Sollte hier eine Anzeige erscheinen, deren Anliegen dem unseren entgegensteht, benachrichtigen Sie uns bitte unter Angabe der URL dieser Anzeige, damit diese Werbung nicht mehr erscheint.
Lesen Sie vorher bitte unsere Erläuterungen auf der Seite Warum Werbung und wie sie funktioniert.


 


Ökumenisches Heiligenlexikon

Acta Sanctorum der Bollandisten
Einleitung Juni II           Band Juni II           Anhang Juni II

12. Juni


DIES DUODECIMA IUNII.

SANCTI QUI PRIDIE IDUS IUNII COLUNTUR.

Sanctus Magdaletes, Martyr Tripoli.
S. Basilides, Martyr Romæ.
S. Distrus, Martyr Romæ.
S. Polimacus, Martyr Romæ.
S. Zabinus, Martyr Romæ.
S. Aurelius, Martyr Romæ.
S. Donatella, Martyr Romæ.
S. Secunda, Martyr Romæ.
S. Basilides, Martyr ibidem.
S. Cyrinus, Martyr ibidem.
S. Nabor, Martyr ibidem.
S. Nazarius, Martyr ibidem.
S. Nazarius alter, Mart. Romanus apud Atrebates in Belgio.
S. Dionysius, Martyr, Bononiæ depositus.
S. Celsus, Martyr Bononiæ depositus.
S. Marcellinus, Martyr, Bononiæ depositus.
S. Maximus, Episcopus Neapolitanus, Martyr in Italia.
S. Onuphrius, Anachoreta in Ægypto.
S. Ternanus, Ep. Pictorum, in Scotia.
S. Petrus, Anachoreta in monte Atho.
S. Joannes, Miles in Ægypto, forsan Alexandriæ.
S. Zeno, a Græcis honoratus.
S. Julianus, Hegumenus, Constantinopoli.
S. Cunera, Virgo Martyr, Rhenis in diœcesi Ultrajectina.
S. Leo III, Papa Romanus, in Basilica Vaticana.
S. Odulphus, Presbyter, Ultrajecti in Belgio.
S. Marinus Presb. Ordinis S. Benedicti Griestettæ in Bavaria.
S. Zimius Presb. Ordinis S. Benedicti Griestettæ in Bavaria.
S. Vimius laicus Ordinis S. Benedicti Griestettæ in Bavaria.
S. Eschillus, Episcopus Strengenensis Mart. in Sudermania Suecie provincia.
B. Guido, Ordinis S. Francisci Tertiarius Cortonæ in Hetruria.
S. Placidus, Eremita prope Ocram, in Aquilana Aprutii diœcesi.
S. Joannes de S. Facundo, Ord. Eremitarum S. Augustini Presbytero, Salamanticæ in Castella.

PRÆTERMISSI VEL AD ALIOS DIES REIECTI,

Opera R.P. Godefridi Henschenii piæ memoriæ, nisi litteræ ad marginem positæ aliud indicent.

Sancti Antonii Abbatis translatio Constantinopolim, adfertur a Galesinio. De ea ad illius Vitam egimus XVII Januarii.
S. Blasii, Episcopi & Martyris, Inventio capitis celebratur Orbitelli in Hetruria, uti ante ejus Vitam num. 23 dicitur, III Februarii.
D. P.
S. CYRINVS M. Romanus, cujus corpus seu ossa præcipua, habemus in Sacrario Domus nostræ Professæ Antverpiæ. Erutum illud fuit ex cœmeterio Callisti an. 1606 & P. Iacobo Tirino datum 1622. Ipse a nobis solenni Officio colitur, propter sui nominis Sanctum, nunc occurrentem. Arbitramur omnino esse diversum, sicut & eos quorū tunc pariter eruta & donata, atque Antverpiæ sic collocata sunt Corpora; (Sanctos, inquam, Maximinum, Felicitatem, Fortunatum, Innocentium, Cerealem) diversos ab iis credimus, quorum diebus majores nostri colendos eos censuerunt. Interim vide quæ de omnibus communiter dicta sunt, ubi de S. Fortunato seorsim egimus, III Februarii.
D. P.
S. Coemanus de Airdne Coemhain, vir præcipuæ sanctitatis, laudatur in Vita Tripartita S. Patricii, & inscribitur Martyrologio Tamlactensi hoc die, itemque Martyrologiis Engußii & Mariani: sed nihil iis addere possumus, quod non sit dictum ad Vitam S. Attractæ Sororis ejus. IX Februarii.
Stephanus Cardinalis, Episcopus Prænestinus, ex Ordine Cisterciensi, ut Sanctus indicatur a Menardo. De eo inter Prætermissos egimus XII Febr.
S. Antonina, Martyr Nicææ in Bithynia, sub Imperatoribus Diocletiano & Maximiano, refertur in Menologio Basilii Imperatoris; & in Menæis excusis ac manuscriptis. Verum quia etiam Kalendis Martii colitur S. Antonina, eodem loco & tempore passa, istic retulimus præcipua, quæ hoc die referuntur; forte quod eadem sit: quare remittimus Lectorem ad diem I Martii.
Sanithus Patriarcha, scilicet Alexandrinus, laudatur in Hagiologio Metrico Poëtæ Habeßini, ut qui ministerium Altaris solicite curans, in Cœna Domini arcuit a Communione eos, quos tota nocte vino indulsisse noverat. Videtur esse primus hujus nominis, in Chronico Orientali laudatus, quod aquis dulcibus in urbem deductis cisternas implevit: nam secundus de avaritia & simonia arguitur. Prior autem dicitur defunctus XXIV Barmudæ die Sabbathi. Respondet is XX Martii nostri, quando licebit in ejus qui circa annum DCCCLX obiit, orthodoxiam inquirere; aut potius ad mensem sequentem, quando idem videtur a variis miraculis in prædicto Hagiologio laudari IV, vel XIX Aprilis. Justinus, Chariton, & socii, Martyres Romæ, relati apud Lipomanum & Surium ad hunc XII Iunii cum Actis ex Ms. Græco Cryptæ Ferratæ translatis. At Latini colunt ipsos I Junii.
Aleydis de Scarembeka, Ordinis Cisterciensis, Cameræ prope Bruxellas, indicatur a Benedicto Dorganio & Arnoldo Rayßio, uti diximus ad Vitam ejus XI Junii.
D. P.
S. Olympius S. Amphion, Episcopi, Romano Martyrologio Gregorii XIII jussu recognito inseruntur; prima quidem editione anni 1584, Olympius Athenis, qui ab Arianis Sede pulsus Confessor occubuit; & Amphion in Cilicia, qui tempore Maximini Confessor fuit egregius. Sed consultis Athanasio, Theodoreto, Sozomeno, ex quorum scriptis utcumque videbantur innotuisse; apparuit in paucis verbis plures esse errores; ideoque in editione altera anni sequentis sub Sixto V, dictus est Olympius Episcopus in Thracia, & Amphion tempore Galerii Maximiani Confessor: in Notis autem rursum erratur, dum Amphion Cilix confunditur cum altero, qui Nicomediæ in locum Eusebii depositi substitutus, cito dejectus ejusdem machinationibus fuit; dumque de eo agere dicuntur etiam Græci (scilicet in Sirleti Menologio) qui nec ibi nec alibi ejus meminerunt; uti nec Olympii, de quo per nimiam exaggerationem in iisdem Notis dicitur, quod ejus gloriosum pro fide certamē & graves ærumnas, quas ab Arianis sustinuit, scribit S. Athanasius: qui breviter solum meminit, calumniarum & exilii cum Theodulo, Trajanopolitano Episcopo, tolerati. Poteratque hic Theodulus, qui etiam interfici jussus dicitur, sed fuga servatus, eodem jure & die inscriptus Martyrologio fuisse. Nos & hunc & illos huc referimus, quoad aliquid distinctius de eorum actis, & antiquius de cultu invenerimus. Neque movent recentiores Hispani Tamayus, Acunia, Cardosus, qui ejus Acta texunt, ex fide sui Pseudo-Iuliani, Toletanum Episcopum fingentis, Olympium, postquam ex Thracia deceßit; & quidem Hispanum atque Olysippone natum; sumpta occasione ex libro Gennadii de Scriptoribus ecclesiasticis cap. 43 ubi dicit, quod Olympius natione Hispanus, Episcopus fuit & scripsit librum fidei adversus eos, qui naturam & non arbitrium in culpam vocant; ostendens non creatione, sed inobedientia insertum naturæ malum: quod argumentum scriptorem sapit S. Augustino equalem vel supparem, non S. Athanasio, atque adeo seculo fere uno posteriorem.
D. P.
Frater Joannes Guarinus, primum Anachoreta, postea Monachus fuit Montis-Serrati, apud omnes qui de celeberrima ibi ad Deiparam peregrinatione scripserunt, a vitæ sanctitate ante & post lapsum suum nominatissimus; & cujus ossa ibidem in Sacristia honorifice servari, scribit Benedictus Gononus, in Appendice ad Vitas Patrum Occidentis; Sanctus nominatur in Fragmentis, seu potius figmentis, protrusis circa initium hujus seculi sub nomine Luitprandi Ticinensis, isti Joanni coævi; & dicitur obiisse anno DCCCCV pridie Idus Junii. Hoc satis Tamayo fuit, ut illum ad hunc diem insereret Hispanico Martyrologio & quia in editione Antverpiensi dicitur etiam Lusitanus, sequacem Tamayus habuit Georgium Cardosum in Hagiologio Lusitano. Optarem ut viri, sane venerabilis, memoriam publico aliquando cultu dignetur Ecclesia: & ad quemcumque illa permiserit diem (nam proprius omnino ignoratur) ipsius Vitam referemus, de qua interim vellemus nancisci antiquam narrationem, qualem istic in membrana, ante trecentos annos perscripta, consignari asserit Petrus a Marca, Parisiensis Episcopus, num. 7 Dissertationis de Origine & progressu cultus, B. Mariæ Virgini in Monte Serrato exhibiti, edita nuper inter opuscula ejus postuma: quam interim lege.
Gilbodus, Episcopus Cabillonensis, ut Sanctus indicatur a Ferrario, eumque secuto Saussajo in Supplemento. Verum Cabilone non haberi ut Sanctum, neque coli, didicimus ex litteris Claudii Perrerii: neque etiam ut Sanctus habetur in Historia Ecclesiastica Episcoporum Cabillonensium, post prædictos auctores anno 1662 Gallice edita. Tacent etiam, de ejus sanctitate & die obitus, in Gallia Christiana Sammarthani, ubi Girboldum seu Gerbaldum appellant.
Petrus Berlandus, Archiepiscopus Burdegalensis, cum elogio refertur a Saussajo; sed sub titulo piæ memoriæ tantum.
S. Oswaldus, Episcopus Lindisfarnensis & Abbas Mailrosensis, inscriptus est cuidam Ms. Kalendario Ordinis S. Benedicti. Verum nullus Oswaldus, inter Episcopos Lindisfarnenses fuit; difficile autem est causam erroris divinando detegere. Fuit ibidem Episcopus S. Cuthbertus, ante Mailrosensis, de cujus Acta 20 Martii sunt data.
Maurus, Abbas S. Victoris Massiliæ, ut Sanctus profertur a Menardo, citato lib. 6 Antonii d' Yepez, quod secutus est Saussajus. Habemus Officia propria istius monasterii, absque mentione hujus Mauri. Sammarthani etiam accurate enumerant Abbates S. Victoris ad septuaginta, sed neque ullus in his reperitur Maurus. Est quidem ibi Maurontus, Abbas & Episcopus Maßiliensis; verum is dicitur mortuus XVIII Octobris. Sunt & Reliquiæ S. Mauri in inferiore seu subterraneo sacello, verum eæ videntur esse S. Mauri, discipuli S. Benedicti.
Guido Monachus in Claravalle, ut Beatus indicatur ab Henriquez, Bucelino, & Chalemoto. Inter Pios censetur a Saussajo.
Opto, Conversus Hemmenrodensis in Germania, ab humilitate & morum integritate, landatur in Monumentis cœnobii Hemmenrodensis, apud Henriquez & Chalemotum; qui titulo Beati eum honorant, ac citant Kalendarium Sanctorum ac Beatorum Ordinis Cisterciensis. Verum si illud intelligatur, quod habemus Divione an. 1612 excusum, error fuerit: nam ipsum ad hunc XII Iunii plane vacat.
Nicolaus Assisias laicus, & valetudinarii præfectus, Perusii in conventu Montis, Ordinis S. Francisci, anno 1413 mortuus, tanta fuit virtute præditus, ut præter alia miracula solo tactu quibusvis morbis infectos liberaret. Ita Haroldus post alios, absque titulo Beati; quem tamen ei tribuunt Iacobillus, asserens mortuum an. 1393 die 12 Junii; & ante eum Arturus ad 16 Iunii.
D. P.
Joannes Consobrinus, ut Martyr inscribitur Aciei bene ordinatæ Sanctorum ac Beatorum Carmeliticorum, & in Annotatis Mss. dicitur Beatus vocari in Lusitania, ubi fidei Inquisitor an. 1475 ab hæreticis intoxicatus obierit, ignotus Hagiologio Lusitano Cardosi.
Pelagia Virgo, tertii Ordinis Minimorum, Mylis in territorio Siciliæ Messanensi, laudatur ab Attychio & Lanovio, citatis ab Arturo in Gynæceo sacro, qui eam titulo Beatæ & encomio illustrat.
Joannes Gividrius Joannes a Lusia, Ordinis S. Francisci, anno 1560 ab hæreticis occisi in Gallia, beati Martyres habentur in Martyrologio Franciscano Arturi.
Vincentius Martyr, non indicato loco aut tempore, indicatur ab eodem Arturo: item Anonyma, Virgo Martyr, anno 1565, pro quibus vide auctores, ab eo citatos, qui tamen diem nullum definiunt.
Raphaël in Apulia Antonius Mexici, an 1550 Joannes Scotus, Lovanii an. 1572 Joannes Laicus, apud Peruanos, Ordinis Minorum, cum titulo Beati, similiter referuntur in præcitato Martyrol. Franciscano Arturi.
Guilielmus Elphinstonius, Episcopus Aberdonensis, mortuus anno 1514, ut Beatus cum longo elogio apud Camerarium ponitur in Menologio Scotico. Silet de eo Dempsterus.
Maria a Jesu Cordubæ an. 1514 Joanna a Baptismo Belvisii an. 1590, Virgines Clarissæ, cum titulo Beatæ memorantur ab Arturo in utroque libro.
Maria a Cruce, in Ordine S. Dominici vixit ab anno ætatis XII ad LXXXII, Deiparæ Virginis cultui addicta: cujus intercessione Priorissa impetravit, in summa annonæ caritate, provisionem necessariam ultro allatam. In morte dicitur a Deipara & S. Josepho visitata; referturque in Anno sancto Ordinis hoc die, & Acta latius describuntur a Ioanne Rechac seu de S. Maria Tom. 2 lib. 2 cap. 4. Ioanne Lopez 4 par. lib. I cap. 45, & in capite paginæ annotatur mortis annus 1514. Marchesius in Diario Dominicano, novißime compilato ejus nec meminit quidem, vel hoc vel alio ullo die.
S. Tryphelius Episcopus, memoratur in Menæis excusis & aliis Mss. videtur Triphillius, Episcopus in Cypro, esse, relatus in Martyrologio Romano XIII Junii.
S. Daria Martyr, uxor S. Marciani, celebratur hoc die in Gynæceo sacro Arturi. Nos cum S. Marciano ipsam referimus XVII Junii.
S. Theolphus Episcopus, indicatur inscriptis additionibus Carthusiæ Bruxellensis ad Grevenum. Nobis ignotis, nisi, syllaba suppleta, sit Theodulphus Episc. Laubiensis, infra referendus ad XXIV Junii.
SS. Nabor & Felix, Martyres Mediolanenses, indicantur hoc die, occasione alterius Naboris Martyris Romani, uti infra dicetur. Istorum autem Acta, secundum Martyrologium Romanum, danda erunt XII Julii.
B. Hrosnata, Canonicus Ordinis Præmonstratensis, fundator cœnobiorum Teplensis & Chotiessoviensis, in carcere extinctus; refertur a Ioanne Chrysostomo Vander Sterre in Natalibus Sanctorum Ordinis Præmonstratensium, inceperamusque prælo parare ejus Acta. Verum Georgius Crugerius, suos Tomos de Sanctis Bohemiæ editos anno 1670 inscripsit B. Hrosnatæ, & Raymundo tunc Abbati Teplensi, ubi clare docet ejus sacram memoriam celebrari, XIV Julii.
SS. Nazarius & Celsus pueri, Martyres Mediolani, ob corporum inventionem & translationem, referuntur hoc die, ab Usuardo, Adone, Notkero, & aliis. Idem Ado, post Gregorium Turon. lib. de Gloria Martt. cap. 47, rursus alibi ejusdem meminit.
Nazarii & Celsi, quos duos fuisse apud Ebredunensem urbem antiquitas memorando celebrat. Nihil de illis Saussajus. Creduntur Reliquiæ aliquæ Mediolano eo translatæ, de quibus consule Puricellum in Dissertatione Nazariana cap. 49 num. 7. De iis agemus ipsorum Natali XXVIII Julii.
Godefridus, Capellanus in Camera, a Cantipratano lib. 2 cap. 40 laudatus, a Rayßio in Auctario ad Molanum additur Aleydi de Scarembeka: de qua supra egimus. Alii ipsum referunt XXII Aprilis.
S. Marcellus, Episcopus Tungrensis, indicatur in scriptis additionibus Carthusiæ Bruxellensis ad Grevenum. Colitur is IV Septembris.
S. Evurtii Episcopi Aurelianensis translatio indicatur in Ms. Romano Ducis Altempsii, & a Saussajo in Martyrologio Gallicano. Ejusdem meminerunt Bellinus in Gallia auctus, & Canisius. De ea agendum ad diem natalem VII Septembris.
S. Lini Pontificis Ordinatio indicatur a Felicio. Dies natalis est XXIII Septembris.
S. Agatha, monialis Winbrunæ in Germania, & S. Liobæ discipula, sanctæ conversationis, indicatur a Wione in Appendice, quod natalem ignoraret, idque ex Vita S. Liobæ XXVIII Septemb. Ex Wione idem habet Menardus. At Wilsonus, in prima editione Martyrologii Anglicani, retulit ad XII Iunii, eumque secuti, Ferrarius & Arturus. Verum in secunda editione adscribitur diei XXVIII Iunii, & hoc sequitur Alfordus. Bucelinus vero, adscribit illi diem XII Decembris. Non arbitramur habere cultum Ecclesiasticum; si id doceamur, & certum venerationis diem, libenter ipsam tunc collocabimus. Sin minus, (quia in Actis S. Liobæ cum qua venit, ejus memoria habetur) dicentur quæcumque dici de ea poterunt ad ad illius Natalem XXVIII Septembris.
S. Leodegarii Episcopi translatio indicatur in Ms. Atrebatensi. Dies ejus natalis est II Octobris.
S. Pelagiæ pœnitentis translatio, apud Jotrum monasterium, refertur a Saussajo. Dies natalis est VIII Octobris.
D. P.
Adalbero sive Adalbertus, ante S. Udalricum Episcopus Augustæ Vindelicorum, Fastis Benedictinis adscriptus ab Hugone Menardo, & consequenter insertus Menologio Bucelini, nullum cultum habet nec habuiße scitur in sua Cathedrali ecclesia, vel in Elwangensi cui Abbas præfuerat monasterio: non item in S. Udalriei Abbatia, nisi quod ipsius corpus, una cum corporibus Wicterpi, Tassonis & Nidgarii, anno 1619, ex abdito & angusto loco, ad Sacrarium solenni pompa translatum, & loco augustiori positum sit; caput vero pretiosa unionibus mytra ornatum, eleganti in basi servatur seorsim, veluti ad ornatum altaris, uti & capita Wicterpi atque Nidgarii, quos absque scrupulo omnes appellat Sanctos Bernardus Hertfelder, in descriptione Basilicæ Udalricianæ, nec sine fundamento aliquo. Quia tamen de die, quo Adalbero obiit, non satis constare dicit Bucelinus, & Vita quam sub Ermenrico Monacho & Odalschalco Abbate scriptam allegat, necdum inventa, fortaßis adhuc alicubi invenietur; malo rem totam intactam transferre in diem Translationis omnium, factam anno 1619, IX Octobris.
Christianus, Episcopus Clocharensis & frater S. Malachiæ, relatus ex Mariano Gormano & aliis, apud Colganum 24 Martii pag. 742. De eo commodius agetur ad Vitam S. Malachiæ III Novembris.
S. Maruthas, Episcopus in Mesopotamia, indicatur a Molano, in prima editione additionum ad Usuardum, & a Canisio in Martyrologio Germanico: Verum in Martyrologio Romano & aliis IV Decemb.

DE SANCTO MAGDALETE,
MARTYRE TRIPOLI.

Sylloge de loco ac nomine, ex Martyrologio Hieronymiano.

Magdaletes, Martyr Tripoli (S.)

G. H.

Tripolis, urbs hic præposita, inter varias ejus nominis urbes difficulter potest distingui. Nam inter antiquas Episcopales fuit Tripolis in Phœnicia prima, sub Tyro metropoli. Fuit & Tripolis in Lydia, sub Sardium metropoli, cujus Episcopus Agogius subscripsit Concilio Nicæno primo. [Tripoli in Phœnicia] Est etiam, licet forte non Episcopalis, Tripolis urbs Africæ littoralis, antiquis nota. Seddum nulla distinctio additur in Martyrologiis, prior omnium in Phœnicia sita, ut celeberrima, videtur intelligi poße: eo magis quod infra, in Annotatione de SS. Tripode & Mandale (qui an omnino distingui debeat a Magdalete, de quo hic, dubitari merito potest) sociatis Basilidi, num.2 ac 3 Sancti isti legantur in Ms. Augustano profecti ex urbe Orientaliū ultra mare, ut parentes suos facerent secum venire in sanctā civitatem Hierusalem, [passus dicitur Magdaletes;] cui Tripolis Syriæ propinquior est. Vetustißimum Martyrologii Hieronymiani apographum monasterii Epternacensis, ab illa urbe ubicumque posita hunc XII diem Iunii auspicatur his verbis: Pridie Idus Junii, Tripoli Magdaletis: ac dein subjungit septem Martyres, Romæ passos, de quibus mox agemus. Mss. Richenoviense in Suevia & Rhinoviense in Helvetia, hunc etiam diem ita ordiuntur; In Tripoli Magdaletis. Ms. Aquisgranense: In Triploni natalis S. Magdalicis Tripoli. Forsan voluit auctor scribere, In Tripoli seu Triploni. Fatemur tamen quod vox Tripoli ab aliis etiam pro Martyris nomine sumpta inveniatur. Hinc in apographis dicti Martyrologii Hieronymiani, Corbejensi & Lucensi, inter Martyres Romanos hujus diei leguntur ista verba: Tripoli, [aliis, Tripolis ponitur ut nomen Socii.] Macidaletis. Quæ supra aptius primo loco collocantur. In duplici Vaticano S. Petri habentur nomina sic distincta, Tripolis & Magdalis, & in duplici Casinensi, Triponis & Magdali. Imo in aliis inter alios Martyres miscentur ab invicem separata nomina Tripoli, aut ejus loco Crispoli, & Magdaletis. Hinc etiam nomen Magdalenæ formatum reperimus, uti & Malchi, Daletis, in Mss. Florentinis, quæ mox proferentur.

DE SANCTIS MARTYRIBUS ROMANIS,
BASILIDE, DISTRO, POLIMACO, ZABINO, AURELIO, DONATELLA, SECUNDA.

COMMENTARIUS CRITICUS.
De eorum nominibus, ex Hieronymiano & aliis; Actisque S. Basilidis alicujus, primum solius, deinde, velut X & XII Junii, cum aliis atque aliis sociis passi.

Basilides, Martyr Romæ (S.)
Distrus, Martyr Romæ (S.)
Polimacus, Martyr Romæ (S.)
Zabinus, Martyr Romæ (S.)
Aurelius, Martyr Romæ (S.)
Donatella, Martyr Romæ (S.)
Secunda, Martyr Romæ (S.)

AUCTORE G. H.

[1] Progedimur cum apographo Martyroligii Hieronymiani Epternacensi, [Nomina ex Epternacensi apographo,] in quo post S. Magdaletem, Tripoli passum, ista continentur: Romæ Basilidis, Distri, Polimaci, Zabili, Aureli, Donatellæ, Secundæ. Quæ in apographo Lucensi ita habentur: Romæ Aureli, Baseledis, Zabini, Aurili, Donatellæ, Secundæ. Omisimus interposita ante Zabinum nomina Tripoli, Macidaletis, quibus præponuntur nomina Cyrini, Naboris & Nazarii in apographo Corbeiensi; & his ad aliam classem translatis, ista leguntur: Romæ natalis Aurili, Luci, militum quinque, Zaboni, Aurili, Donatellæ, Secundæ. Ex his in apographo Blumiano ista referuntur. Romæ Autili, militum quinque, Baselidis, Zabini, Donatellæ, Secundæ. Quæ in Ms. Reginæ Sueciæ per Holstenium vulgato, ita habentur, Romæ, via Aurelia milliario VIII, natalis SS. Basilidis, Cyrini, Naboris & Nazarii, de quibus seorsim agemus, dein Tripoli natalis SS. Zabini, [Anaddendi iis milites quinque?] Aureliæ, Donatellæ, Secundæ cum aliis quatuor; ubi Tripolis intrusa, est palæstra S. Magdaletis, de quo supra egimus. At quinam dicti quatuor, nisi Basilides, Distrus, Polymacus ex apographo Epternacensi? & Lucius sive alter Aurilius, designati in apographo Corbeiensi? At pro militibus quinque in Corbeiensi & Blumiano relatis, forte legendum milliario quinto. Sed quidni SS. Basilides, Cyrinus, Nabor & Nazarius Milites fuisse intelliguntur, de quibus mox agemus.

[2] Sequimur nos in tantis perplexitatibus antiquissimum Ms. Epternacense, ideoque maluimus nomina Basilidis & Zabini, loco Basilis & Zabili proponere, [an Tribulus, Malchus & Daletes:] quod in plurimis Mss. ita legatur. Memoria Zabini, Aurelii, Secundæ est etiam in Mss. Barberiniano. Ms. Leodiense S. Laurentii, Romæ Zabini, Aureliæ, Secundæ. Ms. Pragense, Zabinii, Aurelii, Secundi. Ms. Richenoviense, Aurili, Donatillæ, Secundæ. Augustanum, Gellonense, & aliud S. Galli, Zabini, Aurelii, Donatellæ seu Donellæ. Parisiense Labbei. Zabuli, Aurelii, Donatillæ. Ab istis mire variant Mss. Florentina Magni Ducis & Senatoris Strozzi, cum editione anni 1486, his verbis usa; Ipso die via Aurelia milliario VIII, monasterio Nirino, passio Sanctorum Martyrum, Basilidis, Tribuli, Malchi, Daletis; Cibini, Tropuli, Aurili, Donatelli & Secundæ. Ubi loco Tribuli, Malchi, Daletis, arbitramur legendum, Tripoli, Magdaletis sive (ut alii) Macidaletis, & nomen Tropuli perperam iteratum. Interim apparet huc spectare nomina, Cilini (alias Zabini) Aurelii, Donatilli, quæ rectius leguntur Donatillæ, & Secundæ.

[3] Initium de Via Aurelia & milliario octavo potius spectare videtur ad classem sequentem, cujus Antesignanus æque ac hujus nominatur B. Basilides: [Acta S. Basilidis ex Mombritio,] quo nomine cum multi in Martyrologiis occurrant variis anni diebus, sed aliis atque aliis sociis juncti, prohorum diversitate ipsos quoque distinguendos putamus. Interim Boninus Mombritius, in suo opere de Vitis Sanctorum, ante ducentos annos collecto, & duobus tomis vulgato, servatis antiquorum scriptorum verbis; proponit tomo primo folio 83 passionem S. Basilidis Martyris, capite truncati pridie Idus Junias, absque ulla mentione sociorum damus. Alia Acta descripsimus ex Ms. Codice Trevirensi monasterii S. Maximini, & habemus in aliquo codice nostro, [alios socios addunt.] valde antiquo charactere descripta, eademque reperimus etiam in codice Ms. Reginæ Sueciæ sub nota numeri 482. Hæc autem pro sociis vel primæ vel secundæ claßis, nominant Tripodem & Mandalem, dicuntque eos simul ad littus maris post preces fusas emisisse Spiritum, quarto Idus Junii. Talium Actorum Compendium edidit Philippus Ferrarius, ex antiquo Ms. S. Mariæ majoris. Nos Romæ perlustravimus omnia monumenta dictæ Ecclesiæ, sed vel non invenimus ibi dictam Vitam; vel, quia initium ac finis non discrepabant ab iis quæ jam aliunde habebamus, describendam nobis non censuimus. Dein Ferrarius ista annotat: De illis, pluribus agunt Petrus in Catalogo, & Mombritius tomo I. Sed plura in eorum Vita ab his scripta continentur inverosimilia & fabulosa, ac Martyrologio Romano adversantia, cum inter cetera illos in pace quievisse narrent. [sed fabulositatis suspectos,] Ast nihil tale legitur apud Mombritium, qui solius Basilidis Acta narrat, ac ne unius quidem socii meminit, Petrus autem de Natalibus eorumdem Actorum Epitomen scribit, velut cum Cyrino, Nabore ac Nazario essent paßi. Patet ergo hic levitas Ferrarii, Mombritium & Petrum citantis, acsi pluribus agerent de Sanctis Basilide, Tripode, Mandalide, & aliis XX Martyribus Romæ, quorum apud utrumque, si Basilidem excipias, mentio nulla: sed bene in Actis quæ ex Ms. San-Maximiano pervetusto, atque in nostro valde antiquo habemus, & invenimus etiam in Ms. Reginæ Sueciæ sub nota numeri 482.

[4] Iam dixi in duobus Martyrologii Hieronymiani apographis, Lucensi & Corbejensi, perperam misceri nominibus Sanctorum Basilidis, Distri & sociorum, Romæ passorum, nomina Tripoli, seu Triploni, & Magdaletis, seu Maudaletis aut Magdalis. Hinc tamen Notkerus, ante octingentos annos, in suo Martyrologio, II Idus Junii ita scripsit: Romæ via Aurelia milliario decimotertio, natalis S. Basilidis Martyris, Tripodis & Mandalis, sub Aureliano Imperatore, Præside Platone, [aut aliunde adscitos:] & aliorum viginti Martyrum. Prudenter autem idem Notkerus addidit, quod Pro Tripodis tamen & Mandale, in quibusdam codicibus, In Tripoli Magdaletis, scriptum reperitur. Et sic de S. Magdalete, in urbe Tripoli passo, seorsim egimus, uti etiam Passionem S. Basilidis Martyris seorsim ex Mombritio hic damus: quamvis Tripus seu Tripodes aut Tripolus, & Mandalis, socii jungantur apud Usuardum, Adonem, auctorem Bedæ supposititii; & horum exemplo, in Martyrologio Romano: satis enim laboramus in eo, quod uno eodemque die duo statuantur classes notorum Martyrum, quarum causa Basilides duplicetur; neque putamus addendum tertium, propter duos, quos dixi Tripolim & Mandalim, non satis certos.

[5] Qui in præcitatis Martyrologiis adduntur anonymi viginti, [Alia, in Actis hic dandis Dubia, explicantur.] in nullius Basilidis, quibuscumque sociis juncti, Actis inveniuntur; sed iidem videntur, qui die x referuntur in antiquioribus fastis, paßi Romæ via Aurelia, cum SS. Basilide, Auriso, Rogato, & aliis sex ibi nominatis. Imo Plato Præses, in hisce Martyrologiis citatus, secundum Acta præcitata non fuit in damnatione Martyris vel Martyrum judex, sed Præfectus militiæ in Oriente: qui, propter persecutionem in Italia grassantem, conatus fuit dissuadere Basilidi ne eo rediret. In super quæri potest, num iste Aurelianus, sub quo S. Basilides passus legitur credi debeat fuisse Imperator, ut in dictis Martyrologiis habetur; an vero talis aliquis, qualis sub Trajano Imperatore ex Oriente evocatus præfuit persecutioni Christianorum, III Maji ad Acta SS. Alexandri I, Euenti & Theoduli. Nam in bisce S. Basilidis Actis cognominatur, provinciæ-habitator, tyrannus, minister impiorum, judex impietatis, inimicus veritatis, numquam vero Rex, Imperator, aut Cæsar. Denique quæ in Actis Aurelia urbs aut civitas appellatur, teste Ferratio, fuit, licet his temporibus non extet, ex qua via Aurelia dicta sit. Procaplura testimonia ex Paulo Diacono, Rutilio, & aliis conatur adducere Ortelius in suo Thesauro geographico; sed nullum eorum efficaciter probat, ejus nominis civitatem uspiam prope Romam sive in Tuscia suburbicaria fuisse. Nam quod ex Itinerario nominant Forum Aurelia, id omnino videtur Cluverio fuisse longe ulterius versus amnem Florem, ubi nunc Mons altus nominatur in Castrensi ducatu, qui distat ad XL P. M. ab Urbe. His prænotatis repræsento promissa ex Bonino Mombritio solius Basilidis Acta, arbitrio Lectoris relinquens, utrum ipsa velit credere primi, an secundi Basilidis esse aut saltem alterutrius postquam eadem viderit sequenti etiam Martyrum claßi applicata.

ACTA S. BASILIDIS
Ex Sanctuario Bonini Mombritii.

Basilides, Martyr Romæ (S.)
Distrus, Martyr Romæ (S.)
Polimacus, Martyr Romæ (S.)
Zabinus, Martyr Romæ (S.)
Aurelius, Martyr Romæ (S.)
Donatella, Martyr Romæ (S.)
Secunda, Martyr Romæ (S.)

BHL Number: 1018

EX MOMBRITIO.

[1] [Ex oriente redire in patriā jussus a Christo Sanctus,] Cum Paganorum persecutio famulos D. N. Jesu Christi per totum affligeret orbem, eosque variis tormentis necaret, erat B. Basilides in civitate Orientali, sub Platone Præfecto, tenens sanctæ religionis tramitem: cui Dominus dixerat; Non licet tibi huic domino servire, sed potius tibi convenit jam, pro nomine meo forte inire certamen. Respondit ei B. Basilides: Domine, magister omnium virtutum, paratus sum pro te tormentorum omnium sumere cruciatus. Et Dominus, Beati, inquit, qui persecutionem patiuntur propter justitiam; quoniam ipsorum est regnum cælorum. [missionem impetrat a Præfecto;] Audiens hæc B. Basilides, abiit ad prædictum Præfectum, referens ei, quod per viginti quinque annos in suo fuisset servitio, & jam tempus esset, ut suos visitaret parentes, & utrum vitalis aura illos foveret, an non. Quem Præfectus interrogans, ait; In qua provincia parentes tui degunt. Et Sanctus; In Italia, inquit Provincia, [civitate] quæ appellatur Aurelia. Respondit Præfectus dicens: Audivi jam a multis de ipsa provincia, Aurelianum, ejusdem provinciæ habitatorem, plurima tormenta discipulis Christi ingerere: ideo hoc timendum valde tibi est, ne dum præsens ibi fueris, audiat te discipulum illius, & jubeat te gravioribus affici tormentis. Cui Basilides respondit: Nam si dignus fuero beatorum Martyrum meritis sociari, pro mei magistri honore, Domini Jesu Christi, acriores sustinebo pœnas: quidquid enim in hoc seculo patimur, nihil est ad comparationem cælestis remunerationis, quam Deus diligentibus se promisit.

[2] Præfectus [hæc] audiens; Vade, inquit, & post unum annum ad me revertere. His ille auditis cœpit gaudens ad patriam suam properare. Sed inter eundum sic ad Deum oravit:

Omnipotens æterne Deus, qui cuncta creasti,
Qui miseros refoves, qui confers digna petenti,
Qui lapsos relevas famulos in morte jacentes,
Et cunctis reseras cælestia regna benignus;
Pande mihi callem, clemens, qui ducat ad urbem
Aureliam; caros cernam exinde parentes. [& veniens Aureliam,]

Completa autem oratione, properans Aureliam civitatem, ingreditur domum suorum. Mox compertum est auribus crudelissimi tyranni, quod quidam vir sanctæ religionis civitatem fuisset ingressus: statimque præcepit militibus, ut Sanctum per totam Provinciam quærerent. Qui cum fuisset inventus in domibus parentum suorum; nuntiatum est tyrauno. Tunc minister inipiorum jussit sub ingenti festinatione sanctum virum ad se venire. Robustissimus athleta Domini respondit: Jesu Christi servus sum, & illi soli servio. Tyrannus adhæc ait: Num audisti, quia multa discipulis ejus fecerim tormenta? Et Sanctus: Audivi, inquit, tua tormenta, sed minime expavi: proinde huc veni, ut merear a Domino palmam martyrii accipere.

[3] His auditis Aurelianus ait. Ergo, ut video, ad hoc venisti, [Aureliano tyranno sistitur:] ut similia patiaris. Respondit B. Basilides dicens: Te & tormenta tua pro nihilo duco quoniam si mors evenerit tibi, cum parre tuo diabolo acriora incendia sustinebis, quæ finem non habent, nec tempus refrigerii præstant. Tyrannus furore plenus ait: Fer libamina diis, & denegate discipulum esse illius: quod si non feceris, pœnarum cruciatibus morieris. Et Sanctus ad hæc. Quid valent pœnæ quas promittis, quæ sinem habent & diu stare non possunt? & quid valent sceleratissimi homines, quos tu deos dicis, quibus me cogere credis libamina ferre? Scio enim Jovem germanam suam in conjugio habuisse, & Junonem fisiam Saturni a virginitate separasse, pro quo inter deos numerari meruit. Scio Herculem, [coram quo Gentilium deos explodens,] amore Proserpinæ deceptum, ad inferni claustra descendisse, & inde eam ad superiores partes reduxisse. Scio Apollinem, juxta Amphrixum fluvium, Admeti Regis armenta pavisse, & in Cumano antro Sibyllam diabolico exagitasse furore. Scio Melicertam & Lauotheam in mare præcipitatas, & inde postmodum numina maris appellatas fuisse. Scio Asclepium fulminatum fuisse, nec mercedem operis accepisse. Hi omnes impiissimi homines fuerunt, qui postmodum a miseris hominibus coli post mortem cœperunt. Inde illis institura templa, inde simulacra expressa ad detinendos vultus defunctorum, quibus immolant hostias & dies festos dando honorem celebrant, derelinquentes creatorem suum, quem decet omnes creaturas laudare, & pias illi omni tempore persolvere laudes; & quæ faciebant adorabant, timebant, & venerabantur.

[4] Audiens hæc Aurelianus Judex impietatis, jussit eunim carcerem retrudi, [minas ejus contemnit.] & os illius crebris pugnis contundi. Beatus autem Basilides, precans Deum, dixit: Domine Jesu Christe, qui famulos tuos inter tormenta carnificum non deseris, sed potius consolaris; jube me, exiguam ovem tuam, ad te pervenire, qui pro tuo nomine pœnas mihi illatas tolerare non cesso: tu enim dixisti, Nolite timere eos qui occidunt corpus, animam autem non possunt occidere. Hanc autem securitatem secutus, tradidi corpus meum carnificibus, ut animam meam a cunctis peccatis exuas, [Post triduanum carcerem] tecumque vivere facias in æternum, qui es benedictus in secula seculorum. His itaque ad Deum precibus fusis, cælestibus armis cœpit se munire, qualiter pugnam certaminis sumeret contra iniquum hostem. Post tres autem dies crudelis tyrannus præcepit militem Christi de carcere exire, & suo conspectui præsentari. Ad quem ita, truculento vultu interrogans, ait: Dimisisti errorem, qui te talia pati permittit? Cui athleta Christi; [iterum vanitatē idololatriæ detestans,] Infelix, si te cognosceres, non diceres me habere errorem: sed potius te errori subjectum dijudicares. Audi ergo, si vis, qualiter tu erras, qui unum Deum non colis, qui cuncta creavit; & qui teipsum ad hoc fecit; ut illum coleres; non ut lapides sculptos adorares: nam alii tui similes vario errore detenti, volucrem turpemque bovem, tortumque draconum adorabant: alii semi hominem canem; & alii sensu præditi affirmabant solem esse creatorem omnium rerum, quia videtur totum lustrare polum, & clara lumina infundere terris; alii vota ferebant lunæ, quæ crescere & minui videtur: & alii litabant stellis, quæ luce solis illuminantur. Alii colebant laticem, & alii larem: sed jungere non audebant, quia inimica esse videbantur invicem. Alii ponebant aras arborum radicibus, & initituebant dapes, & flebiles adorabant ramos, ut gubernarent suos filios, & domum dilectaque prædia, & fidem conjugii, famulos & censum. Nonnulli venerabantur olus; & permolles hortos & siccas herbas rigabant. Satis jam derisi monstra, quæ tu & similes tui colentes ceciderunt in atram foveam; quæ & tua dementia nunc colit, & me militem Christi colere compellit.

[5] Audiens hæc Aurelianus, inimicus veritatis, inquit: Jam miser conticesce, [& tyranni amentiam redarguens] & noli blasphemare deos: quia acerrima tormenta tibi præparantur. B. Basilides, galea Christi protectus, ait: Cur te tanta dementia tenet? qui relicto Creatore tuo, inutilia monstra adoras, & deos esse nominas? O infelix! cum rogas lignum & lapides, surdis clamare videris: lignum enim hanc continet utilitatem, quod aliquando præciditur, & ad continendum domorum cooperimentum supponitur: aliquando focis immittitur, ut hominibus coctos præparet cibos: similiter & lapides, [plumbatis ceditur,] quos tua væsania deos nominare non cessat. Quibus auditis crudelissimus tyrannus ait: Gravioribus tormentis eum afficite: & tamdiu plumbatis contundite, quamdiu deos blasphemare cesset. Robustissimus denique miles Christi, dum talia pateretur, ait: O stipula æterni ignis, cunctorumque scelerum patrator, me quasi stultum dilanias, eo quod deorum tuorum monstra derisi ego enim pro gloria æterna, quam Dominus meus Jesus Christus suis promisit fidelibus, libenter tolero tua tormenta: & quanto acrioribus pœnis afficior, tanto magis cælestibus gaudiis beatum me esse non dubito. Tunc ait Aurelianus: Nequissime omnium hominum, non tuæ pertinaciæ parcam: Et sanctus; Ego veritatem loqui non cessabo, quin veritati, testis sim. Tu quidem dæmonum servus existis, & Christianorum sacrilegus oppugnator: ego vero sum miles Christi, & sanctæ fidei observator.

[6] [& capitis damnatus] His auditis tyrannus, ampliori furore succensus excogitare cœpit, qualiter eum crudeli morte necaret. Videns autem quia nihil proficeret, tandem capitalem in eum dedit sententiam. Mox vero spiculator assumens illum, duxit foras civitatem. Ubi cum ventum fuisset, pius athleta Deum oravit, dicens: Dextera tua, Domine, glorificata est in virtute, dextera manus tua confregit inimicos, dextera virtutis tuæ exaltavit me

Suscipe quæso tui famuli jam, summe Magister,
Basilidis clemens animam, cum laude triumphi:
Cœtibus angelicis conjungas, factor olympi.

His precibus expletis, signo Crucis semer ipsum muniens, victricem tetendit cervicem, [decollatur 12 Junii.] statimque capite est truncatus, Christicolæ igitur, videntes tanti viri constantiam, laudaverunt Deum, quitales obtinet famulos; & colligentes sacratissimum corpus ejus, posuerunt in congruo loco, ubi miraculorum beneficia digne petentibus exuberare non desinunt. Passus est autem beatissimus famulus Dei Basilides pridie Idus Junias, ad laudem & gloriam D. N. Jesu Christi, qui cum Patre & Spiritu sancto vivit & regnat Deus, in secula seculorum. Amen.

ANNOTATIO D. P.
De SS. Tripode & Mandali, sociatis Basilidi.

Basilides, Martyr Romæ (S.)
Distrus, Martyr Romæ (S.)
Polimacus, Martyr Romæ (S.)
Zabinus, Martyr Romæ (S.)
Aurelius, Martyr Romæ (S.)
Donatella, Martyr Romæ (S.)
Secunda, Martyr Romæ (S.)

BHL Number: 1019

[1] [Videntur ista accepta ex aliis antiquioribus,] Satis apparet hæc Acta, nec antiquißima esse, neque ex antiquißimis sumpta, absque multa amplificationis inventionisque rhetoricæ licentia: quare operæ pretium censeo, ipsum originarium textum, quem Ferrarius præ oculis habuit, & censura sua perstrinxit, quemque Henschenius noster luce publica indignum judicavit, huc adducere; cum de interpolatis posteriorum temporum scriptis, judicium ferri nullum tuto poßit, dum prima latent, quæ plerumque manifestiores fictionis suæ notas continent, Manuscriptus S. Maximini apud Treviros Codex, cui consentit alius, Neapoli a P. Beatillo nobis indicatus, & tertius Augustæ ad S. Udalricum a nobis inventus, ita habet:

[2] In civitate Orientalium, cum beatus Basilides esset in officio Platonis Præfecti, dixit ei Dominus Jesus Christus: Ego te volo tollere de officio Platonis Præfecti, & in meo officio esse. Respondit B. Basilides: Domine meus, Jesu Christe, vis me lapidibus mori? Cui respondit Dominus Jesus Christus: Qui propter me lapidatus fuerit, coronam accipiet. Tum B. Basilides ivit ad Platonem Præfectum, [ubi multa loquen; Christus inducitur,] & dixit ei: Domine meus Præfecte, viginti quinque annis in officio tuo fui, & de servitio tuo numquam recessi: dona mihi inducias, ut vadam ad parentes meos. Respondit Præfectus & dixit ei; In qua Provincia habes parentes? Respondit B. Basilides & dixit ei; In provincia Italiæ, in civitate quæ appellatur Aurelia. Respondit Præfectus & dixit, In provincia ipsa audivi a multis dicere, quod Aurelianus multa scelera operatus sit in Christianos, sed vide, ne forte te discipulum dicant esse Christi, & faciant te lapidibus perire. Respondit B. Basilides, & dixit ei: Ego ad parentes meos vado. Et iterum dixit ei Præfectus: Quanto tempore moram facturus es? Respondit ei B. Basilides, Annum unum. Et iterum dixit ei Præfectus: Annum unum petisti, concedo tibi & alium, vade cum gaudio.

[3] Et versus est B. Basilides ad Dominum Christum, & dixit ei: Domine magnas inducias petivi a Præfecto, ut ad parentes meos vadam, & concessit mihi duos annos: domine meus Jesu Christe, dona mihi unum de discipulis tuis, ut me deducat in civitatem Aureliam, & videam parentes meos. Respondit Dominus & dixit ei: Vade: tolle tibi unum de Fratribus tuis, & vide parentes tuos, ut & facias illos tecum venire in sanctam civitatem Hierusalem. [jubens socios adsciscere Tripodem & Mandalim,] Respondens ad eos iterum Christus dixit; Non quæro a vobis aurum, neque argentum; sed repromitto vobis vitam æternam. Responderunt ei sancti Martyres Basilides, Tripodes & Mandalis. Amen. Et venerunt ante Dominum, & dixerunt: Hoc nobis promittit Dominus, coronam vitæ æternæ. Et dixit Dominus. Ego sum vobis omnia daturus: ite cum gaudio. Ecce ego vobiscum sum, usque ad consummationem seculi. Tunc Beatus Basilides dixit: De auro & argento nostro quid sumus facturi? Et dixit ad eos Dominus Jesus Christus: [& abdicætis omnibus navigare in Italiam] Vendite omnia vestra, & date pauperibus. Et fecerunt sicut præceperat eis Dominus, & vendiderunt omnia sua. Tunc B. Basilides dixit: Domine Jesu Christe, omnia fecimus. Et dixit ad eos Dominus Jesus Christus: Ite in Provinciam [Italiæ in civitatem] quæ appellatur Aurelia, & omnia quæ dixero vobis facite; adulteria emendate, & qui malum pro malo reddere voluerint non eos dimittite: quia ego nolo mortem peccatoris, sed ut convertatur & vivat: & omnia opera bona fovete & facite, & ego vobiscum sum.

[4] Tunc B. Basilides respondit: dicens. Nescimus ubi est [via] Respondit Dominus, Ad mare. [præbito ad id navigio;] Et illi: Et quomodo transituri sumus? Et dixit eis Dominus Jesus Christus, Descendite vos ad littus maris, & ibi me invenietis: & ego vobis parabo naviculam modicam, quæ vos in Provinciam ipsam deducat; & neque duas tunicas, neque duplex vestimentum habeatis, neque panem in sarcinis vestris portetis: ego vobis omnia parabo. Venientes autem ad littus maris, invenerunt naviculam ubi erat ipse Dominus Jesus Christus gubernator. Et cum invenisset eum, miserunt se ad pedes ejus & osculati sunt eum: & ipse porrigebat eis manus. Videns autem B. Basilides dixit ei: In quam Provinciam ambulatis? Respondit ei Dominus Jesus Christus, & dixit ei: Nos in urbem Romam, in civitatem quæ dicitur Aurelia miliario octavo. Et dixit ei B. Basilides: [in quo ipse sub specie navicularii] Jube nos imponi in navi tua, quia ibidem festinamus. Respondit Dominus Jesus Christus, & dixit illis: Ubi vultis ire, Aurelianus ibi multa mala operatus est in Christianos. Responderunt ei Beati Basilides, Tripodes & Mandalis, Nihil cum eo habemus. Respondit eis Dominus Jesus Christus, & dixit: Date mihi naulum, & sedete in navi mea. Respondit ei B. Basilides: Nummos non habemus, unde vobis dare possumus; neque aurum, neque argentum, neque pecuniam, neque panem in sarcina. Quibus respondit Dominus Jesus Christus: Vos servi estis Christi, & discipuli ejus? Respondit B. Basilides, [eos de seipso interrogat quid credant:] Nos servi sumus, non discipuli. Et dixit eis Dominus Jesus Christus; Si servi estis Domini Jesu Christi, ascendite in navim. Et ascenderunt in navim. Et dixit Dominus Jesus Christus B. Basilidi; Sede juxta me; & interrogabo si servus es Jesu Christi; dic nobis quæ opera operatus est Christus? Respondit ei B. Basilides; De aqua vinum fecit, cæcos illuminavit, leprosos mundavit, & mortuos suscitavit. Et dixit eis Dominus Jesus: Judæi quid dicunt de eo? Et respondit B. Basilides, Alii dicunt, quia Joannes est; alii dicunt, quia Propheta est; alii dicunt, quia Christus est.

[5] Dum vidisset B. Basilides, quia bene & prospere navigabant, quos Dominus Jesus gubernabat, dixit B. Basilides: Domine Jesu Christe, ostende mihi artem gubernationis tuæ: numquam vidi sic bene & prospere navigare. [atque Aureliæ exponit,] Dixit Dominus Jesus Christus, ad unum de Angelis suis: Descende in navim, & appone eis panem & aquam, ut manducent. Et benedixit eis, & manducaverunt, qui & gratias egerunt Domino Jesu Christo. Et dixit ad eos Dominus: Descendite de navi, & pausate; & fecerunt sicut præceperat eis Dominus Jesus Christus, & descenderunt de navi, & obdormierunt. Et dixit Dominus Jesus Christus ad Angelos suos; Tollite eos, & ponite ad littus maris, milliario octavo a civitate [Roma], [ad civitatem] Aureliam: [ubi pie mortui sepulti dicuntur:] Et fecerunt sicut præceperat eis Dominus Jesus Christus. Mane autem facto evigilaverunt, & invenerunt se jacentes ad littus maris. Elevaverunt autem oculos suos ad cælum, & gratias agentes dixerunt: Domine Jesu Christe, magister bone, accipe animas nostras: & eadem hora emiserunt spiritum quarto Idus Junii. Et venientes Presbyteri, & Diaconi, & Clerici, simul & Christiani, collegerunt corpora sanctorum Basilidis, Tripodis, & Mandalis, & sepelierunt in eodem loco: Et fabricata est sanctitati ipsorum basilica, ubi florent beneficia eorum usque in hodiernum diem.

[6] Iam vidimus IV Idus Iunii, passum Romæ Basilidem, cum sociis ibi nominatis, via Aurelia milliario XIII, pro quo numero quam facile poßit subrepere VIII, vel hic in illum commutari, nemo non intelligit. Legimus etiam apud Ferrarium quod SS. Basilidis, Tripodis & Mandalis corpora, in ecclesia S. Mariæ in Transpontina asservantur. [sed in speciem valde fabulosis Actis, idq; 10 Junii.] Idemque confirmat Pancirolius. Quid igitur, si revera Basilides iste, ex una suburbicariarum ecclesiarum, ad viam Aureliam sita, in Urbem illatus sit, una cum corporibus duorum aliorum, vere dictorum, Tripus sive Tripodes, & Magdali vel Magdalis; quorum cum nulla haberetur notitia, perperam crediti sint simul cum Basilide paßi, quia eodem loco inventi? sic utcumque rectificaretur, quod Usuardus & Ado, post eosque Romanum hodiernum, ipsos tres tali die referant; refragantelicet Hieronymiano Martyrologio, & ipsos inter socios Basilidis non numerante; qui tamen potuerint fuisse inter viginti Anonymos. Tum vero curæ fuerit Clericis S. Mariæ Transpontinæ Legendam aliquam omnium trium componere; & occasione Viæ Aureliæ, comminisci Aureliam civitatem & Aurelianum tyrannum. [id quod in Basilidem fortassis quadrat.] Hæc autem Legenda diesque assumptus, cum forte aliis non probaretur, eo quod de martyrio haberet nihil; & pridie Idus Iunii alius offerretur Basilides, cum nominibus sociorum talibus, quæ non multum abluderent, a Tripode & Magdale; hunc potius diem paßioni eorum maluerint aßignare, & sic confecta fit alia illa prolixior Legenda, quam dedimus ex Mombritio; sed sub nomine solius Basilidis, eo quod Auctor intelligeret, nullum satis certum fundamentum haberi, ad aßignandum socios martyrii eos, qui cum illo simul colebantur. Equidem nihil definio, solum adduco conjecturā, circa modum quo manifesta hic confusio induci potuerit; & inducta valeat explicari.

DE SANCTIS MARTYRIBUS ROMANIS,
BASILIDE, CYRINO, NABORE, NAZARIO,

SVB DIOCLET.

COMMENTARIUS HISTORICUS.
Eorum memoria in Martyrologiis, Missalibus, Breviariis. Acta qualia?

Basilides, Martyr ibidem (S.)
Cyrinus, Martyr ibidem (S.)
Nabor, Martyr ibidem (S.)
Nazarius, Martyr ibidem(S.)

AUCTORE G. H. & D. P.

[1] Antiquum Martyrologium Reginæ Sueciæ Christinæ, quo usus est Lucas Holstenius in suis Animadversis ad Martyrologium Romanum, ita auspicatur hunc diem: Pridie Idus Junii. Romæ via Aurelia milliario VIII, natalis Sanctorum Basilidis, Cyrini, Naboris, & Nazarii. [Cultus sacer ex Fastis Mss.] Eosdem Sanctos Mss. alia, Romanum scilicet Cardinalis Barbarini, Coloniense S. Mariæ ad Gradus, Richenoviense prope Constantiam in Suevia, sic proferunt: Romæ natalis Sanctorum Basilidis, Cyrini, Naboris, & Nazarii Martyrum. Quæ eadem, palæstra Roma omissa, leguntur in Mss. Divionensi, Atrebatensi, Tornacensi, Lætiensi, Aquisgranensi, duplici Vaticano S. Petri, Casinensi, Altempsiano, & Trevirensi S. Maximini, aliisque. Rhinoviense in Helvetia, & Angustanum S. Udalrici, ita habent: Romæ Basilidis, Cyrini & Naboris: & in Parisiensi Labbei additur, & Nazarii; verum in duobus ultimis interponebatur Tripoli, uti supra monuimus, quod nomen urbis, non Martyris foret. Rursus Martyribus Romanis in Mss. Corbejensi interponebantur nomina Cyriri, Naboris, & Nazarii; uti etiam in Ms. Blumiano, & quidem post nomen Basilidis, ast alia, antiqua tamen manu, loco Nazarii erat nomen Felicis, quod aliis addebatur in dictis Mss. Augustano & Parisiensi. Verum SS. Felix & Nabor Mediolani paßi sunt XII Iulii. In Mss. Florentinis, Medicæis & Strozzianis, indicatur natalis Sanctorum Martyrum Basilidis & Cyrini.

[2] [Breviariis Missalibus,] Antiqua Breviaria Romana, quæ habemus & manu exarata & typis excusa, anno 1479, 1490, 1522 & 1524, item Missalia impressa anno 1484 ac deinceps, ad hunc XII Iunii referunt Diem natalem SS. Basilidis, Cyrini, Naboris, & Nazarii: & hæc ubique præscribitur recitanda Oratio: Sanctorum Martyrum tuorum Basilidis, Cyrini, Naboris, atque Nazarii, quæsumus Domine, natalitia votiva nobis resplendeant: & quod illis contulit excellentia meritorum, fructibus nostræ devotionis accrescat. Huic primæ Collectæ respondent Secreta; Pro Sanctorum tuorum Basilidis, Cyrini, Naboris, atque Nazarii sanguine venerando, hostias tibi, Domine, solenniter immolamus, tua mirabilia pertractantes, per quem talis est perfecta victoria: & Post-Communio: Semper, Domine, Sanctorum Martyrum tuorum Basilidis, Cyrini, Naboris, atque Nazarii solennia celebrantes, præsta quæsumus ut eorum patrocinia jugiter sentiamus. Sunt autem antiquißimæ Orationes istæ; utpote quæ non solum reperiantur, vix apice mutato, in libro Sacramentorum S. Gregorii; sed etiam in alio annis fere ducentis prius per Gelasium Papam composito, quem nuper Romæ imprimendum curavit Iosephus Maria Thomasius; verum in hoc, quod mireris, ubique deest nomen Basilidis: cum e contrario solum illud ponatur in Kalendario vetustissimo Romano, quod Ioannes Fronto Parisiis vulgavit, ubi & Euangelium præscribitur de Nicodemo, sumendum ex Cap. 3 Ioannis; Erat homo ex Pharisæis, usque ad, sed habeat vitam æternam.

[3] [Martyrologio Roman.] Præcitata Romana Breviaria antiqua, primæ isti Orationi subjungunt tres Lectiones, de SS. Nazario & Celso puero, martyrium sub Nerone Imperatore, & Anolino Præside passis V Kalendas Augusti, quorum corpora a S. Ambrosio inventa & translata esse pridie Idus Junii, sub finem additur. Pro quibus, nihil ad hujus diei Martyres spectantibus, Breviario jussu Pii V edito insertæ sunt duæ Lectiones, hactenus recitari solitæ; secundum quas in hodierno Martyrologio Romano ista primo loco habentur: Romæ via Aurelia natalis sanctorum Martyrum Basilidis, Cyrini, Naboris, & Nazarii militum; qui in persecutione Diocletiani & Maximiani, sub Aurelio Præfecto, ob Christiani nominis confessionem detrusi in carcerem, & scorpionibus lacerati, capite truncati sunt. In Notis addit Baronius: De his Beda, Usuardus, Ado, ac ceteri recentiotes. [& aliis.] Beda in genuino Martyrologio solum ista habet: Natale SS. Basilidis, Cyrini, Naboris, & Nazarii. In Ephemeride Bedæ Tomo primo operum, præponitur palæstra Roma. Usuardus vero hunc diem ita auspicatur: Mediolani natalis B. Nazarii Martyris cum longo elogio, de eo & Celso puero, & dein addit: Item apud præfatam urbem Sanctorum Martyrum Basilidis, Cyrini & Naboris. An ergo Usuardus hos Mediolani passos asserit? Forte præmißi fuerant Martyres Romani, de quibus jam egimus, in aliis antiquioribus Mss. eisque omißis inadvertenter positum sit, apud præfatam urbem scilicet Romanam, Tertius a Baronio citatus Ado, post longum de SS. Nazario & Celso elogium, ista subjungit. Item B. Basilidis, Cyrini, Naboris. Verum, Usuardo & Adone antiquior aliquanto auctor Rabanus, de hisce Martyribus sic scribit: II dus Junii, Romæ via Aurelia, milliario V, passio Martyrum Basilidis, Cyrini, Naboris, & Nazarii, &c. Omitto recentiores.

[4] [Actorum epitome] Acta S. Basilidis, quæ supra dedimus ex Mombritio, in Sanmaximiniano Ms. alioque Thuringico, & apud Belfortium, invenimus stylo luculentiori ornata, auctaque circumstantiis nonnullis, & trium sociorum nominibus. Sic autem interpolata etiam invenit Petrus de Natalibus, eorumque Epitomen hanc contexuit, insertam lib. 5 cap. 109. Basilides, Cyrinus, Nabor, & Nazarius, sub persecutione Diocletiani, Romæ passi sunt. [ex Petro de Natalibus,] Hi ex Urbe ipsa oriundi, ad civitatem Aureliam devenientes, omnia sua pauperibus erogantes, Romam redeuntes, ad Maximianum Imperatorem adducti sunt. Qui dum Christum confiteri non timerent, primo scorpionibus durissime cæsi, dehinc in carcerem retrusi, & per dies VII ibidem macerati, inde educti, jussu ejusdem Imperatoris capite truncati sunt, & feris ad devorandum expositi: sed per Dei gratiam corpora eorum, illæsa custodita, a Christianis sepulta sunt milliario III ab Urbe, in loco qui dicitur Catacumbæ, pridie Idus Junii. Hæc ibi, quæ in Breviario Romano reformato in duas parvas Lectiones dilatantur, cum antea tres Lectiones recitarentur, de SS. Nazario & Celso Mediolanensibus. Novæ autem Lectiones istæ sic proponuntur: [& Breviario Romano]

[5] Basilides, Cyrinus, Nabor, & Nazarius, Romani milites, nobiles genere & virtute illustres, Christiana religione suscepta, cum Christum Dei filium Diocletiano Imperatore prædicarent, ab Aurelio Præfecto Urbis comprehensi, & ut diis sacra facerent admoniti, ejus jussa contemnentes, missi sunt in carcerem. Quibus orantibus cum subito clarissima lux, oborta omnium oculis qui ibidem essent, carcerem collustrasset; illo cælesti splendore commotus Marcellus, custodiæ præpositus, multique alii, Christo Domino crediderunt. Verum postea e carcere emissi ab Imperatore Maximiano; cum, ejus etiam neglecto imperio, unum Christum Deum & Dominum in ore haberent; scorpionibus cruciati, iterum conjiciuntur in vincula; unde septimo die educti, & ante pedes Imperatoris constituti, perstiterunt in irrisione inanium deorum, Jesum Christum Deum constantissime confitentes. Quamobrem damnati securi feriuntur. Quorum corpora feris objecta, [Integra hic proponuntur dijudicanda.] nec ah illis tacta, a Christianis honorifice sepulta sunt. Si antiquitus eadem invenirentur scripta, neminem futurum credo, cui talis narratio foret de fictione suspecta; sed cum ex Actis mox producendis appareat ruinosum totius narrationis fundamentum esse, non potest firmum censeri quod superextructum est, quantavis verosimilitudinis specie niteat, dum in eo omittuntur omnia quæ offendere poßint. Nam (ut dixi) unius alicujus S. Basilidis Acta interpolanda sibi sumpserunt, tam illi qui tenebant corpora SS. Basilidis Tripodis atque Mandalis; quam qui insimul habebant, & in Germaniam transferenda dederant corpora SS. Basilidis, Cyrini, Naboris, atque Nazarii. Primi quam insulse id fecerint, jam supra vidimus; videamus nunc quid egerint postremi. Dum autem hoc ago liceat mihi ea omittere in contextu, quæ iisdem prorsus verbis jam dedi legenda ex Mombritio. Postea de translationibus agam, & Henschenii nostri lucubrationem prosequar.

ACTA
Ex Ms. Monasterii S. Maximini prope Treviros.

Basilides, Martyr ibidem (S.)
Cyrinus, Martyr ibidem (S.)
Nabor, Martyr ibidem (S.)
Nazarius, Martyr ibidem (S.)

BHL Number: 1020

EX MS.

PROLOGVS

[1] Jesu Christi Domini nostri auxilio præmuniti, sanctorum Martyrum certamina stylo comprehendere curemus; ut ipsos intercessores habere mereamur, quorum solennia dignis laudibus celebramus. [Auctor tenuitatem suam excusans,] Quapropter, fraterno amore compulsi, horum Matyrum beatissimorum, Basilidis, Cyrini, Naboris, & Nazarii gloriosam passionem scribere conamur; ut eorum salutifera certaminis miracula audientium animos ad amorem cælestis patriæ accendant; & mori pro Domino non timeant, qui cum ipso regnare in cælo cupiunt sine fine. Sed hoc fortasse incongruū quibusdam videtur, quod nos ignari sapientiæ arduam rem præsuminus transformare. Quibus dicendum, quod non audacia fisi ingenii, sed pio amore ducti, hoc facere tentamus. Scimus enim gentiles Poëtas, Regum suorum victorias variis carminibus laudasse, plurimaque mendacia suis tradidisse voluminibus, [finem scriptionis exponit.] unde in hoc seculo honorum gloria sublimati divitiisque ditati fuerunt. Et idcirco tacere nos non decet Christi Martyrum certamina, qui pro nemine ejus sanguinem suum large fundentes, cælestia regna meruerunt; ut ipsi pro nobis Dominum exorare non cessent, quatenus valeamus ad eorum gloriam pervenire sanctissimam. Sedule ad nos immensa Dei pietas clamat, aliquando per Apostolorum præcepta, aliquando per Martyrum exempla, dicens; Venite ad me omnes, qui laboratis & onerati estis, & ego reficiam vos. Sed hæc quæ diximus, ne in sancta Dei ecclesiam legentibus fastidium faciant, ad præclaram prædictorum Martyrum passionem exponendam, Domino auxiliante, properemus.

PASSIO.

[2] Cum hujus mundi Principes, ad cruciandas Sanctorum animas, diabolus commovisset; & ubique Domini nostri Salvatoris ecclesias, [Maximiano fideles persequente in Italia.] diversis persecutionum tempestatibus, ventilaret; suscitatisque Regum amicis, amplius inæstuans, adversus Dei populum prælia commoveret; augebat quotidie incrementa sævitiæ. Prementibus itaque duriter Maximiani Imperatoris legibus, Christianorum infestabatur exercitus; per Illyricum vero Diocletiani sacrilegi præceptum in Christi populum hostiliter sæviebat, addito tyrannidi suæ in regno participe Maximiano, qui & suam rabiem per omnem Italiæ provinciam ostenderet. Fere tamen omnes provinciarum Judices nefandorum Principum sacrilegos apices mittebant, ut in templis dæmonum immolare cogerent Christianos, Christi clauderentur ecclesiæ, Christi Sacerdotes & Ministri caperentur ut non parerent [Dei] legibus, sed confiterentur simulacra deos esse; quibus si thura nollent accendere, suppliciis diversis & mortibus subjacerent. Ea igitur tempestate inter Milites, [quatuor Sancti milites Romani,] qui in Christi exercitu triumphabant, fuerunt fortissimi viri Basilides, Cyrinus, Nabor, atque Nazarius, [qui] Romæ præclarissimus orti natalibus, in civitate Aurelia tenebant sanctæ religionis tramitem; ac solicite, licet sub terreno Principe Maximiano fuissent, servabant, quæ erant Cæsaris; Cæsari, & quæ Dei erant, Deo fideliter reddentes. Qui audito imminendæ persecutionis tempore, omnibus quæ habebant in usum pauperum concessis, [in Orientemse recipiunt:] occulte trans mare in Orientalem civitatem secesserunt; ibique sub Platone Præfecto militantes, ad virtutum multis exemplum fuerunt, & eos ad viam veritatis reducere studuerunt.

[3] Cumque a cruentis faucibus humani generis inimici plurimam partem infidelium eripuissent, & interna mentis delectatione se Domino jugiter precibus & sanctis operibus consociarent; quadam noctis visione divine locutioni interesse meruerunt, dicenti, Non licet vobis, mei amici, mortali huic domino servire; [unde jussi divinitus redire in patriam,] sed potius hinc jam convenit pro Domino meo pati crudelia, & sustinere adversa. Responderunt sancti Martyres: Domine, magister omnium virtutum, parati sumus pro te tormentorum omnium sumere cruciatus. Revertimini, inquit Dominus, ad mare, nulla vobiscum viatica ferentes; ibi modicum invenietis, omnia vobis necessaria administrans, vehiculum, quo ad desiderata pertingetis natalitia: ego quoque, pro vestro passionis certamine, daturus sum vobis præmium, & coronam perpetuam. His in visione itaque auditis, immo ut certius dicam ferventes de promissis Domini, abierunt ad prædictum urbis Præfectum, referentes ei, quod per quinque annos jam in suo fuissent servitio; & tempus instaret, ut suos visitarent parentes, ut scirent si vitalis aura illos foveret an non. Quos Præfectus interrogans ait: In qua provincia parentes vestri degunt? Cui sancti Martyres: In Italiæ provincia, [Præfecto licentiam dante,] quæ apellatur nomine Aurelia. Respondens autem Præfectus dixit: Audivi jam a multis de ipsa provincia talia dicere, quod Maximianus ejusdem provinciæ Imperator plurima tormenta discipulis Christi ingereret: & hoc timendum vobis est valde, ne dum præsentes ibi fueritis audiat vos discipulos illius, & jubeat vos gravioribus affici tormentis. Cui sancti Martyres responderunt, dicentes: Si digni fuerimus beatorum Martyrum consortio, pro amore nostri magistri Jesu Christi, atrociores sustinebimus pœnas: quidquid enim in hoc seculo patimur nihil est ad comparationem cælestis remunerationis. Quibus auditis, Præfectus licentiam contulit eis, dicens: Ite, & post annum ad me revertimini; & mecum regni mei participes in palatio manebitis.

[4] [Aureliam se conferunt;] Sancti autem Martyres, accepta licentia, cœperunt cum gaudio redire ad propria. Igitur aura flante secunda, venientes ad littus maris, invenerunt naviculam, divino nutu alimentis corporalibus refertam, in qua suffulti Angelico remigio, ad optatam pervenerunt terram: & ingredientes Aureliam civitatem, perrexerunt ad domum parentum ipsorum. Mox compertum est fama auribus Aurelii, illius civitatis crudelissimi tyranni, quod quidam viri sancte religionis civitatem fuissent ingressi: & statim præcepit militibus, [delatique ad Aurelium præsectum] ut Sanctos per universam perquirerent urbem. Quos cum invenisset, populis divina in domibus parentum suorum prædicantes, nuntiaverunt tyranno Præfecto Aurelio. Tunc minister diaboli jussit sub ingenti festinatione sanctos milites Domini ad se venire: quos ita vultu minaci alloquitur, dicens; Unde nunc isti seductores veniunt? qui olim ut accepimus, a nostra præsentia, [fidem generose confitentur.] ne diis immortalibus sacrificarent, fugerunt. Responderunt sancti Martyres: Non sumus, ut asseris, Aureli, seductores; sed unius veri Dei cultores: qui usque nunc, non solum tibi, sed & dæmonibus tuis, quos deos esse dicis, honorem offerre recusavimus; verum alios, hujusmodi errore seductos, ad viam reducimus veritatis.

[5] Cumque denuo ab ipso interrogarentur, quare fugerant; [ac fugæ suæ reddita ratione,] sancti Martyres dixerunt; Non fugiebamus, sed jussa Domini faciebamus: scriptum est nobis, Si vos persecuti fuerunt in civitate una, fugite in aliam. Aurelius dixit: Quis hoc præcepit? Cui sancti Martyres Christus, qui verus est Deus. Respondit Aurelius: Et nescitis, quia vos ubique Imperatorum præcepta poterant invenire? Et hic, quem dicitis Deum verum, dum comprehensi fuissetis, quare vobis subvenire non potuit? Responderunt sancti Martyres: Semper Dominus noster nobiscum est, & ubi fuerimus cito nobis subveniet. Modo autem, dum nos comprehenderent, nobiscum erat; & hic nobiscum est, confortans nos: & ipse de nostro ore tibi respondet. Præfectus dixit: Multa loquimini, & loquendo magnorum Regum instituta differtis. Legite igitur divinos apices, & quod jussum est implere. Responderunt sancti Martyres: Nos Imperatorum tuorum jussionem contemnimus, quia sacrilega est & contra Dei præcepta: non licet servos Christi diis vestris immolare, quibus nos non servimus, quia nihil sunt. Indignatus autem Aurelius in servos Dei, hujuscemodi protulit sententiam dicens; Claudantur in carcere, & graventur catenis, donec efficiantur sobrii. [carceri addicuntur:] Responderunt sancti Martyres: Non expavescimus carcerem, credentes Dominum nostrum Jesum Christum nobiscum esse in carcere, qui semper est cum suis cultoribus. Cumque verberibus essent afflicti, ligati retruduntur in carcere.

[6] Tunc sancti Martyres prostraverunt se in terram, & orantes dicebant: Gratias agimus tibi, Domine, [quo cælitus illustrato,] quia propter te illatæ sunt nobis hæ contumeliæ: rogamus, ut qui in hoc carcere tenentur, sentiant nos cultores esse veri Dei, & credant quod non sit alius Deus nisi tu. Cumque dixissent omnes, Amen, statim splendor de cælo magnus apparuit in carcere. Quem cum vidisset Marcellus, custos personarum, aperuit carcerem, & prostravit se in terram ad pedes Sanctorum, dicens eum, lacrymis: Orate pro me, Domini mei, quia credo non alium esse Deum nisi quem vos colitis. Multi vero qui in carcere tenebantur, videntes hæc, [convertitur custos Marcellus & captivi plures:] crediderunt in Dominum, & laudabant cum lacrymis præ gaudio obortis, dicentes; Benedictus est Dominus Deus, quē vos colitis, qui tenebrascarceris in lucem mutavit, & veritatem errore derelicto mentibus nostris infudit.

[7] Post triduum autem Aurelius sanctos Martyres de carcere exire jussit, & vinctos catenis ad Maximianum Imperatorem deduxit, ut pro contumacia quam in leges Imperatorum exhibuerant, ultimam sententiam sustinerent. Cumque adducti fuissent ad eum, dixit Aurelius; Sacratissime Imperator, ecce deorum nostrorum contemptores tuæ repræsentamus pietati, qui Romanum Imperium & jussa Imperatorum evacuare student. Tunc Maximianus Imperator, gravi succensus ira, ita alloquitur dicens: Cujus discipuli estis. [Maximianus, ad se ductos Sanctos] Responderunt fortissimi milites Christi constanter, & dixerunt; Jesu Christi servi sumus, & illi soli servire desideramus. Ad hæc tyrannus: Non audistis quam plurima, quæ discipulis ejus fecerim? Sancti Martyres dixerunt: Audivimus quidem tormenta tua, sed minime expavimus ea. Proinde huc Dominus noster nos venire permisit, ut & nos mereamur ab eo palmam accipere martyrii. His auditis Imperator dixit: Ergo, ut video, ad hoc vos Dominus vester jussit venire, ut similia patiamini. Responderunt sancti Martyres dicentes: Te & tormenta tua pro nihilo ducimus; quoniam &c. ut supra num. 3 verbotenus eadem. Audiens hæc Maximianus jussit eos in carcerem retrudi, & carnes eorum acutissimis scorpionibus lacerari. Sancti vero Martyres, inter ipsa tormenta deprecantes Dominum, dixerunt: Domine Jesu Christe, qui famulos tuos inter tormenta carnificum non deseris, sed potius consolaris; [scorpionibus lacerari jubet.] jube nos exiguas oves tuas pervenire ad te qui pro tuo nomine pœnas nobis illatas tollerare non refugimus &c. ut supra n. 4, sed in plurali omnia.

[8] Igitur septem diebus revolutis; crudelis Maximianus præcepit milites Christi de carcere prodire, & suo conspectui præsentari. [iterumque sibi præsentatis] Quos ita truculento vultu interrogans, ait: Dimisistis errorem vestrum, qui vos talia pati permittit? Cui sancti athletæ Domini subridendo dixerunt: Infelix, si te cognosceres, numquam diceres nos errare &c. ut supra. Audiens hæc Maximianus, veritatis inimicus, dixit: Heu miseri! animi vestri compescite insaniam, & nolite blasphemare deos invictissimos, quia acerrima tormenta vobis jam præparata sunt. Ætatem vestram tamen dolemus lacerari verberibus, ideoque animos vestros cupimus emendare sermonibus, ut reliquum vitæ vestræ tempus, juxta legum Imperialium sanctionem diis servientes, perfruamini. Sancti martyres responderunt: Quid de ætate dubitas, quos fides inviolata reddere potest omnibus suppliciis fortiores? [graviora minatur:] Nec tormentis frangitur nostra confessio, nec præsentis vitæ delectatione seducitur, nec timore mortis quamvis acerbæ nostra constantia perturbatur. O infelix! cur te tanta tenet dementia? &c. ut supra num. 5. Tu quidem demonum servus existis, & Christianorum sacrilegus oppugnator.

[9] [ac demum capite plecti,] His auditis, tyrannus, capitalem dedit in eos sententiam, dicens tortoribus: Tollite hos Imperialium præceptorum transgressores; & capitibus eorum detruncatis, cadavera bestiis & avibus exponite consumenda. Mox vero spiculatores, rapientes eos, duxerunt foras civitatem. Ubi cum ventum esset, magnifici athletæ Domini psallebant &c. ut supra num. 6, omißis versibus qui recentioris compositionis sunt hic & num. 2. [& corpora feris relinqui mandat:] Precibusque expletis, signo Crucis munientes se, victrices extenderunt cervices: & statim capitibus, animis lætantibus, truncati sunt. Carnifices vero, duro Maximiani sacrilegi præcepto obsequentes, corpora Sanctorum animalibus feris exponentes, tradiderunt: quæ Domino custodiente intacta permanserunt. Passi sunt autem gloriosissimi famuli Domini, Basilides, Cyrinus, Nabor, atque Nazarius, sub Diocletiano & Maximiano Imperatoribus, II Idus Junii; & coronati sunt a Domino nostro Jesu Christo, cui est honor & imperium in secula seculorum. [Christiani tamen ea sepeliunt.] Amen. Christiani igitur, colligentes corpora eorum sanctissima, posuerunt ea occulte cum magna diligentia in via Appia, tertio milliario ab urbe, in Basilica Apostolorum; ubi corpora eorumdem Principum aliquando jacuerunt, videlicet Petri & Pauli; & sanctus Sebastianus, Martyr Christi, requiescit in eodem loco, qui dicitur Cathecumbas; ædificantes sanctitati eorum ecclesiam, ubi, meritis eorum suffragantibus, præstantur beneficia Domini, usque in hodiernum diem.

ANNOTATIO D. P.

Hactenus Acta, nunc quidem in Breviario, satis ad speciem commode depurata, ut dixi; sed huic ipsi fidem minuentia, quam illud seorsim spectatum deberet obtinere; dum ex Actis cum ipso collatis apparet, quod non nisi exiguæ fidei narrationem præ oculis habuerit Petrus de Natalibus, scribens Epitomen illam, unde postea sumptæ quas nunc habemus Lectiones, quod tamen harum Auctores inculpabiliter latuit. Potuit quidem Petrus omittendo prudenter, ut rebatur, circumstantias & adjuncta prorsus inverosimilia, facere ut cetera apparerent verosimiliora; sed non potuit sic efficere, ut essent in seipsis certiora toto, unde hausta sunt, textu; nisi supposita, quæ gratis supponi non debet, revelatione divina, docente veram rerum gestarum substantiam discernere ab interpolationibus falsis, Volebam ergo, ob productas ante Acta illa rātiones, libertate jam aliquoties assumpta, Acta Apocrypha intitulare, ne forte incautus lector, non visis præmißis, impingeret in titulum simplicem, Acta; & solidam aliquam historiam inventurum se ratus, postea quereretur se titulo meliora promittente delusum Sed opportune, sub ipsum tempus imprimendi folii hujus, moneor, ejusmodi titulum, ante similia S. Venantii Mart. Acta, XVI Maji, non leviter displicuisse aliquibus; quia inde sumptæ sunt Lectiones de illo Sancto. Addebant Romæ dici, licet non vere, quod eadem S. Venantii Mart. Acta appellaverim Fabulosa, Epitheto sane haud paulum duriori, quam quo reverausus ibi in titulo sum. Potius tamen τὸ Apocrypha, & hic omittatur, & alibi deleatur; quam veritas, alias non displicitura (ut scribunt, qui censuram probant, viri gravißimi) patiatur repulsam, vocis unius in sequiorem partem acceptæ causa.

DE TRANSLATIONE
SS. Naboris & Nazarii in Germaniam; illiusque & S. Cyrini ac Basilidis Mediolanum.

Basilides, Martyr ibidem (S.)
Cyrinus, Martyr ibidem (S.)
Nabor, Martyr ibidem (S.)
Nazarius, Martyr ibidem(S.)

AUCTORE G. H.

[1] Duplex horum Martyrum Translatio facta creditur, altera in partes Germano Gallicas, altera ad urbem Mediolanensem. [Corpora a Paulo I Papa impetrata.] De priore Paulus Warnefridus in Episcopis Metensibus ista habet: Vir egregius & omnibus præconiis efferendus, Chrodegangus Antistes … petiit a Paulo Romano Pontifice tria corpora Sanctorum Martyrum, id est B. Gorgonii, quod in Gorziæ requiescit; & B. Naboris, quod in Hilariaco monasterio conditum est, & B. Nazarii, quod ultra fluvium Rhenum in monasterio, quod vocatur Lorisaim, ædificata in honorem ipsius Martyris miri decoris Basilica, collocavit. Similia in Chronicis ad annum DCCLXIV aut sequentem, habent Marianus Scotus, Sigebertus, & alii. Sed ea verba de SS. Nabore & Nazario, de quibus hic agimus, esse intelligenda, optime probatur per Martyrologium B. Rabani, ex Abbate Fuldensi Archiepiscopi Moguntini, cujus hac Sunt verba. II Idus Junii, Romæ via Aurelia milliario V, passio Martyrum Basilidis, Cyrini, Naboris, & Nazarii, quorum Naborem & Nazarium, simul cum * Gorgone Martyre, transtulit a Roma in Galliam * Hruocgangus Metensis Episcopus, permittente Paulo Papa Romano, anno Dominicæ Incarnationis DCCLXV: & collocavit dictus Episcopus S. * Gorgonem in monasterio, quod dicitur Gorzia; Sanctum vero Naborem, in monasterio alio, quod dicitur Nova-cella; Sanctum quoque Nazarium, in monasterio, quod dicitur Lauresham: ubi signa & miracula in sanitate infirmorum & debilium sæpius fiunt. Hæc Rabanus, quæ plane eadem leguntur in Martyrologio nomini Bedæ Supposito, aliquod nominibus perfectius descriptis, [& delata S. Nazarii Laurishamum.] prout in margine notavimus. Colitur S. Godegrandus sine Chrodegangus, supra etiam Hruocgangus, VI Martii, quo die ad ejus Vitam § 3 late deduximus translationem horum trium sacrorum corporum; & potißimum ex Chronico Laurishamensi, ob corpus S. Nazarii eo delatum: cujus etiam Miracula, actis S. Nazarii perperam ad mixta in Francofurtensi Legendario, a se reperta scripsit Gamansius noster, seculo plusquam dimidio jam transacto, sed mutila: verum ea nec sic quidem ibi amplius reperiuntur, solumque optandum restat ut aliunde integra eruantur. Quæ nolumus repetere, cum ibidem legi poßint.

[2] Monasterium Nova-cella, etiam Helera & Hilariacum dictum, nunc oppidum S. Naboris, apud Lotharingos situm, fuit S. Fridolini studio constructum, uti in hujus Vita etiam VI Martii illustrata capite 3 continetur. [S. Naboris inscriptio.] Ejus Abbates omnes ad sua usque tempora deducit Bruschius, in Monasteriorum Germaniæ chronologia: ubi ad S. Naboris, a terra elevati, & post summam aram collocati, tumulum, asserit subscriptos haberi hos versiculos.

Martyris egregii contentas cerne Naboris
Relliquias tumba hac, præclaro stemmate nati:
Quem, quia sacra Jovi nollet deferre profano,
Verberibus diris collisum Maximianus,
Cælicolis addens testem, necat ense cruento.
Ast tandem, nutu Tiberinæ Sedis alumni,
Mirifice nostras duxit Chrodegandus ad ædes:
Quem Mediomatrica Pastorem Ecclesia habebat.
Seclis bis senis septem superaddita lustris,
Nec non Olympiadi, quando peramœna salutis
Tempora signarent nostræ, pergrataque semper.

S. Gorgonius colitur IX Septembris, de cujus corporis ad Gorziense monasterium translatione, anno DCCLXV quarto Idus Martii, pluribus egimus XXVII Februarii, ad Vitam B. Ioannis Gorziensis Abbatis, quæ non sunt hic repetenda.

[3] [Reliquiæ SS, Basilidis, Cyrini & Naboris Mediolani,] Ioannes Petrus Puricellus, in sua Dissertatione Nazariana, Mediolani anno MDCLVI excusa, cap. 75 late agit de Translatione horum trium sacrorum corporum, ex urbe Roma ad prædicta loca: atque accurate distinguit hos Romanos Naborem & Nazarium, a Sanctis hujus nominis Martyribus Mediolani paßis, ex quibus Nabor cum Felice colitur XII Iulii, & Nazarius cum Celso XXVIII Iulii. Quia vero Mediolani, in Ecclesia S. Celsi, repertæ fuerunt Reliquiæ SS. Basilidis, Cyrini & Naboris, arbitratur Puricellns, dicto capite 75 num. 13, illas ab eodem Paulo Papa primo, [in ecclesia S. Celsi] per hæc tempora donatas Mediolanensi fuisse Archiepiscopo, qui pro Ecclesiæ Romanæ liberatione non minus, quam Episcopus ille Metensis, laborasset. Is fuit B. Lætus, de quo ad diem IV Aprilis inter Prætermissos egimus; seditque, non (ut ibi per errorem legitur) ab anno 755 ad 769, sed ab anno 744 ad 759, qui fuit Pauli I annus III. Idem Puricellus cap. 115 adducit testimonium Gualvanei Flammæ, qui in Ordine Prædicatorum S. Dominici religiosam vitam duxit sub annum MCCC ac sequentes, & ista scripsit: Festum Sanctorum Martyrum Basilidis, Cyrini, & Naboris die XII Junii. Jacent ad S. Celsum. Hæc ibi. At Carolus a Basilica Petri, lib. 6 Vitæ S. Caroli Borromæi cap. 1, [inventæ sub altari anno 1581,] Gesta anni MDLXXXI prosequens, cum solennem sacrarum Reliquiarum, quæ in Stephaniensi Basilica repertæ fuerunt, Translationem narrasset, factam die XIV Aprilis, addit: Atque eodem mense, post dies quinque, Reliquias movit SS. Cyrini, Naboris, atque Basilidis, quæ in altari S. Celsi, in capite sinistræ navis (ut appellant) posito, reconditæ erant: quod altare, ob minime congruum locum, tollendum erat. Celebritatem pompamve ejus nullam instituendam censuit, cum pauca tantum ossa ante conspexisset. Ea privatim reposita sunt, mox in aptiorem locum referenda.

[4] Hæc ille, quæ latius exponuntur a Petro Glußiano, lib. 9 ejusdem S. Caroli Vitæ cap. 11, & in codice Ms. monasterii hujus S. Celsi Canonicorum Regularium S. Salvatoris apud dictum Puricellum cap. 151: [elevatæ a S. Carolo Borromæo 19 Aprilis] ex quibus constat, duo altaria ex navi dictæ Ecclesiæ, jussu Hieronymi Ragazoni Visitatoris Apostolici, tunc Episcopi Famagustani, dein Bergomensis, fuisse amovenda: horum unum, Deiparæ Virgini dicatum, e capite dextro dictæ navis sublatum mox fuit, scilicet anno MDLXXVI: alterum vero, Sanctis Martyribus Basilidi, Cyrino, & Nabori sacratum, anno MDLXXXI. Cumque ibidem sepultura Alphonsi Guevara, Majoris pro Rege Catholico apud Mediolanenses in Concilio privato, esset construenda; detectum ibidem est vas seu arca marmorea: quod ubi scivit S. Carolus Borromæus, assumptis secum Episcopis Novariensi & Bergomensi, aliisque Prælatis & viris Ecclesiasticis, & magna populi multitudine, die XIX Aprilis venit ad S. Celsi ecclesiam cum solita cerimonia: & recitatis precibus, primo ad altare majus, dein ad locum excavatum; & post recitatas litanias, fuit elevatum cooperculum dicti vasis sive arcæ marmoreæ, & reperta ossa sacra trium Martytyrum Basilidis, Cirini & Naboris; [in sacrario depositæ,] eaque inter cantica & organa, & applausus spirituales, aliasque demonstrationes & signa devotionis elevata, atque in sacrarium deportata, ibidemque sub clavibus & sigillis quatuor asservata. Sequenti die submissi fuerunt duo Commissarii, cum suis Officialibus & Notario publico: coram quibus fuerunt interrogati & examinati, quotquot poterant conferre aliquam informationem, cognitionem, aut notitiam de hisce Reliquiis, sive per scripturam, sive per traditionem; & omnia, etiam minutissima quæque, fuerunt annotata, coram aliquot Canonicis Regularibus ibidem præsentibus, quorum nomina etiam istic videri possunt.

[5] Idem Puricellus cap. 167 Justum profecto, inquit, nedum conveniens jam erat, ut corpora SS. Basilidis, Cyrini, ac Naboris Martyrum suo e tumulo in Ecclesiæ Celsianæ sacrarium anno jam MDLXXXI privatim translata, ibique clavibus ac sigillis occlusa, [& an. 1608 ad capellam propriam translata] quo ad usque novum illis & condecens altare alibi apto in loco intra eamdem Ecclesiam extrueretur; Justum profecto jam erat, inquam, ut anno tandem MDCVIII tumulum sortirentur honestiorem, atque in capella, sibimet ipsis proprie destinata, convenienter custodirentur. Prope Marianam ergo capellam, constructa est altera; eaque sumptibus Cæsaris Marini, Patricii Genuensis, aucta demum & ornata, decorum aptumque illis Martyrum exuviis conditorium fore visa est. Quocirca marmoream quoque tabulam, in sinistro ejusdem capellæ latere, inseruerunt parieti, & his quidem litterarum insculptam monumentis.

D. O. M. Nabor Basilides, Romanæ robora pubis, [cum hac inscriptione.]
���Cæde ter in socia, terque Cyrine cadis.
Una tergimini cineres servantur in urna:
���Cæsaris hæc pietas, Cæsaris ille furor.

Aucto ornatoque sacello, cibariis Sacerdoti decretis, Cæsar Marinus, Pat. Gen. Corpora trium Martyrum, qui sub Maximiano Cæsare singulari constantia vitam perfunderunt, hoc in loco servanda colendaque curavit anno Domini MDCVIII.

[6] Primum verbum, Nemur legebatur apud Puricellum; correxi ego ex conjectura, per quam cetera verba commodum sensum accipiunt: ad Corpora quod attinet, non est novū in hac materia totum nominari pro parte, & jam vidimus pauca tantum ossa haberi: facile autem credimus S. Chrodegangum, cum Roma in Lotharingiam suam rediret, Mediolani in transitu, fortaßis Reliquiis aliquibus donatum; vicißim illic dimisisse partem ejus quem ferebat thesauri.

ANNOTATA.

* Gorgonio

* Grodegandus

* Gorgonium

DE S. NAZARIO MART. ROMANO,
IN SUI NOMINIS VICO APUD ATREBATES.

Sylloge de ejus ibi cultu & miraculis.

Nazarius alter, Mart. Romanus apud Atrebates in Belgio(S.)

D. P.

Est vicus in Atrebatibus, Ablanium S. Nazarii dictus, [In Atrebatesio celebris cultas S. Nazarii] paulum infra scaturiginem omnis Lenzii, ab urbe Atrebatensi duabus, leucis, & tribus Bethunia dißitus. Ibi haud diu post annum MDCXXX capitis doloribus, phrenesi, atque amentia laborantes curari intelligens, sæpe nobis laudatus hoc in opere piæ Mem. Ioannes Gamansius. Atrebati cum Hispano milite tunc stativa habens, & pene intolerabilis hemicranii sustinens cruciatus, eodem acceßit; & beneficium quod speraverat consecutus, Bollando nostro, [contra dolores capitis & phreneses,] haud ita pridem exorso colligere Acta Sanctorum, in hæc verba scripsit: Ecquid nosti de S. Nazario, XII Junii, qui duabus hinc horis maximo concursu peregrinantium colitur, pro capitis ceu cerebri morbis curandis? Si habes peculiares & insignes ejus ecclesiæ consuetudines, ac traditiones pias in illius Sancti cultu, scribendis iis supersedebo. Inter alia vidi librum, ubi supra ter mille annotati sunt, qui hic miraculose sanitatem cecuperarunt, & id tantum ab anno MDXC ad MDCXXX.

[2] Nihil ultra inveniens, credo diligentißimo alias viro evenisse, quod castra sequentibus sæpe, ut prius inde traduceretur alio cum regiis copiis, quam Bollandi mandatum circa prædicta posset mandare executioni. Mei tamen officii esse duxi, non negligere indicium sic repertum: datisque litteris ad nostri collegii Atrebatensis Rectorem, Nicolaum de la Planche, quæsivi de prædictis, anno MDCXC ineunte. Respondit humanißime ad quæsita Pastor loci, D. Franciscus Robart, die XXVII Ianuarii; vera esse omnia quæ præfati Gamansii memoria continet, [ob verticem capitis ibi ab olim servatum:] talemque omnino librum ibi haberi ab aliquot retro seculis, ubi plus quam sex millia curatorum sint nominatim annotata, & quotidie augeri numerum: ex eleemosynis autem illuc collatis haberi magna parte ædificatam ecclesiam, instar Cathedralis speciosam & amplam, in eaque antiquitus servari verticem sancti capitis; qui, unde, quando, & quomodo illuc pervenerit, ignoretur, cum ea de re scriptum inveniatur nihil. Quia tamen ibidem invenitur Legenda SS. Nazarii & Celsi Mediolanensium, Mediolano allatum videri.

[3] Ego vero istius Legendæ usu non moveor, cum ipsos quoque Laurishamenses, [quo etiam nuper allata alterius S. Nazarii ossa.] qui suas Reliquias Roma omnino acceperunt, videam Nazarios duos confundere, sic ut ab uno Legendam, ab altero diem cultus sumant. Itaque insuper habito istiusmodiusu, Romani Martyris credam Reliquiam istam esse, Laurishamo fortaßis immediatius acceptam: non tamen ejusdem quoque existimabo offa complura, quæ illuc annis ab hinc quinquaginta Roma attulit Carmelita quidam, sub fide & attestatione Alexandri Victricii, Episcopi Aletrini, vice Cardinalis Ginetti: quin potius conjectaverim, oßibus istis sub congruo sanctitatis argumento repertis, nomen S. Nazarii factum esse (ut plerumque Romæ fieri consuevit, cum raro inveniantur addita nomina) quia destinabantur pago S. Nazarii: quare nec solicitus sum de illis plura discere.

[4] Ad consuetudines loci, & miracula sanitatum obtentarum quod attinet; de his ipsummet Pastorem, suis verbis loquentem, audire placet: [Ibi, in vulgo dictis Cunis Sancti] Adsita sunt cœmeterio nostro, inquit cubicula quædam, Cunas S. Nazarii vulgus appellat; in quibus collocati ægri maxima cura habentur a præpositis, pio isti operi, viri a viris, a feminis seminæ, diu noctuque assistentibus, & necessaria omnia ministrantibus, ipsosque ad Sacrum audiendum quotidie deducentibus in ecclesiam, per unum, duo, aut tria novemdia. Ita jam nunc ibi duo sunt, aquæ motum (ut sic dicam) & gratiam petitam expectantes: & die XVII hujus currentis Januarii rusticus quidam, Audomaripolitanus accola, manibus pedibusque ligatis in vehiculo huc adductus; præ nimia qua laborabat phrenesi, reversus hinc sanus est, post exactum novemdium, laudans ac benedicens Deum. Possum autem testari, quod a quinque ferme annis, [etiam hodie collocati phrenetici,] ex quo Parochiæ hujus curam suscepi, viderim patrari plus quam viginti evidentissima miracula. Specialiter autem memini cujusdam Montensis civis; qui cum venisset fatuus quam qui maxime, tempore Sacri quod audiebat, sensit sibi quasi velum a capite abstrahi, ut ipse mihi Sacro finito dixit, sanæque mentis compos domum hinc rediit. Simile quid accidit matronæ cuidam, prope Duacum commoranti; [mentis recipiunt sanitatem,] quam sui consanguinei vinctam reclusamque tenuerant haud parvo tempore: votis autem S. Nazarii redditis, sic restituta sibi est, acsi nullo unquam incommodo laborasset. Tabellarius autem quidam, similiter curatus, cum sibi pudori duceret istis in cunis locatum fuisse, in amentiam recidit; nec nisi tertio novemdio istic acto, meruit liberari.

[5] Finis nullus foret singula si referre conarer, quæ ex registro constat esse propemodum infinita; [recidivam patientibus qui consuetudinem in istis decumbendi negligunt:] tacere tamen nequeo successum miraculi, in viro quodam prænobili patrati. Lapsus erat hic in amentiam talem, ut manus pedesque ligandus esset a famulis, eum huc adducturis. Cumque ad nostræ Parochiæ fines & rivulum Lensium ventum esset, subito inventus est perfecte sanus; &, qua de causa sic esset ligatus, interrogavit ac didicit, iisdem famulis referentibus. Progrediebantur nihilominus ad vota reddenda, sed inter gradiendum subiit cogitatio, nihil eo amplius opus esse, neque notam faciendam amentiam jam curatam. Hoc inter ipsos definito, redire cœperunt: sed ubi eumdem attigerunt terminum, in quo discesserat amentia; iterum hæc rediit. Tum vero pœnituit famulos consilii dati, dominumque suum ad nos deduxerunt: sed sanum non receperunt, nisi post tertium novemdium; eamque ingratitudinis prioris pœnam esse agnoverunt.

[6] Hactenus loci Parochus, de industria supprimens curatorum nomina: quare urgendum non putavi, ut librum prænotatum transcribi faceret; aliud fortassis nihil continentem, [Fides supra relatorum.] quam illa quæ cognoscere nihil referat posteritatis. Si fallor, & selectiora miracula aliquis in unum tractatum colligat; non gravabimur ea publicæ luci dare, in futuro Iunii Supplemento. Interim reddenda gratia loci Toparchæ Domino de Lannoy; qui, una cum duobus Presbyteris ejusdem loci, subscripsit relationi prædictæ, tamquam certus de rei narratæ veritate.

DE SS. DIONYSIO, CELSO ET MARCELLINO,
MARTYRIBUS BONONIÆ DEPOSITIS.

Notitia eorum ex Antonio Pauli Masinii.

Dionysius, Martyr, Bononiæ depositus (S.)
Celsus, Martyr Bononiæ depositus (S.)
Marcellinus, Martyr, Bononiæ depositus(S.)

G. H.

Hos Sanctos Martyres conjungimus, non quod simul paßi coronam martyrii hoc die obtinuerint, sed quod ab Antonio Pauli Masini, in Bononia perlustrata, ad hunc XII Iunii referuntur, quia eorum Reliquiæ aliquæ asservantur Bononiæ, quamvis in diversis Ecclesiis, & diversis temporibus sint eo delatæ. Horum primus est S. Dionysius Martyr, [S. Dionysius,] cujus Reliquiæ insignes depositæ sunt in ecclesia S. Ioannis in Monte, Roma acceptæ sub Innocentio X Pontifice, die XIII Maji anno MDCLII beneficio Honorati Montecalvi, Bononiensis, tunc Abbatis Generalis Canonicorum Regularium Lateranensium, interceßione Christianæ Dogliosi, Angelelli Marchionissæ, & sub rogitu Iulii Cæsaris Cavalla Notarii recognitæ a Domino Antonio Ridolfi, Vicario Generali Archiepiscopali, die VII Augusti anni MDCLII; una cum Reliquiis S. Fructuosi Martyris, relati die XXII Ianuarii; ubi ista a dicto Masinio accuratius explicantur. [S. Celsus,] Secundus est S. Celsus Martyr; cujus nihilominus spectabiles Reliquiæ sunt depositæ in ecclesia S. Martini Majoris, in altari Boviorum dicto. Tertius est Marcellinus Martyr: cujus integra maxilla, beneficio Ambrosi Landucci Senensis, [S. Marcellinus:] Episcopi Porphyriensis & Sacristæ Alexandrii VII Papæ, Roma accepta, & sub rogitu Bartholomæi Guglielmini Notarii a dicto Antonio Ridolfi Vicario Generali Archiepiscopali recognita, XIII Iunii anno MDCLXI, & deposita in Ecclesia S. Mariæ Servitarum, in Strata majori. Sunt varii Martyres hisce nominibus appellati, quorum sacra memoria in opere nostro celebratur; sed nolumus quidquam dicere per meram ac prorsus gratuitam conjecturam; qua qui licentius in simili casu utuntur, solius nominis habita ratione, necesse est ut Sanctorum, quos sic illustrare intendunt, cultum incertum ac valde perplexum faciant. Celsi pueri, Martyris Mediolanensis, cum S. Nazario, ob corporum inventionem & translationem hoc die memoria celebratur, ideoque forsan ejus cultus hic annotatus fuit: [& S. Celsus puer.] non quia credebatur illius esse prædicta Reliquia (alias enim credo assumendum potius fuisse eorum Natalem XXVIII Iulii) sed ne Celsi alicujus memoria dies iste vacares Bononiensibus: quod tamen non facile cunctis probabitur.

DE S. MAXIMO MARTYRE.
EPISCOPO NEAPOLITANO IN ITALIA.

ANTE AN. CCCLX

Sylloge, de ejus exilio, obitu, cultu, translatione.

Maximus, Episcopus Neapolitanus, Martyr in Italia(S.)

AUCTORE D. P.

Certißimum & antiquißimum testimonium Martyrii, in ærumnoso exilio pro fide a S. Maximo Neapolitano Episcopo obiti, [In exilium pro fide actus S. Maximus,] præbent mendacißimi, sed coævi scriptores duo; dumque suo schismati patrocinium quærunt, patrocinantur veritati, sub ipsius falsitatis velo non integre tectæ. Faustinum & Marcellinum Presbyteros dico, in suo calumnioso adversus S. Damasum libello precum ad Theodosium Imperatorem, his usos verbis, [substitutū sibi Zosimū excommunicat & moritur,] Sanctus vir Maximus Episcopus, fidem vindicans rectam, consortiumque reprobans hæreticorum, ductus est in exilium. In loco ejus prævaricatores ordinant nomine Zosimum, qui & ipse prius quidem Catholica vindicabat. Res ista in Neapoli civitate Campaniæ acta est. Cognoscit hoc S. Maximus, & de exilio scribens dat in eum sententiam, non solum Episcopali auctoritate, sed etiam æmulatione ac virtute martyrii fruens in gloriam divinam. Sed post aliquot annos B. Lucifer, de quarto exilio Romam pergens, ingressus est Neapolim Campaniæ, ad quem Zosimus venire tentavit: sed hunc Lucifer Confessor suscipere noluit, [ejus sententiam confirmat S. Lucifer] non ignorans quæ gesserat; imo & sancti Spiritus fervore, Episcopi & Martyris sententiam fortissime exequitur; dicens, quod Episcopatum ipsum, quem sibi ut adulter vindicat, speciali Dei judicio non habebit, & sic quoque sentiet pœnam suæ impietatis.

[2] [cujus ille vim miraculo expertus, Episcopatu decedit.] Sed non post multum tempus idem Zosimus, cum in cœtu plebis vult exequi Sacerdotis officia, inter ipsa verba Sacerdotalia ejus lingua protenditur, nec valet eam revocare intra oris meatum, eo quod contra morem naturæ extra os penderet ut bovi anhelo. Sed ut vidit se linguæ officium perdidisse, egreditur basilicam: &, res mira! foris iterum in officium lingua revocata est. Et primum quidem non intelligitur, in eum compleri sententiam Martyris Maximi & Confessoris Luciferi: sed cum hoc ipsum toties iterum patitur, quoties in basilicam diversis diebus intrare tentavit; ipse postremo recognovit, ob hoc sibi linguam inter Pontificii solennia verba denegari, ut sanctorum Episcoporum in eo latam sententiam probaret. Denique cessit Episcopatu, ut lingua quæ cesserat redderetur. Non res antiquas referimus, quæ solent quadam ratione in dubium venire: nam & Zosimus hodieque in corpore est, usum jam linguæ non amittens, postquam maluit cum sui Episcopatus amissione vivere, dolens de suis impietatibus.

[3] [Maximus quomodo colatur ut Martyr!] Hæc illi, perperam ipsum miraculum torquentes ad sui schismatis confirmationem; cum pœnam Zosimi prædixerit Lucifer, non quia post lapsum perseverabat Episcopatum tenere sub titulo pœnitentiæ, sed quia eum adulter occupabat, vivente adhuc S. Maximo ordinatus, sicut Auxentius Mediolanensis vivente S. Dionysio; unde nec post mortem quidem SS. Maximi ac Dionysii fuerunt unquam pro legitimis agniti, eumque merito abominatus est Lucifer, cujus sanctitatem probavimus die XX Maji, amplo in eam rem scripto Commentario, illis ipsis verbis tunc usi. Nunc ex iisdem eruimus causam & tempus acti in exilium S. Maximi, mortemque in eo obitam, ob quam Martyr dicitur coliturque; sicuti S. Eusebius Vercellensis, ad Augusti Kalendas commemorandus. Et causa quidem exilii adfertur, quia fidem vindicarit rectam, consortiumque reprobavit hæreticorum; non eorum, quos etiam post pœnitentiam a communione repelli volebant Faustinus & Marcellinus (tales enim primum cœperunt post Arimense Concilium, anno CCCLIX celebratum notari, indiscreto quorumdam zelo, qui denique in schisma degeneravit) sed qui sub specie pacificandæ Ecclesiæ, [Tempus exilii.] in Mediolanensi Pseudo-synodo anni CCCLV, abolitum Homoousion, Sanctumque Athanasium damnatum volebat. Id ego factum crediderim post ejectos in exilium SS. Dionysium, Luciserum atque Eusebium: de his enim cum agitur, nulla uspiam mentio sit S. Maximi; imo & post dimissum Episcoporum conventum, cum is fidentius reprobaret per vim acta. Mox autem substitutum credo ab hæreticis Zosimum, contra quem ex ipso exilii nobis ignoto loco sententiam continuo protulerit Maximus, quam eo mortuo confirmaverit Lucifer anno CCCLXII, cum Iulianus Apostata exulibus pro causa fidei Episcopis reditum ad Ecclesias suas permisisset.

[3] [Chronologia successorum turbata ab auctore Vitæ S. Severi,] Hunc reditum quam multis annis præcesserit obitus Maximi, sive quam diu hic in exilio vitam protraxerit, non habeo unde definiam: sed non potuit præceßisse tam multis, quam exigit initium S. Severi, temporibus S. Silvestri perperam attributum a Ioanne Diacono, exhinc incipiente cum nominibus Episcoporum Neapolitanorum componere nomina Romanorum Pontificum; ejus fortaßis exemplo & ductu, qui Vitam S. Severi, S. Maximum immediate secuti, scribere præsumpsit seculo VIII, qualem dedi XXX Aprilis, toto (ut ibi ostendi) cælo aberrans, & fortaßis in talem errorem abductus, quia Martyrem coli S. Maximum videbat; adeoque consequens esse opinabatur, ut saltem sub Maxentio, tyrannorum Romæ & in Italia sævientium ultimo, passus S. Maximus fuerit, extremis Papæ Melchiadis annis. De illius ergo successore S. Severo, cui annos XLI attributos inveniebat, dicit, quod fuit temporibus Silvestri Papæ & Constantini Augusti, & perduravit usque ad Damasum Papam, transiliens Apostolicos hos, [& hine apud Joan. Diaconum] Marcum, Julium, Liberium & Felicem. Consequenter Ioannes Diaconus scribit, successorem Ursum, post quatuor solummodo annos Episcopatus sui obiisse sub Damaso; tum Joannem præfuisse, sub Siricio & Anastasio Romanis Pontificibus & Honorio Imperatore: Timasium, sub Cælestino & Sixto usque ad S. Leonem Papam, Valentiniano III & Theodosio Minore Arcadii filio Imperantibus: deinde Nostrianum, qui sedit annos XVII; & Felicem, qui sedit annos IX, menses III, dies VI; ac denique Soterem, qui sedit annis XXI, temporibus nempe Hilarii, Simplicii, atque Felicis, Romanorum Pontificum.

[4] Hæc ultima, ut ipsißima Ioannis Diaconi verba, singulari charactere profert Ughellus; [ex S. Fortunati decessoris ætate arguitur:] cetera vero de Urso & successoribus, ipso quidem citato, sed absque tali nota: quare in postremis illis pedem figo, ut probem, toto cælo aberrasse illum Auctorem Vitæ S. Severi, nec diu ante annum CCCLXVI ordinatum fuisse S. Severum, inter quem & S. Maximum solus Zosimus, male ab Arrianis intrusus, mediavit. Eumdem interim errorem efficaciter refutat ætas Calepodii & Fortunati, quorum prior anno CCCXLVII Synodo Sardicensi interfuit, cum Hosio Apostolicæ Sedis Legato; posteriori, eodem vel sequenti, anno & decem annis post obitum S. Silvestri, directa est speudo-Synodica Arianorum, Philippopoli Sardicensis Synodi nomen prætexentium; uterque autem erat Neapolitanus Episcopus, hic Latinus ac principalis, iste Græcus & secundarius, ut ostendemus ad diem istius S. Fortunati XV Iunii. Evidens hoc argumentum est contra præfatum calculum, quo nititur præmissa Neapolitanorum Episcoporum, Severi, Ursi & Ioannis; atque Romanorum Pontificum, Silvestri, Damasi & Siricii comparatio. Sed ex eodem nondum habetur annus, quo Episcopatu male occupato cesserit Zosimus: Ceßisse autem non potuit, ante annum CCCLXII; quamquam S. Maximi mors potuerit, imo debuerit, [& ex annis, cuique a Joanne attributis,] aliquot annis citius accidisse; sicut & abdicatio Zosimi aliquantum serius. Hoc porro, unde initium S. Severi pendet, ut certius definiatur, placet a Sotere, prænominatorum ex Ioanne Diacono Episcoporum ultimo, sursum niti per annos unicuique eorum ab eodem Ioanne attributos; ex antiquiori videlicet Catalogo, jam olim ad Pontificiorum Catalogorum Similitudinem Scripto; qualem etiam pro Mediolanensi Ecclesia ab olim traditum reperimus, & posteris succeßive auctum ante tomum ultimum Maji illustravimus.

[5] Dicit ergo Ioannes, quod Soter sedit annis XXI, temporibus Hilarii, Simplici, & Felicis. Hunc ostendimus ordinatum, in Februario anno CCCCLXXXIII, defunctum exeunte Ianuario anni CCCCXCII. Hilarum autem cœpisse sub finem anni CCCCLXI. Demus ergo Soterem, ordinatum anno II Hilari, [sic corrigitur, ut S. Severus successerit abdicanti Zosimo 366] obiisse anno CCCCLXXXIIII, Felicis Papæ anno IV; & a Sotere sursum ascendamus, transiliendo tempora Pontificum sanctorum, Innocentii, Zosimi & Bonifacii (ceu potius ad certiorem Pontificum & Episcoporum compositionem veniendo per annos, quibus Ioannes ait sedisse Timasiū) comperiemus, quod Soteris decessor Felix non potuerit citius cœpisse quam an. CCCLV; Nostrianus, CCCCXLI, Timasius saltem circa annū CCCCXXIX, qui Cælestino Papæ sextus fuit; sed idem a morte Anastasii Papæ annus est XXVIII sub cujus; tamen Pontificatu, ex præmisso Ioannis calculo, obiisse debuit Timasii decessor Joannes, Dimissa igitur erronea illa Joannis cum Siricio Sixtoq; compositione, eumdem componamus cum temporibus Zozimi; Bonifacii, Cælestinique Pontificum, ordinatumque dicamus anno CCCCXVI, sedisse annis XIII aut XII; tum videbimus quod præcedentis Ursi anni IV, & S. Severi, patrui ejus anni XLVI; Ursum quidem facient ordinatum circa annum CCCCXII, uti statuit Ughellus; Severium autem circa CCCLXVI, quando Valentiniano, Iuliani Apostatæ successori, licuit rem Catholicam sublevare in Italia; &, cedente schismatico ac sub intruso Zosimo, S. Severum substituere in Cathedram Neapolitanum, post S. Maximum, ante annos VII vel VIII defunctum, legitime canoniceque tenendam.

[6] [nec interponatur alius Maximus,] Baronius, aliter intellecta Marcellini atque Faustini relatione, Zosimo suffecit alterum Maximum, æque ab Arianis ordinatum, cujus communionem aversatus sit Lucifer; & Baronium secutus est Bartholomæus Chioccarellus, in Catalogo Antistitum Ecclesiæ Neapolitanæ, quem anno 1643 vulgavit; ideoque censuit, restringendum annorum numerum, qui S. Severi Episcopatui tribuitur; satis esse credens, si is sit numerus annoram vitæ ejus. Magis autem id facit, ut locum inveniat Ursicino, quem Roma pulsum, Anastasius in Damaso dicit constitutum Neapoli Episcopum, anno CCCLXVI. Fortiter quidem id negat Baronius, eo quod in decreto Imperiali anni CCCLXXXI legatur, Ursicinum Gallia coërcet, &… cohibet Agrippina secessio. Chioccarellus autem subveretur, ne Anastasius, [sed nec explodatur designatio Ursicini asserta ab Anastasio:] anno DCCCLXXII Neapolim missus ab Hadriano II legatus, cum scriptum reperisset, Ursum quemdam fuisse Episcopum circa ea tempora, re indigesta suspicatus sit & opinatus, fuisse Ursum illum schismaticum. Ego vero nihil video, cur non potuerit in Sedem, Zosimi ceßione vacuam, ablegandus Roma Ursicinus designari; quomodo Symmachus ordinatum secum contentiose Laurentium, discussaque causa exauctoratum, constituit in Nuceriam civitatem Episcopum, intuitu misericordiæ. anno CCCCXCVIII. Iste tamen Ursicinus, vel a Neapolitanis, Severum postulantibus, receptus non fuerit; vel ire Neapolim recusaverit, necdum deposita spe summi Pontificatus, ad quem identidem tentavit regredi, non semel, mel, sed sæpius Urbe pulsus: atque ita sua Anastasio manet auctoritas integra, nec tamen inter SS. Maximum & Severum interponitur aliquis veri nominis Episcopus Neapolitanus.

[7] [S. Maximus cultus olim XI Iunii nunc 12] Dolet prælaudatus Chioccarellus, Acta S. Maximi temporis voracitate deperdita; cum inter præcipuos ejus Ecclesiæ Antistites & Martyres recenseatur, ejusque festum Ecclesia Neapolitana solenni ritu celebrare consueverit, ut ex ecclesiasticis Officiis, Longebarda littera exaratis, deprehendimus; ex quibus, S. Maximi Neapolitani Episcopi die XI Junii festum coli, perspeximus. Hoc ut antiquaretur, & dies XII Iunii assumeretur, teste Cæsare Eugenio Caracciolo, potior S. Barnabæ festivitas fecit: conspiciebatur tamen, ut ait idem Chioccarellus, vetustissima S. Maximi effigies, Pontificiis vestibus atque aureola insigniti, Græcorum more depicta, in S. Fortunati ecclesia. [corpus varie translatam] Meminit insuper illius Episcopi Joannes Diaconus Neapolitanus, qui floruit sub finem seculi V, in Episcoporum Chronico hisce verbis: Maximus Episcopus X, ab ineunte ætate sua strenuus & omni modo moderatus, sanctæ Ecclesiæ militavit: & ipse prius in ecclesia B. Fortunati, Sacerdotis & Christi Confessoris, est conditus; nunc vero in oratorio ecclesiæ Stephaniæ, partis lævæ introëuntibus, sacro altario adeptus exultat. Operæ pretium fecerit, quisquis Catalogum tam antiquum in lucem integrum dederit.

[8] B. Fortunati memoriam faciemus XV Iunii. Imo de illius Sanctique Maximi, in ecclesiam S. Euphebi recenti inventione, jam egimus ad diem XXIII Maji: [inventum nuper in ecclesia S. Euphebii.] ubi de tunc pariter invento corpore S. Euphebii. Ea cum tribus communia sint, nihil attinet hic repetere. Ibi tamen corrigi vellemus quædam, & stabilire communem eorumdem requiem in ecclesia Stephania, ab anno circiter DCCLXIII (quo duos illos istuc intulit Paulus, ex duobus, eo nomine, Stephano intermedio, sibi succedentibus, Primus & Senior dictus) usque ad Regum Normannorum tempora; sub quibus ad Euphebianam ecclesiam tunc restauratam, una cum S. Euphebio translati fuerint. Hæc autem correctio commodius explicabitur ad memoriam S. Fortunati.

DE S. ONUPHRIO ANACHORETA,
IN ÆGYPTO.

Forte sec. IV vel V

COMMENTARIUS PRÆVIUS, HISTORICO-CRITICUS.

Onuphrius, Anachoreta in Ægypto(S.)

AUCTORE C. J.

§. I. De cultu, Reliquiis, Vitis.

Onuphrii magnum ac celebre nomen est; magnum item ac celebre Paphnutii; quorum ab altero actam, ab altero narratam illustramus historiam: quamvis, [Colitur plerisque 12 Junii, tam Græcis] in tanta celebritate nominum, non facile sit claram distinctamque notitiam personarum invenire; uti mox videbimus, cum de Onuphrii cultu ecclesiastico, Reliquiis, Vitaque a variis scripta præmiserimus nonnulla. Apud Græcos celeberrime colitur die XII Iunii, in eorum Horologiis, Menæis, Menologiis. Et Menologia quidem, quæ interpretatus est Sirletus, expresse addunt, Diem natalem ejus celebrari XII Junii, in sanctissimo ipsius oratorio in monasterio S. Alypii. Qui textus Græce vix potuit diversus esse a clausula Elogii Onuphriani in Menæis, præterquam quod dies XII initio præfixus, hic omittatur. Clausula autem hæc est: Τελεῖται αὐτοῦ σύναξις ἐν τῷ ἁγιωτάτῳ εὐκτηρίῳ, τῷ ὄντι ἐν τῇ μονῇ τοῦ ἁγίου Ἀλυπίου. Eodem die XII mortuum, [quam Latinis:] notat Vita nostra Græca, quam damus. Eodem colitur apud Baronium in Martyrologio Romano, apud Molanum etiam aliosque Latinos.

[2] Quamobrem audiendi non sunt Maurolycus, Galesinius, Canisius; qui eumdem quem Lipomanus aut Rosweydus impresserunt, textum secuti, diem XI cultui ejus aßignant. Minus etiam audiendus, qui in Martyrologio suo, ad usum Alsatiæ scripto sub nomine Usuardi, Onuphrium ponit, cum longiusculo elogio, 17 Iunii. Pancirolius, [(isque mortis non Translationis dies est)] ubi de ecclesia S. Onuphrii Romæ in Ianiculo, frustra nititur utramque priorem sententiam inter sese conciliare; morti ejus diem XI, translationi vero XII tribuens. Nam die XII expresse ponitur mortuus in Ms. nostro. Tum vero, unde constat de Translatione? quando facta ea fuit? & quem in locum? quis penetravit per inviam aridamque eremum, ac invenit speluncam, soli Paphnutio cognitam, inventaque inde abstulit lipsana? Addit idem Pancirolius, in dicta Onuphrii ecclesia ejus festum celebrari XI Iunii a Monachis, [etiam Romæ] aut potius Eremitis, locum illum incolentibus: cum tamen Diaria, quæ festa urbis Romæ notant per anni cursum, diem XII expresse signent.

[3] Fratres quoque Minores, variis in locis, Conventus suos, sive ob situm in solitudine, sive ob commoditatem contemplandi, sive aliam ob causam, S. Onuphrio nuncuparunt consecraruntque: quales sunt in provincia S. Angeli, prope Caleriam, & Histonii; in provincia S, Ioannis Baptistæ, Setabis; in provincia S. Gabrielis, prope Safram; in provincia Marchiæ, Fabriani, ubi Moniales inhabitant. Beneventani jam olim templum eidem dedicarunt, ejusque Reliquias in ecclesia S. Sophiæ, ut scribunt, conservant; festumque ritu duplici colunt XII Iunii: quo die indicat hæc omnia D. Marius de Vipera, [& Beneventi in ecclesiis propriis:] in Catalogo Sanctorum Ecclesiæ Beneventanæ, citans librum antiquum & tabulas marmoreas, his verbis: Onuphrius Anachoreta, in vasta Ægypti eremo, sexaginta annis vitam religiose peregit, & magnis virtutibus ac meritis clarus migravit in cœlum pridie Idus Junii. Ejus Reliquiæ in ecclesia S. Sophiæ asservantur. In cujus Sancti honorem extat templum, Beneventi erectum, prope civitatem extra portam Caloris, [ubi & Reliquiæ ejus dicuntur haberi.] ubi per dies octo solennes nundinæ habentur. Pancirolius etiam, loco supra citato, fatetur quidem, nesciri ubi ejus sit corpus; ait tamen, illic reperiri partem brachii & cruris ejus. Ait insuper Paulus Regius, in sua ad Sancti hujus Vitam a se Italice factam, præfatione; quod opera R. P. F. Antonii Veneruccii, apud Eremitas S. Hieronymi, Congregationis beati Petri Pisani Vicarii Generalis, Roma Neapolim perlata sit pars Reliquiarum S. Onuphrii, nempe brachii dexteri: quæ recondita fuit in templo S. Mariæ Gratiarum, concesso Eremitis congregationis prædictæ anno MD. In adjuncto quoque ecclesiæ claustro, depicta cornitur tota Onuphrii vita; uti & in Romano. Hæc pro certis credi firmius possent, si de Translatione aut inventione corporis aliunde innotuisset aliquid; clamantibus Actis, perquam difficulter eam potuisse factam esse.

[4] Suteræ quoque, civitate Siciliæ, honor Onuphrio singularis impenditur, utpote cui cum SS. Paulino & Archirione patrocinium civitatis commissum est. Servatur ibidem, in ecclesia S. Paulini, inclusum arcæ argenteæ corpus integrum S. Onuphrii, [Differt verosimiliter ab eo cujus Corpus Suteræ in Sicilia.] ex traditione filii Regis Ægypti, cujus festus dies colitur XII Junii, uti refert Rocchus Pirrus in Sicilia Sacra pag. mihi 950. Debet istic intelligi Onuphrius de quo nos modo, uti colligi potest ex die publicæ venerationis; tametsi hic dicatur fuisse filius Regis Ægypti, qui infra fingitur Regis Persarum filius; utrobique sine ullo fundamento. Cum vero ipsi Siculi nesciant, quo pacto corpus illud ad se pervenerit; nos autem infra concipere vix poßimus, quomodo & a quo primitus inventum translatumque sit e solitudine; relinquimus cuilibet sententiam Pirri confirmandam, qui id possit. Imo sicut illi, amißis veteribus monumentis, allucinati sunt in S. Paulino, imaginati sibi Nolanum, de quo XXII Iunii Papebrochius; sic etiam, sola nominis similitudine ducti, potuerunt ad hujus diei Anachoreta respexisse: cum ille interim vel indigena fuerit, vel ex Africa aut Ægypto advena, verosimilius ibi obierit. Neque facilius probatu fuerit, illud corpus esse alterius Onuphrii, de quo mentio fit apud Surium die 5 Novembris, [item ab Onuphrio Phœnices.] in Vita SS. Galactonis & Epistemes, qui sub Decio paßi leguntur in Menologio. Differt autem Onuphrius iste a nostro; loco, conversatione, gestis. Habitavit quippe apud Emesam Phœnicia; versatus est inter homines; precibus suis Leucippæ ante sterili prolem impetravit Galactionem; quæ & alia plura in Onuphrium, Ægyptium ac solitarium, minime cadunt.

[5] [Paphnutii peregrinatio,] Veniunt porro Acta illa S. Onuphrii sub nomine Paphnutii Abbatis, qui Scriptor aut potius narrator eorum fuerit. Pro quo notari debet, peregrinatum ivisse Paphnutium in eremum interiorem; & quæ illic viderat audieratque, reducem non multo post tempore narrasse duobus Fratribus in Ægypto, qui illa ex ore ipsius exceperint ac litteris mandarint. Potest autem tota illa peregrinationis historia, uti apud Lipomanum & Surium impressa legitur, [etiam Onuphrii Vitā continens,] trifariam dividi; sic ut prima pars contineat iter Paphnutii usque ad inventionem Onuphrii; tertia, reditum ejus in Ægyptum; media vero, dicta gestaque ipsius Onuphrii; quæ a nonnullis seorsim descripta fuerunt, omissis prima ac tertia partibus, uti factum est in Vitis Patrum Rosweydi, & in Ms. nostro Græco quod hic edimus, aliisque, Tota peregrinationis historia extat Græce in bibliotheca Cæsarea, Cod. 34 inter Historicos, sub hoc titulo, qui plane coincidit cum Suriano: Βίος καὶ πολιτεία τοῦ ὁσίου καὶ θεοφόρου Πατρὸς ἡμῶν Ὀνουφρίου, [tota extat in biblioth. Cæsarea Græce,] τοῦ Ἐρημίτου καὶ ἄλλων πατέρων, ὧν ἐγὼ Παφνούτιος ἀναχωρητὴς γνῶναι κατ᾽ οἰκονομίαν Θεοῦ ἀξιωθεὶς, φιλοθέοις ἀφηγησάμην ἀδελφοῖς, καὶ ἱστορεῖν ταῦτα τολμῶ. Vita & conversatio sancti divinique Patris nostri Onuphrii Eremitæ, nec non aliorum Patrum, quos ego Paphnutius Anachoreta, Dei providentia nosse meritus, religiosis Fratribus notos feci, & eorum gesta commemorare audeo. Eamdem Narrationem, alibi inventam, indicat Allatius in Diatriba de Simeonum scriptis pag. 89. Utrobiq; idem principium est Narrationis, quod & in Ms. nostro, Ἐν μιᾷ τῶν ἡμερῶν &c. Utinam Allatianum exemplum nacti fuissemus, fortasse correctus scriptum, quam Cæsareum aut Bavaricum, a quorum postremo nostrum desumptum est! uti enim notat Lambecius, codicem Cæsareum vitiossime scriptum esse; ita de Bavarico idem queritur is, a quo descriptum inde exemplum accepimus nos, atque hic edimus, nonnullis, quæ probabili conjectura potuimus, correctis, quo minus legentis oculus retardaretur.

[6] Eamdem integram Narrationem latine edidit Aloysius Lipomannus ex Ms. Veneto, [& apud Surium Latine:] & ex illo deinde Surius; cum Petrus de Natalibus utroque prior, compendium ejus impreßisset libro 5, cap. 106 & duobus sequentibus. Extat eadem non integra, [Acta Onuphrii non ita pridem Vitis Patrum addita sunt.] sed quatenus de Onuphrio agit, inter vitas Patrum, a Rosweydo nostro editas, libro primo. De hac operæ pretium fuerit hic notasse, vitam illam, antiquis collectionibus de Vitis Sanctorum Patrum, paßim insertam non fuisse. Imo diligens investigatio Rosweydi, Prolegomeno 19 & 22, docet, a primis etiam impreßis editionibus eamdem abfuisse; ac deinde Norimbergensi editioni anno 1478, cum aliis aliquot vitis, primum fuisse adjectam. Adeo ut nihil in se piaculi admissurus, nihil auctoritatis detracturus sit Vitis Sanctorum Patrum aliis, si quis huic uni, tam recenter illis adjunctæ, non attribuerit parem fidem atque ipsis.

[7] Præter indicatas jam Narrationes, partim visas nobis, partim non visas; alias habemus ipsi manuscriptas, tum Græcas, tum Latinas: quarum præcipua & omnium antiquissima est illa, quam e bibliotheca Ducis Bavariæ Græce descriptam supra diximus; quamque ipsi nova versione Latinam fecimus; [Vitæ nostra Mss. indicantur, desumptæ ex bibliotheca Bavarica,] ut utraque lingua, alternis columnis proposita, conformior utrobique sensus aspiciatur, quam exhibuissent editiones Suriana aut Rosweydiana, non parum discrepantes, præsertim ultima, a textu nostro Græco. Altera ejusdem Vita, uti & tertia, priorem illam, modo dictam, pro exemplo habuerunt, ex eaque paraphrastice amplificatæ sunt; nihil re ipsa continentes, quod in illa fundamentum suum non habeat. Differunt tamen in hoc, quod altera solam Onuphrii vitam complectatur, eamque rhetorice ornet, altera vero contineat etiam atque ornet illa, quæ tertiam peregrinationis partem constituunt de Paphnutii reditu.

[8] Prior descripta fuit Romæ, ad exemplum quod bibliotheca Vaticana conservat, Cod. 1190 pag. 606, [vaticana,] sub hoc titulo; Βίος καὶ πολιτεία τοῦ ὁσίου καὶ θεοφόρου Πατρὸς ἡμῶν Ὀνουφρίου τοῦ Μεγάλου. Vita & conversatio sancti & deiferi Patris nostri, Onuphrii Magni. Incipit autem ipsa, Τοῖς τῶν ἀνδρῶν ἀρίστοις καὶ σπουδαίοις καὶ ἀγαθοῖς περί τι τῶν καλίστων ὡς μάλιστα χρέος εἶναί φασι. Maximum viris probis ac studiosis virtutis emolumentum adferre dicitur. [Ambrosiana Græce:] Posterior desumpta est Mediolani ex bibliotheca Ambrosiana, ubi extat in codice pervetusto, qui notatur emptus fuisse Cosentiæ in Calabria, & expositus nunc est scrinio T num. 228 in quarto. Titulus est, Βίος τοῦ ὁσίου Πατρὸς ἡμῶν Ὀνουφρίου. Principium vero, Ἀρετῆς ἔπαινος κέντρον τοῖς φιλαρέτοις εἰς ἀρετὴν· ἀρετὴ δὲ δῶρον Θεοῦ τὸ κάλλιστον, δι᾽ ἧς ἑνούμεθά τε αὐτῷ καὶ θεούμεθα. Virtutis laudatio stimulus ad virtutem est ejus studiosis: virtus vero Dei donum est præstantissimum, qua mediante unimur ipsi, & quasi deificamur.

[6] Vitas itidem Mss. Latine habemus duas, alteram e S. Iacobi in insula Leodii, [Latine vero ex Ms. Leodiensi & Blauburano;] ubi extat recenti manu exarata in charta; alteram, olim ad P. Bollandum missam a P. Christophoro Steborio, quam & extare in Ms. Blauburano indicavit subinde Ioannes Gamans. Prior continet, præter vitam Onuphrii, priorem quoque peregrinationis partem, deficiente posteriore de reditu Paphnutii in Ægyptum. Incipit: Paphnutius, humilis servus vestræ Sanctitatis, Dei famulis salutem: Pax vobis & gratia Salvatoris nostri Jesu Christi permaneat. Posterior Vita, præmisso Prologo, tribus libellis, in Capitula 30 distinctis, absolvitur. Prologus, tam peregrinus, quam longus videri potest. Congerit plura de notione nominis Onuphrii: disputat, sed parum feliciter de ætate ejus & capillitio prolixo; [quæ absonum Prologum,] de imagine ejusdem, cur coronata & cruce duplici insignita pingatur; de Paphnutio, cur timuerit conspecto Onuphrio. Vocat ipsum dulcissimum Patronum suum. Dolet etiam, quod de ortu gestisque ejus, ante ingressum in eremum, scire nihil potuerit: moxque gaudet, viros ecclesiasticos ac laicos, eidem Sancto devotos, nuper effecisse, ut ab ejus laudabili monasterio urbis Romæ, ubi in ejus nomine Apostolica consecratione fulget ecclesia, plenam historiam, ab ejus ortu & deinceps, gratulanter acceperit descriptam.

[10] [& male consutam nativitatis] Sed nihil est cur gauedat Auctor novo illo, ut putat, thesauro; cum vere luteum sit opus, audacter inscitequc confictum, quidquid de ortu & vita, ante ingressum in eremum, libello primo congeritur. Cum ibi Onuphrius fiat (tacentibus reliquis, & ipsa rerum novitate fidem sibi adimente) Regis Persarum filius, qui (mentiente diabolo Regi, e servo conceptum esse) vix natus in ignem conjectus sit, atque inde illæsus evaserit; dedocente vero Angelo Regem errorem suum, Christiano more baptizatus, Onuphrius appellatus, & a patre Rege in Ægyptum deportatus, nutrice cerva per viam altus sit. Quod eadem cerva, usque ad monasterium comitata, per triennium ubera ei sua præbuerit; quodque ipse triennis, certe septenni minor, Monachis in amoribus fuerit propter admirabiles virtutes, [ac pueritiæ narrationem adjunctam habet.] quibus jam tum eluxit; quod denique anno ætatis octavo in Abbatem electus, provide monasterium gubernaverit. Secundus libellus tantumdem veritatis habet, atque Vita a nobis hic edenda: cum reipsa vix ab illa differat. Tertius reditum Paphnutii in Ægyptum prosequitur, eo fere modo quo est apud Surium. Fuit etiam, quod mireris qui hanc ipsam vitam cum sua prima parte, tam male consuta, dignatus sit Italica lingua, illustrißimus alioquin auctor & multorum regni Neapolitani Sanctorum encomiastes.

§. II. De Onuphrii Paphnutiique gestis ac personis; & fide tribuenda actis illius.

[11] Egimus modo de variis Onuphrii Vitis, auctorem Paphnutium præferentibus; quod una utriusque nomina, [Gesta & persona Onuphrii aliunde ignota,] quam magna celebriaque sunt, tam non certa distinctaque ipsarum personarum & rerum gestarum aliunde habeatur notitia. Quo enim Onuphrius ille, aut cui notus? qui de se ipso asserit in Vita num. 3, quod annos LX in solitudine degens, hominem carne indutum viderit nullum, solo excepto Paphnutio? Et huic ipsi etiam perexiguum sui videndi spatium dedit; biduum nempe ultimum vitæ, ipsumque non integrum. Quis porro ille ipse Paphnutius? Quo devenit? [uti & Paphnutii peregrinatoris,] Ubi reliquam ætatem exegit? Quo tempore vixit? Recenset Martyrologium Romanum Paphnutios omnino tres: duos quidem Martyres, tertium vero Episcopum Confessorem, notißimum illum Paphnutium, sub Galerio Maximiano, effosso oculo & poplite exciso generosum pugilem; deinde sub Constantino Magno adversus Arianos fidei Catholicæ strenuum defensorem.

[11] [qui ab aliis ejusdem nominis differt:] Recensent item Vitæ Patrum Paphnutios alios, puta nominatissimum illum, ut loquitur Ruffinus, Anachoretam, habitatorem deserti in regionibus Heracleos, splendidæ apud Thebaidam urbis; qui Thaisim meretricem convertit; quique precatus Deum ut sibi, cui similis esset sanctitate vitæ revelaretur, ea occasione tres viros ad monasticam perfectionem adducit. Alterum habent Paphnutium, clarum Alexandriæ virum, patrem S. Euphrosynæ, qui & ipse in monasterio vitam sancte finivit. Tertium addunt Paphnutium Cephalam, Abbatem, quem Palludius singulari Scripturas interpretandi scientia præditum fuisse, & annis LXXX, duas simul tunicas non habuisse, asserit. Denique ponunt Paphnutium, S. Macarii discipulum, de quo idem Palladius. Sed nullum indicium in horum omnium Actis invenio, quod vel suspicionem moveat, aliquem eorum fuisse illum, de quo hic agimus, Paphnutium, Vitæ Onuphrianæ auctorem. Certe si quis illorum tam sanctam expeditionem suscepisset in desertum, ac talia vidisset audissetque, qualia noster vidisse audisseque memoratur: æquum omnino erat mentionem illius aliquam fieri inter alia minoris momenti narrata.

[13] [unde minor fides scriptis ejus,] Si gitur tam ignotus aliunde Paphnutius est, cujus solius narratione (quam, ignoti pariter Eremitæ exceperint calamo, ad posterosque transmiserint) innotescunt Acta Onuphrii; nescio quanta his fides adhibenda sit: præsertim cum in illorum decursu nonnulla audacius aut insolentius dicta scriptaque legantur, quam deceat Sanctos. Vt enim de Angelo quotidie panem afferente ad Onuphrium, aliisque ejusmodi nihil dicam, quia minus insolita sunt; insolitum sane atque inauditum est, Angelorum ministerio sacram Eucharistiam quot hebdomadibus afferi non tantum ad hominem unum, sed ad omnes, qui in eremo illa, segregati ab humano consortio vivebant: eosdemque pro libitu quodammodo suo in cælum mente abripi, [multa etiam, vix credibilia narrantibus,] & societate Sanctorum ibi gaudere; uti num. 11 narratur. Quid dicam de promißis num. 12, ac deinceps relatis? An justorum, in seculo adhoc viventium, ea cogitatio, ne dicam sermo sit; qualis Onuphrio isthic tribuitur; ut se post obitum pro Sancto velle coli insinuet, cultoribusque suis certa præmia, soli Deo diribitori subjecta, confidenter promittat? Quid? quod sibi ipse contradicat, dum num. 3 asseveranter contendit, quod annis 60 insolitudine moratus, hominem carne indutum viderit nullum, solo Paphnutio excepto. Numero vero 9 fatetur, quotannis semel visitatum se fuisse a suo ductore & institutore Eremita, quo ad hic obiret.

[14] [& non satis certum sui auctorem indicantibus,] Quid porro de Paphnutio? Narraveritne tantum suam ipse peregrinationis historiam; an scripserit etiam? Ex historia constat; narravisse aliis, qui ipsam ex ore ejus exceperunt conscripseruntque: quod dum ipse Paphnutius jubetur indicare, arguitur etiam ipse historiam suam scripsisse, contra quam supponi videtur: uti prudens lector ex ipsis historiæ verbis per se poterit colligere. Sub finem sic habet: Cum autem venissem in Ægyptum (hæc narratio Paphnutii censenda est) itinere trium dierum, inter ambulandum, inveni duos Fratres Deum timentes. Apud ipsos autem quievi ad decem dies, annuntians eis illa quæ vidi, & ea quæ mihi acciderunt. Ipsi vero mihi respondentes, dixerunt cum omni gaudio: Vere, Frater Paphnuti, magnam gratiam es consecutus, qui dignus es habitus ut videres magnos & perfectos Dei servos. Ipsi autem Fratres benigni & clementes, diligebant Deum ex tota anima. Nominatur autem locus eorum Scites. Cum vero audissent ea quæ ego illis narravi, ea diligenter conscripserunt, & celeriter currentes obierunt totam Scitem (hæc saltem non narrantis tantum, sed scribentis etiam Paphnutii censeri debent: nisi tertii cujusdam interpolatoris esse malis: cui ego non difficulter totam historiam tribuero) ferentes librum quem conscripserunt ex mea narratione. Et postquam ea legissent sanctis Patribus, acceperunt eum in ecclesiam. Quem quidem illic reliquerunt, ad lucrum & lætitiam iis qui credunt & ea audiunt. Nam qua hora voluerint hæc meditari, magis benedicunt Deum & Sanctos, pleni lætitia & exultatione: cum hi sermones sint pleni contemplatione, quam ego minimus servus Paphnutius, Dei providentia dignatus sum assequi. Sit autem gratia & pax Domini nostri Jesu Christi nobiscum, intercessionibus sanctorum Patrum, qui ei placuerunt, nunc & semper & in secula seculorum. Amen. Atque hæc prolata sint, ut Lector judicare de scriptore Peregrinationis poßit.

[15] Iam vero si de tempore, quo vixerint Eremita Onuphrius Paphnutiusque indages; æque hic incerta, imo ignota plane sunt omnia, nullo illud charactere aut indicio uspiam in Actis prodente. Nam quod Florarium nostrum Sanctorum Ms. migrasse Onuphrium a seculo dicat anno salutis 370; [Tempus quo vixerit Onuphrius incertum:] nescio quo auctore vel unde hauserit. Idque ipsum se pariter nescire, notavit pridem Rosweydus ad Vitam Onuphrii, Notatione 26. Ut mirum sit Lambecium tomo 8 Comment. hujus auctoritate perperam citata, annum prædictum 370 morti ejus sine dubitatione adscribere. Quod si quis tamen admittat, vixisse Onuphrium eodem tempore quo anonymus ille Episcopus in vitis Patrum, cujus gesta, paulo post adducenda, Onuphrianis persimilia videbuntur, quamquam breviora sint: uterque (si tamen diversi censendi sunt) vixisse & obiisse potest circiter annum 370 prædictum. Cum enim Episcopus ille advenientem ad se peregrinatorem interroget, Num adhuc sint persecutiones; commode intelligi potest interrogatio de persecutione Iuliani, late per ministros suos sævientis in Christianum nomen; uti & responsio interrogati, cessasse omnino persecutiones, quod per obitum Iuliani, anno 363 mortui contigerat.

[16] Locus videtur aliquanto propius indicari quam tempus, dicique posset ob vastitatem sterilitatemque suam esse eremus illa, [uti sere etiam locus,] quæ inter immensas Ægypti solitudines famosißima, Oasis appellatur, ab ejusdem nominis civitate. Cujus conjecturæ nostræ probabilitas, si non & certitudo, eruitur ex historia Paphnutii apud Surium, dicentis se in interiorem profectum esse solitudinem, ubi est genus eorum qui dicuntur Mazici. Mazici autem sunt circa Oasin ejusque eremum, ut §. IV videbitur iu Narratione, e Vitis Patrum deprompta. Est porro Oasis duplex, major & minor, in extremis Ægypti finibus, teste Procopio de bello Persico: describiturque a Zosimo lib. 5, Locus insigniter sterilis, (fuitque reorum exilio subinde deputatus) e quo nemo posset evadere, qui eo deportaretur. Nam quod aliunde huc euntibus interjectum solum occurrit, [qui videtur Oasis fuisse.] arenosum, vastum prorsus, & inhabitatum, notitiam pergentibus in Oasim omnem adimit; tum quod venti vestigiis arenam ingerant; tum etiam quod nec arbor ulla, nec domicilium sit, quæ indicium aliquod iter facientibus ad conjecturam relinquere possint. Fuerunt tamen & aliæ solitudines in Ægypto ejusque confiniis vastißimæ, ut incertum maneat, quænam habitatorem Onuphrium, & peregrinatorem Paphnutium nacta potißimum fuerit. [Peregrinatio Paphnutii]

[17] Atque ita habemus pleraque hactenus incerta; habemus & nonnulla, ad personam Paphnutii ejusque Narrationem spectantia, quæ movebunt fortaßis Lectorem, ut non ilico manibus pedibusque, (ut dici solet) abeundum sibi putet in sententiam illorum, quamvis plurimorum, qui Vitam illam sine examine alii ex aliis scripserunt edideruntve, tamquam probatißimam atque omni exceptione majorem. Eodem movere etiam poterit suspicio nostra (quam tamen pro suspicione tantum haberi velim) quod tota illa Peregrinationis Paphnutianæ historia ex Vitis Patrum hinc inde consarcinata sit ab otioso quopiam, qui aut alienis Actis e cerebro suo affinxerit certa nomina; aut certis Sanctorum, ceterum obscurorum, nominibus aliena Acta applicuerit. Sane e tribus, quibus Peregrinationem totam diximus constare partibus, prima totidem pene verbis legitur in Vitis Patrum lib. 6, tribuiturque anonymo cuidam Solitario. Altera ibidem legitur, contractior quidem quam apud Paphnutium, [forte consarcinata ex Vitis Patrum,] in præcipuis tamen punctis re ipsa persimilis: quamvis inter utramque Narrationem illud intercedat discriminis, quod in Vitis Patrum uterque, tam is qui narrat, quam is de quo narratur, anonymus sit; & uterque Episcopus fuisse perhibeatur. In peregrinatione autem nostra alter nominatim Paphnutius, alter Onuphrius appelletur; neuter vero Episcopus fuerit. Ut vero clare cognoscatur primam peregrinationis Paphnutianæ partem eamdem plane censeri posse cum illa anonymi Fratris, quæ ab omni memoria Vitis Patrum inserta, in editione Rosweydi legitur libro 6, libello 3 num. 11, interprete Ioanne S. R. Ecclesiæ Subdiacono, qui putatur ibidem in Prolegomenis, seculo 6 floruisse, & Pontifex Romanæ Ecclesiæ præfuisse. Ut, inquam, id clare cognoscatur, sisto hic utramque Narrationem, alternis columnis inter se compositam.

§. III.

Peregrinationis Paphnutianæ pars prima, ut est apud Surium 12 Iunii.

[18] [Paphnutius tendit in eremum quatriduo, & invenit mortuum hominem in spelunca:] Quodam die studium adhibui, ut in interiorem venirem solitudinem, & viderem an esset ullus alius Frater Monachus, qui interius meo serviret Domino. Cumque surrexissem, profectus sum iter quatuor dierum in interiorem solitudinem, licet nec panem interim comedissem, neque vinum aut aquam bibissem. Quarto autem die, cum pervenissem ad antrum venerabile, mansi hora una pulsans ostium, sperans fore, ut pro more egrederetur aliquis ex Fratribus, & me ipse salutaret. Cum vero pulsassem, & nemo respondisset; aperui ostium, & ingressus sum clamans, Benedic. Cumque vidissem quemdam sedentem, tetigi ejus humerum: fuitque tamquam lanugo. Cumque reliquum corporis contrectassem, inveni eum jam longo tempore mortuum. Vidi vero pendens quoque colobium. Cumque ego id tetigissem, evasit non secus ac pulvis in manu mea, adeo ut ego statim me veste propria exuerim, promptoque & alacri animo propriis manibus effossa terra arenosa, ejus deposuerim reliquias, cum precibus & multis lacrymis.

[19] [aliam invenit speluncam sine incola,] Illinc autem egressus, profectus sum ad interiores partes solitudinis. Invenio autem in altera spelunca veluti vestigia hominis. Cumque cognovissem aliquem in ea habitare, fui parum animo commotus. Cum autem pulsassem, & nullam vocem audiissem, ingressus sum in eamdem speluncam. Cumque nullum invenissem, sum egressus, reputans, servum Dei illic solitum se exercere. Cum autem invenissem propriam ejus cellam, in qua similiter nullus erat, perseveravi manere toto die, cupiens salutare hominem, & citra ullam intermissionem dicens ex Psalterio. Cum ille autem dies finiretur, vidi gregem bubalorum venientem, & Fratrem ambulantem in medio eorum. Cum vero ii prope me venissent, [quem vesperi videt venientem inter bubulos nudum.] illum quidem vidi virum veste nudum, pilis autem tectum corpore. Qui cum pervenisset in eum locum in quo stabam, & me putasset esse spiritum, mansit orans. Multi enim spiritus in iis locis eum tentarant, quemadmodum ipse postremo mihi narravit. Dixi autem ei: Cur times, serve Jesu Christi Dei nostri? Contemplare & vide gressus meos, ut scias, quod sum homo, sicut tu. Palpa me, ut videas, quod caro & sanguis ego sum. Ipse autem cum me esset contemplatus, & gratias egisset, dixit, Amen. Ego vero rogavi eum, & persuasi, ut me in suam speluncam deduceret. Ille autem ex me quæsivit, quomodo eo accessissem. Ego vero ei audacter scopum meum & institutum exposui: nempe quod, cum vellem cognoscere Christi servos, qui sunt in solitudine, illuc accessi, nec Deus eo me fraudavit desiderio.

[20] [Cum esset is Monachus in Thebaide,] Tunc ex eo sciscitatus sum, dicens: Quomodo huc venisti, & quanto tempore habitasti in hac solitudine, & quamobrem nudus incedis, nulla re tectus? Is autem hæc mihi dixit: Ego fui nuper Monachus, degens in cœnobio Thebaidis, magnoque & fidenti animo operans. Statui autem egredi ex illo cœnobio, & solus quiete habitare in monasterio, studens majorem invenire mercedem. Hanc cogitationem cum lubenter suscepissem, ædificavi parvam cellulam, [cellam seorsim extruxerat specie majoris boni:] & solus in ea habitavi, artem exercens meis manibus: quo factum est, ut multi quoque ad me accederent, jubentes mihi opus, quod meis facerem manibus. Neque vero mihi parvi fructus ex iis redibant, ex quibus, pauperibus & egentibes & hospitibus suppeditabam. Inimicus autem, qui est omnino bonis infestus, illo mihi tempore invidens, & meum erga Deum vehementem scopum & institutum impedire cupiens; cum subiisset mentem cujusdam Monachæ, quæ apud me fuerat, jubens parvum aliquod opus; effecit, ut ea ad me rediret. [ubi cum Monacha in peccatum lapsus,] Quo factum est, ut libere inter nos locuti, simul quoque habitaverimus; & postremo (quod est gravissimum) iniquitatem pepererimus, & sex menses in peccato manserimus. Postea autem cum mihi in mentem venisset meæ vitæ finis, & æternum ac magnum judicium, & tenebræ exteriores, & ignis qui extingui non potest conflagratio, & vermis qui non potest sopiri corrosio; dixi apud me: Hei mihi, o anima, melius est mihi surgere, & abire in solitudinem, & fugere a peccato. Relictisque rebus omnibus & illa muliere, veni in hanc solitudinem, [fugerat in eremum pœnitens,] & inveni fontem, & hanc speluncam, & hanc palmam. Ea autem mihi victum suppeditat. Hæc enim palma generat quotannis duodecim spathas, nempe singulis mensibus unam: una autem spatha sufficit mihi triginta dies, & postea venit alia spatha. Nihil autem aliud habeo cibi in hac spelunca, neque alium potum. Quin etiam vestes meæ longo temporis spatio interierunt, & capillis capitis mei corpus tegitur cum pudendis. Jam enim tempore triginta annorum habito in hac solitudine, nec unquam cessavit aër mihi salubrem dare temperiem, neque panem omnimo gustavi.

[21] Postquam ex illo justo hæc audiissem, eum interrogavi, dicens: In principio quando huc venisti, laborastine valde, an non? Ipse autem respondens mihi, [ibiq; multa patiens dolore jecoris,] dixit: Primum quidem valde laborabam, o Frater, adeo ut dolore cruciatus, me in terram projicerem; ut qui in ventre maximam sentirem molestiam. nec possem caput erigere: ob idque cogebat meam synaxim peragere volutatus; Deum, qui in omnibus est misericors, rogans, tam propter eum qui me tunc affligebat dolorem, quam pro redemptione meorum peccatorum. Cum vero multos labores sustinuissem, quodam die dum sederem, & gravi dolore ventris vexarer intrinsecus, [eo evulso repositoque divinitus curatur:] vidi virum insignem coram me stantem, qui me est allocutus, dicens: Quid habes, & quidnam tibi dolet? Statim autem, postquam hoc ex eo audiissem, confirmavi vires, & ei dixi: Domine, dolet mihi jecur. Is vero dixit: Ostende mihi locum, in quo sentis dolorem. Cum ego autem ei jecur ostendissem, ipse manu extensa, & mihi imposita, & conjunctis digitis, perinde ac gladio scidit latus; & meum jecur eduxit, meo maximo cum dolore; & ostendit mihi plagas, quas in eo habebam. Illud vero manu sua erasit, & ei pannum mundum injecit, & jecur meum in locum suum restituit. Cumque totum corpus meum contrectasset benedictis suis manibus, lateris mei vulnus conglutinavit, & dixit: Ecce sanus factus es, noli amplius peccare, ne deterius tibi contingat: sed servi Domino nunc, & usque in secula. Ecce autem ab illo die curata sunt omnia mea interiora, cessavitque dolor mei jecoris. Ex illo ergo tempore maneo sine dolore, Deo benedicens, & ipsum glorificans propter suam in me misericordiam. Mihi autem ostendit vir ille insignis pannum amomi quem meo lateri imposuit. Quando vero mihi Paphnutio narravit hæc omnia, rogavi eum, ut cum ipso manerem in spelunca. Ipse autem mihi respondit, dicens: Non poteris, Frater mi, ferre insultus dæmonum. [Nomen ei Timotheus.] Postea vero rogavi eum, ut mihi nomen suum significaret. Is vero mihi dixit: Nomen est mihi Timotheus. Memento mei, & roga pro me, Frater dilecte, ut Deus in me perficiat bonum, quo sum dignatus. Ego autem Paphnutius procidi ad ejus pedes, preces ab eo postulans. Ipse autem respondens mihi, dixit: Dominus noster Jesus Christus benedicet te, & defendet te ab omni laqueo diaboli, & præbebit tibi vias rectas ad hoc, ut pergas ad Sanctos ejus in secula. Benedictionem autem ejus consecutus, prompto & alacri animo cum gaudio sum egressus, Deum laudans, propter egregios sermones, quos audivi a sancto illo Timotheo.

Peregrinatio Solitarii anonymi, ut est in Vitis Patrum libro 6, libello 4, num. 11.

[18] Narrabat quidam solitarius Fratribus, qui erant in Raythum, [Anonymus Frater tendit in eremum quatriduo, & invenit mortuum hominem inspelunca:] ubi sunt septuaginta arbores palmarum, in locum, ubi applicuit Moyses cum populo, quando egressus est de terra Ægypti, sic dicens: Cogitavi aliquando, debere me ingredi in interiorem eremum, si forte invenirem aliquem interius me habitantem in eremo, & servientem Domino nostro Jesu Christo. Ambulans autem quatuor dies ac noctes inveni speluncam: & cum appropinquassem, respexi intus, & vidi sedentem hominem, & pulsavi secundum consuetudinem Monachorum, ut egredientem salutarem eum. At ille non movebatur; requieverat enim in pace. Ego autem nihil dubitans introivi: & cum tenuissem scapulam ipsius, confestim dissolutus est, & factus est pulvis. Deinde aspiciens, vidi colobium pendens: cum vero & hoc tenuissem, dissolutum est, & in nihilum redactum est.

[19] [aliam invenit speluncam sine incola,] Cum autem de hoc hæsitarem, egressus sum inde, & perambulabam in desertum; in quo rursus aliam reperi speluncam, & vestigia hominis ibidem. Factus sum autem alacrior. Appropinquans autem ad ipsam speluncam, ut iterum pulsavi, & nemo mihi obaudivit, ingressus, nullum inveni. Stans autem foras speluncam, dicebam intra meipsum: Quia hic oportet venire hunc servum Dei, ubicumque fuerit. Cum vero jam præterisset dies, vidi bubalos venientes, & illum servum Dei venientem cum eis nudum, [quem vesperi videt venientem inter bubalos nudum.] de capillis cooperientem quæ inhonesta erant corporis sui. Qui appropinquans mihi, existimabat me spiritum esse, & stetit ad orationem. Nam multum tentatus fuerat a spiritibus, sicut ipse postea dicebat. Ego autem hæc intelligens, dicebam ei: Serve Dei, & ego homo sum, vide vestigia mea & contrecta me, quia caro & sanguis sum. Cum vero post orationem, dicto Amen, respexisset me & consolatus fuisset; introduxit me in speluncam; & interrogabat me, dicens: Quomodo huc advenisti? Cui ego dixi: Requirendi gratia servos Dei veni in hanc solitudinem, & non me fraudavit Deus a desiderio meo.

[20] [Cum esset is Monachus in Thebaide,] Ego autem interrogavi eum rursus, dicens: Quomodo & tu huc venisti, & quantum tempus habes, aut quod est alimentum tuum? vel quomodo, cum sis nudus, non indiges vestimento? Qui dixit mihi: Ego in cœnobio eram Thebaidis, & opus meum erat lini textura: subintravit autem in animum meum cogitatus, ut inde exiens singulariter sederem: & Poteris, inquit, quietus esse, & suscipere peregrinos, & pleniorem mercedem habere ex eo, quod acquisieris de opere tuo. Ut autem consensi cogitationi huic, & opere perfeci eam; [cellam seorsim extruxerat, specie majoris boni:] exiens ædificavi mihi monasterium, ibique veniebant, qui mihi injungebant opus. Cumque jam multum esset quod congregaveram, festinabam pauperibus ac peregrinis illud distribuere. Sed adversarius noster diabolus, invidens mihi, sicut & semper & tunc, futuram in me fieri retributionem machinabatur auferre, eo quod festinabam labores meos Deo offerre. Videns enim unam virginem sacram injungentem mihi species, & eas me perficientem atque reddentem; [ubi cum Monacha in peccatum lapsus,] immisit ei ut rursus mihi alias demandaret species. At vero ubi jam consuetudo facta est ac fiducia major, postremo etiam tactus manuum & risus, ac simul convescere, ad ultimum concepimus dolorem, & peperimus iniquitatem. Cum autem mansissem in eadem ruina sex mensibus, postea cogitavi, dicens: Quia aut hodie, aut crastino, aut post multos annos morti addictus, æternum habebo supplicium. Si enim quis uxorem hominis violaverit, pœnis æternis legitime subjacebit; quantis tormentis dignus est, qui Christi stupraverit sponsam? Et sic occulte in hanc eremum cucurri, omnia relinquens illi mulieri; [fugerat in solitudinē pœnitens,] veniensque huc inveni hanc speluncam, atque fontem hunc, & istam palmam, afferentem mihi botryones duodecim dactylorum: per singulos menses affert mihi unum botryonem, qui mihi sufficit triginta diebus, & post hunc maturatur alter. Post tempus autem multum creverunt capilli mei, & cum jam disrumperentur vestimenta mea, de ipsis, quam decet, partem operui corporis mei.

[21] [ibiq; multa patiens dolore jecoris] Dum autem rursum eum interrogarem, si in primordiis difficultatem habuisset ibidem, ait mihi: In initiis afflictus sum valde dolore jecoris, ita ut humi jacens non possem stans Psalmum dicere, sed prostratus in terra. clamabam ad Altissimum. Cum autem in spelunca essem in dolore valido atque defectione, ut etiam nec egredi jam possem; vidi virum intrantem, & juxta stantem, ac dicentem mihi: Quid pateris? Ego autem, confortatus ab eo modicum, dixi ei: Hepar doleo. Qui dixit mihi: Ubi doles? Cum vero ostendissem ei, [divinitus eo evulso repositoque curatur] digitos manus suæ in directum conjungens, divisit locum illum tamquam per gladium; & avellens jecur, ostendit mihi vulnera; & raso jecore manu sua, in pannum ipsas scabies misit; atque rursum ipsum jecur imponens manibus suis, locum ipsum reclusit; & ait mihi: Ecce sanus factus es, servi Domino nostro Jesu Christo sicut oportet. Et ex tunc factus sum sanus, & sine labore jam sum hic. Ego autem multum illum rogavi, ut manerem in interiore eremo, & ait mihi? Non potes sufferre dæmonum impetus. Et ego hoc ipsum considerans, rogabam ut orans pro me dimitteret me. Qui cum orasset, dimisit me. Hæc vobis narravi ædificationis gratia.

§. IV. Anonymi peregrinatio, ejusque de Anonymo narratio, persimilis Paphnutianæ & peregrinationi & de Onuphrio narrationi; estque harum veluti fundamentum.

[22] [Alia peregrinatio anonymi,] Pari modo comparari inter se possent, quæ loco citato sequitur in Vitis Patrum, alterius Anonymi peregrinatio, ejusque de Anonymo alio narratio; & secunda pars peregrinationis Paphnutianæ, quæ Vitam Onuphrii continet. Verum quia hæc fusius quam illa describitur, & mox tota erit proponenda; præmittimus illi hoc paragrapho prænotatam Narrationem Anonymi; subjicientes illi nonnulla Annotata; & prænotantes, hanc Narrationem in Vitis Patrum continuo subjungi, [similis Paphnutianæ,] ut diximus, alteri, quam indidem dedimus Paragrapho superiori; quemadmodum secunda pars historiæ Paphnutianæ de Onuphrio continuo subjungitur primæ de Timotheo apud Surium. Notamus etiam quod utrobique, id est in mox proferenda de Anonymo, & Paphnutiana de Onuphrio narratione, iter peregrinantium dirigi dicitur in interiorem eremum, ubi genus est Mazicorum. Sic ut utrobique locus etiam peregrinationis indicetur idem: & major suspicio oriri poßit, alteram exaltera desumptam esse. Est autem Narratio Anonymi, uti extat in Vitis Patrum, hujusmodi.

[23] Dicebat rursus alius senex; qui etiam dignus effectus est Episcopus civitatis Oxyrynchi, a tamquam ab alio hæc audisset: sed ipse erat qui hoc fecerat. Visum est, inquit, mihi aliquando intrare in interiorem eremum, quæ est circa Oasa b, ubi genus est Mazicorum, ut viderem, si forte invenirem aliquem Christo servientem. Sumens itaque paucos paximates, & quasi dierum quatuor aquam in vase, iter meum faciebam. Transactis vero quatuor diebus, consumptisque cibis, expectabam quid agerem. Et confidens dedi meipsum ad pergendum. Ambulavi quoque alios quatuor dies, sine cibo perdurans. Cumque jejunium & laborem itineris ferre non posset corpus meum, in pusillanimitatem veni, ac sic jacebam in terra. [qui fama pressus, confortatur divinitus, semel] Veniens autem quidam digito suo tetigit labia mea, tamquam si medicus de sputo oculum percurrat: statim vero confortatus sum, ita ut putarem me neque ambulasse, neque famem pertulisse. Cum ergo vidissem venientem in me virtutem hanc, surgens perambulabam desertum. Præteritis itaque aliis quatuor diebus, [atque iterum;] rursum fatigatus defeci. Cumque extendissem manus meas in cælum, ecce vir ille, qui pridem me confortaverat, iterum digito suo quasi liniens labia mea, confortavit me. Peracti sunt autem dies decem & septem; & post hæc invenio tugurium, [ac tandem invenit hominem aspectu terribilem,] & arborem palmæ, & virum stantem, cujus capilli capitis erant pro indumento ipsius; qui capilli canitie ejus erant candidi per totum. Erat autem & terribilis aspectu c.

[24] Cumque vidisset me, stetit ad orationem; & expleto Amen, cognovit me esse hominem: tenensque mihi manum, interrogabat me, dicens: Quomodo huc advenisti? & si adhuc constant omnia quæ sunt in mundo? si adhuc etiam sunt persecutiones? Ego autem dixi ei: Vestri gratia, qui in veritate Domino Jesu Christo servitis, hanc perambulo eremum; [qui ad sacrificandum idolis adactus,] persecutio vero cessavit per potentiam Christi. Edissere mihi nunc, obsecro te, & tu, quomodo huc advenisti? At ille cum lamentatione plorans, cœpit dicere mihi. Ego Episcopus eram, & persecutione facta, multis mihi illatis suppliciis, cum jam ferre non possem tormenta, postea sacrificavi: in meipsum autem deinde reversus, agnovi iniquitatem meam, & dedi meipsum ad moriendum in hanc eremum; & sum degens hic annis quadraginta novem in confessione & obsecratione ad Deum, [annis 49 pœnituerat in eremo:] si forte dimittatur mihi peccatum meum. Et victum quidem præstitit mihi Dominus ex hac palma, consolationis vero indulgentiam non accepi, usque ad quadraginta octo annos: in hoc autem anno consolatus sum d.

[25] Hoc autem dicens, repente surrexit; & currens exiit foras, [moritur præsente hospite,] & stetit in oratione diu. Cum autem complesset orans, venit ad me. Intuens autem ego faciem ejus, exterritus trepidavi, factus enim erat ipse tamquam ignis. Dixit ergo mihi: Noli timere: Deus enim te misit, ut funeri tradas corpus meum, atque sepulturæ. Dum autem consummasset hæc dicens, [ab eoque in dimidia tunica sepelitur] statim extendens manus pedesque, finem vitæ fecit. Dissuta ergo tunica mea, ego dimidiam mihi tenui, & dimidia involutum sanctum corpusculum abscondi in terra. Recondito ergo illo, continuo palma illa aruit, & tugurium illud cecidit. Ego autem multum flevi, obsecrans Deum, si quomodo mihi præstaret palmam illam, ut perseverarem in loco illo residuum tempus meū. Ut autem non est hoc factum, [arescente continuo palma & tugurio cadente.] dixi apud me: Non est voluntas Dei. Orans ergo tendebam iterum ad seculum. Et ecce homo, qui linivit labia mea, veniens apparuit mihi, atque confortavit me: & ita convalui pervenire ad Fratres, & narravi eis hæc, rogans eos ne desperarent semetipsos, sed per pœnitentiam invenirent Deum e.

Annotata C. J.

a Civitas ampla valde & populosa Thebaidis, uti auctor est Ruffinus apud Rosweydum in vitis Patrum; in qua ipse testatur, tanta se religionis deprehendisse bona, ut ea nemo digne valeat enarrare: comperisse etiam ex Episcopo loci, viginti millia Virginum & decem millia Monachorum inibi haberi: expertum autem esse hospitalitatem incolarum prorsus admirabilem.

b Egimus de Oasi supra § 11. num 13: ex quibus etiam Mazicorum situs colligi potest.

c Prædicta sic enuntiat apud Surium Paphnutius, transiens a Timotheo ad Onuphrium: Rursus profectus sum in interiorem solitudinem in via avia, ubi est genus eorum qui dicuntur Mazici. Omne meum studium in eo ponebatur, ut scirem an esset alius Anachoreta in interioribus partibus solitudinis Deo serviens: [Paphnutius eremum petit interiorem,] ut ego quoque dignus haberer, qui hoc consequerer. Hoc autem iter cum cœpissem ingredi, tuli mecum paucos panes, & aquæ modicum. Quæ quidem mihi suffecerunt usque ad quatuor dies. Cum ii autem præteriissent, & expletum esset quod manducarem, affligebar, adductus in magnas de victu angustias. Statim vero sumptis viribus, & mortem habens ante oculos, ea cura dimissa, alios quatuor dies & noctes sum profectus, cum nec panem aut aquam gustassem: [deficiens restauratur divinitus,] adeo ut rursus, cum mihi deesset cibus, valde laborarem, & me humi abjiciens, mortem expectarem. Tunc vidi virum insignem venientem, & manum suam labris meis imponentem, non secus atque medicus scalpellum oculo; & protinus rursus sumpsi vires, adeo ut neque famem, neque sitim sentirem. Cum magnam autem & terribilem vidissem visionem, surgens rursus prompto & alacri animo, profectus sum in interiorem solitudinem alios quatuor dies & noctes. Defessus vero & extensis in cælum manibus, Deum oravi. Cumque rursus virum illum vidissem ad me venientem, accepi ab eo magnas vires. Cumque septendecim dierum itineri finem (ut semel dicam) imposuissem, vidi procul virum venientem aspectu admodum terribilem, hirsutum pilis, eisque tectum toto corpore, [invenit hominem forma terribilem,] non secus ac feram terribilem. Erat enim veste nudus, lumbosque cinctos habebat foliis herbarum. Hactenus hæc Paphnutiana peregrinatio belle convenit cum Anonymi præmisso contextu.

d Hoc numero relata minus conveniunt cum Paphnutianis. Pro Actis enim brevibus Episcopi illius anonymi, substituuntur a Paphnutio mira Onuphrii dicta gestaque; quamquam interrogationes atq; responsiones, & quæ de palma narrantur, non multum discrepent.

e Quæ hoc numero narrantur, iterum possunt fundamentum præbuisse Paphnutianæ historiæ, quatenus ea de morte ac sepultura Onuphrii agit his verbis; Dum autem esset mane (postridie adventus Paphuutii) vidi ipsum post matutinas preces mutasse faciei aspectum & colorem, & fui conterritus. Ipse autem cum hoc cognovisset, me est allocutus, dicens: Ne timeas, Frater Paphnuti: Deus enim, qui est in omnibus misericors, te ad me misit, ut curam geras sepulturæ mearum reliquiarum. [Videns Paphnutius moribundum,] Ecce enim hodierno die perficio meam administrationem, & abeo in requiem meam usque in seculum. Interpositis hic promißis, quæ facit Onuphrius satis fidenter cultoribus suis; & benedictione, quam impertit Paphnutio; sequitur porro: Post hæc surgens, oravit Deum cum lacrymis & multis gemitibus. Et paulo post, cum ea ipsa hora se humi dejecisset, [& mox morientem,] consummatus est in Domino, in ejus manus tradito spiritu cum lætitia. Hic cantus Angelorum audiunturin obitu Sancti, & subditur: Ego autem cum me exuissem eo, quod gestabam lebitonario, & ejus transversa solvissem, ea in duo divisi: & cum dimidio quidem ejus corpus involvissem, [sepelit eum in dimidia tunica sua,] pro more justorum quæ mortuis peraguntur, contexi. Alterum autem gestavi dimidium, ne ego manerem nudus, Et cum petram invenissem concavam, tamquam in cisterna corpus ejus illic deposui, multisque collectis lapidibus contexi reliquias. Surgens autem, oravi ut illic manerem. Statim vero vidi collapsum tugurium; & palmam, qua nutriebatur, ipsam quoque cecidisse similiter. Quod cum vidissem tam cito accidisse, & ex eo cognovissem non esse Dei voluntatem, ut in illo loco habitarem; comedi panis id quod superfuit, & aquam bibi similiter. [cadentibus statim tugurio & palma.] Rursus autem extensis in cælos manibus oravi, & vidi virum illum ad me venientem eo modo, quo vidi ambulans in solitudine; qui mihi vires addens, ambulabat ante me.

§. V. Tertia peregrinationis Paphnutianæ pars; ut est apud Surium.

[26] Nequid desit Lectori curioso, & Vitæ Onuphrianæ admiratori, ex quo poßit definiri, quantum ei ac toti peregrinationi Paphnutianæ tribui debeat fidei; tertiam hic ejus partem, uti est apud Surium, exhibemus: quemadmodum exhibuimus ex eodem primam paragrapho III; & secundam ex Ms. nostro exhibituri sumus paulo post; ejusdemque partem aliquam seu compendium ex Surio dedimus paragr. IV inter Annotata; [Reducitur divinitus,] Postquam igitur sepeliverat Onuphrium Paphnutius, pergit narrare sic: Rursus autem extensis in cælos manibus oravi; & vidi virum illum ad me venientem eo modo, quo vidi ambulans in solitudine: qui mihi vires addens, ambulabat ante me.

[27] [& invenit speluncam] Cum illinc autem essem egressus, & affligerer propter beatum patrem Honofrium, rursus animo exortum est gaudium, quod dignus sim habitus, qui ejus sancto ore benedicerer. Cumque quatuor dierum spatio ambulassem, accessi ad quamdam cellam, quæ in alto fuerat ædificata. Quam ingressus, neminem inveni: sedi autem parumper, cogitans & dicens apud me: Estne aliquis habitans in hac spelunca, in quam me deduxit Deus? Hæc cum apud me cogitarem, ingressus est vir sanctus, canis plenus, specie admirandus & decorus, ex palmis contexto indumento vestitus, & suum corpus contegens. Ipse autem cum me vidisset, statim est allocutus, [cum 4 sanctis, senibus] dicens: Tu es Frater Paphnutius, qui contexisti corpus sancti Onufrii. Cum ergo cognovissem, eum in visione didicisse quod factum fuerat, statim ei procidi ad pedes. Ipse vero me consolatus, dixit mihi: Surge, Frater, Deus te dignum censuit, ut esses amicus sanctorum ejus famulorum. Jam enim didici ab ejus providentia tuum futurum hodie ad me adventum. Tibi autem aperiam, frater dilecte, quod sexaginta annos habitavi in hac solitudine: Non vidi hominem, qui ad me venerit, nisi eos solos Fratres, qui hic mecum habitant. Interim autem dum nos loqueremur, ingressi sunt tres alii, tamquam sancti senes Patres, in illam cellam. Qui me alloquentes, statim dixerunt: Benedic, Frater: Tu es Frater Paphnutius, noster in Domino cooperator. Tu es, qui texisti corpus sancti Onufrii. Gaude, Frater: es enim dignatus magnam virtutem cognoscere. Videns autem Dominus, nobis significavit, fore ut hodie ad nos venias: [de adventu ejus a Deo monitis:] jussitque, ut esses nobiscum unum diem. Jam enim sexaginta annos habitamus in hac solitudine, neque vidimus hominem præter te solum. Cum vero nos colloqueremur de Patre Onufrio & aliis Sanctis, post duas horas dixerunt mihi: Surge, Frater, vescere modico pane, & confirma cor tuum, quandoquidem venisti e longinquo, & cupis nobiscum collætari.

[28] [quibuscum manducat panes cælitus delatos,] Postquam ergo me fecerunt surgere, unanimes Deum precati sumus; & ecce vidimus ante nos quinque panes leves, & admodum pulchros & delicatos, tantum modo coctos. Ipsi quoque attulerunt aliquid aliud esculentum, quod quidem sumpsimus cum panibus, omnesque sedimus & simul comedimus. Ipsi autem rursus mihi dixerunt: Ecce, ut jam tibi diximus antea, cum sexaginta annis habitaverimus in hac solitudine, quatuor panes Dei jussu ad nos e cælo quotidie deferuntur: nunc autem cum tu ad nos veneris, ecce panum numerus pro te quoque est ad nos missus: neque scimus undenam afferantur, sed quotidie speluncam ingredientes, invenimus eos per se paratos. Postquam vero nos simul gustavimus, tota illa nocte fecimus orationes, & magnam synaxim celebravimus; erat enim sanctus dies Dominicæ. Cum esset autem mane, rogavi ipsos, ut manerem cum eis in spelunca usque ad diem ultimum. Ipsi vero respondentes mihi dixerunt: [& nomina eorum frustra cupit scire.] Non est voluntas Dei, ut tu habites in hac solitudine: sed surge, & vade in Ægyptum, & narra Fratribus Christi amantibus omnia quæcumque vidisti, ad nostri memoriam, & ad lucrum & utilitatem eorum qui audiunt. Cum ii hæc dixissent, eos valde rogavi, ut sua nomina mihi significarent. Ipsi autem non sunt passi hoc mihi dicere. Sæpe ergo hoc ab eis vehementer petii. Cumque vehementer laborassem, non potui hoc eis persuadere: sed respondentes mihi dixerunt: Is scit, qui omnium novit nomina. Memento autem nostri, Frater, ut digni simus, qui nos invicem videamus in domo Dei. Stude ergo, dilecte fili, fugere mundi tentationes, ne ab eis illudaris, quandoquidem multos sunt ludificatæ. Cum hæc autem ex eis audivissem, procidi ad eorum pedes. Qui cum mihi benedixissent, ab eis abii in pace Dei: prædixerunt autem mihi quædam alia, quæ mihi acciderunt.

[29] [Invenit rursus locum peramœnum] Cum autem ab eis abiissem, ambulavi uno die per interiorem solitudinem. Cumque venissem ad speluncam fontis aquæ, illic sedi, ut parumper requiescerem a labore itineris. Erat autem locus ad id aptus, ut qui circa illum fontem multas haberet arbores, plenas fructibus. Cum vero parum quievissem, & surrexissem; circuivi in medio arborum, admirans ipsorum fructuum multitudinem, & cogitans apud me, quisnam esset is, qui illo loco plantaverat. Erant autem fructus illarum arborum multæ palmæ, citri, punica, sycamina, zizipha, & vites; aliæ quoque amœnæ arbores & frugiferæ, quarum gustus est melle dulcior. His accedebant myrti quoque, & aliæ variæ arbores in medio earum, quæ illic sitæ erant, suavem odorem emittentes; ille quoque fons ex se scatens, & omnes illas arbores irrigans, adeo ut existimarem eum esse Dei paradisum. Cum ergo illud admirarer spectaculum, [& 4 decoros juvenes.] vidi quatuor adolescentes, hilares & valde speciosos, ad me procul venientes, succinctos pellibus ovium. Qui cum appropinquassent, dixerunt: Salve, Frater Paphnuti. Ego autem protinus humi cecidi in faciem, & eos veneratus sum. Qui cum me erexissent, mecum sederunt, & locuti sumus inter nos. Erant vero tanta gloria insignes, ut ego existimarem eos esse Angelos, & descendisse de cælo. Mecum autem magna sunt affecti lætitia, & collectos fructus ex illis arboribus mihi dederunt ad vescendum; & lætatum est cor meum, eo quod ego ab eis diligerer. Mansique apud illos septem dies, vescens fructibus illarum arborum.

[30] [Senatorum Oxyrynchi filios,] Rogavi autem eos: Quomodo huc venistis, & unde estis? Ipsi vero respondentes mihi dixerunt: Frater, quandoquidem Deus te misit ad nos, omnem nostram tibi vitam narrabimus. Nos sumus ex civitate quæ dicitur Oxyrrynchos: nostri vero parentes, sunt Senatores illius civitatis. Cum autem in illorum litteris ab eis institueremur, uni scholæ traditi, litteras quidem pedestres didicimus: cum vero etiam superiorem inchoassemus doctrinam, in unam convenimus sententiam, Deo nobis opem ferente ad id quod est melius, & statuimus ejus quoque discere sapientiam. Ex illo ergo tempore, nos quotidie mutuo excitantes ad animi alacritatem, & bonum scopum habentes in nostris cordibus, studentesque locum invenire, & paucos dies quiescere donec sciremus Dei de nobis providentiam; [qui in eremum profecti] acceptis nobiscum paucis panibus, & modico aquæ, ad nostrum cibum & potum usque ad septem dies, recessimus. Cum vero pervenissemus intra solitudinem, fuimus in ecstasi; & vidimus ante nos virum gloria insignem; qui nos apprehensos manibus deduxit in hunc locum, & nos tradidit viro valde provectæ ætatis, qui Deo serviebat. Ecce autem hic jam habitavimus sex annos, mansimus vero cum eo usque ad unum annum, ab illo docti quemadmodum Domino serviremus. Impleto autem illo anno, consummatus est hic Pater, & ex illo tempore hic soli sumus. Ecce autem, Frater dilecte, nos tibi confitemur, spatio sex annorum, ut diximus, in hoc loco degimus; panem non gustavimus, nec alium cibum sumpsimus, nisi solummodo de fructibus harum arborum: singulis vero hebdomadis semel tantum nos videmus invicem. In hoc enim loco invenimur, & nobis invicem occurrimus sabbato & sancta Dominica: post hos autem duos dies unusquisque nostrum venit in locum proprium, & apud se degit. Ipsi vero rursus fructus attulerunt, & communiter cibum sumpsimus. Cumque postea egressi fuissemus, simul processimus circiter quinque milliaria per solitudinem. Cum autem eis vale dicerem, [quot septimanis semel conveniebant inter se.] rogavi eos ut dicerent mihi sua nomina. Et primus quidem dixit, Joannes; Secundus autem, Andreas; Tertius vero, Heraclambon; Quartus, Theophilus; præcipientes mihi dicere nomina sua Fratribus ad sui memoriam. Ego vero eos rogavi, ut mei meminissent.

[31] [Paphnutii, in Ægyptū reversi,] Cum autem ab eis discessissem, & non viderem eos amplius, ambulavi tristis, recordans & ea admirans, quæ vidi meis oculis Rursus vero apud me magnam capiebam lætitiam, admirans & recordans earum, quas consecutus fui, benedictionum a sanctis Eremitis & sancto Angelo. Cum autem venissem in Ægyptum itinere trium dierum, inter ambulandum inveni duos Fratres Deum timentes: apud ipsos autem quievi ad decem dies, annuntians eis illa quæ vidi & ea, quæ mihi acciderunt. Ipsi vero mihi respondentes, dixerunt cum omni gaudio: Vere, Frater Paphnuti, magnam gratiam es consecutus, qui dignus es habitus, ut videres magnos & perfectos Dei servos. Ipsi autem Fratres, benigni & clementes, diligebant Deum ex tota anima. Nominatur autem locus eorum Scites. Cum vero audivissent ea, quæ ego illis narravi, ea diligenter conscripserunt; [visa & audita conscribunt duo Monachi.] & celeriter currentes, obierunt totam Scitem, ferentes librum, quem conscripserunt ex mea narratione. Et postquam ea legissent sanctis Patribus, acceperunt eum in ecclesiam, quem quidem illic reliquerunt, ad lucrum & lætitiam iis, qui credunt & ea audiunt. Nam, qua hora voluerint hæc meditari, magis benedicunt Deum & Sanctos ejus, pleni lætitia & exultatione; cum hi sermones sint pleni contemplatione, quam ego minimus servus Paphnutius, Dei providentia dignatus sum assequi. Sit autem gratia & pax Domini nostri Jesu Christi nobiscum, intercessionibus sanctorum Patrum, qui ei placuerunt, nunc & semper & in secula seculorum. Amen.

[32] Accipe nunc Lector (sed illa fide, qua ex præmißis & proprio acumine ipse judicaveris accipienda) Onuphrii Acta, constituentia secundam peregrinationis Paphnutianæ partem, ex Ms. nostro bibliothecæ Boicæ, nova Latinitate a nobis donata, ut major conformitas Latini textus habeatur cum Græco. Accipe tamen antea, ut nihil quidquam prætermittamus, Prologum interpretis anonymi, qui ejusdem Onuphrii Actis, paulum a nostris discrepantibus, præfigitur apud Rosweydum in Vitis Patrum, nobis autem deest, estque talis: Beati Onuphrii Vitam, inter Græcorum commenta scriptam nuper reperi, ut quondam a venerabili ac prudentissimo viro, scilicet Gregorio, ipsius gesta narrante, cognovi. Hanc Paphnutius, vir quoque sanctissimus, Græco sermone retexit ab exordio. Quem ego secutus, e Græco transtuli in Latinum, largiente Domino, ut ejus probabilis vita, secundum vires meas manifestata, admirationem legentibus præbeat & imitationem. Non perpendite, quæso, mei sermonis rusticitatem, sed tanti laboris animo revolvite longanimitatem: quam vir Deo plenus patienter sustinuit, dum mundanæ vanitatis gloriam sprevit, & cæleste regnum districte vivendo sibimet hereditavit.

VITA
Ex Ms. Bibliothecæ Ducalis in Bavaria.
INTERPRETE CONRADO IANNINGO.

Onuphrius, Anachoreta in Ægypto(S.)

INTERP. C. J.

CAPUT I.
Iter Paphnutii, uti & Onuphrii in eremum. Ejus causa, dux, terminus.

[1] Εν a μιᾷ τῶν ἡμερῶν, ἐγὼ ἐλάχιστος Παφνούτιος σπουδὴν μεγάλην ἐποιησάμην εἰς τὴν ἐσωτέραν ἔρημον γενέσθαι, καὶ ἰδεῖν, οὐ ἐστὶ ἕτερος ἀδελφὸς μοναχὸς, ἐνδότερόν μου b δουλεύων τῷ Κυρίῳ· καὶ ἀναστὰς ἐπερανόμην κατὰ τὴν ἔρημον. Ταύτης δὲ τῆς ὁδοῦ ἀπαρξάμενος, εἶχον μετ᾽ ἐμαυτοῦ ὀλίγους ἄρτους, καὶ ὕδωρ ὡσαύτως,ἅπερ ἄχρι τεσσάρων ἠρκάσατο μοι ἡμερῶν. Τούτων δὲ διελθουσῶν, καὶ τοῦ c δαπανήματος πληρωθέντος, ἐθλίβην περὶ τῆς τροφῆς dκαὶ εὐθέως χάριτι Θεοῦ δύναμιν ἔλαβον, καὶ τὸν θάνατόν μου ἐνώπιόν μου θεασάμενος, ἐπορεύθην ἐπὶ ἄλλας τεσσάρας ἡμέρας, καὶ νύκτας τεσσάρας, μὴ γευζάμενος ἄρτου ὕδατος, ὥστε ἐκ τῆς ἀσιτείας καὶ τοῦ κόπου, ῥίψα ἐμαυτὸν ἐπὶ τὴν γὴν ὡσεὶ νεκρὸν γενόμενον· καὶ ἰδοῦ, ἲδον ἄνδρα ἔνδοξον, λευκοφόρον, ἐλθόντα, καὶ τὴν χεῖρα αὐτοῦ ἐπὶ τὰ χείλη μου θέντα παραχρῆμα ἐνεδυναμώθην, ὥστε μήτε πεινᾶσαι μήτε δειψῆσαι, ἀναστάντα δὲ στῆναί με ὄρθιον.

[2] Καὶ ἰδὼν ταυτὴν τὴν φοβερὰν καὶ μεγάλην ὀπτασίαν, πάλιν ἐπορεύθην προθυμότερος ἐν τῇ ἐσωτέρᾳ ἐρήμῳ· δέκα ἑπτὰ δε ἁπλῶς παυσαμένων ἡμερῶν τῆς ὁδοιπορίας, ἐθεασάμην πόῤῥωθεν ἄνδρα, τῷ εἴδει φοβερὸν, ἐρχόμενον πρός με, δάσιον ταῖς θρίξιν, καὶ τὸ τούτου σῶμα σκεπόμενον, ὡσεὶ θηρίον, ἦν γὰρ ἀπὸ κεωφύλλων βοτάνης ἐπὶ τὴν ὀσφρὴν αὐτοῦ περιβεβλημένος. Τούτου δὲ φθάσαντος πλησιέστερόν μοι, ἔμφοβος γενόμενος, ἀνῆλθον ἐπὶ τὸ πτερύγιον τοῦ ὄρους, πάνυ δειλιάσας, νομίσας ἀνθρωποκτόνον εἶναι αὐτον. Αὐτὸς δὲ φθάσας ὑποκάτω τοῦ πτερυγίου ἐνείνου, ἔῥῥιψεν ἑαυτον ἐπὶ τὴν σκιάν· ἦν γὰρ κοπτόμενος διὰ τοῦ γήρους, καὶ τῆς τροφῆς στενώσεως, καὶ τοῦ καύσονος, καὶ τῶν κόπων ὧν ὑπέμενεν ἐν τῇ ἐρημῳ ἐκείνῃ. Ἀναβλέψας δὲ ἐπὶ τὸ ὄρος, καὶ θεασάμενός με, ἐφώνησέν μοι λέγων· Κατήλθε πρός με, ἄνθρωπε ἁγιώτατε· κᾳγὼ ἄνθρωπός εἰμι, ὁμοιπαθείς σου, μένων ἐν τῇ ἐρήμῳ ταύτῃ διὰ Θεόν.

[3] Ἐγὼ δὲ ἀκούσας ταῦτα, πρόθυμος κατελθὼν πρὸς αὐτὸν, ἔῤῥιψα ἐμαυτόν ἐπὶ τὴν γὴν πρὸς τοῖς ποσὶν αὐτοῦ. δὲ ἔφη μοι· Ἀναστῆθι, υἱέ μου, καὶ σὺ γὰρ δοῦλος εἶ τοῦ Θεοῦ, καὶ τῶν ἁγίων Πατρῶν. Καὶ ἀναστὰς ἠξιώθην καθίσαι ἐνώπιον αὐτοῦ, καὶ πολλάκις παρεκάλεσα αὐτὸν ὥστε εἰπεῖν μοι το ὄνομα αὐτοῦ, καὶ τὰ ἔργα. Αὐτὸς δὲ ἀποκριθεὶς εἶπέν μοι· Ὀνούφριος ὄνομά μοί ἑστιν· καὶ ἰδοῦ ἑξήκοντα ἔτη ἔχω ἐν τῇ ἐρήμῳ ταύτῃ περιπατῶν ἐν τοῖς ὄρεσιν ὥσπερ θηρίον, καὶ ἐκ τῶν βοτανῶν, καὶ ἐκ τῶν καρπῶν τῆς ἐρήμου ταύτης τρεφόμενος· ἄνθρωπον δὲ παντελῶς σαρκὶ γνωριζόμενον οὐχ ἑωρακὼς, εἰ μὴ σὲ μόνον. Ὤκουν γὰρ πρώην ἐν Ἀβαγῆ μοναστηρίῳ Θηβαιων χώρας, ἐπιλεγομένῳ τοῦ Ἐρημοπολίτου, ὅπερ πληροῦται ἀπὸ ἀριθμῶν τῶν ἀδελφῶν ἕκατον, ὁμοψύχων καὶ ὁμυπίστων, κοινῇ τραπέζῃ ἐν ἀγάπῃ πάντων ἐσθιώντων, καὶ ἐν πλήρει εἰρήνῃ ἀναστρεφομένων ζωὴν, καὶ ἐν ἡσυχίᾳ μεγάλῃ ἀσκούντων, καὶ δοξαζόντων τὴν τοῦ Κυρίου ἡμῶν Ἰησοῦ Χριστοῦ ἀγαθότητα.

[4] Ἔτι νῦν ἐν ἡλικίᾳ διάγων μικρᾷ, παιδευώμενος καὶ τὴν φιλοθείαν ὑπὸ τῶν ἁγίων Πατρῶν, καὶ τὴν εἰλικρινῆ πίστιν, καὶ τὸν κανόνα τῆς ἐκκλησίας, καὶ εὐλαβείας διδασκόμενος· ἤκουσα τῶν ἀγίων γερόντων, ὅτι ἔλεγον περὶ τοῦ θαυμαστοῦ Ἡλίου, ὅπως ὑπὸ Θεοῦ ἐνεδυναμώθη διὰ τῆς ὑπομονῆς, καὶ ἐγκρατείας, ἣν ἐν τῇ ἐρήμῳ ὑπήνεγκεν· καὶ πάλαι περὶ τοῦ ἐνδόξου Προδρόμου καὶ Βαπτιστοῦ Ἰωάννου, καθὼς οὐ γέγονεν πώποτέ τις τῶν ανθρώπων [μείζων αὐτοῦ] καὶ περὶ ὧν ὑπέστη ἐν τῇ ἐρήμῳ, ἕως τῆς ἡμέρας τοῦ φανερῶσθαι αὐτὸν τῷ Ἰσραήλ. Ταῦτα οὖν κᾳγὼ ἀκηκοὼς ἐπειθωμὴν παρ᾽ αὐτῶν. Τί οὖν ἐν τῇ ἐρήμῳ μείζωνες ἡμῶν ὑπάρχουσιν; καὶ λέγουσιν μοι οἱ ἅγιοι γέροντες. Ἡμεῖς γὰρ ἀλλήλους καθ᾽ ἑκάστην ὁρῶμεν, καὶ κοινὰς τὰς συνάξεις ἡμῶν ποιούμεθα μετ᾽ εὐφροσύνης· καὶ ἡνίκα πεινάσωμεν, τὴν τροφὴν ἑτοίμην εὑρίσκομεν, ὁμοίως εἰ καὶ διψήσωμεν, ὕδωρ ἔχομεν· καὶ εἰ συμβῇ τινα ἡμῶν ἑν ἀδυναμείᾳ ληφθῆναι, παραμυθεῖται ὑπὸ τῶν ἑτέρων, διὰ τὸ κοινῶς διάγειν ἡμᾶς, εἰ δὲ καὶ βρώσιμόν τι ἐπιθυμήσωμεν, ἀλλήλους τοῦτο διακονοῦμεν διὰ τὴν ἀγάπην τοῦ Θεοῦ.

[5] Οἱ δὲ οἰκοῦντες ἐν τῇ ἐρήμῳ, τούτων πάντων εἰδιός εἰσιν· πόθεν γὰρ αὐτοῖς τὰ τοιαῦτα; Εἰ δὲ καὶ θλίψις ἐπέλθῃ αὐτοῖς ποτε, πόλεμος ἐκ τῆς τοῦ ἀντικειμένου παγίδος, ποῦ εὑρήσωσιν ἄνθρωπον, μεταβαλεῖν τὸν νοῦν αὐτῶν παραμυθήσασθαι δυνάμενον, τροφῆς λειπούσης αὐτοῖς οὐκ εὔκολον αὐτοῖς ἐστιν· ὡσαύτως δὲ καὶ δίψης αὐτοῖς καταλαβούσης, ὕδωρ οὐκ ἔστιν αὐτοῖς· τότε μάλιστα πλέον κοπιῶσιν ἀδελφοὶ τοιοῦτοι, ὅτε τὴν ἔρημον καταλαβεῖν βούλονται, καὶ τὴν περὶ Θεὸν δουλίαν ἀνασπάζονται ἐπὶ πλεῖον, καὶ τῇ ἀσκήσει ἑαυτοὺς παραδιδόασιν, τήν τε πείναν καὶ δίψαν ὑπενεγκεῖν προθυμούμενοι· καὶ τοὺς κεκρυμμένους τοὺς τοῦ μισοκάλου πυμέμους νικῆσαι καταγωνιζόμενοι, καὶ πᾶσαν τὴν στενὴν ὁδὸν ἐν Κυρίῳ διώκοντες, εἱς τὸ μηδαμῶς [ἀνεχόμενοι] τῇ τοῦ ἐναντίου μανίᾳ.

[6] Σπουδὴ γάρ ἐστιν τοῖς τὰ τοιαῦτα ἐπιθυμοῦσιν παρεμποδὼν γίνεσθαι καὶ πειράζειν αὐτοὺς, ὅπως τοῦ ἀγαθοῦ ἀνακόψαι σκοποῦ καὶ μὴ ἐπιμεῖναι αὐτοὺς τῇ ἀσκήσει, καὶ τῆς παρὰ τοῦ Θεοῦ τυχεῖν μεγαλοδωρεᾶς, ὅτε ἐκ τοῦ σώματος ἐξέρχονται· ἐπειδὴ τοὺς ἐπιμένοντας ταῦτα, καὶ καρτεροῦντας σωφρόνως ἐν τῇ ἀσκήσει τοῦ ἀγαθοῦ Κυρίου ἡμῶν Ἰησοῦ Χριστοῦ καταλαμβάνει εὐσπλαγχνία πρὸς ἀνταπόδωσιν, ὧν διὰ Θεὸν ὑπέμειναν θλίψεων, καὶ ὑπὸ τῶν ἁγίων Ἀγγέλων, στελλομένων πρὸς αὐτοὺς τὴν τροφὴν, καὶ ὑδωρ ἐκ πέτρας κομιζόντων διακονοῦνται, καθ᾽ ἅπερ προφήτης Ἠσαΐας διδάσκει λέγων, Ὅτι οἱ ὑπομένοντες Θεὸν ἀλλάξουσιν ἱσχὺν, πτεροφυοῦντες ὥς ἀετοὶ, περιπατήσουσιν καὶ οὐ πεινάσουσιν, δραμοῦνται καὶ οὐ κοπάσουσιν, ὅτι εἰ διψήσωσι, φέρεται αὐτοῖς ὕδωρ ἐκ πέτρας, γίνονται γὰρ αὐτοῖς τῆς ἐρήμου βοτάναι γλυκύαι ἐν τῷ στώματι ὑπὲρ μέλι· εἰ δὲ καὶ συμβῇ αὐτοῖς πόνον γενέσθαι, πόλεμον τοῦ ἀντικειμένου, διαναστάντες, τὰς χείρας ἐκτείνοντες, τῷ Κυρίῳ ἡμῶν προσευχόμενοι, εὐθὺς αὐτοῦ ἄνωθεν αὐτοῖς στέλλεται βοήθεια· σκορπίζονται γὰρ παρευθὴς οἱ πειρασμοὶ πάντες ἀπ᾽ αὐτῶν, διὰ τῆς πρὸς τὸν Κύριον ἡμῶν Ἰησοῦν Χριστὸν ὀρθῆς αὐτῶν καὶ καθαρᾶς χάριτος. Οὐκ ἤκουσταί σοι, τέκνον, τὰ ἐν τῇ γραφῇ φερόμενα, ὅτι Θεὸς οὐκ ἐκατελείπει πτωχὸν εἰς αἰῶνα αἰῶνος, ὑπομονὴ αὐτοῦ μὴ ἀπολεῖται εἰς τέλος· καὶ πάλιν λέγει· Εἰσακούσεται αὐτοὺς Κύριος, καὶ ἐκ τῆς θλίψεως αὐτῶν ἐξελεῖται αὐτούς· γὰρ Θεὸς ἑκάστῳ δΐδωσιν κατὰ τὸν κόπον, ὃν ὑπέμεινεν δι᾽ αὐτόν. Μακάριος οὖν ἐστιν ποιῶν τὸ θέλημα τοῦ Θεοῦ ἐπὶ τὴν γήν· οἱ Ἄγγελοι διακονοῦσιν αὐτῷ, καὶ ποιοῦσιν ἀγαλλιᾶσθαι αὐτὸν, καὶ ἐνδυναμοῦσιν αὐτὸν ἑκάστης ὥρας ἐν τῷ σώματι ὄντα.

[7] Ταῦτα δὲ ὑπὸ τῶν ἁγίων Πατρῶν τῶν ἐν τῷ μοναστηρίῳ μου διδαχθεὶς, ἐγὼ ἐλάχιστος Ὀνούφριος, μέλιτος πλέον γλυκύτητα τὴν ψυχὴν, καὶ τὴν καρδίαν πληρωθεὶς, μεγάλης ᾐσθόμην ἐν αὐτῷ διορθώσεως, ὅστε ἐν ἄλλῳ τινὶ κόσμῳ τὸν ἐμὸν μετενεχθῆναι λογισμόν· καὶ προθύμως ἀναστὰς ἐν νυκτὶ, ἔλαβον ὀλίγους ἄρτους, καὶ κόκκους εἰς τροφὴν ἄχρι ἡμερῶν τεσσάρων, καὶ ὁδηγούμενος ὑπὸ τοῦ Θεοῦ κατὰ τὴν αὐτοῦ οἰκονομίαν ἐξῆλθον, δυσωπῶν αὐτὸν γνωρίσαι μοι, ἔνθα βούλεταί με οἰκεῖν μοναχόν. Ἐξερχόμενος δὲ ἐκ τοῦ μοναστηρίου κατὰ τὴν νύκτα ἐκείνην, ἦλθον εἰς τὴν ὁδὸν τοῦ ὄρους, εἰσελθεῖν ἐν τῇ ἐρήμῳ βουλόμενος· καὶ ὁρῷ φῶς ἐναντίον μου, ὥστε βουλήσασθαί με ὐποστρέψαι, καὶ τὸν τόπον καταλαβεῖν ἐν ᾧ πρώην ἐτύγχανον, καὶ πάλιν κατὰ τὸ πρώτερον οἰκεῖν. Ἀλλὰ τῆς περὶ τὰ μείζωνα ἐν Κυρίῳ προκοπῆς, κατὰ τὴν αὐτοῦ πρόνοιαν, καὶ τοῦτο τεκμήριον γέγονέ μοι. Ἰδοῦ γὰρ φοβηθέντος μου ἔνδοξός τις ἔστη ἔμπροσθέν μου, καὶ ἐγγύσας μοι ἔφη· Μὴ φοβεῖσθαί με· Ἐγώ εἰμι Ἄγγελος συμπορευόμενός σοι ἐκ νεαρᾶς ἡλικίας· γὰρ οἰκονομία αὕτη, ἢν ἠξίωσέ σοι Κύριος, περιπατῆσαι τελειοῦταί σοι.

[8] Καὶ ταῦτα λαλήσας μοι, περιεπάτησεν μετ᾽ ἐμοῦ, καὶ ἤλθωμεν ἐν τῇ ἐρήμῳ ἄχρι μιλίων ἑξήκοντα ἑπτά· σπήλαιον δὲ σέμνον ἑωρακώς, γέγονα πλησίον αὐτοῦ, γνῶναι βουλόμενος, εἰ ἔχει ἄνθρωπον ἐν ἑαυτῷ· καὶ φθάσας τὴν θύραν ἔκρουσα [καὶ ἔλεγον] τὸ Εὐλόγησαν, κατὰ τὸ ἔθος τῶν φιλοχρίστων ἀδελφῶν· καὶ ἴδον ἄνδρα ἁγιώτατον, γηρόλαιον καὶ καλὸν τὸ εἴδει, μεγάλης δόξης Θεοῦ πεπληρωμένον τὸ πρόσωπον αὐτοῦ. Θεασάμενος δὲ αὐτὸν, ἐπὶ τὴν γὴν παραχρῆμα ἔῤῥιψα ἐμαυτὸν εἰς τοὺς πόδας αὐτοῦ, καὶ προσεκύνησεν αὐτόν· δὲ τῇ χειρὶ ἐγείρας ἠσπάσατό με λέγων· Σὺ εἰ ἀδελφός μου Ὀνούφριος, σύναργός μου ἐν Κυρίῳ· εἴσελθε, τέκνον, Θεὸς συμπράξει σοι, καὶ διαμένεις τὰ ἀγαθὰ ὡς ἐκλήθης, πληρῶν αὐτοῦ ἔργα κατὰ τὸν φόβον αὐτοῦ. Εἰσελθὼν δὲ ἐκάθισα σὺν αὐτῷ ὀλίγας ἡμέρας, ὅσιόν τι παρ᾽ αὐτοῦ μαθεῖν ἔργον, ὅπερ καὶ γέγονεν. Τὰς γὰρ τῶν ἐρημιτῶν ἐδίδαξέ με πολιτείας αὐτὸς, γνοὺς ὅτι τὸ πνεῦμά μου ἔλαμψεν εἰς τὸ μαθεῖν τὸ ἀγαθὸν τοῦ Κυρίου ἡμῶν Ἰησοῦ Χριστοῦ ἔργον, καὶ τοῖς κρυπτομένοις ἀντιστῆναι πολέμοις τοῦ ἀντικειμένου, καὶ τὸν φόβον ἔχειν. Λέγει μοι, ἀνάστηθι, τέκνον, ἀπάξω σε εἰς ἕτερον σπήλαιον ἑν τῇ ἐσοτέρᾳ ἐρήμῳ, εἰς τὸ οἰκῆσαί σε μόνον ἐν αὐτῷ καὶ κόπον ὑπομεῖναι· ἐπὶ τοῦτο γὰρ ἐπέσταλκέ σε Θεὸς ἐν τῇ οἰκονομίᾳ τοιαύτῃ, ἵνα τὴν ἐνδοτέραν οἰκήσῃς ἔρημον.

[9] Ταῦτα δέ μοι συμβουλευσάμενος, ἐπορεύθημεν ἅμα ἐς την ἐνδοτέραν ἔρημον, ἐπὶ ἡμέρας τέσσαρας, καὶ νύκτας τέσσαρας· καὶ τῇ πέμπτῃ ἡμέρᾳ ἐπέστημεν καλυβῷ μικρῷ, οὗ ἦν πλησίον φοίνιξ. Καὶ λέγει μοι ἁγιώτατος ἐκεῖνος ἀνήρ· Οὗτός ἐστιν τόπος, κατ᾽ οἰκονομίαν Θεοῦ πρὸς οἴκησιν εὐτρεπίσθη σοι. Ἔμεινεν δὲ αὐτὸς σὺν ἐμοὶ ἡμέρας τριάκοντα, τὰ καλὰ διδάσκων με ἔργα· καὶ μετὰ τὰς τριάκοντα ἡμέρας συνταξάμενός μοι l [τὴν διδασκαλίαν τῶν τοῦ Θεοῦ ἐντολῶν φυλάττειν, ἀπέστρεψεν ἀπ᾽ ἐμοῦ]· Καὶ ἐξ ἐκείνων ἅπαξ καθ᾽ ἕκαστον ἐνιαυτὸν ὑπηντοῦμεν ἀλλήλους, ἕως τῆς ἡμέρας, ἐν ᾗ ἐκ τοῦ σώματος ἐξῆλθεν· καταλαβόντος δὲ [αὐτοῦ ποτε] τὸν τόπον, ἐν ᾧ ᾤκουν, ἀνεπαύσατο· καὶ κατεθίμην τὸ λείψανον αὐτοῦ πλησίον τῆς ἐμῆς k καλύβης.

[1] [Paphnutius tendit in eremum;] Minimus ego Paphnutius, die quadem, studiose cogitavi in eremum interiorem contendere, inspecturus, numquis alius Frater interiori quam ego loco Monachum ageret, Domino serviens. Et protinus surgens ad eremum me contuli. Sub ingressum viæ penes me habebam pauculos panes pariter & aquam, [& fame laborans] quæ in quatuor dies suffecerunt necessitatibus meis, Illis vero transactis, & annona absumpta, ægro cœpi animo esse ob victus inopiam. Statimque, gratia divina opitulante, vires accepi; perrexique, licet ob oculos mihi versaretur mors, alios quatuor dies totidemque noctes, nec pane nec aqua gustatis; adeo ut humi procumberem, [confortatur divinitus.] esurie ac fatigatione quasi ad mortem adactus. Cum ecce conspicio virum, fulgore insignem, albis indutum vestibus, qui ad me propius accedens, suam labiis meis manum admovit: statimque ita corroboratum me sensi, ut depulsa fame sitique surgens, erectus starem.

[2] [Invenit Onuphrium horribili forma,] Posteaquam vidissem visionem illam magnam terribilemque, denuo processi animosior in interiorem solitudinem; diesque omnino septemdecim itinerando progressus, procul conspexi virum ad me venientem, specie terribilem, hirsutum capillis, quibus totum corpus tegebatur, feræ adinstar. Cingebatur enim circum lumbos herba ceophyllorum e Contendente autem illo ad me & propius accedente, timore correptus multumque pavidus, ascendi in montis cacumen, ratus homicidam esse. Ipse vero ad pedem usque montis progressus, procubuit in umbra (erat enim senio, alimenti penuria; æstu, & laboribus, quos in deserto illo pertulerat, [qui tamen blande eum appellans,] admodum fractus) & in montem suspiciens meque conspicatus, exclamavit dicens: Descende ad me, vir sanctissime; etiam ego homo sum, paribus, ac tu, miseriis obnoxius, commorans in hac solitudine amore Dei.

[3] [nomen ac gesta sua explicat,] Cum hæc ego audissem, protinus ad ipsum descendens, projeci me humi ad pedes ejus. Ipse autem dixit mihi: Surge, fili mi; nam & tu servus Dei & sanctorum Patrum es. Ad hæc ego surgens, dignus fui, qui in conspectu ejus considerem; & considens sæpe rogavi, ut suum mihi nomen gestaque edissereret. Respondens autem dixit; Onuphrio mihi nomen; & ecce, anni sexaginta f sunt, ex quibus in hacce solitudine degens, [ubi nempe prius habitaverit,] erro per montes in modum feræ, herbis fructibusque eremi victitans; nec hominem interea, carne indutum, vidi ullum, te solo excepto. Olim etenim habitabam in Abage g monasterio provinciæ Thebaidis, quod cognominatur Eremopolites h, incoliturque a centum Fratribus, qui ejusdem sententiæ sunt fideique omnes, communi mensa in caritate utentes, in pace perfecta vitam ducentes, exercitia sua in magno silentio obeuntes, & bonitatem Domini nostri Jesu Christi laudantes.

[4] Dum istic ego loci, in tenera etiam tum ætate versans, [qua occasione doctus,] a sanctis Patribus docebat amare Deum, sinceram tenere fidem, regulam sequi Ecclesiæ ac pietatis; audivi eosdem etiam colloquentes de mirabili Elia, quemadmodum divinitus confirmatus fuerit, patienter toleranterque sustinens ærumnas deserti. Rursum de glorioso Præcursore & Baptista Joanne, quemadmodum nullus umquam sit natus inter homines illo major; & quæ sustinuerit in eremo usque ad tempus quo manifestatus est Israeli. [eremiticam vitam,] Quibus ego auditis, sciscitatus sum; Numquid igitur qui eremum incolunt, nobis meliores sunt? Et ajunt mihi sancti senes illi, esse utique. Nos enim alius alium videmus quotidie; communes cœtus frequentamus cum gaudio; siquando esurimus, paratum invenimus cibum; quando sitimus, ad manum est aqua; si contigerit in infirmitatem incidere quempiam, adsunt qui solentur socii, quia in commune vivimus; imo si quid etiam edulii alius ab alio desideraverimus, id amore Dei porrigimus.

[5] At vero eremi incolæ, hisce omnibus destituti sunt: unde enim habeant talia? Quod si superveniat eis etiam afflictio aut bellum, struente laqueum adversario; ubi, quæso te, hominem nanciscantur, qui mentem ipsorum serenare & consolari possit? [monasticæ præferendam,] Si deficit eis cibus, non facile obtinetur; similiter si fauces arescant siti, aqua nuspiam adest. Tum vero maxime laborant ejusmodi Fratres, cum in eremum progressi, jugum Domini serio amplectuntur, exercitiisque se dant, famem sitimque alacriter tolerantes; occulta, quæ osor virtutis infert, bella vincere contendentes; & arctam Domini viam omnem currentes, neutiquam a furente adversario retardati.

[6] Is enim totus in illo est, ut talia desiderantibus injiciat remoram, tentetque a proposito virtutis scopo currentes avertere, quo minus in asceticis studiis perseverantes, magnis a Deo propositis frustrentur præmiis, quando a corpore excedunt: quandoquidem constantes & generose perseverantes in bonis cœptis, consequantur optimi Domini nostri Jesu Christi misericordiam, in remunerationem toleratarum ejus causd miseriarum; atque a sanctis Angelis, [ob varias prærogativas;] ad ipsos missis, cibum & aquam a petra subministrantibus, nutriantur; quemadmodum Propheta Esaias docens ait, Qui expectant Deum mutabunt fortitudinem, assumentes pennas ut aquilæ; ambulabunt, & non esurient; current & non fatigabuntur: quoniam si sitiverint, adfertur eis aqua de petra: fiunt namque herbæ deserti ipsis in ore dulciores mele. Quod si etiam ærumna bellumque ab hoste incubuerit, surgentes, expansis manibus Domino nostro supplicant, ejusque continuo auxilium submittitur cælitus. Nam illico dissipantur tentationes omnes, propterea quod recto puroque corde quærant Dominum nostrum Jesum Christum. Nonne inaudisti, fili, quid Scriptura referat; Deus non derelinquit pauperem in seculum seculi, patientia ejus non peribit in finem. [Ps. 9. 19] Atque iterum: Exaudiet eos Dominus & ex afflictione eorum liberabit eos: reddit enim Deus unicuique, prout sustinuit ejus causa labores. [Ps. 9. 19] Quamobrem beatus est, qui perficit voluntatem Dei super terram, Angeli ministrant ei, & exultatione eum replent, corroborantque in horas singulas, dum vivit in corpore.

[7] [relicto monasterio eremum petierit;] Talia a sanctis Patribus in monasterio meo edoctus, ego minimus Onuphrius, cor animumque repletus dulcedine plusquam mellea, tanto recti amore exarsi, ut alium in mundum mente translatus viderer. Et continuo surgens nocte, accepi pauculos panes & frumentum, quod in quatriduum sufficere posset victui; ac duce Deo secundum providentiam ejus egressus, rogavi, locum ut indicaret, ubi me vellet solitarium agere. Egressus itaque monasterio illa nocte, ascendi via montana, perrecturus illac in eremum: cum ecce lumen conspicor ante me; quo terrefactus, volebam redire, & priorem habitationis locum repetere atque incolere denuo. Sed & illud argumento mihi fuit, quod ad meliora secundum providentiam divinam proficerem in Domino. Ecce enim, perterrito mihi coram adstat vir quidam insignis, qui & propius accedens, jubet me metum ponere, dicitque: [& ducem viæ nactus Angelum,] Ego sum Angelus, qui a latere tuo non recedo, jam inde a tenera ætate tua. Hæc enim ipsa providentia, qua te Dominus ad iter instruere dignatus est, ad exitum cœpta perducit.

[8] Hæc elocutus, mecum processit, perreximusque in eremum itinere LXVII i milliarium; [invenerit alium eremitam,] cum venerandam conspicatus speluncam, propius accessi, exploraturus, num quis in ea homo commoraretur: & accurrens pulsavi ostium, dixique, uti mos est Fratribus Christum amantibus; Benedic. Et ecce vidi virum sanctissimum, grandævum, forma decorum, magna ac divina quadam gloria faciem totam repletum. Ut vidi autem, ut humi procumbens, pedibus ipsius accidi & adoravi. Ille vero manu me erigens, amplexatus est, dicens: [a quo animatus,] Tu frater meus es & adjutor in Domino Onuphrius; ingredere, fili, Deus auxiliabitur tibi: & tu constanter bona perficies opera, juxta vocationem tuam in timore ejus. Ingressus itaque substiti apud ipsum pauculos dies, cupidus discere ab ipso sanctum aliquod opus, uti & factum est. Nam docuit me eremiticum vivendi modum, cognoscens, quod anima mea percuperet addiscere bona opera Domini nostri Jesu Christi; [ad locum habitationis suæ ductus sit] docuit etiam modum resistendi occultis adversarii bellis, & conservandi timorem Dei. Dixitque mihi; surge, fili, deducam te in aliam speluncam, interiori in eremo sitam, ut illic solus habites & ærumnis assuescas: ideo enim misit te huc Deus, ut remotiorem inhabites solitudinem.

[9] Cum talia mihi suasisset, una concessimus introrsum in desertum, quatuor dierum totidemque noctium itinere: ac quinto tandem die devenimus ad parvum tugurium, a quo prope adstabat palma: dixitque mihi vir ille sanctissimus; Hic locus est quem providentia Dei ad habitandum tibi paravit; & commoratus est ipse mecum dies triginta, præclaris virtutum exercitiis me erudiens: quibus elapsis, præcepit illibatam ut servarem mandatorum divinorum doctrinam; [& quotannis semel visitatus.] & a me recessit: deinceps vero quotannis semel inter nos convenimus, in illum usque diem, quo anima ejus a corpore migravit. Progressus autem aliquando ad locum, ubi ego habitabam, in domino quievit; corpusque ejus prope tugurium meum terræ mandavi m.

ANNOTATA C. J.

a Monendus initio lector, quod notatur in Ms. nostre, codicem Bibliothecæ serenißimi Ducis Bavariæ, unde exemplum desumptum est, mendis scatere. Quamobrem quæ levi immutatione corrigi posse videbuntur, correcta hic dabimus; alia ut sunt incorrecta relicturi, judicio cujusque lectoris corrigenda.

b Video τὸ μου a plerisque intellectum fuisse quasi poneretur post Κυρίῳ; atque ideo interpretatum esse, Domino meo. Satius retinendum ego post ἐνδότερον puto, ut sit casus nominis comparativi, ac significet interius me, seu interiori loco, quam ego.

c Legebatur δαπανήσατος

d Vox una hic plane attrita est.

e Gr. Κεωφύλλων, quo herbæ alicujus speciem significari, ex adjuncto βοτάνη patere potest. Quid si Κεροφύλλων scribatur, noteturque herba, quæ folia cornu similia habeat?

f Vitæ sanctorum Patrum, & fere solæ, legunt septuaginta: Menæis, Menologio Besilii, Martyrologio Romano, aliisque, Sexaginta constanter ponentibus.

g Editio Suriana, quæ proxime ad textum hunc Græcum accedit, habet, in sancto Monasterio. Unde suspicari quis posset, in Græco lectum ab illo interprete fuisse, ἁγίῳ᾽, quod minus recte scripserit noster Ἀβάγῃ.

h Apud Surium legitur, Eriti Hemepolitani monasterium: in vitis Patrum, Monasterium Hermopolim: in Menologio Basilii διέτριβε ἐν κοινοβίῳ, διακειμένῳ ἐν Θερμουπόλει τῶν Θηβῶν, Habitavit in cœnobio, quod situm est in Thermopoli Thebæorum. Maximus Cytherorum Episcopus, in recentiori sua collectione de vitis Sanctorum, ita ponit: Εὑρισκόμενος εἰς ἕνα κοινόβιον, κείμενον εἰς τὴν ἔρημον χώραν τὴν Θηβῶν. Morabatur in quodam monasterio, constituto in eremo Thebanorum. Est autem quæ hic designari videtur Hermopolis, notißima civitas Ægypti in Thebaide, eaque major vocatur ad distinctionem alterius Hermopolis, similiter in Ægypto, quæ non admodum longe a Mari mediterraneo recedit, & minor plerumque dicitur. Themopolis aut Eremopolis nusquam invenitur.

i Surius & Vitæ Patrum legunt, Sex vel septem milliaria

k Vitæ Patrum hic habent Calidomea, corrupta absque dubio voce, aut una e duabus conflata. Molius tamen legeretur, καλύβῃ μικρᾷ, uti deinde etiam occurret; quamvis & sustineri lectio poßit, cum κολυβός etiam inveniatur, pro domuncula e ramis arborum contexta.

l Simile quid hic deficere, legenti patet, idque ex latinis editionibus suppleo.

m Ms. Leodiense exprimit nomen ac genus hujusce instructoris ac magistri S. Onuphrii; diciturque esse de genere Sincharum, nomine Hermes vocari: illorum autem scriptor Romanus, nomen forte sumpsit a Cingaris, sic Italice dictis, hominibus vagis, Ægyptios sese dicentibus.

CAPUT II.
Onuphrii in eremo labores, solatia, habitatio, victus, obitus, Sepultura.

[10] Ὥς δὲ ταῦτα πάντα ἀφηγήσατό μοι, ἠρώτησα αὐτὸν ἐγὼ ἐλάχιστος Παφνούτιος, λέγων· Πάτερ ἀγαθὲ, πολλὸν κόπον ὑπέμεινας τὸ πρώην, ἡννίκα ἤλθες εἰς τὴν ἔρημον ταύτην; Καὶ λέγει μοι μακάριος γέρων· Πίστευε, ἀδελφὲ ἀγαθὲ, τοσοῦτον ὑπέστην κόπον, ὥστε ἀπέλπισα ἐμαυτὸν πολλάκις μέχρι θανάτου, τῆς τε πείνης καὶ δίψης ἐπικειμένης μοι, ἅμα δὲ καὶ τοῦ πυρὸς καὶ καυσονος τῆς ἡμέρας, καὶ τοῦ ψυχροῦ ἀέρος τῆς νυκτός· καὶ ἐβάφη σὰρξ μου ἐκ τῆς δρόσου τοῦ ουρανοῦ· δὲ ἀγαθὸς Θεὸς, εἰδὼς ταῦτα ὑπενεγκότα με, καὶ τὸν ἁγῶνα τῆς νηστείας, καὶ ὡς δέδωκα τὴν ψυχήν μου εἰς ἄσκησιν, ἐκέλευσε τῷ ἁγίῳ Ἀγγέλῳ αὐτοῦ φέρειν πρός με τὴν καθημερινὴν τροφὴν καὶ ὕδωρ ἐκ μέτρου· διὰ τὸν στηριγμὸν τοῦ σώματός μου καὶ φοῖνιξ ἐκβάλλει μοι [δώδεκα] σπάθας τοῦ ἔτους, ὡς εἶναι κατὰ μῆνα μίαν, καὶ ταῦτα ἑσθιῶντός μου μετὰ καὶ τῶν βοτανῶν τῆς ἑρήμου, γίνεταί μοι κατὰ τὴν τοῦ Θεοῦ οἰκονομίαν γλυκεῖα μέλιτος πλέων· γέγραπται γὰρ, οὐκ ἐπ᾽ ἄρτῳ μόνῳ ζήσεται ἄνθρωπος, ἀλλ᾽ ἐν παντὶ ῥήματι ἐκπορευομένῳ διὰ στόματος Θεοῦ. Ἔαν οὖν ποιεῖς, ἀδελφὲ Παφνούτιε, τὸ Θέλημα τοῦ Θεοῦ ἡμῶν ἕξεις τὴν αὐτοῦ οἰκονομίαν· λέγει γὰρ ἐν τῷ ἁγίῳ εὐαγγελίῳ, Μὴ μεριμνήσητε τῇ ψυχῇ τί φάγητε, τί πίητε, μηδὲ τῷ σώματι τί ἐδύσησθαι· γὰρ Κύριος καὶ πατὴρ ἡμῶν, ἐν τοῖς οὐρανοῖς, εἶδεν, ἣν χρείαν ἔχετε, πρὸ τοῦ ὑμᾶς αἰτῆσαι αὐτόν. Αἰτήσατε οὐν πρῶτον τὴν βασιλείαν αὐτοῦ, καὶ τὴν δικαιοσύνην αὐτοῦ, καὶ ταῦτα πάντα προστιθήσεται ὑμῖν.

[11] Ταῦτα ἀκούσας παρὰ τοῦ δικαίου Ὀνουφρίου ἐθαύμασα, καὶ εἶπον αὐτῷ· Πάτερ ἀγαθὲ, πόθεν κοινωνεῖς ἐν σαββάτῳ κυριακῇ; [λέγει αὐτὸς]· Ἄγγελος Κυρίου γίνεται ἀγαθὸς πρός με, καὶ τὴν ἄχραντον κοινωνίαν διακονεῖ μοι· οὐκ ἐμοὶ μόνον ταύτην διαδιδοὺς, ἀλλὰ καὶ πᾶσι τοῖς ἐν τῇ ἐρήμῳ οἰκοῦσι διὰ Θεὸν, τοῖς μὴ ὁρῶσιν ἄνθρωπόν, καὶ εὐφροσύνης πληροῖ ἅπαντας· ἐάν δέ τις ἐξ αὐτῶν ἐπιθυμήσῃ ἄνθρωπον ἰδεῖν, ἀναλαμβάνεται αὐτὸν ἄγγελος εἰς τὸν οὐρανὸν τοῦ θεωρῆσαι τοὺς Ἁγίους καὶ ἀσπάσασθαι αὐτοὺς, καὶ λαμβάνει ψυχὴ αὐτοῦ ὡς τὸ φῶς, καὶ χαίρει ἐν τῷ πνεύματι, καὶ σφόδρα εὐφραίνεται, καὶ ἀγαλλιᾶται, τῶν αἰωνίων ἀγαθῶν ἀξιούμενος, τῶν μὴ λειπούντων εἰς αἰῶνα αἰῶνος, ὥστε αὐτὸν ἐπιλάθεσθαι τοῦ κόπου, οὗ ἐν τῇ ἐρήμῳ ὑπέμεινεν· καὶ μεταστρεφόμενος ἐν τῷ τόπῳ, μένει ἐν εὐφροσύνη ἐπὶ πολλοὺς ἀσκῶν χρόνους, λογιζόμενος εἰς ἕτερον μεταλελυθῆναι κόσμον τῆς μεγάλης ἐνείνης ἀξιωθεὶς δωρεᾶς, καὶ μηδαμῶς κόσμον εἶναι μεμνημένος.

[12] Ταῦτα τοῦ ἁγιωτάτου Πατρὸς Ὀνουφρίου ἐξηγησαμένου μου ὑποκάθωθεν τοῦ πτεριγίου τοῦ ὄρους, ἔνθα ἠπήντησεν αὐτῷ, καὶ πάσης χαρᾶς πληρωθεὶς λήθην ἔλαβον τῶν κόπων τῶν συμβεβηκότων μοι, πορευομένῳ ἐν ὄρεσι τῆς ἐρήμου, τήν τε πείναν καὶ δίψαν μηδὲ ὅλως λογισάμενος, ἰσχὺν ἔλαβον ἐν τῷ πνεύματι καὶ τῷ σώματι. Καὶ ἀγαλλιάσεως πληρωθεὶς, εἶπον αὐτῷ· Μακάριός εἰμι ἐγὼ, ἀξιωθεὶς ἰδεῖν σε, ἁγιώτατε Πάτερ, καὶ ἀκοῦσαι τῶν καλῶν καὶ γλυκητάτων σου τῶν λόγων, τῶν ὄντων μοι πρὸς πάσαν εὐεργεσίαν. Αὐτὸς δὲ ἀποκριθεὶς εἶπέν μοι; Ἀνάστα ἄρτι, ἀδελφέ, ἀπέλθωμεν εἰς τὸν τόπον ἔνθα κᾳγὼ διάγω. Καὶ ἐγερθέντες ἐπορεύθημεν ἅμα. Οὐ διέλειπον δὲ ξενιζόμενος καὶ θαυμάζων τὴν χάριν τοῦ ὁσίου Πατρὸς ἡμῶν Ὀνουφρίου· εἶτα προκόψαντες δύο τρία μίλια, κατελάβομεν καλύβην σεμνοτάτην, ἔχουσαν καὶ φοίνικα πλησίον ἑστῶσαν· καὶ αὐτὸς ἐπιστὰς ἐν τῷ τόπῳ ηὔξατο σὺν ἡμῖν. Πληρώσας δὲ τὴν εὐχὴν, καὶ εἶπον τὸ Ἀμήν· καὶ μετὰ ταῦτα καθεσθέντες ἐμείναμεν, τὰ ἀγαθὰ ἀλλήλοις ἐξηγούμενοι.

[13] Τῆς δὲ ἡμέρας τελουμένης περὶ δυσμᾶς ἡλίου, ἑώρακα ἐν μέσῳ τῷ καλυβίῳ ἐκείνῳ ἄρτον κείμενον καὶ ὕδωρ μικρόν. Λέγει δὲ μοι Μακάριος ἐκεῖνος ἀνήρ· Ἐγερθεὶς, τέκνον, μετάλαβε ὀλίγου ἄρτου καὶ ὕδατος ἐνώπιόν σου ὄντων· ὁρῶ γάρ σε κινδυνεύοντα ἐκ τῆς πείνης καὶ δίψης, καὶ τοῦ κόπου τῆς ὁδοῦ. Ἐγὼ δὲ εἶπον αὐτῷ· Ζῇ σωτήρ μου Κύριος, οὖ μὴ φάγω, οὐδὲ μὴ πίω, εἰ μὴ χαλάσωμεν τὰς χεῖρας ἡμῶν, καὶ κοινῇ τῇ γνώμῃ γευσώμεθα. Πολλὰ οὖν ἕνεκεν τούτου παρακαλέσας αὐτὸν, μόλις ἴσχυσα πεῖσαι σὺν ἐμοἰ τὴν χεῖρα ἐπιβαλεῖν, καὶ κλάσαντα τὸν ἄρτον σὺν ἐμοὶ γεύσασθαι. Καὶ κορεσθέντες ἀμφύτεροι ἐκ τοῦ ἄρτου ἡμῖν ἐπερίσσευσεν· ἐμείναμεν δὲ τῇ νυκτὶ ἐκείνῃ προσευχόμενοι.

[14] Καὶ πρωΐας γενομένης, μετὰ τὴν ἑωθινὴν εὐχὴν, εἶδον αὐτὸν ἀλλάξαντα τὴν τοῦ προσόπου θεωρίαν καὶ τὴν χρόαν, καὶ ὡσεὶ νεκρὸν γενόμενον, ἐφοβήθην. δὲ γνοὺς [τὸν φοβον μου] ἀπεκριθη μοι λέγων· Μὴ φοβηθεὶς, ἀδελφὲ Παφνούτιε, γὰρ περὶ πάντων εὔσπλαγχνος Θεὸς ἀπέσταλκέ σε πρός με, ἵνα φροντίσῃς τῆς ταφῆς, καὶ τοῦ λειψάνου μου· ἰδοῦ γὰρ τὴν σήμερον τελειῶ τὴν τοῦ Θεοῦ οἰκονομίαν, καὶ ἀπέρχομαι εἰς τὴν ἐμὴν ἀνάπαυσιν ἕως αἰῶνος. Σὺ δὲ, ἀδελφὲ πολυπόθητε, ἔαν ἐξέλθῃς ἐν Αἰγύπτῳ, κήρυξον τὸ ἐμὸν μνημόσυνον ὡς θυμίμα, ἐν μέσσῷ τῶν ἀδελφῶν καὶ παντὸς τοῦ χριστονύμου λαοῦ· καὶ ἐάν τις προσφορὰν εἰς ὄνομά μου καὶ μνημόσυνον προσάγει Κυρίῳ τῷ Θεῷ ἡμῶν, σοναριθμούμενος γενήσεται πάντων τῶν ἁγίων, καὶ λυτροῦται ἀπὸ παντὸς πειρασμοῦ· ἐδυσώπησα αὐτῷ· καὶ εἴ τις τρέψει ἀδελφὸν, πτωχὸν ἐν τῷ ἐμοῦ ὀνόματι, μνησθῶ καγὼ ἐνώπιον τοῦ Θεοῦ ἡμῶν, ἐν τῇ ἡμέρᾳ τῆς κρίσεως, καὶ τῆς αἰωνίου ζωῆς κληρονόμος γενήσεται.

[15] Κᾳγὼ δὲ πρὸς ταῦτα ἀπεκρίθην᾽ Ἐὰν οὖν πένης ἐστίν τις, μὴ δυνάμενος προσκομίσαι τι, θρέψειν πτωχὸν εἰς μνημόσυνόν σου, οὐκ ἐπιτεύξεται τῆς εὐλογίας σου; δὲ ἔφη μοι, ἐάν τις θυμΐαμα ἐν τῷ ὀνόματί μου εἰς ὀσμὴν εὐοδίας τῷ Κυρίῳ προσάγει, καὶ αὐτὸς τῆς ὁμοίας ἀξιοῦται χαρᾶς. Ἐγὼ δὲ πάλιν τολμήσας, πρὸς αὐτὸν εἶπον· Πάτερ ἁγιώτατε, φθασάτω πρός με εὐχὴ τῆς σῆς ἀγαθότητος· οἶδα γὰρ ἀληθῶς, ὅτι ἐάν αἰτήσεις, τὸν Θεὸν, δίδοταί σοι, καὶ οὐκ στερᾶται τὸ αἴτημά σου ἐνώπιον τοῦ ἐπουρανίου Βασιλέως, διὰ τὴν ἄοκνόνσου δουλίαν, ἣν ἐν τοῖς ἑξήκοντα ἐτεσιν ἐν ἐρήμοις διῆγες, τῷ Κυρίῳ προσευχόμενος. δὲ εἶπεν· Ἐάν τις πένης ἐστιν, ἐν ἐρήμῳ διάγει μὴ δυνάμενος προσφορὰν ἐνεγκεῖν θυμΐαμα, ἀναστὰς τοιοῦτος, καὶ ἐὐχὰς προσενέγκει Θεῷ παντοκράτορι, καὶ τὸ ἅγιον σύμβολον μετὰ φόβου καὶ πίστεως δι᾽ ἐμὲ προσευχόμενος, κᾳγὼ αὐτῶν μνησθήσωμαι ὑπὲρ αὐτοῦ πρὸς Κύριον, καὶ εὔξομαι ἀξιωθῆναι αὐτὸν μετὰ πάντων τῶν δικαίων κληρονομῆσαι ζωὴν τὴν αἰώνιον. Ἐγὼ δὲ πάλιν εἶπον· Εἰ ἄξιος εἰμι, σπουδή μοί ἐστιν οἰκῆσαι ἐν τῷ τόπῳ τούτῳ, μετὰ τὴν ἐκ τοῦ σώματός σου ἀποβίωσιν. Αὐτὸς δὲ ἔφη· Τέκνον, οὐκ ἤλθες ἐς τὴν οἰκονομίαν ταύτην, ἀλλ᾽ ὅτι Θεὸς ἐπέσταλκέ σε ἵνα τοὺς Ἁγίους αὐτοῦ χαρωποιήσαις τοὺς ἐν τῇ ἐρήμῳ κατοικοῦντας, καὶ κηρύξαις τὴν αὐτῶν πολυτίαν ἐν μέσῳ τῶν θεοσεβῶν ἀδελφῶν, εἰς δόξαν [Θεοῦ] καὶ κέπδος τῶν ἀκουόντων καὶ πιστευόντων. Ἀπελθὲ οὖν, τέκνον, εἰς τὴν Αἴγυπτον, καὶ μένε ἕως τέλος ἐν τοῖς ἁγαθοῖς ἔργοις τοῦ Κυρίου ἡμῶν Ἰησοῦ Χριστοῦ, κηρύττων πάσιν ὡς ἐθεάσω καὶ ἠκούσας.

[16] Ταῦτα εἰπόντος μοι τοῦ τιμιωτέρου Ὀνουφρίου, προσέπεσα εἰς τὸ ἔδαφος πρὸς τοῖς πόσιν αὐτοῦ, λέγων· Εὐλόγησον οὖν με, Πάτερ ἅγιε, ἵνα εὕρω ἔλεος ἐνώπιον τοῦ Θεοῦ, καὶ ὡς ἠξιώθην ἐν τῷ νῦν αἱῶνι προσκυνῆσαί σε, καὶ ἐν τῷ μέλλοντι αἰῶνι ἀξιωθείημεν. δὲ πρός με ἀπεκρίνατο· Ἀδελφὲ ποθυνοτατε, Παφνούτιε, Κύριός μου μὴ λειπήσεισε περὶ τῆς τοιαυτῆς αἰτήσεως· εὐλογήσει δέ με καὶ στηρύξει σε ἐν τῇ αὐτοῦ ἀγάπῃ, καὶ φωτήσει τοὺς ὀφθαλμούς σου εἰς τὴν αὐτοῦ ἀγαθότητα, καὶ λυτρώσηταί σε ἐκ παντὸς παραπτώματος καὶ τῶν βολῶν τοῦ ἀντικειμένου, καὶ τελειώσει ἔν σε τὸ ἔργον ἐπεχείρησας. Οἱ Ἄγγελοι αὐτοῦ σε σκεπάσουσιν ἐν τῇ φοβερᾷ ἡμέρᾳ τοῦ Θεοῦ ἡμῶν, ἐν ᾗ μέλλεις ἀπολογίαν κομίσασθαι. Καὶ εὐθὺς ἀναστὰς ηὔξατο πρὸς Κύριον μετὰ πολλῶν δακρύων καὶ στεναγμῶν λέγων οὕτως· Εἰς χεῖράς σου, Θεὸς, παρατίθημαι τὸ πνεῦμά μου. Καὶ ταῦτα εἰπὼν, θεῖς τὰ γόνατα ἐτελειώθη ἐν τῷ Κυρίῳ, παραδοὺς τὸ πνεῦμα, ἐν εἰρήνῃ ἀνεπαύσατο.

[17] Παραχρῆμα δὲ ἤκουσα φωνὴν Ἀγγέλων ὑμνούντων τὸν Θεὸν, διὰ τὴν καθαρότητα τῆς ψυχῆς αὐτοῦ· καὶ ἦν χαρὰ μεγάλη τῶν Ἀγγέλων ἐν τῇ ὥρᾳ τῆς πρὸς Θεὸν αὐτοῦ ἀποδημίας. Κᾳγὼ δὲ ὑποδησάμενος τὸ λευἳτονάριον οἷ ἦν ἐνδεδυσμένος, καὶ λύσας τὰ πλάγια αὐτοῦ δυόθεν μερίσας, καὶ τὸ ἥμισυ μὲν περιέβαλον τῷ σώματι αὐτοῦ, τρόπῳ κηδείας σκεπάσας αὐτῷ, τὸ δὲ ἕτερον ἥμισυ ἐμαυτὸν ἐνδύσας· εὗρον δὲ πέτραν ὑπόκοιλον ὡσεὶ λάκκον. Ἐκεῖσε οὖν κατέθηκα τὸ τίμιον καὶ ἅγιον αὐτοῦ λείψανον· ἀναστὰς δὲ ηὐξάμην ἱνὰ αὐτόθι διαμενῶ. Καὶ ἰδον, καὶ ἰδοῦ τὸ καλύβιον αὐτοῦ συμπιπτοκὸς, ὡσαύτως τὴν φοίνικα ἐξ ἧς τὴν τρυφὴν ἐπορίζετο. Καὶ τοῦτο διὰ τάχος συμβαν θεασάμενος, ἐπέγνων ἐντεῦθεν, μὴ εἶναι θέλημα Θεοῦ εἰς τὸν τόπον ἐκεῖνον οἰκεῖσαί με. Ἐτελειώθη δὲ Ὅσιος καὶ Θεοῦ δοῦλος Ὀνούφριος, ἐν μενὶ Ἰουνίου δωδεκάτη. Τῷ δὲ Θεῷ ἡμῶν πρεπει δόξα, εἰς τοὺς αἰῶνας τῶν αἰώνων. Ἀμήν.

[10] [Laboribus initio toleratis Onuphrio] Posteaquam ist hæc omnia narrasset mihi; interrogavi ipsum ego minimus Paphnutius, dicens; Pater optime, multumne subiisti laboris cum pridem hanc in solitudinem venisti? Responditque beatus Senex; Crede mihi, mi Frater; tantum subivi, ut sæpe adigerer ad desperandum de vita, urgentibus me fame ac siti, nec non ardore atque æstu per diem, & aëre frigido per noctem, madefacto sæpius erore cæli corpusculo. Verum benignus Deus, probe gnarus talia me pati; perspectum etiam habens certamē jejunii mei, & pervidens quomodo animam meam dederam exercitationibus piis; jussit sanctum Angelum suum offerre mihi quotidianum victum, & aquā certa mensura, ad sustentandas corporis vires; & palma producit mihi duodecim spathas a per annum, nempe in singulos menses unam; quas cum manducabam, admixtis eremi herbis, gustabam ex provida dispositione Dei dulcedinem omnino melleam. Scriptum est enim; Non in solo pane vivet homo, sed in omni verbo quod procedit de ore Dei. Quamobrem si feceris, mi Frater Paphnuti, voluntatem Dei nostri, experieris providentiam ejus. Dicit enim in sancto Euangelio; Ne soliciti sitis animæ vestræ quid manducetis, aut quid bibatis; neque corpori vestro quid induamini: Dominus enim ac pater vester, qui in cœlis est, scit priusquam petatis, quo indigetis. [Matt. 6. 25] Petite ergo primum regnum ejus atque justitiam, & hæc omnia adjicientur vobis.

[11] [Eremitæ Eucharistiam ab angelo accipiunt,] Hisce e justo viro auditis, admirabundus dixi: Pater optime, unde sacram Eucharistiam accipis in Sabbato aut Dominica? Et ait: Angelus Domini bonus venit ad me, & immaculatam hostiam distribuit mihi; neque mihi solum, sed & omnibus in solitudine degentibus amore Dei, hominumque aspectum oculis suis negantibus; quos lætitia cumulat universos. Si cui tamen eorum lubido fuerit contueri hominem, deportatur is ab Angelo in cælum, ut Sanctos & aspiciat & amplectatur: unde anima ejus evadit lucida, gaudet in spiritu, admodum exhilaratur atque exultat, [& visionibus cælestibus dignantur:] bonis dignata æternis, quæ non deficiunt in seculum seculi: sicque obliviscitur protinus laborum, quos in eremo toleravit; ac reversus manet in loco suo in gaudio, exercitia sua obiens multos per annos; existimans in alium sese translatum esse mundum, postquam magno ist hoc beneficio affectus fuit; & omnino non recordatur amplius mundi hujus b.

[12] Hisce a sanctissimo patre Onuphrio mihi expositis, sub montis cacumine, ubi obviam factus ei fueram; totus gaudio delibutus oblivioni dedi labores, [quibus animatus Paphnutius,] quos sustinueram pertransiens montana deserti; famem quoque ac sitim nihili omnino faciens, confortabar & spiritu & corpore: exultansque præ gaudio dixi ipsi: Næ ego beatus sum, qui merui & videre te, sanctissime Pater, & audire præclaros suavissimosque sermones tuos, qui me omnis generis cumulant beneficiis. Ipse vero respondens; Surge nunc, ait, frater; abeamus in locum habitationis meæ. Et surgentes abivimus: non cessante me interim stupere & admirari gratiam ipsius. [ad casam Onuphrii accedit,] Cumque processissemus ad duo triave milliaria; pervenimus ad tugurium maxime venerandum, cui prope adstabat palma; ubi ipse gradum sistens, mecum orationem fudit; eaque finita dixit, Amen: tum considentes, diu inter nos de rebus piis contulimus.

[13] Ubi vero occidente sole terminaretur dies, conspexi in medio tugurioli jacere panem & modicum aquæ; dixitque mihi vir beatus; Surge, fili, accipe paulum panis & aquæ, [& vires modico pane restaurat.] adjacentium coram te: animadverto enim periculum tibi imminere ex fame, siti, atque labore itineris. Ad quæ ego: Vivit Dominus, salvator meus! neque manducaturus neque bibiturus sum, nisi simul extendamus manus nostras & unanimiter gustemus. Cujus rei causa multis eum hortatus, vix tandem persuasi, ut mecum extenderet manum, & frangens panem una comederet. Cumque ambo satiati essemus; superavit etiam aliquid de pane, apposito: & orantes traduximus noctem illam.

[14] Cum postera illuxisset dies, & matutinas fudissemus preces, conspexi faciem ejus, forma & colore mutatis, velut mortui speciem præferre: & extimui. Quod ubi ille cognovit; Ne timeas, inquit, [Postridie cernit Onuphrium mortuo similem,] Frater Paphnuti; Deus enim in omnes misericors, misit te huc, ut curam corporis mei sepulchrique habeas. Ecce enim hodie adimpleo divinam circa me providentiam, abiturus in requiem meam in æternum c. Tu vero, Frater desideratissime, si hinc abiveris in Ægyptum, memoriam mei instar thymiamatis annuntia, in medio Fratrum & universi populi Christiani. Quod si quis in nomine meo meique memor oblationem obtulerit Domino Deo nostro, in numerum Sanctorum omnium referetur, omnibusque liberabitur tentationibus. [qui præmia promittit sibi devotis,] Id quod ego exoravi Deum d. Quod si quis etiam cibum dederit Fratri cuipiam aut mendico in nomine meo, ejus & ego memor ero coram Deo nostro in die judicii, & vitæ æternæ hereditatem adibit iste.

[15] Ad hæc ego intuli: Si quis igitur pauper nihil habeat quod offerat, aut unde mendicum alat in memoriam tui; an benedictionem tuam consecuturus non fit? Reponit ille: Si quis incensum in nomine meo obtulerit Domino in odorem suavitatis, parem is quoque merebitur lætitiam. Et ego rursum ausus interrogare, dixi: Pater sanctissime e, perveniat ad me quoque oratio tua; probe enim novi, quod siquid Deum postulaveris, det tibi; nec irrita sit apud cælestem Regem postulatio tua, propter impigram servitutem, quam annis LX servivisti in eremo, [etiam nihil offerentibus;] preces Deo offerens. Et dixit ille: Si quis pauper est aut in eremo degit, cui nec oblatio nec thymiama suppetit; surgat ille & orationem fundat ad Deum omnipotentem, sanctumque Symbolum cum timore ac fide recitet propter me; & ego illorum memor apud Dominum, pro ipso precabor, ut cum justis omnibus hereditatem accipiat vitæ æternæ. Atque iterum ego; Si dignus sum, inquam; [jubet Paphnutium redire in Ægyptum:] cupio habitare in loco isto post tuum e corpore excessum. Et ille: Non venisti huc, fili, habitatum: sed quia Deus misit te, ut Sanctos ipsius, qui in eremo degunt, exhilarares; eorumque vivendi modum Fratribus Deum colentibus notum faceres, ad gloriam Dei atque utilitatem audientium credentiumque. Vade igitur, fili, in Ægyptum, ibique persevera ad mortem usque in bonis operibus Domini nostri Jesu Christi, prædicans omnibus quæ vidisti & audisti.

[16] Talia cum mihi locutus esset venerabilis Onuphrius, humi procidi ad pedes ejus & dixi: Benedic igitur mihi, Pater sancte, ut misericordiam consequar in conspectu Dei; atque uti in seculo præsenti dignus fui adorare te, ita in futuro quoque dignus sim. [eiq; multa fausta prædicens,] Respondit ille: Desideratissime Frater Paphnuti, Dominus meus non derelinquet te propter istam petitionem tuam: verum benedicet tibi, & confirmabit te in amore suo; illuminabit oculos tuos, ut videas bonitatem ejus; eripiet te ex omni casu telisque diaboli; & perficiet in te opus quod cœpisti. Angeli ejus protegent te in terribili Dei nostri die, [positis humi genibus moritur:] in quo defensurus es causam tuam. Et continuo surgens oravit Dominum, multis cum lacrymis gemitibusque, dicens; In manus tuas, Deus, commendo spiritum meum. Quo dicto, genibusque humi positis, obdormivit in Domino, ac tradito Spiritu in pace quievit.

[17] Tum ilico audivi vocem Angelorum, laudantium Deum, [& audito Angelorum cantu,] propter puritatem animæ sancti viri, & gaudio replentium aëra, illa ipsa hora qua abiit ad Deum anima ejus. Ego vero exuens levitonarium f quo tegebar, per mediumque bifariam illud dividens, altera quidem dimidia parte corpus ipsius circumvolvi funeralem in modum; [involutus tunica media sepelitur a Paphnutio:] altera vero me ipsum contexi. Inveni deinde petram adinstar foveæ concavam, in qua venerabile sanctumque cadaver deposui, utque ibi manerem surgens oravi: & respiciens vidi concidisse tugurium ipsius, uti & palmam, quæ cibum ei suppeditaverat. [cadentibus continuo ejus tugurio & palma.] Cumque illa subito accidisse animadverterem, cognovi nolle Deum illic loci me commorari g. Decessit vero sanctus Dei servus Onuphrius die XII Junii h mensis. Deum nostrum decet gloria in secula seculorum. Amen.

ANNOTATA C.J.

a Gr. σπάθα & σπάθη dicitur in palma id unde fructus dependet; uti etiam ipsum involucrum fructus seu palmulæ. Quid ni hic Spatha, pro termite seu ramo cum fructibus suis, accipiatur, ut in menses singulos singuli termites succeßive maturescentes præbuerint victum: nam singulæ palmulæ quid ad sustentationem menstruam?

b Totus hic paragraphus numeri II deest Surio, uti & Eipomanno: extat tamen, quod ad argumentum spectat, in vitis Patrum & Ms. Leodiensi.

c Interponit hic editio Lipomani & Surii; Erat autem dies; sextus quidem decimus Paven; nonus autem Junii mensis apud Romanos: Ms. Leodiense vero, dies sextus decimus mensis Pin, qui est dies undecimus Junii apud Romanos. Nescio unde hausta sint illa. Certe textus noster Græcus, uti & Vitæ Patrum nihil istius meminerunt. Tum vero, quisquis inserueritilla, non recte combinatur dies XVI mensis Payni Ægyptiorum cum die IX aut XI Iunii nostri: recte cum X.

d In vitis Patrum hoc paulo altius (nempe initio privilegii hujus) & expreßius ponitur sic: Hæc est postulatio mea, quam impetravi a Domino Deo. Postulatio autem illa, & ipsa postulata impetrataque privilegia, nescio quid, alienum ab humilitate Sanctorum indicant: & hinc fortasse satius duxerunt Menæa, illa omnino omitti, & Ms. Leodiense, paucis perstringi; quod & Florarium Sanctorum similiter Ms. his verbis fecit: Migravit a seculo anno salutis CCCLXX. Hic enim petiit & obtinuit a Domino, ut si quis memoriam ejus fecerit seu oblationes, aut pauperes paverit in nomine ejus, aut memoriæ suæ librum scripserit; dimittantur illi universa peccata: & cum anima exierit de corpore, erit munda a peccatis quasi modo genitus infans.

e Ex responsione subjecta conjici potest, desiderari hic aliam partem interrogationis; qualis extat apudSurium his verbis: Si quis autem non invenerit thymiama, sicut tu, degens in solitudine; aut ei nequaquam suppetierit ad offerendum; nonne & hic particeps esse poterit bonorum præmissorum?

f Aliis levitonarium. Suidæ scribitur λεβητωνάριον, estque ei χιτὼν μοναχικὸς ἐν τριχῶν συντεθειμένος tunica monachalis, e pilis contexta. S. Hieronymo, Isidoro, aliisque communiter sonat vestem lineam sine manicis. Quid si e sententia Suidæ significet vestem ordinariam Monachorum, qua semper induebantur, carnem suam macerabant, & a vulgo hominum distinguebantur; & tale hic fuerit lebitonarium Paphnutii? Ex mente vero Hieronymi significet extraordinariam, & qua in sacris præcipue utebantur Monachi. Qualiter in Paralipomenis de S. Pachomio die 14 Maji pag. 343 litt. A. legitur fecisse senex quidam Monachus nomine Ionas, qui lebitonarium seu lebitonem habuit unicum, quo uti solum consueverat quando divinorum & incorruptibilium Christi mysteriorum fiebat particeps. Vide etiam diem 14 citatum pag. 302 Annot. a. Hoc loco attritum pallium significari tum sensus ipse requirit, tum exponunt Menæa, cum pro λεϋιτονάριον reponunt τριβώνιον;; quod proprie detritam vestem & Cynicorum pallium innuere, testatur Suidas.

g Uti initio Vitæ quædam adjunguntur in editionibus Lipomani & Surii, quæ ad Onuphrium nihil attinent: ita in eisdem fini quoque pluscula apponuntur, alio similiter spectantia. Utraque in textu nostro Græco & in Vitis Patrum pratermissa sunt; si tamen additamenta illa fuerint ab auctore primo conscripta, & non potius ab otioso quopiam interpolatore excogitata.

h In Vitis Patrum obiisse dicitur mense Junio, die XI id est tertio Idus ejusdem mensis. Editio Suriana de tempore mortis nihil amplius meminit, quam quod in medio contextu dies nona Iunii indicetur; uti supra notavi Annot. c.

DE SANCTO TERNANO,
PICTORUM IN BRITANNIA EPISCOPO.

Illorum simul & Scotorum, limites, Apostoli, diœceses.

Ternanus, Ep. Pictorum, in Scotia(S.)

AUCTORE D. P.

[Picti, id est Britones Romanis inaccessi,] Cum meliorem Britanniæ partem Imperio suo Romani subegissent, eam vero quam subjugare non potuerant primum Adrianus Imperator ducto ad tutelam vallo abjunxisset; hoc non sufficiente, Severus aliud, minus remotum struxit, & trans illud reliquit eos Britones quos ex re Pictos Latine nominatos credibile est, juxta veteris nominis Brith significationem, propterea quod corpora ceruleo colore tingerent. Quod ultra illos ad Occasum & Boream regionum erat, tenebant transgreßi ex Hibernia Scoti; horum enim patriam illam fuisse docet Beda; & hodierna septentrionalium sive silvestrium Scotorum lingua, adhuc eadem quæ Hibernica, idem testatur. Hi Pictis juncti non solum communiter tuebantur libertatem contra Romanos, sed frequentibus etiam in horum ditiones irruptionibus formidabiles sese faciebant; [una cum Scotis ex Hibernia advectis,] nec minus Anglo-saxonibus in locum Romanorum subingreßis faceßivere negotii; diversis diu regnis ac regibus usi, donec Pictis prævaluere Scoti, & quidquid trans vallum Severi versus Boream est uno complexi regno Scotiam appellari fecerunt; Pictorum nomine prorsus abolito, nisi quod valli prædicti vestigia adhuc reliqua vulgo the Picts Wal appellentur ab Anglis.

[2] [Christiani facti a S. Ninia Ep. ad se misso sub an. 400] Ita sejunctis illis & adhuc in gentilitate persistentibus, quis primus Christum annuntiaverit difficile explicatu est; nisi quod venerabilis Beda l. 3 cap. 4, acturus de S. Columbæ apostolatu ad provincias Pictorum Septentrionalium, quæ arduis atque horrentibus jugis montium ab Australibus eorum sunt regionibus sequestratæ, dicat, quod Australes Picti, qui intra eosdem montes habent sedes, multo ante tempore (ut perhibent) relicto errore idololatriæ fidem veritatis acceperant, prædicante eis verbo Ninia Episcopo, (alii Niniarem vocant) qui erat Romæ regulariter fidem & mysteria veritatis edoctus; & in honorem S. Martini ecclesiam Candidæ Casæ dedicavit, [Ad eosdem plenius instruendos missus S. Palladius,] hodie Wishem dictam, ad æstuarium Hiberniæ Angliæque conterminum. Alfordus noster a Siricio consecratum putat anno CCCXCIV, & ultra annum CCCCXXX, vixisse. Per eum ergo, non solum Picti australes credebant debant in Salvatorem, sed etiam conjuncti illis aut etiam permixti Scoti ipsorum exemplo; quando S. Cælestinus Papa; anno CCCCXXIII creatus est Pontifex; sic enim idem Beda scribit lib. 1 cap. 13 Palladius, ad Scotos in Christum credentes, a Pontifice Romanæ Ecclesiæ Cælestino primus mittitur Episcopus in locum verosimiliter jam mortui Niniani.

[3] Eadem ante Bedam scripserat, Cælestino coævus Prosper Aquitanus in Chronico: qui etiam in libro contra Collatorem cap. 41 commendans Cælestini zelum, in Britannia patria sua ab Pelagianis erroribus purganda, ad laudem ejus hoc etiam addit, quod ordinato Scotis Episcopo, dum Romanam insulam studet servare Catholicam, id est eam partem quæ Romanis parebat, fecit etiam barbaram Christianam, eam scilicet partem', in qua tenuis dumtaxat Christi notitia & solo fere nomine tenus habebatur, nullis adhuc ibi ordinatis Episcopis, qui Christianismi reliquias foverent, aut novellas plantationes excolerent. Eumdem Palladium primario ad se missum contendunt Hiberni; sed quia borealem insulæ suæ partem non attigit, primusque totam eam percurrit convertitque Patricius, hunc præ illo Apostoti sui titulo ornant; quin & Prosperi locum, tamquam de duabus insulis intelligendum, totum ad se trahunt: quibus non lubet contradicere, modo ipsum saltem fateantur Scoto-Britannis, atque adeo etiam Pictis prædicasse.

[4] [an. 431 ordinatus;] 4 Annum mißi trans mare Palladii, Basso & Antiocho Coss. Prosper notat. Hic fuit Christi CCCCXXXI: sed qui Chronico ipsius jam olim præsumpserant annos Imperatorum annotare, dum eum numerant annum Theodosii Iunioris ab obitu Honorii VIII, qui solum erat VI, vel a Kalendis Maji VII, aberrare etiam Bedam fecerunt; Difficilius definiri potest, quamdiu in Britannia dum Pontifex erat Cælestinus Palladius prædicarit. [quem Hiberni cito mortuum,] Nam Vita S. Patricii, a Probo Anglo edita seculo IX aut etiam serius, ejusque compendium quod secundo loco Colganus edidit, persuasus auctorem fuisse aliquem Sancti discipulum, asserit, brevißimum Palladii Apostolatum fuisse. Quia enim, inquit ille, immites & feri homines (Hibernos intelligit) recipere nolebant doctrinam ejus, [Scoti diu æpud se prædicasse scribunt,] neque ipse longum voluit transire tempus in terra non sua; sed reverti disposuit ad eum qui misit illum. Cumque mare transmeasset, & ad finem Pictorum pervenisset, ibidem discessit; quod ejus socii Romam regredientes, Patricio, per eumdem Cælestinum etiam misso, sed necdum Episcopo, in Italia nuntiarint. Scoti econtrario, (ast, nullus, quod sciam, seculo superiori antiquior) diutißime apud se detinent Palladium; quando Hectorem Boethium sequuntur, asserentem, in fine lib. 7 Hist. Scotorum, quod ipse non nisi post pios sudores ac religiosa opera … fatis concessit, prius tamen Ternanum, quem infantem lustrico laverat fonte, [& tandem Pictis dedisse Episcopum Ternanum.] Pictorum Archiepiscopum constituit. Quo loco videtur indicare, ex Pictis vel Scotis natum Ternanum, interque eos baptizatum; siquidem Palladius, ante suam missionem, dumtaxat Diaconus fuit; & ad annos triginta aut plures debuit in Episcopatu vixisse, ut quem in eo susceperat parvulum, ordinaret adultum.

[5] Poterunt hæc ad VI Iulii, quo Palladius colitur, discuti. [Hic per anticipationē dicitur Archiepiscopus in antiquis Kalendariis] De Ternano subjicit Ioannes Leslæus. Roffensis in Scotia Episcopus, quod tanto religionis pietatisq; proferendæ studio officii sui partes explevit, partim hæresim Pelagianam ex animis evellendo (quasi ea usque ad Pictos penetrarit) partim illorum jam purgatis animis puritatem religionis instillando, ut merito Pictorum Apostolus postea censeretur. Sane a seculo plusquam uno alterove Scotorum Martyrologiis Kalendariisve adhunc XII Iunii adscriptum fuisse Ternanum, persuadent Carthusiani Colonienses in suis ad Usuardum additamentis, primo loco sic scribentes, in Scotia Termani Archiepiscopi & Confessoris: [& a Demstero adscribitur Kinkarniæ.] quod secuti Ferrarius in Catalogo Generali, & in Martyrologio Germanico Canisius. Suæ quoque gentis Kalendariase vidisse testatur Thomas Demsterus in Menologio Scotico, cum addita littera K notavit; Kinkarniæ, Tarnani Scotorum Archiepiscopi; majorem meriturus fidem (nam alias exiguam habet, multa ingentis suæ gratiam comminisci convictus) majorem inquam meriturus fidem, & melius de Scotica historia meriturus, si situm loci docuisset exteros, & num ibi corpus illius requieverit; sicuti de Palladio docet Hector, eum Forduni sepultum, translatasque ejus Reliquias ibi fuisse in novam capsam anno MCCCCXCIV.

[6] Ad Archiepiscopalem titulum quod attinet, licet verum foret quod ait Hector, nec absolute fuerit primus inter Scotos Episcopus Palladius, sed primus omnium qui sacrum inter eos Magistratum egerit a Romano Pontifice Episcopus creatus; [Habuit quidem Archiepiscopum Scotia] cumantea populi suffragiis ex Monachis & Culdeis Pontifices assumerentur; licet, inquam, verum id foret, non tamen probaret aliunde ordinatos alios plures ibi fuisse Episcopos simul, quorum Primas gesserit Archiepiscopi titulum, prius quam hic apud Anglo-saxones, sub S. Gregorio Papa, cœpisset usurpari. Non tamen dixerim Archiepiscopatus Scoticos primum a Sixto IV institutos anno MDLXXI; sed solum, honore Pallii, quod eatenus petere neglexerant, condecoratos. Nam Coloniensium præcitatæ Additiones, diu ante Sixtum fuerunt excusæ, [ante 16 seculum,] anno scilicet MDXXI. Præsumere ergo licebit, eum titulum ibi notum fuisse ante plura secula; licet fortaßis, nec ipsi Archiepiscopi, nec subditi iis Episcopi tenerent easdem quæ nunc nominantur suffraganeas Sedes. Qua de re operæ pretium fuerit scribere ex profeßo, aliquem, sicuti de Episcopis Angliæ scripsit Godwinus, varias sedium translationes explicans & quo quique ordine in ea sederint.

[7] Dedit Bollandus noster ad diem XIII Ianuarii Vitam S. Kentigerni, primi Glascuensis Sedis, quæ nunc Archiepiscopalis est, Antistitis ordinati seculo VI. Ibi num. 13 legitur, quod sanctus juvenis a magistro suo digressus, in loco nomine Glasgu cum multa abstinentia vixit; [sed necdum ullum seculo 6,] donec Rex & Clerus regionis Cumbriensis (ea Pictorum sedes fuit, dum res nomenque eorum mansit) cum cunctis Christianis, licet paucis (mallem, non paucis, legere) quam plurimum renitentem, in Pastorem & Episcopum eligerent. Accito autem de Hibernia uno Episcopo, more Britonum & Scotorum in Episcopum ipsum consecrari fecerunt. Quis autem mos ille fuerit sic explicat: [quando ad S. Kentigernum veteri more ordinandum] Mos autem in Britannia inoleverat, in consecratione Pontificum tantummodo, capita sacri Chrismatis diffusione perungere, cum invocatione sancti Spiritus, & benedictione & manus impositione. Insulani enim, quasi extra orbem positi, emergentibus Paganorum infestationibus, Canonum erant ignari: Ecclesiastica ideo censura ipsis condescendens, excusationem illorum admittit in hac parte. Ita auctor ille apud Capgravium, non S. Asaphus Kentigerni discipulus, sed multo posterior alius, cum Pictorum patria (quam idem Sanctus dicitur ab idololatria & pravitate hæretica repurgasse) vel saltem pars ejus occidentalior jam Galwadia diceretur, ex veteri Gallo-Brigantium nomine; reliquum vero ipsorum regnum appellaretur Cambria vel Cumbria, Videntur autem istæ sapere seculum X, quo provincia illa tandem Anglo-saxonibus ceßit, quorum & linguam adhuc tenet, priusquam regno Scotorum adjungerentur, eatenus trans murum Adriani retrusorum, nisi quatenus eorum multi Pictis mixti vivebant.

[8] Hoc animadvertisse oportuit, ne Vitæ illi plus auctoritatis tribuere videar, quam ætas sua exigit. Interim noto, [petendus ex Hibernia Episcopus fuit.] potuisse quidem Palladium, Canonum rituumque Romanorum scientißimum, per se solum absque aliorum duorum aßistentia consecrasse Ternanum, exigente id neceßitate & Pontifice indulgente, (qua de re fortasse docerent nos illius ad Cælestinum Papam Epistolæ si extarent) sed non potuisse eos ritus omittere quos Romana servat Ecclesia; nisi judicaverit primos Britonum Apostolos secundo, tertiove seculo, atque ex eorum institutione progressos Monachos, Scotorum Albiensium in re sacra magistros, eo ritu pridem usos, non esse ad Canonum in Nicæno postea conditorum disciplinam reformandos, dum alia in moribus & fide potiora restabant. Insuper, supposita Vitæ istius veritate, consequens videtur, quod si ex Hibernia accersendus Episcopus fuit, qui Kentigernum ordinaret; nullus alius fuerit inter Pictos Scotosque, [Is primus Glascuæ Sedem posuit,] qui eo munere fungi posset, mortuo jam Ternano: cujus Sedes utrum Kinkarnia dicta fuerit, aliunde quam ex Dempstero vellem posse definire: hoc dico, primum dici Kentigernum qui Cathedralem sedem in urbe Glascuensi constituit.

[9] Extendebatur autem diœcesis sua (adeoque & Ternani diœcesis) secundum limites Cambrensis regni, a muro scilicet illo famoso, [Pictos sua diœcesi complexus,] ad arcendum hostes (Pictos & Scotos) a Britonibus, a mari (Hibernico) ad mare (Germanicum) olim constructo usque ad flumen Fordense, & vallum Adriani, quod erat in isthmo gemini ad Orientem Occidentemque æstuarii, & id est usque ad mare scoticum; sed puto legendum, & mare Scoticum, quod scilicet Adriani vallum ad occidentem terminat, sicut id ad orientem attingit Forthæ æstuarium. [cura vero etiam Scotos atque ceteros Boreales.] Dum porro eadem vita num. 34 addit, quod idem Kentigernus Albaniam, id est Scotiam trans vallum Adriani, convertit, ecclesias construxit, & monasteria multa fundavit; missis ex discipulis suis ad Orcades, Norvegiam & Yslandiam luce fidei imbuendas; supponitur ad illius curam pertinuisse reliqua ad Septentrionem Britannia, ipsasque Orcades, ad quas tamen S. Sernanum, alterum discipulorum seu sociorūm, Episcopum a Palladio consecratum dicunt Scoti, adeoque supponere etiam debent cum Sernano emortuum & suffocatum quoque esse, quod ambo ibi antea sparserant Euangelii semen.

[10] [Veteres ibi diœceses.] An autem in veteri acproprie dicta Scotia Palladius (qui eam sibi censetur reservasse', cum Cumbriam Ternano, ipse Sernano borealiora attribuit) an, inquam, Palladius Abernethi Sedem sibi constituerit; unde ea ad urbem S. Andreæ, nunc etiam Archiepiscopalem, translata seculo IX est a Kennetho Pictorum domitore; an vero longius Aberdonæ, quæ vetustißima etiam Ecclesia est, non divinaverim: suspicor tamen quod potius Aberdoniæ; cum mortuus sit Palladius Forduni in Mernia, in qua illa ipsa civitas est.

[11] Quando Sixtus IV Archiepiscopalem dignitatem in civitatibus S. Andreæ & Glascuæ restituit, huic attributæ fuerunt ecclesiæ, Candidæ Casæ, Lismoriensis, [recentiores bifariam divisæ.] & Insularum ad Occidentem sitarum: quarum prima antiquior originem suam refert ad S. Ninianum, quem colit XVI Septembris; cujus & corpus possedit quo ad per hæresim licuit; ita ut ea poßit prima inter Pictos Cathedralis vocari, secunda Glascua; tertia autem Lismoria ubi sit necdum comperi; suspicor tamen ultra Fordense flumen & æstuarium constitutam; & Archidiœcesim vero Glascuensem secundum Hibernicum mare in Boream se extendere, usque ad Episcopatum Rossensem & Gradum LVIII, qui Episcopatus, una cum reliquo Septentrione & Orientali Scotiæ latere pertinet ad Andreapolitanam metropolim: atque ita intelligitur quomodo ad Glascuensem spectent etiam insulæ antiquis Ebudæ dictæ & occidentali Scotiæ lateri objectæ; non item Orcades, ultra totam Scotiam procurrentes in Septentrionem.

DE SANCTO PETRO,
ANACHORETA IN MONTE ATHO.

ANTE SEC. VIII.

COMMENTARIUS PRÆVIUS.

Petrus, Anachoreta in monte Atho (S.)

AUCTORE C. J.

§. I. Cultus sacer. Palæstra, mons Athos. Tempus in eo actum. Iter Romanum.

Egimus hoc ipso die XII de S. Onuphrio, qui in quadam solitudine Ægypti vitam solus & ignotus omnibus diutißime protraxit, [S. Onuphrio conjungitur Petrus] paulo ante mortem a non nemine divinitus inventus, & post mortem sepultus, cum inventori suo seriem rerum a se gestarum antea retulisset. Typicum S. Sabæ, Venetiis anno MDCII impressum, Onuphrio conjungit eodem die (crediderim ob similitudinem anachoreseos) Petrum, a monte Atho, quem longißimo incoluit tempore, Athonitam appellatum: [in Typico & Horologio Græcorum,] conjungit autem utrumque his verbis: Εἰς τὰς, ιβ᾽. τοῦ ὁσίου Πατρὸς ἡμῶν Ὀνουφρίου, καὶ τοῦ ὁσίου Πατρὸς ἡμῶν Πέτρου τοῦ Ἀθονίτου. Die XII Junii. Sancti Patris nostri Onuphrii; & Sancti Patris nostri Petri Athonitæ. Consentit Horologium Græcum, quod eadem totidem verbis refert: & Molanus, unicus quod sciam apud Latinos Martyrologus, [in Auctario Motani,] qui ejus mentionem facit. Cum autem hic eadem omnino latine proferat, quæ Menæa & Horologium Græce, ex alterutro illorum sua transtulerit. Martyrologium quoque Moscorum Onuphrii simul & Petri meminit, eodemque die & in una tabella utrumque proponit, figuratum eodem prorsus modo, id est erecte stantes, capillis non admodum promißis, barba ampla per pectus defluente crurum tenus, circum verenda frondibus cinctos, ceterum nudos: [in Kalendario Moscorum,] uti videre est in Kalendario Moscorum, ante tomum primum Maji. Adde, templo a fidelibus structo honoratum, annuo festo ac populi concursu celebratum, nec non miraculis invita atque post mortem clarum fuisse Petrum, uti constat ex Vita num. 49.

[2] Hisce permoti, proponimus & nos hoc ipso die Petrum, & quidem Onuphrio (quamvis illo multo junior esse debeat) proxime conjunctum: [Hinc & nos conjungimns utrumque] quia dum nihil certi, de tempore quo vixerit, nobis constat; cui potius eum conjungamus, quam cui instituto vitæ perquam similis, ac propterea abs ritualibus libris conjunctus etiam, ut vidimus, fuit? Ex hac tamen similitudine vitæ & conjunctione Auctorum nemini suspicio debet oriri, quasi par etiam fides utriusque Actis adhibenda sit. Nam argumenta cur minus omni ex parte nobis probari Acta Onuphrii diximus, pleraque hic non obtinent. Notus est enim auctor vitæ Petri, vir eruditus atque Archiepiscopus, [præferentes Onuphrianæ vitæ] qui & aliam olim scriptam Vitam testatur se vidisse & habuisse: notus locus anachoreseos, mons Athos: nihil in Vita audacius aut insolentius dictum scriptumve: nihil insolitum aut inauditum: nihil ex variis consarcinatum: nihil alteri contrarium, nisi forte in numero per errorem tale quid reperiatur. Convenit quidem vita hæc cum vita S. Onuphrii, de quo modo; & S. Mariæ Ægyptiacæ, de qua II Aprilis egimus; quod omnes nitantur unius dumtaxat hominis auctoritate ac relatione: [hanc Petri, multis de causis.] sed Onuphriana aliis duabus fide multum cedit; quod certiores circumstantias, certioresque auctores hæ habeant quam illa. Quod Maria & Petrus bis inventi fuerint diversis temporibus, semel vivi, iterum mortui, & Petrus quidem jam mortuus a testibus quatuor; non item Onuphrius. Quod illorum Reliquiæ legantur antiquitus translatæ, ac certis locis honorifice reconditæ fuisse: quod de Onuphrianis minus constat.

[3] [Mons. Athos insinibus Macedonia] Celeberrimus & olim fuit & nunc est mons Athos, palæstra viri sancti, in finibus Macedoniæ situs, ubi inter sinum Strymonicum ad Aquilonem, & Singiticum ad Meridiem, non promontorio, ut alii, verum totus extat, totoque longe dorso procedit in pelagus, uti Mela loquitur, paucorum stadiorum isthmo continenti junctus; quo etiam a Xerxe, bellum Græcis inferente, olim perfosso; velificatus Athos, uti canit Iuvenalis, [peninsulam efficit,] & mons ex peninsula, insula tantisper factus fuit. Describitur idem Athos in Menæis die V Iulii, ubi de S. Athanasio, Ὄρος ὑφηλόντε καὶ ἐπίμηκες, ἐπὶ πολὺ τῆς θαλάσσης διῆκον, ὡς αὐχήν τις ὑπόστενος. Mons altus & prægrandis, longo spatio in mare exporrectus, veluti angustum collum, qua parte scilicet continenti committitur.

[4] De eodem monte religiosisque ejus incolis multa laudabiliter memorat sub initium seculi XIII Innocentius Papa III, scribens ad S. Athanasii (cujus nominis præcipuum illic monasterium est) ceterosque Abbates & Monachos Montis-sancti sive Athi, eosque sub beati Petri & sua protectione suscipiens ac privilegia confirmans. Sic enim ait Epistola 168 libri 16: Relatione illustrium & magnorum virorum nostro est Apostolatui declaratum, [laudatus ab Alexandro Papa 3] quod ille qui est mons domus Domini, præparatus in vertice montium, ut ad eum confluant omnes gentes, Sanctus videlicet Sanctorum, qui Ecclesiæ fundamenta in sanctis montibus collocavit; montem vestrum, super mare situm, ad inhabitandum suis fidelibus præelegit, qui effectum sui nominis & in se habens, licet aridus sit & asper, & fertilitatis gratia destitutus, est tamen inter alios mundi montes maxima spiritualium ubertate mirabiliter fœcundatus. Nam cum trecentis monasteriis & gloriosa Religiosorum virorum multitudine, arctam & pauperem vitam ducentium, decoretur; tanta usque modo refloruit excellentia honestatis, tanta religionis eximiæ claritate refulsit, [& privilegiis decoratus a variis.] ut de ipso cum Jacob recte possit quis dicere admirando; Vere sanctus est iste locus; quia hic est domus Dei, & quædam quodammodo porta cæli; ubi multitudo cælestis exercitus, tamquam castrorum acies ordinata & parata suscitare Leviatan, victoriose pugnat jugiter cum dracone, psallens Domino sapienter. Propter quod cum jam dudum fama vestri nominis, quæ fuerat effusa sicut oleum circumquaque, multos populos ad se traxerit in odorem unguentorum vestrorum, ipsos currere faciens a remotis; Ecclesiarum Prælati & Imperatores Constantinopolitani pluresque Principes seculares, per privilegia sua multa, olim tantæ libertatis præeminentia vos dotarunt, ut post Deum, cui volebant vos libere famulari, nullius unquam essetis jurisdictioni subjecti. Ita Pontifex, alia deinde prosequens de violento prædone, qui Monachorum quietem turbavit, expilavit ecclesias, quosdam crudeliter etiam interemit; nec non suscipiens tum monachos, tum montem ipsum sub sua & S. Petri protectione.

[5] Alia subinde montis facies extitit secutis temporibus, monasteriorum præsertim numero, forte in schismatis pœnam, incredibiliter imminuto. Nam qui seculo superiori montem per ambulavit, accurate lustrans omnia pluribusque describens Petrus Bellonius, [Tridui itinere longus, dimidii latus est,] ait libro suo 1 cap. 10, trium dierum itinere in longitudinem, dimidii vero in latitudinem patere: a solis Calogeris (sunt ii Monachi cœlibes apud Græcos) inhabitari: viginti tria vel quatuor non amplius monasteria, variis locis sita, numerari. Monasteria ipsa habere in adjunctis sibi templis sacras Reliquias, ad easque frequentem fieri concursum. Templa quoque ipsa egregie ornata & extructa esse, [a solis Calogeris] atque inibi Calogeros singulis diebus liturgias canere, omnia Græco sermone proferentes. Sed de Calogeris, qui illic ad sex millia dicuntur degere, uti & de aliis huc pertinentibus vide sis Bellonium ipsum: [6000 numero inhabitatus,] & quæ Ioannes Langus ad lib. XI Nicephori cap. 38 sic not at: Hodie in Atho monte XXII insignia sunt monasteria Græcorum Monachorum ordinis S. Basilii, quæ tributi nomine Turcarum tyranno quot annis ex vinetis & olivetis suis pendunt VI millia obolorum turcicorum. [ac Turcis tributa solvens.] Mons is a Christianis ἅγιον ὄρος, hoc est Mons Sanctus dicitur, a Rutenis Suvata hora.

[6] Prædictum nomen Ἅγιον ὄρος ab illo virorum religiosorum cœtu & sanctis exercitationibus adhæsisse Atho putat Bellonius; cum potius sanctitati Petri adscribendum, ab ipsaque Deipara ei inditum sit, [Vocatur Athos, Mons sanctus;] uti num. II in Vita legitur: Quando autem sic cœperit appellari, tum constare poterit, quando de tempore, quo conversus est Petrus, constabit. Floruit in eo monte, præter Petrum nostrum, notus nobis sanctimonia vitæ Athanasius quidam, patria Trapezuntius, Constantinopoli litteris probe eruditus, [a S. Athanasio Trapezuntio etiam incultus] montis Cyminæ in Asia primum, deinde Athi in Macedonia sacer ascetes: qui in hujus interiora ex divina revelatione tandem seceßit, ibidemque, rogatus a Nicephoro Phoca, militiæ pariter ac domi in palatio Imperatoris claro, ipsique Sancto jam ante familiariter noto & amicitiæ vinculo conjuncto; [ac monasterio & laura ornatus:] Dei Matri magnificum sane templum condidit, cellasque plurimas & maximas ad usum ac habitationem Fratrum a fundamentis excitavit; & Lauram denique multorum capacem molitus, migravit ad Dominum, uti Menæa loquuntur ad diem V Iulii.

[7] Conficies porro exætate Nicephori prædicti, anno DCCCCLXIII imperium suum orsi, [sub annum 950,] Athanasium istum sub annum DCCCCL floruisse in monte Atho; atque adeo jam antea ibidem alios vitam duxisse solitariam, cum & ipse legatur in Menæis loco citato, seniori Anachoretæ illic se discipulum tradidisse. Potest tamen ab Athanasii temporibus celebrior factus, & magis frequentatus fuisse mons iste; tum prepter sanctitatem ipsius Athanasii, tum propter auctoritatem Nicephori, viri opulenti, deinde Imperatoris, [ex quo celebrior factus locus:] tum etiam propter monasterium & lauram utriusque ope constructam. Quam lauramsi dixero etiamnum extare, eamdemque esse quam Bellonius describit, lib. 1 cap. 37; fortaßis erit, qui consideratis Bellonii verbis mihi assentiatur. Monasterium, inquit ille, Agia Laura nuncupatum, inter reliqua totius montis monasteria facile principatum obtinet, atque ad radices celsissimi jugi (quod verus mons Athos est) situm est, qua parte Lemnon spectat. Gerit enim monasterium hoc, solum inter omnia a Bellonio enumerata, nomen Laura: cui additum deinde potest fuisse Ἁγία seu Sancta, vel a fundatoris Athanasii sanctitate, vel a Sanctitate ipsius monasterii, quod & situ particulari venerabilius est aliis, & cui alia forte omnia originem suam atque adeo etiam venerationem debeant. [Laura huc usque verosimiliter perseverante.] Est præterea monasterium hoc, uti illud Athanasianum, in montis parte interiori, & magis alta quam reliqua, fere in littoribus sitæ aut parum inde remota, uti testatur Bellonius.

[8] Sed redeamus ad Petrum, qui omnino prior Athanasio Athum incoluisse debet. Quo enim pacto per annos fere quinquaginta, [Videtur Petrus Athanasio prior fuisse in Atho.] quos illic exegisse dicitur, latere omnium omnino oculos potuisset, si tam frequens habitatoribus tunc fuisset mons, quam esse post Athanasium cœpit? Quid etiam sibi vult, quod primus Athleta illic degerit Petrus, uti Prologus; & quod Deipara locum illum Petro constituerit, ut sibi electum pro instituto monastico, uti Vita ipsa num. 11 narrat? Sane ist hæc aperte docent, priorem Athanasio Athum incoluisse Petrum: atque utinam tempus quoque intermedium medium docerent! Sed illud hinc sperandum non est, nullum indicium præbentibus Actis, [ac mansisse annos 53] unde in notitiam seculi, quo floruit Petrus, veniri poßit. Imo nec sciri satis certo, quamdiu in Atho vixerit, ex Actis potest, aliter atque aliter subinde loquentibus. Nam num. 5 assignant anachoresi ejus in monte annos amplius quinquaginta; qui num. 42 extenduntur ad annos III: at num. 36, annis XXXXVI dumtaxat in eremo transactis, dicitur inventus fuisse a venatore, [aut 47.] vivus; & anno post uno, mortuus, sic ut XXXXVII illic tantum expleverit. Verum cum duo priores numeri non male inter se concordent, cedere illis posteriorem unicum, par est: dicique debebit, aut errorem in numerum irrepsisse, aut longius quam anni spatium (quod tamen Acta negant) inter abitum venatoris e monte ac reditum effluxisse. Posset fortaßis etiam sustineri, quod Sanctus annos XXXXVII determinate vixerit in monte: sex vero, qui superadduntur, intelligendos esse, ex mente primi Vitæ Scriptoris, de annis illis, qui ab initio conversionis in itu, mora, redituque Romano, usque ad initium habitationis montanæ, effluxerint; sic ut totum melioris vitæ spatium anni LIII numerandi sint.

[9] Nihilo certiora nobis de Petri loco natali tradunt Acta, [Patria ejus ignota,] quam de seculo quo vixerit. Num. 6 legitur excitatum in patria ejus bellum fuisse contra Arabes; quod indicio quidem esse poßit, in illorum confiniis natum alicubi fuisse Petrum; sed quibus? Occidentalibusne an Septentrionalibus; an aliis? Est Arabiæ contermina Palæstinæ: [forte est Palæstina aut Syria.] parte sui eamdem attingit Syria: Arabum incursiones subinde & Asia minor sensit. Suspicemur igitur ex aliqua istarum regionum, ac præcipue ex alterutra duarum primarum, oriundum fuisse Petrum, donec aliunde clarior fortasse lux affulgeat aliquando. Excitato (ut diximus) bello, [Roman adit] in campum cum aliis proceßit Petrus, captusque in Arabiam abducitur, & carceri mancipatur. Inde vero divinitus ereptus, Romam iter instituit; eamque ingressus, a Pontifice monasticum induitur habitum & docetur institutum. [non novam,] Utinam hic Auctor Pontificis nomen expreßisset! Certiora inde temporis indicia nacti fuissemus; ac certius distinxissemus, Romamne novam, an veterem profectus fuerit Petrus. Quamvis sine illo indicio ausim asserere, Romam hic intelligendam eße veterem, [sed veterem;] idque ex ipso navigationis cursu ostendo.

[10] Nam ubi Roma discessum meditatur, inquisiturus locum, proposito sibi instituto opportunum; incidit in nautas, [ut patet ex ratione itineris] jam paratos discedere ex urbe, nec multo post e portu soluturos, atque per Cretam in Asiam vela facturos, uti narratur num. 10. Ut commode isthæc verba intelligantur, separandus hic est portus ab urbe, ac spatium inter utrumque aliquod interjectum concipi debet: [per Cretam instituti,] quod Romæ novæ seu Constantinopoli, ubi portus pars urbis est, convenire non potest; potest autem Romæ veteri, cujus portus duodecim fere M. P. ab urbe semotus est, sive per illum Ostia tiberina, sive Portus Augusti, etiam Romanus appellatus, intelligatur. Rursum, hinc solventibus in Asiam, iter per Cretam institui recta potest; [ac Athum a sinistra relinquentis.] non item solventibus Constantinopoli, ab Asia solo Bosphoro Thracico dirempta. Denique num. 15, cum navis cursum relicta Creta prosequeretur, atque ex improviso immobilis consisteret, jubetur sinistrorsum flecti versus Athum montem. Est autem Athus Roma in Asiam navigantibus a parte sinistra, cum eodem navigantibus Constantinopoli necessario relinquatur a dextra.

§. II. Vitæ auctor, inventor, nova versio nostra, cum Epistola P. Franc. Combefisii.

[11] [Schismaticum non arguit Petrum] Exeo quod Romam veterem profectus sit Petrus, uti vidimus, ibique habitum acceperit monasticum; omni schismatis suspicione, quam aliquis objicere posset, eximitur; tametsi schismaticus atque hæreticus fuerit is, qui Vitam quam edimus sua paraphrasi ornavit. Est autem is, Gregorius Palamas, Archiepiscopus Thessalonicensis, scriptione sua, [Vita a Schismatico,] quam contra Beccum Patriarcham C. P. Spiritum sanctum a Patre atque Filio simul procedere, cum Latinis fortiter tuentem, publicavit, seculo XIV famosus; nec non famosior illa, qua confutatus ipse postea fuit a Cardinali Bessarione, Becci atque Catholicæ doctrinæ de Spiritus sancti proceßione egregio defensore. Incoluisse autem & ipse Palamas videtur montem Athum, priusquam Archiepiscopus crearetur; [verosimiliter in monte Atho scripta;] ibique Vitam hanc scripsisse, & pro concione ad Monachos ibidem habitantes dixisse. Colligitur id ex Prologo, ubi Athum, huncce montem; & Petrum, nostratem atque indigenam appellat, qui hic terrarum, nempe in monte hoc Atho, habitavit atque ibidem primum trophæum de victo dæmone erexit. Ut vero magis eximatur suspicione Schismatis Petrus, notandum est, ipsum Roma profectum, in Creta miracula operatum esse nec cum ullo exinde, præter vectores, collocutum fuisse usque ad penultimum vitæ suæ annum; adeoque cum nemine egisse, qui eum ad schisma pertrahere potuerit. Ut nihil dicam, quod incolæ ejusdem Montis Monachi, [utpote continens multa Catholicis propria,] uniti fuerint adhuc Romanæ Ecclesiæ seculo XIII; quando humiliter supplicarunt Innocentio Papæ III, ut libertates sibi suas confirmaret, seque sub beati Petri ac sua ipsius Papæ protectione suscipere dignaretur: uti & factum est per rescriptum ejusdem Pontificis, Epistolarum ejus libro 16 Epist. 168 insertum. Quod si deinde schismatici facti sunt Monachi illi, uti fuit ipse Palamas; [multa etiā Schismati repugnantia.] quid id faciat, ut etiā schismaticus judicetur fuisse Petrus, tanto prius mortuus; cum nihil omnino quod schisma sapiat in hujusce Vita reperiatur? imo cum reperiantur etiam quæ schismati plane adversentur, uti sunt, iter romanum, reverentia erga Pontificem summum atque universalem, habitus monasticus ab eo susceptus, miracula patrata. Ut non dicam, quod non primus auctor vitæ sit Palamas; sed pridem a Catholico (ut persuadere Acta possint) paucis scriptæ, ornator atque amplificator tantum; uti colligitur ex num. 4.

[12] Ipsa Vita, quæ Græce extabat in bibliotheca Emin. Card. Mazarini, [Vita ex biblieth. Card. Mazarinis Græce] pridem Latine submissa fuit decessoribus nostris a P. Francisco Combefisio, libris editis notißimo. Eamdem deinde Græce poscentibus nobis benigne subministravit Combefisii successor, P. Iacobus Quetif: ex qua novam versionem ipsi concinnavimus, eamdem cum textu Græco mox edituri, posteaquam titulum Vitæ, & epistolam Combefisii, anno MDCLV die X Iulii Parisiis datam ad PP. Bollandum atque Henschenium proposuerimus. [cum nostra versione edenda,] Titulus Vitæ præfixus hic est: Τοῦ ἐν ἁγίοις Πατρὸς ἡμῶν Γρηγωρίου, Ἀρχιεπισκόπου Θεσσαλονίκης, λόγος, εἰς τὸν θαυμαστὸν καὶ ἰσάγγελον βίον τοῦ ὁσίου καὶ θεοφόρου Πατρὸς ἡμῶν Πέτρου, τοῦ ἐν τῷ ἁγίῳ ὄρει τῷ Ἄθῳ ἀσκήσαντος. Sancti Patris nostri Gregorii, Archiepiscopi Thessalonicensis, Oratio in admirabilem & angelicæ parem vitam, sancti ac divini Patris nostri Petri; qui in sancto monte Atho anachoretam egit. Sequitur Epistola Combefisii.

[13] Admodum Reverendis PP. Joanni Bollando, ac Godefrido Henschenio, Societatis Jesu, Fr. Franciscus Combefis Ordinis FF. Prædicatorum Salutem. Institutum vestrum, [Epistola Combefisii,] exornandis ac producendis Sanctorum genuinis Actis, quibus illi tum Deum demeruerunt, tum Ecclesiam juverunt, atque posteris exemplo præiverunt, sic probo maxime ac laudo, ut vel exiguum aliquid in illud contulisse, [laudantis Opus hoc de Sanctis] nihil mihi exiguum ipse existimem. Eo itaque studio animatus dum spissum Eminentissimi Cardinalis Mazarini codicem homiliarum in totum annum, sub S. Gregorii Thessalonicensis nomine, evolvo, atque lectito, num in eo quidquam occurrat, quod concionatoriæ meæ Bibliothecæ ornamento esse possit; Gregorium Palamam deprehendo, non sanctum, nisi paucorum schismaticorum Constantinopolitanæ Sedis Antistitum Palamitarum suffragio; sed magis quem vir doctus ac amicus Leo Allatius descripsit, de perpetua concordia Græcæ ac Latinæ Ecclesiæ; ut excepto dogmate non sano de Thaborio lumine, duobus de Transfiguratione illius tractatibus luculenter expresso, nihil satis elegans cultumque visum sit, quod ex eo in immensum illud meum tractatuum, ad sacri pulpiti usum collectorum, opus comportarem.

[14] [& adjuvantis mittendo Vitam S. Petri Athonitæ] Una arrisit quam maxime Petri Athonitæ laudatio, inscripta illa quidem eidem Gregorio, τοῦ αὐτοῦ: at certe ejusmodi, ut reliquos omnes tractatus, eo codice contentos, infinitis partibus superet: ac nisi mea me fallit opinio, in ipso vel rudi, quem ago, agnoscetur Interprete. Conjicerem ego, non tam Palamæ lucubrationem esse, quam viri illius Senioris, quem ipse testatur, Petri res gestas antea scripto consignasse. [a Palama ornatam.] Aut certe illius labore plurimum adiutus sit Palamas, majori ipse diligentia exornare connixus tanti Ascetarum patroni insignem memoriam. Ut ut sit, plana omnia, erudita, sana, pia, & quæ, ascesim præcipue ac solitariæ vitæ genus Christi ergo profitentibus, magno adjumento sint. Nusquam pulchrius digesta, [Quædam inde narrantur laudabilia,] quæ ii desudare consueverunt certamina. Rara, in tanto divini favoris meritorumque cumulo, modestia: quo uno maxime lucis Angelus gaudet indicio. Probanda in Romanam Sedem, illiusque sanctissimum Antistitem Petri devotio, inque Monachum Romæ, divino oraculo, illius inauguratio. Quam utinam sequiores Græci plerique, ipseque adeo Palamas, suorum decessorum pietatem sequi maluissent! non sic variis acti erroribus, sed in Petri constantes fide (cui innitatur necesse est, quidquid usquam Ecclesiastici ædificii est) permansissent. Favor notabilis deniq; hic est S. Mariæ, cum in Petrum, tum in ipsum Monachorum genus, eo sibi nomine Montem addicentis, cui a sanctitate celebrem velit appellationem.

[15] Ipsa Petri per Sanctorum patrocinia liberatio e carcere, illi affinis, qua magnus ipse Apostolorum princeps per Angelum olim liberatus est, [additurque historia recens de milite hæretico,] mirum quam me recrearit; dum recens, anni nempe superioris miraculum, velut oculis novum subjicit. Id ita gestum in adolescente Calviniano, gentili meo Burdigalensi, Isaac Berigean nomine. Is Novembris, aut Octobris prima Dominica (nec enim ita accurate memini de minimo hoc me percontatum) Hedini Artesiæ oppido a duobus annis præsidiarius miles invitus, confluentibus ad solennem supplicationem ex instituto sanctissimi Rosarii civibus; rem primo irridere cum socio, itidem Calviniano Olonensi ad Xantonum fines, Tabo nomine; tum illo secum cogitante, num vera essent, quæ fama vulgarentur S. Mariæ miracula, eamque socio cogitationem ingerente, [qui Ope D. Virg. libertati restituitur,] ac ad Ecclesiæ Catholicæ castra transitum suadente, dum illius ope & præsidio turi evaderent, ac expetita gauderent libertate; confestim levi quodam stupore immisso, eoque emergentes, ac sensibus plene soluti, ad Deiparæ votivam ædiculam, miraculis celebrem extra præsidium, se translatos vident; triplici custodientium militum, ignota sibi ratione, superato non infrequenti cuneo. Gratias liberatrici agunt, enses projiciunt, ne desertæ militiæ arcessantur; per invia dilabuntur, paucos dies pomis victitant…

[16] Hinc Burdigalensis meus Bellouacum primo, tum Parisios profectus, voto satisfacere cupiens, [atque ab ipso Combefisio Catholice institutus] fidemque redimere, qui se catholice instituat, animo simplici quærit. Offertur mihi: illi erudiendo lubens pono operam; facilem ex miraculo ad fidem invenio; pristinum detestatur errorem, exque eo profectum in Catholicos odium; atque Ecclesiæ cupide accedit: Apostolica auctoritate pro hæresis reatu, anathemate absolvendum curo, sacro exomologesis ritu peccata deponentem audio, Eucharistia devote cupientem impertio, Aurelianum Episcopali confirmandum manuum obumbratione ac unctione remitto. Sic nova antiquis, [Romanæ accessit Ecclesiæ.] mediique ævi consona miracula, una ubique causa pietatis ac hominum salutis a Deo exhibita. Ut vero ad Petrum redeam, cum in Menæis illius nomen haud occurrerit, vel dies quo Græcis colatur (ut nec sunt in ea relata plurima Sanctorum nomina, qui in variis peculiaribus apud Græcos ipsos Ecclesiis celeberrimi habentur) operæ pretium duxi, … illustre adeo vitæ illius monumentum, vestræ fidei credere. …Valete industriosissimæ Christi apiculæ, mellaque cœpta ac cibos, in annos bene longos, ex Sanctorum floribus istis condite. Parisiis VI Idus Julii anno MDCLV.

ENCOMIUM
Auctore Gregorio Palama, Archiepiscopo Thessalonicensi,
ex Ms. Græco, qu. Iulii Card. Mazarini, nunc Regio.
INTERPRETE P. CONRADO IANNINGO.

Petrus, Anachoreta in monte Atho(S.)

A. GREG. PALAMA

PROLOGUS.

[1] Οὐ δίκαιόν ἐστιν, ὥς γε μοι δοκεῖ, τοὺς μὲν ἀλλαχοῦ γῆς, ἄξιόν τι μνήμης εἰργασμένους, φιλοτίμως εὐφημεῖσθαι παρ᾽ ἡμῶν, τῶν ὕπερ αὐτῶν ἀκροωμένων συγγραμμάτων πρὸς ἀκρίβειαν ὁμοῦ καὶ κάλλος ἐξενηνεγμένων, καὶ μεγίστην ἐμποιούντων τῇ ψυχῇ παράκλησιν πρὸς ὰρετῆς ἀνάληψιν· δὲ οἴκοθεν ἔχομεν παράδειγμα παντὸς καλοῦ, τὸν Πέτρου δηλονότι βίον, περὶ τοῦτον ἀμελῶς πῶς ἔχειν, καὶ ταῦτα μηδενὸς ἀποδέοντα σχεδὸν τῶν ἐκ τοῦ παντὸς αἰῶνος ἐπ᾽ ἀρετῇ πρειβεβοημένων. Ἴστε πάντες ὃν λέγω, εἰ μὴ τὸν περιώνυμον τοῦτον Ἄθω τις ἀγνοεῖ, καὶ τὸν ἐπώνυμον αὐτοῦ Πέτρον, τὸν ἡμεδαπὸν καὶ αὐτόχθονα καὶ πρωταγωνιστὴν, τὸν ἐνταῦθα γῆς, τὸν πασης γῆς ἀντίπαλον καταπαλαίσαντα, καὶ τρόπαιον ἐνταυθοῖ πρῶτον τῆς ἐκείνου καθ᾽ ἡμῶν στήσαντα μανίας, καὶ τὸν τοῦ καλοῦ σπόρον εἰς καιρὸν ἄρα καταβαλόμενον, ἐπεὶ καὶ ἀνεφύη καὶ τέθραπται καὶ εὐφόρησεν, ὡς νῦν ἐκ τῶν ὁρωμένων ἔξεστι πάντι συνορᾷν.

[2] Ὡς μὲν οὖν τὸν τηλικοῦτον ἀρχαγὸν, καὶ ἡμῖν πρὸς τὰ τοιαῦτα ὁδαγὸν, τῆς ἐκ τῶν ἐπαίνων γιγνομένης ἀμοιβῆς δίκαιόν ἐστιν εἴπερ τινα τυγχάνειν, πάντες ἂν συμφαῖεν· ἐμοὶ δὲ πάντα τε ἐξειπεῖν τὰ τοῦ ἀνδρὸς, καὶ τὰ πρὸς ἀξίαν ἑκάστῳ τούτων ἀποδοῦναι ᾖ ἐγγὺς τῶν πάντ᾽ ἀδυνάτων. Ἀγὼν γὰρ ὡς ἔοικεν ἐκείνῳ γέγονε, προεισενεγκεῖν ταῖς πρὸς Θεοῦ τοῖς δικαίοις ἐπαγγελμέναις ἀμοιβαῖς, οἷόν τινα βίου σύμμετρον ὑπερβολὴν, κρείττω δηλαδὴ καὶ λόγου καὶ ἀκροάσεως. Ἀλλ᾽ οὐ παρὰ τοῦτ᾽ ἀποστατέον εἶναί μοι δοκεῖ, σιωπὴν ἐπι πάντων ἠσκηκότι. Καὶ γὰρ οὐ δὲ τῶν τῆς γῆς τε καὶ θαλάττης ἐν οἷς τελεῖν τε καὶ βαδίζειν ἔχομεν, ἀφιστάμεθα μερῶν, ὅτι μὴ πλοίμος πορεύσιμος ἐξωτέρω διὰ πάντων ἐστίν· οὐδὲ τοῖς περὶ αὐτῶν ἱστορηκόσιν, ὅτι μὴ πάντα δι᾽ ἀκριβείας εἶχον ἐξειπεῖν, ἅπαντα παρεῖται· διεξηγητέον δὲ κᾀκείνοις ἔδοξεν εἰκότως, ὅσα τε τούτων, καὶ ἐφ᾽ ὅσον ἦν.

[3] Τὸν ἴσον τοίνυν τρόπον· κᾳμοὶ νῦν ἐγχειρητέον, ἀλλ᾽ οὐ παροπτέον, ὅτι τὰ τῆς ὐποθέσεως ἀνυπέρβλητα τῷ λόγῳ· καὶ οὐχ ὅπως ἐμοί γε, προσέτι δὲ καὶ πάσιν ὅσοις λόγου μέτεστιν· οὕτω γὰρ ἐκ πάντων γένοιτ᾽ ἂν ἴσως ἔρανος, προσήκων τῷ τῆς ὑποθέσεως μεγέθει. Καὶ τοῦθ᾽ οὅτως ἔχον, ὅσοι τοῦ καταλόγου τῶν ἐλλογίμων ἐπὶ νοῦν βαλλόμενοι, συγγνώμην νεμοῦνται εὐχερῶς ἐμοί· δεήσονται γὰρ δήπου ταύτης καὶ αὐτοὶ, κοινοῦ τοῦ χρέους ὄντος, καὶ κοινῇ καθ᾽ ένα παντων ἀπολειπομένων. Ἐγὼ δ᾽, θέατρον ἱερὸν, καὶ πάντὸς οὕτινος οὖ οῦν, καὶ τὴν ἐξ ὑμῶν δι᾽ εὐχῶν τετάῤῥηκα βοήθειαν· εἰ γὰρ καὶ δυσχερὴς προκείμενος ἀγῶν, ἀλλὰ ταῖς ὑμῶν ἐπικλήσεσιν ἵλεως ἡμῖν ἄνωθεν ἀρτίως ἐποπτεύσας, καὶ τῷ προκειμένῳ πρὸς τὸν ὑπερφυᾶ βίον συναράμενος Θεὸς, [αν συνδιαθέντα;] πᾶν σκῶλον ἐκποδὼν καταστῆσαι καὶ συνδιαθέντα λόγῳ πόρον ἐν ἀπόροις διδούς.

[1] Haud equidem, ut mea fert sententia, par est, [Præ alienigenis,] illos qui alibi terrarum quidpiam memoria dignum gessere, a nobis magnifice laudari, cum eorum audimus scripta, accurate pariter ac eleganter edita, summumque animæ ad amplexandam virtutem ingerentia ardorem; illud vero, quod domi nostræ habemus, omnis honestatis exemplar, vitam videlicet Petri, rerum gestarum laude nulli antiquorum, omnibus retro seculis virtutum fama celebrium cedentis, negligenter curari. Nostis omnes, quem velim; [indigenæ laudandi sunt Sancti,] nisi cuipiam fortassis ignotus sit hicce clarissimus Athos, & qui inde cognomen nactus est Petrus. Petrus, inquam, ille nostras, indigena, primus athleta, qui hic terrarum degens, omnium terrarum adversarium profligavit; ejusque furore quo in nos bacchabatur frænato, primum ibidem de illo trophæum erexit, [uti Petrus, in Atho monte primus Ascetes:] ac virtutum semina tempore opportuno terræ mandavit: quandoquidem & enata sint, & adoleverint, & uberes protulerint fructus; uti nunc cuivis, ex iis quæ oculis usurpat, manifestum est.

[2] Quamobrem consenserint, puto, omnes & æquum judicarint, ut tantus vir, qui nos ad tam sublimia ducit, præmium quod ex laudatione promanat, si quis alius, consequatur. [& quamvis omnia ejus narrari non possint,] Ego vero ut cuncta quæ ipsum commendant, prosequar, eaque prout merentur singula proferam, fieri vix aut ne vix quidem poterit (Nam contentio ejus illuc, uti par est, omnis tendebat, ut antequam promissum justis a Deo præmium consequeretur, quamdam veluti convenientem vitæ præstantiam, illamque majorem, quam ut quis eloqui verbis aut percipere auditu possit, [non tamen omnino de iis silendum, putat Auctor,] eo conferret) non continuo tamen laudatione mihi abstinendum puto, aut omnia silentio involvenda. Etenim neque ea terrarum marisque spatia, in quibus incedimus ac navigamus, non adeunda putamus, propterea quod terra non ubique permeabilis, mare non ubique navigabile sit: neque ii, qui talia describere instituerunt, propterea quod non omnia accuratissime valeant edisserere, omnia prætermittunt; sed operæ pretium ducunt enarrare, quantum per vires & ingenium licuerit.

[3] Pari modo hocce mihi nunc aggrediendum est opus; non autem omnino negligendum, propterea quod argumenti excellentia, non modo a me, verum etiam a dissertissimo quovis, [sed precibus auditorum, ac Dei ope freto inchoandum,] explicari oratione non possit: ita enim fortassis fiet, ut ex omnibus collectio conficiatur, argumenti conveniens magnitudini. His itaque sic se habentibus, quotquot seriem præclare gestorum ejus in animum revocaverint, facile veniam dabunt tenuitati nostræ, qua utique & ipsi indigerent; cum hoc commune sit debitum, & communiter ad unum omnes hic deficiamus. Ego vero, o sacri Auditores, rem aggredior, tum cujusvis alterius, tum vestra ope ac orationibus fretus. Si enim periculosæ me committo palæstræ; vestris supplicationibus motus, jam nobis e cælo propitius respiciens Deus, qui & virum quo de agimus ad tam sublimem vitæ sanctitatem perduxit, omne impedimentum procul amovebit, atque orationi nostræ viam per invia pandet.

CAPUT I.
Petripatria, militia, captivitas, votum, liberatio.

[4] Γονέας μὲν οὖν καὶ τὴν ἐκ παιδὸς πατρίδα τοῦ μεγάλου τούτου καὶ θαυμασίου Πατρὸς, καὶ οὗ πρέπουσα πατρὶς τῶν ἐπουρανίων σκηνὴ, καλῶς ποιῶν χρόνος ἀβύσσῳ λήθης καθῆκεν· γὰρ ἔτι σῶντι τῷ γενναίῳ παρῶπται, ὡς ἄρα τῆς οἰκείας ἀρετῆς ἀνάξια, τούτων εἰκότως, οὐ δὲ οἱ τὴν ἀρχὴν τὰ κατ᾽ αὐτὸν συγγεγραφότες δεῖν ὠήθησαν μεμνῆσθαι. Εἰς δὲ φέρων ἑαυτὸν, μᾶλλον δὲ ὑπὸ Θεοῦ φερόμενος κατῴκισται, καὶ οὗ τοὺς θείους ἄθλους ἤνυσε, καὶ ὅθεν ἀνέπτη πρὸς οὐρανὸν, τὸν περιφανῆ τουτονὶ λέγω καὶ σεβάσμιον χῶρον, τὴν τῶν ἀρετῶν ἑστίαν, τὸ καλοῦ παντὸς ἐνδιαίτημα, τὴν τῶν ἐπουρανίων ἀντίτυπόν τε καὶ ἀχειροποίητον σκηνὴν, τὸ παντὸς ἄγους ἐλεύθερον καὶ παντὸς πάθους ἐναγοῦς ἀνώτερον, τὸ τῆς ἁγιωσύνης φερωνύμως ἐπώνυμον ὄρος· τοῦτό ἐστιν ἐν πατρίδος μοίρᾳ τῷ προκειμένῳ, καὶ τούτῳ συλλαλεῖται καὶ συνακούιται, κᾀντεῦθεν οὗτος ἐπιγινώσκεται, καὶ τὴν πρὸς τοὺς ὁμωνύμους φέρει διαστολὴν Ἀθωνίτης δικαίως ὠνομασμένος.

[5] Εἰ γὰρ ἐν Ἀθήναις, μετὰ τριετῆ προσεδρίαν, ἀντὶ πατρίδος χρῆσθαι τῇ πόλει τοὺς προσελύτους, νομιζόμενον ἦν· πῶς οὐ δικαίως ἀντιποιεῖται τοῦ ὄρους Ἅγιος, πλεῖν πεντήκοντα περιόδους ἐτῶν ἐνταῦθ ἀνύσας, καὶ ταῦθ᾽ οὕτως ἐναγωνίως. Εἰ δὲ καὶ πατρὶς ἑκάστῳ καθ᾽ ἣν ἄν τις εὐτυχῆ (καθάπερ τις τῶν ἔξωθεν ἀπεφήνατο σοφῶν) τίς ἄν που τῶν ἁπάντων βέλτιον πράξειεν, μέλλει πράξειν, τῆς ὧδε τοῦ ἀνδρὸς εὐκληρίας· οὗ Θεῷ συνῆλθε καὶ θείας θέας ἐπέτυχε. μᾶλλον δὲ, ἵνα τὸ πᾶν εἴπω συνελῶν, οὗ τὴν ἀνθρωπείαν ὑπεραναβὰς φύσιν, καὶ τὴν θείαν ὄντως ἠλλοιωμένος ἀλλοίωσιν (τίς ἂν ἀποχρήσεται λόγος παραστῆσαι τὸ θαῦμα;) πρὸς τὸ τῆς ἀξίας ὑπερφυὲς, τῇ τοῦ ὑψίστου δεξιᾷ μετεῤῥύθμηται. Ἀλλ᾽ ὅμως τῆς πατρίδος μὲν ὑπερεῖδε, τῷ δὲ τῆς ἄνω προξένῳ πατρίδος ὄρει τούτῳ προσέδραμεν, οὗ δὴ καὶ τὸν πολυετῆ βίον, καὶ τὴν ἀόρατον ἀνθρώποις δίαιταν ἤνυσε.

[6] Καὶ σκοπεῖτε τὸ τῆς θείας σοφίας ἀμήχανον, καὶ τὴν πρὸς ἀνθρώπους τοῦ Θεοῦ κηδεμονίας ὑπερβολὴν, καὶ τὴν ὑπὲρ τὸ σώζειν ἀνυπέρβλητον ἕφεσιν. Ἀναῤῥιπίζεται πόλεμος τῇ τοῦ θαυμασίου τούτου πατρὸς πατρίδι πρὸς Ἄραβας· δὲ, συστρατιωτικῆς (ὡς ἔοικεν) οὐκ ἀμελέτητος ὢν, συμπολεμεῖ τοῖς ὁμοφύλοις· ὑπὸ τῶν ἀλλοφύλων ἁλίσκεται· πόῤῥω τῆς ἐνεγκούσης αἰχμάλωτος ἀποικίζεται· τῆς ἀλλοτρίας ἐνδοτέρω καὶ πολεμίας ποσὶν ἀβούλητος προβαίνει· φρουρίοις ἀφύκτοις καθείρνυται· τῷ ποδὶ πέδαις δεσμεῖται, τροφῆς ἐνδείᾳ πιέζεται, πολλὰ πάσχει τῶν ἀφορήτων, ἐξαπορεῖται, τὴν οἰκείαν ζωὴν ἀπολέγεται, τέλος ἐπὶ Θεὸν καταφεύγει, τούτῳ μόνῳ ζώσειν ἐπαγγέλεται, μόνον εἰ φῶς ἐλεύθερον ἴδοι, καὶ τῶν συνεχόντων ἀπαλλάξῃ δεινῶν. Τί οὐν ταχὺς ὁμοῦ καὶ προμηθὴς Θεὸς; Ἀναβάλλεται τέως τὴν ταχύτητα, καὶ τῷ μέλλειν, τὰς ὀδύνας ἐπιτείνεσθαι συγχωρεῖ· προμηθούμενος δήπου τὸν ἱκέτην ἀσφαλέστερον ἕξειν, ἐπειδὴ πεφύκασιν ἄνθρωποι μετὰ τὴν τοῦ πιέζοντος ἀπαλλαγὴν τῶν ἐν αὐτῷ συνθηκῶν ὑπερφρονεῖν ῥᾳδίως, ἂν μὴ ταύτας ἀκριβῶς ἰσχυρίσωνται.

[7] Τί τὸ ἐντεῦθεν; Δι᾽ ὀνείρων αὐτῷ τὰ τῆς ὑποσχέσεως ἐμπεδοῖ, καὶ αὐτὸν ὄναρ ἐπιπέμπει τούτῳ, τὴν μέγαν ἐν ἱεράρχαις καὶ πατράσιν ἁγίοις Νικόλαον, ὃν καὶ αὐτὸς ἐπεβοᾶτο θερμότερον, τε τῆς πρὸς Θεὸν αὐτοῦ παῤῥησίας πεπειραμένος, καὶ διὰ θαύματος αὐτὸν ἄγων, πολλοῖς καὶ πρότερον κεχρημένος ὑπὲρ αὐτοῦ θαύμασιν. Ὅς δὴ καὶ φανεῖς οὐχ ἅπαξ, ἀλλ᾽ ἤδη καὶ δὶς, πολὺ κατεμέμφετο τὴν τοῦ ἀνδρὸς ἀβουλίαν, πολλάκις μὲν δὴ καὶ πρότερον εὐξαμένου τὴν ἀπὸ τοῦ κόσμου φυγὴν, ὡρμημένου δὲ μηδ᾽ ὅπως οὖν ἔργῳ τὴν εὐχὴν ἀποδοῦναι. Ταύτη τοι δικαίως ἀρτίως ἔφασκεν, οὔτ᾽ αὐτὸς εἰσακούῃ κᾳγὼ πείθειν ἥκιστα δύναμαι, πρεσβείαν ὑπὲρ τῶν σοι συνοίσειν μελλόντων πρὸς Θεὸν ποιούμενος. Ἀλλὰ γὰρ, εἴ μοι πείθῃ, καὶ ἄλλον δή τινα τῶν μέγα παρὰ Θεῷ δυναμένων ἐπικέκλησο βοηθὸν, ὥστε μοι συμβαλέσθαι σπουδὴν, ὅτι πλείστην ὑπὲρ σοῦ ποιουμένῳ.

[8] Πέτρου δὲ ἀνθυπενεγκόντος, Καὶ τίς ἄρα μεῖζον σὺ δυναται; Συμεώνης, τὸν εἰπεῖν· Συμεώνης ἐκεῖνος, ὃς εὖ μάλα πρεσβυτικὰς πάλαι ποθ᾽ ὑπάνηκε χεῖρας, καὶ τεσσαρακονθήμερον ὑπανέσχε τὸν πρὸ τῶν ἀνθρώπων Θεόν. Ἀλλ᾽ μὲν, μετὰ τὴν εἰσήγησιν, ἀπιὼν ᾤχετο· Πέτρου δὲ παραυτὰ τὸν ὕπνον ἀποσεισαμένου, πολὺς ἐπὶ στόμα Συμεώνης ἦνν· καὶ βοῶν οὐκ ἀνῆκεν, ἀντιβολῶν οὐκ ἐνέδωκεν, ἕως ἔπεισε. Τῇ γὰρ ὑστεραίᾳ πάλιν ἐφίσταται Νικόλαος, καὶ ἀνατεῖναι πρὸς Συμεώνην ἐπιτάττει τὰς ὄψεις. δὲ ταχὺς ἐπεστραμμένος, ἐπιτερπὲς ὁρᾷ θέαμα· σεμνὸν ὅτι μάλιστα καὶ πολιὸν ἄνδρα, κατὰ τὸ παλαιὸν ἔθος ἀρχιερατικῶς ἐσταλμένον, χρυσοῦ τε ῥάβδῳ κοσμίως ἐπερειδόμενον, καὶ πρὸς αὐτὸν ἐπιχάρι τι καὶ προσηνὲς ἐνορῶντα, καὶ τὴν ἄφεσιν εὐαγγελιζόμενον, εἴπερ ἄρα καὶ τὰς πρὸς Θεὸν συνθήκας εἰς ἔργον ἀγαγεῖν προθυμεῖται. Τοῦ δὲ Πἑτρου συνθεμένου προθύμως, ἐκεῖνος ὅποι δὴ βούλοιτο βαδίζειν ὐδεῶς ὑπαγορεύει, ἐξιόντα τῆς εἱρκτῆς. Τοῦ δὲ τὸν περὶ τοὺς πόδας αὖθις ἐπιδεικνύντος δεσμὸν, καὶ τὸ ἐπίταγμα τῶν ἀδυνάτων εἶναι διατεινομένου παντάπασιν ἠρέμα μετεωρίσας Θεοδόχος, τὴν καλὸν ἀπαστράπτουσαν ἐκείνην ῥάβδον, ἄκρᾳ ταύτῃ ψαύει τῶν δεσμῶν, καὶ χρυσῷ τὸν σίδηρον ὡς ἀράχνης (ὥς φασιν) ἱστὸν, απονητὶ διατέμνει· καὶ Πέτρος εὐθὺς, οὐχ ὅπως τῶν πεδῶν ἐκείνων, ἀλλὰ καὶ παντὸς ἐκτὸς περιτειχίσματος (ὢ τοῦ θαύματος!) ἐν ἀκαρεῖ χρόνου γίνεται, καὶ Νικόλαον μόνον συμπαρομαρτοῦντά οἱ βλέπει, καὶ πείθοντα μηκέτ᾽ ὄναρ, ἀλλ᾽ ὕπαρ εἶναι τὴν δεδομένην ἐλευθερίαν· πρὸς δὲ καὶ πόρον ἐφοδίων ὑποδεικνύντα, κῆπον δή τινα πολυειδέσι τεθηλότα δένδροις, καὶ πολλοῖς τῶν ἐδωδίμων βρίθουσιν. Ἐν τούτοις, μὲν συλᾷν εὐλαβούμενος, οὐδ᾽ ἄκρῳ δακτύλῳ, τὸ τοῦ λόγου, ψαύειν τῶν καρπῶν ἐκείνων ἠνείχετο. Νικόλαος δὲ τοῦτον αὖθις θαῤῥύνει, καὶ ἀδεῶς ἐγκελεύεται δρέπεσθαι· εἶτ᾽ ἐξενεγκὼν ἐπὶ τὴν φίλην ὁδοιπορίαν, καὶ τῶν ὑπεσχημένων ὑπομνήσας ἐκείνων, ἐξ ὀφθαλμῶν γίνεται τοῦ᾽ ανδρὸς, καὶ ἀπολιπὼν ἔδοξε τοῦτον, κᾂν ἀοράτως ἀεὶ συνῆν.

[4] [Patria Petri ignota:] Quos parentes, quam patriam infans habuerit, magnus hic & admirabilis Pater, cui patriam conveniebat esse tabernaculum cæleste, alta oblivionis abysso tempus non incongrue sepelivit. Quæ enim vivens ille, ut indigna virtute sua, despiciebat; eadem neque commemoranda sibi esse, merito existimarunt ii, qui res ab illo gestas primum litteris mandaverunt. At vero, in quem habitationis locum ipse transivit, aut potius divino nutu translatus est, ubi certamina sua Deo digne certavit, ac unde tandem in cælos avolavit; hunc, inquam, celeberrimum venerandumque locum; hunc, virtutum sedem; hunc, omnis honestatis domicilium; [sed illa censeri potest mons Athos, quem incoluit,] hunc, cælestium simile, non manufactum tabernaculum; hunc, omnis sceleris purum, omni execrabili affectione animi superiorem, a sanctitate sua congrue cognominatum montem; hunc, in parte patriæ habuit vir ille: cujus nulla mentio fit uspiam nisi & montis fiat; nulla gesta audiuntur, nisi & mons intelligatur; [inde Athonites dictus;] ex quo videlicet ipse dignoscitur, ab aliisque ejusdem nominis distinguitur; cum Athonites merito appellatur.

[5] Si enim Athenis lege receptum fuit, ut advenæ post triennii moram, pro patria sua haberent urbem, in illamque adscripti censerentur; [cum patriæ jus diutina] quomodo non merito hunc sibi montem vindicet, ut suum, vir sanctus, ubi annos amplius quinquaginta exegit, idque in tanta virtutis acquirendæ contentione? Præterea si illa cuique patria habenda sit, [ac felici habitatione acquiratur.] ubi felicem quis agit vitam (quemadmodum gentilium quidam Sapiens pronuntiavit) quis, quæso, uspiam aut felicius egit aliquando, aut imposterum acturus est, quam hic vir in hocce monte? ubi cum Deo frequenter conferebat, ac divina visione dignabatur; imo (ut totum compendio dicam) ubi humanam transgressus naturam, inque vere divinam commutatus (quæ vero eloquentiæ vis tantum eloquatur miraculum!) excellentiam plus quam naturalem, Altissimi cooperante dextera, acquisivit. Spreta igitur patria sua, in hunc montem, commodum ad cælestem patriam comparandam, conscendit; ibique & multorum annorum ætatem duxit, & institutum vivendi, quod oculos humanos lateret, secutus est.

[6] Equidem considerare vos velim incomprehensibilem sapientiæ divinæ præstantiam, [In bellum profectus,] ejusdem erga homines providentiæ excessum, & salutem eorum promovendi desiderium insatiabile. Excitatur in patria admirabilis hujusce Patris, bellum adversus Arabes. Ipse, belllicæ artis, ut videtur, non omnino rudis, cum suis gentibus in campum procedit; capitur ab hostibus; & procul a patria captivus abducitur: alienæ, [capitur, & carceri mancipatur:] ejusque hostilis terræ interiora coactus adit, arcto carceri mancipatur, cippi pedibus injiciuntur, ipse cibi inedia maceratur, intolerabilia multa patitur, despondet animum, vitam desperat; denique ad Deum confugit, eique soli imposterum se victurum promittit, si modo liberiorem aëra conspicere aliquando, [votum pro libertate frustra emittit,] ac mala quibus premitur evadere contingat. Quid igitur hic, celer ad exaudiendum, & providus ad consulendum rebus miseris Deus? Moras tantisper nectit, & cunctando miserias ejus longiuscule protendi permittit; idque prudentissime, ut videlicet sic magis tuta foret supplicanti libertas: quandoquidem ita cum hominibus comparatum sit, ut posteaquam liberati sunt iis quibus premebantur adversis, vota prius facta facile negligant, nisi ea probe confirmaverint.

[7] Quid porro? Per quietem promissa ejus rata habet Deus, [arguente eum S. Nicolao,] objecta visione, quæ ipsi repræsentet magnum Episcopum & Patrem, S. Nicolaum; quem etiam ferventer invocabat, utpote ejus apud Deum intercessionem expertus; eumdemque jam pridem plura in se mirabilia operatum, miraculi loco habebat. Neque vero semel tantum, sed & iterum se viro videndum præbuit Sanctus, [quod olim emissum non solvisset,] multum increpans temeritatem ejus, quod jam pridem sæpe vovisset fugam a seculo, & nihildum voti sui opere ipso complere curasset. Quamobrem, inquiebat, merito neque tu nunc exaudiris; neque ego, qui pro rebus tibi profuturis apud Deum intercedo, impetrare queo. Verumtamen, si me audis, alium quoque ex eorum numero, qui multum apud Deum valent, adjutorem ac patronum invoca, ut illo operam suam meæ adjungente, amplius tibi proficiam.

[8] Opponente autem Petro; Ecquis, amabo, potentius opitulari quam tu potest? [& S. Simeonem etiam invocare jubente:] Simeon, ait Sanctus. Videlicet iste Simeon; qui seniles admodum lacertos olim aliquando submisit, iisque dies quadraginta natum, eumdem, qui ante conditos homines extitit, Deum suscepit. Et Nicolaus quidem hisce dictis recedens evanuit. Petrus vero mox excusso somno Simeonem frequens ore versabat, [a quo spe libertatis recreatur,] ac indesinenter inclamabat, nec instare cessavit, donec quod petebat impetraret. Postera namque die denuo ei adstans Nicolaus, intendere in Simeonem oculos jubet. Ipse vero mox eo conversus, jucundum conspicatur spectaculum, nempe senem quam maxime venerandum & canum, instar Pontificis more antiquorum vestitum, aureo decenter innitentem baculo, in ipsumque gratioso ac blando vultu intuentem, ac nuntiantem, fore ut brevi libertatem consequatur, dummodo quæ Deo voverat prompto animo effecta daret: & promptissime, se daturum, annuenti Petro suaviter imperat, quocumque velit, carcere egressus abeat. Cumque ille denuo, quibus vinctus erat, catenas monstrans, quod jubebatur fieri omnino non posse, diceret; sanctus, Dei hominis susceptor, Simeon, leniter attollens quem tenebat pulcre radiantem baculum, [& carcere emittitur,] extremo ejus contingit vincula; & auro ferrum, quemadmodum aranei telam, quod dici solet, nullo negotio dissecat: & continuo Petrus, non modo vinculis solutum, sed etiam extra septa (o miraculum!) momento temporis plane eductum se miratur, solumque videt Nicolaum sibi comitem adesse, ac facile persuadentem, non jam per somnium, sed reipsa concessam esse libertatem. Ad hæc etiam iter ei ostendit opportunum, pomarium scilicet varii generis arboribus, interque eas multis, [S. Nicolao viam præeunte,] esui humano aptos fructus ferentibus, consitum, Sed inter hæc omnia Petrus non modo decerpere quidpiam illorum verebatur, sed ne extremo quidem, quod ajunt, digito fructus illos contingere audebat. Nicolaus vero animos ei denuo addens: posito metu carpere fructus imperat; tum ad desideratam ipsum educens viam, renovata promissorum factorum memoria, oculis ejus se subtraxit; atque sic illum dereliquisse visus est, quamvis invisibili modo constanter adesset eunti.

CAPUT II.
Iter Romam, inde in Cretam. Miracula ibidem patrata.

[9] Ἀλλὰ γὰρ οὕτω φὼς ἐλεύθερον Πέτρος παρὰ δόξαν τεθεαμένος, Παῦλον εὐθὺς τὸν μέγαν ὡς πρὸς ἀρχέτυπον βλέπων, οὐδ᾽ αὐτὸς ἔγνω προσαναθέσθαι σαρκὶ καὶ αἵματι· εὖ δὲ ποιῶν, ὅλος γίνεται τοῦ προνοίᾳ μείζονι τὰ κατ᾽ αὐτὸν διωκηκότος Θεοῦ, καὶ τοῦ θαυμασίως οὕτως καλέσαντος, σὺν θαυμαστῇ προθυμίᾳ κατόπιν ἕπεται, μηδὲ προσβραχὺ διαστῆναι, μηδ᾽ ἀποσχέσθαι τῶν ἰχνῶν ἀνεχόμενος. Ὡς γὰρ εἴ τις ἡλίῳ τὰς ὄψεις ἀτενῶς ἐπιβαλὼν, ἐιτ᾽ ἐνορώῃ τοῖς κάτω, πάντα σκότος ἀτεχνῶς ὁρᾷ· οὕτως ἐκεῖνος, τὸ τῆς ψυχῆς ὄμμα τὸν νοῦν ἀκλινὲς εἰς οὐρανὸν ἑδράσας, πάντα παρεῖδε ῥᾳδίως, οἶκον, πατρίδα, γονέας, τοὺς καθ᾽ αἷμα προσῳκειωμένους, τοὺς καθ᾽ ἑταιρίαν ἥντινα οὖν· καὶ πᾶσι χαίρειν φράσας, μᾶλλον δ᾽ οὐδὲ χαίρειν φράσας, ἑνὸς γίνεται τῆς κατὰ Θεὸν πολιτείας, καὶ ἓν πάσης ἀσχολίας ὑπέρτερον αὐτῷ μελέτημα, τοῦ θείου θελήματος ἀπρὶξ ἔχεσθαι, καὶ οὕτω πάντα γενέσθαι Χριστῷ, καὶ ἀντὶ πάντων ἐσχηκέναι Χριστὸν, κατὰ τὴν θεσπεσίαν ἐκείνου ψῆφον.

[10] Οὕτω δὲ θείῳ βέλει τετρωμένος, τῆς πρὸς Ῥώμην φερούσης ἥψατο, μηδὲν ὑπερθέμενος· ἐκεῖ τελεσθησόμενος τελεώτερον, καὶ τὸ κατὰ μοναχοὺς κᾀπὶ τοῦ φωνεροῦ σχῆμα περιθησόμενος, καὶ τὴν εὐχὴν ἀποδόσων. Νικόλαος δὲ μέγας αὖθις ἀφανῶς προύπεμπε· καὶ δὴ προφθάσας, καὶ προεπιστὰς τῇ πόλει, νοερῶς συντυγχάνει τῷ Πάπα· καθῆστο γὰρ ἐπὶ τὸν ὑψηλὸν, ὡς ἔοικε τὸ τηνικαῦτα, θρόνον ἐκεῖνος ὑψηλὸς, καὶ τὰ καθ᾽ ἑαυτὸν ἀνὴρ καὶ νοερῶν θεαμάτων οὐκ ἄμοιρος. Συνίστησι τοιγαροῦν αὐτῷ, καὶ πρὸ τῆς θέας τὸν Πέτρον, καὶ τὰ κατ᾽ αὐτὸν διηγεῖται, καὶ προστάσσει τελέσειν ἐπ᾽ αὐτὸν ἀφιγμένον, ὄσα τοὺς τὸν ἄζυγον βίον ἑλομένους ἐνανελέσθαι νομίζεται· σημεῖά τε προσθεὶς, ὅθεν ἂν ἐπιγνοίῃ τὸ εἰρημένον, καὶ τοὔνομα ἐπειπών. μὲν τῇ συντυχίᾳ δίδωσι πέρας· Πέτρος δὲ ἤδη τὴν πόλιν εἰσήει, μηδὲν τῶν παρὰ τοῦ προστατοῦντος ὑπηργμένων εἰδώς, καὶ τῆς μητροπόλεως εὐθὺ χωρεῖν δόξων. μὲν ταῖς ἱεραῖς ἤδη προσέβαινε πύλαις, κᾀπὶ γόνυ κλιθεὶς, ταῖς θείαις εἰκόσι τὴν προσκύνησιν διετέλει νέμων. δὲ Πάπας εὐθὺς αὐτὸν μεταπέμπεται, καὶ μυεῖ τούτῳ τὴν μονήρη δίαιταν, καὶ μεταμφιέννυσι τὴν τῇ διαίτῃ προσήκουσαν στολὴν· καὶ ὡς ἐκπλαγεὶς τῷ γεγενημένῳ (πῶς γὰρ οὔ;) χάριν ὰνωμολόγει Θεῷ, καὶ χεῖρας ἀνασχὼν εὐχαριστηρίους ἀνήει φωνάς. Οὐ μὴν, ἀλλὰ καὶ τῇ καλῇ κᾀγαθῇ προθυμίᾳ προσεπετίθει, καὶ ζέοντι πνεύματι τόπον ἐζήτει βοηθήσοντα τῇ προθέσει. Καταβὰς οὖν ἐπὶ τὸν αἰγιαλὸν, ἐντυγχάνει πλοτῆρσι Θεοῦ δηλαδὴ προνοίᾳ, τῆς πόλεως ἤδη παρεσκευασμένοις ἀπαίρειν, καὶ μετ᾽ οὐ πολὺ τοῦ λιμένος ἀνάγεσθαι μέλλουσι, καὶ διὰ τῆς Κρήτης πρὸς Ἀσίαν ἀποπλεῖν ᾑρημένοις. Τούτοις τοίνυν καὶ αὐτὸς συνεπαίρει; τῶν κατὰ νοῦν ἴσως ἐπιτευξόμενός που, διὰ τοῦ μακροῦ τοῦδε πλοῦ· μᾶλλον δὲ Θεῷ κᾂν τούτῳ πιστεύσας, ὃς πᾶν ὅτι λυσιτελὲς ἀνθρώποις ἄνυσι μόνος.

[11] Οὕτω τοίνυν ἔχων ἐλπίδος, ὄναρ ὁρᾷ τὴν ἀειπαρθένον μητέρα Θεοῦ· ταύτῃ δὲ τὸν ἑαυτοῦ προμηθέα Νικόλαον ἐν οἰκέτου σχήματι παρεστῶτα, καὶ, Ποῦ καταλύσει Πέτρος, δέσποινα; πρὸς αὐτὴν ἠρεμαίᾳ φωνῇ φθεγγόμενον· τὴν δ᾽ ὑπολαβοῦσαν φαιδρῶς τε καὶ κοσμίως ἀποκριναμένην· Ἔστιν ὄρος ἐπ᾽ Εὐρώπης, κάλλιστον ὁμοῦ καὶ μέγιστον, πρὸς Λιβύην τετραμμένον, ἐπὶ πολύ τε τῆς θαλάττης εἴσω προΐόν· τοῦτο τῆς γῆς ἁπάσης ἀπολεξάμενον, τῷ μοναχικῷ πρέπον καταγώγιον προσκληρῶσαι διέγνων ἔγωγε· ταῦτ᾽ ἄρα καὶ ἰδιαιτατον ενδιαίτημα τοῦτ᾽ ἀφιέρωσα ἐμαυτῇ, καὶ ἁγιον τοὐντεῦθεν καλήσεται· καὶ τῶν ἔπ᾽ αὐτοῦδε τὸν πρὸς τὸν κοινὸν ἀνθρώποις πολέμιον ἐπαναιρομένων ἀγῶνα, προπολεμήσω διὰ βίου παντὸς, καὶ πάντως ἔσομαι τούτοις ἄμαχος σύμμαχος· τῶν πρακτεων ὑφηγητὴς, τῶν μὴ πρακτέων ἑρμηνευτὴς, κηδεμῶν, ἰατρὸς, τροφεὺς, ἣν ἄρα βούλει τροφήν τε καὶ ἰατρείαν, ὅση τε πρὸς σῶμα τείνει, καὶ τοῦτο συνιστᾷ τε καὶ λυσιτελεῖ, καὶ ὅση τὸ πνεῦμα διανιστᾷ τε καὶ ῥώννυσι·, καὶ μὴ τοῦ καλοῦ διαπεσεῖν συγχωρεῖ· συστήσω δὲ ἄρα καὶ τῷ υἱῷ καὶ Θεῷ μου, οἷς ἂν γένοιτο καλῶς καταλῦσαι τῇδε τῆν βίον, τῶν αὐτοῖς ἡμαρτημένων τελείαν ἐξαιτησαμένη παρ᾽ αὐτοῦ τὴν ἄφεσιν.

[12] Οἶδ᾽ ὅτι πᾶσιν ἐνῆκεν ἡδονὴν λόγος εἰκότως, ὅτι τὴν περισπούδαστον ἡμῖν τε καὶ τοῖς εὐφρονοῦσιν ἅπασι κατὰ ψυχὴν σωτηρίαν ἀναμφιλέκτως ἐπαγγελλόμενος· ὅταν γὰρ τοῦ Θεοῦ μητὴρ, καὶ τὰ ἀδύνατα δυνατὰ καθέστηκεν, ὑπισχνεῖται βοηθεῖν, καὶ οὐκ ἐνταυθοῖ μόνον, οὐδὲ ἐπὶ τοῦ παρόντος, προς δὲ καὶ ἐπὶ τοῦ μέλλοντος αἰῶνος, καὶ οὐκ ἐπὶ σμικροῖς, ἀπαλλαγὴν δὲ προξενοῦσα τῶν ἀῤῥήτων ἐκείνων εὐθυνῶν, καὶ τῶν ἀκηράτων ἀγαθῶν ἀπόλαυσιν, τίς οὐκ οὖν ὑπερβαλλόντως ἥδοιτο νοῦν ἔχων; Ἀλλ᾽ ἐπὶ τὰ ἑξῆς ἰτέον· ταῦτα τῆς Θεοτόκου περὶ τοῦ ὄρους διειλεγμένης, καὶ τέλος ἐπειπούσης, ὡς καὶ Πέτρος ἐκεῖ βιώσεται, τοῦ καθεύδειν οὗτος ἀνεῖται, καὶ πρὸς εὐχὴν χαρίεις εἴπερ ποτε διανίσταται, καὶ τὴν ψυχὴν ὥσπερ ἐπτερωμένος οῖα τὸν τοιούτων μὲν θεαμάτων, τοιούτων δὲ ἀκροαμάτων ἠξιωμένον εἰκός.

[13] Μικρὸν ὅσον, καὶ τῆς νεὼς τῇ Κρήτῃ παραπλεούσης, οἶς ἔδει σίτων τε καὶ πομάτων (οὐδὲ γὰρ ἐκείνῳ, τὴν σάρκα τηναρχὴν εὐθὺς ὑπόσποδον καταστῆσαι προνοουμένῳ, καὶ διημερεύοντι μὲν ἀποσίτῳ, πίνοντι δὲ τῆς θαλάττης, καὶ ταύτης μετριωτάτης) οἷς οὖν ἔδει τῶν ἐπιτηδείων, δεῖν ἔγνωσαν τῷ λιμένι προσοκεῖλαι· καὶ ἀποβάντες, ἐπ᾽ ἀλφίτων τε καὶ ποτίμων ὑδάτων κομιδῇ πονεῖσθαι· καὶ τοίνυν οὕτω δόξαν τε καὶ γεγενημένον, ἐπεὶ τῶν τις ἐγχωρίων ἐσταμάλιστα τῷ κυβερνήτῃ συνήθης ἦν, αὐτοῦ που πρὸς τῷ λιμένι καὶ μὴ πόῤῥω κατῳκισμένου, ὡς αὐτὸν ἀπήει καὶ αὐτὸς ἀποβάς· ὃς κλινοπετῆ τὸν ἑταῖρον ἐξ ἀπροσδοκήτου τεθεαμένος, τήν τε σύζυγον αὐτῷ καὶ τοὺς παῖδας, ου παρακαθημένους, καὶ μηχανωμένους παραψυχὴν ὅση δύναμις τῷ νοσοῦντι, μακρᾷ δὲ καὶ αὐτοὺς προσπαλαίοντας νόσῳ, καὶ τῷ παρακεῖσθαι τὸ δεινὸν ἐπιτείνοντας, τὴν Πέτρου πολιτείαν ἐπὶ νοῦν ἀναλαβὼν (δεινὸς γὰρ ἦν, ὡς ἔοικεν, ἐξ ὀλίγου συμβαλεῖν ἀνδρὸς ἀρετήν). Εὕρηταί μοι τοῦ πανοικίσε πιέζοντος φάρμακον, φίλε ἑταῖρε, προσεφώνησε τῷ νοσοῦντι· καὶ τῆς οἰκίας εὐθὺς αὖθυς ἀπεπήδησεν. Ἧ δὲ ποδῶν εἶχεν εἰς τὴν ναῦν ἐπανήκων, ἕπεσθαι οἷ τὸν διὰ Χριστὸν καταπειθῆ πᾶσι Πέτρον αἰτεῖται· καὶ ὃς εὐθὺς ὑπακούει, καὶ τοῦ Θεοῦ δή που νοερῶς παρορμήσαντος.

[14] Ἐπὶ τὴν ὑπ᾽ ἀῤῥωστίας τοιγαροῦν ἀνατετριμμένην ἐκείνην ἀφικνεῖται οἰκίαν, καὶ θᾶττον λόγος ἀνεγείρει ταύτην καὶ ἐπιρώννυσιν. Ὡσ γὰρ μόνον εἰς θέαν ἦλθε τοῦ θαυμασίου τοῦδε πατρὸς, βαρείᾳ νόσῳ κατεσχημένος ἐκεῖνος, ῥᾴων τε ἦν, καὶ ἀνέφερε, καὶ ἀνίστατο, καὶ τοῖς ποσὶ προσπίπτων τοῦ τεθεραπευκότος, ἐῤῥωμένος ἐτύγχανεν· εἶθ᾽ οὕτω ταχὺς ἐκεῖθεν διαναστὰς, ἐπὶ τοὺς παῖδάς τε καὶ τὴν σύζυγον διεκίνει τὸν Πέτρον, καὶ τὴν ὑγίειαν ὥσπερ αὐτόχρημα ταῖν χεροῖν φέρων, πᾶσι δαψιλῶς ἔνεμεν. Ἐκ τοῦ εὐθέως γὰρ ἅπαντες ἐξάντεις τῆς νόσου, καὶ τῶν συνεχόντων δεινῶν κρείττονες ἀνηγείροντο, καὶ οὐχ ὅ, τι δράσειαν εἶχον, οὐχ ὅ, τι λέξειαν Πέτρῳ, πρὸς τὸ τῆς εὐεργεσίας ἀποχρὸν μέγεθος· ὅν δὴ καὶ τὸ λίαν ἀφιλόδοξον, πρὸς τὴν ἐπάνοδον ἤπειγε, πρὸς τὸν ὑπ᾽ ἐκείνων κρότον ἀνεπ ίστροφον παντάπασιν ὄντα, καὶ πρὸς Θεὸν ἀναφέροντα τὴν τῶν γενομένων αἰτίαν· ᾧ δὴ καὶ χρήματα τούτων προσενεγκόντων, μετὰ τὴν πρὸς ναῦν ἐπανάλυσιν, αὐτὸς οὐ προσήκατο, Μὴ δεῖν, αὐτοῖς λέγων, ὑπὲρ τῶν ὑπὸ Θεοῦ τούτοις ἀγαθῶν ὑπηργμένων, ἀνθρώπῳ τὴν χάριν ὁμολογεῖν, ἀλλ᾽ ἐκείνῳ διὰ καθαροῦ τε βίου καὶ σώφρονος, καὶ τρόπων προσανέχειν ἐλευθερίων, καὶ κατὰ Θεον ζῆν, μηδὲν ὑπερορῶντας τῶν αὐτοῦ θελημάτων, μηδὲ τῶν ἀπαρεσκόντων ὅλως ἐκείνῳ ποτὲ γινομένους· οὕτω γὰρ ὑμεῖς, φησιν, οὐδὲ ἰατρείας ἔτι σὺν Θεῷ δεήσεσθε ἅτε τὴν αρχὴν, μηδὲ νόσῳ περιπεσόντες.

[9] Etenim, cum hoc modo Petrus præter expectationem liberum aspexisset cælum; [Jam, liber Deo servire statuit,] continuo oculos in magnum Paulum, tamquam in imaginem, convertens; neque ipse sibi committendum putavit, ut carni & sanguini acquiesceret; sed meliora sequens, Deo, cujus meliori providentia res suæ ita dispositæ fuerant, se totum addicit; ipsumque a quo tam mirabiliter vocabatur, mirabili promptitudine pone sequitur, ne modicum quidem ab ipso separari, aut a vestigiis ejus declinare sustinens. Quemadmodum enim, [relictis omnibus,] si quis solem fixis intuitus est oculis, simulatque eos deflexerit ad inferiora, omnia obscura ac tenebrosa conspicit: ita ille, cum animæ oculum, intellectum inquam, irretortum intendisset in cælos, non invitus despexit cuncta alia, domum, patriam, parentes, propinquos ac familiares quoscumque; ac omnibus vale dicto, aut potius ne dicto quidem, in id unum incubuit, ut secundum Deum vitam institueret; illamque ceteris occupationibus potiorem duceret; qua meditetur omnimodam divinæ voluntatis executionem, sicque omnia Christo fiat, ac pro omnibus Christum habeat, juxta divinam Apostoli sententiam.

[10] Ita divini amoris sagitta vulneratus Petrus, continuo Romam versus iter arripit; illic victurus vitam perfectiorem, sub veste monastica, etiam palam ferenda, sicque vota sua soluturus. Interea magnus Nicolaus, denuo iter ei præit invisibili modo; [Romam adiens] ipsumque antevertens, prior ad urbem accedit, ac Dominum Papam intelligibili alloquitur voce: sedebat enim, ut tunc temporis moris erat, in sublimi throno, & ipse sublimibus vir dotibus effulgens, ac spiritualium visionum non insuetus: Huic itaque Petrum, nondum oculis ab eo usurpatum, commendat Sanctus; serieque rerum ejus enarrata, imperat ut cum advenerit, ei præstet quidquid hominibus, qui cælibem vitam elegerint, [a S. Nicolao commendatur Pontifici,] præstari consuevit: & vero signa addit, unde dignoscere queat designatum virum, ac nomen indicat. Hisce colloquio dum finem imponit Nicolaus; ingressus erat urbem Petrus, nihil quidquam eorum, quæ a sancto Patrono acta fuerant, [& ab hoc Monachum induitur,] sciens; & continuo adeundam sibi metropolim putavit. Cumque jam sacris portis appropinquaret, ac positis genibus divinas adoraret imagines; nec opinato accersitur a Papa, [admirans providentiam divinam.] monasticum docetur institutum, & congruentem instituto vestem induitur. Hinc, attonito similis rei novitate (quid enim potius?) gratias persolvit Deo, elatisque sublime manibus, voces emittit gratitudinis indices. Neque hic finis: verum etiam intendit laudabilem pulcramque alacritatem suam; [Navi Roma in Asiam solventi] & æstuante sancti Spiritus amore flagrans, in locum inquirit, sancto proposito faventem. Descendens igitur ad littus maris, incidit, Deo videlicet ita provide disponente, in nautas, jam paratos discedere ex urbe, nec multo post e portu soluturos, atque per Cretam in Asiam vela facturos. [se commitit:] Cum hisce igitur & ipse solvit, visurus, si forte in tam longinqua navigatione occurreretalicubi locus, qui ex animi ejus sententia foret: magis vero in hoc quoque fidebat Deo, qui solus, quidquid utile est hominibus, perficit.

[11] [ex Deipara intelligit] Hac spe fretus, spectabilem in somnis habet Matrem Dei semper virginem, eique adstantem famulantis specie S. Nicolaum, providum suum curatorem; qui ad Deiparam leni voce; Ubi tandem, o Domina, commorabitur Petrus? Et ipsa, blande ac modeste respondens, subjicit: Est in Europa pulcherrimus juxta atque summus mons, [habitaturum se in alto monte,] qui versus Libyam longe in mare procurrit. Hunc ego e toto terrarum orbe elegi, atque decoram & aptam monastico instituto habitationem fieri decrevi: quin imo ipsum mihi proprium consecravi domicilium, atque iposterum vocabitur Sanctus. [ad hoc ab ipsa electo] Quotquot istic adversus communem hominum hostem susceperint certamen, propugnabo ego quoad vixerint, ac omnino me illis præstabo invincibilem adjutricem; quid agendum sit, [& privilegiis donato.] docebo; quid omittendum, exponam; agam eorum curatricem, medicam, nutricem; provisura ipsis de quovis cibo ac medicina, sive illa ad corpus attineat ipsumque consolidet corroboretque; sive illa Spiritum excitet, ac confirmet, impediatque ne virtute spolietur. Commendabo illos insuper filio ac Deo meo, quibus illic contigerit finem vitæ imponere; ab eoque omnimodam illis exorabo delictorum suorum remissionem.

[12] Oratio isthæc, scio, voluptatem attulit omnibus, nec immerito; cum maximopere expetendam, non nobis solum, sed cunctis recte sentientibus, animæ salutem citra ambiguitatem promittat. [Gaudendū tali Deiparæ benignitate] Quando enim Dei Mater, quæ quod fieri non potest effectum dat, suam addicit operam; neque nunc solum & in præsenti seculo, sed etiam in futuro; & non tantum in rebus parvis præstat, sed arcanis quoque illis pœnis liberat suos, atque æternorum bonorum voluptate donat; quis, quæso, mentis compos non gaudeat supra modum? [ac potestate,] At vero ad ea quæ supersunt procedendum est. Cum talia de monte prolocuta esset Deipara; ac tandem subjunxisset, fore ut & Petrus istic loci vitam ageret; expergiscit hic e somno; [uti gavisus est Petrus;] atque ad orationem, lætus si umquam alias, se confert, totaque anima (diceres alas ei additas esse) advolat: quemadmodum par est illum facere, qui talia videre spectacula talesque audire sermones promeruit.

[13] Interea navis Cretæ appropinquabat, atque vectores illi, quibus cibo potuque opus erat (neque enim Petrus, [qui ad Cretam appulsus,] qui statim a principio carnem rationi prudenter subjecerat, diesque totos sine cibo transigebat, marinam vero eamque modicam potabat, illis indigebat) illi, inquam, vectores judicarunt portum sibi intrandum, ac descendentibus in terram victum atque potahilem aquam studiose comparandam esse. Cum igitur ita faciendum judicassent ac re ipsa fecissent; gubernator quoque, qui aliquem istic sibi admodum familiarem habebat, eumque non procul a portu habitantem, ut eumdem conveniret, e navi & ipse descendit. Ecce autem inopinato conspicatur amicum suum e morbo decumbentem, non uxore, non filiis lecto assidentibus, [& ad familiam infirmam evocatus,] aut solatium ægro pro virili sua afferentibus; quin potius ipsi quoque cum longa ægritudine luctantes, & prope ab illo decumbentes, dolores ejus augebant. Quamobrem Petri rationem vivendi animo recolens gubernator (erat nempe idoneus qui ex modica conversatione virtutem viri conjiceret) alloquitur infirmum: &, Inveni, inquit, amicorum dilectissime, remedium, quo quod te tuosque premit malum dispellam. Moxque domo egressus, quanta poterat celeritate navim repetit; [prompte sequitur,] ac Petrum, omnibus Christi causa obsequentissimum, se ut sequatur, rogat. Is vero statim obedit, a Deo interiori motu stimulatus.

[14] [totamque sola præsentia sua illico sanat,] Confert se igitur ad domum illam, incolarum suorum infirmitate afflictam, eamque dicto citius erigit roboratque. Ubi enim pater-familias, gravi morbo detentus, primum conspexit admirabilem huncce Patrem; continno mitius habuit, ad se reversus est, surrexit, ad pedes medici sui procidit, ac sanus exstitit: mox inde quam citissime surgens, deduxit Petrum ad liberos atque uxorem; quibus omnibus sanitatem, acsi illam revera manibus ferret, integerrime restituit. [imperans, laudem Deo ut dent,] Illico namque cuncti, morbo ac doloribus quos patiebantur liberati, incolumes surrexerunt; nescii quid facerent, quidve loquerentur Petro, quo tantum beneficium sufficienter compensarent. At ille, quam alienissimus a laude sua, reditum urgebat; nihilque omnino motus ad eorum plausus, quidquid gestum erat, Deo auctori referebat acceptum. Cumque etiam pecuniam reverso jam ad navim Sancto afferrent, [ac vitam recte instituant.] nihil quidquam admisit: Æquum non esse, inquens, ut pro beneficiis, a Deo sibi collatis, homini gratias agant; sed ipsi Deo casta ac temperanti vita probatisque moribus adhæreant, secundum Deum vitam instituant, nihil eorum quæ fieri vult contemnant, nihil quod ei displicet uspiam patrent. Ita namque futurum est, inquit, ut juvante Deo non amplius, uti paulo ante, medicina indigeatis, imo nec in morbum denuo incidatis.

CAPUT III.
Iter in montem Athum, & vita illic dure sancteque acta.

[15] Οὕτως ἐκεῖνος καὶ τὸν ἐντὸς αὐτοῖς ἄνθρωπον εὖ διατιθέμενος, τοὺς μὲν οἴκαδε ἐπέτρεπεν ἐπανιέναι, τοῖς συμπλεοῦσι δὲ αὐτὸς συνανήγετο, οἱ καὶ τῆς σφῶν εὐπλοΐας, τἀνδρὸς ᾐτιῶντο τὴν ἀρετήν, ἐξ οὐρίας καὶ γὰρ διὰ πάσης ἡμέρας τε καὶ νυκτὸς. τὸν μέχρι τοῦδε πλοῦν ἤνυσαν, καὶ περὶ τοῦ μέλλοντος, ὑπῆρχον θαῤῥοῦντες. Ἁλλὰ γὰρ οὕτως ἐχόντων τε καὶ διανοουμένων, ἐκ τοῦ άπροσδοκήτου παντάπασιν, ἔτ᾽ ὄντος τοῦ πνεύματος ἐπιφόρου, καὶ λαμπροῦ κατὰ πρύμναν προσβάλλοντος, τοῦ πρόσω προβαίνειν ναῦς ἀφεῖται, καὶ ἀκίνητος ἔμενε. Πάντα δὲ κάλον ἐκείνων κινούντων, ὡς καὶ παροιμία φησὶ, τὰ τῆς ἀκινησίας οὐδαμῶς ἐνεδίδου. Καὶ δὴ τῶν ναυτῶν ἐξηπορημένων, καὶ μικροῦ τῆς ἴσης μετασχόντων ἀκινησίας, τοῦτο μὲν ὑπ᾽ ἐκπλήξεως, τοῦτο δὲ καὶ ἀπὸ τοῦ μηδὲν ἔχειν πράττειν. Οὕτως ἐκ τόπου τοῦ πράγματος ὄντος, θεῖος Πέτρος τῆς ἡσυχίου καθέδρας ἐξαναστὰς, καὶ περιβλεψάμενος, τὸ τοῦ διαφαινομένου ὄρους ὄνομα ἐρωτᾷ· δὴ τὸν Ἄθω πυθόμενος εἶναι, συνῆκέ τε καὶ ἀπαγγέλει τὸ κατέχον ἀτρεμῆ τὴν ναῦν· Ἐν, τούτῳ, φησὶν, ἔνι τῷ Θεῷ βουλομένῳ, τὸν ὑπόλυπον διανῦσαί με βίον· καὶ τῷ τῶν οἰάκων ἐπικαθεζομένῳ, τῆς γῆς εὐθὺ πρὸς τὸ εὐώνυμον ἰθύναι τὴν ναῦν ἐγκελεύεται· καὶ ὃς, ὠς οὐδὲν μελήσας τὸ κελευσθὲν ἤννυσεν, ναῦς τῶν δεσμῶν ἀνεῖται, κᾀπὶ τὸ εὐκίνητον εὐθέως μάλα μετέβαλεν.

[16] Ἀρ᾽ οὐκ ἔκπληξις ἐπὶ τούτοις πᾶσιν ἐγγίνεται; Πῶς πλόἳμος φύσις, τῆς θαλάττης εὐδιάῤῥυτος ἰδιότης, ποῖ μὲν ὐποχωρεῖ καὶ πάροδον δίδωσι τῇ νηῒ, τῇ προσβολῇ τῶν πνευμάτων ἐλαυνομένῃ· ποῖ δ᾽ ἀρνησαμένη τὴν φύσιν, τὴν ἀντιτυπίαν μεταλαμβάνει, καὶ χέρσου δίκην ἐπὶ χώραν παρακατέχει τὴν ναῦν; Πῶς δὲ καὶ τὸ τοῦ πνεύματος εὐδιάχυτον ἐν μέρει συστέλλεται, καὶ μὴ συναρπάζει ταύτην τῷ περιφανεῖ τῆς ῥύμης, μηδενὸς ἐπιτειχίζοντος σφοδροτέρου σώματος; Τῷ γὰρ εὐκινήτῳ τῶν ὑδάτων τὸ πνεῦμα πλεονεκτεῖ. Καὶ τοῦ φανῆναι τὴν ἐν τῷ πυθμένι τῆς θαλάττης ἤπειρον ταύτης διαστάσης, τὸ θαλάττης ῥυτὴν ἐπιφάνειαν, στερέμνιον ὅσα καὶ ἤπειρον γενέσθαι, θαύματος οὐκ ἐλάττω φέρεται δόξαν· οὐκοῦν προσθετέον τοῦτο τοῖς παλαιοῖς θαυμασίοις, καὶ διηγητέον οὐχ ἧττον ἐκείνων, καὶ ὑμνητέον ἐπὶ τούτῳ Θεὸν, ᾧ μηδὲν ὧν ἂν βούλοιτο, τὸ παράπαν ἀνήνυτον.

[17] Ἀλλ᾽ οὕτως τῷ Πέτρῳ σύμπλους ὅμιλος τῇ γῇ προσπελάσαντες, πρὸς τὴν ὑπώρειαν ἀποβιβάζουσιν οὐκ ἀδακρυτὶ τὸν γεννάδα· ὃς καὶ ανέλαβεν ἤδη καταπεπτωκότας ὑπ᾽ ἀνοίας αὐτοὺς, προειπὼν αὐτοῖς τόν τε πλοῦν ἀκίνδυνον, καὶ τὴν πρόθεσιν ἀνύσιμον ἕξειν. Οἱ μὲν οὖν ἐστέλλοντο μετ᾽ ἀγαθὼν τῶν ἐλπίδων· δὲ βίᾳ μὲν, ἐπέβαινε δὲ ὅμως τῶν ἀβάτων, καὶ ἀνέβη τὸ ὄρος, καὶ εἰσέδυ τὰ ἄδυτα, Θεῷ μόνῳ τὰ καθ᾽ ἑαυτὸν ἐπιτρέψας, ᾧ καὶ μόνῳ προεθυμήθη τε καὶ ὑπέστη ζήσειν, καὶ εἰς τέλος ἀγαγεῖν ἐσπούδασεν, οὐ μόνον ἀπόσιτος ὢν σχεδὸν, τῶν ὅσα πέφυκεν ἀνθρώπων συνέχειν φύσιν, καὶ βραχύ τι παρ᾽ ἀγγέλους ἡλαττωμένος τουτὶ τὸ μέρος, ἀλλὰ καὶ ψύχει καὶ καύσωνι καὶ παγετοῖς καὶ χιόσι καὶ ὄμβροις, γυμνός τε καὶ ὕπαιθρος, τῆς καρτερίας! ταλαιπωρούμενος. Ἀνὴρ γὰρ ἐκεῖνος, εἴπερ τις, νοῦν ἔχων, καὶ συνεὶς τὴν τοῦ γηΐνου τοῦδε συγκρίματος φύσιν, ὡς καὶ αὐτὸν βρίθει τὸν νοῦν, καὶ πρὸς γὴν κατασπῶσα, τὸ πολίτευμα ἔχειν ἐν οὐρανοῖς οὐκ ἐᾷ, διὰ πάντων· καὶ τῶν ἐνόντων βοτανῶν πάνυ μετρίων μεταλαμβάνων, δεινῶς συνέτηξε τὸ σαρκίον· καὶ τῷ νῷ τόνον ἀξιόλογον ἐνειργάσατο, καὶ θεῖον ἀτεχνῶς ὄχημα τὴν καρδίαν, καὶ οὐρανὸν ἄλλον, καὶ τοῦ οὐρανοῦ φίλτερον ἐνδιαίτημα τῷ Θεῷ, τῇ καθ᾽ ἡσυχίαν ἀκριβεῖ χολῇ συνέστησε· τοῦτο δέ ἐστιν, ὡς συνελόντα φάναι, τοῦ νοῦ πρὸς ἑαυτὸν ἐπιστροφὴ καὶ σύνευσις· μᾶλλον δὲ, πασῶν τῶν τῆς ψυχῆς δυνάμεων, εἰ καὶ θαυμαστὸν εἰπεῖν, πρὸς τὸν νοῦν ἐπιστροφὴ, καὶ κατ᾽ αὐτόν τε καὶ Θεὸν ἐνέργεια.

[18] Τὰ δὲ ἐντεῦθεν πρὸς ἀκρίβειαν ἐξειπεῖν, ἀδύνατον· ὅταν γὰρ νοὺς αἰσθητοῦ παντὸς ἀπαναστῇ, καὶ τοῦ κατακλυσμοῦ τῆς περὶ ταῦτα τύρβης ἀνακύψῃ, καὶ κατοπτεύσῃ τὸν ἐντὸς ἄνθρωπον, τέως μὲν ἐνιδὼν τὸ προσγενόμενον εἰδεχθὲς προσωπεῖον ἐκ τῆς κάτω περιπλανήσεως, τοῦτο διὰ πένθους ἀπονίψασθαι σπεύδει· κᾀπειδὰν περιέλῃ τὸ δυσειδὲς, τοῦτο κάλυμμω, τότε δὴ, τότε μὴ ποικίλαις σχέσεσι τῆς ψυχῆς ἀγεννῶς διασπωμένης, μόγις εἰρήνην ἄγει, καὶ τῆς ὄντως ἡσυχίας ἅπτεται, καὶ [γινόσκει] καθ᾽ ὄσον ἐγχωρεῖ, τὸν Θεὸν, δι᾽ ὅν ἐστιν. Ὅτε καὶ τὴν ἰδίαν ὑπερβάλλει φύσιν, καὶ θεοῦται τῇ μετουσίᾳ, προκόπτων ἐπὶ τὸ κρεῖττον ἀεὶ, μόνον εἰ φράττοιτο πανταχόθεν εὐφυῶς, καὶ μηδαμόθεν ἐχει πάροδον, ἡντινοῦν τῆς κακίας ἀρχῆθεν ἀσκητὴς, ινα μὴ παρεισδύῃ, καὶ σεσαρωμένον εὑρὼν, μετὰ τῶν ὁπαδῶν τῇ ψυχῇ παραμείνῃ, καὶ τῆς οἰκείας πονηρᾶς φάλαγγος στρατόπεδον, φεῦ, αὐτὴν ἀπεργάσηται, καὶ γένηται τὰ ἔσχατα τοῦ ἀνθρώπου ἐκείνου χείρονα τῶν πρώτων, κατὰ τὴν εὐαγγελικὴν ἐκείνην φωνήν.

[19] Ἀλλὰ μὲν τοῦτο μὲν ἀπείνῃ πάντως· ὅταν δὲ νοῦς, ὡς ἤδη φθάσας ἐδήλωσεν λόγος, ἅπαν ἔνοικον πάθος ἀπολέσας, τὴν ἀπροσπάθειαν περιποιήσῃ τῇ ψυχῇ, καὶ μὴ μόνον αὐτὸς πρὸς ἑαυτὸν, ἀλλὰ καὶ τὰς ἄλλας τῆς ψυχῆς δυνάμεις ὁλοκλήρως ἐπιστρέψας, ἅπαν ἐπίκτητον ἐκ μέσου ποιήσηται, τέως μὲν, ὅ, τί ποτε τοῦ πονηροῦ κόμματος, προἳὼν δὲ ἐπὶ τὸ τελεώτερον, μᾶλλον δὲ τὸ τελεώτατον, καὶ τὰ τῆς χρηστοτέρας μερίδος, οὐχ ὅπως τὴν ὑλικὴν δυάδα διαβὰς. πρὸς δὲ καὶ νοητῶν καὶ τῶν οὐκ ἀφαντάστων νοημάτων ὑπεραναβὰς, καὶ πάντα θεοφιλῶς ὁμοῦ καὶ φιλοθέως ἀποθέμενος, κωφός τε καὶ ἄλαλος, κατὰ τὸ γεγραμμένον, παραστῇ Θεῷ, τηνικαῦτα λόγον ὕλης ἴσχει, καὶ πλάττεται τὴν ἄνω πλάσιν ἐπὶ πάσης ἀδείας, ἅτε μηδενὸς θυροκοποῦντος τῶν παθῶν, τῆς ἐκτὸς χάριτος ἐπὶ τὸ κρεῖττον μεταῤῥυθμιζούσης ὅλον· μέντοι τούτων εὐμοιρήσας νοῦς, καὶ πρὸς τὸ συνημμένον σῶμα πολλὰ διαπορθμεύει τοῦ θείου κάλλους τεκμήρια· χάριτί τε θείᾳ καὶ σαρκὸς παχύτητι μεσιτεύων, καὶ δύναμιν τῶν ἀδυνάτων εὐτιθείς.

[20] Ἐντεῦθεν, κατ᾽ ἀρετήν θεοειδὴς καὶ ἀπαράμιλλος ἕξις, καὶ τὸ πρὸς κακίαν ὅλως οὐ κίνητον δυσκίνητον αἵ τε θαυματοποιίαν, καὶ τὸ διορᾷν τε καὶ προορᾷν, καὶ περὶ τῶν πόῤῥω που συμβαινόντων, ὡς ὑπ᾽ ὀφθαλμοὺς διαλέγεσθαι· καὶ τὸ δὴ μέγιστον, ὡς οὐ δὲ περὶ ταῦθ᾽ σκοπὸς τείνει τῶν μακαρίων ἐκείνων· ἀλλ᾽ ὥσπερ εἴ τις ὁρῴη πρὸς ἡλιακὴν ἀκτῖνα, καὶ τῶν ἐναερίων ἀτόμων αἰσθάνεται· κᾂν μὴ τοῦτο τῷ προσορῶν τι σκοπός· οὕτως ἐκείναις ταῖς θείαις ἀκτῖσι καθαρῶς ὁμιλοῦσιν, αἷς φύσει πρόσεστιν πάντων άποκάλυψις, οὐχὶ τῶν ὄντων μόνον καὶ γεγενημένων, ἁλλὰ καὶ τῶν ἔπειτ᾽ ἐσομένων, ὁδοῦ πάρεργον ὡς ἀληθῶς τούτων προσγίνεται γνῶσις. Σκοπὸς δὲ αὐτοῖς, κατὰ μοναχοὺς ὑπερτελὺς τελειότης, ἀληθὴς ἡσυχία, μᾶλλον δὲ τῆς ἀληθοὺς ἡσυχίας, ὃν ἔφημεν, καρπός· τὸ δυστέκμαρτον καὶ δυσεκλάλητον καὶ δυσεπίτευκτον χρῆμα, κᾂν ἡμᾶς τὸ τῆς ὑποθέσεως ὑπερβάλλον, καὶ περὶ τῶν ὑπὲρ ἡμᾶς ἐπῇρε διὰ βραχέων ὑποσημῆναι τανῦν.

[15] [Inde soluta navis] Cum talibus Petrus dictis animum quoque hominum istorum recte composuisset, jussit illos domum reverti; ipse vero e portu solvit cum reliquis vectoribus, qui & felicem navigationem suam viri sancti virtutibus referebant acceptam. Toto quippe eatenus tewpore, diu noctuque, vento secundo navigaverant; ac eumdem imposterum quoque afflaturum fidenter sperabant. Verum taliter iis animatis & cogitantibus, ecce nec opinato plane eventu, secundo etiam perseverante vento & vehementer in puppim incumbente, desiit navigium porro progredi, & immobile in loco stetit. [& venio secundo lata.] Ipsis autem omnem, quod dicitur, rudentem moventibus, nihil quidquam profectum est: nautæ vero mentis inopes, pari fere cum navi immobilitate hærebant, partim præ stupore animi, partim quod nescirent quid consilii caperent. [subito immobilis subsistit:] Cum loco tam malo res esset, divinus Petrus e sede ubi quiescebat surgens, oculosque circumferens, montis qui forte sub aspectum cadebat, sciscitatur nomen: quem ubi Athum appellari didicit; simul intellexit atque alios docuit causam, cur ita moveri nescia consisteret navis. [viso inde monte sibi hæbitando.] In hocce, inquit, monte Deo volente reliquum meæ vitæ transigendum mihi est: & clavum tenenti imperat, ut sinistrorsum navim ad terram recta dirigat: quod ubi is, nihil cunctatus, effectum dedit; illico navis, solutis vinculis facillime ut prius moveri cœpit.

[16] [Miraculi magnitudo expenditur] Nonne hinc admiratio cunctis vectoribus suborta fuerit; quo pacto navigabile elementum, fluida maris proprietas, modo cedat iterque præbeat navi, impetu ventorum impulsæ; modo, naturam quodammodo suam exuta, contrariam assumat, ac terræ instar affixam navim eodem loco detineat? Quo pacto item fluidissimæ naturæ ventus parte sui contrahatur, ac navim manifesto impetu suo non abripiat, [& antiquis comparatur.] nullo ipsi validiore corpore obsistente; ventus enim facilitate motus aquam antecedit. Neque vero minoris miraculi gloriam habet, quod fluida maris superficies, firma adinstar continentis facta sit; quam quod divisis aquis, in fundo maris, continens apparuerit aliquando. Quamobrem hocce etiam antiquis annumerandum, nec minus quam illa divulgandum venit miraculum: in eoque Deus, qui quidquid libuerit tam facile perficit, laudari præcipue debet.

[17] [Expositus in littus Petrus,] Itaque qui cum Petro navigabant vectores, navi terræ admota, ad radicem montis generosum virum non sine lacrymis dimiserunt: quos ipse, præ tristitia, animis concidentes, blande erexit; prædicens fore, ut imposterum secure navigent, atque ad terminum feliciter perveniant. [vectoribus bene precatur,] Illi igitur, spe bona pleni, cœptum iter prosequuntur: ipse vero, magno quidem labore, sed tamen contendit per invia locorum, conscendit montem, inaccessa penetrat, soli Deo se suaque committens; [ac montem conscendit] cui pariter soli vivere magnopere cupiebat, ac victurum pollicitus fuerat. Hoc autem ipsum studiose ad exitum perduxit, non modo abstinens ab omnibus fere cibis, qui humanam sustentare naturam consueverunt, factus hac parte paulo inferior Angelis; [duramque vitam instituit,] verum etiam frigus, æstum, glaciem, nives ac imbres nudus, sub dio (o tolerantiam!) constanter tulit. Vir quippe erat, si quis alius, perspicax; atque intelligebat, quomodo terrenæ hujus concretionis natura animum aggravet, eumque in terram deprimens, suam in cælo conversationem habere non sinat. Hæc, inquam, probe intelligens, tum aliis modis, tum moderato admodum usu obviarum herbarum, mirifice macerabat corpusculum, vigorem animo præclarum afferebat, atque cor suum vere divinum vehiculum, [spiritualis vitæ intelligens.] & alterum cælum, imo & carius cælo habitaculum Deo, diligenti quietis conservandæ studio, efficiebat. Hoc vero, ut compendio dicam, consistit in propensione animi & conversione ejus in se ipsum, aut potius in omnium animæ facultatum (etsi dictu mirabile sit) conversione in mentem, atque in constanti eorum, quæ ratio Deusque dictant, executione.

[18] [Anima vitiis purgata,] Quæ porro hic ab illo gesta sunt, pro merito suo explicari omnino non possunt. Quando enim mens omnibus sub sensum cadentibus superior evaserit; ac turbationum, quas talia afferre solent, pelago emerserit; atque interiorem hominem probe perspexerit; considerata prius turpi larva qua mortalium errata obtegi consueverunt; hanc doloris adminiculo tollere festinat: posteaquam vero abstulerit fœdum hocce regumentum; tum plane cum anima variis affectionibus non amplius indecorum in modum distrahitur, vix tandem consequitur pacem, [Deum cognoscit ac induit,] veramque attingit quietem; & Deum, propter quem existit, quantum fieri potest cognoscit. Tunc etiam superat naturam propriam, ac participatione quadam divinam induit, semperque ad meliora progreditur; si modo omni ex parte probe muniatur, & ex nulla aditum quemcumque præbeat veteri malorum artifici, qua irrepat; animamque scopis mundatam inveniens, ibidem cum asseclis suis habitet, pessimæque suæ legioni, heu! castra metetur; arque ita secundum sententiam illam euangelicam, Novissima hominis istius pejora prioribus fiant. [Matt. 12. 44]

[19] Sed hoc quidem omnino absit ab illo. Quando vero mens, uti jam explicare cœpit oratio, [quiete vivit,] omnes animæ insidentes affectus eliminaverit, in eamque tranquillitatem summam induxerit; jamque non solum ipsa se, sed alias etiam facultates animæ ex integro in se converterit, & quidquid larvatum est a se amoverit, prius quidem quidquid deterioris notæ est, deinde progrediens ad id quod perfectius, imo quod perfectissimum est, atque ad superiorem animæ partem attinet, [veluti cælestis evadit,] non modo duas materiales potentias transiens, sed etiam ad spirituales atque illusionis expertes intelligentias transcendens, omniaque pie simul ac religiose in Deum referens, surda & muta, pro ut scriptum est, Deo astiterit: tunc conditionem materiæ coërcet, exprimitque in se formam cælestem summa cum tranquillitate, utpote nullo pulsata pravo affectu, tota vero per infusam gratiam in melius commutata. Talibus igitur dotata mens, transmittit etiam ad conjunctum sibi corpus indicia pulcritudinis divinæ, inter gratiam ejus & carnis molem interposita, & tribuit ei facultatem efficiendi quæ fieri alias non possunt.

[20] [atque omnis generis divinis dotibus repletur.] Hinc fit ut quidam divinus & sine repugnantia operans virtutis habitus nascatur; ut animus in malum aut nullo prorsus modo, aut non facile inclinetur; ut miracula patrandi virtus acquiratur; ut quis præsentia perspiciat, & prospiciat futura; atque de rebus, quæ locis procul remotis contingunt, non aliter quam si sub oculis fierent, sermocinetur; &, quod præcipuum est, in illa aciem suam non intendant Beati illi; sed veluti si quis in solares radios obtutum converterit, etiam aëreos atomos detegit, tametsi id non intenderit is qui intuetur; ita illi, qui divinis radiis, natura sua revelantibus omnia, clare illustrari consueverunt, rerum non modo quæ nunc sunt quæque fuerunt, sed etiam quæ futuræ sunt, cognitionem pro quisquiliis, uti vere sunt, reputent: habeant vero pro scopo suo absolutam monastici status perfectionem, id est, veram animi quietem, aut potius ipsum veræ quietis, quem diximus, fructum; rem utique difficilem captu, difficiliorem dictu, difficillimam acquisitu; licet nos excellentia argumenti excitaverit ad prodendum nunc paucis, etiam illa quæ vires nostras excedunt.

CAPUT IV.
Semel atque iterum tentatus a dæmone per orationem Superior evadit.

[21] μέντοι μεγαλόνους ὄντως οὑτοσὶ Πέτρος, ἐφ᾽ προσεκλήθη συνεὶς, ὅλω, κατὰ τὴν παροιμίαν, προσεχώρεἰ ποδί· τοῦτο δὲ ἦν, οὐχ ὁ, τῶν χαρισμάτων ὄγκος· ἄπαγε· οὐ δε γὰρ ἐδελεάσθη ποτὲ λιχνείᾳ τούτων μέγας, ἐπεὶ μηδὲ προὔργου τοῦτ᾽ εἶναι τοῖς ὑπελθεῖν ἐγνωκόσι τὴν ἡσύχιον ἀγωγὴν, λόγος ἔχει δηλώσας· ἀλλ᾽ ὥστε τῇ χάριτι δυνηθῆναι δοῦναι χώραν, ἐπισκευάσαι τὸν ἐντὸς ἄνθρωπον, καὶ πρὸς τὸ πρωτότυπον εὐδιαθεῖνα τὸ ἀρχαῖον ἐκεῖνο καὶ ἀμήχανον ἐπανθῆσα κάλλος. Ἀλλ᾽ μὲν, οὕτως ὡρμημένος, ἀναβάσεις ἐν τῇ καρδιᾳ, κατὰ τὸν ψαλμῳδὸν εἰπεῖν, διέθετο. Τί δ᾽ τοῦ φθόνου πατὴρ, τὸ τοῦ δόλου πλήρωμα, καλοῦ παντὸς αὐθαίρετος φυγὰς, κακοῦ παντὸς ἐργάτης προστάτης, μᾶλλον δὲ τὸ συναμφότερον· πρῶτος ἀποστάτης, καὶ τὸν πρῶτον ἄνθρωπον ἀποστήσας τοῦ Θεοῦ, τί συσκευάζει; καὶ πῶς ἑαυτῷ χρῆται κατὰ τῆς τοῦ δικαίου ψυχῆς; κακούργως μὲν, ἐπιεικῶς δ᾽ ὅμως, ἀξίως ἑαυτοῦ. Ὁρῶν γὰρ ἔξω βελῶν, φασι, γεγονότα τὸν μέγαν, τῇ τοῦ κόσμου καὶ τῶν κατ᾽ αὐτὸν ἡδέων φυγῇ, δι᾽ ὧν ἐκεῖνος συλᾷν εἴωθε τὰς ἀγενεστέρους ψυχὰς, κᾷντεῦθεν οὐκ ὄναρ μόνον διὰ τοῦ φανταστικοῦ πνεύματος, νοερᾶς ὄχημα ψυχὴς φιλοσοφία φησὶ, θειοτέρων θεαμάτων ἠξιωμένον καὶ προηγμἐνον ἐπὶ τὸ βέλτιον, ἀλλ᾽ ἤδη καὶ τῆς φαντασίας αὺτῆς ὑπερκύψαντα, καὶ τῇ τῶν ἀΰλων ἑπαφῇ καθαρῶς προσχωροῦντα, καὶ θαυμαστῶς φωτιζόμενον, φησι Δαβὶδ, ἀπὸ ὀρέων αἰωνίων, καὶ τῷ ὄρει τούτῳ τῆς αἴγλης μεταδιδόντα τοῦ φωτὸς, καὶ οὕτω ποιοῦντα τὸ σκότος ὑπερόριον, ὅπερ ἦν ἄντικρυς αὐτὸς, οὐχ οἷός τε φέρειν ἐτύγχανεν ὤν· τῶν ἀνυποίστων ἡγούμενος, ὅθεν αὐτὸς ἀπεῤῥύη κακοβουλίᾳ, τὸν Πέτρον κάτωθεν ἀνηγμένον, ἔτι καὶ τὸ τοῦ σώματος ἐφόλκιον ἐπαγόμενον, τοῦτον μὲν τῆς ἄνω καὶ κρείττονος ἐπειλῆφθαι μερίδος, ἐκείνῳ δὲ, μηδὲ γοῦν τῆς κάτω παραχωρεῖν.

[22] Οὕτω δὲ τῇ βασκανίᾁ διατεθεὶς, δεδίττεσθαί τε καὶ ἐξωθεῖν τοῦτον ἐπεχείρει ταῖς ἐπηρείαις. Καὶ πρώτη τῶν ἐπηρειῶν, ὡς γελοῖον, μᾶλλον δὲ καταγέλαστον; Πρὸς ἕνα γὰρ, καὶ τοῦτον οὐχ ὅπως ὅπλων, ἀλλὰ δὴ καὶ τῶν ἀναγκαίων περικαλυμμάτων ἐστερημένον, καὶ τῷ μακρῷ τῆς ἀσιτιας κατειργασμένον, καὶ δεινήν τινα σύντηξιν ταῖς ποικίλαις ταλαιπωρίαις κατὰ πᾶν ὑποστάντα μέλος, πρὸς ἕνα γυμνὸν, ἄοπλον, ἐκνενευρισμένον, στρατηγοῦ μορφὴν αὐτὸς καὶ σχῆμα περιβαλλόμενος, καὶ τοξοτῶν ὥσπερ ἐπισυρόμενος πλῆθος, παρακελεύμασί τε καὶ βοαῖς χρώμενος, θρασὺς ἐπῄει· καὶ τὸ σπήλαιον, τηνικαῦτα τὸν Ἅγιον ἐνῳκισμένον εἶχεν, εἰσήει, πρὸς συμπλοκὴν ἐκκαλούμενος· τὰ δὲ ἐκτὸς πάντα πατάγῳ περιηχοῦντες, καὶ τοὺς εὐμεγέθεις τῶν παρακειμένων λιθων ἀλλήλοις προσαράσσαντες, δένδρων τε τὰ μὲν ἀνασπῶντες, τὰ δὲ διακλῶντες, πάνθ᾽ ὥσπερ ἐπὶ τὸ σπήλαιον τῶν ὀπαδῶν ματαία ἐκείνη συνεκίνει φάλαγξ.

[23] Ὡς δ᾽ μέγας ἐκεῖνος ὑποδειλιάσας, ἐκ ψυχῆς δι᾽ εὐχῆς τῷ Θεῷ προσέδραμε, καὶ νοερὸν ἀτενὲς ἀνέσχε πρὸς αὐτὸν ὄμμα· μηδὲ πρὸς μικρὸν παραμένειν ἔτ᾽ ἔχων πονηρὸς, ἀφανὴς εὐθὺς ἐγεγόνει. Μετ᾽ οὐ πολὺ δ᾽ αὖθις, εἰς ὄφεις πανστρατὶ μεταβαλὼν, ἡγεῖτο προέρπων αὐτὸς, οὐ κατὰ τοὺς ἄλλους ὢν φαινόμενος, ἀλλ᾽ ὑπερφυὴς τὸ μέγεθος καὶ φοβερὸς ἰδεῖν (δράκοντι γὰρ ἀτεχνῶς ἐῴκει) διανίστατό τε γῆθεν, καὶ μετέωρον αὐχένα φέρων, ἀποσπινθηριάζειν ἐδόκει τῷ ὀφθαλμῷ, γνάθους δὲ φυσῶν πῦρ ἄντικρυς ἔπνει, καὶ φόνιον ἐκίνει γλῶτταν τῶν γενείων πολὺ προχεομένην, καὶ μεστὴν οὖσαν δοκοῦσαν ἰοῦ θανατοφόρου· ὁμόσε δὲ κατὰ τοῦ Πέτρου χωρῶν, πόῤῥωθεν ὥσπερ τῇ τοῦ πνεύματος ἠπείλει ῥύμῃ, τὸν ἀπτόητον ἐκεῖνον ἀναρπάσειν τε καὶ λαφύρεσθαι.

[24] Τοῦ δὲ μηδὲ πρὸς θέαν γοὖν ὅλως ἐπεστράφθαι, ἀξιοῦντος, ἀκλινῶς δὲ πρὸς οὐρανὸν τὰς χεῖρας ἀνατεταμένας ἔχοντος, νοητὸς πάλιν Ἀμαλὴκ ἡττᾶτο καὶ συνηλαύνετο, καὶ ταχύτερος ἦν ἀποχωρῶν προσάγων· ἐλάμβανε δὲ ἄρα καὶ μετάμελος τὸν ἀλάστορα, τοὐναντίον ἅπαν διενοεῖτο διαπραττόμενον· τὸ γὰρ ἀεὶ σύννους τοῦ γενναίου, καὶ τὸ τῆς εὐχῆς σύντονόν τε καὶ μετάρσιον χαλάσαι πειρώμενος, καὶ λαβεῖν ἐντεῦθεν ἡντινοῦν λαβὴν, αὐτὸς ἀκμαιωτέραν ἐνεποίει τούτῳ τὴν σπουδὴν, καὶ καλλίστους ἄκων προὐξένει τοὺς στεφάνους. Ὡς ἔμοι γε τὴν τοῦ ανδρὸς ἔνστασιν ἀναλογιζομένῳ νῦν, οὐδὲ τῶν μαρτυρικοὺς ἄθλους ὑπελθόντων ἀποδεῖν ἡγεῖσθαι τοῦτον ἔπεισεν. Οἱ μὲν γὰρ, ὑπὲρ τοῦ μὴ τὸ πρὸς Θεὸν σέβας ἐξομόσασθαι, πάντα ἐξ ἀνάγκης ἔφερον· δὲ, τὴν καρτερίαν ἐκείνων οὐκ ἐλάττων οὗτος, ὑπὲρ τοῦ μὴ δὲ πρὸς βραχὺ τὸν νοῦν ἀποστῆσαι τοῦ Θεοῦ, πᾶσαν ἐπαγωγὴν πρόθυμος ὑπέμεινεν. Ἐπὶ δὲ μείοσιν οὗτος ἀφορμαῖς, τοὺς μεγάλους δεῖν ἐγνωκὼς ὑπενεγκεῖν ἀγῶνας· τί οὐκ ἂν ἄσμενος ἔπαθεν, εἴπερ τῶν μεγίστων προκινδυνεύειν ἐνῆν;

[21] Vere igitur magnanimus hicce Petrus, quo vocatus esset intelligens, manibus pedibusque, [Petrus perfectioni studens] ut proverbium habet, eo festinavit. Id vero erat, non amplitudo donorum; absit; horum namque cupidine numquam captus fuit magnus ille vir; quoniam talia illis qui solitariam vitam statuerunt aggredi, haud magni facienda esse, nihil attinet declarari oratione nostra: verum eo festinavit ut gratiæ præberet locum, ut interiorem poliret hominem, ut juxta prototypon suum rite efformaret antiquum illud & vix reparabile animi decus. Enimvero sic ille incitatus, ascensiones, secundum Psalmistæ dictum, in corde suo disponebat. [Ps. 83. 6] At vero quid parens invidiæ, plenus doli, omnis boni ultroneus desertor, omnis mali artifex aut patronus, imo utrumque simul; ille primus Dei desertor, quique primo homini, ut & ipse Deum desereret, [a dæmone, progressum ejus non ferente,] auctor fuit; quid ille machinatur? Quomodo se gerit adversus animam justi? Maligne quidem; sed tamen moderatione se digna usus. Conspiciens namque virum extra teli jactum, ut loquimur, positum per fugam qua mundum & quæ in mundo sunt voluptates, quibus malignus ille enervare consuevit degeneres animas, dereliquerat; atque hinc non modo in somnis per imaginarios spiritus (quos Philosophia animæ rationalis vehiculum vocat) divinis visionibus dignatum, iisque ad præclaram virtutem progessum esse: verum jam ipsam quoque imaginandi facultatem supergressum, ad claram eorum, quæ materia nulla constant, intelligentiam pervenisse; ac mirabiliter a montibus æternis, quod ait David, illuminatum, huic etiam monti splendorem luminis impertivisse, depulsis inde, quod prius ipse fuerat, tenebris; hæc, inquam conspiciens malignus dæmon, ferre non potuit; intolerabile ducens, eo Petrum, etiamnum corporis sarcina gravatum, ex imo elevatum esse; unde ipse consilii sui malignitate exciderat: Petrum supernam ac meliorem partem adeptum esse, sibi vero ne infimam quidem permitti. [Ps. 75. 5]

[22] Taliter ille invidia æstuans, terrere atque loco pellere Sanctum violenter aggreditur. Ac primus quidem insultus, quam ridiculus, imo quam ineptus! [tentationē patitur] In virum quippe unum, eumque non tantum armis, sed necessariis quoque vestimentis destitutum, diutina confectum inedia, perque varias afflictationes membris omnibus miserabiliter contabescentem; in unum, inquam, nudum, inermem, debilem, ipse ducis formam atque habitum indutus, [ab integra legione dæmonum invasus,] sagittariorum turmam secum trahere visus, inconditis vociferationibus clamoribusq; personans, ferox impetum facit; inque specum, ubi tunc temporis habitabat Sanctus, sese infert, ac ipsum ad conserendas secum manus provocat: foris autem larvata sociorum cohors omnia late complebant fragore, prægrandia quæ circum jacebant saxa inter se collidebant; arbores quoque, alias quidem radicitus evellebant, alias vero confringebant; omnia denique veluti adversus speluncam machinabantur.

[23] [quam oratione dispellit:] Ubi vero magnus ille vir, talibus pavefactus, per orationem se ad Deum ex animo convertit, mentisque oculos ad eum fixos intendit; ne momento quidem amplius persistere illic valens nequam iste, continuo disparuit. Non tamen diu post, in serpentes denuo se ipse cum toto exercitu suo convertit; iisque ipse, reptando præcedens, ducem præstabat se, neutiquam similis aliis, [iterum ab ea sub specie serpentum impetitus,] aut re ipsa existens, aut apparens, sed magnitudine immensus visuq; terribilis (referebat enim omni ex parte draconem) insurgebat de terra; ac sublime erigens collum, videbatur ex oculis scintillas vibrare; inflatis vero buccis passim flammas spirabat, cruentam movens linguam, longe ultra mentum extensam, præsentiq; veneno aut scatentem aut scatere visam. Quando vero cum Petro congredi parabat, eminus minitabatur, fore, ut spiritus sui impetu impavidum virum abriperet sibi in prædam.

[24] Interea Petrus ne quidem aspectu dignabatur adversarium; [per orationem superior evadit,] manibusque indefesse in cælum elevatis, spiritualem Amelech denuo superavit atque expulit, velocius recedentem quam accesserat. Capiebat etiam pœnitudo scelestissimum caput, cum omnia secus evenirent, atque ipse meditatus fuerat. Semper enim pugilis generosi acta considerans, ejusque intensum ac sublimem orandi modum laxare tentans; aliquali ex virtutibus occasione sumpta, acuebat potius ejusdem diligentiam, & invitus pulcherrimas ei parabat coronas. Mihi vero, [ipsis martyribus comparandus.] viri constantiam nunc consideranti, persuasum est, nihilo minus ipsum præstitisse, quam qui martyrii certamen subierunt. Hi namque, ut ne divino cultui remitterent nuntium, necessario omnia perferebant: noster vero, nihil illis constantia cedens, vim omnem alacer lætusque sustinuit, ut ne vel tantillum a Deo mentem separaret. Qui vero propter minores causas credebat subeunda sibi esse magna certamina; quid non lubens passus fuisset, si res majoris momenti in periculum fuissent adductæ?

CAPUT V.
Tertium impugnatur a dæmone, famulum ejus simulante, ac reditum in patriam suadente.

[25] Ἀλλ᾽ μὲν οὕτω τῇ τῶν εὐχῶν προσεδρείᾳ, μικροῦ τοῖς περὶ Θεὸν ἀκαμάτοις ὑμνηταὶς ἡμιλλᾶτο, καὶ εἰρήνην ἄγων καὶ πολεμούμεος. δ᾽ ἀκάματος τῆς ἀρετῆς ἀντίπαλος, τῷ μὲν ἀποτυγχάνειν ἐπιτιθέμενος ἀνιώμενος, ὀξυτέροις δὲ ὅμως φθόνου κέντροις βαλλόμενος (ζηλοτυπία γὰρ οἶδε μᾶλλον αὐξάνειν ἀποτυγχάνουσα) σφοδρότερον αὖθις πρὸς ἄμυναν διανίσταται, ταῖς ἐν τοῦ φανεροῦ δ᾽ ὅμως ἀποδοκιμασθεὶς προσβολαῖς, πρὸς δόλους ἔγνω τραπέσαι. Καὶ δὴ διανοεῖται στῆσαι τῷ γενναίῳ τὸν λόχον, ὅθεν οἶδέ ποτε κατ᾽ ἀνθρώπων μέγα δυνηθεὶς, καὶ τῷ πρὸς τοὺς προπάτορας φενακισμῷ, πρόῤῥιζον ὥσπερ ἅπαν (φεῦ!) ἀνασπάσας τὸ γένος καὶ κατενεγκών. Ἐπεὶ δὲ νῦν Εὔα προεντυχεῖν οὖκ ἦν, γυναικὸς ὄψει καθάπαξ ἀποταξαμένου πρὸς ὃν πόλεμος· οὐδ᾽ αὐτὸς ὄφιν ὑποδὺς προσέρπει, σαίνων τε καὶ θέλγων, καὶ οὕτω παρατείνων τὴν κακῶς ἁπολουμένην συμβουλήν· ἀλλά τινα τῶν κατὰ τὸν βίον οἰκετῶν ὑποκριθεὶς τοῦ ἀνδρὸς, ἵν᾽ ἔχῃ τινὰ πίστιν τὸ δράμα, πρόσεισιν ἀπολοφυρόμενος, καὶ γονέας εἰς μνήμην ἄγων καὶ ἀδελφοὺς, καὶ τὸ τῆς ἀγχιστείας πᾶν αὐτῷ σύστημα, φίλων τε τοὺς ἀρίστους, καὶ ὅσοι συνήθεις ἐκ γειτόνων ἦσαν, ἐκ παντὸς εἴδους ἡλικίας πλέκων τὸν ὑπὲρ αὐτοῦ συσχόντα τὴν πατρίδα θρῆνον, οἷος ἐκεῖνος ἄριστος ἀλιτήριος, καὶ τὰ τοιαῦτα πλάσασθαι δεξιώτατος.

[26] Ἡλικιώτην μὲν, λέγων, ὅμιλον καὶ ὅσοι τῶν ἐξώρων, οὔτ᾽ ἔλαθες, οὔτε λήσῃ, πάσης μὲν εὐθυμίας ἀφορμὴ, καὶ καλοῦ παντὸς εἰκὼν προκείμενος ὁπηνίκα δὴ συνῇσθα τούτοις, ἀλήκτου δὲ νῦν ἀθυμίας ὑπόθεσις, διὰ τῆς μακρᾶς ταύτης ἀπουσίας καταστάς· παῖδας δὲ δήπου, τὸ μηδόλως ἀπολαῦσαι φθάται τῆς σῆς καλοκαγαθίας, οὐκ ἀπεικότως ἀνιᾷ δεινῶς, καὶ ταῦθ᾽ ὅτι τὸν ἐπίσης ἀρετῆς σοι κομῶντα τῷ βίῳ, μὴ καταλέλοιπας πυνθανομένους. Τί δ᾽ ἄρα, φησὶ, καὶ πραγματευόμενος, φίλε δέσποτα, φιλέρημος οὕτω γέγονας, καὶ τοὺς ἀνθρώπους ἀνεπιστρεπτὶ φυγὼν, τὴν μετὰ θηρίων ἀνθαιρῇ διατριβὴν, καὶ περινοστεῖς τὰς ἀφίλους λόχμας, καὶ ὑπέρχῃ τὰ νοσοποιὰ ταυτὶ σπήλαια, καὶ γειτνιάζεις χηραμοῖς, καὶ συναυλίζῃ τοῖς ἰοβόλοις; ὑπὲρ τοῦ κατὰ Θεὸν ἆρα φαίας βιοῦν; Καὶ πῶς Ἀβραὰμ θεοφιλῶς ἤνυσεν ἐπ᾽ ἀνθρώπων τὸν βίον; τί δὲ καὶ τοὺς ἀπ᾽ αὐτοῦ τε καὶ μετ᾽ αὐτόν; εἰ δὲ βούλει καὶ τοὺς πρὸ αὐτοῦ, τὸ κατὰ Θεὸν ζῇν τοῦ καθ᾽ ἡδονὴν προελομένους, μετ᾽ ἀνθρώπων ἐλυμῄνατο δίαιτα; οὐχί· καὶ τότε πολλοὺς ἐπῇραν τῇ θέᾳ πρὸς ἀρετὴν, καὶ μάρτυρας παραλαβόντες τῶν καλῶς ἠγωνισμένων, ἀκαταγώνιστοι διέμειναν τῷ τοῦ χρόνου μήκει, τοῦ καλοῦ πᾶσιν ἐνιέντες πόθον, καὶ τῷ πρὸς αὐτοὺς ζήλῳ δι᾽ αἰῶνος νεάζοντες, ἀθανάτοις ὁσημέραι διαδοχαῖς, ἀγήρως κἀνταῦθα καὶ ἀθάνατοι διαμένουσι; Σὺ δὲ, ἀμάρτυρον ἐνταῦθα καταλύσεις τὸν βίον, καὶ πρὸς οὐδέν σοι πάνυ χρήσιμον αἱ σπουδαὶ τελευτήσουσι, μηδενὸς αὐτῶν ἀπωναμένου τῶν νῦν, τῶν ἔπειτα. Πᾶς γὰρ καταπράξας τι τῶν ἀρίστων, καὶ μὴ τοῦτ᾽ εἰς φῶς ἐνεγκὼν κατὰ τὴν θεσπίζουσαν ἐκείνην φωνὴν, Ἔμπροσθεν τῶν ἀνθρώπων ὑμῶν λαμψάτω τὸ φῶς, ἐν ἴσα καὶ εἰ μὴ κατέπραξεν, οὐδὲν ὀνίνησιν· οὐδ᾽ ἐπεγείρει πρὸς ζῆλον οὐδενα, καὶ ζημιοῖ τοὺς ἐντεῦθεν ἐσομένους βελτίους, καὶ τίσει δήπου πρεπόντως τὴν δίκην ἐπὶ τοῦ μέλλοντος.

[27] Εἰ δὲ θεσμοῖς δοκεῖς εἴκειν τῆς νέας χάριτος, καὶ τούτοις ἴσως στηρίζων σαυτὸν τὴν ἐπάνοδον ἀπαγορεύεις· ἐγώ σοι καὶ ἀπὸ τούτων παροίσομαι τὸ συνοῖσον, καὶ δείξω τὸ λυσιτελὲς ἣν ἀρτίως ἥκω γνώμην εἰσηγησόμενος, ἅτε μὴ προσφάτως εἰσῳκισμένος, ἀλλ᾽ ἐκ προγόνων σοι τελῶν εἰς τοὺς πιστοτάτους τῶν δούλων, καὶ περικαῶς πῶς ἂν εἴποις καὶ φιλῶν καὶ κηδόμενος. Φέρε τοίνυν φράσον, ᾦ δέσποτα, τίνι τῶν ἁπάντων ἀρέσκεις ἐνθαδί; πῶς δ᾽ οὐχὶ τῆς ἐντολῆς ὑπερφρονεῖς, Ἕκαστος τῷ πλησίον ἀρεσάτω, λεγούσης; πῶς δὲ καὶ τῷ Θεῷ σαυτὸν ἐνταῦθα πείθεις ἀρέσκειν, τὸ σαυτοῦ μόνον ἐνταῦθ᾽ ἐπιζητῶν, μηδ᾽ ἐκείνου μεμνημένος, ὡς μὴ τὸ ἑαυτοῦ ἕκαστος, ἀλλὰ τὸ τοῦ ἑτέρου ζητεῖτω. Τίνα δὲ καὶ σχοίης ἂν ἀπολογίαν, ἐν οὐδενὶ τιθεμένος, οὐ μόνον τὴν ἀπὸ σοῦ τοῖς ἀνθρώποις, ἀλλὰ καὶ τὴν ἀπ᾽ αὐτῶν ἀναστρεφομένην ὥσπερ ἐν κύκλῳ πρός σε σωτηρίαν, κατὰ τὸ γεγραμμένον· ἐξάγων ἄξιον ἐξ ἀναξίου, ὡς τὸ στόμα μου ἔσται. Καὶ Ὃς ἂν ἁμαρτωλὸν ἐκ πλάνης ἐπιστρέψῃ, καλύψει πλῆθος ἁμαρτιῶν.

[28] Ἀλλ᾽ μεν πονηρὸς ἅτε καὶ γραφῶν ἔμπειρος, οὕτω μακρηγορῶν, καὶ κυκλῳ περιβαλλόμενος, τὸ καλοῦ τε καὶ πονηροῦ ξύλον ὥσπερ ὑπεδείκνυ καὶ νῦν τῷ γενναίῳ, καὶ τοῦ τῆς ἡσυχίας παραδείσου κακούργως ἐξωθεῖν ἔσπευδε· τῷ δὲ, τὸν ἐφιζάνοντα φωράσαντι δόλον, καὶ τῆς σκευῆς τε καὶ σκαιωρίας οὔ μενουν οὐκ ἀνεννοήτῳ γεγονότι, μικρὸς ἀπέχρη λόγος, καὶ τὸ κράτος αὐτόθεν κατακράτος ἀνῄρηται. Γεγωνοτέρᾳ γὰρ κατὰ τοῦ δολίου φωνῇ χρησάμενος, τὴν αἰτίαν ἡμῖν τῆς ἐπὶ τὸ κρεῖττον ἐπανόδου, τὴν Θεοτόκον, ἐπιβοᾶται· κᾀκεῖνος ὡς εἶδε μὴ λαθὼν, ἑαυτὸν ἀφανίζει, τὸ τῆς ὑποκρίσεως ἀποδὺς προσωπεῖον, καὶ τὸ τῆς αἰσχύνης εἰκότως ἀνθυποδύς· γὰρ ἀποδειλιάσας μὲν πρὸς τὴν ἐκ τοῦ φανεροῦ συμπλοκὴν, δόλῳ δὲ τὴν νίκην κλέψαι πειρώμενος, εἶτα φωραθεὶς, τὴν πρώτην εὐθὺς ἡττώμενος, τοῦ δράματος οὐχ ἑκὼν εἶναι μετ᾽ αἰσχύνης ἀφίσταται, καὶ τῇ φυγῇ, τοῦ τροπαίου τοῖς ἀντιπάλοις παραχωρεῖ, συνέσει μόνῃ τὸ κατ᾽ αὐτοῦ κράτος ἀναδησαμένοις εὐχερῶς.

[29] Οὕτως νοῦ καὶ φρενῶν ἐπιβολώτατος οὑτοσὶ Πέτρος, διὰ βραχέος τῷ πονηρῷ δοὺς πείρᾳ ἐκμαθεῖν, ὡς οὐκ ἀνεπιγνώμων τῶν αὐτοῦ τεχνασμάτων, δι᾽ ἑνὸς ἄθλου πάσης ἀρετῆς ἀποδείξας ἐναργεῖς ἐξήνεγκε. Τῷ μὲν γὰρ συνεωρακέναι τὸν λόχον, ἥκιστα δὲ τῷ τῆς κακουργίας εὐπρεπεῖ παρασυρῆναι, δῆλός ἐστιν εἴπέρ τις καὶ φρονήσεως ἐπειλημμένος. Ἐπεὶ δὲ διὰ τῶν τῆδε μὲν ἡδέων ὥσπερ συνεσκεύασται τὸ δέλεαρ, τῆς ἐπ᾽ ἐρημίας διαίτης τὸ σκληρὸν ὑπομαλάττον, καὶ πρὸς τὴν ἐν τῷ κόσμῳ ῥαστώνην ἐκκαλούμενον, δὲ, τῆς μὲν ὑπερόπτης ἀκριβὴς ἐφάνη, τὸν δ᾽ ἐπίπονον καὶ τεθλιμμένον ἀνθελόμενος βίον, ὁμοῦ τε σωφροσύνην ἔδειξεν ἀσκῶν, καὶ τὴν ψυχὴν ἀνδρεῖος ἀναπέφῃνε. Τὸν μέντοι πονηρὸν, πονηρῶς τὴν ἄθεσμον ὑποτιθέμενον ἐνείνην γνώμην ἀπωσάμενος, Θεῷ δὲ τῷ φύσει δεσπότῃ καὶ διμιουργῷ πειθήνιον νείμας ἑαυτὸν, δικαιοσύνης φέροιτ᾽ ἄν οὐκ ἀπεικότως δόξαν.

[25] Atque ita quidem ille assiduitate precandi vix aut ne vix quidem cedebat indefessis illis Dei laudatoribus, seu quietam ageret vitam, [Tertium impugnatur a dæmone,] seu tentationibus infestatam. Infatigabilis vero virtutis impugnator, quod voto suo excidisset, gravi quidem afficiebatur dolore; attamen acrioribus invidiæ stimulis agitatus (solet namque æmulatio, cum voti compos facta non fuerit, magis augeri) vehementius denuo ad vindictam insurgit. Verumtamen aperto marte repulsus, ad dolos sibi putavit confugiendum: planeque constituit insidias struere generoso pugili, quibus olim humano generi noverat se plurimum nocuisse; illudque, primis parentibus delusis, radicitus (eheu!) quodammodo totum extirpasse ac obtrivisse. Quoniam vero nunc primo loco fallere Evam non poterat, cum is qui impugnabatur, omnis omnino feminæ aspectum subterfugeret; neque ipse indutus sepentem adrepit, mulcendo ac blandiendo perniciosum consilium suum simulans: [famulum ejus simulante] verum cujusdam e servis, quibus in seculo usus fuerat Petrus, persona assumpta, ut aliquam fidem reperiret fabula, accedit Sanctum, lugubri plane forma; eique parentes, fratres ac turbam sanguine junctorum omnem, nec non amicorum optimos quosque, & quotquot ex vicinis ei magis familiares fuerant ex omni ætate, in memoriam revocans (ut est insigniter scelestus, atque ad talia concinnanda subtilissimus) fingit patriam omnem ipsius causa etiamnum lugere; sic eum appellans:

[26] Neque obliti sunt, neque obliviscentur unquam coætanei tui & majores natu omnes, te, [ac reditum in patriam suadente] cum apud ipsos versatus es, cunctis lætitiæ causam omnisque honestatis exemplum fuisse: nunc vero iisdem, per diutinam hanc absentiam tuam, incessabilis tristitiæ argumentum esse. Juniores autem natu non immerito afficiuntur summo dolore, quod nullatenus sibi liceat frui præclara virtutum tuarum exercitatione; eoque majori afficiuntur, [speciosis argumentis,] quod intelligant neminem paribus fulgentem virtutibus post te in vivis superfuturum. Quid porro, optime Here, utilitatis tibi contulerit tam ardenter solitudinem amasse? homines, interdicto tibi ad eos reditu, fugisse? prætulisse iis vitam inter feras agendā? saltus inhospitales oberrasse? specus hasce valetudini noxias subiisse? latibula ferarum incoluisse & serpentibus cohabitasse venenatis? An inquies? Ut secundum Deum religiose vivam. [non solum e veteri] At quomodo Abraham religiose inter homines vitam instituit? Quid porro ejus nepotes ac posteri? quid etiam, si ita vis, ejusdem majores, qui honestam vitam voluptuariæ præhabuerunt; numquid illos vita inter homines acta corrupit? Nonne etiam tunc multos spectaculo sui ad virtutem allexerunt? Nonne coram testibus præclara facinora operati, nihilominus invicti perstiterunt longissimo tempore, desiderium honestatis omnium animis immittentes, atque apud ipsos zelo suo per secula vigentes, immortaliquotidie successione etiamnū, nec senio nec morte subacti, perennant? Tu vero sine arbitris hic vitam finies, exercitationibus tuis nihil propemodum tibi, nihil autem omnino aliis, seu nunc viventibus, seu imposterum victuris, commodi afferentibus. Quisquis enim præclare quidpiam operatur, illudque in lucem non profert, juxta dictum euangelicum, Luceat lux vestra coram hominibus; perinde acsi operatus non fuisset, nihil proficit, neminem excitat ad imitandum; posteros vero honeste victuros damno afficit, ac propterea debitas aliquando, ut par est, pœnas persolvet. [Matth. 5. 16]

[27] Quod si putes, vivere te conformiter legi novæ gratiæ; [sed etiam nova lege depromptis:] eaque fortasse in proposito confirmatus, reditum tibi interdicas; ego ex hac quoque lege, quid expediat tibi in medium proferam, & expositæ modo sententiæ monstrabo utilitatem; quippe qui non recenter in domum tuam admissus sim, sed a temporibus majorum tuorum inter fidelissimos tibi famulos serviam, ardenterque te amem, ac rerum tuarum sagatam. Age igitur, mi here, dic, cuinam tuorum tuus hic vivendi modus placet? quomodo non spernere censendus es mandatum illud, Unusquisque placeat proximo suo? Quo pacto etiam persuades tibi, te Deo hic gratum præstare obsequium, qui quæ tua solius sunt hic quæris, immemor illius, Nemo quod suum, sed quod alterius, quærat? Quam vero etiam afferas excusationem quod nihili facias, non solum quam tu conferre aliis posses, sed etiam, quæ inde ad te veluti per orbem rediret, salutem, juxta quod scriptum est: Qui educit pretiosum a vili, quasi os meum erit. [Rom. 15. 2, 1 Cor. 10. 24, Jer. 15. 19] Et, Qui peccatorem ab errore converti fecerit, cooperiet multitudinem peccatorum. [Jac. 5. 20]

[28] Hactenus quidem malignus ille, quippe etiam Scripturarum intelligens, [at fraude detecta fugatur malignus;] tam longa oratione undequaque se muniens, etiam nunc monstrare lignum boni & mali generoso pugili videbatur, ipsumque e paradiso quietis suæ malitiose tentabat expellere. Pugili vero ipsi, qui sub verbis ejus latentem deprehenderat dolum, ejusque apparatum ac malitiam utique perspectam habebat, brevis sufficiebat oratio, qua & adversarii vim vi repulit. Nam elata contra doli architectum usus voce, causam nostri ad meliorem statum reditus, Deiparam dico, inclamat: & continuo ille, ut vidit se agnitum esse, evanescit; exutus larvata persona, & confusione (ut par erat) plenus. Quisquis enim aperto marte congredi metuit, ac sibi clam per dolum parare victoriam conatur; ubi deinde deprehensus, primo statim congressu vincitur; invitus cum dedecore ex arena recedit, ac fuga sua adversariis, sola prudentia facilem de ipso victoriam reportantibus, trophæum erigit.

[29] Ita Petrus animi mentisque compos, brevi tempore nequam adversarium compulit experientia discere, [elucescente in Sancto Prudentia,] non se nescire illius versutias; & unico certamine virtutum omnium præclarum specimen edidit. Nam quod insidias detexerit, ac malitiæ decora, ut proponebatur, specie nequaquam delusus sit; manifeste ostendit, ipsum, si quis alius, prudentia præditum fuisse. Quod vero hinc illecebræ, viro sancto propositæ, ex hujus seculi voluptatibus veluti concretæ essent, possentque asperum eremiticæ vitæ institutum lenire & ad felicitatem mundanam evocare; inde Sanctus illarum quidem egregius contemptor apparuerit, [Temperantia, Fortitudine,] laboriosam vero ac miseram vitam iis prætulerit; indicium est, eum simul & temperantia excelluisse, & animi fortitudine enituisse. Quod denique nequissimum, impiam illum mentem suggerere nequiter conantem, repulerit; Deo autem, [& Justitia.] quem natura tota Dominum atque Creatorem clamat, obsequentem sese præstiterit; ei laudem justitiæ non immerito tribuit.

CAPUT VI.
Quartam tentationem dæmonis, Angelum mentiti, vincit humilitate; ac donis cælestibus cumulatur.

[30] Ἀλλὰ γὰρ οὐδ᾽ οὕτως, πρὸς ὅ, τι τῶν καλῶν διηνεκὼς ἀσπόνδως ἔχων, ἡσυχάζειν ᾠήθη δεῖν· τῆς μωρίας! ὃς οὐδ᾽ ὡς νηπιος, φασιν, ἔγνω παθῶν· μᾶλλον δ᾽ τῆς ἀπονοίας! αὕτη γὰρ ὅταν ἀπὸ τῶν ἐκβάντων ἐλεγχθῇ, κεναῖς ἐλπίσι φυσᾶται, τὴν ἔπειτ᾽ ἐσομένην ὀνειροπολοῦσα νίκην. Ἀλλ᾽ οὐχ τοῦ Θεοῦ θεράπων Πέτρος οὕτως, καὶ τηλικούτων ἀρετῶν τε καὶ τροπαίων στεφανίτης φανείς· ἀλλ᾽ ἐπὶ Θεὸν τὸ πᾶν ἀναφέρων, καὶ τὴν ἐκεῖθεν ὑπὲρ τῶν μελλόντων θαῤῥούντως βοήθειαν ἐξεκαλεῖτο. Καὶ οὕτω ταπεινώσει μὲν ἐρηρεισμένος, οὺδὲν ὑπὸ τῆς εἰς αὐτὸν ἐλθούσης νίκης παραβλάπτεται τὸν λογισμόν· ἐλπίδι δὲ χρώμενος ἀκαταισχύντῳ, πρὸς τὴν ἐπιφερομένην ἀποδύεται πεῖραν· ἕνθεν τοί κεὶ ταύτης ἐκ πολλοῦ τοῦ περἳόντος ἀναδείκνυται κρείττων, ὡς λόγος ἧκα δηλώσων.

[31] γὰρ Πρωτέως πολυμορφώτερος, πολυκέφαλος ὕδρα, πρὸς τὸ παράγειν ἀμηχάνως εὐμήχανος, τοῦτο μὲν πρὸς ἄλλο πᾶν εἶδος ἐπηρείας ἀπειρηκὼς, τοῦτο δε τὴν τοῦ ἀνδρὸς διὰ πάσης ἀgr;ρετῆς ἀγωγὴν, καὶ τὸ τῆς πολιτείας ἠκριβωμένον, καὶ διαφερόντως ὑψηλόν τε καὶ παρηλλαττωμένον τεθεαμένος, ἐντεῦθεν ἤλπισε συλήσειν τὸν ἄσυλον ἐνείνου θησαυρόν. τοίνυν ἐπούρσει φωτὸς ἠλλοτριωμένος, καὶ πρὸς σκότος ἀθλίως μεταβαλὼν, ὑπὲρ τοῦ τὸν ὅμοιον τῷ Πέτρῳ προστρίψασθαι μῶμον, φωτὸς ἀναλαμβάνει σχῆμα, καὶ φωτὸς ἄγγελον ὑποκρίνεται, καὶ πρόσεισι τῷ Ἁγίῳ, τῶ κατεψευσμένω παρ᾽ ἑαυτῷ φωτὶ, τὴν ἐκ τοῦ ἀληθινοῦ καὶ πρώτου φωτὸς ἡμμενην ὅντως λυχνίαν ἀποσβέσαι πειρώμενος. Καὶ δὴ πρὸσελθὼν, τὴν μεν κατὰ πρόσωπον ὁμιλίαν ἀπαγορεύει, τὴν κριτικωτάτην ἐκείνην ὄψιν ὑφορώμενος· τῷ σπηλαίῳ δὲ ἕξωθεν ἐφεστὼς, διὰ τῆς θυρίδος ὡμίλει τῷ τῶν λόγων εὐπροσώπῳ θαῤῥῶν. Ἐκεῖθεν τοίνυν τὸν Ὅσιον ἀσπασάμενος, Ἀνδριζου καὶ ἴσχϋε προσεφώνησε, Πέτρε. Τοῦ δὲ, διασκεψαμένου τε καὶ ἐρομένου, τίς εἴη, καὶ ὅθεν τὸ πρόσρημα δοὺς; ἐκεῖνος εὐθὺς ὑποτυχών· Ἀρχιστρατηγός εἰμι, φησὶ, Κυρίου δόξης· ἥκω δέ σοι δηλώσων τὴν ἐν τοῖς ἐπουρανίοις τεθησαυρισμένην ὑπὲρ τῶν ἄχρι τήμερον πεπονημένων ἀμοιβήν· ἅμα δέ σοι καὶ διδάξων, ὅ, τί ποτε τοὐντεῦθέν σοι πρακτέον,

[32] Εὖ ἴσθι τοιγαροῦν, ἀσκήσει τε καὶ καρτερίᾳ, τοὺς πρὸ σοῦ πάντας ὑπερενεγκὼν, καὶ μειζόνων προσηκόντως τευξόμενος βραβείων. Νηστεύει μὲν γὰρ Ἡλίας, ἀλλὰ τεσσαράκοντά που ἡμερῶν περιοδον· σὺ δ᾽ ἐνταῦθ᾽ ἕβδομον ἔτος ἕλκων, ἀνθρωπίνης ἄγευστος διατελεῖς τροφῆς. Δανιὴλ, θηρσὶ συνῆλθε θαυμασίως· αλλ᾽ ὀλίγοις δή τισι, καὶ επ᾽ ὀλίγον· σὺ δ ἐπὶ πολύ τε, καὶ πολλοῖς. Εἰ δὲ καὶ τοῦ Ἰὼβ θαυμάζοι τις τὴν καρτερίαν, αλλ᾽ ἀκούσιος ἦν ἐπιφορά· σὺ δ᾽ ἑκὼν τοῖς ἀοίκοις ἐπὶ τοσοῦτον ἐπιχωριάζων, πολυειδέσι καὶ ποικιλοτέροις περιπίπτων πειρασμοῖς, οὐκ ἀπείρηκας. Ἓν ἤδη σοι λείπεται· τοῖς ἀνθρώποις συγγενόμενον, βελτίους αὐτοὺς ἀπεργάσασθαι, καὶ τῆς γῆς ἀνασπάσαντα, τῶν οὐρανῶν ἀποδεῖξαι πολίτας, πρὸς παράδειγμα βλέποντα, παρ᾽ οὗ καὶ αὐτὸς ἀρτίως τυγχάνω καταπτάμενος, Χριστόν, ὃς μετὰ τὴν ἐπ᾽ ὄρους ἐκείνην ἐναγώνιον διατριβὴν, επανήκων τῷ πλήθει τῶν ἀνθρώπων συνεγένετο, νόμους σωτηρίους ἐκτιθείς. Εἰ δ᾽ ὑποπτέυεις μου τὴν παρουσίαν, ὡς ἀθεεὶ γεγενημένην, ἐγώ σοι τεκμήριον ἐναργὲς ἐπιδείξω τοῦ πεμφθῆναι πρὸς Θεοῦ. Δαβὶδ μὲν, γὰρ τῶν αὐτοῦ θαυμασίων ὑφηγητὴς, πρὸς τὸν Θεὸν αὐτόν φησι, Σὺ ἐξήρανας ποταμοὺς Ἤθαν, δηλονότι τοὺς ἀεννάους, καὶ μὴ προσφάτως χειμάῤῥου τρόπον ἀναδεδομένους. Ἀλλαχοῦ δέ που τῶν ψαλμῶν, Ἔθετο πηγὰς ὑδάτων εἰς ἔρημον, καὶ διεξόδους ὑδάτων εἰς δίψαν, ἀπὸ κακίας τῶν κατοικούντων ἐν αὐτοῖς. Καὶ σὲ τοίνυν, παρὰ τὸ θεοφιλὲς μηκέτ᾽ εἶναι κατοικεῖν ἐνταῦθα, τὸ παραῤῥέον ὕδωρ, αὐτοῦ δι᾽ ἐμοῦ κελεύσαντος, ἀπέλιπε. Τοῦτο δ᾽ ἦν περιττὸς τὰς τοιαύτας ἐπινοίας προαναχαιτίσας, ἑτέρῳ πονηρῷ πνεύματι.

[33] Οὐ μήν· ἀλλ᾽ εἰ καὶ τῆς ἀρετῆς ἄκων ἐπαινέτης ἦν τῆς κακίας σοφιστὴς, καὶ πιθανῶς ὅτι μάλιστα προῆγε τὸν λόγον, ἵν᾽ οὕτως εἴπω, πολὺ τὸ μέλι τῷ δηλητηρίῳ παραμιγνὺς, καὶ σημεῖον εἰς πίστιν ἐπεδείκνυ, τὴν πρὸς τὸ μὴ ὃν δοκοῦσαν ἐκχωρῆσαι πηγήν. Ἀλλ᾽ ὅστις ἦν, ἥκιστα τὸν μέγαν ἐλάνθανεν; Οὔκουν· οὐδὲ χαλκὸς χρυσοειδοῦς περιτακέντος ἄνθους, εἶτα τῇ Λυδίᾳ προσαγόμενος λήσει· βάσανον γὰρ θεῖος Πέτρος εἶχεν ἀκριβῇ τὸ τῆς ψυχῆς ὄμμα, τῇ πρὸς Θεὸν νεύσει κεκαθαρμένον. Καὶ τοίνυν συνεὶς τὸ δράμα, μετριότητι τὸν ἐπηρμένον ἐκεῖνον θᾶττον καθαιρεῖ, καὶ μικροῖς μακρὰν ἀποδιοπομπεῖ τὸν φένακα λόγοις· Ἀνάξιός εἰμι λέγων ἀγγελικῆς θέας ἐγώ γε· πῶς δ᾽ οὔ; φησιν, ὃς παρὰ τοῦτο καὶ τοὺς ἀνθρώπους ἔφυγόν τε καὶ φεύξομαι διὰ τέλους, ἀνάξιον ἐμαυτὸν γνοὺς τῆς μετ᾽ αὐτῶν διατριβῆς, ὡς εὐτελεστερον κατ᾽ αὐτοὺς ὄντα, καὶ τὸ τοῦ Προφήτου φάναι, οὐκ ἄνθρωπον.

[34] μὲν οὖν, ἰδιαίτατόν τι κρίμα, κατὰ τὸν Ἀπόστολον, τὸν τύφον ἔχων, τὴν ἐναντιοτάτην τοῦ ἁγίου μετριότητα μηδαμῶς φέρων, τάχους εἶχεν, ἠλλοιοῦτο καὶ απεδίδρασκε· Θεὸς δὲ, τοῖς ταπεινοῖς διδοὺς χάριν, ἐπεμέτρει τῷ Πέτρῳ δαψιλῆ τὴν χάριν, οὐκ ἐν τῷ μέλλοντι μόνον αὐτὴν αὐτῷ ταμιευόμενος, ἀλλὰ τῆς ἀποκειμένης ἐχέγγϋον ὥσπερ ἀῤῥαβῶνα κᾀνταῦθα προδεικνύς· τοὐντεῦθεν γὰρ, ἀνεπηρέαστος δικαίως μέγας διετέλει τὸν βίον ἀνύττων. Ὡς γὰρ αἱ τῶν ὑψηλοτάτων ὀρέων κορυφαὶ πνεύμασιν ἧττον περιπνέονται, τῇ τοῦ οὐρανοῦ περιφορᾷ συγκινουμένου τοῦ περὶ αὐτὰς ἀέρος, μέχρι καὶ ἐς αὐτὰς διὰ τῶν συνεχῶν καθικνουμένη, τῆς κάτωθεν τῶν ανέμων ὁρμῆς τε καὶ γενέσεως ἐπικρατεστέρα δείκνυται· τὸν αὐτὸν δὴ τοῦτον τρόπον, καὶ τοῦ Πέτρου νῦν ἐπὶ τὴν ἄοπτον ὥσπερ σκοπιὰν πάσης ἀρετῆς, δηλονότι τὴν ταπείνωσιν ἀναδεδραμηκότος, καὶ τοῦ ἀνωτάτου πνεύματος ἐμπνεουμένου τε καὶ περιπνεομένου χάρισιν, τῶν πονηρῶν πνευμάτων φάλαγξ κάτω που παρεῖται προσηκόντως, καὶ ἀπελήλαται, τῶν πτερῶν αὐτοῖς, ὡς τήκεται κηρὸς, ὑπὸ τοῦ θείου διαλυθέντων πυρὸς, ὥσπερ φασὶ καὶ ταῖς ὑφ᾽ ἡλίου θερμοτέραις προσβολαῖς, τὴν κατὰ τοὺς μύθους Ἰκάρου μηχανήν.

[35] Ἀλλὰ γὰρ τοῦ θείου Πνεύματος ἐπίπνοια, τὰς κακούργους ἀπωσαμένη δυνάμεις, καὶ τοὺς ἀγαθουργοὺς ἀντεπιφέρει λειτουργοὺς, καὶ ἄρτῳ τρέφει, τὸν ἐπὶ γῆς αὐτῆς οὐχ ἥττω τῶν ἄνω λειτουργῶν, τακταῖς ἡμερῶν περιόδοις δι᾽ Ἀγγέλου κομιζομένῳ. Ἡλίᾳ μὲν γὰρ κόραξ τὸ μισότεκνον ὑπηρετεῖτο ζῶον, σύμβολόν φασι τοῦ πρὸς τὸ ὁμόφυλον ἀσυμπαθοῦς· Πέτρῳ δὲ, τῆς κατ᾽ ἀγγέλους πολιτείας, διακομιστὴς Ἄγγελος, Ἄγγελος σαφής· ὃς καὶ τὸ μάννα τῷ γενναίῳ ἐπιδείκνυσιν, αὐτοφυὲς ὁμοῦ τε καὶ πολυειδὲς ὄψον, ἅτε τῇ τοῦ μεταλαμβάνοντος ὀρέξει, τὴν γευστὴν ποιότητα συμμεταβάλλουσαν ἀεὶ παρέχον. Ἔζη τοίνυν μέγας ὡς ἐν παραδείσῳ, καὶ τῆς γῆς ἐξῃρημένῳ χωρίῳ, μικρά τινα σύμβολα φέρων τῆς πρὸς τὰ κάτω καὶ τὴν γὴν κοινωνίας· ἄσκευον, ἀπεριμέριμνον, ἀπραγμάτευτον, καὶ, τὸ μέγιστον, ἀφάνταστον ἀγων ζωήν· ἁπλαῖς ἐπιβολαῖς τοῦ νοῦ, νοεροῖς ὁσημέραι θεάμασιν ἐντρυφῶν καὶ γαννύμενος.

[30] [Indignatur clade sua dæmon] Ille, qui quidquid honestum est irreconciliabili prosequitur odio, neque post ista quidem cessandum sibi putavit. O insaniam! quod ne quidem ut puer, sicut ajunt, malo doctus est; aut potius, o insolentiam! Hæc enim, cum optato rerum suarum eventu frustrata est, inani spe tumescens, obventuram sibi deinde, victoriam vane imaginatur. Non sic Dei famulus Petrus, qui tantarum virtutum ac victoriarum coronis conspicuus, omnia sua in Deum referebat; [& spe nova erigitur Sanctus,] & hinc ejusdem opem in futurum fidenter implorabat. Atque ita factum est, ut humilitate quidem fultus, ex reportata victoria nullum animi detrimentum faceret: spe vero, quæ non confundit, erectus, ad imminentem porro tentationem accingeretur; eaque longissime superior apparuerit, uti sequens oratio palam faciet.

[31] Nam nequam ille, multiformior Proteo, ille multiceps hydra, ille ad seducendum etiam ea, [qui ab illo quartum tentatur,] quæ seduci non possunt, promptus; tum quod ceteras omnes nocendi artes desperaret valituras, tum quod conspiceret viri sancti conjunctum cum omni virtutum genere institutum, & exquisitam vivendi rationem, nec non demissam in summa perfectione humilitatem; hinc spem concepit auferendi inviolabilem ejus thesaurum. Ille igitur, qui ex olim a luce depulsus recesserat, & in tenebras misere commutatus fuerat, ut Petrum in similem calamitatem pertrahat; lucis speciem assumit, Angelum lucis simulans; sicque Sanctum adit, [Angeli speciem induto,] mendaci suo lumine lucernam, ex veræ primæque lucis participatione accensam, extincturus. Illuc autem accedens, coram in faciem illum alloqui non audet, gravissimum ejus vultum veritus: sed specui forinsecus adstans, per ostiolum vocem intra immittit, blando sermone suo fisus. Inde igitur Sanctum saluntans; Viriliterage, inquiebat, & confortare, Petre. Hoc autem considerante atqueadeo interrogante, Quisnam istic esset, ac unde talia loquens veniret? Subjunxit ille continuo, Princeps militæ sum ego Domini gloriæ: venio autem significaturus, quam in cælis tibi pro toleratis huc usque laboribus mercedem comparaveris; & simul docturus quid deinceps agendum tibi supersit.

[32] Scias igitur velim, exercitatione sancta atque tolerantia te omnibus qui hactenus fuerunt antecellere, [laudibus eum Eliæ,] atque adeo majora tibi præmia jure merito manere. Jejunat quidem Elias, sed quadraginta tantum dierum curriculo: tu vero septimum jam annum hic agens sine cibis humanæ vitæ propriis perstas. Daniel cum feris mirabiliter versatus est; [Danieli,] attamen cum paucis, & tempore non longo: tu vero & longo tempore & cum multis cohabitas. [& Jobo præferente,] Si tolerantiam quoque Jobi miretur quispiam; cogites eum non sua sponte sustinuisse malorum incursum: tu vero inhospita loca tanto tempore voluntarie incolis, varii generis pluribusque tentationibus exagitatus; & nondum animum despondisti. Unum nunc desideratur, ut homines conversatione tua meliores reddas, eosque a rebus terrenis abstractos in numerum transferas cælestium civium, [reditum ad homines suadente,] aspiciens in exemplum, quod Christus est; a quo & ego nunc missus celeri volatu adsum. Hic post illam in monte athleticam moram reversus, homines frequenter convenit, ac leges eis præscripsit salutares. Si vero etiam suspiceris, [ac dicta sua prodigio confirmante.] huc me advenisse non ex numine divino: manifesto tibi comprobabo argumento, a Deo me missum esse. David namque, mirabilium divinorum præco, sic Deum ipsum alloquitur: Tu siccasti fluvios Ethan; illos videlicet fluvios, qui jugiter manarunt, non qui torrentis adinstar recenter proruperunt. [Ps. 73. 15, Ps. 106. 33] Et alio Psalmorum loco: Posuit fontes aquarum in desertum & exitus aquarum in sitim, a malitia habitantium in eis. Quapropter in signum, te quoque non amplius Deo propitio commorari hic posse, quæ præterfluit aqua, ipso per me jubente, defecit. Curaverat autem fertilis ille talium commentorum, per alium nequam spiritum, aquam illam prius retro agendam.

[33] Verum enim vero tametsi malorum artifex, vel invitus fuerit laudator virtutis, & quam aptissimam ad persuadendum orationem protulerit, [Fraudem ejus cognoscens Petrus,] multum mellis, ut ita loquar, veneno miscens, insuper & signum ad fidem faciendam addiderit, efficiendo ut fons evanuisse sit visus; an ideo, quis esset, magnum virum latuit? Minime vero: nec enim latere poteritæs, circumfuso auri flore illitum, posteaquam lydio lupidi admotum fuerit: Lydium namque lapidem præstantissimum habebat divinus Petrus, oculum mentis, recta in Deum intentione purgatum. [humilitate sua superbum facile pellit:] Fabulam itaque intelligens, modestia sua superbum illum subito confundit, paucisque verbis impostorem procul amandat; Indignus, inquiens, ego sum angelica visione (qui enim aliter fieri possit?) ego qui etiam hominum conspectum fugi & fugere numquam desinam: cum me indignum cognoscam conversatione ipsorum, utpote viliorem conditione humana, atque (ut verbis Prophetæ loquar) non hominem. [Ps. 21. 7]

[34] Ille igitur, qui propriissimum aliquod judicium, ut Apostolus ait, superbiam habet; contrariam sibi modestiam viri sancti nullatenus ferens, quam celerrime potuit, deposita larva fugam capessivit. Deus autem, [ac multis ideo donis cumulatur a Deo.] qui humilibus dat gratiam, uberem ejus mensuram etiam Petro contulit, non tantum in futuro seculo repositam, sed illic repositæ securitatem, velut arrhabonem ei in hoc seculo præstans. Ex illo namque tempore contumeliis diabolicis liber, juste perfecteque vir magnus vitam peregit. Quemadmodum enim summorum montium cacumina ventis minus obnoxia sunt, quod aërillis circumfusus una cum cæli circuitu moveatur; (circuitum autem illum, per continuationem usque ad ipsa cacumina pertingentem, validiorem esse, quam impetum ventorum inferne ortorum, manifestum est) eodem plane modo, cum Petrus jam in invisibilem omnium virtutum, ut ita loquar, speculam, videlicet humilitatem, evasisset, ac cælestis spiritus gratia afflatus perflatusque esset; nequamspirituum cohors merito in inferiorem quemdam locum dimissa abactaque est, alis eorum dissolutis ab igne divino, non secus ac cera liquescit; &, ut fabulæ referunt, dissolutæ fuerunt Icari pennæ ardentioribus solis radiis.

[35] [& pane ab Angelis allato nutritur,] Nempe divini spiritus favos, spiritibus malorum machinatoribus repulsis, eorum loco beneficos submisit, ministros; ac virum, etiam dum in terris versabatur ministris cælestibus non inferiorem certis dierum intervallis enutrivit, pane ab Angelo delato. Eliæ quidem ministravit corvus, quæ volucris pullos suos odio prosequitur, quod symbolum notasse, ajunt, immisericordem ejus in contribules animum: Petro vero, angelicæ conversationis viro, minister Angelus, & quidem manifeste Angelus, adest, qui illi etiam manna exhibet, sponte natum & varii saporis opsonium, utpote quod pro vario manducantis appetitu variam saporis speciem semper ingerebat. Versabatur itaque magnus Petrus, velut in paradiso ac terris altiore loco, tenuia quædam indicia retinens suæ cum rebus inferioribus ac terrenis communionis; vitam, re familiari, curis, negotiis, & (quod caput est) turbidis cogitationibus vacuam agens; atque puris animi motibus ac visionibus spiritualibus quotidie gaudens, & deliciis affluens.

CAPUT VII.
A venatore inventus, ei seriem vitæ suæ exponit; & cupientem illic manere, domum remittit.

[36] Ἀλλ᾽ ἐν τούτοις οὕτως εὐδαιμόνως ἓξ ἐπιβιοὺς ἔτη πρὸς τοῖς τεσσαράκοντα, Θεῷ μόνῳ καὶ ζῶν καὶ ὁρῶν, καὶ ὑπ᾽ αὐτοῦ μόνου καὶ τρεφόμενος καὶ ὁρώμενος, ὕστερον ἐπ᾽ αὐτὰς, φασι, τὰς τοῦ βίου δυσμὰς, ἑνὶ μόνῳ τῶν ἀνθρώπων κρείττονι προνοίᾳ θεατὸς ἐγεγόνει. Κυνηγέτης οὗτος ἦν· ᾧ δὴ θηρωμένῳ, καὶ τὰς λόχμας περινοστοῦντι καὶ κατ᾽ ἄγραν ἀκριβέστερον περισκοποῦντι τὴν ὕλην, πεῖραν ἁρπάσαι, πρὸ τῶν ὀφθαλμῶν ἕλαφος ὑπεκδύσα, καλὴ μὲν ἰδεῖν, ἱκανὴ δὲ θέλξαί τε καὶ πρὸς τὸ μεταδιώκειν ἐπάραι θηρατοῦ ψυχὴν, τοῦτο μὲν εὐμεγέθης, τοῦτο δὲ κατάσαρκος οὖσα. Τοιαύτη τοίνυν ἐκεῖθέν ποθεν τοῦ ἄλσους προαλλομένη, προῄει· καὶ καταβραχὺ λίαν ἐπιτηδὲς ἀεὶ διαφεύγουσα, προῆγε τὴν θηρὰν ἐραστήν, μήτ᾽ εἴσῳ γινομένη χειρῶν βελῶν, μήτ᾽ ἐκτὸς οὕτως, ὡς δόξαι μὴ θηράσιμος εἶναι. Καὶ οὕτως ἐπιπολὺ τῆς ἡμέρας μὲν ἔφευγεν, δὲ ἐδίωκε· μᾶλλον δὲ, ἵν᾽ εἴπω ταληθὲς, μὲν ἡγεῖτο, δ᾽ εἵπετο· τῷ γὰρ Ὁσίῳ φέρων τὸν ἄνδρα παρέστησεν, ὃς ακρατῶς ἐπὶ τὸ πρόσω σπεύδων, ὄμμα τε καὶ νοῦν τοῦ θηράματος ἐξηρτημένος. Εἶτ᾽ ἐξαίφνης ἄνθρωπον εὖ μάλα πολιὸν ἰδὼν, αὐχμῶντα, ῥυπῶντα, κατεῤῥικνωμένον, παντὸς περικαλύμματος ἐστερημένον, πρὸς φυγὴν εὐθὺς ἐτράπετο περιδεὴς γεγονώς· ἀπροσδόκητος γὰρ ἐπ᾽ ἐρημίας θέα, κᾂν μικρὸν δεῖμα φέρῃ, δύναται πατάξαι ψυχὴν ἀνδρὸς καὶ δουλώσασθαι.

[37] Ὡς οὖν ἐκεῖνος, φόβου κέντρῳ νυγεὶς, εἰς τοὔμπαλιν ἐπεστρομμένος ᾔει, γεγωνὸν ἀναβοήσας τοῦ Θεοῦ ἄνθρωπος· Ἄνθρωπός εἰμι καὶ αὐτός, φησιν, ἄνθρωπε. Θαῤῥῶν οὖν, καὶ τῆς φυγῆς ἀφέμενος, ἐπανήκειν πρὸς ἡμᾶς προθυμήθητι· Θεὸς γὰρ ἴσως δέ σε, τῶν κατ᾽ ἐμὲ τήμερον ἀκροατὴν ἐσόμενον, ἔπεμψε. Τῆς φωνῆς οὖν κυνηγέτης ᾐσθόμενος, καὶ πρῶτον μὲν εἰς ἑαυτὸν, εἶτα καὶ τὸν Ὅσιον ἐπανελθὼν, καὶ τὰ κατ᾽ αὐτὸν πρὸς ἀκρίβειαν μεθ᾽ ἱκετείαν ἐξετάσας, καὶ οὕτως ἐξ ἀρχῆς ἄχρι τέλους ἐκμωθὼν, τὴν αἰτίαν τῆς ἐπὶ τὸ κρεῖττον ὁρμῆς, αὐτῆς τῆς ὁρμῆς τὴν ἔκβασιν, τὴν ἐπὶ τὸ ὄρος ἀγωγὴν καὶ ἀνάβασιν, τὰς ἐκ τοῦ πονηροῦ πείρας, τὰ κατ᾽ αὐτοῦ τρόπαια, τῶν ἐκ Θεοῦ χαρισμάτων τὸ πλῆθος, πάντων ἐλθὼν εἰς ἀκοὴν, εἶθ᾽ οὕτως οἴκαδ᾽ ἀναλύσας, τοῦ σωτηρίου τοῦδε καὶ τοῖς ἄλλοις μεταδίδωσι διηγήματος· δὴ παρὰ πατέρων υἱέσιν, ὥσπερ ἀγαθοῦ τινος κληροῦ, παραπεμπομένου τε καὶ κατιόντος, ἤδη δέ τινος καὶ ανάγραπτον ποιησαμένου, μέχρι καὶ πρὸς ἡμᾶς εὖ ποιοῦν ἤδη φθάνει· τῇ τε μνήμῃ νεάζον, καὶ τῆς ὀνησίμου δυνάμεως οὐχ ὑφειμένως ἔχων, πᾶσι παντὸς ἀγαθοῦ παράδειγμα προκείμενον, καὶ βίου τοπαράπαν ἀπλανοῦς ἀρχέτυπος εἰκὼν, καὶ πάσης ἀρετῆς ἰδέα, πάσης κακίας ἀμιγής.

[38] Ἀλλ᾽ μὲν λὀγος ἐπείγεται πρὸς τό τέλος· ἐγὼ δ᾽ αἰσθάνομαι πολλὰ τὰ τῶν ἀναγκαίων εἰρῆσθαι παραλιπὼν, ὧν ὀλίγα προσθεὶς, καὶ ταῦτα τῶν μετὰ τὴν πρὸς Θεὸν ἐκδημίαν ὑπηργμένων τῷ θαυμασίῳ, προσῆκον ποιήσω τῷ λόγῳ τέλος. Μικρὸν οὖν αὖθις ἀναληπτέον. Τεθεαμένος γὰρ κυνηγέτης ἐκεῖνος τὸν τοῦ Θεοῦ ἄνθρωπον, καὶ εἰς λόγους ἐλθὼν, καὶ γνοὺς αὐτὸ τοῦθ᾽ ὡς ἀληθὼς ὄντα Θεοῦ ἄνθρωπον, μᾶλλον δ᾽ ὑπὲρ ἡμᾶς φάναι, καὶ ἄγγελον ἀτεχνῶς Θεοῦ, καὶ μύστην τῶν ἄνω καὶ θεωρός· οὐ δεκάτας ἀπὸ τῶν ἐνόντων ἐδίδου, καθάπερ Ἀβραὰμ πάλαι τῶ Μελχισεδὲκ ἐντυχών· οὐδ᾽ ἀπὸ τῶν οἴκοι τεθησαυρισμένων ὑπισχνεῖτο κομίσειν, τὸ ἥμισυ τῶν ὑπαρχόντων πτωχοῖς διδόναι κατὰ Ζακχαῖον· ἀλλ᾽ ὅλον ἐαυτὸν Θεῷ, καὶ τῷ κατὰ Θεὸν ἀνδρὶ παρέξειν ἡρεῖτο, ζημίαν ἡγούμενος τὴν ἐπάνοδον, καὶ τὴν ἀπ᾽ αὐτοῦ διάζευξιν οὐκ ἐπὶ νοῦν ἔχων. Ἐντεῦθεν, ταύτην ἐπαγγέλω σοι χάριν, ἔλεγε, θειοτάτη μοι κορυφὴ, παραδέξασθαί μου τὴν συνοικίαν, ἵν᾽ ὑπό σοι διδασκάλῳ ταττόμενος, τὸ λοιπὸν καὶ αὐτὸς ἀσφαλῶς κατὰ Θεὸν βιώσω, δυνηθεὶς διαδράναι τὰς ποικίλας τῶν τῆς πονηρίας πνευμάτων ἐνέδρας, καὶ πρὸς αὐτὸν φθάσαι Θεὸν, τὴν κοινὴν τῶν εὖ βεβιωκότων ἀνάπαυλαν· ὃς καὶ προσδραμεῖν αὐτῷ πάντας διακελεύεται, καὶ προσιόντας προσίεται φιλοφρόνως, καὶ τῶν μειζονων κατ᾽ ἐλπίδας ἀξιοῖ. Γενοῦ τοίνυν κᾂν τούτῳ μιμητὴς τοῦ δεσπότου, καὶ τὴν ἐμὴν μηδαμῶς· ἀπαξιώσῃς εὐτέλειαν· Οὐ γὰρ ἔτ᾽ ἀνέχομαί σου τῆς θέας ἀποσχέσθαι, τοῦ Θεοῦ ἄνθρωπε· σοῦ γὰρ εἰ διασταίην, ἀβίωτον οὐκ ἀπεικότως ἑλκύσω βίον· ὥσπερ εἰ θησαυροῦ μετέχειν ἐξὸν, καὶ θησαυροῦ τῆς γῆς ἁπάσης τιμιωτέρου, εἶτ᾽ αὐτὸς ἑκὼν ἐμαυτὸν ἀπήγαγον, στερήσας τῆς καλῆς μετουσίας.

[39] Ἀλλ᾽, Οὐχί, φησιν καὶ τὰ πόῤῥω προβλέπων οὑτοσὶ Πέτρος· μηδ᾽ οὕτως οὗτος ἀρτίως διανοοῦ. Σοὶ γὰρ δὴ καὶ σύζυγος οἴκοι κάθηται, καὶ προσήκοντες κατὰ γένος ἐπιτετράφαται, καὶ προσέτι πρόσεστιν, οὐσία πολλὴ, πολλῶν πενήτων ἐμπλῆσαι δυναμένη γαστέρας. Ἄγε δή μοι, φίλον τέκνον, βοηθὸς ἐπανελθὼν γενοῦ κατὰ τῆς ἐνδείας, τοῖς, ὑπὸ ταύτης ἀφειδῶς πιεζομένοις, καὶ μὴ ἀνήσῃς ἐπαρκῶν αὐτοῖς, ἄχρι καὶ σαυτὸν ἐν ἰσῃ καταστάσεις μοίρᾳ. Τότε γὰρ ἴσως εὖ ποιῶν ἐπὶ τὸν αὐχένα τὸν Χριστοῦ ζυγὸν ἀναθήσῃ· Πτωχοὶ γὰρ, ὡς αὐτὸς εἶπεν, εὐαγγελίζονται· προσέχῃ δὲ σαυτῷ, καὶ ταῖς γηΐναις ὁπόση δύναμις ἡδοναῖς τε καὶ μερίμναις ἀποταξάμενος, παράμενον τηρεῖν ἐν τῇ σῇ καρδίᾳ τὴν τοῦ Θεοῦ μνήμην, τὴν ἐπ᾽ ὀνόματι τούτου μελέτην, τοῖς ἐν κρυπτῷ τῆς ψυχῆς ταμείοις ἀνάγραπτον ὥσπερ ἐνθέμενος· θείοις τε βίβλοις καὶ λογίοις ἐντυγχάνῃ ὅσοι ἡμέραι τε καὶ ὧραι. Κᾂν τούτοις ἐνιαυσιαῖον χρόνον ἠνυκὼς, ἣν πρὸς ἡμᾶς αὖθις ἀφῖχθαι προθυμηθῇς, εἴσῃ τὸ περὶ σοῦ θέλημα τοῦ Κυρίου τρανώτερον.

[36] Cum hoc modo annos sex & quadraginta feliciter peregisset, soli Deo vivens, [Annis 46 in eremo exactis,] solumque contemplans, ab eoque solo vicissim contemplatus & enutritus; tandem, sub ipsum vitæ, quod ajunt, occasum, unisoli homini, eum videre, superna providentia contigit. Venator is erat, qui dum venationi operam dans, per saltum oberrat; eumque prædæ diligentius indagandæ causa late circumspectat; prodit ante oculos cerva, visu pulchra, atq; ejusmodi tum magnitudine tum pinguedine, [a venatore, cervam in sequente,] ut allicere atque adeo trahere ad persequendum se posset cupidinem venatoris. Talis igitur illic cerva alicunde e luco prosiliens progrediebatur, atque admodum lente, veluti de industria, semper fugitans, præcurrebat venatori, prædæ inhianti; sic ut nec in manus, nec intra teli jactum veniret; neque vero ita procul se subduceret, ut capi non posse videretur. Hoc modo in multam diem cerva fugiebat, fugabat venator; aut verius dicam, illa ducebat, iste sequebatur. Illa enim venatorem, ad Sanctum perduxit, iste concitato cursu antrorsum properans, oculis animoque e præda pendebat. [invenitur canus ac nudus;] Deinde videns repente hominem, perquam canum, squalentem, sordentemque, corrugatum, & omni operimento nudum, continuo in fugam repente se conjecit, metu correptus. Inexpectata enim visio, tametsi non admodum terrifica sit, nata est animum viri fortis in deserto percellere ac dejicere.

[37] Cum ergo ille, timoris stimulo actus, pedem retro ferret; elata voce exclamans vir Dei; [territum confortat] O homo, & ego homo sum, inquit: confide igitur, & omissa fuga, redire ad nos nullus dubita. Fortassis enim te hodie huc misit Deus, ut rerum a me gestarum auditor sis. Venator, tali voce percepta, primum quidem ad se ipse, deinde ad Sanctum rediit; ejusque gesta diligenter ac suppliciter exquirens, a capite ad calcem perdidicit omnia: [ac vitæ suæ seriem ei narrat.] Quæ causa ad meliorem vitam instituendam stimulaverit, quis exitus secutus sit, qualiter vitam in monte instituerit, quomodo ad perfectionem ascenderit, quos dæmonis tentationes sustinuerit, quæ illo devicto trophæa erexerit, [Vita a venatore narrata,] quam multis a Deo donis ac gratiis cumulatus fuerit. Hæc ille omnia cum audivisset, ac domum reversus esset; salutaris hujusce narrationis alios quoque participes facit: quæ etiam a parentibus ad filios, [ab alio scripta,] tamquam præclara hereditas, transmissa descendit; & tandem ab aliquo litteris quoque mandata, non sine multa utilitate ad nos usque pervenit; ac memoria sui renovata, non parum virtutis proficuæ continens, [hic ornatior proponitur.] exemplum omnis boni cunctis proponitur, principalis imago vitæ undiquaque innocentis, forma omnimodæ virtutis, omnimodæ labis expers.

[38] Sed oratio nostra finem spectat: quamvis existimem multa, quæ dici deberent, prætermissa esse; [Venator viri sanctitatem miratus,] quorum pauca, quæ post mirabilis viri ad Superos transitum contigerunt, nunc referens, aptum orationi finem imponam. Quamobrem paulo altius repetenda mihi oratio est. Postquam venator ille famulum Dei viderat, allocutus fuerat, ac vere cognoverat, hominem sanctum esse; aut potius majorem hominibus, Angelum revera Dei, cœlestem Sacerdotem, ac Deitatis contemplatorem videri; non decimas eorum quæ possidebat, uti olim Abraham Melchisedeco occurrens, largitus est; neque thesauros domi reconditos allaturum, aut dimidium bonorum suorum, exemplo Zachæi, pauperibus daturum se promisit: verum sese Deo divinoque viro totum addicere statuit, reditum supplicio sibi ducens, & omnino cogitans numquam se ab illo divellendum. [rogat ut cum ipso habitare sibi liceat:] Qua de causa hanc a te gratiam peto, inquiebat, vir sanctissime, ut in societatem tuam me recipias, quo te magistro reliquum vitæ meæ, curarum expers, Deo impendam; varias malignorum spirituum insidias caveam; atque ad Deum, communem omnium, qui beato fine vitam clauserunt, requiem perveniam: Deum, inquam, qui omnes ad se jubet venire, venientes benigne excipit, ac majoribus quam speraverant præmiis remuneratur. Fac igitur in hoc quoque Dominum tuum imiteris; atque exiguitatem meam quæso, ne repudies: nondum enim ab aspectu tuo, vir Dei, possum avelli. Quod si avelli me omnino velis, miserabilem imposterum, nec injuria, tracturus sum vitam: veluti si thesaurum in potestate mea haberem, & quidem omnibus mundi divitiis præstantiorem, cujus ego possessione me postea mea sponte exuerem.

[39] Non sic, inquit qui futura prævidebat Petrus, non sic modo cogita, [sed bona opera exerciturus,] bone vir. Sedet namque tibi uxor domi, & propinqui tuæ curæ commissi sunt: accedit quod res familiaris tibi lauta suppetat, quæ plurium egenorum latrantes stomachos possit sedare. Age igitur, dilecte fili, revertere, & inopia graviter laborantibus opitulare, nec prius desine illis erogare quæ habes, quam ad parem iis redactus fueris conditionem. Tunc enim fortasse bene faciendo mereberis ut Christi jugo collum subdas: [domum remittitur.] pauperes quippe, ut ipse ait, euangelizantur. [Matt. 11. 5.] Attende vero tibi ipse; voluptatibus curisque terrenis nuntium quantum fieri potest remitte; perpetuam in animo tuo serva memoriam Dei, ejusque nomen in secreto cordis tui meditando veluti inscribens, sacras paginas atque eloqui singulis diebus horisque singulis studiose lectita. Cumque in his anni spatium exegeris, si ad nos reverti animo collubitum sit tuo, quid te fieri velit Deus, manifestius cognosces.

CAPUT VIII.
Mortui cadaver dæmonem expellit, ac navi impositum aufertur.

[40] Ταῦτα μέγας εἰρηκώς τε καὶ ἐπευξάμενος, παύει τε ὁμιλῶν, καὶ τοῦ κυνηγέτου διΐσταται· ὃς οἴκαδε ἐπανελθὼν, ἤδη τοῦ ὡρισμένου χρόνου παραῤῥυέντος, ἀδελφὸν ἔχων δαιμονίῳ πονηρῷ κάτοχον, μοναχοῖς τισι δύο τοῦτον συμπαραλαβὼν, δι᾽ ἀκατίου στέλλεται πρὸς τὸν Ὅσιον· καὶ δὴ προσορμίσας, οὗ κατ᾽ εὐθὺ τοῦ ὄρους ἐνδοτέρω τῷ γενναίῳ ἐντετυχηκὼς ἠπίστατο, συναποβαίνει τοῖς κεκοινωνηκόσιν ἐκείνοις τοῦ πλοῦ· καὶ διὰ τῆς ὑπωρείας, τῆς πρὸς αὐτὸν ἥψατο φερούσης. Συντονωτέρᾳ δὲ οὗτος τῶν ἄλλων πορείᾳ χρώμενος (ψυχὴ γὰρ ἀγάπης κέντροις ἐλαυνομένη, ταχ᾽ ἂν οὐδ᾽ εἰπτερὰ σχοίη, κόρον σχοίη τῆς πρὸς τὰ παιδικὰ ταχύτητος) οὕτως οὖν ἐκεῖνος ὁρμῇ ζεούσῃ, τοὺς συνανἳόντας πολὺ παραδραμῶν, καὶ τῷ ποθουμένῳ τῶν τόπων ἐπιστὰς, ὀξύτερόν τε τὴν ὄψιν επιβάλλων, τὸν νεκρὸν ὁρᾷ τοῦ μεγάλου, κοσμίως εὖ μάλα κείμενον, τοῦ πνεύματος ἀποδεδημηκότος, καὶ πρὸς τὸν τῶν πνευμάτων ἐπιδεδημηκότος Δεσπότην.

[41] Τῇ πικρᾷ τοίνυν ἐκείνῃ θέᾳ, καθάπέρ τινι βέλει πληγεὶς, πικρὰς ἠφίει φωνὰς, τὰ στέρνα τύπτων, δακρύων, οἰμώζων, ὁλοφυρόμενος· Τίς γένωμαι, λέγων, τάλας ἐγώ; τῶν ἐλπίδων ἐψεύστην, τὸν θησαυρὸν ἀφῃρέθην, τῆς σωτηρίας ἐστερήθην τῆς ἐμαυτοῦ, καὶ τοῦ κατὰ ψυχήν μοι προσδοκίμου πλούτου τελέως ἀθλίως ἡμάρτηκα· μήπω πείρᾳ μαθὼν, ὡς καὶ νεκρὸς ἐκεῖνος ἥκιστα μικρός τις πλοῦτος, οὐδὲ θησαυρὸς μικρὰ τοὺς εὐμοιρηκότας ὀνῖναι δυνάμενος. Μικρὸν ὅσον, καὶ δαιμονῶν ἐκεῖνος συνανήλθε τοῖς μοναχοῖς· ὃς δὴ καὶ ὑπόφωνος εὐθὺς ἦν, ἐστροβοῦτό τε, καὶ τὸ πᾶν συνεκλονεῖτο τὸ σῶμα, τώτε χείρε προὔτεινεν ἀκόσμως, καὶ τῶ πόδε τὸν ὅμοιον διεκίνει τρόπον, δεινόν τε, καὶ οὐ κατ᾽ ἀνθρώπους τὼ ὀφθαλμὼ διέστρεφε· καὶ τοὺς ὀδόντας ἀλλήλοις προσαράσσων, ἀπρεπῆ προέπεμπε ψόρον, καὶ ἀπηχῆ τινα ἠχήν· τῆς δὲ οἱ ἐκπνοῆς ἀθρόας μὴ διεκπνεῖσθαι δυναμένης, διὰ τὴν τῶν ὀργάνων ἄτακτον συγκίνησιν, καὶ τῇ διὰ τὸν ἐν ἐγκεφάλῳ κυκεῶνα συῤῥοίᾳ γινομένῃ τῶν φλεγμάτων, τοῦ ἐνισχομένου συναναμιγνυμένου πνεύματος, πολὺς προὐχεῖτο τοῦ στόματος ἀφρός.

[42] Ἀλλ᾽ οὕτω, φεῦ! ἐλεεινῶς ἔχοντος, καὶ λόγους ἐτράνου δι᾽ ἐκείνου, τὸ ἔνοικον ἐν ἐκείνῳ πνεῦμα, καὶ τῷ τοῦ ὁσίου νεκρῷ καθάπερ ἔτι συνημμένῳ τῇ μακαρίᾳ τούτου ψυχῇ, διελέγετο· Οὐκ ἔλαβές πω, λέγων, κόρον τῶν κατ᾽ ἐμοῦ τροπαίων, ἀκόρεστε; τρεῖς ἤδη καὶ πεντήκοντα ἐνιαυτοὺς οὐκ ἀνῆκες βάλλων, διώκων, ὑπερορίζων ἀφειδῶς ἡμᾶς· σὺ δὲ πρὸς τὰς παρ᾽ ἡμῶν παντοίας τῶν βελῶν ἀφέσεις, ἴσα καὶ Πέτρος ἀδάμας φερωνύμως διέκεισο, καὶ οὐδε νῦν γοὖν ἀποχρῶν εἶναί σοι δοκεῖ, καὶ ταῦτ᾽ ἐξ ἀνθρώπων γεγονότι, εἰ μὴ καὶ τουτονί με προσαπελάσεις τοῦ ἀνθρωπίου, καθ᾽ πολλὰς μὲν πρότερον τεμὼν ὁδοὺς, μόγις δὲ ὅμως πάροδον εὗρον καὶ εἰσρυὲν οἰκῶ· ἀλλ᾽ οὔμενουν οὐ πείσομαι, οὐδ᾽ ἐξελεύσομαι, τὸ μόνον εὐφυὲς ἐμοὶ σχεδὸν καταγώγιον ἀπολιπόν.

[43] Ἐπὶ τούτοις, τοῦ θαύματος! τοῦ κειμένου τὴν νεκροπρεπῆ τε καὶ ὕποχον ὄψιν, ὑπ᾽ ὄψιν ἀποθεμένου τῶν παρεστώτων, κᾀπὶ τὸ φαιδρότερον ἀμειψαμένου τὴν χροιὰν, τοῦ δαιμονῶντος ἀπηλλάττετο τὸ δαιμόνιον, καπνοῦ δίκην διὰ τοῦ στόματος ἐκφερόμενον· ὡς εἶναι φάναι μικρὸν ὑπαλλάξαντα τὸ τοῦ Δαβὶδ, Εὐφρανθέντος τοῦ δικαίου (τούτου γὰρ ἄγγελος τῆς χροιας ἀλλοίωσις) ἐξέλιπεν ὡσεὶ καπνὸς τοῦ Θεοῦ ἐχθρός. Τί τούτου πολλῷ μεῖζον εἰς θαύματος λόγον, τῶν νῦν τῶν πώποτε; Νεκροὺς ἀνέστησαν ἤδη τῶν πάλαι τινὲς, Ἐλίας ἐκεῖνος, Ἐλισσαῖος μετ᾽ ἐκεῖνον, καὶ δι᾽ ἐκείνου τῆς διπλασίονος μετειληχὼς χάριτος· ἑαυτὸν δὲ οὐδεὶς, ὅτι μὴ Χριστὸς, ἐπὶ τὸ ζῇν ἐπανήγαγεν· οὗ δὴ καὶ οὗτος ἐγγὺς, ὥσπερ ἐπὶ τῆς ἀπαθοῦς διαγωγῆς, οὕτω κᾀπὶ τῶν θαυμάτων ἀφῖχθαι, διὰ τῆς ἐκείνου χάριτος ἠξιώθη· εἰ δὲ καὶ τοὺς εὖ παθόντας ἐξετάζοι τις, τοσοῦτον εὐκταιότερον ἀναβιώσεως, δαίμονος ἀπαλλαγῆναι, ὁπόσον τὸ δαιμονᾶν τοῦ τεθνάναι ἀπευκταιότερον εἶεν.

[44] μέντοι θηρατὴς ἐκεῖνος, ἐπὶ τὸ χαίρειν ὑπὸ τοῦ πενθεῖν μεταβαλὼν, ἅμα τ᾽ ἀδελφῷ σωφρονοῦντι, καὶ τῇ συνεκδήμῳ τῶν μοναχῶν συνωρίδι, τὴν σορὸν ἀνελόμενος, καὶ τῷ πλοίῳ κοσμίως ἐνθέμενος, τὸν ἀνάπλουν διὰ τοῦ προς βορὰν τετραμμένου τοῦ ὄρους ἐποιεῖτο μέρους. Τέως μὲν οὖν, ἐξ ουρίας ναῦς ἐφέρετο· σεμνείου δέ τινος ἀντικρὺς γεγονυῖα, μηθ᾽ ἑτέρου πνεύματος ἀντιπνεύσαντος, μήτε τοῦ φέροντος ἀπολιπόντος, ἀλλ᾽ οὐδ᾽ ὑφειμένου, τοῖς σκοπέλοις ἐπίσης ἀμετάβατος ἦν. Οἱ μὲν οὖν προσεπετίθουν τὴν ἀπ᾽ αὐτῶν συνέργειαν τῇ ῥύμῃ τοῦ πνεύματος, ᾗ δυνάμεως εἶχον ἐρέττοντες· δ᾽ ἐγκείμενος, οὐ τοῦ πνεύματος ἄρα μόνον, ἀλλὰ καὶ τῶν ζώντων ἐκείνων ἐκ πολλοῦ τοῦ περιόντος κρείττων ἦν, μᾶλλον δὲ, καὶ νεκρῶν καὶ ζώντων Κύριος, παρ᾽ οὗ πάνθ᾽ ὑπερφυῶς ἐτελεῖτο τοῦ μὴ καταλιπεῖν τοῦτο τὸ θεῖον ὄρος, τῆς ἐναγωνίου βιοτῆς ἀνήκοον, τοῦ κατὰ Δανιὴλ τῶν ἐπιθυμιῶν ἀνδρὸς, τοῦ θείου τούτου Πέτρου δηλαδή. Τοῦ πρόσω τοίνυν κοινῇ πάντες ἀπογνόντες, ἔκρουσαν τότε πρύμναν, καὶ οὕτω πειθηνίῳ τῷ πλοίῳ χρησάμενοι καταίρουσιν ἐπὶ τὸ καταντικρυ σεμνεῖον ἐκεῖνο, κᾀνταῦθα τὴν ἐπέραστον ἐκείνην ἀκουσίως ἐναποτίθενται σορόν. Ἀλλὰ γὰρ τῶν ἐνταῦθα γενομένων θαυμάτων καταλέγειν τὸ πλῆθος, ἐπίσης οὔτ᾽ εὔκαιρον, οὔτε δυνατόν.

[40] Cum hæc effatus precatusque esset, sermonem abrumpit, [Post annum cum fratre dæmoniaco eodem redit] atque a venatore recessit. Hic vero domum revertitur: jamque determinato tempore præterlapso, fratrem quem habebat a malo dæmone insessum, cum duobus Monachis conducens, scapha ad Sanctum proficiscitur: & appulsus qua parte se meminerat recto in montem itinere progressum, interiore ejus loco Sanctum reperisse, una cum sociis vectoribus navi excendit, atque iter quod per montis latus ad virum sanctum ducebat ingreditur, citatiore passu quam alii properans. Anima quippe, quæ stimulis impellitur amoris, tametsi alis instructa sit, non satis cito desideria sua attigerit. Ita ille fervido impetu, secum ascendentes longe præcurrens, [& Sanctum obiisse comperiens,] ad locum desideratum primus pertingit; atque oculis accuratius pervestigans omnia, conspicit viri sancti cadaver, admodum decenter jacens, cum spiritus inde excessisset, atque ad spirituum Dominum provolasset.

[41] [in luctum solvitur.] Tam acerbo ille spectaculo, veluti sagitta quadam confixus, lugubrem edidit clamorem; pectus percussit, lacrymas fudit, ingemuit, ejulavit; Quid, inquiens, misero me fiet? Spe excidi, thesaurus ablatus est, salute privatus sum, & quas expectabam animæ divitias omnino misere perdidi. Ita inquiebat, nondum experientia doctus, mortuum illum non exiguas esse divitias, & esse thesaurum qui possessores suos non parum juvare possit. Paulo post etiam dæmoniacus ille una cum Monachis advenit. Is continuo conclamare, contorqueri, ac toto conturbari corpore; [Dæmoniacus varie torquetur viso cadavere,] manus indecore protendere, ac pedes pari modo movere; horrendum & non humano more oculos distorquere, atque dentes inter se collidendo indecorum strepitum & absurdum sonum emittere, & multam denique spumam ore protrudere, ortam ex eo, quod crebro expiraturus expirare non posset, tum propter inordinatum organorum motum, tum propter phlegmatum profluvium, ex turbatione cerebri natum, tum quod insidens spiritus se quoque admisceret.

[42] In homine, ita miserabiliter affecto, inhabitans spiritus per os ejus sermonem promebat, [dæmone ipso multis expostulante cum Petro,] quo ipsum Sancti cadaver, veluti si adhuc beatæ animæ conjunctum esset, alloquebatur: Nondum satietas te cepit, inquiens, erectorum in dedecus meum trophæorum, homo insatiabilis? Tres & quinquaginta anni sunt, ex quo me crudeliter jactare, persequi, exterminare non desinis. Ad meas vero sagittas, quas non unius generis in te ego jaculatus sum, tu non secus ac adamas petra, ex nominis tui etymo restitisti; & ne nunc quidem, postquam e vivis excessisti, satis tibi egisse videris, nisi hocce etiam homuncione me expuleris; in quem, posteaquam multum prius confecissem itineris, vix tandem invento aditu irrepsi ac habito. Verumtamen non tibi parebo, non hinc excedam: cum hoc fere solum, genio meo aptum, supersit hospitium.

[43] Ad hæc, o miraculum! quod jacebat cadaver, emortuam pallidamque faciem in adstantes obvertit, eamque lætiori colore induit: [& ex hospitio illo suo fugiente.] tum ilico recedit ab energumeno dæmon, per os ejus adinstar fumi elatus; ut modice mutato Davidico illo uti liceat: Lætante justo (lætitiæ quippe index erat coloris mutatio) defecit sicut fumus inimicus Dei. [Ps. 67. 3] Quodnam hoc facto majus miraculum dici potest, aut nostra aut majorum memoria, contigisse? Nonnulli jam pridem revocarunt mortuos ad vitam, videlicet Elias & post hunc Eliseus, qui per illum etiam duplicem gratiam adeptus est: sed nemo unus, si Christum excipias, seipsum vitæ restituit. Ad Christum autem, gratia ejus adjuvante, Petrus, uti vita perturbationibus superiore, ita etiam gloria miraculorum, propius accedere meruit. Si quis vero etiam, quinam ejus beneficentiam experti sint, exquirat; noverit is tanto optabilius esse liberari dæmonio, quam resuscitari a mortuis, quanto morte ipsa tristius est a dæmonio vexari.

[44] [Cadaver impositum navi,] Venator porro ille, verso in gaudium luctu, una cum fratre sibi jam restituto, binisque Monachis viæ comitibus, cadaver tollit, navigio decenter imponit, ac versus borealem a monte plagam renavigat. Et secundo quidem ferebatur vento navis, donec e regione cujusdam cœnobii provecta, nullo alio in contrarium flante vento, & secundo illo non ponente, [quæ medio cursu immota hæret] imo nec imminuto, non aliter quam scopulus, loco eodem immota hæsit. Vectores igitur suam cum impellente vento conferebant operam, toto conatu remis incumbentes. Sed mortuus ille qui jacebat in navi, non modo ventis, sed ipsis etiam vivis hominibus immensum viribus præstabat; aut potius præstabat ille, qui mortuorum æque ac vivorum Dominus est, a quo cuncta perficiebantur egregie, ut ne sacer hic mons perderet inauditam laboriosæ vitæ memoriam viri, [defertur ad proximum cœnobium,] uti Daniel ait desideriorum, divini videlicet Petri nostri. Ulteriorem itaque progressum omnes simul desperantes, puppim antrorsum pepulerunt; atque ita obsequens sibi navigium nacti, appulerunt ad monasterium illud, quod e regione positum erat, ibique amatum impense cadaver illubentes deponunt. [ubi multis miraculis claret.] Multitudinem vero miraculorum, eo in loco patratorum, deinceps enumerare, æque importunum ac impossibile foret.

CAPUT IX.
Depositum Photocomi sacrum corpus dæmoniacos sanat, ac templo festoque honoratur.

[45] Οὓς δ᾽ ἀνωτέρω φθάσας ἐδήλωσεν λόγος σύμπλους γεγενῆσθαι τῷ κυνηγέτῃ, μηκέτ᾽ ἀνεκτὸν ἡγεῖσθαι διαστῆναι τῆς ἁγίας ἐκείνης σοροῦ, σκηψάμενοι, δέονται μὲν ὑποδεδέχθαί τε καὶ συντετάχθαι μετὰ τῶν αὐτῆς εὐμοιρηκότων ἐκείνων, ὡς διὰ τέλους ἐκεῖ βιώσοντες· προσολίγον δὲ παραμεμενηκότες, ὑφαιροῦνται τὸ θαυματοποιὸν ἐκεῖνο σῶμα, κᾀπὶ τῆς Θρᾴκης διαπόντιοι μεταβαίνουσιν· οὗ δήπου καὶ κατατιθέασιν αὖθις οὐχ ἑκόντες εἶναι. Μεταξὺ γὰρ πορευομένων, τοῦ ἀρίστου καιρὸς ἐφεστήκει· καὶ παρακείμενος σφίσι τηνικαῦτα τόπος οὕτω τυχὼν, πρὸς ἄριστον ἄριστος ἐτύγχανεν ὤν· πηγὴ μὲν γὰρ ἐκεῖθεν ἀνεῤῥήγνυτο, διειδὴς μὲν ἰδεῖν, ἡδεῖα δὲ πιεῖν· κύκλῳ δὲ περὶ αὐτὴν μαλακή τις ἐτεθήλει πόα, διαίτῃ τε καὶ καταλύσει χάρειν· καί που καὶ φυτὰ τῇ διεξοδῳ παραπεφύκει τοῦ ὕδατος.

[46] Ὑψοῦ τοιγαροῦν τῶν πτόρθων ἐξαρτήσαντες τὴν ὀθόνην, τις ἐντεθησαυρισμένον εἶχε τὸν τῶν ζώντων ἐνεργέστερον νεκρὸν, ὑπελθόντες αὐτοὶ τὴν σκιὰν, καὶ τῇ πηγῇ παρακαθίσαντες, παρέβαλόν τε τῶν ἐνόντων ἐδωδίμων, καὶ ἅπτοντο τροφῆς· ἐξαίφνης δὲ πλῆθος ἀριθμοῦ κρεῖττον, ἐκ πάσης ἡλικίας συγκεκροτημένον, μέγα ἀνακράζοντες προσήλαυνον, ὁρμῇ τε χρώμενοι, καὶ περιδινήσει τῶν χειρῶν ἀσχήμονι, τὰ μέγιστά τε ἀδικεῖσθαι λέγοντες, καὶ κακῶς ὑπὸ τοῦ Πέτρου πάσχειν· οὗτος γὰρ ἦν πᾶσα τῆς κραυγῆς ὑπόθεσις, ἐγκαλούμενος ὅτι πολλαχόθεν τε ἄλλοθεν, κᾀκεῖθεν ἀπήλαυνεν αὐτούς.

[47] Τῇ γὰρ πηγῇ παρῴκει κώμη, Φωτόκωμις ταύτῃ τὸ ἐπώνυμον· πλησίον τοίνυν παρ᾽ αὐτῇ, ἐκπαλαιοῦ στοά τις ἦν ανῳκοδομημένη. Ταύτῃ σύστημα δαιμονίων παμπληθὲς ἐπεχωρίαζε· ταῦτα τῆς τοῦ Πέτρου παρουσίας ᾐσθημένα, μένειν ἐπὶ χώραν οὐκ ἑδύναντο· πῶς γὰρ ἂν, σκότος ἀτεχνῶς ὄντα, τὸ φωτὸς τοῦ ἀνωτάτω μέτοχον καὶ τῆς ἐκεῖθεν χάριτος δοχεῖον, έσχεν ὑπομεῖναι παριόν; Ὥσπερ γὰρ τὸ τῆς αὐτῆς ὑποστάσεως εὐμοιρηκὸς τῷ ἐνυποστάτῳ Λόγῳ προσκυνητὸν ἐκεῖνο σῶμα, καὶ τῇ τριημέρῳ διαζευξει τῆς ψυχῆς, ἥκιστα διέστη τῆς θεότητος· οὕτω κᾀπὶ τῶν ἁγίου Πνεύματος ἐν τῷ ζῇν τετυχηκότων, εἶτα τεθνηκότων, τὸ ἐνῳκισμένον ἐκεῖνο θεῖον πνεῦμα, τῶν νεκρῶν σωμάτων οὐκ ἀφίπταται. Τοῦτ᾽ ἄρα κᾀκεῖ τηνικαῦτα διὰ τῆς ἐπιδημίας ἀντιπνεῦσαν, τὰς τῶν ἀντικειμένων πνευμάτων ἐξωθοῦν διαταράττει φάλαγγας, αἳ δὴ πανδημεὶ τῷ Φωτοκόμει εἰσεκώμασαν, καὶ πάντας ἐκβακχεύσασαι, συγκινοῦσαι ᾔεσαν· μηδὲν πάντως ἐκ τούτου κερδάναι δυνηθεῖσαι πλέων τὸ φανερὰν τὴν σφετέραν ἐκ τῆς ἥττης καταστῆσαι φυγήν.

[48] γὰρ μεμῃνὼς ἐκεῖνος τῶν ἀνθρώπων δῆμος, φθάνει μεταβεβληκὼς ἐπὶ τὸ σῶφρόν τε καὶ εὔσχημον (καὶ πρὶν φθάσαι προσεγγίσαι τῇ ἀπῃωρημένῃ τοῦ Πατρὸς σορῷ) καὶ δὴ τὰς ἀπρεπεῖς φωνὰς παραυτίκα μεταποίησαν εις εὐπρεπεῖς ᾠδάς. Οὕτω δὲ ῥᾳδίως ἀπηλλαγμένοι τῆς μανίας ἀβιωτον ᾤοντο τὸν βίον, εἰ συμβαίη τοῦ κοινοῦ τούτοις σωτῆρος ἀποσχέσθαι· περὶ σφίσιν αὐτοῖς εἰκοτως δεδιότες, μήποτε καὶ σχετλιώτερόν τι τῶν προτέρων ὑποσταῖεν, τὸ ἀλεξίκακον ἐκεῖνο σῶμα παρακατέχοντες· βίᾳ μεν οὖν, πείσαντες δ᾽ ὅμως τοὺς διακομιστὰς ἐκείνους μοναχοὺς, τοῖς μὲν χρήματα ἐπέδωκαν, αὐτοὶ δὲ τὸ θεῖον ἐκεῖνο σκῆνος ἀνελόμενοι, ψαλμοῖς τε καὶ ᾠδαῖς πνευματικαῖς, πομπῇ τε δημοσίᾳ καὶ ἄλλως φιλοτιμωτάτῃ χρώμενοι, προέπεμπόν τε καὶ ἀνετίθεντο τῇ κώμῃ, μᾶλλον δὲ αὐτῷ ταύτην ἀνετιθουν.

[49] Ἀλλὰ γὰρ τίς ἐνταῦθα λόγος, τῶν ἐπιβατηρίων θαυμάτων τὴν πληθύν ἀπαριθμίσαι τ᾽ ἄν; μὲν γὰρ ὀξύτερον λιγγέως ἔβλεπε, πρότερον τῆς ὄψεως πονηρῶς ἔχων· δὲ τὰ ὦτα ψόφων εἶχεν ἀντιληπτικὰ, χθές καὶ πρὸ ταύτης ἐκκεκωφημένος· γλῶτταν ἕτερος εὔλαλον ἐκίνει, τῶν ἰχθύων σχεδὸν ἀφωνότερος τυγχάνων πρώην· καὶ ἄλλος ἄλλου τοῦ πονήρως ἔχων τῶν μελῶν, παραχρῆμα πάντες ἀνεῤῥώννυντο· ἔστι δ᾽ ὧν το σῶμα πᾶν, δεινῆς νόσου παρανάλωμα κινδυνεῦον ἔσεσθαι, πρὸς ὑγείαν ἐν ἀκαρεῖ μετεποιεῖτο. Καὶ πάντες ἔχαιρον, ἐκρότουν, ἐπαιάνιζον· καὶ τῶν οὐσιῶν δὲ συμφέροντες ἦσαν ἕκαστος οὐ μικρὰν ἀπόμοιραν, ἀφιέρωσάν τε μέρος αὐτῷ γῆς τὸ χαριέστατον, καὶ νεὼν νεουργήσαντες ἀνήγειραν περικαλλῆ καὶ πολυτιμή τοις ἀναθήμασι κεκοσμημένον. Ἐπέχει δὲ αὐτὸς οὐκ ἐκεῖνον ἄρα μόνον, ἀλλὰ καὶ τουτονὶ τὸν χῶρον μάλιστα, σὺν οὐκ ὀλίγοις ἄλλοις, ἐφ᾽ ὧν ᾄδεταί τε καὶ θαυμάζεται, καὶ τοῖς ἐτησίοις τιμᾶται τελεταῖς· ἐπαινῶ γὰρ τὸν εἰπόντα, τοὺς ἀγαθοὺς τῶν τεθνηκότων ἐπὶ πάσης γῆς τεθάφθαι, τῷ διὰ πάσης τὰς σφίσιν ὑπηργμένας ἀριστείας ἀνακηρύττεσθαι.

[50] Τοῖς μὲν οὖν ἄλλοις, μικροῦ δέω λέγειν ἅπασι, συντέθνηκε τὸ ἀριστεύειν· δ᾽ ἡμῶν μέγας ἐν πατράσιν οὑτοσὶ Πέτρος, καὶ μετὰ θάνατον ἀθάνατός ἐστι δι᾽ αἰῶνος ἀριστεύς· καὶ πάντων ἐστι μέγιστον, ὡς οὐκ ἐνταυθοῖ μόνον τούτου μέγα κλέος ἐστίν· οὐ δ᾽ ἐπὶ τῆς γῖς ἁπάσης ὅση τῷ νόμῳ τῆς χάριτος ἰθύνεται, καὶ τοῖς τῶν εὐαγγελικῶν λογίων εἴκει θεσμοῖς· ἀλλὰ καὶ κατ᾽ αὐτὸν τὸν οὐρανὸν, καὶ τὰς ἐπ᾽ αὐτοῦ περὶ Θεὸν δυνάμεις, αἷς καὶ αὐτὸς ἐνδιαιτᾷ νῦν. γὰρ μόνης τῆς θείας ὂν τυγχάνει φύσεως, τὸ πανταχοῦ παρεῖναι, τοῦτ᾽ ἐκεῖνος κατα τὴν ὑπὸ Θεοῦ δεδομένην αὐτῷ χάριν ἀπηνέγκατο, παρὼν μὲν τοῖς ἐπὶ γῆς, δι᾽ εὐφήμου καὶ ἀνεπιλήστου μνήμης, ἐν δ᾽ οὐρανῷ τοῖς ἀπ᾽ αἰῶνος ἁγίοις ἐναρίθμιος διατελῶν, καὶ τὴν μετ᾽ ἀγγέλων περὶ Θεὸν συνεξελίττων ἄληκτον χορείαν.

[51] Οὕτω ζῶν μὲν πάντα ἀπεκτήσατο, θανῶν δὲ πάντα ἐκληρώσατο· καὶ τὴν οἰκουμένην φυγὼν ἔτι περιὼν, τὸν οὐρανὸν ἀποβιοὺς ἀντέλαβε, μᾶλλον δὲ πρὸς τῇ γῆ κᾳκεῖνον προσεκτήσατο· καὶ τὴν πάντων αἴσθησιν λαθὼν κατὰ τὸν βίον, νῦν ἐξ ἀνθρώπων γεγονὼς, πᾶσαν πάντων αἴσθησιν καὶ τέρπει καὶ ὀνίνησι. Κεῖται μὲν γὰρ ὀλίγου δεῖν, ἐπὶ τὰς ἁπάντων σὺν θαύματι γλώττας, φθάνει δὲ μικροῦ παραπλησίως, ἐπὶ τὰς ἁπάντων ἀκοὰς, καὶ θέαμα πρόκειται προσκυνητὸν, καὶ δι᾽ ἁφῆς λυσιτελέστατον· οὑ μόνον δὲ, ἀλλὰ καὶ τὰς τῆς ψυχῆς ἐπὶ τὸ κρεῖττον μεθαρμόζει δυνάμεις, τοῖς κατὰ τὸν οἰκεῖον βίον ὑποδείγμασι πάντας ἐκδιδάσκων, οὗ δεῖ ταύταις, καὶ ὅπως, καὶ ἐφ᾽ ὅσον χρηστέον. Καὶ οὕτω παντοίως πάντας εὐποιῶν, καὶ κοινὸν προκείμενος ἀγαθὼν ἁπάντων πρυτανεῖον, ἀρετῆς ἡγεμὼν, φυγαδευτὴς κακίας, ἁπάντων παντοῖος προμηθεὺς, ποριστὴς ἐν ἀπορίαις εὐμήχανος, καὶ, συνελόντα φάναι, πρὸς πᾶν ὅτου τις ἂν δέοιτο βοηθὸς ἑτοιμότατος, μᾶλλον δὲ πρὸς πᾶσαν λογικὴν φύσιν, ἁρμοζόντως ἑαυτὸν σὺν Θεῷ μεταποιῶν, καὶ διώκτης μεν δαιμόνων, εὐεργέτης δὲ ἀνθρώπων, συμπολίτης δὲ ἀγέλων ὤν.

[52] Ἀλλ᾽ μὲν οὕτως ἑαυτὸν προὔθηκεν ἡμῖν χρῆμά τε μέγα, καὶ φάρμακον πρὸς πᾶν εἶδος θεραπείας διαρκὲς, ὑπόδειγμά τε φιλοσοφίας ἀληθοῦς, τοῖς κατ᾽ ἀρετὴν βιοῦν προελομένοις, καὶ τοῖς περὶ λόγους μέγα δυναμένοις ὑπόθεσιν ἀρίστην, καὶ κοσμεῖν οὐδὲν ἧττον, κοσμεῖσθαι πεφυκυῖαν. Ἡμῶν δ᾽ οὐδεὶς ἁπάντων, οὔτε μιμήσασθαι τοῦτον διὰ τέλους, οὔτε πρὸς ἀξίαν ἐπαινέσθαι δύναιτ᾽ ἄν· εἰ δ᾽ ὅπως ἂν ἕκαστος ἔχοι δυνάμεως ζηλοίη τε καὶ εὐφημοίη, πρεπόντως ἂν δή που δρῴη· δοξάζων διὰ τούτου τὸν ἐν τρισὶν ὑποστάσεσιν ἕνα κατ᾽ οὐσίαν, τοῖς εὐφρονοῦσι πιστεύομεν Θεὸν, ὅς ἐστι θαυμαστὸς ἐν τοῖς Ἁγίοις αὐτοῦ, νῦν καὶ ἀεὶ, καὶ εἰς τοὺς αἰῶνας τῶν αἰώνων. Ἀμήν.

[45] [Corpus transfertur in Thraciam] Illi autem, quos supra indicavit oratio nostra una cum venatore vectos fuisse, ne utiquam ferendum putantes, sese a sacro illo thesauro avelli; simulanter rogant quidem ut recipiantur atque annumerentur in illic feliciter commorantium numerum, ibidem vitam & ipsi finituri; post moram vero non diutinam auferentes thaumaturgum illud corpus, in Thraciam trajiciunt, ibidemque illud denuo deponunt inviti. Dum enim iter faciunt, instante prandii tempore, locus, qui prope tunc aberat, ad illud parandum aptissimus eis forte visus est. Fons quippe inde manabat, aspectu pulcher & gustu suavis: circum autem ipsum mollis virebat herba, gratum præbens recubitum ac diversorium; ibidemque non deerant arbores, ad aquæ decursum plantatæ.

[46] Ex altis itaque ramis linteum, quo pretiosum cadaver, [dæmoniacis multis ad illud concurrentibus,] ipsis viventibus vigore præstantius, involutum erat, suspendunt; ejusque umbram ipsi subeunt, ac assidentes fonti proferunt quos penes se habebant cibos, atque manducant. Cum repente innumerabilis multitudo omnis ætatis, concurrentes altumque vociferantes, & manus horrendum contorquentes, impetu in ipsos invadunt, summa se injuria affici a Petro & male torqueri lamentantes. Lamentationis autem hæc summa erat, quod a Petro tum aliis pluribus e locis, tum ex hoc ipso expellerentur.

[47] Prope enim a fonte aberat pagus, Photocomis nomine, in cujus vicinia olim porticus constructa fuerat, [ex pago Photocomi,] ubi ingens multitudo dæmoniorum morabatur; quæ Petrum adesse sentientes, manere loco illo nequiverunt. Quo enim pacto dæmonia, quæ meræ tenebræ sunt, virum cælestis luminis indeque promanantis gratiæ plenum, ferrent præsentem? Quemadmodum enim adorandum illud Christi corpus, quod eamdem cum subsistente Verbo divino personam habebat, etiam tum cum triduo ab anima separatum fuit, non item separabatur a Deitate; ita pariter corpora illorum, qui dum vivebant Spiritum sanctum consecuti fuerunt, ne quidem post mortem, ab eodem inhabitante Spiritu divino deseruntur. [ac libertatem recuperantibus] Idem sane spiritus qui etiam illic tunc aderat, adventu suo obstacula difflans, inimicorum spirituum terrefaciebat fugabatque agmina, quæ universam Photocomin impudenter invaserant, ejusque incolas omnes in furorem egerant atque commoverant: sed nihil quidquam omnino lucri inde retulerunt, quam ut aperta fuga sua se victos testarentur.

[48] Nam turba illa hominum furore percitorum, ilico sanæ menti modestiæque restituta, [qui etiam sacrū corpus sibi retinent,] prius etiam quam ad suspensum, quod diximus, beati Patris linteum contingerent, inconditos antea clamores in cantica decora commutarunt. Atque hoc pacto sui compotes celeriter redditi, miseram porro se victuros vitam arbitrabantur, si contingeret, ommunem salutis suæ vindicem a se avelli: & sibi ipsis merito timentes, ne illo ablato, miserabilius aliquid prioribus miseriis ferendum foret; averruncum illud malorum corpus sibi retinuerunt; non tamen vi; sed inductis ad hoc, qui corpus attulerant, Monachis: quibus pecuniam insuper dantes, & sibi divinum illud corpus cum psalmis & canticis spiritualibus, anferentes, nec non publica ac celeberrima pompa deducentes, in pagum suum transtulerunt, aut potius pagum eidem dicarunt.

[49] [multa miracula operans,] Jam vero quænam oratio miraculorum ejus, quæ hic increbuerunt, multitudinem enumeret? Qui enim prius affectos male oculos habuerat lince acutius videbat: qui heri ac pridem surdus fuerat, quemlibet auribus sonum percipiebat: alius olim magis fere mutus quam piscis, expedite movebat linguam: alii aliorum membrorum capti usu, [moxque, templo extructo] eumdem statim recipiebant corroborati. Erant, qui toto corpore ita affecti essent, ut gravi malo periclitarentur de vita; sed momento temporis sanitati restituti sunt, gaudentibus omnibus, plaudentibusque & pæana canentibus. Insuper bonorum suorum partem non exiguam quisque conferebant, consecrabant ei partem agri sui carissimam, [& annuo festo honoratum.] atque ædem pulcritudine eximiam construebant, eamque pretiosissimis donis adornabant. Obtinet autem vir sanctus non istam solum ædem, sed ipsam quam maxime regionem illam, cum aliis non paucis, ubi laudibus effertur, miraculis inclarescit, atque annua colitur celebritate. Placet nimirum mihi qui ait, probos viros, cum mortui fuerint, ubique terrarum sepulcrum obtinere, quia ubique opera ab iis præclare gesta in ore omnium versantur.

[50] [Aliis Sanctis præfertur Petrus,] Alii quidem, parum abest quin dicam omnes, cum morte cessant laudabiliter operari: hicce vero magnus Pater noster Petrus, etiam post mortem immortalis mirabilia patrat per secula: quodque omnium caput est, non hic modo ac toto terrarum orbe, qua gratiæ dirigitur legibus atque euangelicorum oraculorum obedit scitis, summa Petri elucet gloria; sed ipsum quoque cælum penetrans, angelicis Potestatibus, quibuscum nunc ipse versatur, in æstimatione est. Quod enim soli divinæ naturæ competit, ubique præsentem adesse; [ubique post mortem præsens,] id Petrus per collatam sibi divinitus gratiam consequi meruit: utpote qui in terris cum hominibus versetur, per claram atque indelebilem memoriam sui; & in cælo Sanctis qui a seculo sunt annumeratus, cum Angelis circum Dei thronum choreas sine intermissione ducit.

[51] Ita ille, cum vivebat, omnia abdicavit; cum mortuus fuit, omnia consecutus est: cum vita supererat, mundum fugit; cum illam morte clausit, cælum recepit; aut potius terræ cælum adjunxit sibi possidendum. In vita olim sua sensus latebat omnium; nunc vita functus, omnes omnium sensus delectat & juvat. Nam linguæ propemodum omnium cum admiratione de ipso loquuntur; [omnium sensus delectans,] similiter ad omnium ferme auditum laudes ejus perveniunt; proponitur ipse oculis spectaculum adorabile, & contrectatione sui perutile. Neque sensus tantummodo afficit, verum etiam animæ facultates ad virtutem recte componit; omnes vitæ suæ exemplis docens, ubi, & quo modo, & quantum facultatibus illis utendum sit. Atque ita omnimode omnibus bene faciens, [ac animos erudiens,] factus est bonorum omnium communis apotheca, virtutis magister, expulsor vitiorum, bonorum omnis generis provisor, facilis in rebus angustis suppeditator; &, verbo ut dicam, in necessitatibus cunctis adjutor paratissimus. Præcipue tamen erga quamlibet ratione præditam naturam conformiter Deo se gerebat, fugator dæmonum, benefactor hominum, contubernalis Angelorum.

[52] Ita ille quidem se ipsum nobis præbuit thesaurum magnum ac medicinam, [cunctis exemplum egregrium.] omnis generis morbos egregie curantem. Præbuit item se omnibus, sancte vitam instituere volentibus, philosophiæ Christianæ exemplar; nec non iis qui dicendi facultate excellunt, optimum argumentum, non minus aptum ad commendationem laudati, quam laudantis ipsius. Nostrum vero omnium nemo unus ipsum aut perfecte imitari, aut pro meritis laudare quiverit: quod si quis tamen facultate imitandi atque laudandi polleat, præclare profecto fecerit, glorificans per ipsum, quem recte sentientes credimus trinum in personis, unum in essentia Deum, qui mirabilis est in Sanctis suis, nunc & semper & in secula seculorum. Amen.

DE S. IOANNE MILITE,
FORSAN ALEXANDRIÆ IN ÆGYPTO.
Ex Fastis Græcorum & Raderi nostri conjectura.

[Commentarius]

Joannes, Miles in Ægypto, forsan Alexandriæ (S.)

G. H.

In Ms. Synaxario Ecclesiæ Constantinopolitanæ, nobis a nostris Parisiensibus concesso, [Cultus sacer.] & in Menæis excusis & Mss. Mediolanensibus bibliothecæ Ambrosianæ, aliisque celebratur Μνήμη τοῦ ἁγίου Ιωάννου τοῦ στρατιώτου, Memoria S. Joannis Militis, aut (ut aliqui volunt στρατηλάτου Ducis, aut illustris & emeriti Militis. Quis ille sit, ex tam paucis verbis, non addito loci aut temporis indicio, difficile scitu est. Mathæus Raderus noster, in suis Observationibus, omnino arbitratur illum esse Joannem militem Alexandrinum, [Vita Joannis Militis Alexandrini.] cujus aliquam Vitam in Prato spirituali cap. 23 profert Ioannes Meschus his verbis: Hoc etiam nobis idem Abbas Palladius narravit, dicens: Erat in Alexandria Miles quidam (Græce τὶς στρατιώτης) Joannes nomine, hunc habens ordinem vitæ. Diebus singulis a mane usque in horam nonam sedebat in monasterio solus, juxta gradus S. Petri, cilicio indutus, & sportellas texens, tacens omnino, & nulli quidquam loquens. Sedebat autem laborans manibus suis, atque hoc solum canebat dulciter: Domine, ab occultis meis munda me, ut non confundar orans. Hunc versum cum dixisset, una ferme hora tacebat: & rursum eumdem resumebat versum, ipsumque septies per totam diem repetebat, nihil omnino aliud dicens. Hora autem nona exuebat cilicium, induebatque militarem habitum, id est, indumenta sua, atque ita ad propria signa properabat. Cum hoc & ego annos octo mansi, multumque ædificatus sum in silentio & instituto suo. Hæc ibi. Si ergo hic intelligatur, palæstra ejus fuit Alexandria Ægypti, & tempus vitæ circa annum Sexcentesimum, aut proxime sequentes.

DE SANCTO ZENONE,
A GRÆCIS HONORATO.

[Commentarius]

Zeno, a Græcis honoratus (S.)

AUCTORE G. H.

Nomen Zenonis celebre pridem fuit, ab antiquis Philosophis ad Romanos Consules & Imperatores translatum. Plurimos vero in hoc opere recolimus sanctos Martyres, [Varii Zenones Epp.] hoc nomine appellatos. Dedimus etiam XI Aprilis illustrem Episcopum Veronensem, Zenonem dictum. Est & alius XXVI Decembris celebrandus, Zeno Episcopus Majumæ in Palæstina, ad dictum diem Martyrologio Romano inscriptus. Tertius est S. Zeno, Episcopus & Martyr in Lydia, ex variis Martyrologiis Latinis relatus die XXVII Aprilis. Alius S. Zeno, Apostolorum discipulus, & creditus Episcopus Diospolitanus in Ægypto: cujus memoria celebranda & examinanda erit die XXVII Sept. Varii denique. Alii ejusdem nominis Episcopi subscripserunt Conciliis; ita Zeno Episcopus, interfuit Concilio Romano anno CCCXXIV; & Zeno Episcopus Tyrius Concilio Nicæno anno CCCXXV; iterumque Zeno Tyriensis Episcopus Concilio Romano anno CCCLXIX; [an hic Episcopus dubitatur.] Constantinopolitano, anno CCCLXXXI; & Zeno Teuchirorum seu Zeutyrensis Episcopus; atque Zeno, Curii, Cypri, aut Cyrenes, qui subscripserunt Ephesino, anno CCCCXXXI; Zeno denique Rhinocurensis Calchedonensi anno CCCCLI Hæc dicta sunto, si forte S. Zeno, hoc die relatus, fuerit illorum aliquis. Nam in Menæis excusis sic legitur: Τῶν ὁσίων Ζήνωνος καὶ Τροφηλίου Ἐπισκόπων. De Tryphelio seu Trophilio Episcopo in Cypro, cum Matyrologio Romano & Menæis Mss. agemus sequenti die. Quid si Zenonem arbitraremur supra relatum Majumæ Episcopum, quem alio die necdum reperimus a Græcis relatum? Interim ad diem præcedentem XI Iunii referuntur SS. Zeno & Triphyllius in Menæis Chifletianis, & solus posterior appellatur Episcopus; de Zenone autem ista leguntur: Τῇ ἂυτῇ ἡμέρᾳ ὅσιος Ζήνων, ἐν ἐιρήνῃ τελειοῦται. Eadem die S. Zeno, in pace vitam finit: ubi hi etiam adduntur versus

Χριστῷ συνέστην, ὥσπερ ἤλπισε, Ζήνων
Τὸ τῆς γραφῆς γὰρ, Ελπὶς οὐ κατασχύνει.


Assistit, ut speravit, jam Christo Zeno
Scriptura namque, Spes non confundit, ait.

Ambo referuntur in Ms. Synaxario Constantinopolitano, & Menæis Mss. Ambrosianis: sed ob titulum Episcopalem non integre ibi scriptum dubitamus num is de utroque, an autem de ultimo solum accipiendus sit.

DE SANCTO IULIANO,
HEGUMENO CONSTANTINOPOLI.

Sylloge, de ejus cultu & sepulturæ loco.

Julianus, Hegumenus, Constantinopoli(S.)

G. H.

Synaxarium Ms. Ecclesiæ Constantinopolitanæ jam supra laudatum, ista de hoc Sancto suggerit: Τοῦ ὁσίου Ἰουλιανοῦ, τοῦ εἰς τὰ Λίβα ἐν τῇ Δαγούτῃ. [Memoria sacra.] In Menæis excusis sub finem legitur, ἐν τοῖς Δαγάτου, pro quo in Mss. Chifletianis habetur, ἐν τῇ Δαγουὴλ. Raderus noster arbitratur, quod Liba haud procul abest a Nitria Ægypti: sed vocem Dagati, seu Dagatæ aut Daguel sibi ignotam fatetur. Arbitror ego in ipsa Constantinopoli partem objectam Thraciæ cum suburbio, Liba dici. Nam in Vita S. Nicolai Studitæ, a nobis ad diem IV Februarii illustrata, [Liba monasteriū CP.] num. 13, Huni ad Liba regiones vastarunt, & num 44, vir quidam pretium redemptionis animæ divitias egenis large impertiens, in urbe ad partes Liba semotum locum ac quieti aptum coëmens, proposito anim: rectissimo, viro sancto Nicolao offert, commodam ea largitione amanti quietem præstans; quem is locum Dei gratia illustre tandem monasterium, optimam in eo a principio basim figens, effecir. Cantacuzenus etiam lib. 1 cap. 40, asserit corpus Irenes, uxoris Andronici Iunioris, Byzantium deportatum in Libis monasterio, magnifice ac regia pompa funeratum fuisse. Carolus du Fresne Cangii Toparcha, lib. 4 Constantinopolis Christianæ cap. 6 num. 55, meminit hujus S. Juliani, XII Iunii relati, & dubitat an non legendum Λιβὸς, cujus appellatione extitit Ecclesia Deiparæ dicata: quam sub Leone Philosopho Imperatore restauratam fuisse, legitur apud eumdem Carolum cap. 2 num. 26. In Menæis Mss. Chifletianis hi versus adduntur.

Ἰουλιανὸς θάπτεται, Πατὴρ μέγας,
Τάφου τὸν ὁδὸν ἡμερῶν πλήρης φθάσας [Titulus Magni Patris.]


Julianus magnus sepelitur Pater,
Plenus dierum ingressus sepulchri viam.

Ex his omnibus videtur colligi posse, S. Julianum fuisse in dicto monasterio magnum Patrem; sive Hegumenum, ibidemque sepultum sacram venerationem obtinuisse. Floruit dictus Nicolaus Studita seculo Christi nono, quod videtur etiam de hoc S. Juliano dicendum.

DE S. CUNERA VIRG. MART.
RHENIS APUD BELGAS IN DIOEC. ULTRAIECTINA.

CIRCA AN. DCC.

COMMENTARIUS PRÆVIUS.

Cunera, Virgo Martyr, Rhenis in diœcesi Ultrajectina (S.)

AUCTORE D. P.

§. I. De genere & ætate Sanctæ verosimilior conjectura, quam fides sit Legendæ, quæ sociam S. Ursulæ facit.

Rhenen oppidum est ditionis Ultrajectinæ in Belgio, ad dexteram nunc Rheni fluminis ripam, olim ad lævam situm; & ideo fortaßis plurali nomine dictum antiquitis, [Situs loci,] quod esset inter duos Rhenos; Novum scilicet, qui hisce in partibus Lecka nunc dicitur; & Veterem, cujus ægre nunc vestigia nisi interrupta invenias. Infra ipsum locum sedet Batavodurum, vulgo wykter-Durstede, supra Vadum nunc Wagheninghe nuncupatum: intra quem tractum & ultra religiose colitur S. Cunera Virgo Martyr. De ea hodie in Additionibus ad Usuardum Molanus: [ubi corpus elevatum a S. Willibrordo,] In oppido Rhenensi elevatio S. Cuneræ, Virginis & Martyris, facta scilicet a S. Willibrordo Trajectensi Episcopo, adeoque intra annum DCXCIV & DCCXLIV: per annos enim omnino quinquaginta, teste S. Bonifacio Moguntino Epist. I prædicans gentem Frisonum, maxima ex parte convertit ad fidem Christi, fana & delubra destruxit, & ecclesias construxit, Sedem Episcopalem constituens in loco & castello quod dicitur Trajectum; utpote gentis totius tunc Regia.

[2] Hoc quam certum est, tam incerta nobis fit popularis traditio, qua nunc paßim creditur, [Synopsis Legendæ, male consutæ.] venisse Cuneram sociam S. Ursulæ, cum suo comitatu apud Agrippinenses cæsæ; quodque eam Radbodus Rheni Rex, cædi ili præsens, sub suo occultatam pallio, unam ex omnibus vivam servarit, Rhenosque deductam suæ commendaverit uxori Credibiliora sunt tali principio subjuncta cetera: videlicet, quod Rhenensis Domina, videns Cuneram singulariter amari a marito; zelo mota, eamdem in stabulum tractam strangulaverit auxilio pedissequæ unius, atque in stabulo defoderit. Additur, quod in furorem acta ipsa Domina, se præcipitio peremerit; defunctæ autem sanctitatem manifestaverint nocturna supra corpus luminaria, & equi stabulū ingredi recusantes: quibus motus Dominus loci ad ejus honorem suum donavit & dotavit Palatium. Post annos autem plurimos, illac transiens S. Willibrordus, rogatus a civibus fuit, quatenus B. Cuneram, Virginem ac Martyrem, pro qua Deus quotidie diversa facere consuevit miracula, transferre dignaretur. Ita sermo sive legenda pro festo, quem Gerardus Voßius, in libro de Historicis Latinis initio seculi XVI compositum credit; seculum fortassis XV scripturus, si Belgicam ejus versionem vidisset anno MCCCCLXXX curatam in bona civitate Trajecti, ut terminis Typographi utar. Multo antiquiorem esse nulla ratio suadet. Hunc autem sermonem sive Legendam secuti Auctor Florarii Ms. Sanctorum. Martyrologium Coloniæ & Lubecæ excusum an. 1490, Grevenus in Additionibus ad Usuardum, Ferrarius Miræus, Gelenius, Wilsonus, Saussajus, incunctanter Cuneram ipsam laudant, tamquam Ursulanæ societatis unam.

[3] Colitur S. Ursula XXI Octobris, [ubi Cunera dicitur una sociarum S. Ursulæ;] quando de ea ejusque Sociabus agendum ex professo erit; interim non potui me cohibere, quin in Conatu Chronico-historico de Romanorum Pontificum serie, Dissertatione propria quærerem, an inter SS. Pontianum & Anterum locus esse possit Cyriaco, qui dimisso Pontificatu Virgines ad martyrium secutus dicitur, ideoque in Catalogis Pontificum prætermissus. Deinde in Paralipomenis ad eumdem Tractatum pag. 38 delibavi totum illud argumentum; [adeoque seculo 3 vel 4 vixisse,] & definiendo potius quid in Legenda Ursulana prorsus sit incredibile, quam quid credibile censeri debeat, præter sanctitatem & cultum, in controversiam non vocandum, meas aliquas conjecturas proposui, in iis lectorum exploraturus judicia, prius quam ad rei summam veniatur. Undecumque tamen collectæ Virgines, & quomodocumque Coloniam advectæ, aut quacumque occasione necatæ dicantur; idque sive Maximino Imperatore, ad annum CCXXXVI Christianos persequi exorso; sive Maximo tyranno, contra immissos in se Hunnos atque Coloniam obsidentes festinante, ad annum CCCLXXXV; quidquid, inquam, de ipsis elegeris; non apparet qua ratione poßit ad ejusmodi Societatem S. Cunera pertinuisse.

[4] Etenim gens Fresonum tota, usque ad S. Willebrordi adventum & finem septimi Seculi, [& Rhenis famulata Regi:] (ut dixi) gentilitatis tenebris implicata tenebatur; nec ulla ratione verosimile apparet, in Rhenensi tam prope Ultrajectum oppido, Christianum, non dicam Regem, sed vel Toparchum fuisse, tribus vel quatuor seculis citius; qui Cuneram viventem apud se habuerit, & sepulturam am mortuæ honoraverit, donato ei palatio suo. Similis aut etiam major difficultas invenitur in ipsius S. Cuneræ persona & genere, dum ea creditur filia Aurelii & Florentiæ, in Ortayade minore, apud urbem dictam Orchadam regnantium; quod Crombachius aliique sic intelligit, quasi dicatur Orcadum Regis fuisse filia, & quidem ex alterutro parente ipsiusmet S. Ursulæ consanguinea. Etenim Orcades insulæ, extremo Aquilonaris Britanniæ angulo objectæ, ut lingua hodiedum fere Gothica, & a Pictorum, Scotorum seu Hibernorum linguis diversißima utuntur; [item fuisse Regis Orcadum Aurelii filia,] sic existimantur ex Gothia Daniave primos habitatores. accepisse, Scotisque & Pictis semper fuisse inimici; ut posito etiam quod Britanna Ursula fuerit, ægre credi poßit, matrimoniorum communionem aliquam inter gentes, moribus magis quam spatiis discretas, interceßisse. Demus tamen hoc, an etiam dabimus Romana nomina usitata fuisse in insulis, ad quas nec adspirare quidem ausi Romani, [licetistæ insulæ] redactos in Provinciam Britones ægre defensabant a Scotis Pictisque, objecto eis celebri illo muro, qui etiamnum disterminat regna Angliæ ac Scotiæ nunc nominibus nota.

[5] Scoti quidem dicunt S. Palladium, mißum sibi a Cælestino Papa anno CCCCXXXI Episcopum, usque ad Orcades extendisse apostolicam curam, directo ad illot S. Sernano Episcopo; [solum tentatæ dicantur sec. 5,] & S. Kentivernum seculo VI easdem per discipulos instruxisse. Sed neque id satis certo probatur, & nihil facit ad tempora S. Ursulæ, uno saltem seculo anterioris. Hodie quidem insulæ illæ Anglici Imperii pars censentur, quatenus etiam Scotiam complectitur, & eorum Episcopus dum, res Catholica stabat, suberat Archiepiscopo Andreapolitano; anno tamen MLXXXV apud Malmesburiensem lib. 5 adhuc nominatur Paulus, Orcadum Comes, hereditario jure subjectus Regi Noricorum sive Norwegiæ, qui ipsas Scotiæ Regi oppignoravit anno MCCCCLXXIV. Et Picti quidem, Britonum extremi per quos, si amicitia major fuisset, fidem Christianam fortasse possent tredi edoctæ Orcades, non ante annum CCCCXXX veræ fidei lumen suscipere inceperunt [forte nec ante an. 1000 fidem susceperint.] serius aliquanto iis qui erant in Hibernia Scotis. Norvegi autem, Dani ac Gothi, primos prædicatores Euangelii tantum acceperunt post annum DCCC. Quandonam porro vixerit S. Magnus, Orcadum Apostolus habitus, (cujus nomen apud Olaum Wormium in Fastis Danicis invenio notatum ad XIX Augusti) necdum comperi, vix tamen putem eo penetrasse ante seculum XI.

[6] His ita se habentibus, siquid veri subest populari de S. Cunera traditioni (ut semper subeße talibus solet aliquid veritatis) credam illius Dominum, [Credibilius est, conversa jam Frisia Rhenos adductam] unum inter multos fuisse eorum Procerum, quos S. Willibrordus Christianos fecit in hisce Frisiæ ac Germanicæ confiniis. In hujus ministerio cum degeret Cunera (cujus nomen ejusdem cum nominibus Cunradus, Cunigundis, Cunibertus originis, suadet illam non valde peregrinam credere) cum ab unguiculis Christiana; amorem heri multis sibi modis mereretur; ab ejus uxore minus pia per zelotypiam interemptasit. Divinis autem miraculis sanctam declarantibus, primo ipsum stabulum in quo sepulta jacebat, [nec adeo diu post, elevatum corpus esse:] conversum sit in ædiculam sacram, probante & supra corpus altare consecrante, S. Willibrordo, vel aliquo ejus Trajecti successore cui Willebrordi nomen aptaverit vacillans traditio, & altare supra corpus consecrante. Deinde vero crebrescentibus miraculis, & Christiana religione apud Rhenenses magis magisque efflorescente, cum Parochialem ecclesiam ampliorem inibi dedicasset idem vel alius Pontifex Trajectensis, a civibus rogatus sit sanctum corpus elevare: quod hoc die VI Iunii fecerit.

[7] Alia nihilominus Inventio S. Cuneræ Virginis & Martyris notatur in Florario ad diem XIX Decembris: [cujus alia quoque inventio 19 Decemb, & Translatio 29 Oct. memoratur.] nec mirum fuerit si post annorum plurium decursum, bellorum vel incendiorum casibus eversa ecclesia, & sub ruinis sepultum corpus sacrum fuerit, iterumque inventum lætificaverit Rhenenses: qui jam, nescio unde, persuasi ipsam fuisse e Societate undecim nullium Virginum, in ipsarum Octava id est XXVIII Octobris faciendam Translationem censuerint, prout hæc notatur in Martyrologio quodam Coloniæ excuso sub annum (ut Molanus indicat) 1521. Eo tamen die Florarium notat Passionem: quod licet passim probari videam, tamquam a S. Willibrordo institutum; vereor tamen ut id verum sit, magisque inclinor ut credam ignotum, omnino mansisse diem cædis, clanculo patratæ. Ut ut est, oportet satis celebrem fuisse diei XXVIII cultum, ratione S. Cuneræ, tunc vel passæ vel translatæ, quandoquidem in Legendario Ultrajectino S. Salvatoris, unde Acta dabimus, ipsa inveniatur tali die locata; & consequenter sub ejusdem, tamquam primariæ, nota, etiam in originaria Rhenensi membrana, unde transcripta illa esse cognovimus cum ipsam nobis videre licuit. Quod Martyrologium Scoticum Camerarii S. Cuneram proponat IX Junii ne flocci quidem fecerim, propter manifestam auctoris in talibus comminiscendis levitatem, qua cum Demstero certasse Videtur.

§. II. Legendæ Rhenensis ætas ac fides exigua, gemina Reliquiarum inspectio.

[8] Hactenus scripseram, cum beneficio Illustrißimi ac Reverendißimi Domini, Petri Archiepiscopi Sebasteni, & Vicarii per Provincias fœderatas Apostolici, accepi originales Rhenensium membranas, ab annis circiter trecentis exaratas, ad usum Chori (ut forma & character major monstrat) sed quod dolemus foliis sex revulsis mutilas, [Legenda Ms. Rhenis cum Prologo] quæ universim fuerant, ut minimum sexdecim. Harum initio ponitur Prologus, adgenium seculi XV sic exordiens; Cunera, quasi Condens æra, quia thesaurum hic in terra condidit, quem in cælo nunc invenit. Deinde subtexitur Genealogia S. Cuneræ, tali exordio: Secundum Isidorum, in Europa jacet quædam terra, quæ Orcades dicitur, & habet in se triginta tres insulas, de quibus tredecim ab hominibus Christianis possidentur … quæ quondam steterunt sub imperio Regis Orcadorum, [& genealogia] nunc autem Regis Angliæ, & Teutonice vocantur Bartnengen: in qua terra magna urbs regalis jacet, quæ quondam Orcada vocabatur, nunc autem Jork. Tam infeliciter posito principio (nullum enim Jork, præter Eboracum in Anglia novimus, [prorsus fabulosa;] nec Anglis quidquam juris, pro eo quo ista scribebantur tempore, in Orcades concedimus) tali, inquam, principio congruunt cetera, quibus Auctor illa in civitate Regem fingit Aurelium, qui ducto contra barbaros exercitu victus, captus, Soldanoque Babylonis traditus, ab hujus filia, per eum a cultu idolorum abducta (quasi vero Soldani isti fuerint idololatræ) ejusque matrimonium pacta liberatus, cum ipsa redierit, ex eaque Cuneram genuerit; postquam Iudæus astrologus prædixerat, ex eo procreandam mulierculam servam, quæ secundum cursum cæli in terra floreret virtutibus, sicut terra floribus & cælum sideribus, per quam multi desolati consolabuntur, & infirmi sanabuntur: ipse autem quia noluerit uxori istius Iudæi in adulterium consentire, nunc claret gloriosis miraculis; sicut & uxor ejus baptizata, quia in timore Christi vitam suam ducere ac mandatis ejus ferventer intendere studuit, tunc claruit virtutibus & signis, & nunc multis gloriosis miraculis … Sic hæc sancta & electa Virgo Cunera a Judæo prophetizata est, antequam nata, cujus meritis gloriemur insecula Amen.

[9] Soldanos Babylonios nosse primum mundus cœpit, sub eorum primo Saladino, [ad imitationem earum, quæ S. Elisabethæ Schonaug. tribuuntur,] qui anno MCLXIV Ægypto potitus, totam Califarum potentiam ad se traxit, & Babylone sive Cayri sibi ac posteris sedem Imperii elegit: cujus ætas, quantum distet ab ætate Radbodi Frisonum Regis, & S. Willibrordi sub eo prædicantis; atque hæc porro a tempore Ursulani martyrii, quis non videt? & per consequens, quam male consuta sit tota sequens Legenda. Auctor licet polliceatur de vita & morte S. Cuneræ Virginis & Martyris, quæ de ea scripta sunt, recitare; scripta tamen valde antiqua habuisse præ oculis præsumi non delet; utpote compilata post vulgatam Ursulanæ Paßionis historiam; quam ut Crombachius contendat ad seculum VII & S. Cuniberti ætatem attollere, vereor tamen ne potius debeat seculo IX vel X adscribi: hæc autem nullam sociarum nominatim appellat, præter unicam Pinnosam. Anno deinde MCLXXXIII descripta est nova undecim millium Virginum historia, ab Anonymo prætexente, revelationes B. Elisabethæ Schonaugiensi factas, annis post obitum ejus XVIII. Tali historia totis mox Germaniis sparsa, [adeoque seculi 13 aut 14 primum edita] & propter rerum eatenus inauditarum novitatem magno cum plausu accepta, quamvis nulla ibi appareret Cunera, nedum genealogia ejus; exemplum tamen hujus simili libertate fingendæ datum est; ut hæc de qua agimus, non debeat antiquior censeri seculo XIII aut XIV.

[10] Genealogiam in prædictis membranis sequitur novus titulus, rubrica descriptus. Hic incipit Passio ejusdem Sanctæ: & additur vox Thema, [Ea Legenda pridem Latine impressa,] quia exordium sumit ab hac sententia Psalmi LXVII, Mirabilis Deus in Sanctis suis. Molanus, in Natalibus Sanctorum Belgii, allegat historiam Latine impressam tomo secundo Legendæ Lovanii & Coloniæ in infantia typographiæ. Erat hæc Legenda primo Coloniæ excusa anno MCCCCLXXXIII, & biennio post Lovanii recusa. Edidit eamdem noster Pater Hermannus Crombach, tomo 2 Historiæ Ursulanæ lib. 11 cap. 10, usus codice Ms. Ecclesiæ Cathedralis Ultrajectinæ S. Martini: asseritque, aliud ecgraphum sibi submissum a Reverendißimo Archiepiscopo Philippensi, ex originali in arca S. Cuneræ reperta; eo scilicet quod præ manibus habeo. Præterea Ioannes Gerbrandus a Leyda Carmelita, in Chronico Episcoporum Ultrajectinorum & Comitum Hollandiæ cap. 4 & duobus sequentibus, [seu potius sermo, datur ex Ms.] eamdem Vitam & translationem descripsit. Nos ipsam pridem habebamus ex Mss. duobus, altero Monasterii Bodecensis in Westphalia, altero ecclesiæ S. Salvatoris Ultrajecti: quibus inter se & cum impressa atque membrana Rhenensi collatis, hic eamdem Legendam exhibendam censuimus, ut suo judicio inde excerpat Lector quod probaverit magis: damus autem ipsam sub titulo Sermonis, ut magis apto.

[11] Cum prædictis membranis pariter accepimus descriptum an. 1695, [Instrumenta inspectarum Reliquiarum an. 1615.] 5 Septemb. T. Donckers Protonotarii Apostolici Testimonium, de Reliquiis ac earum visitatione & custodia, sub nota anni MDCXV, XVI Maji, stylo vet. tenoris sequentis. Cum D. Joannes Ludolphi, Vicarius ecclesiæ Rhenensis, in peregrinatione Buscoducensi anno dicto VII Maji obiisset; qui hactenus, ex permissu Superiorum in custodia habuerat, propter temporum iniquitatem, Reliquias sanctissimæ Virginis & Martyris Cuneræ, Patronæ Rhenensium; eo defuncto earumdem Reliquiarum visitationem & inspectionem habuerunt adm. RR. & Venerabiles Domini, D. Wilgerus a Mœrendael, ecclesiæ B Petri Trajectensis Decanus; R. D. Victor Schorelius, ejusdem Ecclesiæ senior Sacerdos & Vicarius; & M. Jacobus Boolius, Ecclesiæ B. Mariæ Præbendatus; repertaque sunt in lignea custodia hæc sequentia, in quatuor diversis involucris. In primo involucro, quod extus est bysso Damascena rubra tectum, & linteo candido velo de intus, hæc erant. Duo maxima ossa, ad longitudinem palmæ cum dimidia. Tria ossa alia, ad longitudinem unius palmæ. Quinque alia ossa longa, sed aliquantum minora. In secundo involucro, quod extus tegitur nigra bysso & trita, de intus candida tela, hæc reperta sunt: Partes capitis tres, ad latitudinem trium digitorum, & longitudinem paulo amplius digiti; os majus, ut videbatur, ex scapulis; duæ partes ossium crassiores, & aliquanto majores; septem partes notabiles, sed præcedentibus adhuc minores; adhuc aliæ quatuor partes ossium minimæ. Tertium est capsa ex bysso rubra, aureis oris, in quo erant duæ vittæ aut capitis ornamenta ex textili bysso, in quorum altera hærent insignia multa ejus Virginis duplicis generis, in altero flosculi aurei sunt intertexti: In quarto involucro est Mantile strangulationis ejus, longum paulo amplius duabus ulnis, latum tribus ulnæ quadrantibus, cum dimidia, involutum duobus aliis mantilibus, candidis flosculis byssinis ruditer distinctis: cui pro supremo involucro additum videtur antiquum & tritum Corporale. Hæc a nobis inspecta & visitata, eidem capsæ ad conservationem pro supraposita civitate Rhenensi fuerunt denuo inclusa, anno & die quo supra: In cujus rei testimonium hanc ipso tempore scriptam testimonii schedam subsignavimus. Et subscripti erant iidem tres qui supra.

[12] Crombachius Historiæ Ursulanæ lib. 10 cap. 41, [& an. 1638,] recitat Epistolam Illustriss. Philippi, Archiepiscopi Philippensis, & per Fœder atorum Statuum Provincias Vicarii Apostolici, datas Ultrajecti XII Martii, anno MDCXXXVIII, in hæc verba: De vita, morte, & miraculis S. Cuneræ, Virginis ac Martyris, veriora ac solidiora scribere ac referre non possum, quam quæ, tum impressa ante centum & plures annos, inveni inclusa capsæ, quæ Caput & majorem partem Corporis ejusdem sanctæ Martyris continebat, simul cum manutergio seu mappa manuali, qua strangulata est; & duabus vittis crinalibus seu capillaribus (Huyven Belgice appellamus) quæ omnia in bona custodia apud nos conservantur. Quod attinet ad historiam vitæ, [quando etiam inventus liber Ms. miraculorum.] manuscriptam ante ducentos fere annos… adjungo hisce copiam ejus. Quoad miracula … satis magno numero notantur in dicto libro Ms. & credo in exemplari impresso, quod Coloniam missum, eadem contineri. De aliis recentioribus vel circa nostra tempora factis nihil certi habeo, nisi ex relatione quorumdam seniorum; nec licuit plenam hactenus informationem sumere. Scio tamen, unum vel alterum, qui cum periculosa admodum obstructione gutturis laborarent, cum missam sibi a nobis particulam Reliquiarum S. Cuneræ devote gutturi applicarent, sanitatis gratiam recepisse, eamdemque Deo per intercessionem S. Cuneræ acceptam retulisse.

§. III. Cultus Reliquiarum S. Cuneræ per varia loca, & quædam ad eas miracula.

[13] [Ea quæ alibi habentur capita,] Laudatus § superiori Crombachius, lib. 8 texens Indicem omnium earum Virginum, quæ variis in locis cultæ, putantur ad Ursulanarum Societatem pertinuisse, plus quam unam Cuneram numerat, quod sane miror: cum neque ex titulis sepulcralibus l. 7 cap. 19, neque in Indice, post eumdem librum contexto, ex revelationibus BB. Elisabethæ & Hermanno adscriptis, hujusmodi nomen inveniatur. Nam si excusari poßit Rhenensis Cuneræ in illis prætermißio, utpote diu post alias & alibi necatæ; unde quæso sciri potuit, ea Capita quæ in ecclesia S. Vincentii Coloniæ, & in monasterio Swivekano Cisterciensium Virginum apud Teneramundam habentur sub nomine S. Cuneræ, [hujus Cuneræ non sunt.] Martyrum ex ea Societate esse? Nisi dici poßit, de veritate quidem ipsarum Reliquiarum inde constare, quod sumptæ sint ex cumulo aliarum; nomina vero gratis assumpta, quemadmodum quotidie fit circa Reliquias Roma allatas. Constabit interim, Cuneræ Rhenensis neutrum Caput esse, quando id, quod illius esse creditur, adhuc in capsa ejus tenetur.

[14] [An fuerit Rhenis usus perjuros probandi ad ejus Reliquias?] Ceterum ut ista Capita nihil ad ipsam spectare existimo, sic neque ad peculiarem ejus laudem facere puto, quod in B. Meinwerci Episcopi Paderbornensis Vita, V Iunii illustrata num. 7 legitur, de hominibus matris ejus, qui dominæ suæ, filii hæreditatem abalienare conatæ, gratificaturi, obtulerunt pro ea juramentum, super Sanctorum Reliquiis faciendum, allatis de ecclesia vicina Rhene, constructa in honorem S. Cuneræ, iis in quibus jurare consueverant. Licet enim Crombachius toto capite 40 libri 10 conetur inde probare, quod fuerit antiquissima consuetudo Clivensium & Geldrensium, probandi perjuros ad S. Cuneræ Reliquias; nihil tamen adfert, quo vel probet Reliquias, quas illi ex S. Cuneræ ecclesia attulerunt, ipsius fuisse; neque hoc dato, quod id fuerit hisce Reliquiis peculiare, probat eum morem universim circa quasvis Reliquias fuisse. Utcumque tamen id se habuerit, nemo contemptim a Meinwerco habitas credat qualescumque Reliquias, quia eas abjecit, & prolatis de apothecis suis Reliquiis Apostolorum Petri & Pauli & S. Blasii, super eas eos jurare fecit; sed intelligat, merito suspectas eas Episcopo sancto fuisse, quas offerebant homines pejerare parati; idque ut impunius facerent, profana forsitanossa in medium adducentes. Interim ex eo ipso loco probatur celebritas Sanctæ, ætate Meinwerci, id est XI seculo.

[15] Ejusdem celebritatis continuationem, nihil per hæreses prædominantes imminutam, probat etiamnum frequens usus, tota circum regione, [Nomē istic frequens.]. Cuneræ nomen baptizandis puellis adoptandi. Solet autem paßim nomen istud contractim pronuntiari Knera, unde diminutivum Knertje vel Knirtje. Invenio etiam manu Rosweydi nostri exaratam schedulam in hæc verba, Petrus Blyenborg S. Theol. Licent. ignotus nobis hactenus, hanc Collectam ponit XI Junii, [Vetus Collecta,] die S. Cuneræ Virginis.

Antiph. Cunera Virgo nobilis pauperum solamen;
      Ultrajectensis patriæ sit sedulum juvamen.

Deus qui pro fidei Christianæ constantia, ad preces gloriosæ Virginis & Martyris tuæ Cuneræ, panes in ligna convertisti; & ipsam pro te strangulatam, corona martyrii decorasti; fac nos, quæsumus, ejus precibus a peccatis converti, & a nexibus immundorum spirituum liberari. [& patrocinium, præsertim ad mala gutturis.] Ante ortum vero Calvinismi sive Geusismi in Belgio, inveniebantur Belgici quidam incultique versus, quos eadem in scheda Rosweydus reliquit hoc sensu: Rhenis, ad pedem sublimis atque magnificæ turris, stat ornatissima S. Cuneræ ecclesiæ, ibi ut fertur martyrizatæ: cujus ibi corpus requiescit, & sepulcrum visitatur ab hominibus, equis & bobus, gravi morbo laborantibus: curantur autem ibi præcipue faucium dolores.

[16] Atque hæc sunt quæ de veteri Cuneræ apud Rhenenses cultu, [Ossa quædam ex Belgio in Lusitaniam delata,] deque ejus ibidem adhuc servatis Reliquiis nonnullis colligere potui. Quid aliis partibus sacri corporis factum sit; libet deinceps enarrare. Imprimis autem recordari te, Lector, velim, quod in Appendice pro die 2 Aprilis ad Acta S. Mariæ Ægyptiacæ, dedi publicum instrumentum, per quod constat; Emmanueli Portugalliæ Regi an. MDLXV, a Margarita Austriaca, tunc Belgii Gubernatrice, missas Reliquias S. Adriani & quinq; Belgicarum Sanctarum ibi nominatarū, in quibus S. Cunera: [& inde Antverpiā relata:] ex quibus singulis separatam particulam Rex ille dederit nepti suæ Mariæ desponsæ Alexandro Farnesio Principi Parmensi, Margaritæ prædictæ filio; reliquas majores partes sibi ac regno suo reservans. Hæ vero quomodo inde in Galliam ablatæ sint, ab Antonio Notho, Lusitanici regni titulum sibi arrogante, ab eoque sub annum MDXCIV donatæ filio Emmanueli, Ordinis Cisterciensis Religioso, una cum aliis multis præstantißimis Reliquiis sanctorum XXXIV, & anno MDCXXXIII monasterio S. Salvatoris Antverpiæ fuerint ab eo consignatæ, ac denique anno ejusdem præsentis seculi LXXI solenniter elevatæ, deductum videri poterit § 4 Comm. prævii. Unum hoc dixero, quod, Num. XVI recenseantur binæ partes ossium S. Cuneræ, Virginis & Martyris 21 Junii, ubi legendum 12.

[17] Sed longe major sacri corporis portio ad nostrum Collegium Embricense pervenit, anno MDCII, [plura Embricam translata 1602,] una cum hisce litteris. In nomine sanctæ & individuæ Trinitatis. Amen. Notum sit omnibus, præsens instrumentum lecturis aut legi audituris, quod Nobilis Dominus Thomas a Buerlo, MDCII, II Januarii, attulerit Reliquias S. Cuneræ, Virginis & Martyris, quæ asservantur in Rhenen, quas ipsi donavit venerabilis vir ac Dominus Joannes Ludolphi; I Os tibiæ vel brachii II. Os ex collo rotundum cum tribus particulis; [cum figillis vittæ crinalis,] III, ex ejusdem Virginis & Martyris vitta excisa duo (ut putatur) patris & matris gentilitia insignia acu picta, quæ eadem civitas Rhenen usurpavit, a sua Patrona accepta; IV, Fasciculum filorum ex sacra mappa, qua fuit strangulata. Quæ omnia diligenter dictus Sacerdos, præsente Domino Buerlo exemit ex capsa, in qua dictæ Martyris Reliquiæ asservabantur, quæ per ipsum clam conservatæ sunt. In cujus rei fidem subscripserunt & sigillo roboraverunt, XXIV Aprilis anno MDCII, Thomas a Buerlo, Zutphaniensis, atque annis aliquot causa religionis exul, in Collegio Embricensi commoratus: & Joannes Hasius S. J. tunc Collegii Rector, in eoque mortuus anno XXIV hujus seculi: qui prædictas Reliquias inclusit capsellæ cupreæ inauratæ, lamellisque argenteis ornatæ, ac prorsus simili cum altera capsa, [ex facultate Nuntii Apostolici,] cui incluserat Reliquias SS. Eusebii, Martyris Romani, Patroni Arnhemiensis, ab eodem Domino simili ratione acceptas, quarum mentio facienda XXV Augusti: simul autem exponuntur ambæ Capsæ illæ majoribus festis in altari, & suo quæque die ritus Duplicis officio coluntur a nostris. Ut vero istæc omnia aliaque similia legitima essent, Octavius Frangipanius, Episcopus Tricaricensis, Nuntius ad Belgii Principes Albertum & Isabellam Apostolicus, concessit prædicto R. P. Joanni Hasio, Collegii Rectori, plenam potestatem, colligendi ex locis hæreticis & retinendi sacras Reliquias, ea super re confectis & sigillatis litteris, ex Neoportu Flandriæ anno MDCII. Ita testatur, qui omnium Embricensis Collegii Reliquiarum descriptionem nobis misit, anno MDCLXIX, Fridericus Eimeren S. J.

[18] Ego satis certus, una cum plerisque nunc eruditis in re Tesseraria, sive ut vocant Armoriali, gentilitia nulla insignia in usu fuisse ætate S. Willebrordi, [quæ sigilla non bene creduntur gentilitia Sanctæ insignia esse.] nedum S. Ursulæ, ac ne quidem diu post; sed seculo X primum cœpisse usurpari, primum quidem arbitraria & vaga, deinde fixa; ipsa, quæ parentum Cuneræ fuisse imperite præsumuntur, curavi Embricæ delineanda atque hic exprimenda. Nolim equidem existimare, ea istic picta collocataque fuisse, ut persuaderetur posteritati, quod S. Cunera ipsis usa sit, ad parentum suorum conservandam memoriam, usurpandaque Rhenensibus dimiserit (hæc enim turpis impostura foret) sed ad fidem ipsis vittis, quibus intextæ viderent, publice faciendam, quod illæ una cum sacris oßibus antiquitus servatæ fuerint: & Domini quidem Rhenensis ipsa esse insignia, quibus & oppidum utitur, tres scilicet flavas fascias ductas per campum argenteum, ejusdemque metalli sex cruculis decussatis, Saltuariis vulgo dictis, inspersas, alia Conjugis seu Dominæ fuerint, ductæ fortaßis ex Rotzenbergica familia, cui tres globi argentei super nigro fundo pro tesseris sunt, uti videre est in Horto armoriali impresso Gandavi, sub nota anni 1567, uti mihi Alkmaria scribit prænobilis Dominus Adrianus Westphalen, talium rerum diligens scrutator. Fieri etiam potest, ut ipsæmet vittæ, anathema sint, Sanctæ positum ab aliqua Rhenensis Domini uxore, in memoriam curati a gravi aliquo dolore capitis.

[19] Porro inter complures pretiosas Reliquias, quibus Metropolitana Ultrajectina dives erat, etiam insignes aliquæ censebantur ejusdem S. Cuneræ, [Ex redemptis Reliquiis Ultrajectinis,] nescio quam pridem illuc allatæ. Has omnes cum rerum potiti Calviniste parvi facerent, inventas ibi civis Catholicus, cognomento Botterus, familia Consulari vir (cujus vidua usque ad hujus seculi medium superstes plurimum laudatur in vita Venerabilis Joannæ Randenradiæ, apud Ruremondenses cum magnæ sanctitatis opinione defunctæ) Botterus, inquam, redemit omnes, pretio bis mille florenorum. Exactis autem duodecim annis induciarum, inter Hispanos & Hollandos servatarum, Canonissa quædam a Rhynfeld cognominata, Domini Botteri neptis, S. Cuneræ Reliquias donavit adm. Rev. Dom. Joanni Moors Bernensis Canonicæ Ordinis Præmonstratensis Abbati: qui eas in Pastorali sua ecclesia de Berlicem deposuit. [pars S. Cuneræ delata in Berlicom,] Hinc propagata erga Sanctam devotio, Catholicos undique excivit, eos præsertim qui circa Rhenen in Velavia ac Betavia commorantur. Confluunt autem hi potissimum ad Dominicam immediate præcedentem festum S. Joannis Baptistæ, quando illius ibi festum celebratur.

[20] Neque post captam a Statibus Silvam-ducis cessavit confluxus ille publicus, [& inde in Bedaf,] quoad per Monasteriensem pacem licuit Fœderatis publicum omnem Catholicæ Religionis exercitium toto Silvæducensi territorio prohibere: quo tamen ne penitus cessaret cultus Sanctæ, placuit Bernensi Prælato transferre Reliquias S. Cuneræ in proximum Catholicoque ritui relictum agrum; in vicum, inquam, Bedaf, sub Dominio Ravesteniensi, ubi magis magisque inclarescit devotio popularis erga S. Cuneram. Ita in suis ad me litteris Domnus Lucas Sionghers, diu apud Bedaf commoratus, & anno MDCXC rem Catholicam in Berlicem curans: & addit: Vidi testis oculatus millenos homines, prædicta Dominica convenientes cum magna devotione, nec sine fructu & levamine ægrorum, maxime contra dolores gutturis. Novi etiam Graviensis oppidi viduam perquam honestam; [magno concursu honoratur.] quam inflammato immedicabiliter gutture, extra convalescendi spem posuerant medici. Sed adfuit invocata pie virgo Cunera, & malum dispulit: ipsa vero beneficii memor, quotannis redit votum solutura. Audivi etiam Teutonici Ordinis Parochum quemdam, pro concione asseverantem, a simili se malo curatum facto voto, & cerea anathemata, centena atque centena, in Bedaf appensa, palam faciunt, quam multis ibi auxilio fuerit invocata Cunera. De Domino Bottero ejusque uxore pluribus infra agetur, ubi de S. Odulfi Reliquiis, per hanc Collegio nostro Hallensi communicatis.

SERMO IN DIE FESTO.
Circa seculi XIV initium compositus, ex Codicibus antiquitus scriptis & excusis.

Cunera, Virgo Martyr, Rhenis in diœcesi Ultrajectina (S.)

BHL Number: 2011

EX MSS.

[1] Mirabilis Deus in Sanctis suis, qui, inter cetera suæ potentiæ miracula, [Prologus de fine & utilitate hujus Legendæ,] etiam in sexu fragili mirabilia operatur, B. Cuneram ad nos extremos a pene mundialis circuli incolas, olim transmittens, fecit mirabilia in vita sua, in morte pariter & post mortem: quam Sanctam, in exemplum virtutum propositam nobis, honorare & venerari, sicut decet, merito tenemur; præsertim qui in circuitu loci passionis ejus, id est diœcesi Trajectensi b commorantes degimus. Honorare, inquam, hanc Sanctam, & alios utriusque sexus Sanctos, eorum vitam recolendo, nobis prodest ad imitationem; quam dum attente pensamus, torporem mentis excutere, ac eorum sequi vestigia, pro nostrarum modulo virium, incitamur. Insuper es Sanctorum digna veneratione fructus nobis acquiritur, & ex eorum oratione. De vita igitur & morte sanctæ Virginis ac Martyris Cuneræ, quæ de ea scripta sunt, recitemus.

[2] Cum enim B. Ursula, divinis parens nutibus, cum suis Sodalibus Romam aggredi, ad visitandum limina beatorum Petri & Pauli Apostolorum aliorumque Sanctorum ibidem requiescentium proposuisset; [in qua dicitur Cunera S. Ursulam comitata,] ad B. Cuneram ejus consanguineam, nuntios misit in Orcardam c minorem, ad urbem dictam Orcadam [videlicet Jorc] d rogans ut secum vellet proficisci. Quæ precibus S. Ursulæ libenter annuens, obtenta parentum licentia, ad eam quantocius pergebat. Pater autem ejus Aurelius ac mater Florentia e de absentia filiæ suæ Cuneræ dolebant. Post hæc S. Ursula, congregatis Sodalibus suis, peregrinationem conceptam perficiens; & in reditu apud Coloniam navigio veniens, Martyrium perpessa est cum aliis Virginibus, [& sociarū cædi a Rheni Rege subtracta,] sicut in Legenda XI mille Virginum plenius continetur. Porro in illo tempore quo sancta Virginum turba sic martyrizata est, adfuit illic f Radbodus, Rex Rheni, videns Virgines atrociter necari. Denique B. Cunera navem egrediente, ac pro Christi amore Martyrium pati volente, [ac Rhenas ducta:] dictus Rex, ob ejus elegantiam misericordia motus, eam pallio texit: secumque ad oppidum Rhenen, ubi morabatur, perducens, ab illa morte Deo favente protexit. Hæc sola Virgo Cunera, de illo felici Virginum Collegio, superstes legitur permansisse.

[3] His ita peractis, B. Cunera in hospitio Regis existens, [ubi pie fideliterq; ministrans,] Deum semper præ oculis habuit; a mandatis ejus non errans, imo indesinenter orationibus, vigiliis, abstinentiis, ac aliis bonis operibus sine fastidio vacans, ibat de virtute in virtutem, omnemque ornatum seculi cum gloria prorsus contempsit. Pauperibus secundum suam possibilitatem subvenit: & quia gloria sequitur etiam invitos; Rex Cuneram g considerans virtuosis operibus ferventer intendere, eam exaltavit, universæ præferens familiæ, clavesque regni h commisit eidem. Qua prærogativa accepta, Cunera in aliquo se non extulit; quin potius se in omnibus humilians Regi, Reginæ, totique familiæ, [a zelotypa hera] commoda fuit in cunctis licitis & honestis: & hac de causa dilecta erat a Rege super omnes ei servientes. Regina vero, perpendens singularem Regis amorem, quem ad Virginem istam gessit; invidebat ei supra modum, cupiens nomen ejus præclarum quomodolibet denigrare.

[4] Quapropter Rege aliquando discumbente, ficta mala de sancta Virgine narravit, [insimulatur prodigalitatis,] ut eum ab amore ipsius avelleret. Sed quia vincit opus verbum, indignatus Rex fidem Reginæ non adhibuit, indicens ei silentium, quia Cuneram in omnibus fidelem reperit. Unde Regina, grandiore concepta invidia, solito more pravorum, qui semper in vetitum nituntur, ad confusionem Cuneræ quantum potuit per fas & nefas an helabat. Post aliquot tempus S. Cunera, dum acceptis in sinum suo panibus ad usus pauperum palatium pertransiret; [et miracuo panum in assulas ligni versorū exusatur:] visa est a Regina, quæ Regem ita alloquitur: Domine mi Rex: ecce Cunera, vobis prædilecta, prodigaliter bona spargit, sicut oculata fide discere poteritis. Vocatur a Rege Cunera: quæ multum perterrita, Deum humiliter invocavit, quatenus ab instanti confusione liberaretur. Ex divina clementia panes vertebantur in hastilia i: quæ Rex in sinu ejus videns, Reginam duris verbis increpavit.

[5] Ab illa hora Regina, considerans quod non posset Cuneram verbis lædere, [ab eadem deinde clam strangulatur,] moliebatur eam occulte perimere; consilium a sua pedissequa requirens, qualiter hoc oppotune fieret. Intelligens pedissequa Reginæ voluntatem, cum ea in mortem innocentis Virginis conspiravit. Rege igitur causa venationis ad aëris temperiem equitante; Cuneram arripientes prostraverunt, & quodam singularis operis manutergio, (quod adhuc est in hac k sacra, quæ Rhenen appellatur, ecclesia) strangulantes, sepelierunt eam in stabulo suffocatam. Postquam autem hoc enorme atque in humanum scelus ab eis perpetratum est, [& in stabulo defossa] se numquam alicui revelaturas firmiter promiserunt. Rege post pusillum temporis de venatu redeunte, Regina gestu placido alacriter ipsum jucundo vultu salutavit. Perpendens Rex Reginam cum familia sibi obviantes. Cuneram vero non videns, ubinam esset quæsivit. Cui Regina, maleficium suum satagens abscondere, præcogitato mendacio respondit, dicens: In absentia vestra, Domine Rex, parentes Cuneræ venerunt ad nostram l mansionem, eam cum festinatione nimia deducentes.

[6] [duplici miraculo revelatur.] Interea equi Regis ad stabulum ducti, in quo S. Cunera sepulta fuit, nequaquam verberibus aut stimulis compelli poterant, ut intrarent. Quamobrem ductiad aliudstabulum, faciliter introibant. Discumbente autem Rege, de vespere stabularius, in illo loco stabuli in quo S. Cunera tumulata fuit, candelas ardentes ad instar Crucis videns, Regi celeriter nuntiavit. Quo audito Rex, grandi stupore perplexus, jussit veritatem diligentius experiri. Currentes igitur ad stabulum famuli, candelas ardentes de longe viderunt: sed dum appropinquabant ab oculis eorum penitus evanuerunt. Cumque ingressi fuissent stabulum, videntes recentem terram noviter commotam, effoderunt eam: corpusque B. Cuneræ, cum manutergio quo strangulata fuerat, invenientes, de fovea levaverunt. Videns autem Rex Cuneram, quam maxime dilexerat, tam enormiter interfectam, ex verisimilibus conjecturis & ex præsumptione violenta, [Hera in amentiam acta præcipitio extinguitur:] Reginam comperit suæ necis fuisse actricem. Accensus ergo Rex ingenti furore, Reginam sine misericordia punivit, in tantum, quod rationis expers vagabatur per totam regionem, insana per triduum: crinesque suos extrahens, vestimentaque sua lanians, effecta est penitus furiosa. Quemadmodum scriptum est, Malos male perdet; contigit de Regina, Deo permittente: quæ tandem, post trium dierum insaniam, seipsam de quodam cacumine præcipitavit. Rex autem, Cuneræ solatio destitutus, ad honorem ejus suum donavit m. Passa est hæc sancta Virgo Cunera anno Domini CCCXXXIX. atque hic (ut habet novus titulus rubrica scriptus) incipit Translatio Beatæ Cuneræ Virginis: incipit autem hoc modo:

[7] Anno Domini DC & XCVIII, B. Willebrordus, primus Episcopus Trajectensis, [S. Willibrordus, rogatus corpus elevare] a Sergio Papa Archiepiscopus ibidem missus, cum suo Diacono B. Adalberto & subdiacono B. Werenfrido, dum visitare suum Metropolitanum intenderet ; contigit eum oppidum Rhenen transire: qui cum ibi moram aliquantulum perageret, venientes ad eum sapientiores oppidi, de gestis & virtutibus B. Cuneræ multa recitaverunt; supplicantes unanimiter & devote, quatenus illam beatam Virginem & Martyrem, pro qua n Deus omnipotens quotidie diversa consuevit facere miracula, transferre dignaretur. Audito fide dignorum hujus testimonio, gavisus est Præsul sanctus: sed quia tunc arduis occupatus erat negotiis, quæ moram absque incommodo non patiebantur; [tempestate monetur ne rem differat.] promisit eorum piam adimplere voluntatem. Postquam autem egressus sui finem nactus est, navigio Rhenum fluvium descendens, [tranquille pervenit juxta montem o Heymonis, ubi] tempestas horribilis insurgens, navemque suam fere deglutiens, omnes [in navi p existentes] submersionem compulit formidare. Invocans ergo divinum auxilium B. Willebrordus, pro mitigatione tempestatis humiliter oravit. Qua per Dei gratiam placata, recordatus est, oppidanis in Rhenis promisisse se translationem B. Cuneræ Virginis, dum rediret. Confessus est igitur coram suis, quod propter oblivionem sui promissi, merito fuisset periclitatus. Cum autem essent penes oppidum Rhenen, præcepit navim littori velociter applicare: & factum est ita. Exiens navem B. Willibrordus, monuit suos ut ad locum B. Cuneræ humiliter accederent [& devote. Venerunt itaque q omnes, juxta monitionem sancti viri, ad locum ubi quievit S. Cunera; cum eodem sinceris mentibus accedentes, seque ipsius adjuvari meritis postulantes].

[8] [Exhinc Sancta colitur per totam diœcesim.] Post hæc S. Willibrordus, debitas adhibens solennitates, corpus beatissimæ Virginis ac Martyris Cuneræ transtulit reverenter. Unde factum est ut nomen ejus, per diœcesim Trajectensem magnificatum est nimis; & miracula, quæ pro ea clementer operari consuevit Dominus, divulgata. Veneremur ergo hanc Virginem ac Martyrem gloriosam, pro qua, sicut prædictum est, fecit Deus mirabilia in vita sua, per panum videlicet in alias res mutationem; & in morte, per candelarum ad ejus tumulum accensionem; & post mortem, per miraculorum crebram operationem. Hæc enim Virgo, pro nullo delicto, sed pro virtuosis quæ incessanter egit operibus, vitam perdidit temporalem: ideoque largitus est ei vitam cum suis æternalem Jesus Christus Dominus noster, qui cum Deo Patre vivit & regnat, in unitate Spiritus sancti Deus, per omnia secula seculorum. Amen.

ANNOTATA D.P.

a Si mundialem circulum melius notum habuisset Auctor, potius ab extremis illius incolis, quam ad eosvenisse Sanctam dixisset: ultra Orcades enim nihil est quam terrarum ultima Thule, nunc dicta Yslandia. Belgicus vero Meridianus septem omnino gradibus longius a polo distat, quam is cui Insulæ prædictæ subsunt.

b Scilicet Trajecti ad Rhenum, sive Ultrajecti, diversi a Trajecto ad Mosam.

c Ita membranæ Rhenen. alia Mss. Orcajadam.

d Deest hoc in aliis, verosimiliter postea additum hic, sed valde ignoranter, æque ac in margine ponitur alia manu Eboracensis; nisi traditio fuerit, sed fabulis obscurata, quod indidem oriunda fuerit Cunera.

e Alia duo ecgrapha, Florentina.

f Nomen hoc in sola membrana Rhenensi legitur: cui postea additum ex conjectura. Ad Rhenum autem erat Trajectum, olim Frisonum regia.

g Christianum ergo eum supponere videtur.

h Rectius claves penus dixisset.

i Alias, in hastulas: melius assulas scripsisset.

k Ms. Bodecense, & Lov. editio, Quod adhuc in ejusdem Ecclesia est: unde apparet Ms. Ultraject. quo utimur, ex Rhenensi sumptum esse, verbo nullo mutato.

l Ut hoc mendacium habeat speciem aliquam veritatis, oportet concipere, quod S. Cunera parentes suos habuerit haud procul Rhenis; neque mancipio accepta fuerit, sed ad ingenuum dumtaxat famulatum ibi commorata: alias parentibus liberum non fuisset filiam abducere, citra veniam Patroni.

m Ita Ms. Rhenense, aliasic brevius: omisso anno Paßionis, forte posterius adjecto, Post annos plurimos dum A. W. visitare Metropolitanum intenderent. Coluntur autem S. Adalbertus 25 Iunii, S. Werenfridus 14 Augusti.

n Hic deficit Ms. Rhen foliis duobus evulsis mutilatum.

o Desunt hæc in Bodecensi & Lovan. fortaßis quia suspectum vel ignotum transcribenti erat nomen loci: supponitur autem hic, veterem Rhenum a Rhenis Trajecto navigabilem tunc adhuc fuisse, quod nunc minime est: unde & opus fuit canalem fodere sesquileucæ, qui Trajecto in novum Rhenum ducat e regione Vianæ. Notandum vero, inter Ultrajectum & Amersfordiam spatiosum montem tendi, a meridie in Septentrionem, qui pene sub ipsis oppidi Rhenensis mœnibus initiumsumit; vulgo Amersfordiensis mons dictus, porrectusque secundum veterem Rhenum usque Amerongam, in colle sitam, qui forsitan hic dicitur Heymonismons, sive Aymonis (idem enim utrumque est) & ab hoc forsitan tam Amersfordiæ quam Amerongæ nomen fluxit.

p Ms. in mari: quod cum ineptum transcribentibus videretur, (veteris enim Rheni ad mare nunc obstructum ostium, plus quam duorum dierum navigatione distat Trajecto, patenti autem cæli tractu leucis 8) maluerunt Bodecenses & Lovanienses, velis quem isti transcripserunt, hic quoque omittere verba [] intercepta.

q Ms. Fecerunt; & hinc turbato sensu, maluerit idem librarius rursum omittere line as duas, ejus judicio minus necessarias. Ast Ioannes a Leydis, verans lectionem nactus, scripsit, venerunt.

MIRACULA
Ex Ms. Rhenensi, sed mutilo, collecta.

Cunera, Virgo Martyr, Rhenis in diœcesi Ultrajectina (S.)

BHL Number: 2012

EX MS.

§ I. Mortui suscitati, blasphemi puniti, cæci illuminati.

[1] Eadem fortuna, quæ Legendæ finem a membranis Rhenensibus abstulit, revulso folio IV & V, invidit etiam nobis notitiam primorum, miraculorum; & folium VI reliquit cum hoc imperfecto sensu in fronte, gratias agentes Deo, & Cuneræ solvebant vota. Sequuntur deinde tria de mortuis suscitatis miracula, hoc modo.

[2] [Resuscitantur pueri duo:] In Verhuysen a puer Gheraerdi, dicti Crauwel, in cacabo pleno b pulenti cecidit: & mortuo a matre pueri extracto, ut sibi videbatur, promisit B. Cuneræ, si puer revivisceret, sine mora ad ecclesiam Renensem portaret; & cum vino & tritico eumdem ad honorem ejus ponderaret. Revixit: & votum implevit. In Rhenen Joannes filius Henrici, alias Putinan, in puteo cecidit; &, ut videbatur, mortuus extractus fuit. Parentes ejus B. Cuneram invocaverunt, ut ad vitam pristinam veniret, oblationem pro eo voventes. Revixit: & vota solvebant. Hic erat civis Rhenensis.

[3] Anno Domini MCCCCIII in Trajecto juxta pontem c, Rodenborger-brug nominatum, quidam puer existens in navi, piscans quæ ex alia navi cediderant tempore hiemali: qui ex navi cadens, per aliquod tempus natans sic super aquam, culus solummodo de puero videbatur. Quidam vero stantes super plateam, [item tertius] ignorantes dubitaverunt quid hoc esset, quod in aqua nataret: & diligenter inspicientes, cognoverunt quod esset puer. Qui cum diligentia eum ex fossa extraxerunt, & posuerunt eum supra terram, ut aqua ex corpore pueri curreret. Quidam vero adstantes, fiduciam habentes in beata Virgine ac Martyre Cunera, dixerunt: O B. Cunera, quæ multa signa & miracula facis, suscita puerum istum submersum, oraque Deum pro eo ut ad vitam pristinam veniat. Promittimus Deo, vobis ipsum cum oblationibus, Rhenē in ecclesiam vestram, offerre. Dum talia vota promiserunt, oscitavit puer quasi de somno evigilasset, & sanatus est. Ipsi autem vota persolventes, gloriam Deo & B. Cuneræ dederunt. Hactenus folium VI cujus altera facies, uti & prima sequentis folii VII, pura remansit; ad cum credo finem, ut adscriberentur similia alia, referenda ad primum, qui perierit, titulum generalem de mortuis resuscitatis: nam post vacuas illas paginas sequitur quidam similiter generalis titulus, de vindictis, qualiter S. Cunera se vindicaverit de suis blasphematoribus & de væsanis: & post tria de his exempla, spatium sesqui columnæ, in prima facie folii VIII residuum, impletur alterius generis miraculis, manu diversa & atramento vividiori scriptis; aversa autem facies rursus habet generalem titulum rubricatum de cæcis, ac rursum folii IX pars aversa fere tota vacat, transiturque folio XI ad titulum de captivis.

[4] Erat quidam indiscretus homo de Vloeten Trajectensis diœcesis, qui anno Domini MCCCLXXVIII d, in die Translationis B. Cuneræ, in statione prima quæ fit in Elst e, blasphemando B. Cuneram ita dixit: B. Cunera, videtur esse lenaria, quia leni f & lenæ, qui invicem copulari non possunt, veniunt hic ad B. Cuneram ut ibidem fornicari possint. [blasphemus in rabiem agitur,] Qui immediate ad terram cecidit, & pestem vesaniæ acquisivit, corrodens manus: & universa membra dentibus decerpsisset, si tentus a parentibus non fuisset. Frater Nicolaus Ordinis Augustinensium de Dordraco, illo tempore stationem servans, [& ad aliorum vota sibi restituitur,] ac sermonem faciens, universos Christi fideles, ibidem in honore B. Cuneræ congregatos, supplicavit, ut amore Dei invocarent animam B. Virginis Cuneræ, pro illo blasphematore ac miserrimo peccatore, ut sanitatem pristinam reciperet. Parentes autem ejus voverunt Deo & B. Cuneræ, quod dum in vita esset, annuatim limina B. Cuneræ visitaret in camisia & braca, omnibus aliis vestimentis extractis cum libra ceræ. Post spatium unius horæ, ille homo ad seipsum veniebat, & lamentabiliter peccata sua confitebatur, promittens Deo & B. Cuneræ omnia vota parentum adimplere. Fecit quod vovebat, & sanitatem usque ad mortem obtinuit.

[5] Fuit etiam unus alter blasphemator, anno Domini MCCCCXIX, in Vigilia Translationis B. Cuneræ Virginis, [alius cita morte punitur.] sedens super equum suum, circa portam civitatis quæ dicitur Porta-montis, dicens: Ecce quot facies g fatuæ veniunt ad visitandam unam fatuam faciem. Cujus equus immediate collum frangens [cecidit mortuus], & secunda die blaspemator expiravit. Non miremur quod Sancti vindicabunt se in suos blasphematores. Unde legimus [in libris] Regum, quod Elias dixit ad quinquagenarium Regis Ochoziæ, qui veniebat ad Beelzebub Deum Acharon, ad reconsiliandum de infirmitate sua, utrum convaleret an non; Elias occurrens ei in via h dixit ad eum & ad quinquaginta suos; Si homo Dei sum, descendat ignis de cælo, & devoret te & quinquaginta tuos: qui in momento devorati sunt. Et si Elias hoc fecit; Sancti Dei utique potestatem habent hoc idem facere [iis], qui non crediderunt Prophetam esse in Israel.

[6] In Appeldorn i Veluë, fuit quidam infirmatus morbo vesaniæ. Uxor ejus vovebat B. Cuneræ, [Insanus repetito ter voto sanatur:] si infirmitas in eo cessaret, ipsa cum eo, in Vigilia Translationis ejus, cum oblationibus eam visitaret. Qui neglexit votum, & infirmitas in eo duplicabatur. Qui secundo anno votum voverunt adimplere; quod etiam secundo neglexerunt. Tunc tertio anno illa infirmitas super eum cecidit, quod digitos de manibus ore corrosit. Tunc tertio vota voverunt, & satisfecerunt, & sanitatem obtinuit. Quæ sequentur & reliquam paginam implent, alia, ut dixi, manu adscripta sunt, nec ad generalem titulum pertinent, sed scribuntur sub titulis novißimo ac minutißimo charactere adjectis de captivis, de resuscitata mortua in Tyla, mortuus resuscitatus.

[7] Famulus cujusdam coloni, in parochia Rhenens commorans, fuit captivatus a raptoribus, maleficis, [liberatur captivus,] vespilionibus k; & captivus ab eisdem ductus in quamdam silvam, prope Wagheninghem sitam, vulgariter dictam de Most, catenis ferreis undique dire legatus, ita ut propria sua virtute nullo modo putaret posse dissolvi. Quare dolore & amaritudine repletus, in animo suam miseriam deplangens, & diversis molestis afflictionibus fatigatus, somnum jacens in terra cœpit paulatim intentare, suas vires cupiens parumper recreare. Cui dulciter dormienti apparuit B. Cunera, dicens; Exurge alacriter, redemptus nam estis a manu deprædantium inimicorum tuorum: dissoluta sunt vincula, quibus ligatus estis. Vade, & offer munus tuum, & coram Reliquiis meis, quæ Rhenen requiescunt, pro hoc beneficio gratiarum actiones referatis. Surrexit ergo captivus, & liberatum se sensit, & obtulit munus suum pro beneficio, sibi a B. Cunera pie impenso.

[8] In Tyla l fuit quædam matrona habens prolem quamdam, qui tribus horis mortuus jacuit, [puer mortuus resuscitatur:] & nullus vitalis spiritus apparuit in eo, sicut ipsa mater pueri asseruit: quæ contristata valde de morte tam subitanea sui infantis, fiduciam tamen magnam habens in beata Virgine Cunera, eam suam adjutricem in mœrore cordis sui cœpit confidenter invocare; ut puer suus ad pristinam vitam ejus precibus posset revenire; faciens votum puerum & seipsam, suæ imagini, in ecclesia Rhenensi, si puer revixerit, præsentare, cum suis m immolationibus condignis. Quo peracto, puer præmissus pristinæ vitæ sanus adeptus est florem, in gaudium suæ genitricis & decus Regis altissimi. Hoc miraculum, immolans mater puerum, retulit cum lætitia magistris fabricæ ecclesiæ supradictæ. Et ita pluribus viris discretis in Tyla constat. Anno a nativitate Domini MCCCCXXX, V Mensis Maji, divulgatum n primo extitit in diœcesi Trajectensis Pontificatus.

[9] Anno Domini MCCCCXCVIII, quædam mulier de o Montfoerd, in vigilia translationis B. Cuneræ Virginis, hora Vesperarum, [illuminatur & sanatur apoplectica cæca:] in ecclesia super vehiculum ferebatur: quæ retulit cunctis in prædicta ecclesia existentibus, quod per triennium & ultra poplexia p fuit percussa, & in eadem hora totum visum suum perdidit; in percussione nec unum membrum obtinuit, quod movere potuit, dempta in ore lingua. Prædicto anno, ante festum Translationis B. Cuneræ Virginis, in somnis (ut sibi videbatur) monita fuit, quod se promitteret in prædicto festo visitare lipsana beatæ Cuneræ Virginis, cum oblatione unius libræ ceræ, & hoc annuatim servare: promittens B. Cunera quod pro ipsa apud Dominum nostrum Jesum Christum intercederet, & sanitatem recuperaret: quod & factum est. Dum ferebatur in ecclesia B. Cuneræ, circa sepulcrum ejus, sanata est continuo poplexia, & lumen oculorum suorum obtinuit; cunctis mirantibus in ecclesia existentibus, & laudem dantibus Deo & B. Cuneræ. Ipsa autem votum persolvens, Deo & B. Cuneræ gratias agens, sano corpore… repatriavit. Eadem hora duo pueri ibidem cernebantur; & patres & matres puerorum testati sunt, quod unus cæcus natus fuerit, [item pueri cæci duo;] licet pupillam integram in oculis videbatur habere; alteri per poccas q per triennium oculi extincti fuerunt: qui ambo circa sepulcrum dictæ Virginis lumen oculorum suorum acquisierunt. Parentes eorum, gratias Deo & B. Cuneræ agentes, oblationem facientes, cum magno gaudio repatriaverunt.

[10] [& tertius, attactu mappæ qua strangulata Sancta.] Circa annum Domini MCCCLXXX, in die B. Cuneræ Virginis, cum Reliquiæ in Elsche portatæ fuerunt, ubi prima statio servatur; puer quidam masculus, XII annorum vel circiter, cæcus natus, a patre & matre ante feretrum B. Cuneræ ducebatur; qui proprio motu dixerunt, quod tribus vicibus in somnis moniti fuerunt, ut filium in die Translationis in Elsche ante feretrum B. Cuneræ ferrent, & permitterent eum cum nuda mappa, qua strangulata fuit B. Cunera, oculis dicti pueri contingere, ut ipse visum integrum reciperet. Qui dum hoc Domino Nicolao r Ordinis B. Augustini in Dordraco, & Magistris fabricæ ac Consilio civitatis Rhenensis pro tempore ibidem existentibus retulissent; annuerunt petitioni eorum. Dum dicta mappa communi populo, ut moris est, ostensa fuerat, sic nuda ad oculos dicti pueri semel, secundo, ac tertio ponebatur. Ille, ut parentes dixerunt, qui cæcus natus fuerat, lumen recepit, & admirans de pulchritudine mundi, quæ numquam videbat, de universis interrogavit. Peregrini cum parentibus hæc videntes, dederunt laudem Deo; & parentes, pro eo oblationem facientes, cum magno gaudio repatriaverunt.

[11] Wilhelmus de Ysendorn, filius Domini de Ysendorn s Trajectensis diœcesis, circa annos Domini MCCCLXXXIX, [Item juvenis cocles,] in confessione revelavit Domino Woltero Zimdelbier, Vicario in ecclesia Rhenensi dictæ diœcesis, de amissione visus unius oculi sui, scilicet dexteri, quem per triennium perdidit: quam acquisivit de casura quam cecidit de caballo suo; rogans eum humiliter, si fieri posset, quod cum nuda mappa, qua beata Virgo strangulata fuerat, tangeretur; [quia] tantam fidem in Domino & B. Cunera haberet, quod lumen oculi sui reciperet. Ipse autem, propter beneficium quod ipse & sui fecerunt ecclesiæ B. Cuneræ Virginis, impetravit voluntatem suam. Una die eodem anno ante festum Translationis, casu veniebat cum patre, matre & sorore in civitate [ubi] in hospitio suo fuerat quando Reliquiæ portabantur, sicut consuetudo est eas portare dictus Wolterus; & impetravit quod dictus Wilhelmus, cum patre matre & sorore, ad locum ubi tunc temporis Reliquiæ nudæ fuerunt positæ ducebantur. Ipsi autem videntes Reliquias, ad terram inclinaverunt genuflectendo. Dictus Wilhelmus solus surrexit, & ante mappam B. Cuneræ se prosternens ad terram, cum magna humilitate ac devotione, orationem cum magno fletu faciens, surrexit. Postmodum etiam rogavit ut nuda mappa oculus ejus tangeretur, quod commiserunt cereis accensit dicto Domino Woltero. Qui cum magna reverentia ad mappam accedens, in manu sua tenens, ad oculum dicti Wilhelmi semel, secundo ac tertio tangebat. Ipse autem, clauso primitus sinistro oculo, & aperto dextero, sæpe ac sæpius cecidit ad terram: & elevans cum devotione oculos suos ad mappam, dixit, Domine pater, ac Domina mater, Deo gratias & B. Virgini Cuneræ, ego nunc lumen meum recepi, & ideo bene video sicut unquam in vita mea vidi. Ipse autem cum patre, matre & sorore oblationem faciens, cum magno gaudio a loco illo recedens, in brevi postea imaginem de argento ad honorem ejus in ecclesia obtulit.

[12] [Plura desiderantur.] Exhinc relinquebatur tota fere pagina vacua: quam deinde alius alia manu sic implere cœpit. Miraculum de contractis. Quædam mulier de Culenberch Trajectensis diœcesis circa annos Domini MCCCCXVIII, in Vigilia: cetera hic scribi prætermissa, vide infra ex libello Teutonico apud Crombachium: nam, sequentia duo folia quæ perierunt sub suis quæque titulis similiter forsitan procedebant, ex parte vacua aut postea suppleta. Ego ad folium XI transeo.

ANNOTATA D. P.

a Veerhuysen, media infra Rhenas leuca ad alteram ripam.

b Ita Ms. forte legendum pulmenti, aut sicut ex Teutonico vertit lib. 10 cap. 16 Crombachius, aqua bullienti.

c Ichnographica Trajectensis civitatis tabula, sub num. 52, notat media fere urbe pontem Romenburgbrug, qui hic idem esse potest, nomine leviter mutato.

d Crombachius cap. 39 eadem referens, notat annum 1368, librario forsitan mendo.

e Ipsius Rhenensis oppidi vicum esse censeo ecclesiæ propinquiorem. Elst scribit Crombachius.

f Lenus, pro Lenone; & Lenaria, pro Lenocinio necdum alibi legi.

g Crombachius, quot fatui & fatuæ, ac forte melius. Ibi autem hodiernæ tabulæ nullum quidem Appeldorn habent, sed una a Rhenis leuca Iseldorn infra nominandum; unde suspicor vicina fuisse loca, nam sæpe in talibus accidit, commune duobus nomen epitheto distingui.

h Non in via, sed in monte Carmeli residens Elias, quinquagenarium, jubentem ut descenderet, unum alterumque, igne cælitus evocato consumpsit, ut refertur 4 Reg. cap. 1, de mißis autem in Accaron paulo ante aliud non legitur, quam quod increpitos remiseritad Regem, mortis nuntios.

i Velavia, vulgo Velue, antiqua Batavorum insula, inter Rhenum & Vahalim.

k Forte legendum vespertilionibus, quod hæ noctu volent, isti noctu grassentur; quomodo tales in brabantia dicuntur nachtegaele, quia nomen istud in lingua Teutonica significat Nocticinam avem, quam Luciniam Latini dicunt.

l Tyla, vulgo Tiel, oppidum Velaviæ ad Vahalim, leucis 2 a Rhenen.

m Immolare & Immolatio, hic & infra sæpius, est, Osferre & Oblatio.

n Crombachius idem refert cap. 37, & quod sequitur retulerat cap. 30.

o Montfort, oppidum Ultrajectinæ diœcesis, inter hujus metropolim Oude-watriam; hinc una, inde duabus leucis distans.

p Ita vulgariter appellamus, quod integre Apoplexia.

q Crombachius cap. præcitato Variolos vertit, vulgo utimur diminutivo, vocamusque poxkens vel pockelen; simplici autem voce Pocke, ad morbum fœdiorem significandum.

r Poterat hic Nicolaus a Dordraco Alphabetum Augustinianum Herreræ & Encomiasticum Elßii auxisse, si notus iis fuisset.

s Ipsum procul dubio, quod supra Iseldorn.

§. II. Captivi liberati, morbi varii curati, etiam animalium.

[13] [Nobilis captivus, & morti destinatus ab inimicis,] Domicellus Aernoldus de Hoenpoel, Coloniensis diœcesis, a suis inimicis fuerat captus & incarceratus, ita quod amici desperabant de vita ejus: quia inimici ejus sæpe tractabant de morte ejus, & concordabant ac concordati sunt de die necis ejus. Mater autem ejus hoc percipiens, videlicet Domina de Hoenpoel, multum tristata & anxiata de nece sive morte filii sui, per consilium suorum amicorum, invocavit beatam Virginem ac Martyrem Cuneram, pro deliberatione filii sui Aernoldi, ut cum honore de tali periculo ac captura deliberaret; promittens, quod si filius suus evaderet cum honore periculum istud, in primis quando perscrutaretur veritatem, ac oculis suis ipsum videret, quod tunt in crastino cum eo se præpararet visitare beatam Virginem Cuneram in a forma, Si prædictus Domicellus Aernoldus, [votum pro eo faciente matre,] propter metum corporis vel anxietatem, in propria persona prædictam S. Cuneram visitare non auderet; quod tunc alium peregrinum pro eo acciperet, ac etiam ipsum cum tritico & vino, auro & argento, ibidem ponderaret vel ipsam pro eo; ac etiam cereum unum de viginti aut triginta libris ceræ immolaret.

[14] In crastino, prandio de meridie facto, dictus Domicellus Aernoldus equitando venit in Vorbeken Coloniensis diœcesis, in duflia b sua, ubi mater sua moram traxerat. [nocte cædē decretam præcedente,] Mater autem ejus, maximo repleta gaudio, ipsum interrogavit, quomodo secum staret, quia mirabilia de morte ejus audisset, quoniam de illa tractabant inimici ejus. Ipse autem respondens ait: Hodie complessent voluntatem eorum in me, quia secundum propositum eorum me hodie decollassent, si D. N. Jesus Christus hoc non providisset, cum sua misericordia. Quia circa mediam noctem quædam pulcherrima Virgo ad me veniebat, duodecim c vel tredecim annorum, quæ cippum fregit, [ab apparente illi Sancta liberatur,] ac me de domo, ultra primam ac secundam fossam, ducens in rectam viam, mihi cum instantia dixit, ut votum a matre mea pro me factum adimplerem; ipsam perdidi & evanuit ab oculis meis, & hunc equum inveni; super quem sedi, per totam noctem & diem ultra equitavi, & vobis primitus apparere volui. Mater ejus, magnas gratiarum actiones B. Cuneræ tribuens, [& spondet nulli Rhenensi unquam nocere:] dixit: O Beata Cunera, magna est gratia tua apud Deum. Dixit autem ad filium: Ecce beata Virgo & Martyr Cunera te liberavit a periculo isto. Parabimus nos in crastino ipsam visitare, sicut vovi pro te. Ipse autem respondebat: Mater, hoc facere non audeo, quia inimicus Domini Episcopi Trajectensis sum. Promitto Deo & B. Cuneræ, numquam in vita mea abisto tempore, civitatem Rhenensem, aut in ista parochia moram trahentes, aut suos peregrinos inimicare aut violare; & pro posse & nosse, ipsos, quantum in me est, ab omni periculo liberare. Ipsa vero in crastino cum familia se præparavit; & Rhenen veniens, quæ gesta fuerant ibidem narravit; & vota persolvens, in pace repatriavit.

[15] Dominus Wilhelmus de Ysendornn, ex Haghensteyn Trajectensis diœcesis, captus, quando ab Hollandiensibus & Trajectensibus vastatus & destructus fuerat, [liberatur item alius, voto proprio.] in magno periculo positus erat, quod sæpe & sæpius desperabat de vita. Invocavit B. Virginem ac Martyrem Cuneram, tamquam suam consolatricem, ut dignaretur [apud] D. N. Jesum Christum pro ipso intercedere, vellet prolongare. Duplicare promisit imaginem argenteam, quam ante in ecclesia Rhenensi obtulit, in ponderatione. In brevi post votum, Dominus d Hollandiæ misericordia ductus, permisit ipsum se emere, & summam mutavit quam sibi imposuit. Ipse autem gratias agens, B. Cuneræ votum persolvebat. Vacat reliqua pagina; & amißis foliis XII ac XIII inchoatur folium XIV, recentiori aliquanto manu, absque ullo rubricæ vestigio scriptum: titulis dumtaxat charactere minori & atramento languidiori inter paragraphos vel marginem scriptis, De cæco, de contracto, de calculosa liberata, de paralytico in Gornichem annorum LXXXIX, de suscitatione mortui, de bruto animali.

[16] Anno Domini a nativitate MCCCCXLVI, contigit in Aernem e, quod quidam puer quinque annorum, orbatus visu in hieme, [puer cæcus illuminatur;] octo horarum spatio flebiliter extitit. Parentes ergo super his obstupescentes, B. Cuneram adjutricem & hujus plagæ patronam implorantes, peregrinationem facere promittentes, cum oblatione duorum cereorum oculorum, atque denario f crucifixo uti moris est, peregrinatione facta lumen visus pristini recepit. Anno Domini MCCCCXVI, puer g quidam in Trajecto, filia oppidani cujusdam, [sanatur contracta,] contracta permissione divina usque ad quinquennium [fuit]. Parentes igitur, videntes quotidianas & assiduas angustias istius juvenculæ, votum ad S. Cuneram fecerunt. Voto igitur facto, puer convaluit, & recto tramite hodierno die incedit. Anno Domini ejusdem ut supra, [& calculosa,] quædam mulier passa & vexata calculo, adeo graviter quod timebatur de morte ejus; votum fecit ad S. Cuneram, suas Reliquias reverenter, oblatione prævia, visitandi: qua facta promissione, resumpsit sanitatem integram, nullum deinceps sentiens calculi tædium.

[17] Universis utriusque sexus viris discretis & honestis personis, peregrinis advenis, [obsessa liberatur,] Reliquias almæ Cuneræ devote visitantibus, ac ejusdem oppidi concivibus innotescat; quod quædam puella oriunda de Cranenborg, h obsessa a diabolo & multum suis nequitiis vexata, quæ ubique ab omnibus peritis medicis & exorcistis remedium contra istum morbum quæsivit, sed nullum invenit efficax: quare omni humano subsidio privata, Dei altissimi medicamen suavissimum cœpit implorare, petens aliquod relevamen per intercessiones sanctæ & gloriosæ Virginis Cuneræ Martyris Christi; de consilio cujusdam viri providi & discreti, huic ancillæ præfatæ familiaris, atque ministerio inquo potuit perobsequiosi: qui quidem vir condolens gravi infirmitati ejus, de consensu obsessæ, Reliquias S. Cuneræ secum visitare spopondit. Quo salubriter facto, alleviationem Leviatan resumpsit, qui fugit a corpore, per invocationem tam accepti nominis Virginis mirificæ sanctitatis, relinquens vas in corruptum: quæ a duro jugo redempta, votum & oblationes ut promisit persolvit, atque hæc in perpetuam memoriam, ad laudem & honorem Cuneræ Virginis ac Martyris, Magistris fabricæ ac scriptori recitavit jucunda voce.

[18] Fuit quidam de Gornichem i, qui dixit, quod diutinæ morbo paralysis vexatus fuit: [paralyticus curatur] qui sibi interdum tam crudeliter advenit, quod ægrotabat usque ad mortem; & sæpe monitus fuit in somno, quod semel annuatim voveret B. Cuneram visitare, & sic deberet convalere. Qui ipso expergiscente venire non curavit. Tandem ipso existente in Bachrach k supra Rhenum, post diuturnam vexationem vovit B. Cuneræ, [aqua mersus reviviscit,] quod esset semper peregrinus ejus: & numquam rediit paralysis. Et narratum est hoc miraculum contigisse anno MCCCCXXXIX. Eodem anno supradicto quædam mulier oblationem suam præbens dixit, quod viro existente in navi, cum quibusdam piscatoribus seu aliis, sicque uno illorum remigante navem, cecidit extra navem; sic quod sui assistentes consortes diutine quæsierunt eum, cum retibus & hastis & aliis instrumentis; tandem eum repererunt, [item equus mortuus:] & ipso invento erat mortuus ad tempus; sic quod mulier ejus vovit suam peregrinationem, invocans Deum & S. Cuneram, cum viro prædicto visitare. Voto ergo facto, vir maritus ejus ad seipsum rediens, impleverunt peregrinationem eorum. Contigit eodem anno quod equus subito mortuus, facto voto ad B. Cuneram, revixit; & sanus a suo patrono, votum qui fecit, etiam coram Reliquiis ejus Virginis prædictæ ductus, pro eo promissum persolvit. Post hæc vacat reliqua dimidia pagina & deest folium XV, adest autem XVI; in cujus primæ paginæ dimidio hoc solum scribitur; & in alterius paginæ similiter dimidio postrema duo.

[19] Mulier quædam in parochia civilis l ecclesiæ in Trajecto, in platea vulgariter dicta onder die m Schuremaker, [juvatur periculose parturiens.] gravidata, tempore partus ita infirmabatur, quod de vita sua desperabatur. Adducto & vocato ad eam Confessore suo, videlicet Fr. Nicolao Ordinis S. Augustini de Dordraco, pro consilio corporis & animæ; intelligens per discretas mulieres, quod convalere non posset, intuens in eam dixit: O mea dilecta filia, corde & animo invocabis beatam Virginem ac Martyrem Cuneram, ut te consolari dignetur, & te cum prole tua custodiat, ac sanitatem & levamen mittat. Dum in ecclesia purificata n fueris, ipsam cum muneribus cum prole visitabis. Mulier prædicta cum humilitate B. Cuneram invocavit, promittens eam visitare secundum consilium sui Confessoris. Fr. Nicolaus ab ea recessit: sed antequam domum suam ingressus fuerat, nuntius ad eum veniebat, nuntians sibi, quod filium sanum genuerat, & quod non desperabatur de vita sua. Postquam purificata fuerat, ad B. Cuneram cum partu masculino veniebat, & vota solvebat.

[20] Quidam vir, in Ghinckel o Trajectensis diœcesis, [Equus confossus sanatur,] equum habuit, quem quidam transfixit in medio ventris, ita quod vir ille desperabat de vita ejus. Quem vovit ad B. Cuneram, ut intercederet ad Dominum pro eo ut sanitatem reciperet. Qui ex magna fiducia, quam ad ipsam gerebat, addidit; si equus prædictus sanitatem recuperaret, ipsum immediate venderet; & quidquid de eo veniret, dimidietatem ipsam in oblationem ministraret. Qui [cum esset] sanatus, prædictum pro XXX… p Hollandicis vendidit, & vota persolvebat q. In Schoenhovia fuit quidam vir, [indomitus cicuratur.] qui habuit equum de multo valore: invocans in adjutorium B. Cuneram ut bene venderet equum suum, oblationem bonam sibi ministraret. Qui votum neglexit: ipse vero ad forum post aliquot dies cum equo suo veniens, intendens illum vendere, dum mercatores prædictum equum probare vellent, prædictus equus retrorsum currens, & per viam rectam se extendere nolens, [fecit] ita ut ipsum vendere nequivit. Ipse autem super votum cogitans, quod & B. Cuneræ voverat; promisit sibi duplicare votum, ut bene ipsum venderet: qui immediate ita domatus fuit, quod ultra valorem ipsum vendidit: & vota persolvebat.

ANNOTATA. D. P.

a In forma id est, cum omni solennitate & ritu consueto.

b Si Duflia non est nomen prædii, suspicor legendum in Buflia sua id est in thorace bubalini corii, Buffels vulgo dicto, & militibus usitatißimi.

c Non est novum Sanctos apparere forma magis juvenili quam revera fuerint, ut habemus in apparitionibus S. Angeli Carmelitæ, S. Antonii Patavini, & aliorum: quod si credere volumus S. Cuneram, in ea plane apparuisse ætate in qua obiit; fieri potuit, ut Domina sua ipsam odisse cœperit, non veluti rivalem, sed ut privignam; suspicata ea mariti adulterio natam, quam hic ideo tenerius diligeret ac solicitius commendaret, licet diceretur peregre adducta aut mancipio empta.

d Fortaßis Franciscus Borsaliæ Dominus, Iacobæ, Comitis Hollandiæ & Hannoniæ, secundus post Ioannem Brabantiæ Ducem maritus, ab anno 1426 ad 1436; quo illa obiit, mutatis identidem maritis graves dum vixit turbas passa & intestina bella, quorum occasione videri possunt capti nobiles præmemorati.

e Arnhemium, ad eamdem dexteram Rheni ripam, supra Rhenas leucis sex positum oppidum, & propriæ ditionis caput.

f Crucifixus denarius, id est Cruce signatus, quales ad vota solvenda vulgus fidelium destinare solitum non raro audivi.

g Quia Teutonicum kind æque puellam ac puerum significat, puer hic etiam pro puella dicitur, ut apparet.

h Kranenburgum oppidum Cliviæ, inquit Crombachius cap. 37, nobile Collegio Canonicorum, sex Leucis Rhena distat.

i Gornichem, hodie Gorcum, infra Bommeliam insulam & Vahalis ac Mosæ confluentes. Crombachius cap. 31 Gorckemium in Arkelia: hæc vero in nullis tabulis aut scriptoribus monstratur, quare nec reddere possum talis epitheti rationem.

k Bacheracum ad sinistram Rheni ripam, pari fere a Confluentia & Moguntia intervallo.

l Vulgo de Buerkerk, quasi dicas ecclesia vicinorum; a Cathedrali remota interjectu duorum aut trium vicorum.

m Id est sub fabricatore horrei.

n De ritu purificationis, servando cum mulieribus, a puerperio in ecclesiam introducendis, in Gallia & Belgio, vide erudite disserentem Cangium in Glossario. Dicitur autem Latine Purificatio, per analogiam ad ritus veteris testamenti: Belgice autem nominatur Kerk-gank id est Accessus ad ecclesiam, cum cereo & oblatione fieri solitus.

o Ginckel, Rhena Amersfortium euntibus ad sesquileucam occurrit.

p Videtur quidem ST scribi, quod stuferos significaret, partem 20 unius floreni Belgici: sed adeo exiguum id foret equi etiam pro seculo 15, quo rarior pecunia & carior erat, pretium, ut magis propendeam ad legendum fl. florenos.

q Hoc miraculum, cum præcedenti aliisque duobus circa equos patratis, relaturus cap. 38 Crombachius: prolixe contendit, pium ac minime superstitiosum, sed utile esse, jumenta Sanctis commendare, sicut fit die S. Antonii, & ad corpus S. Huberti. Est autem Schonhovia, multis locis commune nomen, Pulchrum-hortum seu Curiam pulchram significans; proximum autem videtur oppidum, quod jacet sex leucis infra Rhenam.

MIRACULA ALIA,
Ab Anonymo Rhenensi ex authenticis collecta, & ante sesquiseculum Teutonice impressa.
Interprete Hermanno Crombach. S. I. Ex ejus Ursula Vindicata lib. 10 cap. 28 & seqq.

Cunera, Virgo Martyr, Rhenis in diœcesi Ultrajectina(S.)

EX CROMBACHIO.

[Prologus]

[1] [Circa an. 1520 selecta ex plurimis] Auctor anonymus, qui circa annum MDXX S. Cuneræ miracula Belgice typis vulgavit, negat centesimam prodigiorum partem conscriptam esse, quæ Deus S. Cuneræ meritis circa jumenta hominesque dignatus est perpetrare: nec tamen omnia, quæ tabulis signata testataque reperit, sed insigniora tantum selecta esse, ne similitudo prodigiorum aliorum fastidium legenti pareret. Ita Crombachius, exorsurus prætitulati libri Caput 40: ast Capite 28 redditurus Latine quæ Teutonice impressa invenerat miracula, ita præfatus erat: Præcipua quæ reperire potui ab anno MCCCXXX circiter ad MDXV, adnotatur: [ab an. 1330 ad 1515.] ut existimem, Eleonoræ, dequa hoc Capite ducturus sum, jussu & cura (cui tunc ut Gelriæ Duci parebat Rhena) tabulis fuisse ad memoriam posterorum diligentius consignata. Ea transmisit ad me nobilis familia de Rhode Ultrajecto, ab auctore Anonymo ante centum annos Rhenensi in oppido typis vulgata: excerpta vero sunt ex Ms. libro oppidi, in quem cum fierent summa fide relata fuerant. Ex iis ad triginta, quæ Sanctæ hujus apud Deum merita mirifice testantur, breviter recensebo.

§ I. Miraculosæ curationes Sanctam invocantibus factæ.

[2] Illustre est, quod Eleonoræ, Eduardi Regis Angliæ filiæ, contigit. Hanc sibi matrimoniali fœdere sociarat Raynaldus II, Comes Geldriæ, & ex Comite primus Ducis titulo decoratus anno MCCCXXXIX; [Sec. 14 Ducissa Gelriæ,] ut observat Aubertus Miræus, in Geldriæ Ducibus. Venerat hæc Eleonora, fama prodigiorum S. Cuneræ excita, sacras exuvias pie veneratura, Rhenam, magno stipata comitum; & sanguine sanctam Martyrem contingebat, ab Orcadum Regibus suorum majorum imagines repetens. Tanto igitur ortu femina, facile, quod unum desiderabat, suis expressit precibus, ut stamina quædam mappulæ sibi donarentur, qua sancta Martyr fuit impiis ancillarum manibus præfocata. Jam sacro ditata pignore, [impetratis de Sanctæ mappula filis,] Rhenenses egressa portas, magno cum gaudio, curru vecta revertebatur; cum illico stant immoti, in ipso vestigio, quasi siderati equi (currum dixisses sufflaminatum) totum etiam, quasi obhærens vestigio, sistitur agmen comitum. Ibi tum in veneratione S. Cuneræ venit admiratio: succurrebat enim nolle Divam, mappæ fila a reliquis sacris exuviis separari, [sistitur ad portas, donec ea retulerit.] nec Rhenensibus evehi mœnibus, multis olim paritura corporis sanitatem. Eleonora curru Rhenam repetit, pronis jam ad cursum equis: sacro corpori adjungit fila, & magnis Divam consanguineam ornat donis, jam cælestem ejus experta virtutem: mox etiam citatis equis nullo obstaculo repetit iter, multo magis Sanctam reverita Martyrem, redditis jam staminibus, quam si eadem cælo propitio retinuisset; & ab hoc tempore sanctæ Virginis admiranda, quæ Deus patravit, opera fuerunt accuratius tabulis consignata.

[3] Solet divina bonitas Sanctos, ea præsertim corporis parte gloria decorare, qua plurimum amore Christi pertulerunt; iis etiam morbis patronos & tutelares præficere, quos ipsi, dum viverent, [Patrona fauces dolentium,] tolerarunt. Ita Sancti Rochus & Ludovicus Galliarum Rex, pestifero morbo infectis; S. Aurelia, febrientibus suis succurrunt suffragiis; nam horum morborum tolerantia Deo mirifice placuerunt: Sancta vero Apollonia dentium medetur doloribus, & sancta Martyr Cunera iis noscitur facilius opitulari, qui anginæ molestiis, vel gutturis tumoribus cruciantur, quia mantili præfocata martyrii lauream reportavit. Wilsem prope Harlemium pagus est, hic, dum quidam piscem avidius quam cautius edit, [eximit spinam gutturi hærentem,] spina guttur occupat; quæ tam arcte claustra œsophagi constrinxit, ut dies octo nec cibo, nec potui ullus in stomachum pateret aditus. Is, damnata medicorum ope, quorum remedia frustra expertus erat, ad S. Cuneræ confugit opem; ejus se spondet sacrum tymbum Rhenensi in oppido supplicem veneraturum. Quam mox oravit, tam mox imperavit Martyris cælestem mali medicinam: nam continuo cum piscis spina dolores exspuit, laxato œsophagi aditu, est via cibo sumendo reserata.

[4] Simili malo in Batavia ossiculum guttur adeo cuidam clauserat, ut deglutiret nihil. Multo jam tempore magnis lancinabatur doloribus: una supererat ossiculi depellendi spes S. Cuneræ deprecatio; cujus festivitatis pervigilio Rhenam summa pietate adit: [alteri ossiculum, admota mappula,] & ad aram progressus, in qua sacri Cineres populo monstrabantur; eos, quibus sacri thesauri custodia demandata erat, adiit; & summis obtinuit precibus, ut mappula, quæ collum Martyris strinxerat, applicaretur gutturi. Nec sua illum pietas frustrata est; excussum in terram, cunctis attonitis, ossiculum est, applicato sacro pignore; rediitque statim sperata sanitas; quare gaudio vix sibi præsens, Deum in sancta Martyre dono oblato collaudavit.

[5] Illud etiam memorabile, quod in Zelandia, loco qui Ziercksee appellatur, [anginam sanat,] Martino Jacobi filio contigit. Hunc angina tumens vexabat pertinaciter, ut viginti ipsos dies noctesque nec cibi pauxillum, vel liquoris guttulam sorbere valeret. Quam desperarant pridem medici sanitatem, eam sancta Cunera precibus invocata reddidit ilico; nam ubi se voti religione obstrinxit, quod molem & gravitatem corporis sui jam desperati, pari tritici vinique pondere, auro simul & argento redempturus esset; præterea prolem primam femineam, si quam ei Deus largiri dignaretur, Cuneræ nomine ad refricandam beneficii memoriam nominaturus; continuo gutturis laxatis angustiis, fœdam pessimorum humorum congeriem egurgitat, ac Martyris beneficio constanti deinde frui cœpit sanitate.

[6] Porro ipso S. Cuneræ festo die, Ultrajecto Rhenam parens quidam adduxit filium, [& collum distortum,] qui obtorto natus collo, tristi spectaculo dorsum respectarat; sed ut primum hanc ipsam Deo Virginique Martyri peregrinationem voverat, rectum humani capitis positum & constitutionem impetravit. Coloniam etiam Agrippinam, cælestis ejus virtus dimanavit. Testis illius luculentus civis anno MDII cujus filiæ collum ita intumuerat: ut vultus oblique distorqueretur. Nulla spes mali pellendi humano remedio supererat: quocirca ad divina conversus, cum uxore sua parens, & filia, vovet ad S. Cuneram profectionem. Vix id mente conceperat, cum detumescere collum, situm caput nativum recipere, redire filiæ sperata sanitas. Nec promotiores fuerunt in vovenda, quam explenda peregrinatione, quam insigni mentis pietate peregerunt.

[7] Majus, anno MCCCCLXXXI, capto Rhenensi oppido, gutturi Wilhelmi Haac periculum ab hoste imminebat. Nox erat; cum clamores & ululatus civium, [Culter in gutture non læso curvatur:] teneri hostium armis Rhenam, satis indicarent; ille lecto nudus exiliens, & solo tectus indusio, procurrebat ad templum velut asylum. Sed hostis in via miserum intercipit, affligit solo; jamque jacentem pede premens, ejus jugulum cultro feriebat. Ille S. Cuneram ingeminare: nec incassum missæ preces. Mira res! culter ceræ instar molliter lentescens reflectitur, quasi impactus silici; & triplici sinuatus circulo, ferientis dexteram circumscribit, salvo & incolumi Wilhelmo. Cujus in obtenti beneficii monimentum, culter ipse ad sanctæ Martyris lipsanothecam diu Rhenæ suspensus olim, adhuc creditur superesse. Nec tacendus Ultrajectinus civis, qui manuario sibi opere victum comparabat. Ejus linguam pravus humor insederat, & elinguem dimidiato jam anno reddiderat. [linguæ impedimentū solvitur:] Ut hoc incommodo miser levaretur, adornat Rhenam versus peregrinationem. Jamque ad pagum Dorn pervenerat, cum disertus & eloquens finem reperit nullum deprædicandi S. Cuneræ merita, tam Rhenæ ad sacras exuvias, quam redux in patria. Anno MDIII puerum alebat Ultrajectina femina, [cæcus illuminatur:] sex jam hebdomadas ita captum oculis, ut nihil eorum, quæ proxime locata essent, discerneret. Mater, tot prodigiorum fama permota, votivam spondet Rhenam versus peregrinationem; & puer, excussa protinus caligine, recepit lumen oculorum.

[8] [puella 4 annos affixa lecto,] Puella quinquennis, quatuor ipsos annos clauda, sine usu pedum & manuum, resolutione quadam nervorum cruciabatur, lecto continuo affixa. Sæpe peregrinationem voverat, effectu tamen nullo. Nox erat, & dum mater natam tantis videt affligi doloribus, in singultus imo ululatus erumpit, quasi mentis & sui impotens. Filiola, velut matrem consolatura, exclamat; O mater, Cunera. Vox illa, quasi cælo missa, matrem reddit sibi, & ad spem recuperandæ valetudinis S. Cuneræ precibus erigit, cujus tunc admirabilium operum famam recordabatur. Ergo oculos manusque in cælum tendens, pari pietate & fiducia, [orante pro ea matre:] contra vim morbi S. Cuneram implorat, ne minus in filiam suam benigna esset, quam fuerat in alios; spondet cum incolumi prole peregrinationem. Nec vana spes aut imploratio fuit. Precationem excepit sanitas: cubitu se allevat filia; surgit incolumis, & anno MCCCXVIII, in pervigilio S. Cuneræ, cum matre sacrum invisens tumulum, gratulatur suppliciter Deo, & sanctæ Martyris merita prædicat, præsentibus stupore attonitis.

[9] [captivus, ruptis vinculis,] Lindæ in Batavia, provectæ ætatis vir, compedibus ferreis vinctus, detinebatur tetro in carcere. Æger animi mœrebat senecio: nec enim succurrebat modus, quo vinculis eximeretur. Una restabat salutis anchora, S. Cuneræ fidum in ærumnis invocatæ solatium & auxilium. In genua provolvitur, & Divam illam precatur, miserum ut carcere liberet: spondet votivam non sine munere peregrinationem. Ratum id fixumque Superi habuere. Audit miser jucundo strepitu ferrea retinacula crepitare; mox numellas, quibus adstricta cervix, decidere videt, in frustra minutissima dissipatas; idem videt in compedibus: & jam vinculis omnibus liber, Diva eadem protegente, [Rhenam perducitur:] Rhenam perducitur; S. Cuneræ præco, cunctis narrare cœpit, quæ vix ipse nisi sibi credidisset.

[10] Est in Velavia ducatus Geldriæ locus, Putten incolæ vocant. [sanatur gravis hernia,] Hic quinquagenario major herniosus utrimque erat, ita quidem, ut nec mutare locum posset, neque tamen violentia morbi pateretur uno in loco consistere. Cui a cælo & bono genio venit ea cogitatio, ut S. Cuneræ Rhenensi corde & ore votum voveat. Statim ab ipso voto hernia introcedit, & solidatur, sospesque S. Cuneræ gratulatur. Acutissimis mulier, anno MCCCCXLVI, calculi doloribus vexabatur: sed sine remedio fuit, cum tantis pungeretur aculeis, [& dolor calculi] ut viribus defecta morti proxima videretur. Concipit votum sanctæ Martyris reliquias adeundi. Remisit quidem, non sublatus omnino dolor est; donec præsentem se Divæ sisteret; tunc enim omni soluta molestia, malum prorsus depulsum sensit. Iisdem aculeis alia mulier lancinabatur, & ipsa votivam spoponderat peregrinationem. Jam Rhenam venerat, cum solito vehementior ægram incessit dolor, ut animam jam actura videretur. Iterum S. Cuneram invocat, & munus appromittit. Ecce tibi mane calculus pone in lecto, columbini ovi magnitudine, reperitur, salva femina.

[11] His tot prodigiis factum est, ut S. Cuneræ nomen, non in Batavia, Geldria, [Lusitana puella oculum dolens] totoque Belgio tantum fuerit magna apud summos infimosque in gloria, sed etiam veneratione; vulgoque mortales ejus fidem & patrocinium, jam inde retro a mille annis implorarint. Neque vero Germaniæ finibus se S. Cuneræ virtus tenuit: transgressa Galliam pervadit in Lusitaniam: nam de Sicilia, sequenti dicam capite. An. MCCCCXXXV Virgo quædam Portugalla erat, quam papilla ingenti cruciatu affligebat. [sanatur & Rhenam venit.] Cum summo levando dolori nullum chirurgi medicique sponderet auxilium, postquam Divos Divasque varias cassis invocasset precibus, nocte concubia per quietem adstare sibi puellam videt, quæ his ægram compellat dictis: Quin tu Virgini & Martyri Cuneræ votivam spondes peregrinationem, Rhenam versus? medicinam enim præsentem experieris. Paret rite monenti ægra: voto concepto statim abscedit dolor, sanam & vegetam papillam cernit: grata etiam germanum viæ adsciscit comitem, & per tanta locorum intervalla, longo & difficili itinere, Rhenam tandem non sine molestia reperit; ibique vulgato prodigio, & munere Divæ suæ appenso, remeavit sospes in patriam.

PARS SECUNDA
Liberatio ex variis vitæ periculis.

[12] [Rhenensis nauta circa Siciliam passus naufragium,] Et quia tanto locorum divortio Portugalliam adivimus; Siculum, si lubet, mare, duce eadem propitia, invisamus. In hoc arbitror æquore Henricus Mom, civis Rhenensis, cum socio Rumeler, adversis ventis vitæ discrimen adiit. Erat Henricus non ita maris sirtiumque, ut forte Rheni, peritus. Navim in altum provectam, atrox tempestatis vis adorta, in ultimum adduxit discrimen: imo procella sæviente, omnemque artem vincente, vi in scopulos impacta ejecit vasa omnia, & vectores triginta duos, qui fluctibus hausti perierunt. Henricus, trepida, imo desperata in re impavidus, quod unum restabat salutis remedium, clavum arcte complectitur; atque quo securior esset, eidem se vinculis alligat, ne fluctuum violentia avulsus sorbeatur. Interim jactatur procellis, nunc in altum nubibus imminens, mox in abyssum reciprocis fluctibus devolvitur: nec tamen ita mentem tempestas emoverat, quin Deiparæ & Divæ tutelaris patriæ suæ S. Cuneræ meminisset. Supplex igitur, quibus potest precibus, certe calentibus, [& cum clavo navis suæ triduū jactatus,] quas præsens imago mortis expresserat, cælestem hanc sibi naufrago, & fluctuanti deposcit anchoram; ne cum corpore, quod formidabat, etiam animæ salus in discrimen adduceretur. Nec tamen faciles habuit Divos; triduum jactatus undis oravit, nec fractus procellis, nec desperavit Cælitum auxilium, licet in arcto res esset. Fuit ea dilatio major, ut salus momento reddita gratior accideret.

[12] [S. Cunera apparente animatur] Tertius jam illuxerat dies, cum S. Cunera, specie duodennis aut tredecennis puellæ, mortali augustior, inter undas maris supra clavum emicat (nihil enim præterea e navi reliquum usquam apparebat) clarumque lumen superfulsit, quod tenebras dispulit. Ac primo quidem formidine quadam correptus est, sed ea mox suavi Martyris alloquio discussa penitus fuit: jubet enim metum ponere, Cuneram se esse, cujus triduo, & trinoctio opem implorasset; Rhena se venisse, ut fluctibus & vitæ periculo exempto, præsens solatium & auxilium adferret. Subjecit: Volo autem, ut Deo mihique voveas, non ante te Rhenæ in meo oppido quidquam gustaturum aut bibiturum, quam cum uxore tua & quinque filiabus obieris ea loca, quibus annua religione meæ Reliquiæ deportantur. [& salvus Catanæ appellitur,] Tu, cum uxore & liberis, pariter nudipedes, absque indusio, pie circuibitis, donec ad tumulum meum redeatis: tum vero corporis tui molem pari tritici vinique pondere redimes, annuamque meo honori institues peregrinationem. Hic Henricus, pulso jam timore, offert se ad omnia promptum paratumque. Cui Virgo: Vale, mi Henrice, salvum te & incolumem esse & manere jubeo: Rhenam jam mihi redeundum est. Respicit abeuntem naufragus, & momento temporis (o Dei bonitatem! suam Martyrem honorantis!) illa evanescit ex oculis, & naufragus se in sicco constitutum miratur, eo loci ubi S. Agatha requiescit. Quis incredibilem animi voluptatem explicet, quam percepit, cum se non periculo tantum, sed etiam periculi metu liberatum vidit, & sospitem, ac vegetum? Sed quia pecunia defecerat, ut sibi viaticum compararet; apud navarchum loci suam locavit operam in hebdomadas duodecim: inde tantum collegit, ut Romam pervenerit: ibidem in cognatum suum Ricquinum a Dominis incidit; [atque inde Rhenam.] a quo mutuatus argentum, salvus in Bataviam Rhenam rediit; & quæ sancte promiserat, sanctius cum familia executus est. Sed nunc regressi in Bataviam, ibidem rem etiam magis mirandam videamus.

[13] [Puella puteo mersa,] Tessendoriæ in Batavia, ducatus Geldriensis & diœcesis Ultrajectinæ, prope aquam quam Pottum accolæ vocant, die dominico, parentes in templo rei divinæ intererant, relicta domi sola quinquenni filia, Ea cum vagatur incautius, in puteum decidit. Audi rem miram, & vix auditam hactenus. Adest S. Cunera Virgo, quæ dimisso fune educit teneram, quam ad ripam vicinæ aquæ Pottum appellatæ, intra siccam deponit foveam: ibique perstitit cum puella diem & noctem, crepusculum usque matutinum, ne qua molestia vel periculum illi soli nasceretur. Felix custodia, quam pro mortalibus parentibus felicius Cælites suscipiunt! Interea, perpetrata re divina in ecclesia, domum parentes redeunt; [indeque extracta a Sancta,] prolem suam oculis & affectu repetunt; quærunt in vicinia & a vicinis ipsis, si quis vidisset: negare omnes. Patrem interim formido incessit, ne forsan undis mersa periisset filia. Ergo solicitus totum diem, omni instrumentorum genere, fundum aquæ ad ripam explorat diligenter, si forte vestigium aliquod hominis vel vestimenti appareret: sed cum ludere se videt operam, & humana deficere subsidia, pie ad Cælites convertitur; S. Cuneram, ut mœstorum perfugium, advocat. Cum parente tristior mater orat Divam, respiciat orbitatem, soletur lacrymas; reddat filiolam tristibus, additque doni votum. Sed eo quidem die domum afflicti redeunt sine filiola: postridie cum sol occumberet, parens eodem loci requirebat equos, domum reducturus; ubi filiolam metu securam offendit, vacantem lusibus. Ille stupere primo: stupor mox in iram vertit. Increpare igitur parvulam, [post triduū salva Rhenæ sistitur,] ubi duos ipsos dies dilituisset? Cui filia: Ego, mi Pater, prope domum in puteum decidi, e quo me S. Cunera eductam hic deposuit. Viden', mi Pater? Ecce ipsam S, Cuneram, illac Rhenam versus abeuntem, unde cibos mihi plurimos attulit. Petiit etiam, ut nomine suo rogarem te, ut me cras Rhenam deductam, pro more vino triticoque redimas; quod ni feceris, gravius damnum spretæ monitionis imminere dixit. Hoc inopinato eventu, tantisque Cælitum favoribus exultantes parentes, piis filiolæ parent consiliis; Deoque & S. Cuneræ grati, postridie filia Rhenam deducta, lubenti prolixoque animo vinum triticumque sanctæ Virgini obtulerunt, a qua biduo fuerat cælestibus epulis recreata.

[14] Et quia de mersis sermo incidit, age plura hujus generis beneficia unum in fasciculum colligamus. Joannes Ægidius, [Resuscitatur puer submersus, unus,] Ammerongam & Wickam inter, prope aggerem qui arcendis aquarum inundationibus objicitur, filium habebat decennem; qui delapsus e navicula, absorptus erat undis. Percellitur amisso filio pater; & quod res erat suspicatus, scapham inscendit, fundumque harpagonibus lustrat, reperitque sub navicula filium exanimem. Extrahit cadaver, non sine lacrymis: advolat & uxor, luctu pene exanimata. In hoc doloris æstu parentes ad S. Cuneram tristes animum & preces vertunt, ambo in genua provoluti, votum peregrinationis adjiciunt; & pro more farris vinique tantum, quantum filius appenderet. Hic puer, o rem miram! statim vitam & vocem recipit, surgit; cum parentibus domum, cum iisdem, mox Rhenam venit, gratiam acturis & laudem Martyris propagaturis.

[15] Est prope Trajectum in orientali plaga locus, unde cespites effodiuntur: ibi ad S. Martini pontem puer in stagnum lapsus est. [alter,] Mater anxia ubique quærit prolem amissam, voce & oculis; nec tamen comparet uspiam. Hic, ut sæpe mali præsaga mens, ad stagnum vadit. Heu! videt capiti insistentem, surrectis in aërem pedibus, cœno & aquæ immersum. Lugubre, eheu, spectaculum! Extrahit tamen: & ubi nihil animæ & palpitationis reperit, funus lecto infert. Quatuor jam horas puer animam ejecerat; spes tamen matrem non deserit. Vicinos præsentes exemplo ad Dei Cælitumque poscendam opem provocat; prolapsi in genua calidis precibus & lacrymis opem poscunt, & S. Cuneram invocant. Statim vitam puer viresque recipit: post paulo Rhenam parentes cum filio veniunt, factum narrant, laudes gratesque dicunt.

[16] [& tertius] Alia mulier, quæ in Rhenensi parœcia fixerat domicilium, Christiano more, festo Palmarum ad templum jerat, ut divinis vacaret laudibus. Ut domum rediit, filium etiam suum vicino in puteo mersum reperit; quem eductum ut exanimem vidit, ilico genibus nixa ad S. Cuneræ confugit auxilium, spei plena, nec irritis precibus: redanimatur filius, & S. Cuneræ merita prædicat. [item ancilla.] Simile quiddam prope Amstelrodamum, nobile Hollandiæ emporium, accidit Westhoviæ. Hic ancilla quædam famulabatur, quæ, quo casu nescio, mersa aquis, excivit parentes. Jam tres horas exanime jacebat cadaver, ipsi tamen non desperarunt cæleste auxilium: peregrinationem vovent cum filia ad tymbum Rhenensem sanctæ Martyris, quæ re vixit ilico; surgensque pariter cum iis Rhenam profecta, persolvit quod pie parentes promiserant.

[17] Multos alios, vel obtritos, vel præcipites ex alto lapsos, sanitati vel vitæ etiam restituit. Forte Chorus Rhenensi templo adjungebatur: lapides & cæmenta convehebantur. [Puer sub curru saxifero obtritus] Ibi Henrici ab Oykere filius, dum in plateis indulget puerilem in morem lusibus, a biroto curru lapidibus onusto obteritur. Accurrunt suppeditatum vicini: sed vitæ superstitis nulla apparebant indicia. Erat mater in domo Wilhelmi a Pluderen; cui cum tristis adfertur nuntius, illa lamentari, & suam deplorare orbitatem: prudente tamen usa consilio, qua in S. Cuneram erat ut pietate sic fiducia, sublatum brachiis cadaver ad ædem sacram defert, & prope sacram lipsanothecam deponit. Hic illa ardentibus & audacibus instare precibus, quas vehemens filii amor expresserat; & cum lacrymis ita affari Martyrem: Ecce Sancta Martyr, ecce filium meum, tuo in opere obtritum & exanimatum: ergone censeberis isti filio meo & civi tuo vitam eripuisse, qui toties alienos etiam exterosque mortuos ad vitam revocasti? [& a matre oblatus Sanctæ;] Redde, obsecro, redde filium matri, tuo in opere tam atroci sublatum mortis genere: ego sancte tibi recipio, si vita tuo fruatur munere; tuus, dum vita comes illi erit, peregrinus erit, & tuo se mancipabit obsequio: & mecum præsentes omnes munus aliquod tuas ad aras offeremus. Oravit, & flevit mater: [reviviscet:] jacebat exanimis filius; an ut mora illa mors filii testatior cunctis redderetur? Ergo in altari prolem collocat, preces ingeminat, fiduciam ipsa mora acuit: cum læto spectaculo puer oculos aperire, circumspicere adstantes, quærere matrem, prensare ubera, & lac avido sugere ore; rediitque incolumis ac sospes domum.

[18] [item alius:] Ultrajectina in urbe, in octava Natalis Deiparæ, puer incautior sub currum bene oneratum lapsus est; cui rotarum attritus cranium effregit: ut per auriculæ dependulæ hiatum reconditi meatus cerebri paterent intuenti. Jacebat quinque ipsas horas, suspirium nullaq; vitæ edebat signa; non motum, non non halitum. Tacti tam acerbo fato pia miseratione vicini cum parentibus, mortuum S. Cuneræ offerunt: parentes etiam votum peregrinationis interponunt. Cordi ea pietas Superis fuit: statim sui compos, mali omnis expers redditur: stetitque intuens intuentes. Unum restabat incommodum, auris dependulæ vitium. Vocati igitur chirurgi aurem capiti assuunt; statimque vulnus omne consanescit. Grati igitur cum filio parentes, ut religione etiam animum expediant, Divam ipsam in loco salutatum veniunt, & de beneficio laudes dicunt.

[19] [tertius ex alto in caput,] Eadem in urbe novennem filium habebat Joannes Wannemaker, civis Ultrajectinus. Is e domus solario decidit in caput, quod mire lapsu attritum afflictumque erat, subitoque exanimatus dimidiatam horam jacuit: ita vicini clamoribus exciti testabantur. Qui tamen ad lacrymas parentum ingeniculati, more locis illis recepto, Deum Sanctamque Cuneram supplices obtestabantur pro salute pueri: addunt parentes votum peregrinationis nudis pedibus Rhenam instituendæ, Vix voto se obstrinxerant, cum revixit & reviguit puer, nulla corporis relicta noxa. Læti igitur nudipedes iter ingrediuntur; actisque pro more gratiis, eodem habitu Ultrajectum repedarunt.

[20] Atque sicut hi exanimes vitæ redditi, sic non minus mirandum, quod cuidam, ex casu & membrorum collisione ac conquassatione morti proximo, evenit. [& faber cœmentarius in struem saxorum lapsus:] Erat Joannis von Dohm opificis famulus, cum chorum S. Cuneræ architectaretur; ei datum in mandatis, ut locum fenestra occluderet. Stabant erectæ machinæ, & fulcra, quibus insisteret; dumque in iis it reditque incautior; nescio an fallente vestigio, an vero machina nimio pondere pressa, debilitata, atque adeo fracta, præceps sane magna cum saxorum vi ad terram labitur, corpore in subjectam struem lapidum fortiter impacto & conquassato; ut semianimis domum delatus, desperatis humanis remediis, morti proximus videretur. Joannes Architectus, famuli sui & nepotis vicem dolet; & eo magis, quo sanguine ei conjunctior erat. Is, cum piis viris, feminisque, Deiparæ & S. Cuneræ patrocinium, pro ipsius etiam Divæ honore, implorat ardentius ei, qui dum operi sanctæ Martyris invigilat, se afflixerat; addit ægri nomine vota. Repente præsenti periculo subtrahitur, tumor & vulnera consanescunt; valet, vigetque, ita quidem, ut postridie ad labores redierit, fenestram occluserit, & suo conceptum nomine votum libenter exsolverit.

[21] In Hollandiæ loco, quem Wilsen vocant, erat effrænis & intractabilis equus, imo rabiosus, ut rudentibus adstringeretur, ne elapsus noceret hominibus. [equus rabidus mitescit,] Crescebat effera rabies, ut de occidendo jam deliberarent: cum ruptis omnibus vinculis, effracto violenter stabulo, procurrit; & cum hinnitu crebro fremituque, calcibus intentatis pulsat, ferit; quod si audacior quispiam tentaret accessum, adversus occurrebat, & ni mature fuga elaberetur, calces assilientis & præsentem mortem non evasisset. Jam non tam de equo suo, quam ne noceret aliis herus solicitus, S. Cuneræ vovet, Deo in fidem & testimonium fidei adducto, peregrinationem. Dicto citius cadit rabies & ferocia; redit sponte ad stabulum, jam ad nutum tractabilis; sessorem excipit quemlibet. Lætus eventu tam felici concepti voti, Rhenam versus iter adornat eques; offert donativum, præco non minus ipse, quam mansuetissimus equus S. Cuneræ meritorum.

[22] Mortuis etiam quandoque S. Cuneræ merita vitam reddiderunt. Delicium cujusdam equus erat; [resuscitatur mortuus unus,] quem cum repentina mors domino eripuisset, spem nondum eripuit usum ejus & vitam recuperandi: nam ad promissam S. Cuneræ visitationem consurgit e vestigio redivivus & alacer, quem dominus inscendens S. Cuneræ non sine munere stitit. Illustrius quod subjicio. Vollenhoviæ, in superiore parte Ultrajectinæ diœcesis, arcis satrapa caballum generosum alebat, quem mors oppresserat. Jam soleæ ferreæ pedibus exemptæ erant, & aderant qui pellem detraherent. Puer qui a stabulo erat, doluit vehementer: [& alter, jam jam excoriandus.] obstringit se honori S. Cuneræ Rhenensi in templo positurum ceream equi effigiē, tanti monimentum prodigii, si resurgeret. Placuit Superis hominis desiderium: redit anima, vita, & hinnitus equo: consurgit, se inscendendum offert famulo; qui quatuor soleas ferreas, quæ hodie adhuc servantur, cum cerea effigie equina offert; Satrapa Deum & Martyrem gratiis & laudibus prosequente. Addit Anonymus vitæ autor, innumera esse & quotidiana istiusmodi circa bruta prodigia, quæ ob nimiam frequentiam vilescant, nec omnia possunt mitti in tabulas; sed ea tantum, quæ novitate rei insigne quiddam continent, observari.

[23] Ut in pios benigna S. Cunera, sic in sacrilegos immitis, in blasphemos severa, [Milite captum oppidum diripiente,] ita tamen ut pœnitudo delinquentis possit severitatem mitigare. Anno MCCCCXCIX, Dux Geldriæ, subito & inopinato instructus peditum & equitum, exercitu, Rhenam occupavit; & militibus oppidum diripiendum donavit. Illi flamma ferroque sæviunt, domos civium effringunt, nec a sacris etiam locis sacrilegas abstinent manus. Jam æde S. Cuneræ violenter reserata, sacra diripiebant; & duo præsertim equites insignite improbi, non obvia tantum rapiunt; ipsum templi pavimentum scrutantur, & terram emoliuntur altius, si forte alicubi reconditus thesaurus lateat. [duo Sancta ædem violantes, ruina obteruntur.] Luere sacrilegium, ut pœna corporis, sic animæ: nam ingens sepulcralis lapidis moles in fodientes, non sine Numine ruit, obterit, sepelit. Vulgatur toto oppido vindicta Numinis; quando, aliquanto serius pulsatis tympanis, severe militibus præconis voce interdicitur, ne Deo dicata loca effringant, spolient, violent. Ita tymbus S. Cuneræ pretiosus, quem harpyjæ istæ cum anathemate rapacibus presserant manibus, remansit inviolatus; exercitus vero movit se loco, oppido excessit, Rhenamque sanctæ Martyris reliquit custodiæ.

DE S. LEONE PAPA III,
ROMÆ IN BASILICA VATICANA.

A. DCCCXVI.

COMMENTARIUS HISTORICUS.

Leo III, Papa Romanus, in Basilica Vaticana (S.)

AUCTORE D. P.

§. I. De cultu ejus, vita ante Pontificatum, & primi quadrienni actis.

Cum Leo Papa III, nihilo minus de Catholica Romana Ecclesia bene meritus fuerit, neque leviores pro Dei causa labores sustinuerit, [Nuper Romano Martyrologio adscriptus,] quam ejus nominis Primus, Secundus, & Quartus, omnes adscripti sacris Fastis Romani Martyrologii; mirum sane est, illum honore isto caruisse, usque ad annum LXXIII currentis nunc seculi; quando sacra Rituum Congregatio, ad preces Capituli & Canonicorum sacrosanctæ Basilicæ Vaticanæ S. Peti, referente Eminentiss. D. Cardinali Bona, censuit die XVII, in Martyrologio Romano esse apponenda, [antea vero relatus ut Sanctus a Ferrario,] die XII Junii quædam verba, prout jacent diligenter examinata & approbata, videlicet, Romæ in Basilica Vaticana S. Leonis Papæ Tertii, cui erutos ab impiis oculos & præcisam linguam Deus mirabiliter restituit. Præivisse illis ad hoc visus est Philippus Ferrarius, in utroque Catalogo hac ipsa Depositionis ejus die. Multo etiam citius idem fecisse videntur Coloniæ Agrippinæ Carthusiani, [Coloniensibus,] in suo auctiori Usuardo, prout eum habemus Coloniæ & Lubecæ excusum anno MCCCCXC; sed, quod mireris, ad XIII Aprilis, quando S. Leo I colitur, quasi Tertii Natalis fuerit: quod nullo sensu potest verificari, quemcumque demum Natalem sumas. [& Petro de Natalibus:] Illis autem etiam prior Petrus de Natalibus, inter Vitas Sanctorum, Leonis III ut Sancti meminit; sed nullo die addito, lib. 6 cap. 19 sui Catalogi, anno MCCCLXXXII finiti.

[2] [talis autem semper Romæ fuit habitus,] Neque censeri debent privata auctoritate quidquam illi fecisse, quandoquidem apud Romanum Canonicum, sub Eugenio Papa III florentem, in Basilicæ Vaticanæ descriptione num. XI, de Oratorio S. Leonis IV Papæ legantur hæc verba: Ante altare S. Mauritii, juxta aditum qui vadit ad S. Martinum post S. Petrum, est oratorium S. Leonis Papæ Quarti: in quo, sicut sæpe a nostris majoribus accepimus, videlicet a Domno Presbytero Cencio Priore & Domno Christiano, [æque ac tres alii,] sanctæ recordationis Domnus Paschalis Papa secundus, corpus B. Leonis Papæ, Primi, & Secundi, & Tertii, & Quarti recondidit: sicut etiam multi nostrorum viderunt, post initium nempe seculi XII, sub cujus medium Canonicus ille scripsit: quando ibidem adhuc legebatur lapidi insculptus, hic titulus: Sub hoc altare sunt corpora SS. Leonum I, II, III & IV, Pontificum & Confessorum. Ex libro quoque memorabilium Basilicæ Vaticanæ, ab anno MDLXXV, habetur instauratio altaris seu oratorii Sanctorum Leonum Primi, Secundi, Tertii, & Quarti. Item apertio sepulcri & inspectio corporum eorum die I Augusti, anno MDLXXX, [communi cum illis cultu depositus & translatus] Gregorio XIII summo Pontifice … in eaque apertione sepulcri, acceptæ fuerunt supradictæ Reliquiæ (quæ scilicet antea dictæ fuerant in capsa rubro serico tecta contineri) fidelium aspectui perpetuo præsentandæ. Anno autem MDCVII die XXVII Maji, Dominica infra Octavam Ascensionis, solenni processione sacra ipsa corpora, in ara Deiparæ Virginis in Columna, honorifice collocata fuerunt. Ita Catalogus sacrarum Reliquiarum almæ Vaticanæ Basilicæ, qui Paulo Bizono & Marco Aurelio Maraldo, S. D. N. Pauli Papæ Datariis, ejus Basilicæ Canonicis majoribus Sacristis curantibus, fideliter est scriptus anno MDCXVII: de quo pluribus a nobis actum XI Aprilis, ubi de S. Leone I: cui aliisque duobus similem, quo ad opinionem sanctitatis, semper habitum Tertium, ex dictis liquet.

[3] Acta scripsit Anastasius Bibliothecarius, ad annos circiter LXX, [Acta qualia scripserit Anastasius.] post Leonem suum de Vitis Pontificum opus prosecutus; scripsit autem prolixißime, quia plurimam materiam suggerebat prolixa illius erga Romanas ecclesias liberalitas, a qua profecta munera sigillatim enumerat; utinam æque solicitus, ad memorabilior a ejusdem gesta alia, publicam Ecclesiæ causam spectantia, prosequenda! Nunc præter ista, satis legenda apud ipsum, vix alia habemus, quam quæ ex incidenti scripta reperiuntur apud Auctores Coævos, Caroli Magni gesta prosecutos, huic & illi communia. Interim initia ejus ex Anastasio sic accipe. Leo Tertius, natione Romanus, ex patre Azuppio, sedit annos viginti, menses quinque, dies decem & sex: plures, septem legunt; sed hos ipse auctor in fine corrigit. A parva ætate in Vestiario Patriarchii enutritus & educatus, omnemque ecclesiasticam disciplinam spiritaliter eruditus, [Asserit hic a puero innutritum rebus sacris,] tam in Psalterio quam in sacris divinis Scripturis pollens, Subdiaconus factus, in Presbyterii honorem provectus est. Erat enim vir castus, loquela facundus, & animo constans: ubi vero inveniebat præcipuum aliquem Monachum vel servum Dei, in colloquiis divinis & oratione, cum eo penitus vacare non cessabat. Valde nimisque hilaris in eleemosynis existebat, verum etiam & infirmorum maximus visitator, prædicans illis * scripturaliter, ut pro cura pauperum, animas suas in eleemosynis redimerent: qui plures ejus prædicationibus annuentes, [plenumque virtutibus,] quidquid ille pro Christo commendabat, occulte diu noctuque pauperibus erogabant, fructum animarum crebro offerentes salubriter Deo.

[4] Dum taliter, in ipso Vestiario præcipue degens, splenderet, [magno consensu electum & ordinatum:] & ejus solertissimam curam ipse Vestiarius diligeret, ab omnibus amantissime diligebatur. Quapropter mortuo die XXV Decembris DCCXCV Hadriano I, divina inspiratione, una concordia eademque voluntate, a cunctis Sacerdotibus seu Proceribus & omni Clero, nec non & Optimatibus vel cuncto Populo Romano, Dei nutu, in Natali beati primi Martyris Stephani electus est; & sequenti die, in Natali S. Joannis Apostoli & Euangelistæ, ad laudem & gloriam omnipotentis Dei, Pontifex in Sede Apostolica est ordinatus. Erat enim Ecclesiasticarum rerum defensor, & contrariorum fortissimus expugnator; & nimis mitissimus, & eidem ecclesiæ benevolus atque præclarus amator; [qui mox legatis missis ad Carolum Magn.] tardus ad irascendum, & velox ad miserandum; nulli malum pro malo reddens, neque vindictam secundum meritum tribuens, sed pius ac misericors. Tempore Ordinationis suæ studuit justitias facere. Ita creatus ordinatusque Leo, ineunte mox anno novo DCCXCVI; per Legatos suos, claves confessionis S. Petri ac vexillum Romanæ Urbis, cum aliis muneribus Regi Francorum, & Longobardorum Carolo misit; rogavitque ut aliquem de suis Optimatibus Romam mitteret, qui populum Romanum ad suam fidem atque subjectionem per sacramenta firmaret, tamquam Urbis Romanæ Patricio, per Hadrianum prædecessorem creato, id est, tamquam. Defensori; non vero ut Domino; quia (ut infra ostendetur) nec Imperator quidem coronatus & unctus, [reciproce abeo legatū accipit,] vel unius pagi dominus eo titulo factus est Carolus, nedum jure Patriciatus. Missus est autem ad hoc Engelbertus Abbas monasterii S. Richarii: per quem etiam tunc ad S. Petrum magnam partem thesauri, quem Ericus Dux Forojuliensis, spoliata Hunorum regia quæ Ringus vocabatur, eodem anno de Pannonia Regi detulerat, misit. Ita Eginhardus in Annalibus, ipsiusmet Caroli Secretarius.

[5] [cum epistola gratulatoria,] Misit etiam epistolam, qua Leoni Papæ perpetuæ beatitudinis in Christo salutem precatus, Perlectis, inquit, Excellentiæ vestræ litteris & audita chartula decretali, valde, ut fateor, gavisi sumus, seu in electionis unanimitate, seu in humilitatis vestræ obedientia, & in promissionis ad nos fidelitate. In quibus omnibus, ex intimo cordis affectu, multiplices divinæ pietati agimus gratias; quia nobis, post lacrymabile doloris vulnus, quod animæ nostræ dilectissimi patris & fidelissimi amici obitus inflixit, tale in vobis solita suæ clementiæ providentia solatium perdonare dignatus est. Unde & vestræ Sanctitati, quasi vicario lætitiæ munere, per ejusdem Dei & Domini nostri Jesu Christi misericordiam, qui sanctæ suæ Ecclesiæ in vestræ Beatitudinis exaltatione consuluit, nostram omniumque fidelium nostrorum demandamus prosperitatem, [& muneribus, defuncto Hadriano destinatis;] nec non & pacificam in Dei voluntate totius regni nostri innotescimus unanimitatem; ut æque in nostræ devotionis gaudeatis, sicut & nos in vestræ Sanctitatis lætamur successibus… Ad dilectionis pacificam animi unitatem, Angelbertum, manualem nostræ familiaritatis, vestræ direximus Sanctitati; quem prius … beatissimo Patri nostro, prædecessori vestro dirigere curavimus; sed dum exenia omnia parata erant, lugubri paternæ mortis nuntio repente tardatum est iter illius. Sed modo lætiores de vestræ Sanctitatis successione facti, quod desideraveram in illo pio Patre agere, in vobis perficere studemus: illique omnia injunximus, quæ vel nobis voluntaria, vel vobis necessaria videbantur: ut ex collatione mutua conferatis, quidquid ad exaltationem sanctæ Dei Ecclesiæ, vel ad stabilitatem honoris vestri, vel Patriciatus nostri firmitatem, necessarium intelligeretis. Sicut enim cum beatissimo prædecessore vestro sanctæ paternitatis pactum inii, sic & cum Beatitudine vestra ejusdem fidei & caritatis inviolabile fœdus statuere desidero: [pro renovatione mutui fœderis.] quatenus Apostolicæ sanctitatis vestræ divina donante gratia sanctorum advocata precibus, me ubique Apostolica benedictio prosequatur; & sanctissima Romanæ Ecclesiæ Sedes, Deo donante, nostra semper devotione defendatur. Nostrum est, secundum auxilium divinæ pietatis, sanctam ubique Christi Ecclesiam, ab incursu Paganorum & ab infidelium devastatione, armis defendere foris, & intus Catholicæ fidei agnitione munire. Vestrum est, sanctissime Pater, elevatis ad Deum cum Moyse manibus, nostram adjuvare militiam: quatenus vobis intercedentibus, Deo ductore & datore, populus Christianus, super inimicos sui sancti nominis, ubique semper habeat victoriam, & nomen Domini nostri Jesu Christi toto clarificetur in orbe. Vestræ vero auctoritatis prudentia Canones ubique sequatur; quatenus totius sanctitatis exempla omnibus evidenter in vestra fulgeant conversatione, & sanctæ admonitionis exhortatio audiatur ab ore; quatenus sic luceat lux vestra coram hominibus, ut videant opera vestra bona, & glorificent Patrem vestrum qui in cælis est. Omnipotens Deus vestræ Auctoritatis beatitudinem, ad sanctæ suæ Ecclesiæ exaltationem, per multa annorum curricula, incolumem conservare dignetur.

[6] [Exorsus ille a magna largitate erga Clerū] Præstitit egregie sanctus Pontifex, quod amanter & reverenter pius Rex ab eo faciendum suggessit: sed & de mißis sibi thesauris nihil avare condens, Rogam, (id est stipendium) Clero suo in Presbyterio maxime ampliavit. Fecit etiam in Basilica B. Petri Apostoli, nutritoris sui, thuribulum aureum ante vestibulum altaris, pensans libras decem & septem… Sarta vero tecta Basilicæ B. Petri Apostoli, id est navem majorem, sed & aliam navem super altare, cum quadriporticu, simul & fontem aquæ ante fores argenteas. Verum etiam turrim cum cameris suis, ab imo usque ad summum, omnia in omnibus noviter instauravit: Præsettim imaginem Salvatoris, cum reliquis miræ pulchritudinis depictam, ad decorem suprascriptæ ecclesiæ, in fastigio sub arcu majori posuit… Similiter & titulum S. Sabinæ studiose renovavit … Fecit autem & in Basilica beatæ Dei genitricis, quæ appellatur ad Præsepe, cyborium ex argento purissimo, [& Romanas ecclesias;] quod pensat libras sexcentas & undecim, simul & rugas argenteas in ingressis presbyterii, pensantes libras octuaginta… Interea & in Basilica beati Christi Martyris Laurentii, sita foris muros, fecit imagines argenteas tres, Salvatoris, B. Petri Apostoli, & S. Laurentii, pensantes simul libras quinquaginta quatuor & semis… Itemque renovavit sarta tecta B. Felicis & Adaucti Martyrum, juxta S. Paulum Apostolum: sed & Basilicam S. Mennæ, atque titulum B. Vitalis Christi Martyris, nec non & cœmeterium B. Sixti atque Cornelii via Appia; simulque & cœmeterium S. Zotici via Lavicana: [præsertim SS. Petri & Pauli,] pariter & Ecclesiam sanctæ Dei Genitricis in Fonticana, quæ per olitana marcuerat [tempora]. Fecit autem isdem Præsul, in Basilica Doctoris mundi, B. Pauli Apostoli, Confessionem simul & rugas ex auro obrizo, habentes gemmas pretiosas instar B. Petri Apostoli, pensantes libras centum quinquaginta & sex: sed & cameram ejusdem Basilicæ, in modum B. Petri Apostoli, noviter fecit…

[7] [denuo fundat ædem S. Susannæ] Ipse vero præcipuus Pontifex, in titulo B. Susannæ, ubi & Presbyter ordinatus fuerat, dum breviter destructus fuisset, & jam per longitana tempora ipsæ parietinæ marcuissent, ob nimium amorem ampliavit ædificium; & noviter in altum fodiens, firmissimum posuit fundamentum; & eruta planitie mirifice excelsa, super ipsa fundamenta ædificavit ecclesiam, cum absida amplissima, & cacumina mirifica de musivo, atque cameram decoratam seu Presbyterium, & pavimentum marmoribus pulchris ornavit: verum etiam dextra levaque, porticus ejus cum columnis marmoreis construxit. Sed & baptisterium ibi constituit, ubi & dona obtulit, [& donis ornat,] videlicet gabathas aureas fundatas tres (id est lychnos pensiles, inferne rotundos, instar patinarum) pensantes libras quatuor & semis, Cruces aureas duas cum gemmis … lucernam argenteam unam … imagines argenteas tres … Fecit & confessionem ejusdem altaris, ex argento purissimo pensantem libras centum tres, & uncias duas: columnas argenteas octo & gammadia duo, & arcus duos cum crucibus argenteis quinque, & gabathas quindecim, pensantia simul libras centum & quinquaginta: & alia multa in coronis, canistris, vestibus, vasis colatoriis; quæ omnia & singula, multisque nunc exoletis vocibus obscura, atque superius etiam punctis signata, & in ipso Anastasio vel apud Baronium legenda, prætermisi studio brevitatis. Hic noto, quod ea in ecclesia merito fuerit positus ejusmodi titulus in libro Nicolai Alemanni de parietinis Later anensibus sic relatus: [atque corpore S. Felicitatis,] Dudum hæc beatæ Susannæ Mart. aula, coangusto & tetro existens loco, marcuerat: quam Domnus Leo Papa III a fundamentis erigens & condens, corpus beatæ Felicitatis Mart. compte ædificans ornavit atque dicavit.

[8] Et hæc quidem tunc, postea vero aliquoties alia eidem ecclesiæ donaria contulit, [ubi postea etiam se cum Carolo M. in musivo posuit:] apud Anastasium sparsim commemorata: ex eodemque affectu, cum ope Caroli Magni (ut infra dicetur) in suam restitutus Sedem, ipsum vicißim Imperiali corona ornasset, suæque ad illum arctißimæ amicitiæ illustria vellet monumenta extare; etiam in prædicta ecclesia tale unum constitui fecit, sese ut illius ecclesiæ fundatorem una cum ipso istic exprimens opere tessellato, ea plane forma, qua infra expressos videbimus in Lateranensi triclinio; nisi quod ibi genuflexi, hic stantes figurentur; uti in fine superioris seculi adhuc ibi visos testatur prælaudatus Alemannus, Ibidem, ad ipsam quo hic scribebat diem, in sublimi vicinaque contignatione adhuc legebantur hæc verba, Sanctissimvs D. N. Leo Papa D. N. Carvlo Regi. Hoc autem fecit eodem animo, & forte decessorum plurium exemplo; quo postea, Anastasio teste, Leonis Papæ IV mandato, ipsiusmet sanctissimi Præsulis, nec non & specialis filii sui Domni Imperatoris Lotharii, propter futuram memoriam, personæ Deo caræ & per cuncta secula venerandæ, depictæ sunt. Ipsum emblema Tertii hic vide.

[Annotatum]

* an aliis?

§. II. Oculis & lingua mutilatus a conjuratis Leo, sanatur divinitus.

[9] Hactenus ex voto fluere Leoni videbantur omnia, quando atrox tempestas in eum concitata, virtutem ejus sanctitatemque, non minus probavit, quam exercuit. Audiamus Anastasium: Hic venerabilis & sanctissimus Pontifex, [In Letania majori procedens Leo,] dum in sancta Catholica & Apostolica Romana Ecclesia per ordinem ecclesiasticum degeret, & ritum orthodoxæ fidei teneret, atque ex omni parte, tam per diversas ecclesias quam in Patriarchio, in amplis ædificiis construens, compte ornaret; cum die quadam more solito, in Letaniis, quæ ab omnibus Majores appellantur, procederet; ubi sibi populus obviam sacra religione procedere deberet, ut secundum annuam consuetudinem Letanias & Missarum solennia cum Sacerdotibus celebraret, & Omnipotenti Domino pro salute Christiani populi preces funderet; & secundum olitanam traditionem a Notario S. R. Ecclesiæ, in ecclesia B. Georgii Christi Martyris, in ejus natali ipsa Letania prædicata fuisset; omnes, tam viri quam feminæ, devota mente catervatim in ecclesia beati Christi Martyris Laurentii, quæ Lucinæ nuncupatur, ubi & collecta prædicta inerat, occurrerunt.

[10] Ubi, dum prædictus venerabilis Pontifex a Patriarchio egressus fuisset, [circumvenitur a conspiratis,] obviam ille sine Planeta iniquus nec dicendus Paschalis Primicerius occurrit; & in hypocrisi veniam ab illo petebat, dicens; Quia infirmus sum: & ideo sine Planeta veni. Tunc sanctissimus Præsul veniam illi dedit. Similiter & Campellus Sacellarius, in ipsorum dolositate pariter in Pontificali obsequio pergentes, & dulcia verba quæ non habebant in pectore cum eo loquentes; maligni etiam & iniqui ac perversi falsique Christiani, prorsus pagani, filii diaboli, in unum se sathanice colligentes, pleni iniqua cogitatione, in ipso itinere, ante monasterium SS. Stephani & Silvestri, quod Domnus Paulus Papa fundaverat, clam armati adstitere: atque repente de loco insidiarum exilientes, ad ipsum (quod dictu nefas est) impie trucidandum absque ulla reverentia confluxerunt, Paschale ad caput stante, & Campulo ad pedes, secundum iniquum ipsorum consilium. Quo facto, omnis qui circa eum erat populus, videlicet inermis & in Dei officio præparatus, timore armorum perterritus, in fugam conversus est.

[11] Ipsi vero insidiatores atque operatores, malorum, Judaico more, [fœde prosternitur] sine ullo divini vel humani honoris intuitu, ferino more comprehendentes, in terram eum projecerunt; & absque ulla misericordia scindendo expoliantes eum, crudeliter oculos ei evellere, & ipsum penitus cæcare conati sunt: nam lingua ejus præcisa est; &, ut ipsi omnino tunc arbitrati sunt, cæcum eum & mutum in media platea dimiserunt. Verum ipsi maligni Paschalis & Campulus, sicut vere maligni, sicut veri pagani & impii, ad ipsius monasterii ecclesiam ante confessionem eum trahentes, ante ipsum venerabile altare, iterum oculos & linguam amplius eruerunt; & plagis eum diversis & fustibus cædentes, laniaverunt; & semivivum in sanguine revolutum, ante ipsum altare dimiserunt; postmodum vero sub custodia in ipso monasterio dimiserunt. Timore autem perterriti, ne a Christianis hominibus furatus inde fuisset; [oculisque & lingua privatur;] tunc malignum consilium adepti (sicut ipse Hegumenus monasterii S. Erasmi professus est) fecerunt eum ad se venire clam per noctem, tam Paschalis malignus qui tunc Primicerius erat, quam Campulus Sacellarius, & Maurus Nepesinus; & miserunt eum in prædictum monasterium S. Silvestri, cum plurimis iniquis consentaneis ipsorum malefactoribus: & sic per noctem exinde eum abstrahentes, deduxerunt in monasterium S. Gerasimi, & in arcta custodia eum recluserunt.

[12] Sed Deus omnipotens, qui eorum malitiam præsciendo diu petienter sustinuit, ipse eorum iniquos conatus mirabiliter destruxit. [quibus divinitus receptis,] Contigit enim, cooperante Deo & Beato Petro Apostolo suffragante, quod antedictus Papa, cum ab ipsis carnificibus in monasterium S. Erasmi in custodiam mitteretur, ut visum receperit, & lingua ad loquendum ipsi restituta sit. Et ut ostenderet omnipotens Deus super suum famulum solitam misericordiam & magnum miraculum, divino nutus ejus, a fidelibus Christianis viris, videlicet per Albinum Cubicularium, cum aliis fidelibus Deum metuentibus, ex ipso eum claustro occulte abstollentes, in basilicam B. Petri Apostolorum Principis, ubi & ejus sacratissimum corpus quiescit, deduxerunt. Qui omnes, audientes & videntes mirabilia Dei, qui innocentem & justum Pontificem de manibus inimicorum eruit, glorificaverunt Dominum Deum, dicentes; Benedictus Dominus Deus Israël, qui facit mirabilia magna solus, & non deseruit sperantes in se: sed in eo adimplevit misericordiam suam, ut manifestaretur gloria Dei & mirabilia in illo, quemadmodum promisit sperantibus in se, Psalmista dicente? [Ps. 26 & 118] Dominus illuminatio mea & salus mea, quem timebo: Dominus defensor vitæ meæ, a quo trepidabo? & iterum; Lucerna pedibus meis verbum tuum, Domine, & lumen semitis meis. Et vere a tenebris eum Dominus eripiens, & lumen reddidit, & linguam ad loquendum restituit, & totis eum solidavit membris, & in omnibus operibus mirabiliter deducens confortavit.

[13] Quantum gaudium habuerunt Christiani homines & fideles, [ducitur Spoletum] tantum mœrore & angustia angustiati illi, nesciebant quid agerent; & in periculo se esse existimantes, quærebant semetipsos interficere; & dum non invenirent, quid aliud agerent, domum Albini, fidelis B. Petri Apostoli & ejusdem Pontificis, deprædantes destruxerunt. Et in ipsam B. Petri Apostoli aulam conjungente præfato Pontifice, confestim Winichis, gloriosus Dux Spoletanus, cum suo exercitu obviavit ei: & cum summum Pontificem loquentem ac videntem conspexisset, venerabiliter eum recipiens, [indeque abit ad Carolū R. Fr.] Spoletum deduxit; glorificans & laudans Deum, qui per talia mirabilia eum clarificavit. Quo audito, per diversas civitates Romanorum, fideles ei occurrerunt; & pariter cum aliquibus ex ipsis civitatibus Episcopis, Presbyteris seu Clericis Romanis & Primatibus civitatum, ad excellentissimum Domnum Carolum, Regem Francorum & Longobardorum atque Patricium Romanorum, profectus est. Hactenus Anastasius.

[14] Sed prius quam ille ad Regem perveniret, Coloniam Agrippinam attigit, [& Coloniæ veneratur corpus S. Severini,] ut narrat Auctor Translationis S. Severini apud Surium die XXIII Octobris. Quia enim ipso anno factæ Translationis tanta narratur fuisse fertilitas, ut ipsa ex omnium ore Patronum suum veraciter rediisse, Sedique propriæ restitutum esse, testaretur; & hoc verbum, ab incolis usitatum, etiam longinquos & exteros non latebat; factumque quasi proverbium erat, Domi esse S. Severinum; idem, ut ajunt, beatæ memoriæ venerandus Papa Leo, quasi consuetudinis ejusdem oblitis suo impressit exemplo. Nam cum Roma profectus, propter pœnas injuste sibi illatas, ad Imperatorem Carolum migraret in Franciam; (seu potius, ad tunc solum Regem, in Saxoniam) devenit ad locum quo viri Dei Severini corpus venerabile requiescit; ibique, præter morem quem in via servaverat, oratum ecclesiam introivit. Comites autem ejus mirantes, causam hujusmodi sciscitabantur. Quibus ille, Loci, inquit, hujus defensor domi est; ideo non ausus sum illum præterire insalutatum. Atque hinc postea Coloniensibus in mentem venit, in suo auctioris Usuardi Martyrologio, natale Leonis III Papæ & Confessoris primo loco notare, cum illius ipsius eventus ac dicti commemoratione, sed alio quam oportet die, Natali scilicet S. Leonis I, III Idus Aprilis.

[15] Utcumque interim festinaret Leo, prævenit tamen ad aures Caroli, non solum nocturno visu cognita, [Carolus facinus Romanum Alcuino scribit,] ut infra ex Alcuino videbimus, sed certis comperta nuntiis fama, tragœdiæ apud urbem Romam reipsa actæ: cujus participem ille mox facere curavit prædictum Alcuinum Flaccum. Is enim Epist. II ait, Quid in eo actum sit, qui Rector præfatæ Romanæ Sedis fuerat, mihi veneranda bonitas vestra innotescere curavit. Et mox subdit (uti scilicet ex Caroli epistola didicerat) quod ipsi traditores cordibus suis excæcati excæcaverunt caput proprium. Eginhardus vero, Secretarius Caroli Magni in gestis ejus: Romæ, inquit, Leo Papa cum, cum Letania processurus, a Lateranis ad ecclesiam B. Laurentii, quæ ad Craticulam vocatur, equo pergeret; in insidias a Romanis positas juxta eamdem ecclesiam incidit: ubi equo dejectus, & erutis oculis (ut aliquibus visum est) lingua quoque amputata, nudus ac semivivus in platea relictus est. Deinde jussu eorum, qui hujus facti auctores fuere, in monasterium S. Erasmi Martyris velut ad curandum missus, Albini cujusdam cubicularii sui cura, noctu per murum demissus, a Winigiso Duce Spoletano, qui audito hujusmodi facinore Romam festinus advenerat, susceptus, ac Spoletum deductus est. Cujus rei nuntium cum Rex accepisset, ipsum, ut Vicarium S. Petri & summum Pontificem, cum summo honore ad se præcepit adduci.

[16] His consentiunt veteres Francorum Annales, Tillii atque Loiselii apud Chesnæum tom. 2 Francorum; [ut sibi a suis legatis perscriptum erat;] & ultimi quidam etiam nominando Missos Caroli, tunc in urbe præsentes, qui non nisi compertissima Regi scripsisse potuerunt, sic loquuntur. Romani Leonem Papam, Letania majore captum excæcaverunt, ac linguam ejusdem amputaverunt: qui in custodia missus, noctu per murum evasit, & ad legatos Domni Regis [qui tum ad Basilicam S. Petri erant, Wirundum scilicet Abbatem & Winchisum Spoletanum Ducem, veniens], Spoletum est deductus. Quæ facile cum Eginhardi relatione conciliabis, si rem matutino gestam tempore, Winigisus, [deinde coram affirmavit Leo,] cum exercitu in Tuscia non longe a Vaticano consistens, intellexerit; eoque accesserit ante noctem, & Wirundo se adjunxerit. Sed neque ab Anastasio dissentit Eginhardus, cum excæcatum scribens, addit; ut aliquibus visum est. Vel enim iis verbis appellat fidem oculatorum testium, quo sensu excæcatio indubitanter asseritur; vel opinionem dumtaxat eorum refert, qui tunc prorsus exoculatum falso putarint; sed non negat iteratam violentiam, oculis primo impetu necdum prorsus extinctis, illatam in ecclesia S. Erasmi, cujus expreßius meminit Anastasius. Certe non solum in principio, ad primi nuntii credulitatem, creditum in aula Francica est vere excæcatum Pontificem fuisse; sed etiam postquam ipsemet istic comparuit, & verbis minime ambignis narravit quæ contra se patrata fuerant.

[17] [& Rex ipse antea in somno viderat,] Inter eos qui ipsummet audivisse potuerunt, vel saltem per os Caroli ea excepisse quæ illi Leo de se narrarat, in carmine quo congressum utriusque pluribus descripsit, minime ambigue locutus invenitur: iter prius quam nuntius ex Italia adesset; imo, per somnium eadem Regi visa, sic narrat.

Portentum Rex triste videt, monstrumque nefandū
In somnis; summum Romanæ adstare Leonem
Urbis Pontificem, mœstosque effundere fletus;
Squallentes oculos, maculatum sanguine vultum,
Truncatam linguam, horrendaque multa gerentem
Vulnera. Solicitos gelidus pavor occupat artus
Augusti. Rapidos Romana ad mœnia Missos
Tres jubet ire, foret si sanus Pastor opimus
Explorare Gregis, quid tristia somnia signent.

Hi porro cum Romæ appropinquassent, mox obviam habuerunt narrantes, quomodo,

Dum solitum transiret iter Leo, Papa benignus,

Omnis turba conjuratorum (nam supplicantium cœtus multus ab ejusmodi scelere prorsus immunis fuit), omnis, inquam

Irruit in summum Pastorem turba tumultus, [ac Missi ejus in via audiverant.]
Cæca, furens; subito diris commota procellis,
Sacra Sacerdotis torquebat membra flagellis:
Carnifices geminas traxerunt fronte fenestras,
Et celerem abscindunt lacerato corpore linguam,

[18] Denique Poëta Saxonicus lib. 3 Annalium, usque ad Caroli mortem perductorum, annum DCCXCIX auspicatus a pathetica exaggeratione facinoris, temporibus quod admisere modernis novi ab orco carnifices, [Idem scribit Poëta Saxo,] contra sanctißimum Papam, qui instituta ad S. Laurentii Litania,

Cum celeraret iter, turba vallatus iniqua,
Crudelesque manus tolerans, amiserat ipsum
Effossis oculis lumen. Linguam quoque tortor
Præcidit, nudumque de hinc liquere jacentem
Seminecemque foris, fœdatum sanguine multo.
Inque monasterium post hæc deductus Erasmi
Martyris (auctores facti sic nempe jubebant)
Curandi specie, fuerat servatus in ipso.

Pergit porro Alcuinus; deque sublato prorsus tam videndi quam loquendi usu, ac divinitus reddito, nihil dubius, sic canit:

Pontificem tantum sese extinxisse putabat
Plebs, [ac denique Alcuinus.] pietate carens, atrisque infecta venenis.
Sed manus alma Patris oculis medicamina ademptis
Obtulit, atque novo reparavit lumine vultum.
Ora peregrinos stupuerunt pallida visus,
Explicat & celerem truncataque lingua loquelam.

Unde mox addit

Cohors Francorum mixta Latinis
Obstupuit, Domino grates laudesque rependens,
Qui nova Pontifici reddebat lumina summo,
Et desperatam condebat in ore loquelam.

Similiter obvios per iter populos inducit, qui

Capite in veteri visus cernendo novellos
Obstupent, linguamque loqui mirantur ademptam.

Ac deinde eadem tum Missus Leonis, tum ipse Leo Carolo phrasi fere simili narrant.

[19] Non ita absolute Poëta Saxonicus. Cum enim dixisset, quod Pontifex

transacto tempore pauco,
Amissum recipit visum pariterque loquelam;

subdubitare videtur de miraculo, sic cœpta prosequens;

Seu quia festinans tortor trepidansque nefandis…
Non quantum voluit crudelia facta peregit; [Nonnulli tamen de oculis dubitant,]
Seu (quod credendū magis est) antiqua Redemptor
Per meritum magni renovans miracula Petri,
Sanari successorem donaverat ejus.

Ita ille, propensior tamen ad credendum miraculum. E contrario Theophanes, & post eum Zonaras, rem ita narrant. Οἱ τῆς Ῥώμης, συγγενεῖς τοῦ μακαριωτάτου Πάπα Ἀδριανοῦ, συγκινήσαντες τὸν λαὸν, ἐστασίασαν κατὰ Λέοντος τοῦ Παπᾶ, καὶ κρατήσαντες ἐτύφλωσαν αὐτὸν, οὐ μέν τοι ἐδυνήθησαν τελέως σβέσαι τὸ φὼς αὐτοῦ, τῶν τυφλωσάντων αὐτὸν φιλανθρώπων ὄντων καὶ φεισαμένων αὐτῷ. Romani, qui erant beati Papæ Adriani consanguinei, commoventes populum, insurrexerunt contra Leonem Papam; eumque comprehendentes excæcaverunt: sed lumen ei penitus extinguere non valuerunt, iis qui ipsum cæcabant humanius agentibus eique parcentibus. Apparet parum integram valdeque lævigatam narrationem facti Constantinopolim pervenisse, ubi de mutilatione linguæ nihil audivit Theophanes.

[20] Interim Ioachimus Camerarius, in Annotatis ad Chronologiam S. Nicephori CP. pro suæ sectæ genio ab eo omni credendo alienior, quod vel naturæ ordinem superat, [aut etiam plane excæcatum negant:] vel ad singularem Pontificis commendationem faciat; Conspirarunt, inquit, in Leonem quidam, & capto jusserunt oculos erui: quibus tamen datum hoc negotium fuerat, ii cruentos quidem vulnerando oculos fecerunt, sed pepercerunt luminibus Pontificis, itaque visus ei ademptus non est: de quo fabulam postea sparserunt quidam, visum Pontifici divinitus restitutum fuisse. Sed & inter Catholicos inventi sunt, qui rem, apud ejus temporis scriptores, & qui nosse melius quam Theophanes poterant, indubitatam, credere recusarent; quibus accedens in Dictionario Historico Ludovicus Morerius; Verosimile est, inquit, quod adversarii Leonis erraverint in persona, aliumque pro ipso sic male tractaverint, famam autem sparserint in ipsum illum ea se perpetrasse: qui ope amicorum subductus periculo fuerit, ut sentiunt moderni, non tam faciles ad credenda miracula. Quid adhæc dicam? Græci, quibus jam familiare erat visu privare eos quos ab Imperio removebant, [sed cur hoc magis quā lingua privatum] mutilationem linguæ vel ignorarunt vel non crediderunt; lectam apud Latinos dißimularunt hæretici; Morerius cum suis satis vidit, citra pervicaciam non posse id negari, quod tam constanter asseverabatur: videbat etiam, admisso circa loquelæ restitutionem miraculi, nihil causæ esse cur dubitaretur de visu. Ergo alium quempiam supposuit injuriæ, ne miraculum esset, videntem loquentemque Pontificem venisse ad Carolum. Sed credat qui potest, vel ipsum se passum dixisse quæ passus non fuerat; vel creditum ita leviter fuisse in re tam evidenter miraculosa, saltem propter curationis celeritatem; quæ non potuit non exceßisse naturæ modum, etiamsi solum læsus fuisset Pontifex circa oculos, & extrema dumtaxat linguæ particula mutilatus.

§. III. Exceptio honorifica Leonis apud Paderbornam, & quædam ejus acta in Saxonia.

[21] [Excipitur honorifice Leo] Nunc audiendus nobis Anastasius est, de Leonis ad Carolum accessu, hunc ita describens. Ipse Christianissimus & orthodoxus atque præcipuus clementissimusque Rex, illico ut audivit, misit in obviam ejus Hildivaldum, Archiepiscopum Coloniensem & Capellanum, aliis Hildeboldum; & Ascharium Comitem (Alcuino Germarium) & postea filium suum Pipinum, excellentissimum Regem, cum aliis Comitibus, obviam eis iterum; & usque ubi ipse magnus Rex obviavit, & sicut Vicarium B. Petri Apostoli, venerabiliter & honorifice, cum hymnis & canticis spiritualibus, eum suscepit: & pariter se amplectentes, cum lacrymis osculati sunt. Et prædicto Pontifice Gloria in excelsis Deo inchoante, & cuncto Clero suscipiente, Oratio super cuncto populo data est. Tunc benignissimus Domnus Carolus, magnus Rex, dictum Pontificem conspiciens, gratias Deo retulit, qui tam mirabilia super famulum suum, per suffragia sanctorum Apostolorum Petri & Pauli, operatus, ad nihilum prædictos viros iniquos, id est, iniqua eorum consilia, deduxit.

[22] Occursus hic occasionem dedit, ipso eodem tempore, componendi insignis poëmatis, ultra quingentos versus extensi, atque ab Henrico Canisio primum editi, postea inter Francica du Chesne relati, ubi frustra videtur aliud opus quæri, cujus pars ista fuerit. Auctor multis de causis putatur Alcuinus, [in Saxonia juxta Paderbornam,] qui adhuc annis quinque superfuit, & præsens videtur interfuisse: ex quo ut hic postremam partem delibem, suadent particulares circumstantiæ multæ, in illa relatæ. Cum ergo Poëta, quisquis is fuit, Regem cum exercitu trans Rhenum deduxisset in Saxoniam, quo iter intenderat, quando primos Legatos in Italiam mittebat, Pontificem deducturos; sic a loci descriptione orditur:

Est locus insignis, quo Patra & Lippa fluentant,
Altus, & in nudo campo jacet, undique jargo
Vestitus spatio: celso de colle videri
Namq; potest regio omnis, & hinc exercitus omnis.
Huc Carolus, multis stipatus millibus heros,
Advenit, & tandem juvat hic succedere tectis.
Missus Apostolici Regalem tendit ad aulam
Interea, & summum manifestat quippe venire
Pontificem, expulsum Romana a sede Leonem
Civibus a propriis, & tot tolerasse recenset
Verbera, commemorans extinctum lumine vultum;
Narrat & abscissam liquido de gutture linguam;
Nunc medicante Deo sanatum & ab omnibus istis
Esse malis. Animis stupet ipse exercitus omnis
Audita; & Carolus, recolendo somnia retro,
Præteriti indicio agnoscens vestigia visus,
Hoc fore non dubitat, quod tristes fundere fletus
Pontificem in somnis jam dudum vidit eumdem.

[23]

Hinc jubet extemplo Pippinum occurrere magno
Pastori, [prima per filium Regis Pippinum,] pacem & placidam portare salutem.
Obvius ire parat, Genitoris jussa facessens
Pippinus: centum lætus cum * millibus ibat…
Utque videt patulo adversum se tendere campo
Pastor Apostolicus, centum cum milibus altum
Pippinum; geminas extendit ab æthera palmas,
Pro populoque preces effundens pectore largas.
Ante Sacerdotem ter summum exercitus omnis
Sternitur, & supplex vulgus ter fusus adorat.
Mox Leo Papa solo Pippinum more benigno
Excipit; & sacris circumdans colla lacertis,
Hæret, in amplexuque diu placida oscula libans…
Rex pius interea solium conscendit, & omnem
Alloquitur populum… aciemque instrui ac procedere jubet: [deinde a Clero & exercitu,]
Ante Sacerdotum porro casta agmina, ternis
Stant divisa choris: in longis vestibus almæ
Sacra Crucis vexilla levant, & Præsulis omnis
Adventum expectat clerusque & candida plebes.
Jam pater in campo Carolus videt agmine aperto,
Pippinum & summum Pastorem tendere contra.
Constat &, inq; modum populū expectare corone
Præcipit, atque aciem hinc dividit urbis ad instar.

[24]

Ipse autem medio consistere in orbe beatus
Præsulis adventum expectans, & vertice toto
Altior est sociis; populum supereminet omnem.
Jam Leo Papa subitque, extremo se agmine miscet:
Quam varias habitu, [ac denique ab ipso Rege:] & lingua, tam vestibus, armis
Miratur gentes, diversis partibus orbis.
Extemplo properans Carolus veneranter adorat,
Pontificem amplectens magnum, & placida oscula libat:
Inque vices dextras jungunt, pariterque feruntur
Gressibus, & multo miscentes verba favore.
Ante Sacerdotem ter summum exercitus omnis
Sternitur, & supplex vulgus ter fusus adorat.
Pro populoque preces ter fundit pectore Præsul.
Rex pater Europæ, & summus Leo Pastor in orbe
Congressi, inque vicem vario sermone feruntur.

[25]

Exquirit Carolus casus, auditque laborum
Diversos: sceleris populi impia facta stupescit.
Miratur geminas jam dudum luce fenestras [qui post sacra peracta]
Extinctas, & nunc reparatum lumine vultum;
Truncatamque loqui miratur forcipe linguam.
Alter in alterius configunt lumina vultus,
Et parili Sedis tendunt ad culmina gressu.
Ante Sacerdotes sacri stant ostia templi,
Alternis vocibus moderantes carmina laudum,
Atque Creatori grates laudesque frequentant,
Qui nova Pontifici reddebat lumina summo,
Et desperatam condebat in ore loquelam.
Exoritur clamor, vox ardua pulsat olympum. [convivium ipsi præbet,]
Intrat Apostolicus, Carolo ducente beato,
Templa Creatoris, solito solennia more
Concelebrare pio Missarum sacra favore.
Ex hinc officiis divinis rite peractis …
Rex Carolus simul & summus Leo Præsul in orbe
Vescitur, atque bibunt pateris spumantia vina.
Post lætas epulas & dulcia pocula Bacchi,
Multa pius magno Carolus dat dona Leoni:
Hinc lætus repetens aulæ secreta revisit
Rex, & Apostolicus repetit quoque castra suorum.

[26] Brevius hæc perstringit Poëta Saxo: cumque narrasset, quomodo Rex

— locatis
Ad Paderbrunnon multo cum milite castris,
Operiebatur non parvo tempore summi
Præsulis adventum;

Pippini quidem obviam mißi non meminit, qui tunc erat filiorum secundus; dum tamen scribit, Cærolum Iuniorem ad confinia Saxoniæ missum, ut cum Wilcis & Abodritis negotia componeret, facit nos intelligere, cur ambo mitti non potuerint in occursum. Dum autem adhuc expectatur Carolus;

Venit, inquit, Apostolicus, terrarum pene supremas
Jam penetrans oras. Illi via tanta peracta
Visa brevis fuerat, quia compensaverat omnes
Intuitu Caroli, quos pertulit ante, labores … [& reduci in Sedem suam jubet.]
Namque propinquantē cum primum noverat, illi
Obvius ipse loco de castrorum memorato,
Stipatus multis populorum millibus ibat.
Pontificemque vicem Petri, cui claudere cælum
Et reierare licet verbo, Sedemque tenentem
Suscepit cum magnifico reverenter honore.
Cumque dies aliquos lætos ibi duceret, idem
Insinuans Præsul sua quæque negotia Regi,
Illius facilem cognovit ad omnia mentem,
Concedendo pie voluit quæcumque precari.
Inde reducendum digne Primoribus illum
Francorum commendavit: qui jussa replentes,
Ingressi pariter Romam, sua restituerunt
Omnia Pontifici rursum, quo jura regendæ
Sedis Apostolicæ justosque teneret honores.

[27] [Ipse Paderbornensis ecclesiæ altare consecrat,] Liber de translatione S. Liborii Cenomannis Paderbornam, jussu Bisonis Episcopi ante finem seculi X exaratus, insignem præsentis ibidem Leonis memoriam hisce verbis consignat, num. 5 apud nostrum Bollandum, Opusculo particulari. Vir sanctissimus & vere Apostolicus Papa Sedis Romanæ, Leo nomine, injusta civium odia perpessus, illic eum (Carolum) adiit, pro sedandis contra se ortis simultatibus Imperialem opem quæsiturus. A quo (Carolo) cum ingenti, ut par erat, honore susceptus, religiosum ejus ac salutare Christianitatis dilatandæ studium, nobiliter inchoatum, Apostolica auctoritate firmavit; atque in ecclesia, tunc ibidem noviter constructa, quoddam altare consecrans, adorandas in eo Reliquias sancti Protomartyris Stephani, quas secum Roma detulerat, collocavit *; fiducialiter id Principi promittens, quod oratorium illud, tanti Martyris patrocinio munitum, non ulterius passurum foret injuriam, quam, ipso referente, prius ei contigisse cognovit; ut videlicet ob incolarum loci perfidiam & odium in religionem Christianam, aliquoties igni traderetur. [prædicitque non ultra exurendum] Et ob hanc maxime causam easdem Reliquias ibi rogatu Imperatoris recondidit, non sine effectu congruo fiduciæ sponsionisque suæ, cum nihil tale illic postmodum perpetratum esse certissimum sit. Eadem ac fere iisdem verbis referuntur in Vita S. Meinwerci Paderbornensis Episcopi, VI Iunii num. 2: sed omittitur pars altera post * arsit enim civitas & monasterium totum anno Incarnationis millesimo, uti in Vita ipsius S. Meinwerci num. 6, iterumque, [a civibus apostatis:] ut refert Krantzius lib. 6, cap. 58, & Gobelinus conflagravit civitas cum ecclesia, an. MCXXXI. Sed, si recte expendantur verba, non simpliciter promittitur numquam arsurus locus; sed non arsurus, ob incolarum loci perfidiam & odium in religionem Christianam, sicut antea contigisse audierat Leo, referente Carolo, cui ibi per unius anni anticipationem datur titulus Imperatoris.

[28] Ferdinandus Furstenbergius, laudatißimæ apud omnes memoriæ Episcopus, in suis ad Monumenta Paderbornensia Notis, pag. 129 indicat, altare Tetemellensis seu Diethmoldiensis Ecclesiæ similiter ab hoc S. Leone consecratum fuisse; ejusque altaris lapidem, in usum cryptæ monasterii Abdinchoffensis, [item altare Tetemellense,] a fundatore Meinwerco prædicto fuisse translatum. Ecclesiam quoque in Sidinghusen, pagum diœcesis Paderbornensis in dynastia Burana, similiter ab eodem dedicatam asserit. Sed imprimis memoranda hic venit ecclesia Eresburgensis ad Dimolam, de cujus Dedicatione hanc Bullam profert idem Celsißimus Monumentorum patriorum Illustrator, pag. 115, ex vetustiori & accuratiori quam Baronius exemplo. Leo, servus servorum Dei, Karolo M. Francorum Regi. Piæ tuæ petitioni per omnia congaudentes, quod jubes, annuere non tardamus. Igitur hunc montem Eresburg, [& capellam in Eresburg:] quem expugnatum cum omni Saxonia Deo obtulisti, & per nos B. Petro consecrasti; liberum ab omni humana potestate esse, & Fratrum ibidem ad Christi servitium adunatorum ditioni tantummodo parere censemus. Qui ne aliquid in hoc impedimenti patiantur, neve regni vestri invasoribus aliqua rebellandi fiducia præparetur, sub anathemate B. Petri auctoritate interdicimus, nequis unquam bellica in ipso monte præsidia collocare; aut per te collata prædia aut decimas circa montem, per duas Saxonicas rastas, quas illuc delegasti, audeat diripere. Hæc conservantibus sit pax a Deo Patre; infringentibus execratio, & a Catholicorum collegio separatio sit in æternum. Datum Eresburg, per manum Joannis Bibliothecarii & Cancellarii Ecclesiæ Romanæ, IX Kalend. Jan. anno Domni Leonis Tertii quarto, Indictione septima, die Dedicationis Capellæ in Eresburg.

[29] [cujus rei etiam meminit Hadrianus 4,] Bullæ hujus veritas confirmatur ex Adriani Papæ IV Privilegio, in favorem monasterii Corbeiensis expedito, sub data anni MCLIIII; ubi ad cetera plura Pontifex adjicit, quod monasterium Heresburg, cum decimis circa montem per duas rastas Saxonicas, sicut a beatæ memoriæ Domno Leone Papa, ex petitione Caroli M. Imperatoris, qui ipsum montem expugnaverat, collatæ esse noscuntur, … numquam ab eodem Corbeiensi alienentur cœnobio. Hoc tamen non obstante, sed salva Bullæ Eresbergensis substantia, tenemus, ne in illo quidem quod allegatur vetustiori sinceriorique exemplari satis sincera haberi omnia; nec dubit amus quin littera M, pro titulo Magni initio posita, non solum quoad abbreviatæ scriptionis formam, sedetiam quoad substantiam tituli, adjecta a transcribentibus sit; esto jam tum fortaßis Magnus Rex a Romanis nuncuparetur Carolus, uti semper eum appellat Anastasius, quando ejus solum ut Regis meminit. Alii alia fortasse notabunt: sed præteriri nullatenus debet observatio Episcopi Illustratoris, [ersi bulla non prorsus sincera habeatur.] qua monet, pro IX Kal. Jan. legendum IX Kal. Junias. Etenim ex Anastasio mox videbimus, Leonem e Saxonia redeuntem, eodem adhuc anno quo Roma discesserat, a Romanis in Vigiliis B. Andreæ fuisse exceptum. Recte autem pro Kalendis Januarii substituuntur Kalendæ Junii; simulque intelligitur celeritas itineris, quo Romæ violentiam passus Pontifex in Litaniis Majoribus seu festo S. Marci VII Kal. Maji Feria V hebdomadæ III post Albas, Paderbornam pervenit mense Majo: circumstantia utique notatu digna, cum aliunde nobis nihil constet de tempore istius tam solennis congressus. Eidem correctioni favet, quod nullus frequentior in mensibus transcribendis occurrat error, quam quo Jan. pro Jun. ponitur, & e converso.

[Annotatum]

* id est, militibus.

§. IV. Leonis reditus Romam. Caroli accessus eodem: hujusque & illius Imperatoris coronati acta.

[30] [Leo, nequidquam accusantibus eum inimicu,] Redeo ad Anastasii contexum, quo nova impiorum molimina, Leonisque in Urbem reditus, & actus gloriosi ac sancti, sic pertexuntur: Cum in magno honore apud se per aliquantum temporis eum ipse serenissimus Rex habuisset; hæc præfati iniqui & filii diaboli audientes, post dira & iniqua incendia, quæ in possessionibus seu rebus B. Petri Apostoli gesserunt; moliti sunt, Deo illis contrario, falsa adversussanctissimum Pontificem imponere crimina, & post eum ad prædictum mittere Regem, quæ probare nequaquam potuissent; quia per insidias & iniquitates eorum talia nec dicenda, sanctam Ecclesiam humiliare volentes, proferebant. Sed dum ad predictum clementissimum magnum Regem prefatus Pontifex in magno & condecenti honore degeret, ex omni parte tam Archiepiscopis quam Episcopis & ceteris Sacerdotibus venientibus, una cum consilio ejusdem piissimi magni Regis, omnibusque eximiis Francis, Deo prævio Romam illum remeantem, [Romam honorifice deductus,] in suam Apostolicam Sedem honorifice, cum nimio, ut decuit, dimiserunt honore. Qui per unamquamque civitatem tamquam ipsum excipientes Apostolum, usque Romam deduxerunt.

[31] [magna cum gratulatione excipitur;] Tunc Romani, præ nimio gaudio suum recipientes Pastorem, omnes generaliter in vigilia B. Andreæ Apostoli, tam proceres Clericorum cum omnibus Clericis, quam Optimates & Senatus, cunctaque Militia & universus Populus Romanus, cum Sanctimonialibus ac Diaconissis, ac nobilissimis Matronis & universis feminis, simul etiam & cunctæ Scholæ peregrinorum, videlicet Francorum, Frisonum, Saxonum, atque Longobardorum, simul omnes connexi, ad pontem Milvium, cum signis & bandis & canticis spiritualibus, susceperunt, & in ecclesiam B. Petri Apostoli eum deduxerunt; ubi & Missarum solennia celebravit, & omnes communiter Corpus & Sanguinem D. N. Jesu Christi fideliter participati sunt. Et alia die, secundum olitanam consuetudinem, natale B. Andreæ Apostoli celebrantes, Romam intrans, cum multo gaudio & lætitia, in Patriarchium Lateranense intravit. Et post aliquantos dies fidelissimis Missis, qui cum eo venerant in Pontificale obsequium, videlicet Hildevaldo & Arno, reverendissimis Archiepiscopis; [citati ad judicium accusatores,] & Cuniberto, Bernhardo, Hattone & Tesse, reverendissimis & sanctissimis Episcopis; nec non & Flacco, electo Episcopo; verum etiam Helmgoth, Rothegario & Germario gloriosis Comitibus, residentibus in triclinio ipsius Domni Leonis Papæ, per unam & amplius hebdomadam, & inquirentibus ipsos ipsos nefandissimos malefactores, quam malitiam ad ipsum ipsorum Pontificem habuissent; [obmutescunt:] tam Paschalis quam Campulus cum sequacibus eorum, nihil habuerunt adversus eum quod dicerent. Tunc eos comprehendentes, prædicti Missi magni Regis, emiserunt eos in Franciam.

[32] [Rex ipse Romam tendit:] Anno sequenti idem Rex, mense Augusto inchoante (sicut Eginhardi Annales narrant) Moguntiacum veniens, generalem conventum ibidem habuit, & iter in Italiam indixit: atque inde profectus cum exercitu Ravennam venit; ibique septem non amplius dies moratus, Pippinum filium suum cum eodem exercitu in terram Beneventanorum ire jussit; movensque de Ravenna cum filio, Anconam usque pervenit; quo ibi dimisso, Romam proficiscitur: cui, pridie quam illo veniret, Leo Papa apud Numentum occurrit; & cum magna veneratione ibidem susceptus, post cœnam, qua simul refecti sunt, illo ibi manente, Pontifex ad Urbem processit: posteroque die in gradibus B. Petri Apostoli cum Episcopis & universo Clero consistens, advenientem Regem, equoque descendentem, Deo laudes dicendo & gratias agendo suscepit; [occurrit ei ad Numentum Leo,] & cunctis psallentibus, in ecclesiam ejusdem beatissimi Apostoli, Deum glorificans atque magnificans, introduxit. Eadem omnia, heroico versu & eleganti pro tempore, reddidit Saxo Poëta, atque in his librum suum tertium finit. Eginhardus vero, cum dixisset, quod ista facta sunt VIII Kalendas Decembris, cœptam narrationem sic prosequitur:

[33] [& coram illo se purgat de objectis,] Post septem vero dies Rex concione vocata, cur Romam venisset, omnibus patefecit; & exinde quotidie iis, propter quæ venerat facienda, operam impendit. In quibus, ut maximum, ita difficillimum erat, quod primo inchoatum est, de investigandis videlicet, quæ Pontifici objiciebantur criminibus. Qui tamen, postquam nullus eorumdem criminum probator esse voluit, coram omni populo, in basilica B. Petri Apostoli, Euangelium ferens, ambonem conscendit; invocatoque Trinitatis nomine, de objectis se criminibus jurejurando purgavit. Hæc breviter ille: fusius autem & distinctius Anastasius. Post modicum tempus, id est primo dumtaxat a regressu Leonis anno vertente, ipse magnus Rex, dum in Basilica B. Petri Apostoli conjunxisset, & cum magno honore fuisset susceptus; fecit in eamdem ecclesiam congregari Archiepiscopos seu Episcopos, Abbates, & omnem nobilitatem Francorum atque Romanorum; [in Synodo ad id vocata,] & sedentes pariter tam magnus Rex quam beatissimus Pontifex, fecerunt residere & sanctissimos Archiepiscopos, Episcopos & Abbates, stantibus reliquis Sacerdotibus & Optimatibus Francorum & Romanorum; ut crimina, quæ adversus almum Pontificem dicta fuerant, examinarent. Qui universi Archiepiscopi & Abbates, unanimiter audientes, dixerunt: Nos Sedem Apostolicam, quæ est caput omnium Dei Ecclesiarum, judicare non audemus: nam ab ipsa nos omnes & Vicario suo judicamur; ipsa autem a nemine judicatur, quemadmodum & antiquitus mos fuit, sed sicut ipse summus Pontifex censuerit, canonice obedierunt.

[34] Venerabilis vero Præsulinquit: Prædecessorum meorum vestigia sequor, & de talibus falsis criminibus, quæ super me nequiter exarserunt, me purificare paratus sum. [præstito jurejurando:] Alia vero die, in eadem ecclesia B. Petri Apostoli, cum omnes adessent generaliter Archiepiscopi seu Episcopi & Abbates, & omnes Franci qui in officio ejusdem magni Regis fuerunt, & cuncti Romani, in eorum præsentia, amplectens præfatus venerabilis Pontifex sancta Christi quatuor Euangelia, coram omnibus ascendit in ambonem, & sub jurejurando clara voce dixit: Quia de istis falsis criminibus, quæ super me imposuerunt Romani, qui inique me persecuti sunt, scientiam non habeo, nec talia egisse me cognosco. Et hoc peracto, omnes Archiepiscopi, Episcopi & Abbates & cuncti Clerici lætania facta laudes detulerunt Deo, atque Dei genitrici semperque virgini Mariæ Dominæ nostræ, [factum excipit lætania;] & B. Petro Apostolorum Principi, omnibusque Sanctis Dei. Hic vero nequis otiose scriptum putet, Lætania, pro Letania vel Litania; sunt enim (ut notat Dominicus Macer in Hierolexico) bene diversæ. Hæc enim, pro Supplicatione populariter instituta, primario accipitur; secundario autem, pro certa Dei Sanctorumque ex ordine invocandorum formula, tunc usurpari solita; quam Kyrieeleyson intonando ordiens, dicitur Litaniam imponere. Lætania vero, lætum ac festivum diem significat, ut patet ex Regesto Gregoriano lib. 4 Ep. 54, ubi Papa Lætanias solennes, id est dies solenniter festos enumerat, quibus Archiepiscopo licet Pallio uti: atqui numquam is utitur Pallio extra ecclesiam; & extra illam fiunt Litaniæ Majores in festo S. Marci, & Minores ante Ascensionem.

[35] Post hæc adveniente die Natali D. N. Jesu Christi, in jam dicta Basilica B. Petri Apostoli omnes iterum convenerunt: & tunc (cum Rex, ut loquitur Eginhardus, fuisset ingressus, & coram altari, [& Rex in Natali D. N. coronatus Imperator,] ubi ad orationem se inclinaverat, assisteret) nihil minus cogitantem, venerabilis almificus Pontifex, manibus suis propriis, pretiosissima corona coronavit eum. Tunc universi fideles Romani, videutes tantam defensionem & dilectionem, quam erga sanctam Romanam Ecclesiam & ejus Vicarium habuit, unanimiter altisona voce, Dei nutu atque B. Petri Clavigeri regni cælorum, exclamaverunt: Carolo Piissimo, Angusto, a Deo coronato, Magno, Pacifico Imperatori, vita & victoria (Annales Francorum & Eginhardus omissa voce Piissimo, ad vocem Imperatori addunt Romanorum) Idque ante sacram Confessionem B. Petri Apostoli, plures Sanctos invocantes, ter dictum est; & ab omnibus constitutus est Imperator Romanorum. Et illico sanctissimus Antistes & Pontifex, unxit oleo sancto Carolum, & excellentissimum filium ejus Regem, in ipso die Natalis D. N. Jesu Christi. Eginhardus addit: Post quas laudes a Pontifice more antiquorum Principum adoratus est: ac deinde, omisso Patricii nomine, Imperator & Angustus appellatus. Hinc Theophanes; Ab eo tempore ac deinceps Roma in Francorum potestate fuit, [non ut Dominorum, quemadmodum sub Græcis, sed ut Defensorum, ut infra apparebit:] ipfe vero Leo, Carolo vicem rependens, coronavit eum Regem Romanorum in ecclesia S. Apostoli Petri, ungens ipsum oleo a capite ad pedes, vestituque Regio & corona circumdans, die XXV Decembris, Indictione nona: ubi Βασιλέα & Βασιλικην ἐσθῆτα verbotenus reddo, ut ostendam Græcis eas voces in usu fuisse, ubi Latini Imperatorem & Imperialem dicunt.

[36] Post celebrationem Missarum, inquit Anastasius, obtulit ipse serenissimus Domnus Imperator mensam argenteam … Sed & in Confessione ipsius Dei Apostoli obtulit, [multadona offert Ecclesiæ;] una cum præcellentissimo filio suo Rege & filiabus (hæ apud Alcuinum in carmine præcitato hoc ordine recensentur, Hrodrud, Berta, Gisala, Hrodhaid, Theodrada, Hildrud: uxor vero quarta Luitgardis hic non nominatur, ut pote pridie Nonas Iunii, immediate hoc iter Romanum prægreßi, Turonis defuncta) cum filio, & filiabus, inquit Anastasius [obtulit] diversa vasa ex auro purissimo in ministerio ipsius mensæ … sed & coronam auream cum gemmis majoribus, que pendet super altare, [ pensantem libras quinquaginta quinque: & patenam auream majorem, cum gemmis diversis, pensantem libras triginta: & calicem majorem cum gemmis & ansis duabus, pensantem libras quinquaginta octo … obtulit & super sacratissimum altare B. Petri Apostoli mensam argenteam minorem, cum pedibus suis, pens. lib. quinquaginta quinque; cum diversis vasis argenteis miræ magnitudinis, quæ ad usum ipsius mensæ pertinent. Item in Basilica Salvatoris D.N. Jesu Christi, quam Constantinianam vocant, obtulit Crucem cum gemmis hiacynthinis, quam almificus Pontifex in Lætania præcedere constituit, secundum petitionem ipsius piissimi Imperatoris …

[37] [& adductos in judicium reos violati Pontificis,] Postmodum vero (sive, ut Eginhardus, post paucos dies) cum deducti fuissent [in judicium] iniquissim illi malefactores [qui eumdem Pontificem anno superiore deposuerant]; videlicet Paschalis cum Campulo & sequaces eorum, in præsentia piissimi Domni Imperatoris, circumstantibus nobilissimis Francis & Romanis, & omnibus exprobrantibus de malis ipsorum consiliis & operationibus, increpabat Campulus Paschalem dicendo; Mala hora faciem tuam vidi, eo quod tunc me misisti in istud periculum: & ceteri similiter, unus alterum condemnans, manifestabant suos ipsorum reatus. [capite damnat:] Quos dum tam crudeles & iniquos piissimus Imperator cognovisset [secundum legem Romanorum, ut crimine læsæ majestatis rei, capite damnati sunt. Pro quibus tamen Papa pio affectu apud Imperatorem intercessit: nam & vita & membrorum integritas eis concessa est. Ceterum pro sui facinoris magnitudine] Imperator eos in exilium, in partibus Franciæ misit. Hactenus Anastasius, Eginhardi verbis [] interpolatus, quorum prior nihil ultra de Carolo, posterior vero ita progreditur: [sed intercedit Leo.] Ordinatis deinde Romanæ urbis & Pontificis totiusque Italiæ, non tantum publicis, sed etiam ecclesiasticis & privatis rebus (nam tota hieme non aliud fecit Imperator) missaque in Beneventanos iterum expeditione cum Pippino filio suo, post Pascha, VII Kalendas Maji (adeoque Dominica tertia & festo S. Marci ac Litaniarum majorum, nam Pascha actum fuerat IV Aprilis) Roma profectus, Spoletum venit.

§. V. De Triclinio Leoniano, ejusque musivis, & horum significatu.

[38] Priusquam persecutionem prænarratam sustineret Leo, [Triclinium Lateranense majus, ante fabricatum,] fecerat, teste Anastasio, in Patriarchio Lateranensi Triclinium, majus super omnia triclinia, nominis sui magnitudine decoratum, ponens in eo fundamenta firmissima; & in circuitu laminis marmoreis ornavit, atque marmoribus inexemplis (id est incomparabilibus vel potius, ut Alemannus, exemplatis seu historiatis) stravit; & diversis columnis, tam porphyreticis quam albis & sculptis, cum vasibus & liliis simul positis decoravit. Cameram cum absida de musivo, & alias duas absidas, diversas historias pingens, marmorum incrustatione pariter in circuitu decoravit. Post quam autem restitutus in suam Sedem Caroli beneficio, eumdem coronaverat Imperatorem, & post præbitum illi in Triclinio solenne epulum, perpetuam suam illiusque memoriam extare etiam ibi fecit, [post coronatum Imperatorem musivis ornat Leo:] duplici utrimque emblemate, de quo nobis hic tractandum sumimus. Opus enim istud, subinde restauratum, cum demum ita defecisset, ut prætertrium absidum unam, eamque tectorio ex parte decusso deformatam, hujus seculi initio superesset nihil; Franciscus, S. Agathæ Diaconus Cardinalis Barberinus (ut habet inscriptio ibi nunc legenda) Triclinii a Leone III Romano Pontifice constructi, a Leone IV successore, sexagesimo post anno, reparati, [de quibui an. 1625 restauratis,] nostra tandem ætate pene diruti, partem hanc illustriorem, in qua utraque Romani Imperii translatio, redditaque Urbi pax publica continetur, parietibus hic inde suffulsit, cameræ musivum instauravit, labansque olim dexterum absidis emblema, antiquariorum diligentia coloribus exceptum, penitus deinde collapsum, ad priscum exemplum, summa fide ex musivo restituit, anno Jubilæi MDCXXV. Reliquæ fabricæ omnino nihil superest: siquidem fundamenta illa firmissima, a prædicta abside ad Sancta Sanctorum, id est a meridie ad septentrionem ducta, Pœnitentiarii Lateranenses olerum seminariis hortoque penitus obruerunt: erant autem ea jacta sub publicæ viæ solum, ut inferior pars ædium ostendit; cujus columnæ, ruinarum ruderibus consepultæ, cubitis vix hodie duobus distant a pavimento.

[39] Ita Nicolaus Alemannus: [extat liber Nic. Alemanni:] qui occasione restaurationis prædictæ insignem suam eruditionem Urbi & Orbi notam fecit, edendo Dissertationem historicam de Parietinis Lateranensibus, ea ratione, ut de ædificio, ubi publicum id opus extat, pauca & pro re nata; tum de musivi emblemate atque ejus historia pluscula disserere Lectori polliceatur; postremo inscriptos imaginibus titulos accuratius expendere, e quibus de Caroli Magni Patricia dignitate multa elici, multa de Imperii translati prima origine cognosci possint. Hoc ut clarius ei procedat, triplici sculpta tabula exhibentur; I, Ichnographia totius operis, sed absque ullo (quod mireris) columnarum præmemoratarum vestigio, quale nec hodie ullum videre est; II, Ortographia absidis primariæ, qualis ante restaurationem apparebat displuviata, cum sinistræ absidis elevatione prima, quæ similiter hodie tota deficit; III, eadem Absis restituta. Ultimam satis habeo hic repræsentare, [cum 3 figuris æneishic in unam contractis,] sic tamen ut alias duas requirere nemo magnopere poßit; cum supra vacuum alias parietem novum, quo nunc veluti diaphragmate pars restaurata discriminatur a reliquo Leoniani Triclinii versus Sancta sanctorum protenso & discooperto spatio, describuntur; hinc quidem contracta in brevem formam ichnographia, inde vero ruinosi operis ortographia. Scribitur autem mihi, ad altitudinem prædicti parietis ductum fornicem, qui intermedium spatium cooperiens, illuc per laterales scalas progressos evehit ad peribolum seu loricam, columellis distinctam, unde commodißime spectari tota musivorum forma poßit.

[40] Nihil hic casu, nihil temere factum, [ubi in prima abside cum Apostolis Christus:] persuadet diligentia Levitarum Ædilium, ab Alemanno cap. 12 laudata, quorum munus fuit sacris ædificiis faciundis præesse, utque cum dignitate ac rite fierent curare: talium enim, ut diu ante ac post floruit Collegium, ita etiam hoc ipso stetisse tempore, probat inscriptio, quæ ante Triclinii demolitionem Sixtinam, pone ipsum sic legebatur; Curante N. Levita Petri, in honorem Archangelorum, Leo Tertius Papa fieri jussit. Vide ergo in testudine tribunalis stantem in actu benedicentis Christum; & ad Euangelicam pacem, per quatuor orbis climata, sub pedibus repræsentata, prædicandam, suos duodecim mittentem Apostolos: qui omnes videntur, collectis reverenter manibus sub planeta, excipere celeusma illud, Euntes docete; imprimis autem expeditus cum cruce & clavibus præcurrit Petrus, velut totius Apostolici agminis ducatum a Magistro suo consecutus. An, ad eamdem Petri præcellentiam denotandam, [prædicare pacem jubons:] etiam faciat vestis dißimilis ceteris, non explicat Alemannus; nec ege facile definierim: suspicari tamen ejusmodi quid licet, dum illi omnes implicantur Planetæ sacrificali cum stola seu orario Presbyterali; Petrus vero ad universalem curam videtur expeditas manus servare. Quid autem significent iisdem Planetis assutæ quasi litteræ cubitales, eæque (quantum assequor) latinæ, nec divinare quidem præsumpserim: credo tamen illas quoque non carere mysterio. Sed in primis notata ibi Pax, recte accipitur, ut a Leone assumpta in monumentum ejus pacis, quam discusso turbine reddiderat Christus Urbi Romanæ, absque ullo reorum sanguine.

[41] Ceterum; ut Alemanni, sic nostram considerationem præcipue merentur emblematici seu musivi operis picturæ duæ, de quibus ita ille ratiocinatur cap. 9: Nescio quid historiæ superiorum temporum hoc loco repetivit Leo, & cum suo Pontificatu composuit; quod utraque respondere sibi, [duplex ad angulos emblema] mutua quadam cum personarum tum negotiorum similitudine, viderentur; ac proinde imagines quæ ea referrent, e regione collocatas, eo facilius ex historiæ convenientia comparari, atque luculentius intelligi alteram ex altera posse speravit. Tres quippe in utraque tabula personæ; aliæ nituntur genibus, duo pro tribunali sedent, Christus videlicet parte dextra, sinistra Princeps Apostolorum Petrus: suus utrique, Pontifex hinc, inde Imperator, submittit genua; Christo, Silvester & Constantinus; Petro, Leo & Carolus. Horum pro sua quisque conditione ab illo sumit insignia; Imperatores, vexillum; Pontificum alter, sinu claves; alter Pallium accipit. Scilicet imaginum auctor sic intelligi voluit, [putatur duplicem Imperii translationem designare:] ab utroque illo Imperatore Pontifices eos divino nutu in dignitatem assertos: Leonem IV, ita a Carolo Magno in integrum esse restitutum, quemadmodum postliminio revocatum a Constantino Imperatore Silvestrum: contra, Imperatores, iisdem Pontificibus, Imperium obtinuisse; Constantinum quidem, postquam a Silvestro salutari est fonte initiatus, in Imperio confirmatum designatumque divinitus Ecclesiæ Christianæ defensorem; Carolum vero, secundum Deum, a Petro Apostolorum maximo, hoc est Ecclesia Romana, Cæsarem renuntiatum & vindicem cooptatum fuisse.

[42] Hæc, illarum continet tabularum historia, inquit Alemannus, [nec Petrus sed Silvester a dextris pingi;] ex tunc adhuc communiori sententia cum Cæsare Cardinali Baronio recipiens ex apocryphis Silvestri actis Romanum Constantini baptismum. Idem autem, quod ille de Historia ibi picta, censuit restaurator operis Barberinus Cardinalis, cum dixit, quod ibi contineatur utraque Romani Imperii translatio, a Gentilibus scilicet ad Christianos, & a Græcis ad Latinos. Quod autem hic posuit Alemannus, pergit reliqua Dissertatione eruditißime illustrare: ac primum leviter refutat eum, qui in dextera tabella (cujus subscriptio deficiens una cum nomine Pontificis liberiorem relinquebat interpretibus facultatem) credebat se videre, in Pontificis imagine, non Silvestrum, sed Petrum; eique opponit, quod in priscis Majorum iconibus numquam sit reperire Petrum, sacra illa indutum penula, quam modo Planetam, modo Casulam appellant. Non sit ergo ibi expressus Petrus: ast unde Silvestrum hic mihi pones, nisi aliud sit, quod eo retrabat? Trahit, inquies, R. Constantinus. Nomen quidem Costantini lego, sed quanto pluris facio Ædilium Levitarum, ab Alemanno commendatam, pingendarum rite imaginum peritiam; tanto minus, credo, hic eum signatum, ubi nihil minus video quam Constantinum, adeo pridem mortuum; sed omnia Caroli, tum cum emblema pingeretur viventis; [utpote compositus Constantino:] quod manifeste commonstrat saxum seu tabella quadrata post caput; cum defunctis, speciali reverentia dignis, omnia Romana musiva circulum lucis soleant post caput ponere, velut æternam beatitudinem consecutis; qua de re alias diffusius egi, ubi de S. Gregorii imaginibus, in cujus Vita Ioannes Diaconus lib. 4 cap. 84 expresse notat, viventis insigne id esse; ex quo, inquit, manifestissime declaratur, quia Gregorius dum adhuc viveret suam similitudinem depingi voluit: [sed videtur hic omnino esse idem Carolus;] denotat autem, quadratum illud saxum, ipso Alemanno judice, virtutum quatuor moralium perfectionem, ad quam Christianus omnis debeat vitam exigere, sive quadrari, ut ipsemet Gregorius hom. 21 in Ezechielem loquitur. Occurrit quidem objectioni huic Alemannus; & defuncto etiam Constantino aptari id posse credit; nam ante Leonem non inveniri exemplar ejus, qui laicis Principibus signum istud tribuerit: sed inveniat oportet, qui vel mortuo tribuerit, antequam Ioannis Diaconi sententiam restringat: & inveniemus nos, qui mortuis etiam Gentilibus circulum dederint. Vide ergo & considera expressius hic dextrum emblema, in quo Constantinus signatus præsumitur.

[43] Si Magni Constantini sculptas pictasque antiquitus imagines vidisti numquam (quis autem non vidit?) consule ejus nummos, [nihil enim Romanum effigies habet,] a me ex Wilthemio propositos ad diem ipsius festum (nam & ipse inter Sanctos colitur, ut demonstravi) diem, inquam XX Maji. Invenies ubique barbam, Romanorum Cæsarum more rasam; caput vel galea coopertum, vel diademate gemmato cinctum; pectus lorica, latus clypeo militariter tectum, vel Consulari trabea amictum; Romana denique videbis omnia, in toga vel in sago: litteram vero R, quæ Regem nominet, omnino nusquam. [& omnia Caroli ad sinistrum expressi,] Si vero a dextro hic emblemate ad sinistrum te convertas, quid aliud conspicies quam eumdem quem ibi Carolum, vultu leniter barbato, habitu Francico, cum vexillo item ætatis suæ, similibus utrobique rosis consperso, quorum nihil Constantiniana secula sapit, Carolina omnia, solamque in coronamento differentiam, quod a dextris Regium, a sinistris Imperiale videtur; utrumque tamen ejusdemmet temporis. Quare vehementer fallor, si non ad idem exemplar, iisdemque prorsus lineamentis, composita fuit figura utraque: quod autem illa nunc leviter differant, solum censeo provenire ab accuratione majori eorum, qui Barberini jussu ad prototypon sinistri emblematis evecti propius, ipsum conati sunt quam simillime possent exprimere in ectypo; cum Antiquarii, [unde etiam accepta delineatio videtur.] a quorum manibus habetur Vaticanum ectypon emblematis dexteri, ipsum eminus, qua licebat nec adhuc totum defluxerat, considerantes, rudibus fuerint lineamentis contenti; quæ forsitan etiam pro majori parte ex sinistri lateris imitatione suppleverint, nec non ex propria phantasia: ab hac enim omnino est vitta linea ad pugnos & collum, cum forma cappillitii arrectæque mystacis, a seculo Carolino, nedum Constantiniano, tam aliena omnia, quam propinqua usui parentum nostrorum. Nec me multum movet Constantini titulus, ut apparet, acephalus; cum littera R, nihil congruum ei significante: acephalum namque probat defectus ✠ crucis, ante Leonis & Caroli nomina in altero latere signanter expressæ.

[44] Salva igitur, quam Eminentißimo Restauratori & eruditißimo Commentatori profiteor deberi, etiam post mortem utriusque, reverentia; audebo diversum ab eis sentire, [qui a dextris fuerit compositus Hadriano defuncto, ut Rex,] & utrobique expressum dicere eumdem Carolum, a sinistris quidem jam Imperatorem, cum Leone vivento; a dextris vero solum Regem, cum amantißimo suo, sed jam defuncto, Hadriano Papa; cui, ante pedes Christi supplicanti, & Ecclesiæ a Longobardis pressæ neceßitates flebiliter exponenti, defensorem Carolum idem Christus aßignat, utens potestate quam sibi dedit Pater in cælo & in terra. Illius potestatis symbolum, duplex clavis est; Defensoris vero, vexillum porrectum Carolo Regi, cum titulo Patricii Romanorum, Græcis adempto; adhortationeq; his verbis expressa, ✠ ESTO VERVS Constantinvs: cujus tamen sententiæ prima linea defluxerit tota, ex secunda solum R remanserit, [Constantino similis in protegenda Ecclesia,] spatio utriumque vacuo. Hic vel similis alius fuerit litterarum illarum sensus: nec etiam improbavero si quis velit, ita potius lectum fuisse:Carolvs rex Franc. vervs Constantinvs; ut illi ex altera parte responderit nomen Papæ; per hasce litteras, SCS, vel SCSSIMVS Hadrianvs Papa. Sed & alia conjectura occurrit animo, ex ascitis familiarius nominibus, quibus eo tempore inter se amici, etiam Principes, utebantur in epistolis ac versibus. Sic Alcuinus Carolum suum identidem appellat Davidem; Carolus ad Angelbertum Abbatem Centulensem inscribens litteras, Homero auriculario salutem dictat; tacito prorsus nomine proprio. Quin igitur fieri potuit, [aut etiam familiarius sic nuncupatus:] ut Carolus Leoni vel Hadriano privatim nuncupatus sit Constantinus; cujus usus memoriam voluerit hic extare Pontifex, ex ipsis vultus lineamentis, & vero nomine ad sinistram comparituro, satis cognoscendum Carolum confidens, etiam sub alieno nomine. Nihil equidem ausim definire, sed omnino tale quid cogitandum censeo, nisi litteras illas putare velis, opus esse, figuris illis multo recentius; ipsumque audæciæ alicujus interpolatoris imputare, qui suam conjecturam, de picto ibi Constantino, illiverit temere parieti decrustato.

[45] Dum conjecturæ delectus fiet, transeo ego ad lateris sinistri emblema, leviori jam opera considerandum; & cum Almanno sentio, Carolum jam coronatum Imperatorem hic vere repræsentari; neque ut dissentiam (sicut alias feci) amplius me movet titulus Regis, ibi expressus ex usu & acclamationibus vulgi, cui Imperatoris titulus pridem insolens erat; [a sinistris vero cum vivo Leone Imperator,] cum ipsi, qui eum ab Augusto ductum acceperant, translata in Asiam Sede, passim Βασιλεῖς Reges, rarius Αὐτοκράτορες, nec fere nisi in suis diplomatis dicerentur; unde prior Imperatoris titulus … humanitatis amplius, dignitatis minus continens) pene contemptui eo tempore erat; sed Carolus, usu suo, eum pristinæ æstimationi reddidit; quod non ita subito receptum ubique fuit, ne Romæ quidem. Movet autem me, ut ita sentiam, non solum Corona epanoclista, sed multos magis titulus D. N. id est Domini nostri, Francorum Regibus inusitatus, & primum cum Imperio assumptus, sicut erudite probat Alemannus. Libenter etiam ei assenserim, S. Petro propterea hic Pallium imponi, ut intelligatur non tam personam suam repræsentare, quam Pontificiæ potestatis plenitudinem, tum in Leone restituendo, tum in Ecclesiæ defensione Carolo committenda; [cum titulo D. N. idest, Domini nostri,] quod notat porrectum Leoni Orarium seu mavis Pallium, & claves in sinu positæ; nec mysterio vacare mihi videtur littera L, imæ vesti assuta, sed designare plenam Libertatem Ecclesiæ eo facto stabilitam, excusso penitus jugo veteri Græcorum; nec novo alio (ut quidam hæretici contendunt) assumpto.

§. VI. An saltem sinistrum emblema Imperii translationem denotet, ex mente Leonis: & quam diverso sensu Leo & Carolus scribantur D. N.

[46] Postquam sinistræ partis musivum ejusque inscriptiones, per quatuor integra Capita, [Affirmat Alemannus,] explicuit Alemannus, cum omni ea eruditione & accuratione quam posset in tali tamque plausibili argumento sperari; sed quam transferre huc non possumus, nisi a Leonis Papæ rebus longius abducendo sermonem; extremis tandem duobus Capitibus quærendum sibi sumit, An jus & anctoritatem Imperii transferendi hæc tabula contineat, & an ejus translati causas indicent ejusdem tabulæ inscriptiones. Factam translationem res ipsa loquitur; legitima auctoritate justissimisque de causis factam, nemo dubitet nisi impius; Carolum, qui a dextris sub Adriano, solum ponitur ut Rex Francorum & Patricius Romanorum, a sinistris exhiberi ut Imperatorem cum titulo Domini nostri & corona, Græcorum Imperatorum instituto superne clausa, patet. Sed, cum res illa tota facto potius quam verbo processerit, nullo condito contra Græcos decreto; nec ipsos, quantumvis de Apostolica Sede, [sed non probat:] primum fœde spoliata, tum ignaviter deserta, peßime meritos, ignominia ulla notasse Leo inveniatur; non possum mihi persuadere ut credam, voluisse virum, sanctißimum ac modestißimum, in illa sua tabula extare exauctoratæ (ut sic loquar) Græciæ monumentum, aut aliud omnino quam suæ erga Carolum gratitudinis debitæ argumentum.

[47] Sed neque Alemannus ipse quidpiam adducit, unde alterutrum, quod in titulo quæritur, in corpore Dissertationis affirmative videatur decidi; totus autem est in probandis articulis, [nam vexillum utriusque lateris idem est, & Francicum,] quos extra controversiam habendos puto. Vexillum Carolo in manum dat Petrus, sed quale antea Christus. Neque Urbis vel Imperii Vexillum istud est, si quidquam sapio: nihil enim tale in Latina Græcaque antiquitate reperias. Romanis Labara sua erant, forma (ut notum est) quadrata, & hanc constanter in suis fanonibus tota servat Ecclesia Occidentalis, Romanis ritibus informata. Flammea, qualia hic cernuntur, Francorum natio videtur semper usurpasse; unde ipsorum Auriflamma, quod primarium vexillum interpretari ex Teutonico idiomate, Francis olim patrio, poßis. Hinc factum crediderim, ut Stephanus Papa III, cum Pippinum ejusque filios Carolum & Carolomannum, a se inunctos Francorum Reges, etiam Romanorum Patricios crearet ad S. Dionysii juxta Parisios, ejusmodi vexilli traditione actum illum insigniret: [quale sit creando Patricio assumptum a Stephano 3 Parisiis,] quo quid intenderit, ipse explicat in Epistola ad eosdem, quæ est in Cod. Carol. 6, & ab Annalium Francorum auctore allegatur ad an. 754 num. 57, his verbis, Nulli nisi tantummodo tuæ amantissimæ Excellentiæ, vel dulcissimis filiis & cunctæ genti Francorum, per Dei præceptionem & S. Petri, sanctam Dei Ecclesiam & nostrum Romanorum Reipublicæ populum commisimus protegendum. Ejusdem porro formæ vexillum miserit Carolo Hadrianus, Romanum ei Patriciatum confirmans; [& quale deinde miserint Hadrianus & Leo.] ejusdem formæ miserit Leo, ideoque etiam hic exprimi fecerint Levitæ Ædiles: sed cum aliqua coloris diversitate, ab Alemanno non observata. Etenim 10. Franciscus Vannius noster, rogatus propius singula explorare, invenit sinistri lateris vexillum esse cæruleum, qui color nationi illi etiamnunc Regius est: quod autem S. Petrus porrigit coloris est rubri; tum quia hic admonere poterat, sanguinis, si opus esset, pro Ecclesia fundendi; tum quia hunc sibi colorem proprium Ecclesia semper habuit, & etiam nunc habet in labaris atque fanonibus proceßionalibus, symbolum martyrii & caritatis; quæ cum inferne soleant in tres lacinias scindi, unius ac trinæ Deitatis mysterio significando; apparet cur etiam Flammeum Leonianum findatur trifariam; licet id etiam referri poßit ad expreßiorem similitudinem Flammæ, unde nomen sumptum.

[48] [Illis insparsæ rosæ sex,] Nunc si Flammeum seu Vexillum, quale dixi, nihil in sua origine Romanum habet; multo minus id habent senæ-Rosæ apud Alemannum, æque in dexteri quam sinistri emblematis vexillo sparsæ. Interim efficaciter excludunt tempora Silvestri & Constantini, ad quæ non nisi imperitißime potuissent illas operis curatores retulisse; satis superque indicantes ipsa vexillorum similitudine, unam eamdemque se causam habere ipsas utrobique pingendi. Ciacconius & sequaces illius, undecumque rapta occasione gentilitium insigniorum cuique Pontifici attribuendorum, nihil cunctantur asserere, Rosas illas ei genti tesserarias fuisse unde Leo proceßit; haud dubie familiam etiam nominaturi, si quam inter Romanas invenissent illis usam. Sed absit ut armorialia insignia aliqua ante seculum undecimum fuisse cogitemus, ad eum quo deinceps invaluerunt modum. Si autem necesse sit divinare, quid ipsæ Rosæ (si tamen sunt Rosæ) tali loco & numero, [(quas possis ad ritum Rosæ benedicendæ referre)] ibi velint; occurrit mihi sermo Innocentii Papæ III, in Dominica Lætare habitus, circa annum MCC, rationem reddens solennitatis, quæ de antiqua Sedis Apostolicæ consuetudine celebratur in ecclesia sanctæ Crucis, Hierusalem dicta, & cur ea die Romanus Pontifex illo in loco florem aureum fidelibus populis repræsentat. Habes totum hunc sermonem editum an. 1681 a Carolo Cartari, post ejus de Rosa-aurea tractatum, in quo, relatis cap. 1 variorum variis de ritus illius origine sententiis, tandem concludit, quod Ordo Romanus, anno MCXCII insertus libro Censuum Romanæ Ecclesiæ, Caroli Magni ævo fuerit compilatus; unde inferre possemus, eum quoque ritum, ut istic præscribitur, adeo antiquum esse, ut originem primam invenire impoßibile sit. Dixi, Si tamen Rosæ sunt: nam (sicut propius observavit prælaudatus Vannius) solum Scutula sunt, triplici circulo circumducta, hoc modo: Ubi medius orbis, in dexteri quidem lateris vexillo, [seu potius sex scutula variegata,] quod Christus porrigit, sicuti & circulus extremus auro pinguntur, rubro vero secundus utrique interjectus; in altero autem non satis distinguitur aureusne sit color: sed ruber in extimo, ceruleus in centro manifeste apparent. In his mysteria quærant, qui volunt; inveniant qui possunt. Ego senario numero scutularum intendo, atque ad animum refero Germanicarum Ecclesiarum consuetudinem, (etiam Alexandro Papæ VII, [numero suo videntur annos Pontificatus notare.] inter familiare colloquium observatum) annos præcedentium in Episcopatu Præsulum signantium per virgulas, seu teretes baculos permodum cereorum, palam in ecclesia suspensos e summo lacunari. Hinc autem in mentem mihi venit suspicari, in ecclesiæ Patriarchalis Lateranensis labaro solitam annis singulis scutellam variegatam appingi, ex quarum numero populus intelligeret, quot annos temporis illius Pontifex in suo Pontificatu numeraret: atque ita notaretur hic, annus sextus Leonis, idemque Christi DCCCI, quo Musivum istud factum fuerit.

[49] [Triplex etiam clavis in sinu Petri, nihil facit ad Imperii translationem,] A vexillo ad ternas Claves transeo, in quibus Alemannus præcipuam vim ponit; ad probandum quod Ecclesia, per S. Petrum repræsentata, in translatione Imperii a Græcis ad Francos, usa fuerit plenitudine Apostolicæ potestatis, per claves illas signata; sic enim inquit, cap. 14; Clavis duplex, ligandi scilicet solvendique auctoritas, penes alios etiam est ecclesiarum Antistites; facultas vero secularia ad religionis amussim dirigendi, rerumque publicarum statum temperandi, & ad Christianæ pietatis censuram regna & imperia moderandi, Apostolica plane est & summa ecclesiastica potestas: quæ licet a ligandi solvendique potestate proficiscatur, illi tamen jure solummodo competit, qui unus omnium est pater, censor religionis, [utpote diu ante pingi solita:] ac bene beateque vivendi magister. Is ergo cum Romanus sit Pontifex, ejus sane fuerunt partes, ad regendum Imperium, quod a religione jam aberrarat, & pietatis præceptoribus Romanis Pontificibus bellum indixerat, hominem designare, qui & religionis & Ecclesiæ Romanæ, religionis magistræ causa, omnia vellet. Quam vera hæc esse puto omnia, tam parum censeo ad numerum clavium ternarium facere; quamvis enim ea potestas in Ecclesia semper fuerit, attamen moris indifferentis, non solum Latinis, sed etiam Græcis, cum una, duabus, vel tribus clavibus Petrum pingere; idque probat ipsemet Alemannus ex Codice Vaticano Græco, sub an. DCXCIX exarato non magis quam picto, producens hujusmodi sancti Apostoli imaginem. Neque difficile est plura ternarii numeri mysteria producere, ad quæ respexerit etiam triplex Clavis.

[50] Sed inscriptiones fortaßis factam translationem Imperii testantur, cum Carolus D. N. prætitulatur. [nec etiam titulus D. N.] Non magis profecto, quam cum ita prætitulatur Leo, mutatio facta in Pontificatu signetur; & nisi aliunde sciremus, neutrum eo titulo usum fuisse ante initium seculi IX; ex hac quidem pictura ignoraremus, quandonam vel ipsis vel eorum antecessoribus titulus talis accesserit. De Francorum Regibus clarum est, eorum Cancellarios, in subsignandis diplomatis, nec Domini quidem titulum nominibus ipsorum præposuisse. De Romanis Pontificibus constat, eos æque ac Episcopos alios, prætitulari quidem solitos Domnos, sed absque addito Nostri. Sic Breve ipsiusmet Leonis de Eresburgensi dedicatione, signatur (ut vidimus) anno Domni Leonis III quarto; idemque de omnibus decessoribus ejus probat formula Epistolarum ad Exarchum Italiæ aliosque scribendarum Pontifice mortuo; qualium litterarum formulam, post Gregorii II chronologiam produxi, sic conceptam: A Deo servatæ excellentiæ Domini nostri per has nostras innotescimus humiles syllabas, [licet tum primum adscriptus Carolo æque ae Leoni.] ab hac luce fuisse subtractum Domnum [ill.], sanctissimum nostrum Pontificem. Siquidem ad id usque tempus, quo Leo Isauricus nefarium Romanæ Ecclesiæ simul & sacris imaginibus bellum indixit, Romana Urbs, & quidquid in Italia necdum barbaris cesserat, in civilibus suberat Imperatoribus Græcis, eorumque Exarchis & Patriciis, quos titulo Domini nostri, non solum Romani ceteri, sed ipsimet etiam Pontifices nuncuparunt semper. Postquam vero intellectum est, adesse cum Imperialibus mandatis Exarchum Euthychium, ad occidendum Gregorium, & omnes eumdem Eutychium anathematizarunt, [Cesserat quidem dominiū Urbis Pontificibus sub Gregorio 2,] sese magni cum parvis constrigentes sacramento, numquam Pontificem, Christianæ fidei zelotem & ecclesiarum defensorem, se permittere noceri aut amoveri, sed mori pro illius salute essent omnes parati, uti scribit Anastasius; videntur iidem civitatem suam temporali Pontificum Dominio subjecisse, saltem quoad usque Imagines restituerentur, & ablata inique patrimonia redderentur. Quia tamen illi dominium tale, potius jure sequestri quam perpetuæ posseßionis tenebant, semper parati priores Dominos, ad fidem regredientes, illataque damna resarcientes, & debitam contra barbaros defensionem præstantes, recipere in subtractam tantisper posseßionem; [abdicatis Græcis,] numquam illi passi sunt Domini nostri vocari, usque ad Leonem. Hic vero nihil æquum ab Irene & Constantino ejus filio, licet orthodoxis, obtinere se posse videns; tandem, quod decessores ejus quinque jam facere cœperant, ad Francorum defensionem totum sese contulit; & fortassis hanc ipsam habuit suæ persecutionis causam, quod de Græcis prorsus abdicandis consilia agitaret.

[51] [ut testatur Ludovicus Imperator.] Caroli filius Ludovicus in Constit. de Privil. B. Petri ad Paschalem; Concedo, inquit, sicut a prædecessoribus vestris usque nunc in vestra potestate & ditione tenuistis & disposuistis, civitatem Romanam cum Ducatu suo: quibus verbis, antiquiorem possesionem significantibus, ut minimum indicat, eam saltem in Leone, Paschalis decessore, cœpisse. Rem ergo inter Leonem & Carolum eo anno, quo hic Romæ substitit, rebus & Ecclesiæ & Urbis ordinandis intentus, sic actam concipio. Considerans Leo, populi Romani mobilitatem, & Græcorum identidem subrepentium machinationes, haud facile posse reprimi sua unius auctoritate, quantumvis Patriciis Francis subnixa; nisi prorsus exclusis ab Occidente Græcis (nam in Oriente omnia illis integra reliquit, ipseque Carolus, [Leo tamen Carolum D. N. appellari voluit,] etiam Imperator factus, ut fratres coluit) suo supremo ad id usus jure, proprioque prorsus motu, Imperatorem dixit, coronavit, & unxit Carolum, nihil minus opinantem. Ut enim in ejus Vita scribit Eginhardus num. 33; Imperatoris & Augusti nomen tantum primo aversatus est, ut affirmaret se eo die, quamvis præcipua solennitas esset, ecclesiam non intraturum fuisse, si Pontificis consilium præscire potuisset. Invidiam tamen suscepit nominis, Constantinopolitanis Imperatoribus super hac indignantibus, magna tulit patientia, vicitque eorum contumaciam magnanimitate … mittendo ad eos crebras legationes, & in epistolis fratres appellando.

[52] [& ab hoe vicissim ita jussus est appellari,] Hinc consequens erat, ut a Romanis post hac appellaretur Dominus noster, itaque desinerent illi posthac respicere alios. Sed ut constaret illis, Carolum eo titulo nihil aliud sibi acquisitum putare in civitatem Romanam & patrimonia, partim jam recepta a Longobardis, partim a Græcis recipienda, præter obligationem Mundiburdis (ut Franci vocabant) id est tutelæ atque defensionis; ipsum inter & Pontificem convenisse crediderim, ut iidem Romani compellerentur in publicis omnibus actibus compellare Pontificem cum titulo Domini nostri, sicut in emblemate de quo agimus, ac postea semper observatum fuit; quamvis sæpe conatus fuerit Populus iste, [ut Romani scirent penes hunc dominium,] veteris ante Augustum Reipublicæ formam repetere, excusso etiam Pontificum dominatu. Nihil igitur amplius, quam habuerat Patricius, acquisivit Imperator & Augustus Carolus, præter majoris dignitatis titulum; & hoc inter alios per orbem Christianum Principes eo fiebat celsior, quo erat ad defensionem ecclesiæ obligatior Pontifici, vicißim obligato spiritualibus armis potißimum tueri eum, a quo præcipue erat corporalibus protegendus. Atque hoc est quod suo in testamento, [penes ipsum tutelam sollam esse:] heredibus suis ac filiis tribus, inculcans Carolus; Super omnia autem, inquit, jubemus, ut ipsi tres fratres curam & defensionem sancti Papæ simul suscipiant, sicut quondam ab avo nostro Carolo, & beatæ memoriæ genitore Pippino Rege, & a nobis postea suscepta est; ut eum cum omni adjutorio ab hostibus defendere nitantur; & justitiam suam, quantum ad ipsos pertinet & ratio postulat, habere faciant.

[53] [hinc nulla Urbis mentio in divisione] Condidit testamentum hoc anno DCCCVI Imperator Cæsar Carolus, Rex Francorum invictissimus & Romani Rector Imperii, Pius, Felix ac Triumphator, semper Augustus, regni sui in tres filios divisionem instituens usque ad terminos S. Petri; ipsos utique a divisione excludens, multoque magis Romanam Urbem ac Ducatum ejus, cujus nec meminit quidem; quippe Imperatoris titulo, qui tamen magnificentissimus fuit, ne unius quidem pagi factus, dominus, ut fatetur Carolus le Cointe in Annal. ad annum præd. n. 29. & tamen omnia, licet in conventu Primorum atque Optimatum jurejurando firmata a singulis, Leoni Papæ, ut ipse sua manu subscriberet, per Eginhardum missa sunt: quibus Pontifex lectis & assensum præbuit, &