Sollte hier eine Anzeige erscheinen, deren Anliegen dem unseren entgegensteht, benachrichtigen Sie uns bitte unter Angabe der URL dieser Anzeige, damit diese Werbung nicht mehr erscheint.
Lesen Sie vorher bitte unsere Erläuterungen auf der Seite Warum Werbung und wie sie funktioniert.


 


Ökumenisches Heiligenlexikon

Acta Sanctorum der Bollandisten
Band Mai IV

Einleitung Mai IV

Maii IV

Henschenius, Godefridus
Papebrochius, Daniel
Baertius, Franciscus
Ianningus, Conradus

Acta Sanctorum Maii collecta, digesta, illustrata, a Godefrido Henschenio et Daniele Papebrochio e Societate Iesu Tomus IV quo continentur dies XVII, XVIII, & XIX, operam et studium conferentibus Francisco Baertio et Conrado Ianningo eiusdem Societatis.

Antwerp
Michael Cnobarus 1685

[12], 630, [22] p.; ill.

ACTA SANCTORUM MAII
collecta digesta illustrata
AGODEFRIDO HENSCHENIO ET DANIELE PAPEBRO CHIO
e Societate Iesu
TOMVS IV
puo continentur dies XVII, XVIII & XIX, operam et studium conferentibus
FRANCISCO BAERTIO ET CONRADO IANNINGO
eiusdem Societatis.

ANTVERPIÆ APVD MICHAELEM CNOBARVM ANNO MDCLXXXV

EMINENTISSIMO PRINCIPI CAROLO S. R. E. CARDINALI BARBERINO, SACRO-SANCTÆ BASILICÆ VATICANÆ ARCHIPRESBYTERO, ABBATI INSIGNIUM MONASTERIORUM FARFÆ, S. SALVAT. MAIORIS, SVBLACI, CRYPTÆ-FERRATÆ, FOSSÆ-NOVÆ, S. LEONARDI ORD. TEUTONICORUM, S. MARIÆ DE BANCIO, S. MARIÆ DE SITRIA,
ALMÆ URBIS PRÆFECTO, S. SEBASTIANI ORDINIS HIEROSOLYMITANI BALIVO, NATIONIS POLONICÆ, SABAUDIÆ, HELVETIORUM CATHOL. REIP. RAGUSINÆ, CANONICORUM REGULARIUM LATERAN. ET CÆLESTINORUM MONACHORUM
PROTECTORI.

Abrupturus moras, edendis Sanctorum mensis Maji Actisinterpositas, per mortem primarii eorum Auctoris R. P. Godefridi Henschenii, & novæ hujus parturitionis postumum fœtum oblaturus Eminentiȩ Tuȩ; nullum, quo ipsam conveniam, reperio aptiorem titulum, quam quod hujus operis priores Tomi duo continentes Acta Sanctorum Januarii, prodierint in lucem sub felicibus auspiciis Sanctissimi Propatrui Tui, Urbani VIII, Pontificisolim Maximi, Eminentissimique Patrui Francisci S.R.E. Cardinalis; ut vetus ille favor, ab Illustrissima Tua familia, primogenitis (ut sic loquar) fratribus impensus, animos faciat verecundanti ad Tuæ Purpuræ splendorem pupillo. Quamquam enim Patrocinium tantum diuturnum ipsis esse non siverit Optimi Pontificis, non multo post eorum Romam adventum, obita mors; supervivente tamen Eminentissimo ejus Nepote præfato, ejusque germano atque unanimi fratre Antonio, pariter Cardinale, factum eorum benevolentia est, ut succedentes ex ordine menses, Februarius, Martius, atque Aprilis similem invenirent gratiam, ante pedes summorum pro tempore Pontificum, Alexandri VII, Clementis IX, & Clementis X. Istis autem Purpurati Collegii columinibus huic mundo subductis, quid faciat, septem Tomorum mole, additoque sibi Propylæo, gravis Majus, ut, suo parente orbus, securus conspectum subeat Urbis & Orbis? Nihil utique sibi consultius invenit, quam ut prægressis fratribus notum hospitium, Barberinȩ, inquā, Domus amicum limen, Teque, Cardinalis Eminentissime, prius adeat etiam ipse, quam ad Palatium Papale se sistat. Tum vero ingrediens Bibliothecam, Barberinæ erga bonas litteras affectionis monumentum perenne, curante Eminentia Tua solicite conservatam & insigniter auctam; receptusq; in locum, juxta priores quatuor Menses sibi præparatum; recognoscat ibidem tot Codices alios, unde accepta referenda novit complura veterum scriptorum monumenta, faventibus iisdem Eminentissimis Patronis exinde transsumpta, & in suam structuram collata. Ita jam vix credet hospitem in Dominatrice Urbe se esse, ubi tantum suorum reperiet numerum; &, ut pridem notus expectatusque, nec incomitatus, adibit solium supremȩ in terris Potestatis, deducente Eminentia Tua. Quomodo enim poslet formidare repulsam, interveniente gratia talis ac tanti Proxenetæ? Quid porro aget, a primo illo gravissimi officii æstu respirans? Renuntiabit in Belgium, quam clementer exceptus, quam benigne habitus fuerit a Christi Vicario, respectu commendationis Tuæ. Inde vero transiens ad delibandum aliquid maximarum laudum Tuarum; dicet nobis ea Te pollere vitæ ac morum innocentia, quam, a prima infantia usque modo, nulla vellevis umquam tentaverit afflare suspicio; nequidem per effrænem illam licentiam, quæ Satyricis Poëtis concessa videtur tempore Pontificiorum Comitiorum. Narrabit, quanta Tua sit erga divinum cultum Religio; quam apparatus ad Missæ Sacrificium accedas, quam Deo intentus illud perficias; quam accurate sacros sub ipsum Ritus, & observes ipse, & observari ab aliis facias; quam munda, quam decentia omnia in subjectis Tibi ecclesiis esse velis, ut plurimum sumptu proprio. Laudabit zelum animarum, & Ecclesiasticæ disciplinæ rigorem, quo intendis, ut Sacerdotes ac Clerici Tui suo quam optime fungantur munere; dum commissa curæ Tuæ loca sacra præsens ipse visitas, non sine multiplici incommodo & impendio; dum eisdem per Apostolicas missiones consulis, quam potes frequentius; dum celebrata Synodo Sublacensi, conditisque in ea Decretis saluberrimis providisti, ut quisquis ea expleverit Pastor animarum, muneri suo plenissime fecerit satis. Commendabit idem Tuam integerrimam justitiam, cui in Romanæ Urbis Præfectura, velut in publico orbis Christiani theatro probandæ, prælusisti Urbinatensi Legatione; non solum ipse ab omni munere excutiens manus, sed Tuos etiam domesticos & ministros universos a donis recipiendis quam severissime prohibens, consueta quin etiam muneris istius emolumenta repudians. Qua enim ratione appeteres aliena, qui etiam propria liberalissime dispertiris, præsertim in pauperes; in quorum subsidium, Legatione prædicta fungens, multa aureorum millia erogasti; sicut in Abbatiis Tibi subditis accolas ac peregrinos egentes juvari curas frumento, pecunia, vestibus? Hoc est quod scientes miseri & inopes, Arimino redeunti a Generali Canonicorum Lateranensium Capitulo ibidem celebrato, ad multa milliaria obviam processerunt, communemque Pauperum Patrem ad Apostolicum Palatium gratulabundi deduxerunt. Fuit autem Tuæ juris servandi integritati tanta conjuncta mansuetudo atque prudentia, ut Provinciam, grassatoribus antea infestam, purgatam ab iis pacatamque reliqueris, ne unius quidem eorum effuso sanguine. Nec minus ibidem solers ad laxandam annonæ caritatem, effecisti, ut, cum aliæ circum Provinciæ fame laborarent, nullam ab ea privatim aut publice molestiam senserint Urbinates. Verum quo me abripit æstus animi, de tali Patrono sibimet gratulantis? quasi nesciam, inter innumeras excellentissimasque virtutes Tuas, unam vel ex præcipuis esse Modestiam, quæ graves Tibi reddit quantumvis meritissimas laudes Tuas, alienissima ab omni arrogantia & fastu. Taceri tamen a me non debet, quod inter tot munerum occupationes & curas, sane gravissimas; tantum erga litterarum studia afficiaris, quantum ab omni alio oblectamento assumendo abhorres; non solitus laxare animum, nisi vel legendo historiam quampiam sacram, vel aliquid quid Latine Italiceve scribendo. Id qui norunt Eruditi (quis autem non novit?) certatim Te sibi suisque studiis & lucubrationibus Patronum ambiunt, & reapse experiuntur: nec aliud est quod magis me impulit ad eumdem favorem sperandum postulandumque. De quo ne quidquam diffidere videar, ipsum solicitius exorando, abstineo pluribus; satisque habeo pro Eminentia Tua ad Deum & Sanctos juges fundere preces, ut quod fuerunt Patrui Tui Urbano VIII & quinque ex ordine summis Pontificibus; idomne pergas esse, totidem ac pluribus annis, sub uno S. D. N. Innocentio XI; nec non quidquid fuisti ab adolescentia Tua, Nobilitatis speculum, norma Prælatorum, sacri Collegii ornamentum, atque (ut uno verbo hæc & alia complectar plurima) dignus Urbano Papa & Barbarinis Cardinalibus Nepos; donec peracto vitæ quam longissimæ ac felicissimæ curriculo, illorum ter beatis animabus jungaris in cælo, particeps gloriæ ad quam præcesserunt; & consors Sanctorum, quorum ex parte hic legentur, ibi ex toto cognoscentur merita. Dabam Antverpiæ MDCLXXXV.

EMINENTIÆ TUÆ
Cliens humillimus
Daniel Papebrochius S. I.

APPROBATIO ORDINARII.

Accepi, quam pridem optaveram, & diligenter legi partem alteram de Actis Sanctorvm Maii, collectis & illustratis opera & studio P. Godefridi Henschenii piæ memoriæ, & P. Danielis Papebrochii, Theologorum Societatis Jesv, quorum in hisce, qui nunc prodeunt, duobus Tomis Quarto ac Quinto laboriosam industriam & eruditionem multiplicem, antehac pro modulo meo laudatam in primis tribus ejusdem mensis Tomis, nihil attinet iterum commendare pluribus; quando ipsa expectatio videndæ continuationis tanta ubique Regionum Christianarum est, ut præclarissimo simul & utilissimo operi sola sufficiat ad commendationem prolixam. Dico igitur, duos istos pari cum antegressis passu procedere; nihilque in iis repertum a me, quoad fidem aut mores, quo minus sint publica luce dignissimi. In quorum fidem præsentes propriæ manus subscriptione firmavi. Antuerpiæ MDCLXXXV, XXIII Januarii.

ANTONIVS HOEFSLACH,
Ecclesiæ Cathedralis Canonicas Graduatus, Episcopalis Seminarii Præses, Librorum Censor.

FACULTAS
R. P. Præpositi Provincialis Societatis Jesv Flandro-Belgicæ,
ET SUMMA PRIVILEGII CÆSAREI.

Cvm Acta Sanctorum, ad diem decimum septimum, octavum & nonum mensis Maji pertinentia, cura ac studio Godefridi Henschenii & Danielis Papebrochii, e Societate IESV, collecta, digesta, atque illustrata, tres dictæ Societatis Theologi legerint, Opusque laboriosum, eruditum ac luce publica dignum judicarint. Ego infra-scriptus Societatis prafatæ per Flandro-Belgicam Præpositus Provincialis, potestate ad id mihi facta ab Adm. Reverendo Patre nostro Carolo de Noyelle Præposito Generali, concedo Michaeli Knobbaert, Typographo Aniverpiensi, facultatem eadem Acta excudendi.

Cumque Sacræ Cæsareæ Majestatis decreto cautum sit, ne qui libri, a Societate IESV conscripti, in Provinciis Romano Imperio subjectis excudantur aut venales proponantur absque ejusdem Societatis consensu; hisce declaro, eumdem Typographum isto privilegio legitime frui. In quorum fidem hisce, officii mei sigillo munitis, manu mea subscripsi. Actum Antverpiæ mense 4 Aprilis MDCLXXXV.

ÆGIDIVS ESTRIX.

SVMMA PRIVILEGII REGIS CATHOLICI.

Carolvs, Dei gratia Hispaniarum, Indiarumque, &c. Rex Catholicus, Archidux Austriæ, Dux Burgundiæ, Brabantiæ, &c. Serenissimus Belgarum Princeps, diplomate suo sanxit, nequis Acta Sanctorum mensis Maji, auctoribus Godefrido Henschenio & Daniele Papebrochio Societatis Jesv Sacerdotibus edita, præter voluntatem Michaëlis Knobbari proximis novem annis ullo modo imprimat, aut alibi terrarum impressa in has nostræ Germaniæ Inferioris ditiones importet, venaliave habeat: qui secus faxit, confiscatione librorum & alia gravi pœna multabitur, uti latius patet in litteris datis Bruxellæ XXIII Junii MDCLXXIII.

Signat
LOYENS.

INDEX SANCTORUM AD TOMVM IV MAII.

A

A Coluthus sive Colluthus, M. in Ægypto, ex Synaxariis Græcis 309

Adrion, M. Alexandriæ, ex Martyrologio Hieron. 26

Ægina, M. Constantinopoli, ex Martyrologio Hieronymi 145

Ægyfa, Regina Angliæ. Commentarius Historicus de ejus cultu, marito, filiis, sepultura 186

Æmiliana de Cerchis, Vidua tertii Ord. S. Francisci. Commentarius prævius, De vita olim latine scripta tripliciter, miraculis, cultu probato in summario processus: itemque de vita Italica novissima 385. VITA auctore Vito Corronensi coævo. Prologus 386. Cap. 1 Matrimonium, Viduitas, affectus erga parentes & res ecclesiasticas 387. Cap. 2 Habitus tertii Ord. assumptus. Extases concessæ, tentationes superatæ 389. Cap. 3 Varii ejus precibus adjuti. Ejusdem humilitas, pœnitentia & devotio 392. Cap. 4 Extases variæ. Amore Jesu votum patiendi, spiritu prophetiæ diversa indicata, filia resuscitata 394. Cap. 5 Alii favores divinitus ei impensi. Ultimus morbus, & felix obitus 397. Cap. 6 Apparitiones variæ post obitum factæ 400. Appendix de apparitionibus post mortem 401. Miracula intra trienniū ab obitu patrata 403. ALIA VITA BREVIOR 408. ALIA VITA ex Volaterrano 410. Summarium Processus pro remissorialibus obtinendis 413. Appendix ad Processum 416

Æmilius, M. in Africa, ex Martyrol. Hieronymi 308 Æonius vide, Evonius.

Alcuinus Levita, Abbas in Gallia. Commentarius prævius De vita a Coævo scripta, anno mortis; & Arnone Salisburgensi, an fuerit Alcuini frater 333. Prologus auctoris ad vitam. Cap. 1 Pueritia: studia sub Egfrido Archiep. Eboracensi 335 Cap. 2 Alia ejusdem acta in Anglia sub Ælberto Archiepisc. Discessus in Franciam. Felix hæreticus confutatus 337. Cap. 3 Acta in senectute. Varia cælitus præscita, incendium extinctum, infirmi sanati 339. Cap. 4 Libri scripti, exercitia pia, morbus, Obitus, Sepultura, Epitaphium 342

Alexandra, M. Ancyræ, ex paßione S. Theodoti M. 147

Anastaso, Leucadiæ in mari Ionio, ex Synaxario Ms. 184

Andreas Pischeriensis, Ord. Prædicatorum. Commentarius prævius De vitæ summario, cultu, Translatione 627. ACTA ex Italico Lactantii Guarinoni Ordinis Prædicatorum ibid.

Andronicus, Pauli Apostoli cognatus, ex Menæis 4

Aquilinus, M. Niveduni, ex Martyr. Hieronymi 27

Arenus, M. Diaconus Alexandriæ, ex Martyrologio Hieronymi 309

Artemius, M. Niveduni, ex Martyrol. Hieronymi 27

Augustinus Novellus, ex Ord. Eremitatum Augustinianorum Commentarius prævius De vita a coævo scripta: ætate, Patria, Familia, Reliquiis 614. Cap. 1 Augustini Vita ante & post susceptum habitum in Sicilia 616. Cap. 2 Acta Augustini in Italia usque ad obitum 619. Cap. 3 Miracula post obitum 621. Appendix 1 Examen ad probationem antiqui cultus anno 1638 622 Appendix 2 De Reliquiis Thermas in Siciliā missis an. 1620 624

B

Bartholomæa, sive Elisabeth, Virgo tertii Ord. Servorum B. M. Sylloge Historica: ejus cultus, elogium, Reliquiæ 626

Basilia sive Basia, M. in Africa, ex Martyrologio Hieronymi 308

Basilius, M. in Africa, ex Martyrol. Hieronymi 308

Basilla, M. Alexandriȩ ex Martyrol. Hieronymi 26

Bruno, Ep. Herbipolensis in Germania. Commentarius historicus Natales ejus, rescripta Pontificum, Elogia vitæ, testimonia miraculorum 38 Miracula anno 1202 & 1203 petrata ex Ms. 40

Bustasius, M. Presb. CP. ex Martyr. Hieronymi 308

C

Cælestinus, vide Petrus.

Cælestinus, M. Rotnaci in Flandria, perperam creditus Papa Romanus, ex variis 34

Callocerus sive Gallicorus, M. Romæ, ex Martyrologio Hieronymi 26

Calcorus, M. Niveduni, ex Martyr. Hieronymi 27

Calocerus & Parthenius MM Commentarius Prævius. Cultus ex Martyrologiis. Acta vetera ex Mss. Reliquiæ in Mauri-montis Lotharingiæ monasterio 301. Passio ex variis codicibus Mss. 302

Calonica M. Romæ ex Martyrologiis 308

Cassius M. ex Martyrologiis Mss. 146

Cenronus M. ex Martyrologio Hieronymi 144

Claudia, M. Ancyræ, in Paßione S Theodoti 147

Clonicus, M. Romæ, ex Martyrologiis 308

Colluthus sive Acoluthus, M. in Ægypto, ex Synaxariis Græcis 309

Convallus, Archidiac. Glascuensis in Scotia. Commentarius historicus de cultu & memoriis ejus 183

Crescentius M. Romæ ex Martyrologiis 308

Cyrillus Episc. Trevirensis. Memoriæ de ejus Episcopatu & cultu, ex variis 331

D

Dativus, M. ex Martyrologio Hieronymi 144

Dativus M. CP. ex Martyr Hieronymi 145

Dicessus, M. in Africa, ex Martyrologiis 308

Dierantus, M. lect. CP. ex Martyr Hieronymi 145

Dioscorus, M. lect. in Ægypto, ex Martyrologio Hieronymi 145

Dioscorus, M. Diac. ex Martyrol. Hieronymi 144

Donator, M. in Africa, ex Martyrologiis 308

Donator 2, M. in Africa, ex Martyrologiis 308

Dunstanus Ep. Commentarius prævius. De quintuplici Vita, unde prima & tertia datur: deque translatione & festivo cultu 344. Prologus Auctoris 346. Cap. 1 Ortus, educatio, studia, mora in aula Regis, & inde expulsio 347. Cap. 2 Monachatus S. Dunstani. Gesta & pius obitus Æthelfledæ viduæ. Antiphona ex cithara prolata 348. Cap. 3 Res gestæ sub Edmundo Rege. Abbatia Glastoniensis suscepta. Dæmonum insidiæ evitatæ 350. Cap. 4 Acta sub Edredo & Edwio Regibus. Episcopatus recusatus: exilium 353. Cap. 5 Episcopatus Wigorniensis & Londinensis, dein Archiepiscopatus Cantuariensis: iter Romanum 354. Cap 6 Variæ visiones: præparatio ad mortē 357. ALIA VITA Auctore Osberno Præcentore Cantuariensi, ex Mss. Antuerpiensi & Bonifontis. Prologus 359. Cap. 1 Ortus divinis oraculis illustratus, adolescentia Glastoniæ pie peracta 359. Cap. 2 Vita in aula Athelstani Regis, & inde depulsio: morbus: vita monastica: diabolus victus 361. Cap. 3 Elgivæ aliis Æthelfledæ Matronæ res gestæ & pius obitus: monasteria quinq; a Dunstano constricta, revelata futura 363. Cap. 4 Res gestæ sub Edmundo Rege. Abbas Glastoniam regit: insidiæ dæmonum, cælestes visiones 365. Cap. 5 Res gestæ cum Edredo Rege. Episcopatus non admissus 366. Cap. 6 Acta sub Edwio Rege. Exilium S. Dunstani 367. Cap. 7 Reditus in Angliam: collati Episcopatus Wigorniensis & Londinensis, & Archiepiscopatus Cantuariensis. Exercitia miraculis adornata 369. Cap. 8 Rex Edgarus emendatus; S. Eduardus & Ethelredus filii coronati. Alia ante obitum gesta 372. Cap. 9 Ultimum vitæ triduum, felix obitus, sepultura 374. LIBER 2 Miracula ab obitu S. Dunstani patrata. Prologus 376. Cap. 1 Miracula ante tempora scriptoris, quædam ipso puero 377. Cap. 2 Translatio Corporis; varia beneficia 380. Cap. 3 Alia miracula 382

E

Elgiva, vide, Ælgyfa.

Elisabeth, vide, Bartholomæa.

Eonius, vide, Evonius.

Epononus, M. Romæ ex Martyrol. Hieronymi 26

Ericus, Rex Sueciæ M. Commentarius Historicus de Actis ejus & cultu 187. ACTA, auctore Israele Canonico Vpsalensi ex Ms. Cap. 1 Res gestæ in vita, & miracula in morte 188. Cap. 2 Octo mortui aut pro mortuis habiti resuscitati: adjuti muti, cæci, puerperæ; & alii ægri 190. Cap. 3 Plurimi ægri, amentia, febri, doloribus variis liberati. Item Rex contabescens, & incendia submota 193. Appendix. Recentiora duo miracula, ex Ms. Sequentia, ex vetusto Missali 196

Eubiotus, vide Philetærus.

Euchus sive Effuhus. M. Presb. CP. ex Martyrologio Hieronymi 144

Evodius sive Evonius, Ep. in Avernia, cultus antiqui argumenta: dubia circa personam 332

Euphrasia, M. Nicææ in Bithynia, ex Synaxariis Mss. 146

Euphrasia, M. Ancyræ, in Paßione S. Theodoti 147

F

Fabius M. an aliquis Fæsulis in Hetruria? 132

Felix, M. Romæ, ex Martyrologiis 308

Felix M. Ep. Spellatensis. Commentarius prævius De loco Sedis & Martyrii, cultu præsenti & figmentis Hispanicis. 167 Acta martyrii juxta Ms. Papiense, anno 1523 excusa 168

Felix de Cantalicio. Ord. Cappucinorum Romæ. Commentarius prævius de ejus Beatificatione, Translatione, Scriptoribus Vitæ ac miraculorum, & Cappucinorum Origine 203. INFORMATIO pro Canonizatione, ex Ms. Italico Fr. Sanctis Guardiani Romani. Cap. 1 Ingressus in Religionem & quædam præcipuæ virtutes 206. Cap. 2 Oratio B. Felicis & miracula viventis 207. Cap. 3 Ultima infirmitas & miracula post mortem 209. VITA Auctore Fr. Matthia Salodiensi coævo, ex Ms. Italico. Prologus 210. Cap. 1 Felicis origo, ingressus in ordinem, quȩstoris officium, conversatio exemplaris cum secularibus 212. Cap. 2 Conversatio cum Fratribus, exemplaris vita, & animi puritas 214. Cap. 3 Oratio B. Felicis 216. Cap. 4 Frequens usus Sacramentorum, spiritus Prophetiæ, & caritas erga proximum 219. Cap. 5 Obedientia & humilitas 222. Cap. 6 Maceratio corporis, abstinentia, castiras excellens 223. Cap. 7 Concordia virtutum B. Felicis & perseverantia 225. Cap. 8 De fortunato B. Felicis transitu & sepultura 227. Cap. 9 Miracula a Fr. Felice dum viveret patrata 230. Cap. 10 Miracula post mortem B. Felicis Romæ patrata 231. Cap. 11 Miracula facta Neapoli, Porceni, & alibi 232. SVPPLEMENTVM ex Italico Fr. Ioannis Baptistæ Perusin; Cappucini. Cap. 1 Vita Felicis in seculo, ingressus in Religionem 234. Cap. 2 Caritas, zelus, conversatio utilis, aliæque virtutes externæ 236. Cap. 3 Devotio Felicis animique demissio; obitus prȩdictus 237. Cap. 4 Concursus ad sepulturam, Beatificatio, Miracula 239. SVPPLEMENTVM 2. ex annalibus Cappucinorum Zachariæ Boverii. Cap. 1 Virtutes Felicis in seculo & Religione: caritas erga ægros miraculis illustrata 240. Cap. 2 Vitia redarguentis dexteritas & efficacia 242. Cap. 3 Felicis caritas erga Deum, æstimatio apud omnes, beatus obitus 244. Cap. 4 Sepultura, miracula, liquor salutaris ex Corpore emanans 246. MIRACVLA ex Proceßibus Mss. selecta a Zacharia Boverio in Annalibus Cappucinorum. Cap. 1 Prophetici in Felice spiritus exempla 247. Cap. 2 Aliæ prophetiæ & cordium secreta cognita 249. Cap. 3 Miracula in curandis morbis a Felice patrata 251. Cap. 4 Miracula aliis in rebus facta: panis, vinum, oleum multiplicata 254. Cap. 5 Sanitates per liquorem, ex defuncti corpore stillantem, obtentæ 256. Cap. 6 Beneficia variarum curationum, per varias B. Felicis Reliquias impetrata 259. Cap. 7 ad solam B. Felicis invocationem adjuti quam plurimi, vel oleo lampadis ad sepulcrum ardentis 262. ALIA MIRACVLA ex Ms. collectione Fr. Ioannis Baptistæ de Colle-veteri, & aliis Mss. Conventus Romani. Cap. 1 Miracula quædam ante Beatificationem ab aliis præterita 265. Cap. 2 Alia ante Beatificationem miracula a Septembri anni 1622, 267. Cap. 3 Miracula quædam post Beatificationem, ad invocationem B. Felicis facta, usque ad annum 1634, 269. Cap. 4 Gratiæ impetratæ ope B. Felicis ab anno 1633 ad 1640, 271. Cap. 5 Gratiæ singulares anno 1641 & tribus sequentibus notatæ 273. Cap. 6 Recentissimæ memoriæ curatio in puella paralytica, facta Romæ anno 1682, 275. Informatio additionalis de incorrupto B. Felicis corpore, & miraculoso qui exinde scaturit liquore, 277. Memoriale additionale, ad demonstrandum quod liquor iste non possit extrinsecus advenisse, 281. APPENDIX de origine Cappucinorum S. Francisci, ex Italico Fr. Ioannis de Terra-nova. §. 1 Fratrum Matthæi, Ludovici & Raphaëlis vocatio & secessio ab Ordine, probata Clementi VII: aliorum ad illos accessio 283, §. 2 Reformatio in Calabria constituta, inter persecutiones servata, & tandem a Clemente VII confirmata 285. §. 3 calumniæ objectæ reformationi, tamquam non fundatæ in Regula, novæ, despicabili, inutili, & indiscretæ 286. §. 4 Aliæ quædam objectiones, & incrementum Ordinis usque ad annum 1571, quo hæc scripta sunt 289. POEMA Melchioris Lopez de Sousa Lusitani, Presbyteri Algarbiensis, de vita B. Felicis Cappucini 291

Fortunatus, M. in Africa, ex Martyrologiis. 308

Franciscus Dyrrachinus, Ord. Minorum, Uriæ in Salentinis. Cap. 1 Franciscanorum testimonia. Vitæ epitome ex oratione Quinti Marii 43. Cap. 2 Conatus ejusdem Quinti pro cultu Francisci restaurando. 46

G

Gallicolus, M. Romæ, ex Martyrologiis 308

Gallicorus, sive Callocerus, M. Romæ, ex Martyrologio Hieronymi 26

Guilielmus de Tolosa, Ord. Eremitarum S. Augustini in Aquitania. Commentarius prævius. De vita inserta gestis Tolosanorum, & elevatione Corporis 197. VITA, auctore Nicolao Bertrandi ex editione anni 1515. Prologus. Cap. 1 Religiosæ vitæ initia & virtutes eximiæ 198. Cap. 2 Viventis miracula 200. Cap. 3 Aliæ virtutes, pius obitus, secuta miracula. 202

H

Hadulphus, Episc. Cameracensis, Arrebatensis, & Abbas S. Vedasti.Commentarius histor. de ejus miraculis, translationibus, cultu, Reliquiis 332

Heraclius, M. Niveduni, ex Martyrol. Hieronymi 27

Hermon, M. ex Martyrologio Hieronymi 144

Hortasius, M. Presb. ex Martyrol. Hieronymi 144 Humiliana, vide, Æmiliana.

I

Indica, M. in Africa, ex Martyrologiis 308

Indicus, M. Romæ ex Martyrologiis 308

Ingenua, M. Romæ ex Martyrologiis 308

Joannes, M. Venetiis. Commentarius prævius. De Apocryphis actis S. Procopii, eidem male applicatis, temporeque & actis Translationis 304. Translatio Corporis & Miracula, ex impresso Italico 305

Julia, M. Romæ, ex Martyrologiis 308

Iulianus, M. ex Martyrologiis Mss. 146

Iulianus M. ex Synaxariis Mss. 146

Iulitta M. Ancyræ, in Paßione S. Theodoti 147

Iunias, Pauli Apostoli cognatus, ex Menæis 4

L

Lector M. ex Martyrologio Hieronymi 144

Libus seu Liber, Episc. M. Romæ, ex Martyrologio Hieronymi 26

Lucegia, Virgo, ex Martyrologiis Mss. 146

Luciana, M. CP. ex Martyrologio Hieronymi 145

Lucius M. ex Martyrologio Hieronymi 144

Lucusta, M. in Africa, ex Martyrologiis 308

M O

Marcianus, M. CP. ex Martyr. Hieronymi 145

Martyres IV, ex Martyr. Hieronymi 144

Martyres LXXVII, Acta ex Socrate 170

Matrona, M. Ancyræ, in Paßione S. Theodoti 147

Maxima, M. ex Martyrologio Hieronymi 144

Menedemus, M. cum aliis LXXVII MM. Acta ex Socrate 170

Merolilanus, Presb. M. Remis in Gallia. Commentarius Historicus. De cultu, Actis, Translatione, ex Flodoardo 185

Minercus, M. Niveduni, ex Martyrol. Hieronymi 27

Montanus, Reclusus in Gallia, cultus in agro Luxemburgensi: ex Hintmaro & aliis 35

Orbana, M. in Africa, ex Martyrologiis 308

P

Palmus, M. Diac. ex Martyrologio Hieronymi 144

Pamphalon, Miles Ægyptius, M. Chalcedone, ex Menæis 25

Pamphamer, Miles Ægyptius, M. Chalcedone, ex Menæis 25

Pantherus, M. Lect. CP. ex Martyr. Hieronymi 145

Pantherus, M. Diac. ex Martyrologio Hieronymi 144

Partinus, M. in Africa, ex Martyrol. Hieronymi 308

Paschalis Baylon, Ord. Minorum Discalcearorum, Villæ regiæ in Hispania. Commentarius prævius. De Scriptoribus vitæ & Miraculorum 48. VITA ex Hispanico Fr. Ioannis Ximenez coævi. Cap. 1. Natales Sancti, vita pastoritia ante ingressum in Ordinem 49. Cap. 2 Paschalis jam Religiosi occupationes diurnæ atque nocturnæ 51. Cap. 3 Itinera per suam provinciam, item in Franciam, Xerez, & Villamregalem 53. Cap. 4. Zelus animarum, arcana divina inspecta, revelationes aliæ 56. Cap. 5 Spiritus Prophetiæ & scientia infusa 58. Cap. 6 Miracula quædā in vita patrata 60. Cap. 7 Humilitas, paupertas, & pœnitentia 63. Cap. 8 Oratio ac Meditatio 65. C. 9 Excellentia fidei, devotio erga Eucharistiam & Deiparam 68. Cap. 10 Castitas, mortificatio, silentium, caritas, observantia 71. Cap. 11 Reliqua vita & felix obitus 73. Cap. 12 Miracula triduo Pentecostali ad sancti Corporis præsentiam facta 76. Cap. 13 Alia post sepulturam in Villa-regali patrata 78. Cap. 14 Facta variis locis invocato Paschali 82. Cap. 15 Reliquæ miraculosæ curationes ejus ope impetratæ 85. Cap. 16 Promotus cultus, Corporis integritas, Vitæ compendium 87. SVPPLEMENTVM vitæ, virtutum, & Miraculorum, ex Italico Fr. Christophori d' Arta. Cap. 1 De vita Paschalis ante susceptum Religionis consilium 89. Cap. 2 Vocatio ad eamdem, & acta ante ingressum 90. Cap. 3 Ejus jam Religiosi insignes virtutes 92 Cap. 4 Prudentiæ, scientiæ & prophetiæ dona Paschali concessa 94. GLORIA POSTVMA, ex lib. 2 & 3 Christophori d' Arta. Cap. 1 Incorrupti Corporis quaterna inspectio intra novem annos 95. Cap. 2 Principum Populorumq; erga sepulcrum & Reliquias Paschalis devotio 98. Cap. 3 Sacella plurima S. Paschali erecta, festa apparatissime celebrata 100. Cap. 4 Devotio erga Paschalem in Sardiniam promota 102. Cap. 5 De pulsibus in arca S. Paschalis audiri solitis, ad indicandum grande bonum aut malum, vel incredulos convincendum 105, Cap. 6 De similibus pulsibus, ad solatium devotorum aut salubrē commonitionem, sæpius factis 108. Cap. 7 De crebro testatissimo que pulsu, ex Reliquiis & imaginibus Beati audito 110. Cap. 8 Mortui suscitati ad invocationem B. Paschalis 113. Cap. 9 Infirmitates variæ invocato B. Paschali miraculose curatæ 116. Cap. 10 Miracula per Reliquias B. Paschalis facta 117. Cap. 11 Sanitates obtentæ voto visitandi sepulchri facto 120. Cap. 12 Apparitiones B. Paschalis, infirmis aliisque eum invocantibus factæ 123. Cap. 13 Aliorum miraculorum copia, duo ex secundo processu decerpta 125. Cap. 14 Alia quatuor Miracula ex secundo processu desumpta 128. Cap. 15 De Beatificatione Paschalis & actis in causa Canonizationis usq; ad annum 1672 129

Patamon, M. & Presb. ex Martyrol. Hieronymi 144

Patamon, M. Lect. CP. ex Martyrol. Hieronymi 145

Parterius sive Parthinius, M. Romæ, ex Martyrologio Hieronymi 26

Parthenius, vide Calocerus

Paternus, M. Romæ, ex Martyrologiis 308

Paulus, M. Niveduni, ex Martyrologio Hieronymi 27

Petecundus, M. Diac. ex Martyrol. Hieronymi 144

Peteglonus, M. Lect. CP. ex Martyr. Hieronymi 145

Petrus Cȩlestinus, Pontifex Romanus: Commentarius prævius de veteri ac recentiori cultu: de vita primum ab ipsomet scripta &c. 419 SYLLOGE vetustiorum monumentorum, ex varis libris collecta. Cap. 1 Confessio S. Petri de actis adolescentiæ suæ usque ad Sacerdotium 422. Cap. 2 Acta in montibus Muronis & Mageliæ, visiones divinæ & tentationes diabolicæ 424. Cap. 3 Electro ad Pontificatū ejusq; abdicatio, a Ptolomæo Lucensi, Guilielmo de Nangiis, Francisco Petrarcha, ætate proximis, celebrata 426. Cap. 4 Summarium Miraculorum ante Papatum, ex Ms. Italico Neapolitano 430. Cap. 5 Miracula in & post Papatum, atque post mortem, ex eodem Summario Italico 432. Cap. 6 Bulla Canonizationis & Translationis historia, ex editione Fabri, collata cum Mss. 433. OPVS METRICVM Iacobi Card. S. Georgii ad Velū aureis Epistola dedicatoria 437 PROSA in totius triplicis operis metrici præcognitionē PARS 1 præfatio auctoris de seipso operisq; sequentis forma; materia, causa, utilitate 438. PARS 2, historiȩ in hoc opere tractandæ Synopsis 439. LIBER I Cap, 1 Turbæ post mortem Nicolai IV, tam inter Cardinales quam inter cives, illorumque dispersio cum periculo schismatis 443. Cap. 2 Rebus utcumque in urbe compositis pergunt Perusii discordare Cardinales, ibique excipiunt Reges Siciliæ & Hungariæ 447. LIBER. II. Cap. 1 Subita & insperata Electio Fr. Petri de Murrone ad Pontificatum 449. Cap. 2 Electio nuntiata Petro, a legatis in Murronem missis, & ab eodem acceptata 451. Cap. 3 de prima vita Fr. Petri & singulari exercitationis Eremiticæ rigore 453. LIBER III. Cap. 1 De accessu Cardinalium Aquilam, & Cælestini Coronatione 455. Cap. 2 Acta Cælestini in Pontificatu minus probata Cardinalibus 457. Cap. 3 Consilium de renuntiatione quomodo sumptū, & executioni mandatū a Cȩlestino sit 458. LIBER I. De Electione Bonifacii VIII & reditu in urbem 462. LIBER II De Coronatione Bonifacii VIII 463. Cap. 1 De ceremoniis Coronationis Papalis ante Vaticanam Basilicam factæ 465. Cap. 2 Ordo Processionis a Vatic. ad Lateranū 467. Cap. 3 Reliquæ dictæ Processionis & Solennitatis ceremoniæ 470. LIBRITRES de Canonizatione S. Petri Cælestini, ejusdem Cardinalis 473. LIBER 1. De gestis a Cessione Petri usq; ad Canonizationē 475. LIBER 2. De discussione causæ, ipsaque Canonizatione solenniter Avenione celebrata 478. LIBER 3 de miraculis S, Petri, tā in Bulla propositis quam aliunde certis 480. OFFICIVM de sancto, compositum ab eodem Iacobo Cardinali. 483 VITA Auctore Petro de Aliaco. Prologus 484 Historiæ Liber 1, in quo exornantur ab ipso Sancto scripta 485. Prologus libri 2, 489. Cap. 1 Raræ ejus virtutes, Regula pro Monasteriis suis a Gregorio X probata, zelus animarum 490. Cap. 2 fuga ad loca magis secreta. Summus Pontificatus admissus & depositus 492. Cap. 3 Vita privata, arcta custodia, mors, sepultura 494. SVPPLEMENTVM HISTORICVM 499. Cap. 1 De natalibus Sancti & secessu in eremum 499. Cap. 2 Secessus in montē Magellæ, & vitæ ibi actæ rigor, atque miracula a Petro facta 501. Cap. 3 Institutio, confirmatio, propagatio & regimen Ordinis a Sancto fundati 505. Cap. 4 Miracula in secessu eremitico facta ante regressum in Murronem 508. Cap. 5 alia ejusdem temporis miracula 511. Cap. 6 Reditus in montem Murronis & gesta usque ad Pontificatū 514. Cap. 7 miracula Sancti, degentis in cella S. Onuphrii 515. Cap. 8. Electio Petri in Pontificem, Coronatio Aquilæ & alia ibidem acta 517. Cap. 9 Cælestini Constitutiones variæ, profectio Neapolim 520. Cap. 10 Cȩlestinus abdicato Papatu, post electionem Bonifacii VIII, clam eo fugit ad solitudinem 523. Cap. 11 Retractus a fuga Cælestinus illustratur miraculis, & Fumone inclusus sancte moritur 525. Cap. 12 Sepultura Sancti juxta Ferentinum, eamque secuta miracula 527. Cap. 13 Canonizatio Sancti. Miracula & veneratio Reliquiarum ejus 530. Cap. 14 Corpore Aquilam translato, urbis ejus Patronum multis modis se declarat Sanctus. 533

Phaina, M. Ancyræ, in Paßione S. Theodoti 147

Philetairus & Eubiotus, MM. Commentarius prævius de fabulositate Actorum Græcorum, coævis falso adscriptorum, per conjecturam abstergenda: deque ipsorum certiori cultu, & certitudine sociorum, 310. Ejusdem Martyrii qualiscumque contextus Græco-Latinus 312

Poliochus, M. Cæsareæ in Cappadocia, ex Martyrologio Hieronymi 309

Possidius seu Possidonius, Calamæin Numidia Episcopus Commentarius prævius. Vita recentior, & cultus in agro Mirandulano, hujus an alterius sit 27. VITA, ex Vita & operibus S. Augustini collecta, ab Innocentio Keferlohero Can. Reg. 29. Præfatio quam utiliter in Actis Sanctorū laboretur. Cap. 1 S. Possidii Ordinatio. Patientia a gentilibus exercita 29. Cap. 2 Victoria de Donatistis disputando relata 30. Cap. 3 Legatio ad Honorium Imp. Acta in Collatione Cartaginensi. Reliquiæ S. Stephani acceptæ 32. Cap. 4 Incursio Wandalica: Possidii scripta & obitus 33

Potamon, M. Ep. Heracleæ in Ægypto. Commentarius Historicus. Vitæ & Martyrii acta ex Epiphanio & Athanasio: cultus recens 166

Potentiana, vide, Pudentiana.

Prætexta, M. in Africa, ex Martyrol. Hieronymi 308

Praxedes, vide, Pudentiana.

Primolus, M. in Africa, ex Martyrologiis 308

Primus, M. in Africa, ex Martyrologiis 308

Pudens senator, vide, Pudentiana.

Pudentiana seu Potentiana, Praxedes ejus soror, & Pudens pater earum, Commentarius prævius de gemino Pudente, quorum posterior Sanctarum pater; deque harum actis, ætate, cultu, reliquiis. 296. Acta, auctore S. Pastore 299

Q

Quinibertus, Monachus prope Maricolas in Hannonia, Commentarius Historicus, De ejus notitia ex Molano, & loco cultus 184

Quintus, M. in Africa, ex Martyrologiis 308

R

Restituta V. M. Afra. Commentarius prævius. De translatione Corporis Neapolim, inventione, miraculo in Sicilia facto & Actis 19. ACTA ex Mss. Cap. 1 Professio fidei coram judice & erudita dissertatio 20. Cap. 2 Post prima tormenta & consultū a Judice Præfectum, nova fidei professio 22. Cap. 3 Posteriora tormenta obitus, sepultura. 23

Rogata, M. in Africa, ex Martyrologiis 308

Romana, M. in Africa, ex Martyrologiis 308

S

Salustius, M. in Africa, ex Martyrologiis 308

Saturno, M. Romæ, ex Martyrologiis 308

Seleucus, M. Romæ, ex Martyrologiis 308

Serapion, M. Presb. ex Martyrol. Hieronymi 144

Serapion, M. Presb CP. ex Martyrol. Hieronymi 145

Silvanus, M. Alexandriæ, ex Martyrol. Hieronymi 26

Sira, V. M. in Perside, Commentarius Prævius. De Actorum auctore, deque die & anno mortis 171. ACTA Græco-latina ex Ms. Florentino. Cap. 1 Ortus Sanctæ & educatio, visiones variæ 172. Cap. 2 Christianam se professa Sira varie torquetur 176. Cap 3 Alii cruciatus, mors, cultus. 181

Solochon, Ægyptius Miles M. Chalcedone, ex Menæis 25

Sosander, M. Ancyræ, in paßione S. Theodoti 147

Stephanus, Patriarcha Constantinopolitanus, ex Leone Grammatico & Synaxariis. 36

T

Tecusa, M. Ancyræ, in Paßione S. Theodoti 147

Theodorus, M. cum aliis LXXVII MM. Acta ex Socrate 170

Theodorus, Ep. M. Romæ, ex Synaxariis Mss. 146

Theodorus, Episc. Lucensis. Commentarius prævius De ejus cultu &c. ex variis. VITA ex Mss. 329

Theodotus, M. Ancyræ in Galatiæ. Commentarius prævius De ejus Actis, Elogiis, ac tempore Passionis 147. ACTA Græcolatina ex Ms vaticano, auctore Nilo teste oculato. Præfatio, de causa scriptionis & prima vita Sancti 149. Cap. 1 Persecutio gravis sub Theotecno Præside. quam utilis in ea Theodotus aliis juvandis & animandis: quid de se prædixerit Frontoni Presbyrero 150. Cap. 2 Martyrium septem Virginum: Theodoti pro vivis & mortuis solicitudo: Sepultura curata 155. Cap. 3 Theodotus ultro se sistit Præsidi, fidem profitetur, prima tormenta generose tolerat 158. Cap. 4 Post iteratam quæstionem capite plectitur, corpus a Frontone Presb. tumulatur 162

Thethmarus, Presb. professus Regulam S. Augustini in Holsatia & Wagria. VITA, collecta ex chronico Helmoldi Coævi. 41

Torpes M. Commentarius prævius, De ejus cultu, ac pervetustis sed apocryphis Actis, indeque sumptis Elogiis apud Martyrologos 5. ACTA ex Mss. Cap. 1 Confessio fidei coram Nerone 7. Cap. 2 tormenta illata, Martyrium sepultura 9. NOTÆ ET CENSVRÆ prolixæ ad utrumque caput. Dissertatio de cultu & Reliquiis S. Torpetis. §. 1 An sinus Sambracitanus nomen Sancti tulerit ante X sec. 11 §. 2 Monumenta certiora cultus S. Torpetis in Provincia 12. §. 3 De cultu & prætensa inventione Corporis apud Lusitanos 14. §. 4 Caput Pisis. Acta unde & ubi scripta. 17

V

Venantius, M. Camerini in Umbria. Commentarius prævius de cultu Sancti antiquo, Translatione & relatione Corporis, Actorum fabulositate 136. Historia ablati & relati Corporis, ex editione Vghelli & Ms. 137. Acta ex Ms. 139 Annotatio Critica 143. Appendix, Quomodo Acta ejus ex antiquioribus Actis S. Agapiti pueri, Martyris Prænestini, pro magna parte sint desumpta. Post pag. 144

Victor, M. Niveduni, ex Martyrologio Hieronymi 27

Victor, M. Alexandriæ, ex Martyrologio Heronymi 26

Victor, M. ex Martyrologiis Mss. 146

Urbana, M. Romæ, ex Martyrologiis 308

Urbana 2, M. Romæ, ex Martyrologiis 308

Urbanus, M. cum aliis LXXVII MM. Acta ex Socrate 170

Y

Yvo Presb. Commentarius prævius de Processibus ad Canonizationem &c. 537. Vitæ summarium ex Processu 538. PROCESSVS formatus anno 27 a morte Sancti. Cap. 1 Expositio & confirmatio totius Processus per Commissarios & Notarios facta 541. Cap. 2 Natales S. Yvonis, studia, officia, pauperum gratuitum patrocinium 544. Cap. 3 Humilitas & asperitas in vestitu & cilicii usu 546. Cap. 4 Lecti durities, & cibi tenuitas; jejunii assiduitas 548. Cap 5 Quotidiana exercitia, conversatio, & prædicatio fructuosa 550. Cap. 6 Liberalitas erga pauperes, nudos, algentes & famelicos 553. Cap. 7 Aliæ quædam virtutes cum prioribus connexæ 556. Cap. 8 Quædam viventis miracula 558. Cap 9 S. Yvonis obitus & sepultura 560. Cap. 10 Miracula post mortem Sancti, ac primum varii suscitati a morte 561. Cap. 11 Alii quidam vivificati, etiam ante partum mortui: puerperæ adjutæ 563. Cap. 12 Liberati a præsenti periculo mortis, invocato S. Yvone 565. Cap. 13 Alii a præsenti morte divinitus erepti 567. Cap. 14 Confracti & paralytici sanati 569. Cap. 15 Cæci illuminati, infirmitates oculorum curatæ 571. Cap. 16 furiosis mens reddita 572. Cap. 17 Aliæ infirmitates curatæ, recuperatæ res amissæ ope S. Yvonis 574. APPENDIX De Canonizatione S. Yvonis, Corporis elevatione, translationibus, cultu 577. VITA PROLIXIOR Prœmium 581. Cap. 1 Patria, genus, nomen Yvonis & parentum ejus, & sancta primæ pueritiæ studia 583. Cap. 2 Studia Parisiis & Aurelianis 585. Cap. 3 Munus Officialis Rhedonibus & Trecoris præclare gestum: caro spiritui post octennem luctam subdita 587. Cap. 4 Yvonis ad animarum curam traducti vita exemplaris & austera 590. Cap. 5 Prædicationum & orationum efficacia: opera misericordiæ corporalis & spiritualis 591. Cap. 6 mors prævisa, extremæ actiones, sepultura 594. Cap 7 Quædam viventis miracula 595. Cap. 8 Mortui suscitati, plures a mortis periculo liberati, invocato S. Yvone. Cap. 9 Contracti & paralytici sanati, cæci & oculis infirmi curati, dæmoniaci ac furentes liberati 603. Cap. 10 Diversa alia beneficia, per invocationem S. Yvonis miraculose obtenta 606. APPENDIX De Reliquiis Sancti in Belgio. §. 1 De iis quæ Antwerpiæ & Gandavi habentur 608. De iis quæ Mechliniæ & Lovanii 611

INDEX CHRONOLOGICUS

SECULUM I, II, III.

Sec. 1 Andronicus & Junias, cognati S. Pauli Apostoli Pag. 4

S. Torpes M. Pisis, sub Nerone. 5

Sec. 2 SS. Pudentiana & Praxedes atque Pudens Pater illarum, florent sanctitate. 296

Sec. 3 SS. Calocerus & Parthenius MM. Romani 301

Sub Diocletiano & Maximiano S. Colluthus M. sive Acolutus. S. Joannes M. 304. SS. Solochon, Pam-Pamphamer, & Pamphalon passi Chalcedone 25 S. Felix Ep. Spellatensis M. 167 Restituta V. M. Afra. 19

SECULUM IV.

Anno 304 SS. Theodotus, Tecusa, Alexandra, Claudia, Phaina, Euphrasia, Matrona, Julitta, Sosander MM. Ancyrani. 149

Anno 311 & 318 SS. Philetærus & Eubiotus MM. 310

Sub Constantino Magno S. Restitutæ V. M. Corpus ex Ænaria transfertur Neapolim. 19 f

Anno 341 S. Potamon Episc. Heracleæ, ab Arianis Martyrio coronatus. 166

Anno 370 LXXVII Martyres Presbyteri, Clerici, Laici. 170

Sec. 4 S. Theodorus Episc. Lucensis in Hetruria. 329

SECULUM V ET VI.

Anno 410 & 11 S. Possidius, disputando confundit Donatistas in Africa 30, 32. Post annum 430 Calamensis in Africa. Episcopus moritur 34d

Anno 435 S. Montanus prædicit nativitatem S. Remigii 35

Circa annum 458 Floruit S. Cyrillus Episc. Treverensis 331

Anno 558 S. Sira V. & M. in Perside passa est 171

SECULUM VIII ET IX.

Circa annum 700 Floruit S. Convallus, Archidiaconus Glascuensis in Scotia 183

Anno 728 S. Hadulphus Episc. Cameracensis & Atrebatensis, atque Abbas S. Vedasti, moritur 332

Anno 804 B. Alcuinus, Levita & Abbas in Gallia, moritur 333

Sub Ludovico 2 Imp. S. Cælestini M. & aliorum Reliquiæ Rotnacum in Flandriam allatæ 34

Anno 886 S. Stephanus fit Patriarcha CP. 37 anno 893 e. moritur 37 e

Anno 900 S. Merolilanus Presb. M. coronatur 185

SECULUM X ET XI.

Sec. 10 Floruit S. Ælgyfa, sive Elgiva, Regina Angliæ 186 Reliquiæ S. Merolilani inveniuntur, & ipsius jussi transferuntur in ecclesiam SS. Apostolorum Remis 185

Anno 901 S. Possidonii Corpus transfertur Mirandulam 29 a

Anno 973 Revelatur Corpus S. Ælgyfæ 187

Anno 988 Obiit S. Dunstanus Cantuariensis Episcopus 344

Anno 1033 S. Bruno Herbipolensis Episcopus creatur 39 e

Anno 1045 Moritur 40 a

SECULUM XII ET XIII.

Anno 1151 Moritur S. Ericus Rex Sueciæ 187

Anno 1152 B. Thethmarus moritur 41

Anno 1167 Reliquiæ S. Cælestini apud Rotnacum in novam capsam translatæ 34 f. Caput translatum Affligemium 35 d

Anno 1202 S. Bruno Herbipolensis Episc. Miraculis claret 40

Anno 1215 Translatum Corpus S. Joannis Martyris Venetias 305

Anno 1246 B. Æmiliana de Cerchis moritur 385

Anno 1259 Aufertur Camerino Corpus S. Venantii Martyris 137. Anno 1271 Ad eamdem urbem refertur 138

Anno 1278 Caput S. Torpetis quæritur & invenitur apud Pisas 17 c

Anno 1296 Moritur S. Petrus de Morono, dictus in Papatu Cælestinus V 419

Anno 1296 Nascitur B. Guilielmus de Tolosa Ord. Eremit. S. Augustini 198

Anno 1300 Celebratum Jubilæum a Bonifacio VIII 441 a

SECULUM XIV.

Anno 1303 Moritur S. Yvo Presb. 541e

Anno 1303 B. Augustinus Novellus moritur 614

Anno 1313 Canonizatur S. Petrus Cælestinus 436, 531 f.

Anno 1316 Habitum assumpsit B. Guilielmus de Tolosa 198 a d

Anno 1347 Canonizatur S. Yvo Presb. 579 d

Anno 1348 Moritur Bartholomæa, Virgo 3 Ord. servorum B. Mariæ 626

Anno 1372 S. Restituta V. M. insigni miraculo claret Panormi 20 c

Anno 1379 Obiit B. Guilielmus de Tolosa 197

In fine hujus seculi Moritur B. Franciscus Dyrrachinus, Ordinis Minorum 46 c

SECULUM XV ET XVI.

Anno 1480 Moritur B. Andreas Pischeriensis Ord. Prædicatorum 627

Anno 1525 Initium Ordinis Cappucinorum 283

Anno 1540 Nascitur S. Paschalis Baylon Ordinis Minorum Discalceatorum 49 b

Anno 1543 B. Felix Cappucinus Ordinem ingreditur 203

Anno 1587 Moritur B. Felix Cappucinus 203 & 209

Anno 1591 Corpus S. Torpetis quæritur & putatur inventum prope Sines in Lusitania 15 b

Anno 1592 Moritur S. Paschalis Baylon. 48 b

SECULUM XVII.

Anno 1610 Corpus S. Restitutæ V. M. invenitur Neapoli 20 a

Anno 1611 23 Iulii facta est juridica inspectio incorrupti Corporis S. Paschalis Baylon 48 a

Anno 1625 Fit processus pro cultu B. Æmilianæ de Cerchiis 415

Anno 1625 Beatificatio B. Felicis Cappucini 204

Anno 1638 Formatur Processus ad probandum cultum antiquum B. Augustini Novelli 622

Anno 1641 Transferuntur Reliquiæ B. Andreæ Pischeriensis 628

Anno 1674 Decernitur Canonizatio S. Paschalis Baylon 131

ACTA SANCTORUM MAII. TOMUS QUARTUS.

Divina circa hoc opus providentia factum existimo, quod cedentes postulationibus amicorum, non ferentium moram temporis necessarii componendis imprimendisque sex unius hujus Mensis Iomis, permiserimus dimidium eum ire in lucem. Mox enim atque ille sic prodiit, R. P. Godefridum Henschenium, operis auctorem molitoremque præcipuum, paralysis corripuit; quæ intra annum mortem quoque, octogenario quidem, sed alias vivido vegetoque, attulit. Licet enim quod liberum habuit a morbo temporis, ad extremum ferme diem vitæ, utiliter occuparit, studendo scribendoque in rem communem; tamen extra Musæum digestamque in eo librariam suppellectilem positus, non multum poterat commodare Majo, difficilioribus partibus mihique sepositis absolvendo; obsequia vero, debita infirmo, haud parum distractas habebant meas horas curasque; nec potuissem tali rerum statu impreßioni dirigendæ aßiduitatem attentionemque impertubatam præstare. Accedebat neceßitas mutandi rursus Socii, cum mortuo P. Daniele Cardono, is, quo solum ad tempus commodato fueramus usi, dimittendus ad Studia Theologica esset; novus autem, in spem perpetui subsidii lectus, P. Franciscus Baertius, integro etiamnum anno, dum eadem absolvisset, expectandus. Præla etiam Knobbariana, inexcusabiliter occupata grandibus duobus voluminibus absolvendis (quibus totius Brabantiæ Consuetudines ac Municipalia jura tunc primum collecta proditura erant) si continuando pertinacius Majo sub idem tempus adhiberentur, lentius, quam nostris Typographique rationibus expediret, processura esse apparebat: quæ ubi ab illis fuissent liberata, tota reddi possent Majo unice promo vendo. Hac autem progressus celeritate abunde compensanda videbatur mora interpositarum, dum ego compositionem absolverem, induciarum. Et absoluta illa quidem satis mature fuit, cœptaque impreßio: cum Francici Belli horrenda tempestas, qualis numquam ante incumbens Belgio, rursum properantia præla, non quidem stitit omnino, sed ita sufflaminavit; ut unde sperare jubebar ante anni MDCLXXXIII exitum totam alteram partem Maji; inde nunc educere ægre potuerim, quartum quintumque Tomum; in commodiora tempora coactus reservare sextum septimumque; huc enim moles operis per moram accrevit: quod ut monereris, lector, recusa hac prima pagina cautum oportuit.

Übersetzung ins Deutsche  Google-Übersetzung ins Deutsche


Mai IV: 17. Mai




USB-Stick Heiligenlexikon als USB-Stick oder als DVD


Seite zum Ausdruck optimiert

Empfehlung an Freunde senden

Artikel kommentieren / Fehler melden

Suchen bei amazon: Bücher über Acta Sanctorum: Einleitung Mai IV

Wikipedia: Artikel über Acta Sanctorum: Einleitung Mai IV

Fragen? - unsere FAQs antworten!

Im Heiligenlexikon suchen

Impressum - Datenschutzerklärung



        Zum Schutz Ihrer Daten: mit 2 Klicks empfehlen!


- zuletzt aktualisiert 14.12.2014
korrekt zitieren:
Societé des Bollandistes:
Die Deutsche Nationalbibliothek verzeichnet das Ökumenische Heiligenlexikon in der Deutschen Nationalbibliografie; detaillierte bibliografische Daten sind im Internet über http://d-nb.info/969828497 abrufbar.