Sollte hier eine Anzeige erscheinen, deren Anliegen dem unseren entgegensteht, benachrichtigen Sie uns bitte unter Angabe der URL dieser Anzeige, damit diese Werbung nicht mehr erscheint.
Lesen Sie vorher bitte unsere Erläuterungen auf der Seite Warum Werbung und wie sie funktioniert.


 


Ökumenisches Heiligenlexikon

Acta Sanctorum der Bollandisten
Einleitung Juni II           Band Juni II           Anhang Juni II

13. Juni


DIE DECIMA TERTIA IUNII.

SANCTI QUI IDIBUS IUNII COLUNTUR.

Sancta Felicula, Virgo & Martyr Romæ.
S. Januarius, Martyr Romæ.
S. Silvanus, Martyr Romæ.
S. Victorinus, Episcopus Assisii & Martyr, in Umbria.
S. Aquilina, Virgo & Martyr, Bybli in Phœnicia.
S. Lucianus, Martyr in Africa.
S. Fortunatus, Martyr in Africa.
S. Crescentianus, Martyr in Africa.
S. Tecla, Martyr in Africa.
S. Felix, Martyr in Africa.
S Secundus, Martyr in Africa.
S. Lucianus II, Martyr in Africa.
S. Jocundus, Martyr in Africa.
Diodorus, Martyr Emesenus in Phœnicia.
Sancti Martyres plurimi, apud Græcos honorati.
S. Anub-Bissojus, Martyr Heliopoli.
S. Georgius, Martyr in Ægypto.
S. Basjela uxor ejus; Martyr in Ægypto.
S. Arnobius, Martyr in Ægypto.
S. Petrus, Martyr in Ægypto.
S. Aschirion, Martyr in Ægypto.
S. Argenis, Martyr in Ægypto.
S. Belfijus, Martyr in Ægypto.
S. Evidius, Martyr in monasterio S. Petri Besaluensi in Catalania.
S. Triphyllius, Episcopus Leucosiæ in Cypro.
S. Antipater, Episcopus Bostrensis in Arabia.
S. Jacobus, Anachoreta apud Græcos.
S. Anna mater apud Græcos.
Joannes filius apud Græcos.
S. Agricius, Episcopus Senonensis in Gallia.
S. Cetheus, Episcopus Amiternensis & Martyr, Atriæ Peregrinus appellatus.
S. Ragnebertus, Martyr in Bressia, Galliæ provincia.
S. Psalmodius, Eremita in Lemovicensi Galliæ diœcesi.
S. Fandilas, Presbyter, Monachus & Martyr, Cordubæ in Hispania.
B. Gerardus Monachus, frater S. Bernardi Claravallensis.
S. Antonius, Ordinis Minorum, Patavii in ditione Veneta.

PRÆTERMISSI ET IN ALIOS DIES REIECTI.
Opera R. P. Godefridi Henschenii, piæ memoriæ, nisi aliud indicent litteræ margini adjunctæ.

Sancti Tiriani, Episcopi Opitergini, translatio indicatur a Ferrario. Dies natalis, quando de eo egimus, est XVI Januarii.
S. Antonii Abbatis translatio corporis Viennam in Gallias, indicatur a Ferrario, Maurolyco, Saussajo. De ea actum ad Vitam XVII Januarii.
S. Anatolii, Episcopi ac Patroni Salinarum in Burgundia, elevatio hoc die facta est. Varia Acta ejus illustravimus III Februarii.
D. P.
S. Ardani Abbatis Translatio, notatur in veteri monasterii sui Trenorciensis Kalendario, apud Chiffletium, in Probationibus ad Historiam Abbatiæ illius; ubi festum ejus celebratur, quando de illo agemus in Supplemento, IX Februarii.
S. Aldetrudis translatio, additur ad Grevenum, a Carthusia Bruxellensi. Ejus Acta dedimus XXV Februarii.
SS. Landoaldi, Amantii, Adriani, Vincianæ, & Landradæ elevatio Gandavi, memoratur a Molano in Auctario Usuardi, Canisio, & aliis. De illis egimus XIX Martii.
S. Priscus, Episcopus & Confessor, adfertur in Ms. Bruxellensi S. Gudulæ. Quia locus non additur, inter varios S. Priscos, sed potißimum Martyres, non assequimur quis indicetur. Fortaßis est Episcopus Lugdunensis S. Nicetii successor, quem Ado in Chronico Sanctum vocat; sed præterit in Martyrologio. De eo ergo licebit agere, deque ejus tumulo inter Sanctorum tumulos reperto sub an. 1308, II Aprilis.
D. P.
S. Vincentii Ferrariensis elevatio corporis, celebratur in Kalendario Mariano Balinghemii. Vitam dedimus V Aprilis.
S. Marci Euangelistæ elevatio corporis Alexandriæ, celebratur in Hagiologio Habeßinorum: ipse colitur XXV Aprilis.
Bogna, S. Stanislai Cracoviensis Mater, a Martino Baronio, in Vitis Beatorum Poloniæ Patronorum, refertur cum titulo Beatæ, sepulta in oppido ejusdem Sancti natali Sezepanoto. Non putamus ei aliquem cultum publicum haberi: ejus autem & mariti virtutes describuntur in vita filii, data VII Maji.
S. Pharaildis, Virgo & Vidua, de stirpe Carolidarum, adscripta est Ms. Florario ad marginem. Vitam illius dedimus IV Januarii.
S. Rolendis Virginis elevatio Garpiniæ indicatur in Menologio Scotico Dempsteri. De ea egimus quando colitur XIII Maji.
D. P.
S. Gerardus, Confessor Modoëtiæ, hoc die obiisse dicitur a Vitæ scriptore Bartholomæo Zucchio, & ab hunc secuto Ferrario in utroque Catalogo: verum antiqua monumenta obiisse dicunt die, quo S. Carolus Borromæus cultum instauravit, & nos de eo egimus, VI Junii.
SS. Gesmanus, Paulus, Justus & Scisius, Martyres Emporiis in Hispania, memorantur a Ferraris in Catalogo generali. Sunt hi quatuor lapicidæ, Martyres Gerundæ, & primus aliis Germanus dicitur. Horum Acta dedimus VIII Junii.
D. P.
Achillas, sive Archelaus, Patriarcha Alexandrinus post S. Petrum, dicitur hoc die obiisse. Egimus de illo inter Prætermissos III Junii: nullo enim cultu dignatur eum Alexandrina Ecclesia, neque instructa ab hac Habeßina.
Hugo filius Caroli Magni, Abbas sextus S. Meda di Suessione, (apud Sammarthanos) & S. Petri d. Novalisio ad radices Montis-cinisii in Pedemontio in cujus cœnobii Chronico apud Chesnæum, Tomo 2 Scriptorū Historiæ Francorum p. 229 dicitur mortuus Idibus Junii in dicto monasterio S. Medardi, & miraculis clarus, & in veneratione ab incolis habitus. Verū is videtur in multis non satis probari; & absque ullo titulo Sancti ac Beati refertur a Sammarthanis, eam in Gallia Christiana, quam in Historia Genealogia Regum Franciæ. Non etiam ejus meminit Suassajus in Martyrologio Gallicano, neque in ullis Fastis nomen ad hunc diem reperimus.
Lambertus, Episcopus Engolismensis, ante Fundator & primus Abbas Monasterii S. Mariæ de Corona, sanctimonia & religione inclitus, in Vita S. Gautherii IX Aprilis Sanctus appellatur, mortuus hoc die, anno MCXLVIII. Ceterum necdum reperimus ullis Fastis inscriptum.
S. Marinus Episcopus, multos annos Reclusus apud Valencenas in Hannonia, indicatur in Catalogo generali Ferrarii, citatis Tabulis Ecclesiæ & Molano in Natalibus Sanctorum Belgii. Verum nusquam reperio eum, neque in duplici Molani editione, neque in ejus Indiculo; non etiam in Raizzii Auctario ad Molanum, aut in illius Hierogazophylacio de Reliquiis Valencenensibus; non etiam apud Miræum in Fastis Belgicis, neque apud Philippum Brasseur de Sanctis Hannoniæ; non denique apud Doutremannum in Historia Valencenensi.
Nicolaus, primus Abbas & Fund. monasterii Andreoluensis in Polonia, Ord. Cistercien. memoratur ut Sanctus a Chrysostomo Henriquez ex relatione Francisci Bivarii Procuratoris Hispani Romæ: eumque sequitur Bucelinus, Chalemotus saltem ut Beatum retulit, Iongelinus, describens dictum monasterium in diœcesi Cracoviensi, citato Menologio Henriquez, solum Venerabilem appellat.
Sedulii, in Græcia Episcopi, relatio Reliquiarum, quæ in Kiwinnon monasterio reconditæ. Ita Dempsterus ad hanc diem; ejusque Depositionem refert ad XIII Ianuarii. Iterum ad XXVIII Decembris; Cavæ, inquit, Reliquiarum Sedulii depositio & veneratio. Sed num de eodem omnia sint intelligenda nescimus. Ab hoc Græco Episcopo alius est Cajus Sedulius, Scriptor antiquus, cujus festum ab aliis poni XIII Junii asserit Camerarius, ad diem XX Februarii. Colganus, in Actis Sanctorum Hiberniæ, XII Februarii eum collocat & solum Venerabilem appellat. Nos etiam de alio Sedulio Græco Episcopo, non audemus uni Dempstero fidere, ac proinde certiora monumenta requirimus.
Kaninus, inscriptus est Catalogo Sanctorum Hiberniæ, ab Henrico Fitz-Simon excuso anno 1619: de quo alibi nihil legimus.
S. Joseph, Episcopus Ordinis Carmelitarum memoratur in Ms. Kalendario Carmeli Mechliniensis. In Acie bene Ordinata dicitur Episcopus Emaus.
D. P.
Theodorus, regionis Agazi idest Æthiopiæ Rex, duodecimus eorum qui ex Salomonis stirpe sub annum 1300 ad thronum regressa, huc usque regnant. Vixit circa annum 1400, & laudatur in Hagiologio metrico istius gentis, propter festum ei a matre sua institutum. Sed festum istud non nisi profanarum epularum fuit, cui Regina mater animalium mactandorum copiam dederit, cælum pisces pluisse visum sit: rei autem fides penes Habeßinos relinquitur.
Rodericus Martinez de Lara, Ordinis S. Francisci solitarius, sanctissimam duxit vitam in monte Rago prope Zamoram, cujus inventum corpus anno 1584 translatum: & aliqua ossa servantur Salmanticæ; ut scribit Gonzaga de Origine Seraphicæ Religionis par. 3 in Provincia S. Iacobi pag. 740 & 741, a quo beatus Pater appellatur; & Barezzus, lib. 8 cap. 7, a quo Pater Frater vocatur, Arturus ad hunc diem eamdem suspicatur cum B. Roderico Robicio, de quo egit 27 Ianuarii, & allegat Waddingum ad annum 1584, scilicet in tomo 9, quem expectabimus, ut certi aliquid statuatur.
Ubertinus a S. Cassiano, in Hetruria, an. 1316, Georgius Albanus, in Piceno, an. 1437, Martinus a S. Maria, in Hispania, an. 1607, Agnes a Festo, Tertiaria ibidem, an. 1496 Ordinis S. Francisci, vitæ Sanctitate illustres, ut Beati referuntur ab Arturo, & Agnes in Gynæceo.
Elisabeth Metymna, Virgo Carmelitana, inscripta Aciei bene ordinatæ, quia post mortem alicui coronata apparuit, obiit 1674.
D. P.
Margarita Dominici, Institutrix monasterii S. Agnetis tertii Ordinis Franciscani, Fulginii, hoc die anno 1442 pientißime defuncta, ut Beata refertur a Iacobillo, inter Sanctos Fulginii & Umbriæ; atque in Martyrologio Franciscano & sacro Gynæceo Arturi, exemplo Waddingi ad annum, quo obiisse hic scribit, 1440 num. 21; ubi & epitomen vitæ habet. Ex ea tamen solum colligitur, privato affectu Religiosarum, intraque parietes claustri talem haberi; publicum vero cultum nullum extare, adeo ut ignotum etiam fuerit sepulcrum, quoad anno 1588 23 Iunii contigit illud, occasione reficiendi pavimenti, inveniri atque aperiri: unde extractum caput nonnullaque ossa, necdum ab ingresso humore consumpta, & collecta in arculam, reverenter serventur a Sororibus, ejus anniversariam memoriam aliquam cum cultu S. Antonii de Padua conjungentibus. Si plus ei competere doceat aliquis, poterit alias defectus suppleri.
S. Eliseus Propheta inducitur in Ms. Divionensi, ab aliis sequenti die XIV Junii.
S. Viti Martyris Translatio in Corbejam Saxonicam, profertur a Ferrario, Cajetano, Saussajo de ea ad Vitam agemus XV Junii.
S. Luciniani Martyris Translatio Messanæ, indicatur a Cajetano in Martyrologio Siculo & Ferrario, citatis Menæis: sed in Vitis Sanctorum Siculis solum aliqua Translatio S. Luciani ex Menæis deducitur, diciturque cultus antiquatus per Saracenorum tyrannidem, nuper renovatus, nullo addito die; quare vereor ut de eodem, plus quam hic, poßimus dicere, quando de illo agit Cajetanus, XXVIII Junii.
S. Regnobertus, Martyr in finibus Lugdunensium, indicatur in Ms. Accinctino & Kalendario, ab aliis XV Julii.
S. Felicissimus, cum sociis suis Romæ, proponitur in Ms. Bruxellensi S. Gudulæ. Videtur Diaconus S. Sixti Papæ, referendus VI Augusti.
S. Bartholomæi Apostoli Natalis in Perside, indicatur in Mss. Corbejensi, Lucensi, & aliis. At Corporis adventus ad Liparam dicitur a Ferrario, ab aliis obitus. Quæ omnia erunt examinanda ad diem XXIV Augusti.
S. Eulogius, Archiepiscopus Alexandrinus, memoratur in Ms. Synaxario Ecclesiæ Constantinopolitanæ, & cum versibus in Ms. Chifletiano & aliis. In Martyrologio Romano XIII Septembris.
S. Nicomedes, Presbyter & Martyr, Romæ, inscriptus est Ms. Florario. Colitur is XV Septembris.
S. Gregorii, Armeni Episcopi, translatio facta hoc die indicatur in Officiis propriis sui monasterii Neapoli, ubi corpus. Dies natalis est XXX Septembris.
S. Fidelis Martyris translatio celebratur a Galesinio & Ferrario; XXVIII Octobris: prima autem seculo X Novocomi facta, refertur in Martyrol. Comensi, in quo aßignatur Natalis (quando & nos de eo) XXVIII Octobris.
S. Elerius, Abbas sanctissimæ conversationis, refertur a Wione in Appendice, quod natalis ignoretur, Idem facit Menardus, Hunc retulit ad XIII Iunii Wilsonus in Martyrol. Angl. & sequuntur Ferrarius atque Alfordus. Verum quia de cultu & die natali nihil certi jam scimus, de eo cum S. Wenefrida, in cujus Actis de ipso agitur, ut Magistro ejus & Vitæ scriptore (uti nonnulli volunt) agi poterit ad illius sanctæ diem III Novembris.
S. Genesius, Archiepiscopus Lugdunensis, memoratur a Bucelino in Menologio Benedictino: de eo egimus XIV Aprilis inter Prætermissos, promisimusque agere de eo, die quo traditur obiisse, aut quando colitur in Calensi monasterio, ubi Reliquiæ servantur 1 aut IV Novembris.
S. Andreæ apostoli Translatio ad Beneventum, indicatur a Grevenio & Canisio. De ea agendum ad ejus diem XXX Decembris.
B. Theobaldi, cœnobii Vallium Cernaji Ordinis Costerciensis, Translatio secunda corporis, in decentiorem thecam; indicatur a Claudio Chalemoto. Ejus depositio seu natalis celebratur VIII Decembris.
D. N. Jesu Christi Nativitas a Coptis & Habeßinis hoc & quolibet mensis cujusque Coptici die XXIX solenniter recolitur, a Latinis & Græcis semel tantum, idque XXV Decembris.

DE SANCTA FELICULA,
VIRGINE ET MARTYRE ROMÆ.

SVB DOMITIAN.

Commentarius Historicus.
De Actis ex Passione S. Domitillæ; antiquo cultu, pluribus plurium corporibus, sub ejusdem nominis veneratione.

Felicula, Virgo & Martyr Romæ (S.)

AUCTORIBUS G. H. & D. P.

[1] Coluntur ad diem XII Maji SS. Nereus & Achilleus, Eunuchi; & S. Flavia Domitilla, Virgo Romana; Martyres Terracinæ in Latio, sub finem primi seculi: quorum Acta ex plurimis pervetustis Mss. optimæ fidei illustravimus. His inseruntur capite IV vita & obitus S. Petronillæ, ac martyrium S. Feliculæ & Nicomedis Presbyteri, ex responso Marcelli Romani Christiani, ad dictos Martyres Nereum & Achilleum, Terracinam misso: & quidem num. 15 narrantur Acta S. Petronillæ: [Familiaris S. Petronillæ,] quæ cum a Flacco Comite in uxorem expeteretur, factum est, ut trium dierum acceptum spatium Virgo sanctis jejuniis & orationibus occuparetur, habens secum sanctam Virginem Feliculam, collactaneam suam, in Dei timore perfectam: ubi Mss. aliqua, pro Collactaneam (quod magis probo) Collectaneam habent: quod non est a delicata indole puellarum, nocturnam solitudinem naturaliter formidantium, alienum, adeoque non prorsus improbandum. Deinde eadem Petronilla tertio die, ut Christi Sacramentum accepit, reclinans se in lectum, emisit spiritum. Factum id est die XXXI Maji, quo reliqua Acta S. Petronillæ exposuimus. At mox num. 16 martyrium S. Feliculæ Virginis in jam dicto responso Marcelli ad SS. Nereum & Achilleum, ita explicatur.

[2] [ea mortua recusat nubere Flacco:] Flaccus autem vertens animum, dixit ad Felicolam: Unum tibi elige e duobus; aut esto uxor mea, aut diis sacrifica. Cui S. Felicula respondit: Nec uxor tua ero, quia Christo sacrata sum: nec immolabo idolis, quia Christiana sum. Tunc Flaccus tradidit eam Vicario, & fecit eam in tenebroso claudi cubiculo, sine cibo per septem dies, [quapropter afflicta fame] in quo dicebant ei uxores custodum; Quare vis mala morte mori? Accipe virum nobilem, divitem, juvenem; elegantem, Comitem, & amicum Imperatoris. Audiens hæc Felicula, nullum sermonis objiciebat omnino responsum, nisi hoc; Virgo Christi sum, & præter ipsum, nullum omnino accipio. Ejecta autem post septem dies ducta est ad virgines Vestæ, [torquetur in eculeo;] & ibi per alteros septem dies sine cibo permansit: nulla enim ratione potuerunt eam ad hoc adducere, ut de earum manibus cibum acciperet. Post hæc levata in eculeo, clamabat dicens: Modo cœpi videre amatorem meum Christum, in quo animus fixus est. Dicebant autem omnes ad eam, & ipsi qui torquebant eam: [enectaque præcipitatur in cloacam:] Nega te Christianam esse, & dimitteris. Felicula autem clamabat: Ego non nego amatorem meum, qui propter me felle cibatus, acetopotatus, spinis coronatus, & cruci affixus est. Post hæc deposita & præcipitata est in cloacam.

[3] [& sepelitur via Ardentina.] Sanctus autem Nicomedes Presbyter, in speculis positus, occulte levavit corpus, & pernoctanter in biroto perduxit ad cassellam suam, septimo milliario ab Urbe Roma via Ardentina, & ibi eam sepelivit: in quo loco fructificant orationes ejus usque in hodiernum diem. Pervenit autem ad Flaccum hoc fecisse Nicomedem Martyrem, & fecit eum teneri. Hujus dein martyrio & sepultura narratis, ita caput illud concluditur. Expliciunt scripta Marcelli, missa ad Nereum & Achilleum. Incipiunt rescripta de passione eorum. Quæ ibidem exponuntur, & Birotum diximus esse vehiculum duarum rotarum. Dies natalis S. Nicomedis est XV Septembris, & S. Felicula creditur, die XIV post obitum S. Petronilla passa, hoc XIII Iunii, & quidem sub Domitiano Imperatore; uti de Nicomede habent Usuardus aliique cum Breviario Romano.

[4] Est extra, sed prope, muros Meldensis urbis in Gallia, S. Pharonis monasterium, ubi S. Fiacrii, XXX Augusti die recolendi, [Acta hæc prolixiori sermone Meldis deducta,] corpus requiescit, miraculis celeberrimum. Huc pertinuisse existimo insigne membraneum Legendarium, a quadringentis circiter annis exaratum, cujus fragmentum Divione in Burgundia reperimus anno MDCLXII apud Consiliarium le Mare. Continebat enim, non solum S. Fiacrii Vitam & Miracula, verum etiam in margine manu vetusta, currente tamen, adscriptum erat Responsorium de S. Fiacrio proprium cum Collecta. Ibi eodem grandiori charactere inveniebatur Sermo in natali S. Feliculæ, cujus, in novem Lectiones distributi, exemplar nobis sumpsimus hoc principio; Videns impiisimus, nihil se in Petronillæ pedissequam effecisse; altera viperiis instaurans arma venenis, cœpit de Feliculæ interitu cogitare. [ubi forte Reliquia.] Hæc verba, cum non sint apta Sermonem inchoare, sed potius ostendant seipsa partem esse sermonis prolixioris, quo vel tota S. Domitillæ Acta, vel Marcelli de S. Petronilla Feliculaque narratio rhetorice extenta fuerat; non censui ea compositione excudenda magnam gratiam iniri a posteritate posse, quæ nec integrum opus habitura esset, nec quidquam novi ad historiam pertinens inde docenda. Interim non potui non cogitare, in isto vel alio, ubi S. Fiacrius adeo peculiariter colitur, monasterio, specialiter viguisse cultum. S. Feliculæ, propter insignes Reliquias aliquas, sub eo nomine illuc olim allatas, eo quo infra dicemus modo.

[5] Antiquißima memoria ejusdem S. Feliculæ, ut Romæ passæ, [Nomen inscriptum antiquis Fastis:] est in apographo Martyrologii Hieronymiani Epternacensi, pro quo in aliis apographis per errorem amanuensium legitur Feliculi. Genuinum Bedæ Martyrologium, Romæ S. Feliculæ. Usuardus vero ab hac Sancta hunc diem ita auspicatur: Idibus Junii, Romæ via Ardeatina, Natalis S. Feliculæ Virginis & Martyris: quæ nolens nubere, nec idolis immolare, tradita est cuidam Vicario: qui fecit eam, perseverantem in confessione Christi, post tenebrosam custodiam, & famis inopiam, levari in eculeo, & sic demum deponi & præcipitari in cloacam. Ado denique omnia ferme ex Actis supra relatis profert; & omnes recentiores illis consentiunt, cum hodierno Martyrologio Romano, ex Petro de Natalibus, lib. 5. cap. 12.

[6] Via Ardeatina, ex Via Appia statim ab urbe deducta, [Corpus alicujus S. Feliculæ in æde S. Praxedis;] procedebat Ardeam, in qua sepultum fuisse S. Feliculæ corpus supra diximus; quod inde translatum fuisse constat; sed quonam delatum, & ubinam nunc asservetur, non consentiunt auctores. Carolus Bartholomæus Piazza in Sanctuario Romano, ad hunc XIII Iunii asserit esse in Ecclesia S. Praxedis, ibique festum celebrari. Contra Octavius Pancirolius, in Thesauro abscondito Urbis Romæ, regione 2 ecclesia 42, ait Feliculam ibi aliam coli, sed nesciri quam: neque enim vel eam esse, de qua hic agimus; vel aliam, quæ ab Adone refertur ad V diem Junii; quando & nos illam retulimus, ex antiquißimis Martyrologiis, Romæ cum aliis XXIV ibidem nominatis, passam. Hanc autem notat Pancirolius non appellari Virginem: sed regione 5, [hujus putatur essein æde S. Laurentii in Lucina.] ecclesia 5 affirmat, corpus S. Feliculæ Virginis, a quodam Canonico olim Collegiatæ Ecclesiæ S. Laurentii in Lucina, nomine Benedicto, repertum in via Ardeatina, & translatum ad hanc ecclesiam, tempore Paschalis II Papæ, anno Pontificatus ejus XII, Christi MCX. Confirmat id Pompejus Ugonius in Historia Stationum Romæ per Quadragesimam celebrandarum, Statione 24, quæ die Veneris post tertiam Dominicam Quadragesimæ in dicta Ecclesia S. Laurentii in Lucina habetur; asserens sub altari majore servari corpora S. Felicolæ Virginis & Martyris, & aliorum Sanctorum. Antonius Gaonius, in Historia Sanctarum Virginum Romanarum, post relatam Vitam S. Felicolæ, Virginis & Martyris, addit; corpus ejus asservari in ecclesia S. Laurentii in Lucina.

[7] [Est item aliquod Parmæ,] Ranuccius Picus, in Theatro Sanctorum urbis & territorii Parmensis, inter illos recenset S. Felicolam, Virginem & Martyrem ad XIII Junii; arbitratus, sacrum ejus corpus eo translatum anno MCCCCXXVII, die III Junii, ad ecclesiam Parochialem S. Pauli, & depositum in arca marmorea, & supra mausoleum, a Nicolao Barcio Rectore compositum hoc epitaphium.

Marmore sub modico jacet hic Felicula Virgo,
      Romani dudum sanguine nata patris.
Mors sua sub Flacco, nituit certamine lustris,
      Vita sibi æternis competit Elysiis.
Cur modo sit Pauli translatum corpus in æde,
      Annales memorant: disce viator: abi.

Hæc ibi: quibus addit Ranuccius, Historiæ hujus Annales debere accurate examinari, & in statera veritatis expendi. Dici autem corpus illud a duobus Parmensibus Romam peregrinatis acceptum, cum alter illorum gravi8 infirmitate oppressus, ab hac S. Felicula, ab altero implorata, fuisset liberatus. Male autem addi corpus e tumulo in via Ardentina levatum: quia corpus illud tempore Pontificatus Paschalis secundi ex dicto loco fuerat translatum ad ecclesiam S. Laurentii in Lucina: adeoque a dictis duobus peregrinis corpus illud aut pars aliqua ex dicta ecclesia debuisset translata fuisse. [& Papiæ & Fuldæ.] Interim scripsit Ferrarius in Catalogo Sanctorum Italiæ, in Annotatione ad hanc Vitam, hanc Pisis & Parmæ coli; Parmæ etiam corpus in æde S. Pauli asservari, attestantibus Tabulis ecclesiasticis. Addere sic etiam potuisset nomen urbis Papiæ: nam inter Sanctos, quorum corpora Imperator Otto II in ecclesia ibidem a se erecta, nunc S. Felicis dicta, in subterraneo Oratorio tribus arcis condidit; etiam recensetur S. Felicula, in eadem cum S. Marina arca quiescens. Fuldæ quoque in Germania dicuntur haberi, pleræque Reliquiæ notabiles S. Feliculæ, Virginis & Martyris; eaque de causa festum istic agitur sub ritu Duplicis 2 claßis. Quid ergo hic statuendum, si corpus S. Feliculæ Virginis & Martyris adhuc servetur in ecclesia S. Laurentii in Lucina, ut prætendunt Patres Clerici Minimi, qui jam dictam ecclesiam obtinent. Utique dicemus, quod, uti nomen Felicis pro viris assumptum, fuit adeo commune, ut subinde in una classe plurimorum Martyrum tres quatuorve reperiantur, Felices appellati; ita Feliculæ nomen feminis inditum, potuit commune fuisse pluribus ejusdem sexus Martyribus; sed vulgari jam, usu dicam an abusu, recurri ab omnibus, talem nactis, ad præcipuam aliquam istius nominis; & inde oriri confusionem, toties nobis molestam. Multo consultius actum fuisset a Parmensibus, [Unde ea confusio?] si pro die cultus dictæ Feliculæ, fuisset assumptus III Iunii, quo supra affirmatur dictum ejus corpus fuisse translatum. Id suadere Papiensibus videtur Iacobus Gualla, in Sanctuario urbis ejus lib. 5 cap. 18, cum inquit; Genus martyrii referre non debeo, quoniam ex antiquis Chronicis, quæ eo coronatam testantur, illud non didici; addere potuisset, neque locum, neque diem. Dedimus nos hactenus tres Feliculas Martyres Romanas, scilicet XIV Februarii, V Iunii & hoc XIII. Quidni plurimæ aliæ hujus nominis, ut diximus, Martyres fuerint, [Reliquiæ Bononiæ, & in Belgio; sed diversarum.] quarum notitia paulatim eruitur ex Martyrologiis, vel cum ipsis sacris corporibus reperta, vel etiam ad eruentis arbitrium iisdem nuper aptata. Sic apud Masinum, in Bononia perlustrata proponitur hoc die, S. Felicula Virgo & Martyr, propter Reliquias ejus asservatas apud Patres S. Mariæ Gratiarum in platea S. Mamoli, & S. Catharinæ de Saragossa dictæ. Ita & corpus S. Feliculæ Virginis esse in Præmonstratensi Bonæspei cœnobio juxta Binchium, asserit Rayßius, in Hierogazophylacio Belgico pag. 119. Sed hic addit esse ex undecim millibus Coloniensibus. Quidni & simili occasione idem quoque nomen inditum alibi & aliis sii?

DE SS. IANUARIO ET SILVANO,
MARTYRIBVS ROMÆ.
Notitiæ ex Martyrologio Hieronymiano.

[Commentarius]

Januarius, Martyr Romæ (S.)
Silvanus, Martyr Romæ(S.)

G. H.

[1] Vetustum Martyrologii Hieronymiani apographum, ex Ms. Corbejensi Parisiis excusum, ad hunc XIII Iunii sic habet: Romæ milliario septimo, Feliculi, Januarii, Silvani. Pro nomine Feliculi, apographum antiquius Epternacense habet nomen Feliculæ, & huic consentiunt reliquia Martyrologia, uti jam diximus. Igitur. SS. Januarium & Silvanum arbitramur Martyres esse, a S. Felicula sejunctos; sed eodem die coronatos, eademque via Ardeatina, & fortasse eadem in casella Nicomedis sepultos.

[2] Scimus quidem die X Iulii coli septem fratres, filios S. Felicitatis Romæ passos, [Videntur esse diversi a synonymis filiis S. Felicitatis.] interque eos nominari Januarium & Silvanum. Verum cum hi iterum in eodem Corbejensi codice ad dictum X Iulii referantur, arbitramur hosce duos debere, aut saltem posse diversos ab illis statui, & ut tales ulteriori virorum antiquitatis amantium examini proponimus.

DE SANCTO VICTORINO MARTYRE,
EPISCOPO ASSISIENSI IN VMBRIA.

CIRCA AN. CCL.

COMMENTARIUS PRÆVIUS.
De Sancti cultu, vitæ Actis, elevatione corporis.

Victorinus, Episcopus Assisii & Martyr, in Umbria(S.)

G. H.

[1] Assisium, antiqua Umbriæ civitas, & nobile quondam Romanorum municipium, inter Fulginium atque Perusiam sita est in monte. Hæc post varias calamitates, [Assisium urbs clara,] a quingentis annis maximam claritatem accepit, ab ibidem natis, diutißimeque moratis, ac tandem depositis Sanctis celeberrimis duobus, Francisco scilicet, Ordinis Minorum institutore, & Clara, cui suam originem nobilißima Clarissarum propago debet. Non defuere tamen primis Christi seculis præclari athletæ, qui eamdem urbem ejusque diœcesim Christiana religione illustrarunt, & Sanguine effusi irrogarunt.

[2] Talis fuit S. Victorinus, qui a S. Fabiano Pontifice Romano Sacerdos & Episcopus Aßisiensis creditur ordinatus, [S. Victorini cultus,] ibidemque post plurimos ad fidem Christi perductos, & varia certamina tolerata, capite plexus fuit hoc XIII Iunii; quo in urbe & tota diœcesi festum ejus solenni cultu celebratur. Aliqua vitæ & martyrii Acta, non admodum antiqua, ex Sermone pro die natali composito, reperimus Romæ anno MDCLXI, apud R. D. Ioannem Baptistam Marum Romanum, [Vita ex Ms.] S. Angeli in foro piscium Canonicum, qui inter suæ Collectanea habebat exemplum, transmissum a R. Domino Vicario Episcopi Aßisinatis per D. Franciscum Bellhominem. Horum autem Actorum compendia ediderunt, Ferdinandus Ughellus, [ejus Compendia editæ.] tomo primo Italiæ sacræ in Episcopis Aßisiensibus, cujus Sedis S. Victorinum secundum Episcopum statuit; & Philippus Ferrarius, in Catalogo Sanctorum Italiæ, ad hunc XIII Iunii; quo etiam die ejusdem meminit idem Ferrarius in suo Catalogo generali. Ludovicus Iacobillus Italice Acta ejusdem Sancti similiter deducit, inter Vitas Sanctorum Umbriæ.

[3] Ex Assyria Romam venisse dicitur tempore Gordiani Imperatoris, qui Romanum suscepit Imperium, non anno CCXLVI, ut in hisce Actis legitur, sed anno CCXXXVIII, [Tempus martyrii.] cum jam tertio anno Pontificatum Romanum administraret S. Fabianus Papa, illustratus a nobis ad diem XX Ianuarii. Nec obest quod Acta, Principes & Reges Romanorum nominant. Post Gordianum enim Philippi, post hos Decii regnarunt, patres ac filii; tum Gallus cum Volusiano & Valerianus cum Gallieno. Sub quibus autem horum, & quo anno, S. Victorinus martyrii palmam assecutus fuerit, Acta non indicant, ideoque prudenter silet de tempore Ferrarius. Circa CCXLV id factum arbitratur Ughellus: Iacobillus rem differt ad persecutionem Decii, & annum CCLIII.

[4] Acta in ipso martyrio finiuntur: quibus ista addit Iacobillus. Christiani ejus corpus acceperunt, [Corpus sepultum,] & magna cum devotione & lacrymis sepelierunt juxta Texium fluvium: tabulæ topographicæ appellant Chiscium, qui ex duorum milliarium intervallo, civitatem ad Occidentem præterfluit, [deinde in ecclesia illi erecta depositum] ab Apennino ex Statu Urbinate in Tiberim decurrens. At cessante persecutione contra Christianos, & pace sub Constantino Imperatore adducta, eodem in loco, ubi corpus depositum fuerat, constructa est ecclesia ad honorem dicti S. Victorini; & in ea sacrum ejus corpus collocatum, ibidem per mille fere annos ab ejus martyrio quievit, usque ad tempora Frederici secundi Imperatoris; scilicet quando is a Gregorio IX fuit excommunicatus, & cœpit pro ipso factio Ghibellinorum, contra Guelfos summo Pontifici adhærentes. [translatum denique ad ecclesiam S. Petri:] Tunc veriti Assisiensis ne sacrum corpus, ut alibi factum erat, auferretur; ex antiqua ecclesia, quæ foris extra civitatem existebat, ipsum transtulerunt in urbem, ad ecclesiam monasterii Abbatialis S. Petri, quæ erat Monachorum Ordinis S. Benedicti; & in lapidea urna depositum, sub altari collocarunt: ubi hactenus habuit publicam venerationem.

[5] Anno MDCXLII die VI Aprilis, fuit lapidea urna aperta, [elevatum anno 1642] & in ea inventum corpus S. Victorini, & prope illud minor cistula, plena ossibus sacris sociorum S. Victorini. Postea die XX Aprilis facta est solennis supplicatio, cum magno accursu civium & externorum: in qua, præter hoc S. Victorini corpus & adjuncta ossa, fuerunt portata corpora S. Innocentii Episcopi & Norii Martyrum, Roma accepta. Post decem deinde dies, quibus omnia pariter, cum nobili apparatu & diligenti custodia, publicæ venerationi ibidem exposita, translata fuerunt ad medium altaris majoris dictæ ecclesiæ S. Petri. Corpus scilicet S. Victorini, cum sacris ossibus sociorum, fuit novæ urnæ marmoreæ inclusum; ad latus autem dextrum positum fuit urna corporis S. Innocentii, [& urnæ marmoreæ inclusum:] Episcopi & Martyris; & ad latus sinistrum altera urna S. Norii Martyriis, cum devota inscriptione lapidi insculpta: ubi ad præsentem diem quiescunt ad publicam venerationem. Hæc Iacobillus edidit anno MDCXLVII. At postea anno MDCLXI sub finem Tomi tertii adjunxit Catalogum sacrarum Reliquiarum, in Umbria adservatarum, & pag. XI agit de iis quæ Aßisii hoc tempore sunt in veneratione; [cum 50 circiter Martyribus ab eo conversis.] in dicta autem ecclesia Abbatiali S. Petri ait esse corpus S. Victorini Episcopi Martyris, & corpora circiter quinquaginta Hispellensium; qui fuerant a S. Victorino ad sanctam fidem conversi, & deinde Assisii martyrio coronati. In ecclesia vero Cathedrali corpora S. Innocentii Episcopi & Martyris, & S. Norii Martyris, ex cœmeterio S. Callisti Roma accepta, atque ad diem XX Aprilis anno MDCXLII translata. Hæc Iacobillus Fulginii & scripsit & curavit excudi, anno MDCLXI, cum nos anno præcedenti fuissemus apud eum hospitati, multa ab eo docti, multis etiam insignibus monumentis donati.

VITA
Ex Ms. Ioannis Baptistæ Mari.

Victorinus, Episcopus Assisii & Martyr, in Umbria (S.)

BHL Number: 8597

EX MS.

[1] Beatus igitur a Victorinus, in regno Assyriorum b illustri genere natus, nobilem sui ingenii prosapiam nobilitate morum ingeminans, nobile agere cœpit officium. [Romam prafectus,] Ut enim de Assyria, quæ Latino sermone c Luminosa interpretatur, populo Assisinati, in regione Umbriæ in mortis & infidelitatis tenebris ambulanti, lumen Christianæ fidei oriretur; vir Dei, adjunctis sibi quibusdam suis Sodalibus, non sine instinctu divini consilii, tempore Gordiani Imperatoris, qui anno Domini d ducentesimo quadragesimo sexto Romanum suscepit imperium, ut Apostolorum visitaret lumina, Romam venire decrevit, Quo pervento; a e Fabiano Papa, [a S. Fabiano Episcopus Assisiensis ordinatur.] qui tunc Ecclesiæ Dei præerat, honorifice susceptus, cognito quod hic vir sanctus Victorinus morum esset honestate conspicuus, fidei zelator ferventissimus, & Christianis litteris non mediocriter eruditus, ad Sacerdotii gradum promotus, postmodum ab eodem beatissimo Patre in Assisinatis urbis Episcopum ordinatus, ad prædicandum verbum Dei in Umbriam provinciam, quæ nunc Ducatus Spoletanus dicitur, destinatur.

[2] [Hispelli sanat balbutientem:] Cum igitur vir Dei Victorinus, de ipsius beatissimi Patris jussu, in præfatam provinciam pervenisset; & non longe a castro quod f Spelum dicitur, puerum jam plus minusve quinque annorum reperisset, qui lingua balbutiens minime solutam proferebat loquelam; usum linguæ ad plenum sibi restituit. Hujus enim sancti viri moris erat, ut post titulum Christianitatis, in quo cuncta fides, quandocumque [ratio] salutis in, Domino exigebat, primitus alicujus miraculi virtutem operabatur. Igitur a viro Dei, cujus foret filius interrogatus infantulus, tunc diserte matrem & patrem indicavit suum, ac ad civium turmas, solute loquebatur, dicens: Hominem venite, & videte, qui mihi tribuit loquelam, in nomine omnium Conditoris rerum. Cuncti audientes mirabantur, & ad invicem dicebant, alii, quia Jupiter est; alii, quia Hercules, aut aliquis aliorum Deorum, qui tale potuit patrare miraculum. Tandem perquisitum invenerunt eum inter confinium Assisinatorum, & eorum provinciam. Unus horum interrogavit eum, dicens: Cujus conditionis es? vel unde venit? aut quo pergis? Ad quem S. Victorinus ait: Filius cujusdam hominis, [prædicat ibi fidem;] conditionem unam me spero habere vobiscum: a Domino missus sum in hanc partiam, illius serere verbum; quod qui crediderit, & contagia falsorum deorum respuerit, ac in nomine sanctæ & individuæ Trinitatis crediderit, ac eadem trina specie baptizatus, procul dubio non solum suum statim cognoverit factorem, sed amissum protoparentis gaudium mox se acquisivisse gaudeat. Cui omnes una voce dixerunt: Quare patres nostri istum non cognoverunt Deum? & falsos, quos nos habere tu dicis, non repulerunt? Ad quos B. Victorinus ait: Et vos cur non audistis balbutientem loqui, priusquam a me, in nomine Jesu Christi lingua ipsius solveretur? nisi quia neque Prophetas neque Patriarchas ad vos Dominus mittere hactenus dignatus est, qui vobis illius darent doctrinam. Ad quem illi: Quomodo ista quæ dicis, vera probaveris; ut in eum, quem prædicas, credamus.

[3] Tunc respiciens cæcum, qui a cunabulis infirmitate quadam lumen perdidit, [cæcum illuminat,] qui per eorum qua tendebant veniebat viam; vocavit eum ad se, & ait ad illos: Si istum, invocatione ipsius qui cuncta ex nihilo creauit, per ejus fidem Illuminavero, credetis in eum? Cui una ajunt: Credemus, & omnia quæ narras faciemus. Tunc almus Victorinus spuit in terram, velut noverat sui magisterium magistri; [mox baptizatum] & linivit oculos ejus, invocans trinum eumdem ipsum & unum Deum; & statim apertis oculis ejus credidit in eum, [cum aliis] per cujus invocationem est illuminatus; & fide recepta baptizatus est: ac omnes qui antea spoponderant se credituros, in nomine Patris & Filii & Spiritus sancti Baptizati sunt, & cum eo perrexerunt Assisium.

[4] [A Præfecto Assiscensi baculo cæditur] Cum autem venissent Assisium, in introitu civitatis invenerunt Præfectum ipsius urbis, nomine Dagnum g. Quos ille intuitus astute eos interrogare cœpit, qua de parte venirent. At illi protinus respondentes, dixerunt: Nos ex h Orientis partibus venimus, a Deo missi repellere a vobis superfluam idolorum culturam. Iratus autem Præfectus, arrepto baculo eos nimium cædit, dicens: Tu sub mea dominatione memet ipsum vituperas? Cui Sanctus ait Victorinus: Tua dominatio tantum valet, quantum a Domino permittitur, quia omnis potestas a Domino Deo est, sive justa sive injusta; ac potestate minime quilibet utitur, nisi quantum ipse permittit. Unde scire te volo; ut illum acquiras, qui potestatem tuam diminuere & ampliare potest. Ad quem Præfectus: Trade illum, qui hanc potestatem habet mihi, & ditabo te magnis muneribus. Cui S. Victorinus respondit: Ego tua munera nolo, sed tamen si acquieveris mihi, potentem tibi hunc ostendam, qui talem tribuit potentiam suis, quod neque hic, neque in futuro perdent eam, Cui Præfectus ait: Tu istum times, aut nominare non vis. [cum suis carceri inclusus multos convertit; & ægros sanat:] Cui S. Victorinus dicit: Ego eum polluto ore aut temerarie nominare non audeo: quia non est Deus noster, sicut dii vestri insensati, qui effigiem habent hominum, sed vacua sunt intus opera. Tunc Præfectus, nimio furore turbatus, cunctos jussit in carcerem trahi, quoad cogitaret, quibus suppliciis eos perderet, quod factum est. Nam diebus octo retrusis in carcere, S. Victorinus multos i quos ibi juvenit, ad fidem Christi convertit; & multi infirmi, diversis languoribus laborantes, per eum quotidie sanabantur.

[5] Octavo autem die jussit Præfectus tribunal præparari, [Omnes fidem profitentur.] & ante exhiberi Sanctos: quos ut vidit, dixit: Boni homines videmini, bonum poteritis habere consilium, si titulum Christianitatis deponitis, & nostros immortales deos colere cœperitis. Tunc pariter Sancti respondentes, dixerunt: Nos nullam speramus bonitatem habere, nisi per fidem illius, de quo canitur, Et vidit Deus cuncta quæ fecerat, & erant valde bona. [Gen. 2.] Quibus ait, Præfectus: Ergo dii nostri non fecerunt omnia quæque bona? Cui unus de Conversis magna cum fiducia ait: Nos enim vestri noti & vicini sumus, ac paulo antea sperabamus, quod magnum aliquod esset in diis tuis: [Unus de conversis idola spernens,] sed postquam a famulo Dei veritatem culturæ veri Dei cognovimus; vere, Præfecte, scias, quia idola vana & surda amplius nusquam colimus. Nam dæmones illos scimus, & mortales deos fallacia plenos, ac per fallaciam & malitiam eorum alii mortui sunt gladio, alii diversis suppliciis sunt interrempti. Sed postea homines cæcati a diabolo, cœperunt eos quasi deos[colere]. [mox decollatur,] At Præfectus iratus jussit suis militibus decollari eum: decollatus est autem non longe a civitate, juxta viam quæ Tescio k tendit. Eadem hora S. Victorinus cum Sociis suis tulit corpus ejus, ac sepelivit cum magno honore.

[6] [Sanctus in fornace manet illæsus:] Tunc Præfectus præcepit ut Sancti reducerentur ante eum: qui cum venissent, ait B. Victorino: Tu omnia mala operatus es in patria nostra: homines avertisti a cultura deorum suorum: me meosque deos vituperasti: & adhuc te patiar. At si recuperare salutem nostrorum velis deorum, poteris meam habere amicitiam, & ditabo te magnis facultatibus. Cui S. Victorinus ait: Putabam te jam ab insanis tuis verbis recedere, ut verum, qui fecit cælum & terram, magnis virtutibus quas antea operatus est, cognosceres Deum. [Ps 16, 3] Tu nunc crudelior es quam antea. Eadem hora præcepit fornacem accendi Præfectus, & intus S. Victorinum mitti. [& socii varie torti conjiciuntur in puteum,] Qui cum introisset, extincta est flamma, & in fornace sic psallebat, dicens: Igne me examinasti, & non est inventa in me iniquitas. Tunc Præfectus iratus vehementer, dixit: Per sua maleficia, cuncta vincit tormenta: sociosque ejus male attractari faciebat. Nam catenis eos cædi jussit ac plumbatis, & latera eorum cum ferreis ungulis lacerari, ad ultimum omnes præcipitari in puteum, ac desuper rota cooperiri. Post tertiam autem noctem venit S. Victorinus absconse cum Christianis, & levavit corpora de puteo, ac sepelivit in pace.

[7] Post hæc vir venerabilis Victorinus, non cessabat die ac nocte fidem Christi longe lateque dilatare, ita ut jam per totam provinciam Assisinatorum nomen Domini per discipulos beati Victorini polleret. Jam Præfectus longe a civitate eum esse putabat; [ipse fidem Christi dilatans,] [sed] de Paganis unus, cum vidisset ita promulgari nomen Domini per B. Victorinum, retulit quantocius Præfecto: O bone Præfecte, nonne Principes nostri sectam Christianorum exterminari jusserunt? & unum nescis Victorinum, qui pene jam totam provinciam nostram convertit ad fidem Jesu Nazareni, quem Judæi crucifixerunt. [rursus ad Præfectum rapitur.] Eadem hora Præfectus irate præcepit suis militibus, ut magno cum dedecore ante se eum reducerent. Qui cum abiissent, invenerunt juxta flumen, cum multis Christianis in clauso loco orantem. Quem cum invenissent, comprehenderunt illum rustice, scilicet per capillos alii, alii per manum, [& pugno cæditur:] atque alii nimium cædendo, de oratorio ipso impellere cœperunt. Quid plura? Per scopulos & spinas tandem Sanctum duxerunt ad conspectum Præfecti; & unus eorum percussit eum valde cum pugno in facie, sed usque ad finem sui exitus, aperire ipsum pugnum minime valuit; istud enim omnibus miraculum fuit propatulo, usque ad tempus mortis ejus.

[8] Qui cum ita rustice detractus venisset ad Præfectum, talibus verbis ei loquitur Præfectus: Pietas Romanorum Regum multas docet portare injurias, atque sustinere flagitia; & ideo, per hanc ego te tuaque maleficia patienter toleravi hactenus, & supportavi; & adhuc te sustineremus, si tuæ l juventuti compateretis. [omnes blanditias & minas rejicit.] Sed quia minime te a tuis queo revocare propositis; ideo duplicia tibi propono: aut sacrifica diis, aut diversis te tuamque perdam malitiam [tormentis]. Cui vir sanctus Victorinus cum magna constantia respondit: Tu tecum cogita, qualiter de manu diaboli te eruas, de me autem nullas oro te cogitationes habere: quoniam Deus, qui ad hanc me misit Provinciam, jugiter disponit & ordinat, & ipse me a tuis liberabit minis, si voluerit: sin autem noluerit, tradet me tuis suppliciis, quæ mihi erunt [in gloriam], tibi ad damnationem. Unde jam permissum est a Domino meum tibi lacerare corpus [pro] salvatione animæ meæ: & ideo quidquid mali est in corde recogita tecum, & in me citius exerce: nam sicut Dominus meus sponte subiit passionem, sic & nos libenter supplicia subimus pro ejus amore. Ad hæc Præfectus ait: [Præfectum consundit,] Ego cogitabam usque modo a malo tuum animum revocare proposito; sed ut video mortem petis, vitam respuis, pœnam vis, salutem repellis, honorem fugis, dedecus spectas. Ad hæc S. Victorinus ait: Et hoc est mirabile, quia cum sis major cunctis istius civitatis, minorem ostendis scientiam omnibus te habere, qui morantur in ea: salutem negas scire quam dicis te habere: modo tu enarra, quid est salus, aut in quo speranda est salus. Cui Præfectus: Salutem magnam cuncti sciunt nostros habere deos, ac per illos gubernacula consistunt, & quidquid movetur, alitur, & nutritur. Ad hæc S. Victorinus respondit: Putabam quantulumcumque tuum patefacere spiritualibus intellectum, & quia Dominus ait in Euangelio m, Nolo mortem peccatoris, sed ut magis convertatur, & vivat; ideo quibus valui verbis Euangelicis te movi: sed ut video, oraculum David Prophetæ nimium obest tibi. [Psal. 6, 2] Etenim de non convertentibus peccatoribus ait: Appone Domine iniquitatem super iniquitatem, ut non intrent in tuam justitiam: & iterum, Destruantur de libro viventium n Dei, ut inter justos non computentur.

[9] Ad hæc Præfectus: Te tuaque superstitiosa verba amplius non sustinebo. Porro idcirco omnes pene concives mei irrident me, & tu ipse de me, [& Marti adolere jussus,] cum tuis verbis blandis, ridiculum facis; proinde de duobus elige tibi unum, aut Martis aræ pone thus, aut supplicia præpara sustinere diversa. Cui S. Victorinus ait: si tua ego timuissem tormenta, non tam audaciter loquerer de Christo. Dominus meus ante passionem suos monuit discipulos, dicens: Cum audieritis prælia & seditiones, nolite terreri; oportet primum hæc fieri, sed nondum statim finis est. [Luc. 21, 9] Proinde, nec tuis verbis concutiar, nec blandimenta diligam: sed quod vis jam, sicut prædixi, de meo corpore fac. Tunc statim Præfectus præcepit suis militibus, ut ad templum Martis illum ducerent, ut sacrificaret. Quem cum perduxissent, ibat psallendo dicens: Deus meus, in te confido, non erubescam. Cum autem pervenisset ad locum, dixit carnificibus: Sustinete paululum. Qui cum stetissent, oravit: Domine Deus omnipotens, cui cuncta famulantur elementa, atque cui omnia subjecta sunt in terris, & quidquid cæli ambitu continetur; per quem cuncti peccatores sperant misericordiam habere; exaudi preces meas, [idque facere recusans] & quicumque me in tuo nomine clamaverint pro quacumque o necessitate, statim eos ab omnibus eripe periculis, qui vivis & regnas trinus & unus Deus in secula seculorum. Cumque is ipse dixisset; Amen, carnifices repente ajunt illi: Surge, & Marti sacrificium offer: quibus ille ait: [capite plectitur.] Deo meo soli sacrifico, ac jugiter usque ad finem refero laudes. Tunc unus ex eis exemit gladium, & decollavit eum sub monte p Jovis, juxta flumen quod Tescium dicitur, in Macerata villa, intrante Junio, die tertio-decimo: regnante Domino nostro Jesu Christo, cui est honor, & gloria, in secula seculorum. Amen.

ORATIO.

Omnipotens sempiterne Deus, qui sanctum Victorinum, Præsulem Martyremque tuum, in agone certaminis tuo amore roborasti; adsis Ecclesiæ tuæ precibus, & da ut cujus triumphum recolimus in terris, ejus precibus adjuvemur in cælis. Per Dominum &c.

ANNOTATA D. P.

a Apparet deesse exordium, & videtur fuisse Sermo, legendus in festo S. Victorini Episcopi & Martyris, sicut habet titulus.

b Suspectam mihi facit deductionem hanc nomenLatinum Victorini, potiusque crediderim Italum fuisse Sanctum: Assyriam autem huic irrepsisse ex nomine Assisii, cui circumjectam Regionem fortaßis Assisiam dixerint antiqui, unde Assyria facta librariisimperitis sit: idque verosimilius etiam mihi facit nomen Montis cui insidet, Asis Leandro Alberti dictus; sicut & Asius flavius, ea regione præterlabens; Teccius Iacobillo, hæc Acta secuto, vulgo autem Chiasius, vel Chiusus inquit idem Leander; in tabulis tamen Io. Antonii Magini, atque inde in Atlante Blaviano, constanter scribitur Chiascio, & Ponte di Chiascio.

c Hieronymo, in libro de Nominibus Hebraicis in Ezechtele, Assurim, interpretatur, Ignis illuminationum.

d Imo anno ducentesimo trigesimo octavo, ut supra dictum.

e S. Fabianus præfuit Ecclesiæ ab anno 236 ad an. 250, quo obiit Martyr 20 Ianuarii.

f Hispellum, vulgo Spello, inter Fulginium & Aßisium, in monte, olim Episcopalis. Hinc vero etiam confirmatur, quod dixi, non valde antiqua esse hæc Acta.

g Iacobillus hunc Dagnum, a Decio Imperatore constitutum arbitratur. In Actis S. Christophori, apocryphis quidem, sed vulgatißimis, 25 Iulii excutiendis, Rex Dagnus dicitur, paßimque intelligitur esse Decius. Suspicor ego ex Daciano, notißimæ feritatis Præfecto in Hispania, sub Diocletiano & Maximiano, factum Dagnum.

h Licet Hispellum, unde veniebant, censeri possit ad Orientem Aßisio sita, utpote ad Euro-Africum; mens tamen auctoris videtur alium sensum intendere, & Assyriam respicere, indeque secutos Victorinum sodales.

i Hos Septuaginta fuisse, asserit Iacobillus in Vita, ast de Reliquiis agens circiter quinquaginta censet: Ughellus. Populum illum universum ad Christum adduxit.

k Fortaßis Teccium, non solum fluvii prædicti & infra dicendi nomen hic est, sed etiam oppidi ad illum olim siti, ipsique nomen dantis: si tamen recte scriptum est nomen.

l Parum apte tam juvenis hic inducitur Episcopus, ut ætas ejus poßit commiserationem movere.

m Imo, apud Ezechielem, ubi cap. 18, 32, Nolo mortem morientis, & cap. 33, 11, Nolo mortem impii.

n Communis versio, Deleantur de libro viventium, & cum justis non scribantur.

o Hujusmodi Martyrum morientium, pro se invocaturis, oratio, quam est frequens in sequioris notæ Actis, tam insolens est aliis, quibus res narrantur ut visæ, non autem ut cogitando comprehensæ.

p An is quem Montem Asis appellat Leander, in quo situm Assisium?

DE S. AQUILINA VIRGINE,
MARTYRE BYBLI IN PHOENICIA.

ANNO CCXCIII.

COMMENTARIUS PRÆVIUS.
De ejus Actis, præcipuo cultu CP. & notitia apud Latinos.

Aquilina, Virgo & Martyr, Bybli in Phœnicia(S.)

AUCTORE G. H.

[1] Byblus, Stephano Byzantio de Urbibus, dicitur urbs Phœniciæ, omnium antiquissima. Memoratur Straboni, Ptolomæo, Plinio aliisque; inter Tripolim & Berytum, haud procul a mari sita. Hæc, inter prima Christi secula Episcopalis, Euthalium Episcopum habuit, [Acta martyrii Græca] qui S. Aquilinam, de qua nunc agimus, baptizavit. Damus Acta martyrii, qualia post plurium seculorum decursum composita dare possumus; eaque Latino-Græca. Hæc, Romæ invenimus in Bibliotheca Vaticana, in codice numero 1667 signato, quem arbitramur olim pertinuisse ad monasterium Cryptæ Ferratæ, eoque usum Guillelmum Sirletum Cardinalem, ac Latine translata Acta misisse ad Aloysium Lipomanum Episcopum Veronensem, [& Latina.] qui ea inseruit parti secundæ tomi septimi Vitarum Sanctorum Patrum, & inde accepta edidit Laurentius Surius ad hunc XIII Iunii. Eadem versione & nos utemur, sed ad Græcum textum collata correctaque. Meminit Actorum istorum Leo Allatius, in Diatriba de Simeonum scriptis pag. 123, sed errore typographico dicitur Martyrium sancti Aquilini, cum sit S. Aquilinæ. Censet autem Allatius, non esse scripta a Simeone Metaphrasle: & nos auctorem longe antiquiorem arbitramur. Illustris Sanctæ istius memoria est in omnibus paßim & antiquißimis Fastis Græcorum, ut sunt Typicon S. Sabæ, Ms. Synaxarion Ecclesiæ Constantinopolitanæ, [Memoria in Fastis Græcis] pertinens ad Collegium Claromontanum Societatis Iesu Parisiis; Basilii Imperatoris Porphyrogeniti Menologium; varia Menæa Mss. Mediolani in Bibliotheca Ambrosiana, in quibus totum Officium Ecclesiasticum de hac Sancta proponitur. Ex his sua deprompserunt Maximus Cytherorum Episcopus ἐν βίοις ἁγίων, Antonius Arcudius in Novo Antheologio sub Clemente VIII, jam citatus Sirletus in suo Menologio Græco, aliique Horologiorum auctores.

[2] Officium prædictum composuit & adornavit S. Ioseph Hymnographus, & more suo Canonem fecit acrostichum, cujus ad strophas singulas initiales litteræ hunc Versum cum nomine auctoris constituunt: [cum Canone S Josephi Hymnographi:]

Δέχου τὸν ὕμνον, καλλίπαι Ἀκυλίνα. ΙΩΣΗΦ.

Quem Versum totidem litteris sic Latine reddes.

Accipe. Aquilina Καλλίπαι, Hymnum Iosef.

Καλλίπαιδας vocant Græci Matres, pulch a prole conspicuos: quod Epitheton addi Aquilinæ merito miraberis, cum in Encomio leges, Virginem duodennem fuisse, quando martyrium fecit. Vel igitur sacer Poëta altiori sensu respexit ad coætaneas, Christi fide per illam imbutas, quarum, etiam in tantilla ætate, spiritualis mater fuit; vel eo composito sic usus est, ac si scripsisset καλὴ παῖς, formosa puella. Proprius ad historiam facit primus inter tres Similares Tomus, sic compositus. Νυμφὴν ἀδιάφθορον, καλλωπισθεῖσαν ἐν Πνεύματι ἁγίῳ γινώσκοντες. [in quo testimonium miraculorum ad corpus;] τελοῦμεν τὴν μνήμην σου τὴν φωτεινοτάτην, Μάρτυς ἀθλοφόρε, καὶ προσκυνῶμεν εὐσεβῶς τὴν τῶν λειψάνων σου ἁγίαν λάρνακα, τὴν ῥῶσον ἐῤῥυομένοι τὴν τῶν παθῶν πάντοτε, Ἀκυλίνα πανεύφημε. οἱ πιστῶς γεραιζαίροντες. Sponsam intemeratam, & a Spiritu sancto ornatam te scientes, celebramus splendidissimam tuam memoriam, Martyr victrix certaminum; & religiose adoramus sanctam tuarum Reliquiarum thecam; quia liberationem a passionibus semper consequimur, o celeberrima Aquilina, te ex fide laudantes. Distinctius etiam loquitur Canon, Ode 8 Stropha 3, Νόσους ἀνθρώπων θεραπεύει, καὶ ἀπελαύνει δαιμονων λώβην τὸ ἅγιον σῶμά σου, Ἀκυλίνα, πανένδοξε, ἐν τάφῳ κείμενον. Hominum morbis medetur, & dæmonum injurias arcet sacrum corpus tuum, in tumulo jacens, gloriosissima Aquilina.

[3] Ubinam vero? Bybli inquies: ubi (ut habet Encomium) ipsius Martyrium, sive ecclesia, memoriæ martyrii ejus dicata, est usque hodie; & ubi sanitates multæ divinitus perficiuntur. Existimo tamen non respexisse huc Iosephum, cum Officium composuit; sed ad ejus corpus, vel ad notabiles ejus partes, Byblo Constantinopolim translatas: hæc enim ordinaria causa fuit peregrinos Sanctos solennius ea in Urbe colendi, atque propria Oratoria vel ecclesias ipsis struendi Virginem ac Martyrem. Sic autem Constantinopoli coli S. Aquilinam, vel sola probare pußit Ephemeris metrica, unam ipsam hoc Versu proponens:

Τῇ δὲ τρίτῃ καὶ δεκάτῃ Ἀκυλίνα λαιμὸν τμήθη.

Tertia cum decima jugulum scinditur Aquilina.

Locum autem cultus describit Elogium, sive Epitome Actorum; cui in Synaxario Divionensi hoc præponitur Distichon:

Τὸν παστὸν εὐπρέπιζε, λαμπρὲ Νυμφίε·
Ἀκυλίνα σοι τέμνεται διὰ ξίφους.

Præclare Sponse, præpara thalamum tuum:
Aquilina pro te scinditur gladio caput.

[4] Ipsum Elogium, quod propter infra notanda menda transcribere supersedeo, sic paßim finitur. Τελεῖται δὲ αὐτῆς σύναξις ἐν τῷ ἁγιωτὰτῳ αὐτῆς μάρτυρείῳ, τῷ ὄντι ἐν τοῖς Φιλοξένου. Peragitur ejus solennitas in sanctissimo ejus martyrio seu templo, [Templum ejus Constantinopoli.] quod est constructum in loco Philoxeni. Hoc autem esse Πλησίον τοῦ Φορου, prope forum, indicat Synaxarium Claromontanum: quin & alium cultus locum addit; Ἐν τῷ περιτειχίσματι, In ambitu murorum Urbis. De hoc nihil in Constantinopoli Cangii lego, nedum divino quam ejus ambitus partem Sancta sibi dicatam habuerit. De Philoxeno suggerit ille Georgium Codinum, in Originibus Constantinopolitanis scribentem, Philoxenum cum Constantino Magno Byzantium venisse, & cisternam, ab eo Philoxenam dictam, condidisse. At Cedrenus, describens Lansiacum Palatium, innuit, eam cisternam dictam Philoxenam, quod peregrinis aquam præberet: quam Scilitzes prope Iustinianæum triclinium statuit. In isto ergo confinio fuit templum S. Aquilinæ Martyris prope forum Constantini; illudque antiquum; uti colligimus ex Chronico Alexandrino, in quo ad annum V Iustiniani, & Christi DXXXI, dicitur templum S. Aquilinæ, usque ad fornices alterius portus in foro Constantiniano, flammis exustum esse, Sed postmodum fuisse restauratum, ex dicto Synaxario, imo ex Menæis excusis; colligimus.

[5] Græcos secuti Latini, S. Aquilinam suis fastis inscripserant, [Cultus apud Latinos.] Genebrardus, Galesinius, Molanus, Canisius, Renatus Benedictus, Arturus, aliique cum hodierno Martyrologio Romano, in quo ista leguntur. Bybli in Palæstina S. Aquilinæ Virginis & Martyris, quæ annis duodecim nata, sub Diocletiano Imperatore & Volusiano Judice, ob fidei confessionem colaphis & verberibus cæsa, & subulis candentibus perforata, demum percussa gladio, virginitatem martyrio consecravit. Baronius in Annalibus Ecclesiasticis retulit hoc martyrium ad annum CCCVIII num. XVII. [Tempus martyrii] Verum jam tum ab aliquot annis resignarant Imperium Diocletianus & Maximianus, cui tum præerant Galerius Maximianus atque Constantius Chlorus. Cum autem in Actis, tam Græcis quam Latini, dictum esset, S. Aquilinam agere annum decimum, subditur: Quo tempore Diocletiani Imperatoris annus septimus erat: is vero erat aut annus CCXC, quando is a die XVII Septembris Imperium sumpsit, aut annus sequens circa priores menses. At postea, cum apud Volusianum fortis & constans esset S. Aquilina in fide confitenda, ἦν δυοδεκα ἔτη ἄγουσα τὴν ἡλικίαν, [sub Volusiano Proconsule.] Erat duodecim ætatis annos tunc agens: ac proinde, quia hoc XIII die Iunii martyrium consummavit, annum tunc fuisse ducente fimum nonagesimum tertium, arbitramur. Potuit tamen Volusianus Proconsul. fuisse, qui anno CCLXI Consul fuerat cum Imperatore Gallieno; aut certe aliquis ex ejus familia, cui dignitas Proconsularis fuerat collata; potißimum si descenderit ex familia Urbii Trebelliani Galii, qui cum filio Volusiano Imperium rexit ab anno CCLI ad CCLIV, quo fuerunt ambo occisi.

ACTA MARTYRII.
Auctore antiquo ante tempora Metaphrastis
Ex Ms. Vaticano & interpretatione Sirleti.

Aquilina, Virgo & Martyr, Bybli in Phœnicia(S.)

INTERP. SIRLETO.

EX MS.

[1] Τῆς τοῦ σωτῆρος ἡμῶν Ἰησοῦ Χριστοῦ οὐρανῶθεν ἐνανθρωπήσεος, και τῆς ἐνδόξου αὐτοῦ ἐπιφανείας πρὸς σωτηρίαν τῶν ἁμαρτωλῶν ἐπὶ τῆς γῆς γενομένης, τῶντε θαυμάτων δι᾽ αὐτοῦ πεπληρωμένων, τοῦ τε κόσμου φωτιζωμένου, καὶ τοῦ ἀνθρωποπλάνου καταργουμένου διὰ τοῦ ἑκουσίου αὐτοῦ πάθους, τῆς τε χάριτος πηγαζούσης εἰς τὸν κόσμον διὰ τῆς ἐνδόξου αὐτοῦ ἀναστάσεως, καὶ τοῦ ἀνθρωπίνου γένους πιστωποιηθέντος, μετὰ τὴν ἀπὸ τῆς εἰς οὐρανοὺς αὐτοῦ ἄνοδον καὶ τὴν ἐκ δεξιῶν τοῦ Πατρὸς καθέδραν, οἱ Ἀπόστολοι λαβόντες τὰς αὐτοῦ παραγγελίας, τᾔ οἰκουμένῃ πάσῃ τὴν αὐτοῦ ἐκήρυττον πίστιν· πολλῶν τε κατηχουμένων διὰ τοῦ ἀποστολικοῦ κηρύγματος, καὶ ἅπαξ πάντων ὑπὸ τοῦ ἁγίου Πνεύματος φωτιζωμένων τῆ τοῦ Κυρίου βουλήσει, πίστις καθ᾽ ὅλης τῆς οἰκουμένης ἐκραταιοῦτο· τῶν δὲ Ἀποστόλων πληρωσὰντων τὴν διακονίαν, καὶ πρὸς Κύριον ἀπελθόντων, λόγος τοῦ αὐτῶν κηρύγματος καθ᾽ ὅλης τῆς γῆς πολλοὺς φοβεῖσθαι τὸν Κύριον παρεσκεύασεν.

Ἐν Βίβλῳ δὲ πόλει τῆς παλαιστίνης ἧσαν Χριστιανοὶ, οἵτινες ὐπὸ τῶν Ἀποστόλων κατηχήθησαν τὸν τῆς εὐσεβίας λόγον· ἐξ αὐτῶν οὖν τις ἀνὴρ ἀνόματι Εὐτόλμιος ἠγάγετο μεθ᾽ ἑαυτοῦ γαμετῆν ἐν αὐτῇ τῇ πόλει. Ἅμα δὲ τῶν ἀμφοτέρων συμβιωσάντων, παρέσχεν αὐτοῖς Θεὸς καρπὸν, ὅτις τὰ τοῦ τυράννου ἅθεσμα κατήργησεν δόγματα. Συλλαβοῦσα γὰρ γυνὴ, ἐκ τοῦ ἑαυτῆς ἀνδρὸς Εὐτολμίου, ἔτεκεν παῖδα, ἥντινα καὶ Ἀκυλίαν ἐπωνόμασαν. Αὕτη γὰρ εἰς τὴν τῶν ἐτῶν φθάσασα προκοπὴν, νέαν τε ἄγουσα τὴν ἡλικίαν, τὰς τῶν ἀνόμων Βασιλέων εἰδωλικὰς ἠκύρωσεν διατάξεις. Τεχθείσης γὰρ τῆς παιδὸς, καὶ τετραμηνοαίου χρόνου ἀγούσης τὴν ἡλικιαν, ἀπήνεγκεν αὐτὴν μήτηρ αὐτἠς πρὸς Εὐθάλλιον τὸν Ἐπίσκοπον· καὶ ἐσφράγησαν αὐτὴν ἐπὶ τῷ ὀνόματι τοῦ Κυρίου, ποιήσας αὐτὴν κατηχουμένην· μετὰ δὲ πάλιν ἑτέρους δύο μῆνας τῷ αὐτῷ Εὐθαλλίῳ προσήνεγκεν αὐτὴν, καὶ οὕτως τὸ ἐν Χριστῷ ἀπέλαυεν φώτισμα.

[3] Καὶ γενομένης τῆς παιδὸς ἐνιαυσιαίου χρόνου, πατὴρ αὐτῆς Εὐτόλμιος τὸν ἀνθρώπινον ἐν Χριστῷ ὑπεξῆλθεν βίον· ἔμεινεν δὲ μήτηρ αὐτῆς τρέφουσα τὴν παῖδα. Γενομένης δὲ αὐτῆς ἑπταετοὺς, [ ἐδιδάσκετο ὑπὸ τῆς μητρὸς αὐτῆς πᾶσαν τὴν τῶν γυναικῶν ἐργασίαν. δὲ παῖς κραταιουμένη ἐν αὐξήσει ἡλικίας, ἐπληροῦτο Πνεύματος ἁγίου, προβαίνουσα καὶ σεμνυνομένη ἐν χάριτι Χριστοῦ. Γενωμένης δὲ αὐτῆς δεκαετοῦς οὐκ ἐπαύετο διὰ παντὸς ἐπικαλουμένη τὸν Θεόν.

[4] Ἐγένετο δὲ ἐν τῇ βασιλείᾳ Διοκλητιανοῦ, ἔτους, ἑβδόμου τῆς βασιλείας αὐτοῦ, ἔλαβέν τις Οὐολοσιανὸς, ἀπόγονος τοῦ διαβόλου, τὴν τῆς ὑπατίας ἀρχὴν· καὶ μὴ γινώσκων τὸν Κύριον, ἤρξατο διώκειν τοὺς τῆς εὐσεβείας ἐργάτας. Πολλῶν δὲ τῇ νίκῃ τοῦ Χριστοῦ στεφανουμένων, καὶ ἄθλων μεγίστων ὑπὸ τῶν ἀθλητῶν τοῦ Κυρίου ἀνυομένων, διάβολος ἑώρα τὴν αὐτοῦ βουλὴν καταλυομένην ὑπὸ τῶν νικητῶν τοῦ Χριστοῦ, καὶ τοῦ αὐτοῦ τέλους τὴν μανίαν ἐπέφερεν. Τούτων δὲ οὕτως γινομένων, μακαρία Ἀκυλίνα, ὡς σεμνὴ παρθένος, ἐν ἑαυτῇ ἔχουσα θεογνωσίαν πολλὴν, αὐτὴ ἀπερχομένη πρὸς τὰς συνήλικας αὐτῆς, διελέγετο αὐταῖς καθεκάστην ἡμέραν, λέγουσα· Ἄρτι τίς ὑμῖν ὠφέλειά ἐστιν ἀπὸ τῶν εἰδώλων ὧν σέβεσθε; Οὐκ οἴδατε, ὅτι τοῖς ἐν αὐτοῖς πεποιθότες εἰς ματαίας ὑπόκεινται προσδοκίας, καὶ εἰς κενὰς, καὶ λειρώδεις, καὶ ψυχοφθόρους, καὶ δαιμονιώδους οὗτοι πεποίθασιν ἐλπίδας; Τούτων γὰρ πᾶσα ἐπίκλησις ἀνωφελὴς, καὶ ὅι τινες δοκοῦσιν αὐτοῖς προσφέρειν θυσίαν πρὸς ἰλασμὸν, οὗτοι κοπιῶσι ματαίως· τινα γὰρ ὑπάρχουσιν νεκρὰ, καὶ ἑαυτοῖς τὸ λαλῆσαι παρασχεἰν μὴ δυνάμενα, πῶς ἑτέρους εὐεργετῆσαι δύνανται.

[5] Αἱ δὲ γιωαῖκες πᾶσαι, αἱ διαλεγομέναι μετ᾽ αὐτῆς, εἶπον αὐτῇ· Ἐπειδὴ τοὺς θεοὺς δοκεῖς ἀνατρέπειν, ποῖον Θεὸν σέβῃ; Ἀκυλίνα εἶπεν· Ἐγὼ σέβομαι τὸν Θεὸν, τὸν ποιήσαντα τὸν οὐρανὸν καὶ τὴν γῆν καὶ τὴν θάλασσαν, ὅς καὶ εὐηργέτησεν ἀπὸ τοῦ αἰῶνος παντας τοὺς εἰς αὐτὸν πεποιθότας, καὶ ἔτι εὐεργετεῖν δύναται ἕως τοῦ αἰῶνος τοὺς ἐπικαλουμένους αὐτόν. Αἱ δὲ γυναῖκες εἶπον· Καὶ πῶς; ὅτι ἠκούσαμεν ἡμεῖς ὑπὸ τῶν Ἰουδαίων ἀναιρεῖσθαι τοῦτον ὃν σέβῃ Θεόν; Ἀκυλίνα εἶπεν· Πάντας τοὺς ὑπὸ θανάτου καταποθέντας λυτροῦται Θεός μου, αὐτοῦ γὰρ θάνατος οὐ κυριεύει· ἐπειδὴ γὰρ ἰδεν τὰ ποιήματα τῶν χειρῶν αὐτοῦ ἐν πολλῇ πλάνῃ διάγοντα, ηὐδόκησαν ἐνανθρωπἰσαι, ἵνα τὴν ἐνεργοῦσαν ἐν τῷ κόσμωπλάνην ἀποσβέσῃ, καὶ χάριν μετὰ δικαιοσύνης τῷ κόσμῳ παράσχῃ. Αι γυναῖκες εἶπον· Καὶ τίς οὖν ἐστιν ὃν λέγουσιν ἐσταυρωμένον; Ἀκυλίνα εἶπεν· Αὐτὸς σωτὴρ τῶν ὅλων, δι᾽ οἰκείαν αὐτοῦ φιλανθρωπίαν, τὴν δι᾽ ὕδατος καὶ πνεύματος ἀναγέννησιν θέλων παρασχεῖν ἑκάστῳ ἀνθρώπῳ, σταυρὸν ηὐδόκησεν ἀναδέξασθαι, οὐ μόνον τοὺς ἐπὶ γῆς διασώσας, άλλὰ καὶ τούς ἐν τῷ ᾁδη ἐλευθερώσας, ὑπέδειξεν πᾶσιν διὰ τῆς τριημέρου αὐτοῦ ἀναστάσεως, ὅτι καὶ πᾶσιν ἐκ τῶν νεκρῶν ἀνάστασις γενήσεται. Αἱ γυναῖκες εἶπον· Εἰ ταύτας τὰς εὐεργεσίας τῇ οἰκουμένῃ, καθάπερ σὺ λέγεις, ἐποίησεν, ἵνα τί οἱ Ἰουδαῖοι, ἐξ ὧνπερ καὶ αὐτος ἦν, οὐ σέβονται ὡς Θεόν; Ἀκυλίνα λέγει· Ἀεί ποτε τὸ ἔθνος τῶν Ἰουδαίων ἀληθείας τύπον οὐ προσδέχεται, ἀλλ᾽ ὀντες σκληροτράχειλοι ἀποπέμπονται τῆς δικαιοσύνης· διὰ τοῦτο καὶ τὸν διαφόρως αὐτοὺς εὐσεβήσαντα ἀρνήσαντο, ὃν καὶ παραδόσαντες Πιλάτῳ, σταυρωθῆναι ὑπέβαλον, αὐτοῦ ἑκουσίᾳ γνὼμῃ θελήσαντος.

[6] Ταῦτα δὲ αὐτῆς διαλεγομένης μετὰ τῶν ἐν τῇ οἰκίᾳ γυναικῶν, Νικόδημός τις ὀνόματι, τῆς τοῦ Ἀνθυπάτου τάξεως ὑπάρχων, ἤκουσεν τοὺς λόγους τῆς μακαρίας Ἀκυλίνης· καὶ εὐθέως δρομαῖος ἀπῆλθεν πρὸς Οὐολοσιανὸν τὸν Ἀνθύπατον, καὶ λέγει αὐτῷ· Ἀνθύπατε, οἱ Αὐτοκράτορες Βασιλεῖς, τῆς παρὰ τῶν θεῶν τυγχάνοντες εὐεργεσίας, καὶ αὐτοὶ ἐμφόβως μετὰ προσταγμάτων οὕτως κατὰ πάσην πόλιν τίτλους ἐξέπεμψαν, ὥστε πάντας τοὺς μὴ θύοντας αὐτοῖς κακινκάκως ἀναιρεῖσθαι· ἔστιν δὲ ἐν τῇ πόλει ταύτῃ κόρη, ἥτις τοῖς θεοῖς ἐναντιοῦται, καὶ τοῖς προστάγμασιν τῶν εὐσεβῶν Βασιλέων οὐ πείθεται, ἀλλὰ καὶ τὴν ἐπὶ τὸν ἐσταυρωμένον ἔχει ἐλπίδα πᾶσαν, καὶ τὰς γυναῖκας διδάσκει τὴν τῶν θεῶν ἀπαρνουμένην εὐσταθιαν, οὐ μόνον δὲ, ἀλλὰ καὶ δαίμονας αὐτοὺς ἀποκαλεῖ.

[7] Ταῦτα ἀκούσας Ἀνθύπατος, ἀπέστειλἔν τινας τῆς τάξεως πρὸς αὐτήν· ἥν τινα κρατήσαντες, ἤγαγον ἐπὶ τὸ βῆμα. Καὶ ἀτενίσας εἰς αὐτὴν Ἀνθύπατος εἶπεν· Σὺ εἶ ἐναντιουμένη τοῖς προστάγμασιν τῶν Αὐτοκρατόρων, καὶ ἀπατηλοὺς λόγους διδάσκεις τὰς γυναῖκας, ἵνα μηκέτι τοῖς θεοῖς ὑποτάσσονται, ἀλλὰ καὶ τὸν ἐσταυρωμένον θεραπεύουσιν; οῦκ οἶδας, ὅτι οἰ Βασιλεῖς ὀργιζόμενοι κατ᾽ αὐτοῦ, ἀνικέστοις κολάσεσιν τοὺς προσκυνοῦντας αὐτὸν ἐκέλευσαν ἀναιρεῖσθαι; Διὰ τοῦτο οὐν καὶ αὐτὴ ἐκ τῆς ἐκεινου διδαχῆς μετελθεῖν θέλησεν, καὶ τοῖς ἀνικήτοις θεοῖς τὴν προσήκουσαν θυσίαν προσκομῖσαι σπεῦσον, ἵνα μή πως ἡμεῖς ἀναγκασθῶμεν τιμωρίαις ὑποβαλεῖν σε, διὰ τό σε τοὺς θεοὺς δυσφημεῖν. Ἀκυλίνα εῖπεν· Ὅταν ἐγὼ τιμωρίαις ὑποβλησθῶ σοῦ, Ἀνθύπατε, τότε λοιπὸν προσδοκῶ τὸν τῆς ἀφθαρσίας στέφανον κομίσασθαι παρὰ τοῦ Σωτῆρός μου, ὡς μὴ ἀρνουμένη αὐτόν· διὰ τοῦτο οὖν μὴ ὀκνήσῃς σκεπτόμενος κατ᾽ ἐμοῦ τιμωρίας, ἵνα γνῶς ὅτι ἔνοπλός σοι παρίσταμαι τῇ πιστει, μὴ δειλανδροῦσα ἀπὸ τῶν ἀπειλῶν σου.

[8] Οὐολοσιανὸς εἶπεν· Ὁρῶ σε παρὰ τὸ βῆμά μου παρεστηκυῖαν, νηπιάζουσαν μὲν χρόνοις, εὐπρεπῆ δὲ ἐν κάλλει, καὶ φείδομαί σου· ἐὰν γὰρ φθάσω βασάνοις σε ὑποβαλεῖν, ἀφανίσω τὰ ἀπαλά σου μέλη τοῖς ζίφεσιν· κελεύσαντος γάρ μου τοῖς δημίοις βασανιζειν σε, οὐ φείσονταί σου, σὺ δὲ νηπιάζουσα ὑπὸ τῶν τιμωριῶν καὶ κακῶς διϋλιζομένη, τὸν βίον ὑπεξελθεῖς, και οὐδέν σε δυνήσεται ὠφελῆσαι Θεὸς τῶν Χριστιανῶν, ὅν σέβη· ἦν γὰρ μακαρία Ἀκυλίνη δωδεκαετὴ ἄγουσα τὴν ἡλικίαν, ὅτε παρέστη τῷ Ἀνθυπάτῳ. Εἶπεν δὲ πρὸς αὐτὸν, Ἐγὼ παρὰ σοῦ οἰκτειρηθῆναι οὐ θέλω· νομίζων γὰρ οἰκτειρεῖν με, μᾶλλον βλάπτεις με· ἀλλὰ παρακαλῶ σε, ἀγριώθητι κατ᾽ ἐμοῦ, ὅπως κᾆν διὰ τῆς ὑπομονῆς γνῶς, ὁτι οἱ τὴν ἐλπίδα ἔχοντες ἐπὶ τὸν Κὐριον, ἀνίκητοι διαμένουσιν.

[9] Ἀκούσας δὲ Οὐολοσιανὸς Ἀνθύπατος ταῦτα ἀπὸ τῆς παιδὸς, ἐκέλευσεν προσελθόντας τούς δημίους κοσσοκοπίσαι αὐτὴν εὐτόνως, καὶ εἶπεν αῦτῇ, Τί ἔστιν, Ἀκυλίνα; ἦδε κάταρξις τῶν βασάνων ἤρεσέν σοι; Ἀκυλίνα εἴπεν· Σύ μὲν τύραννε, οὐκ ᾐδέσθης κελεύσας ῥαπισθῆναι τὴν κατ᾽ εἰκόνα Θεοῦ γενομένην, καὶ Θεός μου οὐ μή σου φείσεται ἐν ἡμέρᾳ κρίσεως. Οὐολοσιανὸς Ἀνθύπατος εἶπεν· Ἐγὼ νομίζω, ὁτι οἱ μέγιστοι θεοὶ, τῆς οἰκουμενικῆς φροντίζοντες σωτηρίας, καὶ ἐν τῷ ἐκεῖσε αἰῶνι πάλιν ἐν τῇ ἐξουσίᾳ αυτῶν ἐστι τὸ σώζεσθαι. Καὶ ταῦτα εἰπὼν, ἐκέλευσεν αὐτὴν ἀποδυδεῖσαν λαβεῖν διαζώστραν, καὶ ταθεῖσαν ὑπὸ τῶν δύο δημίων τύπτεσθαι αὐτὴν ἀποτόμως. Ὁδὲ Ἀνθύπατος ἔλεγεν αὐτῇ, Οὐχὶ σὺ εἶπας, Ἀκυλίνα, ὅτι οὐ φείσεταί σου Θεός σου ἐν ἡμέρᾳ τῆς κρίσεως; οὖν ἐμοῦ μὴ φειδόμενος ποῦ ἐστιν; ἐλθέτω καὶ ῥυσάσθω σε ἐκ τῶν χειρῶν μου· ἐγώ σοι δείκνυμι φυγεῖν τὴν ματαίαν αἵρεσιν τῶν Χριστιανῶν.

[10] Καὶ ταῦτα εἰπὼν, ἐκέλευσεν φείσασθαι τοὺς τύπτοντας αὐτὴν, καὶ λέγει αὐτῇ· Εἰπέ μοι, ἀθλία, τίνα οἶδάς ποτε, ἤκουσας ἐλπίσαντα εἰς τὸν ἐσταυρωμένον, ὅτι ήδυνήθη διαφυγεῖν τὰς χεῖράς μου; τινα ποτὲ τῶν πιστευόντων εἰς αὐτὸν εἵασαν οἱ Βασιλεῖς τυχεῖν ζωῆς. Δεῦρο οῦν καὶ ἄκουσόν μου, καὶ ἀπαλλάγηθι τῆς περιεχούσης, σε μανίας. Ἀκυλίνα εἶπεν· Ἄρτι μομίζεις, τύραννε, ὅτι ἐν τῷ βασανίζεσθάι με ἠσθόμην τῶν πληγῶν ἀγριώνυμε; τοῦτο γινωσκε, ὅτι ὅσας ὑποβαλλει σοι πατήρ σου διάβολος κατ᾽ ἐμοῦ μηχανὰς, τοσαύτας τε καὶ περισσωτέρας τούτων Κύριος μου παρέχει μοι βοηθείας· Οὐολοσιανὸς εἶπεν· Ταῦτα ἡμεῖς ἐδιδάχθημεν παρὰ τῶν πρὸ ἡμῶν σοφῶν, ὡστε θύειν τοῖς θεοῖς· ὅθεν δοθῆναί σοι κελεύω ἡμέρας τινὰς συμβουλείας χάριν, εἰ ἆρα σκεκψαμένη τὴν τῶν θεῶν ἐπισπουδάσῃς προσκομίσαι θεραπείαν καὶ ζωῆς τεύξῃ παρ᾽ ἡμῶν, καὶ μεγίστας τιμὰς ἑξεις παρὰ τῶν Αὐτοκρατόρων. Ἀκυλίνα εἶπεν· Πόσας μοι ἡμέρας ἐνδιδως σκέψασθαι, Ἀνθύπατε; Οὐολοσιανὸς εἶπεν· Ὅσας ἐὰν θελήσῃς, καὶ αἰτήσῃς με. Ἀκυλίνα εἶπεν· Τοῦτο οὖν αἰτοῦμαι παρὰ σοῦ, εἰς τὸ μὴ δὲ ὅλως ἐνδοῦναί μοι σκέψεως χαριν; ἐγὼ γὰρ ἐκ νηπίας ἡλικίας ἔμεινα τοῦτο καθ᾽ ἑαυτὴν σκεπτομένη, καὶ οὐχ εὗρον ἕτερον Θεὸν, τὸν δῦνάμενον εὐεργετῆσαι, καὶ ᾧ δεῖ προσφυγεῖν, εἰ μὴ πρὸς τὸν οὐράνιον Θεόν.

[11] Οὐολοσιανὸς εἶπον. Οὐκοῦν, Ἀκυλίνα, εἰς μάτην ἐστὶν παρ᾽ ἐμοῦ πρὸς σὲ παραίνεσις. Ἀκυλίνα εἶπεν· Οὑ πείθωμαί σοι ἐν τούτῷ μὴ οὖν μάτην κάμνε, ἁλλ᾽ εἴ τι ἐὰν εἶ δυντὸν δι᾽ ἐπινοημάτων προκόμιζε κατ᾽ ἐμοῦ, τῆς ἀχρείας δούλης τοῦ Θεοῦ, ἴνα σε παλιν δείξω ἡττημένον, ὡς ἔδειξά σε ἐν ταῖς παρελθούσαις βασάνοις.

[12] Οὐολοσιανὸς εἶπεν· Πυρωθήτωσαν σούβλαι σιδηραὶ, καὶ διὰ τῶν ἀκοῶν αὐτῆς περαιούσθωσαν. Ποιησάντων δὲ τῶν δημίων τὸ προσταχθὲν, καὶ πυρωσὰντων τὰς σουβλας, καὶ εἰς τὰς ἀκοὰς τῆς παιδὸς περαιωσάντων εἰς τοσοῦτον, ὥστε τὴν ἀτμῆδα μόνην καταφλέξαι τὸν ἐγκέφαλον τῆς παιδὸς, καὶ τὴν ἐκ τῆς ῥινὸς αὐτῆς ῥύσιν ποιήσασθαι. Τοῦ οὖν ἐγκεφάλου τῆς Μάρτυρος ἐκκαιομένου, εὐξαμένη πρὸς τὸν Κύριον εἶπεν· διαθρέψας με ἐκ νεότητός μου Χριστὲ, ταῖς σαῖς ἀκτίσιν τῆς δικαιοσύνης φωτίσας, τὰ κρυπτὰ τῶν νοημάτων μου, τῇ γενναίᾳ σου ὑπομονῇ περιτειχήσας με ἀγωνίσασθαι κατὰ τοῦ ἀντιπάλου, τὴν ἀληθινὴν καὶ ἀῤῥητόν σου σοφίαν ἐν πᾶσι τοῖς πιστοῖς καταπέμψας, τελείωσόν μου τὸν δρόμον τοῦ ἀγῶνος, καὶ ποίησον ἄσβεστόν μου τὴν τῆς παρθενίας λαμπάδα, ἵνα κἀγὼ δυνηθῶ συνεισελθεῖν μετὰ τῶν πέντε παρθένων ἐν τῷ νυμφῶνί σου τῷ ἀχράντῳ καὶ δοξάσω σε τὸν παρασχόντα με τὰς αἰτήσεις μου.

[13] Εὐξαμένης δὲ αὐτῆς ταῦτα, καὶ ἐπὶ πολὺ ὑπὸ τῆς ἐκκαύσεως τῶν σιδήρων φλεγομένης, ἡμιθανὴς ἐγένετο, ὥστε νομίζειν Οὐολοσιανὸν τὴν Ἀνθύπατον ὅτι Ἀκυλίνα ἐτελεύτησεν· καὶ ἐκέλευσεν αὐτὴν ἐκβληθεῖσαν τοῦ τόπου, ἔνθα ἐξεταζετο, ἔξω τῆς πόλεως ῥιφῆναι· εἶπεν γὰρ Ἀνθύπατος, ὡς τοὺς θεοὺς ἀρνησαμένην, καὶ τοὺς Αὐτοκράτορας ἐνυβρήσασαν, μή τε ταφῆς ταύτην ἀξιωθῆναι, ἀλλ᾽ οὕτως κυσίν εἰς βρῶσιν πρόκεισθαι. Μενάσης δὲ τῆς Ἀκυλίνης ὅλην τὴν ἡμέραν ἐπὶ τὴν ὁδὸν, καὶ ἐπισκιασάσης τῆς ἑσπέρας, περὶ τὸ μεσονύκτιον κατῆλθεν Ἄγγελος Κυρίου, καὶ ἡφατο τῆς Ἀκυλίνης, καὶ εἶπεν αὐτῇ· ἀνάστεθι ὑγιὴς, καὶ ἐλεγξον τὸν Οὐολοσιανὸν τὸν Ἀνθύπατον, ὄτι καὶ αὐτὸς οὐδέν ἐστιν, καὶ τὰ ἐπινοήματα αὐτοῦ μάταια. Καὶ εὐθὲως παραχρῆμα ἀναστάσα Ἀκυλίνα ὑγιὴς, ηὐχαρίστησε τῷ Κυρίῳ καὶ εἷπεν· Εὐχαριστῶ σε, χωρηγέ τῆς ζωῆς μου, ἰαμάτων δοτὲρ, ἀνομιῶν λυτρωτα· σύ γὰρ εἶ Κύριε πρὸ αἰώνων, καὶ εἱς αἰῶνας διαμένων, καὶ πλήν σου ἕτερος οῦκ ἔστιν· ὰλλὰ τοῦτο δέομαί σου, εἰς τὸ τελειωθήσαν με ἐν τῷ βραβείῳ τῆς ὑπομονῆς ἀναδείσασθαί με στέφανον ἐπὶ τῆς κορυφῆς μου, καὶ ἐντρυφῆσαι ἐν ταῖς ἀψευδέσιν σου ἐπαγγελίαις, ἀνυμνοῦσάν σε μετὰ τοῦ χοροῦ τῶν Ἁγίων τῶν διὰ σὲ μαρτυρησάνων.

[14] Καὶ εἶπεν πρὸς αὐτὴν Κύριος· Ὕπαγε, γενηθήτω σοι κατὰ τὸ ῥἠμά σου· καὶ ταῦτα αὐτῇ εἰπὼν, οὕτως εἰς τοὺς οὐρανοὺς ἀνίει. Ὁδηγουμένη δὲ ὑπὸ Ἀγγέλου, ἦλθεν ἕως τῆς πύλης τῆς πόλεως, καὶ ἀνεώχθη αὐτῇ παραχρῇμα, καὶ εἰσῆλθεν εἰς τὴν πόλιν. Προεπορεύετο δε αὐτῆς Ἄγγελος, ἄχρις οὗ ἤγαγεν αὐτὴν εἰς τὸ πραιτώριον Οὐολοσιανοῦ. Δὶυπνισθεὶς δὲ καὶ θεασάμενος αὐτὴν, πρὸς κεφαλῆς αὐτοῦ ἑστῶσαν, ἔκθαμβος ἐγένετο, καὶ ἐκάλεσέ τινας τῶν προσκαρτερουντων αὐτῷ ἐν τῷ πραιτορίῳ, καὶ εἷπεν· Κατανοήσατε τίς αὕτη, ἑστωσα πρὸς κεφαλῆς μου, Καὶ εἰσενέγκαντες φῶτα, εἶδον, καὶ εἶπον αὐτῷ· Δεόμεθά σου, Ἀνθύπατε, αὕτη ἐστιν Ἁκυλίνα, ἣν αὐτὸς ἐκέλευσας κυσὶν εἰς βοῤῥὰν ῥιφῆναι. Ταῦτα ἀκούσας Ἀνθύπατος, ἐκέλευσεν αὐτὴν τηρηθῆναι ἕως πρωίας. Τῇ ἐπαύριον δὲ ἐκέλευσεν αὐτὴν ἀχθῆναι ἔμπροσθεν τοῦ βήματος, καὶ εἶπεν αὐτῇ· Συ εἶ Ἀκυλίνα; Ἡδὲ πρὸς αὐτὸν εἰπεν· Ἀνοσιότατε, ἔστω, οἱ ὀφθαλμοὶ τῆς καρδίας σιυ πεποῤῥωμένοι εἰσὶν ὑπὸ τοῦ πατρός σου τοῦ διαβόλου, μὴ καὶ τοῖς σωματικοῖς ὀφθαμοῖς οὐχ ὁρᾷς; Ἐγώ εἰμι Ἀκυλινα, παρεστηκυῖα σοι νῦν. Ὁδὲ Ἀνθύπατος τῇ χειρὶ τὴν ἑαυτοῦ ὅψιν τρίψας, καὶ ἐνεὸς μεινας, εἶπεν ἐν αὐτῷ· Εἰ ἐγκέφαλος αὐτῆς ἐκεκαύθη, καὶ τελευτῇ οὐχ ὑπεβλήθη, ταύτης οὐδεμία τις ἑτέρα βάσανος ἅψεσθαι δύναται.

[15] Καὶ ταῦτα εἰπὼν, τὴν διὰ τοῦ ξιφους τελείωσιν κατ᾽ αὐτῆς ἀπεφηνατο οὕτως· Ἀκυλιναν τὴν τῆς παγκάκου ἁιρέσεως υπέρμαχον, τις ἐν χρόνοις νηπιάζει, καὶ μαγιῶν πλήρης ὑπάρχει, ταύτην κατὰ τὰ εὐσεβέστατα δόγματα τῶν Βασιλέων καὶ Αὐτοκρατόρων ἠγρεύσαμεν, τοῖς μὲν θεοῖς ἀπειθοῦσαν, καὶ τοῖς βασιλεῦσιν ἀντιλέγουσαν, πολλὰ δε διὰ τῶν παραινέσεων παρακαλέσαντες αὐτὴν, οὐκ ἠδυνήθημεν μετενεγκεῖν αὐτὴν ἀπὸ τῆς τοῦ σταυρωθέντος μανίας, καὶ οἰκείαν καταστῆσαι τῆς ἀληθινῆς γνώσεως τῶν ἀηττήτων θεῶν· αὕτη καὶ πολλῶν βασανιστηρίων πεῖραν δεξαμένη, παρὰ πάντων αὐτῶν διὰ τῆς μαγίας ἀνενόχλητος ἔμεινεν· λοιπὸν οὖν, διὰ τὸ μὴ ἐν χλεύῃ διασκορπισθήναι τὴν τῶν θεῶν θυσίαν, ταύτὴν ἀπενεχθῆναι ἔξω τῆς πόλεως, κεφαλικὴν ὐπομεῖναι τιμωρίαν, προστάττομεν..

[16] Ἀπαγομένης δὲ τῆς μακαρίας Ἀκυλίνης, καὶ τοῦ σπεκουλάτορος αὐτῆς προπορευομένου, εἶλθεν εἰς τὸν ὀρισμένον τόπον τῆς ἀποφάσεως· καὶ αἰτησαμένη ὥρας εἰς τὸ προσεύξασθαι, ἀνατείνασα τὸ ὅραμα εἰς τὸν οὐρανὸν, καὶ προσευξαμένη εὶπεν· Δέσποτα Κύριε παντοκράτορ, εὐχεριστῶ σοι, ὅτι ἰδοὺ ἔδειξάς μοι τὴν ὥραν τῆς τελειώσεώς μου· αἰνῶ σε, Θεός μου, τὸν ποιητὴν τῶν ὅλων, ὅτι οὐκ εἰς μάτην ἐποίησάς με δραμεῖν τὸν δρόμον τοῦ σταδίου μου· εὐλογῶ σε, Δημιουργὲ τῶν ἁπάντων, ὅτι τὸν τύραννον κατῄσχυνας, καὶ ἐμὲ ἐστεφάνωσας· τοῦτο οὖν παρακαλῶ σε, πρὸσδεξε τὸ πνεῦμά μου μετ᾽ εἰρήνης, ἵνα λοιπὸν καταλείψασα τὰ ἐπίγεια, ἐν τοῖς οὐρανίοις ἐντρυφήσω ἀγαθοῖς, άπολαβοῦσα διὰ σοῦ τὸν τῆς ἀφθαρσίας στέφανον.

[17] Καὶ εὐξαμένης αὐτῆς ταῦτα, φωνὴ αὐτῇ ἦλθε λέγουσα· Δεῦρω ἀμνὰς ἐκλεκτὴ, τὸν βρυγμὸν τοῦ τυράννου καταπατήσασα, τὸ κέντορον τοῦ διαβολου διὰ τῆς ἀθλήσεως συντρίψασα, καὶ τὸν Ἄρχοντα Οὐολοσιανὸν δείξασα ἡττημένον· ἀπολάμβανέ σου τὸ προκείμενον βραβεῖον. Ἐν τῇ γῇ ἐκακοπάθησας, ἐν τοῖς οὐρανοῖς ἐντρύφησον. Ταύτης δὲ τῆς φωνῆς αὐτῇ ἐνεχθαίσης, πρὸ τοῦ τὸν σπεκουλάτορα τὸ ξίφος αὐτῇ ἐπὶ τοῦ τραχήλου ἐπενεγκεῖν, ἐτελειώθη ὁσία Μάρτυς τοῦ Χριστοῦ τοῦ ἀληθίνου Θεοῦ ἡμῶν. δὲ σπεκουλάτωρ, μετὰ τὸ ἀποδοῦναι αὐτὴν τὸ πνεῦμα, τότε ἀφεῖλεν τὴν κεφαλὴν αὐτῆς, διὰ τὴν κέλευσιν τοῦ Ἀντυπάτου· ἀντὶ δὲ αἵματος γάλακτος ῥύσις ἐπὶ τῆς γῆς ἐγένετο.

[18] Παραστηκῶτες δὲ ἄνδρες Χριστιανοὶ, τὸ αὐτῆς ὑπὲρ λιθον τίμιον ἀνείλαντο λείψανον· καὶ κηδεύσαντες ἐν μύροις πολυτίμοις, καὶ σινδόσιν καιναῖς, ἔθαψαν αὐτὴν ἐν μνήματι ἐν αὐτῇ τῇ πόλει Βιβλῳ. Ἐτελιώθη δὲ μακαρία Ἀκυλίνη ἐν ὑποτείᾳ Διοκλητιανοῦ, ἀνθυπατεύοντος Οὐολοσιατοῦ, μηνὶ Ἰουνίῳ τρισκαιδεκάτῃ, ἥτις ἐστὶν πρὸ ιη᾽ καλανδῶν Ἰουλίων. Ἔστιν δὲ τὸ μαρτύριον αὐτῆς ἐν Βίβλῳ τῇ πόλει ἄχρι τῆς δεῦρο, ἔνθα καὶ ἰάματα πολλὰ ἐπιτελοῦνται, ἐν Χριστῷ Ἰησοῦ τῷ Κυρίῳ ἡμῶν, ᾧ δόξα καὶ τὸ κράτος εἰς τοὺς αἰῶνας τῶν αἰώνων. Ἀμήν.

[1] [Post fidem a Christo allatam,] Posteaquam Saluator noster Jesus Christus e cælo descendit, & homo factus est, & pro peccantium hominum salute in terris apparuit, eiusque miraculis abunde mundus ipse illustratus fuit, atque his quæ ultro passus est, diaboli, qui hominem circumvenerat, imperium exinanitum fuit, divinaque gratia, per gloriosam ipsius resurrectionem in mundum redundans, humanum genus ad fidem convertit; denique posteaquam e terra in cælum ipse ascendit, & ad Patris dexteram sedit, Apostoli, acceptis ab eo mandatis, [& ab Apostolis prædicatam] fidem ipsius per totum orbem terrarum prædicarunt. Cumque multi per Apostolicam prædicationem instituerentur, & Dei ope adjuvante, omnes illi a sancto Spiritu illuminarentur; fides ipsa per totum orbem terrarum vigebat. Apostoli vero, cum suum munus complevissent, ad cælestem Dominum ascenderunt, sed illorum tamen prædicatio faciebat, ut per universam terram multi Deum timerent.

[2] Itaque in vrbe quadam Palæstinæ regionis, quæ Biblos a dicebatur, erant Christiani homines, qui ab Apostolis b ipsis pietatis doctrina instructi fuerant, e quibus unus Eutolmius nomine, [S. Aquilina Bibli nata ac baptizata,] in urbe illa uxorem duxit: qui cum una sancte viverent, Deus ipse fructum & progeniem illis dedit, quæ nefaria tyranni decreta exinanivit. Cum enim femina illa ex Eutolmio viro suo concepisset, puellam peperit, quam & Aquilinam parentes nominarunt. Hæc cum paulo grandior facta esset, & ætatem adhuc tenellam ageret, de iniquorū Imperatorum cultu servando constitutiones evertit. Cum enim puella ipsa quadrimestrem ætatem ageret, ejus mater ad c Euthalium Episcopum illam tulit, quam in nomine Domini nostri Jesu Christi ille signavit, & catechumenam fecit. Post duos vero menses cum eamdem ad Euthalium ipsum mater portasset, puella Christi baptismo illuminata est.

[3] Quæ cum annum nonū ageret, ejus pater Eutolmius ex humana vita ad Christum migravit: mater vero puellam educabat. Itaque cum septem annos hæc ageret, a matre sua omnem institutionem mulieribus congruentem edocebatur; quæ quo ætate magis crescebat, eo magis Spiritu sancto implebatur, & Christi gratia decorabatur. Cum vero decimum annum ageret, numquam desinebat Deum ipsum invocare.

[4] Factum est autem, Diocletiani Imperatoris anno septimo, ut Volusianus d quidam, homo nefarius & vera diaboli progenies, [persequente istic Christianos Volusiano,] provinciæ Palæstinæ administrationem acciperet: qui cum Deum ipsum non cognosceret, cœpit divinæ pietatis cultores insectari. Cum igitur Christi victoria multi coronarentur, & Domini Jesu athletæ certamina maxima recte sustinerent; diabolus ipse videns consilia sua a victoribus Christi militibus destrui, omnem insaniam ac furorem effundebat. Quæ cum ita fierent, beata & honesta virgo Aquilina multam Dei notitiam habens, æqualesque suas conveniens, & quotidie cum illis colloquens: Quænam, inquit, [ostendit coævis idolorum vanitatem] utilitas vobis est ab idolis, quæ vos colitis? An ignoratis, quod qui fidem in istis collocarunt, vanam expectationem, atque inanem, nugacem, animorum corruptricem, & dæmoniacam spem habent? Istorum enim omnis invocatio inutilissima est, quique istis diis sacrificium offerunt, ut eos propitios sibi faciant, inanem operam consumunt. Nam qui mortui sunt, & loquendi facultatem sibi dare non possunt, quomodo illi poterunt aliis benefacere?

[5] Hæc cum Aquilina diceret, mulieres omnes, quæ cum ea loquebantur; [easque provocat ad fidem in Christum,] Quoniam, inquiunt, deos ipsos negas, & eos evertere videris, age dic; Quemnam Deum tu colis? Respondit Aquilina: Ego Deum illum colo, qui cælum, terram, & mare creavit, quique ab omnibus seculis iis omnibus benefecit, qui fidem & spem in ipso habuerunt; & adhuc potest benefacere in perpetuum iis, a quibus invocatur. Tum mulieres illæ: Et quomodo, inquiunt, nos audivimus, a Judæis interfectum fuisse istum, quem tu Deum dicis? At Aquilina: Omnes, qui a morte absorpti fuerant, Deus meus redemit: mors enim ipsi non dominatur. Hic igitur cum opera manuum suarum, hoc est, homines ipsos in multo errore vagantes vidisset, hominem se facere voluit, ut mundi errorem extingueret, & gratiam cum justitia conjunctam nobis afferret. [rationem reddens crucis ab eo toleratæ.] Dixerunt feminæ illæ: Et quisnam est, quem Crucifixum dicunt? Ille ipse, inquit Aquilina, est omnium Salvator, qui propter suam in homines caritatem, cum vellet omnibus hominibus per aquam & spiritum novam generationem afferre, crucem subire & perpeti voluit, ut non solum iis qui in terris sunt salutem conferret, sed eos etiam, qui apud inferos tenebantur; liberaret: omnibusque, eo quod ipse tertio die a mortuis resurrexit, futurum ostendit, ut & ipsi suo tempore a mortuis resurgerent. Tunc illæ: Si hæc beneficia in orbem terrarum, ut tu dicis, iste contulit; quare Judæi, ex quibus & ipse erat, non ut Deum colunt? Ad hæc Aquilina: Semper, inquit, Judæorum natio veritatis viam aversata est: cumque cervice dura & animo obstinato sint, quæ justa & vera sunt, rejiciunt: quamobrem & eum, qui multis modis in ipsos pie se gesserat, negaverunt, Pilato tradentes, ut eum in crucem tolleret, ab ipso flagitantes. Ipse tamen Jesus sponte crucem illam subiit.

[6] Dum Aquilina cum illis feminis hæc loquebatur, Nicodemus quidam, [Id refertur Volusiano,] ex illorum numero qui erant cum Proconsule, audivit quæ Aquilina dicebat: & statim ad Volusianum Proconsulem cucurrit, & ait: En, Proconsul, Imperatores ipsi deorum beneficia profitentes, per omnes urbes edicta miserunt, ut qui cumque diis ipsis non sacrificant, pessimis modis interficiantur. Est autem in urbe hac puella, quæ diis adversatur, & edictis religiosorum Imperatorum non obedit, sed totam spem suam in homine illo Crucifixo collocavit: quin etiam mulieres alias docet & ipsas, deorum stabilem & compositam religionem denegare: adde, quod & deos ipsos dæmones vocat.

[7] Hæc cum audisset Proconsul, misit quosdam ex cohorte sua, qui eam prehenderent: [qui eam ad fidem negandam minis frustra tentat,] quam cum tenuissent, ad tribunal duxerunt. Tum in eam Proconsul intuens: Tune, inquit, es, quæ Imperatorum edictis repugnas, & feminas alias falsis sermonibus instruis, ne amplius diis ipsis obediant, sed crucifixum hominem colant? An ignoras, Imperatores ipsos isti crucifixo iratos esse? quippe qui jusserunt, pœnis quibusque inevitabilibus & summis cruciatibus illos interfici, qui Jesum colunt? Quamobrē & tu ab illius doctrina discedas, & invictis diis nostris congruentes victimas afferre studeas, ne aliquo modo nos cogamur cruciatibus te subjicere, eo quod diis ipsis obtrectes. Ad hæc Aquilina: Cum, inquit, cruciatibus a te, Proconsul, subjecta fuero, tunc immortalitatis coronam a Saluatore meo me accepturam expecto, eo quod illum non negem. Quapropter sine mora quævis tormenta in meipsam excogites, ut cognoscas, me fide armatam tibi assistere, neque minas tuas extimescere.

[8] Tunc dixit Volusianus: Video te ad tribunal meum assistere ætate admodum invenili, [uti & blanditiis.] specie vero & pulchritudine valde honesta: itaque tui rationem habeo: nam si tormentis te subjicio, tenera membra tua quam primum gladiis destruentur. Quod si carnificibus meis iussero te cruciare, nullam tui rationem habebunt:: tu vero ætate valde tenera suppliciis male consumpta, vitam finies, neque quidquam tibi prodesse poterit Christianorum Deus, quem colis. Erat beata Aquilina duodecim ætatis annos tunc agens, cum Proconsuli assistebat: quæ respondens: Nolo, inquit, ego, ut misericordia me prosequaris; putans enim te misericordem in me esse; majori damno me afficis: sed a te peto, ut ferociorem te ostendas, quo ex patientia mea cognoscas, eos qui spem suam in Christo Domino posuerunt, invictos permanere.

[9] Hæc cum Volusianus puellam dicentem audivisset, [Colaphis cæsa,] jussit carnifices ad eam accedere, & constanter colaphis illam percutere, & addidit: Vide, Aquilina, num istæ tormentorum primitiæ tibi suaves & jucundæ videantur. Ad hæc Aquilina: Tu quidem, tyranne, non veritus es jubere colaphis eam cædi, quæ ad imaginem Dei facta est: itaque nec Deus meus tibi parcet in die judicii. Tum Volusianus: Ego, inquit, existimo, maximos nostros deos terrarum orbis salutem in manu sua tenere, & in illo altero seculo omnium salutem in sua potestate habituros. Idque cum dixisset, jussit puellam exui, & subligacula e cinctam, a duobus distentam acriter verberari, hæc verba addens: Nonne tu, Aquilina, dixisti futurum, ut Deus tuus in die judicii mihi non parcat? & ubinam ille nunc est, qui mihi non parcit? Veniat, & liberet te de manibus meis. Sed admoneo te, ut vanam istam Christianorum hæresim fugias.

[10] Tunc iussit carnifices verbera intermittere, & ad Aquilinam conversus: Age, inquit, [recusat oblatas inducias,] die mihi, misera; ecquem aliquando cognovisti, aut audivisti spem habuisse in homine crucifixo, qui manus meas effugere potuerit? & quemnam eorum, qui ejus fidem secuti sunt, Imperatores vivum reliquerunt? Age igitur, audi me, & ab insania ista te removeas. Ad hæc Aquilina: Num, o tyranne ferocissime, tormenta hæc putas me sensisse Illud velim scias, quotcumque machinas pater tuus diabolus tibi contra me suggerit, totidem & longe iis plura subsidia mihi a Deo suppeditari. Tunc Volusianus: Nos, inquit, edocti sumus a sapientibus iis, qui ante no, fuerunt, diis ipsis immolare: itaque tibi dies aliquot præscribi jubeo, ut interea consilium ineas, num meliorem mentem capiens, diis cultum offerre & vitam a nobis maximosque honores ab Imperatoribus nostris assequi velis. Ad hæc Aquilina: Quotnam dies mihi præscribis, quibus deliberem? Tot, inquit Volusianus, quot ipsa voles, & a me petes. Aquilina autem dixit: Hoc a te peto, ut nullos mihi dies præscribas, quod ad hujus rei consultationem attinet. Ego enim ab ineunte ætate hoc semper cogitans, nullum alium Deum inveni, qui possit mihi benefacere, & ad quem confugere oporteat, nisi cælestem illum Deum.

[11] [in quascumque pœnas parata.] Tunc Volusianus: Vana est, ut video, admonitio mea, & frustra laboravi, cum te admonui. Nequaquam, inquit Aquilina, hac in re tibi obtempero: itaque ne frustra labores, sed quidquid excogitari potest, adversus me inutilem Dei servam adhibeas, ut rursus te victum esse ostendam, quemadmodum & superioribus tormentis victus es.

[12] Tunc Volusianus dixit: Accendantur subulæ, ita ut ignitæ sint, [Ignitis subulis in aures defixis torquetur.] & per ejus aures transmittantur. Cum fecissent carnifices quod jussi fuerant, & subulas ardentes in aures puellæ eo usque transmisissent, quoad vel solus ignis vapor ejus cerebrum combureret, & per nares effunderet; cumque ipsius cerebrum incenderetur, puella Deum sic precata est: Tu Domine Jesu Christe, qui aluisti me ab adolescentia mea, qui justitiæ tuæ radiis occultissimas cogitationes meas illuminasti, qui generosa & forti potentia tua me fortem reddidisti, ut contra hostem & adversarium diabolum pugnarem, qui veram & summam sapientiam tuam omnibus fidelibus tuis impertivisti; perfice cursum certaminis mei, & virginitatis meæ lampadem inextinctam serva: ut & ego, una cum quinque illis virginibus, ad purissimum thalamum tuum introire, ac teipsum celebrare possim, qui petitiones meas mihi concessisti.

[13] Hæc cum precata esset, & diutius ferreis & ardentibus subulis combureretur, semimortua facta est, [Projecta ut mortua extra urbem] ita ut Proconsul Volusianus illam mortuam esse crediderit. Itaque jussit illinc eam absportari, & extra urbem projici, quippe quæ deos ipsos negaverat, & Imperatores contempserat; ob idque dicebat sepulturæ mandari non debere, sed canibus ipsis escam projici. Cum vero Aquilina totum diem in via projecta iacuisset, circa medium noctis tempus descendit Angelus Domini, & Aquilinam cum tetigisset; Surge, inquit, & esto sana, Volusianumque Proconsulem redarguas, quod ipse nihil, & ejus consilia vana sint. Statim Aquilina incolumis surrexit, & Deum laudans. dicebat: Gratias ago tibi vitæ meæ auctori, qui sanitatem affers, [ab Angelo sanatur,] & ab iniquitatibus homines liberas: tu enim es, Domine, qui ante secula fuisti, & in secula permansurus es, nec præter te alius est Deus. Illud vero a te supplex peto, ut cum patientiæ bravio consummata fuero, corona tua caput meum circumdes, ut certissimis promissis tuis fruens, una cum choro Sanctorum tuorum, qui propter te martyrium compleverunt, hymnos tibi concinam.

[14] Tunc illi Dominus respondit: Vade, fiat tibi, sicut tu dixisti: & hæc dicens sublatus est in cælum. [& reducitur ad Volusianum,] Quo audito, Aquilina valde lætata est. Tunc ab Angelo ducta, venit ad portam urbis: qua statim patefacta, in urbem ipsam est ingressa. Fuit autem illi dux Angelus, donec ad Volusiani prætorium eam duxit. Qui cum a somno excitatus, illam ante oculos suos stantem vidisset, stupore perculsus est: [qui ad præsentiā ejus obstupescit:] & statim quosdam vocavit ex iis, qui in ejus prætorio morabantur, dicens, Videte, quænam hæc sit, quæ ante oculos meos consistit. Cumque allatis luminibus illam vidissent, dixerunt: Profecto hæc Aquilina est, quam tu canibus escam proijci jussisti. Hæc cum audisset Proconsul, iussit illam servari usque ad sequentis diei tempus. Quod cum venisset, jussit illam duci ante tribunal. Eam vero affatus: Tune, inquit, es Aquilina? Tum illa respondit: Scelestissime homo, etsi cordis tui lumen excæcatum est a patre tuo diabolo, an & corporeis oculis non vides? Ego sum Aquilina, quæ tibi nunc assisto. Tum Proconsul manu sua oculos terens, & præ stupore cum paulisper obmutuisset, secum dicebat: Si ipsius cerebrum conbustum est, & morti subjecta non fuit, nullum igitur deinde aliud tormentum ipsam attingere poterit.

[15] Hæc cum dixisset, sententiam, ut gladio percuteretur, talem pronuntiavit: [& ipsam ut veneficam gladio adjudicat:] Aquilinam pessimæ Christianorum sectæ propugnatricem, natu quidem minorem, sed veneficiis tamen grandem, Imperatorum edictis religiosissimis adversantem deprehendimus, neque diis obedientem, neque Imperatoribus assentientem: quam cum multis admonitionibus conati simus ab insania hominis crucifixi ad invictorum deorum verissimam cognitionem traducere, non potuimus. Hæc multa tormenta experta quidem fuit, sed veneficiis fecit, ut nullis tormentis perturbari posset. Reliquum igitur mihi visum est, ne deorum sacrificia irrideantur, ut hanc extra urbem eductam capitali pœna plecti jubeamus.

[16] Cum igitur Aquilina educeretur, & carnifex præiret, venit ad eum locum, in quo illam gladio percuti definitum fuerat. [quæ impetrato orandi spatio] Ibi unius horæ tempus petijt, ut Deum oraret. Erectis igitur in cælum oculis: Domine, inquit, Deus omnipotens, ago tibi gratias, quod martyrii mei tempus mihi ostenderis. Laudo te, Deus meus, rerum omnium effectorem, quod non fecisti, ut frustra stadii mei cursum conficerem. Benedico tibi creator universorum, quod tyrannum confudisti, & me coronasti. Hoc igitur a te supplex peto, ut accipias spiritum meum in pace, ut derelictis terrenis rebus, cælestibus bonis frui possim; &, te auctore, immortalitatis coronam recipiam.

[17] [voce cæleste invitata expirat:] Hæc cum precata esset, vox e cælo venit, quæ dixit: Age, Virgo electa, quæ tyranni fremitum conculcasti, & diaboli stimulos certamine tuo comminuisti, ducemque Volusianum omnino superasti, accipe bravium tibi propositum. In terris labores & ærumnas pertulisti, in cælis nunc jucunditate perfruaris. Cum hæc vox ad eam delata esset, priusquam carnifex in ejus cervicem gladium injecisset, beata Christi veri Dei nostri Martyr perfecte mortem obiit, carnifex vero, licet illa spiritum reddidisset, tamen, juxta mandatum Proconsulis f, ejus caput abscidit, ex quo pro sanguine lac in terram defluxit.

[18] Christiani autem homines cum præsto essent, ejus Reliquias gemmis præstantiores sustulerunt, [& sepelitur a Christianis.] & pretiosis unguentis ac linteis novis involutas, in monumento apud urbem Biblon sepelierunt. Martyrio autem consummata est beata Aquilina, Imperatore Diocletiano, & Volusiano Proconsule, tertio decimo die mensis Junii. Est autem ejus Martyrium in urbe Biblo g, ubi usque ad hodiernum diem multæ curationes hominibus afferuntur, in Christo Jesu Domino nostro: cui gloria in secula seculorum. Amen.

ANNOTATA D. P.

a Biblus Βίβλος, inter Tripolim & Berythum urbs maritima, antiquis semper per Y scribitur, medii ævi auctoribus per I. Gravis autem error irrepsit Menæis, ubi sic inchoatur Elogium: Αὕτη ἦν κατὰ τοὺς χρόνους Διοκλητιανοῦ τοῦ Βασιλέως καὶ Βίβλου Ἄρχοντος τῆς Παλαιστίνης. Hæc temporibus Diocletiani Imperatoris, & Bibli Præsidis Palæstinæ: sed error mox detegitur, cum Præses Volusianus nominatur.

b Cum Apostolorum & Diocletiani tempora plus quam duobus seculis discrepent; debent Christiani illi intelligi ab Apostolis instructi fuisse mediate in majoribus suis. Menæa perperam Ἀταλμὸν, Atalmum vocant. Certe nomen tale nec Græcum, nec Latinum esset.

c Euthalius Lipomanno græce Εὐθάλλιος; utrumque recte; idem enim significant ταλέω & τάλλω, pubesco, viresco; Menæa inepte Athalium vocant.

d Menæis Οὀλοσιανὸς, quod non placet.

e Διασώστρα, nec alibi hactenus inventa vox: διάσωσφαι apud Athenæum, ἄπὸ τῆς ὄσφυος, pro subligaculis poni videntur.

f Sirletus minus recte verterat, Proconsule jubente, quasi is præsens fuerit supplicio, extra urbem (ut dicitur) de Sancta sumpto.

g

Μαρτόριον Græce, uti Latine Confessio, sumitur hic pro loco, in quo Martyr vel Sanctus aliquis conditus honoratur, adeoque vel pro ecclesia aut oratorio ipsi sacrato, vel speciali intra ecclesiam conditorio; nonautem pro loco, in quo Martyr aliquis mortem suscepit; qualem tamen quia Sirleti versio significare videbatur, nolui cum ipso scribere Martyrii locum.

Ceterum non dißimulaverim id, quod facile quivis videre potest, totam hanc compositionem plus rhetoricæ inventionis habere, quam historicæ certitudinis; hinc illa inter Martyrem & Proconsulem colloquia, Angelicæque & Divinæ voces: atque utinam saltem ipsa tormentorum series, pluresque aliæ majoris momenti circumstantiæ, ex Biblensium certiori traditione sint expressæ! Sed quid agas? quando meliori notitia destituti, gaudere debemus, vel talia invenisse, quæ saltem hoc probent, Aquilinam, ut Martyrem Bybli passam, indubitanter habitam fuisse; quæ notitia ne sicca nimis esset, hujusmodi narratione, si non vera, saltem non prorsus inverosimili condita fuerit: quod & aliis plurium Paßionibus, multa post secula scriptis accidisse, ingenue fatemur.

DE SANCTIS MARTYRIBUS AFRIS,
LUCIANO, FORTUNATO, CRESCENTIANO, THECLA, FELICE, SECUNDO, LUCIANO ALTERO, JUCUNDO.
Ex Martyrologio S. Hieronymi & aliis.

[Commentarius]

Lucianus, Martyr in Africa (S.)
Fortunatus, Martyr in Africa (S.)
Crescentianus, Martyr in Africa (S.)
Tecla, Martyr in Africa (S.)
Felix, Martyr in Africa (S.)
Secundus, Martyr in Africa (S.)
Lucianus II, Martyr in Africa (S.)
Jocundus, Martyr in Africa(S.)

G. H.

Quatuor Martyrologii Hieronymiani apographa hunc XIII Iunii auspicantur his verbas: Idibus Junii. In Africa Luciani, Fortunati, Crescentiani, Theclæ: quæ plane eadem leguntur in Mss. Casinensi duplici; Romanis quatuor, scilicet Vaticano S. Petri, Cardinalis Barberini, & Ducis Altempsit, atque monasterii S. Cyriacæ; Florentinis duobus, Magni Ducis & Senatoris Strozzii; Augustano S. Udalrici; Gellonensi S. Guilielmi de diserto; Trevirensi S. Maximini; Aquisgranensi Ecclesiæ præcipuæ; Parisiensi Labbei; &, Palestra Africa omissa, in codice Ms. Reginæ Sueciæ per Holstenium vulgato. In Corbejensi Tecla dicitur Virgo. Verum, illa omissa, tres alii in Africa Martyres referuntur in Mss. Atrebatensi, Tornacensi, Lætiensi, Bruxellensi, & Coloniensi S. Mariæ ad Gradus. Soli Lucianus & Fortunatus, in Africa Martyres, indicantur in Mss. Richenoviensi, Rhinoviensi, & Leodiensi S. Lamberti. Item apud Rabanum, auctorem Martyrologii sub nomine Bedæ, Galesiniumque cum hodierno Martyrologio Romano. Crescentianus vero additur apud Bellinum, Grevenum, Maurolycum, Molanum, aliosque: ut ex tot exemplaribus, de antiqua memoria horum Martyrum, simus fere certi; utinam & Acta Martyrii extarent!

[2] Istis jam propositis alii quoque Martyres in antiquo Ms. Richenoviensi adduntur his verbis: In Africa Felicis, Secundi, Luciani, Jocundi. Duplicamus ergo Lucianum, quia arbitramur hos potius alio in loco Africæ quam priores, & alio tempore passos. Conjungimus tamen utrosque sub uno titulo, ne titulos nimium multiplicemus.

DE SANCTO DIODORO,
MARTYRE EMESENO IN PHOENICIA.
Ex Ms. Synaxario Divionensi.

[Commentarius]

Diodorus, Martyr Emesenus in Phœnicia.

G. H.

Emesa sive Emisa, urbs Phœniciæ ad Libanum montem, nobis, ad diem Februarii sextum, protalit insignes Martyres SS. Silvanum Episcopum, Lucam Diaconum, Mucium seu Mocium Lectorem, sub Galerio Maximiano, anno CCCXII passos, & Martyrologio Romano inscriptos. Illis eodem die adjunximus S. Julianum Medicum, ignotum Fastis Romanis, sed in Menæis Græcorum illustri encomio honoratum. In eadem Emesa floruit S. Diodorus ἐξ Ἐμέσης, σταυροθεὶς τελειοῦται; qui ex Emesa ortus & cruci affixus vitam finivit; uti habent ad hunc XIII diem Menæa Mss. apud Petrum Franciscum Chifletium in Collegio Divionensi Societatis Iesu a nobis reperta, ubi illud distichon nomini additur:

Ἀνῆλθε Διόδωρος εἰς σταύρου ξύλον,
Τιμῶν Ἰησοῦν, οὗ πάθος σταύρου ξύλον.

Diodorus hilaris scandit in lignum crucis,
Ut Christum honoret mortuum in ligno crucis.

DE PLURIMIS SS. MARTYRIBUS,
APUD GRÆCOS HONORATIS.
Ex eodem Ms. Synaxario.

[Commentarius]

Martyres plurimi, apud Græcos honorati (SS.)

G. H.

In eisdem Chiffletianis Menæis Mss. invenitur magna Martyrum multitudo ad hunc etiam diem XIII Iunii, his verbis: τῇ αὐτῇ ἡμέρᾳ, οἱ ἅγιοι μυρίοι Μάρτυρες ξίφει λετειοῦνται. Deinde hoc distichon legitur.

Νικᾷ πεσοῦσα Μυρίας διὰ ξίφους·
Πίπτουσα καὶ γὰρ Θεοῦ νικᾷ φάλαγξ.

Est quidem proprie μυρίας numerus continens decem millia, sed sæpe etiam sumitur pro innumera multitudine, ut & nomen Μυρίοι, potißimum in plurali numero. Itaque plurimos Martyres hoc die proposui in titulo, quos gladio plexus Synaxarium illud indicat: liberumque lectori relinquitur, ut distichon subjunctum applicet, vel definito decem millium numero, vel indefinitæ plurimorum multitudini. Ut ut est, ipsum sic Latine reddo:

Vincit per ensem Martyrum Myrias cadens:
Cadendo namque, milites vincunt Dei.

DE S. ANUB-BISSOIO, HELIOPOLI PASSO, SS. GEORGIO ET BASJELA UXORE, ARNOBIO ET PETRO, ASCHIRIONE, ARGENIDE ET BELFIJO,
MARTYRIBUS IN ÆGYPTO.
Ex Hagiologio Habessino.

[Commentarius]

Anub-Bissojus, Martyr Heliopoli (S.)
Georgius, Martyr in Ægypto (S.)
Basjela uxor ejus; Martyr in Ægypto (S.)
Arnobius, Martyr in Ægypto (S.)
Petrus, Martyr in Ægypto (S.)
Aschirion, Martyr in Ægypto (S.)
Argenis, Martyr in Ægypto (S.)
Belfijus. Martyr in Ægypto(S.)

D. P.

[Heliopoli, vetustissima in Ægypto civitate] Solis civitas Ἡλιούπολις, ubi Mithras Ægypti Rex, cujus nomen similiter Solem significat, erexisse primus Soli obeliscum fertur, teste Plinio; antiquitatis ac claritudinis testem habet, sanctißimum castißimumque Patriarcham Josephum: qui, sicut legimus Gen. 41, proximus a Pharaone factus, uxorem inde sumpsit Aseneth, filiam Putipharis, Sacerdotis Heliopoleos. Hæc trans Nilum, Septentrionem versus, Memphi propinqua, non solum sub Græcorum Romanorumque Imperiis claritatem suam retinuit; sed etiam Ephesini Concilii tempore Episcopalis habebatur; licet nunc, mutato nomine, tota fere in ruinas conciderit. In hac vel prætitulatos omnes Sanctos, vel primo nominatum Anub, pro fide Christi Martyrem factum, discimus ex Hagiologio Metrico Habeßinorum, cujus strophe prima ad XIV Baunæ, seu XIII Iunii, sic Latine redditur:

[2] [passus est Anno,] Salutem dico Anub-Bissoio, quod interpretatur Aurum-purum (Πινοοὺβ enim Aurum Coptice est, inquit Ludolfus) Leo, e manibus custodis sui elapsus, ad eum venit, dorsum suum, velut bonus equus ad insidendum subjiciens, quando martyrium suum Heliopoli consummavit. Quæ verba ex Actis paßionis, si qua extent, majorem claritatem accipere poterunt. Huic Ludolfus in Fastis Æthiopicis proxime conjungit Tesfa-Michaelem, velut ejusdem Martyrii consortem ex eodem Hagiologio. Verum, si sincera est sequentis strophæ mihi proposita interpretatio, non videtur is istic laudari tamquam Martyr, sed velut pius Asceta; de cujus proinde ætate, & (quod consequens est) sincera religione, atque in hac fundato legitimo cultu, statui nihil poßit: hunc enim sensum inde elicio, & non alium: [an etiam Tesfa-Michael:] Tesfa-Michaelem, Domine, tege vestimentis aureis, recordatus gressuum justitiæ ejus; qui tuam gloriam reverens, nocte diei Dominicæ stat nudo pectore, lumbos suos veste una & fascia constringendo. Ubi nisi τὸ stat accipiatur pro stabat, vel, stare solebat, nequidem de mortuo sermo foret: unde aliquando dubitavit Ludolfus, an hæc non dicerentur in persona auctoris, pro se ipso orantis: sed hic ut alibi id faciat, non videtur id modo facere: quis enim, nisi vanæ gloriæ causa, arcanam suam exercitationem seu mortificationem publico cantu notam fieri vellet?

[3] Ceterorum, quos titulus habet, paßio, certius exprimitur duabus deinde sequentibus Strophis, quarum tenor hic est: Salutem Georgio, omnigenas tentationes toleranti; [an saltem duo conjuges,] cui apparuit columba Galilææ Maria, dum ei distenderent lumbos cerebrumque excuterent. Salutem ejus uxori Basiolæ, quæ suam exercitationem miscuit fragrantiæ certaminis sui: qua phrasi videtur martyrii agon intelligi; cajus odorem Deo grationem reddiderit prioris vitæ severa exercitatio, nihilo minus suaviter fragrans, Sed quam suspicabimur esse Mariam, Galilææ columbam, quæ patienti Georgio apparuit? [& alii 5 an fame enecti,] Prima hic cogitationi se offert, Maria Virgo, in Nazareth civitate Galileæ commorata, & in Canticis Columbæ nomine figurata: certior explicatio ex Actis optatur.

[4] Restant alii quinque, de quibus hæc ibidem; Salutem Arnobio, eique consimili Petro; [Martyres in Ægypto?] nec non Aschirioni, Argenidi, & Belfijo, illorum sociis: qui propter Jesum Christum luctati cum fame & siti, ita ut nec cibum comederent nec aquam biberent, necati tandem sunt, non aliter fortaßis, quam illa ipsa cibi potusque substractione in carcere, in quem fuerant propter Christum conjecti. Reliqua necesse est doceant Acta, siqua supersunt; ex quibus etiam petenda certitudo de Palæstra Martyrii, quam interim non veremur Ægypto adscribere. Verosimiliter etiam prænominati conjuges separandi ab his sunt, vel loco, vel tempore, vel utroque.

DE S. EVIDIO MARTYRE, IN MONASTERIO S. PETRI BESALUENSI.
DIOECESIS GERUNDENSIS IN CATALANIA.
Ex Historia Hispanica Domenecci.

[Commentarius]

Evidius, Martyr in monasterio S. Petri Besaluensi in Catalania(S.)

G. H.

Antonius Vincentius Domeneccus, in Historia generali Sanctorum & illustrium virorum Catalaniæ, acturus folio 54 de S. Evidio Martyre, late describit monasterium S. Petri Besaluense, Ordinis S. Benedicti, in diœcesi Gerundensi constructum anno DCCCCLXXVII, & plurimis posseßionibus dotalum; in eoque asserit celebrari ad diem XIII Iunii festum S. Evidi Martyris, cum Octava. Et quia in dicto monasterio recitant Officium divinum secundum usum Romanum, ibidem receptum, quando adduntur in Laudibus & Vesperis Commemorationes communes seu suffragia Sanctorum, recitant de sex Sanctis, quorum corpora habent, sequentem Orationem. Propitiare nobis famulis tuis, [Festum cum Octava.] quæsumus Domine, per horum Sanctorum Martyrum tuorum, Primi & Feliciani, Concordii atque Evidii, Marini ac Patroni, & aliorum Sanctorum, qui in præsenti requiescunt ecclesia, merita gloriosa, ut eorum pia intercessione ab omnibus semper protegamur adversis. [Oratio ejus & aliorum Sanctorū:] Ex his SS. Primus & Felicianus dicuntur paßi Agenni in Gallia, cum S. Fide, die VI Octobris. SS. Marinus & Patronus, XIX Augusti. De his autem duobus & S. Evidio ibidem apud Domeneccum leguntur ista: In hanc illustrem & sacram Domum postmodum allata fuere sancta pignora nostrorum Sanctorum, Evidii, Marini, & Patroni, quorum trium intercessione Deus plura hominibus invocantibus eos beneficia confert. At S. Concordium a Dominecco & Ferrario referri ad Kalendas Ianuarii, [beneficia præstantur:] quasi esset Concordius Presbyter Spoleti passus, indicavimus ad hujus Acta. Horum sex Sanctorum, inquit Domeneccus, corpora in capella majore dictæ ecclesiæ cum magna reverentia & veneratione asservantur, in tribus arcis elevatis; uti constat ex quadam earum Reliquiarum visitatione, facta ab Admodum Reverendo Abbate Besaluensi, [corpora in capella.] Præside Religionis gloriosi Patris Benedicti, in provinciis Taraconensi, Cæsaraugustana, & Navarræa: & in arca versus campanile sunt corpora S. Concordii & S. Evidii, ubi sunt omnia ossa, cum capite S. Evidii integro. Imo adduntur Indulgentiæ unius anni & quarentenæ, [Indulgentiæ.] a Clemente Papa sexto concessæ iis, qui in festis horum Sanctorum, & SS. Petri & Pauli Apostolorum, contriti & confessi visitarint has Reliquias. Talium autem Indulgentiarum Bulla, antiquo charactere in tabula scripta, in ipsa ecclesia est appensa. Præfuit Ecclesia Clemens VI ab anno MCCCXLII ad an. num MCCCLII. Tamajus Salazar, [Memoria in fastis.] in Martyrologio Hispanico, S. Euidio ad XIII Iunii hoc formavit elogium: Apud Biseldunense cœnobium in Hispania, depositio S. Evidii Martyris, qui pro fide miles egregius in stadio decertans, ad præmii trophæum indefesse cucurrit. Quia scilicet Acta nulla extabant, hoc elogium omnibus Martyribus commune apposuit. At paucis ejusdem ita meminit in Catalogo generali Ferrarius: Besuli in territorio Gerundensi, S. Evidii Martyris.

DE SANCTO TRIPHYLLIO,
EPISCOPO LEUCOSIÆ IN CYPRO.

CIRCA CCCLXX.

COMMENTARIUS PRÆVIUS.
De ejus Episcopatu, cultu, ætate, & vitæ Actis.

Triphyllius, Episcopus Leucosiæ in Cypro(S.)

AUCTORE D. P.

[1] Cyprum, insulam nominatißimam, ætate Constantini Magni insignes duo Episcopi collustrarunt; S. Spyridon sive Spiridion Trimethuntis, [Leucosiæ,] jam inde a temporibus Galerii Maximiani præclara fidei confeßione & miraculis nobilitatus; ejusque discipulus atque itinerum fere individuus comes, Triphyllius, Leucosiæ Episcopus. Hanc esse hodiernam Nicosiam, Regum olim Sedem, nunc vero adhuc metropolim insulæ, puto haud vana conjectura dici in Atlante Blaviano, itaque in nomine sic mutato, ex parte renovatum sit vetus Callinices nomen, quod ei initio fuisse asserit mox danda Vita S. Triphyllii; sed deest antiquus pro ea appellatione firmanda auctor. Erat autem, cum Vita ista scriberetur, Leucosia Cypriarum urbium maxima & prima; Trimethus vero, vicus hodie exiguus est, vulgo Tremiteuge, teste Stephano Lusignano. [alias Nicosia Episcopus,] Carolus tamen a S. Paulo, in Geographia sacra, inter Episcopatus Cypri Leucosiam præterit (licet in antiqua, quam postea subdit & Hierocli imputat, Provinciarum notitia, Τριμηθούντων urbem 14 loco, Λευκοσίαν 15 & ultimo nominet) pro eaque substituit Ledram, a Hieronymo & & Sozomeno attributam Triphyllio: sed an huic, de quo agimus? Nicosia quandonam primum cœperit nominari, non invenio: sed quoniam Græcos audio eo nomine non uti, suspicor id factum cum Guidonem Lusignanum Regem ibi constituissent Syriæ domitores Cruce signati, sub exitum seculi XII, & placuisse nomen a Victoria sumptum.

[2] Quæ apud Lipomannum & Surium pro XII Decembris extat Latine, [laudatus in Vita magistri sui S. Spyridonis,] Grece autem a Metaphraste scripta S. Spyridonis Vita, Triphyllium laudat quidem, ut perfectum mox futurum & Magistro similem; in præsentia vero, quando ambo Antiochiæ Imperatorem viderunt, ea quæ in mundo sunt magni æstimantem, ut qui esset adhuc ætate juvenis. Sed Metaphrastes ejus, quem expoliebat auctoris sensum non recte expreßit; in originali enim & multo antiquiori Vita, quam ex Ms. Florentino dabimus, longe aliter eadem res narratur; diciturque Sanctus secum habuisse Triphyllium discipulum, μαθεῖν θέλοντα τῆς σωῆς τὰ φάρμακα, ὃς καὶ ἦν σὺν αὐτῷ ἐν κόπῳ καὶ ἀσκήσει, καθ᾽ ἡμέραν διδάσκων τοὺς ἄλλους ἃπερ ἐκεῖνος περὶ τοὺ δικαίου ἐμάνθανεν, discere volentem vitæ medicamina; utpote qui cum ipso in ejusdem exercitationis labore versabatur, quotidie docens alios ea quæ discebat a Justo. Quamquam autem illo tempore necdum erat Episcopus; [ut Imperatori prævisus futurus Episcopus,] ægrotanti tamen Imperatori (κατ᾽ ὄναρ. in somnio) jam ante ostenderat Deus in medio innumerorum Episcopum, δύο φοστῆρας καλοὺς, τέχνην ἔχοντας τοῦ πάθους τὴν ἴασιν, duo præstantia luminaria, qui scirent malo ipsius mederi; utique Spyridonem & Triphyllium; quorum primum mox ex habitu Imperator cognovit, qualis sibi ostensus fuerat; alterius postea non fit mentio ut agniti; verosimiliter quia repræsentatus erat in eo quod tunc non gerebat schemate, sed gesturus esset, factus postea Episcopus. Ita certe rem intellexit Auctor dandæ mox Vitæ, & expressius metaphrastes, cum ait, quod ipsi quoque erant Episcopis similes, videbanturque esse Duces & Præsides aliorum: quodque alter eorum, qui apparuerat ut Episcopus, nondum revera id factus erat.

[3] Auctor vetustioris Vitæ narraturus accessum Sanctorum Antiochiam, [ad fuit Concilio Sardicensi an. 347] Ἦν δὲ, inquit, καιρὸς τ᾽ βασιλείας Κωνσταντίνου. Erat tempus quo Imperabat Constantinus, Hunc Magnum intellexit is qui S. Triphyllii elogium infra dandum scripsit: sed Metaphrastes apud Surium melius, Nuper quidem Magnus Constantinus, relicto Imperio e vivis ex excesserat, (anno scilicet CCCXXXVII, die XXI Maji: id autem diviserant filii (Constantinus, Constantius, Constans). Et Constantium quidem, cui forte obtigerat ut teneret imperium Orientis, in magna urbe Cœlesyriæ, nempe Antiochiæ vertabatur. Sed hic quoque error est aliquis, dum pro Constantio secundo genito, cui Oriens obtigit, nominatur primogenitus Constantinus, Imperator Occidentis: error tamen satis frequens, etiam in Codice Theodosiano, ubi non raro Constantino & Constanti adscribuntur leges, a Constantio & Constante editæ; sicut observat Iacobus Gotthofredi ad Codicem Theodosianum in Chronologia legum, ubi docet divisionem Imperii factam in Pannonia, ubi tum Cæsares erant. Inde Constantius repente in Syriam profectus adversus Persas est, hinc adeo ab eo in Syriam regresso, datæ Leges Antiochiæ anno CCCXXXVIII, V Id. Octobris & VI Kal. Ianuarii: unde idem Gotthofredus infert, quod huic anno vel proximo congruit, quod Constantius a Spyridone Antiochiæ a morbo curatus dicitur XII Septembris. Quæ sane ratio temporis satis commoda est.

[4] Quam juvenis tunc adhuc Triphyllius fuerit, non est facile divinare: [& subinde quidem correptus a Spyridone:] prima ejusdem ut Episcopi notitia habetur octennio circiter postea in Concilio Sardicensi, cui ad annum CCCXLVII celebrato scitur cum Spyridone interfuisse. Non etiam statim ab adito Episcopatu tam perfectus fuit, ut in eo non aliquid sub inde carperet Spyridon corrigeretque. Ita hic in Vita sua accultam discipuli cogitationem, qua suo Episcopatui optabat amœnnm quemdam & fertilem agrum, inspexisse & redarguisse legitur. Eodem referunt Baronius aliique, ex Sozomeni lib. 1 cap. 11, [an etiam de nimio eloquentiæ studio:] quod post Synodum quamdam Cypriorum Episcoporum, cum Collecta celebraretur, rogatus Triphyllius ut concionaretur ad populum, cum necesse haberet in medium adducere dictum illud Salvatoris, Tolle grabatum tuum & ambula; mutato nomine pro Grabato Scimpodium dixit. At Spyridon, indignatione commotus; Num tu, inquit, præstantior es eo qui Grabatum dixit, ut te pudeat ejus verbis uti? Quo dicto ex Episcopali folio exiliit spectante populo; hominem, eloquentiæ causa insolentius se efferentem, hac ratione ad modestiam revocans.

[5] Ast alius hic mihi esse videtur Triphyllius, Ledrorum Episcopus, vir disertissimus, & qui ob studium legum Romanarum diu fuerat in urbe Berytiorum commoratus, ut præfatur Sozomenus. Quid enim Ledris cum Leucosia? [adscribitur id Ledronum Episcopo,] Noster autem Triphyllius, licet laudetur ab eloquentia, qua fuerat imbutus a patre Constantinopoli; juvenis tamen in Cyprum venit ad Spyridonem. Diversa sunt etiam quæ utrisque attribuuntur scripta. Nam Suidas, de hoc nostro agens, dicit, quod descripsit miracula S. P. N. Spyridonis, ut scriptum est in Vita ejus, versibus Jambicis, & hoc etiam indicat prælaudata antiquior Spyridonis Vita in fine. De Ledrensi autem Hieronymus dicit, Eloquentissimus suæ ætatis & sub Rege Constantio celeberrimus fuit. Legi ejus in Cantica Commentarios, & multa alia composuisse fertur, quæ in nostras manus minime pervenerunt. De hoc autem videtur loqui idem Hieronymus, Epistola 84 ad Magnum, nominans Triphyllium Cyprium inter eos, qui in tantum Philosophorum doctrinis atque sententiis suos infarciunt libros, [sed ut locus & scripta, sic & personæ videntur diversæ,] ut nescias quid in iis primum admirari debeas, eruditionem seculi an scientiam Scripturarum. Quod tamen in libro de scriptoribus cap. 92 dicatur ille Ledrensis sive Λευτεῶνος Episcopus, correctionis egere puto, & scribendum Λευτρῶνος; sed locum pergo apud alios quærere, licet inveniendum vix sperem.

[6] Interim, quomodocumque ista se habeant, potuit Triphyllius, [Obiisse videtur circa an. 370,] qui S. Spyridonis miracula scripsit, & Sardicensi Synodo interfuerat, pene ad Iuliani Apostatæ tempora pervenisse. Defuncti corpus adeo permansit incorruptum, ut capite minutum a Saracenis, Cyprum sub Heraclio incursantibus (puta post occupatam Ægyptum Syriamque circa annum DCXL) sanguine fluxisse dicatur a scriptore Vitæ, quæ non ante seculum IX scripta videtur, atque reperta a nobis est in Synaxariis Parisiensis nostri & Divionensis Collegiorum, non solitis alias adeo prolixos contextus referre: unde indicium sumo, seu potius conjecturam, non adeo diu antequam Synaxaria ista scriberentur, inventas intra parietem clausas semiustulatas Reliquias. [vita autem scripta sec. 10.] Tales seipsum vidisse testatur Auctor prædictæ Vitæ; sed eo loco mutilæ; ubi potest explicuisse, qua certitudine narraverit ea quæ circa corpus acta dixerat. Discrepant interim Synaxaria illa; quod Divionense, Vitam istam ponat XI Iunii, una cum hoc disticho:

Ἔστηκε Τριφύλλιος Ὑψίστῳ πέλας᾽,
Ὁρῶν τὸ τριπρόσωπον ἡλίου σίλας.

Altissimum prope constitit Triphyllius, [Relatus alicubi II,]
Tripersonale Solis aspiciens jubar.

Ast hunc XIII diem tenet Parisiense Synaxarium, quo etiam die post S. Aquilinam colendus præscribitur S. Triphyllius in Typico, S. Sabæ nomen ferente; [sed passim a Græcis 13 Junii,] & in alio Parisiensi Synaxario, quod Cardinalis Mazarini fuit: nec nisi per meram incuriam, Menæa Magna colligentium, accidisse videtur, ut ad præcedentem XII neglectim conjungerentur duo hæc nuda nomina, τῶν ὁσίων Σήνωνος καὶ Τριφυλλίου Ἐπισκόπων, Sanctorum Zenonis & Triphyllii Episcoporum. Quin & in Ephemeride Moscorum figurata, ex usu Constantinopolitanæ Ecclesiæ formata, Aquilina & Triphyllius, hoc XIII compositi inveniuntur, uti & in Horologio anni MDCVII; [etiam apud Latinos sed recentiores,] cum in Rhodologio anni MDCI solus inveniatur Triphyllius, & in Ephemeride Metrica sola Aquilina. Ex similibusque Græcorum libris, cum solum manuscripti haberentur, Triphyllium quoque accepit primus Latinorum Molanus, in Additionibus ad Usuardum anni MDLXXIII; & quadriennio post secutus illum est Genebrardus, Kalendario Latino, sacrorum historicorum testimoniis illuminato, præponens Hebræum, Syriacum, & Græcum a se in linguam Latinam conversum. Secuti sunt Denique Romani Martyrologii sub Gregorio XIII Recognitores, jam inde ab anno MDLXXXIV, ut & in suis ad illud Notis Baronius.

VITA
Ex Ms. Synaxario CP. Collegii nostri Parisiensis..

Triphyllius, Episcopus Leucosiæ in Cypro(S.)

INTERP. D. P.

[1] Μνήμην τελειοῦμεν τοῦ ἐν ἀγίοις Πατρὸς ἡμῶν Τριφυλλίου, Ἐπισκόπου Λευκωσίας τῆς νῦν μητροπόλεως Κύπρου. Οὗτος ὧρμητο πόῤῥω μὲν ἐκ τῆς Ῥώμης, προσεχῶς δ᾽ ἐκ τῆς Νέας, τῆς βασιλευούσης τῶν ἀπάσων πόλεων Κωνσταντινουπόλεως. Τῶ γὰρ ἐν Βασιλεῦσι ἀοιδίμῳ καὶ ἰσαποστόλῳ μεγάλῳ Κωνσταντίνῳ, εὐτυχῶς δειμαμένῳ τὴν ἐπώνυμον ἑαυτοῦ πόλιν, καὶ κόσμον ὅτι πλῆστον ὲξ ἀψύχων περιθέντι αὐτῇ, ὡς νύμφῇ περικαλλεῖ, ὡς ἂν ἐπιστρέφειν οἷά τε ἵη τὰς τῶν ὁρώντων ὄψεις πρὸς ἑαυτήν. Δεῖν ἄρα καὶ τοῦτο νενόμιστο, τοῖς λόγῳ τε καὶ φρονήσει καὶ ἄλλως περιφανείᾳ διαλάμπουσιν τιμῆσαι τὴν νέαν Ῥώμην, καὶ κόσμον ἀλλον αὐτῇ περιθεῖναι, ἵνα μηδὲν τούτοις ἀπιδέη τῆς Πρεσβυτέρας. Μετενήνοχε τοιγαροῦν ἐκεῖθεν τοὺς δύο καὶ δέκα περιφανεστάτους Μεγιστάνας, μείζους παρασχόμενος αὐτοῖς τὰς δωρεὰς ἐν φιλοτιμιας χρημάτωντε καὶ κτημάτον· καὶ τοῦτ᾽ ἐπὶ τοσοῦτον, ὧστε τῇ τούτων δαψιλείᾳ εἰς λήθην ἐκείνους ἐλθεῖν τῶν προτέρων παρασκευάσαι. Τούτων εἷς ἦν καὶ τοῦ μεγάλου Τριφυλλίου πατὴρ, ὂιά τις ἀστὴρ διαλάμπων ἐν μέσοις τοῦ ἑαυτοῦ πολίταις. Λόγοις τοίνον ἐκθρίψας καὶ τῇ λοιπῇ καλόκαγαθείᾳ τὸ νέον φύτον, καὶ τῇ τῶν θείων κατάρδων ἀκριβείᾳ δογμάτων, κόμαν εὐσεβείας καρποῖς παρεσκεύαζε, τέρψιν οἷά τισι φύλλοις οὐκ ἄωρον τῶν ἐκ λόγων καλῶν παρεχώμενον, καὶ τῷ καρπῷ σκέπην οὐκ ἀγεννῆ· καὶ τοῦτ᾽ ἐκ προνοίας οἶμαι, ἵν᾽ ἔχῃ συνάδειν τὰ πράγματα τῶ ὀνόματι.

[2] Ἐξ ἀνθρώπων δὲ τοῦ πατρὸς αὐτοῦ ἄρτι γεγεννημένου, σκέπτεται τῇ μητρὶ αμα τῆς Κωνσταντίνουπόλεως μὲν ἀπᾶραι, κατ᾽ ἔρωτα δὴπου τὸν θεῖον, τοῖς Ἱεροσούλμοις δ᾽ ἐπιδημῆσαι, ἔργον ἱστορίας ποιησόμενος τὴν ἐκεῖσε ἄφιξιν, καὶ τὰ τῆς εὐχῆς ἀφοσιωσόμενος τῷ Θεῷ. Χαίρειν οὖν φράσας δόξῃ τε καὶ πλούτῳ καὶ τῇ ἐκ γένους περιφανείᾳ, ἀδρόν τε βαλάντιον εἰληφὼς καὶ πελάγη διαβαλῶν ἔπλει Κύπρου. Ἔνθα γενόμενος Σπυριδῶνα εὑρίσκων, καὶ τὴν ἐκείνου χάριν, Τριμυθοῦντος μὲν ἐπισκοποῦντα, ἥλιον δε δίκη τῷ τῶν θαυμάτων φωτὶ τὴν οἰκουμένην διαπυρσεύοντα, οὗ ταῖς ἄτισιν ὑποθαλφθεὶς, ἔγνω δεῖν μετὰ τὴν ἐξ Ἱεροσολύμων ἐπάνοδον, ὠς ἱερῷ τινι ἄλλῳ προσχεῖν τῷ θαυματουργῷ, οὕτω γὰρ ἠξίουν ἐκεῖνον καλεῖν ἐκ τῆς ἄγαν πίστεως Κύπριοι. Φοιτήσας οὖν παρ᾽ αὐτῷ πατρίδος ἐπιλελησμένος ἱερὸς Τριφύλλιος, λόγων μὲν ἐπιστήμην οὐ μενοῦν ἐπαιδεύεται, φιλοσοφίαν δε ἄλλως τὴν ἐκ πίστεώς τε καὶ ἀρετῶν ἐν ἁγίῳ καταρτιζομένην Πνεύματι διῶν, ψυχῇ μὲν καθαίρεται καὶ Θεὸν ὁρᾷ, ὠς οἶόντε νοερῶς ἐνοικοῦντα αὐτῇ· δῶρα δὲ ἐλαμβάνει, οἱονεὶ καρποὺς τῆς θεώσεως, τὴν τῶν θαυμάτων ἐνέργειαν.

[3] Ἀναβάσεις οὖν ἀεὶ ἐπὶ τὸ κρεῖττον ταῖς τοῦ κατηγητοῦ πρεσβείαις ποιούμενος, εἰς μέτρον ἡλικίας ἐγένετο τοῦ Χριστοῦ, και ποιμὴν ἄριστος ψυχῶν πρόνοιαν ποιησόμενος, ψίφῳ θείᾳ τῆς Καλλινεκησσεῶν μὲν πρὶν, νῦν δε Λευκωσίας προχειρίζεται μητροπόλεως· καὶ τὸ μεγίστην εἶναι καὶ περικαλῆ τῶν λοιπῶν Κύπρου πόλεων λαμπρῶς προκατεζομένην, ταῖς ἐκείνου πρεσβείαις πεπλουτηκε, ψήφῳ θείᾳ τῆς δε τῆς πόλεως καὶ πόῤῥωθεν προστατεῖν ἐκλεγείς. Οὕτω μὴ παρέργως ἀναγινώσκεται τῷ μεγάλῳ Κωνσταντινῳ φανεῖσα ὄψις, καὶ Βασιλεῖ ἀλγοῦντι τὴν κεφαλὴν, καὶ τὴν ἴασιν θέοθεν ἐπιζητοῦντι, αὐτῷ προδείκνυτον Τριφύλλιον, κατ᾽ Ἐπίσκοπον μὲν ἐσταλμένον, καὶ πρὸ τοῦ θρόνου, ἅμα καὶ τῷ Μεγάλῳ ὄναρ ἐπιφοιτήσαντα, τὴν ἴασιν αὐτᾠ ἐπαγγέλλεσθαι.

[4] Τοῦ θρόνου τοιγαροῦν ἐπιβὰς ἀποστολικοῖς θεσμοῖς καὶ ταῖς ἱεραῖς Σπυριδῶνος χερσὶ, κατ᾽ ἰχνος ἤει τῷ διδασκάλῳ διδάσκων, καὶ τὰς ἱερὰς γραφὰς ἐξηγούμενος, καὶ στηρίζων μὲν ψυχὰς τῷ πνευματικῷ ἄρτῳ, παρέχων δὲ πῶμα τοῖς δίψῶσιν ὕδατος ζῶντος, ἐκ ποταμῶν ἀρύεσθαι ἐκεῖνος ἐδύνατο τῶν τοῦ πνεύματος· καὶ τοῦτο οὐκ ἐκ διαστημάτων εἰς ἡμερῶν τινῶν περιόδους, ἀλλ᾽ ἑκάστης τὸν ἐπιούσιον ἄρτον πνευματικῶς προτιθεὶς, ὠς Δεσπότης ἡμῖν αἰτεῖν διεκελεύσατο, πρὸς ὑψηλοτέραν διάνοιαν τὸ ῥητὸν ἐξηγούμενος. Ἐντεῦθεν οὖν ἔθος εἰς νόμον φησὶν ἰὸν, μέχρι τοῦθ᾽ ὁρᾶται δρώμενον ἐκεῖ ἐξ ἰσημερίας μετοπωρινῆς ἐς ἰσημερίαν ἐαρινὴν, μὴ δ᾽ ὅπως οὖν ἑκάστης ἀνεχομένου τοῦτε τοῦ λόγου προβεβλημένου, μὴ τῷ λαῷ διερμηνεύειν ἐθέλειν τὴν τῶν ἱερῶν γραφῶν δύναμιν. Καὶ τοῦτ᾽ οἶμαι τῆς ἀποστολικῆς παραινέσεως, Εἷς φάμενος ἑρμηνευέτω, οἱ δ᾽ ἄλλοι σιγάτωσαν. Οὕτως αἱ τοῦ ἱεροῦ Τριφυλλίου τῶν διδασκαλιῶν ρίζαι ἐς βάθος διήκουσαι, καὶ τῇ τοῦ ἁγίου Πνεύματος ἀρδίᾳ εἰς μέγα φυτὸν ὑψὸν ἄγαν ἡρμένον ὑπανατείνασαι· ἐς δεῦρο ταῖς ἐκείνου οἰκείαις πρεσἁιείαις τοῦτο κομῶν, τοῖς τε καρποῖς καὶ τοῖς φύλλοις προδεικνύουσιν ὡς δύνασθαι ὑπ᾽ αὐτῶ κατασκηνοῦν δήμον ὅλον τῆς ἐκεῖ μητροπόλεως, καὶ πνευματιικῶς ἐπαγγέλεσθαι, δρεπόμενον μὲν καρπὸν τῶν εὐαγγελικῶν ἐντολῶν, γαννυμένον δὲ ταῖς ἱστορίαις ὡς φύλλοις τῶν καλλινίκων Μαρτύρων, καὶ τοῦ λοιποῦ τῶν Ἁγίων τιάσου.

[5] Ὅσα δὲ καὶ ἔτι περιὼν θαυμάτων πηγὰς ἐπλούτει, ἐξ ὧν κρουνιδὸν παρεῖχεν ἀνίησθαι τοῖς προσιοῦσιν αὐτῷ, τίς ἂν διηγοῖτο; Σπυρδιῶνος οὖν ὥσπερ τοῦ τρόπου, οὕτω δὴ καὶ τῶν θαυμάτων ἀτεχνῶς διάδοχος χάριτος, ὡς λόγος Ἐλισσαιὲ τῆς μηλωτῆς Ἡλίου, ἇμα δὲ καὶ τῶν τεραστίων· ἦν οὖν θεῖος ἐκεῖνος ἀνὴρ καὶ ὄντως μακάριος τὸν πραικωνειὸν τρόπον πλεῖστα ἐν ἄγρῳ αὐλιζόμενος, πενίᾳ συζῶν, τὰ πάντα τοῖς δεομένοις ρᾷστα παρέχειν αὐτόχειρ, τοὺς ὑπὸ τοῦ σεισμοῦ συγχωσθέντας ἀνορύττων καὶ περιστέλλων, καὶ τῇ ὀυσιᾳ διδοὺς εὐγενὴς καὶ ἐξ εὐγενῶν· νηστείαις σχολάζων διηνεκέσι καὶ προσευχαῖς, ἵνα τύπος τῷ οἰκείῳ ποιμνίῳ γένοιτο. Φροντιστήριον δὲ δειμάμενος γυναιξὶ ταῖς πρὸς μητρὸς δαπάναις, εἶτα καὶ ταύτην τὰ μοναστῶν ὑποδῦναι πείσας, θεσμὸν ἀμνάσιν ὁποίαν δηποτοῦν τῶν μοναστηρίων, κατ᾽ ἔρωτα δήθεν τῶν ἱερῶν τόπων ἀπαράσας τῆς βασιλίδος πόλεως, κακεῖσε γενομένην ξενοδοχεῖσθαι μάλα ρᾳδίως, ἀπιούσας τε καὶ ἐπανιούσας. Ὁς δήπουγε ὅρος μέχρι τοῦ σήμερον τηρούμενος, δείκνυται ἐνθάδε τὴν μητέρα τὸ ζῇν Δομνίκαν, καλῶς ἐκμετρήσασαν, ὁσίως μὲν καταθεῖσαν, θαυμάτων δὲ ταὺτην κρήνην οὖσαν πρὸς πίστιν τοῦ τρόπου. Ἀνήγειρε δὲ καὶ τὸν νῦν σηκὸν ἰερὸν, μέγιστον ὄντα, ἐς καθολικὸν τῆς πόλεως ἄθροισμα, ἔνθα δὴ καὶ σορὸς ἐκείνου.

[6] Τοῖς προσιοῦσι παράκλησις ἠν τὸ εἶδος αὐτοῦ ἐπικαθημένην ἔχων τὴν ὥραν καὶ πόρρωθεν προάγγελον τὸν εὐγενῆ· ξανθὸς τὴν τριχα, λευκὸς τὸν χρῶτα, γλαῦκος τὰς ὄψεις, χαρίεις τε καὶ ἥσιστος τὴν ἐντυχίαν, εὐμήκης τὴν τοῦ ὅλου σώματος ἀναδρομὴν, εὖ μάλα τὴν ὑπήνην ἐς ὁργὴν κατημένην ἔχων· Ἀαρών τις ἄλλος τὸν ποδῆρα περιβεβλημένος, καὶ ὡς Σαμουὴλ ὄρθριος καὶ τῷ Θεῷ προσανέχων καὶ τῳ ποιμνίῳ προσευχόμενος. Ἐς γῆρας οὖν ἐληλακὼς, καὶ πλήρης ἡμερῶν γενόμενος τῶν τοῦ πνεύματος, πρὸς Χριστὸν ὠχετο ἀπιὼν, οὗ διάκονος ὢν, αὐτῷ κατίχνος ὁδεύων ἐδείκνυτο· ὃν Πατὴρ τῶν φωτῶν τιμήσας ἐν οὐρανοῖς, ὡς ὑπόσχεσις, πρέσβυν ὑπέρ τε τῆς ἰδίας πατριδος καὶ τῆς ποίμνης αὐτῆς προσήκατο. Οὐκ ἄχαρι δὲ καὶ τόδε προσθεῖναι ἐς δεῖγμα τῆς δεξαμενης ἐκεῖνον μακαριότητος.

[7] Τοῦ τῶν Ἀγαρηνῶν ἔθνους ἐπὶ τῶν χρόνων Ἡρακλείου ναυσὶ πειρατικαῖς χρησαμένου, καὶ πολλὰς τῶν νήσων δῃωσαμένου, τοῦ Θεοῦ συγχώρησις ἄφηκε τὴν ἐξ ἐκείνων λώβην, καὶ μεχρὶ Κυπριων γενέσθαι· ἧκον οὖν καὶ τὰ ἑαυτῶν έδρῶν. Ὡς οὖν καὶ ἐπὶ τὴν σορὸν ἀφίκοντο τοῦ Ἁγίου, τὰς ἀνοσίους ἐπιστήσαντες ὄψεις αὐτῇ, χρυσοῦ τὸ κέρδος εὑρήσκειν ἔνδον ταῖς ἐλπίσιν ἔτρεφον ἑαυτοὺς, ἴσως ἐνόντος τοῖς ἱεροῖς τοῦ ἱεροῦ περιβλήμασιν. Ὡς οὖν πόρρω τῶν ἐλπίδων ρᾷστα ἐγεγόνεισαν, τὸν μέγαν δὲ (ὠ θαῦμα καὶ μετὰ τοσούτων ἐτῶν περιόδους!) ἐθεῶνται ὥσπερ ὑπνοῦντα, καὶ εὐωδίαν τὸν ἐκείνου κόσμον προίσχοντα, ἐσταλμένον δέ ἄλλως φᾶναι κατὰ Σπυριδῶνα, ἀνηστῶσιν μὲν αὐτὸν, μανίας δὲ εἰκόντες ξίφει τὴν ἱερὰν κεφαλὴν τοῦ σώματος διιστῶσι. Τοῦ δὲ (βαβαὶ τοῦ μεγίστου τέρατος, μόνους ἔχει μὴ πειθομένους τοὺς ἀγνοοῦντας Χριστὸν, καὶ τὴν ἐκείνου ἴσχυν) αἷμα εὐθὺς ἀπέῤῥει, αὐτού οἶμαι Θεοῦ πρὸς τοῖς ἀλλοις καὶ στέφος πλέξαντος αὐτῷ μαρτυρίου, ὅπερ ἐζήτει μὲν ἐκεῖνος ἔρωτι Χριστοῦ εἰλημμένος, δὲ τοῦ μεγάλου Κωνσταντίνου πυρσὸς τῆς κατὰ Χριστὸν εὐσεβείας οὐ παρέσχεν αὐτῷ. Διελκυκότες οὖν αὖθις τὸν ἐκείνου νεκρὸν πρὸ τοῦ νεὼ, καὶ πυρὰν ὐπανάψαντες, ἔργον ποιεῖν ἐπειρῶντο πυρὸς· τὸ δὲ οὐδ᾽ ὅτι οὖν εἴκειν ἐδώκει πυρὶ, εἰ μήπουγε τῶν τις ἰδὼν ἐβόησε βαρβάρων, Ἐν ὀνόματι, φάμενος, Ἰησοῦ τοῦ σοῦ Χριστοῦ πυρὶ καυθῆναι ἀνάσχου. Καὶ μάρτυς ἔγωγε τούτου, τήνδε τὴν ἱστωρίαν συνθέμενος, τήν δε ἱερὰν ἐκείνου κεφαλὴν ἡμίφλεκτον ἑωρακὼς, τάτε τῶν λειψάνων τεμμάχια, τὴν τοῦ πυρὸς τροφῆν προδεικνύντα, δὴ κατὰ τὴν Μαίου τρίτην προτίθενται εἰς ἁγιασμοῦ μετουσίαν, καθ᾽ ἣν ἆρα ἡμέραν τοῖς ἀνομοῦσι ταὖτ᾽ ἐτόλμητο.

[8] Καὶ Θεοῦ, μετὰ τινῶν ἐτῶν περιόδους, τὸν δὲ τὸν ἐκπωρὸν τοῖς ἐκείνου τέκνοις δῆλον καθίστη, τοίχει ἐγκεκρυμμένον, ἐφ᾽ ᾥ τοῦ Μεγάλου στύλη ἀνίδρυται, καὶ τούτου σορὸς ὐποκειμένη μέχρι τοῦδε προδείκνυται· οὗ ταῖς πρεσβείαις ῥυσθείημεν, νῦν μὲν τῆς φλογόσεως τῶν τοῦ βελίαρ δεινῶν, μετὰ δέγε τὴν ἐκδημίαν καὶ τοῦ αἰωνίου πυρὸς, Χριστῷ τῷ Κυρίῳ καὶ Θεῷ ἡμῶν, ὡς σωτῆρι καὶ ἀρχιποιμένι συνδιαιωνιζοντες, ἐν αἰδίῳ καὶ ἀφθάρτῳ μακαριότητι· οὗ τοῦ κάλλους νοερῶς κατατρυφῶντες, ἐν αὐτῷ ὀψόμεθα τὸν ἄναρχον Θεὸν, καὶ Πατὲρα καὶ τὸ συναἵδιον καὶ ζωόποιον Πνεῦμα, τὸ ἐκ τοῦ Πατρὸς ἐκπορευόμενον καὶ δι᾽ Ὑιοῦ ἡμῖν πεφηνὸς τοῖς ἀνθρώποις, τὴν μιαν οὐσίαν τε καὶ θεόλτητα, τὴν ἐν τρισὶ τελείαις τε ταῖς ὐποστάσεσιν ὑμνουμένην καὶ δοξαζομένην, ὡς οὗσαν ἀκαταήπτως ἡμῖν τριάδα ἐν μονάδι, καὶ παράδοξον, ἱν᾽ τῷ ὑπερουσίῳ τε ἀπροσίτῳ Θεῷ ἁπανθ᾽ ὅμου ὑπὲρ λόγον καὶ ἔννοιαν, καὶ οὖτωγε πίστει μόνῃ καὶ ἀγάπῃ χαρακτηρίζοιτο.

[1] Memoriam agimus Sancti Patris nostri Triphyllii, Episcopi Leucosiæ, quæ nunc a est Metropolis Cypri. Hic olim Roma oriundus, Nova scilicet urbiumque omnium regina Constantinopoli. [Ex patre Roma Constantinopolim traducto, natus,] Qui enim illam auspicato fundavit venerabilis inter Imperatores atque Apostolis æqualis Magnus Constantinus, cognominem sibi futuram civitatem, quanto maxime potuit inanimatarum rerum circumdans ornatu, ut velut sponsa eximio decore splendens omnium intuentium in se oculos converteret, hoc etiam adjecit, ut viris eloquentia, prudentia aliave prærogativa insignibus, ipsam quoque instrueret, faceretque etiam hac in parte Romæ vetustiori non cedere. Transtulit ergo huc inde duodecim illustriores Romanorum Primores, majora ipsis præbens possessionum opumque & honorum commoda; adeo ut hic abundantes, facile obliviscerentur priorum quæ istic obtinebant. Horum unus fuit etiam magni Triphyllii pater, [& bene instructus,] velut lucidissimum quoddam astrum inter cives suos rutilans: qui sermonibus simul & exemplis aliisque ad bonos mores formandos spectantibus adjumentis novellam plantam excolens, & divinarum illam irrigabat doctrinarum assiduitate, & pietatis fructus satagebat quasi foliis amœnis comere; ut non solum non injucundum, qui ex ratione exercitata provenit, decorem præseferret, sed etiam fructus ejus non degeneri tegeretur umbraculo: braculo: idque ex divina quemadmodum reor providentia, ut facta nomini a foliis ducto responderent.

[2] Patre autem ex humanis rapto, convenit ei cum matre sua, [illo mortuo adit cum Matre Hierosolymam:] ut dimissa Constantinopoli pro Dei amore Hierosolymam migraret, suum istus adventum facturus historiis memorabilem, & orationum sacrificia Deo oblaturus. Igitur mundana gloria & divitiis generisque nobilitate despectis, accipit crumenam plenam, & maria trajiciens navigavit in Cyprum. Eo appulsus cum incidisset in Spyridonem, ejusque gratiam, Trimythuntis quidem ecclesiam Episcopali jure regentem, totum vero mundum suorum miraculorum radiis solis instar illustrantem; agnovit sibi post regressum ab Hierosolymis adhærendum, velut alteri templo, Thaumaturgo illi; sic enim eum consueverant Cyprii nominare, propter mirabilem ejus fidem. Hunc ergo frequentans patriæ suæ oblitus Triphyllius, non eloquentiæ artem edoctus ab eo est, [deinde in Cypro S. Spyridonis discipulus,] sed eam didicit Philosophiam, quæ in fidei virtutumque compositione versatur; & mente quidem sublatus in altum, vidit Deum, tamquam sibi spiritualiter inhabitantem; dono autem accepit, velut fructum Divinitatis, miraculorum faciendorum potestatem.

[3] Igitur cum, instructoris sui adjutus precibus, proficeret quotidie ad mensuram ætatis plenitudinis Christi, curam gesturus animarum, [& Leucosiæ Episcopus,] Pastor optimus Callinicensium olim, nunc vero Leucosiæ civitatis, suffragatione divina eligitur: & ei quæ maxima atque pulcherrima erat Cypriarum civitatum, suis orationibus magis etiam locupletans, fecit etiam præstantiori Episcopo gloriari, utpote qui jam olim divinitus fuerat Prælaturæ isti destinatus. Ita apparuit minime otiosam fuisse visionem magno b Constantino quandoque oblatam, cum Imperatori, caput dolenti & remedium a divina ope quærenti, demonstratus Triphyllius est, tamquam Episcopus ad eum missus, & per somnium Magno illi accedens, sanationem ipsi annuntiare, prius quam ad thronum proveheretur.

[4] Cum vero Cathedram istam ascendit, secundum Apostolicam regulam manibus Spyridonis ordinatus; docere cœpit, magistri sui vestigiis insistendo. Divinas enim Scripturas explanans, spirituali quidem pane confortabat animas auditorum, sitientibus vero præbebat potum aquæ vivæ, quam ex fluentis spiritus faciebat scaturire: [Scripturas sacras populo exponit] idque non faciebat per intervalla temporum definitorum; sed panem quotidianum spiritualiter proponens, sicut eum postulare Dominus præcepit, Dei verbum altiori intellectu proferebat. Atque hinc consuetudinem venisse ajunt, quæ transiit in legem, ut ab æquinoctio Autumnali usque c vernum, omnino non cesset Episcopus a proponendo verbo, neque populo concedatur divinarum Scripturarum interpretationem per se scrutari. Atque hoc ipsum puto ex Apostolica institutione esse, qua dicitur, Unus interpretetur d, alii vero taceant. [1 Cor. 14, 27] In hunc modum cum sancti Triphyllii doctrina altas prorsus radices egisset, & a sancto irrigata Spiritu in arborem valde sublimem excrevisset, [historiasq; Sanctorum.] per orationes ipsius talis apparuit fructibus frondibusque, ut sub ea posset habitare totus magnæ illius Metropoleos populus, isque spiritualiter dici posset decerpere ab eo fructus Euangelicorum mandatorum, & tamquam foliis oblectari gloriosorum Martyrum aliorumque e Sanctorum historiis.

[5] [Claret miraculis;] Quis vero enarret quali adhuc vivens miraculorum fonte manaret, ex quo copiose scaturiente accedentibus ad eum haurire licebat? Spyridonis enim, uti morum, sic & miraculorum fuit heres: quemadmodum Scriptura narrat Eliseum simul cum pallio virtutem prodigiorum ab Elia excepisse. Vir autem hic divinus ac vere beatus laudabilibus moribus suis, ut plurimum in agro habitabat f … magnaque cum paupertate vivebat; [mulieribus monasteriū condit:] sua ipse manu omnia libenter egenis porrigens, & eos qui a terræ motu pene absorpti erant, refodiens atque vestiens, ac substantia sua donans, ut erat nobilis ex nobilibus natus: jejuniis quoque assiduis precibusque vacabat, ut exemplum gregi suo esset. Porro sumptibus a matre suppeditatis, monasterium mulieribus recipiendis erexit, in quo ipsi quoque persuasit habitum monasticum sumere; [auxilio matris ibi Deo sacratæ] ut norma qualiscumque fieret religiosis feminis, easque amore visendi loca sacra Constantinopoli profectas, illic ipsa euntes redeuntesque facilius hospitio exciperet. Hæc ergo lex, ibi hodiedum observari solita, demonstrat ibi adhuc vivere matrem Domnicam, bonam dispensatricem, & sancte illic depositam, fontem esse miraculorum, quæ sanctitatis ejus testimoniū perhibent. [Cathedralem struit:] g Ædificavit deinde ibidem Triphyllius sacrosanctum templum ac longe maximum, in quod totius civitatis populus colligi posset, in quo nunc etiam sepulcrum est ipsius Sancti.

[6] Accendentibus ad eum solatio erat ipse ejus vultus h, cui insidebat gratia, vel eminus emittens indicem suæ nobilitatis. [ac tandem ad Deum senex migrat.] Capillo flavus colore albus, oculis cæruleus, gratiosus ac dulcis affatu, procerus tota corporis circumferentia, barbam ad congressum valde bene compositam habens, tamquam alius Aaron, poderem indutus, & tamquam Samuel matutinus ad Deum pro suo grege deprecandum. Porro ad senectutem progressus plenusque dierum ex spiritu actorum, ad Christum festinus abiit, cujus famulus fuerat, vestigiis ejus presse insistens: quem Pater luminum secundum Euangelicam promissionem honorans in cælis, suscepit, pro patria sua proque commisso grege deprecatorem. Non fuerit autem abs re, in demonstrationem quæ ipsum suscepit beatitudinis, id quod sequitur adnectere.

[7] Cum gens Agarenorum, tempore Heraclii Imperatoris, [Corpus diu incorruptū] piraticis invecta navibus, plerasque insulas popularetur i, permisit Dei providentia ut illorum violentia etiam ad Cyprum usque pertingeret, ubi & ipsas incolarum pervasere domos. Postquam vero etiam ad tumulum Sancti pervenerunt, eique sacrilegos suos oculos adverterunt, animum lactare cœperunt spe auri intus inveniendi, quod non cederet reliquæ ipsius templi suppellectili sacræ. Verum, præterquam fuerant opinati, magnum istum virum (o! miraculum, posttot annorum circulos stupendum magis! [& capite minutum a Saracenis, sanguine fluit,]) viderunt velut dormientem, atque pro omni ornatu suavi fragrantia redolentem, & in modum Spyridonis, ut sic dicam, vestitum. Ipsum ergo, erexerunt, & pro insita sibi rabie sacrum ejus caput a corpore gladio resciderunt. Tum vero (o! rem admirabilem, solis tamen illis incredibilem futuram, qui Christum ejusque potentiam ignorant) statim profluxit sanguis: Deo, ut reor, ad alias ejus corollas, plectente ipsi coronam martyrii, quam semper quidem, amore Christi tractus, optaverat, sed subtraxerat fervens Constantini erga piam religionem affectus. Raptantes deinde cadaver ante templum; & pyram incedenets, conabantur ipsum flammis consumere: [& ustulatur:] quod non fuissent ab igne obtenturi, nisi adstantium barbarorum aliquis inclamasset; In nomine Jesu, Christi tui, patere te comburi. Hujus rei testis ego sum qui hanc historiam conscribo, & sacrum ipsius caput semiustulatum k vidi, & fragmenta reliquiarum manifestam ignis injuriam præferentia; [sicut adustas reliquias vidit auctor,] quæ ad diem tertiam Maji spectanda proponuntur ad sanctificationis communicationem, eo forte die quo ista impii in Sanctum perpetrarunt.

[8] Deus autem post aliquot seculorum decursum thesaurum hunc filiis Sancti manifestum fecit, intra parietem quemdam absconditum, [cum diu postea repertæ essent.] eo loco ubi magni illius viri columna consistit, cui ipsius arca usque hodie substrata ostenditur. Cujus precibus nunc quidem liberemur a gravibus Sathanæ incendiis; postquam vero hinc emigraverimus ab æterno igne: Christo, Deo ac Domino nostro juvante cum ipso, tamquam Salvatore & Pastore nostro, perennantes in sempiterna & immarcessibili beatitudine: cujus pulcritudine spiritualiter oblectati, in ipso videbimus sine principio Deum & Patrem, atque coæternum & vivificum Spiritum, qui ex Patre procedit & per l Filium nobis hominibus apparuit, unam essentiam ac deitatem in tribus perfectisque personis glorificatam, utpote incomprehensibilem nobis unitate trinitatem: quod mysterium, cum sit in Deo prorsus supersubstantiali; & inaccesso, omnino rationem & cogitatum transcendens, sola fide & dilectione circumscribitur.

ANNOTATA D. P.

a Adeoque post annum 882, quo scripta Notitia Provinciarum ultima, apud Carolum a S. Paulo, adhuc Constantiam Metropolim statuit; aut etiam post annum 964, quo ejectis Cypro Saracenis, loco eversæ funditus ab illis an. 648 Constantiæ, nova Metropolis videtur constituta, infra dicta Leucosia, mutato deinde nomine Nicosia, in memoriam victoriæ, ibidem relatæ.

b Imo Magni Constantini filio Constantio, sub annum 339.

c Nempe per alteram anni partem, agrorum vinearumque culturæ intentus populus; minus poterat verbo Dei audiendo vacare; eique tunc sufficiebat ad Liturgiam, satis per se prolixam, Dominicis festisque convenire.

d I ad Corinth. 14 ℣.27 & 28 dicitur de eo qui linguis loquitur, ut id solum faciat secundum duos, aut ut multum tres, & per partes, & unus interpretetur; si autem non fuerit interpres, taceat in ecclesia, sibi autem loquatur & Deo: quæ violentius hic torqueri videntur, ad diversam ab Apostolo mentem.

e Propter imperitiam Presbyterorum, prædicandi usus fere exolevit apud Græcos, nec aliud in Synaxibusauditur, quam lectio Homiliæ alicujus, vel vita Sancti tunc occurrentis: quod & Rutheni observant; causamque prætexunt, ne quid novitatis inferat libertas dicendi ad populum, Parochis (quos Popos vocant) relicta.

f In Græco videbatur insuper sic haberi Οἷα δῆπου γε φ δικαστηρίων τὰς συντριβάς.

g Fortaßis etiam colebatur ut Sancta; quæ si Romana quoque ut maritus fuit, Dominica primitus dicebatur: sed Græci contrahere hoc nomen malunt: & sic eisdem celebris est S. Domnica, Carthagine advecta Constantinopolim, cujus mentio facta VIII Ianuarii, & Vita dabitur in Supplemento.

h Puta circa annum 640.

i Invenio Græcos in Menæis præcipuorum aliquot Patrum lineamenta describere, verosimiliter ex imaginibus studiosius conservatis: proinde non est inverosimile, etiam post tot secula, potuisse genuinamdescriptionem S. Triphyllii dari.

k Ubinam? Existimo quod in Cypro ipsa, post exactos inde Saracenos.

l Hæc locutio dubiam nobis facit Austoris fidem, circa proceßionem Spiritus a Patre Filioque, seculo 9 controverti pertinacius cœptam.

DE SANCTO ANTIPATRO,
EPISCOPO BOSTRENSI IN ARABIA.
Notitia ex Græcorum Synaxariis.

[Commentarius]

Antipater, Episcopus Bostrensis in Arabia(S.)

G. H.

[1] Bostra, Arabiæ Petrææ urbs maxima olim fuit & Archiepiscopalis, sub Patriarchatu Hierosolymitano, Ptolomæo lib. 5 cap. 17 memorata. Ejus urbis memoria inculcatur nobis a Ms. Synaxario Ecclesia Constantinopolitanæ, sæpius citato, in quo ista leguntur, Μνήμη τοῦ ὁσίου Ἀντιπάτρου, Ἐπισκόπου Βόστρων. Quæ eadem leguntur in Mss. Menæis Mediolanensibus bibliothecæ Ambrosianæ, & Taurinensibus Ducis Sabaudiæ; item Parisiensibus Cardinalis Mazarini, & Divionensibus Petri Francisci Chifletii: in hisce vero ita habetur, ἅγιος Ἀντίπατρος, Ἐπίσκοπος Βόστρων, ἐν εἰρήνῃ τελειοῦται. Sanctus Antipater, Episcopus Bostrorum, in pace vitam finivit: addunturque hi versus:

Τὸν Ἀντίπατρον πλούσιον, Σῶτερ, δέχου,
Τῶν ἀρετῶν φέροντα κορβωνᾶν μέγαν.

Antipatrum divitem, Salvator, suscipe,
Virtutum adferentem corbonam magnam.

Corbona autem est gazophylacium, ubi pecunia Sacerdotum erat reposita; sive arca in qua condebantur oblationes & donaria templi. Iudicatur ergo magnus virtutum thesaurus, in ejus anima, tamquam in divite arca, reconditus, Deoque oblatus. Plura utinam aliquando poßimus docere.

DE SANCTO IACOBO,
ANACHORETA APUD GRÆCOS.
Ex duobus Synaxariis manuscriptis.

[Commentarius]

Jacobus, Anachoreta apud Græcos(S.)

D. P.

Fadem duo præclara Synaxia, in Collegiis nostris Divinionensi & Parisiensi asservata, & nobis olim commodata, quæ S. Triphylii Vitam dederunt, ante illam prætitulati quoque S. Jacobi notitiam suggesserunt, hoc modo:

Μνήμη τοῦ ὁσίου Πατρὸς ἡμῶν Ἰακώβου, τοῦ ἐξ ἀπάτης προσκυνήσαντος τὸν Ἀντίχριστον. [Relatus in Fastos,]

Memoria sancti Patris nostri Jacobi, qui errore seductus, Antichristum, id est dæmonem Christi specie indutum, adoravit: res autem, & beatus vitæ, quem habuit exitus, sic enarratur:

[2] Οὗτος μακάριος Ἰάκωβος, τὸν Χριστὸν ἀγαπήσας, καὶ τὸν κόσμον μισήσας, ἀπετάξατο, μηδενὸς δεηθεὶς. Μετὰ δὲ ταῦτα ὑπὸ τοῦ ἀντιδίκου ἠμῶν φυσιωθεὶς, ἔλεγε· Τίς μου κάλλιον ἐπίσταται τὴν ἐμὴν σωθηρίαν; διὸ καὶ ἀγῶνας πολλοὺς ἀφ᾽ ἑαυτοῦ διελθὼν, ἠπατήθη ὑπὸ τῶν δαιμόνων. Ἐλθὼν γὰρ τῆς εὐωνύμου τάξεως ἄγγελος, φησὶν· Ἀδελφὲ, τὸ κελλίον σου καθαρὸν, καὶ λαμπρῶς φωταγωγήσας καὶ μύροις καπνίσας, εὐτρέπισον σεαυτὸν· ἀρεσθεὶς γὰρ Χριστὸς τῇ σῇ ἀσκήσει, ἔρχεται ἐν τῇ νυκτὶ χάριτάς σοι ἀπονεῖμαι. δὲ ἀπατηθεὶς ἐποίησε πάντα· καὶ τοῦ ἀντιχρίστου ἐν φαντασίᾳ πολλῇ ἐλθόντος, ἐν τῷ μέσῳ τῆς νυκτὸς, ἀνοίξας Ἰάκωβος προσεκύνησεν αὐτόν. δὲ Θεὸς πατάξας τὸν Ἰάκωβον διὰ θείας ἐπινεύσεως εἰς τὸ μέτωπον αὐτοῦ, εὐθὺς ἀπεστράφη. Πρωΐας δὲ θρηνῶν ἀπῆλθε πρός τινα γέροντα. δὲ γέρων, πρὸ τοῦ ἀκοῦσαί τι παρ᾽ αὐτοῦ· Ἄπελθε τῶν ᾧδε, φησὶ, προςχλεύῃ τοῦ διαβόλου. Τοῦ δὲ κλαίοντος καὶ συντετριμμένου, ὀνειδήσας αὐτῷ πολλὰ καὶ κατηχήσας, ἀπέστειλεν εἰς τὸ κοινόβιον. Ὃς καὶ ἀπελθὼν ἐδούλευσεν ἐν τῷ μαγειρείῳ ἐπὶ χρόνοις ἑπτὰ, μετὰ πολλῆς ταπεινώσεως. Εἶτα ἐκάθησεν ἐν τῷ κελλίῳ ἑτέρους χρόνους ἑπτὰ, μετὰ ἐργοχείρου ἐμμέτρου καὶ ἀκριβοῦς κανόνος, καὶ οὕτω τὴν Θεοῦ ὁδὸν ἐπὶ πολλῇ διακρίσει μεμαθηκὼς, καὶ θαυματουργὸς ἐξαίσιος γεγονὼς, ἀπῆλθε πρὸς Κύριον.

[3] Beatus hic Jacobus, Christum diligens, & mundum aversatus, renuntiavit seculo tam perfecte, ut nihil ipsi ad vitæ sanctitatem deesse videretur. [quia propter præsumptionē seductus ut dæmonem pro Christo adoraret,] Postea vero ab adversario inflatus, dixit intra se; Ecquis melius quam ego novit salutem suam curare? Et ideo, cum multos suo ipsius arbitrio agones sustinuisset, tandem a dæmonibus in hunc modum est deceptus. Veniens ad eum ex sinistro ordine Angelus, inquit; Cellulam tuam, quæ emunda est, facibus illuminando & suffitibus adolendo, teipsum præpara: Christus enim, sibi complacens in tua exercitatione, hac nocte veniet, [ac deinde per 14 annos pœnitens,] magnam tibi facturus gratiam. Sic deceptus Jacobus fecit omnia ut jussus erat: Antichristo autem, cum magnæ pompæ apparentia, sub noctam mediam venienti, aperiens, adoravit illum. Sed Deus, cælitus eum respiciens, percussit in fronte, atque retrorsum egit. Mane autem facto abiit lacrymans ad senem quemdam; qui prius quam loquentem audiret, Discede, inquit, hinc, ludibrium dæmonis. Cum autem amara fleret contritione; [sancte obit,] multis increpitum instructumque ad cœnobium amandavit. Ibi is in coquina servivit annis septem, cum multa humilitate: deinde rursus in cella sedit solitarius, aliis septem annis; manibus jugiter laborans, & Regulam diligenter observans: atque ita viam Dei cum multa discretione edoctus, miraculorum denique gratia inclaruit, migravitque ad Dominum.

[4] Fuerit adeo res vulgo nota, cum primum hæc litteris mandarentur, ut non curaverit scriptor locum signare; [& servit ad exemplum.] sic autem inventam transtulerit Synaxariorum collector in rem suam, seculo forsan XI; nec enim antiquiora illa duo quotquot vidimus sunt. Ipsum quoque Jacobum, (cujus nulla in Vitis Patrum mentio, nec in vetustioribus Synaxariis nomen) non adadmodum prisci temporis esse reor, neque extra Europam vixisse. Fortaßis etiam potißima causa illius inter Sacra commemorandi, die ad arbitrium lecto, cum proprius ignoraretur, fuerit utilitas exempli, humilitatem docentis. Flura divinare per incertas nullasve conjecturas non libet.

DE SANCTA ANNA VIDUA,
ET FILIO IOANNE APVD GRÆCOS.
Ex Magnis horum Menæis.

[Commentarius]

Anna mater apud Græcos (S.)
Joannes filius apud Græcos

Menæa Græcorum, excusa apud Venetos anno MDXCV, quibus omnes nunc eorum Ecclesiæ utuntur, quarum aliquis cum Republica illa Romanaque Ecclesia nexus adhuc est; Sanctæ istius Matronæ memoriam his verbis ad hunc XIII proponunt: Τῆς ὁσίας Μητρὸς ἡμῶν Ἄννης, καὶ τοῦ υἱοῦ αὐτῆς Ἰωάννου. Sanctæ Matris nostræ Annæ & filii ejus Joannis; ubi particula, καὶ, &, nobis persuadet ipsum communi eum matre tumulo conditum, communi cum ipsa cultu dignatum, propter utriusque sanctitatem eximiam ac vulgo notam, licet ad nomen Joannis deficiat titulus Ἁγίου, Sancti. Interim titulus, Τῆς ὁσίας Μητρὸς ἡμῶν, Sanctæ Matris nostræ, verosimile facit, ipsam monasterii alicujus Præpositam, aut etiam Fundatricem fuisse. Cangius, in sua Constantinopoli sacra lib. 4 cap. 7, agit de ecclesiis, ibidem S. Annæ Christi Aviæ sacris, ac deinde nominat S. Annæ ædes seu monasterium in Castro Galatino. Ipse libro 1 cap. 22 agens de XIII urbis Regione, olim Galata, nunc Pera, ostendit Græcis dictam pluraliter Τὰ τοῦ Γαλάτου, πόλιν Γαλατίην, &, τοῦ Γαλάτου πολίχνιον sive φρούριον a nomine conditoris, ut vult Cedrenus. Quamquam autem verosimile sit, istud quoque monasterium sic nuncupatum in honorem Annæ Matris Deiparæ: nihil tamen vetat opinari, illa de qua hic agimus Annam, illud sic dici voluisse ab ea, cujus ipsa nomen ferebat; & cum deinde ibidem coleretur ut Sancta, dubium posteris in mansisse utram ea appellatio respiceret propius. Filius autem potuit eidem loco ministrasse, vel ut Presbyter, vel ut Procurator ad negotia & obsonationem, intuitu degentis ibidem matris; cui & consepeliri petierit impetraveritque, & communibus cum eadem miraculis fulserit. Tempus incertum manet; sed ita, ut verosimilius sit serius quam citius ambos floruisse.

DE SANCTO AGRICIO,
EPISCOPO SENONENSI IN GALLIA.
Ex epistolis S. Sidonii Apollinaris, & aliis.

[Commentarius]

Agricius, Episcopus Senonensis in Gallia(S.)

G. H.

[Cultus 13 Junii.] Post varios Ecclesiæ Metropolitanæ Senonensis Episcopos, Sanctis adscriptos, quos præcedentibus mensibus dedimus, tertium hoc mense Iunio damus S. Agricium, aliquibus Agrœcium de quo vetus Kalendarium ejusdem Ecclesiæ Senonensis: Idibus Junii Agricii, Episcopi Senonensis. Ad quas Idus in Breviario Senonensi, quod habemus anno MDCXXV excusum, præscribitur de eodem Officium Ecclesiasticum recitandum trium Lectionum, cum Hymno Te Deum laudamus: sed omnia sumuntur de Communi Confessorum Pontificum. Ad eum diem eumdem S. Agricium, Episcopum & Confessorem apud Senones, retulit Galesinius, [Tempus Sedis.] & pluribus Ghinius in Natalibus Canonicorum hoc modo: Apud Senones S. Agricii Episcopi quartidecimi, qui ibidem præfuit annis triginta duobus: & cum optime populum verbo & opere pavisset, migravit ad cælos: cujus corpus in ecclesia SS. Gervasii & Protasii sepultum fuit, anno Domini CCCCLXXXVII. Ex hoc calculo dicendus esset Episcopatum suscepisse an. CCCCLV. Saussajus hunc diem XIII Iunii Martyrologii Gallicani ita auspicatur: Senonis S. Agricii Episcopi & Confessoris, qui incomparabiliter florens tam exemplis virtutum quam affluentia doctrinarum, maxime in caritate præcelluit: adeo ut S. Sidonius Apollinaris Episcopus de eo ad ipsum scriberet, [Elogium ex Saussajo,] potuisse quidem terminum illius poni regioni (scilicet Metropoliticæ ditioni) at non potuisse caritati. Qui tandem, Ecclesia ad præscriptum divinæ legis administrata, sanctitatis meritis nobilitatus, abiit ad præmium.

[2] Hæc ibi. Iam dictus Sidonius Apollinaris fuit Episcopus Arvernorum seu Claromontanus, mortuus anno CCCCLXXXVI die XXI Augusti, non colitur. Ut autem, quæ causa fuerit S. Sidonio auxilium S. Agricii postulandi, intelligamus, eam proponimus ex libro 2 Historiæ Francorum Gregorii Turonensis, qui cap. 25 ista scribit: Sidonii tempore Evarix Rex Gothorum, excedens Hispanum limitem, gravem in Gallia super Christianos intulit persecutionem. Truncabat passim perversitati suæ non consentientes, Clericos carceribus subigebat, Sacerdotes vero alios dabat exilio, alios gladio trucidabat. Nam & ipsos sacrorum templorum aditus spinis jusserat obserari, [ob gravem Gothorum persecutionem,] scilicet ut raritas ingrediendi oblivionem faceret fidei. Maxime tunc Novempopulaniæ, geminæque Aquitaniæ urbes ab hac tempestate depopulatæ sunt: extatque hodie & pro hac causa ad Basilium Episcopum nobilis ipsius Sidonii epistola. Hæc ibi. Fuisse hunc Basilium Episcopum Aquis-Sextiis, arbitratur Sirmondus ad dictam Epistolam Sidonii, quæ est sexta libri septimi. Hanc immediate præcedit quinta, qua optat Sidonius Domino Papæ Agrœcio salutem; & ista scribit.

[3] Bituricas decreto civium petitus adveni. Causa fuit evocationis, [& Bituricensis ecclesia periculosum statum,] titubans Ecclesiæ status; quæ nuper summo viduata Pontifice, utriusque Professionis ordinibus ambiendi Sacerdotii quoddam classicum cecinit. Fremit populus per studia divisus: pauci alteros, multi sese non offerunt. Si aliquid pro virili portione secundum Deum consulas veritatemque, omnia occurrunt levia, varia, fucata: & quid dicam? sola est illic simplex impudentia. Et nisi me immerito queri judicaveris, dicere auderem, tam præcipitis animi esse plerosque, tamque periculosi, ut sacrosanctam Sedem dignitatemque affectare pretio oblato non reformident: & rem jam dudum in nundinam mitti auctionemque potuisse, si quam paratus reperitur emptor, venditor tam desperatus inveniretur. Proinde quæso, ut officii mei novitatem, pudorem, necessitatem, spectatissimi adventus ornes contubernio, tuteris auxilio. Nec te, quamquam Senoniæ caput es, [S. Sidonius expetit adventum S. Agricii,] inter hæc dubia subtraxeris intentionibus medendis Aquitanorum: quia minimum refert quod nobis est in habitatione divisa provincia, quando in religione causa conjungitur. His accedit, quod de urbibus Aquitaniæ primæ, solum oppidum Arvernum, Romanis reliquum partibus, bella fecerunt. Quapropter in constituendo præfatæ civitatis Antistite, Provincialium collegarum deficimur numero, [offerens ei electionem Archiepiscopi,] nisi Metropolitanorum reficiamur assensu. De cetero quod ad honoris vestri specta prærogativam, nullus a me hactenus nominatus, nullus adhibitus, nullus electus est: omnia censuræ tuæ salva, illibata, solida servantur. Tantum hoc meum duco, vestras invitare personas, [licet extra suæ provinciæ fines.] expectare voluntates, laudare sententias. Et cum in locum statumque Pontificis quisque sufficitur, ut a vobis præceptum, a me procedat obsequium. Sed si (quod tamen arbitror minime fore) precibus meis apud vos malesuadus obstiterit interpres; poteritis præsentiam vestram potius excusare quam culpam; sicut e diverso, si venitis, ostenditis, quia terminus potuerit poni vestræ quidem regioni, sed non potuerit caritati. Memor nostri esse dignare, Domine Papa.

[4] Hactenus epistola S. Sidonii, qua quanti fecerit S, Agricium, præclare ostenditur. Vacabat autem Sedes Bituricensis per mortem S. Palladii secundi, vita functi anno CCCCLXI, uti ad Vitam ejus X Maji ostendimus: cum autem electus est Elodius decimus quartus Biturigum Archiepiscopus. Inter Antistites Senonenses quinquagesimus numeratur Ansegisus, creatus anno DCCCLXXI, mortuus anno DCCCLXXXIII. [Ansegisus sec. 9 transfert.] Hic variis Reliquiis Sanctorum locupletavit sacrarium S. Petri-Vivi, in cujus Chronico de Ansegiso inter alia indicatur, quod transtulit idem & corpora sanctorum Præsulum, Leonis, Ursiani, Agricii, & Ambrosii, in ecclesiam S. Petri, de basilica S. Leonis, ubi fuerant primum tumulati; quæ primum fuit dedicata in honore SS. Gervasii & Protasii. Hæc ibi, eademque leguntur in Chronico Roberti Monachi Altißiodorensis. De S. Leone egimus XXII Aprilis; acturi de S. Ursicino XXIV Iulii, & de S. Ambrosio III Sept. quibus eorum solennitas, uti S. Agricii hoc XIII Iunii, celebratur in dicto monasterio S. Petri Vivi. Est aliqua etiam memoria S. Agricii die tertia Ian. in Ms. Florario, sed qua de causa non inducatur.

DE S. CETHEO, alias PEREGRINO, EPISCOPO AMITERNENSI ET MARTYRE,
IN APRUTIO ITALIÆ PROVINCIA.

CIRCA AN. DC.

COMMENTARIUS PRÆVIUS.
De loco Episcopatus & mortis: item primæ ac secundæ sepulturæ, nec non de Actis & cultu.

Cetheus, Episcopus Amiternensis & Martyr, Atriæ Peregrinus appellatus(S.)

D. P.

Romanæ Ecclesiæ hodiernum Martyrologium, ad hunc XIII Iunii diem, memoriam facit prætitulati Sancti, tali formula. In Pelignis, S. Peregrini, [In Aternofluvio submersus;] Episcopi & Martyris, quia Longobardis pro fide Catholica in Aternum flumen demersus est. Acta, quæ duplicia in Mss. invenimus, altera prolixiora apud Eremitas Camaldulenses in Hetruria; altera contractiora, apud Canonicos Regulares monasterii Bodecensis in Westphalia, Cetheum proprio nomine appellant: sed priora hoc modo distinctius prætitulantur, Passio S. Cethei, Episcopi & Martyris, vocati Peregrini, XIII Junii. Utraque in hoc conveniunt, quod in flumine Piscaria (id antiquitus Aternus dicebatur) submersus cum lapide ad collum, sub una nocte delatus fuerit ad littus civitatis Jaternensium.

[2] Hic si velis scriptorium mendum agnoscere & Aternensium legere, [& ad ostium illius,] habebis oppidum ostio fluminis Aterni impositum, quod cum ipso mutato nomine Piscaria hodie dicitur, ad mare Adriaticum: de quo Strabo Libro 5 Geographiæ; Aternum ad ipsum mare Piceno confine, ejusdemque nominis cum fluvio; qui Vestinos a Marrucinis dirimit, & ponte trajicitur: sed non habebis urbem Episcopalem. Nec enim antiqui Provinciarum Catalogi, apud Carolum a S. Paulo in Geographia sacra, nomen istud habent; neque in Dialogis S. Gregorii invenitur nominatus hic, [vel potius Jaderam, trans mare ejectus;] quem Carolus ait, Episcopus Peregrinus: ut memoria lapsus ille hic sit, Gregorii Dialogos allegans. Si Jaderam accipias, urbem in Dalmatia Episcopalem, trans Hadriaticum mare, Aterni ostio objectam, evidentius miraculum fuerit; minusque mirum fuerit, quod tam procul advectus omnibusque ignotus, ex vestibus tamen agnitus Episcopus, ibi acceperit nomen Peregrini: quod retinuerit, etiam cum jam notum proprium nomen esset, & corpus Atriam advectum.

[3] [non Aterni, sed Amiterni, Episcopus fuisse,] Jaderam si teneas, nihil refert, utrum cum Camaldulensibus Actis Aternensium, an cum Bodecensibus Amiternensium Episcopum fuisse Cetheum dicas: utrique enim jacent ad eumdem fluvium, hi ad caput, isti ad ostium. Sed Amiternum præferre suadet vicinia civitatum Spoleti & Ortæ, quarum prima Præfecto suberat, S. Certhei Episcopalis sedes, & secundæ Præfectus a proditore Alahi invitatus, noctu venerat urbem ejus occupaturus. Distant enim Spoletum & Orta circiter XXII P. M. & ambæ distant Amiterno fere æquali L milliarium intervallo, [probatur ex ipso locorum situ;] ab Aterno autem ad mare sito duplo longius. Maneat ergo quod Aterno fluvio suffocati Episcopi corpus, Amiterno delatum cum lapide sit vel Aternum vel Jaderam, non Aterno Adriam, locum nequaquam maritinum, & Aterno tam propinquum, ut ignorantia nominis non potuerit ipsi illic nomen Peregrini parere.

[4] Hæc autem sic deducenda fuere, ad corrigendos quorumdam Martyrologorum errores circa hunc Sanctum. [& Martyrologiorum errores notantur:] Nam Francisci Maurolici Martyrologium, quarto post primam editionem anno, Christi MDLXVIII Venetiis recusum, quod Molanus in Additionibus ad Usuardum anni MDLXXIII transcripsit, ita habet: Item S. Peregrini sive Cethei, Aternensis Episcopi & Martyris, in Hadriensi civitate, in fluvium Piscariæ mersi, Minus erravit in Additionibus suis Grevenus; erravit tamen etiam ipse, cum scripsit, Civitate Aternensi B. Cethei Episcopi, cognomento Peregrini: non enim Aterni sed Adriæ requiescit & colitur. Galesinius errorem cavit, nullum locum nominando; sed causam occasionemqae martyrii aliam a vera commentus est, hoc modo: In Pelignis S. Peregrini Episcopis & Martyris, qui a Longobardis, excitato Arianæ hæresis incendio, pro Catholica fide injuriosius tractatus, tandem in Aternum fluvium demergitur: sequaces tamen, ut vidimus, habuit Romani Martyrologii correctores Gregorianos, quatenus pro fide Catholica passum scripserunt eum, cui secundum Acta causa mortis extitit proditio civitatis, innocenti per calumniam imputata, ab homine, impio quidem, sed tamen nomine tenus Christiano.

[5] [Vetus Amiterni amplitudo:] Est autem, seu potius fuit Amiternum, civitas Vestinorum secundum Ptolomæum, Sabinorum vero secundum Dionysium Halicarnassæum quatenus utrique sæpius permiscentur; Frentanorum Emporium Straboni dictum; quod (uti scribit Leander Albertus in Vestinis) perpetuo montis insidet dorso: ubi in hunc usque diem fundamenta magnorum operum, præcipueque theatri, & aliquot ingentium templorum ac turrium supersunt, e quibus urbis amplitudo vetus non difficulter colligitur. Intelligitur etiam ex tali descriptione, quomodo duæ illius fuerint portæ; Orientalis una, Occidentalis altera, & Orientali proxima Cathedralis ecclesia, S. Andreæ Apostolo sacra; ad quam inventæ hostiles scalæ, occasionem calumniæ Sancto impingendæ dederunt. Iuxta autem est vicus a S. Victorino nomen habens, quem Amiternensem Episcopum, sub Trajano passum, V Septembris Ecclesia colit. Quis Amiternum destruxerit ignorari Leander asserit, ast vicinum Forconium dicit a Longobardis dirutum: sed ex supra dictis ad Vitam B. Placidi, apparet illud adhuc superfuisse seculo XIII: ex utriusque autem ruinis quinto milliario surrexit Aquila, nunc regionis totius caput, Episcopi Sedes, & conditorium sacrarum Reliquiarum utrimque adductarum.

[6] [ubi Episcopus Cetheus sub S. Gregorio.] Cognita in hunc modum Episcopali Sede ejus dequo agimus Sancti; transeo ad ætatem. Hujus ne difficilis notitia sit, faciunt signata initio tempora S. Gregorii Papæ & Phocæ Imperatoris, sub quibus Episcopatum ille geæit; Spoletanum Ducatum regente Faroaldo Longobardo, cui etiam ii suberant, qui ex eadem gente Amiternum tenebant, Alahis & Humblo, Christiani omnes, sed Arriani: quorum sævitiam & inhumanitatem non ferens Episcopus, ad S. Gregorium Romam fugit; ab eoque intellexit, cito futurum, ut gens illa Romanæ fidei ecclesiæque accederet, sicuti per Theodelindam eorum Reginam, secundo vel tertio S. Gregorii anno, Christi DXCI vel II, factum: Tum vero in Sedem suam rediit Cetheus, & aliquot adhuc annis eam tenuit: quorum numerus dum non exprimitur, nihil congruentius dicere possumus, quam martyrium ejus ad confinia seculi VI ac VII pertinere.

[7] [Acta quæ & unde accepta.] Ad Acta quod attinet, posito quod Jaderam appulerit corpus, istic quoque ea primum composita fuerint, idque cum Aternus fluvius jam nomen mutaverat, & Piscaria appellabatur; eademque Acta in Italiam attulerit idem qui Corpus attulit, metu fortaßis barbarorum Dalmatiam depopulantium, & Iaderæ (quæ Zara nunc dicitur) imminentium. Atriæ certe composita non sunt, quæ ipsam nec semel quidem nominant. Ex duplicibus autem quæ notavi, præferenda censui Bodecensia, tamquam magis sincera; cum Camaldulensia, per solam interpolationem, eamque subinde non satis aptam, prolixiora esse deprehendam; prout ex Annotatis apparebit. Hanc autem interpolationem factam crediderim; eum Atria jam esset Episcopalis: unde facilius fuit, de Amiterno remotiori nihil cogitantibus, Aternum obrepere; eoque facilius; quod corrupto nomine inveniretur corpus defluxisse ad Jateranensem civitatem; quam suam Atriensem esse putaverint, cujus usque ad maris littus extenditur territorium.

[8] [Compendia apud Petrum de Nat. & Ferrarium.] Habuit talia Acta Petrus de Natalibus, eaque in epitomen contracta inseruit Catalogo suo, lib. 5 cap. 130; ubi Aternensem Episcopum Cetheum facit; civitatem autem, quo corpus appulit, Jardenensem appellat. Philippus item Ferrarius, in Catalogo Sanctorum Italiæ, Epitomen aliam referens, paulo etiam breviorem, eam se dicit habere ex Actis Mss. Ecclesiæ Atrianensis: ex quibus & Petrus. Annotat autem quod nonnulla eget censura Vita a Petro relata, præsertim circa locum ab eo perperam nominatum: & ipse Atrianensem urbem atque Episcopum nominat. Hoc si ita in suo Ms. reperit, nova ea recentiorque corruptio fuit; sicut & illud, quod milliario ab urbe sepultum Sanctum dicant ipse & Petrus, [cultus Atriæ,] cum Acta habeant milliario nono: Manet interim, ut concludendo dicit Philippus, quod, Sancti festivitas Idibus Junii summo honore Atriæ celebratur: quem diem malim Translationis credere, quam mortis; etsi Camaldulensia Acta, quemadmodum & Petrus & Philippus, dicant postea, ex eo, ubi passus erat loco, diem esse compertum, sicut inde compertum est proprium Cethei nomen.

[9] Atriam qui credi antiquißimam volunt, etiam Hadriani Imperatoris patriam, & Hadriatici maris nomenclatricem faciunt. Sed verosimilius est eam laudem Hadriæ sive Atriæ Veneticæ deberi, sicut paßim solent ejusmodi sinus ab intimo aliquo sui recessus loco nominari, quemadmodum nunc idem mare ex eadem causa Sinus Veneticus appellatur. Nec ausim asserere Callionistum, τῆς Ἁδριανῆς, Hadrianensem Episcopum, in Concilio Lateranensi anno DCXLIX subscribentem, [anno 1252 factæ Episcopalis:] huc spectare. Difficile interim est certum aliquem hujus Atriensis in Aprutio Sedis Episcopum reperire a Pennensibus distinctum; nec forte ullus unquam sic dictus fuit ante annum MCCLII, quo Petrus Albanensis Episcopus, Ecclesiam S. Mariæ Hadriæ, quæ olim de Pennensi diœcesi esse solebat, in Cathedralem sic erexit, ut Pennensi unita, æque ac ipsa Cathedralis sit, & ipsi Pennensi præferatur in scriptura, quod vide apud Ughellum tom. 1 Col. * 59. Erat tunc magna sine dubio claritas hujus loci, qua talem meruit prærogativam: ac forte tunc primum allatum ex Dalmatia corpus fuit, transcribentibusque Acta, Aternum, Atriæ vicinum pro Amiterno obrepsit. Ejusdem corporis pars obvenerit Theatino Episcopo vicino, cum forte solennitati illi interesset: ex eoque Theatinis quoque venerabilis esse cœperit S. Peregrinus Episcopus Martyr. Certe Doctor Hieronymus Nicolinus in Historia Theatina, anno 1657 Neapoli vulgata pag. 221, inter ecclesiæ illius Reliquias, primo loco refert S. Peregrini Episcopi corpus. Neque eo contentus, ex eo quod Aternum Episcopali numquam dignitate potuerit insigniri, [item Theate ubi pars corporis.] utpote oppidum semper exiguum, confectum se habere putat, Theatinum, non Aternensem Episcopum fuisse Sanctum: quod aliud non est quam Acta tota sus deque vertere.

ACTA
Ex Ms. Bodecensi, collato cum Ms. Camaldulensi.

Cetheus, Episcopus Amiternensis & Martyr, Atriæ Peregrinus appellatus (S.)

BHL Number: 1730

EX MSS.

CAPUT I.
Fuga sancti ad Gregorium Papam, & honorifica ad Sedem suam reductio.

[1] Tempore Beatissimi Papæ Gregorii, cum apud Constantinopolim Phocas Romanū teneret Imperium, [Vicinas Romæ regiones per vadentibus Longobardis,] apud Spoletum quoque Ducatus curam gereret Faroaldus; gens Longobardorum, quæ de Pannonia dudum egressa, quosdam Italiæ fines pervaserat, sese deinceps huc illucque diffundens Romanorum & Samnitum Spoletanorumque fines invasit. Ex qua natione duo pessimi & ignobiles viri, concubinarum scilicet filii, ad urbem Amiternensium a venientes, quorum unus Alais b, alter vero Umbolus dicebantur, cum armis bellicis ibidem devoluti sunt, agentes prædas & devastationem barbarice facientes. Cujus civitatis Episcopus, Venerabilis, Cetheus nomine, tantam eorum crudelitatem non ferens, fugam arripuit, atque ad beatissimi Papæ Gregorii Sedem pervenit: ante cujus conspectum assistens, positis in terra genibus & de osculatis pedibus beati Pontificis, cum lacrymis dixit: Domine, Venerabilis Pater & Pontifex Sanctissime, periit civitas Amiternensium, & ego propterea fugi lapsus ad Sedem istam sanctam & ad vestigia vestra perveni. [Amiterno fugit Cetheus Ep. ad S. Gregorium,] Pontifex vero admiratus & timore perterritus, interrogare cœpit, quænam adversitas eidem urbi acciderit. Cumque vir Domini Cetheus Episcopus indicasset, qualiter a gente Longobardorum civitas ipsa perierit, beatus Papa subjunxit: Consolare in Domino, fili, consolare; futurum est enim post modicum tempus ut gens illa Longobardorum, quæ te fugam inire coegit, compuncta corde Sedem hanc Apostolicam adeat c, & benedictionem hinc accipere quærat.

[2] Audiens hoc venerabilis vir Cetheus Episcopus tacuit, atque ab illa hora die noctuque orabat Dominum, dicens: Respice de supernis virtutibus tuis in civitatem Amiternensium, & aspira in cordibus Longobardorum Spiritum sanctum tuum, ut pœnitentiam agentes de his quæ populo meo ac mihi intulerunt, reducant me ad Sedem, [seque cito reposcendum intelligit:] ubi ego indignus Episcopatus honore fungebar: ut sciant, omnes, quia tu es Deus solus, & non est alius Deus præter te. Itaque cum multo tempore nocturnis suis divinis orationibus insudaret, exaudivit Dominus preces ejus, quas lacrymabiliter effuderat: & timor Domini venit super populum illum, & dicebat alter ad alterum: Male facimus quod non imus ad venerabilem urbem Romam, ut reducamus sanctum Episcopum nostrum Cetheum, cujus benedictione bene protegebamur & cunctæ d familiæ nostræ: & si in aliquo læsimus aut offendimus eum, humiliemur in conspectu ejus, & ipse orabit pro nobis, & salvabimur. Nos enim citius omnes justam ultionem a Domino accipiemus, nisi eum ad nos reduxerimus. Cumque sermones isti, per totam civitatem Amiternensem quotidie personarent, ad ultimum convenerunt omnes in unum, ut irent & sanctum Episcopum Cetheum a Romana civitate cum honore reducerent e.

[3] [quod & factum est,] Egressi igitur pervenerunt ad urbem Romam, & introeuntes ecclesiam beatissimi Petri Apostoli, percutiebant capita sua, dicentes; Fac nobis, beate Petre Apostole, servum tuum Gregorium Pontificem placatum, ut cum tua benedictione possimus in civitatem nostram sani atque illæsi una cum Episcopo nostro remeare. Nuntiatum est interim beatissimo Papæ Gregorio, quia venissent Longobardi, benedictionem ab eo suscipere: & eadem hora præcepit eos ad suam præsentiam venire. Tum omnes pedibus ejus præstrati, clamabant dicentes: Pater sancte, precamur ut nobis restituere digneris Episcopum nostrum. At ille, congratulatus ex toto corde suo, respondit: Si vere pœnitet vos erroris vestri, quo & cives Amiternenses oppressistis, & sanctum inde virum exire compulistis, maxime cum Christiani nominis f professionem habeatis sicut illi, benedicam tam vobis quam domui vestræ, & cunctis quæ possidetis. Ad hoc illi respondentes dixerunt: Vere pœnitet nos quidquid inique gessimus in civitate illa, vel habitatoribus ejus, ideoque puro & simplici corde venimus, ut benedictionem a te, Sanctissime Pater, simul & indulgentiam percipiamus.

[4] Beatus Pontifex dixit: Benedicto Domini super vos: quibus respondentibus, Amen; beatus Papa subjungens inquit, [annuente Pontifice;] Vadam prius & inquiram ab Episcopo vestro, si sit voluntas ejus ut revertatur vobiscum, ut desideratis. Et assumens quosdam illorum secum, tulit in partem Beatum Cetheum, & interrogavit eum dicens: Vis remeare, fili, ad patriam tuam, ubi Episcopatus honore fungebaris? Si placuerit, inquit ille, Sanctitati vestræ, faciam quæ dicitis. Sanctus Pontifex dixit: Deo omnipotenti placeat, nam mihi beneplacitum est. Cetheus Episcopus respondit: Si Deo & vobis placet, ut ibi revertar, procul dubio jussionem vestram explebo, ea præcipue de causa, ne res Ecclesiarum dissipentur, vel venumdentur. Ad hæc viri illi, qui missi fuerant, cum essent præsentes, dixerunt: Absit a nobis ut prædia sanctarum Ecclesiarum dissipare aut venumdare præsumamus: imo potius augebimus ea cunctis diebus vitæ nostræ, tam nos, quam posteri nostri. Beatus Gregorius dixit: Si rectum vobis videbitur, firmate idipsum cum juramento, ut Ecclesiastica prædia non distrahantur. Qui responderunt: Sicut tibi placet, Sanctissime Pater, ita faciemus. Et continuo egressi cum B. Gregorio atque Cetheo Episcopo ad corpus B. Petri Apostoli, juraverunt dicentes: Per venerabile corpus istud, Pater sancte, juramus & tuæ auctoritati firmiter promittimus, quia res Ecclesiarum nullo modo venumdabimus; sed angebimus & conservabimus; & Patrem nostrum Cetheum Episcopum cum honore ad suam Sedem reducemus; & omnia, quæ nobis tua Paternitas servanda commiserit, humili mente suscipientes, cum summa diligentia custodiemus.

[5] Audiens Beatus Gregorius devotionem illorum, gavisus est in Domino; [cum cujus benedictione regressus Cetheus,] & benedictis illis ait: Pax vobiscum fili. Respondens Beatus Cetheus dixit Apostolico; Et cum Spiritu tuo. Sanctus Gregorius cum fudisset super eos orationem, dedissetque indulgentiam & benedictionem, conclusit sic: Ite, ait, filii, & suscipite Episcopum vestrum, atque cum honore perducite ad Sedem suam, & per omnia obedite ei g. Qui accipientes Episcopum suum, [honorifice excipitur.] cum gaudio & lætitia magna reduxerunt eum ad Sedem suam, cantantes in laudem ejus; Gloria in excelsis Deo, & cetera. Cum autem appropinquarent civitati Amiternensi h, exierunt ei obviam Sacerdotes, cum omni Clero: susceperuntque Sanctum Cetheum Episcopum cum gaudio & lætitia magna, cum hymnis & canticis, cum omni gloria sicut dignum fuit. Ingressus igitur per portam Orientalem, perductus est ad ecclesiam, & fuit illic per aliquod tempus.

ANNOTATA D. P.

a Camald. Ms. Aternensium, errore perpetuo, & (ut ostendimus) corrigendo.

b Camald. Alahis & Humblo. Etiam 100 annis post hunc extitit Alachis, homo impius, eadem in gente, qui tyrannidem contra Cunipertum Regem pium arripiens, in procinctu committendi acceptatum duellum periit. Vide Baron. an. 691 num. 3.

c Fieri id cœpit anno 2 Gregorii Papæ, Christi 591 per Theodelindam Reginam, mortuo priore ejus viro Autharit: antea partim Ariani erant, partim Gentiles, qui caput capræ adorandum proponebant, ut ex plurium id recusantium martyrio constat. Hinc apparet, falsum interpolamentum esse, quod in Ms. Camaldulensi sic legitur. Quem cum B. Gregorius interrogaret, utrum gens illa Christiana esset; ille respondens, dixit: Christiani sunt, & multo magis colunt Sanctorum virtutes, S. Gregorius dixit: Si veraciter Christiani sunt, non absque termino contristemur: futurum est enim &c. Et infra in oratione ipsius Sancti, æque inepte apponitur conditio, si vere sunt Christiani.

d Idem multo plenius: & omnes unanimiter conclamabant, dicentes: Ite ad urbem Romam, & sanctum Episcopum nostrum reducite. Inito itaque consilio rursum dixerunt: Sine jussione Domini nostri non possumus Romam pergere. Sed eamus ad civitatem Spoletanam: & si voluntas Domini nostri extiterit, tunc cum ipsius consilio vel ordinatione liberius poterimus pergere. Venientes ergo ad civitatem Spoletum, intimaverunt Domino suo, dicentes: Si vestra est juxta (id est, jußio) volumus ire ad sanctam & Apostolicam Sedem, ut reducamus Episcopum nostrum. Ad hæc lætus effectus, dixit: Fiat quod bonum est, cum auxilio Domini; & Angelus ejus comitetur vobiscum, qui bene disponat iter vestrum. At illi omnes responderunt, Amen. Egressi autem &c.

f Saltem sub errore Arianismi, quem primores gentis profitebantur. Ms. Camald. pluribus interrogatis & responsis, hæc eadem interpungit.

g Addit Camald. Tunc universi, ad pedes B. Gregorii convoluti, dixerunt: Protegat, Domine, benedictio tua iter nostrum. Pontifex dixit: Benedictio, & gloria, & salus sit vobis, in sempiternis temporibus, & usque in secula seculorum. At illi omnes responderunt. Amen.

h Idem Ms. Ut autem venerunt ad fluvium, qui vocatur Piscaria, steterunt ibi quas dimidia hora.

CAPUT II.
De prodendæ urbis conscientia falso insimulatus Episcopus, monti addicitur.

[6] Interea prædicti Primates a Alais & Umbolus, qui Ducatum civitatis usurpaverant sibi, [Primatibus duobus dissidentibus, ab uno eorum advocantur hostes;] quorum Alais scilicet tenebat portam Orientalem; Umbolus vero portam Occidentalem; obortis quibusdam simultatibus ita inter se discordare cœperunt, ut alter alterum interficere quæreret, factaque est tristitia magna omnibus Christianis in civitate illa. Alais ergo consilium fecit cum suis ut civitatem ipsam disperderet, misitque legationem ad Verilianum Comitem Hortanensium b civitatis, orans ut media nocte adveniens Amiternensium urbem invaderet, eamque penitus dissiparet. Beatus vero Cetheus Episcopus erat in cella sua & ignorabat consilium Alais, quomodo civitatem tradere quærebat inimicis. Erat autem incivitate eadem vir quidam Christianissimus, nomine Fredo, & conjugalis ejus nomine Bona, religiosa femina & timens Deum: qui facta hora vespertina ingressi in ecclesiā, oraverunt; expleta vero oratione susceperunt benedictionem ab Episcopo, & redierunt in sua. Hora vero dormitionis, dum recubuissent ambo in lecto secundum consuetudinem, noluit Fredo vestem suam exuere; sed ita se collocavit. Dixit autem illi conjugalis ejus: Quare sic indutis vestibus te reclinasti? [qui, pernoctante in ecclesia Episcopo,] Cui illa respondit: Immenso tremore concussus sum, & vade timeo, quia civitas ista hac nocte petitura sit. Dicit ei uxor sua: Non faciet Deus, ut civitas ista petitura sit. At ille dixit: Affer mihi arma bellica, & pone ad caput meum & tunc recumbemus securi. Nesciebat tamen Fredo consilium Alais; sed per Spiritum sanctum commonitus ista faciebat. Fecit jugalis ejus, ut sibi fuerat imperatum: & tunc recubuerunt.

[7] Media autem nocte clamor hujuscemodi factus est in media civitate: Surgite, surgite, civitatem istam gens hostilis invadit. Surrexit igitur Fredo Christianissimus a latere uxoris suæ; & apprehendens arma bellica cucurrit clamans & dicens: Exurge, Sanctissime pater Cethee, [viriliter repelluntur,] & ora pro nobis quoniam perit civitas ista, & omnia nostra perdimus, ipsique hodie gladiis interficiemur. At ille velociter exurgens, & de strato exiliens, foris in platea oravit ad Dominum, dicens: Domine Jesu Christe, fili Dei vivi, qui liberasti David de manu Goliæ, & tres pueros de camino ignis ardentis, & Danielem de lacu leonum, Susannam quoque de falso crimine, & Teclam a bestiis, miserere nobis, & libera civitatem istam & populum ejus ab inimicis. Et hæc dicens percussit frontem suam in terram cum lacrymis: & cum paululum orasset c subito omnes qui advenerant hostes, divina virtute perterriti, humilati sunt, & multi ex ilis eadem nocte interfecti.

[8] [& mane facto capitur proditor:] Mane autem sequentis diei, convenientes in unum habitatores urbis ut viderent quo ordine hostis civitatem illam ingredi potuisset d; invenerunt scalas post ecclesiam B. Thomæ erectas, per quas ingressi fuerant hostes & regressi; ibique referentibus quibusdam didicerunt, consilio Alais hæc omnia facta fuisse. Qui cum adductus esset vinctus in medio populi, omnes una voce clamaverunt dicentes: Interficiamus hominem istum pessimum, qui tantas Christianorum animas gladio perdere voluit, & cuncta quæ possidemus inimicis tradere diripienda. Et iterum exclamabant: Interficiatur quantocius, quoniam dignus est multis suppliciis interire. [pro cujus vita intercedens Episcopus.] Cumque diutius pertractarent, quibus eum cruciatibus perderent; dixit Beatus Cetheus Episcopus illum: Fili, cur tale scelus fecisti in hac civitate, ut tam acerbam mortem nunc subire cogaris? Et conversus ad circumstantem populum, dixit: Audite me, filii, & nolite extendere manus vestras in virum istum, ne forte reputet Deus hoc vobis in peccatum. Quod si vobis placet audire consilium meum, mittite eum in carcerem, & multum ibi faciat tempus: deinde fiat conventus in civitate ista a minimo usque ad maximum, & educentes eum de carcere, pœnitentiam ei multis diebus faciendam indici facite, tantum ut spiritus saluus sit in die Domini.

[9] Hæc cum dixisset Beatus Cetheus Episcopus, accedens ad eum cum violentia magna impiissimus Umbolus dixit: Et tu certe, Cethee, [accusatur ut complex sceleris,] interfuisti huic consilio, quo civitas ista tradita est inimicis, nam & scala illa, quam invenimus ad ecclesiam Beati Thomæ, per magica tua opera ibi posita est, & ideo non es dignus ulterius honorem Episcopatus habere. Respondit Beatus Cetheus Episcopus, & dixit: Non faciat Deus, fili, quod aliquando in tali re pessima contaminatus sim: attamen, propter populum circumstantem, [& morti addicitur;] juro per crucifixum Filium Dei, & Trinitatem inseparabilem, sancta Christi Euangelia, nec non & sanctam illam benedictionem Episcopalem, quam suscepi licet indignus, quoniam alienus & innocens sum a consilio illo: nec unquam urbem hanc venumdare vel inimicis tradere volui, aut feci, seu permisi; sed semper diebus ac noctibus humiliter deprecabar, ut pacem nobis & concordiam Deus donare dignaretur. Cumque S. Cetheus his & hujusmodi vocibus se excusando veritatem astrueret, præfatus Umbolus, nolens eum diutius audire, jussit tam ipsum e quam præfatum Alaim vinctos catenis in medium civitatis duci, & ibi coram omni populo capite truncari.

[10] Tunc exclamavit voce magna S. Cetheus, cum jam ad locum decollationis perductus fuisset, [cumque decapitari non potuisset,] & dixit: Cor meum & caro mea exultaverunt in Deum vivum: & iterum: Miserere mei Deus, miserere mei, quoniam in te confidit anima mea; & in umbra alarum tuarum sperabo, donec transeat iniquitas f. Et item; Deus laudem meam ne tacueris, quia os peccatoris super me apertum est. Quo Psalmo usque ad finem completo, timore perterritus spiculator, Alaim quidem capite truncavit, in beatum vero Cetheum manus extendere minime præsumpsit. Audiens hoc impiissimus Umbolus, furore repletus, jussit B. Cetheum ad suam præsentiam venire, in conventu populi, & dixit ad eum: Cethee Episcope, ante modicum tempus prædicator eras, & quid nunc evenit, ut in conspectu populi jam vinctus procedas? Sanctus Episcopus respondit: Nunquam ego te potui, virorum iniquissime, a diabolo separare, pro eo quod cum ipso habes & æternaliter habiturus es mansionem; inde & nunc dico tibi in verbo Christi, quia vagus & profugus eris in terra, sicut Cain qui fratrem suum Abel justum interfecit; & sic a diabolo correptus deficies. [tyrannum increpat.] Ego autem indignus servus servorum Dei, salvabor per virtutem illius, ad cujus vocem mortui resurgunt. Et elevans oculos suos ad cælum dixit: Deus creator omnium visibilium & invisibilium, qui scrutaris renes & corda, cunctocumque hominum fidem vel mentem cognoscis; scrutare & vide mentem servi tui, si vera sunt quæ dicuntur adversum me, quod circumdederunt me viri mendaces, & sine causa vinctum flagellis coarctaverunt, & non est qui adjuvet nisi tu Deus; quem precor ut judices causam meam.

ANNOTATA D. P.

a Ms. Camaldulense, Comites duo.

b Idem minus recte, Ornensium: est autem Horta, sive Hortana civitas, ad Tiberim, eodem fere intervallo quo Spoletum Amiterno distans. Et Episcopus Iulianus Hortanensis Ὀρτῶν, alius ab Ortonensi Victore, Romano Concilio interfuit. Hinc facili errore lapsus scriptor Bodecensis, Comitem Hortonensis civitatis scripserat, quod correxi.

c Ibid. additur, & exurgens fecit sibi signaculum Crucis.

d Item, Intraverant autem alii per portam Orientalem, & alii erexerant scalam post ecclesiam B. Thomæ, unde ingressi fuerant & regressi: propter quas videlicet scalas post ecclesiam, S. Cetheum Episcopum in multa tormenta misit impiissimus Umbolo: quod hic præpropere ponitur, & infra idem Umbolus Consul nominatur.

e Ibid. dicitur: At vero Alahi vinctum deduci jussit Præfectus Umblo, ad portam Orientalem, & ibidem eum capite truncari præcepit: sanctum vero Episcopum vinctum catenis duci jussit in mediam civitatem.

f Idem porro procedens addit: Clamabo ad Deum altissimum, ad Dominum qui benefecit mihi. Misit de cælo & liberavit me, dedit in opprobrium conculcantes me. Misit Deus misericordiam suam & veritatem suam; animam meam eripuit de medio inimicorum meorum. Et dicta oratione, iterum psallebat, dicens; Deus laudem meam &c. prosequendo reliquum Psalmum 108.

CAPUT III.
Flumini immersus cum saxo Sanctus, Aternum defertur; ibique ut peregrinus sepultus, illuminato cæco transfertur Atriam.

[11] Cum igitur tam precibus quam psalmis insudaret, ac vinculis arctaretur; nequaquam timebat loqui cum impiissimo Umbolo, vel cum ministris ipsius, quoniam Spiritus Dei repleverat illum. Interea vox ad eum de cælis facta est: Cethee Episcope, noli timere, ecce habes coronam pretiosam ante thronum Domini Dei tui; quia pro pœna quam suscepisti, interpellant pro te sancti Archangeli, [Angelica voce recreatus,] Michael, Gabriel & Raphael. Et quoniam prædicator idoneus eras in populo, idcirco audivit Dominus preces tuas, quibus humiliter eum die noctuque deprecari non cessabas a. Facta ergo hac voce, data est Athletæ Christi Constantia magna, multoque amplius loquebatur ad inimicos, propter vocationem, qua ad regnum cælorum vocatus erat; ubi & ineffabili desiderio tendere cupiens, palmam martyrii quotidie expectabat.

[12] Dixit ergo ad ministros qui eum vinctum tenebant: Ut quid me, filii iniquitatis & ministri tenebrarum, tenetis in vinculis? An, quia me servum Dei esse recognoscitis, hæc facitis? Sed ego in nomine ejus non solum vincula, sed & mortem ipsam gratanter suscipiam; vos antem Ariani & perfidi, cum Juda Scharioth, mansionem habebitis, apud inextinguibilem Tartarum: & inter vagos & profugos erit portio vestra, & maledicti eritis in sempiternum, eo quod prædicationem meam sæpe respuistis, & correptiones veritatis audire noluistis. Tibi autem, Umbole, [jubatur ad fluvium mergendus duci:] omnium nefandissime, non sit qui pacis osculum porrigat; & qui benedixerit tibi, sit ille maledictus: nam te maledicet ille, qui maledixit & expulit Sathan de congregatione justorum. Tunc furore nimio repletus Umbolus, præcepit eum vinctum duci ad fluvium qui vocatur Piscaria, & ibi eum præcipitari per pontem qui vocatur Marmoreus. Beatus autem Cetheus, cum gaudio pergens ad mortem, psallere cœpit, dicens: Ne pro icias me, Domine; a facie tua, & Spiritum tuum sanctum ne auferas a me; redde mihi lætitiam salutaris tui, & Spiritu principali confirma me. Cumque projectus fuisset in fluvium, Dei auxilio protegente, sanus & incolumis ad littus perductus est. Deinde iterum atque irerum furens populus, [sed & hoc bis frustra tentato,] jussu tyranni accipiens eum, præcipitavit in fluvium: & sicut prius sanctus Episcopus, Dei protectus auxilio; sanus & incolumis ad aridam deductus est.

[13] Quod cum vidisset impiissimus Umbolus, jussit eum ad suam præsentiam adduci. Ubi cum vir Domini constitutus fuisset, præcepit ministris iniquis alligari ei lapidem molarem, ponderis quasi librarum quingentarum, & sic demergi in profundum. At ille iterum elevatis in cælum oculis psallebat, dicens: Domine Deus salutis meæ, in die clamavi & nocte coram te: intret oratio mea in conspectu tuo, & salvum me facias a descendentibus in lacum. His itaque peroratis, [tandem alligato molari, patratur:] præcipitatus est in fluvium, & continuo reddidit spiritum: & ambulabat sanctum corpus super aquas, lapisque ad collum ejus. At vero gubernante Domino, per manus Angelorum suorum, beati martyris corpus per medium aquæ profundum, tamquam per aridam terram, sub una nocte jactatum est in b Jaternensem civitatem.

[14] Erat autem ibi piscator quidam, nomine Valerianus: qui dum nocte per eamdem aquam navigio ambularet, ad reficienda retia sua secundum consuetudinem, continuo lumen immensum refulsit circa littus illud, ubi corpus beatum super arenæ cumulos jacebat. Unde stupefactus egressus est navim velociter, ut videret quis esset. Diligenter igitur contemplato corpore, [corpus cum eo trans mare vectum,] dum illud minime recognosceret, festinus rediit; & nuntiavit Episcopo & Consuli civitatis, quomodo vidisset corpus, ligato saxo ad collum, jacere super arenam c. Quo audito Episcopus, congregatis mox in unum Sacerdotibus civitatis, festinus abiit una cum illis ad littus; & invenerunt sanctum corpus jacens super arenam, sicut dictum erat illis, & saxum ad collum ejus ligatum. Cognoscentes autem in Angelico vultu ejus, quia propter nomen Domini nostri Jesu Christi in aqua erat præfocatus; [honorifice sepelitur:] omni veneratione ac diligentia decreverunt tolere, & digno cum honore sepelire. Sed quia nomen ejus erat incognitum, vocaverunt eum Peregrinum, quia peregrino & incognito more corpus illius fuisset inventum. Sepelierunt ergo illud in loco proximo littori, ubi fuerat inventum secus mare, cum odore d suavitatis.

[15] Deinde vero dum piscatores nocte juxta littus navigarent more suo, frequenter viderunt ad caput ejus lampadem e resplendere; quam Deus omnipotens meritis servi sui dignatus est ostendere. [deinde nocturno splendore illustratum] Erat his diebus in Iaternensium civitate vir quidam, a nativitate cæcus: qui dixit ad quosdam de majoribus civitatis; Vadam ad corpus illud in littore sepultum, & si mihi Dominus inibi donaverit lumen, scitote profecto quod sanctum est. Ad hoc illi responderunt; Vade sicut dicis: si forte Deus in te misericordiæ suæ opus dignetur ostendere. Apprehensa igitur manu cæci, ductus est a quodam f ad sepulchrum beati Martyris, positisque in terram genibus, oravit cum lacrymis, dicens: Deus qui fecisti cælum & terram, mare & omnia quæ in eis sunt, qui Adam post [quinque] millia quingentos quinquaginta duos g annos de inferno eripuisti, & Jonam de ventre ceti liberasti, [illuminato etiam ad ipsum cæco,] cæcum etiam ad Natatoriam Siloë illuminasti; illumina me peccatorem, per merita hominis peregrini hic sepulti; si tamen est alicujus meriti apud te: & per hoc sciant omnes, quia corpus ejus venerandum & sanctum est. Confestim ut cessavit loqui, aperti sunt oculi ejus, & lumen suscepit. Exurgens ergo cum festinatione magna, cucurrit in civitatem, clamans & dicens; Gratias tibi ago, Domine Jesu Christe, Rex regum & Dominus dominantium, qui tale miraculum ostendere dignatus es, per corpus Servitui beatissimi Peregrini.

[16] Audientes hæc universi habitores civitatis venerunt ad Episcopum, [alio transfertur ut sanctum.] nec non ad Consules; habitoque cum eis consilio, venerunt omnes simul, h assumptis Crucibus psallentes, & gloriam Deo dantes, ad locum ubi corpus sacratum prius sepulturæ tradiderant: & tollentes inde honorifice, posuerunt illud in loco alio, milliario nono a civitate. At vero impiissimus Umbolus, arreptus a dæmonio, sicut ei prædictum fuerat a beato Cetheo Episcopo, mortuus est & universi ministri ejus; insuper & omnis substantia ejus ad nihilum devenit. Passus est autem B. Cetheus Episcopus in civitate Amiternensi, & (ut diximus) delatus est in urbem Aternensem sub aquarum gurgitibus, ibique Peregrinus est appellatus; i regnante Domino nostro Jesu Christo, cui est gloria & honor in secula seculorum. Amen.

ANNOTATA D. P.

a Fateor hujusmodi voces cælestes, maxime quarum nemo testis fuisse potuit, semper mihi suspectas fictionis rhetoricæ esse; tantoque magis, quanto majori ambitu verborum explicantur. Et hinc atque ex reliqua tota phrasi judico, aliquantis post rem actam seculis Vitam hanc primum descriptam fuisse: quod etiam mox probabit recentius fluvii nomen Piscaria, qui veteribus Aternus dicebatur.

b Ita Ms. Bodecense, quod ad Jaderam, vulgo Zaram; Camaldulense, Jaternensem; Petrus de Natalibus, Jadenensem, habent: ne autem Atriensis legatur, prohibet omnino distantia a mari.

c Ms. Camald. sic plenius sequentia. Quod cum audissent mirati sunt, & cogitare cœperunt, quis esset, aut ex qua parte corpus illud ibi venisset. Dixit autem Episcopus Jaternensium, ad Consulem & ad populum civitatis: Audite me, filii, deducatur ad nos navis, & pergamus ad corpus illud, antequam ibi feræ accedant aut bestiæ; ne forte, si fuerit devoratum, superveniat in nobis vel civitate ista grande peccatum. Responderunt ei: Fac quod vis, Pater: quin nos omnes tecum eamus. Jussit itaque Episcopus festinanter afferri navim; & ingressus cum Sacerdotibus & Consulibus civitatis, pervenerunt ad littus.

d Ibidem brevius hæc perstringuntur, sed dicitur, quod nulla inventa est in eo læsio. Petrus vero: Corpus quidem Martyris propter lapidem arbitrans Episcopus, ipsum tamen ut Martyris, quasi, dubius venerari non audens, in littore sepelivit: & quia nomen ejus ignorabat, Peregrinum nominavit, divinamque voluntatem super inde expectare cœpit.

e Ibid. Lampadem: & additur; Dicebant autem sapientes & timorati, quia per eum Deus mirabilia ostendere dignatur, & corpus ejus sanctum est.

f Idem, a parente quodam suo, id est consanguineo. Petrus, a patre.

g Idem, post quinque millia ducentos & viginti octo annos. Sed cum Adam obierit anno ætatis 930, & Christus passus sit secundum communiorem opinionem anno numdi 4053, dicendus esset ab inferis eductus Adam post annos 3113.

h Addit Camald. ad corpus sanctum Episcopi Peregrini, qui peregrinatus fuerat per mare cum saxo ad collum: quo confirmatur trajectus in Dalmatiam.

i Petrus sic sinit: Post aliquod tempus, tam ejus passionis series, quam dies & nomen, a civibus Jardenensibus inquisita, reperiuntur: qui passus est Idibus Junii. Unde Ferrarius coli dixit, Idibus Junii, qua die (sicut postea compertum est) passus invenitur. De nomine proprio, vitæque & mortishistoria, necessario id credetur, si qua fides Actis datur: his vero tacentibus de die; potius opinabor, ipsum esse translati Atriam corporis, quam mortis; cum intra paucos etiam annos ejus accurata memoria ipsis quoque Amiternensibus potuerit e memoria abiisse; utpote nihil minus expectantibus, quam ut Sanctus per miracula trans mare ostenderetur, quem ipsi ut proditorem necaverant.

DE S. RAGNEBERTO MARTYRE
IN BRESSIA GALLIÆ PROVINCIA.

CIRCA DCLXXV.

COMMENTARIUS PRÆVIUS.
De cultu ejus eique sacris locis, & Abbatia, & Actis.

Ragnebertus, Martyr in Bressia, Galliæ provincia(S.)

G. H.

Auctor Martyrologii Gallicani Andreas Saussajus, 7 subjunxit, aliqua nomina Sanctorum, ex vetustissimo Martyrologio manuscripto monasterii Patrum Benedictinorum S. Sabini sive Savini in Levitania, in montibus Pyrenæis in agro Tarbiensi, abhinc circiter quadringentis annis exarato in pergameno. [Cultus 13 Junii] In hoc ad diem XIII Iunii sic legi ait: In territorio civitatis Lugdunensis, natale S. Regneberti, cujus mortem in conspectu Domini pretiosam miracula crebra testantur. Habemus Breviarii Lugdunensis, ad Tridentini formam cudendi pariter & recitandi Kalendarium, & Vitas Sanctorum, auctore Magistro Stephano de Vernay Presbytero Lugdunensi, cum approbatione Domini Chaumont, Doctoris Sacræ Theologiæ & Canonici Ecclesiæ Collegiatæ S. Iusti in urbe Lugdunensi. Ibi ad diem eumdem XIII Iunii, pro festo S. Ragneberti Martyris, ponitur hoc elogium. Ragnebertus, alto Francorum genere ortus, patrem habuit Radbertum Ducem, qui complures inter Ligeris ac Sequanæ confinia provincias strenue admodum suis rexit temporibus. Hic ab ineunte ætate prudenter gerens officia hujus seculi, propter eam quam habebat in Deum summe dilectum fidem præcipuam, studebat in cunctis actibus suis ita transire per commoda temporalia, ut pervenire quandoque mereretur ad æterna gaudia promissa. Quæ & tenuit tenetque ab hac die, mucrone lanceæ transfixus; post multas persecutiones, opera jussuque Ebroini, Majoris-domus Theoderici, qui factus est Rex Francorum loco fratris Childerici anno Christi DCLXXVII. Locus in quo talem mortem, pro justitiæ cultu injuste sustinuit ab impio Tyranno, Dei & Sanctorum hoste, atque Francorum nobilitatis cruento extirpatore, Bredone olim dictus, in Lugdunensium finibus ad montana Juræ positus, divinæ glorificationis coruscationibus illustratus est. Nam ad Sancti tumulum appensæ lampades, oleum, quod lumen fovebat perenne, sine humano adminiculo producebant.

[2] [duplex locus S Ragneberti.] Locus duplex nomine S. Ragneberti celebris est. Apud Segusianos, nunc Forenses appellatos, eosque Superiores, occurrit Divi Ragneberti Prioratus Ordinis Benedictini, qui parum abest a ripa fluminis Ligeris; in quo pontem lapideum majores fieri curarunt, inde vulgo le pont de S, Rambert nominatum, & est in Archipresbyteratu Monbrisseniensi. Alius locus: S. Ragneberti est in Bugefia ditione Breßiæ, ad fluviolum Albarinam, ad magnam illam viam qua itur Burgo Bellicum, inter altos montes Iurenses, Dicitur autem tam parochia sive oppidum quam Abbatia S. Ragneberti in Archipresbyteratu Ambroniacensi esse, in Registro Beneficiorum diœcesis Lugdunensis.

[3] [Acta martyrū] Acta Martyrii habemus varia; perfectißima sunt, quæ ex Breviario dictæ Abbatiæ S. Ragneberti extracta, edidit Samuel Guichenon in Historia Bressiana & Bugejana, parte quarta in Probationibus pag. 232. Proxime accedunt quæ nobis a Ioanne Ferrando Societatis Iesu Lugduno submissa anno MDCXLIX sunt, ut a Domino Laboureur Præposito Insulæ Barbaræ suppeditata. In hisce deest Prologus & Epilogus, & hujus loco nonnulla de Ebroini malitia, obitu & damnatione referuntur; quæ judicamus omittenda. Tertio loco possunt censeri, quæ bis nobis fuerunt submissa ex Ms. eodem Nicolai Fabri: hæc autem fere eadem extant, sed sub finem mutila, tomo primo Scriptorum Historiæ Francorum ab Andrea du Chesne p. 625 edita ex Ms. Codice Claudii Dormieux Atrebatensis, viri mihi optime noti cum is Insulis degeret. Apud Andream du Chesne margini adscriptæ leguntur Idus Julii, cum esset imprimendum Idus Junii, facili errore, & jam sæpius a nobis deprehenso: ob quem tamen Saussajus in Corollario ad Martyrologium Gallicanum, ad Idus Iulii seu XV diem, aliquod elogium S. Ragneberti protulit, ad Idus Iunii sine XIII diem reducendum.

[4] Memoratus ante Guichenon, in Continuatione partis secundæ Historiæ pag. 97, [monasterium ab eo dictum] late describit oppidum S. Ragneberti Jurensis, vulgo S. Rambert de Joux, ubi asserit, S. Ragnebertum martyrio coronatum, sepulturæ traditum, & ad ecclesiam S. Domitiani translatum, ibidem crebris clarum miraculis hactenus quievisse; non autem in Prioratu S. Ragneberti apud Forenses sacrum ejus corpus cum corpore S. Domitiani asservari. Non tamen falsa continuo erit Translationis historia, ad I Iulii examinanda. Quid enim prohibet, cum S. Domitiani corpore, translatas fuisse aliquas S. Ragneberti Reliquias? Accrevit monasterio adjuncto summus splendor ex solis, ut videtur, miraculis S. Ragneberti cujus monasterii Abbates quatuor & triginta numerat Guichenon. Sextus eorum Humbertus impetravit Bullam a Cælestino Papa III, signatam anno MCXCI, [& loco illi subjectum:] qua privilegia omnia confirmantur: ubi ille ait, se loca monasterii subjecta propriis duxisse exprimenda vocabulis; scilicet locum ipsum, in quo dictum monasterium situm est, cum omnibus pertinentiis suis & cum burgo adjacenti; cellam de Chamon, Ecclesiam S. Michaëlis de monte Andrico, Ecclesiam S. Petri de Villari-Cayerio, cum omnibus appenditiis earum, Cellam de Villars-Sales, Ecclesiam S. Juliani de Monte-majori cum omnibus appenditiis earum, Cellam S. Mariæ de Graneriis, & Ecclesiam S. Petri de Sauciaco, Ecclesiam S. Petri de Aspero-monte, Ecclesiam S. Baldulfi, Ecclesiam de Munasco cum appenditiis earum, Cellam S. Mariæ de Luceys, Ecclesiam S. Mariæ de Janua, Ecclesiam de Luziaco, Ecclesiam S. Desiderii, Ecclesiam de Campanieu cum appenditiis earum, Ecclesiam S. Petri de Benonzia, Ecclesiam S. Andreæ de Tenayo, Ecclesiam S. Mauritii de Argit, Ecclesiam S. Martini de Vaugiis, Ecclesiam S. Laurentii de Onciaco, Ecclesiam S. Petri de Aranda, Cellam S. Michaelis de Rupe, Ecclesiam S. Mauritii, de Langiis, Ecclesiam S. Hilarii de Turciaco, Ecclesiam S. Martini de Cleysieu, Ecclesiam S. Martini de Varey, Ecclesiam S. Mauricii de Ambutriaco, Ecclesiam S. Mauricii de Meyri, Ecclesiam S. Andreæ de Rigniaco, Cellam S. Petri de Vilieu, Ecclesiam S. Mariæ de Hospitalari, Capellam S. Magdalenæ de Loyes, Cellam S. Christophori de Burgo, Cellam S. Vincentii de Faramans, Ecclesiam S. Martini de Stingiaco cum appenditiis earum. Hæc ibi. Integram bullam cum aliis priuslegiis & exemptionibus exhibet Guichenon in Probationibus pag. 234 & sequentibus.

[5] [Oppidum Marchionatu honoratum.] Burgum sive oppidum S. Ragneberti, cum ante solis Abbatibus subesset, per quamdam commutationem, a Renero Abbate anno MXCVI factam, cessit Ducibus Sabaudiæ; a quibus anno MDLXXVI in Marchionatum erectum esse, indicat charta erectionis apud eumdem Guichenonem pag. 236. Ipsum vero monasterium, Abbatibus Commendatariis traditum, amisit (ut solent calamitati isti subjecta) splendorem antiquum, nec parvam rerum suarum ruinam pati cogitur, teste Guichenone: qui negat ipsum umquam subjectum fuisse monasterio Cluniacensi; & Bullam in Bibliotheca Cluniacensi, attributam Innocentio II, velut sub annum MCXXXVIII talis subjectionis testem, revocatam vult credi.

ACTA MARTYRII.
Ex Guichenone, Chesnæo, & variis codicibus Mss.

Ragnebertus, Martyr in Bressia, Galliæ provincia (S.)

BHL Number: 7059

EX MSS.

[1] In omni certamine ille victor est, qui interfecerit inimicum; [Prologus.] in nostro autem prælio nemo creditur victoriam consecutus, nisi qui fuerit interfectus. Miles in bello, si expeditius egerit, si fortius contraxerit hastam, si plures durantis dexteræ viribus dejecerit vulneratos, si gladium de hoste tulerit cruentatum, vicisse laudatur; Christianus solus, nisi in ipso certamine moriatur, minus idoneus fuisse judicatur. Mors fidei nostræ victoria est: tunc vincimus, cum occidimur: tunc laboris totiusque certaminis molestias superamus, cum animam a pectore fundimus. Novum prælium, nova disciplina pugnandi! Ille sit fortior, qui cruciatur & sustinet: ille victor, qui mortem tolerat patienter. Sanctus igitur Ragnebertus, vincendo inimicum, mortuus est, ut ad laboris sui desideratam gloriam perveniret: qui si remaneret in corpore, ejus victoriæ gloriam non haberet, quam hodie fidei suæ merito possidet conquisitam. Sustinuit parvo tempore cruciatum, sensit pœnam, quam persecutor crudeliter intulit: sed nunc illis deliciarum voluptatibus amœnatur, quæ nullo possunt humanæ æstimationis judicio definiri: sicut scriptum est, quod oculus non vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit, quæ præparavit Deus his qui diligunt eum a.

[2] Beatissimus itaque Ragnebertus, ex præcelso Francorum genere ortus nobilissimi Ducis b Radberti secundum seculi dignitatem filius extitit: [Nobilis ortu & sancte institutus,] qui scilicet inter amnis Sequanæ atque Ligeris confinia plures provincias strenue suis rexit temporibus. Qui athleta Christi, seculo nobilissimus, sed fide nobilior; scholastico ac Dominico educatus est dogmate in aula palatii; fortis corde, promptus ingenio, armis doctus, assidue mundanæ sapientiæ floribus ornabatur undique. Dumque ab ineunte ætate prudenter gereret fortia seculi, ut post in fine claruit, diligebat attentius corde Dominum. Studebat enim in cunctis actibus suis sic transire per temporalia commoda, ut pervenire quandoque ad gaudia mereretur æterna. Cumque multos erga se conspiceret ardere invidiæ, magis studuit dissimulando malevolorum calcare tendicula, quam reddere pro nequissimis nequiora.

[3] Igitur illis diebus extitit Miles quidam iniquissimus, Ebroinus nomine, [injuria Ebroini,] Deo & Sanctis contrarius; qui ex infimo genere ortus, Majoris-domus honore a c Rege fuerat sublimatus. Huic studium erat, ut quoscumque, ex Francorum genere, alta ortos progenie nobilitatis, vidisset in seculi utilitate proficere; d ipsis vel interfectis aut effugatis sive sublatis de medio, tales in eorum honore sublevaret, qui aut mollitia obligati, vel sensu debilitati, aut vilitate aliqua parentelæ degeneres, non auderent ejus præceptis impiis resultare. Cumque ob hoc plures ex Francorum nobilioribus dolere contra se cerneret; callide cunctorum factiones præveniens, pertinaciter versutiis suis omnes revincebat.

[4] Igitur ipse impiissimus Ebroinus, jam dicto Dei famulo Ragneberto imputare studuit, quod tale consilium cum duobus Palatii Proceribus, Bodone & e Guiscando nomine, habuisset initum, ut ipsum Ebroinum absque decreto Regis conarentur occidere. Sed cum ipse nec prodere vellet crimen, nec denegare facinus, intercedente Dei famulo f Audoëno, Rothomagensis urbis Pontifice, [ablegatur in partes Juranas,] cujus fama Sacerdotii illo tempore orbem repleverat Galliæ, non est continuo interfectus; sed cuidam viro potenti, Theudofredo nomine, partibus Burgundiæ in exilium commendatur; eo scilicet factionis obtentu, ut dum in exilium trusus crederetur; absque Francorum imperio latenter morte perimeretur. Sed disponente Deo, in cujus manu hominum corda consistunt; ipse vir nobilis, cui fuerat ad mortem traditus, miseratione compunctus, cum magis vivum servare studuit, quam feralia præcepta Ebroini Principis in ejus sanguine adimplere.

[5] Igitur hoc divina clementia actum est, cujus judicio purgantur cordis occulta, ut dum mors justa suspenditur, famulus Dei Ragnebertus, [ubi piccari ad tempus vacans,] Martyr futurus, per pœnitentiam purgaretur; dumque fuisset paucorum annorum tempore in relegatione exilii, toto corde conversus ad Dominum, quod fragili conversatione maculaverat seculum, lavit lacrymis atque orationibus sui cordis cubiculum. Interea cum jam promissum tempus propinquaret, ut beatus vir transferendus de seculo, Christi præsentaretur obtutui; iterum cruenta bestia serpentino sibilo misit mandata, ut absque dilatione sanctum Dei famulum interficerent. Cumque ministri illius, licet inviti, suscepissent eum, ut implerent mandata Tyranni; duxerunt eum per quoddam desertum, in confinio videlicet Lugdunensis territorii Juræ vicinum. Deducentes itaque eum, ignari venerunt nocte ad quemdam locum g Bebronne vocabulo, ubi quidam Dei famulus, nomine Domitianus, religionis obtentu in honore h S. Genesii Martyris, [ad desertum abducitur,] dum in ipsa eremo sanctorum Patrum viveret exemplo, arctum construxit oraculum. Deprecatus ergo athleta Christi se ducentes est, ut eum in ipsa ecclesia orationem agere permitterent. Cumque hoc illi nullatenus præstitissent, intellexit Dei servus, quod se ad mortem deducerent: quare permittentibus carnificibus, in loco, ubi erat, suam orationem complevit: qua consummata gladiatoribus dixit: Ecce quod jussum est i adimplete, sed deprecor per Dominum, ne fatigationem faciatis mihi longius. Cumque eum super quemdam lapidem sedere fecissent, unus ex his mucrone lanceæ vitam illius extorsit. Redeuntes ab scelere, [lancea transfigitur] cultoribus dixerunt oraculi, quoddam se in vicino invenisse se corpusculum; atque hortati sunt, ut mercedis obtentu eum studerent mandare sepulchro: qui requirentes corpus sanctissimi Martyris, diligentissime sepulturæ tradiderunt.

[6] Itaque, juxta vocem Prædicatoris egregii, incomprehensibilis est altitudo divitiarum sapientiæ Dei; [Rom. 11, 36] Sacerdos namque ille, qui ejus confessionem susceperat, [post annos 14] dum in exilio esset; per septem annorum curricula pœnitentiam ei indixerat agendam, quod quia ante dictum terminum mors immatura prævenit, bis septem annorum spatio transacto, tunc primum ad illius tumulum divina virtus effulsit. Sepultus quidem fuerat in ecclesiæ porticu, sed virtute se publicante miraculis, a fidelibus est exinde translatus, atque in ecclesiæ templum juxta k Reliquium Sancti Dei constitutus. [ob miracula transfertur ad ecclesiam:] Inde crebra committuntur miracula ad sepulcrum B. Ragneberti Martyris. Recipiunt ibi cæci visum, claudi gressum inveniunt, fugatur turba dæmonum, expelluntur frigores, dolor dentium sævus: præstantur ex fide petenti divina solatia.

[7] Inter cetera miracula, quæ Dominus ob meritum gloriosi Martyris Ragneberti operari dignatur, plurimo tempore de sepulcro ejusdem sanctissimi sui Militis fluere oleum fecit, [de sepulcro ejus fluit oleum:] in lampadibus ibidem constitutis; de quo oleo quisquis in quacumque infirmitate detentus fuit, ægritudine fatigatus, statim ut per manus fidelium loci illius ex ipso olei liquore contactus est, pristinam meruit recipere sanitatem l.

[8] Et quia Ἔλεος Græce, Latine Misericordia nuncupatur, [quo misericordia Dei indicatur.] recte divina dispensatione actum est, ut pietatis opera per olei unctionem exercerentur. In veteri enim & novo Testamento, benedictionis oleo Reges & Sacerdotes atque Prophetas consecratos esse, manifestum est: quod quid allegorice signet, plura Doctorum documenta demonstrant. Hinc namque de antiquo Israëlitico populo scriptum est, Suxerunt mel de petra & oleum de firma petra. [Deut. 32, 13] Hinc Paulus ait: Petra autem erat Christus. [1 Cor. 10, 3] Si igitur petra Christus, atque de firma petra oleum; antiquus ille Dei populus suxit miraculum, quod ad gloriam Martyris sui Christus ex oleo de petra sepulcri producto demonstrare dignatus est. Digne enim misericordiæ adscribi congruit, ut fiducialiter ejus fideles, etiam durioribus adversisque casibus, de ejus pietate præsumere non dubitent: scientes pro certo, quia misericordiæ ejus, secundum nomen ejus, super timentes eum semper. Allidamus igitur & nos parvulos cogitatus nostros ad petram, juxta Psalmistam; ipsamque petram intelligamus esse Christum. [Psal. 36, 9] Ast cum spe veniæ ejus clementiam imploremus, ut beatissimi Ragneberti Martyris sui meritis ad gaudia, quæ fidelibus repromisit, nos misericorditer perducere dignetur. Miracula autem prælibata, licet (instante jam tempore Antichristi, cum faciem ut scriptum est, præcedet egestas) cessare videantur, præstantior tamen sanitas animarum semper ejus meriti obtentu præbetur. [Job. 41, 13] Cessare autem divina miracula, videlicet ibi ad sanctum ejus tumulum vel alias, nostrorum enormitas peccaminum facit, qui post revelatam Christi gratiam retro sumus conversi. De ipso quippe Domino Jesu Christo scriptum est: Quia propter obdurationem infidelis populi nullam in Capharnaum potuerit patrare virtutem. Nos ergo non sumus digni ut illo favore beatissimus Martyr nos foveat aut consolari dignetur, qui priores nostros lætificare consueverat: & tamen credendum non est, quod minor ejus sit potentia, aut minus valeat ejus apud Deum intercessio, quam si miracula frequentaret. Hæc succincte perstrinxisse sufficiat.

ANNOTATA G. H.

a Hujus Prologi loco, apud Chesnæum & in Ms. Fabri, iste est. Spiritu sancto intonante per Psalmistam dicimus: Dextra Domini fecit virtutem. Unde in laudem Redemptoris, qui in omnium Sanctorum est virtute mirabilis, augmentum capere dignoscitur devota mens fidelium, dum ecclesiæ frequentans oraculum, audit miracula Martyrum, per ostensionem virtutum. Sanctus igitur Ragnebertus &c. in Ms. Ferrandi uterque Prologus deest, cum voce igitur, aut itaque, in principio.

b In Ms. Ferrandi Ragbeberti.

c Sub Theoderico, post necem Childerici, anno 675 in regnum recepto.

d Apud Guichenonem ponitur accusativus quasi pro ablativo absoluto, propter accusativum præcedentem: quod etiam infra continuatur per relativum, quos &c. ubi Grammatica Latina nominativum requireret: est autem hic Græcismus, non insolens Latinis medii ævi scriptoribus.

e Chesnæo, Unniscando: in Ms. Fabri Uniscando.

f S. Audoënus colitur 24 Augusti, mortuus anno 683, Pontifex urbis Rothomagensis creatus anno 640; Chesnæo, Rodomæ.

g Bebronna, Chesnæo & Ms. Ferrandi Brebone. In antiqua Vita S. Domitiani 1 Iulii Bebronnensis locellus dicitur; Saussajo vallis Vebrona. Vixerat S. Domitianus annis circiter ducentis ante S. Ragnebertum.

h Colitur S. Genesius Martyr 25 Augusti, prope cujus altare S. Domitianus fuerat depositus.

i Guichenon & Ms. Fabri, adimpletum est.

k Idem juxta sancti Dei analogium. Ms. Ferrandi, juxta elogium analogium, ubi primum verbum est superfluum. Analogium vero est pulpitum, in quo legitur Euangelium aut etiam populo explicatur.

l Hic desinit Ms. Ferrandi, subjectis nonnullis de Ebroini malitia, & damnatione ad mortem; quæ omittuntur. At pleraque apud Chesnæum de miraculis sunt contracta, & reliqua desunt. In Ms. Fabri adjunguntur nonnulla ex Epistola S. Iacobi de Vastatione agrorum, & nonnulla alia loca Scripturæ, sic autem finitur: Justi fulgebunt sicut sol in regno patris eorum, quantum est ineffabilis alta Redemptoris potentia, quæ tanta per servum suum ostendit mundo miracula. Cui est honor & gloria cum Patre & Spiritu sancto &c.

DE S. PSALMODIO EREMITA,
IN LEMOVICENSI GALLIÆ DIOECESI.
De cultu Sancti & vitæ elogiis.

SEC. VII.

[Commentarius]

Psalmodius, Eremita in Lemovicensi Galliæ diœcesi(S.)

G. H.

[1] Gaufredus, cœnobita monasterii Divi Martialis Lemovicensis, dein Prior Vosiensis anno MCLXXVIII creatus, scripsit Chronicon, [Cultus,] a Philippo Labbe Tomo 2 Novæ Bibliothecæ excusum, in quo cap. 15 agit de Sanctis in Episcopatu Lemovicensi præclarioribus; & inter alios Aënti-monasterio, Beautum Psalmodium aßignat. In Breviario Ecclesia Lemovicensis, (quod habemus auctoritate Raymundi de la Martonie Episcopi anno MDCXXV editum) ad hunc diem XIII Iunii præscribitur festum SS. Psalmodii & Antonii de Padua Confessorum, sub ritu duplici celebrandum, & hæc de utroque recitatur Oratio: Deus qui nos Beatorum Psalmodii & Antonii, Confessorum tuorum, [Encomium ex Breviario Lemovicensi.] annua solennitate lætificas, concede propitius; ut quorum natalitia colimus, etiam actiones imitemur. Dein in primo Nocturno leguntur Lectiones de Scriptura occurrente. In secundo Nocturno Lectio quarta recitatur ista: Psalmodius, Gregorio Magno æqualis ætatis aut supparis, in majori Britannia claro genere natus, Brandani Abbatis Sanctissimi discipulus, relicta patria, quo liberius rerum divinarum contemplationi incumberet, in Lemovicensi solo, non longe ab Aëntimonasterio, secessum elegit. Ibi cum latere vellet vir sanctus, & solum Deum inspectorem quæreret, eum ita crebra miracula prodiderunt, ut propter populi convenientis frequentiam ab iis coactus destiterit. Ad extremum, vitæ cursu cum admirabili sanctitate confecto, Idibus Junii ad Beatorum sedes evolavit: cujus corpus, miraculis insigne, Aënti-monasterii, ubi summa religione colitur, conditum est. Lectio V & VI de S. Antonii Vita. In tertio Nocturno Homilia & Euangelium, Sint lumbi. Vesperæ a Capitulo de S. Basilio, Commemoratio SS. Psalmodii & Antonii. De hoc infra agemus, & de S. Basilio sequenti die XIV Iunii.

[2] [Aliud ex Saussajo,] Andreas Saussajus, ad hunc eumdem XIII Iunii, ex jam relatis Lectionibus, mutata hinc inde phrasi, encomium formavit: & quia legerat, quod propter populi frequentiam ab iis, scilicet miraculis, coactus distiterit; festinanti calamo scripsit, quod propter populi frequentiam hinc recedere coactus sit, atque remotiorem sibi deligere stationem. Idem Saussajus in Supplemento, ad diem sequentem XIV Iunii, aliud elogium habet, ob variatas circumstantias hic addendum.

[3] In Silva, inquit, de Grya agri Lemovicensis, depositio S. Psalmodii Confessoris & Eremitæ; qui in Scotia nobili prosapia editus, [qui alibi;] discipulus S. Brandani Abbatis, a puero ejus piis informatus institutis, cum triduo marinis fluctibus jactatus, sed divina gratia liberatus ab exitio [esset], Magistri sui monitu in Galliam trajecit, [varias circumstantias addit] atque ad S. Leontium Sanctonensem Episcopum, fama religionis celebrem, accedens, susceptis ab eo ineundæ compendioso tramite vitæ cælestis in terra ignotæ consiliis, jam divinæ virtutis coruscatione illustratus, cæcæ mulieri gratam luminis usuram refudit: septimoque ultra Rastratum milliari Gallico, in silva præindicata secretam tantum ab hominibus, quantum Deo notam & placitam vitam instituit: ubi multis signis & virtutibus clarus, ac potissimum psalmorum (unde revexit vocabulum) modulatione delectatus, post sanatam aqua benedicta Ducis Aquitaniæ filiam, potens in morbos, bestias & dæmones, pretiosa morte cæli gaudia comparavit. Cujus corpus e silva ad S. Stephani collegialem Ecclesiam de Aënti-monasterio delatum, & capsa argentea donatum, honestissime asservatur & colitur. Hactenus ille. Simon Martin, citato utroque loco Saussaji & Breviario Lemovicensi, Gallicum encomium in sacratis Reliquiis deserti pag. 454 formavit Eumdem hoc XIII Iunii celebrat Ferrarius, ex Kalendario Lemovicensi & monumentis Ændi-monasterii, ab urbe Lemovicensi XIV M. P. distantis.

[4] Locus natalis dicitur Britannia magna, prout etiam Hiberniam comprehendit; in qua vixerunt, tam Brandanus, Abbas Birrensis in Momonia, anno DLXXI vita functus XXIX Novembris; quam Brandanus, Abbas Cluainferrensis, [non facile probandas.] mortuus anno DLXXVII, die XVI Maji; ad quem diem Acta ejus illustravimus. Horum alterius potuit discipulus fuisse S. Psalmodius, & sic æqualis ætatis aut supparis fuisse cum S. Gregorio Magno, Pontificatu & vita functo XII Martii anno DCIV. Sed quod Saussajus in secundo elogio velit, eum monitu Brandani in Gallias, trajecisse, atque ad S. Leontium Sanctonensem accessisse, non consistit: quia S. Leontius, cujus Acta dedimus XIX Martii, floruit seculo post Brandanum sequenti, & anno DCXXIV aut sequenti interfuit Concilio Remensi sub Sonnatio Episcopo. Porro hujus decessor Palladius saltem adhuc vixit anno DXCVI, quo S. Gregorius Magnus Indictione XIV misit illi Reliquias. Videtur Saussajus ea hausisse ex Menologio Davidis Camerarii Scoti, qui eum Scotum facit, Psalmetum appellat, & asserit fratrem fuisse S. Machali sive Maclovii, a S. Leontio suscepti & adjuti, uti ad hujus Leontii Vitam diximus. Præterea ait Camerarius, eum fluctibus pelagi oppressum non sine miraculo liberatum. Quæ vellemus aliunde confirmari: propter notam nobis Camerarii levitatem ad quidlibet in gentis suæ laudem comminiscendum, vel saltem credendum absque idoneo teste.

DE S. FANDILA PRESBYTERO,
MONACHO ET MARTYRE CORDUBÆ.

ANNO DCCCLIII.

Synopsis prævia de cultu & tempore.

Fandilas, Presbyter, Monachus & Martyr, Cordubæ in Hispania(S.)

G. H.

[1] Pergimus illustres Martyres, Cordubæ sub Saracenis passos, proponere. Ex his dedimus die III hujus mensis Iunii, S. Isaacum Monachum; die V, S. Sancium adolescentem, in aula regia educatum; & die VII, SS. Petrum Presbyterum, Walabonsum Diaconum, Sabinianum, Westrebundum, Habentium, & Hieremiam; quibus ad hunc diem addimus S. Fandilam, Monachum & Presbyterum; plures deinceps daturi. Monachus hic fuit in Tabanensi cœnobio, sito in partibus Aquilonis, inter prærupta montium, septem ab urbe milliaribus, sed postea a Saracenis destructo, [Monachus,] Monachis in urbem confugientibus, ut docet S. Eulogius lib. 3 cap. 10. Presbyter seu Sacerdos creatus est, [Sacerdos,] rogantibus Monachis cœnobii S. Salvatoris & præjudicio Abbatis: sub Rege autem Mahomad, filio & successore Abderrahamen Regis, mortui anno DCCCXXXIX: filius autem ejus Mahomad regnavit usque ad annum DCCCLXXIV, sub quo Æra DCCCXC, [Martyr anno 853.] sive anno Christi DCCCLIII, martyrio coronatus est die XIII Iunii, uti constat ex Actis SS. Anastasii, Felicis & Dignæ, proximo post S. Fandilam die coronatorum. Acta edidit S. Eulogius, lib. 3 Memorialis Sanctorum: ex cujus cap. 1 & 6 aliqua præponimus, [Acta auctore S. Eulogio.] & deinde plura ex cap. 7 referimus; ex cap. 8 subjuncturi, ad diem sequentem, martyrium SS. Anastasii, Felicis & Dignæ. Usuardus, qui eodem tempore vixit, S. Fandilam suo Martyrologio inscripsit his verbis: Eodem die Idibus Iunii, S. Fandilæ Presbyteri, qui apud Cordubam civitatem, capite amputato, martyrium sumpsit. Secuti sunt Petrus de Natalibus lib. 5 cap. 147, Bellinus, Grevenus, Molanus, Maurolycus, Galesinius, Canisius, & cum iis varia Martyrologia, tam manu scripta quam typis cusa, [Martyrologia] ac potißimum Romanum, in quo ista leguntur. Cordubæ, S. Fandilæ Presbyteri & Monachi, qui in persecutione Arabica, amputato capite, pro fide Christi martyrium subiit. Plura etiam ex Actis proferunt Ambrosius Morales, ortu Cordubensis, lib. 14 Historiæ Hispaniarum cap. 19; Ioannes Marietta, lib. 3 Historiæ Ecclesiasticæ de Sanctis Hispaniæ cap. 8; [& Acta Hispanice.] Villegas in Floribus Sanctorum; Martinus de Ria, de Sanctis Cordubensibus fol. 94 & sequentibus; ubi nonnulla subjungit, quæ ex Hispanicis Latine edidit Ioannes Tamajus Salazar in Martyrologio Hispanico, ad hunc diem XIII Iunii, quæ & nos subjungimus. Ferrarius, nescio qua ex causa, Fandilam retulit ad diem XVI Iunii.

ACTA MARTYRII.
Auctore S. Eulogio in Memoriali Sanctorum.

Fandilas, Presbyter, Monachus & Martyr, Cordubæ in Hispania (S.)

BHL Number: 2823

EX MSS.

Lib. 3 cap. 1

[1] Adepto Mahomad patris imperio, confestim in promptum odium contra nos prorumpens, ipso die, [Post Christianos epalatio ejectos,] quo fascibus infulatus, solium regnaturus conscendit, Christianos omnes palatio abdicans, indignos aulæ principali ministerio promulgavit. Quos iterum post, non longo intervallo, sub tributario censu præscribens, plures præmio regali privavit, qui dudum militaribus vescebantur annonis. Et quia scriptum est: Secundum judicem populi, sic & ministri ejus; [Ecli. 10, 2] ipsis per idem tempus gubernacula urbis committit, qui consimili zelo controversiæ adversum Dei populu laborantes, eum ubique affligerent, everterent, & opprimerent: ut non solum Vatem suum nullatenus infamari præsumerent, verum etiam terroribus compulsi abominabilem confiterentur culturam. Sic quoque mœror importabilis, & persecutio truculenta undique, nobis obvians, plerosque prævaricationis laqueo immergebat.

Cap. 6

[2] His interim imminentibus malis, & hujuscemodi ærumnis Ecclesia vapulante, [& insultationem Procerum contra Martyres,] ferunt ob hoc Regem ingenti crapulatum lætitia, ampliora fidelibus scandala irrogaturum se promittere, & dira incursatione molestiaque contriturum, si commodum regnandi successum diutius obtineret: adeo ut plerique Procerum, olim decedentium Martyrum subsannantes constantiam, nobis referrent; Quo nunc abiit illa vestrorum virtus Agonistarum? quo aufugit magnanimitas? quo absorpta temeritas de litescit? ubi se enervata fortitudo abduxit? qui dudum concitis gressibus certatim ad expugnandum Dogmatistem nostrum occurrentes, debita ultione perempti sunt. Nunc adsint, nunc venient, modo properent, si divinitus inspirati illud in veritate conservant certamen.

Cap. 7

[3] Dum ergo in nos hujuscemodi irrisionibus insultatent, & hoc deludio nostram pene consummatam cladibus fatigarent miseriam; [S. Fandila Accinatus, Corduba studet.] adolescens quidam Fandila, ephebus aspectu decorus, honestate vitæ probabilis, sanctus & timoratus Presbyter, has cædes sævaque discrimina, ostium aditumque primus exercendi martyrium, sub hujus tyranni privilegio, patefecit. His itaque ex urbe Accitana progenitus, Cordubam discendi gratia veniens, totam pene pubertatem ibidem sub pædagogi traditione peragens; confestim ut adolescentiam adiit, monastica oblectatus conversatione, [Monachus Tabanensis,] illico Monachis se, Deo jugiter militaturus, admiscuit. Qui aliquibus locis peragratis ac demutatis, in quibus ardens devota mens requiescere non poterat, ultimo se in Tabanense cœnobium contulit. Ibi aliquamdiu sub regulari disciplina vel regimine Abbatis Martini demorans, perfectius in timore Domini claruit.

[4] [& Sacerdos ad S. Salvatoris,] Et quoniam summæ humilitatis magnæque obedientiæ erat, idcirco gratia sanctitatis, qua cælitus refulgebat, diu implorantibus Monachis cœnobii sancti Salvatoris, quod haud procul a civitate Cordubæ in parte Septentrionis ad radicem Mellaris pinnaculi situm est, ad officium Sacerdotale præelectus invite, & (ut ita dixerim) violenter, instantia vel præjudicio Abbatis sui, sanctum ministerium suscipit; & nihilominus jejuniorum, vigiliarum, orationumque solito propensius labores adaugens, ambulabat de virtute in virtutem, visurus Dominum in Sion, scalis meritorum evectus. Cujus venerabilem vitam, cunctisque necessario imitabilem conversationem, cum affatim digno laudum præconio, eorumdem Fratrum atque Sororum, quibus præerat, relatione pandatur; eo tamen magnificentius declaratur, quo florentissimam juventutem animo robustiore transgrediens, gladio martyriali non cunctatus fuerit subdere.

[5] [Euangelium prædicat:] Igitur comitante ipsum perfectione timoris Domini, cum omnia terrena despiciens mentem cælo suspenderet, cuperetque dissolvi melius, & cum Christo manere, quam rebus hærere caducis; quodam die obfirmato vultu Judici astans, prædicat Euangelium, [carceri inclusus,] impudicum exprobrat vatem, cœtumque noxiæ combinatum culturæ pædoribus (nisi resipiscens pietatis fidem apprehendat) ultricibus luiturum pœnarum incendiis protestatur. Hinc carcere trusus, & vinculis coarctatus, latronum mansionibus alligatur, principali postmodum sententia decollandus.

[6] Quod factum Judex regio intimari auditui non differens, [post Episcopum fuga elapsum,] accenditur igne furoris immensi; & quodam hebetatus horrore, miratur stupidus, quæ esset illa victrix audacia, quæ tantæ gloriæ non expaverit Regem; tamque sublime vanitate & superbia caput, atque (ut se putabat) super omnia excellens, talibus non reverentia ansibus propulsaret. Quamobrem eodem momento sub voce terribili, Episcopum comprehendi decernit: sed ipse, fugæ præventus remedio, salvatur: nam ut ferunt, jam tunc eum, nulla intercedente dilatione, punire decreverat. Jusserat etiam omnes Christianos generali sententia perdere, feminasque publico distractu dispergere, præter eos qui spreta religione ad cultum suum diverterent. Et nisi hoc edictum consultu Satrapum quassaretur (qui pro eo quod nullus sapiens, nemo urbanus, nullusque procerum Christianorum hujuscemodi rem perpetrasset, idcirco non debere universos perimere asserebant, [occisus susperditur] quos non præit personalis dux ad prælium) exhinc credo jam funditus Christianismum nostrum partim gladio, partim prævaricatione extingueret. Fortissimum vero athletam gladio interficiens, patibulo ultra amnem suspendi præcepit.

[7] [In urbe Accitana festum & Confraternitas.] Hactenus Eulogius: quibus ex Martino de Roa ista adjungit Tamajus Salazar. Notandum quod civitas Accitana, hodie Guadix, solenne illi festum indixit, opera D. Joannis de Fonseca, ejus sanctæ Ecclesiæ Episcopi, instante Doctore Didaco a sancta Cruce & Saavedra, Cathedralis illius Præcentore. Qua in festivitate civitas ex voto interest, & inter cives Confraternitas opulenta erecta est: quam etiam probavit P. Joannes Covarruvias, ipsius Ecclesiæ Præsul.

[8] Nec tantum erga sanctum Christi Martyrem amorem, Deus insolutum relinquere voluit: quia sancti Martyris intercessione plura miracula, in ægrotantium salutem, perficere curavit: inter quæ illud celebre cujusdam pueruli Accitani, morbo comitiali laborantis, qui auditis campanarum clangoribus, in Vesperis festivitatis ejusdem, Missa oblata & dicta, sanatus est. [Curati morbi comitiales,] Simili laborabat morbo Maria de Buiza, Virgo sanctimonialis ex regula Minorum, in monasterio S. Jacobi in eadem urbe; quæ voto sancto Martyri oblato, tandem sanitatem integram recepit. Per plures annos grandinis tempestas, prope diem sancto Martyri dicatum, [sedata tempestas grandinis.] vinearum pagos deturpabat, ita ut omnia penitus depasceret. Hinc quidam agricola, sancti Martyris intercessionibus confisus, Crucem cum beati Martyris nomine scripto, in eminenti pagi rupe, constituit: qua defixa imposterum nulla est exorta tempestas.

DE BEATO GERARDO,
FRATRE S. BERNARDI, MONACHO CLARAVALLENSI.

AN. MCXXXVIII.

COMMENTARIUS PRÆVIUS.
De cultu, Vita, & Sepultura ejus.

Gerardus Monachus, frater S. Bernardi Claravallensis (B.)

G. H.

[1] Ioannes Grothusius, Westphalus, Societatis Iesu, vir eximiæ virtutis, caritatis, humilitatis, & excellentis doctrinæ (uti in Bibliotheca Societatis Iesu docet Nathanaël Sotuellus pag. 457) inter alia monumenta, [Vita ex Ms. & impresso Exordio Ordinis.] quæ submisit studiis nostris addictißimus, anno MDCXXXVII descripsit Embricæ, ex libro Ms. bibliothecæ Societatis Iesu, quæ hic subjicimus Acta: quibus iste titulus a transcriptore præfigebatur: Vita Beati Gerardi, Fratris S. Bernardi, & in Claravalle Cellerarii, Ordinis Cisterciensis Religiosi, conscripta per quemdam Clara-vallensem Religiosum & relata in librum tertiæ Historiæ selecta Ordinis Cisterciensis. Hanc nos Historiam integram nancisci cupientes, sub spe plura ejusmodi inde hauriendi, Embricam aliquoties ad nostros scripsimus; sed responsum est semper, non reperiri amplius. Cum ecce ex Gallia adfertur Bibliotheca Patrum Cisterciensium, in monasterio Bonifontis, anno MDCLX & sequentibus impressa tomis octo; quorum primus, post Exordium cœnobii Cisterciensis, exhibet Magnum Exordium Ordinis; cui in Ms. Fusniacensi invenitur adscriptum; Istum librum composuit, quidam Abbas, Conradus nomine, Everbacensis cœnobii (est hoc in diœcesi Moguntina) qui fuit Monachus Claræ-vallis; idque, ut ostendit impreßionis curator Bertrandus Teßier circa annum MCLXXX, annis scilicet XL post mortem Gerardi. Hujus operis Distinctio III, de quibusdam S. Bernardi fratribus & discipulis, aliisque Claræ vallis Religiosis, præfert in fronte Caput I, de Domno Gerardo, fratre S. Bernardi, Cellerario Claræ-vallis, idem verbotenus quod a Grothusio descriptum acceperamus: proinde dubitare vix poßumus, quin typis editum habeatur totum, quod antea latuerat in manuscriptis.

[2] [Memoria in fastis] Præcipuas Gerardi virtutes, in sermone XXVI in Cantica Canticorum explicuit ipse S. Bernardus: quem sermonem Aloysius Lipomanus vulgavit, tomo primo Sanctorum priscorum Patrum, & sequentibus, sub titulo Vitæ Gerardi monachi: ejusque exemplo eumdem Sermonem insertum habemus, ad hunc XIII diem Iunii, secundæ& tertiæ editioni Surianæ. Ipsum Gerardum ad dictum diem retulerunt Molanus in Auctario Usuardi, Arnoldus Wion, Dorganius, Menardus, Bucelinus in Fastis Benedictinis. Chrysostomus Henriquez, Chalemotus, & Auctor Kalendarii Cisterciensis Divione excusi, uti & Ferrarius in Catalogo generali. Demum illustris memoria ipsius servatur in Vita S. Bernardi, auctore Guilielmo Abbate S. Theodorici; & tomo primo Annalium Cisterciensium, ab Angelo Manrique editorum.

[3] Hic ad annum MCXXXVIII (quo vita functus Gerardus prædictus est) cap. 5 num. 6 asserit, sacras corporis ejus exuvias, uti & fratrum, hodie eumdem illustrare tumulum, lapideo velut tabernaculo surgente contra ecclesiam, [Inscriptio sepulcralis,] & marmoribus appensa tabella indicari hoc modo: Sub isto ædificio, quod est contra ecclesiam in cœmeterio Abbatum, columnis lapideis & arcubus fabricato, in dextera parte præsentis sarcophagi, continentur ossa felicis recordationis Fratrum germanorum Patris nostri Bernardi, nec non Galdrici de Tallione avunculi ipsius: qui spretis nobilitate generis, & potentia seculari, quibus plurimum eminebant, ac Monachi facti, Claram-vallem in suo sanguine fundaverunt, & monachalis perfectionis exemplar suis posteris reliquerunt.

VITA
Ex Magno Exordio Ordinis Cisterciensis.
Auctore Conrado monacho Claravallensi, postea Abbate Everbacensi.

Gerardus Monachus, frater S. Bernardi Claravallensis (B.)

EX. MSS.

[1] [Prologus.]Jam vero ad seniores, qui, sub beatissimo Patre nostro Bernardo & deinceps, in Claravalle claruerunt, stylum vertamus: viros vere religiosos, contemptu seculi sublimes, ordinis æmulatione ferventes, diversorum charismatum gratia tamquam sidera cæli relucentes, sanctæ contemplationis studio sine tædio mentis invigilantes; qui nomen & habitum Monachi sanctis moribus & optima conversatione decoravere: quia, ut hoc quod dicebantur vere essent, admirabili devotionis instantia laboravere. Quorum primum, tamquam primogenitum, quod in Lege Domino offerri præcipitur, non immerito ponemus Domnum Gherardum, quondam Clarævallis Cellerarium, germanum fratrem sancti Patris nostri Bernardi, plurimumque ab eo dilectum; qui quanto difficilius in initiis conversioni [consentire] visus fuit, tanto tenacius postmodum in omni conversatione sua ejusdem conversionis exercitiis adhæsit. Cum enim servus Dei Bernardus in adolescentia, tamquam tenerrimus ligni verniculus, delicatus existens, Spiritu sancto præventus, manum ad fortia mittere proposuisset, & conversionis gratiam mente conceptam Domino vovisset; eodem quoque Spiritu inflammatos conversionis socios quaquaversum colligebat.

[2] [Gerardus, S. Bernardo reluctans,] Et cum jam ceteri fratres ejus salutaribus monitis assensum præbuissent a, Gherardus salubre consilium difficilius admittebat; quia cum esset Miles, in armis strenuus, juventutis robore validus, magnæ prudentiæ, benignitatis eximiæ, & qui ab omnibus diligeretur; radicem cordis hujus mundi pompis & vanitatibus altius infixerat. Cumq; obstinato animo fratris sui monita repelleret; Bernardus, fide jam igneus, fraternæque caritatis zelo mirum in modum exasperatus; Scio, inquit; Scio, sola vexatio intellectum dabit auditui. [ex ejus præsagio] Et ecce præsentialiter in latere fratris sui lancea infixa apparuit, præsagium futurorum: moxque digitum loco lateris, in quo lanceam solus ipse videbat, apponens; Veniet, inquit, dies; Veniet, cum lancea lateri huic infixa pervium faciet iter ad cor tuum consilio salutis tuæ, quod aspernaris; & timebis quidem, sed minime morieris. Sic dictum, sicque factum est. [vulneratus & captus,] Paucissimis namque interpositis diebus, circumvallatus ab inimicis, capitur & vulneratur, juxta verbum fratris sui; lanceamque ipsi lateri eidemque loco, quo prædictum fuerat, infixam trahens; & mortem quasi jam præsentem perhorrescens, clamabat; Monachus sum, Monachus sum Cisterciensis. Nihilominus tamen etiam in custodia reclusus est. Porro de vulnere, præter spem, cito convaluit; propositum vero seu votum, quod voverat, non mutavit. Cumque frater ejus laboraret ut erui posset, sed nil proficeret; Gherardus magis ac magis contristatus, anxiari cœpit; eo quod votum quod voverat, reddere prohiberetur; quodque, cum liberum sibi fuisset, amore seculi delectatus, vovere & reddere contempsisset. Bernardus vero, cum nec loqui ei permitteretur, accedens ad carcerem, clamavit: Scito, frater Gherarde, quia ituri sumus in isto proximo, [vovet Ordinem ingredi:] & monasterium introituri: tu vero, quandoquidem exire non licet, hic Monachus esto; sciens, quod vis, & non potes, pro facto reputari.

[3] Aliquanto itaque tempore in carcere clausus & compedibus vinctus, didicit, [divinitus liberatus,] durum esse sibi contra stimulum gratiæ Dei recalcitrare. Didicit, inquam, fellea dulcedo amoris hujus seculi, quantis calamitatibus, quantis amaritudinibus repleatur. Demum cum sufficienter & salubriter pro obstinatione sua castigatus a Domino fuisset, quadam nocte audivit in somnis vocem, dicentem sibi: Hodie liberaberis b. Eadem itaque die circa vesperam divinitus compedes ejus confracti sunt, [cum fratribus Cisterium venit:] claustra etiam carceris sponte reserata sunt: exiensque Gherardus per medium illorum qui se captivaverant & recluserant, liber incedebat: sicque gemina captivitate, corporis scilicet & animæ, magna Dei misericordia liberatus (ita ut ex sententia dicere posset, Virga tua & baculus tuus, Domine, ipsa me consolata sunt; [Ps. 22, 4] cum fratribus suis ceterisque, qui in eadem spiritualis militiæ sacramenta juraverant, Cistercium venit: tanto humilius & devotius votum, quod voverat, Domino redditurus, quanto ex sola divina gratia & voluntatem vovendi & ejusdem voti facultatem implendi, tam manifesto miraculo edoctus, sibi inesse sciebat.

[4] Postmodum vero, cum reverendissimus Pater c Stephanus, Cisterciensis Abbas, Bernardum & fratres ejus cum aliis viris religiosis, ad ædificandam domum Claræ-vallis, misisset, [in Clara-valle Cellerarius statuitur:] ipsumque venerabilem Bernardum ceteris præfecisset Abbatem; Dominus Gherardus in eadem domo Cellerarius constitutus est. Quam vero strenue, quamque prudenter & humiliter officium sibi creditum administraverit, melius ipsius B. Bernardi verbis quam nostris explicabimus. Cum post obitum ejus idem venerabilis Abbas, nobili illa sua facundia, sermonem piissimo luctu plenum, in conventu Fratrum faceret, inter cetera sic ait.

[5] Scitis, o filii, quam justus sit dolor meus, quam dolenda plaga mea. [Sermo 26 in Cant.] Cernitis nempe quam fidus comes deseruit me, in hacvia qua ambulabam; quam vigil ad curam, quam non signis ad opus, quam suavis ad mores. Quis ita mihi pernecessarius? cui æque dilectus ego? Frater erat genere, [adjutor primarius S. Bernardi.] sed religione germanior. Dolete quæso vicem meam, quibus hac nota sunt. Infirmus corpore eram, & ille portabat me; pusillus corde, & confortabat me; piger eram & negligens, & excitabat me; improvidus & obliviosus, & commonebat me. Quomodo mihi avulsus es? quomodo mihi raptus e manibus, homo unanimis, homo secundum cor meum? Amavimus nos in vita, quomodo in morte sumus separati? Amarissima separatio, & quam omnino non posset efficere nisi mors. Quomodo enim me vivum vivus desereres? Omnino opus mortis, horrendum divortium. Quis enim tam suavi vinculo nostri non pepercisset amoris, nisi totius suavitatis inimica mors?

[6] Ad omne quod emerserit, respicio Gherardum, ut consueveram; & non est. Heu? tunc ingemisco. Misersum; homo sine adjutorio. Quem consulam in ambiguis? cui in adversis fidam? quis portabit onera? quis pericula propulsabit? Nonne ubique gressus meos Gherardi oculi anteibant? Nonne tuum, Gherarde, pectus curæ meæ notius, quam meum ipsius habebant? familiarius incursabant? acrius urgebant? Nonne in lingua illa tua placabili & potenti me a sermonibus seculi frequentissime vendicabas, & amico reddebas silentio. Dominus dederat illi linguam eruditam, ut sciret, quando deberet perferre sermonem. Ita denique, in prudentia responsionum suarum, & in gratia data sibi desuper, & domesticis satisfaciebat & externis, ut per e me nemo requireret, cui prior forte Gherardus occurrisset: occurrebat autem adventantibus, [aliis in subveniendo largus, sibi parcus:] opponens se, ne subito meum otium incursarent. Si quibus sane satisfacere per se nequibat, hos perducebat ad me; ceteros emittebat. O miram industriam! O amicum fidelem? Et amico gerebat morem, & officiis caritatis non deerat. Quis vacua recessit ab eo manu? si dives, consilium: si pauper, subsidium ab eo reportabat. Nec quærebat quæ sua erant, qui se mediis ingerebat curis, ut ego vacarem. Sperabat enim, sicut erat humillimus, majorem de nostra quiete fructum, quam si vacaret ipse. Interdum tamen postulabat absolvi, & alteri cedere, quasi qui melius provideret: sed ubi ille inveniretur? Nec petulanti animi, ut assolet, in eo officio detinebatur affectu, sed solo intuitu caritatis. Siquidem plus omnibus laborabat, & minus omnibus accipiebat; ita ut sæpe, cum aliis necessaria ministrabat, ipse egeret in pluribus, verbi causa cibo, potu, aut veste.

[7] Gratias tibi, frater, de omni fructu meorum, si quis est, in Domino studiorum. Tibi debeo, si profeci, si profui. Tu intricabaris, & ego tuo benificio feriatus sedebam mihi, aut certe divinis sanctius occupabar obsequiis, [instructus in rebus spiritualibus:] aut doctrinæ filiorum utilius intendebam. Cur enim securus ita non essem, cum te scirem agentem foris manum dextram meam, lumen oculorum meorum, pectus meum & linguam meam? Sed quid dixi foris agentem illum? quasi interna Gherardus nesciret, ac spiritualium expers esset donorum? Norunt, qui illum norunt spirituales, quam verba ejus spiritum redolerent: norunt contubernales, quam mores ejus & studia non carnem saperent, sed ferverent spiritu. Quis illo rigidior in custodia disciplinæ? quis in castigando corpus suum districtior? quis suspensior in contemplando? subtilior in disserendo? Quoties cum eo disserens, ea didici quæ nesciebam; & qui docturus adveneram, doctus magis abcessi? Nec mirum de me; cum magis sapientes viri idipsum nihilominus de illo sibi accidisse testentur. Non cognovit litteraturam, sed habuit litterarum inventorem sensum, habuit & illuminantem spiritum; nec in maximis tantum, sed in minimis maximus erat.

[8] Quid, verbi causa, in ædificiis, in agris, hortis, aquis, cunctis denique artibus seu operibus rusticorum, quid, inquam, vel in hoc genere rerum Gherardi subterfugit peritiam? [industrius in administratione temporali.] cœmentariis, fabris, agricolis, hortulanis, sutoribus, atque textoribus facile magister erat: cumque judicio omnium, omnibus esset sapientior, solus in suis oculis non erat sapiens. Utinam multos, etsi minus sapientes, non tangeret illa maledictio! Væ qui sapientes estis in oculis vestris. Scientibus ista loquor: & adhuc plura his de illo expertis & compertis, Parco autem, quia caro mea & frater meus est. [subveniens in omnibus S. Bernardo,] Hoc autem securus addo, mihi utilis in omnibus & præ omnibus fuit. Utilis in parvis & magnis, in privatis & publicis, foris & intus. Merito ex eo pendebam totus, qui mihi totum erat; solum pene reliquerat mihi provisoris honorem & nomen, nam opus ipse faciebat. Ego vocitabar Abbas, sed ille præerat in solicitudine. Merito requievit in illo spiritus meus, per quem licebat delectari in Domino, prædicare liberius, orare securius. Per te, inquam, mi frater, erat mihi mens sobria, quies grata, sermo efficacior, oratio pinguior, frequentior lectio, & ferventior affectus.

[9] [mortem ob ejus tristi,] Heu! sublatus es, & hæc omnia simul. Tecum pariter abierunt omnes deliciæ & lætitiæ meæ. Jam curæ irruerunt, jam molestiæ me pulsant, & angustiæ undique solum me repererunt, solæ mihi te abeunte remanserunt: solus sub sarcina gemo: aut ponere aut opprimi necesse est, quia tu tuos humeros subduxisti. Quis mihi tribuat cito mori post te? nam pro te nolim, nec tua te fraudare gloria. Porro supervivere tibi labor & dolor. Exite lacrymæ, jam pridem exire cupientes: exite, quia is qui vobis meatum obstruxerat Gherardus, meus plane (An non meus, qui frater sanguine fuit, professione filius, solicitudine pater, consors spiritu, intimus affectu?) is recessit a me. Sentio, læsus sum, & graviter. Ignoscite, filii, imo, si filii, vicem dolete paternam. Doleo super te, Gerarde carissime, non quia dolendus, sed quia ablatus; & ideo fortassis dolendum mihi potius super me, qui bibo calicem amaritudinis. [& plangenti ob commune bonum.] Ubi est mors victoria tua? ubi est mors stimulus tuus? Gherardus te non formidat, larvata effigies: Gherardus per medias fauces tuas transit ad patriam, non modo securus, sed & lætabundus & laudans. Plango igitur primum super mea ipsius plaga, atque humjus jactura domus. Plango deinde super pauperum necessitatibus, quorum Gherardus pater erat. Plango certe & super universi Ordinis nostri statu, nostræque professionis; quæ de tuo, Gherarde, zelo, consilio & exemplo, robur non mediocre capiebat. Plango postremo, etsi non super te, propter te tamen. Hinc prorsus, hinc afficio graviter, quia vehementer amo.

[10] Hoc est testimonium, quod de vita & conversatione dilecti fratris sui Gherardi Reverendissimus Pater Bernardus per hibuit, [Laudatur defuncti abstinentia,] quod nos de longo sermone ipsius diversis in locis excerpentes, ad monstrandas tanti viri virtutes, continuatim posuimus. Scimus vero fucum adulationis tanti Patris nostri verbis & sensibus longe prorsus abfuisse; nec sanguinis affectione abstractum, ut vel uno verbo plus laudaret eum, quem mera veritas laudandum esse consebat. Proinde, si verum est; imo, quia verum est testimonium ejus; liquet profesto, perfectum in virtutibus fuisse famulum Domini Gherardum, cui magno Dei munere ad observantiam veræ religionis exterorum administratio nil oberat, quæ tam multos a tramite claustralis disciplinæ solet avertere, & in baratum secularis conversationis immergere. Quis autem tantæ laudis præconium digne admirari sufficiat? qui quod plus omnibus laborans, [qui plus laborans aliis, accipiebat minus,] minus omnibus accipiebat; quod nullo petulanti affectu in officio suo detinebatur (quod quidem temporibus nostris rarissimum est) sed solo intuitu caritatis; quod, cum ceteris necessaria ministraret, ipse egebat in pluribus. Sane ad comprobandum, quam fuit rigidus in observantia disciplinæ, quamque districtus castigator corporis sui; unum ex laudabilibus factis ejus exempli causa ponemus, ut hi qui sanctorum Patrum virtutes ad profectum suum scrutari satagunt, si ferventes in religione sint, habeant quod imitari debeant; si vero remissi vel infirmi, habeant unde de se doleant.

[11] Solebat famulus Domini Gerardus, grangias ex debito officii sui circumiens, [& ob infirmitatem jussus vinum bibere, id aquæ infudit omnibus appositæ.] communi Fratrum mensa & victu contentus esse, aquam cum eis & ipse bibens; nec facile aliud quid præter communia pulmenta sibi patiebatur apponi. Accidit autem quadam vice, ut ad grangiam iturus infirmaretur: quod sciens Conversus qui cum eo ire debebat, ad Priorem accessit, & Cellerarium infirmari suggessit; timere se dicens, quia si aquam in grangia, sicut solebat, biberet, infirmitatis ejus pondus accresceret. Jussu itaque Prioris vasculum vino plenum secum tulit, Cellerario penitus hoc ignorante; quod etiam ipsi sedenti cum Fratribus ad mensam obtulit, signum (sicut moris est) ex parte Prioris faciens, ut causa infirmitatis suæ modico illo vino solus uteretur. Quando vero ille paupertatis & communis vitæ ferventissimus æmulator, in hoc consentiret, ut, ceteris omnibus aquam bibentibus, ipse solus poculo vini delectaretur? Erat autem vas aqua plenum in medio positum, unde Fratres bibere debebant. Parumper ergo intra semetipsum, quid sibi faciendum esset, deliberans; continuo surrexit, & vasculum tollens vini, cunctis videntibus, urceo qui aquam habebat vinum infudit; signum faciens ut omnes biberent in commune: malebat quippe corpus suum infirmitate periclitari, quam in tantilla remissione abstinentiæ conscientiæ suæ maculam dare. De quo ejus tam religioso facto Fratres exhilarati pariter & ædificati, delectabilius aquam illam biberunt, quam si pretiosissimum vinum eis propinari fecisset. Legebant nimirum in vita & moribus optimi Cellerarii sui, quam contemnenda sit carnis illecebra, qui nec pro tuenda vel recuperanda corporis sui sanitate pocusum sumere acquievit, unde infirmis occasionem scandali dedisse videretur.

[12] [in comitatu S. Bernardi, æger Viterbii,] Cum, pro sedando schismate Petri Leonis, sanctus Pater Bernardus tertia jam vice, vocante Domino Papa Innocentio, Italiam d intrasset, & magnis ubique signis & miraculis claresceret, Dominum Gerardum Cellerarium suum, tamquam fidelissimum adjutorem prudentissimumque consiliarium, per omnia secum habebat. Contigit vero cum essent Viterbii, ut idem Domnus Gerardus, gravissima valetudine correptus, lecto decumberet; venerabilemque Abbatem conturbatum vehementer & consternatum redderet. Cumque manifesta signa, mortis exitum imminere denuntiarent; servus Domini Bernardus ægerrime ferens, comitem peregrinationis, & illum comitem, in terra relinquere aliena, nec resignare his qui eum sibi commiserant (quoniam amabatur ab omnibus, sicut erat amabilis valde) cum fletu & gemitu conversus ad Dominum; Expecta, inquit, Domine, expecta usque ad reditum: restitutum amicis, tolle eum si vis, & non cunctabor. Sed quomodo pius & misericors Dominus humillimum servum suum, cum tanta contritione cordis in propria causa postulantem, despiceret; [ejus oratione convalescit.] quem tanta facilitate, quanta benignitate in causis alienis exaudire continuosolebat? Nempe præter spem universorum, tamquam de portis mortis ad vitam revocatus, cito convaluit Gerardus: perfectisque negotiis, pace sanctæ Romanæ Ecclesiæ reddita, Leonina rabie penitus extincta, redierunt in patriam, cum exultatione universæ terræ, reportantes manipulos pacis.

[13] [ultimo morbo afflictus,] Haud multo vero post hoc elapso tempore e, tamquam jam votis & desideriis fidelis servi sui Bernardi satisfecisset Dominus; rursus Gerardus cœpit viribus corporis repente destitui, paulatimque ad exitum appropinquare: qui occupationem quidem Marthæ pro officio sibi injuncto patienter sustinuerat, sed vacationem Mariæ toto mentis conamine amplexus fuerat. Sentiens itaque certissime se migraturum, & de laboriosis hujus seculi curis ad æternæ beatitudinis regnum transiturum; ubi vacare incipiens, gustaret & videret, quam suavis est Dominus; & comprobaret, nequaquam se carnali seu seculari aliquo desiderio in officio suo detentum fuisse; elevatis in cælum ocultis, Deus, inquit, tu scis, quod quantum in me fuit, semper optavi quietem, intendere mihi, vacare tibi; sed implicitum tenuit me amor tuus & studium obediendi, super omnia vero Abbatis & fratris mei germana dilectio. Circa medium vero noctis, quam ultimam cum miseris mortalibus egit, mirum in modum exhilarato vultu, in voce exultationis subito erupit in illud Davidicum, stupentibus qui assistebant: Laudate Dominum de cælis, [ante obitum lætus cantat:] laudate eum in excelsis, jam enim huic beato viro nocte adhuc media diescebat, & ultima nox ipsius sicut dies illuminabatur. [Ps. 148,] Prorsus illa nox, illuminatio ipsius, in deliciis æterni luminis, quod est Christus Dominus. Quomodo tenebræ enim non vertuntur in lucem, ubi cantando moritur homo, & moriendo cantat? Usurparis, o inimica mors, ad lætitiam, cum sis mœroris: usurparis ad gloriam, gloriæ adversatrix: usurparis ad introitum regni, porta inferi: [usurparis] fovea perditionis, ad inventionem salutis. Fratres itaque qui aderant, tanti novitate miraculi attoniti, cucurrere citius dilecto fratri ipsius S. Bernardo, hominem, in morte exultantem & insultantem morti, annuntiantes; qui cum debilis & infirmus accelerans venisset; extrema jam Psalmi, quem cantabat, ipso audiente clara voce complevit. [ac dicens Pater in manus &c.] Et suspiciens in cælum ait; Pater, in manus tuas commendo spiritum meum. Et repetens eumdem sermonem ac frequenter ingeminans, Pater, Pater; conversus ad sanctum Abbatem & fratrem suum, exhilarata facie, Quanta, inquit, dignatio Dei, patrem hominum esse! quanta hominum gloria, Dei filios, Dei esse heredes! Sic sancta anima illa, [hilaris moritur:] in jubilo & exultatione spiritualis gaudii, e carne soluta, & hymnidicis Angelorum choris admixta, tanto liberiore volatu sidereas petiit mansiones, quanto suum nil in ea malignorum caterva spirituum invenire poterat, [exequias celebrat S. Bernardus.] Funeri ejus sanctus Abbas & frater ipsius debitum commendationis & exequiarum officium, dulcissima mentis affectione, devote impendit: cum tamen aliis flentibus ipse non fleret, sed erumpere gestientes lacrymas magna fidei constantia castigaret; ne quasi mortuum plangere & flere videretur illum, quem de morte sua in æterna vita & gloria sempiterna natum esse non dubitabat.

ANNOTATA D. P.

a Hæc eadem & aliquanto fusius Guilielmus Abbas S. Theodorici in Vita S. Bernardi.

b Fuisse Quadragesimæ tempus addit idem, anno scilicet 1112.

c

Acta S. Stephani Abbatis illustravimus ad diem 17 Aprilis; diximusque, Abbatem creatum anno 1109, ac diximus S. Bernardum cum 30 sociis excepisse anno 1113. Is autem Claram-vallem ipsum misit anno 1115.

d Anno 1137.

e Anno 1138.

DE SANCTO ANTONIO, ORDINIS MINORUM S. FRANCISCI.
PATAVII IN DITIONE VENETA

AN. MCCXXXI.

COMMENTARIUS PRÆVIUS.
De Cultu, Vitæque & miraculorum scriptoribus.

Antonius, Ordinis Minorum, Patavii in ditione Veneta(S.)

AUCTORE D. P.

[1] Patavium, vulgo Padua, urbs Italiæ antiquißima & nobilißima, sui olimjuris, [Cultus celeberrimus in Breviariis.] nunc Dominio Venetorum subdita, cognomen, fidelibus Christianis ubique notißimum, S. Antonio prætitulato dedit, propter frequentem illuc peregrinorum concursum ad sacrum illius corpus, peregregio istic sacello conditum; sicut magnus Monachorum Pater S. Antonius, vulgo de Vienna nuncupatur, propter corpus, prope istam Allobrogum metropolim, in sui nominis monasterio solitum honorari. Colitur ille ibidem Officio Duplici, cum Octava: quod deinde cum Hymnis, Antiphonis, & Lectionibus propriis, toti Franciscano Ordini factum commune, ex indulto Bonifacii Noni anno MCCCCIII: omnibus autem, Romano Breviario utentibus, celebrari sub ritu Semiduplicis solitum ejus festum, jußit Clemens X sub ritu Duplicis quotannis recoli.

[2] Usuardi exemplaribus, ad usum variarum Ecclesiarum auctis, per Italiam, Galliam, Germaniamque, quæ longum & supervacuum sit enumerare, nomen Antonii adscriptum reperitur; [& nomen in Fastis,] & quidem in eo quod habetur secundum usum Romanæ Curiæ, per Magistrum Bellinum de Padua, Ordinis Fratrum Eremitarum S. Augustini, excusum Venetiis anno MCCCCXCVIII, & recusum Parisiis anno MDXXI; in eo, inquam, laudatur primo loco sic: In civitate Padua natale B. Antonii, illustris Confessoris, de Ordine Fratrum Minorum, qui celeberrimus extitit vita, miraculis, & doctrina, Eadem pene omnia verba, sed ultimo loco, habentur anno MCCCCXC excusa Coloniæ & Lubecæ, additurque: Hic memoria pro codicibus utebatur, ut a summo Pontifice Gregorio IX Arca Testamenti peculiari nomine vocaretur. Inter cetera virtutum suarum miracula, quibus claruit in vita & in morte, duos legitur mortuos suscitasse: Reformato per mandatum Gregorii XIII Martyrologio, sub annum MDLXXXIV, mansit ultimo loco Antonius, sub hac formula: Patavii S. Antonii Lusitani, Confessoris, Ordinis Minorum, qui vita, miraculis & prædicatione fuit insignis: quibus postea ad primum locum translatis, leviter mutata fuerunt ultima verba, sic ut nunc legatur. Vita & miraculis ac prædicatione illustris.

[3] Obierat Sanctus anno MCCXXI, post decem annos in Ordine transactos; & anno mox sequenti canonizatus, subterra mansit usque ad MCCLXIII; [festum Patavii celebre:] quando eum S. Bonaventura inde levavit in elatiorem tumulum, ante chorum eatenus absolutæ prægrandis ecclesiæ novæ. Interim tanta in veneratione Patavinis erat novus hic suus Sanctus, ut anno MCCLVII decreverint, teste Saviolo in Dedicatoria Thesauri infra laudandi, quod in festivitate B. Antonii, aut aliis occasionibus ejusdem festivitatis, in ejus platea vel prope, usque ad vicum Pontiscurvi, non possent immorari lusores taxillorum, nec meretrices aut lenones, aut homines mali; prohibendo etiam festa communia; [& religiosius observatum.] insuper quod omni anno die undecima Junii, in quo cœpta fuit civitas, Dominus Episcopus & omnes Ecclesiastici, cum Potestate & sua Curia, & Frateleæ populi, accederent ad ecclesiam S. Antonii, Missam audituri; & die duodecimo Junii, in quo cœpti fuere Burgi civitatis, ad Vesperas quasi urbis suæ natalitia istic celebrando, declaratum vellent, ejus ipsum haberi Patronum, parem primario S. Prosdaimo primo Episcopo. Hinc ille fervor in perficienda ampliori ecclesia; ad cujus primam ac novam partem statim ac populo aperta fuit, translatus est anno MCCCX tumulus prædictus. Sed longe celebrior fuit sacri corporis in novam arcam translatio, facta anno MCCCL: cujus causa, anno proxime sequenti, decretum fuit in Comitiis generalibus Lugduni, ut die XV Februarii ritu duplici fieret Officium divinum, sicut ad eum annum num. 10 habet Waddingus. Paciecus infra laudandus addit num. 143, Martinum Papam, pro ejusdem Translationis anniversario, conceßisse particulares Indulgentias, in omnibus Franciscani instituti ecclesiis obtinendas, easque hodiedum durare. Addit etiam, ipsi Sancto in Lusitania sacrum haberi diem Mercurii. De die Martis, alibi solito observari, multa dicentur in Analectis.

[4] Breve Elogium S. Antonii hujus reperimus, insertum libro Epilogorum in Gesta Sanctorum Bartholomæi de Tridento, [Elogium ex Bartholomæo Tridentino coævo.] qui liber Ms. extat in Bibliotheca Barberina Romæ; auctor vero omnino coævus est, neque forte multis annis superfuit Translationi S. Dominici, anno MCCXXXIII factæ, cui interfuisse se scribit; de Antonio vero sic: Antonius, quem ipse vidi & cognovi, Hispanus fuit genere, primo Regulam Augustini amplectens, deinde ordinem Fratrum Minorum ingrediens, verbo & exemplo multos ab errore revocavit. Desiderabat etiam Saracenos prædicare, & ex his recipere martyrii coronam. Sermone facundus fuit, & multos Christo attraxit. In quodam Capitulo Fratrum Sermonem fecit; ubi eo sermocinante, S. Franciscus cuidam Fratri apparuit, congregatos benedicens. Paduanos prædicavit, & multos usurarios ad restituendum induxit. Libros & Sermones compilavit. Demum apud locum qui dicitur Cellas, in Domino quievit; & inde ad ecclesiam S. Mariæ Virginis, ubi Fratres Minores morantur, & ubi nobile monasterium sancto Confessori est inchoatum, transfertur. In morte constitutus, O gloriosa Domina &c. devote in ore habebat: & uni Fratrum dixit; Video Dominum. Plura etiam post mortem miracula est operatus, ita ut puer & puella in aqua submersi, ejus meritis suscitati legantur. Hactenus Bartholomæus, eo ipso quod solum meminerit nobilioris monasterii, ut recens inchoati, satis declarans scripsisse se circa annum MCCXL.

[5] Petrus Rodulfius Toßinianus, postea Episcopus Senogalliensis, in Historia Seraphicæ Religionis lib. 1 Vitam compendio a se traditam pag. 83 sic concludit. Scripserunt de Vita ejus B. Joannes Pechanus, Archiepiscopus Cantuariensis; Fr. Joannes Cremonensis, Minister Provinciæ S. Antonii; [Antiquiores de eo scriptores ac fere coavi,] Fr. Matthæus Pedelarius, Lector Provinciæ Bononiæ; Fr. Raymundinus, Lector Paduæ; Fr. Bartholomæus Tridentinus, Ordinis Prædicatorum. Postremi hujus verba jam dedimus: primus anno MCCXCII exceßit e vivis; tres alii in Bibliotheca Scriptorum non nominantur, neque aliunde mihi innotuit tempus quo vixerint; suspicor tamen omnes eodem quo Sanctus, aut proximo saltem seculo floruisse. Eorum etiam unus potuit scripsisse Legendam, quam dabimus ex nostro membraneo codice, scripto ad annis circiter CCL, continente octo Sanctorum Sanctarumque Vitas, quarum prima est S. Mariæ Ogniacensis, etiam hoc mense die XXIII danda, ultima hujus S. Antonii: quam insuper habemus ex Ms. Corsendonkano prope Turnholtum; nec non ex Ms. Ultrajectino S. Salvatoris, sed in iis quæ mortem sequuntur contracto. Hanc Vitam plerumque verbotenus transcripsisse videtur, qui stylo prolixiori & nonnullis subinde auctis composuit Vitam, a Laurentio Surio editam, quam stylo primigenio necdum potuimus invenire; Surius autem, licet a quodam Patre Franciscano scriptam graviter & fideliter censuerit, [fortassis etiam auctor Vitæ, dandæ ex Ms.] tamen dictionem mutavit in gratiam Lectoris, omissis plerisque parum ad historiam facientibus, absque tamen historiæ detrimento. Id si verum est, oportet hanc quoque, æque ac primam, fuisse compositam ante primam Translationem corporis: siquidem hujus neutra meminit. Ideo autem utramque libens distinxerim ab ea, quam scripsit quidam suppresso nomine, anno post istam Translationem LIII, [quam auctiorem nactus Surius stylum mutavit,] Christi MCCCXVI; quæ, teste Rodulfio prælaudato, fuit approbata a Fr. Jacobo, tunc Ministro Provinciæ S. Antonii, & a toto Capitulo, Veronæ habito; ubi cautum est a discretioribus Patribus, ut per totum Ordinem haberetur & legeretur.

[6] In hac Vita licet vix dubitem quin prædictæ Translationis historia scribatur, cum miraculo incorruptæ linguæ, [quæritur alia, an. 1316 publicata,] sicut ea res legitur n. 68 libri miraculorum, post Vitam dandi (cui libro titulus est, Legenda B. Antonii de Padua, sicut in Chronicis habetur) non potest tamen esse hæc quam Capitulum probavit; tum quia nihil minus continet quam vitæ historiam, tum quia num. 65 narratur miraculum factum an. MCCCLXVII. Quin imo ex variis Chronicarum locis in unum contracta videntur omnia, absque ordine temporis, & absque mentione ulla magnificæ illius anni MCCCL Translationis. Cum ergo collectoris scopus præcipuus fuerint miracula, malui Librum miraculorum, quam Legendam vocare; etsi hoc nomine sæpe eam alleget Waddingus, [pro qua datur liber miraculorum ex Ms.] qui habuit ex Ms. Monialium S. Claræ Montis-Falci diœcesis Assisiensis, sicut annotatum reperimus in fronte ecgraphi, nobis a Waddingi successore Haroldo communicati, & hic integre stylo originario dandi; post Epitomen miraculorum, in ordine ad Canonizationem, coram D. Gregorio Papa Nono recitatam; quam Epitomen, ex Ms. Conventus Anconitani communicatam, facio esse Appendicem Vitæ.

[7] [Alia sub an. 1275 scripta,] Firmamentum trium Ordinum, inquit Waddingus, e Memoriali Ordinis parte I, ubi de decimo Generali Hieronymo ab Asculo scribitur, refert, jussu illius Generalis Vitam S. Antonii scriptam. Fuit electus Generalis iste anno MCCLXXIV; neque dubium, quin primis regiminis sui annis id curarit. Etenim postea sic occupatus fuit publicis Ecclesiæ totius negotiis, ut nec Comitiis quidem Generalibus, anno III sui regiminis a se indictis, interesse potuerit, missus pro pace inter Gallum & Hispanum componenda Legatus; conatus autem abdicare se magistratu, eidem renuntiando, anno sequenti factus est Cardinalis, atque post decennium Summus Pontifex, sub nomine Nicolai IV. [allegatur ex Memoriali Ordinis in Fundamento 3 Ordinum.] Memorialis præcitati nullum uspiam indicium reperio. Fundamentum autem trium Ordinum habetur in conventu Antverpiensi excusum absque anno impreßionis, ut antiquißimam esse editionem oporteat. Sic autem ibi legitur: De mandato istius Generalis quidam Magister, multum famosus, magnæ sufficientiæ & virtutis, Vitam B. Antonii Patavini miro stylo composuit. Hanc ego eam suspicarer esse, cujus stylum mutavit Surius, nisi duplicis Translationis notitia huic deficeret, æque ac nostræ antiquiori. Superest ergo solū hoc, [Bartholomæi Pisani Epitome,] ut ipsam aliquando optemus eruderari. Post hanc Vitam numeranda venit Epitome, sub finem seculi XV edita a Bartholomæo Pisano, in libro Conformitatum vitæ B. Francisci ad vitam D. N. Jesu Christi, Pagina nobis 79, ubi de Provincia Paduæ sive S. Antonii, quæ Epitome nonnulli usui nobis erit, acturis de varia corporis sancti Translatione. Minus antiqua est S. Antonii Patavini, Ordinis Minorum Confessoris, [& Vita novissima omnium indicatur:] Euangelicæ veritatis Prædicatoris eximii Vita; opera R. P. Fr. Sanctos Saccensis Burdegati, ejusdem Ordinis Lectoris Generalis, ejusdem Divi Provinciæ observantis Patris, ex Annalibus Minorum R. P. Fr. Lucæ Waddingi aliorumque historicorum concinnata; cui accesserunt in calce, quæstiones, additiones, & resolutiones, ac tandem diversorum in sanctum virum Elogia, Patavii MDCLXIII. Laudatur hæc Vita, ut accurate scripta; intento tamen nostro minus necessariam credidit P. Ioannes Baptista Romandiolus, [item unus alterve liber de ecclesia S. Antonii;] cum mitteret alios duos de eodem argumento libros Italicos, velut utiliores futuros; videlicet, Religiosas memorias B. Valerii Polydori, in quibus agitur de ecclesia S. Antonii, editas anno MDXC Venetiis; quibus plurimum usus Waddingus; & Thesaurum urbis Paduanæ, expositum a Petro Saviolo ex urbis ipsius Tabulario, sub nota anni MDCLXXXII.

[8] Allegat etiam præter ante dicta Waddingus, large & diffuse scriptam, [nec non Italico sermone Vitæ duæ] duobusque libris distinctam S. Antonii Historiam, quam Italico sermone edidit anno MDLII Hippolytus de Ponte, Minorita Conventualis: sed cum ex ea nihil videam Waddingum transtulisse in suos Annales, id mihi argumento est, ex illa nihil magnopere haberi potuisse, quod jam aliunde non haberetur; sicuti nec quidquam singulare habet brevior alia, quam de Vita & Miraculis ejusdem Sancti, ex Chronicis Ordinis, collegisse profitetur Fr. Bernardinus Genovesius Siculus, & in Capita XL distinctam Italico etiam sermone edidit, Romæ anno MDCVI; Waddingo tamen nec in Annalibus, nec in Bibliotheca sua (quod mireris) cognitam. Majori usui nobis fuerunt Epitomæ duæ, Castellano idiomate scriptæ: prima, Madriti vulgata anno MDCXLVII, per Fr. Michaelem Paciecum, Regularem Ordinis D. N. Jesu Christi, & Administratorem Regii Hospitalis, fundati pro Lusitanis sub titulo S. Antonii. Alteram Epitomen eadem lingua inseruit Chronicæ suæ Seraphicæ, anno MDCLXXxIV vulgatæ, libro 3 cap. 9 & seqq. 40, Damianus Comegius, Ordinis observantium generalis Chronographus: [& duæ Cæstellano.] ex quarum Epitomarum utraque nonnullas hinc inde varias circumstantias rerum plurium didicimus, quibus Annotata locupletabimus. Dedicatur autem Epitome prior D. Marchioni Francisco de Melo, quem Belgium nostrum paulo ante Gubernatorem habuerat; qui & ipse per Sanctum e magno naufragii periculo liberatus, argenteam illam triremem Paduæ dedicavit, cujus in Analectis num. 9 occurrit mentio.

[9] [Patavii nihil antiquum in Mss. superest.] In nomenclatura Provinciarum Ordinis, ea, quæ alias Veneta dici potuerat, S. Antonii nomen habet apud Franciscanos; in qua secundus Conventus censetur Patavinus S. Francisci, ita nuncupatus, credo, quia nova structura initium habuit, ipso quo iste fuit canonizatus anno, S. Antonio adhuc vivente & allaborante, etsi alioqui templum nomen haberet S. Mariæ. De hoc Conventu Franciscus Gonzaga, Minister generalis, ac tandem sancte mortuus Episcopus Mantuanus, dolet, quod perstringere paucißimis ejus laudes cogatur; quia Patrum hujus Provinciæ ea negligentia & incuria extitit, ut quidquid litterarum, sive Apostolicarum sive quarumcumque aliarum, ad celeberrimi hujus Conventus fundationem atque antiquitatem attinentium, in ejus archivis servabatur, miserabiliter perierit. Eumdem, credo, doliturum fuisse de Actis & Miraculis S. Antonii, si ea eruderare debuisset: [dantur ergo recentiora miracula.] horum certe antiquum nihil istic in manuscriptis reperiri, credere nos cogit Waddingi silentium. Ergo vetusta desperans, quærere volui, an saltem recentioris memoriæ beneficia ibidem haberentur rite consignata, unde augeri Analecta possent, danda post librum Miraculorum veterum. Missus est autem libellus iterato recusus Patavii anno MDCLXXXVII, continens gratias ab anno MDCLXVI impetratas. Postea etiam accepi indidem aliam collectionem æque Italicam, sed Manuscriptam, qua quædam singularia ab anno LXI hujus seculi usque ad XCIII continebantur, quam similiter Latine reddam; nec non ex aliis aliarum gentium ac linguarum scriptoribus alia, quorum auctores suo quemque loco indicabo.

VITA
Auctore Anonymo valde antiquo. Ex nostro membraneo, & aliis Mss.

Antonius, Ordinis Minorum, Patavii in ditione Veneta (S.)

BHL Number: 0587, 0592

EX MSS.

CAPUT I.
Initia apud Canonicos Regulares, transitus ad Fratres Minores, vita eremitica in Romandiola.

[1] In Hispaniis, civitate Ulysbona, quæ ad Occidentalem Regni Portugalliæ plagam, in extremis terræ finibus sita est; [Ulysippone natus Sanctus,] quædam prægrandis ecclesia, in honore Virginis gloriosæ Genetricis Dei Mariæ a fabricata consistit, in qua pretiosum B. Vincentii Martyris corpus honorifice requiescit, a cujus Occidentalium valvarum liminibus, venerabiles B. Antonii parentes b non longe manentes, felicem hunc in primo juventutis flore filium c genuerunt; nomenque ei Fernandus in sacro baptismatis d lavacro imponentes, in eadem etiam postmodum ecclesia educandum puerum tradunt, [acta modeste pueritia,] [moribus] & litteris imbuendum. Qui, dum, post annos pueriles simpliciter domi translatos, [quidquid] fallax mundi species, ac petulantia carnis placentia sibi suggererent, nequaquam iis concupiscentiæ fræna laxavit; sed jam soli Deo servire disponens, evidentius id processu temporis opere declaravit.

[2] Spretis namque mundi & carnis illecebris, ad quoddam cœnobium S. Augustini, præfatæ civitati e vicinum, [sit Canonicus Regularis,] se contulit; ibique devotus habitum Religionis assumpsit. Ubi dum pacem pectoris ejus importuna carorum amicorum frequentia pertubaret; peractis ibidē ferme duobus annis, ad sanctæ Crucis de Conimbria f, aliud scilicet ejusdem Ordinis monasterium transvolavit; ad quod tamen, ob morum ipsius gravitatem, vix licentiam sui Superioris obtinuit. Quo, [majoris quietis causa transit ad S. Crucem Conimbrica:] ad optatam mentis quietudinem obtinendam, perveniens, tantum ibi in omni religionis perfectione profecit translatio sui facta, quod levitati cordis imputari non potuit. Propellebat autem eum jam Spiritus, quodam futurorum præsagio, ad divinarum studia litterarum; in quibus jugiter meditando, non solum qualiter in agro alieno vitia extirpando, virtutes insereret, [ubi multum provectus in studiis,] semetipsum primitus sollicite excolendo, cognovit; verum etiam qualiter fidei normam astrueret, ac confutaret errores, firmissimis Patrum sententiis se munivit. Sicque factum est, illo aspirante, qui intervallo temporis in docendo non indiget, ut non multo post vir Dei sapientiæ spiritu plenus esset.

[3] [Franciscanorum in Africa martyrio excitatur] Funditur interea apud Marochium sanguis innocentium a profanis; dum ibidem contra Christum odiose desæviens in Fratrum g Minorum necem gladium exeruit Rex immanis: ubi plurimis claruit prodigiorum indiciis: quoniam is qui de cælo descendit, pro quo passi sunt, morientium merces factus est vitæ panis. Quorum venerandas Reliquias vir quidam famosus, nomine Petrus Infans, h Marochio deferens; per ipsorum merita sui ipsius a gravibus periculis liberationem, [ad imitationem,] celebremque eorum passionis ordinem divulgavit. Tum & auribus Fernandi non inaniter facti rumor insonuit: nam subito elephantis more, ad prælium ex aspectu sanguinis, animati, totus ad fidei fervorem surripitur; Christique injuriam & Martyrum necem miranda in se compassione retorquens, nihil se prorsus imputat agere, nisi & ipse tyrannicæ ferocitati occurrens, eamdem pro christo cum præfatis Martyribus palmam obtineat. Felix iste, quem formidine mortis gladius persecutoris non enervat, sed in melius, ut patebit, perfectæ caritatis ardor immutat; igitur æstuanti animo quid facto opus sit, excogitans; habitum Ordinis taliter pro Christo defunctorum assumere, vitamque sequi deliberat; ut vel sic efficacius ad optatum fidei agonem pertingere valeat i.

[4] Cumque Fratres jam dicti Ordinis, prope civitatem Conimbriam commorantes, [ideoque ad eorū Ordinē transit,] ad ipsum ex more monasterium die quadam, pro eleemosyna petenda, diverterent; videns eos Domini Servus, nequaquam ultra se continere potuit; sed benigne in partem deductis omnem animi sui conceptum aperuit. Gaudet non modicum ad hoc Fratrum prima simplicitas; diemque, quo hoc ipsorum gaudium impleatur, instituunt; & sic læti, Domino gratias agentes, abscedunt. Ipse vero, Prælati sui licentia, etsi difficulter, obtenta, gaudens ad condictum se præparat: sed & Fratres juxta promissum hilariter redeunt, [suscepto habitu,] eique in ipso monasterio suæ habitum Religionis imponunt. Qui dum, post habitus mutationem, mox cum Fratribus inde recessit; quidam ex Canonicis, super hoc se gravius dolere præ ceteris indicans, abeunti sic in amaritudine cordis dixit: Vade, inquit, vade, quia forsitan Sanctus eris. Cui humiliter sic respondit: Cum Sanctum audieris, Deum utique collaudabis k. Venit ergo ubi simplicium Fratrum congregatio morabatur, qui videlicet locus S. Antonius l dicebatur; juxta quod nomen, Antonium se deinceps appellari rogabat: ut & sic requirentium ipsum sollicitudinem pia cautela deluderet, eorumque importunitates sub ignoto facilius nomine declinaret.

[5] Fervens igitur, ut dictum est, ad martyrium, dum adversus Christum Rex terræ desæviit, nullatenus ab hoc proposito requiescere potuit; [sed inde in Mauritaniā navigare volens,] donec tandem, juxta permissam sibi licentiam, ad terram Saracenorum transivit. Verum quantocumque ad hæc, quæ dicta sunt, conamine niteretur; suum tamen in iis desiderium non implevit; de quo Rex regnantium Dominus aliud a sensu humano decrevit. Nam gravi nimis & diutino languore correptus, nihil secum pro voto prosperum agi perspexit; [morbo impeditur appellitque in Siciliam:] donec ipsa necessitate compulsus, ad partes fidelium remeare disposuit. Cumque navigando ad redeundum in Hispaniam iter arriperet, contigit ut in partes Siciliæ m ventis non secundis flantibus applicaret, & sic penitus a proposito se fraudatum conspiceret. Instabat autem eo tempore Fratrum generale n Capitulum, quod in brevi celebrandum erat apud Assisium. [& inde Assisium,] Quod ut Antonio per Fratres innotuit, illuc (ut erat debilis & infirmus) utcumque pervenit. Soluto igitur ex more Capitulo, Fratribusque ad sua circumquaque loca dimissis; solus Antonius a nullo petebatur; quia, sicut erat ignotus, ita & inutilis videbatur. Nulla ergo de se vel litteraturæ, vel cujuscumque alterius utilitatis habita mentione, [atque in Romaniolam,] ad Fratrem Gratianum, qui tunc Fratribus o Romaniolæ præerat, devotus accessit; rogans humiliter, ut ipsum a Ministro generali petitum colligeret, collectumque disciplinis regularibus erudiret.

[6] Quem idem Frater Gratianus benigne susceptum, in Romaniolam secum duxit: locumque solitudinis requirentem, ad eremum Montis sancti-Pauli p transmisit. Quo postquam pervenit, quamdam ibi præoptatam cellam in crypta, [ubi in eremo rigidissime vivit,] semotam a Fratribus, orationibusque congruam reperit, quam suis usibus a Fratre quodam, qui sibi ipsi eam paraverat, impetravit. Illic solitariam, quantum licuit, vitam duxit; illic sacris meditationibus contra tentationes spiritum roborans, in divino se amore firmavit: ibi nocturnis vigiliis solus in oratione perstitit; ibi se totum dispositioni divinæ commendans, sursum firmissimæ spei anchoram contutavit: ibi etiam cibo panis & aquæ tanta corpus abstinentia maceravit, ut, testibus iis qui aderant, hora collationis aliquando rediturus ad Fratres, nutante præ nimia debilitate vestigio, semetipsum supportare non posset. Sic igitur vir Dei Antonius, [& humiliter latet.] cum dono sapientiæ plenus esset, multo tempore simplicem inter simplices vitam duxit; sic arrogantiæ fastum humili corde declinans, sub indocti specie tantum divinæ gratiæ lumen abscondit. Licet enim, ut ex præmissis patet, ferventissimum domus domini zelum haberet, tamen a suo desiderio jam semel divino nutu fraudatus, a semetipso iterum terrenæ sibi gloriæ pondus assumere non præsumpsit; donec, eo, cui se jam commendaverat, disponente, manifesto post indicio, ejus in conventu simplicium fama crevit.

ANNOTATA D. P.

a Metropolitana ea ecclesia est, in qua corpus S. Vincentii Mart. haberi creditur, ut dictum ad 22 Ianuarii; putaturque illuc allatum an. 1173, 15 Sept. e regione vero consistit ecclesia S. Antonii, in quam conversa parentum ejus domus.

b

Paciecus Martinum Bullones, patrem; matrem, Teresiam Taveram nominat, & utriusque progenitores nobilißimos describit, ac gentilitia geminæfamiliæ insignia exhibet æri incisa, Matrem quoque sepultam haberi ait in Conventu S. Vincentii, intra sacellum filio dedicatum, cum hac Epigraphe lingua vulgari. Hic jacet mater S. Antonii, cujus loco Latina lingua hoc deinde positum post translationem recitat Cardosus. Hic situm est cadaver matris D. Antonii, qui in eadem domo fuit in lucem editus, in qua nunc urbis comitia geruntur. Fuit huc translatum studio D. Joannis Visensis Episcopi, anno D. N. Jesu Christi MCCCCXXXI. Hoc autem insculptum legitur tabulæ, quæ hodie servit pro altari in capella Sancti, collaterali ad aram majorem. Denique, considerata loci humiditate, Canonicus quidam ossa collegit in arcam decentem, cum hoc Epigrammate:

Quam terris Divos Genitricem Antonius inter,
      Obtinuit, parvo conditur alma loco.
Illius exiguo jaceant licet ossa sepulcro,
      Mens tamen excellens æthera summa tenet.

Nunc vero eadem Matronæ honestißimæ ossa servantur intra lapideam arculam, insertam parieti capellæ Antonianæ ad latus Epistolæ, & honoris causa, cortina sericea obductam. Waddingus ad an. 1220 num. 53 Mariam appellat. Cardosus fratris obitum in Ms.membrana ad S. Vincentii sic legi ait: II Nonas Julii obiit Petrus Martini, dictus Bulhan: & ex fundatione, ipsius Martini indicat Anniversarium, a Capitulo Ulyßipponensi, faciendum XIV kal. Februarii, pro anima Vincentii Martini dicti Bulhem: unde intelligitur avo Vincentii, proavo Martini, nomen fuisse. Cornegius suspicatur genus ex Belgio ducere, & nomen a Bullionio, castello & titulo celebris Godefridi Bullionii: siquidem constat annis 58, antequam nasceretur Sanctus, recuperatam urbem auxiliis Teutonicis. Monstrantur autem in arce Ulyßipponensi ædes patris, tamquam ejus aliquando Præfecti, quod de avo forte commodius intelligetur: familia quoque & nomen adhuc supererat, paucis annis antequam scriberet Cornegius: tunc enim matrona quædam sic nuncupata, cum heredibus careret, omnem suam substantiam legavit ecclesiæ, sui, ut censebat, proximi consanguinei.

c Anno 1195. Siquidem cum obiit, ut inter miracula dicitur num. 37, erat annos natus 36: diem natalem nusquam invenio notatum.

d Addit Paciecus, Fontem baptismalem adhuc servari eumdem, majorique in veneratione haberi, quia in eo baptizatus Sanctus sit. Idem confirmat Cardosus; & addit, in eadem Cathedrali gradus lapideos, qui ducunt ad Chorum, devote spectari; quia eorum uni impressa ipsius Sancti digito Crux cernitur. Hæc traditio, nescio an satis certa sit: deberet enim vel puer, vel ante suum ex Lusitania discessum, miraculum istud fecisse. Paciecus porro ait, etiam portam domus paternæ, per quam elatus ad baptismum fuit, hodiedum servari in ecclesia ipsius S. Antonii, nec nisi semel die illius festo aperiri: & quoniam fidelium pietas, assulas ab ostio decerptas pro Reliquiis auferens, ipsum cito consumptura timebatur; præmuniendam fuisse alio ostio apposito, ad ejus conservationem.

e Conventum S. Vincentii appellant, de quo supra, qui est Canonicorum Regularium S. Augustini, fundatus ab Alfonso I post captam de Mauris Ulyßipponem an. 1147. Transierunt deinde Religiosi ad locum ubi nunc est Eremitorium S. Mariæ Montanæ; ac denique ad novam S. Augustini ecclesiam, a Ioanne III magnifice extructam. In primo autem loco, cum illuc an. 1210 Sanctus appulit, quintus Prælatus numerabatur Pelagius, qui putatur illum excepisse, aut saltem ejus successor anonymus Pacieco: sedquem Cardosus Gonzalvum Mendez appellat.

f De monasterio S. Crucis Conimbricæ, quod eumdem Alfonsum I fundatorem agnoscit, egimus fuse 18 Febr. ad. Vitam S. Theotonii, qui ibidem Prior obiit an. 1166. Carnegius, allegata Chronica dicti Conventus recentiori, quædam Sancti ibidem mirabilia memorat. primo quod ministerio cuidam humili intentus, dato ad elevationem sub Missa signo, per apertos divinitus monasterii parieres conspexerit & adoraverit quandoque Sacram hostiam; plane sicut de S. Francisco Dyrrachino ad hujus Vitam 17 Maji narratur num. 5. Secundo quod fratris cujusdam ægri custodiæ appositus, eumque a dæmone agitari cognoscens, eumdem liberaverit, jacta super ipsum epomide, Canonicorum Regularium tegumento humerali.

g Quinque hi fuerunt, Berardus, Otto, Petrus, Adjutus & Accursius, palmam consecuti anno 1220, & coluntur 16 Iannarii.

h Petrus Sancii I filius, Alfonsi II frater, Comes Irgelensis & Dominus Dalearium Vasconcellio, aderat Marochii cum eo appulerunt Sancti: quomodo autem in reditu per eos fuerit adjutus, vide in Actis.

i Carnegius asserit huic interno impulsui acceßisse alium ab ipsomet S. Francisco, qui Aßisii degens ipsiUlyßippone apparuerit, simulque indicaverit quod martyrium quidem non consequeretur, sed aliis laboribus variis nihilo minorem mercedem.

k Addit Paciecus, adeo gravem sensum ceteris quoque ibidem Religiosis mansisse, quasi de injuria sibi facta, ut necesse fuerit Gregorio IX, per Breve signatum anno Pontificatus VII, 12 Iunii, id est, proximo post Sancti mortem anno, dare ad Priorem commonitorias: & nisi desisterent Minoribus molestiam facessere, Visensi Episcopo correctionem committere. Ipsum Breve si habuisset Waddingus, suo Regesto haud dubie inseruisset.

l Vulgo S. Antonio de Olivares: forte quia inter oliveta situs. Ibi, inquit Cardosus, adhuc monstratur cella, quam Sanctus novitius incoluit, versa in locum capitularem, altarique ad Missam devote instructa, cum imagine quam ibi faciendam curaverit R. P. Nonius da Cunha Societatis Jesu, anno 1656, uti ex epigraphe apposita docet.

m Tauromenium applicuisse Paciecus ait, num. 32: sed Waddingus initia Conventus posita refert ad an. 1224. Habuerint vel istic vel prope Meßinam eremitoriumaliquod Fratres, potius quam Conventum.

n Celebratum illud fuit an. 1221 in Pentecoste 30 Maji: quo fuit minister seu potius Vicarius generalis creatus Fr. Elias, ille relaxandæ paupertatis multarumque turbarum auctor, quarum causa exauctor andus fuit, bonum nihilominus finem sortitus: Cornegius Sanctum Messanæ habitasse ait, cum eundum ad Capitulum fuit.

o Romandiolæ Provincia, mutato paulo post nomine dicta Bononiensis, ac deinde S. Antonii, an. 1258 solum quinque Conventus numerabat, Bononiæ, Ferrariæ, Parmæ, Ravennæ, & Forolivii: qui ultimus solum continetur in Romandiola proprie dicta.

p Bononiensi Provinciæ suberat eremitorium Montis S. Pauli: de eoque, saltem ut suburbano, ubi hodieque festum S. Antonii agatur, loquitur Masinus in Bononia perlustrata ad hunc diem.

CAPUT II.
Ordinatio S. Antonii, & fervens ac fructuosa prædicatio.

[7] [Forolivium missus ad Ordines capiendos Antonius,] Post multum namque temporis Fratres, pro suscipiendis Ordinibus missi ad civitatem Forolivii, confluxerunt; inter quos & a Antonius, nec non & quidam Fratres de Prædicatoribus adfuerunt. Cumque collationis hora Minister b loci Prædicatores ipsos sollicitaret, ut exhortationis verbum Fratribus adunatis aliquis eorum proponeret; nutu Dei factum est, ut omnes loqui renuerent, & se omnino ad hoc imparatos assererent. Tunc demum ad Antonium idem Minister, instigante se fortiter Spiritu, conversus est: eumque, de cujus scientia nihil sibi constabat, in hoc opus appellat; ut videlicet proponat in medium Fratribus quidquid illi Spiritus suggerat. Ad quod se minus idoneum humiliter servus Dei respondit: quippe qui exercitatior habebatur in abluendis coquinæ utensilibus, ceterisque hujusmodi vilitatis officiis, quam in exponendis divinorum eloquiorum mysteriis. Sed quid morer multis? Plane, [& prædicare coactus,] cum tantam desuper gratiam accepisset, ut memoria pro codicibus uteretur; nullum tamen aliud in eo scientiæ perpendebatur indicium, nisi quod pauca perraro litteralirer loquebatur. Denique, quamvis quanta poterat virtute recusaret; contraire tamen imperanti non valuit: & licet invitus, ad extremum consentiens, in timore Domini, primo simpliciter fari cœpit.

[8] [stupendum sui specimen præbet:] Sed cujus lucernam, dudum sub modio positam, Dominus super candelabrum statuere nunc voluit; tanta in progressu sermonis verborum luculentia, tantaque eum mysticarum sententiarum profunditate suspendit; ut nimirum ex inopinato rei eventu vehementer omnes qui aderant mirarentur, & vix unquam audisse se talia faterentur. Non modica igitur Fratres consolatione impleti, venerabantur deinceps in Dei viro velatam divinitus supernæ sapientiæ claritatem, venerabantur nihilominus humilitatis jam probatæ virtutem. Non multo post ad aures Generalis Ministri res gesta pervenit: qui mox in publicum prodire compellens Antonium, officium sibi prædicationis c injunxit. Et quidem digne verbi ministerio traditur; [quare Prædicator ordinatus a Generali,] quippe qui divina sapientia pollens, pauperum in collegio primitus pauper spiritu probatus, hunc sibi honorem impudenter non arripuit, antequam a Deo vocatus. At vero ne facta divinitus hæc vocatio dubitetur, ex ipsius hoc incolatu pariter & morte probatur. Constitutus enim in hac peregrinationis miseria, & vita floruit, & doctrina: quarum, priorem id est vitam, voluntaria vilitas, simplex innocentia, curaque disciplinæ commendant; alteram vero, quæ est doctrina, zelo juncta caritas, veritas, modestia comprobant.

[9] [munere eo fungitur,] Sed hæc omnia quam excellenter claruerint, quoniam per singula breviter explicare non possum; tangam saltem succincte, quomodo cunctis æqualiter annuntiaverit veritatem. Hæc siquidem virtus in ipso claruit in oculis omnium, quæ quidem miraculis potior, quibus plurimi in vita fallaciter decipiuntur. Sic itaque Sanctus, in doctrinæ poculis mirabiliter affluens, tanta justitiæ libra singulis sua reddebat, quod sive magnis loquebatur sive parvulis, æque cunctos veritatis jaculo feriebat. Nempe qui jam calicem antea passionis tam avido corde sitierat, nullius magnitudini nec metu mortis pro veritate cedebat; [mirabili cum fervore,] sed miranda strenuitate, etiam magnatorum tyrannidi resistebat. Tanta namque quasdam reprehensibiles grandesque personas severitate corripuit, ut alii plerumque famosi prædicatores hoc audientes, ipsi ad intrepidam viri constantiam trepidarent; & quodam pusillaminitatis rubore perfusi, longe abesse potius, quam adesse volentes, confusas manu vel veste frontes obducerent. Erat tamen sermo ipsius, pro diversis opportunitatibus, [libertate, & gratia;] semper in gratia sale conditus: erat, inquam, gratiosus pariter & severus, ut audientibus amorem simul ingereret ac timorem. Sic igitur hujus peregrinationis incolatus, doctrina & vita præclarus, divinam in Sancto vocationem evidentissime probat; quam, ut in fine patebit, multiplex post mortem miraculorum claritas necessaria conclusione confirmat.

[10] [longe latequecircumeundo.] Antonius itaque, prædicandi auctoritate suscepta, officium sibi injunctum non segniter exequi studuit: sed quietem eremi, qua sibimet hactenus invigilaverat, jam tunc in laborem insolitum pro fraterna ædificatione convertit. Nam longe lateque per civitates & castella circuiens. verbum vitæ ferventissime prædicavit; cælitusque instructus in omnibus, pro diversitate audientium, singulis congruentia sibi proposuit. Mirabantur in eo litterati tantam ingenii subtilitatem, tamque luculentam disertitudinem linquæ, quam in omnibus audiebant miro discretionis pondere verba librantem. Quam profunda vero de sacris eloquiis eructaret, [Arca testamenti a Pontifice dictus.] summus ipse Romanæ Sedis Pontifex testabatur, a quo vir sanctus Arca testamenti, peculiari quodam nomine, vocabatur. Non solum enim, quæ ad morum informationem pertinent, placido sermone disseruit; verum etiam congruentissimis rationibus perversa hæreticorum dogmata confutavit. Nam & apud Ariminum quamplures hæreticos ad integritatem fidei Christianæ convertit: inter quos & hæresiarcham quemdam, Bonovillum nomine, ab annis triginta erroris pestiferi tenebris obcæcatum, ad lumen veritatis induxit, & usque ad mortem mandatis Ecclesiæ stare fecit.

[11] Sed quoniam longum foret enarrare per ordinem, quot diversas provincias prædicando lustraverit, quanta ad eum tam majorum, [Ceterum, his omissis, auctor transit ad mortem Sancti,] quam minorum reverentia, quantusque caritatis affectus extiterit; qualiter in diversis officiis sibi injunctis se gesserit, quotve perditas animas Creatori suo reddiderit, prætermittendo hæc omnia breviter transeamus; & sermonem, quo tendimus, ad rei exitum convertamus. Verumtamen in explicando postmodum ejus ultimo vitæ cursu satis intelligi poterit, quanta prædicationis efficacia veri a Deo missi, per multum tempus, in diversis terrarum partibus, [solumque addit, quod apparens in Capitulo S. Franciscus,] fuerit; cum tantum infra unius d Quadragesimæ spatium in una civitate perfecerit. Sed hoc in ejus laude ad præsens prætereundum non est, quid vice quadam Fratribus, ad Capitulum in Provincia e congregatis, Sanctus hic de titulo Crucis, dulcisque Jesu passionis suppliciis, dulci modulo prædicavit: cum beatissimus Pater Franciscus, eo tempore corporaliter adhuc vivens, sed in alia regione tunc longius remotus, se in aëre filiis, novo ac stupendo miraculi genere, præsentavit. Nam, [ejus prædicationem visus sit probare.] ac si approbando viri Dei sermonem, quid audientibus imitandum foret, ostenderet; felicibus cujusdam assidentium oculis, tamquam brachiis in patibulo crucis protensis, apparuit; filiisque qui aderant benedicens, Crucis eos signaculo consignavit.

ANNOTATA D. P.

a Marcus Ulyßippon. cum Lusitanis eum secutis, tenet; Presbyterum Antonium fuisse Conimbricæ factum, priusquam ad Minores accederet; & pro fundamento sumunt ejus in Africa prædicandi zelum: quasi illi ipsi, quorum exemplo motus fuit Sanctus, non omnes fuerint expertes sacrorum Ordinum, uno excepto Ottone, & tamen ferventes Prædicatores, quales tunc in Ordine erant etiam laici, qui & Guardiani creabantur. Certe cum Forolivium ordinandus, ivit Sanctus, ut hic dicitur, solum annum 26 excesserat. Leander Albertus primam Missam celebrasse ait Bononiæ, in æde Minorum Virginis Annuntiatæ; neque causa apparet, cur id cum Pacieco restringamus ad primam Missam inter Minores, quasi gradum suum illis usque eo occultarit, quod est difficile creditu. Cornegius saltem Diaconatu initiatum censet, cum venit in Ordinem: quod minime displicet.

b Robertus de Licio, apud Waddingum an. 1222 num. 30, Episcopo loci id imputat, qui tunc nominabatur Albertus, juxta Ughellum anno 1221 primum consecratus: hic ergo Sanctum ordinaverit.

c Prius tamen jussus fuit, sub Abbate Vercellensi sacras litteras recolere, ut infra dicetur, postea & aliis eas prælegit.

d Eam scilicet, quam ultimam Patavii egit.

e Arelate rem actam indicat liber Miraculorum num. 8, & ex eo Waddingus; Surius minus recte Provinciam Arelatensem dixit; cum Provincia hic sit nomen proprium unius Gallicanarum Provinciarum: videtur autem res acta esse vel an. 1226, qui fuit S. Francisco vitæ, & S. Antonio studiorum ultimus; vel paulo citius: neque enim ita erat affixus studiis, ut non simul etiam prædicaret.

EMBOLISMUS.
Ex Surio, & Annalibus Waddingi.

[12] [Paduæ I vice agens Sanctus,] Lubet hic, nimis properantem Vitæ. Auctorem, nonnihil sistere, atque ex Vita Suriana & Annalibus Ordinis, loca quædam illustriora excerpere, non ita commode alibi colligenda. Primum sit, quod habes cap. 30 Vitæ prætitulatæ, videturque ad primum S. Antonii Pativii commorantis tempus spectare, his verbis relatum: Cum Paduæ degeret vir Dei, Ulysbonæ duo cives inexplabili odio se mutuo prosequebantur: e quibus alter juxta ædes parentum beati viri manebat: & cum hora vespertina filium hostis sui in platea invenisset, per summam crudelitatem jugulavit, & intempesta nocte in horto parentum viri Dei, facta fovea, eum sepelivit. Cum autem nobilis esset is, cujus filius cæsus erat; inquisitum est diligenter, & repertum, ejus filium illac transisse, ubi ejus inimicus morabatur. Itaque ejus domo & horto lustrato, nihil compertum est. Itum est ad vicinas ædes, & in horto illarum pueri cadaver inventum est. Itaque pater sancti viri cum tota familia conjectus est in vincula, tamquam reus cædis illius. Id vero ut per spiritum Paduæ cognovit vir Dei, [transfertur Ulysipponem ut patrem a suspicione cædis liberet:] vesperia Guardiano petiit copiam exeundi, quæ illi negata non est. Eadem nocte magno miraculo Ulysbonam perductus est, & proxima luce ad Judicem se contulit, rogans ut insontes e vinculis dimissos pateretur abire domum. Illo modis omnibus recusante, petiit cadaver perempti pueri ad se adferri. Quo allato, jussit surgere puerum, & dicere, num a parentibus ipsius occisus. Ille surgens, dixit ejus cædis illos prorsus conscios non esse: atque ita discedendi est illis facta potestas. Mansit toto illo die cum parentibus suis vir beatus, & mane angelico ministerio Paduam reductus est.

[13] [item alias, ut juvet peculatus accusatum.] Similem casum addit Paciecus num. 79. Patri ipsius Sancti Martino commissa fuerat notabilis Regiæ pecuniæ summa, in ministros aliquot inferiores distribuenda: quod cum ille non cum tanta fecisset cautela, quin plurium, qui ipsam acceperant, syngraphæ desiderarentur; dum esset accepti expensique reddenda ratio, appellatique qui sciebantur accepisse, aut totum aut partem negarent; nihil propius erat, quam ut ipse Martinus damnaretur peculatus, in ejusque bona omnia manum injiceret Fiscus. Citatur ergo in judicium ille, una cum aliis, quos in negando accepto apparebat futuros pertinaces. Cum subito coram omnibus adstitit, qui in Italia longe aberat, Antonius; & gravi ac severa voce dixit, Tu tantum tali hora, tu tali die recipisti: si negare pergitis, vindicabit veritatem violatam Deus: atque hæc effatus, disparuit. Ea autem verborum efficacia fuit, ut continuo fassi sint, quod ante inficiati erant: suaque res & fama integra Martino mansit. Multis deinde Paciecus quærit, quo in munere tunc pater Sancti fuerit, & qua occasione ei commissa pecunia: quibus omißis, transeo ad Surianæ Vitæ Caput 17.

[14] [Malleus hæreticorum assiduus,] Fuit autem viri Dei id præcipuum semper studium & conatus, ut perniciosissimas vulpeculas, quæ demoliuntur vineam Domini Sabaoth, nempe hæreticos pestilentes, & falsas eorum doctrinas, pro viribus oppugnaret, funditus destrueret, ac radicitus extirparet. Hæresiarchas quosdam in publicis disputationibus Arimini, Tolosæ, & Mediolani palam convicit, & errores eorum coram omnibus confutavit. Adeo enim instructus erat, & efficacibus scripturæ divinæ sententiis, & solidis ac perspicuis rationibus; ut qui nefanda essent hæresi imbuti, coram illo consistere aut os asperire non auderent: ita ut ad illum quoque pertinere videretur, quod Dominus promisit discipulis suis: Ego dabo vobis os & sapientiam, cui non poterunt resistere & contra dicere omnes adversarii veritatis. [Luc. 21, 15] Detegebat mirum in modum hæreticorum fraudes & versutias, conatus retardabat, errores abominandos cum multa vituperatione traducebat. Nec facile quemquam ea tempestate uspiam invenire licuisset, quod ipse a quoque publice fatebatur, [multum inter illos fructum facit:] qui tam acriter & perpetuo illos insectaretur, tamque continuam persecutionis procellam illis excitaret. Unde factum est, ut passim ab omnibus indefessus hæreticorum malleus diceretur. Nec sine fructu fuit labor viri Dei, plerisque hæreticis cum ipsorum fautoribus, ad veritatem & obedientiam sanctæ matris Ecclesiæ, revertentibus. Ad usurarios efficacißimum fuit, quod habetur cap. 28 Vitæ præcitatæ. [& usurarii cor in cista ejus quæri jubet.] In usurarii cujusdam exequiis vir Dei concionaturus, thematis loco accepit illud ex Euangelio: Ubi est thesaurus tuus, ibi est & cor tuum. [Mat. 6, 21] Sub concione autem inter cetera ait: Mortuus est hic dives, & sepultus est in inferno. Ite ad thesaurum ejus, & in illius medio invenietis cor ejus, corpore jam humato. Abierunt hominis parentes & amici, & cor adhuc calidum in medio nummorum ejus invenerunt.

[15] [Ad Confessiones integre faciendas multos inducit,] Quando ad populum concionabatur eximius præco Christi, sermo ex illius ore tamquam ex ardenti camino proficiscens, mirabiliter solebat movere auditores, ipsasque animorum penetrare medullas, & multam in iis devotionem & compunctionem, vitiorumque odium & detestationem, excitare; ita ut plerumque alter alteri diceret cum multo gemitu: Heu me miserum, qui numquam antehac isthuc putarim esse peccatum: quod si scivissem, certe numquam illud admisistem: Mutuoq; se hortabantur ad faciendā Confessionem, ad suscipiendas peregrinationes religionis ergo, ad jejunia certis diebus amplectenda in honorem matris Dei, aut similia pietatis studia sectanda, Quis vero possit dicendo consequi, quæ illic fusæ sint lacrymæ, quæ ab imo pectore ducta suspriria, quæ pectorum tunsiones in obstinatis peccatoribus conspectæ? Adeo enim Dominus mirificavit sanctum suum, ut non solum usitatis quotidie coruscaret miraculis, sed etiam inaudita ob eo signa ederentur. Sicut enim beatus Nicolaus fertur per visum appatuisse Constantino Magno b, ejusque Præfecto, minasque intentasse, [etiam per visum apparens.] ni dimitterent homines innoxios in carcerem conjectos; ita hic vir beatus, quos per peccatum cernebat a maligno dæmone vinctos detineri, & ad mortem tendere sempiternam, iis liberandis præcipuam navabat operam. Et solebant nonnulli venire ad Fratres, cum adhuc viveret vir Dei, & pro certo affirmare, ipsis in lecto jacentibus apparuisse eum, & dixisse: Surge, Martine; surge, Agnes: abi ab illum Fratrem, & hoc sive illud peccatum ei confitere, quod tali in loco perpetrasti, cujus nemo præter Deum conscius erat. Qua ratione peccata prorsus occulta expiata fuere.

[16] [Auditur cum silentio mirabili.] Hactenus Cap. 3, quibus non absimilia leguntur cap. 16, relata ad tempus ultimæ Quadragesimæ, per quam Patavii dixit ad populum. Ibi hoc etiam admirabile notatur, quod in tanta ad sermones Antonii undique concurrentium turba, nullus sese comprimentium clamor audiebatur, nulla cernebatur dissolutio, risus nullus, nullæ voces percipiebantur, nulli infantium vagitus, quibus vel parum ejus conciones interpellarentur. Stabant omnes arrectis auribus, intentissimis perpetuo in virum Dei oculis, sine ullo tædio, cum multa devotione eum sustinentes, perinde acsi non homo, sed Angelus lapsus e summo cælo, ad illos concionaretur. Neque id mirum, quandoquidem tanta illum Dominus gratia perfuderat, ut lingua facundissima, voce clarissima, sua verba instar tubæ cujusdam expromens, ab omnibus & audiretur & intelligeretur. Nec id admiratione vacat, cum in longinqua regione natus & educatus multo tempore fuisset, quod Italico idiomate adeo polite potuit, quæ voluit, pronuntiare, acsi extra Italiam numquam posuisset pedem.

[17] [Processiones flagellantium eo auctore inducta.] Cœperunt tum primum homines, catervatim sese verberando, & pia cantica devote depromendo, procedere. Atque ea laudabilis consuetudo, a tanto auctore profecta, deinceps suis est aucta incrementis; ita ut in omnibus fere Italiæ locis accuratissime hodieque c observetur. Refert hæc Waddingus ad annum MCCXXV num. 19, & simul notat, quod licet Polydorus Virgilius lib. 7 de rerum invent. cap. 6 castigando corpori adhibitas flagellationes ad Apostolorum tempora referat, tamen ante S. Antonii tempora, non adeo clara apud Auctores memoria habetur hujusmodi congregationum, aut hominum in societate se flagellantium: neque eas propterea improbandas, quod centum post annos exorta est perniciosa Flagellantium secta, incerto auctore; qui plures essutiebant errores, & condemnati fuerunt a Romanis Pontificibus, præsertim Clemente VI. Hoc enim non obstante, Devote & Christiane se flagellantes, etiam in publicis supplicationibus ad peccatorum satisfactionem, veluti docuit S. Antonius, semper ab ejus tempore permisit & laudavit Ecclesia. Sed redeo ad Vitam Surianam, cujus est sequens articulus cap. 11.

[18] [Docendo & regendo prodest Fratribus.] Multa vero insignia Ordinis sui monasteria, prælegendo, disputando, concionando illustravit & ornavit; idque tum zelo fidei & fervore Christo animas adducendi, tum studio Fratres instituendi, tum quoque desiderio cohonestandi Institutum sive Ordinem suum, qui per id tempus propter imperitiam apud plerosque in contemptu erat. Idem autem ipse etiam in Æmiliæ provincia, permultis annis Fratrum Minister cum laude fuit. Etsi vero doctrina & verbo in Italia vix quemquam parem haberet; at nihilominus in sua Præfectura, vel Ministri functione, mire commodum & humanum se præbebat. Cum autem in civitate Podiensi Guardiani ministerio fungeretur, erat illic Notarius quidam, omnino lubricus, carni & mundo addictus. Eum quoties præteriret vir Dei, nudato capite coram illo genu flectebat. [Hominem lubricum veneratur] Ille vero existimans id in sui irrisionem & contumeliam fieri, animo perturbabatur; dabatque modis omnibus operam, ne illum unquam obvium haberet. Sed cum die quodam ab insperato eum transiret vir sanctus, & ita, ut diximus, erga illum se gereret; exacerbatus homo, dixit: Nisi timerem Dei iram, gladio te percuterem, quod ita me ridiculum facis. Quid sibi vult isthuc, quod coram me poplitem flectis? Respondit vir beatus: Ego me libens Deo Martyrem obtulissem, sed illi non placuit. De te autem ille mihi revelavit, præclarum te Martyrem fore. Oro itaque, ut ubi ad martyrii agonem perveneris, mei memor esse velis. Hoc ille audiens, risit. At non multo post tempore, Episcopus d Podiensis cum multis aliis profectus est Hierosolymam, [ut Martyrem futurum.] ut Saracenis Christum prædicaret. Et ecce divinitus permotus Notarius ille, venditis suis rebus omnibus, cum illo iter ingressus est. Cum autem pervenissent ad Saracenos, & Episcopus sic satis frigide haberet conciones, semel quidem, & iterum, & tertio Notarius dissimulavit. At tandem instar B. Vincentii e increpat Antistitem, quod ita frigide fidem Christi & prædicet & propugnet: divinoque afflatus Spiritu, cum multo fervore cœpit docere Saracenos, Christum esse verum Deum & Dei filium, Mahometem autem filium esse satanæ & perditionis. Quod illi non ferentes, rapiunt hominem, & per triduum diris eum suppliciis excruciant. Cumque jam ad mortem duceretur, exposuit Fratribus, Antonium id prædixisse, quod ipse Martyr futurus esset. Fuit ea res populo occasio, multa deinceps reverentia B. Antonium prosequendi.

[19] E Provincia trajiciens in Italiam anno MCCXXV, inquit Waddingus num. 20, auctores allegans Chronicam Mariani lib. 2 cap. 3, & Rodulfium Tossignianum in Historia Seraph. Relig. fol. 280 & seqq. jam secundo (nam primo id contigerat ex Lusitania venienti) tempestuoso mari delatus est in Siciliam. Ibi quædam extruxit monasteria, veluti locorum traditio & Fratrum fert fama. Cephaludi, seu Cephalæ unum, ubi ultra trecentos annos perpetuo viruit cupressus, ejus manibus plantata; aliud Neti, [In Sicilia quosdam Conventus fundat.] in amœnissimo situ; tertium Leontini. In eodem regno, in urbe Pactarum, obtigit ei illud miraculum, quod, cum quidam odio haberet sanctum virum, doleretque in pretio haberi ab Episcopo, stravit insidias ejus honori. Invitavit eum ut secum pranderet die veneris; recumbenti autem altilem apposuit caponem, dicens Euangelicum esse præceptum. Manducate quæ apponuntur vobis, nec id licere Antonio transgredi; ac proinde illum, quantumvis sexta feria, debere carnibus vesci. Ille, [Vbi comesti a se caponis ossa in spinas pisciū vertit.] explicato Euangelii textu, propter infirmi corporis debilitatem avem comedit. Clam hospes statim cum suis cœpit murmurare, & ad Episcopum perrexit, ipsius capi ossibus fidem facturus, non adeo sanctum esse hominem velut populus cogitabat, versisque autem statim ossibus in spinas piscium, homo obstupuit, veniamque poposcit. Simile quid referens Paciecus num. 64; Fuit, inquit, cum hæretici quidam, risum sibi, [& bubonem appositum sapidum reddit.] Sancto verecundiam præparasse credebant, cocto appositoque prægrandi bubone: quem cum ille inter assidentes scissum, velut caponem distribuisset, atque comedendo sapidissimum esset expertus, illique similiter; conversi in lacrymas perfidiam ejecerunt.

[20] E Sicilia missus Romam anno MCCXXVII, ab illius Provinciæ Ministro ad res quasdam obeundas, [Roma in Galliam transit:] tantam Principum Ecclesiæ erga se benevolentiam reperit, ut ab ipso Pontifice Maximo, Gregorio IX, conciones illius incredibili studio & devotione auscultatæ sint… Factus tunc Guardianus Podiensis sive Aniciensis in Gallia, summa humanitate & prudentia Fratres rexit; & proximos continua prædicatione miroque exemplo ad frugalem vitam reduxit… Ejusdem opera circa hoc tempus civis quidam Brivensis, nomine Quintus de Falcicis, suis sumptibus in eadem civitate Minoribus domum construxit. Aliquam in hac domo S. Antonius moram traxit; & extra urbem invisere licet speluncam, in quam orationis & pœnitentiæ gratia secedere solebat. Non longe post in eadem provincia Aquitaniæ alii monasterio dedit initium, quod ab eo nomen accepit. Incertum autem est, an in itinere Galliam versus, an vero in reditu, [in Forojulii & alibi varia miracula facit.] initium dederit Conventui Glemonæ (oppidum id est regionis Forojulii, situm in montibus supra Vtinum) quod propterea ab eo nomen accepit. Certe mortuus istic ab eo suscitatus dicitur, dum extrueretur Conventus; prout refert Waddingus num. 19. Reliqua quæ referri miracula poterant, quia certis annis alligari nequibant, idem Waddingus ad extremum dimisit annum. Ego, simul omnia infra daturus, eadem trajieio, ut quæ cum Ministro Generali Aßisii acta sunt, antequam Patavium ibi moriturus rediret, huc transcribam, sicut ea idem Waddingus refert anno MCCXXX num. 8. Sed nullis, quod alibi paßim solet, allegatis auctoribus; credo, quia id necessarium non putaverit.

[21] [Assisii, in Capitulo anni 1230,] Fuerat anno isto, qui erat post obitum S. Francisci quartus, ab ecclesia S. Georgii Aßisii, Monialibus S. Claræ intra civitatem adducendis concedenda, ad novam augustißimamque Basilicam, Eliæ opera constructam, translatum sancti Patriarchæ corpus, in profesto Pentecostes die XXV Maji, annuente summo Pontifice. Fabricæ illius occasione idem Elias, obtinendo quædam privilegia, contra genuinam Regulæ observantiam, præcipue circa res pecuniarias, quas in quibusdam casibus recipi posse per interpositas personas obtinuit; dum cogitaret rem gratam se præstitisse, & persuadere vellet Fratribus, non adeo ad ungnem neque ad litteram observabilem esse normam a S. Francisco traditam, nisi ab hominibus sibi similibus et Deo proximis, præcipuos contra se concitavit. Etenim, qui Francisci spiritus & voluntatis erant participes, [Ministro gen. Eliæ, paupertatem laxandam suadenti.] ad iniquas has persuasiones conturbati, intra se clanculum inierant consilium: neque enim in publicum audebant prorumpere, timentes hominis indignabundam potestatem, & copiosum eorum numerum qui ei adhæserunt, & in admittendis relaxationis privilegiis consenserunt, partim ex timore, partim ex simplicitate & ignorantia. Ast metum omnem excutientes duo viri præstantes, Antonius Lusitanus, a Padua dictus, & Adam f de Marisco Anglus, restiterunt homini in faciem, viriliter objicientes, hæc ejus privilegia in Religionis tendere ruinam & subversionem status Euangelici.

[22] [intrepide se cum Fr. Adamo opponit Antonius:] Antesignanis his in acie constitutis, accesserunt alii viri præstantes, præcipue Albertus Pisanus & Joannes Bonelli Florentinus, ille Angliæ, hic Provinciæ Minister; qui Capitulum Arelatense celebrabat, quando, prædicante hoc ipso S. Antonio, S. Franciscus ad ostium apparuit, Fratribus benedicens. Nullus tamen est ausus palam Eliæ resistere, præter hos duos, qui patenter Regulæ puram observantiam illæsam volebant. Non fecerunt tamen impune; nam & malo verbo & duro verbere affecti, complices Eliæ senserunt molestos contradictores: qui tamquam in schismaticos & Ordinis divisores animadvertendum contendebant. Videntes ergo illi nihil se proficere, & Religioni imminere detrimentum, contra quasdam sententias severe in se latas, appellationem ad sanctam Sedem interposuerunt. Nihilominus Elias eos carceri mancipari voluit; [& Romam ad Papam confugit.] fecissetque, nisi cujusdam gravis viri Genuensis, Apostolici Pœnitentiarii, Papæ Confessarii, regularis observantiæ zelatoris, auctoritate protegerentur; cujus astu e manibus persequentium evaserunt; & cum ipso Patre Pœnitentiario a facie inimici fugientes, ad Dominum Papam perrexerunt.

[23] [Qui audita querela] Fugam audiens Elias, suspicari & timere cœpit deferendas querelas Pontifici, urgendasque a Confessario amico: misitque nuntios & litteras per veloces tabellarios, qui fugientes caperent vel ab itinere reducerent. Illi vero sibi caventes, e regia via ad anfractus deflexerunt, & in præparatas sibi insidias non inciderunt, festinato gressu ad Pontificem properantes. In pii Patris conspectu positi, gratanter ab eodem recepti sunt (nam eorum virtutem & doctrinam a multis diebus perspectam habebat) querimoniasque placide excepit; [Eliam ad causam dicendam citat.] ingemiscens, tam cito ab Institutoris morte, sanctum institutum adeo concuti, & filios studia in contraria discindi. Misso itaque cursore citavit coram se Ministrum generalem Eliam, & viros omnes Capitulares, ut tanto malo maturius obveniret… Adfuit ille cum omnibus conscriptis: quibus in unum congregatis coram Sanctissimo Domino, intrepide multa illi objecerunt duo illi, Lusitanus & Anglus, qui a facie ejus aufugerant; vitam lautam, equum bene habitum, plures domicellos, privatum victum, & præ omnibus extorta, vel fallaciter aut subreptitie obtenta, ab ipso Pontifice privilegia.

[24] Ad hæc respondit Elias: Restiti, Pater sancte, electioni de me factæ post Institutoris obitum; atq; [Hic conatur se excusare;] allegavi, me debilioris esse complexionis, quam ut pedes possem hinc inde per Provincias discurrere, aut strictam agere vitam communem. Electores vero institerunt, ut impositum officium admitterem: cui exequendo, si necessarium esset, volebant ut aurum manducarem & equum haberem. Admisso deinde ad eorum preces officio, equo omnino indigui: huic ducendo agaso necessarius: deinde ad multa ministeria & varios discursus, opus est famulo: his alendis nummos oportet in promptu habere: quæ licet necessitas & Fratrum consensus approbabat; attamen, ad majorem conscientiæ securitatem, cum vestra Sanctitate egi, ut amplius hæc mihi licerent. Deinde circa curam fabricæ mihi impositam, significavi voluntatem S. Francisci, mihi per ipsum secreto patefactam, [sed refutante cum Antonio,] & ex parte vestræ Sanctitati perspectam: neque tam insigni viro & pretiosis Reliquiis digna potuit præparari basilica, absque multa & solerti collectione pecuniæ. Et sic per singula tanto eloquentiæ ornatu & apparenti rationum pondere respondit, ut audientibus injuste videretur accusatus. At ex opposito arguens Antonius: Sanctissime Pater, inquit; si, juxta morem loquendi, concessum ei fuit aurum manducare, non tamen aurum thesaurizare; si equum habere, non ad scandalum nobiliter alere; si pro fabrica modeste colligere, non Ordinem universum expilare; si suis necessitatibus privatim indulgere, non Principis vitam agere, atque malo exemplo universum Ordinem laxare. Pater sancte, hæc illa hujus nostri Primicerii norma vivendi.

[25] Intumuit cholera & bile Elias, nec se potuit continere, quin ultra omnem urbanitatem coram Pontifice diceret, eum mentiri. [absolvitur ab officio.] Commotus Pontifex ad hominis excessum, omnibus silentium indixit; neque ipse per horæ medium quidquam dixit, alto trahens pectore suspiria, sæpius sublevatis oculis in cælum; donec tandem in hæc verba prorupit: Tu, Rex altissime, apud te cogitasti in tabernaculo tuo, quid in hac regione singulis temporibus esset futurum; atque ita servo tuo Francisco varios eventus ostendisti, in mirabili & mysteriosa illa statua, cujus partes ipsemet eidem explicasti. Vereor, ne jam jam incipiant apparere hæc mysteria, & mutari color optimus auri ex quo caput erat compactum, & declinet in humilius metallum. Caput hoc, quod nos instituimus, longe degenerat a primo. Nos sane putavimus, illud toti Ordini placiturum, propter familiaritatem & arctam necessitudinem quam habebat cum S. Francisco: at aliter evenit quam speravimus; neque enim prodesse, sed obesse videmus commendato sibi Instituto. Auctoritate itāque nostra eum absolvimus ab officio, & absolutum declaramus; volumusque ad alterius electionem, nobis præsentibus, procedatur. Collatis itaque suffragiis, facili negotio & absque ulla mora, communi consensu cooptatus est in Ministrum generalem, Joannes Parens, Minister Hispaniæ, natione Florentinus, vir sanctus & justus, veri parentis munia erga omnes excercens. Electum Papa libenter confirmavit: [Antonius vero rogatus in Curia manere,] Antonium vero Lusitanum & socium Adamum, injuste ab Elia censuris innodatos declaravit, & ad majorem cautelam ab eisdem absolvit; gratias addens, quod se strenue opposuerint Ordinis imminenti ruinæ: Antonium autem hortatus est, ut excolendæ suæ doctrinæ totus incumberet: quod ut facilius & æquius præstaret, absolvit eum & exemit a quocumque officio & onere Religionis, rogans ut aput se manere vellet in Curia. [id recusat seceditque in M. Alverna.] Ille vero, Curiæ honorem & turbas declinans, secessit in Alvernæ montem, ubi cum Apostolica beneditione aliquando moratus est.

ANNOTATA D. P.

a Surius minus recte, Ipse fatebatur.

b Vide Vitam S. Nicolai apud Surium 6 Deo. num. 35.

c Quantumcumque hæc diu scripta essent post obitum Sancti, constat idem nunc quoque verum esse.

d Fuit hic juxta Sammarthanos Stephanus III, ab an. 1220 ad 1231.

e Acta solum habent, quod S. Vincentius viceEpiscopi sæpe sermonem habuerit, eo quod Episcopus, non timidioris animi, sed impeditioris esset linguæ.

f Cornegius Adrianum nominat.

CAPUT III.
Adventus S. Antonii Patavinus, ejus ibi morbus & obitus.

[26] Postquam ergo cursum servi sui fidelis Antonii Domino consummare complacuit; [Absolutus a regimine Sanctus,] uno ante felicem ejus transitum anno, in Capitulo videlicet a generali, quo Reliquiarum beatissimi Patris Translatio facta est, idem vir Dei Antonius ab omni Fratrum regimine prorsus absolvitur, eique generalis prædicandi libertas quacumque partium conceditur. Primum itaque libertatis hujuscemodi cursum ad civitatem Paduanam direxit, ubi jam pridem sinceram populi devotionem, dum opusculum quoddam Sermonum Dominicalium compilaret, expertus; jam nunc, ad instantiam Domini Ostiensis b Episcopi, festivales etiam Sanctorum Sermones præfato operi connexurus, explere hoc potissimum in eadem civitate disposuit. [Patavium secedit, sermones de Sanctis ibi absoluturus:] Quo postquam pervenit, mox piis animum studiis occupavit: totumque ibi spatium hyemis, cum interpolata quandoque prædicatione, transegit. Postquam vero sacrum Quadragesimale c tempus advenit; totum illud in quotidianis prædicationibus aut confessionibus audiendis expendere voluit, [Quadragesimales conciones exorsurus, pene suffocatur a dæmone:] sicut & fecit. Sed felicibus ejus actibus obviare volens humani generis inimicus, nocte quadam circa Quadragesimæ principium, cum se post laborem sopori dedisset; ejus tam valide guttur strinxit, ut ipsum, nisi divino fuisset nutu prohibitus, suffocasset, sicut ipse postmodum familiariter retulit. Statimque nomen gloriosæ Virginis invocans, oculos liber aperuit, totamque ubi jacuit cellulam, superni luminis illustratam claritate, conspexit: quod utique ferre non sustinens inimicus lucis, abscessit.

[27] Cumque Domini Servus, id quod in sacro tempore disposuerat facere, continuare cœpisset; tanto desiderio audiendi ipsum accensa est universitas populi, ut turmatim cunctis ad eum confluentibus, quotidianas in Ecclesiis oporteret stationes indici. [mulitudinemque auditorii in apertum campum coactus educere,] Porro cum multitudo populi capacitates Ecclesiarum excederet, ad spatiosa sese camporum loca convertit; ibique imbre doctrinæ salutiferæ sitientes ex abundantia spiritus irrigavit. Illuc quotidie sine intermissione tota civitatis Paduanæ frequentia confluebat: illic, cum Clero & viris religiosis, Episcopus aderat. Non solum autem, sed ex adjacentibus civitatum, castrorumque, & villarum locis, innumerabilis pene turba convenit; & nocturnis horis, [miros fructus facit:] ubi prædicandum erat, accensis luminaribus properantes, congruum sibi quisque locum præoccupare contendit. Illic ambitioso vestium cultu rejecto, utriusque sexus delicati ac teneri residebant; & missam quotidie desuper gratiam usque in finem humiliter expectabant. [& a 30000 attentissime auditur.] Intendebatur autem ab omnibus tanto studio, cum famulus Domini loqueretur; ut in triginta vel amplius hominum millibus vix murmur aut strepitus audiretur. Sed & stationarii d, clausis rerum venalium apothecis, nihil omnino vendere præsumebant, donec ad sua sermone soluto singuli quique redibant.

[28] Finito autem Dei verbo, omnis eum turba vel tangere per devotionem permaximam nitebatur; ita ut vadens aut veniens, [dimissa concione, plurimi ad Confessionem accedant,] sæpius violenter comprimi timeret, nisi valida juvenum multitudine stiparetur. Ibi videres ad pacem mortales inimicitias reformari; ibi longa captivitate detentos libertati donari; ibi cambias & usuras restitui; ibi reddi pignora, & debita relaxari. Ibi quique consilium pro suorum qualitate criminum requirentes, omnino se stare viri Dei arbitrio promittebant, & se ad hoc ipsum per visionem admonitos plerique dicebant. Ibi convertebantur publicæ peccatrices, ibi diversi generis peccatores ad pœnitentiam recurrentes, ut nec Confessionibus audiendis sufficerent Sacerdotes. Sic igitur Dei servus Antonius, licet ægrotatione continua & molesta quadam naturali e corpulentia premeretur; a prædicando tamen, [ejusque vestem attingere student.] ab audiendo Confessiones, & dando consilia, nullo laboris gravamine flectebatur. Sic salutifera vitæ semina jaciens, quadraginta dierum spatia percurrit, & copiosam Domino messem fidelium congregavit. Sic demum servi sui merita divulgare Dominus in populo voluit, quem in brevi palam cunctis glorificare disposuit; ut tanto hunc postmodum ampliori devotione recolerent, cujus jam antea sanctitatis insignia cognovissent. Jam enim in tantum de meritis ejus miranda totius populi devotio præsumebat, quod si quis vel modicum de vestimento præcidere poterat, non parvas in hoc Reliquias se habere gaudebat. Si quis eum vel alloqui vel tangere meruit, id ipsum pro grandi munere imputavit.

[29] Quod autem hanc ipsam sui glorificationem vir Dei præsciverit, satis evidenter sic intelligi poterit. Nam die quodam planitiem Paduæ, [Civitatem brevi glorificandam prædicit,] situmque civitatis ipsius, a quodam colle prospiciens; exultans in spiritu, magnis eam, comite itineris audiente, laudibus extollere cœpit, grandique honore in proximo decorandam asseruit. Quod utique quam patenter ipse rei exitus comprobarit, a die transitus ejus usque in præsens, ipsa se non inexpertam Padua gratulatur; quæ, [scilicet ex affluxu futuro ad suum corpus.] ob ipsius Sancti merita, tam innumerabilium populorum frequentia visitatur, tamque dignis laudum præconiis & magnificis muneribus honoratur: quæ, inquam, thesaurum signis irriguum possidet, & quæ tam incomparabilis rei titulo gaudet: quæ in suo tot miseris Antonio providet. Felix quondam in omnibus, Padua, non immerito gaudeas & exultes; ac digna benedictione ejus, [Instante messe secedit in locum solitarium,] unde tam gloriose ditata es, usque in finem titulum rei serves. Post hæc, instante jam tempore messis, vidit vir Dei populum in colligendis frugibus occupandum, & ob hanc causam sibi censuit ad tempus a prædicatione cessandum. Crebra quoque secularium collocutione fatigatus, a civitatis tumultu se transtulit; & ad solitarium locum, qui campus f S. Petri dicitur, pro spiritus recreatione divertit. Quem quidam vir nobilis, Tyso g nomine, cujus videlicet dominio suberat locus Fratrum, cum summa devotione suscepit, & [hospitium] ei humane multum ac gratulanter exhibuit. Cui etiam post dies paucos, in amœno loco, quem non longe a domo Fratrum arboribus consitum habuit, cellam propriis manibus, super h nucem, ramis a stipite dilatatam, construxit; quam spiritalibus congruam studiis suo gratanter Antonius usui mancipavit.

[30] Hic igitur cujus erat in cælo conversatio, jam a terra in supremo vitæ tempore ipse se sublevavit; [ubi infirmitate correptus,] ut videlicet ibi, sacris meditationibus ac devotis orationibus deditus, purificaret ab omni terrenorum contagio spiritum, qui sic ostendere comprobatur supernis se brevi spiritibus aggregandum. Qui cum die quadam refectionis hora descendisset ad Fratres, vehementi subito cœpit infirmitate torqueri; & lectulo decumbens, toto mox corporali vigore destitui. Cumque magis ac magis invalesceret ægritudo, [Paduam se referri mandat;] non se diu subsistere posse persensit. Itaque, ne Fratres loci pauperes gravarentur, Paduam se reduci i rogavit: Fratres vero, ne ipsos desereret, quantum poterant renitentes; tandem ipsius, licet inviti, desiderio consenserunt, & cum dolore impositum currui dimiserunt. Jam non longe ab ipsa civitate distabat; cum alius quidam Frater ei obvius erat in via, qui ad ipsum visitandi gratia properabat: [sed persuasus ad Moniales deflectere,] videns autem in vehiculo virum Dei nimia infirmitate detentum, suadebat ei, ne propter turbarum importunitatem, ad Fratres de k S. Maria in civitatem intraret; quin potius ad cellam Fratrum, qui divina Dominabus pauperibus ministrabant, diverteret. Cujus consilio Christi famulus acquievit, ac se ad eamdem cellam duci permisit.

[31] Non multo post, crescente morbo, jam cœpit omnino deficere, & ad exitum signis evidentibus propinquare, Post igitur sanctam Confessionem, & Absolutionem acceptam, Hymnum beatæ Virginis, videlicet, O gloriosa Domina l, dicere cœpit: deinde luminibus sursum erectis, [ibi pientissime moritur, an. 1231.] aliquamdiu in directum suspexit. Cumque diligentissime sic intendens, interrogaretur quid cerneret? respondit, Video Dominum meum. Afferentibus autem ex more Fratribus oleum Unctionis, dixit eis; Habeo unctionem hanc intra me: sed, etsi necesse non sit ut mihi hoc faciatis; verumtamen bene placet, & utile mihi est. Igitur Unctionem devote suscipiens, Psalmos pœnitentiales ipse cum Fratribus decantavit, & ad finem usque complevit. Post hæc paululum, quasi dimidia fere hora, sustinuit; & sic inter manus assistentium, leviter dormienti similis expiravit. [13 Junii.] m Mortuus est autem sexta feria gloriosus Christi Confessor Antonius, die mensis Junii tertio decimo, anno Dominicæ Incarnationis millesimo ducentesimo tricesimo primo.

ANNOTATA D. P.

a Seu potius in ejusdem Capituli prorogatione, ut sic loquar, Romæ facta ad novi Generalis electionem, ut supra dictum: absolutus autem fuit Sanctus de mandato Pontificis.

b Vghellus Tom. 1 Ital. sacræ col. 83, post Card. Hugolinum, anno 1227 factum Pontificem Gregorium IX, nullum quidem nominat Ostiensem ante Raynaldum, postea Alexandrum IV, qui an. 1231 mense Septembri ex Diacono S. Eustachii renuntiatus sit Episcopus Ostiensis: sed apud Ciacconium invenitur Conradus Eginonis, mortuus an. 1227 pridie Kal. Octobris, solum 5 mensibus eo titulo fruitus; & videtur indicari, quod ipsi suffectus sit prædictus Raynaldus. Forte error est in Cyfra apud Vghellum; possetque, etiam interposito altero, saltem annus 1230 legi, quo titulum illum ipse acceperit. Waddingus ad an. 1231 num. 1, [S. Antonii Sermones de Sanctis,] sine scrupulo Raynaldum nominat; sicut & Antonius Pagius, in Præfatione ad hic indicatos Sermones festivales, quos sibi repertos pro magno thesauro reputat, dedicatque communi suo meoque amico Illustriss. D. Antonio Magliabechio Sereniss. Magni Ducis Hetruriæ Bibliothecario; utpote, tum ex hac Vita, tum ex Trithemio (qui tamen illos non viderit) notos dumtaxat: invenit autem in veteri beneque servato Ms. hujus tituli, Sermones S. Antonii in festivitatibus Sanctorum a Nativitate Domini usque ad S. Petrum, ediditque Avenioneanno 1684, quousque tamen illi non pertingunt ob varios quaternos (quos aliunde suppleri optat editor) ex Codice revulsos: adest tamen unus de S. Iacobo, qui in Iulio colitur; & sequuntur in eodem Codice alii XVI; quos idem editor de diversis inscribit, disputatque an S. Antonii sint; magisque propendet ut censeat non esse; [ex Ms. recens editi.] de prioribus vero nihil omnino dubitandum variis rationibus ostendit: idque eo etiam minus, quod post titulum, verso folio eademque manu, immediate legatur; XI quaterni (primi scilicet) sunt tantum sermones S. Antonii. Ætatem Codicis, indicat uni operimentorum inscriptus annus ICCLXXVI, id est (ut erudite ostendit Mabilio in opere de rediplomatica) millesimus, ducentesimus septuagesimus sextus; & sub eodem quidem operimento inveniuntur ac pariter nunc edita habentur; primum Supplicatio Aptensis Episcopi, Ioanni XXII oblata anno MCCCXXVIII, pro Canonizatione claræ & sanctæ memoriæ Domini Elzcarii de Sabrano, Comitis Ariani, defuncti anno 1323, 27 Sept. & Testamentum S. Ludovici Episcopi Tolosani, qui obiit an. 1299, 19 Augusti, quo die illud etiam scriptum notatur; legans inter alia Summam Thomæ, haud dubie Aquinatis, anno 1274 defuncti, sed solum anno 1323 canonizati, ideoque abstinetur a titulo Sancti; quod notare juvat contra Launoyum, de auctore Summæ illius controvertere ausum. Ista tamen duo non dubitaverim addita fuisse scripto pridem Codici, ad implenda vacua quædam ultimi quaterni folia.

c Anno 1231, cum Pascha celebrandum esset 23 Martii, dies Cinerum incidit in 5 Februarii.

d Eadem phrasis occurrit in Vita S. Petri Thomasii, auctore Petro Carmessonio seorsim edita, rursumque edenda in Supplemento Ianuarii ad diem 29, ubi num. 10 similiter dicitur, quod stationarii, clausis rerum venalium apothecis, sua mercimonia relinquentes, ipsum audire affectabant: videntur autem stationarii dici, quia stationes dicantur ipsæ eorum tabernæ. Plura vide in Glossario Cangii.

e Hinc intelligitur quantum a vero, aberret ejusdem in abside Basilicæ Lateranensis expressa imago, de qua infra ad aliam Legendam, [Ejusdem effigies.] ubi macilentißimus exprimitur Sanctus. Cardosus eum describit crasso quidem corpore, sed vultu macilentum, grandi naso, oculis vividis, ore rubicundo, idque ex iis, quas in Lusitania haberi ait, antiquißimis picturis. Existimo ego, in hujusmodi descriptione primam fidem deberi Patavinis, statim ab ejus morte effigiem Sancti sui pingere exorsis, secundum eam quam etiam hodie servant ideam, amœno ac pene juvenili vultu, nec macilento, gravi tamen: qualem Rudolfius atque ex eo Polydorus repræsentant, & ego hic reproduxi. Habitus forma, [veteris habitus forma] hac imagine expressa, licet ei quo hodiedum utuntur Conventuales simillima, non est tamen tam nova, quin plane aßimiletur veteri annorum ducentorum aut etiam trecentorum statuæ, positæ in ecclesiæ frontispicio; ut mihi scribit, eamdem accurate contemplatus, noster Io. Bapt. Romagnolus. Cupiens tamen videre verum primi istius, quo Sanctus vixit, temporis habitum, consideret sumptam ex Rudolfio effigiem B. Benedicti Aretini; unde etiam discat Ordinis ipsius Presbyteros, quales erant Benedictus & Antonius, [in effigie B. Benedicti spectanda.] non aluisse barbam, more Laicorum, sed rasisse more Clericorum seculi XIII; licet Musivum Lateranense, post annos 50 ab obitu S. Antonii factum, hunc repræsentet bene barbatum. Obiit autem Benedictus iste, ministerio Provinciæ Antiochenæ perfunctus, Aretii in patria, ubi adhuc servatur caput, annis fere septem ante S. Antonium, Christi 1224, 31 Augusti.

f Hujus nominis oppidulum distat Padua ad Septemtrionem p.m. 10.

g [Ven. Tiso de campo S. Petri Tertiarius.] Prædictus Scardeonius pluribus agit de familia Campi S. Petri pag. 289 & seqq. in eaque præsertim laudat Tisones quatuor, quorum hic primus insuper Castri-fontis, Campretti, & Trivilli Dominus, magna bello ac pace facinora superaverit in fine vitæ, cum B. Antonii piis incensus sermonibus, spreta militia atque honoribus seculi, se suaque omnia viri Dei arbitrio disponenda commisit … & factus ei ex tertio Ordine discipulus, perseveravit in sancto vitæ proposito, donec ex hac vita decessit an. 1234 die ult. Januarii, & sepultus est ad ædem D. Petri, in arca marmorea, apud oppidum S. Petri, cum hoc humili titulo, tabellæ insculpto; sepultura Domini Tisi de Campo sancti Petri: ut mirum sit cum non inveniri ab Arturo relatum in Martyrologio Franciscano.

h Ita Mss. nostra. Propendeo quidem, ut legatur subter: nihil tamen muto, quia Surius quoque sic legit; addens, quod ex trunco sex rami emerserant, coronæ speciem referentes: eamdemque lectionem confirmat Scardeonius, in antiqu. Patav. pag. 290, & addit, quod inde populis undique confluentibus tamquam e suggestu verbum Domini annuntiabat Sanctus, juxta vetus Oratorium. Waddingus dicit, quod ipse quidem Sanctus super eam cellulam sibi extrui voluit: sed id ubi ex Fratribus Tiso cognovit, ipse suis manibus viro Dei & duobus sociis, tres cellulas cum multa devotione confecit.

i Surius: sentiens itaque dissolutionem sui corporis imminere, accito ad se socio Fratre Rugerio, dixit ei: Si tibi consultum videtur, Frater; ob vitandum horum Fratrum gravamen, Paduam me conferam ad B. Mariæ locum: quod cum hoc textu minus bene quadrat.

k Coævus Sancto scriptor Cellas nominat: Scardeonius loco præcit. appellat monasterium Monialium Arcellæ veteris, quod erat extra mœnia ad portam Caudæ-longæ. Hinc Pacieco & Cardoso obrepsit ut nominarent Fratres Aræ-cæli, quo nomine celeberrimus Romæ habetur Conventus. In Vita Italica scribitur Arcela.

l Paciecus num. 101, hoc favore dignum putat fuisse Sanctum, propter insignem affectum erga mysteria Deiparam concernentia, præsertim gloriosam ejus Assumptionem: circa quam cum esset legendus in Choro locus aliquis ex S. Hieronymo, minus illi favens ipse maluerit abesse a Choro, & suæ privatim devotioni vacare; quod ita gratum habuerit Deipara, ut illi in sua cella apparens, certum reddiderit, jusseritque fidenter prædicare, suam in corpore æque ac anima glorificationem. Legendus autem erat locus iste ex Martyrologio Vsuardi 15 Augusti, Assumptionis istius fidei eatenus contrarius, quasi quid corpore Mariæ, certo mortuæ, factum sit, plus eligat sobrietas Ecclesiæ nescire, quam aliquid frivolum vel apocryphum inde tenere.

m Surius addit: Manibus in candorem & colorem pristinum mutatis, & membris omnibus ad nutum contrectantium flectibilibus.

CAPUT IV.
Pro corpore in civitatem allato contentio, ejusque solennis sepultura apud Fratres.

[32] [Innocentium vocibus mors Sancti innotescit civibus:] Post mortem viri Dei, non statim ejus transitum Fratres propalare volebant, eo quod tumultuantis populi multitudinem importune subito super se irruituram timebant. Sed quod omnino celandum non fuit, mirabiliori hoc ordine cunctis innotuit. Adhuc enim omnes, præter illos qui affuerant, id quod acciderat ignorabant; cum protinus catervatim per civitatem pueri gradientes, sic vociferantes clamabant; Mortuus est Pater Sanctus: mortuus est, inquiunt, Sanctus Antonius. Qui rumor in omnes continuo civitatis angulos decurrit, & totius aures populi mox implevit. Festinato igitur, ne quis rapiat corpus, cum armatorum multitudine cives de Capite-pontis accurrunt: sed & alii sine mora communiter utriusque sexus omnisque conditionis adveniunt, plurimumque flebilem unanimiter planctum sumunt a.

[33] [qui armati accurrunt, ut corpus rupiant.] At vero præ ceteris plus lamenta pauperum Dominarum Conventus ingeminans, hoc sibi tandem in solatium per Majores civitatis procurare disposuit, ut eum, quo vivo potiri pro voto non possent, saltem per illos defunctum non perderent: ad quod obtinendum confestim clam Fratribus nuntios destinarunt, & quam plures Majorum suæ petitioni consentaneos invenerunt. Venientes itaque Fratres, ad S. Mariæ Virginis ecclesiam commorantes, ubi videlicet sanctus vir sepulturam elegerat, corpus sibi dari deposcunt: quibus ex adverso præfati cives de Capite-pontis stantes, ne vel tangant permittunt; sed armata fortium manu studiose custodiunt. Fratres vero taliter passi repulsam, quid facto sit opus Episcopum b consulunt: eumque, [Jussu Episcopi opponit se Prætor:] contra hujuscemodi præsumptiones, in sua causa benignum inveniunt. Mandat igitur Episcopus Potestati Civitatis ut veniat, Fratribusque ad deferendum corpus pro posse præsidio fiat. Sed prædicti cives nihilominus Potestati resistunt: se & sua pro defendendo Sancti corpore periculis offerunt, & in hoc etiam inveteratis inimicitiis discordantes conveniunt. Dolum quoque suspicantes, ipsum corpus rapere voluerunt; & vix tandem ad hoc inducti sunt, ut Ministri c, a quo Fratrum causa pendebat, præstolarentur adventum.

[34] [noctu tamē vim parantes, miraculo prohibentur.] Media autem nocte clamor impatientis populi factus est magnus, modis omnibus videre desiderantium Sancti corpus. Accidit autem denuo mirabile, ut impetu facto cellam Fratrum per tres quidem vices infringerent, sed stupefacti ac cæcitate percussi nec semel saltem, foribus etiam patefactis, introire valerent. Altera die quam plures quoque ex locis adjacentibus affluxerunt; & qui per se tangere præ multitudine corpus non poterant, aliquid suorum per alios ad tangendum, veluti zonam, monile, vel annulum, porrigebant. Pendente igitur propter absentiam Ministri negotio, Fratres ob æstivum calorem corpus in capsellam ligneam incluserunt, & in foveam missum humo leviter obduxerunt. Moxque rumor sonat in populum, corpus videlicet esse raptum: statimque furibundi omnes in cellam cum gladiis & fustibus irruentes, nequaquam a cœpto furore quiescunt, donec factum factique causam curiosius perscrutantes intelligunt.

[35] [Causa, ad Ministrum,] Veniente autem Ministro ad vesperam, sine mora coram illo sæpe fati cives assistunt. Petentes igitur ab ipso cum instantia corpus, non solum pro hoc rationes allegant, verum etiam minas intentant; quod videlicet in causa cuidam, nec pro rerum dispendio, nec pro periculo mortis, cedant. Quorum irrationabilem Minister pertinaciam audiens, humiliter eos & caute deduxit; & ipsum corpus usque in crastinum custodiri rogavit. Mane autem futuro, [deinde ad Episcopum delata, adjudicatur Fratribus:] qui jam dies erat tertius, idem Minister ad Potestatem civitatis accessit, ejusque consilium simul & auxilium postulavit. Qui convocato consilio, sub pœna centum librarum, ne Fratribus a quoquam violentia fieret statuit, donec audiretur ab Episcopo & Clero negotium diffiniri: jubens nihilominus ipsum corpus ex communi consensu omnium custodiri.

[36] Quarta ergo die Episcopus cum Clero diligenter in causa processit: multisque allegationibus hinc inde auditis, diffinitivam tandem sententiam pro Fratribus intulit: maxime quoniam apud ipsos sepulturam Vir Dei, cum morti propinquaret, elegit; cum quibus, dum adhuc sospes viveret, intrans & exiens comparem se eisdem in omnibus cohabitatorem exhibuit. Denuntiavit itaque tam Clero, quam omni populo, ut ad efferendum corpus unanimiter in crastinum convenirent: mandans etiam Potestati, ut fideliter Fratribus, nequid molestiæ paterentur, astaret. Fecit igitur Potestas, per medium d fluvii, pontem ex navibus coaptari; timens, [quare versus in seditionem populus,] ne novam præfati cives seditionem forsitan concitarent; si per fines suos corpus, quod sententia contra se lata perdiderant, deferri videretur. Sed iis visis illi nihilominus in seditionem versi, pontem de navibus facto impetu confregerunt; insuper & omni se periculo pertinaciter offerentes, si quis contra ipsos vel corpus attentare præsumeret, personasve, seu domos, aut aliquid suorum invaderet. Quod adversa pars audiens ad arma similiter convolavit, & contra pontis destructores aciem non minus animosam direxit.

[37] Videntes autem Fratres tam exitiale civitati imminere discrimen, non modicum timuerunt: [ægre compescitur a Prætore:] sed & pauperes Dominæ, non minus perterritæ, deportandum corpus etiam cum precibus obtulerunt. Porro tam ii quam illæ suis cœpere peccatis quæ acciderant imputare; ac pro dispendio civitatis flebilibus Dei clementiam vocibus implorare. Tunc Potestas, seditionem non sustinens, concilium quantocius in Palatium sub præconia voce coëgit: & mali totius auctores in partem civitatis alteram separavit; eosque, ne quis eorum ipso die remearet, ad propria, sub omnium suorum discrimine, cum jusjurandi interminatione constrinxit. Quibus ita gestis, Episcopus cum Clero, Potestas cum Magnatibus atque Militibus, & innumerabili populi multitudine, ordinatis ad cellam processionibus pergunt: corpus a fovea subvehunt, humerosque ad supportandum Optimates quique subjiciunt. [& instituta processione,] Sic demum, cum hymnis & laudibus, ac luminarium numerositate copiosissima rutilante, solenniter incedentes, ad S. Mariæ Dei genetricis ecclesiam veniunt: ubi ipsum, expletis ab Episcopo Missarum solenniis, honorifice sub die transitus sui quinto sepeliunt.

[38] [celebratur translatio cum multis miraculis.] Verum divina providentia jam prælibatæ tumultuationis tempestatem præmitti permisit, qui post paululum tranquillitatis serenum abundantius diffundere voluit; ut gratiæ secuturæ claritas postmodum tanto magis splendesceret, quanto turbulentius ipsam tentationis nubilum præcessisset. Probatur etiam in hoc, licet non secundum scientiam, populi zelus ad Sanctum. Quanta videlicet veneratione dignum forent, clarescentibus post e miraculis, habituri; pro quo etiam tanto se, ante miracula, commisere discrimini. Nam tempestate sedata, statim ipsa die miraculorum prodigia coruscare cœperunt; ita ut, quacumque infirmitate detenti tumbam ejus contigerent, optatam continuo sanitatem reciperent: Qui vero accedere vel adduci præ turba non poterant, salvi coram omnibus, etiam præ foribus in platea fiebant. Excitatur adhæc inenarrabilis devotio populi, veniensque dignis extollit honoribus merita Viri sancti.

[39] Primi autem cives de Capite-pontis utriusque sexus, omnes universaliter parvi & magni, [Fit undique concursus ad ecclesiam,] pedibus discalceati, cum tanta reverentia & humilitate coram Sancti se tumulo prostraturi venerunt, ut pœnitudine sua cunctorum ad compassionem corda moverent. Sed & Fratres, maxima pietate permoti, processionaliter eisdem occurrerunt. Post quos Episcopus civitatis, omnis Clerus, sacrique Religiosorum Conventus, copiosa cum Magistris multitudo scholarium, Potestas cum caterva Potentium ac frequentia Militum, aliique diversorum officiorum professores artium, [multique & grandes cerei adferuntur.] singulis processionibus ordinatis, decentissime statutis diebus & horis adveniunt; singulique cereos gestantes in manibus, pedibusque similiter discalceatis, incedunt. Singulas autem turmas, artificiosa cultuum formarumque varietate distincti, tantæ magnitudinis cerei præcedebant; ut singuli, multorum humeris aut quadrigis subvecti, erigi infra tectum f ecclesiæ, nisi detruncati non possent; eosque introferre præ multitudine nimia non valentes, extra fores in platea statuerent. Hic dies continuantes cum noctibus, nec frigori cedentes nec æstui, vicissim alii aliis succedebant: sic digna jugiter laudum præconia, dignaque Deo ac Sancto ejus honorum munia persolvebant.

ANNOTATA D. P.

a Exhinc incipit deficere Ms. Vltrajectinum, porro in pauca contractum.

b Erat is Jacobus Conradus ab anno 1229 ad ad 1239. Waddingus Joannem Caccium appellat: quem Vghellus ponit ab anno 1150 ad 1159: successorem autem Iacobi facit Joannem Forzatum.

c Ministrum Provincialem intelligit Surius.

d Athesis fluvius, in varios sectus ramos, agrum Patavinum irrigat; eorumque unus, vulgo Piovego dictus, urbem varie intersecat, in cujus urbis parte Orientali: consistit ecclesia. Quonam autem loco pons iste ligneus stratus fuerit; quæ item pars urbis a Capite-pontis nomen habuerit, Patavinis discutiendum relinquitur. Neque enim quæ extat ichnographia Vrbis rem satis explicat.

e Asserit Paciecus, notatum esse, quod durante contentione nullum omnino miraculum Sanctus fecerit.

f Hinc Saviolus pag. 83 merito refellit Polydori aliorumque sententiam, existimantium, primam Antonianæ ædis partem, vetustißimam esse, fuisseque Iunonis templum, ac deinde Cathedralem: præ qua certe aliam alibi non elegissent Episcopi. Sed potius tenendum est quod humilis istæc, pro prima Ordinis simplicitate, ecclesia, fuerit Fratribus a fundamentoerecta sub nomine Sanctæ Mariæ Matris Domini. Certe si vetustißimæ ædi addita post mortem Sancti esset pars anterior, in ipsa fabrica apparerent aliqua commissuræ talis indicia; imo & in lapidibus major vetustas.

CAPUT V.
S. Antonii Canonizatio, & miraculorum synopsis.

[40] Post tanta igitur Christi magnalia, in famulo suo Antonio declarata, celebris fama se locis circumquaque [positis] diffudit, & diversarum ad hæc civitatum, provinciarum, linguarum, ac regnorum populos convocavit a: qui turmatim advenientes, immensas Domino gratias retulerunt; magnificis Sancti merita laudibus extollentes, [Crebrescentibus miraculis,] ipsamque Paduam tantis dicatam honoribus beatissimam prædicantes, Extollitur proinde religionis ecclesiasticæ fides, conteruntur mordaces infidelium dentes, tot ipsius sponsam calumniis patulo rictu ac rabido lacerare conantes. Clamat igitur ad hæc vox una concorditer omnium, ut Sancti canonizatio vigilanti studio procuretur, & ipsa res ad Apostolicæ Sedis audientiam cito nuntietur b. Ad hoc itaque negotium, tam honorabiles conditione, quam gravitate pollentes nuntii destinantur: [ex mandato Pontificio] qui ut venientes viæ causam exponunt, gratulanter & benigne Curia Romana recepti sunt. Mirantur audientes ad hanc tantorum subitationem mirabilium improvisam: quid facto opus sit diligenti consilio tractant: tandemque certiorem miraculorum inquisitionem, simul & examinationem venerabili Episcopo, Sanctique Benedicti c & Fratrum Prædicatorum Prioribus Paduanis commendant.

[41] [formantur processus Paduæ,] Porro reversis cum gaudio nuntiis, Domini Papæ jussio divulgatur. Concurrunt lætabundi sexus utriusque non pauci, qui sancti viri beneficia in semet ipsis experti sunt, testimonium perhibere veritati. Datur igitur attestationibus locus: admittuntur testes, debitis circumstantiarum cautelis adhibitis: & probata legitime miracula rediguntur in scriptis. Duo autem, Sedis Apostolicæ legationis officio tunc in Marchia Tarvisina fungentes Cardinales d eo tempore, nutu divino, Paduam venerant: qui rescribendis ad Curiam litteris suas etiam fide dignas, ad confirmationem veritaris, addebant, super iis quæ & ipsi de B. Antonio fide jam facta cognoverant. Ad hæc personas plures, prioribus e Religiosis & Clero, e cum nobilioribus civitatis atque Comitibus, [& apprebantur Romæ:] plurimum venerabiles eligunt, quos ad Curiam Romanam, tantarum patrocinio litterarum instructos, iterato transmittunt. Quibus cum honore receptis, fit novus intra Ecclesiæ Principes super Sancti canonizatione tractatus: a quibus examinatio miraculorum & approbatio Domino Sabinensi Episcopo f denuo commendatur: quæ & ab ipso breviter ex insperato, nec non fideliter expeditur.

[42] [absolvendæ causæ intercedens unus,] Tunc demum quidam illorum inconsuetam in talibus accelerationem contra processum negotii causabantur, eo quod ab ipsius Sancti transitu nondum adhuc unius anni tempora volvebantur. Affuit ad hoc nuntiis non modicum desolatis divinæ providentia pietatis: quæ mirabilius id, quod differendum omnino non erat, promovit; & uni ex iis qui subitationis impedimentum prætenderant, suum in hoc per hujusmodi visionem beneplacitum indicavit. Vidit namque summum Pontificem cum Cardinalibus, in consecratione cujusdam ecclesiæ, se quoque administrante cum ceteris, occupatum; quoadusque tandem ad collocandas in altari Reliquias est deventum. Quæsitis itaque Reliquiis, nec inventis: funus quoddam recens, ex latere coopertum jacens, apparuit; de quo sibi protinus dari Reliquias Dominus Papa poposcit. [somnio monitus sententiam mutat,] Quibus, has non esse Reliquias, respondentibus; quantocius illos jussit accedere, funusque opertum sine mora detegere. Factumque est ut discooperientibus in tantum Reliquiæ g complacerent, ut earum quis primus quid tolleret, etiam mutuo decertarent. Evigilans autem, ipsos Paduanos, mane facto præ foribus astantes, invenit; statimque suis visionem Clericis enarravit; & de Sancti eam Canonizatione congruenter exposuit. Ex hoc igitur in Canonizationis promotione factus est idem ipse præcipuus; & sic demum consentientibus cunctis, dies Canonizationis præfigitur opportunus.

[43] Adstat proinde die statuto Pastor & Pontifex, solennis apparatus gloria decoratus; adstat, [& Sanctum declarat Pontifex.] inquam, cultu simili …, Ecclesiarum prælatis, populique multitudine copiosa circumdatus. Stans igitur, lectis in publicum & approbatis miraculis, manus in cælum protendit; & Sanctæ Trinitatis nomine invocato, beatissimum Christi Sacerdotem & Confessorem Antonium Catalogo Sanctorum adscripsit; festumque ejus, die obitus sui, idibus Junii, solenniter celebrandum instituit. Acta vero sunt hæc Spoleti, sub die Sancto h Pentecostes, anno incarnationis Dominicæ millesimo ducentesimo tricesimo secundo; [an. 1232.] Pontificatus autem Domini Gregorii Papæ noni sexto. Quibus ita peractis, cum summa exultatione Paduam reversi sunt Nuntii, celebrantes magnifice prætaxato die solennitatem sanctissimi Patris Antonii. Postremo miracula, solenniter, ut dictum est, approbata, quæ latiori tractatu i digesta, cum personarum nominibus, modisque diversis quibus exhibita sunt, inveni; huic etiam opusculo summatim & breviter annotabo. [Miraculorum summa hic proponitur.] In quibus utique decem & novem diversimode contracti reperiuntur erecti; paralytici quinque solidati; totidemque a gibborum infirmitate curati; cæci sex illuminati, trium surdorum aures apertæ, & ejusdem numeri mutorum linguæ solutæ: duo a morbo caduco, totidem a febribus liberati, sed & duo mirefice mortui suscitati. Quædam vero alia, quæ sub hac generalitate summatim perstringere nequeo, singillatim breviter explicabo.

[44] [Mulier in aquas lapsa evadit siccis vestibus:] Quædam mulier, cadens in aquam, S. Antonium invocavit; cunctisque eam extrahentibus undique madefactis, ipsa sola prorsus & vestimentis & corpore sicca remansit. Quædam alia mulier sancti Viri sepulcrum invisere cupiens, dum panichii k custodiæ deputata, propter passerum multitudinem, a loco divertere non auderet; [alia fruges a passeribus intactas servat:] ipsum panichium ab earumdem avium importunitate omnino intactum conservari obtinuit, postquam tumulum sancti Viri nonies visitare promisit. Quidam, desperabiliter naufragio laborantes in mari, confessione facta B. Antonio se voverunt; [salvantur a naufragii periculo quidam:] moxque celeriter ad portum salutis, quodam eos lucis radio visibiliter præcedente, perducti sunt.

[45] Soror quædam Ordinis pauperum Dominarum, ignem purgatorium gravissime metuens, [pati cupiens ægrotat & sanatur:] per B. Antonium obtinuit in hac vita purgari: quæ & durissimis passionibus cruciata, rursus ceterarum interventu Sororum per eumdem meruit liberari. Quidam puer, matre pro se votum ad Christi famulum faciente, [item puer voto neglecto recidivus.] a periculoso colli tumore sanatus; eadem iterum infirmitate, dum mater votum negligeret, est percussus: votoque postmodum iterato ac reddito, liberatur. Miles quidam, a primæva ætate hæreticus, ad mensam sedens, de miraculis sancti Viri narrantes audivit: qui subsannans, cyathum vitreum, quem manu tenebat, in terram ab alto projecit, [incredulus miraculis Sancti,] dicens; Si vitrum hoc Antonius conservaverit integrum, hunc utique credo Sanctum. Quo, licet ad petram colliso, tamen mirabiliter conservato; mox erroribus abdicatis, fide perfecta cœpit credere Christo. Clericus quidam, miraculorum inquisitionem irridens, [servato quod terræ alliserat vitro, convertitur.] gravissima passione percutitur: qui tandem, ad Beatum Antonium voto facto, sanatus, sanctitatis illius professor, ipsa in se experientia doctus, efficitur l.

[46] Multa quoque alia per B. Antonium miraculose gesta sunt, utique supra scriptis non minus vera, quamvis non ita solenniter approbata: quorum adhuc perpauca breviter explicare, [Sancto apparente impeditur destinata Presbyteri cædes,] sed pluriam libet in generali perstringere. Viri quidam Paduani in mortem cujusdam Presbyteri conspiraverunt, & occultas eidem in quodam loco insidias tendunt. Ubi Sanctus Antonius, in effigie alicujus Fratrum, quem illi non norant, apparuit; eisque, superventurum præstolantibus Sacerdotem, ipse a loco penitus non recessit. Quem cum juberent, ut inde transiret; indeque transire nolens, intentionem ipsorum nosse se diceret; suspicati sunt, [brachii sanitas obtenta amittitur a male usuro.] ne quis eos forsitan prodidisset; & cœperunt interrogare, quis esset. Qui cum se Antonium esse responderet, stupefactos nimium, sic a concepta perversitate retraxit; & in publicum confiteri quod acciderat, gloriam Deo dantes, induxit. Quidam vir, alterum brachiorum inutile prorsus habens, plenam in illo per B. Antonium meruit sanitatem: Qui beneficium Domini mox ad pravum pervertere nitens usum, se illius non immerito fecit indignum. Nam cum, occasione sanitatis accepta, inimicis adhuc ultionem se diceret redditurum; robore statim perdito, ad pristinum infirmitatis conversus est statum.

[47] Hæc ad præsens de B. Antonii miraculis explicando, breviter tetigisse sufficiat: [Epilogus.] cujus præter hæc meritis gloriosis, a die transitus sui usque nunc, diversimode tribulatorum necessitates cessant, pericula pereunt; lepra, dæmones, error, mors, calamitas fugiunt; sani ægrotantes quique resurgunt; vincula captivatis, naufragantibus maria cedunt; vires & membra perdita repetentes utriusque sexus omnis ætatis accipiunt: quæ omnia si explicatius quis requirat, qui vere hæc sentiunt referant, quibus & testimonium veritatis Paduani perhibeant m.

ANNOTATA D.P.

a Surius: Accurrunt Veneti, properant Cenomani, adsunt Vicentini, Longobardi, Sclavi, Aquileienses, Germani, Hungari, Hispani, Galli: suisque oculis cernentes divinitus celeberrima declarari miracula, in laudes præpotentis Dei sua ora laxabant; & corde compuncti, peccata sua Fratribus, tantæ turbæ vix sufficientibus, confitebantur. Si qui vero curationis causa venissent, nec sua vellent peccata confiteri, illi nihil obtinebant: facta autem confessione & correctius vivendi concepto proposito, cunctis, videntibus mox misericordiam experiebantur.

b Addit idem, cum ab ejus obitu necdum mensis effluxisset. Porro in compendium contrahens cetera, Legendam absolvit Surius pauculus lineis.

c Præter celeberrimum S. Justinæ monasterium (unde Ordinis per Italiam reformatio nomen sumpsit) situm in parte civitatis Meridionali, est aliud nihilo olim minus, ad partem Occidentalem, S. Benedicti dictum:

d Waddingus nominat Othonem Candidum, alias Blancum, de Alerano, ex Marchionibus montis-Ferrati Casalensis, Diaconum tit. S. Nicolai in carcere Juliano (imo Tulliano) atque Jacobum de Pecoraria Papiensem, Ordinis Cisterciensis, ex Abbate SS. Vincentii & Anastasii ad Aquas-Salvias Episc. Card. Prænestinum, missos in Lombardiam, ut Longobardos Imperii hostes, Frederico, pacem cum Pontifice simulante, conciliarent. Vtriusque insignia elogia vide apud Ciacconium.

e Idem Waddingus ad an. 1232 num. 1; Delegarunt Episcopus & Clerus matricis ecclesiæ Canonicos duos duosque Minoritas; civitatis Magistratus & Communitas totidem Proceres nobilesque Equites, magno stipatos famulitio.

f Fuit hic Joannes de Abbavilla, diœcesis Ambianensis Gallus, Monachus Cluniacensis, ex Abbate monasterii S. Petri de Abbatis-Villa Archiepiscopus Bizuntinus, moxque Episcopus Card. Sabinus juxta Waddingum.

g Idem, suavem odorem avide exceptum, ait: & videtur aliam alibi, sed fere solum phrasi diversam, hujus Canonizationis relationem legisse.

h Anno 1232 Pascha 11 Aprilis, Pentecoste celebratum fuit 30 Maji; Bullæ vero expeditæ sunt mense sequenti.

i Hunc tractatum optaremus originaliter inveniri: interim solamur nos eo, quem post dabimus, tamquam inde fideliter sumpto.

k Panichium alias Panicum, minutioris grani species, de quo vulgare proverbium. Qui passeres metuit, panicum ne seminet: id est, Qui pericula timet, nihil arduum tentet.

l Licet relatorum pleraque infra recurrant, nolui tamen hunc contextum mutilare, iis alio referendis.

m Hunc epilogum historicum sequebatur alius, prolixus valde & paræneticus styli obscuri, & alterius manifeste Auctoris, congruus titulo Ms. In festo S. Antonii Confessoris: quo omisso, malo per modum Appendicis addere Miracula, ex Processu collecta, ex Ms. Codice Anconitano Conventus S. Francisci in Lectiones distributa, mense Novembris, 1621, quæ, sic scripta in margine ecgraphi, apud Waddinghi successorem Haroldum reperti nobisque communicati, aliud notare non videntur, quam ecgraphi scripti annum & mensem; ipsam vero collectionem distributionemquein Lectiones, antiquam omnino esse. Utut est, quod invenimus, accipe stylo primogenio; eodemque leviter mutato, impressa illa haberi scito apud Waddingum, ad an. 1232 a num. 3 ad 14, sed multum contracta.

APPENDIX
De miraculis ad Canonizationem productis.
Ex Ms. Conventus Anconitani.

Antonius, Ordinis Minorum, Patavii in ditione Veneta (S.)

BHL Number: 0591

EX MSS.

[Prologus]

Ad Laudem & gloriam omnipotens Dei, Patris & Filii, & Spiritus Sancti, & gloriosæ Virginis Mariæ, & S. Antonii. Miracula, quæ coram Domino Gregorio Papa Nono, audiente universo populo Lateranensi, recitata sunt; succincte, prævia tamen veritate, ad excitandam fidelium devotionem, duximus annotanda.

PARS I.
Sanitas ægris, præsertim contractis & paralyticis, data.

[48] [Sanantur contracta sublato gibbo;] Die namque, quo B. Antonii corpus in ecclesia sanctæ Dei genitricis laudibus & honorificentia debita conditum est; mulier quædam, Cuniza nomine, monstruose contracta, instrumentis ligneis quæ ferulæ nuncupantur, ad sepulcri locum sustentata pervenit: in cujus humero gibbus immanis, ex humorum concretione consurgens, ita miserabiliter eam incurvaverat, quod non nisi ferulis supportata ullatenus poterat ambulare. Quæ cum coram Sancti tumulo paululum in oratione substitisset prostrata; complanato mox humero, cunctis cernentibus gibbus evanuit; omissisque ferulis, erecta mulier ad propria remeavit.

[49] In Civitate Paduæ mulier quædam, Ricarda nomine, [item altera,] cunctis civibus extitit fere nota; quæ viginti annorum spatio crura gerens arida, in tantum fuerat deformata, ut callosa quadam copulatione genua pectori ac pedes natibus adhærerent. Hæc cum die quadam mendicitatis gratia, cum pauperibus ceteris, ad memoriam sancti Patris a scannellis vecta pervenisset; gravi depressa sopore, [visa puella curata a gibbo,] aliquantulum dormitabat, inclinato capite super terram. Ipsa autem sic pausante, vocem clamantis audivit; Deo gratias, quoniam liberata est. Expergefacta denique mulier, puellam quamdam quæ gibbosa venerat, & sanctissimi Patris meritis sanitati reddita multis comitantibus recedebat, aspexit. Surrexit ergo mulier, ut & ipsa ad tumulum curationis gratia introiret. Cumque foribus ecclesiæ propinquasset; ecce puer quidam septennis apparuit, eamque præcedens junctis manibus, ad introitum invitavit: Veni, veni in nomine Domini; quia liberabit te. Illa vero, sequens vestigia præcedentis, ad limen ecclesiæ se trahendo pervenit; sed cum esset in ostio constituta, puer ille disparuit; [& ab angelo deducta ad tumulum,] ipsa tamen ad sepulcri septa processit. Orante autem illa, ecce globi duo, adinstar ovi, inter femur illius & ilia proruperunt; & humore quodam succutaneo discurrente, dicti globi ad pedum infima descenderunt: concussarumque more manuum perstrepentes, multis audientibus sonuerunt. Denique crura ejus, viginti annorum spatio desiccata, coram omnium oculis extenta sunt: ac laxata cute, [anno 20 infirmitatis.] redivivæ carnes ad staturam pristinam concreverunt. Dimissis ergo scannellis bajulis, mulier domum rediit: & per medium civitatis incedens, stupefactis civibus notis ejus, firmatis gressibus ambulavit.

[50] Mulier quædam, Maria nomine, cum tempore quodam equas patris sui, juxta flumen quod Brenta b dicitur, prosecuta, sub arbore nuce consedisset; vir quidam niger, de amne prodiens, [Tum contracta annis quinque,] recto tramite ad eam venit; assumptamque brachiis, ad nucem alteram e vicino celeriter deportavit. Cumque delatam, vim ei inferre cupiens, ad terram projecisset; adeo miserabiliter confractam dimisit, ut gibboso pectore ac genu contracto, nec non & vertebra coxæ ab ancha c distorta, ductu patris ad domum remearet, Quæ quinque annis & eo amplius sic contracta, ad beatissimi Patris Antonii tumulum deportata, per ejusdem merita pristinæ restituta est sanitati. Videbatur namque sibi, dum salva fieret, inter carnem & ossa leniter manum duci; membra quoque, pridem anxio dolore confecta, ungentis more suavius deliniri.

[51] [& alia ab annis 8,] Alia vero mulier, Gilla nomine, ab annis octo contracta, desiccato crure sinistro ac nervis decurtatis, pedum gressum nequaquam figere poterat super terram; quam vir ejus, nomine Marcoaldus, equo vectam coram Sancti tumulo suppliciter collocavit. Et mox orationi prona se conferens, tanta cœpit angustia perurgeri, ut calorem nimium, qui eam invaserat, ferre non sustinens; exportantibus eam viris, auræ frigidioris haustu spiritum recrearet. Dumque reducta post modicum, coram Sancti tumulo misericordiam imploraret; manum viri, tangentis uterum suum, corpusque levare conantis mulier sentiebat. At illa scire cupiens, quisnam esset qui eam manu contigisset; apertis oculis neminem sibi appropinquare cernebat. Intelligens ergo mulier, divinum fore subsidium quod sensisset; illico per se consurrexit; dimissisque ferulis, gaudens & sana cum viro suo discessit.

[52] Puella quædam, Agnes nomine, trium annorum spatio totius corporis viribus destituta, ægritudine, quam dicunt d atrophiam, laborabat; ita quod intestinis nimia siccitate restrictis, quam cito cibum sumeret, per os illico indigestum ac crudum penitus remittebat: adeo denique morbus invaluit, [puella cibum nullū retinens,] ut intercluso gutture vix salivam vel molle quidpiam deglutire valeret. Deducta igitur die quadam, & super Sancti tumulum collocata, dolore nimio sauciata, morti visa est propinquare. Cumque dolor, qui pervaserat corpus ejus, paululum recessisset; matrem suam, quæ prope aderat, acclamabat, dicens, se præ fame nimia posse panem integrum deglutire. Assumptam ergo filiam mater lætabunda deducens domum, dato sibi protinus ac retento cibo, corpus aridum humorem pristinum recuperavit, & ad propria remeavit.

[53] In Capite-Gauri e puella quædam, Samaritana nomine, [alia genibus contracta,] pro colligendis leguminibus cum puellis aliis agrum sui patris ingressa, contractis subito genibus nequaquam redire valuit; sed portantibus eam ceteris ad paterna limina remeavit; sicque invalescente morbo, annis tribus reptans manibus incedebat; & spectaculo miserabili nates solo trahebat hærentes. Die igitur quadam ad sepulcrum Sancti cum matre veniens, Confessione facta, supplex accessit ad arcam; & hora brevissima manens ibi, meritis Patris sanctissimi sanitati pristinæ restituta, pedibus propriis remeavit ad sua. Quod cum auribus populi Capitis-Gauri nuntiatum fuisset, pulsatis campanis venienti obviam processerunt; & Dei magnifi centiam oculata fide cernentes, ipsum veneratione debita collaudabant. Federicus quidam de Comitatu f Concordiæ, cum tempore quodam de ecclesia Pulcigni incautius cecidisset; [Item contractus renibus,] contractis renibus, non nisi ferulis sustentatus, incedere poterat, vel localiter se movere. Veniens autem ad sepulcrum dicti Patris, voto facto sanitatem pristinam reaccepit; dimissisque ferulis, rectus incedens, mirantibus omnibus qui eum antea viderant, ad propria est reversus.

[54] In civitate Venetiarum mulier quædam, Cæsaria nomine, [alia manum, & pedem distorta,] duobus annis & eo amplius una manu contracta, pedem sinistrum ex transverso ferebat distortum: quæ auditis miraculis sancti Patris, Paduam concito properavit. Cumque præ multitudine infirmorum non valeret ad tumulum propinquare, protensa tibia sepulturæ locum tangere conabatur. Quo cum pedem, salutis anxia, porrexisset; mox eam dolor tantus arripuit, ut commotis ab imo visceribus ac minantibus exitum, præ dolore sudaret. Videntes autem qui aderant angustiam mulieris (jam enim præ debilitate loqui non poterat) removentes eam a sepulcro, juxta templi parietem quietis gratia locaverunt. Ubi cum aliquamdiu moraretur, recedente sudore surrexit; & manus ac pedis sanitate potita, grates debitas agens Deo, lætabunda discessit. Prosdocima, uxor quondam Mainerii de Nocrite, manu & pedibus ambobus contracta, [item alia,] in Mastello g quodam ad beati Patris tumulum deportata est. Quæ cum super arcam elevata fuisset, pedes ejus cunctis videntibus sunt erecti, ac pristinis usibus plenarie restituti; manus autem ejus paululum contremiscens, aperiri cœpit protinus & extendi; ita quod, præmonentibus eam arcæ custodibus, illam clauderet & iterum aperiret.

[55] [& cello distorta,] Margarita quædam de civitate Paduana, cum se nocte quadam somni beneficio recrearet, ab alto in terram sibi visa est corruisse. Expergiscens autem mulier, inventa est collum habens distortum, manumque sinistram cum pede pariter decurtatam, ut suspenso calcaneo vix valeret terram tangere summis articulis digitorū. Sed cum die quadam super sancti Patris tumulum collocata fuisset; erecto mox collo caput ad statum rediit condecentem: & manus ac pedis sanitate recepta, per ejusdem Patris merita liberata descendit. [& alius pede,] Puer autem quidam, Alvertus nomine, cum a nativitate sua usque ad annum undecimum, pedem distortum habuisset sinistrum; partem superiorem ad terram versam, digitos ad calcaneum pedis dextri præposteratos portabat; cui pater, ad dirigendum pedem, ligna sæpe ligare consueverat: sed mox, quocumque occasione solvere contigerat, in tortitudinem solitam resiliebat. Die igitur quadam, cum mater pueri ad arcam B. Antonii cum filio supplex accessisset; cumque parvo ibidem tempore permanens, vehementer sudasset; a custodibus arcæ matri restitutus, verfis ad terram plantis domum rediit.

[56] Massaguerra de h Saccili, per annos duos crus dextrum habens contractum, pedem portabat suspensum. Hic cum die quadam, ferulis utens, [crure contractus per 6 annos,] ad arcam B. Antonii pervenisset; vehementer sudare cœpit. Sed cum doloris, qui eum invaserat, anxietatem ferre nequaquam posset; aliquantulum se ab arca retraxit. Accurrentes qui aderant, levare se conantem erexerunt; moxque videntibus cunctis, nervi pedis ejus extenti sunt; ipse denique, dimissis ferulis, festinus domum rediit: cui occurrit vicinia tota, fusisque lacrymis ac pulsatis campanis, Deo ac B. Antonio gratias egit. Adolescens quidam, Tridentinus nomine, osse quodam in ejus dorsi spina excrescente, [gibbosus unus,] quinque annorum spatio gibbosus incedens, manus ad genua protendendo, ferula quadam supportatus, ad sepulcrum Sancti pervenit. Quem cum mater, fide plena, super arcam fecisset ad modicum elevari; descendente mox gibbo, descendit erectus; & cum matre, dimissa ferula, lætus ac laudans ad propria remeavit.

[57] Vir quidam, Veridolus nomine, ex infirmitate nimia conquassatus, [& alter,] fractis renibus gibbum traxit; ita quod, capite ad terram fere dimisso, sustentatus scannellis bajulis, incedebat. Ductu itaque matris suæ, sancti Patris veniens ad sepulcrum, cœpit illico tantis doloribus perurgeri, ut resoluto quodammodo corpore toto, generaliter exsudaret. Recedente autem paulisper sudore, vir dictus coram astantibus renes extendit; & per Sancti merita gibbus ille disparuit, complanatus. In civitate i Trivilii mulier quædam, Venetiana nomine, [atque gibbosa:] duobus annis & amplius gibbum portaverat in pectore, ad instar panis; caput autem suum ad genua reclinabat, cum necessitate aliqua se moveret. Veniens igitur ad beati Patris tumulum, tribus diebus orans eum, est concupitæ sanitati reddita; complanatoque gibbo, & elevato capite, Deo & B. Antonio gratias agens, abscessit.

[58] Colangria de Montagnana, per annum & mensem corpore k resoluta, votum vovit Patri sanctissimo, quod ad ipsius tumulum sanitatis gratia se faceret deportari. Hæc cum nocte quadam, [item paralytica,] in strato suo decumbens, obdormisset; audito strepitu, quasi pulsato pede lectuli, excitata, tremefacta pervigil excubabat. Cumque post modicum iterato sponda lectuli pulsaretur, signo Crucis se muniens mulier, exclamavit; Quis tangit lectum? Audivitque vocem dicentem sibi, Audacter signa te. At illa. Quis es, Domine? Ego sum, inquit Antonius, Exclamansque mulier ait illi; Sancte Antoni, libera me. Qui respondit: Ecce, salva facta es. Mane autem facto, mulier solidata surrexit; & per Sancti merita nullum prorsus gravamen sentiens, deinceps sana permansit. Bart holomæus quidam de Plebe l Sacci, cum ab infantia mutus existeret, [& paralyticus:] ac per annos quatuordecim toto corpore paralytica peste solutus; ad sepulcrum sancti Patris facto voto supplex advenit. Ubi cum, fide ac devotione plena orans, persisteret; soluto linguæ vinculo, confitebatur Deo; & qui dorso viri vectus advenerat, pedibus propriis recedebat.

[59] Mulier quædam, Micholeta m nomine, cum per annos undecim muta & nil omnino loquens extitisset, [Muta & debilis:] totius corporis viribus destituta languebat. Quæ cum mirabilia, sancti Patris meritis exhibita, a dicentibus accepisset; ad sepulcrum ejus se fecit, sanitatis gratia, deportari. Cumque, devotione plenissima misericordiam postulans, coram arca jaceret; per ejusdem Patris merita, [sana] discessit. [item mutus Forojulien.] Vir quidam, de Foro-Julii, cum se linguæ officio gemeret destitutum; ad arcam sanctissimi Patris, ductu matris advenit. Qui dum coram tumulo devotus assisteret, diu perditam reportavit loquelam. In Comitatu Ferrariensi, mulier quædam, Maria nomine, ab annis quatuor toto corpore dissoluta, tremorem capitis continuum est perpessa. Ad locum igitur sepulturæ sancti Patris veniens, [& Ferrariensis paralytica:] in oratione devota permanfit; & subito nervi ejus solidari cœperunt, & caput a tremore solito conquievit. Exurgensque mulier, coram multis stetit immobilis super pedes suos; ac plenariæ sanitati reddita, Deum laudans, ad propria remeavit.

[60] Ermerina de Vincentia, quinque annorum spatio pedibus resoluta, cum necessitate qualibet se moveret, [item aliæ duæ.] tremebundis motibus corpus in ante retroque ferebat. Veniens igitur ad sancti Patris tumulum pro oratione procubuit; moxque, cupitam diu, habere promeruit sanitatem. Item Mulier altera, Bilia nomine, tribus annis toto corpore resoluta; tremebundis gressibus, sancti Patris ad arcam, angustiata pervenit. Cumque coram tumulo in oratione diutius perstitisset, invalescente calore, tremor horribilis irruit super eam. Flebant autem viri & mulieres, qui aderant, hæc videntes. Sed cum extra templi ostium deportata, paululum respirasset; recedente calore, tremor pariter abcedebat; &, sanitati pristinæ reddita, in sua cum gaudio remeavit.

ANNOTATA D. P.

a Scannelli sive Scamelli, diminutiva a scamno, sicut & Scabellum; instrumenta manualia, quorum auxilio sic contracti ægrum corpus subvehunt a terra ac promovent, vel etiam manibus ac genibus reptantes trahunt.

b Brenta in tabulis notatur 2 p. m. ab urbe ad Boream, ubi & vicus Pons-Brentæ dictus: sunt tamen qui omne quod urbem irrigat circumrigatque Brentam appellent.

c Ancha hic sumitur pro osse sacro, cui coxarum seu coxendicum ossa inferuntur.

d Atrophia, cibi sumendi vel retinendi impotentia; ecgraphum Antropam habet: Waddingus omnino syntecticam interpretatur, id est, tabefactam seu consumptam.

e Caput-Gauri & alia plura hic nominanda, nec a tabulis notata loca, Patavinis designanda relinquo.

f Concordia, Mirandulani Principatus oppidum, Paua distans 60 p. m. & amplius.

g Mastellum, Italis proprie dicitur labrum seu pelvis, in quo vinum ex dolio promitur; hic videtur pro lignea scutella sumi, ejusmodi contractis satis commoda, qua corpori alligata & in ea sedentes seipsos promovent, tenendo scannellos manibus, vel furcillas sub axillis.

h Sacile, oppidum Marchiæ Tarvisini ad Licentiam fluvium terminumque Forojulii, 50 circiter p. m. Padua remotum.

i Trivisium vulgo Triviggio, alias Tarvisium, Marchiæ prædictæ caput, distat Padua 20 p. m. ad Euroboream.

k Waddingus, addit Dysentericam etiam & hæmorrhoissam fuisse, quod forte librario nostro excidit. Est autem Montagnana p. m. 20 a Padua versus Mantuam.

l Plebs-sacci, 9 p. m. versus Orientem ab urbe.

m Waddingo Michelotta: infra autem num. 63, ubi nos Michelottam habemus, ipse Micholettam appellat.

PARS II.
De cæcis illuminatis, & variis morbis curatis.

[61] Vir quidam de Poccili, Sconitus nomine, pedes habens putridos, [Curatur podagricus,] & nodosa podagræ inflatione tumentes; dorso viri vectus, ad sepulcrum sancti Patris advenit. Facta autem Confessione, cum a Fratre quodam pœnitentiam suscepisset; dimissus ab ipso, ad Sancti tumulum est delatus. Ubi cum devote Sancti suffragia postulasset; mox tanta velocitate sanatus, ad Fratrem cui confessus fuerat est reversus, ut præ subitatione nimia, Frater ipse miratus, huc illucque per claustrum eum faceret ambulare. Frater quidam, Theodoricus nomine, de Ordine nostro, [Frater cocles,] duorum annorum spatio sinistri oculi visione privatus, de Apuliæ finibus, ad sepulcrum sancti Patris Antonii supplex venit. Qui cum aliquamdiu cum Fratribus Paduæ moraretur, coram Sancti tumulo sanitatis gratiam enixius implorabat. Tandem autem optato potitus lumine, gaudens & laudans, ad patriam, de qua venerat, remeavit. Mulier quædam Teutonica, nomine a Carolina, per annos septem utriusque luminis officio destituta, cum ad sancti Patris tumulum devota venisset, parvo temporis intervallo coram arca in oratione permansit; [septennio cæca,] ac recuperato cælitus lumine, lætabunda & laudans, remeavit in sua.

[62] Puella quædam, Auriema nomine, per annum & dimidium orbata lumina oculorum, [& alia sesquianno:] recuperandæ sanitatis gratia est deportata ad tumulum Sancti Patris. Quæ cum velum, quo tegebatur arca, cæcis oculis applicuisset; per ipsius merita mox apertis palpebris, desideratum diu lumen accepit. Leonardus de b Corniclano, trium annorum spatio unius oculi lumine destitutus ex toto; [item cæcutiens septennio,] altero vero in tantum cæcutiens, ut non nisi voce notos discerneret ab ignotis; ad reverendi Patris tumulum, gratia recuperandæ salutis, advenit; cumque, oratione fusa, modico coram arca tempore moraretur; utriusque luminis officio restitutus abscessit. Flos de Gemma de Laureto, cum per annos septem sinistri foret oculi officio penitus viduata c; ad beati Patris Antonii arcam veniens, [& cocles,] concupito dotata lumine, Deo gratias agens, ad sua cum gaudio repedavit. Mulier quædam, Alexia nomine, [ac cæla,] cum per annos quinque utriusque luminis usu orbata foret totaliter, ad sepulcrum viri Dei, diu perditum per ipsius merita recepit visum.

[63] In civitate Paduana mulier quædam, Michalotta nomine, [& epileptica,] epileptica peste laborans, ex nimietate morbi oculorum lumen amiserat, & quamsæpe morti contermina apparebat. Quam cum mater ejus ad Sancti tumulum sanitatis gratia deportasset; super arcam ad modicum elevata, mox apertis oculis amissum lumen recepit, & ab illo tempore peste nequaquam epileptica laboravit. [Surdus unus,] Rolandus quidam, cognomento Bolgarus, invalescente capitis ejus ægritudine valde gravi, viginti annorum spatio surdus effectus; coram Sancti Patris tumulo stans devotus, sanitati pristinæ restitutus est, [alter,] & gaudens ad propria remeavit. Leonardus de Venetiis, ab annis quatuor, ex contractione humorum, auribus obturatis, omnino surdus effectus est. Hic cum die quadam ad sepulcrum viri Dei devotione supplici accessisset, desideratum illico recuperavit auditum. Alius autem, Menicus d nomine, duorum annorum spatio surdus existens; ad locum sepulturæ S. Antonii, [ac tertius,] obtinendæ salutis gratia, supplex venit. Ubi cum, misericordiam postulans, extitisset; sanitati plenariæ restitutus, Deum laudans ac lætus abscessit.

[64] Civis quidam Paduanus, Petrus nomine, habebat filiam vocabulo Paduanam; [Epileptica & gressu destituta, curatur a vivente;] quæ cum quatuor esset annorum, & nullo prorsus pedum officio frueretur, more serpentium reptans, manibus incedebat. Dicebant autem, quod epileptica peste laborans, volutari sæpius & cadere consuevit. Quadam vero die, dum adhuc viveret Pater sanctus, iter faciens per civitatem, obvium habuit patrem ejus; quam deportans in ulnis rogare cœpit, ut filiæ suæ benedicere dignaretur. Cujus fidem S. Antonius attendens, benedixit eam protinus & dimisit. Pater vero puellæ domum rediens, curriculo sustentatam huc illucque per domum ambulare coëgit, quæ in brevi ita convaluit, ut nullo penitus sustentaculo egeat; nec ab illo tempore, quo Sanctus eam signaverat, ullam morbi epileptici deinceps senserit passionem. Puer quidam, nomine Simeon, trium annorum spatio morbi caduci passionibus conquassatus, pronam terræ quamtoties faciem collidebat; [alius ad tumulum defuncti,] sicque miserabiliter palpitans post ruinam, mortuo similis apparebat. Solicita igitur mater ejus pro salute filii, ad sepulcrum Patris sanctissimi duxit eum: factaque oratione domum rediens, nequaquam ultra passionis dictæ symptomata aliqua toleravit.

[65] In comitatu Paduæ mulier quædam, ad vicinam domum pro quærendo igne profecta; [suscitantur puella submersa] revertens ad propria, filiam parvulam se sequentem, in fossa quadam, aqua lutoque repleta, supino vultu natantem reperit. Accurrens itaque gemebunda mater, submersam filiam de lacu fæcis abstraxit, extractamque in fossæ margine collocavit. Advolantibus autem ad spectaculum triste non paucis, vir quidam de astantibus pedes ejus elevans in sublime, verso capite in deorsum, haustas aquas emittere satagebat. Sed nec sic quidem vox inerat, neque sensus: quia compressis labiis atque genis, omnis omnium recesserat spes salutis. Tandem igitur facto voto, promisit se mater ipsius iconiam e ceream ad S. Antonii tumulum delaturam, si redivinam sibi filiam restituere dignaretur. Quo emisso; mox, cernentibus omnibus qui astabant, puella labia sua movit; & immisso cujuspiam digito ori ejus, aquas illico epotatas emisit; ac per sancti Patris merita calore vitali fota, revixit.

[66] [& puer.] Simile aliquid contigit in civitate de Comaclo. Erat nempe ibi vir quidam, Dominicus nomine: qui, ut die quadam quidpiam operis ageret, a domo exiens, filium suum parvulum habuit in vestigio insequentem. Cumque modicum a domicilio recessisset, retro spectans neminem sibi adesse videbat. Stupefactus itaque, circumquaque prospiciens, submersum filium in lacu quodam tristis aspexit, accurrensque mox extractum, matri tradidit suffocatum. Quæ confestim voto facto, gemebundis vocibus Patris sanctissimi auxilium invocans corde toto, per ipsius merita redivivum filium gavisa est accepisse.

[67] In Apulia civitate f Monopoli, juxta locum Fratrum, juvenis quidam terram fodiens, ripa g desuper irruente, letaliter est oppressus. Quem cum puer quidam terra obrui conspexisset, [Servatur ruente ab alto terra oppressus;] currens & ejulans nuntiavit matri suæ. Porro mater hæc audiens, cœpit palmis faciem suam cædere, & capillos laniare, accurrensque cum lacrymis ad locum Fratrum, voce miserabili proclamavit, dicens; Accurite, Fratres, accurrite: adjuvate me, quia terra operuit filium meum. Quo audito accurrentes Fratres, cum ligonibus & aliis instrumentis cœperunt fodere, ubi terram viderant cecidisse; matre juvenis continue proclamante, Sancte Antoni, redde mihi filium meum. Fodientes igitur invenerunt pedes ejus, præ terræ pondere livescentes; inde vero nates terra contusas. Alii autem percutientes h sappis, in i capello quod gerebat in capite tria foramina perfecerunt. Cumque puerum de sub terra traxissent, vivus apparuit, sed graviter conquassatus. Interrogantibus autem Fratribus qualiter vivere poterat sub ruina; respondit; B. Antonius manum suam tenuit super guttur meum. Quod audientes, plurimi qui astabant, Deo & S. Antonio grates debitas persolverunt.

[68] [Incredulus miraculis] Miles quidam de Salva-terra, Aleardinus nomine, cum ab ineunte discretionis tempore foret hæretica pravitate delusus, auditis mirabilibus dicti Pattis, die quadam cum uxore & familia Paduam veniens constitutus in mensa, cum prandentibus ceteris super miraculis S. Antonii conferebat. Asserentibus autem illis illum fore Sanctum Dei, evacuato, quem manu tenebat, cyatho vitreo, in hæc ferme verba prorupit. [eorum experimentū sumit in vitro ad terram alliso:] Si cyathum istum inconcussum servaverit, quem vos Sanctum asseritis; vera fore cetera fatear quæ de ipso mihi persuadere contenditis: projecitque de solio, in quo consederant ad prandendum, super pavimentum cyathum. Dictu mirabile! Collisum lapidi vitrum restitit; &, videntibus multis in platea prope astantibus, inconcussum permansit. Quo viso miraculo pœnitentia ductus, ad vitrum impiger Miles ipse prosiluit; illæsumque secum perferens, quæ dicta vel facta fuerant cuncta per ordinem Fratribus enarravit. Facta ergo devote Confessione peccaminum, injunctam sibi pœnitentiam humili devotione suscepit; & fideliter adhærens Christo, virtutem ejus constantissime prædicabat.

[69] Quidam Clericus de k Anguillaria, Guidoctus nomine, [item Clericus] cum die quadam constitutus in Camera Domini Episcopi Paduani, testes super miraculis Patris sanctissimi deponentes clanculo derisisset; nocte sequente per totum corpus dolore cœpit validissimo perurgeri; ita quod, absque dubitatione qualibet, mortis sibi judicium crederet imminere. Indignum autem se misericordia reputans, [dolore corporis totius punitur,] matrem suam humiliter precibus adiit, & ut sanitatis gratiam consequi mereretur in fide sua, votum Sancto faceret obsecravit. Quo facto, ante diem convaluit lucescentem; & qui veritatis testes irriserat infidelis, testis & ipse publicus veritatis effectus, Christi gloriam prædicavit.

[70] Forte die quadam viri simul & mulieres, numero ferme viginti sex, ut Venetias tenderent navem unam apud S. Hilarium conscenderunt. Cumque hora Completorii ad lacunam juxta S. Georgium de Alega l pervenissent; orta tempestate gravissima ad locum prædictum refugere conabantur. [Liberantur in mari Veneto periclitantes 20.] Prævalescente autem turbine conquassati, ad incognita sibi prorsus loca delati sunt: nam caligo quædam, cum vento simul & pluvia, ita spissa desuper incumbebat, ut vix se invicem videntes, de salute penitus desperarent. Facta denique Confessione peccaminum, & a Sacerdote qui intererat absolutione suscepta, cum clamoribus ac lachrymis ululantes, Deo & B. Antonio se suppliciter devoverunt. Statim autem facto voto, circa navem procella quievit; incumbentibus tamen tenebris, ubi forent, vel quo tenderent, nemo præsentium recognovit. Et ecce de navi ipsa lux egressa resplenduit, quæ navigantes & collacrymantes præ lætitia præcedebat; & eosdem ad locum S. Marci parvuli, juxta Venetias, salvos duxit. Quo cum Patris sanctissimi meritis, de manu mortis eruti, pervenissent; mox præambulum ab eorum oculis lumen disparuit, & in tuto positis ducatum ultra subtraxit.

[71] Mulier quædam de Monte-Silice m, iter faciens versus Paduam cum viro suo, [Negata ad S. Jacobum peregrinatione irritata mulier,] comitantibus aliis, præconceptam mentis suæ lætitiam verbis & risibus ostendebat: maritus enim ejus nuper ante promiserat, quod ad S. Jacobi visitanda secum limina ipsam duceret, ut petebat. Volens igitur vir prædictus jucunditatem ejus & risum pariter temperare, mulieri dixit: Quid tot verbis & risibus læta diffluis, ac spe vana decepta gestu solveris importuno? Scias me omnino mutasse propositum, & nequaquam quo tu properas profecturum. Cumque maritus verbis eam hujusmodi exasperans perstitisset, post longa tandem silentia mutato vultu, mulier intulit objurganti; nisi promissum mihi peregrinationis munus opere compensaris, noveris me in nomine Jesu Christi ac B. Antonii aquis istis quæ præterfluunt submergendam. At ille nequaquam fidem adhibens verbis ejus, [seque in S. Antonii nomine præcipitans,] quin potius obfirmata facie stultam vocans, promissum solvere constantius denegabat. Sublata ergo fiducia ac spe omni frustrata, infelix mulier manus in se convertit; & B. Antonii nomine invocato, se præcipitem aquis dedit. Videntes autem mulieres quæ aderant mediis fluctibus volutantem, stupefactæ nimis cursu rapido advolabant; & feminei pudoris oblitæ, madefactis natibus ac totis vestibus, aquis extrahunt obvolutam. Quam, cum educta foret, [servatur ab aqua, & sicca inde educitur.] in littore collocantes; mirum certe quod narro! mulieribus ceteris contorquentibus vestes suas, & aquarum copiam educentibus; ipsa quidem nec filo subtegminis humefacto, super fluminis ripam inventa est. Quod quidem factum etsi fatuitati potius adscribimus quam virtuti; Patris tamen sanctissimi hæc apud Deum merita potuisse credimus obtinere, ut quem vere semper simplicitatis amicum extitisse cognovimus, simplicitatem feminæ, licet stultam, mediis fluctibus conservaret illæsam.

[72] [Morbum quemvis præ purgatorio optans,] Soror quædam servitialis, de Ordine pauperum Dominarum, Oliva nomine, cum adhuc Patris sanctissimi corpus existeret insepultum, accessit supplex & deosculans manus ejus; inter cetera [autem] quæ rogavit, indulgeri sibi meritis ejus petiit, ut pœnam omnem quam peccatis exigentibus meruisset, in præsenti sibi Deus infligeret, nec puniendum quidpiam in posterum reservaret. Oratione vero facta monasterium mulier subiit, [& voti compos facta,] moxque per omne corpus dolore validissimo cruciata, præ immensitate doloris se ipsam ferre non valuit, sed Sorores ceteras stridoribus admodum perturbavit. Quæ [recepta] paululum valetudine circa noctem, die sequenti cum Sororibus ceteris simul ipsa refectorium clanculo subintravit; & ad mensam cum aliis constituta, iteratis cœpit subito doloribus perurgeri, ita quod nequaquam cibum sumeret, sed parturientis more huc illucque super mensam se volveret & clamaret. [applicita Sancti tunica sanatur.] Jubente igitur Abbatissa ad infirmariam delata est; & quæ sibi votis omnibus in præsenti pœnam infligi poposcerat, multiplicatis precibus ab eodem remedia flagitabat. Tandem autem reminiscens mulier quamdam apud se tunicæ Sancti particulam habere reconditam; mox allatam sibi super corpus ducens applicuit, ac confestim dolor omnis abscessit.

[73] Mulier quædam de Trimegone, Tumita n nomine, cum auditis mirabilibus sancti Patris, [Panicum ei commendatum servatur ab avibus.] ad sepulcrum ejus summo desiderio æstuasset, nec veniendi facultatem haberet; eo videlicet, quod ad effugandam importunitatem passerum, a panico quod habebat ad messem, custos extiterat constituta; die quadam veniens ad clausuram, qua prædictum panicum cingebatur, S. Antonio votum vovit, quod si illud a passeribus custodiret intactum, ejus sepulcri locum novem vicibus visitaret. Facto autem voto, confestim uno agmine magna dictarum avium multitudo a clausura discessit; nec super salices panicum ambientes ullus, quem cerneret, passer remansit.

[74] [Voto a matre neglecto redit morbus filio:] Cum Puer quidem de civitate Paduana, Henricus nomine, cum inflato collo tolerasset maximam per dies quindecim passionem; mater ipsius solicita vovit Sancto caput cum collo cereum ad ejus se tumulum delaturam. Cumque die quadam filium suum ad sepulcrum Patris sanctissimi deduxisset; reversus ad propria dictus puer sanitatem colli continuo est adeptus. Dissimulante vero matre votum reddere quod promisit, collum pueri cœpit iterato inflari, ac dolore pristino perurgeri. At illa, reatus sui conscia, merito doluit; & promissum caput cum collo cereum ad sepulcrum Sancti transmisit. Quo facto tumefactum collum, subito recedente dolore, resedit; & diebus paucis interpositis, sanitati plenariæ est restitutus. Miles quidam de Campo-rotundo, Bartholomæus nomine, filiam suam habebat infirmitate lapidis aggravatam, [sanatur gravis dolor calculi.] ita quod quibusdam anni temporibus velut canis, angustiæ atrocitate, latraret. Cujus mater compassione, & dolore nimio sauciata, suppliciter ac devote B. Antonio votum vovit, deprecans, ut cupitam filiæ sanitatem reddere dignaretur. Quo emisso, lapillum quemdam continuo per inferiora puella projecit, ac deinceps ægritudinis prælibatæ nullam pertulit passionem.

[75] [Cetera miracula prætermittuntur.] Hæc igitur supradicta, & pleraque alia Virtutum signa, Dominus majestatis per servum suum Antonium operari dignatus est, quæ non sunt scripta in libro hoc: de multis tamen hæc pauca decerpendo conscripsi, ut & laudi ejus adjicere cupientibus occasionem gloriæ ministrarem, ac brevitate styli legendi studium provocarem. Si enim per singula scriberentur signa ejus; timeo ne, sicut multitudo fastidium, ita etiam & magnitudo operum dissueta, infirmorum mentibus dubietatis scrupulum generaret.

ANNOTATA D. P.

a Ita Waddingus, quod magis placet, quam ecgraphi nostri Carolina: non item, quod mox sequitur, Aurienna, pro Auriema.

b Idem de Comiliano, neutrum apparet in tabulis.

c Waddingus, Marem facit: Lauretanum enim fuisse scribit: est tamen feminis usitatius nomen Floris, quam viris.

d Menicus, diminutum nomen a nomine Dominicus, Italis Domenico.

e Iconia, id est, icuncula.

f Monopolis, ad mare sita civitas, 20 p. m. ultra Barium.

g Ripa, Italis etiam pro rupe dicitur,

h Sappa & Sapa, dicitur ligo, unde Francis Sapper, est fodere.

i Capellus Italis & Francis dicitur, galerus, a capite tegendo.

k Angillaria, Patavini agri oppidum aut vicus, necdum a me repertus in tabulis.

l Alias S. Georgii in Alga, Veneticarum insularum una, ubi Canonicorum Regularium inde nominataCongregatio, nunc extincta, originem habuit; & unde ad Patriarchatum Venetum auspicandum assumptus B. Laurentius Iustinianus, 8 Ianuarii illustratus. Quantum inde distet S. Hilarii locus, in tabulis prætermissus, quærant alii, uti & situm S. Marci parvuli.

m Mons-silicis, Padua distat 8 p. m. in meridiem.

n Waddingus nomen dißimulavit, fortasse suspicatus male scriptum; puto Juncta legendum. Trimegone in tabulis non notatur.

COROLLARIUM
De Canonizatione Bullis Pontificiis declarata.

Antonius, Ordinis Minorum, Patavii in ditione Veneta(S.)

EX MSS.

[76] Tot tantisque & multo pluribus aliis miraculis declarata divinitus sanctitas Antonii, cito ab Apostolica Sede obtinuit, [Canonizatione celebrata 30 Maji,] quam ab ea poterat obtinere certitudinem inter mortales summam. Prius enim quam primus a morte annus effluxerat, celebrata Canonizatio fuit, ut dictum in Vita num. 33. in die Pentecostes 30 Maji; & mox sequenti mense expedita fuit Bulla; cujus, inquit Waddingus num. 14, vidi exempla plura, in solo subscriptionis die discrepantia. Cum enim multa transmitti oporteret, nec uno scribebantur aut dabantur die, diversi temporis præferunt notas. Unum habetur in Regesto Vaticano num. 12, [mense Junio expediuntur Bullæ:] sub Kal. Julii; & totius rei seriem descriptionemve originalem, inter vetera tabularia Anagniæ repertam, servari Romæ in Vaticano ex mandato S. D. Gregorii, sibi retulisse Reverendiss. D. Calligarium Brittonoriensium Episcopum, scribit Rodulphus; quam ego tamen, inquit idem Waddingus, non potui detegere. Optamus sane ut detegatur. Interim unam detexit Saviolus pag. 52, postridie, id est, secunda Pentecostes datam, & Paduanis directam hoc tenore:

BULLA CANONIZATIONIS.

[77] Gregorius Episcopus, Servus servorum Dei, [quarum brevior una,] Venerabilibus Fratribus, Archiepiscopis, Episcopis, & dilectis filiis, Potestati & Populo Paduano, salutem & Apostolicam benedictionem. Litteras, quas per dilectos filios G. Priorem S. Mariæ de Monte-Crucis, Archidiaconum & Canonicum, Fr. Gerardum, & Fr. Spinabellum; ac nobiles viros Schinelam & Robertum Comites, Paschalem & Carolum Paduanos, nuntios vestros, vestra nobis devotio destinavit, [Patavinis directa,] paterna benignitate recepimus; & tam ipsarum seriem, quam ea quæ nobis ex parte vestra iidem prudenter exponere curaverunt, intelleximus diligenter. Ceterum, cum tam per easdem litteras, quam per ipsos nuntios nobis duxeritis humiliter supplicandum; ut, cum Dominus tantam sanctæ memoriæ Beato Antonio contulerit gloriam, ut (ad dandam scientiam primæ stolæ immortalitatis illius, & certum indicium de secunda) sepulcrum ejus tot & tantis detcoruscare miraculis, quod ejus inter alios Sanctos non invocari suffragia est indignum; ipsum Sanctorum Catalogo adscribere curaremus.

[78] Nos, etsi Romana Ecclesia, in tam sancto negotio, non sic subito, sed cum gravitate & maturitate plurima, consueverit procedere hactenus; tamen sinceræ fidei vestræ zelum & devotionem, quam ad Nos & eamdem Ecclesiam habere noscimini, attendentes; [ad quorum preces canonizatio fuerat maturata] ad confundendam hæreticam pravitatem, & fidem catholicam roborandum; ipsum Catalogo Sanctorum, ex Fratrum nostrorum consilio, & omnium Prælatorum apud Sedem Apostolicam existentium, duximus adscribendum. Volentes igitur ut civitas Paduana, quasi lucerna super candelabrum posita, lumen præbeat aliis per exemplum; Universitatem vestram rogamus, monemus attentius, & hortamur, ac in remissionem vobis injungimus peccatorum; quatenus in timore divini nominis, & amore ac devotione Apostolicæ Sedis, immutabiliter persistatis. Nos enim, cum vos geramus in visceribus Jesu Christi, ad honorem & profectum vestrum libenter, [signatur 1 Junii:] quantum cum Deo poterimus, intendemus. Datum Spoleti, kal. Junii, Pontificatus nostri anno sexto.

[79] [prolixior alia,] Prolixiorem aliam, magisque universalem, & biduo post datam, sic recitat Waddingus:

ALIA BULLA.

Gregorius Episcopus, servus servorum Dei, Venerabilibus Fratribus, [ad omnes fideles,] Archiepiscopis & Episcopis; dilectis filiis Abbatibus, Prioribus, & aliis Ecclesiarum Prælatis, præsentem paginam inspecturis, salutem & Apostolicam benedictionem.

Cum dicat Dominus per Prophetam, Dabo vos cunctis populis in laudem & gloriam & honorem; & per se polliceatur, quod Justi sicut sol in conspectu Dei fulgebunt; [Soph. 3, 8, Mat. 13, 43] pium & justum est, ut, quos Deus merito sanctitatis coronat & honorat in cælis, nos venerationis officio laudemus & glorificemus in terris: cum ipse potius laudetur & glorificetur in illis, qui est laudabilis & gloriosus in secula & in Sanctis. Ut enim suæ virtutis potentiam mirabiliter manifestet, & nostræ salutis causam misericorditer operetur; fideles suos, quos semper coronat in cælo, frequenter etiam honorat in seculo; ad eorum memorias signa faciens & prodigia, per quæ pravitas confundatur hæretica, & fides Catholica confirmetur; fideles, mentis torpore discusso, ad boni operis excitentur instantiam; [exponit quod Deu: Sanctos suos velit & in terris honorari,] hæretici, depulsa in qua jacent cæcitatis caligine, ab invia reducantur ad viam; & Judæi atque Pagani, vero lumine cognito, recurrant ad Christum, lucem, viam, veritatem, & vitam.

[80] [idque declaret per miracula;] Unde Nos, carissimi, etsi non quantas debemus, quantas possumus gratias agimus gratiarum omnium Largitori; quod diebus nostris, ad confirmationem Catholicæ fidei, & ad confusionem hæreticæ pravitatis, evidenter innovat signa, & mirabilia potenter immutat; faciens illos coruscare miraculis, qui fidem Catholicam, tam corde quam ore, nec non & opere, roborarunt. De quorum numero sanctæ memoriæ B. Antonius, de Ordine Fratrum Minorum, qui olim degens in seculo magnis pollebat meritis, nunc vivens in cælo multis coruscat miraculis, ut ejus sanctitas certis indiciis comprobetur. Cum enim dudum venerabilis Frater noster Episcopus, & dilecti Filii Potestas & Commune Paduanorum, nobis per nuntios suos & litteras humiliter supplicassent; [in quibus excellere Antonium,] ut, cum Dominus eidem Sancto tantam contulerit gloriam, ut ad dandam scientiam primæ stolæ immortalitatis ipsius, & experimentum evidens de secunda, sepulcrum ejus tot ac tantis daret coruscare miraculis, quod ejus inter alios Sanctos non invocari suffragia, est indignum; de ipsius miraculis testes recipi mandaremus.

[81] Nos, attendentes, quod, licet ad hoc ut aliquis Sanctus sit apud Deum in Ecclesia triumphante, sola sufficiat finalis perseverantia, juxta illud, Esto fidelis usque ad mortem & dabo tibi coronam vitæ; ad hoc tamen ut Sanctus habeatur apud homines in Ecclesia militante, duo sunt necessaria, virtus morum & veritas signorum, merita videlicet & miracula; ut hæc & illa sibi ad invicem contestentur, cum nec merita sine miraculis, nec miracula sine meritis plene sufficiant, ad perhibendum inter homines testimonium sanctitati; sed cum merita sana præcedunt, [comperiens Pontifex,] & clara succedunt miracula, certum præbent indicium sanctitatis; ut nos ad ipsius venerationem inducant, quem Deus ex meritis præcedentibus & signis subsequentibus exhibet venerandum: quæ duo ex verbis Euangelistæ plenius colliguntur; Illi autem profecti prædicaverunt ubique, Domino cooperante & sermonem confirmante sequentibus signis: eidem Episcopo, & dilectis Filiis Fr. Jordano S, Benedicti, & I. * S. Augustini, Prioribus Ordinis Fratrum Prædicatorum Paduanorum, receptionem testium de miraculis ejusdem Sancti, duximus committendam. [Apoc. 2, 10, Mat. 16, 20.]

[82] Nuper autem, tam per relationem prædictorum Episcopi & Priorum, [ex informationibus ad se missis,] quam per depositiones testium super hoc receptorum, de ipsius virtutibus & miraculorum insigniis certiores effecti, & experti aliquando per nos ipsos sanctitatem vitæ & admirabilem conversationem ipsius, utpote qui apud nos fuit aliquando laudabiliter conversatus; eisdem Episcopo, Potestate ac Commune prædictis, per solennes nuntios suos & litteras nobis cum instantia denuo supplicantibus, [declarat, quod ad preces Patavinorum] quod eumdem Fratrem Sanctorum Catalogo adscribere dignaremur; ut auctoritate (sicut convenit) Apostolica Patavinorum dignus honor illi exhiberetur in terris, qui (sicut claris signis & evidentibus argumentis apparet) honoratur in cælis; ipsum, qui corporaliter dissolutus cum Christo esse meruit in cælestibus, ne illius honori debito & gloriæ detrahere quodammodo videremur, si glorificatum a Domino permitteremus ulterius humana devotione privari; de Fratrum nostrorum consilio & Prælatorum omnium tunc apud Sedem Apostolicam existentium, Catalogo Sanctorum duximus adscribendum.

[83] Cum igitur, secundum Euangelicam veritatem, nemo accendat lucernam & ponat eam sub modio, sed super candelabrum, [ipsum canonizarit,] ut omnes qui in domo sunt lumen videant; & prædicti Sancti lucerna hactenus sic arserit in hoc mundo, quod per Dei gratiam, jam non sub modio, sed super candelabrum meruerit collocari; universitatem vestram rogamus, monemus attentius & hortamur, per Apostolica vobis scripta mandantes, quatenus devotionē fidelium ad venerationem ipsius salubriter excitantes, festivitatem ipsius Idibus Junii annis singulis celebretis, & faciatis solenniter celebrari: [& festum celebraturis largitur Indulgentiam.] ut ejusdem precibus Dominus exoratus, gratiam in præsenti & gloriam nobis tribuat in futuro. [Mat. 5, 16] Nos autem cupientes sepulcrum tanti Confessoris, qui miraculorum fulgoribus illustrat Ecclesiam generalem, congruis honoribus frequentari; omnibus vere pœnitentibus & confessis, illud in festivitate ipsius, usque ad octavum diem, annis singulis cum reverentia debita visitantibus; de omnipotentis Dei misericordia & beatorum Petri & Pauli auctoritate confisi, annum unum de injuncta sibi pœnitentia misericorditer relaxamus. Datum Spoleti III Nonas Junii, Pontificatus nostri anno sexto. [3 Junii.]

[Annotatum]

* Joanni

LEGENDA ALIA, SEU LIBER MIRACULORUM
Chronicis Ordinis olim insertus,
& ex Mss. erutus a R. P. Luca Waddingo.

Antonius, Ordinis Minorum, Patavii in ditione Veneta (S.)

BHL Number: 0595

EX MSS.

CAPUT I.
Miraculis confusi & conversi hæretici.

[1] [Prædicans ab omni natione intelligitur.] Gloriosissimus Pater, S. Antonius de Padua, unus de electis Sociis S. Francisci: quem idem sanctus Pater, propter vitam & prædicationis famam, suum Episcopum a appellabat; cum Romæ in Concilio, de mandato summi Pontificis, peregrinis innumerabilibus, qui illuc propter Indulgentias & Concilium convenerant, prædicaret (erant enim ibi Græci, Latini, Francigenæ, Theutonici, Sclavi, & Anglici, & aliarum linguarum diversarum) sic Spiritus sanctus linguam, ut quondam sanctorum Apostolorum, mirificavit; quod omnes, qui audiebant, non sine omnium admiratione ipsum clare intelligebant: & unusquisque audiebat linguam suam, in qua natus erat. Et tunc tam ardua & melliflua eructavit, quod omnes reddiderit stupore & admiratione suspensos: propter quod Papa ipsum, Arcam testamenti vocavit.

[2] Cum S. Antonius Arimini prædicaret, ubi hæreticorum magna copia morabatur; [Arimini nolentibus audire hæreticis,] contra eorum errores disputans, cupiebat eos ad lumen reducere veritatis. Ipsi vero, facti lapides per obstinationem, illius sanctis eloquiis non solum non acquiescere, sed ipsa audire totaliter contempserunt. Sanctus vero Antonius, Deo inspirante, accessit quadam die ad os fluminis b, juxta mare, constans in ripa quæ mari appropinquabat & flumini; incepitque modo prædicationis pisces ex parte Domini advocare, dicens: Audite verbum domini, pisces maris & fluminis, ex quo illud audire contemnunt hæretici infideles. [pisces ad concionem evocat;] Ecce statim accedit ante S. Antonium tanta magnorum & parvorum piscium multitudo, quod numquam tanta simul in illis partibus visa fuit: & omnes tenebant capita aliquantulum extra aquam. Vidisses ibi pisces magnos adhærere minoribus, [iisque magno numero & miro ordine dispositis,] & minores sub alis magnorum pacifice pertransire & etiam permanere. Vidisses ibi diversorum species, & quoslibet ad sibi similes currere, & quasi quemdam campum pictum, varietate colorum & figurarum mirabiliter decoratum, ante Sancti faciem ordinari. Vidisses ibi turmas piscium, magnorum & grandium, quasi castrorum acies ordinatas, loca ad prædicationem percipere. Vidisses ibi pisces mediocres, loca mediocria capere; &, quasi doctos a Deo, absque truculentia in suis locis consistere. Vidisses ibi piscium parvulorum multitudinem copiosam, tamquam peregrinos ad Indulgentiam propinquare, & ad sanctum Patrem, tamquam ad tutorem, propinquiores accedere. Ita quod in ista prædicatione, cælitus ordinata, primo pisces minores, secundo mediocres, tertio ubi erat aqua profundior, pisces maximi, S. Antonio assistebant.

[3] Illis vero taliter ordinatis, incepit S. Antonius solenniter prædicare, dicens: Fratres mei, Pisces, multum tenemini pro vestro modulo referre gratias Creatori, qui in vestrum habitaculum dedit vobis tam nobile elementum, [verba facit ad laudem Creatoris:] ita ut aquas dulces & salsas, prout expedit, habeatis. Refugia insuper multiplicia contulit, ut evitetis incommoda tempestatis. Exhibuit insuper elementum vobis diaphanum & limpidum, ut vias per quas incedatis, & escas plenius videatis. Ut etiam vivere possitis, idem Creator vobis escas necessarias administrat. Vos in creatione mundi, pro benedictione, a Deo multiplicationis præceptum habuistis. Vos in diluvio, ceteris animalibus extra arcam pereuntibus, absque læsione fuistis reservati. Vos alis ornati & virtute roborati, undique discurritis, prout libet. Vobis datum fuit ex imperio Jonam Prophetam Domini reservare, & illum post tertium diem reponere in terram. Vos censum Domino Jesu Christo, cum tamquam pauper non haberet unde staterem solveret, obtulistis. Vos, ante resurrectionem & post, fuistis in cibum æterni Regis. Propter quæ omnia multum tenemini laudare & benedicere Deum, a quo tot bona singularia præ ceteris animalibus recepistis.

[4] Ad hæc verba & similia hortamenta, aliqui pisces voces emittebant, aliqui aperiebant ora, & omnes capita inclinabant; signis quibus poterant, Altissimum collaudantes. Ad hanc reverentiam piscium exhilaratus in Spiritu sancto Antonius, [illi more suo plaudunt;] & voce altissima clamans, dicebat: Benedictus Deus æternus: quia magis honorant pisces aquatici Deum, quam homines hæretici: & melius audiunt bestiæ irrationabiles, quam homines in fide infideles. Quanto autem Antonius plus prædicabat, tanto piscium multitudo crescebat; & nulli locis suis quæ ceperant recedebant. Ad quod miraculum accurens populus civitatis, accedentes etiam dicti hæretici, & videntes tam insolitum miraculum & merito admirandum; compuncti corde, omnes ad pedes S. Antonii, ut prædicationem illis faceret, consederunt. Tunc S. Antonius os suum aperiens, tam mirabiliter de fide Catholica prædicavit, [sequente plurium hæreticorum conversione.] quod omnes hæreticos ibi existentes convertit, & fideles roboratos in fide cum gaudio & benedictione remisit. Pisces etiam licentiam a S. Antonio, quasi gaudentes, [petentes], cum vultibus & capitibus Sancto applaudentes, ad maris partes varias abierunt. Sanctus [autem] ibidem per dies plurimos prædicando, hæreticos convertendo, maximum fructum fecit.

[5] In partibus Tholosanis, cum Vir sanctus adversus quemdam hæreticum perfidissimum c de salutifero Eucharistiæ Sacramento fortissime disputaret, ac ipsum convictum pene ad fidem convertisset; post multa hæreticus adjecit; Dimittamus, [Christi in Eucharistia præsentiam] inquit, verba, veniamus ad facta; Si tu, Antoni, per miracula poteris ostendere in conspectu omnium, quod ibi sit corpus Christi, abjurata omni hæresi, jugo fidei me submittam. Cumque Sanctus hoc se facturum confidentissime respondisset; ille subjunxit. Ego animal unum recludam per triduum, & famis inedia cruciabo; & post triduum educam illud in conspectu omnium qui aderunt, & ostendam illi paratas escas; & tu stabis cum illo, quod asseris corpus Christi. Si tantum famescens animal, relicto pabulo, festinaverit ad Deum illum, quem ab omni creatura asseris adorandum, Ecclesiasticæ fidei vere credam. Cui Sanctus vir assensum præbuit sine mora; & die præmissa fit concursus populi, [probat per mulum famelicum,] & in platea latissima congregatur. Adest ille hæreticus, suorum complicium nequissima caterva stipatus, educens mulum, quem famis inedia cruciaverat, cum esca congruente. Celebrat ibidem in quadam capella S. Antonius: & post Missam in conspectu populi affert sanctissimum Christi corpus: & imperato silentio dixit ad mulum; In virtute ac nomine Creatoris tui, quem in manibus, licet indignus, veraciter teneo; tibi dico, animal, & præcipio, ut confestim humiliter veniens, debitam reverentiam facias: quatenus ex hac noscat hæretica pravitas, quod omnis creatura suo subjicitur Creatori, quem Sacerdotalis dignitas tractat jugiter in altari. Interim vero mulo famelico cibus offertur. Mirabile certe! Nam animal tam fame cruciatum, in conspectu Christi, [dimisso cibi ipsam adorantem,] post verba S. Antonii, cibum parvipendens, statim capite usque ad poplites inclinato, coram Sacramento vivifico genuflexit. Fit gaudium Catholicis, hæreticis non immerito confusis: & ille dictus hæreticus, juxta promissum, abjurata tamen omni hæresi, factus fidelis, mandatis Ecclesiæ obedivit.

[6] Contigit semel in partibus Italiæ, quod fuerit ab hæreticis invitatus. Quorum invitationem Sanctus accepit, ut eos posset a suis erroribus revocare, exemplo Christi, qui ex hoc cum publicanis & peccatoribus manducabat. Et quoniam præsumit sæva, conscientia perturbata; hæretici, [Ad venenatum cibum provocatus,] quos frequenter in sermonibus confundebat, maligna cogitantes, cibum venenosum & mortiferum coram B. Antonio posuerunt: quod sancto Spiritu fuit illico revelatum. Et cum eos super concepta malitia piis & pacificis exhortationibus increparet; ipsi hæretici mentientes, & patrem mendacii diabolum imitantes, dixerunt se non ob aliud hoc fecisse, nisi ut possent experiri illius verbi Euangelici veritatem, quo dicitur; Et si mortiferum quid biberint, non eis nocebit. [Mar. 16, 18] Suadent ergo, cibum sumat appositum; promittentes, quod si sibi nil nocuerit, fidei Euangelii adhærebunt perpetuo; & si formidet cibum sumere, [eum sine noxa sumit,] falsitatem judicabunt in verbis Euangelicis contineri. At S. Antonius intrepidus, super cibum signum Crucis edidit; escamque manibus sumens, dixit eis: Hoc faciam, non ut Dei tentator, sed ut salutis vestræ & nostræ fidei Euangelicæ constans & intrepidus æmulator. Cibo ergo sumpto sanus apparuit, nec sensit in corpore aliquid nocumenti: quod videntes hæretici, ad fidem Catholicam sunt conversi.

ANNOTATA D. P.

a Quamvis S. Franciscus obierit an. 1226, & S. Antonius eo anno primum absolvebat sua Theologica studia; potuit tamen hic, per intervalla concionando, eam apud Sanctum æstimationem collegisse citius, & Arelate etiam in Capitulo fuisse ab eodem apparente probatus.

b Scilicet Marisiæ fl. ubi etiamnum ad rei memoriam extructum sacellum ipse vidi an. 1660 26 Novembr. sed mare, quod eo usque tunc affluebat, ut dicitur, nunc ad unum alterumve milliare distat, manente nihilominus navigationis pristinæ commoditate, propter amplitudinem fluminis. Addit Cardosus, ex fide dignorum relatione haberi, neminem istuc piscatum nunc prodire in festo S. Antonii, quin experientia docuerit tunc frustra laborari ibi piscando.

c Simile miraculum dicitur Forolivii factum: nam Antonius Suarez Alcobaciensis Monachus, in suo Itinerario lib. 7 cap. 5 apud Cardosum, testatur in loco, ubi factum creditur, ipsum se pictum vidisse, cum hac epigraphe: D. Antonio olim hic prædicante Eucharistiæ Sacramentum, non pauci ad Christi fidem deducti. Cornegius illum tentatorem hæreticum Guialdum nominat.

CAPUT II.
Sancti miracula cum esset Custos Lemovicensis.

[7] Cum S. Antonius erat Custos a Lemovicensis, in septimana sancta, [Lemovicis, simul in concione apud populum,] in nocte Cœnæ, Lemovicis in ecclesia S. Patri de quadrivio, hora matutinali, seminabat ibidem congregatis populis verba vitæ. Fratres autem Minores in Conventu, illa eadem hora noctis media, matutinalis Officii laudes domino decantabant: Custos autem S. Antonius erat pro una Lectione legenda in matutinali Officio ordinatus. Dum ergo Fratres in Officio processissent usque ad Lectionem, quam S. Antonius erat lecturus; subito ipse in medio Chori apparuit, & Lectionem solenniter decantavit. Attoniti autem sunt non immerito Fratres, [simul in choro apparet cum Fratribus:] qui aderant; quia omnes, eum tunc esse in villa pro prædicatione, sciebant, Una etenim hora Dei virtus fecit eum esse cum Fratribus in choro, ubi Lectionem decantavit, qua lecta disparuit; & in ecclesia S. Petri cum populo, quibus vitæ semina seminavit: sed præsens in ecclesia, tamdiu tacuit coram populo, quandiu Lectionem continuavit in choro.

[8] Simile sibi contigisse in Monte-pessulano, legitur in quadam ejus Sancti b Legenda, hoc modo: Tempore quo S. Antonius legebat, [Idem ipsi contigit in Monte-pessulano;] contigit eum prædicare semel in quodam festo solenni, ubi Clerus & populus aderat universus. Inchoato vero sermone, occurrit ejus memoriæ injunctum sibi quoddam officium, ex oblivione alteri minime commisisse. Nempe mos erat ibidem, in præcipuis festivitatibus, duos Fratres insignes in Missa Conventus decantare; tuncque Dei famulo hoc officium incumbebat. Quo nimium ex hoc dolente, seque quasi dormire vellet super pulpitum inclinante, caput quoque caputio confestim operiente, vir Dei eadem hora visus est in ecclesia Fratrum cantare Alleluia, [ut & S. Francisco in Capitulo Arelatensi.] per longam horam corpore in pulpito coram tanta multitudine persistente. Nulli ergo dubium, quod sicut Deus omnipotens, Doctorem sacrum, videlicet S. Ambrosium c, exequiis B. Martini transferre voluit; & B. Patrem Franciscum Arelate ad Capitulum provinciale devexit, dum hic Sanctus de Crucis titulo prædicaret; sic venerabili huic viro mirifice contulit; demonstrans, quod eisdem Sanctis in meritis quodammodo sit æqualis. Officioque præmisso diligenter completo, in se illico rediens, prædicationem quam cœperat fuit egregie prosecutus.

[9] In Lemovicinio Custos existens, quidam Novitius, nomine Petrus, [insufflando liberat monachum a tentatione:] de egressu Ordinis graviter tentabatur. Tunc vir Dei, divina revelatione instructus, de grege sibi credito solicitam curam gerens, viscerosius compatiens oviculæ oberranti; divino inflammatus Spiritu, in os dicti Novitii insufflavit, apertis sua manufaucibus, dicens: Accipe Spiritum. Mirabile certe! Statim ut juvenis Sancti Patris spiritum in se sensit, in terram subito corruens, spiritum exhalavit. Sed cum S. Antonius, astantibus Fratribus qui accurrerant, eum de terra manu propria elevaret; statim resumpto spiritu, se ad cœtus angelicos raptum fuisse asseruit, & mira Dei secreta ibi vidisse narravit. Sanctus autem, volens, non sibi, sed Dei potentiæ dictum miraculum attribuere; dixit dicto Novitio, ut de his quæ revelata fuerant, plura dicere non curaret. Ex tunc ab illo Fratre omnis tentatio recessit: immo, ut idem referebat, ex quo ex tunc vixit in Ordine, absque alicujus tentationis jaculo perduravit: & virtute ex alto indutus, in sancta conversatione proficiens, factus est aliis in exemplum.

[10] Eodem tempore, cum Pater beatus Deo duce ad Abbatiam de Solenniaco d, Lemovicensis diœcesis, declinaret; [item alium, tunica suæ illum vestiendo.] quidam Monachus ejusdem monasterii, de carnis lubrico tentationem fuerat passus diutinam: contra cujus vexationem & improbum impulsum, quamvis jejuniis, vigiliis & orationibus corpus attereret, refrigerium non habebat. Deus nempe ejus curam & remedium B. Antonio reservabat. Cum ergo dictus Monachus sanctitatem B. Antonii perpendisset; accedens ad eum, & ei in Confessione omnia peccata sua & dictam tentationem detegens fidenter, ejus suffragium suppliciter & humiliter postulavit. At vir sanctus & pius, Monachum in partem trahens, & tunicam de dorso proprio exuens, ipsam periclitanti homini tradidit induendam. Qua induta, velut vi quadam infossa in tunica, & a corde & corpore castissimo derivata, tanto puritatis ac munditiæ pondere æstus ille libidinis est repressus, ut ex tunc motus carnis dictum Monachum minime infestarent, sicut ille postmodum pluribus & pluries est testatus.

[11] [Mulieri cæpillos a viro zelotype evulsos,] In eadem patria erat quædam mulier, Fratribus multum devota; quæ pro eis aliquando emebat necessaria; & habebat virum Zelotypum, & insuper indevotum. Cumque quodam sero pro Fratrum necessitatibus diu stetisset, ita quod nocte veniret ad domum; maritus improperans dixit; Modo venis ab amatoribus tuis. Verum est, inquit, de Fratribus Minoribus, quos propter Deum diligo, & occasione istorum steti tantum. At ille, plenus ira, cepit illam per capillos; & in tantum traxit huc atque illuc, quod totam illam capillaturam & capillos evulsit. Quod ipsa videns, crines colligi fecit; & fide illuminata, capillos super auriculare posuit; eosque ibi disponens, caput super eos inclinavit: mane autem facto misit ad S. Antonium ut ad eam cito veniret, quia non erat sibi bene. Credens autem vir sanctus quod vellet confiteri, ad eam accedere festinavit. Et illa: Frater Antoni, ecce quantum passa sum pro Fratribus vestris. Et enarrato quod factum fuerat, in spiritu subjunxit; [ipsiusque amorem restituit.] Si, inquit, vultis Deum pro me orare, scio quod capillos Deus ut prius restituet mihi. Et Sanctus; Vade mulier, fecisti me ad hoc venire? Et recedens, fecit vocari Fratres, & enarravit eis quod mulieri contigerat, & quod etiam suppliciter postulabat: & ait: Oremus, Fratres; & respiciet Deus (ut spero) fidem suam. Et statim, Sancto orante, capilli ordinati mulieris capiti restituuntur ut prius. Redeunte autem viro mulier ostendendo caput, quod contigerat ei enarravit. Qui stupefactus, & a Deo respectus intrinsecus, suspicione & zelotypia totaliter recedente, obsequiosus Fratribus ex tunc multum efficitur & devotus.

[12] Cum vero Sanctus venisset Birnam, Lemovicensis diocesis; [Pro Fratribus laborantem] ibi primo locum Fratrum Minorum accepit; & in quadam crypta, a loco remota, cellam sibi construens; & in lapide fontem excavans, qui defluens ex rupe recipit stillas; ibi in magna austeritate vitæ solitarius contemplationi vacabat. Cum vero coquinarius non haberet quod pro coquina Fratribus præpararet; significavit sanctus cuidam dominæ sibi devotæ, rogando ut sibi de horto suo olera mitteret, quibus Fratres sibi subditos recrearet: tunc autem erat maxima inundatio pluviarum. Vocavit ergo domina famula, & illam blande alloquens, [a pluvia defendit.] rogavit ut ad hortum celeriter properaret, & necessaria pro facienda coquina Fratribus deportaret. Quod ancilla multum moleste tulit, allegans inundantiam pluviarum: ad hortum tamen, devicta suæ dominæ precibus, tandem accessit, & necessaria pro coquina Fratrum collegit, & ad locum Fratrum multum a villa distantem retulit: & tamen, licet pluvia numquam etiam per momentum cessavit, non fuit in aliqua parte sui corporis nec in vestibus madefacta. Ad dominam ergo suam siccis omnino vestibus rediens, retulit, quomodo continue pluebat, & tamen ipsam pluvia non tangebat. Petrus autem de Birna, dictæ dominæ filius, Nobiliacensis e Canonicus, istud miraculum quod a matre audierat, in laudem Sancti frequenter, cum exultatione & gaudio, referebat.

[13] Cum vero in eadem patria [esset], quodam sero post horam Completorii, [Diaboli illusionem revelat,] eo in oratione, ut erat, solitus occupato, aliqui Fratres, oratorio exeuntes, viderunt quemdam magnum campum cujusdam amici Fratrum plenum hominibus, qui campum videbantur totaliter dissipare, & spicas radicitus evellere. Condolentes damno tanti amici sui, ad virum Dei gradu concito concurrentes, damnum tanti amici Ordinis clamorosis vocibus retulerunt. Quibus vir Dei respondit: Sinite, Fratres, sinite, & ad orationem redite; quia iste noster est adversarius, qui satagit nobis inquietam noctem dare, & ab oratione vestros animos perturbare. Firmiter enim scitote, quod campo devoti nostri hac vice damnum nullum vel destructio inferetur. Obediunt Fratres monitis sancti Patris, usque mane rei exitum præstolantes: mane autem facto campum undique conspicientes, viderunt eum ut prius, intactum penitus & illæsum: ex quo & fraudem diaboli cognoverunt, & devotionem Sancti & orationem ejus, ex cognita fraude dæmonum, in majori reverentia habuerunt.

[14] Cum semel apud S. Javanum f Lemovicensis diocesis prædicaret; [& aliam prædicit.] & tanta esset congregata populi multitudo, quod non posset eam capere magnitudo ecclesiæ, oportuit virum Dei ad cujusdam plateæ declinare latitudinem cum multitudine populi congregata. Verum cum de lignis subito sibi locum præparassent, & vir Dei illum locum ascendisset, in principio dixit eis; Scio quod inimicus insultationem nobis faciet in sermone, sed non terreamur, quia ejus malitia nullum lædet. Parva mora substitit, & locus in quo stabat Sanctus cunctis admirantibus corruit, & nec sibi nec alicui aliquod intulit nocumentum: ex quo ad majorem viri Dei reverentiam fuit populus animatus, in quo videbant relucere spiritum prophetiæ, & præparato iterato loco omnes eum attentius audierunt.

[15] Cum semel Bituris in synodo prædicaret, ad g Archiepiscopum verbum dirigens, fervore spiritus dixit; Tibi loquor, Cornute. [Archiepiscopum cum fructu redarguit.] Cœpit autem quædam vitia, quibus erat Archiepiscopus in conscientia sauciatus, tanto fervore & tam claris & solidis Scripturæ testimoniis detestari; quod subito cœpit Archiepiscopus ad compunctionem & lacrymas, & devotionem inexpertam hactenus, provocari. Finita autem synodo, ei humiliter in partem deducto, conscientiæ vulnus aperuit; & ex tunc Deo & Fratribus devotior, in Dei servitio se studiosus occupavit.

[16] [Imbrem concioni importunum suspendit,] Cum semel Lemovicis populum ad prædicationem convocasset & tanta eset multitudo populi, quod angusta reputaretur quælibet ecclesia ad tantam multitudinem colligendam; ad quemdam locum spatiosum, ubi olim fuerant palatia Paganorum, qui locus dicitur Fovea de arenis, populum convocavit; ut ibi populus posset melius recipi, & congruentius verbis cælestibus informari. Dum vero Sanctus, in fervore maximo prædicans, populum verbis mellifluis ad attentius audiendum mente suspenderet; subito cœperunt audiri tonitrua, ignitæ coruscationes videri, [terra circumquaque perpluta.] & pluvia cœpit spargi. Sed cum populus, timens tempestatem & pluviam, cœpisset a loco moveri, & animo commoveri; vir Dei, eos blande confortans, ait: Non moveatis vos, nec de pluvia in aliquo timeatis; quia spero in eo, cujus spes non confundit, quod modo nobis pluvia non nocebit. Acquievit populus verbis viri Dei: & qui ligat aquas in nubibus, ipse Deus sic pluviam super eos retinuit, ut ubique circa civitatem abundantissime plueret, & tamen post verbum viri sancti nec unica gutta super populum caderet, qui audiendo divinis eloquiis intendebat. Cum vero continuato sermone per pausam magnam finem fecisset, & omnes surgentes, terram circumquaque abundantissime complutam, & locum in quo steterant sine madefactione cernerent; Dei in Sancto suo potentiam extollebant.

ANNOTATA D. P.

a Custodia Lemovicensis, Provinciæ Aquitaniæ accensetur apud Haroldum in Epit. Annal. juxta Catalogum anni 1258.

b Vide Legendam Surianam cap. 20.

c Hujus miraculi fidem, quam Baronius dubiam fecerat, sustinendo quod ante S. Ambrosius quam Martinus obierit, stabilivit Henschenius, ante Tom. I Aprilis, Exercitatione singulari post veteres Romanorum Pontificum Catalogos.

d Solenniacensis Abbatia Benedictinorum ad Bricentiam fluv. 2 leucis ab urbe meridiem versus.

e Nobiliacum, hodie S. Leonardi oppidum, olim Monachorum, tunc & nunc Canonicorum, ad flumen Ugellinnam supra Lemovicas, teste Valesio in Notitia Galliarum. Distat Lemovicis leucis circiter 4 ad Orientem: Birna autem ubi sit vel fuerit, hactenus non comperi: nec enim vel in ipso Pullario Beneficiorum diœcesis istius reperitur: nisi forte legendum est Briva. Curretia S. Gregorio Turonensi cognominata, 3 leucis a Tutela, oppidum nobile.

f Imo S. Junianum, ubi & Conventum Minores habebant, & insignis olim Abbatia in Collegium Canonicorum versa cum titulo Archipresbyterali. Abest Lemovicibus ad Occidentem 5 leucis in eadem Vigennæ fl. ripa. Colitur autem S. Junianus 16 Octobris, Javanus in Lemovicis nullus notus est.

g Bituricensis Archiepiscopus fuit Simon de Sulliaco, ab an. 1218 ad 1232: sub eoque celebrata est anno 1226 a Legato Pontificio Synodus contra Albigenses: sed aliqua solum diœcesana & posterior hic intelligitur.

CAPUT III.
Alia Sancti miracula in Italia & Gallia; mortui suscitati, pueri necdum nati martyrium prædictum.

[17] Semel S. Antonio prædicante, surrexit e populo quidam stultus, ipsum audientes in prædicatione perturbans. [Stultum sanæ menti reddit:] Monitus autem per Sanctum dulciter ut taceret; respondit, quod non faceret, donec sibi traderet cordam suam. Sanctus vero solvens funiculum, dedit illi. Quem stultus amplexans & deosculans, sensum recuperavit & usum rationis: & cunctis mirantibus coram Sancto prostratus, pro sua curatione gratias agens, ad Deum glorificandum in servo suo totum populum excitavit.

[18] [scriptam a se epistolam] Cum vero sanctus Antonius in Padua prædicando. Confessiones audiendo, & spiritualia consilia dando, non modicum quodam tempore laborasset; pro spirituali quiete cupiens orationi & contemplationi vacare, scripsit Ministro quod sibi concederet, quod ad locum alium ad hoc idoneum valeret se transferre. Cum vero litteram scripsisset, & eam in studio dimisisset; accessit ad Guardianum & rogavit humiliter, ut sibi procuraret aliquem dictæ litteræ' portatorem. Quo invento, famulus Dei ad studium pro illa littera rediit; sed illam diligenter quæsitam, ubi eam dimiserat non invenit. Et cogitans quod forte, quia Deo non placebat quod de loco illo recederet, ideo littera non poterat inveniri; [ab Angelo perlatam miratur.] mutato proposito dixit Guardiano, quod litteram illam mittere non curabat. Mirabile dictu! Computatis diebus & completis, in quibus posset famulus, si missus fuisset a Ministro, redisse; B. Antonius recepit a Ministro de his quæ continebantur in supradicta littera, epistolam responsivam: quod videlicet ad postulatum locum moraturus posset, pro sua spirituali consolatione, transire. Credendum est rationabiliter, aliquem Angelum, in specie famuli, litteram illam Ministro detulisse; ut B. Antonio satisfaceret, & ejus petitionem esse Deo acceptam tali miraculo demonstraret.

[19] B. Antonius, de beneplacito S. Francisci, fuit primus studens in Theologia, cum Fratre Adam de a Marisco Anglico, in Ordine per generale Capitulum ordinatus: & accesserunt ad Abbatem b S. Andreæ de Vercellis, qui tunc inter omnes Theologos excellentior habebatur, [Ab Abbate Vercellensi, cujus discipulus fuerat,] qui & libros B. Dionysii noviter ex Græco transtulerat in Latinum, & pulcherrime commentatus est: tunc enim de Mediolano Vercellas translatum fuerat studium generale. Abbas vero eos benigne recepit, & tantum in eis mentis elevatione profecit, ut idem Doctor Abbas diceret, se doctum ab indoctis, & cælestes hierarchias in eorum animabus realiter depinxisse. In illis autem quinque c annis, quibus cum illo studuerunt in libris B. Dionysii, [valde laudatur ejus spiritus.] ad tantam mentis serenitatem & lumen sapientiæ pervenerunt, ut illas hierarchias, non tantum didicisse, sed percurrisse viderentur. Unde idem Venerabilis Abbas reddens testimonium de B. Antonio, Comment. cap. 3 particula … d sub litttera V, sic dicit: Frequenter amor penetrat, ubi cognitio physica foris stat. Legimus enim quosdam sanctos Episcopos, minus imbutos fuisse physicis; qui, ut mysticam Theologiam captu mentis haurientes, cælos penetrabant, omnem physicam cognitionem subtilissime transcendentes, usque ad beatissimam Trinitatem. Quod & ego in sancto e Fratre Antonio, de Ordine Fratrum Minorum peculiari familiaritate expertus sum: qui cum esset minus imbutus litteris secularibus; animi puritate & mentis ardore succensus, mysticam theologiam captu mentis & ferventer desideravit & abundanter hausit; ut possim dicere de eo, quod scribitur de Joanne Baptista; Ipse erat lucerna ardens & lucens: quia enim amore ardebat interius, lucebat exterius. &c. [Joa. 5, 35.]

[20] Hic autem vir sanctus Legere non præsumpsit, quantumcumque rogatus a Fratribus, [Incipit ipse legere annuente B. Francisco.] nisi B. Francisci præhabita voluntate: cui tale in scriptis fertur dedisse responsum: Carissimo meo Fratri Antonio, Frater Franciscus salutem in Christo. Placet mihi quod sacram Theologiam legas Fratribus, dummodo per hujusmodi studium spiritum non extinguas, sicut in Regula continetur f. Vale. Et (ut aliqui ferunt) ipse B. Antonius, aliquando fuit B. Dominici g socius, dum erant Canonici Regulares. Cum autem semel apud Paduam quemdam Abbatem Monachorum nigrorum prædicantem, & verba Pauli ad Dionysium commemorantem audiret, totus alteratus ex dulcedine verbi Dei, per magnum spatium temporis fuit raptus.

[21] [Psalterium furto sublatum, recuperat.] Cum autem apud Montem-pessulanum Fratribus legeret Theologiam; accidit quemdam Novitium ab Ordine recessisse, & secum nocte Psalterium glossatum magni valoris, cum quo famulus Domini docebat, furtive nihilominus detulisse. Hoc autem audiens vir Dei, nimis doluit; & tunc, oratione & divina virtute procurante, diabolus cum securi Novitio, per quemdam pontem fugienti & transeunti, obviavit terribiliter, dicens ei: Revertere ad servum Dei Antonium, & ad Ordinem tuum cum Psalterio; alioquin de mandato Dei te interficiam, & in fluvium te præcipitabo. Tremefactus ac stupefactus est Novitius: sed adhuc aliquantulum resistens, in tantum ad horam crevit diabolus, proceræ magnitudinis factus, nec non teter & horridus; ut Novitius, mox timore divino correptus, reverteretur ad virum Dei, offerens Psalterium h, cognoscens culpam, Ordinem lacrymabiliter petiturus.

[22] Quadam autem die, cum B. Antonius veniret quamdam villam prædicationis causa, [puerum sub ferventi aqua servat illæsum:] mulier quædam tenebat filium suum circa caldariam iuxta ignem gratia balneandi; & audiens quod S. Antonius volebat prædicare, præ fervore audiendi quasi alienata, credens ipsum in pelvim ponere, ipsum in caldariam posuit; & præ festinantia oblita filii, currens ad prædicationem ipsum ibi dimisit. Audita vero prædicatione cum rediret ad domum, interrogata a vicinis ubi erat filius suus; illa recordata quod ipsum juxta ignem reliquerat, timens ipsum combustum, evellere cœpit capillos, dilacerare faciem, & se miseram proclamare. Cumque festinanter, multis eam comitantibus, veniret ad domum; invenit parvulum in caldaria, ludentem cum aqua fervente & bulliente. Tunc omnes qui aderant, non immerito stupefacti, cum puer nullum signum haberet læsionis, vocem extollentes, Deo & Sancto gratiam reddiderunt.

[23] Cum etiam semel S. Antonius quoddam castrum causa prædicationis intrasset; ad ejus prædicationem quædam femina devota pervenit, filium suum in cunabulo derelinquens. Quæ post sermonem domum rediens, [alium defunctum resuscitat.] invenit filium mortuum jacere in cunabulo resupinum. Quæ de filii morte dolorosa, ad B. Antonium est reversa, eumdem pro resuscitatione filii rogitando. Qui sibi condolens, confidenter bis & tertio dixit: Vade, quia benefaciet tibi Deus. Quæ credula verbis Sancti, domum rediens, vivum invenit filium, quem mortuum reliquerat; cum lapillulis parvulis, quos antea nunquam habuerat, colludentem.

[24] [Conspicitur puerum Jesum in ulnis tenens:] Cum autem semel in quadam civitate B. Antonius prædicaret; fuit eum hospitatus quidam burgensis, qui ei assignavit quamdam cameram separatam, ut quietus contemplationis studio vacaret. Beato [autem] Antonio solo orante in camera, discurrebat burgensis per domos suas. Intuitus autem solicite ex devotione locum, ubi orabat S. Antonius; vidit per fenestram amplectentem latenter quemdam puerum, in brachiis S. Antonii, pulcherrimum & jucundum: quem Sanctus amplexabatur & osculabatur, indesinenter ejus faciem contemplando. Burgensis vero, stupefactus & alteratus de pulchritudine pueri illius, intra se, unde venisset ille tam gratus parvulus, cogitabat. Ille autem puer, Dominus Jesus, quod ab illo burgensi videbatur, B. Antonio revelavit. Ideo B. Antonius, post longam orationem vocans burgensem, prohibuit ei, post recessum pueri, quamdiu ipse Sanctus viveret, quæ viderat revelare; tamen post mortem sancti Patris, dictam visionem idem burgensis sacro sanctis cum lacrymis revelavit i.

[25] [peccata facit deleta videri:] In prædicatione S. Antonii quidam sic fuit de peccatis compunctus, quod nullum præ gemitibus poterat confiteri. Cui Sanctus: Vade, & omnia peccata tua, de quibus recordaberis, scribe in scedula; & statim porta mihi: Quod cum fecisset, omnia celeriter sunt deleta.

[26] [agnoscit dæmonem sub specie nuntii:] Cum semel in quadam solennitate B. Antonius in quadam ecclesia prædicaret; antiquus hostis, in specie cursoris intrans, detulit litteras cuidam Dominæ nobili, cujus filius habebat inimicitias speciales; & in illis litteris continebatur, quod dictus filius suus in tali loco per hostes suos fuerat trucidatus. Tunc S. Antonius, qui nihil de de illo corporalibus auribus [audierat], dixit statim: Non timeas, Domina, quia filius tuus vivit, & est sanus, & incolumis revertetur: & iste, qui modo venit, diabolus est; qui hoc fecit, ut prædicationem turbaret. Et statim ille velut fumus evanuit.

[27] Cum semel S. Antonius quamdam Dominam de k Anicio prægnantem visitaret, [prægnanti prædicit Martyrem parituram;] & ipsa se & conceptum suum sibi recommendaret; post orationem ad eam reversus, ait sibi: Sta in bona spe & gaudio: nam Dominus dabit tibi filium, qui erit magnus in Ecclesia Dei, eritque Frater Minor & Martyr; & multos ad palmam martyrii sua prædicatione perducet. Peperit illa filium, qui fuit Philippus nominatus: ingreditur Ordinem Fratrum Minorum; & tandem, cum citra mare plurimum profecisset, nutu divino ex devotione ultra mare transivit. Cum vero castrum Azoti l fuisset proditionaliter traditum Saracenis, [quod impletur capta a Saracenis Azoto,] & omnes Christiani fere duo millia traditi fuissent in manus barbarorum, omnes capitali sententia fuerunt condemnati. Cum vero inter ipsos esset dictus Frater Philippus, obtinuit quod ultimus decapitaretur, ut omnes alios confortando Domino lucraretur. Omnes autem ex ejus verbis confortati, interrogati an vellent, fidem negando, mortem evadere, an stando in fide mortis supplicium experiri; unanimiter se velle tenere viam, quam Frater Philippus eligeret, responderunt. Tunc Frater Philippus, omnibus congregatis, facta efficaci & confortativa prædicatione, dixit: Carissimi Fratres, sitis constantes in fide: quia ista nocte, mihi Dominus revelavit, quod cum mille animabus sum per viam martyrii cæli gloriam ingressurus. Et sic [exhortans] omnes, & eorum Confessionem audiens, mortem pro Christi fide se eligere potius responderunt. Cumque sancti viri pro Christi confessione decollarentur, [ipsoq; cum 2000 quos animabat excarnificato.] & Frater Philippus continue prædicando in fide roboraret; Soldanus m iratus sibi frustatim juncturas manuum fecit incidi. Qui cum nec ob hoc a prædicatione cessaret; fecit ipsum usque ad umbilicum excoriari. Sed eo ob hoc a confortatione Christianorum minime quiescente, linguam felicem sibi fecit incidi. Qui nihilominus elinguatus, fervore inæstimabili inflammatus, continue prædicavit; quousque fuerunt [omnes] per gladium consummati. Ultimo vero ipse, amoto caputio cum devotione maxima, decollatus, palmam gloriosi martyrii reportavit. Cum autem per quatuor dies Sanctorum corpora inhumata jacerent, venit Soldanus ad locum; & ipsa sine aliquo fœtore, non sine admiratione, reperit incorrupta. Ex quibus liquido claret, quanta certitudine viguit jam completa B. Antonii Prophetia.

ANNOTATA D. P.

a Id factum fuerit an. 1222 vel sequ. quando, quia necdum Conventus Wigorniæ erat, dubitat Waddingus de hujus condiscipulatus veritate, propter Pitseum, dicentem quod hic Adamus Minorita Wigomiæ factus sit: sed non est tanti novitius auctor. Potuit Adamus ante fundatum Conventum istum, extra vel intraAngliam, Fratribus se junxisse. Opera ejus Waddingus idem enumerat in Scriptoribus Ordinis, inter quos Doctoris Illustrati cognomen meruit & tulit, usque ad annum 1260 aut ultra.

b

Errant qui monasterium, quod Canonicorum Regularium est hoc tempore, volunt tunc fuisse Benedictinorum, adeoque his annumerandum Abbatem, sic per antonomasiam dictum. Paciecus proprio nomine Ambrosium vocat num. 35, nescio quo auctore, nisi quod Cardosus dicat, alios Ambrosium Ansbertum Benedictinum opinari, sed qui an. 890 floruit; alios Ambrosium Camaldulensem, qui obiit 1490. His ergo rejectis, non dubitabo ego de illo credere Franc. Augustino a Basilica Petri, in Hist. Chronologica Pedemontii cap. 36, agenti de hac Abbatia, ut fundata circa 1220: cui primus ex Canonicis Regul. S. Victoris Parisiis Abbas præfectus sit Thomas, insignis Doctor & nonnullorum doctorum operum scriptor, atque imprimis in Dionysium, uti testatur hoc ejus epitaphium, unde anno 1226 mortuus intelligitur:

Bis ter, viginti currebant, mille, ducenti
Anni, cum Thomas obiit, venerabilis Abbas
Primitus istius templi, summeque peritus
Artibus cunctis liberalibus, atque Magister
In Hierarchia: nunc arca clauditur ista,
Quem celebri fama vegetavit Pagina sacra.

c De quinque annis dubitat Waddingus: cum enim solum 10 annis in Ordine Sanctus vixerit, non putat tot ejus reliqua acta intra alterum quinquennium claudi posse: censet ergo tot annis Abbatis discipulum dici Antonium, quia hic eum identidem ex occasione revisens, magistrum agnoverit quoad vixit, id est usque ad an. 1226. Sed quid vetat totum discipulatui isti quinquenniumdare, solis concionibus Mediolani & in Insubria habendis per Quadragesimam interpolatum? reliquis autem lecturæ, regiminis, & prædicationis actis per cis-&-transalpinas provincias, cur sufficere nequeat quinquennium, si S. Francisco Xaverio, ad tanta in Indiis atque Iaponia operanda, per tam vasta terrarum ac marium spatia toties emensa, sufficiat decennium?

d Waddingus, quia deesse hic numerum animadvertit, omisit τὸ particula, & ubi scriptum erat Comment. cap. 3 legit in Commentario capitis 3 ejusdem operis, scilicet Dionysiani, eoque tacite fatetur visum sibi illud opus Abbatis nusquam esse. Idem ego palam profiteor, ideoque nihil supplere audeovel mutare.

e Hinc intelligitur, sub extremos Vitæ annos Commentarium istum scripsisse Abbas, & viventem adhuc Antonium pro Sancto habuisse, eumque pro tali etiam vulgo habitum fuisse.

f Hoc quoque potuit S. Franciscus scripsisse anno 1226 vitæ suæ ultimo, & mox initium legendi Antonius fecisse, ac Lector ad Capitulum Arelatense ipsa æstate fuisse profectus. Surius cap. 11 dicit, quod fuerit primus Prælector in Ordine suo institutus: Et prælegisse quidem scribit Waddingus ad an. 1222 num. 33, primo apud Montem-Pessulanum, deinde Bononiæ, ubi S, Francisci assensu restauratum est Studium, quod ob inobedientiam & præsumptionem Ministri aliquot annis ante removit; tertio Patavii, demum Tolosæ, aliisque locis; jungendo nihilominus semper Lecturæ prædicationem, nec usquam firmam cathedram tenendo. Interim merito negat, recte apud Surium (cujus non potest summa hic esse auctoritas) dici primum Prælectorem Ordinis; cum & jam ante cœptum sit Bononiæ legi, & in Anglia statim ab initio institutum Gymnasium sit, & AlexandrumAlensem anno 1222 ingressum in Ordinem verosimile sit continuasse docendi munus, quo tantam jam famam fuerat Parisiis assecutus.

g Gravis error: nam S. Dominicus nonmodo non fuit Canonicus Regularis (nedum in Lusitania, quam nescitur unquam exceßisse Antonius ante accessum ad ad Minoros) sed etiam multo senior fuit, cœpitque Prædicationis socios colligere cum Episcopo suo Oxomensi, Canonicus adhuc secularis, an. 1206, quando Antonius solum erat undennis.

h Paciecus notat esse qui putant, hinc datam occasionem invocandi Sancti ad recuperationem rerum amissarum: sed ipse verosimilius censet crebris post mortem hoc in genere miraculis potius id adscribendum.

i Hinc paßim imago pingitur tenentis manu librum, in signum doctrinæ, ac super eo puerum Iesum, brachia ad amplexus pandentem.

k Rem eamdem transcribit S. Antoninus, parte 3 tit. 24 cap. 3 §. 3. & quia duplex in Gallia Anicium est, alterum in Velaunis, vulgo le Puy; alterum apud Sabaudos, vulgo Anissy Genevensium Episcoporum nunc sedes; addit seu de Podio, ubi S. Antonius Guardianum egit. Waddingus & alii quidamcorrupte Avisium scribunt, non nemo corruptius Assisium.

l Azoti Castrum appellat Antoninus, ubi nostrum ecgraphum corrupte legit Cisoti, non in Idumæa, ut Arturus in Martyrologio Franc. ad 6 Martii, sed in Palæstina situm oppidum, & quidem maritinum versus Ascalonem, occupatum a Christianis an. 1101, amissum cum reliqua Terra-sancta circa finem seculi 13, fortaßis an. 1289 uti vult Waddingus, quo & Martyrium hujus Philippi ille refert: diem vero suo arbitratu legit Arturus, quare satis habuimus ipsius inter Prætermissos meminisse, maxime quod nullum detur indicium alicujus cultus ipsi uspiam delati.

m Zanutus, Secretorum Terræ-sanctæ lib. 3 part. 13 cap. 20, Soldanum Babyloniæ an. 1288 Melec-messor appellat, qui 17 Martii venit ante Tripolim. Syriæ: sed vix est credibile tunc adhuc aliquid superfuisse Christianis in tota Palæstina, quando in Syria solum ipsis tria loca supererant.

CAPUT IV.
Acta post reditum ex Gallia usque ad sanctum obitum Antonii.

[28] Cum vero postea a Custodiatu Lemovicensi exoneratus, [Scyphum vitreum fractum;] de Lemovicio versus Italiam tendens cum socio, per Provinciam Proventiæ transiret; in quodam loco parvo quædam mulier, eis fama afflictis compatiens, ipsos Dei amore in suum hospitium introduxit. Illa ergo mulier, quasi altera Martha solicita, panem & vinum mensæ apposuit, & a quadam vicina sua scyphum vitreum mutuavit. Sed Deus, facere volens cum tentatione proventum, permisit quod mulier illa, de dolio vinum extrahens pro Fratribus, incaute dolii clepsydram a dereliquit apertam, & vinum per pavimentum totum fuit effusum. Socius etiam B. Antonii, inepte scyphum accipiens, eum ad mensam sic collisit, quod pes ad unam partem, & cuppa integra ad aliam partem remansit. Circa finem ergo prandii, cum mulier vinum recens vellet Fratribus propinare; intrans cellarium, vinum invenit esse totum per pavimentum effusam. Rediit autem ad Fratres flens amarissime, [precibus redintegrat,] & pro vini perditione supra modum afflicta. Quod cum beato Antonio revelasset; Sanctus multum sibi compatiens, caput suum supra mensam inter palmas reclinans, oravit Dominum cum fervore. Et dum mulier eum sic orantem respiceret (quod est dictu mirabile) dictus scyphus vitreus, qui erat ex una parte mensæ, super pedem qui erat ex altera, motu proprio seu potius impulsu divino se locavit. Quod videns mulier & stupens, celeriter scyphum accepit; & scyphum fortiter concutiens, reintegratum virtute orationis conspexit. Credens ergo mulier, quod virtus quæ scyphum reintegraverat, poterat vinum deperditum restaurare; [& effasum vinum dolio suo restituit.] gradu propero ad cellarium properat, & dolium quod vix ante erat bene medium, sic plenum reperit, quod ad summitatem dolii vinum erat scaturiens & bulliens quasi novum. Quo viso fuit mulier supra modum gaudens & stupefacta: verum dum S. Antonius se sensit exauditum; statim a loco, veræ humilitatis Christi discipulus, ne ab aliis honoraretur, recessit b.

[29] In Italia vero existens, prædicationi & confessionibus audiendis continue vacans, cum vice quadam de prædicatione rediens, [In Italia sanat, puerum contractum,] per iter solitudinis ambularet, ut redeuntis multitudinis declinaret applausum; mulier quædam, & ipsa per compendium ambulans, ac Sanctum per devia quæque nimium requirendo laborans; filiolumque [portans] proprium, brachiis & cruribus a nativitate contractum, Sancto sibi obvio, projecit se ad pedes, obsecrans gemitibus lachrymosis, ut desolatæ matri compatiens, signaculo Crucis filium suum benedicere dignaretur: sperabat namque ipsa ex hoc filium perfectam consequi sanitatem. Quod Christi servus dum ex humilitate profunda facere declinaret, illa planctus exaggerans, & preces ingeminans, Domine, miserere mei, instantius, proclamabat. Vir utique pius, afflictæ matris & languentis prolis compassione commotus, exhortante nihilominus socio, viro bonitate famoso; ægrum, signo Crucis edito, in Christi nomine ac virtute benedixit. Mirabile dictu! Illico sanus puer surrexit; & quem mater tristis infirmum portaverat, virtute propria ambulantem, domum lætissima reportavit. Vir quoque Dei, non suis hoc meritis, sed fidei mulieris adscribens; rogavit quatenus, dum viveret, nemini propalaret.

[30] Puella quædam nomine Paduana, cum jam quatuor esset annorum, pedum gressu privata, more serpentium reptans incedebat; [& puellam insuper epilepticam.] ac morbo caduco laborans, volutabatur frequenter spumans, & ad terram se miserabiliter collidebat. Quam cum pater suus, Petrus nomine, semel gestaret ulnis; obvium habuit ex insperato S. Antonium, a quadam prædicatione, quam fecerat, redeuntem: quem cum magna devotione & confidentia rogavit, ut filiam suam Crucis signaculo consignaret. Cujus sinceram fidem beatus Pater conspiciens, ipsam a capite usque ad pedes in Trinitatis nomine consignavit. Quo facto, affuit illico miranda potentia Dei, quæ gressum firmum infirmæ præstitit, ita quod libere absque ullius adminiculo poterat ambulare: a morbo etiam caduco protinus eam sanam fecit c.

[31] In civitate Paduans mulier quædam nobilis, dum Sanctum comitaretur Antonium, [Lapsa in lutum intactas servat vestes:] cum grandi multitudine populi, causa prædicationis ad campestria exeuntem; transitu cujusdam prati in lutum cecidit, pressura transeuntium impellente. Quæ in puncto sui casus, sibi ac vestibus pretiosis, quas de novo induerat, periculum imminere non dubitans, Deo & servo suo custodiendam atque tuendam se humiliter commendavit: formidabat nempe ferocis mariti indignationem incurrere, si domum fuisset reversa vestibus inquinatis. Affuit statim illi mulieri Sancti patrocinium, quod poscebat. Mirum certe! Intactis vestibus demum a luto progrediens, cunctis qui aderant & ipsius casum aspexerant mirantibus, & Deum ac Sanctum laudantibus, ad locum prædicationis læta nimis pervenit.

[32] Alia quædam mulier, virum Dei, foras exeuntem ad seminandum semen vivificum, [a procul absente concionari auditur:] sequi desiderans, a viro suo languente prohibita, remansit domi tristis & tabefacta. Quæ deambulans in solario domus suæ, per fenestram, quæ competens videbatur versus plagam illam, devote cœpit inspicere, in qua eadem hora S. Antonius prædicabat, ut aspectu saltem regionis gauderet, cujus fuerat sibi aditus denegatus. Mirabile dictu! Dum sic mulier suspensa mente respiceret; subito, illius operante virtute, cujus solius est justa desideria comprobare, Sancti vox prædicantis auribus ejus insonuit: cujus mira sanctitate & suavitate detenta, dum in fenestra horam traheret, ipsa viro ex hoc increpanti respondit; Audio Fratrem Antonium prædicantem. Quam cum ille verbo pariter & animo derideret; sciens a duobus milliaribus, quibus distabat prædicationis locus, vocem hominis audiri non posse; illa autem muliere hoc certitudinaliter asserente, ascendit homo ille ad eamdem fenestram, ut quod uxor affirmabat valeret experiri. Et ex tunc famulo Dei amicitia peculiari cohærens, devotionem conjugis ex tunc non impedivit.

[33] Contigit frequenter, quod vir Dei Antonius, anhelans ad animarum salutem, remedia quæ poterat peccatoribus, ut a peccato recederent, adhibebat. Immo, quod est mirabile, [efficaciter excitat ad pœnitentiam;] multis personis de nocte dormientibus apparebat; & vocans ipsos nomine (ut narrabant Fratribus) hæc addebat: Surge: Vade ad talem Fratrem, vel ad talem Sacerdotem, & confitere sibi tale peccatum, tali tempore per te in tali loco commissum: quod tamen nemo alius noverat nisi Deus. Et sic per viam istam multa peccata, quæ præ verecundia nullo modo audebant confiteri, sacramentali Confessione fuerunt expiata.

[34] Contigit autem semel, quod quidam de Padua, Leonardus nomine, [cujus excessu rescissum pedem] viro Dei inter alia peccata confessus est, quod pede percusserat matrem suam, sic quod ad terram ceciderat ex enormi impulsu. Quod vir Dei horrens, in fervore spiritus ipsum redarguens, inter alia verba reprehensionis dixit: Pes, qui percutit patrem aut matrem, deberet protinus amputari. Hoc autem vir simplex non recte intelligens, & propter culpam & Sancti exasperationem tristis effectus; domum concite rediit, pedemque proprium illico mutilavit. Rumor vero tanti piaculi statim totam civitatem perlustrans, ad aures matris Leonardi pervenit; quæ cum festinatione domum rediens, & filium sic mutilatum videns, cum causam didicisset; ivit ad Fratres, vociferando: de Fratre Antonio conqueritur, qui filium suum interfecerat ob hanc causam. Sanctus autem eam excusando, se legitime excusavit: & mox ad ipsum perveniens, oratione præmissa, anxia & devota, [oratione restituit.] pedem conjungens tibiæ, facto pariter signo Crucis, sacris manibus aliquamdiu desuper liniens, statim pes ita insertus & consolidatus est tibiæ. Et idem surrexit homo alacer & incolumis, exultans & exiliens & laudans Deum d.

[35] Erat vir quidam potens, sed crudelissimus tyrannus, nomine Eccelinus e de Romano, Paduæ & locis circumstantibus tyrannizans; [Ezelinum tyrannum publice arguere ansus,] qui cum in principio suæ tyrannidis cædem hominum permaximam fecisset in Bononia, percipiens hoc intrepidus Pater Antonius, ad ipsum ire personaliter attentavit: quem videns his verbis aggreditur: O inimice Dei, tyranne sævissime, & rabide canis, quousque sanguinem Christianorum innoxium effundere non cessabis? Ecce manet sententia Dei super te, durissima & horrenda: multaque alia gravissima & aspera sibi dixit. Circumstantes vero satellites expectabant quod juberet eum, ut erat solitus, illico trucidari: sed aliter factum est, Deo disponente. Nam idem tyrannus, [supplicem sibi habet, propter fulgorem ex vultu promicantem;] ad viri hujus verba compunctus, atque omni feritate animi deposita, ut mansuetissimus agnus effectus, ad collum cingulo mox appenso, coram viro Dei prostratus, non sine omnium stupore, qui aderant, culpam suam humiliter dixit, emendationem juxta beneplacitum repromittens: postea suis complicibus stupentibus dixit; Viri commilitones, ne ex hoc miremini: nam verissime dico vobis, quod vidi quemdam fulgorem divinum ex hujus Patris vultu procedere, qui me adeo terruit, ut ad ipsius visionem terribilem in profundum inferni putarem subito me demergi. Et ex tunc in magna devotione illum habuit, & quantum vixit Sanctus, a multis malis quæ fecisset, ut fatebatur ipsemet postea, se retraxit.

[36] Cum vero vir sanctus frequenter contra dicti tyranni crudelitates audacter prædicaret; ille volens viri Dei rectitudinem & justitiam callide experiri, exenium solenne per manus servorum suorum sibi misit; dicens eis; Istud, quanto humilius & devotius poteritis, Fratri Antonio præsentabitis ex parte mea; [oblatum ejus nomine munus recusat,] si autem illud receperit, statim illum interficietis: si vero cum indignatione repulerit, omnia cum patientia sustinentes revertimini, nihil sibi molestiæ inferendo. Cum vero illi ministri fraudulenti se coram ipso cum omni reverentia præsentassent; dixerunt, filius tuus Ecelinus de Romano tuis se orationibus recommendat, supplicando ut istud munusculum, quod tibi pro devotione mittit, recipias, & pro salute animæ suæ ad Dominum preces fundas. Sanctus autem Antonius, cum magna indignatione dicendo eis improperia, [& ab eo laudatur:] totum exenium repulit; de rapinis hominum se nihil velle recipere asserens: sed quod omnia eorum essent in perditione; & quod statim recederent, ne domus eorum pollueritur præsentia, exclamavit. Illi vero confusi reversi sunt ad tyrannum; cui cum omnia quæ contingerant enarrassent, dixit eis; Homo Dei est, dimittatis eum, dicat de cetero quod videtur sibi.

[37] [ad campum S. Petri recedit,] Cum ergo per totam illam Quadragesimam, & usque Pentecostem, pabulo verbi Dei cibasset populum Paduanum, quia instabat tempus messium, ut orationi & studio sacræ Scripturæ tempore vacationum commodius intenderet, transtulit se ad quemdam locum remotum, qui Campus dicitur S. Petri, in domo cujusdam qui erat amator Fratrum Minorum, quos etiam ibi suis propriis sumptibus sustentabat. [Hic] ipsum tanquam Angelum sibi a Deo missum cum magna devotione suscepit: & ad ejus instantiam, subter quamdam nucem, latam & frondosam, tres cellas de storiis fecit fieri: in quibus ipse, & duo socii sui perfectissimi, videlicet Frater f Lucas & Frater g Rogerius, quietius orationi & contemplationi vacarent. Post modicum vero corporeis viribus cœpit repente destitui; [& moritur apud Sanctimoniales] & ideo ad Conventum paduæ se portari præcepit; sed occurrentibus sibi compluribus, vir humilis tales honores fugiens & applausus, ad locum Fratrum, monasterio Dominarum pauperum extra Paduam servientium, se contulit: ubi infirmitate crescente, post verba ædificationis & signa devotionis, anima illa sanctissima transivit ex hoc mundo ad Patrem. [an. æt. 36.] Fuerunt autem in universum anni totius vitæ B. Antonii triginta sex: vixit namque in domo paterna, annis quindecim; in monasterio S. Vincentii, duobus annis; in monasterio vero sanctæ Crucis de Colimbria, novem annis: postremo in Ordine B. Francisci, multis clarus signis & miraculis, decem annos feliciter consummavit.

ANNOTATA D. P.

a Syphonem doliarem nusquam alibi reperi clepsydram dictam.

b Huic simile alias patratum Waddingus an. 1231 num. 12 sic narrat: Concionante quandoque viro Dei ad sex milliaria extra urbem Podiensem; absoluto sermone, quidam viri fideles vinum & alia quædam ei miserunt. At vinum gustans matrona quædam, cum ejus palato non sederet, festina domum abiit, melius allatura. Qua in re tam fuit solicita, ut vasis epistomium apertum relinqueret, manuque ferens vertibulum, sive partem illam qua epistomium obturatur, ad hominem Dei properaret: ad quem ut accessit: vidit in manu sua instrumentum illud, & sensit se non obturasse epistomium: moxque domum reversa, totum cellarium vidit vino perfusum. Confidens autem meritis sancti viri, in epistomio reposuit vertibulum: statimque dolium adeo est vino repletum ut abundaret.

c Idem jam supra legimus num. 63 in App. ad Vitam.

d Idem prorsus casus narratur in Vita S. Petri Martyris Ord. Prædic. 29 Aprilis num. 23, sed tacetur loci & juvenis nomen; ipse autem Sanctus accersitus ab illius patre fecisse dicitur, quod hic fecit mater. Cornegius huic miraculo præmittit aliud de pœnitente, qui copia lacrymarum atque singultuum impeditus ab enuntiandis voce delictis suis, domumque remissus ut scripto consignaret peccata: quæ cum illi ex allata charta prælegisset Sanctus, reoque acerbius lacrymanti absolutionem dedisset, exhibuit ei ipsammet chartam, mundam totam, absque ullo litterarum priorum vestigio.

e Aliis Ezelinus, fere ab initio seculi 13 tyrannidem excercebat Paduæ, Veronæ, & alibi, cognomen nactus a quodam agri Tarvisini vico, ubi natus fuerat; in obsidione Mediolani infeliciter obiit an. 1259, post annum 40 & amplius usurpatæ tyrannidis; prius tamen, id est anno 1256, amissa urbe Padua.

f Hujus Lucæ virtus & doctrina laudantur a Scriptoribus Ordinis, diciturque in ipsius S. Antonii Sacello conditus; super cujus tumulum, lapide quadrato extructum, Missa celebratur. Cum de anno ac die mortis nil constaret, Arturus circa 1230 floruisse dixit, eique diem 17 Febr. arbitrio suo aßignavit.

g Hactenus non reperi alibi distinctiorem Rogerii istius memoriam.

CAPUT V.
Varia Sancti post mortem miracula locis variis.

[38] [Ipsa obitus hora Abbati Vercell. apparens Sanctus,] Eodem autem die, quo S. Antonius migravit ex hac vita, famosissimus & in sacris Scripturis eruditissimus Abbas Vercellensis, erat in camera sua, divinis intentus meditationibus, solitarius: quem vir Sanctus, dum viveret, dilectione præcipua fuerat prosecutus, & frequenter mutuis divinæ Scripturæ colloquiis se pascebant. Unde idem Abbas, in quodam Commento suo, de ipso B. Antonio dicit ita: Frater Antonius, Ordinis fratrum Minorum, de puræ theologiæ sensu mystico hausit plenissime, Dei gratia illustratus. Cum ergo Abbas sic solus moraretur; eadem hora qua obiit, famulus Domini ad eum solus ingrediens, post mutuā salutationem benevolam vir Sanctus adjecit; Ecce, [in patriam ire se ait, eumque ab angina liberat.] Domine Abbas, quod relicto asello meo Paduæ, vado ad patriam festinanter: & confestim, cum Abbatem in gutture, ubi tunc graviter patiebatur, familiarius tetigisset, & continuo ab ægritudine liberasset; exiens foras, disparuit. Ille vero Abbas, considerans quod forte ad nativam patriam, scilicet Hispaniam, pergeret; ejus decessum totaliter ignorans, ut ipsum saltem aliquantulum retineret, surrexit; & ipsum extra non inveniens, obviis monasterii servientibus, ubi esset Frater Antonius anxie requirebat. Quibus respondentibus, ipsum non venisse, & ubi esset se penitus ignorare; ille firmiter asseruit, se modo illum vidisse, & sibi talia dixisse, & ipsum Sanctum miraculose curasse, & subito exivisse, Missum est statim ad locum Fratrum, qui erant in illa villa, si forte ipsum vidissent! & eo non invento, præfatus Abbas ad cor rediens, certissime intellexit, beatum Patrem, per mortis excessum, ad patriæ cælestis convivium feliciter perrexisse: & notans tempus diligenter, postmodum reperit liquido, eadem hora qua sibi apparuit, ipsum ex hac vita migrasse.

[39] [Canonizatur ut Doctor Ecclesiæ,] Ab illo ergo die, divinæ faciei superradiante respectu, continue cœperunt exuberare miracula, fieri prodigia, & signa mirifica perpetrari: quæ ad aures Domini Papæ Gregorii Noni perlata, per solennes Paduanorum nuntios, prævia examinatione & deliberatione matura, in die Pentecostes idem Papa, cum indicibili solennitate, lectis prius coram Prælatorum & populorum multitudine miraculis, & ab omnibus approbatis, & in Trinitatis nomine sibi signo Crucis impresso, beatum Patrem Antonium adscripsit Catalogo Sanctorum, die sui obitus, Junii decima tertia [anniversarie colendū]: deinde, post Te Deum Laudamus solenniter decantatum, alta voce cœpit illam de Doctoribus Antiphonam, O doctor optime, Ecclesiæ lumen: qua quidem cum toto Clero solenniter decantata, post Versiculum, Orationem propriam devotissime terminavit.

[40] [exultante Ulyssippone, licet rei ignara:] Et eodem die universus Ulyssiponensis populus, unde iste Sanctus fuerat oriundus, solennitate maxima lætabatur: causam tamen exultationis hujusmodi penitus ignorabant: nam de ejus Canonizatione pro illa die nihil penitus cogitabant. Immo quod mirabilius erat, ipsa tintinnabula ejusdem urbis nullo pulsante, per se ipsa sonitum dantia, ut ita loquar, tanti Patris gloriam suis civibus tollebant. Parvo autem interjecto tempore repertum est, quod eodiem die fuerat Beatissimus Antonius Canonizationis gratia sublimatus. Tantorum ergo miraculorum urbs memorata irradiata fulgoribus, altare majus ecclesiæ Cathedralis, in honorem ipsius B. Antonii, honorifice dedicavit: cujus festum, signis sequentibus, annuatim ibidem solenniter a celebratur.

[41] In eadem Civitate Ulixbona, puerulus quidam b, Parisius nomine, B. Antonii linea parentelæ germanus, & filius c sororis suæ, forte quinquennis, cum aliis pueris in mari ludens, [nepotem suum submersum resuscitat.] eversa navicula, solus natantibus aliis est submersus. Mater vero post tres horas accurrens. filium mortuum a piscatoribus recepit. Pater vero volebat eum sepelire; mater vero clamabat, aut eum mecum dimitte, aut sepeli me cum eo. Et conversa ad B. Antonium, dixit cum lacrymis: Frater mi, & si extraneis es pius & mirabilis, sorori tuæ crudelis eris? Esto mihi miseræ propitius, & mihi filium restitue: tibi enim promitto, quia ipsum in Ordine tuo divino servitio dedicabo. Mox puer surrexit incolumis; & matre votum implente, in Ordine sancte vixit & obiit.

[42] Cum semel quidam de miraculis Sanctorum ad invicem colloquerentur, unusque eorum B. Antonii prodigia multum extolleret; inter alia illud miraculum de vitro, per incredulum super lapides de alto projecto & non fracto, in medium recitavit. Quo quidem audito, [Ex vite arida vinum dat,] quidam alius quasi derisorie accepit scyphum vitreum vacuum; & vites aridas in manu tenens, dixit: Si B. Antonius de istis vitibus uvas nasci faceret, ut scyphus iste inde musto impleretur, hoc ego miraculum reputarem; & tunc ego crederem illi miraculo, quod nobis de scypho retulisti. Mirabile dictu! subito vites illæ virescunt, & virentibus foliis adornantur: demum uvæ nascuntur, florent, & maturantur; tandem ex eis vinum comprimitur, & vitreum vas totaliter impletur: quo viso miraculo stupefacti, de irrisoribus facti sunt laudatores.

[43] Regina Legionis magnam spem habens in B. Antonio, tenuit filiam undecim annorum, mortuam, [moribundam apparens sanat,] contra voluntatem Regis & Baronum, orans & dicens: Beate Antoni, fui de Patria tua, redde mihi filiam meam. Ad cujus devotionem surrexit filia, & matrem suam arguit, dicens: Parcat tibi Deus, mater: jam enim essem inter Virgines in gloria. Beatus Antonius tam instanter, ad prece vestras, Deum exoravit; quod me ad vitam restituens, ad vos misit: sed unum sciatis, quod Dominus mihi promisit, quod non starem vobiscum nisi per quindecim dies d.

[44] [cæcum se fingentem revera cæcum reddit,] Cum B. Antonius Paduæ multis miraculis coruscaret; aliqui hæretici ejus prodigia deridentes, volentes publice prædicare quod essent ficta, venerunt Paduam; & bindam e sanguine tinctam super oculos unius sociorum ligantes, coram tumulo alta voce clamabant; plorantes & dicentes, quod ille injuste fuerat excæcatus; & ideo populum rogabant, ut omnes pro illius illuminatione B. Antonio supplicarent. Cum autem sic per spatium horæ stetissent; cœpit, qui se finxerat cæcum, alta voce clamare, B. Antonius restituit mihi visum. Tunc socii accurentes, & bindam amoventes, ut coram populo de ficto miraculo f truffarentur; super bindam ambo oculi remanserunt; sicque delusi sunt qui erant delusores. Quo territi & corde compuncti, fraudem publice confitentes, post devotam orationem omnes lumen fidei, & ille lumen oculorum a B. Antonio meruit obtinere.

[45] [& similem irrisionem lepra punit:] Dum quidam leprosus, audiens famam miraculorum B. Antonii, se Paduam portari faceret; cuidam Militi hæretico obviavit, qui B. Antonii miraculis detrahens, dixit: Quo vadis, miser? lepra tua veniat super me, quando te Antonius poterit liberare. Leprosus vero confidenter se sub arca B. Antonii misit, & ejus suffragium devote imploravit. Cui dormienti B. Antonius apparuit dicens: Surge velociter, quia curatus es a lepra: & vade ad illum Militem, qui miracula mea deridebat, & defer illi scandellas g, quia lepra tua ipse putrescit. Surgit pauper sanus, & vadit ad illum Militem, sua incredulitate leprosum: dixitque illi, B. Antonius mihi præcepit, ut tibi leproso meas scandellas portarem. Ille vero Miles compunctus, facto voto quod numquam sibi detraheret, fuit a lepra mundatus & curatus.

[46] Semel quidam Paduani quemdam Presbyterum occidendum in quadam via expectabant: [eædem meditatam impedit,] quibus visibiliter apparuit B. Antonius, dicens eis: Quare vos estis hic? Recedite cito. Qui responderunt: Immo tu, bone Frater, vade per viam tuam, quia nos hinc minime recedemus. Et cum Sanctus diceret, nec ego hinc recedam; dixerunt ei; Quis es tu, qui talia præcipis nobis? Respondit; Ego sum S. Antonius. Et statim illi territi ad terram ceciderunt, & Sanctus disparuit. Illi vero ad illum inimicum summa cum mansuetudine accesserunt; & visione recitata, pacem inter se firmaverunt: quod fuit per civitatem publice divulgatum.

[47] [item vindictam sumendam:] Quidam Miles, in quodam prælio vulneratus sic graviter, quod nullo medicorum remedio poterat liberari; voto facto ad B. Antonium, fuit statim sanitati pristinæ restitutus. Sed curatus, gratiæ ingratus cogitavit, quomodo, ex quo erat curatus, poterat se optime vindicare. Beatus vero Antonius sequenti nocte illum ad pristinam infirmitatem reduxit, & fuit ingratitudo punita.

[48] [voti neglectum castigat,] Cum quidam Puer de Padua, Henricus nomine, collum habens inflatum, graviter torqueretur; facto voto a matre, quod sibi collum de cera ad sepulcrum deferret, statim fuit curatus. Sed matre votum dissimulante, iterum collum inflatur, & ille dolore nimio perurgetur. Mater vero reatus sui conscientia doluit, & promissum collum cereum ad Sanctum detulit, & statim puer sanatus fuit.

[49] [sanat mutum & surdum,] Abbas quidam, servo fideli, qui viginti annis steterat mutus & surdus, compatiens, vovit B. Antonio, quod si ipse eum sanitati restitueret, ad custodiendum ejus altare eum perpetuo sibi offerret: qui cum eum misisset ad ejus sepulcrum, statim consecutus fuit perfectam sanitatem, & ibi ad ecclesiam custodiendam remansit.

[50] Cum semel domina Aldonsia, filia dominæ Taraxiæ h Reginæ Portugalliæ, tanta infirmitate gravatur, [Aldonsiæ regiæ puellæ moribundæ apparens,] quod a medicis relicta, de ejus vita nulla spes remaneret; Mater ejus Regina de ejus morte irremediabiliter vexabatur: unde conversa ad B. Antonium, cum multis lacrymis ipsum devote pro suffragio invocabat: Subvenias mihi, Pater sanctissime, quia tu de regno isto fuisti oriundus: & ora pro me Dominum, ut meæ filiæ concedat sanitatem i. Aldonsia vero puella nocte media paululum obdormivit, & vidit B. Antonium dicentem sibi; Numquid agnoscis me? Ego, ait, sum S. Antonius, qui veni ad te, tuæ matris precibus invocatus: unde unum e duobus elige, vel debitum carnis exolvere, & Dominus dimittet tibi peccata tua, & pœnam debitam, sic quod hodie mecum eris in paradiso; vel cum matre adhuc in mundo remanere, [ipsam data vitæ vel mortis optione sanat.] & restituam tibi continuo sanitatem. Ipsa vero plus sanitatem corporalem diligens, fuit ibidem liberata: & accipiens cordam in visione, qua Sanctus cingebatur, cœpit matrem vociferando vocare, dicens: Domina, ecce hic est B. Antonius, qui me sanam fecit. Statim vero Regina, cum aliis dominabus accurrens, ipsam sanam inveniens, omnes Deo & B. Antonio gratias reddiderunt.

ANNOTATA D. P.

a Ritu Duplicis 2 classis, inquit Cardosus, cum Vigilia & Octava, matutinaque & vespertina processione, cessationeque ab operibus servilibus: idque totum ex approbatione Apostolicæ Sedis.

b Aliis Apparitius, quia natus, inquit idem Cardosus in festo Apparitionis S. Michaelis 8 Maji, ejusque memoriam recolidicit idem in ecclesia S. Francisci Ulyßipone 8 Aprilis.

c Sunt qui vocatam velint D. Felicianam Martini de Taveira, inquit idem; sed addit, hoc non adeo certo constat, quam quod habuerit Sanctus sororem aliam, in Conventu S. Michaelis Dominarum professam; quæ moriens testata sit, conspicere se SS. Theotonium & Antonium; & cujus nomen in Obituario monasterii sic notatur, XII kal. Martii obiit D. Maria Martini, soror S. Antonii, Canonica S. Vincentii, Era MCCLXXVIII; id est anno 1240. Paciecus ait num. 9, aliquot familias nobiles ex priori sorore descendisse, quæ hodie dum perseverent sub cognomento Bulhoes, unde nata hoc seculo Ludovica Bulhoes cum heredibus necessariis careret, ecclesiam ipsius S. Antonii, velut propiori consanguinei, heredem nominarit. Sed numquid familiarum istarum cognomentum, potius censeri debet a Sancti fratre, quam a sorore propagatum?

d Torquet hic sese Waddingus, & post eum Paciecus atque Cardosus, & Cornegius, scientes Alphonso IX, Regi Legionensi, [Alfonsi Regis Legion. filia, a Sancto resuscitata undennis,] nullam fuisse ex Lusitaniæ Reginam, præter Tarasiam Sancii Lusitani filiam, anno 1189 ductam, sed matrimonio per Pontificem dissoluto, propter secundi gradus impedimentum, dimissam, ingressamque Lorvaniense monasterium, unde non prodiit nisi semel ad dies paucos an. 1231 post mortem Regis; compositura litem inter filias suas, Sanciam & Dulcem, quas pater heredes scripserat, & S. Ferdinandum Castellæ Regem, ex eodem Alfonso & Berengaria Castellana, secunda illius Regina natum, receptumque a Statibus Regni Legionensis; sicuti juramento cautum erat, cum ipsa quoque Berengaria, ob tertii gradus impedimentum, esset removenda a contubernio Regis jubente Pontifice Innocentio III, sed prolem exinde natam legitimam de declarante; [fuit, non ex prima uxore, nata Sancia] sicut antea, in gratiam prolis ex Tarasia Lusitana susceptæ, fecerat Cælestinus III. Agnoscit ergo Waddingus, ut substantiam veram esse teneat, multipliciter errari in circumstantiis, præsertim ætatis, qua undennis dicitur fuisse puella cum resuscitabatur, cum ex ipsius sententia, miraculum factum sit an. 1231, quando pace composita, ad S. Ferdinandum fratrem visendum, Beneventum ad fines Lusitaniæ accesserunt Infantæ, quadragenariæ plus minus. Sed nodum hunc melius nobis solvet Chronica S. Ferdinandi, ubi cap. 5 Hispanice dicitur, quod dimissa in Castellam Berengaria, Alfonsus caso con otra muger, quod num. 17 vertimus Aliam uxorem duxit. Ubi licet in notis litt. C dixerim, [in obitu Sancti quadragenaria,] quod Nihil de alia uxore alibi legimus, id tamen, hic velim retractatum; excusatumque ab errore auctorem; quasi is ageret de Tarasia, veluti secunda, quæ certo prima Regina & uxor fuit. Nunc enim agnosco tertiam, & quidemprimæ synonymam Tarasiam, natam ex D. Maria Aires de Turnellis, Sancii I Regis amasia, & Ægidio Vasquii de Soverosa, claro armis duce: quæ quia Alfonso peperit B. Sanciam, in Ordine S. Iacobi Commendatricem & Toleti mortuam 25 Iulii 1270; data occasio est scriptoribus Lusitanis, atque post hos auctori Vitæ an. 1651 Madriti excusæ, matres & filias confundendi. Cum tamen ipsamet Beata in testamento suo matrem appellet D. Teresiam Gil, & cognomentum de Soverosa addatur in Vita filiæ: quas autem hæc legat posseßiones, in Lusitania multas ac magnas, velut ex materna hereditate sibi contingentes, satis indicant alteram Tarasiam, vel Teresam Lusitanam quoque fuisse, sed tanto juniorem, ut potuisset prioris filia esse, ac filiam marito peperisse circa annum 1226, ante vel post B. Sanciam. Fuerit autem junior ista Tarasia Alfonsi Legionis vera uxor, [sed ex aliqua posteriore uxore, non regina,] sed inferioris conditionis, & nuptiis minus solennibus ducta, juræ antiqua Concubinam appellarent; quales intelligit Concilii Toletani I Canon. 17, ubi dicitur: Qui non habet uxorem, & pro uxore concubinam habet, a Communione non repellatur; tantum ut unius mulieris, aut concubinæ (ut ei placuerit) sit conjunctione contentus: quo exemploin Suecia & Dania, manu sinistra contrahi dicitur; sic ut proles inde nascens non succedat in regnum, neque sic ducta dicatur Regina, sit tamen Christiano ritu vere uxor. Galli matrimonium conscientie appellant. Ita Annaliū Francicorū scriptor Carolus de Cointe intelligit, quod Carolus Magnus, paßim ab Ecclesia cognitus ut Sanctus, extrema sua ætate (quam maxime oportet a præbendo publice scandalo fuisse remotam) legatur, post tertiæ uxoris mortem, habuisse quatuor succeßive concubinas, in Vita num. 23 absque scrupulo & dedecore nominatas. Et sane quis credat, Alfonsum, vinculo jugali liberum, totis fere viginti sex annis maluisse scortatorem vivere quam maritum? cum interim Sanctus Rex Ferdinandus non dubitaverit, sic natos appellare fratres suos, eosque una cum germano Alfonso in obitu commendare filio ac successori Alfonso X: ad quem locum, num. 147 litt. g, ex Catalogo Regio-genealogico Roderici Mendez-Silva nominavimus liberos, [nata Maria,] extra regium matrimonium genitos, omnino duodecim, qui omnes aut plerique post divertium geniti hac ratione honestabuntur. Ut tamen fuerit miraculum factum vivente adhuc Alfonso Rege, debuit accidisse vivente etiam adhuc S. Antonio: siquidem Rex obiit uno anteipsum anno, quemadmodum ostensum est, ad Vitam S. Ferdinandi, & patet etiam ex conventione, inter hunc & Alfonsum Lusitanum facta Æra 1260, idest an. 1231, 13 Aprilis, post compositam cum sororibus senioribus earumque matre, pro regni Legionensis succeßione, controversiam: qualis nulla ei extitit, cum aliis sororibus earumque Matribus, quippe conditione natalium suorum nihil juris in regnum paternum prætendentibus.

e Binda fascia. Teut. Band, unde Binden religare.

f Truffa, ludus, jocus: Teut. Trouf in lusu pictarum notus terminus, hinc Truffare, ludere. Simili successu lusit etiam rusticus, de quo Rodulfus Tußinianus lib. 2 Historiarum Ordinis pag. 272 agens de loco S. Antonii Glemonæ prope Utinum: Ibi, inquit, narratur, quod B. Antonius, bubulcum quemdam rogavit, ut currum sibi præberet ad deferendos lateres pro loci hujus constructione. Ille (ut est rusticorum mos) dissimulavit se currum præstare non posse, quod veheret juvenem mortuum; qui tamen dormiebat. B. Antonius discessit: rusticus vero subridens juvenem dormientem cœpit excitare. Dormitat ille. Instat rusticus ac urget: quem cum excitare non posset, sensit revera mortuum. Tunc, relicto plaustro bobusque, accurrit ejulans ad sanctum virum; profusis lacrymis fusus ad ejus pedes orat, obsecrat, ut suscitet juvenem. Beatus vir, motus prece, motus casu, facit signum Crucis super occubantem, submurmuratque ore & spiritu, & erigit ad vitam revocatum juvenem. Waddingus idem referens an. 1227 num. 19 citat etiam Legendam Ms. hanc utique quam modo illustramus; ut vereamur ne hic locus festinanti librario nostro excideret, ex Romano ecgrapho restituendus.

g Scandellæ. crepitaculum ex scandulis ligneis confectum, quali utuntur leprosi, ut ne propius quis eos accedat: quæ notio addi poterit ad alias a Cangioporoductas.

h Nulla fuit Lusitaniæ Regina Taraxia, vel Tarasia, [D. Aldonsia a Sancto servata in vivis] aut Teresia post mortem S. Antonii: nam quæ sic vocata, Henrici Burgundionis uxor, dotalem Lusitaniæ Comitatum Marito attulit a regno Legionensi abjungendum, Regum deinde secutorum mater, ducentis annis illius præceßit nativitatem. Marcus Ulyßipponensis rem simpliciter ut invenit transcripsit: Paciecus dißimulare totam maluit, quam cum Waddingo intelligere Legionensem Reginam, Alphonsi uxorem primam, de qua supra, sicut Dulcia & Aldonsia, idem nomen sit: sed obstat ætas minime puellaris, sed quadragenariæ par aut major cum moreretur Antonius, matrisque recessus in monasterium procul a filiabus, quarum causa semel dumtaxat illo scribitur egressa, actura cum matre S. Ferdinandi Berengaria, secunda uxore Alfonsi. Quid si tertiæ ac veræ uxori Alphonsi, sed non Reginæ, idem quod primæ nomen ac patria fuerit, quæ Sancti patrocinium jam in una filiarum experta, ipsum fidentius expetierit pro altera? Certe inter Alfonsi filias, vel naturales vel ex impari conjugio genitas, numeratur in Catalogo Regio-genealogico Doña Aldonsa, sponsa Comitis Petri, unde procedit familia Dominorum Ponce de Leon Ducum de Arcos. [potuit fuisse soror germana Mariæ resuscitatæ:] Neque adeo mirum fuerit regni titulum confundi a scriptore Italo, per memoriæ lapsum, & cui forte occurrebat prænominata Henrici Comitis uxor, citra distinctionem temporum. Huc ergo facere potest quod allegat Waddingus, & scripsit S. Augustinuslib. 22 de civit. cap. 8. Miracula ubicumque fiunt, vix sciuntur a tota civitate, vel quocumque commanentium loco: nam plerumque etiam ibi paucissimi sciunt, ignorantibus ceteris, maxime si magna est civitas: & quando alibi aliisque narrantur, non tam ea commendat auctoritas, ut sine difficultate vel dubitatione credantur, quamvis Christianis fidelibus a fidelibus indicantur.

i Id factum asserit, Marcus Ulyßippon. lib. 12 cap. 16, ejusque interpres Gallicus; Barezzus, [& miraculum Legione, non Alenquerii accidisse,] ordine mutato part. 2 lib. 5 cap. 35; factum, inquam, id asserit Marcus Alenquerii, ubi res contigit, & ubi Regina cum tota curia erat, in Conventu Minorum. Fuit hic quidem trium primorum unus, sub annum 1218 fundari cœptus, in oppido quod medium est inter Ulyßipponem & S. Irenem: sed, si Legionensis Regis uxor fuit (quod putamus) vulgo etiam dicta Regina, potius Legione res acciderit, ubi an. 1240 structus Conventus dicitur; Alenquerium autem Marcus addiderit, ex præconcepta opinione de Tarasia Infanta Lusitaniæ, quam ejusque Sororem Sanciam vulgus Sanctas Reginas appellat, ut ad Vitam prioris dicetur 17 Iunii; itaquenon prorsus foret rejicienda opinio illa, si cetera convenirent.

CAPUT VI.
Æterna salus desperatis aut desperabundis curata, ipso & S. Francisco apparentibus.

[51] Fuit regno Portugalliæ, in loco qui Linharres a nuncupatur, Domina quædam illius castri multum potens, Lupa nomine, habens quemdam dæmonem pro cameraria, in specie mulieris, [Matrona familiari dæmone diu usa,] quæ instigante diabolo erat crudelissima, & variis criminibus irretita. Quid plura? Cum haberet specialem devotionem ad B. Franciscum & B. Antonium, in firmitate extrema desperata, propter magnitudinem peccatorum, de salute animæ non curabat; nec volebat, quantumcumque ad hoc inducta, confiteri. Et cum sic tristis & desperata jaceret; ecce intraverunt duo Fratres Minores, ipsam confortantes, & ad confessionem & pœnitentiam inducentes. Renuit ipsa, asserens se tot commississe peccata, [a Sanctis in spem veniæ adducitur & confitetur:] quod Deus propter quamcumque suam pœnitentiam ad misericordiam non flecteretur. Frater vero, qui videbatur antiquior, dixit: si vultis peccata vestra confiteri & conteri de ipsis, ego omnia super me recipio, & bonorum meorum vos participem facio, & virtute Dominicæ Passionis vobis vitam æternam promitto. Alterara fuit ad hæc verba in melius mulier, & ad pœnitentiam animata; ac de lupa in agnam conversa, de peccatis conteritur, & cum magnis lacrymis confitetur; & post ipsa habitum Fratrum Minorum petiit; & per manum illius Fratris accipiens, in Domino feliciter obdormivit: & statim Fratres illi disparuerunt. Quo omnes cogitaverunt non irrationabiliter, illos fuisse S. Franciscum & S. Antonium b, quibus tantum erat devota, & quos in sui adjutorium assidue advocabat. Corpus vero suum fuit in Conventu Gardiæ c tumulatum.

[52] [quam sibi ereptam dæmon queritur;] Cum autem post modicum quidam armiger [ire vellet] ad locum dictum Linharres, ubi Domina Lupa fuerat defuncta, quadam nocte audivit quamdam vocem quasi mulieris, lacrymose dicentis: O misera! malum servitium per tredecim annos feci, & in vacuum laboravi. Armiger vero totus territus, ad se ipsum reductus, Crucis signo se muniens, in Domino confortatus dixit: Adjuro te per Jesum Christum, ut dicas, quæ es? & quare ploras? Respondit illa: Ego sum diabolus, qui per tredecim annos, specie mulieris, Dominæ Lupæ nuper defunctæ in multis criminibus deservivi; ut ipsam, suis exigentibus culpis, post mortem mecum ducerem ad inferni profundum: sed nunc in fine venerunt duo caputiati Fratres Minores, quos ante dilexerat; & eam ad pœnitentiam inclinantes, & de potestate mea ejus animam rapientes, secum ad cæli gaudia portaverunt. Et hoc erit tibi signum istius veritatis. Cum eris in Linharresio, ubi ipsa decessit; audies rumorem in populo, quod quidam faber uxorem interfecerit; [sed aliis duabus animabus pensatam dicit.] & ille capietur, & pro uxoricidio suspendetur: & ego, qui illius interfectionis causa fui, tam fabri quam uxoris animas ad inferna deducam; & pro una perdita animas duas inde lucrabor. His auditis proficiscitur Armiger: & dum fuit in Linharresio fabrum suspensum, qui uxorem occiderat, reperit: & ipse quæ audierat omnibus mirantibus revelavit.

[53] In eodem regno Portugalliæ, in villa d Sanctarenæ, erat tempore Regis Dionysii e mulier quædam peccatrix, [Energumena persuasa a dæmone non posse salvari, nisi se occidat,] quæ magna devotione ferebatur ad S. Antonium, Hæc a diabolo obsessa, ut se ipsam interficeret tentabatur: & videbatur sibi, quod Christus loquebatur in corde, inspirando dicens: Misera, tu fecisti contra me tot iniqua, quod, nisi forte interficiendo te ipsam, non poteris salvari. Cum ista & similia interius suadendo eam non modicum conturbaret, volens eam vexare exterius, apparuit sibi dicens: Ego sum quem tu offendisti; si tamen vadas ad fluvium qui Tagus dicitur, & te ibi pro culparum satisfactione submergas, ego omnia peccata tua remittam, & tibi gloriam æternam concedam. Cum ista frequenter apparendo dixisset, & semel vir suus [abesset]; delusa quadam die, tertia hora pergebat ad fluvium Tagum, ut de submersione diabolicam suggestionem impleret. [S. Antonio se commendat; & indormiscens] Et transiens ante ecclesiam Fratrum Minorum, ut se B. Antonio, cujus festum erat, recommendaret, in eamdem intravit: & prostrata ante altare in capella S. Antonii, cum lacrymis oravit, dicens Sancte Antoni, in te semper fiduciam habui; supplico benignitati tuæ, ut mihi digneris revelare, si me ipsam submergere est Dei beneplacitum, vel totaliter abstinere.

[54] Dum autem sic oraret, dulciter obdormivit; & apparens sibi B. Antonius, dixit: Surge, mulier; & hanc custodi f cedulam, per quam a vexatione dæmonis recipies sanitatem. Et surgens a somno, reperit in collo suo quamdam chartam de pergameno, in qua litteris aureis talia erant scripta: [accipit a Sancto apparente amuletum,] Ecce Crucem Domini, fugite partes adversæ, vicit Leo de tribu Juda, radix David, Alleluia, Alleluia. Et tunc illam tentationem amisit, & quamdiu eam cedulam habuit, eam diabolus non vexavit. Sed cum Rex Dionysius ista viro referente audivit, cedulam prædictam habuit, & statim iterum diabolus eam mulierem invasit. Vir autem uxori compatiens, cum cedulam recuperare non posset; tandem, mediantibus Fratribus Minoribus, rescriptum cedulæ a Rege habuit; & datum mulieri, ipsam, ut principalis cedula, a vexatione dæmonum liberavit. Et devote cum lacrymosa contritione confessa, & ad Deum totaliter conversa, per viginti annos in sancta conversatione vivens, finivit in pace dies suos; [ad multa miracula efficax.] & Rex Dionysius illam chartam inter Reliquias suas posuit, cum qua, ad S. Antonii invocationem, multa miracula fuerunt perpetrata.

[55] In Castro regni Portugalliæ, quod Berta g vocatur, erat mulier quædam, Sera nominata, [Ab adultero viro male habita mulier.] quæ ad Beatissimos Franciscum & Antonium singularem devotionem habebat. Vir autem ejus erat lubricus & iniquus; qui cum concubinis, relicta uxore, non solum nequam vitam ducebat; sed ipsam uxorem habens exosam, frequenter percutiebat & multipliciter affligebat: quo tantum uxoris crevit tristitia, quod desperata deliberavit, ut de tot angustiis evaderet, suspendio vitam finire. Et cum nocte quadam, viro absente, & aliis de familia dormientibus, funem disposuisset in camera, [dum sibi ipsi laqueum nectit,] & intra laqueum vellet collum ponere, & se ipsam instigante diabolo jugulare; ad ostium domus fuit pulsatum fortiter cum clamore. Tunc Domina statim funem abscondens, ad videndum quis pulsaret, accessit: & cum portam aperuisset, vidit duos Fratres Minores, qui eam, ut ipsos intra domum amore Dei reciperet, humiliter rogaverunt. Domina vero interrogavit eos unde erant, & quibus nominibus vocabantur. Qui cum respondissent, quod de longinquis partibus erant, & unus Franciscus & alter Antonius vocabatur; Intrate, inquit, [apparentibus ei Sanctis servatur,] amore Sanctorum Francisci & Antonii: & posita mensa dum comederent, sacris Dominam sermonibus refecerunt. Quibus illa in bonum alterata, proposuit, propter illorum reverentiam, non exequi illa nocte, quod sibi suggesserat de suspendio humani generis inimicus.

[56] [& maritus ad bonam frugem reducitur,] Intrant Fratres cameram sibi pro somno assignatam: ingreditur mulier lectum suum: & eadem hora iidem Fratres viro suo apparuerunt dicentes: Nos sumus Sancti Franciscus & Antonius, ad te a Deo missi, tibi denuntiantes, quod nisi convertaris a via tua mala, & concubinis dimissis soli adhæreas uxori tuæ nobis devotæ, intra tres dies morieris, & in inferni barathrum demergeris. Nam uxor tua hac nocte, tuis vexationibus tribulata; se per collum suspendisset; nisi nos ad ejus hospitium venissemus. Tu ergo vade ad eam, & in signum pete ab ea funem, quo se voluit jugulare. Territus, homo & subito excitatus, de peccatis conteritur: & mane surgens, venit ad domum suam. Surrexerat tunc ejus uxor: & non inventis Fratribus, sed lecto parato, [revelato ipsi suæ uxoris consilio.] ac si nullus in eo obdormivisset, erat non immerito stupefacta: quia unde exivissent, cum omnia essent clausa, non poterat cogitare. Tunc vir ejus superveniens, uxorem benigne salutavit, & ait: Carissima, ubi est chorda cum qua hac nocte te suffocare voluisti? Sed illa stante attonita, Benescio, inquit ille, qualem gratiam tibi fecerunt, & te & me a morte corporis & animæ Sancti Franciscus & Antonius liberaverunt, quos tu nocte ista præterita hospitio recepisti. Confitetur illa liquido veritatem: & sua visione detecta, veniam petit humiliter ab uxore: & sic ambo in omni caritate & concordia diu viventes, pleni virtutum exercitiis, Sanctos Franciscum & Antonium pariter laudaverunt.

[57] Juxta castrum quod dicitur Turres-novæ h, in vico qui dicitur Elbron, [In festo S. Antonii laborans] in regno Portugalliæ, erat quædam mulier conjugata; quæ dum in festo S. Antonii ad molendum triticum, de prædicto vico Elbron ad castrum de Turribus-novis, cum quadam puella properaret; ventus vehemens, a parte anteriori in ipsam irruens, saccum cum tritico, quem portabat in capite, in terram projecit, & eam fecit cadere resupinam. Et continuo adfuit quidam juvenis facie præclarus, qui animam illius accipiens, cœpit eam ducere secum. Et primo duxit eam per campum quemdam latissimum, [alienatur a sensibus:] quo ad quemdam puteum pervenerunt, horribilem & tenebrosum valde, ex cujus ore flammæ horribiles ascendere usque ad cælum videbantur: fumus etiam depressissimus, niger & fœtidus, inde exhalabat; & audiebantur ex intus tortorum & torquentium rugitus & clamores validi, planctus quoque, ploratus & ululatus magnus in eodem barathro personabant. [& monstratis sibi ab Angelo pœnis inferni,] Et intro mulier illa cum tremore respiciens, vidit diversa genera hominum, & diversa officia in quibus deliquerant, diversimode a dæmonibus cruciari. Nam mercatores fraudulenti, bursas ignitas in collo deferebant; usurarii vero, ardenti pecunia a dæmonibus cibabantur; raptores, adulteri, homicidæ, falsi testes, judices, ceteri peccatores pœnis competentibus torquebantur. Tunc ipsa interrogavit juvenem ductorem suum, quis erat ille locus? Qui respondit, quod erat puteus infernalis. Et, quod erat mirabile, quam plurimos ibi vidit qui adhuc erant vivi, illis locis pœnalibus deputati, & in societate dæmonum ambulantes, de civitate Ulixbonensi & villa Sanctarenensi, quorum nomina non tacebat: tamen in locis illis numquam fuerat, ut dicebatur. Nec videatur incredibile, si in visione adeo futura ut præsentia demonstrantur.

[58] Post hæc mulier illa deducitur ad locum alium, delectabilem & amœnum; pulcra herbarum varietate depictum, cunctorumque florum & fructuum generibus adornatum; in quo vidit quoddam tentorium magnum, altissimum, miræ magnitudinis collocatum: ex quo quidam homines clarissimi, mira vestium varietate ornati, coronas gestantes in capitibus, [ac gloria paradisi,] bini & bini processionaliter procedebant: in fine vero erat unus quasi sponsus, mirabili ornatu decorus, cui totus ille processionalis honor attribui videbatur. Interrogatus ille juvenis a muliere illa, quis esset ille locus, & quæ essent illi, quos viderat cum tanto ornatu & pulchro ordine incedentes; respondit, locum illum esse requiem animarum, [discit festum Sancti etiam in cælis agi,] & omnes illos esse salvatos; & ille ultimus, cum tanta pompa procedens, esse S. Antonium, cujus festum, sicut in, terris sic colebatur, & multo excellentius a Sanctis in cælis: & in solennitatibus aliorum Sanctorum, alii vicissim solennizant similiter. Et ideo, ait juvenis, huc deducta es, & ista vidisti; ut in Sanctorum festivitatibus ab opere servili abstineas, [illud que religiosius servare.] & Sanctis debitam reverentiam exhibeas, præcipue a malis operibus abstinendo. Dum anima autem istius mulieris sic ducebatur, corpus ejus ad castrum prædictum ad sepeliendum a populo est portatum, quia totaliter mortuum videbatur. Et dum sepulturæ locus pararetur, cunctis cernentibus ac stupentibus & territis, mulier illa surrexit; & primo coram illis, postea coram aliis multis, & me i qui ista scripsi, seriem retulit præfatæ visionis.

[59] Circa annum Domini millesimum ducentesimum nonagesimum secundum, [Latrones Sancto prædicante conversi.] retulit quidam homo, multum senex, cuidam Fratri Minori, quod ipse B. Antonium viderat ; &, cum latro & raptor esset, & de numero duodecim latronum qui in nemoribus habitabant, ad deprædandum & spoliandum quoslibet viatores; omnes duodecim, audita fama prædicationis B. Antonii, mutuo condixerunt, quod ad ejus prædicationem die aliqua, sub ignoto habitu, convenirent: non enim referentibus credere poterant, quod esset tantæ efficaciæ verbum ejus, quod ardere, sicut alterius Eliæ, sicut facula videbatur. Quadam ergo die ipso prædicante veniunt; qui dum ejus ignita eloquia aliquantulum audissent, inceperunt de peccatis conteri & compungi; finito autem sermone, de suis peccatis & facinoribus sunt compuncti. Quos cum pius Pater de Confessione per ordinem audivisset; interdixit eis, ne ullo modo redirent ad scelera consueta; non redeuntibus promittens gaudia æterna, redeuntibus vero supplicia inaudita. Referebat etiam idem senex, quod aliqui de iis ad consueta flagitia redierunt, & vitam (sicut Sanctus prædixerat) celeriter inconfusibilibus suppliciis finierunt; non redeuntes autem, in pace & in Domino quieverunt. Illi autem seni Sanctus injunxit, quod duodecim vicibus Apostolorum limina visitaret; qui in duodecima rediens de Roma, hæc in via Fratri cum lacrymis referebat; expectans, juxta Sancti promissum, æternæ vitæ gaudia, post hujus cursum miseræ, adipisci.

ANNOTATA D. P.

a Linares, Guardiensis diœcesis oppidum, inter Guardiam & Viseum.

b Ob hanc causam talis præfigebatur in Ms. titulus. Qualiter quamdam in fine desperatam, apparens sibi, ad Confeßionem & gloriam adduxit; proinde salvata fuerit mulier illa, non tam ex vi suæ Confessionis, qua defectu idonei ministri sacramentalis non fuit, quam internæ & perfectæ contritionis.

c Ignorantur Conventus hujus initia, quæ an. 1268 antiquiora esse probatur ex Bulla Clementis 4, hoc anno data ad Guardianos Lusitaniæ. Paciecus addit, ibi conservari memoriam hujus eventus, & sepulturam ostendi distinctam a ceteris.

d Santarem, id est S. Irenes oppidum, ad Tagi dexteram ripam.

e Regnavit Dionysius, S. Elisabetæ maritus, ab an. 1279 ad 1325.

f Ita paßim medio ævo, cedula pro schedula.

g Nescio an recte scriptum nomen, ipsum in tabulis necdum reperi.

h Turres novæ, inter S. Irenes & Tomarium oppida, in finibus diœcesis Santirenensis: juxta ergofuerit vicus Elbron, a tabulis non indicatus.

i Hinc & ex sequenti anno 1292 colligi videtur, scripta istæc fuisse circa finem seculi 13.

CAPUT VII.
Miracula per testes coram Episcopo Paduæ confirmata a, & alia nounulla.

[60] [Frater lingua retorta mutus & surdus,] Quidam Conversus Monialium Paduæ, ætatis viginti quinque annorum, a nativitate surdus & mutus, cujus lingua erat modicum prominens extra guttur. & brevissima ad modum vitis torcularis retorta, sic quod videbatur intuenti bianda b & rugeta; semel & secundo fuit spirituali visione inductus, ut ad B. Antonii suffragium se converteret toto corde. Qui rudis & bestialis, ignorans quid visio designaret; primo per domum, postea per plateas S. Antonium requirebat: tertio vero, eadem visione modo simili concitatus, ad B. Antonii ecclesiam perveniens, cum devotione qua potuit pernoctavit, & Sancti adjutorium frequenter invocavit. Post horam vero nonam, quadam luce divina circumfusus, subito & toto corpore sudore nimio superfusus, magnam commotionem sentire cœpit, [eadem rectificata loquendi accipit facultatem.] tam in capite quam in membris. Quid plura? Subito reducta est lingua ejus ad debitam quantitatem, & loquelæ recepit beneficium & auditus. Illico enim apertum est os ejus, Deum & B. Antonium pro tanto beneficio benedicens: &, quod erat mirabile, quadam nova lingua, sed plene intelligibili in illo comprehensa idiomate, loquebatur: nesciebat etiam nisi pauca vocabula, ad communem usum loquendi necessaria, sibi divinitus inspirata, quod ea ab hominibus non didicerat; admirantibus cunctis, qui eum mutum & surdum a nativitate referebant. Ad cujus miraculi novitatem utriusque sexus populi confluentes, juvenem, qui prius Petrus dicebatur, ratione prodigii, ex tunc censuerunt Antonium appellandum.

[61] [Ex curiositate dæmonem evocans] Quidam homo prope Paduam, volens quædam occulta scire per dæmones, quadam nocte in circulo incantationum se posuit cum quodam Clerico, qui per artem magicam sciebat dæmones invocare. Cum ergo essem intra circulum, & dictus Clericus dæmones invocaret; advenerunt dæmones cum summo strepitu & rugitu. Et cum homo ille territus nesciret dæmonibus respondere aliquid, subita linguam ejus totaliter evellentes, & oculos de capite eruerunt. Cum autem fauces aperiret, nullum linguæ vestigium apparebat: & in loco, [fit cæcus & mutus:] ubi prius fuerant oculi, erat suffossio nimia & profunda. Cum ergo dolore cordis propter culpam & pœnam vexaretur, & non posset peccatum confiteri; ad B. Antonii suffragium invocandum totaliter se convertit. Et cum in Conventu multis diebus ac noctibus orando permansisset, & Fratres in Missa, [sed a Sancto sub Missa curatur.] Benedictus qui venit in nomine Domini, decantarent, & a Sacerdote corpus Domini elevaretur; novi fuerunt sibi oculi in capite restituti. Congregati ad tantum miraculum quam plurimi, & una cum ipso orantes Deum, obsecrabant; ut qui S. Antonii meritis sibi oculos restituerat, & linguam reddere dignaretur. Dum vero Chorus, Agnus Dei cantando, Dona nobis pacem, finiret; Deus illico linguam sibi restituit & loquelam, qua B. Antonii magnalia extollebat.

[62] Frater quidam nomine Bernardinus, de Parma oriundus, ex nimia infirmitate duobus mensibus mutus existens, ad tantam debilitatem spirituum de venerat, [Ex humore præfocante mutus,] quod nec candelam poterat extinguere suo flatui applicatam. Et quamvis per medicos peritiores Lombardiæ, per ferrum candens, novies, suo gutturi & semel capiti appositum, ad ejus curationem fuerit laboratum; nullum remedium habuit, sed infirmitatis potius incrementum. Imminente ergo suffocationis periculo, ad S. Antonium Paduam adducitur; & ante arcam prostratus, Sancti suffragium postulabat devote. Et ibidem primo cœpit spuere, & insufflare fortiter, adhuc mutus. Continuans autem orationem, cum multis Fratribus & populi frequentia, [ad sepulcrū Sancti curatur:] qui eidem ratione festi & miraculi assistebant; subito, emissa horribili sanie, loquelam recuperavit, & plenariam sanitatem: & in laudem Sancti prorumpens, etiam Antiphonam illam, Salve Regina &c. cum Ministro & Lectore, qui ad miraculum tantum concurrerant, lætis vocibus cantando perfecerunt.

[63] [in aqua suffocatus puer, illo invocato suscitatur:] Quidam puer viginti mensium, nomine Thomasinus, cujus parentes prope ecclesiam B. Antonii Paduæ morabantur, juxta quoddam vas aqua plenum incaute fuerat derelictus. Cum vero dicta mulier domum rediret, videns pedes pueri supra vas aliquantulum prominentes, appropinquans cernit caput filii inferius in fundo vasis, pedibus superius elevatis: & cum ejulatu ipsum extrahit, jam defunctum & frigidum: quæ flens & clamans totam viciniam illico concitavit. Advenerunt ergo quam plures, & aliqui de Fratribus cum operariis, qui aliqua in ecclesia S. Antonii reparabant: & puerum videntes extinctum totaliter, compassi sunt matris doloribus lacrymosis. Mater vero ad B. Antonii merita se convertens, ejus auxilium clamorose invocando, vovit quod pondus pueri de tritico daret pauperibus, si ipsum B. Antonius a mortuis suscitaret: & post modicum puer resurgit, & vivus restituitur matri suæ.

[64] Mulier quædam Forliviensis diœcesis, Beatrix nomine, morbum periculosum quod narta dicitur, in cranio capitis radicatum, in quantitate pugni, passa fuit decem annis. Quæ cum non posset invenire remedium peritissimorum ingenio medicorum; [mulier a gravi ulcere liberatur.] cœpit B. Antonii auxilium devotissime invocare; promittendo, quod si sanitatem sibi redderet, ejus altare filo argenteo circuiret. Et eadem nocte B. Antonius sibi dormienti apparuit, & (ut sibi videbatur) inflaturam illam, cum ejusdem patientis suavitate & complacentia, in quatuor partes divisit, & sic plenam restituit sanitatem. Disparuit itaque visio, sed non disparuit Sancti virtus. Post modicum, juxta quod visio demonstrarat, inflatura illa in partes quatuor dividitur; & magna sanie emissa, sanum & planum reliquit caput Dominæ, S. Antonii miracula prædicantis. Nam Paduam venit, & juxta votum tumulum Sancti filo argenteo circumcinxit

[65] Frater quidam, Cambius nomine, de Provincia Romaniæ, horribili ruptura, [Frater tacto sepulcro curatur ab hernia.] intestinorum inferius cadentium pondere, non obstante circulo ferreo apposito, irremediabiliter aggrevatus, venit in die S. Antonii Paduam, ut ejus auxilium imploraret. Et quia, præ multitudine infirmorum pro remedio concurrentium, non poterat inter columnas tumuli se locare; manu sepulcrum tetigit, & ipsam post, intestinis cadentibus, cum magna confidentia, applicavit. Mirabile certe! Illico intestina ad locum proprium redierunt, & ruptura in qua erat non modica apertura, sic clauditur & consolidatur, quod, ut dicebat Frater Cambius, vix in fronte erat pars solidior, quam locus prædictæ aperturæ. Unde postmodum fortiter saltans, ad Sancti laudem dicebat: Non est diu quod talia facere non valebam.

[66] Anno Domini millesimo trecentesimo c sexagesimo septimo; Cum Princeps Aquitaniæ d Odoardus illustris, [Invitus ad bellum in Hispaniam abducendus,] magnam armatorum militiam congregaret in subsidium Petri Regis Castellæ, per Henricum fratrem suum illegitimum de regno ejecti & fugati; fuit præceptum ex parte dicti Domini Principis cuidam medico chirurgico, qui vocabatur Petrus, in civitate Burdegalæ commoranti, ut ejus aciem sequeretur, pro cura forsitan vulnerandorum; quod propter multa fuit eidem Petro gravissimum & amarum. Videns tamen ejusdem Principis firmatam voluntatem, cui resistere non audebat; cum ad B. Antonium specialem devotionem haberet; [idque ante sancti imaginem deprecans;] ad Conventum Fratrum Minorum Burdegalæ confidenter accessit; & ad ejus preces Frater quidam, in quadam capella, ubi erat quædam imago B. Antonii lignea sculpta, Missam de ipso celebravit. Quam cum devote idem Petrus audiret, intendens in ejusdem Sancti imaginem; cum magno fervore oravit, ut si prædicta via non erat ad utilitatem animæ suæ, B. Antonius ipsam misericorditer impediret; & si erat, ad hoc ipsius orantis voluntatem redderet inclinatam.

[67] [ea abnuente assecuratur] Mirabile certe! Dum sic dicendo, imaginem attente respiceret, aspexit eam caput hinc inde agitantem, ad modum hominis negare aliquid innuentis. Qui admodum stupefactus, cogitans quod forsan ex vehementi imaginatione & phantasiæ fumo verum, quod erat sophisticum, videbatur; omnes vires interiores recollegit, aspectum acuit, & sic attente imaginem respiciens dictam orationem resumit: & eo clare vidente, iterum imago lignea quasi abnegando, caput hinc inde agitavit. Et Petrus dicta Missa, secum mirans recessit; ignorans quid portentum hujusmodi designaret; utrum videlicet tali signo S. Antonius innueret, quod dictus Petrus cum dicta acie non procederet; vel, quod si faceret, esse utile animæ suæ designaret: & sic stupefactus & dubius ad domum propriam est reversus. Et post modicum nuntius venit ad eum ex parte Domini Principis, ut ad ejus præsentiam accederet sine mora. [se non iturum.] Accessit statim ad domum dicti Principis Petrus: cui obvians Senescalcus, dixit sibi: Estis vos paratus ire cum Domino Principe in Hispaniam, prout vobis injunxit? Cui Petrus timens respondit, Domine paratus sum facere in omnibus Domini Principis voluntatem. Cui Senescalcus subridendo, cum hilari vultu respondit; Vos bene dicitis, ut bonus & fidelis: & Dominus Princeps concedet vobis pro vestra consolatione, ut hic remaneatis, nisi receperitis aliud in mandatis. Ille vero cum gaudio ecclesiam Fratrum Minorum accessit, & s. Antonio gratias agens, coram aliquibus Fratribus supradicta narravit; & esse vera, litteris tactis sacrosanctis, juramento firmavit.

[68] Eo tempore quo Paduana Civitas erepta est de manu perfidi tyranni, prædicti Eccelini de Romano, manu Domini, ejus feralibus actibus finem dante; circumdante Legato e Ecclesiæ & ejus exercitu obsidione continua dictam urbem, nocte B. Antonii, [Padua Pontifici recuperanda prædicitur in Octava Sancti,] cum Guardianus Fratrum Minorum de Padua, Frater Bartholomæus de Corradino, pernoctando ad sepulcrum ejusdem Sancti vigilaret, & pro liberatione dictæ urbis interim flagitaret precibus lacrymosis, de ipso mox tumulo vox talis insonuit multum clare: Frater Bartholomæe, ne timeas, neque contristeris adeo; quia in octava festivitatis meæ Paduana conquiretur civitas, libertate solita & immunitate pristina fruitura. Sicque factum est, Domino disponente. Hanc autem vocem plures Fratres f, tunc in ecclesia vigilantes, [quæ exinde festivius colitur,] testati sunt se veraciter audivisse. Quod postmodum ad Paduanorum notitiam perveniens, decreverunt Octavam ipsius solennem, sicut festum, annis singulis cum immensa lætitia se facturos: quod quidem statutum usque g modo, per Dei gratiam, diligentius observatur.

[69] [Dum anno 1263 in novam ecclesiam corpus transferendum refoditur,] Anno vero Dominicæ incarnationis millesimo ducentesimo sexagesimo tertio, postquam Deo placuit meritis ejus Sancti, de sub jugo Eccelini tyranni prædicti, qui ipsam depopulaverat, civitatem eripere Paduanam; ejus cives, ad Sanctum interiori devotione ferventes, prægrandem & solennem ecclesiam sibi construxerunt. Corpus autem sanctum transferre statuentes, cum in Octava h Resurrectionis Dominicæ, ipsum, quod diu sub terra latuerat, effodissent; inventa est lingua ejus adeo recens, rubicunda & pulchra, quæ per viginti septem annos i & amplius sub terra latuerat, quasi eadem hora Pater sanctissimus decessisset. Quam venerabilis vir, Frater Bonaventura, tunc Ordinis generalis Minister, postmodum k Cardinalis & Episcopus Albanensis, [invenitur lingua incorrupta.] qui præsens erat hujus Translationis gaudiis, in manibus reverenter accipiens; irrigatus profluvio lacrymarum, affari eam cœpit devotissime verbis hujusmodi coram multis: O lingua benedicta, quæ semper Dominum benedixisti, & alios benedicere fecisti; nunc manifeste apparet, quanti existis meriti apud Deum; & infigens ei dulcia oscula & devota, jussit eam seorsum honorifice collocari l.

[70] Tempore vero Domini Bonifacii m Papæ octavi, [Imago in tribuna Lateran, expressa nequit aboleri.] reparata est tribuna Basilicæ Salvatoris de Roma in Laterano, quæ Episcopium nominatur: cui depingendæ opere mosaico deputati sunt duo Fratres Minores, in arte illa periti & non modicum experti. Designatis autem imaginibus, quas idem Papa ibi depingi mandaverat; videntes illi Fratres quod adhuc loca superaverant, in quibus aliæ imagines possent poni; proprio motu, vel forte divino instinctu, Beatorum Francisci & Antonii n hinc inde depinxerunt. Quo ad ejusdem Domini Papæ delato notitiam, mandavit quibusdam Clericis, hoc sibi ex livore nuntiantibus, dicens; de imagine S. Francisci, postquam ibi est, æquanimiter toleramus; de Sancto vero Antonio de Padua hic facere quid habemus? Eatis ergo, & illius destruatis imaginem, & loco ejus B. Gregorii imaginem fieri faciatis. Qui accedentes, & unus post alium ascendentes o, confessi sunt se ab una persona terribili, ibi eis visibiliter apparente, ab alto in terram dejici; & quasi in furiam versi, a concepto fuerunt impediti. Et (sicut dicti Fratres pictores referebant) quidam illorum statim, alii omnes infra breve tempus spiritum exhalarunt. Audiens hæc memoratus Papa, referentibus demandavit: Dimittatis, inquit, stare illum Sanctum sicut vult: quia, ut videmus expresse, possemus cum eo potius perdere quam lucrari.

[70] Fuit in Begio, Castro regni Portugalliæ, vir quidam Petrus Petri nomine, potens & dives, & Ordini Fratrum Minorum tanta dilectione adstrictus, [Apparent Sancti moribundo,] quod eis contulit ibi locum pro ædificatione p Conventus, & pro ædificiis plura dedit. Cum autem esset infirmus gravissime, quadam nocte quatuor Fratres, cum multis aliis ejus camera vigilantes, ejus exitum præstolabantur. Tenebat ex devotione dictus Petrus habitum Fratrum, [eumque sanant;] cum quo elegerat sepeliri: & ecce duo Fratres Minores, unus ad ejus dexteram, & alius ad sinistram, sibi apparuerunt: cui unus eorum dixit: Petre, conoscis nos? Et ille: Cognosco vos esse Fratres Minores, sed non habeo notitiam personarum. Et ille: Ego sum S. Franciscus, & iste est S. Antonius: & propter devotionem quam ad nos semper habuisti, & beneficia quæ Fratribus nostris in isto Conventu exhibuisti, missi sumus ad te consolandum, [& habitum in quo postea moriatur benedicunt.] & de ista infirmitate curandum. Et tunc ille Petrus adorans, rogavit S. Franciscum, ut habitum, quem super se habebat, benedicere dignaretur: quo facto, ambo disparuerunt. Et ille tanta celeritate convaluit, quod omnes præsentes in stuporem convertit; & ex tunc duodecim annis supervixit, nullorum thesaurorum portans clavem, nisi scrinii in quo erat ille habitus benedictus, cum quo fuit mortuus & sepultus q.

ANNOTATA D. P.

a Exhibeo ipsa verba veteris tituli, sic scripti: Sequentia miracula sunt per testes coram Episcopo Paduæ confirmata: quod puto intelligendum de quinque primis usque ad num. 65, eumdem vero Episcopum Jacobum Conradum, sub quo Sanctus obiit hic indicari: nam superfuit usque ad 1283, juxta Ughellum.

b Puto legendum bianca, ut significetur fuisse lingua albo-rubri coloris, vel punctim sic variegata.

c Ecgraphum nostrum ducentesimo: sed errorem, librarii potius quam auctoris, arguunt sequentia. Nam Bouchetus in Annalibus Aquitaniæ docet, quod Angli, qui jam pridem tenebant Aquitaniæ partem, tres scilicet Seneschallatus, Burdegalensem, Vasatensem, & Landensem; eamdem partem, cedente S. Ludovico per pacta anni 1259, poßidere cœperint sub titulo Ducatus. Exinde eorum in Galliis potentia reflorescere cœpit, maxime sub Eduardo III, qui pugna Pictaviensi an. 1356, victoriam obtinuit, qua captus Ioannes Rex & in Angliam abductus captivus est; ipseque Eduardus cœpit se Regem Franciæ dicere. Fuerat autem victoria illa relata potißimum virtute Eduardi Principis Walliæ, cui pater suus videturin præmium ceßisse Ducatum Aquitaniæ, ad regnum autem non pervenit, mortuus ante patrem.

d Meminit horum subsidiorum, Petro Crudeli ab Anglis latorum, præcedenti anno Bouchetus, quorum beneficio tunc restitutus Petrus, cum stipendia solvere reculasset, illusum se dolens Eduardus hoc anno eum deseruit; Henricoque ejus Fratri occasionem dedit, cum auxilio Francorum repetendi Hispaniam; prout fecit, ac Petrum regno & vita privavit. Post quod cum nesciatur in Hispaniam regressus Eduardus, alius hic videtur irrepsisse error in numero, & quod res debebat facta dici an. 1366, non 67.

e Antonius Godi in Chronico, Legatum nominat D. Philippum Ravennatem Archiepiscopum, remque dicit anno 1246 gestam: ad quem annum Monachus Paduanus eam fusius describit: ambo autem addunt, quod tyrannus, defectione Paduanorum irritatus, eorumdem quos in præsidio quodam habebat ad 12 millia igne extinxerit; postea vero ipsam urbem, sed frustra, obsedit. Ughellus in Ravennatibus tom. 2 Ital. sacræ col. 382 idem confirmat. Waddingus tamen an. 1263 n. 8. Octavianum Cardinalem Ubaldinum, Legatum & hujus expeditionis ducem facit: sed erroris convincitur ex Annalibus Oderi Raynaldi, allegantis num. 15 anni 1247 litteras Apostolicas, quibus ei isto anno, scilicet post receptam jam Paduam, Legationis munus impositum docet.

f Waddingus ad annum præcitatum, ex eis unum nominat, Lucam Belludinum, sancti viri olim socium.

g Utinam annum addidisset; notabile interim intervallum talis phrasis notat, & annus 1367 supra notatus idem confirmat. Waddingus loco jam dicto addit, quod ingenti illo beneficio devincti Patavini, anno 124 statuerunt communi Senatus decreto, ut pro urbis Patrono deinceps haberetur Antonius; & offerretur ei statua aurea, ipsius civitatis præferens ideam; subsequentibus porro annis additum, ut quotannis ex communi ærario solverentur quatuor millia librarum monetæ, donec templi fabrica consummaretur; atque in Natalitii Vesperis publica supplicatione, Princeps Venetus, (Quid hoc? an forte Princeps Senatus legendum?) Academici, Religiosi omnes, cunctique secularis status ordines, & universæ Confraternitates, ejus sepulcrum inviserent; varia donaria, pecunias, cereos, oleum pro fovendis lampadibus, consecrarent. Neque his contenti alia indies adjecerunt, per quæ mirum in modum accrevit Sancti veneratio. Alia quædam infra vide.

h Anno 1263, quo Pascha celebratum fuerat 1 Aprilis, Octava ejus cecidit in 8 ejusdem; adeoque in 6, non vero in 7 Idus, uti supputavit Waddingus, vel potius typothetico mendo obrepsit.

i Imo annos triginta duos, menses tres, dies decem, a 17 Iunii 1231. Sic in Fundamento 3 Ordinum, ubi iisdem fere verbis res describitur, numerantur 32 anni.

k Scilicet an. 1273, biennio ante mortem.

l Scribit Paciecus num. 141 quod ipsius Ordinis Prælatus aliquis, volens sacram linguam alio furtim transferre, nequiverit ostium sacrarii egressurus invenire, donec ipsam eo unde acceperat loco reposuisset. Item ipsam aliquamdiu occultatam fuisse, nunc omnibus ostendi.

m Id est ab anno 1295 ad 1304.

n Ambas imagines æri incisas exhibet Boverius Annal. Cappuc. tom. 1 pag. 903. iisque simillimas ex abside S. Mariæ-majoris, renovata (ut ibi in Musivo appingitur) Anno Dñi MCCLXXXXV cum addito: Jacob Torri, T. I. PICTORI OP. MOSIAC. FECI: Factum id vero similiter jussu Pontificis, moti miraculo in Lateranensi patrato, aut ex facultate per aliquem operis præfectum petita, qui casus prioris complex fuerat. Ipsas Lateranenses imagines hic vide: & simul agnosce quam ex vero Cappucinorum Institutor Matthæus a Bascio expresserit primorum Minorum veterem habitum; sibi in visione ostensum, atque deinde Romæ & Aßisii visum in picturis: ubi tamen quod dicitur post Acta B. Felicis Cappucini 18 Maji, in relatione Ioannis de Terra-nova de origine Cappucinorum num. 19. Expensis Nicolai IV picta absis Liberianæ Basilicæ, intelligendum factum ex legato testamentario, post mortem, quam Nicolaus, obiit an. 1292. Sed ut habitum recte expresserit Romani musivi faber, adstipulante B. Benedicti Aretini sancto coævi genuina effigie: non tamen recte vultum aßimilavit, dum fecit eum Antonio æque ac S. Francisco barbatum. Hic enim cum præ humilitate noluisset suscipere Presbyterii ordinem, videtur laicorum more aluisse barbam, quam Presbyteros initio Ordinis rasam habuisse ostensum est, & prædictæ imagines probant in Annot. ad cap. 3 Vitæ litt. n. Fieri tamen potest, ut S. Antonius qui anno æt. 36 obiit, plus æquo juvenis pingatur, ad denotandam ejus Angelicam castitatem; vel quia jam gloriosus in cælis, ita devotis suis apparuerit aliquando. Certum etiam videtur quod quando positum fuit Musivum Lateranense annis ut minimum 60 post mortem S. Antonii, Franciscani paßim omnes, etiam Presbyteri, barbam aluerint: nam in Villa-Franca Comitatus Niciensis apud Franciscanos visitur monumentum Eleonoræ Sabaudæ, mortuæ anno 1296, ubi illa exprimitur in feretro, aßistentibus Religiosis Franciscanis tribus, iisque (ut apparet) Sacerdotibus barbatis, uti inde sumpta tabella monstrat. Nunc autem e converso Conventuales barbam alunt, sed novacula castigatam, radunt totam Recollectæ, Cappucini plane intonsam gerunt. Ita habitus moresque mutantur solo temporis fluxu, nulla cujusquam notabili culpa: ut in his gloriari vanum sit. Ceteri, ad lecti pedem stantes domestici utriusque sexus, luctum etiam ipsi præferunt, griseo in habitu & inornato picti omnes.

o Boverius scribit. Vix primo ictu, caputii acumen ferro percussit, & cum sociis protinus divina virtute prostratus ac semimortuus, S. Antonii in se ultionem sensit: ita fere semper mutatur aliquid, quoties per plurium ora & calamos res eadem succeßive transit,

p Catalogi Provinciarum & Conventuum, post Epitomen Annalium Waddingi per Haroldum, nihil lucis huc adferunt: nam qui factus est per Bartholomæum Pisanum an. 1400, in Provincia S. Iacobi, ad quam tunc Lusitania pertinebat, nullum nomen habet huc accedens. Catalogus vero anni 1516, ubi Provincia Portugalliæ, distincta a Provincia S. Iacobi, est in ordine 96, destituitur nominibus Conventuū. Gonzaga quoque inter Portugallicos Conventus nullum similem indicat; ut oporteat nomen istud valde corruptum, siquis Begii fuit, pridem desiisse. In vicina S. Iacobi seu Legionensi Provincia, juxta prædictum anni 1516 Catalogum, numeratur 29 Conventus S. Martini de Trebeijo: qui locus si in confiniis inveniatur, credi poterit ad Lusitaniam aliquando pertinuisse, & hic notari.

q Waddingus, ad an. 1358 agens de initiis: Valentini in Hispania Conventus num. 9, ex Gonzaga huc refert similem favorem collatum alteri Ordinis devoto his verbis: Habitavit olim tertio ab hoc loco milliario, in pago cui Hispanice Pulche nomen est, vir quidam pius, Minoritici instituti amantissimus: qui Fratres illuc transeuntes humanissime excipiebat. Cum vero multis diebus Minorita nullus adventaret, gravi correptus infirmitate desiderabat Religiosorum frui præsentia. Apparuerunt Ordinis Coryphæi Franciscus & Antonius, animamque agentem consolati sunt; & paulo post placide, magna spiritus hilaritate obdormivit in Domino. Ceterum ex defectu Clausulæ in talibus consuetæ, videor mihi inferre posse, omnia a num. 68 usque huc relata, fuisse succeßive collecta, prout forte in variis Mss. reperiebantur. Novitates Paduæ ab anno 1256 ad 1364 a Guilielmo & Albrigeto Cortusiis collectæ,& post Albertini Mussati historiam Augustam cum Felicis Osii editæ lib. 9 cap. 8, ad annum 1346 narrant, quomodo quidam Vicentinus, qui propter fracturam cruris claudicabat, & dolores sæpissime sustinebat, nec poterat liberari; in somnio admonitus corpus B. Antonii Paduæ solemniter visitavit, qui pristinam obtinuit sanitatem. Deinde additur Eodem anno … per B. Antonium Paduæ fiunt multa miracula, quibus visis multæ peccatrices ad pœnitentiam sunt conversæ. Tum lib. 19 cap. 2. Anno Domini 1350, …cum Dux Poloniæ esset Paduæ, Romam iturus, ante voluit Beatorum Prosdocimi & Justinæ limina visitare. Hic miratus pulchritudinem templi Beati Antonii Confessoris, postulans, didicit esse templum Patris urbis. Quidam vero socius Ducis deridendo Sanctum, ait, Est vere Antonius, cujus nomine porci portant campanella? Qui statim Dei judicio judicatur. Nam manus cum brachio debilitatur in totum, quam in prolatione verbi ostendit contra templum, cujus os extenditur usque ad aurem. Dux miratur. Tunc prodigii quærit causam: filius Ducis refert facti seriem. Dux mente agitat, quid agat; cælesti lumine illustratus ait: Ille cum precibus imploretur, qui percussit. Qui statim peccatorem coram sepulchro Beati Antonii Confessoris personaliter præsentavit. Qui effusis lacrymis oravit devotissime, & in tantum, quod oratio Beati Antonii transivit in cælum, cujus precibus & amore prædictus Nobilis a Deo pristinam rehabuit sanitatem. Dux miratur & gaudet. Cum eo tota civitas exultat. Fit concursus civium. Sanctus in orationibus & oblationibus collaudatur, cui honor in secula seculorum. Fuit hoc eodem anno, die X Aprilis.

APPENDIX.

Antonius, Ordinis Minorum, Patavii in ditione Veneta(S.)

EX MS.

§. I. De translationibus Corporis & Arcæ, & incorrupta Sancti lingua.

[72] Fuerat urbs Patavina, juxta prædictionem Sancti, in hujus Octava, liberata ab Ecelini tyrannide anno MCCLXII, sicut sub finem Miraculorus præmissorum num. 67 vidimus; nec dubitavit illa, cui acceptum referre deberet tantum bonum. Itæque maximo studio conata partem Basilicæ amplioris, catenus lentius progressæ, a vestibulo ad chorum, perducere ad culmen, & in eam de veteri illa (istic verosimiliter adhuc stante, ubi nunc pars posterior cum choro est) in novam decrevit transferenda ossa, in proximi Paschatis Octava, eademque VIII Aprilis: [Ossa resossa an. 1263, 8 Apr.] S. Bonaventura (sicut supra num. 68 legitur) decretum exequente. Ab hoc illa tunc etiam translata fuisse in novam capsam, tumulumque altius erectum dubium videri non potest. Quoniam vero Polydorus aliique dicunt, translationem factam, ad eum ubi nunc Sanctus honoratur locum; placet credere, deproperatum fuisse istic sacellum aliquot extemporaneum, in quo manserit sacra Arca, usque ad annum MCCCX, quando (ut habet Waddingus num. 6) Fr. Gonsalvus Minister Generalis, sub festo Pentecostes, tunc VII Iunii celebravit Comitia generalia Patavii, [an. 1310, 3 Junii,] in quibus facta est translatio tumuli S. Antonii ad medium ecclesiæ, utique jam prima saltem parte perfectæ, siquidem Civitas anno MCCCVII ad eum finem gabellam quamdam consignaverat, reddentem annue quater mille libras Mezninorum, ut ait Polydorus cap. 5. Atque hac ratione commoditatem datam credo Curatoribus Antoniani sacelli, [transferuntur ad medium ecclesiæ.] ex ejusdem ecclesiæ novæ latere Aquilonari, opere simpliciori ad tempus erecti, aliud eodem loco solidius ampliusque moliendi, quod hodiedum perseveret, varie postea ornatum, ac denique marmoribus convestitum totum.

[73] [Lingua incorrupta ad sacrarium defertur;] Prædictam sacrorum oßium exhumationem, admirabilem reddidit lingua Sancti, reperta talis, qualem legimus num. 68. sed aliud ibi non dicitur, quam quod eam jussit S. Bonaventura seorsim honorifice collocari, verosimiliter in Sacrario. Bartholomæus Pisanus, qui exeunte seculo XV floruit, libro Conformitatum parte 2 pagina mihi 82, Dominus Frater Bonaventura, inquit, Cardinalis Albanensis, existens Ordinis Generalis, facta corporis translatione, cum aperuisset ejus arcam, post * 25 annos ab ejus morte, corpore resoluto, linguam ejus reperit, [furtim ablata sub altare conditur;] acutam, integram & rubeam in ore: quam postea cum quidam Generalis vellet a loco Paduæ deportare, numquam vidit portam aliquam unde exiret. Unde ipsam in quodam reposuit altari: & cuidam Fratri hoc patefacto a Generali Ministro, hic Frater, post annos triginta quatuor veniens ad mortem, Fratribus indicavit. Quam reverenter de altari prædicto tollentes in quodam tabernaculo crystallino posuerunt: & hodie ipsam aspicientibus integra est & sana.

[74] Polydorus addit, quod altare prædictum majus erat, [inventa loco per L notato,] positum in media nunc ecclesia, tunc vero, cum nondum esset pars posterior ædificata, anterioris ultimum arcum occupans; cujus locus usque nunc notetur in pavimento, per lapidem inscriptum littera L. Hæc illi, ex sola verosimiliter traditione: ideoque Annalibus suis factum inserere Waddingus noluit: credibile tamen illud facit prænotatum L, cui haud facile aliam explicationem dederis, quam quod sic inchoetur verbum Lingua; esto Saviolus notari eo velit verbum Locus, ad eum demonstrandum in quo fuerit prima Sancti sepultura. Interim Polydorus cap. 33 describit situm lapidis, non nihil a medio declinantis ad Sacellum Sancti; sic tamen, ut perpendiculariter substernatur pendenti desuper Crucifixo æris inaurati, per Donatellum Florentinum fabricato; & terminet primam ecclesiæ partem, istic scilicet ubi convenit tunc stetisse altare quod dixi majus: [ubi aliquando steterat altare majus.] cujus loco postea successerit odeum, prout tunc moris erat chorum a reliqua ecclesia dirimens, & Crucifixum desuper pendentem habens qui etiam aliquamdiu ibi pependerit Odeo sublato, nunc vero sublatus etiam ipse & alio videtur translatus: quia iconismus ecclesiæ ad nos missus chorum repræsentat liberum, & humiliori pedum trium sepimento columellis fulto discernitur ab ecclesia.

[75] Cujusmodi fuerit crystallinum tabernaculum supra memoratum a Pisano, non facile dixero; [Tabernaculum ipsius linguæ argenteum.] nec etiam quando vel quibus curantibus illud factum, quod instar Eucharistici ostensorii seu remonstrantiæ accepimus æri eleganter incisum, ubi sacra lingua locum obtinet quem solet tenere tali in opere Christi corpus. Ipsum totum hic exhibere superfluum censeo, cum talia sint ubique obvia, sed grandia tantoque artificio elaborata. Satis eam partem exprimere qua continetur Lingua.

[76] Ipsius ostensorii seu tabernaculi basis impressa sibi habet quædam insignia Nobilium, eorum fortaßis quos appellant Præsidentes venerandæ Arcæ, singulis anni deligi solitos; Massarios olim nominabant, id est sacræ Massæ sive domus aut gazophylacii custodes) quorum initium licet anno MCCCXCVI antiquius esse Polydorus censeat cap. 60; [fuit verosimiliter a Massariis Arca curatum, sec. 15,] non invenit tamen in publicis vel civitatis vel sacrarii scripturis pleni regiminis distinctam notitiam ante annum MCCCCV, quo die XX Octobris, D. Franciscus filius [N.] de Carrara Paravinus deponit quadringentos & quatuor aureos ducatos, in manus Galvani Lactucæ Patavini, Syndici Conventus & Officialis fabricæ atque ecclesiæ, profitentis se recepisse eamdem summam suo ac Collegarum nomine, videlicet Rev. Antonii Patavini Guardiani, Rev. Joannis de Brugine, Ordinis Minorum Joannis Galvani, Sulimani Specialis, & Joannis; Errigi Notarii. Est autem prædictum tabernaculum tres omnino pedes geometricos altum, sicut ipsum anno MDCLXIX manu Iacobi Ruphonii sculpendum curavit Pet. Sav. vot. Petrum Saviolum, [& 17 sec. in ære sculptum.] intelligo, voti reum. Habeo ejusdem tabernaculi etiam alterum ectypon, pedum paulo plus quam duorum, quod anno MDCXCIII Augustæ Vindelicorum sculpsit Leonardus Heckenaver, & Fr. Petrus Angelus Sandri Minor Conventualis Venetus dedicavit Carolo II Comiti a Lichtenstein, Principi & Episcopo Olomucensi. Utrobique eadem inveniuntur ad basim insignia, sicut etiam videre pores in præmissa tabella.

[77] In hoc tabernaculo (cujus ætas quin centum annos excedat ægre dubitaverim) reperit illam anno MDLXXXI, [an. 1581 osculatus Ignatius Martinez linguam Sancti,] ex Congregatione nostra Generali IV Roma in patriam rediens, P. Ignatius Martinez, Lusitanus; eamque venerationis ergo exosculatus, ita repente immutatus est, vir jam grandævus, & annum agens plus quam LX, ut spiritum & linguam Sancti induisse videretur. Igitur deposito veterum Rhetorum more, cœpit concionari Apostolice, tanto spiritu & fructu, ut totam Lusitaniam commoverit. Totos exinde sedecim annos pueris, pauperibus, rudibus, servis, militibus, Christiana doctrina imbuendis atque ad pietatem formandis, magna caritate, magno spiritus ardore, consumpsit… Itaque omnibus feriatis diebus, semel atque iterum concionabatur ad plebem, & ad detentos in triremibus, eosque verbis ardentibus ad detestationem peccatorum inflammabat: quo genere dicendi infinitum esset recensere, quas populo Lusitano utilitates compararit, Ibat ad domos vir ille, in Academia Eborensi coram Sebastiano Rege & patruo Henrico Cardinale Doctor Theologus creatus; ibat ille vir, inquam, doctor pauperum: cogebat in foro, in præsidiis, in triremibus multitudinem; ubi suo sceptro, id est arundine, [genus totum dicendi mutat.] venerandus, incipiebat maxime canorus docere; donec missus a Moderatoribus Conimbricam, ut nostris esset perfecti concionatoris exemplar, qui Christum verbis annuntiaret & moribus nec alium quam Crucifixum, brevi extinctus est, die XXVIII Februarii, anno MDXCVIII, tanto urbis totius luctu & fama sanctitatis post se relicta, quantam legere est apud scriptores nostros, ac nominatim apud Philippum Alegambe, in Bibliotheca Scriptorum Societatis, unde præmissa excerpsimus ad S. Antonii gloriam: multo autem plenius ejusdem res gestas deduxit P. Matthias Tanner, in opere postumo nuperrime vulgato cui titulus, Societas Jesu Apostolorum Imitatrix; sive gesta præclara & virtutes eorum, qui e Societate Jesu, in procuranda animarum salute … per totum orbem terrarum speciali zelo desudarunt.

[Annotatum]

* imo 32

§ II. De mandibula & aliis extra Arcam Reliquiis ac posterioribus translationibus.

[78] [Mandibula seorsim servatur,] Ut prædictam linguam sacro capiti adhærentem commodius separaret S. Bonaventura removit ab eodem etiam mandibulam inferiorem, inquit Polydorus (quasi significatum vellet, repertum corpus, consumptis dumtaxat carnibus, firma adhuc compage integram) atque ita duæ istæ Reliquiæ manserunt separatæ a ceteris ossibus, quæ reclusa sunt intra eam arcam ubi in præsentiarum requiescunt. Illustrissimus Guido Carolus de Francia Episcopus Portuensis Cardinalis Bononiensis, Apostolicæ Sedis per Italiam Legatus, qui meminerat se meritis & intercessione ipsius Sancti liberatum a morte, decrevit mandibulæ curandum elegantissimum tabernaculum argenteum, in quo etiam spectantur ejus insignia. Est vero opus speciosissimum, formam habens capitis, [quasi anno 1263 separata,] cui pro facie crystallus crassima est, per quam ipsa conspicitur. Neque ipsa tantum, sed etiam os unum unius brachii, quemadmodum monstrant tabulæ, ab iisdem sculptoribus elaboratæ annis prænotatis, una quidem juxta naturam alta pedes duos & pollices quatuor, altera ad pedem unum & pollices totidem contracta; quales hic minori forma vides.

[79] In rotulo subtus currente hæc verba leguntur. Translato Divo Antonio, anno 1263, [& argenteo capiti imposita,] Cardinalis Guido argenteam thecam hanc deauratam, marcarum 36, ori & brachio sancto parat devotissime, & affatur; O sidus Hispaniæ, Gemma Paupertatis, Antoni Par Scythiæ (imo Pater Scientiæ), Forma Puritatis; Tu Lumen Italiæ, Doctor Veritatis, ut solnites Paduæ signis claritatis. Si rhythmus hic jam inde a principio ibi vel alibi legebantur, optandum fuerat, ut ea propriis sua ætatis Gothicis, id est Teutonicis litteris, numerisque Latinis non zyfris Arabicis neque litteris Italicis expreßisset rotuli illius minime antiquus auctor; [A Guidone Legato Apper Sanctum servato,] tunc legeremus hæud dubie, PR̄ SC̄ITIÆ, unde Parem Scythiæ fecit inscitia transcribentis, forsitan Polydori; certe alicujus nihilo quam ipse erat curtosioris ad personas temporaque discernenda. Confunduntur enim manifeste translationes duæ, una anni MCCLXIII, sub S. Bonventura, cujus ætate nullus fuit Episcopus Portuensis Guido; altera, [non an. 1263 sed 1350:] facta ante Capitulum Generale, celebratum Lugduni anno MCCCLI, quo decretum ait Waddingus, ut die XV Februarii ritu duplici fieret Officium de Translatione S. Antonii nuper facta, scilicet anno præcedenti; cujus num. 8 scripserat, quod Legatus missus in Lombardiam … Patavium se contulit, ubi secundam fieri translationem curavit corporis ejusdem Divi, ad arcam argenteam; & magnæ capitis partis, ad pretiosissimam thecam, suis sumptibus affabre elaboratam. Confundendi eas occasionem præbuit Pisanus, nullo ordine ea colligens, ex quibus appararet B. Antonii sanctitas & excellentia; in quibus locum ultimum tenet translatio præpostere scripta, sicut prius narretur quid Legatus, posterius quid Bonaventura egerit.

[80] Accuratius actionem totam notant, sed pro anno MCCCXLIX, [post celebratam corporis translationem 14 Februarii.] annum extendentes usque ad Pascha, Guilielmus & Albrigetus Cortusii, in historia de novitatibus Paduæ & Lombardiæ, ab anno MCCLVI usque ad MCCCLXIV; apud quos libri 10 cap. 1 sic inchoatur. Guidus Comes Bononiæ de supra mare, Tituli S. Luciæ Presbyter Cardinalis, Romanæ Ecclesiæ Legatus, occurrentibus Dominis Paduæ & Laicis cum toto Clero, intravit Paduam, & sedem posuit in Palatio Dominorum cum trecentis equis, expensis Dominorum anno MCCCXLIX. … Corpus B. Antonii Confessoris translatum fuit de XIV Februarii. Tunc supra Arcam ejus Dominus Legatus Missam celebravit, præsentibus Domino Patriarcha Aquilejensi, Archiepiscopo (S. Bertrando, mox Martyre futuro, ut iidem Cortusii hic indicant, cujus Acta dedimus 6 Iunii) Archiepiscopo Jadræ, (Nicolao Sosensi Ordinis Prædicatorum) Aldrovandino, Episcopo Paduæ; Episcopo Veronæ (Petro de Pinu, paulo post translato ad ecclesiam Petragoricensem in Gallia) & multis aliis Episcopis & Prælatis.

[81] Fuit Guido, Roberti Comitis Bononiæ atque Arverniæ, [Erat is creatus Cardinalis an. 1342,] & Blancæ, ex Roberto S. Ludovici postremo filio natæ, filius; a Tornacensi ad Cameracensem Episcopatum, indeque ad Archiepiscopatum Lugdunensem, ac denique ad Cardinalatum promotus, & ultra annum MCCCLXIII vivens, multis Romanorum Pontificum legationibus laudabiliter est perfunctus. Hujus gentilitiam tesseram, multo simpliciorem repræsentat hæc statua; quam in sua Gallia purpurata Petrus Frison: scutum autem in media basi positum refert Ursum insigne forsitan unius ex Massariis ceteris dignioris. Quinam in eadem basi represententur Sancti, non definio; suspicor tamen primum esse Prosdocimum, Bononiensis Ecclesiæ Proto-episcopum, tum S. Franciscum, deinde S. Antonium; qui ambo etiam sub mento repræsententur; & S. Antonius iterum ante pectus. Credibile autem mihi fit, prius statuam sumptibus Cardinalis fabricatam, postea vero subjectam basim sacrarii expensis; [& ejusdem seculi sunt adjuncta alia:] quando etiam junctum sacræ mandibulæ fuerit os brachiale, non autem a tempore ipsius Guidonis ibi collocatum. Idem autem, seorsim nunc habetur in proprio tabernaculo de quo infra. Interim tam in basi quam in statua notabis habitum, qualem usque hodie Conventuales gestant, diversum valde ab Observantibus, nedum ab ætate S. Antonii, quais in usu solus erat quem postea Cappucini resumpserunt, ut patet ex Musivo Lateranensi supra.

[82] [idem si corpori fecit arcam argenteam,] Argenteæ arcæ, cujus meminit Waddingus nulla alibi mentio, nequidem apud Polydorum: verosimile est tamen, quod intra arcam marmoream claudatur alia, custos immediata sacrorum oßium. Nisi opinari velimus, argenteam quidem fabricasse Guidonem, publice venerationi exponendam in ea quæ tunc forte primum fuerat absoluta capella nova, destructo vel translato tumulo qui media in ecclesiæ steterat, non parum per annos quadraginta incommodus. [ea an. 1475 inclusa marmorea non videtur amplius.] Cum autem anno MCCCCLXXV placuisset, ex veteris ecclesiæ more, Sanctum illud corpus ponere sub altare, quatenus supra illud quotidiana possent offerri sacrificia, a Sacerdotibus undique devotionis causa confluentibus (quod a Iacobo Zeno tunc Episcopo die XVIII Iunii consecratum dicit Polydorus cap. 25) assumpta iterum fuerit prior arca marmorea, & argentea in alios usus conversa, utpote jam non amplius conspicienda: & tunc etiam separatum fuerit os brachii prædictum, mandibulæ jungendum. Factæ deinde sunt aliæ aliæque in dicto sacello mutationes, quibus mutatum aliquid circa arcam fuisse, non habeo unde affirmem vel negem, apertam fuisse non est credibile: nam quoties aliquid Reliquiarum viris principibus commodandum fuit, id semper acceptum ex argenta sacri menti theca apparebit ex ultimo §. sequentium Analectorum.

[83] Anno MDXXXII sacellum totum cœptum est marmore incrustari, [Marmoreus autem novus ornatus an. 1587 decretus fuit.] sicut infra en Polydoro describit Waddingus. Cum autem absolutum opus haberetur; visum est anno MDLXXXVII admodum Reverendis & Magnificis sacræ arcæ Præfidibus faciendus eidem ornatus æque marmoreus, & talis qui reliquo sacello responderet, tam pretio exquisitarum petrarum, quam anaglyphorum operum & statuarum ænearum apparatu. Jamque modulus factus erat, opusque susceperant Marcus-Antonius de Surdis & Vincentius Moscattelli, sculptores Patavini, cum Baptista Laurentio Veneto, tria millia ducatorum pro eo pacris: sed inchoatum illud, suspensum hæsit, eo quod maturius deliberandum censuerint quidam. Ita Polydorus, tertio post anno scribens. Nunc cum illud absolutum habetur, restat intelligere, quid circa Arcam prædictam sit factum. Intelligemus autem hæc & alia multa cum fuerit absoluta fabrica novi Sacrarii, intra biennium proximum, ut speratur absolvendi, quando P. Mag. Iosephus Pasqueti, in Analectis num. 11 laudandus, dabit suum ad Polydori historiam supplementum, multis figuris tunc illustrandum.

[84] Prodiit anno MDCLXXXVII Patavii Italico sermone Catalogus sacrarum Reliquiarum, asservatarum in Sanctuario gloriosi S. Antonii Patavini, curante Comite Antonio Maria Borromæo, Nobili Pativino, Præsidente ecclesiæ Reliquiis & thesauro ipsius Sancti, ubi primo loco nominatur Tabernaculū, [Ex Catalogo anni 1687] continens mentum cum dentibus. III, Tabernaculū, modernum argenteum, cum osse brachii sinistri, ejusdem gloriosi Sancti, ornatum circulo rubinorū: unde intelligo os illud exemptum fuisse a priori tabernaculo, ut seorsim docentius locaretur: idque ignorasse illum, qui Augustanam tabulam sculpendam ex Paduana curavit, alias ipsum omissurus. Ad eumdem porro Sanctum pertinent sequentia. IV Tabernaculum argenteum, in quo videtur vitreus ille scyphus, qui hic Patavii ab incredulis nonnullis, de altissima fenestra, in durum dejectus saxum, integer mansit; cum dicerent illi, tam Sanctum esse Antonium, quam infrangibile vitrum istud. V, Statua S. Antonii argentea, [recensentur aliæ plures Reliquiæ Sancti] in qua est os digiti ipsius: ejusdem fortaßis, cujus alium articulum habuit Infans Lusitaniæ Petrus. VI, Tabernaculum cum cilicio ejusdem Sancti; VII, Tabernaculum cum glandulis & coralliis quibus cingitur Clerica, (id est, Corona Clericalis) ipsius Sancti: nam etiam invenitur XI Tabernaculum, in quo posita pellis capitis reliqua; unde confirmatur, quod supra dictum de cute sive (ut infra appellatur), capitis sacri reservata. VII Cutica Tabernaculum cum capillis ejusdem. IX, Tabernaculum argenti inaurati cum tunica ejusdem &carne S. Barnabæ, fortaßis ex eo pede, quem Florentiæ habent Augustiniani, cum tibia fere usque ad genu integra. XII, Tabernaculum cum uno dente ipsius, nescio ab an inferiori mandibula jam separata sumpto, an vero ex superiori reservato. Et hæc omnia Tabernacula sunt ex argento inaurato: ex nuce vero illa, in qua solebat prædicare Sanctus, habetur num. XIII statua ejus; & num. XIV Crux, cum insigniis Domus Zabarellæ, [in variis tabernaculis.] utraque; ac denique num. LXIII, Liber sermonum, opertus holoserico & ornatus argento, cum postillis marginalibus manu Sancti, conscriptis.

§. III. De Reliquiis Sancti, quas singulari studio Reges ac Principes Padua impetrarunt.

[85] Os illud Brachii, quod sacræ mandibulæ appositum supra diximus, [Ex osse Brachii] incerti a quo vel quando, non esse integrum, sed altera extremitate mutilum, apparet per crystallum intuentibus; quid reliqua factum sit, ignoratur; nisi quod per infra dicenda constabit, ex eodem osse fere solo acceptas esse particulas eas, quas variis Principibus Urbibusque communicatas legimus. [Regi Lusitaniæ missa particula;] Ac primum Waddingus ad an. 1263 num. 13 asserit, quod cum Sebastianus Lusitaniæ Rex, & Margarita Austriaca Philippi III conjux, apud Serenissimam Venetorum Rempublicam, instanter egissent, pro obtinenda aliquali Reliquiarum S. Antonii particula; Regi missa sit pars Brachii, anno MDLXX; Reginæ anno MDCX, pars altera. Idem ex Wadddingo transcribens Paciecus infra laudandus, Regem quidem ait, num. 167, concessam sibi partem deposuisse in ecclesia ipsius S. Antonii Ulyßipone; [Reginæ Hispanæ nihil inde datum,] Reginam vero num. sequ. asserit, ea quæ sibi obtigit auxisse sacrum Palatii thesaurum. Sed cuncta accuratius scrutatus Georgius Cardosus, in Hagiologio Lusitano, negat Reginæ aliud missum esse quam digitum unum; Regi vero negat petitum aut datum omnino quidquam: quæ autem Ulyßippone habetur pars, arculæ argenti inaurati inclusa; eam esse ait partem sacri verticis, cui etiam nunc adhæreant coronæ clericalis capilli, de brachio vero, quod possidere gloriosum civitati isti regiæ foret, optandum ait ut verum sit ipsum ibi haberi; sed tam unius quam alterius partis translationem, a Waddingo assertam, dicit rem esse inauditam.

[86] Tam contrariarum sibi invicem assertionum pugnam, & utrimque errantes in aliquo partes, conciliabit Petrus Saviolus, productis, in quadam ad suum Thesaurum Paduanum Appendice, Instrumentis publicis, [sed ex cute capitis:] unde constabit, Sebastiano quidem revera missam fuisse particulam oßis humeralis seu brachialis; Reginæ vero Hispaniarum partem cuticæ; hæc autem quid sit, doceberis a Cangio ex Legibus Longobard. lib. 2 tit. 7, §. 2, ubi decernitur quid faciendum, Si quis alii plagam fecerit in capite, ut cutica tantum rumpatur, quam capilli cooperiunt. Hanc igitur Lusitani debent Reginæ, donatam (ut Cardosus ait) natali domui ipsius Sancti; [articulus digiti aliunde habetur,] digitum vero seu articulum ejus unum attulerit Petrus infans, suarum peregrinationum fructum hunc fortaßis referens ante annum MCCCCXXXIV, vivente adhuc patre Ioanne I; nec enim postea videtur Hispania exceßisse, donec obiit, æmulorum invidia in mortem præcipitatus anno MCCCCXLIX.

[87] Sed veniamus ad promissa & a Saviolo producta Instrumenta. Anno MDLXXIX die XX Ianuarii, [Primam dari jusserat Senatus Venetus 1579,] Nicolaus de Ponte, Dei Gratia Dux Venetiarum &c. Nobilibus & Sapientibus viris, Aloysio Justiniano, de suo mandato Potestati; &Francisco Cornelio, Capitaneo Paduæ, fidelibus & dilectis, salutem & dilectionis affectum apprecatus, scribit lingua deinceps vulgari, quod facta a Serenissimo Portugalliæ Rege instantia, per medium dilecti Nobilis Matthæi Zani, a sua apud eamdem Majestatem legatione regressi; pro sua particulari devotione optante aliquid Reliquiarum S. Antonii; ut desideratissimam illam gratiam dignaretur a d. civitate impetrare; de eadem re pridie datæ egerit cum Episcopo loci; mandatque ut etiam ipsi agant cum Magnificis Deputatis ad Arcam, quatenus de fragmentis extra eamdem servatis largiantur ejusmodi particulam, qualem ipsi cum suo Episcopo judicabunt d. Regis Majestati convenienter posse concedi.

[88] [deinde aliā imperatrici an. 1580,] Idem deinde, accepta simili postulatione Imperatricis per Legatum Reipublicæ apud Imperatorem (Matthias hic erat, & uxor ejus Anna) similiter, sed brevius multo scripsit, die XVII Decembris MDLXXX, Aloysio Grimano Potestati, & Danieli Prioli Capitaneo: quibus utrisque executis quod sibi commissum fuerat, quid pro Lusitaniæ Rege obtinuerint, licet non inveniatur in Actis, intelligitur tamen utcumque ex sequentibus in favorem Imperatricis, super cujus desiderio dum consultaretur anno MDLXXXI, [& Ferdinando Archiduci an. 1597.] XVIII Ianuarii, convenit dandum esse ex osse brachii: Ac rursum, accepto memoriali Illustriss. ac Reverendiss. Domini Comitis Hieronymi de Portia, Apostolici apud Sereniss. Archiducem Ferdinandum Nuntii, & proponente Magnifico Dom. Comite Julio, decretum est XIX Maji MDXCVII, ut in illius quoque favorem ageretur, eo ordine & modo, qui observatus fuit XV Februarii MDLXXX, ad instantiam Sereniss. Regis Portugalliæ; & XXII Decembris ejusdem anni, ad instantiam Sereniss. Imperatricis.

[89] Anno MDCIX, XIII Ianuarii Leonardus Donatus, Dei gratia Dux Venetiarum &c. [Idem Senatus pro Regina intercesserat anno. 1609,] Nobilibus & Sapientibus viris, Angelo Corrario Potestati, & Francisco Mauroceno Capitaneo Paduæ, mandat, ut agant cum Gubernatoribus Arcæ, quatenus in gratiam Sereniss. Hispaniarum Reginæ (Margaritæ Austriacæ Philippo III nuptæ) consentiant ad tollendam ex Reliquiis S. Antonii, sive cuticam, sive dentem, sive aliam particulam, ordine, modo, ac ceremoniis, simili in re servari solitis, atque servatis anno MDLXXX, quando similiter ablata particula fuit pro Serenissima Imperatrice. Itaque anno MDCX, die lunæ primo Februarii, convocato & congregato Consilio Magnificorum Dominorum sedecim in loco solito, ex dicto numero introducti fuerunt infra nominati Reverendi & Magnifici Massarii venerabilis Arcæ D. Antonii Confessoris, [& Patavini decreverant mittendam cuticam,] nomine suo & collegarum suorum: qui exposuerunt continentiam subscriptarum (hic vero supra indicatarum) litterarum Ducalium, instantes super præsenti negotio haberi opinionem d. Magnifici Collegii. Quibus expositis & visis litteris Ducalibus prædictis, consideratis merito considerandis, pro debita executione prædd. litterarum Ducalium; deliberatum fuit, quod dd. Rev. & Magniff. Massarii debeant, servatis debitis solennitatibus & ceremoniis, mittere Venetias, ad Serenissimum Dominum nostrum, unam particulam cuticæ corporis d. Gloriosi S. Antonii, ex ea quæ reperitur inter Reliquias d. sacri corporis, in custodia dd. DD. Massariorum, associandam per duos Magniff. Oratores, eligendos ad hunc effectum per Magnif. Consilium & per partem dd. DD. Massariorum. Et ita annotari jussum fuit; subscriptis præsentium Sedecem-virorum nominibus duodecim, & Massariorum quatuor, Consequenter autem die Martis IX Februarii, Congregato rursum Collegio, & præsentibus quatuordecim ex XVI-viris, resolutum fuit, quod Domini Actuales (sunt illi ex subscriptis tres primi) intelligant quod debeant quærere Episcopum aliquem, si modo aliquis Paduæ præsens inveniatur, eique publico nomine supplicare, ut munere eo (separandi d. cuticæ particulam) fungi dignetur; sin minus requirere ad eumdem finem D. Archipresbyterum, vel alium quempiam Prælatum.

[90] His præmißis, sequitur Instrumentum donationis & translationis, [quam decidere rogatus Episcopus Concordiensis, an. 1610,] Latinum totum tenoris infrascripti. In Christi nomine Amen. Universis & singulis præsentes visuris, lecturis & audituris, notum sit & aperte pateat, qualiter [per] ordinem Magniff. DD. Deputatorum ad utilia & Magniff. DD. Sexdecim Magnif. Civitatis Paduæ ad partem sub die [XIII] instantis (sive currentis Februarii) in Congregatione Reverendiss. & Magniff. DD. Præsidentium ad regimen Ven. Arcæ gloriosi S. Antonii, Confessoris de Padua, captum pro obedientia litterarum Sereniss. Principis die 23 (hinc corrige quod supra errore typographico scriptum 13) Januarii præteriti perficienda; Illustriss. ac Reverendiss. D. Matthæus Sanuto Episcopus Concordiensis, ab eisdem Magniff. Deputatis accersitus in Sacrarium templi S. Antonii Confessoris de Padua, ubi omnes sacræ Reliquiæ ipsius S. Antonii, quæ extra Arcam reperiuntur, & aliæ quamplures Reliquiæ & oblationes sunt repositæ, se contulit.

[91] Et primo accessu ab ipso Illustriss. & Reverendiss. Episcopo re sacra celebrata; [id rite facit:] & postea tabernaculo existente, intus de cutica habente ipsius S. Antonii, accepto; & ex eo extracta Reliquia ipsius cuticæ, partem unam abscidit; & sic abscissam in quodam parvo tabernaculo de crystallo, argenteo contecto clauso, cum crucicula superius, posuit; illudque sigillo Vener. Arcæ signavit, & repositum in quadam bursa veluti rubei cum auro, sub custodia ordinaria, simul cum tabernaculo inquo reliqua cutica reposita fuit, posuit, exinde postea elevandam, & Sereniss. Principi, qui petiit Reliquiam ipsam, pro voluntate Majestatis Hispaniarum Reginæ serviendo, exhibendam per Magnif. D. Cyrum Anselmum & Aloysium Cortadinum Doctorem, [nominantur ad eam Venetias ferendam Legati,] Nobiles Patavinos, ejusdem Magnif. Civitatis Legatos, & Rev. P. Baccalaureum Benedictum a S. Alberto, loco adm. R. P. Mag. Vincentii Corradutii, Guardiani & Commissarii Generalis; & Magnif. D. Antonium Franciscum Pasinum, itidem Nobilem Paduanum, Præsidentes ipsius Ven. Arcæ, & a Congregatione illius ad hoc electos. Præsentibus continue Illustriss. Dominis, Angelo Corrario Potestate & Francisco Mauroceno Præfecto Paduæ; ac Magniff. Dominis Marsilio Papafava, Alexandro Zacco, Hectore Docto, & Comite Vincentio de S. Bonifacio, Deputatis ipsius Magnif. Civitatis Paduæ; nec non & suprad. R. P. a S. Alberto, R. P. Mag. Bonaventura Rebecca, loco R. P. M. Angeli Dianini; R. P. D. Fr. Joanne Antonio Rizzi, loco adm. R. P. Provincialis; [die 20 Febr.] Magnif. D. Marco Antonio Lazara; Magnif. D. Joanne Nani, loco Magnif. D. Numitoris Crassi; Magnif. & Reverendiss. D. Paulo Tarvisio; & suprad. Magnif. D. Antonio Francisco Pasino, omnibus Præsidentibus suprascr. Ven. Arcæ, ac RR. PP. Fratribus Francisco Gambarotto & Augustino Pasqualini, Sacristis ecclesiæ præd. gloriosi S. Antonii.

[92] Hæc omnia acta fuere anno a Nativitate D. N. Jesu Christi millesimo sexcentesimo decimo, Indictione octava, die sabbati vigesimo tertio Februarii; præsentibus Magnif. D. Sertorio Ursato Equite, Joanne Bapt. Zacco, Raynaldo Papafava, Checho de Leone, Bartholomæo Docto; &Joanne Brizzacareno, omnibus testibus vocatis & habitis, & aliis quam pluribus.

[93] Quam quidem Reliquiam, sic ut supra extractam & repositam, suprascr. R. P. D. Fr. Franciscus Gambarottus Sacrista, die sabbati XX d. Mensis Februarii, accepit; & eam consignavit Magnif. D. Alexandro Zacco, uni ex Deputatis Magnif. Civitatis: qui illam in manus Magniff. Dominorum Cyri Anselmi & Aloysii Corradini Doctoris, Legatorum ut supra, tradidit, qui ipsam postea debeant R. P. Baccalaurio Benedicto a S. Alberto, Præsidi Rev. Conventus S. Antonii prædicti, prout supra, [tradere], præsentandam Sereniss. Principi Venetiarum. Præsentibus Magniff. Dominis, Petro Bradiolo, & Antonio Enselmio testibus rogatis, & quam pluribus aliis. Hactenus Instrumentum, [pro qua accepta Dux agit gratias.] cujus nescio an etiam exemplum Venetias transmissum, sit cum ipsa Reliquia: ejus saltem non meminit Sereniss. Dux, XXVII Februarii rescribens prædictis Potestati & Capitaneo Paduano, ad eorū litteras datas XXIV ejusdē; & significans ipsos & Legatos Paduanos officio sibi commisso perfunctos, impetrata & Venetias perlata præd. Reliquia, cum summa ipsius Ducis satisfactione. Sequitur apud Saviolum simplex nota, sub die primo Aprilis MDCXXXIII, de instantia Dominis facta per Reverendiss. P. Generalem (credo Conventualium) in deliberationem adducenda; instantiam autem ejus fuisse præsumo pro simili gratia, in favorem alicujus Conventus vel Principis. Plura divinare non licet.

§. IV. De sacri Brachii particula, Reipublicæ Venetæ donata an. 1652.

[94] [Cum anno 1652 erigeretur Venetiis altare Sancti,] Anno MDCLII die XXIX Februarii, scripsit Franciscus Molino, Dei gratia Dux Venetiarum Nobilibus & Sapientibus viris, Andreæ Pisano de suo mandato Potestati, & Sebastiano Justiniano Capitaneo Paduæ, fidelibus dilectis, salutem & dilectionis affectum; ac porro Italice in hunc sensum. In molestissima constitutione præsentium difficilium circumstantiarum exercens Senatus consuetos actus exemplaris pietatis & religionis erga Dei honorem; cum effectu summi zeli & singularis devotionis, decrevit ex voto erigendū altare in nova ecclesia S. Mariæ a Salute cognominatæ, dedicandum glorioso S. Antonio de Padua, ut eum ibi invocet, [jubet Dux Reliquiam Padua peti.] tamquam advocatum suum apud divinam misericordiam; quatenus concurrente plenitudine meritorum ejus, roborentur preces nostræ, fiduciaque de divina protectione, in tanta humanæ potentiæ debilitate. Volumus igitur cum eodem Senatu, ut eo quem vestra vobis prudentia suggeret convenientissimo modo, significetis Præsidibus Arcæ istius Sancti & Deputatis istius Civitatis, nostrum istud consilium; simulque desiderium vivum quo tenemur, impetrandi aliquam portionem Reliquiarum istius Sancti, extra Arcam servatarum, ut debita cum veneratione & loco decenti conservetur supra præd. altare &c.

[95] Mandatum executi sunt illi; & consequenter die Lunæ XI Martii MDCLII comparuerunt coram Magniff. DD. Actualibus, & XVI-viris loco solito congregatis, adm. R. P. Philippus Cerva Præses monasterii ipsius Sancti, [Res II Martii proponitur,] & adm. R. P. Mag. Zanotti pro P. Provinciali, ipsorum & Collegarum nomine; nec non adm. Ill. D. Joannes Ponte, & adm. Ill. D. Benedictus Salvaticus Eques, pro D. Julio Beolco Præside Ven. Arcæ: & significarunt, … decretum sibi esse concedere particulam ex osse Brachii, asservato cum Mento gloriosi Sancti; ut & ipsi desuper declarent voluntatem suam. Illos vero sic annuisse, ut in futurum caveri peterent integritati tam sacræ Reliquiæ, patet ex rescripto Ducis XIII Martii, testantis gratam sibi fuisse promptitudinem Præsidum in præstando assensu: [& decernitur facienda, sub conditione ne id petatur amplius.] Interim attento rationabili desiderio XVI-virorum, ne posthac obligentur alicui Principi dare vel minimam gloriosi sui Sancti particulam, consentire Senatum, ut positivo decreto ejusmodi alienatio, in favorem cujuscumque Principis alteriusve personæ, prohibeatur. Novis deinde litteris, datis XXIII Martii, eosdem Potestatem & Capitaneum Dux idem monet, designandum ipsis diem ac modum quo transmittere præd. Reliquiam debeant, prout postea fecit per litteras VI Iunii Italice dictatas: cum quibus etiam misit exemplar libelli supplicis, ab iis quorum intererat sibi porrecti eodem die, quem ex Italico sic Latine reddo.

[96] Requirunt Deputati supra fabricam ecclesiæ, a Salute nominatæ, expressionem formalem sensus publici, circa dispositionem rerum concernentium receptionem & custodiam Reliquiæ S. Antonii Patavini, [6 Junii petunt fabricæ curatores,] quæ, in executionem decreti, concepti die XXIX præteriti Februarii, in hanc civitatem adferri debent, ponendæ super altari, quod ipsi in ista ecclesia fabricatur. Dum autem Rectoribus illis expediuntur mandata necessaria, pro transvectione d. Reliquiæ; congruum est, ut definiantur cetera, in ejus adventu observanda. Decernatur igitur, quod vesperi diei Dominicæ vel Lunæ, prout alterutra ad d. Translationem faciendam eligetur, D. Primicerius Patriarchalis ecclesiæ S. Marci, Pontificaliter vestitus cum Canonicis & musicis ecclesiæ suæ, processionaliter accedant ad ripam areolæ pro recipienda d. Reliquia, per Religiosos a Civitate Paduæ & Superintendentibus Arcæ deputatos adferenda; itaque deportetur illa ad ecclesiam Protectoris nostris S. Marci, reponaturque in Gazophylacio; & sibi custodiatur, usque in diem festum ipsius Sancti, [ut definiatur modus faciendæ translationis,] proximo Jovis, XIII mensis currentis. Hoc autem die, sub pretioso baldachino, a D. Archiepiscopo, publicitus requirendo, ut eum in finem conferre se velit ad S. Marci, processionaliter deferatur ad ecclesiam Salutis; ponaturque super altari ad hoc a Deputatis d. fabricæ devote ornando, ut ad illud celebretur solennis Missa, aliæque preces recitentur, simili occasione consuetæ usurpari.

[97] Processioni jubeantur intervenire omnes Ecclesiastici tam seculares quam regulares hujus urbis, Scholæ majores, utrumque Seminarium, Canonici Ducales & Cathedrales eum Sereniss. Principe nostro in pallio aurato, Oratores Principum, totusque Senatus in habitu rubro. Ipsa vero Reliquia maneat toto reliquo die exposita in d. ecclesia; ubi, concurrentibus universis ex tota civitate Ordinibus, imploretur Sancti intercessio apud Deum, pro sublevatione Reipublicæ in molestissimis hisce angustiis. Vesperi redeat D. Primicerius, cum eo quo antea comitatu, ab ecclesiam Salutis, atque in una vicinarum arearum recipiat præd. Reliquiam, referendam ad ecclesiam S. Marci, & priori loco reponendam, ibique diligenter custodiendam, quoad absoluta sit fabrica d. altaris. Ex nunc autem moneatur Magistratus Armamentarii, [& cetera Venetiis observanda,] ut curet in diem XIII currentis construendum more solito pontem, quemadmodum moris est fieri quotannis mense Novembris pro veneratione beatissimæ Virginis a Salute. Decernatur etiam ut a nostro Collegio, eo qui convenientior Senatui videbitur modo, indicetur Illustriss. D. Patriarchæ, Reverendiss. D. Primicerio, & Magistro [ceremoniarum] publica ac definita voluntas, ut a singulis respective impleri ea possit. Rogetur etiam Capsarius Procuratiæ, ut ex numero lipsanothecarum, asservatarum in thesauro ecclesiæ S. Marci, pulchriorem ac digniorem seligat, quæ, cum specialibus litteris, a persona expresse deputata ad Rectores Paduæ cras deferatur, ut in eam reponatur illa pars ossis humeralis, quæ huc mittenda est. Et totius talis Decreti exemplum unum tradatur Deputatis d. fabricæ, pro ipsorum notitia & instructione, alterum mittatur Rectoribus Patavinis.

[98] Factum est quod petebatur, & eodem die ad prædd. Potestatem & Capitaneum Dux ipse sic scripsit. [scribit Dux Paduam,] Cum appropinquet tempus, quo debet initium dari executioni Senatus-consulti super Translatione cujusdam Reliquiæ gloriosi S. Antonii, cujus festum proximo Jovis celebrabitur; decrevimus mandare vobis, ut immediate accersitis Deputatis istius Civitatis & Præsidentibus Arcæ, indicetis; quod, sicut ad primas vestras litteras XII Martii datas gratanter intelleximus promptum illorum affectum ad exhibendam nobis bonam partem ossis humeralis; [proxima Dominica in comitatu plurium] ita publica voluntas nunc sit, ut Translatio illius fiat die Dominica vel Lunæ, ea forma & modo, qui pietati ac prudentiæ vestræ convenientissimus æstimabitur. Videtur autem nobis, quod fieri id possit in scapha, altari ac cereis decenter instructa, in qua etiam veniat Superior monasterii, cum aliquot senioribus atque honoratioribus suis Religiosis, & quatuor ut minimum partim Deputatis Civitatis, partim Præsidentibus Arcæ; [advehendam Reliquiam,] cui scaphæ addatur & alia, cum congruo aliorum Religiosorum numero: quæ simul & directe appellant ad areolam, in cujus ripa præd. sanctissimæ Reliquiæ occurrent ipsamque excipient, privatim quidem, debita tamen cum reverentia. D. Primicerius noster cum Canonicis & Capella ecclesiæ Ducalis Protectori nostro S. Marco sacræ, ut ibidem custodiatur usque in diem XIII Junii, quando augebuntur solennitates aliæque ceremoniæ expressæ Decreto, cujus vobis ad pleniorem informationem mittimus exemplum.

[99] [A Primicerio rite excipiendam:] Mandavimus etiam Capsario Procuratiæ, ut ex pretiosioribus lipsanothecis unam immediate illuc dirigat ad eumdem finem, in qua ad Dei honorē ipsiusque Sancti venerationem præd. Reliquia conservetur. Confidit Senatus, quod ab accuratione & zelo vestrum amborum, suam Rempublicam repræsentantium ac delectorum in hoc negotio, cujus cura omnes vehementer premit, relaturus sit eumdem effectum, quem in aliis publicis utilitatibus summo cum merito vestro, est expertus; expectans de hujus mandati executione mox certior fieri, ut disponantur omnia ad exceptionem præd. Reliquiæ opportuna.

[100] [quo Paduæ nuntiato 8 Junii,] Tunc porro, in nomine Redemptoris nostri Jesu Christi, anno a salutifera ejus Nativitate MDCLII, Indict. V, die Sabbathi, VIII Junii, Paduæ ad sacristiam RR. Patrum S. Antonii, convenerunt Illustriss. & Reverendiss. D. Georgius Cornerus, dignissimus Episcopus istius civitatis; Illustriss. & Excellentiss. DD. Andreas Pisani Potestas, & Sebastianus Justiniani Capitaneus, una cum Illustriss. DD. Petro Buzacarin Equite, Octavio Frizimelega Doctore, Leone Lazara & Zacco Zachi, Deputatis Actualibus hujus Civitatis; nec non adm. R. P. M. Vincentio Fulina Guardiano, adm. R. P. M. Francisco Ser-Zanotti, loco Reverendiss. P, Provincialis; Illustrissimis item Dominis, Comite, Ludovico a S. Bonifacio, [Episcopus particulam separat,] Comite Jacobo Zabarella, Joanne a Ponte Doctore, Julio Beolco Præsidente Vener. Arcæ gloriosi S. Antonii. Ipse autem Illustriss. D. Episcopus propria manu reserans lipsanothecam sacri Menti, in qua etiam servatur os Brachii, ipsum os extraxit, & serra resecuit partem Serenitati suæ destinatam, deferendamque ad inclitam Venetiarum civitatem … reliqua vero pars ab eodem Illustrissimo reposita fuit loco priori; & denuo sigillata, præsentibus & subscribentibus Excellentiss. DD. Jacobo Cassina Equite qu. D. Marci, & Ludovico Saxonia qu. Excellentiss. D. Victoris, testibus. Denique die XI Junii rescripsit præd. Potestati & Capitaneo Dux Venetus qui supra, quod ex ipsorum litteris cognita serie rerum gestarum, conformi præd. Senatus-consulto, plenißime satisfactum sibi sit; [quæ Venetiis excipitur 13 Jun.] Et quia, inquit, non poterant res melius disponi quam eas disposuistis, indicamus vobis plenissimum Senatus annutum; & significamus, quantum accumulaveritis per hanc actionem priora merita erga Rempublicam. Quid deinceps actum Venetiis sit, satis ex præmißis intelligitur. Unum noto, os illud Brachii quod mento sive mandibulæ junctum habetur, istic aliquoties os Scapulæ seu Humeri nuncupari, quatenus humeri nomine etiam venit os primum & maximum inde pendens; quomodo ipsum vocat Andreas Vesalius aliique Anatomici.

[101] [Cetera Sancti ossa videntur ab an. 1475 immota mansisse,] Ex Instrumentis quoque supra productis liquido constare videtur, quod sacrorum oßium custos Arca, ab immemorabili tempore, & saltem ab anno MCCCCLXXV, numquam fuerit aperta; quando nec Venetus quidem Senatus, unquam præsumpsit postulare, ut ex ea quidquam assumeretur, cuicumque loco vel principi donandum, iis quæ extra ipsam in Sacrario servabantur contentus. Quod igitur num. 82 ex Cardoso dictum est de Digito, seu particula Digiti; [& diu ante ablata pars digiti a Guidone Card. Leg.] eam mihi persuaserim a Guidone Cardinali decerptam in secunda Translatione, ab eoque veneranter circumgestatum quoad vixit; mortuo autem illo, per varios casus, venisse in manus Petri Infantis Lusitaniæ.

[102] Cuticæ, sacro cranio adhærentis, nullam fieri apud Auctores mentionem, non valde miror; cum id in cadaveribus diu sepultis satis frequens sit: adeo ut nonnullis etiam capilli crevisse fuerint deprehensi: omnem enim cunctorum admirationem ad se trahebat lingua, qualem diximus, incorrupta. [nec non cutica sacri capitis.] Manserit ergo intacta Cutica, non solum in prima, sed etiam in secunda Translatione; in tertia autem aliqua, in qua separatum credimus fuisse os Brachii & Mento conjunctum, inventa sit illa jam defluxisse, & in aliam quamdam minorem lipsanothecam reposita; quam cum ibi quoque haberi sciret Senatus Venetus, volensque Hispaniarum potentißimæ Reginæ notabilius aliquid largiri, quam Lusitano Regi concesserat; petierit mitti vel cuticam vel dentem (nam & hi fere omnes locis suis firmiter adhuc inhærent), istius vero partem maluerint donare Paduani, quam dentem, non ita facilo divisibilem.

ANALECTA
Ex variis tam impressis quam manuscriptis.

Antonius, Ordinis Minorum, Patavii in ditione Veneta(S.)

EX VARIIS.

§. I. De ecclesia Patavii Minoribus condita, vulgo Sancti dicta.

[1] Collectionis hujus initium faciat Valerius Polydorus Patavinus, Conventualis, auctor Memoriarum sacrarum, ecclesiam gloriosi sancti Antonii attinentium, Venetiis editarum anno MDXC. Liber est Italice scriptus, & extensus per Capita LXX, in quo ad Latinam summam contrahendo, ne laborandum nobis esset, facit Lucæ Waddingi diligentia, ad annum 1263 & seqq. argumentum in titulo propositum paucis complexus. Cujus tamen prius quam verba proponam, placet exhibere formam exteriorem ecclesiæ.

[2] [Ecclesiæ figura exterior in tabula] Tabula hæc multo est accuratior illa, quæ exprimitur apud Rodulfum Toßinianensem pag. 83℣. & apud Polydorum in fronte libri prædicti. Hæc frontispicium ecclesiæ occulit, ut distinctius repræsentet posticam partem: in nostra, ad exemplum recentius Patavio nuper submissum sculpta, præter frontispicium etiam videas ad litteram A portam Conventus, cui ex altera parte littera D respondet ingressus ad hortum. Sacellum Sancti notat littera B, infra quod porrectum aliud sub littera C, Obiziæ nobilißimæ familiæ est, ejusdem tumulis tegendis erectum. Minor turricula, ad litteram E, ex veteri æde reservata videtur, propter campanulam, [cum explicatione notularum.] quæ vivente Sancto ad ejus vel conciones populum, vel lectiones convocabat scholam. Peribolo cœmeterii inhæret monumentum familiæ Papafavæ, & ejusdem periboli angulum occupat equestis statua Gattamelatæ, cujus personæ aliam notitiam in libris Patavinis frustra requirens, casu reperisse videor infra. Interim exteriorem hanc ecclesiæ formam considerans, omnino assentietur dicentibus, fabricatam esse ad aliquam Constantinopolitanarum imitationem, fornicibus majoribus omnibus fastigiatis in trullos seu tholos.

[3] Exterioris fabricæ conspectum sequi deberet interioris formæ exhibitio; & sequeretur, nisi tabula, illam repræsentans & huc pariter missa, tam esset imperfecta, ut qui præsens non adsit sculptor, veram rei totius ideam animo sibi figurare non poßit quam in æs transferat, maxime in choro, ubi præcipua operis elegantia est. Illa igitur dimissa, cupidum talis notitiæ lectorem remitto ad infra repræsentandum conspectum sacelli Antoniani, quod cum aquilonarem alam ecclesiæ in modum Crucis structæ terminet, non potest hujus alæ forma oculis objici, quin simul formetur idea aliqua partium reliquarum, simili modo procurrentium ad Chorum, & ad sacrarium in quod ala meridionalis desinit, atque ad portam primariam eo ordine quo in supra posita tabula dispositi cernuntur fornicum tholi. Interim quod scalpro nondum possumus, explicemus verbis, sumptis ex Waddingo ad annum 1263 num. 9.

[4] [Sunt qui existiment anteriorem partem fuisse ædem Junonis:] Templum, in quod allatum est S. Antonii corpus, Minorum antea usui concessum, in tantam abiit amplitudinem, ut cum optimis Europæ conferri delubris, si non omnibus præferri merito possit; vetera scilicet veteribus comparando, non autem recentioribus, qualia hoc & præcedenti seculo excellentiora fabricata nemo poßit ambigere: Antiquissimum est, quibusdam seculis ante Christum natum exstructum: Junoni quidam volunt aliquando sacrum, idque ipsum cujus meminit Livius. Mutato cultu pro æde majori urbis habebatur, eoque dicebatur nomine Ædes MAIOR; donec anno MCCXXIX Jacobus Corradus, Episcopus Patavinus, hoc insignivit titulo, S. Maria Mater Domini: deinde ex frequenti cultu & aucta reverentia S. Antonii, antonomastice Ecclesia Sancti nuncupata est. Coaluit ædes ex duabus ecclesiis; una antiqua, quam diximus Junonis; altera recentiori. Illa protenditur a porta orientali, usque ad organa ordinemque columnarum marmorearum prope chorum, eo in loco quo supremum erat altare: ista chorum & turres campanarias complectitur majores, & quidquid ultra chorum est. [certius est, quod pro humiliori Minoribus data anno 1229,] Hactenus ex sensu Polydori Waddingus: cui merito contrarius Petrus Saviolus, in Thesauro Urbis Paduanæ pag. 72 & seqq. ostendit (quod etiam patet ex Actis num. 39) ædem S. Mariæ dictam, & Franciscanis attributum ab Episcopo Corrado, humiliorem fuisse, qualem amabant initia Ordinis, in humilitate fundati; & ejus quod olim Iunoni stetit aliquid superesse, in ea quam nunc cernimus æde, non patitur credi forma structuræ, nihil cum vetustioribus ante vel paulo post Christum commune habens, atque in multis Gothicam architecturam referens. Ut non dicam, quod tanta ætatis differentia, quantam Polydorus ponit, inter unam alteramque ædem, necessario pateret oculis intuentium, eamque ipsimet lapides loquerentur: in quibus tamen nulla nunc apparet notabilis diversitas.

[5] [nova & amplior cœpta sit an. 1231,] Dicamus igitur, quod incepta est fabrica novi, non solum additamenti, sed templi totius, cujus artifex fuerit Nicolaus Pisanus, illa ætate celebris architectus, anno MCCXXXI, quo vir sanctus e vivis excessit: sed ob turbulentos motus sub Ezelino cessatum ab opere est, usque ad annum MCCLIX. Alia etiam habuit intervalla structura usque ad annum MCCCVII, quod decrevit Universitas Patavina, dare pro structura ejusdem ecclesiæ libras quater mille, [perfecta an. 1307.] sub regimine D. Hugonis de Oddis Perusini, viri perillustris: quo valido præsidio completa est ecclesia, præter magnam testudinem, quæ super chorum est, & ex variis oblationibus accrevit anno MCCCCXXIV. Ecclesia longa est pedes ducentos octuaginta; lata, centum triginta unum; alta, centum & decem. Pars [prior] multas habet columnas, testudines, absidas, [Ejus amplitudo & majestas] & quatuor turres campanarias: quarum major, alta nimis & pyramidalis, Angelum habet tuba sonantem, ad ventorum varietatem volubilem.

[6] Pars [posterior], ultra chorum, novem habet sacella, pulchra valde: inter quæ ad chorum interjacet spatiosa porticus: & super hanc exurgunt duæ turres campanariæ octangulæ miri artificii, [atque ornamenta interiora,] sed mirabilioris super solam testudinem fundamenti. Testudo magna, quam supra chorum fabricatam diximus, octo magnis columnis innititur. Universum tectum laminis plumbeis cooperitur. Templi frons, præter alios ornatus, porticus habet amplas, & deambulatoria duo; unum superius, alterum inferius, variis innixa columnis. Chori sedilia LXXXVIII, variegato opere, pulchro artificio, cælatis & insertis lignis, [præsertim chori & altaris,] varias figuras exprimentibus, spectabilia redduntur: fecit Laurentius Canetius de Lendenara, in hac arte præstantissimus, anno MCCCCLXVIII. Altare majus, erectum anno MDLXXXII, marmoreis columnis, variisque crustis est ornatum; multis item imaginibus & statuis æneis [quibus vetus altare ornatum fuerat] fusis a Donatello Florentino anno MCCCCLXVIII, decore compositum.

[7] Reconditorium corporis Christi, lapide pretioso, statuis item æneis, circumcirca dispositis, in summi altaris medio, auctoritatem & majestatem exprimens, simul cum altari completum est decem millibus aureorum; operis Præfectis Hieronymo Campagna Veronensi, & Cæsare Franco Patavino. [Candelabrum raræ artis:] In choro conspicitur candelabrum æneum, altum pedes undecim, miræ pulchritudinis & venustatis, centum & quatuor figuris cælatum, singulari arte, ab Andrea Riccio Brioscho, ultimi hujus seculi commendatissimo statuario, conflatum. Singulare hoc opus rerum Patavinarum Scriptores omnes commendant, atque ipse Artifex, appenso ad sepulcrum epitaphio, ab eodem laudatur. Chorum circumdant crates & portæ ferreæ, reticulato textu egregie compactæ, expensis Guilielmi Gattamelatæ Narniensis, Ducis bello fortissimi … Idem sepimentum superius ornant in circuitu viginti quinque statuæ lapideæ & viginti candelabra: ex utroque vero latere januæ præcipuæ ænea simulacra duo.

[8] Ab exteriori parte duodecim habentur tabulæ seu laminæ insignes, quæ ad dextram & sinistram majoris portæ chori visuntur. Eas fudit anno MDVI prædictus Riccius, [tabulæ aneæ historiatæ,] in quarum altera Judith Hebræa sopitum seu potius vino sepultum obtruncat Holofernem; in altera vero trahitur Arca fœderis, quæ de domo Aminadab cum maximo triumpho, præeunte David, cum citharis, tympanis & cymbalis, solennique tripudio adducitur in sanctam civitatem. Alias decem fecit Bellanus Patavinus, fusoria arte præstantissimus, anno MCCCCLXXXVIII. Exprimunt eæ sacras historias veteris Testamenti; Abelem, a Caino percussum; Abrahamum, immolantem Isaac; Josephum, a fratribus venditum; [& alia quædam valde præstantia.,] serpentem æneum, in deserto exaltatum; Sampsonem, Philistæos dejectis ædibus obruentem; Davidis cum Goliath congressum; Salomonem, meretricum contentionem dirimentem; & Jonam, in mare projectum. Alia habet chorus externa ornamenta, columnarum, fornicum, statuarum ærearum, a Titiano Aspetto fusarum; Crucifixi item ænei inaurati, a Donatello superius memorato conflati. Super aram ecclesiæ conspicitur in muro lapis rudis, olim S. Antonii cervical fuisse creditus. Extra chorum, supra duos marmoreos fornices præstantissime deductos, consurgunt organa bina pneumatica, quorum utraque decem habent pleuritides regulas, ad modos concinendos vel frangendos: fusores peritissimi, Vincentius Columbus, & Vincentius alter Columna.

§. II. Sacelli Antoniani forma & ornatus ceteraque Patavinæ pietatis erga Sanctum monumenta.

[9] [Icon sacelli & monumentorum ante illud positorum:] Adescriptione ecclesiæ transit Waddingus ad descriptionem sacelli Antoniani, cui melius intelligendæ serviet hic apposita grandior tabula, quæ simul complectitur totam ecclesiæ alam Aquilonarem, ut dixi, cum variis ibidem positis illustrium personarum monumentis: quorum duo, numeris 1 & 2 signata, quæ ad primam pilam hic spectantur, sunt cœnotaphia, primum Hieronymi Michaelis Patricii Veneti; alterum, Equitum de Lazara Nobilium Patavinorum, quorum etiam juris est altare pilæ illi adversæ oppositum sub titulo Resurrectionis & num. 4. quod vero num, 5 notatur, Sanctis Sebastiano, Ludovico, Ursulæ sacrum est, Monumentum vero signatum num. 3. est Excellentißimi Caterini Cornelii Patricii Veneti & Ducis Cretensis. Ita nobis Antoniani Conventus Patres, visum ectypum vehementer laudantes; dolentes tamen, quod non monuerint de cereferario argenteo majori, qui hic ad latus Euangelii consistit ante altare Sancti, cum translatum cum basi sua esse ad cornu epistolæ, ut locum faceret alteri nove similis formæ, cui supponitur marmorea basis, artificio magno unoque ex lapide, in formam trium Angelorum mutuo cohærentium exciso. Voluissem etiam primo ad altare gradui prætendi ex are fusas valvulas duas, sane elegantes, & distinctius exprimi inauratas catenas, speciose contextas ex crucibus floribusque, unde pendent quatuor majores lampades; vel potius & has & illas removeri, eo quod non satis in tabula discernat oculus quam procul distent a sacelli frontispicio: cui dum proximiores, quam par sit, videntur pendere, illius frontispicii elegantiæ nonnihil officiunt.

[10] Nunc Waddingum audiamus, quæ a Polydoro accepit breviter & latine reddentem. Ad lævam, inquit, [ejusdem dimensio.] organorum, Aquilonem versus, in anteriori basilicæ ædificio, constructum est Sancti sacellum, pedes longum quadraginta, largum viginti quinque, inchoati an. MDXXXII. Hujus tanta est majestas & splendor, tam in materia quam in opere, ut primis Italiæ sacellis possit comparari. Frontispicium totum marmoreum transversa cingula sive coronides habet egregie cælatas, expositas concamerato muro statuas optimas, obductos quinque arcus columnis quatuor candidissimi marmoris, & grandibus pilis duabus. In frontis medio incisæ litteræ tres; Re. Pa. Po. scilicet, Respublica Patavina posuit. Idem sacellum circumcirca undecim arcubus magnique valoris columnis interius adornatur, & novem tabulis quadris marmoreis, quibus insculptæ elegantissime figuræ humanæ ultra centum tres, indicantes varias viri sancti actiones.

[11] [& in ea sculpta miraculæ Sancti.] A læva primam sculpsit Antonius Minellus Patavinus, in hac arte præstantissimus, exprimito; Divum, hujus sodalitii tunicam induentem; secunda ignoti auctoris, repræsentat miraculum restituti capillamenti feminæ, a marito male habitæ ob præstita Fratribus beneficia; tertia, Divi patrem, falso accusatum de homicidio, ab eodem liberatum; fecit Hieronymus Campagna Veronensis: quarta, adolescentulam submersam ad vivos revocatam, opus Jacobi Sansovini Florentini; quinta, simile miraculum e mare extracti infantuli submersi; elapsa est opificis memoria: sexta, avari fœneratoris cor, inter pecunias reconditum; sculpsit hanc Tullius Lombardus; nec non & septimam restituti pedis, quem sibi præscidit juvenis, a sancto viro ob calce impetitam genitricem acriter reprehensus. Octavæ auctor nescitur, cui incisum miraculum projecti in lapides viri, sed prorsus illæsi. In nona expressit Antonius Lombardus, egregius statuarius, infantulum, paucos dies natum, articulata loquela suspicionem adulterii a matre avertentem. Tecti concamerati lorica est testacea seu gypsea testudo, opus Titiani Minii Patavini, cælatoris eximii, in conficiendis & conflandis formis cujusque rei peritissimi. In tholi medio circumscripta hæc verba, Gaude FELIX PADUA, QUÆ THESAURUM POSSIDES. Pavimentum, tum sacelli tum universæ Ecclesiæ, tesseris quadrisve rubri & candidi marmoris stratum.

[12] In medio sacrarii conditæ Reliquiæ, in arca singularissimi lapidis, vagi coloris, [Arca sacri corporis:] sub mortem ejus divinitus inventa, & fabricata a sanctis Quatuor-coronatis, qui passi sunt sub Diocletiano Imperatore, quorum ferias celebrat Ecclesia. Sustinent hanc aram columnæ quatuor in arcæ formam, ad quam ascenditur per gradus septem marmoreos, utrimque ejusdem materiæ deductis spondis ad cornua usque altaris, quas columnulæ superpositæ, & in quatuor angulis totidem ænei Angeli valde reddunt venustas. Super altare tria sunt simulacra Divorum ænea, & scalarū adscensum claudunt portæ duæ æneæ, a supranominato Titiano Aspetto conflatæ anno MDXC. Hactenus ex Polydoro Waddingus, qui paucis hic scribere non potuerat, de Angelis Statuisque æneis portisque duabus. Equidem haud ægre crediderim; si hæc eadem est arca, inquam non Cardinalis Guido (ut iste hallucinatur) sed S. Bonaventura sacra ossa primus condidit, ipsam fuisse miraculo inventam.

[13] Tale quid jam vidimus præcedenti die in Vita B. Guidonis Cortonensis, [circa quam notanda aliqua.] nec difficulter ibi credimus scriptori pene coævo: hic vero merito requirimus ejusmodi aliquod testimonium, tacentibus iis quorum hactenus scripta dedimus. Ut autem credatur arca illa fuisse fabricata a sanctis Quatuor-Coronatis, novo opus esset miraculo; nec enim citra revelationem id sciri potuit: & jam XXVII Maji agentes de S. Liberio Anconitano, vidimus, idem dicide arca, qua conditus ille jacet, absque ulla verisimilitudine. Tutius credideris quod num. 132 asserit Paciecus, & ipsemet anno MDCLX expertus sum, ab eadem arca, propius accedentibus & venerationis causa exosculantibus, afflari perpetuo suavem quemdam odorem, balsami odori simillimum; qui odor præsumitur esse miraculosus, dum alia nulla ejus causa naturalis apparet.

[14] Sed redeo ad Waddingum; qui post descriptionem Antoniani sacelli, ad sacram illius ac reliquæ ecclesiæ supellectilem transiens; [Supellex sacra opulenta:] Multæ, inquit, servantur in adyto seu sacristia Sanctorum Reliquiæ, & supellex sacra locupletissima, qua majorem paucæ habent ecclesiæ. Decem habet cruces argenteas, statuas sexdecim Sanctorum: calices quinquaginta, aureum unum pretii aureorum quingentorum viginti; tabernacula argentea tria majora, minora alia pro conservandis Sanctorum Reliquiis triginta, candelabra magna decem; lampades multas, sed unam immensæ molis; statuas ex voto oblatas majoris ponderis quatuor, minoris triginta novem; tabulas argenteas septem, navem integram, omnibus armamentis ornatam; statuam magnam, ideam preferentam urbis Patavinæ; præter aliam minutam supellectilem multam nimis…

[15] Neque tempore decrescit, sed indies magis augetur hujus ædis majestas & splendor. [fiducia fidelium in Sanctum maxima,] Ita meretur miraculorum frequentia & magnitudo, quæ in hanc diem, ob merita & intercessionem sanctissimi viri, Deo ita volente, perdurant; quatenus tantæ rei, per universum orbem terrarum ita longe lateque fama percrebuit; ut Christiana religio alterum Patronum vix habeat, præter immaculatam Virginem Dei genitricem Mariam, quem ob quotidiana miracula huic Divo pro cultu præponat, quemve donariis ditioribus aut ardentioribus precibus, pro salute in maximis periculis impetranda, crebrius interpellet. Quare merito huic Divo tam augustum atque insigne templum erectum est, quod tantæ in hanc usque diem venerationis apud omnes nationes, sed in primis apud Patavinos est… Nam ultra superius memorata, decrevit Respublica anno MCCLXV, ut eadem cultus solennitate celebraretur festi dies Octava, atque festum, propter obtentum ea die singulare libertatis beneficium; ut in publico foro binæ erigerentur hinc inde statuæ, una S. Antonii, altera S. Prosdocimi, Petri discipuli & primi Episcopi Patavini: & dies octo ante, totidemque post Natalia S. Antonii liberæ nundinæ haberi possent, in foro S. Antonii dicto.

[16] Anno etiam MCCLXXV statuit ut in vigilia, nocte, & festo die Sancti, ad ejus basilicam offerrentur militaria Urbis insignia, custodiretque sepulcrum Dux militaris cum viginti hominibus armatis, [præsertim Patavinorum,] fieretque publica & universalis supplicatio ad eamdem ecclesiam, ad quam conveniret Episcopus cum universo Clero, Potestas cum civilis status Ordinibus, & sodalitia communitatesque artificum cum cereis accensis. Eodemque anno jussit, ut semper, pro majori solennitate & populi exultatione, sub Octava festi, curreretur in stadio, [variis argumentis probata.] & bravia tria proponerentur comprehendentibus. Ipsa vero octava die Potestas urbis, comitantibus Optimatibus, in basilica convenirent, auditur solenne sacrum, gratiasque pro liberata illa die urbe reddituri, & donatia oblaturi. Anno demum MCCCCXXXV Michael Quarante-otto, Juris Cæsarei Professor & Decanus collegii Legistarum, ordinavit, quod Facultatis Doctores ad eamdem solennitatem convenirent, Doctoralibus ornamentis insigniti, cereos accensos gestantes, singuliq; collaterales socios haberent ex Minoritis: quod postea imitata sunt collegia Medicorum & Philosophorum. Tandem multiplicatis quotidie oblationibus, ut in unum congregarentur, atque in arca communi reponerentur, statutum est anno MCCCLXXXVI (an. MCCCCLXXXVI?) quibus in Dei & S. Antonii honorem expendendis, præfecti sunt quatuor cives Patavini & tres Minoritæ, singulis annis a Potestate urbis eligendi; auctusque est ita oblationum proventus, ut multa millia aureorum redditibus annuis thesaurizentur. Plura & distinctiora qui volet ipsum Polydorum legat, etiam exhibiturum omnia illustriora ecclesiæ ejusdem Cœnotaphia & Epitaphia, altaria & sacella, Indulgentias concessas, Confraternitates stabilitas, statas oblationes, aliaque similia.

[17] Anonymus Patavinus, auctor novißima impressæ Collectionis, de qua infra § 5. secundam suam ad Lectorem monitionem sic pertexit. Annis MDCLXXXIII & IV, mirabiliter conspiravit zelus Præsidum, tam secularium quam regularium quibus incumbit cura recte impendendarum eleemosynarum in Sancti honorem oblatarum. Tunc enim cœpta est & perfecta Crux argentea altaris majoris, ter mille unciarum: cui addita sex ejusdem metalli candelabra, singula centum & quadraginta unciarum, & simul cum Cruce superant pretium sedecim millium ducatorum. Strata fuit etiam sacristia tota candido marmore; armaria ex nuce fabricata eleganter, dispositis desuper inter columnas tabulis, miracula recentiora opere anaglypho repræsentantibus. [Ornamenta quædam recentiora,] Factum est quoque pallium agenteum pro eadem ara principe operis similiter anaglyphi; argentoque coopertus liber, ipsius Sancti manu illustratus notis; & sedilibus ad majora festa cooperiendis factus apparatus sericus pretiosus. Ingenti deinde in tabula, manu Matthæi de Petrochis, expressa est arbor Religionis Seraphicæ, ad ornatum claustri, qua parte ecclesiam contigit; multæque ex ære statuæ fusæ sunt, quæ venerabilis Sacramenti tabernaculo adhuc deerant. Insuper alia plura speciosa opera versantur sub artificum manibus, ac nominatim Ceroferarius ingens, componendus cum altero, qui jam ab annis aliquot factus pendet in capella Sancti. Horum omnium nec non pretiosiorum oblationum, a magnis Principibus hoc anno allatarum, rationem accuratam curiosis ejusmodi notitiarum reddam in additamento ad librum P.M. Polydori, Minoris Conventualis, tractaturus de novis hujus ecclesiæ fabricis. Ita ille, postquam in dedicatoria ad Franciscum Monsinum Epistola mentionem fecisset argenteæ lampadis, perpetuo ante arcam sacri corporis una cum aliis 40, arsuræ, ab illo oblatæ anno MDCXXXIV quando conscensurus erat Venetā classem Dux ille præstantißimus, Peloponnesum totam a Turcica tyrannide liberaturus. Nunc intelligo Collectorem, Anonymum mihi hactenus, esse P. Mag. Pasqueti, qui de supplemento ad Polydorum promisso requisitus, respondit, tum primum se operi illi appositurum manum, cum fuerit absoluta fabrica novi quod ædificatur Sanctuarii; speratur absolvenda intra proximum ab hujus tomi editione annum; multum certe, dum hæc imprimuntur, per æstatem anni 1697 promotum intelligo.

§ III. Rerum amissarum patrocinium S. Antonio utiliter commendatum.

[18] Ex Italia in Lusitaniam transeo, patriam Sancti, ubi eum Patronum haberi rerum deperditarum, scribit in Notis ad hunc sui Hagiologii diem Cardosus: fatetur tamen, ignotam sibi esse primam istius devotionis originem: nec ego in ea perquirenda laborabo; solum dicam, per omnes fere regiones diffusam, felicißimis & inopinatis succeßibus quotidie comprobari. [Aleacerii recuperatur miraculo annulus, lapsus in puteum;] Exempla Cardosus adfert duo ex Flore-Sanctorum P. Pauli de Portalegre, quem Ms. haberi ait in Bibliotheca Eligiana Olysippone, ubi narratur, primo; quod Alcacerii, cui oppido a Sale cognomen est, fuerit quidam S. Antonio devotissimus, solitusque festum ejus diem quotannis variis piis operibus honorare, præsertim curando Missas pauperesque pascendo. Huic die quodam ex puteo, quem in atrio domus suæ habebat, aquam haurienti, dum situlam ad se trahit, excidere contigit e digito annulum pretiosum. Angebatur improviso casu & damno vir bonus, quia puteus altus & aqua multa nullam relinquebant spem recuperandæ jacturæ. Satis tamen habuit rem S. Antonio commendare, seposita ulteriori cura pro damno, ut videbatur, irreparabili. Cum autem ipso die festo pro more precibus in ecclesia Sancti fundendis incumberet, ecce tibi mancipium ejus cœpit clamare, Bona nova, Bona nova. Apparuit annulus Domini mei. Et narravit quod sibi aquam haurienti exciderit situla de manibus in puteum: cui recipiendæ cum in puteum misisset harpagonem, non modo situlam ab aqua retraxit, sed simul etiam herilem annulum, tam apte impositum situlæ fundo, ac si eum alicujus manus ibi locasset. Quæ res omnium audientium animos & linguas ad gratias Sancto referendas resolvit.

[19] Alius casus est, quod cum mercator quidam per eum fluvium navigaret, qui ducit ab urbe Cetobrigam, [alius, Catobrigam naviganti elapsus in fluvium,] vulgo Zetubal, exteris Sintubes dictam; maloque navigii adstans, educeret bursam nummis plenam; hæc ei excussa de manibus est per velum navis, imprudenter a nauclero laxatum. Larga istic loci & profunda erat aqua, proindeque spes nulla quidquam recipiendi. Ergo appulso ad portum navigio, mercator iste ad Conventum Minorum se contulit, sibique cantari petiit Antiphonam consuetam:

      Si quæris miracula; Mors, error, calamitas,
      Dæmon, lepra fugiunt; ægri surgunt sani:
Cedunt mare, vincula; membra, resq; perditas [in pisce recipitur:]
Petunt & accipiunt juvenes & cani.
      Pereunt pericula, cessat & necessitas;
      Narrent hi qui sentiunt; dicant Paduani,
Cedunt mare, vincula &c.
      Gloria Patri & filio & Spiritui sancto.
Cedunt mare vincula &c.

Eodem autem tempore quo hæc canebantur, piscatores quidam suum ipso in loco laxantes rete, inter alia prædictam bursam extraxerunt, quæ sine diminutione ulla rediit ad dominum suum.

[20] Gonzaga, quærens in originem historiamque Conventus, sub annum MCCCLXXX fundati in oppido Avilesii, Provinciæ S, Iacobi sive Galiciæ; Ad dextrum, inquit, majoris ibi sacelli latus consistit altare, gloriosæ Mariæ Virgini dicatum, [& similiter tertius Avilesii,] cui beati Patris Antonii de Padua imago superstat. Hanc perdevotus Joannes Alphonsus Ovetensis mercator, ejusque cara conjux Aldonza Gonsalez dum viverent, quo sibi omnia ejus Sancti meritis ex voto succederent, religiosius venerati sunt; atque istius loci Fratribus opiparum prandium, singulis anniversariis ejusdem Sancti diebus, propinarunt; imo morientes suis heredibus quædam prædia atque domos ea lege ex testamento reliquerunt, ut id ipsum quoque illi illorumque successores singulis annis præstarent. Accidit igitur, ut inter navigandum, annulus, quem a caris parentibus hereditario jure acceperat, ex digito Nicolai Alfonsi, fundatorum præfatorum nepotis, in mare laberetur. [ab eo qui prandium Fratribus annue præbebat:] Cumque instante B. Antonii festo, quo Fratribus, juxta avorum mandatum, prandium parare decreverat, aliquot piscatores, qui pisces ad convivium lautius instruendum caperent, solicite misisset; quidam piscis, in cujus ventriculo amissus annulus a coquo fuit inventus, in rete incidit. Quod omnes beati Patris Antonii beneficio attribuentes, Deum laudavere: præsertim vero ipse Nicolaus Alfonsus; qui & majori devotione erga eumdem Sanctum in posterum latus fuit; & rei eventum, ut omnino acciderat, ad ejus gloriam in gyro præfatæ imaginis curiosius depingi curavit. Hæc quia verissima sunt atque fide dignis testibus comprobata, hic subjicienda curavi. Si Gonzaga.

[21] Paciecus simillimum aliud narrat, quod contigerit in annulo cujusdam Equitis, Trento oriundi, [atq; etiam quartus:] & per quiddam vicini maris brachium navigantis; qui cum ipsum amicis forte inspiciendum præberet, in aquas exciderit, nec ulla diligentia potuerit per urinatores rehaberi. Hinc, inquit ille, tristis dominus, animi a sensu avertendi causa adiit amicum quemdam, Franciscani ibi Conventus Guardianum: qui subtristem eum videns, causamque edoctus; suasit ne omitteret ad S. Antonium recurrere, curando Missam unam per Religiosos ejus loci. Paruit Eques, Missamque audivit; qua finita, ad forum abiit, pisces empturus in eleemosynam Fratribus mittendam: cumque varii generis ac magnitudinis aliquot coëmisset, Guardiano misit. In horum autem uno cum scinderetur repertus annulus, dominoque suo annuntiatus, ut ipsum omnesque rei conscios implevit gaudio, sic & devotione erga Sanctum majore inflammavit.

[22] [item Chartæ Mss. Ambrosio Catharino per iter elapsæ,] Fr. Ambrosius Catharinus, Episcopus Ordinis Prædicatorum, virtute & eruditione clarissimus, opera quædam scripserat, atque inter ea librum de Gloria Sanctorum, in quo ipsum quod sequitur refert. Egressus quadam vice cum socio Tolosa, ferebat librum manu scriptum, ut ad prælum daret; una cum aliis suorum studiorum fructibus in charta, ac nominatim Annotationes varias ad disputandum cum hæreticis. Totus hic fasciculus pe viam illi excidit, nec prius observata jactura est quam leucæ aliquot essent confectæ, Tum vero (ut par est credere) doluit deperditos labores ac vigilias suas: quare redivit Tolosam eadem via, nec quidquam reperit: deinde per se perque Gubernatorem urbis amicum suum, nihil non egit, ut amissas chartas reciperet; sed frustra. Ergo iterum in viam se dedit, mœstus totus; & quoniam humana defecerant remedia, S. Antonii recordatus, vovit, si ipso intercedente amissa recuperet, ceteris Sanctorum laudibus etiam appositurum se beneficium, quod per ipsum petebat sperabatque, si voti compos fieret. Vix verba pronuntiaverat, cum ad ipsum viator accedens, interrogat, num librum cum aliquot chartis amiserit. [mirabiliter reperiuntur,] Respondit amisisse se, & notas addit unde agnosci possit. Tum vero seduxit illum viator iste in locum ubi jacebant omnia, absque defectu: & Ambrosius, agnoscens favorem acceptum, rem totam late in libro illo descripsit, quomodo hic strictim refertur. Non adsunt mihi libri istius Ambrosii, in seculo dicti Cancellotti Politi, ac denique Compsani Archiepiscopi: solum ex Antonii Senensis atque Gesneri Bibliothecis novi, hunc, qui allogatur, librum, una cum aliis pluribus impressum Lugduni anno MDXLI: quem cum inveneris, per te disces, quam bene hæc epitome Pacieci cum textu conveniat, quem alias originarium dare maluissem: obiit vero Auctor, scriptis plurimis clarißimus, anno MDLII.

[23] D. Inicus Manrique (verba iterum Pacieci sunt Latine reddita) Episcopus Cordubensis & Inquisitor Hispaniæ Generalis (ab anno MDXXXVII, [Episcopo Corduben. amissus annulus suus] secundum Tamajum de Salazar in Notis ad 18 Maji, usque ad MDXL) singulariter erga Sanctum afficiebatur, propter frequentem favorum ab eo in se collatorum experientiam; sed quæ ipsi in casu amissi annuli, cum quo fuerat Episcopus consecratus, tantisper defuit, ut manifestior pluribus esset. Plura ille fieri ad eam intentionem curaverat sacrificia, quoad tandem ejus recipiendi animum despondit, vehementer illa jactura contristatus. Ita affecto dies aliquot transierant, cum super mensam, in qua plures hospites accumbentes habebat, illato de Sanctorum miraculis sermone, dixit ipse, plurimum se esse devotum S. Antonio, nec minus eidem obligatum propter accepta beneficia; nunc tamen, inquit, habeo nonnihil quod querar de eo, quia rem mihi caram non revelavit. Vix verba finierat, cum ecce ipsam in mensam, cui accumbebatur, visus est cadere annulus, [manu invisibili refertur,] ab inconspicua manu projectus: quæ res Episcopum ceterosque omnes admiratione complevit, simul & devotionem erga Sanctum accendit.

[24] Inter plurima hujus generis quæ narrantur, tanto memorabilius est, [& Fratri Capucino granum benedictum, per formicam.] quoad modum facti miraculi, quanto minoris pretii fuit ad quod dicitur recuperatum. Quidam Fr. Laicus Cappucinus in Sicilia granulum precatorium amiserat, ex rosario suo pendulum, quod propter annexas Pontificias Indulgentias plurimi faciebat. Hoc illi inadvertenti exciderat, & diu frustra quæsitum in desperatis numerabatur; cum Fratri in mentem venit Antiphona prænotata: quam ubi recitavit; ecce tibi formicam, quæ recta ad Fratrem tendens, ipsum granulum ore portabat. Frater vero eo recepto in pias resolutus lacrymas, gratias Sancto egit. Ob hujusmodi eventus Cortesius, insignis Astrologus, qui in ea facultate quædam opera vulgavit (Hieronymus fortaßis, patria Valentinus, a Nicolao Antonio in Bibliotheca Hispana dictus sub finem superioris seculi edidisse Lunarium seu Prognosticon perpetuum, nec non librum de Physiognomia naturali variisque arcanis naturam spectantibus) Cortesius, inquam, Astrologus, siquando rogabatur figuras conficere, rebus amissis recuperandis servituras: [Cortesius astrologus suadet in talibus Sanctum orære,] respondere solebat; Domini, mea optima & vera figura est invocare S. Antonium, id enim expertus sæpenumero sum: hoc utimini medio; alia enim omnia vanitatis multum habent, veritatis perparum; innocentes infamant, & generant suspiciones male fundatas. Quod autem suadebat verbis, etiam laudabat scriptis: eo enim loco, ubi tradendæ regulæ erant ad ejusmodi figuram conficiendam, posuit Antiphonam præcitatam, cum ordinaria Ecclesiæ Collecta de Sancto.

[25] Optimum profecto consilium, quod ipse ego etsi nolim confirmare pluribus mihi privatim notis exemplis, unum tamen tacere nequeo, [quod utilissimum esse docet frequens experientia,] ante annos quinquaginta hic Antverpiæ gestum, me quidem puero, sed adeo tenaciter impressum memoriæ acsi hodie gereretur. Mercatrix mulier sortis mediæ ( ut hic mercatura non minus a feminis quam a viris exercetur) pro mercibus mercatrici primæ conditionis venditis, syngrapham acceperat, solutionem ex ea post condictum terminum receptura. Iamque statutum tempus effluxerat, cum syngrapha quæritur & requiritur, sed frustra. Ivit nihilominibus, integram sibi dandam fidem etiam absque syngrapha confidens, eo quod multis jam annis cum eadem matrona commercium coluisse se sciret fide optima, ejus vicißim erga se multam sæpe experta fiduciam. Fatetur ergo candide quod res erat, sibique credi petit, ut quam fefellisse numquam ipsa sibi domina testis esse posset. Verum pro pecunia convitia accipit, quasi pridem solutum solvi peteret. Pupugit ea res tam acriter mulierem, bene sibi consciam, jamque de pecunia minus quam de sua æstimatione solicitam. Itaque e vestigio illa ad sagam, vulgari fama sibi notam occulta paßim revelare quærentibus: sed bona fortuna in matrem meam incidit, cui cum animi sui æstum consiliumque patefecisset, sanius aliud accepit, ut scilicet in S. Antonii honorem Missam unam dicendam ipsa hora curaret. Abiit, curavit, audivit Sacrum, ac domum rediit; redux autem, famulum Mercatricis prædictæ in ostio reperit, qui jubebat solicitudinem poneret, Dominam enim paratam esse etiam absque syngrapha solutionem prætensi debiti exhibere in verbo ipsius, ut cui merito credi etiam tali casu deberet.

[26] Mirum est autem cum quanta subinde pii homines simplicitate Sancti utantur opera, [Situla ex puteo mirabiliter recepta,] quandoque non excusandi, si non sinceritas animi suppleret apparentem reverentiæ defectum. Fratri laico discalceato, aquam hausturo, in puteum elapsa manibus situla erat; cumque ei retrahendæ varia media frustra adhibuisset, nec longam moram pateretur præsens aquæ habendæ necessitas; ad ibi forte vicini oratorioli altare recurrit, & quem ibi reperit Sancti ligneum statunculum funi illigat, ipsumque præcipitat in puteum, ac rursum ad se retrahit; & sicut rustica fiducia præconceperat, ita cum sancta imagine extraxit situlam, brachio ligneæ iconis inhærentem. Ita Paciecus num. 145, qui si singulorum a se narratorum tempora auctoresque vel testes indicaret, sicuti in casu præmemorati laici Cappucini notavit in margine Salucium lib. 9 cap. 11 ad finem; certiorem utique fidem obtineret: sed Epitomen scribenti curæ non fuit attendere minutiis istis, historico tamen haud contemnendis.

[27] Claudat hunc Paragraphum, ex Francisci Solerii Historia Ecclesiastica Iaponiæ, sumptum exemplum, lib. 12 cap. 15 quo continentur acta, ad ædificationem memorabilia in regionibus Nangazaqui, [& triennis Japon diis frustraque quæsitus,] Arimæ, & Omuræ anno MDC, ex allatis inde litteris. Amissus erat triennis puer; & omni frustra diligentia requisitus, aliud nihil consilii parentibus reliquit, quam ut e nostræ Societatis Patribus unum interrogarent, numquid ultra fieri a se posset. Suasit hic ut prævia peccatorum confessione, parvulum Deiparæ suoque custodi Angelo & S. Antonio, rerum deperditarum Patrono, commendarent: deinde, quoniam Sabbatum erat, ipse Sacrum de Diva ad eamdem intentionem fecit, postquam nostrorum omnium Religiosorum precibus negotium commendasset. Eodem autem die sub meridiem inventus est parvulus, sub quodam dumeto densissimo, quo præter dæmonem deportasse eum potuisset nemo. Inventus est autem prorsus illæsus, ac mali cujuscumque expers, id quod efficaciæ precum pro eo factarum imputatum merito a parentibus fuit, & a Bollando jam pridem, in præparatis ad hanc diem 13 Iunii, notatum reperi, ut referendum ad laudem S. Antonii.

§. IV. Alia S. Antonii vario in genere miracula.

[28] Cortusiorum duorum Guilielmi & Albrigetti historia, [An. 1450 Polonus Sancti irrisor] de novitatibus Paduæ & Lombardiæ, ab anno MCCLVI ad CCCLXIV deductæ, & cum Alberti Mussati aliisque Patavinarum rerum scriptoribus edita fuit Venetiis an. 1636. In ea lib. 10 cap. 2 legitur res imprimis memoratu digna hoc modo: Anno Domini MCCCL… Cum Dux Poloniæ esset Paduæ Romam iturus, antea voluit beatorum Prosdocimi & Justinæ limina visitare. Hic miratus pulchritudinem templi B. Antonii Confessoris, postulans didicit esse templum Patris Urbis. Quidam vero socius Ducis, deridendo Sanctum, ait, Estne ille Antonius, cujus nomine porci portant campanellas? (Antonium Ægyptium indicatum voluit, in cujus nomine cur porci alantur appensa ad collum nola, docet P. Theophilus Raynaudus in Symbolis Antonianis). Qui statim Dei judicio judicatur. Nam manus cum brachio debilitatur in totum, quam in probatione verbi extendit contra templum, cujus os extenditur usque ad aurem. Dux miratur: tunc prodigii quærit causam: filius Ducis refert facti seriem. Dum Dux mente agitat quid agat, [punitur, & supplex sanatur.] cælesti lumine illustratus ait; Ille cum precibus imploretur, qui percussit. Qui statim peccatorem coram sepulcro B, Antonii Confessoris personaliter præsentavit. Qui effusis lacrymis oravit devotissime, & in tantum quod oratio B. Antonii transivit in cælum, cujus precibus & amore prædictus Nobilis a Deo pristinam rehabuit sanitatem. Dux miratur & gaudet: cum eo tota civitas exultavit: fit concursus civium: Sanctus in orationibus & oblationibus collaudatur, cui honor in secula seculorum. Fuit hoc, eodem anno die X Aprilis. Annus is erat Iubilæi, ad quem (ut ex Matthæo Villanio scribit Odericus Raynaudus in Annalibus) infinitus pene populus Romam confluxit, viri etiam feminæque Principes ex Ultramontanis, quos inter fuerit primarius aliquis Polonicarum copiarum ductor, hic Dux Poloniæ nominatus, sub Casimiro Rege.

[29] [Naufragus, a morte salvatus in Algarbiis,] Seculo nostro viciniora sunt, quæ ex Waddingo & Gonzaga restant. Hic parte 3 Historiæ Seraphicæ, in Provincia Algarbiorum, acturus de Conventu XVIII istius Provinciæ, sub annum MDIV in oppido Cines & in nomine S. Antonii fundari cœpto, per nobilem quemdam Georgium Hurtado, narrationem sic incipit. Cum homo quidam; inter crispantis feri maris undas cymbula vectus, nihil aliud præter naufragium operiretur; ac tandem ad scopulos allisus, altissimis rupibus adhæsisset; se gloriosæ Virgini Mariæ atque beato Patri Antonio de Padua ex intimis præcordis commendans, eorum favore & beneficio a tanto discrimine ereptus est. Quod cum ejus patriæ incolis innotuisset, eremitorium quoddam rupibus ipsis imminens erigere cœperunt, [occasionem dat fundando Conventui.] quod tamen ad finem, refrigescente primo illo motu, minime perduxerunt. Qua denique re per Franciscanos quosdam Fratres, qui ex Castellæ partibus ad hoc regnum appulerant, ut primum cognita, tantopere convicinos illos populos suis exhortationibus atque sacris concionibus ob intermissum opus carpserunt, ut ad unius Conventus ædificationem illos compulerint, inter quos nobilis atque devotissimi Georgii Hurtado in Franciscanos benevolentia atque affectus maxime enituit: is enim Conventui ex propriis facultatibus felix initium dedit; atque in causa fuit, ut reliquus populus, tanto exemplo excitatus, quod ad ejus perfectionem desiderabatur, præstaret.

[30] Hæc Gonzaga: Waddingus vero ad an. MDI num. 8, locuturus de Ordine Conceptionis, [Nobilis puella, a zelotypa Regina arcte clausa,] inchoati quidem annis circiter LX citius, sed tunc Minoribus primum commendati; istius Religionis originem, cum beneficiis B. Antonii conjunctam, sic refert: Duxerat Joannes II, Castellæ Rex, anno MCCCCXLI, juxta Garibajum lib. 16 cap. 38, Elisabetham Eduardi Lusitaniæ Regis, non filiam ut per errorem Waddingus, sed ex Ioanne fratre demortuo neptem. Hæc secum dixit Beatricem a Silva consanguineam, inter pedissequas cariorem, Jacobi primi Comitis Portalegrensis & B. Amadei Franciscani sororem. Forma præstantissimam admare plurimi cœperunt: sed & Regi, ultra quam vellet Regina, complacebat: [virginitatem vovot,] adeoque procorum ignes exarserunt, ut non semel cædibus magnorumque duellis de illa fuerit dimicatum. Ad hæc ita doluit Regina, ut adolescentulam angusto concluserit loculo, & cibo potuque mulctaverit. Illa, velut alter Jonas ex ceti visceribus, ab illa caligine preces funditans, periculum redemptura, castitatem Deo devovit sub Genitricis auspiciis, si in tantis angustiis probaret tutelarem. Proxima nocte beata Virgo se visendam exhibuit, candida veste, cæruleo pallio circumamictam, [& a Sancte liberatur.] oppignoratamque libertatis fidem triduo evoluto exolvit. Indignatæ Reginæ potentiam aulæque pericula declinatura puella, e Tordesillarum oppido, in quo hæc contigerunt, Toletum aufugit. Sed insperato duo occurrunt Franciscani, qui Lusitano sermone eamdem in proposito roborarunt, futuramque multarum Virginum Matrem prædicaverunt, & paulo post ex oculis evanuerunt. Horum unum, ex sermone & signis, postea D. Antonium ipsa judicavit.

[31] [An. 1678 mercator in via] Quod sequitur recentioris memoriæ est, ex impresso Florentino anni MDCLXXVIII, de re ante triennium gesta, quam Neapoli typis primitus vulgatam reor. Florentinum exemplar Illustriss. Magliabechius mihi misit, quod ex Italico sic Latine reddo. Aprili mense anni MDCLXXV, Antonius Tortamanus de Monte-Muro, Neapolitani regni oppido, S. Antonii cultui devotissimus, Ferrandinam ibat, lineam telam coëmpturus. Huic, ipsa vespera cœnanti apud quemdam amicum, alii duo hospites se junxerunt, utrique noti. Hi vero, quia vel ex verbis ejus intellexerant pecunia instructum, vel id animo præconceperant ex eo quod telas emptum ibat; cum mane in viam se dedisset Antonius, descondissetque in convallem quæ publicam viam intersecat, in confinio Picerni atque Baragianæ, tres illos simul obvios habuit, cum quibus vesperi cœnarat, non ut amicos, sed ut latrones; qui stare jussum funibus constrinxerunt. Hisce in angustiis posito bis ocurrit S. Antonium invocare, eodemq; momento ferociter eorum unus gravem capiti ejus ictum securicula inflixit, dicens; Vade, [a sociis spoliandus, sanctum invocat, & occiditur:] invoca nunc S. Antonium; pariter duo alii contra miserum Tortamanum insurgunt, multis vulneribus eum confodiunt, interim dum primus, decies octies ictum ingeminans, caput tundebat. Ita trucidatum in fossam quamdam portant, & saxis frondibusque contumulant; ubi quinque integros dies jacens, jamque computrescens, vermibus incipiebat scatere.

[32] [sed quarto post die suscitatur,] Tum primum adfuit invocatus antea Sanctus; mortuumque bis nomine suo compellans, quasi de somno excitat, jam plusquam quatriduanum: abstergit sanguinem, vermes tollit, manuque aprehensum ponit in via quæ ducit Picernum, quo iter ei erat; ubi eum dimittens dixit; Bis invocatus, bis etiam appellavi te, ut excitarem: vade, & cave ne de vindicta sumenda cogites, vel eos qui te læserunt accusatum eas: sed quotidie in mei honorem tertio recita Pater & Ave. Vix præ horrore penes se erat Tortamanus, plus fere admiratione actarum rerum, quam antea plagis exanimatus; resumpto tamen aliquanto spiritu domum suam redit, neque duobus exinde mensibus quidquam loquitur; non audebant autem domestici ejus resecare capillos, sub quibus videbant vermes scaturire. Tandem in festo S. Antonii vocem in prima hæc verba resolvit: O Sancte Antoni! Tum porro ea quæ sibi contigerant narravit.

[33] Res autem contigit die XV Aprilis, quemadmodum liquet ex tabella pendente ad altare regalis ecclesiæ Patrum Minorum Conventualium Neapoli, [& circa se acta post bimestres testatur.] penes quos servatur authentica relatio, signata a D. Episcopo S. Angeli & Bisaccii, qui ipsummet Tortamanum legitimine examinavit, profitentem miraculum adeo extraordinarium in seipso esse patratum. Idem relatum invenitur in recentißima talium beneficiorum collectione, Patavii impressa anno MDCLXXXVII; ubi additur, ipsum processum in Conventu regalis ecclesiæ asservari, ubi etiam tunc vivebat Tortamanus, factus ipsemet Religiosus: & Auctor prælaudatus, anno prædicto colloquens cum viro magnæ nobilitatis, prudentiæ & gravitatis, ex eo audivit, quod tempore rei gestæ, in regno Neapolitano fuerit, atque ex ipsomet Tortamano quæsierit, quid actum anima ejus esset interim dum corpus ita jacebat: qui responderit, haud longe abiisse, atque considerantem plagas inflictas dixisse, Quantam crudelitatem exercuerunt in miseram istam carnem!

[34] [Princeps Bengalensis captivus apud Lusitanos,] Anno MDCLXXX Romam ex Promontorio Commorino scripsit P. Vincentius Dammey Societatis nostræ Presbyter in hanc sententiam. Transiit hac, sacros Ordines suscipiendi causa, Clericus quidam, vir probus, Bengala veniens, qui se dicebat accingere ad missionem admodum heroicam, quo hæc nostra, tum propter defectum operariorum, tum propter longiorem distantiam loci (duorum enim mensium iter est) attingere non potest. Origo dictæ missionis huic etiam nostræ persimilis est. Princeps namque in illis partibus Gentilis, cui modo Antonio d'Orufano nomen, a Lusitanis annos abhinc circiter viginti bello captus fuit; qui cum multo tempore dogmatibus suis obstinatissimus adhæreret, nihil validissimis rationibus, [& in Gentilismo pertinax,] tum ab aliis, tum præcipue a Patribus nostris propositis permotus ad amplectendum fidem nostram; tandem eo animum adjecit, excitatus salutari, somnio dicam, an visione? per quam S. Antonius Paduensis se ipsi conspicuum stitit; amantemque imitatus Patrem, validum obstinato colaphum infregit, cujus hodiedum vestigium in facie circumfert; [a S. Antonio castigatus sit prædicator fidei;] ac persuasit, obstinatione posita, veræ fidei manus dare, seque gentis suæ conversioni impendere. Quod & continuo executioni mandans, salutari Baptismatis lavacro mundari, & Antonii nomine appellari ipse voluit, eodemque missionem suam insigniri, vocatur enim vulgo Missio Domini Antonii. Novus hic Apostolus & se & sua omnia impendit conversioni populi sui, ipse verbis juxta & exemplis suos docens, cum fervore summo, & fructu, fervori ac zelo respondente.

[35] [per visum fune Sancti flagellatus.] Similibus ex India Orientali litteris Ulißiponem scriptis, indeque die V Ianuarii allatis anno MDCLXXXII, perscripta est miraculosa conversio cujusdam juvenis Indi, in regno Bengalensi. Emerant hunc Augustiniani Patres, omnique adhibita diligentia evincere nequiverant pertinaciam, volentis in paganismo suo vivere constanter. Quodam autem die, cum solus ageret in uno conclavium, ubi erat imago S. Antonii de Padua, auditus est vehementes clamores edere. Accuriunt illuc Patres, audiuntque hominem asserentem quod Sanctus iste, suo quo præcingebatur fune acriter eum flagellarit, jubens ut ad fidem Christi converteretur. Prout etiam intra paucos dies fecit; Habituque Religioso assumpto, cœpit prædicare Euangelium, tanto cum fructu, ut brevi ad viginti millia Paganorum converterit; Patresque Augustiniani, impares numero baptizandorum eique congrue instruendo, annuerint sociis Missionariis propius agentibus: qui postquam accurrerunt, [Incendium imago ejusdem arcet] & in albam jam messem falcem quoque suam cœperunt mittere, multiplicatur indies novorum Christianorum ibidem multitudo prorsus admirabilis. Simili privatarum litterarum fide accepimus, quod anno MDCLXXXVI, II Junii ortum Venetiis incendium, translatumque in locum dictum la Barbaria delle tavole, bidui duravit spatio, cum damno ad integrum millionem æstimato: civis autem quidam, habens iconem S. Antonii Patavini, dicitur illam exposuisse in ostio domus suæ contra flammas, itaque solum hane servatam esse, ceteris circum circa combustis.

[36] [Calvinista, dubius de fide Catholica profitenda,] Ibidem Venetiis, anno MDCLXXVII prodiit Epistola, ante biennium scripta Florentiæ, sub hoc titulo; Methodus facilis veram Ecclesiam lumine rationis inveniendi, A catholicis proposita a quodam Calvinista seu Reformato, per Dei misericordiam infinitam in gremium sanctæ Matris Ecclesiæ Catholicæ Apostolicæ Romanæ nuper reducto. Hic auctor brevißime & nervose, ex quinque propositionibus præmißis, educens conclusionem salutarem; ne solo humano ratiocinio compulsus credatur ad amplectendam fidem Catholicam, ex mediis, quibus Deus ad suam conversionem uti voluit, præcipua explicat, atque post alia subdit. In hisce & similibus rationibus stabilita mea persuasione, de veritate fidei Catholicæ; Roma discedens, & Venetiis aliquibus septimanis transactis, tandem Patavium perveni: ubi in templo S. Antonii, de Padua dicti, postquam more meo consueto divinam majestatem ex toto corde supplex orassem, imaginem depictam ejusdem Sancti contemplatus, maximam in mente commotionem percepi, spiritualiumque mihi vedebar suffundi torrente cogitationum. Hæc animi commotio multum incrementi cepit, dum ad arcam ejusdem Sancti iterum Deum orabam, considerabamque miracula sua, undequaque illio in marmore expressa: [efficaciter eo impellitur aspectu imaginis & miraculorum ejus.] rursusque vehementer crevit, perspecta templo contigua schola, quam ejusdem Sancti nominant; ubi inter alia Sancti miracula particularius annotassem illud, quod ibidem de prostratione muli, ante sanctissimum Eucharistiæ sacramentum, depictum est. Exinde tam vivam illuminationem & persuasionem internam de veritate fidei Catholicæ percepi, ut sequenti mane Patavio discedens, ad iter meum per Lombardiam prosequendam, & sequentibus diebus donec Mediolanum pervenerim, nihil aliud mente volvere, nihil aliud cogitare potuerim, quam nunc meas preces a Deo exauditas esse; qui tam sensibili modo me ad veram fidem, mediante suo glorioso Antonio, de quo Sancto in tenebris adhuc versatus pessime senseram, vocaret. Tam constans & vehemens ista persuasio fuit, ut paupertatem & reliquas mundi adversitates libenter, si opus fuisset, ad nominis D. N. Jesu Christi in Ecclesia Catholica Romana faciendam professionem, sustulissem.

§. V. Beneficia a S. Antonio obtenta, per P. Bernardum Colnagum S. J. p.m.

[37] [Obiit Colnagus 1611:] Anno MDCXI die XXII Aprilis, Catanæ in Sicilia, ubi natus fuerat, pientißime, imo sanctißime obiit, sicut vixerat, P. Bernardus Colnagus, nostræ societatis Sacerdos plane Apostolicus: qui ut fuerat in concionibus ad populum habendis eximie fructuosus; ita in eodem munere præstantißimum Antonium Patavinum, præcipuo semper affectu coluit, Vitam viri, aliquando (ut spes est) inter Sanctos referendi, scripsit duobus libris alius nostræ Societatis Sacerdos Ioannes Paulinus, qualem habemus Monachii impressam anno MDCLXII: libri autem secundi caput 8 inscribitur, Veneratio S. Antonii Patavini mirifica: quod Caput hic transcribo.

[38] [qui Sanctos Patronos suos] Ex omni beatorum cæli civium numeroso cœtu, complures Divos præcipua veneratione prosecutus est Bernardus; & inter eos quidem Petrum Apostolorum principem, Thomam Aquinatem, Bernardum Claravallensem, Vincentium Ferrerium, Ignatium Loyolam, aliosque Ordinum fundatores, quos in filiis amabat & observabat unice; sed imprimis & super omnes Antonium Patavinum & Franciscum Paulanum impenso studio colebat.. Et illorum quidem non magis amator religiosus, quam imitator strenuus, virtutes sibi vita moribusque exprimendas a primis etiam annis sumpserat; præcipue vero angelicum mentis nitorem, & profundendi pro Christo sanguini perenne ardensque desiderium. Deinde nihil non faciebat in Divorum, quos dixi, gratiam rogatus; suavissima cum ipsis miscendo colloquia diem agere assuetus, & vel in ipsa mensa Cælitum suorum non immemor, panis frustula Cruce signata singulis dicabat. [modis variis colere solitus,] Sacras eorum effigies, quarum intuitu se accenderet, & ad quas de genibus vota faceret, numquam non habebat secum. Amicis quoque aut quibuscumque demum aliis, ubi se ferebat opportunitas, verbis disertissimis tantorum Cælitum amorem religionemque copiose ac graviter consuadebat. Venetiis, Genuæ, Brixiæ, Mantuæ, Neapoli, Romæ, suis concionibus populos ad horum Divorum cultum accendit. Enimvero nonnullam Bernardo illi rependebant gratiam, quando & spectabiles non infrequenter se præbebant, eoque haud secus quam primæ admissionis amicorum aliquo suaviter familiariterque utebantur; quin & arcana cælestia illi persæpe aperiebant; quæ inter, illud est insigne, quod annum locumque mortis, eorum favore, edoctus est.

[39] Et quoniam de S. Antonio Patavino sermo nunc incidit, [& erga S. Antonium præcipue devotus,] adeo Bernardus in Divi hujus amicitiam se penetravit, ut dubites, illiusne in Cælitem confidentia, an hujus in hominem mortalem prope domestica humanitas, majorem moveat admirationem. Fuit sane cum ipse socio, repentina perfusus animi voluptate, narraret, S. Antonium suum admirabili pulchritudine, quæ humanis verbis exprimi nequeat, sibi aspectabilem fuisse; statura, paulo quam sua esset, quatuor scilicet digitorum, altiori. Cum enim ex more, inquit, asseri meo incumberem, serenissima luce circumdatus ad me invisit, longo blandissimoque colloquio me recreavit, tandem & suavissimo complexu diu strinxit: neque his contentus, integram Sanctorum amicorum cohortem, longo ordine procedentem, & in his Joannem Mariam Colnagum Panormi e vita digressum, commonstravit. Pœnituit autem illico, Dei donum, silentio tegendum, improvide manifestasse; [vicissum habetur familiarissime,] ideoque summis exoravit precibus, ut quod ipse temere effudisset, cautius ille clam aliis haberet. Interea non intermisit ipse hunc Cælitem omnibus obsequiis pensare; quoties fas erat, sepulcrum religionis ergo adire, & sacros venerari cineres; laudes concinnis versibus intexere, ut facilius alios omnes ad hujus Divi amorem pelliceret: [& quidlibet eo invocato obtinet.] illum ex itinere, quocumque pergeret, in suis templis suavissime salutare; non modo flosculos deferre, sed etiam lacrymas & suspitia effundere; quin & schedas secum afferre, in quibus, ceu supplicibus libellis, officiosus in allenis causis deprecator, quid singuli per hunc Divum a Numine impetratum vellent ipse conscripserat; quæcumque postulabat nullo negotio obtenturus.

[40] [Ita lapso Fratri S. J. vires in crastinum reparat;] Longum foret commemorare, quot & quam præclara, supra naturæ vim & ordinem, beneficia hic Thaumaturgus, ad preces Bernardi velut amica vi adactus, in varios mortales contulerit. Pauca tantum adnumerare hic libet. Atque, ut a domesticis ordiamur, Antonius quidam, nostræ familiæ Adjutor, dum nocte jam adulta in erigendo Servatoris cœnotaphio per sanctam Hebdomadem strenue, nec minus improvide operam ponit; fallente, nescio quam ob causam vestigio, præceps ex alto ruit, artubusque oppido contusis confractisque lecto infertur. Id ubi Bernardus resciit, ad Divi Antonii quam in cubiculo habebat imaginem conversus; Sancte Antoni, inquit, necesse est Fr. Antonium die crastina incolumem, ad absolvendum Domini sepulcrum redire: quare age, sanitatem impertire. Et confestim se ad lectum decumbentis contulit, Crucem bene magnam formavit; S. Antonius, inquit, te sanet; cras incolumis esto, & ultimam sepulcro manum appone. Paruit æger; seipsum miratur: surrexit, mirantibusque cunctis accinxit se operi; & viribus integris, quod cœperat, in tempore absolvit.

[41] Neapoli evocatus ad primæ nobilitatis puellam, [sanat puellam moribundam,] a medicis jam prope depositam, post consueta salutationis officia; S. Antonius, inquit, ad te invisendam venit, qui tibi longioris vitæ gratiam obtinuit. Euge, euge! bono esto animo: non est porro quod timeas. Non vanum fuisse Bernardi vaticinium, res ipsa & eventus docuit. Joanna Maria Tedesca, jamjam omnibus Christianæ fidei mysteriis, in monasterio inter dicatas Deo Virgines, ad iter æternitatis instructa erat. At puellæ parens, vir nobilis, Bernardum, ut ad eam inviseret, exoravit. Ergo ad crates, uti mos fert, de moriente Joanna verba faciens, ad unam Monialium quæ adstabat, solita simplicitate; Volumusne, inquit, Joannam restituere sanitati? Ad quod illa subridens; Omnino, sanemus eam, Pater. [Missa ad eam corona sua,] Ergo sanemus illam, subjungit Bernardus; oremus S. Antonium. Cum dicto erat ipse sublatis in cælum manibus, ac tertio repetit consuetam Christianis bene auspicandi formulam, In nomine Patris, & Filii, & Spiritus sancti: simulque eam, quam habebat præ manibus, Coronam, Joannæ cum morte luctanti mittit. Nec irritæ fuere preces: ægra, ut primum Coronam nacta est, morborum mortisque victrix, convalescere cœpit; tandemque firma & valens, in pedes se erexit.

[42] Maria de Consulo, tertii Ordinis S. Francisci alumna, toto jam anni spatio muta, tremebat capite omnibusque membris, incassum adhibito medicorum consilio. Evocatus ad decumbentem Bernardus, rogat, quo vocetur nomine: cui domestici; Jam annus se circumegit, ex quo perdita fandi potestate obmutuit. At ille conversus ad ægrotantem; [Tertiariam mutam] Ego vero, inquit, per D. N. Jesum Christum & S. Antonium impero, edic quod tibi nomen; simulque super linguam digito formavit Crucem. Nec mora: linguam ægrota tot mensibus ligatam solvit; quodque olim in baptismate acceperat, Agathæ nomen pronuntiat. Tum Pater tremulum caput ceteraque ex ordine membra Cruce signat; [in nomine Antonii loqui jubet,] & in virtute D. N. Jesu Christi sanctique Antonii, quiescere jubet: cum repente, ut jussa erant, conquiescunt: imperat manibus, violentia morbi conclusis, ut sese explicent, & mox se pandunt; atque in hunc modum, admiratione defixis quotquot aderant, plena sanitate languidam impertit; denique, Jam sana es, inquit: vigesimo abhinc die etiam ambulabis. Quæ cum gratias ageret, eas S. Antonio Pater transcripsit, quem scilicet hujus prodigii auctorem affirmabat. [& ægram sanat:] Quia tamen nondum satis expedite loqui videbatur Agatha, vini modicum prior ipse delibavit, tum Agathæ porrexit: quo hausto, semper magis magisque linguam ad loquendum habuit obsequentem; & viginti, quos præfixerat, diebus circumactis, haud ægre, suis nixa pedibus, incessit.

[43] [item brachium vulneratum,] Circumferebat nonnemo brachium, hiante vulnere male affectum. At ubi Bernardus super illud saliva Crucis signum expressit, eumque ad S. Antonium abire jussit; moxille brachium, vulnere quamprimum coalescente, ex toto sanum obstupuit. Alius menses omnino decem laborabat perfrequenti & tantum non perpetua spirituum defectione, quæ & loquendi facultatem ademerat, & deliquiis animi non raris obnoxium fecerat. [frequentia deliquia,] Hic cum Bernardi preçes flagitasset; rogat Pater, num medicorum expertus esset artem. Cui ille: enimvero se pharmacis medicisque usum, magnis quidem impensis, nullo tamen operæ pretio. Tum Bernardus; [gravem melancholiam,] Quod, inquit, non potuerunt archiatri, Deus potest; simulque cor infirmi pollice signat; ad S. Antonium abire, suique Bernardi nomine, cordis capitisque salutem postulare jubet. Paruit ægrotus: & propere veterato geminoque malo remedium invenit. Femina quoque, ex atræ bilis abundantia, prope delirium aberat: suasit huic Bernardus ad S. Antonium se conferet. Illa, nihil cunctata, Sanctum adiit; & illico, discussis in capite melancholiæ nebulis, sana recessit.

[44] Quid multa? Vix ullum est morborum genus, quod hujus cælestis medici ope suisque orationibus non fugaverit Bernardus. Claudos vel solo D. Antonii nomine, vel tactu modico recte gradi, [aliosque omnis generis morbos:] & plantis æqualibus incedere fecit. Alios membris mutilatos vel cardiaco morbo oppressos, vel quintum jam mensem cæcitate plexos; alios denique seu querquera febri quassatos, seu atræ bilis intemperie ad amentiam prope redactos, diutinis hisce malis exemit. Quid? quod & flosculo, ad dextrum Sancti poplitem admoto, oculos jam a medicis deploratos restituit; febrim, dato ad manducandum quem S. Antonii appellabat fructu, propere abegit; acerbissimos dentium dolores, ejusdem Divi imagine, non malagmatis instar imposita, sed tantummodo dono data, e vestigio extinxit; pauperculæ paullium, malis artibus subtractum, fusis ad Sanctum precibus ita reddi fecit, ut in ipsa Patavini Tutelaris ara, quod Bernardus rogaverat, velut a Divo traditum, læta repererit: quæ omnia juratis testibus sunt legitime confirmata.

[45] Præ ceteris autem jucundum est, quod sequitur. Catanæ Superiorum jussu, adnitentibus S. Agathæ Sodalibus, secesserat in locum, una non amplius leuca ab urbe dissitum, ad Siculi maris littora imprimis amœnum, & solitam anguillarum stationem; [piscantibus & anguillas optantibus,] ut perpetuo studiorum & concionandi labore fatigatas, animi corporisque vires instauraret. Ibi, re divina ex more peracta, dum socii per omne littus sparsi piscibus capiendis dant operam; ipse precandi studio abreptus, consuetum Ecclesiæ pensum ex libro religiose persolvit: tandem vero ad suos reversus, quam felix fuerit piscatio, interrogat. Cui illi, pisces equidem extractos bene multos, anguillam tamen neque unicam. Itaque hamo qui primus occurrerat prehenso, inque pelagus abjecto; Age, inquit, beate mi Patavine, ex profundo maris sinu anguillam mihi porrige. Vix finierat, cum adhamatam extrahit, [prægrandem unam capit invocato Sancto.] sed parvam. Risit ad hæc Bernardus; &, Quid hoc, o mi Sancte? ait: pisciculus est quem das, non piscis. Itane hæc sit tua munificentia, ac beatis manibus digna seu præda, seu donum? Restituo: & quia hic non sufficit omnibus, majorem ut largiaris de misse supplico: & cum dicto piscem hamumque in undas denuo projicit. Neque diutius factum. Quasi ad nutum haberet paratam Numinis Cælitumque clementiam, extracta insolitæ magnitudinis anguilla socios exhilaravit: quam tamen, cum mensis illata esset, ipse, cælestibus illectus deliciis, ut cetera terrena omnia, fastidiose contempsit, nec attigit; lacrymisque ubertim fusis, jam veteri more, cibi admodum nihil per eum diem sumpsit, inter epulas jejunus.

[46] Palam est, Antonium Patavinum rebus seu furto seu casu perditis, domino restituendis, [Rogatus Sanctum orare pro amissis,] a Deo destinatum: sed & palam erat, P. Bernardum apud hunc Cælitem imprimis esse gratiosum: unde familiare fuit plerisque hujus rei causa ad Bernardum, huic ad Antonium suum confugere, & votis damnari. Jam quadraginta dies effluxerant, ex quo nonnemo mulam, nescio quo casu perditam, frustra quæsiit, nonnisi miraculo reperiendam: Bernardum tamen adiit, ut ejus impetraret precibus, quod fieri posse per Superos credebat: neque spe sua falsus est. Tenebat forte caryophillum manibus: itaque sic homini in mandatis dedit; iret, suoque nomine hunc florem S. Antonio in sacrata ipsi æde porrigeret; certus, beatum Juvenem, qui in deliciis habebat flosculos, oblatas cum flore preces pronis auribus excepturum. Is quidem imperata fecit; sed irrito eventu: [facit ut mula diu quæsita reducatur;] ideoque rursum, elapsis aliquot diebus, Patri se stitit, amice questus, preces incassum cecidisse. Tandem cum Pater eadem jussisset, atque ille dicto audiens Antonii opem denuo supplex implorasset; ecce tibi, sub auroram sequentis diei, pulsant fores duo familiæ Franciscanæ filii; & alter quidem, mulæ diu quæsitæ insidens, nutu significat, descendat herus, suumque accipiat jumentum. At vix ille descenderat, cum isti ex oculis abiere, tanti beneficii memoria & admiratione in pii clientis animo relicta.

[47] Lugebat etiam alius aliquis, rem, in paucis pretiosam sibi, periisse. Cum ergo consilii capiendi causa ad Bernardum se contulisset; [& puero locum rei amissæ indicat,] is, ut erat Divo perquam familiaris, filio ejusdem hominis imperavit, ut Sanctum Patavinum adiret, & ex se pie salutatum summis obsecraret precibus, haud gravate diceret suppliciter roganti, ubi locorum, quod patri perierat, reperire detur; si secus fecerit, lampadem illius bene multis diebus oleo carituram. Paruit diligenter juvenis, candidus & rectus, consilio in speciem irreligioso vel temerario; atque adeo vix ingressus ædem ut imperata faceret, viro religioso præstantis formæ, & qua modestia vultus qua flore ætatis conspicuo, quem forte obviam habebat, sine ambagibus exposuit, quid alter jussisset. Cum ille subridens Syriaco idiomate respondit, qui & quo in loco rem deperditam recuperare queat. [idque Syriaca, quam is ignorabat, lingua:] Hic juvenis rei novitate attonitus, primum hæsit; dein loco, sibi Syriace indicato, rem perditam quæsivit, reperit; diuque anceps animi pependit, quid potius miraretur; an se, peregrinæ quam numquam addidicerat linguæ peritum, an rem geminato prodigio inventam? Certe homo, ut erat rudis crassæque memoriæ, Syriaca quæ a Divo acceperat verba, P. Bernerdino Riccino, linguarum peritia & vitæ sanctimonia claro, retulit; atque ea ex Syro idiomate deprompta fuisse didicit.

[48] [item ut reduci faciat annulum amissum:] Catanæ mulionem, perdito mulo mire anxium, ut solaretur; Abi, inquit, ad S. Antonii aram, eique duos cereos deferendos accende, ut in Divi honorem ardeant donec absumantur, simulque ita Sancto ex me denuntia; Tuus Bernardus vult, ut non prius hæc dies effluat. quammulum mihi reducas. Paruit optima fide mulio, & suæ fiduciæ præmium tulit. Sub ipsum Salurationis Angelicæ signum, audit fores pulsantem; appertaque fenestra, mulum a Franciscano adductum, præ lætitia vix sui compos, admittit; de eo qui adduxerat, nihil solicitus. Ubi tamen ex repentino gaudio se collegit, ad cœnobium S. Francisci advolavit, gratias acturus. At nemo fuit qui vel de Monacho vel de mulo, de quo mulio multa sciscitabatur, quidquam rescisset; præsertim id temporis, secunda jam noctis hora. Inde ergo mox ad Collegium se contulit, Patremque Bernardum gestiens evocavit; qui nihil miratus, hominem edocuit, S. Antonii beneficio receptum mulum; qui officio fidelis amici functus, eum in tempore reduxisset.

[49] Rustico, qui multis diebus equum frustra quæsitum deplorabat, [alteri equum,] prædixit fore ut per S. Antonium reciperet. Elapsis inde diebus non multis, audit agricola post domus januam qui monebat; Eja age, recipe tuum, vir bone, equum. Itaque pandit ostium, & equum tertia noctis hora ad ædes deductum, fræno sellaque ornatum, lætus aspexit. Ad hunc fere modum alteri rusticano homini, simile auxilium roganti, denuntiavit; Non quidem mulam, quam perdideras, invenies; scito tamen ejus pretium omnino tibi restituendum; [alteri reddit pretium rerum amissarum.] annulum vero perditum, a te brevi reperiendum. Neque secus factum. Mox insequenti die adfuit, qui pro mula quinquaginta scrutatos numeraret; alius denique, a quo annulum opinione citius recepit.

[50] Eo usque tandem Bernardi nostri in exploratam Antonii Patavini potentiam pietatemque fiducia crevit, ut, si surdis auribus suas præteritas fuisse preces crederet, etiam amice conqueri, & dulci prius osculo sacræ imagini ejusdem de genibus impresso, [Sancti mire familiaris,] molliter subirasci, & quandoque blandas intentare minas auderet. Ubi demum voti damnatus obtinuit quod vi amica extorserat, omnibus incedere lætitiis, Sancto suo corollas ex floribus texere, laudes metricis inclusas numeris decantare, iconem amplexari, basiis demulcere, modisque omnibus sibi Patronum demereri plurimum gestiebat. Et videbatur Divus pio Patris candore non mediocriter delectari.

[51] [pro equo perdite non audiri se ratus,] Usu forte venit, ut Bernardus beneficium pro muliere a Sancto postularet, &, licet ignorans, brevi impetraret. Equus erat perditus, sed a marito necdum conscia uxore repertus. Itaque arbitratus Pater suas preces non habuisse pondus; puerum ex iis quos Clericos vocamus unum, post S. Francisci Paulani Religiosum, ad Divi ædem ablegat; &, dato in manus lapillo; Abi, inquit, ad S. Antonium; eique dic in hunc modum: Pater Bernardus, o Beate, ait, cor tibi esse hoc saxo durius, quod beneficium tantopere desideratum non concesseris: probatio amoris, ex hibitio est operis: ad quid tam prolixa mora, ubi celeratam necessitas opem flagitat? Dum ergo parvulus mandata peragit, impositoque aræ lapillo, ut fuerat imperatum, tantisper ad obvium exomologeterium se recipit; videt ex summa ara prodire Franciscanæ familiæ alumnum, graviter blandeque arridentem; qui, Ecce tuum tibi lapidem, ajebat: [cum illo velut duro expostulat.] redi ad Patrem, eique ex me nuntia; imo vero, ipsum in præcordiis saxum circumferre, qui toties experientia doctus, nondum sibi persuaserit, gratiam dudum esse concessam. Quod ubi Bernardus accepit, supplex a Cælite veniam rogavit, suæque incusavit fiduciæ tarditatem. Romæ quoque, cum Sanctus tardior esset ad audiendas Bernardi preces, diu multumque patienter tulit beneficii procrastinationem; [& moram increpat.] tandem vero tria in papyro exaravit verba, supplicis libelli vicem obitura, Cunctatum satis est. Chartulam sic in mensa relictam mane reperit, metro lepide absolutam, velut quodam exoptabili epiphonemate, Vicit patientia, vicit.

§ VI. Ex impressis Italicis Bernardini Genovesii & Thomæ Vandini.

[52] Præter hactenus citatos scriptores ad manus meas duo alii venerunt (nam omnes enumerare, quod conatus est facere Arturus a monasterio, minus necessarium puto) duo, inquam ad manus meas venerunt, iique Italici. [Ex editis an. 1606,] Primus initio seculi præsentis argumentum istud assumpsit, & anno MDCVI impressum Romæ nuncupavit Ioanni Baptistæ Victorio, Pauli Papæ V nepoti, Bernardinus Genovesius Drepanitanus, tertii Ordinis S. Francisci professor. Alter Thomas Vandini, Bononiensis, ex Ordine Minorum Conventualium; cujus lucubrationem, [& 1647,] Romæ excusam nescio quo anno, recusam habemus Maceratæ in Piceno, sub nota anni MDCXLVII, Utrimque autem placet excerpere & Latina facere illustriora aliqua, hactenus non commemorata.

[53] Castagneti, Vicentinæ ditionis oppido, vir quidam præcipuæ nobilitatis ex Puteorum familia, [spectris diabolicis perculsus juvenis,] nomine Joannes, turrim quamdam habebat. Ad hanc cum venissent necromantici nonnulli, & grandem ibi absconditum thesaurum arte magica detexissent, abiissentque; famulus quidam istius Nobilis eamdem ingressus domum, vidit in ea multa animalia, volatilia atque terrestra, terribilis formæ; & inter ea equos tres enormis magnitudinis atque cornulos, & ignem toto corpore spirantes; in iisque sessores terribilis plane speciei totidem & gigantææ, vultibus ad equorum clunes versis, qui baculos manibus præferebant. Attonitus ad ista juvenis fugere inde voluit, [& inde mutus ac cæcus, curatur:] seque Cruce signare; sed neutrum facere potuit: quapropter Deiparæ Virgini & B. Antonio, quod voce nequibat, corde se commendavit: sed continuo pessime habitus cæcum ac mutum sese sensit. Exinde fluxerunt ei dies aliquot, post quos in visu ipsi apparuit S. Antonius cum Cruce in manu perquam splendida, dixitque; Eia, fili, confide in Dei bonitate. Expergefactus homo, signis quibus poterat rogavit domesticos, ut se Patavium deportarent ad S. Antoninus: in cujus ædem mox atque illatus est, visum & loquelam recepit, atque domum rediit, Deo & Sancto gratias agens. Idem refert Vandinius, & notat annum MCCLXXVIII, quo res acciderit.

[54] [Mulier rabida & energumena] Ferrariæ mulier quædam adeo dire torquebatur a dæmonio, ut civitatem totam terrore compleret: quemcumq; enim apprehendere poterat, manibus, pedibus, dentibus pessime mulctabat, injuriis maledictisque omnes excipiens, & iis calumnias gravissimas miscens, ac modis prorsus infandis fœdisque corpus suum jactans: quin & domum inflammare moliebatur. Habebat illa patruos duos, qui mortuo fratre neptem ad se receperant, curam ejus acturi: istis autem intemperiis in tædium adducti, cum aliud remedium nullum invenirent, canis instar forti catena constrictam retruserunt in aliquem domus angulum, ut ne cuiquam nocere posset. Mater vero, filiæ vices dolens, ad cælestem medicum se convertit; & in auxilium vocare cœpit Deiparam Virginem, & quotquot in mentem veniebant Sanctos, ac specialiter B. Antonium: atque exhinc, veluti certa opis obtinendæ, perseverabat insistens orationibus, jejuniis, & eleemosynis; quousque apparens ei Sanctus; Surge, inquit, mulier: sanata est enim filia tua. Ivit ergo magna cum fide istuc ubi filia detinebatur, & reperit qualem sperabat: procumbensque in genua, Domino & Sancto ejus, pro beneficio tam prompto, egit gratias: [ad matris preces sano sensui redditur:] neque his contenta, magnis illud vocibus prædicare cœpit, adeo ut non solum familiam omnem admiratio & lætitia sed totam mox civitatem impleverit, quæ turmatim concurrit ad domum illam, ipsis oculis usurpatura tam grande miraculum. Ipsa porro mater, una cum consanguineis & affinibus, adduxit Patavium puellam jam fanam: & inter alias oblationes ibi factas, catenam qua filia constricta fuerat, in æternam rei memoriam in sacello appendit,

[55] [item alia a marito adducta,] Paucis post hæc diebus, quædam dicta Sophia, ex Marchia Tarvisina, uxor Joannis de Castel-franco, annos jam decem energumena, Patavium adducta fuit a marito, devote sperante, quod in die ipsius Sancti festo liberanda esset uxor sua ab importuno hospite. Et vero talis visa illi mox est, quia quiete ingressa ecclesiam processerat ad arcam deosculandam; quapropter apparare reditum cœpit. Vix in viam se dederant, cum rugire mulier, vultumque ut antea torquere horrendum: quare tam vir ejus quam consanguinei, agnita mali gravitate, continuo redierunt unde venerant. Verum reluctabatur illa totis nisibus ne in ecclesiam pertraheretur: nec potius consilium repertum est, quam ut funibus fortiter adstrictam sedili, illuc inferrent, frustra quiritantem renitentemque. Cum autem sic eam ad limen usque ecclesiæ pertulissent, fracto sedili & funibus omnibus ruptis, [ad contactum sepulcri.] cœpit illa fœdum in modum torquere faciem, & hiatu immani os diducere, totoque gutture inflari horrendum. Hinc multus labor & sudor fuit eam ligatam retinentibus multis, nec nisi per summam molestiam & fatigationem eorumdem protracta eo fuit, ut sepulcrum Sancti capite manibusque contingeret: quod facto resedit furor, rediitque ori & corpori forma solita, simul cum sana mente: qua illa mox provoluta in genua; O sancte Antoni, inquit, sanctæ Antoni, misericordia. Tum actis Deo & illi gratiis, exultans rediit cum suo comitatu; & sedem, sic ut erat, diffractam dimisit, in memoriam tanti miraculi. Atque hæc sufficiat ex Genovesio proposuisse: plura suggerit Vandinius, ex quo sequentia pauca seligimus.

[56] Romæ accidit, ut cujusdam civis mancipium fugam caperet: quod cum ille diu frustra requisivisset, ad Conventum Aræ-cæli se contulit, ac Fratres rogavit ut suum ejus recuperandi desiderium Deo Sanctoque commendarent. Paucos, post diet rediens servus, [Mancipium fugitivum reducitur,] dominum in ipsa domus porta obvium habuit; ab eoque interrogatus, unde & quomodo reverteretur; respondit; in Lombardiam usque perlatum se, occurrisse cuidam Fratri, comminanti, quod nisi reverteretur ad dominum suum ipsum ibi occisurus erat; sin autem, eum se non dimissurum, donec salvum reduxisset. Credidit patronus ejus indubitanter, reditus auctorem fuisse S. Antonium Patavinum: hoc tamen ut cognosceret certius, quæsivit ex famulo, [ab apparente sibi Sancto:] num Fratrem illum si videret esset agniturus. Eo autem asseverante, quod optime; duxit hominem ad ecclesiam Aræ-cæli: ubi mox ut ingressi sacellum sunt, visa Sancti imagine, ultro dixit fugitivus, Eccum effigiem ejus qui redire me coëgit: quod mirati Guardianus & Fratres, rei memoriam scripto mandarunt. Setobrigæ in Portugallia, piscatori cuidam Sancti devoto, soluta noctu fuit cymbula sua, & in mare impetu aquarum protracta: quam ille mane requirens nec inveniens, nesciensque ubi requireret, [item cymba a fluvio abrepta.] Patrono suo commendavit. Biduo post ejusdem loci incola quidam, Conimbricam proficiscens, & ex itinere divertens ad oppidum quoddam maritimum, tribus leucis Setobriga dissitum; audivit juvenes aliquot mutuo colloquentes, palamque narrantes quomodo pridie visa istic fuisset cymbula, adverso vento ae mari tempestuoso secundum illud littus provehi, in qua solus unus videbatur Frater Minor, idemque ipsam gubernans: simul & locum indicabant, ubi eam viderant: quo venientes repererunt in arena projectam, & mari redditam reduxere Setobrigam.

[57] In conventu Perpinianensi S. Francisci narrantur miracula sequentia duo, [Innocens supplicio capitali subtrahitur;] præ aliis ibi celebria. Oppidum regebat vir litteratus atque devotus Sancto, qui nescio de quo crimine accusatus falso apud Regem Arragoniæ, jussus fuit capite plecti. Hic innocentiam suam multis cum precibus commendavit Antonio; & cum jam duceretur ad locum supplicii, apparuit in aere S. Antonius, manuque sublatum eripuit ministris justitiæ, & in quamdam suam capellam deduxit. Res toti conspecta populo, & per expeditum nuntium Regi delata, facile ei persuasit ministri sui fidelis innocentiam, ut eum continuo ab infamia liberaret. Ipsum autem miraculum in eadem capella pictum cernitur, sub nota anni MCCCCXXIX, & Annalibus civitatis inscriptum legitur. Eadem in capella etiam sequens casus evenit. Valentini cujusdam nobilis servus fugerat, & versus Franciam arripuerat iter, certus se ibi, [fugitivus servus Perpiniani sistitur.] quia Christianus erat, liberum fore. Sequebatur interim fugitivum suum dominus, & quocumque transibat loco curabat Missam unam dici in honorem S. Antonii, iter suum ili commendans: ut autem Perpinianum venit, quæ est Hispanicarum Aragoniæ civitatum versus Franciam ultima, & eumdem ad finem in ecclesiam S. Francisci, capellamque, S. Antonii esset ingressus; mancipium suum istic reperit; fassum, biduo se toto istic vi detentum ab illo Fratre, & Sancti imaginem altari superpositam indigetabat: qua de re rogatum mox publicum instrumentum, ibidem servatur.

[58] Anno MDCXVII die XXIV Maji, fortuitus ignis corripuit magnam copiam nitrati pulveris, intra turriculam adhærentem publico ædificio quod Mallium nuncupatur, in hortis Fatuorum. Ingens fuit non solum illius, sed etiam vicinorum ædium strages, sub qua non pauciores quam quinquaginta personæ vitam amisere, [Patavii sub ædium ruina salvi inventi] læsi longe plures sunt. Inter ceteros quos ruina illa vel oppressit vel involvit, requirebatur Franciscus Antonius, Bernardini Fursani & Petrinæ de Montesilice filius, trium annorum puerulus, infra congeriem lapidum altam supra sex ulnas delitescens horis circiter duabus; unde sublatum, & obiisse creditum, detulit pater suus, ad gradus altaris ejus supra quod Sancti corpus requiescit: & mediante fide ac precibus patris, vivus relatus domum est. Idem contigit sub iisdem ruinis deprehensæ Mariettæ, trienni filiæ D. Annæ Taliapetra, [puer & puella triennes.] creditæ similiter ab omnibus mortuæ. Utrumque autem constat ex Processu, Patavii formato coram Perillustri ac Reverendiss. D. Paulo Gualdi, Nobilis Vicentini, Archipresbyteri & Vicarii Generalis ecclesiæ Cathedralis; D. Aloysio Ponte, Primicerio Patavino; adm. R. P. M. Paulo Sansoni, Inquisitore Patavii; & Excellentiss. D. Joanne Gasparo Zumella, Advocato Fiscali, sub die ultimo Maji prædicti.

[59] In Catalauniæ civitate Gerondensi, puella erat decennis vel duodennis, pauperculæ matris pauperior filia, quia manibus ac pedibus capta, non modo nihil operis facere per se poterat, sed neque cibum ori ingerere. [Alia decennio, manibus ac pedibus capta,] Quodam ergo die aliis occupata mater, cum impastam reliquisset misellam suam usque in vesperum, & hæc de sui oblivione quereretur; Utinam, inquit mater fastidii plena, placeret Deo hinc cito te tollere in paradisum suum, neque ultra debeam tibi serviendo laborare, cui nulla hactenus remedia prosunt. Afflixit ea matris vox puellam supra modum, ita ut nec ipso quidem vespere refici vellet; mansitque totam noctem incœnata, [apparentibus SS. Francisco & Antonio,] quoad usque in ecclesia S. Francisci daretur signum ad Matutinas. Tunc autem, recordata ingentium miraculorum S. Francisci, intra se dixit: Si vera sunt, o S. Francisce, quæ narrantur de te, experiar etiam ego potentiam tuam, in hac tam gravi mea infirmitate; & me matremque meam libera tam grandi fastidio. Ecce autem apparuerunt ei S. Franciscus, & S. Antonius, quorum hic pedes, iste manus jacentis apprehendit, sublatamque humi posuerunt, & sanam dimiserunt. Recedentibus illis interrogavit Franciscum puella; Domine, quis es tu, qui mihi ac matri meæ fecisti gratiam tam singularem? Respondens autem, eum se esse quem tam devote invocaverat, surgere jam sanam jussit & disparuit. Illa vero mirabunda simul & exultabunda, inclamavit matrem, cum vicinis quibusdam suis ante fores loquentem: quæ ut adeo claram filiæ vocem audivit, illico cum sodalibus accurrens ad eam, mirata est sanam ex integro videre; [subito solidatur:] & modum requirens, narrare fecit, quomodo S. Franciscum invocarit, & apparentes sibi Fratres duo eam sanarint. Episcopus loci, re intellecta examinataque, puellam multo cum comitatu deduci ad ecclesiam S. Francisci, ubi illa videns hujus imaginem; Iste est, inquit, qui me liberavit a periculo mortis, & sanam reddidit.

[60] [pestilentiæ Florentiæ sedatur.] Porro quam nulli misero vanum sit auxilium S. Antonii invocare, haud alia certior testis esse potest quam civitas Patavina, miraculorum ejus prope innumerorum conscia. Sed & Florentina civitas, nihilo minus eidem obligata quam devota, paucis abhinc annis suum istum affectum vehementer auxit, propter plurimos pestilentiæ tempore præsentis mortis periculo ereptos a S. Antonio, ad cujus proinde capellam, in ecclesia Conventualium sanctæ Crucis, quotidie afferuntur anathemata omnis generis, Missæque procurandæ petuntur. Cur autem reticeo Spoletinam civitatem, ubi canonizatus Antonius fuit? & ubi festum ejus, eodem quo solennissimum quodque ritu, celebratur? Neapolis vero Patronum eumdem Sanctum elegit, fabricata ejusdem argentea statua, & in sacello Protectorum suorum collocata, propter eximia quæ ibi est operatus miracula, quæque cito ut spero canonice approbata prodibunt in lucem.

[61] Tantum autem ibi crevit populi erga Sanctum devotio, ut anno MDCXXXIII, [Neapoli Patronus eligitur Sanctus,] in ecclesia Conventualium S. Laurentio nuncupata, sub illius invocatione instituta sit Confraternitas, in numero plusquam trium millium, adscriptos habens complures principes ac nobiles utriusque sexus; quæ solennissime maximoque cum apparatu hoc publicum habuit initium, Dominica secunda Septembris coram Eminentiss. Cardinali Archiepiscopo, Vicerege atque Nobilitate universa, concursum populi alliciente magnitudine Indulgentiarum eum in finem Roma impetratarum. Dabitur etiam mox initium novæ in eadem ecclesia capellæ, ad quinquaginta millia scutorum, ut ajunt, constituræ. Gaudebunt autem Confratres & Consorores participatione omnium bonorum operum, [& fraternitas ejus instituitur an. 1633.] sacrificiorum atque orationum Ordinis nostri: & si inter ipsos inveniantur pauperes infirmi, providebitur eis de medicis ac medicinis, nec non in casu mortis de expensis funebribus, atque insuper de subsidio quinquaginta Missarum pro quolibet sic moriente. Hæc Vandinius.

§. VII. Miracula recentiora ab anno 1666 Italice collecta, & impressa 1687.

[62] [Collector miraculorum anonymus] Novißimus inter Italos, qui mihi innotuit atque ad nostras manus pervenit, Anonymus Conventualis est, cujus latere volentis laborem, sub auspiciis clarißimi Veneticarum tunc in Peloponneso recuperata copiarum, postea etiam Reipublicæ totius Serenißimi Ducis Francisci Morosini, anno MDCLXXXVII, in lucem emisit Fr. Ioseph Pasqueti, Minister Provincialis & Commissarius Generalis eorumdem Conventualium in Provincia Æmiliæ, ab ipsomet Sancto cognominari solita. Auctor (quem nunc intelligo ipsummet P. Iosephum esse) in prima ad Lectorem monitione, enumeratis sex Italis, pie & erudite in eodem argumento memoria recentiori vesatis; Ceteros, inquit, ex omni natione complures distincte allegat P. Sanctius Bordegati, ex Ordine Minorum Observantium: sed nemo fuit qui (omissa Vita) solis miraculis colligendis hoc seculo se impenderet, ante Equitem Pona Veronensem. Hic pio isti operi nec minus fructuoso initium dedit; [allegat alios usq; ad an. 1666:] sed non progressus ultra miracula quæ vivus patrarat Sanctus eaque pauca, siquidem sermo est de libello quem sub titulo Sancti Patavini imprimi fecit anno MDCLI.

[63] Sequacem Pona habuit ipsius Ordinis Religiosum scriptorem usque ad annum MDCLXVI: [exponit que unde acceperit sua.] & huic ex mandato Dominorum Præsidum venerabilis arcæ succedens ego, ipsa ad præsentem usque annum MDCLXXXVI deduco; nonnulla excerpens ex facunda diffusaque paraphrasi. P. Maggi Conventualis Mediolanensis super Responsorio ipsius Sancti; alia habui a P. Clemente Bellabona, similiter Conventuali, adnitente P. M. Josepho Bondola Neapolitano, Theologiæ Rectore in Academia & Collegio Patavino, cetera ex impressis foliis volantibus, Venetiis, Neapoli, Verona, & aliunde submissis, nec non ex annotatis a P. Felice Caprioli, Curatore Missarum in ecclesia prædicta dicendarum; qui tamen profitetur vix minimam partem gratiarum, quotidie a Sancto promanantium, & votivis anathematis Missisque ac tabellis pictis utcumque agnitarum, potuisse se excipere scripto; eo quod plurimi sese subtrahant cognitioni Custodis sacræ arcæ, vel inter divina Officia accedentes voto persoluto taciti recedunt. Quam infinitus tamen beneficiorum sit numerus, a piis fidelibus receptorum, poterit vel ex hac brevi annorum viginti ecloga intelligi, in qua stylum sectatus clarum & simplicem, quanta potui sinceritate ac brevitate usus sum; non observato semper ordine temporum: eademque ratione intendo progredi, si Deus vitam dederit, ad majorem ejus ipsiusque Sancti gloriam. Hæc aliaque prælocutus Auctor, ad materiam susceptam progreditur: ego neglectum ab eo temporis ordinem malui interpretando inducere.

[64] [Innocens a zelotypo viro servatur,] Anno MDCLXVI mense Novembri, Viterbii maritus zelotypus, & ex levissimæ suspicionis umbra uxorem apud se habens infidelitatis damnatam, redeuntem a Missa domi expectabat, stricto in necem innocentis gladio. Illa simul ictum transfixuri se ferri pectore excepit, simul S. Antonium invocavit, & ipsum velut æneæ loricæ impactum sese curvavit in arcum, itaque obriguit. [curvato in arcum gladio:] Hoc miraculo vir motus, & divinitus illustratus, veniam ab uxore flexis genibus petiit sceleris, contra innocentem tentati; gladium autem, eodem in statu permanentem, ad Sancti altare appendit venerabundus, ubi ab omnibus conspicitur, perennis prodigii tanti testis. Ibidem eodemque anno, sed mense Decembri, puella quædam Sancto devota, liberata a gravi qua tenebatur infirmitate, [puella neglecto voto in morbum recidit.] grisei coloris vestem ex voto induit; mox tamen ut constare sibi valetudinem sensit, illo abjecto, prioris luxus & usus assueti habitum resumpsit: sed nocte sequenti rediit illi febris, & ipsa alia ex causa aperiens arcam, cui depositas sero tunicas incluserat, totas in cineres redactas invenit; & culpam agnoscens, eam a Sancto sibi ignosci petiit, cinereamque resumpsit, & bene deinceps valuit.

[65] Anno MDCLXVIII mense Novembri, Patavini mercatoris ejusdemque opulenti uxor, [Patavina energumena ad arcam liberatur,] a dæmone invasa, annum jam quartum torquebatur ab illo crudeli possessore. Frustra fuerant adhibiti super ea a Presbyteris exorcismi quanticumque: sed ubi ad ecclesiam indeque ad altare S. Antonii adducta est, primum quidem in terram se prostravit, horrendum ululans & omnes præsentes terrefaciens, deinde erecta per se versus arcam venerabunda progreditur, cancellos recludit, sub ipsam se ponit, ibique quieta manet, donec absolvatur quod pro ipsa fiebat Sacrum: inde autem læto plane vultu reversa, quæsivit ex circumstantibus, ubinam esset ille Fraterculus, a quo fuerat ad arcam deducta. Eum vero licet vidisset nullus, nemo tamen non exclamavit, O Sancte Antoni, tuum hoc miraculum est. [item alia Bononien,] Bononiæ anno MDCLXIX mense Majo, nobilis matrona Francisca Conti, biennium a spiritu infernali possessa, & frustra plures Exorcistas experta, votum vovit Sancto thaumaturgo; Cumque eum sæpius invocasset, nocte diei XXVIII mensis prædicti, in somnis apparuit Sanctus; & crinibus apprehensæ ori visus est imponere imaginem Deiparæ, atque proferre quædam verba, non satis ipsi intellecta: ad quæ egressi serpentes varii, suo aspectu perterritam reliquerunt; unde experrecta illa, seque liberatam sentiens, nudis pedibus venit cum marito Patavium, suos e voto exolutura, & gratiam receptam declaratura.

[66] Burani, Venetæ civitatis propinquo oppido, eodem anno mense Novembri, Hieronymus filius Joannis Amadei & Sanctæ conjugis ejus, puer tredennis, [curatur crus pueri gangræna exesum,] cum aliquandiu tulisset crus dexterum erisipelate adesum, morbus in gangrænam transiit, quæ totum crus sic erosit, ut plura ipsius ossis frustula per plagam egererentur: quapropter visum est, illud omnino abscindendum. Hoc cum infirmus intellexit, arrepta sancti sui Patroni imagine, deosculari eam cœpit; magnaque cum fiducia vovere, quod si absque chirurgi opera convalesceret, tota vita gestaturus habitum cinereum esset. [ideoque abscindendum:] Vix eo se obstrinxerat, cum redire sibi pristinum vigorem sentit, crus inspicit, integrum invenit, surgit de lecto, inambulat per cubiculum, ac denique Patavium venit crus cereum oblaturus, & quod voverat adimplere perrexit. Eodem anno ac mense ex Mestra Venetias navigabant Religiosi nonnulli civesque Tarvisini; [naufragiū passuri servantur:] cum vicinos insulæ S. Secundi vehemens tempestas comprehendit; & navicularii manibus remum excussit. Jactabatur ventis & undis cymbula, nec aliud quam mortem operiebantur omnes. Verum invocato Sancti auxilio, in momento trajecta fuit cymba in regium urbis Venetæ canalem, ubi miraculum publicarunt, appenso ad altare Sancti quod promiserant anathemate.

[67] [homicidii reus, & ad furcam damnatus,] Ravacini, quod Dominorum Marchionum Rangonensium Mutinæ feudum est, eodem anno ac mense, Stephanus Baronocini [Imolensis] præsens adfuit homicidio per dominum suum patrato; & [hoc elapso] comprehensus ipse; [& crimen inter tormenta confessus], fuit damnatus morti [Ravicini subeundæ]. Languebat ergo in obscurissimo carcere: sed Sancti opem ferventer implorans, [vovit quamdiu viveret, Vigiliam Sancti omnemque tertiam feriam jejunio colere, & cinereo in habitu adire sepulcrum, idque mendicato per iter victu: deinde] per visionem sibi dici audivit; Perge porro, Stephane, commendare te mihi: nec enim moriere. Tam læto nuntio animatus, capitalem sententiam securus excepit, dixitque Confessario suo, se mortem non formidare, propter Sancti promissa. Hinc eductus in locum, ubi cibari solent extremo supplicio afficiendi, ipsa Antonii sancti Vigilia, Ecclesiæ quidem Sacramenta religiose excepit, sed cibi potusque nihil admittere voluit, solitus eam diem jejunus agere. Ipso deinde festo traditus carnifici, & progrediens ad destinatum supplicio locum osculabatur sui Advocati imaginem, [a loci gubernatore D. Mandeno sibi porrectam]; [sed devotus Antonio, liberatur a morte.] fidenterque dicebat non moriturum se: quod etiam replicabat, collum [duplici] laqueo [tenui uno, crassiore altero,] inserente lictore. Nec eum fiducia sua fefellit: cum enim dejiciendus e scalis esset, auditus in aëre crepitus quidam est, dissilientium funium, [soli carnifici non observatus: itaque dejectus] est, [pronus quidem in faciem, sed nulla parte læsus, solumque livore levi sub oculum sinistrum notatus. Ergo reus, in terram collapsus, erectus in pedes, clamare cœpit, & alios conclamare fecit, Vivat S. Antonius. Movit ea res Religiosos nostros Mutinenses, ut rigidum examen desuper instituendum curarent: quo facto, cum approbatum ab Archiepiscopo miraculum esset, appendit ad Sancti altare Stephanus laqueum quo fuerat strangulandus, & in Ordinem ejus sub laicali professione admitti petiit atque impetravit. Idem miraculum, cum circumstantiis iis quas uncis [ ] inclusi, narrat Rusconius pag. 107, ex eoque Flandricæ Epitomes auctor, duorum infra producendorum prior, anno 1676 editus, & addens, Stephanum tunc adhuc vivere.

[68] In Dalmatia, mense Novembri anni MDCLX, cum Cretense bellum inter Venetos Turcasque ferveret, [Captivus apud Turcas solvitur a catenis,] Albanensis quidam miles, qui in Turcicam venerat servitutem, multisque annis toleraverat crudelem barbarorum insolentiam, recurrit toto corde ad S. Antonii opem implorandam, eumq; mox sibi conspicuum habuit: qui ruptis ejus catenis fugam imperavit. Mandatum executus ille, sine mora Patavium venit; & in receptæ gratiæ testimonium, ferrum ut erat fractum appendit. [tumentibus enormiter oculos] Eodem mense, sed anno MDCLXXIV, Florentiæ contigit, ut Franciscus Maria Ricci, lanionis cujusdam filius, visum amitteret, adhuc intra infantiles annos constitutus, oculis sic intumescentibus, ut aureorum pomorum magnitudinem æquarent. Humanis remediis desperatis ad cælestia parentes recurrerunt; & Religiosus quidam puerulo applicuit reliquiam Sancti, [visus & sanitas redditur,] frustulum scilicet ex chorda ejus decerptum, & oleo lampadis partes læsas inungens. Ecce autem nocte sequenti auditus est parvulus exclamare; Adest S. Antonius, adest S. Antonius. Accurrunt expergefacti genitores, & filiolum omni sublato tumore visui pristino restitutum inveniunt. [item hæc brachio incurabili.] Eodem tempore Franciscæ, filiæ Petri Brendani & Elisabethæ Borghi Barberinensium, nihil profuerant curando brachio dextro remedia, per octodecim dies adhibita. Igitur Florentiam sese cum matre contulit, ibique in ecclesia sanctæ Crucis, coram exposita istic S. Antonii effigie, vovit, quod integro anno cinereis vestiretur, statimque Missam dicendam curaret. Vix autem votum nuncupaverat, & brachio, cujus omnem sensum amiserat, hunc redire cum viribus sensit; ipsumque movens in partem omnem, videbatur sibi a Sancto regi; itaque persanata gratias reddidit.

[69] Neapoli, anno ac mense prædictis, emptus mancipio homo Afer, Equiti cuidam famulabatur; qui occasionem nactus grandis argenti furtim auferendi, una cum alio famulo fugam arripuit, conscensaque navi Siciliam petere cœpit. [Fugitivum cum furto mancipium,] Littori illi jam vicinos occupavit tempestas: quæ fugæ socium excussit in mare, atque sub undis tumulavit. Idem sibi formidans Maurus, improviso sensit sese per crines ab Antonio prehensum, dicente, Restitue quod furatus es, alias moriere. Hoc dicto reduxit eum Sanctus ad portum Neapolitanum, ubi aderat Dominus ejus: [reducitur domino:] qui Missis nonnullis Sancto curatis, illic quærebat indicium aliquod fugitivi sui. Ergo prostratus in genua servus, veniam ab offenso domino petiit, ac facile impetravit, exposito quod acceperat, & impleto restituendi argenti mandato. Idem, corpus simul animamque lucratus est, [servatur lapsus ex alto puer,] fidelium numero per baptismum aggregatus. Ibidem eodem tempore, matrona nobilis, fenestræ adstans, ex altissimo palatii sui podio cadentem vidit parvulum suum filium: & Antonium inclamans, conspexit stare erectum in pedes absque ulla læsione.

[70] [& puellæ duæ.] Plane simile huic est, quod anno MDCLXXI mense Novembri acciderat Patavii puellæ cuidam; quæ ex sublimi lapsa præceps, supra solum vivo saxo stratum, unde confracta tota attollenda credebatur; sana surrexit, acsi in molles plumas cecidisset. Sequenti vero anno, sex diebus ante festum Sancti, alia puella annorum septem, Romæ delapsa fuerat ex summis ædibus parentum suorum: casus autem allisi solo corporis adeo gravis fuit, læso vehementer capite, ut plusquam horam manserit sensus ac motus expers, ideoque pro mortua plangeretur, tanto acerbius quod erat genitoribus suis unica. Pater, ut erat devotissimus Sancto, genibus in terram positis, cœpit ejus Responsorium recitare; & recordatus icunculæ, quam in libello precum repositam habebat, ipsam ori filiolæ applicavit: quæ mox, velut e profundo excitata letargo, surrexit in pedes; in parentum amplexus ruit; & hi, perfusi subitæ lætitiæ lacrymis, dimidia ferme civitate comitante, festinaverunt ad ecclesiam Apostolorum, quæ Conventualium in Urbe est; ubi vota sua obtulerunt, & deinde scripto traditum miraculum est.

[71] Anno eodem MDCLXXII, mense Novembri, rapta cuidam Venetiis fuerat nonnulla supellex argentea: [Furti immerito suspectus] & furti collata fuit in vicinum ædibus mercatorem, quasi apud eum illa servarentur reposita. Hic omnium ignarus in domum Nobilis vicini accersitur, cogebaturque reddere eorum, quæ nesciebat, rationem: neque profuit verbis ac jurejurando testari ignorantiam, quin efferatior Nobilis impacto in caput hominis sæpius scipione, ipsum ultimo ictu diffringeret; deinde evaginato gladio, nihil motus lacrymis innocentis coram se genuflexi, ictum vibrabat; cum hic exclamavit, S. Antoni, adjuva me; ac subito sensit efferus ille invisibili manu tantum se retrahi totum, quantum opus fuit, ut in vanum caderet ictus illatus, non semel, sed tertio. [sæpius a morte,] Nihil tamen eo mitior factus alter, sed suam ipse increpitans ignaviam, famulis mandat ut mercatorem, duris funibus constrictum, retrudant in conclave aliquod, postea tradendum judici, facile (ut credebat) extorturo confessionem facinoris, numquam ab eo patrati. Verum quis nesciat, non esse vires neque humanum consilium contra Dominum? [deinde & a vinculis per Sanctum absolvitur.] Consternatus minis & exanimatus injuriis, viribus linquitur innocens, ipsoque in deliquio conspicuos sibi habuit Deiparam cum S. Antonio; a quibus suaviter confortatus, & vinculis absolutus est: ipse vero Nobilis, ad saniorem reversus mentem, impactæque cum verberibus calumniæ pœnitens, humiliter rogatum hominem ut sibi indulgeret, dimisit liberum: qui statim ad sacram urnam Patavium venit, anathema votivum cum gratiarum actione appendens.

[72] Cracoviæ, Polonici regni metropoli, anno & mense prædictis, carceri mancipatus fuit quidam Sancto devotus, velut homicidii reus, & propter quædam facinoris indicia duræ suppositus quæstioni: cui impar ille, potius quam multiplicatas mortes experiretur, brevem unam elegit, confessione non veri criminis semel incurrendam. Prolata igitur in eum sententia, totus fuit in disponendo felici exitu ad vitam meliorem, [Falsum crimen fassus in tortura,] faciens multas eleemosynas distribui in pauperes, atque ad altare gloriosi Patavini complura Sacra curanda constituens. Cum ecce, ipsa quæ funestum diem præcedebat nocte, [solutis catenis se judici sistit, & liberabit:] in carcere eidem apparuit Sanctus, cippoque & catenis diffractis aperuit ostia, & dixit: Vade cum hisce catenis ad judices, atque dicito, quod S. Antonius Patavinus in hunc modum te mittat ad illos, ut retractent sententiam. Paruit homo, & fidem judicibus fecit innocentiæ suæ; unde cum tota civitate Sancti gloriam celebrarunt, ad cujus ibidem altare appensæ cernuntur præfatæ catenæ cum manicis, quemadmodum inde testati sunt Conventuales istic Fratres. [item alius a grassatoribus spoliatus,] Eodem rursus anno & mense, Vicentinus civis, Franciscus Vilegus, negotiorum suorum causa progressus extra civitatem, incidit in grassatores quatuor, qui omni quam ferebat pecunia ipsisque vestibus eum spoliarunt. Hinc ille afflictissimus, per nomen S. Antonii obtestari eos cœpit, ut sua saltem vestimenta redderent; illi vero etiam pecuniam restituerunt, audito venerabili nomine moti.

[73] [Presbyter Hisp. paralyticus,] Eodem anno, sed mense Aprili, comparuit Patavii, ex regno Castellæ advectus Presbyter, affirmans, quod dira multorum annorum paralysi ad omnem membrorum usum inhabilis, multa denique cum fiducia sanctum invocaverit Thaumaturgum: cumque id pluries fecisset, illum sibi noctu apparuisse in somnis, atque dixisse; Patavium vade: ibi exaudieris. Obedivit ille, atque ad arcam sacri corporis delatus, primum Confessione expiavit animum, deinde sanctissimam Eucharistam suscepit de manu Religosi unius nostri. P. M. Antonii Coxialis Patavini: postmodum, admirantibus cunctis, cecidit protensus supra gradus altaris. Ibi is aliquamdiu immotus mansit, [Patavii ad arcam recipit usum membrorum.] tum per seipsum surrexit in pedes, & ambulans per ecclesiam benedicebat Deo & Sancto ejus, pro tam evidenti in se facto miraculo. Supra quo cum Reverendissimus Inquisitor legitime procederet, deposuit Presbyter beneficium consecutus, quod recepto Sanctissimo viderit ab arca procedere quasi flammam ardentem, quæ ictum in facie sic prostraverit; sensisse autem se, ipso in lapsu, quod omnes artuum juncturæ dissolverentur a priori colligatione, seque in momento sanatum a diuturna illa & incurabili infirmitate.

[74] Antonius Loquabus, anno MDCLXXIX mense Novembtis, [Ex alto desiliens, ne carceri includatur,] in territorio Bariensi inclusus cubiculo cujusdam palatii, fluvio profundo circumdati, cum timeret carceri injusto addici, Sanctum invocavit; atque de podio, palmos septemdecim alto, desiliit, absque ulla læsione; & inventa ad fluminis ripam cymbula, profundo illius alveo sese commisit. Cum autem rapiditati fluxus illius non posset resistere, in ipsum se conjecit, manibus firmiter adhærens naviculæ. Ferebatur hæc quo impellebatur ab aquis, & ipse denuo S. Antonium invocavit, seque sensit ex aqua sublatum reponi in cymbam. Eodem momento venator quidam in ripa apparuit, [per rapidum flumen salvus evadit.] qui animos misero addens, conabatur eum porrecto salicis ramo juvare. Verum eo apprehenso, dum nititur naviculam ripæ appellere, ipsemet iterum in aquam devolvitur; & Sanctum inclamans, adeo prope ripam attigit, ut prædictus venator eripere eum inde potuerit: unde Neapolim appulsus, continuo ad ecclesiam Minorum se contulit, gratiasque benefactori suo egit.

§. VIII. Prosecutio similium gratiarum ab anno 1680, 1, 2 & 3, Neapoli impetratarum.

[75] In ipsa Neapolitana urbe contigit mense Novembri, anni MDCLXXX, matrē quamdam, [Salvatur puer ex alto lapsus,] quæ bimulum filium brachiis ferebat, alterius cujusdam rei causa ipsum deponere in limine fenestræ bene altæ. Ea dum alibi occupatur, seque ad parvulum convertit, vidit ipsum de fenestra cadere: & clamans, S. Antoni, S. Antoni, prospexit de fenestra, unde vidit erectum in pedes absque læsione ulla, similiter clamare, S. Antoni. [& a rheda obterendus,] Dum autem sic clamaret, illuc effuso equorum cursu protracta rheda, adeo recta in puerum ferebatur, ut necesse esset illum ungulis illorum conteri: sed puer manu signum equis fecit, qui momento substiterunt velut statuæ; cunctis, qui adstabant videbantque, mirantibus & laudem Dei servo dantibus.

[76] [Invocato Sancto cessat tempestas:] Ex Calabria Neapolim ferebatur navis, eodem anno ac mense, onusta serico: quam cum comprehendisset adeo gravis tempestas, ut nautæ resistendo impares, jamjam se fluctibus hauriendos crederent; eorum unus Patroni sui recordatus; Nihil aliud nobis superest, inquit, quam ut recurrentes ad S. Antonium, navim committamus ventorum arbitrio, & interim aliquam orationem dicamus in Sancti honorem. Hac finita viderunt ad puppim Religiosum Franciscanum, qui dixit; Nolite timere, sed navim cursui suo permittite; ego vobis adero; eoque dicto disparuit, [gemelli in partu mortui suscitantur,] & nautis animus rediit, atque tranquillitas mari. Ipsis vero, mox ut Neapolim appulerunt, prima cura fuit sospitatori Sancto gratias reddere. Ibidem eodem anno, post atrocissimos bidui cruciatus & ejulatus, parturiens mulier geminos enixa erat, sed mortuos: quos cum vidisset, oculos manusque ad cælum vertit; &, Unum saltem, inquit, o S. Antoni, vivum mihi condona. Vespere autem cum adveniens Parochus, eorum sepulturam curaturus, consuetas pro talibus orationes recitasset, ambo cœperunt respirare, & etiamnum per Sancti merita sani robustique vivunt.

[77] Anno prædicto & mense Novembri, die quodam Martis, barbitonsor quidam, in sua officina stabat cum parvulo inter brachia filio, quando ingressus illuc inimicus suus, [20 plagis confossus servatur,] eumdem pugione impacto vicies confodit; ipso tueri se non valente, dum dilecto filiolo cavet. Accurrit ad rumorem uxor, maritumque proprio vidit innatantem sanguini: tum S. Antonii imploravit auxilium, ejusque Responsorio impresso a vicinis accepto, [iis subite curatis.] ipsum cum signo Crucis uni plagarum imposuit, & subito clausam mirata est. Inde ex ordine, ad ceteras simili modo curandas progressa fuit; donec omnibus sanatis in pedes vir, jam integer & sanus totus, surrexit, acsi nulla parte offensus fuisset, & ad gratias Sancto agendas abiit.

[78] Anno MDCLXXXI, Nobilis quidam Neapolitanus erat, Joseph Cæsaris dictus, [Sistitur straminei cumuli periculosum incendium,] solitusque quotannis Conventui S. Laurentii dare vini doliolū, Hic ex fundis quos habebat, Gandi, Marani, & Patriæ: & in hujus ultimi loci curte servabat magnum cumulum straminis, & prope ipsum fœnile, contiguum suo palatio. In ipsum autem straminis cumulum mense Octobri, post fœdam tempestatem, illapsum fulmen eum inflammavit. Extinguendo igni cum nulla sufficeret industria, recursum ad S. Antonium est; ejusque adscriptum beneficio, quod, licet crebræ scintillæ ferrentur in fœnile, & palatio illata esset magna lignorum copia, utrumque tamen ab igne intactum manserit. In ipsa quoque urbe Neapolitana, [sanatur adusta intra fascias infantula.] anno prædicto mense Decembri, uxor Joannis Baptistæ Purpuræ, siccans pannos, involvendæ teneræ sex mensium filiolæ paratos, incauta ignem in eis cepit, itaque ipsis involvit parvulam. Non poterat hæc aliter quam ejulatu & lacrymis indicare dolorem, nec huic sedando sufficiebant parentum blanditiæ; donec mulieri, Sancto devotæ, in mentem venit fascias solvere: quo facto infantulam vidit livore obsitam, præsertim circa dorsum. Huic autem curando aliud non adhibuit, quam oleum ex Antonii lampade sumptum; quo unctæ arsuræ, inter paucos dies fuerunt persanatæ: quod oblata cera testata est mater.

[79] Ibidem anno MDCLXXXII mense Novembri, Carolo Georgio, habitanti in viculo Pietatis, filia erat annorum duodecim, quæ cum domos quasdam ruinosas conscendisset, [Periculosus ex alto lapsus puellæ,] relatura inde tibialia quædem illuc vento delata, deficere sibi pedes sensit; eodemque momento in præceps ruit, ab altitudine palmorum circiter octoginta. Labens illa invocaverat Sanctum, cui tunc agebat novendialem tertiæ feriæ devotionem: & quamvis in extantem istic trabem impegisset caput, in terra tamen positam se mirata est; nihil vulneris ferens, præter exiguam in capite stricturam, quæ ipsa cito sanata fuit. [sed citra damnum.] Multo prius, mense scilicet Martio anni ejusdem, Judithæ-Antoniæ Blancæ, ex vico S. Luciæ ad mare, abscessus in capite natus, putride fœtentisque materiæ vim magnam per nares egerebat: quæ novemdium prædictum ea de causa instituens suo sancto Patrono, sensit secundo Martis die, [Apostema capitis curatum:] sibi ex capite in os descendere marcidæ carnis frustrum, scaturiginem mali; ex eaque hora, cessante abscessu, sana remansit. Mense quoque Novembri anni ejusdem, cum Antonius, filius Januarii Caralæ, annos solum quatuor natus, rhedam vellet scandere in comitatu quarumdam domicellarum; fallente vestigio tam infeliciter cecidit, [puer rheda obterendus servatur.] ut mota eodem tempore rota ipsi transiret per frontem & brachium, quæ oportebat tanto pondere conteri, nisi vocatus auxilio S. Antonius, puerum cunctis mirantibus illæsum conservasset.

[80] Ibidem Neapoli, mense Februario anni prænotati, Emmanuel Caravascianus, gravissima infirmitate laborans, [Apoplecticus ad mortem] & apoplectico motu privatus sensibus, horas omnino quatuor jacuerat; quando sub mediam noctem vidit venientem ad se Religiosum Ordinis nostri, ferentem manu clausum memoriale, atque dicentem; Bono esto animo, quia jam nunc subscribo gratiæ tibi faciendæ; itaque disparuit. Tunc sensui suo redditus Emmanuel, protulit Antonii nomen; & assistentem sibi in agone alloquens, Jam, inquit, eum vidi, qui mihi dixit, [& Sancto commendatus ab uxore,] quod subscribebat gratiæ. Sequenti mane infirmi uxor ad S. Laurentii nudis pedibus se contulit, oratura pro marito, pro eoque ibidem curatura Missas plures cum Responsorio. Inde regressa, domi suæ reperit medicum, admirabundum super melioratione tam subita & insperata mariti: eodemque tempore accurrens ad matrem triennis filius eorum Antonius, apprehensa veste ejus omni modo ipsam trahebat ad ostium, visuram, ut ajebat, S. Antonium ante fores: nec acquiescere voluit, [cito convalescit.] donec sequeretur illa. Quæ cum ad limen venisset, interrogaretque, ubinam esset Sanctus; Nimium diu cunctata es, inquit parvulus: jam abiit ille. Infirmus autem ex eo tempore magnis passibus progressus ad plenam convalescentiam, atque lecto consurgens, vovit omnibus diebus Martis in Sancti honorem jejunaturum se, Confessionemque & sacrum Synaxim usurpaturum.

[81] Iterum Neapoli anno MDCLXXXIII, ad Apolloniam Bragante, uxorem Pauli Ronze, [Tertio per visum monita dare candelam ad festum, ut solebat,] quæ habitabat ad clivum S. Martini, & quotannis solebat præbere candelas pro festivitate S, Antonii, accessit XI Junii quæstuarius tertii Ordinis, pro sua S. Antonii in Pausilipo ecclesia: sed cum unam solam domi haberet, negare ipsam coacta fuit metu mariti. Tertio die post, nocte festum præcedente, apparuit ei Sanctus, querulus ob candelam negatam: cui se excusans Apollonia, empturam se promisit atque missuram. Idem utrimque accidit nocte sequenti; & experrecta mulier marito visionem narravit: [cum demum paruisset,] hic autem mandavit, ut illam quæ tunc sola erat ad manum, confestim mitteret. Rursum vero tertia nocte apparuit Sanctus; & multo quam ante asperior, per brachium arreptæ; Grave enim vero mihi est, inquit, quod nolis candelam petitam mittere: volo eam omnino, & ideo tibi dixi, me esse S. Antonium. Cui illa; Misissem equidem, si habuissem qui ferret. Tum Sanctus: Crastino mane veniet ad te quidam meus Religiosus, cui eam dabis. Die ergo XVII Junii venit quæstuarius ad S. Laurentii, & huic data candela est.

[82] Eodem die ejusdem Apolloniæ filia annicula, præceps de summis scalis ad primum gradum corruit; [ejus filiola innoxie dd scalis labitur,] ubi avus suus excepit adhuc spirantem, tulitque ad matrem: quæ cum suo Sancto commendasset parvulam, aperuit subito oculos, & inventa est læsionis expers. Proximo Lunæ die XX mensis, eadem infans ludens in podio quodam, iterum in caput lapsa est ad altitudinem contignationum duarum; quare circumstantes eam crediderunt mortuam: [& iterum lapsa resuscitatur.] mœsta vero mater, nec minus plena fidei quam lacrymarum, acceptam posuit sub imagine Sancti, quam habebat domi suæ, orans ut sua sibi filia restitueretur. Vix orationem finierat, quin puella, velut a somno experrecta, aperuit oculos; conversaque ad matrem dixit, Mama. Tum sanguinis aliquid per os & aures ei exiit, & ipsa adhuc lactens, manu eztensa versus imaginem, visa est indicare velle, quod ipse Sanctus fuisset liberator suus.

[83] Ibidem & eodem anno, sed mense Martio, D. Nicolaus Grassi, [Puer infirmus ad mortem,] Præses regiæ Cameræ quam Summariam vocant, ab Excellentissimo Vice-rege ad tempus deputatus in Hetruriam, procurando statui regiorum ibidem præsidiorum; Roma transiit in reditu, veneraturus sacræ illius Urbis sanctuaria, cum suo omni comitatu. Ibi sub exitum bacchanalium infirmatus ei ad mortem est filius suus unicus, & a medicis depositus. Hac de causa afflictissima mater, ut erat perquam devota Sancto, cum ei supplices preces funderet, ipso die Martis ante Cineres, sub horam noctis tertiam, audivit filium, cui nomen erat Philippus, pronuntiare nomen S. Antonii, Et illa quidem accessit ad lectum decumbentis, interrogans quid vellet; sed puerulus, motu tenellæ manus, procul ut absisteret videbatur monere, acsi quoddam suum solatium impediret. Recessit igitur, iterumque audivit ex eo voce contentiori nomen S. Antonii; cumque interrogaret denuo, [viso Sancto,] quid sibi vellet illa S. Antonii appellatio, respondit puer; Vidi Fraterculum, cujus habitus erat coloris subnigri, ipsum scilicet S. Antonium, qui manibus tenebat quosdam flores rubicundos & candidos, cum libro atque infantulo supra ipsum sedente, & erat hic splendidus totus instar argenti. [subito convalescit.] Plura dicere nescivit, sed plura indicavit proficiens exinde in melius valetudo, sic ut mensis Martii sequentis die quarta, repertus sit totus sanus. Delatus deinde ad quamdam ecclesiam, ubi erat imago Sancti, conversusque ad matrem; Talis omnino, inquit, o domina mater, erat Fraterculus, qui me sanavit; & quoties videbat aliquem ex Conventualibus, Hujus, inquiebat habitus erat ille. Regressus porro Dominus Præses Neapolim, cum uxore & filio, venit ad S. Laurentii, acturus gratias Sancto, beneficiumque publicaturus.

[84] Ibidem, Joseph Persicus, per maritimam a Petra-piscis dictam inambulans, invasus fuit a ferociente vacca: [Inter cornua ferocis vaccæ factatus,] quæ cum eum cornibus tentaret apprehendere, jamque brachium ejus dexterum teneret; invocavit ille S. Antonium; itaque factum est, ut solam interulam cornu laceraret, carne leviter dumtaxat perstricta: alium deinde ictum excepit in coxendice sinistra, sed absque damno. Ingravescere tamen discrimen videns, in mare se conjecit. Nec ibi tutus fuit, insequebatur enim etiam illuc ferox bestia, quoad invisibili manu retracta, dimisit hominem, jugiter invocantem nomen Sancti. Joannes Baptista Florelli, Bituntinus Musicus contra-altum, ex quodam rheumate caruit per sex menses usu vocis; [evadit illæsus.] videns autem in vanum adhiberi quæcumque medicamina, convertit se mense Junio ad Sanctum: & per sorores quas domi habebat, fecit institui novemdium martiale, sed absque fructu. Primo ergo Junii, in quem cadebat dies secundus Martis prædictæ novenæ; & ad S. Laurentii inchoabatur duodecimdialis devotio erga Sanctum, [Musico rheumatico usus vocis redditur:] cum jejunio & Sacramentorum frequentatione, protrahenda usque ad illius festum; se quoque ad idem religionis exercitium disposuit, præmissa Confessione & Communione in ecclesia S. Laurentii. Inde reversus domum, sumpsit modicum illius succi quem Manna appellant pharmacopœci; eodemque die sensit sibi redire vocem, quam exercens ad cymbalum clarificari in horas sensit, donec priori statui redderetur.

[85] Mense Augusto, Josepho Amendolæ enormis in dextro pede dolor accessit, qui cum omnibus adhibitis medicorum chirurgorumque remediis exasperaretur magis, [Crus valde dolens,] magna cum fide convertit se ille ad intercessionem S. Antonii, cujus domi suæ habebat imaginem, curavitque ut ante eam lampas arderet per dies continuos tredecim: die autem decimo tertio, ipsius lampadis oleo fecit sibi pedem inungi per juvenculam neptem, additis nonnullis floribus, quales supra altare Sancti solent ab ei devotis offerri: statimque cœpit imminui dolor: & continuata per dies pauculos unctione, totus abiit; ipseque acturus Sancto gratias, ad S. Laurentii venit. Eodem loco, anno, mense, Antonia, filia Bernardini Palermi, annorum quatuordecim puella, de sublimi podio præceps caput impegit in arcum quemdam saxeum, & pene exanimis in terram venit, [oleo lampadis sanatur.] copioso sanguine effluente per dexteram aurem. In ipso autem letali deliquio visa est videri sibi speciosissimum Fraterculum, qui per crinem apprehensæ dixit, quod licet ab ea invocatus on esset, intuitu tamen consuetæ suæ erga ipsam devotionis sategerit pro ea ab isto periculo liberanda; frangendum ei ad arcum fuisse caput, nisi suis manibus ipsum sublevasset. Solebat illa terdecies recitare Pater & Ave quotidie, & penes se gestare imaginem Sancti, insculptam numismati, quod deinde reperit nonnihil fractum circa lumbos effigiei, ut indicaretur Sanctus ipsemet impetum ruentis ea parte excepisse: cui beneficio gratam se volens ostendere puella, sine mora induit habitum Sancti.

[86] Mense Octobri, Antonius Ruppolus, aromatarius in soro civitatis, [Letaliter vulneratus in capite,] perquam devotus Sanctis Antonio & Francisco Paulano, & Martis dies solitus jejunio observando colere in honorem prioris; tali die in rixam venit cum doliario quodam, & cultro letaliter percussus in capite, concidit. In ipso autem lapsu visus est sibi videre Religiosos duos, quorum unus S. Antonium, alter Franciscum Paulanum referebat, amanter sublevantes ipsum. Reipsa autem in pedes stetit; [præter spem & cito curatur:] & absque adminiculo cujusquam rediit domum. Ibi inspecta plaga reperta est usque ad os cultrum penetrasse, unde etiam ablatum est frustulum duos digitos latum, quemadmodum retulit medicus. Mirabile autem cunctis fuit, quod tā periculoso vulneri nulla febris accesserit aut fluxio ulla; adeoque cito sit persanatum, ut cui emplastrum primum positum fuerat uno Martis die, is altero Martis veniret ad S. Laurentii, beneficium agniturus.

[87] Denique mense Novembri, Antonius Ludovicus Scarpanus, [item gangræna inveterata,] biennio patiens acerbos gangrænæ cruciatus, malo in tibia orto indeque per coxam serpente versus pectus, totque plagis hiante ut videretur alius S. Lazarus, nulli pepercerat impensæ pro remedio inveniendo. Tandem amicus ejus Matthæus Capuanus, hominis misertus, ei suasit recurrere ad S. Antonium, per novenam in ecclesia S. Laurentii tenendam. Credidit id sibi profuturum infirmus, & datum consilium orsus exequi, secundo Martis die finita Missa, sensit cor sibi repleri gaudio, quasi audiret dicentem sibi Sanctum, Convalesces. Tertio die Martis, oratione replicata de ecclesia egredienti; obvius amicus alius dixit ei; Illico confer te ad D. Fabricium Arceram, medicum Calabrum: ipse enim sanabit te. Paruit æger, & medicum adiit, sub cujus manu futurum se mensibus compluribus opinabatur: sed intra viginti duos dies perfectam recuperavit sanitatem, eamque Sancto acceptam retulit.

§. IX. Gratiæ Venetiis & alibi annotatæ ab anno 1683.

[88] Anno MDCLXXXIII D. Timotheus Syrus, Maronita, [Scheda cambialis amissa recuperatur:] civitatis Medinensis in Mesopotamia Archiepiscopus, Romæ mense Junio amiserat assignationem pecuniariam, a sacra Congregatione de propaganda fide sibi datam, in subsidium itineris faciendi, nec reperire ipsam quantavis adhibita diligentia poterat. Igitur ad ecclesiam Sanctorum Apostolorum se contulit, Missam super altare Sancti facturus: domum autem regressus, [juvantur periclitantes in mari:] desideratam schedam reperit in mensula apertam, in qua omnino aliud nihil erat. Idem Prælatus, Romam veniens, agitatus fuerat grandi tempestate inter Siciliam Melitamque: sed desperantibus de vita sociis animos addidit, persuadendo ut ad primum altare Sancti sibi occursurum singuli candelam unam offerrent; quo voto nuncupato, visi sibi sunt lucem quamdam conspicere in malo navis, qua animabantur per turbatum & grandi caligine obscuratum elementum, citoque portum tenuerunt.

[89] Mutinæ mense Novembri agitabatur in judicio maximi momenti causa, variosque judices ac juris peritos diu fatigaverat, cum magno ejus partis præjudicio, [lis desperata ad concordiam reducitur,] in cujus favorem decidenda lis erat; neque tentata concordiæ via per multos menses quidquam profectum erat. Igitur pars illa melior ad novenam Sancto celebrandam recurrit, ultimoque die Martis ad omnium stuporem conventum ex justitia & æquo est, nemine interveniente. Ibidem eodem mense, [hæmorrhœa sistitur;] fluxu sanguinis ad extremum periculum adducta matrona nobilis, nullum sibi voluit adhiberi remedium, quam oleum ex lampade Sancti sumptum: & brevi convaluit. In vico S. Laurentii Florentiæ, [in ignem lapsus infans servatur:] ipso Sancti pervigilio, in ignem lapsus infans supra prunas prono capite jacuit, quoad mater accurreret: quæ continuo Sanctum invocans, & puerum attollens nec unum quidem ejus capillum adustum reperit. In Monte-Varchio, Hetruriæ oppidulo, contracta rixa transfossus fuerat toto corpore Marcus Malvolt. Letale omnino vulnus judicabatur a peritis: a Patre tamen Mag. Ghettini unctum oleo lampadis, [item confossus in rixa,] quæ Patavii coram venerabili arca ardebat, istuc allato, sanum sequenti mane invenit chirurgus, cum modica tamen cicatrice, ad certius testificandam gratiam Sancto adscriptam.

[90] In territorio Pisano Matronæ nobili, cum duabus jam nubilibus filialibus, [matronæ filiabus gravatæ, vita prorogatur.] perductæ ad extremum vitæ & paupertatis, apparuit S. Antonius, cujus honori pluries novenam fecerat, ad sublevandas animas purgatorio detentas: eamque requisivit, utrum ea hora mallet secum transire ad gloriam paradisi, aut manere in vivis diutius; gratissimam enim Deo sibique fuisse ejus devotionem. Ad quem illa, considerata filiarum necessitate; Si, inquit, saluti meæ est conducibile, vivere malim: seque exauditam intellexit, & de lecto surrexit in momento. Quod Sancti beneficium typis vulgatum esse asserit P. Mag. Panzerinus de Volaterra, Religiosus vitæ ac fidei probatissimæ.

[91] Ejusdem anni mense Junio, D. Joannes Bogiani, [Senex ex lapsu debilitatus, sanatur:] anno ætatis suæ LXVI, habitans Venetiis ad S. Blasii de Castello, ex alto lapsus fregerat sibi tibiam: post dierum autem paucorum curam, vovit se visitaturum ejus altare apud Conventuales; eoque licet perægre, portare sese ipse voluit super furcillas. Cum autem appropinquaret ecclesiæ, restitutam sibi tibiam sentiens, furcillarum unam a se abjecit ad ceroferarium ecclesiæ affixum; unde sumpta illa, [puella ex alto cadens, hæret in pinna podii occurrentis illæsa.] altari appensa est, post redditas gratiarum actiones. Ibidem, eodem anno & mense, ex altissima fenestra cadens puella sexennis, ad preces patris Sanctum invocantis, medio in aëre hæsit cum veste ad pinnas podii inferioris; indeque sublata est indemnis; prout testatus pater est, pro referendis gratiis sese sistens.

[92] Mense autem Julio, Angelus Joannis-Mariæ de Glandibus, [Computum amissum recuperatur.] e regione S. Apollinaris, amiserat computum ducatorum circiter nonaginta trium; quod reperire nuspiam valens, avum suum Bartholomæum Rossi oravit, ut ad altare Sancti apud Fratres Missam curaret dicendam. Hac audita cum ab ecclesia egrederetur, occurrit tribus rusticis, de invento computo inter se colloquentibus, atque optantibus ejus dominum nosse, cui ipsum libenter restituerent. Id cum senex audiret, dixit, eam chartam esse nepotis sui, & quod pro ea invenienda curaverat Missam Sancto dicendam. Ipsa ergo recepta, rediit in ecclesiam, pro agendis gratiis & beneficio publicando.

[93] Eodem Julio mense, Joannes Baptista Sartus, habitans supra cruciariam S. Pantaleonis, deposuit, quod navigans ad nundinas, Andriæ celebrari consuetas, in die indulgentiarum Assisiensium, [Cymbula eversa merguntur filius & pater:] una cum D. Matthæo aurifabro Rialtensi & aliorum aliquot, medio in Athesi, extra portam Cavanellæ, viderit eminus cymbulam, eodem tendentem, trahi ab equo: qui cum in fugam precipitem subito se daret, cito everti cymbulam conspexerunt, cum indubitabili periculo mortis vectorum quatuor, filii scilicet ac patris aliorumque duorum, ex oppido S. Apollinaris in territorio Rudigino. Eodem momento temporis a prædicto Joanne Baptista invocatus S. Antonius est, ut periclitantibus subveniret: & ecce statim conversa est cymbula, prædictos duos intus habens. Pater autem longius abreptus a flumine, plangebat filium nullibi comparentem. Ergo qui erant in navigio jam facto propiore, perrexerunt Sanctum invocare: [invocato Sancto hic educitur semivivus;] & equi sessor cum eo sese committens flumini, miserum sed semimortuum tunica apprehendit, & auxilio remorum ex navi porrectorum ad ripam attraxit, simul cum ceteris supplicantem Sancto, ut etiam filium salvaret a morte. Dum autem undique circumspiciunt fluvium, si forte aliquod indicium amissi juvenis notare possent; passibus inde triginta vident vorticem quasi ebullientis vehementer aquæ, [iste per horam suffocatus,] & in nomine Sancti jacto illuc remo, senserunt insolito mox pondere gravem. Extrahunt ergo eum ab aqua, una cum juvene qui ipsum apprehenderat, postquam hora integra sub aquis fuisset, lividum totum & clausis oculis strictisque dentibus absque ullo vitæ signo. Talem navigio suo intulit Joannes Baptista, & vestibus exuit; dein sumpto libello, [resuscitatur.] in quo præter imaginem Sancti, erat ejus Officium ac Responsorium, cœpit eumdem applicare variis partibus illius, ut videbatur, cadaveris, interea dum pater magna voce clamabat; S. Antoni, filius meus; S. Antoni, filius meus. Hic vero a geminam illam invocationem bis caput levavit; & pergentibus illis in Responsorio recitando, cœpit copiosam aquam evomere, eodemque die surrexit in pedes, præter omnium expectationem, liber ac sanus beneficio Sancti.

[94] Mense Augusto vidua rustica, familia numerosa & morbo difficili gravata, cum omni prorsus subsidio ipsoque pane destitutam se videret, surrexit de lecto, sicut erat, & ad altare in ecclesia Fratrum se contulit; unde revertens domum, reperit ibidem, incertum unde vel quomodo, allatos duos sextarios farinæ. [paupercula ægra juvatur;] Mense Novembri D. Andreas Pamasetti, chirurgus ad Pontem ad Honestate dictum, ad gloriam Sancti juravit in manibus P. M. Joannis Philippi Luti, insignis ex ordine Conventualium prædidatoris, quod vocatus ad curandum Aloysium Bongioli, tam graviter vulneratum in coxa sinistra prope genu, ut ipsæ venæ nervique succisi usque ad os invenirentur, [genu incurabiliter læsum sanatur:] unde copiosissimus effluebat sanguis; postquam ei sistendo frustra varias medicinas adhibuerat, necesse habuerit cauterium applicare: quo in actu ipse suggerebat patienti, ut sese ferventer commendaret Sancto. Hic vero continuo in auxilium veniens, non solum in momento fluxum stitit; sed vulnus, per se creditum letale, vel saltem tibiam inutilem relicturum, paucos intra dies sanavit.

[95] Anno eodem, Dominica Arcaini, de via S. Augustini, [item apostema immedicabile:] apostema molestum & incurabile patiebatur in podice. Sed cum vovisset novem dies Martis Sancto servandos, & aliquando mortales omnino cruciatus sustineret; dixit: S. Antoni, per Dei amorem & viscera Mariæ, adjuva me; atque hæc dicente ea, magnaque cum fide unguentum quoddam applicante, crepuit abscessus, cessavit dolor, & ipsa de lecto surgens mane sequinti, qui Martis erat, venit ad ecclesiam Fratrum, causa Confessionis & Communionis, exponendæque gratiæ receptæ.

[96] [invenitur diu frustra quæsitum instrumentum,] Mense Novembri, insignis quidam Senator Venetus, in causa criminali, cui pro Advocato serviebat, amiserat processum, unde non modicum periclitabatur honor suus. Multis ille diebat laboravit sudavitque, toto palatio suo ipsum requirens, una cum ministris quibusdam publicis, scrutantibus omnia scrinia & loca, ejusmodi processibus servandis destinata. Sed cum omnis diligentia in vanum cederet, fecit Patrono suo ad ejus altare in ecclesia Conventualium Missam dici; eaque tam devote audita quam requirebat gravitas negotii, tanta fiducia impleri se sensit, ut inde in curiam abiens diceret ministris: Iterum armaria cuncta scrutamini: confido enim quod S. Antonius vos faciet desideratum processum reperire. Nec vana ejus fides fuit: prima enim charta, in quam regressi manus injecerunt, fuit id quod requirebatur. Idem narravit, quod a villa revertens cum matre sua, obvios in lacunis habuerit varios consanguineos, qui in ejus cymbam transgressi, [& copia serici furtim sublati restituitur.] nuntiaverunt furto sublatum omne sericum quod domi habebant, amplius quam ad duo millia ducatorum. Quibus matrona ista, nihil commota, respondit; Confido in Sancto meo Antonio, cui ardere lampadem facio & crebras Missas celebrari, quod transituri tres dies non sint, quin omne sericum meum recipiam. Idque plane sic accidit, detecto fure, & furto integre restituto.

[97] [Securi ter caput ictus a fratre, convalescit:] Ad S. Euphemiæ, diœcesis Brixianæ oppido, contigit eodem Novembri mense & anno, Hieronymum Dusi contendere verbis cum proprio fratre causa uxoris; cum qua dum quiete ad focum sedet, ex improviso irrumpens alter, securicula, quam manu tenebat, tres letales plagas incussit capiti fratris innocentis, quas omnes incurabiles judicavit accersitus Chirurgus. Igitur, una cum uxore & liberis, ferventer invocavit S. Antonium, vovens Patavium peregrinari, quamprimum convaluisset, prout intra paucos dies successit; uti, allato anathemate est testatus. Simile quid ante duodennium in diœcesi Vicentina acciderat, anno scilicet MDCLXX, [item sclopis multis trajectus.] ubi Antonius Martinelli, vivens cum nonnulla suspicione inferendi sibi alicunde mali, domi suæ intempesta nocte circumventus fuit a multis sicariis, ipse paucos secum socios habens. Frustra petebat condonari sibi vitam a conjuratis in ejus mortem. Ergo inter continuos scloporum in se laxatorum ignes, opem invocabat Antonii; & pro mortuo derelictus, præservatum se miraculose ab omnibus miratus est ipse, atque gratanter testatus.

[98] Anno MDCLXXXIV mense Februario, Vespaniono Storari evenit Mantuæ, [Servantur, obterendus a rheda,] ut temoni rhedario insistens, & illapsas nives discutiens, caderet inter ambos equos, nec defendere se ab eorum calcibus posset. Commendabat se Sancto, & illæsus mansit, quamvis tibiarum unam habuisset sub altera rotarum, levi dumtaxat livore notatam: ideoque voti implendi causa Patavium venit, remque P. Felici Caprioli, Missarum præsidi, enarravit.

[99] [& patrueles duo sclopis petiti,] Eodem mense in oppido Villa, Petrus & Nicolaus Merici Fratres, filium singuli unum foras miserant, ad pecorum suorum in pascuis custodiam: qui a totidem latronibus sclopo petiti, cum se ferventer S. Antonio commendassent, uni quidem eorum pars capillorum modice, alteri nonnihil thoracis & interulæ ambustum fuit, cetera illæsis. Idem Petrus, metuens ne a justitia comprehenderetur, invocato similiter Sancto immunis remansit. Mense Majo Bartholomæus Antonius Minerbensis, procul a domo sua deprehensus in silva a tribus grassatoribus, cum ab interrogatis quod se vellent tres scloporum ictus pro responso acciperet, invocavit Sanctum, & velut mortuus humi procubuit: ab illis autem sic derelictus, sanum undequaque se miratus est.

[100] [& mulier occidenda a privigno:] Eodem mense Majo, Patavii comparuit matrona Bononiensis, vestem totam discissam ferens, in testimonium gratiæ, hoc qui sequitur modo obtentæ. Privignus quidam suus, absente patre solam illam domi nactus, cubiculum ejus furiose irrupit; & multis opprobriis convitiisque oneratam, cœpit gladiolo ferire per omne corpus, dum interim noverca Sanctum invocabat; donec, satiata rabie, fatigatus recessit. Illa vero cum accersito chirurgo inspiciendam se dedisset, inventa est nec unam quidem plagam letalem habere, & intra paucos dies sanata ab omnibus fuit.

[101] [eleemosyna incredulæ non acceptatur,] Eodem anno mense Novembri, matrona quædam Cremonensis narravit, coram D. Joanne Baptista Scarella, venerabilis arcæ Curatore (Agentem appellant) professa est, quod amiserit magni pretii monile; & monita Sancto Missam dicendam curare, cum parvam in eo fiduciam haberet, eleemosynam tamen eo requisitam amicæ suæ dedit, dicens, se nihil inde sperare. Post paucos autem dies invenit in camera ipsum monile, & juxta positam eleemosynam, pro Missa datam; dicente filiolo ejus, quod viderit pulcherrimum Fratrem ingredi cameram, qui prædictum monile habebat in manu.

[102] [Proles ad votum concepta,] Eodem anno & mense, Dominus quidam, prænobilis & possessionibus locuples, sterili pridem matrimonio utens, ad suggestionem uxoris Sancto devotæ, cum ea suscepit novenam sæpe dictam: recurrente autem sexto die Martis, dum ab ecclesia redeunt, gravidam sese mulier sensit, & plena lætitiæ conjugi dixit. Et hic quidem ad dies aliquot lætum sese monstravit; subeunte autem paulatim spiritu zelotypiæ, suspicari cœpit, uxorem ex adulterio concepisse. Quod cum altius in ejus animum descendisset, nocte quadam dormientis ventrem pugione transfixit, [zelotypum patrem ex utero matris arguit,] & simul vocem inde prodeuntem audivit quæ diceret: Quid facis, pater impie? Vitam quam modo dedisti vis tollere, & mihi & innocenti matri meæ? Ad hæc ille confusus territusque, recessit a cubiculo; mane revertens, uxorem, quam se credebat reperturum extinctam, invenit sicut antea sanam; eique allapsus ad genua, rem totam narravit, ac veniam petiit. Ad evidentiam autem miraculi, conspexit in ventre uxoris tot notas, quasi a punctura pulicis, quot plagas ei se inflexisse credebat.

[103] Fr. Joannes Antonius de Como, strictioris Observantiæ Minorita, Patavii comparuit, [mulier, recuperata inaure, pœnitens impensæ in Missas factæ,] narravitque, & scripto testatum reliquit, quod Mediolani quædam Matrona inaurem magni pretii perdidit, neque quantovis labore quæsitam potuit reperire; tandemque recurrens ad S. Antonium, Sacristæ ecclesiæ S. Francisci misit quartum unum Mutinensem, humilis in eo Statu monetæ, quo in capella sancti curarentur duæ Missæ, quibus assistere etiam ipsa voluit. Cum autem ab ecclesia domum revertisset, & inaurem comparisuo junctam reperisset in scrinio, tota hilaris narravit successum marito; & non considerans eam gratiam sibi factam fuisse a Sancto, addidit, dolere sibi quod expendisset pecuniam, alibi futuram utiliorem. Damnavit generosus Eques uxoris tenacitatem, seque mirari dixit ejusmodi verba. [pro ea deinde invenit relatā eleemosynam.] Post prandium voluit illa inaures assumere, sed rursus unicam tantum reperit; & alterius loco positum numnum, quem pro dicenda Missa donarat. Quod unde esset nequaquam dubitans, & eam se pœnam commeritam agnoscens, indulgeri quidem sibi petiit inauremque restitui, sed gratiam optatam non impetravit iterum; nisi quod cautior inde & devotior Sancto reddita, eum sibi studuit reconciliare, permittendo ut res gesta etiam publice prædicaretur de suggestu, nomine suo suppresso. Ipsam ergo sibi Mediolani auditam, anno MDCLXIX Patavii scribi fecit P. Hyacinthus Biumo Reformatus, tunc commorans in Conventu Hortensi & Sacristanus.

§. X. Gratiæ declaratæ anno MDCLXXXV & deinceps.

[104] D. Franciscus Cimante, Canonicus Adriensis, compatiebatur infelici statui neptulæ suæ, [Infantulæ præ jugi oculorum motu nil videnti,] Blancæ-Rosæ, filiæ fratris suis Nicolai & Nicolettæ Jugalis; quæ secundo a nativitate mense spasmum letalem passa, & continuo infirma usque ad mensem vitæ sextum, exinde manebat visu privata, moventibus sese assidue oculis sursum atque deorsum, sic ut pupillæ quandoque non viderentur. Cum autem ignitum ferrum adhibendum medici censuissent, sperantes eo sisti posse incompositum illum motum, & oculos debito statui reddi; noluit patruus tam tristi experimento interesse, sed anno prædicto mense Januario Rovigium abiit, [eorum quies & visus redditur,] neptem commendans S. Antonio; & vovens, quod ejus sanitate obtenta ipsam præsentaret cum quatuor candelis, ad ipsius quod Adriæ est altare; ad quod etiam curaret celebrandam Missam; vestem quoque votivi coloris futuram, qua prima puellam induerent parentes. Vix votum pronuntiarat, cum cessavit motus oculorum, & sanitas de die in diem plenior rediit, prout deinde manu sua Franciscus ipse juratus scripsit, anno MDCLXXXVII, die II Junii.

[105] Eodem anno MDCLXXXV mense Junii, Josephus & Prosdocimus Calza, [Avertitur periculum ab everso carpento,] ex agro Bononiam revertentes carpento, in aliud sibi obviam factum incurrerunt; unde consternatus ipsorum equus, carpento everso currebat in præceps: sed voto ad Sanctum emisso evaserunt illi ex tam præsenti periculo, undequaque indemnes. Mense Novembri anni ejusdem, Presbyter quidam testatus est, quod Assisium profectus, [item a lapso super sessorem equo,] ad Indulgentias secunda Augusti lucrandas, juxta Carianum cum equo cecidit; de sub quo assurgere nullo modo valens, Sanctum invocavit; &, vertente se in alterum latus equo, salvatus Paduam attulit votum suum.

[106] [Imago Sancti ab igne, & aqua manet illæsa:] Anno MDCLXXXVI die XXI Martii, Pirani ignis corripuit illud torcular, quod a Puncta cognominatur, cum maximo vici totius periculo; prope enim aberat magna copia fœni. Per intercessionem tamen S, Antonii, omnia quæ istic erant manserunt integra: & quod majorem cunctis stuporem attulit, fuit imago, quæ affixa jugo ipsius torcularis, remansit intacta, non solum ab igne, sed etiam ab aqua, quæ illi extinguendo copiosa affundebatur: quemadmodum Zorzius Petronius quondam Dominici, propriæ manus scriptura & nominis subscriptione affirmavit.

[107] [morti adjudicatus servatur,] In Corsica, Julio mense ejusdem anni, Georgius Costa quondam Antonii, propter culpas non leves & homicidium patratum relegatus sub pœna capitis, in manus justitiæ devenit & morti adjudicatus est, Verum cum Sancto se commendasset, noctu diuque plangens sortem suam, exorati a Patribus Jesuitis judices dimiserunt reum: qui Patavium veniens, appensa tabella testatus est gratiam, sibi a Sancto factam.

[108] Anno a Christi nativitate MDCLXXVII, Indictione IX, die sabbati XXXI Augusti, [Figlina infelici successu accensa,] Veronæ in domo habitationis mei Notarii, præsentibus D. Dominico Peregrini qu. Joannis, Allegre Bonatis filio Dominici, atque Antonia Viglaro qu. Francisci, omnibus de insula Porcatia testibus; comparuit D. Petrus Lorenzoni, qu. Joannis Baptistæ, ex communitate d. insulæ; & ad instantiam P. M. Francisci Antonii Perletti, Guardiani in conventu S. Firmi-majoris Veronæ, deposuit; quomodo die Martis ultinum præteriti XI Junii, circa horum duodecimam, prævia benedictione R. D. Bartolomæi Brunelli, Curati ipsius insulæ, supposuerit ignem fornaci figlinæ, quam habebat vicinam foro ibidem, in eaque ad viginti duo millia scyphorum, quadrellorum, & scutellarum, [ultro reaccenditur, absque neva materia,] quorum cocturæ solent ordinarie impendi viginti carri stirpium & fasces ramorum, ad quinquaginta. Ipse vero ut calefaciendæ fornaci daret initium, ad sexaginta fasces injecerat cum duobus carris stirpium, mane autem sequenti die X mensis prædicti circa meridiem, corruit os fornacis; ipsumque sic obturavit, ut majori lignorum copiæ injiciendæ nulla restaret via; flammæ autem, quæ accendere fornacem debebant, prosiliebant foras, ipsa frigida remanente, ac si numquam in ea ignis fuisset. Ad hæc attonitus confususque Petrus, nihil aliud consilii habuit, ad evadendum damnum quod omnes suas fortunas evertisset, quam auxilium S. Antonii implorare. Cum ergo subsequentibus diebus curasset Missas duas dicendas ad illius altare, in auxilium purgantium animarum, & requireretur commodare operā exonerandis aliquot carris, ligna ferentibus, sibi visus est eminus conspicere quasi ardentem fornacem; eique appropians ac totam illuminatam videns, ascendit, [adstuporem civitatis Veronensis.] & omni ex parte succensam animadvertit, licet nihil novæ materiæ injectum esset. Duravit autem ignis usque ad diem Martis, quando ad ecclesiam insulæ accurrens Petrus, fecit aliam Missam dici ad altare Sancti; indeque revertens fornacem extinctam, omniaque intus digesta vasa tam perfecte cocta reperit, quam unquam potuissent. Quo miraculo publicato, accurrit infinitus populus ad fornacem; cupientibus singulis partem aliquam pocelli vel quadrelli inde capere in qua Sanctum laudaret. Ipse vero Petrus, post Officium pro animabus Purgatorii curatum, Patavium transivit, gratias suo benefactori acturus. Et ego Bartholomæ Bonvajonus, qu. D. Joannis Baptistæ de contrata S. Petri Incarnarii Veronæ, publicus Veneta auctoritate Notarius, præmissa omnia fideliter exemplavi ex Actis meis. In quorum fidem &c.

[109] Eodem anno, cum rhedarius D. Equitis Herculis Manfredini, Peregrinus Zanotti, [Inter equos consternatos lapsus conterendusque rhedarius,] heros suos ad ecclesiam veheret; consternati equi ipsummet ita terruerunt, ut lapsis ex ejus manu habenis, illi effusum in cursum se darent. Cum ergo desiliret ex temone, habenas recepturus; ita cecidit, ut duobus calcibus in pectore & capite pulsatus, rhedam etiam super se transeuntem sustinuerit; interim dum ex animo se commendabat S. Antonio: [manet illæsus:] quod ei tam bene vertit, ut ex tali periculo illæsus evaserit.

[111] Ex terra Ulmi diœcesis Patavinæ anathema attulit, [item alius sub ruina domus.] exeunte Julio, Stephanus Morari; narravitque, quod sub duarum domorum subito turbine eversarum ruina deprehensus, ipse XXIX mensis prædicti solus ex sexdecim evaserit incolumis, per votum Sancto factum, aliis quindecim inter rudera mortuis & consepultis.

[112] [Alii ex sæva tempestate evadant.] Mense autem Septembri per Lacum Venetæ civitati vicinum navigantes multi, tam sæva tempestate jactari cœperunt, ut nautæ vectoresque de vita desperassent, nisi spem habuissent minime vanam in sancto Thaumaturgo: cui, post sex periculosissimæ jactationis horas, vota sua attulerunt, salvi ad civitatem appulsi.

[113] [Cubiculum matronæ Sanctum orantis,] Dum quædam præcipua Matrona Venetiis moraretur in Prætorio, circa tertiam horam noctis, adeo terribilis exorta est procella, ventis & imbribus gravida, ut toti regioni formido incuteretur. Orabat illa in cubili suo S. Antonium, cum subito tectum palatii corruit, sola ea parte salva, quæ matronæ cubiculum operiebat. Accurrit tamen ad ruinam ipsa, ut sub trabium saxorumque congerie requireret triennem filium suum Aloysium; [servatur, reliquo tecto ruente, uti & filius ejus;] ceteris enim modicam læsionem passis, solus ille desiderabatur. Cum autem non inveniretur, accurrens ad fenestram afflicta mater, cœpit contenta voce clamare; S. Antoni, redde mihi filium meum Aloysium: filium redde, miraculose Antoni. Ecce autem, ipsum totum lætum & sanum attulit ei homo quidam, referebatque inventum sub trabibus, tam apte inter se cancellatis, ut puerilis corporis partem nullam contigerint: & hoc ipsa jurata affirmavit, in manibus cujusdam Religiosi Conventualis. [eidem sanatur brachiū emortuum.] Eadem sequenti anno MDCLXXXVII, patiens vehementem ex capite fluxum, per collum in brachium dextrum, hujus usum omnem amiserat, nec proderant quæcumque medentium consilia: vovit ergo Novenam Sancto instituere, & primo Martis die confessa atque communicata, priusquam de ecclesia egrederetur, liberam sese sensit, talisque domum rediit, cum familiarium omnium medicorumque stupore.

[114] [In Armenia sedatur incendium.] Eodem anno MDCLXXXVII, mense Februarii, domum Isaaci de Nazar Armeni flamma corripuit, eodem tempore, quo ipse ante altare Sancti vacabat orationi; ubi re intellecta monitus accurrere, respondit se domus curam S. Antonio relinquere. Nec vana ejus fides extitit; ipso enim preces continuante, brevissimo tempore extinctæ sunt flammæ: cujus rei testis tabella, allata ex Armenia servatur adhuc apud custodem sacræ arcæ.

[115] Ipso anno mense Majo D. Francisca Navari, Faventiæ cecidit in puteum pedes quinquaginta profundum: [Lapsa in puteum salva educitur,] sed Sanctum ipso in casu reclamans, visa est sibi sustineri supra aquas; unde salva educta, pedibus cum marito suo Patavium venit, gratiamque testata est Præsidi Missarum, P. M. Augustino Panighetti.

[116] Mense Junio Petrus Andreata, ex Mestre circa Dolum, [& alius ex fluvio.] veniebat devotionis ergo Patavium, per ripam Brentæ fluminis in equo; quem cum pes unus fefellisset, periclitabatur sessor ne suffocaretur: sed invocatus Sanctus, salvum adduxit ad ripam, prout ipse veniens testatus est.

[117] Eodem mense Dominicus Aquarioli, Venetiis habitans in campo S. Simeonis majoris, ab inimico improvise occupatus, pluribus pugionis impacti ictibus fuit læsus: [Sanatur letaliter saucius;] quorum vulnerum licet unum omnino letale esse pronuntiaret chirurgus, a cunctis tamen cito convaluit. Sancto invocato. Eodem mense Junio Foresti-Polyxenæ, tam gravis zelotypia hominem quemdam conjugatum corripuit, eo quod uxorem suam vidisset cum suo vicino loquentem; ut post graves injurias ei impactas, etiam minaretur mortem cito inferendam. [pudica mulier] Innocentiæ suæ conscia mulier, non cessabat eam diu noctuque commendare Sancto, cui & votum Novenæ faciendæ nuncupavit. Ea devotione inchoata adeo nihil resedit conceptus semel furor mariti, ut vocatæ in partem, post multa opprobria, sclopum impresserit pectori eam trajecturus. [mortem a zelotypo marito intentatam evadit,] Ast ea non frustra Sanctum orabat fieri defensorem & testem innocentiæ suæ: laxata sclopi rota ignem non dedit: quo prodigio vir consternatus, veniam facti petiit obtinuitque, & cum eadem Patavium venit, id quod actum erat depositurus ad honorem Sancti.

[118] [& rheda vecti præcipitium.] Venetiis Romam ex voto ibant nobiles quidam, cumque Seravallem appropinquarent, sive ex inadvertentia aurigæ, sive ex equorum consternatione, præcipites volvebantur ex monte plus quam quindecim passibus, clamantes, Auxilium, auxilium, o S. Antoni. Sed hæsit rheda ad oram præcipitii, in quo omnes conterendi erant; neque ullus vel equorum vel hominum læsus fuit, ac ne rheda quidem leviter luxata.

[119] [Periculosa calculi sectio,] Mense item Junio anni prænotati, Patavinus Nobilis diris calculi doloribus diutius sustinendis impar, definierat diem, quo sectionem sustineret potius quam mille mortes: nec ab eo consilio divertere eum poterant teneræ domesticorum & consanguineorum lacrymæ; omnibus enim respondebat, tantam se fidem habere in S. Antonio, quod nihilo minus quam tot alios crederet se gratia ejus fruiturum. Petiit ergo ut proximo Martis die, velut ipsi sacra, supra sacrosanctam arcam exponeretur venerabilis Eucharistia; coram qua factis pluribus Missis, intrepide constanterque toleravit sectionem, per quam extractus ei calculus est. [cum fiducia in sanctum recte succedit,] Quamvis autem salus ejus post multos dies visa fuerit adduci in periculum, bis tamen unctus oleo lampadis, per manum cujusdam Religiosi Conventualis in præsentiarum vivit sanus, brevique, aderit una cum anathemate votivo cor suum Sancto devinctum oblaturus. Mense Julio D. Petrus Lonigo Tarvisinus, secundum ripam Silæ fluminis equitans, cespitante jumento in aquam delapsus, cum sese expedire ab incumbente equo non posset, S. Antonium invocavit, & in ripam miraculose deportatum se invenit.

[120] Eodem anno mense Novembri, matronæ cuipam Brixiensi allatum fuit corpusculum dilecti unicique filioli, in flumine submersi: [mater submerso filio necem sibi allatura, cohibetur,] quæ ad ejus aspectum doloris impatiens, cum nequiret plangendo satiari, præceps ibat in mortem; & inventum intra conclave cultellum apprehendit, pectus sibi transfixura; quando invisibili manu retineri sibi brachium sensit, & oculos attollens vidit in pariete pendere imaginem S. Antonii, cui erat devota. Hinc in se regressa prostrataque in terram, veniam petiit designati flagitii, & Patavium attulit anathema, prope capellam Sancti visendum.

[121] Ibidem Brixiæ, mense eodem, [febris letalis sanatur,] acuta febre tenebatur vir nobilis & locuples: qui viribus se deficere sentiens, vovit, si sanaretur, una cum uxore Patavium accedere. Orsus deinde Novenam est, subqua tertio die Martis, confessione & communione suscepta, rediens domum mulier, maritum reperit liberum a febre: quapropter ad tumbam Sancti appendit votum limbo argenteo inclusum.

§ XI. Collectio Belgica Joannis vander Borcht, unde dantur miracula alia & fructus usu Novenæ Antonianæ.

[122] Anno MDCLXXVI apud nos Antverpiæ, Belgica lingua editus est a prætitulato auctore libellus bipartitus, [Scriptura amissæ reperiuntur Lovanii] suo hoc titulo: Epitome Vitæ & Mirabilium S. Antonii Paravini, cum peculiari praxi novendialis devotionis, in ejusdem honorem instituendæ, collecta ex variis scriptoribus. Hic a cap. 49 usque ad finem (finis autem partis primæ habetur cum cap. 5) deducuntur aliqua Belgio nostro propria, ac proinde digna hic commemorari, quia alibi nuspiam invenienda. Eruditissimus & scriptis suis notissimus, D. Nicolaus Vernulæus, S. Theologiæ Licentiatus, & historiographus Regis Catholici, ac Præses Collegii Miliani Luxenburgensis in universitate Lovaniensi, redditurus anno MDCXLVI mense Martii consuetas dati acceptique rationes, aliquas, quibus egebat, scripturas, non poterat ulla diligentia repetire. Hac in perplexitate, memor beneficiorum jam alias a S. Antonio receptorum, pollicetur Missas aliquot per seipsum aliosque dicendas. Vix primam dixerat die sequenti, cum ab ecclesia domum rediens, musæum suum denuo scrutaturus intravit; & requisita scripta palam in mensa exposita reperit, prout ex ejus chirographo constat, cujus veritatem semper paratus fuit jurejurando firmare.

[123] Eodem anno simile quid etiam Bruxellis contigit, [& Bruxellis,] D. Joanni Gomez Cano, viro perquam honesto ac probo. Huic ex camera Regiæ audientiæ furtim sublata erant nonnulla magni momenti scripta, spectantia ad litem ipsius in Curia Brabantiæ pendentem, desiderabantur autem illa jam totis tribus mensibus. Hinc non modice conturbatus, solatium a S. Antonio in hunc modum accepit. Post votum curandarum aliquot Missarum, mœstus Joannes spatiabatur in claustro Fratrum Minorum Bruxellis; cum illuc intrans venerabili specie Frater Minor, [apparente Sancto.] eum salutavit Hispanice, interrogans mœroris & solicitudinis causam. Cui ille; Sublata mihi furtim sunt instrumenta quædam litis meæ, & ideo huc adveni curaturus Missas aliquot, ut S. Antonius ea me recipere faciat. Tunc ignotus ille Frater ei dixit: Vade, & Missam in honorem S. Antonii audi, atque confide ipsa tibi cras esse in proprias manus restituenda; sicut omnino evenit, eisque mediantibus causam obtinuit Canus. Neque dubitatum est quin Frater ille fuerit ipse S. Antonius, cum in toto Conventu nemo Hispanice nosset, præter Portarium domus & Patrem Confessarium ipsius Cani, ambos huic optime notos: quapropter pulchra in tabula rei gestæ seriem pingi ille fecit, ipsamque in Choro ecclesiæ appendi.

[124] [Pecuniæ, prædonum, metu aquis injectæ,] Rev. D. Laurentius Jacobi, Pastor in Heylissem inferiori, pago Brabantiæ inter Thenas & Hanutum, libere coram Notario declaravit, in fide Sacerdotis, quod anno MDCLIV, Condæanis & Lotharingicis copiis totam circum regionem depopulantibus, necesse habuerit in Dominica Passionis fugam capere, nihil rerum suarum auferre valens, præter sacculum continentem ad florenos bis mille Brabanticos in auro. Cum autem propius inhærentes vestigiis milites persentisceret, sacculum suum projecit in stagnum, [& furtim inde ablatæ,] vicinum Abbatiæ Heylissemensi; notans sibi accurate locum, ut digressis militibus pecuniam suam inde reciperet. Verum non potuit id tam occulte agere, quin observaretur a quadam sua parochiana; ceteri qui aderant, sonum quidem cadentis in aquam sacculi audiverunt, sed non animadverterunt quid esset. Nec procul inde abiit Pastor, observare cupiens an aliquis militum quidpiam percepisset; ac denique de iis securus abiit. Sed garrula illa rem omnibus propalavit: unde aliquis, suam hanc esse occasionem ratus, sacculum requisivit & inventum abstulit. Igitur digressis militibus redeunti cum multis suis subditis Pastori, ad requirendam pecuniam, omnis per triduum labor irritus fuit; nec aliud bono viro remedium succurrit, quam fiducia in S. Antonium, cui fecit per Minores Thenenses multa Sacra fieri, & ipse etiam plura fecit, addito voto de vigilia ejus cum jejunio in pane & aqua agenda.

[125] Jam fere tres menses effluxerant, cum circa festum S. Joannis Baptistæ Sculteti Heylissemensis uxor ad Pastorem venit, dixitque se posse indicare personam, penes quam pecunia esset, [partē recipit devotus Sancto;] modo sibi promitteret, eam sub secreto confessionis occultam habere. Ast ille tali conditione noluit furem scire: & mœstus domum suam abiit. Vesper erat cum id contigerat, post quem cubitum concedens, visus est sibi videre ignotum alias virum, secularibus indutum, qui ei ostendens sacculum dicebat: Eccum pecunia tua, sed non omnis. Inde videbatur sibi ad suam parochialem transisse, ubi erat quidam Frater Minor, haud valde absimilis P. Ægidio Langole Guardiano Thenensi; quem cum salutare vellet, & non esse Guardianum cognosceret, retro pedem tulit, simulque audivit vocem, incertum unde profectam, distincte exprimentem nomen cujusdam sui Parochiani, de quo nihil minus suspicatus unquam fuerat. Post hanc visionem, seu somnium malis dicere, summo mane adivit auxorem Sculteti, quæsiturus an sibi vellet indicare personam, quam pridie noluerat revelare. Illa factum id omnino abnuente, ad Abbatiam se contulit, deliberaturus cum Religioso quodam quid potissimum ageret. Sed prius quam Pastorem ille loquentem audiret, indicavit apud se esse majorem partem amissæ pecuniæ, [a fure in amentiam verso, fere etiam reliqua.] a tertia quadam persona allatam, cum scripta pollicitatione alterius quoque partis restituendæ. Recognovit ex specie monetæ Pastor pecuniam suam, eamque recepit a prædicto Religioso. Ecce autem rem miram. Dum hæc aguntur in monasterio, vir ille, qui Parocho fuerat nominatus in somno, in tantam decidit amentiam (id quod centeni atque centeni testari possunt) ut a consanguineis ducendis fuerit Geldenacum, ubi ad S. Medardi Reliquias ejusmodi ægri curari solent. Hic ille coram multis testibus identidem clamabat: Pecunia Pastori reddetur: ecce a multis æthiopibus & dæmonibus me persequentibus affligor. Hac ratione etiam altera pars pecuniæ reddita fuit, non tamen omnis, sicut ei prædictum fuerat: quod totum deinde scripto testatus est, apud Minores Thenenses servando, paratus ipsum inrejurando confirmare.

[126] [Bona autē summa, serenti elapsa,] Dominus Joannes Bernaert, nobilis Gelder, parochiam incolens cui nomen Brouck-huysenvorst, in ipsa suæ provinciæ metropoli, anno MDCLXV acceperat in auro mille sexcentos florenos, quos qui ne sibi a militibus grassatoribusque eriperentur metuens, eosdem innodaverat extremis angulis sui indusii: sed domum regressus, reperit eorum duos soluto nodo pecunia vacuos. Misit ergo raptim famulum ad Mosam, si forte vel in ripa, vel in cymba qua flumen trajecerat, pecunia illa sibi excidisset: sed frustra. Misit etiam uxori suæ, tunc Ruremondæ degenti, qui rem indicaret. Hæc ibi Conventum Minorum adit, & sacra aliquot de S. Antonio sibi fieri petit. Curatum est etiam ut per omnes circumjectas parochias, a Pastoribus de suggestu denuntiaretur populo præmium centum quinquaginta florenorum, ei dandum qui pecuniam posset indicare. Sex hebdomadæ transierant, cum pecunia tota, sudario involuta & appensa extremitati baculi, protrusa fuit per canalem in sacristiam parochiæ Forestensis prænominatæ, [clam restituitur,] ibique ab ædituo sic inventa est. Hic confestim ad Parochum: qui celeriter adveniens, coram duobus testibus tum forte præsentibus in ecclesia, strophiolum explicavit, & reperit plenum nummis aureis, arenæ permixtis, velut si inde collecti fuissent, cum schedula sic scripta: Hæc pecunia reddatur Domino Bernaert, habitanti ad locum de Kolke dictum: ipse vero det ecclesiæ eleemosynam. Erat hæc ipsissima quæ fuerat amissa pecunia, nisi quod deessent centum quinquaginta floreni, repertori promissi, qui sibi suam mercedem servaverat: omnia autem sic testati sunt Parochus & Ædituus, ipseque Nobilis cum uxore, etiam ad jusjurandum præstandum parati.

[127] [pecuniam & argentum formatum furata,] Nihilo minus mirandum fuit, quod ab annis non ita multis Mechliniæ in Brabantia contigit. Domicella quædam, ibi habitans ad viam Vaccarum dictam, lotrices domum adduxerat, mundandæ lineæ supellectilis causa. Una earum observavit percuniariam cistam haud bene clausam esse, & argentea domestici ministerii vasa non satis caute custodita: qua opportunitate illecta, cum domum reditura solitudinem ab arbitris nacta esset; cistam aperit, bonam inde pecuniæ summam accipit, cum nonnullibus monilis, & quidquid argenti formati ad manum habere insuper potuit, domum suam aufert. Vix inde dicesserat, [hoc quidem in flumen abjicere,] cum ancillarum una rem animadvertens exclamavit; Domina, Domina, omnis nostra supellex argentea furtim ablata est. Hoc audito confestim mittitur ad Conventum Minorum, ut de S. Antonio tria Sacra fiant. Interim furax mulier, priusquam domum redire posset, tanta cœpit intemperie corripi, ut ignara quid ageret, bonam formati argenti partem in Diliam projecerit ad molendinum Hanswikanum (ut postmodum fassa est, & res ipsa docuit) cetera domum detulit; sed ita consternata, ut nullam corpori animoque requiem valens invenire, adhuc eodem die, sub quartam postmeridianam, quando Minorum ecclesia solet ad inchoandas Vesperas aperiri, illuc accesserit; & cuidam sex septemve annorum puerulo, ad ostium reperto, tradidit pecuniam cum monilibus, [istam vero ad Ecclesiam Minorum referre cogitur.] ceruleo linteo involutam, ad valorem trium circiter millium florenorum, ut illud daret Religioso quem videbat in templo. Accepit puer, & accurrens dixit: Pater, Pater, accipe hanc pecuniam, & defer ad viam Vaccarum Dominæ illi quæ ipsam amisit. Quæsivit Religiosus, unde ea esset. Mulier, inquit puer, quæ illic assistit, ipsam mihi tradidit, simul & locum monstrat: adquem se convertens Frater, ipsam quidem adhuc vidit, sed raptim discedentem agnoscere non potuit. Atque hæc habui ex Patris illius ore, qui pecuniam & monilia recepit, & retulit.

[128] Pene mihi exciderat Antverpia, in qua tamen admodum multa hujus generis contigerunt. Ancilla quædam corallinum globulorum precatoriorum sertum furata, ipsum Gandavi, [Alia surta ex simili necessitate restituta.] urbe decem leucis dissita, vendiderat: sed cum pro eo recuperando quædam Sacra S. Antonio dicerentur; tantis illa scrupulis angi cœpit, ut vel ideo solum reverterit Gandavum, quo ipsum redimeret ac restitueret. Alia ex domo sublatus erat scyphus argenteus, atque in Monte-pietatis pignori datus. Dicitur similiter sacrum unum, & fur sic angitur ut quiescere non possit. Verum non amplius habens pecuniam qua scyphum redimeret; alium furatur in vicinia; ibidemque oppignorat, & priorem, accepta pro secundo pecunia, eliberat atque restituit. Interim pro illo quoque Sacrum curatur, & simili necessitate constrictus fur, schedam pignoratitiam projecit in eas, unde secundum scyphum abstulerat, ædes; itaque agnitum fuit, ubi scyphus esset, & domino commoditas data ejus non magno pretio redimendi. Hactenus prætitulati libelli pars prima, quam Auctor suus finit protestando, finem nullum se reperturum si colligere vellet, quæ in singulis Belgiis urbibus patrata sunt, quotidieque patrantur; & transit ad ad partem alteram, quam vocat Introductionem ad Novenam seu Novemdialis devotionis exercitium; ejusque originem & fructus varios exemplis declaret, ut sequitur.

[129] Anno MDCXVII, Bononiæ in Italia vivebat matrona nobilis, [Post annos 22 prolem petens,] annis jam viginti duobus in conjugio vivens, sed absque desiderato illius fructu. Frequenter illi narrabantur miracula S. Antonii, unde in magnam excitata fiduciam, tandem ad ecclesiam Minorum se contulit; & ibi ante Sancti altare prostrata, cœpit fecunditatem postulare, precibus quam poterat ferventissimis. Hoc dum agit interius, sensit solatium animi plane insolitum; idque pro pignore habens exauditæ orationis, domum regreditur. Proxima autem nocte vidit in somnio S. Antonium, magna luce circumfusum, [jubetur a Sancto Novenam facere;] qui ei dixit: Vade, mulier, novies recursuris feriis tertiis ad ecclesiam Minorum, ibique susceptis Sacramentis preces funde coram mea imagine, easque scito exaudiendas. Exiliit mulier lætabunda, & fideliter mandata Sancti implevit, nec minori fide impleta ejus promissa sensit, nono die peracto, ex suo marito facta gravida. Verum ille, ut erat asper & zelotypus, timuit ut ex se fœtus conceptus esset; ideoque uxorem cœpit, [illa vero nata monstrosa,] velut certi adulterii convictam verbis factisque male habere. Malo huic, ex Dei omnia disponentis providentia, aliud accessit. Qui enim impleto pariendi tempore ex ea prodiit fructus, totus deformis monstrosusque apparuit, vix ullam hominis speciem præferens. Ipsa nihilominus fide plena, pannis involutum deportari jubet ad altare Sancti: cui impositus ut fuit, audiri continuo ex ipsis fasciis ploratus quasi recens editi infantis; quo excita sarcinæ infelicis bajula, accurrit ad altare, fascias solvit, [super altari ejus reformatur.] & pro monstro speciosissimum infantulum invenit: quod non solum afflictam matrem atque familiam, sed universam civitatem admiratione gaudioque implevit.

[130] Fuit hæc velut late personans tuba, ad commendandum omnibus novenæ istiusmodi usum, [Mulier a zelotypo marito] non solum per Italiam, sed etiam Hispaniam, Galliam, Germaniam Belgiumque non sine multiplici fructu, cujus eccum tibi specimina aliquot, ab omnibus alibi relatis diversa. Taurini in Pedemontio quidam Secretarius, usque eo se siverat abripi zelotypiæ spiritu contra uxoris suæ innocentiam, ut certus ei vitam auferre, deductam in summum solarium domus, vestibusque nudatam, funibus alligaverit palo. Tum altera manu pugionem strictum, altera mortiferum poculum præferens, eligere jubet utro mori malit. Illa in ancipiti deprehensa, cum nullis precibus flexilem animum mariti cerneret, venenum eligit; & inter sumendum sublatis in cælum oculis, S. Antonio Novenam vovet. Illico autem amara illa potio in dulcedinem versa, jucunde eam refecit; interim dum vir, patrato (ut rebatur) flagitio, rus abit, in crastinum rediturus, mortuamque uxorem reperturus, & clam daturus sepulturæ. Verum obstupuit, cum sanam hilaremque stare ad palum videt. Nihilo tamen inde sapientior, aliam multo nocentiorem potionem haurire eam jubet; [bis coacta venenum bibere, servatur.] quam cum illa, renovato interius priori voto, jam multo quam ante fidentius hausisset; mansit quidem ut prius indemnis, sed viro impune non fuit jam bis tentatum enorme facinus. Filiolus enim eorum, casu in solarium ascendens, invenit ibi sic male habitam, nudamque & palo alligatam matrem; solvit illam, quid actum sit discit, & materteræ narrat: hæc rem defert Magistratui, cujus jussu comprehenditur reus, & causa examinata ac verificata merita pœna mulctatur.

[131] Puella Romana, tenuibus sed honestis parentibus orta, potentis ac divitis adolescentis blanditiis promissisque inflexa est tandem, [Puella pauper, sub spe matrimonii imprægnata semel iterumque] ut sub fiducia matrimonii contrahendi se illius voluntati permitteret. Hinc prole gravida, non potuit diu latere parentes: qui dedecus familiæ imminens veriti, decernunt fœtum prius quam nascatur extinguere, etiam cum periculo matris. Id illa animadvertens, atque cum lacrymis deprecans, sancte jurabat, non alio fine se peccasse, quam ut suæ ipsorumque paupertati per subsecuturum matrimonium consuleret. Et ita quidem tunc evasit periculum: sed iterum cum eodem sub iisdem promissis relapsa, [impeditur ne ipsa se suspendat,] iterumque gravida, nesciebat quomodo parentes rem celaret; cum deceptor suus nullis nec blanditiis nec lacrymis induci posset, ut promissi toties jurati fidem præstaret prægnanti. Jam laqueum misera cogitabat, cum ei in mentem venit S. Antonius, coram hujus imagine supplex advoluta illa, anno MDCXLIX, Novenam vovet. Quarto post die agitur in ecclesia Minorum festivitas, solenne Sacrum celebrat Cardinalis Columna, adest in turba confertissima infidelis procus; & propius accedens altari, [& dives procus eam ducere cogitur.] in se defigi videt turbidos ac minaces sanctæ imaginis oculos; itaque consternatus retro labitur, viribus ac pene spiritu destitutus: Curritur ad aquam, eaque aspersus in se redit, & quid sibi acciderit palam fatetur. Increpitam feroci intuitu Sancti infidelitatem quamdam suam, & interius dictum, eam cita morte puniendam, nisi resipisceret. Itaque contracto quod promiserat matrimonio, vitam ipse, famam integram puella servavit, opulentum nacta sponsum, qui parentibus posset ac vellet subvenire; unde & gratias Sancto egit.

[132] [Curatur genu eatenus immedicabile,] Hieronymus Berdontelli, expertus in oppido Suanensi medicus, sui tamen ipsius adeo incurius fuit, ut exiguum in genu vulnus neglexerit; donec ipsum inutile sibi reddi sensit. Tum scilicet ille chirurgorum implorare auxilia, sed frustra. Ibat enim quotidie in pejus malum, & post irritam quatuor annorum curationem, intolerabiles pariebat misero cruciatus, donec Novenam S. Antonio vovit, devoteque persolvit. Tunc persanatum momento genu fuit, sicut suo ipse affirmavit chirographo, quod anno MDCLII signatum in ipso loci Conventu servatur.

[133] [item muliebris hernia verecunde celata,] Anno autem MDCLIV fuit Matrona nobilis, quæ suum nomen celatum voluit, ex eadem verecundia, qua defluentibus sibi intestinis noluit chirurgorum manus admittere curando malo, prout suadebat maritus suus, continuis ejus gravibusque cruciatibus amanter compatiens. Tandem Novenam Sancto instituendam vovit, cujus ultimo die cum orationi insisteret sese Antonio commendans, correpta est deliquio virium tam violento, ut extremam eam horam sibi esse crederet. Sed in lectum delata, suaviter indormivit; post soporem autem sensit se omni cruciatu liberam, visceraque in statum naturalem restituta; hodiedum adhuc sana, & quotidie gratias agens benefactori suo.

[134] In quodam Coloniensis diœcesis vico, Nederpreis dicto, haud procul Sibricha, Blankenbergensis territorii toparchia, [& enormis ad collum struma.] anno MDCLXVII fuit sex annorum puer, nomine Leonardus Nieukirchen, qui ulcerosa ad collum gravabatur struma, eaque tam grandi, ut eo inclinatum caput in humerum flecteret. Nullis impensis parcebant parentes, ut filium suum deformi isto malo levarent, sed in vanum: crescebat enim quotidie struma, jamque sex totos menses affixerat lecto puerum, membris omnibus obrigescentibus inutilem. Hunc tam miserum filii statum, cum suo ad tempus Vicepastori uni ex Minoritis indicassent, suasit is novemdium Martis ad honorem S. Antonii celebrare, curandis audiendisque totidem Missis, quas dicendas ipse rogatus suscepit. Cœpit autem ipso primo die alleviari malum; & procedente hebdomadatim curatione, ultimo die sic disparuit, ut nec vestigium quidem superesset. Rem toti viciniæ compertissimam, rogatus a parentibus Notarius publicus, scripto excepit; quod cum Archiepiscopus perlegisset, permisit rem ut miraculosam publicari, ad honorem & devotionem S. Antonii inter suos augendam.

§. XII. Utilitas Responsorii Antoniniani, ex duobus libellis Flandricis comprobata.

[135] Antiphonarium illud, quod ex occasione oblata num. 13 descripsimus integrum, creditur a S. Bonaventura compositum. [Responsorio junctæ Collectæ, primum una,] Impreßio Romana anni MDCVI, eidem subjungit Collectam, hoc modo recitandam. ℣ Ora pro nobis S. Antoni, ℞ ut digni efficiamur promissionibus Christi. Oremus. Ecclesiam tuam Deus B. Antonii, Confessoris tui commemoratio votiva lætificet, ut spiritualibus semper proficiat auxiliis, & gaudiis perfrui mereatur æternis. Per D. N. J. C. Hac eadem Collecta, utitur in Officio & Missa de Sancto Romana Ecclesia. In editione Maceratensi anni MDCXLVII, [deinde tres.] eadem ponitur sed præmißis duabus de S. Spiritu & Deipara, cum congruo sibi Versiculo atque Responsorio de solo Spiritu sancto, Emitte Spiritum tuum &c. nec non Antiphona alia, quam pariter a S. Bonaventura compositam, supponere videtur Maceratensis impressor, alii autem expreßius id ipsum asserunt. Ipsa talis est:

O proles Hispaniæ, pavor infidelium,
Nova lux Italiæ, nobile depositum
      Urbis Paduanæ:
Fer, Antoni, gratiæ Christi patrocinium;
Ne prolapsis veniæ tempus, breve creditum,
      Defluat inane.

[136] Patavini, istis non plene contenti, non solum addiderunt Versiculo ordinario de Spiritu sancto, Versiculum de Diva, Ora pro nobis Sancta Dei genitrix &c; sed etiam de Sancto, hoc modo: ℣. Prædicator egregie, [In Belgio usurpatur Collecta alia.] ora pro nobis, Antoni beatissime, ℞ Ut tua intercessione percipiamus gaudia vitæ: quibus cum in editione Patavina anni MDCLXXXVII, respondeat Oratio eadem quæ supra; mirum est, quomodo in Belgio, ubi decem annis prius Epitomen suam edidit Ioannes vander Borcht, omissa ordinaria, ponatur hæc alia, Interveniat pro nobis, quæsumus, Domine, sanctus tuus Confessor Antonius, quem virtutibus, miraculorum signis, & prodigiis decorasti, & adhuc decorare nen cessas. Pet D. N. J. C. Et subjungitur etiam novus Versiculus, per modum Absolutionis, ℣ Precibus & meritis B. Antonii, ℞ Exaudiat nos Dominus.

[137] Idem Auctor ipsum miraculosum (uti appellat) Responsorium per singulos Novenæ dies, [Cum adulterinæ monetæ cusoribus captus damnatusque innocens,] partitur, & illustrat, atque ad puncta singula producit miracula quædam, ipsius veritatem comprobantia: quorum aliqua jam relata sunt, alia hic merentur colligi. Tale est, quod pro die terta, ad verbum Calamitas, sic narratur ut Neapoli factum. Vir quidam conjugatus, & una cum adulterinæ monetæ cusoribus casu comprehensus, ac morti adjudicatus fuit. Consternata hujusmodi nuntio uxor, pro viri sui innocentia demonstranda formandum confestim curat libellum supplicem: sed non erat qui ipsum offerre vellet, quia expresse vetuerat Prorex, ne quis sibi pro liberando quoquam eorum loqui auderet. Ergo ab hominibus derelicta mulier, ad sanctum confugit Antonium, & altari ejus supplicem suum libellum imponit, rogans ut eum ipse velit Proregi tradere. Postero die, qui exequendæ sententiæ destinatus erat, redit ad ecclesiam mulier, reperitque in altari libellum a Prorege signatum: quo viso confestim accurrit ad virum, jam productum ad mortem; exhibitaque gratia illi facta liberum inde eumdem abducit. [per libellum ab ipsomet Sancto traditum Proregi,] Ceteris supplicio affectis, adeunt Proregem supremi Justitiæ publicæ ministri; eumque interrogant, cur, contra fidem sibi datam, unum illum dimitti liberum voluisset. Quibus ille ait, venisse ad se Franciscanum Fratrem, adeoque patenter ac evidenter viri innocentiam comprobasse, ut ejus absolutionem negare illi non potuerit. Recordatus deinde, quam severe prohibuisset, ne quis ante completam justitiam ad se introire permitteretur; accessit prætoriæ suæ cohortis Capitaneum, & quis introire Fratrem passus esset, interrogat. Hic indignationem Proregis veritus, diligenter ex militibus, qui stationem habuerant, rem perquirit: sed omnes dejerant, nullum Fratrem eo die sibi visum. Interrogatus etiam Proregis jussu Guardianus Minorum, sigillatim examinat suos omnes, nec invenitur quisquam allocutus Proregem. Quo hic audito admirabundus, forte oculos convertit in effigiem Sancti, & exclamat; Eccum qui mihi supplicem libellum tradidit, [sub finem absolvitur.] gratiamque & subsignationem extorsit. Rescitum deinde ex muliere fuit, quomodo res contigisset: quæ per totam vulgata civitatem, locum Sancto obtinuit inter Patronos; tantumque ex collatis mox eleemosynis argenti fuit, quantum pro statua humanæ magnitudinis conflanda opus esset: & hæc anno MDCXLVII, mense Septembri, illata publico gazophylacio est.

[138] Ad verbum, Dæmon, ita legitur. In regno neapolitano villicus erat, [Fidelis villicus injuste vexatus,] commissi sibi prædii curator strenuus, & pactæ locationis solutor fidelis; sed cui dominus fundi numquam dare voluerat scripto fructuum redditorum apocham. Hoc mortuo, & mortuis consciis solutionis a villico præstitæ, adsunt heredes & exigunt novam. Nescius quo se verteret ille, confugit ad afflictorum auxilium Antonium, visitatoque altari ejus discedebat mœstus; quando eidem se socium ipsemet junxit, eumdemque consolans duxit in summitatem ignivomi Vesuvii, ex cujus flammis excivit animas damnatas heri ipsius atque testium; quas & coëgit subscribere nomina sua plenissimæ apochæ: qua scripta debiteque signata, illæ iterum ad inferos ad quos damnatæ erant redierunt; villicus vero exhibita apocha, obligationi iterandæ solutionis sese exemit. Rem cum omnibus circumstantiis suis narrat Cressonerius fol. 47, [per S. Antonium ab hero damnato accipit apocham:] habeturque signata manu trium in Theologia Doctorum Ordinis Minorum anno MDCXXXVI, Neapoli tunc studentium; & eidem permissu Electoris Coloniensis imprimendæ sic subscribentium, Fr. Otto Bonavilla, Provincialis Prov. Colon. Ord. Min. Conv. S. Francisci M. P. Fr. Honorius vander Ekren. Professus Prov. Colon. Ord. Min. Conv. M. P. Fr. Otto Heyden, Professus Prov. Colon. Ord. Min. S. Franc. M. P. … Simile est quod sequitur.

[139] Ebuli in regno Neapolitano, Mercator quidam idemque fœnerator Joannes Marone, suorum negotiorum curatorem fidelem Deique timore insignem habebat, [similem apocham idē extorquet] cui subinde aliquot millia ducatorum credebat, ab eo identidem exigens & accipiens gesti negotii rationem; rogatus autem eamdem in libros suos referre, numquam induci potuit ut exigenti daret officii impleti apocham scriptam. Ille autem, sive per negligentiam, seu potius per malitiam, scribebat quidem quidquid procuratori suo credebat, non item quod vicissim recipiebat. Interim obiit etiam ipse, non dissimiles sibi filios relinquens heredes. Hi dum libros paternarum rationum scrutantur, & identidem notatas in iis summas, quas pater curatori isti suo crediderat, non item quid pro iis reddidisset, eumdem in jus vocant. Quos cum refellere fidelis ille, sed infelix minister non posset, [fœneratori, ex flammis Ætnæ accito.] defectu apochæ aut notitiæ alicujus in ipsis libris apparentis, conjicitur in carcerem ut furti reus. Ibi ille S, Antonium invocat; & in profundum ac gravem somnum merso apparuit Fr. Minor: qui eum, solutis manicis pedicisque, sequi extra carcerem jubet; deductumque ad littus & impositum cymbæ, trans mare velut; translatum adducit in montem flammivomum, ubi ostium inferni esse videbatur, ab atro tetroque monstro custoditum. Huic Sanctus mandat, sistere sibi animam Joannis Maronis Ebulensis: quæ post scriptam procuratori suo quam debebat apocham, denuo ad inferos præcipitata disparuit: & curator in eadem cymba per mare trajicitur, dicente Sancto; Sume animos, & certus esto, quod quisquis in sua necessiate me invocaverit, cito auxilium experietur.

[140] [Hanc qui acceperat occultare rogatus,] Sic ille domi suæ liberum sese reperiens, extra vincula carceremque, cum quitancia in manu; illam mane facto ostendit heredibus fœneratoris: sed quia dies datæ posterior erat creditoris morte, fidem non potuit reperire prius, quam omnia ipsis, quæ vel in corpore vel in spiritu viderat, exposuisset. Intelligentes autem infelicem patris sui statum, absolverunt illum; sed petierunt, arcano ut silentio visa premeret. [cogitur gratiam revelare,] Non placuit Deo pactum ejusmodi, quo Sancti gloria occultabatur. Immittit ergo homini letalem ac cruciabilem morbum; quo ad extrema deductus, multaque volvens animo, suspicari cœpit, eam esse pœnam occultati beneficii Antoniani. Accessit ergo P. Guardianum Minorum Ebulensium, eique & socio ejus enarrat omnia: & hoc facto subitaneæ valetudini redditus, surgit de lecto; resque per plurium notitiam vulgata, multos fœneratores ad pœnitentiam adduxit. Ita Franciscus Statfelt, auctor Lilii Antoniani.

[141] [Curatur gangræna.] Ad articulum, ÆGRI SURGUNT SANI, ex Rusconii folio 39 & 40 hoc exemplum loco secundo producitur. Marchio Mirolæ, Generalis exercitus Pontificii, ab Innocentio PP. XI missi in subsidium Venetorum contra Turcas, in obsidione Sebenitii, sclopo emissam glandem excepit in crure, quæ ei totum os comminuit: & quamquam nihil eorum prætermissum sit, quæ possent ex arte medica curando vulneri adhiberi; computruit tamen crus, & gangrænam contraxit mortiferam. Hoc in discrimine, mandavit icunculam Sancti læso cruri imponi, itaque precatur: Ad te confugio, o Sancte Thaumaturge, licet indignissimus peccator: scio quod possis ac velis juvare. Vix ita locutus fuerat, cum levius esse continuo sibi sensit, & crus citissime consolidari, quod per dies omnino septuaginta movere non potuerat. Surgit ergo de lecto, ad stuporem omnium, & beneficium Antonii gratanter agnovit, obtentum anno MDCXLIV.

[142] Denique ex die octavo, quo expenduntur verba, Cesset et necessitas, proponitur ad fiduciæ motivum sequens casus anni MDCXLIX. [Homo inops,] Romæ quidam Andreas Petracelli, ad tantam devenerat egestatem, ut se cum uxore & familia sustentare non posset amplius; eo quod toto anno vacare fuerit coactus ab opere, nemine cui ipsum faceret invento. Oportebat ergo eum subsidia eleemosynaria emendicare a consanguineis & notis; hi vero non tam liberales erant, quam requirebat ejus extrema necessitas. Hinc jam desperanti de se suisque, die XV Februarii, qui tunc Feria II Bacchanalium erat, obambulanti circa montem, quem Montem-Caballi Romæ nominant, conspicuum sese, nobilis viri famulum quærentis specie, offert dæmon; & mœsto huic appropinquans, causam quærit apparentis ex ejus vultu doloris. Tum post aliqua ad invicem colloquia; Libenter, inquit, in meum servitium te assumerem, nisi Genuam hinc mihi proficiscendum esset. [seque etiam dæmoni serviturum profitens,] Cui Andreas perquam improvide, Etiam dæmoni, inquit, servirem libens, modo mihi victum vestitumque, & familiolæ alimenta præstaret. Quid plura? Convenitur de stipendio, itur ad cauponam sub insigni Rosæ prope Macellum, cœnatur opipare; disceditur inde sub conditione, quod iter sequenti die inirent, mutuo se inventuri uno extra Urbem milliario, ad locum dictum Flumicinus, ubi navim paratam haberent.

[143] Mane facto in viam se dat Andreas, promissa completurus; [dum eum imprudens sequitur,] sed venienti ad Montem-testaceum occurit dæmon alius, vel fortassis idem sub viri alterius specie, ipsum ad locum condictum comitaturus. Ita dæmonis servituti addictus, dimisso jam ferme Christo, de salute periclitabatur æterna, nisi Antonius ei subvenisset, cui se assueverat quotidie commendare. Nempe egredientibus de civitate occurit juvenis Franciscanus, cum scipione in manu, & vestes accinctus, velut iter faciens: qui illis appropinquans, alterum minacibus hisce verbis affatur: Heus tu, cruenta bestia! unde tibi tanta audacia, ut misellam hanc animam præsumas tecum ad inferos trahere. Ad quæ cum horribili ejulatu tertio ingeminavit dæmon; [a S. Antonio liberatur.] Ah! ah! Antoni, semper me persequeris: & disparens tam gravem colaphum misero inflixit; ut terræ prosterneret. Sed in se redeuntem solatus Sanctus; Hinc, inquit, Andrea, omnem in Deo fiduciam pone, cujus infinities major quam dæmonis potentia est: neque dubita, quin ille tibi in necessitate quantacumque sit adfuturus. Sub hæc disparuit Sanctus, & Andreæ congrua media subministravit Deus, ad familiolam sustentandam; quare gratum se præstare volens, rem totam in tabula pingi jussit, & eam in ecclesia Minorum appendit, teste Rusconio pag. 72.

[144] Simili quo prædictus Libellus fine, & cum simili miraculosi Responsorii illustratione, Brugis prodiit alius Libellus Flandricus, anno MDCLXXXVII, S. Antonii devotis in strenam anni sequentis oblatus, [Ex alio simili libello anni 1687 habentur sequentia.] sub titulo Communis Refugii, in quacumque necessitate, in tres divisus partes; quarum I, Vitam ac virtutes; II, gloriam miraculorum; III, modum continet Sanctum colendi, præsertim per ejus votivam Novenam. Auctor latere nomen suum præ modestia voluit, satis habens si. Libellus, a duobus sui Ordinis Theologis approbatus, de licentia Fr. Alphonsi Coen, Minorum Recollectorum in Flandria Vicarii Provincialis, in lucem ire permitteretur; quod factum permissu P. Maes, Canonici Ecclesiæ Cathedralis Brugensis, typis Petri van Pee. Ex talis libelli parte secunda similiter accipio alibi non relata. Ibi allegatur Rusconinus quidam, mihi hactenus & iis quos interrogavi Minoribus ignotus: allegatur etiam frequentius Thesaurus Boverii; sed nec hunc requisitum invenire potui: maluissem alias ex ipso fonte dare singula.

[145] [Confosso impetratur tempus pœnitentiæ,] Ac primum ad verbum Mors, invenio, quod Anno MDCXXXIX, rixantibus Laureti duobus, quorum alter toto septennio confessus non fuerat, hic infelici ictu confossus in terram corruit. Soror ejus, Sancto devotissima, atque pro anima fratris solum solicita, procidit ante illius altare, orans ut ne miserum sinat æternum perire. Res mira! Is qui judicio omnium per horas duas jacuerat mortuus, Confessarium petit; eoque obtento suscipit Ecclesiæ Sacramenta, & moritur. Anno MDCL Joannes Baptista Bertholdi, conductus ad terram juxta fossatum quoddam movendam, [fossor, terræ labente obrutus, resuscitatur.] grandi labentis terræ mole obruitur, sub eaque sepelitur, sic ut vix eximi inde potuerit a sociis operis, grandi duarum horarum labore. Interim supervenit Parochus, & sciens defunctum solitum circumgestare S. Antonii icunculam, ipsam sacco ejus eximit, præsentibus ostentat, rogat pro defuncto ut deprecentur, & eum cum imagine signat, atque Responsorium sæpe dictum recitat: mox autem signa vitæ dare Berthold, aperire oculos atque assurgere, nulla sui parte offensus aut læsus. Ita Boverius pag. 91.

[146] [Matrona Turcica a cancro sanata,] Ad secundum verbum Error, ex eodem Boverio pag. 98, sic legitur. Placentina puella annorum quatuordecim, Hortensia Galbatina, magno suo infortunio, sed majori alterius bono, venit in potestatem Turcarum; & Bassæ cuidam vendita, hujus uxori traditur ad ministerium quotidianum. Huic dum incumbit diligenter, animadvertit eam hera sua quotidie invocare Sanctum quemdam; de quo interrogans eamdem quis esset, audivit sibi nominari laudarique Antonium. Accidit autem matronæ hujus mamillas cancro corripi, & malum in faciem sursum serpere. Tunc recordata miraculorum, quæ subinde ex famula Christiana audierat; Antonium invocat, polliceturque etiam se futuram Christianam si ejus ope sanetur. Hoc facto, [ad Christum convertitur.] continuo & suaviter obdormiscit; & experrecta, momento sanatam sese invenit. Nec fidem fefellit. Virili animo concepto mulier, furtim sese cum cubicularia in navem conjicit, trajicit in Hispaniam, ejurato Mahometo baptismum suscipit, & forsitan dum hæc scribo adhuc in vivis est, inquit vel collector, vel Boverius quem allegat. Denique ad Res PERDITAS deveniens, hæc aliis addit memorabilia valde.

[147] [Carolus 2 R. Angliæ,] Anno MDCLV Carolus II Angliæ Rex, Coloniæ Agrippinæ commorans, furem est passus, qui abstulit aurum argentumque quod habebat non multum, procul a patrio regno exulans. Hoc ille intellecto Nobilem ex suo comitatu allegat ad Conventum Minorum, ut Religiosorum precibus commendet casum. Postridie per ecclesiam transiens venerabilis senex P. Wernerus Burich, conspicit in ea hominem ignotum, [furtim ablata recuperat.] indigitantem quoddam Confessionale. Vadit eo Pater, & invenit saccum istic positum, & in eo quidquid Regi sublatum erat. Fert illud ad Guardianum Conventus, R. P. Thomam Martini: hic Regi per duos Religiosos salva remittit omnia. Rex vero, confirmatus in sua erga Sanctum fiducia, rem totam authentice testatam scriptamque chirographo suo & sigillo confirmat; quod instrumentum in Conventu servatur prout refert Boverius pag. 151.

[148] [Carmelitis Romam euntibus amissum viaticum] Anno MDCLVI R. P. Cælestinus a S. Simone, Carmelitarum reformatorum per Belgicam utramq; Gallicam & Flandricam Provincialis, cum decessore suo Romam tendebat ad Capitulum generale & socio tertio qui sarcinulas eorum viaticumque servabat. Hic ex iis amisit pistolas novem. Postero autem die omnes tres Sacrum dicunt de S. Antonio, nihil alter sciens de altero. Quæruntur ubique pistolæ amissæ, nec inveniuntur. Iis desperatis dant sese in viam, & confecto octo vel novem horarum spatio, declinant ad diversorium; ubi dum ignis struitur, vident inter stramenta lucentem pistolarum unam: deinde surgentes a mensa, [mirabiliter testituitur.] audiunt non sine stupore alias septem sibi ante pedes cadere, coram multis qui aderant circumstantibus. Vespere autem dum cubitum se conferunt, apparuit nummus nonus qui deerat. Quare mox ubi Romam appulerunt, simul omnes accesserunt ad ecclesiam Aræ-cæli, ubi singuli iterum in gratiarum actionem sacrificarunt ad ejus altare, ut videre est apud Boverium pag. 152.

[149] [Helveto Capitaneo subducta pecunia,] Infinitus sim, si omnia hoc in genere scripta, nedum facta velim colligere; unum tamen nequeo præmittere, quod anno MDCLXXIV Dunkercæ in Flandria contigit, quemadmodum mihi retulerunt tunc ibi præsentes, nunc autem hic Brugis commorantes Patres. Helvetorum, Francica stipendia merentium Capitaneus, haud procul a nostro hospitabatur Convetu: qui cubitum se conferens, sub cervicali suo abdidit bursam, continentem circiter septuaginta pistolas. Expergiscens, ablatam bursam invenit, necscit quem furti suspicetur auctorem; venit ex consilio domesticorum ad nostros, [dum sacrū de Sancto dicitur,] Missam petit de S. Antonio. Ea dum dicitur, atque Offertorium facit Sacerdos, pulsatur fortiter ad ostium nola. Accedit illuc festinus Portarius, & militem unum invenit paventem atque trementem, qui offerebat ei bursam pecunia plenam, stante post tergum ejus aliquantum remotius altero. Recusat bursam accipere portarius: miles ergo in medium locutorium eam abjicit, protestans, quod eam non esset furatus, & aufugit. Inventa est autem ipsa esse bursa quam Capitaneus requirebat, [refertur ad Minores.] eique, adhuc sermocinanti cum Guardiano, redditur. Qui vix sui compos præ admiratione & gaudio, postea rediit, insignem eleemosynam adferens, unde picta fuit effigies Sancti, variis circum miraculis, inter quæ novissimum illud etiam repræsentatur. Erat tunc Conventus Dunkerkani Guardianus Fr. Raymundus Ghysen, qui postea Provinciæ S. Josephi Definitor, prædictum libellum misit, cui manu sua annum supranotatum adscripserat, cum nonnullis ibi non satis clare expreßis circumstantiis, quas deinde præsens mihi oretenus confirmavit anno MDCXC.

§. XIII. Novissimæ gratiæ, per Sanctum impetratæ, ex Mss. Italicis.


EX MS. ITAL.

[150] Collectionis hujus novißimæ Auctor, qui num. 124 seipsum nominat, [Minister Cæsareus an. 1661] Fr. Ludovicum Micoli de Gemona, orditur ab Epistola ad se directa, per Illustriss. D. Joannem Petrum Josephum Ceschi de Sancta Cruce, Commissarium pro sua Cæsarea Majestate ad confinia Italiæ, hoc tenore: Mandat mihi Paternitas vestra Reverendissima, ut scribam relationem gratiarum, factarum mihi a glorioso Thaumaturgo: quod sane fateor mihi esse impossibile, propterea quod, cum usque in hanc horam semper sub ejus singulari patrocinio vixerim, [in aquis periclitans,] infinita (ut sic loquar) beneficia indies per eum consecutus sum & consequor; tria tamen memorabiliora breviter tibi exponam. Cum anno MDCLXI proficiscerer Oenipontem, accersitus a Serenissimo Archiduce, propter negotia quædam officii mei; atque per ditionem Atestinam tenderem Bolzenam versus, & fluvius Athesis ripas transgressus vicinam omnem viam aquis obtexisset; equitabam ego die sexta Junii per illas magis magisque intumescentes, donec milliario uno a Burgo Egnæ, vidi aliquid herbæ; censuique altiorem istic terram esse. Dixi igitur famulis, sinerent me (qui ipsis expeditior eram, nullam post me sarcinam habens ut illi) explorare fundum, eoque equum impuli. Sed cum illa quæ videbatur herba solum marginem altissimæ cujusdam fossæ tegeret, pro lapsus in eam equus est; [recitato responsorio servatur:] ego vero, sentiens aquam magis crescere, descendi ex eo; sperabam siquidem quod ea non transcenderet humeros. Ast fundum istic nullum inveniens, conatus bis frustra sum redire in equum; donec aquis vestem implentibus gravis, ipsum supra me traxi. Tunc diffidens tertio conatu ascendere me in equum posse; famulis, eminus me spectantibus luctantem cum morte, inclamavi, ut recitarent Responsorium S. Antonii. Huic cum ego quoque me commendassem, collum equi amplector, ab eoque in tutum protrahor. Reversus ergo Oeniponte, nihil prius habui quam servatori meo Patavii me sistere, & in testimonium beneficii recepti appendere cum gratiarum actione anathema debitum.

[151] Anno MDCLXVII unicus quem habebam filius quadrimus & plerumque infirmus, [ejusdem filiolus ager convalescit an. 1767,] eo aliquando reductus fuit, ut nullum amplius daret vitæ signum: quem cum Sancto solita fiducia commendassem, sanumque viderem; jussi ut annum unum portaret habitum Patroni mei, & parvulum ut erat Paduam duxi ad reddendas benefactori grates. Anno deinde MDCLXXXII, consuetis mihi lateris renumve doloribus acerbius cruciatus, cum ad extremum me deductum crederem, [atque ipsemet a calculo 1682.] media nocte suscitatam familiam totam jussi de genibus recitare Letanias Marianas cum Responsorio Antoniano, vovique personaliter visitare Sancti tumbam, ac Domum Virginis Laurentanam. Cumque, pedes semper Paduam ambulans, ad eam venissem planitiem, unde ecclesiam Divi prospicere poteram; flexi genua, & Responsorium recitavi. Mox autem sentire cœpi motum descendentis calculi, quem & sequenti nocte excrevi in eo conclavi, quod supra Paternitatis vestræ cubiculum commodatum mihi erat. Ita testor, ex burgo Vallis-Suganæ VIII Octobris, MDCLXXXVIII.

[152] [Sicut anno 1668,] Hanc Epistolam sequitur alia, data Mentoscæ de Agesco II Augusti MDCLXXXI in hæc verba. Quamquam ad declarandam Sancti Patavini gloriam, non sit opus testimoniis multiplicandis; tamen, ut meæ obligationi erga Reverentiam vestram, tantopere Sancti isti devotam, faciam satis; volo referre prodigium quod circa sanctissimam illius imaginem contigit in capella hujus palatii; quemadmodum acciderat anno MDCLXVIII, sicut certissimo cognovi ex relatu Excellentissimi Petri Grimani, tunc hic publice recitata. Anno nunc præterito, pro festo ipsius Sancti speciosissime ornata fuit ecclesia sive capella hæc, & virens lilium impositum manui sacræ imaginis, quod tumore deposito retinuit viridia folia usque ad Vigiliam festi hujus anni; adeo ut sericea viderentur, ne granulis quidem illis flavis, quæ pendent in medio, inde dilapsis. Hoc igitur anno, cum majori etiam quam prius studio ornata capella esset; [ita 1680 & 81 virens in manu statuæ lilium, flores protrudit sicco stipite.] famula mea aliud lilium manui Sancti inseruit, expositum aëri radiisque solaribus, per fenestram subinde intrantibus; diebus autem æstivis protrusit duos flores pulchros ac virentes, quorum unus plenam jam adeptus est magnitudinem, alter adhuc paulatim crescit, quamvis truncus siccus videatur; id quod illustriss. Dominus Potestas & Capitaneus Capitis Istriæ magno cum gustu observavit: adeo ut credi possit, quod ista imago Sancti patenter velit polliceri multas a Deo gratias per Sanctum erogandas. Atque hæc est sincera relatio ejus quod contigit, sicut testor, Reverentiæ vestræ humillimus & obligatissimus famulus, Carolus Giotti.

[153] [Illuminatur cæca:] Anno MDCLXXIII, Anna Florini Genuensis, omni fere oculorum luce per triennium privata, adeo nihil proficientibus remediis, ut etiam per duas hebdomades prorsus cæca fuerit; vovit, quod si visum pristinum recuperaret, Paduam proficisceretur ad gratias reddendas; prout fecit, quod petierat consecuta. Venetiis, mense Majo anni MDCLXXXVI, [sanantur, a tauro percussus;] dum taurilia spectat Matthæus Regini, furens & vinculis soluta bestia in ipsum incurrit, humi stravit, & humerorum unum corru transfixit. Letale vulnus credebatur: sed voto facto convaluit intra paucos dies, eoque se gratanter exolvit.

[154] Anno eodem MDCLXXXVI, Barbonæ in Paduano, [sclopo trajectus,] dum Franciscus Vernarus de Lusia, cum quadam puella innocenter fabulatur; ab incurrentibus in ipsum duobus male feriatis impetitus fuit duobus sclopis, quorum unus letalem ictum pertulit; sed voto visitandæ tumbæ sacræ nuncupato, pristinam cito recuperavit sanitatem. Mense autem Septembri, [& clavis contusus:] Pedestrinæ, in Joannem Rossadam, nescio quid operis suo in horto facientem, milites duo inimici ejus incurrerunt, sclopis armati; eumque impactis scloporum clavis sic percusserunt, ut mortuus potius crederetur quam vivus: sed quia corde & ore invocarat Sanctum, ex duobus quos receperat mortiferis ictibus, intra dies non multos convaluit, [mutus loquelam recipit:] gratiasque ad Sancti tumbam persolvit.

[155] In vico S. Joannis diœcesis Bononiensis, per menses decem loquela privatus Dominicus Comutinus, eamdem facto voto recuperat cito; & gratiam receptam ipso anno prænotato narravit P. Mag. Felici Scarellæ Sacristano, coram Fr. Petro Rochi Subsacrista, & Andrea Friani indigena loci. Eodem anno mense Augusti, [puer ex alto,] Joannes Baptista Bissoni octennis puer, motus curiositate videndi personas aliquas subtus transeuntes, de podio bene alto despiciens, in caput præceps decidit: sed inter cadendum Sancto se commendans, illæsus surrexit, venitque ad tumbam, gratias debitas relaturus: interrogatus autem a P. Felice Caprio, dixit, apparuisse sibi Sanctum in habitu Religionis, labentemque manu dextera apprehendisse.

[156] Ludovicus Crivius, ex Carnia in Germania proficiscens, vehiculo excidit in rapidissimum flumen; a cujus fluctibus dum diu abripitur, invocavit Sanctum, [vir in fluvium lapsi servantur:] & liberatus fuit die VII Augusti anno supradicto: votumque Paduæ ut promiserat solvit. Eodem mense & anno, Joanni Mariæ Pero de Gransona, explodenti sclopum tubus dissiliit, frontemque ejus ita feriit, ut semimortuus sit collapsus. Chirurgi aperto cranio letale vulnus esse censuerunt: quare magno animo invocavit Sanctum; ejusque intercessione sanatus, [item letaliter in fronte saucius:] ad tumbam venit, cum gratiarum actione votum solvens. Rursus eodem mense & anno D. Ursula Tessani; domo egrediens circa tertiam horam noctis ad S. Bernardinum, in quodam vehiculo; dum ad reditum sese disponit, percussa fuit ictu sclopi in una coxendicum: sed auxilium Sancti invocans, [& sclopo icta.] cito convaluit, & anathema promissum attulit.

[157] Mense Septembri comparuit Paduæ Fr. Petrus Loda, Eremita Cremonensis, [Cæcus visum recipit:] qui cum tribus mensibus visu caruisset, neque ab adhibitis remediis quidquam opis recepisset; peregrinaturum se Paduam vovens, obtinuit quod petebat intra paucos dies; idque grantanter testatus est. Eodem anno, cum Athesis per dies sedecim vehementius intumuisset, suoque continuo incremento rupturam minaretur aggeribus, quibus in Polesino continetur ne planitiem istam omnem inundet, oppidi Lendenavæ Domini, Senatores loci, cum ad alia cælestia remedia frustra recurrissent, supplicarunt Patri Guardiano Minorum S. Francisci Conventualium, P. Mag. Paulo Cattaneo, dignaretur exponere sanctissimum Sacramentum, cum miraculosa statua Thaumaturgi Patavini, quemadmodum fecit die tertia festi Pentecostalis (tunc die VIII Iunii) cum accursu omnium loci incolarum, in tam periculosa occasione ferventer Sancto se commendantium. Et ecce aqua, [inundatio sistitur:] quæ initio actionis istius adhuc crescebat, decrescere cœpit priusquam finiretur; atque ita ipsa nocte plus quam ad quatuor pedes subsedit, & sequenti die ad pristinum statum tota rediit. Proximo deinde adventu, cum prædictus Guardianus concionaretur, sermone ultimo refricavit Senatui memoriam gratiarum a Sancto receptarum, hortatus ut eum, facto senatus-consulto, Protectorem eligerent: quemadmodum fecerunt XI Januarii currentis MDCLXXXIX, Dominis Consiliariis & Regulatoribus votum nuncupantibus, quo sese obstringebant, quotannis simul omnes interesse Missæ, quam cani facerent prima feria III cujusque Januarii ad altare gloriosi Sancti.

[158] Anno MDCLXXXVIII mense Augusto, D. Josephus Diononis, [sanatur eresipelas,] Tesanæ in Forojuliensi tractu habitans, stitit se P. Mag. Josepho Pasquetti Patavino, Ministro Provinciali & Commissario hujus almæ Provinciæ S. Antonii Minorum Conventualium, meque Fr. Ludovico Micoli de Gemona, Secretario ejusdem Provinciæ in visitatione Conventus S. Mariæ de Sabionera, atque deposuit; quod, cum ulcere quodam seu erisipelate laboraret in brachio dextro, duabus circa cubitum plagis patente, ita ut ipsum de collo suspensum gestaret, ac ne ori quidem admovere posset, magnum in eo cruciatum tulerit. Sed cum anno MDCLXXXVII, circa Vigiliam Natalis Dominici, requisivit Sacristam prædictæ ecclesiæ, ut ad Missam pro se impedito ministraret, illeque libenter fecisset quod rogabatur; ipse præsens sub Elevationem ferventer postulavit auxilium Sancti: Missa autem finita domum regressus, uxorem rogavit, ut brachium prout solebat curaret. Hæc vero illud inspiciens, dixit nihil mali apparere, Cui Josephus: Si nihil appareat, ipsum sic dimitte; quia Antonius adjuvit me. Et paulo post rediit ad ecclesiam jam dictam, fecitque in gratiarum actionem Missam dici ad altare Sancti.

[159] Anno MDCXC Veronica, uxor Felicis Gatti, lineam margaritarum Atestæ amiserat, [Atestæ recuperantur uniones amissi ab una] domine autem an foris ignorabat; itaque ad ecclesiam S. Francisco sacram se contulit, & invento ibidem Religioso cuidam eleemosynam obtulit, pro qua Missam ad altare gloriosi S. Antonii diceret, quo margaritas amissas posset recipere. Is eam monuit, ut facta prius Confessione, ad dictum altare Communionem sacram sumeret. Cum ergo patrocinium Sancti ferventer invocasset; domumque reversa, mappam ad quorumdam suorum hospitum usum ex armario promere vellet, quæsitos uniones sub illa reperit, asseverans, quod ipsam mappam antea curiose versarit reversaritque sæpius: & Patavium venit, actura gratias pro beneficio tam singulari.

[160] Ibidem mense Julio, similem lineam pyxidi inclusam amiserat Bartola Sarisina Talia-petra, [alteraque Matrona.] dum eam oppignorandam ferebat ad Montem-sanctum, nec invenire potuerat quantavis adhibita diligentia. Commendavit igitur causam suam cuidam Religioso S. Francisci; eoque suadente votum fecit continuandæ solitæ feriis tertiis supplicationis. Dum autem domum regrederetur, mœrens & plorans jacturam suam, audivit eam Nobilis quidam, prompteque respondit; Securo animo esto, Domina: ego uniones tuos emi; sed continuo tantam animi inquietudinem sensi, ut dies unus mille anni viderentur, donec scirem cujus essent; lætæque mulieri omnes restituit.

[161] Ibidem adhuc Octobri mense, Dominicæ Carestiæ, [ibidem ruinæ subducuntur mater cum filiabus,] una cum matre atque sorore opus quoddam facienti in camera domus suæ, juxta turrim quæ vetus nuncupatur, curiositas incidit ipsam turrim considerandi, quoniam præ vetustate pridem minabatur ruinam. Vix aperuerat fenestram, cum ingenti metu consternata clamare cœpit, S. Antoni, adjuva nos, matrem & sororem obtestans ut quamprimum cubiculo profugerent: vix autem ad decem passus inde processerat, cum ruens turris cubiculum totum secum traxit; ipsæque a tam præsenti discrimine liberatæ, gratias suo Patrono egerunt.

[162] Mense Novembri vehementissimis febribus ibidem laborabat novennis puer, [febris letalis pellitur,] filius unigenitus D. Antonii Alaiz; de cujus vita desperantibus medicis, recurrit afflictus genitor ad ecclesiam S. Francisci, pluresque Missas celebrari fecit ad altare Sancti Patavini; novemdiumque se observaturum pollicitus, oravit Superiorem Conventus, ut delata ad infirmum Reliquia Sancti dignaretur ipsi benedicere. Cessavit autem illico febris, & intra paucos dies ita validus fuit puer, ut adduci potuerit ad gratias agendas, idque in habitu votivo cinericeo.

[163] [servatur lapsus in puteum,] Eodem loco, mense & anno D. Petrus Antonius Garufarini, dum pila cum sociis exerceretur, eamque repercuretet, retrorsum corruit in minime provisum profundumque puteum; & Sanctum invocans constitit supra aquam nihil læsus. Mense autem Decembri Joannes Baptista Caniti, exscendens de navi quæ Patavio redierat, præceps cecidit in Brentam, tunc valde turgidum: [& flumen,] sed Antonii opem implorans, sublevari sese manifeste sensit, portarique ad ripam; in quam evasit, cum admiratione omnium circumstantium suaque; & anathema attulit ad altare Sancti.

[164] Anno MDCXCI mense Martio, Patavii contigit, ut Stella, uxor Mag. Marchiori Patavini, [Item quædam sub ruinis;] supra testudinem domus suæ iverat pro negotiis quibusdam domesticis; cumque vellet descendere, subsedit pavimentum, ipsamque ruinis involutam in imum detulit, commendantem sese S. Antonio, cujus beneficio etiam salva permansit, ac vota sua ei reddidit. Mense Junio, furiis diabolicis agitata zelotypa mulier Cæsenas, uxor Blasii Brigi, decrevit marito dormienti gulam præscindere, [alius gulam præcisus,] & quod decreverat reipsa exequebatur; cum ille, tam dolore quam profluentis vi sanguinis expergefactus, inter eas angustias Sanctum ut potuit invocavit, cujus tunc festum agebatur: & quamvis letalem omnino plagam censerent chirurgi, coaluit intra paucos dies; & Patavium venit votum suum oblaturus ad arcam. Ibidem Polyxena Beretini, [& ægra ad mortem,] in gravi quæ biennium duraverat infirmitate deposita a medicis, medicum de cælo S. Antonium requisivit, voto Novenæ faciendæ se obstringens; ex eoque mox cœpit habere melius, & paulatim sanata accessit ad tumbam, debitas actura gratias.

[165] [ac Religiosus Minor] Ejusdem anni mense Februario, Patavini Conventus Religiosus quidam graduatus lenta febri detinebatur: quæ cum, crescente indies malo, imperceptibiliter serperet, letargum denique ægro periculosissimū attulit; nec viribus prorsus destituto quidquam remedii poterat applicari, unde & vitam ejus medeci desperatam habebant. Luctatus tamen cum morte infirmus est spatio duorum mensium; animo semper firmato in spe auxilii percipiendi a Sancto, quem jugiter invocabat, una cum Deipara & B. Francisco, advocatis suis. Tandem XV Februarii, [a lenta tabe.] qui dies est sanctæ Antonii Linguæ dicatus, petiit, ut duæ devotæ Religiosæ cum socio suo communicarent ante Sacram arcam, eo fine ut sanctus Thaumaturgus apud Deum intercederet pro sua revalescentia: quæ prodigiose secuta est. Etenim ipsemet medicus, professus est, quod in prædicto festo invenerit arteriæ pulsum omnino resuscitatum. Ex hinc paulatim sibi redditur æger, & circa Pascha exemptus periculo, constituit ut periti pictoris manu res acta exprimeretur. Hic autem expressit infirmum a morte ictum, sed quæ manu Sancti fugabatur; ad pedes autem legebatur hæc epigraphe: Pallida morte diu infirmum pulsante, celesti… B. Mariæ Virginis, Sanctique Patris Francisci ac S. Antonii Protectoris patrocinio suffultus, incolumis tandem evasit. F. J. P. P. Minor. Conventualis Conventus S. Ant. Pat. Gratiæ anno MDCXCI. Antathema tale pluribus diebus expositum stetit ante arcam: inde translatum fuit in capellam eidem contiguam, æternum præstitæ gratiæ monumentum.

[166] MDCXCI mense Augusto, Maria Angela Margarita Bivei Patavina, inferni cruciatus tolerare se credebat ex calculo, quia nullum eis inveniebat remedium, [Mulier a calculo,] cum ergo sectionem constituisset experiri, in vigilia festi Antoniani ex corde se commendavit Sancto, & ordinarium quoddam medicamentum adhibuit: quod mox calculum simul & cruciatum expulit, sicut illa gratanter testata, ipsum cum suo anathemate ad tumbam appendit.

[167] Anno sequenti mense Augusto, Paduæ comparuit ex Delo, [alia a dæmone,] Patavinæ diœcesis NN. Hanc ab annis multis dæmon agitabat direque contusam vexabat: sed supposita venerabili arcæ, seque per horæ dimidiæ spatium Sancto commendans: cecidit semimortua. Inde ad sensus regressa, accersivit maritum, eique dixit se desideratam gratiam obtinuisse. Is cum capillis dissolutis eam videret assistere, quæsivit quomodo id accidisset; ipsa autem respondente hoc se ignorare, diligentius intuitus vir, animadvertit omnes eorumdem extremitates præcisas, intacta cui implicabantur cordula: sequenti autem die perceptis Confessionis & Communionis Sacramentis, domum hilaris regressa est.

[168] [& miles a glande ipsi impacta,] Eodem anno ibidem comparuit Antonius Barison Patavinus, qui in Oriente militans Serenissimæ Reipublicæ contra communem inimicum; & in prælio quodam ictus sclopo, invocavit Sanctum; reperit autem suum sclopum, quem gestabat e cingulo pendulum, contusum quidem impacta glande, se vero usquequaque intactum: quare suum illum sclopum pro anathemate ad arcam suspendit.

[169] Eodem anno MDCXCII, ad solennitatem festi, [Comes quidam a morbo letali,] Mantua Paduam venit D. Comes Bulgarini cum conjuge, ad implendum votum pro sanitate ipsi reddita ex gravi periculosaque infirmitate, unde depositus a medicis atque ad extrema deductus fuerat. Sed cum simul ambo vovissent annis aliquot gestare cinereas vestes, paulatim melius habere cœpit æger; & votum impleturus, ante sacram arcam sese stitit.

[170] Sequenti anno MDCXCIV mense Aprili, Fortunatus Sigismundus, [puer a lapsu periculoso,] quinquennis filius D. Petri Francisci Ceschi de S. Cruce in burgo Vallis-Surganæ cum matre sua existens supra quemdam domus ponticulum, altum pedes circiter quadraginta, ex inde præceps & nudato capite cecidit in subjectam curtim, saxis stratam. Ad animadversum subito casum consternata mater, exclamavit; S. Antonius juvet te, S. Antonius juvet te. Jacebat humi parvulus passis manibus versaque facie, quare a parentibus domesticisque credebatur extinctus; & ut talis famularum manibus delatus in cubiculum est, lectoque impositus. Cum autem eum vestibus exuissent, deprehensus est modicum adhuc spirare. Visitatus deinde a medicis accurate a capite ad pedes, cum præter modicam in capite contusionem, nullum toto corpore appareret mali alicujus indicium, permissus est quiescere: post unam horam ad se rediit, & sequenti die lecto consurgens sanus, domo est egressus & ductus Patavium; ubi pater suus rem totam ut acta erat manu propria scripsit, & ego ex orginali ad tumbam appenso eamdem excepi.

[171] Anno eodem similiter Macerata Paduam advenere conjuges duo in habitu cinereo, [Maceratensis quidam a febre letali,] eo quod vir ex ardenti febre ad extrema deductus, uxore Novenam pro illo faciente, tertio Martis die, melius habere cœperit; indeque magnis passibus profecerit ad plenam sanitatem, quam benefico Sancto acceptam se referre, appenso ad tumbam anathemate, sunt testati.

[172] Anno MDCXCIV mense Majo Andreæ Pulzato Noalensi, [rusticus ruina obrutus,] agrum colenti circa maceriam quamdam, ab hac cadente obrutus jacuit per horas duas; Sanctum tamen cum voto invocans, salvus inde est extractus. Filius quoque illius Angelus, annorum decem, ab equo conculcatus, [ejusque filius ab equo conculcatus,] non solum corpus totum sed etiam caput, cito convaluit cum esset Sancto commendatus. Simili domus suæ ardentis ruina Ferrariæ Aprili mense oppressus Josephus Massari, invocato Sancto salvus evasit, & votum solvit.

[173] [Fr. Augustinianus ab apoplexia,] Mense Junio Mediolani Religiosus Augustinianus graduatus Sanctoque devotus, levi fuit apoplexia tactus: post tempus autem aliquot relapsus est ita, ut medici, tentatis frustra remediis, dicerent de animæ salute cogitandum dumtaxat ei esse. Cum ergo Sanctum invocasset, ejusque ope mox habere levius multo cœpisset; sanitati denique pristinæ redditus, curavit votum suum ad sepulcrum appendi mense Septembri.

[174] [fratres 2 a dæmone,] Mense Junio prædicto, n oppido Lugo juvenculi duo fratres, Franciscus Xaverius & Antonius Capuzzi, sæpius a malignis spiritibus invasi, & per exorcismos ad tempus dumtaxat liberati; tandem in ecclesia S. Francisci ab avunculo suo, ibidem Religioso, commendati Sancto sunt, atque ab eodem ex voto Patavium deducti ad sacram arcam; cui vespere diei XXVII ambo suppositi, prorsus mundati sunt, cessantibus alteri furiosis quibus torquebatur motibus, alteri redeunte libero pedis impediti usu.

[175] [plures a periculo naufragii faciendi,] Dum mense Junio anni ejusdem, ab Oriente feliciter vela faceret, Venetias versus, firma navis, viatoribus plena; in sinu Lodrinensi comprehendit eam dira tempestas, ruptoque anchorario fune salvi reditus spem amiserant omnes. Sed voventes peregrinum ex suo numero unum communibus expensis iturum Paduam, atque pro singulis laturum regalem unum, ab imminente naufragio præservati sunt. Vix enim votum nuncupaverant, cum sedata tempestas fuit, portuique appulsis nulla prior cura venit, quam expedire votivum peregrinum, qui rei totius oculatus testis cum eorum oblatione ad arcam venit.

[176] Simili in discrimine pauperes quidam ex Mestre Venetias veniebant, in cymba discooperta, [aut eversa cymba mergendi.] cum uno solo naviculario. Cum autem appropinquassent ad S. Secondi, locum valde periculosum, & nauta conatum omnem suum frustra adhibuisset, inversa ab undis cymba est. Uno tamen excepto, qui periit; ceteri, cui Sancto se commendarant, apprehenso naviculæ margine, eidem adhæserunt; quoad remex ipsam erexisset; deinde salvi ad portum appulerunt: unde simul omnes Patavium venere, & quid sibi accidisset confessi sunt Patri spirituali suo.

§. XIV. Miracula ex Hispanico Damiani Cornegii, edita anno 1684: & Lutherani unius mira conversio.

[177] Jacobus Cabarella, Collalti Comes, Consul Patavinus, cum esset sacrarii Antoniani Thesaurarius, & necesse haberet pro munere suo præsentiam suam exhibere arcæ Reliquiarum Sancti, [Annulus ad arcam Sancti amissus] ad solatium peregrinorum quorumdam, aperiendæ; ab uxore, tunc recenter partu levata, duos accepit annulos, sacris Reliquiis admovendos. Hoc cum facere pararet, elapsus manibus eorum unus est, isque adamantibus pretiosis instructus: qui licet in omnium ipsiusque Guardiani conspectu cecidisset, [domi reperitur,] requisitus tamen in pavimento, reperiri nusquam potuit. Dicamus ergo, inquit Guardianus, Responsorium Sancti; cum enim cadentem viderimus, haud dubie latet in aliquo angulo abditus. Rediit inde domum Comes, medio milliari dissitam, invenitque uxorem, animo ægram, eo quod paulo ante invenerat annulum, jacentem prope fenestram lecto suo contiguam: quare ingressum ad se maritum querula excepit, ut negligentem. At ille cum assereret omnino se annulum detulisse ad arcam, & ibi eum manibus suis elapsum; convenit tandem inter eos, utrimque certificatos, beneficium Sancti fuisse, quod domi ille modo esset.

[178] Nihilo minus mirabile est, quod mihi narravit vir gravis ac doctus, [item acus noctu perdita] hujus Castellanæ Provinciæ, nunc Guardianus Conventus S. Mariæ Alcalæ. Videlicet, quod cum studeret Theologiæ, & nocte quadam post Matutinas vellet resarcire tunicam suam; ipsoque in opere ex alia quadam causa surgere cogeretur, non satis ad acum suam attento excidit illa; & erat hora incommoda, utpote inter tertiam & quartam, [invocato Sancto.] pro requirenda altera acu a condiscipulis. Frustra ergo per viam qua ierat redieratque scrutatus, Sancto illam commendavit recitando Responsorium. Ad cellam vero suam ingressurus, & manum apponens seræ, dum clavem versat, sensit sibi aliquid intra dexteram moveri: quid araneam ratus, excutere moliebatur. Sed admoto propius cereolo quem gestabat, acum suam vidit ex filo pendentem: & laudavit benignitatem Sancti, etiam tam parva curantis.

[179] Francisca Conti Bononiensis, cruciatus patiebatur gravissimos a dæmoniis, [energumena liberata,] quorum tyrannidi erat permissa: inter quos mente sic alienabatur, ut intervalla quædam lucida habens, crederet morbum aliquem naturalem esse, nec cogitaret de exorcismis adhibendis. Sub hæc cum magna fide invocans S. Antonium, ipsum sibi claro in splendore adstantem habuit nocte quadam; audivitque monentem, ut in Deiparam virginem collocans fiduciam, ab ea se liberandam crederet. Et ego, inquit, ipsius vice veni, sanitatem tibi collaturus. Hoc dicto arreptam per capillos coëgit vultum vertere ad imaginem Deiparæ, [Sancto Dei param exorante.] filium ulnis complexæ, quæ ad cervical lecti stabat; rogavitque ut suæ huic devotæ salutem redderet. Continuo autem evomere cœpit immundorum animalium copiam magnam: quibus liberata, liberam se quoque a dæmoniis sensit; magnisque clamoribus maritum alibi cubantem ac familiam suscitans, sanationem suam & quidquid acciderat verbis explicavit, ac porro veritatem visionis constanti valetudine comprobavit.

[180] [Annis 20 sterilis, ex voto concipit:] Anno MDCXVII matrona Bononiensis, sterili per annos viginti matrimonio usa, ideoque conjugi odiosa, non minus infelicitate sua quam viri adulteriis affligebatur; continuisque precibus, eleemosynis, jejuniis opem Sancti implorabat. Dum autem quadam viceinfortunatam suam conditionem exponeret Religioso cuidam Franciscano; consilium accepit, institueret ipsa una cum marito Novenam Sancto, omninoque se crederet voti compotem futuram. Non ægre oblatam conditionem acceptavit maritus; & uxorem mox concepisse gaudens, confirmabatur in suscepto vitæ melioris proposito. [editaque informi massa,] Sed cum pariendi tempus advenisset, prodiit in lucem informis ac putrida massa, quæ virum in furias & pessimas de uxoris pudicitia suspiciones impulit: nec audebant mulieres, quæ parienti adstiterant, infelicem fœtum matri ostendere. Illa vero mox atque a partus doloribus relevatam sese utcumque sensit, detrectantes multaque excusantes coëgit ostendere sibi quodcumque id esset: neque enim credere possum, ajebat, [recipit ab altari vivum ac formosum infantem.] quod Sanctus meus mihi illuserit. Allatum, & cum lacrymis agnitum, mundioribus pannis involvi jussit, reponique super altari Antoniano. Factum id marito præsente, futuroque miraculi teste, vel saltem cauturo ne qua fraus sibi fieret. Dum autem pariter omnes orationi devote incumberent, visum est sub pannis suis moveri involucrum triste, vagitusque auditum edere. Solvuntur fasciæ, & apparuit formosissimus infans: qui cum gaudio patris domum relatus matri, omnes a viro suspicionum nebulas dispulit.

[181] [Puella a matre prostituenda] Mulier quædam Neapoli, nobilis, sed pauper, filiam habebat formosissimam: cujus pudicitiam venum exponere malebat, quam generi suo indecoram inopiam sustinere. Hoc suum consilium cum filiæ exposuisset, & hæc verecundiæ plena abominaretur; post diutinam utrimque luctam, vespere quodam pudica virgo ad Conventum S. Laurentii venit, & opem a S. Patrono suo profusis lacrymis postulavit. Nec frustra. [schedam a Sancto accipit,] Etenim imago Sancti, extenso brachio schedulam ei porrexit, jubens eam ferre ad divitem quem nominabat mercatorem, hisce vocibus inscriptam. Mulieri, hanc schedam ferenti, dato argenti probi in dotem pondus, quantum illa appendit. Vale, Fr. Antonius. Nihil cunctata puella, ivit quo jussa erat, & schedulam tradidit, narrans a quo & unde. Ille faciem ejus formosam intuitus, & mente confusus; cogitare cœpit prostitutarum aliquam esse, quæ tali fraude pecuniam captaret; eique respondit; Aut is qui te ducturus est cum dote tam modica luxuriosus est aliquis, aut valde & ex animo te diligit: [scutorum 400 in dotem.] ego in honorem S. Antonii omnino facere volo, quod ejus nomine a me petis: & acceptam schedulam imposuit bilanci ex una parte, ex altera nummos argenteos pauculos; sed adeo non suffecerunt levandæ chartulæ, ut usque ad quadringenta scuta apponere necesse fuerit. Tum vero mercatori rediit in mentem votum de lampade argentea ad istud pretium curanda; cujus executionem sibi commutari intelligens in paris valoris eleemosynam, totam puellæ consignavit; quæ eo bene usa, congruam sibi conditionem obtinuit, simul & matris inopiam sublevavit.

[182] Panormi, in præcipuo cujusdam Ordinis Religiosi Conventu, Frater laicus, cæca victus cupiditate, [thuribulum furto sublatum] furtim subduxerat e sacristia thuribulum argenteum, arte magis quam pondere metalli æstimandum. Sacristanus vero, animadverso damno, nihil non agebat ut una cum Fratre ipsum recuperaret: de hoc enim tanto minus quidquam suspicabatur, quanto ille acrioribus maledictis execrabatur furem. Et sane simulabat ille egregium pro re sacra zelum, adeo ut Patri Sacristano suaderet, ad primam Seraphici Ordinis eo loci ecclesiam, S. Francisco sacram, secum iret, curaturus ibi Missam in S. Antonii honore canendam. Non abnuit Sacrista, multam recuperandi damni spem repositam habens, non solum in Sancto Dei Antonio, sed etiam in firma fide boni illius, ut credebat, Fratris. Et ecce dum precibus simulatis hic, iste veris quam devotissime intenderent; [curato sacro manifestatur,] educto forte ad nares purgandas sudario, etiam catenulas thuribuli attrahit hypocrita: quas mox agnoscens Sacristanus, furem deprehendit; & ut commeritus erat correptum Prælato stitit; ne scilicet ingrato silentio involveretur beneficium Sancti; cum hac tamen moderatione, ut furi precaretur mitiorem pœnam.

[183] His ex Hispanico delibatis (pleraque enim a Damiano relata, in præcedentibus aliunde habemus) redeo ad Collectionem Italicam quam istic finivi, ubi desierat manu sua Collector scribere. Etenim alia deinde manu, ipsius scilicet cui res contigerat, in eodem tamen quaterno, notabatur sequens admirabilis casus, anno MDCXCIV scriptus, ut sequitur. Anno MDCLXXXIV, Henricus Hintz, patria Mechelenburgensis, secta Lutheranus, ex Saxonia, commorabatur Benshemii in domo cujusdam Catholici pro negotiis suis, [Anno 1684 Lutheranus Saxo,] & habebat sibi assignatum cubiculum, ubi supra mensam exposita stabat imago S. Antonii Patavini, excusa in papyro dimidii folii, intra exiguum limbum. Ea nescio quo casu stabat capite in pedes verso, neque id animadverterat Henricus; cum die quodam illuc intrarunt quidam ejus amici Catholici; quorum unus, animadvertens inversam stare imaginem, in rectam eam statum reposuit, dicens Henrico, non esse peccatum leve sic inhonorare Sanctos Dei. Excusavit Henricus ex vero, nulla sua id culpa factum, sed fortuito sibique ignoto casu. Institit nihilominus alter increpare importunius atque dicere; [Sancti imaginem contemptim invertens,] mirari se, quod Deus famuli sui tam dilecti vilipendium ejusmodi sustineret. Tunc subiratus Henricus dixit hæc ipsa verba: Vin' ergo forsitan, ut id quod numquam accidere potest, ipsa se convertat? Cui amicus: noli, inquit, irridere: quia Deus, qui tam multa mirabilia Sancto isto mediante fecit, etiam hoc posset facere.

[184] [eam per se restitutam invenit:] Ridebat hæc omnia Henricus, arreptamque imaginem denuo, quamvis omnes monerent ne faceret, in caput convertit, cum juramento affirmans, quod si ipsa se istic converteret, omnino Catholicum se profiteretur: eoque dicto omnes egredi de cubiculo fecit, ipsumque clausit sumpta secum clave. Post aliquod tempus eodem regressus causa negotiorum suorum, nec quidquam amplius de prædictis cogitans, reseravit cubiculum, & vidit imaginem supra ipsam mensam erectam in pedes. Tunc enimvero confusus & attonitus inde abscessit, nec cuiquam ea de re verbum unum præ verecundia fecit: vesperi autem quam tardissime potuit cubitum concedens, non audebat vel respicere, nedum attingere imaginem illam præ timore. Tandem tamen hoc paulatim discusso, post aliquot dies accessit propius: animisque resumptis etiam contingere ausus, eam ut sibi e conspectu tolleret, donavit puellæ cuidam filiæ-familias, deinde vero etiam ab domo & oppido prædicto recessit, seque dedit in servitium Hollandorum, atque cum iis Smyrna rediens per Italiam, denique in patriam suam venit.

[185] Hic denuo requievit aliquanto tempore, rursumque in Italiam abiit Romam visurus, & alia illustriora loca; [factus deinde in Italia Catholicus an. 1692,] ac denique Florentiæ accessit ad Cosmum III Hetruriæ Ducem; a quo vexillo militari donatus, mansit in præsidio Portus Ferarii. Cumque Illustriss. D. Paulus Pecci Senensis, Massæ Episcopus, castrum illud inter cetera suæ curæ loca aliquoties visitaret; cœpit Henricus cum eo agere familiarius; & tangente cor ejus interius Deo, statuit, abjurato Luthero, Catholicam amplecti religionem, prout fecit die Maji anno MDCXCII: & sequenti mane, [imo & Religiosus,] facta ipsimet Illustrissimo peccatorum confessione, de manibus ipsius sacram sumpsit Communionem Confirmationemque, in ipsius loci ecclesia principali. Tum accepto gestorum testimonio, manu ipsius Episcopi signato, dimissaque militia Senas se contulit; ibique apud Patres Minores Conventuales habitum sumpsit Franciscanum, die IV Junii anno MDCXCIV, cum nomine Fr. Antonii Pauli. Prostat autem eventus hic scriptus circa imaginem Sancti, ex notitia quam in Confessione facta Episcopo dedit ipse Henricus, de illo peccato se accusans; quod ut revelare liceret rogavit Henricum Episcopus, & ipse ad Dei Sanctique sui gloriam libentissime annuit. Atque in fidem ac signum veritatis, [miraculum testatur an. 1694.] prædictus Henricus, nunc Religiosus ut supra, propria manu hanc relationem scripsit. Et signatum erat, eadem qua prædicta scripserat manu, Fr. Antonius Paulus Hintz, ut supra, manu propria.

Übersetzung ins Deutsche  Google-Übersetzung ins Deutsche


Juni II: 14. Juni




USB-Stick Heiligenlexikon als USB-Stick oder als DVD


Seite zum Ausdruck optimiert

Empfehlung an Freunde senden

Artikel kommentieren / Fehler melden

Suchen bei amazon: Bücher über Acta Sanctorum: 13. Juni

Wikipedia: Artikel über Acta Sanctorum: 13. Juni

Fragen? - unsere FAQs antworten!

Im Heiligenlexikon suchen

Impressum - Datenschutzerklärung



        Zum Schutz Ihrer Daten: mit 2 Klicks empfehlen!


- zuletzt aktualisiert 22.09.2014
korrekt zitieren:
Societé des Bollandistes:
Die Deutsche Nationalbibliothek verzeichnet das Ökumenische Heiligenlexikon in der Deutschen Nationalbibliografie; detaillierte bibliografische Daten sind im Internet über http://d-nb.info/969828497 abrufbar.