Sollte hier eine Anzeige erscheinen, deren Anliegen dem unseren entgegensteht, benachrichtigen Sie uns bitte unter Angabe der URL dieser Anzeige, damit diese Werbung nicht mehr erscheint.
Lesen Sie vorher bitte unsere Erläuterungen auf der Seite Warum Werbung und wie sie funktioniert.


 


Ökumenisches Heiligenlexikon

Acta Sanctorum der Bollandisten
Einleitung Juni II           Band Juni II           Anhang Juni II

11. Juni


UNDECIMA DIES IUNII.

SANCTI QUI III IDUS IUNII COLUNTUR.

Sanctvs Barnabas, Apostolus, Salamine in Cypro.
S. Felix, Frater, Martyr, Aquileiæ.
S. Fortunatus, Frater, Martyr, Aquileiæ.
S. Emeritus, Martyr Aquileiæ.
S. Heretus, seu Acretus, Martyr Aquileiæ.
S. Victorianus, Martyr Aquileiæ.
S. Victor, Martyr Aquileiæ.
S. Theopemptus, Martyr apud Grecos.
Socii quatuor, Martyres apud Grecos.
S. Basilla, Martyr Romana.
S. Crispolus, Martyr Romanus.
S. Restitutus, Martyr Romanus.
S. Batatzunus, Abbas in Habassia.
S. Palæmon, Abbas in Habassia.
S. Garuma, Abbas in Habassia.
S. Amabilis Presbyter, Patronus Ricomagensis in Arvernia.
S. Blitaris Presbyter, Anachoreta in Trecensi Galliæ diœcesi.
B. Petrus Rodriguez, Commendator, Ordinis S. Jacobi, Tarviræ in Alegarbiis Martyr.
B. Mendus Valle, Eques, Tarviræ in Alegarbiis Martyr.
B. Damianus Vaz, Eques, Tarviræ in Alegarbiis Martyr.
B. Alvarus Garcia, Eques, Tarviræ in Alegarbiis Martyr.
B. Stephanus Vasquez, Eques, Tarviræ in Alegarbiis Martyr.
B. Valerius de Ora, Eques, Tarviræ in Alegarbiis Martyr.
B. Garcias Rodriguez Mercator, Tarviræ in Alegarbiis Martyr.
B. Aleydes de Scharembeka, Sanctimonialis Cisterciensis, Cameræ prope Bruxellas.
S. Parisius, Monachus Camaldulensis, Tarvisii in ditione Veneta.
S. Flora Virgo, Ord. S. Joannis Hierosolym. apud Cadurcos in Gallia.
B. Joannes Tentalbene, Ordinis Minorum prope Tudertum in Umbria.
B. Joannes ab Avellino, Ordinis Minorum prope Tudertum in Umbria.
S. Rosselina, Virgo Carthusiana, prope Arcus in Provincia.

PRÆTERMISSI ET IN ALIOS DIES REIECTI.

G. H.

Opera R. P. Godefridi Henschenii piæ memoriæ, nisi aliud indicent Litteræ margini additæ.

Sanctus Anastasius, Abbas Suppentoriensis, memoratur in quodam Ms. Benedictino. De eo egimus XI Januarii.
S. Antonii corporis inventio, indicatur in Ms. Florario; item a Greveno, Canisio, & aliis, uti diximus ad ejus Vitam XVII Januarii.
S. Rembertus, Episcopus Bremensis, memoratur a Greveno, Molano, Galesinio, Wione, Mabilione in 4 seculo Benedictino & aliis monasticis, uti diximus ad ejus Vitam IV Februarii.
Chlodobaldus, discipulus S. Amandi & Præpositus Marchianensis cœnobii, paralysi ob inobedientiam percussus & a S. Amando sanatus, vir sanctus habitus & miraculis clarus, hoc die refertur a Rayßio, in Auctario ad Molanum in Natalibus Sanctorum Belgii & quidem. Cum titulo Beati, uti etiam a Bucelino. De eo egimus ad Vitam S. Amandi, & potißimum ad cap. 11 Vitæ per Philippum Abbatem die VI Februarii.
S. Gajus, Martyr in Maja insula, indicatur in Menologio Scotico Camerarii, videtur is esse, qui a nobis est relatus IV Martii.
S. Ædelwaldus, Presbyter & Anachoreta in Anglia, refertur in prima editione Martyrologii Anglicani & a Ferrario in Catalogo generali. Nos cum secunda editione & aliis, dedimus ejus Acta ad diem XXIII Martii.
Gabrielis Angeli memoria aliqua apud Græcos in Menæis extat. Nos cum eisdem Græcis de eo egimus XXVI Martii.
Postea decretus est ei cultus suus XVIII Martii.
S. Apollo, Episcopus Martyr, indicatur in Mss. Menæis Chiffletianis & VIII Decembris. Ab aliis sine titulo Martyrii, XXIX Martii
S. Drogonis, Reclusi in Hannonia, elevatio aliqua facta dicitur anno 1272, alia per Richardotum Archiepiscopum Cameracensem, indicatur a Saussajo. Vitam illustravimus ad diem XVI Aprilis.
S. Gregorii Nazianzeni Translatio corporis, Constantinopoli Romam, celebratur in Martyrologio Romano, & aliis. De ea egimus ad Vitam IX Maji.
S. Petri Cælestini apparitio, Aquilæ facta, indicatur a Ferrario in Catalogo generali. De ea egimus ad Vitam XIX Maji.
Achas pueri, Thorhouti in Flandria mortui, memoria refertur a Cantipratano, lib. 2 de Apibus cap. 27 seu 28; & a Mejero in Annalibus Flandriæ ad annum 1220, & ad hunc diem a Molano in Natalibus Sanctorum Belgii, Miræo, & Saussajo; sed inter Pios. Quod sufficit indicasse: quia eum more suo Beatum appellat Arturus, in Martyrologio Franciscano.
Aigulphus, Episcopus Bituricensis, adfertur a Menardo & Bucelino. Acta ejus dedimus XXII Maji.
S. Ebremundus, Abbas in territorio Bellovacensi, ad quod corpus translatum fuit, memoratur a Menardo & Bucelino. Hic alium arbitratus, retulit cum etiam ad diem præcedentem, & tunc de eo egimus X Junii.
SS. Hippolyti & Justini Martyrum Translatio, Septempedæ in Piceno, memoratur a Ferrario in Catalogo generali citatis… Tabulis Ecclesiæ Sanseverinatis. De quibus aliud hactenus non potuimus scire.
D. P.
Gajus Episcopus Hierosolymorum, hodie refertur in Ms. Florario, estque apud Theodoricum Pauli Patriarcha, XXIII tempore Antonini & Commodi, dicitur autem hoc die obiisse, quod satis sit indicasse; de eo egi ante Tomum 3 Maji in serie Chronologica istorum Patriarcharum.
Maria, sanctimonialis in Hispania, castitate & abstinentia clara, cum titulo Sanctæ inscripta est Appendici Wionis & Menardi, quod dies natalis ignoretur; quæ ob Arturo in Gynæceo sacro ad hunc diem primo loco habetur, & citatur ab omnibus Ambrosius Morales, quod libro 15 Historiæ Hispanicæ cap. 54 eam protulerit. Is hos versus repertos refert.

Membra fulgent hic urna.
      Anus religiosæ,
      Rite carne devicta,
      In sobria fama casta,
      Arce cælesti & aula,
      Sum tecta hic saxea cava.

Additur ista explicatio, quod primæ litteræ quinque primorum versuum indicent nomen Maria, & sextus versus compleat sensum Maria sum. Quid si nomen aliud exciderit? Sed esto: nomen Maria fuerit: unde scitur Sanctimonialem fuisse, ac præterea Ordinis Benedicti? ac demum, unde probatur illi deberi nomen Sanctæ? An votum poëtæ, cælo adscriptam sperantis, vim potest Canonizationis habere?

Hugo, Abbas Marchianensis ad Scarpum fluvium, Ordinis S. Benedicti, mortuus anno MCLVIII, ut vir sanctus & humilis laudatur a monacho antiquo Marchianensi libro 2 miraculorum S. Rictrudis, a nobis ad XII Maji editorum ubi pag. 113 num. 62 & sequentibus aliqua ejus Vita & obitus describuntur, sicuti etiam a Bucelino lib. 5 Annalium Gallo-Flandriæ pag. 234 & sequenti, & a Rayssio in Auctario ad Natales Sanctorum Belgii Molani: qui duo ipsum titulo Beati honorant. In tractatu de Patrocinio S. Rictrudis, auctore Gualberto, a nobis etiam edito, sub sinem enumerantur Sancti Marchianenses, nulla facta hujus Hugonis mentione.
B. Hilderici Abbatis depositio, in Samnio, milliario XXX ab urbe Roma, proponitur in scriptis additionibus Carthusiæ Bruxellensis ad Grevenum: de quo nihil alibi, ne quidem in Samnio Ciarlatti, legimus.
Lintbertus Abbas Hirsangiensis nude indicatur a Bucellino, præposita littera V, quo videbatur inter Venerabiles haberi.
Raynerus, Prior Claræ vallis, e Flandria a S. Bernardo eo ductus, cum titulo Beati indicatur ab Henriquez & Bucelino: omittitur a Chalemoto & aliis.
Bernardus a Viridanto seu Vigitantis Assisias & S. Francisci socius, vitæ sanctitate præclarus æstimatur a scriptoribus Ordinis: sed ubi mortuus sit controvertitur: ab aliis in Conventu S. Mariæ ab Angelis Aßisii sepultus dicitur, ab aliis missus in Aragoniam & Cæsaraugustæ sepultus: ejusque, & Lupi Marochiorum Episcopi corpora ad novum Conventum translata & miraculis comprobata Kalendis Maji, Res Bernardi confusione plena judicatur ab Arturo & Iacobillo; qui eum ad hunc XI Iunii referunt, & more suo Beatum appellant, non tamen cultum Ecclesiasticum indicant: de Lupo inter Prætermissos Maji egimus.
Helizarim, Generalis Carthusiani Ordinis, cum elogio longo ob eximias virtutes laudatur a Saussaio, sed solum inter Pios.
Fr. Stephanus, cognomento Bandellus Ordinis Predicatorum, sacrorum Canonum ac Theologie Doctor solennissimus, divini verbi velut alter Paulus prædicator egregius, anno MCCCCL vitæ suæ LXXXI, vitæ sanctitate ac miraculis insignis, apud Salutias provinciæ Lombardiæ, terttio Idus Junji migravit ad Dominum; sepultus honorifice in Ecclesia Fratrum, ubi usque hodie venerabiliter custoditur, & suppliciter adoratur. Claruit namque post mortem miraculis, ut cereæ imagines & tabulæ, ejus miracula continentes, ad ejus tumulum dependentes, protestantur. Nam Sebastianus, filius Festæ de Salutiis, in Pado cadens, per magnum horæ spatium sub aquis consistens, invocato B. Stephano ejus meritis liberatus est. Hujus miraculi testes sunt pater dicti juvenis, & alii fide digni, qui per fluminis prædicti ripam dictum juvenem quærentes, ipsum incolumem repererunt. In hujus autem miraculi testimonium tabellam ad præfati B. Stephani tumulum appendi fecit. Alius Salutiis, Lanfranchus Rogerii nomine, cum de Saona Genuam navigio pergeret, sæva orta tempestate, ita quod de ejus vita non parum timebat, voto emisso ad B. Stephanum, incolumis Genuam applicuit: in cujus miraculi fidem, tabulam predictum continentem miraculum, ad ejus tumulum apponere curavit. Ita Taegius in Chronico Ms. Mediolani fol. 358. Nulli alteri, ac ne Marchesio quidem in novo Ordinis Diario notus est iste Stephanus, ideoque etiam Prætermissus a nobis, donec de perseveranti, nec rite abolito cultu, constet.
Gualdentonus, Ordinis Prædicatorum, ut Beatus indicatur in Scriptis additionibus Carthusiæ Bruxellensis ad Grevenum. Nobis & Ordini hactenus ignotus.
Petrina a Castro, Virgo Dominicana, Cæsaraugustæ cum opinione sanctitatis mortua an. 1601, ut Beata refertur ab Arturo in Gynæceo.
Guilhelmus, Jacobus, Joannes, Valencenis 13 seculo. Leonardus Tiferni, Gerardinus in Navarra, an. 1433, Lucas du Almadobat in Mexico, an. 1550, Vincentius in India Orientali, an. 1550, Livinus Brecthius, in Belgio, an. 1560, Elisabeth, a Navarra in Gallia, an. 1500, Philippa, a Salo Major, in Hispania 1505, Ordinis Minorū fama virtutum celebres, referuntur in Martyrologio Franciscano Arturi, & Virgines etiam in ejus Gynæceo.
Franciscus a S. Vedasto, Ordinis Minimorum Provincialis in Francia, a pietate laudatur apud Saussajum, inter Pios.
Raphaëla Ybarra, Tertiaria Carmelitana, Valentiæ in Hispania mortua anno 1604, cum opinione sanctitatis, ut Beata inscripta est Gynæceo sacro Arturi.
S. Maximus Episcopus Neapolitanus, olim celebratus hoc die, nunc autem, teste Caracciolo XII Junii.
D. P.
S. Onuphrius Anachoreta, apud Galesinium, Maurolicum, Canisium: in Romano & Menæis XII & XIX Jun.
S. Zeno, in pace requiescens, indicatur in Menæis Mss. Divionensibus: in excusi & aliis Mss. XII Junii.
S. Triphyllius Episcopus, memoratur in Mss. Menæis Divionensibus, sed iterum in illis & in Martyrol. Romano XIII Junii.
Guidolus Confessor, indicatur in scriptis additionibus Carthusiæ Bruxellensis ad Grevenum, nobis ignotus, nisi sit Guido Minorita, referendus XII Junii.
D. P.
S. Joannes de S. Facundo Ordinis S. Augustini, Salmanticæ defunctus an. 1479 in festo S. Barnabæ, hoc etiam die refertur in Catalogo generali Sanctorum Ferrarii, & in Hispanico Martyrologio Tamaji. Sed impedito die illo, statuit Clemens VIII transferendum festum & Officium, in diem sequentem XII Junii.
S. Ætherii Episcopi Viennensis elevatio, indicatur a Saussajo; at Natalis incidit in XIV Junii.
S. Leufredus, Confessor in pago Madriacensi, indicatur in Ms. Luxoviensi. Ejus Vitam dabimus XXI Junii.
SS. Marcellus & Anastasius, Martyres in agro Bituricensi, proferuntur a Saussajo. Nos de ipsis agemus die eorum natali XXIX Junii.
S. Reginæ viduæ, S. Ragenfredis Virginis relatio corporum refertur a Molano, Saussajo & aliis.
S. Regina, fundatrix in Dononii, colitur 1 Julii.
Ragenfredis Abbatissa apud Molanum Saussajum & Bucelinum habetur VIII Octobris.
Silvester, S. Palladii socius in Marria, indicatur in Menologio Scotico Dempsteri, & ex ejus Scriptis in Catalogo Ferrarii. Si quid haberi poßit certi dabitur ad diem S. Palladii qui est VI Julii.
Spinalus Confessor, vir summæ humilitatis & obedientiæ, discipulus B. Hildulphi Archiepiscopi Trevirensis, memoratur in Auctario Greveni ad Usuardum, & secuti sunt, Molanus in prima editione suarum Additionum, Canisius, Ferrarius, & Saussajus in Supplemento Martyrologii Gallicani. In Epitome seu Medulla Gestorum Trevirensium ex Germanico Ioannis Enen Latine per Ioannem Schechmannum anno 1517 edita, sub finem in Indice dicitur, Spinalus monachus coli Kalendis Augusti. Verum ejus gesta præclara continentur in Vita dicti Episcopi Hildulphi, ad hujus natales una illustranda XI Julii.
SS. Nabor & Felix, Martyres Mediolani, proferuntur in antiquis Martyrologiis, etiam S. Hieronymi & aliis: & in Ms. Stroßiano additur Crutius. Acta dabimus XII Julii.
S. Anacletus Papa indicatur a Rabano & Notkero. In Martyrol. Romano & aliis XIII Julii.
Egbertus sive Edbertus, Northumbriæ Rex, dein Clericus seu Monachus, ut Sanctus inscriptus est Martyrologio Anglicano Wilsoni in secunda editione, & Alfordus ad annum 798 num. 3 asserit, inter Sanctos collocatum a majoribus, quos utinam nominasset! Wigorniensis ait XVI Kalendas Septembris defunctum esse. Dunelmensis tunc apud Eboracum feliciter spiritum emisisse ad Superos. Si quod publicæ venerationis signum adferatur, poterit de eo agi dicto XX Augusti
S. Bartholomæus Apostolus solenni cum veneratione colitur a Græcis una cum S. Barnaba & eorum exemplo refertur a Galesinio. At Latini ejus festum celebrant XXIV Augusti.
S. Audomari Translatio indicatur in scriptis Additionibus ad Grevenum, uti in aliis præcedentibus diebus. Vita danda est IX Septembris.
S. Amabilis, Abbas Ricomensis in Arvernia, profertur a Iacobo Branche quasi hoc die coleretur, ejusque Vita deducitur. Parisiis in ecclesia S. Pauli sacellum is habet, verum in Officiis Propriis, & in Ordine Divini Officii diœcesis Claromontensis, sub ritu semiduplici colitur, & in variis Martyrologiis annotatur, XIX Octobris.
S. Softhenes, discipulus S. Pauli, inscriptus est. Martyrologiis Adonis, Notkeri, Bedæ supposito, Greveni, Maurolyci, & aliorū. Verum alii cum Martyrologio Romano eum habent XXVIII Novembris.
S. Judoci Abbatis quædam commemoratio habetur in Ms. Florario, item apud Grevenum & Canisium. Ejus Vita danda est XIII Decembris.

DE S. BARNABA APOSTOLO,
SALAMINE IN CYPRO.

AN. LIII.

COMMENTARIUS PRÆVIUS.
De cultus die, & anno Martyrii ex Actis. Hæc quando & quomodo, sub nomine Joannis-Marci, composita.

Barnabas, Apostolus, Salamine in Cypro (S.)

AUCTORE D. P.

Laudatißimus in Actis Apostolorum Barnabas, [Ejus & S. Bartholomæi cultus serius susceptus,] & ipse cum Paulo Apostolus Gentium, extra patriam Cyprum, nullum, qui quidem doceri possit, cultum in alia aliqua Ecclesia habuit, aut locum in antiquiori Occidentalis Ecclesiæ Martyrologio, sed neque Orientalis, nisi admodum sero, additus S. Bartholomæo Apostolo; quem hoc die præcipue colunt Græci, a Lætinis dilatum ad mensem Augusti. A Græcis utrumque simul etiam acceperunt Moschi eodem hoc die colendum; de suo autem addiderunt, ad singularem festi æstimationem indicandam, ut esset permissio vini & olei, [Nomina Fastis inscripta a Floro Lugdunensi,] scilicet pro Monachis; quæ quia rara, subinde etiam ad certos dies invenitur notata in Menæis Græcorum. Mirum porro est quam similis fortuna fuerit utriusque Apostoli, in adipiscendo serius cultu tam apud Græcos quam apud Latinos; & quod neque Hieronymianum Martyrologium, neque vetera Sacramentaria Barnabæ aut Bartholomæi meminerunt. Nam quæ in Gregoriano habetur Missa de S. Bartholomæo, ei primum acceßit post corpus translatum ex Lipara Beneventum, atque inde Romam anno DCCCXL.

[2] Utrum autem genuinus Beda, qui Bartholomæi nusquam meminit, revera meminerit Barnabæ, etsi ita alias nobis visum sit, vehementer nunc ambigo; vereorque ne, sicut Florus primus ei elogium addidit ex Actis Apostolorum; sic & nomen primus inscripserit Fastis. Florum secutus est Ado, & Adonem Usuardus, ac ceteri: per Usuardum autem paßim abique receptum, [quem secuti Ado, Usuardus, &c.] quaquaversum invaluit, ut S. Barnabas Kalendariis inscriberetur: & sic Radulfus de Rivo, initio seculi XV florens, lib.2 de Observat. Canonum, Propos. 17, Barnabæ festum inter ea numerat, quæ Generali consuetudine habent festivitatem novem Lectionum. Clemens VIII, procurante Bartholomæo Gavanto, Lectiones proprias addidit, & declaravit esse Duplex majus: uti testatur idem Gavantus in Cemm. super Rubricas Breviarii. Colunt ipsum Habeßini Æthiopes XXI Chiac, qui XVII Decembris respondet: eique ipsorum Poëta, in suo Hagiologio metrico, [cum Habessinis 17 Dec.] hanc strophen accinit: Salutem dico Barnabæ, qui nullis carnis vinculis detentus fuit, quo minus Spiritu sancto actus, statuta ejus impleret, verbi ministerio potens. Cum ab hoc mundo migrasset, & ardor ignis esset extinctus, pollinctum est corpus ejus manibus Marci Euangelistæ.

[3] Joannem cognomento Marcum Consobrinum Barnabæ locus hic indicat, quem eumdem esse Euangelistam infra probabile faciemus. Huic imputantur Periodi S. Barnabæ, [In Periodis Barnabæ 11 Junii compositus cum feriæ 2] quæ habentur, nobisque transcriptæ sunt ex Bibliothecæ Vaticanæ Codice 1667; Latine antem reddita a Guilielmo Card. Sirleto, similiter ex ejus autographo ibidem asservato sub num. 1687 transscribi nobis fecimus, & ad Græcum textum collata nunc damus. Ibi num. 14, dicit Auctor, quod quando corporis combusti cineres in speluncam abdidit, erat hora tertia noctis, secunda Sabbati, mensis secundum Ægyptios Paüni dies decima septima, Generationis annus XII, secundum Romanos autem, mensis Junii XI dies, Græce scriptum erat τῆς δὲ γενεᾶς ἔτου ιβ᾽ pro quod Sirletus vertit anno autem centesimo secundo post natalem diem Domini, quasi in suo Ms. nactus ρβ᾽. Verum neque vox γενεὰ hoc apta est significare, neque mos antiquis erat annos a Nativitate Christi signare, neque est credibile tamdiu vixisse Barnabam, coætaneum Pauli. Itaque si in Sirleti Codice vere legebatur ρβ᾽, notata fuerit alias quæpiam Æra, quam Sirletus perperam crediderit esse Æram a Christi nativitate ductam: [& an. 102.] quod in subjecto casu erat incongruum.

[4] Primum ergo considero, prænotato loco componi secundam Sabbati sive Feriam secundam, cum die XI Iunii; eoque notari annum qui secundum cyclum litterarum Dominicalium curreret sub littera G. Ex pluribus autem Æris, [indicat nobis annum Christi 53,] quarum annus CII posset ad examen vocari, si forte capax sit talis concursus, solum duæ occurrunt; earum vero alterutra si Cypriis in usu fuerit, habemus annum requisitum. Prior est Æra Iuliana, initium sumens a prima Iulii Cæsaris Dictatura, quam victo cæsoque Pompejo suscepit anno 1 Olympiadis CLXXXIII. Nam ab hoc loco, inquit Eusebius in Chronico, Antiocheni sua temporæ computant; & hic usus apud Chronologos vocatur χρηματισμὸς της Ἄντιοχείας. Evagrio nonnullisque aliis usitatus, a Cedreno quoque indicatur; sed hic nescio quomodo componit, initium ejus cum anno XLVIII regni Augusti, qui solum annos natus XIV, anno dumtaxat quinto post appellatus est Cæsar. Ex tali Epocha annis XLIX præveniente Epocham Ærævulgaris, [potius quā annum 64] ductus annus CII convenit cum anno Christi LIII, quando currebat littera Dominicalis G, & pro hac æra hic intelligenda facit, quod Antiocheni, quorum Præsidi etiam Cyprus suberat cum tota Syria, licet in gratiam Cæsaris instituissent annos numerare a pugna Actiaca, quæ Romanum Imperium Augusto asseruit, Æram vulgarem annis XXX prægressa; Augusto tamen ejusque successore Tiberio mortuis, redierunt ad usum Æræ Iulianæ, sicuti ex pluribus eorum antiquis nummis demonstrat Ioannes Harduinus noster in Antirrhetico pag. 60. [quia Æra Juliana, in usu erat Antiochenorum,] Exemplo sit Nummus primus, Claudii Imperatoris imagine signatus & inscriptus ΕΡΙ. ΠΕΤΡΩΝΙΟΥ. ΑΝΤΙΩΧΕΩΗ. ΕΤ. η᾽, id est, sub Petronio (Præside) Antiochenorum (cusus) an. XC; quod non posse de alio anno quam Iuliano intelligi, probatur ex ipso anni numero, qualis nullus convenit cum imperio Claudii in nummo expreßi, præter Iulianum, concurrentem cum anno Æræ vulgaris XLI, quo currebat usque ad majam annus I Claudii, [adeoque & Cypriis:] ut eo signatum esse nummum oporteat: convenit autem annus Iulianus CII, cum Christiano LIII.

[5] Altera Æra, ab Hispanis tempore Augusti recepta & pertinaciter usurpata usque ad seculum XIV, annis XXXVIII Æram vulgarem prævenit; [non vero Hispanica,] habetque annum CII cum anno Christi LXIV concurrentem, & simili littera G notabilem. Huic posteriori Æræ (quam tamen extra Hispaniam valuisse nullo adhuc deprebendimus indicio, nec unde originem sumpserit hactenus definire potuerunt Eruditi) posteriori, inquam, Æræ favet, quod cædes deproperata dicatur, metu venientis in Cyprum cognati Neronis, & Sanctum forsitan liberaturi: cœpit autem primum imperare Nero anno LIV. Scio quod istud nomen familiæ commune fuerit, sicque dicantur Tiberius Nero Augusti successor, & Tiberius Claudius Nero decessor Neronis Claudii, ut cum respectu ad priorum duorum aliquem, & non etiam ad ultimum, dici quis potuerit Neronis consanguineus. Verum tale, pro æra Iuliana hic intelligendæ, effugium, ad mortem Barnabæ adscribendam anno LIII præcludere videtur S. Paulus, anno LVI aut etiam serius, in sua ad Colossenses epistola cap. IV ℣ XI, sic scribens. Salutat vos … Marcus, consobrinus Barnabæ, de quo recepistis mandata. Si venerit ad vos, recipite illum. Equidem non video cur hoc de absente & adhue vivente Barnaba, Colossensibus per alias litteras commendato, intelligi potius, velit Vir eruditus D.T. in Memoriis suis Historiæ ecclesiasticæ ad sex prima secula, infra adhuc citandus; quam de Marco post Barnabæ mortem ad Paulum regresso & in Cyprum regressuro, adeoque per Colossenses transituro, quorum memoriæ adhuc inhærebat Barnabas, qui ipsis cum Paulo fidem annuntiaverat ante annum XLIII, quo sunt ab invicem separati, Marco Barnabam per sex reliquos vitæ annos comitante.

[6] Maneat ergo verosimilius mortuum dici Barnabam anno æræ Iulianæ sive Antiochenæ ρβ᾽, [qui etiam videntur Generationes, ut alii postea Indictiones numerasse] id est CII, qui respondeat anno LIII Æræ vulgaris. Restat quærendum quid ad eumdem calculum faciat vox γενεᾶς, id est, Generationis apud Sirletum aut quomodo in nostro ecgrapho reperiatur numerus ιβ᾽, id est XII? Divinaverim ego, Cypriis fuisse aliquam annorum definitorum periodum, quam illi sic vocabant; similem illi, qua sub Constantino Magno, uti cœperunt Romani, toto suo Christiano per Orientem & Occidentem Imperio, post singulos quindenos annos redeuntes ad caput numeri denuo ordiendi; & sicuti nunc etiam in Pontificum Bullis notatur annus MDCXCII, Indictionis XV; sequenti autem anno notabitur Indictio I; ita Cypriis fluxisse tempora per γενεὰς Generationes, periodo annorum XX, XXV vel XXX æstimatas: atque ita cum anno Iuliano CII, compositum fuisse annum XII Generationis tunc fluentis; sicuti (teste Hesychio) τὴν γενεὰν ὑφίστανται ἐτῶν ὀι μὲν κ᾽, ὁι δε κε᾽, ὁι δὲ λ᾽, Generationem intelligunt annorum alii viginti, alii viginti quinque, alii triginta. Secundum hanc conjecturam, [& sic dici passus Barnabas Generationis anno 12.] mutilus tam in Græco, quam in Latino sensus, sic esset integrandus: ἦν δὲ ὥρα τετάρτη της νυκτὸς, δευτέρᾳ σαββάτῳ, μηνὶ Παϋνὶ κατ᾽ Αἰγυπτίους ἑπτακαιδεκάτη, [ἔτου ρβ᾽], γενεᾶς δὲ ἔτου ιβ᾽, κατὰ δὲ Ρωμαίους μηνι Ιουνίου ια᾽. Erat autem hora quarta noctis, secunda Sabbati; mense Payni secundum Ægyptios dies XVII, [anno CII], Generationis vero anno XII; secundum Romanos, mense Junii die XI.

[7] Utinam nunc, quam apte conciliari videntur Chronotactici characteres in utroque Græco Ms. signati, & annum docere quo passum Apostolum dicunt Acta; tam verosimile quoque reddi posset, verum esse, quod initio Sermonis de S. Barnaba scribit Iacobus de Voragine, alias Ianuensis, in Historia Lombardica, aliis Legenda aurea dicta, his verbis. Ejus (Barnabæ) Passionem compilavit Joannes qui & Marcus, [Periodos præfatas Joannes-Marcus scripsisse & Beda vertisse dicitur] ejus consobrinus, maxime a visione illius Joannis usque fere in finem (nam in fine aliquid additur de inventione Reliquiarum sub Zenone Imperatore) quam Passionem Beda de Græco in Latinum creditur transtulisse. Laudatur a Turgoto Priori Dunelmensi Beda, in Vita ad XXVII Maji data num. 2 quod cum in Latinis erudiretur litteris, Græcæ quoque peritiam non mediocriter percepit: sed stylum & elegantiam Bedæ nullatenus sapit illa versio, quam ex Ultrajectino S. Salvatoris Ms. habemus, intelligimusque & Neapoli & Capuæ inveniri: Romæ autem etiam reperit eam Baronius, & de interprete parum solicitus, eo incubuit, ut demonstraret, Acta ipsa non esse ejus Auctoris qui in exordio prætenditur, assumpto Joannis Marci nomine. Hoc tamen deceptus fuit is, qui composuit Acta a Bonino Mombritio excusa: & cum prædictis Mss. ferme eadem. Sic enim præfatur num. 2: Qualiter vir iste Domini Barnabas … certaverit, [primum credidit interpres.] ac deinde per martyrii gloriam ad paradisi palmam pervenerit, per authenticam seriem & auctoritatem S. Lucæ Euangelistæ, & Joannis cognomento Marci, discipuli atque exadelphi ejus gradientes, fida relatione pandere curamus. Deducta vero prima a propositi operis parte, ad secundam transiens, de se ipso veluti Ioannis Marci interprete, sic loquitur: Quo autem ordine ad martyrii coronam pervenerit S. Barnabas, [non Beda,] ex Græco eloquio Joannis, exadelphi ejus, transferentes, sensum magis quam verba sequentes, fideliter declaramus. Joannes igitur, qui & Marcus, & c. verbotenus, sicut habentur in prædictis Mss. nisi quod loco primæ partis ex Actibus Apostolorum, ponant Præfationem, ex Ianuensi sumptam.

[8] Si Beda auctor esset Mombritianæ Legendæ (quam potius alicui Mediolanensi adscripserim, [sed aliquis Mediolanensis:] propter ejus urbis Apostolatum ibidem S. Barnabæ operose adscriptum) non omisisset hunc referre in suo genuino Martyrologio, vel solo non fuisset contentus nomine; solitus addere elogia nominibus Sanctorum, quorum Acta nancisci potuerat; imo eos fere solos Fastis suis inscribere. Ioannes autem ipse, si scripsisset Martyrium Barnabæ (ut præfertur) non dixisset, quod Iudæi ipsum κατέκαυσαν πυρὶ ὥστε καὶ τὰ ὀστὰ αὐτοῦ κονίαν γενέσθαι, quod, inquam, Judæi ipsum combusserunt quousque etiam ossa ejus in cinerem redegissent: quem deinde cinerem ab ipsis sindoni inclusum ac plumbo sigillatum, suffuratus, ne mari mergeretur, in spelunca concluserit, ἅμα τοῖς μαθήμασιν οἷς παρέλαβεν παρὰ Ματθαίου. Prætendebant Mediolanenses integrum se caput Apostoli habere, [Verum non dixisset Marcus ossa in cineres redacta,] & alibi alia ossa esse dicuntur, et infra apparebit. Nolens ergo Mombritianus interpres Mediolanensium posseßionem dubiam reddere, tacuit redacta in cinerem ossa, solumque scripsit, quod Impii Judæi, non satiati de nece illius (Barnabæ), zelo odii concitati, tulerunt sacratissimum corpus ejus, & in locello plumbeo concludentes, in mare præcipitare disponebant.

[9] Prædictæ porro incinerationis fabulasitatem convincere non possumus aliunde evidentius, [quia corpus fuisse ab igne servatum integrum] quam ex Alexandro Monacho, qui non adeo diu post inventionem corporis scribens in Cypro, certe cum adhuc recens esset hæresis a Petro Fullone anno CCCCLXXIV suscitatæ, in cujus Sectatores n. 34 invehitur, ut novitatem nuper excogitatam tenentes. Describit hic rei gestæ historiam in Laudatione, ad finem danda; & cum dixisset n. 28 quod Iudæi accenso quodam magno rogo corpus in eum conjecerunt, ut nullæ ipsius reliquiæ superessent; non solum addidit, divina vero providentia factum est, ut Apostoli corpus integrum permaneret, neque ab ipso igne læderetur; sed etiam sic inventum scribit: & Euangelium supra pectus positum, similiterque supra illud inventum eamdem corporis integritatem confirmat. Alexandro consonat Theodorus Lector, qui circa an. DXX creditur scripsisse, unde Collectanea quædam diu postea excerpta sola nunc habentur in Bibliotheca Patrum. [apparuit et invento,] Ibi sub initium Collectaneorum, ex libro 2 ipsius Theodori, sic legitur: Reliquiæ Barnabæ Apostoli inventæ sunt in Cypro, sub arbore cerasea, habentes sub pectore Euangelium Matthæi, manu ipsius Barnabæ scriptum … Euangelium autem illud Zenon sub alia corona condidit.

[10] Theodori sensum, si non ipsa ejus verba, Georgius Cedrenus, [cum Euangelio supra pectus anno 478.] ad annum Zenonis quartum, Christi CCCCLXXVIII, sic retulit. Τούτῳ τῳ χρόνῳ τὸ τοῦ ἁγίου Ἀποστόλου Βαρνάβα λείψανον εὑρέθη ἐν Κύπρῳ, ὑπὸ δένδρον κερασέαν ἱστάμενον, ἔχον ἐπὶ τοῦ στηθους τὸ κατὰ Ματθαῖον εὐαγγέλιον, ἰδιόγραφον ἀπὸ τοῦ Ἀποστόλου Βαρνάβα τὸ δὲ τοιοῦτον εὐαγγέλιον Ζήνων ἀπέθετο ἐν τῷ Παλατίῳ ἐν τῷ ναῳ τοῦ ἁγίου Στεφάνου ἐν τῇ Δάφνῃ: ubi τὸ λείψανον, non solum Reliquiæ, sed Cadaver multo melius vertitur a Xylandro, cum scribit, Jacebat autem cadaver id sub arbore ceraso, Euangelium quod S. Matthæus composuit, in pectore gestans, manu Barnabæ descriptum. Ex his autem non solum evincitur miraculosa integritas corporis, post paßionem elapsis integris quatuor seculis; sed etiam intelligitur minime tumultuarie sepultum illud fuisse, sicut narrat supposititius Marcus, sed studiose procuratum a discipulis ipsoque vero Marco: id enim indicat Euangelium Matthæi positum supra pectus.

[11] Quisquis tamen Periodos scripsit, proculdubio scripsit ante prædictam corporis inventionem, ex traditione indigenarum; cui de mortis tempore credi possit, veluti ex vetustioribus monumentis firmato; & quoad locorum nomina, Apostolica prædicatione intra ipsam insulam illustrata. Isto autem posito, non mirabor ibi taceri quid in Italia Sanctus egerit; sed de Mediolanensi Barnabæ Apostolatu interponam aliquid, [Qua & qualia monumenta hic dentur?] inter Acta ex Luca & Itinerarium ac Periodos prædictas: quæ licet falso præferant nomen Joannis Marci, haud tamen indignæ cognitu videntur. Dabo deinde prædictam Orationem Alexandri Monachi Græcam, ex Ms. Vaticano, acceptam beneficio Illustriss. Schelstratii, collatam cum versione Latina Francisci Zini Veronensis, per Lipomanum Suriumque excusa: est enim graviter omnino scripta, & quoad posteriorem partem ex certa scientia, quoad primam autem ex recepto tunc apud Cyprios sensu, fundato in auctore Stromatum Clemente, qui anno CCXX floruit, aliorumque veterum hominum scriptis ut dicitur num. 8; in quibus tamen nec Periodi fuerunt, quod mireris; neque Recognitiones Clementis Romani, alias potius nominandæ, & multam materiam Laudationi suppeditaturæ; unde major operi æstimatio accedit, & prædicatio Romana adscripta Barnabæ plus fidei accipit, utpote ex istis minime sumpta.

ACTA VITÆ PRIORIS
Ex vetusta editione Bonini Mombritii, collata cum membraneo Codice nostro.

Barnabas, Apostolus, Salamine in Cypro (S.)

BHL Number: 0985
a

EX MOMBRITIO.

[1] [Cum festū S. Barnabæ, æque ac 12 Apostolorum, venerandum sit,] Redemptor & Salvator noster Dominus Jesus Christus, antequam de interitu satanæ triumphans, victor & exultans penetraret regna polorum, sanctam Ecclesiam, quam pretioso sanguine acquisivit, per Beatos Apostolos & Apostolicos viros immobiliter muniens fundavit, & mirabiliter corroborans solidavit. Scilicet, ut & ipsa inviolata semper & gloriosa maneret, & illorum prædicatione novam sibi progeniem plurimosque filios aggregaret, e quorum consortio & collegio extans Beatissimus Barnabas, tanta devotione pro ipso decertare studuit, [utpote cum Paulo ordinati Apostoli,] quanto divinitus, per Spiritus sancti gratiam, cum B. Paulo Apostolo ad Apostolatus gloriam vocatum se esse cognovit. Ergo cum sanctorum Apostolorum Natalitia celebramus, dignum equidem atque salutare videtur, ut ejus solennitatem devotissime celebremus. Quoniam quidem, si non est in ordine duodenario Apostolatus eorum; non tamen deest catalogo prædicationis excellentia miraculorum, quæ cum Beato Paulo (sicut Lucas Euangelista refert in Actibus Apostolorum) mirabiliter patravit: a tempore videlicet, quo per invocationem & gratiam Spiritus sancti, tertlo decimo post Domini passionem b anno, cum ipso Paulo, ad Apostolatus ordinem atque celsitudinem & prædicationem divinitus electus est; vocante illos eodem Spiritu sancto, & dicente; Segregate mihi Barnabam & Saulum, in opus quo assumpsi eos.

[2] Sed qualiter vir iste Domini Barnabas devotissime fidem Catholicam prædicando, [ejus Acta ex Luca & Joanne-Marco dare proponit Auctor.] & corda infidelium ab errore iniquitatis redimendo, opprobria & contumelias pro Christi amore sustinendo certaverit, ac deinde per martyrii gloriam ad paradisi palmam pervenerit; per autenticam seriem, & auctoritatem præfati Lucæ Euangelistæ, & Joannis cognomento Marci, discipuli atque c exadelphi ejus gradientes, fida relatione pandere curamus. Denique iste est ille Barnabas sanctissimus, qui & Joseph dictus, unus ex septuaginta d discipulis Domini Salvatoris, qui secundum nominis sui præsagium, dignitatem promeruit: nam Barnabas Hebraice, Latine autem Filius consolationis dicitur. Comuniter cum sanctis Apostolis degebat, & consolationem maximam præbebat eis; [Joseph, ob levatam fidelium necessitatem dictus Barnabas,] in quibus videlicet erat cor unum & anima una, nec quisquam eorum quæ possidebat aliquid suum esse dicebat, sed erant illis omnia communia. Et quotquot possessores erant agrorum aut domorum, vendentes, pretia eorum afferebant, & ad pedes discipulorum ponebant. Sic etenim scriptum est: Joseph autem, qui cognominatus est Barnabas ab Apostolis, quod est interpretatum, Filius consolationis, Levites, Cyprius genere, cum haberet agrum, vendidit illum, & attulit pretium, & posuit ad pedes Apostolorum e.

[3] [Paulum adducit Damasco Hierosolymes] Postmodum vero, cum Beatus Paulus conversus fuisset ad fidei gratiam, eodem anno quo Dominus passus est f & resurrexit, iste Barnabas, in ipso initio fidei ejus, illum apprehendere dignus fuit, & ducere ad Apostolos: unde & sequitur: Barnabas autem apprehensum illum duxit ad Apostolos, & narravit illis quomodo in via vidisset Dominum, & locutus est ei, & quomodo in Damasco fiducialiter egerit in Domino Jesu. Plane diligenter confiderare & admirari condecet, quantum illum divina gratia dilectum, quantumque amabilem atque dignum habuit, quando inter tot Discipulorum catervas, non alium ad instruendum & docendum suum novum militem miserit, nisi illum, qui Consolationis filius dicebatur: scilicet ut illi Saulo, qui novus tiro, novam tirocinii gratiam perceperat, dulcem sanctæ fidei gratiam dulceque mysterium sagaciter ministraret: cuique, dante gratiam Deo, dare quam non pœnitet umquam, quantum ejus instructio in novum Christi militem fructificaverit, quantumque inter sanctos Apostolos gloriosus enituerit, repletus Spiritu sancto, audiamus.

[4] Pervenit autem sermo ad aures Ecclesiæ, quæ erat Hierosolymis, super istis g, & miserunt Barnabam Antiochiam: qui cum venisset, & vidisset gratiam Dei, gravisus est valde, [ipse Antiochiam missus,] & hortabatur omnes manere in Domino; quia erat vir bonus, & plenus Spiritu sancto, & fide, & apposita est multa turba in Domino. Nonne quia illum cognoverant sancti Dei Apostoli esse virum bonum; & non tantum virum bonum, sed quod gloriosius est, atque beatius, plenum Spiritu sancto, ideo ad prædicandum illum mittere studuerunt, ideoque ei sanctus Spiritus turbam multam subjicere, atque ad cognitionem Domini nostri Jesu Christi mirabiliter perducere dignatus est. [illum quoq; eo adducit] Sed quia non solum istos Domino acquirere cupiebat, ne novum tironem oblivione traderet, inhianti studio illum sibi comitem ad prædicandum sumere studens, profectus est, inquit Euangelista, Tharsum, ut quæreret Saulum; quem cum invenisset, perduxit Antiochiam, & annum h totum conversatus est cum eo in Ecclesia, & docuerunt turbam multam, ita ut cognominarentur primum Antiochiæ discipuli Christiani i.

[5] Verum quia non tantummodo in prædicationis gratia, [& collectas eleëmosynas cum eo defert in Jerusalem.] sed etiam in hospitalitatis misericordia benignus extiterat; cum sancti Apostoli Hierosolymas eleëmosynam destinare curarent, istum præ omnibus, & inter omnes eligere statuerunt: sic enim adstruit Euangelista: Discipuli autem, prout quisque habebat in ministerio proposuerunt mittere habitantibus in Judæa Fratribus, quod & fecerunt, mittentes ad seniores per manus Barnabæ & Sauli. Interim quantum talis obedientiæ, talisque eleëmosynarum virtus Domino Deo placuerit, quantamque vicissitudinem exinde postquam reversi sunt in Antiochiam perceperunt, sequens lectio demonstrat. Barnabas autem & Saulus reversi sunt Hierosolymis expleto ministerio. Erant autem in Ecclesia, quæ erat Antiochiæ, Prophetæ & Doctores, in quibus Barnabas & Saulus. Ministrantibus autem illis Domino, & jejunantibus, dixit Spiritus sanctus; Segregate mihi Barnabam & Saulum, in opus quo assumpti eos. Ecce beate nimis Barnaba, Apostole D. N. Jesu Christi, quanta tibi divina gratia tribuit dona, pro digno munere, quod dignus rite patrasti: scilicet ut Spiritus almificus te devote vocaret, mitteretque ad populum cælestia dicta ferentem.

[6] Sequitur beati Euangelistæ ad clarificanda ejus miracula, divina lectio: Et ipsi quidem, dimissi a Spiritu sancto venerunt, [Cum eodem profectus in Cyprum,] Seleuciam, & inde navigaverunt Cyprum k. Repletus namque Spiritu sancto Beatus Barnabas, quid decebat ut ageret cum dilecto collega, nisi illud, quod nemo mortalium sine gratia Spiritus sancti patrare valet, sicut in præsentiarum manifestissime apparet, & declaratur? Nonne postquam illum Bar-jesu, qui Helymas dicebatur, lumine privarunt; & Sergium Paulum Proconsulem, a quo beatus Apostolus de Saulo Paulus vocatus est, [excæcato mago.] ad fidem Catholicam converterunt, plurimam multitudinem ad lucem veritatis perduxerunt? Sic utique sacra Scriptura denuntiat: Secura est, inquit, multitudo Judæorum & colentium advenarum, Paulum & Barnabam, qui loquentes suadebant eis permanere in gratia Dei. Et sequenti sabbato pene universa civitas commota est audire verbum Dei. Audientes autem gavisi sunt, [multos convertit:] & glorificabant Dominum, & crediderunt quotquot erant præordinati ad vitam æternam. O admirabile stupendumque mysterium divinæ dispensationis: O prædicandum & glorificandum sacramentum Domini Salvatoris! qui sibi recte famulantibus tantam gratiam conferre dignatus est, ut resistentes lumine privarent, & humiliter famulatos ad claritatem perpetuæ beatitudinis perducerent. Sed quia superbi unde resipiscere debent, inde inflammantur ad iram, seditionem facientes ejecerunt Apostolos de finibus suis. Illi autem gaudentes, repleti Spiritu sancto & prædicantes, converterunt ad Dominum Judæorum & Græcorum copiosam multitudinem l.

[7] Interea, quia unus inerat eis spiritus & una fides, sicut in ceteris Apostolis, [Claudum erigit Lystris,] ne minores viderentur esse in miraculis, qui æquales erant in amore sanctæ religionis; congruum fuit, ut sicuti Beatus Petrus & Joannes claudum ex utero matris curaverunt, B. Paulus & Barnabas similiter agerent; ac dispensante Deo, ita peractum est; venientesque Listras, claudum ex utero matris mirabiliter curarunt: adeo ut tale miraculum turbæ conspicientes, Deos illos existimarent, dicentes: Dii facti similes hominibus descenderunt ad nos; & vocabant Barnabam Jovem, Paulum vero Mercurium, quoniam ipse erat dux verbi. Sacerdos quoque Jovis, tauros & coronas deferens, volebat sacrificare. Quare itaque hoc? Quare Barnabam Jovem, Paulum vero vocabant Mercurium? Quare tauros, quare coronas Sacerdos ferebat? Propter hoc namque Barnabam Jovem vocabant, [& ipse pro Jove, Paulus pro Mercurio fere adorantur.] quia secundum ethnicam fatuitatem, defensorem suum illum esse credebant: Paulum vero Mercurium, quia ipsum credebant eloquium linguæ præstare mortalibus: unde Mercurium, hoc est medium currentem inter aures linguasque dicebant. Tauros vero, ad victimam; coronas autem, ut quasi Diis Sacerdos Jovis illis imponeret. Sancti itaque Apostoli, reminiscentes præcepti Domini, dicentis; Qui se humiliat exaltabitur; tale facinus prorsus abominantes, & respuentes, scissis tunicis clamabant: [quod illi abominari,] Viri, quid hoc facitis? Et nos mortales sumus, similes vobis homines, annuntiantes, ut convertamini ad Deum vivum, qui fecit cælum & terram.

[8] Exinde in Derben euangelizantes, docebant multos. Vere digne, vere juste, gratia Christi præeunte & dispensante, multos docebant; ut qui se in mundanis rebus humiles fecerant, in divinis sublimes existerent; ut plurimos docerent, tenebrisque retentos ad lucem veritatis reducerent. Plurimas itaque provincias m peragrantes, verbum Domini annuntiando, tandem pervenerunt n Hierosolymam; qui suscepti a sanctis Apostolis, [& Hierosolymam regressi] annuntiabant gaudentes, quanta Deus cum eis mirabiliter fecisset. Bene autem, non utique triftes, sed gaudendo annuntiabant, quia promissum habebant; Gaudete itaque & exultate, quoniam nomina vestra recepta sunt in cælo.

[9] Verumtamen, quia in Antiochia quæstio exorta erat de circumcisione ab improbis, [indeq; cum Synodali decreto Antiochiam remissi,] consilio inito sancti Apostoli, quos destinare curaverunt ad tale facinus extirpandum, nisi hunc beatissimum atque fidelem Domino Barnabam, filium scilicet consolationis, cum collega fido beatissimo Paulo? quo consolando, atque prædicando elisos erigeret, ac perditos revocaret; quod, donante Deo, ita patratum est. Præterea quantam dilectionem erga hunc beatissimum Barnabam sancti Apostoli habebant, quantamque benignitatem; sanatus Euangelista denuntiat: Placuit, inquiens, nobis collectis in unum eligere virum, & mittere eum ad vos, cum charissimis nostris Barnaba, & Paulo, qui tradiderunt animas suas pro nomine Christi. Vere dignum, & justum, atque salutare decretum: quia destinare curaverunt, quos gratia Spiritus sancti jam pridem eligerat.

[10] Namque Antiochiam cum Apostolica epistola properantes, impiam hæresim destruxerunt; erantque docentes & euangelizantes verbum Domini nostri Jesu Christi. Porro, [revisunt Ecclesias a se constitutas:] quia omnem solicitudinem erga sanctam Ecclesiam habebant, ne in aliquam hæresim incideret; placuit, ut revertentes visitarent Ecclesias, quibus prædicaverunt verbum Dei. Sciebant enim, callidam esse astutiam sathanæ; ideoque providebant, en corda renovata sanctus pestifero germine zizaniorum fœdaret. Postmodum vero ait Euangelista: Visum est eis, ut B. Paulus reverteretur Hierosolymis, Barnabas autem repeteret Cyprum Insulam, de qua assumptus erat: assumpto prædicto Joanne o, cognomento Marco. Bene utique providentes, bene intelligentes, ut unus pergeret ad visitandum fundamentum secundæ Ecclesiæ & Religionis; alter vero ad prædicandum, & liberandum ethnicos a nece perditionis p. q

ANNOTATA D. P.

a Titulus apud Mombritium, hic est: Passio S. Barnabæ Apostoli. Rectius Ms. Nostrum: Sermo legendus in Natali S. Barnabæ Apostoli. cum autem noster hic codex in Gallia scriptus videatur ante annos septingentos; apparet, quod ibidem cœptus sit solennius celebrari natalis, prius quam in Romana Ecclesia; idque verosimiliter exemplo Ecclesiæ Mediolanensis, quæ ab illo se institutam prætendit: & in ejus die propriam Missam, cum speciali Præfatione usurpat; talem tamen, ut apqareat post S. Ambrosii ætatem compositam, ut infra ostendetur.

b Imo anno 16. Paulus enim, post annos 14 a sua conversione, cum Ramalu reversus est altera vice Hierosolymis Antiochiam; ubi ministrantibus illis (ut habetur Act. 13 ℣ 2) dixit Spiritus sanctus, Segregate mihi &c. Tunc autem eos primum ordinatos Episcopos, etsi Apostolicorum prædicatorum munere diu antea Presbyteri ordinati fungerentur, communis Interpretum opinio est, Annus porro 16 a Christi Passione, secundum Henschenium, est annus vulgaris æræ 45, Secundum alios 59.

c Ἐξάδελφος indifferenter Patruelem & Consobrinum significat, ex patris aut matris fratre vel sorore natum.

d Ita paßim Græci ac Latini cum Eusebio, fulti auctoritate Clementis alexandrini lib. 2 Stromatum id asserentis: quæ sane magna auctoritas est, cum Clemens iste floruerit an. 220 Abstinet tamen eo titulo Hieronymus, ubi de Barnaba, in libro de Scriptoribus cap. 6: & merito. Nam Discipuli LXXII, æque ac XII Apostoli, non videntur assumpti, nisi postquam venditis omnibus pretia in pauperes distribuissent, Domino inseparabiliter adhæsuri: neutrum autem viventeChristo fecit Barnabas, sed poßidebat agrum de quo infra; & prædicante in Iudæa Christo, Romam excurrit, uti asserit auctor Recognitionum de quibus infra. Tillementius tamen pag. 1187 putat, neque satis certum esse, quod etiam LXXII Discipuli omnibus renuntiaverint sicut fecerant Apostoli; neque quod Barnabas agrum illum vivente Christo possederit, cum is ad ipsum poßit hereditario jure fuisse devolutus post Domini resurrectionem.

e Ita S. Lucas Act. 4, 36: estque verosimile, ob hoc beneficium ordinatum fuisse ab Apostolis Presbyterum, & Coapostolum.

f Id est exactis solum decem abinde mensibus; siquidem conversio ista colitur 25 Ianuarii anno vulg. Æræ 30 juxta Henschenium: est enim verosimile diem istum fuisse a Damascena Ecclesia æterna memoriæ consecratum, nec arbitrario assumptum a posteris.

g Ita quidem consequenter legitur Act. 9, 26: sed ipse Paulus ad Gal. 1, 13, aperte ostendit, interceßisse triennium, cum ait; Cum autem placuit ei qui me segregavit ab utero matris meæ, & vocavit me per gratiam suam ut evangelizarem eum in Gentibus, continuo non acquievi carni & sanguini, neque veni Jerosolymam ad antecessores meos Apostolos, sed abii in Arabiam, & iterum reversus sum Damascum; deinde post tres annos veni Jerosolymam videre Petrum. Adductus ergo a Barnaba ad Petrum fuit anno primum vulg. Æræ 33 vel 37 adductus autem fuit Damasco, quo tunc Barnabas excurrerat, missus haud dubie ab Apostolis, licet id in Actis non dicatur. Talem autem rerum disparatarum contractionem non miraberis in Luca, si consideres, quomodo in suo Euangelio, Præsentationi infantis in templo jungat reversionem parentum ejus in Nazareth, & mox duodennis pueri amißionem; licet Præsentationem secuta sit, Magorum adoratio, fuga in Ægyptum, & cædes infantum, ac denique mors Herodis, post quam primum redierunt in Nazareth, unde discesserant diu ante ad censum Bethleemi subeundum, & ubi morati fuerant usque ad Magorum adventum.

h Postquam scilicet Petrus, a baptizato apud Cæsaream Cornelio Hierosolymas regressus, rationem receptorum a se ad fidem Gentilium reddidisset; & dispersi qui fuerant in tribulatione, perambulaverunt usque Phœnicen & Cyprum & Antiochiam, atque etiam illic multos Gentiles convertissent, ut dicitur Act. XI.

i Puta annum vulg. Æræ 41: si quidem mox adveniens Antiochiam Propheta Agabus, prædixit famem, quæ fuit sub Claudio an. 42, sicuti ex Dione Caßio probatur contra Eusebium, qui eam famem Claudii anno 4 non 2 adscribit: cujus causa discurrentes tota Syria Paulus & Barnabas, collegerunt eleemosynas deferendas in Ierusalem.

k Quid ergo, inquies, Tertullianus in Apolog. cap. 5 ait, quod Tiberii tempore, adeoque ante annum. 37 quo is obiit, nomen Christianum in seculum introivit? Respondet Massutius noster, lib. 3 cap. 7 de Vita Pauli, Christi notitiam dumtaxat significari a Tertulliano: quod & probant Tiberii circa Christum acta in Senatu, istic a Tertulliano indicata.

l Anno vulg. Æræ 43 vel 47.

m Hic transilit Auctor commune utriusque iter, ex Cypro in Pamphiliam, inde in Pisidiam, ac denique in Lycaoniam, ubi Lystris erectus claudus, ad cujus sanationem Auctor transit.

n Eadem fere qua usque in Lycaoniam venerant via, sicut sigillatim narratur Act. 14 usque Antiochiam Syriæ; ubi tempus non modicum morati sunt.

o Anno 47, a Pauli conversione 17, uti alibi docet Henschenius, & iterum hoc mense ad 29 diem Comment. prævionum. 12.

p Act. 12, 13, dicitur quod cum a Papho navigassent Apostoli, venerunt Pergen Pamphiliæ; Joannes autem discedens ab eis reversus est Jerosolymam. Id inconstantiæ arguunt omnes Interpretes, Deinde Act. 15, 35 legitur, quod Apostoli Ierosolymæ Antiochiam regreßi, ibi demorabantur evangelizantes. Post aliquos autem dies dixit ad Barnabam Paulus: Revertentes visitemus Fratres per universas civitates, in quibus prædicavimus, quomodo se habeant. Barnabas autem volebat secum assumere & Joannem. Paulus autem rogabat eum (ut qui discessisset ab eis de Pamphilia, & non isset cum iis in opus) non debere recipi. Facta est autem dissensio, ita ut discederent ab invicem: & Barnabas quidem, assumpto Marco, navigaret Cyprum.

q Pergit Auctor pluribus excusare sequestrationem prædictam, ac deinde ostendere, quod S. Barnabas, etsi non fuerit unus de duodecim, poßit ac debeat dici Apostolus: ac denique ad alteram Legendæ partem sic transit. Hactenus B. Barnabæ gloriosum agonem & veneranda magnalia declarantes, ex authentica auctoritate Lucæ Euangelistæ, ut prædictum est, breviter deflorare curavimus: sed quia idem, sequendo B. Paulum Apostolum, S. Barnabæ Apostoli finem cernere non potuit; cetera quæ sequuntur, in aliis ejus Actibus authenticis reperiuntur, de quibus aliqua breviter interserenda duximus. Ita ille & mox Romam atque Mediolanum ducit Apostolum, indeque in Cyprum; ubi acta ex Græco Joannis eloquio transfert, sensum magis quam verba sequens. Ego verba exhibere, non solum Latine, sed etiam Græce malo; cetera apud Mombritium quæri possunt.

EMBOLISMUS
An & quando Romæ, Alexandriæ, ac Mediolani Barnabas prædicarit?

Barnabas, Apostolus, Salamine in Cypro(S.)

AUCTORE D. P.

§. I. Examinatur excursus in Urbem ante mortem Christi, & Alexandriam post illam; ex Lib. 1 Recognitionum.

[11] [Libri isti quoad disputationes insertas interpolati,] S. Clemens, post S. Petrum Romanus Pontifex, antea vero Apostolicarum ejus expeditionum fere ab ascensione Christi in cælum individuus comes, qui Periodos sive Itinerarium ejus scripsit (quod ab Ebionitis vitiatum, paucis veris cetera supponendo, queritur Epiphanius) aliud quoque diversißimum opus scripsit, sub titulo Ἀναγνωρισμῶν, id est Recognitionum libros decem; quibus quatuor vel trium primorum annorum Petri, non tam itinera continentur, quam disputationes, ab Eunomio hæretico (uti Ruffinus videtur præsumere) non parum suffarcinatas. Hoc ut verum sit de Disputationibus, S. Petri jussu a Clemente ut prætenditur exceptis, videri tamen posset officere non debere iisdem libris, quatenus historici sunt, & ipsummet Clementem tangunt, atque sub compendio referuntur in Epitome Clementina, una cum aliis operibus excusa; sed addita Pontificatus & Martyrii historia, non parum faciente ad corrigendos supplendosque defectus, qui librariorum vitio in contextum præcipuum irrepserunt. [veri esse possunt in factis, quatenus narrant,] Nam in his adulterandis quænam Eunomio utilitas fuisset? Quod si etiam in historia istic contenta deprehendantur falsitates, in quas non potuit S. Clemens impegisse; profecto non interpolati dumtaxat libri, sed toti debebant censeri suppositi, quantumvis doctrinam continerent undecumque Catholicißimam. Videamus igitur, num. libri 1 initio scripta de cognitione Christi Clementi a Barnaba primum impertita, videri commentitia debeant. Exordiens ille a sua immortalitatis assequendæ cupidine, quam desperaverit per necromantiam consequi apud Ægyptios;

[12] Cum his, inquit, cogitationis meæ æstibus agitarer, [Christi adhuc viventis famam Romæ celebrem,] fama quædam sensim, in Imperio Tiberii Cæsaris, initio ex Orientis partibus sumpto, pervenit ad nos; & per singula convalescens, velut a Deo bonus quidam nuntius missus, universum replebat orbem, nec patiebatur divinam voluntatem silentio tegi. Diffundebatur enim per singula loca, adnuntians, quod esset quidam in Judæa, qui sumpto a tempore veris exordio, (melius in Epitome, ex ea parte qua vere sol oritur incipiens) regnum Dei euangelizaret Judæis; idque percepturos diceret eos, qui mandatorum suorum & doctrinæ instituta servassent. Ut autem sermo ejus fide dignus ac divinitatis plenus esse crederetur, virtutes multas & signa ac prodigia multa efficere jussione sola dicebatur; ita ut, tamquam a Deo potestatem habens, surdos faceret audire, & cæcos videre, & claudos erigeret, atque omnem infirmitatem & dæmones ab hominibus fugaret; sed & oblatos sibi mortuos suscitaret; [propter grandia quæ nuntiabantur miracula,] leprosos quoque eminus videns curaret, & nihil omnino esset quod ei impossibile videretur. Hæc & horum similia processu temporis crebris jam rumoribus, sed & manifestis quodammodo adventantium ex illis partibus nuntiis affirmabantur: & ipsa jam per dies singulos rei veritas patescebat. Denique in Urbe per loca conventus fieri, & de hoc sermone tractari, atque in admiratione res haberi cœpit; quisnam is esset qui apparuerit, vel quid nuntii a Deo hominibus detulisset: Populi Romani tunc temporis mores, & patulas ad nova undique allata aures, mobilesque ad quamvis superstitionem animos, ignoret necesse est, qui dubitare poßit, quin ista sic agi apud eos potuerint, anno saltem secundo ac tertio Christi in carne prædicantis.

[13] Acta autem sic Romæ dicuntur, donec sub eodem anno, quo anceps animo pendebat Clemens, [confirmata ab excurrente illuc ex Judæa Barnaba,] ut supra dixit, puta quarto jam inchoato, vir quidam adstans in Urbis loco celeberrimo, proclamaret ad populum, dicens: Audite me, o Cives Romani, Filius Dei in partibus adest Judææ, promittens omnibus, volentibus audire se, vitam æternam: si quis tamen, secundum voluntatem ejus a quo missus est Dei Patris, actus suos direxerit. Propter quod convertimini a malis ad bona, & a temporalibus ad æterna. Agnoscite, unum esse Deum, cæli terræque rectorem, in cujus justi aspectu, vos, injusti, mundum ejus habitatis. Sed si convertimini, & secundum voluntatem ejus agitis, ad futurum seculum venientes & æterni effecti, ineffabilibus ejus bonis ac præmiis perfruemini. Si autem in perfidia permanetis, post hanc vitam in locum ignis conjiciemini; in quo æternis suppliciis affectos, frustra superioris vitæ pœnitebit: pœnitentiæ enim tempus præsenti uniuscujusque vita concluditur. Erat autem vir iste, qui hæc loquebatur ad populum, ex Orientis partibus, natione Hebræus, nomine Barnabas, qui se unum ex ejus discipulis esse diceret, [(quod is fecisse potuit)] missumque ad hoc ut volentibus indicaret. Neque hæc, ut sic dicta & facta crederentur, quidquam habent difficultatis: Quod enim Duodecim Apostolis dictum legitur Matthei X, In viam gentium ne abieritis … sed potius ite ad oves quæ perierunt domus Israël, non spectabat omnes Christi discipulos; & ut idem tenuerint illi septuaginta duo, quos postea elegit mittendos in omnem civitatem & locum quo erat ipse venturus; non ideo ceteri, minus intime Dominicæ sequelæ inherentes, prohibebantur, & ad sua negotia peregre proficisci, & Christum annuntiare, aliis etiam quam Iudæis, etsi id plerumque nullo aut exiguo cum fructu; prout apud Romanos Barnabæ dicitur contigisse, ubi solus Clemens, in animum admiserit, quæ alii solis auribus hauriebant, sic porro de se narrare creditur in Epitome: nam notabilis hic est in ipsis libris hiatus, annum ista Romæ annuntiantis Barnabæ conflans cum eo ipso, non solum anno, sed fere etiam mense, quo Ierosolymam venit Clemens: Epitome autem sic progreditur.

[14] Ego vero qui audirem moleste ferebam, neminem ex tanta multitudine qui tantæ rei nuntium audivisset, hoc dixisse: In Judæam proficiscar, [& inde motum Clementem,] ut sciam an vera hic prædicet… Cum ita in ceteros animatus essem, hæc etiam mecum, ipse dicebam, Cur tandem alios culpo & objurgo, cum in eodem quo illi negligentiæ crimine tenear? nec, iis quæ ad vitam degendam victumque pertinent præparatis, in Judæam proficiscor, ut horum talium ipse testis sim? In hac deliberatione multum temporis consumebatur, cum res quæ mundum attingunt aliæ ex aliis inciderent, a quibus non facile liberari explicarive poteram. Crucifigitur interim Christus, [tandemuno alterove post mortem Christi anno,] tertio die resurgit, ascendit in cælum, descendit Spiritus sanctus; fidem libere prædicant Apostoli, lapidatur Stephanus, Samaritæ convertuntur, corripitur Simonis Magi hypocrisis, convertitur Saulus & in Arabiam proficiscitur; Petrus per Iudæam prædicabundus Cæsaream accersitur ad Cornelium, quibus omnibus insumi potuit annus unus, vel etiam alter, prius quam expeditus Clemens in viam se daret, [appulisse Alexandriam,] quam in Epitome sic descriptam legimus. Tandem vero, aliquando cum animo & cogitatione perpenderem, quam vita hæc instabilis sit & incerta… prætermissis ut tempus tulit rebus meis omnibus, in pontum statim me contuli (id est mari me commisi: nam de Ponto, minoris Asiæ regione, cogitare nos non patitur itineris Roma in Syriam instituti ratio) & cum in Portum (Romanum) venissem, atque subduxissem (a littore navim), contrariis ventis usus, Judæa relicta Alexandriam appuli.

[15] Ibi ad Philosophos adibam (cum ventorum vis navigandi mihi plane potestatem eriperet) ab eisque petebam, ut si quid de rumore quem Romæ is qui visus esset, sparsisset, accepissent, quidque ille nuntiasset, ex ordine exponerent. Illi talem aliquem Romæ extitisse, [ibique eadem de Christo audivisse;] omnino se nescire responderunt: de Filio autem Dei, qui in Judæa fuisset rumoreque prædicaretur, se a multis qui inde venissent audivisse, intellexisseque omnia illa mirabilia opera, quæ etiam verbo edidisset. Cumque me velle dixissem cum quopiam eorum qui illum vidissent colloqui, ex eoque audire omnia quæ de illo cognoscere cuperem; iidem respondent, ibi esse quemdam, qui non solum illum vidisset, verum etiam illinc oriundus esset, vir clarissimus, Barnabas nomine; [simplici sed convincenti sermone] qui se unum ejus Discipulorum esse prædicaret, sedensque illic alicubi ea quæ ab illo promissa essent, iis qui talibus digni essent, & qui vellent, ultro narraret. Ego cum locum, in quo vir sedere solitus esset, occupassem, circumfusæque multitudinis pars essem, stans ea quæ dicebantur audiebam. Hactenus Epitome, ex qua supplendum primarii operis hiatum fuisse, satis ex consequentibus, & nunc tandem apte intelligendis, probatur. Pergit ergo libro 1 Auctor. Intelligebam sane quid nihil dialecticæ artis esset in homine; sed simpliciter & absque ullo dicendi fuco, quæ audisset a filio Dei vel vidisset, exponeret. Assertiones enim suas non argumentorum virtute muniebat; sed verborum & mirabilium quæ nuntiabat testes multos, ex ipso etiam circumstante populo, producebat.

[16] Ipsum Barnabam hic induci, prædicantem Alexandrinis, infra apparebit; non item quomodo Clemens non agnoverit, [ex ore ejusdem Barnabæ:] aut (si agnovit) non indcet hunc esse illum ipsum, quem ante biennium tam cupide audiverat Romæ, & cujus verbis motus jam tandem susceperat iter in Syriam. Non displicet autem, quod tam hic quam ibi Christum prædicans Barnabas, dicta sua confirmare editis miraculis non curaverit: quia inde confirmatur opinio, negans fuisse Barnabam ex illis Septuaginta duobus, quibus Lucæ X ℣ 8 dicitur, In quamcumque civitatem intraveritis … curate infirmos qui in illa sunt; quique ℣. 17 reversi sunt cum gaudio dicentes; Domine, etiam dæmonia subjiciuntur nobis. Interim nihil moratur me, quod ad dicta refellenda an. 31 num. 50 quærit Baronius, quomodo Barnabas potuit ante Petri adventum Cæsaream, Romam abiisse ibique gentibus, Euangelium prædicasse, & Clementem Romanum gentilem hominem ad fidem Christi suscipiendam adduxisse, si Lucæ testimonio exploratissimum est, nondum fuisse apertum fidei ostium Gentibus, quod primum Cæsareæ tot præviis visionibus, a Petro constat fuisse reseratum? Vel quomodo Barnabas, nondum initiatus, nec segregatus in Euangelium, Romam eo non missus accedere. [(dequo non solide dubitat Baronius)] Nihil, inquam hac me morantur. Nam Romam quod attinet; evidens est, tam in Recognitionibus, quam in Epitome earum, dici Barnabam, Romæ prædicasse Christum adhuc viventem, dicendo, Deus filius in Judæa est. Eodem autem jure quo quærit Baronius, quomodo eum tunc prædicarit non missus; quærere etiam posset quomodo Ioannes Apostolus Marci IX dixit Domino, Vidimus quemdam in nomine tuo ejicientem dæmonia, qui non sequitur nos, ad eoque nec potestatem illam a Christo cum ceteris acceperat. Hic vero reipsa miracula operabatur; Barnabas vero, neminem tunc, ne Clementem quidam, ut jam vidimus, adduxit ad Christi fidem. Post Christi autem Ascensionem apertamque Gentibus januam, cum mitteretur ab iis qui erant Ierosolymis, quæro an fuerit initiatus? nam segregatio, de qua Baronius loquitur, Antiochiæ primum est facta; & Barnabas ut summum tunc fuit ordinatus Episcopus, jam antea Hierosolymis factus Presbyter. Sicut autem hoc in Ordine prædicavit Antiochiæ, sic etiam potuit ad tempus aliquod prædicasse Alexandriæ, indeque propter festum, ut mox dicetur, rediisse in Ierusalem i ac Petrum comitatus usque Cæsaream, ibi Clementem tandem advectum illi adduxisse; deinde excurrisse Tharsum, ut Paulum, jam ex Arabia reversum anno XXXIII, adduceret Antiochiam.

[17] Sed prosequamur Acta Alexandriæ. Quoniam ad ea quæ sincere dicebantur, libenter annuere populus & amplecti sermonem simplicem cœpit: [& admiratum viri constantiā] hi qui sibi eruditi videbantur vel philosophi, ridere hominem ac spernere cœpere; syllogismorumque in eum tendiculas velut arma proferre. At ille interritus, & velut deliramenta argutias eorum ducens, ne responsione quidem eos dignos judicabat, sed ea quæ proposuerat exequebatur intrepidus. Denique cum loquenti ei quidam proposuisset, cur ita factus esset culex, ut cum sit animal exiguum, & sex habeat pedes, insuper ei additæ sint alæ; elephantus vero, cum sit immane animal, neque alas habeat, quatuor tantum pedes habeat; ad hæc ille ne respiciens quidem, sermonem suum, quem importuna propositio interruperat, continuata intentione peragebat; hac sola admonitione per singulas quasque interruptiones addita; [inferendis Philosophorum obstrepentium cavillis;] Nos ejus qui misit nos verba factaque mirabilia annuntiare vobis in mandatis habemus, fidemq; eorum quæ dicimus, non ex argumentis arte quesitis, sed ex vobis ipsis productis testibus confirmare: agnosco enim plurimos adstare in medio vestrum ex his, quos una nobiscum memini audisse quæ audivimus & vidisse que vidimus sit autem in vestra potestate vel recipere quæ annuntiamus, vel spernere. Nos enim quod expedire novimus tacere non possumus: quia nobis, si taceamus, damnum est; vobis vero, quæ dicimus, si non recipiatis, pernicies. Sed & stultis propositionibus vestris respondere perfacile possim, si veritatis quærendæ causa quæreretis: de culicis dico atque elephanti differentia: sed nunc de creaturis dicere vobis aliquid absurdum est, cum a vobis ipse omnium conditor & creator ignoretur. Hæc autem cum dixisset, velut ex uno consensu, indisciplinato ore, omnes simul risum dedere; incutere ei verecundiam atque silentium indicere cupientes, barbarumque & minus sanæ mentis eum declamantes.

[18] Ego vero cum hæc ita fieri cernerem, zelo quodam nescio unde repletus, ac religioso furore succensus, sed cum omni libertate proclamans; Rectissime, [eumque libere a se defensum] inquam, Deus omnipotens abscondit a nobis voluntatem suam, quos agnitione sui prævidit indignos… quæ vobis erit unquam venia, qui divinitatis nuntium, promittentem vobis agnitionem Dei, ridetis? quem utique, licet nihil veritatis adferret, pro ipso tamen benignitatis erga vos proposito, gratum acceptumque habere deberetis. Hæc & his similia cum prosequerer, plurimus adstantis populi fremitus concitabatur; dum alii, velut erga hospitem, miseratione moverentur, meumque sermonem consequenter habitum probarent; alii petulantes & stolidi, in me quoque pariter ut in Barnabam, effrænati animi iracundiam concitarent. Sed cum ad vesperum jam declinaret dies, [suscepisse hospitio,] apprehensa Barnabæ dextera, obluctantem licet eum ad meam tamen deduxi domum, atque ibi manere feci, ne quis forte ex indocili vulgo injiceret ei manus. Aliquantulis igitur diebus una positi, disserente eo paucis, sermonem veritatis libenter audiebam. Urgebat tamen profectionem suam; dicens, se diem festum religionis suæ, qui immineret, omnimodis apud Judæam celebraturum, ibique de reliquo cum suis civibus & fratribus permansurum; evidenter indicans, injuriæ se horrore perculsum.

[19] Denique cum ego dicerem, inquit Clemens, Tu mihi tantum ejus viri, quem apparuisse dicis, expone doctrinam; & ego meis sermonibus dicta componens, [atque de Christo plenius instrui pettisse.] omnipotentis Dei regnum justitiamque prædicabo; & post hæc, si volueris, etiam tecum navigabo; valde enim cupio videre Judæam, vobiscum fortassis perpetuo permansurus. Ad hæc ille: Tu, inquit, siquidem videre vis patriam nostram, & discere quæ desideras, jam nunc mecum pariter naviga: si vero te aliquid detinet, signa tibi habitationis nostræ derelinquam; ut cum venire volueris, invenire nos facile possis: ego enim crastino ingrediar iter. Quem ubi immobilem vidi, descendi cum ipso usque ad portum; ac diligenter ab eo signa, quæ dixerat, habitationis accepi; dicens ei; Quia nisi aliquantulum pecuniæ necessario mihi esset a debitoribus reposcendum, nihil omnino differrem; velociter tamen insequar iter tuum. Cum hæc dixissem, commendato eo attentius his qui navi præerant, regressus sum tristis: habebat enim me recordatio consuetudinis boni hospitis & optimi amici.

§. II. Reliqua Barnabæ & Clementis acta in Syria, ex iisdem libris Recognitionum; & horum quæ fides esse possit?

[20] [Prægressum in Syriam Barnabam] Postquam prætensus Clemens Barnabam sic præmißit in Syriam; diebus, inquit paucis remoratus, & his quæ debebantur ex parte aliqua profligatis (plurima enim festinandi studio neglexi, ne a proposito impedirer) enavigavi continuo in Judæam: & post dies XV Cæsaream Stratonis, quæ est Palæstinæ urbi maxima, [mox secutus Clemens,] appulsus sum. Quid autem illuc appulso contigit? Cumque navi egressus, inquit, hospitium quærerem, rumore populi comperi, quid Petrus quidam, illius qui in Judæa apparuit, & signa multa ac prodigia divinitus gesta inter homines ostendit, probatissimus discipulus, crastino cum Simone quodam Samaritano, ex Castello Githonum, [Cæsaream appulerit] habiturus esset verborum quæstionumque certamen. Istis ego auditis, rogabam demonstrari mihi ejus hospitium: quod cum reperissem atque ante fores constitissem, ingerebam janitori, quisnam essem, atque unde adventarem; ecce Barnabas procedens, [ubi a Barnaba ductus ad Petrum,] statim ut me vidit, in amplexus meos ruit, gaudio lacrymans; atque apprehensum me manu introducebat ad Petrum. Quem cum mihi eminus ostendisset: Hic est, inquit, Petrus, quem tibi maximum esse in Dei sapientia dicebam, cuique de te rursum sine cessatione locutus sum. Ingredere igitur, tamquam bene ei cognitus: omnia enim quæ in te sunt bona verissime comperit, & religiosum propositum diligenter agnovit, ex quo & summo desiderio agitur videndi te: unde magnum ei munus meis te manibus offero, Simulque oblato me (inquit Auctor) Hic est ait Clemens, Petre.

[21] At benignissimus Petrus, audito nomine, accurrens protinus inhæsit osculis meis: & post hæc, [ab eoque benigne exceptus,] cum sedere me fecisset, ait; Bene fecisti prædicatorem veritatis hospitio recipere Barnabam, nihil veritus populi insanientis furorem. Beatus eris. Sicut tu enim legatum veritatis omni honore dignum duxisti, ita te quoque peregrinantem & hospitem veritas ipsa suscipiet, & civem propriæ urbis adscribet… Nunc ergo ne labores exponere mihi animum tuum: cuncta enim de te & de moribus tuis Barnabas fideli sermone perduxit, quotidie pene & indesinenter bonorum tuorum memoriam repetens. Et ut tibi breviter, tamquam unanimi jam amico, quod in re est definiam: si nihil est quod te impediat, iter age nobiscum; & audi sermonem veritatis, quem habituri sumus per loca singula, usquequo ad ipsam nobis perveniendum sit urbem Romam. [& in comitem assumptus sit.] Hactenus Petrus apud qualemcumque Clementem, plures fortaßis quam decem libros meditantem (nam decimus ultra Antiochiam non procedit, nedum usque Romam) de Barnaba autem nihil porro dicentem; nisi quod Petrus eodem primo congressu exponens, quid ipse & Apostoli singuli coram Caypha dixerint; inducit etiam loquentem Barnabam, qui & Mathias, qui in locum Judæ subrogatus est Apostolus. [Quo casu ibi Barnabas confusus cum Mathia?] Hoc verus Petrus dicere, aut Clemens scribere nulla ratione potuit; nec puto quod talis error exciderit calamo ejus scriptoris, qui Euangelicæ Apostolicæque historiæ non omnino rudem se fuisse demonstrat. Potius crediderim transcribentium negligentia factum esse, ut quemadmodum superius, omissa pagina una, connecterentur quæ erant temporibus disparatißima; ita hic omissa sententia Barnabæ qui & Joseph, ejus jam scriptum nomen male connecteretur cum nomine Mathiæ, qui in locum Judæ subrogatus est Apostolus.

[22] [ipsi tamen libri non videntur esse Clementis,] Hactenus quidem satis commode videor mihi dissolvisse objecta prætensæ ex Recognitionibus Clementinis prædicationi Romanæ & Alexandrinæ S. Barnabæ in earum favorem: ut tamen tandem dicam quod sentio de toto Recognitionum opere ejusque Epitome; dum disputationes singulas Petri, & historiam cui intexitur tot mirabilibus eventis implicitam considero attentius; omnino mihi persuadeo, prædictum opus, quantum est, esse historiam alicujus Philosophi, qui circa fidei dogmata per modum disputationum commentaturus aliquid, [sed opus Philosophi Christiani, jucundum drama commenti,] assumpta Clementis Romani persona, licentia quadam poëtica, adornaverit drama non inamœnum; in quo perplexorum casuum mirabilis ac læta evolutio, disputationibus seriis gravibusque leporem conciliaret, nulla habita historicæ veritatis cura; eo fortaßis modo, quo S. Ioannes Damascenus, saluberrimas institutiones intexuit suo de SS. Barlaam & Iosaphat apologo; sub nominibus, forsitan veris, cum nonnullo in vera historia fundamento, deducens excogitatum ingeniose drama.

[23] Ceterum hic scribendi modus, Orientalibus gratus, ut suo tempore utilis fuerit; apud posteros tamen, omnia ad litteram accepturos, haud parum incommodavit sinceritati historiæ, quam in rebus ecclesiasticis præcipue convenit observari. Quod autem tali licentia utens Auctor ad scribendum accesserit, nusquam apparet evidentius, quam lib. 10; ubi Faustinianus, Clementis pater, Simonis præstigiis in hujus ipsius faciem transformatus, mittitur Antiochiam, [quod maxime apparet in fine comico:] Simonis personam ab ipso sibi impositam ibi acturis, ejusque contra S. Petrum calumnias simulata pœnitentia retractaturus, commento prorsus Plautiniano, sed ad finiendum jucunde drama apposito; indigno tamen quo revera usus S. Petrus credatur ad Simonis maleficia eventilanda, ipsumque odibilem reddendum populo Antiocheno, ejus artibus in odium Petri adducto. Vide apud Nicephorum Callistum lib. 2 cap. 35, contractam in pauca comœdiam totam, non quidem ut tempore Tiberii actam, [ut nihil inde haberi possit historice certū.] prout Clementi suppositi libri præferunt; sed ad initia. Neronis relatam. Itaque licet libro 1 operis, de Barnaba, Romæ ante obitum Christi, & Alexandriæ post ejusdem paßionem prædicante, indeque assecuto ipsum usque Cæsaream Clemente, contexta narratio, nihilhabeat (sicut ostendo) certius cognitæ veritati contrarium; puto tamen nullo fundamento credi facta, quæ facta esse potuerunt, & primam illam Barnabæ exursionem Romam, ad XXIII Novembris, quo S. Clemens colitur, ulterius discutiendam remitto.

§. III. De Romano ac Mediolanensi S. Barnabæ Apostolatu, ejusque fundamentis.

[24] Alexander Monæchus, a quo compositam Barnabæ laudationem infra dabimus, [Alexander Mon, aliter ordinat excursum Barnabæ] cum illum ab Apostolis qui erant Ierosolymæ missum Antiochiam dixisset, ut habes Act. XI, eumque ibi multo adjumento fuisse hominibus Christi fidem sequentibus; pro eo quod sacer Textus inde eum emittit Tarsum, ad quærendum Paulum Antiochiamque adducendum, profectioni huic longam excursionem proponens, Barnabas, inquit, ab Antiochia egressus, urbes omnes ac regiones peragravit, Christi euangelium longe lateque diffundens; neque prius destitit, quam ad urbem Romam omnium maximam venerit. Ex universis enim discipulis Christi, primus Euangelium in urbe Roma prædicavit. Cumque multi ad Christi fidem venissent, & Barnabam ipsum summe honorarent, humana gloria rejecta, Roma exiit… [Romam & Alexandriam;] Postea cum ad Ægypti urbem Alexandriam venissit, & Dei sermonem prædicasset, illinc exiit; peragrans deinceps urbes omnes, quoad venit Jerosolymam; unde etiam regressus, reversus est Antiochiam: inde etiam discedens, Tarsum venit, Paulum quærens, quem & Antiochiam perduxit.

[25] Excursui isti in Europam, favet quidem intervallum temporis, quod inter Barnabæ mißionem Antiochiam, & Pauli reditum ex Arabia potuit interceßisse; quando jam scitur tres ibi annos egisse Paulus, antequam ascenderet Ierosolyman & Barnabæ occurreret, tum forte Alexandria regresso, ut deinde Antiochiam cum eo repeteret. Sed manebit semper causa suspicandi, eam profectionem nihilo certius asseri, quam asseratur prior ex libris Recognitionum, ex parte mutilis, [aliter Legenda apud Mombritium;] & lectores suos confundentibus. Neque certiore fundamento nixus videri poterit Mombritianæ Legendæ auctor, excursum illum narrans, & reditum in partiam, unde tunc primum trajecerit in Italiam. In diebus, inquit, Apostolatus sui, B. Barnabas Apostolus, comitantibus secum Fratribus, Romam venit, cum nondum Petrus & Paulus Romæ fuissent, & ibidem Christi Euangelium prædicavit. Negat id fieri tunc potuisse Baronius, quia anno II Claudii Petrus Romam venit, & Cathedram constituit, quando adhuc in Syria cum Paulo prædicabat Barnabas: [neuter mafeste falsa dicens,] postea vero, cum jußisset Claudius Roma exesse Iudæos omnes (quod factum anno illius nono vulgaris Æræ XLIX) non putat credibilem Barnabæ illuc adventum. Ego tamen primum nego de Petri adventu Romam ante tempora Neronis (de Paulo non est quæstio, quia constat, appellato Cæsare Nerone Romam missum) nego, [licet sic ante Petrum Romæ prædicasset Barnabas,] inquam de isto priori Petri adventu constare quidquam; eo autem sublato potuit Barnabas ibi primus ex Apostolis prædicasse, anno XLVIII; urgente autem edicto Claudii, abiisse Mediolanum; de qua excursione sic habet Auctor Legendæ Mombritianæ.

[26] Cumque ipso (Barnaba illic existente), de plerisque locis & civitatibus mentio haberetur; [unde iverit Mediolanum] audivit inter alias nominari… civitatem Mediolani: atque illuc proficiscens festinare disposuit, assumpto secum sancto Dei viro Anatalone, comite fidelissimo, cum aliis quibusdam æque sociis in ministerium Euangelii. Cum igitur Mediolani B. Barnabas Euangelium prædicaret, & insistens prædicationi operam daret, cooperante Domino; magnam eorum multitudinem in brevi convertit, & ad fidem veritatis adduxit. Ita ille. Qui autem de primis Ecclesiæ Mediolanensis propagatoribus, prout parvi tulit captus ingenii, ex diversis collecta utriusque linguæ paginis, ceu discolor in amœnis solet pratis compingi coronula, [cum S. A. natalone.] satis adnotasse & conglutinasse se ratus, ab ipso Anatelon tempore, usque ad sua, styli excursum direxit; seculo (ut nobis ista tractantibus visum est) sexto; in iis quæ de Barnaba & Anatalone præmittit, veluti primis Ecclesiæ Mediolanensis fundatoribus, Acta Barnabæ, a Paulo separati atque in Cyprum regreßi, prosequitur; nonnihil mutuatus ex Recognitionibus Clementi suppositis; sed, ita ac si ille Romam adduxisset Barnabam, eo quo Alexander Monachus rem concepit modo. Verba ex Mediolanensi Ms. hæc sunt.

[27] [& Romæ quidem] Non post multum denique temporis, scilicet a regressu in Cyprum, ascendens navim cum aliis, quos ipse instituxerat, Christianæ fidei cultoribus, urbem adiit Romam, velut totius orbis Dominam invisere cupiens; cum esset annus a constitutione ejus septingentesimus nonagesimus quintus, hoc est annus Claudii primus, post vero ascensionem Domini octavus (melius dixisset, annus Urbis conditæ octingentesimus, Claudii octavus, post Domini ascentionem decimus nonus, uti alibi ostendit Henschenius vel) stansque in loco Urbis celeberrimo, ubi Romani populi crebrior concursus habebatur, primus ex Apostolis libere protestans, inopinatum filii Dei vivi ac veri adventum Romano cœtui proclamavit. Quo audito, quidam adstantium ridere & subsannare hominis rusticani verba impolita; quidam libenter his, quæ ipse fabatur annuere, & per singula solicite intendere; in tantum ut nonnullis ex Primatibus, quorum erat mens sanior, [Clementem lucratus.] Christi jugo sua colla inflectere, & illius nuntii obsequiis devotissime insistere non cunctarentur: inter quos Clemens, qui postea Romanam Sedem tertius a B. Petro graviter gubernavit, quique ejus rei quam narro, in sua de semetipso epistola, meminit: ea scilicet, quæ licet apocrypha, nihil tamen certo falsum aut sanæ fidei contrarium continens, inter Clementis epistolas, pari fiducia suppositas, prima censetur.

[28] Quo in tempore, idem Christi minister beatissimus, nugacium insidias & malignantium cupiditates declinans, [Mediolani autem prædicans,] totas cœpit circumcirca perlustrare provincias, cælestis regni gaudia credentibus polliciendo; assertionesque suas non argumentorum fucis, sed dulcium prædicamentorum simplicitate non ficta muniendo. Et quoniam, post Romanam arcem, famosissima jam tunc habebatur civitas sæpe dicta Mediolanum, quippe quæ pari ditione sublimis secunda post ipsam, ut præfatus sum, Augustales occidui Imperii infulas retentabat (Seculo tamen III exeunte, Diocletiano & Maximiniano Imperatoribus, non autem ævo Neroniano) ad eamdem, assumptis in prædicationis exequendæ ministerium sodalibus, [non illibenter auditus sit a plebe] maximeque Anatelon quodam, genere Grajo, sed morum probitate & fidei vigore præcipuo, cursus sui tramitem destinavit. Interea suprataxatæ urbis mœnibus introgressus, & aliquot in eadem moratus diebus, attendit ibidem, ut ipse postea profitebatur, quosdam ex plebe, dum veritatis sermonem ediceret, libentius audientes; quosdam autem ingenti primum stupore perculsos, & incredibilia sibi quæ narrabantur videri, alterutris innuentes.

[29] Tum ille, ut erat viscerum misericordiæ plenus, compassus utrisque, in lacrymas resolutus est. Istos enim, quos tetra caligo infidelitatis cæcaverat, ad lucem revocare cupiebat: illos vero, qui ad haurienda verbi Dei pocula sitibundas fauces attulerant, fonte perenni desiderabat implere. Hortatur ergo socios, ut divinum supplices adesse implorarent auxilium; & apud quem est fons vitæ, [pro cujus conversione Deum orans.] & in cujus lumine videtur lumen, illius freti juvamine, opportune & importune vias vitæ moribundis pandere non desisterent; protestans eis divinæ voluntatis indicium, & quod non absque maximo emolumenti cumulo cælestia essent talenta largituri, evidenter insinuans. Igitur dum ipse ibidem verbo Dei operam daret; haud mora, cum plurimi (eo pure ac sinceriter de pœnitentiæ remediis & vita seculi futuri disputante) ad fidem Christi convolarunt. [multos fecerit Christianos;] Tum alloquens præclarissimum virum Anatelon, æque Apostolico dogmate fartum, Perge, inquit, ab urbe hac ad Orientalem plagam, lapide sexagesimo Brixiam versus, quæ est Alpibus contigua, & una ex Venetiarum urbibus haud ignobilis, civibusque ejus salutaria verbi pabula impertire. Præmissa verba Brixinam Alpibus Tridentinis subjectam & Veneticæ Provinciæ olim attributam haud dubie notant, [inde Brixiam miserit Anatalonem,] & vel perperam hic adjuncta sunt, vel male hic nominatur Brixia, Insubriæ civitas & Mediolano solum distans p. m. L, nec minus quam ipsum remota ab Alpibus & in campestri regione sita. Quando tamen utriusque civitatis auctores consentiunt, Brixiensem ecclesiam ab Anatalone institutam, & ibidem ejus corpus habetur, nolim ego pro Brixinensibus stare, qui nec ipsi sibi Anatolonem vendicant, quod ego quidem sciam. Est tamen ab antiquo Episcopalis etiam ipsa Brixina.

[30] Credo equidem, inquit, cœptum sermonem prosequens Sanctus; Credo equidem, collatam tibi a Domino gratiam, & non modica post paululum ibidem adolescet, te prædicante, turba fidelium. Quam ille gratanti mente jubentis legationem suscipiens, ad eamdem properanter accessit urbem. [multis adhortatum] Cumque agrestibus ac ferocibus Gentilium animis, dulcia vitæ perennis relatu mellifluo mysteria reseraret, mox cooperante ineffabili Omnipotentis providentia, aliquanti ex plebe fidei monumenta perceperunt ore sagaci, Quod ubi vir Dei aspexit, illico ad Magistrum rediens, prosperatum iter sui legati nuntiavit. At ille, immenso repletus gaudio, festivas bonitati Creatoris gratias egit; iterum iterumque commonens, ut insisteret credita sibi talenta cum numulariis erogare; quatenus, cum bono ac fideli servo, vocem illam desiderabilem audire mereretur: Euge serve bone & fidelis, intra in gaudium Domini tui. Alludensque ad nomen Anatelon (ab ἀνατελῶ, [& ordinatum Episcopum] repleo, perficio ductum) ait: Frater & Coapostole, super multa constituendus, plura oportet lucra tua Domino repræsentes. Orans ergo & imponens illi manus, Episcopalem deinceps curam commissarum sibi a Christo ovium vigilanter exercere jussit, inter Mediolanenses ac Brixienses accolas, doctrinæ magisterio & fidei Christianæ institutis delegatum. Hinc factum est, ut, secundum quod præceperat, [communem utriusque civitatis,] impleretur; scilicet, ut omni tempore quod viveret, utriusque Ecclesiæ plebibus pari tenore pastoralem curam impenderet. Præter quod sanxit, ut Mediolanensis, quam ipse fundaverat, principalis Ecclesiastici culminis Sedes, aliarumque in ea provincia Ecclesiarum Metropolis perpetualiter haberetur.

[31] His ita decursis, [tum valefaciens omnibus,] beatissimus Christi Apostolus Barnabas suam cœpit accelerare profectionem; accitisque discipulis, indicit diem festum Paschæ adventare; & se, Christo opitulante, una cum confratribus & compatriotis in Cypro insula illud ex voto celebratutum. Fit mœror ingens, tam Christianorum quam Paganorum, qui se totius in eo felicitatis detrimentum pati clamabant, hoc est si discederet, si illos pauxillulum relinqueret: præcipue vir Domini S. Anatelon lacrymabiliter ac graviter ingemiscebat, pro eo quod dixerat se non ultra reversurum, quia reliquo vitæ tempore cum suis esset compatriotis ac fratribus permansurus; illum semper sue resolutionis diem gratulabunda mente operiens, quo sui laborisa Christo coronam recipiat immarcessibilem. [& Anatalonem solatus,] Quem ita consolabatur Magister, ut diceret: Quid tantum mei delectaris præsentia, cum tibi Christi Jesu, Domini mei, numquam defutura sit. Sic enim nobis polliceri voluit dicens: Ecce ego vobiscum sum usque ad consummationem seculi. An non de omnibis ejus dictis & operibus, ut ego a beatissimis Petro & Jacobo, Magistris Ecclesiæ, [renavigarit in Cyprum] sic & tu a me eruditus es? Numquid aliquid tibi deesse poterit in vinea patris familias desudanti? En cum doctrina fidei virtutum quoque tibi efficacia non deerunt; & quæ postulaveris, impetrabis. His & hujuscemodi alleviatū adstipulationibus dimisit, in omnibus diligenter instructum; protinusq; ad Romanū regrediens portum, ingressus navim ad Palæstinæ gremium repedavit.

[32] Verba, quibus hic Sanctus dicitur neceßitatem sui ab Italia Iudeam reditus explicuisse, ita congruunt cum relatis n. 18 inde ejusdem discessu Alexandria, ex libro Recognitionum, similibusque in Epitome legendis; ut dubitare nequeam, quin inde huc translata sint, & sub eodem sensu amplificata. Quare sicut illis non moveor, ut Mediolano in Palæstinam credam certo, rediisse Barnabam, potius quam in Cyprum (quamvis non insolitum videatur Apostolis fuisse redire per intervalla Ierosolymam) ita hujusmodi scripturis, [Hæc SS. Ambrosio & Gaudentio ignota,] Mediolanensem Ecclesiam a Barnaba fundatam asserentibus, non aliter puto innitendum, quam quatenus testimonia publica sunt traditionis, nescio an omnino vetustißime; dum neque in S. Ambrosii Mediolanensis, neque in S. Gaudentii Brixiensis operibus, ullus inveniatur locus, ubi suarum Ecclesiarum laudibus arrogant prærogativam Cathedræ, [primum forte credi cœpta,] ab Apostolo Barnaba institutæ; nec alius utrobique, vel in vicinia occurrit, primis post illos seculis scriptor, qui eamdem prærogativam sua assertione confirmarit; ut forte tota illa traditio non habet auctorem alium quam Pseudodorotheum in Synopsi; cujus quam exigua fides sit toties fere dicendum nobis est, quoties de Apostolorum sociis discipulisque (quos omnes Dorotheus in septuaginta discipulorum classem compegit, [ex eo quod S. Anatalon fuerit discipulus Barnabæ:] cuilibet Sedem aliquam Episcopalem aßignans) facienda in hoc opere mentio. Certius igitur credam; Anatalonem Cyprium fuisse, & discipulum S. Barnabæ: ut fortaßis Mediolanensis Ecclesia solum hanc causam habuerit suam originem a Barnaba accersendi: quod poterit XIV Septembris, cum de S. Anatelone agetur, plenius examinari. Interim vide in mea ante VII Tomum Maji exegesi, illius Episcopatum definitum intra annos XLIX & LX: neque inde recedimus propter calculum Tillemontii pag. 1192, quo initium Anatalonis differtur usque in annum XCVI.

[33] Est quidem in Mediolanensi ritus Ambrosiani Missali, sub annum MDCXII excuso, [neque enim Ambrosii est] & forsitan in pluribus antea manuscriptis, propria Missa de S. Barnaba, sed hanc non esse a S. Ambrosio, quin potius diu postea compositam, probat silentium de eo veteris Antiphonarii Ambrosiani apud Mabilionem, prius scriptum quam ecclesiæ illa Patronam sumeret S. Theclam, pariter ibi præteritam: idem probat, prærogativa Metropolitici honoris, & Ambrosianæ Ecclesiæ Pontifex, in Præfatione expreßius nominatus. Iuvat tamen eam ipsam recitare, sic progredientem post verba Omnipotens æterne Deus. Quia Apostolorum collegio S. Barnabam aggregasti, magnificis merito præconiis extollendum. Hic namque Cyprius, ex stirpe Levitica ortus; terrenorum contemptor, zelator cælestium, ad pedes Apostolicos agri substernit pretium. Hic ex septuaginta duobus discipulis assumptus; in Apostolum sublimatur. Hic Antiochiæ, Romæ, Mediolani semen verbi tui disseminans, Gentium multitudines Christi convertit ad fidem. Hic Ambrosianæ Ecclesiæ primus Pontifex, [propria de illo Missa, & Præfatio.] prærogativa Metropolitici honoris ipsam insignivit. Hic corpus suum crebris vigiliis attenuat, orationibus assiduis macerat, frequentibus jejuniis castigat, perspicuis miraculis coruscat. Dum enim super languidos Matthæi deponit Euangelium, infirmitates repente sanat omnium. Dum etiam templo Gentilium hic maledicit, ejus pars subito funditus corruens, multos interemit. Hic multis pro tuo nomine quassatus & attritus suppliciis; per ignis incendium felix migravit ad regnum. Et ideo.

[34] [Hymni de eodem] Placidus Puccinelli post Vitam S. Barnabæ, de qua infra, producit bis geminos, de illo Hymnos antiquos, quorum primos descripsit ex Ms. Basilicæ Laurentianæ Mediolani, probantque festum toti urbi commune fuisse; alii ex Ms. cœnobii & ecclesiæ S. Barnabæ Brixiæ, Ordinis S. Augustini, ubi inter alia ad Vesperis dicitur:

Lætare, felix Brixia, de tanto Patre Barnaba,
Cujus jussu Anathalon Lucem dedit in populum.

Bernardinus Faynus, in Notis ad suum Martyrologium Brixianum hoc die; Brixiani, inquit, [& Brixiæ oratorium a Sancto dedicatum, ut fertur] in tanti sui benefactoris memoriam ædiculam illam, in claustro S. Petri in Oliveto ecclesiæ adjacentem, ab omni antiquitate erectam semper observarunt, eo quod constantissima traditio docuerit, Barnabam eorum Apostolum, locum illum, tunc Jovi consecratum, in sacrum oratorium vertisse, ibique sacram Missam fidelibus celebrasse; quod, præter scriptores, demonstrant ibidem venerabiles & perantiquæ picturæ, sub quibus legitur. [plures ibidem illius memoriæ] Hic discipulus Christi Barnabas, ab idolorum cultura, Roma a Petro missus, cum Anathalone, Brixiam ad Christum convertit. Idem etiam ostendit prisca sequens marmorea Inscriptio: Sacellum hoc in Virginis Mariæ honore dicatum, inter Brixianas ecclesias primum fuisse; eoque in loco Barnabas Christi Apostolus, divina celebrasse mysteria perhibetur. His additur alia publica Inscriptio, [ut fundatoris Ecclesiæ Brixiensis,] super januam oratorii Disciplinatorum non longe a principali ecclesia ipsius S. Barnabæ, & supposita consecrationi S. Anathalonis in Episcopum Brixiæ, pictura effictæ: Barnabas Apostolus, primus ecclesiæ Brixianæ fundator, & Anathalonis primi ejusdem Ecclesiæ Episcopi consecrator. Annua quoque Tabula ecclesiastica id indicat, his verbis: Die XI Iunii Barnabæ Apostoli, & Ecclesiæ Brixianæ Fundatoris. Annales quoque civitatis, in quibus sic legitur: Dies S. Barnabæ Apostoli perpetuo festetur, apothecæ stent clausæ, & fiat proceßio cum Paraticis (Cangius in Glossario suspicatur, ea voce in Cremonensi quodam instrumento anni 1244, & Viciniis opposita, Nobilitatem significari) singulo anno; quia primus hanc civitatem ad fidem convertit.

ACTA ET PASSIO IN CYPRO.
Sub nomine Joannis-Marci, Barnabæ consobrini, edita;
ex Ms. Vaticano, & Guilielmi Card. Sirleti interpretatione.

Barnabas, Apostolus, Salamine in Cypro (S.)
a

EX MS. VATIC., INTERP. SIRLETO.

[35] Επειδήπερ ἀπὸ τῆς καθόδου τῆς τοῦ Σωτῆρος ἡμῶν Ἰησοῦ Χριστοῦ παρουσίας, τοῦ ἀόκνου καὶ εὐσπλάγχνου καὶ ἰσχυροῦ καὶ ποιμένος καὶ ἰατροῦ, τὸ ἀπόῤῥητον καὶ ὅσιον καὶ ἄμεμπτον μυστήριον, τῶν τὴν ἐλπίδα ὁσίως κατεχόντων καὶ ἐσφραγισμένων Χριστιανῶν, ἐθεασάμην καὶ εἶδον ἐγὼ, καὶ ἐδούλευσα προθύμως, ἀναγκαῖον ὠήθην καὶ εἶδον καὶ ἤκουσα μυστήρια ἐξηγήσασθαι. Ἐγὼ Ἰωάννης, συνακολουθὼν Βαρνάβᾳ καὶ Παύλῳ τοῖς Ἀποστόλοις, ὑπηρέτης ὢν τὸ πρὶν μὲν Κυρίλλου τοῦ Ἀρχιερέως· νῦν δε χάριν Πνεύματος ἁγίου λαβὼν, διά τε Πέτρου τοῦ Ἀποστόλου καὶ Βαρνάβα καὶ Παύλου τῶν ἀξίων τῆς κλίσεως, τῶν καὶ βαπτισάντων με. Μετὰ δὲ τὸ βαπτισθῆναι με, εἶδον ἐν ὀράματι ἄνδρα τινὰ ἐφεστῶτα, ἐν λευκῇ στολῇ περιβεβλημμένον, καὶ εἶπεν· Θάρση, Ἰωάννη, καὶ γὰρ τὸ ὄνομά σου μετονομασθήσῃ Μάρκος, καὶ δόξα σου ἐν ὅλῳ τῷ κόσμῳ κηρυχθήσηται, καὶ τὸ ἐν σοὶ σκότος παρῆλθεν ἀπό σου, καὶ ἐδόθη σοι σύνεσις πρὸς το γνῶναι τὰ μυστήρια τοῦ Θεοῦ.

[36] Ὡς δὲ τὸ ὄραμα ἴδον, σύντρομος γενόμενος, ἀπελθὼν πρὸς τοὺς πόδας Βαρνάβα, ἀπήγγειλα αὐτῷ εἶδον καὶ ἤκουσα παρὰ τοῦ άνδρος ἐκείνου μυστήρια. Παῦλος δὲ Ἀπόστολος οὐκ ἦν ἔγγιστα, ἡννίκα ἀνεθέμην τὰ τοιαῦτα ῥήματα. Εἶπεν δέ μοι Βαρνάβας· Μηδενὶ ἐξείπῃς τὴν δύναμιν ἣν ἰδες· γνῶθι γὰρ, ὅτι κᾀμοὶ τῇ νυκτὶ ταύτῃ παρέστη Κύριος λέγων· Θάρσει, ὡς γὰρ ἔδωκας τὴν ψυχήν σου ὑπὲρ τοῦ ὀνόματός μου, εἰς τὸ ἀποθανεῖν καὶ ἀπαλλωτριωθῆναι τοῦ ἔθνους σου, οὕτως καὶ τελειωθήσει. Πλὴν καὶ τὸν ὄντα ἐγγὺς ὑμῶν ὑπηρέτην, καὶ αὐτὸν συλλάβου μεθ᾽ ἑαυτοῦ· ἓχει γάρ τινα μυστήρια δεἳκά. Νῦν οὖν, τέκνον, φύλαξον σεαυτῷ τὰ ρήματα εἶδες καὶ ἤκουσας· καιρὸς γάρ σε ἀποκαλλύψαι μέλλει ταῦτα δι᾽ ἐμοῦ.

[37] Κατηχηθέντες οὖν παρ᾽ αὐτοῦ, ἐμείναμεν ἐν Ἱερουσαλὴμ ἡμέρας ἱκανὰς, καὶ ἤλθομεν ἐν Ἀντιοχείᾳ· ἐκεῖθεν τοίνυν κατηντήσαμεν ἐν Σελευκείᾳ. Ἐκεῖ δὶ προσμείναντες ἡμέρας τρεῖς, ἀπεπλεύσαμεν ἐν Κύπρῳ, καὶ ἤμην ἐγὼ διακονῶν αὐτοῖς, ἄχρις οὗ περιήλθομεν πᾶσαν τὴν Κύπρον· ἀναχθέντες δὲ ἀπὸ τῆς Κύπρου, κατήχθημεν ἐν Πέργῃ τῆς Παμφυλίας, κἀκεῖσε λοιπὸν παρέμεινα ὡσεὶ μῆνας δύο βουλόμενος ἐπὶ τά δυτικὰ μέρη πορεύεσθαι, καὶ οὐκ εἰασέν με τὸ Πνεῦμα τὸ ἅγιον. Ἐπιστρέψας δὲ πάλιν, ἐζήτησα τοὺς Ἀποστόλους· καὶ μαθὼν ὅτι ἐν Ἀντιοχείᾳ ἦσαν, ἐπορεύθην πρὸς αὐτούς. Ηὖρον δὲ τὸν Παῦλον, ἀπὸ τοῦ κόπου καὶ τῆς ὁδοιπορίας ἐν Ἀντιοχείᾳ [νοσοῦντα]· Βαρνάβας δὲ παρεκάλει ὥστε εἰσελθεῖν αὐτοὺς εἰς Κυπρον, καὶ ποιῆσαι τὸν χειμῶνα, καὶ τότε ἀπελθεῖν αὐτοὺς εἰς Ἱερουσαλὴμ τῇ ἑορτῇ. Πολλὴ τοἱνυν φιλονικία μεταξὺ αὐτῶν ἐγένετο.

[38] Βαρνάβας δὲ παρεκάλει κἀμὲ συνακολουθῆσαι αὐτοῖς, διὰ τὸ ἐξ ἀρχῆς ὑπηρέτην με αὐτῶν εἶναι, καὶ ἐν τῇ Κύπρῳ πάσῃ ὑπηρετῆσαι αὐτοῖς, ἄχρις οὗ κατηντήσαμεν εἰς Πέργην τῆς Παμφυλίας. Κἀκεῖ ἐπέμεινα χρόνους ἱκανούς. δὲ Παῦλος κατέκραζεν τῷ Βαρνάβᾳ λέγων, Ὅτι ἀδύνατον τοῦτον μεθ᾽ ἡμῶν ἐλθεῖν. Καὶ οἱ ὄντες ἀδελφοὶ ἐκεῖ, ἔλεγον, ὥστε με [δεῖ] σὺν αὐτοῖς ἀκολουθῆσαι, διὰ τὸ εὐχήν μοι ὑπάρχειν ἕως τέλους αὐτοῖς ἀκολουθῆσαι· ὥστε λέγειν τὸν Παῦλον, ὅτι εἰ βούλῃ λαβεῖν Ἰωάννην τὸν καὶ Μάρκον μετὰ σεαυτοῦ, πορεύου εἰς ἑτέραν ὁδὸν, οὐ γὰρ ἔλθης μεθ᾽ ἡμῶν. Βαρνάβας δὲ ἐν ἑαυτῷ γενόμενος, εἶπεν· Ὅτι τὸν ἄπαξ δουλεύοντα ἡμῖν οὐκ ἀποστρέφεται χάρις τοῦ Θεοῦ· εἰ οὖν καὶ τοῦτο ἡδύ σοι ἐστὶν, πάτερ Παῦλε, λαβὼν αὐτὸν πορεύομαι. Καὶ αὐτὸς ἔφη· Πορεύου ἐν τῇ χάριτι τοῦ Θεοῦ, καὶ ἡμεῖς ἐν τῷ ἁγίῳ Πνεύματι.

[39] Κλίναντες οὖν τὰ γόνατα, προσηύξαντο, καὶ ἀναστενάξας Παῦλος ἔκλαυσεν· ὁμοίως δὲ καὶ Βαρνάβας, λέγοντες πρὸς ἀλλήλους· Καλὸν μὲν ἦν ἡμᾶς κοινῶς, καθὼς καὶ τὴν ψυχὴν, καὶ τὸ τέλος ποιήσασθαι ἐν ἀνθρώποις· ἐπειδὴ δὲ οὕτως σοὶ ἔδοξεν, πάτερ Παῦλε, πρόσευξαι ὑπὲρ ἐμοῦ, ἵνα τελείως μοι κόπος εἰς ἀνάπαυσιν γένηται· οἶδας γὰρ πῶς σοι ἐδούλευσα, καὶ εἰς τὴν χάριν τοῦ Χριστοῦ τὴν δοθεῖσάν σοι. Πορεύομαι γὰρ ἐν Κύπρῳ τελειωθῆναι, καὶ σπεύδω· οἶδα γὰρ ὅτι οἰκέτι ὅψομαι τὸ πρόσωπόν σου, πάτερ Παῦλε. Καὶ πεσὼν ἐπὶ τῆς γῆς εἰς τοὺς πόδας αὐτοῦ, ἔκλαυσεν ἱκανῶς. δὲ Παῦλος ἔφη πρὸς αὐτόν· Κᾀμοὶ τῇ νυκτὶ ταύτῃ παρέστε Κύριος, λέγων· Μὴ βιάσῃ Βαρνάβαν τοῦ μὴ πορευθῆναι εἰς Κύπρον, ἐκεῖ γὰρ αὐτῷ ἠτοίμασται φωτῆσαι πολλούς· καὶ σὺ δὲ ἐν τῇ δοθείσῃ σοι χάριτι πορεύου εἰς Ἱεροσόλυμα, προσκυνῆσαι ἐν τᾦ ἁγίῳ τόπῳ· κᾀκεῖθέν σοι δειχθήσεται ποῦ σοι τὸ μαρτύριον ἠτοιμάσθη. Ἠσπασάμεθα τοιγὰροῦν ἀλλήλους, καὶ παρέλαβέν με Βαρνάβας.

[40] Κατελθόντες δε καὶ εὑρόντες πλοῖον ἐν Λαοδικίᾳ, ἠρωτῶμεν περάσαι εἰς Κύπρον· καὶ ἄνεμος ἐναντίως ηὑρέθη, καὶ οὐκ ἠδυνήθημεν. Ἤλθομεν δὲ ἐν τῷ Κορασίῳ, καὶ εἰσελθόντων ἡμῶν ἐν τῷ αἰγιαλῷ, ἔνθα, πηγὴ ἦν, ἀνεψύξαμεν ἐκεῖ τὴν ὥραν, μηδενὶ ἑαυτοὺς ἐμφανίσαντες, διὰ τὸ μὴ γνῶναί τινα ὅτι ἀπεχωρίσθη Βαρνάβας τοῦ Παῦλου· ἐκεῖθεν δὲ ἤλθομεν εἰς παλαίας τῆς Ἰσαυρίας, κᾀκεῖθεν ἐλθόντες, ἐν νήσῳ τινὶ Πιτιούσῃ καλουμένῃ, καὶ χειμῶνος γενομένου, παρεβάλωμεν ἡμέρας τρεῖς, καὶ ἐδέξατο ἡμᾶς ἀνήρ τις Εὔφημος ονόματι· ἐκεῖθεν δὲ παρεπλεύσαμεν τὰς Ἀκονησίας, καὶ ἤλθομεν ἐν πόλει Ἀνεμουρίῳ· καὶ εἰσελθόντων ἡμῶν ἐν αὐτῇ, ηὕρομεν δύο ἕλληνας, καὶ εἰσελθόντες πρὸς ἡμᾶς, ἐπηρώτων, τινὲς καὶ ποθεν ἐσμὲν; εἶπεν δὲ αὐτοῖς Βαρνάβας· Εἰ βούλεσθε γνῶναι πόθεν ἐσμὲν, ἀποῤῥίψατε ἣν ἔχετε ἐσθῆτα, καὶ περιβαλῶ ὑμᾶς ἐσθῆτα, τις οὐδέποτε ῥυπένεται, ἀλλὰ πάντοτε λαμπρά ἐστιν. Ξενισθέντες δὲ ἐπὶ τῷ λόγῳ, ἠρώτων ἡμᾶς, Τί ἔστι τὸ ἔνδυμα ἐκεῖνο, μέλλετε ἡμῖν διδόναι; Εἶπεν δὲ αὐτοῖς Βαρνάβας, Ἐὰν ἐξομολογήσησθε τὰς ἁμαρτίας ὑμῶν, καὶ συντάσσεσθε τῷ Κυρίῳ Ἰησοῦ Χριστῷ, λαμβάνετε τὸ ἔνδυμα ἐκεῖνο, πέρ ἐστιν ἄφθαρτον εἰς αἰῶνα.

[41] Κατανυγέντες δὲ ὑπὸ τοῦ ἁγίου Πνεύματος, ἔπεσον εἰς τοὺς πόδας αὐτοῦ, παρακαλοῦντες καὶ λέγοντες· Ἀξιοῦμέν σε, Πάτερ, δός ἡμῖν τὸ ἔνδυμα ἐκεῖνο. Καὶ καταγαγὼν αὐτοὺς εὐθὺς κάτω εἰς τὴν πηγὴν, ἐβάπτισεν αὐτοὺς εἰς τὸ ὄνομα τοῦ Πατρὸς, καὶ τοῦ Υἱοῦ, καὶ τοῦ ἁγίου Πνεύματος· καὶ ἔγνωσαν ἑαυτοὺς ὅτι ἐνεδύσαντο τὴν στολὴν τὴν ἁγίαν. Λαβὼν δὲ παρ᾽ ἐμοῦ μίαν στολὴν, ἐνέδυσε τὸν ἕνα, καὶ ἐκ τῆς ἰδίας στολῆς ἐνέδυσε τὸν ἕτερον. Προσήνεγκαν δὲ αὐτῷ τὰ χρήματα αὐτῶν, καὶ εὐθέως διέδωκεν αὐτὰ Βαρνάβας πτωχοῖς· ἀφ᾽ ὧν καὶ οἱ ναῦται πολλὰ ἠδυνήθησαν κερδᾶναι. Κατελθόντες δὲ ἐν τῷ αἰγιαλῷ, ἠσπασάμεθα ἑαυτοὺς, καὶ ἐλαλήσαμεν τὸν λόγον τοῦ Θεοῦ, καὶ ηὐλογήσαμεν αυτούς. δὲ εἷς ἐξ αὐτῶν, κληθεὶς Στέφανος, ἐβούλετο συνακολουθῆσαι ἡμῖν, καὶ οὐκ εἴασεν Βαρνάβας. Διαπερασάντων δὲ ἡμῶν, κατεπλευσάμεθα ἐν Κύπρῳ, καὶ εἰσελθόντες ἐν τῷ λεγομένῳ Κρομυακιάτι, ηὕρομεν Τίμωνα καὶ Ἀρίστωνα τοὺς ἱεροδούλους, πρὸς οὓς καὶ ἐξενήσθημεν. Τίμων δὲ συνείχετο πυρετῷ πολλῷ.· ᾧ καὶ ἐπιθέντες τὰς χεῖρας, εὐθέως ἀπεστήσαμεν τὸν πυρετὸν ἀπ᾽ αὐτοῦ, ἐπικαλεσάμενοι τὸ ὄνομα τοῦ Ἰησοῦ. Ἦν δὲ Βαρνάβας μαθήματα παρὰ Ματθαίου εἰληφὼς, βίβλον τῆς τοῦ Θεοῦ φωνῆς, καὶ ποιημάτων σύγγραμμα· ταύτην ἐπιτιθεὶς πᾶσι τοῖς ἀσθενοῦσιν Βαρνάβας, κατὰ τὴν ἀπαντῶσαν ἡμῖν χάριν, εὐθέως τῶν παθῶν ἴασιν ἐποιεῖτο. Γενομένων δὲ ἡμῶν ἐν τῇ πόλει Λαπίθων, καὶ εἱδωλομανίας ἐπιτελουμένης ἐν τῷ θεάτρῳ, οὐκ εἴασεν ἡμᾶς εἰσελθεῖν ἐν τῇ πόλει, ἀλλὰ πρὸς τῇ πύλῃ ἀνεφήξαμεν μικρόν· Τίμων δὲ, μετὰ τὸ ἀναστῆναι αὐτὸν ἐκ τῆς νόσου, ἦλθεν ἅμα ἡμῖν.

[42] Ἐξελθόντες δὲ τῆς Λαπίθου, διὰ τῶν ὀρέων διοδεύσαντες, ἡλθωμεν εἰς κώμην Λαμπαδιστοῦ, ὅθεν ὑπῆρχεν καὶ Τίμων· πρὸς ὁν εὑρόντες καὶ Ἡρακλέονα ὄντα ἐκεῖ, ἐξενίσθημεν παρ᾽ αὐτοῦ. Οὗτος ἦν ἀπὸ τῆς Ταμασίων ἐλθὼν, ἐπισκέψασθαι τοὺς οἰκείους αὐτοῦ· πρὸς ὃν ἀτενίσας Βαρνάβας, ἀνεγνώρισεν αὐτὸν, πράην ἐπὶ τῆς Κιτιέων συντυχίαν πεποιηκὼς μετὰ Παύλου πρὸς αὐτὸν, ᾧ καὶ Πνεῦμα ἅγιον ἔδωκαν, μετονομάσαντες αὐτὸν Ἡρακλείδην, χειροτονήσαντες αὐτὸν Ἐπίσκοπον τῇ Κύπρῳ, καὶ Ἐκκλησίαν ἐπιστηρίσαντες ἐν σπηλαίῳ ἐν Ταμασῷ, καὶ τοῖς ἐκεῖ οὖσιν ἀδελφοῖς κατηχηθεῖσιν μετ᾽ ωὐτοῦ, παρεθέμεθα αὐτῷ τὸν λόγον τοῦ Θεοῦ. Διελθόντων δὲ ἡμῶν τὸ ὄρος τὸ καλούμενον Χιονῶδες, κατηντήσαμεν ἐν παλαιᾷ Πάφῳ, κᾀκεῖ ηὕραμεν Ῥόδονά τινα ἱερόδουλον, ὅς τις καὶ αὐτὸς πιστεύσας συνηκολούθησεν ἡμῖν. Συνηντήσαμεν δὲ Ἰουδαίῳ τινὶ, ὀνόματι Βαριεσοῦ, ἑρχομένῳ ἀπὸ τῆς Πάφου, ὅστις καὶ ἔγνώρισεν Βαρνάβαν ὄντα πρώἳν μετὰ Παύλου. Οὗτος οὐκ εἴασεν ἡμᾶς εἰς τὴν Πάφον· ἀλλ᾽ ὑποστρέψαντες, ἤλθομεν ἐν τῷ Κουρίῳ.

[43] Καὶ ηὕρομεν δρόμον τινὰ μιαρὸν, ἐν τῷ ὅρει ἐπιτελούμενον, πλησίον τῆς πόλεως, ἔνθα γυναικῶν τε καὶ ἀνδρῶν πλῆθος γυμνῶν ἐπετέλει τὸν δρόμον. Τούτῳ Βαρνάβας ἐπιστραφεὶς, ἐπετίμησεν, καὶ κατέπεσεν τὸ απὸ δυσμῶν μέρος, καὶ πολλοὺς τραυματίας ἐποίησεν, πολλοὶ δὲ ἐξ αὐτῶν καὶ ἀπέθανον, οἱ δὲ λοιποὶ ἔφυγον ἐν τῷ ἱερῷ τοῦ Ἀπόλλωνος, τῷ ὄντι πλησῖον. Ἐλθόντων δὲ ἡμῶν πλησίον τοῦ Κουρίου, πολὺ πλῆθος Ἰουδαίων ὃν ἐκεῖ, ὑποβληθὲν ὑπὸ τοῦ Βαριεσοῦ ἔστη ἔξω τῆς πόλεως, καὶ οὐκ εἴασεν ἡμᾶς εἰσελθεῖν εἰς τὴν πόλιν· ἀλλ᾽ ὑπὸ τὸ δένδρον, τὸ ὃν ἐν τῷ ὄρει πλησίον τῆς πόλεως, ἐποιήσαμεν τὴν ἑσπέραν, καὶ ἀνεψήξαμεν ἐκεῖ.

[45] Τῇ δὲ ἐπιούσῃ ἔλθομεν ἐν κώμῃ τινὶ, ἔνθα Ἀριστοκλιανὸς κατέμενεν. Οὗτος λεπρὸς ὢν, ἐκαθερίσθη ἐν Ἀντιοχείᾳ, ὃν καὶ ἐσφράγισαν Παῦλος καὶ Βαρνάβας εἰς Ἐπίσκοπον, καὶ ἁπέστειλαν ἐν τῇ κῳμῃ αὐτοῦ ἐν Κύπρῳ, διὰ τὸ πολλοὺς Ἕλληνας ὑπάρχειν ἐκεῖ. Ἐξενίσθημεν δὲ ἐν τῷ σπηλαίῳ πρὸς αὐτὸν ἐν τῷ ὅρει, κᾀκεῖ ἐμείναμεν ἡμέραν μίαν. Ἐκεῖθεν δὲ ἤλθομεν ἐν Ἀμαθοῦντι, καὶ πολὺ πλῆθος ἦν Ἑλλήνων ἐν τῷ ἱερῷ ἐν τῷ ὄρει ἀσέμνων γυναικῶν τε καὶ ἁνδρῶν σπενδόντων· κᾀκεῖ προσελθὼν Βαριεσοῦς. συνεσκεύασε τὸ ἔθνος τῶν Ἰουδαίων, καὶ οὐκ εἴασεν ἡμᾶς εἰσελθεῖν εἰς τὴν πόλιν, εἰ μὴ γυνή τίς χήρα ὡς ἐτῶν ὀγδοήκοντα, καὶ αὐτὴ τοῖς εἰδώλοις μὴ προσκυνοῦσα, προσχοῦσα, ἐδέξατο ἡμᾶς ἐν τῷ οἴκῳ αὐτῆς μίαν ὥραν. Ἐξερχομένων δὲ ἡμῶν τὸν κονιορτὸν τῶν ποδῶν, Βαρνάβας ἐξετείναξεν κατέναντι τοῦ ἱεροῦ ἐκείνου, ἔνθα σπονδὴ τῶν μιαρῶν ἐγίνετο.

[46] Ἐκεῖθεν δὲ ἐξελθόνθες, ἔλθομεν διὰ τῶν ἐρήμων τόπων· ἠκολούθει δὲ καὶ Τίμων μεθ᾽ ἡμῶν. Καὶ ἐλθόντων ἡμῶν εἰς Κιτιεῖς, πολλοῦ θορύβου γενομένου κᾀκεῖ, ἐν τῷ δρομίῳ αὐτῶν, μαθόντες παρήλθομεν τὴν πόλιν ἐκτιναξάμενοι τὸν κονιορτὸν τῶν ποδῶν ἡμῶν ἅπαντες, οὐδεὶς, γὰρ ἡμᾶς ἐδέξατο· εἰ μὴ ἐν τῇ πύλῃ μίαν ὥραν ἀνεψύξαμεν πλησίον τοῦ ὑδραγωγίου. Ἀνασχέντων δὲ ἡμῶν ἐν πλοίῳ ἀπὸ τῆς Κιτιέων ἤθομεν ἐπὶ Σαλαμῖνα, καὶ κατήχθημεν ἐν ταῖς λεγομέναις νήσοις, ἔνθα κατείδωλος τόπος ὑπῆρχεν, καὶ ἐκεῖ γὰρ πανηγύρεις καὶ σπονδαὶ ἑγίνοντο. Κᾀκει πάλιν εὑρόντες Ἡρακλείδην, ἐδιδάξαμεν αὐτὸν σπουδῇ κηρύσσειν τὸ τοῦ Χριστοῦ Εὐαγγέλιον, καθιστᾶν τὲ Ἐκκλησίας καὶ λειτουργοὺς ἐν αὐταῖς. Εἰσελθόντων δὲ ἡμῶν ἐν Σαλαμῖνα, κατηντήσαμεν εἰς τὴν συναγωγὴν τὴν πλησίον τῆς ἐπιλεγομένης Βιβλίας· κᾀκεῖ εἰσελθόντων ἡμῶν, ἀναπτύξας Βαρνάβας τὸ Εὐαγγέλιον, ὅπερ ἦν λαβὼν παρὰ Ματθαίου, ἤρξατο διδάσκειν τοὺς Ἰουδαίους.

[47] Καταντήσαντος δὲ τοῦ Βαριεσοῦ μετὰ δύο ἡμέρας, μετὰ τὸ κατηχηθῆναι Ἰουδαίους οὐκ ὀλίγους ὐπὸ Βαρνάβα, θυμωθεὶς, Βαριεσοῦς, συνῆζε πᾶν τὸ πλῆθος τῶν Ἰουδαίων, καὶ ἐζήτησαν κατασχεῖν τὸν Βαρνάβαν, καὶ παραδοῦναι Ὑπατίῳ τῷ Ἡγεμόνι τῆς Σαλαμήνης· καὶ ὡς ἔδησαν αὐτὸν πρὸς τὸ ἀπαγαγεῖν πρὸς τὸν Ἡγεμόνα, εὐσεβοῦς Ἰεβουσσαίου, συγγενοῦς Νέρωνος καταντήσαντος ἐν Κύπρῳ, μαθόντες οἱ Ἰουδαῖοι, λαβόντες τὸν Βαρνάβαν νυκτὸς, ἔδησαν ἐν σχοινίῳ κατὰ τοῦ τραχείλου· σύραντες ἐπὶ τὸ ἱπποδρόμιον ἀπὸ τὸν συναγωγῆς, καὶ περάσαντες ἐξω τῆς πύλης, κατέκαυσαν αὐτον πυρὶ, ὥστε καὶ τὰ ὀστὰ αὐτοῦ κονίαν γενέσθαι. Εὐθὲως δε τῇ αὐτῇ νυκτὶ, λαβόντες τὴν κονίαν αὐτοῦ, ἔβαλον ἐν σινδόνι, καὶ ἐν μολίβδῳ ὰσφαλισάμενα, ἐσκέψαντο κατὰ τοῦ πελάγους ῥίψαι αὐτόν.

[48] Εὑρὼν δὲ καιρὸν τῆς νυκτὸς ἐγὼ Ἰωάννης, καὶ μετονομασθεὶς Μάρκος, καὶ τοῦτο μετὰ Τίμωνος καὶ Ῥώδωνος βαστάσαι δυνηθεὶς, ἤλθομεν ἐν τόπῳ τινὶ, καὶ εὑρόντες σπήλαιον, κατηγάγομεν αὐτὸν ἐκεῖ, ἔνθα τὸ ἔθνος τὸ Ἱεβουσσαίων τὸ πρὶν κατώκει· ἁποκεκρυμμένον δὲ τόπον εὑρόντες ἐν αὐτῷ, ἀπεθέμεθα, ἅμἀ τοῖς μαθήμασιν οἷς παρέλαβεν παρὰ Ματθαίου. Ἦν δὲ ὥρα τετάρτη τῆς νυκτὸς, δευτέρα σαββάτῳ, μηνὶ Παϋνὶ κατ᾽ Αἰγυπτίους ἑπτακαιδεκάτη, τῆς δὲ γενεᾶς ἔτου ιβ᾽, κατὰ δὲ Ῥωμαίους μηνὶ Ἰουνίῳ ια᾽.

[49] Ὡς δὲ ἐκρύβημεν εν τόπῳ, ζήτησιν οὐκ ὀλίγην ἐποίησαν οἱ Ἰουδαῖοι καθ ἡμῶν, καὶ μόλις εὑρόντες, κατεδίωξαν ἡμᾶς ἕως τῆς κώμης Λεδρῶν· καὶ εὑρόντες κᾀκεῖ σπήλαιον ἐν τῷ ὄρει πλησίον τῆς κώμης, ἀνελθόντες κατεφύγομεν ἐν αὐτῷ, καὶ οὕτως διειλήθησαν εἰς ἡμᾶς· ἀπεκρύβημεν δὲ ἐν τῷ σπηλαίῳ ἡμέρας τρεῖς, καὶ ἀναχωρησάντων τῶν. Ἰουδαίων, ἐξελθόντες κατελείψαμεν τὸν τόπον. Προσλαβόμενοι δε Ἀρίστωνα καὶ Ῥώδονα, ἤλθομεν ἐν κώμῃ Λιμνήτι. Εὑρόντες δὲ πλοῖον Αἰγύπτιον, ἀνήλθομεν ἐν αὐτῷ, καὶ πλεύσαντες κατήχθημεν ἐν Ἀλεξανδρείᾳ· κᾀκεῖ ἔμεινα διδάσκων τοὺς προσφεύγοντας αδελφοὺς τὸν λόγον τοῦ Θεοῦ, φωτίζων αὐτοὺς, καὶ εὐαγγελιζόμενος ἅπερ ἐδιδάχθην ὑπὸ τῶν Ἀποστόλων τοῦ Χριστοῦ, τῶν καὶ βαπτισάντων με εἰς τὸ ὄνομα τοῦ Πατρὸς, καὶ οὐ Υἰοῦ, καὶ τοῦ ἁγίου Πνεύματος, τῶν καὶ μετονομασάντων με Μάρκον ἐν τῷ ὕδατι τοῦ βαπτισματος, ἐν ᾧ ελπίζω πολλοὺς προσενέγκαι εἰς τὴν δόξαν τοῦ Κυρίου, διὰ τῆς χάριτος αὐτοῦ· αὐτῷ δόξα εἰς τοὺς αἰῶνας τῶν αἰώνων. Ἀμήν.

[35] [Auctor, assumens nomen Joannis-Marci,] Quoniam post Servatoris nostri Jesu Christi, misericordis & validissimi pastoris & medici adventum, mysterium illud sanctum; omni ex parte laudandum, quodque nullis verbis explicari potest; Christianorum inquam fides, qui spem suam sancte collocarunt, & Christi signo impressi sunt; ego contemplatus sum, & vidi, & prompto animo ejusdem mysterii servitium obivi; necessario mihi faciendum existimavi ego; ut quæ mysteria vidi & audivi, eadem illa enarrarem. Ego enim Joannes, qui Barnabam & Paulum Apostolos secutus sum, quique antea Cyrilli cujusdam b Pontificis minister fueram, [ab Apostolis se baptizatum fingit.] nunc vero Spiritus sancti gratiæ particeps sum factus per Petrum Apostolum, per Barnabam & Paulum, viros Dei vocatione admodum dignos, qui & me Baptismo c tinxerunt. Postea vero quam aqua baptismi tinctus sum, per visum mihi quidam vir oblatus, alba veste indutus; Esto, inquit; bono animo, Joannes, mutato enim nomine Marcus appellaberis, tuaque gloria per orbem terrarum prædicabitur, ac tenebræ illæ quæ prius in mente tua inerant expulsæ a te sunt, tibique mens & intelligentia data est, ut Dei mysteria consequi possis.

[36] [seque divina apparitione animatum] Cum id vidissem, totus contremiscens, confugi ad pedes Barnabæ, eique nuntiavi quæ videram, & a viro illo audiveram mysteria. Paulus vero Apostolus non aderat, quo tempore hæc cum Barnaba communicavi. Tunc mihi Barnabas. Vide, inquit, ne cui visum hoc aperias: scito enim & mihi nocte hac Dominum astitisse, qui & me affatus; Esto, inquit; forti animo; quemadmodum enim mei nominis causa animam tuam exposuisti ad mortem usque, [ad euangelizandum:] & a gente tua alienari passus es; ita & martyrii cursum perfectum assequeris; verumtamen & ministrum illum, qui prope vos est, tecum assume: habet enim divina quædam mysteria sibi patefacta. Nunc igitur, fili, apud te serva quæ vidisti, & audivisti: tempus enim erit quod harum rerum declarationem postulabit.

[37] Cum igitur ita ab eo instructi fuissemus, mansimus dies multos apud Jerosolymam, [cum illis ivisse Antiochiam,] & venimus Antiochiam; unde postea in urbem Seleuciam cum venissemus, & tres dies in illa morati fuissemus, in Cyprum navigavimus. Illis autem ego minister fui, quoad totam Cyprum obambulavimus. Cum vero e Cypro insula navigassemus, appulsi sumus ad Pergen urbem Pamphiliæ ubi duos fere menses permansi…d Volebam autem ad Occidentis solis partes proficisci: sed non permisit me Spiritus sanctus. Reversus itaque Apostolos ipsos requisivi; quos cum in urbe Antiochia e esse cognovissem, illos adii, ubi Paulum Apostolum, labore atque itinere defessum, [ubi propter eum inter ipsos orto dissidio,] inveni; Barnabas vero Paulum rogabat, ut in Cyprum irent & hiemem transigerent; postea vero & Jerosolymam ad diem festum proficiscerentur. Multa itaque contentio inter illos fuit.

[38] Barnabas autem me rogabat ut illos sequerer, quippe qui ab initio illorum minister fueram, & per totam Cyprum eis servieram, quoad Pergen Pamphiliæ profecti sumus. Et ibi satis diu f moratus sum. [(nolente Paulo socium Joannem)] Paulus vero Barnabæ repugnabat, dicens? Fieri non posse, ut una cum illis ego irem. Fratres autem qui erant illic, ajebant me debere illos sequi; eo quod votum feceram, ut ad finem usque illos sequerer. Negavit hoc Paulus, ita ut Barnabæ dixerit: Si Joannem, qui & Marcus appellatur, tecum habere velis; non eamdem quam ego, sed aliam viam aggredere; non enim nobiscum veniet. Tunc Barnabas cum secum cogitasset; Qui semel, inquit, Euangelio inserviverit, & nobiscum una iter fecerit, eum Dei gratia non aversatur: quod si & tibi, Pater Paule, gratum hoc est, Barnabam mecum habens aliam viam aggrediar. Tunc Paulus: Vade, inquit, & tu Dei gratia, ut & nos Spiritu sancto adjuvante ibimus.

[39] Cum igitur flexissent genua Deum precati sunt, & Paulus ingemuit & flevit; eodem modo & Barnabas: [Barnabas Cyprum navigat cum illo] qui Paulo dixit: Decebat quidem, nos quemadmodum vitam ipsam communiter exposuimus, ita & ad finem usque perseverare apud homines ipsos; quoniam vero tibi, Paule Pater; ita visum est; ora Deum pro me, ut labor ipse perfecte expediatur, & mihi requiem afferat: scis enim, quomodo tibi, & gratiæ quæ a Deo in te collata est; inserviverim. Proficiscor enim in Cyprum, & martyrii finiendi causa illuc propero. Futuram enim scio, ut faciem tuam. Paule Pater; non amplius videam. Cumque in terram ad ejus pedes se abjecisset, valde flevit. Tum ille: Et mihi nocte hac, inquit, apparuit. Dominus & dixit: Ne detineas Barnabam quominus in Cyprum eat. Divinitus enim ipsi datum est, ut illic fidei prædicatione multos illuminet: [non amplius Paulum visurus:] Tu vero, ea gratia quæ tibi data est adjutus, Jerosolymam proficiscere, ut in sanctis illis locis Deum adores, & illic tibi ostendetur quo loco martyrium tibi collatum sit. Vicissim igitur nos salutavimus, & me Barnabas secum duxit.

[40] Cum vero descendissemus Laodiceam g, invento navigio dedimus operam, ut in Cyprum transmitteremur. Cumque ventus nobis esset h contrarius, eo quo volebamus nequaquam venire potuimus. Venimus autem Coratium, & in littore expositi, [qui adverso vënto rejectus in Pamphiltam,] in quo erat fons quidam, horæ spatio illic nos recreavimus; neque cuiquā nos ostendimus, eo quod nemo adhuc cognoverat Barnabam a Paulo separatum. Illinc venimus in Isauriæ partes, & inde in insulam quamdam Pithiusam nomine. Cumq; maris fluctuatio & tempestas orta esset, illuc appulimus, [transita Isauria,] & tres dies mansimus; nosque accepit vir quidam Euphemus nomine. Illinc prætervecti sumus Aconesias, & venimus in urbem i Anemurium nomine; in quo cum ingressi fuissemus, duos Gentiles illic invenimus: a quibus interrogati, quinam & unde essemus; Abjicite; inquit Barnabas, vestem istam quam habetis, [prædieat in Cilicia,] & induam vos veste illa quæ numquam labefactatur; sed semper splendida est. Orationem hanc illi valde admirantes, a nobis quæsierunt, quænam esset vestis, quam illis daturi essemus. Si confessi fueritis, inquit Barnabas, peccata vestra, & Domino Jesu Christo conciliemini, accipietus indumentum illud, quod perpetuo incorruptum permanet.

[41] Compuncti autem illi a sancto Spiritu, ad pedes Barnabæ se abjecerunt, & ita eum rogaverunt: [multisque baptizatis] Precamur te, Pater, ut indumentum hoc nobis largiaris. Illos autem statim in fonte dimissos, baptismo tinxit, in nomine Patris & Filii & Spiritus sancti; ac se ipsos cognoverunt sancta illa veste indutos esse. Unam autem a me accepit, & alterum induit; alterum vero sua vestivit. Iidem & pecunias suas Barnabæ obtulerunt, qui statim pauperibus illas distribuit: ex quibus & nautæ multum lucri fecerunt. Cum vero ad littus descendissemus, eos salutavimus, & de rebus divinis admonuimus, eisque bene precati sumus ac benediximus: e quibus unus Stephanus nomine, volebat nos sequi; sed Barnabas nequaquam permisit.

[42] Transmisimus autem nos, & in Cyprum navigavimus; & ingressi in eum locum qui vocatur Cromiaciates k invenimus Timonem, & Aristonem l ædis sacræ ministros, apud quos & hospitio accepti sumus. Timo aute magna febre tenebatur: cui manus imposuimus, [tandem Cyprum tenens;] & invocato nomine Jesu statim febre ipsum liberavimus. Acceperat autem Barnabas a Beato Euangelista Matthæo divinæ vocis librum & m operum scripta: eum librum omnibus ægrotantibus Barnabas imponebat, & pro gratia nobis collata statim morborum curationem afferebat. [& a Lapithis exclusus,] Cumque nos essemus ad urbem Lapitharum, & in theatro idolorum debacchationes celebrarentur, ejus urbis cives nos illuc ingredi non permiserunt, sed ad portam paulum nos recreavimus: Timo autem, cum a morbo convaluisset, nobiscum una venit.

[43] Cumque ab urbe n Lapitharum egressi fuissemus, per montes transivimus, [inventum Lampadissi Timonem] & venimus in castellum nomine Lampadistum, unde & Timo ipse erat: illic invenimus Heracleonem, & apud eum diversati sumus. Hic erat ab urbe o Tamasiorum, qui venerat ut suos viseret: quem cum Barnabas inspexisset, agnovit eum esse cui aliquando in urbe p Cithiensium occurrit una cum Paulo, cui & Spiritum sanctum dederunt, [ordinat Episcopum:] & mutato nomine Heraclidem appellarunt; eumque in insula Cypro Episcopum ordinavimus, & ecclesiam in spelunca apud Tamatum, & fratres qui erant illic, una cum ipso instructos confirmavimus, & Dei sermonem illi commendavimus. Cum vero montem transivissemus, q Chionodemq; hoc est nivalem appellatum, venimus in urbem veterem r Paphum; & illic invenimus Rhodonem quemdam, templi ministrum, qui & ipse cum ad Christi fidem conversus credidisset, nos secutus est. Occurrimus autem cuidam Judæo, cui nomen erat s Bar-jesu, & hic ab urbe Papho veniebat; qui & Barnabam nuper cum Saulo viderat, [Papho exclusus a Bar-jesu,] & eum agnovit. Hic non permisit nos Paphum introire; Itaque reversi venimus in locum, Curium t nomine.

[44] Ibi execrabilem quemdam cursum in monte illo prope urbem celebrari vidimus, ubi mulierum & virorum multitudo nudis corporibus cursum exercebat. Id cum vidisset Barnabas, conversus est, & factum increpavit: statimque montis pars ad Occidentem vergens decidit, [Curioque prohibitus,] & multos vulneravit: multi ex ipsis etiam mortui sunt; reliqui ad Apollinis templum, quod prope erat confugerunt. Cum vero nos venissemus prope locum nomine Curium, Judæorum multitudo magna, a Bar-jesu illo concitata, extra urbem stetit, & nos illuc ingredi non permisit; sed sub querceto, quod in monte illo est prope urbem, noctem illam transegimus, & recreati sumus.

[45] [divertit ad Aristoclianum Episc.] Postero autem die venimus in castellum quoddam, ubi erat Aristoclianus: hic, cum leprosus fuisset, in urbe Antiochia purgatus est, & a Paulo & Barnaba Episcopus ordinatus; & ad castellum suum, in Cypri regione constitutum, missus est; eo quod Gentiles multi illic erant. Apud illum diversati, ad speluncam in monte sitam diem unum mansimus. Illinc venimus Amathuntem u, & multitudinem magnam Gentilium, inhonestarum mulierum ac virorum, Diis suis libantium, in templo apud montem invenimus. [Amathunte exceptus] Illuc etiam Bar-jesus ille accessit, & Judæorum gentem contra nos concitavit; itaque in eam urbem nos ingredi non permiserunt, nisi vidua quædam pauper, nata annos octuaginta; quæ cum neque ipsa idolorum superstitionem sequeretur, nos attendens in domum suam, per horam unam accepit. Nobis igitur illinc egredientibus, Barnabas ipse pulverem e pedibus suis excussit e regione templi illius, in quo execrabile illud libamen celebrabatur.

[46] Illinc egressi venimus per deserta quædam loca in urbem Citiensium (nobiscum autem erat & Timon, [Citio declinato,] quem supra diximus) cum ingens tumultus & illic in ipsorum campo, ubi cursus exercebatur, concitatus esset. Cum id audivissemus, urbem prætergressi sumus, & pulverem e pedibus nostris omnes excussimus, nemo enim nos accepit: itaque horam dumtaxat unam ad urbis portam, prope aquæ ductum, nos recreavimus. Cum vero ab urbe Cithiensium navigassemus, in x Salaminem venimus, & appulsi sumus ad loca illa quæ y Insulæ vocantur: ejus autem regionis homines idolis addicti erant, [appellit Salaminem:] & illic panigyris & libamina celebrabantur. Ibi rursus Heraclidem invenimus, quem studiose Christi Euangelium prædicare docuimus, Ecclesias constituentes, & rei divinæ ministros in Ecclesiis collocantes. Cum vero in urbem Salaminem ingressi fuissemus, occurrimus Synagogæ quæ prope locum illum erat, cui nomen est Bibliæ. Cum illuc introivissemus, Barnabas ipse Euangelium, quod acceperat a B. Mattheo, explicavit, & Judeos ipsos docere cœpit.

[47] Venit autem Bar-jesus duos dies, postquam Judæi non pauci a Barnaba ipso instructi fuerant. Itaque fuore accensus, [ubi a Judæis delatus Præsidi,] totam Judæorum multitudinem congregavit, & Barnabam quæsivit, ut detentum Hypatio Salaminis Præsidi traderet. Quem cum vinculis astrictum ad Præsidem ducturi essent, & prius quidam vir Jebussæus z nomine, Neronis Imperatoris consanguineus, in Cyprum venisset, & hoc Judæi audivissent; de nocte Barnabam comprehenderunt; & fune ad ipsius collum appenso, [deinde per seditionem raptatus ustulatur:] ex Synagoga in campum pertraxerunt, & extra portam ductum igne combusserunt, ita ut ejus etiam ossa in cinerem redacta sint: statim vero illa ipsa nocte cinerem acceperunt, & sindone involutum, & plumbo communitum, in mare projiciendum esse decreverunt.

[48] Cum vero ego Joannes, qui & Marcus nominatus sum, noctis tempus idoneum nactus essem, & cum Timone atque Rhodone cinerem illum, [sepelitur a discipulis,] sindone involutam & plumbo communitum, bajulare possem; venimus in locum quemdam: ubi cum speluncam invenissemus, illuc ea detulimus, ubi Jebuseorum gens prius habitabat. Cumque occultum quemdam locum in ea spelunca invenissemus, Reliquias illas, una cum commentariis quæ ab Apostolo Matthæo acceperat, illic reposuimus. Erat autem quarta noctis hora, secunda die sabbati, mense Payni secundum Ægyptios die decimo septimo, anno autem centesimo secundo α, ut autem Romani menses numerant, undecimo die Junii.

[49] Postea vero quam in eo loco delituimus, nobis inquirendis non parum studii adhibuerunt Judæi, ægreque inventos usque ad β castellum Ledrorum nos persecuti sunt: ubi cum speluncam in monte prope castellum invenissemus, in eam confugimus, itaque a nobis discesserunt. Latuimus autem in spelunca illa dies tres. Cumque Judæi discessissent exivimus nos, & locum illum reliquimus. Cum vero Aristonem & Rhodonem nobiscum haberemus, [Marcus in Ægyptum navigat.] venimus in castellum Limnetem. Cumque navem Ægyptiam invenissemus, illam conscendimus, & in urbem Alexandriam navigavimus, atque appulsi sumus: ibique mansi, Fratres qui eo confugerant Dei verbum docens, illos γ, illuminans, & euangelizans quæ ab Apostolis Christi edoctus fueram: qui & me ipsum baptismo tinxerant, in nomine Patris, & Filii, & Spiritus sancti; quique mutato priore nomine Marcum me nominarunt in aqua baptismatis, ad quod spero multos perductum iri, in gloriam Domini, per gratiam ipsius; cui gloria in secula seculorum. Amen.

ANNOTATA D. P.

a Titulus in Cod. Vatic. 1667, hic erat. Περίοδοι καὶ μαρτύριον τοῦ ἁγίου Ἀποστόλου Βαρνάβα, Itinerarium & Martyrium S. Apostoli Barnabæ.

b Sirletus, cujus versionem nobis obtulit Vaticanæ Codex 6187, addidit Idolorum; Mombritiana Legenda, [Summi Sacerdotes & Principes sacerdotum simul plures] nefandissimi templi Jovis. Baronio id videtur incredibile. Sed numquid magis mirum fuit, Barnabæ consobrinum matre gentili gigni, aut etiam ipsummet Barnabam nasci in Insula Cypro, ubi Gentilibus longe pluribus permixti vivebant Iudæi; quam Timotheum, Pauli discipulum, matre Iudæa, patre Gentili in Lycaonia? Si tamen vera est traditio, qua creditur Christus in ipsa domo, in qua parentes Marci habitabant, Pascha celebrasse; incredibile, mihi quoque erit, alterutrum eorum fuisse gentilem, aut etiam proselytum tantum, & non pure Iudæum. Melius igitur hoc abest a Græco, & Iudæorum Pontifici alicui nomine Cyrillo ministraverit Ioannes. Id autem falsi non posset ex eo argui, quod in Catalogo summorum Pontificum nullus inveniatur Cyrillus. Ἀρχιερεῖς, id est, [unus summus Pontifex dicebatur.] Summi Sacerdotes, seu Principes Sacerdotum ætate Christi plures simul erant; quorum tamen unus solus dicebatur Pontifex summus. Sic enim nato Christo, Matthæi 2 Herodes convocavit τούς Ἀρχιερεῖς, quando tamen unus solus Simon Boëthi filius, socer Herodis Pontificatum geßit per annos XXV; post quem singulis fere annis Pontifices mutati sunt, quorum nomina vix pro tertia parte potuerunt ex Iosepho colligi, in quibus hactenus anonymisquidni fuerit Cyrillus aliquis?

c Alibi quam in Mombritio legit Baronius, & nos quoque in Ms. Ultrajectino invenimus, baptizatum Marcum dici in loco, qui dicitur Iconium: quod merito reprobatur, si intelligatur de ejus nominis civitate in Lycaonia: nec enim verosimile est, tamdiu dilatum ejus baptismum, qui ex Palæstina secutus erat, imo qui Petro quoque suam instructionem tribuit, utique Ierosolymis acceptam. Quid quod prius a Paulo & Barnaba discesserit Ioannes-Marcus Act. XIII, 13 quam illi Iconium venirent ℣. 51 Ibid. Glossema igitur illud est, alienum a genuino textu, vel intelligitur locus aliquis prope Ierusalem.

d Hic omnino videtur excidisse, & discedens ab eis reversus sum Hierosolymam, καὶ ἀποχωρήσας ἀπ᾽ αὐτῶν, ὑπέστρεψα ἐν Ἱεροσόλυμα, ut est Act. XIII, 13.

e Vide Actorum cap. XV, 35, cui loco nihil hic contrarium dicitur, etsi aliter res narretur. Nescio igitur quænam & ubi invenienda sint, Baronio contempta quædam Barnabæ Acta, quæ nomine Joannis ab aliquo nebulone scripta circumferuntur, & ab imperitis magno applausu excipiuntur, [Barnabæ Acta, Baronio contempta nos latent.] multis & apertissimis coagmentata mendaciis, ut sunt ea potissimum quæ Actorum Apostolorum historiæ a Luca conscriptæ, repugnant… Sed in his non immoramur, inquit: rejectum enim prorsus esse librum illum, Abdiæ nomine prænotatum, in quo hæc Joannis-Marci nomine de rebus gestis Barnabæ scriptis mandata sunt, dictum est. Ita ille ad an. 31 num. 51. Habeo Historiam Apostolicam, sub nomine Abdiæ Babylonii ex interpretatione Iulii Africani, editam Parisiis anno 157, & a Rosweido nostro cum Mss. Gladbacensibus diligentißime collatam; habeo eamdem cum præfatione Melitonis Episcopi, manu Reinoldi Dehnii nostri transscriptam, ex plus quam sexcentorum annorum Codice Henrici Iulii Baronis de Blum, S. C. M. in Apellationum Tribunali Consiliarii Pragæ: sed nulla ibi Acta S. Barnabæ: ut alia esse oporteat, quæ dictæ Historiæ subjuncta vidit Baronius.

f Sirletus, hæc cum priori sensu connectens, verterat; quo loco, scilicet Pergæ, per aliquot dies moratus sum: sed χρόνοι ἱκανοὶ longius tempus significant, quo scilicet Antiochiæ moratus sit Marcus, dißidentibus ejus causa Apostolis.

g Distat Antiochia Laodicæa Syriæ, amplo gaudens portu, paucis leucis versus meridiem; unde 30 circiter leucarum est navigatio in Cyprum.

h Puta Septemtrionalis, quo repellente prætervecti Cyprum, eoque tandem in meridionalem converso, aps pulerint in consiniis Pamphiliæ, ubi Coracesium, hic dictum Corasium.

i Anemurium, oppidum & promontorium Ciliciæ, unde proximus in Cyprum trajectus, Coracesio circiter 20 leucis in ortum distans; ut littore interposito objectas oporteat consipere hic nominatas insulas, Pitiusam & A conesias; quarum alibi nulla mentio, nec locus in tabulis, circaistas partes valde imperfectis; neque enim huc faciunt, Pitiusæ Balearibus proximæ, & toto Mediterraneo remotæ a Cilicia.

k Citeroni lib. J 2 Epist. Cromnyon, alias Ceparum, Promontorium Cypri, ex adverso Anemurii.

l Ita malim reddere Gracum ἱεροδούλους, quam cum Mombritiana Legenda & Sirleto sacros Dei ministros. Est enim ἱερὸν templum, fanum, Titulus iste infra datur Rhodoni adhuc Gentili, ut appareat hic promiscue vocem asur pari: fortaßis autem sic illi hic dicuntur, ab eo quod ante conversionem gesserant munere.

m Sic quoque maio reddere, quam Poëmatum.

n flapithus, aliis etiam Lapathus, & Lapethus Λάπηθος urbs, ad Sinum eumdem ad quem & Soli, æque ac hi regionis sibi adjectæ caput, Lapathia inde dictæ.

o Tamassus, urbs olim mediterranea Cypri, nunc vicus exiguus prope Nicosiam, inquit Boudran in Lexico Geogr. Tamesia Polybio.

p Cithium, urbs & promontorium in meridionali latere insulæ: ubi etiam hodie vitus, dictus Chiti, & Capo-chiti.

q Olympum veteres appellabant, montem insulæ medium.

r Hodie Baffo, caput partis Occidentalioris.

s De hoc vide Act. 13; & quomodo eum Paulus, sibi Paphi obsistentem, coram Proconsule Paulo excæcarit ad tempus.

t Curium, unde Curetes, Poëtis noti; Plinio Curias, cum cognomine sibi promontorio, in modum peninsulæ procurrente, hodie Capo de le Gate.

u Amathus, trans promontorium jam dictum, hodie Limisso; Papho & Cithio pari fere intervallo distans: Amathunte autem Cithium progressus est Apostolus.

x Salamis, postea Famagusta dicta, urbs hodieque regri, in ora insulæ Orientali: quam qui Tamassum veterem credunt, omnino falluntur.

y Insulas plures ante Famagustam notans tabulæ, quæ portum ei formant, ad eum fere modum, quo Venetrarumcivitas insulis variis præcingitur velut zona.

z Græcum Εὐσεβὴς Pius, in Eusebii nomen convertit Mombritiana & Ultrajectina Legenda, quibus consonat Petrus de Natalibus, addant autem quod Barnabæ necem præcipitaverint Iudæi, verentes ne hunc ille eriperet de manibus eorum. Suspicor revera genuinam esse horum lectionem, scriptumque fuisse, Εὐσεβίου δέ τινὸς Ἰεβουσσαίου; Eusebio autem quodam Jebussæo, eo quod infra dicatur ibi olim habitasse gens Iebusæorum; expulsa scilicet ex Palæstina a Davide.

α Anno scilicet 102 Iuliano, qui nostro 53 respondet. Quomodo erraverit Sirletus addens, post natalem Domini, supra diximus, & quis videatur dici annus ιβ᾽ τῆς γενεᾶς.

β Sirletus pro ἕως, usque, videtur legisse ἔξω, extra Λεδρῶν autem, seu potius Λεδριῶν Ledrensium Episcopatus, adscribitur S. Triphyllio, crediturque postea Nicosiæ nomen adeptus: quæ est urbs olim etiam regia & mediterranea, distans Salamine p.m. 30 circiter.

γ Illuminare, est baptizare, usitata Græcis phrasi.

Hactenus Itinerarium istud, in quo nihil mendaciter dictum invenias, solumque errasse arguitur auctor, ante corporis inventionem ex vulgi opinione, scribens illud in cineres redactum fuisse; eoque demonstrans, se non esse quem præsefert Joannem-Marcum. Sicut autem accur ate prosequitur præcipua nomina civitatum Cypri, sic non dubitem, quin Timon, Ariston, Heraclites, Rhodon, Aristoclianus, vera sint nomina Sanctorum, a Barnaba ibidem or dinatorum, quibus suus olim cultus fuerit, fortaßis & nunc sit. Verosimile est etiam media & ultima Apostoli acta in Cypro, fuisse conjuncta, ab auctore, ignorante quid interim ille in Italia egerit, quoniam ejus rei nulla vigebat apud Cyprios memoria, cum istæc scriberentur; necdum etiam natus erat supposititius Dorotheus, unde de adscripto illi Mediolanensium Episcopatu aliquid discerent Cyprii.

LAUDATIO S. BARNABÆ APOST.
Auctore Alexandro Monacho Cyprio.
Ex Ms. Vaticanæ Bibliothecæ, & interpretatione Francisci Zeni.

Barnabas, Apostolus, Salamine in Cypro (S.)
a

INTERP. FR. ZENO.

EX MS. VATIC.

PROLOGUS.

[1] Μεγίστην λόγων ὑπόθεσιν προέθετο τοῖς πτωχοτάτοις ἡμῖν πατρικὴ ὑμῶν φιλομαθία, Πατέρων ἄριστε καὶ ἀσκητῶν δοκιμώτατε Πάτερ· προεβάλετο γὰρ ἡμῖν εἰς εὐφημίαν τὸν θεσπέσιον, καὶ ὡς ἀληθῶς τρισμακάριον, καὶ [ἐν] Ἀποστόλοις έπισημώτατον υἱον τῆς παρακλήσεως, καὶ φωστῆρα τῆς οἰκουμένης Βαρνάβαν τὸν πανύμνητον. Ἀλλ᾽ ἐγὼ προστάτην τὴν ὑπὲρ λίαν ὑπόθεσιν, τὴν ἐμαυτοῦ ἀπαιδευσίαν ἀντεξάγων, τὴν ὑπακοὴν ἐπὶ πλεῖστον χρόνον παρῃτησάμην, τὴν ἐγχείρησιν ὀῤῥωδῶν. Ποῖος γὰρ καὶ λόγος ἐφίκεσθαι δύναται τῆς ἀποστολικῆς τελειότητος; Οὐ μόνον γὰρ ἐμοὶ ἀδύνατον τὸ τοιοῦτον καθέστηκεν ἐγχείρημα, ἀλλὰ καὶ πᾶσι δυσχερές. Οἶμαι γὰρ πᾶσαν ἀνθρώπων φύσιν λείπεσθαι πρὸς διήγησιν τῶν τοῦ μεγίστου Ἀποστόλου Βαρνάβα ἀγαθῶν πράξεων· εἰ δὲ καὶ ἐπιχειρήσειέν τις περὶ αὐτοῦ λέγειν τι, παρὰ πολὺ μετὰ μὲν τοῦ μέτρου τῆς ἀξίας τῶν πραγμάτων ἀπολειφθήσεται, κᾂν λίαν σοφὸς καὶ ἐπιστήμων τυγχάνει, καὶ περὶ λόγους δυνατώτατος, εὑρεθήσεται δὲ βυθῷ θαυμάτων ἐγκυβιστῶν.

[2] Ἄλλος μὲν οὖν ἄλλο τι τῶν δικαίων ἕκαστος παρὰ τοῦ Πνευματος ἁγίου εἴληφε χάρισμα· οἱ δὲ Ἀπόστολοι πάντων ὁμοῦ τῶν χαρισμάτων ὑπεδόξαντο τὸν θησαυρὸν, καὶ πᾶσαν ἀρετὴν ἐπεδείξαντο. Πῶς οὖν τάλας ἐγὼ ὑπὸ μυρίων παθῶν κατεποντισμένος, δυνήσομαι τὴν ἀποστολικὴν θάλασσαν διανήξασθαι, Ἰσχνόφωνος γὰρ, γραφικῶς εἰπεῖν καὶ βραδύγλωσσος, καὶ ουκ εὔλαλός εἰμι ἐγὼ, ἵνα τὰς ὑπὲρ ἄνθρωπον ἀρετὰς τοῦ θεσπεσίου Ἀποστόλου Βαρνάβα διηγήσομαι· πάσας γὰρ ὁμοῦ οὗτος τὰς ἀρετὰς κατώρθωσεν ἀκριβῶς, ὡς οὐδεμίαν τῶν ἄλλων οὐδείς. Διὰ τοῦτο άνεβαλόμην ἐπιπολὺ τὴν ὑπακοὴν, εἰδὼς τὴν ἐμαυτοῦ ἀναξιότητα μὴ ἐπαρκοῦσαν πρὸς διήγησιν τῶν τοῦ ἀνδρὸς εὐκλεεστάτων κατορθωμάτων.

[3] Μνησθεὶς δὲ ἀνάγχως τῆς θεοπνεύστου γραφῆς λεγούσης, ὅτι δὴ πᾶς ἀνήκοος ἐν ἀπωλείᾳ ἐστὶν, δὲ ὑπήκοος. ἔσται ταύτης ἐκτός· μόγις μετὰ πολλοῦ τοῦ δέους διανέστησα ἐμαυτὸν, εἰς τὴν τοῦ ὑμετέρου ἐπιτάγματος ἐκπλήρωσιν· κρεῖττον ἡγησάμενος περὶ ἐλλείψεως ἐγκληθῆναι μαλλὸν, ἢν περὶ τελείας ἀγνωμοσύνης κατακριθῆναι· μόνον συναγωνίσασθέ μοι ἐν ταῖς προσευχαῖς, ἀρωγὸν τοῦ λόγου γενέσθαι μοι τὸ πανάγιον Πνεῦμα· ἀρέσει γὰρ ὡς οἶμαι καὶ τῷ εὐφημουμένῳ τὸ λεγόμενον παρ᾽ ἡμῶν τῶν μηδαμινῶν, ὥς ποτε ἤρεσε τῷ αὐτοῦ δεσπότῃ τῶν δύο λεπτῷν τῆς πενιχρᾶς χήρας προσκομιδή. Οὑ γὰρ ποσότης τῶν δεδομένων τῷ Θεῷ εὐπρόσδεκτος· ἀλλὰ τὸ μετὰ γνώμης ἀγαθῆς προσφερόμενον, εἴ τε μικρὸν εἴ τε πολὺ εὐαγές.

[4] Βαρνάβαν δὲ ἐπαινῶν, πάντων ὁμοῦ τῶν Ἀποστόλων τὸ ἱερὸν ἱεράτευμα ἐπαινέσομεν· ὧν γὰρ κλῆσις μἱα, καὶ δύξα αὐτή· καὶ ὧν τάξις μία, καὶ τὸ ἀξίωμα τὸ αὐτό· καὶ ὧν οἱ ἀγῶνες ἵσοι, καὶ οἱ στέφανοι οὐ διαλλάττουσι· καὶ ὧν πολιτεία κοινὴ, τούτων ἰσότιμα τὰ βραβαῖα. Δεῦτε τοίνυν, εἰ δοκαῖ, ἑλκύσαντες εἰς μέσον διὰ τοῦ λόγου τὸν θεσπέσιον Βαρνάβαν· καθὼς οἷόν τέ ἐστιν, ὑφάνωμεν αὐτᾧ τὰ ἐγκώμια. Καὶ γάρ εἰμι τοῦ ἀνδρὸς θερμότατος ἐραστὴς, οἶδα δὲ καὶ πέπεισμαι ὅτι καὶ ὑμῖν γλυκύτατος καὶ ἁπλῶς ὀνομαζόμενος Ἀπόστολος. Τιμήσωμεν οὖν αὐτὸν, τὸ κατὰ δύναμιν εἰπαῖν, εἰς εὐγνωμοσύνης ἀπόδειξιν· τὸ δὲ κατ᾽ ἀξίαν λέγειν, συγχωρήσομεν ἔχειν κατὰ παντὸς λόγου τὰ νικητήρια.

[5] Ὑμνείσθω τοίνυν πρὸς ἡμῶν τῶν ἐλαχίστων μέγας ἐν Ἀποστόλοις Βαρνάβας· εὐφημείσθω υἱὸς τῆς παρακλήσεως, παρὰ πάντων τῶν εἰς Χριστὸν πιστευσάντων· δοξαζέσθω ὑπὸ πάσης κτίσεως τιμηθεὶς ὑπὸ τοῦ Πατρὸς, καὶ κληθεὶς ὑπὸ τοῦ Υἱοῦ, καὶ τελειωθεὶς ὑπὸ τοῦ ἁγίου Πνεύματος, Βαρνάβας μέγας τῶν Ἐκκλησέας ῥήτωρ, τοῦ εὐαγγελικοῦ κηρυγματος σάλπιγξ, τοῦ Μονογενοῦς φωνὴ, κιθάρα τοῦ Πνεύματος, τὸ τῆς χάριτος τὸ πλῆκτρον. Βαρνάβας, ἰσχυρὸς τῶν ὑπὲρ Χριστοῦ πολέμων στρατιώτης, ἐν τᾧ σώματι τὸν ἀσώματον ἐχθρὸν προπαισάμενος, μετὰ παντὸς τοῦ συναποστόλων αὐτοῦ στρατεύματος· τῶν ἀγαθῶν μαθημάτων εὐσεβὴς παιδοτρίβης· ἀπλανὴς ὁδηγὸς. τῆς τοῦ Χριστοῦ ποίμνης· λογικὸς παράδεισος τοῦ Θεοῦ· πάσης ἀρητῆς τὰ φυτὰ τεθηλότα ἐν ἑαυτῷ κεκτημένος· τὸ πολυανθὲς τῆς πίστεως βλάστημα· τὸ τῆς ἀγάπης εὐωδέστατον ῥόδον· τὸ τῆς ἐλπίδος ἀμάραντον ἄνθος· τῆς χάριτος εὐωδέστατος στάχυς· τῆς ζωοποιοῦ ἀμπέλου τὸ πολύφορον κλῆμα, τῆς ἀθανασίας μελίστακτος βότρυς· τῆς ὑπομονῆς ἀσάλευτος πρόβολος· τῆς ἐγκρατείας σταυροφόρος ὁπλίτης· κατὰ τῶν χριστοκτόνων ἄφοβος στρατηλάτης, σταυρωθόντος Χριστοῦ οὐρανομήκης παραφυάς.

[6] Βαρνάβας, υἱὸς τῆς παρακλήσεως, τῆς εὐσεβείας διδάσκαλος, στύλος καὶ ὄροφος τῆς πίστεως, πύργος ἄσειστος, θεμέλιος ἀῤῥαγὴς, κρηπὶς ἀδιάλυτος, πέτρα ἀμετακίνητος, λιμὴν γαληνοφόρος τῶν χειμαζομένων, πιστὸς οἰκονόμος καὶ φρόνιμος, ἀρχιτέκτων τὸν αἰθέριον πλοῦν καὶ ἰσάγγελον βίον ἐπὶ γῆς κατορθώσας, τῶν ἐκκλησιῶν προστάτης, τῶν πτωχῶν ἀντιλήπτωρ, καὶ τῶν πενήτων χορηγὸς καὶ τροφεύς· τῶν χηρῶν παρηγορία, τῶν ὀρφανῶν κηδεμονέστατος πατὴρ Βαρνάβας, θησαυρὸς τῶν τοῦ Χριστοῦ μυστηρίων, ταμίας τῶν ὀρθοδόξων τῆς ἁγίας τοῦ Θεοῦ ἐκκλησίας δογμάτων, τῶν νοσούντων ἰατρὸς ἀκαπήλευτος, τῶν ὑγιαινόντων ἀδιάπτωτος εὐφροσύνη, τῆς τοῦ Χριστοῦ ἀγέλης φυλάγρυπνος φύλαξ, μένων ἐπὶ γῆς καὶ ἐν οὐρανοῖς τὸ πολίτευμα ἔχων· βοήσας ἐν κόσμῳ δόγματα εὐσεβείας, καὶ λαβὼν ἐν οὐρανοἳς αἰώνια στέμματα· τῶν ἐθνῶν θεοφόρος ὁδηγὸς, καὶ τῶν ἐκκλησιῶν θεομακάριστος κῆρυξ· λειμὼν τῆς ῥοδίας Χριροῦ, ῥοδωνιὰ τῶν οὐρανοπνόων ἀρετῶν· τὸ πολύφορον γεώργιον τῶν τοῦ Χριστοῦ χρισμάτων. ἐπὶ γῆς μετελθὼν τὴν ἄχραντον πολιτείαν κρείττονα Βιώσας ἐπὶ γῆς, ὡς ἐν οὐρανοῖς οἱ ἀσώματοι ἄγγελοι.

[7] ἐν ἀσκήσει διατρέψας, καὶ ἐν θεωρίαις προκόψας, καὶ ἐν θαύμασι μεγαλυνθείς· τῆς παρθενίας πολύτιμος μαργαρίτης, τῆς ἀγνείας τὸ ἐκλεκτὸν βηρύλλιον, τῆς σωφροσύνης τὸ καθαρὸν τοπάζιον· τὸν Χριστὸν ἔχων ἐν ἑαυτῷ λαλοῦντα, τὸ σκεῦος τῆς ἐκλογῆς τοῦ Θεοῦ· τὸν κόσμον καταλείψας, καὶ τὰ ἐν αὐτῷ πάντα σκύβαλα ὑγησάμενος, ἵνα Χριστὸν κερδήσῃ, μόνον τὸν βασιλέα τῶν αἰώνων· τὸν ἑαυτοῦ σταυρὸν ἀδιστάκτως ἀράμενος, καὶ τῷ Χριστῷ προθύμως ἀκολουθήσας ὡς ἀληθινὸς μαθητής· τῶν δαιμόνων φυγαδευτὴς, καὶ τοῦ διαβόλου τραυματιστής· τὴν τετραπέρατον οἰκουμένην τῇ ἀκαμάτῳ πορείᾳ βαδίσας, ὡς λειτουργὸς ἀγαθὸς καὶ φιλοδέσποτος, καὶ πάντα τὰ ἔθνη διὰ τοῦ εὐαγγέλίου προσαγαγὼν τῇ πίστει τοῦ Χριστοῦ· ἑαυτὸν ἑτοιμάσας εἰς κατοικητήριον τῆς ὁμοουσίου Τριάδος, και ναὸς γενόμενος τοῦ ἐπὶ πάντων Θεοῦ· Βαρνάβας, τὸ τῶν Κυπρίων σεμνὸν ἐγκαλλώπισμα, καὶ τῆς οἰκουμένης ἀκαταγώνιστος πρόμαχος· ὑπὲρ ἐκ περισσοῦ ἀγαπήσας τὸν Χριστὸν, καὶ ὐπὲρ αὐτοῦ τὴν ψυχὴν καθ᾽ ἑκάστην ἡμέραν προιέμενος, καὶ σὺν αὐτῷ βασιλεύσας εἰς αἰῶνας αἰώνων.

[8] Ἔκαμεν λόγος, τοῦτον τὸν θεσπέσιον καὶ τρισπόθητον Βαρνάβαν τὸν Ἀπόστολον ἐπᾶραι τοῖς ἐγκωμίοις ποθῶν, καὶ οὔπω ἥψατο τοῦ προοιμίου· τοῖς γὰρ ἐπαίνοις ἀπρόσιτος τυγχάνει θαυμάσιος. Διὸ ἀφέντες ὡς ἀνέφικτον τὸν περὶ τῶν ἐγκωμίων λόγον, ὀλίγα τῶν εἰς ἡμᾶς ἰόντων περὶ τῆς τούτου βιώσεως καὶ τελειώσεως, ἔκ τε τοῦ Στρωματέως, καὶ ἑτέρων ἀρχαίων συγγραμμάτων παραθήσομαι τῇ ὑμετέρᾳ ὁσιότητι. Καὶ οὕτω τὸ πέρας ἐπιθήσομεν τῷ διηγήματι, παραχωρήσαντες τῇ θεοπνεύστῳ γραφῇ, τοῦ ἀοιδίμου τὴν κεφαλὴν μεγαλοπρεπῶς στεφανῶσαι. Φησὶ γὰρ, Ἦν δὲ Βαρνάβας ἀνὴρ ἀγαθὸς καὶ πλήρης Πνεύματος ἁγίου καὶ πίστεως· οὗ τί ἂν γένοιτο ἴσον παραπλήσιον ποτέ;

I

[1] Maximum orationis argumentum nobis, magna sermonis paupertate laborantibus, [Jussus auctor] patrio certe studio & affectu commotus, proposuisti, Pater optime, & eorum qui virtutis exercitatione præstantes sunt, probatissime. Nobis enim laudandum proposuisti divinum & beatissimum virum, insignem Apostolum, Consolationis filium, orbis terrarum facem; Barnabam, inquam, multarum laudum præconiis celebratum. Ego vero, inscitiam meam cum argumenti magnitudine conferens, tractationem hanc exhorrescens, jussis tuis parere diutius recusavi. Quæ enim oratio tam perfecti Apostoli rebus narrandis par esse poterit, cum hujusmodi negotium tale sit, ut non solum meas vires omnino superet, sed omnibus etiam aliis difficultatem afferre possit? Omnes igitur inferiores esse arbitror, quam ut Barnabæ res gestas narrare valeant.[Apostoli encomium scribere,] Quod si quis de illo aliquid dicere aggressus fuerit, sit quamvis sapiens, peritus, & orationis facultate præstantissimus; longo tamen intervallo a tergo relinquetur, longe interior existens, quam Apostoli dignitas postulat, & in ejus laudum pelago omnino demergetur.

[2] [ob virtutū ejus præstantiam] Alius quidem ex justorum hominum numero aliud quoddam a Spiritu sancto donum assecutus est: Apostoli autem ipsi omnes divinarum gratiarum thesauros acceperunt, & virtutes omnes se habere ostenderunt. Qui potero igitur, miser ego, infinitis perturbationibus oppressus, Apostolicæ virtutis pontum tranate? Namque tenui & tatda sum lingua, (ut, quod est in Litteris divinis scriptum, [cunctarum se fatetur;] de me dicam) neque ita eloquens, ut divinas admirabilis Apostoli Barnabæ virtutes commode narrare possim. Ita enim perfecte virtutem omnem vir hic exercuit, ut nemo alius in una aliqua virtute sic profecerit. Quamobrem provinciam hanc mihi injunctam suscipere hactenus recusavi, cum meam imbecillitatem tanti viri gloriosis factis enarrandis imparem esse cognoverim.

II

[3] At cum memoria repeterem, quod in Litteris divinis scriptum legi, hominem, [soloque obedientiæ intuitu] qui obedientiam non servat, interitum subire; qui vero est obediens, eum ab interitu liberum esse; vix id quod præcepisti, multum certe metuens, aggressus sum; satius esse ducens in eo ipso accusari, quod oratio mea manca sit, quam in contumaciæ crimen incurrere. Illud igitur unum a vobis peto, ut mecum una sanctissimum Barnabam, orationis adjutorem mihi esse precemini: ipsi autem viro, quem laudabimus, non dubito id gratum fore, quod a nobis, qui nihili sumus, dicetur: nam & ejus Domino aliquando placuisse legimus duo illa minuta, olim a vidua & paupere muliercula oblata. [Luc. 21] Non enim Deo ipsi tam grata & accepta est earum rerum, quæ offeruntur, magnitudo; quam mens ipsa & æquus animus, quem is ostendit, a quo aliquid offertur, sive parvum, sive magnum illud sit.

[4] [ipsum & simul Apostolos omnes laudare aggreditur:] Cum vero Barnabam laudamus, tunc & omnium Apostolorum sacrum collegium collaudamus: quorum enim vocatio una fuit, eorum eadem est & gloria: & quorum or do unus, eorum eadem est & dignitas: quorum paria certamina, eorumdem coronæ diversæ non sunt: quorum denique institutionis ratio communis, eorum præmia æque honorata sunt. Jam vero Barnabam ipsum oratione nostra in medium producamus, & quam maxime possumus, laudum præconia illi concinnemus: sum enim ejus viri amator ardentissimus. Scio autem, & mihi persuadeo, hujus Apostoli vel nomen ipsum auribus vestris incundissimum accidere. Itaque illum honoremus, quatenus pro viribus de illo dicentes, æqui animi significationem demus: quod enim ejus viri dignitas postulat, id tale est, ut omnem orationem ab eo superari fateamur.

III

[5] Laudetur igitur a nobis infimis magnus ille Apostolus Barnabas. Celebretur consolationis filius ab hominibus, qui Christo crediderunt. [multis titulis laudabilissimum,] Extollatur a quovis homine ille, qui a Patre ipso honoratus, a Filio vocatus, & a Spiritu sancto perfectus est. Barnabas, inquam, magnus Ecclesiæ orator, illa Euangelicæ prædicationis tuba, magna Christi vox, Spiritus sancti cithara, divinæ gratiæ plectrum. Barnabas, in expediendis pro Christo bellis miles robustissimus; qui corpore incorporeum hostem, simul versans cum Apostolorum exercitu, validissime profligavit; qui bonarum disciplinarum religiosus præceptor extitit, & Christiani ovilis dux certus, & rationalis quidam summi Dei paradisus, omnium virtutum germina florentia in se continens; qui egregium quoddam fidei germen fuit, caritatis rosa suavissimum odorem emittens, spei flos incorruptus, divinæ gratiæ fructus jucundissimus; illius vitis, quæ vitam omnibus præbet, palmes feraeissimus; immortalitatis racemus, mel distillans; patientiæ propugnaculum, firmum atque immobile; continentiæ sectator itaval dus, ut crucem gestaverit, & adversus Christi interfectores intrepidus militiæ dux fuerit, Christi Crucifixi germen ad cælum usque protensum.

[6] Barnabas consolationis filius, pietatis magister, fidei columna ac fastigium, turris firma & immobilis, fundamentum stabile, & crepido indissolubilis; saxum immotum, fluctuantium portus valde tranquillus, fidelis & prudens dispensator, architectus nobilissimus: qui cælestem in terris semitam tenuit, & parem Angelis vitam duxit: qui fuit Ecclesiarum patronus, [& omni virtute ornatissimū,] adjutor pauperum, inopes abunde nutriens, viduarum consolatio, & orphanorum diligentissimus procurator ac pater. Barnabas Christi mysteriorum thesaurus, orthodoxorum sanctæ Dei Ecclesiæ dogmatum minister, ægrotantium medicus liberalis, sanos & valentes homines firma certaque animi jucunditate afficiens; Christiani gregis custos vigilantissimus; in terris manens, & in cælis vita atque institutione versans: qui in mundo pietatis dogmata clara & alta voce prædicavit, & in cælis sempiternam coronam recipit: qui fuit gentium dux, ad Deum eas perducens, & Ecclesiarum Dei beatissimus præco; campus quidam beneolentibus Christi floribus refertissimus, virtutum cælestem odorem spirantium quoddam rosetum, Christi gratiarum ager fertilissimus: qui vitam valde sinceram ac puram in terris transegit, tam recte in terra vivens, quam Angeli ipsi in cælis vivunt.

[7] Idem virtutum exercitatione insignis, contemplationibus & miraculis præstans, virginitatis margarita quædam pretiosa, [eumdemq; Christi imitatorē,] & castitatis beryllus lectissimus; temperantiæ gemma purissima; electum Dei vas, Christum in se loquentem haben; qui mundum dereliquit, & omnia quæ in illo sunt quisquilias quasdam duxit, ut Christum tantum lucrifaceret seculorum Regem. Ille suam crucem sine dubitatione aliqua portavit, & ut verus Discipulus prompto animo Christum secutus est: quo dæmones profligavit, & diabolo vulnera inflixit: qui quatuor orbis terrarum fines firmo & constanti gressu peragravit, [ac præconem eximium,] & ut sacer ac bonus suique Domini minister amantissimus, omnes gentes Euangelii prædicatione ad Christi fidem convertit. Ille se domicilium paratum præbuit, in quo ejusdem essentiæ particeps Trinitas habitaret, quique summi Dei templum fieret. Barnabas, inquam, Cypriorum insigne ornamentum, & orbis terrarum propugnator inexpugnabilis; qui Christum ipsum mirum in modum dilexit, & pro ipso quotidie animam suam exposuit: qui nunc una cum illo in cælis regnat, & omnibus seculis regnabit.

IV

[8] Defessa est oratio nostra, dum admirabilem, divinum, [cui nulla par oratio sit.] & optatissimum Apostolum Barnabam laudibus extollere cupit atque contendit, quodque mirum est, nondum ad exordium pervenit. Hujus enim admirabilis viri laudes majores sunt, quam ut nostra oratio illas attingere possit. Earum igitur tractationem, ut orationibus nostris majorem omittentes, pauca quædam de ejus vita & martyrio, ab authore Stromatum Clemente, aliorumque veterum hominum scriptis, repetita, vobis, venerandi Auditores, exponam; & ita narrationi huic finem imponemus, divinis Litteris concedentes, ut hujus viri semper decantati & celeberrimi caput magnifico illo præconio coronent, Erat Barnabas vir bonus, & plenus Spiritu sancto & fide. Quid huic præconio par, aut unquam fuit simile?

ANNOTATIO D.P.

a Titulus in Ms. Græco sic notatur Ἀλεξάνδρου μοναχοῦ ἐγκώμιον εἰς Βαρνάβαν τὸν Ἀπόστολον, προτραπέντος ὑπὸ τοῦ Πρεσβυτέρου καὶ Κλειδούχου τοῦ σεβασμίου αὐτοῦ ναοῦ, ἐν ᾧ ἱστορῆται καὶ τόπος τῆς ἀποκαλύψεως τῶν αὐτοῦ λειψάνων. In Barnabam Apostolum Encomium Alexandri Monachi, impellente Presbytero & Claviculario venerandæ ipsius ecclesiæ editum, in quo etiam describitur locus inventionis Reliquiarum ejus.

CAPUT PRIMUM.
Barnabæ ortus & educatio, conversio ad Christum. Paulus exceptus.

[9] Ὡρμᾶτο μὲν οὖν οὗτος τρισόλβιος ἐκ τῆς εὐλογημένης φυλῆς τοῦ Δευὶ, ἐξ ἧς ὑπῆρχον Μωϋσῆς καὶ Ἀαρὼν, οἱ μεγάλοι τοῦ Θεοῦ προφῆται καὶ πρῶτοὶ τοῦ δήμου· καὶ ἐξ αὐτῆς τῆς συγγενείας Σαμουὴλ τοῦ προφήτου κατάγων τὸ γένος. Οἱ δὲ τούτου πρόγονοι, διὰ περίστασιν πολέμων καταλαβόντες τὴν Κυπρίων χώραν φιλοφρόνως ᾤκουν αὐτήν· ἦσαν δὲ εὐλαβεῖς κατὰ τὸν νόμον, καὶ πλούσιοι σφόδρα· ὅθεν καὶ ἐν Ἱεροσολύμοις εἶχον οὐσίαν ἱκανὴν, καὶ ἀγρὸν πλησίον τῆς πόλεως περικαλλέστατον· οὐ μόνον παντοίοις καρπήμασιν καὶ φυτοῖς ὁραιζόμενον, ἀλλὰ καὶ μεγέθει κτισμάτων περιφανεστάτων. Ἐξότε γὰρ ἤκουσαν Ἠσαία τοῦ προφήτου λέγοντος, Μακάριος ἔχων σπέρμα ἐν Σιὼν, καὶ οἰκίαν ἑν Ἱερουσαλὴμ, σαρκικῶς τὴν προφητείαν ἐκδεχόμενοι Ἑβραίων παῖδες, ἔσπευδεν ἕκαστος εὐπορούντες ἔχειν τὸ κτῆμα ἐν Ἱερουσαλήμ.

[10] Τοῦ δε δικαίου τούτου τεχθέντος ἐν Κύπρῳ, ὡς ἴδον αὐτὸν οἱ γονεῖς αὐτοῦ εὐσταθῆ ὄντα τῷ Θεῷ, εὐθέως μὲν ἐπωνόμασαν αὐτὸν Ἰωσὴφ, τῇ τοῦ πατριάρχου προσηγορίᾳ τιμῶντες τὸν παῖδα. Συνέδραμε δὲ τῇ προσηγορίᾳ τοῦ ὀνόματος τῶν τρόπων εὐγένεια· Ἰωσὴφ γὰρ ἐρμηνεὺεται Πρόσθεσις Θεοῦ· προσθήκην γὰρ ἔλαβε παρὰ Θεοῦ δίκαιος, ὅπως φθάσῃ εἰς τὴν ἀποστολικὴν τελειότητα. Πάλιν δὲ Ἰωσὴφ ἑρμηνεύεται, Δόξα θεοῦ· καὶ μηδεὶς ὑπερβολὴν εἶναι νομιζέτω τὸ ῥῆμα, άλλὰ πεισθείτω, ὅτι τῆς θείας ἐστὶ γραφῆς· φησὶ γοῦν Παῦλος· Ἀνὴρ οὐκ ὀφείλει κατακαλύπτεσθαι τὴν κεφαλὴν, εἰκὼν καὶ δόξα Θεοῦ ὑπάρχων. Εἰ οὖν τὸν κοινὸν ἄνδρα εἰκόνα καὶ δόξαν Θεοῦ ἐκάλεσε τὸ σκεῦος τῆς ἐκλογῆς· τί ἄν τις εἴποι περὶ τοῦ κατὰ Θεὸν τελειωτάτου ἀνδρός;

[11] Ἐπειδὴ δὲ αὐξήσας Βαρνάβας ἐγένετο πῆς, ἀνήγαγον οἱ γονεῖς εἱς Ἱεροσόλυμα, καὶ παρέδωκαν αὐτὸν μαθεῖν τὸν νόμον ἀκριβῶς καὶ τοὺς προφήτας παρὰ τοὺς πόδας Γαμαλιήλ· εἶχε δὲ τὸν Παῦλον συμφοιτητὴν, Σαῦλον τέως ὀνομαζόμενον. Προέκοπτε δὲ ὁσήμεραι Βαρνάβας ἔν τε τῇ μαθησίᾳ καὶ ἐν πάσῃ ἀρετῇ· οὕπω μέν τοι εἰς τὴν εὐημερίαν τῶν Λευιτῶν ἐτέτακτο, διὰ τὸ ἐλλιπὲς τῆς ἡλικίας, ἔτι γὰρ ἔφηβος ἦν· οὐκ ἀφίστατο δὲ ἀπὸ τοῦ ἱεροῦ νηστείαις καὶ δεήσεσι λατρεύων νύκτα καὶ ἡμέραν. οὕτως δὲ ἀπήγγειλε τὸν νόμον καὶ τὰς λοιπὰς γραφὰς, ὡς μὴ δεῖσθαι τῆς ἀπὸ τῶν γραμμάτων ὑπομνήσεως· τὴν δὲ ἡσυχίαν οὕτως εἶχε φιλην, ὡς μητέρα τῆς σωφροσύνης· τὰς δὲ ἐπιβλαβεῖς ὁμιλίας μυσαττόμενος ἔφευγε, καθαρὸν ὑπάρχων καὶ ἀμόλυντον ἄγαλμα· ἦν δὲ πᾶσιν ἐπίδοξος δι᾽ ἀρετήν.

[12] Κατ᾽ εἰκεῖνον δὲ τὸν καιρὸν συνέβη τὸν Κύριον παραγένεσθαι εἰς Ἱεροσόλυμα, καὶ ἰάσασθαι τὸν παράλυτον ἐν τῇ προβατικῇ κολυμβήθρᾳ, καὶ ἕτερα πολλὰ συμεῖα καὶ τέρατα ἐργάσασθαι ἐν τῷ ἱερῷ. Ταῦτα θεασάμενος μακάριος ἐξηπλήσσετο· καὶ εὐθέως προσελθὼν, ἔπεσε παρὰ τοὺς πόδας αὐτοῦ, καὶ ἐδέετο εὐλογηθῦναι παρ᾽ αὐτοῦ. δὲ τὰς καρδίας ἐμβατεύων Χριστὸς, αποδεξάμενος αὐτοῦ τὴν πίστιν, εὐμενῶς αὐτὸν ὑπεδέξατο, καὶ τῆς θείας αὐτοῦ συντυχίας μετέδωκεν· δὲ πλέον ἐξεκαίητο εἰς τὴν τοῦ Χριστοῦ ἀγάπην. Καταλαβὼν δὲ τὸ τάχος τὴν οἰκίαν Μαρίας τῆς μητρὸς Ἰωάννου τοῦ ἐπιλεγομένου Μάρκου (ἥτις ἐλέγετο αὐτοῦ εἴται θεία, διὸ καὶ Μάρκον τὸν ἀνεψιὸν Βαρνάβα ἐκάλουν αὐτόν) εἶπε πρὸς αὐτήν· Δεῦρο λέγων, γύναι, ἴδε ἅπερ ἐπεθύμουν ἰδεῖν οἱ πατέρες ἡμῶν· ἰδοὺ γὰρ Ἰησοῦς τις, προφήτης ἀπὸ Ναζαρέτ τῆς Γαλιλαίας ἐστὶν ἐν τῷ ἱερῷ, μεγαλοπρεπῶς θαυματουργῶν· καὶ ὡς τοῖς πολλοις δοκεῖ· αὐτός ἐστι Μεσσίας, μέλλων ἔρχεσθαι.

[13] Ἀκούσασα δὲ ταῦτα θαυμασία γυνὴ, καὶ καταλείπουσα τὰ ἑν χερσὶ, κατέλαβε τὸν ναὸν τοῦ Θεοῦ· καὶ ἱδοῦσα τὸν Κύριον καὶ δεσπότην τοῦ ναοῦ, ἔπεσεν εἰς τοὺς πόδας αὐτοῦ, δεομένη καὶ λέγουσα· Κύριε, εἰ εὗρον χάριν ἐναντίον σου, δεῦρο εἰς τὸν οἶκον τῆς δουλῆς σου, καὶ εὐλόγησον τῇ εἰσόδῳ σου τὰ οἰκετικά σου· δὲ Κύριος ἐπένευσε τῇ παρακλήσει αὐτῆς· ὃν παραγενόμενον, ὑπεδέξατο χαίρουσα εἰς τὸ ὑπερῶον αὐτῆς. Ἀπ᾽ ἐκείνης οὖν τῆς ἡμέρας ἡνίκα ἤρχετο Κύριος εἶς Ἱεροσόλυμα, ἐκεῖ ἀνέπαυετο μετὰ τῶν μαθητῶν αὐτοῦ· ἐκεῖ ἐποίησε τὸ Πάσχα μετὰ τῶν μαθητῶν αὐτοῦ, ἐκεῖ ἐμυσταγώγησε τοὺς μαθητὰς διὰ τῆς μεταλήψεως τῶν ἀποῤῥήτων μυστηρίων, Λόγος γὰρ ἦλθεν εἰς ἡμᾶς ἀπὸ γερόντων· ὅτι τὸ κεράμιον βαστάζων τοῦ ὕδατος, ᾧ κατακολουθῆσαι προσέταξεν Κύριος τοῖς μαθηταῖς, Μάρκος ἦν, υἱὸς τῆς μακαρίας Μαρίας. δὲ Κύριος πρὸς τὸν δείνα εἶπεν οἰκονομικῶς, ὥς φασιν οἱ πατέρες, ἑρμηνεύοντες τοῦτο τὸ χώριον· διδάσκων ἡμᾶς διὰ τοῦ αἰνίγματος, ὅτι παντὶ τῷ εὐτρεπίζοντι ἑαυτὸν, παρ᾽ αὐτῷ Κύριος αὐλιζεται. Ἐν αὐτῷ τοίνυν τῷ ὑπεροίῳ ἐποίησεν Κύριος τὸ Πάσχα, ἐν αὐτῷ ἐφάνη τοῖς περὶ τὸν Θωμᾶν ἐγερθεὶς ἐκ νεκρῶν, ἐκεῖ μετὰ ἀνάληψιν ἀνῆλθον οἱ μαθηταὶ, ἑλθόντες ἀπὸ τοῦ ὄρους τῶν ἐλαιῶν μετὰ τῶν λοιπῶν ἀδελφῶν, ὄντων τὸν ἀριθμὸν ὡς ρκ᾽, ἐν οἷς ἦν Βαρνάβας καὶ Μάρκος· ἐκεῖ κατέβη τὸ πανάγιον Πνεῦμα ἐν πυρίναις γλώσσαις ἐπὶ τοὺς μαθητὰς, τῇ ἡμέρᾳ τῆς πεντηκοστῆς· ἐκεῖ ἵδρυται νῦν μεγάλη ἁγιωτάτη Σιὼν, μητὴρ πασῶν τῶν ἐκκλησιῶν.

[14] Τότε Βαρνάβας ἠκολούθησε τῷ Κυρίῳ, ὑποστρέφοντι ἀπὸ Ἱεροσολύμων εἰς τὴν Γαλιλαίαν· πολλῶν δὲ πανταχόθεν προσερχομένων τῷ Κυρίῳ καὶ εἰς αὐτὸν πιστευόντων, τότε εἶπεν τοῖς μαθηταῖς, μὲν θερισμὸς πολὺς, οἱ δὲ ἐργάται ὀλίγοι. Τότε ἀνέδειξε τους ο᾽ μαθητὰς, ὧν πρῶτος καὶ ἔξαρχος καὶ κορυφαῖος μέγας Βαρνάβας ἐτύγχανεν. Ἀλλὰ μηδεὶς ἀκούων ὅτι οἱ Ἀπόστολοι ἐπέθηκαν αὐτῷ τὴν προσηγορίαν ταύτην· οἰέσθω ἀμαθῶς, ὅτι οὐκ ἄνευ ἐπιπνοίας θείας τὴν προσηγορίαν ταύτην ἑδέξατο· Πέτρος γὰρ αὐτῷ ἐπέθηκε τὸ ὄνομα τοῦτο, δι᾽ ἀποκαλύψεως τοῦ ἁγίου Πνεύματος τὴν τοῦ Υἱοῦ θεολογίαν δεξάμενος· καὶ ὥσπερ Ἰάκωβος καὶ Ἰωάννης Υἱοὶ βροντῆς ἀπο τῆς ἀρετῆς ἐκλήθησαν, οὕτω καὶ, Βαρνάβας ἀπὸ τῆς ἀρετῆς ἐκλήθη Υἱὸς παρακλήσεως, πάντων παράκλησις γενόμενος δι᾽ ὑπερβολην ἁγιότητα.

[15] Ἀκούσας δὲ Κυρίου διδάσκοντος καὶ λέγοντος, Πωλήσατε τὰ ὑπάρχοντα ὑμῶν, καὶ δῶτε ἐλεημοσύνην, καὶ ποιήσατε ἑαυτοῖς βαλάντια μὴ παλαιούμενα θησαυρὸν ἀνέκλειπτον ἐν τοῖς οὐρανοῖς· μηδὲν μελλήσας, εὐθέως τὴν ὑπολειφθεῖσαν αὐτῷ οὐσίαν πολύτιμον οὖσαν ὑπὸ τῶν γονέων (ἦσαν γὰρ ὑπεξελθόντες τὸν βίον) πᾶσαν κατεπώλησε, καὶ διένειμε τοῖς χρείαν ἔχουσι, καταλείψας ἑαυτῷ μόνον τὸν ἄγρον ἐκεῖνον εἰς ἰδίαν ἀποτροφήν. Μετὰ δὲ τὸ πάθος καὶ τὴν ἀνάστασιν τοῦ Κυρίου, καὶ τὴν τοῦ ἁγίου Πνεύματος ἐπιφοίτησιν, ἐπὶ πλεῖον πυρωθεὶς θεῖος Βαρνάβας τῇ εἰς τὸν Κυρίον ἀγάπῃ, καὶ αὐτὸν τὸν ἀγρὸν ἐκεῖνον ἀποδόμενος, καὶ λαβὼν ἱκανὰ χρήματα, ἅπαντα ἐνέγκας, παρὰ τοὺς πόδας τῶν Ἀποστόλῶν ἔθηκε, μηδὲν τὸ συνόλον καταλείψας ἑαυτῷ ἐξ αὐτῶν, τῷ καθ᾽ ἑαυτὸν ὑποδείγματι εἰς τὴν ὁμοίαν ἀρετὴν πάντας τοὺς μαθητὰς διεγείρων.

[16] Ἐλάλει δὲ καὶ συνεζήτει πρὸς τὸν Σαῦλον, βουλόμενος εἰς τὴν τοῦ Κυρίου αὐτοῦ πίστιν ἀγαγεῖν. Σαῦλος δὲ τῇ κατὰ τὸν νόμον ἀκριβεἰ πολιτείᾳ δῆθεν ἐπερειδόμενος, τοῦ μὲν Βαρνάβα κατεγέλα ὡς ἀπατηθέντος, τὸν δὲ Κυρίον ἐβλασφήμει, Υἱὸν τοῦ τέκτονος αὐτὸν ἀποκαλῶν, καὶ ἰδιώτην, καὶ ἄγροικον, καὶ βιωθανῆ. Ὡς δὲ εἶδε τὰ διὰ τῶν Αποστόλων γινόμενα τῶν θαυμάτων μεγαλουργήματα, καὶ τοῦ λαοῦ τὸ πλῆθος τῶν καθ᾽ ἡμέραν προσθεμένων τῷ λόγῳ τῆς πίστεως, ἐδάκνυτο τὴν ψυχήν. Προσβαλὼν δὲ μετὰ τῶν Λιβερτίνων καὶ Κυρινέων καὶ Ἀλεξανδρέων τῷ μεγάλῳ τῆς ἐκκλησἱας ῥήτορι Στεφάνῳ, καὶ μὴ δυνηθεὶς ἀντιστῆναι τῇ σοφίᾳ καὶ τῷ πνεύματι, ᾧ ἐλάλει, εἰς μανίαν ἐτράπῃ· καὶ γενόμενος πλήρης θυμοῦ, ἤγειρε κατ᾽ αὐτοῦ τοὺς ἀτάκτους τοῦ λαοῦ· καὶ τοῦτον ἀνελὼν, ἐπήγειρε διωγμὸν μέγαν ἐπὶ τὴν ἐκκλησίαν τὴν ἐν Ἱεροσολύμοις. Ἀλλ᾽ οὕτος αὐτὸν ἀτάκτως πορευόμενον εἰς Δαμασκὸν ἐπὶ κακοποιήσει τῶν πιστῶν, Κύριος ὑποσκελίσας ἔβαλεν ἐπὶ πρόσωπον. δὲ πεσὼν ἐπὶ τὴν γῆν, ἐπέγνω τίνα διώκει· καὶ πυρωθεὶς τὰς ὄψεις ἀπόβλεψε δι᾽ ὅλου εἰς τὸ ὕψος τοῦ οὐρανοῦ.

[17] Ὑποστρέψας δὲ εἰς Ἱερουσαλὴμ, ἐζήτει κολλᾶσθαι τοῖς μαθηταῖς, καὶ πάντες ἔφυγον ἀπ᾽ αὐτοῦ φοβούμενοι τὴν πολλὴν αὐτοῦ ὡμότητα. δὴ μέγας Βαρνάβας ὑπαντήσας αὐτῷ, εἶπεν· Ἐὼς ποτὲ Σαοὺλ, Σαῦλε, τυγχάνεις, ἵνα τί οὗτως ἱταμῶς τὸν εὐεργέτην διώκεις; παῦσαι, πορθῶν τὸ ὑπὸ τῶν προφητῶν πάλαι βοώμενον φρικτὸν μυστήριον, καὶ ἐν τοῖς ἡμετέροις καιροῖς ἀποκαλυφθέν εἰς σωτηρίαν ἡμῶν. Ταῦτα ἀκούσας Σαῦλος, ἔπεσεν ἐπὶ τοὺς πόδας Βαρνάβα μετὰ πολλῶν δακρύων, κράζων καὶ λέγων· Συγχώρησόν μοι, ὁδηγὲ τοῦ φωτὸς καὶ διδάσκαλε τῆς ἀληθείας· ἔγνων γὰρ τῇ πείρᾳ τῶν λόγων σου τὴν ἀλήθειαν. Ὃν γὰρ ἐγὼ βλασφημῶν ἔλεγον Υἱὸν τέκτονος, νῦν ὁμολογῶ αὐτὸν τοῦ Θεοῦ τοῦ ζῶντος υἱὸν μονογενῆ, ὁμοούσιόν τε καὶ ὁμόδοξον καὶ ὁμόθρονον, συναίδιόν τε καὶ συνάναρχον· ὃς ὢν ἀπαύγασμα τῆς δόξης καὶ χαρακτὴρ τῆς ὑποστάσεως τοῦ ἀοράτου Θεοῦ, ἐπ᾽ ἐσχάτων τῶν ἡμερῶν τούτων, δι᾽ ἡμᾶς, καὶ διὰ τὴν ἡμετέραν σωτηρίαν, ἐκένωσεν ἑαυτοῦ, μορφὴν δούλου λαβὼν, τοῦτ᾽ ἔστι τέλειον ἄνθρωπον ἐκ τῆς ἁγίας παρθένου καὶ θεοτόκου Μαρίας, ἀσυγχύτως, ἀτρέπτως, ἀδιαιρέτως, ἀχωρίστως· καὶ σχήματι εὑρεθεὶς ὡς ἄνθρωπος, ἐταπείνωσεν ἑαυτον, ὑπήκοος γενόμενος μέχρι θανάτου, θανάτου δὲ σταυροῦ· ὃς καὶ ἀνέστη ἐκ νεκρῶν τῇ τρίτῃ ἡμέρᾳ, καὶ ὤφθη ὑμῖν τοῖς Ἀποστόλοις αὐτοῦ, καὶ ἀνελήφθη εἰς οὐρανοὺς, καὶ ἑκάθησεν ἐν δεξιᾷ τοῦ Πατρὸς, καὶ πάλιν ἔρχεται μετὰ δόξης κρῖναι ζῶντας καὶ νεκροὺς, καὶ τῆς βασιλείας αὐτοῦ οὖκ ἔσται τέλος.

[18] Ταῦτα ἀκούσας Βαρνάβας παρὰ τοῦ βλασφήμου καὶ διώκτου, ἐξηπλάγη· καὶ ὑπὸ τῆς χαρᾶς ἐγένετο τὸ πρόσωπον αὐτοῦ ὡσεὶ ἄνθος πρωινόν. Συμπεριλαβόμενος δὲ αὐτὸν καὶ καταφιλήσας, εἶπε· Τίς σε, Σαῦλε, τοιαῦτα ἐδίδαξε θεόπνευστα ῥήματα φθέγγεσθαι; τίς σε ἔπεισεν Ἰησοῦν τὸν Ναζαραῖον, υἱὸν Θεοῦ ὁμολογεῖν; πόθεν ἔμαθες οὐρανίων δωγμάτων τοσαύτην ἀκρίβειαν; δὲ κεκυφὼς καὶ δακρύων, μετὰ πολλῆς τῆς κατανύξεως, ἔφη· Αὐτὸς Κύριος Ἰησοῦς, πολλὰ καὶ βλασφημηθεὶς καὶ διωχθεὶς ὑπ᾽ ἐμου τοῦ ἁμαρτωλου, ἐδίδαξέ με ταῦτα πάντα· ὡσπερεὶ γὰρ τῷ ἐκτρώματι ὤφθη κᾀμοὶ, καὶ ἔτι ἔναυλον ἔχω ἐν τοῖς ὠσὶ τὴν θείαν καὶ γλυκείαν αὐτοῦ φωνὴν· πᾶσαν γὰρ ἀγαθότητα ὑπερβας εἴρηκέ μοι, κειμένῳ ἐλεεινῷ ἐπὶ πρόσωπον, ἀπολογούμενος μᾶλλον ἐγκαλῶν· Σαοὺλ Σαοὺλ, τί με διώκεις; Ἐγὼ δὲ μετὰ φρίκης καὶ τρόμου ἀπεκρίθην· Τίς εἶ Κύριε; δὲ Κύριος, μετὰ πολλῆς τῆς ἐπιεικείας καὶ συμπαθείας, εἶπέ μοι· Ἐγώ εἰμι Ἰγσοῦς Ναζαραῖος, ὃν σὺ διώκεις. Ἐκπλαγεὶς δὲ ἐγὼ ἐπὶ τῇ ἀφάτῳ αὐτοῦ ἀνεξικακίᾳ, ἐδεήθην αὐτοῦ λέγων· Τί ποιήσω, Κύριε; δὲ παραχρῆμα συνεβίβασέ με τὰ πάντα καὶ ἔτι πλείονα τούτων.

[19] Τότε μέγας Βαρνάβας ἐπιλαβόμενος τῆς χειρὸς αὐτοῦ, ἤγαγε πρὸς τοὺς Ἀποστόλους λέγων; Τί φεύγετε τὸν ποιμένα, λύκον αὐτὸν ὑπολαμβάνοντες; τί τὸν κυβερνήτην ὡς πειρατὴν διώκετε; τί τὸν ἀριστέα ὡς προδότην μυσάττεσθε; τί τὸν νυμφαγωγὸν ὡς ληστὴν τοῦ παστοῦ ἀποπέμπετε; παστὸς γὰρ πνευματικὸς ἐκκλησία τυγχάνει· τοῦτον εἰς ποιμένα καὶ κυβερνήτην καὶ ὑπέρμαχον Κύριος ἑαυτοῦ ἐχειροτόνησε. Τότε διηγήσατο αὐτοῖς Παῦλος, ὅσα συνέβη αὐτῷ κατὰ τὴν ὁδὸν, καὶ ὅτι εἶδε τὸν Χριστὸν Κυρίου, καὶ ὅτι ἑλάλησεν αὐτῷ· καὶ πῶς ἐν Δαμασκῷ ἐπαῤῥησιάσατο τῷ ἐπὶ ὀνοματι Κυρίου· καὶ ην διδάσκων σὺν αὐτοῖς τὸν λόγον τοῦ Κυρίου ἐν Ἱερουσαλήμ. Ἦν δὲ βαρὺ τοῖς Ἰουδαίοις σφόδρα, ὅτι χθὲς τὸν Ἰησοῦν διώκων, τοῦτον σήμερον υἱὸν Θεοῦ κηρύττει· καὶ ἐβουλεύσαντο ἀνελεῖν αὐτόν. Μαθόντες δὲ οἱ Ἀπόστολοι, ἀπέστειλαν αὐτὸν κηρῦξαι ἐν τῇ ἰδίᾳ πατρίδι.

V

[9] Ortum duxit beatissimus hic vir, de laudatissima illa tribu Levi, ex qua Moyses & Aaron, [Barnaba, Levitica stirpe ortus,] magni illi Dei Prophetæ & populi Optimates, ortum duxere; cujus cognationis etiam Samuel Propheta particeps fuit. Ejus autem proavi, cum bellorum causa, ad Cypriorum regionem migravissent, æquo animo illic habitabant. Erant autem viri admodum religiosi, Dei legem reverentes, & valde divites: quamobrem & Hierosolymis facultates multas possidebant, & agrum prope urbem illam pulcherrimum, non solum omnium generum fructuosis arboribus elegantem, sed ædificiorum magnitudine valde illustrem. Ex quo enim tempore Esaias Propheta ita reliquit scriptum: Beatus, qui habet semen in Sion A, & domum in Hierusalem; hanc ejus prophetiam Hebræorum filii corporeo sensu interpretabantur, & ditissimus quisque dabat operam, ut aliquid in urbe Hierosolyma possideret.

[10] Cum vero in Cypriorum regione natus esset hic de quo scribimus, [in Cypro natus,] & parentes elegantem puerum vidissent, statim Joseph eum nominarunt, puerum-suum Patriarchæ illius appellatione honorantes. Factum vero est, ut cum nominis appellatione, morum etiam nobilitas conveniret. Si quis enim vocem hanc, Joseph, interpretetur; inveniet idem valere, quod Dei additamentum: additus enim fuit a Deo justus hic vir Apostolorum cœtui, & sacro Sanctorum consortio. [& Joseph nuncupatus,] Ad hæc eamdem vocem, Dei gloriam interpretari possumus. Neque quisquam putet verbum hoc exuperantiæ causa dictum, sed a divinis Litteris sumptum sciat: ait enim Paulus: Vir non debet caput tegere, cum sit imago & gloria Dei. [1 Cor. 11] Quod si virum quemcumque, imaginem Dei & gloriam lectissimus ille Apostolus appellavit; quid dicemus de hoc viro, in rebus divinis perfectissimo?

VI

[11] Cum vero Barnabas ipse adolevisset, illum in urbem Hierosolymam parentes perduxerunt; [Pauli condiscipulus,] & Gamalieli, Legem acProphetas diligenter edocendū, tradiderunt; qui & Paulum, tunc Saulum appellatum, condiscipulum habebat. Quotidie vero Barnabas magis proficiebat, tum doctrina, tum omni virtute; nondum tamen ad Levitarum ordinem aggregatus fuerat, eo quod non erat ætate a illa, quam ea res postulabat: adhuc enim cum ephebis numerabatur: [& moribus excellens,] non tamen a templo discedebat, cum in jejuniis ac precibus die ac nocte versaretur. Ita vero leges & reliqua divina scripta memoriter pronuntiabat, ut litterarum monumentis non indigeret; quietemque ipsam tam caram habebat, ut temperantiæ matrem illam esse duceret. Perniciosas vero hominum consuetudines execrabatur, ac vehementer fugiebat; purum & a vitiis intactum seipsum ita conservans, ut virtutis esset specimen quoddam: quamobrem apud omnes existimatione & gloria florebat.

VII

[12] Accidit autem, ut tempore illo Dominus Jesus Christus Hierosolymam veniret, [fit Christi discipulus,] & paralyticum in Probatica piscina sanaret, aliaque signa multa & prodigia in templo ederet. Illa omnia cum Barnabas vidisset, obstupuit; & statim ad Christi pedes se abjecit, eumque precatus est, ut illi benediceret. Christus autem, qui cor hominum & animos inspicit, Barnabæ fidem gratam habens, benevole ipsum accepit, & divini sui congressus eumdem participem fecit; quare ad Christi caritatem magis accendebatur. Quamprimum vero adiit domum Mariæ b matris Joannis, qui Marcus postea dictus est: quæ Maria ejus matertera esse dicebatur, quamobrem & Marcum Barnabæ consobrinum appellabant. [eiq; adducit materterā Mariam,] Illam cum adiisset: Age, inquit, mulier, veni & vide, quæ patres nostri videre concupiverunt: ecce enim Jesus quidam, Propheta e Nazareth Galilææ, in templo est, magnifica quædam edens miracula: qui multis videtur Messias esse, qui venturus erat.

[13] Cum hæc audisset admirabilis illa mulier, relictis omnibus his quæ habebat in manibus, [hospitam Christi futuram] templum Dei adiit: ubi cum Jesum templi Dominum vidisset, ad ejus pedes se abjecit, eumque sic precata est: Si gratiam inveni, o Domine, in conspctu tuo, veni ad domum ancillæ tuæ, ut ingressione tua famulis tuis benedicas. Ejus petitioni Christus Dominus assensus est: quem mulier illa valde læta in cœnaculum suum accepit. Ex illo igitur die, quoties Dominus Hierosolymam venisset, illic una cum discipulis suis diversabatur, quibuscum & Pascha c illic fecit, ubi & mysteriorum sacramenta eosdem discipulos suos edocuit. Sermo enim quidam, a Patribus traditus, ad nos pervenit; eum, qui lagenam aquæ portabat, quem Dominus ipse discipulis suis præcepit ut sequerentur, Marcum fuisse, beatæ illius Mariæ filium. Quod autem illum Dominus non nominarit, [in ea domo ubi cœna facta & c.] sed dixerit, Ite ad quemdam: providentia quadam factum est, sicut Patres sancti locum hunc interpretantes dixerunt; ut re obscure dicta hoc nos doceret, Dominum lesum apud eum diversari, quicumque se paratum præbet. In illo igitur ipso cœnaculo Dominus Pascha fecit; in illo apparuit Thomæ Apostolo, cum a mortuis surrexisset: illuc, postquam Jesus in cælum assumptus est, discipuli cum reliquis Fratribus centum viginti, in quibus erant Barnabas & Marcus, ex monte Olivarum convenerunt: illuc Spiritus sanctus in linguis igneis ad discipulos descendit in die Pentecostes: illic collocata nunc est magna & sanctissima d Sion, omnium Ecclesiarum maxima.

VIII

[14] Tunc vero Barnabas secutus est Dominum, revertentem a Hierosolymis in Gallilæam. [assumitur inter LXXII a Christo:] Cum autem multi undique ad Dominum convenirent, & ejus fidem sequerentur, dixit discipulis suis: Messis quidem multa, operarii autem pauci. Itaq; designavit septuaginta illos Discipulos; quorum primus dux & summus erat magnus Barnabas. Sed nemo audiens Apostolos hanc appellationem illi viro imposuisse, [cognominatur Barnabas:] temere & sine divino consilio id factum fuisse opinetur: nam Petrus ipse illi nomen hoc imposuit: ille, inquam, Petrus, qui per sancti Spiritus revelationem filii Dei theologiam edidicit. Et quemadmodum Jacobus & Joannes, propter virtutem, Filii tonitrui vocati sunt; ita & Barnabas virtutis suæ causa filius consolationis appellatus est: quippe qui propter sanctitatis præstantiam omnibus consolationi fuit e.

IX

[15] Idem cum audisset Dominum docentem, Vendite quæ possidetis, [agrum vendit, & pretium Apostolis tradit.] & date eleemosynam, & facite vobis sacculos, qui non veterascunt, thesaurum nunquam deficientem in cælis: nihil moratus, statim rem omnem pretiosam a parentibus mortuis sibi relictam vendidit, & egentibus distribuit: sibi vero solum agrum unum reservavit, unde ali posset. Postea vero quam Dominus crucem perpessus est, & a mortuis resurrexit, ac Spiritum sanctum ad discipulos suos misit; tunc divinus Barnabas, Christi caritate magis inflammatus, illum etiam agrum vendidit: cumque multum pecuniæ ex ejus pretio accepisset, omnem pecuniam illam ad Apostolorum pedes deposuit, neque quidquam omnino sibi reservavit, suo exemplo omnes discipulos ad eamdem virtutem alliciens.

X

[16] [Saulum convertere frustra nititur:] Ille & cum Saulo disputabat, quem ad Christi Domini fidem perducere cupiebat. Saulus autem, cum Legis institutione diligenter atque accurate niteretur, Barnabam ipsum ut deceptum irridebat; & in Christum maledicta jaciens, Fabri filium, idiotam, & agrestem hominem appellabet, quem & ut morte violenta sublatum deridebat. Cum vero miracula, quæ per Apostolos efficiebantur, & populi multitudinem indies majorem ad fidei prædicationem confluentem videret, animo cruciabatur: cumque una cum Libertinis, Cyrenensibus atque Alexandrinis magnum illum Ecclesiæ oratorem Stephanum adortus esset, neque sapientiæ & spiritui, qui per Stephanum loquebatur, resistere posset; insania & furore multo correptus, inordinatos ex plebe homines contra Stephanum concitavit: quo interfecto, persecutionem magnam commovit adversus Ecclesiam, quæ erat Hierosolymis. Verum cum ita inordinate Damascum proficisceretur, [divinitus autem conversum,] ad vexandos atque affligendos fideles homines, Christus Dominus illum dejecit, & in terram supinum prostravit: qui cum prostratus esset, eum tandem cognovit, quem persequebatur; & visu corporeo excæcatus, mentis aci em ad cæli celsitatem omnino erexit.

[17] Cum vero Hierosolymam reversus esset, dabat operam, ut Christi discipulis adhæretet: [Jerosolymis excipit,] quem tamen omnes illi, multam ejus sævitiam formidantes, fugiebant. At magnus Barnabas illi occurrens, ait: Quousque tandem, Saule, pergis esse Saül? Quare ita petulanter beneficiorum auctorem Jesum persequeris? Desine tremendum illud mysterium oppugnare, quod a Prophetis ipsis olim clare prænuntiatum est, nostris autem temporibus pro nostra salute patefactum fuit f. Hæc cum audisset Saulus, ad pedes Barnabæ se dejecit, multisque lacrymis & clamoribus: Ignosce, inquit, mihi, dux luminis & veritatis magister, Barnaba: expertus enim sum, & re ipsa cognovi vera esse, quæ tu dixisti. Quem enim ego maledictis persequens, Fabri filium appellabam, illum nunc confiteor Dei vivi filium unigenitum, ejusdem essentiæ, [miratur fidem profiteri:] gloriæ & solii participem, coæternum, & principium coævum: qui cum sit splendor gloriæ, & character substantiæ iuvisibilis Dei; in novissimis his diebus propter nos & nostram salutem seipsum exinanivit, formam servi accipiens; hoc est, perfectum hominem ex sancta Virgine & Deiparente Maria se fecit, non confusionem, non conversionem, nec divisionem, aut separationem passus; & figura inventus ut homo, humiliavit semetipsum, factus obediens usque ad mortem, mortem autem crucis: qui & resurrexit a mortuis tertia die, & apparuit vobis Apostolis suis, & assumptus est in cælum, & sedet ad dexteram Patris, & rursus veniet cum gloria judicare vivos & mortuos, & regni ejus non erit finis.

XI

[18] Hæc cum audivisset divinus Barnabas a blasphemo & persecutore illo dicta, obstupuit; [& quomodo accepisset intelligens,] & præ gaudio ejus vultus lacrymis, ut matutino rore flos aliquis, perfusus est. Cumque illum amplexus & osculatus fuisset: Ecquisnam, inquit, Saule, te docuit talia verba divinitus inspirata pronuntiare? Ecquis tibi persuasit, ut Jesum Nazarenum Dei filium confitereris? Undenam cælestium dogmatum tam perfectam scientiam didicisti? Tum ille, demisso vultu, & lacrymas fundens, ac corde valde compunctus, respondit: Ille ipse Dominus Jesus, quem ego peccator maledictis lacessivi, & persecutus sum, hæc omnia me docuit. Nam tamquam abortivo & mihi apparuit, cujus divina & jucunda voce aures ipsas adhuc personantes habeo: sua enim benignitate singulari & omnium maxima prosecutus me fuit; quippe qui mihi prostrato, & miserabiliter jacenti, seipsum defendens potius, quam mihi succensens; Saule, inquit, Saule, cur me persequeris? Ego vero horrens & metuens, respondi: Quis es, Domine? Tum ille, multa mansuetudine & miseratione me prosequens; Ego, inquit, sum Jesus Nazarenus, quem tu persequeris. Ob id ego singularem ejus patientiam obstupescens, ipsumque orans, dixi: Quidnam ego faciam, Domine? Tunc ille statim omnia hæc, quæ dixi, & his plura me instruxit.

XII

[19] His auditis magnus Barnabas Saulum, manu apprehensum, [ducit ad Apostolos:] duxit ad Apostolos, eisque dixit: Quare pastorem fugitis, lupum existimantes? Quare gubernatorem, ut piratam, propulsatis? Cur bellatorem optimum, ut proditorem, execramini? Cur Christi paranymphum, ut thalami violatorem, rejicitis? (Spiritalis enim est thalamus, Ecclesia Dei) Hunc pro pastore, gubernatore, & propugnatore Dominus sibi delegit. Tunc narravit eis Paulus, quæcumque ipsi acciderant in via, quodque vidisset Christum Dominum, & loquentem secum audivisset, [qui eum mittunt Tarsum.] ac quemadmodum in urbe Damasco Christi nomen libera oratione prædicasset. Itaque una cum illis in urbe Hierosolyma Christi prædicationem exercebat. Erat autem Judæis ipsis valde molestus atque invisus, quod qui heri & nudiustertius Jesum persecutus fuerat, ille ipse, mutato consilio, tunc eumdem illum Jesum Dei filium esse prædicaret. Consilium itaque inierunt Judæi de Paulo interficiendo. Quod cum didicissent Apostoli, eum miserunt, ut in sua patria Euangelium prædicaret.

ANNOTATA D. P.

A Hujusmodi prophetiam in Isaiæ vulgato textu non invenimus: an apud LXX inveniatur, non est otium quærere.

a Lev. VIII, 24. Hæc est lex Levitarum, a vigesimo quinto anno & supra ingredientur, ut ministrent in tabernaculo fœderis; ac postea in templo, cum illud fuit ædificatum, eadem ætate incipiebant ministrare.

b De hac Maria agemus 29 Iunii, qua colitur, Romano Martyrologio adscripta: ubi & ceteræ de ejus filio expendemus.

c Ast Marci XIV, 14 legitur, Dicite domino domus … apud te facio Pascha; non dominæ; nisi tunc forte vivebat adhuc ejus maritus; mortuus autem sit intra primos tredecim a Christi paßione annos, ut ideo Act. XII, 12 cum Petrus egressus de carcere illuc se contulit, solum dicatur Domus Mariæ.

d Ita multi veterum, ac recentium scriptorum in Monte Sion Mysteria istæc omnia peracta volunt: omnes tamen eos, ut sacrorum locorum imperitos, arguit Quaresmius; eo quod talis domus, citra ullam controversiam incolarum, & auctorum qui de locis illis scripserunt, ostendatur in civitate inferiori, ad partem Orientalem, haud procul a porta Essenorum, per quam ingressus est Petrus, e carcere Herodiano eductus ab Angelo: qui carcer extra civitatem fuisse, putatur, longe autem a monte Sion: estque ecclesia etiamnum ibi satis pulchra.

e Crediderim potius hoc cognomen postea ei additū, cum agro vendito communem omnium penuriam sublevavit.

f Oratoria hæc deductio supponit, Saulum, statim a sua conversione, venisse Hierosolymam: sed ipse ad Gal. 1, se scribit abiisse in Arabiam, nec nisi post tres annos ascendisse ad urbem Sanctam videre Petrum: interim autem verosimile est Barnabam, certiorem factum esse de iis quæ Damasci accideront, cum forte illac transiret, missus Antiochiam ante reditum Pauli ex Arabia.

CAPUT SECUNDUM.
Euangelium, socio Joanne Marco prædicatum, martyrium in Cypro.

[20] Τῶν δὲ διασπαρέντων ἐπὶ τῆς θλίψεως τοῦ Στεφάνου ἐλθόντων εἰς Ἀντιόχειαν καὶ εὐαγγελισαμένων τὸν κυρίον Ἰησοῦν, ἠκούσθη περὶ αὐτῶν ἐν Ἱεροσολύμοις. Τότε οἱ Ἀποστόλοι τὸν μακάριον Βαρνάβαν, ὡς μέγαν καὶ δυνατὸν, ἀπέστειλαν τῇ ἐκεῖσε ἁγιωτάτῃ ἐκκλησία ποιμαίνειν τὸ ποίμνιον τοῦ Χριστοῦ. Ὃς παραγενόμενος, συνεβάλετο πολὺ τοῖς πεπιστευκόσι· καὶ διὰ τῆς ἐνθέου αὐτοῦ διδασκαλίας προσέθετο λαὸς ἱκανὸς τῷ Χριστῷ. Ἐκεῖθεν δὲ ὑπὸ τοῦ ἁγίου Πνεύματος ὁδηγούμενος ἐξελθὼν, διῆλθεν εὐαγγελιζομένος τὰς πόλεις πάσας καὶ χώρας, ἕως τοῦ ἐλθεῖν αὐτὸν εἰς τὴν μεγίστην Ῥώμην· αὐτὸς γὰρ, πρὸ παντὸς ἑτέρου τῶν τοῦ Κυρίου μαθητῶν, ἐκήρυξεν ἐν Ῥώμῃ τὸ εὐαγγέλιον τοῦ Χριστοῦ. Πολλῶν δὲ πιστευσάντων καὶ ὑπερβαλλόντως τιμώντων αὐτόν· τὴν τῶν ἀνθρώπων δόξαν ἀποβαλὼν, λάθρα φυγὼν ἐξῆλθε τῆς Ῥώμης· καὶ γὰρ πάλιν μακάριος οὗτος πάντας τοὺς κατ᾽ ἐκείνου καιροῦ ἀνθρώπους ἐπλεονέκτει εἰς τὴν ταπεινοφροσύνην, ὡς εἰς ἄκρον αὐτὴν κατορθώσας· καὶ δῆλον τοῦτο πᾶσι καθέστηκεν ἐκ τῆς κατ᾽ αὐτὸν ἱστορίας. Τῆς γὰρ θεοπνεύστου γραφῆς πανταχοῦ αὐτὸν πρῶτον ὀνομαζούσης, αὐτος τὰ πρωτεῖα τῆς περὶ αὐτὸν τιμῆς παραχωρῶν τὸν δευτέραν τάξιν ἠσπάζετο· ἀκριβῶς μιμησαμενος τὸν Κυρίον, τὸν εἰρηκότα· Μάθετε ἂπ᾽ ἐμοῦ, ὅτι πρᾷός εἰμι καὶ ταπεινὸς τῇ καρδίᾳ.

[21] Καταλαβὼν δὲ Βαρνάβας Ἀλεξάνδρειαν τὴν πρὸς Αἴγυπτον, καὶ λαλήσας ἐκεῖ τὸν λόγον τοῦ Θεοῦ, ἐξῆλθε διερχόμενος καθεξῆς τὰς πόλεις πάσας, ἑως, τοῦ ἐλθεῖν αὐτὸν εἰς Ἱεροσόλυμα. Ἐκεῖθεν δὲ πάλιν ἐξελθὼν, κατῆλθεν εἰς ἀντιόχειαν· καὶ ἰδὼν τὴν χάριν τοῦ Θεοῦ, καὶ τὴν ἐκκλησίαν πληθυνθεῖσαν, ἐχάρη λίαν. Τότε ἐξῆλθεν εἰς Ταρσὸν, ζητῶν τὸν Παῦλον· καὶ εὐρὼν αὐτὸν, ἤγαγον εἰς Ἀντιόχειαν· καὶ ποιήσαντες ἐκεῖ ἐνιαυτὸν ὅλον, καὶ μαθητεύσαντες λαὸν ἱκανὸν, καὶ καλέσαντες ἐκεῖ ἐν πρώτοις τοὺς μειθητὰς Χριστιανοὺς, λαβόντες δὲ τὰ εἰς διάδοσιν τῶν πτωχῶν παρὰ τῆς ἐκκλησίας, ἁνῆλθον πάλιν εἰς Ἱεροσόλυμα μετὰ ιδ᾽ ἔτη τοῦ σοτηρίου πάθους, καθὼς γράφει Παῦλος λέγων· Διὰ ιδ᾽ ἐτῶν ἀνῆλθον εἰς Ἱεροσόλυμα μετὰ Βαρνάβα. Πληρώσαντες δὲ τὸν διακονίαν, καὶ λαβόντες δεξιὰς παρὰ τῶν Ἀποστόλων, ἵνα αὐτοὶ μεν εἰς τὰ ἔθνη κηρύξωσιν, οἱ δὲ περὶ τὸν Πέτρον εἰς τὴν περιτομήν, κατῆλθον εἰς Ἀντιόχειαν, ἔχοντες μεθ᾽ ἑαυτῶν Μάρκον ὑπηρέτην. Ἀπὸ δὲ τῆς Ἀντιοχέων ἐκπεμφθέντες ὑπὸ τοῦ ἁγίου Πνεύματος, ἦλθον εἰς Κύπρον· καὶ διοδεύσαντες ὅλην τὸν νῆσον, ἀπὸ Σαλαμήνης ἕως Πάφου, εὐαγγελιζόμενοι καὶ θαυματουργοῦντες, ὅτε τὸν Ἐλύμαν ἐτύφλωσαν, καὶ τὸν Ἀνθύπατον ἐφώτισαν.

[22] Καὶ μαθητεύσαντες ἱκανοὺς, τότε ἀναχθὲντες ὑπὸ τῆς Κύπρου οἱ περὶ Βαρνάβαν ἦλθον εἰς Παμφυλίαν. Ἰδὼν δὲ Μάρκος τοὺς Ἀποστόλους ὁμοχοροῦντας πρὸς τοὺς ὑπὲρ τοῦ εὐαγγελίου κινδύνους, καὶ ὅτι οὔπω ἤμελλον τιμᾶσθαι ἁλλὰ καταλιπόντες πρόςκαιρον δόξαν, πρὸς τὸν κατὰ τῶν ἀπίστων πόλεμον ἐχώρουν· ὀκλάσας πρὸς τὰ δεινὰ, ὡς ἅτε μειράκιον ὑπάρχον, δειλὸς καὶ ἀτελὴς πρός τὴν κατὰ τοῦ θανάτου ὑπεροψίαν, καταλιπὼν τοὺς Ἀποστόλους ὑπέστρεψεν εἰς Ἱερουσαλὴμ πρὸς τὴν ἰδίαν μητέρα. Ὡς δὲ ἐπλήρωσαν οἱ Ἀπόστολοι Βαρνάβας καὶ Παῦλος τὸ ἔργον εἰς ἐκλήθησαν, μυρίους ὑπὲρ Χριστοῦ ἀγῶνας ὑπομείναντες, ἦλθον εἰς Ἀντιόχειαν· ὄθεν ὑπὸ τῆς χάριτος τοῦ Θεοῦ ἀπεστάλησαν εἰς τὰ ἔθνη,

[23] Ἐγένετο δὲ αὐτοῖς χρεία πάλιν ἀπελθεῖν εἰς Ἱεροσόλυμα πρὸς τοὺς περὶ Πέτρον Ἀποστόλους, ἕνεκα τῶν ψευδαποστόλων, τῶν διδασκόντων τοὺς μαθητὰς περιτέμνεσθαι καὶ τηρεῖν τὸν νόμον. Ἰδὼν δὲ αὐτοὺς Μάρκος ὑπὲρ πάντων τιμωμένους, καὶ ὅτι μετὰ τοσαυτὰς αἰκίας καὶ κινδύνους ἑῤῥωμένοι εἰσὶ καὶ ὁλόκληροι, καταγνοὺς τῆς ἑαυτοῦ ἀνανδρίας, ἔκλαυσε πικρῶς· καὶ τῷ μὲν Παύλῳ προσελθεῖν ᾐσχύνετο, τῷ δὲ Βαρνάβͅ προσῆλθε μετὰ δακρύων, καὶ προσέπεσε τοῖς ποσὶν αὐτοῦ, δεόμενος συγχώρησιν λαβεῖν ὑπὲρ τῶν παρελθόντων καὶ εὐχὴν ὑπὲρ ἀσφαλείας τῶν μελλόντων· ὑποσχόμενος, καὶ λέγων, ὅτι πᾶσαν εἰδείαν θανάτου ἑτοίμως ἔχω ὑπενεγκεῖν, ὑπὲρ τοῦ ὀνόματος τοῦ κυρίου ἡμῶν Ἰησοῦ Χριστοῦ. Ἐπικαμφθεὶς δὲ τοῖς πολλοῖς δάκρυσιν μέγας οὗτος ἐν ἀρεταις Βαρνάβας, παρεκάλει αὐτὸν παύσασθαι τοῦ κλαυθμοῦ, λέγων· Τὸ θέλημα τοῦ Κυρίου γενέσθω· μόνον σὺ ἕτοιμος ἔσω τὰς ὑποσχέσεις σου πληρῶσαι. Λαβόντες δὲ ἐγγράφως τὰ δογματισθέντα ὑπὸ τῶν ἐν Ἱεροσολύμοις Ἀποστόλων, κατῆλθον εἰς Ἀντιόχειαν, καὶ ἦσαν ἀγγαλλεώμενοι μετὰ τῶν ἀδελφῶν· Μάρκος δὲ ἠκολούθει τῷ Βαρνάβᾳ οὐ μετὰ παῤῥησίας

[24] Μετὰ δὲ ταῦτα ἔδοξε τοῖς περὶ Βαρνάβαν καὶ Παῦλον διελθεῖν τὰς πόλεις πάσας, καὶ ἐπισκέψασθαι τοὺς ἀδελφούς. Τότε Βαρνάβας προσελθὼν παρεκάλει τὸν Παῦλον, ὥστε συνέκδημον αὐτοῖς γενέσθαι τὸν Μάρκον, ἑτοίμως ἔχοντα ἕως θανάτου ἀγωνίσασθαι ὑπὲρ τῆς εἰς Χριστὸν πίστεως. δὲ Παῦλος άντιπαρεκάλει αὐτὸν, μὴ συμπαραλαβέσθαι αὐτὸν μεθ᾽ ἑαυτῶν. Ἐντεῦθεν γέγονε πρόφασις τοῦ ἀποχωρισθῆναι αὐτοὺς ἀπ᾽ ἁλλήλων, τοῦ Κυρίου τοῦτο οἰκονομήσαντος εἰς τὸ συμφέρον· ἤμελλε γὰρ Θεὸς τὸν Μάρκον λαῶν καὶ ἐθνῶν ἀναδεῖξαι ποιμένα καὶ διδάσκαλον. Ἀλλὰ μηδεὶς ἀνοήτως λαμβανέτω πρὸς ἴδιον πάθος τὸ εἰρημένον τῇ ἱερᾷ τῶν πράξεων ἱστορία, περὶ τοῦ Μάρκου, ὅτι ἐγένετο παροξυσμός· οὐ γὰρ εἰς πάθος ὀργῆς καὶ θυμοῦ ἐξηνέχθησαν οἱ τοῦ Χριστοῦ Ἀπόστολοι· ἄπαγε· πῶς γὰρ; οἵτινες τὴν σάρκα ἐσταυρώσαν σὺν τοῖς παθήμασι καὶ τᾶς ἐπιθυμίαις· οἱ βοῶντες φωνῇ μεγάλῃ πρὸς πάντας τοὺς εἰς τὸν Χριστὸν πιστεύοντας καὶ λέγοντας, Πᾶσα πικρία καὶ θυμὸς καὶ ὀργὴ, καὶ κλαυγὴ, καὶ βλασφημία, ἀρθήτω ἀφ᾽ ὑμῶν σὺν πάσῃ κακίᾳ. Ἡμεῖς γὰρ ἔγνωμεν ἐκ τῆς θείας γραφῆς παροξυσμῶν διαφοράν· Φησὶ γὰρ, Καὶ κατανοῶμεν ἀλλήλους εἰς παροξυσμὸν ἄγάπης καὶ καλῶν ἔργων. Ἐγένετο οὖν τοῖς Ἀποστόλοις παροξυσμὸς, τουτέστι ζῆλος Θεοῦ. μὲν γὰρ Παῦλος ἀκρίβειαν ἐπιζητεῖ, ἀποστολικῇ πρέπουσαν τελειότητι· δὲ Βαρνάβας ἐτίμα τὸ φιλάνθρωπον.

[25] Λαβὼν οὖν τὸν Μάρκον, ἔπλευσεν εἰς Κύπρον· καὶ πᾶσαν διελθὼν, καὶ μαθητεύσας λαὸν ἱκανὸν, ἦλθεν εἰς Σαλαμήνην. Κἀκεῖ διέτριβε θαυματουργῶν καὶ κηρύσσων τὴν βασιλείαν τοῦ Θεοῦ, καὶ προσεθέτη ὄχλος πολὺς τῷ Κυρίῳ· διελέγετο δὲ τοῖς Ἰουδαίοις ἑν τῇ συναγωγῇ κατεὶ πᾶν σάββατον, ἐπιδεικνὺς ἐκ τῶν γραφῶν, εἶται τὸν Χριστὸν Ἰησοῦν· πάντες δὲ εὐλαβοῦντο αὐτὸν διὰ τὴν περικεχυμένην τῷ προσώπῳ αὐτοῦ χάριν. Ἦν γὰρ τὸ εἶδος αὐτοῦ ἀγγελικὸν, καὶ τὸ σχῆμα ἁσκητικόν· σύνοφρυς δὲ ὑπῆρχε, ὁφθαλμοὺς ἔχων χαροποιοὺς, οὐ βλοσυρὸν βλέποντας, ἁλλ᾽ εὐλαβῶς κάτω νεύοντας· στόμα σεμνὸν καὶ χείλη εὐπρεπῆ, γλυκασμὸν μέλιτος ἀποστάζοντα, οὐ γὰρ ἐφθέγγετο πώποτε περιττὸν τοῦ δέοντος· βάδισμα κατεσταλμένον καὶ ἀκενόδοξον, καὶ ἁπαξαπλῶς ὅλος δι᾽ ὅλου στήλη ἦν καθαρὰ τοῦ Χριστοῦ Ἀπόστολος Βαρνάβας, πᾶσαν ἀρετὴν ἀποστίλβουσα.

[26] Ἐπιμένοντος δὲ αὐτοῦ ἐν τῇ Σαλαμηνιέων πόλει, καὶ διδάσκοντος τὸν λόγον τοῦ Θεοῦ. ἐπῆλθον ἐκ τῆς Συρίας Ἰουδαῖοι, καὶ ἀντέλεγον τοῖς λεγομένοις ὑπ᾽ αὐτοῦ βλασφημοῦντες. Ἐπήγειραν δὲ ὄχλον κατ᾽ αὐτοῦ λέγοντες, ὅτι οὐδὲν ἀληθὲς λέγει· ἀλλὰ καὶ ὃν λέγει Ἰησοῦν, πλάνος τις ἦν καὶ ἀντίθεος, τὸν νόμον καὶ τοὺς προφήτας καὶ τὸ σάββατον ἀθετῶν· καὶ ἦσαν ζητοῦντες εὐκαιρίαν ἀνελεῖν αὐτόν. δὲ ἅγιος Ἀπόστολος τοῦ Χριστοῦ Βαρνάβας, συναγαγὼν πάντας τοὺς ἀδελφοὺς, εἶπεν αὐτοῖς· Ὑμεῖς ἐπίστασθε πῶς μεθ᾽ ὑμῶν τὸν πάντα χρόνον ἐγενόμην, νουθετῶν ἕνα ἕκαστον καὶ παρακαλῶν, ἐμμένειν τῇ χάριτι καὶ τῇ πίστει τοῦ Κυρίου ἡμῶν Ἰησοῦ Χριστοῦ, καὶ τὰς ἐντολὰς αὐτοῦ φυλάσσειν καὶ ποιεῖν αὐτὰς, καὶ ἀπέχεσθαι ἀπὸ παντὸς πονηροῦ πράγματος· δεῖ γὰρ πάντας ὑμᾶς παραστῆναι τῷ βήματι τοῦ Χριστοῦ, ἵνα κομίσηται έκαστος τὰ διὰ τοῦ σώματος αὐτοῦ, πρὸς ἔπραξεν, εἴτε ἄγαθὰ εἴτε κακά· παράγει γὰρ τὸ σχῆμα τοῦ κόσμου τούτου, καὶ μέλλει Κύριος ἐλθεῖν ἐξ οὐρανοῦ κρίναι ζῶντας καὶ νεκρούς. Μὴ οὖν ἀμέλησητε, γινώσκοντες ὅτι ἐν ᾗ ἂν ὥρᾳ οὐ δοκεῖτε Κύριος ἡμῶν ἔρχεται. Κακοπαθήσατε οὖν, καὶ τῇ ἐλπίδι στηρίξατε τὰς καρδίας ὑμῶν, ὅτι παρουσία τοῦ Κυρίου ἤγγικε.

[27] Μνημονεύετε ὅσα ὑμῖν λελάληκα λέγων, ὅτι τοῦ παρόντος βιου ὀλιγοχρόνια ἐστὶν, εἴτε τὰ χρηστὰ, εἴτε τὰ λυπηρὰ, καὶ πάντα ταχὺ παρελεύσεται· τοῦ δὲ μέλλοντος αἰῶνος πάντα ὁμοιως αἰώνια καὶ ἀτελεύτητα· οὐδὲ γὰρ η βασιλεία τῶν οὐρανῖων ποτὲ παρελεύσεται, οὐδὲ κρίσις τέλος ἔχει, ἀλλὰ ἀεὶ διαμένει, ἀθάνατα καὶ ἀκατάπαυστα κολάζουσα τοῦς ἁμαρτωλούς. Σπουδάσατε οὖν ἀμέμπτους καὶ ἀσπίλους εὐρεθῆναι ὑμᾶς ἐν τῇ ἡμέρᾳ ἐκείνῃ, ἵνα μὴ ἐμπέσητε εἰς ἐκείνην τὴν γεένναν τὴν ἀθάνατον. Μνημονεύσατε ὅσα Θεὸς ἐποίησε σημεῖα καὶ τέρατα ἐν ὑμῖν δι᾽ ἐμοῦ τοῦ δούλου αὐτοῦ, καὶ προσεύξασθε ὑπὲρ ἔμοῦ· ἐγὼ γὰρ ἤδη σπένδομαι, καὶ καιρὸς τῆς ἀναλύσεώς μου ἐφέστηκε, καθὼς Κύριος ἡμῶν Ἰησοῦς Χριστὸς ἐδήλωσέ μοι. Τὸν ἀγῶνα τὸν καλὸν ἠγώνισμαι, τὸν δρόμον τετέλεκα, τὴν πίστιν τετήρηκα, νῦν ἀπόκειταί μοι τῆς δικαιοσύνης στέφανος· οὐ μόνον δὲ ἐμοὶ, ἀλλὰ καὶ πᾶσι τοῒς ἀγωνιζομένοις διὰ τὸ ὄνομα αὐτοῦ.

[28] Καὶ ταῦτα εἰπὼν, σὺν πᾶσιν αὐτοῖς προσηύξατο· ἱκανὸς δὲ κλαυθμὸς ἐγένετο πάντων, τοῦ Ἀποστόλου εἰρηκότος, ὅτι καιρὸς τῆς ἀναλύσεως ἐφέστηκε. Λαβὼν δὲ Βαρνάβας ἄρτον καὶ ποτήρων, καὶ ποιήσας πᾶσαν τὴν ἀκολουθίαν, μετέλαβε μετὰ τῶν ἀδελφῶν τῆς εὐχαριστίας τῶν μυστηρίων. Καὶ μετὰ ταῦτα παραλαβὼν τὸν Μάρκον, καὶ ἀναχωρήσας κατ᾽ ἰδίαν, εἶπεν αὐτῷ· Ἐν τῇ δε τῇ ἡμέρᾳ δεῖ με τελειωθῆναι εἰς τὰς χεῖρας τῶν ἀπειθούντων Ἰουδαίων· σὺ δὲ ἐξελθὼν ἔξω τῆς πόλεως κατὰ δυσμὰς, εὐρήσεις τὸ σῶμά μου· καὶ τοῦτο θάψας, ἔξελθε ἀπὸ Κύπρου, καὶ πορεύου εἰς τὸν Παῦλον, καὶ ἴσθι μετ᾽ αὐτοῦ, ἕως οὗ Κύριος οἰκονομήσει τὰ κατὰ σέ· μέλλει γὰρ τὸ ὄνομά σου μεγαλυνθῆναι ἐν ὅλῃ τῇ οἰκουμένῃ,

[29] Καὶ μετὰ ταῦτα, εἰσῆλθε Βαρνάβας εἰς τὴν συναγωγὴν, καὶ ἐδίδασκε τοὺς Ἰουδαίους, πείθων αὐτοὺς περὶ τοῦ Κυρίου Ἰησοῦ, ὅτι αὐτός ἐστιν Χριστὸς, υἱὸς τοῦ Θεοῦ τοῦ ζῶντος. Πλησθέντες δὲ θυμοῦ οἱ ἀπὸ Συρίας Ἰουδαῖοι ἀναστάντες ἐπέβαλον ἐπ᾽ αὐτὸν τὰς χεῖρας, καὶ ἔθεντο αὐτὸν ἐν οἴκῳ σκοτεινῷ ἐν τᾗ συναγωγῇ ἕως ἐσπέρας βαθείας. Ἐξαγαγόντες δὲ αὐτὸν, καὶ βασανίσαντες ἱκανῶς, ἐκεῖ αὐτὸν κατέλευσαν οἱ παράνομοι· καὶ ἅψαντες πυρὰν μεγάλην, ἔῤῥιψαν ἐκεῖ τὸν μακάριον, πρὸς τὸ μὴ δὲ λείψανον αὐτοῦ εὑρεθῆναι. Προνοίᾳ καὶ Θεοῦ ἀκέραιον ἔμεινε τὸ σῶμα τοῦ Ἀποστόλου, δὲ οὐδὲν αὐτὸ ἕβλαψεν πυρἀ. Μάρκος δὲ, κατὰ τὰ διατεταγμένα αὐτῷ, ἐξελθὼν ἔξω τῆς πόλεως κατὰ δυσμὰς, μετὰ τινῶν ἀδελφῶν, κρυφῇ συνεκόμισαν τὸ λείψανον τοῦ ἁγίου Βαρνάβα· καὶ θάψαντες ἐν σπηλαίῳ, ὡς ἀπὸ σταδίων πέντε τῆς πόλεως, ἀνεχώρησαν ποιήσαντες κοπετὸν μεγαν ἐπ᾽ αὐτῷ.

[30] Ἐγένετο δὲ ἐν ἐκείνῳ τῷ καιρῷ διωγμὸς μέγας ἐπὶ τὴν ἐκκλησίαν τὴν ἐν Σαλαμήνῃ, καὶ πείντες διεσπάρησαν ἀλλαχοῦ, καὶ λοιπὸν ἄγνωστον ἐγένετο τὸ μνῆμα τῶν ἁγίου Ἀποστόλου Βαρνάβα. Μάρκος δε ἐκπλεύσας ἀπὸ τῆς Κυπρίων χώρας, ἦλθε πρὸς Παῦλον εἰς Ἔφεσον, καὶ ἀνήγγειλον αὐτῷ περὶ τῆς τοῦ Βαρνάβα τελειώσεως. δὲ ἀκούσας, ἔκλαυσε κλαυθμῷ μεγάλῳ ἐπ᾽ αὐτῷ· κατέσχε δὲ παρ᾽ ἑαυτῷ τὸν μάρτυρα. Μετὰ δὲ ταῦτα, τοῦ Πέτρον κατὰ ἀποκάλυψιν Θεοῦ ἀπαίροντος ἐπὶ τὴν Ῥώμην, παρέλαβε μεθ᾽ ἑαυτοῦ τὸν Μάρκον, τρόπον τινὰ τρανοποιήσας αὐτόν. Ἐκεῖ συνέταξε τὴν εὐαγγελικὴν ἱστορίαν, ἥν τινα Πέτρος ἀναγνοὺς καὶ ἀρεσθεὶς, ἔγνω θεόπνευστον αὐτὸν εἶναι· καὶ χειροτονήσας τὸν Μάρκον, ἀπέστειλεν αὐτὸν ὡς ἱκανώτατον εἰς Ἀλεξωνδρείαν τὴν πρὸς Αἴγυπτον καὶ Λιβύην καὶ Πεντάπολιν· ὃς παραγενόμενος εὐηγγελίσατο αὐτοῖς τὸν Κυρίον Ἰησοῦν· πολὺς δὲ ἀριθμὸς πιστεύσας ὑπέστρεψεν ἐπὶ τὸν Κύριον· Ποιήσας δὲ ἔτη ἐννέα, διδάσκων ἐν αὐτοῖς τὸν λόγον τοῦ Θεοῦ, μαρτυρίῳ ἐτελειώθη ἐν Ἀλεξανδρείᾳ.

XIII

[20] Cum vero de his, qui propter Stephani cædem atque angustias dispersi, [Barnabas missus Antiochiam] Antiochiam venerant, & Christi Euangelium prædicaverant, auditum fuisset ab iis, qui erant Hierosolymis; B. Barnabam, magnum & potentem virum, ad sanctissimum Ecclesiæ, quæ illic erat, & Christi gregem pascendum miserunt. Qui cum illic venisset, multo adjumento fuit hominibus Christi fidem sequentibus: ejus enim divina prædicatione ac doctrina factum est, ut multa populi accessio ad Christum fieret. Cum vero divino Spiritu ductus Barnabas, ab urbe Antiochia egressus esset; urbes omnes ac regiones peragravit, Christi Euangelium longe lateque diffundens, neque prius destitit, quam ad urbem Romam omnium maximam venerit: ex universis enim discipulis Christi, [Romæ etiā prædicat.] primus Euangelium in urbe Roma prædicavit. Cumque multi ad Christi fidem venissent, & Barnabam ipsum summe honorarent; humana gloria rejecta, clam fugiens, Roma exiit. Etenim beatus ille vir ita omnes homines, qui erant temporibus illis, animi submissione ac modestia superabat, ut ad hujus virtutis culmen perveniret. Id quod declarat ejus historia. Cum enim divinæ Litteræ ubique virum hunc cum primis nominent ac laudent, ipse primas aliis concedens, secundas partes amplexus est; diligenter imitatus Dominum suum, qui dixit; Discite a me, quia mitis sum, & humilis corde. [Matth. 11]

XIV

[21] Postea cum idem Barnabas ad Ægypti urbem Alexandriam venisset, & Dei sermonem ibi prædicasset, [Redit Alexandri Antiochiam,] illinc exiit, peragrans deinceps urbes omnes, quoad venit Hierosolymam: unde etiam egressus, reversus est Antiochiam: in qua cum Dei gratia Ecclesiam copiosiorem factam vidisset, valde gavisus est. Inde autem discedens, Tarsum venit, Paulum quærens: quem inventum, Antiocheam perduxit. Ibi cum totum annum transegissent, & multum populum ad Christi disciplinam transtulissent, cumque ibi primum Christi discipulos Christianos vocassent, atque illinc accepissent ab Ecclesia quæ pauperibus distribuerunt; asscenderunt rursus Hierosolymam, quartodecimo anno postquam Dominus Jesus Crucem pertulit, quemadmodum scribit Paulus, cum dicit; Quatuordecim annis a postea Hierosolymam asscendi cum Barnaba. [Gal. 2] Cum vero ministerium complevissent, [inde in Cyprum] & fidem ac dexteram ab Apostolis datam accepissent, ut ipsi ad gentes profecti, ii vero, qui cum Petro erant, circumcisis prædicarent, descenderunt Antiochiam, habentes Marcum ministrum. Missi autem a Spiritu sancto ex urbe Antiochia, venerunt in Cyprum, & totam insulam peragrarunt, Salamina Paphum usque Euangelium prædicantes, & miracula facientes: quo tempore Elymam excæcarunt, & Proconsulem Sergium Paulum fide illuminarunt.

VX

[22] Postea vero quam multos ad Christi disciplinam converterunt, e Cypro discedentes, [ac rursus Jerosolymam,] venerunt Pamphiliam. Cum vero Marcus ipse Apostolos vidisset, pro Euangelii prædicatione pericula subeuntes, neque honori studentes, sed brevem & caducam hanc gloriam derelinquentes, ad bellum contra infideles homines suscipiendum properare; ipse ad pericula subeunda claudicare cœpit, quippe qui adolescens erat formidolosus, & infirmior quam ut mortem contemnere posset. Derelictis igitur Apostolis, reversus est Hierosolymam ad matrem suam. Cum vero Apostoli Barnabas & Paulus opus complevissent; ad quod missi fuerant, & infinita pro Christo certamina sustinuissent; venerunt Antiochiam, unde a divina gratia missi sunt ad Gentes.

XVI

[23] Necesse autem fuit rursus proficisci b Hierosolymam ad Petrum Apostolum, [ubi iterum ei se jungit Marcus:] propter falsos illos Apostolos, qui docebant discipulos, ut se circumciderent, & Legem servarent. Cum autem Marcus illos ab omnibus honoratos videret, quodque post multa illa verbera & pericula robustiores facti essent, & integris corporibus præditi: propriam imbecillitatē accusans, doluit quod factum a se fuerat; & ad Paulum quidem ipsum erubuit se conferre, Barnabam vero adiit lacrymans: cumque ad ejus pedes se abjecisset, eum rogabat, ut superioris errati veniam impetraret, & ejus precibus firmior fieret in posterum, futurum promittens, ut omnia mortis genera, pro Domini nostri Jesu Christi nomine, prompto animo sufferret. Multis his lacrymis magnus ille virtutibus ornatus Barnabas flectitur; eumque hortatus, ut a luctu desisteret; Fiat, inquit, quod Deus vult, modo tu paratus sis præstare quod promiseris. Cum vero scripta accepissent, quæ ab Apostolis in urbe Hierosolyma decreta fuerant, descenderunt Antiochiam, & una cum fratribus exultabant. Marcus autem ipsos animo parum fidenti secutus est.

XVII

[24] Post hæc visum est Barnabæ & Paulo peragrare urbes omnes, [& propter eum] & Fratres visere. Tunc Barnabas Paulum rogabat, ut Marcum secum una venire pateretur, quippe qui paratus esset usque ad mortem pro Christi fide certamen sustinere. Paulus vero contra rogabat Barnabam, ut secum una Marcum non haberent. Hinc occasio quædam nata est, ut Apostoli a se vicissim separarentur, divina providentia id utiliter permittente. Deus enim ipse Marcum populorum & gentium multarum pastorem ac magistrum creaturus erat. Sed nemo imprudenter proprio affectu metiatur, [Paulus & Barnabas separantur.] quod est in sacra de Apostolorum actis historia, quo loco de Paulo & Barnaba narratur illud: Facta est dissensio, ita ut discederent ab invicem. Non enim ad hoc iracundiæ aut furoris affectu impulsi sunt Christi Apostoli (minime hoc nos cogitemus) nam qui carnem cum affectibus & cupiditatibus crucifixerunt, qui voce magna sic omnes Christo credentes admonebant; Omnis amaritudo, & ira, & indignatio, & clamor & blasphemia tollatur a vobis cum omni malitia; qui fieri potest, utilli ipsi in hujusmodi affectum inciderint? [Ephes. 4] Scimus autem, & ex divinis Litteris dissensionum diversitatem cognovimus, & vocem hanc παροξυσμὸς in bonam partem accipi solitam, ut cum ait Apostolus; Confideremus nosmetipsos in provocatione caritatis, & bonorum operum. [Hebr. 10] Talis fuit & Apostolis dissidendi ratio, hoc est, Dei zelus. Paulus enim accuratam censuram requirebat, Apostolicæ professioni convenientem; Barnabas vero ad humanitatem propensior erat.

XVIII

[25] Quamobrem & Marcum secum habens, in Cyprum navigavit. Cumque eam insulam totam peragrasset, [Hic multos in Cypro convertit,] populos multos ad Christi fidem convertit, & Salaminam venit; ubi paulisper moratus est, edens miracula, & prædicans regnum Dei: quo loco turbæ multæ ad Christi fidem accesserunt. Disputabat autem cum Judæis in synagoga omnibus sabbatis, divinarum Litterarum testimoniis Jesum Christum illum esse probans, quem Deus promiserat. Omnes autem Barnabam reverebantur, propter divinam quandam honestatem, quæ in illius adspectu vigebat. Erat enim oris specie valde gravis, habitu ac veste admodum tenui; cujusmodi illorum est, qui delicias abjicientes, in virtutis exercitatione versantur. Erat superciliis contractis, c & oculis hilaritatem præ se ferentibus, [Forma etiam gratiam conciliante.] non torvum aliquid, sed grave quiddam in se habentibus, & reverenter admodum deorsum spectantibus. Oris honestas & labra decora, mellis suavitatem distillantia, in eodem illo inerant. Non enim aliquid unquam pronuntiabat, quod foret supervacaneum. Ejus incessus compositus, & ab ostentatione alienus, Totus denique omni ex parte Apostolus Barnabas, erat tamquam recta quædam Dei columna, omnium virtutum splendore illustris.

XIX

[26] Hic cum in urbe Salamina moraretur & Christum prædicaret, [Judæi turbam in eum concitant,] venerunt e Syria Judæi quidam, qui maledicta in eum conjicientes, quæque ab illo dicebantur oppugnantes, turbam contra ipsum excitaverunt; criminantes nihil veri ab eo dici, sed quem ipse Jesum Christum fuisse diceret, eum fallacem quemdam hominem, & Deo ipsi contrarium fuisse, legem, Prophetas & Sabbati observantiam reprobantem. Iidem & Barnabæ interficiendi opportunitatem observabant. Sanctus vero Christi Apostolus Barnabas, cum omnes Fratres congregasset: [qui imminentis mortis præscius] Vos, inquit, scitis, quomodo una vobiscum omni tempore versatus fuerim, unumquemque admonens & hortans, ut in gratia & Domini nostri Jesu Christi fide constanter permaneatis, & ejus præcepta observetis, & ab omni pravo opere mentem & manus cohibeatis. Namquam oportet omnes nos sisti ante tribunal Christi, ut recipiat unusquisque propria corporis sui, quæ fecerit, sive bona, sive mala: præterit enim figura mundi hujus, & Dominus venturus est de cælo judicare vivos & mortuos. Nolite igitur negligentes esse, scientes, quod qua hora non putatis, Dominus noster veniet. Ærumnas & labores libenter perferatis, corda vestra spe confirmantes, quod adventus Domini prope sit.

[27] Recordemini quæ vobis sæpe dixi, præsentis vitæ res, sive prosperæ, sive adversæ illæ sint, [Fratres extremis monitis instruit,] breves & caducas esse, omniaque hæc celeriter præterire; futuri vero illius seculi bona semper in eodem statu permanere, æterna & finem nullum habentia. Neque enim regnum cælorum aliquando præterire poterit, neque judicium illud finem habebit; sed semper erit, his, qui peccando vitam transegerunt, immortalem pœnam afferens, & finem nullum habituram. Date igitur operam, ut sine culpa & labe in die illo extremo inveniamini, ne in gehennam sempiternam decidatis. Memoria repetite, [eisque valedicit,] quot signa & prodigia per me servum suum Deus ipse apud vos effecerit, & pro me Deum orate. Ego enim jam jam immolandus sum, & tempus illud prope est, quo ab hoc corpore dissoluendus sum, sicut Dominus noster Jesus Christus mihi significavit. Bonum certamen certavi, cursum consummavi, fidem servavi: nunc reposita mihi est corona justitiæ; non solum autem mihi, sed & omnibus, qui propter Christi confessionem certamen sustinuerint.

XX

[28] Hæc cum dixisset, una cum omnibus Deum oravit: multusque fletus hominum fuit, [Missam celebrat,] eo quod Apostolus ille dixerat, tempus prope esse, quo a corpore dissolvendus foret. Barnabas vero cum panem & calicem sumpsisset, & divini Ministerii ordinem totum complevisset, una cum Fratribus particeps factus est Eucharistiæ mysteriorum. Quo facto, Marcum secum habens, secessit, & ipsi seorsum dixit; Hodie infidelium Judæorum manibus me consummari oportet: tu vero extra civitatem Occidentem versus egredere, & corpus meum invenies: quod cum sepelieris, exi e Cypro, & ad Paulum proficiscere; & esto cum illo, quoad Dominus res tuas disposuerit: futurum enim est, ut nomen tuum per totum orbem terrarū divulgetur.

XXI

[29] Post hæc ingressus est Barnabas in Synagogam, & Judæos ipsos docebat, illis persuadere studens, [crudeliter interficitur.] Dominum Jesum esse Christum viventis Dei filium. Illi vero Judæi, qui e Syria illuc venerant, furore perciti, e Synagoga surrexerunt; & manibus in eum conjectis, in obscuram quandam Synagogæ illius cellam usque ad multam noctem custodierunt. Cumque illum eduxissent, & multis cruciatibus affecissent, postremo nefarii homines eumdem lapidaverunt; & accenso rogo quodam magno, B. Barnabæ corpus in eum conjecerunt, ut nullæ ipsius reliquiæ superessent. Divina vero providentia factum est, [Marcus eo sepulto] ut Apostoli corpus integrum permaneret, neque ab igne ipso læderetur. Marcus igitur, ut Barnabas præceperat, extra urbem egressus Occidentem versus cum quibusdam Fratribus; reliquias S. Barnabæ clam abstulit, & in spelunca quadam, stadiis fere quinque ab urbe distante, sepelivit. Mox in urbem reversi, plactu & lacrymis eum prosecuti sunt.

XXII

[30] Illo autem tempore contra Salaminæ urbis Ecclesiam persecutio magna commota est, [Ephesi Paulo] omnesque alii alio dispersi sunt: itaque sancti Apostoli Barnabæ sepulcrum deinde ignotum erat. Proinde Marcus cum e Cypro navigasset, ad Paulum d venit, qui erat Ephesi, eumque de Barnabæ martyrio certiorem fecit. Id cum ille audivisset, lacrymavit, & Marcum secum tenuit. Postea vero, cum Petrus Apostolus divina revelatione jussus esset Romam e proficisci; secum duxit & Marcum, quem quodammodo sibi filium genuerat. Illi cum essent in urbe Roma, Euangelium Marcus f conscripsit: quod Petrus Apostolus legit, & divino Spiritu scriptum cognovit, [Romæ Petro se jungit.] atque approbavit. Itaque Marcum ipsum per manuum impositionem ordinavit, & ut maxime idoneum in urbem Ægypti Alexandriam, Lybiam & Pentapolim misit. Quo cum Marcus venisset, Domini Jesu Christi Euangelium illis regionibus prædicavit, ita ut multi ad Christi fidem conversi fuerint. Cum vero novem annos Dei fidem Marcus in ea regione docuisset, martyrio in urbe Alexandria functus est g.

ANNOTATA D. P.

a Imo 14 annis, post reditum ex Arabia, quod verba Epistolæ ad Galatas satis declarant; si tamen ex Henschenii sententia Paßio Christi affigatur Consulatui duorum Geminorum, sicut Fasti eos ponunt. Secundus autem ascensus Hierosolymam, male distinguitur ab eo, qui fuit propter controversiam de Circumcisione susceptus, de quo hic infra: quia is fuisset tertius. Errandi occasio accepta est ex verbis Lucæ Act. XI, 30 dicentis; quod fame, quam Agabus prædixerat, imminente, Fratres in Syria positi, proposuerunt succurrere habitantibus in Judæa, idque fecerunt mittentes ad seniores per manus Barnabæ & Sauli: quod fieri potuit, etiamsi Ierosolymam illi non intrarent.

b Hæc ergo est profectio Ierosolymam, cujus superius Paulus meminit; & præter hanc frustra concipitur prior alia, post Pauli reditum ex Arabia.

c Sicuti SS. Petri & Pauli formam conservaverunt Romani, primum memoria, deinde picturis; ita & fecisse circa formam Barnabæ, Cyprii potuerunt; ut optabile etiam nunc sit, inde obtineri imaginem aliquam, qua ab illis exprimi Barnabas solet.

d Cum anno 53, quo Barnabas obierit, supra notato, optime consistit ut Paulum Marcus invenerit Ephesi, eodem adhuc anno, juxta Henschenii Chronotaxim 29 Iunii num. 14.

e Id si factum an. 54 & 1 Neronis (uti nostra fert opinio) oportet ut Marcum Petrus remiserit ad Paulum in Asiam, priusquam eum mitteret Alexandriam: Paulus vero eumdem ibi reliquerit, anno 56 Romam vinctus adveniens, & hinc scribens secundam ad Timotheum IV, II Marcum, inquit, assume, & adduc tecum. Eodem autem illuc adducto, scribens Philemoni, Salutat te, inquit Epaphras concaptivus meus; Marcus, Aristarchus, Demas & Lucas, adjutores mei. Similiter ad Colossenses IV, 10, eorumdem nomine, qui soli, inquit sunt adjutores mei in regno Dei, qui mihi fuerunt solatio. Ne autem quis dubitet, an eum, de quo hic agitur, Paulus intelligat, expresse ait; Salutat vos Aristarchus concaptivus meus, & Marcus consobrinus Barnabæ, de quo accepistis mandata: si venerit ad vos excipite illum: & forte jam tum destinaverat Paulus mittens Marcum in Ægyptum, quo tendens, Rhodum infulam necesse haberet prætervehi, aut etiam eo appellere.

f Aquilejenses scriptum apud se Euangelium prætendunt, forte quia Romæ prius scripti exemplar ibi relinquendum transcripsit: ibi autem eum fuisse & prædicasse oportuit, antequam ordinaretur a Petro Episcopus, puta an. 58 quo Paulus solutus a vinculisRoma discesserat. Magno autem fructu ibi facto, Romam rediens, illuc secum duxerit S. Hermagoram, a S. Petro Episcopum Aquilejensibus ordinandum: quod minime necessarium fuisset, si ipsemet Episcopali potestate tunc erat præditus.

g [Marcum Euang. diversum a consobrino Barnaba,] Anno, ut ad 25 Aprilis docuit Henschenius circiter 68. Illuc ergo profectus sit Marcus, an. 69: & nihil obstabit quominus idem Consobrinus Barnabæ & Euangelista fuerit, licet multis contra tendat Baronius ad an. 45 num. 42; & plane constare putet, ex temporum, locorum ac rerum diversitate, eosdem inter se esse distinctos. Nihil horum in nostra Chronologia exurgit, nihil etiam ex veterum auctoritate. Nam Basilius, in fine lib. 5 contra Eunomium qui allegatur, quasi dicat eo tempore quo Romæ Paulus agebat, quo cum aderat Marcus Barnabæ consobrinus, Marcum Euangelistam Alexandrinam Ecclesiam excoluisse; neque hoc dicit, neque si diceret contra nos faceret; nisi affumendo, quod non probatur, Marcum Paulo adfuisse, quamdiu & quoties Romæ fuit: dicit autem solum, Intervallum locorum non obstare, quo minus eodem tempore alius alia in civitate Spiritu impleatur. Multo minus Baronio favet allegatus Athanasius in Synopsi; ubi nominatur quidem Marci Euangelium, sed nihil additur quo intelligatur idem, vel diversus a Joanne-Marco. [non probat Baronius ex Pseudo-dorotheo,] Dorotheum, quia unum facit Episcopum Biblidis, alterum Apolloniadis, itaque tres Marcos inducit, ipsemet Baronius explodit, ut qui in sua Synopsi quam plurima consarcinavit mendacia. Idem Baronius ad an. 816, negat Isidori esse librum de Vita, & morte justorum, & in Notis ad Rom. Martyrol. 25 Iulii, ubi de S. Iacobo, ait, complura in eo libro indigna Isidro inveniri coagmentata mendacia; frustra igitur huc allegatur. Scio Græcos quoque in Menæis, die XXVII Septembris, & ex Sirleti Menologio ad eumdem diem in hodierno Romano, referri Marcum Barnabæ Consobrinum, velut Episcopum Bibli, una cum Aristarcho & Zenone, in Epistolis Pauli, æque ac ille, nominatis. Sed non pluris id faciendum puto, quam pseudo-Dorotheum, unde accepti illi sunt: esto forsitan Biblienses, inter primos suos Episcopos habuerit aliquem Marcum, quem cum Barnabæ Consobrino confuderint. Nam in ejusmodi hallucinationibus fundata videtur tota Synopsis Dorothei, potius quam consuta ex mendaciis. Hæc autem placuit hic digerere, ad supplendum quod defuit in Aprili; ubi hanc controversiam maluit dißimulare Henschenius, quam disquisitioni, tunc parum necessariæ visæ, immorari.

CAPUT TERTIUM.
De Petro Fullone, Antiocheni Patriarchatus invasore, Cyprum sibi subjicere volente.

[31] ΜΕτὰ δὲ πολὺν χρόνον, τοῦ Χριστιανισμοῦ πλατυνθὲντος, καὶ χριστιανῶν Βασιλέων τῆς Ῥωμαίων ἀρχῆς βασιλευσάντων, δυνάμεις οὐ τὰς τυχούσας ἐποίει Θεὸς ἐν τῷ τόπῳ ἐκείνῳ, ἐν ᾧ ἀπέκειτο τὸ λείψανον τοῦ ἁγίου Ἀποστόλου Βαρνάβα καὶ γενναίου Μάρτυρος. Βαρνάβα· πολλῶν γὰρ παριόντων διὰ τοῦ τόπου ἐκείνου, τῶν ἐχόντων τὰ πνεύματα τὰ ἀκάθαρτα, βοῶντα φωνῇ μεγάλῃ ἐξήρχοντο· πολλοὶ δὲ παραλελυμένοι καὶ χωλοὶ, καὶ ὑπὸ ποικίλων νόσων καὶ βασάνων συνεχόμενοι, ἐρχόμενοι παρεκοιμῶντο ἐν τῷ τόπῳ, οἵτινες ἐθεραπεύοντο ἄπαντες· καὶ ἦν χαρὰ μεγάλη ἐν τῇ Σαλαμίέων πόλει· καὶ ὅτι μὲν θεῖά τις ἦν δύναμις ἐνεργοῦσα ἐν τῷ τόπῳ, ἐπεγίνωσκον· Τί δέ ἐστι τὸ αἴτιον τῆς τοιαύτης ἀφθόνου χάριτος, οὐκ ἐγίνωσκον· τὸν δὲ χῶρον ἐκεῖνον, τόπον τῆς ὑγιείας οἱ ἐγχώριοι ἐπωνόμαζον.

[32] Τοῦ δὲ μακαρίου Μαρκιανοῦ καταπαύσαντος, τὴν ἀρχὴν παρέλαβε τὴν Βασιλείαν τῆς θείας λήξεως Λέων· Τούτῳ ὑπῆρχε γαμβρὸς Ζήνουν τις ὀνόματι, Ἴσαυρος τῷ γένει, ὅστις καὶ ἐβασίλευσε μετ᾽ αὐτόν. Κατ᾽ ἐκεῖνον δὲ τὸν καιρὸν, ηὑρέθη ἐν τῇ εὐαγεστάτῃ μονῇ τῶν Ἀκοιμήτων διάβολός τις μονάζων, ὥσπερ ἐν ἀποστόλοις Ἴουδας, τούνομα Πέτρὸς, τὸ ἐπιτήδευμα Κναφεύς· οὗτος δὲ τὴν ἐν Χαλκηδόνι σύνοδον ἁγίαν ἀποστρεφόμενος, τῶν Εὐτυχιανιστῶν ὑπερεμάχη δογμάτων. Τοῦτον οἱ τῆς ἁγίας μονῆς ἐκείνης, ὡς λυμαιῶνα καὶ φθορέα, καὶ τῶν ἀποστολικῶν δογμάτων ἐχθρὸν ἐδίωξαν τοῦ μοναστηρίου· αὐτὸς δὲ καταλαβὼν τὴν Κωνσταντινού πολιν, τὸν τῶν κολάκων βίον ἐζήλωσεν, ἐξ οἰκίας εἰς οἰκίαν περιερχόμενος καὶ γαστριζόμενος. Εὑρὼν δέ τινας τῶν ἐν τέλει, τῆς βδελυρᾶς αὐτοῦ αἱρέσεως ὄντας, ἐκολλήθη αὐτοῖς· καὶ δι᾽ αὐτῶν γίνεται γνώριμος τῷ γαμβρῷ τοῦ Βασιλέως, Πατρικίῳ ὄντι, τὸ τηνικαῦτα καὶ Κώμητι ἑξκουβητόρων.

[33] Καὶ περιθέμενος τῆς εὐλαβείας τὸ πρόσωπον, ἦν σὺν αὐτῷ ἀδιαλείπτως, μὴ τολμῶν δημοσιεῦσαι τὴν οἰείαν ἀσέβειαν. Ἀπαίροντι δὲ τῷ Ζήνωνι, ἐπὶ τὰ μέρη τῆς Ἀνατολῆς, συνείπετο Κναφεὺς ἕως Ἀντιοχείας. Εὑρὼν δὲ ἐκεῖ πολλοὺς τῶν Ἀπολιναριστῶν, κατὰ τοῦ Πατριάρχου λοιπὸν ἐπενεανιεύσατο, διεγείρων κατ᾽ αὐτοῦ τοὺς ἀτάκτους τοῦ λαοῦ, καὶ λοιδορῶν τὴν ἐν Χαλκηδόνι σύνοδον, καὶ Νεστοριανὸν καλῶν τὸν Πατριάρχην. Ἐν πολλῇ δὲ ἀκαταστασίᾳ καὶ θορύβῳ τῆς Ἀντιοχέων ὑπαρχούσης, προσῆλθεν Κναφεὺς τῷ Κώμητι, μετὰ δόλου λέγων· Ἐὰν μὴ διαδέχθη Ἐπίσκοπος τῆς δὲ τῆς πόλεως, ἀμήχανον ἡσυχίαν ἄγειν τὸν δῆμον· ἀλλὰ καὶ ταξάμενος αὐτῷ χρυσίου ποσότητα πολλὴν, εἴπερ τύχοι τοῦ αἰτήματος, ἐξέφανε γὰρ αὐτῷ τοῦ ἰδίου σκοποῦ τὰ κεκρυμμένα. Τότε πείθει Κναφεὺς τοὺς τὰ ὅμοια αὐτῳ φρονοῦντας, καί τινας θυμελικοὺς καὶ ἑτέρους τῶν δημοτῶν πονηροὺς ἄνδρας, καὶ ἀναφέρει τῷ Βασιλεῖ, πάνδεινα κατὰ τοῦ Ἀποστόλου ψευδόμενος· Ἀλλ᾽ οὐδὲν ὤνησεν αὐτοῦ δεινότης, τοῦ Βασιλέως τῶν ἀποστολικῶν δογμάτων ὑπερασπίζοντος.

[34] Τοῦ δὲ ταῦτα καταλείψαντος, καὶ εἰν τὴν ἀγήρω βασιλείαν μετατεθέντος, τῆς βασιλείας διάδοχος γίνεται Ζήνων. Εὐθέως δὲ οἱ προειρημένοι Ἀντιοχείας δεκτικὸν ἀνήγαγον τῶ Βασιλεῖ, αἰτούμενοι τὸν Κναφέα Ἐπίσκοπον· δὴ καὶ γέγονε, τοῦ χρυσίου πείθοντος πάντας τοὺς τῆς βασιλικῆς αὐλῆς εἰς τὴν ὑπὲρ αὐτοῦ συνηγορίαν. Εὐθέως οὖν ἅμα τῇ χειροτονία, ἀνεθεμάτισε τὴν ἁγίαν ἐν Χαλκηδόνι σύνοδον· θέλων δὲ ἀρέσαι τοῖς Ἀπολιναρισταῖς, θεσπασχιανοῖς οὖσι, καινοτομίαν κακίστην ἐπενόησε, τοῦ εἰπεῖν ἐν τῷ Τρισαγίῳ ἐπὶ τέλει τοῦ ὕμνου, σταυρωθεὶς δι᾽ ημᾶς· ταῦτα μαθόντες οἱ ἅγιοι Ἐπίσκοποι καὶ Πατέρες ἡμῶν, διηγέρθησαν γενναίως κατὰ τῆς αὐτοῦ κακοδοξίας. Καὶ πρῶτον μὲν, ἐπειρώθησαν διὰ παραινετικῶν γραμμάτουν ἀνακαλέσασθαι αὐτὸν ἐκ τοῦ βαράθρου τῆς ἀσέβείας· ὡς δὲ εἶδον αὐτὸν ἀντιλέγοντα, καὶ μᾶλλον θρασυνόμενον κατὰ τῆς ὀρθοδόξου πίστεως, ἀπεφήναντο κατ᾽ αὐτοῦ, καὶ ἀνεθεμάτισαν αὐτὸν πάντες οἱ κατὰ τὴν οἰκουμένην Ἐπίσκοποι.

[35] Ἐνταῦθα δὲ γενόμενος τοῦ λόγου, ἡδέως ἂν ἐροίμην τοὺς ἐκ τῶν ἡμετέρων, ἀβασανιστῶς παραδεξαμένοις τὴν καινοτομίαν ταύτην, ἁπλώτητι λογισμοῦ καὶ οὐ κακίᾳ γνώμης, Τίνος χάριν, ἀδελφοί μου, καταλιπόντες ἐν τούτῳ τῷ μέρει τὴν τῶν πατερῶν ὀρθόδοξον διδασκαλίαν, τὴν ἐφευρεθεῖσαν ὑπὸ τῶν αἱρετικῶν καινοτομίαν καταδέξασθε; Ἐχρῆν συνεῖναι, ὅτι οὐ σεσοφισμένοις μύθοις ἐξακολουθήσαντες οἱ ἅγιοι ἡμῶν Πάτερες, παρέδωκαν ἡμῖν ᾄδειν τὸν Ὕμνον, ἀλλ᾽ ἐξ ἀποκαλύψεως θειοτέρας, οὐκ ἑνὶ καὶ δευτέρῳ μόνῳ ἀποκαλυφθείσης, οὐδὲ ἐν παραβύστῳ τινὶ, ἀλλ᾽ ἡμέρας μέσης παντὶ τῷ φιλοχριστῳ λαῷ τῆς βασιλίδος Κωνσταντινουπολιτῶν, ἐπὶ τοῦ ὁσίου καὶ τρισμακαρίστου Πατρὸς ἡμῶν καὶ Ἐπισκόπου Πρόκλου, τοῦ ἐν διδασκάλοις δοκιμωτάτου· Πᾶν δὲ τὸ ἐκ θείας χάριτος θεόθεν ἡμῖν ἀποκαλυπτόμενον ἀνελλιπές ἐστι πάντως καὶ παντέλειον εἰς σωτηρίαν, μὴ ἐπιδεόμενον τῆς ἐξ ἀνθρωπίνων συλλογισμῶν προσθήκης ἀφαιρέσεως κατὰ τό εἰρημένον τῇ θείᾳ γραφῇ· Τὸ ῤῆμα ἐγὼ ἐντέλλομαί σοι σήμερον, φύλαξαι σφόδρα τοῦ ποιῆσαι αὐτό· οὐ προσθήσεις ἐπ᾽ αὐτῷ, οὐδὲ ἀφελεῖς ἀπ᾽ αὐτοῦ· τῷ ὄντι γὰρ προσθῆναί τι τοῖς θείοις χρησμοῖς ἀφελεῖν, ἐπισφαλὲς καὶ ἐπικίνδυνον. Οὐ γάρ ἐσμεν διορθωταὶ τοῦ Χριστοῦ, ἀλλ᾽ ὑποτακτεῖται τοῦ Χριστοῦ· καὶ πολλά ἐστι περὶ τούτου εἴπειν πρὸς τοὺς ἡμετέρους καὶ διδάξαι, ὅτι ἰδιωτία ἑσχάτη ἐστὶ τὸ παραδέξασθαι τὴν καινοτομίαν τοῦ αἱρετικοῦ, κᾂν μὴ φρονῶσι τὰ τοῦ αἱρετικοῦ.

[36] Οὕτος τοιγαροῦν Κναφεὺς Πέτρος ἀναθεματισθεὶς ὡς εἴρηται ὑπὸ πάντων τῶν Ἐπισκόπων, καὶ τοῦ Ζήνωνος φυγόντος ἐκ τῆς βασιλείας, διὰ τὴν ἐπανάστασιν τοῦ Βασιλισκοῦ, φυγὰς ᾤχετο εἰς ἀγνώστους τόπους. Ὡς δὲ ἐπανῆλθεν Ζήνων εἰς τὴν αὐτοῦ βασιλείαν, Πέτρον μὲν τὸν Κναφέα ἀναζητήσας, ἀπεκατέστησε τῇ Ἀντιοχέων Ἐπισκόπον, τῶν ἐπ᾽ αὐτῷ ἀναθεματισμῶν μηδαμῶς, λυθέντων· τὸν δὲ μακάριον Καλανδίονα τὸν Πατριάρχην εἰς Ὤασιν ἐξωστράκισε, τοῦ Κναφέως βίᾳ ἀπολαβόντος τὸν θρόνον. δὲ ἀπεγνωσμένος λοιπὸν, καὶ μηδεμίαν ἐλπίδα ἔχων, ἁδεῶς μᾶλλον δὲ ἀθέως ἐχρήσατο τῇ τυραννίδι, φονεύων καὶ δημεύων καὶ φυγαδεύων πάντας τοὺς μὴ βουλομένους κοινωνεῖν αὐτοῦ τῇ ἀσεβείᾳ. Ἀλλὰ ταῦτα μὲν παρήσω· πολλὰ ὄντα καὶ ἰδίας συγγραφῆς δεόμενα, βαδιοῦμαι δὲ πρὸς τὸ κατεπειγὸν, δεικνὺς πᾶσι ἁγίου Ἀποστόλου Βαρνάβα τὴν χάριν, καὶ ὅσην ἔχει περὶ τὴν ἰδίαν πατρίδα, φροντίδα τε καὶ κηδεμονίαν.

[37] Μὴ ἀρκεσθεὶς τοιγαροῦν τοῖς ἀναριθμήτοις κακοῖς, οἷς ἐποίει κατὰ τὴν ἀνατολὴν, Κναφεὺς, καὶ ἐπὶ τὰς οὐδαμότεν αὐτῷ ὑποκειμένας ἐπαρχίας ἐπέβαλε τὰς χεῖρας· Χρυσίω γὰρ ἅπαξ ἐξαγοράσας τοῦ Βασιλέως καὶ τῶν περὶ αὐτὸν τὴν εὐχέρειαν, καὶ αὐτοῦ τοῦ Θεοῦ τὸν νόμον περιεφρόνησε, καὶ αὐτοὺς τοὺς φιλοθέους καὶ φιλοπίστους Κυπρίους παντοίως κακῶσαι διενοήθη· ἐπειδὴ προγονικὴν εὐσέβειαν φυλάττοντες, κοινωνῆσαι τῇ ἀσεβείᾳ αὐτοῦ οὐκ ἠβούλοντο· καὶ τὸν ἔξ ἀρχῆς καὶ ἄνωθεν ἁγιώτατον, καὶ ἐλεόθερον, καὶ ἀποστολικον θρόνον τῆς Κύπρου ἁρπάσαι καὶ ὑφ᾽ ἑαυτὸν ποιῆσαι ἐπεχείρησε· καὶ ἀναφορὰν ποιεῖται πρὸς τὸν κρατοῦντα ψευδηγορίας μεστὴν, ὅτι, φησὶν, λόγος τοῦ Θεοῦ ἀπὸ Ἀντιοχείας ἐν Κύπρῳ ἐξήχηται, καὶ δῆ τὴν ἐκκλησίαν Κύπρου ὑπὸ τὸν τῆς Ἀντιοχείας θρόνον εἶναι, ἐπειδὴ ἀποστολικὸς καὶ πατριαρχικὸς θρόνος τυγχάνει. Ἀλλ᾽ οὐκ ἔλαθεν ἀποστάτης, αἱρετικὸς ὦν, τὰ ἐν Ἐφέσῳ ἐπὶ τῆς κατὰ Κυρίλλου ἁγίας συνόδου ὁρισθέντα παραχαράσσων.

XXIII

[31] Multo autem tempore postea; cum Christiana fides latius fusa esset, [Miracula ad sepulcrum S. Barnabæ.] & Imperatores Christiani Romanorum Imperio potirentur, miracula quædam magna Deus ipse in eo loco edebat, ubi Reliquiæ sancti Apostoli & generosi Martyris Barnabæ repositæ fuerant. Nam cum multi homines, impuros spiritus habentes, per locum illum transirent; spiritus ipsi, voce magna clamantes, egrediebantur. Multi etiam paralytici, & claudi, variisque morbis & cruciatibus vexati, ad eum locum profecti pernoctabant, qui omnes curabantur: ob idque Salamina civitas gaudio magno perfundebatur. Quod vero divina quædam potentia in eo loco miracula efficeret, id quidem omnes cognoscebant: quænam tamen esset causa gatiæ illius tam copiosæ, id nequaquam intelligere poterant. Regionem autem illam Sanitatis locum, indigenæ appellabant.

XXIV

[32] Cum vero Beatus Marcianus a obiisset, sanctæ memoriæ Leo Imperio successit. Huic erat gener Zeno, Isaurus genere, qui post Leonem b & ipse Imperator fuit. Tempore autem illo in religioso Acœmetarum c monasterio extitit Monachus quidam, qui, ut Judas inter Apostolos, [Petrus Fullo improbus monachus:] diaboli mores imitabatur. Illi nomen erat Petrus, qui fullonis artem exercebat, sanctam vero Synodum in urbe Chalcedone celebratam aversabatur, & dogmatis Eutychiani erat propugnator. Ejusmodi hominem, ut corruptorem & pestilentem, atque Apostolicorum dogmatum hostem acerrimum, ejus loci homines e monasterio expulerunt. Qui cum illinc expulsus fuisset, Constantinopolim profectus est; & assentatorum vitam imitatus, modo hanc, modo illam domum obitat, ventri & gulæ serviens d: cumque execrabilis suæ hæresis participes homines quosdam honore præditos invenisset, illis adhærere cœpit, per quos etiam in ejus notitiam venit, qui erat gener Imperatoris, Patricius & excubitorum Comes: sic enim appellabatur, qui excubiis præsidebat.

XXV

[33] [favente sibi Zenone tunc Comite] Itaque Petrus ille cum religionis specie quadam se induisset, erat quidem assidue cum Zenone Imperatoris genero, non audebat tamen propriam impietatem aperire. Eumdem autem Zenonem, ad Orientis partes proficiscentem, secutus est Fullo ille, usque ad urbem Antiochiam. Ubi cum multos Apollinaris sectatores invenisset, una cum illis contra Patriarcham temeritatem exercuit e, adversus eum seditiosissimum quemque hominem concitans, & Chalcedonensem Synodum convitians, ac Patriarcham ipsum Nestorianum appellans. Cum igitur Antiochena civitas multa seditione & tumultu perturbaretur, [vexat Patriarcham Antiochenum,] Petrus ille Comitem Zenonem do-Io aggressus: Nisi, inquit, hujus civitatis Episcopus permutetur, fieri non potest, ut populus quiete vivat. Quin etiam multam auri vim ei proposuit, si ab eo impetraret, quod petebat: patefecit enim illi consilium suum, quod antea occultaverat. Tunc infames quosdam & improbos homines, qui eadem, quæ ipse sentiebant, persuasionibus suis secum duxit; & gravissima quædam scelera, contra Patriarcham falso conficta, ad Imperatorem detulit. Sed ejus malitia nihil profecit, cum Imperator Apostolicorum dogmatum esset propugnator. [eoque Imperatore facta invadit Sedem:]

[34] Postea vero, quam Leo ipse terrestre imperium dereliquit, & ad immortale illud regnum translatus est, Imperio successit Zeno. Antiocheni vero, quos supra diximus, Imperatori supplicationem obtulerunt, petentes Fullonem illum Petrum sibi Episcopum creari. Id quod factum est, auro ipso omnibus, qui erant in aula regia, persuadente, ut Petri Fullonis patrocinium susciperent. Statim igitur ut Petrus ille ordinatus est Episcopus, [& Theopaschitam se professus,] sanctam Chalcedonensem Synodum anathemate fuit detestatus. Cumque Apollinaris sectatoribus placere studeret, qui Theopaschitæ appellabantur, eo quod Deum ipsum passum fuisse dicebant; novitatem quamdam pessimam excogitavit, ut Hymno illi, qui Trisagion appellatur, hoc etiam in sine adderet; Qui crucifixus est propter nos. Hæe cum sancti Episcopi & Patres nostri audivissent, ad pravam illius opinionem refrænandam alacri & prompto animo progressi sunt: [ea Sede privatur.] & primum quidem litteris eum ab impietatis voragine revocare conati sunt: sed cum eumdem repugnantem, majore audacia & temeritate contra fidem orthodoxam efferri vidissent; omnes qui sunt in orbe terrarum Episcopi, sententia pronuntiata, sub anathemate illum expulerunt f.

XXVI

[35] In hac orationis parte libenter eos, qui ex nostris hominibus, non vitio, sed quadam mentis levitate, novitatem hanc temere amplexati sunt, his verbis compellarem: [Trisagio addit, Crucifixus pro nobis:] Quænam causa vos, Fratres, adduxit, ut recte sentientem Patrum nostrorum doctrinam relinqueretis, & novitatem ab hæreticis nuper excogitatam sequeremini? Animadvertendum vobis erat, quemadmodum sancti Patres nostri, non fictas fabulas secuti, nobis hunc Hymnum canendum tradiderunt; sed divina quadam revelatione docti, quæ non uni aut alteri, neque in aliquo terræ angulo, sed meridie ipso in luce clarissima universo Constantinopolitanæ urbis populo Christi amantissimo facta est, quo tempore beatissimus Pater, Episcopus & Magister cum primis probatus Proclus, Constantinopolitanæ Sedi præsidebat g. Quidquid autem divina gratia suggerente divinitus nobis revelatum est, [quod Auctor abominatur ut novum.] illud nulla ex parte mancum, sed omnino perfectum est, & ad salutem idoneum; non indigens humanarum argumentationum inventis, neque additamento, vel subtractione aliqua, ut divinæ Litteræ docent, cum dicunt; Verbum, quod ego præcipio tibi hodie, vide ut illud valde observes, neque quidquam addas, neque ab eo aliquid imminuas; cum re vera divinis eloquiis aliquid addere vel detrahere, periculosum sit, & perniciem iis qui hæc faciunt magnam afferat: non enim ii sumus, qui Christum corrigere possimus, sed qui Christo subjici & obedire debeamus. [Deut. 12] Hæc & multa alia licet de hac re dicere nostris hominibus ita sentientibus: quos doceri cupimus, extremæ inscitiæ esse, hæretici hominis novitatem admittere. Desinant igitur cum hæretico homine deinceps sentire.

XXVII

[36] Itaque cum Petrus ille ab omnibus Episcopis sub anathemate (ut diximus) damnatus esset, & Zeno propter invasionem Basilisci ab Imperio aufugisset h, ipse quoque fugiens ad ignota quædam loca se contulit. [Petrus reductus in, Sedē istam,] Postea vero quam Zeno ad Imperium reversus est, Petrum Fullonem requisivit, & Antiochenæ Ecclesiæ Episcopum restituit, cum nondum anathemate liberatus esset: beatum vero Calendionem Patriarcham in Oasim exulem relegavit, Fullone illo Antiochenæ Sedis Episcopatum vi capiente. Qui ut impius, & nullam spem reliquam habens, tyrannidem ipsam impune, vel scelerate potius, exercebat; interficiens, proscribens, & omnes eos fugans, qui nolebant cum ejus impietate communicare. Sed hæc quidem missa faciam, cum multa sint, & propriam historiam requirant. Conseret autem se oratio nostra ad id, quod magis urget, ut S. Apostoli Barnabæ gratiam omnibus notam faciamus, & quanta patriam suam cura & benignitare prosequatur, declaremus.

XXVIII

[37] Cum nondum contentus esset Petrus Fullo innumerabilibus illis malis, [Conatur Cyprum sibi subjicere] quibus Orientis partes affecit; inprovincias etiam illas, quæ nihil ad eum pertinebant, manus injecit. Cum enim Imperatoris, & eorum qui erant apud Imperatorem gratiosi lenitatem auro sibi comparasset; ipsius etiam Dei legem deinceps contempsit; & Cyprios homines, Dei & fidei amatores, ac recta sentientes, omnibus modis vexare cogitavit, quoniam ejus insulæ habitatores, pietatem a patribus suis traditam servantes, recusabant cum ejus impietate communicare. Itaque Cypri Sedem sanctissimam, & a principio inde usque ab Apostolorum tempore liberam, ipse arripere & sibi subjicere aggressus est, idque ad Imperatorem retulit; falsum deferens ac dicens, [contra decretum Synodi Ephesinæ.] Quoniam verbum Dei ab urbe Antiochia ad Cyprum insulam manavit, ob id Cypri Ecclesiam sub Antiochenæ Sedis Patriarcha esse oportet, quandoquidem Apostolica & Patriarchica Sedes est. Hæc ille, rectæ fidei & sententiæ desertor, contendebat; cum tamen non ignoraret ea, quæ in urbe Epheso sancta illa Synodus, i Cyrillo præsidente, definierat, a se violari atque corrumpi.

ANNOTATA D. P.

a Obiit Marcianus an. 437, 26 Ianuarii, & cumS. Pulcheria uxore virgine colitur a Græcis 17 Februarii.

b Obiit Leo an. 474 mense Ianuario, uxorem autem habuit Ariadnem, filiam Leonis.

c De Acœmetorum instituto, late per Orientem diffuso, prolixe tractat Henschenius ad 15 Ianuarii, ante Vitam S. Alexandri Fundatoris, qui seculo 4 circa Euphratem primum hujus generis monasterium erexit; unde tum alia plura, tum celeberrimum Studii monasterium Constantinopoli fluxit; obiit autem circa an. 430.

d Theodorus Lector ait, Petrum factum Presbyterum templi S. Bassæ Martyris, quod Chalcedone est, ubi fuerat Concilium celebratum an. 451 contra Eutychetem, qui non nisi unicam in Christo naturam agnoscebat, divinam scilicet, quæ humanam quasi absorbuisset: ita scilicet is in alterum extremorum declinabat, quo Nestorius, anno 31 in Ephesino damnatus, sustinuerat propter duas in Christo naturas, duas etiam personas dicendas, adeoque dici non debere Deiparam.

e An. 47, id factum ostendit Baronius, Patriarcham autem tunc fuisse Martyrium; qui expulso Petro restitutus, ultro se abdicarit, suffectusque ei Julianus fuit, Iuliano Stephanus, anno 479 ab hæreticis Petri sequacibus interfectus; & huic succeßit Stephanus alter; ac denique an. 482 Calendion, de quo mox.

f Anno 483, in Concilio Constantinopolitano & Romano. Sed hæc diu postea; præceßit enim Petri depositio & restitutio, de qua mox infra.

g Anno 344, ad quem Baronius totam rem præclare exponit: dum autem hunc Hymnum oppositum, dicit Auctor novitati, nuper ab hæreticis excogitatæ; manifeste ostendit, se vixisse & scripsisse, circa confinia seculi 5 & 6.

h Invasit tyrannidem Basiliscus anno 476, eaque excidit anno mox sequenti: non tamen statim restitutus est Petrus, ut paret et dictis.

i Causa hæc ventilata est total Seßione VII istius Synodi, & definita, sicut in Actis videre est, in favorem Cypriorum.

CAPUT QUARTUM.
Inventio corporis S. Barnabæ, & hujus exinde celebris cultus.

[38] Ἀλλ᾽ κήρυξ τῆς εὐσεβείας ἁγιώτατος ἐν Ἀποστόλοις Βαρνάβας ἤλεγξεν αὐτοῦ τὸ ἀνόητον, ἐν καιρῷ τῆς πατρίδος γενόμενος ἀντιλήπτωρ. Τοῦ γὰρ Ἐπισκόπου τῆς Σαλαμηνέων κελευθέντος καταλαβεῖν τὴν βασιλεύουσαν, καὶ ἐπὶ τοῦ οἰκουμενικοῦ Πατριάρχου κριθῆναι πρὸς τοὺς ἐξ Ἀντιοχείας, ἀπεναρκώθη τῷ φόβῳ, ὑφορώμενος τὰς τοῦ Κναφέως συσκευάς. Ἀνθέμιος δὲ ἦν θαυμάσιος ἀνὴρ, τὰ μάλιστα ὀρθοδοξότατος, καὶ βίῳ ἀκηλιδώτῳ λελαμπρυσμένος, ὀλιγοστὸς δὲ πρὸς διάλεξιν ταῖς ἀντιδιατιθεμένων. Ἁμηχανοῦντι τοίνυν καὶ ἀποροῦντι περὶ τὴν ἀποδημίαν, νύκτωρ ἐπίσταταί τις αὐτῷ κατεύδοντι ἐν ἰδιάζοντι τόπῳ, θείκελον ἔχων τὸ πρόσωπον, καὶ φωτὸς μαρμαρυγὰς ἀπαστράπτων, στολὴν ἐκ φωτὸς ἠμφιεσμένος, καὶ ἱεροπρεπῶς ἀναβεβλημένος, καί φησι πρὸς αὐτόν· Τί οὕτω λελύπησαι, Ἐπίσκοπε; καὶ τίς περί σε αὕτη ῥαθυμία, καὶ ἵνα τί συνέπεσέ σου τὸ πρόσωπον; οὐδὲν κτήσῃ δεινὸν ὑπὸ τῶν ἀντιδίκων· καὶ ταῦτα εἰπὼν ἀπέστη ἀπ᾽ αὐτοῦ.

[39] Ἔξυπνος δὲ γενόμενος Ἐπίσκοπος μετὰ φόβου, ἔπεσεν ἐπὶ πρόσωπον μετὰ πολλῶν δακρύων, καὶ ἐδέετο τοῦ Θεοῦ λέγων· Κύριε Ἰησοῦ Χριστὲ, υἱὲ τοῦ Θεοῦ τοῦ ζῶντος, φεῖσαι τῆς δὲ τῆς ἐκκλησίας· οἶδα δὲ ὅτι φείδῃ· καὶ εἰ παρά σου γόγονεν ὀπτασία αὕτη, καταξίωσον δευτερῶσαι μοι καὶ τρισσῶσαι τὴν ὅρασιν, ἵνα πληρωφορηθῶ, ὅτι σὺ μετ᾽ ἐμοῦ εἶ. Ἐν τούτῳ σπουδαιοτέρως ἐκέχρητο τῇ προσευχῇ, μηδενὶ συντυγχάνων· τῇ δὲ ἐπιούσῃ νυκτὶ πάλιν ἐπίσταται αὑτῳ αὐτὸς ἀνηρ ἐν τῇ αὐτῇ ἰδέᾳ καὶ ἐν τῷ αὐτῷ σχήματι, λέγων πρὸς αὐτόν· Εἰπόν σοι ἤδη ὁτι ούδὲν τῶν ἀπειλουμένων σοι συνβήσεται· βαῖνε τοίνυν προθύμως ἐπὶ τὴν βασιλίδα, μηδὲν ὑφορώμενος· καὶ ταῦτα εἰπὼν ἀνεχώρησεν. Ἀναστὰς δὲ πάλιν ηὐχαρίστησε τῷ Κυρίῳ μηδὲν λαλήσας μηδενὶ. Ἐξεδέχετο δὲ καὶ τὴν τρίτην ὅρασιν· καὶ τῇ ἐπερχομένῃ νυκτὶ ἐπέστη αὐτῷ αὐτὸς ἀνὴρ, ἐμβριθέστερον λέγων πρὸς αὐτόν· Ἕως τίνος οὐ πιστεύεις τοῖς λόγοις μου, οἵτινες πληρωθήσονται ἐν ταύταις ταῖς ἡμέραις; Βαδίζε προθύμως τὴν βασιλίδα, καὶ μετὰ δόξης ὐποστρέψεις εἰς τὸν θρόνον σου· οὐδὲν πεισῃ δεινὸν ὑπ᾽ αὐτῶν, Θεοῦ ὑπερασπίζοντός σου δι᾽ ἐμοῦ τοῦ δούλου αὐτοῦ.

[40] Ἀπεκρίθη Ἐπίσκοπος, τοῦ στόματος αὐτοῦ ἀνοιχθέντος, Σὺ γὰρ τίς εἶ, Κύριέ μου, ταῦτα λαλῶν παρ᾽ ἐμοί; δὲ, Ἐγώ εἰμι, φησὶ, Βαρνάβας, μαθητὴς τοῦ Κυρίου ἡμῶν Ἰησοῦ Χριστοῦ; ἀφορισθεὶς ὑπὸ τοῦ ἁγίου Πνεύματος εἱς ἀποστολὴν ἐθνῶν, μετὰ Παύλου τοῦ Ἀποστόλου τοῦ σκεύους τῆς ἐκλογῆς· τοῦτό σοι ἔστω τὸ σημεῖον· Πορεύου, φησὶν, ἔξω τῆς πόλεως κατὰ δυσμὰς ἀπὸ σταδίων πέντε, εἰς τὸν τόπον τὸν λεγόμενον τῆς Ὑγιείας· δι᾽ ἐμοῦ γὰρ ἐνεργεῖ Θεὸς τὰ θαύματα ἐν τῷ τόπῳ ἐκείνῳ· καὶ ὤρυξον ἐπὶ τὴν κεραταίαν, καὶ εὑρήσεις σπήλαιον, καὶ λάρνακα ἐν αὐτῷ· ἐκεῖ μου τὸ πᾶν σῶμα ἀπόκειται, καὶ εὐαγγελιον ἰδιόχειρον, ἐξέλαβον ἀπὸ Ματθαίου τοῦ ἁγίου Ἀποστόλου καὶ Εὐαγγελιστοῦ· καὶ ἐπειδὴ οἱ ἀντίδικοί σου δικαιολόγουσιν ἄνω καὶ κάτω, λέγοντες, ὅτι Ἀποστολικός ἐστιν θρόνος Ἀντιοχείας, ἀντιδικαιολόγησον καὶ σύ πρὸς αὐτοὺς λέγων, Ὁτὶ καὶ ἐμὸς θρόνος Ἀποστολικός ἐστι, καὶ Ἀπόστολον ἔχω ἑν τῇ πατρίδι μου.

[41] Ταῦτ᾽ εἰπὼν ἀπῆλθε· καὶ ἁναστὰς Ἐπίσκοπος καὶ προσκυνήσας τῶ Κυρίῳ, συνήγαγε πάντα τὸν κλῆρον καὶ τὸν φιλόχριστον λαὸν, καὶ ἐξῆλθε μετὰ σταυρωφανίας εἰς τὸν τόπον τὸν δειχθέντα αὐτῷ μετὰ πολλῆς παρασκευῆς· καὶ ποιήσας οὐχἦν, ἐκέλευσεν ὀρυγῆναι τὸν τόπον· καὶ μικρὸν ὀρύξαντες, εὗρον σπήλαιον πεφραγμένον ἑν λίθοις· καὶ τούτους ἀποκυλίσαντες, εὗρον τὴν σωρόν· καὶ ταύτην ἀποσκεπάσαντες, εὗρον τὸ τίμιον λείψανον τοῦ ἁγίου καὶ ἐνδόξου Ἀποστόλου Βαρνάβα, πνέον εὐωδίαν χάριτος πνευματικῆς· εὖρον δὲ καὶ τὸ Εὐαγγέλιον ἐπὶ τὸ στῆθος αὐτοῦ κείμενον· καὶ σφραγίσαντες τὴν σωρὸν μολίβδῳ, καὶ ποιήσαντες εὐχὴν καὶ προσκυνήσαντες ἀνεχώρησαν, τοῦ Ἐπισκόπου καταστήσαντος ἐν τῷ τόπῳ ἄνδρας εὐλαβεῖς, ἑσπεριναῖς καὶ ἑωθιναῖς ὑμνοδίαις τὸν Θεὸν δοξολογεῖν.

[42] Αὐτὸς δὲ παραλαβὼν τῶν Ἐπισκόπων τοὺς ἐπισήμους, ὥρμησεν ἐπὶ τὴν βασιλίδα, καὶ κατήχθη ἐν τῷ Ἐπισκοπείῳ. Καὶ ἐμηνύθη τῷ Βασιλεῖ παρουσία αὐτοῦ· καὶ ἐπέτρεψε τῷ Πατριάρχῃ διακοῦσαι μετὰ τῆς ἐνδημούσης συνόδου τὰ μεταξὺ τῶν μερῶν, καὶ τὸ παριστάμενον διαλαλῆσαι. Τοῦ δὲ συνεδρίου συγκροτηθέντος, καὶ τῆς ὑποθέσεως κινηθείσης, οἱ ἐξ ἐναντίας χρώμενοι ὡς ᾤοντο τοῖς ἑαυτῶν δικαίοις, ἔλεγεν, Οτι Πατριαρχικός ἐστιν τῆς Ἀντιοχέων καὶ Ἀποστολικὸς θρόνος· καὶ δὴ τὰς ἄλλας ἐπαρχίας εἴται ὑπ᾽ αὐτόν. Ἐδόκουν δὲ τοῖς παροῦσιν εὔλογα λαλεῖν. δὲ μακάριος Ἀνθύμιος μικρὸν ἐπισχὼν, ἀνθυπήνεγκε λέγων. Ἀλλὰ καὶ ἐμὸς θρόνος Ἀποστολικός ἐστιν ἄνωθεν καὶ ἐξ ἀρχῆς, καὶ ἐλευθερίᾳ τετιμημένος ἐστὶ. καὶ Ἀπόστολον ὁλόσωμον ἔχω ἐν τῇ πατρίδι μου, τὸν ἐν ἁγίαις εὐφημίαις Βαρνάβαν τὸν τρισμακάριον. Τούτου λαληθέντος·, οὐκέτι ἦν τόπος, τῶν Ἐπισκόπων κυρωσάντων σιωπῇ τὸν λόγον, καὶ οἱ ἐξ ἐναντιας εἰστήκεισαν μετ᾽ αἰσχύνης ἐννεοὶ, τὸ εὔλογον τῆς ἀποκρίσεως ἐκπληττόμενοι.

[43] Ταῦτα μαθὼν Βασιλεὺς, μεταμεμψάμενος μετὰ σπουδῆς τὸν Ἐπίσκόπον Κύπρου, ἐπυνθάνετο περὶ τῆς ἀποκαλύψεως τοῦ ἁγίου Ἀποστόλου Βαρνάβα. δὲ μηδὲν μελλήσας λείπει, καὶ μηδὲν, τι τοιοῦτος τοῦ ἀληθοῦς ἀποκρύψαι, πάντα καθεξῆς διηγήσατο τῷ Βασιλεῖ· δὲ ἀκούσας, ἐχάρη, λίαν θαυμάζων ἐπὶ τῇ τοῦ Θεοῦ πλουσίᾳ χάριτι, ὅτι ἐν τοῖς χρόνοις τῆς βασιλείας αὐτοῦ τηλικοῦτον θαῦμα ἐποίησεν Θεός. Τότε ἀπεσόβησεν ἀπ᾽ αὐτοῦ τὸν Ἀντιοχείας Ἐπίσκοπον, κελεύσας τοῦ λοιποῦ τὸ παράπαν μὴ παρενοχλεῖσθαι τὸν Ἐπίσκοπον Κύπρου, ἕνεκεν τῆς ὑποθέσεως ταύτης. Τότε παρακαλεῖ τὸν μακάριον Ἀνθέμιον τὸν Ἐπίσκοπον λέγων· Ἐπειδὴ ἐν τοὶς χρόνοις τῆς ἁγίας σου ἱεραρχίας, Κύριος ἡμῶν Ἰησοῦς Χριστὸς ηὐδόκησεν ἀποκαλύψαι τὸν ἅγιον αὐτοῦ Ἀπόστολον Βαρνάβαν, κέλευσον ἐνταῦθά μοι τὸ τάχος ἀνακομισθῆναι τὸ εὑρεθὸν εὐαγγέλιον, χαριζόμενός μοι ἐν τούτῳ τῷ τέκνῳ σου χάριν ὅτι μάλιστα πλείστην· ἔξεις γὰρ κᾀμὲ ἀπὸ τοῦ νῦν εἰς πάντα ὐπακούοντα τῇ σῇ πατρωσύνη.

[44] Ἐπινεύσας δὲ Ἐπίσκοπος ἀπέσταλεν ἕνα τῶν σὺν αὐτῷ Ἐπισκόπων, μετὰ πιστοτάτου ἀνθρώπου τοῦ Βασιλέως· καὶ λαβόντες τὸ Ἐὐαγγέλιον ἀνήγαγον ἐν Κωνσταντινουπόλει, ἔχων ἐκ θυήνων ξύλων τὰ πθύχια. Λαβὼν δὲ Βασιλεὺς, καὶ καταφιλήσας, καὶ χρυσίῳ κοσμήσας, ἀπέθετο ἐν τῳ Παλατίῳ, καὶ μέχρι τῆς σύμερον φυλάττεται. Ἐν γὰρ τῇ μεγάλῃ πέμπτῃ τοῦ Πάσχα, καθ᾽ ἕκαστον ἐνιαυτὸν, ἐν αὐτῷ ἀναγινώσκουσι τὸ Εὐαγγέλιον ἐν τῷ εὐκτηρίῳ τοῦ Παλατίου. Τὸν δὲ Ἐπίσκοπον μεγάλως Βασιλεὺς τιμήσας, ἀπέλυσεν, αὐτὸν ἐπὶ τὴν Κύπρον μετὰ χρημάτων πολλῶν καὶ κελεύσεως, ἐντειλάμενος αὐτῷ ἐγεῖραι ναὸν τῷ ἁγίῳ Ἀποστόλῳ Βαρνάβα, ἐν τῷ τόπῳ, ἐνθα εὑρέθη τὸ τίμιον αὐτοῦ λείψανον· πολλοὶ δὲ τῶν μεγιστάνων δεδώκασιν αὐτῷ χρήματα εἰς τὴν οἰκοδομὴν τοῦ ναοῦ.

[45] δὲ καταλαβὼν τὴν Κυπρίων, καὶ συναγαγὼν πλῆθος τεχνητῶν καὶ ἐργατῶν, οὐ παρέργως εἴχετο τῆς οἰκοδομῆς· ἀλλ᾽ ἤγειρεν ναὸν τῷ Ἀποστόλῳ παμμεγεθέστατον, λαμπρὸν τοῖς μηχανήμασι, λαμπρότερον τῇ ποκιλίᾳ τῆς διακοσμήσεως, ἐμβόλοις ἔξωθεν κὺκλῳ περιεσφιγμένον. Κατὰ δὲ τὸ κλίτος τοῦ ναοῦ τὸ πρὸς Λιβα, ἐποίησεν αὐλὴν μεγάλην, τέσσαρας στοὰς ἔχουσαν· καὶ οἰκίσκους ἔνθεν καὶ ἔνθεν τῆς αὐλῆς οἰκοδομήσας, καταμένειν ἐν αὐτοῖς προσέταξε τοὺς τὰς θείας λειτουργίας ἐν τῷ ναῷ ἐπιτελοῦνττας, λειτουργοῦντας μοναχούς· τὸν δὲ ὑδραγωγὸν ἐνέγκας ἀπὸ μακρόθεν, ἀναβλύσαι πλουσίως πεποίηκεν ἐν μέσῳ τῆς αὐλῆς, ὑδροχεῖον κάλλιστον οὶκοδομήσας, ὅπως οἱ παροικοῦντες εν τῷ τόπῳ καὶ οἱ ξένοι ἔχωσιν ἀφθόνως τὴν τοῦ νάματος ἀπόλαυσιν· πολλὰς δὲ καὶ ἑτέρας ζενίας ᾠκοδόμησε τῷ τόπῳ, εἰς ἁνάπαυσιν τῶν ἐπιδημούντων ξένων· καὶ ἦν ἰδεῖν ἐκεῖνον τὸν κῶρον τῇ ὡραιότητι μιμούμενον μικράν τινα πόλιν καὶ τερπνὴν λιαν.

[46] Τὴν δὲ ἁγίαν Ἀποστόλου θήκην ἀπέθετο ἐκ δεξιῶν τοῦ θυσιαστηρίου, ἀργυρίῳ ἱκανῷ καὶ μαρμάροις κατακοσμήσας τὸν τόπον· τὴν δὲ ἡμέραν τῆς ἐνδόξου μνήμης τοῦ τρισμακαρίου Ἀποστόλου καὶ γενναίου Μάρτυρος Βαρνάβα, ἐδικαίωσαν γίνεσθαι καθ᾽ ἕκαστον ἐνιαυτὸν, κατὰ μὲν Ῥωμαίους τῇ πρὸ τριῶν εἰδῶν Ἰουνιῶν, κατὰ δὲ Κυπρίους Κωνσταντιεῖς μηνὶ Μεσωρεῖ, τοῦ καὶ δεκάτου ια᾽, κατὰ δὲ Ἀσιανοὺς ἤτοι κατὰ Παφίους μηνὶ Ηληθυπάτω, τοῦ καὶ ἐννάτου ιθ᾽, συναγόμενοι καὶ τὰς πνευματικὰς ἐπιτελοῦντες λειτουργίας, εἰς δόξαν τοῦ Πατρὸς, καὶ τοῦ Υἱοῦ, καὶ τοῦ ἁγίου Πνεύματος, ὅτι αὐτῷ δόξα εἰς τοὺς αἰῶνας τῶν αἰώνων. Ἀμήν.

[47] μὲν οὖν ἀποκάλυψις τῶν λειψάνων τοῦ ἁγίου Ἀποστόλου Βαρνάβα, τοῦτον ἔχει τὸν τρόπον. Τὰ δὲ ἐκ τῆς ἁγίας αὐτοῦ θήκης ἀναβρύοντα καθ᾽ ἑκάστην νάματα, εἴ τις θελήσει ἐγγράψαι, οὐδὲ πᾶς αὐτῷ ὡς οἶμαι ἐπαρκέσειεν χάρτης· Ἡμεῖς δὲ ἐπὶ τὴν τῶν προλαβόντων μνήμην ἀναδραμόντες, τοῦτον τὸν πένταθλον τῆς εὐσεβείας ἀγωνιστὴν καὶ στεφανίτην ἀνυμνήσωμεν, μακαρίσωμεν, εὐφημήσωμεν· οὗτος γὰρ ὡς ἐλαῖα κατάκαρπος ἐν τῷ οἴκῳ τοῦ Θεοῦ πεφυτευμένος, καρποὺς εὐωδίας, καθ᾽ ἑκάστην τῷ Θεῷ προσφέρει· οὗτος βασιλέων δόξα, καὶ Ἱερέων εὐφροσύνη, λαῶν ἀγαλλίαμα· οὗτος θλιβομένων παράκλησις, καταπονουμένων ἀντίληψις, ἀπελπισμένων ἐλπὶς, ἀπεγνωσμένην βοηθὴς, ξένων παρηγορία, νοσούντων ἰατρεία, ὑγιαινόντων φύλαξ, πηγὴ χαρισμάτων πνευματικῶν, ἐκκλησίας τεῖχος, ὀρθοδοξων στήριγμα, πιστῶν ὀχύρωμα, καύχημα πάσης τῆς οἰκουμένης.

[48] Ἀλλὰ σοῦ μὲν ἔπαινος, πανόλβιε καὶ τρισμακάριε Ἀπόστολε Χριστοῦ τοῦ Θεοῦ ἡμῶν Βαρνάβα, παντα νοῦν καὶ λόγον ἀνθρώπων ὑπερβάλλει· τῆς δὲ ἡμετέρας πτωχείας τὴν εὐγνωμοσύνην ὅμως ἀποδεξάμενος, πρέσβευε ὑπὲρ ἡμῶν, πρὸς ὃν ἠγάπησας Χριστὸν τὸν μονογενῆ υἱον καὶ λόγον τοῦ Θεοῦ, ὅπως ῥύσηται ἡμᾶς ἐκ τοῦ ἐνεστῶτος αἰῶνος πονηροῦ, καὶ δῴη ἡμῖν ἄφεσιν ἁμαρτιῶν εὑρεῖν, καὶ ἕλεος καὶ οἰκτιρμοὺς ἐν τῇ ἡμέρᾳ ἐκείνῃ τῇ φοβερᾳ, ὅταν ἔλθῃ κρῖναι ζώντας καὶ νεκρούς.

[49] Τὸν δὲ τὸν διάδοχον τὸν διέποντα τὸν ἅγιόν σου θρόνον, τὸν σύμφρονα τῆς σῆς ἀκλινοῦς πίστεως, τὸν γνήσιον ὐποφήτην τῆς σῆς ὀρθοδοξίας, τὸν μιμητὴν τοῦ Σωτῆρος ἡμῶν, τὸν ποιμένα καὶ πατήρα ἡμῶν καὶ ἱεράρχην, τὸν παρόντα καὶ νῦν καὶ φαιδρύνοντα τὴν ἁγίαν σου μνήμην, ἰκέτευε ἐκτενῶς τὸν Θεὸν, φυλαχθῆναι τῷ ἁγιωτάτῳ θρόνῳ, ἐν πολλαῖς ἐτῶν ἀνακυκλὼσεσιν, ὑγιαίνοντα καὶ ποιμαίνοντα ἐν εἰρήνῃ τὸν λαὸν αὐτοῦ, τὸν ἐν πάσῃ ὁσιύτητι καὶ δικαιοσύνῃ ὀρθοτομοῦντα τὸν λόγον τῆς ἀληθείας.

[50] Τῆς δὲ πατρίδος σου πάσης φρόντισον, ὡς πάντοτε καὶ νῦν, ταῖς σαῖς ἁγίαις εὐχαῖς φυλάττων αὐτὴν ἀπὸ παντὸς κακοῦ, καὶ ἀπὸ σκανδάλων ἐργαζομένων τὴν ἀνομίαν· ἵνα εἰρηνικῶς, σωφρόνως τε καὶ εὐσεβῶς ζήσωμεν ἐν τῷ νῦν αἰῶνι, προσδεχόμενοι τὸ ἔλεος τοῦ Κυρίου ἡμῶν Ἰησοῦ Χριστοῦ εἰς ζωὴν αἰώνιων, ἧς γένοιτο πάντας ἡμᾶς ἐπιτυχεῖν, χάριτι καὶ οἰκτιρμοῖς καὶ φιλανθρωπίᾳ τοῦ Κυρίου ἡμῶν Ἰησοῦ Χριστοῦ, μεθ᾽ οὗ τῷ Πατρὶ δόξα, σὺν τῷ παναγίῳ Πνεύματι, νῦν καὶ ἀεὶ καὶ εἰς τοὺς αἰῶνας τῶν αἰώνων. Ἀμήν.

XXIX

[38] Sed pietatis præco & sanctissimus Apostolus Barnabas, patriæ suæ opportuno tempore subveniens, [Anthemio Episc. adire CP. timenti,] illius Petri stultitiam vel malitiam potius redarguit. Cum enim Episcopus Salaminæ jussus fuisset ad regiam urbem se conferre, & adversus Antiochenos coram Patriarcha causam dicere; præ timore torpescebat, Fullonis illius insidias suspectas habens. Erat tunc Salaminæ urbis Episcopus Anthemius, vir cum primis admirabilis, quod ad rectam fidem & vitæ innocentiam pertineret; sed ad disputationem cum adversariis sustinendam, parum valebat. Cum igitur ancipiti cogitatione fluctuaret, neque certum haberet quid ageret, num videlicet Constantinopolim proficisci deberet, necne; nocte in somnis adstitit illi quidam, [S. Barnabas apparet eumque animat,] divinam quamdam speciem præse ferens, & luminis splendore multo effulgens, lucidaque veste indutus, ac sacro habitu decorus; qui & hæc dixit: Cur ita tristis es nunc, Episcope? Quomodo tantus iste torpor te corripuit? Cur vultus tuus ita concidit? Nihil mali ab adversariis tuis patieris.

[39] Hæc cum dixisset, ab Anthemio discessit. Qui experrectus, & timore perterritus in faciem se prostravit, & multis lacrymis Deum ita precatus est: Domine Jesu Christe, fili Dei vivi, adjuva Ecclesiam

XXX

Hanc. Scio autem, quod illam adjuvas. Si visio hæc a te profeta est, fac, quæso, ut eadem iterum ac tertio mihi ostendatur, ut te mecum esse certo scire possim. Interea Episcopus ille divinis precibus attentius vacabat, [Iterumque] ab omnium hominum congressione remōtus. Nocte autem, quæ deinceps consecuta est, cum adstitisset idem ille vir, eadem forma & habitu, quo antea visus fuerat: Jam, inquit, tibi dixi, nihil mali te pasturum ex iis, quæ tibi adversarii minantur. Nihil igitur suspicans, prompto animo ad urbem Constantinopolim venias. Hæc cum dixisset, discessit. Episcopus vero rursus Domino gratias egit, neque quidquam alicui dixit, sed expectabat tamen revelationem tertiam. Nocte igitur consequente idem vir apparuit, [ac tertio,] qui gravius eum increpans: Quousque, inquit, non vis credere verbis meis, quæ diebus his complenda sunt? Proficiscere in urbem regiam prompto & alacri animo: illinc enim cum gloria reverteris, neque quidquam mali ab adversariis passus fueris, cum Deum ipsum, propter me servum suum, tui propugnatorem habeas.

[40] Tunc Episcopus os suum aperiens, Quæso, inquit, [& indicat quo loco inventurus sit suum corpus.] Domine mi, dic: Quis hæc mecum loqueris? Tum ille ait: Ego sum Barnabas, discipulus Domini nostri Jesu Christi, segregatus a Spiritu sancto, ut una cum Paulo Apostolo electionis vase munus Apostolicum inter Gentes exercerem. Hujus rei signum hoc habeas: Egredere extra urbem Occidentem versus stadiis quinque, in eam regionem, quæ Sanitatis locus appellatur (Per me enim Deus ipse in loco illo miracula efficit) & sub arbore Siliqua effodias: speluncam enim atque arcam invenies, quoniam illic totum corpus meum conditum est, & Euangelium manu propria scriptum, quod a sancto Apostolo & Euangelista Matthæo a excepi. Quoniam vero adversarii tui, sursum & deorsum miscentes omnia, & jura quædam objicientes, tecum disceptant, Antiochiæ sedem Apostolicam esse contendentes; & tu contra jus tuum illis opponas; Et mea, inquiens, sedes Apostolica est: nam & Apostolum habeo in patria mea. His dictis, Barnabas discessit.

XXXI

[41] Episcopus vero experrectus, Deum adoravit, totoque clero & populo Christi amantissimo congregato, [Is eo reperto] exiit in eum locum, quem per revelationem didicerat, multo apparatu & Cruce ipsa prælata. Cumque preces ad Deum misisset, jussit locum effodi: quem postquam paulum fodissent, invenerunt speluncam lapidibus obstructam. Illis autem sublatis, apparuit arca illa: qua detecta, invenerunt venerandas sancti & venerabilis Apostoli Barnabæ reliquias, suavem gratiæ spiritualis odorem spirantes; invenerunt etiam Euangelium supra Barnabæ pectus impositum. Illam vero arcam plumbeo sigillo munierunt: cumque Deum precati essent & adorassent, discesserunt; viris religiosis in loco illo ab ipso Episcopo constitutis, qui vespertinis & matutinis hymnis Deum collandarent.

XXXII

[42] [Regiam adit,] Ille igitur, insigniores Episcopos secum habens, venit in urbem regiam Constantinopolim, & ad Patriarchæ b domum deductus est. De cujus adventu cum Imperator audivisset, Patriarchæ ipsi mandavit, ut cum Synodo, quæ illuc convenerat, omnium partium controversiam audiret, & quod illi videretur decerneret. Coacto igitur Concilio, cum causa illa tractaretur, adversarii afferebant sua jura, ut sibi videbantur, quod Antiochena Sedes Apostolica & Patriarchica Sedes esset; ob idque contendebant & alias provincias sibi subjectas esse debere. Hæc cum assererent, iis, qui præsentes erant, rationi consentanea dicere videbantur. Beatus vero Anthemius paulum moratus, contra objiciens: Et mea, inquit, Sedes Apostolica fuit, inde usque a principio, & libertate honorata; qui & Apostolum habeo in patria mea integro corpore constantem, beatissimum, inquam, illum Barnabam, sanctarum laudum præconiis celeberrimum. Hoc cum Anthemius opposuisset, nihil loci adversariis relictum est: cum Episcopi, qui præsentes erant, Anthemii orationem silentio confirmassent. Adversarii vero ipsi rubore perfusi, muti remanserunt, responso illo tam justo perculsi.

XXXIII

[43] [& causam obtinet.] Hæc cum Imperator audivisset, Episcopum Cypri ad se accersiri jussit. & de revelatione sancti Apostoli Barnabæ diligenter ab eo quæsivit. Ille nihil ex his, quæ vera cognoverat, occultavit; sed ordine rem omnem Imperatori narravit: qui hæc audiens, valde gavisus est, divinæ gratiæ divitias admirans, quod Imperii sui temporibus tantum miraculum a Deo factum cognosceret. Tunc Antiochenæ urbis Episcopum illinc expulit, & jussit, [Imperator Euangeliū Matthæi mitti sibi petit:] ut in posterum Cypri Episcopo, quod ad eam causam pertinebat, nihil omnino molestus esset. Beatum vero Anthemium Episcopum ita rogavit: Quoniam sancti Pontificatus tui temporibus Domino nostro Jesu Christo placuit, sanctum suum Apostolum Barnabam revelare; jube, quæso, celeriter Euangelium illud, quod inventum est, nobis afferri. Id si feceris, mihi filio tuo gratissimum erit: habebis enim & meipsum posthac tibi, Pater, in omnibus obtemperantem.

[44] Assensus est ejus petitioni Episcopus, & quemdam ex iis, quos secum habebat, [& jubet S. Barnabæ templum erigi,] una cum fidelissimo Imperatoris ministro Episcopum misit, qui Euangelium illud in urbem Constantinopolim attulerunt. Erant autem libri tabellæ thyinis lignis compositæ. Euangelium illud Imperator in manus sumpsit, & deosculatos est, auroque multo exornatum in palatio suo reposuit; ubi ad hodiernum usque diem servatur, & in magna quinta Paschæ feria quotannis in palatii oratorio Euangelium ex eo libro c recitatur: Episcopum vero Anthemium magnis honoribus prosecutus, pecuniis multis donatum, ad insulam Cyprum remisit; eique mandavit, ut sancto Apostolo Barnabæ templum in eo loco erigeret, ubi venerandæ ipsius Reliquiæ inventæ fuerant: multi autem ex Optimatium numero, pro illius templi ædificatione, pecuniam contulerunt.

XXXIV

[45] Ille igitur in Cyprum reversus, multos artifices atque operarios collegit, & ædificationi non mediocrem operam dedit, & Apostolo Barnabæ templum valde magnum, tum ædificio, [Episcopus pulcherrimū condit] tum multo & vario ornatu insigne, construxit. Ad eam vero templi partem quæ ad Libyum spectat, aulam quandam composuit, quatuor porticus habentem: & cellas hinc atque illinc e regione sibi oppositas in aula construxit, ut qui divina Officia in templo illo Monachi celebrarent, in illis cellis habitare possent. Quin etiam e longinqua regione aquæ ductum derivari fecit, [cum monasterio] & in medio atrio concham quamdam pulcherrimam construxit, in quam aqua illa deflueret; ut tam qui eo in loco habitabant, quam qui peregre venissent, abunde aquis illis frui possent. Multa etiam alia hospitia illic ædificavit, in quibus peregrini & hospites recreari possent; [& hospitali:] ita ut qui locum illum vidisset, parvæ alicujus & jucundæ urbis figuram videre sibi visus esset.

[46] Dein arcam illam, in qua Barnabæ Apostoli reliquiæ conditæ erant, in dextera sacræ aræ parte collocavit, qui locus multo argento & marmoreis columnis ornatus erat. Diem vero festum, quo beati Apostoli & generosi Martyris Barnabæ memoria celebraretur, Patres agi per singulos annos constituerunt, tertio Idus Junii, ut Romani numerant: ut vero Cyprii Constantienses, die undecimo ejus mensis, [festum 11 Junii.] qui ab illis dicitur Mesores, & decimus numeratur; ut autem Asiani homines, vel Paphii numerant, decimonono mensis, qui Phthipatus dicitur, & nonus numeratur. Hoc igitur anni tempore in eum locum, quem supra diximus, gentes plurimæ conveniunt, & divina officia concelebrant in gloriam Patris, Filii, & Spiritus sancti, cui debetur gloria in secula seculorum, Amen.

XXXV

[47] Reliquiarum sancti Apostoli Barnabæ revelatio ita habuit, [Miracula innumera ad sepulcrum ejus.] ut diximus. Quæ vero miracula quotidie a sanctissimo ipsius sepulcro abunde proficiscuntur, ea siquis conscribere velit, ne multis quidem voluminibus (ut opinor) illa complecti poterit. Nos igitur ad eorum, quæ supra diximus, memoriam redeuntes, virum hunc, pietatis causa omnibus certaminibus egregie functum, ob idque cælesti corona donatum, hymnis divinis prosequamur; & eumdem beatum prædicantes, [Egregia illius epitheta.] laudum præconiis celebremus. Hic enim, tamquam oliva quædam fructifera, in domo Dei plantatus, quotidie fructus suavem odorem spirantes Deo ipsi offert. Hic Imperatorum gloria, Sacerdotum jucunditas, Populorum exultatio, eorum qui angustiis premuntur consolatio, afflictorum perfugium ac recreatio, desperatorum spes atque adjutor, peregrinorum requies, ægrotantium medicina, sanorum custos, spiritualium gratiarum fons, Ecclesiæ murus, orthodoxorum firmamentum, fidelium hominum propugnatio, totius orbis terrarum decus.

[48] Ceterum tot & tantæ sunt, beatissime Apostole Jesu Christi Barnaba, [Auctor invocat S. Barnabam;] laudes tuæ, ut omnium hominum mentem atque orationem superent. Nihilominus tamen nostri sermonis paupertatem exiguam illam quidem, sed promptam certe, acceptam habens, pro nobis apud eum, quem dilexisti, Christum, unigenitum Dei Filium & Verbum, intercedere non graveris, ut ille a præsenti & laborioso hoc seculo nos eripiat, nobisque concedat, ut remissionem peccatorum, [sibi-ipsi,] clementiam & misericordiam multam assequamur, in illo die terribili, cum venerit judicare vivos & mortuos.

XXXVI

[49] Tuum vero successorem, qui sanctam Sedem tuam gubernat, [& Archiepiscopo Salaminæ:] firmam atque immobilem, cujus & tu propugnator fuisti, fidem eodem sensu tuentem, orthodoxæ veritatis legitimum & verum doctorem, Salvatoris nostri imitatorem, pastorem & patrem nostrum, qui præsens est, & sanctam tui memoriam illustrem repræsentat, Deum exora, ut multis annorum circulis in sanctissima tua Sede conservet valentem, & populum ipsius in pace & tranquillitate regentem, qui & veritatis doctrinam omni cum sanctitate & justitia dirigat.

[50] Te insuper oramus, ut qua cura patriam tuam semper prosecutus es, eadem & nunc illam prosequaris, eamque tuis sanctis apud Deum precibus custodias, & a scandalis operantium iniquitatem eripias, [totique patriæ.] ut in pace, modestia, ac pietate vitam in hoc seculo ducamus; & misericordiam Domini nostri Jesu Christi expectantes, ad æternam illam vitam pervenire possimus, cujus nos Christi omnes participes fieri optamus, gratia, misericordia & benignitate Domini nostri Jesu Christi; cui gloria sit, Patrique & sancto Spiritui, nunc & semper, & in secula seculorum. Amen.

ANNOTATA D. P.

a Nativus verborum sensus videtur esse, quod Barnabas Euangelium, primitus Hebraice editum, propria manu exceperit ex ore ipsius met sancti Matthæi, illud Græce dictantis, & secum tulerit; sicut etiam fecisse dicitur S. Bartholomæus: plures forsitan alii, uno eodemque tenore & tempore, citra ullam differentiam; quæ inveniri deberet, si quisque suo marte propriam sibi versionem fecisset, cujus differentiæ nullum uspiam extat indicium. Atque hinc factum sit, ut alii Iacobum, alii Ioannem, alii etiam Lucam, vel Paulum interpretem fecerint; pro ut scilicet quæque Ecclesia Euangelium legebat, ex hujus vel illius Apostoli autographo.

b Acacius hic fuit, jam inde ab anno 472, per annos 17 Patriarcha CP. hæreticorum occultus fautor, deinde palam professus errorem Eutychetis, cum eoque damnatus in Synodo Romana an. 484.

c Atqui tam Tridion quam Typicon Græcorum Euangelium secundum Matthæum tali feria legendum præscribunt: merito igitur librario sphalmati ti imputat Tillemontius, quod Menæa excusa ex iisque Maximus Cytherorum Episcopus dicant, Euangelium Marci inventum supra pectus Barnabæ. Istud vero etiam probat præclarum istud Constantinopolitanæ alicujus ecclesiæ Synaxarium, in nostro Parisiensi Collegio asservatum, scriptum in Membranis ante tria vel quatuor secula; ubi elogium Barnabæ contexitur: totū iisdem quibus Menæa excusa utuntur verbis; nisi quod, ubi hæc habent, κατὰ Μάρκον, istic sit, κατὰ Ματθαῖον. Iuvat autem ipsum illius finem ex Ms. referre, quitalis est: Οὗτος λέγεται τεθάφθαι ἅμα τῷ ὑπ᾽ αὐτοῦ γραφέντι κατὰ Ματθαῖον εὐαγγελίῳ, καὶ ἐς ὕστερον εὑρεθέντι μετὰ τοῦ ἀποστολικοῦ σώματος· ὅθεν καὶ προνόμιον ἔλαβον, οἱ πιστοὶ, μὴ ὑποκεῖσθαι ὑπό τινα τῶν ἄλλων Ἐπισκόπων ταύτην τὴν νῆσον, ἀλλ᾽ ὑπὸ τοῦ ἰδίου Ἐπισκόπου χειροτονεῖσθαι. Id est. Dicitur hic fuisse sepultus simul cum Euangelio Matthæi a se scripto, & invento postea cum Apostolico corpore; unde & privilegium acceperunt fideles, quod hæc ipsorum insula nemini aliorum Episcoporum subjiciatur, sed a proprio Episcopo ordinetur.

ANALECTA D. P. DE RELIQUIIS S. BARNABÆ.

Barnabas, Apostolus, Salamine in Cypro(S.)

AUCTORE D. P.

§ I. Quando & quomodo eæ allatæ Mediolanum, & ibidem seculo XIII inventæ sint.

[1] Cum corpus Apostoli primo repertum sit anno CCCCLXXVIII; [Quæ Mediolanisunt Reliquiæ] &, quando scribebat Alexander Monachus, annis circiter XXX post', adhuc recenti cultu miraculisque claruerit; fieri non potest, ut, quod ait Iosephus Ripamontius pag. 441, in Historia Mediolanensi Reliquiæ S. Barnabæ sic, ut narratur agnitæ, sic inventæ, concessæ sint Benigno Archiepiscopo Mediolanensi, ob inclitam ejus famam atque sanctitatem, ut servarentur in ea urbe, quæ veluti Soror ac consanguinea, contra sacrilegos invidorum conatus firmior atque tutior esset. Sanctus enim Benignus (uti satis clare demonstravi in Chronotaxi Archiepiscopali ante Tom. 7 Maji) ultra annum CCCCLXXVII vivendo non pervenit. Quamquam autem Ripamontius non specificet; qualitatem Reliquiarum, [non fuerunt datæ S. Benigno seculo 5;] quas vult S. Benigno concessas fuisse; videtur tamen Caput & Cineres intelligere, de quibus sæpe infra, sed corporis, ætate S. Benigni adhuc integri, cineres esse qui potuissent? Edidit Historiam Ripamontius anno MDCXVII; ast Ioannes Franciscus Bezutius, in Historia Pontificali ejusdem civitatis sexennio post impressa, illum videtur corrigere voluisse; cum scripsit de Benigno (quem ipse primum ordinatum putat anno CCCCLXXXV & vixisse usque XCIII) quod ejus tempore Cineres S. Barnabæ fuerint Mediolani reperti, nulla facta Capitis mentione. Nec vero incredibile est Salaminios fideles, Apostoli discipulos, [potnit tamen is invenisse cineres rogi.] curato (ut dictum est) clam corpore & sepulto, ipsos quoque rogi feralis cineres religiose collegisse; unde postea, cum jam exolevisset memoria servati miraculose corporis, & soli cineres illi reperirentur, invaluerit opinio quam Pseudo-Marcus secutus est, de illius incineratione. Interim potuit Mediolanensis Ecclesia, reddita ubique Christianis per Constantinum Magnum pace aut etiam citius, notabilem obtinuisse portionem Cinerum ejusmodi; postea vero, audita corporis integri inventione, mißis in Cyprum legatis impetraverit etiam Caput, vel eodem, [Cypro a Saracenis occupata seculo 7,] vel saltem seculo VII, quo ad finem vergente, verosimile est, insula jam inde ab anno DCXLVIII occupata a Saracenis, Salaminioque Episcopo cum præcipuis civibus alio se recipiente, sublatum etiam inde sanctum Corpus fuisse.

[2] Nomen illius Episcopi indicat Canon XXXV sextæ œcumenicæ Synodi, Constantinopoli celebratæ anno DCLXXX, [ad Joannē Archiepisc. suum,] cum dicit, quod Joannes, insulæ Cypri Præsul, una cum suo populo, in Hellespontiacam Provinciam a prædicta insula emigravit, propter barbaricas incursiones, ut a Gentilium servitute liberarentur, & Christianissimæ potentiæ sceptris pure subjicerentur; ubi non de quocumque ejus insulæ Episcopo, sed Metropolita Salaminio agi, patet ex subsequenti decreto, quo statuitur, ut citra ullam innovationem serventur, quæ a divinis Patribus qui Ephesi convenerunt, prædicti viri Throno privilegia concessa sunt; ut nova Justinianopolis Constantinopolis jus habeat, & qui in ea constituitur Episcopus, præsit omnibus Hellespontiorum Provinciæ Episcopis, & a suis Episcopis eligatur, ex antiqua consuetudine, in Cypro inter Episcopos ibi morantes servata. Est ea Provinciarum Asiæ Minoris una, [residentem Justinianopoli ad Hellespontum,] adsita freto unde nomen habet ex opposita ejus quæ propie dicitur Europa. In illa Iustinianopolim nullam hactenus, notarunt veteris Geographiæ studiosi; sed aliam procul hinc in Pamphilia, & ne hanc quidem Episcopalibus civitatibus annumerant. Post has Hellespontiacis adscribitur una, & quidem ut earumdem aliquando Metropolis: quam tamen dignitatem diuturnam illi non fuisse, quin etiam ipsum Episcopatum ibi cito desiisse, liquet ex antiquis Episcopatuum Catalogis apud Carolum a S. Paulo.

[3] Scribit porro Theophanes, quod anno VII Iunioris Constantis (Heraclii Imperatoris nepos hic fuit) id est, [migrant reliqui Cyprii;] Christi DCXLVIII, Mavias, Saracenorum Dux, armata classe, in qua mille septuaginta navigia numerata sunt, Constantiam (Salamis ea est teste Stephano) civitatem cepit, universam subegit insulam, & magnum in eam detrimentum intulit; quomodo etiam anno ejusdem Constantis XIII, idem occupavit & Rhodum. Sed facta demum pace cum filiis Constantis, annum jam IX Imperantibus, anno Christi DCLXXVI, ad ipsos videntur rediisse Insulæ; nec enim alias Iustinianus minor, Imperii sui anno VI, Christi DCXC, soluta quam initio renovaverat pace, potuisset Cypri incolas reliquos in aliam regionem transportare, sicuti infelicißimo prorsus successu factum, narrat præcitatus Theophanes. Interim ex prædictis apparet, anteconstitutam, quam ille insano consilio ruptam queritur, pacem; id est circa annum DCLXX, placuisse Joanni cum suis migrare ad tutiora circa Hellespontum loca; eoque ipsammet Sedem Metropoliticam ac fere Patriarchalem transferre. [cum corpore S. Barnabæ:] Quis autem dubitet, simul etiam translatas præcipuas Reliquias; in quibus fuerit Corpus S. Barnabæ; cujus Caput, & Cineres (rogi, non corporis) quomodo, unde, & a quo fuerint tunc Mediolanum transalata, equidem ignorare me dixerim libentius, quam incertas Mediolanensium conjecturas amplecti.

[4] Erat ab antiquißimo tempore Mediolani ecclesia, SS. Naboris & Celsi, ob eorum ibi conditas Reliquias dicta, cum claustro & virdario, ad usus Præpositi & Capituli Canonicalis, [Minoritæ obtentam anno 1256 SS. Naboris & Celsi ecclesiam restaurant:] ibidem constituti: quæ omnia cum ad usum Fratrum Minorum tranferri, veteribus inquilinis alio deportatis, annuisset Aleder IV, sub annum MCCLVI; eamdem ecclesiam, ampliori forma restauratam iidem S. Francisci nuncupandam statuerunt, Poßident, iidem ibi Paßionale antiquum Ms. ubi pag. 39 & 40 habetur vetustior notitia prædicti Capitis, transcripta a Placido Puccinello, in Vita S. Barnabæ, edita an. 1649, pag. 62, & rursum anno sequenti in Zodiaco Ecclesiæ Mediolanensis pag. 38; hoc tenore: Caput S. Barnabæ est in locello plumbeo Mediolani, in ecclesia Philippi, ubi dicitur S. Nabor. [& scientes ibi esse caput S. Barnabæ cum Cineribus,] Hoc caput tetigi ego Presbyter Guifridus, & indicavi Fratribus Minoribus. Prout enim fuit mihi ab infantia demonstratum; per Justum senem & Levitam Ardicum Capellanum S. Satyri, & per unum Guifridum de Buxero, Caput indicatum est; & per alium Guifridum hospitale ejus factum est; & per merita [S. Barnabæ], primi [Guifridi] illuminatur servus. Si plura huc spectantia continebantur pagina illa, optandum erat ut ea quoque transcripsisset Puccinellus; quomodo transcripsit quæ, post aliqua interjecta, sic ibi legebantur.

[5] Notandum quod Fr. Floridorus de Vice-mercato, & Daniel de Fermo, & Fr. Marchisius de Raude, [ex fide dignissimis testimoniis] & Fr. Pax Cancellarius, Fratres Minores, per omnia fide digni, testificati sunt coram multis Fratribus, quod audierunt a Fr. Guillio de Buxero Ordinis Minorum, infrascripta de Capite prædicti S. Barnabæ. Nam referebat præd. Fr. Guillius, quod cum esset octo annorum vel circa, ibat ad legendum ad domum Presbyteri Guilli de Pello, qui Curatus erat ecclesiæ S. Damiani, quæ est in contrata Dominorum de Mandello: Qui Sacerdos cum esset annorum octoginta, ducebat me cum aliis pueris ad ecclesiam SS. Naboris & Felicis Mediolani: in qua ecclesia quædam [erat] columna, [seniorum Presbyterorum,] combusta candelis quæ ibi comburuntur: quia locus ille in magna reverentia habebatur. Et dicebat ille Sacerdos: Audite pueri, & intelligite. Hic, sub ista columna, est caput B. Barnabæ Apostoli, & sic duco vos ad istam columnam; & dico vobis, quod subtus est caput B. Barnabæ Apostoli. Ita quidam Sacerdos præd. ecclesiæ S. Damiani, qui erat patruus meus, & vocabatur etiam ipse Presbyter Guillius de Pello, qui erat octogenarius.

[6] Hic ultimus Presbyter Guillius, ivit ultra mare ad visitanda loca sancta; qui ajebat, quod quidam Miles veteranus, [(quorum unus illorum adventū prophetarat;] cognito quod Mediolanensis erat, sic dixit: Vos Mediolanenses habetis nobilissimas Reliquias, & ignoratis eas; scilicet caput S. Barnabæ Apostoli, & omnes alias Reliquias quæ sunt in mundo de ipso. Quod Caput & quæ Reliquiæ sunt in ecclesia sanctorum Martyrum Naboris & Felicis, sub tali columna. Hic ultimus Presbyter Guillius spiritu prophetico dixit Presbytero Guillio nepoti suo, cum adhuc non esset Ordo Fratrum Minorum: Fili, hoc bene commenda memoriæ tuæ. Iste locus, ubi est caput S. Barnabæ & corpora SS. Naboris & Felicis, habebitur & possidebitur a sanctis viris religiosis, qui portabunt talem habitum, quos mittet Dominus in mundo ad convertendas animas vita & doctrina: qui etiam Religiosi discedent discalceati, & funis erit cingulum eorum: vide ne sis contrarius eis quin habeant dictum locum.

[7] Frater etiam Oldradus de Mirabilibus, dixit, quid audivit a Fr. Alberto de Monte-bello (ambo Ordinis Minorum & fide digni) quod sub suprad. columna erat caput S. Barnabæ Apostoli in capsa plumbea. Fr. etiam Guillius Ultrianus, Ordinis Minorum, fide dignus, refert, [dixit autem eas esse sub quadam columna ceroferaria)] quod quidam Sacerdos ecclesiæ S. Vitalis, qui erat bene centum annorum, dicebat, quod a memoria sua fama semper extitit, quod corpus S. Barnabæ præd. esset sub præd. columna; etiam quod candelæ comburebantur ibidem, & tanta reverentia exhibebatur d. columnæ. Dominus Otto Gallina, homo grandævus, vir nobilis, dixit; quod ivit ad legendum ad d. ecclesiam SS. Naboris & Felicis, antequam Fratres Minores habitarent ibi; & quod audivit a Presbytero Guillio de Sexto & Beneficiato ibi, & a Joanne la Ventina sacrista d. ecclesiæ, qui erant bene sexagenarii, homines boni & fide digni, quod sub præd. columna erat conditum caput B. Barnabæ Apostoli. Dicebat d. Dominus Otto, quod hoc audivit a patre suo. Processu ergo temporis, quando placuit Deo, quod Fratres Minores habuerunt d. ecclesiam, sicut prophetaverat præd. ultimus Guillius, prædictam ecclesiam diruerunt, [ipsum & capsam cinerum refodiunt;] ut eam ampliarent & facerent pulchriorem. Fodientes autem sub præd. columna, repererunt caput S. Barnabæ Apostoli, cum cineribus adustis, in capsa plumbea reverenter conditum; secundum quod per d. Sacerdotem & Testes prædictos testificatum erat.

[8] Hactenus istud Ms. quod producturus Puccinellus, existimat, occasione bellorum sacrum Caput absconditum ibi fuisse, in puteo contiguo sacristiæ, saxisque & bitumine desuper injectis oppleto; cessante autem calamitate præfata, erectam ibidem columnam præd. ex candido marmore, quam fumus candelarum sic obscurarit, ut combusta videretur. Deinde supponit idem Puccinellus, talibus indiciis requisitas mox Reliquias jam dictas fuisse, adeoque curente adhuc seculo XIII: & historiam suam Italice prosequens, sic progreditur. Inventæ sunt ergo Reliquiæ S. Barnabæ intra capsam interius ferream, atque a populo Mediolanensi, cum incredibili lætitia, [ac sec. 13] visæ adoratæque; deinde vero collocatæ super altari, in capella ejus nomini dicata & monasterio contigua, hodie dicta S. Francisci. Caput, [ponunt in Altari.] quod rubeum & quasi recens erat, incluserunt argenteæ hermæ inauratæque, & ex plurium collata munificentia fabricatæ, quorum etiam in signia ibi spectantur; positumque est in altari sacristiæ, ubi una cum aliis istic congestis Reliquiis, multo concursu honoratur, in die ejus festo aliisque præcipuis solennitatibus: quando etiam a Fratribus, superpelliceo stolaque indutis, sibi mutuo succedentibus, ipsum imponitur capitibus fidelium, tota die se offerentium magno numero. [Aqua putei, in quo latuit, salutaris habetur.] Aqua ipsius putei in, quo repertæ Reliquiæ sunt, limpidissima, frigida & levis est; multumque salutaris febricitantibus, quando ab iis devote sumitur. Ibidem etiam picta conspicitur imago Apostoli, tenentis librum apertum, cui inscripta hæc verba; Credens vere bibit, nec securius unquam bibit bibetque ullus. Qui sitit ergo credat, vereque bibet. Supra Caput ægre leguntur hi versus: per conjecturam suppleti:

[Qui] semel ex isto gusta[vit] fonte salutis
Salvus erit; nulla [defici]etque siti.
Simile ad pedes distichon prorsus evanuit.

§. II. Earumdem Reliquiarum translatio, facta ibidem seculo XVI.

[9] [Anno 1581 translatione chori decreta] Anno MDLXXI, uti prælaudatus Puccinellus in Vita jam dicta prosequitur, videns P. Mag. Fr. Eleutherius Medulani, Cremensis, hujus Conventus Guardianus & sui Ordinis Commissarius Generalis, chorum, in medio ecclesiæ situm, magno esse impedimento Religiosis, propter multitudinem eo diebus festivioribus accurrentium laicorum, quia non sine incommodo poterant cantari tunc Vesperæ, atque Missa, aut conciones haberi; inde ipsum transferendum, & quo nunc est loco constituendum decrevit. [missi a S. Carolo Archiep. Commissarii] Cum autem in ipso chori illius altari essent corpora SS. Naboris & Felicis Martyrum, sanctique Materni Archiepiscopi, & aliorum plurium Divorum Reliquiæ; S. Carolum Borromæum, tunc Archiepiscopum, invitavit ad ea visitanda & recognoscenda. Erat is tunc intentus simili per diœcesim operi, faciens effodi sacra complura deposita ex tumbis, cœmeteriis, atque semirutis sacellis, ubi eatenus latuerant, decentiusque collocari. Delegavit ergo ad inspectionem prædictam RR. Dominos, Fabium Anglerii Archipresbyterum & Joannem Andream Bozzi, ambos ecclesiæ Cathedralis Ordinarios, cum Ludovico Moneta Presbytero. Qui executuri acceptum mandatum, die X Septembris, [10 Septemb.] feria II, hora XXIV, venientes ad ecclesiam S. Francisci, una cum Presbyteris tribus iisdemque Notariis, videlicet Bernardino Cutam, Canonico S. Nazarii & secretario; Hieronymo Castellioni, Magistro Ceremoniarum; & Jacobo Regreto de Comitibus, Cancellario Curiæ Episcopalis.

[10] Hi omnes a Guardiano & Religiosis excepti humaniter & reverenter, deductique ad capellam, olim S. Barnabæ, nunc S. Francisci dictam, & familiæ Restæ propriam; præceperunt demolitionem altaris: inventaque sub eo est capsa lignea, plumbeam minorem discoopertam includens, intra quam serico subviridi involutum quid rotundum notabatur, [recognoscunt de sub altari acceptū caput ac cineres:] in modum humani cranii, cum cineribus tanti Apostoli. Post quorum devotam adorationem, obserata denuo capsa est; delataque ad capellam S. Savinæ, in qua inventum hujus corpus est: indeque itum ad altare veteris chori, quo condita erant corpora sanctorum Naboris & Felicis: & mane sequenti facta est relatio sancto Pastori Carolo. Qui magna perfusus lætitia, [& post aliorum SS. Corporum inspectionem;] publicam processionem indici jussit in feriam VI, proximam Exaltationi sanctæ Crucis festivam. Die Mercurii, XII Mensis, reversi iidem ad præd. Francisci ecclesiam, in capella S. Bonaventuræ, nunc dicta Conceptionis, contigua majori altari versus publicam viam, recognoverunt corpora SS. Felicis & Fortunati Martyrum, ac S. Gaji Archiepiscopi. Denique die Veneris mane, [ipse Sanctus 15 Sept.] adunato Clero seculari ac regulari Senatu ac Magistratibus, eodem regressi sunt cantando litanias. Cumque ad veteris Chori altare sanctus Archiepiscopus pervenisset; genuflexus ibidem quoad Litaniæ absolverentur, deinde assurgens devote, recitavit Collectas duas; unam, A cunctis, ad poscenda Sanctorum suffragia; alteram contra Paganos. Tum resedit ipse, depositaque chlamyde indutus pontificaliter est, per Ferdinandum a Cruce Archidiaconum suum, & Fabritium Castel-franco Diaconalem habitum indutos etiam ipsos. Similiter & alii Ordinarii; positis palliis Pluvialia sumpsere; Joannes Stephanus Belvisus, [coram Clero,] Vicarius Generalis, Fabius Angleri Archipresbyter, Joannes Andreas Bozzi Vice dominus, Franciscus Linus Secretarius, Franciscus Castellus, Hieronymus Rabbia, Barnardus Vimercatus.

[11] [Senatu,] Coram his & coram illustrissimis Senatoribus, Joanne Baptista Raynaldi Præside, Bartholomæo Molina Conservatore, Antonello Arcimbaldi, Petro Antonio Mariani, Scipione Simonetta, Hieronymo Momi, Camillo Porri, Aloysio Belloni, & Joanne Thoma Odiscalchi; nec non Joanne Donato Cittadini, Vicario Provisionis; & Joanne Baptista …, Fabio Ferrari & Octavio Bozi, quibus incumbebat cura faciendarum caritative expensarum: item coram ipsius Conventus Patribus, [& Fratribus,] Fleutherio Medulani, Francisco Ullio de Felizzano Carolo Uberti, Augustino Lampugnani, Francisco Pirovani, & Hieronymo a Cruce celeberrimo Prædicatore, dicto a S. Augustino; Joanne Antonio Fantini, Joanne Baptista Ghisulfi, [ostendit corpora SS. Naboris, Felicis, Materni;] Hieronymo Palantari, Carolo Uberti, Francisco Desio, Jacobo Mochiani, Jacobo Gonzaga, Leonardo Larrada, Paulo Caresana, & Felice N. coram prædictis, inquam, omnibus aperta fuit capsa SS. Naboris Felicis, & Materni; & circumstantibus monstratæ Reliquiæ atque feretro nobiliter instrato impositæ, deinde ab Ordinariis exceptæ humeris, baldachinum portantibus Equitibus ac Titulatis.

[12] Hinc sanctus Antistes processit ad capellam S. Barnabæ: [transfert Cineres S. Barnabæ,] quo cum ingressi essent Ordinarii & Senatores præfati; Ludovicus Moneta Presbyteraliter indutus, cum duabus pateris aureis, collegit cineres & reliquias in arcula plumbea jacentes, & in aliam similis metalli transtulit involutos panno rubri serici: ductaque est pompa per Claustrum ac Pratum; & reducta per majorem ecclesiæ januam, modis omnibus ornatissimum, usque ad altare novi chori: ubi Sanctus populo qui infinitus accurrerat, benedixit; & Camillus Pereghi, Presbyter atque Notarius publicavit Indulgentias præsentibus concessas: [& cum prædictis collocat sub novo altari,] ac denique mandante Archiepiscopo Reliquiarum capsulæ intra ipsum altare fuerunt sic collocatæ, ut in fundo quidem starent corpora SS. Naboris & Felicis; deinde supra cratem ferream, per medium altare extensam, ad cornu Euangelii, capsa S. Barnabæ; & ad cornu Epistolæ, S. Materni. Denique mandavit Archiepiscopus, ut in libro notaretur, ejusmodi Translationis memoriam quotannis recolendam, [ac festum annuum cum Indulgentiis instituit.] concessis eum in finem centum annorum Indulgentiis; & omnia in authenticum instrumentum relata sunt, signatibus ipsum præsentibus Notariis, Bernardino Catani, Hieronymo Castilioni, Jo. Jacobo Regretti Centi, Jo. Ambrosio & Jo. Antonio Sparazalli Fratribus, Christophoro Venegoni atque Jo. Baptista Cori.

[13] His ex Cancellaria cœnobii S. Francisci Mediolani sic relatis; Tanta est, [Caput haberi etiam dicitur Edennæ,] inquit Puccinellus populorum per Insubriam devotio erga sanctum Protectorem & Apostolum suum Barnabam, ut pluribus in locis asserant habere se integrum illius caput. Bergomates reverentur illud in oppido Edenna, vallis Brembanæ; idque se habere credunt per quosdam mercatores suos, qui magno auri pretio ipsum redemerint. Ticinenses in ecclesia S. Marini, [Ticini,] quæ Patrum Hieronymianorum est, capellam eidem dedicatam habent; ubi in argenteo busto, non quidem caput integrum, sed particulas aliquas illius ostendunt, efferuntque ad quascumque majores pluviarum inundantium vel grassantium flammarū, vel etiam epidemicorum morborum necessitates, non sine optato plerumque successu. Simile bustum antiqui operis, pretio & elegantia conspicuum, Liguria possidet Genuæ in Cathedrali S. Laurentii sacristia, [Genuæ;] cum hac epigraphe, istud est caput B. Barnabæ apostoli, cui etiam nobile templum dedicaverunt; quod, post amotas inde Sanctimoniales Dominicanas, nunc possident Patres Cappucini. [Cremonæ mentum,] Cremonenses quoque in sua Cathedrali vas habent argenteum inauratum vetustissimæ fabricæ, quo continetur totum mentum cum dentibus sive maxilla inferior, ejusque mentio reperitur in publicis ejus urbis scripturis, sub nota annorum DCCCLXXV, DCCCCXXXIX, MCCIII, & MCCXVII sub hac formula; Cujus Maxilla in ecclesia Cathedrali nostra asservatur. Denique in ecclesia ipsius Mediolani, quam sumpto ab ea nomine possident Patres Barnabitæ, pulcherrimæ cuidam lipsanothecæ argenteæ includitur particula quædam, [Error Ferrarii,] ipsis a S. Carolo donata, & ab eo verosimiliter prædictæ Translationis tempore, ad tales usus reservata. Interim socordiæ arguitur Ferrarius, cum in Notis ad hunc diem ait, quod Corpus Mediolani asservari fertur, Caput vero Ticini; cum Mediolanenses Caput se habere dicant, quod ipse attente consideravi per indiligentiam P. Mag. Hieronymi Vimercati Vicarii; de corpore autem aliud nihil nisi Cineres.

[14] Hactenus Puccinellus: qui deinde librum tertium inchoaturus, [anno 1629 sublata Mediolani pestilentia.] narranda suscipit acta Mediolani a tempore invalescentis anno MDCXXIX per Insubriam pestilentiæ, usque ad ejus cessationem anno MDCXXXII; quando die VII Februarii, reseratis quæ clausæ fuerant domorum antea infectarum ostiis, restituta civibus libertas mutui commercii est; & die XXII ejusdem habita Proceßio Generalis, in gratiarum actionem, pro flagello sublato. Ea non contenti, Augustiniani, Dominicani, & Servitæ, suam sigillatim quique proceßionem adornarunt; imprimis autem Franciscani, ipso Apostoli sui festo circumlaturi sanctum ejus Caput: quæ res deinde pluribus minutiusque describitur, quam huic operi congruum sit attexere; appositis etiam Lemmatis, Epigrammatisque Latinis, & aliis hujus generis scriptiunculis, quibus ecclesiæ atrium vestibulumque ornabatur.

§. III. De Reliquiis S. Barnabæ extra Insubriam.

[15] Inter Sanctorum ac Sanctarum Dei corpora, quæ in Divi Saturnini Tolosæ basilica reconduntur, [Tolosæ inventio corporis 27 Maji.] numerantur, Corpus & caput B. Barnabæ Apostoli Jesu Christi, prout videre est in Catalogo inserto publicis vetustis litteris, de illius ecclesiæ Hierogazophylacio, quas producit Nicolaus Bertrandi in libro de Gestis Tholosatium pag. 5 ℣. ipse vero vixit seculo XV exeunte. Distinctius de eo Andreas Saussajus, in suo Martyrologio ad II Iunii: Natalis S. Barnabæ Apostoli, cujus pretiosum corpus quiescit Tolosæ in ecclesia S. Saturnini, cum sacris aliorum quinque Apostolorum (Iacobi Zebedæi, Philippi, Iacobi Alphæi, Simonis & Iudæ) integris exuviis, nec non venerandis itidem spoliis multorum Martyrum & Confessorum, in dictis litteris nominatorum. Ubi hodie percolendum ejus caput exhibetur, a corpore (quod in proprio conditorio quiescit) distinctum, inditumque justo & condecenti ferculo. Antea autē ad XXVII Maji, idem Saussajus scripserat: Eodem die Tolosæ inventio venerabilis Corporis S. Barnabæ Apostoli. Utinam & annum addidisset, hactenus enim de tali Inventione nihil reperio, vel apud prædictum Nicolaum Bertrandi, vel inter Officia propria illius diœcesis, anno 1647 recognita & recusa, auctoritate Caroli de Montchal Archiepiscopi. Plus lucis si aliquis Tolosa mittat, gratum erit.

[16] Ioannes Pauli Masini, in Bononia perlustrata, in Parochiali S. Blasii, [Reliquiæ Bononiæ] altare S. Barnabæ haberi ait cum ejus Reliquia aliqua, & Indulgentiis eo titulo concessis. Arnoldus Rayßius, in Hierogazophylacio Belgico, [Tornaci, Coloniæ,] inter Reliquias Cathedralis ecclesiæ S. Mariæ, Tornaci in Belgio, ponit Os corporis S. Barnabæ Apostoli. Ægidius Gelenius, in Admirandis Coloniæ Agrippinæ pag. 696 illius meminit, ut cujus aliquæ Reliquiæ Coloniæ reperiuntur; easque forsitan specificat, agens de ipsis ecclesiis; sed exiguas esse oportet: quare non vacat totum librum ea causa revolvere. Exiguas etiam esse credo, quas Ferculo VIII & XII inclusas, [Ulissippone & in Monte-regali.] una cum aliis plurimis aliorum Divorum, anno MDLXXXVII Ioannes Borgia donavit Domui S. Rochi Societatis Iesu Ulissippone; de quarum solenni circumgestatione actum inter Prætermissos XXV Ianuarii: quasque in Metropolitana Montis-Regalis apud Siculos ecclesia esse ait Ioannes Ludovicus Lellus, in illius ecclesiæ historia pag. 43. Majoris momenti essent Cranium & Costa S. Barnabæ, [Andeceæ, Costa & Cranium,] inter Reliquias cœnobii Andecensis in Bavaria superiori numerata apud Laurentium Beyerlink, in Theatro Vitæ humanæ litt. R pag. 285, si plus certitudinis de iis apponeretur. Hanc forte habebimus ex iterata editione libri, Reliquias istic asservatas explicantis, hactenus a nobis sæpe optati.

[17] [Pragæ pars capitis.] Distinctius de iis quæ in Metropolitana S. Viti ecclesia Pragæ sunt, docet ipsius Decanus in Phosporo pag. 311, ubi notatur insignis pars de Capite, allata per Carolum IV ex Italia anno MCCCLXX: item particula ossis in quantitate parvi digiti. Sic etiam Iacobillus post Tom. 3 de sanctis Umbriæ, in Catalogo Reliquiarum in ea reperiendarum, pag. XIX, in ecclesia Collegiata S. Venantii Camerini, asserit haberi Vas crystallinum, [item Camerini,] argento commissum, in quo serventur duæ integræ partes Capitis S. Barnabæ Apostoli, scilicet pars anterior & pars posterior. Et tamen totum Caput habere se ab annis circiter quinquaginta, credunt Patres nostri in ecclesia Domus Professæ Neapoli, [& Neapoli] dono D. Portiæ Cigalæ Ducissæ Cardinalatæ & Principissæ Satriani, inter alias plures Reliquias, ex Romanis cœmeteriis auctoritate Cardinalis Sfortiæ extractas: quæ circumstantia valde suspectum facit Caput istud, ne gratis imposito sibi Apostoli titulo, obscuratum fuerit potius quam illustratum.

[18] Ioannes Villanius, Historiarum Florentinarum (quas anno MCCC a se cœptas scribi profitetur) lib. 7 cap. 130, prolixe enarrat Victoriam, [Florentiæ, post victoriam anni 1269] a Florentinis contra Aretinos relatam, anno MCCLXXXIX circa Puppium, in die S. Barnabæ; quod vel initium fuit, vel præmium insignis devotionis, qua Civitas aliquot abhinc seculis complexa fuit Apostolum Barnabam. Itaque cum anno MCCCVI, Ubaldinis rebellibus suis eripuissent in Mugello, ac solo æquassent Castellum Montis ad Cynicum dicti; iisdemque hostibus refrænandis prædium quoddam, [excitata devotio erga sanctum,] cui Scarperia nomen, communiendum constituissent; nomen illi a S. Barnaba posuere. Hanc eorum devotionem magis inflammaturus Arnaldus Cardinalis Pelargura, anno MCCCXI, misit Communitati eorum insignem ejusdem Sancti Reliquiam, quæ maxima cum solennitate recepta, [acceptum crus,] & posita est super altare S. Joannis in Cathedrali, ut ait idem Villanius lib. 9 cap. 13. Hunc locum cum mihi per litteras indicaret Mag. Gabriel Badius, Ordinis Prædicatorum, addidit, quod anno MCCCXXII, die XXVI Aprilis, a Canonicis S. Laurentii, de consensu Collegii Canonicorum Metropolitanæ, ædificatum fuit, proprium Sancto & ejus Reliquiis Oratorium, [constructū oratorium:] inductis eo Eremitis Augustinianis; quibus ibidem successerunt Carmelitæ Congregationis Mantuanæ, ac denique ejusdem Ordinis Sanctimoniales, quæ locum ipsum hodiedum tenent. Eadem in civitate erat alia ecclesia S. Barnabæ, juxta pontem ad Rubeam curtem, cujus collapsæ nec indicium quidem superest; & ad portam S. Frigidiani, Hospitale istius nominis, cujus etiam nihil ultra superest.

[19] Migraverunt deinde Eremitæ Augustiniani, novumque Conventum & ecclesiam constituerunt, [Cruris illius integritas,] eo ubi nunc sunt loco, sub nomine S. Spiritus; qui prædium Scarperiæ, S. Barnabæ dictum, prædictoque Oratorio urbano verosimiliter attributum a fundatoribus, sibi retinuerunt, & hodiedum tenent: Dexterum autem crus S. Barnabæ servant, allatum (ut ajunt) ex Scarparia, per commutationem manus adhuc integræ unius ex Innocentibus, [accurate expressa.] quæ sine dubio miraculosa integritas est, tot jam seculis elapsis: sicuti & ipsius prædicti Cruris; de quo, velut oculatus testis, scribit prælaudatus Raphaël Badius, illud se attente magnaque cum admiratione spectavisse; adeo adhuc candida adhæreret ei caro, licet exucca. Ego ex adhærente qualicumque carne, hoc saltem haberi censeo, quod supra statui; non fuisse scilicet in cineres resolutum corpus; &, ubi inter plures, sub nomine S. Barnabæ Reliquias, quæstio erit, quænam illius veræ sint, prærogativam deferendam oßibus, carnem sibi adhærentem habentibus. Ceterum de his omnibus plenius cupiens informari, petii prædicti cruris, sicut in sua arca conspicienda offertur, delineationem accuratam; & accipiens, admiratus sum prodigiosam hactenus integritatem, Curatum est enim ut accurate notaretur quiscumque carnis vel laceræ vel defluentis defectus.

§. IV. De Epistola S. Barnabæ, ipsiusne ea, & qualis sit?

[20] [Epistolæ, S. Barnabæ adscriptæ,] Apud multos eruditos pluris fit, & præstantior S. Barnabæ Reliquia æstimatur, Epistola, quam S. Hieronymus, libro de scriptoribus cap. 6, ad ædificationem Ecclesiæ pertinentem composuisse cum ait; licet addat, eam inter apocryphas scripturas legi, id est extra ordinem Canonicarum. Neque enim in Canonem relata sunt quæcumque Apostolorum scripta, haud dubie plurima, licet nunc deperdita, pleraque fortaßis etiam ab hæreticis depravata: quod tamen huic, etiam a Clemente Alexandrino, Tertulliano, Origine, Gregorio Nazianzeno agnitæ, ægre demonstratur contigisse: estque ea tanto æstimanda pluris, quod in Veteri Ms. Corbejense reperiatur, [& a S. Philastrio Ep. Brix. Latine redditæ,] tamquam Latine reddita a S. Philostorgio Brixiensi Episcopo; qui colitur XVIII Iulii, & anno CCCLXXX interfuit Concilio Aquilejensi, defunctus ante S. Ambrosium. Fidelißimam certe versionem esse eam, reperit noster Iacobus Sirmundus, conferens illam cum apographo Græco, quod inter schedas Francisci Turriani etiam nostri ejus manu descriptum reperit; sicuti testatur Puccinellus, assumptum opus cum eadem Epistola finiens, & pag. 70, sic de ea præloquens.

[21] Distinguitur hæc Epistola in partes duas, ex quibus cognosci potest diligentia Apostoli, [argumentum ex Puccinello.] & desiderium salutis fidelium. Prima pars in duodecim Capita subdivisa, disserit de cessatione Sacrificiorum, Jejuniorum, & Legis Mosaicæ; de calamitatibus suorum temporum, ac missione Apostolorum; de adventu, nativitate, baptismo, passione ac resurrectione Christi; de reparatione hominis, antiqua circumcisione, & rebus in veteri Lege prohibitis; de electione Gentilium, reprobatione Judæorum, ruina antiqui templi, & ædificatione spiritualis; de Sabbati in Dominicam commutatione. Pars Epistolæ secunda, inquit Puccinellus, trifariam dividitur. Primo capite monstrantur ea, quæ amplecti ac facere Christianus debet, in secundo, quod fugere; tertium, pro Epilogo est.

[22] [Eam Vossius Usserio edendam commodaverat:] Hanc Epistolam, circa annum XL seculi hujus, a Claudio Salmasio acceperat Isaacus Voßius, & prælo destinabat; cum in Angliam excurrens invenit Iacobum Usserium, Ignatianis Epistolis recudendis intentum, quibus addendam illam libenter conceßit, plurimum gavisus in eas manus incidere antiquissimum illud monumentum, a quibus immensum quantum splendoris mutuare sibi posset. Et nisi, inquit ipse initio Notarum eidem anno MDCXLVI a se tandem editæ additarum, nisi ingens istud incendium, quod (anno MDCXLIV) non exiguam partem urbis Oxoniensis vastavit, [exemplaribus incendio absumptis.] omnia quoque exemplaria absumpsisset, pulcherrimam ejus Auctoris editionem jam diu habuissemus. Non defuere tamen in Gallia viri docti, qui indignum putabant scriptum hoc diutius in tenebris latitare. Itaque nuper (anno 1645) Claudius Menardus, Monachus Ordinis S. Mauri, novam nobis editionem adornavit. Quin plurimum hoc nomine meritus sit de publico, nemo est qui inficias iverit: [Menardus in Gallia aliunde vulgavit,] plus tamen meruisset, si contigisset illi plura videre exemplaria. Cum enim tota illa editio ex uno prima manarit Codice, fieri aliter non potuit quin inemendatissima prodiret. Mihi … ea contigit felicitas, ut tribus in hoc corrigendo usus sim Mss. Primum Florentiæ suppeditavit Bibliotheca Medicæa, [tum alii aliique Catholici,] altera duo Bibliotheca Vaticana & Theatinorum qui Romæ agunt. Illorum usum acceptum fero Lucæ Holstenio, viro summo & numquam non infra merita sua laudando. Ita Voßius, cujus editionem, omisso contextu Græco, sub initium mutilo, quatenus Latina est secutus Puccinellus, anno MDCXLIX editionem prædictam adornavit. Amicus noster Casimirus Oudin, Religiosus Præmonstratensis, in Supplemento, Scriptorum a Bellarmino prætermissorum, addit, quod eamdem Epistolam tertius etiam Joannes Baptista Cotellier, vir doctus, recensitam Græce & Latine inseruit suo, cui titulus, Opera Sanctorum Patrum, qui temporibus Apostolicis floruerunt, impressa Parisiis MDCLXXI.

[23] Mihi non contigit Menardi vel Cotellerii editiones videre: [sed de auctore dubii,] sed Auctor Memoriarum, ad subsidium Historiæ sex priorum seculorum nuper Gallice editarum Bruxellis (quem solis initialibus litteris D. T. vulgo notum, amici Tillemontium appellari ajunt) asserit pag. 1195; Menardum, non ausum illam absolute adscribere Barnabæ; Cotellerium propendere ut credat, illius non esse; sed alterius qui nomen istud etiam habuerit, vel sibi arrogarit. E contrario nihil dubitasse videntur Usserius, Salmasius, Voßius, licet Acatholici, [magis quā priores Acatholici,] & critices alias severioris: cujus ultimi lubet huc verba transcribere. Nescio cur quidam opinati sint, hanc Epistolam non esse Barnabæ; cum tamen & Clemens, & Origines, & alii illam ei tribuant. Offensi sunt, credo, viri docti, quod hic loca quædam sacræ Scripturæ aliter explicentur, quam explicari debebant: persuaderi nequeunt ea sic capi potuisse a viro tantæ auctoritatis, cujus toties sacri libri meminerint, quique Pauli Apostoli comes fuerit individuus, & ipse quoque unus e minoribus Apostolis. Sed quis a primis illis Christianis omnigenam scientiam & doctrinam expostulet? quis illos non æque hallucinatos existimet atque eorum nepotes; præsertim in rebus nihil ad fidem pertinentibus? Numquid & in Epistola Clementis (Romani) … similia occurrunt? Quis enim bono animo concoquere possit fabellam illam, quam de Phœnice narrat, deque pluribus ultra Oceanum mundis? … Non debent itaque in hoc reprehendere, quod in altero excusant. Notum est cuilibet, quam nimium mystice … primi illi Christiani Scripturas sacras sint interpretati. Si itaque & in hoc Auctore quædam occurrant, quæ eruditis displiceant; dandum id potius moribus veterum Christianorum, quam ut putetur scriptum esse supposititium.

[24] Sed neque hoc quemquam movere debet, quod Eusebius, [descendere illam conati ut genuinam.] & Græci posteriores, inter Apocrypha reposuerint Epistolam Barnabæ. Non enim hoc eo factum, quod dubitarent de Auctore; sed quod non probarent mysticas illas interpretationes multorum Scripturæ locorum. Eadem ratione & Clementis Alexandrini; neque tamen unquam dubitatum fuit, quin genuina essent illa opera. Et certe si omnia, quæ olim inter Apocrypha habita sint, rejicere volumus; rejicienda quoque esset Divi Pauli ad Hebræos Epistola, & illa Clementis ad Corinthios: quod quam absurdum sit, quis est qui non videat? Alii ex stylo & ex scriptionis genere dixerunt se deprehendere, Epistolam hanc esse spuriam. De Ignatii Epistolis idem affirmabant. Sed nimium sane acuti videri volunt, qui talia jactant. Non ita facile est spuria scripta a genuinis distinguere, quam sit nativas gemmas dignoscere ab adulterinis. Cum enim veri lapilli cum fictitiis committuntur & comparantur, tum ut plurimum fucus apparet; ita purpura ad purpuram dijudicatur: ita & in aliis mercibus fit. Sed quid est, unde isti, qui negant Epistolas has esse Barnabæ & Ignatii, istoc colligere potuerunt? Numquid alia eorum scripta viderunt? Non certe. Unde ergo iis innotuit, quo stylo usi sint Barnabas & Ignatius? At inquiunt illi, sese nihilominus scire, vera esse quæ dicunt. Si ita est, jam verbum non addam.

[25] Tangit hic Voßius, homo mentis sinceræ satis, licet educationis potius quam voluntatis vitio Acatholicus, suorum Calvinistarum ulcus, [Sed cum ecclesia Barnabam habeat, ut ejusdem cum Paulo ordinis Apostolum,] Canonicas a non Canonicis Scripturæ libris discernere se jactantium, non Ecclesiæ, sed spiritus privati judicio. Errat tamen, cum putat quod Clemens, pari jure atque Barnabas, dictus est Apostolus. Etenim Romana Ecclesia, cum eaque Occidens totus, nullos Apostolos dixit unquam, nisi duodecim, simul Paulum atque Barnabam, velut ab his in paritatem jurisdictionis Apostolicæ assumptos; Clementem sola Orientalis Ecclesia Apostolum dicit, [nec tamen epistolam recipiat ut Canonicā] non alio jure quam quo sic appellat omnes discipulos Apostolorum, Pauli præfertim, ex hujus Epistolis notos. Primi autem ordinis si fatemur Barnabam; non cadunt in talem errores, quos primis Christianis ignosci petit Voßius: sed neque apparet, quo modo a tali vere & certo scripta ad communem fidelium ædificationem Epistola, non fuisset reputata Canonica, æque atque epistola Iacobi & Iudæ, non magis etiam quam aliquæ Ioannis & Pauli: Augustinus lib. 1 contra adversarium Legis, hoc solo argumento rejicit testimonia, [merito de ea dubitatur.] quæ sub nominibus Andreæ Joannisque conscripta sunt, quam quod hæc, si illorum essent, recepta essent ab Ecclesia: ab hac certe aliquid rejectum esse inter apocrypha sive acanonica, quod vere alicujus Apostoli stricte dicti esset, nullo unquam argumento probabitur. Hoc igitur potißimum argumento inclinor, ut cum Cotellerio (licet hujus fundamenta necdum viderim) judicem, alterius seu vero, seu ascititio nomine Barnabæ, non Apostoli, Apostolico tamen ævo supparis, eam esse Epistolam: de quo scrupulosius examinando non puto solicitos fuisse Origenem aliosque, qui illa sub Barnabæ titulo usi sunt.

[26] [Adde quod est scripta post an. 70] Alterum argumentum, secundarium tamen minusque certum, sumo ex ipsiusmet Epistolæ cap. 12 apud Voßium, ubi agens de templo Hierosolymitano dicit, πῶς πλανάμενοι οἱ ταλαίπωροι, ἐπὶ τὴν οἶκον ἤλπισαν (sic enim non ὁδὸν, viam legendum puto) καὶ οὐκ ἐπὶ τὸν Θεὸν αὐτοῦ, quomodo errantes miseri Judæi speraverunt in templum, & non in Deum ipsius, scilicet templi, … unde contigit ὅτι ματαία ἐλπὶς αὐτῶν, quod vana facta sit spes eorum … διὰ γὰρ τὸ πολεμεῖν αὐτοὺς, καθῃρέθη ὑπὸ τῶν ἐχθρῶν: dum enim bellum gerunt subversum est (templum) ab inimicis … λέγει γὰρ γραφὴ᾽. Καὶ ἔσται ἐν ἐσχάτων ἡμερῶν παραδώσει Κύριος πρόβατα τῆς νομῆς, καὶ τὴν μάνδραν, καὶ τὸν πύργον αὐτῶν ἐις καταφθοράν᾽ καὶ ἐγένετο καθ᾽ ἐλάλησεν Κύριος. Dicit enim Scriptura (quæ, aut ubi? utique apocrypha aliqua; sed & talis etiam allegatur in Epistola Iudæ ℣. 14, scilicet prophetia Enoch septimi ab Adam.) Dicit, inquit, Scriptura: [adeoq; post mortem Apostoli;] Et erit in novissimis diebus tradet Dominus oves pascuæ, & ovile, & turrim ipsarum in exterminium: & factum est sicut Dominus dixerat. Omnia hæc, ex Græco potius ad verbum reddita, quam juxta antiquam & typis impressam versionem transcripta) eo quod illa non optima sit) clare videntur demonstrare, quod scripta sit Epistola post Hierosolymitanæ urbis & ædis eversionem sub Vespasiano & Tito factam anno LXX, ad quod usque tempus nemo hactenus dixit vixisse Barnabam, nec dicere potest, quisquis credet Consobrinum ejus Marcum ipsi adhæsisse usque ad mortem: quæ sola idonea causa potest excogitari, ob quam ad Paulum ille se receperit.

[27] Tertium argumentum, ad denegandam Epistolæ illi prærogativam Apostolicæ auctoritatis sufficiens, meo quidem judicio, petitur ex § XI, ubi asseritur quod, sicuti diebus sex fecit Deus opera sua, & consummavit die septimo, & requievit in illo; ita in sex diebus, id est in sex millibus annorum, consummabuntur omnia; & quod dicitur, Et requievit die septimo, idem est ac si diceretur. Cum venerit filius ejus … judicabit impios, & mutabit solem & lunam & stellas; tunc bene requiescet illo septimo die. [& forte ab aliquo Chiliastarum,] Tam absoluta definitio temporis, cujus nunc solum tria vel quatuor secula decurrenda restarent, non videtur posse convenire ei qui secum perpetuo gestans Matthæi Euangelium, centies legerit Cap. 24 dixisse Christum, quod de die illa & hora nemo scit, neque Angeli cælorum, nisi solus Pater. Cum ergo lego apud Cornelium nostrum, super illud Apocalypseos XX de mille annis, quibus alligandus sit Satanas & Christus eum Sanctis redivivis regnaturus, extitisse Chiliastas seu Millenarios, quorum Dux fuerit Papias, Discipulus S. Joannis Apostoli, quem secuti sint Ireneus, [post an. 97.] Tertullianus, Lactantius, Victorinus, Apollinaris, Severus, Justinus & alii; docentes, post sex millia annorum, quibus stabit hic mundus, secuturum sabbatum sive septimum millenarium a Ioanne prædictum; inducor ut suspicer, ex eodem discipulorum S. Ioannis numero, ipso fortaßis Papia priorem, fuisse auctorem Epistolæ qualemcumque Barnabam; cujus hic error, ut fuerit primis seculis excusabilis; non tamen videtur antiquior Apocalypsi Ioannis, circa annum XCVII scripta.

§. V. Expenduntur & excusantur quædam Epistolæ isti objecta.

[28] Præmißis tribus argumentis moveor, ut non ausim epistolam istam S. Barnabæ adscribere; non item moveor locis ejus quibusdam, [Levia sunt objecta alia;] judicio viri eruditi ægre conciliabilibus cum ea auctoritate, quam ipse daret talis scriptor. Quid Menardus & Cotellerius, necdum (ut dixi) mihi visi, adferant excusationis, equidem nescio; Excusatio Voßii, seu potius primorum Christianorum sugillatio, etiam ad Apostolos traducta, non placet, nec decet scriptorem Catholicum. Ut tamen de singulis, a D. T. indicatis, aliquid dicam, non video quam habeat difficultatem, quod Iudæis, circumcisionem carnis magis quam cordis jactantibus, reponit §. 7 Auctor, omnis Syrus & Arabs & omnes Sacerdotes idolorum, sed & Ægyptii in circumcisione sunt; quarens, an forte & isti, de Testamento sint. Non video, inquam, difficultatem in hoc. De Pythagora, totius Idololatriæ apud Græcos mystagogo, legitur quod fuit circumcisus; ut adita ingrediens Ægyptiorum, mysticam disceret Philosophiam, ritus scilicet sacrificiorum & consecrationum. Nec pugnat Auctor cum seipso, [puta quod Syri & Arabes dicantur circumcidi soliti,] & cum Scriptura ab ipso allegata, qua dicitur Ieremiæ IX, πάντα ἔθνη ἀπερίτμητα σαρκὶ, πᾶς δὲ Ἰσραὴλ ἀπερίτμητοι καρδίας, Omnes gentes incircumcisæ sunt carne, omnis autem domus Israël incircumciso corde: ibi enim Gentium nomine intelliguntur solummodo Philistæi, Syro-Græci, atque Alexandrini: nam immediate præcedit ibidem comminatio visitationis divinæ, super omnes qui circumcisa habent præputia, videlicet super Ægyptum, & super Idumæam, & super Edom, & super filios Ammon; quibus cur ex auctoritate Scriptoris, si non sacri, certe antiquißimi & non stulti; neque in re, quæ omnibus notißima esse debebat, mentituri; non video, inquam, [& tamen non esse sub testamento,] cur illis non liceat annumerare Syros aborigines, sive ut nunc dicuntur Surianos, æque ac Ægyptios Coptitas, propria & tunc & nunc ut lingua sic & politia utentes, licet permixti viverent Græcis, ab Alexandro Magno introductis; Arabes item: quibus, æque ac Æthiopibus & Nubianis aliisque pluribus communis fuerit quædam circumcisio, sed mere politica & profana, ex causa plane naturali, de qua vide Iobum Ludolfum in Æthiopicis.

[29] Objicitur denique huic Epistolæ, quod § XI sub finem dicatur Christus ascendisse in cælos die octava, [Ibidē Christum dici in Dominica ascendisse,] id est Dominica: qui sane esset error, non solum in Apostolo, sed nec in Christiano tolerabilis; dicente in Actibus Apostolorum Luca, quod Christus, quem una sabbati vel prima sabbatorum, id est prima die hebdomadæ, resurrexisse alii affirmant, seipsum vivum præbuit discipulis per dies quadraginta, videlicet usque in diem quo assumptus est, sicut antea dixerat, atque adeo usque in feriam V hebdomadæ quintæ post Octavam Paschæ; non autem usque ad Dominicam hebdomadæ sequentis, futuram diem XLIII. Verum si bene consideretur textus Græcus Epistolæ, non id videbitur dicere Auctor: sic enim habet: ἄγομεν τὴν ἡμέραν τὴν ὀγδόην εἰς εὐφροσύνην, ἐν ᾗ καὶ Ίησοῦς ἀνέστη ἐκ νεκρῶν, καὶ φανερωθεὶς ἀνέβη εἰς τοὺς οὐρανοὺς. Agimus diem octavam in exultatione, in qua etiam Jesus surrexit a mortuis, & apparens (scilicet per dies quadraginta) ascendit in cælos. Hoc subintellecto ut omnino puto subintelligi debere apparet istud ἐν , in qua, referendum esse ad ἀνέστη surrexit, non etiam referri ad ἀνέβη ascendit, quod puto scriptorem Epistolæ nec somniasse quidem. Quis enim per verbum φανερωθεὶς apparens, [non recte objicitur; nec est credibile,] dicat indicari unicam tantum apparitionem, factam in die Ascensionis; & non potius omnes apparitiones ab ipso resurrectionis diei usque in diem ascensionis? Quare si hic latet error aliquis, non est is alius, quam quod inhærens errori primo de septimo millenario quo post diem judicii super terra regnaturus sit Christus cum Sanctis, velit Dominicam a Christianis celebrari, tamquam figuram octavi & numquam finiendi seculi in cælis; [aliud hic latere quā Chiliasmū,] cum Deum sic loquentem inducit; Οὐ τὰ νῦν σάββατα ἐμοὶ δεκτὰ, ἀλλὰ πεποίηκω, ἐν ᾧ καταπαύσας τὰ πάντα ἀρχὴν ἡμέρας ὀγδόης ποιήσα, ἔστι, ἄλλου κόσμου ἀρχήν διὸ καὶ ἄγομεν. Non sunt mihi grata quæ nunc aguntur sabbata, sed quæ ego feci sive faciam, quando omnia quiescere jubens, initium ponam diei octavæ. id est initium alterius seculi: quapropter etiam agimus &c.

[30] Voßius in Annotatis super eamdem Epistolam, ad initium § X, [Romanus Codex quē Vossius allegat ut interpolatum] & verba quædam de Cruce nescio cujus Prophetæ, certe non Canonici, Καὶ πότε συντελέσθηται. Et quando hæc consummabuntur, sic scribit: Quemadmodū S. Ignatius habuit interpolatores, qui illum corruperint; ita neque defuit, qui ipsum quoque in Barnaba licere sibi crediderit: in altero enim Romano codice hæc sequebantur: Et quando hæc Heroum [tempora] extiterunt (verba Latine reddo, quæ Græce exhibet Voßius) qui fuerunt filii Zem; & ipse primus regnavit in terra. Anno vero septuagesimo chiliadis tertiæ ædificata est Babylon magna, [videtur, non scriptoris malam fidem, sed bibliopegi imperitiam arguere:] & regnavit in ea Nemroth. Post hæc autem fecerunt sibi filii Cham Regem, nomine Putippum: & septingentesimo nonagesimo nono anno tertiæ chiliadis, primo vero anno regni sui, misit Nemroth viros potentes ex filiis Japheth, artifices & architectos perquam industrios, qui iverunt in Orientem ad Monetona filium Noë, ædificaruntque ei civitatem, quam ex nomine ipsius appellaverunt Monetona. Tum addit Voßius: Sed hæc satis ad gustum: plures enim paginas nugis istis implerat impudentissimus nebulo. Ego, sicut non video quid ista faciant ad argumentum Epistolæ, ita ægre credo tam insulsum inveniri potuisse aliquem, qui eamdem sic interpolaret; potius ergo crediderim, quod cum aliquis Græcæ linguæ ignarus, aut certe nihil ultra figuras litterarum doctus, similis formæ qua scripta erat Epistola, membranas alias acephalas invenisset, qualis etiam erat ipsa epistola; notaretque finem unius paginæ coincidere cum initio paginæ alterius; simul utrasque fecerit in codicem unum compingi, parum solicitus de cognoscenda identitate argumenti, utrisque comprehensi. Atque ita tollitur occasio formidandi, ne hæc quæ alibi reperiuntur Græca, similiter sint interpolata; solumque optabile manet, ut emendatior integriorque Epistola prodeat; quod in Anglia ab Henrico Dodwello factitari comperi. [nunc alia editio paratur in Anglia,] Huic eum in finem misi quæ habebam Græca ad SS. Barnabam Ignatiumq; spectantia, rogatus a doctissimis viris Ioanne Millio & Thoma Smitho, huic etiam obstrictus prompta voluntate, qua suum mihi auxilium obtulit in Gottoniana instructissima bibliotheca, unde manu sua transcripsit quædam nostro operi subservitura. Quod ad veterem versionem Latinam attinet, ea ad Græcum collata tam male quadrat, ut hanc quoque novam fieri optem; maxime si aliunde habeantur Græce quatuor primi Paragraphi, hactenus fœde mutilati; quorum desiderium explere nequit, dum sola habetur, antiqua; versio digna tamen ipsa quæ asservetur, si ejus (ut fertur) auctor est S. Philostorgius.

DE SANCTIS FRATRIBUS
FELICE ET FORTUNATO,
MARTYRIBUS AQUILEIÆ.

ANNO CCXCVI.

COMMENTARIUS PRÆVIUS.
De eorum Actis, Reliquiis, cultu.

Felix, Frater, Martyr, Aquileiæ (S.)
Fortunatus, Frater, Martyr, Aquileiæ(S.)

AUCTORE G. H.

[1] Inter multos Martyres, quos Aquileiæ, urbe olim celeberrima, passos hoc nostro in opere referimus, excellunt SS. Felix & Fortunatus fratres: de quorum vita, [Acta antiqua horum Martyrum,] martyrio, translationibus latißime agit Franciscus Barbaranus de Mironi Cappucinus, lib. 1 Historiæ Ecclesiasticæ Vicentinæ, Italice sub annum MDCXLIX editæ, a cap. 20 ad 36, ubi interserit cap. 33 antiqua Acta martyrii Latina, in novem Lectiones, ad Matutinum recitari solitas, distributa: quæ eadem edidit ante ducentos annos Bonninus Mombritius; & nos illa ipsa aliquanto correctius conscripta reperimus in Ms. Legendario Caroli Strozzi, Senatoris Florentini, signato num. 5 fol. 123: quæ cum aliis diligenter collata hic damus; prætermißis Compendiis quæ habemus ex Ms. Ultrajectino Ecclesiæ S. Salvatoris, & apud Petrum de Natalibus lib. 4 Catalogi cap. 167, atque in Catalogo Sanctorum Italiæ a Philippo Ferrario, ad diem XIV Augusti. Eadem Acta, invenimus in præclaro Legendario Canonicorum Regularium monasterii Bodecensis, ubi habetur cujusdam S. Felicis corpus, quod Wolfgangus Aquileiensis Conrado Imperatori donasse legitur in Vita S. Meinwerci Episcopi Paderbornensis, V Maji num. 109. Verum is alius creditur, cum S. Hilario Episcopo passus XVI Martii, cujus adventus ibidem celebratur III Octobris.

[2] De Natali horum Martyrum variant Acta, & cum iis Martyrologia: [Dies natalis aliquibus 14 Maji 17 & 19:] ac primo dies XIV Maji consignatur apud Mombritium & in Ms. Strozziano. Cum iis facit Petrus de Natalibus, item Martyrologia Bellini, Greveni, Molani, Maurolyci, Galesinii, Canisii, uti inter Prætermissos ad dictum diem indicavimus; imo & antiqua Missalia ac Breviaria Mediolanensia, Florarium Ms. & Viola Sanctorum excusa, eosdem referunt XVII ejusdem Maji; Ecclesiæ autem Capuanæ Kalendarium ad XIX, sicut utrobique inter Prætermissos dictum. Verum hunc XI Junii Natalem eis statuunt passim antiquiora Martyrologia, [aliis hoc 11 Junii,] Usuardi, Adonis, Notkeri & aliorum cum hodierno Martyrologio Romano, illustriaque proferunt ex ipsis Actis elogia, sinceritatem Actorum confirmantia: ex quibus unicum Usuardi addimus, quod sic se habet: In Aquileia passio SS. Felicis & Fortunati, sub persecutione Diocletiani & Maximiani: qui cum essent duo germani fratres, equuleo sunt suspensi, atque ardentes lampades circa latera eorum appositæ. Quibus mox Dei virtute extinctis, per ventrem ferventi oleo sunt perfusi, atque ad ultimum in confessione Christi capite truncati. Duplo plura ex ipsis Actis desumpsit Ado, quæ apud eum videri possunt. Interim in Lectionibus antiquis Vicentinis dicuntur martyrizati sub die XVIII Kalendas Septembris, qui esset XV Augusti; [nonnullis 14 Augusti.] sed legendum est XVIII Kalendas Septembris: nam XIV Augusti celebris est SS. Felicis & Fortunati Aquileiæ passorum memoria, etiam in antiquissimo Martyrologii Hieronymiani apographo Epternacensi: ubi additur Vincentiæ: an forte quod istic colantur? In nonnullis quidem apographis legitur Fortunata; sed hoc corrigendum arbitramur. Quid si legendum? Aquileiæ S. Felicis, & Vicentiæ S. Fortunati. Hoc sensu Petrus de Natalibus asserit, convenisse ut Fortunati corpus Vicentini secum ferrent; Felicis vero Aquilejæ remaneret.

[3] Ea divisio Reliquiarum ita describitur apud Adonem: Pia contentio ita finita est divino nutu, ut Felicem Vicentini, Fortunatum haberent Aquileienses: [Divisio Reliquiarum inter Aquilejenses & Vicentinos.] ita tamen ut caput B. Felicis Aquileia, caput vero Fortunati Vicentia sortiretur. Eadem leguntur in Ms. Ultrajectino, sed loco Vicentiæ, nescio quo errore, Nuceria scripta est. Huic sententiæ videtur viam stravisse Fortunatus lib. 8 cap. 4 de Virginitate, ubi post Patriarcharum cœtus & Apostolicum Senatum, profert laureatam Martyrum & Confessorum turbam, in qua adducit Cyprianum Martyrem Africæ, Quirinum Sisciæ, Vicentium Hispaniæ, Albanum Britanniæ, Victorem Massiliæ, Genesium & Cæsarium Arelati, Dionysium Parisiis, Symphorianum Augustoduni, Privatum Gabali, Julianum Arvernis, Ferreolum Viennæ, Hilarium & Martinum Galliæ, & Laurentium Romæ: & hisce tot illustribus, locorum celebrium Patronis enumeratis, hos versus subdit.

Felicem meritis Vicetia læta refundit:
      Et Fortunatum fert Aquileia suum.

Advertat lector, hæc carmina, in editione Veneta & Calaritana, perperam adjuncta fuisse poëmati 5 libri 7 ad Bodegisilum Ducem, & sic citari a Baronio in Notis ad hunc diem XI, & a Barbarano cap. 26. Idem Fortunatus, lib. 4 de Vita S. Martini fere sub finem, iter sacrum describit, & ista adducit.

Hinc Venetum saltus campestria perge per arua,
Sub montana quidem castella per ardua tendens,
Aut Aquileiensem si forte accesseris urbem,
Cantianos Domini nimium venereris amicos,
Ac Fortunati benedictam Martyris urnam.

De Cantianis tribus fratribus, Martyribus Aquileiæ, sub Diocletiano & Maximiano, egimus XXXI Maji.

[4] Verum cum Petro de Natalibus, qui in vicinia scripsit, consentiunt antiqua monumenta, & caput S. Felicis & corpus S. Fortunati fuerint delata Vicentiam; caput vero S. Fortunati & corpus S. Felicis remanserint Aquileiæ: [Caput S. Fortunati & corpus S. Felicis Aquileja delata Gradum, inde Methamaucum,] qua urbe ab Attila anno CCCCLII, deinde a Longobardis anno DXC incensa & devastata, creduntur delata Gradum, urbem admodum parvam in insula etiam parva Fori-Iulii, prope oram littoralem maris Adriatici ab Aquileiensibus constructam, cum Sede Patriarchali, inde postmodum Venetias translata: sed Reliquiæ fuerunt Methamaucum (ubi & Sedes Episcopalis fuit) transportatæ. Erat ea insula duobus milliaribus Venetiis dissita, circa annum MCX in terræ motu fluctibus maris submersa; ac tum Sedes Episcopalis Fossam Clodiam seu Clugiam, in æstuariis Venetis XV milliario a Venetiarum urbe sitam, cum Reliquiis Sanctorum traducta: qua de re ab Ordelafio Falerio Venetiarum Duce factum decretum extat apud Ughellum. Tomo 5 in Episcopis Fossæ-novæ colum. 1416, in quo permittitur de Methamauco in civitatem Clugiensem transmutari novum Episcopatum, [adservata Clugiæ ab an. 1110;] corpus S. Felicis Martyris & caput S. Fortunati & omnem thesaurum. Quæ eadem confirmat Andreas Dandulus in Chronico, anno VIII Ducis Ordelafii, qui incidit in annum MCX. Dux, inquit, devastationi urbis Methamaucensis & Episcopalis Sedis compatiens, requirente Dominico Granciariolo Ecclesiæ Præsule, decrevit, ut eadem Sedes, cum corpore S. Felicis & capite S. Fortunati, thesauro & omnibus suis honorificentiis, in majori Clugia transferretur. Hos autem asserunt & venerantur Martyres, sub Diocletiano & Maximiano Aquilejæ coronatos.

[5] Apud Barbaranum in dicto Ducis Ordelafi anno additur, [anno 1264 in altare recondita,] eos natione Vicentinos fuisse, ac postmodum anno MCCLXIV, esse XVII Kalendas Julii consecratum altare, & recondita caput Fortunati & corpus Felicis Sanctorum, uti ibidem in tabula exprimitur, ubi in altera leguntur ista. Hic requiescit corpus S. Felicis & caput S. Fortunati, Martyrum ac Fratrum. Eadem reperta fuerunt in ultima inventione, anno MDCVIII, [anno 1608 educta,] uti late deducitur a Barbarano cap. 26 & sequentibus, cum Epistola Laurentii Pressati, tunc Episcopi Clugiensis, Fuisse deinde eadem anno MDCXII, cum solenni proceßione die XII mensis Iulii reposita, [& an. 1612 reposita,] scribitur cap. 28; & sequenti capite adfertur hoc testimonium in lapide sculptum. Sacra hæc Deiparæ immaculatæ basilica, structura nobilis, mole olim ampla, iconibus, sacellis, aris, picturisque conspicua, post peracta Puerperii divini solennia, nocturnis repente flammis absumpta, Divorum Tutelarium Felicis & Fortunati piis servatis ossibus, [ab incendio illæsa anno 1624.] Paschale Grasso Præsule, Veneta munificentia, Clodiensi pietate, Andreæ Dandubi Prætoris cura, Jo. Falconeti Equit. Sebastiani Busculo, Felicis Vianello Deputatorum diligentia, cælestis Vexilli triumphantis die, reparari gloriose cœpta. Deodatus Theotius Eques, & Marc. Antonius Scarpia in procuratione collega, ad perennem tanti operis memoriam. An. Sal. MDCXXIV Kalend. Octob. Hæc ibi de dictis Reliquiis hactenus in Fossæ-Clodiæ asservatis.

[6] Ex relatis infertur, Caput S. Felicis & corpus S. Fortunati fuisse delata Vicentiam. Verum istius ibidem corpus quiescere asserit Rodulphus Episcopus Vicentinus, in Privilegio dato anno DCCCCLXXV, [Ecclesia SS. Felicis & Fortunati Vicentiæ:] & ab Ughello Columna 2100, sequenti relato: in que; Decrevi, inquit, cœnobium beatorum Martyrum Felicis & Fortunati, Viti atque Modesti, situm foris civitate Vicentia, quod penitus omni monastico cultu & divino officio inveni destitutum… restaurare atque redintegrare, ad honorem sanctorum Martyrum Felicis & Fortunati, [Viti] atque Modesti… Concessi eidem sancto monasterio Abbatiam S. Viti, sitam juxta ecclesiam S. Viti, ubi ejus sacrum corpus requiescit. Barbaranus cap. 24, adfert Privilegium S. Henrici Imperatoris, in quo dicitur Ecclesia SS. Felicis & Fortunati constructa foris civitate Vicentia, ubi corpora SS. Felicis & Fortunati requiescunt. Fuisse eosdem Sanctos electos Patronos & Protectores urbis Vicentinæ, confirmat idem Barbaranus cap. 23, litteris Bartholomæi Episcopi Vicentini, datis anno MCCLX, in quarum clausula, ista habet. Si quis hoc non obtemperare præsumpserit, indignatione omnipotentis Dei, & beatorum Martyrum Felicis & Fortunati Patronorum nostrorum, & nostri se noverit incurrisse. Postea anno MCCCXI, asserit idem Barbaranus statutum, [ubi sunt Patroni:] quod festum beatorum Martyrum SS. Felicis & Fortunati Confessorum & Martyrum Dei, quorum Reliquiæ sunt in civitate, in futurum singulis annis celebretur, die sequenti Resurrectionis Domini nostri Jesu Christi &c. Imo anno MCCCXCIII statutum est, [& festum 2 Paschæ] quatenus omnes Confraternitates interessent solennitati festi SS. Felicis & Fortunati, quod tunc celebratum die Lunæ VII Aprilis cum oblatione viginti solidorum. Præterea apud Barbaranum cap. 34, referuntur tres Hymni, de Martyrio SS. Felicis & Fortunati, & cap. 38. [Hymni & Missa,] Missa ordinata a S. Ambrosio Archiepiscopo Mediolanensi pro festo SS. Felicis & Fortunati, extracta ex Missali anno MDXXII excuso, dicenda XIV Maji in Translatione S. Victoris, & nativitate SS. Felicis & Fortunati. Hujusmodi Missale penes nos habemus, sed variis temporibus varie auctum, ut non continuo audeamus S. Ambrosio adscribere quidquid ibi invenitur. Contra hactenus relata profertur apud Barbaranum objectio, quasi anno MCCCXXV, [particulæ Aquilejæ.] die II Maji fuissent Aquilejæ translata corpora SS. Felicis & Fortunati, Sigismundi Regis & Menæ. Quæ de particulis oßium videntur dicenda. De Corpore S. Sigismundi Regis, quod & Pragenses & Imolenses prætendunt sic habere, egimus Kalendis Maji.

ACTA MARTYRIS
Ex Mss. Mombritio ex Bonino & ex Lectionibus Vicentinis.

Felix, Frater, Martyr, Aquileiæ (S.)
Fortunatus, Frater, Martyr, Aquileiæ (S.)

BHL Number: 2860

EX MOMBRITIO.

[1] Sub Diocletiano & Maximiano Imperatoribus, a anno duodecimo, exiit edictum & propositum, per universas civitates, a Principibus & Magistratibus, [An. 12 Diocletiani] ut ubicumque Christiani inventi fuissent, diversis pœnis interficerentur. Solicite autem per omnem orbem terrarum Christiani requirebantur; & constitutum erat, ut si forsitan aliquis compararet aut venumdaret, primum idolis immolaret: si quis autem inventum Christianum celasset, ipse primus puniretur. Eodem vero tempore directus est ab Imperatoribus b ex urbe Roma Apollinarius Præfectus, [Euphemio Præside Aquileja] ut & ipse per omnem Italiæ provinciam Præsides vel Magistratus & Judices ordinaret. Apud civitatem vero Aquilejā contigit, ut ad Præsidatum promereretur c Euphemius impiissimus, qui longe sævissimus in Christianos esse videbatur. Cumque venisset apud civitatem Aquilegiensem, in templum Jovis ingressus, immundas hostias obtulit. Præco vero per omnem civitatem voce magna proclamabat, ut omnes venirent cum hostiis ad Capitolium Jovis. Cumq; sacra per plateas posuisset, universi amici Christianos amicos tradebant. Quidam autem ex Officio Præsidis, Apamius nomine, suggessit Præsidi, dicens: Devenerunt huc ad nostram civitatem quidam germani fratres, qui se Christianos profitentur. Tunc Præses ex Officio suo mittit, ut Dei cultores, ferro vinctos per omne corpus, ad suum auditorium perducerent. Cum autem venissent in tabernaculum, ubi commorabantur; invenerunt eos orantes ad Dominum, & dicentes; Domine refugium factus es nobis a generatione & progenie. Antequam montes fierent, aut firmaretur terra, a seculo & usque in seculum tu es, Domine.

[2] [oblati,] Tunc prior Officii, qui erat, comprehendit eos; & ferro vinctos collo & manibus, perduxit eos in conspectu Præsidis. Princeps vero Officii Præsidi suggessit, dicens; Pro foribus sunt, quos nos apprehendere præcepisti. Euphemius dixit: Introducantur. Cumque introducti fuissent, S. Felix, facto signo Crucis Christi in fronte, percutiens pectus suum, intra se orabat. Præses dixit: Edicito nomina, quibus nuncupamini. S. Felix dixit. Ego Felix vocor, [fidem profitentur;] frater vero meus Fortunatus: Christiani sumus. Præses dixit: De hac civitate oriundi estis, aut forte peregre huc venistis? S. Felix respondit: Hinc sumus, de d vicino loco, non longe ab hac civitate: Sed videntes vos vana & immunda idola colere, dimisimus loca nostra, volentes magis cum feris habitare in silvis quam vobiscum: quia inania committitis, & sacrificatis dæmoniis. Euphemius Præses dixit: Non audistis, quæ præcepta sunt a piissimis Principibus; ut, si qui Christum colere inventi fuerint, diversis pœnis puniantur? S. Felix dixit: Audiant Principum jussa, qui sunt similes his, & illis militant: nobis autem qui habemus Regem in cælo, nihil est cum ministris satanæ.

[3] [fustibus cæduntur:] Hæc audiens Præses, jussit eos extendi, & a viris fortissimis fustibus cædi. Cumque cæderentur, quasi ex uno ore ita ad Dominum orationem proclamabant: Domine Jesu Christe, gloria pietati tuæ, quoniam in nobis perfecisti, quæ locutus est Spiritus sanctus per os pueri tui David, dicens: Ecce quam bonum, & quam jucundum, habitare fratres in unum. Precamur te, Domine, ut digneris nos in hac vocatione, qua nos vocari jussisti, perseverare ad laudem nominis tui, & ad confirmanda corda in te credentium: ut cognoscant omnes idolis servientes, quoniam non est alius Deus præter te, Domine, cui Angeli serviunt Euphemius dixit: Nescitis, quia Domine Imperatores de nomine Christi vestri multum irascuntur? S. Felix respondit: Etsi irascuntur, numquid Christo servientibus aliquid possunt prævalere? Nunc audite, quia quantum vos irascimini in sævitia, tanto magis nos exaltamur in gloria. Hoc audiens Præses subrisit, dicens: Miserrimi, modo præcido cervices vestras, quæ gloria est vobis? [spernunt gloriam mundi,] S. Fortunatus respondit: Gloria, quam expectamus a Domino Deo nostro, spiritalis est, non de hoc mundo: quia iste mundus transit & gloria ejus: nam illa gloria, quam præparat credentibus in eum, sempiterna est: nam quid estis vos aut Principes vestri? Sic enim est vestra gloria apud nos, ut sumus in nimia tempestate.

[4] Audiens hæc Præses, iratus vehementer, jussit eos in equuleo suspendi, [suspensi ut lampadibus torqueantur] & lampades ardentes ad latera eorum poni. Cum hoc factum fuisset, SS. Felix & Fortunatus hymnum Deo cantabunt, dicentes: Domine, Rex sanctorum Angelorum, dirige Archangelum Michaëlem ad auxilium nobis, ut confundantur omnes qui adorant sculptilia. Hæc eis orantibus lampades extinctæ sunt, & exclamaverunt, dicentes: Laqueus contritus est, & nos salvati sumus: adjutorium nostrum in nomine Domini, [eas oratione extinguunt] qui fecit cælum & terram. Euphemius Præses dixit: Ecce ista sunt vana verba, de quibus extollimini. Accedite & sacrificate deo magno Jovi, per quem potestis salutem promereri. S. Felix respondit: Tu ipsius salutem promerearis: nam salus nostra Christus est. Dii enim vestri seipsos salvare non possunt, si comminuti fuerint; quomodo alicui salutem præstare poterunt?

[5] Audiens hæc Euphemius, jussit e oleum valde calidum, extensis eis in supinum, [oleo fervente perfusi sentiunt refrigeriū.] in ventrem eorum profundi. Cumque hoc factum fuisset, SS. Felix & Fortunatus dixerunt: Vere per nomen Domini nostri Jesu Christi, pro quo hoc patimur, quia nihil caloris sentimus; sed potius refrigerium nobis præstitisti. Elevantibus autem eos cum multa iracundia, Præses iniquitatis jussit plumbatis maxillas eorum contundi, dicens: Injurias deorum, ex ore quo procedunt, oportet puniri. Sanctus autem Fortunatus dixit: Impiissime diaboli minister, excogita adhuc nequissimam pœnam, quam nobis inferas: nam, Domino Deo auxiliante nobis, nihilo tormentorum possumus terreri: quia præsto est Angelus Domini, qui omnia membra nostra confortat.

[6] Quidam autem ex Consiliariis Præsidi dixit: Domine, hæc omnia isti inimici deorum immortalium pro laude sibi habere videntur: f sed jube eos capitalem subire sententiam. Tunc Præses jussit capita eorum amputari. Eduxerunt eos ministri, foras civitatem, juxta fluvium qui est secus civitatem Aquilejensem; ubi flexis genibus orantes Dominum, dixerunt: Gratias tibi agimus, Domine Jesu Christe, quia non nos despexisti, nec agonem nostrum: sed sicut ex uno utero enixi sumus, ita & unum agonem martyrii percurrimus. Oramus & petimus, ut ita nos permittas ingredi portas paradisi; ubi sunt omnes, qui pro tuo nomine de hoc seculo cum martyrii palma ad tuam gloriam pervenerunt. Hæc eis orantibus porrigebant sibi invicem osculum sanctum, & orationem Dominicam coram omnibus dicebant: accessitque spiculator, & singulorum capita separavit. Relinquentes ēos ministri abierunt. Nocte autem venerunt viri religiosi civitatis, cum linteaminibus mundis & aromatibus, & condierunt corpora eorum occulte: & supervenerunt ibidem provinciales eorum civitatis Vicentiæ, volentes corpora eorum ad suam patriam perducere, sed cives Aquilegienses, non eos permittebant. Et dum diu inter eos esset contentio, metuentes Præsidis & Paganorum sævitiam, ex Dei nutu hoc inter se ordinaverunt, ut unum tenerent apud semetipsos, & alium memoratæ civitatis Vicentiæ civibus g relinquerent. Martyrizati autem sunt Sancti Dei Felix & Fortunatus Martyres, sub die h quarto decimo mensis Maij, regnante Domino nostro Jesu Christo: cui est honor & gloria in secula seculorum. Amen.

ANNOTATA G. H.

a Annus 12 cœpit a 17 Septemb. anni 295, in quo S. Cajus Papa Martyr obiit anno 296, 22 Aprilis, quo dedimus Vitam.

b Lectiones Vicentinæ & Mombritius, in urbem Romam.

c Sub eodem Euphemio Præfecto, Aquileiæ similia atque hi tormenta paßi SS. Donatus & Solonus fratres, referuntur 17 Februarii num. 3.

d Barbaranus Vicentiæ natos asserit, ædes aßignat adhuc extantes, & matrem Sulpitiam Trissinam.

e Ms. Strozzi, oleum feruens adduci, & extensis eis supinis.

f Lectiones Vicentinæ addunt: & quantum potes, adversus eos furere.

g Eædem, perducendum relaxarent. Petrus de Natalibus, Ut Fortunati corpus Vicentini secum ferrent; Felicis vero Aquileiæ remaneret. Contra in Ms. Ultrajectino, Ut Felicem Vicentini, Fortunatum haberent Aquilejenses, ita tamen ut caput B. Felicis Aquileia, caput S. Fortunati Vicentia sortiretur. Quæ supra sunt discussa.

h Lectiones Vicent. XVII Kalend. Septemb. Barbaranus cap. 24 ait, occisos XI Junii: & consentiunt Usuardus, Ado, aliique, cum Martyrologio Romano.

DE SS. MARTYRIBUS AQUILEIENSIBUS,
EMERITO, HERETO SIVE ACRETO, VICTORIANO ET VICTORE.
Ex Hieronymiani Martyrologii ecgraphis.

[Commentarius]

Emeritus, Martyr Aquileiæ (S.)
Heretus, seu Acretus, Martyr Aquileiæ (S.)
Victorianus, Martyr Aquileiæ (S.)
Victor, Martyr Aquileiæ(S.)

D. P.

Alia hæc est classis Martyrum, in urbe Aquileia passorum, qui ita proponuntur in antiquissimi Martyrologii apographo monasterii Epternacensis. Item in Aquileia Emeriti, Hereti, Victuriani, Victoris. Verum in aliis tribus ejusdem Martyrologii Hieronymiani apographis, scilicet Corbeiensi, Lucensi, & Blumiano ita efferuntur: In Aquileia Emeriti, Acreti, Victoriani, Victoris. Quæ plane eadem leguntur in Ms. codice Monasterii S. Cyriaci, per Baronium alibi laudato. In Ms. codice Reginæ Sueciæ, quod Holstenius etiam vulgavit, ita legitur: Aquileia Emeriti, cum aliis tribus, jam scilicet indicatis. Tres solum exprimuntur in Ms. Barberiniano. In Aquileia Emeriti, Hereti, Victuriani. At memoria SS. Emeriti Victuriani seu Victoriani, & Victoris habetur in Mss. Richenoviensi, Augustano S. Udalrici, Parisiensi Labbei, & apud Grevenum in Auctario Usuardi. His additur Ereti nomen in Ms. Gellonensi & alio S. Galli. In Ms. Aquisgranensi secundus, Victorinus scribitur. At nomina Emeriti & Victoriani referuntur in Mss. Florentinis magni Ducis, & Senatoris Strozzi.

DE SS. THEOPEMPTO ET IV SOCIIS,
MARTYRIBUS APUD GRÆCOS.

Sylloge ex Ms. Synaxario Divionensi.

Theopemptus, Martyr apud Grecos (S.)
Socii quatuor, Martyres apud Grecos.

D. P.

Quod Divione in collegio Societatis reperimus apud Petrum Franciscum Chifletium Ms. Synaxarium Græcum, ad hunc XI diem Iunii, post SS. Bartholomæum & Barnabam Apostolos, proferunt SS. Theopemptum & quatuor socios Martyres, gladio interemptos, atque hos addunt versus, cum aliqua allusione ad numerum quinarium πέμπτον, nomini ejus inclusum, cujus alioqui vera etymologia sumi possit a πέμπω mitto, ut sit idem quod Theopompus, divinitus missus.

Θεόπεμπτος τεσάρας διὰ ξίφους
Εὑρὼν συνάθλους πεμπτὸς αὐτὸς εὑρέθη.

Commilitones quattuor gladio cæsos
Theopemptus invenit, & invenitur quintus.

Recolitur die VII Februarii apud Græcos memoria Theopempti, καὶ τῆς συνοδίας αὐτοῦ, cum comitatu ejus: qui posset unus idemque videri, cujus comitatus nullo ibi numero definitus, hic quaternario concludatur. Sub hoc dubio uti eos hic damus, sic forte in Supplemento Februarii, ibi expungendi dicentur: cum nulla idonea causa distinctionis suppetat: nisi forte placeat, pluribus testibus pro Februario inventis, hic expunctos illic detinere.

DE S. BASILLA VIA SALARIA, AC SS. CRISPOLO ET RESTITUTO, VIA NOMENTANA,
MARTYRIBUS ROMANIS.

COMMENTARIUS CRITICUS.
SS. Basillam & Restitutum ab aliis synonymis distinguens.

Basilla, Martyr Romana (S.)
Crispolus, Martyr Romanus (S.)
Restitutus, Martyr Romanus(S.)

AUCTORE D. P.

[1] Conjungimus hos Martyres Romanos, XI Iunii passos, de quibus nonnulla controvertuntur, num ad alios dies videantur spectare; dubio autem tali commodius satisfiet, ubi quid de hisce Sanctis in antiquis Martyrologiis reperiatur, indicaverimus. Ac primo antiquißimum Martyrologii Hieronimiani apographum monasterii Epternacensis, ista habet primo loco; [Horum sacra memoria in antiquis Fastis.] III Idus Junii Romæ natalis S. Basilæ. Item Romæ Crispoli & Restituti. En ut omnes Romæ accurate tribuantur, sed sub quadam disjunctione, ut mox dicetur. In aliis tribus ejusdem Martyrologii Hieronymiani apographis, Corbeiensi, Lucensi & Blumiano. ista leguntur: III Idus Junii, Romæ natalis S. Basillæ, & SS. Chrispoli, Restituti. Martyrologium Ms. Cardinalis Barberini ita habet: Romæ deposito S. Basillæ & SS. Crispuli & Restituti. Quæ absque distinctione ita leguntur in Mss. Richenoviensi & Rhinoviensi: Romæ Basillæ, Crispuli, Restituti. Palæstra vero Roma omissa, ita reperitur in Mss. Casinensi & Altempsiano: S. Basillæ, & SS. Crispuli & Restituti. Mss. Florentina Magni Ducis & Senatoris Strozzæ, & aliud sub nomine Adonis, cum Martyrologio Florentino anni 1486, sic omnes referunt: Romæ via Salaria S. Basillæ Virginis in cœmeterio ejusdem, item Romæ SS. Crispoli & Restituti. Quæ ita leguntur in vetusto Ms. Reginæ Sueciæ per Holstenium vulgato: Romæ via Salaria natalis S. Asellæ (imo Basillæ) & via Nomentana natalis SS. Crispoli & Restituti, Ms. Aquisgranense, Basillæ in cœmeterio ejusdem. Ms. Vaticanum S. Petri: Romæ natalis S. Basillæ, & natalis S. Crispuli, Mss. Augustanum & aliquod Parisiense; Romæ Restituti. In Auctario Adonis excusi & Mss. Laurentino apud Leodienses ac Trevirensi S. Maximini & Ms. Florario additur alia Sancta his verbis: Romæ natalis SS. Basillæ & Basilissæ, & SS. Crispoli & Restituti. Quæ de duabus primis etiam leguntur in Ms. Leodiensi S. Lamberti.

[2] [Basilla hodie relata,] Hæc accurate collegimus ex variis Martyrologiis; per quæ credimus hodie relatam optime distingui a Basilla, seu potius Basilissa, una cum Aureo vel Aurea, Nuscia vel Nusca, in dicto S. Basillæ cœmeterio sepulta, relataque XX die Maji. Et hæc forsitan de qua nunc agimus alio prius loco sepulta, postea autem translata fuerit ad locum qui prius dictus S. Hermetis, deinde ab ibidem conditis Proto & Hyacintho appellatus; denique ab illius postrema celeberrimaque ibidem depositione, facta XXII Septembris, nomen habuit, cum scriberetur vetus quoddam, non tam Martyrologium (uti Bucherio appellare placuit) quam præcipuarum in Romanis dumtaxat sub terra cœmeteriis festivitatum indicium, [& 22 Sept. translata ad Cœmet. S. Hermetis,] quarum catalogum videtur auctor texuisse, seorsim ab aliis Romanarum Basilicarum festivitatibus quarum alias incomparabiliter major fuisset numerus, cum illæ solum triginta quinque censeantur. Auctor vixisse videtur quarto seculo mediante, sub Pontificatu Liberii Explicat enim, qui Romani Episcopi, in quibus cæmeteriis, tunc haberentur sepulti per centum præcedentes annos, a Lucio Papa: qui obiit anno CCLV, usque ad Iulium, qui defunctus est anno CCCLIII.

[3] [dicitur passa an. 304] Membranas autem, quibus ista continebantur, habuit Bucherius a nostro Bollando, suoque in Victorii Canonem Paschalem Commentario inseruit pag. 267, ubi ad nostram conjecturam firmandam sic legitur:
Mense Augusto Quinto kalendas Septembris Hermetis in Bassillæ, Salaria veteri.
Mense Septembri tertio Idus Proti & Hyacinthi in Bassillæ.
Decimo kalendas Octobris Bassillæ Salaria vetere, Diocletiano IX & Maxmiano VIII Coss.

quod huic Sanctæ particulariter adscriptum, cum similis nota alteri nulli hic addatur, haud caret mysterio; & suspicionem facit, quod auctor ex hujus ecclesiæ ac cœmeterii custodibus fuerit, ideoque speciali cura circa hanc ejus festivitatem versatus sit; [ejus & S. Hermetis ecclesia seculo 8 restaurata] eo quod non haberet propositum indicare festa supra terram in ecclesia celebranda, in quibus fuisset S. Basillæ natalis hoc die XI Iunii. Notant autem isti Consules annum vulgaris æræ CCCIV: quibus si indicatur martyrii tempus, uti existimo indicari; nihil habuit Bassilla hæc commune cum S. Eugenia; posito quod ea (ut in fabulosis ejus Actis dicitur) vere passa est sub Gallieno, cum suis Eunuchis Proto atque Hyacintho. Visa tamen est auctori Actorum illorum idonea, quæ personam sustineret in comœdia a se adornata, propter communem cum prædictis sepulturam. Ergo neque hic referam, quæ XX Maji, dare nolui excerpta ex prædictis Actis, utpote fictionis suspecta omnia, & cum Actis S. Eugeniæ accuratius examinanda: sed ex Anastasio Bibliothecario notabo, quod Hadrianus Papa I Basilicam cœmeterii SS. Hermes, Proti & Hyacinthi, atque Basillæ, miræ magnitudinis innovavit, quæ verosimiliter tempore Constantini Magni promum condita fuerat. Basilicam & cœmeterium illud, qualiter sub villa nostræ Societatis extra portam Pincianam, secundo ab urbe milliario, hodieque cernuntur, accuratißime describit Aringhus lib. 4 cap. 37; & ex marmorum fragmentis ibidem repertis demonstrat, SS. Hermetis atque Basillæ fuisse, quemadmodum etiam appellat Petrus Mantius, enumerans Romana cœmeteria.

[4] [corpus translatum ad S. Praxedis sec. 9.] Antea videlicet cap. 34, dixerat idem Aringhus, quod S. Bassillæ corpus, e cœmeterio levatum, in ecclesiam S. Praxedis a Paschale Papa I transferri contigit; utique non multis post innovatam Basilicam annis; cum Hadrianus cœperit anno DCCLXXII, Paschalis desierit anno DCCCXXIIII. Addit Aringhus, quod hujus translationis fidem legentibus facit titulus ibidem marmori insculptus. Recentis sculpturæ hunc esse oportet: nam neque Ugonius de Stationibus Romanis Statione XLI, neque Pancirolius de Ecclesiis Romanis, neque alius quisquam ullius tituli meminerunt, in quo nomen S. Basillæ legatur; idemque Ugonius istius Ecclesiæ Reliquias enumerans sigillatim, Basillam præterit; Pancirolius ita Basillam nominavit cum aliis, quorum ibi corpora requiescunt, ut de auctore vel tempore translationis dicat nihil. Interrogatus a me de tabula illa anno MDCLXXXI tunc adm. R. P. Leander, nunc Eminentißimus S. R. E. Cardinalis Coloredus, ad locum se contulit, tabulamque inspexit, ac deprehendit eam, licet obducto gypso marmorea videatur, revera ligneam esse, sitam prope sacellum sanctißimæ Columnæ: inscriptionem vero, licet aliquid vetustatis præseferat, non videri tamen hujus seculi initio anteriorem. Ceterum, ea causa & ex antiqua traditione, ibidem Officium fieri S. Basillæ, tamquam in corpore Præsentis.

[5] Circa SS. Crispulum & Restitutum, cum S. Basilla nominatos, controverti imprimis potest, an hic S. Restitutus non sit referendus ad diem XXIX Maji, quo die ejus Acta dedimus, [Restitutus alius 29 Maji.] ex veteri Ms. Romano Ecclesiæ S. Mariæ Majoris, nam hic etiam dicitur via Numentana sepultus. Verum is solus ibi refertur; hic vero socius additur Crispolus: & in eisdem Mss. antiquis utreque die relatum nomen duos diversos videtur indicare: sane tam potuerunt duo Restituti sepulti fuisse via Numentana, quam duæ Basillæ via Salaria, Fatemur tamen, quia in præcipuis fastis ad hunc diem non fit mentio talis sepulturæ, fieri posse ut ea adjecta hic fuerit a posteris, occasione aliorum Sanctorum. Præposuimus tamen ipsam in titulo, quod in antiquis saltem aliqua separatio indicetur S. Basillæ a SS. Crispolo & Restituto, quamvis aliæ quoque causæ poßint excogitari separationis ejusmodi.

DE SANCTIS ABBATIBUS HABESSINIS,
BATATZUNO, PALÆMONE, ET GARUMA,
Ex Poëtæ Habessini Hagiologio Metrico.

[Commentarius]

Batatzunus, Abbas in Habassia (S.)
Palæmon, Abbas in Habassia (S.)
Garuma, Abbas in Habassia(S.)

D. P.

[1] Egi ad diem VI hujus mensis de S. Bazalota, sorore unius ex primis illis Monachis, qui ex SS. Antonii vel Pachomii institutione primos anachoreticæ monasticæque disciplinæ fervores, [Æstimari possunt ex primis Monachis;] nigricanti corporaliter Æthiopiæ, sed per Christi gratiam spiritualiter albicanti, invexerunt. Ex horum disciplina profectos esse tres prætitulatos Sanctos Abbates, præsumere nobis licet; aut certe multo prius floruisse, quam aurum istud verteretur in scoriam, suscepto schismate Alexandrino. Quamquam & de Habeßinis cogitare liceat, id quod de Moschis seu Ruthenis pene demonstravimus; illos in suscipiendo schismate tardiores quoque fuisse. Hac sub indulgentia, tres illos nobis propositos ut Sanctos, non rejiciemus, donec aliqua verosimilis se offerat causa de eorum antiquitate & orthodoxia dubitandi. [qui uno in loco simul colantur.] Commemorari autem simul credo; quia licet non uno die mortui, communi tamen veneratione colantur, uno eodemque in loco per communem aliquam translationem sepulti. Elogia singulorum, apud Poëtam prælaudatum hæc sunt.

[2] [Primus a singulari abstinentia] Salutem tibi Dico, Abba Catatzune, qui in prolongando asceseos tuæ labore valide, perstitisti; ut perditum hominem liberares ab inferis. Abstinentia magna exercitando corpus, illud pene aëreum efficisti; sexto quoque die vescens, nec nisi unum oleris folium.

[3] [secundus a resipiscentia,] Salutem tibi dico, Abba Palæmon, quem exitii æterni auctor & amator decepit quidem, omnigena spectra coram producens; sed Domino misericorditer peccata remittente, emissa est super caput tuum vox, ad satanam dicens: Hoc feci, quasi sub intelligi volens; Et hoc salvabo: ut ea vox Dei fuisse intelligatur.

[4] [tertius a miraculis laudatur,] Salutem tibi dico, Abba Garuma, qui, ad ostensionem magnæ virtutis tuæ, collegisti semina, & ea conjunxisti suis spicis. Quocumque loco justus hic erat, a facie magnitudinis ejus & sono venerandi verbi ejus, abscedebant lapides & arbores recedebant.

[5] [cetera desiderantur.] Thaumaturgum magnum hæc miracula indidicant, quorum primum sic intelligendum videtur, ut semina in terram jacta statim fecerit in spicam assurgere: Catatzuni abstinentiam, admirabilem quidem nec imitandam, sed non incredibilem, dicet in Sanctorum Actis mediocriter versatus. Plura addere divinando non libet, sed optare ut Acta prodeant, eorum & ætatem & asceseos locum, & veram sanctitatem certius explicatura.

DE S. AMABILE PRESBYTERO,
RICO MAGI IN ARVERNIA.

SEC. V.

COMMENTARIUS PRÆVIUS.
De duplici die cultus, Vitaque & miraculis olim ac recentius scriptis.

Amabilis Presbyter, Patronus Ricomagensis in Arvernia(S.)

AUCTORE D. P.

[1] Ricomagum antiquis, modernis Riomum, describitur nobis in Atlante Blaviano, [In oppido nobili,] tamquam Ducatus Arvernensis Caput, Sedesque Præsidialis, ubi in veteri Dynastarum palatio judicia celebrantur: & addit Auctor, quod fulget aliis quoque nominibus hæc civitas, Seneschallatu nimirum, Ærario regio, Officina Monetaria, tribus Collegiis Canonicorum. Sed nulla re magis ipsum fulget, quam Patrocinio S. Amabilis, Presbyteri olim sui, sive Curati (ut nunc loquimur) sub cujus nomine, quæ nunc habetur Collegialium princeps, Abbatialis olim fuit. Primus eam ædificasse creditur ipse S. Amabilis, & in nomine S. Benigni, dedicandam curasse, atque mox ab obitu fuisse in ea tumulatus. Sed cum Amabilis vixerit seculo V, quando sub Romanis, Arvernia adhuc erat, nec nisi Romano more corpora defunctorum etiam Sanctorum sepeliebat, id est extra urbes; credere malim ejus intra ecclesiam transferendi auctorem fuisse, [& ecclesia olim S. Benigni,] Archidiaconum Gallum, ante annum DCXL, circa quem is Episcopus Claromontanus factus videtur. Hic certe ecclesiæ absidem fabricavit, sub qua in loco altaris arcam sacram composuit; [post unam alterumve translationem dicta S Amabilis,] idemque fortaßis, affluentibus eleëmosynis, Clerum ibidem ordinavit in formam Collegii Canonicorum; cui postea vel Monachorum vel Regularium Canonicorum succeßit Congregatio, denique in secularium Canonicorum ordinem conversa. Ut ut est, diu ante Gallum celebris erat, sive intra, sive extra oppidum, tumulus S. Amabilis, utpote in S. Gregorii Turonensis libro 3 de Gloria Confessorum memoratus.

[2] [cultus olim ipse 19 Oct.] Eamdem ecclesiam novam deinde condidit Stephanus, Episcopus Claromontanus ejus nominis VI, occasione servati per Sanctum loci circa annum MXX, quæ putatur etiamnum superesse. In utraque autem tam prima quam secunda celebrabatur Sanctus, uti etiam hodie (quod Breviaria Claromontana notant) XIV Kalendas Novembris. Qui cum non sit dies obitus (hic enim in ipsas Kalendas Novembris incidisse dicitur) oportet ut sit dies primæ vel secundæ translationis: cui acceßit sub annum MCCCLXXV, festivitas alia III Idus Junias, estque nunc præcipua. Quare ad hanc quoque agendum nobis de ipso statuimus; credimusque hanc quoque Translationis alicujus, & quidem celeberrimæ fuisse: [nunc præcipue colitur 11 Junii,] sic enim de ea loquitur postremus Gallicæ Vitæ auctor, ex Ædituis ipsius ecclesiæ unus, his verbis: Obiit sanctus I Novembris, licet festum agatur XI Junii, ab anno MCCCLXXV, secundum memoriam quam habemus insculptam laterculo marmoreo, invento in capsa Sancti, ultima vice qua aperta illa fuit, præsenti hoc seculo, etsi annus non exprimatur.

[3] [sermo de Vita scriptus sec, 15,] Vita ejus, seu potius encomiasticus de eo Sermo (quam copiosus verbis, cuivis fere sancto Presbytero applicabilibus, tam jejunus rebus, quæ quidem certam mereantur fidem) extat apud Surium, sub die XIX Octobris, qui profitetur ipsam plerisque locis nonnihil contraxisse, stylumque mutasse, absque historiæ detrimento: quod sane nullum deprehendimus, quando nacti originariam sumus, sed absque Prologo; [datur ex Mss.] transcriptam Riomi, ubi illa primum in novem, deinde in quinies ternas, ac rursum in novem lectiones distribuitur, pro continuo dierum septem Officio, Hanc ergo damus, licet non tanta fide dignam, ut æstimavit Surius; ac primum seculo XV compositam, ut quidem nobis videtur, cum Acta ex quibus num. 16 refert rem sub præfato Stephano Episcopo gestam, seculo XI, vocet Acta antiquissima. Vitam istam Bollando nostro misit, ex veteri Ms. Breviario, quod Riomi servatur, R. D. Franciscus Boulart, Parisiis ad S. Genovefæ Canonicus Regularis. Idem deinde, ex recentiori Breviario, compendium illius Vitæ misit, pro tribus secundi Nocturni Lectionibus, secundum hodierni Romani usum formatis: quas fortaßis etiamnum usurpat Ecclesia, tam Riomensis quam Claromontana. Dico, Fortaßis; quia postremis hisce annis plures per Gallias Ecclesiæ nova sibi Breviaria ordinarunt, exemplo Parisiensium.

[4] Apud hos invenitur sacellum hujus Sancti in ecclesia S. Pauli vero similiter ob beneficium aliquod contra incendia obtentum vel speratum: [Memoria apud Saussajum 18 Novembr.] contra hæc enim specialiter invocatur. Sacellum autem istud existimo antiquum valde esse, quandoquidem ibi festum adhuc more antiquo agatur mense Octobri, sicuti colligo ex Martyrologio Gallicano Saussaji: qui adhuc Parisiis Curatus illud edidit, & scire potuit, solumque meminit Sancti mense Octobris, sed die uno citius, scilicet XVIII, hisce verbis: Ricomagi translatio S. Amabilis, Episcopi & Confessoris; quando, e S. Hilarii basilica Arvernensis urbis, ubi primum tumulatus fuerat, Ricomagenses, quorum Presbyter fuerat, ut suum asserentes, in S. Benigni ecclesia apud se reposuerunt. [non sine mendis.] Mira subinde fuit Saussaji inter prima sacrorum studiorum initia, operis sui recognoscendi negligentia; unde illi plus quam semel contigit communem usum die uno prævenire vel subsequi, etiam in rebus quas habere debebat notißimas, ut est Translatio capitis S. Ludovici Parisiis, ab ipso relata VI Maji, quam omnes Parisini sciunt recoli die VII. Eadem scribendi præcipitantia ipsi hic excidit, Episcopum dicere, qui solum Presbyter fuit. Unde autem acceperit in Arvernensi urbe primitus sepultum, equidem nequeo divinare: cum ejus rei ante ipsum nullum inveniam auctorem,

[5] [Vita bis Gallice edita post an. 1650] Post Saussajum scripsit, & anno 1652 Anicii vulgavit Vitas Sanctorum Arverniæ & Velauni, Iacobus Branche, Prior Conventus Dominæ nostræ Pebracensis; ubi S. Amabilis Vitam prædictam reperit, & ex Latina Gallicam fecit, allegato etiam Riomensi Ms. Tribus post annis idem fecit peculiari libello Riomi impresso unus Ædituorum ipsius ecclesiæ S. Amabilis, recentiorum quorumdam miraculorum, ab anno MDCXXX colligi cœptorum exceptor, & testis: unde insigne hic damus additamentum, de numero pene infinito pauca dumtaxat complexum, propter substantiam miraculi plerumque eamdem, circa admorsos a serpentibus, aut circa incendia restincta. Ampliorem tamen collectionem si quis submiserit facturis mensis hujus supplementum, non gravabimur eam quoque prælo dare. Nunc potiora repræsento: & addo, neutrum scriptorum illorum meminisse sepulturæ, defuncto datæ in ecclesia S. Hilarii; sed Riomi mortuum ibique sepultum dicere, et si etiam Claromonte functum dicant Cantoris & Abbatis officio; [miracula ab an. 1630 colligi cœpta.] quorum neutrum mihi verosimile est: cum ejusmodi Officia residentiam requirant, adeoque consistere non potuerint cum Officio Curati, ad quod ordinatus Presbyter dicitur & in eo defunctus. Interim Wion, Menardus, Dorganius, Bucelinus, omnes ad XIX Octobris, ut Abbatem Benedictinum suis eam Fastis adscribunt; nec desunt Branchæo teste, qui Canonicis Regularibus accenseant.

ACTA
Vitæ & miraculorum.
Ex Ms. Latino & Impresso Gallico.

Amabilis Presbyter, Patronus Ricomagensis in Arvernia (S.)

BHL Number: 0318

EX MS.

PROLOGUS EX SURIO.

[1] Beata Sanctorum vitæ opinio idcirco non absurde a Catholicis prædicatur, quod, [Laudandi in Ecclesia] ut novere sapientes, disciplinæ Dei doctrix æterni Patris sapientia, hanc vult ad posterorum transmitti notitiam; ut & eorum inflammemur exemplis, & Christi benignitate sociemur gaudiis. Hinc Patriarcharum spes nomen obtinuit immortale, [Patriarcha Propheta,] Prophetarumque chorus sui memoriam habet sempiternam, præmio suæ fidei gaudens in curia cælesti quandoquidem animi obtutus cælo affixere, ubi noverant sanctos Angelos cum Deo, apud quem vita est inconcussa, ineffabili jucunditate perfrui. Porro etiam apicis Apostolici fama illustris permanet, & latitudo caritatis nobis declaratur: [Apostoli.] quorum vitam mirificam nobis Christus exemplo esse voluit, ut contemplatione rerum ab illis gestarum ad ipsum amandum incitemur. Eorum prædicatione Redemptorem suum cognoscens Ecclesia, sanctos habet Martyres, qui pro ejus honore fortiter certarunt, & in confessione nominis ejus sanguinem suum fuderunt. [Martyres, Confessores] Est deinde etiam sanctorum Confessorum splendor mirabilis, qui pleni Spiritu sancto, multis coruscarunt miraculis; quibus mundus crucifixus fuit, & illi mundo; pari gloria amoris Christum sequentes, crucemque post eum portantes. Ut enim Martyres, ita & Confessores pro Christo pati voluerunt: & ii quidem Ecclesiæ lilia, illi rosæ sunt. E quibus Confessoribus sanctum Amabilem, [& hos inter S. Amabilis.] quem vita innocens & miracula crebra commendant, summa veneratione prosequi debemus, quippe quem sacrosanctæ Trinitati placuisse fideliter credimus: quem sicut vivere non ambigitis, qui hæc legitis: ita iis, quæ per illum Redemptor noster operatus est, fidem adhibete. Alioqui satius esset hæc audire nolle, quam comperta non credere; & scriptorem reticere, quam narrare frivola.

SERMO DE VITA.

[2] Sanctus Amabilis Christi Confessor, magnus in conspectu omnipotentis Dei futurus, [Re & nomine Amabilis,] quodam præsagio cœptæ vel agendæ in se sanctitatis, a fonte totius bonitatis, hoc donatus creditur cælitus vocabulo; ut, primam animi nobilitatem de cælestibus trahens, esset clarus nomine, qui clarescebat ingenuitatis lampade. Reparator quippe vitæ, dote illum honoravit gemella; quia hunc & ortu parentum religiosorum fecit nobilem, & indole splendidæ vitæ fecit nobiliorem *. [a puero mundum cœpis spernere,] Fuit igitur vici Ricomagensis oppido oriundus indigena; ibique in domo disciplinæ Domini, se tenuit & didicit disciplinam. Etenim, ne aliquo malitiæ veneno ejus sancti citius corriperentur mores, si militiæ seculari traderetur, litterarum studius illum orthodoxi dedere parentes. Cœpit exinde in illo crescere amor Dei & gratia; adeo ut in terra positus, jam mente cum Apostolo in cælestibus habitaret. Despiciebat in parva ætate vagos infantium jocos, & cum Psalmista clamabat ad Dominum; Da mihi intellectum, & scrutabor legem tuam, & custodiam illam in toto corde meo. [Ps. 118. 34]

[3] [& in solo Domino gloriari:] Tentabat fortis miles, quibus armis resisteret diabolo; ne aliquibus nequitiæ telis a Christo illum separaret, si forte animus in mandatis Domini die ac nocte non vigilaret. Sic namque amabat Dominum, ut nollet separari ab eo; clamare sciens ad illum cum virgine sancta; Trahe me post te, curremus in odorem arguentorum tuorum. Implebat Dominus & Rex Sanctorum in servo suo nominis sui significationem, ut, qui dicebatur Amabilis, ei esset amabilis, & ab eo dignus amari. Initium denique sapientiæ, quod est timor Domini, gradu servabat stabili; ut opus exerceret dignum, nequaquam respiceret post tergum; sed sicut sapiens arator in agro suo, ita ipse ad æternam vitam iter dirigeret rectum *. [1 Cor. 1] Gloriabatur in Domino Christi Confessor Amabilis, juxta Prædicatoris egregii vocem, de nominis sui titulo: & in orationibus suis dicebat illi, non dimidio, [adolescens] sed fragranti corde; Domine, qui me dici voluisti Amabilem, fac tui perfectissimum amatorem; quo non decipiat humani generis inimicus, quem tuus sanctificavit Spiritus. Prudenti nempe sensu, latam & spatiosam viam reprobans, cum de pueritiæ curriculis ad annos adolescentiæ actibus intraret, superbiam carnis sobrietatis castigabat vinculis.

[3] Erat ei tanta in Deo & proximo caritas, ut nihil de lege Domini præteriret, [virtutibus pollens,] & ideo in Christo sanctus esset. Quis hunc, in fide catholicum, in spe fortem, in caritate diffusum, vera fide non crederet? præsertim cum cerneret illum nectareis ac veris assertionibus Christum euangelizantem, castitate integrum, humilitatis amatorem; atque, in Dominum ne peccaret, in corde suo ejus eloquia abscondentem *. Videbatur ambulare cum Deo, ut legitur de Enoch, & multiplicabantur ejus merita; magnoque cum cordis ad cælestia suspirans desiderio, amore æstuabat æternorum gaudiorum. Hujusmodi pollens operibus pulchris, singulos Ordinis Canonici gradus ascendit; quousque sine detrimento virginitatis, [ordinatur Clericus ac Sacerdos,] cujus candoris opere Christum Dominum portabat in pectore, proficeret *. Sacerdos factus est, digne serviens Domino, in prædicto Reomensi a oppido; die ac nocte orationibus intensissime, plurimas agens insomnes noctes, vacabat. Liberalem se affatim exhibebat, pauperes recreans, & omnibus se petentibus quo poterat adjutorio pie subveniens. Satagebat monitis dulcissimis omnes ad Christum trahere, illum diligendum quærendumque esse illis suadens. Dicebat autem, quia Sanctorum caritas, non tepescere, sed crescere debet in Christo.

[4] Tempore igitur illo, quo Beatus ille Amabilis tantis florebat virtutibus, [frequens in ecclesia Reomensi] ecclesiam, gloriosorum Martyrum Gervasii & Protasii titulis dicatam, fideli famulatu frequentabat; quæ prima b ut ferunt Alverno constructa, prænominatum Riomense illustravit oppidum. Ipse vero civitati Claromontensi Cantor c honorabilis datus, eamdem sæpius petebat decenter: cui Dominus Præjectus d, Præsul ac testis Dei gloriosus, qui tunc Claromontensem regebat Ecclesiam, præfati e Abbatiam loci beneficentiæ dedit *. [Sanctorum Reliquias acquirit:] Unde factum est, ut Deo carus Amabilis, igne divini amoris accensus, ecclesiis noviter ædificandis institerit; quatenus in loco, ad quem multi confluebant, Sanctorum multorum reverenter Reliquiæ servarentur, & illorum patrocinio locus ille cum propriis cultoribus mundus haberetur. Itaque magna Dei bonitate fruitus, basilicam f, S. Joannis Baptistæ honori consecratam, non mediocri opere construxit; alteram, in qua ipse modo habetur humatus, in memoriam B. Martyris g Benigni grandi fabrica nihilominus exaltavit. [ecclesias 2 erigit:] Post hæc sapienti indagine diversis peragratis partibus, probatæ sanctitatis pignora illuc advexit; & condigno honore, ut illic ponerentur, definivit. Aderat illi in cunctis quæ volebat, omnipotentis Dei miseratio divina, & lætificabat illum in tali actuum studio suetum.

[5] [dicitur serpentes fugasse toto districtu suo,] Inter reliqua quæ per illum operatus est Deus, & operari non desinit, hoc memorabile habetur, quod serpens in tota terra illa neque habitare permittitur h; neque si reperitur, vivere aut noceret potest. O admirabilis Sancti Dei sanctitas! ad cujus imperium venenati fugiunt serpentes, & stare ulterius non valent! Ecce hæc meretur fides: non talis qualem dæmones habent, qui cum credant, contremiscunt; sed quæ per dilectionem operatur, & hæc sola est fidelium *. Ecce, tua sunt hæc, o Christe; qui serpentem, primum hominem vincentem, per secundum vincis hominem; tuisque illum subdis militibus, qui ambulant in novitate vitæ, & non in vetustate litteræ. Paracletus Spiritus sanctus, qui in columbæ specie super te apparuit in Jordane, in hoc famulo tui manifesta operari dignabatur virtute; ut discat populus tuus, quia sicut superba gens in deserto serpentum morsibus peribat; ita sanguine tuo, non modo materiales, sed & intellectuales, plebs redempta, te donante devitat serpentes.

[6] [radio solari vestem appendisse;] Quodam itaque tempore orationis causa Romam perrexit, Sanctorum Apostolorum imploraturus auxilium, eorumque sepulturam visurus. Deus, qui clarificantes se clarificat, solis radium dedit illi in obsequium, qui contra sui naturam, tamquam fidelis famulus, ejus sustineret i sagum, sive tegmina manuum quæ chirothecas vocamus *. Talibus, ut credimus, indiciis sol justitiæ voluit aliis ostendere, quanta amoris flamma ejus cor ardebat, qui longitudinem tantæ viæ devotus arripuerit; & qui invisibili soli se lucidum exhibebat, a sole qui nescit occasum insolito more honorabatur, per illum qui novit ortum & occasum. * Quod ut nulli incredibile videatur, illud solerter advertendum est, quod per Psalmistam dicit Spiritus sanctus, quia mirabilis Deus in sanctis suis, & ipse dabit virtutem; & de Josuë legimus, quia, cum persequeretur hostes, & jam dies mediaretur, imperavit soli dicens; Sol, contra Gabaon ne movearis, & luna contra vallem Ajalot, donec ulciscatur se gens de suis inimicis; quod ita factum est; & quod de Isaia Propheta legitur, qui invocavit Dominum, & umbram solis per lineas reduxit, quibus jam descenderat in horologio Achaz, retrorsum decem gradibus. [Ps. 67. 362, Jos. 10. 1] * Si ergo, Deo jubente, sol obedivit homini; quid mirum si, ipso concedente, servivit, sicut illi placuit, servo suo huic, Patrono nostro? O! Alpha, æternum specimen decusque rerum, Patris altissimi Verbum, bis nate nostro gaudio, carnis factor & caro, qui Sanctis tuis semper præsto es, & tua per eos qui tibi placent mirabilia innovas, ut fides nostra non deficiat, sed potius in timore tuo recta operando, te, cum talia recitantur, magnificet. Nos enim, multo illis minores sumus, quos fecisti coruscare miraculis: illorum tamen, te præstante, ad fidem incitam ut exemplis, & munimur suffragiis, orationibus peccatorum nostrorum macula purgamur. Tu enim, victor mortis acerbæ, Christe, qui es excitator mentium, nos ad vitam vocas.

[7] Aliud quoque, cum in prædicta urbe Romana moraretur, [Reliquias ab Angelo accepisse,] magnum præstitit ei clementia divina videre miraculum. Benignus quippe & misericors Dominus, qui labores suorum clementi solamine solari dignatur, misit & m Angelum suum, cum Reliquiis in pyxide repositis; lætoque vultu, quasi notum aspiciens, dixit; Amice Dei care, accipe munus, quod tibi per me mittit Christus, Rex & Dominus noster, qui talia te cognovit desiderare; & scito, quia particeps Angelorum futurus & in cælo: * sicut enim Angeli Deum laudant in Jerusalem cælesti, cujus civibus sociari cupis; [suæque mortisnuntium.] sic tu laudas in terris vocibus beatis. His dictis Angelus abscessit, Christique militem ovantem valde dereliquit. Itaque caritatem Dei omnipotentis admirans, munera sibi data pio amore complectitur ac veneratur. * Et quia cælestium præmiorum securus tantum erat, quantum per veridicum Deitatis missum hoc compererat, agit gratias Deo; gaudens haud aliter quam senex Symeon, cum Verbum carnem factum brachiorum amplexus est ulnis, & cum cordis jubilo erupit in vocem exultationis & confessionis, prophetica voce clamans ad Dominum, Anima mea in Domino exultat, & delectabitur super salutari ejus: omnia ossa mea dicent, Domine, quis similis tibi?

[8] Igitur Christi Confessor Arvernum repetens, secum dona attulit; [Reliquiæ illæ contra ignem valent.] & in ecclesia B. Martyris Benigni, quam ipse condidit, reponere ut decuit curavit: ubi usque nunc cernuntur: pro quorum commendanda veneratione, maxima signa virtus divina ostendit. Nam multis vicibus contra flammas ignis exhibita, ab incolis illius loci vel juxta manentibus, totum illud incendium domorum, in quibus forte regnabat flamma vorax, velocius decidit, omnesque quas comburebat partes reliquit. [Ipse devotus in Missa,] * Illud nec præterire debemus, quia mysteria Corporis & Sanguinis Domini Redemptoris, flumine lacrymarum irrigatus & ut ita dicam igneus effectus, cum magna cordis contritione, crebrius in propriis ecclesiis celebrabat. Studebat calcare radicem omnium malorum cupiditatem; neque de opum suarum affluentia, de quibus multi male gloriantur, [& largus erga pauperes,] pecuniæ congregabat saccum; sed cuncta quæ habere poterat, in usus sacrorum & pauperum erogabat, atque quotidie expendebat.

[9] Erat in jejuniis potens, in orationibus pervigil; prudens ut serpens, [verbique divini prædicator egregius,] simplex secundum præceptum Domini ut columba; mitis ut agnus, humilis ut parvulus; & ideo laus Dei semper in ore ejus. Populus, ad ecclesias Dei confluentes, per prædicationis dulcia verba vocabat ad cælestia; & juxta Apostolicam doctrinam arguebat, obsecrabat, & increpabat in omni patientia *. Seminabat in cordibus audientium semina vitalia; omnesque eum, quasi præsentem Dominum, libenter, ob gratiam quæ in illo radiabat, pio amore colebant; precantes eum quod pro eis preces ad Dominum funderet. O Confessorem gloriosum, Christo Domino amabilem! qui contemptu corporis, & perpetua mortificatione, Martyribus comparatur; longum pro Christo in se ducens cruciatum, non die uno, sed multorum spatio [annorum]; ut nihil desit illi de illorum gloria, quos Christus honoravit martyrii corona.

[10] Senuerat jam, tempusque aderat, quo regnum cælorum Christus servo suo, [mortem sibi instantem prænuntiat discipulis,] pro tantis laboribus, redderet. Invitat ergo amicum ad gaudium suum, indicans illi, quod carnis habitaculo, absque longa temporis interpositione, migrare deberet, in regionem suam quæ est paradisus *. Postquam se ab illo vocari cognovit, gratias egit Heros, & exspectat diem exitus sui lætus. Interea convocatis discipulis, monet eos de disciplina regulari & amore Dei, memorans & contestans; O, filii mei, pacem sequimini & sanctimoniam, sine quibus nemo videbit Deum, [iisque lugentibus] servantes unitatem spiritus in vinculo pacis; quoniam pacificos Deus in numerum suæ prolis adoptat *. Fuit tunc mœror omnibus & dolor non parvus; quia, si fieri posset, optabant numquam, in seculi præsentis cursu, ab ejus præsentia separari. Dicebant: Quis similis tibi homo nos consolabitur, o dilectissime Pater? quis illam regni cælestis dulcedinem nobis ostendet, & prata nostrarum mentium sanctis præceptis rigabit? Sermo tuus semper fuit nobis desiderabilis, & eloquia tua super mel & favum dulcia. Attamen totus in Domino fixus, deprecabatur eos, ut redirent in domos suas cum pace; dans eis osculum pacis & benedicens.

[11] Venit itaque dies, in qua corripuit eum febris, acrique cœpit dolore fatigari. Cumque corpus deficeret, ille Domino psalmos & hymnos cantabat. Sentiebat finem jam adesse præsentem, [pie moritur:] & munire se curavit Dominici epulis Sacramenti, Deinde in cilicio, Sanctorum cubili, & cinere artus fatiscentes prosternens, cælestis patriæ ad se venientes cives conspexit: quorum lætificatus præsentia, mortis amara respuens, egressus est spiritus lætus, anno Domini n quadringentesimo septuagesimo quinto, quo tempore totius Regni apicem gubernabat o Hildericus Rex *. Fuerunt cum eo Angeli sancti, mox obviam venientes, qui tamquam concivem eum in suum confortium habuerunt. Hos habere dignus fuit socios, qui ad cælos euntes, Alleluia lætum Domino cantarent, pro sociato sibi athleta, qui auxiliante Domino nostro Jesu Christo, diabolum vicerat & cælos intrabat. Transivit autem beatissimus Amabilis de terra ad cælos sanctis meritis, kalendis Novembris anno prædicto.

[12] [sepelitur in ecclesia S. Benigni,] Convenere Clerus & populus, Monachi quoque & multitudo promiscui sexus; qui sanctitatem ejus noverant, & condigno honore ejus celebraverunt exequias; & sepelierunt eum, cum cereorum & lampadum apparatu, in basilica S. Benigni, quam ipse construxerat, in medio scilicet ecclesiæ. Ad cujus tumulum plurimas virtutes divina pietas ostendere dignatur, precibus & meritis sancti Confessoris, concedens quidquid illuc frequentes fideliter venientes petunt: [ubi miraculis claret.] nam infirmi ex variis infirmitatibus, a morbis detenti, ibi sanati sunt *. Quidam dæmoniaco spiritu pleni & energumeni, curati sunt, confitentes S. Amabilis virtutem; alii a typo quartanæ purgati, sicut fidelibus notum est, quibus hæc videre & experiri sæpius contigit. Celebrent ergo ejus solenne festum (p Translationem) vigiliis psalmis & hymnis omnes, qui in urbe Riomensi commorantes ejus frequentant tumulum, ut cujus muniuntur auxiliis, illi exhibeant debiti veneramen honoris *. Sicut enim sol illuminat mundum, ita locum, in quo requiescit, gloriosis illustrat miraculis; præbens quotidie multa beneficia, infirmis præstante D. N. Jesu Christo q.

ANNOTATA D. P.

a Ita exhinc semper, non Ricomagensi, ex usu scilicet recentiori.

b De SS. Gervasio & Protasio agemus 19 Iunii: sed Ricomagi, prius quam Claromonte, constitutam Christianorum ecclesiam, nescio an facile apud Claromontanos recipietur.

c Cantoris dignitas inter Canonicos, proxima a Decano, not a non er at seculo illo quo vixit S. Amabilis, necdum sic distributis officiis: seculo 8 vel 9 aut posteriori melius id conveniret.

d Turpis hic est parachronismus: nam S. Præjectus, cujus Acta illustravit Bollandus 25 Ianuarii, duobus forte seculis post Amabilem vixit, sec. 7 Martyr factus: Iacobus Branche ab Eparchio Episcopo (qui circa an. 471 exceßit e vivis, & Sanctis annumeratur meratur, sed absque cultu alio) promotum Amabilem scribit: errorem autem ex eo natum suspicatur, quod S. Præjectus, constitutis in illius ecclesia Monachis, Abbatem dederit.

e Scio Canonicorum Prælatos, sæpe etiam Abbates dictos, iis præsertim locis, quæ Canonici Regulares tenuerunt seculo 11 aut 12, aut etiam ubi antiquitus Monachi fuerunt: sed tempore S. Amabilis tale quid valuisse, non credo: interim Vita Gallica tria officia Sancti distinguit; Curati quidem apud Ricomagenses, Cantoris vero & Abbatis apud Claromontanos.

f Non est hæc inter tres modo Collegiatas, nisi & ipsa nomen mutarit: sicut ecclesia S. Benigni; nam aliarum duarum una S. Mariæ nuncupatur, altera sancta Capella.

g S. Benignus, non Episcopus Martyr, ut Vita Gallica appellat; sed Presbyter Martyr, in Burgundia, colitur 1 Novembris; nec dubium quin hujus illa ecclesia sit. Nem S. Benignus Episcopus Arvernorum, cujus Saussajus meminit ad 5 Novembris (in Elogio S. Gonsaldi Anachoretæ, qui floruisset circa tempora Agathonis Papæ) neque notus Arvernis scriptoribus est, nedum in Ecclesia illa colitur ut Sanctus; neque, ut aliquis aliquando fuerit, ad ætatem S. Amabilis procedere potuisset, cum Agatho Papa spectet ad sec. 7.

h Vita Gallica nihil hujusmodi dicit, solum contra serpentum morsus invocari Sanctum. Sed habent id ipsum etiam Lectiones novæ, in quibus sic legitur: Serpentum, viperarum, aliorumque reptilium & animalium venenatis morsibus mirabiliter medetur, quæ intra sines Riomensis territorii mirabiliter sunt innoxia. Idem asserit Iacobus Branche; ut res omnino certa videri posset, nisi Vitæ Gallicæ auctor num. 23 hic fateretur, id non esse usquequaque compertissimum.

i Neque hoc satis verosimile fit, ex sola populari traditione acceptum, & de aliis pluribus cum simili incertitudine dictum: etsi non impoßibile Deo, & quandoque factum,

m De Angelo tacet Vita Gallica, uti & de radio tacuit.

n Hinc circa annum 400 natum scribitur esse, in eadem Vita.

o Childericus Rex, pater Clodovei, ab anno 456 ad 480 juxta Henschenium, imperavit Francis, eorumque terminos usque Andegavos promovit: cetera ipsosqueArvernos adhuc Romani tenebant.

p Hujusmodi Parenthesis bis etiam in Collecta occurrit, quæ talis est; Omnipotens sempiterne Deus, qui nobis hujus diei solennitatem (vel translationem) pro veneratione gloriosi tui Confessoris Amabilis celebrare concedis; adesto familiæ tuæ precibus, & da, ut cujus hodie festa (seu translationem) colimus, meritis ejus adjuvemur & precibus. Ita scilicet providetur, ut utroque die servire Officium idem poßit.

q Hic olim videtur finiri solitum Officium, quoadusque placuit ipsum extendere per totum septiduum; sic ut die septima iterum habeantur Lectiones novem, quarum secunda hic finem accipit.

APPENDIX.
De Translatione & miraculis.

Amabilis Presbyter, Patronus Ricomagensis in Arvernia(S.)

EX MS.

[13] Hoc de illo non minus cognitum habemus, quia, [Serpentes corpora ingressos pellit.] si serpens os dormientis hominis, sicut jam visum est a multis, intraverit, & vexatus suffragium ejus quærere festinaverit; ad sepulcrum ipsius fideliter orans, dat locum sævus coluber, & exire tentat. Verum quia Sanctus Dei non patitur hujusmodi pestem, cum tali fluxu & vomitu, in ecclesia sua vel terra egredi; ducitur persona, quæ hoc morbo laborat, ad territorium quod sui juris non est, & funditur anguis in solum, quod non est B. Amabilis possessio, a stante e regione homine qui curatur.

[14] Commemorantes virtutes & miracula gloriosissimi Confessoris Amabilis, multa intermittimus, ne prolixiores videamur; & pauca referimus, quæ oculis vidimus nostris temporibus, & quæ apud auctores sanctos & fide dignos reperiuntur. Inter alia legimus, quod S. Guallus b, Arvernos urbis Archidiaconus, [Guallus Archidiaconus corpus transfert ad altare.] qui postea Episcopatum obtinuit, cum videret tumulum B. Amabilis frequentari miraculis & virtutibus multis, omnesque gratulari de beneficiis Confessoris magnifici; Christo Domino retulit laudes, qui cives Arvernenses tanto dignatus est munire Patrono: & plenus Spiritu sancto, sicut de S. Stephano legimus, decrevit esse dignissimum, sanctum corpus, de loco ubi primum positum fuerat, tolleretur, & in prima parte ecclesiæ honorabilius tumularetur. Acceleratur igitur votum: manifestatur causa religiosis & amicis: gaudent omnes; &, ut ita fiat, hortantur. [sub nova abside.] Ædificavit ergo in prima fronte basilicæ aulam, quam absidam vocamus, honorifico opere, quo sub istiusmodi arca altaris titulus dicaretur: & illuc transvexit sanctam famuli Dei glebam solenniter, cum choris Clericorum, jucunde psallentium; cum conventu populorum, cereos & lampades in obsequio ferentium; fabricam illam speciali devotione ipsius nomini dedicans *. Nam propter amplitudinem denariorum, qui sancto Confessori oblati sunt, in vineis & agris & territoriis, de quibus hi qui canonice in hoc loco militarent alimoniam victus perciperent; sive ob magnitudinem miraculorum; ecclesiam S. Benigni etiam consuetudinaliter ecclesiam S. Amabilis appellant.

[15] Fecit & idem venerabilis Guallus pulcherrimum variis lapidibus pavimentum, [cujus pavimentum marmore sternit.] ante S. Amabilis mausoleum; quorum multiformis color tum auri tum argenti repræsentavit candorem, quamdiu permansit illa structura, in qua, ob sui memoriam posteris tradendam, ordinata serie lapillorum, scriptum tale de se reliquit monumentum, Guallus Archidiaconus hoc fieri jussit *. [Repressa dispensatoris injustitia:] Unde ut patesceret omnibus, servo Dei [non] displicuisse, quod, causa sui honoris & amplioris venerationis, factum fuerat; miracula crebra testantur, quæ ab illo tempore usque ad præsens tempus evidenti ostensione latius ac frequentius operatur *. Probatum habuerunt cives, quod non poterat quisquam, in oppido illo agens [pati] fraudem aut aliquod pessimum, quod Confessoris non damnaret præsentia. Hinc quemdam Potentis [cujusdam] dispensatorem, qui vinum, sub protectione Divi Amabilis juxta ejus ecclesiam reconditum, furtim abstulerat, multis plagis & vulneribus flagellatum & cruciatum a sancto Confessore, sub specie veneranda canitie senis repræsentato, legimus; sed acta pœnitentia, & implorato Confessoris auxilio, sanatum.

[16] Legimus ultra apud Acta c antiquissima. Militem quemdam, [militis insolentia.] verbis & gestu quodam indecenti debacchantem in eadem ecclesia, & in contemptum S. Amabilis; intestinis lento igne absumptis, miserrime occubuisse. Et tempore Stephani d Episcopi, Castrum Riomense, ab ingenti militum exercitu obsessum, divinitus, implorato B. Amabilis auxilio, liberatum; milites confitentes se teneri ligatos, virtute ejusdem S. Amabilis, cujus mansionem audacter nimis vastare cupiebant *. At pluribus aliis miraculis omissis, hoc unum relatu dignum censemus, quod B. Gregorius Turonensis scriptis fidelissimis mandavit. Fuit in Arvernia, inquit D. Gregorius e, Amabilis, vir admirabilis sanctitatis, Riomensis Presbyter, [Ducis superbia.] qui virtutibus magnis præcellens, sæpe serpentibus dicitur imperasse. Nam ad hujus tumulum cum Dux f Victorius despexisset orare, affixo e regione equo nequaquam poterat eum amovere: quem cum flagris stimulisq; urgeret, & ille quasi æneus staret immobilis; [perjuri impietas,] tandem aliquando Dux, a suis admonitus, qui (ut ita dicam) ipsi pecudi similis erat factus, ad orationem descendit: cumque fideliter orasset, [dæmonis importunitas,] quo voluit, ivit *. Ad hujus sepulcrum, inquit idem Gregorius, energumenum vide mundatum; perjurantem diriguisse ut ferrum; crimen confessum, illico absolutum.

[17] Ecce quam nimis honorantur amici Dei, & quam magnum & honorabile est nomen Domini in Sanctis suis: [ob quæ colendus omnibus Sanctus.] qui, ad fidei confirmationem, utilitatem & consolationem fidelium, talia & majora gessit, & indies operatur miracula in sancto Confessore suo Amabili: quem juste nos hodie, tamquam servum dilectum & amicum Dei, divino cultu solenniter honoramus & collaudamus; eum precantes, ut suis orationibus nos caros & amabiles reddat Domino Deo nostro; cujus laus, honor & gloria in secula seculorum. Amen.

ANNOTATA D. P.

a Mirum est, quod nullus modernorum id tam distincte dicat. Brancheus scribit, Quia de antiquo serpente sic triumphavit Sanctus, nullum venenatum potuit a die quo is obiit commorari intra parochiam S. Amabilis Riomensis: quod si inferatur, nec vivere ibi neque nocere potest: quod si accolarum aliquis admorsus fuerit. mox atque venit ad ecclesiam, dissipatur venenum; & læsus sanitatem recuperat ad contactum Reliquiarum: quemadmodum quotidiano experimento apparet. Ceterum de serpentibus, ora dormientium messorum vel rusticorum ingredientibus, toties legimus, ut dubitarenon poßimus, quin sæpius id accidat in calidioribus regionibus quam Belgicæ sint.

b Gallum vocant alii, hujus nominis II, quem Savaro ex eoque Sammarthani circa an. 649, sedisse ajunt, & Sanctum nuncupant, sepultumque in ecclesia S. Amabilis affirmant.

c Utinam illa Acta adhuc extarent, utpote fons eorum quæ difficulter fidem obtentura notavimus: apparet tamen ex mox dicendis, seculo undecimo ut summum, ea composita fuisse, si non etiam serius.

d Branche & Vita Gallica notant annum circiter 1020, quo Stephanus Episcopus, Sede sua ejectus ab Eustachio Comite, Arvernos sibi tamquam uxoris dotem vindicante, necesse habuit ad Ludovicum Crassnum confugere. Addit autem Savaro, citatis Lectione 1 & 2 Octavæ S. Amabilis, quod Episcopus vovit, si Castellum sibi servaretur, novam ecclesiam S. Amabilis ædificandam magnifice, votumque implevit eo servato. Vita Gallica, allegato quodam Ms. dicit, hostes ingentem lignorum struem muris Castri admovisse: cui cum ignem injecissent, isque favente impulsus vento, non solum Castro, sed loco toti extremum minaretur exitium; incidisse cuidam Raginfredo Presbytero consilium opportunum, ut scilicet arcam sancti corporis ad muros deferri juberet; quo facto ignis, reflante mox vento, versus in hostes, eorum castra flammis & confusione impleverit, & obsessis animum erumpendi in obsidentes, optimo cum successu. Addit, quod & alia multa, valde digna memoria in ista obsidione contigerunt, in eodem Ms. (quod nobis deesse querimur) legenda; ac nominatim, quod Miles quidam noctu excubans, cum linguam contra reverentiam Sancti laxasset; adeo duriter acceptus ab eo est, ut in morbum omnino letalem caderet. Sed compatiens misero Sanctus, feminæ cuidam honestæ apparuit, atque ægro dici jussit, quod sanitatem posset recipere ad suas Reliquias, si eas debite veneraretur: quo ille intellecto & consanguineis indicato, laqueum collo suo injecit, & pedes ad sepulcrum accessit; atque horam circiter unam ante illud prostratus, surrexit incolumis, receptis pristinis suis viribus; qui Miles hic videtur ex Actis antiquißimis memoratus.

e Lib. de Gloria Confess. cap. 33.

f Idem Hist. Franc. lib. 2 cap. 20 Eorichus, inquit, (aliis Evarix) Gotthorum Rex, totam Aquitaniam tunc cum Hispaniis poßidentium, Victorium Ducem, hominem Romanum & Catholicum, sed luxuriosum, super septem civitates proposuit (Septimaniamalias, Galliæ Narbonensis partem maritimam, cujus caput Biterræ) anno quarto decimo regni sui, Christi 479. Qui Victorius protinus Arvernis adveniens, civitatem addere voluit; unde & cryptæ illæ usque hodie extant ad Basilicam S. Juliani, in vico scilicet Brivatensi 12 leucis a Claromonte in Meridiem. Fuit autem Arvernis, id est, Claromonte annis novem, adeoque ad annum 488, intra quod tempus hæc acta sunt.

MIRACULA RECENTIORA.
Ex Vita Gallice impressa anno 1655.

Amabilis Presbyter, Patronus Ricomagensis in Arvernia(S.)

EX GALL.

[18] Virtus S. Amabilis, in curandis serpentum morsibus, post mortem ipsius perseverans in Reliquiis, adeo frequentibus enituit signis, [Cœptis scribi miraculis ab anno circiter 1630.] ut majores nostri superfluum crediderint ea minutim annotare: sed ante non multos annos, cum æditui considerarent, ejusmodi memoriam, traditione per ora parentum in filios deductam, minus efficacem esse, ad erigendam fidem fiduciamque non nisi confuse talia audientium; scripto annotanda censuerunt quæ deinceps contingerent; populumque campanæ sonitu admonendum, ut accurrens fieret testis recentis miraculi. Id quod exinde factum est, affluxu civium tanto, ut quandoque ad evitandam confusionem necesse sit ejusmodi signo dando abstinere; multitudo autem miraculorum sic excrevit, ut & scribentes & legentes lassaret: servantur autem processus verbales de singulis, cum reliquis documentis rite signati, ex quibus placuit excerpere sequentia pauca; unde judicium ferri possit de aliis, quoad substantiam similibus, quoad numerum vero tam copiosis, ut integros possint Annales implere.

[19] Anno MDCL, ultimo Aprilis, chirurgus quidam Bellovacensis; nomine Joannes Ferron, pyxide clausam tenebat viperam. Hanc cum faciendæ theriacæ causa eximere vellet, [Chirurgus a vipera admorsus sanatur,] irritata illa manus dexteræ digitum secundum momordit. Hinc mox per brachium humerumque dextrum assurgens venenum, tumefecit totum, maximo cum cruciatu. Neque proderant vel ore sumpta vel læsæ parti applicata remedia; quin ad viscera serpens malum ea pervaderet, omnemque spem vitæ servandæ auferret. Tunc enimvero consulturus animæ, quando corpori non poterat, Presbyterum advocari petiit, extrema sibi Sacramenta collaturum. Interim monetur invocare S. Amabilem, per quem infiniti alii ejusmodi in discrimine servati fuisse dicerentur. Vovit ergo ad ejus ecclesiam accedere, ipsoque momento melius sibi esse sensit. Deinde Riomum deductus, & coram arca reliquiaria positus, in qua dens unus Sancti servatur; cum sibi eum applicari petiisset & impetrasset; post consuetas preces, vidit venenum guttatim defluere per digitum admorsum; seque cognovit perfecte sanatum: id quod accidit coram multo populo, ad signum campanæ adunato, in quo plures Canonici Officialesque civiles ac militares, quorum nomina subscripta leguntur Actui, quem servamus in archivo nostro.

[20] [Item Fr. Recollecta Minor,] Eodem anno, sed mense sequenti, Amabilis de Lugduno Ordinis Patrum Recollectorum, simile incurrit discrimen, similiterque servatus fuit. Ibat bonus hic Religiosus a Monte-Ferrando ad suum S. Amantis conventum, quatuor leucis dissitum Riomo; transeuntique per segetes serpens hallucem pedis sinistri admordit. Subitus dolor oculos statim adduxit ad locum vulneris, ex quo tres guttas sanguinis prodiisse vidit, sensitque sibi pedem tibiamque inflari; elabente inter herbas auctore vulneris, & dolore per momenta singula incrementum capiente: aliud tamen consilii nihil erat quam ut, circumligato fortiter sub cavilla pede, ipse in equum attolleretur, devehereturque in suum conventum. Ibi admonitus invocare Sanctum, cujus nomine dicebatur; non potuit quidem nisi subaxillaribus fulcris nixus deduci ad ecclesiam: sed mox atque ejus portam attigit, fulcra abjecit; ipsoque illo utens pede, transiit usque ad absidem, ubi servatur pretiosum istud pignus: quo rite ad partem affectam applicito per unum Canonicorum; adeo perfecte curatum se sensit, ut ipsa hora celebrarit Missam in gratiarum actionem, rediitque, dimissis in ecclesia fulcris suis, ac manus propriæ chirographo, quo testabatur patratum in se miraculum, cum plurimis aliis Religiosis ac Secularibus.

[21] [item alius lotus vino cui Sancti dens erat intinctus,] Antonius Bonnicu, ex vico Bord, annos natus viginti quinque, ante mensem ab aspide morsum tulerat in pede sinistro, adeo venenosum, ut totum ipsius corpus lividum tumidumque appareret horrendum in modum. Hic anno MDCXXXI, quemdam e suis misit ad S. Amabilem causa implendi voti, quod per se propter dolorem solvere non poterat; eumque rogavit aliquid vini inde afferre, cui Sancti Reliquia intincta fuisset. Eo facto applicuit plagæ totique corpori liquorem salutiferum; nec modicum abinde solatium expertus, cessantibus livore atque tumore, idoneum se credidit, qui gradi ad ecclesiam absque sustentaculo posset: uti & fecit, plenamque recepit sanitatem, moxatq; admota ei Reliquia est; quemadmodum declaravit coram multis qualificatis personis, Advocatis, Quæstoribus, Locum- tenentibus regiis, Claromonte & vicinis locis.

[22] Cum transscriberem hoc miraculum, vocati fuimus ad testandum alterum, [uti & puella octodenis.] quod propriis ipsi oculis vidimus. Anna du Gour, annos nata octodecim, Cusseti Arvernorum oppido commorans, gregem suum custodiebat in campis; ubi ad pedem sinistrum eam vipera pupugit, quemadmodum indicabat expertus pharmacopœus, qui plagam Riomi inspexit. Intumescebat ei tibia enormiter, cordique tanta causabatur angustia, ut avunculus puellæ obligari se crediderit, ad ipsam quam posset citius adducendam S. Amabili, non amplius sustinere se valentem, prout fecit anno MDCLV, XIII Junii. Vidimus ergo applicari sanctum dentem, recens e capsa eductum, parti admorsa; notavimusque statim elevari circum vulnus bullas albas duas, pedem vero manifeste detumescere. Tribus abinde horis valde sublevatam se ægra dixit, & postridie potuit nonnullos passus formare: cumque ei dictum esset, ut post aliquod tempus rediret pro agendis Sancto gratiis, venit; ostenditque nobis tibiam, nullum præteriti mali indicium ferentem: asseruit autem, quod tertio post vulnus acceptum die perfecte sana, resumpserit consuetum suum laborem; nullo alio remedio usa, quam vino cui intincta Reliquia fuerat; cui rei testes fuerunt sex vel septem Presbyteri Oratorii Reomensis, cum infinita præsentium multitudine omnis ætatis conditionisque, quorum plurimi subscripserunt processui verbali desuper formato.

[23] Finis nullus foret, si minutim recitanda mihi forent omnia & singula, quæ hoc in genere contigerunt, [Cetera hujus generis plurima omittuntur,] & annis abhinc viginti habentur publicis instrumentis consignata, prout ea in hodiernum usque diem scribuntur: solum dicam, esse qui asserant, sacræ illius Reliquiæ virtutem per omnia circum loca diffundi, sic ut nullus ibi serpens inveniatur; vel si inveniatur aliquis, innoxius degat & absque veneno. Verumtamen id nec omnino certum, nec constans est. Unum extra controversiam atque indubitabile est, quod cum dens sacer forte esset amissus, virtus ejus omnis remanserit in Reliquiario, cujus contactus eumdem quem ipse habuerat sortiebatur effectum. Non tamen id satis fuit Riomensium pietati, sed actum instantissimis precibus apud Illustrissimum Episcopum Claromontanum est, [amissi sacri dentis vim theca servat,] ut ejus permissu liceret aperire capsam custodem sacri corporis, cujus ossa omnia adhuc integra manent: quod & factum præviis orationibus & jejuniis publicis, extractusque e sacro capite dens alius, qui prædicto reliquiario fuit inclusus, æque ac prior miraculosus. Denique experientia discimus, S. Amabilem non solum mederi serpentium morsibus, sed etiam variis infirmitatibus aliis, iis præsertim quæ originem ex veneno habent vel interna humorum corruptione.

[24] [Subventio frequens contra incendia Riomi,] Verum hæc missa facio, ut transeam ad alia, nihilo minus testatam facientia virtutem Sancti, in compescendis incendiorum flammis, quoties illæ domum aliquam improviso corripiunt; & ventis hic frequentibus animatæ, universale quandoque exterminium toti Riomo minantur: est tamen id adeo crebrum, ut fere pro miraculo haberi desinat. Et quando portatur capsa versus domum aliquam, licet id fiat magna cum pietate, certitudo tamen optati successus pene tollit meritum fiduciæ, in præsentia ipsius collocatæ: tanta enim alacritate res agitur, ac si ferentes sacrum corpus clavim cæli portarent, ad eliciendum inde pluviarum dilivium, ignemque statim consopiendum. Itaque superfluum foret eam rem comprobare allegandis exemplis, cui tot habentur testes Riomi quot incolæ, & fere tot argumenta quot domus. Sufficiet unum recentissimum casum produxisse, qui anno MDCLIII contigit mense Novembri, in una amplissimarum totius Galliæ civitatum, Lugdunum dico.

[25] Ibi, in via quæ dicitur Pullaria S. Nicetii, in taberna Claudii Isaac mercatoris, [quam & Lugdunenses experti an. 1653] incendium ortum est, media nocte cunctisque dormientibus. Aderat ibi copia magna laridi & adipis, variæque materiæ flammis alendis idoneæ, ut apud pullarios solet: quæ cum ignem concepissent, cito flammam extulerunt ad tabulata domus, sic et ejus duæ partes, anterior atque posterior, prius arderent, flante maximo vento, quam sciretur officina periclitari. Tum vero flamma & fumus toti viciniæ fecerunt indicium mali, & signo de campanili dato, cœperunt omnia perstrepere vocibus, Ad ignem conclamantium. Accurritur undique: officina, effractis portis, æquatur solo; reserantur admotis scalis fenestræ totius domus, cum tanto fragore, ut excitatus qui longius cubabat & somno profundiori tenebatur dominus, satis habuerit cum familia per tectum evadere in indusio, dimissis omnibus suis mercibus. Qui auxiliatum accurrerant, suadebant, ut ab anteriori pare inferioris contignationis aqua ministraretur; sed nemo ascendere eo audebat, ubi videbat, tantam flammā gliscere; multo minus cogitabatur de parte posteriori domus servanda, ubi atrocius etiam sæviebat flamma. Malum igitur absque remedio erat, nisi quod miraculo daretur. Hoc in discrimine venit in mentem aliquibus, quod ipsius urbis honoratus quidam civis penes se habebat partem sudarii, intra quod caput & ossa Sancti inventa sunt, cum ante annos aliquot aperiretur capsa; quamque se accepisse dicebat a Consiliario quodam Sedis Præsidialis Reomensis. Curritur igitur ad domum ejus, in via merceriæ sitam, [flammis injecta particula veli, cui caput Sancti fuerat involutum.] rogaturque ille subvenire patriæ, exhibitione pignoris tam pretiosi. Paruit rogantibus; tantaque cum circumspectione illud portans, acsi totius urbis salutem suis gestaret in manibus, accessit ad locum incendii; ubi rescissam particulam papyro involvens, tradidit audaci cuidam juveni, istic ubi magis sæviret flamma in eam conjiciendum. Hoc ubi ille fecit, conscensa priori contabulatione, licet jam ardente; continuo recedere flammæ, tam manifeste, ut pro miserabilibus antea vocibus complorantium, tota urbe jam nihil audiretur quam Miraculum, Miraculum: Ea de re extat amplissimum civitatis Lugdunensis testimonium huc missum, subsignatum a Locum-tenente generali Officialibusque & Primoribus civium. Actæ autem sunt publicitus Sancto gratiæ; plures Missæ in ejus nomen curatæ: & singulis deinceps annis missi Riomum sunt qui gratitudinem testarentur.

DE S. BLITHARIO PRESBYTERO,
ANACHORETA IN TRECENSI GALLIÆ DIOECESI.

SEC. VII.

COMMENTARIUS PRÆVIUS.
De cultu Brecis & Sezanæ: Actis ab Herovallio acceptis.

Blitaris Presbyter, Anachoreta in Trecensi Galliæ diœcesi(S.)

AUCTORE D. P.

Nicolaus des-Guerrois de Iesu, Presbyter, Prædicator & Parochus Trecensis, [Ad festum 11 Junii] edidit anno MDCXXXVII, Gallica lingua, librum cui titulus; Sanctitas Christiana, continens vitam, mortem, & miracula plurium Sanctorum Franciæ aliarumque regionum, quorum Reliquiæ sunt in diœcesi & civitate Trecensi, cum historia ecclesiastica ejusdem civitatis ac diœcesis. Digeßit is illum per modum Annalium: itaque ad annum MCL retulit Vitam prætitulati Sancti, ex originali Latino fideliter redditam, cum hac Annotatione ad calcem: Festum S. Blitharii (vulgo Saint-Blier dicti) celebratur XI Junii, magna cum devotione & frequentia populi circumpositi, [Brecis celebrandum] in ecclesia Collegiata Brecensi, Canonicis Officium ecclesiasticum de eo facientibus, quos nunc ad senarium quinariumve numerum redegerunt incendia, populationes & bella, quorum Campania Gallica diu theatrum fuit.

[2] Ante annos plures quam centum quadraginta, id est ante annum MCCCCXVII, [Sezanna quotannis deferri solebat corpus,] imo a tempore immemorabili, capsa S. Blitharii, urgenti quadam ex causa, delata fuit ad ecclesiam monasticam S. Juliani Sezanensis, juxta ejusdem Sancti capsam; ubi ab incolis servata fuit, studio tanto, ut repetentibus eam Canonicis Brecensibus reddere numquam voluerint. Jure igitur agendum fuit, atque ad litem componendam decretum, ut capsa quidem Sezanæ semper servaretur; sed uterque Clerus populuique Sezanensis, quotannis ad X Junii, ipsa portarent usque Crucem lapideam, quæ est ad ingressum vici Brecensis, ubi exceptam Brecenses Canonici suam in ecclesiam ferrent, ibi mansuram toto die festo; itaque satisfieret devotioni populi, undique illuc soliti accurrere, suusque preces & oblationes facere: die autem XII, post Matutinum, cum processione & cantu ipsam arcam iidem Canonici referrent ad prædictam Crucem præstolantibus Religiosis, Clericis ac civibus Sezanensibus, qui ipsam ad suam ecclesiam simili qua adduxerant pompa reveherent.

[3] [quoad an. 1568 dissipatum ab hæreticis uit.] Id quod ab immemorabili servatum fuisse, affirmavit octogenarius senex, optimæ famæ ac fidei; asserens, quod sæpe interfuerit ejusmodi processioni & devotioni, quotannis usurpatæ, quousque anno MDLXVIII Hugonotti, Sezanam una cum aliis multis Franciæ oppidis ac civitatibus invadentes, spoliaverunt ecclesiam ac monasterium S. Juliani, argenteas Sanctorum thecas confregerunt, disperseruntque ossa sacra intus servata; quod etiam testabantur Canonici & Ecclesiastici Sezanenses, homines probi ac fide digni. Idem Sanctus etiam in Laudunensi diœcesi suum olim habuisse videtur cultum, adeo ut etiam infantibus nomen ejus imponeretur; quemadmodum probatur ex Actu quodam anni MCXXIV, cui subscribit Blithardus sive Bliardus, Cantor Laudunensis. Hactenus prælaudatus Nicolaus, ad annum, ut supra dixi DCL, quia circa annum illum creditur floruisse S. Furseus, [Dicitur sanctus cum S. Furseo venisse,] Patronus Peronensis in vicina Picardia, quemadmodum ad XVI Ianuarii, illustratis ejus Actis, demonstravit Bollandus. Sed Blitharii nomen, omnino Teutonicum sive Francicum, non favet hujusmodi præsumptioni, licet in Vita assertæ, & verosimiliter in sola peregrinitate Sancti utriusque fundati; sicut de pluribus aliis, qui cum S. Furseo venisse ex Hibernia dicuntur, verosimile nobis est, eos in ipsamet Gallica aut Belgica natos; sed, quia eodem forte tempore floruerint, adscriptos fuisse prædicti Sancti comitatui, opinione populari, omnes ignotæ originis Sanctos Scotiæ Hiberveniæve solitæ adjudicare.

[4] [& juxta Brecas solitarius vixisse.] Sezania sive Sezannia, ex tabulis anni MCCVII & MCCCIV quod Camuzatum nota, oppidum est in finibus Tricaßium, ad Brioniam seu Briam Provinciam pertinens, & Trecis versus Castrum-Theodorici in Boream euntibus ferme transeundum; huic, quam istis propinquius; inter ipsam vero prædictamque urbem oportet Brecas invenire, vulgo Broyes, anachoresi S. Blitharii celebratas (quarum tamen situm ac nomen tabulæ topographicæ non exprimunt) quandoquidem Hadrianus Valesius, in Notitia Galliarum, dicat, quod non longe absunt ab urbe Tricassis; licet ab ea usque Sezanam leucæ, si non XIII (ut Baudran scribit in sua Geographia) XI saltem in mappa numerantur, & ex dictis scitur non plus quam medii diei iter esse posse, quod cum capsa proceßionaliter conficiebatur quotannis.

[5] Vitam ante annos quingentos scriptam, censet idem Valesius. Id unde definire potuerit, eam legens, non invenio; nisi forte vetustatis tam magnæ indicium præferebant membranæ, quas anno MDCLXII Parisiis apud CL. V. Antonium de Wion Dominum d'Herouval reperimus. Hujus studium (ut ante tomum 2 Spicilegii præfatur Lucas d'Achery) in hoc totum esse videtur (nunc, [Acta apud Herovalliū inventa,] fuisse, dicendum) ut eruditos quosque ipse eruditus, vetustioribus ejuscemodi mercibus obstringat ditetque. Eumdem, ante librum de re Diplomatica, illius adjutor & successor Ioannes Mabilio, præ omnibus expertus beneficum, primum laudat, quotquot ex universis Gallicanis ecclesiis corrogare valuit chartaria seu instrumenta, plena manu in opus contulisse, adeo ut instar publici cujusdam archivii fuerit illud molienti, ut est (ast, heu! jam fuit) litteratis omnibus instar Patroni singularis. Sicut autem in Epitaphio nuper defuncti legitur, fuit vir animi candore, [virum singulariter eruditum & eruditorum patronum,] facilitate morum, in rebus agendis dexteritate, propensissima bene merendi de singulis voluntate, ubique conspicuus: qui totius vitæ cursum in Ecclesiæ gloriam, Regni decus, Reipublicæ litterariæ ornamentum peregit; communicatis ac pene effusis in peritissimos quosque, tum Gallos tum Exteros Scriptores, reconditioribus tabulis ac abstrusioribus monumentis, quibus immortale nomen comparavit. Quid pluribus opus? cum ipsa ad cumulatißimam laudem abunde sufficiant; item ad redarguendam imprudentiam, ne dicam impudentiam, quorumdam, in nomen adeo celebre involare ausorum, tamquam gratis præfixum Epistolæ Regii cujusdam Consiliarii, improbantis multitudinem famosorum libellorum, quibus post editam a nobis primam partem Maji, lubuit istis debacchari in nostram de suis originibus sententiam.

[6] Redeo ad Nicolaum des Guerrois, qui ad annum MLXXXI nobis aliquod suggerit, unde pendet notitia temporis quo primum Sezana Brecas allatum fuit sanctum corpus, [Prima Corporis Brecas Translatio] sicut Acta narrant, per Hugonem Brecarum Dominum, ejusque uxorem Heylwidem. Docet ille, quomodo prædicta ecclesia S. Juliani Sezanensis tradita fuerit monasterio Caritatis ad Ligerim, per Hugonem Bardolphi, Brecarum Toparcham, erigenda in Prioratum qualis hodiedum est; Tum notandum bene, inquit, quod in castro Brecensi habeatur Collegiata ecclesia antiquæ fundationis, & cujus Cura pertineat ad Prioratum Sezanensem: notandum id autem, non quod ad eumdem annum, quo institutus Prioratus est, pertinere etiam fundationem Brecensis ecclesiæ censeam; sed quia corpus S. Blithardi Brecas delatum est ab Hugone quodam loci Domino. Equidem, præter jam nominatum, alios duos reperio in nostra historia, ejusdem tituli atque nominis; unum anno MCXLVII, alterum MCCLXXX: propendeo tamen, ut primum existimem illius translationis auctorem fuisse, atque adeo ipsam factam sec. XI. Sane non apparet quod alicujus desiderium impetrandi a Sezanensibus corporis potuerit efficacius esse, [per Hugonem Sezanensis Prioratus fundatorem sec. XI.] quam ejus qui tanto & tam recenti beneficio Monachos istos sibi habebat obstrictos, maxime quibus ab antiquo erat suus S. Julianus, populorum confluxui & devotioni augendis per se sufficiens. Cuperem ego certius informari de die, quo illum S. Julianum suum colunt ex Monachis nunc Canonici Sezanenses; interim suspicor Martyrem, una cum S. Maximiano socium S. Luciani Bellovacensis Apostoli, non usque adeo dißiti; cum S. Audcënus in Vita S. Eligii apud Surium I Decembris cap. 32, dicatur trium istorum Sanctorum thecas, ex auro argento atque gemmis, fabricavisse, quarum una facillime potuit Sezanam esse translata, quod pro VIII Ianuarii ad eorum Acta observatum velim.

ACTA
Ex Membranis V. CL. Antonii Wion d'Herouvalle.

Blitaris Presbyter, Anachoreta in Trecensi Galliæ diœcesi (S.)

BHL Number: 1381

EX MS.

[1] [Cum laus Sanctorum redundet in Dei gloriam] Quia quidquid Sanctorum honori & reverentiæ adscribitur, ad gloriam Dei omnipotentio solet respondere; justum & competens est ad eorum exaltationem, quemque pro ingenii foultate anniti & elabirare. Cum enim omnis eorum intentio, tota mens, totusque affectus in Domini pendeat dilectione; consequens est, ut quidquid eorum gloriæ attribuitur, quidquid favori eorum irrogatur, ad ejus per quem subsistunt fiat honorem. Nulla enim gloria, nisi per ipsum, & in ipso; nulla possibilitas, nisi per eum, & ex ipso. Ipse quippe est gloria, quam fortunæ mobilitas non potest corrumpere: ipse possibilitas, cui semper adest valetudo, sine in contrarium permutatione: nihil namque juris in eo habet accidentium transitus, & omne quod est permutabile: quia quidquid in eo est substantialiter inest & naturale. Semper unus est & idem, & numquam alteratur: neminem fallit, & ipse a nemine fallitur: ipse est caput & principium omnium subsistentium in rerum natura: & ideo omnium Sanctorum memoria & veneratio ipsius principaliter existit gloria.

[2] [venerantur Brecenses S. Blitharium] In quorum numero Brecensis caterva, venerabilis vitæ virum, S. Blitarium, esse non dubitat, cujus patrocinio gaudet, interventu lætatur, munimine exultat. Quid enim rationis, quid oppositionis intervenire possit, quo minus iste tam sacro consortio credatur inesse, cui ad perfectionis beatitudinem nihil virtutis creditur defuisse? Erat quippe ei fides, totius probitatis initium; erat & spes, ipsius fidei fundamentum; erat & caritas, utriusque virtutis solidamentum, sine qua omnis virtus est vidua, nullum probitatis retinens fructum. [quicastitate eximius] Strenuam ejus vitam virginitatis adornabat integritas, quæ sic inter ceteras virtutes refulget, quasi rosa inter spinas. Hæc est, quæ sibi inhærentes facit suavissimum odorem Domino: hæc est, inquam, per quam Maria placuit Abussimo: hæc est, per quam Joannes Apostolus meruit obtinere divini amoris privilegium: hæc est, per quam Judith, Holoferne crudelissimo tyranno interfecto, liberavit Israëliticum populum: hæc est, per quam suscitatus est Daniel, ad eripiendam Susannam de falsorum criminatorum perverso testimonio: hæc est, ut altius dicatur, quam Creator omnium Sponsæ suæ, sanctæ videlicet Ecclesiæ, præelegit fundamento.

[3] Ad augmentandam probitatis hujus virtutem, integritatis gratiam, [excellens virtutibus,] humilitatis sequebatur submissio quæ modestis exaltatio, superbis vero & sublimibus casus solet esse & confusio. In hunc etiam patientia quemdam quasi virtutis modum operabatur, per quam quisque quasi aurum per ignem probatur. Sequebatur Abraham in fide, Moysem in mansuetudinis mititia, David in humilitate, Sanctum Job in patientia, Joseph in virtute castitatis, [parque aliis Sanctis;] Danielem in fatutorum præsagiis, Martinum in frugalitatis dispensatione, Dominicum præceptum in Dei & proximi dilectione. O Beatum & inenarrabilis sanctitatis virum, in quo solo omnium potest inveniri vita Sanctorum! Fuit enim par Apostolis, in euangelicæ prædicationis annuntiatione; par Martyribus, in assidua corporis sui maceratione; par Confessoribus, in humili & justa sacerdotii executione, par Virginibus, in inviolata integritatis conversatione. Quid plura? Secundum Apostolicum præceptum, omnibus omnia factus est, ut omnes faceret salvos.

[4] Sed quia de morum ejus sanctitate aliqua decerpsimus, idoneum videtur, [Presbyterali gradu fulsit in patria;] ut quomodo ad nos Deo favente sit advectus, quomodo in has regiones venerit & unde, secundum rei veritatem exequamur. Sanctus igitur Blitharius, Dei Sacerdos & athleta, Scotiarum fines nativitatis suæ claritate insignivit; Hiberniam videlicet insulam, quam etiam B. Brigida præsentiæ suæ dono decorat & attollit. Hic a puerilis ætatis primordio secularibus abrenuntians, cœpit inhiare divinis; non atterendo otium in vilibus, sed attendens liberalibus studiis. Justum quippe erat, ut qui sequi desideraret Sapientiæ fontem, sapientiam omnibus præferret: justum, inquam, ut qui Creatori suo volebat inhærerere, Creatori odiosa postponeret: scriptum est enim, Prudentia carnis, inimica est Deo. [Rom. 8. 7]

[5] Sanctus ergo Blitharius suscepta Sacerdotalis officii gratia, [qua dimissa cum seculo,] qua maximum onus susceperat, maxime ipsius oneris officium exequi laborabat. At quia inter divitiarum vepres non solet inveniri vera beatitudo, partim amicorum solicitudine, partim impediente seculari negotio; elegit magis pauperem sequi Christum, quam se fore divitem, & in ipsius officio tardum. Habebat enim præ oculis præceptum Salvatoris, in Euangelio dicentis, Qui non bajulat crucem suam & sequitur me, non est me dignus: & iterum, [transiit in Galliam,] Si vis perfectus esse, vade, vende omnia quæ possides, & da pauperibus. [Luc. 14. 17, Matt. 19. 21] Hujus igitur perfectionis desiderio sanctus Dei sacerdos Blitharius inductus, Galliarum partibus se applicuit, socio assumpto S. Furseio, mirabilis sanctitatis viro; ubi satis pauperem & arctam vitam ducens, secundum Dominicum præceptum, de crastino non cogitabat: oratio enim & jejunium ejus cibus erat.

[6] [& apud Brecas eremiticam vitam cœpit agere,] Tandem Deo duce Trecacensium se applicuit confinibus, in villa quæ nuncupatur Verzeracus. Ibi eremiticæ institutionis normam sequens, solitudinis constituit cellulam, in qua seipsum singulis diebus Domino mactabat piam & placentem hostiam: nulla enim oblatio Deo gratior esse potest, quam quod quisque seipsum Domino reddit ac vovet. Ceteris largus, sibi parcus erat: strenua ejus virtus bellum negotiis indixerat: exteriorem hominem respuens, interiorem tantum curabat: corpus attenuans, animum saginabat. Talis enim succedit horum vicissitudinis permutatio, ut afflicto corpore, sequatur animæ saginatio; & hac languescente, corporis sequatur crassitudo: sed pinguedo corporis, gravitatem & fastidium; pinguedo animæ, [ac pie mortuus sepelitur Sezannæ,] suavitatem affert & remedium. Et licet adhuc terrenis immoraretur corporaliter; cælestia tamen jam inhabitabat spiritualiter. Decurso igitur vitæ hujus laborioso agone, tandem naturæ concessit; & terrena terræ, cælo cælestia reddidit. Cujus sanctitatis fama percepta, Sezanici suburbani corpus prædicti Sancti sustulerunt, & apud se quanto dignius potuere collocaverunt: ubi diu multis claruit virtutum insignibus, quas Domini pietas per eum operabatur: nam visus cæcis, claudis gressus, infirmantibus eo interveniente sanitas impendebatur.

[7] Hac signorum gloria permotus Dominus Brecarum, nomine Augo, sub cujus ditione tenebatur Sezanæ parochia; [unde Brecas relato] ad castrum Brecarum fecit eumdem Sanctum deferri, cum ingenti devotione & reverentia: & collocavit eum in ecclesia, quæ tunc temporis erat valde brevis & lignea. Quam augmentatam sancti Dei Athletæ corpore & reliquiis, volentes etiam Clerici augmentare in structuræ opere, [ecclesia extruitur:] communi consilio ad implorandum aliquid auxilii Sezaniam detulerunt, ipso Domino Brecarum nesciente. Ubi, Domino operante, tantæ gravitatis & ponderis subito dicitur fuisse, ut per unius diei spatium non possent illum amovere. Quo audito, Dominus Brecarum magno mœroris dolore permotus, cum maxima illuc veneratione venit: & indictis orationibus & jejuniis, cum magno processionis honore, ad castrum suum revexit; & prædia multa attribuens, ecclesiam, quæ adhuc præsens est, ipse & insignis ejus uxor, Aeyluidis nomine, ad honorem Dei & S. Blitharii constituit.

[8] Sed non est omittendum, quantam virtutis potentiam Dei gratia operata sit per illum, [sanatur contractus,] post remeationem de Sezania ad castrum. Erat enim quidam homo Laudoënus, cui a nativitate membra contracta corporis negabant officium; qui cum spe fidei, Sanctum Dei Blitharium, crebris orationum devotionibus, diu corporis negatum exorabat usum. Cujus petitionibus, suffragio & interventu sancti sui Blitharii, Domini pia & amplectenda pietas respondit. Nam usum, antea omni tempore negatum, membris reformatis restituit. [amens sibi redditur,] Alio quoque tempore quidam, secundum terrenæ dignitatis gloriam satis ingenuus & sublimis, vecors & insanus, huc illucque [discurrebat], quasi animal brutum (quippe cui nihil rationis erat) quem non mentis industria, sed casus ad eundem Sanctum Dei adduxerat: qui mox ingressus templum, opitulante Sancto Dei, amissum recuperavit sensum, O mira & obstupenda Domini dilectio & benevolentia circa Sanctos suos! qui non pro infirmantium merito, sed pro suorum gloria sublimanda, incolumitati reddit etiam non devotos. [curatur pes infirmus.] Quodam etiam tempore quidam, cui ardens morbus usum pedis satis diu subtraxerat, ejusdem S. Blitharii patrocinia repetiit: cujus interventu ita recessit sanus, ac si prius malum non senserit.

[9] Quoniam igitur, Fratres Carissimi, tanti meriti apud Deum est Sanctus iste: [Epilogus.] supplici cordis affectu, cum omni reverentia, ad observandam solennitatis ipsius diem, unanimes convenite: eum vobis pium intercessorem orationibus & lacrymis apud Deum, verum cordium examinatorem, expetite; per D. N. Jesum Christum filium ejus, qui cum eo vivit & regnas, in unitate sancti Spiritus, per omnia secula seculorum. Amen.

DE BEATIS MARTYRIBUS,
PETRO RODRIGUEZ COMMENDATORE, MENDO VALLE, DAMIANO VAZ, ALVARO GARCIA, STEPHANO VASQUEZ, VALERIO DE ORA, EQUITIBUS ORD. S. IACOBI, ET GARCIA RODRIGUEZ MERCATORE,
TAVIRÆ IN ALGARBIIS.
Ex Hagiologio Lusitano Georgii Cardosi.

ANNO MCCXLII.

[Commentarius]

Petrus Rodriguez, Commendator, Ordinis S. Jacobi, Tarviræ in Alegarbiis Martyr (B.)
Mendus Valle, Eques, Tarviræ in Alegarbiis Martyr (B.)
Damianus Vaz, Eques, Tarviræ in Alegarbiis Martyr (B.)
Alvarus Garcia, Eques, Tarviræ in Alegarbiis Martyr (B.)
Stephanus Vasquez, Eques, Tarviræ in Alegarbiis Martyr (B.)
Valerius de Ora, Eques, Tarviræ in Alegarbiis Martyr (B.)
Garcias Rodriguez Mercator, Tarviræ in Alegarbiis Martyr (B.)

AUCTORE D. P.

Tavira, oppidum Algarbiorum, in littore maris Oceani, leucis quatuor dißita a Bætis fluvii faucibus, sex annis prius, [Taviræ in Algarbiis] quam totius Bæticæ caput Hispalis a S. Ferdinando occuparetur, scilicet anno MCCXLII, ejusdem Sancti Regis imperio adjuncta fuit per Magistrum Ordinis S. Iacobi, Don Pelagium Corream, novi Testamenti Iosuë Hispanis dictum, eo quod profligandis Mauris aliquando insistens, solem credatur etiam ipse imperio vocis stitisse, uti legere est XXX Maji ad Chronici Ferdinandæi cap. XI litt. c, Minori miraculo, sed majori impendio generosi sanguinis, prior victoria parta fuit. Hanc enim præceßit gloriosa mors septem, quos in Titulo nominavi, Heroum; ea ratione quam Georgius Cardosus narrat ad hunc diem, in suo Hagiologio Lusitano; eo quod Algarbios sancti Regis filius Alfonsus X, [primaria ecclesia S. Mariæ,] Alfonso III Lusitano, addito Regni titulo, cesserit in dotem filiæ suæ Beatricis. Sunt in eo oppido præter moanasteria, ecclesiæ parochiales duæ; quarum una, eaque præcipua S. Mariæ sacra, ad jus Jacobæi Ordinis pertinet; & ad eam in festo S. Barnabæ Apostoli ex toto concurritur oppido, propterea quod ipsum tali die venerit in potestatem Christianorum; [11 Junii super altari veneratur] instituiturque solennissima processio ad aram ejusdem Sancti, quæ aræ principi ad cornu Euangelii est; ubi ejusdem imago picta cernitur, insistens lapideæ arcæ, cui includuntur prædictorum septem Heroum corpora, quos Martyres appellari, eoque titulo in altari adorandos stare, in usu antiquo est.

[2] [septem viros fortes,] Rem gestam sic narrat ipse Cardosus, ex cujus Annotatis etiam prægressa sumpsi. Cum Magister Don Pelagius Petri Correa, vi armorum in Algarbiis occupasset quædam magni momenti loca, & tempus esset Mauris faciendæ messis; petierunt hi quadrimestres inducias, nec difficulter obtinuerunt a nostris, ea incursione notabiliter imminutis ac fatigatis, & supplementi quietisque egentibus. Per hujus temporariæ pacis securitatem permissus est a Magistro Petrus Commendator, [qui a Mauris deprehensi] cum sociis quinque prænominatis, ad venationem egredi castris, ad locum quem Antas nominant, una leuca distantem Tavira. Hic illis, sese oblectantibus pariter & exercentibus per dies aliquot, irritati tanta eorum confidentia Mauri, ex improviso irruerunt in Christianos, tamquam lupi famelici. Ad periculum tam inexpectatum & formidandum suam illi conspicientes paucitatem, confestim miserunt qui ipsum indicaret & auxilium posceret a Magistro, Casellæ tunc stationem habente, quinque leucis inde; interim pro tempore raptim sese communierunt palis humo depactis, industriam celeritatemque faciendo operi subministrante discrimine tam præsenti. Transibat illac forte mercator quidam Garcias Rodriguez; & cognita partium inæqualitate, dimisit cum mercibus, famulos, periclitantibusque se junxit: qui verbis atque operibus animos cunctis addens, hortabatur fortiter agere, nihilo minus miles strenuus, quam mercator industrius.

[3] Accepto Pelagius nuntio, collegit quantam potuit suorum manum, [mactatique] tantumque properavit in auxilium conclusorum, ut, quamvis Taviræ portas apertas inveniens locum tenere potuisset, pergere tamen porro maluerit, quam vel tantillum temporis perdere. Frustra tamen ea omnis diligentia fuit: prostratos enim omnes in loco reperit, postquam hostium plurimos sua manu mactassent, prout monstrabat campus cæsorum Maurorum cadaveribus plenus. Ad hoc spectaculum commotus Magister, & indignatus fœdifragis barbaris, insiliit cum suis in victores; eosque non solum loco pepulit, [& capta mox Tavira unam in tumbam collecti,] sed usque Taviram fugientes prosecutus est impetu tanto, ut claudendi portas otium animumq; præripiens, simul in oppidum, irruperit, per quamcumque hostium resistentium vim aperiens viam. Adepto portam cum nemo ulterius sese opponeret, ad medium oppidi forum processit, sociorum mortem insigniter ultus.

[4] Prima tum cura fuit Mezquitam loci principalem, Christianis ceremoniis expiatam, [coluntur ut Martyres.] Reginæ Angelorum consecrandam curare, ædificato ipsi altari: ad cujus latus, quod Euangelii dicitur, etiam constructa fuit ara S. Barnabæ Apostoli, propterea quod ejus festo acta res esset: & super eo altari collocata est grandis ex rudi marmore arca, continens Heroum prædictorum septem corpora, aforis autem insculptos habens septem militiæ Jacobææ gladios, cum conchis S. Jacobo caris; ubi a fideli populo honorantur tamquam veri Martyres, utpote in odium fidei Christianæ ab infidelibus interfecti. Quamquam autem interfectionis ipsius dies non præcise notetur: est tamen satis veosimile, X vel ipso XI Iulii oppressos ab hostium multitudine fuisse, quibus extemporaneum quod fecerant sepimentum non longam potuit tutelam præstare, ideoque in apertum campum prosilierint, ut vel morientes hostibus fidei, quam possent maximam cladem inferrent. Recte autem ponuntur hoc die, quo simul cum oppidi recuperati memoria eorumdem Depositio jungeretur. Prætitulata nomina ex antiquis Chronicis descripsisse protestatur in Notis Cardosus; fatetur tamen Antonium Brandanum, parte 4 Monarchiæ Lusitanæ lib. 14 cap. 20, discrepare in duobus nominando Duranum Vas, qui in Chronicis est Damianus; & Beltranum de Caja, qui illis Valerius da Ora vel Oja.

[5] Prosequitur porro contextum Cardosus, probando veram eorum sanctitatem, ex ipsorum apparitione, [Hi seculo sequenti visi oppidum tueri,] facta Regi Taviram obsidenti, & relata Ruizio de Pina, Alphonsi IV Lusitaniæ Regis historiam scribente, & cap. 41 sic loquente: Reperi in antiqua & bene authentica Lusitaniæ memoria, quod Rex Castellæ D. Alfonsus (scilicet XI hujus nominis) obsederit Tavillam (alii Taviram scribunt) quodam autem Sabbato mane locum circumlustrans, ut despiceret qua potius parte eum oppugnaret; redierit ad monasterium S. Francisci, in quo habebat stationem: indeque oculos in oppidum retorquens, vidit supra ecclesiam S. Mariæ septem giganteæ staturæ viros, albis vestitos, & vexilla S. Jacobi manibus præferentes. Eo viso attonitus Rex, accersivit Conventus Guardianum, virum senem ac pium, & antiquarum rerum peritum: cui cum visa narrasset, eorumque explicationem requireret; Nihil dubites, inquit senior, Domine mi, quin ii quos vidisti septem Equites, sint illi ipsi qui eo die, quo oppidum hoc cepit bonæ memoriæ Don Pelagius Correa Maurosque ejecit, pro fide Christi fortiter præliantes vitam amiserunt; [Alfonsum XI Castellæ R. moverunt ad solvendam obsidionem.] sepulti autem jacent in ecclesia, supra quam eos vidisti: & nos in ipsorum præsentia hanc habemus fiduciam, quod quamdiu apud nos erunt, numquam oppidum istud alteri domino subjicietur. Quibus auditis, obsidionem sustulit Rex, in honorem Martyrum, seque in regnum suum recepit.

[6] [Quo auctore visio hæc referatur,] Nicolaus Antonii, in sua Bibliotheca Hispana, ad nomen & elogium Roderici vel Ruysii de Pina, lectorem docet, prædictum ejus Chronicon necdum typis vulgatum haberi; ipsumque prima sui parte, usque ad annum MCCCCLXXII, potius dicendum esse, Ferdinandi Lopez & Gomezii Joannis de Zurara; post quos Anonymus quidam per annos aliquot continuarit historiam, reliquos denique usque ad annum MDXIII adjecerit prælaudatus scriptor. Utinam prædictæ Bibliothecæ diligentißimo Auctori Vitam produxisset Deus, ad alteram ejus partem colligendam, quæ nobis enumerasset Scriptores Hispanicos ante annum MD; hinc enim solum incipit posterior, quam habemus. Ecce autem, dum hoc folium nobis a prælo venit, jam jam imprimi cœptum; adfertur a Romano prælo folium unum alterumque desiderati libri, istic imprimi cœpti, curante Eminentiss. Cardinali de Aguirre, ad cujus manum prælaudati Auctoris scripta pervenerunt. Cum liber totus huc allatus erit, sciemus forsitan, uter duorum prædictorum, & quando, [& an facta an. 1337 nobis necdum exploratum est.] litteris consignaverit visionemistam; quantumque plus fidei mereatur aliis, sub alio Rege rem factā scribentibus; & pro Guardinao Franciscanorum, quem Rex consuluerit, supponentibus Eremitam ad S. Petri, quos Cardosus rejicit; corrigendus ipse cum in contextu quidem obsessum locum dixit, anno 1337 die 15 Septembris; in Notis vero, anno 1375, per socordiam haud dubiam librariorum, quorum opera vel in describendo opere ad prælum, vel in typis componendis emendandisque est usus: nam posterior annus nullum in Lusitania Regem Alphonsum vidit, neque etiam in Castella. Si autem prior annus recte notatur, habuit is litteram Dominicalem E, adeoque cœpta obsidio est feria II; & dies visionis Regi factæ in Sabbato verosimiliter proximo, XX Septembris.

DE B. ALEYDE SCHAREMBEKANA, SANCTIMONIALI ORDINIS CISTERCIENSIS,
CAMERÆ IUXTA BRUXELLAM.

ANNO MCCL.

COMMENTARIUS PRÆVIUS.
De titulo Sanctæ aut Beatæ, passim adscripto.

Aleydes de Scharembeka, Sanctimonialis Cisterciensis, Cameræ prope Bruxellas (B.)

G. H.

Bruxella, urbs Brabantiæ nobilißima, habet in vicinia, qua itur Vilvordiam, pagum Scharembekam, vulgo Scarbekæ, unde Virgo prætitulata nomen traxit, & forte origenem. Eidem urbi etiam proxima est ad ingressum silvæ Soniæ, [Memoria in Fastis] Camera S. Mariæ, monasterium sanctimonialiuus ordinis Cistericensis, circa annum MCC fundatum, uti latius exposuimus XIX Februarii, ad Vitam B. Bonifacii Episcopi Lausanensis, ibidem quiescentis. Ad eum diem Molanus, in Natalibus Sanctorum Belgii, post elogium dicti Bonifacii, ista addit: Ibidem, in festo S. Barnabæ, obitus Aleidis de Scarenbeka, Sanctimonialis, leprosæ, anno Jubilæo MCCL. Cujus virtutes & merita, visitationes & miracula, ad plenum nequeunt explicati. Eodem modo ad dictum diem Miræus in Fastis Belgicis & Burgundicis ista scribit: Eodem in cœnobio anno MCCL obiit B. Aleidis Scarebecana, Monialis, leprosa, cujus merita & miracula leguntur in Rubeæ-vallis monasterio, [Vita a coævo scripta] apud Joannem Gillemanum in Hagiologio Brabantiæ. Quamquam nusquam sese indicet Auctor, numero tamen 34 allegat visionem, ipso mortis tempore factam, cuidam personæ adhuc in corpore degenti; eoque indicat se quoque vixisse seculo XII: Cisterciensem autem Monachum stylus refert; & forte Confessarius monasterii fuit, qui tamen, seque, & causam scientiæ ex qua scripsit, maluit occultare.

[2] Nos eadem Acta damus ex dictis Mss. monasterii Rubeæ-vallis, Corsendoncani in Campinia, & Lovaniensis S. Martini, ubique Canonicorum Regularium: [datur ex Mss.] in quibus codicibus solus quidem titulus Venerabilis ei datur; sed paßim in textu Sancta Aleydis vocatur num. 21, 23, 29, 33, 34; Beata ac Sancta absolute num. 29 & 34; sancta Virgo, num. 16. Eadem Acta edidit Chrysostumus Henriquez, inter quinque prudentes Virgines Ordinis Cisterciensis, & ad singulas paginas iteravit titulum Beatæ Aleydis. Ioannes quoque d' Aßignies Gallice edidit Vitam eamdem, inter Vitas Sanctorum & Sanctarum Ordinis Cisterciensis, a fol. 309, [Nomē Sanctæ ac Beatæ.] cum titulo Sanctæ Aleidis de Scarembeke. Ita etiam Angelus Manrique, in Laurea Euangelica Hispanice edita, lib. 3 discursu 7 § 3, agit de Sanctis Ordinis Cisterciensis; & folio 255, S. Aleyda inquit, sanctimonialis nostri Ordinis die XI Junii: & citato Brito tom. 1 lib. 6 cap. 19, asserit, hanc inter Sanctos Ordinis esse Beatis ascriptam; idque ob epistolam Guafredi Villariensis ad Idam monialem. Ejusdem memoria ad hunc XI Iunii celebratur in Ms. Florario, item apud Menardum, Henrisquez Chalemotum, Bucelinum: & hi quatour titulo Beatæ ipsam honorant. ad diem vero sequentem XII Iunii, referunt eamdem Rayßius in Auctario ad Natales Molani, & Benedictus Dorganius in Kalendario Benedictino: atque ab hoc etiam S. Aleidis Virgo appellatur.

[3] Simon Peyronetus Presbyter Tolosas, in Notis ad Onomasticum sanctum Gallico-Latinum pag. 455 magna cum laude meminit hujus Virginis, [Nomen Gallicum Alix.] & indicat ipsam Gallice Alix vocari, indeque sumpta credit nomina Alize, Alizon, & Alizette, atque etiam Lizette per aphæresim primæ Syllabæ; omnia autem pro eodē supponuntur nomine, quod Latini scriptores Adelæ, Adeleidis, Aleydis, & Alethæ vocabulis exprimunt. Ceterum non dißimulaverim, inter Sanctimoniales loci illius vix ullam Beatæ istius Sororis memoriam superesse, nedum cultum: ut optandum sit sacrum ejus corpus divina aliqua providentia efferri in lucem, debitoque cum honore translatum, recordationem virtutis tantæ resuscitare quotidiano conspectu.

VITA
Auctore ævi ejusdem Cisterciensi.
Ex tribue codicibus Mss.

Aleydes de Scharembeka, Sanctimonialis Cisterciensis, Cameræ prope Bruxellas (B.)

BHL Number: 0264

EX MSS.

PROLOGUS.

[1] [Non sunt tacenda Sanctorum gesta,] Cum res nova & inaudita, in auribus multitudinis noviter recitata, ab humano genere, non natura propria, sed adtracta incuria, ad condemnandum potius quam ad indulgendum prompto, modis multiplicibus soleat judicari; autumamus non pauca ad munitionem hominum, contra nequissimas dæmonū versutias, in lucem proferenda; more candelæ, inutilis quin ardeat, sub modio silentii suffocata. Sed quamvis fidelis aliquis quibusdam sit odor vitæ. quibusdam vero odor mortis; vitæ quidem illis, qui fideles vitam ad fidei morumque rectitudinem solicite ad imitandum intuentur; mortis vero eis, qui ad erroris corporis cordisque defensionem justi vitam cum moribus contumaciter despicantur; non idcirco, quia coinquinatis & infidelibus, omnium sapore bonorum carentibus, cibus subtrahitur spiritualis; ideo & fideles, quibus universa munda pabula, spirituali bonorum exemplari privari tenebuntur. Idcirco, non morsus detrahentium formidantes, sed cursus proficientium potius diligentes; in quantum nostri ingenioli exiguitas permittit, Vitam Dominæ Aleydis de Scharembeka bonæ memoriæ, in medium producamus: [quia ex iis aliqui non proficiunt.] ad cujus exemplum nos firmiter stemus, ne corruentes deorsum, terræ per amorem temporalium adhærendo, coinquinemur: ad cujus meriti puritatem, nosipsos tergamus, ne inavium cogitationum, mentem ad ima declinantium, pulvere sordescamus: ad cujus intuitum nosmetipsos videamus, nec ad inania studia intentionis oculum curiosius flectamus.

ANTIQUA DIVISIO.


Cap. I De ingressu in monasterium.
II De ejus humilitate & timore Domini, ac spe æternæ gloriæ.
III De amore Dei.
IV De ornatu interioris & exterioris hominis.
V De miraculis ipsius, & primo de candela extincta, & in manu ejus reaccensa.
VI De cruce aurea.
VII De infirmitate ipsius.
VIII De consolatione divinitus sibi facta.
IX Quomodo in omni tribulatione sua semper fugiebat ad Dominum, quasi parvulus ad ubera matris.
X De consolatione & jubilatione in Missa.
XI De prima ingressione domus suæ.
XII De gratia, quam habuit in perceptione S. Eucharistiæ.
XIII De claritate, quam vidit quædam mulier super orationem ipsius.
XIV Quomodo Dominus pacificavit spiritum Dilectæ suæ.
XV Quomodo respondit Deus desideriis ejus.
XVI Quomodo consolatus est Dominus Dilectam, suam de morte sororis suæ.
XVII De claritate, quam vidit in nocte sancta Paschæ.
XVIII De refectione interiori, qua refecit Dominus Dilectam suam in Ascensione Domini.
XIX De anima cujusdam Nobilis, per orationem ejus, a pœna liberata.
XX De liberatione alterius cujusdam animæ, per ipsius inrercessionem.
XXI De magno desiderio, quod habuit, in adjuvandis vivis & defunctis.
XXII Quomodo Dominus apparuit ei, prædicens diem & horam migrationis suæ.
XXIII De amissione oculi ejus dexteri.
XXIV De eo quod prædixit, se amplius vivam ad ecclesiam non reversuram.
XXV Quomodo pius Dominus dignatus est consolari & refovere Dilectam suam.
XXVI Quomodo consolata est sororem suam.
XXVII De amissione oculi ejus sinistri.
XXVIII De ancilla sua.
XXIX De revelatione ei facta super statu quarumdam animarum.
XXX De proprio ejus Angelo, quomodo excitavit eam.
XXXI De infirmitate ipsius ante mortem.
XXXII De morte ipsius.
XXXIII Quomodo gloria ipsius diversis personis est ostensa post mortem ipsius.

CAPUT I.
Educatio: vita monastica: illustres virtutes: miracula.

CAP. I

[2] Fuit igitur prædicta Domina, a primevæ ætatis initio, omnium aspectui amabilis & gratiosa; tamen non more Dinæ, [Modeste educata] aliarum feminarum pulchritudinem minus caute indagantis, in plateas est egressa; sed more Dei Genitricis, intra cubiculū commorantis gratiamque nutrientis, domi semper est morata. Expleto igitur cursus vitæ suæ septennio, in quo sub parentum custodia servabatur; relicta pompa seculari, timens ab ea inquinari; monasterium, quod dicitur Camera S. Mariæ, Ordinis Cisterciensis, feliciter est ingressa: ibique tradita litteralibus studiis, non solum coætaneis, [septennis monasteriū ingressa, præclare proficit:] sed etiam annis maturioribus, lumine veræ sapientiæ desuper infuso, in brevi præpollebat. Deus enim Pater luminum, a quo datum optimum, sensum eidem erogaverat in omnibus capacem, intellectum facilem, memoriam tenacem, gratiam in conversatione, efficaciam in opere, in inceptis effectum, in studiis profectum. Istis ergo donis in ipsa magis ac magis crescentibus, imo ipsa per ista proficiente, ac de virtute in virtutem actus suos dirigente; sciens, quod si non proficit studium, cito deficit; cum corporis disciplina & arcta cordis custodia, quarum altera sine reliqua non bene potest observari, ad annos pervenit maturiores.

II

[3] Volens igitur præfata Domina Aleydis ædificio suo stabile ac firmum fundamentum collocare, ne cujuslibet impetu, [fundata in humilitate & timore Domini,] superædificata ruinam astantibus minarentur; provida circumspectione humilitatem (tamquam turrim tutissimam, de qua hostes, de longe venientes, ab arce propriæ conscientiæ ne accederent, prohibere valeret; ac domesticos inimicos, raro ab incursatione sua deficientes, supprimeret) pro fundamento sibi vendicavit. Posito itaque fundamento, non mediocria ædificia superædificare studebat, sed intelligens ex Scriptura, timorem Domini fore initium sapientiæ; recta rationis indagatione ipsum humilitati applicare nitebatur. [Ps. 110. 10] Timor quippe omnes circuit angulos conscientiæ; purgat omnes tam cordis quam mentis a rimas immunditiæ; & per ejus virtutem quilibet radicaturin vera sui cognitione. Ex eo namque nascitur confusio præteritorum, gemitus præsentium, labor & planctus futurorum: hinc procedit spes veniæ, levigatio videlicet laboris & pœnæ, & consolatio æternæ gloriæ.

III

[4] Timore itaque in omnibus humiliata & contrita, verum Dei amorem intimis visceribus studuit amplecti: [in amorem Dei attrahitur:] qui ipsam, ut stare posset adversus diaboli insidias b, armavit sapienter instruendo. Per ipsum namque potenter imperavit sui corporis sensibus, eos ab illicitis retrahendo, & semetipsam ad lineam rectitudinis poliendo. Per hujus virtutem omnis hora extitit sibi brevis, omnis labor visus est sibi levis. In respectu ejus omnis res transitoria ipsi cito viluit, & ad omne opus bonum expeditam se exhibuit. Propter hunc omnia visibilia, nisi pro sola corporis necessitate utens eis, respuit, & omnia adversa sibi illata patienter sustinuit. O quoties vociferabatur ad Sponsum suum cum Rachele, Da mihi inquiens liberos, alioquin moriar; quia revera spes quæ differtur affligit animum, & nihil sic afficit ipsum quomodo impatiens desiderium. Odore igitur hujus suavitatis & flagrantis desiderii sauciata quodammodo, ac trahens gemitus ac suspiria, mirabatur (nec sufficit admirari) qualis esset ad gustandum fructus terræ promissionis, cujus florum odor inæstimabilis, memoriæ ipsius c inæestimabilem præsentabat amœnitatem.

IV

[4] Veritatis lumine, corde sic fulgente, oculorumque aciem sursum erigente, [intus & foris exercet sancta opera:] jam per amorem parturire satagebat, quod per cognitionem antea conceperat; jam per affectum sentire conabatur, quo intellectu prius gravida ferebatur; jam ad hujus amoris obsequium sic se totam deditam & effusā sentiebat, quod nulli aliunde venienti imperio humerum ad portandum subigere valebat. Id circo dum hujusmodi appetitu se sentiret irretiri, & vehementius desiderii stimulo urgeri; ad Sponsi sui thalamum faciem ornavit, intus & exterius seipsam decoravit: intus tribulationibus se Deo sociavit, foris cum laboribus corpus subjugavit: intus imbre lacrymarum & vigili recordatione propriæ infirmitatis, ac dilatione visionis divinæ gloriæ, jugiter manavit; & ad producendos fructus, ad animam refocillandam aptos, omni tempore conscientiam rigavit. Foris proximorum cunctorum necessitas, intus pusillanimitas, ipsam fortiter angebant: nam omnium fuit consolatrix, singulorum recreatrix. Intimis visceribus miseris compatiens, aliorum infirmitates patienter sustinebat; injuria sibi illata vices non reddebat. Intus Dei imagini, quam in corde gessit adhærendo nituit; cujus foris conspectui omni hora, gestu ac habitu se præsentare studuit. Foris benignam, socialem, mansuetam, pacificam, communem quoque se omnibus exhibebat; intus divinæ majestati & Dei ordinationi se totam effundebat. Intus ardens & accensa igne castitatis, foris lucens & producens fructum nativitatis: novit enim quoniam otiositas inimica est animæ: idcirco ad omne opus bonum expedite & procincte gressus suos dirigebat. Nullum spatium, nullam horam supra modernorum consuetudinem imperacte negligebat; aut enim intus meditationi divinæ vacabat, aut foris operi aut sermoni ædificatorio studium impendebat. Sed heu! lapides sanctuarii per plateas sunt dispersi, & non est qui recolligat. Sermo divinæ eloquentiæ, pabulum videlicet animæ d præelectum, modernis fastidium generat; & gesta terrenorum, fabulam & mendacium, audire delectat. Audierat in Euangelio, quod Dominus cum tribus discipulis montem ascendebat; cujus vestigia imitari cupiens ut montis Dei cacumen attingeret, studium operis nec non meditationis orationi conjungebat: multa siquidem reperit operi vacando, plura vero sensit rationi adhærendo, majus tamen omnibus orationi insistendo. Ita devote & humiliter divinam implorabat clementiam, quod ipsius precibus de cælo sese Deus inclinabat. Ream & culpabilem Deo se recognoscebat, quare capite inclinato semper incedebat. Vestium curiositas semper ei displicuit, maturæ stabilitati cum obedientia se applicuit.

[6] [ubique modesta, devota,] In infirmitate sua nulli fuit onerosa: sed singulis & omnibus fuit gratiosa. Temporis requisitioni & loci dispositioni per omnia se conformabat. In refectorio temperatam, verecundam, & modestam; non oculorum intuitu curiose fluctuantem, sed ubique simplicem, prono vultu se exhibebat. In claustro præcipua, non circumvaga diversa quærens loca, dabat operam lectioni. In ecclesia devota, tota Deo effusa, [& prudens.] divinis pura mentis intentione invigilans officiis, & intenta orationi. In dormitorio quieta, nulla utens insolentia, per quam aliarum requies posset impediri. In labore strenua, fortis, & procincta, numquam vacans otio. In colloquio socialiter providens & affabilis, hilaris & omnibus desiderabilis, paucis & rationabilibus utebatur verbis. Ad verba derisoria vel risum moventia, jactantia vel tumentia, dissolutionem vel levitatem demonstrantia, sive detractoria, vel reprehensibilia, os non aperiebat: sed sermo ejus ædificatorius, verbum languidam refocillans animam, nihil reprehensionis in se repræsentans, cum animi himilitate ab ejus ore profluebat. Sed ad quid tempus vano consumo labore, singularum ipsius virtutum enucleationi insistendo? cum rem aggressam virium mearum pusillanimitatem luculenter excedere videam, etiam ad solius ejus virtutis propalationem; cum singulæ virtutes in ipsa patenter fuerint ordinatæ, & ego materiæ debitæ exequendæ me sufficere non cognoscam? Ceterum omnes cordis ejus e eructationes, sermonis explanationes, manuum operationes, ceterarum virtutum augmentativa f, non humano subigebat judicio; sed in quantum penetrabilius potuit, [sincere Deo cupiens placere.] ne qua nævi licet minimi, humanæ videlicet laudis commixtio inquinaret, omnia peragebat, & divino aspectui omni hora & momento, per Angelum sibi deputatum, solicite præsentare laborabat.

V

[7] Licet, carissimi, virtutes & merita, visitationes & miracula, [Inter miracula] quæ vitæ Dominæ Aleydis pro speculo humani generis sunt attribuenda, singula ad plenum nequeant explicari; non tamen omnia suspicor subticenda: sed potius propter materiam virtutis exercendæ, amplius rem habendam, quædam existimo in publice recitanda. In tempore siquidem cursus noni anni præfatæ Dominæ, cum quadam die hora Completorii, ceteris in choro psallentibus jungeretur; accidit candelam, per quam videbant, casu de g absconsa labi, & a luminis officio penitus privari. Qua assumpta, dicta puerula, [candelam extinctam in manu reperit accensam:] sicut semper procinctam more suo & paratam ad omnia se exhibuit, ut eam accenderet iter arripuit. Sed Dei dispositione, qui ipsam suæ claritatis lumine fuerat accensurus, & qui dilectæ suæ voluit parcere teneritati; dum adhuc laboraret in itinere, reperit in manu sua candelam igne rutilare.

VI

[8] Ita solicite & intente, omni hora & momento, ad divinam suspirabat contemplationem; quod non solum diurna Dei contemplativa fruitione contenta fuerit; verum etiam dum membra sopori traderet, & oculi somnum caperent, per visum somnii in ecclesia, more consueto, corde vigili, orationes suas ad Deum dirigebat. De quo in Cantico canticorum; Ego dormio, & cor meum vigilat. [Cant. 5. 2] Ex qua consuetudine contigit, [inter contemplandum, auream Crucem intuetur,] ut dum vice quadam per visionem nocturnam ante quoddam altare consisteret, & mentem ad divina suspiriis & gemitibus abundantius effunderet; meruit auream crucem, de cælo per funem sibi transmissam, evidentius intueri. Cujus crucis visio similiter & transmissio, non indebite passionem Domini, quam more Sponsæ ut fasciculum myrrhæ inter ubera deportabat, nobis demonstrat; & quod cordis corporisque afflictione martyrio in se consummato, Martyrem se Deo præsentaret.

ANNOTATA G.H.

a Ms. Corsendoncanum, curias immunditiæ. Henriquez immunditias.

b Ms. Lovaniense S. Martini, & Henriquez animavit.

c Idem Ms. incomparabilem.

d Idem, præelectæ.

e Idem meditationes, sermonis ructationes.

f Henriquez, virtutum incrementa librum integrum petunt, & adhuc singula recenseri non possent: & reliqua omittuntur.

g Absconsa, Cæca laterna, inquit Cangius, qua Monachi ut plurimum utuntur in obeundis dormitoriis; hinc Ordo S. Victoris, Absconsam præparet cum candela: ideo autem sic dicitur, quia ad arbitrium ferentis conversa in se, lumen vel præbet, vel abscondit. Franci Monachi Esconces vocant; unde per Belgium etiam usu invaluit, ut, per corruptionem unius litteræ, pro Sconcie, dicatur Sponcie.

CAPUT II.
Ob lepram segregata; variis consolationibus & visitationibus illustratur. Animas purgatorii adjuvat.

VII

VIII

[9] Post hæc autem, cum ipsa virtutum augmento in annis cresceret, & tamen discretione virtutum numerum annorum superaret; volens Deus, electionis suæ vas futurum, ab omni strepitu temporali, & inquinamento hujus seculi, penitus purgari; non tamen ob alicujus criminis culpam vel vindictam, sed causa visitationis & more sponsi, sponsæ suæ arrham tribuentis in signum perfectæ dilectionis; ut soli Deo a liberius posset vacare, [Ut soli Deo vacaret,] & intra cubiculum mentis suæ, quasi in thalamo secum morari, & suavitate odoris sui sponsam suam cupiens inebriari; morbo incurabili, paucis desiderabili, lepra videlicet, ipsam graviter percussit. [lepra percussa] Prima siquidem nocte sequestrationis suæ a Conventu, contagiositate morbi sui exigente, tanto dolore animi est afflicta, [segregatur cum magna conventus tristitia] tam gravi cordis vulnere est collisa, quod mentis consternationi compulsa est subjacere pro spiritus defectione. Sed quanta putatis tristitia totum Conventum affici, cum a tanti luminis fulgore se cerneret privari, & a consolatione tam utili destitutam effici.

IX

[10] Rediens igitur dicta Sancta ad consueta cordis solatia, existens memor Dei, delectata est & consolata: ad cujus pedes devotis cum imbre lacrymarum confugit orationibus, petens refocillari. Cujus ancillæ humilitatem pius Dominus intuens oculis misericordiæ, ipsam dignatus est dulciter refovere, [maxima consolatione cælitus fovetur,] Nam tempestas fit sedata & tranquillitas donata, & pax cordi reddita. Tanta denique mox odoris suavitate divinitus fit b perfuia, tantis deliciis quasi paradisi voluptatibus fit repleta, quod si pristinæ sanitatis optio ejus relinqueretur arbitrio, & tamen ad illam deberet sublimari gloriam, ad quam jam spe trahebatur; certissime affirmabat se sanitatem refutare. Præterea maluit in isto statu commorari, & a solo Deo visitari; quam toti mundo dominari, & tamen a spe futuræ gloriæ non frustrari. Cumque multis jam didicisset experimentis, mente quoque concepisset, ratione decrevisset, [ad vulnere Christi confugiens:] memoriæque commendasset, refugere ad divinum portum fore securissimum, in omni tribulatione atque angustia, depressione atque inedia, more parvuli causa sugendi matris ubera, ad pectus Christi convolavit & ad vulnera; quorum liquore membra sauciata sanitati concito sensit restituta.

X

[11] Tanto aliquando affectu in Missarum celebratione ad divinam suspirabat præsentiam, [tempore sacrificii Missæ] quod ex nimia desiderii scintillatione, totius venæ corporis pati violentiam & dirumpi videbantur. Sed Deus, qui inolita bonitate preces petentium solet exaudire, ostium pulsantibus novit aperire, vota quærentium consuevit expedire; diu non sustinens Dilectam cruciari, nec a desiderio suo volens eam defraudari; spiritu consolationis mentem ejus illustravit, & cunctas rimas terræ cordis ejus rore cæli irrigavit: moxque de cælo transtulit Austrum, & induxit in virtute sua Africum; tanta denique jubilatione, tanta mentis exultatione ab ubertate domus suæ inebriarat cor Dilectæ, [in suavissimam extasim rapitur:] quod præ nimio animi tripudio, quid sentiret quidve secum ageretur, penitus ignoraret. De cujus mirandæ dulcedinis abundantia, cunctis stupore mirantibus, longe lateque sparsit odorem suavitatis. O felicem! quæ hujus exilii miseriæ vel ad horam posset oblivisci, & illa interna jucunditate ac requie saltem ad modicum potiri. Sed, heu me miserum! qui adhuc vagus ac profugus fluctuo super terram, nusquam inveniens quod concupiscam, ubique tamen reperiens quod fugiam.

XI

[12] Cumque domus, quæ propter singularem ipsius infirmitatem illi specialiter fuerat deputata, [ingrediens in novam domum,] esset consummata (nam interim pene per quatuor annos in altera manserat domo) prima die ingressionis ipsius in eadem domo apparuit ei Dominus, stans expansis brachiis in medio domus; suscepitque eam in ulnas suas cum amplexu, & dixit: [Christi apparentis amplexu dignata,] Bene venistri, carissima filia; bene veneris, diu desiderata in isto fœderis mei tabernaculo; quamdiu degueris in hoc corpore, tecum manebo: & ero tamquam tuus cellarius, quæque necessaria tibi provide ministraturus.

XII

[13] Tota semper die, ante perceptionem sanctæ Eucharistiæ, tam magno æstuabat intrinsecus desiderio, [cummagna præparatione,] tam suavi detinebatur jucunditate, tam vigili thalamum Sponso suo præparabat intentione, quod nulli rei transitoriæ nullique rei mundanæ ad penetralia cordis ipsius patuit ingressus. Quando vero hora instabat Sanctum Sanctorum percipiendi, [& sensu cordis aperti suscipit Eucharistiam:] sensit cor suum more ostii a Domino sibi aperiri, & quasi aromatibus odorantissimis in circuitu resarciri, Et statim Dominus inæstimabili jucunditate, incomparabili suavitate, inenarrabili spiritus jubilatione, hortum cordis Sponsæ suæ dignatus est introire.

XIII

[14] Prope oratorium ejus quædam Domina, ad Missam audiendam, & orationi vacandum, locum sibi elegerat: & vidit quadam die oratorium, quasi flamma ignis totum deforis esset occupatum. [ipsa quasi ignita eum oratorio splendente est visa:] Et surgens ut introspiceret, intuebatur Sponsam Christi quasi totam igneam, & vidit gloriam Dei intrinsecus habitare, quæ sua coruscatione omnium c lapidum & gemmarum pretiosarum splendorem incomparabiliter videbatur superare.

XIV

[15] Dum aliquando, prout est consuetudinis in ordine Cisterciensi, [coacta ob lepram abstinere a sumptione sanguinis Christi,] ad altare Dei cum ceteris pro Dominica accederet refectione, & postea præ ceteris causa suæ infirmitatis a calice & sanguine Domini se cerneret amoveri (nam leprosis propter morbi periculum, ne accedant ad Sanguinem, est interdictum) cœpit non modicum contristari. Unde accidit ut quadam die, post perceptionem Corporis Domini, etiam de pretioso sanguine, magno estuaret desiderio inebriari; & quodammodo inconsolabiliter conquerebatur, [voce cælesti recreatur.] tanto se dono privari. Sed mox tristitia ejus mutata est in glaudium, & divinam consolationem suscipere meruit: nam vox de cælo auribus ejus insonuit, dicens: O amantissima filia, noli turbari, & define conqueri, quidquam de me tibi subtrahi: quia firmæ congruit fidei, ut quicumque de Corpore meo gustaverit, similiter & de Sanguine gaudeat se indubitabiliter recreari: quia ubi pars, ibi totum; nec pars potest dici, sed totum debet reputari.

XV

[16] In festivitate undecim millium Virginum d, contigit sanctam Virginem hora matutina domus suæ transgredi limen; [in festo XI mille Virginum dolens, se aliis in cantu non adjungi,] & versa facie ad ecclesiam, post voces Deum devote laudantium, & duodecimum Responsorium e illa hora cantantium, aliquantulum auscultare. Animo quoque cœpit non modicum turbari, eo quod ceteris in choro psallentibus, & sanctarum Virginum festivitatem cum jubilo colentibus, non valuit sociari; & confestim refugit ad Dominum, solitum cordis sui solatium, dicens: Rogo te, Pater sancte, licet modo, prout desidero, cum ceteris Virgines sanctas laudare nequeo; [intelligit se super illas in cælo collocandam:] & pro speciali dono, quo me ditasti, ad præsens Conventui mihi non liceat conjungi; propter magnam tuam clementiam, post hujus vitæ miseriam, ab earum saltem societate non patiaris me separari. Et Dominus ad eam: Dulcissima filia, non te, ut desideras, istis Virginibus sociabo; sed in loco multum eminentiori in regno meo collocabo.

XVI

[17] Soror ejus carnalis, Domina Ida, quadam vice gravi detinebatur infirmitate, [in morbo gravi sororis Idæ intelligit se ante illam moriturā:] ita ut plures de vita ejus desperarent. Unde Domina Aleydis non modicam in corde concepit tristitiam, putans a singulari hujus vitæ refugio, a speciali infirmitatis suæ solatio, se fore destitutam. Idcirco ex nimio dolore, cordi quodammodo vim inferente, flebili singultu ad Dominum vociferata est in hunc modum: Domine mi, noscas pro certo, si possibile cum potestate mihi foret attributum, ut æquali jaculo, quo me de morte sorori meæ jam imminenti inconsolabiliter vulnerasti, lædere te valerem f, minime mihi attempetarem. Cui Dominus respondit: Noli vano dolore consumi, filia: quia soror tua de hac infirmitate non est moritura ad tua anima de hoc exilio, prius in patriam secundum meritum recipietur, & postmodum soror tua, si beatam duxerit vitam, in Sponsi sui thalamum, sicut rei probavit g eventus, cum jubilo introducetur.

XVII

[18] In sacrosancto Paschæ festo, dum Responsorium, h Surrexit Dominus de sepulchro, decantaretur in choro; [in Paschate domus ejus veluti, incendio consumi visa:] suspicabatur cælum in modum sepulcri patefactum. Ex quo vidit claritatem, camino simillimam, eminus egredientem; & monasterium, adeo ut incensum putaretur, totum occupantem. Cujus claritatis officio domus ejus tanto resplenduit fulgore, quod ancilla ipsius; totum locum timens incendio consumi, vocem emiserit i cum clamore: sed Domina Aleydis, ut taceret, manu ei innuit; & ipsa mox subticuit.

XVIII

[19] Quodam tempore in Dominica Ascensione, divino in ecclesia Officio rite peracto, [in Ascensione cum Christo quasiascendisse visa:] accidit ipsam tardius solito domum redire. Cujus moræ soror ejus non tantum tædio affecta, sed potius ipsius debilitati & infirmitati compassa, ipsam verbis aliquantulum asperis, pro nimia mora, leniter increpavit. Cui dulcisonis respondit sermonibus, & dixit: Ne mireris, Soror, me ad istam corporis refectionem tardius occurrisse; cum hodie pars cordis mei Jesus ad Patrem rediit, & altera pars me deseruit, simulque cum eo abiit, & sic me sine me reliquit. Et hoc dicto, præ nimio cordis adhuc jubilo terrenis refici renuit, sed usque ad cœnam jejunavit.

XIX

XX

[20] Quidam homo nobilis, cum post vitæ suæ cursum, satis negligenter consummatum, [liberatur anima e purgatorio, post pœnitentiam integro; anno factam,] ab isto migrasset seculo; pro quibusdam justitiæ articulis, quos suæ juredictioni subditos rigide observare faciebat, Domina Aleydis eidem intimis compatiebatur desideriis: & fusis pro anima ejus ad Dominum precibus, a Patre misericordiarum impetrare meruit quod petiit. Denique postmodum eadem ejusdem anima, in horribili & magno ei apparuit tormento: pro qua cum per unius anni circulum condignam egisset pœnitentiam, liberata est a pœna, qua viderat eam cruciari. Quædam anima, quærens locum refrigerii, [alia post annum apparens:] quæ gravi per annum succubuit cruciatui, post horam Completorii apparuit ad ostium vel ad fenestram lecti ancillæ Domini, ipsius suffragio a vehementi pœnæ fastidio cupiens refoveri. Pro cujus tormenti remedio, cum se totam per aliquod tempus fructui pœnitentiæ subegisset; meruit pro sua reverentia exaudiri, & prædicta anima a cruciatibus liberari.

XXI

[21] Sancta Aleydis tantam in se patiebatur caritatis violentiam, [solicite pro vivis ac defunctis erat:] tantamque pro humani generis salute gestabat solicitudinē, pro vivis non paucis, corde tribulatis, mente quoque conturbatis, atque a carnalibus tentationibus per eam saluti traditis; & pœna defunctis plurimis mitigata, & per ejus desideria ipsis pace reformata, sibi non posset sufficere; sed Deum precibus incessanter & gemitibus oravit , ut pœnam purgatoriam defunctis omnibus relaxaret, & viventes similiter a peccatis omnibus purgaret, sub hujus formæ conditione, quod vindictam omnium pro singulis subjaceret.

XXII

[22] Circa k festum B. Barnabæ Apostoli inopinata corporis infirmitate percussa, præ nimia doloris instantia lectulo suo est imposita. [in festo S. Barnabæ ægra & inuncta, intelligit se anno uno adhuc victuram,] Unde cum languor cresceret, ac ipsa simul cum Conventu de vita sua desperaret; in festo dicti Apostoli Oleo sancto fecit se inungi. Die illa cursum suum ad finem dirigente, & officio Completorii jam debite peracto, sperans frui diu desiderato, amicos suos Deo precibus commendabat; & mortem, imo requiem amplecti quodammodo festinabat. Sed Deus, examinator electorum & purgator criminum, Dilectæ suæ mercedem cupiens ampliare, ipsamque magis sublimare; apparuit ei nocte media, & ostendit quod adhuc per annum, [& multa passuramin solatium vivorū & defunctorū:] usque ad revolutionem festivitatis B. Barnabæ Apostoli, in qua, ut dictum est, se fecerat inungi, esset victura: & tunc indubitantes de exilio ad patriam feliciter migratura, Insuper, quia tela prius visa solent lenius ferire; innotuit ei Dominus, quod respectu temporis totius vitæ prioris, multo ampliores corporis debilitates, multoque graviores cordis tribulationes, omniumque membrorum passiones, per illius anni circulum deberet sustinere; & quod per ipsius patientiam, similiter & orationes, multorum defunctorum tormenta deberent mitigari, & in corpore adhuc degentium animæ, ac in statu periculoso existentium vita, a sordibus emundari.

XXIII

[23] Sancta Aleydis, cum ab officio luminis, dextri videlicet oculi, [dextrū oculum amissum offert Deo] per dictam infirmitatem se sentiret orbari; nec aliqua patens causa, quare hujusmodi pateretur, in ea posset reperiri; hujus amissionis titulum novo l Regi, qui Aquensem obsederat civitatem, assumpsit ad subsidium; ut dictum Regem, [pro salute novi Regis.] verus Pater luminum, veræ cognitionis & intelligentiæ oculo, quo summum bonum intelligeret, intelligendo adamaret, adamando possideret, possidendo eodem feliciter frueretur, dignaretur illustrare: & ut hoc habito & armato, scutum impenetrabile castrumque inexpugnabile, pro sancta Ecclesia Christi tuenda, & suis inimicis, se valeret ostentare.

ANNOTATA G.H.

a Ms. Lovan. S. Martini, liberalius.

b Ms. Rubea-Vallis, & Henriquez, respersa.

c Idem, lampadum

d Scilicet 21 Octobris.

e Iuxta ritum Monasticum quatuor Nocturnis constatMatutinum, quod Romano ritu tribus absolvitur; Responsorium autem XII apud Cistercienses, de S. Ursula, tale invenio: Beata vere mater Ecclesia, quam sic honor divinæ dignitationis illuminat, quam victoriosorum gloriosus Martyrum sanguis exornat, quam inviolatæ confessionis candida induit virginitas. ℣ Floribus ejus nec rosæ nec lilia desunt. Quam inviolatæ &c.

f Insanientis præ doloris vehementia animæ videri hæc verba possent: sed habet etiam divinus amor excessus hujusmodi, ut non tam verba expendi debeant, quam intentio loquentis, quæ alia hic censeri non debet, quam voluntas testandi infirmitatem propriam.

g Videtur hæc quoque eodem in monasterio Sanctimonialis, suæ sorori ministrasse.

h Est hoc in Ordine festi Responsorium XI.

i Ms. Corsenduncanum, prompsit.

k Die XI Iunii anni 1249.

l Is erat Wilhelmus Comes Hollandiæ qui anno 1247 festo S. Michaëlis in Regem Romanorum electus, Aquisgranum mense Majo obsedit, & post 6 menses cepit, atque ibi est Rex Romanorum coronatus, uti Matthæus Parisius, Ioannes a Leidis, aliique scribunt.

CAPUT III.
Morbus, pius obitus, variæ visiones de ejus salute.

XXIV

[24] Officio in a Septuagesima debite ac devote Sanctimonialibus in ecclesia completo, dum ancilla Domini domum regrendiendi ante sextam more solito iter arriperet, [Dominica Septuagesimæ prædicit se ad ecclesiam non reversurā:] & medium itineris spatium nondum pertransisset; versa facie ad ecclesiam, querulam prorupit in vocem, & dixit: Spiritus meus attenuabitur, dies mei breviabuntur, ingressus hujus viæ mihi de cetero præcluditur: & semel huc, mortua, per eam transibo; sed vivens in hoc corpore, per viam istam amplius ad ecclesiam redire non valebo.

XXV

[25] Post Septuagesimam dicta Sancta, gravi in dextro pede detinebatur infirmitate, [Dominica Sexagesimæ a Christo refovetur:] ita ut ab omni potestate corpoliter egrediendi penitus privaretur. Unde cum magis dolor eam afficeret, eo quod Missarum celebrationi interesse non valeret, quia quædam corporalis infirmitas ipsum incessanter vexare non desineret, & hac de causa, cum Dominica in b Sexagesima totam diem in singulari lacrymarum deduceret dolore, meruit a Domino consolationes suscipere qui ipsā in hæc verba voluit refovere: O dulcissima filia, desine sic turbari, nam revera terminus dissolutionis amplius, quam jam tibi est ostensum, minime debet prorogari: unde in proximo est quod ego ad te sum venturus, & te probatam ac purgatam more auri in fornace, vehendam & locandam in cælesti requie, cum magno gaudio recepturus. Istis auditis requievit spiritus ejus. Verumtamen ut supradicta verba, ab ore Veritatis prolata, videlicet, quod multæ animæ a tormento purgatorii per eam forent liberandæ, manciparentur effectui; dolore jugiter crescente, [a 13 Martii magnis doloribus cruciatur,] infirmitate quoque corporis magis ac magis invalescente, dicta Sancta a tertio Idus Martii usque ad extremum vitæ suæ diem duobus tantum diebus ante separationem corporis & animæ immediate interpolatis, tanto cruciabatur tormento; quod singulis diebus, trinis vicibus atque quaternis, gravia & intolerabilia, apud inferos vel in purgatorio, se assereret sustinere cruciamenta; & tunc clamitabat voce miserabili: Modo crucior in inferno, modo in purgatorio. Et inde rediens dicebat: Modo de locis purgatorii, modo revertor de infernalibus. Attamen semper quasi in amplexu Jesu jacuit quodammodo, & irriguum superius cum gemitibus requisivit, ac inde post tormenta cor aridum refecit.

XXVI

[26] Cum Domina Ida soror ejus ipsam quadam vice quodammodo cerneret intolerabili passione cruciari, [idque dicit sorori in solatium vivorum & defunctorū:] & ob hoc lacrymas ad modum imbris ab ejus oculis cum gemitu & ejulatu effundere compelleretur; recepit ab eadem hujusmodi pro consolatione responsum. Dulcissima soror, noli sic affligi: non autem me putes pro peccatis meis hujusmodi exponi tormentis, sed pro defunctis in locis pœnalibus diu cruciandis; & pro peccatoribus mundi, a laqueis venantium jam jam miserabiliter irretitis, & sine fine seducendis, nisi per pœnam, qua me vides sic consumi, defuncti mereantur liberari; & vivi, a laqueis similiter relaxari.

XXVII

[27] Hebdomada ante c festum Pentecostes, per gravem infirmitatem, nulli membrorum sui corporis deferentem, ab oculo privatur sinistro: [sinistrum oculum amissum offert pro salute S. Ludovici:] cujus fructum pœnitentiæ assignavit d Regi Franciæ, qui in illo tempore, contra Paganos Crucis Christi inimicos, Hierosolymis utili se exposuerat fortunæ; ut oculo divinæ claritatis illuminatus, quod bona incepisset intentione, fine meliore posset terminare; & postmodum cursu laboris sui completo, gaudio felicitatis æternæ perfrui repromisso.

XXVIII

[28] Tanta caritate, quæ non quærit quæ sua sunt, sed distribuendo multiplicat congregata, [solatur ancillam:] ad omnes extitit effusa; ut despectui omnium, contemptui singulorum optaret se haberi, dummodo aliquibus quidquam fructus & utilitatis ex hinc posset suboriri. Quadam vice vocavit e martham suam ad se, & dixit illi: Esto robusta, & in bono persevera: quia Dominum oravi pro te, & ipse exaudivit me. Sedes enim tua a seculo & in seculum est parata, & in libro viventium cum electis es notata.

XXIX

[29] Quidam Abbas Ordinis S. Augustini ab isto feliciter migravit seculo, cujus animam soror ipsius, [revelatione divina scit animas e purgatorio liberatas:] ejusdem Ordinis Sanctimonialis, timens magnis cruciari tormentis. Christi virgini S. Aleydi per mutuos supplicavit fideles, ut de fratris anima, cujus timore tristitia affligebatur non modica, ipsam certificare, ac spe veniæ consolari dignaretur. Cujus dolori dicta Beata, sicut & omnium, compassa corde; Deum precibus exoravit pro anima supradicta: & revelatum est ei, quod levi esset adjudicata purgatorio, & in proximo frueretur desiderato. Item cujusdam nobilis secundum seculum hominis anima, post corporis dissolutionem in magnis apparuit ei tormentis: pro quorum levigatione. dum ipsa per tempus condignam egisset pœnitentiam, novit ipsam a tormentis esse liberatam.

XXX

[30] Angelus, a Domino ei pro custode deputatus, ex usitata consuetudine, [ab Angelo custode solita excitari,] ut surgeret ad vigilias, per aliquod tempus consuevit eam a somno excitare: cujus signum, protinus ut percepit, sine mora surrexit; & usque campanam Conversarum vel legit, vel oravit, vel veniam petere non cessavit. Accidit autem in die sancto f Parasceves, ut magno æstuaret desiderio Dominum in cruce pendentem intueri. Cujus sanctum desiderium Dominus volens implere, cruentatis manibus, [videt Christum cum 5 vulneribus apparentē:] & clavatis pedibus, perfossoque latere, talibus alloquiis ipsi dignatus est apparere. Dulcissima filia, audivi cordis tui vocem; timensque corporis pusillanimitatem, idcirco ad te descendi, æstum cordis tui irrigno superiori cupiens per omnia fœcundare. Intuere ergo diligenter, & considera, quanta & qualia, pro te & humani generis redemptione, sustinui opprobria. Et hoc dicto statim disparuit visio, ex hac hora magis ac magis exarsit; si tamen ardor crescere potuit; quali modo humani generi, ut suo Redemptore posset frui, valeret suffragium impertiti.

XXXI

[31] Tempore finis exilii sui jam appropinquante, horrenda infirmitas tam miserabiliter totum corpus ejus occuparat, ut videlicet sententia Veritatis, O vos omnes qui transitis per viam, [totius corporis officio destituta,] attendite & videte, si est dolor similis sicut dolor meus, ei competere videretur: nam a planta pedis usque adverticem, non erat in ea sanitas. [Thr. 1. 12] Omnes ipsum intuentes, timore quasi monstri horribilis subito steterunt perculsi; & æstimabant, aliam creaturam, ei in horrore comparandam, nusquam posse reperiri. Fuit itaque ab officio, corporis scilicet & membrorum, tota destituta; & more cadaveris in terra putrescentis, in lectulo suo tradita, quasi putredine extitit consummanda. Cujusmodi passiones pariter & infirmitates, magis solito ingruentes, tanta suscepit delectatione & lætitia, ac si sponsa ab sponso acciperet munuscula diu desiderata. Manus suæ ad modicum usum erant sibi necessariæ: nam ex nimia infirmitate per longa tempora fuerant contractæ; quarum cutis, [in Domino delectatur.] ad modum corticis alicujus arboris, variis distincta vulneribus, similitudinem ejus gerere videbatur. Unde tripudiando cantare solebat; Manus meæ tornatiles, plenæ hyacinthis. Cutis quoque pectoris, capitis, & brachiorum, similis erat cortici arboris, varias rimas ex nimia ariditate continentis, Crura ejus, vitulo excoriato erant simillima, & ipsa una cum pedibus fuerunt inflata. De corpore ipsius carnes & sanies abundanter effluebant. Ex eo tempore quo lumine privabatur oculorum, erat anima ejus quasi amicta Deitate, & in divinis amplexibus semper comprehensa; exceptis dumtaxat illis horis, quibus pro defunctis fuerat deputata. Nullum membrum quietum, nullum ab infirmitate impossessum retinebat, nisi solam linguam; qua sine intermissione, quamdiu poterat, Deo laudes decantabat.

XXXII

[32] In vigilia S. Barnabæ Apostoli, postquam Oleo sancto se fecerat inungi, quædam Monialis, sedens pro solatio coram ea, dixit: In ista g die, Dei filius pro nostra redemptione Judæis est traditus, [10 Junii inuncta] & ab eis est flagellatus, ac morte crucis condemnatus. Ad cujus vocem, accensa forsitan magis desiderio, respondit ei hoc modo, Cras circa auroram ex hoc migrabo seculo. Quod, ut dixit, est impletum. Pest Completorium Virgo Dei, quasi sponsa ornata monilibus, & ad nuptias præparata, ad portam mortis festinabat; & valedicens amicis suis, animam suam Deo precibus commendabat. Circa vero auroram, quasi dormiens & requiescens, in lectulo suo recumbebat: & in ortu solis leni flatu emisit spiritum. [II Junii moritur] Exuit enim tunicam mortalitatis & miseriæ, & induit tunicam immortalitatis & gloriæ, plenam felicitatis & lætitiæ. Exhalavit autem spiritum vitæ ultimum tertio idus Junii, in ortu solis, [anno 1250.] ut dictum est, ante primam, anno Domini millesimo ducentesimo quinquagesimo, in [anno scilicet Jubilæo.] h

XXXIII

[33] Ostensum est cuidam animæ fideli, quæ ipsius non intererat decessioni, quod anima ipsius, [Visa anima ejus a Cherubinis & Seraphinis excepta.] cum magna gloria in cælestibus suscepta, choro sanctorum Cherubim & Seraphim, feliciter sit conjuncta. Vidit insuper in spiritu quædam alia fidelis anima, quod sanctæ Aleydæ, astra cælorum petenti, & Dominus noster Jesus Christus, & S. Maria, cum totius cælestis chori exercitu, in magna occurrebant jubilatione; & ipse Dominus noster, neminem præter seipsum ad eam recipiendam reputans idoneum, ut ipsam honorifice susciperet, [amplexu Christi dignata,] ceteros præcedebat, Cui in brachiis suis ad amplexum receptæ, subjunxit: Bonum certamen certasti, cursum consummasti, fidem servasti: propter quod nunc venio, ut te duplici corona, tam Martyris, quam Virginis, pro meritis insignitam, felici consortio ordinem & conjungam. Et quia ceteris ipsum desiderarat ardentius, inter Cherubim & Seraphim, ut ardeat & accendatur, sibi locum assignavit.

[34] [absque purgatorio cælum ingressa.] Cuidam personæ, adhuc in corpore degenti, duæ apparuerunt animæ; quas cum solicite interrogasset, de anima sanctæ Aleydis, respondit altera earum; animam ejus, sine aliquo purgatorio, cum magna jucunditate, cælesti consortio esse sociatam. Quædam parvula puella, soror ancillæ Dominæ Aleydis, dormiens in quadam villa prope monasterium de Camera; vidit in somnis, eo tempore quo dicta Sancta migravit a seculo hoc, animam ipsius, quasi sole amictam in, modum parvuli pueri, ante portam cæli ab Angelis deportari; [quasi sole amicta.] multitudinem quoque cælestium, quæ ipsam, tamquam sponsam ornatam, intra cælestis sponsi thalamum, cum ineffabili gaudio introduxerunt: quo facto janua cæli clausa est. Quod cum vidisset illa parvula, se a consortio ipsius & a tanto gaudio separari, januam quoque cæli sibi præcludi, cum ejulatu lacrymas emisit amarissimas. Quam cum mater ejus lacrymari percepisset, increpans eam, cur fleret, diligenter inquisivit. Cui respondit filia: Domina Aleydis est mortua, & inde mihi lacrymæ. Ad quod mater: Mentiris: nescis quid dicas. Ad quam rursum filia: Revera ab hoc migravit seculo, quia & ego incontinenti cum ea ducta fui ad portam cæli: quam, tamquam sibi cognitam, cum audacius introisset, ac me foris reliquisset; dolor iste me invasit. Et adhuc ea loquente, statim intravit nuntius, qui ipsam defunctam affirmavit. Quo audito mox monasterium adiit, & ipsam sepultam reperit.

ANNOTATA G.H.

a Die 23 Ianuarii anni 1250, quando Pascha celebrandum erat 27 Martii.

b Die 30 Ianuarii,

c Festum Pentecostes incidit eodem an. in 15 Maji.

d Is erat S. Ludovicus, qui anno 1248 ex Gallia in Cyprum navigarat, & anno 1249 intercepit Damiatam, quod potuit tunc sciri in Belgio.

e Ancilla Belgis Maerte dicitur; an ex originaria sua lingua, an vero cum respectu ad sanctam Christi hospitam, satagentem circa frequens ministerium, quis definiet? Vidi certe in nostris Beginagiis, infirmariæ curatrices, illam ut Patronam suo die colere.

f Die 25 Martii.

g Erat feria Sexta seu dies Veneris: & Sabbato est mortua.

h Non sunt hæc verba Auctoris primi, utpote quem mox apparebit eodem seculo scripsisse, quando Jubilæa necdum Ecclesia noverat. Primus illud an. 1300 instituit. Bonifacius VIII, pro quolibet anno seculari: Clemens autem VI contraxit ad annum quemlibet quinquagesimum, & celebravit 1350. Gillemannus ergo illa inter transcribendum addiderit.

DE SANCTO PARISIO, ORDINIS CAMALDULENSIS MONACHO PRESB.
TARVISII IN DITIONE VENETA.

AN. MCCLXVII.

COMMENTARIUS PRÆVIUS.
De Vita atque Miraculis scriptis, & cultu Tarvisii atque Bononiæ.

Parisius, Monachus Camaldulensis, Tarvisii in ditione Veneta(S.)

AUCTORE D. P.

Ambrosius Camaldulensis, vir sua ætate doctißimus & probatißimus, ac fortassis in nostro opere commemorandus ad XX Novembris, propter Beatitatis titulum ipsi in suo Ordine attributum; [Anno 1432 Vitam Tarvisii invenit Ambrosius Generalis,] cum, præter sacræ Eremi consuetudinem, ad Conventum Ordinis generalem Britonorii celebrandum, auctoritate Apostolica evocatus esset anno MCCCCXXXI ibidemque mense Octobri electus Generalis; suscepto ex obedientia munere illo, continue se vertit ad monasteria per Italiam visitanda. Habemus visitationis istius Hodæporicon ab eo conscriptū, quod ex Laurentianæ Magni Ducis Bibliothecæ Ms. ex tractum, & Illustriss. Antonio Magliabechio dedicatum, lucem Florentiæ vidit anno MDCLXXVIII, interumque biennio post. Hic ille narrat, quomodo reformationi Ordinis sibi commendatæ intentus, [ipso ejus die illuc advectus:] Venetiis mense Majo Iunioque Tarvisium excurrit, eoque pervenit die Sancti Parisii: cujus inquit, corpus ibi conditum venerati sumus; Vitamque conscriptam, simpliciter licet, nobiscum asportavimus. Hæc an uspiam adhuc reperienda sit, nescio; siquidem Latine scripta, ut existimo, fuit: Latinam certe non habuit Augustinus Florentinus, [desideratur nunc illa,] cum anno MDLXXV Historiarum Camaldulensium libros tres priores ederet, ubi lib. 2 cap. 20 exponitur Ædificatio monasterii S. Christinæ Tarvisii, & Vita B. Parisii. Etenim num. 2 solum ab eo allegatur ejus vulgaris Vita, quæ impressa est.

[2] [æque ac Processus super ea & miraculis:] Idem Augustinus num. 8 exponit quomodo Tarvisinus Episcopus Albertus, B. Parisii, anno MCCLXVII die XI Iunii ex hac mortilitate evocati, Miracula, quæ vivus mortuusque patrarat, in publicam formam, diœcesano jure, præmisso Testium juratorum processu, qui ea viderant, redigenda curavit, die Dominica intrante Januario proximo; id est (ut reor) proxime secuto, felicem illius mortem. Equidem mihi causæque non defui, quo minus datis Tarvisium litteris requiri facerem, tum Vitam, sin minus Latinam Ms. saltem Italicam impressam, tum prædictum Processum. Sed hactenus frustra omnis diligentia fuit, utinam nec in perpetuum frustra sit! Interim ex Augustini versione Latina dabo, quæ sola dari nunc possunt; quæque Silvamus Razzius, Abbas Camaldulensis, sola habuit, anno MDC ibidem Florentiæ evulgaturus Italice Vitas Sanctorum ac Beatorum Ordinis. Necdum Bononiam pervenerant primi illi Historiæ Camaldulensis libri, cum eo appulit Laurentii Surii de probatis Sanctorum Historiis Tomus I, [datur ex Italico impresso Latina versio Augustini Florentini,] Illustrißimo & Reverendissimo D. Gabrieli Palæetto S. R. E. Cardinali & Bononiensi Episcopo dedicatus, secunda editione anni MDLXXVI, pro cujus editionis Tomo 3, Majum & Iunium menses habituro, ne omnino desideraretur notitia S. Parisii, Bononiæ nati, idem Cardinalis providit; & sic in illo Tomo, cui immortuum Surium invenimus, [omissa epitome Suriana;] legitur in Indice ad XI Junii, de S. Parisio Bononiensi; ac porro in corpore libri hic titulus: Vita B. Parisii Bononiensis, ex libris Jacobi de Voragine summatim excerpta, a doctissimo viro Carolo Sigonio, jussu Ampliss. Cardinalis Gabrielis Palæotti, Episcopi Bononiensis, qui eam mihi misit.

[3] [quædici nequit accepta ex Jacobo de Voragine,] Lego & relego Legendas Sanctorum, a Iacobo de Voragine collectas, & sub nomine Legendæ Aureæ Historiæque Longobardicæ vulgatas, nec non insigni Appendice auctas a Claudio Rota, simulque Coloniæ editas anno MCCCCIXXXV: sed nusquam reperio nomen Parisii. Hoc tamen scio, opus illud, exeunte seculo XIII compilatum, ubique locorum per monasteria transcriptum fuisse, eadem conditione, qua Martyrologium Usuardi; ut scilicet suos quisque Sanctos ei adderet; adeoque non miror, si inventum fuerit Bononiæ exemplum, cui inscriptum fuerit compendium, ejus ipsius Vitæ, quam Tarvisii a se repertam scribit Ambrosius prælaudatus. Dignum igitur illud fuit quod sequeretur Sigonius, & in fide Sigonii ederet Surius; editum autem, [non tamen sua caret auctoritate.] iisdem pene verbis, recuderent Suriani operis abbreviatores, Franciscus Haræus & Zacharias Lippelous. Eadem vero auctoritas tanti fuit Cardinali Baronio, ut Romanum Martyrologium jussu Gregorii XIII iterato recognoscens, ad XI Iunii legi juberet (quod in prima anni MDLXXXIV editione non invenitur, Bononiæ, S. Parisii Confessoris, Monachi Ordinis Camaldulensis: addendo in Notis, quod de eo agant Tabulæ Ecclesiæ Bononiensis. Iis forsitan inserendum curavit Cardinalis Palæottus, quem antiquitus Tarvisii coli sciebat; eoque id fecit jure, quo urbes quæque licite assumunt colendos Sanctos apud se natos.

[4] [Fuerit is potius Tarvisio adscribendus quam Bononiæ;] Sed cum Acta summatim expressa apud Surium, & in Notis iisdem allegata, dicant clare, Parisium longißimam suam ætatem pene omnem exegisse Tarvisii, ibidemque defuncti vitam ac miracula a Tarvisino Episcopo examinata fuisse; ecquid causæ potuit habuisse Baronius, ut eum, præter Martyrologiorum stylum, Bononiæ adscriberet potius quam Tarvisio? Nescio certe an vel nunc, extra monasteria Ordinis, aliquid de Parisio Bononiæ fiat. Nam Ionnes Pauli Masini, in sua Bononia perlustrata, auctiusque edita anno MDCLXVI, solum nominat ecclesiam sanctorum Cosmæ & Damiani, quæ Camaldulensium est, & suum istum Sanctum colit XII Iunii, quia principaliori S. Barnabæ Apostoli festo verus Natalis impeditur. Hoc vero non credo factum fuisse Tarvisii, in propria ejus nominis ecclesia, dum illa adhuc staret, [cum illic sit corpus & antiquior culius,] cumque ipsius colendi causa necesse non esset dimitti Officium aut Missam de Apostolo. Istis enim temporibus multi, præsertim necdum Canonizati, celebrabantur absque Officio & Missa, per solum confluxum Fidelium ad sepulcrum. Non fuisse autem solenniter canonizatum Parisium agnoscit Ferrarius, in Catologo Sanctorum ac Beatorum Italiæ, post Vitæ compendium; licet Carolus Sigonius, lib. 3 Epp. Bonon. illum pro Sancto cultum asserat. Hinc forte Augustinus scrupulo sibi duxit, plus quam Venerabilem & Beatum dicere, in Vita quam hic damus: sed Ambrosius, tanto illo vetustior, securos nos reddit de veteri Tarvisinorum usu, Sanctum vocantium, cui nunc adstipulatur Romani Martyrologii auctoritas.

[5] His jam prælo paratis adferuntur Tarvisio excerpta Italica quædam de Sanctis ad Ianium pertinentibus ex Historia Tarvisina Ioannis Bonifacii, ubi pag. 297 hæc leguntur: Anno MCCLXVII, cum Tarvesii munere Potestatis fungeretur Philippus Belegnus Venetus; XI Junii sancte obiit B. Parisius, cujus festivitas hoc die a Tarvisanis celebratur, idque ex publico decreto, relato in librum legum municipalium civitatis & provinciæ. [etiam dilato in diem alterum officio S. Barnabæ.] Deinde post aliquam vitæ ac miraculorum synopsim, unde nihil eruas, ultra inferius ponenda, subjungitur: Corpus sepultum fuit in ecclesia S. Christinæ: quæ destructa & in ipsa civitate (nam foris antea erat) restaurata, dimisso nomine S. Christinæ, cœpit dici S. Parisii, in honorem hujus magni servi Dei. Officium istic ei peragitur, sub ritu Duplicis, translato in diem alterum cultu S. Barnabæ, ubi ejus veneratio quotidie capit incrementum.

VITA
Ex Historiis Camaldulen. Augustini Florentini.

Parisius, Monachus Camaldulensis, Tarvisii in ditione Veneta(S.)

EX AVG. FLOREN.

[1] Anno salutis MCXC facta est ædificatio cœbii sacrarum Virginum S. Christinæ Tarvisii. [Fundato S. Christinæ Monacharū cœnobio] Id jussu Placidi a Generalis erexit Arianus Monachus, extra & prope urbem Tarvisii, juxta fossatum Communis, in loco cui vocabulum erat Boteniga; in superficie videlicet bonorum, quæ propterea donaverat sacræ Eremo Ordelafus, pius civis Tarvisinus. Qui quidem Arianus Crucem illic loci, ac primum lapidem, de licentia Conradi b Episcopi, posuit die tertia c Martii, manu Rolandi d Notarii. Illic autem Placidus Generalis religiosas feminas, [Capellanus datus est Parisius.] secundum habitum & instituta sacræ Eremi, instituit: quas possessionibus, quæ ad sacram Eremum in ea regione pertinent, honestissime ditavit: iisque Parisium, qui inter alios veram ac germanam monasticæ religionis effigiem expressam habebat, animarum Patrem e ac loci Gubernatorem præfecit.

[2] [qui natus Bononiæ,] Is Bononiæ anno MCLI, ex honestissimis valde piisque parentibus ortus, adhuc infans divino Spiritu a Deo repletus est. Nam cum in ætate quinque annorum (sicut in ejus vulgari Vita, quæ impressa est, legitur) cuidam mulieri, quæ prima elementa pueros docebat, operam daret; quadam die sitiens, parum aquæ ab ea expetiit: cui illa indulgere volens, pretiosum cyathum, sicut eum ut dulcissimum puerum amabat, Parisio obtulit: qui forte fortuna, ex manibus prolapsus, cecidit, & comminutus est. Tunc ergo, magistra femineo more in lacrymas erumpente, [a pueritia thaumaturgus,] Parisius, Dei gratia actus, fragmenta cunctis inspicientibus collegit; hisque super Crucis signo facto, cyathum integrum magno miraculo magistræ restituit. Ea evulgata fama, de puello Parisio, per totam urbem, magna excitata est opinio, quod in virum Dei perfectum foret evasurus.

[3] Ille autem, ætate & gratia apud Deum & homines crescens, ubi pueritiæ annos, magna morum documenta & talia præbuit; ut vitiorum incentiva, [& severa virtuti deditus,] quæ teneram ætatem inficere solent, incredibili modo aversaretur; limina basilicarum assidue frequentans, & non nisi de spiritualibus sermonem faciens. Quin etiam inedia ac vigiliis corpus teneraque membra sic macerabat; ut nemini dubium fuerit, eum ad Religionem natum. Duodennis itaque mundi inquinamenta devitans, soli Deo placere cupidus, ad sacram Camaldulensem militiam, [duodennis ingressus Ordinem] ad f cœnobium S. Damiani convolavit. Illic autem mutatione pristini habitus, ante omnia ordinem vitæ Monachorumque gravitatem considerans, difficile dictu est, quanta se adhuc puer, humilitate, modestia, patientia, obedientia, caritate ac sanctimonia comparaverit verum Dei servum; quam creber fuerit in oratione, [egregie in eo profecerat.] quam cælestium bonorum deditus contemplationi; & quam subinde, adolescente corpore, dæmonum superare tentationes ac carnis titillationes, jejuniis, officio, & hostis profligatione, laboraverit. Quo factum est, ut ipsius frugalitatis ac sanctimoniæ exemplis, cœnobii dignitatem plurimum amplificaverit; universæ vero Religioni, quasi mellifera apis. fuerit apprime utilis ac necessarius.

[4] [Missus is erat Tarvisium ætatis suæ anno 30] Missus Tarvisium, cum vix trigesimum ingressus esset annum, commissum sibi ancillarum Christi gregem adeo sancte ac pie monachicis institutis informavit, locique amplificationi ac splendori incubuit; ut venerabiles mulieres, quasi Angelum Dei sibi cælitus missum fuisse, cognoverint. Accepit vir venerabilis Parisius in ea administratione, ut vere bonus, spiritum prophetiæ; usque adeo ut angelicus medicus oppressis a cacodæmone, & variis morbis laborantibus destinatus a Deo videretur. [ubi & Ep. Alberto a Confessionibus fuit,] Deploravit futurum cœnobii excidium, & concionando omnes urbis clades Tarvisino populo vaticinatus est. Accidit novissimis diebus, ut g Albertus, reverendissimus urbis Episcopus, qui ad pedes venerabilis Parisii peccata diluere semper voluit, ob quasdam cruentas rixas quibus interfuerat, Romam ad summum Pontificem ad dicendam causam evocaretur. [clarus prophetiæ spiritu] Ille ergo Episcopalem dignitatem perdere subveritus, virum Dei cum mœrore consuluit, ut quid agendum esset disponeret. Cui vir sanctus; Ne trepides, Reverendissime Pater; jussionem summi Pontificis exple: quia veniet tibi auxilium de sancto, salvusque atque incolumis ad gregis tui ovilia repedabis: quod ipsum exitus ad unguem probavit.

[5] Inter miracula, quæ Deus meritis servi sui, dum viveret, fecit, [sanat crus fractum,] hæc abipso Episcopo prodita sunt memoriæ, Famulus suus, quadam die vitem super arbore putans, fortuito casu in terram cecidit ac crus fregit: cum vero non posset resilire, magnis luctibus auxilium de terra postulabat. Accurrit illico vir Dei Parisius, ejusque casum miseratur, orationem repente pro illius incolumitate ad Deum fudit: moxque tibiam signo Crucis consignans, pristinæ languentem virum restituit sanitati: qui gratias Deo agens, illico ad interceptum rediit opus. [& aliud aridum:] In monasterio item Benvenuta quædam, una ex sacris Virginibus, per sex annos gravi cruris dexteri ariditate vexata, adeo ut genu monstruose curvum haberet, & pedis digitos contractos; meritis venerabilis Patris plurimum fisa, sese ei summo cordis affectu commendavit; & pristinam consecuta sospitatem, monasterii officia quævis exinde semper exercuit.

[6] [tergoris & brachii dolores,] Andreas de Piro (qui unus ex testibus juratis ejus sanctitatis fuit) cum maximis sinistri tergoris & simul brachii conficeretur doloribus; ad virum Dei veniens, eum pro se orare, ac manu languentia membra tangere, suppliciter est deprecatus: quod cum vir sanctus fecisset, [podagramque:] confestim omni liberatus infirmitate, dedit laudem Deo. Puer quidam faber lignarius, de parochia S. Andreæ, podagricis doloribus, sævissime laborans, nullo pacto gressum movere valebat: & Adrianus, tunc insignis medicus (qui unus item ex testibus veritatis ejusdem sanati fuit) cum multis diu medicinam fecisset, nihil omnino profecerat. Is denique ad virum Dei delatus, ex signo Crucis pristinam consecutus est sanitatem.

[7] Anno MCCLXVII, postquam venerabilis Pater Parisius, cœnobio S. Christinæ septuaginta ac septem annos præfuerat; annum CXVI h agens, gravi labanti senio ac corpusculi exesi membris, [& infirmus ipse, pedibus contractū:] levi quadam adversa valetudine laborare cœpit. Interea puer quidam Feltrensis, contractus pedes, ad eum in lecto decubantem delatus, altera die se incolumitate donatum gavisus rediit ad propria. Post paucos dies vir Dei febri absumptus, innumera multitudine circumstante, animam gloriosam virgo Deo retulit, [ac moritur 1267, 11 Junii,] die XI Junii. Tum deplorantibus cunctis viri Dei factam jacturam, & corpus pio more osculantibus, placuit divinæ bonitati, ejus vitæ innocentiam, patenti signo hujusmodi, palam facere. Quidam enim hæreticus i, candelam ardentem in manu habens, intulit; Si is Sanctus est, manus mea, uti hæc candela, ardeat. Ecce autem repente ignis, [Sanctum negans hæreticus punitur.] ejus manum invasit. Tunc miserum hominem excruciatum, mortisque terrore confectum, pœnitet; omnes pro se orare supplicat; dansque laudem Deo & B. Parisio, cunctis præsentibus sospes efficitur.

[8] [Beatum declarat Episcopus,] Sacro corpore honorificentissime sepulturæ tradito, innumera beneficia populi consecuti, cœnobii mutato nomine, illud S. Parisii, usque ad hæc tempora, semper denominaverunt. Ei autem divini honores, decreto ipsius Alberti reverentissimi Pontificis, tributi sunt: quod vir pientissimus ejus miracula in publicam formam, diœcesano jure, præmisso testium juratorum processu qui ea viderant, [propter miracula,] redigenda curavit, die Dominica intrante k Januario proximo. Inter ea hæc leguntur, præter suprascripta.

[9] Donatus de S. Floriano l Feltrensis (qui unus fuit ex testibus) filium Bucca nomine, [curati oculi excussi,] qui cadens oculum turpiter attriverat, ad arcam B. Parisii adduxit: votoque emisso frumenti ad pondus nati offerendi, eum extemplo sanum factum, domum reduxit. Tranquillina Albertini, incurabili infirmitate agitata in pede dextro, [doloris in pede,] adeo ut nec die nec nocte quiescere posset; monita per visum ad sepulcrum B. Parisii se conferre, baculo innixa iter arripuit; & statim se in corpore nullam læsionem habere, gratias agens Deo, [stuporis in manu,] persensit. Puella mendicans, manum stupidam habens, voto ad corpus B. Parisii, sanitatem repente recepit. Cum puella Teutonica, & alia mulier, cæcitate oculorum laborantes, ad altare venissent, & Deum adorassent; ambæ, maximo omnium stupore, [3 cæcarum illuminatarum;] oculorum visum recepere. Alia item puella Veronensis, quæ oculorum beneficio carebat, audita fama miraculorum B. Parisii, ad ejus corpus veniens, voti compos effecta, cum gaudio remeavit ad propria.

[10] Agnes Marchesina, de parochia S. Agnetis Venetiarum, [sanati apostematis,] apostemate se manum amittere videns, cum matre ad mausoleum B. Parisii veniens, libera ad Lucanas m rediit. Venetus item alius nobilissimus vir, [& gravis infirmitatis;] cum uxore gravissime infirmitate illa, quæ vulgo Vermis-canis n dicitur, circum guttura corrodebatur. Itaque voto ad B. Parisium facto, uterque ab eo morbo liberatus est, & Dei in Sanctis suis magnalia celebravit. o Mulier Teutonica a dæmone vexabatur. Cum hanc Exorcistæ Sacerdotes de more liberate operam navarent; clamabat per os dæmon, se non nisi in Parisio egressurum. [energumenæ liberatæ,] Consanguinei igitur, Parisiorum urbis Galliæ pro ejus salute iter ineuntes, in p Forum-julii regionem descendunt: ubi audita æquivoci S. Parisii fama, dæmonisque mendacium cognitum habentes, in die Natalis viri Dei ad ejus corpus dæmoniacam repræsentant; eamque, magnis dæmonis cruciatibus in conspectu omnium liberam recipiunt.

[11] Quædam navis, ab Alexandria veniens, horridam patiebatur tempestatem. Erat in ea homo, [tempestatis sedatæ,] B. Parisio devotus, qui Deo ejus meritis suam salutem devotissime commendabat. Is cum alios, qui navi vehebantur, ad idem faciendum hortaretur; mox omnis procella placatur, & navis, licet ventis quassata, securum portum tenuit. Angelus Bergomas Monachus, gubernationi monasterii præfectus, Tarvisium per q Ferrariam equo vectus veniens, cuidamque amico in via dextram dare volens, [servationis a submersione.] incautus cum equo retrorsum in flumen cecidit. Is cum jam prope mergeretur, B. Parisium invocavit. Nec mora: ad ripam delatus, ab accurrentibus hominibus in cauponam semianimis asportatur. Interea vero, dum accitur Sacerdos, qui ei Sacramenta det, compos voti factus, & sospes, resumpto itinere, ad cœnobium venit. His accesserunt subinde alia miracula, quæ indies innovantur, ut Tarvisii notum est.

[12] [Anno 1357 destructo cœnobio,] Anno MCCCLVII B. Parisii vaticinia sic expleta sunt, ut, fervente regione r Tarvisina bello, Senatus, tuendæ ac muniendæ urbis gratia, cœnobium S. Christinæ humo æquaverit: tantoque impetu negotium confectum est, ut vix sacris Virginibus facultas se in urbem recipiendi data sit: quin etiam Venerabilis Parisii corpus, in arca non sine gravi jactura ex mœnibus receptum, cum maxime propterea exagitaretur ab his qui illud excipiebant, [transfertur in urbem corpus,] ex integro in cineres & ossium reliquias majori ex parte comminutum est. Itaque Sanctimoniales, quasi oves sine pastore ac loco, per urbem perque cognatorum domos errantes, denique in via quæ Ferrariensis dicitur in unum convenerunt: ibique loco domum quamdam inhabitantes, tres parvas cellas primum instituere: & post hoc pacatis rebus, locum, uti nunc cernitur s, ad cœnobii formam redegere. Illic autem condito templo, ara B. Parisio erecta est; ubi ejus corpus ab accolis summa colitur veneratione; [eique altare erigitur.] ad quod Deus optimus maximus multa beneficia fidelibus suis non cessat impertiri. Ejus sacræ turri campana inest, quam B. Parisius conflandam curavit; quæ miris modis adeo turbines atrosque nimbos semper fugare visa est; ut Tarvisina civitas semper, dum pulsatur, se meritis B. Parisii in tuto esse nihil ambigere soleat.

ANNOTATA D. P.

a Placidus, Generalis Ordinis 13, successerat Hildebrando an. 1181, & obiit 1199.

b Conradus præfuit ab anno 1185, & vivebat adhuc anno 1200, juxta Ughellum.

c Tarvisinis, annum inchoantibus a 25 Martii, adhuc erat annus 1190, qui nobis 1191, quando litt. Domin. F, dies 3 Martii er at Dominica, & quidem 1 Quadragesimæ, eo quod Pascha celebrandum erat 14 Aprilis.

d Notariorum per Italiam, ætate ea, prima post Iudices erat auctoritas.

e Capellanum ipsæ appellant, teste Sigonio.

f Hoc S. Damiani cœnobium Ordini creditur acceßisse circa 1146, ut indicat Augustinus lib. 2 cap. 12.

g Albertus hic, proseßione Minorita, ab Alexandro IV fuerat in ea Sede confirmatus an. 1255, ipsamque tenuit ad an. circiter 1275. Alexandro autem Papæ succeßit Urbanus pariter IV, ordinatus 4 Septembris 1261, cujus anno 1 adhuc currente casum istum accedisse, scribit Ioannes Bonifacius, Hist. Tarvisinæ lib. 6 ad annum 1262 narrans, quomodo Tarvisinorum Legati duo cum ipso Episcopo mißsi ad dandum innocentiæ testimonium, contra Fratres Rufinum & Bartholomæum, etiam Minores qui Alexandrum quoque Novellum Canonicum, & Decanum Tarvisinum hæreticos appellabant, Clerumque universum dissolutioris vitæ insimulabant; ipsi econtrario redarguti doctrinæ parum sanæ, ut apud prædictum scriptorem videre est pag. 292 & 293. Fuerunt autem Fratres isti auditi & refutati in Consistorio, coram Papa & Cardinalibus, die 12 Iunii.

h Imo CVII, nam (ut certe observat Ferrarius) qui annorum 30 solum erat, cum Tarvisium venit an. 1191, non potuit anno 1267, plus quam 107 fuisse annorum, natus 1161. Nihilominus Sigonius, apud Surium similiter habet, vixit quod in Officio Capellani effœtis corporis viribus, ut qui annos circiter centum sedecim expiravit, cum annus salutis MCCLXVII ageretur, III Idus Junias.

i De hæresibus, ea ætate per Italiam grassantibus, fuse actum 29 Aprilis, ad Vitam S. Petri Martyris, per earum sectatores occisi an. 1252.

k Mensis intrans dicitur per totam priorem mensis medietatem: quod si Dominica hæc prima fuisset mensis intrantis anno 1268 bissextili, habente initio litteram Dominicalem A, fuisset prima quoque diesanni: magis igitur crediderim, factum id 8 Ianuarii.

l Feltra, Tarvisio distat 25 p. m. Helvetiam versus.

m Lacunas Silvanus Razzius intelligit, & vertit Venetias.

n Vermis-canis, scrofularum fortaßis species aliqua, vel Herpes: qui Teutonice Haeyr-worm, id est, Pilorum-vermis dicitur.

o Hactenus videntur miracula, primo semestri facta, atque ex processu collecta: in sequenti fit mentio Natalis, adeoque is jam cœperat anniversarie coli.

p Quibus per Forum-julii iter Parisios fuit, eos ex Carniolia vel Styria venisse oportet.

q Ita lege, quod male impressum Ferrarium; nam hujus nominis, nec oppidum, nec flumen habet Italia. Credibile autem est Bononia missum qui Parisio succederet, uti Razzius rem concipit: atqui Bononia Tarvisium, rectum per Ferrariam iter est; & sic videri potest in Padum lapsus Angelus. Razzius nomen loci dißimulare maluit.

r Matth. Villanius lib. 7 cap. 82, apud Ordericum Raynaldum, narrat, quomodo Ludovicus HungariæRex, cum Venetis in Marchia Tarvisina bellum gerens, & prælio cum Tarvisinis commisso victor, Venetorum Ducem coëgerit ad pacis quas voluit conditiones.

s Ambrosius Camaldulensis in Hodœporico, anni 1431 & 32; Antiquum inquit monasterium, quod fuit celeberrimum extra muros civitatis, bellorum motus ad solum usque diruerant; & nunc in domo minus idonea intra civitatem remorantur Monachæ.

DE S. FLORA VIRGINE, ORDINIS S. IOANNIS HIEROSOLYMITANI,
APUD BELLUM-LOCUM DIOEC. CADURC. IN GALLIA.

ANNO MCCXCIX

Sylloge, ex Jacobo Bosio, Ordinis illius Historiographo.

Flora Virgo, Ord. S. Joannis Hierosolym. apud Cadurcos in Gallia(S.)

AUCTORE D. P.

Non solum viris fortitudine claris, sed etiam feminis sanctitate illustribus, Equestris Ordo S. Ioannis Hierosolymitani gloriatur. Nam ad has potißimum derivata est Hospitalium cura, [Quæritur situs loci,] unde sui instituti principium ille habuit; cum virorum opera magis necessaria esset ad bellum. Earum specimen nobis in Hetruria dedit ad XXVIII Maji S. Ubaldesca: nunc aliud offertur ex Gallia, ubi in Cadur censi diœcesi hospitale dicitur habere idem Ordo, Belli loci nomine: quod quoniam topographica Provinciæ istius tabula non exprimit, ego per conjecturas indagare non præsumo, sed ab iis quorum interest distinctius edoceri peto.

[2] Notitiam nominis simul & prætitulatæ Sanctæ nobis dedit Iacobus Bosius, una cum imagine ipsius, quā hic ex latere impressam vides, eo saltem fine, ut spectandum exhibeat habitum Religiosarum istarum, alibi vix notarum. Bosius enim prælaudatus, cum anno MDXCIV Historiam sui Ordinis Romæ vulgandam curasset duobus Italicis Tomis, quibus anno post octavo tertius acceßit; ex iisdem duobus primis tomis compilavit libellum, similiter Italicum, quem vocavit; Imagines Sanctorum ac Beatorum sacræ Religionis S. Joannis Hierosolymitani, [Bosii de Sanctis Ordinis Opusculum:] cum brevissimo vitarum & miraculorum compendio, sumpto ex prima ac secunda parte Historiarum Ordinis ejusdem. Quod ut de plerisque verum sit: non est tamen verum de S. Flora, omnium hic ultima, de qua ibi nihil, & quam oportet acceßisse auctori post editos Tomos. Habet Societas nostra Cadurci collegium; quare scripsi illuc aliquoties, sed præter promißionem diligentiæ, in loco Hospitalis prædicti faciendæ, [Vita S. Floræ ter edita Gallice,] ad distinctiorem notitiam inde habendam, nihil retuli; significatum est tamen Vitam aliquam excusam haberi Parisiis. Hanc igitur operose quæsivi, & accepi descriptam cura Claudii Castellani, Canonici Parisiensis, seduli in hoc opere adjutoris; simulque didici, impressam illam in Legenda Gallica, primum anno MDCXXXVII, tum anno MDCLXXXVII: Sed acceptam legens, aliud non inveni, quam simplicem ex Bosio traductionem; cum notitia, quod ipse etiam Libellus Bosii totus hebeatur eodem anno MDCLXXXVII Gallice, excusus vel recusus Rotomagi. Omissa igitur ulteriori inquisitione, accipe Bosii verba, ex Italico immediate.

[3] [hic Latine datur.] Splendidam Sanctorum ac Beatorum sacræ hujus Religionis coronam merito claudet, beata ac devotissima Virgo S. Flora, quæ ab hac mortali ad immortalem vitam transiit, anno circiter ætatis suæ trigesimo octavo, Christi millesimo ducentesimo nonagesimo nono, in monasterio, Hospitalis dicto, oppidi Belli-locensis, Caturcinæ diœcesis, dependente a Prioratu S. Ægidii in Provincia, hujus item Religionis. Honoravit eam Deus miraculis multis in vita, in morte, atque post mortem. [cum notitia cultus.] Corpus magna cum veneratione ibidem colitur, & festum ejus a frequenti populo festivissime agitur undecima Junii. Dicitur S. Floræ ei nomen impositum, ex occasione miraculi, quo pro panibus, quos in grandi annonæ caritate ferebat pauperibus, quærenti quid sinu gestaret Priorissæ, rosas ac flores ostendit. Depingi solet cum Rosario Ordinis, genuflexa, [origine nominis,] coram Angelo floridum sertum manu una prætendente, altera ostendente paratam ipsi in cælis sellam, ad quam etiam invitare videtur Deus Pater, in nubibus apparens. Infra pallium album, tali Cruce insignitum, quali ipsi etiam Equites utuntur, rubea vestitur tunica, rite succincta, cui in pectore crux alba lucet. [& vestitus colore.] Rubro colore tunicæ utebantur Monachæ nostræ, quæ isto in conventu hodiedum ad triginta octo professas vivunt; sed amissa Rhodo, color illis rubens in nigrum mutatus est. Hactenus Bosius; haud satis explicans, quam antiqua talis imago sit.

DE BB. FRATRIBUS MINORITIS LAICIS,
IOANNE TIENTIALBENE, ET IOANNE AB AVELLINO,
PROPE TUDERTUM IN UMBRIA.

SEC. XIII ET XIV.

Memoria actorum & veneratio corporum.

Joannes Tentalbene, Ordinis Minorum prope Tudertum in Umbria (B.)
Joannes ab Avellino, Ordinis Minorum prope Tudertum in Umbria (B.)

AUCTORE D. P.

Utriusque, ut Beatorum, omnes passim Ordinis scriptores meminerunt: atque imprimis Bartholomæus Pisanus, libro Conformitatum pag. 100 ℞, [Memoria illorum ut Beatorum] sub Custodia Tudertina collocans Locum de S. Illuminata, in quo jacent duo Sancti, scilicet Tientialbene, & Frater Joannes de Alviano, qui miraculis advocant ad vitam perfectam Christicolas indesinenter. Ita ille sub finem seculi XIV, cujus verba Waddingus, Tom. 2, pag. 334 & 600; & Iacobillus, Tom. 2 de de Sanctis Umbriæ pag. 3, sic explicant, quasi Conventus S. Illuminatæ (primaria hæc Tudertinorum Patrona est, & colitur XXIX Novembris) situs sit prope Serram seu Castellum Alviani: quod ut verum sit, [apud scriptores Ordinis,] verosimilius tamen est scriptorium illud esse mendum; cum ex aliorum consensu constet Avellino, Campaniæ civitate Episcopali, ortum esse Joannem illum: quia Regulæ Franciscanæ Professores, ætate illa paßim a loco natali cognominabantur; & sic Franciscus Gonzaga parte 1 de origine Seraph. Relig. pag. 95 ordine Alphabetico Beatos recensens; B. Joannes, inquit ab Avellino, civitate Terræ-laboris, qui mortuus miraculis claruit. Jacet in loco S. Illuminatæ in agro Tudertino: perperam dicto S. Illuminati in Catalogo Custodiarum, sub annum MCCCC scripto, apud Haroldum, continuatorem Waddingi: hic vero etiam illius meminit Tom. 2 ad annum MCCLXX num. 127, ut qui tunc floruerit; & Tomo 3 ad annum MCCCXIII num. 10, quasi hoc anno obierit.

[2] Annum atque insuper diem mortis confirmat Vita, [Avellanensis plenior notitia ex Vita,] quam quidam ex nostris, Avellinensis patria, Cæsareæ Majestatis concionator, Vienna nobis misit anno 1668, per P. Hermannum Horstium, Eleonoræ qu. Imperatricis Confessarium, sub hoc titulo: Vita B. Joannis Arminii Monforte, Patricii Avellinensis civitatis in regno Neapolitano, dicti a Ponte-latrone ex vico civitatis, in quo sita erat domus, in qua habitabat. Ad calcem vero additur: Extracta est præsens Vita, ex eis quæ de rebus suæ patriæ scripsit Roggerius Avellinensis (qui, ut ipse dicit, erat ex eadem familia Arminiorum) Episcopus Frequentinensis, cujus Mss. servantur inter scripturas familiæ ejusdem, apud D. Matthæum Arminium Monforte, Patricium Avellinensem & Lucerinum. Male sibi consulunt Avellinenses, quod talis viri de rebus suis Commentarium non festinent in lucem proferre, priusquam irrecuper abiliter pereat. Etenim Rogerius iste plane coævus Joanni fuit, auctoritate Clementis V factus Episcopus Frequentinus (quæ ecclesia vulgo Fregento dicitur, [scripta a coævo Rogerio Episc. Frequentino:] & Sedes nunc Avellinensi unitur) factus autem anno MCCCV, ut probat Ughellus, ex litteris Avenione datis XIV Kalend. Martii: idemque temporibus Joannis XXII, adeoque post mortem Joannis annumque MCCCXVI, occisus fuit a Rogerio de Bonito, Milite Arianensi.

[3] Sub tali testimonio certißimo, credimus hoc XI Junii obiisse Joannem, ætatis suæ anno LXIII, [unde scitur annus & dies mortis.] ac proinde natum MCCLI: nec ideo minus potuit, ad concionem unius ex primis Sociis S. Francisci, circa annum MCCX collectis, fuisse conversus: quando constat, eorum aliquos adhuc superfuisse anno MCCLXX, ac nominatim Fratres Leonem & Ruffinum, duos ex tribus qui primi scripserunt Legendam S. Francisci, Arturus in Martyrologio Franciscano priori Joanni, [Tudertinis ignoti,] IX Maji, posteriori 11 diem Iulii aßignavit: quod parum in Majo me movit, minusque nunc moveret, scientem quam temere, Auctor hic soleat ignotos alias dies definire: sed movet, quod eum sequatur Iacobillus, hocque faciendo indicet, nullum diem Tudertinis fixum haberi, quo venerandorum sacrorum corporum causa soleant ad. S. Illuminatum excurrere; [apud quos solum vagus cultus corporum.] adeoque omnem cultum, uti & plurium aliorum similium Beatorum consistere in honorifica custodia arcæ, palam & cum honore ostendi solitæ in ecclesia: hoc enim ut minimum indicant verba Pisani aliorumque; quibus accedit Ioannes Baptista Poßivinus, in libro de Sanctis ac Beatis Tudertinis, impresso sub annum 1597 pag. 114. Nihil tamen aut ipse, aut Iacobillus vel alii, habent amplius; ut appareat, nullam Fratribus S. Illuminatæ curam fuisse annotandi miracula alterutrius, ac nequidem eorum quidpiam ipsos nunc scire de Avellinate, quam quæ Rogerius Episcopus notare curavit.

[4] Quia autem tale nihil invenitur hactenus de priori Joanne, & in unum fortaßis tumulum uterque collocati honorantur communiter; hic quoque de utroque agere volui; ac primum proferre, quæ habet de illo Waddingus ad an. MCCXXXII num. 24. Frater, inquit Tentialbene, vir sanctissimus & perdilectus socius discipulusque Beati Fratris Juniperi, in ecclesia S. Illuminatæ, [Prior fuit socius B. Juniperi;] Custodiæ Tudertinæ & Provinciæ S. Francisci, requiescit… Plura per ejus merita, operatus est Deus mirabilia. Fr. Damianus Tudertinus, vir pius, hominis facta recensuit. Inter cetera ait, se præsente adductum quemdam utroque orbatum lumine, quem sanum fecit Fr. Tentialbene, uno facto Crucis signo; eodem item modo sanasse paralyticum, [ejus aliqua miracula scripsit Fr. Damianus,] nec non juvenem brachiis & manibus valde dolentem. Hactenus Waddingus, allegato ad marginem Mariano suo Ms. & Rodulphio: qui pag. 130 similiter Fr. Damianum allegat. Cum autem de hoc idem Waddinghus taceat in libro de Scriptoribus Ordinis, signum id mihi est, quod scripturam illus numquam viderit, nec spes sit eam usquam inveniendi.

[5] [& virtutes Fr. Leo in Vita Juniperi:] Dedi ad XXIII Aprilis Acta Fr. Ægidii, qui Perusiæ colitur, collata cum Ms. Silesiticio Wratissaviæ reperto, eorumque Auctorem dixi videri Fr. Leonem prænominatum. Ex eodem Ms. & eodem verosimiliter auctore habeo quamdam Vitam Fr. Iuniperi, itidem prænominati, eamque servo pro IV Ianuarii, nisi aliunde verus dies mortis alius innotescat; nec enim in hoc etiam Martyrologio Franciscano præcitato fido, ob causam sæpe dictam. Ea vita integre vel scripta numquam est, vel ad librarium Silesiticum non pervenit: nihil enim ibi de loco, anno, ac die mortis; sed hoc modo finitur: Habebat etiam Fr. Iuniperus, socium Fratrem quemdam, maximæ obedientiæ, patientiæ, & virtutis. Et quia patiens erat & patientia ejus multos ædificavit; aliquando mittebatur ad locum ubi erant duri Fratres, a quibus multa opprobria promptissime & patienter sustinebat: [sed tacito nomine] & ad præceptum etiam Fr. Juniperi, statim plorabat: & eo itidem præcipiente, respondebat. Et cum audisset quod Frater ille obiisset, tristis supra modum clamavit: Non habeo bonum amplius in hoc mundo: & omnia untensilia frangens, dicebat, quod totus mundus in morte ipsius erat destructus; Nisi non viverem cum Fratribus, & vellent sustinere, statim irem ad sepulcrum suum, & de osse capitis sui facerem duas partes; de una facerem scutellam ad comedendum, & de alia scyphum ad bibendum.

[6] Atque hic finitur prædicta Vita, Fratrem quidem illum, Iuniperi Socium, nominatim non designans; sed eadem ex Mariano, sola phrasi mutata, refert istic Waddingus, [Tentalbene:] ubi puncta signavi, tamquam de Fratre Tentialbene dicta; ipsaque re indicat, hunc moriendo præceßisse Fr. Iuniperum, quem non ante annum MCCLVIII obiisse censet, etsi alii citius mortem eam referant; ut mirum sit eumdem postea de Fratre Tentialben agere, tamquam mors ejus ad eumdem annum, quo mors Avellinatis spectaret; & hinc dubitare licet an non sint statuendi diversi duo, eodem cognomine. [quod agnomen potius est.] Cognomen hoc, a frequenti talis vocis usu, inditum Beato isti vulgariter fuisse, quem alias Waddingus proprio nomine & cognomine vocat Joannem Falter, nihil equidem dubito: valet autem Tentialbene ac si Latine dicas, Adhære bono; integre enim & divisim deberet scribi Tien ti al bene. Fuerit ergo hæc ei summa prædicationum sive piorum ad vulgus sermonum, utpote gradu ac profeßione laico, qualis Fr. Iuniperus fuit, & multi ex primis S. Francisci sociis; & qualem convenit credere etiam Joannem Avellinatem, utpote a profana militia conversum ad sacram, & (quantum ex Rogerii Episcopi silentio colligere licet) omnis litteraturæ ignarum. Itaque ut tales proposui ambos in titulo: nunc vero, quod de posteriori solo habeo, repræsentare aggredior.

VITA SECUNDI.
Ex Mss. Rogerii Episcopi Frequentini, Consanguinei & Coævi.

Joannes Tentalbene, Ordinis Minorum prope Tudertum in Umbria (B.)
Joannes ab Avellino, Ordinis Minorum prope Tudertum in Umbria (B.)

[1] Natus est B. Joannes ex illustri & patritia familia civitatis Avellini, [Nobiliter natus Avellini,] anno millesimo ducentesimo quinquagesimo, ex patre Joanne Jacobo Arminio Monforte, & Thomasina de Capua: cumque parentes sui copiosis divitiis abundarent; nullus relictus est locus, quo infans egregia posset educatione clarescere. Verum juvenis in armorum potius, quam in studiorum palæstra semetipsum exercuit: sed, canente experientia potius quam Vate, Nulla fides pietasque viris qui castra sequuntur, crudeliter in adolescentiam grassabatur, & multis se facinorum sceleribus impiabat: [& pietati patris sui contrarius,] quorum illud est advertendum magis, quod cum pater suus, pro reædificatione Cathedralis ecclesiæ Avellinensis, igne jam combustæ, legato Blasii germani fratris, multas etiam copias, ex propriis adderet pecuniarum; ægre tulit id Joannes, & in patrem ipsum odio pertinaciter exarsit; omnibusque viis, ne pater suus tam pio operi sumptus illos, quos dicebat sibi sublatos, consumeret, satagebat.

[2] [sed prædicante socio S. Francisci conversus;] Sed uno Ordinis Minorum Religioso, ex iis qui divi Francisci socii fuere, illuc adventante; ipsum Joannis pater adiit, & rogavit, ut filium Deo aversum, a sceleribus, piis persuasionibus, removeret: idque servo Christi tam feliciter successit; ut non solum pœnitens factus præteritæ vitæ valedixerit; sed mundo renuntiaverit, & sacrum ejusdem sancti Francisci Ordinem sit ingressus: ibique tantum in probationis anno profecit, ut ad Professionem admissus, sæpius genuflexus in platea civitatis, inter frequentiores concursus, lacrymis obrutus, [Ordinemq; ingressus,] alta voce proclamaverit; Quem vidistis peccatorem, Cives, sequimini pœnitentem. Illustrem mulierem, quæ ipsi vitam sanctam, spe matrimonii, jam in principio suæ conversionis dissuadebat, ita est suis ferventibus precibus & exemplis hortatus; ut monasterium S. Silviæ ingressa, sponsam se Christo præbuerit.

[3] [magnos facit in virtute progressus.] Sanctam Crucem, exemplo Patris sui Francisci sic dilexit, ut ipsam in corde habuisse impressam aliqui dixerint. Oculos rarissima modestia & mortificatione vix e terra subduxit. Corpus jejuniis, vigiliis, cilicio, & flagellis continuo affligebat. Assiduas ad Deum preces effudit; & aliquando, nedum mente, sed corpore in cælum extollebatur. Sed incredibile est quanto divini amoris affectu, pectus illud arserit & quam sibimetipsi viluerit. Fama sanctitatis ejus ita crescebat; ut ad eum plurimi, consolationis cælestis (ut dicebant) recipiendæ causa, diverterent. Quod ille ægreferens, Dominum rogavit, ut tales a se, vilissimo homine honores amoveret; [Missus in Umbriam] dicens, nihil aliud amare quam pro Christo contemni. Itaque a Superioribus Ordinis (ut suis precibus satisfacerent) in Umbriam missus est, certo præsagio, quod umbras etiam esset illustraturus.

[4] [donum curationum auferri sibi petit:] Tuderti talis ab omnibus ei reverentia & obedientia delata est, ut homo tamquam e cælo demissus haberetur. Multos curavit infirmos, signum Crucis adhibens pro medicina: quapropter ad ipsum cujuscumque generis homines confluebant; qui cum eum orationibus & contemplationibus suis vacare non permitterent, Deum est enixe precatus, ut gratiam miraculorum a se retraheret. Hoc tamen non obstante, nomen Beati publice, nedum ob miracula, sed ob virtutes singulares, a populis est adeptus. Tandem mortem suam imminere cognoscens, diutius per annum integrum in orationibus morabatur: & austeritatem vitæ, jejunia, vigilias, & ceteros actus pœnitentiæ, [& nihilominus Sanctus creditus,] quo minores erant sui corporis vires, majori conatu est amplexatus. Cumque cælestibus gratiis a Christo Domino, ab ejus sanctissima matre Maria, & a suo Patre Francisco, recreatus in suis infirmitatibus esset; diem clausit extremum; ejusque corpus tantæ claritatis post obitum illuxit, ut ad Dei laudem, & ad sui devotionem cunctos attraxerit. [prope Tuder moritur, 1313.] Sepultus est Beatus Joannes in ecclesia S. Illuminatæ, Tuderti in Umbria: ubi etiam nunc miraculis claret. Obiit die undecima Junii, anno millesimo trecentesimo decimotertio, ætatis suæ anno sexagesimo tertio.

DE S. ROSSELINA VIRGINE, PRIORISSA ORDINIS CARTHUSIANI,
PROPE ARCUS IN PROVINCIA.

AN. MCCCXXIX.

COMMENTARIUS HISTORICUS.

Rosselina, Virgo Carthusiana, prope Arcus in Provincia(S.)

AUCTORE D. P., EX MSS. GALLICIS

Præfatio de Scriptoribus & Memoriis unde hic collectus.

Quantumvis austerum ac rigidum sit Carthusiani Ordinis institutum, non solum per totam Europam invenit qui illud generoso animo amplecterentur & constanter tenerent viros, [Carthusianarum Virginum cœnobiis ad 5 redactis,] sed etiam virilis animi feminas, sectatrices perpetui silentii ac solitudinis, muliebri infirmitati e diametro oppositarum virtutum. Hæ cum ejusdem profeßonis directores peterent, eaque procuratio difficilis admodum appareret, primum quidem extinctis pluribus earum cœnobiis, & prohibita novorum susceptione, post unionem monasteriorum omnium sub uno Capite, Carthusiæ majoris Priore, factam anno MCL, ad numerum quinarium paulatim restricta illa sunt, videlicet, Pratimollis, Melanis, Salettarum, Brugarum & Gosnæ, quæ hodiedum perseverant, primique instituti tenacia.

[2] Ex iis, quæ vel omnino extincta sunt, vel ad alias Regulas translata Carthusianarum cœnobia, [Cella. Robaudi, cum corpore Sanctæ, Minoritis cessit.] in hoc Commentario nobis nominanda veniunt, primum Domus S. Andreæ de Ramiriis, ubi creditur B. Rosselina ad Ordinem recepta; & Domus Parvallonis, ubi Novitiatum exorsa est, ambæ in diœcesi Arausionensi; Domus Bertrandi, ubi professa B. Joanna vel Diana, Rosselinæ forsan amita, Cellæ Robaudi initium dedit; Domus Durbonis, ad quam, Bertaudensi domo collabente, Sorores illæ se receperunt. Cœnobium denique Cellæ-Robaudi, ubi professa Rosselina fuit, tandemque post illud diu gubernatum obiit. Abdicatum autem etiam ipsum est seculo XV; ac demum Fratribus Minoribus Observantibus ceßit, penes quos manet custodia incorrupti hactenus corporis virginalis, simul & cura promovendi cultus: [quod translatum fuit an. 1657.] per quam huic non modicum incrementum acceßit, præsenti seculo, cum anno ejus LVII facta est illius nova Translatio, in deauratam capsam & capellam propriam ac speciosam, curatas ambas sumptu Perillustris P. Abbatis Caroli Villanovani, ex eadem, unde ipsa genus traxit familia prognati.

[3] Ejus Acta adhunc diem, quo dicitur ibi ab immemorabili culta fuisse, producturus, usum me profiteor memoriis, partim a Fr. Francisco Villanovano, Minorum observantium Exprovinciali; partim a Domno Chauvet, Carthusiæ Villanovanæ Professo; & Domno Trovillas, Carthusiæ Boni-passus prope Avenionem Priore, per annum MDCLXXXI & II collectis, atque ad me transmißis, a R.P. Carolo Faber nostro, Avenione commorante. Hi tres, eosdem præ oculis auctores habuerunt, a quibus hoc seculo conscripta prolixior Vita fuit; sed numquam typis edita: [Acta ex recentiorū memoriis Gallicis.] talis autem ut panegyris potius videatur esse quam historia; utpote vestita rerum verborumque circumstantiis, verosimiliter quidem in ejusmodi persona excogitatis, sed nullo certo relatu nixis. Domnus Joannes Chauvet, in Capitulo Generali anno MDCLXVII Scriba electus, & ab aliquantis annis Vita functus, ex iis quas in Vernensi Carthusia commorans adunare cœperat notitiis huc spectantibus, similem nobis syllogen compilavit, eodem tempore; sed studio prorsus dißimili, nobisque utiliori. Quippe qui, nulla habita Vitæ prædictæ ratione, conatus est omnia, quæ suggerenda censuit, publicis stabilire documentis: & ideo illi potius quam prioribus duobus volui inhærere; ex his fere solum descripturus miracula, post Translationem facta, quorum testes certißimi esse potuerunt,

[4] Dico interim quod istius prolixioris nec magni faciendæ Vitæ scriptores, fuerint duo inter se coævi, qui collatis invicem studii in idem argumentum intenderunt: Fr. Franciscanus Anonymus unus, [Aliorum de Sancta eadē scripta.] qui præter miracula, implentia numerum plusquam quinquaginta foliorum chartæ, vitam in folia minimum centum extendit, quorum totam substantiam in unum ferme folium mihi contraxit Franciscus prælaudatus. Alter, D. Amabilis Carthusiæ Veronensis Professus in XV Capitula Vitam partitus est, quam commodavit Fr. Antonio Trinquere de la Gresse Observanti, dicturo Orationem panegyricam in Translatione Sanctæ, anno (ut supra dictum) MDCLVII, XXI Octobris, super illud Psalmi V. Non dabis sanctum tuum videre corruptionem. Fuit ea deinde typis excusa mihique missa sub hoc titulo, Triumphus incorruptibilitatis, de eo omni quod spiritum corpus & mores hominum potest corrumpere: sed ipsa multum uti non potui, uti nec iis quæ Honoratus Bouche in Historia Provinciæ, anno MDCLXIX duobus tomis evulgata scripsit, prælaudatis duobus auctoribus Anonymo & Amabili subnixus, quia nihil habent quod Chauvetus & Franciscus præfati distinctius non referant.

[5] Ceterum, licet nullum antiquius scriptum nunc extet de S. Rosselinæ Vita; [Antiquior Vita Latina requiritur,] non defuit tamen qui eam diffusius olim scriberet, eodem forsan quo ipsa obiit seculo, post incorrupti corporis exaltationem. Etenim diligentior aliis Chauvetus, inter antiquas Carthusiæ Vernensis schedas, unam Latinam reperit, cum hac clausula. Hæc omnia ex veteribus manuscriptis & monumentis nostri Ordinis fol. 43 desumpta sunt, & ex parte 2 Vitæ illius, scilicet Rosselinæ, cujus & miraculum mutatorum in flores panum ibidem legebatur. Grande enimvero damnum, quod crebris Carthusiæ majoris incendiis imputat Chauvetus; [uti & miraculorum recentiorū amplior collectio,] & irreparabile esse videtur, siquidem tot jam elapsis annis, nusquā illius Vitæ exemplar apparuit. Quare quod solū possumus & polliciti sumus, id aggredimur, gratias habituri cuicumque plura miracula suggesturo ex Mss. authenticis, de quibus scribit Franciscus, quod si colligerentur omnia, facile impletura essent grandia duo volumina. Nos vero solum accepimus a Fr. Francisco miracula octo vel decem, ultimo capite proferenda; quæ ex tanto selecta numero plurium desiderium non extinguunt, sed irritant. Quapropter velim rogatum Collectorem, ut vel ipse, vel pro eo alius quivis non cunctetur mittere illam ampliorem & authenticam Syllogen, usui futuram saltem in Supplemento, totius primi semestris Actorum, [Non obiit Beata circa 1206, 11 Junii,] post finitum Iunium componendo.

[6] Annus ac dies quibus obiit Sancta, adeo ignoti erant ante annos quinquaginta abhinc; ut, cum novæ arcæ subscribenda Epigraphe esset, ad centum & vigintitres annos anticipatus is fuerit, legaturque modo: Hic jacet corpus Beatæ Rossolinæ, quæ obiit anno 1206. Alii longius quam par erat tempus protraxerunt notaveruntque annum 1336 vel 37. Diem XI Junii plerique etiam definiverunt: qui tamen non mortis, sed translationis fuit. [aut 29 Oct.] Minori item cum fundamento nonnulli sumpserunt XXIX Octobris, eo quod Arturus a Monasterio, in Notis ad suum Martyrologium Franciscanum, de quadam B. Dulcelina agens, a qua initium habuit locus, nunc vulgo dictus Dominæ de Robaudo; hanc moneat distinguendam a B. Rossolina, quondam Abbatissa monasterii Selli Robaudi, Ordinis Cluniacensis, quæ florebat circa annum 1206: ubi tot fere errata quot verba: nec tamen quidquam de die, qua Beata hæc obiit: sed neque in Gynæceo Sacro ejusdem Arturi (quod mirum) mentio ejusdem Beatæ ulla, neque isto die in iteratis de B. Dulcelina Notis, nec alio; ut videatur abolita voluisse, quæ de Rosselina supra, temere nimis scripserat.

[7] Sic vacillantibus sententiis, hæreret etiamnum nobis aqua, nisi auxilium denique tulissent, Domnus Leo le Vasseur & Domnus Carolus le Couteulx, quos cum anno MDCLXII invenissem in Carthusia Borboniensi prope Rotomagum, incumbentes colligendæ universali Ordinis sui historiæ, indeque evocatus ad cœpta prosequenda in Carthusia majori degere intelligerem; Reverendiss. eorum P. Priorem Generalem Dominum Innocentium rogavi, ut ab iis mihi communicari faceret, quidquid certioris notitiæ de B. Rosselina invenerant. Omnes autem humanißimis litteris declararunt, quantum sibi probetur noster pro sui Ordinis honore zelus, longe aliter, quam vellent quidam, erga opus quod prosequimur animati. Domnus autem Carolus, sigillatius respondens ad dubia sibi a me proposita; id quod Chronologiam spectabat, ita solvit. Certissimum est, B. Rosselinam, Regulam nostram professam fuisse in Carthusia Monialium Bertaudi; & inde ad Cellæ-Robaudi regimen assumptam, [sed 1329 17 Januar.] ac tandem abdicasse, & in solitudine obiisse anno MCCCXXIX, die XVII Januarii. Hæc probantur ex Kalendario Domus Bertaudi, in quo a fundatione sua Moniales, Sororum suarum obitus describebant.

[8] [Ita docent novissimi duo Ephemeridum & Annalium Ordinis scriptores,] Edidit prælaudatus Domnus Leo, ut ipse mihi scribit, Ephemerides Carthusienses duobus, at vastis voluminibus in folio: in quibus, singulis anni diebus, vitæ vel brevia elogia Carthusianorum describuntur. Vix dubito quin etiam Carthusianarum, atque adeo eadem istic legi præsumo, quæ Domnus Carolus indicavit. Hic autem absolvit fere solus Notitias rerum Carthusiensium octodecim voluminibus in folio (quas, una cum Ephemeridibus præfatis speramus aliquando ad nostrum Musæum perferendas) & nunc conscribit Annales Ordinis, atque opus promovit usque ad annum MCCCCXVI, [ingenue agnoscentes erratæ antecessorum, circa B. Rosselinam,] Deo favente rem producturus usque ad umbelicos. Ego tanto expectandos cupidius censeo, quanto liberiorem a præjudiciis video esse eum, qui sic mihi scribit in datis 10 Dec. 1691: Theophilus Raynaudus vester, in suo Stylita Mystico, ut nosti, B. Rosselinam nobis restituit; sed ille ex Epitaphio cum aliis deceptus, annum signavit MCCVI, Suum istum tractatulum Raynaudus Carthusiensium amantissimus, in nostri gratiam compegit, ex quibusdam Mss. & præsertim ex quodam codice crassissimo, Historiam nostri Ordinis, ante annos septuaginta scriptam complectente; sed ubique scatente erroribus; in quos & ipse, Auctoris fidem secutus, aliquando impegit. Caute igitur legendus, & cautius citandus Stylita Mysticus.

[9] [& alios quandoque] Unum exemplum cum bona venia hic expono. Puncto 10. §. 6 scribit, Air aldum datum Maurianensem Episcopum ab an. MCXLV ad an. MCLXVII. Idem habent Mss. quæ adm. R. tua Paternitas laudat in vita S. Hugonis Gratianopolitani: sed quomodo Airaldus factus est tantum Episcopus an. MCXLV, qui jam sedebat an. MCXXXIV, ut noster Guigo aperte declarat, in Prologo ad vitā S. Hugonis? Imo quomodo idem Airaldus dici potest monachus Carthusiensis, qui in eodem prologo alteri instituto adscribitur his verbis? Airaldus & Hugo, Maurianensis & Gratianopolitanus Episcopi, e quibus prior habitu & vita regularis posterio vero ex nobis Monachus &c. Ergo Airaldus Regularibus Canonicis restituendus est. Istius S. Hugonis Vitam edidit & notis illustravit Henschenius 1 Aprilis: ubi ad Prologum litt. a ex Sammarthanis transcribit eumdem Anachronismum, cum addito, quod ante Episcopatum Airaldus iste fuerit Prior Carthusiæ Portarum, [ac nominatim circa Airaldum Ep. Maurianensem.] quod erit in Supplemento corrigendum. Neque enim (ut rerum Historicarum imperiti existimant) quidquam decedet operis nostri auctoritati, cum aliquid in eo corrigendum ostenditur; vel ultro ipsi indicamus posteriori diligentia animadversum, quod antehac inobservatum præteriit. Interim suggero, in ipso fortaßis qui illustrandus erat contextu, latere vitium, & pro Ayraldo legendum Aycaldum, quem Sammarthani ponunt Ayraldi Carthusiani decessorem, ex publicis scripturis notum pro anno MCXXV. Hic, ante Episcopatum Gratianopoli Canonicus Regularis, beati viri Hugonis in tractandis ecclesiasticis rebus per triginta fere comes extiterit annos: & sic maneret Carthusianus Ayraldus; sed ad Vitam Hugonis non pertinebit; talis autem manebit ad Vitam S. Petri Tarentasiensis VIII Maji, ab eodem Henschenio illustratam. Concutiendo scilicet & succutiendo paulatim eruitur latens veritas: non statim sese tota prodit.

[10] Idem Carolus suas de B. Rosselina observationes hac concludit censura: [utpote a præjudiciis liberi,] Multa de nostra Rosselina in vulgus Provinciale sparguntur, quæ nullam alicujus antiquitatis vel certæ auctoritatis notam habent; si excipias Rosarum miraculum, a gravibus Auctoribus laudatum, & corporis oculorumque incorruptionem; de qua noster Dorlandus lib. 5 cap. 34, tacito tamen nomine: cetera, a nostris etiam transmissa, suspecta habeat Paternitas vestra. Sed ad hac censura exceptum credo voluisset Carolus D. Joannem Chauvet, ad secernenda legitime probata a sic non probatis censorem satis acrem, virum, ut mihi scribitur a Domno Leone, natum ad totius Ordinis moderamen, & in historia Religionis, versatissimum; qualis etiam erat is, quem [Col. 491A] anno MDCLXII scribam in Majori Carthusia invenimus; eadem qua cetera ingenuitate fatentem, dubiam sibi tunc esse anastasim damnati Canonici, cum scilicet, [& in solam veritatem intenti.] necdum invenisset auctoritates pro ea fortiores: quas deinde inventas Ioanni Columbo nostro illam defensuro suggeßit, eoque occasionem mihi dedit in Propylæo Maji, pro ipso jam pridem mortuo retractandi, quod ex illius ore ad Vitam Ven. Dionysii Carthusiani obiter indicaverat Henschenius in Martio. Sic dies diei eructat verbum: neque Patres Carthusiani, homines candidißimæ mentis, turpe sibi putant de rebus nonnullis suis aliquando dubitari, quoad certius de ipsis constiterit. Atque hæc eo serviant, ne quis metuat sacri illius Ordinis offensionem, ex sequenti Tractatu; cum videbit in defectu antiquarum notitiarum suspenso pede progredi me, ad ea qua soli recentiores suggerunt, de B. Rosselina.

CAPUT I.
Familia, parentes, fratres, consobrini, nomen Rosselinæ, panes mutati in flores.

[11] Villanovana familia, quæ speciosum hunc florem deserto Carthusiano dedit, [Ex veteri familia de Villanova per patrem] inter Provinciales antiquiores censetur; paßimque creditur ex Arragonia descendisse, per Romæum quemdam, inde advectum; quamvis alii Villanovanos Arragonenses, ex Provincialibus ortos putent. Alter deinde Romæus floruit sub annum MCCXLIV, nominatus in litteris Beatricis Comitissæ, quarum hoc paæim initium legitur. Nos Beatrix juvenis, (nam mater, Thomæ Comitis Sabaudiæ Soror, etiam Beatrix dicebatur) Dei gratia Comitissa Provinciæ & Marchionissa Folcalquerii, [procedens S. Rosselina,] filia & heres D Raimundi Berengarii, Comitis qu. & Marchionis Provinciæ; assistentibus & consentientibus nobis Romæ de Villa-nova & Alberto Tarascon, administratoribus & gardiatoribus, datis nobis a Berengario. Ita Genealogia Comitum Provinciæ, ab anno DLXXVII usque ad rëgnum Henrici IV, deducta per Dominum de Caplieres de Vauvennerguet Regium Consiliarium, quam deinde Nicolaus Pilleote etiam in Francicam linguam traduxit. Si pari diligentia haberetur publicata Genealogia Villanovanorum Dominorum, quam intelligo jam tum fuisse in plures divisam ramos, quamque ajunt apud Franciscum de Villanova Flayosci Baronem deductam servari; possemus forsitan definire, an & quam prope Rosselina Romæum prænominatum contingat. Nunc nec hoc quidem certo statuere possumus, quo nomine dicti fuerint ejus pater ac mater.

[12] Auctores Minoritæ & D. Amabilis Gasparem appellant patrem, [per matrem autem ex alia de Sabrano,] Tranium & Arcuum (vulgo des Trans & des Arcs) Marchionem, Matrem vero Beatricem Sabranensem. Chauvetus, majorem merito fidem deberi hic censet, eruditißimo viro Petro Gassendo, Diniensis Ecclesiæ Præposito; de paterna familia informato a Barone Flajosci; & de Materna, ex Illustri viro Nicolao Pereskio, ac D. Polycarpo Riviera: ideoque, ex ejus sententia, Patrem quidem appellat Giraldum, filium Raymundi: matrem, Burgolam; quæ tamen Sammarthanis Tom. 2 pag. 56 Sibilla nominatur. Certius de fratribus Rosselinæ, constat, ex eodem matrimonio natis; itemque de avunculis Sanctæ, [fratres hābuit, Magistrum Rhodiensem,] & ortis inde consobrinis. Primus fratrum, idemque Cellæ-Robaudi instaurator, Helion appellatus, Eques Hierosolymitanus, & anno MCCCXV Ballivus Manuascæ conventionem quamdam fecit, a Ioanne Columbi nostro lib. 3 Manuascæ num. 43 laudatam; anno deinde MCCCXX Prior S. Ægidii ac denique Magister Ordinis sui electus Avenione, sub Ioanne Papa XXII, in supremo illo gradu per annos XXV cum gloria est versatus, [& alios tres, viros præclaros,] obiitque MCCCXLVI, septemdecim annis superstes suæ Sanctæ sorori; quo de multa Historiæ Melitenses. Secundus frater Rosselinæ, hactenus mihi Anonymus & paternorum heres titulorum, stirpem fecit, unde hodiedum descendunt Marchiones Transii & Barones Arcenses. Tertius dicebatur Elzearius, ex Canonico Forojuliensi & Massiliensi factus Episcopus Diniensis, anno MCCCXXXIV, quo etiam anno Cellæ-Robaudi ecclesiam consecravit & obiit MCCCXLII. Quartus Hugo, in Ordine Minorum S. Francisci gradum tenuit Doctoralem.

[13] [Consobrininos E. Elzearium Comitem,] Horum omnium mater, sive Beatrix, sive Burgola, filia fuit Elzearii de Sabrano, Domini Ucetensis & Cæciliæ de Agoulto: ex quibus natus Hermengaldus, magnus apud Neapolitanos Justitiarius, ex Lauduna Alba suscepit S. Elzearium, Ariani Comitem & S. Delphinæ sponsum, teste Gassendo in notitia Episcoporum Diniensium, ubi agit de Guilielmo, altero prædicti Elzearii filio & Burgolæ fratre, ecclesiæ illius Episcopo ab anno circiter MCCCXX ad XXV. Consobrini itaque inter se fuerunt SS. Rosselina & Elzearius; sed hic illa junior, utpote primum natus anno MCCLXXXVII, uti ad ejus diem XXVII Septembris plenius ostendetur. Soror quoque Burgolæ senior Alizetta seu Alayeta, mater fuit S. Raynaldi Porcelletti, qui ab anno MCCCIII, adeoque ante avunculum suum Guilielmum prædictum, Diniensis etiam ipse Episcopus fuit, & forsitan illo ætate senior: nec enim novum est, nepotem avunculo seniorem inveniri. Sanctum autem dixi, quia talis a duobus & sesqui seculo appellatur, cum extructum ab eo sacellum paßim dicitur S. Raynaldi. [& S. Raynaldum Diniensem E. Episcopum,] Ibi monumentum ipsius & corpus honorabatur: quod ideo a Calvinistis anno MDLXII, una cum aliorum Sanctorum lipsanis dißipatum concrematumque fuisse, testatur Gassendus cap. 18, unico semiustulato ejus osse adhuc superstite, & in Thesaurum relato. Idem etiam allegat Porcellettorum apud Piereskium genealogiam, in Vita S. Elzearii per Raphaelem Dominicanum, circa annum MD Gallice scripta atque Regi Ludovico XII dicata, ubi dicitur Raynaldus iste fuisse Sanctus & miraculis clarus. Interim ignoratus dies quo obiit, ideoque hic de eo agere placuit, tamquam de altero Sancto Rosselinæ consobrino.

[14] Rosselinæ, inquam, vel Rossolinæ, utrumque enim invenitur, in frequenti usu Provincialium, [Nomē Rosselinæ usitatum in Provincia] esse diminutivum femininum a Rossa, id est Rufa; non autem a Rosa, ut existimant aliqui, & Roselinam scribunt; eoque alludunt Hymni & Antiphonæ de illa, quando Rosam sine spina appellant. Quod pro utroque sexu nomen istud familiare per Provinciam fuerit, jam inde a seculo XII, exemplis probat Chauvetus. Nam anno MCXCIII eo nomine dicebatur Priorissa Cellensis, quæ Verniensi Carthusiæ jus omne cessit, quod in ejus territorio sibi competere poterat; & inter Toparchas Bormenses quinque inveniuntur Rossolini, quorum ultimus vixit anno MCCCCXXIV. Amabilis tamen, eumque secuti Bouchæus & Trovillasius, proprio ac baptismali nomine putant vocatam Joannam: nomen vero Roselinæ (sic enim ipsi scribunt) usu vulgi ei impositum. Sed ad hoc affirmandum nullam aliam causam Amabilis habuit, quam quod acceperit Catalogum quemdam Beatarum Ordinis ex Prato-molli, in quo Joanna nominatur, [satis eam distinguit a B. Joanna vel Diana de Villanova] Domus Bertrandi professa, cujus corpus, post annos a morte quinquaginta, nitentissimum & absque ulla ævi injuria perseverans apparuit, uti scribit Theophilus Raynaudus in Triade Patriarcharum, ubi de S. Brunone; sed is Dianam de Villanova appellat (quod Catalogus, veluti mendum typographicum, corrigit) & expresse eam distinguit a Rosselina, in eumdem relata Catalogum; ita ut eas confudisse ideo solum Amabilis videatur, quod non crediderit ex eadem familia eodemque in Ordine, duas exstitisse, quibus eadem incorruptionis gratia obtigerit. Ipsam porro Rosselinam, oportet fuisse natam anno circiter MCCLXIII, quando eam obiisse anno MCCCXXIX, sex vel septem annis sexagenaria majorem, auctores dicunt.

[15] Franciscus Villanovanus, in Epitome vitæ prolixioris, multa infantiæ pueritiæque ejus notabilia refert, ac digna quæ antiquiori testimonio roborentur: scilicet, quod mater gravida, cum aliquando coram Deiparæ imagine, in Transensis palatii sacello, devotius oraret, ut in tutelam susciperet istum ventris ejus fructum; intellexerit se Rosam absque spinis parituram, [quædam futuræ sanctitatis præsagia:] cujus fragrantia omnem circa regionem impleret, & unde dicta sit Roselina: quod pater, ad natam sibi recens filiolam videndam ingressus, invenerit cubiculum, cælesti lumine illustratum; quod ad materna ubera sugenda, nisi tecta essent, non poterat adduci; quod Episcopus Forojuliensis, septennem confirmaturus (Guilielmus de de Albußiaco, aliis de Soshiaco, hic fuisset) præternaturalem aliquam claritatem in ejus fronte notaverit; quod decennis vel undennis orbata matre sua, & avunculis commendata, fuerit collocata in monasterio S. Claræ Avenione, sub cura Dominæ Gerardæ de Sabrano, ejus Conventus Abbatissæ. Omnia hæc verosimilia sunt, & ex antiquiori Vita per traditionem accepta credi possent, si non admiscerentur prorsus asystata: puta, quod deinde pater viduus, frustra conatus persuadere filiæ honestissimas nuptias, [sed asystatis admixta.] ad ipsam a proposito ineundi monasterii avertendam, miserit eam ad domum SS. Elzearii & Delfinæ avunculorum ejus. Etenim prior ipsa nata fuit quam illi, & consobrinos non avunculos appellatura.

[16] Cogitet ergo unusquisque ut volet de bene nata educataque optimæ indolis puella; [Panes pauperibus ferens, eos patri exhibet in flores versos:] & ad omnem congruam ætati isti generique virtutem quasi facta a natura; quid autem & qualiter egerit, ego affirmare non audeo: unum dumtaxat actum accipio ex antiquiori Latina Vita, in fragmento quodam Ms. servatum repertumque a Chauveto, his verbis. Cum esset B. Rosselina adhuc adolescentula, in domo paterna, seseque egenis caritate devinciret, eosque sæpius amoroso studio ignorante patre frequentaret; famuli domus id tandem domino suo referunt. Scrutatur pater, prohibet, ac minatur. Accidit autem, cum clamitarent semel pauperes ad januam divitis, & nemo illis daret; in venisserque aliqua frusta panis; in suo ventrali abscondit. Sed cum ad pauperes pergeret, obvium sibi habuit patrem: qui rigido vultu ait ad eam; Siste gradum, Rosselina: quid defers in sudario? Ad quem illa: Sunt flores ac rosæ, mi pater. Videam, inquit ille, videam. Et ecce, quæ rosæ ac flores sunt in oculis patris, in panes & delicias revertuntur in refectione pauperum.

[17] Adeo celebris memoria hujus miraculi semper viguit, ut Domnus Amabilis potuerit sibi aliisque persuadere, hac occasione dici cœpisse Roselinam, quæ ex baptismali fonte Joanna vocabatur: [alia minus verosimilis ejusdem miraculi relatio.] deinde, quia passim illius picturæ in veste Carthusiana eam exprimunt, cum floribus rosisque in sinu; credidit id contigisse jam Religiosæ; & eam quæ piam prædam deprehendere atque castigare voluerit, nisi miraculo occultasset Deus, Priorissam fuisse; non vero ejus adhuc in seculo degentis patrem. Sed hoc nequaquam consistit, cum Carthusiani instituti rigore, secundum quod distributio eleemosynarum ad portam Conversis Donatisque committitur, quales utriusque sexus monasteria habent laicos laicasque. Tantum autem abest, ut Choro Mariæque tranquillioribus studiis deputatæ sanctimoniales, facultatem habeant pauperum causa adfores cœnobiorum accedendi; ut Consuetudines Ordinis, a Guigone Magno Generali promulgatæ, quarum utpote novarum, tunc vel maxime vigebat observantia, Parte 2 cap. 15 num. 12 ēxpresse caveant, ne juxta easdem consuetudines spatiatum progredientes, victualia secum portent, etiam intuitu pietatis & eleemosynarum. Nec obstant picturæ, quo minus in pueritia ejus factum miraculum sit: nametiam S. Elisabeth Portugalliæ Regina, quæ post mariti mortem habitum S. Claræ suscepit, pingitur in sinu scapularis flores & rosas ferens, in quas conversos nummos ostendit marito Regi, liberalitatem ejus erga pauperes non satis probanti.

CAPUT II.
S. Rosselinæ ingressus in Ordinem, & transitus ad Domum Cellæ-Robaudi, antea in gratiam B. Joannæ vel Dianæ, Bertaudensis Domus Monialibus cessam.

[18] Franciscus Villanovanus Minorita, [Quindennis facultatem impetrat] in suis Memoriis Mss. seu potius epitome Vitæ prolixioris, asserit, quod quindennis Rosselina iterum vehementius pulsata a patre & consanguineis fuit, ut dimisso religiosioris vitæ proposito, oblatas nuptias amplecteretur; eoque in conflictu usam consilio & auxilio Domni Brunonis, in Carthusia Montis-rivi Prioris, ut patrem flecteret in vota sua. Addit autem, quod hic per eum emollitus nonnihil; tandem plenum consensum filiæ dederit, ad persuasionem Episcopi Arausionensis: qui visitatis Apostolorum liminibus in suam rediens diœcesim, Tranibus transierit, apud Rosselinæ genitorem hospitatus. (Iosselinus hic fuisset ex Ordine Minorum, qui ab anno MCCLXXII ad LXXXII Episcopatum eum tenuit) idemque dicitur etiam persuasisse, [accedendi ad Carthusianas,] ut illa sibi committeretur deducenda ad monasterium S. Andreæ de Ramiriis, inter Arausicam & Vasionem, (quod Franciscus & Chauvetus asserunt Ordinis Carthusiani tunc fuisse, etsi nunc institutum mutarit) & consequenter narrat, quomodo istic existens Rosselina culinæque præfecta, oblita sit prandii, pro die S. Brunonis communitati præparandi; quoad absolutis Officiis regressa ex ecclesia, & velut a profundo suscitata somno, festinavit ad culinam: hanc vero, ut pridie reliquerat, frigidam reperiens, in orationem se dederit, moxque fercula omnia apparata viderit. Denique ibidem professam scribit idem Franciscus: ibique vixisse, quousque frater suus Helion, Prior S. Ægidii renuntiatus, fundavit monasterium Cellæ-Robaudi, cujus fuerit prima Antistita a Generali Ordinis Rosone constituta.

[19] Sed multa in hoc contextu sunt quæ vacillant. Nam neque Carthusianæ Sanctimoniales Abbatissas agnoscunt, sed Priorissas; [apud S. Andream de Ramiriis,] neque fundator monasterii Helion fuit; neque tunc primum Ordini locus acceßit: & Domina de Chabrillan, istius Andreani Monasterii Abbatissa anno MDCLXXXI, interrogata numquid ibi sciretur de B. Rosselina, respondit; perlustrato toto archivio monasterii, aliud nihil invenisse, quam quid Sancta, fuerit novitia in Parvalon, non tamen & professa; sed per bella dispersis sacri illius loci virginibus, ad Arcus se receperit in domum paternam; ubi & obiisse creditur. Huc facit quod Chauvetus observat, in usu Carthusiensium ea ætate fuisse, quod nunc abrogatum est, ut etiam ad virorum monasteria reciperentur Præbendariæ aliquæ, eadem fortaßis ratione qua apud Benedictinos Reclusæ, numquam colloquentes cum viris nisi per fenestellam, ipsaque sacramenta per eamdem fenestellam recpientes: & talem fuisse putat idem Chauvetus B. Columbam, cujus corpus multis miraculis celebre colitur Gonfarone, loco tribus circiter leucis distante a Vernensi Carthusia, Arquensique conventu & civitate Forojuliensi. Vellem scire ad quem diem Beata illa referri poßit; aut saltem, accepta miraculorum relatione, distinctiorique notitia cultus, ipsam posse adjungere huic B. Rosselinæ: de cujus prima apud Parvalon commoratione unum dicere possum, quod sive Parthenon is fuit a Gamiriensi dependens, qui nunc desierit vel institutum una cum majori monasterio mutarit; [seu potius Parvalonis procul positas,] sive virorum Conventus, & Parcus-Vallonis (sic enim puto posse Latine reddi) aliis simpliciter Vallonis dicatur, unus ex primis quindecim Domibus, quæ sub generali uno Capite primæ susceperunt unionem, absolventibus eas a sua Iurisdictione Ordinariis. Qualiscumque, inquam, locus is fuit, ubi habitum suscepit, vel etiam in habitu adhuc seculari ad probationem mansit B. Rosselina; non aliam puto huic causam fuisse tam procul discedendi a natali Arcuum castro, ubi jam habebatur Carthusiani instituti Parthenon, sub regimine B. Joannæ vel Dianæ, quam quod optaverit vivere procul a paterna domo, fratrumque & consanguineorum alloquio; quo autem casu vel consilio, ante expletum ibi probationis tempus, venire coacta aut inducta sit ad Cellam Robaudi, non præsumo divinando definire.

[20] [unde regressa est ad Conventū de Cella-Robaudi.] Locus iste Cellæ-Robaudi (in tabulis topographicis Salenbaut, vulgo autem juxta Bouchæum etiam Sallobran) situs est inter castra, de Arcubus & de Tranibus dicta, Forojuliensis diœcesis; primumque sic dictus est ab eremitorio cujusdam pii viri, qui dicebatur Robaudus. In hoc loco postea constructa est Carthusia Monialium, sub titulo S. Catharinæ, & cognominata est ut prius Cella-Robaudi. Hanc Carthusiam fundaverunt Domini de Arcubus, ex quibus ortus est Dominus Helion de Villanova, qui fuit magnus Rhodiorum magister … ut videtur in Chronico Equitum S. Joannis Hierosolymitani. Igitur Domini de Arcubus fundaverunt hanc Carthusiam in gratiam S. Rosselinæ. Hactenus membrana Verniensis Carthusiæ, a Chauveto reperta & scripta ex monumentis, seculo XVI vetustioribus. In ea membrana expunctis primis annorum numeris, novos eosque erroneos recentiori manu substitutos notavit Chauvetus; itaque Magistratus Hierosolymitanus Helionis refertur ad annum 1223; Carthusiæ vero prædictæ constructio ad 1227, [Hic ab anno 1200 habebatur ecclesia,] in quibus numeris ut minimum unius seculi error est. Occasionem erroris Chauvetus inde natam censet, quod supra petram chori ejusdem ecclesiæ, etiam post renovationem factam seculo XIV, remanserit nota anni MCC quo scilicet illa primitus fuit ædificata vel consecrata * v Kal. Junii.

[21] [dependens ab Abdatissa Subripensi,] Hoc supposito dici potest, quod Cella-Robaudi (qui forte seculo XII eremiticam prope Arcus vitam exercuit) erecta in monasterium fuerit, & ecclesia consecrata anno jam dicto, pro Sanctimonialibus, ex Abbatia S. Petri de Sub-ripis (vulgo Sobrives) illuc deductis; quæ cujus Ordinis Regulæque tunc fuerint incertæ variant apud Chauvetum conjecturæ. Has vero nihil opus est persequi, sed potius intelligere, quando & quomodo idem locus ad Carthusianas transierit. Docebit id sequens instrumentum, [sed an. 1260 Carthusianis, Domus Bertaudi cessa,] hoc tenore. In nomine D. N Jesu Christi, anno Incarnationis ejusdem MCCLX, XI Aprilis, Indict. III. Notum sit cunctis hoc scriptum intuentibus, quod nos India, Abbatissa monasterii S. Petri de Subripis Vapincensis diœcesis, attendentes ecclesiam nostram B. Mariæ de Cella-Robaudi, sitam in diœcesi Foro-juliensi, quæ monasterio subesse dignoscitur, paupertatis prætextu sive inopiæ, destitutam a regulari observantia, quæ in eo olim vigere non modicum consuevit; cupientesque eamdem reducere ad statum antiquum, ut observentur in ipsa regularia instituta; & cum hoc per nos commode fieri non possit, quia propriæ nobis non suppetunt facultates, & dicta ecclesia a dicto monasterio nimium est remota.

[22] Ideo nos, prædicta India Abbatissa, spontanea voluntate nostra, non coacta, neque dolo neque metu inducta, de consensu, consilio, & voluntate nostri Conventus, [consensu totius conventus & Episcopi Vapincen.] scilicet Dominarum & Sororum nostrarum, Mathildæ Sacristanæ, Bertraudæ de Roccabruna, Aulaï de Tranibus, Aicelenæ, Bertraudæ de Massilia, Folcolinæ, Ebincusardæ de Massilia, Mœ…Ebincusardæ Priorissæ dictæ Ecclesiæ, Beatricis, Baudoinæ; & de consensu venerabilis Patris Domni Othonis Episcopi Vapincensis Diœcesani nostri, donamus seu conferimus & perpetuo habere concedimus ecclesiam nostram suprascriptam B. Mariæ de Cella-Robaudi, cum omnibus suis pertinentiis, scilicet decimis, primitiis & oblationibus, terris cultis & incultis, pratis, nemoribus, seu defensis, [acceptante Procuratore Fr. Durando,] & domum cum omnibus juribus, tam corporalibus quam incorporalibus ad dictam ecclesiam pertinentibus, ad honorem Dei & ejus Matris gloriosæ, Ordini Carthusiensi, & specialiter domui seu monasterio de Bertaudo Ordinis supradicti & Fr. Durando Clero, Procuratori generali domus prædictæ de Bertaudo, præsenti & recipienti, nomine dictæ domus, ecclesiam supradictam &c.

[23] Retinentes tamen in dicta ecclesia & ejus pertinentiis v solidos Turonenses, annis singulis in Nativitate Domini, nobis & monasterio in perpetuum apportandis, solvendis & cedendis, nomine pensionis sive census: Hoc acto specialiter & expresso, quod si aliquo modo contingeret d. monasterium de Cella-Robaudi, d. censum V solidorum non solvere per biennium vel triennium vel ultra; non ob hoc incideret in commissum, neque infringeretur aliquid de prædictis, neque de infrascriptis; sed solummodo teneretur solvere censum tunc temporis præteriti, cum expensis damno & interesse: item quod ob dictam retentionem census V solidorum, [sub annua pensione 5 solidorum] monasterium S. Petri de Subripis non possit neque debeat habere aliquid ultra d. censum in d. monasterio de Cella-Robaudi &c. Salvo eo quod de duabus Dominabus actum est, quibus debet, quamdiu vixerint, d. monasterium de Cella-Robaudi in necessariis providere. De qua ecclesia, rebus, & juribus & prædictis omnibus & singulis, salvo dicto censu, devestimus nos & monasterium nostrum &c. & in vestimus in perpetuum d. Durandum, [& onere reliquas ibi duas Sorores alendi:] nomine Elisabethæ Priorissæ & Conventus monasterii de Bertaudo &c. Renuntiamus Legi dicenti, donationes ob certas causas ingratitudinis revocari &c. item beneficio restitutionis in integrum &c, & exceptioni doli, metus &c. tactis corporaliter Euangeliis sacrosanctis.

[24] Quam donationem nos præd. Fr. Durandus, nomine Domus nostræ de Bertaudo prædictæ & Ordinis nostri Carthusiensis recipimus; [ac monasterium istic instituendi:] & de speciali mandato Domnæ Elisabetæ, Priorissæ domus nostræ præd. de Bertaudo &c. nos & prædictam domum obligamus & promittimus vobis Domnæ Indiæ Abbatissæ, nomine nostro & monasterii nostri &c. in d. ecclesia monasterium ædificare & construere, in quo Moniales & Domnæ Ordinis nostri Carthusiensis habere valeant & vitam ducere regularem: & vobis & monasterio vestro d. pensionem sive censum V solidorum Turonensium, per vos servatum & retentum, in ecclesia supradicta solvere & reddere, forma & modo præd. &c. Actum apud monasterium præd. de Subripis, in ecclesia S. Petri, in præsentia Testium infrascriptorum, specialiter ad hoc vocatorum & rogatorum; scilicet Durandi Maurini Capellani d. monasterii, Antonii Diaconi, Joannis Garcini, Jacobi Arnaudi, Arnulphi, Pontii, Yvandi. In cujus rei testimonium nos præd. Abbatissa sigillum nostrum apponi jussimus huic Cartæ, & supplicando rogamus venerabilem Patrem nostrum, D. Othonem Vapincensem Episcopum, Diœcesanum nostrum; & Domnum Episcopum Forojuliensem, in cujus diœcesi d. ecclesia de Cella-Robaudi sita est, Cartæ præsenti sigillum Capituli Forojuliensis, ad majorem firmitatem & testimonium rei gestæ, & sigilla sua apponant.

[25] Isto instrumento producto quærit Chauvetus, quid abbatissam moverit, ut Domui de Bertaudo transcriberet Cellam-Robaudi: atque existimat, S. Rosselinæ patrem id procurasse, [quod curasse putantur Domini Arquenses] in gratiam suæ vel Sororis vel Amitæ, B. Joannæ vel Dianæ Villanovanæ supra memoratæ, in prædicta Domo-Bertaudi tunc sancte viventis; quam, occasione istius ad Cellam-Robaudi novæ fundationis, propinquiorem sibi facere voluerit. Certe, non esse illam in Domo Bertaudi mortuam, videtur ex eo sequi, quod nec ibi sit corpus, neque in domo Durbonis, quo Bertaudinæ Moniales migraverunt anno MCCCCXLV; haud dubio secum potius transportaturæ sacrum ejus corpus, [ingratiam B. Joannæ vel Dianæ eo translatæ.] post annos ab ejus morte quinquaginta incorruptum repertum, si illa apud se obiisset; quam ad Cellam-Robaudi transmissuræ, ubi illud nunc haberi vetus loci traditio est. Conjectura autem verosimili dicetur, Diana seu Joanna novam in Cella-Robaudi domum Priorissa rexisse, atque vixisse usque ad annum circiter MCCXCV, eique tunc in Prioratu succeßisse Rosselinam, jam tricenaria majorem, & regimini per Ordinis Constitutiones idoneam, Dianæ autē seu Joannæ corpus, si post annos ab obitu quinquaginta repertum incorruptum est, potuit illud fuisse inventum seculo XIV ad medium vergente, sed ruinis ecclesiæ sic deinde involutum, ut hactenus reperiri nequiverit.

CAPUT III.
S. Rosselinæ professio, consecratio, manuale exercitium, & prælatura.

[26] [Carthusianis asseritur Rosselina,] Bouchæus, in Historia Provinciæ Tom. 2 pag. 341, scribit, illustres duos Ordines certare de S. Rosselina, utrius sit; Carthusianum scilicet & Cisterciensem: & quamvis fateatur, in Cella-Robaudi vetustissimam extare picturam, in qua hujus loci Religiosæ represententur in habitu candido, negat tamen hinc posse decidi litem, quia utriusque Ordinis idem fere sit habitus. Sed quomodo fere idem? Cum Cistercienses Moniales cuculla utantur undique clausa (ut de nigro subtus scapulari taceam, cujus vix quidquam apparet in cucullatis) Carthusianæ vero, cucullæ loco induantur scapulari, latißimo illo quidem, sed tamen ad cubitum lateraque aperto, infra renes autem largas duas fascias habente, quibus pars anterior posteriori utrimque adnectitur, & sic Rosselinam representant omnes in variis conventibus picturæ: de quibus a Domno Carolo interrogatus Ven. P. Emmanuel van El Carthusiæ Maßiliensis Prior, [etiam ex ejus picturis,] & suæ Provinciæ Visitator, scripsit, nullam omnino reperiri sine fasciis: Idemque affirmant, inquit Carolus, plures alii Priores ad hanc domum Carthusiarum matrem, variis ex Provinciis per annum ascendentes. Et revera in nostris Annalibus probabo, Fasciarum usum nostris Monialibus concessum fuisse anno MCCXCI: quamquam jam pridem Carthusiana Rosselina, initio non fuerit fasciis usa, itaque pingi absque his antea potuerit: sed talem picturam, imo aliquam, quæ præsumi poßit viventis lineamenta referre, censet Carolus nusquam extare: quare nec curavi ipsarum aliquam exprimendam hoc loco.

[27] Equidem non video, quod fundamentum Cistercienses prætendere poßint, [sed neque auctores Cistercienses ulli eam suis adscribunt.] ad S. Rosselinam suis adscribendam; nisi forte Abbatia S. Andreæ de Ramiriis, ubi perperam dicitur habitum Religiosum suscipisse, Cisterciensis Ordinis fuerit, de quo nihildum mihi constat. Ut autem id itasit, non videtur extra Provinciam vigere aut viguisse aliquando ejusmodi controversia. Nec enim cisterciensem ullum auctorem reperi, qui illam nominaret; & Claudius Chalemotus, qui novißime textuit seriem Sanctorum & Beatorum atque illustrium personarum sacri istius Ordinis, nuspiam ejus meminit; Carthusianam vero evidenter probat instrumentum ceßionis supradictæ, quo si extaret, litem finiri ipse Bouchæus agnoscit, [Ergo sub Regula Carthusiana] mentionem ejus apud Sammarthanos inveniens. Extat autem, ut vidimus. Harum porro Carthusianarum disciplina, ab ea quæ nunc tenetur, aliquantum diversa olim erat; & magno molimine opus fuit, ut secundum Concilii Tridentini decreta, Clausuram perpetuam vitamque communem illæ susciperent, solitæ antea privatim in sua quæque cella vesci, & qualibet hebdomade una cum Vicario suo spatiatum egredi, per solitudinem in qua domus earum fundatæ erant; vel etiam per agros suburbanos, si domus erat intra locum muris cinctum: pro quo spatiamento (ut vocabant) nunc illis conceditur commune aliquod post refectionem colloquium, Ita mihi Chauvetus.

[28] Dubium tamen nullum esse debet, quin disciplina severißima fuerit, quando illi se subdidit Rosselina; cujus pia exercitia virtutesque singulas hic minutius annotare non præsumo, [professa sedecennis,] vetustis documentis destitutus. Unum tamen dixerim; ad minus sedecim fuisse annorum, quando solennia in Ordine vota est professa, sicut Statuta requirunt: quæ etiam præcipiunt, ut nulla ante vigesimum quintum annum consecretur. Addit Chauvetus, quod ea consecratio cum magna fit solennitate ab Episcopo Diœcesano, qui anno MCCLXXXVIII, (quo ætatem requisitam censetur habuisse Rosselina) fuit Bertrandus de Fabario, [& an. 1288 consecrata,] ab anno circiter MCCLXXX usque ad MCCXCIX, Forojuliensis Episcopus, juxta Antelmium in Nomenclatura Chronologica Præsulum istius diœcesis. Diœcesanus autem Virgini consecrandæ velum nigrum imponit; & desuper coronam ex floribus, omnibus in Ordine consecratis Virginibus communem; ut ejus causam in imaginibus non oporteat a florum miraculo accersere. Præterea sic consecratæ digito inserit Episcopus annulum: sine quo nusquam illa comparere ausit; privari tamen eodem una cum velo potest, ad tempus, vel etiam in perpetuum, ob aliquid delictum. Sic in decretis anni MCCCCXXV Priorissæ Prati-mollis præcipitur, ut Sorori Joannæ de S. Genesio auferat velum & annulum, cum sine licentia Ordinis sibi ablata resumpserit.

[29] Porro cum Ordinis consuetudo habeat, ut qui sano sunt corpore, horas, a publica in choro, & privata intra cellam oratione liberas, [scribendo forsitan occupavit horas ab oratione vacuas,] operi alicui manuali impendant, ad quod etiam cuique idonea instrumenta præberi jubent Constitutiones; quærit in suis Annotatis Chauvetus, quod Rosselinæ exercitium fuerit; consetque fuisse scriptionem sacrorum librorum; siquidem id ante inventam typographicam ærtem commune plerisque erat, non solum viris, sed etiam feminis. Relatu sane digna, quæ habet liber Consuetudinum Guigonis, cap. 28. Si Frater alterius artis quam scriptoriæ fuerit (omnes enim pene quos suscipimus, si fieri potest, scribere docemus) habebit artis suæ instrumenta convenientia. Ad scribendum vero, scriptorium, pennas, cretam, pumices duos, cornua duo, scalpellum unum ad radenda pergamena, novaculas sive rasoria duo, purgatorium unum, subulam unum, plumbum, regulam, postem ad regulandum, tabulas, graphium. Rationem autem reddit Guigo consuetudinis talis; [cum id commune fere per Ordinem fuerit,] Et quia ore, non possumus Dei verbum prædicare, manibus prædicamus. Quot enim libros scribimus, tot nobis veritatis præcones facere videmur; sperantes a Domino mercedem pro omnibus, qui per eos vel ab errore correcti fuerint, vel in Catholica veritate profecerint; pro cunctis etiam, qui vel de suis peccatis & vitiis compuncti, vel ad desiderium fuerint patriæ cælestis accensi. In hoc vero nequaquam tardas fuisse Sanctimoniales, probant libri chorales aliique ipsarum usibus opportuni, hodiedum spectandi in ipsarum cœnobiis Prati-mollis atque Melanii; quos muliebri manu esse scriptos probant menda, [etiam Monialibus.] sexui isti, minus ad orthographiam tenendam facto, familiaria: sic ad finem Responsorii, Prudentes virgines, alicubi scriptum invenitur: Exierunt obviam Ponso & Ponsæ, omisso S. quod vulgaris lingua Provincialis omittit.

[30] [Priorissa facta circa 1300] Hoc igitur exercitium S. Rosselinæ etiam fuisse, utpote nobiliter educatæ & instructæ, præsumere facile quis poßit, probare non item; & multo minus alia, magis ipsi, non solum ut Carthusianæ, sed ut Sanctæ propria. Certius & distinctius scitum fuisse credo, quod Franciscus scribit de Prælatura monasterii Robaudini, Rosselinæ delata a Generali Ordinis Bosone. Geßit hic supremum istum sui Ordinis magistratum, ab anno MCCLXXVIII ad MCCCXIII; Cum ergo Statuta vetent Priorissam eligi, quæ non excesserit ætatis annum XL, aut saltem XXX; nihil est causæ cur Rosselinam Priorissam factam dicamus diu ante annum MCCC. Fortaßis etiam amitæ suæ Dianæ sive Ioannæ non statim suffecta Rosselina est, sed alia aliqua nobis ignota mediante.

[31] Annum igitur, quo Domus regimen assumpsit Rosselina, haud dubie quin multum deprecans & subesse malens, non definio: tria autem perquam illustria tempore ejus contigerunt, huc necessario referenda: quorum licet mihi non allegentur testimonia vetera, [restaurat monasteriū anno 1320] vix tamen ambigere possum quin satis certa relatione constiterint aliquando Primum est, quod ejus frater Helio, cum esset S. Ægidii Prior, in gratiam sororis suæ, fecerit restaurari illius monasterium anno MCCCXX; unde ei Fundatoris nomen obtigerit. Restaurationis autem occasionem, in prolixioris Vitæ epitome, hujusmodi nobis describit Franciscus. Rhodum discedenti Helioni sancta soror sua prædixerat, fore ut in manus Saracenorum incideret, ab iisque mirabiliter liberaretur. Hic reipsa expertus prophetiæ prioris veritatem impletam, [perfratrem ad id obligatū vato,] alteram quoque illius precibus adimplendam speravit, seque voto obstrinxit ædificandi novi monasterii: proxima autem nocte raptus ex captivate dormiens est, eoque loco depositum se vidit prope Arcus, ubi hodiedum supersunt vestigia Crucis, istic ab eo in memoriam sempiternam erectæ.

[32] [ob liberationem miraculosam a captivitate Turcica:] Nihil quidem est impossibile Deo, ac ne rarum quidem quod hic narratur, videri faciunt frequentes hujus generis liberationes, quæ tali miraculo patratæ sciuntur ex Actis nostris; celeberrima est etiam Lætitiensis Imaginis prope Laudunū historia, quæ ipsam, una cum tribus captivis Ismeriaque Soldani filia, ex Ægypto illuc translatam nocte una narrat, tempore Balduini II Hierosolymorum Regis, annis fere ante hæc ducentis. Rem tamen de fabulositate suspectam habet Chauvetus; & merito quidem, si vetus Ms, quod ea de re allegat D. Amabilis, ut anno MDCLIX adhuc existens in sacrario S. Catharinæ, ipsum sit quod postea vidisse sese ait Chauvetus, aliud prorsus beneficium continens, quod D. Helioni jam magistro Ordinis, alia occasione evenit. Sed quis credat D. Amabilem, virum utique religiosum, fingere voluisse lecta sibi quænon legerat? An non aliud instrumentum ab eo quod Amabilis viderat, Chauvetus invenisse potuit? Quod autem ei objicitur silentiū Chronicorū Ordinis, nullius apud me momenti est: quandoquidem auctores qui Chronologorū nomine possunt venire, Bosius, Balduinus, Gussancurtius, [de qua videtur sine causa dubitari.] & siqui alii intra hos centum annos primum scripserint, nec vetustiora ulla allegent chronica quæ secuti sint; adeoque præter publica instrumenta, ex archiviis Domorum Ordinis deprompta, nihil habuerint unde historiam compilarent, nisi bellorum sacrorum scriptores, de Militibus S. Ioannis Hierosolymitani nusquam ex professo locutos, sed quatenus eorum gesta innexa fuerunt universaliori historiæ.

[33] [Joannes 22 an. 1323 unit ecclesiā S. Martini Cellæ-Robaudi] Secundum relatu dignum, quod Cellæ-Robaudi sub Prioratu Sanctæ contigit beneficium, est quod Joannes Papa XXII, anno suo VIII, Kalendis Decembris, Avenione existens, id est anno Christi MCCCXXIII, insigniter sublevaverit indigentiam monasterii, uniendo ipsi Prioratum ruralem S. Martini in territorio Arquensi: cujus iudulti & unionis etiamnum extat hujusmodi Breve. Joannes servus servorum Dei, dilectis in Christo filiabus & Conventus monasterii de Cella-Robandi, per Priorissam soliti gubernari, Ordinis Carthusiensis Forojuliensis diœcesis, salutem & Apostolicam Benedictionem-Apostolicæ sedis gratiosa benignitas, prudentes Virgines, quæ carnalibus abdicatis illecebris & contemptis hujus mundi vanitatibus, virginitatem suam filio Virginis dedicantes, se parant accensis lampadibus obviam Sponso ire, tanto propensioris consuevit prosequi studio caritatis, quanto eas, propter fragilitatem sexus, majori suffragio prospicit indigere. [eique anno 1228 largitur Indulgentias pro die Dedicationis.] Sane nos necessitas vestra vestrique monasterii, adeo rerum inopia temporalium prægravati, quod de ipsius redditibus provenientibus & obvenientibus non potestis commode sustentari, sicut olim dum in minori ageremus, Forojuliensis ecclesiæ regimini præsidentes, non absque compassione didicimus; pietatis oculis intuentes, & volentes pro utiliori relevatione necessitatis hujusmodi, vobis & eidem monasterio de aliquo subsidio providere, ut melius & quietius circa pedes Domini, in contemplationis altitudine vivere valeatis, ruralem ecclesiam S. Martini de Arcubus Forjuliensis diœcesis &c. unimus & applicamus vobis & dicto monasterio: non obstantibus &c. Tertium Beneficium, sub regimine S. Rosselinæ impetratum Domui de Cella-Robaudi est, quod alter Sanctæ Frater Elzearius Episcopus Digniensis, anno MCCCXXVIII die V Iunii, ab eodem Ioanne Papa insignes petierit Indulgentias pro ecclesia Cellæ-Robaudi, in anniversario Dedicationis, scilicet Pentecoste & ejus Octava: quæ res ingentem populorum concursum illuc excivit, ac deinde continuata est usque in hodiernum diem: nam anno MCC, quo factam dedicationem primam etiamnum testatur lapis, supra portam chorilegendus, V kal. Junii Pentecoste agebatur, utpote cum Pascha actum esset V Idus Aprilis.

CAPUT IV.
Virtutes & pius obitus S. Rosselinæ: elevatio incorrupti corporis: oculi seorsim servati.

[34] [Rosselinæ Virtutes privatæ,] Hactenus ea deduxi, quæ ex antiquis monumentis certius colligi potuere, de Actis S. Rosselinæ publicis: quibus addi debet quod asserit Domnus Carolus, haud dubie in Registris authenticis repertum, quod ante obitum suum Misericordiam id est absolutionem ab officio, petiit & obtinuit, sibi ac Deo deinceps in Solitudine, ut Carthusiani loqui amant, victura. De privatis ejusdem virtutibus Sanctæ ipsique divinitus conceßis gratiis, pauca habet Epitome Francisci, non indigna fide, & quæ vix credibile sit ab eo quem contraxit auctore gratis excogitata. Frequens, inquit ei erat signo Crucis effugare dæmones; integras quandoque hebdomadas transigebat absque cibo; somnum habebat tribus quatuorve horis circumscriptum; monebat identidem suas, formidare verba hæc, Nescio vos; ut audire mererentur, Venite ad me. [Revelationes frequentes,] Quærebat sæpe quid opus esset ad consequendam salutem; & respondebat; Nosse seipsum. Colloquia cum aliis a Veni creator auspicabatur, & finiebat per Ave maris stella. Diebus quibus communicaverat, nihil præter panem recipiebat, eumque sæpe aspersum cinere, cum modico & male condito legumine. Levicula delicta sua acerrimis vindicabat flagellis, sic ut accurrentes Religiosæ, verberum violentia excitatæ, necesse haberent eam cohibere, orantes cum lacrymis, ut laceratæ satis carni parceret. Libro integro opus foret, ad omnes ejus revelationes ac visiones scribendas; semel autem conspexit Christum, toto corpore lacerum; causamque requirens, intellexit Albigensium hæresim esse, Leprosos sedulo curans, pus etiam ex plagis sugegebat, easque ita sanabat. Secreta cordium cum inspiceret frequentius, nemo audebat, nisi peccata confessus, [gratiæ gratis datæ.] si gravioris forsitan alicujus conscius sibi esset, in ejus venire colloquium. Patiendi multum cupientissima, dicebat, si quando diem absque molestia egisset, se grande aliquod malum formidare.

[35] Denique vocatæ ad se nepti suæ, Margaritæ Villanovanæ, indicavit, vicinæ mortis sibi tempus revelatum; [Morte præscita separat illa,] ac postea sorores omnes extremum adhortata, ad fiduciam in Domino collocandam, febri correpta est; & in suam sese cellam recepit, paleæque incubuit. Morbo autem indies ingravescente, de totius vitæ peccatis confessa, petiit sibi impendi Indulgentias, in talem articulum sibi a Joanne Papa XXII impertitas; atque sacro Viatico Dominici Corporis muniri; quo humillime suscepto, in profundam rapta fuit extasim, quæ totum fere diem duravit. Ab hac ad suos reversa sensus, neptem rogavit, ne se in articulo isto desereret; & extremam petiit Unctionem; post quam Sororibus valedixit. Ipsum etiam rogans Confessarium, uti sese tantisper solitariam relinqueret, solam apud se retinuit neptem Margaritam. Hæc dum orationi incumberet, audire vocem hanc meruit; Vale, soror, abeo ad Creatorem meum: simulque vidit in cellam venire S. Brunonem, cum Sanctis Hugone Gratianopolitano & Hugone Lincolniensi Episcopis, habitum Carthusianum indutis, atque thuribula gestantibus: quos subsequens Deipara, [& Deipara aliisq; suis Patronis adstantibus,] cum Filio in brachio, S. Brunoni innuit, ut incensari cellam juberet. Quid cum fecisset S. Hugo Lincolniensis, simulque stratum jacentis ægræ; permissus est accedere dæmon, & quid in Rosselina argueret edicere. Fassus est is aliud nihil, quam quod semel post meridiem quietem nonnullam sumpsisset. Igitur procedi Deipara jussit, & ad Filii thalamum introduci sponsam. Ad quæ verba, dicto Deo gratias, expiravit venerabilis Mater.

[36] Annum Chauvetus notat MCCCXXXVI vel potius XXXV quia, [expirat anno 1329 17 Januar.] inquit hoc anno mortui solent sequenti anno annuntiari: Quidquid sit, tam in anno quam in die XI Iunii deceptum fuisse Chauvetum probat Carolus le Couteulx, invento veteri Necrologio Domus Bertaudi; in quo sorores, a suæ fundationis principio, defunctarum scribebant nomina; interque eas etiam nomen Rosselinæ notarunt, tamquam apud ipsas Professæ, defunctæ XVII Januarii MCCCXXIX: quod & confirmari ait ex Actis Capituli Generalis eodem anno habiti. Arturus a monasterio in Gynæceo sacro, cum diem XIX Octobris suo arbitrio legisset referendæ B. Dulcelinæ, Maßiliæ sepultæ juxta fratrem suum Hugonem Diniensem Episcopum, defunctum anno MCCLXXXV, monet aliam esse a B. Rosselina. Sed non ideo censendus ille est (ut quidam intellexerunt) voluisse Rosselinam ad istum diem referre; & ut voluisset, non inveniret fidem absque probatione.

[37] [digna Mariana præsentia in eo articulo,] Chauvetus, eorum quæ antiquitus scripta non reperit satis acer censor, prætactam sororis Margaritæ visionem, eo verosimiliorem esse censet, quod Carthusianæ Virgines, Officium de Beata quotidie recitantes, ad singulas Horas adjicere soleant piam hanc clausulam,

Per tuum Virgo Filium,
Per Patrem, per Paraclitum,
Adsis præsens ad obitum,
Nostrumque muni exitum.

[pro quo eam sexies quotidie petunt Carthusianæ:] Quod igitur quolibet die octies petere solebat Rosselina, id eam obtinuisse reapse judicat Chauvetus; quandoquidem tot exemplis constat, sanctißimam Virginem sæpißime spectabilem exhibuisse sese clientibus, ipsam in hora mortis invocantibus. Faciunt hoc viri, suis privatim in cellis: sed propter timores nocturnos, quibus nonnullæ Moniales obnoxiæ sunt, Capitulum Generale anni MDCLXXVII singularum libertati reliquit, ut vel in cella Matutinas de Beata persolvant, aut in ecclesia; ubi si plures tunc reperiantur, poterunt simul eas recitare submissa voce, eo modo quo Vesperas dicere Statuta præscribunt, in die Parasceves; sed postea silentium ibidem stricte servabunt. Post Matutinas quoque, quæ voluerint in ecclesia Primam & Missam de Beata persolvere, id poterunt, eo modo qui pro Matutinis de Beata præscribitur. Hactenus verba decreti, [sub officio de Beata.] cui solum ex Chauveti annotatis addiderim, eam Missam Sacrificalem non esse, sed absque paramentis & Canone peragi. Quam rem ut paßim minus notam indicare hic volui, eruditionis causa potius, quam quod firmiter credam ad Rosselinam spectare, quamdiu non ostenditur talis usus apud Carthusianos ab olim viguisse.

[38] [Ad corpus nihil per mortem mutatum,] Porro Margarita neptis, ut expirasse sanctam amitam vidit, sublato clamore excivit ceteras, exitum aforis præstolantes. Quæ cum cernerent mortuæ cadaver, in speciem venerabundæ, oculos cælum defixos tenere, nihil dum obscuratos: & reliquam totius faciei pulchritudinem, atque tractabile per omnes artus corpus, satis essent admiratæ; illud in feretrum composuerunt, postridie sepulturæ mandandum. Verum cum eamdem mortem, eodem articulo, per omnes vicos & oppida circumjecta, publicassent infantes, clamando, [accurrit populus vocibus infantium excitus;] Mortua est Sancta; factus continuo ad monasterium concursus accolarum. Quorum, importunitati aspicere tangereque cupientium, ut fieret satis; continuo toto triduo dimittendum ibi sacrum corpus fuit: & per tempus illud plurima [& ipsumq; die tertio sepelitur,] dicuntur patrata miracula, cum vel solus contactus sandapilæ morbos curaret, contractos erigeret, cæcos illuminaret. Addit Chauvetus, quod habeat syllabum miraculorum, tam veterum quam recentiorum, quæ omnia circa curationes miraculosas versantur: sed donec ea nobis exhibeantur, divinare nequimus. an eorum aliqua tam sint antiqua, ut primis illis diebus facta credi possint. Triduo autem exacto dicitur humatum more communi corpus esse, in cœmeterio claustrali, ubi passim mortuæ sepeliebantur: quid ni juxta consanguineæ suæ & in Prioratu anterioris Dianæ vel Joannæ, ante annos novemdecim defunctæ?

[39] Primum Rosselinæ jam defunctæ erga caram sibi Cellam-Robaudi beneficium, æstimari potest perfectio novæ ecclesiæ ejusque dedicatio, facta per supra memoratum Sanctæ fratrem Elzearium Digniensem Episcopum, [post novæ ecclesiæ dedicationem an. 1334] anno MCCCXXXIV, mense Junio, sub titulo S. Catharinæ Montis Sion, vel potius (ut ego censeo) Montis Sinai; ex quo deinceps dicta est S. Catharinæ. Cadebat eo anno Pascha in XXVII Martii, Pentecoste in IV Iunii, ejusque Octava in diem XI: qua occasione, si Rosselinæ corpus refossum credamus, propter prægressa miracula; & quia repertum fuerit integrum, in Octava novæ dedicationis fuisse translatum; non esset nobis longe quærenda ratio, cur die XI Junii continuetur illius cultus. Memoriæ, quas Domnus Trovillas, [elevata 11 Junii.] Boni-passus Prior prope Avenionem, collegit, ex veteribus Cellæ-Robaudi monumentis, habere dicunt, quod cælestis quædam fragantia, ex humili sanctæ Matris sepulcro jugiter emanans, moverit Religiosas, instanter a populo requisitas, ut cum licentia Ordinarii (fuerit hic Bartholomæus Graßi, ab anno MCCCX ad MCCCXL Foro-juliensis Episcopus) aperiri locum facerent. Addunt alii, requisitum consensum Romanæ Curiæ, tunc Avenione residentis, cum suo Pontifice, qui tunc adhuc fuisset Ioannes XXII, non nisi IV Decembris anno jam dicto defunctus. Et hic forsitan rem commiserit Hugoni de Sabran, Sanctæ consanguineo, tum forte in Curia illa residenti: unde quia anno MCCCLX promotus fuit ad Episcopatum Maßiliensem, unico dumtaxat anno tenendum; dictus sit Translationi prædictæ interfuisse Episcopus Maßiliensis Hugo, per prolepsim, nimis quam familiarem notitiis traditione acceptis. Paßim tamen dicitur Translatio facta circa annum MCCCXLIV, quæ unius decennii differentia non magna, processerit ex ignorantia anni mortualis, nunc primum in lucem producti.

[40] Testatur porro Chauvetus (ut supra innui) vidisse se in Sacrario S. Catharinæ manuscriptum vetus, [Ea invocata liberatur a periculo frater Helion Ord. Magister,] quo narrabatur, quomodo supra memoratus frater Sanctæ, Helion, Magnus Ordinis Hierosolymitani Magister, aliquot annis post illius mortem, in quodam periculoso cum barbaris conflictu, metuens ne ab horum multitudine suorum paucitas funderetur; invocato sanctæ Sororis patrocinio, victoriam de iisdem retulerit. Existimat etiam idem Chauvetus, quod Magister ille, simili jure potuerit acceptum ejusdem precibus referre successum, quem anno MCCCXLIV habuit, in extorquenda Turcis Smyrna, eaque conservanda deinde contra Tamberlanem Tartarorum Ducem; ut referunt Balduinus in Historia Melitensi lib. 2 cap. 3, & Gussancurtius in Martyrologio Melitensium Tom. 2 pag. 245. Talibus autem aliisque beneficiis, Provinciales Proceres Ordinis utriusque, & imprimis Villanovani ac Sabranenses, commoveri potuerunt, ut illius canonizationem postulandam promovendamque sibi sumerent apud Apostolicam Sedem, [& Smyrnā occupat anno 1344.] tunc adhuc Avenione residentem; nec defuisse crediderim studia Sanctorum Rosselinæ consobrinorum Elziarii atque Delfinæ; quamquam res fortassis non tota successerit.

[41] Idem qui corpus sanctum extulit Hugo, etiam creditur, ob admirationem præcipuam oculorum, [Oculi etiamnū integri seorsim servati:] adeo clarorum ac vividorum tot annis post mortem, acsi viverent, eosdem capiti exemisse, crudeli (ut sic loquar) pietate; eosdemque peculiari thecæ inclusisse, servandæ in sacrario, ubi spectari semper possent, fidemque præstare integritati reliqui corporis, clausi intra arcam, non ita facile reserabilem; quapropter ipsos mihi petii delinearl; & hanc eorum formam accepi, sed absque forma thecæ, ut extra eam distinctius apparerent, Theophilus Raynaudus noster, in Triade Patriarcharum, ubi de S. Brunone ejusque Ordine Puncto 9 §. 3. Quibus, inquit coloribus, præstantissima sanctimoniæ insignia, quæ in B. Rosselina hujus instituti Moniali emicuerunt, conspicienda dabo?… [testantur quam caste ipsis usa sit Beata,] Sacrum ejus corpus, tanto post obitum tempore, hodieque incorruptum perseverat, & omnino multis illustratum est miraculis, quæ referre sigillatim ratio instituti non sinit. Sed illud, ut maxime velim, nemini obscurum, dissimulare non licet. Sanctæ puellæ oculi, e suis locellis exempti, & in pyxide seorsim asservati, raro miraculo æque vigent, & vivaci lumine contuentes feriunt, ac cum Virgo superstes erat; cum tamen in aliis defunctis primi langueant & concidant. Cur hæc oculis sacræ Virginis repensa sit a Deo gratia, conjectare licet ex oculo Ludovici Catalaunensis Episcopi; quem adversus impuram Reginam, viros ultro rapientem, nullo fœdatum immundo conspectu, Deus integrum & inextinctum servavit post mortem.

[42] Tres consequenter Ludovicos habuit Catalaunensis Ecclesia, quorum primus de Baro cognominatus, sanguinis omnino regii virtutisque eximiæ, utroque titulo multum laudatur, tum in suo Epitaphio, quod ei sub annum MCCCCXXX Virduni tumulato est positum; tum ab iis, qui de Cardinalibus scripsere: hoc enim creatus erat ab anno MCCCXCVII. Sed apud neminem hactenus istud de oculo, vel ipsius, vel duorum in Catalaunensi Sede successorum alterius, adhuc potui invenire: credo tamen Raynaudo id asserenti, ac forsan oculato testi. Sed multo certius credo, de oculis Rosselinæ, quia Chauvetus in notis ex oculato teste, eorum adhuc integritatem refert hoc modo, [veritatem miraculi explorante Medico Regis an. 1670.] Ante hos XII vel XIII annos, id est circa MDCLXX, cum in hoc Arquensi conventu prima vice habitarem, visitationis ergo ad me veniens honestus civis Aquensis, Artaudus nomine, intra cellam meam visa S. Rosselinæ imagine, dixit; non ita pridem devotione ductum se Arcus concessisse, ubi ei monstrati fuerint prædicti oculi; & is qui monstrabat, interrogavit, an in utroque eorum angulo videret puncturas geminas. Quas cum responderet satis esse conspicuas, sed causam earum libenter se auditurum; dixerunt Patres illi, anno MDCLX in comitatu Regis Christianissimi, Provinciam cohonestantis præsentia sua, fuisse medicum ejus: qui ad videndos oculos istos Arcus excurrerit; & cum persuaderi non posset vivos illos ac naturales esse oculos, veritatis experimentum sumere permissus sit, ea quam ad id promebat acu; unde puncturæ istæ remanserint.

CAPUT V.
Varia Domus Cellæ-Robaudi fortuna, per quam ea tandem ad Observantes pervenit, qui anno 1657 solennem Corporis translationem fecerunt.

[43] [Moniales in Cella-Robaudi] Frequentia bella, quæ post Rosselinæ obitum, institutarumque ab ea discipularum excessum, supervenere regionibus hisce; & campestris habitationis licentia, qua fruebatur Domus sacro isto ditata thesauro; fecerunt, ut potior alius diligentiusque servandus, disciplinæ inquam primæ rigor, paulatim elanguerit; tandemque omnino sic defecerint, ut ab Ordinis cura remotæ fuerint filiæ immorigeræ. Habebant illæ anno MCCCCXIV Rectricem cum Vicario, ut intelligitur ex decreto, quo illis negatur Misericordia, sive facultas ab officio recedendi: [an, 1414 adhuc habentes Rectricem & Vicarium Ordinis sui,] simulque ordinatur, ut Cella-Robaudi, una cum Domibus Bertaudi atque Prati-mollis, per Visitatores Provinciæ inspicerentur. Anno autem MCCCCXVI Capituli Generalis Patres sic statuunt: Rectrici Cellæ-Robaudi non fiat misericordia: & absolvimus Domnum Joannem Malinis ab Officio Vicariatus ejusdem, & præficimus Domnum Stephanum Scaron Vicarium ejusdem. Poterat vir hic, jam ante annos decem eodem functus Vicariatu, & simul munere Convisitatoris, reduxisse sua prudentia devias, si corrigibiles aliquo modo fuissent: sed cum hoc ei non succederet, abductus inde, factus est anno MCCCCXIX Prior Carthusiæ Montis-rivi, cujus erat Professus: De facto autem Cellæ-Robaudi, inquit Capitulum, committitur visitatoribus, ut habeant disponere. Anno autem sequenti Vicario Cellæ-Robaudi fit misericordia; & de illa Domo dimittenda vel non, committitur Priori Vernæ: ad cujus relationem, anno MCCCCXXI, [ab eo abdicatæ anno 1421] statutum est, ut ipse & Montis-rivi Prior, receptis ad se quibusdam rebus ad cultum divinum pertinentibus, nomine Ordinis renuntiarent regimini istius Domus, quæ deinceps in Capitularibus Actis nusquam nominatur, nisi quod sequenti anno Priori Montis-rivi imperatur, ut expediat Priori Vernæ, de bonis quæ tenet a Domo Cellæ-Robaudi unum calicem, tabulam depictam in qua est Pietas (id est Deipara in gremio tenens mortuum filium) unam capam floridam, & capellam rubeam vel albam, & unum Breviarium, quo nomine quin Missale intelligatur nihil dubitat Chauvetus, qui omnia istæc collegit, ex Actis Capitularibus.

[44] [Lerinensibus se tradiderunt;] Idem ex suo Vernensis Carthusiæ manuscripto prædicta confirmans, ipsum sic prosequitur; Perseveravit illud monasterium sub Brunoniana ditione usque ad annum MCCCCXXI, sub dispositione Provinciæ. Invenitur enim in Chartis Capituli generalis, illam Domum defecisse a nostro Ordine post annum Domini MCCCCXX aut XXI: unde se tradiderunt Moniales sub regimine Monachorum Lerinensium, non distantium ab invicem ultra decem leucas. Nec diu perseveraverunt sub eorum regimine; nam, ob pervicaciam & infrunitam mentem, rejectæ sunt a prædictis Patribus Lerinensibus, ut abirent in viam suam, ac demissæ sub potestate Episcopi Diœcesani. Hactenus Ms. illud. Est qui dicat a Lerinensibus dimissas post novem annos earū curationi frustra impensos, & Episcopum tunc diœcesanum (Ioannes Bellardus hic fuit, anno MCCCCXXIII ad LI Forojulii Episcopus) conatum per submissos a se ministros, ad pristinam eas reducere disciplinam: sed illis nihil proficientibus dissolvisse Conventum, & in paternas domos remisisse omnes. Sed quis credat id Episcopum facere potuisse? Ergo verosimilius tenent alii, quod scisso per civile lellum Franciæ regno, [deinde per bella dispersæ,] & Burgundionibus atque Anglis totum fere tenentibus, post cæsum perfide Ioannem Burgundiæ Ducem, quem filius Philippus ulciscebatur & facinoris auctorem Carolum VII undique clausum tenebat, regnique succeßione arcebat; tenent, inquam, per eas turbas devastatam Provinciam, & monasterium. Cellæ-Robaudi, primum a dilapsis alio Sanctimonialibus desertum (quæ tamen permissæ non fuerint sacrum S. Rosselinæ corpus auferre secum) deinde pene funditus destructum fuisse; ruinisque illis involutum sacrum pignus delituisse, quo ad reformata pace cum Burgundo, [sacrum corpus occultarunt:] & Anglis tota Aquitania & Vasconia pulsis, post annum L seculi, restauratus ut cumque locus fuit; sed occultum mansit Rosselinæ corpus, mortuis senioribus, quæ illud terra obruerant, cum fugam inde caperent.

[45] Tum vero accidisse scribit Vitæ prolixioris abbreviator Franciscus, ut Capellano loci Missam celebrante, [quod cæci illuminati indicio repertum] cæcus ibidem præsens, sub Elevationem exclamarit; Ecce locum ubi abditum latet corpus B. Rosselinæ; ipsumque ego video. Ad hanc vocem & subitam cæci illuminationem, omnibus Miraculum conclamantibus, jussit Cappellanus, ut finita Missa, eo loco foderetur, quem cæcus illuminatus monstrabat: inventumque est sanctum corpus, ut antea erat, integrum, una cum aliis Reliquiis pariter defossis, quæ etiamnum servantur in Sacrario. Ipsum vero sactum Corpus, ligneæ inauratæ arcæ decenter inclusum, videtur tunc collocatum fuisse in sacello juxta chorum, ubi ipsum stabat tempore novißimæ translationis, de qua mox infra. Ms. Vernense, nulla facta hujus restaurationis inventionisque mentione, narrationem superius dimissum sic prosequitur, Et deinde (id est post dimissam a Lerinensibus Monacharum discolarum curam) bellis succedentibus, illud monasterium prope omnino est dirutum: [una cum loco traditur Minoritis Observantibus,] & sic reditus totius Domus redierunt ad primos Dominos de Villanova, Dominos des Arcs: qui post multum temporis, instigante conscientia, advocaverunt Reverendos Patres de Observantia S. Francisci, ut hanc Domum inhabitarent; ac in ecclesia S. Catharinæ, in qua jacet sanctissimum beatissimæ Virginis Rosselinæ corpus incorruptum, Deo deservirent… Ad finem autem ejusdem Ms. additur. Hæc omnia es veteribus manuscriptis & monumentis nostri Ordinis fol. 43 desumpta sunt, & ex parte secunda Vitæ illius (id est Rosselinæ,) constant. Carthusiæ anno Domini 1227. Ubi transcribentis evidens mendum recte arguit Chauvetus: nec dubito quin 1527 originaliter scriptum sit, qui fuerit annus datæ ex Carthusia epistolæ, istæc omnia narrantis, & simul indicantis, tunc adhuc ibidem fuisse Vitam Sanctæ, quam frustra requirimus.

[46] [an. 1501,] Correctionem probat Gonzaga, in lib. de Origine Seraphicæ Religionis Franciscanæ, ubi Conventum istum numerans vigesimum Provinciæ S. Ludovici, post quædam de primis illius fundatoribus, ita scribit: Anno Domini MDI, sub Papa Alexandro VI & Ludovico XII Galliæ Rege, ad requisitionem piissimi Ludovici de Villanova Marchionis de Transio, Moniales fuerunt translatæ in locum de Transio, consentiente dicto summo Pontifice, prout constat ex transsumpto sub anno Domini MCCCCXCIX, VII Kal. Octobris; & alio, sub anno Domini MDIV; & Fratres introducti sunt. Ecclesia est consecrata sub nomine S. Catharinæ de monte Syon * & B. Rosselinæ, quondam Abbatissæ dicti monasterii, cujus corpus integrum odoriferumque asservatur cum magno honore, licet non sit canonizata. Ita ille, Abbatissam

* imo Sinai ex usu hodierno Observantium vocans, quæ ex Carthusianorum instituto vocanda esset Priorissa; quia Clarissarum Antistitæ, Abbatissæ vocantur. Docet autem nos loco isto Gonzaga, non fuisse prorsus extinctas Sanctimoniales, sed alio translatas, nescio sub cujus regulæ (nisi forte Franciscanæ) profeßione, postquam Carthusianæ haberi desierunt.

[47] [a Ludovico Marchione Arquensi.] Auctor transferendarum Sanctimonialium & Fratrum inducendorum Ludovicus, propter potentiam magnam, Ludovicus Magnus & Magnus Marchio cognominatus, invenitur septuaginta omnino locorum Toparcha extitisse; quorum an aliqua monasterii olim fuerint, nescio; nulla certe ad Conventum redierunt, præter fundum, in quo ille, inter ecclesiam utcumque superstitem & veteris monasterii rudera, tenui opere, secundum morem Franciscanæ Observantiæ, est ædificatus. Fratres enim, circiter decem, qui ibi commorantur partim eleemosynis vivunt, partim certis, in frumento aliisque speciebus a Dominis Arquensibus erogari solitis, partim fortuito conquisitis. Qui locum anno MDCXIV visitavit, de mandato Prioris magnæ Carthusiæ, invenit corpus, super altari positum in arcula deaurata; intra quam per quædam specularia vitra sic illud conspiciebatur, ut tamen nonnihil corruptionis circa os appareret. [Locus anno 1614 inspicitur:] Idem locum amœnissimum describit; qui ex una parte adsitum sibi habeat burgum Arquense, ad distantiam dimidiæ solum leucæ; ex altera vallem, in quinque vel sex pagos partitam, & flumine piscoso irriguam. Locus est pulchris hortis fontibusque instructus; duabusque leucis dissitus Draguiniano, insigni oppido, tribus vero a domo Montisrivii, cujus directioni suberat, cum esset primum instituta familia Carthusianarum virginum in Cella-Robaudi: nam Verniensis Carthusia, leucis solum sex distans, quæ postea videtur sacris Virginibus Vicarium subministrare solita, non nisi tempore S. Rosselinæ fuit ædificata.

[48] [itemque an. 1644] Anno MDCXLIV Montis-rivii Prior & Visitator Provinciæ, locum eumdem adiit; & per Epistolam, XV Iunii datam, eadem fere omnia scripsit; testatus, invenisse ibi etiamnum rudera veteris alicujus monasterii, cujus tamen pars nulla integre discerni possit, cum fuerint ad usum modumque Fratrum Observantium reformata omnia; solam ecclesiam ait veterem formam retinere, eaque ostendere Sanctimonialium se fuisse; sed ruinosam, & pluribus rimis hiantem: ubi est capella ad dextram majoris aræ, supra cujus altare extenditur arcula, ipsius longitudini par, [quando inventū corpus, non prorsus integrum.] ex ligno, tribus vitris ad caput, ad pedes, & in medio perspicua, alioqui vilis valde, cum vitra non nisi papyro agglutinata contineantur. Sed Marchio Arquensis dicebatur novam ex argento parare. Per vitra ista primum, inquit Visitator, videtur caput integrum, non sicut aliorum mortuorum, sed carne tectum, exucca tamen; satisque apparet, separatum jacere, nec reliquo corpori cohærere: hoc vero a capite ad tibias operitur veteri subtilique sindone: sed ejus nulla pars conspicitur præter tibias, integras adhuc suaque exucca carne tectas, circa pedes tamen hinc inde perforatas, non sine nota alicujus corruptionis. Sub ea sindone totum quidem corpus esse dicebatur, sed non potui hoc mihi persuadere; cum circa medium viderem depressiora omnia, quam ut crederem integrum corpus subesse. Ostenderunt autem mihi seorsim oculos, ad intuentium stuporem integros, intra argenteam figuram uno circiter pede altam. Est autem magna vicinorum erga Sanctam devotio: & nuper Arquensis Marchionissa, ex suo castro, quamvis solidam dimidiam leucam distante, pedibus eo per novemdium accessit.

[49] Hæc ille: eadem fere nobis, præsertim de oculis, a se quoque visis, asseruit Lugduni, P. Ioannes Columbi, Societatis nostræ clarus scriptor, anno MDCLXII. Decennio prius Carolus a Villanova Abbas, [Huic anno 1652 fabricari jussa nova arca,] & Marchionis Arquensis Antonii germanus frater, novam arcam undique inauratam, & tribus in fronte crystallis perlucentem, fabricandam mandarat: sed tam bona voluntas hactenus suo effectu caruit, uti non ita pridem cognovi. Idem deinde fundamenta jecerat novi sacelli: quod dum fabricaretur, [ac deinde sacellum,] contigit scriptori memoriarum sæpius allegatarum Chauveto, tum adhuc seculari, quod de se ipse in iisdem memoriis narrat: Ibam, inquit, anno MDCLV, mense Julio vel Augusto, in comitatu Joannis Dominici Itherii Episcopi Glandevensis, Nicæa Tullonem, una cum aliis personis insignibus, salutaturus Ducem Vendocinensem seniorem, inde transmissurum in Catalauniam, cui decreveramus nostra offerre obsequia, & simul cum illo vela facere. [quod invisere volens quidam, impeditum se doluit;] Cum autem primo mane (æstus, ea anni tempestate ferventissimi, vitandi causa) Arcus transiremus, unoque solum bombardæ jactu distaremus a conventu; sisti me sensi, soliciteque requisivi ubinam locorum essemus, & quæ illa esset quam videbamus Domus: nemine autem invento qui desiderata doceret, volui eo convertere equum. Verum Episcopus, subsistere nos videns, neque quid hoc sibi vellet intelligens, retroacto equo ad nos venit; & quid nos moraretur audiens; dixit, conventum esse Observantium, nec aliud addidit de corpore sancto, quod alias in qualitate Commissarii (fuerat enim Franciscani Ordinis) visitaverat: sed intellecto quantum cuperem illuc orationis causa deflectere, prohibuit; dicens, tam intempestivo tempore nequaquam interturbandos Religiosos: & quia metuebat ne ibi hærerem diutius, [vitam tamen servatam Sanctæ retulit:] antegressisque jam famulis nolebat solus equitare, secum inde me abstraxit; itaque privatus fui aspectu sacri corporis, quod nec hactenus quidem, annis jam viginti septem transactis, videre merui. Sæpius autem casum illum ad memoriam reduxi, biennio post Carthusianum Ordinem amplexus: neque dubito, quin ipsa Sancta impediverit, quo minus navim conscenderem cum ceteris, quorum plurimi perierunt, in gravi contra Hispanam classem conflictu.

[50] Absoluto novo, quod dixi, sacello, perbeneque ornato, decreta est solennis Translatio, facienda die XX mensis Octobris. Pridie autem illius diei, inquit in epistolarum suarum una! [anno 1657 eodem inferendum corpus,] Franciscus Villanovanus, extractum de mandato Guardiani fuit corpus cum capsa dealtari, supra quod requiescebat, nihil dissimile vivo; quemadmodum mihi retulit Fr. Franciscus Gervasius Laicus, ibidem præsens, Religiosus fide dignus, quem ad Ordinem ego recepi, sociumque frequenter circumduxi. Hic autem asserebat, quod cum capsa ab altari sumpta in Choro maneret, sæpius sustulerit brachiorum unum, illudque ad dextram & sinistram versaverit, absque ulla omnino difficultate. Quid porro die actum sit altera, indicabit sequens authenticum instrumentum. Non sine magno primi parentis sacramento, conditus protoplastes Adamus in campo Damasceno, fuit exinde in Paradisum voluptatis translatus, ut ibi vitam a temporum injuria alienam, impolluto corpore, integrioris animæ individuo affectu, fauste transigeret. Sic etiam divina decrevit Providentia, ut beatissima Rosselina, ex antiquissima & illustrissima Gentis Villanovanæ Marchionum de Trans & des Arcs prosapia oriunda, [invenitur brachiis adhuc mobilibus:] intaminatæ animæ non taminatum corpus: [quod] abhinc quatuor seculis miraculosa protectione, tam diuturno diuturnique temporis omnium rerum edacis tractu, inexesum, nullibique erosum, in quodam sacello hujusce ecclesiæ ac cœnobii S. Catharinæ Cellæ-Robaudi, juxta chorum ejusdem ecclesiæ a dextra constructo, non cum omni & debita decentia, in capsula supra altare posita, asservatum jacebat, donec ad conditorium aliud convenientius & honestius, utique in Paradiso ad primi Parentis exemplar sua beatitate potiturum, transveheretur.

[51] [& a Patribus Capitali Provincialis] Nos Igitur Fr. Joannes Jourdain, Lector Jubilatus Provinciæque antiquior Pater, Guardianus magni conventus Tolosæ, & super hanc S. Ludovici Provinciam cum potestatis plenitudine Visitator & Commissarius generalis; Bonaventura Crye, Minister Provincialis; Matthæus Ricaud, Diffinitor generalis & Concionator regius; Franciscus a Villanova Custodum custos; Franciscus Gnesdan Exprovincialis; Antonius Pecqui Diffinitor; Antonius Coreu, Sebastianus Bernardi, & Paulus Rossillon, Diffinitores actuales præfatæ Provinciæ, in hoc præfato cœnobio pro comitiis provincialibus celebrandis congregati, visis tum prædicta ecclesia, magnis cum expensis perillustris Domini Caroli a Villanova Abbatis, in omnibus ad maximam devotionem attinentibus, reparata & ornata; cum etiam sacello, maximis intra & extra cum ornamentis instructo; ad requisitionem. Clarissimi & nobilissimi Domini Antonii a Villanova, Marchionis de Trans & des Arz per instantiam dicti perillustris Domini Abbatis ejus fratris, melioribus modo, forma & genere, quibus possumus & debemus, attestamur, omnibus & singulis quorum interest aut interesse poterit, quod in celebratione dictorum comitiorum, die Dominica videlicet vigesima Octobris, [die 20 Oct.] anno a reparato orbe millesimo sexcentesimo quinquagesimo septimo, decantato & solenniter celebrato sacro Missæ mysterio a R. adm. Patre Comissario Crye Provinciali Ministro, assistentibus sibi venerandis Patribus Antonio Brunet Provinciæ Secretario, & Honorato Aymard Guardiano de la Motte; & habita oratione panegyrica & pro suggestu pronuntiata, omnibus eloquentiæ numeris absoluta, de Beatissima Rosselina, a Venerando Patre de la Greffe Conventus Limosini Guardiano, confluentibus undique populis quot ecclesia continere minime poterat; incedentibus processionaliter & maxima cum veneratione RR. adm. & Venn. Patribus & Fratribus; & habitu Levitico indutis & infulatis, RR. adm. Patribus Francisco Gnesdan Exprovinciali, Josepho Bournin, Andrea Baldovin, [solenniter deportatur] Provinciæ Patre seniore; nec non Francisco de Villanova Custodum Custode; a præfato sacello, in quo prius asservabatur, astantium ubique personante applausu & acclamatione, præsentibus DD. Marchione de Trans & des Arz, & uxore ejus carissima D. Gabriela de Castelanne, D. Carolo de Villeuve Abbate perillustri, [præsente familia Villanovana] & multis aliis Dominis & Dominabus ex eadem familia oriundis, translatum fuisse, deferentibus quatuor prædictis RR. adm. Patribus, ad præfatum sacellum, de novo constructum a prænominato Abbate perillustri, & repositum ad cornu Euangelii altaris ejusdemmet sacelli; populi devotioni multo commodioris, ibi expectaturum ultimum rerum omnium consummationem, ultimamque stupendi sui corporis remunerationem, ad majorem Dei gloriam, majorem nostri Ordinis & hujus Conventus honorem, maximumque prædictæ nobilissimæ & antiquissimæ familiæ decus.

[52] Et ut omnibus constet de præfata Translatione, hoc authenticum instrumentum testimoniale exarare duximus, nostroque manuali signo munire, [resque authentice consignatur:] die & anno quibus supra. In hoc conventu S. Catharinæ de Monte Sion. Fr. Joannes Jourdain, Commissarius generalis; Fr. Bonaventura Crye, Minister provincialis; Fr. Franciscus a Villanova, Custos Custodum; Fr. Franciscus Gnesdan, Exprovincialis; Fr. Antonius Coreu, Diffinitor; Fr. Pecquius, Diffinitor; Fr. M. Ricaud, diffinitor generalis; Fr. Paulus Rossillon, Diffinitor; Fr. Sebastianus Bernardi, Diffinitor. Hactenus instrumentum illud, in quo cum præter Marchiones & fratrem Abbatem, dicantur adfuisse multi Domini & Dominæ, ex eadem Villanovana familia oriundi; verosimile fit inter eos quoque fuisse, [adfuit etiā Ep. Aptensis.] quem Chauvetus expresse notat, Modestum Villanovanum, ipsius Marchionis fratrem majorem natu, ex Minorita Observante Episcopum Aptensem: & multa tunc ibi facta, quorum relationem distinctiorem requirimus. Franciscus de Villanova, tunc Custos Custodum, in præmisso instrumento nominatus, non videtur idem esse, sed potius consanguineus aliquis ejus, qui scripsit Epitomen vitæ & miraculorum qua utimur, annis post hunc actum viginti quinque. Nec enim hic uspiam in suis litteris, quas plures habeo, meminit Translationis ut coram se factæ; sed in earum una supra memorata, meminit Socii, a se olim in Ordinem admissi, qui adfuit; brachiumque explorans, quocumque libuit illud moverit: & in eadem Epistola addit, ex eo tempore servari arcam subtili sindone coopertā. Modum & formam ejus misit R. P. Prior Carthusiæ Maßiliensis, delineatam a quodam suo consanguineo nostræ Societatis Sacerdote (sicuti hic vides) una cum figura oculorum, supra exhibitorum, & cum Epigraphe, in anno mortis enormiter aberrante, sed indicante quam confusa rerum eo spectantium notitia tunc esset apud loci incolas.

CAPUT VI.
Miracula aliqua, per S. Rosselinam post Corporis Translationem patrata.

[53] [Marchionissa Arquensis,] Panegyricus sermo, prædicta in solennitate recitatus, impressus habetur, ut in Comm. prævio dixi, & dedicatus D. Gabrielæ du Mas de Castellana, Marchionis Antonii Villanovani uxori, & Baronissæ Alemaniæ, Vice-comitissam alius appellat, aut etiam Comitissam Alemaniæ. Laudatur ibi illa, velut digna filia sanctissimæ matris, quæ remisso terrenis omnibus affectibus nuntio, pro Dei gloria proximorumque salute, pluribus perfuncta itineribus, variisque monasteriis fundatis, vitam Parisiis clauserit in sanctæ professionis exercitio. Franciscus vero Villanovanus, in privata epistola, distinctius appellat Fundatricem Capucinarum Massiliæ & Parisiis; [sanctæ Matris digna filia,] quæ S. Delphinæ institutum imitata, bonis omnibus sese abdicarit; ac mendicato victitans aliquandiu, pro fatua habita sit, & ex ipso quem fundaverat Parisiensi conventu pulsa, iterumque honorificentius recepta, ibidem expiraverit tanta cum opinione sanctitatis, quantam Vita testatur, scripta a quodam Patre Cappicino. Hujus ergo filia Marchionissa, maternarum virtutum non minus quam titulorum heres, [& S. Rosselinæ valde devota,] insigni erga S. Rosselinam affectu, omnino voluit ut Panegyricus supra laudatus typis excuderetur. Quomodo vero & quo successu ejusdem soror egerit, ut partem aliquam sacri corporis obtineret; idem Franciscus, in sua epitome Gallica, sic describit, una cum mirabilibus aliis, præmissam Translationem secutis.

[54] [accedens ad corpus, cum sorore & fratre Marchionis,] Nobilis Domina Gabriela de Castellana, Vicecomes Alemaniæ, uxor Nobilis Antonii Villanovani de Bulleriis, Marchio Transii & Arcuum, venit die quodam ad visitandum S. Rosselinæ corpus, una cum nobilibus Dominabus, Anna Villanovana, Marchionis sorore, uxore D. Francisci de Roze Marchionis de Fois & Vitre: in quarum comitatu etiam venit D. Arnaldus Villanovanus, Revesti Toparcha, Venerunt autem ea intentione, ut satisfacerent prædictæ Marchionissæ Annæ, desideranti particulam aliquam sancti corporis Vitræum transferre. Decreverunt autem abscindere minimum pedis sinistri digitum: quod ut sine arbitris ipsis liceret, prætextu diuturnioris orationis istic faciendæ, rogaverunt abscedere Fratres, nihil ejusmodi suspicantes. Mox autem ut illi recesserunt, aperta arca, aggressæ Marchionissæ sunt pium furtum exequi: & D. Arnaudus acceptis a Tranensi forficibus, digitum designatum abscidit. Tum vero obscurari subito cælum, [præbet eis accommoditatem abscindendi digitum unum:] mugire tonitrua, collucere fulmina, sic ut Arcense oppidum totum periturum videretur, & præ densitate nebulæ alter alterum videre non possent. Attonitis ad hæc cum Toparcha prænominato sororibus piis supervenit Guardianus, divina inspiratione admonitus aliquid extra ordinem communem agi; jussitque continuo sacram Eucharistiam exponi, contra tempestatem tam formidolosam, coram Religiosis omnibus, ad deprecandum convocatis. Ad hanc orationem lucis paululum affulsit; inventæque sunt prædictæ personæ nobiles, eodem quo fuerant dimissæ loco, [sed immobilis cum iisdem retinetur.] non valentes pedem inde efferre. Interrogavit ergo Guardianus, quid ipsas ibi sic vinctas teneret; & quod fecerant, ex earum confessione admirabundus cognovit; ac voce gravi; Ignoscat vobis, inquit Dominus, temeritatem istam: si mihi consilium vestrum aperuissetis, misissem ad D. Bartholomæum de Camelin, Episcopum Forojuliensem, qui illud vobis potuisset permittere. Nunc autem absolutio Roma petenda est: interim ut abscissum digitum suo loco reponeret, [& omnes pœnam aliquā luunt.] Marchionissæ Vitrejensi imperavit. Illa licet continuo paruerit, non tamen impune tulit facinus: præstantiores enim ejus equi rhedarii duo perierunt, & ipsa abortum paulo post passa gemellorum duorum, vita & baptismo privatos doluit, ac mortispericulum ægre evasit: aliquanto deinde elapso tempore, Revesti Toparcha miserabiliter occisus fuit; & Marchionissa Transensis, liberos suos amisit.

[55] [Caput furari conati duo Observantes Hispani,] Falsi duo Fratres Observantes, natione Hispani, hospitio ad S. Catharinæ excepti, consilium inierunt, quomodo S. Rosselinæ caput in suam portarent regionem. Surgunt ergo media nocte inter horam undecimam ac duodecimam, suisque cubiculis clam egressi descenderunt in ecclesiam, cœperuntque effringere operculum arcæ, ut ipsam vi aperirent. Hoc dum tentant, apparuit Sancta domesticorum famulorum uni, nomine Petro Teneron Carlesensi, sopitoque dixit; Vade & vide quid circa me agatur. Experrectus ille, [cælesti luce deteguntur:] cogitavit num forte oblitus esset pabulum equis præbere; dum autem intra se deliberat, incertus verane an falsa ea visio fuisset, pergitque ad stabulum; vidit per fenestram ecclesiæ lumen tantum intra capellam S. Antonii Patavini accensum, quasi si tota ecclesia arderet. Cum autem ad dictam capellam venisset, reperit ibi duos illos hospites; quorū unus bulgam apertam tenebat; alter manus intra arcam, extracturus inde Caput sanctü. Reprehensos ergo de sacrilegio tentato, absistere cœptis coëgit, & de re tota Guardianum admonuit: qui vehementer increpitos dimisit, ac porro firmius claudi arcam fecit. Ab illo tempore factum credo, ut nonnihil corruptionis notetur circa labia, [ablata nihilominus Costa] quasi temerario illo contactu irreverenter compressa, sicut Boni-passus Prior relatum sibi ab Observantibus asserit. Chauvetus in suis memoriis notat, simile quid tentatum a quodam Observante, ipsius Arquensis conventus incola: cui successit, ut ex eodem sacro corpore costam auferret inobservatus. Verum cum deinde Romam profectus, ipsius penes se retinendæ peteret facultatem, repulsam tulit; jussusque fuit illam consignare R. Patri Broyer, aliquo publico munere istic fungenti (nos anno MDCLXI invenimus Romæ Agentem Flandriarum, [cedit Carthusiæ Villanovanæ.] & in causa Canonizationis Martyrum Gorcomiensium Procuratorem) is autem censuit convenire, ut Villanovanæ Carthusiæ Reliquia illa daretur, ubi etiamnum servatur; sed ita, ut ejus causa nullus eo concursus, nullum festum fiat, publice vel privatim. Redeo ad Epitomen, & pauca quæ ibi narrantur recentiora miracula.

[56] D. Andreas Bajoly, cum esset in silva Taverensi territorii Calianensis in Provincia, ad obsequium suæ Majestatis; ibique pro navibus ac triremibus construendis curaret scindendam materiam, & carrucarios visitaret, qui ligna subvehebant per summum dorsum rudis cujusdam inviique montis; [Labentis trabis impetu] venit usque ad medium ejus, per asperas quasdam semitas & præcipitio proximas; audivitque fragorem grandis cujusdam trabis, viginti quintales longæ, atque versus se recta delabentis. Hoc animadverso, fugam ille quidem cepit qua potuit, seque Deo & S. Rosselinæ commendavit. Interim moles illa grandis, tormentario globo citius, ad eum pervenit; itaque pertransiit, ut galeri margines laceraret, faciem raderet, per unam tibiarum apprehensum deferret ad oram præcipitii, [pene in præcipitium actus,] sub quo fluvius Siagna labitur; dimisit autem eum supra vepretum quoddam, fracta tibia non minus afflictum, quam horrentem in conspectu voraginis, subtus hiantis ad profunditatem viginti lancearum. In hoc tam deplorabili statu, procul ab omni hominum præsentia, invocavit iterum S. Rosselinam, ad vocem nihilominis miseri quiritantis prodiit mulier quædam, [fracta licet tibia mirabiliter servatur.] in silva habitans; eumque consolata, quæsivit ex lignariis aliquos qui in tugurium suum deportarent prostratum. Ibi curatus cum ad sanitatem rediisset, nihil prius facere curavit, quam liberatricis suæ sacellum visitare; ubi in signum acceptæ gratiæ reliquit galerum, pluribus locis pertusum, & fulcra subaxillaria, quibus innitebatur curationis tempore.

[57] D. Joannes Majolus, civis Arquensis, filiolam habebat anniculam, satis bene valentem, [puella amissis prius oculis mortua, vitam & visum recipit:] quam superveniens oculis dolor intra paucos dies cæcam effecit, ac cito etiam ad mortem perduxit. Mater, quæ tum decumbebat lecto, infirmitatem etiam ipsa gravem patiens, invocato Dei & S. Rosselinæ auxilio votum addidit, quod si filiam redivivam sibi adduceret Sancta, ipsam ad corporis sacri præsentiam adduceret, cum gratiarum actione debita: quod & fecit, cum vitam & visum infantula recepisset.

[58] Forojulii pater quidam, cognitis quæ per Sanctam Deus operabatur miraculis, [hunc item puer cæcus.] vovit filium, quem cæcum habebat, eodem deducere, atque ad sepulcrum Rosselinæ novenam Missarum dicendam curare. Quarto autem talis novenæ die, sub ipsam elevationem sacræ Hostiæ, exclamavit puer, videre se. Interrogatus porro quid videret; Video, inquit, sanctissimum Sacramentum, quod digitis apprehensum tenet Sacerdos. Tum vero omnes qui aderant conclamaverunt, Miraculum: & es illa hora perfecto visu usus puer est.

[Epilepticus ex voto parentum mortuus,] D. Gasparo Guiraldo civi Transensi filiolus erat semestris, aut ut summum anniculus; qui cum epilepsia laboraret, & per frequentes spasmos identidem collideretur, appropinquabat ad portas mortis. Eo in statu videre filium cum non sustineret afflicta mater, proposuit ad S. Rosselinæ corpus accedere, ibique tanto malo remedium poscere, vel per sanitatem, vel per mortem citam. Conferunt ergo ad conventum S. Catharinæ sese ipsa & maritus, Missam dicendam curant in honorem Sanctæ: [resuscitatur malo isto liber:] qua finita expiravit infantulus, prius quam transissent murum, circum hortos ductū. Illi ergo domum repetere cœperunt ea intentione, ut quam primum sepeliendum curarent. Sed Deus, qui novit percutere & mederi, cito exaudivit Sanctam suam. Cumque mœsti parentes, uno ab inde leucæ quadrante, pervenissent Gabram, quod est Domini Marchionis prædium; evigilavit quasi a somno qui mortuus fuerat: exindeque valens redditus, numquam ultra passus est morbi tam molesti incursus.

[59] Honoratus Bovier Arquensis moverat in honorem S. Rosselinæ curandas aliquot Missas, si filiolus, quem periculo se ægrotare dolebat, sibi vivus servaretur. [votum pro filio factum implere negligens,] Servatus puer cito convaluit; sed pater oblitus voti, nequidem tunc in memoriam ejus rediit, cum subito extinctum parvulum vidit, aliquanto post sanitatem receptam tempore. Graviori ictu opus, fuit ad excutiendum torporem ingratum. Uxor ejus tum gravida, fœtum enixa est, sed omnium judicio mortuum. Hoc viso recordatus primum Honoratus facti alias, [cogitur illud iterare in periculo uxoris abortientis,] nec impleti voti, ipsum contrito corde duplicavit; promittens insuper visitare corpus Sanctæ, si novæ illi creaturæ gratia vitæ baptismique contingeret. Neque frustra: risu enim inexpectato declaravit puer vivere sese, neque distulit pater votum pro eo suum explere.

[60] Arquensis rusticus annorum circiter septuaginta, navim conscenderat, victus sibi liberisque quærendi causa; [servatur naufragus rusticus,] cum immensa tempestas suborta, malum rupit, gubernaculum excussit, navim ipsam allisit ad rupem. Capitaneus cum quibusdam præcipuis in cymbam insilit, ceteri qua quisque possunt salutem quærunt: solus rusticus, cum duobus aliis, manens in navi, jam largis rimis fatiscente & aquam hauriente, sociis auctor esse cœpit, ut S. Rosselinam invocarent, quam ajebat sua in patria multis succurrere. Sed visum illis importunum consilium, morte jam jam instante, nisi aliter sibi quisque consuleret. Solus ergo Sanctam invocat, & funem prope se positum vidit: quo apprehenso, evasit incolumis, nesciens ipse qua ratione: veniensque ad ecclesiam S. Catharinæ, ibidem in monumentum receptæ gratiæ reliquit prædictum funem, suæ salvationis instrumentum.

[61] [& Miles in simili periculo Sanctam invocans,] Blasius le Blanc, anno MDCLXXI, vehebatur in una navium classis Regiæ, Constantinopoli cum vento secundo egressæ; quando vehemens tempestas mari incubuit, duravitque a XV Januarii ad VI Februarii: quando illam S. Rosselina cessare fecit; ipsi se invocanti apparens. Quare Arcus veniens Blasius rei gestæ seriem ibi appendit, rithmo Gallico descriptam, in hunc fere sensum. Inter tot generosos milites & factis bellicis claros, qui magnis vocibus clamabant, Succurre, o Maria, & vitam nobis in mari dona: ego dixi, O Patres, qui ad S. Catharinæ habitatis, deprecamini pro nobis S. Rosselinam: & … vota nostra eidem fecimus, ut Melitam possemus venire cum vento prospero, aliosque deinceps portus. Proficiscamur ergo, ad ipsam venerandam, atque ad demonstrandum universo populo per hoc miraculum, quanta prærogativa polleat Sancta ista apud Deum. A die XV Januarii usque ad VI Februarii sic turbata fuerunt æquora, ut cælum nuspiam appareret serenum, ex quo digressi fueramus Zacyntho, egregia urbe & insula, ad Dominium Venetum pertinente. Nam appropinquantibus ad Deiparam de S. Lampadusa, [quisuamat navis salutem versu vulgari celebrat,] sic inhorruit mare, ut navarchi, spem nullam in sua arte habentes, navim & vela fortunæ committerent. Hinc magni & parvi, elatis in cælum vocibus, animas suas commendare æterno Patri, atque ut nostri misereretur orare. Tali in statu qui nos vidisset, pene mortuus ipse ex pavore fuisset. Interim ego quodam vespere, inferius ad proram constitutus, & tormento cuidam bellico insidens, dormitavi aliquantum; visusque mihi sum puellam aspicere, totam pulchram & splendidam, micantibus oculis, juvenili ætate, virginem denique talem, cujus speciei nihil putem posse comparari. Hujus aspectu mirabiliter recreatus, exclamavi, O S. Rosselina, miserere nostri. Ferebatur navis per vastissimos fluctus, & portum aliquem requirebat; quando tandem vidimus montis Æthnæ flammivomum verticem, portumque Catanensem ei subjectum, ubi sub munitiones loci reducta navi, in festo Deiparæ Virginis, mitigari ventus cœpit; unde cum spe bona melioris fortunæ, navim vertimus, & intra quatuor dies appulimus Melitam; cantantes alacriter, Te Deum laudamus, & Hymnum S. Rosselinæ, qui incipit, Ave virgo sponsa Christi. Nunc ergo quotquot desideratis navigare per mare, oranda vobis hæc Sancta est, ut opem ferat quam tulit nobis in hoc felici itinere, nos liberans a peste & naufragio:

[62] Eccum ipsummet Hymnum

      Ave virgo, Sponsa Christi,
Rosselina, quæ fuisti
Monacharum Regula: [Hymnus de eadem.]
      Tu virtutum gemma lucens,
Gratiarum vas renitens,
Angelorum socia.
      Tu fuisti meritorum
Plena, simul & donorum
Dei, o piissima:
      Ut pretiosam margaritam
Emeres, dedisti vitam
Et bona temporalia.
      Tu es rosa sine spina,
O beata Rosselina,
Conregnans in patria:
      Nunc in hac necessitate
Precamur, tua pietate
Juva nos, o Domina.
      Ora Christum redemptorem,
Ut det nobis post laborem
Æterna cæli gaudia.
℣ Ora pro nobis, beata Rosselina,
℞ Ut digni efficiamur promissionibus Christi.

OREMUS.

Deus qui Beatam Rosselinam, virginitatis dono & Religionis decorasti, concede propitius; ut omnes qui ejus implorant auxilium, salutarem petitionis consequantur effectum.

ANTIPHONA.

Sub alas protectionis tuæ confugimus, o Beata Rosselina, ut preces nostras ad conspectum Altissimi porrigas, atque in necessitatibus nostris protectione singulari defendas. ℣ Ora pro nobis. &c. Ut digni &c.

OREMUS.

Omnipotens sempiterne Deus, qui Beatam Rosselinam, virtutibus & miraculorum privilegio, facis clarescere; concede quæsumus, ut ejus suffragantibus meritis, nostrorum compotes facti votorum, & ipsi quoque associari mereamur.

[63] Accipe etiam Litanias, ibidem propositas in tabella:

Kyrie Eleison, &c.
Pater de cælis Deus, miserere nobis, &c.
Sancta Roselina, Ora pro nobis.
Nobilitatis decus, Ora
Lumen Monacharum Ora
Chartusianarum norma, Ora
Forma humilium Ora
Virginitatis speculum, Ora
Rosa sine spina, Ora
Vas pudicitiæ Ora
Vas fidei Ora
Vas charitatis Ora
Desolatorum consolatrix Ora
Mulierum advocata Ora
Infantium nutrix Ora
Perpetratrix miraculorum Ora
Debilium fulcimentum Ora
Languentium medicina Ora
Spei columna Ora
Virgo sine macula Ora
Claustrum puritatis Ora
Christi sponsa Ora
Officina gratiarum Ora
Doctrina Sororum Ora
Paradisi plantula Ora
Lilium sine macula Ora
Orbis regula Ora
Cæli conopeum Ora
Paupertatis amatrix Ora
Angelorum socia Ora
Patriarcharum filia Ora
S. Brunonis digna discipula Ora
Imitatrix ejus humillima Ora
Silentii custos Ora
Margarita pretiosa Ora
Spiritus sancti templum Ora
Eremitarum consocia Ora
Minorum incola Ora
Bonorum contemptrix Ora
Flos semper radians Ora
Cæcorum baculus. Ora
Agnus Dei &c.

ANTIPHONA.

Salve Virgo Rosselina, Paradisi plantula;
Rosa vere sine spina, Lilium absque macula;
Docta Christi disciplina, splendens orbis facula;
Gratiarum officina, nobilis discipula.
Tu regulari doctrina, Monacharum regula,
Nunc tenes Sponso vicina, cæli tabernacula.
Felix Virgo, Rosselina,
Esto nobis medicina, remove pericula;
Et Sponsum nobis inclina, parcat ut piacula;
Detque fruamur divina, post hæc carnis vincula,
Tecum felix Rosselina, facie per secula,
℣ Ora pro nobis. ℞. Et digni.

OREMUS.

Omnipotens sempiterne deus, qui Beatam Rosselinam, virginem tuam, virtutum omnium redolentia mirabiliter hic fragantem, miraculorum facis operatiore clarescere; concede propitius, ejus sic nos meritis & intercessione juvari, ut piorum compotes facti votorum, a periculis omnibus eruamur, & æterna mereamur beatitudine in illius felici societate gaudere, per Christum Dominum &c.

Übersetzung ins Deutsche  Google-Übersetzung ins Deutsche


Juni II: 12. Juni




USB-Stick Heiligenlexikon als USB-Stick oder als DVD


Seite zum Ausdruck optimiert

Empfehlung an Freunde senden

Artikel kommentieren / Fehler melden

Suchen bei amazon: Bücher über Acta Sanctorum: 11. Juni

Wikipedia: Artikel über Acta Sanctorum: 11. Juni

Fragen? - unsere FAQs antworten!

Im Heiligenlexikon suchen

Impressum - Datenschutzerklärung



        Zum Schutz Ihrer Daten: mit 2 Klicks empfehlen!


- zuletzt aktualisiert 13.12.2014
korrekt zitieren:
Societé des Bollandistes:
Die Deutsche Nationalbibliothek verzeichnet das Ökumenische Heiligenlexikon in der Deutschen Nationalbibliografie; detaillierte bibliografische Daten sind im Internet über http://d-nb.info/969828497 abrufbar.