Sollte hier eine Anzeige erscheinen, deren Anliegen dem unseren entgegensteht, benachrichtigen Sie uns bitte unter Angabe der URL dieser Anzeige, damit diese Werbung nicht mehr erscheint.
Lesen Sie vorher bitte unsere Erläuterungen auf der Seite Warum Werbung und wie sie funktioniert.


 


Ökumenisches Heiligenlexikon

Acta Sanctorum der Bollandisten
Einleitung Juni II           Band Juni II           Anhang Juni II

14. Juni


DIES DECIMA QUARTA IUNII.

SANCTI QUI XVIII KALENDAS IULII COLUNTUR.

Sanctus Eliseus Propheta, Samariæ in Palæstina.
S. Marcianus, Episcopus Syracusis in Sicilia.
S. Ruffinus Martyr, Suessione in Gallia.
S. Valerius Martyr, Suessione in Gallia.
S. Antheon Martyr, Laodiceæ in Phrygia.
S. Miggenes, Martyr, Ephesi in Asia.
S. Gallianus, Martyr, Ephesi in Asia.
S. Juvinus seu Vivinus, Martyr, Ephesi in Asia.
S. Quintianus, Martyr, in Africa.
S. Tecla, Martyr, in Africa.
S. Theodolus, Martyr, in Africa.
S. Festina, Martyr, in Africa.
S. Antonius, Martyr in Specia.
S. Afra, Martyr in Specia.
S. Cantionella, Martyr in Specia.
S. Marcus, Episcopus Luceriæ, in Apulia Daunia.
S. Basilius, Episcopus Cæsareæ, in Cappadocia.
S. Dogmaël, in Penbrochiensi Walliæ Comitatu.
S. Julitta, a Græcis honorata.
S. Martianus, Episcopus Beneventanus, in Italia.
S. Ætherius, Episcopus Viennensis, in Gallia.
S. Quintianus Presbyter, Confessor.
S. Sicius seu Titus, Confessor.
S. Methodius Confessor, Patriarcha Constantinopolitanus.
S. Anastasius Presbyter, Martyr Cordubæ in Hispania.
S. Felix Monachus, Martyr Cordubæ in Hispania.
S. Digna Virgo, Martyr Cordubæ in Hispania.
S. Gerasimus, Ordinis S. Basilii, in Calabria ulteriore.
Vener. Richardus, Abbas S. Vitoni Virdunensis, in Lotharingia.
B. Castora Eugubina, Vidua tertii Ordinis S. Francisci, in urbe S. Angeli in vado.
S. Bartholus Ord. Servorum B. Mariæ, prope eamdem urbem.

PRÆTERMISSI ET IN ALIOS DIES REIECTI.

Opera Godefridi Henschenii piæ memoriæ, nisi aliud nomen indicent litteræ appositæ margini.

Sancti Rigoberti Episcopi Remensis Translatio corporis. inscripta est Ms. Remensi ecclesiæ SS. Timothei & Apollinaris. De ea egimus ad Vitam ejus IV Jan.
S. Gubertus, Episcopus & Confessor Remis, inscriptus est Hagiologio Franco-Galliæ apud Labbeum. Is est jam indicatus Rigobertus, cujus Vitam diximus relatam IV Jan.
SS. Bassianus & Eulalius, Episcopi Syracusani, occasione S. Marciani Episcopi, referuntur a Constantino Ghinio in Natalibus Sanctorum Canonicorum. Est S. Bassianus ortu Syracusanus, sed Episcopus Laudensis, cujus Acta dedimus XIX Jan.
De S. Eulalio Episc. Syracusano egimus XVI Febr.
S. Aristion, Confessor in Suessionensi civitate, inscriptus Martyrologio Coloniæ & Lubecæ anno 1490 excuso, & apud Grevenum in Auctario Usuardi, ac recentiore manu adscriptus Florario Sanctorum. Habemus varios Catalogos Reliquiarum Sueßionensium absque mentione S. Aristionis. Celebratur ibidem Dominica post festum S. Dionysii festum sanctarum Reliquiarum Constantinopoli allatarum Suessionem, & forte Aristionis, quem unicum novimus, inter discipulos Christi habitum: colitur is XXII Febr.
SS. Landoaldi, Adriani, Amantii, & aliorum translatio corporum a Wintershovo Gandavum, memoratur in Ms. Florario. De ea Translatione egimus ad illorum Acta XIX Martii.
D. P.
Baptista Mantuanus, 28 Generalis Carmelitarum, non solum religiosa virtute, sed etiam poëtica facultate clarus, hoc die reponitur in Acie bene ordinata cum titulo Beati, a quo ceteri scriptores, tam Mantuani, quam Carmelitæ paulo antiquiores abstinent. Quia tamen in Mss. notis additur, quod corpus, plurimos post annos incorruptum, altius relevatum a populo honoratur, appensis votis & tabulis, ob beneficia recepta, de consensu Episcoporum; expectamus distinctiorem informationem, pro die quo illum obiisse anno 1516 scribit Hippolytus Donesmundi, Hist. Mantuanæ parte 2. pag. 120, id est XX Martii.
S. Drogo, Reclusus Seburgi in Hannonia, colitur nunc feria 3 Pentecostes, & refertur a Molano, Ferratio & aliis ad hunc 14 Iunii. Vitam illustravimus ad diem quo obiit XVI Aprilis.
S. Torquatus, Episcopus & Martyr, ut primarius Patronus sub ritu duplici primæ classis cum Octava colitur apud Accitanos in urbe Episcopalo, vulgo Guadix, & tota diœcesi, Est is primarius inter Septem Episcopos, ab Apostolis ordinatos & in Hispaniam missos: de quorum adventu deque S. Torquato egimus, neque habemus addenda dictis, XV Maji.
SS. Aquilinus & Victorianus, Martyres in Isauria, indicantur in Ms. Kalendario, a nobis reperto Romæ, uti pluribus dicimus ad diem, quo ab aliis referuntur XVI Maji.
S. Brandani, Abbatis Cluanfertensis memoria est in Ms. Usuardo, sed aucto a Greveno, Maurolyco, & aliis, uti diximus ad ejus Vitam XVI Maji.
S. Julius, Martyr Dorostori, sub Præside Maximo, memoratur in Ms. Bruxellensi S. Gudilæ. De eo egimus XXVII Maji.
SS. Cantius, Cantianus & Cantianilla, Martyres apud Aquileiam, inscripti sunt Mss. Martyrologiis, Vaticano Ecclesiæ S. Petri & Parisiensi S. Victoris. Item eorum pædagogus S. Protus, Martyr ibidem, indicatur in Mss. apographis Martyrologii Hieronymiani, & in variis aliis Mss. Fastis: in Ms. autem Kalendario Ecclesiæ Aquilejensis additur, festum illorum celebrari sub ritu duplici. Eumdem refert Ferrarius in utroque catalogo, addens eum celebrari in Martyrologio Romano cum prædictis suis Sanctis alumnis: fuit autem simul cum illis occisus, uti Acta habent, data XXXI Maji.
Basilius, Prior majoris Carthusiæ & octavus Generalis, cum titulo beatæ memoriæ inscriptus est auctario Gretueni ad Usuardum, ejusque exemplo Martyrologio Germanico Canisii. Saussajus inter Pias recenset, addens defunctum pridie Nonas Iunii. Quando & nos inter Prætermissos eum retulimus IV Junii.
S. Felicula, Virgo Martyr, memoratur in Ms. Casinensi. Acta ejus dedimus. XIII Junii.
S. Psalmodius, Eremita in agro Lemovicensi, cum longo encomio refertur in Supplemento Saussaji, quod cum aliis Actis dedimus XIII Junii.
D. P.
Nicolaus, e septem Diaconis, advena Antiochenus, apud insulam Rhodi, ut Sanctus refertur in Ms. Florario, non satis accurato. Habemus antiquum Missale, pro Equitibus Rhodiensibus Crucesignatis S. Ioannis, anno 1505 excusum, absque mentione hujus? Quod autem solus hic e septem, nec apud Græcos, nec apud Latinos cultum invenerit; puto factum ex auctoritate SS. Irenæi, Tertulliani, Hilarii, Epiphanii, & Hieronymi; ex qua passim creditur turpißimorum Nicolaitarum magister & coryphæus fuisse. Sed excusare eum videtur S. Ignatius Martyr, cum ad Trallenses scribens ait: Fugite Nicolaitas, falsum sibi nomen assumentes. Clemens quoque Alexandrinus, falsi nominis Nicolaitas appellat. Imo quæ circumferuntur sub nominibus SS. Hippolyti & Dorothei scripta de LXX discipulis Episcopum Samaritanorum ab Apostolis ordinatum faciunt. Plura vide apud Baronium an. 68 num. 6 & sequ.
Bitunus, Presbyter Martyr, in Ms. Bruxellensi S. Gudilæ additur S. Galliano, in scriptis additionibus ad Grevenum jungitur S. Antheon, uti latius infra ad hujus memoriam indicamus.
D. P.
S. Cornelius, Martyr Brixiæ, sub Præside Aureliano, cum sociis LVII, varie cruciatus narratur, in Martyrologio Brixiano Bernardini Faini, inter Annotata fatentis, ignotum esse Depositionis locum, totamque martyrii istius fidem niti Ms. asservato apud nobilem familiam, de Curte Isei nuncupatam. Rogatus deinde ipsius Ms. copiam nobis facere, respondit illud quidem non inveniri, sed allegari ex fide Scipionis Covi, qui ipsum retulerit Italice inter Memorias Sacras Brixianas: cujus etiam translationis nobis exemplar misit. Ibi ante omnia dicitur Cornelium fuisse ex prædicta familia, patre Tancredo, matre Dionysia; qui post confusum in Bacchi statua dæmonem; & decollatos socios LVII, capite dorsoque excoriatus, ferventi soli expositus steterit, ab hora XII mane usque in XXII vesperi: quique deinde pro cute detracta galea ignita galeratus, capite plexus sit. Nobis tam male consuta narratio non sufficit ad augendos Sanctorum Fastos. Si aliunde constaret de veteri talis Martyris apud Brixianos cultu, adhuc requireretur probatio aliqua, ad ejusmodi Martyrem, sine scrupulo adscribendum tali familiæ, suam forte antiquitatem ægre ultra pauca secula extensuræ. Tancredi nomen tam antiquum Brixiæ esse, non facile credam. Interim Reverendiss. Abbati Honorio Stellæ, talium martyriorum & nominum propugnatori cogitandum relinquo, an etiam sustinere velit, tribus primis Christianæ æræ seculis Brixiæ viguisse, eumdem, qui nunc per Italiam obtinet, usum horarum XXIV ab Occasu solis ad Occasum numerandarum. Nobis non desunt, ex omni fere Italiæ provincia, Sanctorum Acta, unde probari poßit, medio ævo aliter horas numeratas fuisse: sed non libet immorari talibus operosius refutandis.
Gregorii, Episcopi & Confessoris, memoria inscripta est Auctario Greveni ad Usuardum: sed cujus loci non additur. Præter Pontifices Romanos sunt hujus nominis Episcopi novem in Martyrologio Romano.
Rufinus Presbyter, anno salutis 400, non addito titulo Sancti, indicatur in Ms. Florario.
S. Bobo, Episcopus Viennensis, successor Dadoleni, refertur a Saussajo in Martyrologio Gallicano. Verum neuter reperitur inter Episcopos Viennenses. Videtur indicari Bobolinus successor Landaleni, aliis Dodoleni. Sed nec hos usquam reperi Sanctis adscriptos, præterquam in Catalogo Chiffletiano, ubi omnes primi Quadraginta pratitulantur Sancti: sed nihil de eis Breviarium anni 1522, aut Mss. ejus Ecclesiæ Martyrologia.
S. Colmannus M. Abbas. De eo varii. Ita Camerarius in Menologio Scotico: sed quinam isti varii? Videtur ipsum ad hunc diem retulisse, quod alius Sanctus desideraretur. Sunt plurimi Colmanni, ex his aliquis refertur XVIII Iunii, quo die de eo silet Camerarius.
Kieranus, Abbas de Belachduin, tamquam Sanctus refertur a Colgano in 4 Appendice de patria & genere S. Patricii, ubi dicit eum obiisse anno 770 die 14 Iunii.
Leodeboldus, Fundator & Abbas Floriacensis cœnobii, inter Sanctos refertur a Trithemio, lib. 3 de Viris illustribus Ordinis Benedictini cap. 102, non indicato die obitus aut venerationis. Hinc in Appendice rejicitur a Wione, Menardo, & Saussajo: sed hic agnoscit Fundatorem Floriacensem & Abbatem S. Aniani. In quodam Kalendario Ms. ex Trithemio potißimum collecto, ad hunc diem collocatur & cum aliis Sanctus appellatur. Abstinent ab eo titulo, Carolus Saussajus in Annalibus Aurelianensibus, ubi sæpius de illo agit; Claudius Robertus & Sammarthani, ubi de monasterio Floriacensi. Si aliquam haberet venerationem Ecclesiasticam, eruditißimi istic Monachi curassent edi Vitam per Ioannem a Bosco, apud quem, referente Adrevaldo cap. 2, indicatur, quomodo Leodabadus, Abbas S. Aniani Aurelianensis, proposuit construere Floriacense cœnobium, absque ullo titulo Sancti aut Beati.
Milites Templi, a Saladino Principe Mahumetanorum in Syria occisi, suggeruntur a Chrysostomo Henriquez, omittuntur a Chalemoto.
Pavonius, Conversus Ordinis Cisterciensis in Luka, diœcesis Mindensis, ut Beatus memoratur ab Henriquez & Chalemoto, ex quodam Kalendario Bruxellis edito, sed ab eodem Henriquez.
Mencia Virgo, Fundatrix & Abbatissa monasterii B. Mariæ de Arrogo, Ordinis Cisterciensis, ut Sancta indicatur a Philippo Seguino apud Henriquez, qui Beatam appellat. A Chalemoto, non Mencia, sed Maria vocatur. Manrique in Laurea Euangelica ejus non meminit.
Joannes Monachus, & Laurentinus inveniuntur adjuncti ad Ms. Martyrologium Cardinalis Barberini, idque manu satis antiqua, non tamen apposito titulo Sancti: an indicetur dies obitus illorum, an vero Sancti habendi sint, ulteriori inquisitioni proponimus.
Hartwicus, Comes a Spanheim & Artenburg alias Lavenkal, electus est Archiepiscopus Salisburgensis VI Idus Novembris anno DCCCCXC; claruit multis miraculis, & habetur pro Sancto … Rexit annis XXXII, mortuus anno MXXIII, sepultus in sacello Divi Gregorii. Ita Wiguleius Hundius tomo 1 Metropolis Salisburgensis pag. 7. Ast Henricus Canisius, tomo 2 Antiquæ Lectionis a pag. 243, proponit titulum de Episcopis Salisburgensibus, & Vitam atque miracula S. Hartwici, eaque edidit a pag. 311, sed nusquam additur dies obitus: neque in ullis fastis, etiam Germanicis, nomen potuit reperiri. Deest etiam in Proprio Sanctorum Archidiœcesis Salisburgensis, sub annum MDCXLVII excuso. Inter Vitas autem Sanctorum a Lippeloo & Graßio anno MDCXVI editas refertur ad hunc XII Iunii. Nos certiora de die ac veneratione expectamus.
D. P.
Humbertus, Generalis V Ordinis Prædicatorum, a multis titulo Beati honoratur, & ut talis Vitam contexuit Marchesius in Diario, ad hunc diem, quo ex Taëgio mortuum censet an. 1276, potius quam an. 1274, 15 Ianuarii, pro quo diem 15 Iulii substituit Auctor anni sacri: adeo ut nihil solidi haberi videatur de aliquo ejus cultu. Corpus quidem Valentiæ incorruptum servari dicit Marchesius: non ideo tamen Alfonsus de Castello rationem ejus habuit in sacrario Valentino, aut Tamayus de Salazar in Hispanico Martyrologio: quare expectamus, donec tam de die quam de cultu melius informemur.
Joannes a Zumuraga, Archiepiscopus Mexicanus circa annum 1540;
Ludovicus Biasson, Modoætiæ in Insubria, an. 1515;
Franciscus Torellus, ab hæreticis occisus in Gallia, an. 1567;
Cæcilia Cacciaguerra, Virgo Assisii, an. 1215;
Constantia a Castro, vidua Tertiaria in Hispania, an. 1286;
Maria a Christo, Virgo Cordubæ, an. 1598;
Ordinis S. Francisci, ob eximias virtutes ut Beati referuntur ab Arturo in Martyrol. Francisc. & feminæ etiam in Gynæceo.
D. P.
Isabella a S. Dominico, socia S. Teresiæ, Fundatrix monasterii Cæsaraugustani, in eodem hoc die obiit anno 1623. Vitam & virtutes ejus ac sociarum aliquot, Hispanico sermone prolixe scripsit Michael Baptista de Lanuza, ut extat apud nos libris 4 Madriti excusa an. 1638.
C. I.
Maria Jacomina Fabri obiit Camberii cum æstimatione Sanctæ vitæ, anno 1637. Fuit ipsa, secunda Religiosa Ordinis de Visitatione Sancta Mariæ Virginis, a Sancto Gebennensium Episcopo, Francisco de Sales instituti; quæ annos universim 48 vixit, 27 transegit in Religione, cujus altera columna & lapis angularis extitit, annos 21 Superiorem agens variis in domibus; tam cumulata omni virtutum genere, ut dum adhuc vivebat, Magnam appellare non dubitaverit S. Franciscus: quam & Sanctam fortaßis appellabit aliquando Pontifex Romanus, locum tunc inter hosce Sanctos etiam reperturam.
D. P.
S. Fortunatus, Episcopus Neapolitanus, hoc die antiquitus colebatur, teste Chioccarello: sed propter celebriorem S. Basilii nunc cultum, translatus est ad sequentem XV Junii.
Esichius Martyr, post S. Eliseum Prophetam, minuto charactere appositus in Kalendario Carmelitarum Conventus Mechliniensis, forte est Hesichius Martyr Dorostori, relatus XV Junii.
Bertholdus Confessor, inscriptus est Ms. Florario & Auctario Greveni ad Usuardum. Qui sit non additur. Videtur esse S. Bertholdus infra referendus XVI Junii.
S. Eurosia Virgo & Martyr, sub Mauris Jacæ in Hispania, indicatur in Catalogo generali Ferrarii, ab aliis cum Tamajo Salazar infra XXV Junii.
S. Martialis Confessor inscriptus est Ms. Casinensi, an forte Martialis Episcopus? referendus XXX Junii.
S. Cyrillus Martyr, Episcopus Cortynæ in Creta, cum illustri elogio memoratur in Ms. Synaxario Constantinopolitano, aliisque adservatis Mediolani in bibliotheca Ambrosiana, Taurini in bibliotheca Ducis Sabaudia, Parisiis in bibliotheca Macariana, Divione in Collegio Societatis, quapropter eum ferme hic dedissemus; differimus tamen quia idem fere elogium habetur in Menæis excusis, ejusque memoria inscripta est Martyrologio Romano ad diem, IX Julii.
S. Anianus, S. Monitor, S. Flosculus, Episcopi.
S. Euspicius, Abbas Miciacensis.
S. Baudelius, S. Scubilius, Martyres.
S. Agia, mater S. Lupi Episcopi, simul referuntur in Auctario Molani ad Usuardum, sub titulo Translationis, factæ Aurelianis.
De S. Aniano mox agetur.
S. Monitor colitur X Novembris.
S. Flosculus III Februarii.
S. Euspicius XX Julii.
S. Baudelius XX Maji.
S. Scubilius XI Octobris.
S. Agia poterit cum S. Lupo Episcopo Senonensi referri I Septembris.
S. Mansueti, Episcopi Tullensis, nomen inscriptum est Auctario Greveni ad Usuardum. Dies natalis est III Septembris.
S. Hyacinthus, S. Proto adjungitur in Ms. apographo Martyrologii Hieronymiani Corbeiensi Parisiis excuso, & ambo Aquileiæ tribuuntur, ut supra de Proto diximus, eumque esse pædagogum SS. Cantii, Cantiani & Cantianillæ, & cum ipsis 31 Maji coli. At Protus & Hyacinthus fratres Romæ paßi sunt XI Septembris.
S. Exuperius, Episcopus Pampilonæ in Hispania, profertur in Catalogo generali Ferrarii, sed dubitantis, num alius sit a S. Exuperio Episcopo Tolosano, qui colitur XXVIII Septembris; & sic excusantis, quod Acta non viderit, imo nec Catalogum Episcoporum Pampilonensium. Hunc habemus a Prudentio Sandovallio anno 1604 editum, & postea a Tamajo Salazario excusum in Martyrologio Hispanico ad diem 7 Aprilis; sed absque ullo Exuperio. Exuperii autem Episcopi Tolosani translationem celebrari hoc die docet Catellus lib.5 Historiæ Occitaniæ sub finem elogii pag. 833. Saussajus vero in Supplemento Martyrologii Gallicani, ad hunc diem & ante, vocarat Inventionem corporis, quæ omnia erunt explicanda die indicato XXVIII Septembris.
S. Leopharius Episcopus, magis evidentia gloriæ quam notitia actorum clarus, ritu officii duplicis in Moysiacensi monasterio agri Caturcensis celebris, refertur in Supplemento Saussaji. Nihil de eo aliud reperimus. Num S. Leodegarii nomen ita detortum posset videri, relinquimus viris ibidem eruditis considerandum. Colitur hic II Octobris.
S. Rusticus, Episcopus & Martyr, inscriptus Ms. Trevirensi S. Paulini. Quid si loco Martyris legatur Confessoris; sitque hic S. Rusticus Episcopus Trevirensis, qui colitur, etiam Martyrologio Romano inscriptus, XIV Octobris.
S. Ignatius Episcopus indicatur in Mss. Bruxellensi S. Gudilæ, Gellonensi & Augustano: additur ei in Mss. Florentinis Magni Ducis & Strozzii Senatoris titulus Martyris. Videturque esse Patriarcha Constantinopolitanus, a Barda Cæsare injuriis affectus, & in exilium pulsus. Cujus Acta danda XXIII Octobris.
S. Ursini, primi Episcopi Bituricensis festum rosarum, ob translationem corporis, hoc die celebrari asserit Saussajus in Supplemento Martyrol. Gallic. Dies ejus natalis est V Novembris.
S. Aniani Episcopi Aurelianensis festum celebratur in Ecclesia Senonensi, & Translatio corporis indicatur in antiquis Martyrologii Hieronymiani apographis, aliisque Mss. item a Bellino, Greveno, Galesinio, Canisio, Saussajo: ab hoc autem dicitur solennitas liberatæ urbis per S. Anianum: cujus natalis est XVII Novembris.
S. Nicolai Episcopi Mirensis ordinatio inscripta est Ms. Usuardo in Alsatia aucto. Natalis est VI Decembris.

DE S. ELISÆO PROPHETA,
SAMARIÆ IN PALÆSTINA.

XXV SEC. ANTE CHR.

SYLLOGE HISTORICA.
De duplici die cultus, & Reliquiis Alexandriæ, Constantinopoli, Ravennæ.

Eliseus Propheta, Samariæ in Palæstina (S.)

AUCTORE D.P.

[1] Elisæum, Magni Eliæ Magnum (pene dixeram, Majorem) discipulum, ejusque spiritus dupliciter heredem, primus Beda ad hunc diem Latinis fastis inserere docuit, [Hac 14 Junii refertur a Beda] in suo genuino Martyrologio, quod ante secundum Martii tomum edidi. Bedam deinde secuti sunt alii atque alii Martyrologi, ac denique hodiernum Romanum. Diem ille sic auspicatur. XVIII kal. Julii, Elisæi Prophetæ. Usuardus, more suo prolixior, sic addit: [Usuardo & aliis.] qui apud Samariam Palestinæ (ut Beatus scribit Hieronymus) situs est, ubi & Abdias Propheta quiescit. Romanum, præmisso elogio S. Basilii, secundo loco: Samariæ in Palæstina S. Elisæi Prophetæ, cujus sepulcrum dæmones perhorrescere S. Hieronymus scribit, ubi &c. Hieronymi locus, in Epitaphio Paulæ, sicut a Bollando nostro ad XXVI Ianuarii illustratum habetur num. 18, hic est: Transivit Sichem… atque inde divertens vidit … Sebasten, id est Samariam, quæ in honorem Augusti ab Herode Græco sermone Augusta est nominata. [Miracula indicat S. Hieronymus:] Ibi siti sunt Elisæus & Aldias Prophetæ, & (quo major inter natos mulierum non fuit) Joannes Baptista, ubi multis tremuit consternata miraculis. Namque cernebat variis dæmones rugire cruciatibus, & ante sepulcra Sanctorum ululare homines more luporum, vocibus latrare canum, fremere leonum, sibilare serpentum: suspensisque pede feminis vestes non defluere in faciem.

[2] Idem Hieronymus, scribens in Abdiam, Sepulcrum ejus, [eum SS. Abdia & Baptista communia,] inquit, cum mausoleo Elisæi Prophetæ & Baptistæ Joannis, Sebastæ venerationi habetur; ubi videtur, commune utrique Sancto, si non etiam tribus, erectum cœnotaphium indicare, ad quod, licet sacris oßibus vacuum, miraculorum tamen perseverabat virtus. Vacuum, inquam: in Vita enim S. Artemii Martyris, XX Octobris illustranda cap. 27 apud Surium, legitur, quod postquam Iulianus Apostata dedit Gentibus potestatem ut ingrediantur in ecclesias Christianorum, & faciant quæ velint… ossa Prophetæ Elisæi & Joannis Baptistæ (ut putabant) e loculis educentes, & cum immundis brutorum ossibus commiscentes, [etiam post dissipata sub Juliano ossa,] exusserunt; & cinerem in aërem cribrarunt ac ventilarunt. Ruffinus lib. 2 cap. 18 tunc accidisse ait, ut efferati illi prædicta sancta ossa dispergerent, arque ea rursus collecta igni cremarent, ac sanctos cineres, pulveri immixtos, per agros & rura dispergerent: de quo ipsemet in Misopogone gloriabundus Iulianus, ait, Sepulcra atheorum omnia (ita Sanctos appellabat) signo a me nuper dato everterunt, Syri Gentiles, ita elati & erecti animis, ut scelera eorum qui Deos violarunt, acrius etiam quam mea ferebat voluntas, vindicarint. [quorum aliqua a piis subtracta igni,] Sicut tamen in ea rerum confusione pii quidam ab Hierosolymis Monachi, ut Ruffinus scribit, inter eos qui ad exurendum ossa legebant mixti, diligentius, in quantum res patiebatur, ac religiosius congregantes, furtim se vel stupentibus vel ignorantibus subtraxere, & ad religiosum Patrem Philippum venerandas Reliquias pertulere, quasi Reliquias Baptistæ: sic alii alias pro Reliquiis Prophetæ Elisæi subtraxisse impiis potuerunt; certi quidem veras se habere Reliquias, incerti tamen utrius Sancti.

[3] Tales fuerint quas S. Athanastus Hierosolymis accepit recondiditque ut Reliquias S. Ioannis Baptistæ. Hac de re agentes II Maji num. 333, addidimus, [& S. Athanasio data sunt,] in lucem productas, proprioque templo conditas, sub Theodosio imperatore. Sub hoc autem Patriarcha Theophilus, ab anno CCCLXXXV Sedem tenebat Alexandrinam; de quo in Hagiologio Habessinorum metrico ad diem II Baunæ, id est XXVII Maji nostri, legitur, quod SS. Joannis & Elisæi miracula videns, & quomodo gentilem mulierem in partu periclitantem servaverint, gratias illis obtulit. Vocatur autem ibi dies ille Apparitio corporum, Joannis & Elisæi, inseparabiliter conjunctorum: ubi in Coptico Kalendario apud Seldenum solum legitur, [alia an. 463 Alexandriā translata sunt,] Inventio ossium Joannis Baptistæ Dei. Hic scilicet præcipue nominabatur, quia sub ejus potißimum nomine tunc extructa & dedicata ecclesia fuit; oßium autem ipsius Elisæi propria quædam credita, postea allata sunt, de quibus in Compendio historico Cedrenus; Septimo anno Leonis Magni, qui fuit Christi CCCCLXIII, Propheta Elisæus Alexandriam translatus in monasterium Pauli Leprosi: ita qui leprosum Naaman sanaverat, & leprosum Giczi fecerat, in leprosi æde depositus fuit. Hinc vero, vel etiam immediate ex Palæstina, aliquid earumdem Reliquiarum allatum videtur Constantinopolim. [& hinc forte Constantinopolim,] Nam ejus Urbis accuratißimum Synaxarium, quod in nostro Parisiensi Collegio servatur, ad elogium Sancti quale in Menæis excusum habetur, additam habet hujusmodi clausulam; Τελεῖται δὲ αὐτοῦ σύναξις ἐν τῷ ἁγιωτάτῳ αὐτοῦ προφητείῳ: Celebratur vero ipsius festivitas in sanctissimo ipsius Oratorio, Προφητεῖον hic dicto, sicuti Μαρτυρία, Oratoria Martyrum. In eodem autem Synaxario rursum illius fit mentio XVII Iunii, ad elogiū SS. Manuel Sabel & Ismael, ubi horum festum dicitur agi in ipsorum Μαρτυρίῳ, τῷ ὄντι πλησίον τοῦ ἁγίου Προφήτου Ἐλισαίου, quod est prope S. Prophetam Elisæum, id est, prope ejus Oratorium:

[4] Ibi totius diei Officio solus Elisæus colebatur, prius quam ei accederet S. Methodius; [ubi celeberrimus cultus,] Canonis vero auctor intitulatur Joannes Monachus, qui omnino videtur esse Damascenus; ita simile est poëma iis, quæ palam ipsum præferunt in titulo, & aliquando etiam sub simplici Joannis nomenclatura inveniuntur. Est autem hæc Acrostichis ejus:

Χαῖρε Προφήτα Θεοῦ πανόλβιε.

Salve Propheta Dei beatissime.

Atq; hæc omnia XIV Iunii, quasi hic dies mortis sit: sic enim in Ephemeride metrica expresse habetur. Πότμου Ἐλισαῖος δεκάτῃ λάχεν ᾗδε τετάρτῃ Condit Elisæum decima atque quaterna sepulcro. [tamquam in die natali:] Nec abludit ab hoc sensu hujusmodi Distichon, elogio præfixum

Ἡλίαν ἵπποι, τὸν δὲ διπλοῦν Ἡλίαν
Εἰς οὐρανοὺς ἀνῆγον. ὼς ἵπποι, νόες.

Equi Heliam, duplicem sed Heliam
Vexere in cælum Angeli, velut equi.

[5] Eodem modo diem XIV Iunii S. Elisæo sacrum habent, [uti etiam in Ægypto] non solum Moschi, a Græcis fide Christiana imbuti; sed etiam in suo Kalendario Copti apud Seldenum; ubi ad XX Beunæ, qui XIV Iunii respondet, memoratur fames Elisæi Prophetæ; ea scilicet, quam septennio duraturam Propheta prædixit, IV Regum VIII. Et hunc diem etiam fuisse Alexandrinæ Ecclesiæ celebrem, liquet ex Habeßina, cujus Hagiologio metrico solus ipse hoc die inscribitur, & unica Strophe sic memoratur. Salutem Elisæo, qui ab Elia, cum sursum ascenderet, spiritum ejus duplicem petiit: [& Abassia:] & in hoc magnam assecutus virtutem, bis excitare mortuos potuit, bis fluvium divisit. Et de mortuis quidem, notum omnibus est: quis enim nescit filium Sunamitidis resuscitatum; & cadaver quod in defuncti tumulum conjecere portitores sui, ad conspectum latrunculorum conterriti, revixisse? Iordanem autem ille quidem tantum semel divisit: alveus tamen exiccati torrentis, quem cap. III deduci jussit in fossas & fossas, [item 16 Octobris.] & absque vento aut pluvia aquis replevit, non minori miraculo, potest & debet hoc loco intelligi.

[6] Omnibus nationibus sic in diem XIV Iunii conspirantibus, non possum tamen mihi firmiter persuadere, ipsum esse verum Prophetæ Natalem; quiæ omnes videntur exemplum sumpsisse a Græcis, non insuetis diem translatorum ad se sacrorum Corporum venerari, ut diem Paßionis aut Mortis. [Vetustiora tamē Martyrologia] Sic (ut de aliis taceam) dies XV Augusti, qua vestis Deiparæ in Blachernis collocata fuit, jussa est haberi pro die Obdormitionis, sive (ut Latini appellant) Assumptionis; quæ ante institutionem istius festi, recolebatur XVIII Ianuarii, juxta Martyrologium Hieronymianum. Idem autem Martyrologium in apographis Corbejensi & Lucensi cum Casinensi uno, diem XXIX Augusti sic auspicantur, Pausatio S. Helisæi Prophetæ, quæ in vetustißimo quodam Reginæ Sueciæ vocatur Depositio, sed post Decollationem Baptistæ collocatur. Ultimo autem omnino loco in Ms. Richenoviensi & Romano S, Cyriaci rursum est Pausatio. Simplicitur vero idem dies inchoatur a nomine Helisæi Prophetæ, in pervetustis aliis Mss. ex Hieronymiano contractis, [Pausationem referunt 29 Augusti.] scilicet Augustano S. Udalrici, Parisiensi Labbei, & Gellonensi. Hactenus vetustiora Latinorum Martyrologia. Habeßini quoque sibi non constant in die. Invenitur enim ipsis, ex antiquiori verosimiliter instituto S. Elizæus commemoratus XIX Baba, qui XVI Octobris respondet, ubi Poeta eorum; Salutem, inquit, Elisæo, qui nomen est consecutus, quod exponitur Salvator & Custos. Cum Israëli loco Eliæ surrexisset, insalubrem aquam salis condimento sanavit, & demersam securim produxit ab aquis, [& Abessini 16 Oct.] injecta in eas cortice arboris. Vulgata & LXX, ligno præciso factum miraculum dicunt. Beda autem in opusculo de nominibus Hebraicis scribit, quod Elisæus reddatur, Salus vel Protectio Dei: quo videtur Habeßinus Poëta respexisse; & omissa prima nominis parte, quo Deus significatur, solam posteriorē considerasse.

[7] Elogium ex Græcorum Menæis transcribere supervacaneum puto; quæ enim de Vitulo aureo, [Vita petenda ex Scriptura.] mugitum edente cum nasceretur Sanctus, ex Rabbinicis figmentis sumpta, scribuntur a nonnullis, non merentur huc referri; cetera autem ejus Acta sic exponunt libri Regum, ut nulla opus sit explicatione. Ea tamen qui volet, adeat Danielem a Virgine Maria, Speculi Carmelitani Parte 4, ibi reperturus Vitam, ex sacris Litteris & Patribus digestam, cum Manipulo ingentium virtutum resplendentium in ea. Quoniam enim Carmelum montem, in quo Ordo iste initium habuit, post Eliam etiam Elisæus habitatione sua plurimum illustravit; utrumque æquali jure totus colit Ordo, [Cultus specialis apud Carmelitas.] & quidem Officio duplici cum Octava. Neque ea institutio recens est, Lezana Tomo I Annalium Ordinis pag. 287, allegat Capitulum Generale sub annum MCCCXCIX, in Conventu Silvarum Provinciæ Tusciæ coactum, quo ordinatum fuit, quod de ipso S. Elisæo singulis annis Officium celebretur: allegantur etiam Officia in Ordine anni MCCCCLXII & XCV. Intra hos duos terminos aut forsan paulo citius, habemus excusam in membrana pagellam, continentem formulam annuntiandi ad Martyrologium, novem festa Sanctorum vel Patronorum specialium Ordinis (credo, quia non plures tunc censebantur) ubi post Beatos Petrum Thomasium, Andream Florentinum, Cyrillum Presbyterum, Angelum & Simonem, de quibus omnibus succeßiue egimus, sexto loco & pro XVIII Julii, sic legendum præcipitur: Apud Samariam Palæstinæ, quæ & Sebaste dicitur, S. Helisæi Prophetarum præcipui,… Hujus sacrum corpus etiam mortuum, mortui suscitatione peculiariter gloriosum, Ravenna honore condigno veneratur.

[8] [Reliquiæ Ravennam allatæ anno 718.] Ioannes Palæonydorus, in libro Trimeresto de principio & progressu Ordinis, edito sub annum MDXCVI, lib. 1 cap. 4, adductis quæ ex Cedreno dedi verbis, tamquam ex Sigeberto Gemblacensi, nescio ubi & quando sic interpolato (nam autographū, unde Miræus recudit, tale nihil habet) Postea, inquit, per Theodosium Imperatorem Ravennæ, anno Domini septingentesimo XVIII, est repositum in monasterio Monachorum. Fuit is Theodosius Adramytenus, anno DCCXV factus Imperator, & sequenti depositus; sed Clericus factus quietique studens, vixit aliquamdiu post, & Cedreno reste Ephesi obiit, miracula etiam fecisse creditus. Potuit hic, tyrannidem contra imagines exercente eo cui Imperium cesserat Leone Isaurico, securitatem sibi quæsivisse trans mare, & Ravennæ apud Basilianos Græci ritus Monachos receptum habuisse; quibus, si non Corpus, [a Theodosio Adramyteno post anno 716.] saltem notabiles aliquas Reliquias attulerit; eas ipsas fortaßis, quas Constantinopolim allatas fuisse præsumimus, ex solenniori ibi cultu & oratorio Prophetico. Pro talibus certe acceptæ & habitæ a Ravennatibus sunt, ut patet ex lib. 1 Statutorum Ravennatium rubr. 32, de Visitatione ecclesiarum & cereis dandis, apud Hieronymum Fabri, inter sacras Memorias Ravennæ antiquæ pag. 228, ubi dicitur: S. Helisæi Prophetæ corpus jacet in Burgis Ravennæ, ad ecclesiam S. Laurentii in Cæsaria, in capella SS. Gervasii & Protasii: [in ecclesiam S. Laurentii,] festum cujus est die XIV Junii. Annum conditi decreti non exprimit Hieronymus, sed vetus statutum vocat.

[9] Fuit prædicta capella ibi fabricata & dedicata anno Christi CCCCXXV, [& capellam fundatam an. 425] ut notabat inscriptio, litteris aureis olim sic ibi legenda. Stephano, Protasio & Gervasio, beato Martyrio & sibi Memoriæ, Lauritius dedicavit, sub die XIII Kalendas Octobris, Theodosio XI & Placido Valentiniano Coss. Ea ecclesia invenitur anno DCCCCLIV Abbatem Regularem Benedictinum habuisse; incolis deinde destituta, anno MCCLXV, data esse Canonicis Regularibus, qui ibi manserunt usque ad MDCIII; [ea eversa deperdita:] quando illa pro munienda civitate destructa fuit, relicto nihilominus sacello ad memoriam; quod ipsum centesimo post anno abolitum est, propter novum canalem tunc illac ductum. Quid factum sit Reliquiis S. Elisæi nemo novit: nec enim eas habent Canonici Regulares, [præter caput quod est in eccl. S. Apollinaris:] inde translati ad ecclesiam Portuensem S. Mariæ: in ecclesia autem S. Apollinaris novi, olim Benedictinorum, nunc Minorum Observantium, Caput quoddam ostenditur, creditum esse S. Elisæi: de quo inquit Saracenus in Menologio Carmelitano, non est cur ambigamus, quia id ibi pie coli gravissimi testantur auctores. Hos si invenisset haud dubie nominasset prælaudatus Hieronymus; quando tamen adhuc ipsum Caput ostenditur, non est quod auctores requiramus: estque verosimiliter illuc allatum a Benedictinis, suburbanum S. Laurentii monasterium deserentibus : nec est cur minus credatur. in illa sacrorum corporum sub Iuliano dispersione, servatum fuisse Caput Prophetæ, quam servatum creditur Caput Baptistæ alibi defossum, quod Ambiani nunc ostenditur.

[10] Fateor tamen, quod in re tam antiqua certi nihil haberi poßit : nimis enim facile contingit in talibus, ut homonymia confusionem inducat personarum. Quamvis autem nullus alius S. Elisæus hactenus ex Græcorum Synaxariis innotuerit, in Vita tamen S. Marcelli, Acœmetorum Præpositi Constantinopoli, XXIX Decembris apud Surium, cap. 22, [nisi hæc suspicari velis alterius esse,] magnopere laudatur Elisæus quidam, Monasterio, quod erat in Dessa, (fortaßis Edessa intelligenda) Præpositus, qui ex discipulis Marcelli unum hospitio excipiens, ejus sibi conversationem omnem ipsamque formam corporis, licet numquam visam, divinitus cognitam declaravit. Hic si post mortem in suo monasterio Sanctus est habitus (floruit autem post annum CCCC, [puta Elisæi Edesseni.] Marcello æqualis) potuit ejus corpus ad Theodosium Adramytenum Imperatorem, vel ex Imperatore Clericum, pervenisse, atque creditum fuisse corpus Prophetæ; ut paßim solent in re dubia homines ad notiorem personam reflectere cogitationes suas; quia id quisque opinatur facilius, quod placet magis, unde existit illa sæpe plurium de una eademque Reliquia contentio.

DE S. MARCIANO MARTYRE,
EPISCOPO SYRACUSANO IN SICILIA.

SUB VAL. ET GALL. SEC. III.

COMMENTARIUS PRÆVIUS.
De Sancti ipsius cultu, ejusque Encomiastæ ætate, Actisque apocryphis.

Marcianus, Episcopus Syracusis in Sicilia(S.)

AUCTORE D. P.

[1] Totius Siciliæ urbs olim Regia & amplißima, utpote quinque in se urbes uno CLXXX stadiorum (ut ait Strabo) complexa ambitu, tribus primis Christianæ religionis seculis, tres Sanctos Episcopos habuit collitque: primum Marcianum, [Ut S. Marcianus credatur ab Apostolis missus cum S. Pancratio,] qui hodie celebratur; secundum Chrestum, illius ut ferunt discipulum & successorem, de quo III Novembris agendum; tertium, Eutychium, XXVII Novembris. Hic dicitur S. Luciæ, perfosso jugulo adhuc stanti, Eucharistiam ministrasse; adeoque vixisse debuit anno CCCIII. Ceterorum Episcoporum Syracusanorum Catalogum texuit Christophorus de Escobar, qui (ut habet Antonius Nicolai in Bibliotheca Hispana) anno præteriti seculi octavo in Sicilia degebat, Proregi ejus temporis a sacris & a studiis, cujus præclaris operibus aliis istum quoque Catalogum addas licet. Usus is est alio Ms. quem Archetypum vocat; quemque etiam Rochus Pirrhus, in Notitia Syracusanæ Ecclesiæ, ubi de Episcopo Eulalio pag. 123, vidisse se ait; & pag. 170, ubi de Enecho Episcopo, allegat in margine, veluti eo usque productum, adeoque anno MCCCLXIII non antiquiorem.

[2] [texitur series 17 Episcoporum usque ad martyrium S. Luciæ;] Ex eo Christophorus, & hunc secutus Rochus, solo nomine tenus producunt ante S. Eutychium præfatum Episcopos omnino septemdecim; atque ita facile primum eorum Marcianum perducunt ad tempora Apostolorum, quibus cum S. Pancratio, Episcopo Tauromenitano, de quo egimus III Aprilis, missus in Siciliam sit a S. Petro, Antiochia Romam discessuro. Credibile omnino est Siciliam non fuisse ab Apostolorum Principe neglectam, maxime cum is jam Romæ Cathedram fixam haberet: quare de S. Pancratio nolim quætionem movere Tauromeniis, ab extimo Italiæ cornu in insulam trajecturo proximis. Sed, eodem fidei Siculis prædicatæ initio, suum quoque Syracusis obtigisse Episcopum, quod Meßina, Catanæ, Panormo, æque principalibus civitatibus, solum contigit seculo III, [minime necessaria; si is spectat ad tempus Valeriani & Gallieni.] id mihi creditu difficillimum facit S. Marciani Encomiastes Græcus; fabulosis Sanctorum Pancratii & Marciani Actis antiquior; ipse quidem S. Petro eorum adscribens missionem; sed per temporum imperitiam non animadvertens, traditionem istam destrui, ejus quo potißimum nititur S. Peregrini Martyristestimonio; quem præfatur, iisden quibus Sanctus floruisse temporibus, quique S. Marciani martyrium differt ad tempus, Valeriani & Gallieni tyrannidem exercentium, utique intra annum CCLIV & LX; quo posito solus Christus, inter Marcianum & Eutychium medius, abunde sufficeret.

[3] [Nimia scilicet antiquitatis studium, ut Byzantiis,] Ianningus noster, ad IV Iunii§ 5 de S. Metrophane, pene evidenter demonstrat, primum eum fuisse Byzantinum Episcopum; nec ante Pseudorotheum quemquam inveniri, qui antiquiores illo nominaverit. Iste vero nullius fidei scriptor, ut jam paßim vel modice eruditis constat, aliud nihil eo figmento intendit, quam Constantinopolitanam Ecclesiam Romanæ facere auctoritate proximam, ætate priorem, inpræjudicium aliarum duarum Patriachalium Sedium, Antiochenæ & Alexandrinæ. Quin igitur sua stet S. Peregrino auctoritas? par autem æmulatio Syracusanos moverit, ut Tauromenitanæ Ecclesiæ, de cujus antiquitate non dubitabatur, suam, si non priorem, saltem parem videri vellent; [sic & Syracusanis persuasit Episcopatus initia ab Apostolis deducere;] eoque persuaderi sibi sinerent Marcianum, æque ac Pancratium, Petri discipulum fuisse? Huic deinde persuasioni inhæserit Encomiastes; non considerans, quam longe a Petri ætate distarent tempora Valeriani & Gallieni; qui autem postea commentatus est utriusque Proto-Episcopi prolixißima Acta, pro illis Neronem audacter substituerit, sub quo paßi sint; denique præsumpserit aliquis, eadem qua Pseudo-dorotheus side, accersitis e cerebro suo vel aliunde nominibus, implere Catalogum, idque verosimiliter post recuperatam de Saracenis insulam, [& implere fictivis nominibus Catalogum,] seculo Christ XI ultra medietætem provecto. Nam quæ antea, non magis frugum quam fabularum ferax fuit insula, fuit etiam talis post inductam Christi fidem; ut probant tot Vitaæ sanctorum, Græca verbositate &fide, auctoribus non suis suppositæ; de quibus ad Acta S S. Alphii Philadelphi atque Cyrini X Maji:

[4] Similem tamen pro Tauromenitanis Catalogum fingere aggressus est nemo, licet eorum Episcopi, saltem a tempore S. Leonis, [Episcopatui Tauromeni antiquiori opponendum.] satis certo sibi constent ex publicis actis. Quia, postquam civitas illa anno DCCCLXXVIII fere postrema venit in Saracenorum potestatem, illis usque modo caruit, ad magnam incolarum paucitatem redacta. Frequentißima illis eadem fuerat, quando Sanctorum Pancratii & Marciani Acta conscripta sunt; sed talia, ut Octavius Cajetanus in Vitis Sanctorum Siculorum, minime alias severus censor, ea suo opere indigna æstimaverit. Invenimus ipsa in Bibliothecæ Vaticanæ codice 1591, ad paginas fere centum extensa, & tamen priori parte lacunosa; quæ causa, & quod fabulosa esse sciremus, negligendam suasit eorum descriptionem. Nunc, postquam judicavimus etiam talianon esse publicæ notitiæ judicioque subducenda, gratum nobis secerit, quisquis ea (præsertim si alibi integra invenerit) nobis curaverit transcribenda pro Supplemento: [Simili studio concinnata S S. Pancratii & Marciani Acta] quo casu certius dijudicare poterimus de Euagrio (cujus nomine Acta ista prætitulantur) verusne an supposititius titulus sit, ut est aliorum alias censuratorum, Nescio autem an eadem, aut compendia eorumdem sint, quæ Cajetanus inveniri ait in monasteriis Cryptæ-ferratæ extra Romam, & S. Salvatoris extra Messanam, ac Bibliotheca Cardinalis Sfondrati. Vaticanum Ms. in quo S. Marciani Acta paginas facile septuaginta occupant, ita incipit, Ἐγένετο μετὰ τὸ ἀναληφθῆναι τὸν Κύριον υἱμῶν. Factum est, postquam assumptus est Dominus noster.

[5] Utriusque etiam commune festum, ad V Idus Februarias, [Utriusque commune festum 5 Februarii,] invenit Cajetanus in Menæis quibusdam siculis; sed in excusis pro Marciano appelatur Marcellus: apparet tamen de eodem agi, & additur Episcopus Cypri S. Philagrius, quasi una cum istis a S. Petro ordinatus Episcopus sit. Quæ eos sic conjungendi causa fuerit, non divino; nisiforte hujus Reliquiæ ex Cypro in Siciliam transltæ, æ in aliquod duobus prioribus commune oratorium receptæ tali die sint. Nam quod suspicatur Cajetanus, tali die ordinatos revera Episcopus, non placet. Licet enim in Ecclesia Latina inauditum non sit, quorumdam illustriorum Sanctorum, puta Ambrosii, Gregorii, Martini, Ordinationes celebrari; necdum tamem id apud Græcos inveni; & ut invenissem, non crederem tam distinctam diei notitiam eorum, qui tribus primis seculis ordinati sunt, ad posteros fuisse deductam. Interim observo , utrumque sic referri, [3 Apr. & 14 Junii apud Latinos:] Pancratium quidem in Menæis & Synaxariis die IX Iulii, Marcianum vero in solis quibusdam manuscriptis Siculis XXX Octobris, quasi prorii eorum Natalis ii forent, qui verosimiliter Translationis aut Dedicatæ ecclesiæ fuerunt. Causa dubitandi est, quia omnibus illis vetustius Hieronymianum Martyrologium S. Pancratii Natalem ponit III Aprilis, quod ceteri Martyrologi secuti sunt, æ retinet hodiernum Romanum. Marcianum vero habet hoc XIV Iunii Abbas Maurolycus, primus auctor ejus in Fastos Latinos referendi, in quo secutus ipsum est Molanus 2 editione, & in Romao Baronius.

[6] Hic etiam in Notis allegat Acta Mss. accepta ab Ecclesia Cajetana, apud quam illius venerandæ reliquiæ astervantur, [posterioris Acta Cajetæ descripta,] illuc translatæ cum Saracenorum incurcibus ea insula vexaretur, hoc exordio; Post triumphalem victoriam D. N. Jesu Christi. Eadem in Ecclesia Syracusana haberi indicat Cajetanus, indeque sumptas Lectiones Breviarii Gallicani, id est ejus quo sub Francorum dominatu cœperunt uti Siculi: sed addit, quod ea producere noluerit cum sint satis inquinata mendaciis, pleraque etiam decerpta ex illis Actis, quæ de S. Pancratio Euagrii nomine circumferuntur corrupta. ista S. Marciani Latina, brevia sunt, & pagellarum dumtaxat 12, sed æb Henschenio nescio ubi seposita, [ob translatum illuc corpus,] non reperiuntur: quare eadem iterum Roma petii ex Bibliotheca Vallicellana Patrum Oratorii, ut de ipsis certius judicium feram; dum autem ea expecto, placeat legere quæ de prædicta Translatione, & nonnullis Reliquiis ejusdem S. Marciani, sic habet Cajetanus: Tam amantissimi Pastoris cadaver cum luctu Christiani Syracusis condidere, vivo in lapide ejus antri, quodipse Marcianus incoluerat, & Deo templum dicaverat. Manet adhuc apud Syracusanos id sepulcrum, tanti hominis monumentum; [an. 1594 recognitum non integrum,] & plurimis olim inclaruit miraculis, antequam Saracenorum tyrannis Siciliam subegisset: sed cum eorum rabies debaccharetur, S. Marciani corpus Cajetam deportatum est; ibique nunc est in æde maxima Deiparæ, arcæ inclusum marmoreæ sub ara, prope corpora sanctorum Episcoporum & Martyrum, Erasmi & Innocentii. Colitur hic VII, iste II Iunii, quando de iis egimus. Anno autem MDXCIV, inquit idem Cajetanus, Alfonsus Lassus Sedegnus, natione Hispanus, Episcopus Cajetanus, aperuit; reperitque fracta quidem, [& forte Patris advectum.] & candidissima S. Marciani ossa, sed quæ integrum corpus non conficiant: nam Syracusis nunc colitur ejus mandibula, & Messanæ brachium, illuc a Riccardo Archiepiscopo ex ecclesia Syracusana delatum, anno circiter MCLXXX. Legi in quodam Ms. codice, Syracusis delatum fuisse S. Marciani corpus Patras; sed cui fundamento id innitatur non satis video. Ita Cajetanus: mihi vero non mirum videretur, si Patras primum, deinde Cajetam corpus traductum fuerit.

[7] [Encomium datur ex Græco, interp. Sirmundo,] Encomium cujus supra memini, &quod præ Actis lectu dignum censuit Cajetanus, in Bibliotheca Vaticana Græcum reperit, & Latinum fecit noster P. Iacobus Sirmondus, tum Romæ commorans, ipsique in Siciliam misit. Ego anno MDCLX illum ipsum Græcum contextum ibidem reperi in Codice 688, & nuper transcriptum accepi fideliter, atque ita Græcolatinum hic repræsento: solumque observo Theodosium Syracusanum Episcopum, cujus Auctor num. nono meminit, rem ab eo gestam referens, sicut accepit a Presbyteris qui præsentes adfuerant; [scriptum circa 700] Theodosium, inquam, illum noto, non alium videri, quam qui VI Synodo, sub Agathone Papa Constantinopoli celebratæ, anno DCLXXX sic subscribit Actione IV, Θεοδόσίος, ἐλάχιστος Ἐπίσκοπος τῆς ἁγίάς ἐκκλησίας Συρακούσης, τῆς ἐν Σικελίᾳ, Theodosius, humillimus Episcopus sanctæ Ecclesiæ Syracusanæ, quæ est in Sicilia. Escobar quidem, ex suo Catalogo archetypo, quatuor Theodosios numerat; primum, decessorem istius; & duos, centum sere annis posteriores; quorum unus Troparia composuit, quæ canuntur in Vigiliis jejuniorum; alter fecit supra cellam turrim, & Clero rogam multiplicavit: sed ut priorem seculi VII perperam distrabi in duos reor, sic puto unicum sufficere seculo VIII; de hoc autem non agere Auctorem encomii; alias enim scriptum illud foret paucis annis ante occupatam a Saracenis urbem, adcoque non esset senior auctore Actorum apocryphorum; quod tamen certum videtur ex ipsius de his silentio.

[8] Ecomio isti subjungit Cajetanus fragmentum (ut appellat) Canonis, [Canonem videturedidisse S. Joseph Hymnographus:] pro festo S. Marciani, a S. Iosepho Hymnographo (ut putat) compositi, qui Iosephus colitur III Aprilis, ubi Vitam dedimus: obiit autem Constantinopoli anno DCCCLXXXIII, sed valde longævus, multarumque coronarum contra Iconomachos obtentarum pugil, ut ejusmodi Canonem potuerit composuisse, Siculus ipse, & secundum aliquos etiam Syracusanus, ante irruptiones Saracenorum; sicuti Canonem de S. Pancratio, in gratiam Tauromeniorum panxit. Porro sive ipse sive alius, vel Canonem, vel Canoni præmittenda Sticharia tria cum Tropario composuit, quæ Græci vocant Ὅμοια, Similaria (hæc enim mihi potius videntur, [circa ætatem Marciani etiam communi errore abreptus:] quam Canonis fragmentum) fuit is in communi tunc errore, in quo & auctor Encomii, de tempore mißi in Siciliam Marciani, ut vel ex hoc initio apparet: Splendidissimus ille & Apostolorum Coryphæus Petrus, ex Oriente, te, primam Stellam solis justitiæ Christi, Occidenti, tamquam fulgentem radium misit, qui hominum mentes divina cognitione illustrares. Quapropter gregem tuum fovens, in fide confirma, sanctissime Marciane, & pro omnibus nobis indesinenter ora.

[9] Nempe ab Apostolica Sede & Petri successore missus censebatur: & iste loquendi modus, conjunctus cum studio quam antiquißima Ecclesiarum principia faciendi, præsumi potest induxisse errorem istum, multis communem. Credi etiam potest, [qui potius dicetur missus a S. Fabiano PP.] Marcianus missus in alta illa sub S. Fabiano Papa Ecclesiæ pace, quæ præceßit Decianam persecutionem; cujus continuatio fuit illa quæ sub Valeriano & Gallieno sæviit: a qua ne recedat is, quem Encomiastes transcripsit, S. Peregrinus, semper in plurali, non singulari, Principes seu Imperatores nominat; ut frustra suspicetur Cajetanus glossema transcriptoris esse, quod Valerianus & Gallienus nominentur pro Nerone; cum totus contextus plures exigat. Ceterum dum S. Peregrini Martyris Acta, quæ pro III Novembris habetex antiquo Codice Cajetanus, cum Valeriano & Gallieno sic conjungunt Siciliæ Præfectum seu Consularem Quintianum, sub quo S. Peregrinus sit passus; sententiam nostram confirmant; quia sub eodem, paucis annis ante, passa dicitur S. Agatha imperantibus Deciis: & hujus Actis lucem affundunt, quoad mortem Quintiani, qui sic non potuit statim postejusdem Sanctæ martyrium interiisse, Dici tamen posset familiare Siculis scriptoribus fuisse, [& passus sub Præfecto Quintiano.] pro quovis Præside Christianorum persecutore usurpare nomen Quintiani; sicut Biographi Hispani Dacianum, Mediolanenses Anulinum usurpant: uti coguntur omnes facere, qui ad Neronis tempora attollunt Martyres, quos Decianæ persecutioni melius relinquerent, vel etiam Diocletiani & Maximiani temporibus; istud autem si revera fecerunt Siculi, nihil nomen Quintiani hic repertum conducet, ad id quod requirebatur.

ENCOMIUM S. MARCIANI EP. M.
Ex Ms. Vaticano 688 Interpr. Jacobo Sirmondo S. J.

Marcianus, Episcopus Syracusis in Sicilia(S.)

INTERP. I. SIRM.

CAPUT I.
Adventus S. Marciani in Siciliam, commemoratio in antris Pelopiis, prædicatio, & martyrium.

[1] Φέρε τοίνυν, ἠγαπημένε ὑπὸ Θεοῦ, τὰς περὶ Ὁσιου τούτου καὶ Ἀρχιποιμένος Μαρκιανοῦ διηγήσεις εἰς μέσον προθήσωμεν, καθὼς ἄνοθεν ἐξ ἀγράφου παρηκολουθήσαμεν μέχρι νῦν ἱστορίαν, ἀλλὰ μὲν καὶ ἐκ διηγήσεως ἐγγράφου, ὁμολογετῶν καὶ καλλινίκων Μαρτύρων, τῶν ἐν τοῖς αὐτοῦ χρόνοις διαπρεψάντων καὶ ἀπαστραψάντων, καὶ τὸν τῆς ἀθανασίας διαδυσαμένων στέφανον, παρὰ τοῦ ἀγωνοθέτου καὶ παμβασιλέως Χριστοῦ, ὧν τὰ ὀνόματα ἐν βίβλῳ ζωῆς ἐγγέγαραπται, ἅτινα μεθ᾽ ἕτερα ἀκολούθως λέξομεν, ἵνα μὴ δόξῃ τισὶ ψεύδεσι ουγγαράφεσθαι μυθολογίαν.

[2] Μετὰ γὰρ τὴν θείαν καὶ σωσίκοσμον τοῦ Κυρίου ἡμῶν Ἰησοῦ Χριστοῦ ἐκ νεκρῶν ἀνάστασιν, καὶ τὴν εἰς οὐρανοὺς μετὰ σαρκὸς ἀνάληψιν, ἐξαποστείλας τοὺς ἑαυτοῦ Μαθητὰς καὶ Ἀποστόλους ἐπὶ τὸ κήρυγμα, ἐνετείλατο αὐτοῖς κηρύξαι πάσῃ τῇ κτισει, λέγων, Πορευθέντες εἰς τὸν κόσμον ἅπαντα, μαθητεύσατε πάντα τὰ ἔθνη, βαπτίζοντες αὐτοὺς εἰς τὸ Ὄνομα τοῦ Πατρὸς, καὶ τοῦ Υἱοῦ, καὶ τοῦ ἁγίου Πνεύματος, διδάσκοντες αὐτοὺς τηρεῖν, ὁσα ἐνετειλάμην ὑμῖν, καθὼς ἐν Εὐαγγελίοις γέγραπται. Κυρωθέντες οὖν διὰ τῆς τοῦ Πνεύματος παρουσίας, ἐπορεύθησαν ἐπὶ τὸ κήρυγμα, διασπαρέντες ἕκαστος αὐτῶν ἐν ᾧ ἐκληρώθη κλίματι τῆς οἰκουμένης. Τοτε οὗν φήσῃ Πρῶτος τῶν Ἀποστόλων Πέτρος, τὰς κλεῖς τῆς βασιλείας τῶν οὐρανῶν ἐμπεπιστευμένος, καὶ τοῦ δεσμεῖν καὶ λύειν ἐξουσίαν λαβὼν· Ἐλθὼν ἐν Ἀντιοχείᾳ καὶ τὸν λόγον διδάσκων, Ἐκεῖθεν προεχειρίσατο τὸν ὅσιον τοῦτον φωστῆρα, καὶ μέγαν ὡς ἀληθῶς διδάσκαλον, καὶ ἐξαπέστειλεν αὐτὸν διδάξαι, ὠς Κύριος ἐνετείλατο αὐτοῖς, Μὴ φοβεῖσθαι ἀπὸ τῶν ἀποκτεινόντων τὸ σώμα, τὴν δὲ ψυχὴν μὴ δυναμένων ἀποκτεῖναι· παραδώσουσι γὰρ ὐμᾶς εἰς συνέδρια, καὶ ἐν ταῖς συναγωγαῖς αὐτῶν, μαστιγώσουσιν ὑμᾶς, καὶ τὰ ἐξῆς· γίνεσθε οὖν φρόνιμοι ὡσεὶ ὄφεις, καὶ ἀκέραιοι ὡσεὶ περιστεραί. Τοιοῦτος γάρ ἐστιν εὐδόκιμος οὗτος Πατήρ, καθὼς θέα τῆς εἱκόνος τοῦ πρωσώπου δηλοῖ, Ἀνδρεῖος τῷ σώματι, ῥωμαλέος δὲ τῇ ψυχῇ, θαρσαλέος τῷ φρονήματι, ἀεὶ κεντρίζων ἐν τῇ καρδίᾳ ἁυτοῦ τὰ στίγματα τοῦ Κυρίου καὶ Θεοῦ ἡμῶν, ἑλόμηνος παθεῖν ὑπὲρ τοῦ παθόντος ὑπὲρ ἡμῶν ἐπὶ Ποντίου Πιλάτου; ἀκούσας αὐτοῦ λέγοντος ἐν Εὐαγγελίοις, Τὸ ποτήριόν μου πίεσθε.

[3] Ἀποστέλλεται οὺν διδάσκαλος μαθητευθείς τῷ τῶν Ἀποστόλων Κορυφαίῳ, πρῶτος, τῶν Ἀποστόλων φωστὴρ καὶ διδάσκαλος· καὶ ἐλθὼν ἐν ταύτῃ τῇ Συρακουσαίων πόλει τῆς Σικελίας, περιῆγεν ἐπιζητῶν τόπον ἐν καταλύματι. Τότε δὴ ὥσπερ ἥλιος ἀειφανὴς καταλάμψας Ὅσιος οὗτος ἀνὴρ, καὶ ὡς ἐν νυκτὶ φῶς, εἰσδύσας ἔν τισι σπηλαὶοις ἐν ἄκρῳ τῆς πόλεως, ἐπιλεγομένοις Πελοπίοις, ἐν οἷς νῦν σεβάστμιος αὐτοῦ θησαυρίζεται θήκη, καὶ πλεῖσται θαυμάτων ἰάσεις βλύζουσιν ἀεννάως ἀπὸ γενεᾶς εἰς γενεὰν τοῖς φοβουμένοις τὸν Κύριον, καὶ πίστει καταφεύγουσιν ἐν αὐτῇ παντοίοις νοσήμασι πάσχοντες, ῥωννὺμενοι αὐτοῦ τοῦ Ὁσιου θαυματουργοῦντος άπαύστως ἰάματα διὰ τῆς δωρεᾶς τοῦ ἁγίου Πνεύματος. Ὧν τινων σπηλαίων ἀποκατάστασίς ἐστιν ἄντικρυ τῆς μιαιφόνου Ἰουδαίων συναγωγῆς, ἥτις διάκειαι κατὰ νώτου τῶν αὐτῶν σπηλαίων πρὸς θάλασσαν. Ἐλθὼν οὖν προῤῥηθεὶς τίμιος Πατὴρ, ᾤκησεν ἐν αὐτοῖς, τοῦτο περιβλεψάμενος, τὸ εἶναι συνεγγὺς τῆς μισοθέου συναγωγῆς, καὶ εὐκολώτερον διὰ τῆς γειτνιάσεως ποιεῖσθαι τὸ διδασκάλιον, ἐν τῆς ἄνω ῥοπῆς καὶ τοῦτο ἐλλαμφθείς· ἐν νῷ λαβόμενος, ὅτι καὶ ο Κύριος ἡμῶν Ἰησοῦς Χριστὸς, τῶν ὅλων Σωτὴρ καὶ Θεὸς, κατελθὼν ἐκ τῶν οὐρανῶν, καὶ γεεννηθεὶς ἐκ τῆς Κυρίας καὶ ἀληθῶς Θεοτόκου, καὶ ἀειπαρθένου Μαρίας, σπήλαιον ἐκτήσατο καταγώγιον, καὶ ἐν αὐτῷ τὸ φρικτὸν τῆς οἰκονομίας ἐπλεσιουργήθη μυστήριον.

[4] Ὅτε οὗν τὴν ἀποκατάστασιν ἐν τοῖς αὐτοῖς σπηλαίοις, οὐχ ὑπέφερε τὸ τῶν ἐδωδήμων, μόνον ἄμφια ἐξ ὧν ἐφόρει, τῇ δεσποτικῇ ἐξακολουθῶν διδασκαλείᾳ, οὗτω φασκούσῃ· Μὴ μεριμνήσητε τῇ ψυχῇ τὶ φάγητε, μήτε τῷ σώματι ὑμῶν τὶ ἐνδύσησθε· ζητεῖτε δὲ μόνον πρῶτον βασιλείαν τοῦ Θεοῦ, καὶ ταῦτα πάντα προστεθήσεται ὑμῖν. Τούτων οὖν ἐννοούμενος, οὐδενὸς ἐφρόντιζε τῶν γηΐνῶν, περιεῖδε ᾧδε κᾀκεῖσε, περιβληπόμενος ὥστε ἐφείδει τῷ Πνεύματι εἰς ὃν χάρις χωρεῖ τυχεῖν τῆς ἐπαγγελίας· καὶ προομίλει κατηχετικῶς καὶ προσηνῶς, ἔκτε τοῦ νόμου καὶ τῶν, προφητῶν διδακαλείας προβαλλόμενος, καὶ παρεκάλει λέγων· Μετανοήσατε, καὶ βαπτισθήτω υμῶν ἕκαστος εῖς ἄφεσιν ἁμαρτιῶν. Καὶ πολλοὶ ἑπόμενοι ἐπείθοντο τῆ αὐτοῦ διδασκαλείᾳ, καὶ ἐπληθύνοντο οἱ μαθητευόμενοι αὐτῷ ἐν τῶν Ἰουδαίων καὶ τῶν Ἑλλήνων, καὶ πρόεκοπτεν αὐτοῦ διδασκαλεία, καὶ διέχυτο τὸ τοῦ Χριστοῦ ὄνομα εἰς πάντας, καὶ προσευχόμενοι βαπτίζοντο ὑπ᾽ αὐτοῦ, ἐν τῇ μέχρι νῦν σεβασμίως προστκυνομένῃ κολυμβύθρᾳ, εις τὸ ὀνομα τοῦ Πατρὸς, καὶ τοῦ Υἱοῦ, καὶ τοῦ ἁγίου Πνεύματος, καταλιμπάνοντες τὴν προγονικὴν πλάνην αὐτῶν.

[5] Ἐνθεν οὖν ἀρχὴν καλὴν κρατοῦντες συνέτρεχον τὰ πλήθη τῶν λαῶν, οὐ μόνον τῆς πόλεως, ἀλλὰ καὶ τῶν πέλας, καὶ τῆς αὐτοῦ ἐνηχοῦντο διδασκαλείας, περὶ πάντων ὧν ἐποίησεν Κύριος θαυμάτων ἐπὶ τῆς γῆς. Ἐνθεν δὲ ἐδίδετο, καὶ κατήστραπτε τὸ τριοπὸν τῆς θεολαμψίας φῶς, καὶ κατηυγάζετο ἐν σκότει τῆς ἀγνωσίας καθεύδουσα φύσις τῶν ἀνθρώπων. Ἔνθεν ἐκαθαίρετο κατὰ μέρος ἀὴρ τῆς ἐπικρατούσης ζοφερᾶς τῶν δαιμόνων ἀπάτης. Ἔνθεν τὰ τῆς θεογνωσίας ὡς ἀστραπὴ κατέλαμπεν διδάγματα ὠς, καὶ εἰδωλικαὶ κατεπιπτον ἐπικρατήσεις. Ἔνθεν δράκων ἐνεκροῦτο, καὶ τῇ ἁμαρτίᾳ νεκρωθεῖσα τῶν ἀνθρώπων φύσις τῇ σταυρικῇ ἐνεργειᾳ εἰς τὸ πρῶτον ἀπεκαθήστατο τὸ θεοτύπωτον κάλλος καὶ ἀξίωμα, συμβουλευφροσύνης ἀντὶ κατάρας ἀπολαμβάνουσα. Ἔνθεν δύσις ἀνατολὴ ἐδείχθη, ἀνατείλαντος ἐν αὐτῇ τοῦ θεοφόρου Πατρὸς, ὡς ἐωσφόρου φωτός.

[6] Μὴ φέρων οὖν ἐχθρὸς τῶν εὐσεβεῖναι θελόντων, ὁρᾷν ἑαυτὸν ὑπτιαζόμενον, κινεῖται εἰς ὁργὴν, καὶ ἐπεγείρει κονιοντὸν, καὶ θωλὴν καμηνιαίαν ζέουσαν κατὰ τῶν πιστευσάντων εἰς τὸν Κύριον ἡμῶν Ἰησοῦν Χριστόν. Εὕρὼν γὰρ ἱκανοὺς καὶ προσχειροτάτους πρὸς τὴν ἑαυτῶν κακόσχολον γνώμην, τοὺς ἐγκεχειρισμένους ἀναξίως τότε τὰ τῆς βασιλείας σκῆπτρα, ἐξάπτει ἐν αὐτοῖς τὸν ἐαυτοῦ θυμὸν, ἐκμυήσας ἐν αὐτοῖς τὸν ἲον τῆς κακίας αὐτοῦ, καθὼς διδάσκει ἡμᾶς τὸ μαρτυρικὸν σύγγραμμα τοῦ ἀθλοφόρου Πελεγρίνου, περὶ οὗ ἐν προοιμίοις εἴρηται. Καὶ αὐτὸς γὰρ διὰ τοῦ θεοφάντορος τούτου Μαρκιανοῦ διδασκαλείας ἐλλαμφθεὶς, Μάρτυς τέλειος τῷ Θεῷ ἀπεδείχθη, θῦμα εὐπρόστδεκτον τῇ προαιρέσει γενόμενος, καὶ ὁλοκάρπωμα εἰς ὀσμὴν εὐωδίας, ἐν ὄρει ἐπιλεγομένῳ κακουμήνῳ τῆς Κροτάλεος, τὸν ὅμοιον ἀπενεγκάμενος θάνατον τοῦ ὁσιου Ἐπισκόπου καὶ, Μάρτυρος Λιβερτίνου τῆς ἑν Ἀκραγανθῶν Ἐκκλησίας.

[7] Ἐν γὰρ τῷ ὄρει ἐκείνῳ, φησὶν, Βαλεριανοῦ καὶ Γαλλιανοὖ τῶν τυράννων Βασιλίσκων ὡς εἵρηται κρατούντων, ἐξαπέστειλαν προστάγματα ἐν κόσμῳ παντὶ, πρὸς ἀποτροπὴν καὶ παῦσιν τῆς εὐσεβοῦς τῶν Χριστιανῶν θρησκείας, θεσπίσαντες ἀναγκάζεσθαι πᾶσαν ἡλικίαν, καὶ ἀξίαν, δούλους καὶ ἐλευθέρους, μικροὺς καὶ μεγάλους, σὺν γυναιξὶν καὶ νηπίοις, προσκυνεῖν τοῖς ὑπ᾽ αὐτῶν τιμωμένοις καὶ προσκυνουμένοις βδελυκτοῖς εἰδώλοις, καὶ θυσίας προσαγαγεῖν αὐτοῖς καὶ σπονδὰς ὡς Θεοῖς. Ἔνθεν πάλιν ἐμολύνετο τὸ καθαρὸν τοῦ ἄερος ταῖς κνίσσαις καὶ τῷ καπνῷ τῶν θυσιῶν τῶν προσαγομένων τοῖς ματαίοις εἰδώλοις. Τοὺς γὰρ μὴ βουλεμένους ὑπείκειν αὐτοῖς, καὶ τοῖς αὐτῶν προστάγμασι, ποικίλαις τιμωρίαις καὶ βασάνοις καθυποβαλλομένους, τελευταῖον μετὰ πολλὰς τὰς ἐρωτήσεις τῇ τοῦ θανάτου ὑπάγεσθαι προσέταξαν ψήφῳ. Οὐ μικρὸς ἐκ τούτων τάραχος συνέσχεν τοὺς Χριστιανοὺς καὶ κλὑδων, καὶ πολλοὶ κατεποντίσθησαν ἐν τῷ λαίλαπιτοῦ ἐπαναστάντος χειμῶνος τῶν ἀστηρίκτων. Ὅσοι δὲ προσώρμεσαν τὸ ψυχικὸν αὐτῶν σκάφος ἐπὶ τὴν ἀσφαλεστέραν τε καὶ ἀσάλευτον πέτραν τῆς εὐσεβοῦς πίστεως, Μάρτυρες ἀλεθεῖς τῆς τοῦ Χριστοῦ πίστεως ἀνεδείχθησαν, οὕτως ἀνδρισάμενοι ὐπὲρ τῆς εὐσεβοῦς πίστεως. Οὕτως δέ διαπρέψαντες τῷ τῆς ὁμολογίας ἀγῶνι, ὡς καταπλῆξαι τοὺς τυράννους,ὐπερθαυμάσαι δὲ τοὺς ἀφ᾽ αὐτῶν ἅπαντας. Τότε δὴ τότε τοῦ ἀσεβοῦς ἐνεχθέντος προστάγματος ὑπὸ τῶν τυράννων, καὶ ἐν ταύτῃ τῆ Σικελῶν νήσῳ τὰ ὅμοια διαπραττόντων, ὅσοι τὸν σωτῆρα Κύριον Ἰησοῦν Χρίστὸν, τὴν ἐπὶ πάντων Θεὸν καὶ παμβασιλέα τῶν ὅλων, τῆς ἑαυτῶν ζωῆς προασπασάμενοι προετιμήσαντο, ἀγῶσιν εὐσεβείας λαμπρονθέντες τὸν μετ᾽ εὐκλείας θάνατον τοῦ παρόντος βίου ἐκλεξάμενοι, παντοίοις ἀρετῶν βραβείοις ἀναστεφθέντες, τὸν καλλινίκον καὶ ἀσίγητον ἀναμέλπουσιν ἀδίως ὕμνον τῷ παμβασιλεῖ καὶ πανυψίστῳ Θεῷ ἅτε δὴ τὰς οὐρανίους διατριβὰς περιπωλοῦντες, σὸν τῷ νικοποιῷ, καὶ πρωτομάρτυρι τῷ μονογενεῖ Υἱῷ τοῦ Θεοῦ, δι᾽ οὗ δόξα, καὶ τιμὴ, καὶ μεγαλοπρέπεια, αὐτῷ Πατρὶ, καὶ Υἱῷ καὶ ἁγίῳ Πνεύματι.

[1] Agedum ergo a Deo dilecte, de hoc Sancto Antistite Marciano dicere aggrediamur, [Præfatio auctoris] quæ vel ad nos ex superiorum temporum memoria, quasi per manus b tradita, sine scriptis pervenere; vel gloriosi Confessores ac Martyres, qui iisdem cum illo temporibus floruerunt, & immortalitatis coronam adepti sunt, scriptis suis posteritati consignarunt: quorum quidem nomina in libro vitæ scripta sunt, sed & a nobis postea suo loco c prodentur, nequis putet nos inanem & fabulosam texere narrationem.

[2] Post divinam enim & orbi salutarem Domini nostri a mortuis resurrectionem, cum ascensurus in cælos Discipulos & Apostolos suos mitteret, [Ex missisa Christo ad prædicandum Apostolis,] ad Evangelium promulgandum; præcepit eis, ut omni creaturæ nuntiarent, dicens; Euntes in universum mundum, docete omnes gentes, baptizantes eos in nomine Patris, & Filii, & Spiritus sancti; docentes eos servare omnia, quæ præcepi vobis; sicut scriptum est in Evangeliis. [Mat. 28. 20] Confirmati itaque Spiritus sancti adventu, profecti sunt ad prædicandum; & dispersi omnes, ut suum cuique mundi clima forte obtigerat. Tum vero Petrus, Princeps ille Apostolorum, cui regni cælorum claves concreditæ, ligandique atque solvendi potestas commissa est; Antiochiam ingressus, ac divini verbi semen spargens; primum illic hoc sanctum luminare ac vere magnum præceptorem delegit, & ad docendum destinavit; monitis illum suis instruens ac muniens, sicut Dominus præceperat; Nolite timere eos qui occidunt corpus, animam autem non possunt occidere. Tradent enim vos in conciliis, & in synagogis flagellabunt vos, & quæ sequuntur. [Petrus Antiochia dicitur misisse Marcianum:] Estote ergo prudentes sicut serpentes, & simplices sicut columbæ. Et talis revera fuit laudabilis Marcianus, quemadmodum ipsa ejus imaginis d species docet; virilis corpore, fortis animo, spiritu audax; stigmata Christi & Dei nostri in corde gerens; pati gestiens pro eo, qui pro nobis sub Pontio Pilato passus est; illum scilicet auscultans qui dixerat; Calicem meum bibetis.

[3] [qui Syracusam appulsus,] Mittitur ergo ab Apostolorum Coryphæo eruditus magister; veniensque primus Apostolorum splendor seu radius in hanc Syracusanorum Siciliæ civitatem, circumibat, quærens locum in diversorio: ac tandem, velut sol alter exoriens vir sanctus, & tamquam lucerna in nocte, antra quædam subiit, quæ in edita urbis parte erant, ac e Pelopia dicebantur: ubi nunc venerandus ipsius thecæ reconditus est thesaurus, [ad antræ Pelopia se receperit,] perennesque fluunt miraculorum fontes, omnium generum morbis excussis, Sancto ipso divini Spiritus virtute mira semper operante. Sita autem erant hæc entra e regione impiæ Judæorum synagogæ: hæc siquidem ad Australem antrorum plagam observa erat, mare prospectans. In his igitur antris vir venerabilis habitabat; hoc nimirum agens, [e regione Synagogæ Judaicæ;] ut vicinus esset invisæ Deo Synagogæ, & ex vicinia ipsa viam sibi sterneret ad cælestis doctrinæ disciplinam: hoc etiam una recogitans, Christum, Dominum ac Salvatorem omnium, cum e cælis descendisset, carnemque assumpsisset ex Deipara & semper Virgine Maria, antrum sibi ad diversorium delegisse, in eoque tremendum incarnationis mysterium peregisse.

[4] [ibique vitam Apostolicam agens.] Cum autem in antris illis versaretur, haudquaquam de victu solicitus erat, nec vestes alias quam quibus tegebatur possidebat, Domini obsequens voci, quæ ait: Ne soliciti sitis animæ vestræ, quid edatis; nec corpori vestro, quid induamini: quærite autem primum regnum Dei, & hæc omnia adjicientur vobis. Hæc ille animo reputans, nulla terrenarum rerum cura tangebatur: pergebatque huc atque illuc, quo Spiritus ducebat; & eos quibus Euangelii gratia concedebatur, familiariter erudiens, ac suaviter ex Lege & Prophetis doctrinam suam confirmans. Hortabatur itaque omnes verbis Euangelicis; Pœnitentiem agite, & baptizetur unusquisque vestrum. [multos converterit & baptizaris.] Multi porro vocem excipientes, eum sequebantur; & multiplicabantur ex Judæis Græcisque discipuli; proficiebatque doctrina ejus, & resonabat Christi nomen ad omnes. Baptizabantur autem ab illo orantes in f Lavacro, quod ad hoc usque tempus in veneratione est, in nomine Patris, & Filii & Spiritus sancti, derelinquentes avitum & pristinum errorem suum.

[5] His ita jactis præclari operis fundamentis, concurrebant undique populorum turbæ, [fidem late diffundens] non civium modo, sed e vicinis etiam locis, ejusque magisterio se dabant; docebanturque de omnibus miraculis, quæ Dominus operari voluit in terris. Hinc utique diffundebatur & coruscabat triplex g lumen divini fulgoris, illuminabatque dormientem in tenebris ignorantiæ naturam hominum. Hinc sensim purgabatur aër, qui caliginosa dæmonum fraude obsitus tenebatur. Hinc divinæ cognitionis documenta fulguris instar emicabant, pessumque ibat idolorum dominatus. Hinc draco h cæsus prosternebatur, & prostrata peccato mortalium natura, vivificæ Crucis virtute, ad pristinum divinæ similitudiuis splendorem dignitatemque revocabatur, symbola benevolentiæ pro dira imprecatione suscipiens. Hinc Occasus in Ortum conversus, exoriente in illo tamquam lucifero sidere deifero Marciano.

[6] Non ferens igitur humani generis inimicus, vinci se & dejici ab iis qui pietatem amplexabantur, [donec, sicut scribit S. Peregrinus M.] continuo excandescit furorisque flammas fornaci pares ad versus Christi fideles exuscitat. Nactus quippe idoneos paratosque ad nesarium sceleris sui consilium eos qui tunc Imperii sceptris i potiebantur, suam illis rabiem inspirat, pravique conatus venenum instillat, quemodmodum egregii illius, de quo præfati sumus Christi Martyris k Peregrini scripta nos docent. Hic enim inter ceteros. Dei præconis Marciani doctrina imbutus, testis perfectus Deo effectus est; sacrificium acceptabile ac voluntarium factus, atque holocaustum in odorem suavitatis; [quando] in monte quod Cacumen-crotaleos l appellatur, parem mortis, triumphum retulit, cum sancto Martyre & Agrigentinorum Episcopo m Libertino.

[7] Per idem tempus, inquit, Valeriano n & n Gallieno tyrannidem exercentibus missa sunt in universum orbem, [prodierunt edicta Valeriani & Gallieni] ad evertendam funditusque tollendam Christianorum religionem, mandata o; quibus omnis ætas, sexus, conditio, nullo discrimine, abominanda ipsorum idola colere jubebatur, eisdemque velut diis vota & victimas offerre. Hinc iterum contaminabatur, jam liquidus p & purus aër, impuro hostiarum oblatarum fumo & nidore: eos enim qui jussa facere detrectarent, variis tormentis & quæstionum generibus exercitos, mortis tandem supplicio plectendos decernebant. Itaque non levis inde tempestas Christianos afflixit; multique adeo non satis stabiles, ingruentis procellæ vi depressi ac submersi sunt: at qui spiritalem animæ cymbam, ad inconcussam & tutam piæ fidei petram applicuerant; hi veros se Christi Martyres exhibuerunt; [de Christianis persequendis,] ita intrepide pro Christi nomine depugnantes, ita gloriosum confessionis certamen fortiter obeuntes, ut tyrannos ipsos in sui admirationem stuporemque converterent. Tum igitur perlato in hanc quoque Siculorum insulam edicto nefario, parique rabie grassantibus tyrannis in Christi gregem; quotquot Salvatorem nostrum Jesum Christum, Deum ac Regem universorum, sui ipsorum amori præferentes, in hanc pietatis arenam descenderunt, & gloriosæ morti præsentem vitam postposuerunt; [quorū multi gloriose triumpharunt.] ii nunc omnimodis virtutum insignibus redimiti, immortalem victoriæ ac triumphi omnium Regi Deo canunt hymnum; utpote cælestia jam domicilia incolentes, cum victoriæ largitore ac proto-martyre unigenito Dei Filio, per quem gloria & magnificentia Patri ipsi, ac Filio, & Spiritui Sancto.

ANNOTATA D. P.

a Videtur conclusio esse longioris Præfationis, (quam de scribere totam piguerit) sola & maxime ad historiam faciens.

b Quatenus scilicet a S. Petro missus Marcianus credebatur.

c Infra num. 7: & ibi quidem duo nominantur Martyres, sed unus solum scripsisse dicitur; quæ autem unus scripsit, aliud fere nil continent, quam notitiam Imperatorum, sub quibus passus Marcianus est. Cum porro nec genus, nec auctor mortis indicatur, nec ullum omnino eorum miraculorum attingitur, quæ æpocryphis S. Pancratii Actis continentur; signum est evidens, ea Acta tunc necdum fuisse edita; cum appareat, Auctorem undequaque colligere argumentum extendendæ longius orationis, nec invenire nisi puncta duo quæ verbis dilatet.

d Qualis scilicet ex traditione pingi potuit, semel autem pictam constanter posteritas tenuit.

e Græcæ linguæ ignarus Cajetanus, suspicatur in Notis, ea antra dicta fuisse Pelopia a Pelope aliquo: id ut factum esse potuerit, verosimilior tamen etymologia & rebus aptior petetur a radicibus πέλος, niger & ὀπὴ antrum: sicut ipsummet Pelopis nomen ab ὄψ, ὀπὸς vultus, compositum esse noscitur, unde Peloponnesus id est Pelopis insula, Placuit enim Græcarum fabularum auctoribus, more suo ex regionis nomine fingere nomen H erois, qui in ea dominatus ipsi nomen suum dederit; sub involucro talis fabulæ indicare naturam & colorem ipsius soli. Melius de eorum situ, quam de nomine disserens idem Cajetanus, fuse explicat, quomodo quintuplex olim urbs, a Romanis eversa, & Augusti ætate ex parte refecta, atque habitata fuerit tempore Caligulæ, quatenus Nasos, idest, Insula & Neapolis dicebantur, cum parte inferiori Acradinæ, idest Superioris civitatis, ex prærupta rupe pendentis; cum Tycha, idest summa care, sed numquam restaurata; uti nec Epipolis, quinta pars urbis. Tum Antra illa fuisse ait, quas hac ætate cryptas S. Joannis appellamus, in extremæ Acradinæ reliquiis, adhærentes istius nominis ecclesiæ.

f Hoc lavacrum, inquit Cajetanus, putamus esse grande vas ex marmore, quod in ædicula castri Maniacii, paucos ante annos, projectum vidi: quem in locum ex æde S. Joannis, quæ extra urbem est, deportatum fuerat … Ansas habet vas illud, a summo ad medium usque pertingentes: orificium in orbem ducitur novem palmis: sub labro extrinsecus incisæ sunt circum litteræ, bene docti artificis manu, sed plurimæ jam corrosæ sunt: ex his quæ supersunt nullum sensum elicias. Hinc colligo S. Ioannis Baptistæ eam ecclesiam esse, olimque ibi solitos Syracu sanorum liberos omnes baptizari. Addit autem Cajetanus, vas illud eo consilio inarcem a Præfecto Hispano translatum, ut baptizandis præsidiariorum liberis serviret; quod prohibuerit Episcopus, itaque factum sit ut vas istud ibi nunc jaceat sine honore.

g Fidem sanctißimæ Trinitatis intellige.

h Et hic diabolum seu idololatriam.

i Igitur non unus Nero, sed duo alii regnabant, mox nominandi.

k Hujus quædam Acta ex veteri Ms. in Italia reperto profert Cajetanus, sed interpolata: mallem genuina nancisci pro 3 Novembris, quo coli dicitur;nec non ejus historiam, quam tom. 1 pag. 367 allegat Pirrus, agens de ipsius ecclesia prope Calat abillottam, ubi vixerit & plurima miracula patrarit.

l Ignotus nobis mons, inquit Cajetanus, sed prope Agrigentum situs. Κρόταλον Græcis crepitaculum dicitur: & forte tale aliquod, olim ibi pro oraculo serviens dæmoni, nomen loco fecit.

m Vel hujus causa vellem Acta præcitata nancisci genuina; magis enim convenire videntur cum eo quod Pirrus ait pag.266, ejusdem Sancti, caput & pectus mucrone percußi, extare antiquas, imagines eidemque anno 1624 magnificum templum erectum eo loco, ubi occubuisse & sepultus fuisse creditur nic S. Libertinus Episcopus, quem ajunt simul cum S. Peregrino coli eodem 3 Novembris.

n Hunc locum male (ut puto) expunxit Cajetanus: regnarunt autem ambo simul ab an. 254 usque ad 259, & patre a Persio capto, nihilo mitior factus filius, solus imperium tenuit & tyrannidem exercuit usque ad annum 268.

o Docet Pagius decreta hujusmodi primum prodiisse in Quinquennalibus Valeriani an. 257.

p Primis namque quatuor annis Valeriani, a priorisub Deciis persecutione respirarat Ecclesia, Imperatore etiam benevolo utens, contra quam existimavit Baronius, occasione sumpta ex tractatu de laude Martyrii, quē Cypriani non esse, monstrat Pagius an. 263.

CAPUT II.
Encomium virtutum, sepultura, & dæmonum ex antris illis depulsio sub Episcopo Theodosio.

[8] Ψυχαί Μαρτύρων, βασιλείας οὐρανίου καταξιωμέναι, σὺν Προφητῶν χοροῖς καὶ Ἀποστόλων γεραίρουσι· μεθ᾽ ών καὶ οὗτος Ὅσιος, καὶ Ὁμυλογητὴς Μαρκιανὸς, τὸν ἀγῶνα τὸν καλὸν ἀγωνισάμενος, τὸν δρόμον τελέσας, τὴν πίστιν τηρήσας, εὐωδία διὰ τῆς ὁλοκαυτώσεωςγέγονεν· διὸ καὶ ἡμεῖς, οἱ τῆς ἐκείνου ἐπειδὴ τυγχάνοντες ἔσμεν πατρίδος τοὺς αὐτοῦ πολιτλήτους ἀγῶνας, ουκ ἐν στήλαις λιθοπεποιημέναις, οὐδε γραφῇ χρωμάτων πεποικιλμέναις, οὐδε τύποις μορφώσεσιν ὕλης ἀψύχου, ἀλλὰ λόγῳ ἀληθείας αυτοῖς ἔργοις μαρτυρουμένῳ διεγράψαμεν εἰκόνα ἐνεργεῖ, καὶ σεμνὸν παράδειγμα διδασκαλείας εὐσεβους, εις ἄληκτον μνήμην ἀναπέμποντες διηνεγκαμεν, θέαν πρὸ τῶν ὀφθαλμῶν τὰς ἐκείνου ἀρετὰς ποιούμενοι· ἀρετὰς λέγω, τὰς πολυπλήτους ἀνδρείας, το τῆς ψυχῆς ἐῤῥωμένον παράστημα, τὸ πεπαῤρησιασμένον τῆς πίστεως, τὸ φαιδρὸν τῆς διανοίας, τὸ στεῤῥον τῆς εὐσεβείας, τὸ ἀτρεμες, τὸ ἀκατάλειπτον, το φιλοθεον, τὸ φιλόχριστον, ἁδὴ μάλιστα αὐτῷ καὶ τὴν κρείττονα τῆς θνητῆς φύσεως ἐπεχορήγουσαν δύναμιν. Τῷ γὰρ Παμβασιλεῖ φιλόθεος, καὶ τοῦτον ὅλῃ δυνάμει ψυχῆς ἀγαπήσας, ἀμοιβᾶς ἐτυχεν ἐπικουρίας. Ὥπερ ἀγαπηθείς ἅμα καὶ δυναμωθεὶς, τοιαὺτας ᾠς ἀπὸ κοινοῦ συστήματος λέγων φωνὰς, Τίς ἡμὰς χωρίσει ἀπὸ τῆς ἀγάπης τοῦ Χριστοῦ; Θλίψις, στενοχωρία, ᾔ λιμός, κίνδυνος, μάχαιρα; ἀλλ᾽ ἐν τούτοις πᾶσιν ὑπερνικῶμεν, διὰ τοῦ ἀγαπήσαντος ἡμᾶς Ἰησοῦ Χριστοῦ, ᾥ πρέπει πᾶσα δόξα, καὶ τιμὴ, ἄμα τῷ Πατρὶ, καὶ τῷ Υἱῷ καὶ τῷ ἁγίῳ Πνεύματι, νῦν καὶ ἀεὶ; καὶ εἰς τοὺς αιῶνας τῶν ἀώνων. Ἀμὴν.

[9] Δεῦρο δὴ, πάλιν ἀνακεφαλεώσωμεν τὸν λόγον, πρὸς τὸ ἐλλεῖπον τοῦ ἱερομάρτυρος τοῦ Μαρκιανοῦ διήγημα ἀναπληροῦντες, ὅπως ὠφελείας τύχωσιν αἱ ψυχαὶ ἡμῶν, καὶ κοινῇ πάντες δόξαν ἀναπέμψωμεν τῷ παμβασιλεῖ τῶν ὅλων Χριστῷ τῷ Θεῷ ἡμῶν, τῷ ποιοῦντι παράδοξα θαύματα ἀπὸ γενεᾶς εἰς γενεᾶν τοῖς αὐτον φοβουμένοις. Τὸ γὰρ σπήλαιον ἐν ᾧ ὑποπφθὲν ἐφ᾽ ὑψηλοῦ τὸ τίμιον αὐτοῦ τέθαπται λείψανον, πάσἣς κακοδαιμονίας ἦν ἀνάμεστον, μέχρις ὅτου παραγενόμενος ᾤκησεν ἐν αὐτῷ προῤῥηθεὶς τίμιος Πατὴρ, καὶ μέγας διδάσκαλος Μαρκιανός. Τῇ γὰρ σταυρικῇ ἐνεργείᾳ πάντα τὰ ἐν αὐτῷ ἐμφωλεύοντα κακοποιὰ πνεύματα ἀπελάσας, ἁγίας θέας φωτιστικὸν ἀπετέλεσεν οἴκημα· ἐν ἁυτῷ φωτίζων πάντας τοὺς εἰσερχομένους, αὐτῷ, καὶ πιστευοντὰς δι᾽ αὐτοὐ διδασκαλείας εἰς τὸν Κύριον ἡμῶν Ἰησοῦν Χριστὸν, τὸν Υἱὸν τοῦ Θεοῦ, καὶ Θεὸν ἡμῶν. Ἵνα δέ πιστωθῇ τὸ εἰρημένον, ὅτι δαιμόνων τἦν οἰκητήριον τὸ αὐτὸ ἄτρον, ἤγουν σπήλαιον, καθὼς ἔμπροσθεν διηγόρευσεν διήγησις, καὶ αὐτὴ δὲ θέσις δηλοῖ οὕτω τὴν ἀλήθειαν ἔχειν. Τὰ γὰρ ἐπέκεινα, καὶ διαστηματίζοντα τοῦ πανσέπτου αὐτοῦ ναοῦ σπήλαια, καὶ τὰ αὐτὰ ἐκ τοὺ αὐτοῦ διακρατούμενα ὑπόγεια, καὶ ἀλλήλοις διαδιδόμενα, καὶ τῷ αὐτῷ ὀνόματι καλούμενα Πελοπία, μέχρι τῶν χρόνων Θεοδεσίου τοῦ ἐν ὁσίᾳ τῇ μνήμῃ, καὶ ἀειμνηστῳ τῇ λήξει γεγονότος Ἐπισκόπου ταύτης τῆς Συρακουσαίων πόλεως, τινὰς ἐνεργεῖας σατανικὰς περιβομβεῖν καὶ φαντασίας, ἃς οὐ καλὸν διαγορεύειν, διὰ τὴν τῶν ἀφελεστέρων ἐλαφρίαν, μήπως εἰς ἀνάμνησιν τοῦ τοιούτου κακοῦ γένομένου, γένηται τοῖς ἀστηρίκτοῖς πολέμιος διήγησις. Τούτου οὖν ἕνεκα τὴν τοιαύτην παρηγάγομεν ῥῇσιν, πρὸς πίστωσιν τῶν ῥηθησομένων, καὶ αἰσχύνην τοῦ ἀντικειμένου ἡμῖν ἀποστάτου ὄφεος, τοῦ ῶς γῇν συρωμένου, καὶ τῷ ἀπατηλῷ αὐτοῦ συριγμῷ ὑποσύροντος τοὺς ἀφελεστέρους, εἰς δόξαν δὲ τοῦ ἀγαθοῦ καὶ εὐσπλάχνου ἡμῶν Θεοῦ, τοῦ ποιοῦντος μεγάλα, καὶ θαυμαστὰ, ἐξαίσια, καὶ ἔνδοξα πράγματα, ὧν οὐκ ἔστιν ἀριθμὸς απὸ γενεᾶς εἰς γενεὰν τοῖς φοβουμένοις τὸν Κύριον διὰ τῶν Ἁγίων αὐτοῦ.

[10] Πολλῶν οὖν παγιδευομένων, ὡς ἀληθῶς εἰπεῖν, ἐν τοῖς λεχθεῖσιν Πελοπίοις λαιηστῶν ἀφελεστέρων, καὶ εἰς ἀπόλειαν γυμναζομένων ὑπὸ τῆς φαντασιαστικῆς ἀρχεκάκου τούτου ὄφεος ἀπάτης, καὶ τῷ ἀπατηλῷ συριγμῷ αὐτοῦ δελεαζομένων, καὶ εἰς ἀχανὲς κακοδαιμονίας βάραθρον κατασπωμένων· μνημονευθεὶς ἀγιώτατος Ἐπίσκοπος Θεοδόσιος, ταύτης τῆς Συρακουσαίων πόλεως, καὶ ἐν τοιαύτῃ γενεᾷ ὁσίως καὶ μάλα ἀξίως τὸν τῆς ἱερωσύνης ὲν δικαιοσύνῃ διέποντος θρόνον, ταῦτα ἐνωτιζόμενος, καὶ ἴχνος τοῦ προεδρουμένου, οὐ μόνως δὲ τούτου, ἀλλὰ καὶ Ζωσίμου τοῦ πρᾳοτάτου, τοῦ καλῶς πελαγιουχήσαντος τὸ ἐκκλησιαστικὸν ποίμνιον, καὶ ἐλεημοσυναις καὶ προσευχαῖς, ἐγκρατείᾳ τῇ πλίονι καὶ ἀγρυπνιαις, τὸν ἐαυτοῦ κοσμήσαντος βίον, ὅλον ἀποστολικῶς γράψαντος πολιτεύμασιν, καὶ ἀγγέλοις απλῶς εἰπεῖν ἐφάμιλλον γενόμενον ἄσαρκον, ἐν σώματι ἄγγελον, καὶ τῷ Θεῷ εὐδόκιμον χρηματήσαντα, οὗ ταῖς εὐχαῖς ἀξιωθῶμεν εὑρεῖν ἔλεος ἕνεκεν τῆς ἠμέρας τῆς ἀνταποδόσεος παρὰ τοῦ δικαίου Χριστοῦ. Ἀναστρέψωμεν οὖν, ἀγαπητοί, τὸν λογόν πρὸς τὸ διήγημα.

[11] Ταῦτα ὡς εἴρηται προῤῥηθεὶς Θεοδόσιος ἐνωτιζόμενος, μὴ ἐνέγκας τῆς ἀτοπίας τὸν ψόφον, τρανῶς οὕτω διηχοὗντα, κινεῖται κατὰ τῆς ἀσεβείας, καὶ διεγείρεται ὡς καλῶς στρατίωτης Χριστοῦ τοῦ παμβασιλέος Θεοῦ, εἰς παράταξιν τοῦ νοητοῦ ἐχθροῦ, ἀνδρισάμενος τῇ δυνάμει καὶ ἐνεργείᾳ τοῦ ἁγιου Πνεύματος. Καὶ τὰ μὲν πρῶτα, ἐν τῷ λελυθότι ἐνδυσωπεῖ τὸν Θεὸν, ὡς μέγας ἐκεῖνος Μωϋσῆς, ἐξάγων τὸν λαὸν ἐκ γῆς Αἰγύπτου· ἐγκρατείᾳ τε πλείονι καὶ ἀγρυπνίᾳ ἐν προσευχαῖς ἐγκαρτερῶν· γνοὺς δὲ τῷ Πνεύματι ὡς ἐξάκουστος αὐτοῦ γέγονεν προσευχὴ, ἐκφαντορικώτατα διαγορεύει πᾶσι τὸ πρᾶγμα, καὶ κινεῖ πάντας πρὸς ἱκεσίαν περὶ τούτου· καθὼς μέγας ἐκεῖνος καὶ περιβόητος Ἐπίσκοπος Καισαρείας Βασίλειος ἐν τοῖς τότε χρόνοις διεπράξατο, παλαίσας και αὐτὸς, ἤγουν πολεμήσας, καὶ νικήσας τὸν διάβολον, καθῶς ἐν τοῖς αὐτοῦ ὑποφέρεται ὑπομνήμασιν, Ἐν μιᾷ οὖν τῶν ἡμερῶν, διαναστὰς οὗτος Ὅσιος ποιμὴν Θεοδόσιος, καὶ συμπαραλαμβάνων ἅπαν τὸ ἱερατεῖον, τόντε θεοφιλῆ κλῆρον, καὶ πάντα τὸν εὐσεβῆ λαὸν, σὺν γοναιξὶν καὶ τέκνοις, καὶ πᾶσαν γερουσΐαν ἡλικίαντε, καὶ ἀξίαν, ἀπέρχεται πανδημῆ λιτανεύων, καὶ κατ᾽ αὐτὸ τὸ εἰρημένον σπήλαιον, ἐν ᾧ φανταστικὴ ἐπετελεῖτο φαντασίατε καὶ δραματουργία. Καὶ ἐπὶ πολλὰς ὥρας πάντων ἐπ᾽ ὄψιν κειμένων πρὸς ἀνατολὴν, καὶ κραζόντων ἰσχυρᾷ φωνῇ τὸ Κύριε ἐλέησον, ἀνέστησε πάντας ὅσιος οὗτος ἀνήρ, καὶ πάντων ἐπειπόντων τὸ Αμὴν, ἐπῆξεν τὴν μυστικὴν τράπεζαν, ἥτις καλεῖται Ἀντιμίνσιον κατ᾽ ὄψιν τοῦ αὐτοῦ σπηλαίου τῆς ἀναβάθρας, καὶ ἐποίει λειτουργίαν. Καὶ τελέσας τὴν θείαν μυσταγωγίαν, καὶ πάντων μεταλαβόντων τῶν ζωοποιῶν μυστηρίων τοῦ Κυρίου ἡμῶν Ἰησοῦ Χριστοῦ, τὴν ἀπόλυσιν ποιησάμενος, ἐπεσφρἀγισεν τὸ σπήλαιον τρίτον τῷ σημείῳ τοῦ τιμίου σταυροῦ, ἐκτενῆ ποιησάμενος εὐχὴν, καὶ ἐπέτρεψεν πανὶ τῷ λαῷ, καὶ ἔβαλεν λίθον, καὶ ἐνέφραξαντο αὐτὸ σπήλαιον, καὶ οὕτως ὑπέστρεψαν, χαίροντες ἅπαντες καὶ αἰνοῦντες τὸν Θεὸν, τὸν ποιοὖντα μεγάλα θαυμάσια, καὶ παράδοξα πράγματα ἐν πάσαις γενεαῖς· πιστωθεντες μηκέτι ἐνεργεῖν τὴν τοῦ διαβόλου πανουργίαν ἐν ἐκείνῳ τῷ τύπῳ καθὼς εἴωθεν.

[12] Τοῦτο οὖν διηγόρευσα, μεμαθηκὼς παρὰ τῶν ἐν τᾦ τότε καιρῷ θεατῶν γεγονότων, λεχθέντων ὁσίων ἀνδρῶν καὶ ἱερέων, πρὸς ἀνάμνητιν τοῦ ὁσίου καὶ ἀειμνήστου Ἐπισκόπου Θεοδοσίου· καὶ πεὶρωσιν τῆς ἐπομένης διηγήσεως τοῦ τιμίου Ἱερομάρτυρος Μαρκιανοῦ, ὅτι δαιμόνων ἦν καὶ αὐτὸ τοῦτο ἄντρον οἰκητήριον, μέχρι τῆς αὐτοῦ ἐν αὐτῷ παρουσίας, ὅπερ νῦν ἐκκλησίας τύπον καὶ σκηνῆς ἁγίας βλέποντες, προστρέχομεν σεβασμίως εἰς ἔπαινον δόξης τοῦ μεγὰλου Θεοῦ καὶ Ζωτἠρος ἡμῶν Ἰησοῦ Χριστοῦ, καὶ εὐφημίαν αὐτοῦ τοῦ τιμίου Πατρὸς· οὐκ ἔτι σπήλαιον σατανικὸν, ἀλλὰ ναὸν ἅγιον ἀγγελικὸν· οὐκέτι κακοδαιμονίας ἀνάμεστον, ἀλλὰ ἀγγελικῆς χοροστασίας ἀνάπλεον· οὐκέτι ἀπάτης ἐργαστήριον, ἀλλὰ παθῶν ἀνιάτων ἐλατήριον. σπήλαιον ἀφωμοιωμένον τῷ ἐν βηθλεὲμ σπηλαιῳ, ἐν πάντων Θεὸς τὴν ἡμῶν ἀντεκατελλάξατο φύσιν, ἐκ τῆς κυρίως καὶ ἀληθῶς, καὶ ἀειπαρθένου Μαρίας, ταύτης προλαβὼν, οὐ φυρμον ὑπομείνας, ἀνάχυσιν τὴν οἱανοῦν, ἀλλ᾽ ἑαυτὸν κενώσας ὠσεὶ αὑτοῦ εὐδόκησεν εὐσπλαχνίᾳ εἰς ἄκραν ταπεινότητα συγκατάβασιν. ὄνομα σπηλαν ἐν ᾧ οὐράνιος Βασιλεὺς τὸ ἰδιωτικον προεβάλετο ἕνδυμα, οὐ κατὰ τύχην καὶ εἰμερμένην, ἀλλὰ τὴν αὐτοῦ εὐδοκίαν. ὄνομα σπηλαίου, ἐν ᾧ τάξεις ἀγγελικαὶ καὶ ἀρχαγγελικαί κύκλοφωρικῇ παραστάσει τὴν ἀσὶγητον ὑμνῳδίαν προσέφερον, λέγουσαι, Δόξα ἐν ὑψίστοις Θεῷ, καὶ ἐπὶγῆς εἰρήνη ἐν ἁνθρώποις εὐδοκίας. σπηλαιου ὄνομα, ἐν ᾧ κατοικῆσαι μετὰ σώματος ἠξίωσιν πλαστουργὸς τῶν ὅλων Θεός. σπηλαίου ὄνομα, ἐν ᾧ τὰ τῆς θεολογίας ἐξυφάνθησαν ᾄσματα, καὶ ἄγγελοι τοῖς ἀνθρώποις εὐηγγελίσαντο χαρὰν μεγάλην, ἥτις ἐδωρήθη πάσῃ τῇ κτίσει.

[8] Beatæ Martyrum animæ, cæleste regnum consecutæ, [S. Marcianus laudatur] cum Prophetis & Apostolorum choris exultant: cum quibus & sanctus hic Confessor Marcianus, felici peracto certamine, cursu consummato, fide servata, holocausti bonus odor a effectus est, Quapropter & nos, eamdem tecum nacti b patriam sumus, præclara ejus certamina, non lapideis columnis insculpta, non colorum pigmentis adumbrata, nec aliis inanimæ materiæ formis expressa; sed veritatis verbo, factis ipsis confirmato, descripsimus; vivam ac spirantem imaginem, exemplum religiosæ disciplinæ, ad sempiternam memoriam proponentes; [omnis virtutis exemplum,] ut præ oculis semper obversentur divinarum ipsius virturum spectacula. Virtutes dico, illa virilis patientiæ indicia, invictum præsentis animi robur, fidei libertatem, candorem pectoris, constantiæ firmitatem, indefessum & intrepidum Dei Christique amorem & caritatem; quæ quidem sancto huic viro vim & potentiam conciliabant, omni mortali sorte majorem. Conjunctus enim intimo nexu cum Deo, eumque toto animi conatu complectens, mutuam retulit divinæ opis vicissitudinem, summeque carus illi fuit & singulari virtute corroboratus: proinde has secum voces, quasi communi omnium ore, proferebat; Quis nos separabit a caritate Christi? Tribulatio, an angustia, an persecutio, an fames, an periculum, an gladius? sed in his omnibus superiores semper sumus, per eum qui dilexit nos Jesum Christum, quem decet omnis honor & gloria, cum Patre, & Filio, & Spiritu sancto, nunc & semper & in secula seculorum. Amen.

[9] [sepelitur in spelunca unde ejecerat dæmones:] Age nunc quod superest de sancto Martyre Marciano breviter, animarū nostrarum commodum expleamus, ut una omnes Regi Christo ac Domino nostro meritas gratias persolvamus, qui mirabilia facit in servis suis. Etenim spelunca illa, in quam sursum translatæ sunt sacræ ejus Reliquiæ, omni dæmonum spurcitia referta erat, priusquam in ea sedem figeret vir sanctus & magnus doctor Marcianus: hic vero Dei virtute, omnes illic inhabitantes impuros spiritus inde procul ejecit, sanctificationisque domicilium ibidem erexit, omnes ad se confluentes in ea c illuminans, ac salutari fide imbuens, [qui tamen in vicinis antris perstitere,] in Jesum Christum, Filium Dei ac Dominum nostrum. Atque, ut quæ dicta sunt, vera comprobentur, liquidoque pateat dæmonum habitaculum fuisse antrum illud seu speluncam, de qua superior nobis fuit oratio; situs ipse loci & compositio fidem quodammodo facit narrationi. Quæ enim ultra venerandum ejus templum sitæ sunt speluncæ, atque adeo subterraneæ specus illæ, quæ a templo occupantur, & sibi ipsis perviæ sunt invicem, & eodem nomine Pelopia nuncupabantur, usq; ad tempora beatæ memoriæ d Theodosii, hujusce Syracusanorum civitatis quondam Episcopi, æterna laude digni. Hæc vi quadam & arte satanica sonitum quemdam ex sese fundebant, [donec Episc. Theodosius,] & spectra quædam objectabant, quæ nihil attinet hoc loco referre, ne commemoratio ipsa imbecilliorum animos percellat, fraudique sit simplicioribus tanti mali recordatio. Quin hac maxime de causa leviter istæc attigimus, tum ad fidem iis quæ dicenda sunt faciendam, tum ad serpentis apostatæ ignominiam, qui terris se insinuans fraudulento hoc susurro infirmiorum animos aucupabatur; ac præcipue ad laudem & gloriam misericordis Dei nostri, cujus admirabili virtute perfecta Sanctorum ipsius opera admirabilia & numerabilia sunt.

[10] [dignus SS. Marciano & Zozimo successor,] Cum enim ad hæc Pelopis antra, in fraudem ac perniciem perducerentur vulgo quamplurimi, spectris illis perversi; omniumque malorum architecti serpentis & fucato ejus sibilo illecti, in apertum superstitionis diabolicæ barathrum devolverentur; sanctissimus Syracusanorum Antistes Theodosius, qui per id tempus summa sanctitatis & justitiæ laude, hujus Sedis thronum obtinebat; his cognitis, prædecessoris sui vestigia est insecutus, neque hujus tantummodo, verum etiam Zozimi e benignissimi, qui ecclesiasticum gregem pulcherrime gubernavit, eleemosynisque & orationibus, continentiaque multa & vigiliis vitam suam exornavit; atque, ut verbo uno dicam, Apostolorum Angelorumque æmulus ita vixit, ut carnis expers Angelus in corpore videretur: cujus ipsi precibus utinam, supremo retributionis die, misericordiam ab justo Judice consequamur. Sed redeat interim ad pristinum cursum incepta narratio.

[11] [præmissis jejuniis ac precibus,] Hæc igitur, ut dictum est, cum ad Theodosii Episcopi aures pervenissent; non ferens ille præstigiosum sonum ita palam resonantem, accingitur adversus impietatem; &, velut bonus omnipotentis Dei miles, in aciem prodit, Spiritus sancti virtute spiritualem hostem debellaturus. Ac, primum quidem, Deum occultis precibus inflectere studuit, sicut magnus ille Moyses, cum Israëlem educeret ex Ægypto, assiduæ continentiæ & vigiliis atque orationibus insistens. Ubi vero divinitus sensit suas preces exauditas; tum aperte omnibus rem totam enuntiat, omnesque ad orandum invitat; exemplo magni & celebrandi Episcopi f Basilii, quem itidem pari ratione cum dæmone decertasse eumque prostrasse, [illuc cum populo supplicabundo accedens,] testantur quæ de illius rebus extant monumenta. Stato itaque die approperans sacer Theodosius, ascito Sacerdotum ordine Cleroque universo, omnique adeo Christi fidelium cœtu, cum uxoribus & liberis, nulla dempta ætate aut conditione, recta contendit ad destinatum locum, hoc est ad speluncam in qua inanium spectrorum visa cernebantur, & horrenda illa patrabantur. Cumque horas g aliquot ad orientem conversi omnes in oratione posuissent, intenta voce Kyrie eleison inclamantes; excitavit e vestigio vir sanctus universos; omnibusque acclamantibus Amen, mysticam mappam quæ Antimension h dicitur, fixit e regione aditus speluncæ; sacraque inibi Liturgia rite peracta, [ipsa saxis obstruxit,] cum vivifica Domini nostri mysteria percepissent singuli, & Sacrorum finis esset; speluncam Pontifex sacro Crucis signo ter obduxit, continuas preces addens. Tum, dato plebi signo, eamdem mox saxis lapidibusque obstruxerunt penitus, atque ita læti domum redeunt, Deum collaudantes, mirabilia semper operantem; certoque persuasi, dæmonem nihil amplius, ut solebat, in eo loco suis præstigiis effecturum.

[12] [uti narrans qui interfuere.] Ego vero hæc ipsa quæ narro ab iis accepi, qui tunc spectatores aderant, viri eximii & Sacerdotio præditi; eoque commemoranda existimavi, tum sancti & semper laudandi Episcopi Theodosii gratia; tum ut vera esse constaret, quæ de sancto Martyre Marciano diximus, fuisse usque ad ejus adventum in ea spelunca dæmonum sedem ac domicilium, ubi nunc ecclesiæ ac sacri tabernaculi formam intuentes, accurrimus cum veneratione, ad honorem & gloriam magni Dei ac servatoris omnium Christi Jesu, ad laudem etiam venerandi hujus Patris nostri; speluncam, non jam illam sathanicam, sed templum sanctum & angelicum; non jam dæmonum catervis plenam, [Hinc in speluncæ, tunc sacræ, laudem excurrens Auctor,] sed Angelorum choris celebratam; non jam fraudis & præstigiarum officinam, sed morborum incurabilium medicinam. O speluncam, Bethleemiticæ comparanda, in qua naturam nostram omnium Deus assumpsit ex vere ac propie & semper virgine Maria, bon commixtionem passus aut confusionem quamcumque, sed exinaniens semetipsum, prout ipsi collibuit, ad summam humilitatis demissionem. O nomen speluncæ! in qua Rex cælestis privatum amictum induit, non fato ullo vel fortuna, sed plena ac libera voluntate. O nomen speluncæ! [eam Bethleemitica comporat.] in qua Angelici ordines atque Archangelici circumquaque adstantes, perpetuum hymnum cecinere, dicentes, Gloria in excelsis Deo, & in terra i pax, & in hominibus bona voluntas. O nomen speluncæ! in qua habitare cum corpore dignatus est omnium parens & conditor Deus. O nomen speluncæ! in qua theologiæ cantica composita, & Angeli hominibus gaudium annuntiaverunt, quod datum est omni creaturæ.

ANNOTATA D. P.

a Cajetanus huc allegat distichon, in suis Menæis repertum, quod sic Latine reddit: Qui Christum sustulere (ipse Judæos intelligit; sed cur non milites, qui eum crucifixerunt?) Christi familiarem Marcianum laqueo præfocant.

b Quia scilicet locum sepulturæ recte vocari Sanctorum patriam, docet sub finem auctor hic.

c Illuminare, est baptizare, consueta Græcis phrasi.

d Hoc nomine unus, & verosimiliter idem dequo hic, florebat an. 680, & colitur 18 Maji.

e S. Zosimus obiit circa an. 660. Acta illustravimus 30 Martii.

f Prolixe hæc scribuntur in Vita S. Basilii, sub nomine Amphilochii edita apud Surium 1 Ianuarii cap. 8, & apud nos hoc die. Quæ vita cum ejusdem farinæ sit cujus sunt Acta SS. Pancratii & Marciani, Evagrio imputata; apparet his non minus fidei habiturum fuisse Auctorem, si tum nota fuissent, quam habuit illi.

g Horas aliquot, Græca phrasi & Siculis usitata, dicit Auctor, pro longo tempore, respective adid quod fieri dicitur; quare si id momento fieri poterit, spatium unius Miserere, etiam dicentur horæ plures.

h Cangius in Glossario Græco barbaro, prolixe agit de Antiminsio, itaque nuncupari ait, quia ubi sacræ mensæ sive altaris commoditas non est, ut cum sub dio sacra peraguntur, quod hic factum & in fundatione ecclesiarum fieri solet, vice illius servit, alias ipsi altari insterni solitum, eumque infinem benedictum & Cruce insignitum; nec sine eo sacrificare licet, Cajetanus minus recte Antimissam legit.

i Quamquam nec in spelunca Bethleemica incarnatum sit Verbum, sed Nazarethi; nec ibi auditi cantus Angelici, sed in agro juxta oves; omnia tamen auctor refert ad ipsam, tamquam præcipuum locum, quo omnia infantis Verbi mysteria spectent.

CAPUT III.
Conclusio encomiastica.

[13] Θεράπων Μαρκιανὲ χριστοκῆρυξ, καὶ πάνσοφε διδάσκαλε, καὶ προαγέτα, τῶν ἱερέων, τὧν ἀπ᾽ ἀρχῆς ταύτης τῆς φιλοθέου καὶ σεμνῆς Συρακουσῶν πόλεως. Ποιμνιάρχα πρωτόβαθμε, τῶν Ἀποστόλων συνόμιλε, καὶ Πατριαρχῶν σύσκηνε, καὶ Ἀσκητῶν ἐγκαλώπισμα θεοδόραστον. θεοφάντωρ καὶ τῆς θείας μυσταγογίας ἱερατεῖον ἅγιον, μέχρι νῦν χρηματίζον. Ἐν σοὶ γὰρ προσφέροντες, καὶ διά σου οἱ Ιερεῖς καθ᾽ ἑκάστην δῶρα λειτουργοῦσιν τῷ ἐν ὑφίστοις τὴν ἀναίμακτον ἐπιτελοῦντες θυσίαν. Τί σὲ οὖν ὀνομάσωμεν, θυσιαστήριον, θυμίαμα; καταγώγιον θεοκάτοικον πνεύματος ἁγίου, ὁλοκαρπώματος εὐωδίαν γνωστικήν; Ποίων δέ σε ἐπαίνων πλοκαῖς στεφανώσωμεν, τὸν στέψαντα ῆμῶν τὴν πατρίδα διδασκαλείας καὶ μαρτυρίας ἄνθεσιν; Ποίαις δέ σε ἀξίαις τιμήσωμεν εὐφημίαις, τὸν ταῖς μαρμαρυγαῖς τῶν διδαχῶν ἀποστίλβοντα, καὶ φαιδρύνοντα τὸ καλλίθετον τῶν ψυχῶν γαυρίαμα; Τί σὲ οὖν καλέσωμην; Λειμῶνα θεόπνευστον παράδεισον θεοφὐτευτον; ἀληθῶς γάρ καὶ λειμὼν καὶ παράδεισος πανευωδέστατος τυγχάνεις, παντοίοις, ἄνθεσι πεποικιλμένος, καὶ τῇ ἀπῤῥοίᾳ τῶν θαυμάτων εὐωδιάζων τὴν τοῦ Χριστοῦ Ἐκκλησίαν. Πῶς σε τιμήσωμεν; Ἔνσωμον ἄγγελον, ἄνθρωπον; εἰς οῦρανὸν μετάρσιον, ἐπὶ γῆς θαυματουργόν; κάρα διδασκαλείας καὶ διδασκάλων προαγέτα τῆς ήμῶν πατρίος.

Ἀποροῦμεν τὰ πλεῖστα λέγειν· ὧς δὲ ἐδιδάχθημεν, οὑτωσὶ καὶ τιμῶμεν ἀρχιερέα, καὶ ἀθλητὴν, καὶ ποιμένα τῶν λογικῶν θρεμμάτων Χριστοῦ, καὶ ζηλωτὴν τῶν τοῦ Χριστοῦ παθημάτων. Σὐγάρ εἶ ποιμὴν καλὸς, τιθεὶς τὴν ψυχήν σου ὑπὲρ τῶν προβάτων σου, καθὼς διδάσκαλος, καὶ πρωτομάρτυς Ἰησοῦς Θεὸς ἡμῶν. Ἄλλον σε Μωσέα διαγράφομεν, οῦκ ἐν γνόφῳ καὶ θυέλλῃ καὶ βροντῶν, καὶ σαλπίγκων ἤχοις, καὶ τῶν ἄλλων δειμάτων καπνιζομένου ὄρους. ἀσχηματίστως ἀμυδρᾷ βλέψει, καθόσον ἀνθρωπίνοις ἤγουν αἰσθητοῖς ὀψθαλμοῖς Θεὸν ἰδεῖν δυνατὸν, ὡς ἐκεῖνος· ἀλλ᾽ ὅλον δι᾽ ὅλου σεσαρκωμένον τὸν Θεὸν Λόγον νοητῶς ἐνοπτριζόμενον ψυχικοῖς ὄμμασιν, καὶ ἀναφανδὸν κηρύττοντα σωτῆρα εἶναι τοῦ παντός. Ἕτερον δέ Ἀαρών σε διαβλέπομεν, ἀλλὰ καὶ μείζονα πάνυ. ἐκεῖνος γὰρ ἑν αἵμασιν ἀλόγων ραντισμοῖς ἀπεκάθαιρε τὸν λαὸν· δέ τιμίῳ αἵματι ἁγευστικῷ, ἐξέχειν Ἀμνός τοῦ Θεοῦ ὑπέρ τῆς τοῦ κόσμου ζωῆς καὶ σωτηρίας, ἀγνίζων τὸ ποίμνιον, καὶ καθαίρων τὴν σὴν πατρίδα. Ταύτην γὰρ τὴν πολυθρίλλητον, καὶ περίφημον διά σου Συρακυσαίων πόλιν ἕχειν σε διαγράφομεν ἐπιγῆς πατρίδα, ἐν ᾗ οἶκός σου διαμένει, καὶ διαλάμπει, καὶ πλείσται θαυμάτων ἐπιβλύσεις ἀεννάως ἐπιῤῥέουσι· ἐν οὐρανοῖς δὲ ἕχειν σε πατρίδα ἵσμεν, ἣν διηγόρευσεν ο θεσπέσιος Παῦλος, τὴν ἄνω Ἰερουσυλήμ· ἐν ᾗ Πατὴρ, καὶ Υἱὸς, καὶ το ἅγιον Πνεῦμα βασιλεύει ᾶπὸ τῆς προανάρχου ἀρχῆς, καὶ νῦν, καὶ ἀεὶ, καὶ εἰς τοὺς αἰῶνας τῶν αἰώνων. Αμήν.

[13] O Dei famule Marciane, Christi præco, & magister sapientissime, sacrorumq; ab initio manuductor huic a Deo curatæ Syracusanorum civitati. [Inde ad S. Marciani encomia vertitur,] O gregis rector primarie, Apostolorum familiaris, Patriarcharum consors, & Martyrum decus, a Deo condecoratum! O divinorum arcanorum doctor, qui sacrosanctis mysteriis Sacerdotes imbuere non cessat! in te siquidem, ac per te, quotidie Sacerdotes Altissimo sacrificantes, incruentum offerunt Sacrificium. Quemnam te appellabimus? aram, an victimam? diversorium Spiritus sancti, an odorem mysticum holocausti? At quibus laudum sertis illum coronabimus, qui patriam nostram magisterii martyriique floribus coronavit? Quibus te sacris acclamationibus honorabimus, clarissimis documentorum luminibus coruscantem, & animos rite compositos illustrantem? Quem denique te appellabimus? Campum divinitus afflatum, an hortum a Deo consitum? vere enim campus & hortus es sua veolentissimus, omnium generum floribus rutilans, Ecclesiamque tuam miraculorum tuorum odore complens. Quo te honore colemus? quo nomine vocabimus? Angelum in carne, an hominem sine carne? In cælos subvectum, an in terris mira facientem? O fons & caput doctrinæ! o doctor & dux patriæ nostræ!

[14] Plura & majora eloqui nescimus. Ut didicimus, ita te veneramur, præsulem & athletam, & pastorem rationalium Christi ovium, æmulatoremque Christi passionum. Tu etenim pastor bonus, qui animam tuam pro ovibus, posuisti, [& tamquam bonum Pastorem Moysi] sicut magister ipse ac protomartyr Jesus, Dei filius & Deus noster. Alterum te Moysem depingimus, non in caligine & turbine, inter tonitrua & strepitus tubarum, reliquosque fumigantis montis terrores, tenui atque obscuro intuitu, quantum humanis, hoc est sensibilibus oculis licebat, Dominum aspectantem; sed totum, quantum-quantum est Dei Verbum incarnatum, mentis acre & oculis intuentem, & palam annuntiantem illum esse Salvatorem mundi. Alterum te Aaron agnoscimus, quin etiam haud paulo majorem: [atque Aaroni comparat.] ille enim asperso irrationabilium sanguine, populum expiabat; tu vero sacrosancto & vivifico Agni Dei sanguine, quem pro mundi vita & salute profudit, gregem tuum abluis & patriam sanctificas. Hanc siquidem decantatissimam & tua causa celeberrimam Syracusanorum urbem, patriam tuam in terris jure censemus, ubi feretrum ac templum tuum manet, & perpetuis miraculis illustratur: in cælis autem patriam te habere haud ignoramus, illam quam divinus Paulus supernam Jerusalem appellavit: in qua Pater, & Filius, & Spiritus sanctus ab æterno regnat, & nunc, & semper, & in secula seculorum. Amen.

DE SS. RUFFINO ET VALERIO,
MARTYRIBUS IN AGRO SUESSIONENSI.

SUB DIOCLET.

COMMENTARIUS PRÆVIUS.
De cultu & Actis.

Ruffinus Martyr, Suessione in Gallia (S.)
Valerius Martyr, Suessione in Gallia(S.)

AUCTORE G. H.

Decanatus Rurales sunt, per quos Ecclesiastici ratio regiminis in diœcesibus Episcopalibus distribuitur: ita in diœcesi Remensi est Decanatus Hermonvillanus, [Ecclesiæ horum Martyrum:] a proprio municipio Hermonvilla denominatus, quinque circiter Gallicis leucis a metropoli dißitus. Sub hoc censetur parochia SS. Ruffini & Valerii, de Hourges cognominata in Registro Beneficiorum Ecclesiæ & diœcesis Remensis: alia vero in diœcesi Sueßionensi, uti infra dicetur, ad honorem illorum est constructa ecclesia. Alterutri, Basilicæ sanctorum Martyrum Ruffini & Valerii dictæ, in auro quindecim Solidos testamento suo legavit Sonatius Episcopus Remensis, sub quo Concilium Remense habitum anno DCXXIV. Eorum corpora, ob incursiones Normannorum, fuerunt ad urbem Remensem aut Sueßionensem delata: in cujus ultimæ urbis diœcesi olim & vixerunt & sepulti fuerunt; cui etiam eorum memoria in Martyrologio Fastis Sacris adscribitur.

[2] [Memoria in Martyrologiis.] Ita ad hunc XIV Iunii in antiquis Martyrologii Hieronymiani apographis, Epternacensi & Lucensi, ista sub calcem adjiciuntur: Suessionis civitate passio SS. Valerii & Ruffini Martyrum: quæ fere eadem in variis Mss. Martyrologiis, Rabanique & Adonis Fastis leguntur. Florus, in suo auctario Bedæ, ante tomum Secundum Martii a nobis ob suam antiquitatem edito, ista scribit: In pago Suessionis passio SS. Valerii & Ruffini Martyrum, qui tempore Diocletiani & Maximiani Roma egressi, a Rictiovaro Præside comprehensi, catenis ac carceri mancipati, eculeis suspensi, plumbatis cæsi, tanta pœnarum sunt acerbitate afflicti, ut totam corporis speciem unum vulnus obduceret; & carne defluente, secreta viscerum panderentur. Sicque iterum in carcerem missi, & ibidem ab Angelo Domini confortati, ad ultimum gladio jugulantur. Hæc ibi. Quæ brevius ab Usuardo ita proferuntur: In territorio Suessionis civitatis, sanctorum Martyrum Rufini & Valerii, qui a Præside Rictiovaro, post illata sibi tormenta, jussi sunt decollari: quæ fere eadem leguntur in hodierno Romano. Eos Wandelbertus unico versu sic honorat:

Hic quoque (videlicet dies) Valerio & Rufino Martyre gaudet.

Denique Martinæus lib. 4 de veteribus Monachorum ritibus cap. 6, notat in quodam non vetustißimo Kalendario Corbejensi, & in Consuetudinibus San-dionysianis atque Compendiensibus, præscribi festum agendum cum tribus Lectionibus, sed pro Ruffini, ponit Rufi. Die XII Februarii memoria horum Martyrum recolitur a Galesinio, nescio quo citato Ms. At sequenti die XIII Februarii, elevatio eorum Suessione facta indicatur a Saussajo.

[3] Acta damus ex antiquis eisque optimæ fidei codicibus Mss: scilicet Aroasiensi in Artesia, [Acta ex Mss.] Trevirensi S. Maximini, & Rubeæ Vallis prope Bruxellas. Consentiunt Acta a Mombritio excusa, sed abbreviata: & alia in Mss. similiter contracta: quibus tertium compendium addi potest, quod apud Petrum de Natalibus ext at lib. 5 cap. 116; & aliud in Breviario Ambianensi, anno MDL excusum. Omnia vel maxime confirmat Flodoardus, Ecclesiæ Remensis Presbyter, qui lib. 4 Historiarum ejusdem cap. 52 & 53, post relatum compendium Martyrii, ex Actis jam citatis contractum, addit Historiam translationum & miraculorum, quam infra Actis subjicimus. Guilielmus Marlot, lib. 1 Historiæ Metropolis Remensis capite 20 ex codice Ms. Remigiano aliud Martyrii compendium habet, his verbis.

[4] Cum Quintinus, Lucianus, Valerius & Rufinus cum aliis, Roma patria relicta, in Gallias pervenissent, elegissentq; [aliqua ex Ms. Remigiano] sibi loca quibus prædicarent; Rufinus & Valerius antiquam urbem Remorum Galliæ Metropolim venerunt; ac munus suum explendi cum eis facultas non suppeteret, paululum ab urbe digressi, super fluvium Vidulam, credentium non modicam turbam tam virtutibus quam fidei luce irradiarunt. Rictiovarus, rabie Quintini martyrio necdum expleta, per id temporis Remos venit; Christianos quos ibi reperiret, cruciatibus ac morte ad cultum deorum coacturus: & quibusdam neci datis, per aggerem publicum inde arripiens iter, obvios habuit in territorio Suessionensi, juxta Vidulæ decursum (sive, ut alibi legitur, super Licii fluminis unda) haud procul a villa, quæ patrio nomine Basoche nominatur, viros insignes Rufinum & Valerium, in fide Christi enutritos, ac Regalium horreorum custodes: quos statim per satellites comprehendi jussit. Cumque in Christi confessione se fideles ac strenuos præbuissent, plagis afflictos diuturna maceravit retrusione; donec invicti reperti, capitalem subiere sententiam, decimo octavo Kalendas Julii.

[5] Hæc ibi. Annotat Marlot in margine. In loco, qui Basilica dicitur, [Sepultura in Basoches.] morati sunt: inde nomen sortitum Basoches. Fuerunt illustres Toparchæ de Basoches is stirpe Castilionea ad Matronam: & ex illis seculo XIII, Episcopi Sueßionenses nominantur Iacobus de Basoches, Nivelo de Basoches, & Milo de Basoches: de quibus consule Sammarthanos. Est autem Bazoches, burgum ad Vidulam fluvium in agro Suessionensi, infra Fimas, oppidum seu terminum agri Remensis; & in Registro Beneficiorum diœcesis Sueßionensis est Decanatus de Bazoches. Claudius Dormajus, libro 2 Historiæ Sueßionensis cap. 7, asserit, dicto loco de Bazoches fuisse horrea frugum regalia, a SS. Rufino & Valerio conservata: unde colligit eos non procul inde martyrio affectos: hinc supra in Martyrologiis agro seu territorio Sueßionensi tribuuntur. Franciscus Bosquetus, lib. 4 Historiarum Ecclesiæ Gallicanæ cap. 7, de Rictiovaro ista refert: Remis egressus Valerium & Rufinum in territorio Suessionensi, variis suppliciis affectos, tandem capite plecti jussit: quorum corpora postmodum Remos delata sunt. Addit vero Dormajus, postmodum a Bazochensibus fuisse constructam ecclesiam adeo celebrem, ut tempore S. Remigii in ea deservirent septuaginta Clerici: sed se dubitare, num hoc suo tempore ibidem ultra duos aut tres adhuc alerentur. Dein lib. 4 cap. 35 asserit, ob devastationem Normannorum fuisse Corpora SS. Ruffini & Valerii, ex sua Bazochensi ecclesia, deportata ad urbem aut Suessionensem aut Remensem.

[6] S. Paschasius Radbertus, Abbas Corbejensis, mortuus anno DCCCLI die XXVI Aprilis, conscripsit Passionem SS. Ruffini & Valerii, [Vita a S. Paschasio Rudberto scripta.] sub finem operum a Iacobo Sirmundo editam: in qua Vitam mox dandam longißimis amplificationibus deduxit; deque eorum adventu in Gallias agens, præbuit aliis occasionem conjungendi illos aliis viris Apostolicis, tunc etiam sub Diocletiano martyrium paßis. Supra laudatus Marlot, lib. 1 cap. 20, fatetur eum satis confuse loqui: ait enim, eodem anno, quo Diocletianus jussit, ut Christiani diis sacrificarent, Martyres relatos consilium iniisse veniendi in Gallias. Unde vicesimus, inquit, agebatur annus Imperii Diocletiani, mensis Martius, dies solennis Paschæ … At is incidit in annum CCCIII ex Chronico Eusebii: & sic eodem anno subiisse martyrium necesse est, quo Roma sunt egressi. Opinor exitum cum adventu, Paschasium confundere: maturius vero in Gallias profecti sunt, quam Diocletiani gladius in eos sæviret. Hæc dictus Marlot.

[7] Nos vix quidquam admittimus præter ea quæ in Actis jam referendis de eorum adventu, rebus gestis, & martyrio extant; in aliis aliunde adjectis per conjecturam, labor andum nobis non arbitramur; neque multum curamus quo fundamento majores nostri, in hac professa Societatis Iesu Domo Antverpiæ, [Alterius S. Valerii cranium Antverpiæ,] sibi persuaserint, huic diei adscribendam particulam sacri Cranii, quam poßidemus in una hierothecarum, sub nomine S. Valerii Martyris. Interim persuademus nobis, non alia de causa id factam, quam quia nomen istud hoc die habetur in Romano Martyrologio. Hæc certe Theatinis Bononiensibus unica causa fuit hodie colendi S. Valerium Martyrem Romanum, cujus illi Corpus Roma acceperunt, in uno cœmiteriorum sub urbanorum repertum cum titulo sui nominis, quod rarum; & repositum habent sub altari marmoreo ipsi erectum a pia quadam Matrona, cui cum creditæ fuissent testimoniales litteræ Vicarii Pontificii circa prædictas Reliquias, ipsa mortua illæ nunc frustra requiruntur; sicut mihi significavit Comes Valerius de Zanis exeunte anno MDCXCI.

ACTA MARTYRII
Ex variis vetustis Mss. & Mombritio:

Ruffinus Martyr, Suessione in Gallia (S.)
Valerius Martyr, Suessione in Gallia (S.)

BHL Number: 7373

EX MSS.

[1] Eodem tempore, sub Diocletiano & Maximiano Imperatoribus, missus est Rictiovarus, [A Diocletiano & Maximiano in Gallias misso Rictiovaro] ut in Gallias ageret Præfecturas. Cumque ab eorum conspectu superbo discessisset, continuo a Vangionum progrediens, Remorum civitatem est ingressus: ibique residens cœpit urgere Christianos, ut simulacrorum culturam venerarentur, & a consortio Deo omnipotentis cessarent: sed tamen in prædicta urbe b aliquos suo jussit imperio trucidari. Hinc egressus cum per aggerem publicum carperet iter, erat aliquo in loco contigua respublica gubernanda, juxta c Vidolæ fluvium, ubi Ruffinus & Valerius ad imperiale palatium frugum horrea conservabant. [SS. Ruffinus & Valerius fugientes] Cumque in præfatum locum crudelissimus Rictiovarus advenisset, audissetque Sanctorum religiositatem loco illo cum omni alacritate pollere; statim frendens dentibus, quasi canis rabidus, præcepit ubique Dei famulos inquirere. Mox, ut dictum est, citius divulgata sententia, sancti Martyres personam suam voluerunt a tyranni præsentia latere. [inveniuntur,] Erat autem procul spelunca, vicina itineri publico, spinosæ densitatis, ibique se sequestrandos immerserunt. tunc vero qui fuerant destinati, hac illacque eos perquirentes, subito invenerunt beatos Martyres ubise cubaturos obtexerant; statimque capti & catenati ad tyranni afferuntur præsentiam.

[2] Tunc itaque Rictiovarus, audita famositate beati Quintini Virmandorum Augustam aggredi cupiens, ut eum interficeret, quod d postea probavit eventus; cum Ruffinum & Valerium, in ipsos furore succensus, proprio contemplaretur judicio, decretum suæ tyrannidis prius in gloriosos Martyres sævus persecutor voluit agitari: [& coram Praside deos spernunt,] & sedens pro tribunali dixit ad eos: Ruffine & Valeri, quos Deos colitis! Aut quam sacram religionem intenditis? Jovem aut Dianam? Tunc uterque clara voce dixerunt: Jovem mœchum & sororum suarum impudicum violatorem, qui in adulterio generatus est; & Dianam meretricem, compita silvarum tenentem, [Christumque Deum profitentur:] non colimus nec adoramus; sed adoramus Deum unum, & Dominum nostrum Jesum Christum, qui de majestatis suæ sede ad terram descendit: illum cum Spiritu sancto & colimus & adoramus.

[3] [mole catenarum constricti,] Tunc Rictiovarus, cum magna vociferatione, dixit ad eos: Infelicissimi omnium, hominem interfectum, & in conditionem mortis inflictum, vos Deum & Dei filium affirmatis? Per virtutem Jovis, qui in sua potestate tonitrua deventilat, non effugietis manus meas, nisi multis cruciatibus vos interimam, & videritis si vos Deus vester de manibus meis eripiat. Tunc beati Martyres constringuntur ligaminibus catenarum, ita ut circumstantes mirarentur, quomodo aut qualiter possent tam vasta pondera sustinere. Sed beatissimus Ruffinus & Valerius, tamquam levissimas plumas, pro Christi nomine confortati portabant & benedicebant Deum dicentes: [in carcerem retruduntur:] Eripe nos, Domine, ab homine malo, a viro iniquo eripe nos. Et tunc die illa in carceris custodia cum noctis spatio retrudi jubentur.

[4] Altera vero die producti de carcere, Tyranni præsentiæ publicantur. [respuentes oblatas divitias & honores,] Tunc Rictiovarus lenibus verbis, cum omni adulatione, ait de eos: Audite me, Ruffine & Valeri. Colite Deos nostros, Jovem & Mercurium, Dianam & Venerem, & ego vos auro & argento ditari præcipio, & eritis primi in palatio Imperatoris. Tunc Ruffinus & Valerius dixerunt ad eum: Aurum & argentum tuum tecum sit in inferno, & ibi in os tuum liquefactum ponatur, ubi & patrem tuum diabolum cernes igni inextinguibili esse consumendum: nam nos nulla auri cupiditas & argenti a caritate Christi poterit amovere. Tunc Rictiovarus jussit beatos Martyres eculeis extendi, & plumbatis cædi. Et cum torquerentur dicebant: Multæ tribulationes justorum, & de omnibus his liberabit eos Dominus; Dominus custodit ossa eorum, unum ex his non conteretur. Et quanto magis Deum majestatis devoti clamabant, [in eculeis extensi plumbatis cæduntur:] tanto vehementius infelix Præses tormenta illata beatis Martyribus infligi rogabat; & pœnarum argumenta, sicut diaboli officium poterat invenire, circa beatos Martyres ulciscens præcipiebat inferre; ita ut inter multa flagella, compage omni disrupta, vix ossa hærerent, solo tantum spiritu palpitante. Erant enim jam macie diuturna defecti, & jejuniorum abstinentia macerati, sed animo & mente robusti in Domino permanebant.

[5] [ergastulo reclusi,] Tunc Rictiovarus dixit ministris suis: Tollite eos hinc, & ergastulo recludite, quousque excogitare possim quam crudeliter debeam eos consummare. Missi itaque in carcerem Beati Ruffinus & Valerius, Domino triumphanter psallebant dicentes; adjuva nos, Deus salutaris noster; propter honorem nominis tui, Domine, libera nos. [Psal. 7, 8, 9] In ipsa vero nocte, propinquante jam luce, cum se sopori dedissent, [ab Angelo consortantur, oblatis coronis:] Angelus Domini carceris claustra fortissimus præliator irrupit; & cum multa claritate loco illo refulsit, & ait ad eos: Ruffine & Valeri, viriliter agite, & confortetur cor vestrum. Dominus noster vos inter justos & electos sibi Martyres celerius adesse jubebit: & ibi præparatas vobis a Domino percipietis coronas, quas ego vobis de præsenti visuris ostendam; sicque eas super illorum capita illapsas deposuit. Erant enim micantes colore, & quasi smaragdino lapide resplendentes; in tantum ut validiorem claritatem donarent, quam solis radius sereno splendore coruscans.

[6] [prolata sententia mortis,] Mane facto jussit crudelissimus Rictiovarus Dei Martyres, Ruffinum & Valerium, suæ præsentiæ exhiberi. Cum autem venissent vidit facies eorum roseo rubore perfusas, & reliquam corporis partem ut liliorum candore fulgentem: & ait satellitibus, Per ceremonias Deorum nostrorum, quia in magica arte isti duo confidunt: nam Deorum nostrorum non cupiunt officiis deservire. Volo autem eos capitalem subire sententiam, ne amplius per eos Christianorum convalescat exercitus, & a Deorum nostrorum cultura multos revocent adorantes. Confestim jussiteos apud se ligatis manibus duci post tergum, ut ubi ei locus conveniens daret arbitrium, gladio truncarentur. Ducti autem sunt eminus, quasi septem passuum [millia] juxta callem publicum, [gladio truncantur:] super littora Vidole fluminis, ubi beati Martyres martyrio sunt decorati, & roseus eorum sanguis gloriosum finivit certamen.

[7] Post, completo consummationis tempore, non longo intervallo [accidit] dum, [corpora immota deponuntur.] ut ad Remorum oppidum ducerentur, cum Sacerdotum choris, & populorum turmis, feretris impositi; in loco illo, ubi ossa tumulata quiescunt, aggravati, ne moverentur præcipiunt; & ibi nutu Dei gloriosi Martyres pausationis requiem habere jusserunt, ubi pauperibus elemosynam larga manu & pro miseratione porrexerant, præstante Domino nostro Jesu Christo, qui cum Patre & Spiritu Sancto vivit & regnat in secula seculorum. Amen.

ANNOTATA D. P.

a Vangiones populi ad Rhenum, quorum urbs primaria est Wormata.

b Flodoardus lib. 4 cap. 21 asserit, tunc S. Mariam Virginem in territorio Remensi passum fuisse: cujus Acta martyrii, translationis, & miraculorum illustravimus ad diem 6 Ianuarii.

c Vidula Seu Vela fluvius oritur in Campania, 3 leucis a Cattelauno in ortum; dein urbem Remensem alluit & palatium Regium hic indicatum, ac dein in Axonam fluvium se exonerat.

d Scilicet die 31 Octobris, quando ejus Natalis celebratur.

HISTORIA TRANSLATIONUM ET MIRACULORUM.
Ex libro IV Flodoardi, de Ecclesia Remensi, cap. LII & LIII.

Ruffinus Martyr, Suessione in Gallia (S.)
Valerius Martyr, Suessione in Gallia (S.)

BHL Number: 7375

EX MSS.

[1] Eodem tempore quo hæc sacra a Virgo passa est, [Corpora Martyrum.] lancinator ejus Rictiovarus per urbem Remorum transiens, & quosdam Christianos ad culturam deorum compellens, ut eos superare nequivit, trucidari præcepit. Et egressus inde reperit duos quosdam viros, Rufinum & Valerium, fide Christi robustos, regalium tamen horreorum custodes. Quos comprehensos, ubi comperit Christi dilectione & confessione firmissimos, plagis afflictos diuturna carceris maceravit retrusione: ubi Angelica visitatione ac consolatione relevati, & confortati sunt. Sic invicti tandem reperti, capitalem subiere sententiam. Cumque non post longa temporis intervalla ad vrbem Remorum sacratissima deducerentur eorum membra, feretris imposita; in loco illo, ubi nunc tumulata ipsorum requiescunt ossa, ita tunc feruntur aggravata, ut nequaquam loco moveri valerent. Et ita Deo jubente factum esse probatur, ut ubi pauperibus eleemosynæ distribuerant largitatem, ibidem suorom corporum gratam perciperent requietionem.

[2] Sed dum b nuper gens Nordmannorum barbare sævitura, [tempore Normannorum Remos delatæ,] se Galliis infudisset; ob vitandam hujus persecutionis procellam, eorum pignora ad urbem sunt Remensem delata, positaque in beati Petri ecclesia, & per dies plurimos ibidem sub honore servata. At cum jam demum, barbaris recedentibus, in nos bacchata diu tempestas desævisset; redissetque tandem, Deo jubente, tranquillitas; Presbyter, qui Sanctis deserviebat, & ad propria jamdudum redire cupiebat, acceleravit sanctorum Martyrum glebas tollere, & ad dicatum sibi locum referre. Postque celebrata Missarum solennia, levantur a Sacerdotibus sacrata Christo corpora, atque cum magna populorum referuntur comitante caterva. [dum in locum deinde suum referuntur,] Contigit autem diem illam, quæ Dominica scilicet habebatur, ventorum flatu fuisse nimbosam, ita ut omnes candelæ, quæ ad obsequium Sanctorum ferebantur, vi turbinis extinguerentur. Cumque carpentes iter partem fluminis fuissent ingressi, cereus qui ante Sanctorum pignora ferebatur extinctus, repente cælitus accensus, omnibus mirum exhibuit spectaculum. Sicque, inter commixtos grandine nimbos, & ventorum flatus, [divinitus reaccenditur cereus:] ad quatuor fere millia duravit ex miraculo flamma. Disposuit denique postea Presbyter cereum ipsum in meliorem formam de eadem reficere cera. Cumque id a Sacerdotibus sibi subjectis efficeretur, mirum dictu! inter manus eorum mollis cœpit crescere cera, & in magnam grandescere quantitatem.

[3] [& cera multiplicata invenitur,] Cumque illi stupentes admirantesque perstreperent; ingressus Presbyter, & videns auctam sic fuisse ceram, credidit eos aliam ceram illi, quod non præceperat, adjecisse. Sed cognito tandem a Sacerdotibus, quod acciderat, miraculo; Deo gratias egit, & ceram in ecclesia ad memoriam tantæ rei reposuit. De qua cera c Riculfus, Suessionum venerabilis Episcopus, reliquias sibi deferri jussit. Sed & vicinarum ecclesiarum religiosi Presbyteri exinde ob devotionem expetitas particulas in ecclesiis venerabiliter condiderunt.

[4] [claudus sanatur:] Alia autem vice, cum de Suessionica civitate, in qua ob similem persecutionem delati fuerant, ad locum proprium referrentur; claudus quidam cum ceteris, qui Sanctorum corpora devoto comitabantur obsequio, reptabundus, adnisu quo poterat, incedebat. Non quidem hunc natura claudum produxerat, sed ex tempore illi accesserat gressuum dolenda debilitas. Cumque ad villam, quæ Vasneja dicitur, venissent; mox nativæ rectitudini restitutus, projectis adminiculis, suis cœpit vadere plantis, & Deum in Sanctis suis mirabilem ore collaudare gratanti.

[5] Præterea in qui eos sacrum locum violare, & res sanctis Martyribus delegatas pervadere nituntur, quācito divina ultio exeratur, uno exemplo sufficiat demonstrare d. Tempore quo inter Reges Odonem & Carolum graves agebantur Francorum in regno discordiæ, [pauperculam spoliaturus] per hanc occasionem licite rapinæ & deprædationes fiebant, confusum erat fasque nefasque; nusquam Dei aut humanarum timor legum, sed vi & potentia universa constabant: aliquando ad villam, quæ Basilica dicitur, prædones affuerunt, cœperumque omnes pauperum substantiolas ferre. Tunc quædam muliercula, cum supellectili sua fugiens, ad ecclesiam sanctorum Martyrum cursu rapidissimo tendebat. Quam quidam ex his qui ad prædandum venerant, ita ut sedebat equo velocissime insequi cœpit, volens eam capere, & seria sua illi auferre. sed cum quidam de adstantibus diceret: Noli, miser; noli illam in atrium sanctorum insequi Martyrum, ne tibi mali aliquid contingat; ille nihil veritus, admisso equo rapidissime fugientem insequebatur mulierculam. At ubi primis atrii pedibus equus institit, subito cernuatus cecidit: [rupta tibia punitur.] sessor autem ejus tam gravi allisione vexatus est, ut a summo genu usque pedem disrupta tibia, caro, velut ferro incisa, dehisceret; osque ipsum, carnis tegmine nudatum, pateret; & qui superbus eques venerat, jam humiliatus, nec suis pedibus incedere valens, manibus alienis de atrio ecclesiæ projectus est. Tunc equo & quæ habere potuit sanctis Martyribus pro eo datis, morti quidem subtractus est: sed quod supervixit temporis inutilis & nulli operi aptus fuit; testimonium divinæ virtutis in sua debilitate circumferens, & aliis quibusque salubrem timorem, exemplo patratæ in se ultionis, incutiens, ne talia agentes similia patiantur.

[6] Illud quoque notissimum, & omnibus habetur pervulgatum, ad sanctorum Martyrum sepulcra oleum aliquando crevisse. Siquidem Presbyter vas quoddam fictile juxta altare posuerat, [Oleum divinitus auctum] ad servandum oleum, quod ibidem ad fomitem luminis ardere debebat. In quo vase parum quidem olei remanserat, majore ejus parte in lychnorum lumine consumpta; cum repente cœpit crescere, & nullo inspiciente in majus augeri, donec os vasis crescens oleum exæquaret. Quod cum per dies aliquot fieret, nec jam se intra vasis angustias liquor divinitus auctus caperet, ac guttatim in terram flueret; Clericus, ecclesiæ ipsius custos, hoc solus animadvertit; [furtimque ablatum,] & subjecto vase altero, intra paucos dies ad unum sextarium collegit, furtimque abscondit, putans infelix divinum miraculum cupiditatis suæ fore compendium; & unde providebatur omnibus patrocinium, inde clandestinum se posse credidit perficere furtum. Sed Christus, qui Sanctos suos mirificare apud omnes decreverat, non diu permisit latere vel illius pudendum facinus, vel quod ad suorum Martyrum gloriam contulerat munus. Nam quadam die domum, quæ basilicæ adhæret, [magis augetur.] in qua etiam Suessionicus Episcopus, cum illuc accedit, manere consuevit; Presbyter, nescio quid causæ fuerit, ingressus; vidit vas illud oleo superfluere, & miratur unde illa esset olei copia. Cumque illic perraro hujusmodi inveniri possit liquor; cœpit percunctari Clericum tanti criminis conscium, cujus esset oleum, aut quis illud ibi deposuisset. Sed cum ille diceret, nescire se unde esset; pueri, qui ad discendos psalmos ibidem residebant, & rem omnem noverant, indicaverunt Presbytero, & factum miraculum, & custodis furtum. Ille hoc audito, cito ad vas quod juxta altare stabat recucurrit, & pavimentum adhuc olei exundatione madens invenit. Cumque immensum in Sanctis suis glorificaret Deum, alius quidam de custodibus advenit, & confessus est se magnam partem olei ipsius, nullo teste, tulisse; ubi voluit, & sicut voluit, expendisse.

ANNOTATA D.P.

a Maria Virgo, de qua supra actum.

b Nuper, respectu martyrii, scilicet seculo 9quando floruit Flodoardus.

c Riculfus adhuc 9 sec. floruit, mortuus an.902.

d Anno potißimum 893 & sequenti, quando contra Odonem, qui Eudes vulgo dicitur, fuit assumptus, Carolus Simplex, ut legitimus heres.

DE SANCTO ANTHEONE,
MARTYRE LAODICEÆ IN PHRYGIA.

[Commentarius]

Antheon Martyr, Laodiceæ in Phrygia(S.)

G. H.

Laodicea, nonnullis Laudicea, in antiqua notitia Græca Metropoleon & urbium Episcopalium his subjectarum cap. 22, [Locus passionis.] est Leodicea metropolis Phrygiæ Capatianæ, aliis Pacatianæ, sub qua fuerunt urbes Episcopales septem & triginta. Ab hac urbe, ejusque Martyre Antheone, auspicantur hunc XIV Iunii quatuor Martyrologii Hieronymiani apcgrapha; & quidem Epternacense antiquißimum, his verbis: In Phrygia lauda Antheonis ducta per d litter am virgula, ut nomen contractim scriptum intelligatur. Eadem ergo in Martyrologiis Richenoviensi & Rhinoviensi ita explicantur. In Phrygia civitate Laodicea Antonionis. Ms. Reginæ Sueciæ ab Holstenio vulgatum, ita habet: In Phrygia civitate Laodicea natalis S. Antiuni & Afræ. Apographum Lucense cum aliqua hallucinatione scribit, In Pagatia civitate natalis S. Antonii. At loco Pagaciæ cum majori contractione legitur Pagia in apographis Corbejensi & Blumiano: nec non in Mss. Florentinis Magno Ducis & Senatoris Strozzi. Videtur reliquis omißis sic supplendum: In Phrygia Pacatiana, civitate Laodicea. Notandum autem, quod nomen S. Antheonis scriptum in Epternacensi apographo dictisque Mss. Florentinis & alio Aquisgranensi, itemque in Additionibus Greveni ad Usuardum; in Ms. Blumiano scribatur Anteoni, in Corbejensi apographo Antigoni, in alio Ms. Corbejensi Antiani, ac denique in Ms. Augustano S. Udalrici Anteoni. Nos, omnibus consideratis, proferimus, cum antiquißimo Epternacensi & aliis, nomen S. Antheonis; transmissa S. Afra ad alium classem infra referendam, ubi Antonio conjungitur. In scriptis additionibus Carthusiæ Bruxellensis ad Usuardum est memoria SS. Antheonis & Bituni Presbyterorum & Martyrum. [an Bitunus Presbyter addendus?] Verum in Ms. Bruxellensi S. Gudilæ fit mentio SS. Galliani & Bituni, Presbyterorum & Martyrum in Africa. At S. Gallianus refertur mox inter Martyres Ephesinos: post quos sequuntur Martyres Afri, inter hos autem non est Gallianus: quis vero sit Bitunus, ab aliis non relatus, haud satis assequimur.

DE SANCTIS MIGGENE, GALLIANO, JUVINO, SIVE VIVINO,
MARTYRIBUS EPHESI IN ASIA.

[Commentarius]

Miggenes, Martyr, Ephesi in Asia (S.)
Gallianus, Martyr, Ephesi in Asia (S.)
Juvinus seu Vivinus, Martyr, Ephesi in Asia(S.)

G. H.

Post S. Antheonem, tres alii Martyres Ephesini proferuntur in antiquiore apographo Epternacensi Martyrologii Hieronymiani, [Martyrum nomina.] his verbis: Et in Epheso Miggenis, Galliani, Juvini. Quæ plane eadem leguntur in Ms. Aquisgranensi ecclesiæ primariæ. In Ms. Florentino Bibliothecæ Mediceæ hæc ita exprimuntur: In Epheso SS. Maggini, Gallini, & Vivini: at Viviani legitur in Ms. Florentino Senatoris Strozzii. Florentinum monasterii Sanctæ Crucis, Patrum Conventualium S. Francisci, ita eosdem profert: Apud Ephesium SS. Miggini, Galliani & Vivini, scilicet primis litteris transpositis ex Juvino supra relato. Ms. Richenoviense, ista habet: Et in Epheso Mingeni & Galliani. At nomina Galani & Jovini etiam memorantur a Greveno in Additionibus Usuardi; uti & Galani, sed Afris adscripti, in Ms. Bruxellensi S. Gudilæ.

[2] Relati a nobis sunt, ad XVI mensis præcedentis Maji, SS. Mengenes, Gajanus, [An ab his alii 16 Maji.] & Jovinus Martyres in Epheso, & forte iidem qui hic proferuntur: quod lectori dijudicandum relinquimus usque ad Supplementum Maji, cum iterum considerabimus sitne operæ pretium ipsos bis in hoc operæ poni, ob solam dici & exiguam scriptionis diversitatem.

DE SANCTIS QUINTIANO, TECLA, THEODOLO ET FESTINA,
MARTYRIBUS IN AFRICA.

[Commentarius]

Quintianus, Martyr, in Africa (S.)
Tecla, Martyr, in Africa (S.)
Theodolus, Martyr, in Africa (S.)
Festina, Martyr, in Africa(S.)

G. H.

De his Martyribus tertio loco ista habentur injam sæpius relato antiquo apographo monasterii Epternacensis: Et in Africa Quintiani, Teclæ, Theodoli, & Festinæ. Quæ etiam, sed omissa Tecla, habentur in aliis tribus apographis, scilicet Corbejensi, Lucensi & Blumiano. Ms. Reginæ Sueciæ ista profert: In Africa natalis SS. Quintiani, Theodoli cum aliis duobus, scilicet, Tecla & Festina. Ms. Richenoviense: Et in Africa Quintiani, Festini. Memoria Quintiani Martyris celebratur in Mss. Augustano, Gellonensi, Parisiensi Labbei, ac Romano Ducis Altempsii. Ast omnium quatuor in Florentinis Magni Ducis, & Senatoris Strozzii & Patrum Conventualium. In Bruxellensi S. Gudilæ, S. Quintiani nomen legitur: item Teclæ Virginis. Grevenus in Additionibus meminit Theodoli. Sic, qui hinc inde apud varios leguntur, simul optime conjunguntur in dicto Epternacensi Ms. In aliquo nostro Ms. adjungitur Protus, sed is Aquileja colitur hoc die, licet passus sit cum SS. Cantio Cantiano & Cantianilla XXXI Maji, quando de illis egimus.

DE SS. ANTONIO, AFRA, CANTIONELLA
MARTYRIBUS IN SPECIA.

[Commentarius]

Antonius, Martyr in Specia (S.)
Afra, Martyr in Specia (S.)
Cantionella, Martyr in Specia(S.)

G. H.

Iterum progredimur cum antiquissimo Martyrologii Hieronymiæni apographo monasterii Epternacensis, in quo ista proferuntur: In Specia Antoni, Afræ, Cantionellæ. At palæstraomissa, referuntur tres Martyres dispersi in apographis Lucensi & Blumiano. In Corbejensi sunt nomina Antigoni, [Memoria in sacris fastis.] Afri, Cantionillæ & Cantiani. Sed ultimus ad sequentem diem in pluribus refertur. Memoria Afræ & Cantionillæ seu Quintianillæ celebratur in Mss. Florentitinis Magni Ducis, Strozzii Senatoris, & Patrum Conventualium; & seorsim nomen Afri seu Affrii; cujus etiam nomen est in Mss. Augustano S. Udalrici, Parisiensi Labbei, Bruxellensi S. Gudilæ, & Aquisgranensi, in quo additur & Onati. Ita nomen S. Antonini est in Ms. Kalendario ante opera S. Isidori, asservato in bibliotheca Vallicellana Patrum Congregationis Oratorii Romæ, ubiforte & Onotus & Antoninus, loco Antonii videntur positi.

[2] At pælæstra martyrii Specia ubi sita sit, non satis assequimur. Franciscus Maria Florentinius, in suis Observationibus ad hunc diem, fatetur, hanc Speciam urbem sibi ignetam esse, nisi forte Sphecia sit Euboeæ civitas. At Philippo Ferrario in suo Lexico Geographico, [Palæstra Specia.] Sphecia oppidum est Illyrici in Dalmatiæ & Macedoniæ confinio, in Albaniæ regione. Est quidem etiam Spetia parva, sed munita, in ora maris Ligustici, ditionis Genuensis: verum dubitari potest an ea habeat sufficientem ætatem, ut censeri poßit tunc extitisse. Sperchia quoque civitas Thessaliæ, cum fluvio Sperchio a Virgilio lib. 2 Georgicorum memoratur. Sed frustra similia inquirimus, cum omnia loca non sint ab antiquis memorata, sed tantum magis celebria: juvat tamen etiam talia notare in subsidium veteris Geographiæ.

DE SANCTO MARCO,
EPISCOPO LUCERIÆ IN APULIA DAUNIA. BOVINI PATRONO,

CIRCA CCCXXVIII.

COMMENTARIUS PRÆVIUS.
De ejus cultu & vitæ Actis.

Marcus, Episcopus Luceriæ, in Apulia Daunia(S.)

AUCTORIBUS G. H. & D. P.

Luceria urbs Episcopalis, sub Archiepiscopali Beneventana, in Apulia Daunia & hodierna Capitanata, provincia regni Neapolitani, inter Troiam & oppodum S. Severini sita, ad distinctionem aliarum ejusdem nominis urbium appellatur Luceria Saracenorum, vulgo in mappis Lucera delli Pagani; [Epitome ex Ughello.] quia Fredericus II Imperator, Ecclesiæ hostis, accitis ex Africa Saracenis eam civitatem habitandam dedisse dicitur, apud Ferdinandū Ugellum tomo 7 Italiæ sacræ columna 451: qui dein Episcopos describit, & de S. Marco ista habet: Secundus S. Marcus, in Æcana Apuliæ, quam nunc Troiam appellant, civitate natus, ab Joanne Episcopo Lucerino Sacerdos ordinatus, eidem defuncto successit circa annum CCCII. [Episcopatus Luceriensis,] A Clero populoque ob sanctitatis famam vocitatus ad infulam, eam fere annis sex & viginti sanctissime rexit; multisque miraculis clarus, migravit ad Christum, die XIV Junii anni CCCXXVIII, relatus in Bovinam sive Bivinam civitatem, ut ipse ante mortem mandaverat.

[2] Ibi in ecclesia Cathedrali suo nomini dicata, summa celebritate colitur, ejusdem civitatis Divus tutelaris & Patronus. [corpus translatum Bovinum,] Ejus vitam vulgari lingua, ex monumentis Bovinæ Ecclesiæ, scripsit Dominicus Petrus Pauli Bovinensis: de quo etiam Ferrarius in Catalogo Sanctorum Italiæ, qui Marcum perperam Bovinensem Episcopum facit. Hæc ibi. Est Bovinum, urbs Episcopalis etiam ipsa, in eadem Capitanata, sedecim circiter milliaribus versus Austrum a dicta Luceria dißita, de qua agens idem Ughellus columna 354, ista scribit: [adhuc ibi jacere affirmatur.] Est in hac civitate vetustum Divæ Mariæ assumptæ & S. Marci Confessoris templum Cathedrale, sub metropoli Beneventana: ubi jacet ac magna veneratione colitur corpus S. Marci, Confessoris & Episcopi Luceriæ, Bovini Patroni, ab anno CCCXXVIII nostræ salutis usque ad nostra tempora.

[3] Hæc Ughellus, cujus verba sunt annotanda, propter Marium de Vipera in Catalogo Sanctorum, quos Ecclesia Beneventana ritu duplici aut semiduplici celebrat: ubi ad diem VII Octobris, ex inscriptione marmorea, existente in ecclesia Officium faciendum præscribitur de S. Marco Bovinensi Episcopo Duplex. Porro Marcus, Episcopus Bovinensis, quo tempore eam rexerit Ecclesiam, adhuc latet: [Beneventi, in ecclesia isti dicata dicitur esse] ejus vero sacrum corpus, in sacra æde ei dicata, quæ parochialis est, magna veneratione servatur. Hunc diem translationis esse fatemur: nam ejus natalem Ecclesia Bovinensis celebrat VIII (imo XVIII) Kalendas Julii. Hujus sancti Episcopi acta desiderantur: meminit tamen de eo Martyrologium antiquum Ms. in bibliotheca Beneventana num. 178 signatum, & David Romæus in Catalogo Sanctorum regni Neapolitani. Quando hic sanctus Episcopus vixerit, & quando ejus corpus Beneventum delatum fuerit, haud apparet ex prædictis. Prædicta ecclesia extat de jure patronatus nobilis familiæ de Sabarianis. Hæc Marius: sed cum Vita num. 3 expresse dicat, quod Depositionis dies celebratur Nonis Octobris, dicendum necessario est, hodie coli Translationem, non Beneventum, sed Bovinum, seu polius aliquam corporis inventionem vel elevationem, factam post scriptam Vitam, quæ solius Depositionis meminit: quem diem etiam assumpscrit Beneventana Ecclesia, ut cultu recentius inducto celebriorem; ideoque Natalem creditum ab iis, qui Vitam non legerunt. Num singulæ Ecclesiæ, Bovinensis & Beneventana, aliquas partes Reliquiarum S. Marci habeant, ex collatione oßium sciri posset: alias magis videretur æstimanda continuata posseßio Bovinensium, tam Beneventana potuerit accepisse corpus alterius S. Marci: quod cum nesciretur cujus esset, conjectura aliqua fulti putarint esse ejusdem qui Bovini colitur, cui & addiderint titulum, Episcopi Bovinensis, licet nihil scirent de ejus Actis, & tempore Sedis aut Translationis Reliquiarum.

[3] David Romæus in Indice Sanctorum regni Neapolitani pag. 407 ista pauca verba habet: [memoria apud Romæum & Ferrarium] In Daunia, Bovini, Marcus Pontifex: quod potest referri ad sacrum ejus corpus istic asservatum, & venerationem ut Divi tutelaris atque Patroni, illi exhiberi solitam. Ferrarius: in Catalogo Sanctorum Italiæ sic scribit: Marcus Episcopus Bovini (civitas est A puliæ in provincia Beneventana) præcipue colitur hac die, Acta tamen illius nondum vidimus. Memimit illius David Romæus. Agitur de illo in Ecclesia Beneventana. At, quod mirum est, idem Ferrarius in Catalogo generali eum omisit.

[4] Acta Vitæ hic dandæ, ex Ms. Bovinensi jam olim acceperat Rosweydus noster, [Acta sec. II scripta,] stylo verboso, nec valde polito; quem librarii, codicem scribentis, vel cographum inde sumentis, incuria fecit obscurum etiam videri; sic ut necesse habuerim, quædam per conjecturam restituere sano sensui; quædam, transpositione, vel omißione, aut etiam additione verbuli unius rectificare: parce tamen, quia memor propositi nostri. Scripta sunt ea Acta, post annum quidem DCCCXCIV, quo inventus & Bovinum allatus est antiquus de vita & mirculis S. Marci libellus, uti dicitur num. 23; vel etiam post annum MCXVIII, si Episcopus Bovinensis, num. 21 nominatus, debeat intelligi Giso; prius tamen quam ea Translatio fieret, cujus causa festum nuno agitur XIV Iunii, patratis jam miraculis, [ex libello ante sec. 8 exarato,] quæ toto cap. 3 narrantur. Ibi cum dicit Auctor num. 14, In his nostris temporibus; & num. 16, Sicut narratur a fidelibus; supponi potest, & Miracula facta & Vitam scriptam seculo XI. Argumentum priorum duorum Capitum totum sumptum videtur ex prædicto libello, cujus magna sane auctoritas est; siquidem circa annum DCCL absconditus, diu ante in manibus oculisque Luceriensium versabatur, servatus in urbis Lucerinæ excidio sub annum DCLXIII, ut ex Annotatis nostris apparebit. Non existimo tamen, scriptum eodem quo Sanctus obii IV seculo: talis enim Auctor non omisisset miracula, mortem immediate secula, quæ suaserunt ecclesiam supra tumulum construere; quod autem ea defuerint in præcitato libello, colligitur ex silentio Scriptoris nostri, eo usi: qui ut phrasim, simplicem fortaßis atque succinctam, longiori verborum ambitu exornarit, præsumi tamen potest nihil mutasse quoad substantiam.

[5] Hinc ergo credimus, Episcopum Luceriæ consecratum B. Marcum fuisse a Marcellino Episcopo Urbis Romæ: [ex quo creditur a S. Marcellino ordinatus Sanctus,] quem statuimus anno CCXVI die XXX Iunii ordinatum, sedisse annos VII, menses XI, dies III, videlicet usque ad diem II Iunii, inter gravißimas sub Diocletiano & Maximiano persecutiones; quibus non obstantibus fecit Ordinationes duas, per mensem Decembrem, Presbyteros quatuor, Diaconos duos, Episcopos per loca quinque: quorum unus quidni fuerit ordinatus pro Luceria Marcus? Hic autem dicitur, num. 13, spiritum edidisse cum jam esset annorum LXII; & inter CXXXIX Episcopos, qui ex Urbe Roma, id est, ex Provincia Romana vel non longe abea, ad Silvestrum Papam convenisse feruntur, anno CCCXIV; etiam Marcus aliquis nominatur; unde verosimile fit, Lucerinum eum esse, qui annuo mox sequenti etiam ad Nicænum ivisse, & Romam iterum ad Synodum Episcoporum CCCXXV convenisse potuit; adeoque & vitam protraxisse, sicut Ughellus censet, [ad an. atatis 62 vixisse.] usque ad annum CCCXXVIII. Hujus tamen tam definiti calculi certam rationem videre optarem. Interim, eo posito, sequitur, non fuisse primis duobus Marcellini annis ordinatum Episcopum Marcum; sed aliquo ex postremis. ne non habuerit idoneam tali gradui ætatem, qui etiam anno penultimo Marcellini solum fuerit annorum XXXVI.

VITA
Ex Ms. Bovinensi.

Marcus, Episcopus Luceriæ, in Apulia Daunia (S.)

BHL Number: 5301

EX MS. BOVIN.

PROLOGUS.

[1] [Dicturus Auctor de vita & miraculis Sancti,] De hujus sancti ac beatissimi Marci Confessoris vita aliquantulum studuimus dicere, vel qualiter ad Pontificale decus electus est enarrare promptula verbositate: de ejus miraculis quoque, quæ operatus est in isto fragili mundo, dicere conati sumus. Sed quid nos, tantilli ac sine peritia artis litterarum, de tali sanctissimo Patre dicere præsumimus? Etiamsi Homerus & Maro facundissimi Grammatici adessent, non potuissent linguis eorum [dignum huic Sancto] emulgere carmen: verum si illo tempore fuissent Ambrosius, Hieronymus, vel Augustinus, Ecclesiæ fontes, forsitan potuissent ejus laudibus quæ meretur aptare. Sed vos, Doctores carissimi & Ecclesiæ soboles, & Audutores vitæ hujus Sancti, non fiatis æmuli nostri, neque facillimam prorumpatis in clamationem, meque judicetis inertem, aut indoctum dicatis. [atatem & tenuitatem suam excusat.] Date veniam annorum nostrorum sexto lustro currenti; amara etiam pro dulci potate. Solet lucerna lutea juxta domum lumen datum emittere, & per crates in ecclesia resplendere. Ita & vos hujus B. Marci vitam suscipite: parvam meam locutionem pro magnis accipite: quia si lingua mea ænea fuisset aut serrea vox, & omnes artus mei humana voce loquerentur, ejus miracula quæ per eum Dominus gefsit, & laudes quibus dignus est, enarrate non potuissemus: unde bene Propheta dixit: Mirabilis Deus in Sanctis suis, ipse dabit virtutem & fortitudinem plebi suæ. [Ps. 67. 36] Qui multorum Apostolorum vestigia secutus est, doctrinam Martyrum recepit: &, si non fuit gladio Martyr, martyrium ferebat in corde suo; attenuabat se jejuniis, & orationibus omni hora vacabat, castitatem vero corpore & labiis observabat. Sed ne me diutius tarditas teneat, ad ea quæ dicenda sunt, quantum possum, redeo.

CAPUT I.
Ortus, Presbyteratus, calumnia miraculis depulsa..

[2] Fuit in civitate Æcana, quæ erat in Apuliæ finibus, vir nomine Constantinus, locuples valde, Christianissimus & timens Deum: qui quotidie eleemosynis, orationibus, atque jejuniis insistebat; habebatque unicum filium, nomine Marcum, quem instruens in timore Dei, tradidit etiam litterarum studiis. Qui ita doctus est, ut, sicut terra fructifera semen recipit, [A pio patre perbene instructus puer,] & fructum centesimum affert; similiter & ipse, patris sui monita recipiens, in bonitatis studio semper implicitus, perseveravit; dicente Domino in Euangelio, Bona arbor bonos fructus affert: ita & ille de dignis parentibus digna proles effectus est, crescebatque quotidie in bonitate & timore Dei, & indolis ejus fama sanctitate emicabat. [Mat 7. 17] [eodem mortuo,] Decurrente autem tempore, pater ejus Constantinus reddidit spiritum, & ab Angelis in cælum susceptus est. Sed nihil dubitare quis potest, ut qui tanto tempore in servitio Dei moratus est, non in aula cælestis Regis intraret, pollicente Domino, Venite ad me omnes qui laboratis & onerati estis & ego vos requiescere faciam. [Mat. 11. 28]

[3] Post mortem autem Patris, cum esset puerulus & locuples valde, [bona pauperibus erogat:] cum duabus puellis habitabat; nihil tamen puerile gessit in opere. Deo autem cœpit devotus existere, & ad supernam patriam totis desideriis anhelare: cœpit autem & de substantia sua erogare pauperibus, subvenire oppressis; & illic thesaurum suum ponere curavit, ubi ærugo non demolitur, nec tinea corrumpit. Interea Joannes Præsul Lucerinæ Sedi Antistes præerat, [& Presbyter ordinatus;] vir valde mirificus & omni honestate præclarus; qui sublimavit illum honore Presbyterii; ille vero quasi se indignum clamabat. Cum ergo B. Marcus infulam Sacerdotii [suscepisset], inerat ei abstinentia in cibis, vigilantia in orationibus, strenuitas in jejuniis; & cuncta quæ habere poterat ad pietatis opus distribuebat: in quo tantæ perfectionis gratiam accepit, ut jam tunc in ipsis initiis perfectus posset merito deputari. O felicia sanctæ viscera matris, quæ tale germen mundo ediderunt! Vere ista fertilis gleba, quæ suscepto semine aliud centesimum, aliud sexagesimum fructum producit.

[4] [ob duarum puellarum ministerium,] Cum [autem] beatissimus Marcus in cella sua, juxta aulam sanctæ Dei ecclesiæ [maneret, &] in domo sua ministrarent ei puellæ duæ, quas ille quotidie instruebat in timore Dei & doctrina sancta; ille invidus diabolus & omnis bonitatis detractor, jacula inimicitiæ in suos satellites emisit; & contra B. Marcum æmulos accendens, sperabat tumorem nequitiæ suæ contra eum excitare. [Sed frustra]: scriptum est enim, Beatus vir qui spem suam posuit in Domino; &, Justus quasi leo considens, non timet adversitatem hujus mundi. [Ps. 39. 5 Prov. 18. 1] Direxerunt autem epistolam ad Joannem Præsulem de B. Marco, ita dicendo, & in verbis diaboli talia depromendo: [accusatur Episcopo Luceriensi:] Domine Præsul, cui Deus concessit tantam bonitatem, qui omnes homines ut filios diligis, & verbis tuis scrutaris arcana; iste Marcus Presbyter, quemtua Dignitas sublimavit honore Sacerdotii, tua præcepta contemnens, & monita tua conculcans, in domo sua nefariam rem agit, stuprum scilicet cum duabus puellis; & in deliciis & epulis crassatur, & magicis artibus quotidie vacat: nisi hanc rem tuo jussu emendaverit, pessimum malum accidet patriæ nostræ. O novi Judæ typus! & nova Judæorum inventio! O iniqua labia! Ille contra Dominum magistrum suum invidiæ fomite succensus dicebat, in Pythonis arte facit miracula: isti de B. Marco dicebant, Magicis [eum] artibus vacare: Judæi Dominum per invidiam tradiderunt Pilato, & falsos testes super eum miserunt; & isti B. Marco per invidiam detractabant, ut traderent damnationi. Sed ille Deus omnipotens, qui omnia novit antequam fiunt, non deserit servos suos, quia non repellit Dominus plebem suam usque ad finem.

[5] Cum autem lecta fuisset nefanda epistola ante conspectum Episcopi, in furore accensus quod de tam venerabili viro talia audisset, quando dura & lubrica fama de eo non esset inventa; [a quo accersitus, missos ejus placide excipit,] statim ad se vocavit suos duos Diaconos, Vincentium & Aristotelem; & dixit eis; Ite in civitatem Trajanam, & adducite ad me Marcum Presbyterum, ut cognoscam veritatem de eo. Illi autem abeuntes invenerunt eum in ecclesia orantem, & dixerunt ei: Veni, quia Episcopus te vocat. Tunc ipse beatissimus Marcus, ut erat efficacissimus, & omni humilitate plenus, dixit eis columbina simplicitate: Fratres, venite oremus. Et prosternens se B. Marcus in terram, oravit: & iterum erigens se, expandit manus suas ad cælum, cum lacrymis dicens: Domine Deus omnipotens, [factaque coram & cum eis oratione ad Deum,] Pater æternæ majestatis, sancta & æterna Trinitas; tu in principio ante omnes creaturas Luciferum condidisti, bonumque & sublimem illum fecisti, & principatum inter Angelos ei dedisti; ille autem non dedit honorem tibi Creatori suo; sed per invidiam & superbiam suam de cælo in tartara projectus est, ut quantum fuit angelus bonus, tantum efficeretur diabolus malus, unde de illo ait Job; Dies illa vertetur in tenebras, quod non requirat eam Deus desuper, quia primum hominem per invidiam de Paradiso ejecit, & totum orbem in infernum præcipitavit: Tu Filium tuum D. N. Jesum Christum, per uterum Virginis, ad humanum genus redimendum misisti: qui formam servi accepit & tentatus est, [ut oppressæ innocentiæ vindicem & invidiæ ultorem,] ut nos de inimici potestate expediret; mortuus est, ut nos de morte perpetua liberaret; & in resurrectione sua virtutem diaboli destruxit, & mundum illuminavit. [Job. 3. 4] Tu Susannam de falso crimine liberasti, & tres Pueros de camino ignis eduxisti, & ut bonus dominus tuam bonitatem ostendisti; adjuva me servum tuum, quia in te est spes mea; quia si tu mihi adjutor es, non timebo quid faciat mihi homo: qui vivis & regnas in secula seculorum.

[6] [Hac oratione completa] vocavit ad se prædictos Diaconos, & dixit eis; Venite, [eosdem invitat ad prandium,] sumamus cibum. Vere iste imitatus est magistrum & dominum suum, quia ille sciebat quod tradendus esset a discipulo suo, & a Judæis crucifigendus; a cœna autem illum non recusavit, & benedictionem proditori suo non negavit: & iste per Spiritum sanctum sciebat, quod per invidiam voluissent contra cum exercere rem nefariam; ad prandium [tamen] vocavit eos. Cum autem venissent ambo ad domum ejus, Vincentius intravit & accepit benedictionem de sancta manu ejus; Aristoteles autem, in feritate permanens, non intravit ad eum. [& unius qui recusaverat, sitim miraculo levat.] Cum autem [itineri sese dedissent, &] pervenissent [ad…], comprehendit Aristotelem anxietas, & stabat ut spiritum exhalaret. Videns autem B. Marcus damulam, & juxta eam damulos stantes, adjuravit eam & dixit: Adjuro te per Patrem & Filium & Spiritum sanctum, ut stes & non moveas te de loco ipso, donec præbeas huic Diacono lac, ut refocilletur anima ejus, & cognoscat virtutem Domini mei Jesu Christi, quam facit in eis qui sperant in eum. Statim autem damula fixit se, & perrexit Aristoteles, & bibit lac de mamillis ejus, & ipsa damula perrexit illæsa. Tunc veniens Aristoteles & procidens ad pedes B. Marci, osculabatur eos, & flebat fortiter, & dicebat; Pater sancte, indulge & ignosce mihi peccanti: quia tu pius, & ego impius; tu bonus, & ego malus: [a quo pœnitente,] obsecro, indulge mihi; ne veniat ira Dei super me, quia mentem malam habui in te. O magnalia Conditoris! o miracula Redemptoris! quæ tantam dilectionem habuit in servis suis, ut etiam bestiæ agri obediant jussioni eorum.

[7] Cum autem venissent ad Præsulem, Aristoteles narravit ea quæ gesta in via: [edoctus Marci sanctitatem Episcopus,] & miratus est Joannes Præsul de his quæ audierat. Cum autem hora matutinalis advenisset, dixit Episcopus B. Marco; Ingrediamur ad ecclesiam, ut vigilias matutinales celebremus. Respondit autem B. Marcus; Substineat Dignitas tua tantisper, ut audiat mirabilia. Cum autem unius fere horæ spatium pertransisset, audivit B. Marcus signum matutinale in cælo Angelorum laudibus personare, & dixit ad Præsulem: Erigat Dominus meus autem suam, & audiat. Cœpit autem Episcopus sursum collum erigere, auribusque intendere, & audire minime potuit. Tunc dixit ei B. Marcus; Flectamus genua, & oremus. Et cum ambo in oratione persisterent, [cum eo audit concentus Angelicos.] audivit Episcopus & B. Marcus hymnidicos Angelorum choros, in cælo cantantes: & cœpit Episcopus, una cum B. Marco, Deo gratias agere: & dixit Episcopus illum Versiculum; Disperdat Dominus universa labia dolosa & linguam magniloquam: quia sepulcrum patens est guttur eorum, linguis suis dolose agebant, judica illos Deus: & intrantes in ecclesiam, vigilias Domino celebrarunt. [Ps. 5. 11] Deinde dixit Episcopus ad B. Marcum: Rogote, Frater, ut perseveres mecum una hebdomada. Respondit autem B. Marcus; Quod jubet Dominus meus faciam. Cognita autem Præsul bonitate ac sanctitate ejus, commendavit se in ejus orationibus, & osculando se invicem in caritate Domini remisit eum in propria.

CAPUT II.
Episcopatus S. Marci, miracula in eo patrata, & sanctus obitus.

[8] Non post multum vero tempus factum est, ut B. Joannes Episcopus dormitionem in Christo acciperet. [Successor Joanni Lucerinensi electus,] Tunc Clericorum omnium ac Laicorum una efficitur vox, ut Marcus ad Episcopatum eligeretur, ita ut nullus in his hominibus inveniretur, qui non in ejus electione clamaret, [ob ea quæ antea] objiciebantur huic Sancto præconia, quoniam antequāfieret Presbyter, [ordinatur invitus,] Confessor Christi esse meruit; & his assentiens Presbyterorum vox [similia] clamabat. [Ipse vero] indignum se esse dicebat; assensumque præbere nolens, fugam paravit. Cumque pernoctantes vigilias noctis, non invenissent eum, contristrati sunt. Facta autem diligentia, inventus est ante fores sanctæ ecclesiæ. Sic benedicta ac mirifica Dei clementia, [& miraculis clarescere incipit.] qui noluit Ecclesiam suam tam apto Pastore privari, nutu ejus sanctissimus Marcus ad Episcopatum eligitur; consecratur vero, a Marcellino, Episcopo Urbis Romæ. Tantam [autem] gratiam ei Deus contulit, ut etiam post Mistarum solennia celebrata, ablutis manibus, aqua quæ fluebat ex iis, quisquis ex ea gustaverat, a quacumque infirmitate erat detentus, per gratiam Christi, sanus fiebat. Et plura alia miracula per eum Dominus operatus est, quæ aliquantulum huic opusculo inseruimus.

[9] Dum die quadam procederet beatissimus Marcus, Confessor Christi & Episcopus, & Missarum solennia in ecclesia celebraret, dæmon per os hominis cujusdam clamabat; O Marce, ideone Pontificale decus adeptus es, ut me torqueres? Ego sciam quid faciam adversum te: [Energumenum liberat.] suscitabo ex omni parte æmulos tuos contra te. Cui ait B. Marcus: Obmutesce, diabole, & abi ab eo, & ne audeas ultra cum hominibus loqui. Qui statim discessit abeo, & allisit hominem illum in terram, & factus est quasi mortuus. Tunc sanctissimus Marcus, tenens manum ejus, erexit eum, & dimisit eum illæsum abire. Homo autem ille devovit se numquam ab eo discedere, timens ne diaboli potestate iterum male impeteretur. Quid amplius de tali viro sanctissimo dicemus? Erat enim piissimus & omni bono conspicuus: non enim ad personæ potentiam, sed ad morum elegantiam attendebat, a detractoribus aures suas quasi a serpentibus separabat: circa egenos vero & advenas ita solicitudinem exhibebat, ut secundum verbum Christi [ipsum] esse in his crederet: Clericorum omnium ita curam gerebat, ut Clericos pauperes de sua facultate ditaret.

[10] Dic igitur, minister tenebrarum, ad quid te adjuvabunt jacula tua, [ad dæmonis confusionem:] quæ contra Sanctum Dei injecisti? Ille triumphavit, tu superatus es: ille in cælo gaudet cum Sanctis; &tu in inferno luges cum ministris tuis: illi in judicio stola candida & corona immarcescibilis parata est; tibi gehenna, & catena ignea, & vermes qui numquam moriuntur. Non suffecit tibi primus homo, quem per invidiam de paradiso ejecisti; sed contra B. Marcum invidiæ faculam succendisti. Numquid non potuisti in paradiso aliam bestiam invenire, quæ tuis voluisset obedire præceptis, nisi serpentem? [Ecl. 13. 19] Imo qualis dominus, talis & famulus: quia scriptum est, Omne animal simile sibi diligit. Ille aridus in terris, tu aridus in cælo: ille callidus & tortuosus est inter animalia cuncta, tu callidus & tortuosus es inter angelos sanctos: ille veneno est plenus, tu omni dolo repletus: ille terram comedit, & hominibus est inimicus: tu catenis igneis ligaris. Sed redeamus adea quæ inchoavimus.

[11] [Civem Lucerinum cæcum] Cum autem ad Pontificatum electus est B. Marcus, non est in gloria humana elatus: sed in bonitate & humilitate perseveravit; & qui antea abstinentiam habuit in corpore suo, modo duplicatam abstinentiam sibi injunxit. Fama autem bonitatis [ejus] crescebat per singulos dies, & miracula ejus per totam Apuliam divulgabantur. Fuit quidam homo in eadem civitate, qui dolore capitis vexatus, cæcus est effectus: qui per manus filiorum deductus ad cellam, ubi B. Marcus Confessor Christi sedebat; procidit ad pedes ejus. & dixit: Adjuva me, Pater sancte, & redde mihi lumen oculorum meorum: quia credo & confido, quia quæcumque postulaveris a Deo dabit tibi. Tunc B. Marcus fecit orationem super eum, & dixit: Domine Deus omnipotens, Jesu Christi unigenite fili Dei, qui oculos cæci nati aperuisti, & Lazarum quatriduanum a monumento resuscitasti, & filiam Archisynagogi salvasti, & dixisti, Petite & accipietis s quæro de tua sancta misericordia ut huic homini lumen restituas; ut cognoscant homines, quia tu es Deus, benedictus in secula seculorum. [manuum impositione illuminat:] Et ponens manus super oculos ejus dixit, In nomine Patris & Filii & Spiritus sancti, aperi oculos tuos & vide lumen hujus mundi, ut honorifices Deum qui te creavit: statimque recepit lumen, & sanus effectus est.

[12] [Viduæ unigenitum defunctum] Interea cum B. Marcus Pontifex, Christi Confessor, per plateam civitatis transiret, occurit ei mulier vidua: & prosternens se ad pedes ejus, dicebat; Pater sancte, subveni mihi peccatrici & viduæ, quia unicus filius meus defunctus est: sed rogo te, ut venias, & stes super eum, & imponas manus super eum: potens est enim Deus, per te famulum suum, mihi reddere filium meum, & dolorem viduitatis lenire. Quod audiens B. Marcus cœpit flere fortiter, dicens; Recede a me, mulier; quia ego homo peccator sum, & hoc ministerium Apostolorum fuit. Dixitque ei mulier; Per eum cujus tu es famulus, & cui a juventute oblatus es, non dimittam te nisi veneris ad eum. Cum [igitur] tetendisset B. Marcus iter ad domum mulieris, [oratione super eum facta resuscitat.] invenit puerum jacentem sine anima, & circa eum vicinos & cognatos plorantes, & ejecit eos, & clausit ostium post se: & prosternens se in oratione cum lacrymis dicebat; Pater æterne. Trinitas summa, Deitas una, qui per Elisæum Prophetam filium mulieri [Sunamitidi] restituisti, & lacrymas viduæ [Naim] suscepisti, & filium ejus extra portam mortuum elatum resuscitasti; & Chananææ mulieri, clamanti ad te, filiam ejus incolumem restituisti; ad te, Domine clementissime, preces effundo, ut reddere digneris animam hujus infantis in hoc corpusculo: & exaudi me peccatorem deprecantem te, quia tu es Salvator mundi, & omnia sub tua ditione consistunt, & nihil est tibi difficile. Et cum hanc precem effudisset ad Dominum, statim revixit puer: & vocavit matrem ejus, & reddidit eum illi & cognatis.

[13] Hæc breviter de vita vel actibus B. Marci, Confessoris Christi, [Sexagenarius moritur, 7 Oct.] dicta sunt: nunc de ejus morte narrare studuimus. Cum jam esset B. Marcus annorum sexaginta duorum, febri correptus spiritum Deo reddidit: & depositionis ejus dies celebratur Nonis Octobris: qui testamentum fecit, & sibi placuit ut in civitate Bovini sepeliretur: quod honorifice factum est: & super sanctum corpus ejus ecclesia sui nominis locata est; cunctorumque Sacerdotum & plebis universa turba, qui ad sanctissimum viri Dei obitum venerunt, omni suavitate odoris repleti sunt, ac si illic fuissent omnia aromata diffusa. Sacerdotes plorabant, de Patre amisso; Populus lamentabatur, quasi grex de Pastore suo, dicens; Euge Pater beate, redde Deo talentum duplicatum, pro nobis intercede apud misericordiam Dei: ora pro nobis B. Marce; fave precantibus, [& sepelitur ut Sanctus;] audi voces psallentium & deprecantium te; qui sanctissime pieque moreris, pro nobis Christum deprecare, ut tuis orationibus mereamur ad regna paradisi pervenire lætantes.

CAPUT III.
Miracula facta interventu S. Marci circa tempora Auctoris.

[14] Sed quæ Salvator noster Dominus Jesus Christus, per hunc Patrem nostrum, beatissimum Marcum, Confessorem & Episcopum, [Fœde contractus] hoc in fragili mundo operari dignatus est, silentio minime prætereunda sunt. In his nostris temporibus æger quidam, de longinquis partibus ad aulam Sancti hujus advenit; qui cum maximo oppressus languore in suo corpore fuisset, [& genibus repiæns,] junctis cum clunibus plantis, ita ut nullo modo proprio gressu incedere valeret, prout poterat scabella manibus deferendo super genua gradiebatur: qui quamvis in eadem civitate Bovini a jamdiu moratus esset, ibique eleemosynis, quæ pro Dei amore sibi dabantur, viveret; assidue tamen vigiliis & orationibus Dominum & Salvatorem nostrum Jesum Christum deprecabatur, quo per B. Marcum, Confessorem & Episcopum, sibi misericordiam concedere dignaretur. Sic vero cum multis temporibus in pœna perduraret, nimioque languore defessus esset;orationem incessanter ad Dominum fundens, veniam postulabat, dicens; Domine Detus omnipotens, cæli terræque Creator, cui cuncta famulantur elementa, cui Cherubim & Seraphim Sanctus, Sanctus, Sanctus proclamat, cui Angeli & Archangeli omnesque creaturæ obediunt; [atque ecclesiam Sancti frequentans,] te deprecor, adesto mihi misero, ut oculorum meorum lacrymas suscipias; & concede, ut apud tuam clementiam medelam percipere merear. Et cum hanc orationem fudisset ad Dominum, & ante fores ecclesiæ Beatissimi Marci lacrymantibus oculis adstitisset, quod quæsivit habere meruit.

[15] [dum inter pueros ludit ante fores,] Quadam vero die, cum solito more ad ecclesiam hujus sanctissimi Patris adventasset,contigit ut in porticu ejusdem ecclesiæ pueri ludum nucum facerent, ipse quoque secundum posse suum cum iis ludebat, iisque eum decipientibus adversa sibi plurima inferre nitebantur. Hic itaque tantis constrictus deceptionibus, in ipso ludo quo cum pueris luserat suspirans, oculosque ad cælum tendens cum lacrymis, Deum ac B. Marcum deprecabatur. Tunc subito, nutu Dei & virtute Spiritus sancti, salutis gratiam in corpore nec non in pedibus a Christo recepit. Qui continuo erexit se gaudens, laudesque Deo & B. Marco, cunctique cum eo adstantes, reddere cœperunt. [subito gressu donatur,] Hæc ubi Bovinensium venerabili Episcopo b Addoni delata sunt, accersitis Canonicis cunctisque ejus civitatis Clericis, una cum plebe, cum laudibus & hymnis corde & ore Dominum laudantes, ecclesiam ingressus est. Tunc Episcopus, & qui cum eo erant, sanctæ Trinitati orationum & vigiliarum obsequia referentes, Deum Patrem, & D. N. Jesum Christum, atque beatissimum Marcum, [unde Deo gratia publice aguntur.] de tanto ac tali miraculo, corde & ore unanimiter laudare & glorificare cœperunt. Denique languidus, qui obnixe valida infirmitate fuerat depressus, diu in eadem urbe sanus & incolumis, serviens Deo ac B. Marco, permansit. Hoc autem miraculum, quod ad laudem & gloriam D. N. Jesu Christi & B. Marci, Fratres carissimi, gestum est, indubitanter cunctis sanctæ Ecclesiæ fidelibus noscatur esse credendum. Nos autem miselli, misericordiam Dei & hujus nostri Patroni incessabiliter imploremus, ut per eum veniam delictorum percipere mereamur, & in cælo cum illo sedem gloriæ possidere valeamus, ipso adjuvante, qui cum Patre & Spiritu sancto vivit & regnat, in secula seculorum.

[16] [Paralyticus eodem allatus,] Eodem autem tempore fuit quidam familiaris cujusdam Archipresbyteri ecclesiæ sanctæ Dei genitricis & virginis Mariæ, Leonius nomine, sicut a quibusdam fidelibus memoratur: qui cum generis sui domesticos revisere vellet. iter arripiens ad eos causa visendi gratulabundus perrexit. Cum autem redeundi visis cognatis viam cepisset, protinus in ipso recessu tam importunus eum dolor invasit, ut evadendi nulla fiducia [superesset]. Vix itaque ad propria rediens, manus ejus ac pedes nec non & tibiarum nervi ita aridi effecti sunt, ut eos neque extendere neque extendere neque replicare valeret. Cum autem ita languidus & implicitus jaceret; manibusque alienis cibum ac potum, ut ejus corpus sustentaretur, ore reciperet; propinquos suos oravit, ut ad ecclesiam B. Marci eum deferrent. Quo delatus, in eadem ecclesia lectulum sibi parari fecit: cognati vero ejus ad eum venientes, eique cibum deferentes, cum lacrymis dicebant: O B. Marce, sanctissime [Præsul], qui [tot] miseris tua patrocinia præstolantibus veniam concedere dignatus es, auxiliare nobis, & huic languenti subvenire non differas. Ejusdem autem misericordia [motus] Bovinatis Ecclesiæ Episcopus, & Archipresbyter quem supra memoravimus, cum aliorum cœtibus Clericorum, sæpissime ad eum venientes, litanias pro eo & orationes ad Dominum suppliciter effundebant.

[17] [post annum unum continuatæ precis,] Hæc per unius anni circulum super infirmo ab eis acta sunt: inter hæc vero cum infirmus & debilis atque attritus jaceret in stratu suo, beatumque Matcum in eadem ecclesia crebrius [illi] visitarent cum multitudine; Sanctorum exercitus, in quietæ noctis silentio, psalmodicas laudes Deo referre, se videre & audire dicebat. Unde factum est, ut in solennitate venerandæ atque adorandæ Crucis Salvatoris D. N. Jesu Christi, beatissimus Marcus ad ecclesiam visitandam, ut solitus fuerat venire dignatus est. Sed cum vigilias Domino retulisset, [a Sancto sibi apparente] ut superius diximus, hujuscemodi verbis beatissimus Marcus languentem præmonuit, dicens; Quid hic tam diu moraris? & cur non viam tuam peragis? Cui languidus ait: Et quomodo hinc recedere valeo, qui tanto languore depressus assisto? Tunc Sanctus, accedens ad eum, inquit; Da mihi dexteram, ut meum levamen te habere cognoscas. Hæc autem dicente B. Marco, paulatim languidi manus adhærebat parieti, juxta quem sibi lectulum sterni fecerat: erigens autem se, manum Sanctissimi hujus apprehendere cupivit, qui statim ab oculis ejus sublatus est. [erigitur sanus.] Concedente itaque, Fratres, divinæ pietatis misericordia, is qui fuerat infirmus, sanus effectus est, sicut ei Sanctus prædixerat: ad cælum [autem] manus extendens cum gaudio, Deum & B. Marcum laudare & benedicere cœpit. Tunc Episcopus, cum universo Clero & multitudine civitatis, de tanto miraculo stupentes, immensas laudes Domino reddebant, eum glorificantes qui tanta beneficia Sanctis suis largiri dignatus est.

[18] [& pulentus sutor, sed avarus,] Non est prætermittendum, Fratres carissimi, quod Deus per hujus sancti Patris nostri Marci [intercessionem] operari dignatus est. Eodem namque tempore erat vir quidam, civitatis Bovini habitator, dives valde, calceamentorum arte peritus; qui cum corporis illecebris deditus esset, animæ curæ oblitus, gravissimum corporis incurrit periculum. Nil mirum namque est, quia avaritia carnis inimicatur animæ, sicut scriptum est, Spiritus concupiscit adversus carnem, caro autem adversus spiritum: idcirco in grave delictum plerumque mortales labuntur. [Gal. 5. 17] Sic est enim. Cum multis ditaretur opibus, non memoravit illud Propheticum; Honora Dominum de tua substantia, & de primitiis frugum tuarum da pauperibus: [occupatur a dæmons furioso,] sed cælestia despiciens, terrena amplectens, Deo Patri ac D N. Jesu Christo obedire ac servire omnino neglexit. [Prov. 3. 9] Contigit [autem] quodam die, cum solus in domo sua permaneret, nullusque alius adesset, in maximam elevatus contumaciam, nullamque jacturam indigentiæ pertimescens, quod laqueo sathanæ irretitus est; & immundo spiritu præoccupatus, immoderate cœpit vexari, ita ut etiam a multis teneri minime posset. Sed quia Deus non vult mortem peccatoris, sed ut convertatur & vivat; ideo quem diligit, sic arguit, corripit, & castigat, ut illi veniam præstet: ideoque, Carissimi, unusquisque peccatorum maculas lacrymis purget, ut per concupiscentiam terrenarum deliciarum fructum patriæ cælestis non amittat.

[19] [trabiturque ad ecclesiam Sancti:] Cum [ergo ille] ad aulam S. Marci, lamentantibus amicis, ejusque vicinis lugentibus munitus, esset adductus, spumans, & oculos ac manus nec non pedes contorquens, pluribusque deditus furiis, in ecclesia usque in sero permansit. Cum autem [sol] occubuisset, spiritus immundus eum insiluit, & caput ejus agitare ac vultum laniare magis magisque compellebat. Ast ubi Clericorum chorus & amici ejus hoc intuiti sunt, cum lacrymis se in terram projiciunt, Dominum & B. Marcum flagitare non desistunt; [ubi ab alio fortiori invasus.] & exurgentes inde, per totam noctem Deo laudes, cum psalmis & hymnis canticisque spiritualibus devote persolvunt: mane autem facto, celebratis Missarum solenniis expletisque Horis ad propria remearunt. Ille autem qui vexatione dæmonii languidus erat, per totum diem aliquantulum quietus permansit: sed cum spatium mediæ fere noctis transiret, subito alius spiritus immundus eum arripuit: ut eum vexare & turbare non cessaret: nulla hora ei concedebatur ad requiem. Itaque cum in tantis tribulationibus & angustiis esset illapsus, hominibus sibi adstantibus, diabolum stantem se videre ad sanctæ ecclesiæ fenestras dicebat, & cum manibus annuens clara voce clamabat. Tunc omnes ei adstantes, cum viderent eum ita turbari, nimio pavore nimioque terrore perculsi, solo se prostraverunt, [cunctis pro eo deprecantibus,] Dominumque & B. Marcum invocare cœperunt, dicentes; O! Sancte Marce, qui filium viduæ exanimem ad vitam revocasti, qui cæcis visum concessisti, leprosos mundasti, paralyticis incolumitatem dedisti, lunaticos solvisti, dæmonia de obsessis corporibus ejecisti; te suppliciter quæsumus, ut huic valida infirmitate defesso, salutem præstare digneris.

[20] Ad hæc uxor languidi, visu intuens suum virum in tantam devenisse angustiam, [una cum ægri uxore,] comam evellens, lumina discerpens, vultum lacerans, pectus percutiens, atque ut obluctantibus oculis erat deprecans Deum, tandem ad domum suam perrexit, & pro sui viri amore eleemosynas egenis, pauperibus, viduis, & orphanis incessanter erogare constituit. His ita peractis ad ecclesiam iterum revertebatur; ibique cum oblationibus & thymiamatibus precibusque ac lacrymis, vigilias & orationes ad Dominum fundebat. Clerici autem super caput languidi manus imposuerunt, desuper autem aquam sanctificatam asperserunt; & signum sanctæ Crucis per totum corpus inferendo, corde & ore dicebant: O! beate Marce, fave nobis precantibus, & veniam concede poscentibus. Qui salutem miseris variisque languoribus obsessis præstare non cessas; huic famulo tuo, diabolica fraude decepto, subvenire digneris. Cumque hanc orationem ad Dominum fudissent, [tandem liberatur.] quoniam timentibus Deum nihil deest, quidquid petierunt a Domino invenire meruerunt. Ille vero, qui obtentus a diabolo diu extiterat, annuente divina gratia, liberatus est; & salutem ac prosperitatem animæ & corporis, per intercessionem S. Marci Confessoris & Episcopi, a D. N. Jesu Christo percipere meruit. Tunc ille, & qui cum eo ibi advenerant, laudes Deo & beatissimo Marco referre, excelsis cum vocibus ad cælum, minime cessabant. Hoc autem omne, Fratres carissimi, quod Deum, per beatissimum Marcum Antistitem, fecisse legimus, absque dubio est tenendum fidelibus: nos autem quod oculis nostris vidimus & autibus audivimus, satagimus memoriæ explicare.

[21] [Paupercula brachio suo arido] Erat in eadem civitate habitatrix paupercucula, cujus brachium per triennium exsiccasse dicebatur, ita quod ipsum aliquo modo ducere ad os minime valebat: cuncta vero quæ habere poterat in medicos erogare curaverat, sed nullum ab iis salutis perditæ levamen invenit. Et cum secum revolveret, & diu noctuque cogitaret quid deinde agere posset; tandem, divina gratia inspirate, immensis cum cereorum luminibus ad B. Marci ecclesiam cucurrit; ibique cum lacrymis Dominum & B. Marcum Antistitem obsecrare non neglexit. Huic namque mos erat prius veniendi ad ecclesiam beatæ Dei genitricis virginis Mariæ, ibique preces ad Dominum fundebat; deinde auditis Horis, ad beatissimi Marci ecclesiam se ferebat, Deumque exorando peccatorum suorum sibi veniam postulabat. Attendens vero illud quod Salvator noster, Dominus Jesus Christus, suis fidelibus promisit, dicens illis; Petite & accipietis, quærite & invenietis, pulsate & aperietur vobis; omnis enim qui petit accipit, & qui quærit invenit, & pulsanti aperietur; Psalmista namque sic ait, Delectare in Domino, & dabit tibi petitiones cordis tui: [remedium impetrat,] qui enim postulat quæ Deo placita sunt, justa postulat, & suam petitionem suamque orationem cognoscit audiri. [Luc. 11. 9, Ps. 36. 4] Hæc inquam, omnia, Fratres carissimi, paupercula considerans, sperabat accipere quæ a Deo promissa sunt. Sciendum namque est, quod ad audienda sacra Mysteria plerumque ante lucem ad ecclesiam venire visa est; quæ cum ceteros fideles in templo Dei præcederet, post omnes devotissime regrediebatur. [in festo Sancti.] Adveniente igitur hujus beatissimi Marci annuali solennitate, ad ejusdem ecclesiam sitibundo corde, ut solita erat, festinando pervenit. Cum autem Episcopus c, vir religiosissimus atque omni honestate præclarus, cunctis cum Clericis nec non & cum plebe, Vesperarum obsequia explevisset; brachium mulieris, quod per triennium, ut diximus, arefactum extiterat, intercedente B. Marco Patrono nostro, omnibus adstantibus plene solidatum apparuit. Ad hoc non est silendum, quod eodem die, in quo mulier medelam a Domino accepisse dicitur, quidam a dæmonio vexatus, divina annuente dispensatione, a mali deceptoris fraude liberatus est.

[22] Quis unquam, Fratres carissimi, enarrare poterit mirabilia, quæ Deus pro hujus sanctissimi Patris dilectione operatus est? [Veniente in Italiam contra Longobardos Constante, Imp. Heraraclii nepote,] Etsi omnes artus mei corporis in linguas verterentur tanti viri laudes atque virtutes, quas per eum Dominus gessit, enucleare minime valerem: id autem parum, quod nostra memoria retinet, vobis denotare curavimus. Post hoc vero tempus, quo defunctus est sanctissimus ac beatissimus Pater noster, Marcus Episcopus, Constantinus Augustus, qui & d Constans est appellatus, cupiens Italiam a Longobardorum manibus eripere, Constantinopoli egressus, per littoralia iter habens, Ecanam venit; loniumque mare tranans, gressus Tarentum e applicuit: qui tamen prius ad Solitarium venit, qui prophetiæ spiritum habere dicebatur, & diligenter ab eo sciscitatur, utrum gentem Longobardorum, quæ in Italia habitabat, superare & obtinere possit. A quo cum servus Dei spatium unius noctis expetiisset, ut pro hoc ipse Domino supplicaret; facto mane ita eidem Augusto respondit: Gens Longobardorum superari modo aliquo non potest, quia Regina quædam f, ex alia provincia veniens, Basilicam B. Joannis Baptistæ in Longobardorum provincia construxit g, [Luceriaque destructa] & propter hoc B. Joannes pro Longobardorum gente intercedit: veniente autem tempore, quando ipsum oraculum despectui habebitur, tunc gens ipsa peribit.

[23] Igitur h, ut diximus, Constantinus Augustus Tarento egressus, Beneventanorum fines i invasit; Luceriam quoque opulentam Italiæ civitatem invadens, [absconditur libellus de S. Marco,] expugnatam diruit, & eam usque ad solum prostravit: ab eoque tempore fere octoginta octo anni sunt k, ex quo absconditus est libellus sancti ac beatissimi Marci, Confessoris & Episcopi, dum modo in his temporibus duo illustrissimi viri, Bovinenses concives, [qui an. 994 repertus Bovinum defertur.] iter arripientes in Apuliæ partibus, inventus est ibi: quem retulerunt ferentes ad ecclesiam S. Marci Bovinensis Sedis, ubi sacrum ejus corpus locatum est, ad laudem & gloriam Sanctorum, anno quo inventus est libellus S. Marci, ab incarnatione D. N. Jesu Christi DCCCCXCIV l, quo per meritum & interventum ejus nos præmia regni cælestis adipisci mereamur, opitulante D. N. Jesu Christo, qui cum Patre & Spiritu sancto vivit & regnat, in secula seculorum. Amen.

ANNOTATA D. P.

a Hic Bovinum; inferius deinceps Bibinensis scribebatur, quod uniformitatis causa mutavi, alias Bibinam habent monumenta omnia seculi XI apud Ughellum.

b Ecgraphum, ad dona; unde non dubitavi nomen proprium formare: Ughello primus Odo occurrit in publicis tabulis, qui huic Sedi præfuerit, etsi alii fortaßis ante eum: occurrit autem pro anno 1061 & 63.

c Odoni, mediate vel immediate, succeßit apud Ughellum Hugo, Episcopus sanctæ Sedis Bibinæ, ut in antiquo Episcopii marmore legitur: ejus nomen an 1099 subscriptum invenitur cuidam Lucerini Episcopi donationi. Alteruter ergo hic intelligatur; vel certe Giso, cujus memoriam servant tabulæ Bovinenses annorum 1100 & 1118.

d Constans seu Constantinus, Heraclii Imp. ex filio Constantino nepos, ab an. 651 ad 668 Imperium tenuit.

e Expeditionem hanc, ex Paulo Diacono lib. 5 cap. 6, refert Baronius ad an. 663 num. 7. ubi consultus Solitarius narratur usus verbis, hic ex Paulo transcriptis.

f Scilicet Theodolinda Bavaræ, qua anno 591 Agilulfo Longobardorum Regi nupta, ipsum cum tota gente adduxit ad Christianam Catholicam fidem.

g De hac ecclesia, post an. 616, quo obiit Agilulfus, extructa, singularique Longobardorum ex eo tempore erga Baptistam devotione, agit Paulus lib. 4 cap. 22.

h Addit Paulus: quod nos ita factum probamus: qui ante Longobardorum perditionem (a Pipino Rege Francorum cœptam, & a Carolo Magno perfectam an. 774) eamdem B. Joannis basilicam, quæ utique in loco qui Modoëtia dicitur est constituta, per viles personas ordinari conspeximus; ita ut indignis & adulteris, non pro vitæ merito, sed præmiorum donatione, idem locus venerabilis largiretur.

i Idem lib. 5 cap. 6. 7 & 11, agit de hac Imperatoris expeditione, quem ab Italia in Siciliam cum confusione reversum ait, anno sequenti, Indictione VII; adeoque prædicta omnia facta videntur per æstatem anni 663, post quam, mense Septembri, initium capit Indictio VII.

k Ergo paulo post annum 750. Pluris fuisset notasse, qua de causa libellus, inter ruinas urbis conservatus, fuerit post annos 88 absconditus.

l Hactenus nulla mentio Translationis alicujus, ut verosimile sit, eam factam, festumque hac XIV Iunii institutum, post scriptam hanc Vitam.

DE S. BASILIO MAGNO,
EPISCOPO CÆSAREÆ IN CAPPADOCIA.

AN. CCCLXXIX.

COMMENTARIUS PRÆVIUS

Basilius, Episcopus Cæsareæ, in Cappadocia(S.)

AUCTORE F. B

§ I. De duplici festo, Ordinationis apud Latinos, & Obitus apud Græcos.

Magnus Basilius, Cæsareensis in Cappadocia Episcopus, duos præcipue in sacris Fastis dies habet memoriæ suæ antiquitus consecratos; in Oriente quidem primum Ianuarii quo obiit; [Cultus per Occidentem,] in Occidente vero hunc XIV Iunii quo putatur consecratus Episcopus, malentibus Latinis primum sui anni diem totum occupare recolendo Dominicæ Circumcisionis mysterio. His recentior Græcorum pietas, seculo XI addidit tertium, ipsi Gregorioque Theologo & Ioanni Chrysostomo communiter celebrandum. De hoc differimus agere usque post Acta vitæ fusius explicanda: de prioribus duobus præfari placet. Latinis ergo Martyrologiis hoc XIV Iunii adscriptus S. Basilius est: [14 Iunii in Martyrologiis Mss.] non sunt tamen antiquißima illa: tacent enim de Basilio Hieronymiani Martyrologii ecgraphæ omnia; nec non genuinus Beda, omniaque Bedæ vetusta Supplementa, una cum Floro Lugdunensi, ac denique Wandelbertus Prumiensis. Primi in illo nominando, ex communi tamen nescio quo fonte, fuerunt Usuardus & Ado: quorum primus, more suo brevior, ad XVIII Kal. Julii sic scribit in omnibus fere exemplaribus: Apud Cæsaream Cappadociæ Natalis S. Basilii Episcopi, qui tempore Valentis doctrina & sapientia insignis, [die Ordinationis:] omnibusque virtutibus fundatus, mirabiliter effulsit. Per natalem diem, alium hic intelligere non possumus, quam anniversarium Ordinationis, uti S. Leo Magnus. Sermone tertio in anniversario assumptionis suæ, eum servitutis suæ natalitium diem appellat. Ideo hodiernum Romanum Martyrologium, servatis aliis Usuardi verbis, loco Natalis, Ordinationem posuit; addiditque, quod Ecclesiam adversus Arianos & Macedonianos mira constantia defendit.

[2] Ado, cujus priora verba transcripsit ejus abbreviator Anonymus, qui sub Bedæ nomine circumfertur, & Baronium aliosque plures fefellit ac fallit; Ado, inquam, ad similem fere Usuardo commemorationem, hic verbis conceptam, Apud Cæsaream Cappadociæ S. Basilii Episcopi, fratris Gregorii & Petri, prolixiori elogio eumdem sic prosequitur: Qui cum esset omnibus virtutibus fundatus, & quodam tempore a Valente Imperatore in exilium pro fide cogeretur; [Elogium ex Ad ne] exhibitus ad tribunal Præfecti, terroribusque (ut illi moris est potestati) & minis maximis agi cœpit, ut nisi præceptis Principis obediret, interitum sibi jam jamque speraret impendere. Tunc ille, intrepidus & absque ulla animi perturbatione, hæc sibi minitanti Præfecto respondisse fertur: Atque utinam aliquid mihi esset digni muneris, quod offertem huic, qui maturius Basilium de nodo follis hujus absolveret. Cumque daretur ei nox quæ erat media, ad spatium deliberandi; respondisse denuo perhibetur: Ego crastino ipse ero qui nuncitu te, utinam non mutares! Et illa quidem nocte uxor Imperatoris, velut tortoribus tradita, cruciatur; filius vero, qui eis erat unicus, extinctus, paternæ impietatis solvit suppliciatita ut ante lucem missi sint, qui rogarent Basilium, [non in omnibus probatum,] ut precibus suis intercederet pro eis, ne etiam ipsi, & quidem multo justius interirent. Sic accidit, ut cum omnes Catholicos expulerit Valens; Basilius usque ad vitæ exitum, intemerato communionis sacramento, in Ecclesia perdurarit. Hæc ut quoad rem pleraquevera sunt, ita in circumstantiis ab historia multum aberrant; quod patebit consideranti Acta inferius danda. Ex Adone tamen ostenditur, S. Basilium, annis abhinc octingentis coli solere hac decima quarta Iunii; indeque suadetur eadem die consecratum Episcopum; quamvis ignoretur, unde hoc Latini acceperint, tacentibus Græcis.

[3] [Festum hoc perperam adscriptum Translationi,] Usuardi Lubecæ excusi & Florarii Sanctorum auctores, cum forsan ignorarent, qua de causa dies hic Basilio sacer haberetur, Translationem ejus quamdam, sed omnibus aliis ignotam excogitarunt. Primus; Apud Cæsaream Cappadociæ, inquit, translatio S. Basilii, Episcopi & Confessoris. Florarium iisdem addit, fratris Gregorii & Petri, qui tempore Valentis Imperatoris, doctrina & sapientia insignis; cum ipse Imperator de illius exilio sententiam vellet scribere; primus, secundus, & tertius calamus fractus est; unde indignatus chartam fregit. Claruit anno salutis CCCLXIX. Manuscriptum S. Gudulæ, non Translationi sed Elevationi, hujus diei festum adscribit: & recte; si præter ordinarium loquendi modum, per Elevationem intelligeret exaltationem ejus in cathedram Episcopalē. Additur in eodem Florario elogium, ab aliis Usuardi apographis diversum, nec erroris expers. Apud Cæsaream Cappadociæ, Elevatio beati & magni Basilii, Episcopi & Confessoris, [aut Elevationi.] fratris S. Gregorii Nazianzeni & Petri: cui Christus cum suis Apostolis apparens, Ministerium Missæ docuit: & cujus precibus Ephrem Syrus Græce locutus est: quique mortem Juliani Apostatæ per revelationem cognovit, qui vadens ad bellum Persicum, sibi in reditu destructionem Cæsareæ fuerat comminatus. An intellectus errore, an calami nimium festinantis, Nazianzenus pro Nysseno hic legatur; non facile dixeris. De aliorum hic narratorum veritate statues, cum Acta inferius danda perlegeris.

[4] [Græci in Occidente etiam hoc festum colunt.] In ritualibus Græcorum libris, hoc die XIV Iunii neminem reperio, qui mentionem S. Basilii faciat, præter Horologium seu Horarium, ad usum monasterii Cryptæ-ferratæ & aliorum monasteriorum Ordinis S. Basilii, curante Eminentißimo Cardinate Nerlio, Romæ impressum, ubi legitur Divini Officii hic titulus: Sancti Patris nostri Basilii Magni: deinde præscribitur Ordo, plerisque desumptis ex prima Ianuarii: hac enim in præfato Horario S, Basilii festum habetur, solenniter peragendum, simul cum festo Circumcisionis. Et de Basilio quidem ad Missam hoc canitur Troparium. In omnem terram exivit sonus tuus, [Idem ii faciunt omnes 1 Ianuarii,] ut susciperet sermonem tuum, quo nos divine congruenterque erudivisti, explanans naturam rerum, & mores hominum exornans. Regale Sacerdotium, Pater sancte, intercode apud Christum Deum nostrum, ut salventur, animæ nostræ Huic subjungitur de Circumcisione simile Troparium. Qui sedes in excelsis super thronum instar ignis splendidum, cum Patre æterno & divino tuo Spiritu, dignatus es nasci in terra ex matre tua intacta virgine, [una cum Officio de Circumcisione:] & circumcidi puer octo dierum: sit gloria optimo consilio tuo, gloria incarnationi tuæ, gloria summæ erga nos demissioni tuæ, unice hominum amator. Hinc rursus ad Basilium: Tu basis inconcussa Ecclesiæ, præbens cunctis mortalibus inviolatum refugium, tuaque confirmans dogmata; cæli instar resplendens, sancte Basili. Similiter & primum vetustiasque Officium, descriptam in Menæis, Festi atque Sancti encomia miscet; & in Verperis quidem habet tres Versus similares, ut vocant; quorum primus de Festo adscribitur Byzanti; duo autem de Sancto dicuntur esse Basilii & Joannis Monachorum, quorum posterior videtur esse Damascenus, idem & auctor Canonis prolixi de eodem Sancto, cui elogium de vita interponitur, hoc disticho præeunte

Ζῆ Βασίλειος καὶ θανὼν ἐν Κυρίῳ·.
Ζῆ καὶ παρ᾽ ἡμῖν ὡς λαλῶν ἐκ τῶν βίβλων.

Basilius, etiam mortuus, Domino vivit;
Nobisque vivit, in suis loquens libris.

Extat apud Combesisium oratio S. Amphilochii, Iconiensis Episcopi, in Domini circumcisionem, in quo ille sic de S. Basilio loquitur: Hic circumcisione, quæ fit in spiritu & divino baptismate, magno animo prædicata, perspicue admodum si quis alius Dei cultor, circumcisionem in carne submovit: idcirco etiam, ejus ad Deum a terra & corpore solutio migratioque, non abs re, neque (ut quis præter rationem fuerit suspicatus) a casu, hodierna die circumcisionis Jesu, media divinæ Christi nativitati baptismoque, [quod etiam probat Orat. S. Amphilochii,] concurrit: sed velut qui beatissimus vir, in Christi nativitatis baptismique renuntiatione & exaltatione, spiritualem circumcisionem exaltaverit, sacra memoriæ ejus die, una & ipse resolutius, ad Christum exaltari meruit: decretumque fuit ut per id tempus, annua ejus memoria celebritasque recoleretur: idcirco universalis per omnes orbis partes Sanctorum universorum Ecclesia, sanctissimam ejus sacramque die hac agens glorificansque memoriam, gratissimis Deo laudibus, una Christum, qui gloriosus est in Sanctis suis, canticis celebrat & glorificat.

[5] Menæa quoque Venetiis excusæ, prima Ianuarii, ut jam dicere cœpi, [& Memoria in Menæis.] Officium S. Basilii solenniter celebrandum, simul cum Festo Circumcisionis præscribant, hymnis variis canticisque ad honorem Sancti in textum, quibus orthodoxa ejus doctrina, pastoralis solicitudo, casta conversatio, miraculorum gratia cælitus concessa, laudantur. Exemplo, reliquis omissis, sint hæc: Diffusa est gratia in labiis tuis, sancte Pater, & factus Pastor Ecclesiæ Christi docuisti rationales oves, credere in Trinitatem, Consubstantialem in una Deitate. Miraculorum gratia cælitus exornatus, fraudem idolorum prædicatione confudisti, Antistitum princeps, gloria, fulcimen, beatissime Basili, & Patrum omnium doctrinæ exemplar. Fiduciam apud Christum nactus, ipsum deprecare, ut salventur animæ nostræ. Ex Metrico etiam Synaxario seu Kalendario dies obitus ejus hoc versu annuntiatur.

Ιαννουαρίοιο θάνες Βασίλέἳε πρώτῃ.

Ipsis occumbis Jani, Basilie, Kalendis.

Tunc etiam ejusdem festum præcipuo cultu celebratur in sanctissima magna Ecclesia Constantinopoli, uti legitur in fine Elogii historici, quod hoc die recitandum præscribitur in Menæis excusis. Elogium hoc non caret mendis: quare, eo omisso, satis habeo producere aliud brevius, sed vetustius & accuratius, ex Menologio Basilii Imperatoris, circa annum 984 conscripto, hac verborum forma.

[6] ἐν Ἁγίοις Πατὴρ ἡμῶν Βασίλειος ἦν ἐπὶ τῆς βασιλείας Οὐάλεντος, ὅν τινα Οὐάλεντα τὰ Ἀρείου τοῦ αἱρετικοῦ φρονοῦντα παῤῥησιασάμενος ἤλεγξε, καὶ ἔπεισε παρ᾽ ὀλίγον τὴν αἴρεσιν ἀρνήσασθαι, εἰ μὴ αἰσχυνόμενον αὐτὸν ἔβλεπεν· ὅμως εἰ καὶ τὴν αἵρεσιν τελείως οὐκ ἠρνήσατο, τέως καὶ τῇ Ἐκκλησὶᾳ προσῆλθε, [Elogium ex Menologio Basilii Imp.] λειτουργοῦντος τοῦ μεγάλου Βασιλείου, καὶ δῶρα προσέφερεν· ἦν δὲ μέγας Βασίλειος υἱὸς Βασιλείου τοῦ ἀπὸ τοῦ Πόντου, καὶ Ἐμμελίας τῆς ἀπὸ τῆς Καππαδοκίας, ὅς τις ἐν σοφίᾳ καὶ γνώσει πάντας καὶ τοὺς παλαιοὺς ἐνίκησε, κατεξαίρετον δὲ τοσοῦτον ἐγένετο εὐλαβὴς, ὡς καὶ ἀρχιερεὺς γένεσθαι τοῦ θρόνου Καισαρείας, ὅπου καὶ πολλοὺς ἀγῶνας ὑπὲρ τῆς ὀρθοδόξου πίστεως ὑπομείνας, καὶ βασιλεῖς καὶ ὑπάρχους καταπλείξας, καὶ τῶν αἱρετικῶν τὰ στόματα φράξας τοῖς λόγοις, καὶ βιβλία πλεῖστα συγγραψάμενος, καὶ μυρία θαύματα ἐργασάμενος, ἐν εἰρήνῃ προς Κύριον ἐξεδήμησεν. S. Pater noster Basilius floruit sub Valentis Imperio. Valentem vero, Ariana hæresi infectum, liberius admonendo redarguit, [pro 1 Ianuarii.] persuasitque propemodum hæresim abjurare, si non sibi id dedecori futurum timuisset: quamvis enim hæresim plene non abjuraverit, accedebat tamen ad ecclesiam, magno Basilio rem divinam faciente, & dona offerebat. Erat vero magnus Basilius filius Basilii Pontici, & Emmeliæ Cappadocis. Vir iste egregius, sapientia & doctrina coævos æque ac antiquos superavit. Pietatis vero erat tam eximiæ, ut in Thronum Episcopalem Cæsareæ evectus sit; ubi & multa certamina pro orthodoxa fide sustinuit; stuporem simul & terrorem Imperatoribus & Præfectis incutiens, hæreticorumq; ora dicendi vi obturans: ac tandem, cum multos libros scripsisset, & plurima patrasset miracula, in pace migravit ad Dominum.

[7] [Quando etiam Latini aliqui ejus meminerunt.] Neque solum in sacris Græcorum fastis hac die adscriptus est S. Basilius; sed tanta festi solennitas, quæ per Orientem prima Ianuarii ad ejus venerationem instituta est, occasionem prabuit antiquioribus Martyrologis Latinis, ejus memoriam saltem aliquam eadem quoque die faciendi. Inter eos Beda supposititius habet, S. Basilii Episcopi. Usuardus Coloniensis, in Cæsarea Cappadociæ depositio S. Basilii. Maurolycus in Cæsarea Cappadociæ depositio S. Basilii Episcopi, cujus celebritas decimo octavo kalendas Julii potissimum recolitur. [Notkerus sumit elogium ex Pseudo-amphilochio.] His, elogium & annum mortis perperam designatum, addens Florarium; Qui, inquit, tempore Valentis Imperatoris doctrina & sapientia insignis, omnibusque virtutibus fundatus, mirabiliter effulsit. Obiit circa annum Domini CCCLXXXIII. Notkerus, a reliquis omnibus diversißimum elogium texens, ad eumdem 1 Ianuarii, In Cæsarea, inquit, metropoli Cappadociæ, depositio S. Basilii Episcopi, qui Regulam Fratrum & multa alia utilia conscripsit; &, super multa mirabilia quæ fecit, chirographum perditi hominis, quod diabolo fecit, orando recipere meruit; & diem mortis suæ propter conversionem Joseph hebræi distulit, & conscriptionem cujusdam nefandi sceleris etiam defunctus abolevit. Sed hæc ex Pseudo-ampilochio sumpta; quam exiguam fidem mereantur, infra patebit.

§. II. Auctores coævi aliique, ex quibus ipsiusque Basilii operibus Acta colligenda.

[8] [S. Ephrem encomium Basilii scripsit primus] Plures e Sanctis Patribus Basilii in suis scriptis meminerunt: varii quoque Encomia ejus scripserunt, & mirabilia quædam ab eo patrata orationibus suis intexentes, memoriæ commendarunt. Verum, nullus omnia Acta ejus, nultus congruo ordine, prout res gestæ sunt, enarravit. Primus Encomium S. Basilii scripsit S. Ephrem Syrus, extatque inter opera ejus latinitate donata per Gerardum Voßium, Præpositum Tungrensem, edita Coloniæ MDCIII. [Tom. 3 p. 722]

[9] Ioannes Bollandus, prædecessor noster, Tom. 1 Febr. ubi de S. Ephrem pag. 51, censuit, Encomium istud posse credi, si ratio gravis persuadeat, vivente adhuc S. Basilio conscriptum; cum nihil contineat, quod de vivente accipi non poßit: quamvis aliter persuasus fuerit Latinus interpres; ideoque Sanctum paßim in tempore præterito, tamquam inter Cælites collocatum, laudat & alloquitur: quod fieri quidem non poterat, dum Basilius adhuc viveret; sed cum in cælis regnans, laudantes se & preces suas flagitantes. respicere & exaudire posset. Verum quid prohibet in encomiasticis orationibus viventi etiam laudes attribuere Cælitibus æquales, & per apostrophen, (ut loquuntur Rhetores) sermonem ad absentem convertere, itaque preces flagitare non audientis? Quod si dicendi modus amplius quiddam significare videatur, interpreti, mortuum Sanctum credenti, non primo scriptori, attribui potest, & verisimiliter debet: multoque magis si Ephrem Syriace primum scripserit, aliusque inde in Græcum transtulerit, & ex hoc Voßius in Latinum. Etenim in lingua Syriaca, non minus quam in Hebraicæ, verborum tempora non raro confunduntur. At ne incongruum videatur tam effuse in laudes viventis excurrere, præoccupat ipse Ephrem in principio encomii dicens: Regum consilia arcana tenere pulchrum; at Dei mysteria revelare bonum est. Accedat his, quod S. Ephrem de seipso plurima scripto narraverit, Dei in se collata beneficia commemorans. Maneat itaque Bollandi sententia, Ephrem, Basilio præmortuum, hoc adhuc vivente encomium ejus scripsisse.

[10] Oportebat sane R. P. Pagium, in sua ad Baronianos Annales Critica, [adhuc vivente Sancto.] cum ad annum CCCLXXVIII diceret, liquere, Ephrem Basilio supervixisse ex hujus encomio ab illo conscripto, majoribus sententiam suam fulcire argumentis; & ostendere, in prædicto encomio dici aliquid, quod de vivente nullatenus accipi poßit. Alioquin ratio sufficiens deerit recedendi a S. Hieronymo, proximis rei gestæ temporibus & locis, in lib. de Scriptoribus, asserente, Ephrem, sub Valente Principe; Basilium, imperante Gratiano, obiisse. Neque Pagio suffragari potest Vita Basilii Amphilochio attributa; ut enim hæc fabulosa non esset, & tali auctori perperam adscripta, quod infra ostendemus; quid obsecro contra Hieronymum probare potest Vita, ipsis suis defensoribus fatentibus, pluribus interpolata? quis me securum reddet, verba hæc, Requievit Basilius primo Januarii anni quinti Valentis & Valentiniani, interpolatoris non esse? præsertim cum tam male cohæreant; ut Combefisius, Pagius, Baronius disputent inter se, quo de anno intelligenda sint; imo Combefisius fateatur, τὸ Valentis a sciolo quodam temere additum, præter veritatem. Post Ephrem in laudem Fratris orationem habuit Gregorius Nyssenus, ipsa anniversaria Sancti Festivitate. Post Stephanum, inquit, Petrum, Jacobum, Joannem, Paulum, quorum diversis diebus celebrata fuerat solennitas, conservato ordine suo, [Gregorius quoq; Nyssenus,] Pastor & Magister præsentem nobis celebritatem auspicatur. In ea Oratione Basilium, hominem divinum, magnum illud veritatis vas, inclitis illis Sanctis, Paulo, Joanni Baptistæ, Eliæ, Moysi annumerandum, ostendit; præcipuas ejus virtutes & acta præclariora exornans, nulla tamen temporis, quo res quæque contigerit, habita ratione.

[11] [& Nazianzenus post alios plures.] At neque Nazianzenus, quamvis historiæ ordinem utcumque servaverit, aut omnia retulit, aut satis clare explicuit; ut in vitæ decursu videbimus. Accessit autem ille ad laudandum Basilium post multos alios, qui eum privatim publiceque laudibus ornarant, setius quidem quam par videretur; non negligentia tamen aut contemptu prætermisit amicitiæ officium, nec quod hoc laudationis munus cuiquam alii potius quam sibi convenire arbitraretur; sed primum sermonem habere detrectabat (quemadmodum qui ad sacra accedunt) priusquam vocem animumque perpurgasset. Deinde in veræ doctrinæ periclitantis negotio occupatus fuerat, pulchre coactus, nec sine Dei numine peregre profectus; ad Episcopatum scilicet Constantinopolitanum, nec præter Basilii, voluntatem animique sententiam, fortis illius veritatis propugnatoris, quique nil unquam aliud, quam piam orbique universo salutatem doctrinam spiravit. Post quam deinde Gregorius, Constantinopolitano Episcopatu deposito, in dilectam sibi solitudinem reversus est, totum se sacris devovit lucubrationibus; interque eas de laudibus Basilii encomiasticam orationem scripsit; quam, Cæsaream veniens, in quadam S. Basilii solennitate, coram clero & populo ejusdem Ecclesiæ, recitavit, ut Nyssenus prius fecerat.

[12] [ex illis præcipua colliguntur] Tria hæc Basilii Encomia, præcipua monumenta sunt, ex quibus ejus gesta describenda nobis erunt. Attamen cum omnia encomiastice, historico ordine neglecto, referantur; ex aliis coævis aut supparis ætatis historicis elucidanda manent, & supplenda ex ipsiusmet Basilii & Gregorii Nazianzeni scriptis aliis, præsertim Epistolis. [& ex aliis illustrantur,] Sed hæ quia pluribus locis obscuræ adeo sunt, ut tenebras potius historiæ quam lumen affundant (solemus enim eo obscuriores esse plerumque, quo magis de rebus notis familiariter scribimus iis, qui, sine ulteriori explanatione, intelligunt singula) quia, inquam, obscuræ sæpius Epistolæ sunt; in iis ad suum tempus & rem quam spectant reducendis, subinde necesse erit, deficiente omni alio lumine, [etiam conjecturis.] inter conjecturas palpare; quo tamen continget plurima etiam aliunde satis clara, magis illustrari.

[13] Id cum fiet, erit forsan nonnemo, qui miretur Epistolas quandoque integras, [Epistolæ subinde integræ describuntur;] de papyro, ut ajunt, in chartam describi, atque ita Acta hæc impreßis alibi, & minus hic necessariis reddi prolixiora; verum id mihi expedire visum est, ut clarius res tota poneretur sub conspectum quam fieri posset per detruncata Epistolarum fragmenta, in quibus nec apparet plerumque occasio scribendi, nec consilium scribentis, nec ejus ad quem scribitur qualitas: quorum tamen primum ad Chronotaxim, secundam & tertium ad historiam non parum faciunt. Neque hoc parvi momenti visum est, quod in Epistolis, magis eluceat scribentis affectus, virtusque tamquam in speculo conspicienda detur. Et ex Basilii quidem Litteris facile cognosces, [quia Chronologiam & historiam elucidant,] quanta fuerit in Deum caritate; quanta animi magnitudine, ad aggrediendum pro eo quidlibet, quantumvis arduum; quanta ad quidvis tolerandum patientia, quanta demißione animi, quanto zelo pro orthodoxa fide & Ecclesiastica disciplina, quanta erga delinquentes mansuetudine, erga resipiscentes misericordia; denique quam solicite semper laboraverit pro Ecclesiarum pace & concordia. His de causis judicavi quandoque Litteras tam Basilii quam Gregorii integre referendas, saltem ex majori parte; iis solum omißis quæ particularia omnino erant, & nihil ad historiam spectabant.

[14] Neque tamen semper, cum Basilii verbis utor, ita scrupulosus sum, [sed verba non nihil immutantur,] ut nihil mutari posse existimem. Nam subinde & tempus & personas muto; ut cum ipse de se loquitur in prima persona, ego de ipso in tertia; cum ipse in præsenti tempore, se quidpiam agere scribit; ego id factum narro in præterito. In hoc mihi exemplo præivit vir eximius Godefridus Hermantius, Doctor Sorbonicus, cujus opera me plurimum adjutum libenter agnosco. Hic Gallice edidit Vitam Sanctorum Basilii & Gregorii Nazianzeni, [exemplo G. Hermant Gallice Vitam scribentis.] una complexus historiam istius temporis Ecclesiasticam, præsertim Orientis. Collegit autem omnia ex Sanctorum Patrum scriptis, aliisque ejusdem seculi Historicis, in verborum numeris, modis, temporibusque subinde mutandis aptandisque ad concinnam narrationem, eadem qua ego libertate usus, imo majori, quod translatio in linguam gallicam concedere, quin & exigere videbatur. Sed in eo mihi ab ejus consilio recedere visum est, quod sæpe ad minutias tam parvi momenti historiæ suæ inserendas sese demittat, ut operæ pretium minime videatur iis immorari. Exempli causa, cum mentionem facit Litterarum, nihil continentium ad virtutem aut historiam spectans, præter nomen Hyperechii, cui in dignitate quadam constituto Sanctus officiosam, Epistolam, quæ est 367 scripserit: talibus enim prætermißis, ea tantum desumpsi, quæ aut historiam elucident aut virtutem commendent.

[15] Est præterea de quo lectorem monendum duxi. Cum identidem in decursu historicæ hujus collectionis aßignanda loca sint Sanctorum Patrum aut Historicorum, [Citationum in margine] ex quibus desumpta sunt quæ narrantur: ne, quandoque ad singulas fere lineas, narrationem aut etiam periodos interrumpere cogar & interpolare designandis locis (quod difficile esse solet legentibus & audientibus, imprimis si publice aliis prælegantur) ego Hermantium imitatus, [abbreviationes.] notas, allatorum locorum indices, ad marginem exhibendas decrevi: inter quas præcipuæ sunt B. Ep. Basilii Epistola; G. Ep. Gregorii Nazianzeni Epistola. Or. F. Oratio in laudem Fratris Basilii per Gregorium Nyssenum. Or. 20, Oratio vigesima Gregorii Nazianzeni, quæ est funebris magni Basilii. Cum vero ad Or. alius additur numerus, significat ejusdem Nazianzeni tali numero inscriptam Orationem. Vit. Macr. Vitam S. Macrinæ Junioris, per Gregorium Nyssenum, quæ aliter votatur Epistola ad Olympium. Reliqua quæ rarius occurrunt, fere integre scribentur, ut facile intelligenda sint. Ceterum usus sum Epistolis Basilii, eo ordine & numero, quo habentur in secundo tomo operum ejus, editionis Parisiensis, apud Michaelem Sonnium, anno 1618; & Nazianzeni Epistolis, ut habentur tomo 1 operum ejus, editionis Parisiensis C. Morelli 1630, Historiis Socratis & Sozomeni editionis Gebennensis, per Petrum de la Boviere 1612: Theodoreti, ex interpretatione Henrici Valesii edita Parisiis 1673. His ita prænotatis, ad Chronotaxim vitæ S. Basilii procedimus, rationem reddituri, quantum, quibusque de causis, ab aliis Auctoribus recedamus.

§. III. De anno Nativitatis S. Basilii.

[16] Incipiamus autem ab eo quod maxime incertum est, anno nempe nativitatis: [Annus nativitatis incertus;] neque enim ad felicem Basilii ex hoc mundo transitum, aut susceptum Episcopatum, aut aliud factum memorabile, ætas ejus adjungitur, ex qua colligi posset annus nativitatis: imo vix indicium reperitur idoneum, quo chronotaxis hac in parte stabiliri poßit. Hinc factum, ut Historici celeberrimi, Baronius, Combesisius, Pagius, hac in re ne tentandum quidem aliquid duxerint. Godefridus Hermantius natum S. Basilium statuit anno CCCXXVIII; quod tempus præverterunt prædecessores ac Magistri mei ad decennium, existimantes verisimilius Basilium in lucem editum circa annum CCCXVII. [Tom. 7 Maji p. 242] Hermantius opinionis suæ nullas rationes attulit; Magistri mei ideo seniorem putarunt Basilium, quod alias non posset Macrina, Sancti avia, [ex eo, quod Macrina instructa fuerit in fide a Greg. Thaumat.] erudita fuisse in fide a magno illo Gregorio Thaumaturgo, & deinde nepotem fidei principia edocuisse: quod utrumque factum Sanctus videtur asserere, ad Neocæsareenses ita scribens. Fidei vero nostræ, quæ poterit esse evidentior probatio, quam quod a nutrice beata femina, quæ ex vestro gremio profecta est (Macrinam dico, illustrem illam) educati sumus, a qua & beatissimi Gregorii verba, quaæ memoriæ beneficio penes se servata retinuit, edocti sumus; Græce, ὅσα πρὸς αὐτὴν ἀκολουθία μνήμης διασωθέντα αὐτή τε ἐφύλασε: ubi Τὸ πρὸς ἀυτὴν, vertit alius, ad illius usque ætatem: quod sane græcus textus non requirit. Inepta plane, ut mihi quidem videtur, [immediate] foret Basilii gloriatio, si Macrina non aliter a Gregorio Thaumaturgo fidei dogmata didicisset, quam traditione ad suam usque ætatem conservata, eo scilicet modo; quo omnes Neocasareenses didicerant: imo frustraneum esset, eo loco de Macrina mentionem facere; nihilque aut parum conferret ad fidei suæ, quam intendit, commendationem.

[17] Sed illa, inquies, & illustris erat, & in magna apud Neocæsareenses æstimatione. Quid tum? Non ejus auctoritate fidem suam probatam vult Basilius, sed ipsius Gregorii: ad quod parum faceret a Macrina fidei principiis instructum fuisse, si Macrina a Gregorio tantum per traditionem fidem acceperit: & potuisset id quod de Macrina dicit, potiori jure de parente suo Basilio dicere, quem communem virtutis magistrum Pontus habuit. [Or. 20] Nec obest quod eadem epistola Basilius omnes Episcopos Neocæsareenses vocet, Patres suos spirituales & Doctores mysteriorum Dei. [B. Ep. 75] Ut enim tales dici poßint, sufficit si eorum sequantur fidei dogmata, sicut Ecclesia & Theologi, Doctores suos vocant, [& dein Basilium instituerit,] S. Augustinum, S. Thomam & aliosque; & Religiosi ordines Patres suos appellant, primos suos Fundatores. Maneat itaque certum & indubitabile, dubitabile, S. Macrinam seniorem immediate a S. Gregorio Thaumaturgo fidei dogmata didicisse, quæ deinde Basilium docuit.

[18] In hoc autem quemadmodum Magistrorum meorum sententiam, [eademque passa sit exilium in ultima persecutione,] in Ianuario & Majo indicatam, sequemdam judico; ita recedere cogor ab altera eorumdem opinione, existimantium ad Maximinum Imperatorem, qui anno CCXXXV Christianos sævißime persecutus est, referendam persecutionem illam Maximini, ob quam, teste Nazianzeno, Basilii ex parte patris majores, οι πρὸ πατρὸς τούτῳ πατέρες, in Pontica solitudine latentes, cibis miraculose subministratis vitam sustentarunt: recedere, inquam, cogor ab hac eorum opinione in Majo proposita, & redire ad eam, quam XIV Ianuarii ubi de S. Macrina actum est, tenuerunt cum Barinio. [Or. 20] Assero itaque persecutionem istam Maximini, de qua Nazianzenus, aliam non posse intelligi, quam Diocletiani & Maximiani, aut Maximiani Galerii, Græcis Maximini nomine appellati.

[19] [ut ostenditur ex Nazianzeno.] Assertionem hanc firmam judicabit, quisquis Nazianzeni verba perpenderit, & ea quæ paßim de persecutione ista traduntur. Theologus ita loquitur. Persecutio erat, & quidem persecutionem omnium atrocissima maximeque horrenda, (iis loquor quibus Maximini persecutio nota est) qui cum post multos, qui paulo ante extiterant, ingruisset; hoc effecit, ut omnes humani ac faciles fuisse viderentur; ingenti nimirum ipse audacia furens, atque impietatis principatum consequi summo studio contendens. [Or. 20] Hunc athletarum quidem nostrorum permulti superarunt, & ad mortem usque decertantes, & pene usque ad mortem; hactenus videlicet relicti, ut victoriæ superstites essent, nec cum ipsis certaminibus abscederent, sed aliis virtutis aliptæ, vivi Martyres, spirantes columnæ, tacitaque præconia relinquerentur. Ita Nazianzenus, manifeste asserens, anno CCCLXXXI, quo orationem hanc in laudem Basilii recitavit, superstites adhuc fuisse aliquos, qui persecutionis istius Maximini sævitiam vider ant: & in ea superatis ejus tormentis Confessores & victores extiterant: quod sane fieri non poterat, si de Cajo Iulio Maximino sermo esset, qui anno CCXXXV sæviit. Secundo, idem Nazianzenus dicit, persecutionem fuisse omnium atrocißimam maximeque horrendam, qualis habetur paßim & nominatur ultima persecutio. Tertio, ait Maximinum post multos alios, qui paulo ante extiterant, ingruisse; atque hoc effecisse, ut omnes humani ac faciles fuisse viderentur. Similiter Lactantius, in libro de mortibus persecutorum, de Maximiano Galerio seu Maximino loquitur: Maximianus Galerius, non tantum Diocletiano & Maximiano Herculeo, quos tempora nostra senserunt, sed omnibus, qui fuerunt, malis pejor.

[20] [& Nyssene.] Cum igitur tam clare Nazianzenus ultimam persecutionem designet, & ab ejus auctoritate recedi non poßit; consequens omnino est, non aliis Basilii progenitoribus subministratam miraculose escam fuisse, quam Macrinæ ejusque marito, paternis Basilii avis: & hoc confirmat auctoritas Nysseni; dicentis; Propter Christi confessionem patris genitores fuisse oppugnatos: & Macrinam, patris sui matrem, tempore persecutionum pro Christi confessione pugnasse. [Vit. Macr.]

[21] [his conciliatis cum tempore mortis Thaumaturgi,] Duobus his capitibus, de magisterio S. Thaumaturgi & persecutione Galerii, satis, ut existimo, probatis; videndum superest, an eadem cum recta chronotaxi conciliari poßint: in hac autem ordinanda nihil recedendum judico ab illa quam Magistri mei dei XXX Maji statuerunt. Ponamus enim, ut ibidem dictum, anno CCL natam Macrinam seniorem; potuerit eo casu Gregorium Thaumaturgum audivisse fidei dogmata explicantem, ab anno ætatis suæ septimo ad decimum sextum, quem saltem attigerat antequam ille ex hac vita discederet; quandoquidem is interfuerit Concilio Antiocheno contra Paulum Samo sathenum, Teste Eusebio, dicente: Apud Antiochiam convenerunt … Firmilianus, Cæsareæ Cappadocum Episcopus; Gregorius & Athenodorus fratres, Ecclesiarum apud Pontum Episcopi, &c. [Hist. ecl. lib. 7 cap. 27] Concilium istud habitum est circa annum CCLXVI; nolo autem quæstionem decidere, an Concilium Antiochenam istud celebratum fuerit anno XI, XII, vel XIII Gallieni Imperatoris; erit enim alibi, saltem ad Vitam S. Gregorii Thaumaturgi, ea de re disputandi locus & major neceßitos.

[22] Persecutio Diocletiani & Maximiani Nicomediæ ab eversione ecclesiæ initium habuit, [persecutionis ultima,] ad sextum Kalendas Martias, agentibus Consulatum senibus ambobus octavum & septimum, id est anno CCCIII. Postridie autem propositum est persecutionis edictum, qua vexabatur universa terra ptæter Gallias, & ab Oriente usque ad Occasum tres acerbissimæ bestiæ sæviebant; nempe Diocletianus & uterque Maximianus; donec post octo annos, Maximiano octics & Maximino iterum Consulibus, id est CCCXI, pridie Kalendas Majas, Galerius Maximianus, antequam ex hac vita discederat, publico edicto persecutionem cessare fecit. [L. perf.] Anno igitur quo inchoata est persecutio, agebat Macrina annum LIII ætatis, annum vero LXI cum cessavit: atque ex hoc videre est, quam apte dicatur eædem Macrina & a. Thaumaturgo principia fidei didicisse, & in ultima persecutione pro fide decertasse.

[23] At, inquies, duravit persecutio ad octennium; septennium vero tantum & aliquid amplius, [exilii avorum,] ipsorum exilio aßignat Nazianzenus. Verum considerandum est, persecutionem simul atque inchoata est, non ita statim uno efferbuisse impetu, ut omnes fuga sibi consulendum putaverint. Nam Diocletianus, cum esset timidior & Galerio minus ferox, ab hoc multis adigendus fuit, ut edicti, quod publicari jusserat, tam severam executionem urgeret. Ideo enim imperatoris palatio, ignis ab Armentario suppositus fuit, idque Christianis imputatum; sed & alia huic fraudi similia patrata sunt, ut Diocletiani furor in Christianos magis exardesceret; quæ omnia peragi vix potuerunt, quin menses saltem duo tresve decurrerent. Præterea, antequam Galerius deficiens persecutionem cessare publico edicto fecit, per annum integrum ulcere nato in inferiori parte genitalium fuerat afflictus, & superior pars corporis usque ad vulnus aruerat, & miserabili macie cutis lurida longe inter ossa confederat, ac inferior sine ulla pedum forma in utrium modum inflata discreverat … cum tandem malis domitus, coactus est confiteri, novi doloris urgentis per intervalla exclamans, se restituturum Dei templum, satisque pro scelere facturum. Quid autem miri, si præcipuo persecutionis auctore divinam ultionem tam graviter sentiente, furor persequentium Præfectorum non nihil deferbuerit, paucis mensibus antequam edictum promulgaretur. Si igitur ab octo annis & duobus mensibus, quot a publicato primum edicto usque ad revocatum intercurrerunt, detrahas menses duos vel tres, antequam persecutionis furor ita effervesceret, ut Macrina ejusque maritus fuga sibi consulendum putaverint; rursusque supponas, sex aut quinque menses ante publicatum edictum pro Christianorum libertate, ita remisisse persecutionem, ut saltem tuto in domo propria latere potuerint, invenies tempus eorum glorioso exilio a Nazianzeno definitum, septennium nempe integrum & aliquid amplius.

[24] His ita elucidatis, reliquam quæ Basilii nativitatem spectat Chronotaxim, [aliisque huc spectantibus,] cujus gratia ista disputavimus, breviter digeramus; patefacturi in decursa, quam recte singula inter se etiam Patrum testimoniis temporumque conditionibus conveniant. Anno itaque secundo post mortem Galerii, id est CCCXIII, Constantino tertium & Licinio item tertium Consulibus, idibus Iunii, ab iisdem Imperatoribus pax integra per universum Imperium Ecclesiis restituta est: ita ut hoc eodem anno, vel initio sequentis CCCXIV, Basilius pater, qui tempore persecutionis, verisimiliter extra patriam studiorum causa profectus, alibi quam apud parentes se continuerat; jam trigesimum tertium vel quartum annum ætatis agens, forsan etiam quadragesimum, potuerit uxorem ducere Emmeliam, sedecim annorum virginem; cujus patrem, verosimiliter in fine persecutionis, indignatio Regis sustulerat. [V. Macr.] Ipsa etenim non sponte, sed invita quodammodo nupsit. Nam utroque parente orbata, cum esset in ipso ætatis flore famaque pulchritudinis; ut saluti consuleret, vitæ gravitate spectatum consummatumque virum sibi elegit. [definitur natus Sanctusan. 316.] Deinde sequenti anno CCCXV nata sit Macrina junior; & XVI, Basilius Magnus; Macrina autem senior tunc annum agebat sexagesimum sextum. Hæc vero si usque ad annum octogesimum vixit, ut potuit; Basilium nostrum, usque ad annum ætatis decimum quartum aut decimum quintum, in fide alumnum habuit, & dogmata fidei docuit, quæ a Gregorio Thaumaturgo ipsa didicerat.

§ IV. De anno mortis S. Basilii.

[25] Alterum Basilianæ Chronotaxeos caput, annus mortis est. Ipsum etenim Kalendis Ianuarii migrasse ad Dominum, omnibus in confesso est: [Rejecta Pseudoamphilochii] de anno plurima est & intricata disceptatio. Pseudo-amphilochius annum quintum Valentis & Valentiniani scripsit: qui si intelligatur de Consulatu, nusquam reperitur; si cum Baronio de anno Imperii Valentiniani senioris, mortuus fuisset Basilius, vix aut ne vix quidem Episcopus. Hac de causa Combefisius, de Valentiniano juniore locum interpretatus est. Verum anno Imperii ejus quinto, qui in vulgarem CCCLXXX incidit, Valens e vivis excesserat: censuit tamen Combefisius hunc annum retinendum; dicendumque, Valentis nomen a sciolo quodam temerario adjectum. Sed cur omißi Gratianus & Theodosius, non minori jure saltem, quam Valentinianus junior, nominandi Imperatores? Mihi quidem videntur Pseudo-amphilochius, qui Valentem avum Iuliani feterat, Imperatorum annos & consulatus adeo confuse novisse, [& Combefisii sententia de anno 380;] ut consulatum Valentis quintum & Valentiniani junioris primum, annum vulgaris æræ CCCLXXVI, intelligi voluerit; & pro anno quinto Valentis & Valentiniani, Scribendum fuisse, Valentis V & Valentiniani. At neque hoc concesso, verum mortis annum aßignaverit Pseudoamphilochius. Ut enim Kalendis Ianuarii hujus anni mortuus dici posset Basilius, debuisset mense Octobri anni ejusdem Antiochiæ orthdoxorum Episcoporum Concilium haberi; quod fieri non potuisse constat, cum Valens ibidem degeret, & orthodoxi Episcopi fere omnes exularent.

[26] Altera est Baronii sententia, qui Basilium mortuum statuit Kalendis Ianuarii anni CCCLXXVIII, [item Baronii de anno 378,] opinionem vero suam ita demonstrare se putat. Mortuus est Basilius novem mensibus ante Concilium Antiochenam, cui interfuit frater ejus Gregorius Nyssenus: & hoc quidem manifestum est, ipso testante Nyssem. [V. Macr.] [Pagius assignat annum 380.] Ut Autem Synodum istam existimat Baronius, non diu post interitum Valentis habitam, qui anno isto consalatu suo sexto misere periit V Idus Augusti; ita infert, ultra Octorbim hujus anni differri non posse. At Pagius, in Criticis ad annum CCCLXXVIII num. 6, Synodum Antiochenam differt usque ad annum CCCLXXX, & mortem Basilii ad ejus Kalendas Ianuarias: movetur vero hæc potißimum ratione [ob tunc publicatam Legē Theodosianam], quod Theodosius isto anno III Kalendas Martii Thessalonicæ edictum promulgaverit, quo jußit omnes in ea religione versari, quam Damasus Pontifex & Petrus Alexandriæ Episcopus sequerentur. Ea Lex secunda est in Codice Theodosiano de Fide Catholica. Datam esse a Theodosio, non a Gratiano, ut putavit Valesius, colligitur ex subscriptione, qua dicitur data Thessalonicæ, ubi tunc erat Theodosius, Gratiano & Valentiniano Imperatoribus in Occidente versantibus. Data itaque Lege, ut lib. 5 cap. 2 Theodoretus narrat, non de Theodosio, sed Gratiano) simul cum Lege, Saporem quoque Magistrum militum misit, [& adventum Saporis Antiochiam,] qui tunc celeberrimus habebatur; & Arianæ quidem blasphemiæ prædicatores, tamquam feras quasdam e sacris ædibus excludi jussit; optimis autem pastoribus ac divino gregi easdem restitui. Atque id quidem in singulis provinciis sine controversia executioni mandatum est; Antiochiæ vero, quæ metropolis est Orientis, hujusmodi contentio exstitit. Tum a capite sequenti narratur contentio inter Paulinum, Apollinarem, & Meletium super Episcopatu Antiocheno.

[27] [quo præsente celebratum sit Contilium:] His propositis, ita ratiocinatur Pagius: Concilium Antiochenum, habitum novem mensibus post Basilii mortem, & cui Nyssenus interfuit, celebratum est præsente Sapore Magistro-militum: atqui hic non venit Antiochiam, nisi post promulgatam a Theodosio Legem, Cunctos populos, quæ promulgata est anno CCCLXXX: ergo ante hunc annum Conciliam Antiochenum habitum non est; adeoque nec mortuus Basilius. Verum hoc Pagii argumentum, ipsa cui innititur basi vacillante, corruit. Quæro enim: credendumne hic Theodoreto, an non? Si non credendum, ut putat Baronius, frustra ejus affertur auctoritas: si credendum, ut ait Pagius, dicendum erit illo affirmante, Gratianum Lege lata præcepisse, ut Pastores, [sed examinato de iis Theodoreti testimonio] qui in exilium ejecti fuerant, redirent; utque ædes sacræ iis traderentur, qui cum Damaso communicarent; & cum ea Lege Saporem Magistrum-militum misisse, &c: adeoque Imperium Theodosii & annum CCCLXXX minime expectandum esse pro Concilio isto Antiocheno. [lib. 5 cap. 2] Sit ita sane. Legem Cunctos populos Thessalonicæ promulgaverit Theodosius: cur non potuit anno præcedenti, ejusdem fere tenoris edictum condere Gratianus, misso in Orientem Sapore ad id exequendum? Dein, veniente Antiochiam Sapore, Concilium habitum fuisse Theodoretus non dicit: sed contendentes dumtaxat de Episcopatu Antiochenos Presbyteros conventum inter se habuisse, coram Imperatoris Ablegato. At neque Socrates, neque Sozomenus compromissum istud super Episcopatu Antiocheno, Meletium inter & Paulinum, ab Episcoporum Concilio inventum aut approbatum dicunt; quin, si id tam illustre Concilium approbasset, quomodo Constantinopolitanum nullam aut parvam ejus rationem habuisset? Patet igitur nihil certi colligi posse expromulgatione legis, [illius quoque sententia rejicitur.] Cunctos populos, quoad tempus quo Sapor venerit Antiochiam; & ex hoc, nihil quoad tempus Concilii Antiocheni; adeoque etiam nihil, quoad annum, quo Basilius ex hac vita migraverit: sed potius, si tempus mortis hujus poßit aliunde reperiri, per consequens etiam intelligetur tempus istius Concilii, quod novem mensibus post istam jacturam celebratum est. [V. Macr.]

[28] Ut autem de anno mortis statuamus certi aliquid, [Explicatur locus Hieronymi,] tacentibus coævis auctoribus, proximus succedat S. Hieronymus, qui dicit, Basilium, imperante Gratiano, mortuum. Quid inde, inquies, certi? Ab anno CCCLXVII ad CCCLXXXIII Imperavit Gratianus; adeoque, si intra tot annorum spatium Basilius ex hac vita migraverit, satis erit ad veritatem talis testimonii. Verum, si ad Hieronymianum scribendi modum advertamus animum, videbimus annum præcise requisitum designari. Hieronymus enim, quoties in Catalogo scriptorum Ecclesiasticorum per Imperatores tempus designat quo mortui illisunt, non semper duos nominat, quamvis duo imperarent: sed cum in Occidente vixit is de quo scribit, aut utrumque imperatorem nominat, aut eum solum qui illo moriente Occidenti præerat. Ita ad Luciferi Calaritani mortem, solum Valentinianum nominat; ad mortem Aquilii Severi, in Hispania defuncti, item solum Valentinianum. Eusebium Vercellensem, Hilarium Pictavensem, Optatum Milevitanum obiisse dicit sub Valentiniano & Valente. Si vero in Oriente mortunt est ist de quo agitur, unum solum Imperatorem Orientis nominat; sic Athanasium Alexandrinum, mortuum scribit sub Valente; Titum quoque Bostrensem Episcopum & Ephrem Syrum; cum Tamen Valens numquam sine Collega imperaverit. Marcellum Ancyranum floruisse tantum dicit sub Constantio & Constante; quia nempe a Constantio pulsus Ecclesia sua, in Occidentem abiit imploraturus Constantis auxilium; alias nunquam in designando tempore obitus eorum qui in Oriente obierant, alterum præter Orientis Imperatorem nominare solitus.

[29] His prænotatis, quid de Basilio dicat adverte. Moritur, [quo dicitur Basilius mortuus sub Gratiano;] ait, imperante Gratiano, ad cujus Imperium nullius præterea obitum refert: quo datur intelligi, Basilium tunc obiisse, cum occiso Valente, & nondum ad Imperium assumpto Theodosio, Gratianus tam Orienti quam Occidenti imperaret. Alias rationem numquam dabis, cur ad Valentis Imperium, obitum S. Ephrem Syri Hieronymus retulerit: illo quippe moriente imperabat Gratianus cum Valente. Nec nodus hic solvitur, asserendo, voluisse Hieronymum, mortem Basilii, tam orthodoxi Doctoris, ad orthodoxi Imperatoris tempora referre, potius quam ad tempus Valentis Ariani; in eoque honorem aliquem, tam Basilio, quam Grationo tribuere. Non sufficit, inquam, hæc ad difficultatem solvendam ratio. Cur enim id non fecisset Hieronymus in S. Ephrem Syro, cujus obitum Valentis Imperio aßignat? Porro sicut Basilium, [atque hinc infertur,] in Oriente mortuum, sub Gratiano dicit obiisse, quia illo moriente alius non erat Orientis Imperator; ita quoque Damasum Romanum Pontificem, in Occidente defunctum, deceßisse ait sub Theodosio; quia, anno uno ante mortem Damasi occiso Gratiano, Theodosius quoque Italiæ impetrabat, uti & universo Imperio interfecto Valentiniano Iuniore, quando Pacianus Barcinonæ in Pyrenaæi jugis sub Principe Theodosio, ab eodem Hieronymo dicitur obiisse. Si igitur concludamus ex jam dictis, ut videmur recte posse concludere, Basilium eo tempore migrasse ex hac vita, quo Gratiamus tam Orienti quam Occidenti imperabat; consequens erit, illum Kalendis Ianuarii anni CCCLXXIX obiisse; [cum obiisse an. 379.] eodemque anno concilium Antiochenum habitum fuisse, mense Septembri aut initio Octobris. Valens quippe occubuit mense Augusto, anni CCCLXXVIII; Theodosius assumptus est ad Imperium XIX Ianuarii, anni sequentis. Hæc nostra est & Godefridi Hermantii sententia, de anno quo S. Basilius ex hac vita migravit, contra Baronium, Pagium, Combesisium supra relatos.

§ V. Quædam de ætate Gregorii Nazianzeni, patris ac filii, consectanea.

[30] Stabilitis his duobus, de tempore nativitatis & anno mortis Basilii capitibus; nonnulla supersunt vitæ ejus Chronologiam spectantia, quorum quædam necessario ex his consequantur, alia per verisimilem conjectur am inferuntur. [Ex dictis intelligitur,] De singulis commodius differemus in decursu vitæ, loco cujusque proprio; ne cogamur sæpius eadem repetere. Porro inter illa occurrent quædam contraria iis, quæ R. P. Daniel Papebrochius Magister meus statuit in vita S. Gregorii Nazianzeni die nona Maji: quæ cum minutiorasint, nihil attinet hic referre singula, suis propriis locis commodius legenda. Hoc tamen præmonitum lectorem velim, nihil me recedre ab iis, quæab eodem postea in Appendice Tomi septimi Maji, ad diem nonam dicta sunt, de ætate S. Gergorii Nazianzeni: primo, hunc Sanctum obiisse anno Christi CCCXCI, in eoque S. Hieronymo adhætendum; secundo, [Basilio ætate æqualis Nazianzenus,] Gregorium ætate æquatem Basilio fuisse; quod ibi fere per conjecturam assertum, hic confirmo auctoritate ipsius Theologi, in fine Orationis funebris Magni Basili, cum sic alloquentis: Habes hæc a nobis, o Basili, hoc est a lingua quondam tibi suavissima, atque honore & æate æquali. [Or. 2] Itaque, sicut Basilius, natus circa annum CCCXVII, & CCCLXXIX mortuus, vixit dumtaxat annos LXIII; ita totidem fere habebat Gregorius cum venit Constantinopolim. Ætas sane hæc congrua est & idonea iis, quæ ab eo ibidem gesta sunt, quæque adhuc triennio post sufficeret, tam prolixæ orationi ad frequentißimam concionem dicendæ, in laudem Magni Basilii; nec satis prodignitate recitandæ, nisi ab Oratore, voce & viribus adhuc valido.

[31] Neque ætas eadem repugnat iis quæ ipse circa annum CCCLXXI In Carmine de rebus suis, [& hujus sæpe inculcata senectus.] de senectute sua, scripsit:

Jam caput albescit canis, rugosaque membra
Tristis ad occasum vitæ mihi prona feruntur.

Cum enim tunc ageret annum ætatis LVI, adeoque multum prætergressus esset dimidium vitæ humanæ tempus, a Propheta definitum, potuit seipsum poëtico versu describere, tamquam ad senium aut occasum vitæ proper antem, quin & propendentem in terram; quætota hyperbolica paraphrasis unico verbo senesco exprimitur. [Ps. 89] Decennio autem post, annum agens LXVI, multo majori jure Olympium Præsidem per litter as sic allocutus est; Moveat te nostra canicies, [& canitios] quæ te jam antehac, & quidem persæpe, movit. [G. Ep. 172] Atque hæc & his similia, non raro in scriptis Basilii & Gregorii invenienda, ut commode concilientur cum vera ipsorum ætate; necesse non est præmaturam caniciem excogitare. Quam enim laudem ista meretur? aut quam vim habet præ reliquis ad movendum albus capillorum color, si præmaturus sit? Neque e contra opus est intelligere talem senectutem, [nec prænsatura nec decrepitas] qua ob defectum nata est contemptum potius, quam laudem parere, cum dicuntur decrepiti & deliri senes. Intelligatur ergo sexaginta circiter annorum ætas, cum gravitate & prudentia conjuncta; talis enim senectus & canicies vere venerabilis est, & vim atque auctoritatem habet ad persuadendum, juxta Ciceronis de Senectute effatum; Mens, & ratio, & consilium in senibus est.

[32] Evadimus quoque in proposita hic Chronotaxi, difficultatem quam aliis affert magna fere centum annorum ætas Gregorii senioris Episcopi Nazianzeni, [item magna parentum ætas,] & Nonnæ uxoris ejus ipsi coætaneæ. Nam cum ille, circa annum CCCLXXIII, fere centum annorum obierit, quadraginta quinque in Episcopatu transactis; sequetur, anno CCCXXVII ordinatum Episcopum, ætatis suæ LV, & natum circa annum CCLXXIII. [Or. 19] Potuerit ergo ipse, intra atatis suæ annum quadragesimum & quadragesimum quintum, in fine persecutionis ultimæ, circa CCCXIII, uxorem ducere S. Nonnam: quæ quamvis forte quadragenaria non fuerit, potuerit tamen coætanea vocari, cum respectu ad centum annorum numerum, quos maritus moriens attingebat, si saltem quatuor aut quinque annos supra triginta numeraverit, quando nupsit. Etenim, ut laude dignum habetur, pares cum paribus matrimonio jungi; [& diu dilatum matrimonium:] ita displicere non solet; sponsam quinque vel sex annis sponso juniorem esse. Quod vero nuptiæ tam diu ab utroque dilatæ sint, causa, ut mihi quidem videtur, aßignari non incongrue posset, calamitas istorum temporum, non solum ob persecutiones contra Christianos, qualis Gregorius nondum erat; sed magis propter bella continua inter quatuor Imperatores, quibus Romanum dilacerabatur Imperium, ac miserandum in modum tributis & vectigalibus expoliabatur. Quin, cum Nonna semper Christiana fuerit, piissime a parentibus educata, non est credibile, maritum voluisse accipere Gentilium erroribus addictum; nisi prius iis abrenuntians, inter Catechumenos censeretur; quod verisimiliter factum non est, ante sublatam sævißimam persecutionem.

[33] Ceterum hæc per conjecturam dicta sunto; qui vero post Nicænum Concilium, Basilium & Theologum statuunt anno CCCXXVII vel VIII, prodiisse in lucem; explicare non possunt, stante sententia sua, quomodo potuerit Macrina a Thaumaturgo percepisse fidei dogmata, [unde natus sit filius circa 327, aque ac Basilius.] vel quomodo potuerit eadem docuisse Basilium; neque cum sua opinione conciliare possunt, ab utroque Sancto toties allegatæm senectutem & caniciem suam. Deinde admittere debent, Nonnam & Gregorium patrem, gignere cœpisse liberos, cum quinquaginta essent annorum, idque post susceptum a marito Episcopatum, cum ante in matrimonio sine liberis vixissent; quod omnino est incredibile, præsertim deficiente omni graviori testimonio. Hanc igitur superius stabilitam nostram Chronologiam sequemur, ut in Vita mox danda reliquis Basilii gestis tempus congruum aßignemus: in quo, si tuo, lector, judicio subinde aberremus a vero, ignosce palpantibus inter tenebras, dum res obscuras illustrare intendimus.

VITA
Ex ipsius, Gregorii Nazianzeni, Nysseni aliorumque veterum scriptis collecta.

Basilius, Episcopus Cæsareæ, in Cappadocia(S.)

AUCTORE F. B.

PROLOGUS.
Encomium sancti complexus, ex S. Amphilochio.

[Or. in Circumcisione D. N.] Magnus Basilius, magnus in Ecclesia dum vixit Pontifex, non qui corpore penetrarit cælos; sed qui contemplatione & spiritu, primum illum divinissimeque principem imitatus sacrorum Antistitem Jesum Christum, ingressus sit & ipse, in interiora velaminis, atque ad illic positam Spiritus legem, magnisque tonantem dogmatibus vocem audivit; quamquam is legem litteræ ac circumcisionis in carne, sublimibus Euangelii sermonibus, aboleverit atque submoverit. Hic est magni nominis Basilius, [Basilius laudatur] celebrisque illa Ecclesiæ catholicæ facula, & conspicuus veritatis Euangelicæ sol, qui terræ toti Theologiæ suæ prælucet radiis; & cujus nemo facile actionemimitetur, nec contemplationem assequi possit. Perfectus ille vita, & sermone sapientissimus, virtute omnibus numeris absolutus, divinaque & humana eruditione consummate excultus, nec in re ulla deficiens uspiam. Qui seculari omni sapientia scientiaque ante exercitatus instructusque, illam ad vestigia deinde discipulorum Jesu totam abjecti: qui sacros omnes veteres & propheticos libros accuratissime sancteque doctus, iis ad Jesu Christi consummatissimam fidem recta provectus est, & in ea fortis effectus; qui duce Euangelio, [ab truditione seculari] veluti nova Arca, ad veram prophetalem scientiam usus est; prophetica autem ac divina doctrina, ad accuratam Euangelii sacri scientiam; ambobus vero, ad divini Principatus agnitionem supra modum elatus est.

Hic ille est sublimis præcellensque Ecclesiæ Dei columna, Theologiæ pharus, Pontificii decus, [& sacra:] Patris verissimus homo, Unigeniti ardentissimus nuntius, Spiritus sancti dispensator scribaque fidelissimus, sapientiæ partus, plenitudo prudentiæ, scientiæ promptuarium, pietatis schola, sacri divinique consilii doctor, ac virtutis & potentiæ Christi turris firmissima atque immobilis. Hic ille est timoris Dei dominicique præcepti ac virtutis enarrator doctorque, Magnus Basilius, regia divini Verbi tuba, orbis fines excellenti & magnifica voce complexa … Hujus opera, omni quidem hæresi Ecclesia liberata totius pietatis stabilitur dogmatibus; atque ab omni cujuscumque heterodoxi doctrina hæretica alienata, soli dominicæ fidei & doctrinæ domesticæ devote inhæret. Etenim tonanti sacri hujus Doctoris lingua, seu fulmine, ictus est Arius atque peremptus; [qua hæreses superavit,] Eunomius autem profligatus est, ac velut fulmineo turbine in favillas cedens, absumptus eo confutante. Sabellius quoque porro abscessit exolevitque; Macedonius vero, furiosus ille in Spiritum sanctum, Basilii abactus est spiritu, & internecioni datus: Apollinarius etiam, amens ille ac insipientissimus, divinis ejus coarguitur sermonibus, probroque sempiterno traditur. Atque, ut verbo dicam, omnis succrescens zizaniorum plantatio, & quotquot aliæ sunt Deo odibiles hæreses, tum quas longe anterius prodidit ævum, tum quas post ejus ad Deum excessum sequens tempus erat producturum, universæ divino Theologiæ Basilianiæ igni admotæ, conflagrant & consumuntur; non minus, quam Eliæ precibus demisso cælitus igne holocautomata ipsius, altareque & ligna.

Sublimis hic Basilius, non Cæsareensium tantum Ecclesiæ, cui renuntiatus erat Episcopus; [& Regibus impiis restitit.] neque suo tantum tempori, & id ætatis hominibus; sed & orbis universi regionibus civitatibusque, adeoque toti huic seculo ac mortalibus cunctis utilis saluberrimusque Christianis præceptor ostenditur. Sane quæ ejus ab initio nativitas, conversatioque ac institutio fuerit; quod studium & opera in disciplinis sacris; quomodo etiam beatissimus vir, ab gentili & prophana sapientia, ad Christianam religionem transgressus, tum probatissimis moribus, tum venustissimo eloquio Philosophos superaverit, quotquot fere ipsum aut antecesserunt, aut secuti sunt; & quomodo exinde Pontificalem conscendens thronum, ac velut lucerna tota splendida Ecclesiæ candelabro impositus, orbem universum sermonibus sacris & ad mores compositis efficaciter collustrarit; quomodo etiam adversus hæresiarchas & veritatis adversarios fortiter depugnans, eosdem sue Arabicos lupos ab suo sacro grege depulerit; contraque impios Reges suscepto certamine, & cum iniquis Præfectis congressus, clarissima de omnibus victoriæ erexerit trophæa; quomodo Christi oves in pascuis bonis & pinguibus, miraculorum sacrorum exhibitione, & enarratione cælestium perfectorumque sermonum ac legum, continuerit; & ipse, ut bonus Pastor, & ut Pontifex sanctus, innocens, impollutus, segregatus a peccatoribus, atque (aliquid enim est audendum) sublimior cælis factus, plurium & ipse in Euangelio operatus salutem, novissime humili isto tabernaculo absolutus, transierit in locum tabernaculi admirabilis, usque ad domum Dei; & in voce exultationis & confessionis sonus epulantium, cum cælestis Sion primogenitis liberis recubuerit ac requieverit, dicere aggrediamur.

CAPUT I.
S. Basilii patria, parentes, consanguinei, nativitas, educatio, baptismus.

[1] [Basilius gente Cappadox,] Patriam Magnus Basilius habuit Cappadociam, seculo præsertim quarto sanctorum eruditorumque virorum feracem. Extant & libri, inquit S. Hieronymus, * Cappadocum, Basilii, Gregorii, & Amphilochii: qui omnes in tantum Philosophorum doctrinis atque sententiis suos refarciunt libros, ut nescias quid in illis primum admirari debeas, eruditionem seculi, an scientiam Scripturarum. Nazianzenus, de seipso & Basilio, ita loquitur: Habebant nos Athenæ, velut fluxum quemdam fluminis, ex eodem patriæ fonte in diversas regiones dissectos, rursus coëuntes. Et alibi magis distincte Basilium interrogat, cur Cappadociam fugeret, cum Cappadociam patriam haberet. [Or. 20, G. Ep. 6]

[2] Urbs vero, natalibus ejus illustris, & postmodum Episcopatu illustrior, [Cæsarea natus,] Cæsarea fuit, ut innuit ipse ad Cæsareenses scribens. [B. Ep. 141] Sæpe numero, inquiens, admiratus sum, quidnam animos vestros erga nos affecerit, … ut nos, per amicitiæ ac patriæ commemorationem, scriptis adhortemini. Eam ita describit Sozomenus: Cæsarea ad montem Argæum sita, urbs ampla atque opibus abundans, & totius Cappadociæ metropolis. [lib. 5 cap. 4] Hanc Julianus Imperator ex Albo civitatum expunxit, [urbe multum ob pietatem passa.] & cognomentum Cæsaris ademit; quod regnante Claudio meruerat, cum Mazaca prius diceretur. De antiquo hoc ejus nomine & splendore testantur, * Iosephus, * Philostorgius, Ammianus * Marcellinus, aliique. Verumtamen videtur memoranda potißimum fuisse ob pietatem, quod vixdum ex diutinis persecutionū procellis emergente Religione Christiana, jam tum tanta floruerit Christianorum multitudine & zelo, ut destruere ausi sint templa Iovis urbis Præsidis, & Apollinis Patrii; atque etiam, ipso regnante impio Iuliano, evertere Fortunæ templum, quod supererat; Gentilibus, qui paucißimi erant, nihil obsistentibus; quo odium Apostatæ in se concitarunt, non una propterea pœna ab eo vexati. Sed & eamdem patriam suam, diversis occasionibus multa passam, deplorat ipse Basilius ad Sophronium Magistrum: Magnitudo, inquit, calamitatum, quæ patriam meam concusserunt, coëgissent me in castra profectum, coram te exponere, vir magnifice, quæ sunt & qualia, quæ vehementer affligunt urbem nostram. [B. Ep. 331]

[3] Familia ejus, non minus seculari dignitate, quam eximia sanctitate fuit illustris. [illustri genere oriundus,] Eam mirifice extollit Nazianzenus, in Oratione funebri magni Basilii. Enimvero, inquit, si eum genere ac generis splendore gloriari viderem, aut ulla re iis quæ omnino parvæ sunt, & quibus ii, qui humi defixos ocuhabent, efferri solent; alius utique Heroum catalogus appareret, tot tantaque a majoribus illius, ad eum ornandum, accipere possemus, ac ne historiis quidem quidquam hac parte cederemus, hoc certe nomine superiores futuri, quod non commentitiis fictisque narrationibus, sed rebus ipsis, quarum multi testes sunt, ornaremur. Multas enim nobis narrationes ex paterno latere Pontus suppeditat (& quidem priscis miraculis, quibus & Historicorum & Poëtarum volumina plena sunt, neutiquam inferiora) multa etiam veneranda hæc mea patria Cappadocia, non minus juvenum quam equorum bona nutrix; unde paterno generi materni generis splendorem opponimus. Quorumdam autem & militaria imperia, & populorum gubernationes, & in Imperatorum aulis potentia & auctoritas, ac præterea opes & excelsi throni, & publici honoris ac sermonum splendores, vel plures vel majores extiterunt? … Aliarum quidem familiarum, vel etiam sigillatim cujuslibet hominis, alia sunt insignia & narrationes, vel majores vel minores, quæ instar paternæ cujusdam hereditatis, vel longinquius vel propinquius exorsæ, ad posteros devolvuntur; Basilio autem, utriusque generis decus, pietas fuit.

[4] Patrem habuit Basilium, a quo & nomen accepit, Neocæsaræa in Ponto oriundum; [filius S. Basilii Episc.] asserente supra Næzianzeno, multas narrationes, ad Basilii laudem, ex paterno genere Pontum suppeditare: matrem vero Emmeliam, ex Cæsarea Cappadociæ, ut communiter existimant; propterea quod Sanctus noster in eadam urbe natus sit; & Nazianzenus affirmet, [& S. Emmelia,] Cappadociam multa conferre posse ad materni generis ejus splendorem. Utrumque parentem a vitæ sanctitate laudavimus trigesima Maji, qua die inscripti sunt Martyrologio Romano. Aviam ex paterno latere nactus est S. Macrinam, quam distinctionis gratia seniorem vocant, propter cognominem ipsi magni Basilii sororem. [sanctam Aviam habuit & sororem,] Illa Basilium nostrum a teneris fidei dogmata docuit, quæ a Gregorio Thaumaturgo didicerat. De ea sigillatim egimus, decima quarta Ianuarii: ubi ipsius & mariti ejus gloriosum pro fide exilium, & divinitus subministratam escam, ex Nazianzeno retulimus, ipsisque & non aliis Basilii majoribus attribui debere probavimus, in Commentario prævio num. 75. [avum ex materno latere Martyrem,] At ne inferior videatur materni generis splendor, avum ex eo latere habuit, quem pro Christi confessione decertantem, in persecutione Diocletiani & Maximiani, indignatio Regia sustulit, & omnia ejus bona aliis dominis distribuit, teste Nysseno. [Vit. Macr.] Fuit item Basilio avunculus nomine Gregorius, & is Episcopali dignitate ornatus, [patruum Gregorium Episcopum,] cujus causa verosimiliter Nysseno nomen Gregorii inditum fuit. De eo Basilius mentionem facit ad Nyssenum fratrem: Unam mihi, ait, epistolam contexuisti: ac, tamquam a comprimis venerando & communi nostro avunculo scriptam, attulisti; fallens me: cujus gratia ignoro. [B. Ep. 44, Ep. 45, 46] Accepi illam, tamquam ab Episcopo communique patre, per te allatam. Extant ad eumdem avunculum suum Basilii epistolæ, in quibus mansuetudinem ejus laudat, & pacis concordiæque amorem: verum de hoc alibi fusias erit agendum.

[5] Quosdam præterea ex Basilii majoribus, Sebaste in minori Armenia fuisse oriundos, colligimus ex Oratione Nysseni in XL Martyres Sebastenos, ejusdem urbis populum ita alloquentis: [& alios consanguineos Sebaste in Armenia.] Vos enim cum video, nullos alios opus habeo inquirere parentes; vos enim estis patres mei, qui etiam ipsorum mihi patrum patres: patria enim parentum, in se continet etiam parentum dignitatem. Et cum: Martyrum istorum celebris per totam Cappadociam fuerit cultus, ne dubitemus, an Oratio ista Sebaste recitata sit, faciunt ejusdem sancti Oratoris verba, quæ non ad alios quam ejusdem urbis incolas recte proferri potuerunt. Numquid, ait, supervacuus vobis & nugator esse videor, qui vestra inter vos miracula exponam, vestrisque bonis aures vestras demulceam? & paulo post, agens de lacu, in quo Martyres cruciati fuerunt; Lacus, inquit, vicinus signis quibusdam etiam opus habet, quibus lacus esse agnoscatur? Et in Oratione prima, vel potius prima parte ejusdem Orationis: Ad res natura præstantiores laudationem convertamus. Hæ autem vobis non amplius per verba ostendentur; sed licet in ipsum caput intueri vestrorum bonorum. Quis enim ignorat fructum vestrum, quod vos Martyrum produxeritis spicam, fœcundam hanc & copiosam, quæ ultra tricenarium numerum multitudine & copia frugum dilatatur. Videte sacrum hoc arvum: hinc Martyrum manipuli collecti sunt. Quod si scire desideras, de quo arvo dicam; ne procul ab eo quod adest, circumspicias. Quis est iste locus, qui amplectitur conventum? Neque dici potest, quod Nyssenus idcirco patriam suam, quia parentum suorum rum erat, Sebasten vocet, eo quod hæc antiquitus Cappadociæ adnumeraretur: frustra enim eo casu parentum mentionem faceret, cum ipse sine dubio Cappadox esset. [Boll. 3 Feb. de S. Blasio num. I.]

[6] Fratres S. Basilii & sorores omnes simul decem fuisse, [Fratres & sorores Basilii.] discimus ex Nysseno, qui matrem Emmeliam ita Dominum postremis verbis allocutam narrat: Tibi, Domine, & primitias & decimam dico fructuum uteri mei. [Vit. Macr.] Primitiarum enim locum hæc mihi obtinet primogenita; decimæ vero, extremus hic decimus filius. Si igitur postremus decimus erat, non plures nec pauciores quam decem fuerant. Porro ex his decem quatuor erant fratres, Basilius, Naucratius, Gregorius, Petrus, eodem illo Gregorio teste. Ex quatuor fratribus, is qui secundum Basilium natu maximus erat, Naucratius vocabatur … Petrus vero appellabatur, in quo pariendi dolores finierat mater: quod si ex decem quatuor tantum mares erant, necesse est reliquas sex feminas fuisse. [V. Macr.] His pranotatis facile explicantur Nazianzeni verba, ubi enumerans varia prædicti sancti conjugii decora, maximum & clarißimum censet, felicitatem in liberis, atque subjungit; Quod quidem liquido demonstrat ille felicitatis nomine prædicandus Sacerdotum & Virginum numerus, earumque * quæ in matrimonio eam sibi vim adhibuerunt, ut matrimonium nihil illis nocumenti adferret, quo minus ad parem virtutis gloriam aspirarent. [Orat. 20] Nemini dubium esse potest, quin magnus ille Trinitatis defensor Theologus, Ternarium intellexerit numerum, felicitatis nomine prædicandum: quoad Episcopos saltem constat, omnino tres fuisse. Hinc Magister meus R. P. Daniel Papebrochius, XXX Maji, recte intulit; ex sex filiabus tres virgines fuisse, & tres matrimonio junctas: Naucratius autem præmatura morte extinctus est. De pia omnium educatione actum eadem XXX Maji, ubi de sanctis parentibus Basilio & Emmelia. Super sunt alii pauci, quorum mentionem reperimus, consanguinitate cum Basilio conjuncti. Imprimis Gaudentius, Brixiensis Episcopus, laudat Basilii ex sorore neptes. [Serm. 17 de 40 Mart.] Cum, inquit, per urbes Cappadociæ Jerusalem pergerem … in ipsa maxima Cappadociæ civitate Cæsarea, [& ex sorore neptes] reperimus quasdam Dei famulas, monasterii sanctarum Virginum dignissimas Matres, prorsus Mariæ & Marthæ consimiles, quas merito diligat Jesus; natura, fide, & studio, & castitatis integritate germanas: quibus ab avunculo suo, Sacerdote ac Confessore Basilio, olim traditæ fuerunt Martyrum Sebastenorum venerandæ Reliquiæ.

[7] Reperio quoque inter cognatos Basilii Pœmenium; quem Sanctus, non tantum propter cognationem, & mutuam inter se a puero consuetudinem; [Pœmenius Episc. ejus cognatus:] sed maxime propter egregia virtutum ornamenta, ita dilexit, ut pupillam oculi sui non dubitaverit nominare. [B. Ep. 183 & 290] Hunc (ut infra pluribus dicendum) postquam variis negotiis adhibuisset, in magna Ecclesiæ neceßitate, Satalensibus dedit Episcopum, dignum Pastoris, quod gerebat, nomine & munere; non verbum Dei, qui mos multorum est, cauponantem; sed qui queat complacere vehementer in nomine Domini; iis, inquam, qui fidem Dei sinceram prædicandam desiderant, [Palladia item cognata & alia affinis.] & vitam libenter amplexantur illam, quæ ad Domini præcepta conformatur. Reperio quoque Palladiam, feminam gravißimam, quam Sanctus Matrem dignatus est appellare; quamque non sola generis quæ est propinquitas ipsi adunaverat, verum morum suavitas loco parentum constituerat. [B. Ep. 366, B. Ep. 422] Aliam denique Basilius Helladio comiti, suppresso nomine, commendat, Sororem vocans, sibi affinitate conjunctam, & viduitate afflictam, & filii sui orphani tutela negotiisque procurandis occupatam. [Ipse generis splendorem virtute auxit.] Atque hæc sunt, quæ de sancta ista stirpe hactenus colligere potui; pauca ex multis ac pro multis, ut Nazianzeni verbis utar; quæ tamen non eo commemoravi, inquit, ut ei cumulum aliquem gloriæ afferam (nam nec mare fluviis, qui in ipsum influunt, opus habet, etiamsi plurimi maximique influant; nec is quem nunc laudamus, his qui ad encomium ipsius aliquid erogent) verum ut ostendam, quibus ille ornamentis ab initio præditus, & in quod exemplar intuens quanto longius jaculatus sit. [Or. 20] Nam si aliis magnum est, aliquid a majoribus ad gloriam accepisse; majus profecto ipsi est, majoribus suis aliquid ex se adjecisse.

[8] Expositis itaque iis, quæ a majoribus ipse habuit, quæque ipsius vitæ conveniunt, ad ipsum nos convertamus; [Natus anno 317] quoniam de eo viro oratio instituta est, qui nobilitatem vititim expendi vult. [Or. 20] In lucem prodiit sanctus infans Basilius, primogenitus inter fratres suos, circa annum CCCXVII, ut ostendimus, quasi alter Samuel: nam, ut inquit Nyssenus, Divinitus data atque concessa Samuelis & Basilii nativitas erat; & ut illum mater, [pie educatur primū a matre & avia.] ita etiam hunc pater a Deo petitum procreavit. [Or. F.] Cumq; ad eam ætatem pervenisset ut loqui posset, & præceptis quibusdam erudiri; prima cura Emmeliæ matris & Macrinæ aviæ fuit, tenellum animum primis fidei dogmatibus imbuere, & ad omnem virtutem formare, ut ipse ad Neocæsareenses testatur: In hoc uno, inquiens, in Domino gloriari ausim, quod numquam falsas opiniones habuerim de Deo, neque aliter sentiendo animi postea judicium mutaverim: sed quam a puero sententiam de Deo a beata matre, deinde & avia mea Macrina recepi, illam, justis incrementis auctam & adultam, in meipso conservaverim … Fidei vero nostræ quæ poterit esse evidentior probatio, quam quod a nutrice Beata femina [B. Ep. 79, B. Ep. 75] quæ ex vestro gremio progressa est (Macrinam dico, illustrem illam) educati sumus: a qua & Beatissimi Gregorii verba, quæ memoriæ beneficio penes se servata retinuit, edocti sumus; quibus illa nos adhuc infantes, tamquam pietatis dogmatibus, finxit ac formavit. Hinc profluxit ille, qui in scriptis ejus elucet erga S. Thaumaturgum amor: hinc, cum insuspicionem hæresios per calumniam apud Neocæsarcenses vocaretur, Gregorium Thaumaturgum appellabat; sacrosancte protestatus, se nihil alienum ab ejus fide & doctrina, aut didicisse unquam aut docuisse. Hoc ad concordiam, inquit, plurimum confert, si datur iisdem uti doctoribus. [B. Ep. 75] Sunt autem iidem & nobis & vobis doctores mysteriorum Dei & spirituales Patres, qui vestram ab initio fundarunt Ecclesiam; Gregorium dico, priscum illum, & quotquot post ipsum Episcopalem apud vos Sedem susceperunt; qui ordine succedaneo instar astrorum exorti, iisdem ingressi sunt vestigiis.

[9] [deinde eruditus a patre] At neque Basilio patri ejus minor diligentia filio erudiendo fuit. Utrumque enim parentem de tam pia solicitudine laudat ipse, in libro de Iudicio Dei, sic scribens: Optimi Dei bonitate & erga nos benignitate, per gratiam Domini nostri Jesu Christi, ex operatione Spiritus sancti, ab tradita per manus Gentilium superstitione liberatus, & jam tum a primo ætatis meæ initio, in Christianorum parentum disciplina educatus, sacrarum ab ipsis litterarum cognitione vel a puero imbutus sum, quæ me ad veritatis agnitionem adduxerunt. Neque solum scientia sacra eum imbuit pater suus, [virtutem & artes liberales docetur.] sed etiam eruditione profana: Rhetoricam quippe & Philosophiam publice videtur docuisse. Armenos enim, qui Basilium contentiosis quæstionibus Athenis aggreßi sunt, dicit Nazianzenus, illi conjunctos fuisse, amicitia adhuc ex parte & veteri sodalitio: nam in illa schola instituti fuerant. [Orat. 20] Prima igitur ætate, sub magno patre, quem communem virtutis magistrum eo tempore Pontus proponebat, velut fasciis involvitur; atque optimo illo purissimoque figmento, quod David diurnum recte vocat nocturnoque oppositum, effingitur. [Ps. 38] Id est, interprete Niceta, melius eum pater, moribus & scientia imbuendo, quam corporaliter generando, formavit. Sub hoc, & vita simul & sermone pariter augescentibus, atque in altum assurgentibus, agregius adolescens eruditur; non Thessalicum & montanum quoddam antrum, quasi virtutis scholam & officinam jactans; nec arrogantem quemdam Centaurum, heroum sui temporis præceptorem. Nec vero ab eo artem percipit, qua lepores sagittis configat, vel hinnulos cursu insequatur, vel cervos venetur, vel in rebus bellicis excellat, vel feroces equos optime domet (eodem videlicet & equo utens & magistro) nec fabulosis cervorum ac leonum medullis nutritur; sed liberales artes docetur, atque ad Dei cultum excolitur; &, ut uno verbo complectar omnia, per primas ac pueriles disciplinas, ad futuram perfectionem ducitur. Nam qui vel solos mores, vel solam doctrinam consecuti sunt, ab alterutra autem deseruntur; ii mihi nihil a luscis differre videntur; quibus cum magnus ille defectus sit, tum vero major turpitudo, sive alios cernant, sive ab aliis cernantur. [insigni profectu ad patris exemplum.] At quibus utraque laude excellere, ac velut ambidextris esse contigit; hi omnibus numeris absoluti sunt, ac cum alterius vitæ beatitudine vitam agunt. Quod quidem illi, ut par erat, contigit; domesticum habenti virtutis exemplar, in quod oculorum aciem intendens, statim optimus erat. Et quemadmodum equorum pullos ac vitulos, simul atque in lucem prodierunt, matribus suis assultare videmus; sic ille patrem, cum equino & generoso impetu, e propinquo assectabatur, nec in summæ virtutis exercitio longo illi intervallo cedebat; atu, si mavis, in ipsa quoque virtutis adumbratione, futuræ virtutis pulchritudinem subindicabat, atque absolutioris vitæ notas ante ætatis plenæ tempus præferebat.

[10] Tam piam patris de filio recte educando solicitudinem; voluit Deus insigni miraculo remunerare, affirmante id Nysseno. Cumque letali morbo, inquit, Basilius quondam correptus esset, etiamnum in ætate juvenili; per visionem in somnis pater vidit Dominum, qui in Euangelio Regulo illi filium servavit, sibi apparere; & illa dicere ad. se, quæ ad illum Dominus dixerat; nempe; Vade, [Iuvenis a morbo miraculo se sanatur ad ejusdem patris preces] filius tuus vivit. [Orat F.] Cujus fidem & ipse imitatus, eumdem quem ille fidei fructum percepit, salute filii per Dei benignitatem, recepta, Quod autem hinc inferat. * Hermantius, Basilium natura fuisse imbecilliore, repugnat Nazianzeno, dicenti: Ac pulcritudinis quidem, & roboris, & magnitudinis laudem, quibus plerosque delectari conspicio, volentibus relinquemus; non tamen quod in his etiam, quoquam eorum, qui res parvas in pretio habent, & circa corpus volutantur, inferior esset, quando adhuc ætate florebat, neque philosophia carnem domuerat. [Orat. 20] Adeoque, quod per diuturniorem vitæ partem tam infirma usus sit valetudine, ut se natura ipsa valetudinarium affirmarit; non corporis vitium, sed virtus animi in causa fuit: qua corpus domando afflixit, & frequentes morbos, patienti tolerantia, pæne vertit in naturam. [B. Ep. 257] Inter hæc in mundum prodiit Petrus, postmodum Episcopus Sebastenus, decimus liberorum: qui simul natus & orbus fuit: quo enim tempore in lucem edebatur, pater e vivis excessit; puta circa annum CCCXXIX, cum Basilius XIV ætatis annum attingeret. [Vit. Macr.]

[11] Orbatus patre Basilius, videtur habitasse per duos aut tres annos cum Macrina seniore, [eoque mortuo cum Macrina avia habitat.] nutrice sua & avia, non procul ab urbe Neocæsareensi, ad Iridem fluvium, in domo suburbana; eodem loco, in quo postea Petrus monasterium virorum rexit, cui ipse Basilius bonorum suorum, sibi a parentibus relictorum, partem donavit, & ab eodem quamdiu vixit suæ sustentationi necessaria recepit. De ista suæ educationis domo, in monasterium conversa, bonisque suis eidem donatis, extat Basilii epistola, quam diversimode intellexerunt alii: est enim obscurior, utpote scripta ad tributorum quemdam exactorem, Ethnicum forsan, aut saltem rerum ecclesiasticarum minus peritum: causa vero scribendi erat, quod domus ista tributis solito majoribus gravaretur. [B, Epist. 248] Fateor me, inquit, quam plurimos domi, patriæ nempe meæ, cum sanguine mihi junctos habere, tum etiam amicitia: [in domo suburbana, postea in monasteriū conversa,] agnosco me parentis loco collocatum esse, propter istum habitum quem mihi circumdedit Dominus. Habeo autem istum ego filium, altum in illa patria, quæ me quoque educavit: Domumque illam precor, in qua nutritus est, in eodem semper habitu permanere & statu, ut tua hic præsentia, Vir ornatissime, quæ benefecit omnibus, nequaquam tristitiæ occasionem præbeat isti viro. Sed cum etiamnum ex illa domo alar & sustenter (quippe qui de meo aliud nihil prorsus possideam, contentus suppeditatis mihi facultatibus, ab iis qui me amant) rogo te, ita domui illi parcere, in qua altus sum, tamquam qui rerum mihi ad vitam victumque necessariarum copiam eo pacto sis suppeditaturus. Deus autem te ob ista, [ejusque bonis dotata.] æterna illa requie donare dignetur. Cupio autem tuam Dignitatem cognoscere, esse omnino verissimum, quod servitiorum quæ possidet major multo pars, quæ mihi erat a parentibus relicta, a me in illum translata fuerit, in meæ educationis alimoniæque mercedem. Merces autem illa non est donum absolutum, sed ad terminum vitæ usus-fructus; ut, si aliqua in re ipsi fuerint gravati, liceat ipsis illa ad me demum remittere.

[12] Cum Basilius agnoscat se, parentis loco plurimis collocatum, propter habitum, quem ipsi circumdederat Dominus; filium, quem affirmat in eadem secum domo altum; intelligo spiritualem; & forsan Petrum fratrem suum, aliis Monachis præpositum, cum hanc epistolam scriberet. Hermantius, filium nutricis intellexit: male quidem, meo judicio; neque enim Sanctus aliam nutricem habuit præter S. Macrinam. Clarius de eadem domo agit ad Neocæsareenses: Ego, inquit, cum propter loci hujus consuetudinem, qua illi a puero assuevi (hic enim apud nutricem meam educatus sum) tum propterea quod postea quoque ut plurimum in hoc loco versatus sum; quem (cum urbanos tumultus sugerem; & propter solitudinis silentium, illum ad philosophiæ studium, commodum esse scirem) complures continuos annos incolui. Sane, siquis hæc utriusque epistolæ fragmenta consideraverit, dubitare non poterit de his, quæ initio hujus numeri statui: sed, in quantum monasterium spectant, erit alibi fusius de iis agendi locus. [B. Ep. 64] Quod educationem Basilii attinet; cum certum sit eum in domo suburbana cum nutrice sua aliquamdiu habitasse; aptius tempus huic commorationi non reperio. Primis enim annis (ut supra vidimus) sub cura matris Emmeliæ & aviæ enutritus est: reliquo tempore eum instruxit pater suus, adeoque in ipsa urbe Neocæsareensi. Post quam autem pater e vivis excesserat, fieri potuit, ut Macrina senior, cum Basilio suo, & forsan cum Gregorio Nysseno, ad eum locum se receperit; paucos vitæ annos, qui supererant octogenariæ, extra urbis tumultum & familiæ curas traductura. Emmelia vero, cum parvulis & Macrina juniore, quæ jam decimum sextum ætatis annum attingebat, (quoadusque adolescerent reliqui) in civitate remanserit, aut potius transierit Cæsaream, unde erat oriunda.

[13] [Adolescens cognovit Dianæum Cæsareens. Episcopum,] At neque tam continenter pueritiam & adolescentiam in Ponto traduxit Basilius; quin sæpius Cæsaream patriam suam excurrerit, vel matris visendæ causa, vel consanguineorum: qua occasione a prima ætate suspexerit virtutem Dianæi, tum Presbyteri, & ab anno CCCXLI Episcopi Cæsareensis, ut se fecisse testatur ipse Basilius, respondens ad calumnias adversariorum, objicientium, quod per contemptum communicare eidem Episcopo noluisset. Ego vero, dic quæso, inquit, beatissimum Dianæum anathematizavi? (hoc enim de nobis accusandi gratia prædicaverunt) Ubi, aut quando? Coram quibus, quo prætextu? An nudis verbis, vel scripto? An alios secutus, vel ex mea ipsius auctoritate & audacia, primus illud tentavi? O impudentiam hominum, nihil non temere loquentium! O contemptum judiciorum Dei! Non contenti sunt isto figmento, nisi & hoc tragico more adjiciant, quod factus sim aliquando ita demens, ut ipsa mea verba haud intellexerim. Ex quo rationis compos fui, nihil tale a me factum esse novi, nec unquam tale quid volui: [quem se negat unquam anathematizavisse,] sed contra magis mihi conscius sum, quod ex prima ætate in amoris affectu erga ipsum enutritus, virum suspexerim. Erat enim aspectu admodum honesto & præclaro, & veneranda ac sacra gravitate prædito. Posteaquam vero mihi rationis perfectioris usus accessit, illum ex animi bonis venerabilem agnovi, deque illius convictu gavisus sum, [sed virtutem ejus suspexit semper;] apertos viri egregiosque & ingenuos mores noscens, & si qua reliqua erant illi agnata ac propria; ut propria erant & peculiaria, animi placiditas & excellentia, cum mansuetudine conjuncta, decens modestia, pectus irasci nescium, alacritas & conveniendi facilitas, cum gravitate pulchre temperata. His de causis, illum habebam, viris ex virtute illustrissimis connumeratum.

[14] [ab eo baptizatus & Lector ordinatus.] Est vero idem ipse Dianæus, a quo Basilius baptizatus est, dein, per Lectoris officium & ordinem, Ecclesiæ ministerio admotus; sicut testatur ipse in libro de Spiritu sancto. [Cap. 29] At quo tempore Baptismū susceperit, an primis annis adolescentiæ, an post per acta profana studia, antequam Lectoratus ordinem susciperet, prorsus incertum. Primum suadet parentum & filii pietas; alterum, istius temporis consuetudo; & exemplum Gregorii Theologi; cui neque pietas defuit, neque parentibus ejus; & tamen circa annum dumtaxat ætatis XL sacro lavacro ablutus est. Præterea si Basilium baptizatum dixeris adolescentem, non facile rationem invenies cur Cæsareæ maluerit, quam Neocæsareæ baptizari; nisi forte hoc tempore baptismum susceperit, cum mater post obitum mariti illic habitaret, & ipse aliquanto diutius apud eam subsisteret. Hoc vero convenienter omnino dici posset: & faveret tali opinioni, quod Sanctus dicat se ex prima ætate enutritum in amoris affectu erga Dianæum, tum temporis quidem nondum Episcopum, sed Presbyterum.

NOTATIUNCULA.

* Hæc Naziazeni verba, καὶ τῶν ἐν γάμῳ μηδὲν τῇ συζυγίᾳ βλαβῆναι βιασομένων &c. interpres masculino genere expreßit, eorumque qui in matrimonio eam sibi vim adhibuerunt &c. Ego vero, cum perspicuum sit de mulieribus Sermonem esse, utrique generi communem terminationem Græcam, Latine in feminino exprimendam censui: Et earum quæ in matrimonio &c.

* Ep. 84

* l. 1 Ant. cap. 7

* l. 9 n. 12

* lib. 20

* l. 1 c. 5

CAPUT II.
Basilii studia Cæsareæ & Constantinopoli.

[15] Vitam B. Macrinæ senioris, aviæ & nutricis Basilii nostri, [Defuncta Macrina,] spatio octoginta annorum aut unius alteriusve amplius, circumscribendā omnino esse diximus XIV Ianuarii ad ejus Acta; & pluribus confirmavimus in Commentario prævio. [num. 74 & seqq.] Hæc autem cum transisset ad Dominum, puta anno CCCXXXII; circa idem tempus, velsi mavis uno alterove anno serius, Basilius, cum justos adolescentiæ annos, decimum sextum nempe vel decimum octavum, attigisset; cumque jam ex paterna & domestica institutione satis uberem doctrinam collegisset: nec rei cujusquam honestæ ignarum & expertem eum esse oporteret; nec ab apicula, quæ ex quibuslibet floribus utilissima quæque decerpit, labore ac diligentia superari; Cæsaream, ut Scholarum ipsius particeps esset, contendit: hanc, inquam, illustrem civitatem & nostram, nam meorum quoque studiorum dux & magistra extitit, non minus litterarum atque doctrinæ, quam urbium quibus præcellit & dominatur metropolim: quam siquis doctrinæ palma spoliaverit, rem omnium pulcherrimam ipsique maxime propriam eripuerit. [Orat. 20] [Basilius Cæsareæ studet:] Nam cum aliæ civitates aliis ornamentis, vel antiquis, vel novis glorientur, prout opinor vel historiis vel rebus quibusdam visendis ornatæ sunt; hanc contra, ut arma vel tragœdias notæ quædam atque insignia, sic litterarum gloria nobilitat illustremque reddit.

[16] Cæsarea altera est Cappadociæ, altera Palæstinæ metropolis. [an in Cappadocia?] Priorem hic intelligendam suaderet ratio itineris; quandoquidem Basilius, ut infra dicetur, Cæsarea Byzantium sit profectus, antequam veniret Athenas. Neque isti urbi fama doctrinæ deerat: Eusebius enim in vita Constantini, agens de Episcopis qui Hierosolymam convenerant ad Dedicationem ecclesiæ; ex Cappadocia, inquit, Episcopi, qui doctrina & eloquentia præstabant, in medio concessu enituerunt. [l. 4 c. 43, B. Ep. 373] Et ipse Basilius jam senex, deplorans patriæ suæ in quas inciderat calamitates, inter collapsa ejus ornamenta, eruditionem numerat: Congressus enim illi, ait, & per conventus sermones, & eruditorum hominum in foro colloquia, [sed verosimilius, imopotius in Palæstina:] & quæ ante hac reddebant civitatem hanc illustrem, jam dudumnos omnia destituerunt; adeo ut eruditione & sermone illustris quispiam; rarius nunc perforum conspiciatur…occlusa sunt Gymnasia. &c. Verumtamen firmiora militant pro Palastinæ metropoli argumenta. Nam huic, præ reliquis civitatibus, vere præcipuum quoddam ornamentum fuit eruditio. Siquidem in ista instituit Origenes secularium litterarum seu liberalium artium Scholas, tanta eruditionis fama, ut Studiosorum miri concursus ad eum fierent; quibus interpretabatur quotidie, & propterea recipiebat, ut sub occasione secularis litteraturæ in fide Christi eos institueret. [Hieron. de Script.] Deinde in eadem celebrem bibliothecam inchoavit idem Origenes, quam auxit Pamphilus Martyr & Presbyter, quæ etiam usque ad tempora S. Hieronymi superfuit. Si igitur hoc loco de Cæsarea Cappadociæ intelligi voluisset Nazianzenus, frustra laudasset eam ob doctrinæ palmam, tamquam ipsi adeo propriam, ut hac una ab aliis civitatibus esset distinguenda; cum hac in laude alteri ejusdem nominis urbi vix posset comparari. Et quomodo dicere poterat sanctus Orator, Basilium Ponto egressum, Cæsaream Cappadociæ plenioris eruditionis causa contendisse, græce ἔπειγεν, quod profectionem cum impetu quodam & conatu institutam significat. Hoc, inquam, de Cæsareæ Cappadociæ intelligi vix potest; cum eodem Basilius etiamnum puer (ut num. 12 & 13 dictum est) sæpius venerit, & quandoque diutius ibi substiterit. Denique de Cæsarea hic Nazianzenus loquitur, quæ ipsius quoque studiorum dux & magistra extitit: se vero in Palæstina studuisse affirmat ipse: Ego, inquiens, oratoriæ artis amore inflammatus, in Palæstinæ academiis, tum florentibus, pedem fixi: fixit igitur & ibidem Basilius. [Orat. 10]

[17] Nec quisquam objiciat Gregorium Presbyterum, qui seculo X Vitam Nazianzeni scripsit, [contra quā videtur sentire Gregorius Pr.] in eaque ait, Sanctum hunc Nazianzo Cæsaream, inde in Palæstinam studiorum causa profectum; ideoque Cæsaream Cappadociæ, non Palæstinæ, Theologo studiorum ducem & magistram extitisse, & consequenter Basilio. Neque adeo id incongrue dixit aut existimavit Presbyter ille Gregorius: fieri enim potuit ut Nazianzenus, qui in patria sua, civitate non magna, nullum magistrum satis aptum inveniebat, Cæsaream Cappadociæ venerit ad Grammaticam, & forsan dialecticam, in tenera ætate discendam: nam erant ibi scholæ talium artium, ut in urbibus aliis celebrioribus; & conveniebat adhuc pene puero, non longe a domo abire. Scrupulum tamen mihi injicit Nazianzeni tacentis auctoritas, ne Gregorius Presbyter inde hallucinatus sit, quod de una tantum Cæsarea, eaque Cappadociæ, cogitarit. At quamvis in prima ætate primis doctrinæ principiis imbuendus, Cæsareæ in Cappadocia habitasset Gregorius Nazianzenus, non ideo censendus esset hoc loco ea de urbe agere: amplius enim requiritur aliquid, ut studiorum dux & magistra dici poßit. Cogitemus igitur Theologum, [Nazianzenus interim in Palæstina manet] anno ætatis suæ XVI, Christi CCCXXXII, relicta patria, in Palæstinam studiorum causa profectum, Cæsareæ per duos circiter annos substitisse, auditorem Thespesii Rhetoris, ut affirmat Hieronymus; circaque annum CCCXXXIV, cum Basilius ætatis suæ XVIII eodem adventaret, ille jam annorum octodecim, alias Palæstinæ academias adierit, hinc inde moram trahens, prout celebriores magistros audiendi opportunitas & oratoriæ artis amor suadebat. [de Script.] Quippe eo inflammatus, ut ipse testatur, non in una tantum, sed & in reliquis Palæstinæ academiis pedem fixit; donec, post annos circiter quatuor, perrexit Alexandriam, reperturus ibidem fratrem Cæsarium, se fere biennio juniorem; qui eodem cum Gregorio tempore patria exierat, teste ipso Gregorio dicente: Mater nostra, materno quodam voto, atque amoris erga filios pleno, hoc optabat, [cum Cæsario fratre] quemadmodum ambos eodem tempore emiserat, sic ambos quoque simul redeuntes videret. [Orat. 10]

[18] Si vero ratio quæratur, cur Basilius, qui Gregorium annis æquabat, hoc tamen serius exierit patria; ea aßignari potest; quod Gregorius patrem quidem sanctum, sed non litterarum doctorem haberet domi; Basilio autem pater, non minus virtutis esse poterat, quam doctrinæ magister; adeoque quod Gregorius & Cæsarius peregre discere debebant, Basilius vivente patre didicerat domi. Si tamen displiceat ætas Cæsarii vix quindecim annorum, tali peregrinationi immatura: cogita, eum quidem simul cum Gregorio fratre Nazianzo relictis parentibus abiisse, sed illum diutius Cæsareæ in Cappadocia substitisse, antequam inde proficisceretur Alexandriam. Profecto simili aliquid admittendum est, si Basilius & Gregorius Cæsareæ in Palæstina liberales artes didicerint. Cum enim simul illic numquam habitasse, satis probent, præter utriusque silentium, hæc Nazianzeni verba; Habebant nos Athenæ, velut fluxum quemdam fluminis ex eodem patriæ fonte, in diversas regiones, doctrinæ cupiditate, dissectos; rursumque, velut ex composito, Deo videlicet ita impellente, coëuntes: qua quidem similitudine satis clare asserere videtur, numquam se simul convenisse, antequam venirent Athenas. [Orat. 20] Cum ergo numquam simul illic habitarint; necesse est Gregorium, antequam Basilius Cæsaream accederet, inde deceßisse: nam hic Cæsarea Constantinopolim, ubi non multo tempore substitit; Constantinopoli Athenas pervenit, quo eum Gregorius paucis mensibus præcesserat, ut capite sequenti dicetur.

[19] [si tamen Basilius unquam in Palæstina studuit.] Ceterum hanc, de Basilii Cæsareæ in Palæstina philosophicis studiis, sententiam, ut verisimiliorem hactenus secutus sum, porro etiam secuturus: quamvis non levem animo scrupulum relinquant ampla illa encomia, quibus Nazianzenus, istam de qua agit Cæsaream exornat; ut videatur per ea Cæsareensium, ad quos dicebat, animos sibi conciliare voluisse: & scrupulum augent eæ, quibus præsentes videtur compellare, verba: Exponant, inquiens, ii qui eum apud se erudierunt, aut fructum ex ejus eruditione ceperunt; quantus videlicet magistris, quantus æqualibus esset, &c. Hæc tamen, cum non ita urgeant, quin benignam interpretationem patiantur; Pælæstinam Cappadociæ prætuli, aliter cuique sentiendi relicta libertate, Verum si quis existimet Nazianzenum hic de Cæsarea Cappadocum locutum, ibidem Basilium detineat necesse est, usque ad annum ætatis XXVI, Christi CCCXL, juxta ea quæ dicentur inferius, suppositæ verosimiliori opinione.

[20] Et hæc quidem quoad locum & tempus disputanda occurrebants quod vero Basilium spectat, quanto hic profectu artibus omnibus perdiscendis sese tradiderit, quantam doctrinæ & virtutis pariter existimationem apud omnes consecutus sit, [Basilius in doctrina] exponant ii, ait Nazianzenus, qui eum apud se erudierunt aut fructum ex ipsius eruditione ceperunt; quantus videlicet magistris, quantus æqualibus esset, illos nimirum æquans, hos omni doctrinæ genere superans; quantam apud omnes, tum plebejos, tum civitatis primarios, gloriam brevi tempore assecutus fuerit; majorem quam illa ætas ferebat eruditionem, majorem rursus eruditione morum constantiam & gravitatem ostendens; rhetor inter rhetores, etiam ante sophisticam exedram; [& virtute proficit:] philosophus inter philosophos, etiam ante philosophiæ decreta; & quod maximum est, Sacerdos Christianis, etiam ante initum Sacerdotium, tantum ipsi in omnibus concedebant. [Orat. 20] Ipsi porro eloquentiæ studium accessionis dumtaxat ac velut corollarii cujusdam rationem habebat: hoc tantum scilicet ex ipsa fructus decerpenti, ut ejus ope atque auxilio ad nostram philosophiam uteretur…At vero serium & præcipuum illius studium in eo versabatur, ut veræ philosophiæ daret, seseque a mundi contagione abrumperet, & Deo adjungeret, ac per terrena, superna lucraretur; & per fluxa & fragilia, ea quæ firma & æterna sunt compararet.

[21] [30 annorum spatio] Quamdiu Cæsareæ manserit Basilius, non aliunde colligi potest, quam ex numero annorum, quos profanis studiis impendit. Definit id tempus Nazianzenus spatio annorum fere triginta, quod cum ante annum CCCLVI finiri debeat, juxta ea quæ dicta sunt tomo VII Maji, qui erat annus ætatis ipsorum quædragesimus; sequitur id inchoandum esse ab anno CCCXXVI, ætatis ipsorum circiter decimo; adeoque annumerandos annos quos domi grammaticæ impenderunt. [Pag. 656] Statuamus igitur, Basilium Cæsareæ commoratum per annos sex, duos deinde Constantinopoli (namque ibi, ut dicetur sequenti numero, exiguo tempore mansit) ita anno ætatis suæ vigesimo sexto, Christi CCCXLII, venerit Athenas. Gregorius autem, eodem tempore, quo Basilius Cæsareæ & Constantinopoli morabatur, in aliis Palæstinæ academiis, & deinde Alexandriæ, scientiis perdiscendis vacabat: donec & ipse, paucis ante Basilium mensibus, ad eamdem doctrinæ arcem perrupit. Adeoque facile fieri potuit, ut Basilium, quem numquam ante Atheniensem commorationem viderat, cognitum utcumque ex fama haberet, quod ex ipso Nazianzeno capite sequenti ostendemus.

[22] [Cæsare discedit Constantinopolim,] Prosequamur interim cum eodem Nazianzeno philosophicum Basilii itinerarium: Cæsarea, inquit, mittitur Byzantium, urbem totius Orientis principatum tenentem: excellentissimis enim oratoribus philosophisque florebat, quorum brevi optima quæque ingenii celeritate ac magnitudine collegit. [Orat. 20] Inter illos fuisse Libanium, philosophum ethnicum, mihi omnino certum videtur; [Libanium audit:] sed antequam historicis argumentis id stabiliam, referendæ mihi sunt & examinandæ aliorum de Libanii magisterio sententiæ. Et prima quidem occurrit, Socratis eidemque consentientis Sozomeni. Ait ille quod, cum essent adolescentes Gregorius & Basilius, celeberrimorum eo tempore Sophistarum Himerii ac Proæresii Athenis auditores fuerunt; [non Antiochiæ] ac postea Antiochiæ in Syria Libanii scholam simul frequentantes, ad summum eloquentiæ culmen pervenerunt. [l. 4 c. 26] Verum hæc non facile persuaderi poterunt, consideranti epistolam scriptam a Libanio ad Basilium: quin etiam manifesti erroris convincuntur ex eo, quod, cum Athenis discederet Basilius, eumque paulo post sequeretur Gregorius; non in Syriam, sed recta uterque in Cappadociam patriam suam redierit. [B. Ep. 143] Iter autem, quod Basilius postmodum instituit per Syriam, non ad philosophos rhetoresve audiendos destinatum fuit; sed ad inspiciendam, quam imitari desiderabat, Monachorum vitam: Gregorium vero, tot tantaque negotia detinuerunt domi, ut ne ad Basilium quidem, quod utrique maxime in votis erat, accedere diu potuerit. Et sane Gregorium unquam Libanii discipulum Antiochiæ fuisse, ipso ea de re tacente, credere non possum; sed potius inde historicis istis obrepsisse errorem, quod cum scirent Antiochiæ Libanium docuisse, celebriori quam alibi fama, ejusque auditorem aliquo saltem tempore fuisse Basilium; consequens esse putarint, factum id Antiochiæ: & deinde nefas sibi duxerint, ab hoc vel tantisper separare individuum suum Gregorium.

[23] Altera est opinio, vel potius conjectura; Basilium, cum Cæsareæ moraretur in Palæstina, [neque Cæsareæ in Palæstina,] Libanii discipulis se adnumerasse; qui anno CCCXLI, durantibus Antiochiæ terræ-motibus, forsan eo fugerit; vel, si mavis, id factum credas Antiochiæ, quo Basilius deflexerit ex itinere, Cæsarea proficiscens Constantinopolim, aut Constantinopoli Athenas. [Tom. 7 Maji p. 659] Nazianzenus autem, dum ante Basilii adventum Athenis versaretur, inde excurrerit Antiochiam, accitus fama Libanii, & impulsus proprio, quo ad audiendos celebriores magistros ferebatur, impetu. Ego vero mihi persuadere nequeo, Libanium unquam fuisse Cæsareæ, multo minus discipulos istic aliquos habuisse. Quippe in oratione, quam inscripsit de fortuna sua, & in qua usque ad minutias pene refert omnia, quæ sibi in vita vel prospere vel infeliciter acciderunt, subinde meminit terræmotuum, sæpius pestilentiæ, cujus metu discipuli sui alio transierint; ipse tamen, aut in urbe manserit, aut ut summum exiguo tempore abfuerit. Sed neque tanti mihi est Socratis & Sozomeni hoc loco auctoritas, ut credam, Basilium, ex itinere Constantinopolitano aut Atheniensi, Antiochiam deflexisse, tacente Nazianzeno, imo aperte satis negante numero præcedenti, nisi vis ejus verbis inferatur. Gregorium vero Athenis excurrisse Antiochiam, repugnat ipsi Gregorio, affirmanti, [neque interrupta Atheniensi commoratione,] se dumtaxat paulo ante Basilium Athenis fuisse, ipsumque statim post advenisse. [Orat. 10] Quod si necessarium foret credere, utrumque Sanctum Libanio in disciplinam se tradidisse, mallem suspicari, eos simul tempore quatuordecim annorum, quibus verosimiliter Athenis studuerunt, profectos Antiochiam ad audiendum Libanium, nec multo post reversos Athenas. Huic tamen opinioni adversatur, præter id, quod magnum est, Nazianzeni silentium, Epistola Libanii ad Basilium, in qua ait: Quoniam vero operæ pretium esse putabas, ut & Athenas videres, idque & Celso persuaseras, gratulabar Celso quod amicitiæ tuæ esset conjunctus: ex his enim colligere licet, nondum visas fuisse Basilio Athenas, quando disceßit a Libanio; illumque non disceßisse cum Gregorio, sed cum Celso: quomodo enim Libanius, qui mentionem facit de Celso, tacuisset de Gregorio, si is adfuisset tunc Basilio? [B. Ep. 143]

[24] Tertia sententia est Cardinalis Baronii; qui in Vita Gregorii Nazianzeni, edita a nobis nona Maji, [neque Athenis;] Libanium numerat inter philosophos quos audierunt Athenis; & id ipsum, inquit, affirmat Basilius. [Num. 20] Verum numquam Libanium docuisse Athenis, patet ex ipso Libanio in Oratione de fortuna sua, & ex Eunapio in Vita Libanii. [B. Ep. 146] At Basilius, in sua quadam ad Libanium epistola, asserit, se quoquomodo instructum fuisse a Libanio, sed non dicit id factum fuisse Athenis. [Pag. 19] Quarta opinio est Godefridi Hermantii, qui verosimile esse ait, Libanium unum fuisse ex præceptoribus, quos Basilius audivit Constantinopoli; [sed Constantinopoli.] & in Annotatis ad eumdem locum, rejectis aliorum sententiis, ostendit, aut Constantinopoli, aut nullibi a Basilio auditum fuisse Libanium. Et recte quidem, ut existimo, quoad rem; male autem, in suis principiis. Quippe cum Basilium natum dicat anno CCCXXVIII, & Athenas appulisse CCCXLIV, consequens foret, ante annum decimum sextum ætatis, Basilium Constantinopoli studuisse, sub disciplina Libanii: quod statim apparebit incredibile, consideranti, Basilium neque ante annum ætatis duodecimum exivisse Ponto aut Cappadocia; & sex saltem annis opus fuisse, ut, Cæsareæ in Palæstina aut alibi, magnam disciplinarum partem consequeretur, quantam consecutus erat, quando ipsum primo novit Libanius. [B. Ep. 143]

[25] [Probatur id testimonio Sancti] Quid ergo dicendum? Imprimis dubitari non potest, quin aliquando Libanio qualicumque instructore usus fuerit Basilius: is enim ita ad Libanium scribit: Nos quidem, o præclare Vir, cum Moyse & Elia, similibusque beatis viris versamur, qui nobis barbarica voce doctrinam suam tradunt; & nos quæ ab illis audimus loquimur, sensu quidem vera, verbis autem rudia, ut & hæc ipsa quæ scribimus indicant: nam etiamsi aliquid consecuti fuerimus, a vobis instructi; interea tamen temporis per oblivionem excidit. [B. Ep. 146] Instructus igitur a Libanio fuit Basilius; sed quando & ubi? Lucem nobis afferat Libanius ipse, in oratione de vita aut fortuna sua. In hac, postquam narravit Iuliani Apostatæ mortem, & Ioviniani primordia, subjungit: Celebrabantur apud nos Olympia, & quinquagesimus meus annus natalis fuit. Breue Ioviniani Imperium ex parte cadit in annum primum Olympiadis CCLXXXVI, [& ex vita Libanii:] quo Consules fuerunt Jovinianus Augustus & Varronianus; adeoque annus Christi CCCLXIV, Libanio er at atatis quinquagesimus. Ab illo si retrocedas per annos quinquaginta, devenies ad annum CCCXIV, qui fuerit ejus natalis. Idem pueritiam suam describens ait. [qui natus an. 314] Mater pecuniam pendit iis, qui puerum erudiendi provinciam susceperant; sed mihi major anni pars in agris potius, quam in studiis litterarum impendebatur. Hoc autem modo quatuor jam annis mihi elapsis, decimum quintum ætatis annum attigeram (erat is Christi CCCXXIX) tum subiit me ardens quidam sermonum & eloquentiæ amor; adeo ut agrorum veneres nulli amplius mihi curæ essent: verumdatæ sunt etiam columbæ … Versabar cum viro felicissima prædito memoria, qui adolescentes multiscios efficere posset … atque illi adhærebam pertinaciter … quin etiam per forum in manibus liber erat. Ita per quinque annos omnibus animi nervis intentis eoque conversis, cum nullus morbus de hoc me curriculo revocaret … Socius mihi Cappadox, Jasion nomine, adjunctus erat … Hic quæ a senioribus viris, de Athenis, & iis quæ ibi agerentur, acceperat, quotidie mihi insusurrabat; dum … Sophistarum robur fuse enarrabat, & orationes quibus alios vicerant, & ab aliis victi fuerant: quibus dictis regionis ejus visendæ desiderium incessit animum.

[26] Si quinque annos, quorum tempore hæc acta sunt, [profectus Athenas anno 334] addideris ad decimum quintum ætatis Libanii, & ad CCCXXIX Christi; invenies illum, anno ætatis suæ vigesimo, Christi CCCXXXIV, profectum Athenas. Quamdiu vero ibidem permanserit, ex ipso collige, sic loquente. In animo utique habebam, aliis quatuor annis jam exactis, ita Athenis discedere, ut, animo meo adhuc opus habente, majores in probitate profectus facere … Sane multis adolescentibus usu venit, ut, cum sedes primas oratorias ibi obtinere non possent, ad senectutem cum silentio pervenirent: at, ne id mihi contingeret, tale quidpiam a genio excogitatum est. [Pag. 10] Crispino familiariter utebar, adolescente Heracleote. … Hic domum accersitus a patruo suo … cum socio & amico indigeret … non debuit alium quærere me superstite. Iter ipsorum fusius descriptum ita corripio. Athenis profecti per Macedoniam, venerunt Constantinopolim: Constantinopoli, trajectis Ponti faucibus, per Chalcedonem, per Astraciam, & per quamdam urbem tertiam, ad Herculis civitatem accedunt. Tum prosequitur Libanius: Heracleæ omnibus Crispino negotiis peractis, quorum gratia me comite iter susceperat, rursus Constantinopoli commoratus est: … & post quam ad portum magnum descendissem, ego circumiens, quisnam Athenas navigaret, sciscitabar. [dein invitatus Constantinopoli] Tum doctorum quidam cum pallium corripuisset (erat is Nicocles Lacedemonius) me ad se convertit, & dixit: Non hanc te navigationem suscipere, sed aliam oportet. Ecquam vero aliam, inquam ego, qui Athenarum cupidus sum? Quia te, suavissime rerum, inquit, apud nos manentem expediret multorum & beatorum istorum liberos regere. Linque ergo navem, & mihi obtempera; ac neque tibi ipsi, neque nobis noceas, neque bona multa & ampla, quæ ultro accedunt, fugias; neque, cum imperare hic tibi liceat, naviges ut pareas. Hoc equidem tibi die crastino regnum tradam, quadraginta adolescentes, eorum natos qui primas tenent in civibus; quod si fundamentum semel jactum fuerit magnas inde opes affluere videbis … Ego ita me facturum dixi, & non immorigerum futurum: sed tamen clam illo in navim me subduxi … Non autem, quod eo navigarem, mansurum pollicitus Nicocli, mendax neque deceptor eram, neque impostura oblectabar; verum jusjurandum stabilivi, quo adstrictus discesseram ea lege, ut redirem. Quare cum venissem, nec pejerassem; in vehiculo dicyclo, hieme ineunte molestias tempestatis tolerans petrexi, ut verbis Nicocli datis opus integrum adjungerem. Hoc vero munus erat, ut præessem juvenibus.

[27] Hæc ego ipsius Libanii verbis referenda putavi, ut appareat, [erudiendos ibidem adolescentes suscipit,] Sophistam istum non provectæ ætatis fuisse, cum veniret Constantinopolim; & inter quatuor priores annos Athenis transactos, facile unum, & forsan alterum effluxisse, antequam occasione discedentis in patriam Crispini, Heracleam profectus, inde reversus per Constantinopolim Athenas, Athenis rursus Constantinopolim, tandem ibidem stabilem sedem figeret: neque enim urbes illas obiter pervolavit; sed ubique moram saltem aliquam videtur traxisse. Cum igitur supra ostenderimus, Libanium anno ætatis suæ vigesimo, Christi CCCXXXIV venisse Athenas; si quatuor addamus, quos transegit Athenis; duos deinde, in itineribus variis consumptos; consequens erit, Constantinopoli ab eo instrui cœpisse discipulos, anno Christi CCCXL, ætatis suæ vigesimo sexto. Circa istud tempus facile fieri potuit, ut Basilius Cæsarea ad eamdem urbem Regiam pervenerit, puta anno CCCXLII, ipse annorum viginti sex. Nam ob ea quæ de ætate Basilii diximus, hunc plusquam duobus annis juniorem fuisse Libanio, non putamus; neque proprie illo magistro usum; sed potius, [ubi eum invenerit Basilius anno 342,] tamquam cum homine erudito & juniorum magistro, familiariter versatum, ex tam docta conversatione non parum profecisse. Confirmat hæc omnia ipse Libanius, sic scribens Basilio. Ego namque, quem tui putas oblitum, jam olim te, cum adhuc adolescens esses, reverebar; propterea quod viderem temperantia ita præditum, ut cum senibus quoque decertares; idque in ea civitate, quæ voluptatibus scatet; deinde & disciplinarum jam magnam partem consecutum. [B. Ep. 143]

CAPUT III.
Studia Basilii Athenis: contracta cum Gregorio Nazianzeno amicitia.

[28] Circa annum Christi CCCXLIII, Gregorio Nazianzeno vigesimum octavum circiter ætatis annum agente, [Athenas veniunt] Basilius totidem annos natus, Constantinopoli Athenas, præcipuam litterarum sedem ac domicilium, a Deo atque inexplebili simul & præclara doctrinæ cupiditate, mittitur: Athenas, inquam, Gregorio vere (ut ait ipse) aureas, ac si cuiquam alii bonorum parentes, Nam illæ ei Basilium, non illum quidem ante ignotum, sed tamen plenius noscendum præbuere: atque ita doctrinam exquirens, beatitudinem reperit; ipsique dispari modo id quod Sauli accidit, qui patris asinas quærens, regnum invenit; plusque in ea re quam obiter agebat, quam in ea, quæ ipsi curæ erat, lucrifecit. [Orat. 20] Habebant igitur Basilium & Gregorium Athenæ, velut fluxum quemdam fluminis, ex eodem patriæ fonte in diversas regiones, [Basilius & Gregorius,] doctrinæ cupiditate, dissectos; rursumque, velut ex composito, Deo videlicet ita impellente, coëuntes. Ac Nazianzenum quidem paulo ante habebant, Basilium autem haud multo post, & quidem cum mirifica & luculenta spe expectatum: etenim in multorum linguis versabatur, antequam advenisset; nec quisquam erat, qui non præclare secum agi putaret, si id quod summo studio exspectabat, prior occuparet. Ex his uti manifeste intelligitur, Basilium, antequam Athenas veniret, cognitum ut cumque fuisse Gregorio; ita etiam satis certo colligi potest, necessarium non fuisse, ad talem qualem cumque contrahendam notitiam, ut simul antea habitarint. Potuit enim, ut Capite præcedenti dictum est, Gregorius ex sola fama tantam de Basilio concepisse æstimationem. Si quis tamen velit, eos, antequam in Palæstinam abirent, simul aliquanto tempore commoratos Cæsareæ in Cappadocia, [solito provectioris ætatis;] facile concessero. Et de Basilio quidem liquet ibi aliquando studuisse, ut ostendi Cap. I: de Nazianzeno affirmat Gregorius Presbyter. Congruum quoque huic narrationi videtur, Basilium & Gregorium, non omnino juvenes venisse Athenas, secus quam adolescentes alii plurimi: quod certe de Libanio & Eunapio constat. Siquidem hic, anno ætatis decimo sexto; ille vigesimo ad urbem istam appulerunt. Sancti antem nostri provectioris fuerunt ætatis, utpote antea in aliis academiis instructi, & magnam scientiarum partem consecuti, ut proinde reliquis essent in veneratione: quibus confirmatur hactenus posita chronotaxis nostra.

[29] Ea tempestate florebant Athenis Sophistæ varii, Epiphanius, Diophantus, Hephistion, Himerius; inter quos, [ubi inter eorum Magistros præcipuus Proæresius,] & numero discipulorum & eloquentia, eminebat Proæresius teste Eunapio, ejus jam octogenarii discipulo. Fuisse ipsum ex Cæsarea Cappadocem, affirmat Hermantius, sed nulla auctoritate probat. Eunapius vero, in libro de Vitis Philosophorum, oriundum dicit ex Armenia interiore, qua Persarum regioni est contigua. Non tamen mirum, quod Basilius & Gregorius inter ejus discipulos numerarentur: siquidem ei Pontus universus ac finitimæ gentes discipulos submisere, virum illum tamquam vernaculum bonum, & apud se natum admirantes. Adjunxit se illi, cum tota Bythinia, Hellespontus, [qui a Cæs. Constante vocatus in Galliam,] & quidquid terrarum supra Lydiam per Asiam nunc dictam excurrit, in Cariam usque & Lyciam ac Pamphiliam, quidquid etiam Tauro includitur: quin & Ægyptus universa, ob celebritatem in dicendo, seu peculium, illi obvenerat; & quæ plaga supra Ægyptum ad Libyam extrahitur, & incognitis finibus, sed tamen habitatis, circumscribitur. Proæresius iste, accitus a Constante Cæsare in Gallias, tantaque in æstimatione fuit habitus, ut inter purpuratos & honoratissimum quemque, [ibi etiam valde æstimatus fuit, ob staturam & vitæ rigorem;] convictor illi ad mensam adhiberetur: sed cum homines illius cæli, non possent penitus inspiciendo dissertationes ejus assequi, nec oculis metiri aut admirari mentis arcana; ad obtutum & oculis subjecta admirationem transferentes, pulcritudinem corporis & staturam eminentem stupebant; veluti colossum & statuam quampiam augustiorem ægre spectantes: uno namque pede ceteris altior extabat, inter procerissimos quosque sui temporis eminens. Illi qui temperantiam viri contemplabantur, judicabant illum affectibus orbum ac ferreum prorsus; quod lacerna extrita & obsoleta utens, atque incalceatus Gallicas hiemes & frigora in delicias converteret, Rhenumque tantum non glaciatum biberet; qua certe ratione totum vitæ curriculum exegit, [vivendique normam,] caldæ potionem numquam expertus. Illum idcirco Romam ablegavit Cæsar, ambitione quadam ductus, ut viderent cujusmodi homines Imperio subditi parerent. At Romani, quod admirarentur singulariter nihil habebant; adeo cuncta mortalem naturam excedebant. Tandem, cum varias ob dotes virum commendare & honorare decrevissent, statuam illi ex ære pari magnitudine consecrarunt, cum ist hac inscriptionc: Regina rerum Roma Regi Eloquentiæ. Reditum Athenas paranti Imperator concessit, ut precarium munus posceret. At ille, ut se dignum erat, postulavit insulas, non paucas numero neque exiguas, [dein Romæ ob eloquentiam honoratus,] tributarias & vectigales Athenarum civitati in pendendo frumento: donavit istas Imperator, & primariam dignitatem adjecit, ut castrorum Præfectus vocaretur: nequis invideret, quod e publico tantam vim opum referret.

[30] Erat præterea in æstimatione Iuliano Apostatæ, tujus instructor fuerat, ut indicat illius ad eum epistola: [Juliano ob Christianismum displicuit.] majori tamen honore, teste Suida, prosequebatur Libanium Sophistam ethnicum, contra eruditorum judicium; ut Proæresium Christianum dolore afficeret, alterum ei præferendo. Verum hoc isti maxime profuit ad immortale nomen, quod Sanctos Basilium & Gregorium discipulos habuerit, & quod persecutionem qualemcumque ab Apostata fuerit perpessus; imo nec privilegiis sibi ab eo conceßis uti voluerit, quo magis ejus detestaretur impietatem: nam, ut scribit Hieronymus in Chronico, Lege data ne Christiani liberalium artium doctores essent, cum Proæresio specialiter Iulianus concederet, ut Christianos doceret; ille Scholam sponte deseruit. De Himerio, quem nominant Socrates & Sozomenus, alterum Basilii & Gregorii magistrum, nihil singulare scriptum reperio: nam & Eunapio fuit ignotus, quamvis eodem cum ipso tempore se fateatur vixisse.

[31] Hactenus de utriusque Sancti præceptoribus: de condiscipulis adjiciamus. Inter illos unus fuit Celsus, [Socii stadiorum, Celsus,] qui simul cum Basilio Constantinopoli audivit Libanium; indeque, suadente illo & comite, Athenas abiit: qui Libanius, utcumque ægre ferret eorum discessum, felicem tamen æstimabat Celsum, quod amicitia Basilio esset conjunctus. [B Ep. 143,] Celsus iste magnis honoribus cumulatus est sub Iuliano Apostata, præcipuisque muneribus admotus. Alter fuit Sophronius magister, [Sophronius] ad quem Basilius in favorem Gregorii Nazianzeni scribit. [B. Ep. 84] Tertius aßignatur Eusebius quidam, verosimiliter Episcopus; huic enim Basilius Cyriacum Presbyterum commendat, & veteris amicitiæ his verbis mentionem facit: Quanti enim mihi putas momenti erat, [Eusebius,] omnium optimum videre circumplectique Eusebium; & memoriæ beneficio iterum ad juventutem redire; atque in mentem revocare dies illos, quibus & domicilium nobis unum, & focus unus, pædagogus quoque idem., simul & recreatio, & studium, & deliciæ, & indigentia, & omnia inter nos ex æquo communia erant? [B Ep 11] Quanti me putas æstimaturum fuisse, si per tuam præsentiam licuisset, his omnibus memorando potiri; gravique hoc senio excusso, iterum ex sene juvenem factum esse videri. Verum an hæc tanta inter eos familiaritas Athenis fuit? Ita credidit Hermantius; ego quo affirmem vel negem non habeo: potuerunt enim Cæsareæ in Cappadocia aut in Palæstina simul habit asse,

[32] Quartus, isque præomnibus memorabilis, Iulianus fuit Apostata; [& Julianus.] ad quem Basilius ita scribit: Revoco ad hæc in animum studium tuum, quo sacra & optima studia una Athenis didicimus, & ad divinas litteras legendas una accessimus. [B. Ep. 208] Neque tamen impius iste, profanarum aut sacrarum scientiarum amore, se in arctam Basilii & Gregorii familiaritatem ingeßit: quippe jamdudum animo idololatriam & magiam complexus, hoc solum spectabat, occultare impietatem suam, quo lateret securius. Sed de hoc satis actum est IX, Maji in Vita Nazianzeni per Baronium: ubi annotavimus, Iulianum Athenas advenisse anno Christi CCCLV, post necem Galli, sub finem anni præcedentis patratam.

[33] Nunc explicemus, unde, quoque modo, quibus ex initiis conflata inter Gregorium & Basilium amicitia, sive (ut potius loquar) animorum conspiratio & naturæ conjunctio fuerit. [Adolescentium Athenis] Insano quodam erga Sophistas studio, Athenis tenentur quam plurimi & stolidissimi adolescentes, non modo ignobiles & obscuri, sed nobiles etiam & illustres; ut qui miscellanea quædam multitudo sint, & juvenes, & ita effecti, ut eorum impetus vix reprimi possint. [Orat. 20] Quod igitur in equestribus certaminibus iis accidere videmus, qui equis & spectaculis oblectantur; exiliunt enim, clamant, pulverem in cælum mittunt, sedentes habenas moderantur, aërem verberant, equos digitis quasi stimulis in alterum atque alterum latus subinde jungunt; cumque nihil horum in ipsorum potestate situm sit, facile inter se aurigas, equos, equorum stationes, certaminis duces permutant, (idque quinam tandem? Pauperes plerumque atque inopia laborantes, & quibus ne in unum quidem diem victus suppetit) hoc ipsis quoque plane circa præceptores suos, [immodera tum erga magistros studium:] aliosque ejusdem artis professores, eorumque æmulos accidit; in hoc nimirum elaborantibus, ut & plures ipsi sint, & illos opera sua locupletiores efficiant. Atque ea res vehementer absurda & prodigiosa est. Præoccupantur urbes, viæ, portus, montium cacumina, campi, solitudines, omnes denique Atticæ & reliquæ Græciæ partes, atque adeo incolarnm maxima pars: nam & illos in partes ad studia distractos habent.

[34] Cum autem juvenis quispiam accesserit, atque in eorum a quibus captus est manus & potestatem venerit (venit autem vel sponte, vel coactus) tum vero Attica hæc illis consuetudo est, ludusque rei seriæ admixtus. [Sociorum adventantium] Primum apud eorum aliquem, qui priores ipsum arripuerint, hospitio accipitur; vel amicorum vel propinquorum, vel qui ejusdem sunt patriæ, vel qui sophistices artem apprime callent, ac lucra magistris conciliant, eoque nomine apud eos summo honore ac pretio sunt; quandoquidem illis mercedis loco est, habere qui ipsorum commodis studeant. Deinde a quolibet cavillis lacessitur: quod quidem, ni fallor, [ludicra exercitatio] eo faciunt, ut novitiorum animos contrahant, atque a principio ipsos in potestatem redigant. Lacessitur autem ab aliis audacius, ab aliis eruditius, prout ille vel rusticis & ineptis est moribus, vel urbanitate præditus. Atque id ignaris quidem horrendum valde & inhumantum videtur; iis autem perquam jucundum & suave, qui hoc prius norunt: amplior enim est hæc minarum ostentatio, quam res ipsa. Tum per forum ad balneum cum pompa deducitur: pompa autem hoc modo se habet. Qui deducendi juvenis munere funguntur, ordine collocati, atque æquis spatiis distincti, bini eum ad balneum antecedunt: cum autem propius accesserint, quasi phanatico furore correpti, [& inepta.] clamorem ingentem cum saltitatione tollunt (hic autem clamor, ne ulterius progrediantur, vetat; sed ut subsistant, tamquam eos balneum minime admittat) simulque pulsatis januis cum per strepitum juveni metum incusserint, postea concesso ingressu, ita demum eum in libertatem asserunt; atque a balneo redeuntem, deinceps ut æqualem ac sodalem accipiunt: atque hoc ipsis est totius hujusce ceremoniæ jucundissimum, nimirum ab his qui molestiam exhibent quam primum liberari.

[35] Tunc igitur suum magnumque Basilium, non ipse solum Gregorius veneratione prosequebatur; [Ab ea liberatur Basilius per Gregorium;] quod illius tum in moribus gravitatem, tum in sermonibus maturitatem & prudentiam conspiceret; sed aliis etiam, quibus non perinde cognitus erat, ut idem facerent persuadebat. Ita apud multos statim in veneratione erat, ut qui fama & auditione jam eum præcepissent: ex quo effectum est, ut solus fere ex omnibus, qui studiorum causa Athenas veniebant, communi lege solutus sit, majorem utique honorem, quam novitii conditio ferre videbatur, consecutus. Hoc Basilio & Gregorio amicitiæ præludium, hinc conjunctionis igniculus, sic mutuo amore sauciati sunt. [& contra Armenos disputans] Postea hujusmodi quoque quiddam accidit. Haud simplex & aperta natio Armenii sunt, quin potius admodum tecta & simulata. Tum ergo nonnulli, jam olim cum Basilio familiaritate & amicitia conjuncti, idque vel ex patre vel ex veteri sodalitio (nam in illa schola instituti fuerant) ad ipsum per amicitiæ speciem accedebant; invidia autem, non benevolentia ducti, contentiosis potius quam doctis & argutis quæstionibus eum urgebant, ac primo impetu sibi subjicere conabantur; tum quod egregiam ipsius indolem jam pridem nossent, tum quod ipsi tantum honoris eo tempore haberi permoleste ferrent: grave enim minimeque ferendum esse rebantur, eos qui philosophica pallia priores induissent, atque in fundendis verbis operam ante posuissent, extero & novitio nequaquam anteferri. Nazianzenus autem, Athenarum amans, & (ut ipse de se fatetur) stultus (non enim invidiam senserat, [primumque ab eo oppugnatus.] frontis involucro fidem habens) Athenarum gloriam in ipsis opprimi, adeoque cito celerrime contemni indigno animo ferebat. Itaque succumbentes jam adolescentes & terga vertentes, reducta disputatione suffulciebat; atque auxilii sui momentum ipsis largiens (in hujusmodi porro rebus vel perexigua accessio quidvis potest) æqualia, ut Homerus ait, [deinde adjutus,] capita constituit. At ubi disputationis caput intellexit, quod jam ne latere quidem poterat, sed perspicue sese prodebat; repente mutatus, remigationem ad puppim convertit; & a Basilii partibus stans, non ambiguam victoriam reddidit. Qua ex re, ut erat Basilius ingenio imprimis acuto, magnam statim voluptatem cepit; atque alacritate perfusus, strenuos illos juvenes disputatione perturbatos insectabatur, nec ante argumentationibus eos ferire destitit, quam prorsus in fugam convertisset, victoriamque haud dubiam adeptus esset. Hinc ergo Sanctis altera amicitiæ, non jam scintilla, [amicitiam cum ipso contrahit,] sed fax clara & sublimis accenditur. Atque illi quidem sic infecto negotio discesserunt, cum suam temeritatem multum incusantes, tum insidiarum nomine tantam in Gregorium indignationem concipientes, ut etiam apertas ei inimicitias indicerent, ac proditionem objicerent, non modo sui, sed ipsarum quoque Athenarum: quoniam primo impetu ab uno homine confutati, atque ignominia affecti fuerant, & quidem ejusmodi, qui nullam dum acti istic temporis habebat fiduciam.

[36] [& accipit in mœrore solatium.] At vero Basilius (humanus enim affectus est dolere, cum magnis quibusdam rebus spe conceptis, in eas subito incidimus, opinioneq; nostra inferiores videmus) idem sibi quoque accidisse cernens, mœrebat, angebatur, non habebat quod sibi de adventu suo gratularetur; quærebat quod spe sibi effinxerat; inanem felicitatem Athenas nominabat. Gregorius autem maximam mœroris partem ipsi adimebat, tum argumentis congrediens, tum rationibus eum mulcens; suggerendo illi id quod res erat, nec hominis mores statim, sed diuturno tempore ac perfectissima familiaritate vitæque consuetudine agnosci; nec eruditionem iis qui periculum ipsius faciunt, ex paucis argumentis ac brevi, percipi. Hac ratione cum illum ad animi tranquillitatem revocaret, ac benevolentiæ specimen simul præberet & acciperet, arctioribus vinculis secum adstrinxit. Ut autem temporis progressu cupiditatem suam mutuo inter se confessi sunt, ac philosophiam, Christianam scilicet perfectionem, esse quod expetebant; [Virtutis desiderium mutuo declarant.] tum vero jam uterque alteri quidvis erant, contubernales, convictores, concordes, unum idemque spectantes, ferventiorem quotidie ac firmiorem cupiditatem sibi invicem colligentes. Etenim corporum amores, quia rerum fluxarum sunt, fluunt quoque ipsi, non secus ac veris flores (nam nec flammis conjuncta materia remanet, sed una cum ea extinguitur; nec cupiditas, marcescente fomite, subsistit) at pudici & Deo grati amores, quandoquidem rei stabilis & firmæ sint, propterea diuturniores etiam sunt; quantoque major pulcritudinis species ipsis objicitur, tanto etiam arctius & secum, & inter se rerum earumdem amatores devinciunt: hæc quippe superni amoris lex est.

[37] Cum igitur hoc inter se animo essent, talesque, veluti pulchris parietibus prædito thalamo (ut est apud Pindarum) aureas columnas subjecissent; [Hinc aucta amicitia,] ita demum porro progrediebantur, Deo & cupiditate adjutoribus utentes … Par spes doctrinæ, hoc est rei omnium invidiosissimæ, ipsos ducebat: & tamen aberat spei invidia, æmulatio studio; cum hoc utrique certamen esset, non uter primas ferret, sed uter alteri eas concederet: uterque enim alterius gloriam pro sua ducebat; una utrique anima videbatur, duo corpora ferens. Quod si fides iis minime habenda est, qui omnia in omnibus sita esse dicunt; at ipsis certe credendum est, quod uterque in altero & apud alterum toti essent. Unum utrique opus & cura, virtus erat; [& virtutis doctrinæq; communi studio,] & ad futuras spes vivere, seque ita comparare, ut ante discessum ex hac vita, hinc migrarent: quod quidem sibi ob oculos ponentes, vitam actionesque omnes suas eo dirigebant, ut divini præcepti ductum sequerentur, & alter alteri virtutis studium exacuerer; itaque uterque alteri norma & amussis erant, qua rectum a pravo discernitur. Non enim cum sodalium suorum petulantissimis & impudicissimis, sed cum castissimis consuetudinem habebant; nec cum pugnacissimis, sed cum pacatissimis, iisque quorum consuetudo maximos fructus afferebat: illud nimirum exploratum habentes, facilius esse vitium contrahere, quam virtutem impertire: quemadmodum etiam facilius est morbo alieno infici, quam sanitatem largiri. Disciplinis porro, non tamjucundissimis, quam optimis oblectabantur; nam hinc quoque, [pravasconsuetudines] vel ad virtutem vel ad vitium, juvenes informantur. Duæ ipsis viæ notæ erant, altera prima & præstantior, altera secunda & inferioris prerii; illa nempe, quæ ad sacras domos eosque qui illic ernat doctores ferebat; hæc autem, quæ ad externos præceptores: ceteras omnes, quæ ad festa, spectacula, celebres conventus, epulas ducebant, [& spectacula vitant:] æquo ac lubenti animo aliis reliquerant. Nihil enim magni faciendum est, quod ad recte honesteque vivendum nihil affert, nec sui studiosos meliores reddit.

[38] Jam cum aliis alia quædam cognomenta sint, vela parentibus accepta, [Christiano nomine solo gaudent,] vel ex se ipsis hoc est ex propriis vitæ studiis institutisque comparata: ipsis contra magna res & magnum nomen erat, Christianos & esse & nominari; atque ea re magis efferebantur, quam Gyges palæ annularis conversione (siquidem hoc fabulosum non esset) per quam Lydiorum tyrannidem occupavit; aut Midas auro, quod ipsi interitum accersivit, cum voti sui compos factus, nihil præter aurum possideret; quæ & ipsa Phrygia est fabula. Nam quid Hyperboræi Abaridis sagittam, aut Argivum Pegasum dicam? quibus non tantum erat per aërem ferri, quantum ipsis mutua opera & simul ad Deum attolli. Atque ut rem in pauca contraham: pestiferæ quidem aliis, quod ad animæ salutem attinet, Athenæ sunt (nec enim id a piis viris temere existimatur: malis quippe opibus, hoc est dolis, supra reliquam omnem Græciam affluunt; difficileque factu est, [& idola contemnunt;] non simul cum eorum laudatoribus & patronis in errorem abripi) ipsis autem nihil detrimenti ab iis illatum est, utpote animo communitis & obseptis; quin potius, quod vix credibile est, hinc ad fidem confirmati sunt, illorum fraudem ac imposturam agnoscentes, atque illic dæmones contemnentes, ubi dæmones admiratione afficiuntur. Quod si quis est, aut esse creditur fluvius, per mare dulcis fluens; aut animal, in igne quo omnia consumuntur saliens; hoc ipsi inter æqualium greges erant.

[39] Illud autem præclarissimum, quod cum ipsis non ignobile quoddam sodalitium esset, [alii quoque ex eorum societate celebriores evadunt.] præceptorem Basilium habens, ac ducem sequens, iisdemque rebus gaudens; quamvis alioquin pedites, (ut ait vetus proverbium) ad Lydium currum, hoc est ejus cursum & mores currerent; ex quo id assequebantur, ut non solum apud præceptores & socios, sed apud universam etiam Græciam, ac præsertim clarissimo quosque Græciæ viros, clari atque illustres essent. Quin etiam ultra Græciæ fines processerunt, ut ex multis hæc commemorantibus perspicuum factum est. Nam præceptores quidem ipsorum, [sed præsertim ipse & Gregorius.] Proæresius atque Himerius, apud tot homines celebres erant, apud quot Athenæ; apud quot autem homines de præceptoribus ipsorum, apud totidem de ipsis etiam audiebatur & prædicabatur: ac par quoddam, non obscurum & incelebre, apud eos & erant & dicebantur. Nec vero quidquam ejusmodi apud eos erant Orestes & Pylades, nec Melionidæ illi Homerico versu celebrati, quos calamitatum societas atque ars egregie aurigandi nobilitavit.

[40] Tali occasione contracta fuit crevitque amicitia inter Basilium & Gregorium, quam Athenis primum, deinde per reliquam vitam coluerunt. Laudem vero Basilii a scientia & virtute, Nazianzenus ita prosequitur: Quis prudentia perinde canus erat, etiam ante canitiem, [Basilius studiosus virtutis & doctrinæ,] quandoquidem hac re senectutem Salomon quoque definivit? [Orat. 20] Quis vel senibus vel juvenibus æque venerabilis? non de nostræ tantum memoriæ viris loquor; sed de iis etiam qui longo tempore ante vixerunt. Quis doctrina propter mores minus eguit? quis tamen uberiorem doctrinam cum moribus conjunxit? Quod disciplinæ genus est, [summus in singulis hujus parcibus:] in quo versatus non sit; atque ita eximie versatus, quasi in eo solo elaborasset; sic nimirum omnia complexus, ut ne unum quidem quisquam; singula rursus ita ad summum, quasi nihil aliud præterea didicisset? Ad ingenii enim acrimoniam studium accedebat, ex quibus imperium artibus scientiisque comparatur: quia cum celeritate naturæ propter laborem & contentionem minime opus haberet, quemadmodum nec labore propter ingenii magnitudinem; sic tamen utrumque conjunxerat, ut non satis liqueret, utro nomine admirabilior esset. Quis in Rhetorica, illa inquam vim ignis spirante, cum eo comparandus, tametsi illius mores a rhetorum moribus dissiderent? Quis in Grammatica, quæ linguam ad Græcismum format, historias colligit, metris præest, carminibus leges præscribit? Quis in Philosophia, excelsa procul dubio scientia, & sursum gradiente? sive eam partem spectes, quæ in actione & speculatione posita est, sive eam quæ in logicis demonstrationibus aut oppositionibus & concertationibus versatur, quam Dialecticam vocant; in qua adeo excelluit, ut iis qui cum eo disputabant, facilius esset e labyrinthis sese extricare, quam argumentorum ejus laqueos effugere, siquando res ita postularet.

[41] Jam vero astronimiam, geometriam, numemerorum proportiones, [etiam Mathematicis,] eatenus didicisse contentus, ut ab iis qui in hujusmodi rebus sciti & eruditi sunt non superaretur; quidquid eo amplius, veluti pietatis cultoribus infrugiferum, prudenter contempsit: adeo ut quod elegit, magis admirari ac prædicare liceat, quam quod reliquit; & rursus id quod reliquit, majori laude efferre quam quod elegit. Nam medicinæ peritiam, quæ philosophiæ ac laboris & industriæ fructus est, corporis morbus ac morbi curatio necessariam ipsi reddiderat; unde exorsus, ad artis habitum tandem pervenit. Eam porro artis illius partem intelligo, non quæ circa perspicua oculisque subjecta & humilia versatur, sed quæ in doctrina & philosophia consistit. Verum quid hæc sunt omnia, tametsi magna & præclara, si cum morum illius doctrina conferantur? Terrena enim hæc satiare non poterant cælestibus inbiantem animum. [Or. F.] Unde Nyssenus ipsum Moysi, Hebræorum Legislatori, comparat: Nemo inquiens, invidebit, si ostendatur; quod Magister noster, quibus rebus poterat, Legislatoris vitam imitaretur. In quibus autem rebus consistebat imitatio ista? [magis tamen in virtute,] Mulier, quæ Ægyptios regens Moysen adoptarat, domestica disciplina instituendum curavit, a maternis uberibus, quamdiu primam ætatem ejusmodi alimento nutriri conveniebat, non recedentem: hoc autem de Magistro etiam veritas testatur: cum enim educaretur ab externa sapientia, semper uberibus Ecclesiæ adhærebat, illius doctrinis spiritualiter crescens atque grandescens.

[42] [de litteris ad Apollinarem] At quamvis cum tanta morum innocentia Basilius Athenis versaretur, invenit tamen olim malevolorum invidia quod carperet. Scripsit ipse, cum esset Athenis, officiosam epistolam ad Apollinarem, postmodum Hæresiarcham. Hac deinde ipsius adversarii abusi sunt, ad calumniam ei inferendam, quasi cum Hæreticis sentiret: quod refutat, ita scribens: Mea me verba judicent; propter alienos vero errores nemo nos condemnet; neque epistolas quisquam, quas ante annos viginti scripsimus, [se excusat.] probationis vice objiciat, quasi jam cum illis faciam, qui hæreses deinde conscripserunt. Nos enim, cum ante ejusmodi conscriptiones laici essemus, ad laicos scripsimus, nihil de fidei causa, neque qualia nunc ad nostram calumniam circumferunt isti; sed ut amicos salutaremus, simpliciter eos per litteras compellavimus.

CAPUT IV.
SS. Basilii & Gregorii Athenis discessus; illius pia peregrinatio per Syriam & Ægyptum.

[43] Anno CCCLVI aut in fine præcedentis, uno fere postquam Iulianus Apostata venisset Athenas; Basilius & Gregorius, cum jam omnibus quæ illic traduntur scientiis apprime essent instructi, nec minus profanorum studiorum pertæsi; [Basilius,] faciendum ipsis erat ut in patriam redirent, & perfectius vitæ genus ordirentur, resque spe conceptas atque inter se compactas arriperent. [Orat. 20] Aderat discessus dies, & quidquid ad discessum pertinebat; extremæ allocutiones, prosecutiones, revocationes, gemitus, complexus, lacrymæ; nihil enim cuiquam perinde molestum ac acerbum est, ut iis qui illic simul educati sunt, [magno Atheniensium sensu,] & ab Athenis & inter se divelli. Tum igitur triste & miserum ac commemoratione dignum spectaculum accidit: circumstare eos sodalium & æqualium nonnullorumque etiam magistrorum chorus; prorsus negare se eis abeundi potestatem facturos; obsecrare, cogere, hortari, omnia deniq; ea tum facere tum dicere, quæ verisimile est fieri ab iis qui in dolore versantur. Basilius vero, cum causas exposuisset, cur de reditu suo tam obnixe contenderet, iis qui eum retinere conabantur superior extitit; &, quamquam ægre, abeundi tamen facultatem impetravit. Gregorius autem Athenis relictus est, partim amicorum precibus emollitus, partim a Basilio quadam ex parte proditus; quippe eo se abduci est passus, ut dimitteret non dimittentem; iisque a quibus hic trahebatur, manus daret: res profecto, antequam contigisset, Nazianzeno visa incredibilis: acta est enim quasi unius corporis in duas partes sectio, [in patriam redit.] atque utriusque interemptio; aut boum, qui simul nutriti sunt, atque idem jugum traxerunt, disjunctio, lugubre quoddam utriusque causa mugientium, dissidiumque permoleste ferentium. Verum haud in longum producta Gregorio est hæc calamitas; neque enim diutius miser conspici, [Gregorio brevi subsequente.] suæque disjunctionis rationem omnibus reddere sustinuit, Sed non ita multo tempore Athenis postea commoratus, præ animi desiderio, equum illum Homericum imitatus est; perfractisque eorum a quibus retinebatur vinculis, campos pedibus pulsat, atque ad sodalem suum impetu fertur. Verumtamen assecutus non est: nam, ut ipse narrat, Constantinopoli inveniens Cæsarium fratrem, in hanc urbem Alexandria per mare delatum, cum ipso in patriam Nazianzum rediit, parentum voto satisfacturus. [Orat. 10] Neque tamen pervenisse potuit ante finem anni CCCLVII; cum multum temporis requirant ea, quæ Constantinopoli peracta narrat, quæque in ejus Vita relata sunt.

[43] [Post eorum discessum] Post Sanctorum Athenis discessum, cœpit magis magisque evanescere Athenarum gloria. A tempore quidem Pauli Apostoli, principatus, quem inter Græciæ civitates tenuerant, Corinthum fuerat translatus, teste Chrysostomo; sola doctrinæ fama illic perseverante, qua adhuc inter omnes academias eminebant. [in 1. ad Cor.] Verum & illa, postquam inde migraverant Basilius & Gregorius, viginti annorum spatio ita defecit, ut, teste Synesio, vix quidquam superesset, præter rudera aliquot, magnarum rerum memoriam servantia: ad fratrem enim scribens verbis his ridet Athenas: Fructum capio Athenarum quantumvis, itaque mihi videor plus palmum & digitum sapientior factus: [evanuit Athenarum gloria:] licet autem & hinc tibi novæ sapientiæ experimentum quoddam præbere. [Ep. 136] Nam verbi gratia ab Anagyrunthe tibi scribo, & Sphetti fui, ac in Thrio, & Sephiæ & Phaleri. Malus male pereat nauclerus, qui me huc vexit: nam Athenæ nunc temporis nihil habent venerandum, præterquam inclita locorum nomina. Et sicuti victimæ mactatæ pellis relinquitur, ad indicium viventis quondam animalis; ita hinc expulsa philosophia relinquitur, ut obambulans quis admiretur Academiam & Lycæum, &, per Jovem! variam Porticum cognominem Chrysippi philosophi; quæ nunc varia non est, nam Proconsul tabulas abstulit, quibus indidit artem Thasius Polygnotus. Nunc quidem nostris temporibus Ægyptus alit eximios fœtus: Athenas autem, quæ olim quidem civitas sapientum erat habitaculum, in præsentia ornant mellis opifices. Hic ergo & par sapientum Plutarchicorum est, qui non studiorum fama congregant juvenesin theatris, sed urnis. Hæc legens facile causam, aßignabis, ob quam postmodum Basilius juvenes Cappadoces, philosophia & rhetorica erudiendos, non Athenas miserit, sed Antiochiam ad Libanium Sophistam.

[44] [Basilius domum reversus] Domum autem reversi, Basilius Cæsaream, Gregorius Nazianzum, cum mundo ac scenæ nonnihil inserviissent, ut permultorum desiderio utcumque satisfacerent (nam ipsi quidem ab ambitione ac theatrica ingenii ostentatione abhorrebant) juris sui quam primum efficiuntur, atque ex imberbibus inter viros censentur; fortius ac virilius ad philosophiam ascendentes, [virtutis studium amplectitur,] non quidem corpore, sed desiderio & amore conjuncti. Basilius enim a Cæsareensi civitate, ut alter quispiam conditor & conservator retinetur: Gregorium vero pietas erga parentes, & senilis ætatis curatio, & incursantes calamitates, ab illius consortio abstractum tenuerunt. Hic filum historiæ interrumpit Nazianzenus, statim transiens ad Presbyteratum a Basilio susceptum. [Vit. Macr.] Igitur quæ interea gesta sunt aliunde petemus. Scribit Nyssenus, S. Marcinam juniorem non parum contulisse ad Basilii sanctitatem. A publicis, inquit, litrerarum gymnasiis, in quibus diu versatus fuerat, revertitur Magnus Basilius, [hortante Macrina sorore,] ipsius Macrinæ frater: quem illa, scientia & eloquentia vehementer elatum existimans, omnesque despicientem dignitates, & fastu superantem eos qui in magistratu essent, tanta celeritate ad idem Christianæ sapientiæ studium incitavit, ut mundi post habita claritate, despectaque eloquentiæ gloria, laborio sum hoc operosumque vivendi genus per paupertatem perfectam amplexus, [post habita profanæ sapientiæ gloria] expeditam sibi ad virtutem viam struxerit. Id quidem decretum Basilio & Gregorio, antequam Athenis discederent, fuerat: verum ignorans istud Macrina, non destitit fratrem ad mundi contemptum & Christianam perfectionem adhortari, & ultro currenti tale calcar addere, ut tandem Magnus Basilius, velut alter Moyses, abnegarit repudiaveritque falso dictæ matris fictam & commentitiam cognationem, nolens ejus studii nomine celebrari atque clarere, cujus eum pudebat: Cum enim omnem ex littetis & disciplinis externis partam gloriam repudiasset; ad humile vitæ se transtulit institutum, & Ægyptiis thesauris Hæbræos prætulit. [Or. F.]

[45] Deinde Basilius, quoniam Nazianzeno carebat, necessarias quasdam peregrinationes, [Peregrinatur,] minimeque a proposito sibi philosophiæ scopo alienas, inivit. [Orat. 20] Earum peregrinationum fructum narrat ipse Basilius. Ego, inquiens, posteaquam multum temporis vanitati impendissem; & omnem prope juventutem inani studio attrivissem, quo tenebar, cum apprehendendis infatuatæ a Deo sapientiæ disciplinis immorabar; tandem aliquando, ubi velut e gravi somno expergefactus ad Euangelicæ veritatis admirabile lumen respexi, agnovique inutilitatem sapientiæ principum hujus seculi qui abolentur; [virtutem discendi cupidus,] deplorata plurimum priori ista ac miserabili vita, ductorem mihi dari optabam, qui ad pietatis dogmata me introduceret. [B. Ep. 79] Cum primis autem hoc mihi curæ fuit, ut morum correctionem aliquam instituerem, quos per diutinam consuetudinem, cum improbis contractam, perverteram. Lecto itaque Euangelio, animadversoque illic, quod plurimum occasionis & momenti adferat ad perfectionis studium, si quis bona sua vendat, deque illis egenis fratribus communicet, & prorsus nulla teneatur vitæ istius cura, nec patiatur mentem suam aliqua rerum præsentium affectione turbari; cupiedam dari aliquem ex Fratribus, cui istud vitæ genus arrideret, quocum una profundum vitæ hujus pelagus superare liceret. [per Ægyptum & Palæstinam;] Inveni sane multos apud Alexandriam, nec paucos apud reliquam Ægyptum, deinde & alios in Palæstina & Cœlesyria & Mesopotamia, quorum admiratus sum in vitæ ratione temperantiam, & in obeundis laboribus tolerantiam; ad quorum precandi vigorem & constantiam obstupui, cum observarem quo pacto nec somno victi, [arctam monachorum vitam] nec aliqua alia naturæ necessitate deflexi, sublimem semper & invictum animi sensum servarent, in fame & siti, in frigore ac nuditate; nec corporis rationem habentes ipsi, nec ab aliis aliquid illi curæ impendi sustinentes; sed, quasi in aliena carne degerent, ipso opere ostendentes, [æmulatur.] quid sit in rebus hujus vitæ peregrinum esse, & conversationem in cælo habere. Cum illa admirarer, vitamque vitorum illorum ob id beatam judicarem, quod ipso opere se mortificationem Jesu circumferre declararent; cupiebam & ipse, quantum mihi possibile esset, illos æmulari.

[46] Florebant tum temporis per Ægyptum & Syriam, plurimi non minus exemplo quam doctrina magnarum virtutum & monasticarum exercitationum magistri: [Quales illi fuerint?] Pachomius in Thebaide monasterio Tabennensi, Macarius senior in Ægypto, & Macarius Alexandrinus; Paphnutius, cognomine Bubalus; Paulus simplex, Pior, Isidorus Presbyter de Scetis, Ioseph de Panepho in deserto Nitriæ, Cronus & Hierax discipuli olim magni Antonii, aliique. Quoniam vero hi omnes inter Sanctos numerantur, fusius hic de iis agendum non existimo; præstandum id erit proprio cujusque die. Interpres Nazianzeni Nicetas scribit, Basilium, Seleuciam ad templum S. Theclæ profectum, vel orandi causa, vel etiam quietæ & tranquillæ vitæ studio. Alexandriam autem veniens, Athanasium non invenit, sed omnia perturbantem Georgium: [& quantæ austeritatis] qui anno CCCLVI Cathedra ista per vim potitus, illum ad se subducendum coëgerat. Eodem itinere Hierosolymam & Ierichuntem adiisse Basilium parum probat locus, ex Oratione vigesima prima adductus Hermantio. Sed de Hierosolyma dubitare vix sinit epistola, quam post annos aliquot scripsit ad Monachum, in adulterium lapsum, in qua priorem ejus sanctitatem & monasticam exercitationem commemorat, quo ad eamdem pœnitentem reducat.

[47] [declaratur exemplo unius,] Totus, inquit, sublimis & ad transitum conversus, velut peregrinus & erro, agros & urbes permutans ad Hierosolyma decurrebas; ubi & ipse tecum conversans, beatum prædicabam te ob athleticos labores; quando per hebdomadarum periodos jejunus degens, cum Deo philosophabaris, simul & hominum congressus pro ratione mutationis subterfugiens; quietem vero ac solitarios mores tibi ipsi adaptans, civiles tumultus declinabas. Sacco autem aspero corpus tuum compungens, & cingulo duro lumbos adstringens, toleranter ossa comprimebas; latera vero per famen cava reddens, usque ad spinæ partes sublaxa fecisti: & fasciæ quidem mollis usum abnegasti, abdomen vero intus ad cucurbitæ medicæ similitudinem subtrahens, [deinde in peccatum lapsi.] renalibus locis illud agglutinari cogebas; universam autem carnis pinguedinem evacuans, canales ac meatus sub ventre sitos strenue resiccasti. Ventre vero ipse per inediam contracto, costales partes velut quamdam tecti eminentiam, fecisti umbilici partibus umbram offundere; & contracto toto organo, per nocturna tempora confitens Deo, lacrymarum rivis barbæ pilos madefactos complanabas. Et quid opus est me singula recensere? [Cæsareæ adhæret Monachis Eustatianis] … Sed quid nunc? Non cecidit fortitudinis turris, o frater; non reprehenduntur conversionis medicamenta; non occluditur refugii civitas: ne in profundo malorum permaneas, ne te ipsum dedas homicidæ. Novit erigere collisos Dominus, &c. Huic sanctæ peregrinationi, æstatem & autumnum anni CCCLVI, & sequentis initium tribuendum censeo. In patriam autem reversus anno CCCLVII, & sua sponte & tot Sanctorum exemplis solitariæ vitæ amore succensus, diutius differre noluit, sanctorum Monachorum vitam, quam in Syria & Ægypto perspexerat, quantum poßibile esset, æmulari.

[48] Eustathius, Cæsarea Cappadociæ oriundus, ibidem, antequam ad Episcopatum Sebastenum eveheretur, monasticum vitæ genus cum Aëtio fuerat amplexus, multosque sibi adjunxerat discipulos: nam (uti S. Epiphanius scribit) quod ad vitæ ejus institutum attinet, non paucis admirationem peperit; qui utinam ad rectam & sinceram fidem adhæsisset! [Hær. 75] Basilio quoque percarus erat, ante quam hæreticam ejus hypocrisim detexisset; interque eos, quibus ille fidem in maximis omnium negotiis habebat, quos versantes cum hominibus ita suspiciebat, tamquam quiddam ultra sortem humanam haberent. [B. Ep. 370] Is, cum Basilius rediret ab Oriente Cæsaream, Episcopatum quidem Sebastenum adeptus erat; Monachos tamen suos Cæsareæ reliquerat; eosque etiam tunc per intervalla invisens, ad exercitationes monasticas instituebat. Hos itaque ubi vidit Basilius, in patria sua Monachorum Ægypti & Palæstinæ institutum sectari cœpisse; commoditatem aliquam reperisse se ratus est invisibilium animi affectuum cognoscendorum, in iis quæ videri possunt experimentum capiens. Enimvero, quoniam quæ in unoquoque nostrum occulta sunt, cognosci nequeunt, satis indicii esse putavit in Eustathianis Monachis, ad declarandam animi humilitatem, quod humili veste induerentur; sufficereque sibi ad faciendam ejus rei fidem, crassum & rude pallium & zonam, atque e rudi corio calceamenta. [B. Ep. 79] Ita deceptus Basilius virtutum externarum specie, arctam cum Monachis istis familiaritatem iniit: in qua etsi perseveraverit post susceptum Episcopatum, non videtur tamen aut cohabitasse iis, aut habitum eorum assumpsisse; nec aliter cum iis versatus familiariter, quam spiritualis doctrinæ causa & exercitationis monasticæ.

[49] [deceptus eorum hypocrisi,] Verumtamen ut lateret Basilium Monachorum illorum in hæresim propensio, & magistri ipsorum Eustatii hypocrisis; aliis sane innotuerat, qui Basilium monuerunt: licet multi vero essent, eum ab illorum Monachorum consuetudine avocantes; non acquiescebat tamen, cernens eos delicatæ vitæ præferre vitam laborum tolerantem (adeo mentem præoccupaverat religiosæ vitæ & austerioris disciplinæ desiderium) sed magis, propter conversationis admirabilem & insuetam rationem, æmulatione quadam erga illos tenebatur; unde &, cum dogmatum gratia accusarentur, haud admittebat delationes, quamvis multi illos non rectas habere de Deo opiniones; sed Eustatii (cujus diu post hæresis erupit in publicum) disciplinæ subditos, illius clanculum spargere dogmata assererent: quæ quia ipse nunquam ex iis audierat, pro calumniatoribus habebat qui ea referebant. [B. Ep. 79] Porro hoc ignoscendum Sancto, quod fidem iis quæ de ipsis dicebantur non haberet; cum nondum hæreticorum fraudes edoctus, persuasum sibi esset, quam non ducantur Spiritu sancto, qui falsas intra se suspiciones alunt; cogitans etiam, [quia temerarium judictū aversabatur.] multa cura ac solicitudine opus esse, multarumque noctium perferendas vigilias, ac multis lacrymis quoque quærendam a Deo veritatem ei, qui Fratris velit amicitiam abjicere. Si enim, inquit, qui rerum in hoc mundo potiuntur, quando facinorosum aliquem mortisunt adjudicaturi, velamenta obducunt, & expertissimos quosque ad causæ tractationem advocant, multumque temporis insumunt, nunc legis rigorem contuentes, nunc naturæ communionem reveriti; multumque ingemiscentes ac judicandi necessitatem deplorantes, nemini non manifestum faciunt, quod non ex propria libidine, sed ex necessario legis ministerio condemnationis inferant sententiam: quanto oportebat majore diligentia, cura, pluriumque consultatione dignum reputari, si quis sese a Fratrum amicitia, jam longo tempore confirmata, avellere conetur? [B. Ep. 79]

[50] Ceterum Basilium fateri non puduit, simulata se virtute deceptum, non nisi sero latentem hæresim Eustathii & discipulorum ejus deprehendisse. Verum ut diuturna & familiaris cum hypocritis illis conversatio, nihil valuit ad aspergendam ei hæreticam pravitatem; [Laudat Libanius ejus vitæ institutum.] ita non parum profuerunt externa virtutum exempla, ad veræ virtutis exercitationem: Quoniam diligentibus Deum omnia cooperantur in bonum, Hoc vitæ institutum, quo Basilius contemptis mundi vanitætibus, Dei obsequio se totum consecravit; Libanius Philosophus Ethnicus, divinorum licet mysteriorum contemptor, post annos aliquot ad Basilium scribens, ita laudavit: Posteaquam vero reversus esses & in patria constitutus, admeipsum, Quid nunc, ajebam, molitur nobis Basilius, & ad quod vitæ genus sese contulit? [B, Ep. 143] An in forensibus actionibus versatur, veteres illos rhetoras æmulatus, vel divitum liberos instituit? Cum vero venissent quidam, nuntiantes multo te potiorem viam ingressum esse, hocque spectare magis, quomodo Deo reddaris amicus, quam quomodo divitias colligas; & te felicem esse dicebam & Cappadocas; te quidem, qui malueris talis esse; illos vero, qui talem potuerint ex hibere civem.

[51] Sub idem tempus, nam annus omnino incertus est) Basilius a Dianæo Episcopo Cæsarcensi, viro multum temporis in servitio Dei versato, [Basilius Lector in ecclesia ordinatus] per quem & baptizatus fuerat, Ecclesiæ ministerio admotus est, Lectoris ordine insignitus. Cum enim affirmet, S. Gregorius Nazianzenus, in libro de Spiritu sancto, Basilium, antequam Sacerdos ordinaretur, sacros libros populo lectitasse; Lectorque, ut modo dixi ordinatus sit a viro multum in Dei servitio versato, perquem & baptizatus est; non potest tempus aptius, nec alius Episcopus præter Dianæum aßignari, qui ab anno CCCXLI per annos viginti Episcopatum istum administravit. [cap. 29, Orat. 20] Hoc autem forsan ab eo factum est, ut illum suæ Ecclesiæ, pro more istius temporis, quasi adstrictum teneret; veritus ne vir tantus ad alterius Ecclesiæ ministerium vocaretur. Sed & verisimiliter Basilium timor aliquis anxium reddebat, ne vi ad altiorem Ordinem promoveretur: & ut cumque ipsi pia videretur cum Monachis Eustathianis conversatio, implere tamen non poterat in eo solitariæ vitæ desiderium, jam pridem Athenis conceptum, auctumque Macrinæ sororis adhortationibus, & Monachorum Ægyptiorum exemplis; sed anhelabat, abruptis omnibus impedimentis, in solitudinem se hominibus subducere; ubi curis humanis vacuus, totum tum se ad Christianam Philosophiam transferret. [solitaria vitæ socium desiderat Nazianzenum] Verum in mora erat Gregorius; qui & ipse jam inde ab Athenis, illiusque loci amicitia & animorum connexione, facturum se receperat, ut cum Basilio vitæ consuetudinem haberet, simulque philosopharetur. [G. Ep. 5] Sed eum tum temporis & pietas erga parentes, & senilis ætatis curatio, & incursantes calamitates, ab ipsius consortio abstractum tenebant; haud recte id quidem ac juste, ut ipse queritur, sed tamen tenebant. [Orat. 20]

[52] [quem frustra ad id invitat.] Interea Basilius frequentibus eum litteris promißi memoren reddebat, & ad se invitans, orabat ne fidem falleret: Fallebat tamen Gregorius, haud sponte ac libenter, sed coactus; quod lex legem superaret; ea nimirum quæ parentes colere jubet, sodalitatis & familiaritatis legem. [G. Ep. 5] Ut ergo nec parentes mœrore afficeret, & Basilio frueretur, hunc vicißim ad se invitabat; ut apud Ariansum, in prædio quod ibidem parentes ejus, deinde ipse habuit, vitam solitariam non procul Nazianzo cum eo viveret. Ita, inquit Gregorius, fidem non prorsus fallam, siquidem hoc gratum tibi futurum est. Partim enim nos tecum erimus, partim ipse nobiscum esse ne quæso graveris, ut omnia sint communia & æqualis amicitia. Neque Basilio istud displicuit consilium: quippe qui jam eo se conferre decreverat: postmodum tamen mutatus animo (causam nescio ob quam) Tiberinæ regionis, in qua Arianzum erat, incommoditatem ob luti & glaciei multitudinem & hiemis acerbitatem, quasi familiariter jocando causatur: at Gregorius, qui tunc Arianzum forte excurrerat; inde per epistolam pariter jocosam, Basilio adhuc Cæsareæ commoranti exprobrat, quod malit inter urbanos tumultus, quam Arianzi tantisper degere. [B. Ep. 19] Non fero, inquit, mihi Tiberinam objici, atque hujus loci glaciem & hiemes; o vir, luti admodum expers, summisq; pedibus incedens, & tabulas calcans; ac pennate & pendule, simulque cum Abaridis sagitta delate, ut cum Cappadociam patriam habeas; Cappadociam fugias. [G. Ep. 6] An vero injuriā vobis facimus, quod cum ipsi palleatis, solemq; ad certum modum accipiatis; nos contra pingues & nitidi sumus, & saturamur, nec ullius loci angustiis circumscribimur? At vero hæc vestra sunt. Deliciis enim indulgetis, & opibus polletis, & in foro versamini. Hoc minime probo. Quocirca vel lutum nobis exprobrare desine (nec enim tu urbem condidisti, nec nos hiemem) vel nos tibi pro luto caupones offeremus, & quidquid turpe & improbum urbes ferunt.

CAPUT V.
Basilius cum Gregorio solitariam vitam in Ponto degit.

[53] [Matrem & sororē Monachus factas] Emmelia, Basilii mater, per Syriam & Ægyptum peregrinante filio, anno CCCLVI aut sequentis initio, cum filia sua Macrina, in monasterium se receperat, quod haud longe a Neocæsarea, Iridi fluvio adjacens, septem aut octo ut summum stadiis distabat a vico, ut hic ipse ad Nyssenum, ait, pertinente, in quo beatissimorum XL martyrum reliquiæ requiescebant: nec procul aberat parva civitas, quam Iboram vocitant, Episcopalis in Ponto. [Or. 3 in 40 Martyres.] Basilius igitur reversus ex Syria, interea dum invitat, monet, hortatur, & frustra expectat Nazianzo venturum Gregorium, quocum se in solitudinem reciperet; profectus est in Pontum, [invisens Basilius,] ad matrem sororemque invisendam; utque vitæ consuleret, forsan cæli mutatione contractam infirmitatem aliquam curaturus. [B. Ep. 9] Cumque pervenisset ad locum educationis suæ, in quo cum nutrice sua post mortem patris eum aliquamdiu habitasse diximus; reperit non procul ab ea locum, [eremum in Ponte reperit.] proposito suo apprime idoneum, qualemque jam dudum optaverat, & cogitando sibi effinxerat. Cum hic aliquantulum subsisteret, accidisse existimo, ut invitaret eum urbs Neocæsareensis ad erudiendam juventutem suam, exemplo patris sui Basilii senioris; mittereturque ad eum legatio virorum, qui magistratu apud ipsos fungebantur: & omnis passim populus circumfusus, multa dabat, plura pollicebatur, [Munus docendi juventutem Neocæsareæ recusat.] ut curam istam susciperet: sed tamen obtinere eum non potuerunt: quippe ipsi magis studio erat, ut prorsus hominum memoriæ subduceretur, quam iis qui gloriæ student ut sint illustres. [B. Ep. 64]

[54] Itaque Cæsaream reversus, circa annum CCCLVIII, Gregoriumque non ultra expectandum ratus; [revertitur ad eremum suam,] festinavit, rebus omnibus compositis, in Pontum ad optatam solitudinem recurrere; præsertim cum ad discessum maturandum urgeret necessitas quædam verosimiliter ea, ne alioquin Sacerdotium aut aliud Ecclesiæ ministerium admittere cogeretur. [B. Ep. 19] Verum cum esset in procinctu abeundi, adferuntur litteræ fratris Gregorii, quibus nuntiatur Nazianzenus quamprinum adfuturus. Sed moram non indulgebat prædictæ neceßitas, nec suadebat toties frustra promissus Gregorii adventus; quapropter se satis mutuæ amicitiæ facturum credidit, si fugam suam litteris excusaret, eumque ad se, amœna solitudinis suæ descriptione, in Pontum invitaret. At neque abs re erit solitarium istum locum nobis repræsentare Basilii verbis, & quæ jam retulimus iisdem confirmare. [B. Ep. 19] Ego, inquit, scribente mihi fratre Gregorio, tibi pridem jam in votis fuisse, [& excusat se, de non expectato Gregorio:] ut meo colloquio fruereris; imo addente, id tibi jam ipsi quoque certum esse; illud quidem ægre credo, propterea quod toties decipior; istud vero & negotiis distractus expectare non potui. In Pontum ut redeam aliquando, vel præsens cogit necessitas; cui loco redditus, Deo bene volente, vagari desinam. Vix namque, desperatis spebus hisce vanis, quas de te mihi olim confinxeram, imo magis somniis, si verius quid dicendum est (laudo enim eum, qui spes vigilantium esse somnia dixit) ut vitæ consulerem in Pontum abivi; ubi locum mihi Deus, moribus meis apprime convenientem, ostendit; ita ut, qualem sæpenumero per otium & jocum animo fingere solebamus, talem jam reipsa videre liceat.

[55] [describit solitudinem suam,] Mons enim est sublimis, grandi ac tenebricosa silva tectus, gelidis ac pellucidis undis Septemtrionem versus irriguus. Hujus ad radices, planicies resupina substrata est, quæ montanis humoribus jugiter fœcundatur; istam vero silva sponte sua, distinctis & omnifariis arboribus circumquaque complexa, prope valli ac septi loco cingit; ita ut illi collata etiam insula Calypsus, quam præ omnibus pulchritudinis gratia Homerus celebrasse videtur, modica sit. Etenim non multum illi deest ad hoc ut insula sit, propterea quod undique veluti munitionibus quibusdam conclusa est: profundæ siquidem valles duabus illam partibus circumscindunt: a latere vero de præcipitio fluvius decurrens, & ipse continui & haud facile superabilis muri vice est; ex altero vero latere mons apertus & expassus, per curvatos amfractus vallibus conjunctus, pervias infimas montis partes intercludit. Est autem ingressus illuc unus, quem in nostra potestate habemus. Ipsam habitationem alia quædam cervix; sublime quoddam extrema sui parte collum extendens, recipit; ita ut ipsa planicies conspectui sit aperta & exposita, & e sublimi subterlabentem fluvium despicere liceat; qui mihi videtur non minus delectationis exhibere, quam Amphipolitanis Strymonis cognitus amnis. Nam is quidem tranquilliore tractu circumstagnans, parum deest quin, propter silentium & tranquillitatem, fluvii nomen amiserit: hic vero fluviorum, qui mihi noti sunt, velocissimus, ad vicinam petram parumper asperior est; & ab illa refusus, in vorticem quemdam profundum devolvitur, omniumque jucundissimum mihi omnique intuenti spectaculum, & sufficientissimum incolis usum exhibet; simul etiam ineffabilem piscium multitudinem in vorticibus alens.

[56] Quid dicam de telluris exhalationibus, aut ex ipso fluvio ascendente aura? Florum copiam, aut etiam canentium avicularum alius quiquam forsan admiraretur; mihi vero animum istis advertere non vacat. Quod autem potissimum de hoc loco referre possumus, hoc est, quod, cum ad omne genus fructuum sit, propter commoditatem, appositus; omnium mihi jucundissimum fructum, quietem ac tranquillitatem, alit: non solum propterea, quod ab urbanis perturbationibus alienus est; sed quod ne viatorem quidem aliquem admittit, exceptis iis qui venationis gratia nobis subinde junguntur: nam præter ea quæ recensuimus, feros etiam, non ursos aut lupos, quales apud vos sunt (absit) sed cervorum & caprarum agrestium greges ac lepores, & si quæ aliæ sunt ejusmodi, nutrit. Num igitur cogitas quantum periculi demens accersere voluerim, qui talem locum cum Tiberina, quæ barathrum est orbis, commutare contenderim? Ad hunc jam properanti ignosces: nam prorsus neque Alcmæon, posteaquam Echinadas reperit, errorem amplius ferre potuit. Ita Basilius de eremo sua. Quam innocentem & ab omnibus terrenis rebus abstractam vitam duxerit in ista solitudine ille, colligere licet ex ipsius epistola, quam ad Nazianzenum scripsit, de vita in solitudine agenda: neque enim credendus est aliter fecisse. Adeoque, uti Baronius in Vita Nazianzeni, a nobis edita IX Maji, ipsius Gregorii verbis descripsit pias ipsorum & arduas anachoreticæ vitæ exercitationes; ita non abs re erit, idem hoc loco ex ipso Basilio discere.

[57] Respondet autem, ut apparet, Gregorio quærenti, quo virtutum profectu, in pio isto recessu, quo cibo, potu, somno, quibusque piis exercitiis uteretur. Sic tuam epistolam agnovi, inquit, ut ii facere solent, qui amicorum liberos ex similitudine in iis conspicua agnoscunt. Nam quod existimare te ais, magnopere non referre, habitum structuramque loci, ad ciendum in animo tuo desiderium vitæ nobiscum agendæ, antequam compertum quidpiam habeas de modo & ratione vitæ nostræ; tuus hic est profecto animique tui sensus, qui hujus mundi bona prorsus nihili ducas, præ beatitudine quam reconditam in divinis pollicitationibus habemus. [submissa de se sentit,] Equidem scribere ad te non sustineo præ pudore, qui in hoc extremorum finium recessu interdiu noctuque agito. Tametsi enim urbicas occupationes pro derelictis habui, ut sexcentorum malorum causas; me tamen nondum ipsum etiam habere pro derelicto quivi: similiterque illis affectus sum, qui navigandi insolentes, nausea perdite afflictantur. Namque illi, magnitudine navigii offensi, tamquam vehementer succutientis, in lembum aut naviculam cum transilierint; sic quoque non secius a nausea laborant: nimirum molestia ipsos ac bile, quocumque transierint, comitantibus. Hujusmodi igitur quiddam nobis contigit, qui domesticas perturbationes quoquo circumferentes gentium, ubique locorum perinde versamur in tumultu: quare non magnopete adjuti sumus ad hac solitudine. Hæc erat cogitatio, de seipso submisse sentientis.

[58] Deinde ita prosequitur: At vero quæ facta a nobis oportuit? & unde auspicandum fuit ei, [amat solitudinem] qui vestigiis hærere voluit Christi, præeuntis nobis viam salutis? Si quis, inquit, post me venire vult, abneget semetipsum, & tollat suam ipse crucem, & sequatur me. Jam pridem mentem pacatam, habere conveniebat: ut enim oculis, continuo circumactu versatis, & nunc horsum illorsumque deflexus, nunc sursum deorsumque erectus vicissim ac depressus, exacte cernere nequit; sed eum oportet, obtutu incumbere in rem visam, siquidem conspectum rei perspicuum facturus est; hunc in modum evenire vix potest, ut mens humana, sexcentis mundi curis distracta, evidenter cernat veritatem,… hujus vero mali una demum, cautio est, si ab omni se mundo abdicaverit, qui hanc vitare molestiam instituerit. Est vero secessus a mundo, non extra mundum esse corpore, sed a consensu corporis mutuaque affectione animum abjungere; non civem esse, non domum possidere; non familiam, nihil proprium habere; non sodalitatis officia, non amicitiam colere; prædia nulla, nullas facultates habere; nullis negotiis vacare, jurisgentium contractus humanasque disciplinas non nosse; ita se comparare, ut cor humanum aptum sit admittere disciplinam, ex divinis monumentis informatam. [corporis & cordis.] Est autem hujuscemodi cordis comparatio, cum eæ doctrinæ dediscuntur, quæ prava consuetudine sedem in ipso occupaverunt. Nam neque in tabulis cereis scribere possis, nisi prius litteras induxeris, quæ ante scriptæ fuerunt; neque animæ prius divina placita accommodaris, quam anticipatas opiniones ab ea exemeris. Ad id autem assequendum, solitudo grande operæ pretium adfert: [utilem ad domandas passiones,] utpote quæ perturbationes animi consopire solita sit, spatiumque deinde indulgere, ipsas vi ratiocinationis stirpitus ex anima elidendi. Ut autem feræ bestiæ, blanda manu permulsæ, leni certamine superantur; ita libidines, iræ, pavores, mœrores, animæ veneficia mala, consuetudine consopita, nec perpetuo irritamento efferata, eluctabiliora deinde vi rationis fiunt.

[59] Esto igitur locus aliquis hujuscemodi, qualis hic noster, [Orationes fundendas,] ita ab hominum congressu liber, ut a nullo extaneorum irrumpente assidua interpelletur meditatio: pietatis enim meditatio animam divinis cogitationibus alit. Ecquid igitur beatius, quam hominem in terra concentum Angelorum imitari; ineunte statim die in orationes ire; in hymnis & canticis Creatorem venerari; exinde sole jam dilucescente, converti ad opera, nusquam sine oratione; denique canticis; tamquam sale, condire actiones: siquidem hilarem alacremque animæ æquabilitatem hymnica cohortamenta conferunt. Quietus igitur status spiritualis expiationis bene auspicatus est; [fugiendas delicias,] cum nec lingua loquitur quæ ad homines pertinent, nec oculi colorum nitores circumspiciunt in corporibus, nec concinne accommodatas membrorum proportiones; cum nec autes animæ intentionem elanguescere faciunt, distentæ auscultandis modulamentis ad voluptatem ciendam accommodatis, nec facetorum hominum ridiculis aut scurrilibus dictis, quæ res maxime comparata est frangendæ animæ intentioni. Animus quippe, nec extrorsus dissipatus, nec in mundum per sensuum organa diffusus, ad sese ipse redit, moxque suopte nutu ad Dei notionem evadit: quo fit ut illo decore illustratus undique intellectus, [exercenda temperantiam & alias virtutis,] atque superne illuminatus, naturæ quoque ipsius oblivione capiatur; nec ad cibi jam curam dimittat animum, nec ad amictus anxietatem: quippe qui a terrenarum rerum cura immunis & feriatus, omne suum studium ad ea bona traducat, quæ magno certamine quæruntur. Id enim assequi conatur, quo numeros omnes fortitudinis temperantiæque impleat; quo justitiam, prudentiam, ceterasque virtutes absolute excolat; aliasque insuper, quæ sub hæc genera distributæ virum studiosum commonefaciunt, ut cuncta officiose exequatur, ad vitam recte atque ordine instituendam.

[60] Maxima porro viarum, ad veri investigationem ferentium, [quæ discendæ sunt lectione Scripturarum.] meditatio est Scripturarum divinitus inspiratarum: quandoquidem in his cum rerum agendarum præcepta reperiuntur, tum beatorum hominum vitæ memoriæ proditæ ac perscriptæ, quæ tamquam simulacra quædam animata vitæ ad normam divinam institutæ, proposita sunt iis qui bonorum operum exemplaria imitari cupiunt. Proinde in qua te quisque nostrum senserit sibi aliquid necessarium deesse, in illud assidue incumbens, tamquam ab officina quadam medica, appositum suæ infirmitati medicamentum invenire poterit… Quemadmodum autem pictores, cum imaginem ex imagine pingunt, exemplar identidem respectantes, lineamenta ejus transferre conantur magno studio ad suum opificium; ita qui sese meditatur omnibus numeris virtutis absolutum reddere, veluti simulacra quædam spirantia & actousa Sanctorum vitas respicere oportet, probaque opera illorum sua imitando facere. Jam vero orationes lectionibus succedentes, [commendatur oratio atienta,] recentiorem animam vegetioremque accipiunt, utpote desiderio Dei jam flagrantem. Atqui oratio illa bona est, quæ compertam Dei notionem in animo ingenerat (est vero Dei inhabitatio, insidentem intus Deum memoria complecti) hacque nos ratione templum Dei efficimur, quando nec terrenis curis perpetuus tenor memoriæ interpellatur, nec improvisis perturbationibus intellectus tumultuatur. Sed hæc omnia effugiens vir amore Dei præditus, ad Deum ipse secedit, tum affectus foras quatiens, qui ad intemperantiam provocant, tum in iis studiis libenter versans, quæ ad virtutem ducunt.

[61] Atque imprimis quidem magno studio id comparandum habemus, ut scite sermocinari possimus; ut nec contentiosius percunctemur, nec rixam affectantibus respondeamus; [modestia in loquendo,] ut disserenti non obloquamur, nec interfari atque interpellare gestiamus, absurda ostentatione fastumque præ se ferente; denique ut modum teneamus & sermocinandi & auscultandi. Neque vero ad discendum verecundum esse oportet, nec ad nequaquam clam habendo … auctorem vero ipsiusque docendum malignum; quod ab alio tute didiceris scientiæ parentem prodere grata commemoratione decet. Vocis porro intentio mediocritate temperanda est, ut nec exilior fallat aures, nec contentior odioso feriat clamore. Expendendum prius quid dicturus sis, [mansuetudo;] atque ita demum edendum & provulgandum. At vero in congressibus comiter appellare oportet, atque in consuetudine suavem esse, non tamen voluptatem facetiosis sermonibus aucupari. Adhortationum benignitate, clementiæ ac mansuetudinis opinio colligenda est; nec usquam acerbum se præbere convenit, etiamsi objurgatione opus sit: plerumque vero conducibilior nobis erit ea increpandi ratio, quam Propheta secutus est; qui peccati reo Davidi non a semetipso impegit damnationis modum; sed accersita persona utens, judicem illum ipsum in proprio crimine æstimando constituit: unde præjudicio in sese facto, nihil ille deinde habuit quod succenseret increpanti.

[62] Et consentaneus quidem fuerit submissis atque abjectis animis tristis oculus atque deorsum vergens, habitus neglectus, squallida coma, [in habitu corporis humilitas,] vestis sordida: adeo, ut quæ lugentes consulto meditatoque faciunt, ea suapte animi sponte in nobis & veluti ex habitu ultro extitisse videantur. Tunica cingulo appressa sit corpori & adstricta: cinctus, neque muliebrem in modum, ilia exuperet; neque prælaxus, fluxam tunicam efficiat. Incessus nec segnis esto, nec animum dissolutum declaret; nec rursus vehemens insolenterque incitatus, neque consternatos impetus animi significet. Unum modo sit vestitus propositum, operimentum ut aptum & idoneum existat ab æstus frigorisque injuria corpus asserere. Colorum amœnitates ne exquirantur, nec opificiorum deliciæ pertenues ac molliculæ, Etenim in veste pigmentorum lautitias consectari, [in vestitu necessitas & paupertas:] petinde est atque si muliebrem ornatum nobis accommodemus… Tunica sit eousque crassa, ut alio opus non sit integumento ad calefaciendum corpus ea contectum. Calciarium esto, pretio quidem illud vili, sed quod vicem suam implere possit. Et, ut semel omnia uno verbo complectar, ut in veste comparanda rationem imprimis constare oportet utilitatis; ita in cibo, panis usus expleat id quo opus est ad alimentum. Aquæ potus sedet sitim homini integræ valetudinis: quibus accedent ea pulmenta, [in cibo & potu tenuitas,] quæ ex leguminibus ad usus tantum necessarios facta sunt tuendæ integræ corporis firmitati. Inter epulandum hoc cavere convenit, ne helluantium speciem præbeamus.

[63] Sed & constantiam & moderationem ubique retineamus, atque in percipiendis voluptatibus æqualem continentiam; [inter vescondu mentis ad Deum elevatio,] ac ne tum quidem ita animis esse feriatis nos oportet, ut a commentatione rerum divinarum vacemus: quippe qui alimentorum naturam corporisque aliti opificium, argumentum habeamus ad divinas laudes exordiendas; utique cum in mentem nobis venit, quomodo varia cibi genera, corporum qualitati accomodata, ab eo sint inventa, qui omnia moderatur & regit. Porro autem orationes faciendæ sunt, antequam cibum sumimus, pro agnitione divinæ benignitatis in largitione cum earum rerum quæ in præsenti nobis divinitus conferuntur, tum vero earum quæ imposterum reconditæ sunt. Jam vero a corporum curatione rursus orationes cum gratiarum actione fiant, propter jam accepta; & ea insuper flagitentur, quæ Deus nobis porro pollicitus est. Denique cibum sumendi hora, sit unica & constituta, eademque semper per ambitum revertens. Hæc ut curando corpori una sit, [somnus levis & brevis,] vix integra, e quatuor & viginti, quas per temporis intercapedinem complectitur diei noctisque vicissitudo: reliquis autem horis mens commentando occupata sit, hominis quidem certe, qui menti exercendæ in solitudine se addixerit. Somni leves sunto, ejusque modi qui facile discuti possint; ex naturæ utique præscripto, ad victusque rationem appositi. Id vero interim accurandum studioseq; assequendum est, ut commentandis rebus arduis ipsi pascantur somni: nam altiore correptum esse sopore, talique veterno dissoluta esse hominis contemplativi membra, ut interim pateat aditus visis absurdis obrepentibus, id certe instar est quotidianæ mortis. Quod aliis diluculum, id nox iis dimidiata est, qui se colendæ pietatis studio devoverint: tum enim præcipue otium animæ largitur nocturnum conticinium, cum neque oculi, aspectus importunos; neque aures, auditus obturbatores intro ad cor admittunt.

[64] [denique matutina oratio.] Ceterum mens sola secum & cum Deo negotium habens, & peccatorum suorum recordatione sese corrigens, fines ipsa sibi præscribit ad vitia aversanda; opem etiam divinitus implorans ad ea adipiscenda, ad quæ magno studio incitata est. Ex his videre licet, quem modum vivendi in eremo sua Basilius tenuerit; quo vestitu usus sit, qua ciborum somnique parcimonia, quomodo tempus omne lectioni sacræ, orationi, aut piæ commentationi impenderit. Porro hæc non solum sibi & Gregorio scripsit, sed aliis quoque discipulis a se colligendis. Non enim dubium est, quin a reditu suo ex Palæstina & Syria, in animo semper hæbuerit, Monachorum cœnobia, secundum eam formam quam ibidem perspexerat probaveratque, instituere.

[65] Accepta hac a Basilio epistola, compositisque domi rebus, [Ad Basilium in solitudine accedit Gregorius] Gregorius in Pontum ad illum profectus est, vitam monasticam apud eumdem auspicaturus, anno CCCLVIII nondum exacto. Vivebant autem simul, in eadem quidem Pontica solitudine, sed in diversis cellulis, ut exiflimavit Baronius; quamvis id non omnino liqueat ex epistola Nazianzeni ad Amphilochium, quam ipse ad probandam opinionem suam adfert. [G. Ep. 12 & 13] Nam hæc videtur alia spectare tempora, cum nempe Sancti in diversis, non tamen longe dißitis regionibus habitarent. Siquidem Nazianzenus laudat olera, quæ ferebat is, quem Amphilochius incolebat, locus vero suæ regionis, frumentum: quæ non satis apte videntur intelligi, de hominibus in eadem pene silva habitantibus. Sane si diversæ fuerint cellulæ, tam propinquas invicem oportet fuisse, ut noctu simul orationi & sacrarum litterarum commentationi, diu vero excolendo horto, aliisque laboriosis operibus vacare etiam simul potuerint: ejusmodi enim ipsorum occupationem fuisse, testatur ipse Nazianzenus.

[66] At neque ipsos diu solos illic habitasse credo: quandoquidem Nazianzenus Gymnasii, & Monasterii, [& alii discipuli,] & Scholæ mentionem faciat; quamvis per jocum murium cavernas vocet. [G. Ep. 8 & 9] Quin & plures cum Basilio ibidem deguisse Fratres, affirmat dicens: Quis dabit … Fratrum eorum, qui dii a te efficiebantur, atque in altum evehebantur, concordiam animorumque conjunctionem? quis virtutis certamen ad eam incitationem quam scriptis legibus ac regulis obfirmavimus? [G. Ep. 7 & 9] Ex hoc quoque disciusus, [quibus ille Regulam scribit,] Basilium, in scribendit Regulis monasticis, socium adhibuisse Gregorium; eosque simul in iis considerandis constituendisque laborasse. Non tamen propterea existimo, durante hoc eorum recessu, conscriptas ab iis fuisse Regulas, seu prolixiores seu breviores, quæ extant inter opera Basilii: sed aliam quæ interciderit, pro paucis Eremitis, forsan non majorem quam sit epistola superius relata, de vita in solitudine agenda. Deinde, post discessum Gregorii, Basilius, tamquam omnium instructor, Regulas fusius disputatas, per interrogationes & responsiones discipulis suis tradiderit: nam in proœmio, nulla facta mentione Gregorii, de se, ut monasterii in solitudine constituti superiore, ita præfatur ad subditos suos: Postquam Dei gratia, in nomine Domini nostri Jesu Jesu Christi, in unum convenimus, qui unum & eumdem secundum veram pietatem vivendi nobis finem proposuimus; [& fusius explicat.] vosque haudquaquam obscure præ vobis fertis, eorum quæ ad salutem vestram pertineant, expetere aliquid discere; mihique vicissim justificationes Dei annuntiandi necessitas incumbit (quippe Apostoli verba illa dies noctesque assidue mecum memoria versanti, quando ait, Per triennium nocte & die non cessavi, cum lacrymis monens unumquemque vestrum) cum egregie ad hoc ipsum accommodata hujus occasio temporis sit, tum non minus etiam idonea loci ipsius oportunitas est; ut qui ab omni externo strepitu tumultuque longissime sit remotus; & ut hoc facere possimus, pacatissimam nobis quietem largiatur.

[67] Tradidit igitur Monachis suis prædictas Regulas Basilius, in solitudine procul ab omni externo strepitu tumultuque; quamvis verosimiliter, post susceptum Episcopatum, subinde in iis aliquid mutaverit vel adjunxerit, prout sibi expedire videbatur. Ceterum quomodo anachoreticam vitam cœnobiticæ conjunxerit in sua institutione, exponit Nazianzenus: [Orat. 20] Cum igitur solitaria vita, & ea quæ societate gaudet, [Pulchre contemplationē actioni jungit.] ut plurimum inter se dissiderent ac pugnarent; neutraque omnino vel commoda vel incommoda sua pura & impermixta haberet; verum illa, magis tranquilla & composita esset, ac Deo animos copularet; ceterum ob eam causam fastu non careret, quod virtus non exploraretur, nec in comparationem veniret; hæc autem magis quidem actuosa & utilis esset, verum a tumultibus minus libera; præclare eas inter se conciliavit ac permiscuit, pietatis nimirum gymnasia & monasteria extruens; non tamen longo intervallo ab iis qui in sodalitio vivunt remota, nec velut muro quopiam interjecto ea distinguens, atque a se invicem separans; verum prope conjungens ac dirimens; ut nec contemplatio communicationis expers esset, nec actio contemplatione careret; sed, quemadmodum terra & mare, ita etiam hæ duæ vitæ, commoda sua inter se communicantes, ad unicam Dei gloriam concurrerent.

[68] Duravit autem hæc utriusque Sancti anachoresis per annos tres, [Gregorius domi Presbyter ordinatur,] usque ad finem CCCLXI: quo tempore cum pater instantißime filium revocaret, Nazianzenus domum rediit: & initio anni sequentis Gregorius pater, ut fortioribus vitæ sanctioris vinculis filium constringeret, festo Nativitatis aut Epiphaniæ seu Luminum, Presbyterum ordinavit, invitum & reluctantem. [Carm. de vita sua,] Sed tam gravis Theologo tamque molesta illa tyrannis accidit, ut omnibus continuo relictis, amicis, parentibus, patria, & familia, fugam in Pontum arripuerit, mali & mœroris tanti remedium habiturus amicum suum Basilium, adhuc in sua versantem eremo. Hujus mollibus sermonibus cum animi ægritudinem curasset, cumque ipsa temporis longinquitas, multum de dolore ejus imminuisset; ad patrem, annis & filii sui desiderio langentem, [& ad Basilium redit:] revertitur; instante Paschate, ne debita ipsi honoris ac pietatis officia, ad vitæ finem properanti, denegaret. Basilius autem ipse comitatus eum est, solatii & amicitiæ causa; audivitque eum primam post reditum orationem coram patre pronuntiantem, in cujus principio de utroque sic profatur: Nihil senectute fortius, nihil amicitia venerabilius. Ab his ego ad vos ductus sum, vinctus in Christo, non catenis ferreis, sed tenacissimis spiritus vinculis constrictus. Equidem ipse mihi antea invicto quodam animi robore pollere videbar, atque (o stoliditatem!) ne his quidem mei amantissimis fratribus sermones impertire sustinebam, utpote qui omnibus omnia reliquissem; ut autem ab omni negotio feriatus, tranquille philosopharer, mecumque ipse & cum spiritu colloquium haberem, Eliæ Carmelum animo agitabam & Joannis desertum.

[69] [inde rursus ad patrem comite Basilio;] Hinc Basilius rursus in Pontum revertitur; nisi forsan recta Cæsaream contenderit: nam eo evocatus est a Dianæo, ejusdem urbis Episcopo, morti jam vicino, quæ ultra annum CCCLXII differri non potest. Dianæum istum supra mirifice laudatum a Basilio vidimus: sed ut erat mansuetus & placidus, ita fallaciis Arianorum nimium credulus, & ad quidvis subscribendum facilis, non levem Basilio attulit molestiam; sicut antea Athanasio & Episcopis orthodoxis fecerat in Concilio Antiocheno & Sardicensi: non quia male de fide sentiebat; sed quia nimium timidus & languidus, male sentientibus resistere non audebat. Is ergo cum circa annum CCCLXI, fraude aut timore inductus, subscripsisset Constantinopolitanæ fidei, cujus eo tempore ab hæreticis formula ad subscribendum Episcopis missa est, ita volente imperatore Constantio; cum, inquam, subscripsisset Dianæus, omnes suos subditos, quibus in amoribus erat, vehementer commovit, & imprimis Basilium; qui illum quidem non excommunicavit palam (ut postea per calumniam sibi objectum queritur) sed quasi dißimulando a communione ejus abstinuit, quod facile fuit in Pontica solitudine versanti.

[70] [Hic adest morienti Dianæo] Ita rem narrat Basilius ipse: Circa extrema quidem vitæ illius tempora (neque enim celabo veritatem) intolerabili mœrore propter ipsum (Dianæum) cum aliis in patria qui plurimi erant Dominum timentibus, afficiebar; propterea quod fidei illi, quam ex Constantinopoli reportaverant qui ad Georgium pertinebant, subscripserat. [P. Ep. 86] Ut vero erat ingenio mansueto & humano, omnibus ita satisfaciebat, ut paterno affectu toleraretur. Ubi vero decidit in ægrotationem, ex qua & mortuus est; accitis nobis dicebat, testem esse Dominum, [orthodoxiæ ipsius testis.] quod simplici corde in scriptum Constantinopolitanæ fidei consenserit: verum nulla in re irritam voluerit eam fidem, quæ Nicææ sanctis Patribus exposita est; neque aliud in corde habuerit, quam quod ab initio traditum accepisset. Imo precari se quoque, ut non separaretur a sorte beatorum illorum Episcoporum trecentorum decem & octo, qui piam illam fidei prædicationem promulgaverunt orbi: atque ista satisfactione nos ita permovit, ut soluta omni cordium nostrorum hæsitatione, ad communionem illius accesserimus, & a concepto mœrore quieverimus. Talia sunt quæ nobis cum hoc viro intercesserunt.

CAPUT VI.
Basilius Presbyter ordinatus fugit in Pontum, ob simultates cum Eusebio Episcopo suo.

[71] [Basilius Presbyter ordinatur.] Mortuo Dianæo succeßit Eusebius in Episcopatum Cæsareensem: iste vero factus Episcopus, cum præsentem haberet Basilium, festinavit eum ad Sacerdotium promovere: neque tam ipse, sed (ut Nazianzenus ait) multiplex Dei benignitas, atque erga genus nostrum curatio & dispensatio, in multis ante muneribus exploratum, ac quotidie clariorem illustrioremque compertum, in sacrum Presbyterorum Ordinem adscribit, ac splendidam & celebrem Ecclesiæ facem proponit, atque per unam Cæsareensem civitatem universo terrarum orbi prælucet. [Orat. 20] Quonam autem id modo? Sic nempe, ut eum non subito adhunc gradum subveheret; nec simul eum & ablueret & sapientia instrueret, [non subito promotus ut alii,] quemadmodum plerosque eorum, qui nunc Antistitum munus appetunt; verum ordine ac spiritualis progressionis lege, hoc eum honore afficeret. Nec enim mihi perturbatio illa temeritasque probatur, quæ apud nos nonnumquam & in nonnullis Ecclesiæ Præsidibus existit… Quemadmodum scilicet Poëtæ Gigantes finxerunt, uno die natos; sic sanctos fingimus, eosque sapientes & eruditos esse jubemus, qui nihil didicerunt; nec ad Sacerdotium quidquam prius contulerunt præter velle… At non ita magnus & insignis Basilius: [sed in sacris muneribus prius probatus.] verum, ut aliarum omnium virtutum, sic etiam ordinis in his rebus & disciplinæ aliis exemplar se præbet. Nam cum prius sacros libros populo lectitasset, qui eos postea enarravit, nec hunc Sacerdotii gradum indignum se duxisset; ita demum in Presbyterorum, ac deinde in Episcoporum cathedra Dominum laudat; non hanc potestatem furatus, nec ea per vim potitus, nec honorem persecutus, sed ab honore quæsitus; nec humano favore, sed divinitus ac Dei gratia Sacerdotium consecutus. Verum sermo de Sedis principatu hoc loco nos expectet; atque in eo, qui ad inferiorem dignitatis locum pertinet, nonnihil immoremur.

[72] [attamen Diaconus ordinatus non est] Et quæstiuncula quidem una interserenda est; videlicet, cum Basilius proponatur in exemplum, eorum, qui non per saltum, ut loquuntur. sed per sacrorum Ordinum gradus ad Episcopalem thronum ascenderint; an etiam Diaconatum Antiochiæ susceperit a Meletio, ut refert Socrates; quamvis Nazianzenus solum Lectoris & Presbyteri Ordinem susceptum memoret; Diaconatum omnino non omissurus, si hunc revera Basilius suscepisset. [l. 4 c. 25] Hinc Godefridus Hermantius existimat, Socrati errorem obrepsisse ex eo, quod Basilium nostrum confuderit cum Basilio quodam alio, [a Meletio,] qui notus fuit S. Chrysostomo. Et sane verosimile non est, Basilium, qui in Ponticam solitudinem fugere festinavit, ne ad Ordines sacros promoveretur; profectum Antiochiam ultro quæsivisse alibi, quod subterfugerat in patria, contra Canonem XVI Concilii Nicæni. Siquis vero mihi objiciat Canonem X Concilii Sardicensis, quo vetatur Episcopus ordinari, priusquam Lectoris & Diaconi & Presbyteri ministerium peregerit; [neque id colligitur ex Concilio Sardicensi.] ut in unoquoque gradu, si dignus existimatus fuerit, ad Episcopatus fastigium, per progressionem possit ascendere; respondebo, Canonem istum cum tanto rigore tunc receptum non fuisse, aut errorem irrepsisse in manuscriptum Herveti, corrigendum per interpretationem Dionysii Exigui; nempe ut, ubi habetur, Lectoris & Diaconi & Presbyteri; scribendum sit, Lectoris & Diaconi aut Presbyteri.

[73] [Tristem ob ordinationem suam] Basilius porro, postquam invitus sacris altaribus admotus est, palam quidem dolorem dißimulavit, sed Gregorium suum celare non potuit: cui per epistolam significavit ordinationem suam, & ex ordinatione conceptam animi ægritudinem. Atque ut anno præcedenti, ob similem ordinationem, Gregorium non leviter commotum ad animi tranquillitatem blandis & aptis sermonibus reduxerat; ita nunc vicißim per litteras consolationem aliquam ab eo recepit, Epistolæ tuæ, [consolatur Nazianzenus:] inquit Nazianzenus, proœmium laudo. [Epist. 11] Quid autem tuorum non est laudandum? Ad eum quo tu captus es modum, nos quoque fuimus circumscripti: quandoquidem ad Presbyteri gradum pertracti, quod sane a nobis non expetebatur. Nam uterque alteri, si alii quiquam locupletes esse testes possumus, quam nobis cordi esset pedestris philosophia humique depressa. Verum hoc fieri fortasse quidem non præstitisset, aut quo alio verbo utar incertus sum, quoadusque Spiritus sancti consilium exploratum habuero? Quoniam autem factum est, ferre necesse est (ut mihi quidem videtur) ac præsertim ob tempus istud, quod multas nobis hæreticorum linguas invehit; neque aut spei eorum, qui fidem nobis habuerunt, aut superiori vitæ nostræ dedecori esse possumus.

[74] His aliisque piis considerationibus, obedientiæ & divinæ dispositioni Basilius se conformans, cœpit Presbyteri officio strenue sancteque perfungi, & divinas Scripturas ex mandato Episcopi sui populo explicare, [librum Proverb. populo explicat] selecto ad hoc libro Proverbiorum: in cujus Exordio declarat ipse, quo animo & spiritu istud docendi munus susceperit. Præclara est, inquit, obedientiæ merces. Obediamus igitur bono Patri, certaminum præmia nobis ex Spiritus oraculis proponenti, qui nos, instar venatorum in locis inviis, quasi catuli cujusdam venatici indicio, cursus nostri experimentum vult capere. Proposuit autem nobis ad enarrandum Proverbiorum principium. Quam sit autem dictionis hujus intellectus captu difficilis, cuivis vel modice illum aggresso notum est. [Hom. 12] Verumtamen nihil de illius tractatione hæsitandum est, spem in Domino collocatam habentibus, qui nobis, propter Pastoris nostri preces, sermonem dabit in apertione oris nostri.

[75] At quamvis Basilius coactus fuerit deserere solitudinem suam, [Monachos Cæsareæ instruit:] animo tamen ejus numquam exceßit desiderium solitarie vivendi. Hinc inter tumultus frequentißimæ urbis, domi suæ solitudinem invenit; ubi, non secus atque in eremo Pontica, cum collectis aliquot discipulis, exercitationibus monasticis vacabat: crediturque tum temporis Regulas suas, per breviores, ideoq; sed plures periodos, tradidisse. Confirmatur hoc ex earum Proœmio, ubi dicit, sibi impositum munus docendi, tum publice in ecclesia, quod Sacerdotis est, tum privatim. Benignus, inquit, Deus, qui docet hominem scientiam, iis quidem, quibus creditum est donum docendi, præcipit per Apostolum, ut maneant in doctrina; eos autem qui ædificatione indigent, quæ ex fonte cælestis hauritur doctrinæ, per Moysen hortatur dicens; Interroga patrem tuum, & annuntiabit tibi; seniores tuos, & dicent tibi. Quocirca necesse est ut nos, quibus creditum est munus docendi, parati animo & prompti simus omni tempore, ad conciliandas Deo animas & instituendas; ut alia videlicet partim publice cunctæ ecclesiæ contestemur, alia privatim; unicuique eorum qui ad nos accesserint, liberam potestatem facientes arbitratu suo seorsim exquirendi a nobis, [eisque Regulas suas proponit.] ea quæ pertinent ad sanitatem fidei, & veritatem ejus vivendi ritus, qui est ex Euangelio Domini nostri Jesu Christi: ex quibus utrisque homo Dei constanter & usquequaque perfectus efficitur. Similiter item vos quoque nihil debetis prætermittere, unde fructum aliquem non capiatis, aut ubi industriam vestram non exerceatis; sed præter ea quæ communiter cum ceteris discetis, etiam seorsim de rebus ad utilitatem vestram spectantibus interrogare, atque omne vitæ otium ad hoc unum dirigere, ut utilitati vestræ consulatis. Si ergo in hoc congregavit nos Deus, & ab externis perturbationibus multa perfruimur tranquillitate; nolimus quæso nos ad aliud ullum opus convertere, neque somno rursum tradamus corpora nostra; sed in attenta meditatione & exquisitione rerum necessariarum, eam quæ reliqua est noctis partem traducamus; illud facientes, quod dictum est a beato David, In lege Domini meditabitur die ac nocte.

[76] Ea vivendi ratione Basilius, usque ad initium anni CCCLXIII, Sacerdotis, [Discordia orta] & (si ita loqui liceat) Abbatis munus implebat. Interea Iulianus, post mortem Constantii rerum potitus, universam vexabat Ecclesiam. Cæsareæ vero humanigeneris hostis, ad eam quoque dilacerandam Ecclesiam, seminavit aliquid discordiæ inter Basilium & Episcopū Eusebium: quod quæ occasione factum sit, nemo explicuit: culpam tamen Theologus conjicit in Eusebium, aliquid humani passum: forte ex invidia, qua sibi decedere existimabat, quidquid Basilio ex eloquentia, sacra doctrina, & fama sanctitatis accedebat laudis & gloriæ. [Vit. Macr. Orat. 20] Hinc cum Basilio simultatem quamdam is, qui ante ipsum Ecclesiæ præfuit, exercebat: quibus autem de causis aut quomodo, [inter ipsam & Eusebium;] silentio dissimulare satius est: ceterum exercebat, vir in aliis quidem fortis ac mirabili pietate præditus, ut illius temporis persecutio & acris adversus eum suscepta contentio perspicue declaravit; sed tamen in Basilio aliquid humani passus: neque enim vulgares tantum homines, sed etiam præstantissimos quosque viros Momus attingit; ut solius Dei sit omni peccato vacare, atque ab animi perturbatione immunem esse. Ac propterea adversus eum Ecclesiæ pars selectior & sapientior concitatur; si modo sapientiores ii habendi sunt, quam plerique, qui seipso a mundo sejunxerunt, ac vitam suam Deo consecrarunt. Nazaræos nostrates dico, atque in hujusmodi rebus maximum studium atque operam ponentes: qui cum grave atque indignum esse duxissent pati, ut is qui principatum inter eos obtinebat, contumelia & probro afficeretur & rejiceretur; periculosissimum facinus aggrediuntur, atque a magno & seditiose non dividendo Ecclesiæ corpore deficere constituunt, [Monachi Basilio faventes,] haud exiguam secum plebis partem abstrahentes, tam eorum qui inferioris ordinis erant, quam qui dignitates gerebant. Id autem tribus de causis, iisque firmissimis, perfacile erat. [schisma meditantur,] Primum enim Basilius tanta apud omnes veneratione erat, quanta haud scio an quisquam nostræ ætatis Philosophorum; eamque vim habebat, ut cohorti suæ, si voluisset, animos ac fiduciam afferre posset. Deinde qui molestiam ipsi exhibebat, ob eum tumultum qui in ipsius electione acciderat, [prætexendo non rite ordinatum Eusebium.] civitati suspectus erat; ut qui non tam legitime, atque ex Canonum præscripto, quam per vim præfecturam accepisset. Postremo aderant Episcopi quidam ex Occidente, qui orthodoxos omnes ad suas partes pertrahebant.

[77] Godefridus Hermantius putat, Episcopos istos fuisse SS. Luciferum Calaritanum & Eusebium Vercellensem; [Inter fautores Basilii non fuit Lucifer Calaritanus,] possetque roborare opinionem suam auctoritate Nicetæ, interpretantis Nazianzenum apud Billium in hunc locum: Roma, inquit, duo Episcopi Cæsaream venerant, Lucifer & Eusebius, ad Cæsareensis Ecclesiæ motus componendos. Ego vero ut concederem Hermantio, Episcopos Occidentales, quos dicit Nazianzenus tunc favisse Basilio, Luciferum fuisse & Eusebium; assentiri tamen non possem Nicetæ, eos Roma missos ad motus Cæsareensis Ecclesiæ componendos. Quippe post ipsorum reditum ab exilio in Occidentem, nulla reperitur mentio apud Historicos de altera in Orientem suscepta ab ipsis legatione; nec verosimile est, legatos Roma mittendos fuisse tam levi de causa, qualis hæc Romanis saltem videri poterat, simultas quædam inter Presbyterum unum & suum Episcopum. At neque satis intelligo, quomodo idem Hermantius pro sua sententia Ruffinum & Socratem afferat. Si enim istorum narrationi stare velit, dicendum erit, numquam Sanctos illos simul convenisse in Cappadociam. Quippe cum initio imperantis Iuliani ab exilio ad suas Ecclesias revocarentur anno CCCLXII, invitavit Eusebius Luciferum, ut simul Alexandriam pergerent (nam in Ægyptum relegati fuerant) ad videndum Athanasium, communique tractatu cum his qui superfuerant Sacerdotibus de statu Ecclesiæ decernendum, sicut narrat Ruffinus: sed Lucifer, præsentiam sui abnegans, legatum pro se Diaconum suum mittit, [qui ob ordinationem Paulini,] atque ipse Antiochiam pergit; ibique (dissidentibus adhuc partibus, sed in unum tamen revocari posse sperantibus, si ibi talis eligeretur Episcopus, erga quem non una plebs, sed utraque gauderet) catholicum quidem & sanctum virum, ac per omnia dignum Sacerdotio Paulinum, præpropere tamen, Episcopum collocavit, in quem acquiescere plebs utraque non posset… [l. 10 c. 27]

[78] [non probante Eusebio Vereellensi factam,] Eusebius vero post celebratum Alexandriæ Concilium, cum redisset Antiochiam, & invenisset ibi a Lucifero contra pollicitationem ordinatum Episcopum; pudore simul & indignatione compulsus, abscessit, neutri parti communionem suam relaxans: quia digrediens inde promiserat se acturum in Concilio, ut is eis ordinaretur Episcopus, a quo pars neutra descisceret. Ille namque populus qui Meletium, dudum de Ecclesia pulsum quasi pro fide recta, fuerat secutus, non se junxerat ad priores Catholicos, id est eos qui cum Eustatio Episcopo fuerant, ex quibus etiam Paulinus erat; sed suum principatum suumque conventiculum tenuit. Hos ergo cum in unum revocare voluisset Eusebius, nec tamen præventus a Lucifero potuisset, abscessit … Interim Lucifer, injuriam dolens, quod Episcopum a se ordinatum apud Antiochiam non recepisset Eusebius, nec ipse recipere cogitat Alexandrini decreta Concilii: sed constringebatur legatisui vinculo, qui in Concilio ipsius auctoritate subscripserat: abjicere namq; [Antiochia ab eo discesserat Calarim,] eum non poterat, quia auctoritatem ejus tenebat: si vero recepisset, omne suum frustrandum videbat inceptum. Diu ergo de hoc multumque deliberans, cum ex utraque parte concluderetur, elegit ut legato suo recepto, erga ceteros sententiam disparem, sed sibi placitam custodiret. Ita regressus ad Sardiniæ partes, sive quia cita morte præventus tempus sententiæ mutandæ non habuit (alias enim temere cœpta corrigi spatio temporis solent) sive ad hoc animum immobiliter firmaverat; vel potius (ut Socrates ait) Fidei & Ecclesiæ assentiens; in Sardiniam ad propriam Sedem se recepit. Hæc quoad rem desumpta sunt ex Ruffino & Socrate: quamvis enim in circumstantiis non nihil variet hujus narratio, [nec amplius cum vidii,] ex utroque tamen satis certo colligimus, Luciferum & Eusebium, postquam discesserant Antiochia, sive ibidem simul aliquamdiu substiterint, sive unus discesserit ante alterius adventum, numquam amplius tam corpore conjunctos fuisse, multo minus animo, ut credi poßint simul Cæsaream venisse, ibique pro Ecclesiæ istius concordia laborasse.

[79] Credo itæque S. Luciferum Antiochia recta Calarim profectum, [sed potius Eusebius Vercellen.] gubernandæ Ecclesiæ suæ vitam reliquam impendisse; Ruffinus enim non diu post mortem ejus subsecutam indicat. Eusebius vero Vercellarum Episcopus, circumiens Orientem atque Italiam, Medici pariter & Sacerdotis fungebatur officio, ac singulas quasque Ecclesias abjurata infidelitate ad sanitatem rectæ fidei revocabat. [l. 10 c. 19] Hinc credibile mihi fit, S. Eusebium, unum, quin & præcipuum fuisse eorum Episcoporum Occidentalium, quos Nazianzenus ait Episcopi causam suscipere noluisse: cui si adjunxero S. Hilarium Pictaviensē, nihil fortasse aberrabo a vero: [& forsan Hilarius Pictaven.] nam & ipse eodem tempore ab exilio revertebatur. Neque obest huic conjecturæ, quod dicatur S. Hilarius ante Vercellensem in Italiam pervenisse; dici enim poterit, sopita utcumque post Basilii discessum contentione, Vercellensis ad alias Cappadociæ urbes transiisse; Hilarius autem recta profectus in Italiam. Si tamen hæc conjectura displicet, non deerunt hoc tempore Episcopi alii ab exilio redeuntes, quorum unus saltem potuerit cum Vercellensi fuisse Cæsareæ.

[80] Nunc cum Nazianzeno ad Basiliū revertamur. Quid igitur egregius ille vir, & pacifici discipulus? Nec enim iis qui contumeliis ipsum affecerant, aut qui ipsi studebant, obluctari poterat; nec illius erat dimicare, aut Ecclesiæ corpus lacerare, quæ etiam alioquin ab hæreticis, [Basilius vero in Pontum se recipit studio pacis] qui tum potentiam atque imperium obtinebant, oppugnabatur, ac periculose affecta erat. [Orat. 20] Simul etiam nobis hac in re consultoribus ac sinceris monitoribus usus, nobiscum hinc in Pontum profugit; ac pietatis gymnasia, quæ illic erant, moderabatur: cum Elia & Joanne, summis Philosophis, solitudinem amplexus; conducibiliusque id sibi esse existimans, quam in præsenti negotio cogitationem quamdam philosophia sua indignam suscipere; ac consilii & prudentiæ clavum, [ibique rursus cum Gregorio degit.] quem in tranquillitate tenuerat, in tempestate perdere. Ita per hanc qualemcumque adversitatem provida Dei dispositione factum est, ut rursus Basilius & Gregorius, mutuo consortio & pia tranquillitate, in Pontica solitudine fruerentur; si modo ipsos non interturbasset impius Iulianus, qui totam perturbabat Ecclesiam. Et sane tantus erat nominis ipsorum splendor ut in quascumque latebras sese abderent, radios suos quaqua versum diffunderent, [Juliani Apostatæ] raperentque imprimis oculos Iuliani, olim cum ipsis amicitia juncti: qui forsan occasionem aliquam captare voluit eloquentiæ suæ ostentandæ. Ergo amicißimis litteris Basilium ad se invitat; sed qua spe aut quo animo, divinare non possum: neque credibile existimo, concipere spem aliquam potuisse Apostatam, quod conversatione sua Basilium ad aliquam impietatem traduceret. Et hunc quidem Imperatoriis litteris respondisse, colligitur ex epistola secunda Iuliani: quid tamen responderit, incertum: nisi responsi fragmentum aliquod sit epistola 205, egregium (si verum sit) contra impium hunc, & novatores nostri temporis, pro Basilii & catholicorum religione, monumentum.

[81] Secundum immaculatam, inquit, fidem Christianorum, quam divinitus sumus sortiti, [epistolis intrepide respondet:] confiteor & polliceor credere in unum Deum Patrem, Deum Filium, Deum Spiritum sanctum: unum Deum, tres Personas adoro & glorifico. Confiteor etiam incarnati Filii dispensationem, & Dei genitricē sanctam Mariam, quæ illum secundum carnem peperit. Suscipio autem & sanctos Apostolos, Prophetas & Martyres, & per supplicationem quæ est ad Deum hos invoco, ut per eos, id est interventionem eorum, propitius mihi sit misericors Deus, & culparum mihi redemptio fiat & condonatio: unde & characteres sive imagines eorum honoro & adoro, præcipue cum hoc traditum a sanctis Apostolis, & non prohibitum sit, quin & in omnibus ecclesiis nostris ostendatur depictum. Verum ut hoc genuinum Basilii scriptum censeri poßit, deberet credi Apostata, illi, non solum fidem veri & unius Dei ac SS. Trinitatis mysterium blasphemando exprobrasse, sed & cultum B. V. Mariæ & Sanctorum, atque sacrarum Imaginum, quod magis Iconoclastæ videtur convenire quam Apostatæ; si tamen huic impietas aliqua disconveniat. Ceterum videtur Basilius objecisse ei, quod Scripturas sacras, quas populo in ecclesia prælegerat, minime intellexerit: sicut Nazianzenus ei per sarcasmum exprobravit, dicens; Quid ni hæc apprime nosset, qui divinorum oraculorum Lector quondam fuerat, magnique Bematis honore auctus & ornatus: de quo hoc primum miror, quonam pacto, cum in his libris diligenter & accurate versatus esset, illud tamen non legerit, aut consulto præterierit. [Orat. 3] Simile, inquam, aliquid impio Iuliano exprobraverit Basilius, [& 1000 libras ad bellum petenti] nam hic ita concludit Epistolam suam secundam: Quæ legi, intellexi, & post neglexi. In hac autem postquam jactasset potentiam Imperii, & legitimam in istud succeßionem; exigit a Basilio libras auri mille ad bellum Persicum.

[82] Tum Sanctus, Christiana libertate usus, eam scribit epistolam, quæ hic merito interserenda est, ut perspectum sit, qua magnitudine animi sacrilego Imperatori restiterit, tum qua ipse in paupertate & jejuniorum austeritate vixerit. Quæ legisti, inquit, certe non intellexisti: si enim intellexisses, minime damnasses. [B. Ep. 207] Modicæ tuæ sunt in præsentiarum res præclare gestæ, & nequiter multa in rebus fortiter gestis, non tam contra nos, quam tuo (quod ajunt) capiti. Horrore equidem concutior, cum in mentem venit tua qua es indutus Purpura, atque Corona qua vertex cingitur, quando sine pietate tibi attributæ, non honorandum, sed inhonorum tuum caput ostendunt. [impietatem exprobrat,] Ridiculum magis, quam te, hactenus vidi neminem. Emergens enim ac magnificus redditus, eo ascendisti, quo te impii & infesti dæmones pertraxerunt: hi enim nuper, ut tute ipse prædicare soles, ad capitis tui verticem apum specie advolantes, coronam efformarunt. Cœpisti itaque imperans, non solum magnos ostentare spiritus, sed & supra Deum efferri, omniumque matrem ac nutricem Ecclesiam contumelia afficere. Usus ergo apud me imperio, exigis a tenuissimo homine auri libras mille: quod pondus tamen auri mentem mihi non turbaret, [atque excusat paupertatem suam.] licet valde magnum constituatur: sed indignor ego rememorans studium tuum, quo sacras & optimas artes una Athenis didicimus, & ad divinas litteras legendas una accessimus. Et tu quidem nihil ignorabas: nunc contra turpis & indecorus appares, tali mente militiam professus. Parcere interim nobis, o optime, placeat, tantum vix possidentibus, quantum si libeat absumere satis hodie non fuerit. Ars enim coquendi domi nostro jacet neglecta, & culter sanguinem non attingit: ciborum lautissimi, oleris folia nobis sunt, cum pane modico & vino flaccescente; ut non stupeant nostri sensus ob ventris ingluviem, neque præ deliciis munia sua negligant.

[83] Post hæc in Persas profectus Iulianus, sagitta transfixus scelerum suorum pœnas luit, [Illius interitus an. 363,] anno CCCLXIII, Iunii XXVI. Casus ipsius variis per orbem terrarum Sanctis divinæ revelatione innotuit, quorum precibus impetratum est, ut non permitteretur pestis ill diutius sævire: an autem etiam Basilio? Ita narratur in Chronico Alexandrino. Verum narrationem istam, ut fabulosam, in Appendice rejicio. In ea enim dicitur Basilius Episcopus, post transactam noctem, qua divinitus didicerat Iulianum esse occisum, diluculo Canonicis suis ad orationem congregatis, cædem istam indicasse; cum tamen idem Basilius, moriente Iuliano, nec Episcopus esset, nec Canonicos haberet. [an revelatus Basilio?] Etenim si alicui sibi factam indicasset de Apostatæ interitu revelationem, indicasset sane tum cohabitanti in Pontica solitudine Gregorio: & hic non omisisset eam referre, saltem in alterutra earum Orationum, quibus invehitur in Iuliani impietatem, qua hic tam infelicem meruit interitum: has enim Orationes Basilius & Gregorius simul elaborarunt, in eadem anachoresi Pontica. Unde miror id animadversum non fuisse ab Hermantio, in omnibus tam accurato.

CAPUT VII.
Occupationes Basilii & Gregorii, durante inter illum & Eusebium simultate.

[84] [Cæsareenses Basilium revecant:] Sub Ioviniani imperio, Cæsareenses cives summo Basilii desiderio tenebantur. Tædebat siquidem eos, ut existimo, in tanta Ecclesiæ pace, in tanta sanctorum Doctorum per Orientem copia, eo carere, quo posset nemo majori eloquentia, pietate, & spiritu, divina dogmata ipsis explanare. Mißis itaque litteris hortantur, ut suos suamque patriam revisat: his vero ita rescribit Sanctus, ut Eusebium non vocet in invidiam; moræ diuturnioris causam refundens in solitariæ vitæ amorem. [B. Ep. 143] Sæpe numero, inquit, miratus sum, quidnam animos vestros erga nos affecerit, & unde sit quod tantopere a nostra mediocritate, tam modica & exili, nullaque in re amabili, superamini; ut scriptis nos, per amicitiæ ac patriæ commemorationem, adhortemini; &, ut profugos filios assolent parentes, [hic excusat se.] paternis ad vos visceribus revocare conemini. Ego quidem nos profugos esse factos fateor, neque negaverim: causam vero fugæ jam ipsi nostis, siquidem nosse cupitis: ea vero potissima est, quod tum, cum essem apud vos, ex inopinato perculsus, quemadmodum si quisquam repentinis motibus consternatur, animi considerationes haud cohibui, sed procul aufugi, multumque temporis mansi separatus a vobis; postea vero subiit animum meum desiderium quoddam divinorum dogmatum, & quæ circa illa versatur philosophiæ: quo enim alio pacto possem; quo, inquam, alio pacto possem ego, una nobiscum inhabitantem domare malitiam? O si mihi detur Laban quisquam, [ob vitæ solitariæ desiderium.] qui me liberet ab Esau, ducatque ad cælestis vitæ philosophiam! Nunc quoniam per gratiam Dei voti nostri pro viribus facti sumus compotes, organum benedictum puteumque profundum adepti (Gregorium, os illud Christi, dico) parumper nobis obsecro, parumper hanc morulam indulgete: quam non ad hoc petimus, ut urbium sectemur delicias (neque enim clam nobis est, quo pacto versutus ille hostis noster per illas imponat mortalibus) sed ut fruamur Sanctorum convictu, quem utilissimum esse judicamus. Dum enim frequenter de divinis dogmatis aliquid & dicitur & auditur, habitum quemdam divinarum contemplationum tenaciter inhærentem induimus. Et ad hunc quidem modum se habent res nostræ: vos autem, o divina & omnium mihi carissima capita, observate Philistinorum pastores, ne quisquam illorum fontes vestros clanculum obstruat, puritatemque cognitionis, quæ fidem Christi concernit, turbidam reddat. Pergit deinde explicare sacro sanctum Trinitatis mysterium, & Christi divinitatem, quo vel absens suos in fide orthodoxa instruat & confirmet. [Orto schismate inter Gregorium Ep. seniorem & Monachos Nazianzenos]

[85] Non diu post alia rursus curæ, eaque gravißima, Nazianzenum excepit, & domum redire compulit. Schisma scilicet inter Nazianzenos Monachos & Gregorium patrem. Hic enim, ut multi alii Episcopi, fraude ab hæreticis circumventus, Constantinopolitanæ fidei subscripserat; idquod factum credo circa annum CCCLXI, vivente adhuc Constantio: nam verosimile non est, tempore Iuliani, quo omnes Episcopi in exilium pulsi revocabantur, Arianos aut eorum consectarios extorquere ab orthodoxis voluisse vel potuisse Ariminensis aut Constantinopolitani Symboli subscriptionem. Non tamen propterea statim in Nazianzena Ecclesia schisma exarsit, ut colligitur ex Theologo: Quamvis, enim inquit, eo morbo qui omnia occupabat, superiores non extitimus; sed publicæ calamitatis partem ipsi quoque accepimus; nec paternam hereditatem, hoc est concordiæ bonum, ad extremum usque retinuimus; non parum tamen hic quoque alios superavimus, quod in hanc fraudem ultimi prolapsi, primi erecti sumus. [Orat. 12] Ex his colligere liceat; Nazianzenos Monachos contra Episcopum suum, non statim post lapsum tumultuari cœpisse (nam regnante Constantio parum id profuisset; Imperante Iuliano, alio conversi erant omnium Christianorum animi) verum Ioviniano ad Imperium evecto, in spem adducti sunt orthodoxi, non minus idololatriæ, quam hæresis extirpandæ: ideoque novo fervore invehi cœpere in omne id, quod hæresim vel a longe redoleret. Hinc inter Nazianzenos nata discordia; quæ eo usque progressa est, ut Monachi, acquisitis sibi aliunde ad rem divinam Presbyteris, omnem cum Episcopo suo communionem interdictam sibi crediderint, ita ut etiam plurimos ex fidelibus in suas partes traherent. [Orat. 12] Hæc Gregorii animum premebant & conturbabant: quoniam qui Deum & Christum majorem in modum amabant, Christum diviserunt.

[86] Igitur pacis & concordiæ zelator, pro paterna Ecclesia, [filius Theologus domum redit & pacem conciliat,] cujus ipse non minimam curam gerebat, e Ponto Nazianzum rediit circa initium anni CCCLXIV; & reconciliætis feliciter animis, tres orationes de pace habuit. Dein festo Luminum, id est suscepti a Christo Baptismatis, quod initio Martii vel fine Februarii proxime sequentis celebratum est, eam orationem pronuntiavit, in qua sic loquitur: Joannis instar faustum nuntium profero, non quidem ut ille Præcursor, ceterum a solitudine veniens. [Orat. 39] Ad asserti hujus veritatem, sufficit, [publicaque oratione gratulatur;] si tribus quatuorve ante mensibus ex eremo venerit Nazianzenus: imo nec magnopere asserto isti repugnaverit, si hæc oratio in sequentem annum differatur. Nam qui profeßione solitarius aut Monachus est, identidem in solitudinem recurrens, semper dici potest venire ex solitudine. Ceterum quod Basilium spectat, explicanda sunt hæc Nazianzeni verba; Ubi abundaverit iniquitas, superabundavit gratia. [Orat. 12] [qua Monachū quemdam Presbyterum laudat,] Quoniam cum granum amisissem, spicas recepi; cum oves lugerem, Pastores insuper adeptus sum. Nec dubium, quin Pastorum præstantissimum assumpturus sim, tametsi spiritualibus quibusdam rationibus Pastoris munus adhuc suscipere detrecter. Si quidem, licet creditum sibi spiritum, ac talentorum negotiationem, atque ovilis curam commissam habeat, oleoque Sacerdotii & perfectionis delibutus sit; adhuc tamen pro sua sapientia regendo gregi præesse cunctatur, lucernamque sub modio retinet (brevi illam quidem super candelabrum collocandam, quo omnes ecclesiæ animas splendore afficiat, [ac futurum cito Episcopum prædicit:] semitasque nostras illuminet) at montes adhuc & saltus & fluenta circumspectat, lupisque animarum raptoribus laqueos excogitat, quo tempestive pedum quoque ipsum accipiat, & cum vero Pastore gregem hunc ratione præditum pascat; in loco pascuæ, hoc est perpetuo virentibus Dei sermonibus eum collocans; ac refectionis aqua, id est Spiritu sancto educans. Atque hoc quidem & speramus & optamus.

[87] Elias Cretensis, commentans in hunc locum; Basilium, inquit, Magnum intelligit, qui, posteaquam alius Cæsareæ Episcopus electus fuisset, in Pontum secesserat; ac sapienter, quo minus adhuc Ecclesiæ præesset, rem extrahebat. Quam secessionem, certo consilio institutam, ut multorum invidiæ cederet, sapientiam merito vocat Gregorius. Episcopum tunc fuisse Basilium manifestæ convincitur falsitatis. At neque credo de Episcopo hic agi, sed tantum de Sacerdote secundi Ordinis, cui munus impositum est fideles sub Episcopo regendi, & divino verbo pascendi. Sane hæc Nazianzeni verba; Cum oves lugerem, Pastores adeptus sum; non nisi de Sacerdotibus secundi Ordinis dicuntur: cum inter Solitarios, quos patri reconciliaverat, nulli fuerint Episcopi: quidquid dicat Elias Cretensis, [qui tamen non videtur fuisse Basilius.] illorum aliquos postmodum ad Episcopatum promotos fuisse. Hoc enim scire non poterat Gregorius eo tempore quo perorabat; & si qui durante schismate ad Episcopatum fuerint evecti, hi ad suas Ecclesias discesserant, neque de ipsorum reconciliatione hoc loco erat agendum. Atque hac ratione (si nempe de Presbytero solum agatur) dici ista de Basilio potuissent: non enim dubitandum est, quin ante suum e Ponto discessum, spem aliquam conceperit Gregorius, simultatis Eusebium inter & Basilium tollendæ; præsertim postquam litteras civium Cæsareensium viderat, ad Basilium revocandum datas. Malo tamen prædictum Theologi locum, de Nazianzeno quodam Monacho, simulque Presbytero, intelligi: qui præ ceteris eloquentia & virtute præclarus, tempore schismatis in desertum se subduxerat, ne deberet populo divina ministrare; & nondum, cum hæc dicerentur, ad officium redierat. Si vero existimes, verba Gregorii, non solum Presbyterum, sed ut minimum electum Episcopum designare; cogita ideo hunc Solitarium ita laudari, quod sanctus Encomiastes eum Episcopatu dignum judicaret, & aliquando eligendum speraret.

[88] Interim XVII Februarii moritur Iovinianus; succeditque ei Valentinianus, [Imperantibus Valentiniano & Valente] XXV ejusdem mensis: qui circa sequentis Aprilis initium socium Imperii adscißit fratrem suum Valentem, eique gubernandum Orientem commendat, aut potius hæresi dilacerandum relinquit. Theologus autem, pace inter patrem & Nazianzenos Monachos præclare firmata; adjecit animum, ut pariter Basilio reconciliaret Eusebium, de cujus negotii felici successu spem magnam, uti dixi, conceperat, antequam e Ponto Nazianzum discederet. Sed paucis perstringenda sunt quæ Gregorium magis quam Basilium spectant, quæque in ipsius Vita fusius narrata sunt. [Gregorius Nazianzi adest patri;] Occupationes ejus per hoc triennium, usque ad annum CCCLXVII, præcipuæ erant, regere Nazianzenam Ecclesiam pro patre, senectute & variis subinde morbis afflicto; credoque hoc tempore accidisse miraculum, ut Gregorio seniori, festo Pascatis decumbenti, subito & præter naturæ cursum fuerit restituta valetudo. Subinde etiam Nazianzenus excurrebat Cæsaream, vel eo evocatus ab Eusebio, qui multum ejus consilio & opera utebatur; vel sua sponte, ut viam sterneret, ad reducendum Basilium. Neque tamen his rebus adeo alligatus erat, quin subinde Arianzum se reciperet, ad solitariæ vitæ delicias nonnihil regustandas; [interdum etiam Basilio in Ponto;] vel etiam in Pontum, ad mutuam cum Basilio conversationem, per quam invicem consolarentur, & conferrent consilia, in tanta utriusque Ecclesiæ neceßitate. Si vero diutius abesset Gregorius, jocose ipsum ad se & solitudinem suam Basilius invitabat: joco, inquam, non serio: neque enim credibile est, Basilium serio voluisse Nazianzenæ Ecclesiæ ereptum Gregorium, quem ipsemet, paucis ante annis, sponte sua fugientem, ad munus Sacerdotale obeundum reduxerat: cumq; habeamus litteras Nazianzeni responsorias, joco certe non serio scriptas, tempus aptius earū scriptioni nequimus aßignare.

[89] Sic igitur habe. Questus fuerat Basilius se quasi contemni a Gregorio, qui relicta Pontica solitudine, solus domi aut Arianzi Christianæ Philosophiæ, id est piis Religiosorum exercitiis & sanctis meditationibus incumberet. Reponit Nazianzenus epistolam, laudibus Basilii refertam; quam si serio scripsisset, adulationis notam minime effugeret: attamen ridentem dicere verum, [cujus solitudinem jocose laudat,] quid vetat? [G. Ep. 10] Quomodo exiguæ nobis, inquit, & viles res tuæ sunt, o divinum & sacrum caput? quodnam hoc effugit verbum dentalia septa? aut quomodo hoc dicere ausus es? ut ipse quoque audacter aliquid dicam. Quomodo vel animus id proposuit, vel atramentum scripsit, vel charta excepit? O studia & Athenæ, & virtutes & litterarii sudores! Me litteris tuis pene tragicum facis. Utrum nos, an teipsum ignoras? tu, inquam, orbis lumen, magna vox & tuba, doctrinæ palatium. Tuane Gregorio parva sunt? Quid igitur aliud quispiam admiretur eorum quæ in terra sunt, nisi te Gregorius? Unum ver inter anni partes, unus sol inter sidera, unum cælum omnia complexu suo coërcens, una vox tua de omnibus triumphans; si modo satis meus sum, qui de hujusmodi rebus judicium feram, nec mihi amor imposturam facit; quod non existimo. Quod si nobis hoc nomine succenses, quod te minus quam tua virtus meretur, suspicimus & admiramur; omnibus quoque mortalibus succenseas oportet: neque alius quisquam satis digne te laudavit aut laudaturus est, præter te tuamque in dicendo sublimitatem; siquidem fieri posset, ut quispiam laudes ipse suas prædicaret, idque sermonum lex ferret. Quod contemptum tui nobis objicis; quin prius insaniam? At, quod philosophamur indignaris? Liceat mihi cum bona tua venia dicere, hoc unum doctrina quoque tua & eruditione sublimus est & præstantius.

[90] Cum rursus nescio quid familiaris vituperii Basilius de Tiberina scripsisset; Nazianzenus ridiculam pariter Ponticæ solitudinis descriptionem duabus epistolis remisit. Eas hic referre non erit incongruum; tum ut plenior habeatur Basilianæ solitudinis notitia; tum ut perspectum sit, Sanctos non semper tam severo & moroso fuisse animo, inter res maxime serias & gravißimas cur as, quin subinde honestis quibusdam facetiis se mutuo oblectarint. Tu quidem res nostras, inquit, cavillis incesse ac sugilla, sive joco sive serio hoc agens: nihil hoc rei est, subride solum, doctrinaque ad saturitatem fruere, ac de amicitia nostra fructum cape. [G. Ep. 7] Omnia, quæ a te proficiscuntur suavia nobis sunt, quæcumque tandem illa sint, & quoquo modo se habeant: nam res quoque hujus loci mihi exagitare & cavillis impetere videris, non ut cavilleris, sed ut me ad teipsum trahas (si quid tamen ego mentem tuam intelligo) quemadmodum qui flumina obstruunt, ut in aliam partem retrahant ac derivent: hoc enim modo semper nobiscum agis. Ego vero Pontum tuum admirabor, & Ponticam caliginem, ac dignam exilio sedem, & tumulos capiti imminentes, & feras fidem vestram explorantes, & subjectam solitudinem, immo murium cavernam, cum speciosis gymnasii, & monasterii, ac scholæ nominibus; & agrestium stirpium silvas & præruptorum montium coronam, [ab umbrarum densitate,] qua non tam coronamini quam coërcemini; aërem etiam ad certum modum dimensum, & desideratum solem, quo velut per caminum irradiamini, o Pontici Cimmerii, & sole carentes, nec semestri tantum nocte damnati, quod de quibusdam refertur; sed ne partem quidem ullam vitæ habentes umbræ expertem, verum noctem unam longam totum vitæ spatium, ac vere umbram mortis, ut cum Scriptura loquar.

[91] Sed & angustam illam & pressam viam laudo (haud scio, in regnum, an in orcum ferentem; ceterum tui gratia in regnum ferat) atque intermediam illam Eden, & in quatuor principia divisum fontem, ex quo orbis terrarum irrigatur, quid vis ut falso nominem? Hanc siccam & humore vacuam solitudinem, quis Moses mitigabit, ex petra ictu virgæ fontem eliciens? Nam qua parte rupibus confragosa non est, torrens est; qua parte rursus torrens non est, præceps est; atque in utramque partem librata, [& strepitu fluvii,] ingredientium mentem colligit, & ad securitatem exercet. Fluvius porro in ima parte cum strepitu fertur (quem tu Amphipolitano & quieto Strymoni confers) non piscium magis, quam lapidum ferax: non in stagnum effusus, sed in voragines profluens, o vir nimium grandiloque, & novorum nominum architecte: est enim magnus & horribilis, atque eorum qui in superiori loco degunt, psalmodias strepitu suo superat & obruit. Nihil præ eo sunt cataractæ & catadupa, usque adeo vobis diu ac noctu obstrepit; atque ita asper est, ut vadosus interim non sit; ita rursum turbidus, ut potari nequeat: hoc tantum nomine humanus & benignus, quia sedem vestram non devolvit, cum a torrentibus & tempestatibus in furorem agitur. Habes quid de istis fortunatorum insulis, vel de fortunatis vobis sentiamus. Nec vero est cur laudibus evehas lunatos illos anfractus, eas partes, [ac frequentia montium.] quibus montis istius radices adiri possunt, non tam obvallantes ac velut muro cingentes, quam misere comprimentes; verticemque illum capiti vestro imminentem, qui Tantalicam vobis vitam efficit; & diffluentes auras terræque vapores, qui vos animi deliquio laborantes recreant; canoras etiam aves, garrientes quidem, sed famem; circumvolitantes quidem, sed solitudinem. Nec quisquam eo nisi venationis ergo accedit, inquis. Quin addis? ut & mortuos vos visitet. Hæc prolixiora quidem fortasse sunt, quam epistolæ modus postulet; utique tamen comœdia minora. Tu autem, siquidem hos jocos æquo animo feras, recte feceris: sin secus, plura quoque adjungemus.

[92] Epistola vero sequenti pari stylo prosequitur descriptionem Basilianæ solitudinis Nazianzenus: Quoniam, inquit, quæ jocantes ad te scripsimus, æquo animo fers; age quæ sequuntur adjiciamus, ab Homero initium ducentes. [G. Ep. 8]

Nunc age progrediens internum concine quæso
Ornatum---

tugurium videlicet, [vilitate tugurii,] tecto & januis carens; focum, ignis & fumi expertem; parietes, igni exsiccatos, ne luti guttis impetamur, Tantalis similes, eademque pœna mulctati, nimirum in aquis sitientes; jejunas etiam illas & miseras epulas, ad quas e Cappadocia, non tamquam ad Lotophagorum inopiam, sed velut ad Alcinoi mensam venimus, novi & ærumnosi naufragi. Memini enim panis illius & jusculi (sic enim nominabantur) semperq; meminero, dentibus circa fragmenta collabescentibus, ac postea sese erigentibus, ac velūt ex cœno emergentibus (quæ tu scilicet sublimius exaggerabis; propriis nempe calamitatibus orationis magnitudinem tibi suppeditantibus) quibus nisi magna illa vereque pauperum studiosa mater tua nos quam celerrime liberasset, nobisque tempestate jactatis velut portus extitisset, jam pridem apud vivos esse desissemus, fidei Ponticæ nomine non majorem laudem consequentes, quam miserationem moventes. Quonam porro modo, steriles illos hortos oleribusque carentes præteribo; Augiæque fimum, [hortorum sterilitate:] e domo exportatum, quo eos opplevimus? cum montosum illud plaustrum, & ego vindemiator, & tu facetus homo, hac cervice manibusque his, quæ laborum vestigia etiamnum ferunt, traheremus (o terra & sol! o vir & virtus! panlum quiddam more tragico exclamabo) non ut Hellespontum jungeremus, sed ut præruptum & præcipitem locum exæquatemus. Harum rerum commemoratio si te offensura non est, utique nec nos: si autem offensionem ex ea concipies, quanto magis nos ex ipsis rebus? ac majorem partem prætermittemus multarum aliarum rerum, quibus nobis contigit pudore deterreri.

[93] Porro his succeßit alia de eodem argumento; serio magis, sed tamen jucunde scripta; qua desiderium ostendit animi, Ponticam solitudinem & Basilii societatem cupide ambientis. Quæ de Pontica, inquit, commoratione prius scribebam, [omnia virtuti exercendæ commoda:] joco, non serio scribebam; quæ autem nunc scribo, admodum serio scribo. Quis me secundum pristinorum illorum dierum statum constituet, in quibus ego tecum afflictionem pro deliciis habebam? quandoquidem molestia suscepta, voluptati minime voluntariæ præstat. Quis psalmodias illas & vigilias dabit, atque ad Deum per orationem peregrinationes, illamque velut materia vacantem & incorpoream vitam? Quis Fratrum eorum, qui dii a te efficiebantur, atque in altum evehebantur, concordiam animorumque conjunctionem? Quis virtutis certamen & ad eam incitationem, quam scriptis regulis ac legibus obfirmavimus? Quis divinorum oraculorum studium lucemque, in ipsis ductu atque auspicio Spiritus sancti inventam? aut, ut minora & leviora dicam, quis diurnas operum vices & labores, quis lignorum comportationes & lapicidinas, quis arborum consitiones & irrigationes, quis platanum illam auream & Xerxis platano præstantiorem, in qua non Rex luxu diffluens, [ideoque ibi esse cum Basilio desiderat] sed Monachus afflictus sedebat? quam ego plantavi, Apollo rigavit, hoc est tua excellentia; Deus autem in honorem nostri auxit, ut seduli laboris nostri & industriæ monumentum apud vos conservetur; quemadmodum virga illa Aaronis, quæ floruerat, in Arca servata esse dicitur & creditur. Sed hæc optare quidem perfacile, consequi autem non perinde facile. At tu mihi adesto; vitutemque conspiratione tua atque opera mihi fove; eamque utilitatem, quam quondam collegimus, precibus tuis conserva; ne alioqui paulatim dilabamur, velut umbra advesperascente die. Equidem ipse te magis quam aërem spiro; idque solum vivo, quod tecum sum, vel coram vel absens per animi simulacrum. Ita, per mutuas litteras subinde missas, Basilius & Gregorius piam inter se amicitiam, usque ad finem anni CCCLXVI, coluerunt.

[94] Eodem trium annorum spatio verisimiliter contigerunt ista, quæ narrat Basilius ad Eustathium Sebastenum; diluens impactam sibi calumniam, [quem ibidem visitat Eustathius] quasi Sabellii aut Apollinaris hæresi consentiret. Percunctare, inquit, teipsum. [E. Ep. 79] Sæpenumero nos in monasterio ad fluvium Iridem invisisti, cum mecum esset dilectissimus frater Gregorius, & ad eumdem vitæ scopum contenderet; (Gregorius nempe Nyssenus, qui tum, Theosebia uxore aut mortua, aut voto continentiæ Deo consecrata, se pariter totum ad vitam religiosam contulerat) an audisti tale quidquam, vel significationem hujus aliquam sive modicam sive magnam accepisti? Aliquamdiu in villa, quæ ultra fluvii ripam est, apud matrem meam instar amicorum mutuo inter nos conversati sumus, ac noctes atque dies colloquia miscuimus; an hic deprehensi sumus cognatum aliquid cum hæresi habere in animo? Cum beatum Silvanum pariter invisseremus, an non illo itinere de his rebus commentabamur? … Cum Fratrum contubernia inviserem, unaque cum illis in precationibus pernoctarem, absque ulla contentione, assidue dicens & audiens quæ ad Deum pertinent, an non evidentes illic animi cogitationumque mearum notas & indicia exhibui? Qui fit ergo quod tanti temporis experientia, marcida adeo & imbecilli suspicione minor esse videatur?

[95] At neque hoc toto triennio ita affixus fuit Basilius Ponticæ solitudini, quin subinde, [& cum hoc ille proficiscitur] urgentibus Ecclesiæ neceßitatibus, itinera quædam susceperit: ita enim scribit de Synodo Lampsacena, quæ anno CCCLXV celebrata est, ad supradictum Eustathium. [B. Ep. 79] Quando vero me Eusinoën, cum pluribus Episcopis Lampsacum profecturi, advocastis, [Eusinoën atque Chalcedonem:] an non de fide erant nostri sermones? non per omne id tempus disputanti mihi contra hæresim, præsto erant actuarii tui? non mecum erant toto illo tempore carissimi tui discipuli? … Quem vero oportebat me animi mei præter te testem habere? Quæ in Chalcedone nobis de fide dicta sunt, quæ & sæpenumero Heracleæ, & ante in suburbio Cæsareæ, an non omnia consona nobis & omnia inter se concordantia fuerunt? Ex eo autem quod dicat etiam Chalcedone se fuisse, utique circa idem tempus, existimo, tunc ipsi visam multitudinem piscium, perinde ac torrentem, per Propontidem in Euxinum Pontum profluere. Hoc se vidisse testatur ipse, & in omnibus admirabundum suspexisse Dei sapientiā.

[96] Sed & eadem peregrinatione venisse ipsum Constantinopolim, [Constantinopolim quoque excurrit;] dubium vix esse potest, eo tempore, quo anno CCCLXV ibidem habitum fuit, Eudoxii, Acacii & aliorum Arianorum seu Anomæorum conventiculum. Colligimus hoc ex Nysseno, respondente ad calumnias Eunomii: Quod convitia, inquit, sint nuda verba, quæ ad ipsam veritatem non pertingant, demonstrare licet ex propriis Eunomii scriptis. [Lib. I] Adducit locum quemdam, in quo certamen pro doctrinæ veritate sit ingressus: led neque locum nominat, neque ullo certo signo designat, ut necesse sit auditorem incertis conjecturis fluctuare & circumferri. In hoc inquit convenisse ex omnibus locis evocatos, & pueriliter in verbis luxuriatur; oculis videlicet subjiciens & repræsentans conventus illius apparatum, Deinde ait, judicibus quibusdam (neque etiam hos nominat) ultimum supplicium fuisse propositum, hic vero subscripsisse etiam nostrum Præceptorem & Patrem. Judicio autem adversariis potiores partes deferente, [ubi congressum cum Arianis declinatum] derepente illum fugisse, deserto ordine, patriæque fumum quemdam recta secutum esse; multusque est in traducendo & irridendo viro propter timiditatem… At quis est ille sine nomine locus, in quo de dogmatum veritate habita est disquisitio? Quo tempore, quave occasione præstantissimi quique ad certamen evocati sunt?… Illud solum dicat, quis sit invictus ille pugil, cum quo congredi Præceptor noster formidaverit. Si enim hoc confictum non est & mendaciter excogitatum, vincat iterum, palmamque vanitatis referat, nosque tacebimus… Quod si de rebus Constantinopoli gestis loquitur, illudque conciliabulum significat, & tragœdiis ibidem actis describendis immoratur, seque magnum & insuperabilem athletam nominat; fateor quod tempore illius pugnæ congressum adversariorum vitavimus, licet præsentes. Doceat, qui Basilio timiditatem exprobrat, utrum ipse in medium processerit, utrum vocem pro sui defensione doctrinaque sua ediderit, [excusat Nyssenus.] utrum juveniliter orationem amplificaverit, utrum generose cum adversa parte manus contulerit. At nihil, quod dicat, inveniet, nisi manifeste secum ipse pugnare velit. Ita Nyssenus respondet Eunomio, qui hæreticorum more exultabundus timiditatem Basilio exprobrabat. Aliæ autem fuerunt omnino rationes, quibus iste persuasus, tali hæreticorum conventiculo nequaquam interesse voluerit: quippe cum ipse & Gregorius soli futuri essent orthodoxi inter Arianos plurimos: nec disputando nec hortando quidquam proficere potuissent, apud animos in hæresi obstinatos: adeoque ad hoc solum valuisset ipsorum præsentia, ut inter hæreticos numerari possent, & ut tales a malevolis calumniose proscindi.

CAPUT VIII.
Reconciliati Eusebius & Basilius. Hic Arianis & Præfecto fortiter resistit, Liturgiam scribit.

[97] Interea favore Valentis, hæresis Ariana vires resumpserat: [Valexte, rebellium] nam is Procopio & Marcello, qui Imperium rebelles invaserant, interemptis; aliisque, qui ipsis adhæserant vita, exilio, aliave pœna mulctatis, seulcisci de Gothis statuit: quia, ut ait Ammianus Marcellinus, Procopio, bellum legitimis Principibus inferenti, armorum dederant adminicula. [l. 17 c. 5,] Dumque bellum hoc parat, baptizatus ab Eudoxio jurejurando se obstrinxit, ut narrat Theodoretur, omnes qui doctrinæ Orthodoxæ adhærescunt ecclesiis exigere. [l. 4 c. 12] Itaque circa finem anni CCCLXVI rumor increbuit, venturum brevi Cæsaream Arianum Imperatorum. Rumor, inquam; nam ante sequentis anni hiemen reipsanon venit: sed prius, prout Ammianus Marcellinus narrat, ejusdem anni pubescente vere, Valens, coacto in unum exercitu, prope mumimentum nomine Daphnen est castra metatus; ac ponte contabulato & supra navium foros strato, Histrum nemine resistente transgressus, in magnam elatus fiduciam fuit, eo quod ultro citroque discurrens, nullum inveniret quem superare posset vel terrere: omnes enim, formidine perciti militis cum apparatu ambitioso propinquantis, [& barbarorum victore,] petiverunt Serrorum montes, arduos & inaccessos nisi perquam gnaris. Ne igitur, æstate omni consumpta, sine ullo remearet effectu, Arinthæo Magistro-peditum misso cum prædatoriis globis, familiarum rapuit partem, quæ, antequam ad prærupta & flexuosa venirent, capi potuerunt, per plana camporum oberrantes. Hocque tantum, quod fors dederat, impetrato, rediit cum suis innoxius, nec illato gravi vulnere, nec accepto.

[98] Rebus contra barbaros ita feliciter gestis per æstatem; contra orthodoxas Ecclesias bellum suscepit hieme: [venturo Cæsaream,] interea autem inducias iisdem concesserat sese ad bellum sacrum instruendi, ut non imparati exciperent venientem Imperatorem, stipatum aliquot hæreticis Episcopis; & ad suas partes eam traducturum Ecclesiam, ab hæresi quidem hactenus illibatam, labefactatam tamen simultate Basilium inter & Eusebium. Tantum Ecclesiæ periculum, uti Theologo solicitudinem, ita pariter desiderium auxit, Basilium, quam posset citißime, Eusebio reconciliatum Cæsaream reducendi. Erat autem Eusebius vir bonus & apprime catholicus, ut supra dictum est: in cujus amicitiam se Nazianzenus insinuarat, quam ille non obscure declarabat. Hinc arrepta occasione, [solicitus Gregorius,] per epilam eum monens de redintegranda cum Basilio concordia; Quoniam mihi, inquit, cum eo viro sermo est, qui nec ipse mendacium amet, & ad istud in altero deprehendendum homines omnes acumine superet, quantumvis satis variis labyrinthis obvolvatur; [scribit ad Eusebium] atque insuper nec mihi quidem fucus & artificium placeat (dicam enim etsi molestius sit) tum a natura ita comparato, tum a Scriptura instituto atque informato; idcirco quæ animo occurrunt scribo. [G. Ep. 20] Ac tu fiduciam meam in bonam partem accipias velim: aut certe injurius in me fueris, libertatem mihi adimens, cogensque me conceptum mœrorem, velut morbum quemdam malignum & supputridum, imo pectore continere.

[99] Honore quidem me abs te affici lætor (siquidem homo sum, [quærens de injuriis Basilio illatis;] ut prius dixit quispiam) atque ad concilia & conventus spirituales vocari: verum contumeliam carissimo Fratri Basilio a tua pietate illatam esse, atque etiam num inferri, moleste fero: utpote quem tum vitæ, tum studiorum ac sublimissimæ philosophiæ socium, & ab initio elegi, & nunc habeo; nec quidquam mihi ob judicium de eo meum succenseo: sic enim parcius loqui præstat, ne alioqui ipsius virtutes prædicans, meipsum laudare videar. Tu vero, dum eo contempto nos honore afficis, perinde mihi facere videris, acsi quis unius viri caput altera manu demulceat, altera malam feriat; aut etiam convulsis domus fundamentis parietes pingat, atque externas partes exornet. [& orans ut reconcilietur,] Proinde si quid mihi obtemperandum putabis, hoc facies; ut autem obtemperes, abs te peto atque contendo: æquum est enim. Nam si illum ut par est colueris, ipse quoque ab eo vicissim observaberis: nos autem sequemur, quemadmodum umbræ corpora; utpote parvi, & ad pacem propensiores. Non enim ita misero statu res nostræ sunt, ut aliis quidem in rebus philosophari, melioremque partem sequi velimus; dilectionem autem, quæ totius doctrinæ nostræ caput est, contemnamus & pro nihilo ducamus; præsertim erga virum Sacerdotem, tamque insignem, quem & vita & sermone & conversatione, omnium quos novimus, præstantissimum esse agnoscimus. Neque enim mœror, quo affecti fuimus, veritati tenebras offundet.

[100] Tanta scribendi libertate offensus videtur Eusebius, ut erat dignitatis suæ justo tenacior; querebatur enim Gregorium contumeliose atque insolenter ad se scripsisse: at contra respondit ille, se spiritualiter ac philosophice, & ut consentaneum erat scripsisse. [G. Ep. 169] Etsi enim Eusebius dignitatis gradu superaret. Basilium atque Gregorium; æquum tamen esse aliquid justæ libertatis & licentiæ ipsis dari; nec epistolam Gregorii habendam tamquam famuli, [offensum placat,] aut ejusmodi hominis, qui in eum ne obtueri quidem debeat. Nam sic, inquit, etiam plagas accipiemus, ac ne lacrymas quidem emittemus; an hoc quoque nobis crimini dabitur? Denique, ut commotum animum nonnihil leniat, monet esse hominis, animi magnitudine præditi, amicorum potius libertatem, quam inimicorum blanditias amplecti. Hac admonitione Gregorius ubi mitiorem factum intellexit Eusebium, alteram ad eum mittit epistolam, qua excusat se, quod numquam malevolo in eum fuisset animo (neque enim hoc nomine, inquit, me crimineris) verum, postquam nonnulla libertate usus esset, quo videlicet conceptum animo mœrorem leniret ac curaret, statim succubuisse, & regulæ humanitatis se subjecisse, eo quod ipsum & spiritus leges cognitas haberet. [G. Ep. 170] Nunc autrem, inquit, etiamsi malevolo & ignavo animo essem, [propter Ecclesiæ necessitatem,] tamen ipsum tempus me hoc affectu laborare non patitur; nec feræ, quæ impetum in Ecclesiam fecerunt; nec denique generosus tuus strenuusque animus, ita sincere ac sine fuco pro Ecclesia pugnans. Nempe hac arte ingeniose Eusebium erudit, quo eum in tanta Ecclesiæ neceßitate animo esse oporteret. Operam denique suam officiose pollicens, Veniemus igitur, inquit, si ita videtur, ut & preces nostras cum vestris conjungamus, & una pugnemus, & operam vobis navemus; atque, ut præstantissimum pugilem hortatores pueri, tacitis vocibus acuamus & incitemus.

[101] Neque hic sistendum ratus Nazianzenus, Cæsaream profectus est, Eusebiumque pacatum invenit; aut ut esset, suavi conversatione effecit; ita ut etiam vellet ad Basilium amicas litteras scribere, quibus eum ad se Ecclesiamque suam alliceret. Tunc Gregorius quamprimum Basilium de rei successu certiorem facit; hortansque ad concordiam satis sua sponte propensum; Probi consilii, ait, & tolerantiæ tempus est, [Basilium de eo certiorem facit,] nosque ita comparandi, ut nemo nobis animi magnitudine præstantior appareat, nec multi nostri labores & sudores temporis puncto collabantur. [G. Ep. 19] Cur hæc scribam quæris? Deo carissimus Episcopus noster Eusebius (sic enim de eo nobis deinceps sentiendum & scribendum est) animo erga nos est admodum amico, & ad simultates componendas propenso, ac tempore velut igni ferrum emollitur; putoque fore, ut deprecatrices etiam & evocatrices litteræ ad te veniant, quemadmodum & ipse mihi significavit, & multi qui res ipsius perspicue norunt, fidem nobis faciunt. Quem antevertamus, ad eum venientes vel scribentes, ac deinde ad eum nos conferentes; ne postea nos pudeat, si victi fuerimus, [& hortatur ad subveniendum Ecclesiæ.] cum vincere licuerit; præclare videlicet & philosophice cedendo id quod plerique a nobis exposcunt. Mihi itaque obsequere, ac veni, tum ob hanc causam, tum etiam ob tempus: quandoquidem hæretici conjuratis animis Ecclesiam percursant; partim jam præsentes ac turbas concitantes, partim (ut rumor est) brevi affuturi. Ac periculum est, ne veritatis doctrina convellatur, nisi primo quoque tempore Beseleelis spiritus excitetur, hoc est sapientis hujusmodi disputationum & dogmatum architecti. Quod si tibi operæ pretium esse videtur ut ipse adsim, atque hoc administrem, tibique itineris comitem me adjungam, ne hoc quidem munus defugiemus. Hæc postquam scripsisset Nazianzenus, ipsemet in Pontum abiit, revertenti Basilio comes futurus, uti fuerat discedentis.

[102] Quamvis autem Basilii secessio adeo philosophica & admirabilis fuerit; præstantiorem tamen & admirabiliorem reditum fuisse censet Nazianzenus, ita eumdem narrans atque exornans. [Orat. 20] Cum in his studiis, seu monasticis exercitationibus, versarentur Bæsilius atque Gregorius; ingruit subito nubes, grandinis plena & exitiose stridens, quæ obtrivit Ecclesias omnes in quas cecidit, [imprimis Cæsariensis] & quascumque invasit; Imperator scilicet Valens auri amantissimus & Christi inimicissimus, ac duobus his gravissimis morbis laborans, inexplebili nimirum avaritia & blasphemia; post persecutorem persecutor, post apostatam non quidem apostata, sed nihilo tamen se præbens eo meliorem Christianis, vel (ut rectius loquar,) Christianorum piissimæ & purissimæ parti ac Trinitatis cultrici; quæ quidem sola pietas ac salutaris doctrina appellanda est, Non enim divinitatem velut ad libram expendimus, nec unam & inaccessibilem naturam per alienas disjunctiones a seipsa separamus; nec malum malo curamus, impiam Sabellii contractionem, per magis impiam divisionem & sectiones dissolventes: quo morbo correptus ille a furore nomen habens Arius, magnam Ecclesiæ partem concussit & labefactavit: quia nec patrem honoravit, & ea quæ ex ipso sunt dedecore affecit, dum inæquales Divinitatis gradus invexit. Verum unam quidem Patris gloriam esse agnoscimus, Unigeniti æqualitatem: [invadentibus eam Arianis] unam autem Filii & Spiritus sancti adæquationem: ac siquid horum trium infra collocemus, ita existimamus, totam Trinitatem a nobis everti ac deleri: tria quidem quoad proprietates, unum autem quoad Divinitatem venerantes & agnoscentes. Horum cum ille nihil animadverteret, nec sursum cernere posset, verum ab iis qui eum ducebanr deprimeretur; secum etiam Divinitatis naturam deprimere non dubitavit, atque improbam creaturam se præbuit; dominationem nempe in servitutem detrahens, naturamque increatam & tempore sublimiorem inter res creatas constituens.

[103] Atque hoc quidem ille animo & cum hujusmodi impietate adversum orthodoxos expeditionem suscipit: nec enim aliud quiddam ea res existimanda est, quam barbarica incursio, non muros evertens, non urbes, non domos, aut alia quædam parva & manufacta, & quæ rursum refici atque instaurari possint; sed animas ipsas disturbans. Impetum quoque una cum eo facit exercitus ipso dignus, improbi Ecclesiarum gubernatores, sævi atque immanes orbis illius, qui ipsius imperio & ditioni subjectus erat, tetrarchæ. Qui cum ex Ecclesiis alias jam tenerent, alias oppugnarent, alias Imperatoris studio & potentia, quæ partim adhibebatur, partim denuntiabatur, in potestatem venturas, sperarent; Cæsaream quoque, ut & istam in ditionem suam redigerent, venerunt; nulla re perinde, ut eorum de quibus antea locuti fuimus simultate, atque illius, qui tum isti Ecclesiæ præsidebat imperitia, ac morbis qui apud nos grassabantur, freti & subnixi. Magnum ergo certamen propositum erat non ignavæ etiam multorum alacritati: sed infirma erat acies, utpote propugnatore carens ac perito defensore in sermonis & spiritus virtute. Quid igitut generosa illa & excelsa Basilii anima, [Basilius eo reversus,] Christique amore vere prædita? Non multis sermonibus ad hoc opus habuit, ut suis præsto esset, & suppetias ferret: verum simul atque Gregorium legationem obeuntem vidit (erat enim utrique commune hoc cerramen, ut qui fidei propugnatores designati essent) statim legationi cessit, ac spiritualibus rationibus; secum optime sapientissimeque distinguens, aliud simultatis tempus esse (siquid etiam ejusmodi affectui indulgendum esset) nempe securitatis & tranquillitatis; aliud autem longanimitatis & patientiæ, rempus nempe necessitatis & periculorum.

[104] Hoc ergo ille secum reputans, confestim e Ponto cum Gregorio excedit; [alacriter & prudenter] ac zelo pro periclitante veritate fervens, ultro & sponte belli socium se præbet, totumque se matri Ecclesiæ tradit. At fortasse alacriter quidem hanc rem suscepit, verum nequaquam, ut illa animi alacritate dignum erat, dimicavit; aut strenue ille quidem dimicavit, sed non consulte ac prudenter; aut ita prudenter, ut tamen sine periculo; aut hæc quidem omnia perfecte ac supra quam dici queat præstitit, ceterum in illius animo veteris simultatis reliquiæ quædam residebant. Minime gentium. Omnia quippe simul præstat, inimicitias deponit, consultat, aciem instruit, scandala & offendicula, quæ in medio erant submovet, cunctaque ea quorum fiducia illi nos bello lacessendos putaverant. [conatus eorum irritos reddit.] Alios assumit, alios retinet, alios propulsat; aliis murus firmus & vallum efficitur, aliis securis petram scindens, aut ignis in spinis, ut divina Scriptura loquitur, sarmentitios homines & in divinitatem contumeliosos facile absumens. Atque illi sane sic infectis rebus discesserunt, multi male tum primum pudefacti & superati, atque edocti, etiamsi alios omnes homines, Cappadoces tamen non ita temere contemnere ac pro nihilo reputare: quorum nihil tam proprium est, quam fidei firmitas, atque erga Trinitatem fides animique sinceritas: cujus etiam beneficio hoc habent, quod animis conjuncti sunt atque concordes, viribusque pollent; eadem videlicet auxilia quæ Divinitati ferunt accipientes, multoque etiam præstantiora & firmiora.

[105] Hæc generatim Nazianzenus. Verum Nyssenus, responsurus Eunomio, timiditatis Basilium arguenti, hoc ejus certamen distinctius describit: quem locum alii ad alterum Basilii jam Episcopi cum Valentis ministro congressum perperam retulerunt: [Nyssenus idem certamen clarius describit:] nam hoc loco, inter ceteras quibus Præfectus Basilium allicit pollicitationibus, ut cedat voluntati Imperatoris, promittit Episcopatum Cæsareensem: quo manifestum fit, Nyssenum agere de congressu hoc, qui contigit ante Basilii Episcopatum. Audiatur ille libro contra Eunomium sic scribens. Quis nescit, inquit, quam magnus ille pugil, eo tempore quo Valens Imperator Ecclesiam Christi divexabat, invicto animo steterit pro domo Dei, omnibus illis turbis & terriculamentis superior, omnibus minis excogitatis mentis excelsitate major? Quis hominum ad Orientem, quis in extremis nostri orbis cris habitans, egregiam illam pro veritate dimicationem contra potentiorum conatus ignoravit? Quis non obstupuit, respiciens ad adversarium, qui non erat unus ex vulgo, aut qui victoriæ vim & spem sitam haberet in sophismatis fucatisque sermonibus, in quibus excellere inglorium, & victoriam amittere damno caret. sed is erat, qui sub ditione sua tenebat totum Romanum Imperium; & cum tanto regno præesset, depravatus est calumniis contra doctrinam nostram; Eudoxio, Germaniciæ Episcopo, [quomodo scilicet a Valente venturo Cæsaream,] per fraudem ad suas partem eum traducente. Omnes autem qui alicujus erant dignitatis, & aulicos, & qui rebus gerendis præerant, opitulatores habuit propriæ libidinis: quorum alii, propter consensionem voluntatum, sponte se ad illum adjungebant; alii vero multi, timore Imperatoris, prompte & alacriter, id, quod illi jucundum erat, faciebant; & propter dissensionem ab orthodoxæ fidei professoribus, omni observantia illum colebant: tum scilicet, quando fugas, fortunarum publicationes, exilia, minas & exactiones, pericula, carceres, vincula, flagella, & gravissima quæque supplicia decernebat iis, qui suæ libidini & effrænatæ cupiditati non subscriberent: quando periculosius erat pios & catholicos in domo Dei, quam in turpissimis flagitiis deprehendi … Erat igitur is, cum quo Basilio dimicandum erat, ipsemet Imperator; libidinis vero & impietatis ejus administer ille, qui post Imperatorem totum Imperium regebat: adjutores autem cupiditatis illius, omnes omnino aulici.

[106] [præmissum prafectum] Accedat & his ipsum tempus, ut eo accuratius & planius demonstretur invictus & excelsus animus generosi illius athletæ. Quod autem tempus erat? Abierat Constantinopoli Imperator in Orientem, elatus mente rebus contra barbaros non ita pridem feliciter gestis, existimansque cupiditatibus suis nihil omnino adversari debere. Præcedebat eum Præfectus, specie quidem quasi necessaria Imperatoris adventui præparare deberet, revera autem ut orthodoxos propriis sedibus exterminaret, in ejectorumque locum alios non legitime vocatos & ordinatos, in contemptum & injuriam Ecclesiæ, substitueret. Hac igitur mente, velut nube quadam malorum, cum violentia & exagitatio contra Ecclesias in Propontide progressa esset, & Bithyniam ex improviso desolasset, Galatiamque sine labore vastasset, & omnia illis ad voluntatem fluxissent; [intrepide adierit Basilius,] jam serpenti malo objiciebatur nostra regio, ut proxima. Quid igitur Magnus Basilius, timidus ille (ut iste appellat) & pavidus, & in rebus arduis formidare solitus, & obscuræ cuidam domunculæ suam salutem credens? An animo concidit, ob calamitatis illius impetum? An ea quæ aliis evenerunt, exemplo & documento salutis esse sibi voluit? Num acquievit illorum monitis, qui putabant ad modicum tempus furori illorum cedendum esse; & ut se non conjiceret in apertum periculum, obsistendo hominibus ad cædem & sanguinem assuetis? Ast omnis orationis copia verborumque pondus hac in re longe minus est & inferius, quam rei gestæ veritas. Qua enim oratione explicaverit quis illam omnium periculorum despicientiam? Quomodo quis oculis subjiciat & repræsentet novam illam & insolitam pugnam, quam neque ab hominibus, neque contra homines susceptam merito quis affirmaverit; sed potius virtutem & libertatem hominis Christiani, contra Principis violentiam, cædis & sanguinis appetentem, certasse quilibet dixerit.

[107] Vocabat illum ad se Præfectus, antevertens Imperatoris præsentiam & adventum; Imperatorisque potentiam, per se formidandam, efficiebat formidabiliorem suppliciorum multitudine: & post illas in Bithynia tragœdias, devictosque solita facilitate Galatas, nullius negotii existimabat etiam apud nos arbitratu suo insanire. Rebus vero futuris exordium dedit oratio, minis simul & promissis mixta: & siquidem obtemperaret Basilius, promittebat honores omnes ab Imperatore, & præterea Ecclesiæ gubernaculum & clavum; si reluctaretur, proponebat omnia, quæ acerbitas animi, cum potestate quidvis agendi conjuncta, excogitare potest. Et illa quidem quæ isti egerunt hujusmodi fuere: at noster tantum abfuit, ut, ob ea quæ videbat vel audiebat, timore percelleretur; ut, sicut aliquis medicus, vel fidus consiliarius accersitus, quo rebus deploratis & depositis opem ferat, monuerit etiam, ob ea quæ perpetraverant pœnitentiam agerent, [minis exsilii,] & de cetero cessarent ad cædem quærere servos Dei: nihil enim efficere eos posse contra illos, qui solum regnum Dei appetant, & immortalem illam vim & potentiam colant. Neque enim eos qui damnis hos afficere velint, quidpiam posse reperire seu dictum seu factum, quod Christianum lædat vel contristet. Publicatio, inquit, bonorum non obest ei qui solam fidem possidet: exilium non terrebit, qui totum terrarum orbem animo suo supergreditur, & qui omnem civitatem ut alienam reputat, propter tempus incolatus sui; & rursus omnem ut propriam, propter conditionem ejusdem naturæ & status, arbitratur. Illud autem, plagas, labores, mortem tolerare, quando id pro veritatis defensione exigitur, ne mulieribus quidem terrorem incutere solet; [& tormentorum] quod omnes Christiani summæ felicitatis loco ducant, intolerabilia etiam subire tormenta, pro spe illius vitæ. Tantum eos dolere dicebat, quod natura unam tantum mortem singulis decrevisset, neque sæpius moriendo liceret pro veritate dimicare.

[108] Cum porro Basilius hunc in modum animum suum contra minas intenderet, [ac blanditiis ejus;] & omnem fastum potentiæ & imperii nihili penderet; mox ut in scena, in repentinis personarum mutationibus, alia pro alia producitur; eodem modo & hic asperitas inimicorum in blanditias conversa est: mutataque oratione, is qui eo usque terrificus & minabundus fuerat, ad blandos & moderatos sermones sese transfert. Ne tu, inquit, nihili facias quod magnus Imperator tuo populo inseri cupit: quin potius patiare ipsius quoque magister nominari, neque repugna pertinaciter: vult vero hoc fieri sublato verbulo, quod in fidei Symbolo scriptum est, [itaque impetum hareticorum fregerit.] nempe Homousii seu Consubstantialis vocabulo. At Imperatorem in Ecclesiam recipi, respondebat Magister noster, rem esse omnium gravissimam. Magnum enim quiddam est animam salvare, non quia Imperatoris est, sed quia hominis. At vero tantum abesse, ajebat, ut aliquid vel demeret vel adderet fidei, ut ne ordinem quidem formulæ fidei mutare cogitaret. Hæc timidus ille, & imbellis, & ad ostii strepitum expavescens, ad illum qui tanta dignitate imminebat: & quod verbis dixit, re ipsa postea præstitit & firmavit: qui eversionem ecclesiarum, velut torrentem quemdam, magno impetu per provincias grassantem, objectu sui corporis cohibuit & avertit: solus calamitatis incursioni compescendæ sufficiens, instar magnæ cujusdam & immobilis petræ, marinæ, quæ vastos maris fluctus mole sua frangit & elidit.

[109] Hæc omnia Sozomenus paucis complexus; Valens, inquit, relicta Nicomedia, [Eadem brevius dantur ex Sozomeno.] iter Antiochiam versus capessit. [1.6, c. 15] Quo quidem in itinere cum ad Cappadociam pervenissent, orthodoxos pro more suo gravibus afficere incommodis, & ecclesias eorum Arianis tradere laboravit: quod se facile ex sententia perfecturum propterea sperabat, quod inter Basilium & Eusebium, qui tum Cæsareensem gubernabat Ecclesiam, ex dissensione quadam susceptæ erant inimicitiæ: quam etiam ob causam Basilius in Pontum secesserat, & ibi cum Monachis, sanctam & severam vivendi disciplinam excolentibus, vivebat. Populus autem, & maxime hi qui & animi magnitudine præ ceteris & sapientia excellebant, Eusebium cœperant suspectum habere; & velut causam, cur Basilius, vir ob piam vitam & eloquentiam singularem ab omnibus pleno ore laudatus, inde fugeret, penitus eumdem deserere, & conventus separatim agere constituerunt. At Basilius, non alia de causa in monasteriis Ponti vitæ quietæ se dederat, quam ne Ecclesia, quæ cetero qui rebellione Arianorum graviter exagitabatur, etiam sua causa, aliquid damni acciperet. Itaque Basilii & absentia, & odium populi adversus Eusebium conceptum, effecere ut Imperator & Episcopi, quos circa se habebat (semper enim versabantur cum eo Ariani) multo majore animorum alacritate conata perficere aggrederentur. Verum res ipsis parum successit ex sententia. Nam Basilius, eorum in Cappadociam adventu nuntiato, relicto Ponto, sua sponte venit Cæsaream, reditque in gratiam cum Eusebio; atque opportuno tempore sua doctrina Ecclesiæ subsidio fuit. Valens igitur conatu depulsus, una cum Episcopis, re tum infecta, inde discessit.

[110] Proximum antem Basilio negotium ac studium hoc fuit, Antistitem colere atque observare, [Basilius Episcopum suum observat] suspicionem extinguere; mortalibus omnibus suadere, molestiam eam quam acceperat, tentationem quamdam & luctam pravi illius fuisse, honestæ ac laudabili concordiæ invidentis: ceterum non ignarum se esse, quid obedientiæ ordinisque rituales leges postularent: ac proinde adesse, docere, dicto audientem se præbere, monere, quidvis denique illi esse, monitor probus, opitulator commodus, divinorum oraculorum enarrator, rerum agendarum præmonstrator, senectutis subsidium, fidei adminiculum, domesticorum fidelissimus, externorum ad res gerendas aptissimus; [& juvat in omnibus] ut uno verbo dicam, tantus ad benevolentiam, quantus prius esse putabatur ad inimicitiam. [Orat. 20] Ex quo hoc consequebatur, ut etiamsi Cathedra inferior esset, Ecclesiæ tamen imperium obtineret. Etenim pro benevolentia, quam afferebat, auctoritatem recipiebat: ac mirus quidem erat concentus nexusque potestatis. Ille plebem ducebat, hic ductorem; ac velut quidam leonum curator erat, eum qui principatum tenebat, arte demulcens. Quippe ut nuper in Cathedra collocatus, ac mundanæ materiæ aliquid adhuc spirans, nondumque in his quæ spiritus erant instructus, [magno Ecclesia fructu.] ac præterea ingenti tempestate undique æstuante, atque imminentibus Ecclesiæ hostibus, opus habebat homine, a quo velut porrecta manu duceretur & fulciretur: ac propterea ipsius opem atque auxilium amplectebatur, eoque dominante seipsum dominari judicabat. Jam vero ipsius erga Ecclesiam curæ ac præsidii quamquam multa quoque alia indicia sunt, libertas ad Præsides, tum alios, tum potentissimos quosque civitatis; controversiarum diremptiones nequaquam suspectæ, sed ab ejus voce formatæ ac constitutæ, modoque tamquam lege utentes; egentium patrocinia, plura quidem spiritualia, sed tamen corporea non pauca (nam id quoque sæpe numero ad animam tendit, per benevolentiam subigens ac velut in servitutem trahens) pauperum alendorum, hospitum excipiendorum, virginum curandarum studium; monasticarum legum institutiones, partim scripto partim voce traditæ; precum descriptiones, sacrarii concinnitates; ea denique omnia, quibus quispiam vere Dei homo ac Deo adjunctus, plebi prodesse queat.

[111] De Regulis monasticis, a Basilio scriptis, superius egimus: [Liturgiam scripsit Basilius,] nunc de Liturgia, ab eodem tradita, paucis dicamus; cum de ea hic mentionem faciat Nazianzenus. Proclus Archiepiscopus Constantinopolitanus, qui sequenti seculo vixit, de traditione Divinæ Liturgiæ tomo 5. Bibliothecæ Fatrum, ait: Permulti quidem & alii, ex eorum numero qui sanctis Apostolis successerunt, Pastores & Doctores Ecclesiæ pietate insignes, mysticæ Liturgiæ expositionem, in scriptis relictam, Ecclesiæ tradiderunt. Inter hos vero facile primum locum obtinent, Beatus ille Clemens, qui Apostolorum Principis discipulus, & ejusdem successor ab ipsis sanctis Apostolis declaratus fuit; & Divus Jacobus, is cui Ecclesiæ Hierosymitanæ administratio sorte obvenit, ejusque primus Episcopus a summo & maximo Pontifice Christo Deo nostro constitutus est. Postea vero Basilius Magnus, cum hominum, liturgiæ prolixitatem fastidientium, oscitantiam & propensionem perspiceret (non quod longam & prolixam eam esse ipse arbitraretur; sed ut tam audientium, quam una orantium commodo consuleret, eorumque socordiam, ex longioris temporis mora promanantem, castigaret penitusque tolleret) redactam in compendium, [prioribus breviorem:] Ecclesiæ recitandam exhibuit. Postquam Servator noster in cælum assumptus est, Apostoli, priusquam per orbem terrarum dispergerentur, conspirantibus animis ad toto die orandum convertebantur: & cum multam consolationem in mystico illo Dominici Corporis sacrificio positam invenissent, fusissime & longa oratione Liturgiam decantabant. Hæc enim Divina, una cum docendi ratione conjuncta, ceteris rebus anteponenda existimabant, atque majori & alacriori rerum divinarum & Sacrificii sacrosancti studio ac desiderio flagrabant, [nam prolixiores ab Apostolis traditas] & illud prolixe amplectebantur; eo quod in memoria semper haberent illud verbum Domini, dicentis, Hoc est corpus meum; &, Hoc facite in meam commemorationem; &, Qui manducat meam carnem, & bibit meum sanguinem, in me manet, & ego in eo: quare contrito spiritu multas preces decantabant, divinum Numen impense orantes. [1 Cor. 11, Joan. 6] Enim vero tam ex Judæis quam ex Gentibus, recens illuminatos, iis assuefacientes quæ ad gratiam consequendam faciebant, quæque omittenda ante donum gratiæ docentes, cum ipsi essent umbra gratiæ, eosdem pie informarunt. Per has itaque preces Spiritus sancti adventum expectabant, ut ejus divina præsentia propositum in Sacrificium panem, & vinum aquæ permixtum, ipsum illud corpus & sanguinem Servatoris nostri Jesu Christi efficiat.

[112] Qui quidem gloriosus ritus observatur ad hoc usque tempus, [fideles spiritu infirmi fastidiebant.] & ad finem usque seculi manebit: sed qui postea, ardore & constantia fidei abjecta, actionibus & curis seculi hujus intenti, prolixitatem (ut dixi) Liturgiæ fastidire cœperunt, vix ac ne vix quidem potuerunt adduci, ut divinæ verborū Dominicorum recitatione interessent. Qua re quoque permotus Divus Basilius, ut huic malo medicinam inveniret, rationem & methodum recitandi, quam brevissime posset, tradidit. Paulo post beatus noster Pater Joannes, qui propter aureum eloquentiæ flumen auream dicitur habere linguam, de ovium salute ut pastorem decet unice solicitus, ratio nemque imbecillitatis naturæ humanæ habens, omnem excusationis ansam & satanicum prætextum radicitus evellere studuit. Multa itaque sustulit, brevioremque peragendi modum præscripsit: ne mox homines, libertatis & otii potissimum amantes, adversarii disputationibus circumventi, ab hac tali apostolica & divina traditione abducerentur, quemadmodum haud pauci in hodiernum diem multis in partibus hoc ipsum tentasse sæpissime deprehensi fuerunt. Concilium Quini sextum, sub finem seculi VII celebratum agens de aqua vino miscenda in sacro calice, [Concilium Trullanum cap. 32.] ita loquitur: Nam & Jacobus, Christi Domini nostri secundum carnem frater, cui Hierosolymitanæ Ecclesiæ thronus primum est creditus; & Basilius, Cæsareensium Ecclesiæ Archiepiscopus, cujus gloria omnem terrarum orbem pervasit; mystico nobis in scriptis tradito Sacrificio, ita consecrandum in divina Missa ex aqua & vino sacrum calicem ediderunt.

[113] [& liber contra Nestorium,] Ejusdem Liturgiæ Basilianæ meminit Auctor libri 2 contra Nestorium & Eutychen, qui attribuitur Leontio Byzantino Tom. 6 Bibliothecæ Patrum, quemque conscriptum fuisse in fine seculi V aut VI initio, demonstrant hæc verba; Solius impietatis Pauli, Marcelli, Photini, Nestorii & Theodori erat, sic sentire; qui aperte Christum, hominem tantum esse definierunt, quod quidem unusquisque private, & in commune omnes divini Ecclesiæ Magistri, concordi sententia accusarunt & exploserunt: ac maxime postrema omnium Synodus Chalcedonensis, omnium sanctarum Synodorum antegressarum sigillum & obsignatio, quæ vestrum propugnaculum impietatis funditus evertit, & Symbolum fidei roboravit; atque vestræ impietatis eversorem illustribus præconiis prædicavit; vere Leonem, [meminerunt Liturgiæ Basilianæ,] qui contra Eutychen dolosam vulpem juste surrexit, & abditam impietatem confutationibus dissipavit & extinxit; quem Synodus laudibus, eum condecentibus, celebravit. Hujus, inquam, libri Auctor, inter Theodori Mopsuesteni crimina hoc quoque numerat, quod aliam Missam effutivit, præter illam quæ a Patribus tradita est Ecclesiis; neque reveritus illam Apostolorum, nec illam Magni Basilii in eodem spiritu conscriptam; [quæ nullibus tamen extat integræ.] in qua sua Missa blasphemiis, non precationibus, τὴν τελετὴν, id est mysterium Eucharistiæ, opplevit. At, quamvis sacrosancta ista Liturgia, ut ex jam prolatis est perspicere, omnibus laudata fuerit, & plurimis per Orientem Ecclesiis in usu; nullum tamen hactenus ejus exemplar repertum est, quod non mutilatum aut interpolatum sit, ut affirmat Iacobus Goar; qui in Euchologio Græcorum varia ejus profert exemplaria. Et hæc quidem de Liturgia Basilii dicta sunto.

CAPUT IX.
Basilius subvenit pauperibus tempore famis.

[114] At vero dum Basilius doctrina, religione, & erga Episcopum suum observantia, Sacerdotium suum decorabat; hoc inter illa unum maximum, & perquam illustre atque insigne fuit, quod occasionem providerit ei Dominus, ut caritatis & misericordiæ in pauperes eodem tempore se præberet exemplar. [Orat. 20] Lucino & Joviano Coss. inquit Socrates, [Post immanem grandinem] sexto Nonas Julii, grando magnitudine inusitata, lapidibus similis, Constantinopoli decidit: estque multis in ore, illam grandinem, Deo irato, quod multi Sacerdotes, qui cum Eudoxio communicare recusaverant, essent ab Imperatore relegati, delapsam fuisse. Tam valida percußione contritis terræ fructibus; fames orta est, & quidem post hominum memoriam atrocissima. [l. 4 c. 10] Languebat civitas, nec ulla ex parte auxilium afferebatur, nec ulla calamitatis medicina. [Orat. 20] Nam maritimæ quidem urbes ejusmodi rerum penurias facile perferunt, dantes nimirum ea quibus affluunt, [fames orta] ac vicissim ea quibus carent a mari accipientes. At Cæsarea, & qui procul a mari degunt, nec ex iis quibus redundant, utilitatem capiunt; nec ea quibus egent, ulla arte comparare possunt: ut qui nec quæ habent exportare, nec ea quibus carent, importare queant. Sed in hujusmodi malis nihil gravius atque acerbius, quam crudelitas cupiditasque inexplebilis eorum, qui frumentum habent. Observant enim temporum difficultates, & famem negotiantur, atque ex aliorum calamitatibus messem faciunt; nec illud audientes, eum qui pauperum miseretur, Deo fœnerari; nec rursus illud, eum qui frumentum abscondit, plebi execrabilem esse; [augetur avaritia mercatotum:] nec denique quidquam aliud eorum, quæ vel benignitate præditis hominibus pollicetur Scriptura, vel duris & inhumanis comminatur: verum ad rem avidiores sunt, quam par sit; maleque sibi consulunt; ut aliis sua, ita præcludentes sibi ipsis Dei viscera, cujus ope magis se indigere nesciunt quam alii ipsorum auxilio egeant. Atque hæc quidem frumenti emptores & caupones faciunt, qui nec cognationis jure commoventur, nec grati animi vicem rependunt Deo, cujus beneficio ipsi frumentum habent, cum alii fame opprimuntur.

[115] Panem de cælo per orationem fundere, ac fugitivum populum in deserto alere minime poterat Basilius; [eam Basilius, non miraculis.] nec gratuitam alimoniam præbere, fontis instar scaturientem e vasculis, quæ (quod vix humani sensus capiunt) inanitione ipsa replebantur, ut nutricem suam in hospitalitatis præmium aleret; nec postremo quinque panibus multa hominum millia pascere, quorum reliquiæ quoque ipsæ tales erant, ut pluribus aliis mensis sufficerent. Hæc enim Mosis erant, & Eliæ, & Dei mei, a quo ad illos quoq; hujusmodi potestas manaverat; fortasse etiam temporibus illis, atque illi rerum statui conveniebant, quandoquidem signa infidelibus, non fidelibus dantur. [sed oratione & adhortatione levat,] Quid igitur faceret Basilius? Quæ prædictis consentanea sunt, & eodem tendunt, cum pari fide cogitavit atque perfecit. Apertis enim per orationem suam & cohortationes suas locupletum horreis, facit quod est in Scriptura, cibum esurientibus frangit, panibusque pauperes saturat, alitque eos in fame, atque esurientes animas implet bonis. Quo tandem modo? neque enim hoc ad laudis cumulum parvi momenti est. Cum eos quos fames affligebat, in unum coëgisset, [per se ipse ministrans pauperibus,] nonnullos etiam spiritum ægre trahentes, viros, feminas, pueros, senes, miserabilemque omnem ætatem; cuncta ciborum genera quibus fames depelli solet corrogans; atque ollas, leguminum salsique nostratis obsonii, & ad levandam pauperum famem accomodati, plenas proponens; ac deinde Christi, qui linteo præcinctus discipulorum pedes abluere minime grave ducebat, ministerium imitans; simulque puerorum sive conservorum ad eam rem opera utens; pauperum corpora & animas curabat, honorem nempe cum necessario alimento connectens, atque ipsorum calamitatem utrimque leniens.

[116] Talis erat novus noster procurator & secundus Joseph: immo etiam aliquid amplius habemus, quod dicamus. [intuitu solius misericordiæ,] Ille enim ex fame quæstum captavit, suaque erga miseros benignitate Ægyptum emit, ubertatis annos ad famis tempus disponendo, cum esset aliorum somniis ad eam rem ordinatus. Hic autem gratis benignus erat, neque in hoc tribuendi frumenti auxilio lucrum ullum captabat, id unum spectans, ut misericordiam per misericordiam sibi compararet, ac per præsentem annonæ largitionem futura bona consequeretur. Accedebat insuper sermonis alimonia, & perfectius beneficium, ac largitio vere cælestis & sublimis: siquidem Angelorum panis, sermo est, quo aluntur atque irrigantur animæ Deum esurientes; cibumque, non fluentem & abeuntem, sed perpetuo manentem expetentes; cujus cibi ipse dispensator erat, & quidem perquam locuples; homo alioqui omnium quos novi pauperrimus & egentissimus, non panis famem aut sitim aquæ sanans; sed explens desiderium verbi illius vere vitalis, ac vim alendi habentis, eumque qui recte nutritur, ad spiritualis ætatis incrementum ducentis.

[117] Tantam in saturandis famelicis caritatem meritis encomiis exornat etiam Nyssenus, [ideoq; Eliæ assimilatur:] fratrem magno Eliæ comparans. [Or. F.] Quin etiam, inquit, consolationis & levaminis in fame, quod in una vidua magnus præstitit Elias, habet etiam nostra ætas aliquam similitudinem in Magistro. Nam cum fames aliquando gravis & sæva, tam ipsam urbem in qua habitabat, quam omnem ubique subditam regionem affligeret; venditis suis prædiis & possessionibus, atque pecuniis in alimenta conversis (cum etiam rarum esset, ut illi qui valde sibi providissent & instructi essent, ea quæ ad mensam & victum pertinent, sibi conficere & suppeditare possent) ille per omne tempus famis, non solum eos qui undique confluebant, sed etiam juventutem totius urbanæ plebis alere perseveravit; adeo ut etiam Judæorum liberos, hujus benignitatis & liberalitatis ex æquo participes faceret. Nihil autem prorsus interest, utrum per vas olearium quis, an per aliquam materiam & occasionem divinum mandatum exequatur: consolatio enim indigentium, non quærit unde sumas, sed ad id quod sit spectat. [defenditur contra Eunomii impudentiam] Et rursus idem Nyssenus libro 1 contra Eunomium, respondens ad calumnias ab Eunomio ingestas Basilio, quarum una erat impudentia, sic ait; Ipse dicat velim Eunomius, quis impudentiæ nomen mereatur: hiccine, qui paternas facultates, etiam antequam Sacerdotio initiaretur, liberaliter egenis distribuit; maxime tunc, quando magnæ annonæ penuria existebat? Nempe eo tempore Ecclesiæ sic præerat, ut adhuc in numero Presbyterorum censeretur; & post hæc nihil reliquum sibi fecit: ut ipse Gloriari posset cum Apostolo: Quoniam gratis panem non comedi. Quanto ille potius impudentiæ nomen subibit, qui doctrinæ suæ professionem pro quæstu habet; qui non vocatus in ædes alienas sese insinuat; insolentiam facti hujus suo vivendi modo minime tegens, neque considerans, quam ab hujusmodi hominibus naturaliter aversi sint; quibus mens & ratio sanior est? Nihil scilicet tale cogitat ille (Eunomius) qui antiqua lege propter similitudinem significationis, ex hominum societate exterminatus est. Ex his Nysseni testimoniis non solum docemur, misericordiam a Basilio famelicis exhibitam; verum & id quod Nazianzenus præterierat, unde nempe ad tam profusam eleemosynam peccunia suffecerit Basilio, paupertatem a decem jam annis aut circiter profitenti. Videlicet, quamvis multa bonorum suorum jamdudum distribuisset in pauperes, & in omnibus veram propter Christum paupertatem sectaretur; servaverat tamen eo usque prædia aliqua, ex quorum proventu subveniret pauperibus, quæ deinde, occasione majoris neceßitatis vendidit, pretio in egenos distribuendo.

[118] Post grandinem & acerbißimam famem, nondum cessavit divina bonitas provocare peccatores, & præsertim hæreticos, ad resipiscentiam; novas immittendo plagas, quæ bonis etiam prodessent ad virtutis augmentum. [l. 4 c. 10] Anno igitur CCCLXVIII, Valentiniano & Valente secundum Coss. quinto idus Octobris, [interræmotu servatum Cæsarium fratrem] terræ-motus (ut Socrates scribit) in Bithynia factus afflixit Nicæam urbem: cujus ruina Cæsarius, Nazianzeni frater, tantum non obrutus est: collabente tecto sub quo ipse morabatur. Hunc tam mirabiliter divina misericordia servatum, studuit tam Gregorius quam Basilius ab Imperatoris aula ad vitam monasticam adducere; ideoque hic eum tali epistola hortatus est. Deo sint gratiæ, qui in te mirabilia sua manifestavit, teque patriæ tuæ nobisque amicis incolumem de morte tam propinqua ereptum conservavit. [B. Ep. 362] Reliquum illud est unicum, ne ingrati inveniamur, aut tantis indigni beneficiis, sed pro viribus & facultate nostra Dei miracula deprædicemus; [hortatur ita vivere deinceps,] illamque dilaudemus bonitatem, cujus facti participes sumus. Neque verbis tantum nudis nos decet gratias agere, verum & tales nos reipsa præstare, qualem in præsenti esse te arbitramur; conjecturam, e miraculo in te edito, facientes. Quin ad Deo famulandum majorem in modum te exhortor, atque ut timorem illius velut cumulum adjicias ad gratitudinem, in eoque progressus semper facias, quo prudentes existamus dispensatores vitæ illius nostræ, ad quam Dei benignitas custodivit.

[119] Certe, si cunctis id mandatum est, Deo nosmet exhibere veluti a mortuis resuscitatos; quomodo non multo magis illud debent præstare, qui a portis ipsius mortis elevati fuerunt? Hoc, ut mea fert sententia, tum quam oprime fiet, si eodem modo semper affecti esse velimus, quo sumus in articulo periculi nostri. Vanitas certe vitæ nostræ nusquam non apparet; nec quidquam hominibus fidum est aut fixum, qui tam proclives sunt ad prolabendum. Et profecto verosimile sit, nostum vera pœnitentia tactos ob præterita, promissorumque in futurum tenaces futuros, [ut desiderat in morte inveniri.] si liberati e periculis, exhibeamus nos Deo servos fideles, & accuratos viarum nostrarum custodes. Etenim si mortis impendentis periculum cogitationem aliquam utilem tibi subministrabat, vel ea ipsa te reor, vel istis quam simillima, tunc temporis reputasse apud animum tuum, ut necessarii cujusdam nominis debitores inveniamur. Hæc sunt quæ tuæ perfectioni suggerenda audacius putavi, dum simul ob Dei benignitatem lætor, & simul etiam de futuris solicitus sum. Tuum erit mea verba æqui bonique consulere, [Illius & Gorgoniæ obitus.] quod in familiari olim nostro congressu solebas facere. His aliisque Basilii, & præsertim Gregorii fratris sui adhortationibus inflammatus Cæsarius, statuerat se totum ad divinum obsequium transferre, quod & fecit: sed vitam solitariam aut cœnobiticam morte præventus amplecti non potuit: nam suscepto baptismate, non diu post terræ-motum, aut initio sequentis anni CCCLXIX, defunctus est. Eum autem non longo intervallo, ad vitam æternam subsecuta est soror ejus Gorgonia: cui morienti Basilius, pater ejus spiritualis, adstitit.

CAPUT X.
Basilius Episcopus eligitur & consecratur.

[120] Anno CCCLXX moritur Eusebius, Cæsareensis Episcopus; & insignis inter Sanctos Basilius Magnus, Cæsareæ declaratus est Antistes; cum enim dicat Nyssenus obiisse fratrem in Episcopatu, annis octo transactis, in ipso anno nono; nosque ostenderimus in Commentario prævio obiisse Sanctum, prima Januarii CCCLXXIX; ultra præsentem annum neque mors Eusebii, [Eusebio mortuo,] neque Basilii Ordinatio differri potest. [V. Mac.] Undenam vero Latini, qui Ordinationem S. Basilii festivam colunt, mensem Iunium & diem ejus decimumquartum acceperint, tacentibus Græcis omnibus utcumque antiquis: aut ex quo calculo eum collegerint, fateor me ignorare. Seldenus de Synedriis, in secundo Kalendario Coptico, undecima mensis Thoth, quæ octavæ Septembris nostri respondet, refert festum aliquod S. Basilii & Theodori Episcopi Nyssæ, unde forsan aliquis suspicari potuerit illum diem Ordinationis esse: [ad præcellentem Episcopatum, istum] verum conjectura hæc, nullo satis gravi fundamento nititur. Quis enim mihi probaverit, Basilium istum, de quo ibi agitur, Cæsareensem Episcopum esse, quem idem Kalendarium refert prima Januarii? &, ut idem esset; quis me securum reddet, quod & Copti verum Ordinationis diem antiquitus acceperint? quis, propter Ordinationem eo die factam, festum istud celebrari? cum alia ratio subesse poßit. Hæc de tempore. Rem ipsam exponat narratio: Cum is igitur, qui nomen a pietate apposite ducebat, Eusebius ex hac vita migrasset, atque in Basilii manibus animam libenter exhalasset; ille ad excelsum Episcopatus thronum evehitur, Vere excelsum, non tantum propter ordinis dignitatem, quod omnibus commune est Episcopis; sed etiam propter ipsius Sedis ecclesiasticam prærogativam. [Orat. 20, D. Nicon. Bibl. PP. Tom. 3.] Quippe, ut ferunt, Magnus Gregorius, qui fuit Magnæ Armeniæ Episcopus, cavit Armeniæ Episcopum a nullo esse alio ordinandum, quam ab illius temporis Cæsareæ Cappadociæ Archiepiscopo, ubi ipse quoque ordinatus est; & horrendæ execrationis anathema in eos est intentatum, qui aliter faciunt. Adeoque Metropolitani quodam jure usus est Episcopus Cæsareensis, non solum in Cappadocas, sed & in alias decem Provincias, quæ sub uno nomine Diœcesis Ponticæ comprehendebantur. Hinc in Conciliis Chalcedonensi & Ephesino sub Dioscoro, secundum post Patriarchas locum obtinebat, interposito dumtaxat Ephesino Episcopo, qui æqualis cum ipso erat dignitatis, ut ostendit Illustrissimus de Marca. Hoc sensu quamvis fieri potuerit, ut Cæsareensis Episcopus subjectos sibi habuerit quinquaginta Suffraganeos, nolim tamen cum quibusdam de iis intelligi Nazianzenum, in Carmine de vita sua, cum totidem illi aßignat Chorepiscopos: verosimilius est enim, eo loco non de Suffraganeis, sed de Chorepiscopis propriedictis sermonem esse; [& 50 Chorepiscopis instructum.] cum videatur Gregorius amice exprobrare Basilio, quod quinquaginta habens Chorepiscopos, uno augere numerum voluerit, creando ipsum Episcopum Sasimorum, qui locus vix Chorepiscopo dignus erat. Cum ergo tam magnum esset Cæsareensis Episcopatus ambitiosis illicium, nil mirum si effecerit, ut non potuerit Basilius, ad tam excelsum thronum evehi citra laborem, [eligendus Basilius,] ac citra invidiam & dimicationem, tum eorum qui patriæ præsidebant, tum perditissimorum quorumcumque urbis civium, qui ad eorum partes se adjunxerant. [Orat. 2] Verum fieri aliter non poterat quin Spiritus sanctus vinceret, atque adeo abunde vicit. At rei gestæ seriem distinctius enarremus.

[121] [Nazianzenum advocat,] Vix e vivis abierat Eusebius, cum Basilius, antequam mortis fama divulgaretur, Cæsæream evocavit Gregorium, & quo celerius advolaret scribit se gravi infirmitate, & magno ipsius alloquendi desiderio teneri. His non minus perculsus quam impulsus Gregorius, festinanter iter arripit, & tristis de amici ægritudine, & promptus ad obsequendum. Verum ut ad ipsius aures pervenit rumor de obitu Eusebii, tantum non luctus, in risum dicam potius, an indignationem conversus est: & eadem qua Cæsaream properabat festinatione, Nazianzum rediit: indeque hanc Basilio epistolam scripsit: Noli mirari, si quid præter opinionem tuam dixero, nec prius a quoquam homine dictum. Videris tu quidem mihi viri constantis & solidi atque animi firmitate præditi existimationem habere: multa tamen simpliciter magis, quam caute & circumspecte consultare atque exequi. [G. Ep. 21] [quasi ad mortem æger;] Nam qui a vitio liber est, is quoque ad suspicionem vitii segnior esse consuevit: cujusmodi quiddam nunc quoque contigit. Ad metropolitanam urbem nos accivisti, cum de Episcopo creando consultatio proposita esset. At, quam specioso & ad persuadendum apposito prætextu usus es! Ægrotare te finxisti, atque extremos spiritus ducere, cupereque nos videre, atque extremum alloqui: quod quo consilio feceris, assequi nescio, nec quid præsentia nostra ad eam rem utilitatis allatura sit. [sed is dolo cognito] Ego vero ad iter me accinxi, rem hanc ægerrime ferens (Quid enim mihi vita tua sublimius, aut discessu tristius & acerbius?) ac fontem lacrymarum profudi, & ingemui, nuncque primum me aliter affectum sensi quam philosophi ratio postularet; denique quid epitaphiis non implevi? Posteaquam autem Episcopos ad urbem convenire intellexi, profectionis consilium abrupi; demirarique cœpi primum, si, quid deceret atque honestum esset, non perspiciebas; nec improborum linguis occurrendum putabas, quæ simplicissimis quibusque celerrime calumnias struunt: deinde, si non eadem tibi ac nobis convenire existimas, [venire recusat,] quibus & vita, & doctrina, & reliqua omnia communia sunt, nimirum a Deo ita jam inde a prima ætate consociatis: tertio (liceat enim hoc quoque dicere) si piorum Deique metu præditorum hominum hujusmodi electiones esse judicasti, non autem potentium & apud vulgus gratiosorum. Atque ego his de causis navigii proram, ut dici solet, converti, [ne convenientibus Episcopus ad Electionem] ac proficisci detrectavi: tibi autem si videtur, hoc quoque fixum constitutumque sit, inter medios tumultus pravasque suspiciones fugere. Tuam vero pietatem tum demum videbo, cum & negotia constituta fuerint, & per tempus licuerit; ac plura etiam & graviora exprobrabo.

[122] [præsentem Basilius commendaret.] In hoc proposito Gregorius perstitit, neque Cæsaream venit priusquam Basilius creatus est Episcopus; imo ne tum quidem, sed diu post peractam consecrationem, ut infra videbimus. Ratio autem, ob quam istuc venire subterfugerit, hanc fuisse merito suspicamur, ne ipsemet Episcopus eligeretur; quamvis aliam omnino prætexeret, nempe ne invidis calumniandi ansam præberet, quasi ipse pro se vel pro Basilio Episcopatum ambiret. Atque ita Basilio quoque videtur propositum fuisse, pro electione Gregorii laborare, quem idcirco præsentem cupiebat. Quam autem ad eum accersendum causatus est infirmitatem, tantam credo fuisse homini pæne semper ægrotanti, ut id citra mendacium scribere potuerit. Nascebatur interim inter Cæsareenses discordia super electione novi Episcopi, ideoque timuit Clerus & inter illos Basilius, ne dißidentibus inter se factionibus, potentia Ariana suæ hæreseos Episcopum intruderet; quapropter mißis epistolis ad suffraganeos Episcopos, hortati sunt omnes, ut quam citißime advolarent & tanti mali periculum Episcopi orthodoxi cita consecratione dispellerent. [Discrepantibus electorum votis,] His intellectis Gregorius, Theologi pater, Nazianzenus Episcopus, cum probe sciret vir spiritualis quæ spiritus erant, ob idque demissos omnes & abjectos animi sensus abjiciendos esse judicaret, nec coitionibus & anticipatis opinionibus certandum, nec plus hominum gratiæ quam Deo tribuendum, sed unam tantum Ecclesiæ utilitatem ac communem omnium salutem ob oculos ponendam, hortante verosimiliter etiam filio, adjecit animum ad promovendam omni modo Basilii electionem. [Orat. 19] [pro Basilio satagit Gregorius senior] Ac proinde, inter omnes Suffraganeos ipse senior Episcopus, litteras scribebat, monebat populum, conciliabat Sacerdotes, cum alios tum eos qui altaris sunt obtestabatur, decernebat, ordinabat etiam adhuc absens, canitiei suæ hoc dabat, ut apud alienos tamquam apud suos auctoritate uteretur.

[123] Misit ergo ad Clerum, Populum & Senatum Cæsareensem litteras, exaratas a filio (redolent enim Athenas) Basilium impense commendans: Sum quidem, inquit, Pastor exiguus, exiguique gregis Antistes, atque inter postremos spiritus ministros: at gratia nequaquam angusta est, nec locis circumscripta. [G. Ep. 22] Quocirca parvis quoque libere loquendi potestas concedatur, [litteris scriptis,] præsertim de communibus maximisque rebus orationem habentibus, & tantam canitiem ad consultationem allaturis, quæ aliquid fortasse majoris prudentiæ & solertiæ habet, quam plerique e vulgo. Non de parvis & levibus rebus deliberatis; verum de iis, quibus vel recte, vel secus habentibus, rempublicam quoque vel hoc vel illo modo se habere necesse est. De Ecclesia enim nobis sermo est, pro qua Christus mortem oppetiit, ac de eo qui hanc Deo sistat & conciliet. Lucerna enim corporis, ut Scriptura docet, est oculus; non hic tantum qui corporeo modo cernit ac cernitur, sed is etiam qui spiritualiter spectat & spectatur. Lucerna autem Ecclesiæ est, Episcopus; quemadmodum ipsi perspicue nostis, etiam non scribentibus nobis. Itaque, quemadmodum cum ille pure & integre se habet, [quibus agendæ rei magnitudine proposita] corpus quoque recte ducitur; cum autem impurus est, non recte; consimili quoque ratione, utrolibet modo sese Ecclesiæ Antistes habuerit, omnes omnino partes vel periculi vel salutis participes esse necesse est. Porro cum omnibus Ecclesiis, tamquam Christi corpori, summa cura & solicitudine prospiciendum sit, [& dignitate ecclesiæ Cæsareensis;] tum maxime vestræ, quæ omnium fere Ecclesiarum mater & antiquitus fuit, & nunc est, atque censetur; & in quam tota respublica Christiana oculos conjicit, haud secus ac circulus centro circumscriptus; non modo propter fidei integritatem, jam olim omnibus prædicatam; sed etiam ob concordiæ gratiam, divino haud dubie beneficio ipsi concessam.

[124] Quoaniam igitur ad deliberationem, quam de hac re habetis, nos quoque, ut par erat, atque ut ecclesiastica regula postulabat, accivistis, senectute autem & morbo detinemur; siquidem ipsi quoque, Spiritu sancto vires nostras confirmante, adesse queamus (neque enim quidquam fide præditis incredibile est) hoc sane & publicæ utilitati melius, & nobis jucundius fuerit; ut & vobis aliquid conferamus, & ipsi benedictionis participes efficiamur: si autem per corporis infirmitatem adesse non licuerit, id certe quod absentes possunt, conferimus. Et quidem alios quoque apud vos principatu dignos esse confido, utpote in urbe amplissima, atque ita præclare & ab hujusmodi Præsulibus jam olim gubernata; ceterum ex omnibus, qui apud vos in honore sunt, neminem filio nostro Basilio Presbytero divinæ majestati carissimo, [Basilium] anteferre possum (hæc autem quasi Deo teste dico) viro & vita & sermone purgato, quique vel omnium solus, vel certe quam maxime utraque re adversus temporis turbinem, ac vigentem hæreticorum linguæ pruritum, velut in procinctu stare possit. Hæc & iis scribo qui Sacerdotii munere funguntur, & Monachis, & iis qui dignitates gerunt ac Senatorii ordinis sunt, plebi denique universæ. Si igitur huic sententiæ assensum fuerit; suffragiumque nostrum, adeo sanum & integrum, divinæque voluntati conforme vicerit; & spiritualiter adsum & adero; immo etiam sic electo manus impono, Spiritus fiducia nixus. [concorditer eligendum suadet.] Sin autem aliud quidpiam potius quam hoc placeat, & per sodalitia & cognationes hujusmodi res expendantur, ac promiscua turba judicii sinceritatem rursum convulserit & distraxerit (ut in electione Eusebii factum fuerat) seorsum sane id quod placet facite; nos autem intra nofmetipsos colligemur.

[125] Hæc epistola non alium quidem tum temporis videtur sortita effectum, [Hinc aucta alteri studentium solicitudine.] quam ut ii qui alterius electioni studebant, sibi adhærentes firmarent, & solicite prospicerent, quibus Basilium obstaculis a throno Episcopali excluderent: & hoc imprimis effecerunt, ut ad electionem, sed quasi clam & alio prætextu, convenientibus ceteris Episcopis, Nazianzenus Episcopus non vocaretur; contra quam par erat, ut qui Episcopatus & ætatis annis reliquos præcederet. Verum is minime otiosus agebat, sed in suas partes attraxit S. Eusebium Samosatenum, Episcopum doctrina & prudentia insignem, & fidei orthodoxæ confeßione illustrem: nam & huic electioni interesse licebat, quamvis non esset provinciæ Cæsareensis, juxta Canonem sextum Concilii Sardicensis (si legitime sunt Canones, Græce editi a Labbeo) quo præcipitur ad Metropolitani electionem finitimos provinciæ Episcopos etiam convocandos. Ad hunc, inquam, Eusebium epistolam scripsit Gregorius, perperam antehac Basilio attributam, ut patebit consideranti. [B. Ep. 4] [Senior Gregorius sibi conciliat Eusebium Samosathenum] Quis dabit mihi alas, inquit, tamquam columbæ, aut quo pacto senium meum juvenescet; ut me ad vestram dilectionem queam recipere, & flagrans meum erga vos desiderium exatiare, animique mei tristes curas apud vos deponere, & a vobis tribulationum solatium aliquod consequi? Siquidem propter beati Eusebii Episcopi obitum, timor nos invasit haud mediociis, ne forsan, qui olim Metropolitanæ nostræ Ecclesiæ præfuerunt, velint ipsam nunc accepta occasione zizaniis hæreticorum inficere; & pietatem, magno labore in hominum mentibus seminatam, pravis suis disciplinis eradicare, ejusque unitatem in diversa dividere, quod etiam in plerisque Ecclesiis factitarunt. Postquam vero Cleri litteræ ad nos venerunt, [laudans Basilium ut aptissimum præ omnibus;] rogantes ne hoc tempore a nobis destituantur; circumspicienti undequaque imprimis in mentem mihi venit vestra dilectio, tum rectæ fidei, tum zeli quo erga Dei Ecclesias affecti estis, memoriam recolenti. Atque hac de causa misi dilectum meum, verbi comministrum Eustachium, qui gravitatem vestram incitet, ut ceteris vestris pro Ecclesia strenue susceptis laboribus hunc etiam addatis, meumque senium tua societate refocilletis, & veræ Ecclesiæ decantatam ubique pietatem instauretis; dantes ipsi nobiscum, si bonum opus una capessere dignati fueritis, Pastorem ex voluntate Dei eum, qui populum ipsius recte queat gubernare. Habemus enim ante oculos virum, vobis non incognitum: quem si obtinere possimus, magnam apud Deum fiduciam acquiremus, & populo qui nos interpellat summum beneficium largiemur. Sed adhortor iterum & sæpe, ut omni mentis segnitie deposita, tempestatis periculum antevertamus & anticipemus.

[126] Eusebius his litteris permotus, itineris longioris laborem pro Ecclesia non recusavit, sed alacri animo Cæsaream versus inter suscepit. Episcopi viciniores, qui interea istuc convenerant, [& vocatus quasi non venturus,] ne viderentur suo numero exclusisse seniorem Gregorium, per litteras ipsum ad conventum suum invitarunt; existimantes verosimiliter fore, ut se propter senium excusaret, & forte ne responderet quidem; interim ipsi viderentur suo erga illum functi officio, & satisfecisse Canonibus, qui præcipiunt suffragia absentium Episcoporum per litteras exquiri. Eadem occasione videtur significatum eidem Gregorio, Basilii adversarios infirmam ejus valetudinem prætexere. [Orat. 20] Quo animo hæc omnia acceperit novus iste Abraham & senex optimus, ex responsione facile est perspicere. [G. Ep. 23] Quam suaves estis, inquit, & humani ac singulari caritate præditi! [dissimulat injuriam.] Ad Metropolitanam urbem nos vocastis, de Episcopo (ni fallor) consilium aliquod inituri (hoc enim vos in animo habuisse sentio) qui quidem nec quod adesse oporteret, nec quam ob causam, nec quo tempore denuntiantes, repente nobis quod facere estis aggressi declarastis; tamquam videlicet non nos honore afficere constituissetis, sed præsentiam nostram sedulo voluissetis impedire, ne in nos invitos & repugnantes incideretis. Ac tale quidem vestrum facinus est: contumeliam tamen hanc feremus, exponemus autem quid ipsi sentiamus. Alii quidem alios eligent, atque in medium proponent, nimirum pro suis quisque moribus aut commodis, quemadmodum in hujusmodi rebus accidere consuevit: nos vero neminem, carissimo filio nostro Basilio Compresbytero præferre possumus. Ecquem enim ex omnibus, quos novimus, vel vita probatiorem, [ac Basilium commendat:] vel sermone ac doctrina valentiorem, magisque ad virtutis elegantiam undique perpolitum, reperiemus? Quod si quis illius infirmitatem obtendit; non scilicet athletam, sed doctorem creabitis; ac simul in hoc virtus illius lucet, qui infirmos, siquidem tales sint, fulcit & corroborat. Si huic suffragio calculum vestrum adjeceritis, & adero, & me vobis vel spirituali vel corporali modo adjutorem profitebor. Si autem certis conditionibus via capessenda est, factionesque & dissidia contrajus & æquum valitura sunt; contemptos nos esse gaudemus. Vestrum sit opus. Pro nobis autem orate.

[127] Igitur ob electionem Episcopi civitas laborabat seditione, quæ, ut Theologus loquitur, quanto acrior & ferventior, [cognita autem Cæsareensium dissensione] tanto etiam stultior & absurdior erat. [Orat. 19] Non enim obscurum erat quis præcelleret (quemadmodum nec sol inter sidera) sed perquam etiam clarum & conspicuum; cum aliis omnibus, tum selectissimæ præsertim ac purissimæ populi parti, hoc est iis qui altari circumstant, & nostri temporis Nazaræis, quibus solis vel certe potissimum, electiones hujusmodi committi oportebat (sic enim numquam Ecclesiis male esset) ac non iis qui opibus ac potentia pollent, aut plebis impetui ac temeritati, atque etiam plebeiorum vilissimo & contemptissimo cuique. Nunc vero parum abest, quin popularia imperia meliori ordine ac disciplina constare existimem, quam nostra, quibus divina gratia omnium voce attribuitur; ac res hujusmodi timore magis, quam ratione administrari. Nam nisi ita esset, quisnam sanæ mentis te relicto, Basili, divinum & sacrum caput, ad alium se contulisset? Te, inquam relicto, qui in manibus Domini depictus es, qui connubii jugum nescis, qui nihil possides, qui carne propemodum & sanguine cares, qui in verbis post Verbum es, inter philosophos sapiens, inter mundanos mundo sublimior? Verum ut ad institutum sermonem redeam; Spiritus quidem norat qui suus esset, at invidia obsistebat; quorum autem, dicere pudet: atque utinam nec ex aliorum sermone, qui res nostra, studiose proscindunt, id audire liceret. Sed hæc ut fluvii petras, quas in medio cursu offendunt, prætereamus; [& persuaso adesse Samosatheno,] atque ea quæ oblivione digna sunt, silentio premamus. Dißidiis ergo Cæsarea laborabat, Clero cum Solitariis pro Basilio urgentibus, Populo cum Magistratu adversante; ad hoc forsan incitatis ab Episcopis quibusdam, quorum nominibus Nazianzenus silendo parcere voluit; donec eo advenit Eusebius Samosatenus, vir pietate clarus ac zelo flagrans, ab exteris regionibus excitatus a Spiritu sancto (Advenit autem verosimiliter post celebratum XII Aprilis in ecclesia sua festum Paschale) cujus zelo & prudenti persuasione factum est, ut omnes, aut saltem plerique, in Basilium consensuri viderentur. [Orat. 20]

[128] Venum quoniam electionem canonicam esse oportebat, [ipse, quamvis æger, Cæsaream proficiscitur;] ne vel unus ex eorum numero, qui Episcopum proclamaturi erant, desideraretur, e lectulo se abstraxit Gregorius pater, homo jam & senectute & morbo fractus, atque ad urbem juvenili vigore contendit; vel potius corpore mortuo ac paulum spirante fertur, præclari funeris loco studium istud ac diligentiam sibi fore persuadens, etiam siquid humanitus ipsi accidisset. [Orat. 19] Operæ pretium erit hic tantisper inquirere, quid ad canonicam electionem aut ordinationem esset præscriptum; quamvis frustra disputari existimem, an ad electionem Basilii desideraretur præsentia Gregorii senioris, an vero ad ordinationem: nam idiomate Græco verba quibus utitur Theologus, tam electionem significant quam ordinationem: & sicut plures requirebantur Episcopi ad ordinationem, ita etiam ad approbandam perficiendamque electionem. [juxta Canonem Nicanum] Satis clare hæc eruuntur ex Canonibus Nicæno & Sardicensi. Nicænus quartus sic habet: Episcopum convenit maxime quidem, ab omnibus qui sunt in provincia Episcopis, ordinari: si autem hoc difficile fuerit; aut propter in stantem necessitatem, aut propter itineris longitudinem; tribus tamen omnimodis in idipsum convenientibus, & absentibus quoque pari modo decernentibus, & per scripta consentientibus, ordinatio celebretur. Firmitas autem eorum quæ geruntur, [& Sardicensem,] per unamquamque Provinciam Metropolitano tribuatur Episcopo. Sardicensis Canon sextus, ex interpretatione Herveti, sic præscribit: Si contigerit in una Provincia, in qua sunt plurimi Episcopi, unum Episcopum conventui non interesse, & ille per quamdam negligentiam nolit convenire, & Episcoporum institutioni & electioni assentiri; congregata autem populi multitudo instet, ut fiat institutio Episcopi qui ab eis postulatur; oportet illum Episcopum prius, qui non adfuerit, admoneri per litteras Primatis Provinciæ, nempe Episcopi Metropolitani, quod rogat populus sibi Pastorem dari: & existimo recte habere, hunc quoque expectare ut adsit. Si autem litteris rogatus non adfuerit, ac ne rescripserit quidem, populi voluntati satisfiat. Oportet autem ex vicina quoque Provincia accersi Episcopos, ad Metropolitani Episcopi institutionem.

[129] Primum ergo Episcopum postulabat Clerus & Populus, dein præsentes Episcopi ut minimum tres, requisitis per litteras absentium judiciis, si omnes, vel saltem plures, suffragiis inter se convenirent, Populi & Cleri postulationem approbabant: quo facto legititima electio consebatur, atque ad ordinationem a præsentibus Episcopis procedebatur; nulla ratione habita eorum qui convenire nollent, vel per litteras suffragari. Quam ergo ob rem necessaria erat Episcopi Nazianzeni præsentia? Tres Episcopos fuisse Cæsareæ nemo negaverit; aderat enim Samosatenus, aderant & alii saltem duo, [electionem legitimam facturus,] nam ad plures scripta est epistola senioris Gregorii superius allata; in qua etiam fatetur ipse, electionem se absente, & contra suffragium suum, perfici posse: adeoque aliter omnino intelligendus videtur Theologus, cum ait advenisse patrem suum, ne vel unus desideraretur e numero eorum, qui Episcopum proclamaturi erant; nempe, non ad legitimam electionem dumtaxat, sed ad solennem & omnibus ceremoniis absolutam, qualem non præscribunt quidem Canones, sed optant: nam Episcopum, ajunt, convenit maxime ab omnibus, [omnibusq; ceremoniis servatis celebriorem.] qui sunt in Provincia Episcopi ordinari. Cum igitur, uno excepto Nazianzeno Episcopo, omnes adessent reliqui; & negotium, pro Basilii exaltatione satagente Samosateno, recte promoveretur, jamque de felici successu seni optimo spes certa affulgeret; ut firmaret sua præsentia vacillantes, quales erant non pauci, tantoque celebrior esset electio & consecratio, non est passus desiderari se, ad quem, tamquam priorem tempore Episcopum, si præsens foret, consecrationis officium deferendum videbatur. His de causis Gregorius, quamvis non solum senecture confectus, sed etiam morbo fractus ac debilitatus esset, animamque ageret; iter tamen aggredi non dubitavit, Spiritus videlicet ope atque auxilio fretus, atque (ut rem in pauca conferam) vehiculo, non secus ac mortuus feretro, impositus. [Orat. 20]

[130] Theologus proficiscenti patri, aut alicui eum comitanti litteras tradidit ad Eusebium Samosatenum, [Theologus per litteras,] quibus ipsum hic alloquitur: Unde tuarum laudum exordium ducam, & quo nomine proprie te appellabo? [G. Ep. 29] An te columnam & firmamentum Ecclesiæ vocabo, aut luminare in mundo, iisdem verbis cum Apostolo utens? aut gloriationis coronam incolumi Christianorum parti, aut Dei donum, aut patriæ subsidium, aut fidei regulam, aut veritatis legatum, aut hæc omnia simul, & his plura? Atque has pene incredibiles laudes, per ea quæ videmus, confirmabo. Quæ enim pluvia, æque matura & tempestiva, sitienti terræ illapsæ est? quæ aqua ex petra, iis qui in deserto morabantur, exundans? quem talem Angelorum panem homo manducavit? quibus Jesus, communis omnium Dominus, discipulis suis pessum euntibus ita opportune adstitit, ut & fluctus sedaret, & periclitantibus salutem afferret; ut tu laborantibus nobis ac mœrentibus, & jam velut naufragium facientibus apparuisti? [Samosatheno gratias habet,] Et quidem de aliis quid loqui necesse est, quanta nimirum lætitia & voluptate orthodoxorum animos perfudisti, quamque multos homines in desperationem lapsos erexisti? At Mater nostra, Ecclesiam Cæsareensem dico, nunc profecto ob tui aspectum viduitatis vestes exuit, & stolam jucunditatis assumit; magisque etiam explendescet, cum Pastorem, & se, & antecessoribus Episcopis, & manu vestra dignum, consecuta fuerit. [& patris sui magnanimitatem laudat.] Nam quis sit rerum nostrarum status ipse quoque perspicis, quantumque miraculum patrarit zelus tuus, & sudores, ac grata Deo fiducia, & libertas. Senectus renovatur, morbus superatur, lecto affecti exiliunt, infirmi potentia accinguntur. Quæ res mihi conjecturam afferunt, negotia nostra ex animi sententia successura esse. Ac patrem quidem, tum suo, tum nostro nomine habes, pulchrum universæ vitæ & venerandæ canitiei finem impositurum, nimirum præsentem hanc pro Ecclesia dimicationem. At certum habeo fore, ut precibus vestris, quibus fretus nemo non sibi quidvis polliceri debet, firmiorem eum valentioremque recipiamus. Quod si in hac quoque cura extremo vitæ die perfungatur, minime illud in damno ponendum est, talem, & ob res tales vitæ finem consequi. Mihi vero ignoscite, obsecro, si improborum linguis paulisper cedens, aliquanto post ad complexum vestrum accurram, & ea quæ nunc in laudatione prætermissa sunt, coram ipse adjiciam.

[131] Cæsaream cum pervenisset Gregorius, hic quoque signum quoddam editur, cui fides minime abrogatur: ex labore robus comparat, alacritate vigescit, negotium administrat, ad conflictum se parat, in throno collocat. [Orat. 19] Itaque post adventum ejus brevi effectum videtur, [Basilio electo & consecrato,] ut in Basilii ordinationem saltem plurimi consentirent; atque ita consecratus is fuerit ab ipso seniore Gregorio, inter ælios æßistente Samosateno. Hoc innuunt verba Theologi, dicentis; ad eum ungendum viros pietate præclaros ac zelo flagrantes, ab exteris regionibus excitavit Spiritus sanctus, [Gregorius vegetior domum revertitur,] in iisque novum Abraham & patriarcham nostrum, parentem, inquam, meum. [Orat. 20, Orat. 20] Et rursus, redeuntem patrem suum describens; Juvenis, inquit, redit, firmus ac valens, oculos erectos habens; a manuum impositione & unctione, addo, etiam & abillius qui ungebatur capite, roboratus. Hoc igitur ad priscas narrationes accedat, quod labor sanitatem affert, & animi alacritas mortuos excitat, & exilit senectus Spiritu delibuta. Ita ergo per acta consecratione domum reducitur Gregorius, vehiculo, non jam ut tumulo, sed ut arca divina usus. [Orat. 19] Verum tamen (ut sæpius in simili occasione iis temporibus factum reperitur) digreßi qui electioni & consecrationi interfuerant, & (ut credibile est) assenserant, saltem tum cum se numero victos viderent; cœperunt quodammodo duci pœnitentia dati suffragii, eoque patientiæ exercendæ optimo Patri multam materiam dedere. Tulit tamen, & lenitatem animi hic quoque amplius demonstravit. [Orat. 19] Nam cum ipsius Collegæ, contentionis illius in qua victi fuerant ignominiam, eamque quam senex ille omnibus in rebus obtinebat auctoritatem & potentiam iniquo animo ferrent, [obloquentes electioni fert patienter,] ob idque ipsi infensi essent, ac convitiis eum incesserent; eos quoque patientia sua superavit, maximum subsidium nactus mansuetudinem & morum facilitatem, & quod maledictis lacessitus maledicta non regereret: neque enim grave esse judicabat, si cum rebus vicisset, lingua se vinci pareretur. Quam ob rem sic eos quoque lenitate sua & patientia cepit, ascito præsertim ad sententiæ suæ auxilium tempore, ut indignationem in admirationem convertentes, sese ipsi excusarent, genibus advolverentur, pudore ob ea quæ prius egerant suffunderentur, abjectisque odiis eo patriarcha, legislatore, judice uterentur.

[132] Neque tantum inter Episcopos contra seniorem Gregorium, sed etiam Cæsareæ contra Basilium turbatum aliquid fuisse ab invidis, indicat Theologus ea epistola, qua illi novam dignitatem gratulatur. [B. Ep. 24] [Theologus Basilio gratulatus.] Posteaquam, inquit, te in sublimi throno collocatum, ac lucernam, prius haud obscure lucentem, a Spiritu victore supra candelabrum oculis omnium expositam esse intellexi; lætatus sum, fateor, (quidni enim?) cum Ecclesiæ corpus male affectum esse, atque hujusmodi ductu & auxilio opus habere conspicerem. Non tamen ad te statim advolavi, nec advolabo; nec ipse id a me exposcas velim. Primum, ut auctoritatem & venerationem tibi sartam tectamque custodiam, [excusat quod ad ipsum non veniat.] ac ne præ ineptia quadam & animi fervore, quemadmodum obtractatores dicere possent, tui studiosos colligere videaris; deinde, ut mihi ipsi stabilitatem comparem, invidiæque occurram. Quando igitur venies? fortasse dixeris; & quamdiu cunctaberis? Quoad Deus jusserit, atque eorum qui nunc insidiantur & invidia laborant, præterierint umbræ: non enim diutius, sat scio, leprosi resistent, Davidem Hierosolymis excludentes.

CAPUT XI.
Basilius Suffraganeos Episcopos, & patruum suum Gregorium sibi reconciliare conatur.

[133] Cum Basilius, ad primariæ Sedis honorem evectus esset, [Bæsilii in thronum evecti,] ut dignum erat vita quam duxerat, gratia quam consecutus fuerat, eaq; quam apud homines obtinebat existimatione; minime commisit, ut ulla in re postea vel philosophiæ suæ, vel eorum qui hoc munus ipsi crediderant spei, dedecori esset: quin potius, quantum alios prius, tantum quotidie seipsum vincebat, optime utique ac sapientissime de his rebus sentiens. [Orat. 20] Sic enim existimabat; privati quidem hominis virtutem in eo consistere, ut vitio careat, aut quoquo modo probitatem colat; Principem autem & Antistitem, ac præsertim hujusmodi imperium gerentem, improbitatis notam effugere non posse, nisi multum antecellat, ac melior indies existat, paremque dignitati suæ ac throno virtutem afferat: vix enim esse, ut quis nisi per summum assequatur id quod medium est; aut aliter quam per exuberantem virtutis amplitudinem, vulgus ad mediocritatem pertrahat. [virtus Episcopo digna] Imo vero, ut rectius de his rebus disseram, quod ego in Salvatore prospicio, atque etiam (ut opinor) sapientiorum quilibet, quanto tempore nobiscum extitit, id quod supra nos est existens, & quod nostrum erat formatus; hoc quoque hic contigisse animadverto: Proficiebat enim, inquit sacer textus, sicut ætate, ita etiam sapientia: non quod hæc in illo incrementum caperent (quid enim eo quod a principio perfectum erat, [magis elucescit.] perfectius esse possit?) sed quod hæc paulatim detegerentur & elucerent. Eodem modo Basilii virtutem eo tempore non incrementum, sed majorem operationem, accepisse arbitror: uberiorem virtuti materiam suppeditante potestate: unde primum omnibus perspicuum evasit, munus id quod adeptus fuerat, non humamo favore, sed divino beneficio ipsi contigisse.

[134] Bæsilius igitur, ingenti spiritus fervore Episcopale officium aggressus, varia designabat animo, non tantum Ecclesiæ suæ, sed universo Christiano orbi proficua: imprimis autem Theologum, in societatem laboris & honoris, assumere decreverat, tribuendo ei locum primarium inter Cæsareenses Presbyteros, sua forsan electione vacantem. Verum Gregorius, [Nazianzenum in parcem laboris æssumere decernit;] cum aliis omnibus dubium non esset, quin post electionem Basilii statim accurreret, maximaque animi voluptate perfunderetur (id quod fortasse alius quispiam fecisset) cum eoque imperium potius partiretur, quam supparem auctoritatem ac potentiam haberet, idque ex amicitia eorum conjectarent; ipse tamen, in omnibus rebus arrogantiæ suspicionem fugiens, si quis alius, ac simul temporis illius invidiam vitans, præsertim cum Basilii negotia adhuc tumerent ac turbarentur, cupiditati suæ, qua Cæsaream ferebatur, frænum injecit, domique se continuit. [Orat. 20] Epistolam tamen ad Basilium dedit sui excusandi gratia, quam supra numero centesimo septimo retulimus. Ast hic initio quidem ea super re cum illo expostulavit: [eo renuente mutat consilium.] verum ubi in proposito firmum perspexit, veniam dedit, & adjecit animum, ut Suffraganeos suos Episcopos, exaltationi suæ obmurmurantes, sibi conciliaret. Nonnulli enim, post egressum Eusebii Samosateni Episcopi, statim confluentes, tristia quidem multa locuti sunt & deploranda, nec minus luctuose multa patrarunt; postremo ita discessum est ab omnibus, ut schisma potius & contentio invaluerit. [B. Ep. 254] Scripsit hæc Basilius in fine hujus anni CCCLXX, [& Suffraganeos sibi conciliare studet:] quo Demophilus ordinatus est Episcopus Constantinopolitanus, vel sequentis initio: & tum quidem nulla adhuc spes ipsi erat schismatis cito tollendi, ita enim subjungit: Num vero meliori res nostræ futuræ sint statu aliquando, & num velint hi desistere ab improbitate sua, cuivis credo (Deum si exceperis solum) esse incognitissimum.

[135] Hoc rerum statu & tempore, videtur Cæsaream advenisse Gregorius, quem forte consilii ineundi causa solicitius invitaverat Basilius: nam ille suum cum hoc congressum interponere videtur reconciliationi Suffraganeorum, super his ita disserens: Ac postea cum ad Basilium venissem, atque eadem de causa (ne scilicet aliorum invidiam sibi aut illi concitaret) cathedræ honorem insignioremque inter Presbyteros honoris locum recusassem; [ob id laudatus a Theologo.] non modo meum hoc factum non incusavit, sed etiam, ut debuit, comprobavit; atque a nonnullis, qui rationis ipsius ignari erant, fastus insimulari maluit, quam aliquid facere, quo rationi consiliisque suis adversaretur. [Orat.20] Quonam porro modo luculentius specimen edere potuisset animi, ab omni adulatione & assentatione alieni, solamque honesti legem intuentis, quam ita constituendo de nobis, quos in præcipuorum amicorum & familiarium loco numeroque habuit? Deinde autem ab ipso disfidentes emollivit, ac sublimis & excelsæ medicinæ rationibus curavit: non enim adulatorie ac serviliter, sed perquam fortiter & magnifice hocfecit; ut qui non præsentis solum temporis rationem haberet, sed etiam futuram obedientiam procuraret. Nam cum id quod molle ac tenerum est, dissolutum & languidum esse; ac rursum id quod austerum est, asperum & contumax esse perspiceret; utrique malo per alterum medetur, duritiam nimirum mansuetudine & facilitate, mollitiem vero gravitate atque animi firmitate temperans: sermone autem ad animarum curationem haud multum indigens, opere quam plurima perficiebat: non callido artificio homines subigens, sed benevolentia sibi concilians; nec imperii potestate utens, sed per indulgentiam, quam in potestate adhibebat, eos alliciens: & quod maximi momenti erat, quia omnes mentis acumine ipsi cedebant, eamque ipsius virtutem esse norant, ut ad eam nemo aspirare posset; unam hanc demum sibi salutem esse arbitrabantur, si cum ipso & sub ipso sese collocarent; unum autem & certissimum periculum, si in ipsius offensionem incurrerent; ab eoque disjungi nihil aliud esse judicabant, quam a Deo alienari. Sic ultro cesserunt, ac manus dederunt, & quasi ad tonitrui sonum sese submiserunt; alius alium ad ipsi satisfaciendum antevertentes, conceptamque prius adversus ipsum odii vim in non minorem benevolentiam ac virtutis incrementum commutantes: hanc siquidem unam firmissimam ipsi satisfaciendi rationem inveniebant; nisi quis, ob deploratam improbitatem, neglectus atque projectus esset.

[136] [Dissidium istud multum Ecclesiis nocuit.] Verumtamen antequam hæc omnia Basilius sua prudentia & virtute perficeret, multum tempotis insumptum est: perstitit enim diu in quorumdam Episcoporum animis ista dissensio, quæ multum universis Ecclesiis nocuit. Usi enim hoc dißidio Ariani, in unam alteramve Ecclesiam, aut etiam plures, suæ factionis Episcopos intruserunt. Quid enim fecisset Basilius, reliquis a se dißidentibus? cum Canones vetent Episcopum ab uno solo constitui. [B. Ep. 262] Ea res ipsum ad mortem pæne afflixit, ut queritur scribens S. Eusebio Samosatensi; cui se excusat, quod invitatus ab eo ad privatum quemdam conventum, minime venisset, impeditus morbo ex mœrore animi contracto. Ac primo, inquit, quod spectat ad absentiam, verissima est quam scribo excusatio mea: arbitror autem hujus ipsius famam, ad tuam usque sanctitatem pervenisse: morbo nimirum decubuisse retentum, qui me adusque ipsas mortis januas deduxerat, cujus quidem reliquias, etiamnum dum hæc scribo, penes me retineo; atque illas tales, ut aliorum valetudini censeri possint intolerabiles. Ad aliud autem caput litterarum quod attinet, quod nostra ignavia minime fiat, ut Ecclesiarum status hostibus prodantur; tuam pietatem intelligere volo, Episcopos nobis communicantes, vel per socordiam vel eo quod nos suspectos haberent, nec bene ac sincere essent erga nos affecti, vel saltem per oppositionem diaboli, qui bonis operibus solet adversari, nequaquam voluisse nobiscum conspirare. Prætextu quidem & specie tenus, plures simul conspiravimus, [& Basiliæ pene ad mortem afflixit.] accedente ad partes bono illo viro Bosporio: isti tamen omnes in nulla plane re necessaria nobiscum volunt consentire, adeo ut propter mœstitiam inde contractam, plurimum mihi temporis sit impendendum ad vires recolligendas, quod præcipuo est impedimento mihi, recurrentibus subinde infirmitatibus ex mœrore animi vehementiore. Enimvero quodnam ministerii genus non obivi ego? cujus tandem judicii non commemini, partim per litteras ad illos missas, partim coram & congressus? Nam ad urbem usque procurrerunt, divulgato de meo obitu rumore. Sed cum per Dei gratiam in vivis me agentem deprehendissent, disserui apud eos quæ convenientia opinabar. Præsentis certe status eos pudet: pollicentur omnia facturos quæ oportet: at reversi domum, redeunt ad antiquum. Hæc est certe in præsenti rerum nostrarum quibus utimur conditio: Domino nos aperte derelinquente, & caritate in multis refrigescente, propterea quod iniquitas abundaverit. Tua autem potentissima & validissima apud Dominum intercessio, ad omnia hæc abunde nobis satisfecerit. Fortassis nostram minime inanem opellam præsenti rerum statui impendemus: aut, si frustra & in vacuum laborabimus, judicii certe rigorem effugiemus & condemnationem.

[137] Hoc eodem tempore afflicto afflictionem auxit simultas aliqua, suborta Basilium inter & Gregorium avunculum: quem quidem Basilii epistolarum interpres Patruum nominat, [Inter dissidentes videtur fuisse Gregorius Sancti avunculus] quod nomen θεῖος Patruum aut Avunculum promiscue significet: inducor tamen ut credam; potius fratrem Emmeliæ quam senioris Basilii fuisse: quia is si nunc viveret centesimum ætatis annum aut attingeret aut prætergressus esset, & Gregorius octogesimum saltem idq; gratis concesso quod Macrina viginti annos fœcunda fuerit. Si vero Emmeliæ fratrem dixerimus, potuit initio hujus seculi natus cum eo adolevisse, & septuagesimum ætatis annum numerasse cum hæc discordia contigit. Nam tempus videtur recte statui initium suscepti Episcopatus, ob hæc Basilii verba tali occasione scripta: Posteaquam vitam ingressi sumus, quæ corpus nostrum affligat pariter & animum, supra quam vires nostræ ferre valeant. [B. Ep. 44] Causa & origo quamvis nullibi expressa sit, conjectura tamen verisimili teneri potest; Gregorium avunculum, ab aliis Suffraganeis Episcopis in partes eorum attractum, aversionem quamdam animi a Basilio concepisse, ita ut extra civitatem suam Episcopalem se receperit, ne deberet Basilium Metropolitanum suum publico aliquo actu agnoscere. Hic quippe in epistolis, ad leniendum ejus animum scriptis, instanter rogat, ut cum aliis Episcopis mutuo consensu congregatis, eum convenire poßit; rationem redditurus eorum quæ illi adversus eum adferebant, forsan ad schismatis sui qualiscumque justificationem. Undecumque tamen orta sit ista animorum abalienatio, gravi profecto Basilium dolore, & dißidentes ab eo Episcopos gaudio affecit, quod etiam in suo schismate reddidit pertinaciores; cum palam jactarent, [quem reconciliare studens Nyssenus,] proximos Basilii consanguineos minime cum eo convenire. Optabat ergo vir sanctus, malo huic finem imponi; optabat id etiam Nyssenus frater, qui verisimiliter, exploraturus Basilii animum, an in reconciliationem propenderet, & quo pacto eam inire vellet; epistolam unam contexuit, & Basilio attulit, tamquam a venerando & communi avunculo scriptam. [B. Ep. 44]

[138] Accepit is eam, ut par erat tamquam ab Episcopo communique avunculo per fratrem allatam; ostendit quam plurimis amicorum prægaudio; egit Deo gratias, desiderium suum magna ex parte (ut putabat) assecutus: discedenti autem fratri responsum ad avunculum tradidit, quo imprimis gaudium suum significat, ob conceptam spem de brevi redintegranda amicitia, amorem deinde erga avunculum suamque & observantiam luculenter ostendit. [B. Ep. 45] Et prius, [litteris confictis ad Basilium, eodemque ad has respondente.] inquit, cupide vidi fratrem meum (quid enim non facere, cum & frater meus sit, & talis?) & nunc quoque eodem illum affectu complexus sum, peregre cum advenisset, nihil quod ad amorem attinet immutatus. Absit enim ut tale quid in mentem veniat, quod me & naturæ oblitum, & domesticis inimicum faciat: imo magis præsentiam viri, & corporalium ægrotationum & aliarum animi mœstitiarum solamen esse putavi. Simul & dignitatis tuæ litteris, quas secum attulit, supra modum delectatus sum; quas etiam jam ex multo tempore cupide expectavi, nulla alia ratione, quam ne nos ipsi vitam nostram tristi hac fama oneraremus, quasi etiam familiarissimi inter se mutuo dissideant; unde inimicis quidem gaudium, amicis vero calamitas adferatur, irriteturque Deus, qui in perfecta dilectione discipulorum suorum characterem esse voluit. Quocirca & necessario rescribo, obsecrans, ut pro nobis ores; & quæ reliqua nos concernut, tamquam propria cures. Rationem vero eorum quæ facta sunt, quoniam propter ruditatem intelligere nequimus, eum decrevimus veracem instructorem æstimare, quem ipse nobis designare dignatus fueris. Necessarium vero erit, ut & reliqua per prudentiam tuam determinentur; puta congressus noster, tempus accommodum, ac locus idoneus. Itaque si omnino hoc molestiæ subibit dignitas tua, ut ad humilitatem nostram descendat, nostrique aliquam rationem habeat, sive cum aliis, sive seorsum per teipsum convenire nos volueris, obtemperabimus: quandoquidem hoc consilii semel apud nos statuimus, ut serviamus tibi in caritate; faciamusque quovis modo, quæ nobis ad gloriam Dei facientia pietas tua præscripserit. Venerandissimum fratrem non coëgimus ut aliquid oretenus nobis indicaret: quoniam prius nihil habuit de iis quæ agenda sunt satis determinatum quod diceret.

[139] [rem pejorem facit detecta fraude] Post discessum fratris Gregorii, deprehensum est figmentum, ipso Episcopo, avunculo nempe suo, epistolam a se scriptam propria voce pernegante. [B. Ep. 44] Fraudem ergo hanc permoleste tulit Basilius: & Erubui, inquit, super hac epistola: optavimus terram nobis dehiscere, quod fallaciæ, mendacii, ac seductionis probro expositi essemus. At Nyssenus, cum detectam fraudem adhuc nesciret, alteram denuo fratri epistolam, tamquam ab ipso Episcopo missam, per Domesticum suum Asterium reddidit: neque tamen illum vere miserat Episcopus, ut venerabilis Anthimus Basilio indicavit, quem Hermantius Episcopum Tyanensem fuisse existimat. Cum vero Adamantius attulisset tertiam a Nysseno confictam epistolam; quo animi sensu eam acceperit Basilius, ipse declarat, Oprabam inquiens mihi cor esse lapideum, ne vel præteritorum recordarer, vel præsentia sentirem; ut possemus, [de qua Basilius cum eo expostulat:] more pecudum ad terram decussi, omnem hanc perferre plagam. [B. Ep. 44] Deinde fratrem compellans, cum eo per amanter expostulat. Sed quid facerem, inquit, contra meum ipsius animum, qui, post unam & alteram experientiam, nihil potest non examinatum admittere? Ista scripsi ut simplicitatem hanc tuam reprehenderem, (quam, nec alioqui Christianis congruam, præsenti tempore video non competere) ut posthac & teipsum custodias, & mihi parcas: quandoquidem harum rerum (est enim mihi ad te fiducialiter loquendum) non admodum fide dignus administer es. Attamen quicumque fuerint qui scripserunt, respondimus ipsis ut conveniebat. Sive igitur ipse experimentum mei per insidias capere volueris, sive revera ab Episcopis acceptam epistolam miseris, habes responsa. Te vero decebat alia in præsenti tempore curare; cum & frater sis, & naturæ nondum oblitus, nosque haud videas quæ inimici sunt agere, posteaquam vitam ingressi sumus, quæ corpus nostrum affligat pariter & animum, supra quam vires nostræ ferre valeant. Verumtamen, quoniam ita me ad bellum paravi, oportet te jam hujus gratia adesse, inque disponendis negotiis communem operam adferre: Fratres enim, inquit parœmia, in necessitatibus usui sint. Si autem congressum nostrum admissuri sunt maxime venerandi Episcopi, & locum nobis determinatum & tempus constituant, perque designatos homines accersant. Quemadmodum enim ipse patruo meo occurrere non dedignabor; ita, si non cum decenti forma vocatus fuero, non veniam.

[140] [& tandem ad patruum scribens,] Hac ad fratrem, & altera ad avunculum epistola, cum nihil admodum profecisset Basilius, nec litteras ab eis ullas nec colloquium impetrasset, quo sublata quacumque demum simultate, invicem omnimode reconciliarentur; tandem, ne nihil intentatum relinqueret, ipsemet ad Gregorium avunculum litteras scribit: omnique qua potest submißione, rogat obtestaturque, interposita prudentiæ & mansuetudinis ejus mutuique amoris commemoratione, ut solita erga ipsum benevolentia utatur: Silui, inquit: num & semper silebo? & feram ut intolerabilissimum istud silentii damnum contra meipsum amplius dominetur & obtineat, dum nec ipse scribo, nec alloquentem audio? [B. Ep. 46] [molestiam illam suis peccatis imputat,] Ego quidem hactenus in tristi isto proposito meipsum continui; sed id arbitror mihi quoque cum Propheta non immerito dicendum, Quoniam silui, sicut parturiens toleravi. Semper quidem vel congressum, vel causæ tractationem desideravi: semper vero, ita promerentibus peccatis meis, voto frustratus sum: non enim possum aliam factorum excogitare rationem, quam quod persuasus sum veterum delictorum me, in ista dilectionis tuæ separatione, luere pœnas: [in eoque conformans se divinæ voluntati] si tamen jure vocari in te debeat separatio, a quocumque tandem te segreges, nedum a nobis, quibus ab initio patris loco fuisti. Sed peccatum meum, quasi densa quædam nubes, occupato mihi omnium illorum ignorantiam indidit. Quando enim considero, nullum alium mihi ex ista separatione allatum esse fructum, præter dolorem quem peperit; quomodo præsentia non merito peccatis meis adscribam? Verum sive peccata causæ sunt eorum, quæ acciderunt, hic mihi molestiarum finis esto; sive dispensatione divina id factum est, adimpletum esto prorsus quod quærebatur: non enim modici temporis damnum perpessi sumus. Quocirca amplius non ferens, primus in vocem prorupi, obsecrans ut & nostri rationem habeas, & tui ipsius, qui majorem per omnem vitam ostendisti curam nostri, quam ipsa cognatio exigebat; & civitatem jam nostri gratia diligas, nec propter nos te ab ea alienes. Siqua igitur consolatio est in Christo, [obtestatur per priorem benevolentiam;] siqua communio Spiritus, si qua viscera commiserationis, comple votum meum: dissolve hic quæ molesta sunt: initium quoddam fac hilariori rerum conditioni in futurum, qui & in aliis ad optima præceptor es, & ad illicita neminem sequeris. Neque enim cujusquam corporis proprius character quisquam sic reputatus est, ut animo tuo illud pacis & placiditatis studium competit; utpote tali viro, qui reliquos ad te pertrahas, ac quosvis appropinquantes tibi, veluti pretiosi cujusdam unguenti fragrantia, [per studium pacis,] morum tuorum comitate adimpleas. Nam etiamsi jam contrarium aliquid in medio est, brevi tamen post & ipsum pacis bonum agnoscetur: donec enim quæ ex dissidio sunt calumnæ locum habent, necessario suspiciones in pejus augentur. Neque sane illis decorum est, quod nos negligunt, multo vero minus dignitati tuæ: etsi enim non nihil deliquimus, meliores tamen erimus si fuerimus admoniti (hoc vero sine mutuo congressu & alloquio fieri non potest) si vero nihil injuriæ vobis inferimus, quam ob rem odio habemur?

[141] [per Ecclesiæ utilitatem] Istam igitur meam ipsius quidem tamquam bicornem rationem prætendo: quæ vero ab Ecclesiis ipsis dici possent, quæ nihil utilitatis ex nostro dissidio tulerunt, silere præstat. Non enim ad hoc te alloquor, ut mœrore afficiam; sed ut res tristes consopiam. At prudentiam tuam prorsus nihil fugit, sed multo majora ac perfectiora, quam nos cogitamus, ipse intellectus acumine assequeris, aliisque declaras: qui & ante nos quæ Ecclesiis damno fuere vidisti; & doles etiam plus quam nos, jam olim edoctus a Domino etiam eorum qui minimi sunt contemnere neminem. Jam vero damnum istud non unum & alterum occupat, sed integræ urbes ac populi calamitatum nostrarum participes sunt. De fama namque rerum nostrarum apud exteras nationes non attinet dicere, [per famam propriam & suorum,] quid de nobis illi dicturi sint. Decet itaque istam animi tui dexteritatem, contentionem quidem aliis permittere (imo & illorum animis eam quoad fieri poterit eximere) ipsa vero quæ tristia sunt per patientiam vincere. Nam ulcisci velle, cujusvis est animi excandescentis: vincere vero hoc demum tuum est solius, & si quis alius tibi virtute similis fuerit. Hoc autem non dicam, quod qui nobis molestus est, iram suam effundit in eos qui nullam injuriam intulerunt. Sive igitur apud nos coram, sive per litteras, sive ad te vocemur, aut quovis alio modo placuerit, animum nostrum aliqua consolatione dignare. Optaremus quidem ut coram Ecclesia pietas tua compareret, & nos pariter & populum cum ipso conspectu tum gratiæ tuæ sermonibus curaret. Hoc igitur si istuc fieri poterit, [ut inter se conveniant:] erit optimum; si vero aliud quid videbitur, & illud amplectemur; dumtaxat solide nobis significetur, quod prudentiæ tuæ ad consolandum nos, visum fuerit opportunum. Hac tanta submißione & amoris testificatione quid consecutus fuerit Basilius, ignoratur. Hermantius existimavit tunc ad eum profectum Gregorium Nyssenum, eique litteras ab avunculo attulisse, [quod videtur impetrasse.] quibus responderit Basilius Epistola quadragesima, quinta superius prolata. Ego tamen, consideratis variis circumstantiis, verisimilius judico Epistolam istam responsionem esse ad litteras priores Nysseni, nomine avunculi sui confictas: quippe in fine Epistolæ quadragesimæ quartæ affirmat, habere ipsum responsa ad litteras avunculi, seu veras seu fictas: adeoque quid post ultimas Basilii actum sit prorsus censeo ignorari. Est tamen omnino credibile, priorem benevolentiam rursus inter eos coaluisse, cum nulla cujusvis simultatis post hac reperiatur memoria.

CAPUT XII.
Pro extirpatione Arianæ hæresis & Ecclesiarum pace, Basilius per litteras apud Athanasium & Damasum satagit.

[142] [Domesticis utcumque compositis.] Ita res ipsius (Basilii) domesticæ ex animi sententia constitutæ sunt, inquit Nazianzenus: quem ita hic intelligendum existimo, ut affirmare intendat, præcipuos Episcopos & Suffraganeos ejus, atque inter istos Gregorium patruum, Basilio reconciliatos fuisse, offensione omni sublata, quam ex electione ejus conceperant: quamvis nonnulli in sua pervicacia, ad annum unum aut alterum, perstiterint, ut supra ostensum est. [Orat. 20] His vero reducendis dum privatim insudat, majus & sublimius animo agitare incipit. Nam cum alii omnes id tantummodo, quod ante pedes est, videant, suaque ut in tuto sint laborent (si tamen id satis tutum esse potest) nec ulterius progrediantur, [statum circumspiciens Ecclesiæ universæ,] nec magni aliquid & strenui vel cogitatione complecti vel efficere queant; ipse contra, utcumque ceteris in rebus moderatus esset, hic tamen modum haudquaquam tenuit. [Orat. 20] Verum sublato in altum capite, mentisque oculis quoquoversum jactaris, omnes eas orbis partes, quas salutifera Christi doctrina pervagata est, comprehendit. Cumque videret magnam illam Dei hereditatem, ipsius doctrina & legibus, atque cruciatibus acquisitam; gentem illam sanctam, regium illud Sacerdotium, male se habere atque in sexcentas opiniones & errores distractum esse; ac vineam illam, quæ ex Ægypto, hoc est ex impia & caliginosa ignorantia, [hæresi dilacerata,] translata & transplantata fuerat, atque ad tam immensam pulchritudinem & magnitudinem pervenerat ut terram universam operiret, ac supra montes & cedros assurgeret; hanc, inquam, cum videret a pravo & agresti apro, id est a diabolo labefactatam & pervastatam; haudquaquam satis esse judicavit, si calamitatem istam tacite deploraret, manus ad Deum dumtaxat tolleret, ab eoque urgentia mala depelli precaretur, ipse interea altum dormiens: verum faciendum sibi quoque putavit, ut opem quamdam afferret, ac de suo aliquid erogaret: Quid enim hac calamitate tristius, aut pro qua tandem re magis elaborandum ei, qui sursum spectat? Uno etenim homine recte aut male se gerente, nihil hinc Reipublicæ portendi; at Republica hoc aut illo modo se habente, singulos etiam eodem modo affici necesse esse.

[143] Hæc igitur ille publici commodi procurator & antistes secum reputans atque perpendens; quandoquidem tinea ossium est, cor sensu præditum, ut Salomoni & veritati placet: atque ut dolore carere lætum & jucundum; ita commiseratione tangi triste & acerbum, [commiseratione tabescit,] pectusque conficit diuturna cogitatio. Idcirco mœrebat, angebatur, convulnerabatur: idem ipsi, quod Jonæ, quod Davidi, usu veniebat; animum despondebat, nec aut somnum oculis, aut dormitationem palpebris concedebat: quidquid carnium supererat, curis absumebatur, quoad huic malo remedium invenisset: divinam & humanam opem, quæ publicum incendium comprimeret, offusamque nobis caliginem discuteret, [opem a Deo implorat,] implorabat; atque interim unum quid valde salutiferum excogitat. Nempe, cum seipsum quantum fieri poterat collegisset, & cum spiritu conclusisset, atque omnes humanos sensus excitasset, & altissima atque obscurissima quæque Scripturæ loca pervolvisset; piam doctrinam litteris consignat: itaque instructus, colluctationibus & præliis crebris ingentem hæreticorum audaciam frangit atque propulsat; [scriptis hæreticos confundit,] eos quidem qui manus conferre ausi fuerant, armis linguæ cominus contundens; eos autem qui procul ab eo dissiti erant, sagittis ex atramento consectis feriens, nihilo inferioribus iis litteris, quæ olim in tabulis insculptæ sunt. Nec uni tantum & exiguæ Judæorum nationi de cibis & potionibus, & caducis sacrificiis, camisque purgationibus; sed omnibus hominibus, atque omnibus orbis partibus, de veritatis doctrina, ex qua salus comparatur leges statuit. Deinde, quoniam æque imperfecta res est actio sermone destituta, & sermo ab actione remotus; idcirco actionis subsidium sermoni adjungebat; [& diversimode conversionem eorum promovet.] alios videlicet adiens, ad alios legationem mittens, alios accersens, admonens, arguens, increpans, minis insectans, probris incessens; pro gentibus, pro urbibus, pro singulis etiam hominibus certamen suscipiens; omne salutis genus excogitans; undecumque medicinam morbo adhibens: Beseleel ille, ille inquam Arcæ divinæ fabricator, materiam omnem & artem ad opificium accommodat, atque omnia contexit ad eximiam quamdam unius operis pulchritudinem & concinnitatem.

[144] [Ad Valentem Imp. conciliandum orthodoxis] Hæc generatim de Basilii pro Ecclesia solicitudine Nazianzenus: peculiaria quædam elucidationis ergo subjungamus. Cum sibi persuaderet vir sanctus, plurimum ad Ecclesiarum pacem promovendam conferre posse, si Valentis Imperatoris favor orthodoxis conciliaretur, aut saltem infringeretur furor in ipsos sævientis: quo ejecti fidei causa Episcopi, ad suas Ecclesias reverterentur; eo sibi imprimis connitendum putavit. Erant in aula Imperatoris non nulli Duces orthodoxi, magnæ apud ipsum auctoritatis; inter quos numerabantur, Trajanus, Terentius, Victor & Arintheus: [implorat auxilium Principum,] tentavit eorum animos, an ipsi pro ejectis apud Imperatorem satagere vellent. Verum intellexit, eos, quamvis apud rerum dominos potentes essent, nihil neque velle illis, neque posse de causa ejectorum suggerere, sed hoc lucro deputare, si nihil in Ecclesiis pejus geri videatur. [B. Ep. 57] Alio igitur cogitationes suas convertit. Olim noverat, inquit ipse, secundum admensuratam sibi rerum gerendarum cognitionem, [& Occidentalium Episcoporum,] sciebatque unam acquirendi auxilii viam esse, si cum Orientalibus Ecclesiis Occidentales Episcopi conspirarent & convenirent. [B. Ep. 48] Etenim si voluerint hi eumdem zelum, quo contra unum & alterum (Auxentium nempe & Saturninum aliosque per Illyricum hæreticos) qui in Occidente diffamabantur, usi sunt, etiam pro Orientalium partium parœcia soliciti demonstrare: forte faciendum aliquid quod prodesset communiter omnibus'; unde & qui rerum potiuntur multitudinis auctoritate permoverentur, & populi quaquaversum illos sine contradictione sequerentur. [Ibid.] Propterea censebat, per Occidentales Episcopos, præsertim Romanum Pontificem, miserandum Ecclesiæ Orientalis statum exponendum Valentiniano Imperatori orthodoxo, & cui Valens debebat Imperium, ut is fratrem suum cogeret orthodoxis esse placatiorem.

[145] Porro neminem putabat de præsenti Ecclesiarum statu vel confusione ita dolere, atque S. Athanasium Alexandrinum, sæpe enim expendebat cogitabatque, quod si sibi miserabilis appareret Ecclesiarum corruptio, quomodo credibile esset affici istis in rebus eum, qui veteris Ecclesiarum Dei circa fidem constantiæ & concordiæ experimentum ceperat: adeoque, quemadmodum multa Athanasium mœstitia occupabat, ita arbitrabatur Basilius prudentiæ illius competere, [per S. Athanasium,] ut excellentem de conservandis Ecclesiis solicitudinem ei adjunctam haberet: præsertim cum nemo esset, ad ista quæ in Occidente perficienda erant, valentior; nemo qui acutius, quid faciendum esset, expenderet; nemo ad ea quæ utilia essent agenda efficacior, nemo ad considerandum Fratrum necessitatem condolentis affectu magis præditus, nemo universo Occidenti honorabili canitie sua venerabilior: grandævus quippe erat, & Episcopatus annum XLIV expleverat. Hunc ergo per litteras sic adhortatur. [Ibid.] Relinque monumentum aliquod ista conversationis tuæ vita dignum, colendissime Pater: innumeros illos quos pro pietate tulisti labores, uno isto opere confirma. Viros aliquos Ecclesiæ tuæ, potentes in doctrina sana, ad Occidentales Episcopos mitte; qui, quibus calamitatibus occupemur ac premamur, illis exponant. Instrue illos, qua forma istæc narrandi debeant uti. Esto Samuel Ecclesiis: particeps esto afflictionis laborantium populorum: offer pacificas preces; pete gratiam a Domino: monumentum aliquod pacis infer ac relinque Ecclesiis. Scio quam langueant Epistolæ, ad conferendam operam tanto negotio: verum neque ipse aliorum solatio & adjumento opus habes, non magis quam athletarum dexterrimi acclamatione puerorum; neque nos ignorantem docemus, sed sedulo ac satagenti impetum conandi intendimus.

[146] Hanc epistolam Basilius Athanasio misit, per Dorotheum, Ecclesiæ Antiochenæ, quæ Meletio suberat, [schisma Antiochenum] Diaconum: siquidem ea miserando schismate laborabat. [B. Ep. 50 & 51] Non enim solum Orthodoxi & Ariani diversum habebant Episcopum, sed & ipsi Orthodoxi inter se divisi, partim Paulino, partim Meletio adhærebant. Est autem de schismatis hujus origine & progressu, pluribus actum vigesima Maji, ubi de S. Lucifero Calaritano, Capite quinto. Atque hæc altera, Basilii cura erat, ut Orthodoxi inter se sublato schismate conciliarentur, Quia vero qui cum Meletio erant, numero superabant reliquos, nequidem satis inter se unitos; convenientius judicabat, ut Meletio omnes unirentur; tum quia virtuti ejus id congruum videbatur, tum quia existimabat id etiam Occidentalibus Episcopis (quamvis eorum communione Paulinus frueretur) non displiciturum. Itaque per eamdem Dorotheum missa epistola, hortatur Athanasium, ut per se rem componere festinet, non expectatis ab Occidente legatis. Antiochenæ, inquit, Ecclesiæ status manifeste a tua pietate pendet, ut alios quidem ædifices, alios vero compescas ac quietos reddas, [tollendum suadet,] atque Ecclesiæ vires per unanimem consensum restituas. [B. Ep. 48] Quod enim, juxta eos qui medicorum sapientissimi sunt, initium curandi ab illis sumere debeas qui periculosissime laborant, nemo est qui te melius intelligat. Jam vero totius orbis Ecclesiis, quæ tandem magis opportuna est, quam Antiochena? quam si contigerit ad concordiam redire, nihil prohibebit quo minus universo corpori, tamquam corroboratum caput, sanitatem suppeditet. Revera autem sapientia tua & euangelica commiseratione urbis illius ægritudines opus habent; quæ non ab hæreticis solum scissa est, sed & ab illis qui idem sentire dicuntur, discerpitur. Ista vero componere, & in unius corporis harmoniam reducere, illius est qui & siccis ossibus, ut ad nervos & carnem iterum restituerentur, ineffabili sua virtute largitus est. Magna enimvero & omnino grandia Dominus per Sanctos suos operatur: & hic rursus excellentiam tuam talium administrationem decere speramus, ut turbatio quidem populi prosternatur ac tollatur, factiosæ vero ac sectariæ prælaturæ cessent: atque omnes invicem alter alteri in mutua dilectione subjiciantur, vetusque robur Ecclesiæ restituatur.

[147] Post discessum Dorothei alia Epistola mentem suam clarius etiam explicavit Basilius addito insigni Meletii elogio: Mihi quidem, ait, superioribus ad dignitatem tuam litteris sufficere videbatur, si tantum ostenderem, quod populi Sanctæ Antiochenæ Ecclesiæ circa fidem robur ad unam oporteat concordiam & unitatem conciliari, ut declaretur, [& Meletium in Episcopatu confirmandum,] quod pientissimo Episcopo Meletio opus sit, ad ea quæ jam in plures partes dissecta sunt coadunanda. [B. Ep. 50] Quoniam vero is ipse dilectus Syndiaconus noster Dorotheus, dilucidiorem de rebus istis sibi memoriam quæsivit, necessario subscribimus: quoniam & universo Orienti in votis hic sit, nobisque imprimis, qui quovis modo illi conjuncti sumus, ut desiderabilem hunc virum Ecclesia videat, adhærentem Domino, & fide irreprehensibilem & vita; cui & reliqui nulla ratione comparari queant, [sic ut alierum paci prospiciatur.] dignum qui universo (ut ita dicam) corpori Ecclesiæ præsit, & cujus respectu ceteri sint tamquam resectæ particulæ: igitur undique & necessarium & utile est, ut isti viro reliqui, perinde atque magnis fluviis minores, concilientur. De aliis vero instituenda est œconomia quædam, quæ & illis conveniat, & populum pacatum reddat, prudentiæque tuæ ac illustri solertiæ & diligentiæ competat. Prorsus autem immensa prudentia tua novit, quod concordibus in Occidente eadem placuerint, sicut indicant litteræ, quæ nobis per beatum Silvanum allatæ sunt.

[148] Non diu post hæc, cum judicaret auctoritatem Athanasii plurimum conferre posse ad redintegrandam Ecclesiarum pacem, cui ipse unice studebat; [Eundem rogat, ut Episcopis quibusdam, ad Ecclesiam redire volentibus,] cumque tamquam ex evidentissimo argumento concluderet, in maximis fidei capitibus recte sentire eum, qui cum illo communicaret; mißis iterum litteris rogat, ut Episcopis quibusdam, ad Ecclesiæ unionem redire volentibus, prior communionis epistolas scribere dignaretur. [B. Ep. 337] Quinam isti fuerint, felicius forsan indagabimus, cum ipsam epistolam proposuerimus. Quando, ait, ad res ipsas quidem respicimus, & difficultates expendimus, a quibus omnis boni efficax operatio, quasi quodam retinaculo, impedita detinetur; eo relabimur, ut prorsus de nobis ipsis desperemus: quando vero ad honestam illam gravitatem tuam convertimur, ac cogitamus, quod te Ecclesiasticarum infirmitatum Dominus noster medicum constituerit; animos resumimus, & ex desperationis lapsu ad spem rerum meliorum erigimur. [B. Ep. 51] Dissoluta est omnis Ecclesia, quemadmodum neque prudentia tua ignorat: vides enim omnino, quasi ex quadam mentis & contemplationis tuæ specula, quæ ubique gerantur; perinde atque in mari, cum multis simul navigantibus pariter omnes naviculæ inter se colliduntur violentia procellarum; fitque naufragium, partim quia externa aliqua causa mare violenter perturbant, [ipse, velut infirmitatum ecclesiasticarum medicus,] partim quia ipsi navigantes confuse inter se invicem concurrunt, & in se ipsos impelluntur. Satis fuerit in ista imagine contueri depictam Ecclesiæ calamitatem, ut in illa liceat terminare sermonem, cum & sapientia tua non requirat plura, neque præsens status eam indulgeat nobis loquendi libertatem. Et ad ista quis sufficiens gubernator? quis tantæ fidei, ut credatur excitaturus Dominum, qui & ventum increpet & mare? Quis autem alius, quam qui a puero in pietatis agonibus decertavit? Quoniam igitur quicumque inter nos sani sunt circa fidem, ad eorum qui ejusdem doctrinæ sunt concordiam & unitatem dextre accedunt; bona cum fiducia ad consolationem tuæ clementiæ venimus, ut omnibus nobis unam scribas Epistolam, quæ quid agendum sit admoneat: nam volunt, ut abs te initium ipsis fiat, cognoscendi quid communiter dicendum tenendumque sit. Quoniam vero tibi, propter memoriam præteritorum; [prior per litteras offerat communionem suam:] suspecti forsan & inimici videntur; hoc facito, pientissime Pater; epistolas, ad Episcopos scriptas, mihi transmitte, sive per aliquem eorum quos illic habes fideles, sive etiam per Fratrem nostrum & Syndiaconum Dorotheum; quas acceptas non prius ad eos dabo, quam responsa ab ipsis accepero: quod si ita non fecero, peccator ero in te omnibus diebus vitæ meæ. Omnino autem non est majori timori obnoxium istud ei, qui ab initio ad Patrem locutus est, quam mihi nunc est, quod ad te spiritualem Patrem loquor. Si vero hoc apud te plane desperatum est; permitte nobis ut hanc causam sustineamus; qui sine dolo ac simplici animo, desiderio pacis & mutuæ unionis inter nos, idem in iis quæ Domini sunt sentientes, ad istam legationem & meditationem accedemus.

[149] Plures quidem erant Episcopi, qui a Basilio & Athanasio dißidebant, non tamen omnino liquet quinam ii fuerint, de quorum reconciliatione hic agitur. Ii enim qui Basilii ordinationem iniquo ferebant animo, quamvis etiamnum aliqui in sua pervicacia durarent, non tamen separaverant se a communione Athanasti, imo neque Basilii. Præterea ipsis non convenit quod asserit Basilius, [erant forsan hi Eustathius & socii] eos nempe desiderare ab Athanasio doceri, quid communiter dicendum tenendumque sit: hoc enim non obscure indicat, eos de fide instrui ab Athanasio voluisse, qui cum ipso redire volebant in concordiam. Neque tamen ideo hæc de Arianis intelligi possunt: hi enim sub Valentis imperio, potius de sua stabilienda hæresi, quam deserenda cogitabant. Eapropter non invenio, dequibus cum verisimiliore conjectura hæc epistola intelligi poßit, quam de Eustathio Sebasteno ejusque sociis, qui jam ante annos circiter sex in Concilio Tyanensi, exhibitis Liberii Pontificis litteris, tantum non in communionem fuerant recepti; certe recipiendi erant in Tarsensi, ad hunc finem congregando, nisi Valens ab Arianis inductus vetuisset Synodum convenire. Cumque illi tum temporis pœnitentiam præ se ferrent, & omnimodam cum orthodoxis reconciliationem; adeo ut Liberium Pontificem, & ipsum Basilium deceperint; nil mirum si hic, desiderio pacis & mutuæ unionis, Athanasium rogaverit, ut illos in communionem reciperet; quamvis judicaret eos, propter præteritorum memoriam, ipsi merito suspectos esse.

[150] Athanasius, eo quo par erat animo, Basilii litteras accepit: & quo ejus votis satisfaceret, remisit Dorotheum Diaconum, qui (ut credere fas est) epistolam illi tradiderat, de qua alibi ita meminit: Ego cum accepissem beatissimi Patris Athanasii Alexandrini Episcopi litteras, [Respondet Athanasius, recipiendos, si fidem Nicænam profiteantur,] quas etiamnum in manibus habeo, & requirentibus legendas objicio; quibus ille manifeste edixit, quod si quisquam ex Arianorum hæresi ad nos transire voluerit, admittendus esset; nec quidquam in illo assumendo hæsitandum, si Nicæni Concilii fidem confiteatur: & dogmatis hujus consortes ille mihi omnes, cum Macedoniæ, tum Achaiæ Episcopos allegasset; necessarium arbitratus sum, ut tanto viro, propter fide dignam auctoritatem eorum qui id decreverant, obsequerer: simulque præmium, pacis studiosis destinatum, adipisci cupiens, eos qui fidem istam confitebantur communicantium parti adscripsi. [B. Ep. 75] Post discessum vero Dorothei, [Ab eodem ad illos mitatitur Petrus Presbyter] profectus est etiam jussu Athanasii, e sacro Cleri sui cœtu, Petrus reverendißimus Presbyter: non iste quidem qui ejus in Episcopatu successor fuit, numquam oculis corporeis a Basilio agnitus; sed alius, quem ille, post septimanas aliquas venientem ad se, multo cum gaudio excepit, bonumque peregrinationis ipsius laborem probavit: quem mandata Episcopi sui executum ostendit, conciliatis quæ erant contraria, ac conjunctis quæ erant divulsa. [B. Ep. 320, B. Ep. 52] Quo datur intelligi, Petrum, non recto itinere ad Basilium venisse; sed prius acceßisse ad eos Episcopos, pro quibus in communionem recipiendis Athanasium Basilius rogaverat. Nam ille, quamvis ejus zelum probaret, longa tamen experientia edoctus, quam parum hæreticis pœnitentiam simulantibus sit fidendum, non omnino Basilii consilium sibi sequendum duxit, ut ipse prior ad eos communicationis litteras mitteret; sed maluit per Petrum Presbyterum ipsorum animos explorare. Verum hic quoque in aliquam ab ipsis fraudem videtur inductus, [sed hunc illi mentita conversione fallunt,] cum crediderit & Basilio asseruerit conciliata esse quæ erant contraria, & conjuncta quæ erant divulsa: adeoque forsan non satis cautus, in errorem lapsus est, quem sibi etiam obrepsisse narrat Basilius: Si nonnullos, inquit, aliquando Arii discipulos ad communionem assumpsimus, ita illos admisimus, [uti & Basilium.] ut morbum suum intime celantes pietatis verba loquerentur, vel certe doctrinæ nostræ nihil obluctarentur. [B. Ep. 75] Et hac in re non nostro ipsorum erga tales usi sumus judicio; sed magis decreta Patrum nostrorum, quibus illi de talibus jam olim quid faciendum sit statuerunt, sectati sumus.

[151] [Hic rursus ad Athanasium scribit] Dum ista aguntur, considerans Basilius, quam multa ad Ecclesiarum pacem proponerentur, quam pauca perficerentur, cum difficile foret legatos Occidentalium Episcoporum nomine impetrare, atque eos tamen expectandos censeret Athanasius, antequam Antiocheno schismati mederi posset: rursus ad eum mittit Dorotheum Diaconum, in istum quem litteris significat finem. Accommodatissimum, inquit, arbitrati sumus, si, veluti ad omnium nostrum verticem, ad tuam integritatem refugiamus; teque & consultore, & rerum gerendarum duce ac principe utamur. [B. Ep. 52] Hac de causa & Fratrem nostrum Dorotheum, [per Dorotheum Diaconum] ejus Ecclesiæ quæ sub colendissimo Episcopo Meletio est Diaconum, bono circa rectam fidem zelo usum, cupientemque & ipsum Ecclesiarum videre pacem, ad pietatem tuam remisi; ut consiliis tuis obsequentem (quæ in illo & tempore & rerum experientia, & spiritu consilii quo reliquos præcellis, certiora reddere potest) rebus agendis ac prosequendis admoveas. Eum tu suscipies absque dubio, oculisque pacificis aspicies; confortans ipsum precum tuarum auxilio, instruensque litteris; imo & quibusdam illic tuorum studiosis, ad injunctum propositum duces.

[152] Visum est autem mihi consentaneum, ut scribatur Episcopo Romæ, ut quæ hic geruntur consideret, & sententiam suam expromat. [proponens quida Rom. Pontifice petendum,] Et quoniam difficile est ut communi ac synodico decreto aliqui illinc mittantur; ipse sua auctoritate in ista causa usus, viros eligat, non tantum ad ferendas itineris molestias idoneos, sed ad hoc quoque accomodos, ut mansuetudine & facilitate ingenii, eos qui distorti & obliqui apud nos sunt corrigant; apte ac dispensatorie sermonem attemperantes, omniaque secum habentes necessaria, [quales ab hoc in Orientem mittendi,] ad ea rescindenda quæ Arimini per vim & violentiam gesta sunt. Illi vero, nemine id sciente, absque strepitu, veniant per mare ad eos qui hic sunt; ne qui pacis inimici adventum ipsorum præsentiscant. Quæritur autem & hoc a nonnullis illic, quod & nobis ipsis videtur necessarium, ut Marcelli hæresim, cum illuc venerint, tamquam malam ac noxiam & a sana fide alienam exterminent: quoniam ad hunc usque diem, in omnibus quas scribunt litteris, Arium quidem pessime audientem sursum ac deorsum versantes, anathematizare atque ab Ecclesiis eliminare non cessant; Marcellum vero, [quid agendū in causa Marcelli Ancyrani,] qui attulit impietatem, Arianæ ex diametro respondentem, atque contra eamdem Unigeniti Divinitatisque essentiam impie egit, Verbique appellationem male usurpavit, ne semel quidem accusare videntur: qui Verbum quidem, Unigenitum vocari tradit, ratione ministerii ac dispensationis, & quatenus in tempore natus prodiit; ceterum ad eum unde egressus erat reversum, nec ante egressum fuisse, nec post regressum subsistere. Et hujus quidem experimentum ac demonstrationem reconditi apud me iniquæ illius syngraphæ libri continent; ipsi tamen istum nequaquam visi sunt reprobare, & propterea culpandi veniunt; ut qui ab initio illum, per ignorantiam veritatis, in ecclesiasticam etiam communionem receperint. Igitur & illius decenter fieri mentionem præsentia negotia exposcunt. Itaque ne occassionem habeant, qui occasionem quærunt ex eo, [de cujus hæresi constare sibi dicit;] quod sanctitati tuæ conjunguntur qui fide sani sunt, manifestandi sunt omnibus qui ad veram fidem claudicant; & ut posthac agnoscamus nobis consentientes; & non, perinde atque in nocturna pugna, inter amicos & inimicos nullum discrimen faciamus.

[153] Tandem admonemus, ut mox cum prima navigatione prædictus Diaconus mittatur, [quid (denique curandum legatis cum Romā advenerint.] quatenus sequenti anno fieri queat aliquid eorum, quæ tantopere cupimus. Sed & illud etiam præ ceteris sermonibus, quos attigimus, considerabis & accurabis; scilicet, ut cum illi, qui mittendi sunt, volente Deo advenerint, non inferant Ecclesiis schismata: sed potius idem sentientes, quovis modo ad unionem pertrahant, etiamsi quosdam invenerint, qui peculiaria quædam dissidii inter se argumenta præferant; ne populum orthodoxum a Præpositis suis separent, inque multas partes dividant. Curandum est enim, ut paci posthabeantur omnia, & cum primis Antiochenæ Ecclesiæ adferatur medela: ne quæ in illa est sincera pars, imbecillis facta, personarum respectu scindatur. Tu vero hæc tandem magis ipse quam nos curabis: quandoquidem, quod & auxiliante Deo precor, intelligis, omnes tibi, ea quæ Ecclesiarum statum concernunt, [Meletio significat,] permittere ac commendare. Ita cum Basilius sententiam suam exposuisset Athanasio; ne Dorotheum dimitteret in scio Meletio, cujus Diaconus erat, litteras quoque ipsi commisit ad illum deferendas, quibus eidem quæ acta sunt, quæque adhuc agenda exponit; Imprimis, quod hactenus religiosissimum Fratrem Dorotheum apud se detinere voluerit, ut sub finem negotiorum dimissus, singulas res gestas ipsi significare posset. [E. Ep. 57]

[154] Quoniam, inquit, dum diem ex die ducimus, in longum tempus & simul ab ipsis rebus propositis differimur: tum vero, quia (ut in negotiis difficillimis fieri solet) sub manu nobis consilium natum fuerat; [Romam mittendum Dorotheum] misimus prædictum hunc virum, ut & sanctitatem vestram conveniat, & per ipsum singula referantur, & quid nos suggeramus ostendat; ut si cogitationes nostræ commodæ & utiles videantur, ab integritate vestra hoc studii impendatur, ut opere perficiantur. Denique significat, decretum esse, ipsum Dorotheum Romam usque profecturum, qui permoveat quosdam ex Italia, ut Orientales invisant; idque per mare, quo eos effugiant a quibus possent impediri: quandoquidem ii qui apud rerum Dominos potentes sunt, nihil neque vellent neque possent de causa ejectorum illic suggerere; sed hoc lucro deputare, si nihil in Ecclesiis pejus geri videatur. [quem cupit ab eo litteris instrui,] Igitur si, inquit, prudentiæ tuæ consilium nostrum utile visum fuerit, dignabere & epistolas formare, & monita dare, de quibus oporteat ipsum tractare; & ad quos, & quando. Ut autem majorem fidem & auctoritatem habeant litteræ, assumes plane socios, nobis concordes, etiamsi modo nobis non adsint. Dorotheo autem, post septimanas aliquot Cæsaream reverso, cum intelligeret Basilius consilium suum ab Athanasio & Meletio probari; statim illum in Occidentem ablegavit, mandatis, quæ superioribus litteris continentur, scripto traditis. Adjunxit quoque epistolam ad S. Damasum Pontificem, quæ sine inscriptione reperitur ducentesima vigesima: istam quippe scriptam esse apparet, ad præcipuum quemdam Episcopum, [ipse proficiscenti tradit suas ad Damasum] longis terrarum spatiis disjunctum, qui Orientis neceßitatem minus haberet perspectam, & tamen posset per se vel legatos suos remedium implorantibus adferre. Hæc enim omniæ cum Romano Pontifici, magis quam ulli alteri conveniant, dubium nullum relinquitur, quin hæc ipsa sit epistola, quam Basilius per Dorotheum ad Damasum misit.

[155] Antiquæ, inquit, dilectionis leges revocare, & parentum nostrorum pacem (cælesti illud donum Christi & salvificum, [quibus, caritatis commemoratione,] sed tempore evanidum & defloridum) ad vigorem pristinum restituere, necessarium quidem nobis est; utilissimum autem & jucundum (sat scio) tuæ Christianissimæ videbitur dispositioni. [B. Ep. 220] Nam quid potest esse jucundius visu, quam videre illos, tot terrarum interjectis spatiis ab invicem separatos, per amoris unionem, veluti membra, in quamdam harmoniam, in Christi corpore conjunctos & compactos? Universus quidem propemodum Oriens, Pater colendissime, hoc est quidquid ab Illyrico ad Ægyptum usque protenditur, [& exposito Orientis miserrimo statu,] vehementi tempestate & fluctuum exagitatione percellitur, per hæresim, olim ab Ario veritatis hoste disseminatam, his vero diebus repullulantem, impudenterque iterato se exerentem, & tamquam ab radice amarissima fructum letiferum proferentem, jamque ad vim quidem nonnullam aspirantem: propterea quod ubique per omnes Episcoporum diœceses, illi qui primi sunt & principes tuendæ doctrinæ sanæ atque orthodoxæ, per falsas calumnias & injuriosas contumelias ab Ecclesiis pelluntur; rerum vero agendarum potestas conferatur in eos, qui simpliciorum animas captivas ducunt. Horum certe malorum remedium esse unicum arbitramur, miserationis tuæ visitationem solicitudinemque. Animas nostras præteritis temporibus solatio affecit dilectionis tuæ magnitudo; recreati sumus, etiamsi ad modicum tempus, & animis nostris confirmati, serenissimo illo rumore, quo dictum est, vos aliquam nobis curam & visitationem impertituros. At postquam spe ista excideramus, cum ulterius continere nos nequiremus, [implorat ejus auxilium,] eo descendimus, ut per litteras nostras aliquantulum solatii nobis faceremus, si vos iis excitati tandem, nostri susciperetis curam; & quosdam ejusdem nobiscum confessionis huc mitteretis, qui discordantes inter se partes vel conciliari, vel Dei Ecclesias revocare ad amicitiam & unionem possent; vel saltem eos propalam vobis manifestos reddere, qui fluctuationis istius causæ erant, ut de cetero vobis omnibus liquere queat, ad quorum demum communionem accedere debeatis. Prorsus tamen nihil intempestivum cupimus, sed quod beatis olim viris & Deo carissimis in more positum fuit, & omnibus, imprimisque vobis ipsis, familiare est, Novimus enim, partim beneficio memoriæ, per successionem rerum a Patribus ad nos deductarum, partim per litteras edocti, quæ etiamnum apud nos custodiuntur, Dionysium illum beatissimum Episcopum, qui olim apud vos cum ob fidem sinceram tum ob virtutes reliquas egregias celeberrimus erat, per litteras suas Ecclesiam nostram Cæsareensem curasse, [exemplo S. Dionysii antecessoris sui,] misisseque huc de suis qui Fratres liberaret a captivitate. At vero præsens nostrarum rerum status multo est quam ille fuit depressior & calamitosior, & majorem multo flagitat solicitudinem: neque enim tectorum terrestrium deflemus nunc demolitionem, sed captivitatem lugemus ecclesiarum: neque corporum nunc timemus servitutem, sed videmus nostrarum animarum captivitatem, singulis diebus ab iis procuratam, [præsertim cum periculum sit in mora;] qui se duces huic hæresi præbent: adeo ut nisi vos quam maturato ad nos refocillandos excitemini, vix paulo quidem post invenietis eos, quibus possitis, quantumvis velletis libentissime, manus dare auxiliatrices; nimirum sub hæreticorum potestate rebus omnibus redactis.

[156] Dionysius ille beatissimus Episcopus, cujus hic Basilius meminit. [idque exemplo Dionysii Rom. Pontificis,] Post Sixtum II in Cathedram Apostolicam evectus est, Æmiliano & Basso Coss. anno CCLIX; eodem scilicet quo Valerianus Augustus, qui quamvis brevi tempore multum Christiani sanguinis fudit, captus a Persis, non modo imperium quo fuerat insolenter usus, sed etiam libertatem quam Ecclesiis ademerat perdidit, & vivens in servitute turpissima, fines Romanorum, barbaris; Christianos, Provinciarum Præsidibus divexandos reliquit, (uti scribit Lactantius in libro de mortibus Persecutorum) donec filius ejus Galienus, [qui subvenit Cappadociæ tempore Gallieni Imperat.] non diu post patris infortunio territus, persecutionis furorem stitit. Hoc ergo rerū statu præclaram occasionem Dionysius habere potuit, qua per litteras Ecclesiam Cæsareensem curaret, mitteretq; illuc de suis qui Fratres liberaret de captivitate. Atque hanc fuisse piam Romanorum Pontificum consuetudinem, testatur Eusebius in Historia sua Ecclesiastica; quam illatenuerit usque ad persecutionem sua ætate grassantem; idque confirmat at auctoritate Dionysii Alexandrini, ita ad Romanos scribentis: Apud vos is mos jam inveteravit, ut omnes Fratres variis afficeretis beneficiis, & Ecclesiis permultis, quæ in quaque civitate sunt, vitæ mitteretis subsidia. [l. 4 c. 22] Sic plane, [sicut alias quoque fecisse laudatur Ecclesia Rom.] quod non solum egentium sublevatis inopiam; verum etiam Fratribus, qui sunt ad metalla damnati, opem fertis: sicque per ea beneficentiæ subsidia, quæ jam a primis Ecclesiæ vestræ jactis fundamentis passim mittere consuevistis, cum sitis Romani, Romanorum consuetudinem a Patribus traditam sedulo observatis: quam quidem certe beatus Soter vester Episcopus, & hactenus custodivit diligenter, & mirum in modum suo propenso studio adauxit: idque non modo opes in Sanctos reficiendos delegatas benigne subministrando, verum etiam Fratres ad ipsum adventantes, tamquam pater indulgens & clemens in liberos, beato ac pio sermone ad virtutem cohortando.

CAPUT XIII.
Basilius Hæresis Macedonianæ suspicionem incurrit: defenditur ab Athanasio & Nazianzeno.

[157] Profecto in Occidentem Dorotheo, alia Basilium molestia excepit. [Desiderio pacis actus Basilius,] Causam præbuit desiderium pacis, pro qua tantopere laborabat. Cum enim videret Macedonianos, Semiarianos, Arianos, aliosque hæreticos inter se digladiantes, in hoc tamen convenire contra Orthodoxos, quod Divinitatem Spiritui sancto abnegarent; putavit singulos seorsim facilius, quam omnes simul expugnari possecitaque Divinitatem Spiritui sancto sic asserendam existimabat, ut tamen ipsum nusquam aperte Deum appellaret, ne aliquid ad Nicænum Symbolum addidisse videretur. Hoc suum propositum indicat & sequendum suadet Presbyteris Tarsensibus, qui ea super re consilium ejus exquisierant: Magna est, inquit, [suadet Presbyteris Tarsensibus] inclinatio temporis ad Ecclesiarum eversionem. Atque id quidem jamdudum intelleximus. Ædificatio Ecclesiæ nulla, erratorum correctio nulla, erga Fratres si infirmiores sint, humanitatis commiseratio nulla; sin recte valeant, propugnatio salutis ipsorum plane nulla, ac ne præsidium quidem, quod aut præsentem morbum curare queat, aut impendentem propulsare. [B. Ep. 203] Omninoque similis jam est Ecclesiæ status (ut similitudine utar, quamvis vilior videri possit, evidenti tamen) veteri vestimento, quod vel levi de causa facile discinditur, pristinam vero soliditatem recuperare nullo pacto potest. Igitur in tali tempore, magnum studium, magnaque diligentia opus est in quibusdam Ecclesiis juvandis: juvabuntur autem, si quæ nunc divulsa sunt conjungantur; conjungenturautē, si quibus in rebus nullum animabus detrimentū afferimus, voluerimus nos infirmioribus accommodare & obsequi. Quoniam igitur multorum ora sese adversus Spiritum sanctum aperuerunt, multorumque linguæ ad jaciendas in illum blasphemias se acuerunt; [insirmioribus se accommodare] optimum factu esse ducimus, ut quantum in vobis est, blasphemorum numerum minuatis, & ad paucos redigatis: atque eos qui Spiritum sanctum creaturam esse negant, in communionem recipiatis; ut soli relinquantur blasphemi, atque ita vel pudore ad veritatem adducantur, vel si in peccato maneant, ob paucitatem indigni putentur, quibus fides habeatur, [quoad prositendam divinitatem Spiritus sancti] Ergo nihil ultra quæramus, sed Fratribus qui nobiscum coire societatem volunt, fidem quæ Nicææ sancita est, proponamus; ac si in ea conveniant, illud quoque exigamus, Spiritum sanctum neque creaturam dici oportere, neque eos qui dicunt in communionem ipsis esse recipiendos. Nihil aliud est quod præterea nobis inquirendum censeam. Persuasi enim mihi, si quid etiam est quo ad ampliorem evidentiam addito opus sit, id frequenti collationi, minimæque contensiosæ inter nos exercitationi daturum esse Dominum, quia ipsum diligentibus omnia cooperantur in bonum. Deinde Hæreticis ad Ecclesiæ unionem redire volentibus ista præscribit. [B. Ep. 204] Quæ autem & vobis quantum mihi persuadeo, minime adversantur, [& ita præscribit Hæreticos recipiendos.] & Patribus quos commemoravi apta sunt quæ animum expleant, hæc ut fateamini recipi a vobis fidem a Patribus nostris, qui Nicææ quondam convenerunt expositam, nallamque earum quæ in Symbolo sunt dictionum rejiciatis, sed exploratissimum habeatis, [modo ne dicatur esse creatura.] tercentos decem octo Patres, qui minime contentionis cupidi convenerunt, non sine Spiritus sancti actu & operatione locutos esse; hoc etiam addentes fidei illi, Spiritum sanctum minime dicendum esse creaturam, neque cum iis qui dicunt communicandum, ut pura sit Ecclesia Dei, nullum zizanium secum admixtum habens. Pro orthodoxis vero ita spondet: Hac dere, si vestra illis intima dilectio satisfecerit, ipsi quoque paratisunt eam vobis quam par est subjectionem præstare. [Ibid.] Ego enim pro Fratribus spondeo, nulla illos in re contadicturos, sed animo majoremin modum erga vos propenso, omnem modestiam adlibituro, si hoc unum quod a vobis expetunt vestra ipsis perfectio libenter dederit.

[158] [Ita quieti Ecclesiæ consulens,] Altera ratio qua permovebatur Basilius, ne Spiritum sanctum palam & aperte Deum nominaret, fuit, ne se pariter & Ecclesiam objiceret omnium hæreticorum furori. Et de se quidem parum sollicitus erat: Ecclesiam sed suam Cæsare ensem in pace, quantum salva orthodoxa fide fieri poterat, conservatam volebat. At ne interim fides ex silentio suo detrimentū caperet, hortabatur privatim Theologum, ut tanto fortius Divinitatem Spiritus sancti in suis ad populum sermonibus prædicaret. Hoc consilium, quamvis a Christiana caritate & prudentia inspiratum videretur, non tamen omnibus æque probatum est. Abalienavit enim ab ipso animos Religiosorum, quos sibi semper habuerat conjunctißimos; nunc vero eorum quidam ipsum, ut nimis timidum, accusabant; quasi non auderet veritatem fidei profiteri, [proditæ fidei accusatur a Monacho] multo minus ut Episcopum decebat defendere: alii vero eum silentio suo favere hæreticis arguebant: ita enim ad Basilium Nazianzenus: Multi inquit, nos ut in fide parum fortes accusant, ii nempe qui, & recte quidem, communia omnia inter nos esse statuunt: atque aliiplane nos impietatis insimulant, alii timiditatis: impletatis nimirum ii, qui nos ne pie quidem loqui sibi persuadent; timiditatis autem, qui nobis dissimulationis crimen impingunt. [G. Ep. 26] Ac sermones aliorum quid referre attinet? Quod vero nuper accidit, ex me audies. Atque hinc pergit id quod contigerat narrare.

[159] Epulum quoddam erat, in quo permulti clarissimi viri, Gregorioque & Basilio amicitia conjuncti, [inter epulandum:] accumbebant; atque inter eos vir quidam, pietatis nomen habitumque præ se ferens. Nondum ad pocula ventum erat, cum (ut in conviviis fere fit) de iis sermo excitatur, instar alterius cujusdam adventitiæ rei in medium propositæ. Omnibus porro virtutes Basilii qui aberat amplissima laude efferentibus, & Gregorium, ipsi ut iisdem vitæ studiis deditum adjungentibus, amicitiamque eorum & Athenas commemorantibus, inque rebus omnibus concordiam animorumque conspirationem; indigne tulit hic philosophus; Et quidnam hoc est, inquit, admodum furiose exclamans, o viri? quam valde mendaces & adulatores estis? Cetera quidem laudentur sane viri illi, si ita lubet, nihil repugno: verum quod maximum est, non illis concedam. Orthodoxiæ nomine frustra laudatur Basilius, frustra Gregorius: ille quia sermonibus suis veritatem prodit, hic quia patientia sua eidem proditioni participat. Hic Gregorius qui aderat; Unde hoc, o homo vane, inquit, atque arrogantiæ nomine nove Dathan & Abiron; Unde nobis dogmatum arbiter venis: Siccine tantarum rerum judicem teipsum statues? Tum ille; Ex Eupsychii Martyris synaxi nunc venio, eamque dicti mei testem habeo (sic enim res se habebat) atque illic Basilium magnum audivi, de Patre quidem & Filio, optime & perfectissime, atque ut vix quisquam alios facile queat, disserentem; Spiritum sanctum autem convellentem ac distorquentem. Ac similitudinem adhibebat, tamquam fluvii, qui prætereundo petras & arenam excavet. Alioqui enim, cur tu, vir admirande, inquiebat Gregorium intuens; tam perspicuis verbis Spiritum sanctum Deum esse asseris (simulque vocem quamdam Gregorii commemoravit cum ipse in frequentissimo cœtu de Divinitate verba faciens, [ubi frustra eum defendente Greg. Theologo,] pervulgatum illud de Spiritu sancto interfatus esses; Quousque lucernam sub modo abscondemus? Basilius autem fidei doctrinam obscure ostendit ac velut adumbrat, nec veritatem libere profitetur, politice magis quam pie autem obruens, dicendique facultate versutiam tegens?

[160] Respondit Gregorius: Ego, quoniam in obscuro positus, ac plerisque incognitus, sic ut nec quæ loquar nec an loquar ferme homines sciant, sine periculo philosophor: illius autem major habetur ratio, utpote cujus nomen, tum ob ipsius virtutem, tum ob Ecclesiæ splendorem multo sit illustrius; palam autem est quidquid de eo dicitur; ingensque circa eum bellum est, cupientibus nimirum hæreticis nudam & apertam vocem ex ipsiusmet Basilii ore arripere, ut ipse quidem ex Ecclesia expellatur, qui solus pæne restat veritatis igniculus, ac vitalis facultas, vicinis omnibus captis ac subjugatis; hæresis autem in civitate radices agat, atque ex hac Ecclesia, non secus atque ex aggere quodam & propugnaculo, terratum orbem populetur. Præstat itaque œconomiam quamdam veritati additam fuisse, nobis videlicet tempori quasi nebulæ cuidam nonnihil cedentibus, quam ut ea ob prædicationis perspicuitatem opprimeretur. Nos enim ex ea re nihil damni facimus, [& convivis Monacho assentionibus,] si ex aliis quoque dictionibus, quibus id certo colligatur, Spiritum sanctum Deum agnoscamus: neque enim in verborum sono, potius quam in mente & sententia, veritas sita est: Ecclesia autem grave vulnus acceptura est, si ob unius hominis ejectionem veritas profligetur. Excusabat quidem Theologus rationibus ejusmodi Basilii silentium: verum hanc œconomiam, ii qui aderant, tamquam vanam & insulsam ipsosque ludificantem, non modo non comprobarunt; sed etiam ambos clamoribus insectabantur, ut ignaviæ suæ potius, quam orthodoxiæ consulentes: longe enim præstantius esse dicebant, suos per veritatem tueri & conservare, quam per hujusmodi scilicet œconomiam eos labefactare, nec interim alienos lucrari. Post hæc narrata Basilium alloquens, epistolam sic concludit Gregorius: Enimvero quæ & dixi & audivi; & quam valde, ac prætermodum consuetudinemque meam, adversus eos qui contra nitebantur indignatus sum, sigillatim exponere prolixum nunc fuerit, minimeque fortassis necessarium: ut autem finem dicendi faciam, sic eos amandavi. Acta sunt, [transii ad plures calumnia.] ut paret, ista post festum S. Eupsychii, Martyris Cæsareensis, quod celebratur, tam apud Græcos quam Latinos, VII septembris. Verum non in uno solum Monacho, neque in una tantum super mensam altercatione, stetit hoc perversum de Basilii silentio judicium: videtur enim Solitarius ille plures in partes suas traxisse, qui Nazianzeno familiares erant:

[161] Litteris acceptis ita Basilius respondit, ut dolorem quidem non omnino dißimularet (gravißimum enim est Episcopo de haresi palam accusari) contempsit tamen generose temerarium aliorum de se judicium, ratus brevi futurum, ut præclaro pro fide certamine palam omnibus ostenderet, quam procul ab omni timiditate & haresi abesset. Quod vero ille de quo scripsisti, inquit, (qui nuper vitam Christianorum tantopere inspicere contendebat, denique nonnihil auctoritatis ex eo sperabat, [Hanc Basilius parvipendens,] si nobiscum versaretur) & quæ non audivit asserit, & quæ non intellexit disputat, nihil est cur mireris; quin hoc admiratu dignum & paradoxum fuerit, quod ad ista auditores habet, germanissimos mihi, eorum qui apud vos sunt Fratres; & non solum auditores, sed etiam (ut apparet) discipulos quoque. [B. Ep. 33] Quamquam & hoc præfertim paradoxum sit, quod talis docendi munus usurpat, & quod tales auditores illum sustinent, quodque ego convellor ac discerpor. Verumtamen ipsa temporum istorum catastrophe nos ita instituit, ut nihil eorum quæ accidunt moleste feramus: jam olim enim ignominiosiora nobis, promerentibus ita peccatis nostris, accidere consueverunt. Ego igitur, siquidem nullum adhuc Fratribus istius sententiæ meæ de Deo experimentum dedi, ne nunc quidem habeo quod respondeam. Quibus enim prolixitas temporis non persuasit, quomodo brevis aliqua epistola persuadebit? Si vero illa ad satisfactionem satis erit, pro nugis habenda sunt quæ calumniatores effingunt. Verumtamen si permiserimus, ut ora infrænata cordaque rudia, de quibuscumque volunt loquantur, & aures ad suscipiendum quidvis paratas habuerimus; fiet, ut non solum quæ aliorum sunt nos, sed & alii quæ nostra sunt suscipiant.

[162] Horum autem ea causa est, quam olim deprecabar, ne fieret, [Gregorium a quo monitus erat, ad se invitat:] nunc vero defatigatus sileo; videlicet, quod una non convenimus. Si namque, ut olim inter nos pacti eramus, secundum eam quam jam Ecclesiis debemus curam & solicitudinem, sæpius per annum convenissemus; januam certe calumniatoribus non aperuissemus. Tu vero, si videtur, vale istis dicto, huc te provocari sinas, ut in præsenti mecum certamine labores, mecumque sis adversus eum qui nos impugnat. Si enim vel visus dumtaxat fueris, confestim impetum illius, & qui cum eo ad pervertendas res patriæ conspirant, dissolves ac pessumdabis; ostendesque illis, quod ipse auctor conventus nostri per gratiam Dei sis, obturaturus omne os iniquum eorum, qui loquuntur adversus Deum iniquitatem. Id si feceris, res ipsa declarabit, quis te ad ea quæ recta sunt subsequatur, & quis claudicet, atque per metum doctrinam veritatis prodat. Si autem res ecclesiasticæ proditæ sint, parum mihi curæ erit, ut instruam & promoveam eos, qui me tanti æstimant, quanti poterunt æstimare, qui nondum suo se modulo metiri didicerunt: [& innocentiam suam probandam ait serendis pro fide tribulatonibus,] propediem enim Deo favente, ipsa rerum gestarum demonstratio sycophantias istas evidenter coarguet, atque in lucem producet. Quapropter expectamus etiam, futurum forsan, ut pro veritatis doctrina plus aliquid tribulationis ferendum sit: sin minus, vel hoc omnino, ut & ecclesiis & paternis sedibus ejiciamur. Si vero nihil eorum quæ speramus evenerit, non procul abest tribunal Christi. [aut declarandam in extremo judicio.] Ita si propter Ecclesias convenire nos voles, paratus sum quocumque vocaveris accurrere: si vero ut svcophantias dissolvam ac refutem, jam de illis respondere non vacat.

[163] Invitatus Gregorius, ut præsens cum Basilio contra Arianos, mox Cæsaream venturos, decertaret; promisit se, Deo juvante; adfuturum, simulque dimicaturum, virilemque operam impensurum esse: unde verisimile est, eum excurrisse Cæsaream, antequam Valens cum Arianis eo adveniret; & cum Basilio, de Divinitate Spiritui sancto asserenda, aliisque Ecclesiarum calamitatibus, contulisse. [G. Ep. 27] Verum quantumcumque pro Basilio hac in causa egerit Nazianzenus, vix eximere omnibus potuit temerariam de illo præconceptam opinionem: itaque gravi suo incommodo S. Basilius didicit, & exemplo aliis fuit, quam periculosum sit cum hæreticis, spe pacis & conversionis ipsorum, dißimulare vel minimum: nam neque hæreticos Ecclesiæ lucratus est, nisi ad tempus (quamdiu scilicet ipsis licuit callide & impune hæresim occultare) & tam graviter orthodoxos offendit, ut ipse S. Athanasius debuerit calamum pro Basilio stringere, quo Ecclesiam Cæsareensem in pace conservaret, [Pro Basilio calamum stringit S. Athanasius scribens Palladio] & sanctum Episcopum hæreseos labe eximeret. Scripsit igitur ad Palladium Presbyterum, qui cum Innocentio quodam primum sub Basilio vitam monasticam inchoarat, deinde in montem Olivarum sese subduxerat, ibique opere manuali una cum eodem vitam sustentabat. Illum Athanasius inter alia sic compellat: Tom. 1 Sed quod de Monachis Cæsareensibus significasti, hoc ipsum quoque didici e dilecto nostro Dianio, quod graventur & resistant dilecto nostro Episcopo Basilio. Tibi certe, quod mihi rem indicasti, gratias ago; illis vero quæ decuit scripsi, ut veluti filii obsequantur patri, nec iis quæ ille probat contradicant. Nam si suspectus esset in negotio veritatis, recte pugnarent: sin autem confidunt, ut omnes confidimus, eum esse gloriam Ecclesiæ, dum ita decertat pro veritate, & docet eos qui indigent doctrina; non est fas cum tali homine pugnas conserere, sed amandus potius est ob pium animum. Nam ex iis quæ cognovi ex dilecto nostro Dianio, nulla de causa eum gravate ferunt: ipse enim, ut plane mihi persuadeo, infirmus efficitur apud infirmos, ut infirmos lucretur. Dilecti autem Fratres nostri, respicientes ad scopum ejus quo ad veritatem tendit, glorificent Dominum, quod talem Episcopum Cappadociæ dederit, qualem singulæ provinciæ sibi optant. Tu autem, dilecte, velis iis indicare, ut credant me hæc scripsisse. Id enim vos erga Patrem benevolentes reddet, & pacem in Ecclesiis conservabit. [Ioanni item & Antiochi] Similiter reprehendit graviter Athanasius Ioannem & Antiochum Presbyteros, qui tum temporis Hierosolymis commorabantur: Vos, inquiens, cum habeatis … Patrum de veritate confessionem in Nicæno symbolo, aversamini illos qui plus minusve quam in cofessione est loqui velint, & majorem operam Fratrum utilitati impendite in metuendo numine & servandis præceptis; ut doctrina Patrum & observatione præceptorum, grati Domino in die judicii apparere possitis. Valde autem admiror audaciam eorum, qui non reformidant oblatrare dilecto nostro, & vere Dei famulo Episcopo Basilio: cum ex hujusmodi oblatratione deprehendi & convinci possint, quod ne Patrum quidem confessionem aut ament aut amplectantur.

[164] Tam irrefragabile S. Athanasii testimonium, pro doctrina S. Basilii, debuisset omnem mali suspicionem penitus evellere: sed tanta quorumdam fuit in suis præconceptis opinionibus obstinatio, tamque firma quæ semel vulgus male imbuerat tenacitas, ut etiam diu post mortem Sancti, conveniens crediderit Nazianzenus, totam hanc rem, ut gesta est, in oratione funebri exponere; & ostendere, id neque profectum esse ex pusillanimitate aliqua, ob quam minime auderet Fidem palam prositeri; aut ex aliqua erga hæresim benigna inclinatione animi, prout non nulli eo tempore sibi persuadebant. [Orat. 20] Quoniam autem, [Nazianzenus quoque vita functum defendit,] inquit, Theologiæ mentionem feci, ejus in dicendo sublimitatis, qua ille in eo potissimum argumenti genere usus est, hoc adhuc superioribus adjungam: simplicibus enim & imperitis utilissimum est providere, ne damno afficiantur, male & sinistre de ipso existimantes. Mihi vero ad improbos & malignos oratio est, qui ex eo quod alios calumniis incessunt, vitiis suis opem ferre moliuntur. [allataque ejus pro divinitate Spiritus S. constantia,] Ille etenim pro recta doctrina, sanctæque Trinitatis conjunctione & condeitate, aut si quo magis proprio & perspicuo verbo res ea notari potest, non modo de throno, ad quem ne ab initio quidem cupide prosiliit, exturbari ac dejici, sed etiam exilio & morte, atque ante variis cruciatibus affici, prompto alacrique animo tulisset, ac lucro potius quam periculo deputasset. Hoc vero ita esse aperte declarant ea, quæ & fecit & passus est: ut qui etiam obveritatis defensionem exilio mulctatus, nihil aliud negotii susceperit, quam uni ex asseclis, ut se acceptis pugillaribus sequeretur, [prudenter dissimulasse ostendit;] imperaret. Ceterum sermones cum judicio disponere, de Davidis consilio & sententia necessarium esse judicabat, ac belli tempus & hæreticorum principatum aliquantisper tolerare, quoad libertatis tempus successisset, linquæque libertatem ac licentiam attulisset. Illi enim nudam & apertam vocem de Spiritu sancto, quod Deus esset, arripere studebant (quod quidem tametsi verum erat, impium tamen illis, atque improbo impietatis antistiti videbatur) ut eum quidem cum Theologica lingua civitate pellerent, ipsi autem ecclesiam occuparent, eamque sceleris fui propugnaculum efficerent; atque hinc deinde, velut ex arce quadam, id omne quod reliquum erat popularentur.

[165] At ille aliis quidem vocibus e Scriptura petitis, [cum interea idem dogma defenderet tam scriptis libris;] testimoniisque minime dubiis, eamdem vim habentibus, necessariisque argumentis, adversarios ita comprimebat, ut nullo modo repugnare ac contra niti possent; sed (quæ maxima sermonis virtus & prudentia est) propriis vocibus constringerentur: quemadmodum perspicue ostendet liber, quem de hoc argumento edidit: in quo calamum quasi ex Spiritus pyxide movet. Pro priam tamen vocem interim usurpare differebat, tum ab ipsomet Spiritu, tum a sinceris ipsius propugnatoribus, gratiæ loco petens, ne hoc suo cosilio offenderentur; neve committerent, ut dum unam voculam mordicus tenere conarentur, propter inexplebilem cupiditatem omnia perderent. Convulsa nimirum turbulento tempore ac distracta pietate, nihil ipsos incommodi ac detrimenti accepturos, si vocabula paulum immutarentur, modo aliis verbis eadem docerentur: neque enim salutem nostram in verbis potius quam in rebus consistere: quippe cum ne Judæi quidem rejiciendi sint, si ad aliquod tempus pro Christo vocem Uncti sibi concedi postulantes, in nostrum numerum atque ordinem adscribi velint: at Reipublicæ non posse majorem perniciem ac pestem afferri, quam si ecclesia ab hæreticis occuparetur. Nam quod alioqui, melius quam quivis alii, Spiritum sanctum Deum agnosceret, cum ex eo perspicue constat, [quam sermonibus publicis & privatis,] quod & hoc sæpe de loco superiore, quoad per tempus licebat, prædicavit; & privatim apud eos a quibus interrogabatur, haud cunctanter confessus est. In suis vero ad me sermonibus apertius id demonstravit (neque enim quidquam unquam, cum de his rebus mecum colloqueretur, animo tectum occultumque habuit) non simpliciter hoc affirmans; sed, quod antea ipsi perraro acciderat, sibi rem omnem maxime horrendam imprecatus; nempe ut ab ipso Spiritu excideret, nisi cum Patre & Filio Spiritum, ut consubstantialem & honore parem, veneraretur.

[166] Quod si quis me, tantis quoque rebus illius socium admiserit, aliquid quod plerisque incognitum ante fuit, evulgabo: videlicet, quod, cum tempus in summas angustias nos redigeret, hanc ipse rationem inibat, [tum maxime Gregorium monendo, ut eam fidem populo inculcaret.] ut sibi quidem verbi dispensationem; nobis autem, quod ob nominis obscuritatem nemo in judicium adducturus patriaque ejecturus esset, loquendi libertatem committeret: atque ita Euangelium nostrum firmum & validum erat, utriusque præsidio suffultum. Nec vero hæc eo a mer commemorata sunt, ut illius existimationem oratione mea defendam (præstantior enim est, quam ut accusatoribus; si qui tamen sunt; in ipsius famam quidquam liceat) sed ne quidam, pietatis normam ac regulam solas eas voces, quæ in illius libris reperiuntur, esse existimantes, imbecilliorem fidem habeant; eamque de divinitate disserendi rationem, quam ei tempus illud non sine Spiritus numine afferebat, in pravitatis suæ confirmationem trahant: verum eorum quæ ab eo scripta sunt sensum ac scopum, quem sibi, dum hæc scriberet, proponebat, expendentes; tum ad veritatem magis accedant, tum iis qui in impietate versantur, os obstruant. Utinam mihi, omnibusque quibus carus sum, adsit illius Theologia! Profecto præclari hujusce viri, quantum ad eam rem attinet, puritati usque adeo confido, ut præter alia omnia hoc quoque cum eo commune habere non recusem: ita ut illi mea, mihi vicissim illius omnia, & apud Deum & apud candidissimos quosque homines, adscribantur.

CAPUT XIV.
Virtutes & gesta ad Episcopatum, & vitam reliquam spectantia.

[167] Exigere videtur historiæ prosequendæ ordo, ut hoc loco agamus de virtutibus S. Basilii, quas omni vitætempore, & præsertim in Episcopatu, [Basilius Epfamulos non habet, præter amanuenses,] sic exercuit, ut ad nullum singulare factum vel determinatum tempus referri poßint aut debeant. Voluntariam pro Christo paupertatem, quam ante Episcopatum coluerat, non deseruit. Nullam, honoris aut commodi gratia, familiam alebat; aliquot tantum secum habens amanuenses & notarios, quibus ad describendas destinandasque suas litteras utebatur: nec dedignabatur vir tantus eos monere, ut recte, concinne, & diligenter characteres formarent. [B. Ep. 178] Sermones, inquit, naturam habent volucrem. [quos docet recte characteres formare,] Quapropter litterarum notis utuntur homines, ut sermonum avolantium velocitatem, qui scribit, prehendat. Tu igitur, puer, notas litterarum perfectas ducito, formasque recto ordine collocato: modicus namque error scribentis, plurimum de sermone deterit: diligentia vero scribentis, quod dictum est, integre perficitur & absolvitur. [B. Ep. 180] Et alibi: Recte, inquit, scribito, versusque rectos ducito; & neque sursum manus, neque infra feratur ad præceps: neque cogas calamum per obliquum, instar cancri Ælopici, ingredi; sed recta incedat, tamquam ad amussim artificum. Sane ubique æqualitatem serves, & quidquid inæquale est amputes: quod enim obliquum est, indecorum est; rectum vero, jucundum est videntibus, non sinens legentium oculos sus deque ferri, quemadmodum ligna ex quibus urnæ haustoriæ puteorum dependet, quod mihi usuvenit scripta tua legenti. Versuum enim gradus, ubi de alio ad alium transeundum est ad finem subsequentis, rectus esse debebat.

[168] Porro eos, quos ad recte scribendum erudiebat, non minus etiam ad omnem virtutem, [& instruit ad virtutem.] ut par erat, formabat: sed multi ex iis arctamejus vivendi rationem ferre non poterant. Hinc factum, ut cum litteras ad Pœnium Presbyterum mittendas haberet, scriba nullus ipsi præsto ad manum fuerit, non notarius ullus, aut notis describendis assuetus: nam aufugerant illi, quos ad utrumque assuefecerat, ad prioris vitæ institutum: alii morbis diuturnioribus afflicti vehementius, non erant suffecturi ad laborem. [B. Ep. 341] Alios præterea domesticos si quos habuerit, habuit paucißimos. Coquo certe non indigebat, quia domi suæ ars coquendi neglecta erat, & culter sanguinem non attingebat. [B. Ep. 208] Ciborum lautissima oleris folia ipsis erant, cum pane modico & vino flaccescente; ut nihil stuperent sensus ob ventris ingluviem, neque præ deliciis munia sua negligerent. [1 Tim. 3] Eo vivendi modo Basilius præceptum Apostoli implebat, qui Episcopum requirit, domui suæ bene præpositum. Tanta jejunii austeritate Eliæ jejunium imitabatur: cujus, [ipse jejunio Eliam imitatur.] inquit Nyssenus, si profers quadraginta dierum inediam; & nos contra servatam omni Magistri vita in cibo parsimoniam in medium afferemus: vicina enim quodam modo est inediæ cibi exiguitas & parcimonia victus; maxime cum illud quidem exiquo tempore factum sit, hoc vero per omnem vitam Magistro nostro duraverit. [Or. F.] Præterea etiam illic quidem hordeaceus iste ac subcinericeus panis Prophetæ vigorem & vires conservabat, eo quod aliquid ejusmodi in sese haberet, quo quicumque cibum hunc sumpsisset, vires ejus conservarentur: cujus rei argumentum est, quod popularium nemo ei panem confectum pro cibo apposuerat, sed ab Angelis parato cibo satiatus est: unde etiam plenæ atque integræ manebant, & non effluebant atque expirabant eæ vires, quæ per illum cibum corpori ingenerabantur. Hic vero, cum nihil de consuetis innovaretur & immutaretur, ratio cibum moderabatur, corpori præbens, non quantum vellet, sed quantum temperantiæ lex juberet.

[169] Quantam pro Ecclesia Dei diligentiam habuerit, scripta ejus abunde testantur. Pascebat eam, ut verus Pater & Pastor, divinis sermonibus, publicis precibus, frequenti Sacramentorum participatione. Sermones ad populum habebat pæne dixerim quotidie, [Oves sibi commissastascit verbo Dei,] quin imo subinde, in auditorum gratiam, & matutinam alimoniam animabus, & vespertinam conciliabat lætitiam. Tanto Pastoris sui zelo respondebat auditorum frequentia, non solum sacrorum hominum aut nobilium, quos aliis negotiis sæpe vacuos, admirabilis viri disertißimi eloquentia allicere potuisset; sed etiam vulgares artes exercentium opificum, qui pro more in diem quæritant, suisque diurnis operis sibi victum parant. His, ut vellent aliquantulum distrahi ab opificio suoque quæstu; persuadebat, neutiquam ipsis deperire eam temporis portionem, [ad quod audiendum conveniunt opifices diebus etiam profestis,] quam commodarint Deo, sed magna cum accessione solere ab eo rependi. [B. Hexam. Homil 3] Dicebat enim quod, quantumcumque his negotium facesserent casus fortuiti, eorum difficultatem omnem amoliretur Dominus, nervosas corpori vires suggerendo, inserendo animæ promptam ad opus alacritatem, permutandis mercibus facilem & commodam dexteritatem suppeditando: denique, quod idem Dominus rerum ex animi sententia cadentium successus lætos, in omnem vitam largiretur iis, qui spiritualia dona istis temporariis duxerint esse longe præstantiora. Quod si fors studia ipsorum, si operæ gnaviter insumptæ, haudquaquam sortirentur hic exitum, qualem præsumpserant; at certe per hanc spiritualem doctrinam ipsis congereretur interim bonorum thesaurus ingens ac luculentus in mox secuturam vitam. Talibus plebejos adhortabatur, ut etiam profestis diebus ad audiendum Dei verbum concurrerent: quo factum est, ut audiendo sic cresceret desiderium audiendi, quod etiam debilitatum viribus, post diuturnum morbum, ad dicendum pro concione tantum non cogerent; & Sanctus piæ ipsorum aviditati satisfaciendum judicaret, ita tamen ut se multis excusaret: [in Ps. 59] Ego, inquit, Fratres, [Prædicat ipse, licet infirmus.] cum vestram ad audiendum alacritatem intueor, meamque ipsius vim ad dicendum expendo, exilem & infirmam; subit animum similitudo pusionis cujuspiam, qui per ætatulam aliquousque promoverit, nondum tamen abiactatus est, sed matris mamillam, ex morbo siccam, divexat ac distrahit turbulenter; mater autem, etiamsi sciat exaruisse sibi lactis fontes, distracta tamen & manibus puerilibus vellicata ubera qualiacumque ei præbet, non ut infantem nutriat, sed ut puerilem ejulatum sedet. Itaque, etsi per diutinam hanc corpusculi ægrotationem nostræ inaruerint venulæ, expromptæ nihilominus sunt ac vobis expositæ; non quidem ut digno vos aut pretii ullius edulio lautiore refoveant, sed ut vestris erga me votis quadamtenus satisfiat: huic enim eximiæ caritati vestræ factum satis putavero, si vestrum in me desiderium dabitur vel vocesola mitigare.

[170] Publicarum precum seu divinorum Officiorum ritum in Ecclesiam suam indixit, [Ritus publicarum precum in ipsius Ecclesia] qui servabatur per Ægyptum utramque Libyam, Thebaidem, Palæstinam, Arabiam, Phœniciam, Syriam, & per regiones ad Euphraten; eumque ita describit: De nocte populus consurgens antelucano tempore domum precationis petit, inque labore & tribulatione ac lacrymis indesinentibus, facta ad Deum confessione, tandem ab oratione surgentes, ad psalmodiam traducuntur. [B. Ep. 63] Et nunc quidem in duas partes divisi, alternis succinentes psallunt, atque ex eo simul & eloquiorum Dei exercitationem ac meditationem corroborant, & cordibus suis attentionem ac mentis soliditatem suppeditant, rejectis vanis cogitationibus; deinde uni ex ipsis hoc muneris dato, ut quod canendum est prior ordiatur, reliqui succinunt; atque ita psalmodiæ varietate, precibusque subinde intersertis, noctem superant. Illucescente jam die pariter omnes, [intuentes spiritualiter recreat.] velut ore uno ac corde uno, confessionis Psalmum Domino offerunt, ac suis quisque verbis pœnitentiam profitentur. [Hom. 4 in hexam.] Intuens autem Basilius Ecclesiæ suæ tantum precandi studium, & exultans spiritu, prorumpebat in hæc verba: Si mare bonum est apud Deum, si pulchrum, si laudabile; quonam pacto non longe pulchrius est hoc talis Ecclesiæ concilium, in qua permixtus sonus, quasi cujusdam ad littus accedentis undæ, virorum mulierum ac infantium, ex orationibus ad Deum nostrum resultat & mittitur? Hanc tranquillitas profunda stabilem & inconcussam conservat, malignis fugatis spiritibus, qui illam doctrinis hæreticis conturbare minime potuerunt. In hoc igitur incumbite, ut observata tandem disciplina ordinis istius decentissimi, a Domino condignam laudem reportetis.

[171] Quis vero non admiretur talem in orationibus perseverantiam, tantumque divini verbi desiderium, quantum in fidelibus sibi subditis fuisse restatur idem Basilius, [ab aurora usque ad meridiem in ecclesiæ perseverantes] quo non solum opificia sua interrumpebant, sed reficiendorum etiam corporum videbantur obliti: explicat id ipse alloquens eos, in ecclesia S. Eupsychii & sociorum congregatos. [B. Homil. n Ps. 114] Jam inde, inquit, ab usque nocte media, cum hoc dicatum Martyribus templum subieritis, ipsorum Martyrum Deum hymnidicis laudibus placabilem vobis reddentes ac propitium, interim tamen non destitistis, ad hanc usque meridiei horam, nostrum operiri ad vos adventum, Parata ergo vobis merces est, quod honorem erga Martyres atque cultum divinum somno prætuleritis & requieti; quod nobis item opus fuerit verbis, ut causam afferamus, moræ istius nectendæ excusatricem, nostræque absentiæ diuturnioris. Hanc vero unam fuisse dicemus, quod, pro dispensatione nobis concredita, ecclesiam alteram Dei, huic nihilo disparem, sedulo curavimus, non mediocri a vobis disjunctam spatio: in hoc enim obeundo munere bonam partem insumpsimus hujusce diei. Quoniam itaque dedit Dominus ut debitum illis ministerium impleverim, nec proinde vestræ desim caritati, mecum una & vos rependite tam benefico largitori gratiarum actionem, qui hanc, quam ipsi non obscure videtis, nostri corporis fragilitatem, invisibili suæ manus virtute erexit & constabilivit. Quocirca ut ne animos vestros discruciem prolixiori tædio, transmittentes partem multo maximam, mox ubi pauca, ex eo quem vobis concini deprehendimus Psalmo, disseruerimus, [brevi prædicatione recreat.] proque virium tenuitate famelicas animas vestras verbo paverimus consolatorio, ita ad agendam alendi corporis curam quemlibet vestrum missum faciemus. De frequenti quoque in ecclesia sua sacrorum Mysteriorum participatione Cæsareæ Patriciæ scribens ita testatur: [Frequens usus Eucharistiæ,] Singulis diebus communicare & participare sancto corpori & sanguini Christi, bonum & fructuosum est; cum dixerit ipse perspicuis verbis; Qui comederit meam carnem & biberit meum sanguinem, habet æternam vitam. [B. Ep. 289] Jam vero quis dubitat, quin vitæ frequentius participare, non sit aliud omnino quam frequenter vivere? Quater igitur nos singulis septimanis communicamus; Dominico die, feria quarta, in parasceve, & in sabbato: sed & per dies etiam alios, si Martyris alicujus memoria celebretur. [pastoralis solicitudo de omnibus] Neque intra urbem unam continuit se pastoralis zelus Basilii, sed frequenter totam diœcesim suam visitabat, etiam inter continuas pæne infirmitates. [B. Ep. 264 & 348.] Denique omnibus omnia factus, ut omnes Christo lucrifaceret, plurimas scripsit epistolas, non eruditione minus quam pietate refertas; partim ad instructionem consulentium, partim ad commendationem indigentium & consolationem mæstorum; ut ita omnibus paternum exhiberet affectum, quibus agnoscebat se parentis loco collocatum, propter Episcopalem habitum, quem ipsi circumdederat Dominus. [B. Ep. 248]

[172] Tempore Episcopatus ejus, quamvis annus aßignari nequeat, altera vice civitas Cæsareensis fame vexata est; de qua Sanctus sic loquitur: Nondum nos fames dereliquit: quocirca nobis prorsus est necesse diutius in urbe commorati, vel dispensationis gratia, [Famem, ex siccitate ortum,] vel propter eorum compassionem, qui illa coarctantur. [B. Ep. 267] Durante calamitate ista sermonem ad populum habuit, quo non sine commiserationis affectu illam sic describit: Vidi campos steriles, & arentia rura dudum sine fructibus; lacrymansque mœstas edidi querelas, quod pluvia nobis nulla data est. Quædam semina, priusquam germinarunt, exsiccata sunt; eodemque modo, quo ea aratrum occultavit, permanserunt; aut si forte nata, tenera adhuc, absumpta sunt æstu; adeo ut pulchre illud Euangelicum converti possit, Operarii quidem multi, messis vero pauca. Coloni per campos sedent manibus genua complexi, qui habitus lugentis est; & arvorum tristi aspectu conterriti, suos boumque labores perditum iri vehementer dolent ac lacrymantur; & ad natos infantes respicientes ac lamentantes, ad uxores oculos intendentes ac flentes, contingentes & attrectantes sicces germinum calamos, miseros edunt ululatus, haud aliter ac patres, qui filios in ætatis flore amiserint. Causam porro tanti mali peccatis imputans, ait. [Basilius peccatis attribuit,] Aspicite quæso nunc, quemadmodum nostrorum pondus peccatorum anni temporumque naturas mutaverit, statutasque semel rerum formas in aliena temperamenra novasque mixturas deduxerit. Hiems solitum humorem cum sicco non retinuit, sed in glaciem tota abiit, nivis & imbris penitus expers. Vernum tempus, alteram quidem sui officii partem ostendit, calorem dico, humiditatem vero nullam illi conjunxit. Æstus vero immensus, & frigora naturæ leges prætereuntia, ac in nos damnumque nostrum conjurata, mortales simul trahunt ad victus vitæque discrimina.

[173] Deinde ad emendationem morum omnes hortatur, & imprimis ad orationem devotam & aßiduam; [hortatur ad pœnitentiam:] avaros ad liberalitatem, divites ad eleemosynas distribuendas pauperibus: & credibile est tunc quoque Sanctum piebem miserabilem, elargitis cibariis, quod antea Presbyter in simili calamitate fecerat, sustentasse; benigno Domino (ut Nyssenus indicat) mirabiliter cooperante, & misericorditer illi suppeditante unde misericordiam exhiberet. [Or. F.] Siquidem ipsemet, quamvis Episcopus, pæne omnibus egebat: [pauperibus subvenit, ipse pauper:] neque enim tunc temporis aut bona propria poßidebat, aut copiosi erant Ecclesiæ suæ reditus. Dignus profecto aliorum famem satiare, qui jejuniis pæne continuis carnem spiritui subjiciens, Deum placaret: quin imo tam potens ejus interceßio apud Dominum fuerit, ut plagam istam imminentem a populo suo meruerit avertere. Propter hoc Nyssenus eum magno Eliæ aßimilans; Uredinem, inquit, atque siccitatem terræ Magister neque sustulit, neque induxit. Ille autem magnus Propheta, [alias flagellum famis orando avertit:] cum imbrium penuriæ flagello terram verberasset, ipse quoque medicus vulneris extitit, cruciatui flagelli par & æquipollens, largiensque curationis levamen atque mitigationem. Quod si etiam adversus hoc aliquod nostri Eliæ miraculum adferre oportet; cum divina voluntate ejusmodi calamitas aliquando cæli minis significata immineret (quippe totum tempus hibernum per siccitatem præterrierat) & nulla spes frugum appareret; tunc Magister, Deo supplicans, ultra minas terrorem progredi passus non est; cum precibus divinum Numen placasset; & per orationes mœrorem, qui propter imbrium penuriam homines invaserat, sustulisset.

[174] Præcipua ipsius solicitudo & Episcopo dignißima, erat exacta observatio Ecclesiasticæ disciplinæ, [synodosd œcesanas celebrat,] præsertim in Clero: in quo primarium locum obtinebant Chorepiscopi numero quinquaginta, quos congregabat quandoque ad Conventum B. Eupsychii Martyris, ut de rebus ad Ecclesiæ regimen spectantibus inter se conferrent. [Naz. carm. de vi. sua. B. Ep. 418] Cumque eorum in curia plurimi essent in Clerum adoptati, qui eo ministerio omnino indigni erant; hanc ad Chorepiscopos epistolam scripsit; ex qua discere liceat, quam accurata in vitam & mores ipsorum inquisitione, Clerici essent tum temporis eligendi. [B. Ep. 181] [queritur non inquiri in mores ordinandorum,] Valde male me habet, inquit, quod Patrum de cetero defecerunt Canones, & omnis accurata disciplina ex Ecclesiis exacta est; & timeo, ne per incuriam & despicientiam, hac via procedentem, in omne confusionis genus res ecclesiasticæ redigantur. Eos qui Ecclesiæ ministrabant, consuetudo, quæ in Ecclesiis olim servabatur, non nisi diligentissime & accuratissime probatos admittebat, & omnis eorum vitæ anteactæ ratio curiose inquirebatur; an non essent maledici, an non ebriosi, an non prompti ad pugnas, an suam juventutem recte erudirent ac castigarent, ut possent sanctificationem recte gerere, sine qua nemo Deum videbit. Et hæc quidem examinabant Presbyteri & Diaconi qui cum eis versabantur; referebant autem ad Chorepiscopos, qui vere testificantium susceptis suffragiis, & monitis Episcopis, [& hinc multos intrusos indignos,] Ministrum in Ecclesiasticorum numerum cooptabant. Nunc autem, nobis primum extrusis, ad nos referre de illis non curantes, omnem in vosmetipsos auctoritatem transtulistis. Deinde, re per summam socordiam tractata, Presbyteris & Diaconis permisistis, quos voluerint inducere in ecclesiam, ex affectione vel cognationis vel alicujus amicitiæ, vita eorum non examinata: & ideo multi quidem numerantur Ministri in unoquoque pago, sed nemo est dignus ministerio Altaris, ut vos ipsi testificamini, qui hominibus indigetis in electionibus. Quia ergo res deinceps eo processit, [acer medium decernit:] ut curari non possit; maxime cum nunc plurimi, metu ne in militiam referantur, seipsos ministerio ingerant; necessario me contuli ad renovandos Patrum canones; & scribo ad vos, ut ad me mittatis indicem Ministrorum uniuscujusque pagi, & a quo unusquisque introductus sit, & quænam ipsius vivendi sit ratio. Habete autem & ipsi apud vos indicem, ut vestræ litteræ cum iis quæ apud nos repositæ sunt conferantur, & nemini liceat seipsum quando velit inscribere. Sic itaque post primam indictionem, si qui a Presbytero inducti sunt, ad laicos rejiciantur: de integro autem fiat eorum a nobis examinatio; & si sint quidem nostro digni suffragio, suscipiantur. Purgate etiam ecclesiam, indignos ab ea expellentes; & deinceps quidem dignos examinate & suscipite, in numerum autem ne referte, priusquam ad nos retuleritis: vel scitote quod erit laicus, qui sine nostra sententia in ministerium admissus est.

[175] Hæc Basilius de Clericis inferioribus: in majoribus vero Ordinibus conferendis, [Inter ordinatos ab eo] tam circumslecte se habebat, ut nihil humano affectui indulgendum putaret, eosque vellet magis divina quam humana electione promoveri. Itaque rescribens Nectario, amicißimo suo, qui verosimiliter petier at Prælatum aliquem ordinari; Porro de electione, inquit, eorum, qui sunt præficiendi contubernio, si quid vel in gratiam hominum vel precibus inflexus, vel metu fractus aliquando determinarem; dispensator non fuerim, sed caupo potius, Dei donum ad humanam quorumcumque amicitiam permutans. [B. Ep. 323] Inter illos vero quos solius virtutis intuitu, & divino quodammodo instinctu, ordinavit; Petrum fratrem suum mysticis sacrificiis consecrans, ad sacram Presbyterii dignitatem provexit: atque hinc ei vitæ cursus ad graviora sanctioraque dirigebatur, [eminent Petrus frater,] cum Sacerdotii dignitas, sapientiæ conjuncta, studio virtutis cumularetur. [Vit. Macr.] Euagrium etiam, de quo Palladius in Laufiacis cap. 113, Lectorem ordinavit; quem deinde Nazianzenus provexit ad Diaconatus officium: cum autē hic esset, [Evagrius Lector,] instructißimus in divinis Scripturis, vigebat contra omnes hæreses; factus deinde Monachus in magna austeritate vixit: sed in fine magno omnium dolore in Originistarum hæresim lapsus est. [B. Ep. 73, & 322] Numeratur etiam inter Presbyteros Basilii Meletius, [Presbyteri Meletius] quem vocat ipsemet Religiosissimum ac dilectissimum Fratrem suum, cooperatorem in Euangelio & compresbyterum; qui infirmam valetudinem sponte sibimet acquisivit, propter Christi Euangelium, carnem suam redigens in servitutem.

[176] Magnam præterea curam gerebat B. Basilius, (ut inquit Palladius ubi supra) insignis viri, [& Philoromus,] religiosissimi Presbyteri, Deique amantissimi Philoromi; cujus ille delectabatur austeritate, constantia, & in opere diligentia: qui adhuc a calamo & charta non recesserat, cum esset natus annum octogesimum: & quamvis videatur is in monasterio potius, quam inter Clericos in urbe aut in pago aliquo vixisse; juvat tamen ejus virtutes præcipuas hic perstringere. [vir admirandæ virtutis,] Is ortus quidem est ex matre serva, patre vero libero; tantam tamen virtutum nobilitatem ostendit in vitæ Christianæ institutione, ut etiam ipsi qui sunt in eo genere insuperabiles, ejus vitam Angelis æqualem revererentur, & exercitationis efficaciam. Is mundo renuntiavit in diebus Juliani execrandi Imperatoris, & libere cum hoc impio est locutus, generosus Christi athleta: ille autem eum jussiit radi, [& contumeliam a Juliano passus,] stantique a pueris alapas impingi: quod ipse fortiter & patienter tulit, eique egit gratias, sicut suomet ore nobis narravit. Hunc præclarum virum, ut dicebat, in principio adortum est bellum fornicationis & gulæ, quod tyrannidem exercens exagitat pleramque multitudinem: at is, [jejunio castitatum servans,] veluti immensum incendium multa aqua extinxit, summa cura continentiam servando, ferrum gestando, & se concludendo, atque abstinendo a cibis; &, ut semel dicam, ab omnibus coctis; in omnibus denique fortiter se gerendo, multaque tolerando ad domandam ingluviem. Quam cum vicisset, potuit hymnum victoriæ canere dicens; Exaltabo te, Domine, quoniam suscepisti me, & non lætificasti inimicos meos super me. Similiter a spiritu fornicationis varie oppugnatus, perseveravit quadraginta annos in monasterio: [fomidolositatem vincens,] atque de se narrabat dicens: Triginta & duos annos nullum fructum tetigi. Cum autem, inquit, pavor quidam me summopere oppugnasset, adeo ut vel interdiu pertimescerem; inclusi me sex annos in monumento, & ea ratione evasi superior, ex impatibilitate bellum gerens cum spiritu, qui mihi hanc imponebat servitutem… [opere manuum vivens,] Dixit hic Beatus; Ex quo sum initiatus & regeneratus ex Spiritu & aqua, usque in hodiernum diem, alienum panem gratis non comedi, sed eum qui ex propriis laboribus ad nos venit divinitus. Ducentos quinquaginta nummos ex opere manuum mearum dedi iis, qui erant manci & mutili, neque ulli unquam feci injuriam. Is pedestri itinere venit Romam usque, [Romam] ad orandum in martyrio sanctorum Petri & Pauli: pervenit autem etiam usque ad Alexandriam, cum vovisset adire martyrium venerandi athletæ Marci. Dignus porro, inquit, sum habitus, qui voti gratia, bis propriis pedibus venirem Hierosolymam, ad honoranda loca sancta; & ipse mihi suppeditavi impensas. [& Hierosolymam peregrinatus.] Dicebat autem nobis, ut utilitatem ex eo caperemus; Non memini me unquam animo a Deo meo recessisse. Hujus B. Philoromi talia sunt certamina, & in his est invicta victoria, & beatorum laborum ei redditur finis, atque corona gloriæ immarcescibilis. Hactenus de Philoromo Palladius, cum eodem locutus in Galatia: sub quo testimonio non fuisse relatum inter Sanctos, præ tot aliis obscurius relatis in Menea ac Synaxaria hactenus visa, vehementer miror.

[177] Erat & Timotheus quidam, forsan idem qui a Palladio ibidem vocatur Chorepiscopus Cappadociæ, [Timothæus Chorepisc,] vir sufficientissimus: in quo demonstratum habemus, quantam in suis comministris virtutem exigeret Basilius. Siquidem ipsum, ut de præcipuo quodam delicto, reprehendit, quod plus æquo negotiis secularibus se immisceret amicorum causa. [B. Ep. 340] Omnia, inquit, perscribere quæcumque mente recolo, neque consentaneum est salutationis hujus formulæ, neque facile unius epistolæ limitibus circumscribere; & rursus silentio præterire omnia, imbecillis cujusdam & impotentis videtur esse hominis; cum justa quadam iracundia in te pectus meum flagret. Mediam ergo viam incessurus sum, prætermissis nonnullis ut alia perscribam. [Basilii olim discipulus ad eo reprehenditur,] Perstringere te est animus, quantum fas & jus est, in æquali amicorum dicendi libertate: siquidem ille & non alius sis Timotheus, quem a prima cognitum pueritia habui, tam contento studio tendentem, cum ad fidem orthodoxam profitendam, tum ad vitam asceticam ineundam, ut immoderatæ propensionis causa incusarere. Quis unquam crederet, quod tu ipse in præsenti, abjecta omni prorsus cura, qua omnino & ab omni parte Deo conjungaris; ad illa respiceres, [quod neglecta cura priori spiritus] quæ huic vel illi arriderent, & vitæ tuæ transigendæ rationes ad aliorum voluntatem componeres; nescilicet amicis inutilis, inimicis autem ridiculus existeres: infamiam apud homines tamquam rem formidabilem exhorrens, nec quidquam pensi habens vel recordans, quod quanto plus in istis studii & curæ posueris, tanto majorem vitæ anteactæ & ante alia eligendæ neglectum præ te tuleris.

[178] [sæcularibus negotiis sese implicuerit:] Plena sunt divina eloquia testimoniis affirmantibus, non posse quemvis hominem ad utrumque complectendum sufficere, istius scilicet mundi negotia, & politiam illam quæ est secundum Deum. Quin & ipsa rerum natura, hujuscemodi exemplis refertissima est: nam mente & cogitatione nostra diversa eodem temporis momento recolere, prorsus est impossibile. Sed & in iis similiter quæ per sensus capiuntur, idem licet intueri. Auribus duos simul sonos vel non percipimus vel distinguere non possumus: quamvis meatus auditorii gemini nobis sint adaperti. Oculi quin etiam, nisi sint utrique in unum visibile objectum intenti, exacte suum munus obire nequeunt: atque ita est in rebus omnibus naturalibus. Jam citare tibi velle Scripturarum testimonia, perinde est absurdum, quam Athenas velle noctuas mittere. Quid igitur miscemus impermiscibilia? [& ad pristinum fervorem revocatur.] civiles tumultus cum ascetica vita? Imo quidni a tnmultibus hisce expediti, cessamus negotia nobis invicem facescere, ut non simus in nostra ipsorum potestate? Quidni illum pietatis scopum ipso opere satagimus attingere, ad quem olim collimabamus? Quidni maledicentibus & calumniis nos afficere volentibus manifestum facimus, non esse in ipsorum potestate situm nos ut afficiant tristitia? Fiet autem istud, si quidem nosmetipsos expediverimus, nec ullam præbuerimus occasionem. Atque hæc quidem hactenus. Concedat vero Dominus aliquando nobis, ut simul congressi, exactiori quodam modo de statu & commodis nostrarum animarum consultemus; ne tunc, cum hinc erit necessario emigrandum, deprehendamur occupati cura & cogitationibus circa res vanissimas.

CAPUT XV.
Gesta quædam Basilii ad Ecclesiarum utilitatem & delinquentium emendationem.

[179] [Ex Clero S. Basilii ob sanctitatis famam] Tantæ sanctitatis famam Clerus Cæsareensis sub Basilio acquisivit, ut Innocentius, præclarus cujusdam primariæ urbis per Orientem Episcopus, Basilium flagitaverit; unum de Presbyteris ejus sibi deligi successorem. Rem gestam, & Sancti in ejusmodi casibus piam prudentiam, ob oculos ponit ipsa ab eo rescripta epistola hæc. [B. Ep. 319] Quantopere lætatus sim tuæ dilectionis litteris acceptis, tanto vehementius contristabar, eo quod mihi opus a te impositum persentiscerem majoris solicitudinis, quam egomet ferendo eram. Nam qui quæso possim, tantis terrarum spatiis disparatus, tali tantæque sufficere dispensationi? Quamdiu certe vosmet Ecclesia possederit, in suis ipsa fulcris requiescet: quod si quid de vita vestra Deus disposuerit, ecqui erunt vobis pares dignitate, quos exinde ad curam gerendam & inspectionem Fratrum emittat Deus? Id quod tute tuis litteris desiderabas intelligere, recte quidem eo ipso & prudenter quæsivisti, volens illum virum cognoscere, qui te defuncto selectum illum Domini gregem susciperet dirigendum; id quod beatus Moses non desideravit solum, sed vidit etiam. Verum cum locus sit celebritate sua magnus, & opus tuum apud multos nominatissimum; temporum autem status difficilis, & perquam illustri indigens gubernatore, propter æstus repetitos, [postulanti successorem Innocentio] & fluctuum in Ecclesiam ingruentium alluviones; consistere neutiquam cum animulæ meæ incolumitate arbitratus sum, negligenter defungi hoc negotio; præsertim cum illorum memor essem, quæ a te scribebantur: velle te nimirum coram Domino in judicio contra me comparere, & de neglectis Ecclesiis reum peragere.

[180] Ne ergo in judicium tecum ego descendam, sed meæ potius defensionis socium ad Christi tribunal adipiscar; considerato Presbyterorum, [ipse unum designat,] qui per hanc urbem sunt constituti concessu, honorandum cum primis selegi vas beati Hermogenis, genuinam sobolem illius Hermogenis, qui in magna illa Synodo, illam fidei formulam maximi momenti roborisque conscripsit; Presbyterum jam a multis retro annis in Ecclesia ordinatum, moribus constantem, peritum Canonum, fide solidum, in ascetica & continenti vita adhunc usque diem versatum: adeo ut contentus ille scleragogiæ tenor carnes ejus plane depastus sit; pauperem præterea, neque redditus aliquos in hoc seculo possidentem; imo adeo indigentem, ut ne panis ipsi copia suppetat; sed manuum labore, una cum Fratribus qui cum illo sunt, victum sibi extundat necessarium. Hunc visum est mihi ad te mittere; quod viro tu hujusmodi indigeas, ac non potius alio minus provectæ ætatis, veluti magis ad rem istam accommodato, tali nempe qui itinera subire, & vitæ quotidianæ necessarias obire functiones possit. Oblata primo quoq; tempore occasione rescribito quam celerrime; ut illum virum ad te transmittam, electum a Deo & negotio idoneum, [multis virtutibus ornatis] venerabilem futurum omnibus cum ipso congressuris, & in lenitate animi ex opposito informaturum adversantes. Facile mihi fuerat hunc continuo dedisse in viam: sed cum tute me præveniens illum virum flagitaveris, qui quidem bonus est & mihimet ipsi carus, sed multis partibus præsignato inferior; volebam tibi liquido patefacere sententiam animæ meæ; ut, si opus tibi fuerit ejusmodi viro, unum aliquem e Fratribus ableges, qui circa jejuniorum tempora illum suscipiat; aut nos hic facias certiores, utrumne aliquem habeas, qui sufficiet ad viarum difficultates, ad nos usque venturo tolerandas.

[181] Ex hac epistola præterea discimus, Basilium plerumque solitum litteras suas per Clericos mittere, [Non nisi per Clericos litteras mittens,] præsertim si istæ ad Episcopos ferendæ essent: deinde quam paternam de suis subditis gereret solicitudinem: tertium, Clericos ipsius voluntariam paupertatem similiter coluisse, & juxta præceptum Apostoli labore manuum victum sibi comparasse. Propterea autem excusat se Eusebio Samosateno, quod rarius ad eum scripserit, quia neminem haberet qui litteras ferret, omnibus laborando impeditis. Ignoscas, inquit, rogo te, si rarius epistolas scribam. Erat quidem e re nostra, ut aliquem e nobis ad te amandaremus, neque id tamen fecimus: ideoque recte expostulat nobiscum prudentia tua, [excusat se quod rarius scribat,] nec iujuria corripuisti nos: scias tamen velim, illam hiemis fuisse apud nos inclementiam, ut itinera omnia obstructa permanserint ad Pascha usque; nec quisquam se obtulerit tanta præditus audacia, qui viarum contemneret difficultates. [B. Ep. 263] Nam utcumque numerosum satis habeamus gregem, sunt tamen homines ad peregrinandum incompositi; propterea quod non exerceant mercaturam, nec peregre velint libenter agere: artes autem colant maximam partem sedentarias, unde victum sibi suisque acquirunt quotidianum. [omnibus laborando impeditis litteras ferre.] Quin Fratrem hunc ipsum, quem nunc ad tuam mittimus pietatem, ab agro evocatum ablegamus, qui ad tuam Sanctitatem epistolas meas perferret: ut & rerum nostrarum statum te edoceat, & quo in loco vestræ ibi versentur accurate nobis exponat; idque quam celerrime potest fieri, divina ei gratia opitulante.

[182] [Clericis immunitatem a tributis concessam] Cum igitur tanta fuerit Clericorum Cæsareensium paupertas, nemo mirabitur quod toties ad Provinciæ Præfectos & tributorum exactores scripserit, ut a tributis haberentur liberi, præsertim ad Modestum Præfectum prætorii: Advirum tam illustrem, inquit, vel scripsisse, licet nulla præterea scribendi suberit causa vel occasio, maximum tamen est, & momenti præcipui ad honorem illis conciliandum, qui sensu aliquo præditi sunt; propterea quod rationes contulisse suas, aut familiariter versari cum iis qui præ ceteris sunt loco eminentiori constituti, dignitatem vel maximam conciliare illis solet, qui ad sublimiora aspirant. [B. Ep. 279] At mihi, qui, de patriæ meæ casu & periculo, & quidem universali, laborabam, necessarium fuit apud tuam magnitudinem animi intercedere. Hanc ergo meam intercessionem rogo, ut secundum tuam consuetudinem comiter admittere velis, manumque exporrigere auxiliatricem patriæ nostræ, ad tua genua provolutæ. Illud autem cujus gratia te nunc appellamus, ad istum modum sese habet. Qui Deo consecrati per ministerium erant, [conservandam curat:] Presbyteros nempe & Diaconos, tributorum & census exactores prisci patiebantur immunes esse: at qui descriptioni faciendæ in præsenti præsunt, quasi nulla ipsis indulta foret in hoc negotio venia, per illustrem tuam potestatem, omnes illos etiam in tabulas censuales retulerunt, nisi forte per ætatem nonnulli excusati fuerint. Rogamus igitur, ut tuæ erga nos beneficentiæ monumentum hoc apud nos deponas, quo in omnem deinceps posteritatem, tui memoriam præclaram custodiamus; utque, juxta consuetudines & leges antiquas, qui Deo in sacris ministeriis inserviunt, liberi relinquantur a solutionibus: ne propter eorum gratiam qui nunc constringuntur solvendi necessitate, [licet alias forte indignis.] tantum immunitas hæc illis concedi videatur. Ita enim & ad successores horum gratia derivabitur, licet usque adeo non sint sacris Ordinibus digni: sed juxta morem observatum antiquitus in ejusmodi descriptione, communis indulgentia & exemptio ad Clericos universos extendetur: quos ubique terrarum rebus sacris inservientes, illi quibus commissa est Ecclesiarum administratio & regimen, immunes habendos exemptosque annuntiabunt. Hoc certe quidem tuæ magnificentiæ immortalem apud bonos gloriam conciliabit, & Regiæ familiæ atque comitatui quam plurimos apud Deum intercessores procurabit: sed & rei etiam publicæ & pecuniarum rationibus non leve adjumentum accerset; dum non Clericis tantummodo, sed afflicto rerum statu utentibus quibuscumque, per immunitatem solatium affertis, quomodo (ut cuivis notissimum est) in asserta libertate affecti sumus.

[183] Ad hoc tam illustre testimonium antiquæ consuetudinis, immunes servandi Clericos a tributis, [Fures item puniendos, qui Sacerdotem spoliaverant] accedat alterum, quo pateat zelus sancti Episcopi, in Clericis suis ab omni injuria vindicandis. Cum quidam, cujus nomen nullibi exprimitur, qui impedire debuerat, permisisset bona sua eripi Presbytero cuidam, hunc in modum illum increpuit. [B. Ep. 390] Mirabar, inquit, qui fieret, ut te mediatore, tantum iniquitatis ausi fuerint nonnulli contra Compres byterum, ut quam unicam habebat vitæ sustentandæ rationem, hanc ipsam diriperent: &,quod est gravissimum, quod qui hoc ipsum ausi sunt perpetrare, in te culpam universam transferrent; quem oportebat hæc & hujusmodi ita minime permittere, ut omni potius ratione impedire deberes contra quosvis perpetrata, nedum vero contra Presbyteros, eosque præsertim qui concordes nobiscum sunt, & eamdem religionis viam nobiscum ineunt. Siqua ergo tibi cura est nos in aliquo refocillandi, fac ut quam celerrime corrigantur hæc perpetrata: potes enim tu, per Dei gratiam, & hæc & his graviora emendare, si volueris, Scripsi etiam ad Præfectum patriæ meæ, ut, si sponte noluerint justitiam observare, per judicum tribunalia, ad faciendum quod rectum est, compellantur.

[184] Ita Basilius firmo & intrepido animo Ecclesiasticorum jura tuebatur: [Monet ad Episcopi jus spectare] sed & jurisdictionem illæsam omnino volebat a potestate seculari; ideoque in hunc modum ad Commentariensem quemdam scripsit. Quandoquidem deprehensi sunt in hac præsenti synodo nonnulli, qui impia facinora perpetrarunt, & contra Dei mandatum suffurati sunt vilia quædam pauperum vestimenta, quos par potius erat ut iis amictos, quam exutos vellent; eosdem vero fures deprehenderint ii qui moribus & eutaxiæ ecclesiasticæ præ erant: tu vero ad te tuamque cognitionem spectare arbitrareris, [res ecclesiæ ablatas ipsosq; fures] veluti qui cum quodam publico imperio esses, istarum rerum receptionem; scripsi ad te litteras, quibus reddo certiorem, perpetrata in ecclesiis facinora, ad nostram spectare correctionem emendationemque; neque judicibus ea propter esse molestiam facescendam. [B. Ep. 417] Quocirca sacrilege subductas vestes, quas continet inventarium apud te depositum, [meliores reddendos,] & de omnibus præsentibus inita in scriptis ratio, denuo recipi mandavi: & illa quidem custodienda censui venturis deinceps, ista autem præsentibus in manus tradi; hominesque ipsos reducere, quos conversos ad informationem & institutionem Domini, in Dei nomine spero in posterum me redditurum meliores. Nam quæ tribunalium supplicia non potuerunt efficere, ea scimus ipsa tremenda Dei judicia interdum effecisse, & ad rectam deduxisse rationem. Si libuerit de istis ad Comitem referre, tantam certe confidentiam, cum in rei ipsius æquitate, tum etiam in hominis illius justitia ponimus, ut tuo ipsius arbitrio permittamus, quidquid volueris agere.

[185] Nec minori fortitudine observanda curabat, quæ ad Ecclesia spirituale bonum, [Canonum observationem urget,] & Ecclesiasticorum disciplinam sancita erant. Hac in re zelum ejus sensit Paregorius Presbyter, qui contra Canonem Nicænum subintroductam habens mulierem, cum cogeretur a Chorepiscopo illam dimittere, ad Basilium per litteras causam detulerat, multis se excusans, & inter cetera, quod ob senectutem (erat enim septuaginta annorum) ipsius ministerio egeret; Chorepiscopum autem accusans, quasi is tantillum commodum subtractum ipsi vellet, propter memoriam veteris cujusdam inimicitiæ. Potuisset hoc forsan apud alium valere: sed Basilius, publicæ honestati & sacris Canonibus omnia posthabens, suaviter quidem at simul fortiter, hunc in modum respondit. [B. Ep. 198] Legi litteras tuas magna cum animi lenitate, [contra quos Presbyter subinductam habens mulierem,] admiratusque sum, quomodo coneris rebus incurabilibus mederi sermonibus longis; cum breviter nobis & facile reipsa satisfacere valens, in illis de quibus accusaris permanere constitueris. Nec primi, nec soli sancivimus, Paregori, non debere mulierculas cohabitare viris. Lege Canonem a sanctis Patribus nostris in Nicæna Synodo constitutum, qui manifeste interdixit, ne quis mulierculam subintroductam habeat: cœlibatus autem in eo habet honestatem suam, si quis a nexu mulieris secesserit. Itaque, si quis, cœlibatum nomine tenus pofessus, reipsa faciat ea quæ a conjugatis fiunt; manifestum est, quod virginitatis honestatem nuncupatione quidem illius præstet, verum interea ab inconvenienti voluptate non desistat. Tanto facilius admonitioni nostræ acquiescere poteras, quanto magis liberum esse te a corporalibus affectionibus affirmas: [jubetur eam dimittere,] neque enim credo, virum septuaginta annos natum, cum ejusmodi affectionibus cohabitare mulierculæ; neque propterea ista determinavi, quod aliquid absurdi designaveris; sed quod ab Apostolo edocti sumus, non esse fratri ponendum offendiculum vel scandalum. Scimus autem usuvenire, ut quod a nonnullis recte geritur, aliis in occasionem peccati cedat. Ob hanc causam, constitutionem sanctorum Patrum secuti, præcepimus, ut a muliercula separeris. Ut quid igitur Chorepiscopum accusas, & veteris inimicitiæ mentionem facis? Imo quid nos quoque, quasi aures habeamus delationibus admittendis proclives; [sub pœna excommunicationis.] & non magis teipsum reprehendis, quod a consuetudine mulierculæ abstinere detrectas? Ejice igitur illam ex ædibus tuis, & trade in monasterium: sit illa cum virginibus, & tu inter viros ministra, ne nomen Dei propter vos blasphemetur. Donec ista seceris, etiamsi innumera per epistolas causeris, nihil efficies; sed otiosus morieris, dabisque Domino otii tui rationem. Si vero sine correctione tui ipsius ausus fueris Sacerdotii retinere functionem, anathema eris omni plebi: & si qui te receperint, per omnem Ecclesiam excommunicabuntur.

[186] Credibile est Paregorium, his acceptis litteris, sacrosanctis Canonibus se conformasse. Difficilior perturbatio, cum majori scandalo, excitata est a Glycerio quodam Diacono, quæ sancti Antistitis longanimitatem multum exercuit. Ille, cum multorum indignationem suis ineptiis commovisset, coactus est ad Gregorium quemdam, magnæ auctoritatis virum & Basilii amicum, confugere. Fuerit is forsan Nyssenus aut Nazianzenus, qui ut communis boni intuitu patrocinium miseri istius susciperet, per litteras exorare est conatus Basilium: hic vero ad ejus interceßionem rescripsit Epistolam, qua rem peßime gestam narrat. [B. Ep. 412] Negotium certe, inquit, subiisti moderatum, suave, & humanitatis plenum, qui Glycerii illius refractarii (sic enim adhuc illum nominamus) captivitatem collegisti; & commune nostrum dedecus & opprobrium, quoad ejus fieri potuit, operuisti. Nihilominus operæ pretium fuerit, [Glycerium Diaconum] ut pietas tua non solum hanc infamiæ labeculam abstergat, sed & rei ab ipso gestæ seriem & historiam edoceatur. Iste igitur, tanta gravitate & fastu conspicuus Glycerius vester, Venensis Ecclesiæ Diaconus a me ordinatus in eum finem fuerat, ut cum Presbytero ei serviret, & ad curandam rem ecclesiasticam admoveretur: est enim vir moribus utcumque insuavibus & absurdis, non tamen male comparatus a natura ad negotia quæ præ manibus sunt. Postquam vero Diaconus ordinatus fuerat; [qui se de mentatis aliquot virginibus patriarcham præfecerat,] in tantum neglexit officium facere, acsi nullum ei penitus incumberet. Coactis autem privata sua auctoritate & potestate Virginibus misellis nonnullis, partim sponte sua accurrentibus (sunt enim, quod te minime fugit, juvenculæ ad hujusmodi proclives) partim invitis etiam & reluctantibus abductis, gregi huic præesse statim voluit; assumptoque titulo & habitu Patriarchali, admodum cœpit insolescere: non eo provectus per directam aliquam successionem, aut pietatis studio inductus; verum hanc sibi dignitatem, ut quivis alius aliam quamvis attem, ad vitæ victusque rationem advocans. Parum certe is abfuit quin Ecclesiam omnem pessumdaret, conculcato Presbytero suo, cui erat addictus, viro tam vitæ suæ transactæ proposito, quam ætate ipsa venerando; contemptoque Chorepiscopo, ac me etiam ipso, [urbem implens tumultibus,] quasi viris titivillitio non æstimandis, tumultibus, turbis, seditionibus, urbem ipsam & ordinem sacrum universum implevit.

[187] Vis breviter expediam universa? Ut nec aliqua vel levissima objurgatione a me & Chorepiscopo corriperetur, nec penitus in nostri contemptum descenderet (nam & adolescentes ad eamdem contumaciam inductos exercebat) facinus admodum audax & inhumanum excogitavit. [accitisque ad hoc adolescentibus] Virgines enim quotquot potuit sacrilege deprædatus, & noctis arrepta opportunitate, capescit fugam. Hæc satis scio tibi summe intoleranda videntur: sed & tempus quoque ipsum animadverte. Conventus tunc temporis Episcoporum eo loci peragebatur, atque ingens hominum multitudo, ut fieri solet, undecumque confluxerat: quando suum hic ex adverso chorum ducebat, anteambulones sequens adolescentes, & alacriter tripudiis circumsultans, eoque in verecundo spectaculo piis omnibus tristitiam magnam, lascivis autem & procacibus risum excitans sane profusum. Neque hisce contentus tam atrocibus, Virginum ipsarum parentes, [publice choreas ducens,] qui moleste (ut audio) suam ferentes orbitatem, & dispersas recolligere & reducere filias volebant,earumque pedibus cum luctu gemituque, ut par est credere, affundebantur; adolescens iste admirandus, una cum prædatoria latronum manu, contumeliis affecit, & ignominia intoleranda. Hæc pietas tua existimet velim: est enim commune nostrum omnium ludibrium. Imprimis autem illi imperes, ut revertatur cum Virginibus suis: futurum est enim ut benignius cum illo agatur, si litteras a te secum adduxerit: sin minus ipsum remiseris, at Virgines saltem ipsarum matri, hoc est Ecclesiæ, restitue. Quod si ne hoc quidem omni ex parte impetremus, saltem quibus est animus revertendi, ne illas pervim retineri & quasi tyrannide adhibita patiaris opprimi, [compesci & moveri officio jubet,] sed cura ut ad nos reducantur: alioqui Deum testor atque homines, hæc pessimo consilio administrari, nec secundum leges Ecclesiæ & consuetudines. At Glycerius, si cum tuis litteris redierit, & cum illa qua par est modestia, recte quidem istud; sin secus faxit, esto submotus a ministerio.

[188] Si ad Nazianzenum aut Nyssenum hæc epistola revera missa est, idcirco credo graviori stylo scriptam, ut posset ipsi Glycerio exhiberi, ad quem etiam antea scripserat, serio monens ut insanire tam scandalose desineret: quibus cum nihil adhuc impetrasset, scripsit & alteram ad amicum, hortatus eum ut omni modo Glycerium ad saniora consilia reducat. Jam ante ad te scripseram, inquit, de Glycerio & Virginibus illis. [B. Ep. 313] [deinde spondet conversum recipere.] At isti ne adhuc quidem sunt reversi, sed moras nectunt: qua fiducia aut quam ob causam, ignoro: neque enim possum in animum inducere, hoc a te eo fine admitti, ut in meam redundet contumeliam, vel propter offensam aliquam nostram, vel in gratiam aliorum quorumcumque. Deposito igitur omni metu veniant: illis tu te sponsorem præbeto: angimur enim tristamurque membris aliquibus debilitati, etiamsi alioqui propter malum admissum sunt præcisa: quod si adhuc refragentur, aliorum tunc esto culpa, nos manus nostras abluimus. Quem effectum hæc omnia sortita sint, nusquam indicatur: liquet tamen quanta longanimitate & patientia cum insano hoc & scelerato homine egerit Sanctus, ne ipsum in perniciem adigeret, sed potius Deo & Ecclesiæ lucraretur.

[189] [Episcopos simoniace ordinantes] Zelum quo ipse pro Dei Ecclesia astuabat, in aliis quoque provinciæ suæ Episcopis accendere studens; pro tradita sibi auctoritate officii sui eos commonefaciebat. [B. Ep. 76] Documento imprimis sit nobis ejus Epistola, qua perstringit eos qui simoniace sacros Ordines conferebant. Absurditas rei, de qua scribo, inquit, animum quidem meum mœstitia replevit, propterea quod omnino in suspicionem abiit & rumore percrebuit; hactenus tamen res mihi neutiquam credibilis visa est. Quod igitur de illa scribo, medicinæ loco sit, si quisquam sibi male conscius est: qui sibi vero nihil hujus est conscius, ei sit vice amuleti, quo se præmuniat a vitio: si quis autem hanc rem susque deque fert, id quod in vobis deprehendi nolim, illi sit pro contestatione. Quid est autem quod dico? Feruntur quidam ex vobis ab illis qui ordinantur accipere pecuniam, idque (quod pejus est) pietatis nomine palliare. Duplo namque puniendus venit, [arguit, exponens peccati enormitatem;] qui prætextu boni quod malum est facit, tum quia operatur, quod bonum non est; tum quod, ad perficiendum peccatum, bono, ut dicitur, utitur cooperario. Hæc si ita habent, post hac non fiant, sed emendentur: alioqui necessario dicetur ad accipientem pecunias, quod ab Apostolis ad eum dictum est qui pecuniam dare volebat, ut communionem emeret Spiritus sancti, videlicet, Argentum tuum tecum sit ad perditionem. Levius enim deliquit, qui propter experientiam emere volebat; quam qui jam donum Dei vendit. Venditio enim facta est: & si, quod gratis accepisti, vendideris; tamquam satanæ venumdatus, Dei gratia privaberis. Cauponis enim ritu quæstum rebus spiritualibus infers & Ecclesiæ, ubi corpus nobis & sanguinem Christi concreditum habemus. Ista ad hunc modum fieri non debent. Quæ vero sit hic impostura dicam. Putant se nihil delinquere, quod non ante, sed post manuum impositionem pecuniam accipiunt. At pecuniam accipere est, quandocumque fiat. Hortor itaque, ut quæstum hunc, imo transitum ad gehennam, declinetis: nec manus tali lucro polluentes, indignos vosmet ipsos ad tractandum sancta mysteria constituatis. Ignoscite autem mihi. [& ineptam de simonia sententiam rejiciens.] Primum quidem rumori isti fidem non dedi: postea vero tamquam persuasus interminor. Si quis post hanc epistolam meam tale quid designaverit, cum nostris hic altaribus nihil habebit commune, sed quæret ubi donum Dei coëmptum denuo vendere queat: nos enim & Ecclesiæ Dei talem consuetudinem non habemus. Cessabo, si adhuc unum adjecero. Propter avaritiam ista fiunt: avaritia vero malorum omnium radix est, & idololatria vocatur. Ne velitis igitur modicæ pecuniæ gratia idola Christo præferre; neque Judam sectantes, [delinquencibus minatur depositionem.] quæstus gratia secundo illum prodere, qui semel pro nobis cruci est affixus: alioqui & ipsi agri, & manus eorum qui hosce fructus metunt, Aceldama vocabuntur:

[190] Altera epistola torporem Episcopi cujusdam increpat Basilius, [Episcopum officii commonefacit.] & raptum virginis jubet excommunicatione puniri. [B. Ep. 244] Valde quidem doleo, inquit, quod intelligam te nequaquam indigne ferre illicita, neque repetere & recolere, quod hæc ipsa rapina & in liberæ conditionis homines contumelia, in vitam & conditionem humanam delinquit, & præter jus ac fas est tyrannica quædam grassatio. Nam certo scio, quod si omnes hoc animo effetis & ad hunc modum affecti, nihil prohibuisset, quin jam olim istius improbitatis consuetudo de patria nostra exularet. [ut raptam Virginem restituendam curet parentibus] Zelum ergo in præsenti Christianum demonstres, & prout flagitat injuria commoveare; atque puellam, quocumque tandem loco deprehendatur, raptori ereptam restituas parentibus suis: illum vero excludas ab orationibus tuis, ac veluti præconia voce proclama rejectum: & qui participes eidem sociique fuerunt, juxta quod jam pridem denuntiavimus, una cum familiis suis omnibus per triennium a precibus ejicias & excludas: villam vero quæ hominem illum susceperit, [& raptorem eique adhærentes censuris Ecclesiasticis compescat.] aut etiam tuita fuerit contra reposcentes illam, prorsus a precibus suspensam habeas & orationis communione; ut discant omnes, non secus quam serpentem aut bestiam quamvis aliam venenatam, odisse raptorem, & persequi communem illum omnium hostem, atque injuria affectis opitulari.

[191] Alias interrogatus ab Episcopo quodam, qud faciendum homine versatili & versipelli, & in judiciis pejerante, sic tameu ut convinci non posset, in hunc modum respondet: [peierantem in judicium] Difficillimum est & periculi plenum cum hoc homine habere negotii quidquam: neque enim usui potest esse versatilis & versipellis hujus dispositio, & de qua (ut ex iis quæ palam cernuntur, deprehendimus) conclamatum est omnino. [B. Ep. 26] Citatus accurrit in judicium, & cum in rem præsentem advolarit, tanta dicendi copia pollet, tam sunt illi in proclivi juramenta, ut bene putemus nobiscum agi, si quam celerrime ab illo liberemur. Quin & illum non raro animadverti accusatores retorquentem. Ut verbo dicam, non est inter rerum naturas omnes quotquot terram istam obtinent, ulla credo adeo varia & versatilis & ad improbitatem agilis, quam est ille homo; idque vel leviter expertus quisque intelliget. [suadet excommunicandum.] Quid autem meam rogatis sententiam, & non potius vosmetipsos eo inducitis, ut injurias illius experiamini, non aliter quam divinam iram vobis immissam. Ut autem vos ex impietatum ipsius societate non conspurcemini, cum familia sua omni separetur a precibus & sacrarum rerum omnium communione, usque dum ab omnibus declinatus ad meliorem frugem revertatur.

[192] Ceterum non tantum suffraganei Episcopi, sed etiam alii, ab ejus sapientia eruditionem, a prudentia consilium, requirebant. Testantur id epistolæ ad Amphilochium Episcopum Iconiensem, [Synopsis virtutum ejus.] ad Optimium Antiochenum in Pisidia, ad Ecclesiam Sosopolitanam, aliosque quamplurimos; a quibus, non aliter quam oraculum aliquod sui temporis, audiebatur. Porro virtutes ejus, quæ tantam ipsi apud omnes conciliabant auctoritatem & æstimationem, a Nysseno enumerantur hoc ordine; Amor & studium vehemens erga fidem, odium adversus eam aspernantes & reprobantes, dilectio erga Deum; studium & desiderium ejus qui vere atque reipsa est, ad nullam rem materialem effluens atque deflectens; vita per omnia exacta atque exquisita, victu aridus, acies oculorum & obtutus vigori animæ par, gravitas non affectata, silentium sermone efficacius, cura atque contemplatio rerum earum quæ sperantur, contemptus earum quæ videntur; æqualitas erga omnes, sive enim in excellenti quis dignitate forte constitutus esset, sive ex humilibus & abjectis esse appareret, eadem illum dignatione accipiebat, & in eodem honore habebat. [Or. F.]

CAPUT XVI.
Caritas erga Religiosos, Xenodochium extructum.

[193] Hoc inter reliqua præcipue ad laudem Basilii facit, [Basilius ob affectum erga Religiosos accusatus] quod ad Episcopatum evectus, inter multiplices curas amorem vitæ Religiosæ minime dimisit; quem ante, Presbyteri fungens munere, quotidianis exercitationibus foverat: atque hac de causa Religiosos omnes sue Monachos tenerrimo amore complectebatur; ut quorum Fundator ante Episcopatum extiterat, eorum se in Episcopatu Patrem præberet. Hac de re, tamquam de crimine, ab adversariis palam accusabatur; permittente id Deo, ut ex ipsius Sancti ad hanc calumniam responsione, posteris testimonium relinqueretur, quanto desiderio religiosam vitam desideraret ipse, & quo affectu eam colentes prosequeretur: Accusamur, inquit, quod homines habeamus Monachos, pietatis studiosos, qui mundo renuntiarint, & universis seculi istius curis; quas Dominus comparat spinis, fertilitatem verbi impedientibus. [B. Ep. 63] Qui hujusmodi sunt, mortificationem Jesu in corpore circumferunt; ac cruce quisque sua accepta, Deum sequuntur. Ego vero omnem vitam meam impenderem, ut mihi possent ista impingi delicta; haberemque apud me viros, qui me doctore hoc pietatis studium amplexi hactenus fuissent. Nunc autem in Ægypto quidem audio talem esse virorum quorumdam virtutem; [id sibi laudi ducit.] & forsan in Palæstina quoque sunt, qui ad Euangelii normam vitæ suæ conversationem perfectam reddant. Audio & in Mesopotamia viros esse perfectos ac beatos. Nos vero perfectis collati, pueri sumus. Sunt autem & feminæ, euangelicam vitam amplexæ; quæ virginitatem quidem nuptiis præferunt, sensum vero carnis servituti subjiciunt; & beato luctui immorantes, beatæ sunt ex proposito, ubicumque terrarum degant: apud nos vero ista, qui primis adhuc elementis ad pietatem instituimur & initiamur, minuta sunt ac rudia: quod si quid dedecoris & indignitatis aliqui mulierum vitæ ac statui inferunt, non est quod ego illos defendere velim: illud vero vobis assero & confirmo, quod quæ hactenus pater mendacii Satanas non est ausus dicere, ea temeraria corda & nullo retenta moderationis fræno ora, indesinenter & cum summa licentia, loquuntur. Scire autem vos volo, quod optamus nobis & virorum & mulierum cœtus dari, quorum conversatio in cælis sit, qui carnem suam cum affectionibus ac concupiscentiis crucifixerint, quique nec de cibis nec de indumentis soliciti sint, sed immobiles & assidui apud Dominum noctes ac dies precationibus immorentur; quorum os non loquator opera hominum, sed hymnum concinat Deo nostro; quique sedulo propriis manibus operentur, quo possint impertiri illis qui opus habent.

[194] Inter eos quos habebat Monachos, Heraclides fuit; cujus nomine ad Amphilochium scripsit, quocum ille solitudinem petere decreverat: sed cum ad Sanctum pro re quapiam communicanda venisset, detentus ab eo est, ut in vita monastica instrueretur. [B. Ep. 392] Numerari præterea inter Monachos Basilii possunt Festus & Magnus, de quibus quam paternam curam habuerit, ad eos scribens ipse declarat: [Festum & Magnum Monachos] Parentes quidem, inquit, suorum decet cura liberorum, & agricolas plantarum seminumque studia; magistros quoque discipulorum solicitudo, maxime quando per ingenii dexteritatem, de se optimam spem præbent. [B. Ep. 210] Ipse enim agricola in laboribus, turgescentibus spicis & stirpibus nascentibus, gaudet: discipuli vero magistros, liberique genitores suos exhilarant; hi quidem virtute, ili vero doctrina increscentes. Nos vero de vobis tanto majorem curam habemus, tantoque meliorem spem, quanto pietas omni ex parte præstantior est cunctis animantibus simul & fructibus: quam pietatem, in teneris adhuc purisque vestris mentibus insitam radicitus a me & eductam, videre optamus progressam ad ætatem perfectam maturosque fructus; vestra interim discendi cupiditate precibus votisque nostris adjuta. Optime enim & nostram in vos benevolentiam cognovistis, Deique auxilium ingeniis vestris inesse, [ad virtutem animat:] quibus ubi necesse est dirigendis Deus in auxilium vocatus, & non vocatus adest; omnis autem qui Deum amat, ad litterarum disciplinam per se propensus est: insatiabile vero est desiderium eorum, qui utile quidpiam docere possunt, modo discentium mentes omni contradicendi vitio careant. Non igitur corporis sejunctio impedit, quin ad excellentiam sapientiæ & humanitatis vos effingat, mentem ipsis corporis finibus non circumscribens, neque lingua sermocinandi facultatem terminans; dat vero quid amplius quam qui ex tempore prodesse possunt, cum non solum longo intervallo disjunctis, sed postea quoque in lucem edendis scientiam transmittere valeat. Nobis autē rei hujus veritatem experimentum confirmat, quando jam ætate provecti, juvenes in litteris sana doctrina instituunt. Nos tanto spatio corporibus separati, animo semper vobiscum sumus, facileque de doctrina, quæ neque terra, neque mari contineri potest, conferimus, si vobis propriarum animarum cura sit.

[195] Sed quandoquidem hæc tamquam ad absentes scribat, necesse est Festum & Magnum, tum saltem cum hæc epistola scriberetur, in Ponto aut alibi extra Cæsaream vitam monasticam duxisse. Nam etsi in urbe sua secum haberet Monachorum consortium, nihilominus & aliis circumquaque monasteriis invigilabat; & illud quamvis pium contuberniū, nimis angustum tamen satiare ejus desideriū ita non poterat, quin ingenti ardore animi Ponticam invisere solitudinem desideraret, & Monachorum illic degentum societate sese oblectare. Potest Deus, inquit Sanctus, etiam eam animi jucunditatem, quæ fit ex mutuo congressu & convictu, [absentibus cupit adesse;] largiri nobis, qui semper & videre vos, & de rebus vestris audire cupimus; propterea quod nulla alia in re animi recreationem habemus, quam in vestro profectu & absoluta præceptorum Christi observantia. [B. Ep. 73] Interea vero, dum hoc negatur, necessarium arbitramur, ut per carissimos Deumque timentes Fratres vos invisamus, atque per litteras dilectionem vestram alloquamur… Nam noctes atque dies Dominum precamur, ut probati habeamini: quo & nobis fiducia sit in die Domini nostri Jesu Christi per vestram salutem, & vos clari sitis in splendore Sanctorum, opusque nostrum justo Dei judicio probetur.

[196] Alterum erat benevolentiæ erga Religiosos indicium, quod Solitarios quotquot poterat in unum congregaret, [Solitarios in cœnobia congregat,] eisque suaderet vitam cœnobiticam colere: hanc enim longe, nec immerito, anteferens solitariæ, ad illos ait. [B. Ep. 295] Arbitror, non vobis opus esse per Dei gratiam consolatione admonitioneve, post illos sermones quos egomet coram vobiscum habui, quibus illud imprimis suggerebam, ut vitam communem, in eumdem finem tendentem institueretis, ad imitationem instituti Apostolici: quod ipsum tamquam optimam doctrinam amplexi, idcirco Deo gratias habuistis. Quocirca cum non essent mera verba prolata, sed præcepta in opus exitura, ad vestram quidem utilitatem, qui essetis suscepturi, comparata; ad nostram vero consolationem, qui consilium vobis idem suggesseramus; ac porro ad Christi laudem atque gloriam, cujus nomen invocatur super nos; Fratrem nostrum expectatissimum misi, [& pro singulorum profectu satagit,] ut spiritu servantes exploret, nobisque notos faciat, tardos autem extimulet, ac reluctantes nobis designet; itaque de vobis certiores reddamur, quod vitam sine testibus non ametis; sed potius singuli desideretis tum custodes alii alienæ diligentiæ fieri, tum testes rerum præclare gestarum. Ita enim fiet, ut mercedem suam propriam omnes recipiant numeris omnibus consummatam, atque illam præterea propter Fratrum progressus debitam, ex verbis & factis, quæ alii aliis debemus exhibere, in congressu & consolatione quotidiana.

[197] Ex eodem affectu proveniebat, ut exultaret animo, si quis relicto seculo monasterium ingrederetur; ut testatur ipse ad Superiorem monasterii cujusdam, forsitan Petrum fratrem suum, in hæc verba scribens. [B. Ep. 238] Fratri quidem huic ego congratulor felicitatem suam, [gratulatur etiam illuc receptis,] qui & turbis hisce nostris liberatus existit, & tuam pietatem patronam adeptus est. Selegit certe sibi conversationem honestam cum iis qui timent Dominum, optimum viaticum ad futurum illud seculum. Commendo autem illum tuæ dignitati. Suum quoque desiderium vitæ quietioris indicans Basilius; ita prosequitur. Rogo etiam per illum te & obsecro, ut miseram vitam meam tuis precibus adjuves: ut exemptus de hisce tentationibus, dignus fiam qui Domino serviam juxta præscriptum Euangelii. Omni etiam cura prospiciebat Basilius, ut immunitates Monachis concessæ permanerent inviolatæ. Hinc ad Censitorem scribens: Apud tuam dignitatem; inquit, etiamnum reor constitutionem obtinere in gratiam Monachorum editam, [& immunitates eorum tuetur.] ut non sit mihi opus privatam iis gratiam, mea causa indulgendam, postulare; sed jubeam fruantur & contenti sint communi, & in omnes diffusa benignitate. [B. Ep. 304] Cum tamen ad mei officii rationem putem attinere, ut quantum in me situm est, horum hominum curæ invigilem; ad tuam prudentiam litteras hasce mitto, supplicaturas, velis, jubeas immunes essea contributione omni, eos, qui mundo quidem olim renuntiarunt, corpus vero suum mortificarunt; ut jam non possint aliquid vel de re sua familiari, vel de ministeriis & laboribus corporalibus, publicis adjicere vectigalibus, aut in fiscum inferre. Siquidem enim secundum suam professionem vixerint, nec opes possident, neque corpora: cum illas a se ad indigentium & pauperum usus ablegaverint, hæc vero vigiliis & jugi oratione penitus confecerint. Scio autem qua reverentia prosequaris eos, qui vitam suam instituant adhunc modum, auxiliatores tibi acquisiturus, qui per suam euangelicam conversationem Dominum tibi propitium & benignum reddant.

[198] Ex eodem laudabili erga religiosam vitam affectu, paternam suam solicitudinem ad Virginum quoque monasteria extendebat. [Orat. 20] Cujus sunt, inquit, [curam quoque gerit sacrarum Virginum,] Nazianzenus, Virginum cœnobia? cujus præcenta illa litteris mandata? His ille tum omnes sensus coercebat, tum membra omnia componebat, ac virginitatem vere colere admonebat; pulchritudinem ab iis rebus, quæ aspectu sentiuntur, ad ea quæ oculorum obtutum fugiunt, convertens; atque id quidem quod externum est debilitans, flammæque materiam subtrahens; quod autem internum & occultum est offerens spectandum Deo, qui solus purarum animarum sponsus est, atque insomnes animas introducit secum, si modo cum claris lampadibus & copiosa olei alimonia obviam ipsi prodierimus. Deinde etiam eas erudiebat, quæ virginitatem suam extra monasteria Deo consecraverant; quarum una fuisse videtur Theodora Canonica, quam de virtutibus statui suo convenientibus paucis multa docet: Unum illud, inquiens, penitus meo animo insidet, [quarum uni Theodoræ,] memoriam tuæ reverentiæ custodire, & votis omnibus a Deo exposcere cursus tui consummationem, & propositi illius boni ad quod anhelas. [B. Ep. 302] Est enim concertationis non exiguæ, opere perficere quod quis inceperit, & professum aliquid actu respondere suis pollicitationibus. Cujusvis non est eligere vivendi institutum secundum regulam euangelicam, & in minimis ac minutissimis rigide illam observare, nec quidquam eorum præterire quæ scripta ibi sunt. Hoc paucissimi, quantum ego quidem possum memoria recolere, ipso effectu præstiterunt: ut & lingua loqui erudita, & oculis videre informatis ex Euangelio, secundum Dei voluntatem possint; & ita suis manibus operari, ut propositum placendi Deo flagitat: pedes etiam ita movere, & quodlibet membrum ita componere, ut Creator ab initio disposuerat; modestiam quoque in vestitu observare, [exponit virtutem statui ejus congressus.] in congressibus vivorum caute & custodite versari; in victu quod sufficit appetere tantum; in rerum possessarum ratione, quod superfluum est & vacuum, insuper habere. Hæc omnia, simpliciter & in se considerata, sunt exigua; at magno opus est certamine, ut gradum excellentem in hisce observandis assequare, id quod revera sum expertus. Sed & humilitatis etiam perfectio est, non meminisse claritatis majorum, non efferri si quod nobis egregium donum obtigerit, secundum corpus vel animam; non hominum de nobis opinionem arripere, ad inflandæ vanitatis aut superbiantis elationis occasionem. Euangelicæ vitæ professionem spectant ista omnia; nec non etiam continentiæ vigor, orationis servor & sedulitas, compassio fraternæ charitatis, utilium communicatio rerum egentibus, animi spiritusque dejectio, cordis compunctio & tribulatio, fidei sanitas orthodoxæ; in austeritate æquabilitas, perpetua tremendi & ineluctabilis tribunalis illius memoria, ad quod omnes festinamus, sistendi aliquando: pauci autem serio de illo cogitant & laborant de successu, quem sunt coram illo inventuri.

[199] A Religiosis, qui voluntariam paupertatem sectantur, transeo ad eos neceßitate tales sunt; quorum Basilius caritate & solicitudine, ut Episcopum imprimis decebat, [Pauperibus Xenodochium exstruit] pater & tutor fuit. Præter misericordiam, tempore famis iterato exhibitam, de qua ante egimus; reliquit non tantum liberalitatis suæ in pauperes, sed etiam munificentiæ præclarum monumentum; domum scilicet excipiendis peregrinis, infirmis, leprosis, aliisque subsidio indigentibus destinatam. [Orat. 20] Hanc Nazianzenus describit, & summopere laudat, ostendens pariter quam provide de omnibus necessariis illi prospexerit Basilius, & quam amanter complecteretur eo divertentes, præsertim leprosos, posthabita omni nausea & horrore, quibus ejusmodi morbo laborantes gravare solent secum versantes. Pulchrares est, inquit Nazianzenus, benignitas & pauperum alendorum studium, atque humanæ infirmitati opem ferre. Paulum extra civitatem pedem effer, ac novam civitatem conspice; illud, inquam, pietatis promptuarium, commune locupletum ærarium; in quod non modo redundantes ac superfluæ opes, sed necessariæ quoque facultates propter illius cohortationes reconduntur, quæ nec tineas pascant, [septē mundi miraculis præserendum,] neque fures oblectent, invidiæ certamen & temporis corruptionem effugientes. Istic morbus æquo animo toleratur, ibi calamitas beata censetur, & misericordia exploratur. Quid huic operi Thebas comparem, sive Græcas septem, sive Ægyptias centum portis instructas? Quid commemorem muros illos Babylonicos & Caricis Mausoli sepulchrum, & pyramidas, & Colossi æs immensum, & delubra miræ magnitudinis atque elegantiæ, jam eversa & postrata, ceteraque omnia, quæ homines admirantur, atque historiis prodiderunt; & unde præter inanem quamdam & exiguam gloriam, nulla prorsus utilitas ad suos conditores rediit? Mihi nulla res perinde admirabilis videtur, atque compendiaria hæc ad salutem via, facilisque in cælum ascensus. Proponitur oculis nostris triste & miserandum spectaculum, [ubi etiam leprosi excipiantur,] homines ante obitum vita functi, ac pluribus corporis membris præmortui; expulsi civitatibus, domibus, foro, aquis, per homines etiam sibi carissimos; nominibus potius quam corporum lineamentis agnoscendi; qui neque in publicis cœtibus & conventibus, per sodalitia & contubernia feruntur, quia jam non misericordiam ob morbum, sed odium sui excitant, miserabilium næniarum editores, si quibus tamen vox quoque ipsa superest: quæ omnia quid tragicis verbis prosequar, cum nulla oratio huic calamitati par inveniri queat?

[200] At ille omnium maxime nobis persuasit, ut cum homines simus, homines ne contemnamus; [quibus ipsemet ministrans] nec per nostram in illos crudelitatem, Christum unum omnium caput ignominia afficiamus: sed in alienis calamitatibus, nobis ipsis optime consulamus, Deoque fœneremur misericordiam, qua ipsimet egimus. Quocirca ne labra quidem vir nobilis. & nobilibus ortus gloriaque clarissimis, ægrotis admovere gravabatur, verum ut fratres amplectebatur; non, ut quispiam forte existimaverit inanem gloriam captans (quis enim ab hoc affectu remotior?) verum per philosophiam suam hoc suis præscribens, ut ad ægrorum corporum curationem accedere non vererentur. Ita, non modo loquendo, sed etiam tacendo, monitoris partes obibat. Ast forte in civitate quidem ad hunc modum agebatur, per diœcesim vero atque externa loca non item. Imo omnibus populi Antistitibus certamen commune proposuit benignitatis & munificentiæ erga pauperes. [cum summa humilitate;] Aliis curæ erant coqui, & lautæ mensæ, & cupediariorum lenocinia, & elegantes currus, & vestes molles ac diffluentes; Basilio autem, ægroti & vulnerati, Christique circa hæc imitatio; non sermone, sed opere lepram purgantis. Quid ad hæc nobis dicturi sunt, qui homini fastum superciliumque objiciunt, iniqui sane & acerbi hujusmodi rerum judices, eosque qui regulæ non subsunt regulæ admoventes? An fieri potest, ut qui leprosos deosculatur & huc usque se demittat, adversus sanos & valentes supercilium attollat? qui carnes continentia & inedia conficiat, inani animi fastu infletur? qui Pharisæum damnet, atque illius ex arrogantia depressionem commemoret, Christumque ad formam usque servilem sese demisisse, & cum publicanis comedisse, & discipulorum pedes abluisse, nec crucem recusasse sciat, ut peccatum meum affigeret; idem tamen supra nubes se efferat, atque omnibus anteponat?

[201] Non immerito autem Nazianzenus, ædificium istud urbi comparavit, [cetera quoque necessaria curat] cum ipsum ea omnia comprehenderit, quæ Basilius enumerat; Receptacula, inquiens, ponimus peregrinis, qui huc ut forte accidet advenerint; & præter istos in eorum usum, quibus opus est curatione propter infirmitates suas, necessarium his solatium procurantes. [B. Ep. 372] Nosocomos, medicos, bajulos, ductores, & ceteros operarios in promptu nos habere oportet, cum qui absolute ad vitam, tum etiam qui ad honestiorem vivendi rationem desiderantur; quin & ædes præterea alias, operibus faciendis tequisitas. Tanta Basilii caritas, non in solis misericordiæ corporalis operibus sese continebat; [etiam spiritualia:] sed hoc maxime ipsi curæ erat, ut sæpius in ea domo degentes visitaret, corporibus impensa commoda dirigeret in medelam & spirituale nutrimentum animarum, ut Nyssenus præclare advertit, ædificium istud comparans Tabernaculo, a Moyse olim divina jußione erecto. [Or. F.] Quale, inquit, Tabernaculum testimonii, & quidem corporalirer in suburbio fabricatus sit, pauperes corpore, pauperes spiritu ut essent, per bonam doctrinam efficiens; adeo ut eorum egestas ob beatitudinem memorabilis existeret, utpote veri regni donum gratiamque concilians.

[202] Quo tempore tam magnum opus inchoarit perfeceritque Basilius, & quorum impensis, difficile est dicere. De tempore quidem affirmari posset, anno CCCLXX cœptum fuisse ædificari: videtur enim incepisse statim post susceptum Episcopatum: & Euippius, cum aliis Arianis Episcopis in Cappadociam eodem anno veniens, ab exstructione talium ædificiorum materiam [B. Ep. 39] desumpsit accusandi eum coram Præfecto provinciæ. Deinde Heraclides, cujus supra meminimus, anno CCCLXXII, ut infra videbimus, Cæsaream venit, [ad Eleemosynas conferendas omnes cohortans,] in vita religiosa a Basilio instruendus, & hospitium accepit in ejusdem Xenodochio. Vicinus factus, inquit, Cæsareæ, ut rerum ibi statum intelligerem, urbi non ausus appropinquare, ad proximum memet contuli Prochotrophium, ut saltem certior fierem de rebus, quas avebam intelligere. Ut vero sufficeret jam pauper tantis sumptibus faciendis Basilius, credibile est, divites & ecclesiasticos excitatos piis exhortationibus, quibus satagebat eos stimulare, ad eleemosynas elargindas in subsidium pauperū. Hos enim omnes, maxime vero eos qui decreverant Christum sequi, dicentem, Vade, vende omnia quæ habes, & da pauperibus, ad perfectiora exhortans, insuper adjiciebat; non esse par, ut sibi quis suarum facultatum distributionem reservet; sed ut illi hæ partes demandentur, cui pauperum cura & dispensatio concreditur. [B. Ep. 392] Hoc ipsum confirmabat ex Apostolicis Actibus, ubi Christiani, venditis quæ possidebant, pretium omnium deponebant ad pedes Apostolorum, a quibus cuique, prout opus ipsi fuerat, distribuebatur. Dicebat enim, opus esse experientia magna, ad discernendum vere indigentes, & ex avaritia mendicantes. Qui afflicto & coangustato dederit, [ipso etiam Valente agros conferente ad Nosocomium,] Domino dat, & a Domino mercedem est recepturus: at qui foras oberranti largitus fuerit, canibus prorsus projicit beneficium, intolerandis propter impudentiam suam, neque ob paupertatem misericordia dignandis. Allaborabat etiam Basilio divina providentia, inquirentibus Dominum nihil deesse patiens: cujus dispositione factum videtur, ut ipse Imperator Valens non modicos agros ipsi concesserit, quos isti operi applicuit, magnificentiam & paupertatis studium pulchre conjungens. Cum enim in publicis ædifitiis, ecclesiis nempe & nosocomiis extruendis fundandisque, [a Basilio fundatum & nuncupatum.] tam profusus videtur, ut nihil illis sive ad ornatum sive ad commodum deesse pateretur; a privatis tamen commodis opibusque conquirendis tam erat alienus, ut ita de voluntaria paupertate statueret, illius rationem summam in eo versati, ut ad ultimam tunicellam unusquisque suam redigat possessionem. [B. Ep. 392] Ceterum domus hæc, tam pio usui destinata, ab ipso fundatore suo nomen sortita est, affirmante Sozomeno, qui circa medium sequentis seculi ita de Prapidio, notæ sanctitatis Chorepiscopo, scripsit: Prapidius, qui jam, licet valde grandævus, in multis pagis munere fungitur Episcopali, præ est etiam pauperum domicilio, cui nomen Basilias, celeberrimo illo, a Basilio Episcopo Cæsareæ Cappadociæ exædificato, a quo & initio nomen accepit, & adhuc retinet. [l.6, c.34.]

CAPUT XVII.
Euippi Arianoremque Episcoporum, & Modesti, contra Basilium molimina.

[203] Interea dum Basilius in thronum Episcopalem evehitur, in eoque residens Episcopatum fideliter administrat, [Euippius aliique Episcopi Ariani,] satagens pro Ecclesiarum pace, hæreticorum reductione, ecclesiastica disciplina, & pia fidelium instructione, quo mercedem servo bono & fideli promissam adipisceretur; præclaram eodem tempore occasionem nactus est, ut persecutionem patiendo propter justitiam, suum faceret regnum cælorum. Dum enim hortatur Damasum, Athanasium, aliosque præcipuos Præsules, ut turbatis Orientalium Ecclesiarum rebus succurrant; Ariani omnem movebant lapidem, ut in ipsius Ecclesiam. proprio ejecto Episcopo, suæ hæreseos sectatorem inducerent. Erat inter eos Euippius, Episcopus provectæ ætatis, qui magna pollebat dicendi facultate, & multos annos cum Basilio amicitiam coluerat: sed posteaquam ad Arianorum dogma defecit, & cum ipsis in Synodo Constantinopolitana Semiarianos damnavit, ab his vicißim anathemate percussus; Basilius ab ejus communione recesserat. [B. Ep. 57. 72, 265] Ille ergo anno CCCLXX Cæsaream venit, tamquam Arianorum prodromus, invasurus forsan Sedem Episcopalem, opera quorumdam Episcoporum ex Armenia, Tetrapoli, & Cilicia, sibi consentientium. Verum hi omnes nihil aperte contra Basilium moliti sunt: ipsum dumtaxat accusasse videntur apud Eliam provinciæ Præfectum, specie boni publici: [Basilium apud Præfectum accusant;] quasi vero huic ille contraveniret exstruendis ædificiis, Ecclesiæ & Nosocomio suo necessariis. Hanc calumniam Sanctus, qui morbo detentus Præfectum adire non poterat, conatus est per litteras diluere, quibus etiam rei gestæ seriem narrat. [B. Ep. 371]

[204] Egressus sum, inquit, ut tuam Dignitatem salutarem: ne si forte non assequerer, accusatoribus succumberem. At ubi me infirma valetudo corporis, solito ingruens vehementius, non patiebatur adesse; coactus sum ad epistolam consugere. Ego igitur cum dudum, Vir eximie, apud tuam versarer Dignitatem, volebam certe totius meæ vitæ rationes exponere tuæ sapientiæ: volebam etiam & de Ecclesiarum conditione agere, ne campus imposterum calumniis aperiretur. Reprimebam tamen memetipsum, & superfluum omnino putabam esse, & supra quam par erat ambitiosum, hominem, tot negotiis oneratum plus satis, [qui per litteras ei excusat se,] novis subinde curis, & non prorsus necessariis exponere: quin ulterius etiam verebar (dicam etenim quod res est) ne forte vel inviti adigeremur, ad animas mutuo vulnerandas, altercationum contradictionibus; cum in pura & sincera secundum Deum pietate, perfecta tuæ religionis merces tribuenda tibi esset. Ita enim est: si te totum nostrarum partium reddiderimus, vix est ut spatium tibi relinquamus ad publica negotia obeunda: & rem profecto non dissimilem peragemus, quam si navem onerariam nuper compactam, quam vix per tempestatem violentiorem nauclerus, ad clavum sedens, recta dirigit, novis insuper sarcinis adoneret; cum de vectura multum potius detrahendum, & omni ratione navigium alleviandum esset. Hinc factum reor, quod magnus ille Rex, perspectis illis nostris curis, patiatur nos Ecclesias, quo modo velimus ipsi, administrare.

[205] Interrogarem autem illos libentissime, qui sinceras tuas aures obtundere solent, [nihil damni causantem Reipublicæ] quid a nobis reipublicæ creetur detrimenti? Qua in re magna, minima tandem nostra in Ecclesiis dispensatio, rempublicam affecit damno? Nisi forfan dicatur, e re minime esse publica, orationis domum quam magnificentissime a fundamentis extruere Deo nostro, & in proximo deinde habitationem liberam & privatam Episcopo, servientibus autem Deo ædes suas inferiores dispertitas, prout ratio atque ordo postulat, ædificare, quarum usus atque utilitas vobis Præfectis & familiæ vestræ communis sit. Quid perpetramus mali, [exstruendo pia edificia,] dum receptacula ponimus peregrinis, qui hic (ut forte accidet) advenerint; & præter istos, in eorum usum quibus opus est curatione propter infirmitates suas? Qui necessarium his solatium procurant. nosocomi, medici, bajuli, ductores, & ceteri ministri in promptu habere debent, cum quæ ad vitam ducendum, tum etiam quæ ad honestius ducendam desiderantur; [Præfecto ad laudem,] quin & ædes præterea alias, operibus faciendis requisitas. Hæc omnia futura sunt ipsi loco ornatui, & Præfecto loci cohonestamento: utpote cui laus inde promanans adscribenda est. Nec tu in eum finem adductus esse videris ad nostram istam urbem administrandam, quasi qui per tui animi celsitudinem solus posses opera vetustate collapsa restaurate, [urbi ad utilitatem futura:] & deserta loca colonis replere, aut solitudines transformare in civitates. Ecquid igitur illum, qui manus admoverit auxiliatrices, par erat abigere & convitiis afficere? ac non potius honorare & complecti? Neque mera me verba dare putes, vir optime. Fervet opus, materia comportatur. Atque hæc ad defensionem, tibi, tamquam Præfecto, suffecerint. Quæ vero tamquam Christiano & amico, mei curam & rationem habenti, contra inimicorum suspiciones & reprehensiones regerenda erant, necesse habeo in præsenti silentio tegere, [monet ut accusatore audito,] eo quod epistolæ mensuram jam excesserim, nec tuto possint illa litteris committi inanimatis. Ne tamen per illud tempus, quo nondum te convenerim, a calumniis inimicorum in transversum fortasse rapiaris, & cogaris de mea in te benevolentia remittere non nihil; quod fecisse narrant Alexandrum, facito. Cum enim ex amicis quidam apud illum deferretur; aurem alteram præbuisse accusatori fertur, alteram digito admoto diligenter occlusisse. Id nimirum voluit ille indicare, [accusato alteram aurem servet.] justum judicem debere, non ab accusatione præventum in partes rapi, sed dimidiam suæ auditionis partem, illibatam & integram reservare, accipiendæ absentis, sed accusati apologiæ. Hæc Basilius cum ad Præfectum scripsisset, & forsan ex occasione cum eo præsens egisset, satisfecisse visus est, nec ultra quidquam incommodi tulit.

[206] Verum parva hæc, & secutorum dumtaxat præludia fuerunt. [Valens Imp. Constantinopoli vanit Nicomediam,] Nam antequam Euippius veniret Cæsaream, Arianus Imperator Valens, pace cum barbaris post triennale bellum firmata, cum nihil sibi amplius obsistere posse existimaret; & suo furore & Arianorum instinctu inflammatus, Episcopos omnes aut Sedibus suis expellere, aut ad Arianam impietatem traducere constituit. [Ammian. Marc. lib. 27 cap. 5] Tanto igitur concepto scelere, discedit Constantinopoli anno CCCLXX, post peractam dedicationem Martyrii Apostolorum, quæ nona mensis Aprilis facta est, profecturus Antiochiam. Nicomediam tamen cum pervenisset, coactus est subsistere, propter motus Constantinopoli excitatos post mortem Eudoxii, per Ordinationem duorum Episcoporum, Demophili Ariani & Euagrii Orthodoxi. [Idatius.] Hunc quippe ut intellexit ordinatum ab Eustathio, milites Constantinopolim ædvolare jußit, qui urbem in officio continerent: [inde Antiochiam.] Euagrium vero & Eustathium, qui cum ordinaverat, in exilium ejici mandavit. Hæc pluribus Socrates: deinde reliquam anni partem in Oriente traduxit Valens, lugubrem movens Ecclesiis persecutionem, quam pathetice descriptam hic verbis exhibet Nazianzenus. [l. 4, c. 13, Orat. 20] Verum enimvero Christi hostis Imperator & fidei tyrannus, [iterumque Cæsaream] cum majori impietate, ac ferventiore acie, velut cum valentiori adversario rem habiturus, ad nos iterum venit (venerat enim prius sub Episcopatu Eusebii, Basilio adhuc in Ordine Presbyterorum consistente) impuri ac pravi illius spiritus in modum, qui ex hominis corpore pulsus, diuque vagatus, ad eumdem rursus cum majori spirituum agmine habitaturus redit, quemadmodum in Euangelio habetur. Hujus scilicet ille discipulum se præbuit, [cum multo ad terrorem apparatu,] tum ut cladem prius acceptam sarciret, tum ut prioribus palæstris aliquid adderet. Indignum enim & miserum esse existimabat, cum multas gentes imperio teneret, magnamque gloriam consecutus esset, ac finitimos omnes impietatis robore atque potentia domuisset, ditionique suæ quidquid obvium habuerat subjecisset; ab uno homine unaque civitate superari; nec solum impietatis patronis, a quibus ducebatur; sed etiam omnibus mortalibus, ut ipsius opinio ferebat, risui esse.

[207] Persarum quidem Regem narrant, cum infinitam quondam hominum multitudinem secum ducens, atque iracundia & audacia fervens, in Græciam expeditionem faceret, non eo tantum nomine superbia elatum, & in minis immodicum fuisse; sed, ut majorem cunctis terrorem incuteret, per ea etiam quæ novo & inusitato modo adversus elementa designabat, formidabilem sese reddidisse. [instar alterius Xerxis;] Nova quædam terra, & novum mare audiebatur novi illius opificis, & exercitus in continenti navigans, ac rursum pedibus mare paragrans; abreptæ item insulæ, & mare verberibus cæsum, ceteraque omnia, quæ væsani exercitus ducisque haud dubia argumenta erant; ignavioribus quidem formidabilia, fortioribus autem ac firmiori animo præditis stulta & ridicula. Hic vero nihil quidem ulla hujusmodi re opus habebat, cum bellum adversum nos compararet; verum quod his pejus & perniciosius erat, hoc & facere & dicere ferebatur. Posuit in cælum os suum, [& blasphemus in Deum] blasphemiam in Excelsum loquens, & lingua ejus transivit in terra. Pulchre enim David eum ante nos confixit, illum inquam, qui cælum in terram inclinare, ac naturam mundo sublimiorem in creatarum rerum numerum cogere nitebatur; quam ne capere quidem res ulla creata potest, tametsi ob nostri amorem aliquantisper nobiscum versata sit, ut nos humi jacentes ad seipsam attraheret. Porro cum illustria prima illius facinora fuerint, tum vero illustriora ea certamina fuerunt, quæ postrema adversum nos habuit. Quænam autem prima dico? Exilia, fugæ, bonorum proscriptiones, insidiæ tam apertæ quam obscuræ; sermonum illecebræ, ubi occasio se offerebat; vis, ubi verborum blanditiis locus non erat. Alii ab Ecclesiis extrudebantur, [varie sævit in Orthodoxos] qui scilicet fidem orthodoxam ac nostram profitebantur: alii introducebantur, nempe qui pestiferam & exitialem Imperatoris doctrinam tenebant, qui impietatis chirographa exigebant, qui his adhuc graviora præscribebant, & marinas Presbyterorum exustiones exercebant; impii belli duces, qui non Persas superabant, non Scythas in potestatem redigebant, non aliam quamdam barbaram gentem repurgabant; verum Ecclesiis bellum inferebant, saltitantes in altaribus, & incruenta sacrificia contaminantes hominum & victimarum sanguine, ac virginum pudorem probro afficientes. Idque quam tandem ob causam? Nimirum ut Jacob Patriarcha expelleretur, ipsique subrogaretur Esau ille, etiam antequam in lucem prodiisset odio habitus. Habetis primorum ipsius facinorum historiam, quorum nuda quoq; commemoratio & auditio multis etiamnū lacrymas movet.

[208] Movit sane Basilio, qui nondum Episcopus erat, cum Valens discederet Constantinopoli; [Bæsilius laudat constantiam Chalciderasium] sed dum hic in Oriente subsisteret, eam dignitatem adiit: movit item lacrymas Cæsareensibus, ut Basilius testatur, aliquanto post hæc tempore elapso respondens litteris Chalcidensium, qui ab Arianis multa perpeßi, fortes tamen in fide perstiterunt, & ad eamdem constantiam Ecclesiam Cæsareensem hortabantur. [B. Ep. 297] Ipsis autem Basilius partim condolet, partim gratulatur, & virtutem extollit. Pietatis vestræ litteræ, inquit, non aliter mihi acciderunt, durissimis meis temporibus oblatæ, quam solet aliquoties affusa oribus aqua equis cursoribus refrigerium afferre, [ex quorum litteris magnam consolationem acceperit] dum per meridianos æstus pulverem frequenti anhelitu attrahunt in stadii medio. Nam de tentatione continuata respiravi, & cum verbis vestris fui confirmatus, tum memoria vestrarum concertationum alacrior redditus sum ad certamen propositum, sine ulla fatigatione subeundum. Incendium certe illud, quod plerasque Orientes partes deformavit, ad nostras regiones etiamnum serpit; & postquam cuncta in circuitu depavit, Ecclesias involvere satagit per Cappadociam, quas ad hunc usque diem, non nisi e vicinis allatus fumus ad lacrymas commovit. Reliquum est, ut nos quoque apprehendere deinceps tentet is quem spiritu sui oris avertat Dominus, & improbi hujus incendii flammam dividat. Nam quis excors est adeo & pusillanimus? [& reliqui ad imitationem animati fuerint,] quis ad athleticos labores adeo ignavus, qui non vestris acclamationibus ad certamen accendatur, & vobiscum non summopere optet coronandus declarari? Nam certe quasi in antecessum patientes, ad certamen pietatis parati, & in procinctu statis, assultusque luctatorum hæreticorum non paucos elusistis, ardoresque tentationum multos subiistis, non tantummodo vos Ecclesiæ coryphæi, quibus cura concredita est altaris; sed etiam e populo sigillatim præcipui quique. Etenim hoc cumprimis in vobis est admirabile, & obviis ulnis amplexandum, quod omnes in Domino unus estis; hi quidem ad bonum antesignani & ductores, isti vero unanimi consensu consectantes. Hanc ob causam, vestrorum adversariorum conatibus extitistis superiores, nullam ullatenus ab ulla parte hostibus vestris ansam exhibentes. Quapropter preces fundimus noctes atque dies Regi illi seculorum, ut Populum in fidei integritate custodiat, Clerum tueatur sibi ipsi, tamquam caput integrum, quod in summitate corporis constitutum, suam membris subjectis providentiam communicat.

[209] [Valente Cæsareensibus imminente,] Ceterum cum Valens, peragratis omnibus oppidis, ad hanc firmam & inoffensam Ecclesiarum matrem Cæsaream se contulisset, ut vitalem quoq; illum veritatis igniculum, qui solus reliquus erat, extingueret, tum primum malum se consilium iniisse sensit. Nam ut sagitta, in durius ac solidius corpus incidens, [per aulicos tentatur Basilii constantia] repellitur & frangitur; sic ille. in talem Ecclesiæ Antistitem quasi in scopulū impactus, sese infregit ac dissolvit. [Orat. 20] Atque alia quidem ex eorum, qui tunc periculum fecerunt, sermone ac commemoratione accipere licet: nemo autem est, qui non hæc saltem memoriter teneat. Verum ii præ ceteris admiratione afficiuntur, quibus propius cognita sunt temporis illius certamina, insultus, pollicitationes, minæ; illi qui exjudicum classe ad eum mittebantur, eumque flectere ac permovere conabantur; illi qui ex militari ordine; illi ex gynecæo, inter feminas viri, & inter viros feminæ, nec virile quidquam præter impietatem habentes, qui cum naturali modo libidini operam dare nequeant, quod unum possunt lingua scortantur. De hac sua tentatione ipse Basilius ita ad Eustathium Sebastenum scribit, priusquam versipellis hæretici fraudes haberet perspectas: [B. Ep. 308] Intelligat, inquit, tua admirabilis pietas, ad hunc usque diem magnas mihi molestasque concertationes fuisse, cum præcipuis eorum qui sunt cum imperio: interque eos Præfectum Prætorio & Cubiculi regii, [& per Modestum Præfectum Praterii.] ex suis affectibus privatis mecum egisse, pro adversariis. Etenim per divinam miserationem immotum me scito insultus omnes pertulisse, Deo mihi suppeditante auxilium Spiritus sui, & meam infirmitatem per eumdem Spiritum roborante.

[210] Præfectum Pratorii, de quo hic agitur, Modestum vocat S. Ephrem cum Nysseno, de magno Basilio dicens, Modesti Præfecti insaniam fregit. [Orat. in Basilium.] Putatur is in Præfecturam Prætorii succeßisse Auxonio circa annum CCCLXX. [Gothofred Cod. tom. 4] Fuerat autem imperante Constantio Comes per Orientem, homo ferocis ingenii, & aptus ad carnificis munia; dein a Iuliano Apostata Præfectus urbis Constantinopolitanæ creatus est: qua in dignitate constitutus, priorem Basilio nondum Episcopo persecutionem movit. [Ammian. Marc. lib. 19 cap. 12] Nec mireris, Modestum, [Religionis versatilis hominem,] qui Iuliano consiliis suis non parum nocuerat apud Constantium, ab illo ita fuisse exaltatum: nam abnegato aut saltem dißimulato sacræ Religionis cultu, mala sua in Apostatam demerita facile abolevit aut contexit, vel ob id gratiam ejus & amicitiam meritus, quod Christianam Religionem deseruisset, aut saltem idololatriam simularet: cum apud impium istum unum suffragium esset, ad honorem & dignitatem aliquam obtinendam, a Fide defectio; ab eoque dona consequerentur, qui aliis male, sibi vero pessime consulerent, ut ait Nazianzenus. [Orat. 4] Deinde, perempto Iuliano, mortuo Ioviano, quando Valens Oriente potitus palam Arianum se & Orthodoxorum persecutorem declarabat; Modestus, Religionem suam potentiorum sectæ accommodans, sicut ex Christiano factus fuerat idololatra, ita ex idololatra factus est Arianus, [ab Arianis baptizatum aut rebaptizatum] ab iis baptizatus, imo forsan rebaptizatus, ut innuit Nazianzenus dicens, quod ab illis quoque (Arianis) initiatus, vel potius confectus fuerat. Cum enim baptismus ab hæreticis collatus validus haberetur, quidquid impietatis in eo, de quo hic agit baptismate, agnoscit Theologus, aut de reiteratione ejus explicandum est, aut quod ab Arianis baptizatus simul hæresim eorum amplecteretur, ac proinde submergi potius aquis baptismatis quam salubriter ablui diceretur. [Orat. 20] Credibile quoque videtur, Arianos sub Valentis Imperio cœpisse palam & publice Baptismum iterare, quamvis eos sine novo Baptismate in communionem reciperet Ecclesia. Neque Modestus sectator fuit Principum quoad religionem solum; [adulatorem Principum ineptum.] sed etiam adulator tam ineptus, ut educationis aut indolis vitia in ipsis quoque laudaret. Hinc factum, ut prodigiosa Valentis feritas, in modum ardentissimæ facis fusius vagaretur, elata turpi adulatione multorum, maximeque Præfecti Prætorio tunc Modesti; qui dum formidine successoris agitaretur indies, obumbratis blanditiarum concinnitatibus cavillando Valentem, subrusticum hominem sibi varie commulcebat; horridula ejus verba & rudia, flosculos Tullianos appellans, & ad extollendam ejus vanitatem, sidera quoque si jussisset exhiberi posse promittens. [Ammian. Marc. lib. 29 cap. 1]

[211] Paucis hæc complexus Nazianzenus; Eccui tandem, inquit, incognitus ille est, qui tum apud nos Præfecti munere fungebatur, cum suapte audacia adversus nos præsertim inflammatus, tum etiam amplius quam necesse esset Imperatori subserviens, atque ex eo quod illi omnibus in rebus obsequeretur diuturnius imperium sibi conservans. [Orat. 20] Deinde rem ipsam narrare aggreditur. Ad hunc, [Ad hunc adductus Basilius,] adversus Ecclesiam frementem, leonisque speciem præ se ferentem, ac leonino more rugientem, atque ejusmodi ut a multis ne adiri quidem posset, vir fortis adducitur; imo vero ingreditur, perinde acsi non ad judicium, sed ad festum vocaretur. Quonam autem modo vel Præfecti audaciam, vel Basilii virtutem & sapientiam qua ei restitit, satis digna oratione complectar? Quæ tua est, inquit, ratio, heus tu, nomine illum compellans (nondum enim eum Episcopum vocare dignabatur) ut tanto Imperatori obsistere audeas, solusque omnium contumaciter te geras? Quorsum respondit Basilius hæc oratio spectat, & quænam hæc contumacia & arrogantia? nondum enim id satis intelligo. Quoniam, inquit ille, Imperatoris Religionem minime colis, omnibus aliis jam inclinatis ac superatis. Non enim, inquit Basilius, hæc vult Imperator meus, nec rem ullam creatam adorare sustineo, cum & ipse a Deo creatus sim & Deus esse jubear. Nos vero, inquit ille, quid tandem tibi videmur? [libere & sapienter respondet,] Nihil sane, inquit Basilius, dum hæc jubetis. Age vero, inquit ille, numquid magnum & honorificum existimas ad nostras partes adjungi, sociosque nos habere? Ad hæc Basilius: Vos quidem Præfecti estis, & valde illustres, non insicias eo: minim e tamen Deo præstantiores. Socios autem vos habere mihi quidem amplum & honorificum fuerit (quidni enim, cum ipsi quoque Dei creaturæ sitis?) sed ut alios quosdam ex his qui nobis subjecti sunt: non enim personarum dignitate, sed fide, Christianismus insignitur.

[212] Hac oratione commotus Præfectus, ac majori ira succensus, de subsellio surrexit, atque asperioribus verbis cum eo agere perrexit. Quid? Potestatem hanc non pertimescis? [minæs irati contemnit,] Cur vero pertimescerem? inquit Basilius; quid fiet? quid patiar? Quid patieris? intulit ille. Unum e tam multis, quæ meæ sunt potestatis. Quænam hæc? subjunxit Basilius, fac enim intelligamus. Bonorum, inquit ille, proscriptio, exilium cruciatus, mors. Tum Basilius; Si quid aliud habes, id nobis minitare: horum enim, quæ adhuc commemorasti, nihil nos attingit. Quonam modo, inquit ille? Quoniam, inquit Basilius, bonorum proscriptioni obnoxius non est qui nihil habet, nisi forte laceris & detritis hisce pannis indiges ac paucis libellis, in quibus omnes mihi facultates & copiæ sunt. Exilium autem haud cognosco, qui nullo loco circumscriptus sum; ac neque terram hanc, quam nunc incolo, meam habeo: & eam omnem, in quam projectus fuero, pro mea duco; imo, ut rectius loquar, universam terram Dei esse scio, cujus advena ego sum & peregrinus. Jam tormenta quid accipere queant, cum corpus desit, nisi forte primam plagam dixeris? hujus enim solius penes te arbitrium & potestas est. [& modeste rationem reddit libertatis sua.] Mors porro beneficii mihi loco erit: citius enim me ad Deum transmittet, cui vivo & munere meo fungor, maximaque ex parte mortem obii, & ad quem jam pridem propero. Hoc sermone obstupefactus Præfectus, Nemo, inquit, me (nomenque suum adjunxit) in hunc usque diem ita est allocutus, nec pari verborum libertate. Neque enim, ait Basilius, fortasse in Episcopum incidisti; alioqui hoc prorsus modo disseruisset, pro hujusmodi rebus in certamen veniens. Nam ceteris quidem in rebus, o Præfecte, mansueti & placidi sumus, atque omnium abjectissimi, quemadmodum hoc nobis lege præscriptum est; atque non dicam, adversus tantum Imperatorem, sed ne adversus plebeium quidem quemquam & infimi ordinis hominem supercilium attollimus. Verum ubi Deus nobis periclitatur ac proponitur, tum demum alia omnia pro nihilo putantes, ipsum solum intuemur. Ignis autem & gladius, & bestiæ & ungulæ carnem lacerantes, voluptati nobis potius sunt, quam terrori. Proinde contumeliis nos affice, comminare, fac quidquid collibuerit, potestate tua fruere, audiat hæc etiam Imperator; nequaquam profecto nos vinces, nec efficies ut impiæ doctrinæ assentiamur: ne si his quidem atrociora miniteris.

[213] Hæc postquam Præfectus dixit atque audiit, ipsiusque animi firmitatem eam esse cognovit, ut nulla vis eum perterrefacere ac superare posset; eum quidem foras misit atque ablegavit, non jam cum iisdem minis, [Sic acta ex Præfecto audiens Valens,] sed cum quadam reverentia & submissione; ipse autem quam celerrime potuit Imperatorem adiens; Imperator, inquit, ab hujus Ecclesiæ Antistite victi sumus: minis superior est, sermonibus firmior, verborum blanditiis fortior. Ignaviorum alius quispiam tentandus est: huic autem aut vis aperte inferenda, aut non expectandum ut minis cedat. Qua de causa factum suum improbans Imperator, atque in Basilii laudes effusus (virtus enim hosti quoque admirationi est) vim ipsi adhiberi vetuit; [Sancti virtutem miratur:] idemque interim illi accidit, quod ferro solet; ut quamvis igne emolliatur, ferri tamen naturam retineat. Minis ergo in admirationem conversis, illius quidem societatem haudquaquam amplexus est, quod mutationem erubesceret, ceterum rationem quæsivit qua honestissime ipsi satisfaceret.

[214] Eumdem Basilii cum Modesto congressum, & præclarum fortitudinis Christianæ robur Nyssenus contra Eunomium etiam exhibet, [idem narrat Nyssenus.] additis nonnullis circumstantiis a Theologo prætermißis, inter quas Modesti Præfecti nomen. Ipse Imperator, inquit, fortunam experitur, ira inflammatus, quod primum conatum ex voto non successisse videret. Et quemadmodum olim Rex Assyriorum, opera coci cujusdam Nabuzardan templum Hierosolymitanum evertit, ita & iste Demostheni cuidam, promocondo & cocis præfecto, aliisque impudentiori, hac provincia demandata, sperabat se consecuturum victoriam. Omnia igitur illo miscente, & impio quodam ex Illyrico, qui tabellas manu ferebat (de hoc impio nihil aliunde mihi innotuit, per conjecturam tamen existimo Euippium Episcopum fuisse) Impio, inquam, illo omnes Proceres ad opus hoc convocante, Modestoque multo vehementiori ira quam in prima impressione accenso; omnes hi quidem commovebantur ob iram Imperatoris, cum irato irati, ejusq; indignationi subservientes ac gratificantes, expectatione tamen futurorum suspensi erant omnium animi. Rursus ergo adest Præfectus; rursus terrores incutiuntur, & prioribus quidem graviores: iterum minæ intentantur, & ira sævit acerbior: adest forense ministerium, præcones, apparitores, lictores. cancelli, cortinæ, [Christianam Basilii fortitudinem extollens,] quibus omnibus facile animi percelli possunt, etiam eorum qui ad omnia valde parati accedunt. Sed & iterum generosus noster athleta in certamine conspicitur, gloriam prioris pugnæ longe exuperans. Hujus rei si petis testes, res ipsas intuere:

[215] Quem enim locum intactum reliquit temporis illius calamitas? [per quam Cappædocia inconcussa scetit.] Quænam gens hæreticæ vastationis & grassationis expers mansit? Quis eorum qui in Ecclesia florebant, non dejectus est a cœptis & laboribus suis? Quæ provincia insultationem illam effugit? Non Syria universa, non Mesopotamia usque ad fines Barbarorum; non Phœnicia, non Palæstina, non Arabia, non Ægyptus, non incolæ Libyæ usque ad terminos nostri orbis; neque alii qui in eo degunt, Pontici, Cilices, Lycii, Lydi, Pisidii, Pamphylii, Cares, Hellespontii, Insulani usque ad ipsam Propontidem; non gentes Thraciæ quacumque patentis, & finitimi quique usque ad ipsum Danubium. Quæ ex his omnibus provinciis calamitatis hujus expers fuit, nisi forte illa, quæ antea hoc malo tenebatur? Solus ex omnibus populus Cappadox communem cladem & ærumnam no sensit, quem magnus noster propugnator ex omnibus tentationibus eripuit. Hæc scilicet timiditatis documenta edidit Magister noster, hæc sunt paventis & trepidantis ad labores arduos præclara facinora: qui non in cœtu miserarum anicularum sicut Eunomius gloriam sibi peperit, neque mulietculas omni fraudi & deceptioni obnoxias circumvenire studuit, neque a desperatis & corruptæ mentis hominibus magni fieri valde expetendum duxit; sed reipsa demonstravit vim animi sui, & imperterritum invictumque ac generosum illum spiritum, cujus præclarum factum salus fuit universæ patriæ, pax nostræ Ecclesiæ, exemplar omnis honesti iis qui secundum virtutem vivunt; eversio adversariorum, patrocinium fidei, securitas imbecilliorum, stabilimentum robustiorum; &, ut uno verbo expediam, quidquid boni excogitari potest, id in hoc facto comprehenditur.

[216] De hoc ultimo Basilii & Modesti congressu, alia quædam alii scripserunt, [Ejusdem congressus Paralipomenæ] quæ quidem omnino falsa esse demonstrari non potest, tamen quia prætermittuntur ab utroque Gregorio, tantam fidem non merentur, quantam iis paßim adhibent alii; multa quoad ordinem temporis confundentes, tamquam si omnia uno colloquio dicta fuissent: cum tamen ex dictis constet, quod Modestus Basilium bis pollicitationibus & minis tentaverit, triennii spatio inter unam & alteram congreßionem interjecto. Dißimulatis nihilominus nunc ipsorum erroribus; qui facile innotescent eorum textus cum Nazianzeni oratione prolixa conferendo; ea dumtaxat hoc loco referam, quæ tamquam Paralipomena ad utriusque Gregorii narrationem haberi poßint. [ex Socrate,] Socrates hæc addit: Cumque Præses illi mortem monaretur, Utinam, inquit Basilius, hoc mihi vere accidat, ut pro veritate ex his corporis vinculis eripiar. [l. 4 c. 21] Ubi iterum atque iterum repetebat Præses, ut secum accurate consideraret; fertur dixisse Basilius: Ego quidem hodie & cras idem sum, atque utinam tu non mutes sententiam.

[217] Theodoretus vero ita rem narrat. Cum autem Præfectus Cæsaream venisset, [ex Theodoreto.] Basilium Magnum accersitum honorifice excipit, leni & blanda oratione compellat, hortatur ut cedat tempori, & ne propter nimis curiosam dogmatum observationem, eamque parvi æstimandam, tot tantasque Ecclesias prodat. [lib. 4 cap. 1] Pollicetur se Imperatoris amicitiam ei conciliaturum, beneficiaque multis aliis inde eventura prædicat. Cui divinus ille vir: Pueris, inquit, hæc quidem oratio convenit; illi siquidem ac sui similes ejusmodi verba avide arripiunt: at qui sunt in sacris litteris educati, ne unam quidem syllabam divinorum dogmatum prodi sinunt; sed pro istorum defensione, si opus sit, nullum non mortis genus libenter amplectuntur. Quod autem ad Imperatoris amicitiam attinet, eam cum pietate junctam magni æstimo: sed si ea careat, perniciosam esse dico. Cum autem Præfectus graviter comotus diceret, eum amentem esse; tum divus Basilius; Hanc, inquit, amentiam semper habere opto. Postea vero quam egredi jussus erat, & quid sibi agendum sit secum deliberare, posteroque die suam declarate sententiam, & huic orationi etiam minæ adjungerentur; fertur vir ille, omni lande cumulandus, respondisse: Ego quidem certe, idem qui jam sum, cras ad te redibo: tu vero ne mutes sententiam; sed minas in opus deducas velim.

[218] [ex Sozomeno,] Sozomenus libro. 6 cap. 15. Porro, inquit, ubi Imperator venit Cæsaream, Præfectus accersitum Basilium jubet opinioni Imperatoris accedere, & contradicenti mortem minatur: Basilium autem tum dixisse ferunt, se illud facturum maximi, & summi beneficii loco habiturum, si quamprimum ex corporis vinculis eximeretur. Ubi vero Præfectus jusserat, ut tum eo die tum nocte sequenti consilium caperet, & ne inconsiderate se in apertum conjiceret periculum, sed postridie ejus diei adesset denuo, suamque sententiam declararet; Mihi, inquit, consilio non est opus: nam idem qui jam sum, cras etiam ero: cum enim sim creatura, nequeo animum inducere, ut vel mei similem adorem Deumque confitear, vel tibi & Imperatori me in Religione socium jungam. Etenim, quamquam estis viri comprimis illustres, & non exiguæ orbis terrarum parti imperatis; non tamen propterea vestræ voluntati (homines enimestis) obsequi oportet, & fidem in Deum negligere: quam numquam vel publicatione bonorum, vel exilio, vel ipsa denique mulctatus morte proditurus sum: siquidem horum nihil me excruciare poterit. Etenim opes non habeo, præterquam vestem laceram & paucos libros: sicque terram incolo, quasi semper ex ea migraturus: corpus autem præ imbecillitate, unasola plaga accepta, & sensum doloris & tormenta superabit.

[219] Ruffinus, non nihil diversa ab aliis narrans, lib. II cap. 9, Non multo post, inquit, Basilius, [Ex Rufino.] Cæsareæ Cappadociæ Episcopus, cum a Valente in exilium pro fide cogeretur, exhibitus est ad tribunal Præfecti; terroribusque, ut illi moris est potestati, & minis maximis agi cœpit, ut, nisi præceptis Principis obediret, interitum sibi jam jamque speraret impendi. Tum ille, intrepidus & absque ulla animi perturbatione, hoc sibi minanti Præfecto respondisse fertur: Utinam aliquid mihi esset digni muneris, quod offerrem huic, qui maturius Basilium de nodo follis hujus absolveret. Cumque daretur ei nox, quæ erat media, ad spatium deliberandi, respondisse denuo perhibetur; Ego crastino ipse ero qui nunc: tu te utinam non mutares! Advertendum porro, Basilium, cum optat de nodo follis hujus absolvi, alludere ad difficultatem respirandi, qua laborabat vitio pulmonum; responsum autem istud, & alteri judici datum fuisse, & in altera causa, infra patebit ex utroque Gregorio: interim historiam hanc prosequamur.

CAPUT XVIII.
Basilii cum Valente Imperatore aliisque ejus Præfectis certamen.

[220] Habito cum Basilio sermone, Præfectus factus obviam Imperatori, nuntiat ei quæ dixerat Basilius, docet ejus virtutem, & quam virili & excelso animo sit exponit. [Theod. lib., 4 cap. 17] [Festo Nativitatis] Quo quidem tempore Imperator tacitus in palatium ingreditur. Verum non diu post hæc, dum Natalis dies festus Christi celebrabatur, cum Principibus viris & stipatoribus ad ecclesiam accedit, ac munera sacræ mensæ offett. [Soz. lib. 4, cap. 15] Natalis Domini eodem quo Epiphania die celebrabatur in Oriente, ut mox ex Nazianzeno sequitur sic loquente. [Orat. 20] Nam cum, universa satellitum manu stipatus (Imperator) in templum ingtessus fuisset (erat autem Epiphaniæ dies cœtusque amplissimus) ac laicorum numerum auxisset, eo modo justum honorem communitati exhibens; [ecclesiam ingressus Valens.] postquam intus fuit (Etenim hoc omnino prætermittendum non est) atque ipsius aures Psalmorum cantu, non secus ac tonitruo quodam personuerunt, & plebis pelagus vidit, omnemque ordinem & concinnitatem, quæ tam in Sacrario quam prope Sacrarium erat, angelicam potius quam humanam; & ipsum quidem (Bafilium) ante populum recto corpore stantem, qualem Scriptura Samuelem exhibet; nec corpore, nec oculis, nec animo (petinde ac si nihil novi contigisset) ullam in partem se moventem, [majestate Basilii sacrificantis percellitur,] sed Deo (ut ita dicam) & altari affixum; eos autem a quibus cingebatur, cum timore quodam ac reverentia stantes; hæc, inquam, simul atque perspexit (nec enim simile quidquam unquam viderat) humanum quiddam passus est, atque oculorum vertigine ac tenebris totus impletur. Hoc autem plerisque tunc obscurum & incognitum erat: verum cum dona, quæ ipsemet confecerat, divinæ mensæ offerenda essent, [& ad offerendum admittitur.] nec quisquam (ut mos ferebat) simul ea caperet, eo quod non satis liqueret an ea Basilius accepturus esset, tum vero manifeste se affectus prodidit: ita enim titubare cœpit, ut nisi quispiam ex Sacrarii ministris vacillantem supposita manu retinuisset, misere utique & luctuose prolapsurus fuerit.

[221] Qualia dona obtulerit Imperator, alibi non legitur, [Qualis ejus oblatio fuerit] neque unde elucidari id poßit invenitur. Interim parum credibile est, quod interpres Nazianzeni Nicetas ait, vasa aurea fuisse, quæ ipse Imperator, fabricauerat; neque enim aurifaber erat Valens. Si tamen per τὸ ἀυτουργὸς intelligi poßit Imperator, non ipse opere proprio ea fabricasse, sed conficienda jußisse, facile crediderim fuisse ornamenta pretiosa quædam ad altaris usum. Nihilo distinctius rem explicat Theodoretus, dicens, consueta dona altari offert: cum nullibi explicetur qualia dona Imperatores solebant offerre. In Pontificali Romano jubetur Rex in coronatione sua aurum offerre: sed in Græcis ritualibus altum est silentium de munerum oblatione. Nec magis liquet quo tempore ea offerenda fuerint, an circa initium, medium, aut finem sacræ Liturgiæ. In Latina quidem Ecclesia dona a circumstantibus, [& quando facta?] tam clericis quam laicis, si offerenda sunt, offeruntur flatim post dictum a celebrante Offertorium. Ast a Græcis, quamvis duplex habeant Offertorium, ad neutrum tamen fit mentio de aliis donis offerendis, nequidem in Consecrationibus Episcoporum aut Imperatorum Coronatione. Lucis tamen forsan aliquid afferet Theodorus Balsamon, qui circa initium seculi XIII scribens in Canonem III Apostolorum, ait; Patriarchæ quoque uvas offerunt in altari sacræ ædis Blachernarum, peracto Sacro in festo Dormitionis sanctissimæ Deiparæ. Videtur ergo ex similitudine facti colligi posse, Valentem, finitæ Liturgia, dona sua offerre voluisse: nam prius narratur passus oculorum vertiginem, [colligitur ex simili.] cum S. Basilium conspiceret Deo & altari affixum, quod sacratiorem Liturgiæ partem innuit. Si ergo ad Offertorium facta non est munerum oblatio, ut facta fuisse non videtur; usque ad Sacrificii finem differenda est, quando Græci Antidora, id est dona reciproca, panis nempe benedicti particulas distribuunt, quasi compensantes dona a præsentibus allata, in signum Ecclesiasticæ communionis: & quia munerum oblatio similiter signum erat talis communionis, jure merito dubitabant omnes, an hæc ab heretico & Catholicorum persecutore accepturus esset Basilius: hic tamen solita benignitate erga errantem usus est, sperans eum sibi sic devinciri posse.

[222] Jam vero quæ ad ipsum Imperatorem Basilius, ut loquitur Nazianzenus, [Basilius Imperatorem] & quanta cum sapientia prolocutus est (cum ille nescio quomodo rursus nobiscum in ecclesiam se contulisset, & intra velum extitisset, atque in illius conspectum colloquiumque, quod jam pridem expetebat, venisset) quidnam aliud dicendum est, nisi Dei voces eas fuisse, quas & qui cum Imperatore erant, & nos qui simul ingressi fueramus, audivimus? [Orat. 20] Velum intra quod ingressus est Valens, non videtur intelligi posse illud, quod aditum sacrum, in quo altare constitutum erat, sub minori concha, seu fornice quatuor columnis innixo, a reliquo templo dirimebat. Etenim in istum locum nemini, præterquam Sacerdotibus & Diaconis, in ordine suo ministrantibus, dabatur accessus; [alias in Presbyterium admissum,] Imperatori dumtaxat tempore sacræ Communionis, si divinis mysteriis participare vellet: adeoque in sacro isto adyto, orationibus tantum & sacra Liturgiæ destinato, loqui noluisset Basilius ad Imperatorem, etiam de fidei mysteriis; multo minus ausus fuisset Demosthenes, coquorum Præfectus, sermonem interrumpere, & minis Basilium lacescere. Quapropter locum intra velum, quem Valens ingressus dicitur, eum esse existimo; qui Sacerdotibus aliisque Clericis, ad Psalmos & orationes decantandas attributus est (Latini Chorum dicunt) velo aut cratibus, quod Græci portam speciosam vocabant, a loco laicis deputato separatum: in illo enim thronus erat Episcopalis, & pulpitum Lectorum.

[223] In hunc ergo locum Basilius Valentem, intra sacra aulæa ubi ipse sedebat, venire jubet: ad eumque longam orationem de dogmatis divinis instituit, cui etiam Valens auscultavit. [Theod. l. 4 c. 17] [de fide alloquitur:] Aderat vero quidam nomine Demosthenes, quem Nyssenus atque Theologus Nabuzardan appellant coquorum Præfectum, artis suæ gladios minitantem, aliis omnibus impudentiorem, per omnia similem antiquo Nabuzardan, in aula Regis Assyriorum coquorum Præfecto; nempe juxta Græcam versionem LXX: [Præfecti cognorum audaciam reprimit,] nam in vulgata Latina Princeps exercitus vel Militiæ, & Magister militum appellatur, per quem templum Hierosolymitanum subversum est. Hic ergo culinæ imperatoriæ præfectus, more plane barbaro orbis terræ magistrum Basilium reprehendit. At Divus Basilius subridens; Demosthenem, inquit, illitteratum vidimus. [& ita Valentis impetum frangit.] Ubi vero ille majori exardescens iracundia, minari cœpit; Tuum est, inquit Basilius ille magnus, jusculorum curare condimenta: nam cum aures habeas oppletas sordibus, sacro-sancta dogmata audire non potes. Atque ita ei a Basilio responsum est: Imperator autem sic Basilium admirari cœpit, ut agros quos ibi habuit pulcherrimos, donaret pauperibus, quorum curam ille susceperat, quique corpore toto labefactati maxima egebant curatione. [Orat. 20] Adhunc modum Magnus Basilius primum Valentis impetum devitavit, juxta Nyssenum: cui consentiens Nazianzenus; Hinc Imperatoriæ, inquit, erga nos humanitatis & clementiæ principium natum & constitutum est: hæc occasio maximam impressionis illius, qua tum vexabamur partem, non secus ac fluctus quosdam, fregit ac dissolvit.

[224] Verum non diu hæc tranquillitas tenuit: nam quo magis Valens qualemcumque benevolentiam erga Basilium exhiberet, tanto etiam magis solicitos reddebat Arianos, ne tandem ab hæresi eorum discederet. [Agentibus Arianis] Id ut averterent, non desierunt Imperatori revocare in memoriam jusjurandum, quo se obstrinxerat baptismum suscepturus, ad Arianismum quoad viveret protegendum, eoque orthodoxos violenter etiam attrahendos. [in Basilium exilium decernitur frustra:] Hinc (ut loquitur Theologus) in Basilium rursus orta persecutio, superioribus haudquaquam inferior. Vincebant impii, atque adversus Basilium exilium decernitur: nec quidquam eorum, quæ ad eam rem attinebant, desiderabatur. [Orat. 20] Nox aderat, in promptu currus, in plausu hostes, in luctu pii: nos, parati atque alacris viatoris latus cingebamus; nihil denique, quod ad præclaram ignominiam spectaret, requirebatur. Sed quid accidit? Exilii decretum Deus rescindit. Nam qui Ægypti adversus Israëlitas sævientis primogenitos percussit, idem Imperatoris quoque filium morbi plaga affecit. Hoc autem qua celeritate? Illinc exilii tabulæ, hinc morbi decretum; ac scelerati scriptoris inhibetur manus, & Sanctus periculo liberatur; febrisque, Imperatoris audaciam coërcentis, vir pius donum existit. Quid hoc Dei judicio vel æquius vel celerius fingi atque excogitari potest? Ita Nazianzenus rethorica quadam transitione absolvit historiam, inter omnia Basilii acta relatu dignißimam; forte quod ad Cappadoces loqueretur, qui rei gestæ seriem satis habebant prospectam. Nunc vero illa, auctorum inter se discordantium diversa narratione, ita confusa est, [nam territus Valens morbo filii & vexatione uxoris] ut vix elucidari poßit; quamvis, quoad rem ipsam & miraculorum veritatem, optimis testimoniis fulciatur. Ego ordinem, qui mihi, consideratis omnibus, verisimilior est, & Nazianzeno conformior, sequendum putavi. Cum persuasum esset Imperatori Basilium relegare in exilium; ea ipsa nocte vidit in familiam suam plagas cælitus demissas: nam & filius gravi morbo afflictatus, jam jam erat e vita migraturus; & conjux variis calamitatibus oppugnata fuit, & velut tortoribus tradita cruciatur. [Ruff. lib. 11 cap. 9., Theodor. lib. 4 c. 17] Vidit, inquam, plagas illas Valens, sed parum movebatur: quippe mens ejus a quibusdam veteratoribus expugnata fuit. Hortatur ergo Basilium, ut ad partem adversariam se transferat: deinde, cum ei persuadere non posset, jubet edictum de eo in exilium mittendo conscribi: quod cum sua manu ratum facere conaretur, ne apicem quidem unum alicujus litteræ facere potuit. Siquidem ruptus est calamus: neque id semel, sed iterum, ac tertio accidit. Cum tamen impium illud edictum confirmare impensius laboraret, concussa est dextera, tremorque eam occupavit; quare, animo præ metu prope attonito, chartam manibus dilaceravit.

[225] Ephrem in Encomio nulla de filii Imperatoris morbo, [nec potens manu tremente subscribere decreto] nulla de matris vexatione, facta mentione, solos confractos calamos memorat. Nam, cum omnem moverent lapidem, inquit, genimina viperarum, quo justum e medio tollerent; illius verbis simul ac miraculis, tamquam telis quibusdam, assidue vulnerati accesserunt, postulantes e medio eum tolli atque exterminari. Gravis enim, inquiunt, ille nobis est, etiam aspectu: siquidem valde nostris adversatur sermonibus; propterea impossibile est, o Imperator, nostram fidem progressum capere, isto superstite. Imperator autem illorum adductus sermonibus, incubuit ad voluntatem ejiciendi Basilium in exilium: ceterum calamus, nolens iniquo subservire consilio, ultro statim confractus est, insipientem illum erudiens, quam enorme facinus patrare niteretur in servum Christi, unam Divinitatem Patris & Filii & Spiritus sancti prædicantem, [& fracto calamo semel] easque qui secus sentirent aut dicerent, tamquam canes rabidos, sapienter reprehendentem. Cum autem non intelligeret tyrannus (ut qui inanimato calamo insensibilior erat, ac filius erroris) secundum quoque arripuit, ad subscribendum sententiæ exilii, & ad voluntatem suam iniquam perficiendam. [iterum,] Sed & hunc, vidit confringi, quasi nollet communicare malo, quod ipse facere nitebatur. Quid studes, o Imperator, in peregrinam ejicere regionem eum, qui inhabitatorem continet universa implentem? Cur circumvenire atque opprimere tentas eum, qui a nemine capi expugnarive potest? Quam ob rem ciuitate pellis, civem cælestem & domesticum Dei? Nam si & tertium calamum sumpseris, [& tertio cœpto desistere fuit coactus.] etiam confringi eum videbis, nolentemque parere ac cooperari tibi. Ita autem re ipsa compertum est. Tunc perspicue coram omnibus, & quasi præconis voce pronuntiata est victoria, & illustre trophæum invicto militi Christi erectum. Tres calami, consubstantialitatem Trinitatis prædicanti, patrocinati sunt. Manus ad sententiam proferendam accelerabat, & calami illam injustam demonstrabant: manus ad improbum exilii decretum scribendum festinabat, & calami inanem festinationem ac studium retardabant: & sicut virga Moysis confudit omnes incantatores & reliquos veneficos Ægypti; ita & calami subito destruxerunt consilium, ab impiis ac filiis tenebrarum seggestum.

[226] [Vitiosa illius indoles.] Porro nequis miretur tam obduratum in perversis consiliis Valentis animum, ut tot exhibitis a Deo prodigiis flecti nequaquam potuerit; juvabit indolis ipsius vitium etiam ex Ammiano Marcellino, scriptore ethnico, cognoscendum dare: etenim facile in ea delicta trahimur dæmone instigante, ad quæ animus sua sponte inclinat. In Valente, inquit ille, inexpiabile istud erat, quod regaliter turgidus, pari eodemque jure nihil inter se distantibus meritis nocentes innocentesque maligna insectatione volucriter perurgebat: ut dum adhuc dubitaretur de crimine, Imperatore non dubitante de pœna, damnatos se quidam prius discerent quam suspectos? [l. 29, c. 2] Adolescebat autem obstinatum ejus propositum admovente stimulos avaritia, & sua & eorum qui tunc in regia versabantur, novos hiatus aperientium, & siqua humanitatis fuisset mentio rara, hanc appellantium tarditatem: qui cruentis adulationibus institutum hominis, mortem in acie linguæ portantis, ad partem pessimam depravantes, omnia turbine intempestivo perflabant, eversum ire funditus domus opulentissimas festinantes. Erat enim expositus accessui insidiantium & reclusus, vitio gemino perniciose implictus, quod intoleranter irascebatur, tunc magis, cum eum puderet irasci: & quæ facilitate privati opertis susurris audierat, an vera essent excutere tumore Principis supersedens, pro veris accipiebat & certis. Inde factum est, ut clementiæ specie penatibus multi protruderentur insontes, præceps in exilium acti, quorum in ærarium bona coacta & ipse ad quæstus proprios redigebat; ut damnati, cibo precario victitarent, angustiis formidandæ paupertatis attriti; cujus metu vel in mare nos ire præcipites suadet Theognis, Poëta vetus & prudens. Quæ etiamsi recta fuisse concesserit quisquam, erat tamen ipsa nimietas odiosa. Unde animadversum est, recte hoc definitum, nullam esse crudeliorem sententiam ea, quæ est cum parcere videtur asperior. Hæc de Valentis indole Ammianus.

[227] [filius ejus in morbum relapsus,] Historiam prosequens Nazianzenus; Postea, inquit, Imperatoris filius ægrotabat (manifeste indicans, non tantum semel, sed iterum Basilii causa morbo percussum fuisse) afflictoque erat corpore: pater vero, utpote pater, simul etiam infirmabatur, remedium undecumque morbo conquirens, atque optimos quosque medicos seligens, precibusque si alias umquam incumbens & humi provolutus: nam Reges quoque humiles & abjectos reddit calamitas. Nec mirum: cum Davidem etiam prius ob filii morbum, eodem modo affectum fuisse Scriptura testetur. Cum autem huic malo medicinam nullam inveniret, ad Basilii fidem confugit: & quoniam, ob contumeliam recens ipsi illatam, eum suo nomine accersere præpudore non audebat; aliis, quos arctissima familiaritate & benevolentia devinctos habebat, [ad Basilii præsentiam levius habet] legationem hanc committit. Ille vero nihil cunctatus, nec quod fortasse alius fecisset adversus tempus insultans, confestim affuit: atque ad ejus adventum statim levior fit morbus, paterque meliorem spem animo concipit: qui nisi salsam aquam dulci admiscuisset, simul videlicet & ipsum advocans, & hæreticis credens, sanum quoque & incolumem filium fortasse recepisset: atque id pro certo & indubitato habebant, qui tunc aderant, calimitatisque participes erant. Socrates magis aperte asseverat, Principem sanandum fuisse, si pater Arianam impietatem deserere voluisset: Non diu post, inquit, filius Valentis, nomine Galates, qui tenera admodum ætate fuit, forte adeo graviter ægrotare cœpit, ut medici de ejus vita penitus desperarent. [l. 4 c. 11] [sed mori permittitur ob pervicaciam patris,] Cujus mater Dominica Imperatrix retulit ad Imperatorem, se per quietem ab horrendis visis valde divexatam fuisse; puerumque, propter contumeliam, quam Basilius Episcopus fuisset ab eo perpessus, morbo afflictari. Quæ Imperator animo diligenter complectens accersit Basilium; &, quo illius faceret periculum, sic illum alloquitur: Si vera sunt tua de fide dogmata, precare ut filius meus non moriatur. Tum Basilius: Si, inquit, credes, o Imperator, quemadmodum ego, & efficies ut Ecclesia ad concordiam reducatur, vivet puer. Cui cum Imperator minime consentiret: Idcirco, inquit Basilius, de puero fiat voluntas Dei. Basilium ergo, cum hæc dixisset, dimitti jubet: puer vero statim post exit e vita. Errat tamen in eo Socrates, quod scribat ista contigisse Anthiochiæ; & Basilium Valentis jussu detentum fuisse in carcere.

[228] De puero autem ab Arianis baptizato, solus Theodoretus meminit: Valens, inquit, miseriarum immissarum causam agnoscens, divinum hominem, quem minatus fuerat se supplicio affecturum, orat, ut domum ad se veniat: duces autem Imperatoris mandata conficiunt. [l. 4, c. 17] Magnus igitur Basilius tum profectus ad regiam, & filium Imperatoris morti vicinum conspicatus, pollicetur eum ad vitam reversurum, modo sacro-sancto baptismate a piis hominibus donaretur: quæ cum dixisset, exivit. Imperator vero obstrictus jurejurando, instar dementis Herodis, quibusdam sectæ Arianæ qui aderant, [eum ab Arianis baptizari patientis,] pueri baptizandi negotium dat: puer autem extemplo obiit mortem; itaque & Valentem pœnituit, utique mente complexum, quantum ex jurisjurandi sui observatione accepisincommodi; & extinctus filius, qui erat ei unicus, paternæ impietatis creditur exolvisse supplicia: proinde ante lucem missi sunt qui rogarent Basilium, ut precibus suis intercederet pro parentibus; ne etiam ipsi, & quidem multo justius, similiter interirent. [Ruff. lib. 11 cap. 9] Sic accidit, ut cum omnes Catholicos expulerit Valens, Basilius usque ad vitæ exitum intemerato Communionis sacramento in Ecclesia perduraret. Unde rerum omnium moderator Deus satis perspicue ostendit, tum quod aliis ejus permissu eadem ipsa obtigerunt, tum quod Basilius illius ope insidiis ereptus fuit: atque ut in isto Basilii negotio potentiam suam monstravit, sic in illo altero suæ providentiæ genere fortitudinem præstantissimorum hominum curavit palam prædicandam. [Theodor. l. 4, c. 17] Valentem igitur, hunc in modum impetum facientem, spes frustrata est.

[229] Ita divino auxilio debellatis Basilii inimicis, supererat Modestus Præfectus prætorio, in quo Dominus specimen aliquod misericordiæ suæ per Sanctum exhibere volebat. [Orat. 20] Nam illum quoque morbus quispiam obortus, viri sancti manibus substernit. [Modestus pœnitens, a Basilio sanatur,] Et profecto plaga cordatis hominibus doctrina efficitur, ac plerumque prospero rerum successu potior ac præstabilior est afflictio. Ægro corpore erat, illacrymabat, distorquebatur, Basilium accersebat, obsecrabat; Satisfactionem habes, clamabat; da salutem. Et quidem hanc consecutus est, ut & ipse fatebatur, & multis hujus reiignaris persuadebat: neque enim illius virtutes admirari ac prædicare desinebat. Testantur sane epistolæ, a Basilio ad Modestum scriptæ, singularem quamdam amicitiam, & ex amicitia mutuam sine adulatione fiduciam, sed maxime impletum illud quod antea Basilius Modesto dixerat: Nam ceteris quibusque in rebus mansueti & placidi sumus atque omnium abjectissimi, quemadmodum lege præscriptum est; [fitque ei amicus:] verum ubi Deus nobis periclitatur ac proponitur, tum demum alia omnia pro nihilo putantes, ipsum solum intuemur. [Orat. 20] Ita præclarus ille Fidei & Ecclesiæ defensor, qui tanta fortitudine Modesto Præfecto restiterat, ubi de Fide agebatur; post contractam cum eo amicitiam, scripsit ei supra relatam epistolam, ut immunitatem a vectigalibus, quam Magnus Constantinus Ecclesiis concesserat, conservatam vellet.

[230] [quiescit Valentis in Basilium persecutio,] Ea vero quæ de Valentis in Basilium persecutione narrata sunt, contigisse videntur ante Pascha anni CCCLXXI, quod XVII Aprilis celebratum fuit: istud tamen certo affirmari non potest: quippe nihil obest quo minus hæc fieri potuerint hoc toto anno & sequenti, quo Valens Antiochiæ aut in vicinis urbibus versatus est, adeoque ei commodum fuerit Cæsaream sæpius excurrere. Verum enimvero cum secunda Maji hujus anni Alexandriæ victor Athanasius, post multa confecta certamina, post totidem etiam reportatas coronas, ex hujus vitæ laboribus ereptus esset, & ad vitam vacuam a molestiis translatus; & Petrus, vir facile optimus, Præsulatum illum obtinuisset; satis negotii videntur Ariani habuisse, [post mortem S. Athanasii.] si auctoritatem suam apud Valentem, & impiorum sibi consentientium potentiam, turbandæ Ecclesiæ Alexandrinæ impenderent, ideoque Basilium ejusque Ecclesiam qualicumq; pace gaudere permiserint. [Theodor. l. 4, c. 18] Non tamen ea pax diuturna fuit, si hoc tempore (quod credibile est) Ponti Præfectus in Basilium insurrexit: quam, persecutionem dicam potius, an tumultum? Valentis persecutioni annectere visum est cum Nazianzeno, ut sub unum aspectum proponantur omnia quæ Sanctus a Magistratu politico, ob fidem & virtutem Christianam, perpessus est.

[231] Digresso itaque Imperatore, aut saltem in Cappadocia minime commorante, is qui nefarium illum adversus Israëlem olim excitavit, idem contra hunc quoque Ponticæ provinciæ Præfectum commovit; hoc quidem prætextu, quasi mulierculæ cujusdam causa stomacharetur, sed revera impietatis defensionem suscipiens, ac pietatem oppugnans. [Orat. 20] Mitto alias omnes contumelias, quibus Basilium vexavit; quod perinde est ac si Deum dicerem, adversus quem & cujus causa bellum gerebatur; quod & eum qui contumeliam inferebat maxima ignominia affecit, & pugilem nostrum summopere extulit (si modo magnum quiddam & excelsum existimandum est, philosophia, & hinc nata laude vulgus anteire) quomodo vero id actum sit, oratione nunc persequar. Mulieri cuidam, amplissimo loco natæ, cujus maritus haud pridem extremo vitæ die functus erat, judicis assessor vim afferebat, invitamque ad nuptias pertrahebat. Illa autem, cum nulla ratione hanc vim effugere posset, consilium capit non majoris audaciæ quam prudentiæ plenum. Mulierem hanc existimat Baronius celebrem illam Vestianam fuisse, de qua sic Nyssenus: Erat in monasterio quædam femina nobilissima, [forsan Vestianam, sociam Macrinæ;] divitiis & genere & corporis forma atque aliis nominibus illustris, in ipsa adolescentia constituta. [Vir. Macr.] Hæc vero cuidam honestissimo in matrimonio collocata fuerat, sed brevi tempore cum illo vixerat: quare conjugio liberata, viduitatis suæ custodem ac magistram magnam Macrinam elegerat, & cum virginibus plurimum versabatur, ut ab eis rationem disceret recte & ex virtute vivendi. Vestiana illi erat nomen, pater Araxius vocabatur, unus e numero Senatorum magni Consilii.

[232] Hæc, inquam, consilium capit non majoris audaciæ quam prudentiæ plenum. [Hæc ad altare confugiens,] Ad sacram enim mensam confugit, Deumq; propugnatorē adversus injuriā adoptat. Quid igitur, per Trinitatē ipsam (ut forensi quoque dicendi genere non nihil inter laudes utar) faciendum fuit, non dico Magno Basilio, ac de his rebus aliis leges statuenti; sed alii cuipiam longe illo inferiori, dum tamen Sacerdoti? Quid aliud nisi ut eam assereret, retineret, omni cura tueretur; Dei clementiæ & legi, quæ altatibus honorem haberi jubet, manum porrigeret; omnia denique prius faceret & pateretur, quam ut inhumanius ullum adversus eam consilium iniret; sicque & mensam sacro-sanctam, & fidem etiam illam cum qua supplex erat, contumelia afficeret? Nequaquam, inquit novus judex; sed omnes imperio meo cedere. ac Christianos leges suas prodere oportet. Ille igitur supplicem deposcebat; hic omni vi retinebat. Ille rursum furore concitatur, ac Magistratus quosdam mittit, qui sancti Basilii cubiculum perscrutarentur, ignominiæ causa potius id faciens, [a Basilio servatur intacta:] quam quod ejusmodi quidquam necesse esset. Quid ais? Domumne Basilii, ab omni libidinis motu liberi, quem Angeli complectuntur, quem vel solum intueri feminæ reformidant? Nec eo contentus, ipsum insuper adesse & causam dicere jubet; neque id placide & humane, sed quasi unum ex iis qui capitis damnati sunt. Atque ipse quidem aderat: ille autem, ira & arrogantia plenus, pro tribunali sedebat. Stabat Basilius, quemadmodum Jesus meus Pilato judicante: cunctabantur porro fulmina, Deique gladius adhuc exacuebatur & differebatur, arcusque ita contendebatur, ut tamen retineretur, pœnitentiæ videlicet tempus ac locum operiens: [qui ideo affectus contumelia] hoc enim apud Deum in more atque usu positum est. Atque hic mihi quæso alterum persecutoris & athletæ certamen specta. Pallium detrahi & lacerari jubebat: at ille, Exuam præterea, si ita lubet, etiam tunicam. Eum qui carnis expers erat, verberaturum se minabatur: corpus submittebat. Ungulis laceraturum; at ille, Hujusmodi, inquit, laniatione medicinam hepati afferes, magnopere (ut vides) me prementi.

[233] Et ipsi quidem in his erant: civitas autem, simul atque hujusmodi malum ac commune periculum rescivit (periculum enim suum quisque Basilii contumeliam esse existimabat) tota furore corripitur atque incenditur; ac, velut fumo apum examen movente, [plebem pro se commotam sedat,] certatim omnes cujuslibet generis atque ætatis excitantur & exurgunt, præsertim armorum opifices, imperatoriique textores; nam hi in ejusmodi rebus ferventiores sunt, atque ob libertatem ac licentiam, qua fruuntur, ad audendum paratiores. Unicuique porro teli loco erat, vel quod ars offerebat, vel quod in re præsenti tumultuarie confecerat. Faces in manibus; saxa, fustes in promptu; unus omnium cursus, unus clamor, communis animorum alacritas; furor, miles vehemens, imo belli dux. Ne mulieres quidem tunc temporis inermes erant; hac nimirum occasione animos earum exacuente (radii autem ipsis hastarum loco erant) imo nec mulieres jam manebant, [mortique eripit sacrilegum.] quippe quas zelus roborasset, atque ad virilem fortitudinem animique magnitudinem traduxisset. Quid multa? Pietatis omnes ita demum se participes fore censebant, si Præfectum laniarent ac discerperent; isque majorem apud eos pietatis laudem habiturus videbatur, qui primus in eum, qui tantum facinus aggressus erat, manum injecisset. Quid igitur audax ille & insolens Judex? Supplex erat, miserabilis, calamitosus, quovis homine dejectior: quoad in conspectum prodiens Basilius, ille martyr & sine plagis victor, ac populum ob pudendum scelus furore correptum per vim retinens, supplicem suum & vexatorem a periculo vindicavit.

[234] Accedat his Nyssenus, qui magni fratris, tum in hac tum in aliis persecutionibus constantiam vere Christianam, [Nyssenus fratris fortitudinem laudat] & fervens martyrii desiderium sic paucis exponit: Basilius, cum veluti fax noctu errantibus per mare, Ecclesiæ bono apparuisset, omnes ad rectam viam converit; cum Præfectis & Præsidibus confligens, cum Ductoribus copiarum congrediens, apud Imperatores libere loquens, in concionibus & ecclesiis clamans, eos qui procul abessent exemplo Pauli per epistolas concilians atque adjungens sibi, effugiensque & evitans confligentium reprehensiones, cum nihil in se haberet, quo teneretur & vinceretur ab adversariis. [Or. F.] Fortior enim & firmior erat, quam ut ab iis qui bona ejus publicarent, vinci ac subigi posset: cum ipse se bonis, propter spem futuri regni, mulctasset. Ab exilii metu liber erat, quod unam patriam hominum censeret esse paradisum, [& martyrii desiderium] atque omnem terram quasi commune naturæ exilium spectaret. Qui autem quotidie moreretur, ac per mortificationem semper lubens absumeretur, quando tandem mortem, quam inimici minabantur, metuere potuisset? Etenim clades ei ac calamitas erat, quod non sæpe posset Martyrum pro veritate certamina imitari, cum uni morti dumtaxat natura obnoxia sit. Qui Præfecto cuidam, aliquando se jecur ejus de visceribus rapturum terrendi causa minanti, subridendo deludens insulsas atque protervas minas, Gratiam tibi, inquit, hujus voluntatis atque propositi nomine habebo: etenim haud mediocriter molestum est jecur, visceribus incumbens: si ejeceris ergo illud, ut minaris, re molesta atque odiosa corpus liberaveris. His omnibus epiphonematis loco subjungamus. [Orat. 20] Hæc operatur Sanctorum Deus, [paratam semper et Dei opem] qui omnia facit atque in melius commutat, qui superbis resistit & humilibus gratiam tribuit. Quidni autem is qui mare scidit, & fluminis cursum inhibuit, & elementis vim attulit, & per manuum extensionem trophæum erexit, ut fugitivo populo saluti esset; Basilium etiam a periculis extraheret? Atque hic mundanum externumque bellum finem accepit, exitumque habuit Deo favente lætum atque felicem, qualemque fides illius merehatur …

CAPUT XIX.
Basilius Occidentalium Episcoporum auxilium rursus implorat: S. Meletium & Antiochenos in persecutione consolatur.

[235] Post discessum Valentis e Cappadocia hoc anno CCCLXXI, ante Pascha XVII Aprilis celebratum, adeoque ante mensis Maji initium & mortem S. Athanasii; reversus est ab Occidente Dorotheus Diaconus, quem anno præterito a Basilio aliisque Orientalibus Episcopis in Occidentem ablegatum vidimus. Is transacta ibidem hieme ad suos rediit, secum deferens exiguum legationis suæ fructum, [Dorotheo ab Occidente regresso cum litterit,] in solatium eorum a quibus missus fuerat; videlicet litteras ad S. Athanasium Alexandrinum, quas ipse aliis Episcopis & Basilio transmisit. Referebant hæ litteræ, Nicænæ Fidei testimonium, & inoffensæ unanimitatis & conspirationis demonstrationem; ut & Pastores ostenderent Patrum se insistere vestigiis, populum Dei cum scientia pascentes. [B. Ep. 61] Hæc omnia Orientales tantum exhilararunt, ut mœrorem quodammodo discusserint, & risum quemdam exiguum animis ipsorum infuderint etiam in hoc tristi rerum statu, in quo tunc agebant. Sed imprimis auctum est ipsis solatium, per apprime religiosum Diaconum Sabinum, qui relatione eorum quæ apud Occidentales honeste agebantur, [& Sabino in Orientē appulso,] animos illorum pavit. Videtur ergo statim post reditum Dorothei, in Orientem quoque pervenisse Sabinus, ab Occidentalibus vicißim ad eos ablegatus: erat autem Diaconus Ecclesiæ Mediolanensis. [Tom. 2 Concil.] Hic Synodicam Concilii Romani ad Illyricos, Episcopis Orientalibus ex authentico tradidit: deinde anno CCCLXXXI interfuit Concilio Aquileiensi Episcopus Placentinus, coliturque inter Sanctos XI Decembris. [Martyrol. Roman.]

[236] At Basilius, quamvis non impetrasset id auxilii ab Occidentalibus Episcopis, [recreatus Basilius,] quod & ipse petierat & aliis postulandum suaserat; nempe ut illi conjunctis viribus apud Imperatores satagerent pro pace Ecclesiarum, & legatos in Orientem mitterent qui dissensiones inter Episcopos componerent; (quorum neutrum fecerunt, sed epistolam dumtaxat Synodicam ipsis tradendam curarunt, quam prius ad Illyricos miserant.) Sic, inquam, sua spe frustratus Basilius, gaudebat tamen adesse Sabinum Diaconum, eo quod speraret fore, ut ipse calamitosum statum Orientalium experimento perceptum, Occidentalibus evidenter nuntiaret, permoveretque ut primum assidua studiosaque oratione ad Deum cum illis certarent; deinde etiam solatium quod præstare possent laborantibus Ecclesiis adferre non recusarent. [B. Ep. 61]

[237] Istam vero calamitatem Ecclesiarum idem Basilius ita describit: [hujus calamitates exponit,] Laborat hic, Fratres reverendissimi, & defatigata est frequenti adversariorum insultu Ecclesia, quemadmodum navigium in medio mari aliis post alios undarum fluctibus agitatur, nisi cito Dominus pro sua bonitate nos respexerit. Sicut igitur nos proprium bonum ducimus vestram inter vos conspirationem unanimitatemque; ita male afficimur dissensionibus. Verum non quia situ locorum dissiti sumus, discordes esse nos convenit: sed cum spiritus communione uniamur, in unius corporis conspirationem nos recipere debemus. Porro tribulationes nostræ vel nobis tacentibus vobis sunt cognitæ, ut quæ in totum orbem sunt evulgatæ. Patrum dogmata contemnuntur, Apostolicæ traditiones nullo in numero habentur, recentiorum hominum inventa in Ecclesiis dominantur; homines artificiose non theologice disputant; Mundi sapientia primas tenet, Crucis gloriam abominans; Pastores abiguntur, lupi graves introducuntur, qui Christi gregem decerpunt; domus oratoriæ deseruntur ab ecclesiastico cœtu, solitudines refertæ sunt plorantibus; seniores ingemiscunt, dum vetera præsentibus comparant; juvenes miserabiliores sunt, eo quod non videant qualibus privati sint. Hæc sane movere eos, qui Christi dilectionem docti sunt, ad compassionem poterunt. Ceterum si oratio conferatur rerum veritati, multum ab ipsius dignitate abest. Quare si aliqua dilectionis consolatio, si quædam spiritus communio, si qua viscerum miseratio, commoveamini ad nostrum auxilium, arripite pietatis zelum, eripite nos ex hac tempestate.

[238] In tanta hac Ecclesiarum desolatione congruum præterea censebat Basilius, ut nomine Synodi sive omnium orthodoxorum Episcoporum nomine, quispiam rursus in Occidentem ablegaretur, qui secundas ad illos deferret litteras: neminemque ad hoc manus magis idoneum Dorotheo Diacono existimabat. [B. Ep. 273] Quapropter rogat S. Meletium, [& per remissum in Occidentem Sabinum omnium nomine scribens,] ut omnia per eundem Dorotheum ordinare velit, litterasque dictare quæ ad Occidentales essent deferendæ; tum denique ipsum, statim, completo Paschatis festo, dimittere Cæsaream; ut, si suum consilium S. Eusebio Samosateno etiam probaretur, cujus sententiam per litteras exquisierat, præfatus Dorotheus statim in Occidentem discederet. Verum cum deinceps Dorotheus nullibi memoretur in Occidentem profectus, credo reliquos Episcopos censuisse, satisfactum iri officio suo & temporum neceßitati, si litteræ ad Occidentales Sabino Diacono deferendæ traderentur: quod factum est. Epistola communi nomine scripta servatur inter Basilianas LXIX, quæ vel ex eo a S. Meletio dictata probatur, quod inter calamitates sub quibus gemebant Ecclesiæ eas præcipue enumeret, quæ circa Antiochiam conspiciebantur: nempe quod sub aperto aëre extra Ecclesiam Orthodoxi conventus suos agerent.

[239] Præter has communi nomine scriptas, Basilius, usus opera ejusdem Sabini, privatas suas adjunxit, ex quibus supra nonnulla retulimus. Sed & ad nonnullos alios Episcopos privatim scripsit, [dat etiam privatim suo scripta,] qui & ipsi litteras ad illum privatim dederant, inter quos si numeretur Valerianus aliquis, cui inscribitur epistola CCCXXIV, oportet ipsum non Illyriorum, sed Aquileiæ Episcopum fuisse: nam inter Illyricos hujus temporis Episcopos nullus reperitur istius nominis. [B. Ep. 324] Cuïcumque autem Episcopo scripserit, Orientis neceßitatem vehementer illi commendat; & Deo gratias, inquit, qui videre mihi dederit veteris illius dilectionis fructum in tua puritate: qui cum corpore tam semotus existas, te tamen per literas mihi copulaveris, meque tuo desiderio sancto & spirituali fueris amplexatus; quo facto inexplicabilem meo animo amorem concitasti. Revera enim illud quod vetus habet verbum, edoctus didici, quod ut animæ sitienti aqua frigida, ita & nuntium bonum de longinqua regione allatum. Fames siquidem caritatis ingens est in istis regionibus: in proclivi vero causa est, colendissime Frater; [ad Valerianum Ep.] illa nimirum, quod quia iniquitas abundet, multorum caritas refrixit. Hanc ob causam tuæ litteræ magni videbantur æstimandæ: vices autem idcirco tibi rependimus, per eundem virum religiosissimum Syndiaconum & Fratrem Sabinum. Per illum tibi nosmet notos facimus, [preces pro Orientis pace efflagitat,] obsecramusque ut fundendis pro nobis orationibus velis invigilare, ut rebus nostris ita tandem aliquando Deus pacem & tranquillitatem largiatur; ventos autem istos & mare increpet, ut conquiescamus ab ista tempestate fluctuumque agitatione, & subversione in qua sumus constituti, dum singulis momentis absorbendos nos fluctibus expectamus. Sed magnus Deus nobis in præsenti largitur, ut de vobis fando accipiamus, per omnia concordes vos atque unanimes inter vos esse, & sine ulla contradictione annuntiari pietatis doctrinam apud vos. Etenim aliquando necessarium erit (nisi prius mundi tempora concludantur, nec humanæ vitæ dies amplius prorogentur) ut fides, opera vestra per Orientem redintegretur, [& ut Occidentalium opera fides fulciatur,] & bonorum quæ vos inde derivastis retributionem eidem communicetis. Sana apud nos portio, & majorum pietatem vindicatura, vehementem in modum laborat, diabolo illam affligente multis variisque admotis machinis, & omni adhibito artificio illam concutiente. Sed per vestras qui Deum amatis orationes, extingui forsan poterit atque aboleri impia illa, & ad populum decipiendum adinventa Ariana hæresis; majorumque de novo effulgere doctrina, qui Nicææ in synodum convenerunt; ut sanctæ Trinitati doxologiam, salutari Baptismati congruam, reddamus. Istud vero quod hic ait Basilius, de Fide orthodoxa per Occidentales aliquando in Oriente restituenda, [haud frustra optat:] vim quamdam occultioris prophetiæ habuisse videri potest; quandoquidem, Sancto ad vitæ exitum appropinquante, Gratianus Occidentis Imperator, & Theodosius in Hispaniis natus, orthodoxam Fidem, tam diuturna persecutione oppressam, tandem respirare fecerunt.

[240] [afflictos consolatur,] Fervente igitur Valentis persecutione, & quaquaversum devastante Ecclesias, per Syriam, Palæstinam, Ægyptum; Basilius, tantisper in pace relictus, videbatur Divina providentia conservatus, ut posset consolari eos qui in omni pressura erant. Ideoque per litteras suas mulcendo, hortando, erudiendo, solicitudinem omnium Ecclesiarum sibi quodammodo assumpsit. [B. Ep. 187] Illos inter numerandus venit S. Meletius, qui hoc tempore in minorem Armeniam expulsus, tertium suum exilium fortiter perferebat; videturque habitasse in Getasibus, agro suo prope Nicopolim. [imprimis S. Meletium:] Quam magnam & quam piam amicitiam Basilius cum illo coluerit, abunde in ipsius paßim epistolis legitur, tum vel maxime in hac quam subjungo: Si quo pacto Pietati tuæ notum fuisset, quam magno nos, quotiescumque scribis, gaudio afficias; numquam sane, scio, oblatam scribendi occasionem neglexisses; sed studio quoque multas semper ad nos epistolas dedisses; ut qui scias afflictorum recreationi apud divinam benignitatem reconditam esse mercedem. [B. Ep. 56] [ejus litteris multum oblectatus] Nam omnia hic dolore plena sunt, & sola nobis malorum aversio est Sanctitatis tuæ cogitatio, quam nobis evidentiorem indit rerum tuarum, quæ omni sapientia & gratia abundant, commemoratio. Itaque si quando epistolam tuam in manus sumimus, primum qua sit mensura inspicimus; illamque tantum diligimus, quantum versuum multitudine abundat. Deinde dum illam legendo percurrimus, perpetuo quidem, donec sermone illius immoramur, gaudemus; ubi vero fini epistolæ appropinquare cœpimus, [& alloquium desiderans,] dolemus. Ita scilicet quodcumque bonum dixeris litteris tuis continetur: quod enim ex corde bono promanat, bonum est. Si vero precum tuarum interventu, donec in terra ista sumus, & præsenti ad ipsum conspectum alloquio digni haberemur, & ab ipsa viva voce salutarem doctrinam, veluti commeatum in præsens & futurum seculum, accipere promereremur; istuc utique maximum bonum judicaremus, & principium nobis ipsis divinæ benevolentiæ arbitraremur.

[241] Meletio Antiochia absente, Ecclesiæ ipsius curam susceperunt duo Presbyteri, [dum Antiochenis pro ipso invigilant] Flavianus & Diodorus. [l. 4, c. 23] De quibus ita loquitur Theodoretus: Hi duo curam Gregis suscipiunt, & tum lupis sua fortitudine & sapientia resistunt, tum ovibus convenientem curationem adhibent: itaque a radicibus montis depulsas oves, ad ripas vicini fluminis pascebant. Non enim more eorum, qui Babylone olim captivi tenebantur, organa suspenderunt; sed conditorem & patronum suum in omni loco dominationis ejus hymnis celebrarunt. Ceterum ne isto quidem in loco conventum piorum Pastorum, Christum Dominum divinis laudibus efferentium, agi hostis ille passus est. Proinde duo illi Pastores admirabiles, divinis ovibus velut in gymnasium bellicum coactis, spirituales herbas demonstrabant: atque Diodorus, [Diodorus] vir sapientissimus fortissimusque, tamquam fluvius limpidus & ingens, tum suorum animos fortitudinis rivulis irrigavit, tum adversariorum blasphemias sinceræ doctrinæ undis penitus obruit: qui ut generis splendorem pro nihilo putavit, sic ærumnas pro fidei defensione lubens perpessus est. Flavianus autem, optimus vir, etsi ex Patriciis ortus, tamen solam pietatem nobilitatis loco numeravit, & tamquam palæstræ magister, magnum Diodorum, velut athletam in omni certaminis genere exercitatissimum, perunxit. Nam id temporis, quamquam ipse in conventibus ecclesiasticis minime concionatus est, illis tamen qui illud munus obibant, [& Flavianus Presbyteri;] magnam copiam argumentorum & sententiarum, e sacris litteris petitarum, suppeditavit. Atque ut illi arcus contra Arianam blasphemiam tendebant, ita hic ex mente, tamquam ex pharetra, tela eis subministrabat. Quin etiam hæreticorum retia, privatim & publice disputando, facile disrupit; & argumenta ab illis proposita, aranearum telis similia esse demonstravit.

[242] Diodorus postmodum Tarsensem in Cilicia Archiepiscopalem Cathedram, [quorum iste postea Episc. Tarsensis fuit;] allaborante verisimiliter S. Meletio, adeptus est; sed Presbyter Antiochenus, magis quam Tarsensis Episcopus claruit. Illum, tamquam B. Silvani alumnum, primum suscepit Basilius, deinde dilexit & complexus est, propter sermonis gratiam, per quam multi eorum qui virum audiebant meliores reddebantur; quamvis ob eam quam cum illo habebat consuetudinem, a quibusdam accusaretur. [Hieron. de Script., B. Ep. 82] Diodorus enim apud multos, etiam post mortem, [alter postea, fortassis falso, suspectus in fide,] in suspicionem hæresis venit. Attamen, si hæretica labe contaminatus reipsa fuit, ejus amicitia S. Basilio ad crimen imputari non debet; sed inter eos ille numerandus est, qui pietatem mentiti, in sui admirationem & dilectionem traxerunt Sanctum: eo enim tempore, quo Antiochenam pro S. Meletio administravit Ecclesiam, nulla deteriori fama videtur laborasse.

[243] Extant ad ipsum binæ a Basilio datæ epistolæ, quarum prioris initium, cum sit historicum, hic apponendum censui. [B. Ep. 197] Allatæ sunt nobis litteræ, inquit, [& accusatus approbasse conjugia.] epigrapham habentes Diodori; reliqua vero illarum, alteri cuipiam magis quam Diodoro competere videbantur. Etenim mihi quisquam ex artificiosis personam tuam ad hoc induisse videtur, ut hoc pacto fide dignum se reddat auditoribus, quasi interrogatus a quoquam, liceatne demortuæ uxoris sororem matrimonio ducere, ab ea quæstione non abhorruerit, sed aurem placide accommodaverit, atque obscœnam concupiscentiam una cum illo admodum fortiter excusaverit. Misissem ego hoc scriptum ad te, si ad manum fuisset, suffecissetque ut & te ipse & veritatem vindicares. Quoniam vero qui illud ostenderat mox abstulit, & trophæi cujusdam loco adversum nos circumtulit, quod rem hanc initio prohibuerimus, & scriptam se potestatem habere dixit; jam ad te scripsi, quo ambabus manibus adulterinum hoc scriptum deprehendamus, nec aliquid illi roboris relinquamus, ne facile possit nocumentum inferre legentibus. [cum sorore uxoris defunctæ;] Principio igitur, quod in hujusmodi rebus maximi momenti est, morem qui apud nos est objicere possumus, quod is legis vim habeat: propterea quod sanctiones istæ a sanctis nobis sint viris traditæ. Est autem hic mos talis. Si quis affectu immunditiæ correptus, ad illicitam duarum sororum communicationem exorbitaverit, id neque conjugium esse censendum, neque tales ad ecclesiasticum cœtum admittendos, priusquam a se invicem dirimantur. Quare etiamsi nihil aliud dici posset, sufficeret mos iste ad cavendum hoc malum. Quoniam vero, qui epistolam hanc scripsit, adulterina argumentatione tantum malum in vitam humanam inducere conatus est; necesse est, ut nec nos cessemus, quo minus rectæ ratiocinationis subsidium adferamus; quamquam in illis rebus quæ admodum sunt perspicuæ, major est apud unumquemque prænotio, quam ulla sit sermonis argumentatio. Pergit deinde Sanctus pluribus argumentis ostendere, incestuosum esse tale matrimonium, refutatis iis quæ ab auctore epistolæ, Diodori nomine vulgatæ, [monetur incesta illa omnino esse.] ex divinis Scripturis pro tali matrimonio allata fuerant. An vero scriptum istud, quod Basilius hic reprehendit, revera Diodori fuerit, an ejus nomini suppositum ab hæreticis, aut ipsomet adultero (quod credibilius videtur) ut Basilio conflarent invidiam, ejusque famam traducerent, acsi perniciosam quamdam quoad mores doctrinam in Ecclesiam induceret, aut a secum in fide recte sentientibus tradi permitteret; utrum, inquam, Diodori, fuerit; haud omnino liquet: cum nesciatur, quid hic ad hanc Basilii epistolam responderit. Si tamen ejus fuerit, ostendit sufficienter Basilius, se hominem quidem, non ejus errores amare.

[244] [eumdem de uno libello bene scripto laudans,] Altera epistola Basilius Diodorum amice instruit & reprehendit. Miserat hic ad illum libros duos, quos contra hæreticos conscripserat, ejus judicium de iis exquirens. Priorem libellum Basilius laudat, eoque se summopere delectatum affirmat, non solum propter illius brevitatem, ut par erat usu venire ei qui jam ad omnia segniter & ægre affectus est; sed & propterea quod densus est simul & refertus sententiis, ac contrariorum objectiones & responsiones illis subjectas, haud confuse, sed recto ordine digestas habet. [B. Ep. 167] Dictionis præterea inaffectatæ incomposita simplicitas, decora ipsi videbatur, & conveniens professioni Christiani hominis, cujus non est ad ostentationem magis scribere quam ad publicam utilitatem. Et hunc quidem librum apud se detinuit, curare cupiens ut transcriberetur. Verum difficile erat invenire quemquam, qui scribendi facultate valeret; ad tantam enim penuriam invidiosæ res Cappadocum devenerant.

[245] [in altero quædam corrigenda indicat Sanctus,] In altero volumine, quod majus erat, varia Sanctus reprehendit. Nam, eamdem quidem ut primum, inquit, in rebus facultatem habens, dictione vero instructiore & figuris dicendi variis ac dialogica festivitate ornatius, multum mihi videbatur cum temporis ad perlegendum, tum laboris ad intelligendum poscere, ad hoc ut sensus & colligantur, & memoriæ mandentur. Calumniæ namque adversariorum & contentiones nostrorum intersertæ, licet dialecticam quamdam suavitatem commentario adferte videantur, eo tamen quod tantum generant morarum, mentis intentionem confundunt ac convellunt, & sermonis quoque strenui vigorem remissum reddunt… Qua propter & nobis, quinon inanis gloriæ gratia, sed ob id ad scribendum accingimur, ut Fratribus utilium ac salubrium sermonum monimenta relinquamus; si personam quamdam, [amica, ut solebat. libertate.] quæ propter morum pervicaciam omnibus jam antea & nota sit & proclamata, induxerimus, & de qualitate illius quædam sunt attexenda; omnino nobis convenit, relictis ipsis rebus, tales perstringere homines: si vero indefinitum sit de quo loquimur, contentiones illæ personales connexionem quidem sermonis interumpunt, nihil vero utilitatis tandem adferunt. Ista scribo, ut declaretur, quam non in adulatoris manum labores tuos miseris, sed Fratri carissimo communicaveris. Et hæc quidem dixi, non ad correctionem eorum quæ scripta sunt, sed ad custodiam & cautionem futurorum. Prorsus enim qui tantum habitus & studii adscribendum impendit, is imposterum nec desinet scribere; quandoquidem nec illi desinent, qui argumenta scribendi exhibeant, Hæc idcirco dicta sunt, ut appareat, quem sibi Sanctus modum & finem in scribendo proposuerit, aliisque, etiam contra hæreticos scribentibus, tenendum judicaverit; & quam non immerito scripserit de Diodoro S. Hieronymus, quod Eusebii Emiseni sensum secutus sit, sed eloquentiam imitari non potuerit, propter ignorantiam secularium litterarum: quod tamen non necessario ita intelligendum est, ut in illius & Arianorum errores inciderit factus Episcopus, quos Presbyter existens tam fortiter impugnaverat. [de Script.]

[246] [Antiochenis in persecutione scribens,] Interea cum indies persecutio magna incrementa caperet, persecutore ipso Antiochiæ commorante, præsertim contra orthodoxos, qui S. Meletio communicabant (nam Paulinum, vel quia paucos habebat secum communicantes, aut quia ejus sanctitatem reverebatur, Valentis furor præteriit) ingravescente, inquam, persecutione, SS. Aphraate; & Iulianus Sabas Flaviano sese & Diodoro junxerunt. Quanto autem animi dolore Basilius hanc persecutionis flammam a longe conspexerit, & quanto desiderio teneretur ut Fratribus præsens succurreret, ipse explicat sic scribens: Quis dabit mihi alas instar columbæ, & volabo ad vos, expleboque desiderium quo ad Dilectionis vestræ congressum aspïro? [B. Ep. 60] Nunc vero non solum alis destituor, sed ipso quoque corpore, quod & longa jam dudum ægrotatione confectum, & nunc continuis tribulationibus prorsus attritum est. Quis enim usque adeo animo est adamantino? quis ita plane omnis commiserationis expers & immitis? qui cum audiat, quomodo undique nos gemitus ac luctus, veluti ex tristi quodam choro communi quadam & consona lamentatione applorante, impetat; non condoleat animo, inque terram præ luctu deflectatur, & immensis istis curis omnino tabefiat? Sed potest sanctus Deus aliquam ab immensis ac deploratis curis dare relaxationem, & a diuturnis laboribus quamdam largiri respirationem. Itaque & vos oro, ut eamdem consolationem amplectamini, ac spe consolationis toleremus cum gaudio præsentis tribulationis luctum. Sive namque peccatorum pœnas damus, valebunt ad hoc flagella, ut posthac iram Dei, quæ imminebat, avertant; sive in certaminibus, quibus pietatis gratia decertamus, per tribulationes corroboramur, justus est is qui nos ad tolerandos agones præmiis invitat, ut non sinat nos tentari supra id quod ferre possumus: sed pro toleratis jam laboribus patientiæ nobis & spei in ipsum coronam reddat. Ne igitur ad decertandos pietatis agones defatigemur, neque per desperationem quæ jam decertata sunt amittamus. Non enim uno actu fortitudinis, neque modico quodam labore constantis animi specimen datur; sed qui corda nostra probat, longo nos ac prorogata probatione vult declaratos victores justitiæ coronam adipisci. Constans dumtaxat ac fidelis servetur animus noster, [eos solatur spe futuræ pacis.] fidei nostræ in Christum robur custodiatur immotum, & brevi ac velociter veniet auxiliator, veniet & non tardabit. Amplectenda enim tribulatio super tribulationem, spem super spem: adhuc modicum, adhuc modicum: ad istum enim modum alumnos suos Spiritus sanctus futurorum promissione recreare novit. Post tribulationes enim sequitur spes: quæ vero sperantur e vicino subsequuntur. Nam etiamsi universam hominum vitam quis objecerit, brevissimum tamen est illius spatium, respectu infiniti seculi quod in spe nostra reconditum est. His Antiochenos quidem consolatus & adhortatus Basilius, nobis internorum animi sui affectuum imaginem meliorem reliquit.

CAPUT XX.
Consolatur in persecutione Chalcidenses, Berœenses, Barsum Edissenum Episcopum exulem, Petrum item Alexandrinum ejusque Ecclesiam.

[247] Transeamus a Syriæ metropoli ad vicinas Ecclesias, [Basilius Calcidensium litteris respondet] in quibus similis persecutio, fidelibus multam patientiæ, Basilio commiserationis materiam præbuit. Laodicensi Ecclesia expulsus est in exilium S. Pelagius Episcopus, qui hoc anno epistolæ ad Occidentales mittendæ subscripserat. Chalcidensem multa passam ex epistola Basilii ostendimus supra, idque confirmari potest ex epistola ejusdem ad Clerum data, qui præter litteras suas Acacium Presbyterum miserant, ut Basilium de omnibus edoceret. [B. Ep. 299] Hic ergo post actas gratias, quod magnam Deus consolationem sibi impertivisset per ipsorum litteras, quæ nequaquam corpoream figuram repræsentarent, sed intimam ipsam animi dispositionem: Desideratissimus, [laudans ipsorum pro fide certamina] inquit, Frater & religiosissimus Compresbyter noster Acacius, qui plura retulit quam scriptis erant vestris consignata, dum quasi sub oculis conspiciendum proposuit quotidianam vestram concertationem, & pro religione ac pietate intensissimam contentionem vestram. Hic in tantam me admirationem perduxit, & tantum succendit desiderium vestris illis bonis perfruendi, ut precibus a Domino contenderem, largiretur aliquando opportunum mihi tempus, ut ipsamet experientia possem vestrarum rerum cognoscere. [& concordiam animorum,] Non enim ille vestram tantum mihi retulit exactissimam sedulitatem, quibus est altaris concredita ministratio; sed populi totius conspirantis concordiam: Magistratuum Præfectorumque urbis mores magnificos & egregios prædicavit, quamque essent genuino affectu in Deum præditi; adeo ut felicem prædicarem ego illam Ecclesiam, quæ constabat e talibus & tantis viris; & Deum in presenti vehementius deprecer, concedat vobis illam, quæ secundum spiritum est tranquillitatem; ut virtutis, quam per vestri certaminis tempus declaratis fructum referatis, [atque ad perseverandum hortatur,] fruitionemque in tempore quietis & remissionis malorum. Ita enim natura comparatu est, ut experti res adversas ex ipsarum deinceps recordatione voluptate capiant. Quod præsentia spectat, adhortamur vos, ne dejiciamini ignavia, necanimum velitis despondere propter multiplicatas res adversas quibus urgemini. Sunt enim in proximo coronæ; appropinquat Domini retributio. Nolite ea profundere, quæ laboribus exantiatis comparastis: nolite vanas reddere & inanes passiones, quæ ubique terrarum sunt omnium præconiis celebratæ. Rerum humanarum est brevissima conditio. [1 Petri 1] Omnis caro fœnum, & omnis gloria, hominis ut flos fœni: exaruit fœnum & decidit flos, verbum autem Domini manet in æternum. Præcepti illius semper perstudiose memores, præter volaturæ phantasiæ nullam habeamus rationem curamve. Vestrum certe exemplum quamplurimas erexit etiamnum Ecclesias: ingentem, nec tamen opinantes, vobis ipsis mercedem accumulastis; eo quod inexpertos, ad similem zeli ardorem excitastis. Locuples est remunerator, qui dignissima vobis certaminum vestrorum præmia potis est retribuere.

[248] Ad Berœensem Ecclesiam, pariter sub persecutione gementem, [sicut etiam Berœenses.] cujus postmodum Acatius ille Episcopatum tenuit, in eamdem pene sententiam scripsit: Cognitos jam pridem vos habuimus, o Desideratissimi, inquiens, ex illa vestra decantata adeo pietate, sicut & coronas etiam vestræ confessionis secundum Christum. [B. Ep. 298] At dixerit forsan e vobis aliquis. Et quis est ille, qui hæc ipsa in regiones tam remotas deportavit! Dominus profecto, qui suæ religionis cultores, tamquam lucernas constitutos in candelabris, per orbem universum lumen suum diffundere facit. An non qui præclarissime decertarunt, victoriæ bravium decantatos facere & illustres solet? An non operum præstantia & artificium exquisitum, artifices solet illustrare? Quod si propter hæc istos æterna memoria consequatur; eos qui sancte & religiose secundum Christum vixerunt, de quibus dixit ipse Dominus, Glorificantes me glorificabo, quomodo cognitos universis & nominatissimos non efficiet, ipsorum claritatis splendorem, parem faciens solaribus radiis, longe lateque coruscantibus? Nos certe majori desiderio vestri inflammastis, dum litteras ad nos dare dignati estis; & litteras ejusmodi, per quas, illa nobis antea præcognita, vestra pro pietate vera certamina, pleniori ac vivida magis laude vestræ, pro fide orthodoxa magnanimitatis cumulastis. Hanc ob causam vobis congratulamur, & congaudemus, & votis unitis contendimus, ut ille Deus universorum, cujus est certamen hoc, pro quo luctatio, per quem coronæ distribuuntur, alacritatem ingeneret animorum, confirmet absolutam fortitudinem, & ad consummatam pro seipso gloriam hujus operis vestri finem perducat.

[249] [scribit Barso Edesseno Ep. exuli,] Præ omnibus: lumen hoc tempore eluxit fortitudo Edessenorum, quibus præerat S. Barsus Episcopus, illustratus a nobis XXX Ianuarii. Ad hunc, versantem in exilio, duas Basilius epistolas scripsit; utraque ardens desiderium testatus, quo coram videre ipsum optabat, si non Ecclesiæ suæ urgens neceßitas & adversa valetudo detineret. Priori, per Domninum missa, orationes ejus flagitat, ut persecutio finiatur: Ptofecturis, inquit, ad tuam Pietatem germanissimis Fratribus, Domnino & comitibus, libenter oblatam occasionem arripui litteras perscribendi, teque per illos salutandi, suppliciter a Sancto Deo contendens, ut tantisper in hac vita superstes fiam, usque dum dignus haberi possim vultum tuum coram intueri, & frui gratiis quæ in te sunt. Deprecator autem illud un cum, ne tradat nos Dominus in æternum inimicis Crucis Christi, sed Ecclesias suas in tempus pacificum dignetur custodire, quod justissimus judex novit omnium optime quando largietur. Certe largietur, neque nos derelinquet in perpetuum: sed, quemadmodum in ipsorum peccatorum ultionem septuaginta annos captivitatis super Israelitas determinaverat, ita forsitan Omnipotens, qui nos ad tempus tradidit apud se statutum, revocaturus est olim, & ad illam qua quandoque fruebamur, pacem ac tranquillitatem reducturus: nisi forsan nunc in proximo sit apostasia, & quæ fiunt sint pro œmia ad ingressum Antichristi. Id si ita sit, Deum exorato, ut vel tribulationes transferat, aut per suam bonitatem indemnes & illæsos per tribulationes istas nos custodiat. Conventum qui tecum est in præsenti omnem meo nomine salutato, vir religiose. Pietatem tuam, qui mecum sunt singuli salutant. Vivas, gaudeas, pro me Domino supplex factus, [quem videre plurimum desiderat,] custodiaris simul cum Ecclesiis Dei, per ipsius gratiam & benignitatem. Verum hæc epistola ad sancti exulis manus non videtur pervenisse: quapropter altera ejusdem pæne argumenti scribenda fuit, sed in qua magis ostendit, quantam de sanctitate ejus & meritis apud Deum concepisset opinionem.

[250] Qua sum, inquit, in tuam Pietatem propensione, vehementer equidem desiderassem, ut advenirem ipse, & coram salutarem genuinam tuam dilectionem, ac celebrarem Dominum in te magnificatum, qui tuam illustrissimam senectutem, apud universos toto orbe terrarum metuentes Deum, in se venerandam constituerat. [B. Ep. 327] Verum tamen cum & corporis afflicta valetudo me conficiat, & immensa mole curarum pro Ecclesiis susceptarum obruar, nec mei sim juris aut potestatis, ita ut quocumque ferat animus peregriner, & quoscumque optaverim conveniam; desiderium illud quo deflagro bonis illis quæ in te sunt perfruendi, per litteras aliquousque relevo; tuamque præcellentem Pietatem obtestor, [& preces ejus pro Ecclesiis flagitat] ut cum me, tum Ecclesias orationibus tuis habeas commendatos; ut dies qui supersunt, vel forsan horas hujus vitæ, sine offensione ulla & prolapsu transigam: largiatur nobis insuper ut pacem in Ecclesiis ejus intueamur; deque tuis comministris & concertatoribus non alia quam quæ vellemus fando audiamus, deque ipso te non alia quam quæ populus tibi subditus a Domino justitiæ dies noctesque desiderat. Scias autem me non frequenter scripsisse, imo nec tantum quantum par & congruum fuerat; nunc autem scribo nactus nonnullos e nostris, qui ad tuam pergerent reverentiam: per alios enim si scripsissem, fortassis non tenuissent memoria quo nomine vocater qui litteras dederam. Nostris autem Fratribus alacriter admodum epistolas tradidi, & simul quædam munuscula, [ad munuscula mittit.] quæ dignare quæso a nostra humilitate minime fastuose suscipere, nosque tua benedictione impertire, ad exemplum Isaaci Patriarchæ. Siquid, parum memor decori & convenientiæ, admisero, veluti minime omnium otiosus, sed curarum multitudine animum immersum penitus habens; noli quæso illud vitio imputare, neque ulla tristitia affici exinde; quin tuam potius perfectionem in omnibus ubique imitare, ut tua ipsius virtute ego perfruar, qua fruuntur ceteri omnes. Vivus lætusque in Domino, meque precibus tuis commendatum habens, mihi & Ecclesiæ Dei custodiaris.

[251] [Edessenorum in fide constantia] Quam non immerito Basilius tanta sanctum hunc Episcopum prosequeretur veneratione & amore, tantamque in sanctitate ejus collocatam haberet fiduciam, abunde probavit Edessenorum in hac persecutione fortitudo, & zelus pro orthodoxa Fide. Magnum quippe oportet ejus animo insedisse ardorem fidei, qui talem ac tantum in subditis suis accenderat, quorum constantia tam illustris & præclara fuit, ut ab omnibus pæne scriptoribus laudari meruerit. Eam ex Theodoreto pluribus descriptam dedimus V Maji ad vitam S. Eulogii: sed ne illuc lectorem remittam, paucis descriptam dabo ex Rufino: Edissa, Melopetamiæ urbs fidelium populorum, Thomæ Apostoli reliquiis est decorata. [l. 11, c. 5] Ibi cum Imperator populos vidisset ecclesiis ejectos in campo habere conventiculum; tanta dicitur iracundia accensus, ut Præfectum suum pugno percuteret; cur non fuissent inde quoque, sicut jusserat, deturbati. At ille, licet esset paganus & injuriis ab Imperatore fuisset affectus, tamen consideratione humanitatis altera die ad vastandum populum processurus, facit hoc ipsum civibus per occulta indicia clarescere, quo scilicet cavere possent, ne invenirentur in loco. Mane ergo processurus terrorem solito majorem per Officium movet, agitque omnia quo quam paucissimi, velsi fieri posset nulli periclitarentur. Videt tamen frequentiorem solito populum tendere ad locum, currere præcipites & festinare, tamquam vererentur ne quis deesset ad mortem. Videt etiam quamdam mulierculam, ita festinam & properam domo sua prorumpere, [& mulieris cujusdam fervor ac passio.] ut nec clauderet ostium, nec curaret muliebrem habitum decentius componere; infantem quoque parvulum secum trahentem, cursuque rapido, irrupto etiam Officii agmine, festinantem. Tum ille, ultra non ferens; Apprehendite, inquit, mulierem, & huc deducite. Cumque fuisset adducta; Quo, inquit, infelix mulier properas tam festina? Ad campum, ait, quo Catholicorum populus convenit. Et, non audisti, inquit, quia Præfectus illuc pergit, ut omnes interficiat quos invenerit! Audivi, inquit, & ideo festino ut ibi inveniar. Et quo, inquit, parvulum istum trahis? Ut & ipse, ait, martyrium consequi mereatur. Quæ cum audisset vir moderatissimus, redire Officium & converti vehiculum ad palatium jubet. Et ingressus ait Imperatori: Subire mortem si jubeas, paratus sum, opus vero quod præcipis implere non possum. Cumque edocuisset cuncta de muliere, repressit Imperatoris insaniam. Modestus Præfectus, qui vir moderatißimus hoc loco nuncupatur, talis sane non erat cum Basilium persequeretur: sed morbus divinitus inflictus & sanitas per illum miraculose restituta, non nihil forsan moderationis furori ejus immiscuit. Hinc tamen apparet, eum non simul cum sanitate corporis animi quoque accepisse rectitudinem: neque enim receßit ab hæresi, neque ausus est fidem Catholicam palam profiteri, neque Imperatoris insaniam, nisi forsan ad tempus breve, repreßit.

[252] Per Palæstinam quoque non minus quam per Syriam persecutionis furor desæviit: [Mortuo S. Athanasio] sed quoniam nihil respectu eorum a Basilio gestum reperi, ad Ecclesiam Alexandrinam transeo. Hanc quidem S. Athanasius, quamdiu in vivis fuit, auctoritate sua in pace conservavit, quemadmodum Basilius Cæsareensem; postquam autem ille ad cælum transiit, & in ejus locum Petrus, ab Athanasio Ecclesiæ commendatus, omnium laborum socius & virtutum hæres, [ad successorem ejus Petrum] substitutus est, videri poterat serenior quædam aura affulgere; nisi statim ingens persecutionis tempestas omnia turbasset. [B. Ep. 320] Sed antequam hæc oriretur, statim post illius exaltationem, Basilius, quamvis eum numquam vidisset, ob virtutem tamen, quam ex fama didicerat, diligebat. Nam ut amicitiæ corporalis proxenetæ sunt oculi & conciliatores, sic eam firmat consuetudo diuturna: sed verum & minime fucatum amorem, spiritus donatio compaginat, qui quidem locis quamlongissime dissita copulat & compingit, amantesque sibi invicem cognitos reddit, non per corporeos aliquos characteres, sed per virtutum proprietates. Id ipsum cum inter eos operata esset divina gratia, quæ largita Basilio ansam erat oportunam, [scribit Basilius,] oculis animæ Petrum usurpandi & amore germano complectendi, scripsit, optare se coalescendo unum cum eo fieri, atque per Fidei communionem in unam devenire unionem. Te enim, inquit, confido tanti viri alumnum, cum quo jam olim usum & consuetudinem habueras, eodem & cum illo spiritu incedere, & iisdem pietatis & doctrinæ vestigiis inhærere. Hanc ob causam tuam alloquor reverentiam, obtestorque, ut viri illius eminentissimi affectum in me ipsum, sicut & in alios susceptum fovere velis; meque crebris tuis litteris certiorem reddere, quo in statu res tuæ versentur; atque subire curam Fraternitatis quaquaversum diffusæ, iisdem visceribus, eademque alacritate, qua ille vir beatissimus deprehenditur usus erga illos omnes, qui in veritate Deum amarent.

[253] Amicum istud & pium litterarum commercium, hac occasione Basilium inter & Petrum inchoatum, tam fideliter deinceps continuatum est; ut hic reperiatur cum illo amice expostulasse, quod de omnibus sive parvis sive magnis quæ apud eos evenissent, [& arctam amicitiam contrahit] per litteras non fecisset certiorem. Basilius autem respondit, prout congruebat spirituali Fratri, veram dilectionem in Domino edocto, excusans nihil se scripsisse de quadam sibi illata molestia, quia propter majorum calamitatum multitudinem calamo dignam non duxisset. [B. Ep. 321] Afflictionum, inquit, nostrarum non intercisa tempestas, multiplexque præsens æstus quo Ecclesia concutitur, id efficiunt, ne ad quævis contingentia fiam hospes. Nam ut ii quorum aures in ærariis officinis assueverunt ita continuatis ictibus, ut sonis illis perpetuo exaudiendis non percellantur; [eumque docet, se persecutionibus assuetum eas facilius sustinere.] ita nos quoque, propter frequentes rerum adversarum nuntios, assuefacti adeo sumus, ut imposterum ad quævis vel maxime incredibilia imperturbatum animum, nec timore dejectum ullo possideamus. Quæ contra Ecclesiæ statum sunt, ab Arianis jam pridem comparata, licet multa & magna sint, & per orbem terræ sermonibus omnium disseminata; nihilominus erant sufferenda, quia ad hostibus manifestariis, & contra verbum veritatis infesto animo pugnantibus, proficiscebantur. Illos admiramur, si contigerit quandoque, ut antiquum suum non obtineant, subinde quod audacius & facinorosius contra pietatem non attentant. Hæc porro scripta videntur, postquam Petrus regressus ab exilio Sedi suæ restitutus est. Tempore autem exilii ejus, quæ & quanta Alexandrina Ecclesia passa sit, omnibus istius ævi scriptoribus decantata sunt, & hic prætermittenda forent, [illo in exilium relegato,] nisi erga Ecclesiam istam, sua quoque eo tempore Basilius caritatis viscera dilatasset; consolationem aliquam & spirituale subsidium adferre conatus, & tanto ardore desiderans communicare Alexandrinorum fidelium paßionibus, ut continuo illuc accursurus fuisset, si non ipsum corporis morbus & Ecclesiæ suæ neceßitas detinuissent domi.

[254] De persecutionibus, inquit, apud Alexandriam & reliquam Ægyptum jam dudum ad nos fama pervenit, [scribit Alexandrinis,] animosque nostros affecit ut par erat. [B. Ep. 71] Expendimus enim astutiam belli diabolici; quomodo is, ubi Ecclesiam, ex persecutione ad inimicis illata, multiplicari magisque florere vidit; insidias suas mutaverit, ut jam nos non ex aperto oppugnet, sed occultas insidias struat; consilium suum per nomen Christianum, quod hæretici prætexunt, obtegens, ut & eadem cum patribus nostris patiamur, & tamen haud videamur pro Christo pati: propterea, quod & ipsi persecutores nostri Christianorū nomine censentur. Ista considerantes, ex relatu eorum quæ apud vos gesta nuntiabantur, diu multumque hæsimus animis consternati. Revera namque tinniebant ambæ nostræ aures, ubi cognovimus impudentem & humano generi inimicam hæresim eorum, qui vos persecuti sunt; quomodo nec aliquam venerati sint ætatem, nec labores caniciei, nec plebis dilectionem: sed corpora verberarunt & dehonestarunt, inque exilia ejecerunt, ac bona diripuerunt, [attonitus nuntio persecutionis ipsis illatæ,] quæcumque acquirere potuerunt: neque humanam veriti condemnationem, neque terribilem justi judicis retributionem prævidentes: ista nos stupefecerunt, & ipso prope sensu destituerunt. Accessit autem ad hasce animi mei disceptationes & ista cogitatio, An Ecclesias suas prorsus reliquit Dominus? An novissima hora est, & hoc pacto initium sumit defectio, ut jam deinceps reveletur iniquus ille, filius perditionis, qui adversatur & extollitur supra omnem qui dicitur Deus aut Numen?

[255] Attamen sive temporaria est ista tentatio, ferte eam ut boni Christi athletæ; [ad quam tamen fortiter tolerandam hortatur] sive omnimode res nostræ traditæ sunt corruptioni, ne socordes simus ob ea quæ accidunt; sed revelationem e cælis & apparitionem magni Dei & salvatoris nostri Jesu Christi expectemus. Si namque universa creatura solvetur, & transmutabitur figura hujus mundi: quid mirum est, si & nos, qui creaturæ portio quædam sumus, communes afflictiones tulerimus, tribulationibusque traditi fuerimus; quas pro mensura virium nostrarum super nos justus inducit judex, qui nos tentari non sinet supra quam ferre poterimus, sed & cum tentatione exitum dabit, ut ferre queamus? Expectant vos, Fratres, Martyrum coronæ: parati sunt Confessorum chori, ut manus vobis porrigant, inque numerum suum vos recipiant. Memores estote veterum Sanctorum, quam nemo illorum, per delicias & assentationes, [exemplo Sanctorum,] dignus effectus sit patientiæ coronis; sed omnes per magnas tribulationes ingressi, experimentum sui dederint. Alii enim illusionibus & flagellis explorati sunt, alii tentati sunt, dissecti sunt, in occisione gladii occubuerent. Hæc sunt unde gloriantur Sancti. Beatus est qui dignus habetur, ut pro Christo patiatur: beati oris est, qui abundantiores afflictiones tulit; quia afflictiones præsentes pares non sunt ad gloriam futuram, quæ revelabitur in nobis. Quod si ipse ad vos venire potuissem, congressu vestro nihil fuisset carius, ut & athletas Christi viderem & complecterer, ac precum donorumq; spiritualium, quæ vobis data sunt, consortio potirer. Quoniam vero corpus habeo diuturno morbo confectum, [doletque quod coram solari eos non possit.] ita ut ne lecto quidem descendere queam, & multi sunt qui instar luporum rapacium nobis insidiantur, occasionem venantes, an quo pacto Christi oviculas aliquando rapere possint, necessario per litteras invisere vos institui; obsecrans cum primis quidem, ut continue pro nobis precemini, quo reliquos dies, aut etiam horas, Domino secundum Euangelium regni servire merear; deinde vero ut & imperitiæ meæ & litterarum tarditati ignoscatis: nam ægre nobis ejus hominis copia facta est, qui desiderio nostro servire queat. Dico autem de Eugenio Monacho, filio nostro, per quem vos obsecro, ut pro nobis & universa Ecclesia oretis, deque rebus vestris rescribatis, ut cognitis illis alacriores reddamur.

CAPUT XXI.
Cappadocia in duas provincias divisa, Contentio cum Anthimo Episcopo Tyanensi: Nyssenus Ordinatus Episcopus, & Theologus sasimorum.

[256] [Cappadocia, bifariam dividenda,] Tot tantosque inter tumultus, quibus universus pene concussus est Oriens, poterat felix videri Cappadociæ provincia, a qua Basilii virtus & doctrina depulerat persecutionis tempestatem, quæ plures Ecclesias (ut jam vidimus) pæne oppreßisser. Poterat, inquam, sibi felix videri, nisi alia calamitas eam excepisset: quæ quidem præteritis comparata multo levior videri poterat, sed ipsi Basilio multo molestior: utpote cui in cumbebat non tantum solicitudo Ecclesiaruum, sed & eaquam Christiana caritas ipsi imposuerat paterna cura de singulorum fere subditorum commodis. Prima tempestatis illius origo fuit politica Provinciæ Cappadociæ in duas divisio, quæ nata erat totam urbis Cæsareensis fortunam & splendorem evertere. Causam ob quam hæc Provinciæ divisio excogitata fuerit, non licet nisi conjectando assequi. Videtur vero magnam partem in eo consilio habuisse avaritia eorum, qui Valenti aderant, aut præerant ærario Imperii. Hujus quippe augendos proventus aut credebant ipsi, [ob Præfectorum avaritiam,] aut aliis persuadebant privatæ utilitatis ergo; quasi vero divisa in duas Provincia utrimque tantum ærario inferre posset, quantum integra una prius intulerat: quod eorum consilium refutat Basilius. [B. Ep. 379] Nolite arbitrari, inquit, vos duas pro unica habituros Provincias: neque enim de incognito nobis orbe alteram istarum adducent; sed non multum dissimile quid perpetrabunt, ac siquis equum vel bovem possidens, ubi illum dissecuerit, existimaret se duos possidere: certe unum illum sustulit, nec duos constituit. Permittebat etenim divina providentia, ut Valens ille impius, qui æqualem Diocletiano & Maximiano in orthodoxos Christianos furorem conceperat, simili quoque dementia politicum vexaret Imperium; quam Lactantius Firmianus libro de mortibus per secutorum, inter damna Imperii his verbis exponit. Et ut omnia terrore complerentur. Provinciæ quoque infrusta concisæ; multi Præsides & plura Officia singulis regionibus ac pæne jam civitatibus incubant, [exemplo per Diocletianum inducto,] item Rationales multi & Magistri & Vicarii Præfectorum, quibus omnibus civiles actus admodum rari, sed condemnationes tantum & proscriptiones frequentes; exactiones rerum innumerabilium non dicam crebræ, sed perpetuæ, & in exactionibus injuriæ non ferendæ.

[257] Ceterum ut executioni mandaretur ista Cappadociæ divisio, decretum erat ut Tyana esset Metropolis secundæ Cappadociæ; ideoque pars Senatus præcipuorumque civium Podandum transferretur: qui, quantum conjectura assequor, locus quidam erat Tyanæ, qualis Areopagus fuerat Athenis. Cum hoc ab aula delatum vulgatumque esset per Cappadiciam, varios animorum excitavit motus: [implorat auxilium Basilii,] sed præceteris Cæsaream perturbatione luctuque complevit. Auxit hunc quoque census pecuniarius, eadem occasione a singulis exigendus: ejusmodi enim pecuniarum exactio inter ea numeratur, quæ olim Galerii Maximiani sævitia ad vexandam rempublicam adinvenit, quando, ut supra citatus Lactantius Firmianus ait, causa publicæ calamitatis & communis luctus omnium fuit, census in provincias & civitates semel missus; atque Censitoribus ubique diffusis, & omnia exagitantibus, hostilis tumultus & captivitatis horrendæ species erant. Talia dum agitantur Cæsareæ, urbe aberat Basilius, invisurus nobilem quemdam Martinianum sibi amicum; verum ex itinere revocarunt suum Episcopum Cæsareenses: magnam enim disturbandi istius consilii spem, in prudentia ejus & auctoritate habebant repositam. Rediit ergo, & ad Martinianum pro se epistolam misit, qua ab ejus apud Principes auctoritate, civibus suis auxilium flagitat; variaque rem hanc quoquo modo spectantia exponit, neque extat alia ex qua plus lucis quoad hanc historiam haurire poßit. [B Ep. 379] Quæ vero causa, inquit, litterarum in præsenti fuit? Æquum est coram adessem, cum me male affecta mea patria ad se vocet. [hic Martiniani Principis:] Quomodo sit affecta, te non latet, virorum optime. Mænades revera dæmones illam ad modum Penthei discerpserunt: distrahunt & dissecant illam, quemadmodum medici minus periti vulnera reddunt per imperitiam graviora. Quæ cum dissecta ita laboret, reliquum est, ut tamquam ægræ medicas manus admoveamus. Ad me ergo miserunt, & me solicitarunt cives mei: necesse est autem ut accurram; non quod auxilio esse alicui queam; sed ne justam derelictionis reprehensionem incurram: nosti enim quam creduli sint difficultatibus pressi: quam facile descendunt ad accusandum, accusatione conversa in auxilium neglectum, nec præstitum.

[258] Hanc ipsam ob causam, rogo te Principem convenias, & sententiam expromas: [quem orat ut Imperatori persuadeat] imo potius audacius quiddam excogitato, & quod animi tuæ conveniat magnitudini, nec ingenua prolapsam destitue patriam; sed in aulam profectus, ac libertate tua solita utens, dicito: Nolite arbitrari, vos duas pro unica habituros Provincias … Quin & iis oggere qui abutuntur potestate, non hac via proventus Imperii augendos; cum non numero, sed viribus & rebus potestas æstimetur. Profecto arbitramur, nonnullos ob ignoratam veritatem, alios ne verbis suis offendant, alios quod rerum curam nullam habeant, susque deque habere quæ aguntur. Si Imperatorem ergo ipsemet coram adeas, esset hoc rerum statui convenientissimum, [divisionem non solum inutilem,] & totius tuæ vitæ instituto congruens. Sin molestum hoc, cum ob alias causas, tum vel propter anni tempestatem aut ætatem tuam, quam excusas ipse, quæ adjunctam semper habet gravedinem quamdam; per epistolam tamen deprecari ecquis labor? Subsidium hoc epistolare, si patriæ indulseris, primum conscius eris tibi, nihil penitus omissum a te fuisse, quod in tua situ erat potestate: [sed etiam calamitosam patriæ futuram,] deinde & afflictis solamen afferres, eo ipso quod condolere malis ipsorum præ te tuleris. Enimvero si fas foret, ut in rem præsentem oculatus testis adveniens, calamitates nostras oculis tuis intuereris; fortassis visu ipso efficaciter motus, vocem aliquam emitteres, quæ tua animi magnitudine & civitatis afflictione digna foret.

[259] Tu tamen ne narrationi nostræ fidem deroges, vellem Simonidem aut similem aliquem Poëtam conduxissemus, qui calamitates hasce nostras efficaciter deploraret. [quæ jam deserta a viris eruditis,] Sed quid ego Simonidem narro? Dixissem Æschylum, vel si quis alius est ei similis, qui calamitatis ingentem molem ad vivum tibi repræsentans, magnifica oratione lamentaretur. Congressus enim illi, & per conventus sermones, & eruditorum hominum in foro colloquia, & quæ ante hac reddebant civitatem hanc illustrem, jam dudum nos omnia destituerunt; adeo ut eruditione & sermone illustres quispiam rarius nunc per forum conspiciatur, quam Athenis olim visebantur qui judicium subierant infamiæ, aut qui manibus fuerant pollutis. Subintroducta est Scytharum vel Massagetarum inerudita barbaries: vox una postulantium judicio, & postulatorum, & flagris cædentium: utrimque porticus lugubre quid personant, quæ videntur suam propriam edere vocem, ingemescentes ad ea quæ geruntur. Occlusa sunt Gymnasia, illunes noctes; nec quidquam nos patitur cogitare propria de vita nostia solicitudo. Periculum certe non levissimum impendet fore, ut principibus civitatis ablatis, [Senatuq; & principibus Podandum traductis,] cum iisdem una, tamquam sufflaminibus collapsis, moles universa corruat. Quæ autem oratio satis exprimat nostra ista mala? In fugam se quidam conjecerunt, non postrema pars Senatus nostri, exiliumque perpetuum Podando prætulerunt. Cum Podandum dixero, puta me Ceadam Laconicum intelligere, aut sicubi terratum barathrum sit aliquod naturale (cujusmodi loca Charonia solent nonnulli appellare) pestilentem & perniciosam auram exhalans. Hujusmodi ergastulo quam simillimum arbitrare illud Podandi malum. Divisis igitur in tres partes civibus, una cum conjugibus hinc profugis, & laribus etiam ipsis; altera velut captiva abducitur; & sunt quidem hi, civitatis principes longe plurimi, amicis miserandum, hostibus spectaculum jucundum exhibentes; si modo quis hostili adeo animo existat, [Penitus sit desolanda.] ut tantum nobis malum imprecetur. Tertia quidem relicta est portio: isti autem amicorum desolationem non ferentes, & ad usum & necessitatem non sufficientes, de vita quidem ipsa desperant. Hoc te obtestor omnibus manifestum facias, voce tua & libertate illa justa, quæ per vitæ tuæ rationes tibi accrevit. Denuntiato, futurum esse, ut nisi quam citissime sententiam mutaverint, non sint habituri in quo possint misericordiam exhibere. Certe rebus communibus vel auxilio eris vel saltem illud tu efficies, quod Solon ille olim fecisse narratur: qui cum civibus & urbe relictis libertatem non posset sartam tectam præstare, occupata jam arce & insessa, armatus consedit ante januam suam, ipso habitu testatus se præsentem rerum conditionem non probare. Hoc pro certo scio, utcumque in præsenti sententiam tuam pauci comprobaverint, futurum, ut non ita multo post, ob benevolentiam & prudentiam, laudem non exiguam mereare, cum rerum eventus tuæ per omnia prædictioni congruere videbuntur.

[260] Neque Martinianum solum, sed & alios pro patria sua interpellavit, inter quos erat Abyrtius, quem alibi vocat splendidum in regio comitatu Ministrum. [B. Ep. 359 & 361] Hunc litteris suis sic compellat Basilius. Illa ipsa ergo patria, quæ te progenuit & enutrivit, eo jam devenit conditionis, ut antiquorum illæ fabulosæ narrationes non sint amplius repetendæ. [Idem quoque rogat Abyrtium,] Siquis nostram adiret civitatem, ex iis qui habebant illam olim notissimam, vix aut ne vix agniturus esset, adeo subito desolata & deserta evasit. Complurimi antehac municipes inde erant abstracti: at nunc pæne omnes Podandum transmigrarunt. Hinc qui relicti sunt quasi mutilati, cum in desperationem abierunt, tum dejectos adeo omnes reddiderunt, ut vacua sit pæne habitatoribus civitas, & ingens hic visatur solitudo: miserandum certe amicis spectaculum, gaudium vero & lætitiam allaturum iis qui casum hunc nobis olim machinabantur. Quis erit igitur qui manum nobis porrigat? aut quis lacrymas compatiendo nobis profundet? Nonne illa tua mansuetudo, qui & urbi peregrinæ compaterere, ita misere afflictæ nedum illi quæ te in vitam produxit. Si qua polles potentia, illam fac in præsenti hac necessitate videamus. Profecto apud Deum initurus es gratiam, qui nulla tempestate te dereliquit, quin complures benignitatis erga te suæ demonstrationes tibi exhibuit; velis modo in auxilium nostrum excitari, & præsenti tua potestate auctoritateque curis hisce nostris succurrere.

[261] Similem quoque epistolam ad Sophronium mittens; Magnitudo calamitatū, inquit, quæ patriam meam concusserunt, coegisset me in castra profectum, tibi aliisq; præditis illustri dignitate & rerum gerendarum præfectis coram exponere, vir magnifice, quæ sunt & qualia, quæ vehementer affligunt urbem nostram. [B. Ep. 331] [& Sophronium,] At cum corporis me mei valetudo adversa. tum etiam incumbens Ecclesiarum cura prohibeant profectionem instituere; per litteras elegi apud tuam Magnificentiam illorum deplorare conditionem; & certiorem simul facere, quod nulla unquam navicula, per altum aliquando mare ventis undisque vehementioribus immersa atque obruta, sic ex oculis disparuerit; urbs nulla, quassa terratum motibus aut aquarum inundationibus, ita pessum iverit, quomodo nostra nunc, nova ista rerum administrandarum, facie absorpta, subito simul omnis in ruinam inclinavit, eoque devenit ut fabula fiat. Civilis forma Reipublicæ, omnisque ordo & consessus abiit, dejectis nimirum, propter eos qui cum imperio præsunt, animis: per agros & rura vagantur, desertis ædibus urbanis: desitum est ulterius necessario rerum statui provideri: spectaculum plane informe fit, quæ quondam civibus virisque eruditione præstantibus floruit, & ceteris omnibus erat sufficienter instructa, quibus urbes felices & beatæ solent prædicari. Unicam tantummodo in his tantis malis reliquam consolationem arbitramur, quod nostras nobis liceat calamitates apud tuam Clementiam deplorare; & opem, si quomodo tamen possis, ut ferre velis obtestari, manumque extendere civitati nostræ in genua provolutæ. Rationem porro illam, qua servator rebus perditis affulgere queas, certe ego nequaquam tibi possum insinuare. Tibi scilicet, quæ tua est prudentia, facile rationem est invenire, & inventa feliciter uti, propter illam quam tibi Dominus concessit potestatem.

[262] [cui antea commendaverat Therasium,] Porro quandoquidem hic mentionem fecerim Sophronii, non est prætereunda a silentio alia Basilii ad eumdem epistola, qua Expræfectum quemdam Cappadociæ illi commendat; multis quidem virtutibus tali dignitati congruentibus ornatum, sed falso accusatum ab æmulis. Non est autem inverisimile, hunc ipsum esse magnum & admirabilem Therasium, qui exiguo tempore Cappadociæ præfecturam gessit, cujus virtutes a Basilio laudatas, & in iis qui reipublicæ præsunt requisitas, operæ pretium fuerit sub tali testimonio legere. [B. Ep. 226, B. Ep. 331] Et quis adeo, inquit ille ad Sophronium, civitatem dilexit unquam suam? quis patriam in qua natus atque altus fuit, non aliter honoravit quam, parentes æque atque tu, qui & urbi universæ generatim, & civium cuique speciatim, optima quæque precatus sit; nec precatus tantummodo, sed preces tuas opere ipso & revera adimplesti. Tantum tibi scilicet, Dei benignitate, concessum est potestatis, & quam diutissime concendatur. Sed profecto quasi per somnium beata facta est patria nostra, quæ virum erat nacta ejusmodi, cum imperio illuc missum, qualem nullum unquam noverant hic Magistratum gessisse; quemadmodum ipsi testati sunt, qui res præteritas nostræ patriæ quam antiquissimas memorare & meminisse poterant. [per calumniam accusatum,] Ast eo privata brevi est iterum, per calumnias nonnullorum, qui liberos hominis illius mores & ab omni palpatione assentatorum alienos arripuerunt in occasionem belli contra cum suscipiendi, eidemque per insidias accusationes struxerunt apud tuas aures. Quam ob causam omnes universim tristitia afficimur, illo privati Magistratu, qui solus poterat civitatem nostram, dejectam & in genua devolutam, erigere denuo. Erat enim justitiæ rigidissimus observator, injuria affectis adeundo facilis, terribilis delinquentibus, divitibus ex æquo & pauperibus vacuus; & quod ante omnia est, res Christianas ad veterem illam antiquorum dignitatem reducebat. Prætermitto commemorare quod omnium hominum maxime abhorruerit a muneribus accipiendis, & nullius unquam gratiæ justitiam condonarit; sunt enim hæ veluti partes exiguæ ceterarum virtutum, quibus ille adornatus fuerat. Atque ista quidem illi testimonia perhibemus, sed elapsa temporis oportunitate; veluti qui privatim sibi canunt, suas ipsorum aures oblectando: non enim rebus nostris quidquam hinc accrescit utilitatis. Verumtamen aliquid fortassis & hoc porfuerit, reposuisse nos in tuo generoso pectore istius hominis recordationem aliquam; ut inde commonefias ipsi gratias habere, [insignem ejus justitiam laudans,] qui patriam, quæ te produxit, tanto beneficio cumulavit; & ut ipsi possi adesse paratus propugnator, atque in rem præsentem advocatus, si qui forte surrexerint ad eum calumniandum, eo quod justitiæ observandæ eorum gratiam postposuerit: ut possit etiam cuicumque reddere testatissimum, te habere ipsum imprimis carum; egregiumque tuum de illius integritate testimonium, argumentum sufficiens sit ad persuadendum, quod numeres hunc virum inter domestice tibi conjunctissimos: cui si adjunxeris ipsam a rebus gestis experientiam, bene erit. Multa certe, pro temporis spatio non diuturno, egregia gessit; & quæ vix plurium annorum decursu ab alio quovis fuissent perfecta, ille exigui admodum curriculo temporis præclarissime consummavit. Abunde nobis certe gratificatus fueris, & eventus rerum consolaberis, [eique auxilium Sophronii deposcens.] si illum etiam apud Imperatores habeas commendatum, & criminationes falso ipsi imputatas diluas. Hæc patriam universam tecum agere existima, per unius meæ vocis ministerium; & communibus votis omnes & singulos poscere, ut tua dexteritas velit huic homini non nihil commodi & utilitatis procurare.

[263] Nunc ad Cappadociam afflictam revertamur, cujus divisionem Basilius, [Tributum exigendum cum avertere non posset,] quidquid per se aut amicos suos molitus sit, impedire non potuit. Quoad Censum vero singulis impositum, alterum calamitatis caput, hoc videtur effecisse, ut non æqualiter a singulis, sed juxta æquitatem & cujusque conditionem exigeretur. Cum itaque exactio ejus demandata esset suo amico, viro justitiæ æque ac mansuetudinis amanti, isque idec huic se oneri subducere vellet; Basilius cupiens tributum saltem ab homine probo colligi, quando impedire non posset quo minus exigeretur, ad eumdem scribens hortatur, ut officium istud juxta æquitatem administrandum suscipiat. [B. Ep. 352] Non ignorantem, inquit, per litteras certiorem me fecisti, te molestius ferre rerum publicarum curam tibi impositam: vetus enim verbum est, [notæ æquitatis viro suadet] virtutis studiosos homines, invitos esse cum magistratu. Eamdem enim esse per omnia, cum medicorum, tum & magistratuum rationem video. Gravia intuentur, insuavibus assuefiunt, & in calamitatibus alienis proprios suos dolores colligunt. Magistratus certe sic se habens, ut illi qui vitam sectantur quæstuosam, & divitiis congerendis intentum habent animum, aut ad haec quæ videtur gloriolam anhelant, in bonis vel maxime desiderandis numerent, cum aliquo imperio esse; quo & amicis benefacere queant, & ulcisci inimicos, & omnia sua explere desideria. At non es inter istos tu. Quinam enim esses, nisitemet a civili, & quidem tanta potenti exercenda subduxisses? qui cum civitati nosi aliter quam privatis ædibus posses dominari, [ut officium istud suscipiat.] quietam potius & minime negotiosam elegisti vitam: antiquius multo ducens nemini facescere, vel a quoquam creatam experiri molestiam, quam alii solent æstimare se, ob mores difficiles & intractabiles. Quandoquidem tamen Domino visum est, non permittere Iboritarum gentem cauponibus raptandam, nec Census descriptionem fieri non secus quam mancipiorum in soro, sed quemque secundum æquitatem describi; onus suscipe impositum, molestum quidem, approbationem tamen tibi conciliaturum apud Deum. Noli vel potentes formidare, vel pauperiores proculcare: sed mentis tuæ æquitatem rebus gerendis ita impende, ut bilancis æquilibrio æquatior fias. Ita justi bonique a te habita ratio, manifesta reddetur iis qui tibi hoc muneris crediderunt, & alii omnes te admirabuntur; aut illos si lateat, Deum nostrum non latebit, qui eximia nobis præmia bonorum operum proposuit.

[264] Et ista quidem fecit scripsitque Basilius, ut a sua civitate politicæ hujus tempestatis calamitatem averteret: [Ex divisa Cappadocia] verum ex eadem causa longe major ipsi suæque Ecclesiæ incubuit procella, quando inter ipsum & Anthimum Episcopum Tyanensem, de Ecclesiastica jurisdictione orta est controversia; per quam aut initium aut magnum incrementum cepit Episcoporum dissensio, & eorum qui se socios ipsis adjunxerant bellum, cum per se admodum turpe & ignominiosum, tum subditis ipsis magis perniciosum. [Orat. 20] [augetur dissensio inter Episcopos,] Quis enim allos ad modestiam inducere queat, sic affectis Præsulibus? Ac tres quidem erant causæ cur multi, etiam ante, parum leni & candido erga cum animo esset. Prima, quod in fidei negotio cum eo minime consentiebant, nisi quantum id ipsis cogente multitudine necessario faciendum erat: altera, quod dolorem, ex ipsius electione conceptum, nondum omnino ex animis ejecerant: postrema, quod se longe multumque ab eo gloria superari acerbissime ferrent, tametsi id confiteri turpissimum esset. Hæc omnia, inquam, orta inter Basilium & Anthimum simultas redulceravit. Nam cum Cappadocia in duas Provincias & Metropoles divisa esset, ac multa ex priori novæ Metropoli adjungeretur, dissidium inter illos ea de causa excitatum est. [Tyanensi partem Cæsareensis invadente,] Anthimus enim æquum esse dicebat, ut cum publicis diœcesibus nostræ quoque simul dividerentur: ob eamque causam eas parœcias, quæ novæ provinciæ nuper adjunctæ fuerant, ut jam ad se attinentes, atque a Basilio abstractas, vendicabat: Basilius contra veteri consuetudini, atque huic divisioni quæ olim a Patribus facta fuerat, inhærebat: ex hac autem contentione permulta mala partim jam accidebant, partim impendebant. Subtrahebantur conventus a novo Metropolita, proventus diripiebantur; Ecclesiarum Presbyteri, partim sermonum blanditiis alliciebantur, partim immutabantur: ex quo illud contigebat, ut Ecclesiarum negotia deterius se haberent, subditis in partes ac studia scissis; & Episcopi, postquam dicebantur ad Anthimi provinciam pertinere, continuo, tamquam si alienigenæ & extranei a Basilio esse censerentur, non minus ipsum videbantur ignorasse, quam qui nullam prorsus ab initio cognitionem ipsius vel experientiam, nec sermones cum eo aliquando habuissent. [B. Ep. 159]

[265] [& proventus sibi vendicante,] Quod autem Anthimum magis in furorem agebat, Taurici reditus erant: qui cum ab ipso quidem in transitu cernerentur, verum ad Cæsareensem per montem Taurum deveherentur, Sancti Orestis proventus colligere magni æstimabat; adeo ut Basilii iter facientis mulos aliquando corripuerit, ac ne ultra progrederentur cum prædatoria manu prohibuerit. Illuc alludit Nazianzenus, in Epistola quam scripsit consecratus Sasimorum Episcopus, invitus quidem, sed tamen a Basilio consecratus, idque ut ipsi faveret contra Anthimum, contendentem Sasimos ad suam spectare provinciam. Sic itaque, huc alludens, jocatur: Ego vero quid animi habeam explicabo: nec mihi propterea irascaris. [G. Ep. 31] Dicam enim quæ flagranti etiam dolore prolocutus sum, non usque adeo vel ira æstuans; vel rei eventu perculsus & attonitus, ut ratio se subduceret, ac quid dicerem ignorarem. Non arma comparabo, nec rei militaris artem discam, quam prius non didici, cum hujus rei commodius tempus esse videbatur, omnibus videlicet arma induentibus & furiose inter se congredientibus … nec martium Anthimum certamine excipiam, quamvis alioquin immaturum bellatorem, nimirum ipse rei bellicæ ignarus vulneribusque magis expositus. Quin tu potius cum eo, si ita videbitur, bellum gere (nam infirmos quoque sæpe necessitas ipsa pugnaces efficit) aut qui bellum gerat quære; cum ille mulas tuas arripuerit, locorum augustias observans, quemadmodum Amalec; cum transitu Israelem arceret: nobis autem, aliarum omnium rerum loco, quietem concede. Quid enim opus est pro pecoribus atque avibus, & quidem alienis, non secus ac pro animabus & canonibus, digladiari?

[266] Porro, ne actis tam absonis ignominiam aliquam etiam apud suos incurreret Anthimus, [idque honesto prætextu spiritualis boni:] speciosus his rebus prætextus adhibebatur; filii spirituales, & animæ, fidei doctrina, ceteraque hujusmodi, cupiditatis inexplebilis integumenta (res inventu perfacilis) itemque illud, tributum hæreticis pendendum non esse: quisquis enim molestiam exhibebat, in hæreticorum numero habebatur. [Orat. 20] Nec tamen Basilius, ille Dei Sanctus ac supernæ Hierusalem vere Metropolites, aut cum iis qui errabant abductus est, aut hoe dissimulare ac negligere sustinuit, aut parvum hujus mali remedium excogitavit. Sed perspiciamus quæso quam magnum & admirandum, & illius (quid enim aliud dicam? [malo medetur Basilius augendo numerum Episcoporū,]) anima dignum. Etenim dissidium hoc in Ecclesiæ commodum & incrementum convertit, atque hac calamitate quam pulcherrime usus est; patria nimirum pluribus Episcopis communita: ex quo tres præclarissimæ res secutæ sunt: nam & animarum cura major suscepta est, & quælibet civitas proventus suos habuit, & bellum hac ratione compressum & extinctum est.

[267] Inter ordinatos hac occasione Episcopos, præter Theologum, procul dubio fuerit Gregorius, [in quibus & frater fuit, factus Nyssenus,] frater Basilii, quem Nyssenæ Ecclesiæ primum præfecit Episcopum, quamvis ea esset parva & obscuri nominis civitas. Inducebatur scilicet iisdem rationibus, ob quas Gregorio Theologo Sasimorum, exigui oppiduli & contemptibilis, Episcopatum imposuerat: admirationem tamen facto illo plurimis movit, atque inter ceteros Eusebio Samosateno; cui factum suum excusans sic scribit. [B. Ep. 259] Fratrem quoque meum Gregorium vellem & ipse Ecclesiæ alicujus gubernationem obire, ipsius ingenio convenientem; hoc est, [dignus majori Episcopatu;] omnibus ubique Ecclesiis quæ sub sole sunt in unum coalescentibus præesse: ast hoc quandoquidem sit impossibile; ideo Episcopus ordinatur, non qui a Sede sua gloriam sibi derivet, sed qui Sedem cohonestet Episcopalem. Vir enim vere magnificus is est; non qui magnis tantummodo gerendis rebus idoneus comparatut; sed qui illa pollet & præditus est facultate, ut parvis rebus pondus & magnitudinem queat addere. Etenim cum provincia Cæsareensis non minus ab Arianis vexaretur, quam a schismaticis Episcopis discinderetur; Ecclesiarum utilitati consultum iri sibi persuadebat, si provinciæ suæ Episcopos haberet virtute & orthodoxa fide præclaros, sibique consanguinitate aut longa amicitia devinctos: atque hanc ob causam non tam considerabat, quam præclara esset civitas cui Episcopum de novo daret; sed quam virtutibus insignis, quem consecraret Episcopum. Basilius enim, ut inquit Nazianzenus, in eo sublimiora quam pro hominis conditione sentiens, atque hinc prius etiam quam vita excederet digressus, omnia ad spiritum referebat, [& Theologus, Episcopus Sasimorum:] atque amicitiæ officia, quæ alioqui sancte colebat, hic solum asperanbatur, ubi Deum anteponi oportebat; atque antiquiores habere res in spe positas, quam fragiles & caducas. [Orat. 20] Hujus quoque consilii velut appendicem quamdam se fuisse idem deplorat Theologus, qui quam inivitus Sasimorum Episcopatum susceperit, in ejus Actis narratum est.

[268] Postridie vero quam iste Cæsareæ ordinatus esset a Basilio, advenit eo Nyssenus, & ipse recentes creatus Episcopus, rediens a visitatione cujusdam Episcopi amici sui, videlicet S. Meletii aut Eusebii Samosateni: cumque tum festum quorumdam sanctorum Martyrum ibidem celebraretur, novus Sasimensis Episcopus orationem habuit, præsentibus Basilio, Nysseno, & Gregorio patre. His peractis cum patre Nazianzum revertitur Theologus, inde Sasimos profecturus. Vix autem Nazianzi aliquantisper substiterat, quando contigit eo venire Anthimum, cum aliis suæ factionis Episcopis: de cujus adventu ceterisque ab eo gestis ita ad Basilium Theologus. [G. Ep. 33] Mihi vero omnia quæ Episcopi fecerunt exponere, [quem Anthimus, sibi subjicere frustra conatus,] quidque epistola illa qua discruciaris contineat, atque unde orsi & quo progressi simus, & ubi scribendi finem fecerimus, prolixius esse videtur, quam epistolæ modus postulet; nec tam epistolæ opus, quam apologiæ. Ut autem rem brevi exponam, fortissimus Anthimus ad nos cum Episcopis quibusdam venit, sive ut patrem meum inviseret (nam id quoque præ se ferebat sive ut quæ egit ageret. Cumque multis modis animum nostrum tentasset, parœcias commemorans, & Sasimenses paludes, & nostram electionem; nunc blande alloquens, nunc preces, nunc minas adhibens, nunc expostulans, nunc laudans, nunc vituperans; variis denique orationis circulis, strophis & ambagibus utens, tamquam ipse solus nobis ob oculos proponendus esset, novaque Metropolis, utpote major ac præstantior; Quid, inquam, civitatem nostram circumscribis, cum ipsi Ecclesiam quoque faciamus, utpote Ecclesiarum revera matrem, & quidem antiquitus? Ad extremum ille infectis rebus abscessit, multum anhelans, ac Basilium nobis quasi Philippismum quemdam objiciens. Num hic tibi injurii esse videmur? Minime, ut opinor.

[269] Jam quonam etiam pacto nostra illa, hoc est hominis insolentis & contumeliosi, epistola se habuerit, expende. Synodalem vocationem ad nos cuderunt: me vero contra pugnante, contumeliamque nobis fieri contendente; secundo loco postularunt, ut hortatu meo & rogatu de his rebus consultationem haberetis: id quod ego (ne, quod prius moliebantur, fieret) me recepi facturum, rem omnem arbitrii vestri faciens, an eos congregari velitis, & ubi, & quando: quod quidem hominis erat, non contumelia, sed honore vos afficientis. [ad vim etiam contumeliam addit.] Quoniam autem ne hic quidem injuriæ quidquam tibi a me ortum est, quod reliquum est commemorabo. Hoc ne vos ex me discere oporteat, ipsam Anthimi epistolam vobis perlegam; quam, cum paludes, nobis prohibentibus & comminantibus, invasisset, ad nos misit, contumeliis & probris nos conscindens, ac velut triumphum quemdam adversus nos, quasi victos canens. Quam autem rationem habet, ut cum tua causa in illius offensionem incurramus, tibi rursus displiceamus, velut illi faventes? Hæc porro cognita tibi prius esse oportuit, vir admirande; ac ne tum quidem contumelia nos afficere, si nihil aliud, certe ut Presbyteros. Quod si ostentationis gloriæque nimio studio teneris, atque e loco superiore nos alloqueris, velut Metropolitanus parvæ, civitatis incolas, veletiam civitatis expertes; nobis quoque supercilium est, quod opponamus. Hoc enim cuivis facillimum est, ac fortasse æquius.

[270] [Huic quod minus ille restiterit querenti Basilio.] Litteris quippe suis Basilius Gregorium ignaviæ accusaverat, quod non fortius pro Sasimensi Episcopatu Anthimo restitisset, ut illum Cæsareensi Metropoli vendicaret. Præterea de injuria sibi quodammodo facta expostulaverat, quod Gregorius congressum quemdam, in quo res pacifice transigeretur, condixisset; cum id ad Basilium potius spectaret, de cujus jure agebatur. At Gregorius hoc concesserat paci publicæ & quieti privatæ, quam Basilium quoque summopere desiderare non ignorabat, cujus arbitrio omnia decidenda relinquebat. Interim animadvertendum venit, quod quamvis in epistolis utriusque Sancti, durante hac controversia aliisque occasionibus, subinde duriuscule scriptis, occurrant loquendi formulæ commotioris animi; non tamen propterea censendi sunt Sancti mutuam violasse amicitiam, sed potius tali scribendi libertate, & eloquentiæ quam simul Athenis hauserant exercitatione, [se excusat Theologus,] invicem oblectasse potius quam offendisse. Adde, pleraque ejusmodi, joco magis quam serio scripta videri, quale saltem initium est supra memoratæ epistolæ, ubi ait. Quam ferociter & equinorum pullorum ritu exilis in tuis litteris! Nec mirum te, ad gloriam nuper evectum, ostentare nobis velle, quam gloriam nactus sis, ut hac ratione teipsum augustiorem reddas; quemadmodum pictores, qui eximias formas depingunt. Sane haud serio scribere sic poterat Gregorius, qui satis cognitum habebat, [ac demum litigioso Episcopatu abdicat.] quanta Basilius esset demißione animi, & quanta tergiversatione ad Episcopatum pertractus esset. Ceterum Gregorius, cum videret se Sasimensi Ecclesia potiri non posse, nisi aut viuteretur aut Anthimum Metropolitanum agnosceret; Episcopatum, quem invitus susceperat, libens dimisit, & ad dilectam sibi solitudinem se recepit; donec inde paternis precibus evocatus, cum induci non posset ut Sasimos proficisceretur, persuaderi sibi permisit, ut patrem, præ senio regendæ Ecclesiæ Nazianzenæ imparem, sublevaret; oneris parte maxima, quoad ille viveret, in se suscepta. Hæc omnia cum fusius in Actis ejus explicata sint, ad Basilium, cujus causa hæc memorata, revertamur.

CAPUT XXII.
Basilius hypocrisi Eustathii decipitur, simultate Theodoti affligitur, Ecclesias Armeniæ curat, hortante Terentio Comite.

[271] Post Anthimum in scenam prodit Eustathius Sebastenus, [Eustathius] de quo jam sæpius ex occasione actum est; inter præcipuos numerandus, qui Basilium, prætextu pietatis & fidei, persecuti sunt. De eo, sic scribit Sozomenus: Apud Armenios, Paphlagones, & Ponti incolas fertur, Eustathium Episcopum Ecclesiæ Sebastes, quæ est urbs Armeniæ, primum fuisse qui cœperit vitam monasticam, & austeram illius institutionem colere: a cibis ad vivendum necessariis, & a vestibus quibus utendum est, abstinere; talemque morum & vitæ accurate traducendæ auctorem extitisse, ut nonnulli constanter affirment, librum Basilii magni Cappadocis, qui ἀσκητικὸς, id est, de vita ac disciplina monastica inscribitur, ab eo editum fuisse. [l, 3, c. 13] At Baronius erroris hoc loco arguens Sozomenum; Tantum abest, inquit, ut Eustathius Sebastenus auctor dici possit monasticæ vitæ, quæ in Armenia, Paphlagonia, atque Ponto coaluit, [ut contra Baronium ostenditur] ut nec quod ipse Monachus fuerit, aliquo digno teste probari possit. [an. 361] Assertum hoc suum probat Baronius, silentio Basilii & Epiphanii. Basilius, inquit, Eustathii vitam a cunabulis prope retexens, cum ejus institutionem Alexandriæ sub Ario magistro recenseat, reditumque in patriam referat, & quas passus est abdicationes ob Arianam hæresim, antequam Episcopus esset, vel cum factus Episcopus; nullam unquam habuit mentionem de suscepto ab eo monastico instituto: quod certe minime prætermittendum fuisset. Quin insuper, scribens ad eumdem Eustathium ipse Basilius, & opportuna occasione recensens diversarum Provinciarum quos noverat Monachos, necessaria quadam illatione de ipso Eustathio, quod Monachus fuerit, mentionem facere debuisset. At cum ne verbum quidem, vel saltem nutum expresserit, omnis plane de Eustathii monachismo existimatio & conjectura penitus deficit. Rursus vero S. Epiphanius, qui eodem tempore vixit, dum de Aërio hæresiarcha agit, quem condiscipulum fuisse tradit Eustathii, utpote qui simul Arianam hæresim didicerint; nullam prorsus de Eustathii monachismo habuit mentionem. Ita Baronius.

[272] Ego quidem ei assentior, hallucinatos eos omnes fuisse, qui Eustathio adscripserunt Constitutiones monasticas, a Basilio voce & scripto traditas: verum Eustathium nec Monachum fuisse, nec discipulos ullos habuisse, in hoc recedere cogor ab Eminentißimi historici sententia. Quod enim Basilii silentium spectat; ubi hic Eustathium & vitæ ejus quædam acta describit, hoc solum intendit docere, quoties in hæresim relapsus sit, ad quod monachatus ejus nihil spectabat: cum autem ad Eustathium scribens recenset diversarum provinciarum quos noverat at Monachos, Eustathianos certe non prætermittit, statim enim subjungit, quod eorum hypocrisi fuerit deceptus. [B. Ep. 74, B. Ep. 79] Prætermittit quidem Eustathianorum nomen, sed satis intelligitur de discipulis Eustathii sermonem esse. Ad S. Epiphanium quod attinet, ubi de Aërio hæresiarcha agit, expresse meminit de utriusque monachatu; &, Fuit, [primum Monachus,] Aërius, inquit, sodalis Eustathii, Sebastes Episcopi (quæ est in Ponti regione sive minoris Armeniæ) ambo enim monasticum vitæ genus amplexi sunt. [Hær. 57] Erat igitur Eustathius primum Monachus, dein Episcopus Sebastenus: [dein Episcopus Sebastenus,] cujus versutiam & impietatem nondum perspectam habens Basilius, hominem diligebat plurimum & æstimabat, interque illos habebat, de quibus ita loquitur: Quibus fidem in maximis omnium negotiis habebamus, quos versantes cum hominibus ita suspiciebamus, tamquam quiddam ultra sortem humanam haberent. [B. Ep. 370]

[273] Hinc factum ut Basilius, ad Episcopatum evectus, discipulos quosdam Eustathii, tamquam pari amicitiæ vinculo conjunctos, in domesticos & socios acceperit; revera actionum suarum exploratores & iniquos interpretes; qui arrepta postmodum occasione, sine Dei, inquit Sanctus, metu. & contra communem hominum opinionem, contumeliis me exagitant. [B. Ep. 307] [occulte per discipulos suos Monachos] Præcipuus inter istos videbatur quidam nomine Basilius, de quo ita Sanctus ad Eustathium: Quæ & qualia eximius ille tuus machinatus est Basilius, quem tamquam vitæ meæ custodem commendatum a tua Pietate susceperam, ego certe recitare præ pudore nequeo. Neque hoc ut ulciscar eum commemoro (rogo enim Deum ne imputetur illi) sed in eum finem, ut tuum in me amorem immotum possim conservare, quem vereor ne concusserint illi per innumeras accusationum calumnias, quas ipsos contexere probabile est, ut suomet errori suisq; lapsibus patrocinentur. Et tum quidem nondum deprehenderat Sanctus, [afficit Basilium molestiis,] hæc instinctu ipsius Eustathii agi; adeoque orat cum, ut prudenter de delatorum calumniis judicet, quibus queritur magis vitæ asceticæ profeßionem quam se lædi; aut quia Monachi erant illi Eustachii discipuli, aut quia exercitationes ejus asceticas invidiose traducebant.

[274] Quæcumque, inquit, apud te suggesserint, exquirat ab iis diligenter tua prudentia, num ea mihi coram objecerint; num delicti illius, cujus me insimulant, correctionem flagitaverint; num suum nostri causa dolorem testarum fecerint, qui nunc vultu læto & arridenti, & fictis dilectionis vocibus, immensam quamdam fraudam & amarissimis animis contectam profunditatem gestantes, per silentium nihilominus illiberale propalant. [B. Ep. 307] Hoc suo facto quantum mihi mœrorem procuraverunt, quos risus iis omnibus excitaverunt eorum, qui in misera hac urbe vitam semper execrati sunt religiosam, quique artificium quoddam illam esse affirmant ad fidem inveniendam; qui etiam humilitatis personam assumptam constanter pronuntiant, [cum status Religiosi dedecore:] ut hoc prætextu fucus fiat & insidiæ struantur! Talia, utcumque ego silentium tenuerim, tuæ tamen prudentiæ sunt perspectissima: adeo ut nulla vitæ ratio nostris hic hominibus de improbitate sit tam suspecta, quam est vitæ asceticæ professio. Hæc qua via sint jam persananda, [qui fraudis ignarus, illum rogat, ut de remedio prospiciat.] tuæ erit prudentiæ cogitare. Quæ contexuit & consarcinavit in me crimina Sophronius, non sunt boni cujusquam proœmia, sed divisionis separationisque initia; eoque tendunt, ut caritas illa, quæ in nobis est, refrigescat. Eum ut tua miseratio coercere velit, & ab isto impetu valde noxio reprimere, admoneo; utque potius des operam, pro tua dilectione, illa quæ sunt divulsa colligare, quam illis eam elocare ad majorem distractionem, qui nihil non movent, ut dissipationem & distractionem inducant. [G. Ep. 25] Sophronius ergo pariter ex Eustathianis erat, & forsan eorum aliquis dequibus Nazianzenus ait; Ex iis qui latus tuum cingunt, complures sunt, qui commoda sua per te procurent, ac pusillanimitatis fomitem accendant.

[275] Et Basilius quidem, ut indicat superiori epistola, non carebat suspicione omni, quin hæc saltem dißimulante Euflathio fierent; nihilominus pro sua sapientia, improborum hominum injurias & impressiones superabat, velutque in altissimis fluctibus immotus manebat, aliis in perturbatione ac tumultu versantibus. [G. Ep. 25] [Hypocrisis Eustathii] Neque propterea refrigescebat charitas qua Eustathium prosequebatur, quamque infamis iste hypocrita conservatam volebat, toto tempore blandiuscule sese Basilio insinuans, nec sine stupore quodam recogitabat postmodum Sanctus profunditatem hypocriseos istius, quam alibi pluribus describit: Eustathius, ait, ex Sebaste minoris Armeniæ, olim institutus ab Ario, [hæresim sæpius ejurantis,] cum is Alexandriæ florens impias adversus Unigenitum Dei blasphemias strueret, sectator illius & inter selectissimos discipulos connumeratus fuit. [B. Ep. 196, B. Ep.74] Posteaquam vero ad suos reversu, a beatissimo Hermogene, Cæsareæ Episcopo, propter impiam opinionem condemnatum se vidit; confessionem illi obtulit sanæ fidei, atque ita manus impositionem ab ipso obtinuit. Ubi vero dormitionem accepit Hermogenes, mox ad Eusebium Constantinopolitanum sese contulit: qui & ipse nihilominus impium Arii dogma tuetur. Inde postea quibusdam de causis pulsus, ad patriam sese recepit, ibique denuo errotis purgationem obtulit; sed ita, ut celata & obtecta mentis impietate, [sed semper retinentis animo,] quamdam exhiberet verborum rectitudinem. Mox vero ubi fortuito adeptus esset Episcopatum, anathematismum contra Homoousion, in Synodo Ancyræ habita, scripsisse deprehenditur. Exinde Seleuciam profectus, cum illis quos ejusdem habet opinionis ea gessit quæ omnes norunt. Constantinopoli vero iterum ad ea quæ ab hæreticis proposita sunt, consensit: atque ita Episcopatu ejectus, propterea quod Melitinæ depositus esset, viam sibi ipsi per quam testirueretur excogitavit, eam videlicet, ut Romam proficisceretur. Quæ vero sint illi a beatissimo Episcopo Liberio proposita, & ad quæ consenserit, nobis clam est; nisi quod epistolam attulit per quam restitueretur: quam ubi Synodo Tyanensi exhibuit, in suum locum restitutus est. Iste itaque jam fidem eam, in quam receptus est, depopulatur: cumque illis facit, qui Homoousion anathemate percellunt: deinde & hæresi patrocinatur eorum, qui Spiritum sanctum spoliant Divinitate.

[276] [diu Basilio illusit,] Sed antequam hæc Basilius perspiceret, aliis multis hæreseos suspectum se reddiderat Eustathius. Inter hos erat Theodotus, Episcopus Nicopoleos in minori Armenia, quem venerandissimum & revera desideratissimum Fratrem Basilius appellat. [B. Ep. 196] Tantam iste ab Eustathio demonstrabat aversionem animi, [sed aliis citius innotuit,] ob hæresim quam occulte sequebatur, ut aperte se ab ejus communione segregaret: & tamen Basilius sibi persuadere non poterat, ex reliqua Eustathii constantia, conjectura recte (ut putabat) sumpta, ita leviter virum illum in contraria mutari, ut jam confiteretur, jam quæ dixerat negaret; quemque existimabat, etiam in vulgaribus rebus, mendacium perinde atque rem horrendam aversari; credere non poterat, eumdem, in rebus tanti momenti & sic apud quosvis celebratis, veritati ullo pacto adversari. [B. Ep. 187] Hinc, propter unius hominis amicitiam, quem tamquam de hæresi falso accusatum communione sua privare noluerat, innumerorum inimicitiam suscepit Orthodoxorum, [qui propterea etiam Basilium aversabantur;] etiam Episcoporum. [B. Ep. 82] Hujus autem consilii rationem sibi videbatur reddere irrefragabilem: Si nonnullos aliquando, inquit, Arii discipulos ad communionem assumpsimus, ita illos admisimus, ut, morbum suum quam intime celantes, pietatis verba loquerentur; vel certe doctrinæ nostræ nihil obluctarentur. [B. Ep. 75] Et hac in re non nostro ipsorum erga tales usi sumus judicio; sed magis sectati sumus decreta Patrum nostrorum, quibus illi, de talibus jam olim, quid faciendum sit, statuerunt. Ego enim cum accepissem beatissimi Patris Athanasii Alexandrini Episcopi litteras (quas etiam nunc in manibus habeo, & requirentibus legendas objicio) quibus ille manifeste edixit, si quisquam ex Arianorum hæresi ad nos transire voluerit, admittendum esse; [hic judicio S. Athanasii se excusat.] nec quidquam in illo assumendo hæsitari debere, si Nicæni Concilii fidem confiteatur; & dogmatis hujus consortes ille mihi omnes cum Macedoniæ tum Achaiæ Episcopos allegasset; necessarium arbitratus sum ut tanto viro obsequerer, propter fide dignam auctoritatem eorum, qui id decreverant; simulque præmium, pacis studiosis destinatum, adipisci cupiens, eos qui fidem istam confitebantur communicantium parti adscripsi. Etenim Eustathius Sebastenus primum Romæ Nicænam fidem scripto fuerat confessus, indeque acceptum Consubstantiale, in charta usque ad Tyanenses attulerat. [B. Ep. 82] Timebat itaque vir pacis & concordiæ, ne falsas intra se suspiciones aleret; existimabatque, multa cura & solicitudine opus esse, multarumque noctium perferendas vigilias, ac multis lacrymis quoque quærendam a Deo veritatem, qui fratris velit amicitiam abjicere. [B. Ep. 79]

[277] Ea vero quæ Eustathii causa inter Basilium & alios orthodoxos Episcopos orta est dissensio, initium sumpsisse videtur circa annum CCCLXXI, cujus anni hieme Basilius ad Eusebium Samosatenum scripsit, [Scribit ad Eusebium Samosatenum,] eum invitans, ut vere redeunte visitaret Ecclesiam suam: Deum porro, inquit, omnes orant obnixius, ut vere proximo te liceat in hisce regionibus coram denuo intueri & affari, utque recreentur Ecclesiæ per tuam illam optimam & saluberrimam doctrinam. [B. Ep. 254] Dedit præterea ad eumdem aliquoties litteras, tum ob alia quæ intercidebant negotia, tum etiam ut in unum convenirent. [B. Ep. 261] Sed spe ista sua dejectus est; eo quod ejus litteræ in manus S. Eusebii non venerint. Beatus enim Diaconus Theophrastus, cui illas tradiderat, necessario cogebatur aliorsum peregrinando aberrare: litteras vero non misit ad Eusebium, propterea quod letali morbo, unde & excessit, corripiebatur. Hanc ob causam Basilius, morbi & mortis illius ignarus, post elapsam fere occasionem, ad scribendum denuo accessit, litterasque per temporis angustias angustissimas exaravit. Significabat autem, quod Meletius, carissimus Deo Episcopus, nec non Theodotus, vellent & juberent, ut ad ipsos Basilius proficisceretur: id enim, & ad declarandum amorem pertinere, [se invitatum ad Provinciale quoddam Concilium:] & ad illa in melius redigenda, quæ mœrorem luctumque in præsentia adferebant. Tempus vero præscripserant conveniendi, medium adventantis Junii mensis: locum congressui destinarant Phargamum, celebrem illum & illustrem propter Martyrum apparitiones, nec non annuos conventus & panegyricos cœtus, infinita multitudine eo confluente. Intellexit autem priorem epistolam suam, de qua hic mentionem facit, missam non fuisse ad Eusebium circa duodecimum mensis Maji, adeoque triginta tribus, diebus antequam conventus iste ad Phargamum habendus esset.

[278] Interea vero, a discessu Diaconi usque ad diem illum, Cæsarea abfuerat Basilius, profectus Sebasten, quæ fere transeunda est euntibus Nicopolim, quo invitatus fuerat ad istud quasi Provinciale Concilium a Theodoto. Quid autem Sebastæ egerit, [interea profectus Sebasten.] quæve causa festini reditus fuerit, ita ipsemet narrat: Cum ad Synodum, quæ a Fratre Theodoto celebrabatur, vocati illoque profecti essemus, ut vocationi propter caritatem obtemperaremus; ne ignavi illic & otiosi videremur, studiose curavimus, ut colloqulum cum prædicto Fratre Eustathio misceremus; proposuimusque illi quæ in causa fidei a Theodoto illi objiciebantur; ac simul ab eo petivimus, ut manifestum nobis faceret, rectamne fidem sequeretur, quo consortes ei esse possimus; si vero alienatus esset, ut perspicue sciret nos quoque a se fore abalienatos. [B. Ep. 87] [multis agit cum Eustathio, quem orthodoxū putabat:] Igitur cum inter nos ea de re contulissemus, totumque diem illum causam hanc inquirendo consumpsissemus, appetente vespera alius ab alio avellimur, nulladum certa colloquii nostri conclusione posita. Sequenti die rursus mane considentes, iisdem de rebus disserere cœpimus. Cum autem & Pœmenius Frater, Sebastenæ Ecclesiæ Presbyter, accessisset, & adversariam nobis doctrinam vehementer urgeret; paulatim nos & ea diluimus, quæ nobis objicere videbatur; & illos ad consensionem eorum quæ a nobis quærebantur, induximus; sic ut, per gratiam Domini, ne in minimo quidem a nobis invicem dissidere deprehenderemur. Igitur circa nonam horam ad precandum surreximus, ac Domino gratias egimus, qui dedisset nobis idem & sentire & loqui. Præterea, sicuti oportebat me scriptam quamdam ab eo viro confessionem accipere, quo & adversariis illius manifestaretur consensus, & reliquis sufficienter viri hujus propositum monstraretur; ita volebam, multa diligentia cum Fratribus Theodoto adhærentibus conversando, [hinc offenso Theodoto domum reversus Basilius.] simile scriptum fidei ab illis elicere, dicto Eustathio proponendum, ut utraque ista fierent; ipse videlicet rectam fidem confiteretur, & illi de veritate hac persuasi, nullam retinerent contradictionis occasionem, si ab ipsis proposita fuissent accepta. At Theodotus, priusquam cognovisset quam ob causam convenissemus, & quidnam eo colloquio effecissemus, dedignatus est nos amplius vocare ad Synodum: itaque e medio itinere reversi sumus, tristes quod labores nostros, pro pacandis Ecclesiis susceptos, inefficaces reddidisset.

[279] Domum igitur reversus Basilius, cum intellexisset (ut supra narratum est) beatum illum Theophrastum Diaconum obiisse, [ad colloquium invitat Samosatenum] & litteras ad Eusebium Samosatenum a se missas, inanes exstitisse; nequaquam acquievit, eo quod superessent triginta & tres dies ad prædictam conventionem; sed ad venerabilem Fratrem Eustathium, comministrum suum, verosimiliter Diaconum quemdam istius nominis, litteras transmisit, ut curaret ad S. Eusebium Samosatenum devehendas, & quanta maxima posset fieri celeritate responsum ad illas expediendum. [B. Ep. 261 ] Iis significabat Eusebio, ut simul Phargamum convenirent, si possibile esset: sique ipsi arrideret, certissime se adfuturum; sin aliter ipsi videretur, Samosatam se venturum (modo ita Domino placeret, nullumque de novo impedimentum accideret) & debitum illud antiquum Eusebium invisendi persoluturum, quod anno præcedenti pollicendo contraxerat. [B. Ep. 259] Verum postquam redditæ sunt ipsi ad Eusebio litteræ, [quo negato dolet Sanctus:] quibus illuc se perrecturum abnegabat, Basilius animi mœrore elanguit penitus. Quippe illo comite & sodali in arenam descendere non recusabat, contra tentationes vel urgentissimas; solum vero illoque destitutum, ajebat se nequaquam vel levissimas & de fæce afflictiones ausurum provocare. Recordato itaque Sancto universæ infirmitatis suæ, venit adhuc in mentem illorum, qui ipsum evocaverant, simulatio: nam cum quasi in transcursu Basilium ad conventum vocassent, per venerabilem Fratrem Hellenium Nazianzi Exæquatorem; haud curarunt deinde in secundis submittere vel itineris ducem aut etiam commonitorem. Quocirca cum videret se illis suspectum esse, veritus est magnopere, ne conventus ipsorum pulcerrima facies sua præsentia veluti conspurcaretur; ideoque solennioris illius conventus tempus effluere passus est, congressumque eo usque distulit, quoad liceret tranquille & pacifice consociari; quandoquidem ad res Ecclesiæ procurandas in concilio, cum illis esset conveniendum.

[280] [eodemque tempore invitat Meletium Nicopolim:] Deinde ad Deo dilectißimum Meletium scripsit, ut veniret, Nicopolim saltem, si Samosatam proficisci gravaretur: sin vero Samosatam venturus esset, ipse quoque advolaret illico; postquam scilicet de Meletii adventu & Eusebii præsentia sibi constitisset. Quid ad hæc responsi vel ab Eusebio vel a Meletio acceperit Basilius, non reperio: videtur tamen hoc eodem anno, post mensem Iunium, alterum in Armeniam iter suscepisse; si non, ut cum Meletio de rebus Ecclesiasticis conferret, saltem ut ex parte regio mandato obtemperaret, & daret Episcopos Armeniæ, nam in pluribus civitatibus defecerant. [deinde, alterum iter suscipit in Armeniam] Tantam scilicet Basilius apud Imperatorem, etiam Arianum, ob virtutem sui æstimationem acquisierat, ut ei constituendorum Episcoporum curam demandarit; aut, si id aliunde ad ipsum spectabat, quod jure quodam Ecclesiastico Armenia ipsi subesset, non parvi tamen faciendum, [ad ordinandos Episcopos.] quod Arianus Imperator orthodoxo Episcopo, non tantum permiserit, sed etiam præceperit ut officium suum exequeretur. [B. Ep. 187] Id ipsum per litteras Basilium rogaverat Comes Terentius; quem Sanctus alibi virum optimum, & probissimum, & venerandissimum appellat. Nullibi tamen magis præclaram de ipso mentionem facit, quam in epistola ad eumdem data, [sicut Comes Terentius,] postquam hic rebus publicis curandis rursus coactus est sese implicare, qui dimißis iis ad vitam privatam, ut soli sibi & Deo vacaret, se contulerat: ita enim suam orditur epistolam. [B. Ep. 272]

[281] Postquam tuam audiveram Gravitatem, ad res publice administrandas, jam denuo protrahi, continuo (verum enim fatebor) sum conturbatus, [Basilii amicus,] apud animum reputans, quomodo præter voluntatem tibi contigerat, ut qui semel a publica solicitudine cessaveras, & ad animæ tuæ curam privatim te contuleras, cogerere ad illa ipsa rursus redire. [B. Ep. 349] At cum subiret statim cogitatio, Dominum fortassis statuisse infinitos dolores, qui Ecclesias apud nos universas constringunt, unico hoc solatio confovere, tuam excitando demum Gravitatem, & ad res gerendas iterum admovendo; hoc ipsum nos animo confirmatiori esse fecit, quod priusquam hinc de vita exeamus, tuam altera vice Dignitatem simus invisuri. [l. 4, c. 28] Erat hic idem ille Terentius, de quo Theodoretus ita narrat: Cum Terentius, Dux longe præstantissimus, & pietatis insignibus egregie exornatus, ab Armenia erectis victoriæ trophæis revertisset; Valensque ei imperasset, ut donum aliquod pro laboribus peteret; [& Orthodoxæ fidei zelator] ipseque unum quod cupiebat, dignum homine inter pietatis instituta educato, Valenti indicasset (petebat enim, non aurum, non argentum, non agros, non domum, sed ut una ecclesia, illis qui pro doctrina Apostolica se in discrimen obtulissent, concederetur) Valens, accepto libello supplici, & cognitis rebus quæ in eo continebantur, admodum stomachatus, illum dilaceravit, jussitque ut alias res peteret. Terentius vero, collectis laceri libelli particulis; Accepi jam abste, o Imperator, donum, habeoque, neque aliud petam. Nam quid ego animo instituerim, judicet ille, qui hujus universitatis judex est.

[282] [forsan persuaserat Imperatori jubere.] Talis igitur tantusque zelator orthodoxæ fidei Terentius, verosimiliter mandatum ab Imperatore ad Basilium impetraverit & transmiserit, de constituendis per Armeniam Episcopis, quippe a quo sciebat orthodoxos tantum assumendos: illudque Sanctum compulerit alterum hoc anno in eam provinciam iter aggredi. Verum cum ob iter versus Sebasten, & collationem cum Eustathio, male erga se affectum expertus fuisset Theodotum, [Sed Sanctus idoneos non invenit, propter dissensionem Theodoti,] qui tamen curarum debebat esse consors & particeps, & apud quem se viros aptos & commodos inventurum sperabat, quod essent in ipsius Parœcia religiosi & prudentes, ac simul linguæ regionis experti, & qui reliqua gentis istius idiomata scirent; nosceretque viri hujus mores ac ingenium, ac propterea vellet ipsi satisfacere, eique sub fide digno teste gestorum reddere rationem; venit Getasa, in agrum Deo dilectissimi Episcopi Meletii, ubi & ipse dictus Theodotus comparebat, Ibi ergo Basilius, quoniam ab illo fuerat propter Eustathii conjunctionem accusatus, quid eo congressu fecisset exposuit; [cui satisfacere conatus,] quod videlicet deprehendisset illum secum sentire per omnia. [B. Ep. 187] Cum autem Theodotus affirmaret, Eustathium, post discessum Basilii, consensum hunc negasse, & suis discipulis affirmasse, quod haudquaquam ipsis in causa fidei consensisset; respondit ad ista Basilius: Ego hoc mihi persuadeo, conjectura ex reliqua viri hujus constantia sumpta, haud ita leviter virum illum in contrarium mutari, ut jam confiteatur, jam quæ dixerit neget, qui etiam in vulgaribus rebus mendacium perinde atque rem horrendam aversatur: tam abest ut in rebus tanti momenti, & sic apud quosvis celebratis, veritati ullo pacto adversari velit. Esto tamen, vera sint quæ a vobis sparguntur: oportet illi scriptum proponere, quod cunctam rectæ fidei apodixim contineat. Quod si eum dato scripto consentientem reperero, manebo in illius communione; si vero recusantem deprehendero, deficiam ab illius consortio. Cum ista probaret Meletius Episcopus, & Diodorus Presbyter (nam & ille aderat) consentiret; venerandissimus Theodotus hortabatur Basilium ut Nicopolim descenderet, & Ecclesiam ipsius inviseret, ac Satalos usque ipsum comitem itineris reciperet, [sed frustra;] itaque ille hunc Getasis reliquit. Ubi vero Basilius Nicopolim venit; Theodotus oblitus eorum quæ a Basilio audierat, & quæ ipsi pactus fuerat; probris illis ac contumeliis, quibus priori vice eum exceperat, iterum affecit & a se dimisit.

[283] At Sanctus, Theodoto ita erga se affecto, quamvis non posset, [quædam tamen utilia ibi ordinat;] juxta Imperatoris mandatum & postulationem Terentii, Episcopos Armeniæ dare; voluit tamen quantum poterat eidem prodessa. Itaque Satalis, urbe Armeniæ, constitutus, infirmo licet corpore, alia quædam perfecit atque constituit. Pacificatis enim cum Dei gratia Armeniæ Episcopis, quæ convenire judicabat ipsis proposuit, quo consuetam negligentiam abjicerent, & sinceram pro Domini Ecclesiis curam in se susciperent, simul & exempla illis proposuit, de iis quæ ex negligentia illegitime fuerant per Armeniam gesta, & quomodo ipsis eorum curam gerere conveniret. Illud quoque ipsi curæ fuit, ut in blasphemiam, Cyrillo Episcopo Armeniæ objectam, inquireret: & per gratiam Domini deprehendit, calumniam illam falso ab inimicis illius esse motam, quam & manifesto coram ipso sunt confessi. Populum quoque Satalensem, mediocriter erga illum ac placide se gerere probavit, sic ut communionem illius non fugeret amplius. Hic quoque suffragia ab Ecclesia Satalorum accepit, obsecrationem continentia, ut detur illis ab eo Episcopus: nam forte ab anno CCCLX, quo Elpidius Satalorum Episcopus ab Arrianis depositus fuerat in Concilio Constantinopolitano, nullum alium Episcopum habuerant; adeo ut merito affirmare potuerit Basilius, Ecclesiam Satalorum, post diuturnam illam desertionem, ad genua usque depressam, plurimo & valido adjumento ut erigatur opus habere. [Soz. lib. 4 cap. 23, B Ep. 183] Ideoque ipse, totius populi Satalensis precibus motus, Ecclesiæ istius curam suscepit; [Satalensium precibus motus] ipsisque pollicitus est in conspectu Domini, nihil se non facturum eorum quæ viribus suis præstari possent. Quapropter ubi domum rediit, coactus est, juxta quod scriptum est, quasi oculi sui pupillam attrectare, concedendo ipsis Episcopum Pœmenium, cognatum suum, ab eis postulatum, Presbyterum tunc Cæsareensem, aut in monasterio ad Iridem Monachum.

[284] [concedit ipsis Episcopum Pœmenium, cognatum suum,] Ita excellentia illa honoris, quo Satalenses Basilius prosequebatur, nullius ipsum recordari permisit, non cognationis, non consuetudinis, ipsi inde a puero cum hoc viro, antequam eorum petitiones intercederent, contractæ; sed oblitus eorum omnium, quæ ipsi familiaritatis ratione in hoc viro propria existebant; nec ulla habita ratione multorum gemituum, quibus plebs ingemiscebat, patrocinio ac cura viri illius privata; neque lacrymarum universæ illius cognationis, imo ne matris quidem jam senis, & quia illius quam habebat unicam providentia privabatur, fluctuantis mœstitiam, commiserationis affectu expendens; sed simul hæc omnia, licet ejusmodi ac tanti momenti contemnens, in id unum incubuit, [eumque commendat] ut Satalensem Ecclesiam talis viri cura & gubernatione ornaret. Proinde litteris suis, quibus Satalensibus ista significat, hæc subjungit: A vobis quæ reliqua sunt expetimus poscimusque, ne minora inveniantur quam speramus, & quam sunt ea quæ viro huic promisimus, cum ad familiares illum & amicos mitteremus; sic ut quisque vesturm, studio & dilectione erga eum, alios excellere satagat. Ut igitur honestam hanc honorificentiam ostendatis, per officii excellentiam cordi illius consolationem adferte, quo & patriæ, & cognatorum, ac simul populi obliviscatur; qui, perinde atque infans recens natus maternis uberibus, sic ipsius est gubernatione privatus.

[285] Circa hoc idem tempus, adhuc in proxima Armeniorum regione constitutus, litteras ab Eusebio Samosateno accepit, [Acceptis ab Eusebio Samos, litteris recreatur,] quas non aliter se vidisse scribit, quam solent a longe lumen accensum de turre intueri, qui navigiis deferuntur; præcipue si ventorum flatibus exasperatum mare intumuerit. Cæsaream porro reversum destituerat prorsus valetudo corporis, adeo ut vel levissimas agitationes motusque sine dolore sufferre nequaquam posset. [B. Ep. 256] Difficultatem præterea non levissimam ipsi peregrinatio procreaverat, neglectis interea & sus deque habitis Ecclesiæ suæ negotiis universis: quapropter Eusebium iterum iterumque ad se amicissimis verbis invitat. Quod si Deus, inquit, largiri dignetur nobis, ut, dum vita fruimur hac terrena, tuam Pietatem videamus in Ecclesiis nostris, profecto bono animo deinceps erimus, neque tamquam indigni & rejectitii a divina benignitate censebimur. Obtestamur ut hoc ipsum, [eumque ad se invitat,] si sit possibile, tum contingat, cum in anniversariam memoriam beatissimi Martyris Eupsychii conventus peragentur. Ad diem nempe jam in propinquo septimum Septembris mensis, illa nobis impendent & circumstant negotia, que tuam vehementer operam desiderant, cum Episcopos ordinando, tum etiam illa diligentius attentiusque considerando, quæ contra nos excogitantur, a bono illo viro Nysseno Gregorio, qui conventus nunc Ancyræ peragit, & omni modo nobis insidiatur. Quænam fuerit hæc Nysseni a Basilio dissensio, nullibi clarius exprimitur. Illam fortaßis Sanctus respicit, quæ (ut narratum superius) occasione Gregorii avunculi inter eos orta est; quæque ejusmodi fuit, ut mutuam inter ipsos caritatem si leviter læserit, fortius redintegrarit. [sed frustra,] Eusebium quod spectat, sæpius eum invitavit, sæpius adire proposuit, imo & pollicitus est: omnis tamen conatus successu caruit, valetudine aut negotiis aliis obstantibus; si vicem unam exceperis, de qua scribit, se summo digito Samosatenæ Ecclesiæ mel degustasse. [B. Ep. 8]

CAPUT XXIII.
Faustus ordinatus ab Anthimo contra Canones: Atarbius accusatus de crimine & hæresi: Eustathius subscribit professioni fidei.

[286] Hiems, quæ annum CCCLXXII inchoavit, diuturna fuit & longissime extenta, sic ut nec litteraria quidem consolatio Basilium inter & amicos expediri posset. [B. Ep. 195] Unde quamvis cum Theodoto, [Sanctesimus colligit subscriptiones Orientalium] temerario ejus pro pietate zelo non obstante, servaret litterarum commercium; fatetur tamen se raro scripsisse, & litteras ab eo accepisse. Cum vero Sanctesimus Presbyter Nicopolim proficisci statuisset, epistolam eidem ad Theodotum tradidit, qua & salutem impertitur, & ut pro se oret obsecrat, ac dicto Fratri Sanctesimo aurem accommodet, & ut ab illo quo nunc in statu sint Ecclesiæ discat, atque studium pro viribus ad ea quæ proponentur curanda impendat. [iturus in Occidentem,] Cum enim ad Occidentales Episcopos rursus scribendum esset de quibusdam rebus ecclesiasticis; ut epistolæ a Meletio Episcopo conscriptæ ab omnibus consentientibus subscriberetur, obibat Sanctesimus Presbyter Orientem, subscriptiones & epistolas ab Episcopis conquirens; ut iis habitis proficisceretur, avolaturus ad Episcopos Occidentales. [B. Ep. 58]

[287] [Basilius, propter ordinatum contra canones Faustum,] Inter has curas & solicitudines alia vexatio Basilium excepit. Venit quippe ad ipsum Faustus, ab Episcopo quodam, Papa nomine, missus cum litteris, quibus petebatur ut ordinaretur Episcopus. Quamvis enim Basilius paulo ante Cyrillum Episcopum Satalensibus aliisque reconciliasset, & per calumniam accusatum absolvisset; nihilominus, rursus contentione inter eos orta, electus Faustus est, ut in locum Cyrilli ordinaretur: [ob ordinatum ab Anthimo Faustum] sed cum hunc in finem venisset ad Basilium, & hic ante ordinationem posceret testimonia Theodoti & aliorum Armeniæ Episcoporum; ipso contempto abiit ad Anthimum, a quo, contemptis justis suffragiis venerandissimi Cyrilli, ordinatione accepta reversus est, ita ut Armeniam seditionibus impleverit. [B. Ep. 195] Hic effectus erat divisæ Cappadociæ, & controversiæ Basilium inter & Anthimum; qui gaudebat hac ordinatione, citra ejus consensum peracta, potestatem suam ostentare.

[288] Quid postea egerit Basilius, ex ipsomet cognosces, ita scribente ad Pœmenium Satalorum Episcopum, cujus supra meminimus. [B. Ep. 313] Bonus ille vir, inquit, Anthimus, qui per multum jam temporis pacem mecum coluit & amicitiam; cum adeptus fuisset idoneam satis suæ ambitionis manifestandæ occasionem, [de Anthimo queritur,] & doloris mihi nonnullius angorisque creandi; Faustum suis manibus & auctoritate propria ordinavit Episcopum; cum vestrum nullius suffragium expectasset, & derisui habens meam illam accuratam canonum observantiam. Quo circa, postquam ordinem antiquitus institutum proculcavit, neque vestrum habuit ullam omnino rationem, quorum egomet exambivi testimonium: rem autem perfecit, nescio quam Deo ipsi acceptam. Hanc ob causam animo contristatus ego, ad neminem omnino ex Armenia litteras ullas exaravi, nequidem ad tuammet Pietatem; nec Faustum volui ad communionem admittere: quin & ipsi præterea comminatus sum, quod nisi mihi vestram detulisset epistolam, omnino in illum omni tempore animo futurus essem alienatiori, & procuraturus ut essent in eum pari modo affecti quotquot mihi ulla conjunguntur necessitudine. Quod si ferant medicinam, & curari possint quæ gesta sunt; [& isti se communicaturum negat,] da quæso operam ut ad me scribas, testimonium ipsi perhibendo, si honestam viri vitam intellexeris esse, & ad idem faciendum ceteros una tecum omnes impelle: si vero res est conclamata, certiorem vel sic etiam me facito, ut ne omnino deinceps iisdem fidem habeam. [donec defectus suppleatur.] Nam si ita vere, uti narratum fuerat, id egerint, & ut solius Anthimi communionem amplexentur, nulla mei, nulla Ecclesiæ habita ratione, inepti prorsus ad amicitiam æstimandi sunt.

[289] Controversiam de Fausti ordinatione videtur excepisse auxisseque alia, quæ ex accusatione Atarbii cujusdam, verisimiliter Episcopi, orta est; quæque rursus hoc anno coëgit Basilium Nicopolim usque excurrere, [Nicopolim iterum prosectus Sanctus,] spe illa fretum, posse se tumultum sedare, & pro statu præsenti solatium adferre atque auxilium rebus, plane contra leges ecclesiasticas istic administratis. [B. Ep. 364] Illic autem Atarbium minime deprehendens, dejiciebatur animo; eoque magis, quod certior factus esset, eum cum omni festinatione profectum esse, idque etiam de media Synodo, quæ tum Nicopoli agebatur: quam ob causam Basilius necessario ad scribendum accessit. Rogabat autem Atarbium per litteras, ut vellet obviam sibi venire, & illam solari ægritudinem, qua esset usque ad mortem affectus, dum fando acceperat, in ecclesia media perpetrata fuisse ejusmodi flagitia, qualia numquam ad hunc diem alias audivisset. [Atarbium accusatum,] Et hæc, quamvis per se gravia & tristissima essent, nihilominus ferenda multo minus erant, propterea quod in illum perpetrata, qui vindictam Deo permittens, paci procurandæ totus incumbit, & id agit ne damni & detrimenti quidquam sua causa inferatur populo Dei. Basilium de se loqui, putat Hermantius; & recte: nisi forte quis malit credere, de Cyrillo Episcopo hic sermonem esse, cujus causa Atarbius propter Faustum turbas excitasset.

[290] [etiam de hæresi,] De hæresi quoque Atarbius accusabatur: Reverendi enim quidam Fratres, & omni omnino fide digni, Basilio notum fecerant, in quibusdam circa fidem capitibus ab Atarbio nonnullisque aliis innovatum aliquid, & sanæ doctrinæ contraventum fuisse; qui etiam eo magis commovebantur, & certamen subibant vehementius, metuentes ne ad illa vulnera, quæ sexcenta Ecclesia tolerat, ab iis inflicta qui in Euangelii veritatem peccaverunt; aliud de novo enasceretur, [ad se venire rogat.] renovata hæresi antiqui illius Ecclesiæ hostis Sabellii: nam cognata huic hæresi esse dicebantur illa, quæ narraverant dicti Fratres. Hanc ob causam Basilius misit ad Atarbium, ne gravatim ferre vellet, & ad se Nicopolim non adeo remotam venire; atque fidem de istis rebus abundantissimam faciendo, suos dolores mitigare, atque consolari dignaretur Ecclesias Christi, [& absolvisse videtur,] quæ mirifice erant in præsenti tristitia afflictæ, & moleste ferebant, cum illa quæ gesta, tum etiam quæ dicta narrabantur esse ab illo; Hinc colligit Hermantius, quiddam supremi juris Basilium obtinuisse in Armeniam, quandoquidem Atarbium ad dicendam causam citaverit. Sed videtur hæc potius solicita quædam invitatio fuisse senioris inter congregatos Episcopi, quam juridica citatio ad causam dicendam.

[291] Parueritne Atarbius, seu citanti, seu invitanti non reperio, neq; quem exitum hæc res sortita sit: omni tamen crimine videtur, seu præsens, seu absens fuisse absolutus; si altera ad ipsum Basilii epistola post hanc scripta fuerit. [B. Ep. 363] Ea enim illum, tamquam adhuc ob præterita subinfensum, ad amicitiam suam, Ecclesiæ unionem, caritatemque mutuam cohortatur; Ut deinceps, inquit, primum & maximum Spiritus sancti fructum ostendas caritatem, & tristitiam illam vultus, iratis inesse solitam, abjicias, quam prætulisse per silentium hoc nobis videris; [redintegrata cum eo,] gaudium porro in corde tuo recipias, & pacem erga Fratres concordes tecum, studiumque ac solicitudinem declares erga Dei Ecclesiam ejusque stabilitatem. Nam si pro re Ecclesiastica tuenda pari studio non contendamus, quo qui sanæ doctrinæ resistunt enituntur ad ruinam & interitum procurandum eidem; quid impediet quo minus veritas loco mota, per hostes veritatis, prorsus intercidat; & nos judicio divino postulemur, quod non omni studio & diligentia, concordia mutua, & conspiratione secundum Deum, solicitudinem & curam nostram, quacumque demum ratione patefaciamus, ut coalescant Ecclesiæ & coadunentur? Eximas igitur, oro, de tuo animo sententiam illam, non esse cujusquam alterius communione nobis opus. Neque enim est viri, secundum caritatem ambulantis vel Dei mandata adimplentis, a conjunctione fraterna semetipsum abscindere. [& cum aliis Nicopos amicitia.] Etenim Nicopoli aliquorum saltem secum redintegratam fuisse amicitiam, significat S. Eusebio Samosateno Basilius; recusans eidem scripto exponere, quæ istic acta fuerant, ne illos aliquo modo videretur traducere velle & infamare, refricata erroris eorum memoria, qui facta animorum mutatione ipsi erant perquam bene conjuncti. [B. Ep. 253] Ad istam ineundam concordiam peropportuno tempore supervenit Jobinus, Deo carissimus Episcopus, ad Basilium missus ab Eusebio cujus discipulus fuerat, & gravitatis ejus expressam imaginem & characterem ubique vivum repræsentabat. Ceterum in variis istis Nicopolitanis Synodis ad easque itineribus, varia se perpessum non adeo queritur, quin potius laudet misericordissimum Deum, qui perpessionibus suis & ærumnis proportionatas annectit consolationes; humiliatosque refocillat, ne luctu absorbeantur immoderatiore. Iam enim dixerat, quod Deus æqualem undique consolationem suppeditavit iis quæ Nicopoli obtigerunt afflictionibus.

[292] [Eustathii Sebasteni hypocrisi deceptus,] Dum hæc aguntur, cœpit magis magisque innotescere, & tandem in apertam hæresim erumpere Eustathii Sebasteni hypocrisis, qua etiam S. Amphilochius deceptus fuisse credi potest; si hæc ad ipsum Nazianzeni verba (Armenius, de quo gloriaris, barbarus plane est, ac longe a nostra laude & gloriatione remotus) de Eustathio (ut videtur) intelligenda sunt. [G. Ep. 162] Hic initio anni CCCLXXII perseverabat etiamnum in sua hypocrisi, Basilio quidem blandiuscule sese insinuans, sed eodem tempore alios hæresim suam minus minusque celans; quibus & sinistram de se suspicionem injecit, & Basilio multorum concitavit inimicitiam. [B. Ep. 196] Sed & homines illi qui Sanctum odio persequebantur (quam ob causam noverunt ipsi) hinc assumpta criminandi materia, [ideoque multis suspectus etiam ipse,] assiduis ipsum calumniis gravarunt. [B. Ep. 82] Purgavit se quidem semel atque iterum, viditque tandem causam hanc evasuram in infinitum, nec aliquid profuturum si perpetuo se defenderet, propterea quod, ipso procul dissito, mendacibus detractoribus in promptu esset e vicino suis vulnerare delationibus cor facile & convitiis credendis expositum, neque edoctum alteram auriculam absenti illibatam servandam esse. Cum igitur esset Basilius Nicopoli; & Nicopolitani, quibus maxime suspectus erat, quamdam peterent fidei suæ professionem; visum est ipsi suscipiendum litterarum obsequium, [formulam fidei scribi jubet,] & scripto offerendam Eustathio fidei professionem, quam Basilius prædicabat, ut ei Eustathius subscriberet. Putabat enim se per illud duo consecuturum commoda, ut & Nicopolitanis suaderet ne sinistri quidquam de Eustathio sentirent, & obtrectantium sibi ora obturaret, dum per fidei consonantiam calumniæ utrimque excluderentur. Continuo itaque conscripta est Fides, approbante Theodoto Nicopolitano Episcopo aliisque præsentibus.

[293] Conscripta Fidei profeßione, discescit a Theodoto Basilius, exemplar illius Sebasten secum ferens, Eustathio exhibendum. [B. Ep. 96] Illa vero, quoniam non solum dogmata continet, verum etiam quædam hæreticorum fraudes concernentia, hic annectenda videtur, ita se habens. [B. Ep. 78] [qua occultantibus se hæreticis] Tam illi, qui alia hactenus fidei confessione præoccupati, ad Orthodoxorum jam unitatem transire volunt, quam qui nunc primum ad veritatis doctrinam & instructionem assumi desiderant, eam fidem docendi sunt, quæ in Synodo, Nicææ olim collecta, a beatis Patribus conscripta est. Fuerit enim hoc utile, adversus eos quoque, de quibus suspicio est, quod adversus sanam doctrinam contrario sensu afficiantur, & tamen malæ opinionis sensum speciosis effugiis occultent: nam & istis sufficiet si ad hanc fidem urgeantur. Aut enim emendabunt morbum, quem in occulto habent; aut si profundius ipsum celaverint, ipsi quidem fraudis judicium portabunt, nobis vero facilem in diem judicii parabunt defensionem, quando revelabit Dominus abscondita tenebrarum, & manifestabit consilia cordium. Convenit igitur ut suscipiantur, si se juxta verba quæ a Patribus nostris Nicææ sunt exposita, & juxta intellectum qui sane per verba illa significatur, credere confiteantur.

[294] [effugium ad varios dogmatum sensus præcluditum:] Sunt enim quidam, qui in hac Fide sermonem veritatis dolose invertant, & ad suam ipsorum sententiam notionem ac sensum verborum torqueant: quandoquidem & Marcellus, impie sentiens contra personam Domini nostri Jesu Christi, ac nudum illum esse Verbum exponens, prætexere ausus est, illinc se impietatis hujus causas sumpsisse, male videlicet exposito τοῦ ὁμοουσίου, Coessentialis, intellectu. Et nonnulli ex illis qui Sabellii Libyci impietatem sectantur, Hypostasin sive Subsistentiam & Essentiam idem esse arbitrati, illinc argumenta ad tuendam blasphemiam suam trahunt, quod ea fide ita scriptum est; Si vero quisquam ex alia essentia vel subsistentia Filium esse dixerit, hunc anathemate rejicit Catholica & Apostolica Ecclesia. Non enim idem esse dixerunt Patres illi Essentiam & Subsistentiam. Si enim voces istæ unam ac eamdem significationem haberent, quid utramque ponere opus fuisset? Sed liquet ideo positas, quod cum alii quidem Filium esse ex Patris essentia negarent, alii vero & ipsi esse ex Patris essentia Filium dicerent, ex alia tamen subsistentia quadam; ipsi utramque opinionem, tamquam alienam a sensu ecclesiastico, [& explicatur verbum Consubstantialis,] rejecerunt; ubi autem mentem suam simpliciter declararunt, ex Patris essentia Filium esse dixerunt, nec adjecerunt; Et ex illius hypostasi. Itaque illud quidem ad reprobandum malum sensum positum est; hoc vero declarationem habet salutaris dogmatis. Confitendum igitur est, consubstantialem esse Patri Filium, quemadmodum in Symbolo scriptum est: juxta tamen & hoc confitendum est, quod in propria hypostasi, id est persona, sit Pater; in propria, Filius; in propria, Spiritus sanctus; quemadmodum & ipsi Patres manifeste exposuerunt. Satis enim hoc & clare ostenderunt, ubi dixerunt; Lumen de Lumine. Nam aliud est Lumen gignens, aliud quod gignitur: Lumen tamen & Lumen utrimque, ita ut unum sit & idem Essentiæ verbum.

[295] Inseramus vero hic Fidem ipsam quæ Nicææ conscripta est: Credimus in unum Deum, Patrem omnipotentem, [totumque symbolum Nicænum proponitur tenendum,] omnium tam visibilium quam invisibilium factorem; & in unum Dominum Jesum Christum, Filium Dei unigenitum, genitum ex Patre, hoc est ex substantia Patris, Deum ex Deo, Lumen de Lumine, Deum verum ex Deo vero; Genitum, non factum; Consubstantialem Patri, per quem omnia facta sunt, tum quæ in cælo tum quæ in terra. Qui propter nos homines & propter nostram salutem descendit de cælis, & incarnatus, homo factus, & passus est, & resurrexit tertia die, & ascendit ad cælos, venturus ad judicandum vivos & mortuos: & in Spiritum sanctum. Eos vero qui dicunt, Erat aliquando quando non erat; &, Antequam nasceretur non erat; &, Quoniam ex non existentibus factus est, aut ex aliaa hypostasi aut substantia esse dicunt, vel mutabilem aut alterabilem Filium Dei, tales anathemare percutit Catholica & Apostolica Ecclesia. Quoniam igitur in hac fide reliqua quidem satis diligenter determinatasunt, alia ad correctionem noxiorum, alia ad præmunitionem contra ea quæ in futuro suboriri possunt; sententia vero de Spiritu sancto, velut in transcursu, sine peculiari ulla diligentia, posita est; propterea quod nondum mota esset ista quæstio, sed adhuc credentium mentibus securus ac nullis objectus insidiis inesset de Spiritu sancto intellectus; paulatim vero perversa impietatis semina sese exeruerunt, quæ primum quidem ab Ario hæresis auctore seminata, postea vero ab illis, qui impia Arii commenta susceperunt, ad perniciem Ecclesiarum nutrita sunt; & ipsa impietatis series ac ratio ad blasphemiam contra Spiritum sanctum respexit; necessarium est ut adversum eos qui sibi ipsis non parcunt, nec inevitabiles minas prospiciunt, quas in blasphematores Spiritus sancti Dominus vibravit, [atque anathematizantur, qui Spiritum statuunt alienum a divinitate] hoc cautionis protendatur, ut anathematizent ipsi eos qui Spiritum sanctum creaturam esse dicunt, nec non eos qui id cogitant, & qui non confitentur illum natura sanctum esse, sicut natura sanctus est Pater, & natura sanctus est Filius; sed alienum illum a divina & beata natura faciunt.

[296] Est autem declaratio recti sensus in eo, si a Patre & Filio non separetur: oportet enim baptizari nos, juxta quod a Domino accepimus, & credere sicut baptizamur, glorificare vero Patrem & Filium & Spiritum sanctum, quemadmodum credidimus. Et posteaquam hac in re convenit, oportet simul communionem eorum fugere, qui Spiritum sanctum creaturam esse dicunt, tamquam aperte illum blasphemantium. Est etiam necessaria subsignatio propter calumniatores, quæ hoc habeat, quod neque ingenitum Spiritum sanctum, (unum enim novimus Ingenitum, & unum principium eorum quæ sunt, Patrem Domini nostri Jesu Christi) neque genitum dicamus (unum enim esse Unigenitum in fidei traditione accepimus) Spiritum autem veritatis ex Patre procedere edocti, ex Deo sine creatione esse confitemur. Anathematizare vero oportet eos, qui Spiritum sanctum administratorium & servilem spiritum esse dicunt, ita ut per eam vocem illum in ordinem creaturarum dejiciant. Administratorios namque spiritus, creaturas esse, Scriptura nobis tradidit, dicens, quod omnes sunt administratorii spiritus, [& ordinem S. Trinitatis evertunt.] in ministerium missi. Propter eos autem qui omnia confundunt, nec doctrinam Euangelii custodiunt, necessarium est hoc insuper explicare, ut fugiantur & ii qui ordinem a Domino datum invertunt, tamquam aperte veritati repugnantes; & ii qui filium Patri, & Spiritum sanctum Filio præponunt. Immotum enim & intactum conservare convenit Personarum ordinem, quem ex ipsa Domini voce accepimus, qui dixit: Profecti docete omnes gentes, baptizantes eos in nomine Patris, & Filii, & Spiritus sancti. [B. Ep. 78 & 82.] Fidei hæc confessio cum Eustathio proposita esset, continuo a Basilio subscripta est, [Huic fidei subscribit Eustathius.] & ille quoque nihil cunctatus subscripsit his verbis; Ego Eustathius Episcopus, tibi Basilio legi, agnovi, & probavi hæc præscripta: subscripsi autem cum his qui mihi aderant Fratribus, Frontone nostro, & Chorepiscopo Severo, atque aliis nonnullis Clericis. Ubi vero ab utroque subscripta est, designatus quoque fuit communi consensu alteri Synodo locus, & tempus aliud, ut per Provinciam, Cappadociam videlicet & Armeniam, dispersi Fratres convenire unirique inter se possent, & germana deinceps esset ac sincera communio.

CAPUT XXIV.
Eustathius Sebastenus Basilium excommunicat; hic quoque ab illius communione se segregat. S. Ephrem invisit Basilium.

[297] Eustathium subscriptionis suæ cito pœnituit; utque fuerat de ipso multis suspicio, [Eustathius subscriptionis suæ pœnitens,] quod adversus sanam doctrinam contrario sensu afficeretur, & tamen malæ opinionis sensum (apud Basilium saltem) speciosis effugiis, imo & mendaciis occultaret; ita nec morbum emendavit, quem in occulto habebat, nec profundius celare eum potuit. [B. Ep. 79. 73] Videbat quippe egregius iste homo, commodis suis & ambitioni tantum serviens, atque eo intuitu solitus perpetuo ad prævalentem deficere partem, & imbecillibus proculcatis amicis colere potentes; videbat, inquam, impedimento sibi ad acquirendum potentatum, Basilii communionem fore. Sperans itaque gratificaturum se Eusoio. Antiocheno pro Arianis Episcopo, si sese a Basilio abalienaret, & hoc sibi apud Antiochenos profuturum, ab ipso defecit: & quoniam fidei subscriptione præoccupatus erat, quam Basilius (ut jam dictum est) ei proposuerat, (non quod ipse de illius sententia tum hæsitaret, sed quod suspicionibus, quibus apud complures Orthodoxos laborabat, mederi cuperet) quoniam, inquam, præoccupatus sua subscriptione tenebatur Eustathius; ne quid sibi suisque ex ea impedimenti videretur occurrere, tunc dominantibus quo minus a susciperentur communionem Basilio denegarunt, & quantum in ipsis fuit ab omnibus totius orbis Ecclesiis excommunicari fecerunt, sed aliam omnino separationis hujus causas finxerunt, quas in subsequentibus videbimus.

[298] Cum igitur dies ad conveniendum constitutus instaret; Basilius juxta præscriptum accurrit: [neque comparens ad præsignatum diem,] locus enim ad susceptionem advenientium designatus in ipsius diœcesi erat; cum ipso autem etiam Fratres (per quos intelligere videtur Episcopos sibi subditos, & Chorepiscopos, & Clericos suos atque Monachos) alii aderant, alii advolabant; læti omnes atque alacres, tamquam ad pacem properantes; & litteræ a Basilio ac tabellarii missi sunt, qui eos adesse significarent. [B. Ep. 82] Ex altera vero parte nemo erat, qui vel præcurreret, vel adventum eorum qui expectabantur annuntiaret. Ergo qui a Basilio missi fuerant, revertebantur, commemorantes plurimum tristitiæ ac murmuris apud adversarios esse, ob id quod nova quædam esset ab illo ad ipsos missa & exhibita Fides; dicebanturque decrevisse, prorsus ne liceret ipsorum Episcopo ad condictum locum proficisci. Venit autem quidam ab ipsis missus, & litteras adferens congressum recusantes sine ulla mentione eorum de quibus antea inter ipsos convenerat. Ita primum Eustathius se a Basilii communione avulsit, [a Basilii communione separat sese,] cum nec ad locum determinatum convenire cum ipso sustinuit; nec discipulos suos, quod pollicitus fuerat, illuc adduxit. Theophilus autem Episcopus, quem Sanctus venerandissimum & colendissimum Fratrem compellat, misso eorum quos secum habebat aliquo, nonnulla patefecit, quæ putabat, & sibi ut diceret, & ipsi (ita Sanctus loquitur) ut audiret, competere; scribere namque Theophilus dedignatus est, non tantum quod reprehensionem ex litteris metueret, sed quod caveret ne illum Episcopi vocabulo salutare & appellare necesse esset. Attamen quoniam vehementia erant verba; quibus Basilium alloquebatur missus a Theophilo, & ex pectore admodum calido prolata; ille animo ita excussus confususq; & dejectus concidit, [multisque eum proscindit:] ut non haberet quod interrogantibus responderet. Eustathius præterea, veluti metuens, ne paucos haberet sententiæ suæ testes ac conscios, ad quosvis confines epistolas suas contra Basilium scriptas emisit, eumdemque in frequentissimis Synodis perstrinxit, una cum Theophilo Cilice, nuda & manifesta blasphemia, quasi dogmata aliena a doctrina sana animis plebis insinuasset. [B. Ep. 196] Theophilus ille, de quo hic agitur, Episcopus erat Castabalensis in Cilicia; quem Basilius, quamvis sibi tristitiæ & mœroris quam plurimas, easdemque non minimas dedisset occasiones, tamen Reverendissimum & desideratissimum Fratrem compellat; testaturque nullum diem a se prætermissum, in quo ipsius memoriam non recoleret. [B. Ep. 309]

[299] Mutato interim rerum statu unde minime oportuerat; non potuit Sanctus non gravißimo dolore affici, tam turpiter se deceptum considerans per hypocrisim Eustathii, ab eo & per eum excommunicatus a multis, qui nunc tandem manifesti transfugæ abierant in castra adversariorum, quorum communionem semper magni fecerant. Ut tamen a mœrore animum avocaret; statuit, prosperis suis rebus, eas ex adverso ponendo veluti in bilance contra acerbiores casus, animum applicare ita, ut meliores, per imperium voluntatis, præponderarent. Ast Eustathiani, cum parum se proficere vident suis contra Sanctum calumniis & convitiis, ad alterum hæreticorum subsidium confugiunt, simulantque se pacem & concordiam velle; nempe, ut, si ad eam admitterentur, inirent ejusmodi, qua stante liceret sibi hæreticis esse; sin rejicerentur, omnem culpam Basilio darent, quod ob superbiam ejus & intractabilem contumaciam, [dein simulans iterum pacē velle,] in nihilo aliis cedere volentis, sedari non potuisset Ecclesiarum perturbatio. Recurrunt itaque ad S. Eusebium Samosatenum, quem plurimum apud Basilium posse sciebant; rogantque ut ipse intercessor, pro communi Ecclesiarum tranquillitate, interveniat. Eusebius quod rogabatur præstitit, & Basilius respondit, se eos ad communionem admissurum, si anathema dicerent illis qui Nicænam fidem non admittunt, & Spiritum sanctum creaturam nominare non verentur. Hoc Basilii responsum cum Eustathius per Eusebium accepisset, directe & simpliciter respondere noluit. Si enim negaret, videbat futurum ut populo exinde innotesceret hæresis ejus; si vero admitteret, tum excideret omni mediocritate, quam sibi in fide tenendam censebat, ne hæreticis displiceret. Itaque ad Eusebium scripta prolixiora misit, quibus explicaret seu potius involveret obscurioribus terminis, [uritur Samosateno intercessore:] quid de fide Nicana & Spiritu sancto sentiret; & quo sensu ea admittere vellet, quæ a Basilio sibi erant proposita. Remisit hæc ad illum Eusebius, etiam atque etiam rogans, ut humilitatem demonstraret, dissimularetque nonnulla, spe pacis & concordiæ, ne sua causa Ecclesiæ multa paterentur mala.

[300] At Basilius, jam satis expertus hypocrisim Eustathii, nihil a priori proposito recedendum statuit; atque ita & constantiæ suæ testem, & eorum quæ supra narrata sunt, ad Eusebium (quem venerationis ergo Dominum suum vocat) hanc rescripsit Epistolam: Ego studium & industriam Domini mei, [cui respondet Basilius,] ad pacem Ecclesiis conciliandam, cum reipsa non possim pro dignitate satis collaudare, in corde meo tantum illius desiderium accensum esse affirmo, ut vitæ meæ impendio libentissime velim illud incendium odii & invidiæ, quod nequam ille spiritus concitavit, extinctum penitus consopitumque reddere: nisi autem ex tali affectu & desiderio pacis velim haud gravate appropinquare Coloniæ, tranquillitate omni careat vita mea. [B. Ep. 265] Pacem igitur efflictim desidero; sed pacem, quam reliquit nobis Dominus, veram: cumque mihimet ego apprecatus sum pacem abundantissimam, nihil aliud to verbo propositum habui (aliter licet nonnemo subversa veritate interpretetur) quam veram illam pacem intelligere. [nihil se quoq; magis desiderare,] Utantur porro illi linguis suis ut volunt: erit olim cum pœnitebit ipsos hæc dixisse. Tuam autem Sanctitatem commonefacio, ut propositi tui primi memineris, nec alienas excuses responsiones, a quæstionibus propositis deducentes; nec sophismata eorum rata facias, qui licet nulla præditi sint dicendi facultate, ab ipsomet animi sui proposito instructi, omnium hominum solertissime veritatem impugnant. Certe verba simplicissima & vel maxime perspicua, eaque quæ facile memoriæ queant inhærere, illis ego proposui hominibus. Qui fidem Nicænam non admittunt, eorum communionem renuimus; cum illis etiam portionem recusamus habere, qui Spiritum sanctum creaturam nominare non verentur. Ille autem, cum ad verbum quæstionibus propositis respondere debuisset, [si ille Nicanam fidem sine ambagibus receperit:] illa nobis ipsa consarcinavit, quæ tu misisti; haud sane propter mentis suæ simplicitatem, ut videtur, nec ob eam causam, quod consequentia non potuerat animadvertere; sed quod ita statuerit apud animum suum; si quæstionem nostram neget, futurum ut populo exinde innotescat; sin vero nobis assensum præbeat, futurum ut omni excidat mediocritate, qua nihil ei potius vel antiquius ad hunc usque diem extitit. Quocirca videamus, nefuco nobis facto illudere possit; nec qui ceteros in fraudem induxit, & te, vir prudentissime, fallat: sed remittat appositum & breve responsum ad propositam quæstionem, & vel agnoscat se communionem amplecti hostium fidei, vel eamdem ejuret.

[301] Hæc si tu homini huic persuaseris, & directas mihi miseris quales desidero responsiones; non recuso quo minus sim omnium reus quæ retro sunt scelerate admissa. Quidquid criminis admissum est, in me libenter ego recipio. [alias non plus ei quam Euippio concessurum se,] Tum demum humilitatis meæ demonstrationem exigas. At quamdiu nihil horum fieri videro, ignoscas, Deo dilectissime Pater, si nequeam cum hypocrisi & dissimulatione divino altari me præsentare. Nisi enim hoc ego metuissem, quid causæ erat ut ab Euippii communione recederem, qui tanta pollebat dicendi facultate; qui tamdiu præcipuo loco vixit; qui tot & tanta idque merito insignia possidebat amicitiæ erga me suæ? Quod si bene, itaque ut decuit, istud feci pro veritate; profecto ridiculum videri possit, me communione cum illis jungi, qui eadem sentiunt cum Euippio, propter mediocritatem & ambiguos animos hominum ingeniosorum horum & elegantulorum. Sed tamen non continuo sum in ea sententia, ut putem nos penitus aversos esse & alienos debere ab hominibus iis, qui fidem illam non recipiunr; [soli Orthodoxorum communioni inhærentem,] sed juxta antiquissimas caritatis leges, aliquam illorum rationem curamque exercere, & ad illos mittere, unanimique consensu omnem quam possumus consolationem ex visceribus misericordiæ subministrare; nec non Patrum nostrorum fide repræsentata, ad societatem confessionis invitare; & siquidem effecerimus ut assensum præbeant, communiter ipsis uniri; sin spe exciderimus, nec persuaserimus, mutuo atque invicem contentos esse; istam vero inter utrumque fluctuationem a moribus nostris amovere, ad simplicem & Euangelicam politiam dispositos, quam usurpabant illi qui nomina sua Christianismo ab initio dederant. [quod exemplum Sebasteni quidam sequuntur.] Erat enim, inquit Scriptura sacra, credentium cor unum & anima una. Si tibi voluerint auscultare, id quidem longe præstantissimum est: sin secus, designate & notos facite contentionum & bellorum auctores, nec deinceps de reconciliatione cum istis ulla me interpelles. His litteris acceptis, nil dubitandum, quin Eusebius totus abierit in sententiam Basilii. Quin & Sebasteni, qui orthodoxam fidem profitebantur, retegentes Eustathii improbatæ doctrinæ ulcus purulentum, petierunt a Basilio quamdam ecclesiasticam procurationem, sive ut Ecclesiæ istius curam susciperet; ideoque rogat ipse Eusebium, ut significet, qualem oporteat dare Sebastenis responsionem. Ceterum colligimus ex peculiari epistola, quam ad Eusebium Basilius dedit, Sebastiæ diu schisma ecclesiasticum perdurasse, multis cum Basilio fidem orthodoxam confitentibus, aliis Eustathio ejusque hæresi adhærentibus. [B. Ep. 8, B. Ep. 264]

[302] Mœstis his rebus misericors Deus quædam etiam jucunda permiscuit: quia Sanctos suos neque tribulationes, neque jucunditates sinit habere continuas; sed, tum ex adversis, tum ex prosperis, justorum vitam quasi admirabili varietate contexit. Ut enim Basilius certaminum suorum pro Ecclesia Dei contra hæreticos præclarum præter alios testem haberet, adduxit S. Ephrem Syrum, qui & ea quæ ipse conspexerat, & exore sancti Antistitis audierat, [Ephrem Syrus, veniens ad Basilium] æternæ memoriæ consignaret; atque id præsertim quod in causa Eustathii contigit paucis complecteretur, dicens: Pelle rursus ovina tegebantur lupi, & protinus illorum redarguebat hypocrisim: festinabat iniquus ipsum turbare spiritus, & subito justitia viri sancti vincebatur: contendebant ficte imitari infideles fidem atque doctrinam illius, & illico perfida atque iniqua eorum sententia detecta est: captabant ejus libertatem, statimque apparebat illorum stultitia. [Enc. Bas.] Videtur omnino sanctus iste Diaconus, instinctu divino circa hæc tempora Cæsaream venisse, ad visendum S. Basilium, [teste Anonymo,] ut ipse de se, & Gregorius Nyssenus, & alius Anonymus Vitæ ejus auctor testatur: hunc audiamus. Venit, inquit, Cæsaream Cappadociæ S. Ephrem, ubi ingressus templum reperit S. Basilium Archiepiscopum, concionantem ad populum: & cœpit Beatissimus Ephrem magna voce prædicare eum. Dicebant autem quidam de turba; Quis est iste peregrinus, qui sic laudat Episcopum? quippe adulatur ipsi potius, ut aliquid ei largiatur, Peracta autem jam concione, ait Basilius: Accersite ad me hominem, [ad aurem ejus videt Spiritum S. in specie columbæ:] qui insistebat laudando me: & accersito eo dicit ipsi, Quid ita instanter vociferabaris laudando me, Domine Ephrem? Respondens autem sanctus senex dixit: Ideo perseverabam clamando & laudando te, quia aspiciebam immaculatam columbam, stantem in humero tuo dextero, & ad aures tibi suggerentem quæ populo concionabaris. Magnus autem Basilius, Spiritu sancto plenus, ipsum agnovit, & ad eum: Tune Ephrem es Syrus? Vere, quemadmodum intellexi, sic & in te comperi, quietis amator. Scriptum habetur in Propheta David, Ephrem fortitudo capitis mei: nam mansuetudo tua atque clementia & simplicitas clara est, velut lumen apparens omnibus.

[303] [idem testatur Nyssenus,] Similiter Nyssenus in Vita Ephrem: Cæsaream Cappadociæ divino ductus spiritu senex, ibi ipsum os Ecclesiæ, auream scilicet illam doctrinæ lusciniam, Basilium, vidit atque cognovit, eumque faustis acclamationibus cœpit venerari. Siquidem perspicaci mentis oculo conspexit fulgontem columbam, humero ipsius dextero insidere, verbaque sapientiæ subministrare, atque ipsum ea populo depromere: ipse vero ex eadem veneranda columba sancti hujus Patris cognoverat peregrinationem, eumque esse Ephrem illum Syrum. Peropportune igitur ambo, mutua inter se fruebantur consuetudine; ita ut laboriosa illa peregrinatio ipsi Ephrem inutilis non extiterit.

[304] Duobus istis jungendus, qui præcipuus hujus rei testis est, ipse S. Ephrem, [& ipse Ephrem,] de se & Basilio ita narrans: Ubi ergo Dominus, miserendi occasione se offerente, in quadam civitate misericordia motus fuit super me, illic vocem ad me dicentem audivi, Surge, o Ephrem, & comede cogitationes atque sententias. [Enc. Bas.] Cui respondens, dixi in magna anxietate: Unde ego Domine comedam? Et ait ad me, Ecce in domo mea vas splendidum est ac magnificum, quod tibi suppeditabit cibum. [dicens, se divinitus Cæsareum missum] Super dictis autem multum admiratus, exurgens perveni ad templum Altissimi: & cum sensim ad vestibulum ascendissem, & præ desiderio in introitum prospexissem; vidi in Sanctis Sanctorum vas electionis, coram armento ovium præclare extensum, verbisque majestate plenis exornatum atque distinctum, omniumque oculos in illud defixos. Vidi templum ab eo spiritu vegetatum, ejusque in viduas ac orphanos potissimum commiserationes. Vidi ibi apud eum fluminis instar lacrymarum fluenta, & vellus vitæ cunctis quasi aureos radios diffundens; ipsum autem Pastorem pennis spiritus sursum pro nobis preces tollentem, [invenisse populo prædicantem,] filumque orationis deducentem. Vidi ab ipso Ecclesiam ornatam & dilectam, aptissime compositam. Prospexi ab ipso manare doctrinam Pauli, legem Euangeliorum, & timorem Mysteriorum. Prospexi ibi utilem ac salutarem sermonem, ad ipsum usque cælum fideliter se attollentem; atque (ut rem paucis complectar) universum illum cœtum, splendoribus gratiæ renidentem. His vero cunctis ita religiose ex electo vase regni efflorescentibus, laudavi sapientem & benignum Dominum, qui sic ipsum glorificantes glorificat.

[305] Peracto autem auditorio, Spiritu sancto revelante, me adesse cognovit: qui meam vilitatem accersendam curans, per interpretem interrogabat me, dicens: Tune es Ephrem, qui præclare collum inclinatum jugo salutaris verbi subjecisti?