebat, fortiter claudicabat, non ponebat pedem in terra: modo ponit, & vadit rectus: & restauratum est os anchæ cum dolore. Testis Saray, mater ejus.
9 Jacobina, filia Mag. Gualfredi Seragnani, cum esset infirma, guttosa, & contracta in ancha sinistra, fortiter claudicabat, & os anchæ pungebat foris, ita quod non poterat ponere calcaneum in terra. Nunc autem recte & æqualiter ponit cum alio, & melius vadit.
10 Gisla, filia Bonincontri de Nervesia, jam sunt quindecim anni, contracta & guttosa in ancha dextra, fortiter claudicabat: os anchæ foris fortiter pungebat. Restauratum est os, & cum magno dolore: vadit recta. Testis Dionysia, mater ejus.
11 Alexander, filius Benvenuti, qui fuit de Moliopardo, & moratur in Cornuda, ab uno anno circiter guttosus in schinali & in a schina, non poterat se curvare ante vel retro: die noctuque vociferabat: non poterat ambulare sine juvamine baculi. Sanatus est, & vadit sine baculo. Testis Bartholomæus qu. Jacobini de Cornuda.
12 Alexia, filia Joannis de Viguntia Paduani districtus, a nativitate contracta & guttosa in ancha dextra, ita quod os anchæ pungebat foris. Restauratum est os in locum suum. Fortiter claudicabat, non ponebat calcaneum in terram: nunc ponit, & vadit recta. Testis Mabilia, uxor Renaldi.
13 Jacobina, filia Petri de Tazino, quæ moratur in Loria, a cunabulis contracta, & guttosa in brachio & manu sinistris, non poterat se juvare de brachio, nec aperire manum. Nunc se juvat, aperit manum, & stringit, & sanata est in totum. In extensione nervorum sensit dolorem.
14 Albertus, qu. Bonasii de Pagnano, jam sunt quatuor menses, quod arripuit eum gutta & dolor gravissimus, cum tumore in genu & tibia dextris, ita quod non poterat ambulare sine juvamine ferulæ. Recte vadit sine ferula.
15 Vicentia, uxor qu. Romerii de Trivignano, a cunabulis contracta, & guttosa in genu & tibia dextris, ita quod non poterat ambulare, nec ponebat calcaneum in terra; fortiter claudicabat. Extensa est tibia, sanata est, & vadit recta. In sanatione sensit dolorem. Testes Presbyter Petrus Parochianus ejus, & Dominus Hendrighetus de monte Belluno.
16 Palma, quondam Bellæ de Colle-pagnani, ab infantia contracta & guttosa in ancha dextra, ita quod os ipsius anchæ pungebat foris, fortiter claudicabat. Restauratum est os, & vadit recta. In sanatione sensit dolorem. Testes Antonia mater ejus, Hendreghetus b barbarius ejus.
17 Benevenuta, filia Francisci de Portu-Ymolano Episcopatus Feltrensis, a cunabulis guttosa, & retracta in ancha sinistra, & foris pungebat os anchæ: [sanata est,] & melius ambulat. Testis Agnes, amita ejus.
18 Magdalena, filia Tisonis de Musolento, quinunc habitat Tarvisii in contrada de Domo, a cunabulis guttosa & contracta in ancha dextra; cum ambularet non ponebat calcaneum in terra, foris pungebat os ipsius anchæ, fortiter claudicabat. Modo restauratum est os anchæ, eundo firmat calcaneum in terra, & vadit recta. In extensione ossis sensit dolorem. Testis D. Episcopus Tarvisinus, & Tiso pater ejus.
19 Vita, qu. Francisci de Sorengla, a nativitate contracta & guttosa in ancha dextra, non bene ponebat calcaneum in terra, os anchæ foris pungebat. Restauratum est os anchæ cum dolore, bene firmat calcaneum in terra, & vadit recta.
20 Martha, filia Oldradi de Pergauzolo, dum esset parvula, & ambularet super quodam canolo c, læsa fuit in ancha dextra, ita quod os anchæ foris pungebat, fortiter claudicabat. Restauratum est os, & vadit magis recta. Sensit dolorem in extensione ossorum.
21 Ayca, qu. Alberti de S. Vitale, quæ nunc moratur in Pergauzolo, jam sunt quinque anni, quod quædam gutta gravissima arripuit eam in genu sinistro, ita quod contracta erat in eo, & habebat tibiam sinistram breviorem altera, nec poterat ponere calcaneum cum ambularet, nec ambulare poterat sine suffragio baculi. Nunc ambulat sine baculo, & firmat calcaneum in terra, & sanata est.
22 Juliana, qu. Guarnerii de Castro Roguncudi, a duodecim annis circiter arripuit eam gutta a latere sinistro per totum, ita quod erat defectiva in spatula, contracta in ancha & manu sinistris, ita quod non poterat aperire manum, nec cum ea aliquid operari. Sanata est.
23 Benevenuta, filia Michaëlis de S. d Vendemano, a nativitate contracta & guttosa in anchis, fortiter claudicabat. Sanata est, & in sanatione sensit dolorem. Testis Almengarda mater ejus.
24 Almengarda, qu. Joannis de dicto loco, a nativitate contracta in ancha sinistra, non poterat ponere calcaneum in terra; fortiter claudicabat. Nunc autem ponit directe, & minus claudicat. Sensit dolorem in sanatione. Testis dicta Almengarda ejus amita.
25 Lucia, qu. Benedicti de Mugnico, a nativitate contracta in anchis, fortiter claudicabat. Modo vadit recta, & in sanatione sensit dolorem. Testis Padavina, ejus mater.
26 Lazara, filia qu. Titiani de Collice, contracta in anchis & guttosa a nativitate, ossa pungebat foris, & fortiter claudicabat ab utroque latere. Modo restaurata sunt ossa: & sensit dolorem in sanatione. Testis Joannes ejus frater, & Margarita de d. loco.
27 Elica, filia qu. Joannis de Burgo S. Geni, a nativitate contracta & guttosa in ancha dextra; os anchæ foris pungebat; fortiter claudicabat. Restauratum est os cum dolore: vadit recta. Testis Desideratus, Notarius.
28 Agnezina, filia qu. Marci, quæ moratur Torcelli in domo Dominiæ Agnetis, dicto loco, a duodecim annis citra, contracta & guttosa in brachiis & manibus, de quibus non poterat se juvare: in e cavigliis pedum guttosa similiter, ita quod non bene firmiter ambulabat; sanata est in totum. In sanatione & extensione ossornm & nervorum, per totam diem passa est dolorem maximum; & grossities in collis sive juncturis manuum similiter erat. Testis dicta Agnes.
29 Benevenutus, filius Artusii de Ceneta, jam sunt quinque anni quod propter nimium laborem quadam die arripuit eum gravissima gutta in pedibus, ita quod portabat pedes obliquos, nec poterat ambulare sine suffragio baculi, nec aliquatenus laborare. Modo vadit rectus, & sine baculo, & sanatus. In sanatione pedum sensit dolorem. Testis Hendricus molendinarius de d. loco.
30 Magdalena, qu. Avancii præconis de districtu Tarvisino, quæ moratur Venetiis in contrata S. Marci de Venetiis, jam sunt quatuor anni quod contracta fuit in manu sinistra, quam non poterat aperire, nec se de ipsa adjuvare, nec brachium elevare. Sanata est in totum, cum dolore in sanatione. Testes Deleguarde mater ejus, & Maria de contrata S. Geminiani de Venetiis.
31 Antonia, qu. Dominici de Mareno, a nativitate contracta & guttosa in ancha dextra, fortiter claudicabat. Sanata est: in sanatione sensit dolorem. Testis Contessa ejus mater.
32 Adeleda, filia Benenchæ de Alpago diœcesis Bellunensis, a cunabulis, dum quædam mulier portaret eam in brachio suo, cecidit taliter, quod os ipsius anchæ pungebat, nec poterat ambulare sine juvamine baculi. Nunc restauratum est os anchæ, vadit recta sine baculo. In sanatione sensit dolorem.
33 Margarita, filia Jacobi de Lanzanico, a nativitate contracta in ancha dextra, fortiter claudicabat: non bene ponebat calcaneum in terra; foris pungebat os anchæ. Modo ponit calcaneum in terra, restauratum est os, & vadit recta. Testis Bonaventura mater ejus.
34 Nicolaus, filius Bartholomæi Luchi de Molianis, jam sunt quinque anni quod cecidit de quadam equa, ita quod læsus fuit in ancha dextra, & fortiter claudicabat. Sanatus, & vadit rectus: in sanatione sensit dolorem. Testis Maria mater ejus.
35 Alegrenza, qu. Vitalis de Buso, a nativitate contracta in ancha dextra, foris pungebat os; fortiter claudicabat; vadit magis recta. In extensione ossi sensit dolorem. Testis Aculvella soror ejus.
36 Palma, filia Francisci de Porciliis, ab infantia contracta & guttosa in anchis, fortiter claudicabat. Modo vadit recta: in sanatione sensit dolorem. Testis Agnes soror ejus.
37 Marcus, filius Guidonis Cararii, qui fuit de Vicentia, nunc moratur in burgo S. Mariæ majoris; dum esset duorum annorum, arripuit eum gutta in spatulis, ita quod non poterat elevare brachia. Modo elevat, & ducit quo vult, & liberatus est. In liberatione sensit dolorem. Testis pater ejus.
38 Cæcilia, filia Franzoni de S. Zenone, a nativitate contracta & guttosa in ancha sinistra; fortiter claudicabat. Sanata est, & sensit dolorem. Testis Juliana, uxor Palatid. loci.
39 Donata, filia Ameti de Camponegaria Paduæ, a nativitate contracta & guttosa in anchis, fortiter claudicabat. Sanata est, & in sanatione sensit dolorem. Testes Padavina, uxor Andreæ d. loci; Damora, uxor Alberti d. loci.
40 Joannes Rizardus, quondam Leonardi de Trivignano, contractus in ancha dextra, a viginti annis circiter fortiter claudicabat. Vadit magis recte: in sanatione sensit dolorem. Testes Leonardus Bichatus de d. loco, Pasqualinus quondam Guardi d. loci.

[Annotata]

a Schina, vulgo Schiena, pars corporis posterior ab humero ad cingulum dicitur, apud Academicos Cruscanos; sed hi ipsi, cum Schienale interpretantur morbum in parte tibiæ anteriori, satis indicant, etiam hanc partem Schienam dici, quæ Belgis Schene est.

b Barbarius, a tondenda barba, dicitur Chirurgus, seu medicus manu faciens curationem.

c Canulus fortaßis pro Cannula; ut pueriliter illa luserit, equitando in arundine longa.

d S. Vendemanum, vel Vendemarium hactenus non novi: ex ipso loco hic indicato libenter discam quando colatur. Idem forte etiam Vendramus dicitur.

e Cavigliæ, Francis Chevilles, claviculæ pedum, sive tali dicuntur. Pag. 378 scribitur Padiglia.

Die Martis, XVII mensis Iunii.

1 Domina Benevenuta, mater Presbyteri Andreæ de S. Fusca de Venetiis, jam sunt tres anni elapsi & ultra, guttosa fuit per totam personam; non poterat ambulare, sed in lecto continue morabatur; nunc autem sanata est in totum, & in sanatione sensit dolorem. Testis d. Presbyter, ejus filius.
2 Nicoleta, filia D. Federici de Portu-gruario, quæ moratur i domo D. Benevenutæ, uxoris qu. D. Nicolai de Bene, a septem annis citra guttosa in brachio dextro, & digitum medium ipsius manus habebat obliquum, & ipsum non poterat erigere vel levare. Modo sanata est in totum, & sensit dolorem in sanatione.
3 Margarita, filia Vendrami de Ronchadellis, a quatuordecim annis circiter contracta & guttosa in anchis, & plus in sinistra; ossa ancharum foris pungebat, fortiter claudicabat, calcaneum pedis sinistri non firmabat in terra cum ambularet. Modo firmat, restaurata sunt ossa ancharum cum magno dolore, & vadit recta. Testes d. pater ejus, & Pascha mater ejus.
4 Benevenuta, qu. Joannis Callegarii, de civitate Belluni, a nativitate contracta in anchis & clauda; fortiter ossa pungebat foris, non bene ponebat calcaneum in terra. Restaurata sunt ossa cum magno dolore: sanata est, & vadit recta. Testes Bonaventura Benevenuta, Petrus & Carasia de d. loco.
5 Benevenuta, qu. Albertini de Camperto, a nativitate contracta in brachio & manu sinistris, & a toto latere sinistro; non poterat elevare brachium, nec aperire manum, nec se juvare de ea. Elevat brachium, manum aperit, & cum ea se juvat. Testis Facina, uxor Raynaldini de Asillo.
6 India, filia Barnabæ de Vidoro, a tribus annis circiter infirma in genu sinistro, in quo habebat cicatricem, propter quam fortiter claudicabat: sanata est, & vadit recta, & cum dolore. Testis Benedictus de Tonello, ejus a cusinus.
7 Adelmata, filia Hengelfredi de Colle S. Martini, a nativitate contracta in anchis, ita quod ossa ancharum foris pungebat, fortiter claudicabat. Restaurata sunt ossa cum dolore, & vadit recta.
8 Bellina, qu. Daineti de Porcille Paduæ, quæ moratur in Castro-franco cum Jacobino de Campo S. Petri, a cunabulis contracta in ancha sinistra, fortiter claudicabat, non bene ponebat calcaneum in terra: modo bene ponit, & sanata est.
9 Rigenza, filia Bertoldi de Colle S. Martini, ab infantia contracta in ancha dextra, fortiter claudicabat, os anchæ foris pungebat. Modo ambulat recta, os anchæ restauratum est. In restauratione sensit dolorem. Testis d. ejus pater.
10 Martha, filia Guidonis de Ceneta, a nativitate contracta in ancha dextra, fortiter claudicabat. Sanata est. Testis d. Pater ejus.
11 Daria Picardi de Ceneta, a nativitate contracta in ancha dextra, habens pedem dextrum obliquum, foris fortiter pungebat, fortiter claudicabat. Sanata est. In sanatione sensit dolorem. Testis d. pater ejus.
12 Mabilia, qu. Alberti de S. Zenone, a nativitate contracta in ancha sinistra, fortiter claudicabat, os ipsius anchæ foris pungebat. Restauratum est os cum magno dolore; modo vadit recta. Testis d. pater ejus, & Francisca de d. loco.
13 Maria, filia Belbecharii de Glezino, a nativitate contracta in ancha, fortiter claudicabat ab utroque latere. Sanata est, & vadit recta. In sanatione sensit dolorem. Testis Raynaldus patruus ejus.
14 Superna, filia Bartholomæi de Plaudeto, de plebe S. Felicis diœcesis Bellunensis, a cunabulis contracta in anchis, fortiter claudicabat, foris pungebat ossa ancharum. Sanata, & vadit recta. In sanatione sensit dolorem. Testis d. pater ejus.
15 Natalis, dictus Piva, qu. Joannis Vace de Feltro, a carnisprivio circiter guttosus in anchis, ita quod non poterat se elevare de loco, nisi a quindecim diebus circiter, in quibus ambulat cum magno gravamine, & cum suffragio ferularum, nec sine ipsis ferulis poterat aliquatenus ambulare. Sanatus est in totum. In sanatione &c. Testes Jacoba ejus uxor, & Domina Tomazina, Soror Domini Jacobi de Bonhomo.
16 Margarita, quondam Vincentii de Maxerata, a magno tempore arripuit eam gutta in ancha sinistra, ita quod os anchæ foris pungebat, & fortiter claudicabat. Restauratum est os anchæ cum magno dolore. Modo vadit recta. Testis Bonaventura, ejus noverca.
17 Antonia, filia Saphini de Pagnano, a nativitate contracta in ancha dextra, foris pungebat os, fortiter claudicabat. Restauratum est os. Non ponebat calcaneum in terra, modo ponit, & vadit recta. In restauratione sensit dolorem.
18 Maria, quæ dicitur Cina, qu. Leonardi de Porcedo apud Vidorum, a nativitate contracta in ancha sinistra, fortiter claudicabat. Sanata est, & vadit recta. In sanatione sensit dolorem.
19 Domina Catharina, qu. Andreæ Schene de contrata S. Barnabæ de Venetiis, uxor Nicolai Pajatri, de contrata S. Mariæ Zupanico, a viginti annis circiter perdita, & alienata de tota persona; ita quod non exibat de domo, nec se poterat adjuvare de persona; modo sentit omnia membra consolidata & confirmata, ita quod vadit, & omnibus membris se juvat. In sanatione sensit dolorem. Testes d. vir ejus, & Domina Tomazina ejus vicina.
20 Jacobina, qu. Lamboni de Monte-Belluno, a nativitate contracta in ancha dextra, fortiter claudicabat, ita quod ambulando patiebatur dolores. Modo vadit recta. In sanatione sensit dolorem. Testes Petrus & Bonacursius frater, filii quondam Joannis de Villa.
21 Agulea, de plebe Tarcii, filia Guidi Catanii, a nativitate contracta in ancha dextra, pungebat os ipsius anchæ foris, claudicabat fortiter, nec firmabat calcaneum dextrum in terra. Restauratum est os cum dolore magno, & firmat calcaneum in terra, vadit recta. Testes Nicolaus de d. loco, consanguineus ejus germanus.
22 Margarita, filia Jacobini de Corpo, contracta in ancha dextra a nativitate, os ipsius anchæ pungebat foris, portabat pedem dextrum revolutum, fortiter claudicabat. Restauratum est os cum dolore, portat pedem rectum, & vadit recta. Testis Gisla mater ejus.
23 Benevenuta, qu. Bernardi, neptis Domini Andreæ Judicis, de S. Vito, contracta a nativitate in ancha dextra, fortiter claudicabat, os foris pungebat. Restauratum est os ipsius anchæ cum dolore, vadit recta.
24 Guerejus, filius qu. Marci de Corno, quem retinet pro amore Dei Catharina Teotonica, quæ moratur in contrata S. Martini juxta molendina, habebat nebulam in oculo sinistro, de quo nihil omnino videbat. Abolita est nebula de oculo, & videt. Testis d. Catharina.
25 Rosa, soror qu. Carboni de Asillo, jam sunt sex anni quod, dum esset in partu, perdita fuit & contracta in anchis, & abinde inferius; nullo modo poterat ambulare sine suffragio baculi, laboriose trahebat pedes super terra cum ambularet, ex quo perdidit omnes ungues pedum. Sanata est, & vadit sine baculo. In sanatione sensit dolorem. Testis Nicolaus d. Ragalus de Asillo.
26 Conradinus, filius Petri de Jendulo, jam sunt duo anni & plus, quod cecidit de quadam scala, ita quod læsus fuit taliter in genu dextro, ita quod fortiter claudicabat. Sanatum est genu cum dolore, & vadit rectus. Testis d. pater ejus.
27 Agnes, qu. Joannis de Lavaze de Episcopatu Bellunensi, a quinque annis contracta & guttosa in brachio, manu, & pede dextris, non poterat elevare brachium, nec se adjuvare cum eo, portabat pedem obliquum. Sanata est cum dolore. Testes Guidolucius de Prata; Gerardinus de Levase.
28 Bonaventura, filia Jordani de Coldenardo Bellunensis diœcesis, jam sunt viginti anni quod cecidit, ita quod læsa fuit in ancha dextra; fortiter claudicabat, non ponebat calcaneum in terra. Modo ponit; vadit recta. In sanatione sensit dolorem.
29 Carafia, soror præd. Bonaventuræ, guttosa in tibia dextra a nativitate, ambulabat cum dolore, & aliquantulum claudicabat. Sanata est cum dolore.
30 Nicolaus, qu. Symeonis de Portu-Naonis, jam sunt quinque anni, quod læsus & contractus erat in genu dextro; claudicabat. Modo vadit rectus, & sanatus est. In sanatione sensit dolore. Testis Catharina ejus mater.
31 Calandria, filia Joannis de Canat diœcesis Bellunensis, a nativitate contracta in ancha dextra, ita quod os foris pungebat, fortiter claudicabat. Restauratum est os, vadit recta. In sanatione sensit dolorem. Testis d. pater ejus.
32 Chara, uxor Michaëlis Mantuani Segatoris, de contrata S. Benedicti, de Venetiis, ab uno anno circiter guttosa in anchis, quod nullo modo poterat ambulare, nec se juvare sine juvamine baculi. Modo ambulat sine baculo, & dicit se sanatam: in sanatione sensit dolorem. Testis Benevenuta ejus privigna, & Leonarda ejus vicina.
33 Vivelda, filia Sordi de Asyllo, contracta in anchis & guttosa, ossa pungebat foris, & pedes obliquos portabat; fortiter claudicabat. Nunc restituta sunt ossa pedis, portat directe, & ambulat magis recte. Testis Darius de Asyllo.
34 Barafilia, filia Symeonis de S. Martino de Pagnano, contracta a nativitate in ancha sinistra, fortiter claudicabat, non poterat ponere calcaneum in terra, cum ambularet. Nunc ponit, vadit magis recta. Testis Adelecta ejus mater.

[Annotatum]

a Cusinus, id est, Cognatus, Consobrinus; Francis Cousin.

Die Mercurii, XVIII mensis Iunii.

1 Dionysia, filia Auliverii de Istrana, a sedecim annis circiter contracta, & læsa in ancha dextra, fortiter claudicabat. Modo vadit recta. In sanatione sensit dolorem. Testes, pater & mater ipsius.
2 Cæsaria, filia qu. Guilielmi Capellæ de Feralis, quæ moratur in Opitergio; ab infantia læsa & contracta in anchis, fortiter claudicabat, ossa ancharum foris pungebat. Restaurata sunt ossa, & cum dolore, vadit magis recta. Testis Guccello Rubeus de Opitergio.
3 Vendramina, filia Petri de Campajola, ab infantia portabat pedem sinistrum obliquum foris; nunc portat rectum, & vadit recta. Testis Palma mater ejus.
4 Jacobus filius Boni de Corino, & nunc moratur in Orgnano Tarvisinæ diœcesis, jam sunt sedecim anni, contractus & guttosus in genibus & in tibiis: cum ambularet, trahebat pedes per terram, & debiliter ambulabat: nunc autem eos elevat, & bene vadit, & sanatus est. In sanatione sensit dolorem.
5 Antonia, filia qu. Petri Boni de Lognano Paduanæ diœcesis, & nunc moratur in Orgnano diœcesis Tarvisinæ, a cunabulis contracta, & guttosa in ancha sinistra, claudicabat: nunc vadit recta. In sanatione sensit dolorem. Testis Lazara mater ejus.
6 Blanca, filia Tardinelli de Arvanta de Plebe Targi, diœcesis Cenetensis, a pueritia læsa fuit in ancha sinistra, ita quod claudicabat fortiter, nec poterat ponere calcaneum sinistrum in terra. Modo ponit, & vadi magis recta. In sanatione sensit dolorem.
7 Benencha, qu. Brunelli de Melma, & nunc moratur Venetiis, a pueritia læsa fuit in ancha dextra, in qua continue patiebatur dolorem, & fortiter claudicabat: liberata est. In liberatione sensit dolorem. Testis Presbyter Jacobus de Melma.
8 Richa, filia Alterisii de Plebe Cavolæ Bellunensis diœcesis, a cunabulis contracta & guttosa in ancha dextra, claudicabat fortiter, nec poterat ponere calcaneum in terra. Modo ponit, & vadit magis recta. In sanatione sensit dolorem. Testis d. pater ejus.
9 Benevenuta, uxor Ysachini de Musolento, a quatuor annis circiter guttosa in anchis claudicabat, nec ullo modo poterat ambulare sine baculo. Modo vadit magis recta, & sine baculo. In sanatione sensit dolorem. Testis d. vir ejus.
10 Margarita, filia Antonii de Musolento, jam sunt tres anni & ultra, quod habebat cicatricem in tibia dextra, & ipsam tibiam tumorosam: foris pungebat cavigla ipsius pedis dextri, claudicabat. Sanata est. In sanatione sensit dolorem. Testes Andreas avus ejus & Florita ejus mater.
11 Margarita, filia Thomæi de Tarudis, a pueritia læsa fuit in ancha sinistra; fortiter claudicabat; non ponebat calcaneum in terra cum ambularet. Modo ponit, & vadit magis recta. In sanatione sensit dolorem. Testis Albertus ejus avus.
12 Bartholomæus, filius qu. Patii de Cardiano, a nativitate tamquam cæcus quasi nihil videbat. Modo bene videt. Testis Lucia mater ejus.
13 Gisla, filia Alberti Belleosse de Farra diœcesis Cenetensis, a nativitate contracta in ancha dextra, fortiter claudicabat. Modo vadit magis recta. In sanatione sensit dolorem. Testis Presbyter Bonus, Rector d. loci.
14 Salvator, qu. Leonardi de Alpago Bellunensis diœcesis, dum esset parvulus, cecidit de brachio cujusdam sororis suæ, & læsus fuit graviter in ancha dextra, propter quod postea fortiter claudicabat, nec poterat ponere calcaneum in terra ambulando. Modo ponit; restauratum est os anchæ cum dolore; vadit magis rectus. Testes Domina Turra de Civitali Bellunensi, & Domina Alucia de d. loco.
15 Joannes qu. Joannini de Campajada apud Cesaltum, a quatuor annis circiter guttosus in anchis & ab inde inferius, nullo modo poterat ambulare sine suffragio ferularum; continue sentiebat dolores. Sanatus est in totum. Testes Blasius de Cesalto, & Franciscus de Opitergio.
16 Bartholomæus, filius Tomasii de comitatu Bellunensi, a quinque annis circiter habebat genua & caviglas pedum guttosa & tumorosa, in quibus patiebatur dolores; portabat pedem sinistrum obliquum. Sanatus est de prædictis. Testes Elica mater, & Rica de d. loco.
17 Alda, filia Symeonis Becarii de Asyllo, cum esset in infantia [cecidit] de quadam scala: læsa fuit in ancha sinistra taliter quod postea claudicavit: cum ambulabat, non poterat ponere calcaneum in terra Nunc vadit recta. Testes, d. pater ejus, & Pera de d. loco.
18 Antonia, filia qu. Albertini Fornarii de Asylo, a nativitate contracta in ancha dextra, foris pungebat os ipsius anchæ; fortiter claudicabat. Restauratum est os anchæ cum dolore, & vadit recta. Testes, Jacobus de Pagnano, & Clara mater d. Antoniæ.
19 Margarita de Crespano, qu. Dominici de S. Luca, ex gutta in anchis a sex annis circiter, fortiter claudicabat, non potens ire sine suffragio baculi. Modo recta vadit. Testis Agnes ejus vicina de d. loco.
20 Benevenuta, filia Petri de Valle Maseni plebis Cesoni, a nativitate surda in hunc modum, quod non audiebat, nisi clamaretur fortiter super eam, & cominus. Modo audit etiam loquentes voce suppressa. Testis Nicolaus, dictus Cimia de dicto loco.
21 Aylizia qu. Alberti, quæ moratur cum Recia de Fagaredo, jam sunt decem anni, quod arripuit ipsam quædam gravissima infirmitas. Nam supervenit in brachio sinistro quidam tumor, de quo incisa fuit per quemdam barberium, & ex illa incisione provenit fistula in d. brachio, taliter quod ossa brachii foris erumpunt; ita quod ipsum brachium contractum factum fuit, adeo quod non poterat erigere vel levare, vel cum eo se adjuvare. Sanata est in totum. In sanatione sensit dolorem. Testes Liberalis de Bordenalis, & Bartholomæ uxor qu. Joannis de Arena.
22 Auxilia, filia qu. Joannis Vesoti de Feltre, a quinque annis circiter guttosa & contracta in spatulis & spinali, nullo modo poterat se curvare in terram. Modo se curvat leviter, & sanata est. In sanatione sensit dolorem.
23 Pasqualinus, qu. Albrici de Coneglano, a duobus annis circiter portabat pedem sinistrum fortiter obliquum, propter quod claudicabat. Sanatus est, & vadit rectus. Testis Artusius qu. Galvani de Villa-longa, de plebe Mansuedi, Cenetensis diœcesis.
24 Juliana, filia Antonii de Seravale, a nativitate contracta in ancha dextra, cujus os foris pungebat, claudicabat. Restauratum est os. Sanata est cum dolore, & vadit recta. Testis Aylis & Benevenuta de d. loco, & Magister Joannes Ferrator de Burgo Sanctorum XL.
25 Aylis, filia Avancii Marangonis de Seravale, ab infantia cecidit de brachio fratris sui; læsa fuit in ancha dextra, propter quod claudicabat, & portabat pedem dextrum obliquum. Sanata est, & vadit recta. Testes prædicta Juliana, & Benevenuta de d. loco.
26 Benevenuta, qu. Rude gerii de Seravale, dum esset parvula, arripuit eam dolor in pede sinistro, ex qua infirmitate contracta fuit in ancha sinistra, propter quod claudicabat, nec firmabat calcaneum in terra; os ipsius anchæ foris pungebat. Restauratum est os; firmat calcaneum in terra; vadit recta. In sanatione sensit dolorem. Testes prædictæ.
27 Catharina, filia Corace de civitate Bellunensi, dum esset parvula, cecidit de brachio cujusdam fratris sui, & læsa fuit in ancha dextra, propter quod fortiter claudicabat; eundo non ponebat calcaneum dextrum in terra; modo ponit. Restauratum est os anchæ cum dolore; & vadit recta. Testes Diamota amita ejus, & Franciscus de Cereta, & Antonius de civitate Bellunensi.
28 Nasinbenus, dictus Taberellus de Silva, a decem annis circiter contractus, & læsus in ancha sinistra, claudicabat fortiter. Nunc vadit rectus, & sanatus est. Testis Jacobina, uxor qu. Fratelli de Silva.
29 Jacobina, uxor Joannis de Tenerio, cum esset annorum duorum, arripuit eam gutta in ancha sinistra, ita quod erat contracta & claudicabat, eundo non poterat firmare calcaneum sinistrum in terra. Modo firmat, & vadit recta. In sanatione sensit dolorem, Testis dictus ejus vir.
30 Viventia, quondam Azonis de Sochejo, diœcesis Bellunensis, sed a septem annis circiter contracta in anchis, fortiter claudicabat ab utroque latere: quia ipsa ludente cum a lenza, sibi hoc evertit. Nunc autem vadit recta, & sanata est in totum. In sanatione sensit dolorem. Testis Viventius Notarius de civitate Bellunensi.
31 Philippa, filia Bertutii de S. Hermagora de Venetiis, propter quamdam infirmitatem, quam habuit circa tres annos elapsos, contracta in duobus digitis mediis manus dextræ, & uno digito medio manus sinistræ, ita quod non poterat claudere manus, nec aperire; & obliqua in genibus, ita quod claudicabat fortiter ab utroque latere, & trahebat tibiam dextram post se in eundo. Restaurata sunt membra ejus, & sanata est in totum. In sanatione doluit. Testes Zaneta mater ejus, & Catharina soror dictæ Zanetæ.
33 Bona, quondam Bartholomæi de S. Georgio de Brenta Paduani districtus, a X annis circiter contracta in digito indice manus dextræ, habebat ipsum obliquum, nec poterat erigere vel elevare. Modo erigit & elevat, sanata est. Testis Gisla, quondam Almerici de Padaxo, quæ moratur in Fonto.
34 Blanca-flor, filia Bartholomæi, qui laborat ad fornaces de contrata S. Mariæ Magdalenæ de Venetiis, a cunabulis citra, contracta in anchis, os ancharum pungebat foris, fortiter claudicabat. Restauratum est os anchæ, melius ambulat. In sanatione doluit. Testis Domina Lucia ejus mater.
35 Tomazina, quondam Leonardi de Saltore, a XII annis circiter contracta in ancha dextra, nec poterat ponere calcaneum in terra, fortiter claudicabat. Nunc autem calcaneum ponit in terra, melius ambulat. In sanatione sensit dolorem. Testis Avinanta, uxor qu. Boni de Castro-Bernardo; & Antonia, uxor qu. Leonardi de d. loco.

[Annotatum]

a Lenza, id est, fascia linea: hinc Lenzuolo, Linteum; quasi Linteolum, Francis Linceul.

Die Iovis, XIX mensis Iunii.

1 Beatrix, filia Michaëlis de Crespano, ab uno anno circiter de oculo dextro nihil videbat. Nunc autem bene videt, Testis Gerardus ejus frater.
2 Sophia, filia Trivisani de Spineta, a nativitate contracta in ancha sinistra, fortiter claudicabat. Sanata est, & vadit recta. Testis ejus noverca.
3 Armelenda, quondam Uberti de Vigo-argeris, & moratur ad plebem S. Ptosdocimi districtus Paduæ, a nativitate contracta in ancha dextra, os anchæ foris pungebat, fortiter claudicabat. Restauratum est os & vadit recta. In sanatione sensit dolorem. Testes Abricus ejus frater, & Prosdocima uxor Zachariæ de d. loco.
4 Bartholomæus, qu. Jacobini fabri de Baxiano, jam est medius annus quod habebat apostema in coxa sinistra; quod cum fecisset incidi, statim arripuit eum gutta fortissima a latere sinistro, taliter quod nullo modo ambulare poterat, vel etiam se movere absque suffragio ferularum. Vulnus apostematis continue emittebat putredinem. Sanatum est vulnus. Sanatum est de gutta, vadit rectus, absque aliquo suffragio ferularum. In sanatione sensit dolorem. Testis Borsanellus Notarius de Bursio, qui moratur Tarvisii.
4 Benevenuta, quondam Joannis, qui fuit de Calubrio, & moratur Cenetæ, a nativitate contracta in ancha dextra, os anchæ pungebat foris, fortiter claudicabat, eundo non ponebat calcaneum dextrum in terra. Restauratum est os ipsius anchæ cum dolore, modo ponit calcaneum in terra, cum vadit, & recta vadit. Testis Margarita ejus mater.
6 Flos, qu. Romerii de Abriana, de apud Artallum, a nativitate contracta in ancha dextra, foris pungebat os ipsius anchæ; habebat tibiam dextram breviorem altera de una palmite a; non firmabat calcaneum in terra, cum ambulabat. Modo restauratum est os anchæ, & longata est tibia æqualiter cum alia; firmat pedem in terra, & vadit recta. Testis Venetiana ejus mater.
8 Magdalena, filia qu. Domini Jacobi Philippi, qui dicebatur Lazarellus, jam sunt XVI anni, quod arripuit eam gutta in genu sinistro, ita quod non poterat extendere vel retrahere tibiam sinistram, nec eam ducere huc & illuc, & claudicabat. Modo extendit, & retrahit, & ducit quo vult, & vadit magis recta. In sanatione sensit dolorem. Testis Domina Altedina, noverca ejus.
9 Anno Domini 1315, indictione 13, die Martis, 17 mensis Junii. Dum quædam b zata veniret de civitate Bellunensi per Plavim, super quam erant circa quinquaginta personæ inter masculos & feminas, qui ex devotione veniebant ad civitatem Tarvisii, causa visitandi corpus B. Henrici: & ipsa zata applicuisset ad pontem de Cesana, qui est super dictum flumen Plavis, subito & ex improviso confracti fuerunt tres remi, quibus gubernabatur dicta zata: ita quod ipsa zata ducta sine remigio allisa fuit ad c stillos d. pontis, & scissa in duas partes. Et cum cœpisset mergi, clamaverunt omnes misericordiam omnipotentis Dei & beatissimi Henrici, cujus corpus veniebant ad visitandum. Et factum est, auxilio Dei & precibus B. Henrici, quod nullus hominum vel mulierum submersus est, nec aliquid perditum est de rebus eorum; sed omnes applicuerunt ad ripam dicti fluminis, sani & incolumes. Et dum unus eorum submersus esset in aqua, adjutus fuit per quemdam alium, ita quod non periclitavit. Gubernatores dictæ zatæ erat quidam, qui vocabatur Bisertus cum sociis suis. Testes hujus rei Unericus, qui dicitur Faxana, qui moratur in civitate Belluni, & erat super d. zata. Presbyter Jacobus, Mansionarius d Ecclesiæ majoris Tarvisinæ; Presbyter Tybaldus de Scandolerio; Presbyter Andriolus Tiverono, qui Presbyteri erant ibi super una alia zata, Domina Catharina, uxor Magistri Antonii physici de civitate Belluni; Domina Bonaventura, uxor Domini Antonii Merlini.
10 Joannes, filius quondam Odorici de Posmono, a duobus annis circiter guttosus in ancha sinistra, ita quod non poterat ponere calcaneum sinistrum in terra, os ipsius anchæ foris pungebat. Restauratum est os, calcaneum ponit in terra, & sanatus est. Primitus claudicabat, vadit rectus. Testis Guidotus de Posmono.
11 Ricarda, filia Zanini de Mansuedo, ab infantia contracta in ancha dextra, ita quod fortiter claudicabat, os pungebat foris; restauratum est os anchæ, vadit recta. In restauratione sensit dolorem. Testis Ricolda, uxor Bonaventuræ Butacerii.
12 Francisca, qu. Bartholomæi Favoti de Fonte, jam sunt XIV anni, quod habuit in coxa sinistra apostema, ex quo fuit incisa; & postmodum semper vulnus apostematis putredinem emittebat: contracta erat propter hoc in genu sinistro, fortiter claudicabat, nec ponebat calcaneum sinistrum in terra, cum ambulabat. Sanatum est vulnus, ponit calcaneum in terra, & vadit recta. In extensione genu sensit dolorem. Testes Presbyter Margnanus & Gubertinus de Fonte.
13 Maria, qu. Michaëlis. Spectiarii de S. Zumano d de Malo-passo, a cunabulis cecidit de alto, & læsa fuit in ancha sinistra, ita quod os pungebat foris; claudicabat fortiter, non ponebat calcaneum sinistrum in terra. Sanata est. In sanatione sensit dolorem. Testis Benevenuta de. Taxillis, de dicta contrata.
14 Domina Beatrix, qu. Domini Henrici de Lano, & uxor qu. Gualberti de Costis, ab octo mensibus circiter ex quadam infirmitate effecta fuit contracta & guttosa in manibus, brachiis, anchis, & tibiis, atque pedibus; de quibus membris non poterat se juvare, & præsertim in brachiis, quæ non poterat elevare, nec aperire manus. Bene aperit & claudit, elevat brachia quo vult: firma vadit super pedes & tibias: restituta est sanitati. In sanatione sensit dolorem. Testes Domina Mabilia, uxor Sacheti de Comirano, Domina Beatrix, uxor Domini Aulivenii de Robegano.

[Annotata]

a Palmes, & quidem feminino genere, hic accipipitur pro mensura palmi.

b Zata, id est, ratis.

c Stillus. palus, Teutonice Styl.

d S. Zumanus, qui? & quando?

Die Veneris, XX mensis unii.


1 Fontana, quæ fuit de Guardiglano, & moratur in Burgo Lesene Vicentinæ diœcesis, jam sunt IV anni, quod habuit cicatrices in manu, brachio & cubitu dextris, propter quod contractum & quasi aridum habebat brachium, cum dicta manu, nec poterat elevare, nec se adjuvare. Sanata est in totum. Testes Maria de d. loco, & Albertina.
2 Petrus, qu. Vani de Florentia, & modo moratur Venetiis in contracta S. Mariæ novæ, jam sunt IV anni, quod increpatus & deruptus eratin parte inferiori, videlicet in testiculis. Sanatus. Testes Magister Guido Cyrologus, qui eum tentavit, & asseruit eum liberatum. Testes de infirmitate Bernardus de Agolantis de Florentia, qui moratur Venetiis in contrata S. Zanpauli; Benosius frater.
3 Berta, qu. Odorici de Trivillis, a nativitate contracta in ancha dextra, foris pungebat os ipsius anchæ, non bene firmabat calcaneum in terra cum ambularet, fortiter claudicabat. Restauratum est os ipsius anchæ cum dolore, vadit recta. Testis Bonerscia, filia quondam Jeremiæ de dicto loco.
4 Agnes, filia Benedicti de Petra rubea, contracta in anchis fortiter a nativitate, ita quod ossa foris pungebat fortiter, ab utroque latere claudicabat. Restaurata sunt ossa, recta vadit. In sanatione sensit dolorem.
5 Albertus, qu. Albrici de Arsico, & moratur in Quinto, dum laboraret a XV diebus circiter in Cesalto, quoddam lignum cecidit super eum, & super eum taliter ponderavit, quod sine juvamine ferularum non poterat ambulare, nec pedem sinistrum ponere in terra. Nunc autem veniendo a Cesalto Tarvisium in via sanatus est, & ambulat sine ferulis. In sanatione sensit dolorem. Testes Laurentius de Glarano, & Magister Guarrientus faber de Cesalto.
6 Flumina, qu. Antonii de Valle Mareni, de prope lacum de Todena, cum esset VII annorum, supervenerunt ei in coxa sinistra cicatrices, quæ duraverunt per VII menses: contracta fuit in ancha sinistra, & in nervis, ita quod fortiter claudicabat. Nunc vadit recta. In sanatione sensit dolorem.

Die Sabbati, XXI mensis Iunii.


1 Clara, filia Magistri Ravagnini physici, de civitate Belluni, a nativitate contracta in ancha dextra, ita quod foris pungebat os; claudicabat, non firmabat calcaneum in terra, cum ambularet. Restauratum est os dictæ anchæ, elongata est tibia cum alia æqualiter, ponit calcaneum in terra, & vadit recta. In sanatione sensit dolorem. Testis D. Argentina, filia quondam D. Rochi de Castello; & D. Rechia, filia qu. Rochi de, Castegnono.
2 Petrus, filius Savafuscoli sartoris, de contrata S. Jeremiæ de Venetiis, jam sunt VII anni, quod habebat cicatricem in genu sinistro, propter quod ipsum genu contractum erat & tumurosum, & tibia sinistra brevior altera: non firmabat calcaneum in terra. Recessit tumor de genu, tibia elongata est æqualiter cum alia, firmat calcaneum in terra, & vadit rectus. In sanatione sensit dolorem. Testes presbyter Nicolaus S. Jeremiæ, & Helena de d. contrata.
3 Viventia, filia Alberti de Prino, diœcesis Feltrensis, a nativitate contracta in anchis, ab utroque latere fortiter claudicabat. Restaurata sunt ossa ancharum cum dolore, & vadit recta. Testes pater ejus, & Symeon filius Andreæ de d. loco.
4 Marosteganus de Castro-cucho, jam sunt V menses, dum vellet exire de quadam clausa, in via cecidit; propter quod sibi devastavit genu taliter, quod nullo modo ire poterat sine suffragio ferularum. Nunc vadit sine ipsis ferulis. Sanatus est. In sanatione sensit dolorem.
5 Maria, qu. Nicolai de Pomerio, jam sunt XXII menses, quod ex casu contracta & guttosa fuit in manu dextra, quam bene non poterat aperire, nec de ea se adjuvare. Liberata est in totum. In sanatione sensit dolorem. Testis Franciscus, qu. Joannis Marchese de d.loco; & Francisca, qu. Paschalis, de d. loco.
6 Catharina, filia qu. Marci de Grigno, Episcopatus Feltrensis, cum esset trium annorum, cecidit de quadam scala, & læsa fuit in anchis, & præsertim in dextra, cujus os foris pungebat. Restaurata sunt ossa, & cum dolore; vadit recta, prius claudicabat fortiter. Testis Desiderata, mater ejus.
7 Maria, qu. Joannis de Viguntia, a nativitate contracta in anchis, & plus in sinistra, fortiter claudicabat ab utroque latere, & non poterat ponere calcaneum sinistrum in terra, cum ambulabat. Restaurata sunt ossa, & cum dolore; firmat calcaneum in terra cum alio, vadit recta. Testis Jacobina, mater ejus.
8 Stephanus, filius Joannis de Vanaxia de Calubrio, a nativitate contractus in ancha dextra, fortiter claudicabat, & foris pungebat os, nec poterat ponere calcaneum in terra. Restauratum est os, recte ponit calcaneum in terra æqualiter cum alio, & recte vadit. In sanatione sensit dolorem. Testis Zuvanus, frater Bartholomæi cæci.
9 Philippa, filia qu. Jacobelli de Viguntia, uxor Petri d. loci, a nativitate contracta in ancha sinistra, foris pungebat os, & fortiter claudicabat. Restauratum est os. Sanata est in totum. In sanatione sensit dolorem. Testis Jacobus, qu. Gerardi de Ploncha Paduæ; Dobzana, uxor qu. Benedicti de Carpone.
10 Almengarda, uxor Leonardi de Nervesia, a XVI annis circiter percussa fuit a quodam super digitum pedis dexteri: ex qua percussione digiti pedis se in sursum revolverunt, necipsos ponere poterat directe in terra. Modo bene ponit. In sanatione sensit dolorem. Testis Jacobina, uxor Benidicti de Nervesia.
11 Antonius, filius Ognobeni de Valle Sugana, qui moratur in Aresio, a duobus annis circiter habebat in coxa super genu duas plagas, quæ continue emittebant putredinem, ex quibus fortiter claudicabat, nec poterat ire, raro sine juvamine baculi. Nunc sanata sunt vulnera, vadit recte, & sine baculo: in sanatione sensit dolorem.
12 Fontana, filia Socacere de Baxiano, a nativitate contracta in ancha sinistra, os anchæ foris pungebat; fortiter claudicabat. Restauratum est os ipsius anchæ, & vadit recta. In sanatione sensit dolorem.

Die Dominico, XXII mensis Iunii.


1 India, filia Petri de Musolento, a nativitate contracta in ancha sinistra, fortiter claudicabat. Sanata est. In sanatione doluit. Testes Lucia, mater ejus.
2 Maria, filia Petri de Mantellato de Fontanella, contracta in anchis a nativitate, ossa ancharum foris pungebat, ita quod fortiter claudicabat. Restaurata sunt ossa, & vadit recta. In sanatione sensit dolorem. Testes, d.pater ejus; Joannes de Fontanella, & Lazara, uxor d.Joannis.
3 Maria, quondam Petri de Servo, Episcopatus Feltrensis, jam sunt XI anni, quod cecidit sub uno plaustro, propter quod læsa fuit in ancha dextra, ita quod os foris pungebat, & fortiter claudicabat, nec poterat ponere calcaneum in terra. Nunc restauratum est os, ponit calcaneum in terra, vadit recta. In restauratione sensit dolorem. Testis Jacobina, uxor Jacobi de Servo diœcesis Feltrensis.
4 Leo, filius qu. Petri de Venetiis, de contrata S. Mariæ, ab uno anno circiter contractus in ancha dextra, ita quod os foris pungebat, fortiter claudicabat, & non poterat ponere calcaneum in terra. Sanatus est in totum.
5 Vendramina, qu. Henrici de Montesumo, a cunabulis circiter contracta in anchis, ita quod ossa foris pungebat, & fortiter claudicabat ab utroque latere: non poterat ponere calcaneum in terra, Sanata est in totum. In sanatione sensit dolorem.

Die Lunæ, XXIII mensis Iunii.


1 Palmeria, qu. D. Jacobi de Padua de Zachis, cum esset mensium XVII, contracta fuit in ancha sinistra: os anchæ foris pungebat fortiter claudicabat, non poterat ponere calcaneum in terra. Restauratum est os, ponit calcaneum in terra, melius ambulat. In restauratione sensit dolorem. Testes Conradus qu. Ugonis de contrata S. Sophiæ de Padua; D. Phyna, uxor D. Antonii de Zachis.
2 Marchesina, filia Leonardi Magnoni Zopellaii de contrata S. Juliani de Venetiis, dum esset XVIII mensium contracta fuit in ancha dextra, fortiter claudicabat. Modo vadit recta. In sanatione sensit dolorem. Testes, Symona, uxor Vinciguerræ de contrata S. Mariæ Formosæ; Avorderia, mater Jacobi Zopellaii de contrata S. Leonardi.
3 Benevenuta, qu. Bartholomæi de Petra-rubea, a XVI annis circiter guttosa in brachio & manu dextris; non bene poterat erigere brachium, nec manum aperire & claudere. Nunc autem elevat brachium, & manum aperit & claudit. In sanatione sensit dolorem. Testis Maria, mater ejus.
4 Lucarda, filia Jacobi de Brugerio, a nativitate contracta in anchis, fortiter claudicabat. Sanata est, & vadit recta. In sanatione sensit dolorem. Testis Jacozotus de Necte de d. loco.
5 Uliana, filia Michaëlis de Pedenova, Feltrensis diœcesis, a cunabulis circiter contracta in anchis, os foris pungebat, fortiter claudicabat, non poterat ponere calcaneum in terra. Restauratum est os, vadit recta, ponit calcaneum in terra. In sanatione doluit. Testes Benevenuta ejus mater, & Jacoba filia Petri de contrata S. Stephani.
6 Gerardina, qu. Martini de Vidoro, a nativitate contracta in ancha dextra, habebat tibiam breviorem altera, ita quod fortiter claudicabat. Elongata est, & vadit recta. In sanatione sensit dolorem. Testis Ricabona ejus vicina.
7 Margarita, qu. Henrici de Tirali a II annis circiter guttosa in genibus, nec poterat stare in pedibus, & habebat ipsa genua retracta. Modo stat in pedibus, & genua sunt directa. In sanatione sensit dolorem. Testes, Adelecta mater ejus, quæ moratur in contrata S. Moysis; & Albertus, manualis de contrata S. Cantiani.
8 Odorica, quondam Titiani de Villa-Buschi, & uxor Bonacursi de Levada de ultra Plavim, ab uno anno circiter cecidit, & quoddam plaustrum surgi super eam; ex quo contracta fuit in ancha sinistra, nec poterat ire sine suffragio ferularum. Sanata est cum dolore.
9 Mabilia, filia Pacis de Barbara, de villa Dobladis, a nativitate contracta in ancha dextra, os anchæ pungebat foris, fortiter claudicabat, nec poterat ponere calcaneum in terra. Restauratum est os anchæ, ponit calcaneum in terra directe cum alio, melius vadit. In sanatione sensit dolorem. Testes, dictus pater ejus, & Romanus qu. Joannis Grassine, barberii d. loci.
10 Vivaldus, qu. Arpolini de Fonto, ab infantia contractus in ancha dextra, ita quod os ipsius anchæ foris pungebat non ponebat calcaneum in terra: cum ambulabat, fortiter claudicabat. Restauratum est os, & melius vadit. Testis Tomazina, ejus consanguinea.
11 Bellaydossa, filia Tomazini, de Burgo Ausugi de valle Sugana, a nativitate contracta in ancha, ita quod foris pungebat ossa, fortiter claudicabat ab utroque latere. Restaurata sunt ossa cum dolore. Sanata est, & vadit recta.
12 Catharina, soror prædictæ Bellaydosse, ex eodem patre & ex eadem matre, contracta a nativitate, sicut prædicta soror ejus, fortiter claudicabat. Sanata est. Testis Jacoba, mater dictarum puellarum.
13 Catharina, filia quondam Nicolai de Padua de contrata S. Blasii, a nativitate contracta in ancha sinistra; fortiter claudicabat. Sanata est, & vadit recta. In sanatione sensit dolorem. Testis Florina, uxor Henrici de d. loco.

Die Martis, XXIV mensis Iunii.


1 Margarita, filia Bonifacii de Girardino Paja de Castro Guiberto, de Valle Drossoni Vicentini districtus, a nativitate contracta in ancha sinistra, fortiter claudicabat, & portabat pedem foris directe. Modo vadit recta, pes ejus erectus. In sanatione sensit dolorem. Testis Antonia mater ejus, & Mabilia quondam Vivani d. loci.
2 Joannes, filius Bartholomæi de Burso, a nativitate contractus & claudus, in genu sinistro claudicabat. Sanatus est. Testis dictus pater ejus.
3 Bona, quondam Marci de Ableno de valle Sugana, contracta in ancha sinistra, os anchæ pungebat foris, fortiter claudicabat, & erat contracta a IX mensibus circiter. Restauratum est os, vadit recta. In sanatione sensit dolorem. Testes Ognobenus qu. Alberti de d. loco, & Guannetus de Ableno.
4 Margarita, quondam Vinerii de Spercenico, & neptis Nigri de Spercenico, a nativitate contracta in ancha dextra; foris pungebat os anchæ, non poterat ponere calcaneum in terra, fortiter claudicabat. Restauratum est os anchæ cum dolore, ponit calcaneum in terra, melius ambulat.
5 Pelegrinus, filius Jacobi de Citadela, & moratur in Lona, jam sunt XII anni, quod habebat cicatricem in tibia sinistra juxta caviglam intrinsecus; ex qua exibat putredo continue, propter quod fortiter claudicabat. Sanatum est vulnus, & vadit rectus. Testis D. Aulivenus de Misen.

Die Mercurii, XXV mensis Iunii.


1 Alegrenza, filia Dominici de plebe Calubrii, ab infantia contracta in anchis, foris pungebat ossa ancharum, fortiter claudicabat ab utroque latere. Restaurata sunt ossa, & cum dolore, & vadit recta. Testis Maria, ejus vicina.

Die Iovis, XXVI mensis Iunii.


1 Grasenda, filia Henselini de contrata S. Trinitatis de Codalunga de Padua, a cunabulis circiter, [Apparet Beatus inter Sanctos.] propter quamdam infirmitatem, effecta fuit contracta & guttosa in anchis, ita quod ossa ancharum foris pungebat, fortiter claudicabat ab utroque latere. Restaurata sunt ossa ancharum cum dolore. Restauratum est & genu sinistrum, quod erat contractum, & vadit magis recta. Et d. puella, quæ est circa X annorum, hesterna die vidit (ut asserit) B. Henricum cum vestibus suis, apud Majestatem divinam cum B. Virgine Maria; quæ vestes videbantur sicut deauratæ. Vidit & ibi S. Augustinum, & S. Antonium de Padua; quibus omnibus Beata Virgo administrabat cibum & potum. Et B. Henricus dicebat d. puellæ; Ne timeas, quia bene liberaberis. Item dicebat ei B. Henricus, quod diceret omnibus Presbyteris, quod deberent lætari, & die noctuque ire per ecclesias, cantando, & orando; quia Jesus Christus propter hoc mitteret pacem in universum mundum precibus B. Henrici. Et prædicta dicebat d. puella, se vidisse & audivisse in majori ecclesia. Testes multitudines hominum & mulierum.

Die Veneris, XXVII mensis Iunii.


1 Aldegarda, filia Viviani de contrata S. Crucis de Padua, a nativitate contracta in anchis, ita quod ossa foris pungebat, ab utroque latere fortiter claudicabat. Restaurata sunt ancharum ossa, & recta vadit. In sanatione sensit dolorem. Testes Riga de Angolo Paduanæ diœcesis; Bellenda ejus avia, Antonia d. loci & d. diœcesis, Jacobus ejus avunculus.
2 Gufredus de Vicentia. qu. D. Jacobi de Gaigo, a nativitate contractus in genu, in crure, & in pede, taliter quod non poterat ponere calcaneum in terra, fortiter claudicabat. Modo restauratum est genu, ponit pedem & calcaneum in terra, & recte vadit. In sanatione sensit dolorem. Testes Bartholomæus de Vicentia, qu. Antonii de Monteradio, Petrus de Marostica Mastellarius, Boninus Calegarius, Floravantus qu. Magnaferri.

Die Sabbati XXVIII exeuntis Iunii.


1 Joannes, filius Antonii qu. Petri de S. Germano distristus Tarvisini, a pueritia circiter contractus in ancha sinistra, quia cecidit de quadam scala, fortiter claudicabat: cum dolore modo sanatus est, & vadit recte. Testis Carabona mater ejus, & Bonaventura qu. Florentii d. loci.
2 Lena, filia Francisci de Crespano, a cunabulis circiter contracta in ancha sinistra, ita quod foris pungebat, fortiter claudicabat, Restauratum est os, & vadit recta. In sanatione sensit dolorem. Testis Gisla, filia Joannis de Crespano; Dominicus, qui moratur cum Joanne de Manico.
3 Henricus de Abrunchecet, Episcopatus Brixiensis, a festo Resurrectionis circiter turbatus in oculo, ita quod quasi nihil videbat, sicut haberet pannum lineum ante oculos; dum moveret se de domo sua, causa visitandi B. Henricum, credens & sperans impetrare gratiam luminis, meritis dicti Sancti. Ipso veniente occurrit ei quædam mulier, & obviavit ei inter villam Levegi, & Castrum Yvani Episcopatus Feltrensis, quæ mulier habebat aliquantulum sanguinis dicti B. Henrici: & in continenti restitutus est visui & sanitati, ita quod poneret filum per foramen acus, cum mulier tetigisset oculos dicti Henrici sanguine eodem, quem habebat in bombicino: & tamen ante raro cognoverat hominem a muliere. Testes, Conradinus de Clusa, Nicolaus quondam Luterii de Tridento.
4 Ubertus quondam Tixii la Careta, de contrata de la Fossa de Vicentia, a XX annis circiter, propter quemdam equum, qui percussit eum cum pedibus in anchis, contractus in anchis, ita quod ossa foris pungebat, fortiter claudicabat ab utroque latere, & non poterat ponere calcaneum sinistrum in terra. Restaurata sunt ossa, & ponit calcaneum directum in terra cum alio, & vadit recte. In sanatione sensit dolorem. Testes, Januarius, Barberius a Porta-nova; Galvanus, Notarius de Maxone, de contrata S. Fustini de Vicentia; Guilielmus, qu. Græci, caligarius de Cargnano.

Die Dominico penultimo Iunii.


1 Jacobina, filia Jacobi de Vello Vicentinæ diœcesis, & nunc moratur Paduæ, a cunabulis contracta in brachio & manu sinistris, non poterat elevare brachium, nec aperire manum; nunc eleuat brachium, & ducit quo vult; aperit manum & claudit, & cum ea se adjuvat libere, sicut cum alia. Item contracta erat in ancha sinistra, ita quod os foris pungebat; fortiter claudicabat, nec ire poterat sine suffragio baculi. Modo restauratum est os d. anchæ, vadit magis recta, & absque suffragio baculi. Testis Bonzaninus, tabernarius de Mantua, in cujus domo sanata est.

Die Lunæ ultimo mensis Iunii.


1 Patavinus, qu. Paduani de Lunina, Paduanæ diœcesis, a nativitate contractus, & circiter XXVIII annorum, numquam locutus fuit, sed faciebat signa, quando aliquid volebat. Modo loquitur omne verbum; & dicit quod in sanatione magnum dolorem sensit in corde & gutture, & dicit se sanatum precibus B. Henrici; cujus nomen primo protulit de ore suo, secundum nomen Virginis gloriosæ. Testes, dictus pater ejus; & Ricafina, soror dicti patris sui,
2 Malgarita, filia Jacomoti de portu Naoni, a nativitate contracta in anchis, fortiter claudicabat: cum ambulabat pungebat foris ossa, non poterat ponere calcaneum sinistrum in terra. Restaurata sunt ossa ancharum cum dolore: eundo firmat calcaneum in terra, & vadit magis recta. Tes