Sollte hier eine Anzeige erscheinen, deren Anliegen dem unseren entgegensteht, benachrichtigen Sie uns bitte unter Angabe der URL dieser Anzeige, damit diese Werbung nicht mehr erscheint.
Lesen Sie vorher bitte unsere Erläuterungen auf der Seite Warum Werbung und wie sie funktioniert.


 


Ökumenisches Heiligenlexikon

Acta Sanctorum der Bollandisten
Einleitung Mai IV           Band Mai IV           Anhang Mai IV

17. Mai


DECIMA SEPTIMA MAII.

SANCTI QVI XVI KALENDAS IVNII COLVNTVR.

Sanctus Andronicus, a S. Paulo memoratus.
Sancta Junia, a S. Paulo memorata.
S. Torpes Martyr, Pisæ in Hetruria.
S. Restituta, Virgo & Martyr Afra, Neapoli deposita.
S. Solochon, Miles Ægyptius, Martyr Chalcedone.
S. Pamphamer, Miles Ægyptius, Martyr Chalcedone.
S. Pamphalon, Miles Ægyptius, Martyr Chalcedone.
S. Adrion, Martyr Alexandriæ.
S. Victor, Martyr Alexandriæ.
S. Basilla, Martyr Alexandriæ.
S. Silvanus, Martyr Alexandriæ.
S. Parthenus seu Parthenius, Martyr Romæ.
S. Gallicorus seu Callocerus, Martyr Romæ.
S. Epononus, Martyr Romæ.
S. Primus, Martyr Romæ.
S. Libo Episc. seu Liberius, Martyr Romæ.
S. Heraclius, Martyr, Niveduni, seu Nivioduni.
S. Paulus, Martyr, Niveduni, seu Nivioduni.
S. Mineratus, Martyr, Niveduni, seu Nivioduni.
S. Aquilinus, Martyr, Niveduni, seu Nivioduni.
S. Victor, Martyr, Niveduni, seu Nivioduni.
S. Artemius, Martyr, Niveduni, seu Nivioduni.
S. Calcorus, Martyr, Niveduni, seu Nivioduni.
S. Possidius, Episcopus Calamensis, discipulus S. Augustini.
S. Cælestinus Martyr, asservatus Rotnaci in Flandria.
S. Montanus, monachus reclusus, in Gallia.
S. Stephanus, Patriarcha Constantinopolitanus.
S. Bruno, Episcopus Herbipolensis in Germania.
B. Thetmarus Presbyter, professus regulam S. Augustini in Holsatia & Wagria.
B. Franciscus Dyrrachinus, Ordinis Minorum, Uriæ in Salentinis.
B. Pasqualis Baylon, Ordinis Minorum Discalceatorum, Villæ-Regiæ in Regno Valentino.

PRÆTERMISSI ET IN ALIOS DIES REIECTI.

Sanctus Suranus Abbas, in Italia Martyr, memoratur ab Andrea Bambergensi apud Bucelinum. De eo cum Martyrologio Romano egimus XXIV Januarii.
Franchildis, mater S. Austrebertæ Virginis, cum titulo Beatæ refertur a Saussajo (sed minore charactere sive inter Pios) & in Sacro Gynæceo Arturi. Illustris virtutum ejus memoria continetur cap. 1 Vitæ S. Austrebertæ filiæ X Februarii.
S. Martiniani memoria ἐν τοῖς Ἀρεοβίνδου indicatur in Mss. Menæis Bibliothecæ Ambrosianæ. Videtur esse S. Martinianus eremita, qui in monte Arcæ-loco prope Cæsaream in Palæstina vixit, cujus Acta dedimus XIII Februarii.
S. Papias, Episcopus Hierapolitanus, S. Joannis Apostoli auditor & condiscipulus S. Polycarpi, memoratur a Maurolyco & in variis Mss. Vitam ejus dedimus XXII Februarii.
S. Herculani. Episcopi Perusini, Translatio reliquiarum ad ædem illi sacram, facta anno 1609, uti ad ejus Vitam est dictam I Martii.
S. Eusebiæ Abbatissæ & filiæ S. Rictrudis translatio corporis, in novam ex auro & argento pulchro opere confectam thecam, refertur in Ms. collectione Sanctorum Ordinis Benedictini. Vitam hujus dedimus XVI Martii.
S. Epaphroditus Apostolus, unus ex Septuaginta Christi discipulis, memoratur in Menæis Mss. Mediolanensibus bibliothecæ Ambrosianæ, ab aliis Græcis 8 & 9 Decembris. De eo pluribus egimus ad Acta S. Epaphroditi Episcopi Terracinensis XXII Martii.
SS. Alexandri duo, Dionysii duo, Agapius, Timolaus, Romulus & Plesius, sub Diocletiano Imp. & Urbano Præside, Cæsareæ in Palæstina passi, memorantur a Græcis in Menæis excusis. Eorum Acta dedimus XXIV Martii.
Benedictus, opilio Avenione, indicatur a Greveno, Canisio, Ferrario. Omnes dant ei titulum Confessoris, sed quia Canisius ex Greveno addit & pastoris, dubitavit Ferrarius an non hic esset ejus urbis Episcopus 17 Iunii adscriptus. Acta ejus illustravimus XIV Aprilis
SS. Torquatus, Cæcilius, & Euphrasius dicantur a Francisco Tarapha de Regibus Hispaniæ, mandante Nerone martyrio coronati, & XVI Kalend. Junii natalitius dies celebrari. Coluntur seorsim variis diebus, & simul cum aliis XV Maji.
SS. Heraclius, Paulinus & Benedimus MM. in Menæis excusis hodie relati sunt, nos ex potioribus Synaxariis egimus de ipsis XV Maji.
S. Peregrinus Martyr, memoratur in Martyrologio Wandelberti, item inter alios Martyres Novodunenses; uti ibidem dicitur, estque Peregrinus Episcopus & Martyr Autißiodorensis XVI Maji.
SS. Aquilinus & Victorianus Martyres memorantur in antiquo Ms. Casinensi. Ab aliis XVI Maji.
Maxima Virgo, eidem Casinensi inscripta, ab aliis etiam XVI Maji.
S. Carantocus, in Wallia prognatus, in Hibernia mortuus, inscriptus est Martyrol. Anglic. 2 editionis. At deceßit XVI Maji.
Waldi Episcopi Confessoris Translatio memoratur in Ms. Florario: in Indice Ubaldi scribitur: videtur autem S. Ubaldus Eugubinus XVI Maji.
Prændinus Confessor refertur a Notkero, & Brananus in Ms. Belgico. Videtur Brandanus esse, qui colitur XVI Maji.
Valeria Virgo & Martyr refertur in Directorio Nivernensis Ecclesiæ pro anno 1637 & in Ms. Florario. Plures hujus nominis occurrunt, etiam inter Virgines Vrsulanas.
S. Martialis Confessor indicatur in eodem Ms. Florario: sed etiam plurimi hoc nomine occurrunt & ferme Martyres, quorum aliquis potest hic positus esse.
Sixtus Martyr indicatur in scriptis additionibus Carthusiæ Bruxellensis ad Grevenum, sed quis hic sit non additur.
S. Montanus, Martyr Cajetæ, inscriptus est Indici Topographico Catalogi Sanctorum Italiæ a Ferrario, qui ejus neque in hoc suo Catalogo meminerat, neque deinde in generali Catalogo meminit.
Findchanus, Episcopus de Druim-Enaich, indicatur in Ms. Tamlachtensi. Colganus XI Martii ejus meminit in Vita S. Finchani, Abbatis de Arachaoin, & notat. 3 asserit illum coli 17 Maji, quando etiam refertur a Mariano, Gormano & Auctore Martyrologii Dungallensis. Dicit autem Colganus eum floruisse VII seculo. Nihil alibi de eo legimus.
Orestes, Patriarcha Hierosolymitanus, a Theodorico Pauli in Chronico universali hoc die mortuus dicitur & laudatur ut Martyr. De eo sat actum a nobis ante Tomum 3 in Serie chronologica Patriarcharum istius Sedis.
Sillanus Episcopus & Finnenus memoratur in dicto Ms. Tamlachtensi; De iis Colganus agit XVI Februari ad Vitam S. Berachi in Notis num. 24, & in Supplemento num. 6.
Critanus, Filiæ Garbhani, Filii Guaslangii seu Hua-Slangii de Cluain-aibh referuntur in dicto Ms. Tamlachtensi.
Paulus Diaconus, monachus Casinensis, doctrina & pietate illustris, cum titulo Beati memoratur a Bucelino.
Waltherus, Abbas Manseensis in Bavaria, vir bonus & religiosus, obiit anno MCLVIII, sepultus in sacello S. Petri claruit miraculis. Ita Gewoldus in Additionibus ad Wiguleium Hundium, tomo 2 Metropolis Salisburgensis pag. 500. Quo citato retulit dictum Waltherum cum titulo Beati ad hunc diem Menardus, & secutus est Bucelinus.
Gisilbertus, Abbas Hemmenrodensis Ordinis Cisterciensis, cum titulo Beati refertur ab Henriquez, Chalemoto, Bucelino. Laudatur a Cæsario lib. 3 cap. 49 & lib. 11 cap. 11, sed absque titulo Beati. Fuimus nos in cœnobio Hemmenrodensi, & inquisivimus de iis, qui inter ipsos censebantur aliquam obtinere venerationem, sed de Gisilberto nihil indicatum est. Saussajus Piis annumerat.
Laurentius, e monacho Claravallensi primus Abbas Villariensis in Brabantia, Ordinis Cisterciensis, cum titulo Beati memoratur ab Henriquez, Chalemoto, Bucelino. Ejus non meminerunt Auctor Kalendarii Cisterciensis Divione excusi, Molanus, Miræus, Rayßius aliive ad hunc diem. At Raißius, in Hierogazophylacio Belgico, ultra triginta numerat hujus loci Abbates seu monachos, qui aliqua cum opinione sanctitatis vixerunt. Nos etiam tales inceperamus inserere huic operi, sed scivimus displicuisse, & ab iis deinceps abstinuimus. Saussajus Piis adscribit.
Stephanus Metensis, e primis Sociis S. Dominici, in cujus Vita illius fit mentio, a Bernardo Guidonis carnis suæ rigidus moderator appellatur. Celebratur hoc die ejus memoria in Anno Sancto Ordinis Prædicatorum cum titulo Beati Patris. Consule Malvendam ad annum 1217 cap. 2.
Michael Argilȩ a Turcis an. 1556 occisus, Marianus Senensis Capriolæ an. 1476, Joannes Floresius in Mexico anno 1560, Maria Lopetia Cæsaraugustæ an. 1532., Isabella Crivella Mediolani seculo 15. Ordinis Minorum ut Beati inscripti sunt Martyrologi Franciscano Arturi, & duæ ultimæ in ejus Gynæceo.
Catharina & Leonora ejusdem Ordinis, in Menologio Laherii ut venerabiles indicantur.
SS. Tecusa, Alexandra, Phœne, Euphrasia, Matrona, Julia & Theodotus, Martyres, indicantur in Mss. Menæis Mediolanensibus Bibliothecæ Ambrosianæ. Ab aiiis referuntur XVIII Maji.
Theodori Papæ Romæ certamen indicatur in iisdem Mss. Menæis Mediolanensibus. De eo agimus XVIII Maji.
S. Juliani Martyris nomen inscriptum est jam dictis Menæis: in pluribus die XVIII Maji.
S. Connallus, Archidiaconus Glascuensis, refertur a Camerario: ab aliis XVIII Maji.
S. Bernardini, Ordinis Fratrum Minorum, translatio facta anno 1472 sub Sixto Papa IV, indicatur in Mss. Antverpiensi monasterii S. Michaelis, & Florentino Senatoris Strozzii: item apud Bellinum, Grevenum, Molanum & alios. Dies ejus natalis incidit in diem XX Maji.
Vincentius, Episcopus Confessor, proponitur in Ms. Florario. At quis ille? An Vincentius Presbyter Lerinensis? Referendus is XXIV Maji.
SS. Felix & Fortunatus, Martyres Aquileiæ, memorantur in Ms. Florario & Viola Sanctorum. Ab aliis XI Junii.
Lucina memoratur in scriptis additionibus Carthusiæ Bruxellensis ad Grevenum. Forte est discipula Apostolorum, quæ ab aliis refertur XXX Junii.
Cathanus, Episcopus in insula Hebridum Buta, avunculus ex sorore S. Blani, ut Sanctus memoratur a Camerario & Dempstero in Menologio Scotico, & a Ferrario: allegatur Georgius Neutonus in Vita S. Blani, quando agi poterat de Cathano, seu 19 Julii seu potius X Augusti.
S. Bernardi, Abbatis Claravallensis, translatio ad Avenionem, memoratur in Kalendario Cisterciensi excuso Divione. De eo agetur XX Augusti.
S. Augustini conversio indicatur in Vsuardi indice MS. & aucto. Ejus dies natalis est XXVIII Augusti.
S. Æmiliani, Episcopi Vercellensis, translatio inscripta est Catalogo generali Ferrarii, ejus dies natalis est XI Septembris.
Tres Virgines & Martyres Ursulanæ coluntur in monasterio S. Amandi Elnonensi, & referuntur a Molano, Gelenio, Saussajo. De his & aliis Vrsulanis simul agendum est XXI Octobris.
Nunctus, Eremita & Martyr Emeritensis, refertur in Hagiologio Lusitano Georgii Cardosi, & in Chronologia monastica Antonii a Purificatione. Quæ de eo sciri possunt tradit Paulus Diaconus de Vitis Patrum Emeritensium cap. 3: ast nihil addit de veneratione Ecclesiastica, quæm Tamajus Salazar in Martyrologio Hispanico eidem asserit tribui (quod poterit interim cognosci) ad diem XXII Octobris.
S. Theodoretus, Presbyter Martyr, indicatur in Græcis Menæis Mss. Ambrosianæ Bibliothecæ Mediolani. Videtur is qui Antiochiæ in Iuliani Apostatæ persecutione passus est, & colitur. XXIII Octobris.
SS. Amati, Romarici, Adelfii corpora de monte ad aulam translata dicuntur in Mss. Fastis Montis S. Romarici. Ex his S. Amatus, etiam in Ms. Florario relatus, colitur XIII Septemb.
S. Romaricus, quando de S. Adelfio poterit agi, colitur VIII Decembris.
S. Syri, primi Episcopi Papiensis, translatio indicatur a Bellino, Maurolyco, Greveno, Molano, aliisque, & in nonnullis Mss. de qua agendum erit ad diem ejus natalem IX Decembris.
Magnetus, Bovinus, Satyrus, Martyres, sepulti in ecclesia S. Gervasii Papiæ, indicantur a Stephano Breventano lib. 2 Historiæ Papiensis cap. 2, in Historia S. Syri primi Episcopi. Diximus aliquando de iis una cum translatione S. Syri hoc die posse agi. Verum quia dolet Breventanus nullam illorum historiam extare, optaremus a Papiensibus saltem de cultu fieri certiores, ut aut die illorum natali, aut saltem ad Acta S. Syri poßimus referre IX Decembris.

DE SS. ANDRONICO ET IVNIA,
A. S. PAVLO MEMORATIS.

SEC. I

[Commentarius]

Andronicus, a S. Paulo memoratus (S.)
Junia, a S. Paulo memorata (S.)

G. H.

[1] Illustris horum memoria apud Græcos extat in omnibus libris Ecclesiasticis, ad hunc XVII Maji: atque inprimis in Menologio Basilii Imperatoris Porphyrogeniti isto exornantur elogio: [Elogium ex Menol. Basilii Imperat.] Die decima septima ejusdem mensis Maji; memoria S. Andronici Apostoli unius ex Septuaginta & Juniæ. Andronicus, Christi Apostolus, cum terrarum orbem universum percurreret, perinde acsi alas quibus subveheretur haberet, Christi fidem ubique promulgans, omnem prorsus Ethnicorum errorem a fundamentis subvertit: omnem vero pietatem atque orthodoxam religionem plantavit, consortem secum habens atque adjutricem divinæ prædicationis, admirabilem feminam Juniam, mundo & carni mortuam, soli Deo vivam, ac munere suo fungentem. Simul ergo multos ex infidelibus ad Dei cognitionem pertraxerunt, eosque Christo conciliarunt, & lucis ac diei filios per sanctum baptismum effecerunt; atque idolorum templis eversis, ecclesias Christi ubique ædificarunt. Horum etiam Sanctorum magnum orbis luminare Paulus Apostolus mentionem facit in suis Epistolis; Salutate, inquiens, Andronicum & Juniam. Hi itaque cum impuros spiritus ex pluribus hominibus ejecissent, pluresque insanabiles morbos curassent, ad Christum emigrarunt.

[2] Hæc ibi, quæ post primum tomum Maji Græce legi possunt: & fere eadem habentur in Ms. Græco Synaxario: item paßim in omnibus Menæis manu exaratis & typo excusis, in Menologio Græco per Sirletum edito. Anthologio novo auctoritate Clementis VIII Papæ vulgato, [mentio apud Paulum ad Romanos] & ἐν βίοις ἁγίων per Maximum Episcopum Cytherorum collectis: ubique autem S. Junia admirabilis femina laudatur. Verba Apostoli Pauli ad Romanos capite 16 versu 7 sunt ista: Salutate Andronicum & Juniam, cognatos & concaptivos meos, qui sunt nobiles in Apostolis, qui & ante me fuerunt in Christo. Vocat antem cognatos, forte quia proprio sanguinis vinculo conjuncti, aut S. Paulo contribules, id est de tribu Benjamin, aut saltem quod Iudæi essent; uti in eadem epistola de Iudæis in universum dixit cap. 8, Qui sunt cognati mei secundum carnem. Appellat etiam suos concaptivos, quod aliquando simul fuerint in vinculis: sed ubi & qua occasione non exprimitur. Dicuntur nobiles in Apostolis, Græce ἐπίσημοι, id est, illustres & insignes in Apostolatu, quod Euangelium Christi infidelibus annuntiarint. Hinc Theodoretus S. Iuniæ dignitatem miratur, quod femina Apostoli nomen adepta fuerit. Papæ! inquit, quanta fuerit mulieris hujus Philosophia, ut & Apostolica appellatione digna sit habita. Denique addit Paulus: Qui etiam ante me fuerunt in Christo. Hoc est qui ante me in Christum crediderunt & Christiani fuerunt: scilicet quando Andronicus inter Septuaginta Christi discipulos fuit assumptus, uti etiam Origines, Chrysostomus aliique censuerunt.

[3] Corpus S. Andronici ad aliquam ecclesiarum Constantinopolitanarum translatum fuisse videtur, & hinc factum esse, ut totum diei hujus Officium solus occupet, Juniæ nomine leviter solum & obiter indicato in titulis, & semel in Canone, quem S. Ioseph Hymnographus composuit sub hac acrostichide.

Αἶνον προσοίω τῷ σοφῷ Ἀνδρονίκῳ, ΙΩΣΗΦ,

Laudem Andronico deferam sapienti. [Miracula in ejus ecclesia fieri solita.] Joseph.

Similiter in disticho, præfixo lectioni Synaxarii, solus nominatur Andronicus; est autem hoc:

Ἔθνη διδάξας, Ἀπόστολε, μυρία,
Πρὸς Χριστὸν ἦλθες, ὃς καλεῖ πρὸς φῶς ἔθνη.

Gentes, Apostole, cum plures erudisses,
Ivisti ad Christum qui gentes ad lumen vocat.

Porro non solum corpus, sed etiam ecclesiam sub ejus nomine erectam vel saltem oratorium Constantinopoli aut alibi extitisse, indicat Canon: qui postquam Ode prima sic applausisset Sancto, Morbos mundare, pessimosque spiritus effugare ex divina Numinis gratia accepisti, Deo sapiens Andronice; in sexta Ode distinctius loquens, Ædes tua, inquit curationum fontes cum fide accurentibus scaturit, Apostole, abluens spirituales infirmitates; & rursum in septima; Graves morbos & quascumque ægritudines, ex corporibus pariter animisque recurrentium ad te in tua æde, effugas, sapiens discipule Christi. Atque his consonat Antiphona, pro Psalmis inter secundam & tertiam Oden cantandis, sic concepta. Divinus Andronicus, in lucem transformatus, illustravit corda cognitionis divinæ lumine; sicque accessit ad Dominum: & ideo etiam post mortem, ad suam venerabilem ædem accedentibus cum fide, curationes largitur, & magnam misericordiam cunctis impetrat.

[4] In Synopsi Apostolorum & discipulorum Christi, quæ sub nomine S. Dorothei Episcopi & Martyris paßim excusa est, [Synopsis Dorothei Episcopos facit, etiam Iuniam,] ac videtur esse alicujus Dorothei Romani & forsan Abbatis, ista de S. Andronico XVIII discipulo leguntur: Andronicus, cujus etiam Apostolus in ea, quæ ad Romanos est, recordatur, Pannoniæ factus est Episcopus: ac postea collocatur Junias LIV discipulus istis verbis: Ejus etiam mentionem facit Paulus: Apamiæ Syriæ factus est Episcopus. Hinc ab aliquibus Junias vir, non Junia femina statuitur, addita etiam altera ratione, quod Paulus appellet cognatos & concaptivos ambos in masculino genere, uti Grammatici loquuntur, sed Græce συγγενεῖς καὶ συναιχμάλωτοι habentur communis generis. Quid [quæ aliis femina est.] quod concurrentibus duobus diversis generis substantivis, potiori generi plerumque aptatur adjectivum, non solum apud Græcos sed & apud Latinos; & sic dicerentur pater & mater mortui, non mortuæ. Ceterum quidquid sit de genere illo, non magni æstimatur Synopsis prædicta, ac proinde non continuo admittuntur dicti Episcopatus illorum, absque aliorum Græcorum testimonio: quod tamen de S. Andronico fecerunt Galesinius, & hunc secuti Canisius, aut qui ejus Martyrologium Germanicum auxit; itemque Ferrarius, sed sequenti XVIII die Maji.

DE S. TORPETE MARTYRE,
PISIS IN HETRVRIA.

SUB NERONE.

[Praefatio]

Torpes Martyr, Pisæ in Hetruria (S.)

AUCTORE D. P.

[1] Qvam certus & antiquus est hujus Sancti Martyris cultus, tam incerta fere sunt cetera omnia, quæ de ipsius Martyrii historia jam olim scripta inveniuntur. Certudinem cultus dant ecclesiæ eidem erectæ, in Hetruria & Liguria apud Italos, in Provincia apud Gallos. Antiquitatem ejusdem cultus probant antiquißimi temporis Codices, Acta continentes; qualem unum nos ipsi habemus, initio quidem mutilum, sic tamen ut post primam primæ ex residuis paginæ columnam, hanc Rubricam exhibeat: Explicit Passio S. Torpetis. Incipit Passio S. Vitalis & SS. Gervasii & Protasii mense Aprili die XXIX, quæ Paßio ex numero marginali intelligitur fuisse XXIII, in ordine olim præcedentium & nunc amissarum ejusdem codicis Paßionum. Deinde loco CXI incipit Vita vel gesta S. Silvestri Papæ, [Cultus & Acta vetustissima,] mensis Decembris die XXXI; & consequenter, nullo servato temporum ordine, velut in supplementum postea allatæ describuntur aliæ Paßiones XI, quarum postrema est Passio Sanctorum Geminorum, a nobis edita XVII Ianuarii, auctorem habens Warnacharium, affirmantem in Prologo ad Cerannium, quod Cerannius hic, Eusebio Cæsariensi æmulationis studio coȩquandus … Sanctorum Martyrum gesta … devotus intendit congregare, in urbe Parisiaca (cujus Episcopus creditur fuisse, quando in ea celebratum fuit Concilium V circa annum DCXV) quodque ipse Warnacharius eidem Sanctorum Geminorum gesta, sicut devotionis studio imperarat, ita famulationis obedientia direxit. Sammarthani in Episcopis Parisiensibus perperam hæc acceperunt, quasi non ipse Cerannius, sed jussu Cerannii Warnacharius, [ut ea circa an. 615 Cerannius habuit,] undequaque colligens Acta Martyrum litteris exaravit: quæ, inquiunt, habentur in antiquis membranis. Tales interim, ut dixi, nostræ sunt, non quidem ipsius Cerannii originales, scriptæ Parisiis; sed ex his post secula duo vel tria, alio exemplari mediante, transcripta in Belgio; sicuti probare possumus ex aliis similibus apud nos Mss. codicibus. Quod autem ipsæ tales sint, quales primum compilatæ a Cerannio fuerunt, probat ordo libri, Tergiminorum Acta habentis loco ultimo; in ipso vero libri corpore, ex tot Sanctorum Confessorum Sanctarumque Virginum Vitis, quibus postea succeßive creverunt, non jam Paßionalia mera, sed ampliori notione Legendaria, nulla hic apparet, præter Vitam S. Gregorii Turonensis, & Acta S. Silvestri: cetera Martyrum sunt, & quidem vetustorum.

[2] Secundum probando cultui antiquo argumentum præbent Ado, Rabanus, atque Vsuardus, eodem fere tempore, id est seculo IX sua quique scribentes Martyrologia; & ea, quæ dixi, Acta in compendium contrahentes: brevius quidem more suo Vsuardus, prolixius vero Rabanus atque Ado. Quin & Adonem secutus Notkerus eadem se habuisse ostendit, [in epitomen contracta a priscis Martyrologis,] dum Adonis verbis quædam subjungit in fine, non aliunde quam ab Actis excepta. Et Vsuardus quidem atque Ado cum Notkero diem hunc XVII Maji notant, quia, ut inquit Ado, agitur festivitas Martyris & conventus civium XVI Kalendas Junii: & hoc cum aliis plerisque secutus denique est Romani Martyrologii recognitor Baronius. Quia tamen secundum Acta celebratur Natalis ejus III Kal.Maji, non solum vetustißima Paßionalia, sed etiam auctiora quædam Vsuardi exemplaria cum Ms. Florario Sanctorum, XXIX Aprilis Torpetem commemorant. Rabanus vero XXIX Martii de eo agit, [pro Majo, Aprili, Martio,] exemplum sequente Notkero: adeo ut hi in suis Mss. videantur pro III Kalendas Maji, legisse IV Kal. Aprilis. Citatur etiam a Baronio Beda pro XVI Kal. Junii, sed suppositius, & (ut alibi diximus) ex Adone collectus. Vacat enim utroque die genuinus Beda, vacat & Florus. Quamvis autem in antiquo Bedæ supplemento, Divione reperto, legatur, XVI Kal. Junii, in Tuscia Torpetis Martyris sub Nerone Principe; id tamen majorem ætatem non probat, quia Ms. illud non videtur esse Adone vetustius. Ignota igitur & Bedæ & Floro fuerunt Acta ista, licet ante eorum ætatem composita: sed composita tam infeliciter, ut quamvis ea sparsim repererimus in Paßionariis (quæ plurima per Germaniam, Galliam, Italiam vidimus) non tamen fuerimus ea operi huic nostro inserturi, nisi litigia inter Lusitanos & Forojulienses, utrisque nationis suæ scriptores reliquos in partem trahentibus, & insertæ Pseudo-Dexteri chronico fabulæ, fundamentum haberent in iisdem Actis, ob quod produci a nobis debeant.

[3] Damus ergo ea, ecgraphum Paßionalis antiquißimi San-Maximiniani prope Treviros conferendo cum excusis apud Boninum Mombritium, [Ea, licet apocrypha, dantur ex Mss.] Legendisque Coloniensi ac Lovaniensi paulo post, id est anno MCCCCLXXXIII & V cusis atque recusis: item cum quinque Mss. duobus scilicet nostris membraneis Codicibus & tribus apographis aliunde submißis; uno, ex civitate Lugdunensi a Ioanne Columbi Societatis nostræ Presbytero, scriptis claro; altero, Sueßione a Ludovico Nicqueto, monasterii Cælestinorum Bibliothecario; tertio denique, quod ex Bibliotheca Ducali Taurini, fideliter & ad verbum exscripsisse se, testatus ad calcem est Petrus Jofredus, Regiæ Ducis Sabaudiæ Celsitudinis Bibliothecarius, Historiographus & Prȩceptor, die XVII Decembris MDCLXXVII, ad opus RR. PP. Societatis Jesu, qui Antverpiæ vulgandis Sanctorum Actis toti Christianæ Republicæ utilissimam operam præstant. Est tamen illud, unde Iofredus exscripsit, volumen, aliorum originalibus multo recentius, styloque nonnihil cultiori ornatum, prout in Annotatis videbimus.

[4] Porro ut certius constet, quod dixi, his ipsis Actis, non aliis sincerioribus, usus Rabanum, Adonem, Notkerum, Vsuardum; opera pretium erit illorum examini meritæque censuræ præmittere compendia, ab ipsis formata. Est autem id apud Rabanum tale: IV Kal. [prout habuerunt, Rabanus,] Aprilis in civitate Pisana, natale S. Torpetis Martyris, quem Nero Imperator jussit magnam Dianam, matrem Deorum adorare: quod ipse renuens, repletus Spiritu sancto, dixit: Melius est unum Deum adorare, qui fecit cælum & terram, & omnia quæ in eis sunt, quam plures Deos colere, hoc est, dæmones. Exiens S. Torpes de Palatio, multum intra se cogitans, dixit: Quid faciam idolis nō serviendo? & baptismum salutis non accipio? Tunc ascendit in montem, & clamare cœpit dicens, Pater Antoni, ubi es? Respondit Presbyter Antonius, & dixit: Et quis & tu, fili? S. Torpes dixit: Ego sum servus tuus Torpes. Tunc Antonius baptizavit eum in nomine Patris & Filii & Spiritus sancti. Tunc statim Angelus Domini apparuit S. Torpeti, & dixit ei: Forti esto animo, quia tu nobiscum eris in paradiso. Postea Nero perrexit Romam, & Satellico cognato suo præcepit S. Torpetem in carcerem recipi, & alapis cædi, & ad columnam Habentinam nudo corpore religari: & dum S. Torpes complesset orationem cecidit illa columna, & oppressit ex impiis quinquaginta, & ipse Satellicus sub ea mortuus est. Tunc filius Satellici, nomine Silvinus, dum hæc ita agerentur, jussit ut leo ad eum devorandum dimitteretur; qui subito dimissus, dans rugitum super eum, eadem hora mortuus est. Et iterum dimissus est leopardus; & ipse flectens caput, lingebat plantas ejus. Tunc prȩcepit Silvinus ministris, ut ad mare deduceretur, & ibidem decollaretur. Sanctus vero Torpes, spem habens ad Dominum, ita oravit: Domine, suscipe spiritum meum, & ita decollatus est.

[5] Ado sic habet: XVI Kalendas Junii. In Tuscia Natale S. Torpetis Martyris, [Ado,] sub Nerone Principe. Hic magnus in officio Cæsaris Neronis fuit, & a B. Antonino Presbytero baptizatus, & in fide Christi eruditus est. Hunc Nero, cum cognovisset esse Christianum, tradidit cuidam propinquo suo Satellico, ut impelleret eum sacrificare. Sed cum spiritu Dei confortatus, & in fide fundatus vir beatus, immobilis permaneret; fecit eum Satellicus alapis cædi, & ligatum ad columnam tamdiu verberibus affici, quousque sanguis guttatim de corpore ejus deflueret. Sed subito, cum Martyr cæderetur, columna cadens oppressit Judicem & quinquaginta cum eo viros. Inde tentus a ministris, positus est in rota. Postea feris objicitur a filio Satellici, nomine Silvio, sed minime ab his læsus. Cujus constantiam & virtutem quidam Consiliarius Neronis, Evellius nomine, inspiciens, Christo credidit: ac post paululum baptizatus, decollatus est in urbe Roma, v Kal. Maji, martyriique honore coronatus. Sed & B. Torpes, jubente Silvio foras civitatem Pisanam ductus, decollatione martyrium suum complevit III Kal. Maji. Hujus corpus ministri scelerum, impositum pene fractæ & cariosæ navi, simulque canem & gallum, projecerunt in decursum fluminis. Apparens autem Angelus Domini cuidam venerabili feminæ, cujus nomen Celerina, monuit ut perquireret Martyris corpus & sepeliret. Quod illa celerius complens, inventum cum omni reverentia sepelivit; & de facultatibus suis, cessante persecutione, ecclesiam miro opere supra construxit. Agitur festivitas Martyris & conventus civium XVI Kal. Junii.

[6] Vetus Maßiliensis monasterii Breviarium, absque nota anni charactere antiquo impressum ad usum ipsius monasterii, [unde sumptæ Lectiones veteris Breviarii,] cujus appendix erat S. Torpetis Sacerdotium, Sinui Sambracitano nunc Grimbaldico adsitum, postquam Sancti festum Officio duodecim Lectionum, id est solennißime, agendum præscripsit in Kalendario, omnia fere ipsißimaque Adonis verba in octo distribuit Lectiones, reliquis quatuor Lectionibus ad Euangelii expositionem de communi designatis: in fine tamen dicitur corpus inventum a Celerina, non simpliciter, sed inventum in Portu Sinus. Eadem omnia, sed absque dicti Portus mentione leguntur die jam dicta in Martyrologio apud Notkerum, post hoc initium, [Notkerus,] In Tuscia civitate Pisana Nativitas S. Torpetis Martyris, sub Nerone Principe… sub finem autem, ex ipsis (ut dixi) Actis, insuper addit: De quo etiam fertur, quod ingens machina, quam adversarius Dei Nero ad similitudinem cæli commentando fabricavit, meritis & orationibus ejus in flumen Auxarum præcipitata fuerit, ita ut nusquam comparuerit. Vsuardus denique: [Vsuardus,] In Tuscia S. Torpetis Martyris. Hic magnus in officio Neronis Cæsaris primo fuit: sed postea pro fide Christi, jubente eodem, alapis cæditur, verberibus diutissime afficitur, ac bestiis devorandus traditur, sed minime læditur; tandem vero decollatione martyrium suum III Kal. Majas complevit: sed tamen ejus festivitas celebrius hic recolitur; scilicet XVI Kal. Junii. Ita exemplaria omnia: quibus recentius aucta quædam, ut jam monui, etiam III Kal. Maji præmiserant hanc ejusdem memoriam, In Tuscia S. Torpetis Martyris, qui jubente Silvio foras civitatem Pisanam ductus, decollatione capitis martyrium complevit: hujus tamen solennitas XVI Kal. Junii, festivius recolitur.

[7] Fuit autem civitatis Pisanæ non solum origo vetustißima,

Ante diu quam Trojugenas fortuna penates [In istis auctem Actis, Pisæ,]
      Laurentinorum Regibus insereret,

sicut Rutilius Numentanus canit; sed longe etiam postea potentia tanta, ut ante Christianæ Æræ epochen annis circiter. CLXXX, agrum pollicentibus Pisanis, quo Latina Colonia deduceretur, gratiæ ab Senatu actæ sint, uti docet Livius lib. 41. Cumque creatis ad eam rem Triumviris id factum esset; eaque Colonia, nescio quo beneficio teneretur Iuliæ genti obstricta; ab eadem sibi nomen assumpsit, ut cives quidem Coloni Julienses, [Augusti ætate florentissima,] ipsa civitas Colonia Julia Pisana nuncuparetur; sicut videre est in duobus vetustis titulis apud Vghellum tom. 3 col. 390 & seqq. eadem tanta excelluit claritate, ut Lucio Augusti Cæsaris filio Patrono sit gloriata, sicut etiam ex titulis præfatis intelligitur; quorum altero decernuntur ritus, quibus illi Consuli designato, sed ante initum magistratum mortuo, sit quotannis parentandum publicitus; altero similia aliaque majora luctus atque honoris publici monumenta constituuntur ejusdem Lucii fratri, Augustique pariter filio, Cajo, post Consulatum gloriose gestum immatura quoque morte extincto; & ipse unicum Coloniæ istius præsidium appellatur. [finguntur restauratæ a Nerone,] Cœnotaphium utrumque insigni eruditarum observationum volumine nuperrime illustravit Henricus Noris Augustinianus, Serenißimi Magni Hetruriæ Ducis Cosmi III Theologus, & in Pisano Lyceo Historiæ ecclesiasticæ Professor, quibus Coloniȩ Obsequentis Juliæ Pisanæ origo, vetusti Magistratus & Sacerdotum Collegia, utriusque Cæsaris vitæ, gesta, & annuæ eorumdem inferiæ exponuntur, & aurea utriusque cœnotaphii Latinitas demonstratur; cum Parergo, de Annis regni Herodis, deque Præsidibus Syriæ, ac Romanis in Asia provinciis.

[8] Atque hæc eo dicta sint, ut appareat quam parum sit verosimile, id quod initio Actorum S. Torpetis dicitur, urbem, & ante diu & Augusti ipsius ævo tam florentem, post annos sexaginta non integros, opus habuisse ut eam Nero, Casareæ familiæ ultimus Imperator, restauraret; præsertim tacente ea de re Suetonio cap. 19, ubi se in unum contulisse, ait, quæ ille partim nulla reprehensione, partim etiam non mediocri laude digna geßit; inter quæ vel imprimis debuisset Pisanæ urbis restauratio palatiumque in ea conditum numerari. Nec sane omisisset eam Nero ex se Neropolim aut Neroniadem dicendam mandare: quem idem Suetonius cap. 55 ait multis rebus ac locis, vetere appellatione detracta, [ibique conditum Dianæ templum,] novam induxisse ex suo nomine; quia summa erat illi æternitatis perpetuæque famæ cupido. Accedit quod cum ista fierent, & eorum occasione fidem confiteretur Torpes Pisis, dicatur præsens fuisse Nero; quem Tacitus, totius vitæ ejus historicus accuratißimus, suo suadet silentio nec pedem quidem in Hetruriam intulisse, ut ibi boni aliquid vel mali ageret. Tantum etiam abest ut sit credibile, solicitum fuisse Neronem de condendo Pisis templo, ubi quotidie Deos adoraret, sicut ajunt hæc Acta, ut econtra Suetonius c. 56 expresse dicat, quod fuerit Religionum usquequaque contemptor, [& cælum æneum.] præter unius Deæ Syriæ; quam ipsam mox ita sprevit, ut urina contaminaret. Cȩlum denique ȩneum, unde pluviam terræ simularet se dare, solisque & lunæ cursus exhibere, neuter scriptorum præmemoratorum tacuisset, variam ejus in ædificando insaniam minutim prosecutus, siquid ejusmodi designasset. Tali principio cum respondeant Acta reliqua, & plures multoque etiam manifestiores contineant fictiones, nulla quantacumque vetustas efficere poterit, ut aliquid eis tuto credi putem, præter tempus locumque martyrii ac forte translationis, quorum memoria fuerit perpetua Pisanorum traditione servata, potius quam attestatione Artemii, ex cujus velut oculati testis ore, accepta gesta S. Torpetis, scripsisse fingitur exceptor Audax. Hæc vero, cum ex Annotatis nostris, ad ipsum contextum, ob eam quam supra dixi causam mox exhibendum, clarius patuerint; progrediar ad controversiam inter Hispanos Gallosque agitatam, totumque ipsius Sancti cultum distinctius explicandum.

ACTA APOCRYPHA
ex variis vetustis codicibus, tam manu scriptis quam prælo cusis.

Torpes Martyr, Pisæ in Hetruria (S.)

BHL Number: 8307

EX MSS.

CAPUT I.
Confeßio fidei coram Nerone.

[1] In illo tempore, sub Nerone Imperatore qui per omnem a provinciam imperaverat, & b in honorem sui nominis in partibus Tusciæ civitatem Pisanam restauraverat, & ornatum Prætorii vel c Tessellarum palatium adornaverat. Qui dum multis diebus imperium protraheret d, recogitavit cum suis in quibus locis templum ædificaret, ubi quotidie deos e adorarent. Et invenientes locum in ingressu portæ Latinæ civitatis Pisanæ, in capite pontis fluminis Ausari f; & ibidem in omni pulchritudine ex marmore incisis vel virgulatis g tabulis jussit templum adornari; [Dicitur Nero Pisis conditis & templo Dianæ:] & jussit artificibus, ut ex auro mundo vel margaritis statuam Dianæ facerent, quam singulis diebus adorarent. Tunc facta est statua Dianæ miræ magnitudinis, vultu & oculis quasi vivens h, & sic eam Nero Imperaror, cum magna veneratione & multitudine Paganorum, in vultu templi jussit configi: & in eadem die cum magna lætitia epulantes templum dedicaverunt, & singulis diebus Sacerdotes eorum non cessabant per officia servientes. Et dum magna initia templorum i essent, recogitans Imperator cum suis dixit: Credo quia possim & ego cælum facere, in similitudinem cæli quod oritur super nos: & nullus inventus est qui præpediret k sermonem ejus. Tunc fecit cælum æreum in pavimento columnarum l marmorearum numero nonaginta: quod cælum jussit minutis foraminibus m pertundi: & altitudo cæli pedes centum. Et effusa a ministris aqua, quasi pluvia cadens in terram, cœpit Narzius n hujus loci servator clamare, [fabricasse cælum æneum] dicens: Cognoscant omnes, quia verum & inæstimabile est nomen Dianæ, ad cujus honorem Nero Imperator istas virtutes ostendit. Et sic mane jussit lampades fieri in factura solis, & per cælum trahi, ut lucerent populo qui erat sub cælo, & venientes ad occasum extinguebantur. Et iterum sero, hora o undecima, fecerunt simile speculum, cum magnis gemmis refulgens, clarum nimis, in factura lunæ. Et ante horam constitutam cecidit: & nec ipsa fragmenta inventa sunt. Sic nocte jussit p quadrigam per cælum trahi, quasi tonans. Tunc misit Dominus ventum validum super eos: & quadrigam in fluvio mergi fecit, & transcapitatus est auriga, & nusquam comparuit.

[2] Alia die Imperator sedens pro tribunali, nesciens quod factum fuerat, [cujus ruinam explodens Torpes,] dixit ad populum: Cognoscant omnes, quia magna est Diana mater Deorum, per quam & ego istas virtutes ostendo. Tunc inter eos exiens vir magnus, nomine Torpes, qui & ipse de officio q ejus se protraxerat, repletus Spiritu sancto dixit: Quid dicis Imperator? Melior est qui unum Deum vivum adorat, qui fecit cȩlum & terram, mare & omnia quæ in eis sunt. Nam qui plures deos colit, unumquemque offendit, Sed audi me, Imperator, quia ego de eorum genere sum, qui a tuis fidelibus Romæ passi r sunt; quos coronandos vidi per manus Angelorum, quique vitam repromissionis acceperunt æternam. Nero dixit: Et tu solus inventus es, qui hanc civitatem evertas? S. Torpes dixit: [unius Dei fidem profite-] Civitas non evertitur: nam qui Christum confessus fuerit, salvabitur. Nero dixit: Pro quo ordine conscientiæ tuæ hoc protestaris? S. Torpes dixit: Conscientia bona de malo ad vitam revocat, & Spiritus sanctus ubi vult spirat. Nero dixit: Quare denegas deos nostros? S. Torpes dixit: Nego, quia video omnia imaginaria fieri. Nero dixit: Non s conturberis quia vidisti. S. Torpes dixit: In t his probaberis operibus tuis: Sol tuus jam non lucebit, luna nusquam comparuit, sonus tonitrui & qui movebant eum in fluvio interierunt. Nero Imperator dixit: Ut quid non adoras secundum consuetudinem deos nostros? S. Torpes dixit: Ego Dominum Deum vivum adoro, qui in altis est, qui in cælo fecit luminaria magna solus. Nero dixit: Audi Torpes, cogita tecum bene serviendo, ne diversis pœnis cum injuria puniaris.

[3] Exiens S. Torpes de palatio, multum intra se cogitans, dixit: Quid faciam? Idolis serviendo Baptismum non accipio salutis. Et sciens quod sanctus Presbyter, nomine u Antonius, absconsus esset in x monte, exiens portam quæ appellatur Lucana, & per latus amphitheatri, [& ab Antonio Presb. baptizatus,] & per noctem ambulavit ad eum: & ascendens in montem clamare cœpit dicens: Pater sancte, Antoni Presbyter, ubi es? responde mihi. Tunc sanctus Presbyter Antonius dixit de loco orationis suæ: Et quis es tu, fili? S. Torpes dixit: Ego sum Torpes, servus tuus. Ad quem Presbyter dixit: In monte timeo te, quia ex officio es. S. Torpes dixit: Andi me Pater, & non timeas, sed osculer manus tuas, & ora pro me: quia jam ego y hesterna die Imperatori dixi: Christum adorare desidero: & dubius factus sum, quia non sum baptizatus: ideoque requiro te, ut baptismum percipiam salutis. Presbyter dixit: Nescio si vera sunt, quæ hortaris. Sanctus Torpes dixit: Et si mentior, non sum dignus baptismum percipere salutis. S. Antonius Presbyter dixit: In nomine Domini mei Jesu Christi, ego te baptizo. Et descenderunt ad pedem montis, ubi est aqua viva ad latus Storiæ z leonum: & benedixit aquam suis manibus, & perfudit eum baptismo salutis: & signaculo Christi facto, dixit ad eum: Vade, fili, quia crescit tibi virtus loquendi & expugnandi adversarios tuos. Tunc osculans eum, plorans dixit ei: Angelus Domini comitetur tecum, fili. Sanctus Torpes dixit: Ora pro me, Domine, sancte Pater.

[4] Et dum eadem nocte in civitatem reverteretur, Angelus dixit ei: Torpes, sustine me. Et dum post se respexit, vidit Angelum in albis indutum & magnum splendorem cum eo: & cecidit pronus in faciem suam tamquam mortuus. Tunc Angelus Domini dixit ad eum: Noli timere, Torpes, [atque ab Angelo confortatus,] quia Dominus te hac nocte per suam manum coronavit: neque paveas minas inimicorum tuorum, quia ego tecum sum, & non est in hac civitate inventus homo qui pro Christo alapam sustinuisset, vel pro justitia cælum intuitus esset: tu autem fortis esto in veritate. Scio quia mundum dereliquisti, & nobiscum eris in paradiso cum multitudine Sanctorum gaudens: nam corpus tuum in aliam provinciam transfretabo. Tunc Angelus sublatus est ab eo, & erigens se S. Torpes dixit: Gratias ago tibi, Domine Deus meus, qui misisti Angelum tuum, qui consolatus est me, & tribuit mihi fortitudinem sicut Propheta dicit: A dextris est mihi Dominus ne commovear, propter hoc lætatum est cor meum, & exultavit lingua mea; insuper & caro mea requiescit in spe. Domine Deus meus, esto adjutor meus, ut habeam fiduciam in te, quia me solum elegisti in hac civitate confidere in te: da mihi fortitudinem sufferre tormenta, ut qui non credunt credant nomini tuo, Altissime.

[5] Sic ingressus mane civitatem, per portam lapideam, venit in foro civitatis Pisanæ: ubi residens Nero Imperator & plusquam quingenti viri & consiliarii ejus cum eo. Et postquam vidissent eum, stridebant dentibus super eum, dicentes: Iste est qui hesterna die magnam Dianam vel alios deos abnegare præsumpsit. S. Torpes dixit: Vos negastis, qui Deum vivum non adoratis: [traditur Satellico pervertendus aut puniendus.] nam Dianam matrem deorum qui colitis, simul cum ea peribitis. Tunc nuntiatum est Imperatori quod ille dixerat. Elegit Imperator unum ex latere suo, nomine Satellicum, qui & ipse affinis Neronis inveniebatur: & Nero Romam ambulare festinabat, quia ibidem non minima Sancti patiebantur, qui pro Christo coronabantur. Nero Satellico dixit: Sede pro tribunali, & audi eum diligenter: & si non de isto vaniloquio se emendaverit, diversis pœnis interficiatur: & dicta adversus eum sententia, si perseveraverit in duritia cordis sui, gladio finiatur. Satellicus dixit: Omnia quæcumque commiseris ordinabo. Tunc Nero Romam ivit, Satellicus vero jussit S. Torpetem in carcerem mitti. dicens: Ego probabo si Deus tuus liberabit te de manibus meis. Jussit autem, ut feræ tribus diebus escam non acciperent, ut sanctum Martyrem devorarent.

ANNOTATA ET CENSURÆ.

a An non angustum nimis hoc loco, nomen Provincia?

b Mombritius & aliqua Mss. in amoris sui nomine.

c Ms. Sueßionense & nostrum, Tessellare. Taurin. Lugdun. & Mombrit. Thessellarum & Tesalarum: est autem Tessella quadratus laterculus; & tessellatum opus seu pavimentum, quod ex ejusmodi laterculis arte emblematica compaginatur. Sic ab auro, quo Romæ Neronis domus invidiosa nitebat, auream nominavit ipse, teste Suetonio cap.30.

d Anno Imperii sui 10, vulgaris æræ 61 persequi Christianos cœpit Nero, occasione incensæ urbis, & mulierum ad castitatis curam traductarum: cum alias, teste Eusebio lib.2 cap.22, clementius se gessisset circa initia Imperii, & defensionem pro fide nostra benigne suscepisset. Anno deinde Imperii II, Christi 65, post occisos Petrum & Paulum Apostolos, Roma disceßit in Græciam; neque rediit in Italiam nisi anno Imperii 14 Christi 68, quando seipsum interfecit, prius quam Romam appelleret.

e Ms. Maximin. Idola adorarent. Lugdun. & Mombr. quotidie adoleret. Is scilicet qui religionum usquequaque contemptor erat, teste Suetonio.

f

Cum hodie solus Arnus Pisas circumfluat, miratur Vghellus, qua ratione Rutilius de eis sic canat.

Alpheæ veterem contemplor originis urbem,
      Quam cingunt geminis Arnus & Auser aquis.
Conum pyramidis coëuntia flumina ducunt,
      Intratur mo dico frons patefacta solo:
Sed proprium retinet communi in gurgite nomen,
      Et pontum solus scilicet Arnus adit.

Vide apud Cluverium Italiæ antiquæ cap. 2 consentientes sibi in hoc Plinium atque Strabonem: nec aliud ex Vghelli observatione & chorographicis hujus temporis tabulis sequitur, quam Ausere sive Ausaro, nunc Serchio, aliorsum verso & pontum subeunte per proprium ostium, ab Arni ostio circiter mille paßibus dißitum, mutatam ibi esse soli faciem, ut sæpe alibi ac nominatim in nostris fluminibus Scaldi, Mosa ac Rheno. Quod autem Porta Latina statuatur in capite Pontis fluminis Ausari, indicare posset, agros a Pisanis oblatos Latinis colonis ad se deducendis, versus mare & confinia Lucensium fuisse porrectos.

g Mombr. Jugulatis. Mss. Maxim. & Lugdun. Ungulatis.

h Maxim. quasi juvenis.

i Legend. Colon. templi, tria Mss. temporum. Taurin. interstitia temporum, quod præ aliis placeret, si in vetustiori exemplo legeretur.

k Erat incredibilium cupitor Nero, inquit Tacitus cap. 42, de molitionibus ejus agens, ad quas magistris utebatur Severo & Celere, quibus ingenium & audacia erat, etiam quæ natura denegavisset per artem tentare.

l Ms. nostrum & Leg. Col. quod sustentabant columnæ marmoreæ. Taurin. Super columnas marmoreas in pavimento dispositas.

m Suetonius cap. 3. narrat, quomodo Romæ in Neronis domo fuerint factæ Cœnationes laqueatæ, tabulis eburneis versatilibus, ut flores ex fistulis & unguenta desuper spargerentur: præcipua vero cœnationum rotunda, quæ perpetuo diebus ac noctibus vice mundi circum agerentur. Harum autem similiumque machinarum obscura notitia, potuit auctori occasionem dedisse fictionum hujusmodi.

n Mombr. & duo Mss. Nartius, fortasse huc introductus pro Narcisso, Claudii Imp. liberto, ipsi quoque Neroni caro; cujus abditis adhuc vitiis (nam inter bona Neronis initia sublatus e vivis est ab Agrippina) per avaritiam & prodigentiam mire congruebat, juxta Tacitum, lib. 13. cap.1.

o Vide hic quam olim diversa fuerit horarum ratio; nempe quæ nunc ab occasu solis in Italia, a media nocte in Gallia & Hispania initium sumunt; tunc ab aurora inchoabantur; ut ex plurimis aliorum Sanctorum vitis inferre me memini.

p

Sic & de Cosroe Persarum Rege narratur, quod volens coli ab omnibus ut Deus, excogitavit quomodo in subterraneo specu, equi quadrigas trahentes in circuitu, quasi currum moverent & tonitru simularent. Vide Beyerlinck in Theatro ad verbum Adoratio; a quo auctor qui hæc referat non allegatur, sed qui alia ibidem de eodem Chosroe dicta, spectantia ad an. 614. Potuit tale quid audivisse scriptor horum Actorum: fortaßis etiam præoculis habuit notißimos Virgilii versus, 6 Æneidos.

Vidi & crudeles dantem Salmonea pœnas,
Dum flammas Jovis & sonitus imitatur olympi.
Quattuor hic invectus equis, & lampada quassans,
Per Grajum populos mediæque per Elidos urbem
Ibat ovans, Divumque sibi poscebat honorem,
Demens! qui nimbos & non imitabile fulmen
Ære & cornipedum cursu simularat equorum.

q Hinc Baronius in Romano Martyrologio, ad hæc verba Vsuardi, qui magnus in officio Neronis primum fuit, addi poße credidit, unusque ex his de quibus Paulus Apostolus ab urbe ad Colossenses scribit: Salutant vos omnes Sancti, maxime qui de domo Cæsaris sunt. Verum hic S. Torpes tunc necdum baptizatus erat, fortasse nec Christianus. Epistola enim ad Colossenses a S. Paulo scripta est infra tempus captivitatis, finitæ an. 56 (uti ostendemus 29 Iunii) adeoque anno Neronis 2, annisque ut minimum octo ante inchoatam persecutionem. Tamayo, libertate sibi consueta, veteribus Actis addenti quæ ex auctoribus suis, id est Pseudo-dextero & sequacibus accepit, dicitur C. Sylvius Torpes, filius C. Sylvii, patruelis C. Sylvii Othonis, qui postea fuit Imperator, in domo Neronis œconomus.

r Haud dubium quin intelligat Christianos, ob incensæ urbis culpam sibi imputatam crudeliter extinctos; sicuti etiam Tacitus narrat.

s Mombr. & Ms. Maxim. non contraheris.

t Mss. Suess. Taurin. & nostrum cum Legend. Colon. In hoc probabuntur opera vestra.

u S. Antonius, Adoni Antoninus: egimus de eo 27 Aprilis.

x Mons hic Lucæ quam Pisis propior fuisse videtur, aut saltem intra Lucensium terminos: de Sancto enim illo dicitur, quod conquisita Martyrum corpora ad Lucensem ecclesiam, ad quam ipse quoque translatus denique est, sepelienda deferebat. Distant autem Pisæ & Luca, juxta Ferrarium, solis X P.M.

y Ms. Maxim. solum, extrema die.

z Ms. nostrum, Ubi est aquæ vivæ lacus & historia leonum. Ms. Taurin. Ubi est aqua viva natatoria. Tamayus, Ad latus striæ leonum.

CAPUT II.
Tormenta illata, martyrium, sepultura.

[6] Transactis autem tribus diebus jussit Satellicus adduci Sanctum de carcere, & venire ante conspectum suum. Sedens autem pro tribunali dixit ei: Torpes quid cogitas circa salutem tuam? Jam crede mihi, sacrifica diis sicut prius, & antecedet te honor tuus: sin autem diversis pœnis maceraberis. S. Torpes dixit: Quod semel vidi, negare non possum. Satellicus dixit: Quid est quod vidisti? S. Torpes dixit: Qui credit, videbit Angelum Christi. Satellicus dixit: Et tu vidisti Angelum Christi? S. Torpes dixit: Qui credidit & baptizatus fuerit in nomine ejus, apparebit ei. Satellicus dixit: Recede a vaniloquio. S. Torpes dixit: [Ad columnam dire casus,] Omnes qui non credunt in Christo, ipsi vana loquuntur. Tunc Satellicus jussit eum alapis cædi, & ad columnam a Habietinam nudo corpore ligari. S. Torpes dixit: Tu autem, Domine, ne longe facias auxilium tuum a me. Et dum cæderent eum, fluebat sanguis de latere ejus sicut aqua de fonte. Sanctus autem Torpes, elevans cum fiducia oculos suos in cælum, [post contritos sub ruina Iudicem & alios 50,] dixit: Memor sum, Domine, quæ dixisti per Angelum tuum: Domine Deus, vindica sanguinem meum. Et cum complesset orationem, columna excelsa, ubi tenebatur, cecidit, & oppressit impios b quinquaginta: & ipse Satellicus sub ea mortuus est. Ministri autem tenebant eum, & miserunt in rotam: & filius Satellici nomine c Silvinus, stridebat dentibus super eum qualiter eum perderet. [alligatur rotæ:]

[7] Alia autem die, dum seditio facta fuisset & magna tristitia in populo; ejecerunt eum de rota, & duxerunt eum ut ad feras mitteretur. [vincit leonem] Et venerunt in amphiteatrum, & statuerunt eum in medio eorum: & subito dimissus est leo, dans rugitum super eum. Sanctus autem Torpes signaculum Christi fecit contra eum: & eadem hora leo mortuus est, & admirati sunt omnes. Iterum dimissus est Leopardus: & ipse flectens caput lingebat plantas ejus. Tunc Evellius, Consiliarius Imperatoris videns mirabilia Dei, credidit in Christum, fugiens Romam; [& leopardum:] & ibidem decollatus, sub die quinto d Kalendas Maji complevit martyrium suum in pace. Tunc sanctus Torpes, egressus de amphitheatro, introivit sub cælum æreum cum ministris; & elevans oculos suos in cælum dixit: Domine Deus virtutum, exaudi orationem meam, & in hunc locum mitte Angelum tuum, qui evertat cælum æreum & columnas quæ ferunt ipsum, ut cognoscant omnes quia firmasti cælum, non homines qui faciunt similia. Tunc Angelus Domini venit cum nimbis & tonitruis & coruscationibus, & evertit cælum æreum, & viginti quatuor e columnas ejus: & non minima multitudo Paganorum in eadem die mortua est: & ab eadem die multi dubii fuerunt ad sacrificandum idolis.

[8] Tunc Silvinus filius Satellici jussit eum gladio finiri f. Ministri tenuerunt eum, ut duceretur ad portam Romanam. Ille autem rogat ministros dicens: [gladio perimendus] Oro vos, fratres, ut per amicum meum g Andronicum transeamus. Et sic venerunt ante domum ejus, cum multitudine populi: qui clamans ad eum, ac se plorans, osculatus eum dixit: Amice, sequere me & sepeli corpus meum, dum finiero agonem: crede in Domino, mercedem consequeris. Tunc audientes ministri non permiserunt eum venire, ut adimplerentur quæ ab Angelo dicta sunt: Quia corpus tuum in aliam provinciam transfretabo. Et sic exierunt cum eo portam h Circensem, & introierunt in naviculam modicam. Ministri autem tenebant eum ne se in fluvium mergeret. Silvinus autem in foro civitatis cum multitudine Paganorum, dixit: Melius est ad mare decolletur, ne reviviscat: [ducitur ad mare,] quia Deus eorum multas virtutes ostendit. Illi dixerunt; Ita fiat, sicut præcepisti. Tunc jussit ut nuntiarent eis qui ducebant eum. Currens unus ex Officio, clamabat post eos, dicens: Hoc vobis præceptum ut in Gradu ad mare ibidem decolletur. Et venerunt in Gradum i Arnensem: exierunt ripam fluminis. S. Torpes dixit: Domine Deus meus, suscipe spiritum meum. [& decollatur:] Nihil aliud dixit, nisi oculos levavit in cælum, & sic decollatus est.

[9] Ministri autem invenerunt naviculam modicam foris, quæ jam nullam utilitatem facere poterat; & miserunt in ea corpus justi, & canem k & gallum cum eo: & cum aqua decurrente dimiserunt: & tam diu ibidem steterunt, dum eam non viderent. [corpus appulsum ad Portum Sinus,] Tunc ministri in civitatem regressi, indicaverunt qualiter corpus perdidissent. Tunc Angelus Domini deduxit eum in portum l Sinus ad littus. Adhuc modice a mari concutiebatur navis: factus est canis quasi vigilans ad corpus, gallus vero indicans. Tunc exiens Angelus Domini pervenit ad quamdam matronam, Senatricem & vero nomine Celerinam m, & dixit ei: Surge, Celerina, diluculo, & vade ad littus maris in portu Sinos: sepeli corpus Justi, nomine Torpetis: omnia vero quæcumque petieris a Domino habebis. Senatrix vero, quasi vigilans, audivit Angelum loquentem sibi: exiliens a somno, residens in grabbato suo, territa cum lacrymis dixit: Gratias tibi ago, Domine Deus meus, quia dignatus es mittere Angelum tuum, ad commonendum ancillam tuam: Domine Deus meus, [a Celerina Senatrice invenitur;] comple desiderium meum. Alia autem die Senatrix colligens multitudinem n Sacerdotum & innumerabilem populum, jejunantes ambulaverunt cum omni veneratione ad mare: & dum quærerent corpus, non inveniebant. Tunc Senatrix, dum per littora ambularet, respiciens in cælum dixit: Domine Deus virtutum, ostende nobis mirabilia tua, ut ancilla tua lætetur in te: & ostende mihi, ut videam quæ [o audivi ab Angelo tuo. Et cum complesset orationem, eadem hora gallus cantavit, & ipse indicans eum: & sic ad latus scopuli invenerunt navem, corpus, & canem, & gallum cum eo. Videntes Sacerdotes & populi admirati sunt omnes, plorantes & dicentes: Vere justus & Dei servus est iste, qui sic meruit ut cum tali fragmento veteris navis ad littus perveniret. Tunc levaverunt corpus involventes in linteaminibus mundis, & cum magna lætitia deduxerunt eum gaudentes in locum ubi Deo placitum fuit, [& honorifice depositum] in portum qui cognominatur p Sinos. Senatrix vero condivit cum aromatibus corpus, & cum omni diligenti honore deposuerunt in locum. Eadem hora canis & gallus nusquam comparuerunt: nam q & ipsa Celerina super medietatem Hispaniæ imperaverat. Tunc ædificavit ecclesiam miræ magnitudinis, fundatam cancellis, & r cymbio aureo refulgentem. Et in eadem die, [claret miraculis.] in qua fabricæ officia in omnem pulchritudinem persolventes dedicaverunt, multi ægroti salvi facti sunt, orantes ad corpus & tenti a spiritu immundo liberati sunt, & usque in hodiernam diem mirabilia Dei declarantur. Senatrix vero non minimam pecuniam & substantiam ecclesiæ dereliquit: & in hodierum diem congregatur ibi.

[10] Post quindecim autem s annos, audierunt de Nerone, eo quod perierat & mortuus fuerat: & omnes provinciæ lætabantur, quia convertebantur credentes in Domino Jesu Christo. Tunc exiens unus ex Officio ejus, nomine t Artemius, qui & ipse jam Christi baptismum susceperat, [Asta fingūtur a teste oculato dictata.] profectus est in loco Sinos: & exiens de navicula, ingressus ecclesiam oravit ad corpus, & dixit: Cujus vocabuli Sanctus hoc loco requiescit? Commanentes vero loci illius dixerunt: Torpes Dei servus. Tunc cognovit, quia ipse fuerat, qui a Nerone in civitate Pisana passus fuerat: & dixit: Indulgeat mihi Dominus, quanta ego in eum gessi, per jussa iniquorum Principum Paganorum: quia interfui quando Justus passus est. Et dixerunt ei: Quomodo vocatur nomen tuum? Ille dixit: Artemius. Et illi dixerunt: Et scis vere quomodo passus est? Artemius dixit: Ego in omnibus interfui, & manifeste scio qualiter passus est. Illi dixerunt: Nuntia nobis gesta ipsius. Et quia ipse Artemius u magis litteris eruditus erat, sedens dictavit gesta qualiter passus fuerat x. Celebratur Natalis ejus tertio y Kalendas Maji. Gloria Christo, qui tantam gratiam dedit timentibus se & Sanctum suum eripuit de altitudine maris: [& omnes qui eum invocant in mari, adjuvante Domino liberabuntur z], cui est honor & gloria in secula seculorum. Amen.

ANNOTATA ET CENSURÆ.

a Ita Ms. nostrum. Ast Ms. Maxim. cum Rabano, Habentinam: Mombritius cum Ms. Lugdun. Averitinam. M. Taurin. Excelsum.

b Insignis & effrons hyperbole: quam enim latam excelsamque concipere columnam oportebit, ut procul a tribunali stans, 50 viros cum judice opprimeret?

c Ms. Maxim. Salvinus. Ado Sylvius.

d Interim Rabanus, Notkerus, aliique (quos secutu est Baronius in Romano Martyrologio, & nos cum co) videntur legisse v Idus Maji. Ms. Taurinense, sub die quarto Kal. Majas.

e Ast hæ supra num. I dicuntur fuisse numero nonaginta.

f Mss. Maxim. & Lugdun. feriri.

g Ms. Lugdun. Mombr. Tamayus. Andromeum.

h Ita Ms. Taurin. plura Circiensem, Lugdun. Mombr. Tamayus Cirmensem, Sueßion. Curiensem.

i Mombritius & pleraque Mss. Graduarnensem. Tuur Gradum Aranensem, haud dubium, quin locus ad ripam Arni, applicandis navigiis & exscensioni aptatus, nominis vestigio remanente in vico, dicto S. Pietro in Gradi.

k Modestius ad legem Pompejam de parricidiis ff. 48. Pœna parricidii more majorum hæc instituta est, ut parricida virgis sanguineis verberatus, dein culeo insutus…cum cane, gallo gallinaceo, & vipera, nec non etiam simia, in maris profundum dejiciatur. Vipera & Simia cum ad manum non essent, canis & gallus, obvia ubique animalia, adhibita fuisse potuerunt, navicula vero fatiscens pro culeo; ut ubicumque fortaßis appelleret corpus, crederetur esse hominis insigniter nefarii, aut læsæ graviter majestatis rei, qui vel patrem suum vel patrem patriæ occidere tentaverit.

l Fabius Valens e sinu Pisano, segnitie maris aut adversante vento, portum Herculis Monœci depellitur, inquit Tacitus lib. 3 cap. 42; unde colligitCluverius lib. 2 Ital. antiq. cap. 2, Mare, quod inter Populonium & Lunæ promontoriæ Arnum amnem curvo littore recipit, Pisanum appellari Sinum. Sed cum supra dixerit Angelus, quod corpus Sancti in aliam Provinciam transfretaret, sine dubio alibi quam in Etrusco littore quærendus est ille Portus.

m Hic Tamayus arguitar a Gallis, in gratiam patriæ suæ Hispaniæ, inseruisse, quæ super medietatem Hispaniæ imperaverat, quasi non contentus id semel infra dici. Majori longe jure arguendus videtur, quod Pseudo-dexterum secutus, non dubitaverit Celerinam sacere abneptem L. Celerini, uxorem Vennonii Æbutiani, cohortis Gallicæ in Gallecia Tribuni, cum quo, recipiente discipulos S. Iacobi Apostoli, ejus corpus referentes, Christiana ab iisdem facta, ac deinde vidua, & in dotali suo Eborensi agro victitans, S. Torpetis corpus exceperit; ac tandem pro Christo comprehensa martyrium sub Nerone compleverit: quo nomine vitam & elogium ejus hoc die contexit, exemplum sequente Cardoso; præeunte autem Galesinio, sed a titulo Martyris abstinente; per intolerabilem vero socordiam appellante eam istius provinciæ Reginam, unde Ferrarius in Catalogo generali ad hunc diem retulit memoriam In Hispania S. Celerinæ Reginæ; sequacemquehabuit Arturum a Monasterio in Gynæceo sacro. Moderatior in hoc longe scriptor noster: dum enim Senatricis titulo, quasi præcipuo inhæret; ut summum dicere voluit, quod ejus maritus Procunsulari jure bonam Hispaniæ partem rexerat.

n Hic rursum eadem, qua cœperat, fabulandi licentia palam uti incipit auctor: quis enim tot & tales tempore persecutionis Neronianæ, ita palam eductos sapienter crediderit?

o Hinc incipit antiquißimi nostri Paßionarii insigne fragmentum.

p Ita utrumque nostrum Ms. & Ms. S. Maxim. cum Petro de Natalibus: cetera vero cum Mombritio & Leg. Lov. Sinus. Ms. Italica versio Porto Sino.

q Legenda Lovan. Postea vero ipsa Celerina imperavit medietati Hispaniæ: ipsa etiam ædificavit ecclesiam. Est quidem hiulca hic oratio, & tam præcedentibus ac sequentibus verbis male coharens, quapropter & in suspicionem adducitur ab aliquibus, quasi imperita quæpiam manus, præter mentem auctoris, hæc de Hispania adjecerit fortaßis seculo 12 exeunte, quando Ildefonsus Arragoniæ Rex etiam Provinciæ Comitatumpossedit, & hæc Hispaniæ nomine subcenseri potuit; aut saltem quando Hispania, Romano subtracta Imperio, in plura Regna erat divisa. Sed in tam inculto ut hic est scriptore, quis summam accurationem requirat? Et antiquitas Ms. nostri, annos DCC excedens, suspicionem omnem interpolationis elidit. Videbatur autem res ipsa postulare, ut vel per parenthesim interjectam indicaret auctor, unde tanta Celerinæ partim auctoritas, partim opulentia; tam ad ipsum corpus, sine metu & interpellatione cujusquam, pleno die adeo solenniter sepeliendum; quam ad ecclesiam adeo augustam, Nerone mortuo, super illud, uti mox fingitur, ædificandam. Æque facile rejicitur quod suggerit non nemo, Hispaniam pro Hesperia (id est Italia, cui accenseri Provincia poßit) obrepsisse: quia & huic evasioni obsistit antiquitas consensusque codicum omnino omnium; & Hesperiæ nomen, solis Poëtis usitatum, gratis supponitur venisse in calamum mentemque scriptoris istiusmodi. Denique nihil opus est Gallis, Provincialium causæ patrocinari volentibus, torquere lectionem tam antiquam tamque receptam; quandoquidem seculo VI vel VII, quo scripta hæc Acta, subjecta Pyrenæis Gallia, cum prima Provincia Narbonensi usque ad Rhodanum, sub imperio Gotthorum dicta fuerit Hispania citerior; fortaßis etiam & secundæ trans Rhodanum, Provinciam continens; utpote vinculum commune ejusdem gentis, per Italiam Hispaniamque dominantis, quamdiu res Gothica apud Italos stetit, prout infra plenius declarabitur.

r

Cymbium seu Cymbius fornicem sive concamerationem significat. Ita usus Corippus, Grammaticus Afer, lib. 3 in laudem Iunioris Iustini, apud Voßium de Vitiis sermonis.

Quas super ex liquido præfulgens cymbius auro,
In modico simulans convexi climata mundi,
Immortale caput soliumque sedentis obumbrat.

hæc itaque vera est & indubitata lectio, quamvis Mss. Maxim. & antiquißimum nostrum Cymbro auro, Mombritius Cymbo, Taur. Cinibro habeant; Sueßion & aliud nostrum Cymbo & auro: pro quibus Coloniæ impressum auro & argento. Verum quis non miretur inscitiam scriptoris, non solum primo Ecclesiæ seculo sed etiam persecutionis tempori ejusmodi fabricam affingentis: qualem vix Constantiniana viderunt tempora?

s Quibus scilicet imperavit Nero, ita ut primus annus a 1; Octobris cœptus finiatur cum Ianuario, & ultimus a Ianuario cœptus etiam numeretur pro anno, licet 10 Iunii occisus sit Nero. Nimis autem ridiculum foret a tempore ædificatæ ecclesiæ dictos annos numerare, sic enim debuisset ibidem mors Neronis ultra decennium latuisse.

t Alibi Arthemius. Ms. Lugdun. & Mombritius cum Tamayo Archemius.

u Ita corrigo, licet exemplaria habeant magnis, aut magnus.

x Sic Ms. nostrum recentius; addit vetustißimum item nostrum, sub finem paginarum corrosum … vans nomine Audaois. Ms. Maxim. & sceptrum relevans nomine Audacis. Lugdun. & Mombritius & Exceptor revelans nomine Audacis: Taurin. Exceptor adjutor illius fuit nomine Audax. Tamayus, & Exceptor nomine Audax revelavit ea.

y Ms. Taurin. XVI Kalendas Junii. Nempe minus antiquus codex iste est, & hinc inde ad transcribentis arbitrium quasi expolitus.

z Desunt hæc [ ] in Ms. Maxim. Mombritius cum Ms. Lugdun. Liberabantur.

DISSERTATIO
De cultu & reliquiis S. Torpetis.

Torpes Martyr, Pisæ in Hetruria (S.)

AUCTORE D. P.

§. 1. An sinus Samblacitanus nomen Sancti tulerit ante seculum X?

[1] Provinciæ Gallicanæ anfractuosa quammaxime littora facit mare, crebros istius oræ sinus implens: quos inter nullus & olim & nunc nominatior eo, [Pro affirmativa parte] quem veteres Sambracitanum, Samblacetanum, vel Samblacitanum nominarunt; nostra ætas Grimaldicum vocat, vulgo Golfo de Grimault, intra Foro juliensim diœcesim, die etiam præcedenti indicatum a nobis, de S. Maxima agentibus deque oppido maritimo ab ea dicto. Huic autem oppido ex adverso trans sinum prædictum objacet oppidū S. Torpetis, portum habens non incommodum, quem nonnulli putant in Antonini Itinerario Heracleam Cacabariam appellari, Nolim ego hoc disputare, & veterum appellationum obscura incertaque scrutari vestigia, inter rudera civitatum oppidorumque, a Barbaris eversorum. Magis ad rem meam facit quærere, quo tempore cœperit sumpta a S. Torpete nomenclatio, ejusdem eo loco cultus antiqui & specialis certißimum argumentum.

[2] Ad hoc explicandum primo loco faceret, si certum esset, instrumentum donationis, anno DCCCCLXXX factæ: probaret enim, jam fere a primis seculis Christianæ tranquillitatis, sub Constantino magno cœptæ, nomen istud ibi obtinuisse; aut saltem diu ante tempora Saracenorum, qui jam inde ab anno DCCXXII cœperunt Provinciam incursare, ac denique Fraxineto munito in suorum latrociniorum firmam sedem totis duobus & medio seculis eam vastaverunt. [allegatur donatio anni 980,] Est enim hujus tenoris, apud Honoratum Bouche in Historia Provinciæ lib. 9 sect. 1 cap. 5 relati. In nomine Domini. Amen. Ad res magnanimiter gerendas remunerationibus accenduntur homines: sed tunc præcipue viris spectabilibus gloria retributionis ad easdem stimulos adjungit, cum ea sibi obveniunt loca, in quibus vires corporis & animi tentatæ, excellentia de inimicis trophæa reportarunt. Cum itaque Giballinus de Grimaldis, vir magni cordis & egregiæ magnificentiæ, nostris in omnibus contra Agarenos & Mauros sive Saracenos assistens aggressionibus, invasionibus, & periculis, Sinum maris Gambracium, [post Saracenos Fraxineto pulsos.] qui communiter Rivus S. Torpetis appellatur, propria virtute ab eisdem Agarenis & Mauris sive Saracenis abstulerit, ejusque tale facinus peculiari Principis munificentia recognosci debuerit; Nos Guillelmus Comes, Bozonis & Folcoaræ filius, in Arelate consistentes, & iisdem atrendentes; consentientibus Conjuge nostra & Guillelmo filio nostro, Annone Archiepiscopo & aliis Nobilibus; præfato Giballino de Grimaldis, præfatum sinum maris Gambracium, qui communiter Rivus S. Torpetis appellatur, cum toto tractu & circuitu, damus, donamus, & possidendum integrum & defendendum contra Agarenos & Mauros tradimus, soli Ecclesiæ Forojuliensi seu ejus Episcopo salvis dimissis juribus Episcopalibus. Si quis autem dicto Giballino de Grimaldis, potenti viro, in hac donatione contradixerit, indignationis nostre pœnam incurrat, & insuper cum Core, Dathan, & Abiron in profundum absorbeatur. Anno igitur Incarnationis Dominicæ DCCCCLXXX, Indict. X, mense Septembri, regnante Conrado Rege Alemannorum seu Provinciarum, ego Comes Guillelmus hanc notitiam donationis scribi & manu mea roborari curavi. Adalaxia Comitissa firmavit. Guillelmus Comes firmavit. Anno Archiepiscopus firm. Rainordus firm. Riquelinus firm. Hildoardus firm. Pontius de Alaus firm. Fulco firm. Wido firm. Ingebradus firm. & alii firmaverunt. Bonifacius scripsit & firmavit.

[3] Non extat hujus donationis charta originalis; sed exemplum dumtaxat inscriptum Codici cuidam Archivii Episcopalis Foro-julii fol. 125: proinde pro levi habendum est, si librarius exerravit, scribendo Gambracium, [sed in hac (dissimulatis aliis mendis)] pro Sambracio; Alauz. pro Alanz vel Alenz; quod integre exprimeretur Alanzonum, hodie Allenson, oppidum Provinciæ sub Vicariatu Aquensi. Graviora forsan videbuntur nec librariis imputabilia quædam alia, & suspectam rem totam factura; puta Indictio X posita pro VIII (quod etiam Bouche observavit) vel pro VIIII, si supponatur Mensis Septembris (ubi diei numerum non exprimi satis incongruum etiam est) provectus ultra XXIV diem, a quo sumendum Indictionis novæ initium. Scrupulum quoque injicere hic posset Anno Archiepiscopus Arelatensis, dubitarique utrum ordinatus sit ante annum DCCCCLXXXI, quem primum ei videntur ponere Sammarthani. Sed & de hoc quærant alii: nam neque affirmativa sententia alicunde probatur, neque, negativa posita, excederet librarii culpam unius I omißio, & sic cum Indictione primum inchoata X conciliaretur annus DCCCCLXXXI, deductus usque ad ultimos septem dies Septembris.

[4] Ego prædictis omnibus, & aliis quæ moveri possent pluribus, dißimulatis, [displicet usus cognominum,] nulla magis re cogor judicium de veritate prænotati instrumenti suspendere, quam quod videam Giballinum eum, cui prætenditur facta donatio, more tunc necdum noto, sed primum introduci cœpto ducentis post id annis, indigetari veluti gentilitio cognomine de Grimaldis. Qua in re peccari a multis, nobilium familiarum origines scrutantibus, queritur ipsemet Honoratus Bouche § 2 præliminari ad Sect. 1 lib. 9 præcitati; docetque ignota fuisse ejusmodi cognomina in Galliis, non solum tempore primæ ac secundæ stirpis Regum Francorum; sed etiam in principiis tertiæ, quæ ab Hugone Capeto anno DCCCCLXXXVII initium sumit. Tum demum docet, Reges quidem ac Principes supremos, a suis statibus; minores Proceres, ab oppidis villisque a se posseßis cœpisse appellari: ita tamen ut ipsæ appellationes nec ad omnes pertinerent filios, sed eos dumtaxat quibus hereditario jure ejusmodi dominia cedebant in partem; nec diutius in eadem retinerentur familia, [tanto serius appellari cœptorum.] quam ipsa realis illorum posseßio. Denique præfatus Bouche, asserens magnæ nobilitatis signum esse cum unum idemque est nomen familiæ & dominii, negat appellata a familiis dominia, sed familias asserit cognominata a dominiis, paucissimis forsan exceptis, inquit, & exempli causa (non tam ex suo quam aliorum sensu) proponit familiam de Grimaldis, quam aliqui putent dedisse nomen oppido in fundo sinus Sambracitani, qui ab eo nunc Grimaldicus dicitur. Quod sane oppidum ego potius crediderim a conditore Grimaldo accepisse nomen (sicut infinita alia oppida & castra) idque aliquot seculis prius quam familia de Grimaldis suum hoc proprium nomen haberet. Quod autem de Gibalino donatario diximus, applicari poterit Pontio de Alauz, inter firmantes collocato.

[5] In istam porro Honorati sententiam generalem de gentilitiis cognominibus (quæ & de Tesseris sive Insignibus aut Armis est) recentißime concedens amicißimus nobis D. Iacobus le Roy, [uti jam plures viri eruditi docuerunt.] in nuperrime edita Notitia Marchionatus sacri Romani Imperii, hoc est Vrbis & Agri Antverpiensis, lib. 10 cap. 17, auctores eadem curiose scrutatos allegat, Claudium Tauchet, Senatus Monetalis Præsidem in Originibus Armorum; & Andream du Chesne, in Præfatione historiæ Domus du Pleßis de Richelieu, expresse loquentes de veteribus Titulis familiarum. De Tesseris autem auctorem laudat & loquentem inducit testem omnino idoneum, Iacobum de Hemricourt, S. Ioannis Hierosolymitani Equitem, (qui obiit Bruxellis anno MCCCCIII, & post se reliquit Gallico sermone scriptum Speculum Nobilitatis Hasbanicæ) asserentem, solum esse annos CC vel CCXL quod ea res cœperit: & huic adjungit Christophorum Butkens in Trophæis Brabanticis, aßignantem annum MCLX, ante quem nihil tale extiterit in usu nobilium familiarum. Atque hos indicasse sufficiat, interim dum plenum eo de argumento opus, singula ad suas origines revocaturum, expectamus a nostro Francisco Claudio Menestrier, quod intelligimus prælo maturum esse.

§. 2. Monumenta certiora cultus veteris S. Torpetis in Provincia.

[6] Oppidum S. Torpetis, & ejus sub hoc titulo antiquitatem, securius quam ex Donatione jam examinata cognoscere cupienti, [Instrumentum Pontii Ep. Massiliensis] offertur primo Pontii Maßiliensis Episcopi Donatio, sub nota anni MLVI a Priore S. Torpetis Mag. Petro Antibou nobis transmissa, fidem faciente Antonio Aubert Notario Regio: ubi inter alia nominatur Ecclesia S. Torpetis Martyris, quæ est sita in Comitatu Forojuliensi, in territorio quod vocatur Fraxineto juxta mare. Ipsum instrumentum, quoniam alibi impressum non extat, juvat hic totum ponere, in gratiam eorum qui illud tam studiose curarunt; est que hujusmodi: Constat, antiquitus legali dispositione sancitum anteriorumque industria patrum legali jure decretum, [donantis monasterio S. Victoris] ut si quispiam suas res voluerit alicui dare, vel commutare, aut vendere, per descriptionis paginam id studeat agere: qualiter ipsæ res, stabiles & inconvulsæ valeant perenniter permanere. Non solum enim hujusmodi descriptionis tabula viventibus & acquirentibus aliorum possessiones heredum est jam profutura; verum etiam futuris longoque post tempore succedentibus, ad cognitionem talium possessionum & ad tuitionem earum contra adversantes valde idonea. Quapropter ego Pontius Massiliensis Episcopus, fratresque mei; Dominus videlicet Guillelmus & Dominus Goffredus, Ancelinæ quondam filii, donamus Sanctæ Mariæ Dei genitricis altari, quod est consecratum in ecclesia Sancti Victoris Christi Martyris, & eidem Sancto Victori Martyri sociisque ejus, ac monachis ibidem manentibus, tam præsentibus quam futuris, in æternum, pro remedio animarum nostrarum nostrorumque parentum; scilicet ecclesiam Sancti Torpetis Martyris, [Ecclesiam S. Torpetis.] quæ est sita in Comitatu Forojuliensi, in territorio quod vocatur Fraxineto juxta mare; & totum quod habemus vel habere debemus in territorio & in terminis ejusdem Sancti Torpetis usque ad mare, & ipsum mare; ipsum quoque quod Dominus Fulco, noster avunculus, ibi habet similiter in sua vita, & post suam mortem ad proprium allodem terminatur. Si quidem ipsa terra & ipse allodis ab Orientali parte, a loco qui vocatur Laudonarius, qui situs est in ripa maris, & pergit per media cacumina montium, sicut aqua vergit & dividit terram, & terminat terminos de Ramaticella, & fecit per antiquum murum qui est Aldissart & Pampalonam, & usque in Garonam decurrentem usque in mare ab Occidentali parte, & dividit hanc terram Sancti Torpetis & Castri Borriani; ab Aquilonari parte terminum [habens] ipsum mare. Hæc omnia supra dicta, & quæcumque continentur infra istos terminos, & in ipsis terminis, videlicet terris cultis & incultis, pratis, pascuis, silvis * Ganicis, cum suis venationibus suisque piscationibus, aquis aquarumque decursibus, cum ipsis portis & salinis, omnia in omnibus, quidquid habemus vel habere debemus nunc & in futurum, vel post obitum avunculi nostri Domini Fulconis jam dicti Vicecomitis tantum, ab integro donamus jam nominato Sanctæ Mariæ Massiliensis cœnobio Sanctoque Victori Martyri, & ejusdem cœnobii monachis ibidem manentibus, tam præsentibus quamque futuris, in æternum, sicut supra dictum est, [anno 1056.] ad legalem & proprium allodem; ut ab hodierno die & deinceps habeant & possideant, cum omni quietudine & pace. Plane si quis ex nobis aut aliqua ulla persona venerit aut surrexerit, ad irrumpendum hæc, non valeat vendicare quod repetierit; verum iram Dei omnipotentis incurrat, & cum omnibus maledicatur, nisi * prævisus fuerit; insuper componat in viventi * vinculo eidem sancto Victori optimi auri libras centum. Facta est autem hæc donatio atque descriptio anno millesimo Dominicæ Incarnationis LVI, Indictione nona, regnante Henrico Rege. Pontius Episcopus Massiliensis firmavit. Goffredus frater ejus. Frater Guillermus Episcopus Tollonensis firmavit. Dominus Guillermus Vicecomes Massiliensis firmavit, & alios firmare fecit. Fulco filius ejus firmavit. Dominus Fulco Vicecomes. Frater Rostagnus de Cateneto firmavit. Romulphus de Senatio. Frater Allastranus firmat. Fr. Ugo de Marcavalla firmat. Aldavaldus frater. Arcadius … ubi adhuc aliqua desiderantur, uti & nomen Notarii, qui scripsit & firmavit, originali forsitan membrana circa finem corrupta.

[7] Etenim neque hæc habetur amplius, neque aliæ duæ duorum Episcoporum similes chartæ de iisdem terris eodem modo terminatis, sed simul cum priori registrantur in veteri libro pergameno S. Victoris, multas donationes collectas continente: inter quas folio 133 est carta de Fraxineto, & carta de Grimaldo. Ita auctor exempli nobis transmißi, in aversa folii parte titulum prima Donationis Gallice notans, tamquam factæ anno MLVI, VIII Octobris, quem diem in contextu non reperio. Ex Registro Pergamenorum, asservatorum in archivio Regio civitatis Aquensis, Catalogus contextus circiter MCC enumerat castra, sub Forojulii civitate sita, [ubi anno 1084 castrum de S. Trope,] & appellatur castrum de S. Trope: & sic inquit Honoratus in Chorographia Provinciæ lib. 4 cap. 2, §. 6 appellatur in Bulla Gregorii VII data anno MLXXXIV, quia scilicet S. Torpes vulgo S. Tropez dicitur. Hujus autem Gregorii VII & Vrbani II privilegia Abbati S. Victoris confirmans Paschalis II anno MCXIV, appellat Cellam S. Torpetis: cujus cum Abbatia S. Victoris unionem deinceps confirmarunt Innocentius II, anno MCXXXVI, [& anno 1114 cella S. Torpetis;] XVIII Iulii, & Honorius III anno MCCXVIII, XVIII Iunii. Prioris autem, quæ Paschalis fuit, habemus exemplum transcriptum manu Fr. Ioannis Francisci de S. Torpete Capucini, cui par est referri gratiam ejusdem exhibitione hoc loco: est vero tale.

[8] Paschalis Episcopus Servus Servorum Dei, dilecto in Christo Filio Octoni Abbati Massiliensis monasterii, ejusdemque successoribus regulariter substituendis in perpetuum. Apostolicæ Sedis auctoritate debitoque compellimur pro universarum ecclesiarum statu satagere, [quando Paschalis 2] & earum quieti auxiliante Domino providere. Ea propter petitionibus tuis, Fili in Christo charissime Octo, non immerito annuendum censuimus, ut Massiliensis monasterii, cui Deo auctore præsides, ad Prædecessorum nostrorum Gregorii septimi & Urbani secundi exemplar, Apostolicæ Sedis privilegio muniamus. Per præsentis igitur privilegii paginam, tibi tuisque successoribus, quæ a prædictis Pontificibus sunt firmata, firmamus: videlicet in Episcopatu Forojuliensi Ecclesiam parochialem S. Mariæ de Cabasse, S. Pontii, & S. Petri, cellam S. Mariæ de Luc, S. Petri des Ans, parochialem ecclesiam ipsius castri cum capellis suis, ecclesiam S. Juliani de Ailha, cellam S. Cassiani de Sala. Laudimias * S. Victoris de Motta, S. Romani d'Estam, S. Mariæ de Pollione, S. Victoris de Rochataillada, S. Salvatoris de Buonis, ecclesiam parochialem de Cellians, ecclesiam S. Mariæ; cellam S. Mariæ de Barjamonne, S. Auxilii, parochialem ecclesiam de Callas, cellam S. Torpetis, S. Pontii, S. Mariæ de Luesta; ecclesiam parochialem de Grimal, [eam cum aliis multis] S. Antonini de Inter-castellis, monasterium S. Mariæ de Villerroze, S. Petri de Salerne, parochialem ecclesiam S. Dominici de Tostorio, S. Mariæ de Villa alta, S. Martini de Rocabruna. Ecclesias vero, sive quas cum decimis & oblationibus suis ipsi vestro monasterio concesserunt, salvo nimirum redditu quem in eas habere consueverunt; nos vobis vestrisque successoribus sic habendas, & quiete ac sine calumnia possidendas sancimus, sicut a vestris prædecessoribus possessa sunt. Decernimus ergo ut nulli omnino hominum liceat idem monasterium temere perturbare; aut hæc quæ supra scripta sunt vel alias ejus possessiones auferre, vel oblatas retinere, minuere, vel temerariis vexationibus fatigare; sed omnia integre serventur, eorum, pro quorum sustentatione concessa sunt, usibus omnimodis profutura. Si qua igitur in futurum ecclesiastica seu secularis quælibet persona, hanc nostræ constitutionis paginam sciens, contra eam temere venire tentaverit; potestatis honorisque sui dignitate careat, reamque se Divino judicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat, & a sacratissimo Corpore & Sanguine Dei & Domini Redemptoris nostri Jesu Christi aliena fiat, atque in extremo examine districtȩ ultioni subjaceat, [confirmavit dicto monasterio,] nisi secundo tertiove commonitu præsumptionem suam digna satisfactione correxerit. Cunctis autem eidem loco justa servantibus, sit pax Domini nostri Jesu Christi, quatenus & hic fructum bonæ actionis percipiant, & apud districtum Judicem præmia æternæ pacis inveniant. Amen, Amen, Amen. Scriptum per manum Grisogoni Notarii sacri Palatii. Datum Laterani per manum Joannis sanctæ Romanæ Ecclesiæ Diaconi Cardinalis ac Bibliothecarii, nono Kalendas Maji, Indictione sexta, Incarnationis Dominicæ anno MCXIIII, Pontificatus quoque Domini Paschalis secundi anno XIIII.

[9] Ordinatus est Paschalis XXIV Augusti anno MXCIX: proinde in Majo anni MCXIV adhuc in cursu erat XIV annus Pontificatus: verum numerari debebat Indictio non sexta, sed septima: quam ita etiam crediderim in originali, [Indictione non 6, sed 7] sed numeraliter scriptam VII, quo casu facillime contingit transcribentibus originalia librariis ut littera una numeralis excidat: sicut de facto plus semel accidisse comperimus in nova Conciliorum editione, ubi in epistola 68 ejusdem Paschalis Papæ, cum die XII Kal. Decembris anni MC componitur Indictio VIII præterita, loco IX jam inchoatæ ab VIII Kal. Octobris. Item in epistola 69, ubi exprimitur annus Incarnationis MCVI, loco MVII: in epistola 88, ubi omisso X scribitur Indictio II pro XII; & in epistola 95, data Kal. Decembr. anno MCVI, notatur annus Pontificatus sextus loco septimi: qui est error jam supra indicatus. Econtra ex litteræ unius superfluæ additione vitium quandoque deprehenditur in aliis ejusdem Pontificis Epistolis, puta 72, ubi annus XI Pontificatus, loco X; & 73, ubi annus Christi MCXIV notatur loco MCXV: similiter in epistola 84 legitur Indictio IX, pro X: item in epistolis 92 & 93, est annus Pontificatus VIII pro VII. Atque hæc ideo monuerim, ut intelligatur non statim credendum ecgraphis; sed prius quam propter solum aliquem hujusmodi errorem Bulla quæpiam in suspicionem falsi adducatur, recurrendum esse ad originale: in hoc autem si idem deprehendatur error, jam pene moraliter certa tenebitur fraus, eo quod in vero originali talis error vix potuerit obrepere.

[10] Notatum præterea etiam hic volo usum signandi Incarnationis annum, & quidem juxta morem communem a Kalendis Ianuarii, huic Pontifici Paschali ejusdemque decessori Vrbano II, non quidem perpetuum fuisse, sed valde familiarem; cum quarta fere pars epistolarum, hactenus sub eorum nominibus repertarum, istum characterem temporis subscriptum habeat. Sed & Honorii II epistola 7, [& addito anno Incarnationis,] & Innocentii II epistolæ 3, 9, 12, ac 31 cum sequentibus sex Annum Incarnationis Dominicæ notant: & Lucii II epistola 5 ac 6; nec non Eugenii III 9, 10, 66, 70, 71, 72: tum Anastasii IV epistola 12; Hadriani item IV Epistola 30, 38, & 39; Alexandri III epistola 52, & in Append. ejus tertia epistola 20 cum duabus sequentibus; Vrbani III quoque epistola 5 simili modo insignitur. Post hac usque ad Eugenium IV nullæ sic notatæ epistolæ apparent in corpore Conciliorum: sed in Regesto apud Waddingum reperire est varias, sub Gregorio IX ab anno MCCXXXIV successoribusque Pontificibus, ita signatas usque ad annum MCCLIX: [tunc in Curia usitato (sed inconstanter) per 2 secula;] post quem solenniores paucæ, eæque consistorialiter a pluribus Cardinalibus subscriptæ, atque a S. R. E. Vicecancellario in forma amplißima expeditæ, inveniuntur habere adscriptum annum Incarnationis in eodem Registro, Bullario Ordinis Eremitarum S. Augustini, Bullario Casinensi, Bibliothecæ Cluniacensi & alibi. Sed & harum paucarum ultima est Clementis VI, subscribentibus quindecim Cardinalibus anno MCCCXLIII. Exhinc vero altum rursus ubique de anno Incarnationis Dominicæ silentium in bullis Pontificiis (iis saltem quæ vel in corpore Conciliorum vel in operibus prænominatis exstant) usque ad annum MCCCCXXXI & initium Eugenii IV, de quo in Propylæo antiquario parte I num. 129 docuimus, [ac per Iugenium 4 restituto.] ex Paulina lib. 3 cap. 6 scripta circa annum MD, quod eo præsidente, adhortante vero Blondo Foroliviensi, Pontificii Collegii a Secretis Notario, in Bullis atque Rescriptis Pontificalibus, annorum a Christi Incarnatione supputatio scribi primum cœpit; scilicet semper & continue: etsi ea non solum fuerit in Cereis Paschalibus annotata longioris temporis tractu; sed etiam in Pontificiis Bullis rescriptisque inveniatur in corpore Conciliorum jam inde a tempore Ioannis XIII & anno DCCCCLXXI: sed parum constanter, nec nisi rarißime in minus solennibus.

[11] Ceterum, ut ad S. Torpetis oppidum revertatur oratio, per supra posita Instrumenta satis liquido apparet, appellationem istam, [Ecclesiæ Sancti,] si non fuit Saracenorum dominatu in Provincia antiquior, haud multo post eorum expulsionem tempore fuisse introductam; atque inter prima restauratarum ibidem ecclesiarum principia seculo XI, extitisse eam, quam Pontius Episcopus Maßiliensis, cum toto quod habebat vel habere debebat in territorio & in terminis ejusdem S. Torpetis, anno MLVI donavit monachis S. Victoris. Erant hi ordinis S. Benedicti; & hujus Pontii decessorem ac patruum nepoti cognominem, primo quidem monachum atque Abbatem, [in monasteriolum conversæ,] deinde Episcopum ac restauratorem habuerant; deinde vero ab ejus nepote prælaudato, non una posseßione sunt aucti, ut est videre apud Sammarthanos in Episcopis Maßiliensibus. Non erat autem illa S. Torpetis ecclesia, neque tunc cum illis donata est, neque toto illo seculo adhuc Parochialis, sicuti constat ex Bulla Paschalis II, Parochias a Cellis accurate distinguente, & cellam S. Torpetis vocante; [adjunctum Castrum] ex quo scilicet Sanvictoriani monachi, ducta eodem suorum colonia eam cœperant habitare sub tali titulo, qui respondet titulo hodierno Prioratus. Tum vero, accedentibus paulatim accolarum domiciliis auctus locus (uti alia plura similis originis loca) & contra piratarum incursiones munitus, vocari cœpit a vulgo Castrum S. Trope, idemque nomen obtinuit prætensus eidem Portus, sicuti nos docuit P. Carolus Faber, auctorem allegans Petrum Louvetum in nova Historiæ Provincialis epitome tom. 2 cap. 14 num. 40, ubi dicitur Raimundus Berengarius, Comes & Marchio Provinciæ, Faventiæ (qui est locus Forojuliensi civitati vicinus) anno MCCXX, XV Martii, [eum Portu cognomine & Parochia.] in ecclesia Dominæ nostræ de Cypro donasse ecclesiæ Dominæ nostræ Forojulii, atque Bertrando Episcopo, & Raimundo Præposito Forojuliensibus, ipsum Portum, definiendo donationem a Portu S. Torpetis usque Antipolim, qui tractus per XL M. P. & amplius in Orientem protenditur: adeo ut non dubitem quin saltem circa initium seculi XII, Parochiæ titulus in titulum simplicis Cellȩ successerit. Suspicor etiam tunc factum esse, ut sinus veteribus dictus Sambracitanus vocari cœperit Rivus S. Torpetis: etsi prætensa Comitis Guilielmi I donatio nomen istud faciat longe antiquius videri.

[12] Sed tempore, quod evertit & mutat omnia, procedente, desolatus usque adeo locus est, [quæ omnia destructa olim,] ut prælaudatus P. Carolus dicat, anno MCCCCLXX nihil ibi fuisse reliquum præter unicam turrim; cum interim Castrum de Grimaut, ad intimum ipsius sinus anfractum (Athenopolim veterum fuisse volunt aliqui) florentißimum esset, & jam inde ab anno MCCXLIV Baronatus titulo gloriaretur sub Renato Rege, quemadmodum testatur Honoratus Bouche, fol. 259. Itaque nihil mirum est, si abolito nomini S. Torpetis, quo antea sinus vocabatur, cœperit idem dici Golfus, id est, Sinus Grimaldicus, durante etiam nunc usu, quando Marchionatus titulo sub annum MDCXX ornavit locum Rex Ludovicus XIII. Cum tamen anno jam dicto MCCCCLXX, Ioannes de Cossa, qui se Baronem de Grimaut appellabat, Renati Regis in Provincia Locumtenens generalis, Raphaeli de Garaßio ceßisset in feudum S. Torpetis ditionem; [reparari cœperunt anno 1470.] novus hic Dominus in locum plane desolatum traduxit ex ora Ligustica familias sexaginta; a quibus conditum est id quod nunc appellant S. Torpetis oppidum, cum nova ejusdem Sancti parochiali ecclesia; quam a quinque Presbyteris sub Priori Regulari Benedictino administrari docet Honoratus Bouche: remanentibus interim extra oppidum versus mare vestigiis ecclesiæ veteris, ad quæ progredi novos Priores, posseßionem inituros, moris antiqui esse, docuit nos idem qui alia jam relata, P. Carolus Faber; addens id etiam nunc observari, postquam Patres Cappucini, anno MDCXVII illuc inducti, novam minoris spatii ecclesiam intra eadem rudera ædificarunt.

[Annotata]

* an Granceis, id est, horreis?

* forte pœnituerit

* forte in continenti.

* an Latomias?

§. III. De cultu & prætensa inventione corporis apud Lusitanos.

Qvidquid paragraphis duobus præmißis deductum a nobis est, aliud fundamentum non habet, [Gallis corpus apud se primo sepultum credentibus] quam quod sancti Martyris corpus eodem delatum olim fuisse Angelo (ut in Actis dictum) gubernante, tam certa traditione tenere se putent inquilini Provinciales; ut cum Patribus quos dixi Cappucinis tradendus esset veteris ecclesiæ situs, conditionem voluerint addi qua caveretur, quod si processu temporis contingeret ibi reperiri corpus S. Torpetis, sub tyrannide Saracenorum amissum, transferri debeat ad novam Parochiā, & in jus Priorū ejus redire. Quin etiam nuperrime perscriptum ad me est, Cappucinorum San- Torpeensium unum in familiari colloquio sibi sivisse elabi, quod Fratres sui fortassis haud difficulter thesaurum tam cupide expetitum reperturi essent, si Parochiæ Priores renuntiarent conditioni adjectæ contractui, vel ejus dimidiam partem inventoribus relinquendam pollicerentur. Non existimo tam segnes futuros San- Torpeenses, ut huic qualiscumque spei principio indormiscant: sed omnino confido eos libenter de summo jure remissuros aliquid, ut id quod præcipuum est obtineant, persuadeantque contra Lusitanos: qui locum Sines dictum in Eborensi diœcesi obtinent, & ex simili, ut ajunt, traditione sustinent, [contradixerunt Lusitani,] istud corpus non solum nunc apud se esse, sed fuisse ab initio sub Imperio Neronis. Huic Traditioni insistentes Patres Societatis nostræ, qui Romanum Martyrologium, jussu Gregorii XIII reformatum, in linguam Lusitanam transtulerunt, eique anno MDXCI præfixerunt Proprium Lusitanorum Sanctorum Martyrologium; narrata breviter Paßionis historia, eidem addunt historiam translati statim a morte corporis in locum istum, ubi (illo ipso, quo ista imprimebantur, anno) mandante Xysto V ut veritas investigaretur, & rem curante D. Theodonio Eborensi Archiepiscopo, inventa sint aliqua indicia veteris tum ecclesiæ, tum sepulturæ, ipsorumque sacrorum ossium.

[14] Talia cum etiam in Hispanico Tamaji Martyrologio legerem, & ex suppositis Dextero ac Iuliano figmentis operose confirmari viderem; pro justo quo hæc abominor affectu, & ipsorum Actorum cognita fabulositate; parum aberat quin ista quoque indicia, quibus in cognitionem aliquam ecclesiæ, sepulturæ, atque oßium S. Torpetis venisse Lusitani dicebantur, omnino contemnenda judicarem. [etiam antequam Dextri chronicon &c. fingerentur;] Cavi tamen ne præjudiciis, quantumvis in speciem justis, gravarem causam. Considerans etenim quod de ea quæ facta prætendebatur inventione haberetur testimonium omnibus Pseudo-dextrinis figmentis antiquius, nostrorum scilicet Eborensium Patrum, qui Lusitanum Martyrologium aliquot annis citius ediderant quam ista spargere in lucem cœpisset omnium figulus Roman de Higuera; ex omnium, etiam antiquißimorum Mss. consensu convictus Actorum auctorem, ridicule id quidem, sed asseruisse tamen de Celerina sacri corporis curatrice, quod medietati Hispaniæ imperavit; cogitavi fieri potuisse, ut Pisanorum vetus traditio, quæ tempus ac locum martyrii a S. Torpete tolerati definituro præluxerat, eidem etiam præluxerit quoad regionem ad quam corpus appulerit. Suspendi ergo judicium, donec præterita cum præsentibus contulissem, ac denique judicavi, ex his ista accipere probabilitatis momentum non omnino nullum: quodque Provincialium traditioni, quamvis præjudiciis validißimis firmatæ, si non prævalere, saltem eatenus poßit resistere, quoad novo argumento certior evidentiorque illa fiat, ad deturbandos ea quam prætendunt possessione Lusitanos. Nationali affectui aliquid concedere minime sibi pudendum Tamajus censet hoc loco; asserens gloriosum esse pro patria pugnare. Sed hoc, in historico, uti culpa liberare non possum, inquit R. P. Antonius Pagy, Minorum Conventualium Provincialis per Gallo-Provinciam; sic & non possum non laudare Paternitatem tuam colendissimam ac doctissimum ejus Magistrum, qui uni veritati insistentes, ab omni affectu humano alieni estis: [iidem exhibent epistolam ex Sines,] ut quisque, quem alia jam ante non occupaverit opinio, in vestris operibus, quæ millies volutavi, perlegendis mecum fatebitur. Fretus ergo hujusmodi judiciis, de mea sinceritate formatis apud Provinciales amicos, quibus alias veritate salva quodvis obsequium debere profiteor, sine fuco referam quid pro se allegent Lusitani. Ac primo de præmemorata inventione S. Torpetis, ex Lusitano Latinam faciam epistola, a P. Bernardo Sobrinho, Priore de Sines datam XVIII Martii MDCXL ad P. Fr. Michaelem Ferreiram Carmelitam.

[15] Quod habetur per informationes personarum grandævarum & fide dignarum hujus oppidi de Sines, circa sanctum Martyrem Torpetem, [qua dicitur corpus an. 1591 quæsitum] est; quod Xystus Papa V mandavit D. Theotonio Archiepiscopo, anno MDXCI, ut omnem adhiberet diligentiam pro inveniendo ejus sancto corpore. Hoc autem inventum est per informationem senum aliquot bubulcorum, consuetorum boves suas æstivo tempore invenire sub umbra cujusdam densi luci, qui tunc erat in ripa fluminis Junquieræ, istic se immergentis in mare: ubi sanctum illud corpus deposuerat nobilis quædam Christiana, postquam ei divinitus revelatum erat ut ipsum sepeliret. Ipsa vero ei honorabile sepulcrum condidit ex grandibus lapidibus, qui nunc ad hanc matricem allati sunt, sub quibus inventum est, sed sine capite. Mihi autem dixit Alexander Masseu Neapolitanus, Ingeniarius regni Algarbiæ, quod ipsum caput viderit Pisis civitate Tusciæ, [& in novam arcam translatum esse,] ubi hic Christi miles fuit decapitatus ex mandato Neronis. Corpus illud generalis Vicarius de Beja posuit intra arcam trium clavium; & alias duas arcas impleri jussit terra de sepulcro sumpta: quas tres arcas hic cum magna veneratione servamus. Consuetudo autem mihi est, de hac terra præbere febricitantibus dum eam a me ut Reliquias petunt, quam illi vel ad pectus portantes vel aqua maceratam bibentes miraculosam solent referre sanitatem. Inventa sunt in eadem sepultura, grandis lampas, ex argilla formata; & lapis, in quo scriptas litteras nemo poterat legere: circumcirca vero ossa varia, quæ judicamus esse personarum, quæ se istic sepeliri mandarunt ex devotione erga Sanctum; qui, secundum traditionem seniorum, huc advenit miraculose in quadam vetusta navicula, sine velis ac remis, cum gallinaceo & cane. Testes prædictorum omnium sunt P. Franciscus de Valladeres, [coram Testibus, an. 1640 rursum auditis.] Frater nostri Ordinis S. Jacobi, qui dicit ita se audivisse ex Petro Aires patre suo: & hunc, cum esset Judex ordinarius hujus oppidi, operam suam navasse prædicto Vicario generali in requirendo, & manum commodasse in aperiendo sepulcro. Manuel Pereira fere nonagenarius, qui omnibus & singulis præsens interfuit. Alfonsus Pirez Coresma, & Manuel Ferdinandus Fogaza, homines grandævi ac principales inter inquilinos, qui erant tunc in istorum comitatu. Atque ita omnes habemus ipsum pro Sancto, in ea forma quam permittit sancta Mater Ecclesia, ad quam ejusmodi rerum definitio pertinet: & ideo de illo non celebramus Officium, donec ipsa id faciendum declaraverit. Igitur vestra Paternitas bene impensum existimet laborem pro honore tam magni Sancti, supposito quod per eum sibi acquisiverit in cælo Patronum specialem: cujus personam ad multos annos Deus conservet. Ex Sines XVIII Martii MDCXL. Fr. Bernardus Sobrinho.

[16] Præmiserat Cardosus, Sines esse oppidum Maritimum in diœcesi Eborensi, [Loci situs,] haud procul a S. Jacobo de Cassem, in extremo termino Campi Ouriquensis, situm in littore quod a Troja usque ad Caput S. Vincentii porrigitur, ubi nonnihil in Oceanum extenditur terra, eique infert fluvios tres, Regalvum, Borboleganeum & Junquieram; munitum vero duobus propugnaculis & bellicis tormentis instructum; nec non navali statiuncula, intra quam se recipiunt piscatoriæ scaphæ, ad sustentationem trecentorum circiter incolarum, nauticam profitentium: quin & sapido vino & optima vervecina abundat, nec non feris volucribusque ad venatum, a quibus vicini fluvii lacusque frequentantur. Addit deinde, vulgo narrari, quod cum incolarum aliqui, translationi reliquiarum jam dictarum præsentes, earum particulas nonnullas furtim sublegissent, & secum domum quique suam abstulissent; iisdem subito evanescentibus, seque sancto corpori (unde fuerant sumptæ) restituentibus, privati fuerint. Denique miratur, quid causæ habuerit Ecclesia Eborensis, cur, tam insignis Martyris reliquias possidens intra sibi subditam diœcesim, desierit de eo Officium recitare; cum tamen ejus festum hoc XVII die Maji inscriptum fuerit veteri istius Archiepiscopatus Breviario, quod anno MDXLVIII curavit de novo imprimendum.

[17] Habemus nos Breviarium isto anno impressum Olisipone apud Ludovicum Rotorogium, [Cultus in veteri Breviario Eborensi an. 1548.] cujus elogio ad calcem additur, quod sit denuo emendatum, correctum, immutatum, ac longe jam ordinatius elegantiusque factum, jussu & auctoritate Reverendissimi in Christo Patris Illustrissimique Principis ac Domini D. Henrici S. R. E. Cardinalis tit. Sanctorum quatuor Coronatorum, Portugalliæ Infantis ac primi Eborensis ecclesiæ Archiepiscopi: & in hujus Breviarii Kalendario, quod omni fere die festum aliquod aut Sanctum unum pluresve proponit, invenio nomen Torpetis Martyris. Exinde autem consequens esse, quod de eo fieri debeat festum simplex, sub novem lectionibus, æque ac Solennia Dupliciaque minora & majora celebrandum, ut habet Rubrica de festorum quadruplici differentia (de quo quia in proprio loco non invenitur sumenda fuerint omnia ex Communi) colligi potest ex Rubrica quæ dicit, Secundum usum Eborensis Ecclesiæ numquam fit de feria, nisi in Adventu, in die Cinerum, in Quadragesima, & in tempore Resurrectionis, idque paucis dumtaxat & determinatis diebus per hebdomades tunc occurrentes, ibidem sigillatim notatis. Hic autem usus, tam diversus a communi, totus desiit, recepto per omnem Lusitaniam usu Breviarii Romani, [abrogatus post assumptionem Romani Breviarii.] editi jussu Pii Papæ V anno MDLXVIII, ac deinde Clementis Papæ VIII anno MDCII recogniti: neque toto mense Majo ex quatuordecim simplicibus festis, quibus feriæ in Romano Breviario vacantes antea implebantur, retentum est vel unicum; nequidem SS. Torquati & Sociorum Episcoporum, totius Hispaniæ Apostolorum, pro die XV; sicut apparet ex Kalendario Sanctorum aliquot Lusitanorum, pro Officiis eorum apud Bracarenses, Olisiponenses, Eborenses & Conimbricenses, quod habemus Olisipone impressum an. 1617, & subjunctum Ordini recitandi Officii divini ac Missas celebrandi, juxta ritum Breviarii Missalisque Romani pro anno isto. Nihil ergo mirum est, quod abrogatum sit festum S. Torpetis in eo Regno, ubi nulla sub ejus nomine ecclesia erat, de corpore autem ubi esset ignorabatur. Et repertum quidem postea illud esse creditum fuit indiciis præmemoratis; ita tamen ut expectanda censeretur Romanæ Sedis definitio sive permißio.

[18] Aliquid ulterioris notitiæ requirenti deinde mihi, sub publica Emanuelis Moteirro Notarii Apostolici fide, ex ipso oppido Sines, instrumentum hoc venit: Licentiatus Laurentius Pyresius Leytao, Frater Professus Ordinis Militaris D. Jacobi, & Prior in ecclesia majori oppidi Sines, fidem sacro, in hoc oppido religiose coli Reliquias corpusque Martyris S. Torpetis, quod fuit inventum maris in littore, juxta ostium Junqueiræ; translatumque a prædicto loco in ecclesiam majorem ipsiusmet oppidi Sines. Et secundum notitias veteremque traditionem, ex verissimis informationibus, fama constat prædicti Martyris corpus eo loci inventum fuisse, in sepulcro marmoreo inclusum; juxta quod, cum prædicti Martyris corpus quæreretur, aliqua etiam defunctorum corporum ossa reperta sunt, donec prædictum sepulcrum inventum est; ac reseratum, prædicti Martyris esse patuit. Nam in prædicto sepulcro fictile erat candelabrum, & aliqua tunc prodigia & signa edita fuerunt, [Marmora veteris sepulcri ad ornatum altaris translata:] ut clarius ipsius Martyris sanctimonia innotesceret. Cujus Corpus (uti dicere institueram) cum duabus simul capsis, plenis terræ ex eodem tumulo effossæ, translatum fuit in hoc oppidum, decentique loco collocatum in ecclesia majori: quo etiam sepulcri marmora advecta sunt, quæ ipsemet oculis vidi. Et postquam Prioratus mei regimen inivi in hoc oppido, ea transtuli, in aræ maximæ ecclesiæ majoris, ubi modo asservantur, opus ampliandum. Et fidem facio, prædictis lapidibus nullum inesse lemma, & ita in verbo Sacerdotis juro: nec unquam constitit, aut memoria fuit alicujus reperti lemmatis aut inscriptionis in prædicto sepulcro. Item fidem facio, notum esse in hoc oppido, oppidanorum pietatem in eadem ecclesia majori sacellum construere voluisse, ut ibi religiosius a fidelibus prædictæ colerentur Reliquiȩ; destinato etiam ad id loco juxta sacratiorem ecclesiæ partem (Cruzeyro vulgo dicimus Lusitani) ubi deforis erat cœmeterium, quo defunctorum ossa conduntur; quamvis ea res ad exitum tunc non pervenit.

[19] Ego abhinc unum supra viginti annos, cum Prioris hujus ecclesiæ munus adimplere cœpi in hoc oppido, [annua supplicatio instituta,] institui ut Majoris hebdomadæ Feria sexta solennis supplicatio ageretur; quæ fieri solet juxta undecimam Diei horam: & primo anno, quo solennis supplicatio fieri occepit, cum per prædictum ecclesiæ locum, ubi erat cœmeterium, transiret supplicatio; ab omnibus, qui illam comitabantur, ingens vis candidorum papilionum e Martyris tumulo visa est prodire: quæ volatu suo supra umbellam, qua Dominica tegebatur effigies, nubis speciem præbuit, & eamdem comitata effigiem, ubi solennis pompa absoluta est, evanuit. Quod prodigium omnibus, qui aderant, admirationi fuit: & per sequentes etiam annos eodem modo prodire visum est, non sine adstantium stupore: donec in eodem loco abhinc quatuor annis erectum fuit sacellum, cœmeterio incumbens, & prædicto Divo Martyri dicatum. Unde etiam nunc singulis annis eodem prorsus die papilionum prodigium (de quo supra memoravi) prodire solet; solennemque supplicationem, [cum miraculo papilionum e sepulcro advolantium.] juxtaque Dominicam effigiem adsociate. Quæ omnia ita se habere in verbo Sacerdotis juro: in cujus rei fidem has litteras dedi, & hic subscribere volui. In Oppido Sines, die decima quarta Junii, anni millesimi sexcentesimi octogesimi primi. Prior Laurentius Pyresius Leytao.

[20] Ita ille, tam distincte soliciteque indicans, in sepulcralibus marmoribus nullum videri aut visum unquam fuisse lemma sive titulum, quia per interpositos amicos instabam, ut mitteretur mihi accurata delineatio earum litterarum, [Lapis repertus intra arcam,] quas visas esse in lapide intra sepulcrum reperto Bernardus Sobrinho scripsit: nam eum lapidem, una cum argillaceo candelabro de quo supra, præsumebam vel una cum oßibus servari in arca, vel seorsim haberi in sacrario. Verum Laurentius Pyresius, mentem meam neutiquam assecutus, non illum lapidem inibi requisivit, sed alios de quibus non erat quæstio curavit inspiciendos; eoque fefellit, quam animo conceperam, & necdum plane deposui spem sensum assequendi, earumdem litterarum, æri insculpendarum & eruditorum oculis exponendarum, eoque medio certius aliquid statuendi de prædictis Reliquiis, sintne revera S. Torpetis, an non. Interim, cum ea litteræ fuerint tales, ut legi nequierint ab hominibus minime idiotis æc rudibus, quos verosimile est aut interfuisse inventioni aut postea esse consultos; clarum fit, eas non fuisse Latinas. Ægre etiam præsumere possum fuisse Arabicas, quales Mauris Hispaniæ occupatoribus post annum DCCX fuerunt in usu. Hi enim ornandorum corporum sanctorum curam nullam habuerunt, [non Latinis aut Arabicis,] utpote Mahometani; neque ita ab Hispania pulsi sunt omnes, ut non frequentes in Lusitaniam veniant, saltem negotiorum causa, qui ad eas interpretandas vocari potuissent. Restaret ergo ut sub Suevorum Gothorumve in Lusitania dominatu eæ litteræ scriptæ sculptæve credantur, si vere, ut prætenditur, antiquißimæ eoque illegibiles sint. Regnarunt autem Suevi in Gallecia primum, ubi ad Christi fidem relicta gentilitate cœpti traduci, circa annum Christi CCCCXLVIII. Iidem haud multis post annis in Lusitaniam populabundi procurrerunt, & hac denique occupata, [sed Sueviciæ aut Gothicis litteris inscriptus.] protracti sunt in Arianam perfidiam, post annum CCCCLX; donec sub Theodomaro Rege, circa an. DLVIII, rursum facti Catholici, haud totis XL annis post venere sub potestatem Leovigildi Ariani: fidem tamen haud ægre tenuerunt, mortuo sub annum DLXVIII Leovigildo, & succedente Reccaredo ac reliquis ex ordine Regibus Catholicis, usque ad Witizam & Rudericum: ob quorum sceleratos mores Hispania fere universa barbaris Mauris ceßit in prædam, everso funditus Regno Gothorum, sub annum DCCXIII. Hinc porro consequens fore videtur, quod, si vere S. Torpetis corpus statim a morte devectum in Lusitaniæ oram est, [probaret corpus ibi positum esse sec. 6 vel 7.] ibique tumulatum a Christianis; ipsum apud eos celebrem adhuc cultum habuerit, cum seculo forsitan æræ Christianæ quinto Pisis scriberentur ejus antiquißima, licet fabulosa acta. Ex iisdem principiis non absurde diceretur, idem sanctum corpus, in novam augustioremque ecclesiam, ab aliquo Suevici sanguinis Principe erectam seculo VI aut VII (eo loco ubi seculo superiori repertum est) translatum esse.

[21] Habes hic, Lector, etiam ex parte Lusitanorum, ni fallor, omnia quæ aliquam eorum prætensioni verosimilitudinem possunt conferre: sed sicut in Provincialium documentis recipiendis non dißimulavi quid minus certum videretur; ita neque debeo reticere, difficultates nonnullas quæ faciunt ut nequeam in favorem Portugalliæ quidpiam certo definire. Movet me in primis, quod ad hanc partem sustinendam credere necesse sit, Portum Sinos in Lusitania fuisse locum antiquitus famosum ac nominatum, tantæque celebritatis, ut etiam exteris, [Sed hoc difficile creditu facit novitas nominis Sines,] apud quos Acta qualiacumque primum conscripta opinamur, fuerit nominatißimus. Interim neque Ptolomæo, neque Plinio, neque veterum Geographorum ulli nota est ejusmodi nomenclatura: sed nec aliqua medii ævi historia ejus meminit. Fortaßis autē locus a Saracenis nomen ex lingua eorum accepit, quemadmodum pleraque Hispaniæ loca, ignota olim & ignobilia, post destructionem vero antiquarum urbium atque vicorum a Mauris factam, habitari sub eorum imperio cœpta ac nominari. Nunc autem non Sinos sed Sines pronuntiatur, itaque in Actis a se compilatis scripsit Tamayus, contra quam legerat in Equilino & Mombritio, quorum nomina prætendit in titulo. Quod cum ita sit, ægre poterit redargui qui diceret, illam Lusitanorum persuasionem de tumulo apud Sines, obscura pridem fama & absque nomine contenti intus corporis cognito, tandemque retecto, quasi is esset S. Torpetis, non esse multo antiquiorem uno vel sesqui seculo; nec aliud habere fundamentum, quam fortuitam nominis vetusti Sinus, & novi Sines congruentiam, additam ad vulgo notiorem significationem nominis Hispaniæ: quam qui nesciebant in citeriorem sive Cispyrenæam, & Ulteriorem sive Transpyrenæam sub Imperio Gothico divisam fuisse, putaverint se æque certo tenere nomen sepulti, atque tenere credebant regionem & locum sepulturæ, ipsumque sepulcrum & in eodem contenta ossa: quæ fuerint forsitan alicujus vere Sancti, nunc Anonymi: & ut non essent, potuit tamen bona fides S. Torpetem in illis venerantium, gratias nonnullas divinitus impetrare, quales auctor epistolæ indicat.

[22] Alterum nec priori leviorem scrupulum ingerit obscuritas & ignoratio S. Torpetis in tota Lusitania usque ad ultimo elapsum seculum; cum interim ab ora Ligustica usque Maßiliam idem a tempore immemorabili & templa & celeberrimum cultum habuerit, [& obscuritas antiqui ibidem cultus.] tamquam Patronus navigantium, qualem Acta faciunt. Nam Genuæ extat pervetusta ecclesia Collegiata sub ejus nomine, quam intelligo non ita pridem instauratam amplificatamque fuisse, & Nicæensis in Provincia civitatis Historicus Petrus Ioffredus ad annum MCLIX proponit instrumentum solennis divisionis bonorum inter Canonicos & Episcopum, ubi inter alia adjudicatur Canonicis Ecclesia S. Torpetis cum honore suo: & in vicina Antipoli ejusdem nomen retineri scribit nobis Anthelmius: atque ut de ipso S. Torpetis oppido nihil dicam, etiam Maßiliæ habetur antiquum ejusdem, idque solennißimum Officium ad usum monasterii Sanvictorini impressum. Quod autem in Eborensi Breviario vetusto supra indicatur, neque proprias de historia Lectiones habet, nec nisi simplicißimo ritu faciendum præscribitur, æque ac plurimi alii in ejusdem Breviarii Kalendario notati Sancti, nihil commune habentes cum Lusitania, & ad hoc tantum assumpti ut nulli diei, quo facere de Sancto licet, deesset suus aliquis proprius; quales facile fuit accipere ex Legendariis, post ejectionem Saracenorum restaurari cœptis, juxta vetustiora exempla e Galliis petita.

[23] Tertio facillimum captu est, quomodo navicula, per Arni ostium mare ingressa, refluentibus versus Oceanum aquis maris Tyrrheni, citra grande miraculum, absque humano ductu, allapsa sit in Sinus Grimaldici portum aliquem: non item quomodo eadem navicula, totum Gallicum & Ibericum prætervecta littus, [nec probat nomen Hispaniæ] fretum petierit Gaditanum, ut Occanum ingressa verso in Septentrionem cursu deflecteret ad Lusitaniam. Quare si eo quo Acta scribebantur ævo, Narbonensis Gallia æque Hispaniæ nomine censebatur ac Lusitania, ut secundum hanc feratur sententia, oporteret habere documenta evidentiora & antiquiora multo quam habeat pars altera. Quod autem Hispaniæ appellatio eo usque se extenderit, auctoritate evidenti claret. Nam Concilium Narbonense, Æra DCXXVII, id est anno Christi DLXXXIX, celebratum est per septem istius Provinciæ Episcopos, secundum quod sancta Synodus, per ordinationem gloriosissimi Domini nostri Reccaredi Regis, in urbe Toletana definivit: & inter Notas Garsiæ Loyasæ ad Concilia Hispaniæ fol. 131, ex codice Hispalensi Divi Laurentii, qui anno DCCCCLXII scriptus est, ponitur divisio Provinciarum Hispaniæ & earum Sedium, interque eas secunda est Provincia Galliæ, cujus Metropolis Narbona: ac rursum fol. 133 in codice Ecclesiæ Ovetensis litteris Gothicis, dicitur in principio sic scriptum: In nomine D. N. Jesu Christi incipit numerus Sedium Hispaniensium & uniuscujusque Provinciæ Sedes, suo Metropolitano subscriptæ, usque in Rhodanum amnem; ultimaque nominatur Narbona Metropolis, & sub ea Sedes novem. Denique fol. 135 ex libro Ms. Ecclesiarum Toletanæ & Ovetensis, [seculo 6 æc 7 usque ad Rhodanum se extendens.] cujus titulus est Itacius, & in quo historia Regum Vandalorum & Alanorum in Gallœcia, & postea Suevorum, & demum Gothorum scribitur, proponitur Divisio terminorum, diœcesium & parochiarum Hispaniæ, a Rege Wamba facta, ubi similiter jubetur ut Narbonæ Metropolitæ subjaceant Sedes nominatim expressæ sex: initio autem sic legitur, Æra DCCIV, id est anno Christi DCLXVI Wamba Rex Gothorum regnum novem annos obtinuit … & inter cetera quæ gloriose geßit, ibique enumerantur, Provinciam quoque Galliæ, quæ Hispania citerior dicitur, sibi rebellantem, multis agminibus Francorum interceptis subjugavit. Ecce Hispaniæ nomen, saltem usque ad Rhodanum productum. Quod si contra assumat aliquis, negetque Galliam Narbonensem secundam, ad alteram Rhodani ejusdem ripam, eadem appellatione posse comprehendi, responderet pro sua patria San-Tropcensis aliquis, Actorum auctorem non aliud voluisse, quam ingentem Celerinæ potentiam mendaciter extollere quasi quæ cis Rhodanum tunc quidem habitaret, cum illuc sacrum corpus appulit; antea autem, puta marito vivente, super medietatem Hispaniæ imperaverat, trans Rhodanum, id est super totam Hispaniam citeriorem; non quidem Neronis tempore sic dictam, sed tempore quo scribebat. Citata ex Loyasæ compilatione loca omnia, eodem modo recusa inveniuntur in novißima Conciliorum editione, tom. 5 col. 879 & seqq.

§. IV Caput S. Torpetis Pisis. Acta unde & ubi scripta?

[24] Dicunt Acta num. 8, quod ministris S. Torpetem ducentibus navicula ad supplicium capitis sustinendum, [In gradu Arnensi decollati caput,] præceptum in via est, ut in Gradu ad mare decollaretur: & venerunt in Gradum Arnensem; exierunt ripam fluminis … & sic decollatus est. Ab eo tempore, mutato fluviorum alveo, vehementer quoque mutatam oræ istius maritimæ faciem fuisse oportet; nisi oppidum quod Chorographica Dominii Florentini tabula, a Ioanne Antonio Magino edita, indeque in Atlantem Blavianum translata, appellat S. Pietro in gradi, perperam supra fossam, quæ Liburnum ducit, collocatur, uno ut minimum ab Arno milliari. Sed in tam exiguo spatii discrimine, non usque adeo fidendum esse tabulis experiendo didicimus. Satis est nomen invenisse hodiedum superstes ex tanta antiquitate: esset autem juxta istam descriptionem decollationis locus media inter Pisam & mare via; ubi ministri relinquentes Sancti caput, invenerunt naviculam modicam foris … & miserunt in ea corpus Justi … & cum aqua decurrente dimiserunt. De capite Martyris quid factum sit prorsus tacent Acta, sive quia prius scripta quam istud revelaretur; sive quia procul Pisis scripta, quo talis revelationis notitia non pervenerat. Itaque de sacra ista Reliquia jam aliud nihil constat nobis, quam quod ipsa seculo XIII servabatur & colebatur in loco, proximo isti quem diximus appellari S. Petri ad gradus, quique secundum Razzium tertio ab urbe milliario dißitus mari imminet; & in chorographica tabula præteritus nomen hodie obtinet a S. Luxorio Martyre, ac vulgo dicitur San-Rossore. Colitur hic XXI Augusti cum sociis Cesello & Camerino, Calari in Sardinia martyrium passus ab Diocletiano & Maximiano: [servatumque in æde S. Luxorii,] cujus sacra lipsana huc esse devecta a Pisanis, cum eam ipsi insulam sub suo tenerent dominatu, aliter sentientibus aliis, aliorum est opinio, teste Ferrario. Tenuerunt autem Pisani insulam Saracenis ereptam ab anno MXVI usque ad MCCCXXII, quando inde sunt ab Aragoniis pulsi; ut potuerit S. Luxorii monasterium istud, ex barbarorum manubiis erectum. abolevisse primum loci nomen, quod forsan desumebatur a S. Torpete, ratione Capitis istic pridem asservati: sicut testatur relatio Ms. quam ex Italico Latinam sic facio.

[25] Tempore Friderici Archiepiscopi (sedit hic ab anno MCCLIV usque ad MCCLXXVIII) cum neque pluvia neque ros cadaret supra terram per longum tempus, nec illa fructus ullos produceret, quæsitum cælitus remedium est, frequentibus processionibus ad sacra loca per civitatem & oppida suburbana ducendis. Quadam ergo die, cum supplicabundum populum educisset Præsul versus ostium Arni ad vicum S. Luxorii, [in remedium siccitatis defertur ad mare] ubi antiquitus servabatur Caput S. Torpetis, accepit sacram istam Reliquiā, & ad mare progrediens, facta in littore oratione, ipsam aquis immersit: Deumque rogavit, ut per ejusdem Sancti merita sitientibus agris pluviam largiretur. Sub hæc vehementior fluctus allabens sanctum Caput de manu Antistitis rapuit: qui consternatus eo casu, flexit in terram genua, atque cum lacrymis precibusque supplicare cœpit Deum, ut pretiosum istum thesaurum sibi restitueret. Fuit orationis efficacia talis, ut mare, quod tulerat, continuo revexerit in manus Archiepiscopi. Tum vero populus universus hoc videns, cœpit laudare S. Torpetem, magisque ad ejus devotionem accendi, & aquam ab eo fidentius poscere. Tantam autem aquarum abundantiam subito divina providentia concessit, ut ægre reverti potuerint ad monasterium S. Luxorii; [& pluviam elicit:] & Archiepiscopus cum familia necesse habuerit equis conscensis ad civitatem recurrere. Ex illo autem tempore ingens fuit Pisanorum erga S. Torpentem veneratio: & in hunc usque diem durat, non sine effectu salutari. Nā in monte, ubi decollatus est, scaturiens aqua, suavis & candida, multorum creditur miraculorum esse effectrix; atque imprimis puerperis mulieribus benefica, lac amissum restituere.

[26] Hac autem devotione crescente, factum videtur, ut Pisani S. Torpetis ecclesiam veterem (si quam tamen antiquitus habuerunt) magnificentius instaurarint, [ecclesia ei in urbe structa] vel novam condiderint a fundamentis, ad portam Septemtrionalem qua Lucam itur; & ubi ædes S. Torpetis Martyris fuisse traditio est, inquit Franciscus Lanovius in Chronico Minimorum ad annum MDLXXXI num. 3. quo scilicet anno, post novam Provinciarum sedecim divisionem, primi suos fructus Tusci fecerunt, accepto Pisis domicilio, ipso quem dixi loco, cujus & possessionem iniere Julio exeunte; ubi etiamnum sancti Martyris Caput magna religione servatur, ejusque nomen retinet cœnobium, opus splendidum, firmum, & amplum, & Pisanis civibus accepto referendum. [traditur PP. Minimis, cum capite:] Nulla quidem memoria extat de tempore translati Capitis ex veteri S. Luxorii cœnobio: si tamen Pisas recepti Minini sacram aliquam D. Torpeti ædem ibi repererunt, ut est verosimile vix possum dubitare, quin in ipsa dictum Caput invenerint, cum apud istos Religiosos nulla supersit memoria de illo in urbem posterius allato illisque tradito. Accidit porro ut anno MDCXXX epidemica lues magnam hominum stragem tota passim Italia ederet. Post varias processiones institutas, placuit Pisano Magistratui proferri Caput S. Torpetis: [quo circumlato pestis sedatur.] quod per urbis vicos ac plateas circumlatum, quacumque portabatur sanitatem hominibus, cælo salubritatem retulit. Ita Appendix ad prænotatam Vitam Italicam Ms. cujus ex Latino transferendæ auctores fuisse Patres Minimos, qui etiam Appendicem istam adjecerint, ac denique postremum articulum de peste adjunxerint, omnino mihi est verosimile.

[27] Ecgraphum utriusque accepimus Avenione, beneficio P. Balthasaris de Riez Capucini, [Ita Ms. Appendix ad Vitam Italicam,] quale is Pisis acceperat a sui Ordinis ibidem Guardiano. Simile ecgraphum jam ante acceperat Silvanus Razzius, &, tamquam vetustißimi inter Pisanos Sancti Paßionem continens, operi suo Italico de Vitis Sanctorum Tusciæ primo loco verbotenus inseruit, omissa Appendice, ediditque Florentiæ ubi vivebat, anno MDXCIII; ac rursum anno MDCXXII, cum aliqua præfatiuncula, qua excusat, se prima quidë vice non sine scrupulo ea Vita usum, eo quod non meminisset uspiam se legisse, quod Nero unquam ab Vrbe Romana discesserit (in quo sane sua eum valde fefellerat memoria, si Suetonium ac Tacitum legerat) scrupulum autem istum sibi minutum, postquam apud aliquos historicos invenit, numquam carrucis minus mille fecisse iter, (verba sunt Suetonii cap. 30) quasi hoc ipso satis probabile fieret etiam Pisas venisse Neronem: quod nobis non videtur. Annotationē deinde subjungens; Quamvis, inquit, hȩc Vita fere ex toto similis sit ei, cujus ecgraphum ab Ecclesia Pisana Romam ante hac missum est Cæsari Cardinali Baronio, [vetustioribus Mss. similem:] ipsam alleganti in Notis ad Romanum Martyrologium; & quamvis eadem sit similis aliquibus, quas vidi Pisis; ac nominatim simillima uni, mihi hoc anno MDXC quo scribo commodatȩ ab adm. Rev. D. Raphaele Roncioni Canonico Pisano: apparet nihilominus, ab auctore istius ultimæ non acceptata fuisse omnia quȩ alibi narrantur, quasi non satis fundata ac dubia: puta quod S. Torpes fuerit nobilissimus Pisanus, & a Nerone Eques creatus, aliaq; hujusmodi: quæ tamen vera esse potuerunt. Quin Pisanus esse potuerit Torpes & genere nobilis, nemo negabit; & utrumque perquam verosimile mihi esse videtur: sed illa Equitum creandorum ratio, quæ primum innotuit medio ævo sub Principibus Christianis, non potest ad tempora Neronis trahi, nisi per summam imperite fabulandi licentiam: a qua licet auctor Actorum non excusetur, antiquior tamen etiam ipse fuit, quam ut hoc potuerit somniasse.

[28] Interim si, sepositis tantisper Actis, quatenus fabulosa esse convincuntur, [quibus sepositis, videtur Torpes] verosimiliorem de S. Torpete narrationem velim conjectando texere; supponam, ipsam fabulam, quoad multas suas circumstantias, aliquod fundamentum habere in veritate. Atque ita dixerim, non alibi quidē quam Romæ esse a S. Torpete Neronem visum increpitumque; sed hoc tunc accidisse, cum Nero a Palatio Esquilias usque domum fecit; quam primo Transitoriam, mox incendio absumptā restitutamque, Auream nominavit. De domus hujus spatio atque cultu Suetonio suffecit retulisse, quod vestibulum ejus fuit, in quo Colossus CXX pedum staret ipsius effigie: quodque ejusdem fuerit tanta laxitas, ut porticus triplices milliarias haberet; item stagnum, maris instar circumseptum ædificiis, ad urbium speciem: rura insuper, arvis atque vinetis & pascuis silvisque varia, [contradixisse Neroni, auream domum Romæ ædificanti,] cum multitudine omnis generis pecudum ac ferarum. In ceteris partibus, inquit Suetonius, cuncta auro lita, distincta gemmis, unionumque conchis erant… Ejusmodi domum cum dedicaret, hactenus comprobavit, ut se diceret quasi hominem tandem habitare cœpisse. Non deerant qui tam insane prodigeque, imo damnose ædificanti dictis carminibusve illuderent, unde hoc quoque extitit:

Roma domus fiet, Vejos migrate, Quirites;
      Si non & Vejos occupet illa domus.

Ad quæ ille quidem mire patiens, teste Suetonio cap. 39, neque auctores requisivit; [& in Christianos sævienti,] & quosdam per indicem delatos ad Senatum, affici graviori pœna prohibuit: si tamen talia ei in os dixisset quispiam, & vesana ejus molimina contempsisset, credemusne securum ab ejus ira agere debuisse? Quid autem, si idem ille etiam ostendisset displicere sibi crudelitatem contra Christianos exerceri cœptam, occasione imputati eis falso incendii? Quid denique, si inaudisset nomen suum, ut Christiani, delatum? Hæc igitur vel seorsim singula, vel simul omnia, obscuro relatu vulgarique traditione servata de S. Torpete, fundamentum dare potuerunt Paßioni qualem dedimus conscribendæ; ipsi autem Sancto, [ideoque fugisse Pisas.] Romæ agenti ac jam fortaßis Catechumeno, occasio fuisse fugiendi in Tusciā Pisas, patriā vero similiter suam; ubi percepto baptismo jam securior fortiorque, vel per sicarios Roma submissos interemptus sit, vel publico judicio damnatus a civitatis Præfecto Silvino, Satellici filio ac successore.

[29] Quod ad alteram Legendæ ejusdem partem attinet, in qua agitur de transvectione corporis in aliam provinciam; ea ut similiter obscurata sit circumstantiis fabulosis, quatenus tamen Hispaniam nominat, nuetri (ut jam vidimus) nationi, pro eo quo auctor vixisse potuit seculo, [Nomen Hispaniæ adsitne vel absit sit in Mss. nil refert,] magnopere suffragatur; etsi Equilinus & Galesinius, simpliciter Hispaniam scribentes (quando nomen illud desierat etiam de Narbonensi Gallia intelligi) Lusitanis favere videantur; utique errore potius quam consilio. Quapropter existimo superflua solicitudine angi eos, qui, ut hanc quoque ansam Hispanis eripiant, magnopere satagunt invenire exemplaria, in quibus ipsum Hispaniæ nomen librariis vel negligentibus exciderit, vel a sciolis sit de industria præteritum, aut etiam in nomen Galliæ Narbonensis conversum; cujus tamen conversionis hactenus exemplar nullum potuit reperiri. Ferrarius quidem in Catalogo Sanctorum Italiæ ad diem XXIX Aprilis sic notat: Mombritius III kal. Maji S. Torpetem martyrio coronatum scribit, sed quȩdam parum verosimilia habet, maxime vero circa illius sepulturam, quam in ora Provinciæ Narbonensis Galliæ, ubi oppidum S. Torpetis extat, sancto Martyri fuisse datam, Acta illius in Codice Pergameno Ecclesiæ Pisanæ habent. Sed parum hac Annotatione movemur, quia credimus Ferrarium Ticini in Lombardia scripsisse, & Catalogi materiā collegisse. Non suis ergo, sed alienis oculis vidit Codicem allegatum: [nec curandum quid forte habuerit Pisanum Ms.] scimus autem eum sæpe deceptum fuisse informationibus, vel parum veracibus vel perperam intellectis. Hoc vero etiam nunc ei accidisse, colligitur ex Razzio, qui Florentiæ proxima Pisis urbe scribens, & citra controversiam Pisana omnia Mss. propriis oculis scrutatus, satis indicat nihil tale se ibi reperisse, cum annotationem Legendæ S. Torpetis affixam sic concludit: Non obstante quod in supradicta Legenda tam manuscripta quam relata in Sanctorum … dicatur, quod locus ad quem navicula appulit, sit in Hispania; certissimum tamen est, quod oppidum S. Torpetis (in quo creditur ejus corpus esse) sit in Provincia: ubi nota, Creditur, dici, non, Legitur.

[30] Interim Pisanus ille Codex a variis, etiamque a nobis frustra requisitus, non invenitur, jactura, quoad præsens punctum (quantum ego quidem existimo) non magna. Neque enim quia Pisis passus est sanctus Martyr, [Nec enim Pisis videntur composita Acta] consequens est ibi puriora fuisse Acta; nisi ibidem etiam composita primum fuisse credamus. Hoc vero nulla mihi videtur ratione verosimile, considerata fabulositate tanta, quantam eo loco tamque vicino Romæ conjici in chartam potuisse, vel recipi a quopiam, haud facile persuadebor. Quinimo quanto fortiora sunt præjudicia, quibus Provinciales sibi arrogant Sanctum, tanto magis propendeo ut censeam, somniculosam istam farraginem, invalescente barbarie, fuisse inter ipsos compositam ab aliquo, qui ex vulgi incertis traditionibus & proprii sui capitis inventis ipsam consarcinavit, in prima S. Torpetis ecclesia festo ejus die prælegendam. Ab hoc autem exemplo alii aliique per Galliam & Italiam sua transcripserint: unde factum sit, ut primi Galli Vsuardus & Ado in suis Martyrologiis S. Torpetis meminerint. Et Ado quidem, expresse addens quod Martyris festivitas & conventus civium agitur XVI Kalend. Junii, [nec festum Sancti pro hac die institutum.] posito quod in Provinciam corpus appulerit, non alios mihi Cives videbitur indicare, quam eos qui nunc ab ipso nomen habent Ex eo quoque quod hujus festivitatis non meminerint Acta, suspicabor ea esse scripta, cum adhuc Sancti corpus jaceret in prima ecclesia, quæ ei erecta fuerat post persecutiones; hac autem postmodum ampliata, propter concursum navigantium suaque ibi vota solventium, & sacro corpore magnificentius collocato, novum festum, quod plurima Mss. Martyrologia appellant Translationis, prævaluerit veteri quo Paßio colebatur festo, quemadmodum in aliis plurimis Sanctis contigit.

DE SANCTA RESTITVTA
VIRGINE ET MARTYRE AFRA,
IN ÆNARIA INSULA PRIMUM SEPULTA, DEINDE NEAPOLIM TRANSLATA.

SUB DIOCLETIANO

[Praefatio]

Restituta, Virgo & Martyr Afra, Neapoli deposita (S.)

AUCTORE G. H.

[1] Tria potißimum loca celebria censentur, habitatione, sepultura, & translatione Reliquiarum S. Restitutæ Virginis & Martyris. Primus est Provincia Africa, in eaque locus Ponizarius, ubi nata illa Christi fidem professa est, sub judicio Primarii, seu Advocati, illius Provinciæ, utique Proconsularis: intra hanc enim requirendum locum prædictum probant Acta, dum pro ferenda mortis sententia faciunt jam dictum Primarium recurrere Carthaginem, Provinciæ caput, ad ejus Præfectum Ecclesium. [in Prov. Africæ Proconsulari passa,] Fuit in eadem Provincia urbs Episcopalis Thinnissa, quid ni & Ponnissa seu Poniza aliqua, unde loco nomen? & hic forte non longe a Carthagine fuit. Habuit hæc celeberrimum Episcopum eumdemque Martyrem S. Cyprianum: sed hujus discipulam fuisse S. Restituta nullæ modo crediderim, licet id dixerint David Romæus, illumque secuti Paulus Regius, Ferrarius, aliique: qui propterea volunt eam cum S. Cypriano, sub Valeriano Imperatore, martyrio coronatam esse: cum Acta infra danda expresse designent Diocletianum Imperatorem, & tempus S. Caji Pontificis Romani. Carthagine tamen fuisse basilicam huic Martyri dicatam, asserere videtur Baronius, in suis tationibus ad hunc XVII Maji, dum affirmat, non solum Neapoli … sed & Carthagine in Africa, ubi passa est celebrem fuisse S. Restitutam: Etenim, inquit, ejus nomine censetur illa basilica, Restitutæ dicta, in qua nonnulla Concilia celebrata habentur. Sed ipse Baronius, in post editis Annalibus ad an. 397 num. 44, priorem illam suam sententiam retractans, arbitratur Basilicam illam potius dictam Restitutam, quod possessa diu a Donatistis fuerit restituta Catholicis. Ast rursus, eam a Donatistis aliquando possessam fuisse negat Antonius Caracciolus in Monumentis sacris Ecclesiæ Neapolitanæ cap. 15 sec. 3, quem consule: atque ita an aliquem cultum S. Restituta, Carthagine habuerit, incertum nobis relinquitur.

[2] Secundus locus, S. Restitutæ sepultura celebris, est insula Ænaria, nunc Ischia dicta. Ad hanc insulam corpus S. Restitutæ divino nutu est navigio delatum: [sepulta in ins. Ænaria] in locum qui dicitur Ad-ripas ibidemque a Lucina matrona sepultum, in loco qui dicitur Eraclius sive Eradius: ubi dein in littore insulæ templum S. Restitutæ, quod etiamnum extat fuit constructum. Habuit ea insula Sedem Episcopalē seculo Christi undecimo erectā, & Ferdinandus Vghellus acturus de hujus Sedis Episcopis, inter alia sic præfatur: Duo Sanctorum corpora habere se affirmant, S. Restitutæ & Olivæ vel Olivatæ. Sed de Restitutæ corpore erudite scribit Antonius Caracciolus in Monumentis sacris Ecclesiæ Neapolitanæ, sitne corpus ejus Neapoli nunc, an vero in hac Ænaria insula. Concludit autem dictus Auctor sect. 5, probabile esse, ossicula aliquot B. Restitutæ istic haberi.

[3] Tertius igitur locus, solennißimo cultu S. Restitutæ celeberrimus, est Neapolis, antiquis & infra in Actis Parthenope dicta. David Romæus in Vita S. Restitutæ, [Neapoli habet ecclesiam a Constantino: structam] una cum Vitis septem urbis Neapolis Sanctorum Custodum & Præsidum, anno MDLXXI excusa ita scribit: Constantinus, cognomento Magnus, Romæ imperans, Byzantium reædificaturus, in Græciam proficiscens, Neapoli audiens res multas novas & inusitatas, quæ quotidie in sepulcro S. Restitutæ fiebant; ut ejus corpus sanctius religiosiusque coleretur, Neapolim transferendum curavit, & templum illi exædificavit, quod majores nostri Episcopium & Archiepiscopatum nuncuparunt. Porro, majorem sacrorum pignorum B. Restitutæ partem Neapoli in ejus Ecclesia nunc ese, inprimis, ut ait jam laudatus Caracciolus, persuadet basilica in vetustissimo templo, [ibi sub altari ejus Reliquiæ,] quod S. Restitutæ vocabulum obtinet, A Constantino Magno religiosissime exædificata … Beatæ igitur Restitutæ sacra lipsana Neapolitani nunc possident, inquit ille sermonem prosequens, sub altari ejus ædis olim condita: ut præter Officium B. Restitutæ, oculati etiam testes affirmant. Nam cum extremis superioris seculi annis, Alphonso Gesualdo Cardinale Neapolitanam Ecclesiam moderante, primaria templi S. Restitutæ ara, quæ parieti absidis contigua erat, ut citerius adduceretur, dimota loco fuisset; repertus est sub terram alte defossus loculus marmoreus, columellæ marmoreæ superpositus, ossibus & cineribus fere plenus: [ante annum 1610 repertæ,] in quo & phyalæ aliquot sacri cruoris, qui, ob temporis longitudinem locique situm, in pulverem rubeum jam transierat. Omnium autem, quotquot illic adfuerunt judicio, existimatum est, loculo illo marmoreo, tum quia sub ara maxima templi Restitutæ repertus est; tum etiam, quia servatus ampulla cruor martyrium indicabat, beatæ Virginis & Martyris Restitutȩ sacra pignora contineri. Quamvis autem, corrosis ob vetustatem notis, lapis ille, quondam litteratus, nihil de ea re nobis testificari nunc possit; adsunt tamen in antiquo Officio S. Restitutæ versiculi aliquot rythmici, qui sacrum ejus corpus Neapoli jacere non obscure significant. Ecce hi sunt.

Transit rates divino miraculo,
      Nullo duce vel gubernaculo,
      Præbens iter sacro corpusculo,
      Ut quiescat proviso loculo.
Jam Lucinæ thesaurus creditur,
      Cujus manu digne reconditur:
      Inde nobis colendus traditur,
      Quo festivus hic dies agitur.

Volaterranus, lib. 6 Geographiæ agens de Campania, inter Sacra Corpora, quæ Neapoli esse scribit, annumerat corpus S. Restitutæ Virginis & Martyris, cui dicata Basilica. Quod ipsum asserunt Vghellus, in Præfatione ad Archiepiscopos Neapolitanos; Cæsar Engenius Caracciolus, in Neapoli sacra pag. 15; Baronius, in Notis ad hunc XVII Maji, & paßim alii. B. Restitutæ capillos plures esse in Ecclesia Montis Virginis, scribit Costus in Historia ejus monasterii, in Indiculo Reliquiarum. Solebat etiam olim invocari in Litaniis antiquißimis Beneventanæ Ecclesiæ. Agunt de ea vetera Kalendaria Neapolitanæ Ecclesiæ, & Martyrologium Patricianum apud eumdem Antonium Caracciolum.

[4] Octavius Cajetanus in Martyrologio Siculo, Panormi, inquit, in cœnobio Virginum S. Claræ, celebritas Imaginis S. Restitutæ, ob mirabile miraculum a S. Restituta editum, & ab eodem Cajetano, tomo 2 de Vitis Sanctorum Siculorum, [Leprosus in Sicilia Sanatus.] his verbis narratum. Anno Christi Domini MCCCLXXXI I, Panormi vir quidam leprosus fuit, nomine Nicolaus Citharista: quem Magistratus urbis in ædem S. Joannis, quod publicum Panormitanæ Civitatis hospitium est leprosorum, haud longe ab urbe, amandare statuerant. Id ubi audivit Nicolaus, invocare D. Restitutam cum lacrymis cœpit, ut ex eo morbo sanum faceret. Cui B. Restituta de nocte apparens, Nicolae, dixit, noli mœrere: exurge, Archiepiscopum & Canonicos adi, meoque nomine eis defer, ut imaginem meam, quæ in æde maxima est sub altare S. Pauli, in cœnobium D. Claræ, quo par est honore, deportent. Hic Nicolaus ad B. Restitutam, Quodnam Archiepiscopo & Canonicis signum dabo, id imperatum esse a te? Hoc, illa intulit, dabis, quod hesterno die, a Magistratibus deliberatum de te est, ut ad S. Joannis ædem leprosorum amandent; haud tamen id fiet: enimvero jam sanus ex lepra factus es. Exurgit Nicolaus, ac persanatum se videt, infestoque ac deformi malo ereptum, perinde acsi corpus ejus numquam deformatum ex eo fuisset. Igitur summo mane, Archiepiscopo ac Magistratibus jussa a D. Restituta denuntiat: visi testem semet exhibet, & in miraculi fidem sanum ostendit. Quo miraculo permoti Archiepiscopus urbisque Magistratus, imaginem S. Restitutæ, ab æde maxima desumptam, solenni cum supplicatione ad monasterium B. Claræ transtulerunt: in quo anniversaria hujus miraculi, & D. Restituæ memoria, ad XVI Kal. Junias celebratur.

[5] Acta S. Restitutæ damus, nobis Neapoli transmissa ab Antonio Beatillo Societatis Iesu Sacerdote, & ex collectione laudati Antonii Caraccioli Neapoli descripta, quæ prænotabantur eruta ex Mss. codicibus Massarellensi & Taurenæ. Idem autem Caracciolus ad Vitam S. Restitutæ citat plurimas lineas ex illis descriptas, [Acta ex Mss.] asseritque ea a se ad tres codices Mss. collata. Sunt ea graviter satis, nec ineleganter scripta; sic tamen ut appareat, long as illas inter Martyrem ac Iudicem dissertationes, & quas ipsa ad Deum fudisse dicitur preces, ab ingenio auctoris rhetorico fuisse adornatas, quales tali occasione ac tempore credidit convenire. Vtinam autem simili libertate non sint explicata cruciatuum Sanctæ adhibitorum genera, atque aliæ plures circumstantiæ! Nos integra, ut accepimus, ita referimus: addimusque luculentum eorumdem compendium, ipsis pene verbis servatis, extare in Lectionibus Officii proprii, Neapoli impreßis anno MD, quarum etiam ecgraphum reperimus Romæ in Bibliotheca Vallicellana.

ACTA
Ex duplici Ms. eruta a Caracciolo.

Restituta, Virgo & Martyr Afra, Neapoli deposita (S.)

BHL Number: 7190

EX MSS.

CAPUT I.
Profeßio fidei coram Iudice & erudita dissertatio.

[1] Cum Romani Imperii Cæsar, Carus nomine, moderaretur habenas, & Persarum gentes victor exuperaret; in superbiæ fastibus elatus, dum super Tygridem fluvium castra poneret, divino judicio fulminis ictu percussus, a interiit. Hujus itaque filii Numerianus & Carinus, in Regno succedentes, atque iniqui patris vestigia sequentes, divinam & ipsi experti sunt ultionem. Nam Carinus, prælio victus, apud b Argium occiditur: Numerianus autem, oculorum dolore percussus, dum in lectica portaretur, ab Apro socero suo c peremptus est. Sed Diocletianus Cæsar, cum successisset in Regnum, [Diocletiano persequente Christianos,] statim prædictum Aprum interemit, jurans, sine suo scelere Numerianum fuisse percussum. Iste igitur Diocletianus, dum adhuc regnaret, atque suam tyrannidem in sublimia elevare cuperet, a Christi Ecclesia inchoans, per omnes provincias suæ ditioni subjectas, Judices ac Præfectos destinare studuit, præcipiendo crudeliter, ut ubicumque Christi cultores invenire valerent, igne, ferro, fame, ceterisque pœnarum generibus laniando trucidarent, nisi Christum celerius negarent, & dæmonum simulacris studerent flectere colla.

[2] Eonamque tempore, quo hac gerebantur, & Romanam Ecclesiam d Cajus Dei Pontifex & Martyr optime gubernaret, erat quȩdam Virgo in provincia Africa, in loco qui dicitur Ponizarius, [S. Restituta in Africa,] nobili genere exorta & sacrȩ Scripturæ studiis optime erudita, nomine Restituta. e Hæc itaque cum per Dei gratiam Christianam religionem comperisset, sacri baptismatis sacramento renata, & sanctæ religionis habitu induta, virgo corpore & animo, die noctuque in mandatis Domini permanebat. Igitur dum Primarius provinciæ illius, nomine f Proclinus, ea ex jussu prædicti Cæsaris Diocletiani inquirendo transiret, & Christianum nomen penitus delere gestiret; quia secundum Scripturam nec civitas supra montem, nec lucerna super candelabrum potest abscondi fama; sanctitatem præfatæ. Christi virginis indicante, suis eam jussit aspectibus præsentari. Dum hæc Christi famula cognovisset, humanæ fragilitatis memor, nec satanæ calliditatis oblita, ad solita orationis arma confugiens, [a Proclino Iudice] hanc precem fudit ad Dominum: Tu me Domine creasti, tu in sancta religione fundasti; tu totum mundum diabolica fraude cæcatum per sanguinem Filii tui illuminare dignatus es: & nunc, Domine, quia adhuc calliditas illius per iniquos satellites sævire non cessat; tu Omnipotens, sine cujus nutu & sancto judicio patrare nil prævalet, redemptos Filii tui cruore ne patiaris perire. Ergo, Clementissime, noli me derelinquere: sed mitte Angelum tuum sanctum de cælis, qui me custodiat, protegat, ac defendat; ne quando rapiat ut leo animam meam, dum non est qui redimat neque qui salvum faciat. Fac me ergo, Domine, viriliter consummare, quod te auxiliante hactenus conservare valui.

[3] Cumque fuisset ante conspectum præfati Judidicis perducta, his verbis eam alloqui cœpit. Diva potestas Romani Imperii, Sacrorum Deorum numine compulsa, [interrogata,] totum orbem squalloribus coinquinatum, de quadam secta cujusdam Crucifixi nequissima emundare & clarificare sagaciter studuerunt: quatenus ab omnibus illa cultura adoretur, & illa sacratissima numina celebrentur, quæ magnum Imperium atque omnes ejus adorant Magnates. Idcirco enim me hic ordinare studuerunt, ut qui homo sua sponte adimplere voluerit, ad gloriam sublimetur; qui autem renuerit, acrocissimis pœnis, gloria & vita privetur. Tu autem, ante omnem locutionis seriem, si in hoc quod cupimus fundata es, profitere; sin alias, scias, quidquid defuerit, adimplere curabo. Dic ergo, quod est nomen tuum, vel quem Deum adores. Beata virgo respondit: Nomen mihi est Restituta; illum verum Deum rationabiliter adoro, [unum Deū profitetur.] qui fecit cælum, & terram, mare, & omnia, quæ in eis esse probantur; si est alius Deus similis isti, innotesce & trade, ut scire valeam, & adorem. Cui Judex: Omnis namque creatura, quæ spiritu regitur, animal dicitur: sed ut a ceteris animalibus homo discretionem habeat, dicitur quidem animal, sed & rationale & intelligibile. Hæc ideo diximus, ut si rationis capax & intelligibilis es, cito ad perfectum finem secundum tua dicta perveniamus. Suadeo ergo & moneo, ut si me a vexationis ira, & te a periculo mortis eripere cupis; non per tortuosa & devia incedas, sed per recta & pervia, atque ad singula interrogata rationabiliter respondere studeas. Ergo responde ad hæc, Quid tibi ex hoc competit? Ad quem Virgo Domini talem reddit rationem, Prudentiam ingenii tui in hoc, quod recte proposuisti, & hominem a ceteris animalibus sequestrasti, laudamus utique & approbamus: & in hoc optime vota mea concordant, quoniam melius est a sapiente corripi, quam stultorum adulationibus decipi. Et quia me rationis capacem & intelligibilem esse profiteor, supplico & exoro, ut ea ratione mecum contendas, per quam me bestiam facere non cupias. Si patientiæ Judex & longanimitatis esse probaris, & non te indiscrete in vexationis iram ferino more præcipitare disponis; si patientiam diligis, si longanimitatem amplecteris, sine qua veridice nemo judicare valet (Nam impedit ira Judicem, ne verum cernere possit) & me imparatam non invenis ad patranda humiliter omnia, quæ justa ratione disponis: quod tuæ sapientiæ ex hoc complacet adimplere, dispone. Animadvertens itaque ille sanctæ Virginis sagacitatem, lætus effectus, credidit se illam per suæ calliditatis versutiam penitus irretitam habere, & sic ei melleo famine pestifera propinare cœpit: Gaudere te oportet mirifice & exultare, quandoquidem nostris interrogationibus humiliter & sagaciter respondere cœpisti. Indicium animi tui jam cognoscimus, sine judicio discretionis nil tibi asperum imponimus, culturam Deorum investigamus. Hoc itaque juste finito, non adversus te, quod nefas est, irrogamus; sed secundum nostra commoda, & gaudia te excellentissime glorificamus; tantum quod cœpisti, humiliter perfice. Et Sancta ad hæc: Jam superius promisi omnia libenter implere, quæ justa ratione disponis. Et Judex: Et nos proinde gavisi sumus, & æquo animo patienter audivimus, & te ad sublimiora hortamur. Sed ne diutius te protrahamus; illum Deum nobis enucleatius pande, quem superius proposuisti fecisse cælum & terram, mare & omnia quæ in eis sunt. Ad quem Sancta: Et dixi, & dico, & adorare non cesso: quoniam & alius similis ei non est. Tu autem demonstra, si est alius præter ipsum.

[4] Et Judex: Si in hoc te permanere promittas, confido & potentia & divinitate illius, quoniam ille est utique Deus meus, quem tu te asseris adorare. Quis est enim tam præpotens in cælo & in terra, [pro quo objectum sibi Iovem spernit] quam patrator cæli & terræ noster magnus ille Jupiter? Et proinde Jupiter dicitur, quasi Juvans pater; ipse enim totum orbem fovet ac protegit. Si istum Deum colis, profitere: si hunc professa fueris, jam nihil aliud restat, nisi pacis concordia, nisi amor caritatis, & ut inter amicos Imperatoris gloriose inviteris: quatenus tuo exemplo ceteri sua sponte ad ejus dicta concurrant. Eja age, celerius lætifica corda nostra, & profitere quod audire admodum desideramus. Ad hæc Virgo Domini: Cum te audivi dicere, Quia ipse est Deus tuus, qui est & meus, cæli & terræ patrator, exultavit cor meum in Domino, & speravi lucrari animam tuam: sed, ut video, fefellit nos spes nostra, cum hominem mortalem, sceleratum & impium, Omnipotenti similem esse fecisti. Ad quam Judex: Injuriam tantæ potentiæ audiendo, æquum fuerat, ut vivam te sulphureis flammis excruciatam necarem: sed quia sacra lex præcipit, ut nemo Judicum iracundiæ particeps esse debeat, imo potius quatuor virtutes animæ tenacius teneat; hoc est prudentiam, fortitudinem, temperantiam, atque justitiam; quidquid blasphemando protuleris, æquo animo sustinere debemus; donec te convictam, aut sacræ fidei aut atrocissimæ morti tradam. Attamen, ut cœpisti, nomen religionis tuæ pandere festina.

[5] Tunc beata Virgo cœpit exponere rationem, dicens: Si Deum meum quem colo, jam tuæ inquisitioni non esset demonstratum, recte iterum atque iterum me de illo interrogare satageres: sed tamen quia dulcius est faucibus meis illum nominare, [& Christum Dei filium prædicat.] & super mel & favum ori meo semper; nomen ejus in corde meo versetur & nominetur; non pro tua examinatione, sed pro mea salute. Scire ergo convenit, quoniam, sicut præfata sum, Deum omnipotentem adoro, qui fecit cælum & terram: & ut clarius nunc pandere valeam, ipse est, qui pro salute humani generis proprio Filio Domino nostro Jesu Christo non perpercit, sed pro nobis omnibus tradidit eum; qui natus ex Virgine formam servi accipiens, sic assumpsit humanitatem, ut non perderet divinitatem, ac per hoc perfectus Deus inseparabiliter in ȩternum existeret. Iste nimirum factus obediens usque ad mortem, morte sua mortem destruxit; & tartara quassans, cruore pio purgavit crimina mundi. Ecce audisti, & intellixisti. Si in illum credere cupis, festina; accede ad eum & illuminare, & facies tua non erubescet. Respondit autem Judex: Si solummodo unum Deum professa esses, sicuti prius, posset esse aliqua ratio in nostra credulitate, dum nos non alium Deum nisi magnum Jovem intelligeremus. At post quam illum nominasti, quem natum esse ex femina & usque ad mortem pervenisse non erubescis dicere, jam duos Deos asseris te colere, unum omnipotentem & viventem, alterum morientem & morte sua mundum salvantem, atque in divinitate sua humanam carnem veluti quoddam metallum cum alio metallo solidantem. Quod, qua ratione hoc fieri possit, ignoro; præsertim cum Romana sapientia hunc Jesum Christum de mundo eradicare conetur, ut non solummodo non adoretur, sed nec nominetur. Si habes aliam rationem, profitere.

[6] Respondit Christi famula, & dixit: Aliam professionemnon habeo nec profero. Absit, ut in ore meo resonet inaniter dicti Jovis vel aliorum dæmonum falsa laudatio. [minas judicis contemnens.] Quid ergo, ait Judex, facere disponis? Jam disposui, ait Virgo, quod disponere debui. De mea religione deque mea credulitate neque decertes, neque fatigeris. Dum mihi vita comes, dum spiritus hos regit artus, hoc a me audies, quod audisti. Si hoc, inquit Judex, a te audio, quod audivi; & tu a me illud experieris, quod excelsa potestas Imperii censuit: hoc est, ut aut Christum, quem dicis, contemnas, & Jovem adores; aut atrocissimis pœnis, gaudio & vita priveris. Et sancta, Gaudeo, inquit, quoniam nemo me vita privare valet, nisi ille qui in cælis habitat & humilia respicit; qui postquam corpus perdiderit, habet potestatem animam perdere in gehennam. Et Judex ait: Ne mendax inveniar, quia promisi nuper, virtute patientiæ tecum agere; scito, quia si vis obedire meæ potentiæ, non recedo a digna promissione; sin vero, omnis mea patientia in fellis amaritudinem convertetur. Respondit Christi famula; Dicens de vobis Propheta præmonuit, inquiens: Mollierunt sermones suos super oleum, & ipsi sunt jacula. [Ps. 54, 22] Versutiam tuam video, diabolicæ fraudis insidias non ignoro; si centies mecum, si millies de talibus egeris, donec vivam non recedam ab innocentia mea, nec a fide salvifica Domini Jesu Christi: quod tibi ex hoc complacet, perficere stude.

ANNOTATA.

a Carus, cum annum circiter imperasset, interiit anno 283.

b Aliis Margum, Moesiæ superioris oppidum, ubi occisus est Carinus anno 285.

c Numerianus occisus est anno 284, cui succeßit Diocletianus a die 17 Septembris; cæso postea, ut dictum, a suis Carino confirmatus in Imperio.

d S. Cajus ordinatus exeunte anno 283, ut latius dictum ad diem ejus natalem 22 Aprilis, obiit Martyr anno 296.

e Hucusque Vitæ exordium, ab Antonio Caracciolo acceptum.

f Proclinus, in Lectionibus & apud Romæum Proclius, at Regio & Ferrario Procalus. In Codice Theodosianolib. 12 tit. 1, leges 189 & 190 sunt de Principalibus & Primatibus in Curia Alexandrina: quos constat functos munere Advocationis seu Causidicinæ in foro illustrium Magistratuum (quales erant Præfecti Augustales in Provinciis) & hac ratione in Africa hic videtur nominari Primarius.

CAPUT II.
Post prima tormenta & consultum a Iudice Præfectum, nova fidei professio.

[7] Tunc Censor iniquitatis, furore nimio accensus, jussit eam expoliari, & diutissime cædi. Cum cæderetur autem, [Diu cæsa] clamabat Sancta, & dicebat: Ecce modo comples ministerium animi tui, quare hactenus sub ovina pelle lupus latere voluisti? Vulnera sæva tua, medicina sunt meæ salutis; age quod agis; operare, quod operaris: veniet enim certissima dies, quando amare metes, quod modo nequiter seminas. Christi me famulam esse spopondi, & viam ejus ambulare recusem? Absit hoc a me, absit a corde meo talis sententia. Gratias illi ago, qui me dignatus est talia pro nomine ejus pati. Hæc animadvertens Judex jussit eam catenis vinctam in tenebroso carcere trudi, & omnem humanitatem penitus ab ea arceri. Sed quid valet humana astutia, [confortatur ab Angelo?] ubi favet divina benignitas? Ecce adest Angelus Domini, & lumen refulsit in habitaculo carceris, atque Christi famulam talibus alloquitur dictis: Gaude, Virgo beata; exulta, Martyr gloriosa: ecce misit me Dominus ad solamen tuæ salutis, ut quidquid impius tyrannus nequiter ingessit, ego lenire ac refovere debeam. Adhuc enim modicum, & recipies coronam vitæ, cœtibusque Angelicis sociaberis. Cernens itaque beata Martyr tanti luminis claritatem, atque roborata Angelici faminis consolatione, procidit in faciem suam, dicens; Gratias tibi refero, Jesu Christe, quia dignatus es audire precem famulæ tuæ, sicut in tribulationis meæ initio magnificentiam tuam invocare curavi. Ecce enim misisti Angelum tuum Sanctum, qui me confortavit, & consolatus est me. Laudo, & benedico nomen tuum, quia tu es Deus benedictus in secula; Videns igitur Proclinus tantam in puella constantiam, ut ante mortem eligere parata esset, quam Christi gratiam abnegare; & providens in posterum, ne victus ab ea superaretur; suggessit ex hoc Præfecto Eustasio, qui civitati Carthagini ad tale facinus patrandum illis temporibus præesse videbatur, & in hunc modum Epistolam destinare curavit.

[8] Inclitæ prosapiæ stemmate redimito Præfecto Eustasio, Proclinus Primarius. Industriam animi tui comperiens Romana sapientia, [Iudex consulto Præfecto] eo quod non esset præstantior te, qui jura publica studiose variis rebus decretaret; ideo te in hac Provincia ordinare studuit, ut perversam doctrinam, quam impii Christicolæ invenerunt de quodam Jesu Galilæo, qua pene totum orbem maculaverunt, tua solicitudine penitus amputare studeas; pro eo scilicet, quod diis nostris non solum reverentiam non inferunt, sed etiam palam maledicere non erubescunt. Proinde & ego nimis solicitus, comperi quamdam puellam, nomine Restitutam, genere & dignitate præclaram, sed ita in præfata doctrina fundatam, ut neque in prosperis neque in adversis aliquo modo eam flectere valeam, quo illam deferat & sacra adoret numina. Hac pro re præcepi eam fortiter cædi, & ferreis nexibus ligatam retrudi in carcere, quousque tuam ex hoc prudentiam consulerem: & quidquid ex ea censueris, adimplerem. Serenitas ergo pectoris tui studeat hæc ordinare, & ordinatis litteris destinare. Hoc comperiens Præfectus Eustasius, talem studuit reddere orationem.

[9] Receptis apicibus a tua prudentia destinatis, Procline carissime, illud in eis invenimus, quod ardenti animo invenire gestivimus: [ex ejus sententia,] videlicet rebellem Imperialibus dictis, & sacris Numinibus blasphemias proferentem, irretiam retineri in carcere: & quia super hoc nostram voluisti consulere voluntatem, illud implere censemus, quod tuo libito patrare debuisti, sciendo proculdubio Imperialem censuram palam super hoc negotio esse promulgatam, & nullam in ea compassionem habere. Quapropter moneo te & exhortor, si ita obstinato animo perseverat, ut missi apices protestantur, omni remota segnicie, plus supra illam, quam supra animosos viros, evigilare festina, obsecrando, increpando, cruenta supplicia comminando, vel etiam inferendo, quatenus aliquo modo tuæ illam accomodes voluntati. Sin alias, in profundum maris ignibus exustam præcipitare festina: scilicet quia si a sexu femineo superamur, pro dolori & debilioribus Christicolis robur admodum accrescit, & dedecus Romanæ Excellentiæ non mediocriter irrogatur. Ergo perge solerter inchoata rite patrare.

[10] Accepta igitur hac facultate Proclinus, alia die educi beatam Martyrem de squalore carceris jussit, & suæ exhiberi præsentiæ. Illa vero cum portaretur, totum corpus suum signo Crucis muniens, dicebat: [iterum audita,] Pone, Domine, custodiam ori meo, & tribue mihi sermonem compositum tibique placentem, ne quando insipiens inveniar, & illiciar iniquis seductionibus: tu enim commonens in te credentes, dignatus es dicere; Dum steteritis ante Reges & Præsides, nolite cogitare quomodo aut quid loquamini: dabitur enim vobis in illa hora, quid loquamini. [Mat. 10, 19] Hȩc dicens, ante tyrannum imperterrita stetit. Quam ille sic blando cœpit alloqui famine: Secundum censuram Romanæ sapientiæ, quæ commonet neminem inique perdere vel cuiquam inferre sine æquitate molestiam, magnam in te, o puella, exhibui patientiam: ȩquum enim & dignum fuit, ut post blasphemiam, quam palam sacris numinibus irrogasti, non te hoc seculum vivam hactenus possideret, sed vorax flamma & tartarus retineret, ipsaque Diva potestas suum opprobrium digne vendicaret. [nec minis aut blanditiis,] Sed ideo te perdere nolui, & usque ad hoc tempus perducere curavi, ut & tu Imperialibus gaudiis perfruaris, & ego perfruar Deorum beneficiis, quæ totus mundus assequi concupiscit. Accede itaque, & respice, & Diis incipe flectere colla. Cui Christi Virgo respondit: Non recordaris, o Judex, quid tibi olim de talibus dixi. At Judex: Consulta dixisti, & multa irrogasti, quæ nec efficaciam nec veritatis compertam sunt habere rationem: attamen de multis id quod cupis pandere festina, ut sciam tibi reddere rationem. At illa respondit: Dum mihi proponeres quæstionem, & per quamdam discretionem hominem a bestiis discerneres, tuæ voluntati pollicita sum obedire, si me facere bestiam non decertares. Nunc autem illud agere studes, quod nulla ratione factura sum, hoc est, ut Creatorem abnegem, & creaturam adorem. Jam nec obedire, nec loqui tecum de hac re aliquo modo volo. At ille ait: Quod ego proponere disposui, hoc proposuisti. Sed quia irretita es tuis sermonibus, jam libere meam prosequar sententiam. Idcirco enim in principio narrationis hanc studui rationem afferre, ut tenaci animo eam retineres, & non te ad hoc perducere decertares, ut relicto humano sensu bestiali more viveres. Respondit Virgo Domini, & dixit: Audiens sapiens sapientior erit, & intelligens gubernacula possidebit. Tu autem hoc agere minime studes, dum te superius supplicarem, ne ea ratione mecum contenderes, per quam me facere bestiam non cessares: & nunc talia oblitus, cum sapiens esse videris, bestiali more vivere cogis. Unde quæso, aut qua ratione talia astruas, edicere digneris.

[11] Tunc gavisus Judex tanto famine sanctæ Virginis, sperans eam suis superare versutiis, ita cœpit vultu sereno dicere: [nec suasionibus flectitur.] Si mihi promittas, ut me jam amplius non per devia protrahas, brevi sermone te ostendo belluino vivere more; si autem ad priora reverti disponis, quare moram facimus loquendo? Et Sancta ad hæc: Ita plane spondeo, promitto, polliceor. Quis enim sapiens veritatis viam effugere quærit? Et Judex: Non humana ratione te vivere comprobamus, in eo videlicet, quod sola in seculo vivere quæris secundum tuam propriam voluntatem; & illam religionem tenere contemnis, per quam totus mundus gubernatur & regitur. Quod autem deterius est, & nec humanum est nec bestiale; cum tibi propter hoc præmia promittimus, impudenter illa despicis; cum supplicia & mortem minamur, amabiliter te amplecti fateris: & ob hoc quis idoneus & intelligens humanam te asseret habere rationem? Cum homo qualiscumque pauperrimus, qualicumque infirmitate quassatus, numquam ad mortem venire appetat, ut famis penuriam & valetudinem infirmitatis evadat; sed semper, etiam cum ipsa penuria, vivere quærat. Et ipsa bestia, si eam in præcipitio quislibet demergere disponat, quantum ad ipsam attinet, toto nisu, toto conamine, ut mortem evadat, effugere decertar. Audiens hæc beata Virgo, irridens talia dicta ait: O virum lapientem, & Reipublicæ officia gubernantem! Hæcne est illa discretio, quām superius proposuisti de quatuor virtutibus animæ, hoc est, prudentia & fortitudine, temperantia & justitia? Nam prudentia discernuntur mala a bonis, per fortitudinem adversa æquanimiter tolerantur, per temperantiam fluxa voluptas libidinis refrænatur, per justitiam recte judicando sua cuique distribuuntur. Quisquis amat sapiens ista, cum vera sapientia cuncta ministrat: at si quis his indiget, non sapientiæ amicus sed inimicus esse decernitur. Tu autem quomodo istas virtutes retinebis? quomodo te asseres sapientiæ amicum; si per prudentiam sic discrevisti mala a bonis, & per justitiam sic distribuisti, ut cælestia deseram, & terram desiderem; ut angelica abhoream, & inferna consequar? Non est hæc humana ratio, sed diabolica suasio; non sapienter sapere, sed inique desipere. Vere etenim sapiens est, qui secundum Deum sapit, qui æternam vitam appetit, qui Angelorum gaudia concupiscit: qui autem aliter sentit, recte fatuus comprobatur. Unde beatus loquitur Apostolus: Sapientia hujus seculi stultitia est apud Deum. [1 Cor. 3, 19] Hoc quia ita est, tu nostra dicta imitari decerta, & Christi consequi fidem: quoniam quidem vestra sapientia & cultura nihil aliud est nisi calliditas inimici, ut ad æternam vos trahat flammam incendii.

CAPUT III.
Posteriora tormenta, obitus, sepultura.

[12] Hæc audiens iniquitatis arbiter, commotus ira & furore, dicebat: Hæc est atra dies, quam olim tibi prædixi, insinuando quod in fellem amaritudinis hȩc mea dulcedo verteretur. Secundum duritiam tuam & cor a impœnitens tu tibi acquisivisti hanc iram in die furoris, [Iubet eam judex crudelius laniari] de qua nemo te potest eripere. Testor namque Deorum limina sacra, quia nisi celerius illum Crucifixum negaveris, & Diis libamina exhibueris, diversis cruciatibus impiam tuam exhalare faciam animam. Cumque Virgo Domini fixa mente in Dei amore maneret, & impia dicta tyranni pro nihilo reputaret; jussit eam in eculeo suspendi, & totum corpus illius crudeliter unguibus lacerari. Cumque diu suspensa iis pœnis cruciaretur, & ab impiis diversis pœnis & opprobriis derideretur; elevans in cælum oculos ita cœpit Dominum deprecari: Domine Jesu Christe, Creator cæli & terræ, qui pro nobis peccatoribus de cælis descendere dignatus es, & veram formam servi accipiens, in similitudinem hominum factus, pretioso tuo sanguine crimina mundi purgasti; respice in me, & miserere mei: quoniam in te spero, in te confido: non consundar in æternum, neque irrideant me inimici mei: etenim universi, qui te expectant, non confundentur. Cernens autem Judex immensam ejus constantiam, quod nec ad modicum ejus voluntati pareret; jussit eam deponi de eculeo, & capillis suspendi in stipite, atque clavos in pedibus ejus figi. Cumque carnifices imperata cito complessent, cœpit eam subsannare tyrannus, & dicere: O misera, ubi nunc est tuum miserabile corpus? Attendis, quibus gaudiis anima tua lætatur? Talibus deliciis te oportebat epulari, talibus delectamentis, quæ præparatam gloriam consequi noluisti. Ubi est nunc ille crucifixus, in quem dicebas te confidere? veniat nunc, & liberet te. Tunc beata Martyr dicebat. Numquam tam bene epulata sum quam modo. Numquid non advertis, quomodo me adjuvat Christus? Nunc vere cognosco potentiam illius, [denique tormenta non sentientem] quia supplicia tua deliciæ mihi facta sunt. Si ad priora adhuc alia inferre moliris, perfice: noli tardare, quatenus & rabies animi tui meo cruciatu saginetur, & paratum mihi bravium a Domino condonetur.

[13] Arridens ad hæc Judex dicebat: Vere tamquam per antiphrasim miserum sortita es nomen: non enim Restituta, sed Dissipata recte vocari debuisti. Et merito: siquidem & tuo mortifero famine multos corrupisti, & temet ipsam ad cruenta supplicia dissipandam præparasti. Non enim, ut arbitror, humano semine procreata es, nec fȩmineo lacte nutrita: tygres enim te genuerunt, & leænæ lac præbuerunt. Ferino more vixisti: fetina membra gestasti: expedit utique, ut quorum vita vixisti, illorum mortem consequaris. Sanguis enim tuus super temet ipsam redundet, ut condecet homicidam, sibimet ipsi manum injicientem, & sponte sua se punientem. Quanto vero studio & amore contenderim, ut te ad celsa gaudia sublimarem, & ab hac stultitia revocarem, testes sunt Dii sacrati, & conscium tuȩ insolentiæ pectus. Sed quid plura? Venit tetra dies & irrevocabilis hora, ut ferream animam tuam ignis incendia consumant. Certe cum tartara te susceperint, illic mea monita reminisceris. Sed ut dicta sequantur facta, ecce ex hac hora quod dicis, experieris. Igitur dictavit sententiam diciens, Restituta sacrilega, quæ nostra monita deseruit, ac per magicas artes tormenta superavit divina numina adorare contempsit, & crucifixum tota mente dilexit, jubemus, ut in navicula, stuppa, pice, & resina referta ponatur, flammarum incendio concremetur, [addicit morti.] & in profundum maris projiciatur; quatenus & præsentes & secuturi diligenter cognoscant, qualia præmia recipiant, qui dictis Imperialibus contradicere præsumunt, & magnifico Deo Jovi non certant flectere colla. Hæc ubi dicta dedit, tradidit eam ministris ad id opus maturius exequendum. Inter hæc autem beata Martyr, cum se cognovisset ad Dominum citius profecturam, expandit manus suas ad cælum, & his verbis alacriter cœpit deprecari Tonantem; Domine, inquiens, Deus Deorum, qui omnia verbo creasti, una cum Filio tuo Domino Jesu Christo & Spiritu sancto, gratias ago tibi, quoniam me tu adjuvisti, & usque ad hoc tripudium perducere me dignatus es.

[14] Hæc cum orasset, jam semiviva & penitus exsanguis effecta; [Illa imposita naviculæ,] apprehenderunt eam ministri, atque in naviculam imposuerunt; & sicut eis præceptum fuerat, perficere curarunt. Cumque navigassent quasi stadia quindecim, volentes ignem supponere, mox incomprehensibili & justo Dei judicio subito inprofundum maris demersi sunt. Remansit autem Virgo Domini cum navicula, [ministris submersis,] in qua ad cremandum posita fuerat. Quæ cum vidisset hæc, obstupuit, cœpitque mirari, & dicere; O altitudo potentiæ & clementiæ tuæ, Domine! quam incomprehensibilia sunt judicia tua, & glorificanda opera manus tuæ! Ubi est superbia impiorum, ubi potentia tyrannorum? Ecce demersa est in profundum, sicut ille quodam Pharao. Canticum ergo tibi decantent omnes in te credentes, quoniam gloriose honorificatus es. Sed quæso te nunc, Domine Deus, ut sicut populum tuum de abyssis pelagi liberasti, ita & me famulam tuam eripere digneris, & ad locum perducere, ubituȩ placuerit voluntati. Mitte ergo Angelum sanctum tuum, qui hoc perficiat, & solamen contritioni meæ conferat. Ad hanc ergo precem, apparuit ei b Angelus Domini, confortans eam, & dicens: Noli timere, famula Christi, [placidæ moritur.] ecce exaudivit Dominus orationem tuam, & misit me ut ad portum salutis te perducere debeam. Cumque vidisset Angelum Domini, talia sibi solamina proferentem, gavisa gaudio magno, elevans oculos cum lacrymis in cælum, dixit: Jube me, Domine, istud seculum derelinquere, & in pace suscipe spiritum meum: jam enim tempus est, ut corpus istud pro nomine tuo quassatum anima derelinquat, & ad tua gaudia tandem pervenire mereatur. Hæc cum dixisset, quievit in Domino.

[15] Pervenit autem ipsa navicula cum beatæ Martyris corpusculo in partibus Campaniæ, in insulam, quæ dicitur c Ænaria, juxta Placidam, ad locum ubi dicitur Ad ripas, [Corpus in Ænariam delatum] quæ distat a civitate Parthenope fere milliaria d XXX. Eo autem tempore erat quædam mulier, nomine e Lucina, quæ operibus bonis & religione sanctissima Deo omnipotenti sedulo serviebat. Huic itaque Angelus Domini in visu apparuit, & qualiter beata Martyr pro Christo passa sit & ad cælorum gaudia migraverit, per ordinem indicavit: insuper etiam commonuit eam, ut ad præfatum locum pergeret, & corpusculum sanctæ Martyris inveniret, atque digna veneratione reconderet. [sepelitur.] Cumque expergefacta fuisset, non incredula tantæ revelationi, accessit ad locum sibi demonstratum; invenitque intra naviculam sanctæ Virginis corpus, niveo fulgore coruscans. Gavisa itaque tanto munere, dignis aromatibus illud condire studuit: & advocans plebem Domini sanctam, cum hymnis & laudibus, & magno honore sepeliverunt eam, in loco qui dicitur Eraclius: ubi præstante Deo multa beneficia invenerunt fideles, per virtutem & merita beatæ & gloriosæ ipsius Martyris. Celebratur autem dies natalis ejus sexto decimo Kalendas Junias, ad laudem Domini nostri Jesu Christi, cui est honor & gloria in secula seculorum. Amen.

ANNOTATA.

a Paulus Apostolus in epist. ad Rom. cap. 2 v. 5. Secundum duritiam tuam & impœnitens cor, thesaurizas tibi iram in die iræ. Sed quam parum apte hac verba ponuntur ut ab homine gentili prolata? Apparet nempe, quod præfati sumus, rhetorica amplificatione usum auctorem; non quæ dicta legerat, sed dici potuisse concipiebat, coacervasse.

b Angeli in carcere apparitio num. 7 nihil habebat miri, quia potuerat per ipsam martyrem innotuisse. Sed hæc quo teste potuit affirmati? Apparet igitur non jam solum quæ dicta, sed & quæ facta hic dicuntur, ab auctoris esse ingenio: a quo forte est etiam totus paßionis tam prolixe enarratæ ordo.

c In Lect. Neapol. appellatur Adrima juxta Prochytam: & hæc quidem postmodum etiam Procida appellata facile potuit ab imperito librario verti in Placidam: quare Caracciolus notat quidem Placidam originaliter scriptam inveniri, proculdubio tamen legi debere Prochytam. In Adrima major difficultas est: sed cum Homerus Inarimen appellarit, posset hinc quoque nomen istud detortum videri.

d Sufficeret forsan XX milliaria numerasse.

e Quam vereor ne hæc Lucina, mutuo sumpta sit a Romanis, apud quos hujus nominis matrona, ex sepeliendis Sanctorum corporibus laudem æternam promeruit?

DE SS. SOLOCHONE, PAMPHAMERE ET PAMPHALONE
MILITIBVS ÆGYPTIIS, MARTYRIBVS CHALCEDONE.
Notitia eorum ex Græcis ad Latinos Fastos translata.

SUB MAXIMIANO

[Commentarius]

Solochon, Miles Ægyptius, Martyr Chalcedone (S.)
Pamphamer, Miles Ægyptius, Martyr Chalcedone (S.)
Pamphalon, Miles Ægyptius, Martyr Chalcedone (S.)

G. H.

Nvda solius Solochonis memoria celebratur in Menæis excusis & nonnullis manu exaratis atque apud Maximum Episcopum Cytherorum: ex quibus nihil scitur, nisi quod Sanctus occubuerit Martyr. In Menologio vero Basilii Porphyrogeniti Imperatoris honestum aliquod Eloquium, [Nomen Solochonis in variis,] uti de aliis ibidem relatis Sanctis, profertur: at martyrium ejus & sociorum latißime deducitur in Ms. Synaxario Ecclesiæ Constantinopolitanæ, quod spectat ad Collegium Claromontanum Societatis Iesu Parisiis: aliquod etiam Elogium sed contractius refertur in Menæis Mss. Ambrosianis Mediolani, & Taurinensibus Ducis Sabaudiæ atq; Chiffletianis, & ex similibus in Menologium Guilielmi Sirleti transivit. Illud ex prædicto Synaxario, tamquam potiori, hic primum Græce, deinde & Latine accipe.

[2] Τῇ αὐτῇ ἡμέρα ιη᾽. Ἄθλησις τοῦ ἁγίου Μάρτυρος Σολόχωνος καὶ τῶν συν αὐτῷ. [omnium elogium in Ms. Synaxario,] Οὗτος ἦν κατὰ τοὺς χρόνους Μαξιμιανοῦ τοῦ Βασιλέως, Αἰγύπτιος τὸ γένος, στρατιώτης τὴν τάξιν, τεταγμένος ὑπὸ Καμπανῷ Τριβούνῳ, μετὰ τρισχιλίων στρατιωτῶν τῶν συν τῷ Καμπανῷ κατὰ την τοῦ Βασιλέως πρόσταξιν, ἐξ Αἰγύπτῳ την Χαλκηδόνα καταλαβών. Κελεύσαντος δὲ τοὺς Ταξιάρχας καταναγκάζειν τοὺς ὑπ᾽ αὐτοὺς θύειν τοῖς εἰδώλοις, καὶ ἑκάστου τὸ ἴδιον τάγμα προσάγοντος ταῖς θυσίαις, Καμπανὸς την ὑπ᾽ αὐτὸν λεγεῶνα ηνάγκαζε τὸ πρόσταγμα τοῦ Βασιλέως ποιεῖν. Πάντων δὲ εἰξάντων, τρεῖς μόνοι ἀντέστησαν Σολόχων, καὶ Παμφαμὴρ, καὶ Παμφαλὼν, Χριστιανοὺς ἡαυτοὺς ἀνακηρύττοντες, καὶ ἐπὶ τοσοῦτον αἰκίζονται, ὡς ἐξ οιδῆσαι τοὺς αὐτῶν νώτους, καὶ την κεφαλην ὑπεράραι, καὶ ἐν αὐτῷ τῷ μαστιγοῦσθαι ἀποδοῦναι τῷ Κυρίῳ τὰ πνεύματα τόντε Παμφαμὴρ καὶ Παμφαλών. δὲ ἅγιος Σολόχων, [quod docet] μικρὸν ἐνισχύσας, παῤῥησίᾳ τὸν Χριστὸν ἐπεκαλεῖτο, καὶ Καμπανὸν τὸν τύραννον εἰς ἀπόνοιαν, τὰ ἄψυχα θεοὺς ὀνομάζοντα· ὥστε ὀργισθῆναι τὸν Ἄρχοντα κελέυσει σπάθῃ τὸ στόμα διανοιγηναι αὐτοῦ, καὶ οἶνον τοῦ σπονδῶν διαχεθῆναι αὐτῷ. δὲ Ἅγιος δακὼν τὸν σίδηρον, καὶ ἀποκοψας ἐξ αὐτοῦ μέρος, ἅμα δὲ καὶ τὰ περικείμενα δεσμὰ διαῤῥήσας, ἔστη ἐνώπιον τοῦ τυράννου ὀρθρῶς, την τοῦ Χριστοῦ θεότητα μεγαλυνων, καὶ την τοῦ Ἄρχοντος κακοδαιμονίαν χλευάζων. ἔνθα καὶ φωνὴ ἄνωθεν ἀνέχθη, αὐτὸν ἐνεπισχύουσα καὶ πρὸς τὸ μαρτύριον ἐπαλείφουσα. Ἔνθα πολλαῖς βασάνοις τιμωρηθεὶς, καὶ μαστιχθεὶς, καὶ τυφθεὶς ἀφειδῶς, καὶ κρεμασθεὶς μετὰ λίθου ἀπὸ ἕκτας ἕως δωδεκάτης ὥρας, ἐπεὶ τὸν Χριστὸν διαπρυσίως ἐκήρυττεν, δρεπάνῳ τὸ σχονεῖον τεμὼν αὐτὸς, κάτωθεν συν τῷ λίθῳ ὄρθιος ἵστατο. Ἤδη δὲ βαθείας οὔσης ἑσπέρας, θυμῷ ἀσχέτῳ λειφθεὶς Καμπανὸς, λαβὼν κάλαμον γραφέως, ἐπὶ τὸ οὖς τοῦ Ἁγίου ἐνέπηξε, καὶ συνωθήσας εἰς τὸ ἐνδότερον ἤλασε. Καὶ αὐτὸς δὲ συν τοῖς στρατιώταις ἀπῆλθε, δώσων τὸ σιτομέτριον· οἱ δὲ Χριστιανοὶ τὸν Ἅγιον ἀράντες ἐπὶ κλίνης, διὰ τὸ πᾶν μέρος λελῦσθαι αὐτοῦ, ἐν οἰκείᾳ χήρας τινὸς ἀπέθεντο. Ἔνθα ἄρτου μεταλαβὼν, καὶ τοῖς παροῦσι Χριστιανοῖς εὐχῆς μεταδοὺς ἀναβλέψας εἰς τὸν οὐρανὸν, εὐξάμενος τῷ Θεῷ τὸ πνεῦμα παρέθετο.

[3] Eadem die XVII Maji certamen sancti Martyris Solochonis & sociorum ejus. Erat is genere Ægyptius, sub Maximiano Imperatore miles inscriptus Ordini, cui Campanus Tribunus præerat, cum aliis tribus millibus militum. Cum vero ex mandato Imperatoris Campanus cum suis ex Ægypto Chalcedonem venisset, idemque Imperator præcepisset Ducibus, ut cogerent milites sibi subditos idolis sacrificare, & singuli cum suis ordinibus sacrificia offerrent; Campanus suam quoque quam ducebat legionem Imperatoris mandatum cogebat implere. Omnibus autem immolantibus, tres soli restiterunt, Solochon, & Pamphamer & Pamphalon. [priores duos inter verbera expirasse,] Qui cum se Christianos esse prædicarent, eam ob causam adeo sunt verberibus cæsi, ut dorsa eorum extumescerent & capita inverterentur. Sub ista flagellatione deficientes, spiritum Domino reddiderunt Pamphamer & Pamphalon: Sanctus vero Solochon cum aliquantulum convalesceret, confidenter invocabat Christum, & Campanū tyrannū in desperationem agebat, quia res inanimas appellabat Deos. Quapropter Præses in iram commotus, jussit os ejus ense aperiri, & vinum libaminum in illud infundi. At Sanctus ferrum momordit, partemque ejus confregit: & cum vincula, quibus circumdatus erat, perfregisset, e regione coram tyranno adstitit, divinitatem Christi magnifice deprȩdicans, & infelicitatem Præsidis irridens. [Solochonem tormentis super vixisse,] Tunc etiam desuper ad ipsum vox delapsa est, componens animum & ad martyrium inclinans. Deinde variis tormentis cruciatus, & flagellatus, & crudeliter verberatus, & cum lapide suspensus ab hora sexta usque ad duodecimam, omnibus modis clare Christum prædicabat; & funibus falce disruptis, in solo cum lapide erectus humi stetit. Postea sera existente vespera Præses, nimio furore excandescens, acceptum calamum scriptoris, in aurem Sancti infixit, & intrusit in interiores partes, ibique occultavit. Et ipse quidem cum militibus suis discessit, daturus eis mensuram salarii; Christiani vero sustulerunt in lecto Sanctum, cujus omnia membra erant dissoluta: ac posuerunt in æde cujusdam viduæ: ubi sumpto pane, cum pro omnibus præsentibus Christianis preces fudisset, & elevatis in cælum oculis orasset, spiritum Deo reddidit.

[4] Hactenus Elogium ex dicto Ms. Synaxario, quod ex majoribus Actis martyrii desumptum probant nonnulla, quæ hic non leguntur, habentur autem in aliis Mss. Menæis supra citatis & Menologio Sirleti, videlicet quod vinctus funibus, in stadio supra acutas testes septies tractus est, postea dextra manu ligatus in trabe domus suspensus, saxoque in sinistro pede ligato gravatus; ac tum, quod supra habetur, [Inscripti Martyrol. Romano.] fune ipso disrupto in terra erectus stetit. Citato dicto Menologio ista habentur in hodierno Rom. Martyrologio: Chalcedone sanctorum Martyrum Solochani & Sociorum militū sub Maximiano. Verum Græcis omnibus Σολόχων scribitur, & socii Παμφαμὴρ καὶ Παμφαλὼν, Sirleto Solochanus, Pamphamer, & Pamphalus. Memorantur ad diem VI Ianuarii in Ms. Florario & apud Grevenum in Auctario Vsuardi, SS. Sulcanus & socii Martyres, & apud Maurolycum & Felicium S. Sultanus Martyr. De quibus nihil definientes, suspicabamur ipsos esse quorum hodie memoriam recolimus, corrupto nonnihil, ut sæpe accidit, nomine ejus qui præcipuus in certamine fuit Solochonis: cui in Mss. Chiffletianis hoc distichon accinitur.

Φυγὼν Σολόχων τοῦ σατανᾶ τοὺς λόγους,
Ἄτρωτος ἥκει πρὸς τὸν ὕψιστον Λόγον.

Fugiens Solochon verba satanica, ad Dei
Verbum supremum vulnerum immunis venit.

DE SS. MARTYRIBVS ALEXANDRINIS
ADRIONE, VICTORE, BASILLA, SILVANO,
In Martyrologio Hieronymiano memoratis.

[Commentarius]

Adrion, Martyr Alexandriæ (S.)
Victor, Martyr Alexandriæ (S.)
Basilla, Martyr Alexandriæ (S.)
Silvanus, Martyr Alexandriæ (S.)

G. H.

Antiquißimum Martyrologii Hieronymiani apographum, quo ab initio operis usi fuimus, quodque a nobis Epternacensi monasterio redditum est, hunc diem ita auspicatur XVI Kalendas Junii. In Alexandria, Adrionis, Victoris & Basillæ. Quæ eadem & sola habet Rabanus, descripsitque auctor Martyrologii sub nomine Bedæ suppositi: quo citato & aliis Mss. eadem in hodierno Martyrologio Romano & apud Galesinium leguntur: eadem etiam omnia referuntur in Ms. Aquisgranensi Ecclesiæ primariæ. Adrione omisso in Mss. Richenoviensi & Rhinoviensi ista habentur: In Alexandria Victoris, Basilæ. Loco Basilæ scribitur Basiliæ in Apographis Lucensi, Blumiano, aliquo Reginæ Sueciæ, & Corbeiensi nondum vulgato. In alio Corbeiensi Parisiis excuso etiam omittitur Adrion, & additur Silvanus: cujus apud alios nulla fit mentio. Notkerus & Mss. Romanum Cardinalis Barberini, Trevirense S. Maximini, Carmelitanum Coloniæ adservatum, Atrebatense, Tornacense, Lætiense, cum Adone Ms. monasterii S. Laurentii apud Leodienses, Greveno, Ms. Florario, ista tradunt: In Alexandria Victoris & Basilii. Victor denique cum martyrii palæstra memoratur in Ms. Leodiensi S. Lamberti, & omisso loco in Mss. Augustano S. Vdalrici & Parisiensi a Labbæo nobis submisso: uti & Victor cum Basilio in Ms. Pragensi. At memoria integra omnium trium Adrionis, Victoris & Basillæ inscripta est Ms. Tamlactensi in Hibernia: adeo ut de his satis constare videatur, non æque de Silvano, quem tamen propter antiquitatem codicis unde acceptus est retinendum tantisper judicamus donec aliunde certior lux affulgeat. Alexandriæ licet variæ fuerint, in Ægyptiam tamen propendet conjectura, propterea quod in ea multus Martyrum sanguis fusus variis persecutionibus sit.

DE SANCTIS MARTYRIBVS ROMANIS
PARTENO SEU PARTHINIO, GALLICORO SEU CALLOCERO, EPONONO, PRIMO, LIBO SEU LIBERO EPISCOPO,
In Martyrologio Hieronymiano nominatis.

[Commentarius]

Parthenus seu Parthenius, Martyr Romæ (S.)
Gallicorus seu Callocerus, Martyr Romæ (S.)
Epononus, Martyr Romæ (S.)
Primus, Martyr Romæ (S.)
Libo Episc. seu Liberius, Martyr Romæ (S.)

Altera hæc est turma aliquot Martyrum cum magna varietate in antiquis Mss. relata. Ac primo in Ms. Corbeiensi Martyrologio S. Hieronymi Parisiis excuso ista traduntur. In Roma Parthini, Gallicari, Eponi, Liberi Episcopi. In Lucensi codice loco Parthinii est Pathyni, & in Ms. Blumiano Parthini, ut in utroque Galligori, qui supra Gallicori scribitur. In Mss. Trevirensi S. Maximini, & Coloniensi S. Mariæ ad Gradus ista habentur: Romæ Partimi, Liberi Episcopi, Galliceri, Epononii. In Ms. Pragensi Partini scribitur, & Gallicerus Episcopus etiam statuitur, uti & in Ms. Barberiniano, sed Gallicorus appellatur. Verum hoc omisso in Ms. Adone Leodiensi S. Laurentii & in Ms. Florario ista leguntur: Romæ Partini, Liberi Episcopi & Epinoni. Grevenus in Auctario Vsuardi ista tradit: Romæ natalis Partini, Galliceri & Eponomi, & aliis interpositis iterum habet: Romæ Liberii Episcopi & Confessoris. Notkerus: Romæ B. Parthenii.

[2] In antiquißimo Epternacensi Martyrologii Hieronymiani apographo hæc leges. Roma, Paterni & Coloceri, Primi, depositio Libi Episcopi. Ms. Richenoviense & Rhinoviense Romæ Parteni, Caloceri: addit Richenoviense, & depositio Liberi Episcopi. Mss. Atrebatense & Tornacense: Romæ S. Paterni & Liberii Episcopi. Ms. Reginæ Sueciæ ab Holstenio laudatum: Romæ via Salutaria veteri natalis SS. Partheni, Gallæ, Chori, Primi. Verum hæc in Ms. Lætiensi videntur melius exprimi. Romæ via Salaria veteri Sancti Paterni ac Primi & Liberii Episcopi. In Ms. Parisiensi Labbæi absque palæstra indicantur nomina Primi, Pliberi, Partini, Gallicori, quæ in Ms. Augustano S. Vdalrici ita scribuntur, Primi, Liberi, Quartini, Galliaci. In Ms. Aquisgranensi fit mentio Primi, & Pliberi. In Ms. Leodiensi etiam Liberi. At depositio S. Liberi Episcopi dicitur in Ms. Vaticano S. Petri, Casinensi, Altempsiano & alio Reginæ Sueciæ. Denique in Ms. Tamlactensi Calloceri, Gallicorii, Liberii, Primi, Eponi.

[3] Sunt ergo Partenus seu Parthinus, Parthinius, & littera transposita, Paternus: tum Gallicorus, Gallicorius, Gallicerus, Galligorus & Callocerus: deinde, qui ut alius etiam refertur, Epononus, Eponomus, Eponus ac Primus, Denique Libus, Liber seu Liberius Episcopus, aliunde Romam adductus, atque alius a Liberio Pontifice Romano, qui in iisdem antiquis Mss. refertur ad diem XXIII Septembris.

DE SS. HERACLIO, PAULO, MINERCO, AQUILINO, VICTORE, ARTEMIO, CALCORO,
MARTYRIBVS NIVEDVNI,
Ex Martyrologio Hieronymiano notis.

[Commentarius]

Heraclius, Martyr, Niveduni, seu Nivioduni (S.)
Paulus, Martyr, Niveduni, seu Nivioduni (S.)
Mineratus, Martyr, Niveduni, seu Nivioduni (S.)
Aquilinus, Martyr, Niveduni, seu Nivioduni (S.)
Victor, Martyr, Niveduni, seu Nivioduni (S.)
Artemius, Martyr, Niveduni, seu Nivioduni (S.)
Calcorus, Martyr, Niveduni, seu Nivioduni (S.)

G. H.

Tertia est hæc turma Martyrum, in antiquis Martyrologii Hieronymiani apographis indicata, & in vetustißimo Epternacensi his verbis: Inveduno, [Martyres 7 in antiquis Fastis,] Eracli, Pauli, Mineri, Aquilini, Victoris. Et alibi Artemi, Galiori. Verum in aliis tribus ejusdem Martyrologii apographis omnes eidem loco attribuuntur: & locus qui supra littera prima transposita Invidunum scribitur, aliis est Nivedunum, Nevedunum & Nimvidunum: dein loco Eracli, aliis est Heracli & Heraclii: pro Mineri, Aquilini & Artemi, in Corbeiensi est, Minerii, Agustini & Arthemii. Denique pro Galcori in Mss. Lucensi & Blumiano est Calori, in Corbeiensi Calcori. Quinque priores Nividuno adscripti sunt in Ms. Reginæ Sueciæ per Holstenium laudato, quibus in Ms. Trevirensi S. Maximini additur Temius, loco Artemii. In Ms. Tamlactensi sunt nomina Heracli, Pauli, Minerii, Aquilini, Victoris, Arthemi, Calori. Vsuardus ista tradit: Civitate Niveduno Eraclii, Pauli, Aquilini cum aliis duobus. Hi duo supra sunt Minerius & Victor. In Ms. Barberiano & Florario, Minerius, Aquilinus & Arthemius. Notkerus ista habet: Leviduno, Heraclii, Pauli & aliorum.

[2] Galesinius multa immiscet his verbis: Niveduni beatorum Martyrum Heradii, Pauli, Aquilini, Victoris, Primi, [iis perperam alii adjuncti.] Liberii & Peregrini. De Primo & Liberio egimus in præcedenti classe Martyrum Romanorum, ad quos spectant, & forte cum Peregrino loco Parthinii. Peregrinus etiam est cum Martino, loco Menerii, in Auctario Greveni ad Vsuardum: est etiam Peregrinus in Ms. Lucensium Canonicorum cum Marciano & Nicandio: sed duo hi remittendi ad diem XVII Iunii videntur, aut certe Peregrinus est Martyr Anconæ jam XVI Maji relatus. Idem Galesinius corrigit Heradium loco Heraclii; secutus, ut in Notationibus asserit, scriptionem antiquorum exemplarium: in quibus corruptelam ingestam suspicatur Florentinius. Nos porro in nullo Ms. Heradium legimus: placuit tamen Baronio, & ita inscripsit hodierno Martyrologio Romano, citatque in Notis Bedam, Usuardum & Græcos in Menologio. Verum Græci de aliis Martyribus agunt, inter quos fuit aliquis Heraclius, non Heradius, uti supra ostensum est XV Maji. Vsuardus etiam Heraclium appellat. Prorsus autem siletur de his Martyribus in Martyrologio sub nomine Bedæ excuso, nedum in hujus genuino opere.

[3] [Palæstra martyrii ubi sita.] Palæstra martyrii Nivedunum, est Noviodunum Baronio: quem sequitur Saussajus in Supplemento Martyrologii Gallicani, ubi omnes Martyres a Galesinio indicatos adfert, & Heraclium reponit, sed ordinem immutat: nec dubito quin hic accipiat Noviodunum, quod posterioribus Noviomum dictum est, urbs Episcopalis sub Archiepiscopo Remensi, haud procul ab Augusta Sueßionum: Nieu certe lingua Celtica & adhuc Belgica nostra idem est quod novum Latinis. Noster Philippus Labbe in Martyrologio Romano Gallice translato, Nivedunum, vulgo Nion, ad lacum Genevensem collocat. Philippus Ferrarius in Topographia ad Martyrologium Romanum quærit ipsum in Mysia inferiore ad Danubium, ubi Ptolomæus lib. 3 Geographiæ cap. 10 habet Nuiodunum, Græce Νουιόδουνον, aliis etiam Novidunum dictum. Quæ lectori proponimus, cum ex nudis nominibus non poßimus uni potius quæm alteri loco attribuere quemquam.

[4] [Reliquiæ S. Aquilini Bononiæ.] Masinus in Bononia perlustrata asserit, S. Aquilini Martyris asservari reliquias Bononiæ: & in ecclesia S. Blasii in platea S. Stephani esse in veneratione duo ejus ossa cum costa: alias quoque ejusdem Reliquias cultui exponi in ecclesia S. Francisci: quas omnes potius existimamus esse alicujus Roma recentius allati. In Martyrologio Casinensi litteris Longobardicis exarato ad diem sequentem XVIII Maji referuntur sancti Martyres Eraclius, Paulus, Aquilinus cum aliis duobus.

DE S. POSSIDIO SEU POSSIDONIO
CALAMÆ IN NVMIDIA EPISCOPO.

POST AN. CCCCXXX.

COMMENTARIUS PRÆVIUS.
Vita recentior. Corpus & cultus in agro Mirandulano, hujus an alterius sit?

Possidius, Episcopus Calamensis, discipulus S. Augustini (S.)

AUCTORE D. P.

Diessa, antiquum Canonicorum Regularium cœnobium in superiori Bavaria, etiamnum floret, ab anno MCXXXII, quo illud fundatum scribit Wiguleius Hundius tomo 2 Metropolis Salisburgensis, [Acta in Bavaria collecta,] ejusque Præpositos recenset usque ad Simonem Werlinum Lanspergensem, anno MDCXI IV Idus Martii creatum. Ab hoc Præposito, jam sene, ut in litteris ad nos datis anno MDCXL indicat, accepimus Vitam S. Alypii dandam XV Augusti, & S. Possidii, quam hic damus: utramque autem collectam indicat a suo Decano P. Innocentio Keferlohero. Adduntur nonnullæ Annotationes: e quibus prima & præcipua est, quod Possidius non apte vocetur Possidonius, qui constanter a S. Augustino appellatur Possidius, a quo diversus est Possidonius, qui in Concilio Milevitano (cujus est epistola 92 apud S. Augustinum tomo 2) locum XLVII obtinuit, ubi Possidius fuit duodecimus. Collocabantur enim juxta numerum annorum Episcopatus sive Ordinem promotionis, ut videre est in epistola 217 ejusdem S. Augustini. Adderem ego, diversum utriusque Episcopatum verosimiliter exprimi in corpore Conciliorum: [confusum Possidii, & Possidonii nomen.] nam Possidius quidem post Canones Ecclesiæ Africanæ subscriptus invenitur sextus in ordine & proximus S. Augustino, ut Episcopus Calamensis, Legatus Provinciæ Numidiæ, in qua ipsa est Calama, inter Hipponem Regium ac Cirtam, Hipponi proprior. Possidonius vero in Collatione Carthaginensi cap. 127 octavus sententiam dicens, notatur Episcopus loci superioris. Sed cum in dicta Collatione plures Episcopi sic identidem vocentur, imo in hoc ipso cap. 127 decimus octavus Vitalis & vigesimus secundus Donatus, qui postea intitulatur Episcopus civitatis superioris; liquet non esse illud proprium Episcopatus nomen. Dicerem ergo referri ad ipsum, antea in Collatione eadem expressum, si antea Poßidonium cum magis proprio titulo notatum invenissem. Vt ut est, confuderunt in eadem persona utrumque nomen, qui Scriptorum ecclesiasticorum edidere Catalogum: nam hic de quo agimus, Possidius appellatur ab Isidoro Hispalensi cap. 8, Possidonius vero ab Honorio libello 3 cap. 8, ubi ejus scripta numerantur, in Vita luculenter explicata.

[2] Alterum Keferloheri annotatum est de Canonicis Regularibus, quod illi sint antiquis Clerici dicti. Neque vacat modo nobis, [Cultus apud Canonicos & Eremitas S. Augustini.] neque lubet in hanc disputationem ingredi: multo minus in alteram, qua disputatur, Clericine illi seu Canonici, an vero Eremitæ, S. Augustinum ejusque socios atque discipulos potiori jure vendicent Ordini quique suo. In præsentiarum sufficit indicasse, hunc, de quo agimus, XVII Maji sub rite duplici coli officio Ecclesiastico a Canonicis Regularibus Lateranensis Congregationis; postquam hujus Officia propria, quæ anno MDCXIII cum Approbatione sacræ Congregationis Rituum solum viginti numerabantur, aliis sedecim aucta sunt an. MDCXXXV studio Gabrielis Pennotti, id ex Pauli V Decreto citra ulteriorem sacræ Congregationis assensum licere interpretati; exemplum secutis mox aliis Canonicorum Regularium Congregationibus nonnullis, quarum Officia propria similiter habemus aucta, puta Windesemensis in Belgio & Sanctæ Crucis in Lusitania: quæ omnia præferunt in titulo Specialem Pii Papæ V concessionem; uti & novißime iterum Lateranensis per Italiam, in editione Mediolanensi anni MDCLXVI, in qua ad numerum Sanctorum sedecim in Bulla Pii expressorum, ut de iis tamquam propriis ipsius Congregationis Patronis aut Sanctis facere liceat, tanta facta acceßio est auctore D. Abbate Philippo Piccinelli, ut ab Italis ultra octoginta Sancti nunc sic colantur. Simili modo Patres Eremitæ Proprium suum anni MDCXLI in duplum augentes anno MDCLXXI, confecerunt sibi inter alia Officia nova etiam Lectiones de S. Possidio (sic enim vocare malunt quam Possidonium) coluntque eum sub ritu Duplici ex Indulto Clementis X.

[3] Quo loco & genere mortis obierit hic Sanctus, non dicunt antiqui, [An Sanctus in Apulia exul obierit?] & cum hisce ipse Vitæ Collector tacet. Lectiones a Canonicis Regularibus Lateranensibus recitari solitæ, circa finem sic habent: Tandem in persecutione Wandalica sub Genserico, cum ceteris Episcopis & Clericis Africanis, navigio sine velis & remigiis ad manifestum naufragium impositus, & cum illis ad oras regni Neapolitani delatus, ibidem sancto fine quievit. Hæc ibi. Verum de illis Episcopis egimus XI Februarii ad Vitam S. Castrensis, & iterum XVI Maji ad Vitam SS. Rosti & Roßii nomina autem omnium recensentur ad Kalendas Septembris in Martyrologio Romano, quo die colitur S. Priscus unus ex duodenario numero; sed absque mentione S. Poßidii vel Poßidonii. Hinc etiam in Lectionibus, pro Ordine Eremitarum S. Augustini approbatis, ista solum recitantur: Demum Wandalis Africam devastantibus, Hipponem ad Augustinum confugit, atque morienti adfuit… Hippone cum aliis Dei servis fuga dilapsus, navigio in Apuliam venit: ubi pie sancteque extremum diem clausit. Thomas de Herrera in Alphabeto Augustiniano par. 2 pag. 228. Post Augustini obitum, inquit, anno CCCCXXX, quantum supervixerit, ubi & quando, omnino ignotum. Aliud certe nullum esse videtur argumentū, quo cœperit dici nostrū de quo agimus sanctum in Apulia obiisse, quam quod credatur idem esse cum eo quem sub nomine S. Possidonii coli XVI Maji, tamquam Ducatus Mirandulæ Patronum, imo & per totam Rhegiensem diœcesim sub ritu duplici, [& corpus ejus sit in agro Mirandulano;] testatur Constantinus Ghinius Senensis in Natalibus Sanctorū Canonicorū. Imo putat quod S. Possidonii corpus probabili conjectura existimari possit illud esse, quod ex Apuliæ partibus a Ludovico Imperatore Rhegium-Lepidi fuit adductum, atque Azoni tunc ibidem Episcopo donatum: quod ab eodem Azone venerabilis Bertha, tunc Mirandulæ Comitissa, deinde impetravit, & in ecclesia S. Georgii (quæ postea S. Possidonii dicta est) in suo territorio devote recondidit, & prædiis & proventibus dotavir anno Domini DCCCXIV, XXVII Martii. Hæc Ghinius. In citatis supra Lectionibus ex Proprio Canonicorum Regularium Congregationis Lateranensis, quod habetur, Circiter annum salutis octingentesimum decimum, ejus Reliquiæ Mirandulam in Æmilia delatæ, & in ecclesia S. Georgii, quæ nunc S. Possidonii dicitur, conditæ, habentur in veneratione. Sed in Lectionibus, quas Eremitæ S. Augustini recitant, distinctius quoad notam temporis legitur, [& ecclesia nunc a se nuncupata?] quod Ejus corpus Ludovico Pio Imperatore in Germaniam primo, deinde Rhegium-Lepidi delatum, postremo in agro Mirandulano collocatum est, anno post Christum natum octingentesimo decimo sexto. Est autem Mirandula urbs Longobardiæ, sub proprio diu Principe ex gente Pica, sita inter ditiones Mantuanam versus Septemtrionem & Mutinensem in Austrum, & habet sibi regiunculam subjectam: ubi tertio ab urbe milliario est ecclesia S. Possidonio dicata, & ab eo appellata: ex qua ut aliquid scientiæ certioris haberemus, dedit operam R. P. Bartholomæus Terisenghius, hoc superiori anno Collegii nostri Regiensis Rector: sed frustra: nulla enim ibi reperta scriptura est.

[4] Ferrarius in Catalogo Sanctorum Italiæ ad diem XVI Maji celebrat S. Possidoniū, S. Augustini discipulum, Episcopum Calamensem: quem, inquit, ferunt non multo post S. P. Augustini excessum migrasse a seculo. Corpus apud Mirandulam oppidum, cujus Patronus præcipuus est, religiose asservatur. Annotat dein, quando & quomodo corpus hujus Sancti Episcopi Mirandulam delatum sit, sic haud accepisse. Idem Ferrarius in Catalogo generali celebrat S. Possidonium Episcopum ac Patronum apud Mirandulam, idque ex Tabulis Ecclesiæ Mirandulensis & Rhegiensis; additque, putari S. Augustini discipulum & Episcopum Calamensem, cujus corpus Mirandulam delatum sit. Sed nihil certi haberi. Quod autem difficultatem auget, esse Chronicon quoddam Ms. Ecclesiæ S. Petri Rhegii: in quo legitur, [an vero id sit alterius S. Possidonii Presb.] Azonem XXIII Episcopum Rhegiensem corpus S. Possidonii Presbyteri, quod ex Apulia asportatum, a Ludovico Imperatore Bertæ Comitissæ donatum fuerat, ad preces ejusdem Comitissæ, dum a Concilio Aquileiensi ad propriam Ecclesiam rediret, in ecclesia S. Georgii (quæ nunc Plebs S. Possidonii dicitur) in Latiana curte condidisse; factamque commutationem (sic Imperatore jubente) inter Episcopum & Comitissam de prædiis & decimis anno DCCCXVI, ubi testium & notarii nomina sunt expressa. Quod si Presbyter fuit, quomodo appellatur Episcopus in Tabulis Ecclesiæ Rhegiensis? Hæc Ferrarius: ex quibus aliæ subnascuntur difficultates. Nam neque Ludovicus Pius Imperator, anno istic scripto coronatus Metis, unquam in Italia fuit post obitum patris Caroli Magni; neque post, conciliabulum anni DCXCVIII ullum Aquilejæ scitur Concilium esse celebratum, per secula quinque sequentia, usque ad annum MCLXXXIV; neque Regiensis Episcopus ullus invenitur apud Vghellum, qui tali anno sederit, nomine Azo: sed ad annum DCCCXC dicitur creatus XXIV Azzius, & a barbaris occisus an. DCCCXCVIII. Fatetur Vghellus, Regio defuisse historicum, qui vetustæ civitatis eventus opesque jaceret in commentarios, seque ex quodam Fulvii Azzalini compendio satis jejuno, quod habemus impressum an. 1623, [hic vero num an. 816] aliisque monumentis contexuisse seriem Regiensium Episcoporum, in qua primum constituit S. Prothasium S. Barnabæ Apostoli discipulum. Quo seposito, & initium sumendo a Cromatio qui Constantini magni ætate sedere cœperit, maneret trigesimus tertius Azzius, in Chronico appellatus Azo; Hunc autem si liceret in vivis retinere ultra annum jam dictum, una cum successore Fredulpho occiso ab iisdem Barbaris, eodemq; quo Azzius anno (nam Petri, Episcopi secundum nos XXXV, ante annum DCCCCIV nulla invenitur memoria) solum mutandus esset annus DCCCXVI in annum DCCCCI, & haberetur annus primus Imperatoris Ludovici, non Pii, sed filii Bozonis: quemadmodum hujus annos numerandos intendimus comprobare in particulari exercitatione de succeßione & Chronologia Regum & Imperatorum Italicorum, [an potius 901 sit translatus.] post mortem Caroli Craßi seculo IX & X, in jam pridem parato & nunc tamen dando tractatu de chronologia Pontificum Romanorum. Certe nihil frequentius factum videmus a chronicorum compilatoribus, quam quod in describendis veterum diplomatum instrumentis annos Christi vel adjecerint de suo, vel ex suo sensu immutarint. Si ergo dixerimus anno I Ludovici Imperatoris signatum diploma istud Regiense fuisse, pronum fuit ab homine nesciente quem potius eligeret, eligi hujus nominis primum Caroli filium, pro filio Bozonis, tanto potius, si æque notus fuisset, huc referendo, quanto certius est eum in istis partibus atque imprimis Veronæ Imperii sedem obtinuisse. Neque vero difficile erit credere, quod tali anno, videlicet DCCCCI, Synodus aliqua Episcoporum, præsertim Lombardicorum, Aquilejæ convenerit; sive ad consulendum firmitati novi Imperii contra exauctoratum Berengarium; sive ad conservandam Italiam ab incursione barbarorum, quos e Pannonia per Forum-Iulii transitum molientes repulerat quidem insigni victoria Fridericus Aquilejensis Patriarcha circa finem seculi IX, non ita tamen quin essent quotannis metuendi, uti patet vel ex ipsius Azonis seu Azzii & successoris Fredulphi cæde a barbariis iisdem patrata, anno ut vult Vghellus DCCCXCVIII; ut nos conjectamus DCCCCII, vel III. Ceterum expecto ut obtineam Regio integri diplomatis ecgraphum, huic conjecturæ plura forsan subsidia allaturum, si verum; sin autem falsum est, plura suæ fictionis indicia. Interim dico Possidonios plures esse potuisse, nec sine fundamento id omne tenendum in confuso, quod simplicitas majorum nescivit distinguere propter homonymiam; quodque eadem ex more, peßimo quidem, sed usitatißimo, ad aliquem sui nominis celebriorem recurrens, in unum contulit, non obstante diversitate dierum quibus Calamensis Episcopus, & Patronus Mirandulanus coluntur, hic XVI Maji, ut diximus; iste XVII. Quia tamen Canonici Regulares & Eremitæ S. Augustini eumdem putant, noluimus eorum sententiæ, licet parum nobis probatæ, præjudicare separatim agendo de utroque velut certo diversis: cum præter jam dicta nihil aliud singulare occurrat circa ejus, qui Presbyter solum fuisset, vitam, miracula, venerationem.

VITA
ex Vita & Operibus S. Augustini collecta.
Auctore Innocentio Keferlohero Can. Reg. Diessensis in Bavaria Abbatiæ Decano.

Possidius, Episcopus Calamensis, discipulus S. Augustini (S.)

A. KEFERLOHERO.

PRÆFATIO.

[1] Da occasionem sapienti, inquit Sapiens, & addetur ei sapientia. [Prov. 9] Cum igitur ex levi sæpe occasione, sapiens materiam sumat altioris sapientiæ, qui etiam plerumque per alterius stultitiam fit eruditior; præsentem Vitam colligere ausus fui. Atque utinam eorum saltem unus, qui in aliis, forsan minus utilibus minusve necessariis, desudarunt, in quorumdam Sanctorum conscribendis gestis laborem impendissent suum, [Quam utiliter in Actis Sanctorum laboretur.] quanta cum fidelium ædificatione id, quantoque cum Dei honore fecissent? Quod de eorum Vita Sanctorum maxime intelligendum est, qui de Ecclesia Catholica antiquitus tam præclare meriti sunt, Sanctorum Alypii, inquam, & Possidii; quorum ille Tagastæ, hic Calamæ, uterque in Africa Episcopus, & discipulus sancti Patris nostri Augustini fuit. Ceterum id per tot annorum centurias, a tot præstantibus historiographis prætermissum fuisse, rem altius consideranti, rectissime in unum abyssale Dei judicium referendum mihi videtur. Neque enim crediderim tot eximiis scriptoribus ad id vel ingenium, vel eruditionem, vel alia requisita defuisse subsidia, quæ unus S. Augustinus ubertim suppeditasset. Certe ego ex hujus sancti Doctoris operibus, & privato erga utrumque Sanctum studio, & fraterna hortante caritate, & sanctæ nutu obedientiæ, Vitam utriusque Sancti conatus sum compilare, bona spe fretus, fore, ut per conatum hunc meum aliquorum peritiorum calamum excitem studiumque rudia mea expoliendi, quod meis precibus non desinam ab Omnipotente Deo impetrare.

CAPUT I.
S. Possidii ordinatio, & patientia a Gentilibus tentata.

[2] Sanctus Possidius Afer, S. Augustini in monasterio discipulus, [Augustini per 40. annos familiaris] & per annos fere quadraginta familiaris (sicut in fine libri de vita sancti Doctoris a se scripti testatur) non tantū sacras ab eo litteras didicit, sed morum quoque sanctimoniam ita feliciter assecutus est, ut tanti magistri & in Christo parentis imaginem proxime referret, ut ipsemet aliquando testatus est S. Augustinus. Scribens enim ad certum Episcopum; Nimis autem ingratum, inquit, ac ferreum fuit, ut te qui nos sic amas, hic sanctus frater & collega noster Possidius, in quo nostram non parvam præsentiam reperies, vel non disceret, vel sine nostris litteris disceret. Est enim per nostrum ministerium non litteris illis, quas variarum servi libidinum liberales vocant, sed dominico pane nutritus, quantus ei potuit per nostras angustias dispensari. Hujus intuitu sanctitatis pariter & doctrinæ, defuncto Megalio Calamensi Episcopo, [factus Calamæ Episcopus] in Pastorali munere sufficitur Possidius. Qui factus Episcopus, nihil antiquius habuit, quam ut ad formam sancti Magistri sui Augustini collegium institueret Religiosorum, quos sui similes, id est, sanctos efficere verbo & exemplo studiosissime sategit; ut haberet, qui Patri suo spiritus essent solatium, & fidelibus rectissimorum morum speculum. Sed difficillima Possidio erat ea Episcopalis officii provincia, ob multa pericula, cum a Paganis, tum a Donaristis hæreticis: quorum utrique cum in illa civitate numero valerent, in Christianos Catholicos magno aliquoties furore debacchati sunt.

[3] Edictis nuperrime tam Paganos quam Manichæos cohibuerat Imperator Honorius: illos, ut idolis nullum porro honorem deferrent, festa profana prætermitterent; [non obstantibus edictis contra hæreticos,] hos (quibus postea comprehendit & Donatistas) ut sectam suam suæque exercitium sectæ penitus missa facerent: & quidem utrosque sub gravi pœna. His tamen non obstantibus, agitant paulo post Pagani in opprobrium promulgatarum legum, nec sine luculenta Christianæ religionis contumelia, sacrilegam suam solennitatem. Opponit se Pastorali zelo verbisque gravissimis Possidius: sed impii nec oratione ejus commoti, nec grandine mox divinitus immissa perterriti, ecclesiam semel, iterum, ac tertio lapidibus impetunt, subjectis facibus incendunt, Clericum unum, ceteris fuga dilapsis, occidunt: sanctus Episcopus, quem præcipue ad necem petebant, vix atque ægre evasit. Quæ omnia S. Augustinus, re postea coram inspecta, per epistolam 202 est testatus. Contra recentissimas, inquit, leges Kalend. Juniis, festo Paganorum, sacrilega solennitas agitata est, nemine prohibente; tam insolenti ausu, ut, quod nec Juliani temporibus factum est, petulentissima turba saltantium in eodem prorsus vico ante fores transiret ecclesiæ. [gravem ab his vexationem patitur:] Quam rem illicitissimam atque indignissimam Clericis prohibere tentantibus, ecclesia lapidata est. Deinde post dies ferme octo, cum leges notissimas Episcopus Ordini replicasset, & dum ea, quæ jussa sunt, velut implere disponunt; iterum ecclesia lapidata est. Postridie nostris, ad imponendum perditis metum, quod videbatur apud Acta dicere volentibus, publica jura negata sunt: eodemque ipso die, ut vel divinitus terrerentur, grando lapidationibus reddita est. Qua transacta, continuo tertiam lapidationem, & postremo ignem ecclesiasticis tectis atque hominibus intulerunt: unum servorum Dei, qui oberrans occurrere potuit, occiderunt; ceteris, partim ubi potuerunt latitantibus, partim quo poterant fugientibus: cum interea contrusus atque coarctatus quodam loco se occultaret Episcopus, ubi se ad mortem quærentium voces audiebat, sibique increpantium, quod eo non invento gratis tantum perpetrassent scelus. Gesta sunt hæc ab hora ferme decima usque ad noctis partem non minimam. [quæsitusque ad mortem,] Nemo compescere, nemo subvenire tentavit illorum, quorum esse gravis posset auctoritas, præter unum Peregrinum, per quem & plurimi servi Dei de manibus interficere conantium liberati sunt; & multa extorta prædantibus. Per quæ clarum factum est, quam facile illa vel omnino non fierent, vel cœpta desisterent, si cives maximeque Primates ea fieri perfecique vetuissent. Hæc Augustinus, de his, quæ diebus istis Calamæ facta sunt, cujus Ecclesia sub diœcesi Hipponensi constituta erat, adeo ut ejus visitatio ipsi incumberet Augustino, ut ipsemet Possidius noster, ejusdem Ecclesiæ Episcopus, cap. 12 docet: qui accepta clade, ad Magistrum suum confugerat: quemadmodum liquet ex S. Augustini epistola 254.

[4] Quænam autem ista fuerint consecuta non invenimus; nisi quod Possidius, [Imperatorem adit.] expostulaturus adversus Gentiles incendiarios & homicidas illos, navigavit ad Honorium Imperatorem: cujus cum severum ad Proconsulem rescriptum timeretur elicitum; Nectarius, Calamensium facile Princeps, homo Gentilis, ad Augustinum pro salute civium suorum litteras dedit. Cui rescribens Ep. 254 idem Augustinus, de Possidio, apud Imperatorem causam prosequente, meminit. Ibi enim: Habes, inquit, expositas in hac causa cogitationes & vota pectoris mei. Quid autem lateat in consilio Dei, fateor, homo sum, nescio: quidquid illud est, id est justius atque sapientius, & firmissime stabilitum incomparabili excellentia præ omnibus mentibus hominum. [Prov. 19, 21.] Verum est quippe, quod legitur in libris nostris, Multæ cogitationes sunt in corde viri, consilium autem Domini manet in æternum. Proinde quid tempus afferat, quid nobis facultatis, aut difficultatis oriatur; quid postremo voluntatis, [Paganis ex hinc merito sibi timentibus,] ex rerum præsentium vel correctione vel spe, subito possit existere; utrum Deus sic indignetur his factis, ut ea quam petunt impunitate, magis severiusque puniat; an illo modo, quo magis placet, coërcendos misericorditer judicet; an aliqua duriore, sed salubriore eorum præcedente correctione, nec ad hominum sed ad suam misericordiam veraci conversione, quidquid terroris præparabatur, avertat & convertat in gaudium; jam novit ipse, nos autem ignoramus. Ceterum Possidius, ab Imperatore reversus, sedata tempestate, [idola confringit.] ita scelus vindicavit, ut idola destruxisse contentus, reis, gravem ejusdem Imperatoris iram merito verentibus, pœnam mitissimam impetraret. Atque hæ gravissimæ injuriæ sunt, quas a Gentilibus Possidius noster toleravit: hæ Possidii vindiciæ, quibus eas sancte ultus est, nimirum vincendo in bono malum, & maleficia beneficiis compensando.

CAPUT II.
Victoria de Donatistis disputando relata.

[5] Verum his haud paullo minora passus ab hȩreticis Donatistis fuit Possidius; [Concepta inter Catholicos & Donatistas conventionis forma.] ad quæ enarranda antequam descendam, veniam dabis, benevole lector, si rem paullulum altius repetam, nil tamen ab instituto meo recedens. Anno quadringentesimo tertio in Concilio Africano decretum erat, pro concilianda concordia Catholicos inter & Donatistas hæreticos, ut cujusque civitatis Episcopus suum antagonistam conveniret Donatistam Episcopum, quo cum de controversiis fidei ageret, & pars victa victrici cederet. Et ut omnia succederent ordinatius, conveniendi certa præscripta forma fuerat, quam Catholici observarent, dum Donatistas convenirent, quæ erat hujusmodi. Convenimus vos ex concilii nostri Catholica auctoritate missi, [post editam Formam conventionis.] de vestra correctione gaudere cupientes, considerantes Domini caritatem, qui dixit: Beati pacifici, quoniam filii Dei vocabuntur; & admonuit per Prophetam etiam, his, qui dicunt se fratres nostros non esse, dicere nos debere, Fratres nostri estis. [Matth. 5, 9.] Hanc ergo pacificam ex caritate venientem conventionem nostram contemnere non debetis, ut si quid veritatis habere vos arbitramini, non dubitetis asserere: id est, ut congregato vestro concilio, deligatis ex vobis, quibus causam assertionis vestræ committatis; ut nos possimus hoc facere, ut etiam de nostro concilio deligantur, qui cum eis, quos delegeritis, constituto loco & tempore, quidquid quæstionis est, quod vestram a nobis separat communionem, cum pace discutiant: ut tandem aliquando, adjuvante Deo nostro, finem veternosus error accipiat: ne propter animositatem hominum, infirmi nostri & ignari populi sacrilega dissensione dispereant; si enim hoc fraterne acceperitis, veritas facile innotescet. Hactenus forma, quam dicebant conventionis.

[6] Ceterum timebant Catholici Episcopi, ne, (quod post etiam accidit) Donatistæ, qui publicis Actis ad ineundam pacem atque concordiam per Catholicos Episcopos vocarentur, non tantum non consentirent, sed nec ad disputationem cum iisdem descenderent, tam causæ diffisi suæ quam doctrinæ. Ergo eorum salutis studiosi iidem Catholici Episcopi, petiverunt ab Imperatore, ut ad mutuam collationem legibus compellerentur, quod & impetrarunt. Jam quid hac prudenter adhibita cautela acciderit Possidio, [provocat Crispinum Pseudo-Episc. Calumæ] juxta præscriptam formam convenienti Crispinum, ejusdem civitatis cujus ipse erat, partis tamen Donatistarum Episcopum, nemo melius retulerit ipso Augustino. Ait igitur scribens ad Cresconium Grammaticum Donatistam lib. 3 c. 46: Interea Crispinus Calamensis vester Episcopus, a Possidio collega meo in eadem civitate apud Acta conventus, ad concilium vestrum primo distulerat, pollicens cum collegis suis ibi visurum, quid respondere deberet. Deinde post non parvum tempus, repetita conventione, rursum apud Acta respondit, ista scilicet: Verba viri peccatoris ne timueritis. [1 Mach. 2, 62.] Et iterum: In aures imprudentis cave ne quidquam dixeris; ne cum audierit, irrideat sensatos sermones tuos. [Prov. 23, 9.] Postremo hanc responsionem meam Patriarchali sermone definito: Recedant a me impii: vias eorum nosse nolo. Hactenus recitata ab Augustino verba Crispini, apud Acta Consularia scripta: quam vero turgida, & quam inflato corde, animoque tumenti prolata? Unde idem sanctus Augustinus: Hanc (inquit) ejus responsionem cum docti indoctique riderent, quippe hominis dicentis, verba viri peccatoris se non timere, cui respondere minime auderet, &c. expendit ejus responsionis sententias singulas, [cumque superbe ac fatue diu tergiversatum] quas in omnibus ostendit prorsus fatuo esse homine dignas. Cum ergo ista responsio a multis intelligeretur, multis etiam demonstraretur quantum inanis esset, quantum attinebat ad causam; quam vero amara & maledica, quod non pertinebat ad causam; atque ita ejus, sicut apud nos habetur, doctissima annositas, hesterno contra stante tirone, nihil adversum veritatem posse videretur; Crispinus tam suo suorumque pudore, quam legum necessitate compulsus, modo jactare cœpit, se velle de summa quæstionis cum ipso Augustino disserere. At idem Sanctus, satius fore ratus, si disputandi hic munus in suum discipulum declinaret; ipsi Possidio suo detulit, imo ursit ut acceptaret: qui obsecutus est feliciter, pro ut ipse his ipsis verbis eleganter recenset in vita Magistri sui cap. 12.

[7] Memorabili Augustino Antistite omnimodis instante, ad controversiam ambo ipsi Calamenses Episcopi venerunt, & de ipsa diversa communione tertio conflictu secum egerunt, [tandemque ab Augustino coactum convincit disputando,] magna populorum Christianorum multitudine causæ exitum apud Carthaginem & per totam Africam expectante. Atque ille Crispinus Proconsulari & libellari sententia est pronuntiatus hæreticus; proque illo apud Cognitorem Catholicus Episcopus intercessit, ne auraria mulcta exigeretur: & est beneficium impetratum. Unde cum ingratus ad piissimum Principem provocasset; ab Imperatore relationi debitum est responsum solutum, & consecutum præceptum, nullo prorsus loco Donatistas hæreticos esse debere, & eos ad jura legum omnium contra hæreticos latarum ubique teneri debere. Ex quo Judex propter officium, & idem Crispinus, quod minime fuerat exactus, præcepti sunt denas auri libras Fisci juribus inferre. Sed protinus opera data est per Catholicos Episcopos, præcipue per sanctæ memoriæ Augustinum, ut illa omnium condemnatio Principis dimitteretur indulgentia: & Domino adjuvante, perfectum est. Qua diligentia & sancto studio multum crevit sancta Ecclesia. Hucusque Possidius.

[8] In quibus quidem enarrandis, summæ animi moderationis & religiosæ modestiæ specimen edidit, [sicut ipse, de Augustino magnifice] tum quidem primo cum de molitionibus Donatistarum in Augustinum, deque ipso Crispino Calamensi Episcopo sermonem texens, de his quæ ipse ab eo passus sit, cum rem gestam recenseat, nomen tamen suum silentio penitus (ne sua facta prædicare videretur) obvolutum reliquit: tum etiam quod agens de publica disputatione triduana, qua Crispinus est convictus hæreticus, nomen suum pariter prorsus reticet; adeo quod, nisi S. Augustinus suis scriptis aperuisset, id præstitum a Possidio penitus remansisset obscurum. Altum scilicet sibi impresserat silentium vir sanctus, quod sancti Patres tum ante tum post ipsum communiter docuerunt, ut in proloquendis, quæ in laudem nostram quoquo modo redundare queant, quam cautissimi simus. [Tob. 4, 14, 2 Cor. 12, 2] Hinc sibi abs Tobia seniore dictum putabat; Superbiam nunquam in tuo sensu, aut in tuo verbo dominari permittas: institutus etiam S. Pauli exemplo, [de se modestissime narrat.] eumdemque docilis discipulus secutus magistrum, qui cum magna quædam atque honorifica de se (quod ita fidelium ædificationi Deique gloriæ amplificandæ congruere sciebat) scribere constituisset, fecit id obscure ac verecunde; Scio, inquit, hominem, in corpore an extra corpus, nescio: qui tamen ipse cum majora adhuc dicere potuisset, ut qui, raptus usque ad tertium cælum, viderat quæ non licet homini loqui; Verum maluit, ut ipse ait, parcere. Quam pulchre dixit, inquit Epist. 875 Bernardus, Parco? Non parcit sibi arrogans, non parcit sibi superbus, non cupidus vanæ gloriæ & jactator actuum suorum, qui vel sibi arrogat, quod est; vel mentitur, quod non est. Solus qui vere humilis est, parcit animæ suæ: qui ne putetur, quod non est, semper, quantum in se est, vult nesciri, quod est: quod ipsissimum a S. Possidio nostro laudabiliter factitatum miramur, atque utinam & imitemur!

[9] Ergo cum verbis causam evincere diffideret Crispinus Donatista, armis eam obtinere satius judicavit. Id quonam modo per alios perfecerit, describit lib. 3 contra Crescon. cap. 46. S. Augustinus. Subito post paucos dies iter agenti Possidio, alius Crispinus ejus Presbyter, & (ut perhibetur) propinquus, tetendit insidias armatorum: in quos pene jam noster inciderat, nisi eis prospectis atque nuntiatis, ad quemdam fundum fugiens divertisset, ubi ille nihil auderet, vel non prævaleret; vel si quid etiam fecisset, negare non posset. Quo comperto, continuo consecutus est tanta cæcus insania, ut jam latere turpe arbitraretur. Tunc domum, in qua cum suis se Possidius incluserat, sepire armatis, lapidibus circumtundere, [Graves a Crispini sectatoribus injurias passus,] ambire flammis, aditum ex omni parte moliri. Quæ vero aderat incolentium multitudo, memor periculi sui, si in eo loco aggressum tantum facinus impleretur; partim illum deprecabatur ut parceret, quem resistendo non audebat offendere; partim vero ignes suppositos extinguebat. Cum ille nihilo segnius cœptis fervidus atque inexoratus instaret; cessit aliquando ictibus janua, ingressi sunt: sauciatisque cæde jumentis, quæ in inferiore domus parte compererant, de superioribus Episcopum deposuerunt, afficientes plagis & contumeliis. Ubi ne gravius sævirent, intercessit ipse Crispinus, velut aliis rogantibus flexus, quorum non tam videbatur in ira sua curare deprecationem, quam in facinore testimonium formidare.

[10] In pœnam tam atrocis injuriæ, jusso Crispino ex lege decem auri libras pendere, memor Christianæ mansuetudinis Possidius, impunitatem ei primum a Proconsule, deinde ab Imperatore Honorio, qui mulctam adhuc ratam volebat, obtinuit. Sed juverit Augustinum ipsum audire, rem exactius enarrantem. Hæc postquam nota facta sunt in oppido Calamensi, expectabatur Crispinus Episcopus vester, quemadmodum suum Presbyterum vindicaret. Accessit etiam protestatio municipalibus Gestis expressa, cujus vel timore vel pudore cogeretur exercere ecclesiasticam vindictam. Quod cum omnino contemneret, tantusque fieret vestrorum tumultus, ut quia veritati prædicandæ respondere non poterant, itinera clausuri putarentur, imo vero etiam cernerentur; [intercedit ne ut hæreticus juxta legem mulctetur.] leges (quæ non deerant, sed, quasi de essent, in nostris manibus quiescebant) adversus Crispinum Episcopum vestrum commotæ sunt, magis ut nostra mansuetudo demonstraretur, quam ut illorum puniretur audacia. Neque enim aliter innotesceret, quid adjutorio Christi Ecclesia in suos inimicos posset, & nollet; non secundum hæreticam præsumptionem privato favore Circumcellionibus sævientibus, sed secundum Propheticam veritatem jugo Domini Dei subditis legibus. Exhibitus igitur Crispinus, & quod se esse Proconsuli quærenti negaverat, facillime convictus hæreticus, decem tamen libras auri (quam mulctam in omnes hæreticos Imperator Major Theodosius constituerat) intercedente Possidio, non est compulsus exolvere. Qua mitissima sententia non contentus, nescio quo consilio, quod displicuisse vestris omnibus dicebatur, ad ejusdem Theodosii filios provocandum putavit. Acceptatum est. Rescriptum est. Quid aliud? nisi quod pars Donati jam sciret, se ad illam pœnam aurariam cum ceteris hæreticis pertinere; cum quibus propter communionem talis persecutionis aut communem se deputet habere justitiam; aut si non deputat, non se ideo jactet justam, quæ ea pœna coërcetur, qua coërceri & eas hæreses videt, quas concedit injustas. Hæc Augustinus.

CAPUT III.
Legatio ad Honorium Imp. Acta in collatione Carthaginensi. Reliquiæ S. Stephani acceptæ.

[11] Is porro vir erat Possidius, qui etiam gravissimæ legationi aptus dignusque judicaretur, [Destinatur Legatus ad Honorium Imperat.] ut ad Imperatorem mitteretur. Occasio legationis hæc erat. Quo anno tumultibus Italia fuit agitata, Africana vero Ecclesia pace frueretur, congregatum est Carthagine concilium, ex quo decreta est legatio Episcoporum ad Honorium Imperatorem. Quid autem, & qui cum eo acturi forent, ejusdem Synodi præfatio declarat. Nempe eosdem Legatos missos esse contra Donatistas: hæc enim habet: In hoc concilio legationem susceperunt contra Donatistas, Florentius, Possidius, Præsidius, & Benenatus Episcopi, eo tempore, quo lex data est, ut libera voluntate quis cultum Christianitatis acciperet. Ergo unus de legatis Episcopis noster Possidius erat; qui cum collegis suis legationem feliciter obiit. Cum enim Attalus tyrannus Romanum invasisset imperium, & jam Africam esset tentaturus; nimirum Heracliani in Africa Comitis, vel Macrobii in ea Proconsulis consilio, Imperatoriæ leges adversus Donatistas siluerunt; quod in discrimine posita videretur universa Africana provincia, si tot legibus exagitati & exasperati Donatistȩ pro partibus Attali dimicarent. Quamobrem impetratum fuit ab Honorio Imperatore rescriptum, quo iidem sinerentur eam, quam vellent, religionem amplecti: sicque transacta res est. Cum autem periculum illud cessasset, Attalo exauctorato; Africani Episcopi, quod viderent Honorii rescriptum in magnum Christianæ religionis dispendium vertere, collecto Carrhagine Episcoporum conventu, una omnium sententia decrevere, mittendam esse ad Imperatorem Honorium legationem, quam ornarent quatuor illi Episcopi, ad hoc munus electi, qui rogarent Imperatorem, ut pro Donatistis datum revocaret privilegium. [ut privilegium datum Donatistis revocetur.] Et hoc est, quod in hujus Synodi præfatione illa sic habetur: Lex data est, ut libero cultu quis Christianitatem acciperet. Id quod ex certa testificatione deducimus, videlicet ex rescripto Honorii Imperatoris, quo ipse annuisse comperitur petitioni eorumdem legatorum Episcoporum. Nam is rescriptum hoc anno dedit ad Heraclianum in Africa Comitem, quod sic habet: Oraculo penitus remoto, quo ad ritus suos hæreticæ superstitiones obrepserant, sciant omnes sanctæ legis inimici, plectendos se pœna & proscriptionis & sanguinis, si ultra convenire per publicum execranda sceleris sui temeritate tentaverint. Qui ipsissimus legationis intentus finis optatissimusque successus fuerat.

[12] Anno insequente celebre illud convocatum est concilium Carthagine, ubi ex parte Catholicorum totius Africæ convenerunt CCLXXXVI; [anno 411 interest collationi Carthaginensi,] cum ferme CXX in suis Ecclesiis, senectute & morbis præpediti, remansissent, essentque eo tempore LX sedes Episcoporum pastoribus orbatæ. Præfuit Collationi (sic enim vocari placuit etiam tunc, potius quam Concilium) Marcellinus Comes Tribunus & Notarius, ut Cognitor tantum, non ut Judex. Summa rei erat in eo ut schisma Donatistarum tolleretur. Atque in hac Collatione noster sanctus Possidius, habita consideratione sanctitatis & eruditionis in eo eximiæ, unus ex septem delectis disputatoribus erat, qui cum Donatistis de re, cujus causa convenerant, ageret. Quid vero singulis trium dierum illorum, quibus disputatum est, gestum sit; quibusque futilibus subterfugiis Donatistæ usi fuerint, ne ad disceptandum de causa veniretur; sed & quantis probris ac contumeliis Catholicos affecerint, cum contra Catholici omnibus eos modis demulcere studentes, eosdem ut fratres amplecterentur; quomodo denique de causa loqui tandem a Marcellino coacti, manifestissimis probationibus de schismate & hæresi convicti fuerint, ac tandem Marcellini sententia damnati, Actisque subscribere compulsi; hæc omnia fuse tum sanctus Augustinus (qui & ipse unus cum sancto Possidio ex septem disputatoribus delectis erat) commemorat; tum in epistola habentur Synodali concilii Cirtensis, anno sequenti a Catholicis in Numidia celebrati, ut occurreretur calumniis Donatistarum, quibus conabantur irritam reddere prædictam Collationem; dum inter alia mentiebantur, Marcellinum præmiis fuisse corruptum a Catholicis, nullamque ejus sententiam esse dicendam, quam ipse noctu pronuntiasset: consumpserant enim variis tergiversationibus diem ultimum, adeo ut Marcellinus in eos noctu pronuntiare coactus esset. In quos sanctus Augustinus plura: & inter alia de more Judicum, ut ad noctem judicium sæpe protraherent. Idem Sanctus, Milevitano quoque concilio præsens, egregiam operam præstitit.

[13] In illa Collatione quantum momenti Possidius noster attulerit, discas licet tum ex subsecuto fructu, [& Petilianum Donatistam confundit:] qui amplissimus extitit, quem legas apud S. Augustinum; tum ex iis, quæ Possidius illic generose prolocutus est, colligas. In specimen sint, quæ pauca subjungo, ut vel ex unge, quod ajunt, leonem agnoscas simul, & S. Possidii in Collatione illa famosa Apostolicum zelum, & præstitam pervideas operam. Cum hæreticus Episcopus Petilianus gloriabundus dixisset; Episcopos nos meritis Christi Domini nostri, & dicimus, & sæpe actis publicis dictum est &c. subdit noster Possidius; Episcopos meritis probare opus est, non jactare. Cum idem Petilianus multa ad rem non spectantia immodeste effutiisset in Catholicos; Possidius Episcopus Ecclesiæ Catholicæ dixit: Qua impatientia & tumultu agant, sit testatum his gestis, interlocutione Nobilitatis tuæ (o Marcelline) causam enim satis timent, ad cujus meritum omnino descendere nolunt. Non sint vacua omnia, quæ a partibus nostris in prosecutionibus tanta dicta sunt, de Ecclesiæ Dei promissionibus & exhibitionibus. Quid tergiversantur? quid nescio quæ forensia rimantur? Jam dignetur Nobilitas tua pronuntiare faciem defensionis eorum. Rursusque Petilianus cum ad protractionem causæ dixisset; Non est equidem pars Catholica, nisi quæ hujus conflictationis sumpserit palmam: igitur cupimus recitari, quæ in judicio Proconsulari & Vicariæ præfecturæ ab ipsis (Catholicis) sunt ante longius prompta atque petita; Possidius Episcopus Ecclesiæ Catholicæ dixit, eum irridens; Si de causa præsumeres, ad causæ meritum venires. Et quæ alia plura dixit Christianæ libertatis & Pastoralis zeli plena.

[14] Subinde dignata est divina bonitas, devotam fidelis servi sui Possidii mentem Reliquiis sacris recreare. [donatur Reliquiis S. Stephani,] Orosius Presbyter, Hispanus genere, missus ab Augustino Episcopo Hipponensi pro discenda animæ ratione ad S. Hieronymum, Reliquias B. Stephani nuper inventas, rediens, primus intulit Occidenti. Acceperunt ex iisdem reliquiis partem ab Orosio inter alios S. Possidius noster, Augustinus Hipponensis Episcopus, & Euodius Episcopus Uzalensis: a quibus in Proto-martyris memoriam erectȩ fuerunt ecclesiæ, in iisdemque eædem sacræ Reliquiȩ collocatæ; ab Euodio primum, inde a Possidio, ac postea ab Augustino, ut ipse lib. 2 de civitate Dei c. 8 testatur his verbis: Nondum est autem biennium, ex quo apud Hipponem-regium cœpit esse ista Memoria; Stephani Proto-martyris scilicet: & multis (quod nobis certissimum est) non datis libellis de iis quæ mirabiliter facta sunt, illi ipsi qui dati sunt, ad septuaginta ferme numerum pervenerunt, quando ista conscripsi. Erant libelli ipsa facti miraculi certa scriptis mandata testificatio. Subdit autem: Calamæ vero, ubi & ipsa Memoria prius esse cœpit, & crebrius dantur, & incredibili multitudine superant. Uzali etiam, quæ Colonia Uticæ vicina est, multa prȩclara per eumdem Martyrem facta cognovimus; cujus ibi Memoria, longe prius, quam apud nos, ab Episcopo Euodio constituta est.

CAPUT IV.
Incursio VVandalica, Possidii scripta & obitus.

[15] At ne hæc quidem diu stetit lætitia. Nam tot Gentilium furores, [Post vastatam a Wandalis Calamam,] tot hæreticorum insectationes, barbarorum excepit immanis irruptio & grassatio, priora longe superans. Nam exinde vir Dei Possidius coactus fuit, post tot hominum cædes, tot ecclesiarum ruinas, etiam suarum ovium interitum, propriæque civitatis videre excidium. Hoc ipsemet in Vita S. Augustini cap. 28 indicans; Verum brevi consequenti tempore, inquit, divina voluntate & potestate provenit, ut manus ingens, diversis telis armata & bellis exercitata, immanium hostium Wandalorum & Alanorum, commixtam secum habentes Gothorum gentem, aliarumque diversarum gentium personas, ex Hispaniæ partibus transmarinis, navibus Africæ influxisset & irruisset: universaque per loca, Mauritaniarum etiam, ad alias nostras transiens provincias & regiones, omni sæviens crudelitate & atrocitate, cuncta quæ potuit expoliatione, cædibus diversisque tormentis, incendiis aliisque innumerabilibus & infandis malis depopulata est; nulli sexui, nulli parcens ætati, nec ipsis Dei Sacerdotibus vel ministris, nec ipsis ecclesiarum ornamentis seu instrumentis vel ædificiis. Et post de S. Augustino loquens, subdit: Vix tres superstites videbat ex innumerabilibus ecclesiis, hoc est, Carthaginensem, Hipponensem, & Cirtensem, quæ Dei beneficio excisæ non sunt, & earum permanent civitates, & divino & humano fultæ præsidio; licet post ejus obitum urbs Hipponensis incolis destituta, ab hostibus fuerit concremata.

[16] Calama vastata, Possidius ad suum Patrem profugit S. Augustinum, Hipponem-regium, tutum ratus futurum asylum: [ad S. Augustinum fugit:] sed frustra. Licet enim urbs illa egregie munita contra vim etiam magnam hostium esset; tamen apparuit, non esse consilium contra Dominum, & nihil esse inaccessum iræ divinæ; quæ profecto invaluit etiam contra Hipponem. [Prov. 2, 130] Accrevitque, inquit Possidius, mœroribus & lamentationibus ejus, ut etiam adhuc in suo statu consistentem, ad eamdem Hipponensium regionum civitatem ab iisdem hostibus veniretur obsidendam: quoniam in ejus tunc defensione fuerat constitutus Comes quidam Bonifacius, cum Gothorum quondam fœderatus exercitu. Quam urbem, ferme quatuordecim mensibus conclusam, obsederunt: nam & littus illi marinum interclusione abstulerunt. Quo etiam nos ipsi de vicino cum aliis nostris Coëpiscopis confugeramus, in eademque omni obsidionis tempore fuimus. [obsidetur in urbe Hipponensi:] Ubi nobiscum super his infortuniis sæpissime colloquebamur, & Dei tremenda judicia præ oculis nostris posita considerabamus, dicentes: Justus es Domine, & rectum judicium tuum. Pariterque dolentes, gementes & flentes orabamus miserationum Patrem & Deum omnis consolationis, ut de eadem nos tribulatione sublevare dignaretur. Ubi cum S. Augustinus tertio obsidionis mense decubuisset lecto, febribus fatigatus est; membris omnibus sui corporis incolumis, integro aspectu atque auditu, adstante inter alios Religiosos Fratres S. Possidio, [adest morienti Augustino;] obdormivit in pace cum Patribus suis, in bona senectute. Pro cujus commendanda anima in corporis depositione, Sacrificium Deo obtulit idem S. Possidius, Patri suo usque ab extrema inseparabiliter adhærens, atque postrema ut decuit caritatis officia exhibens.

[17] Postremo inter singularia Dei munera, seu Possidio seu per Possidium nobis concessa, sane inter laudes Possidii non postremas, duo quæ supersunt numeranda censeo. Unum, quod libros sancti Doctoris Augustini (tantum Ecclesiæ thesaurum) tanta diligentia custodivit, ut eo frui, post tot annorum centurias, etiam nos modo possemus. Tanta autem, inquit idem Possidius, ab eodem dictata & edita sunt, tantaque in Ecclesia disputata, excepta, atque emendata, vel adversus diversos hæreticos conscripta, vel ex Canonicis libris exposita, ad ædificationem sanctorum Ecclesiæ filiorum, [librorum ejus indiculum texit,] ut ea omnia vix quisquam studiosorum nosse & perlegere sufficiat. Verumtamen ne veritatis avidissimos in aliquo fraudare videamur, statui Deo præstante in hujus opusculi fine, etiam eorumdem librorum, tractatuum, & epistolarum Indiculum adjungere: quo lecto, qui magis Dei veritatem, quam temporales amant divitias, sibi quisque quod voluerit ad legendum & cognoscendum eligat, & id ad scribendum vel de bibliotheca Hipponensis Ecclesiæ petat, ubi emendatiora exemplaria forte potuerit invenire; vel unde valuerit inquirat, & inventa describat & habeat, & peteni ad scribendum sine invidia etiam ipse tribuat. Ante proximum vero diem infirmitatis obitus sui a se dictatos & editos recensuit libros, sive eos quos primo tempore conversionis suæ adhuc laicus, sive quos Presbyter, sive quos Episcopus dictaverat: & quæcumque in his recognovit aliter, quam sese haberet Ecclesiastica regula, a se fuisse dictata & scripta, cum adhuc Ecclesiasticum usum minus sciret, minusque intelligeret, a semetipso & reprehensa & correcta sunt. Unde etiam duo conscripsit volumina, quorum est titulus, De recensione librorum. Præreptos etiam sibi quosdam libros ante diligentiorem emendationem a nonnullis Fratribus conquerebatur, licet eos postmodum emendasset. Imperfecta etiam quædam librorum suorum, præventus morte, dereliquit. Quique prodesse omnibus volens, & volentibus multa librorum legere & non valentibus, ex utroque divino Testamento veteri & novo, præmissa prȩfatione, præcepta divina seu vetita ad vitæ regulam pertinentia excerpsit, atque ex his unum codicem fecit; ut qui vellet legeret, atque in eo vel quam obediens Deo inobediensque esset agnosceret; & hoc opus voluit speculum appellare. Fecit autem, Indiculo superius promisso compositoque Possidius, ut sciremus posteri, qui libri sancti Doctoris legitimi forent, quinam spurii, tanto Catholicorum bono, quanto damno Hæreticorum. Providebat nempe vir prudens, succedentibus temporibus non defore, qui pro suis vulgandis stabiliendisque erroribus, abjudicaturi opera sancto Doctori essent, quæ revera ejus sunt; & adjudicaturi, quæ non sunt, pro sui libidine cerebri; tantum ut recens excogitatæ suæ Patronum falsitatis S. Augustinum, per summum nefas, seu adducerent seu traducerent. Non minus igitur accurate, quam pie utiliterque, obsecutus mandato sui sancti Patris est Possidius: qui eodem teste, Ecclesiæ Bibliothecam & omnes codices diligenter posteris custodiendos semper jubebat.

[18] Alterum divinæ benevolentiæ argumentum dixerim, [& vitam scribit] sive in Possidium, quod ad fidelium ædificationem meruit Vitam tanti viri, quantum Augustinum suspicimus, stylo non minus veraci, quam pio gravique conscribere; sive in Augustinum ipsum, quod encomiasten adeptus est S. Possidium nostrum, imo suum; qui id sane instar beneficii habuit maximi. Hinc enim est, quod in fine historiæ suæ; Peto autem, inquit, impendio vestram caritatem, qui hæc scripta legitis, ut mecum omnipotenti Deo gratias agatis, Dominumque benedicatis, qui tribuit intellectum, ut hæc in notitiam & præsentium & absentium præsentis temporis & futuri hominum & vellem deferre & valuissem. Næ id ille quidem felicissime præstitit! adjutus nempe ab eo, quem scriptor religiosissimus auxiliatorem initio devocaverat; summam enim, inquit, quæso Majestatem, quo munus hujusmodi a me acceptum ita geram & peragam, ut nec Patris luminum offendam veritatem; nec bonorum Ecclesiæ filiorum ulla ex parte fraudare videar caritatem. Ita pie Sanctus optavit, & datus est illi sensus; invocavit, & venit in ipsum spiritus sapientiæ: quem fideles lectores clare cum fructu sentiunt.

[19] Atque sic, ut hactenus vidimus, placuit divinæ providentiæ in magno amico suo Possidio facere, quod fere solet in Sanctis omnibus, [post magnam rerum vicissitudinem] iis præcipue, quos in hac vita ad ampliorem gratiæ, & in altera ad sublimiorem gloriæ gradum destinavit; ut neque tribulationes, neque jucunditates sinat habere continuas: sed tum de adversis, tum ex prosperis justorum vitam quasi admirabili varietate contexit. Quod eum hic quoque, si alias unquam, fecisse considera. Vixdum enim factus Possidius Episcopus fuerat, cum Ecclesiæ suæ Calamensis videns incrementa, incredibiliter lætatus est; hortabaturque Calamenses, ut numero ac virtute identidem crescerent. Mox hujus extrema gaudii luctus occupavit, Gentilium illo furore successum turbante. Possidii deinde industria & Imperatoris favore Gentiles compressi, Ecclesia restituta est in statum, ita ut magis floreret, celebri illa Crispini confutatione: sed iterum successit turbulentissima illa Wandalicæ vastationis tempestas, quæ tum Africam afflixit omnem, tum Possidii civitatem, universamque extinxit. Mitigavit calamitatem, quod hac occasione frui datum esset & præsentia & exemplo sancti Patris & Magistri sui Augustini, ad quem profugerat: sed is mox Possidii oculis subductus, est & in cælum sublatus. Temperavit privationis dolorem, quod Patris virtutes pertractare & præclara facinora conscribere sibi uni obtigisset, qui id & pro notitia tot annorum, [proprio Vitæ scriptore ad extremum caruit,] quibus eo familiarissime usus fuisset, omnium optime posset; & pro tenero in eum affectu, quo sanctum Patrem sanctus filius deperierat, omnium fidelissime præstare vellet: hoc ipso facto plane dignissimus, ut ejus quoque Vitam describeret aliquis, ex illo sanctorum Episcoporum numero, qui duce ac magistro Augustino, socio autem Possidio in omnibus usi, testes certissimi esse potuerant invictæ patientiæ & virtutum Pontificalium, quibus ille inter publicas calamitates splendidius eluxit. Sed quod hoc vel nemo fecerit, vel si fecit aliquis frustra fecerit, deperditis scriptionis istiusmodi monumentis, posset ad cumulum ceterarum ejus calamitatum adjungi; nisi divinæ cognitionis liber, in quo minutim descripta singula obtinent memoriam sempiternam, humanis qualibuscumque encomiis infinito præcelleret. Nostram ergo, non illius, [ab Ordine tamen ut Sanctus colitur.] in hoc defectu infelicitatem agnoscimus: quia ignorantes quo modo ac loco, anno ac die hinc emigraverit sancta illa anima, certitudinem beatitatis cælestis, ab eadem post mortem obtentæ, debemus petere a constanti nostri Ordinis traditione, eum inter Sanctos suos Patronos soliti numerare: cui denique publicum ecclesiastici Officii Missæque honorem impendere cœpit, hoc primum seculo, electo ad id die XVII Maji: eo quod præcedens dies, quo in Regiensi ac Mirandulana ecclesia colitur S. Possidonius, idem cum nostro hoc S. Possidio creditus, impediatur festiva commemoratione S. Ubaldi, in Apostolico Pii Papæ V indulto nominatim expressi, adeoque apud nos ab immemorabili tempore sic culti, & in diei istius possessione prioris.

DE S. CÆLESTINO MARTYRE,
ASSERVATO ROTNACI IN FLANDRIA.

HISTORICA SYLLOGE
Romanum Pontificatum imperite affictum refutans.

Cælestinus Martyr, asservatus Rotnaci in Flandria (S.)

AUCTORE D. P.

[1] Rotnacum sive Rotornacum, incolis Ronse, Gallis Renessa, oppidum Flandriæ, duobus ab Aldenarda, quatuor a Gerardi-montio situm leucis, Baldrico lib. 1 Chronici Cameracensis cap. 75 dicitur Rotnasce villa Brabantensis, scilicet in antiquo ultra Scaldim Bracbanto. [Rotnaci inter alias Reliquias] Est ibidem Ecclesia collegiata, S. Hermeti Martyri sacra, cujus ibidem esse corpus, Inda translatum per Ludovicum II Imperatorem, Lotharii Imperatoris filium, tradit Miræus in Fastis Belgicis, ad diem XXVIII Augusti S. Hermeti sacrum: ubi addit, ab eodem Ludovico Reliquias SS. Cornelii Papæ, Cypriani Episcopi Carthaginensis, & S. Cælestini apud Rotnacenses cum ampla dote depositas fuisse. Addit Miræus, se ex Archivis Ecclesiæ Rotnacensis accepisse, corpus S. Cælestini XVI Kalendas Junii anni MCLXVII, ex veteri feretro in novum, permissu Episcopi Cameracensis (erat is Petrus Alsatius, Theodorici Flandriæ Comitu filius, Episcopus solo titulo tenus, utpote sacrorum Ordinum expers) esse translatum per Abbatem Einhamensem, [est corpus S. Cælestini elevatum an. 1167.] eidemque Abbati tunc datum fuisse Caput. De novo autem isto feretro agit Rayßius in Hierogazophylacio Belgico pag. 428, ubi ait, quod quas Rotnaci deposuit Ludovicus Imperator Reliquias sanctorum Martyrum Cornelii Papæ, Cypriani Carthaginensis Episcopi, & S. Cælestini, in feretro cupreo pie & honorifice conservabantur, Joannis Haii Theologi & Canonici Tornacensis temporibus: quod quidem feretrum Apostolorum imaginibus erat interstinctum, cujus longitudo quinque fere pedes æquabat, & in ejus margine tales versus inscripti visebantur:

Duplex vita tenet cælos, hic ossa tenentur:
      Ossa sigillavit hic operosa manus.
Sufficit ad titulum: Cælestinum capit aula.
Gaudent in cælis Cornelius & Cyprianus. [tamquam Martyris]
Vita Cælestini gladio fuerat data fini:
Cornelius gladii suscepit acumine funus.
Cum quo bis deni gladio cæduntur & unus.
Carnificisque manu sic passus erat Cyprianus.
Hic Cælestinum Sanctos locat & Cyprianum
Hȩc brevis arca Patres conjungit Apostolicos tres.

[2] Porro, sicuti Apostolici nomen, quatenus etiam S. Cypriano tribuitur, non potest accipi in sua illa strictiori significatione, qua Pontifex Romanus dicitur Apostolicus: sic neque necesse est, ipsum ita sic tributum intelligere Cælestino; maxime cum gladio cæsus dicatur is, cujus Rotnaci habentur Reliquiæ. Est quidem verum, quod neque S. Cornelius credatur a nobis martyrio cruento finivisse Vitam, [non ut Papæ Romani.] & tota Paßionis ejus historia rejicienda refutandaque sit in Tractatu, quem pridem paratum habemus de Chronologia Pontificum Romanorum. Fatendum est tamen historiam istam, seu malis vocare fabulam, antiquißimam esse: quam proinde nemini tunc suspectam sequi potuerint debuerintque Rotnacenses, in condenda epigraphe ista: cur autem errassent in Cælestino, quem constabat in pace rexisse ecclesiam, & obiisse anno Christi CCCCXXXII, Pontificatus sui IX, nulla rationabilis causa fingi potest. Quid? quod qui SS. Cornelium & Cyprianum cum reliqua Ecclesia XVI Septembris colendos assumpserant, nec ignorabant S. Cælestino Papæ primo a veteribus Martyrologiis aßignari VII diem Aprilis, ab Anastasio diem VI, quando & nos de eo egimus, dimisso Aprili maluerint suum S. Cælestinum colere XVII Maji, quando facta est translatio prædicta. Quare licet a posteris, nullum S. Cælestinum Martyrem invenientibus in Martyrologio Vsuardi, quo Belgicæ ecclesiæ ferme sunt usæ usque ad novißimam recognitionem Romani, aliquando sit creditum Rotnaci haberi corpus S. Cælestini Papæ primi; major tamen habenda est fides antiquioribus Epigraphes prædictæ auctoribus, gladio cæsum Patronum suum asserentibus: sicut eis etiam habuit Saussayus in Martyrologio Gallicano, Martyrem appellans. Et hanc sententiam amplexi sunt Bartholomæus Petrus Lintrensis & Georgius Colvenerius Doctores Theologi Duacenses, qui Ioannis Molani Natales Belgicos, in quibus dicebatur Cælestinus Papa, cum Notis anno MDCXVI recudendos curarunt.

[3] Ad Caput quod attinet separatum a corpore; edidit Lucas Acherius tomo X Spicilegii script. vet. Historiam cœnobii Affligemiensis, prope Alostum siti, [Caput Affligemii.] non ita pridem continuatam ex propriis loci monumentis: ubi dicitur pag. 614 Arnulfus Abbas, ex monacho & Priore affligemiensi, ab Einamensibus in Abbatem electus, cum diu cum laude rexisset, abdicante se Godscalco ab Affligemiensibus in Abbatem repetitus: ac dein pag. 615 additur: Ipse autem caput S. Cælestini Papæ Eynamo, vel ut Eynamenses volunt, Rotnaco Affligemium attulit… obiit plenus meritis & diebus circa annum MCLXVIII. Hæc ibi. Supra indicatus Rayssius pag. 3 & 4 refert Reliquias Affligemii asservatas, absque ulla S. Cælestini mentione. Alius ab isto S. Cælestino Martyre videtur etiam esse Cȩlestinus Abbas Blandiniensis, [Alius Cælestinus Ab. Blandiniensis.] patria Scotus: quem a Carolo Martello in exilium trusum, propterea quod Ragenfredi diceretur esse partium, obiisse anno DCCLXV in monasterio Rotornacensi tradit Meyerus in Annalibus Flandriæ. Si tamen ab obitu suo miraculis eum claruisse, atque pro Martyre habitum, posset ostendi; vix dubitarem quin majorum nostrorum vetus simplicitas, propter homonymiam personas temporaque confundens, una cum celebribus Sanctorum Cornelii & Cypriani Reliquiis, etiam allatum a Ludovico Imperatore crediderit, hujus S. Cælestini corpus, tamquam alicujus qui pro Christiana fide sub Imperatoribus ethnicis martyrii agonem gladio consummarit: licet revera non mortuus, sed vivus istuc olim advenerit.

DE SANCTO MONTANO
MONACHO RECLVSO IN GALLIA.
Notitia ex Hincmaro. Cultus in agro Luxemburgensi.

SECULO V

[Commentarius]

Montanus, monachus reclusus, in Gallia (S.)

AUCTORE G. H.

Cvltum sacrum S. Montanus hoc die nactus est, quo ejus corpus translatum: cujus ita meminit in Vsuardi Auctario Molanus: Lauduno Clavato translatio corporis S. Montani monachi. Quæ inde transcripta leguntur apud Canisium & Ferrarium: item quia monachus dicitur, apud Wionem, Dorganium, Bucelinum; [Ante an. 435] a quibus citatur Hincmarus in initio Vitæ S. Remigii, cujus ortum matri diu ante prædixit. Natum esse S. Remigium anno CCCCXXXV ostendimus ad Vitam S. Vedasti VI Februarii num. VII, ergo annis XLV antequam S. Benedictus nasceretur, ut prudenter eum omiserit Menardus. Saussayus in Martyrologio Gallicano, elogio ex Vita S. Remigii desumpto, eum sic exornat ad hunc XVII Maji. Apud Lugdunum-Clavatum translatio corporis S. Montani Reclusi, prophetiæ spiritu & conversationis sanctissimæ gratia præclari: qui S. Ciliniæ, matri S. Remigii Apostoli Francorum, ejusdem nativitatem prædixit. Cumque esset cæcus, vaticinii ut fructum perciperet, post sacræ prolis ortum, materno lacte oculos liniens suos, visum recepit: postque temporalis luminis fruitionem, addita meritis coronide, ad sempiternæ lucis gaudia ovans profectus est. Intelligendus proinde est Montanus, de quo Hincmarus ista scribit.

[2] Erat quidam venerabilis ac dignus professione & nomine, Montanus monachus, in reclusione solitariam vitam ducens, jejuniis, vigiliis atque orationibus continue vacans, nec non ceterarum virtutum insignibus adeo Divinitati se commendabilem reddens, [revelationem sibi factam de S. Remigio nascituro] ut Angelicis sæpe frueretur alloquiis, & frequenter cælestibus visionibus ac revelationibus interesset. Is ergo cum pervigil in oratione pro pace sanctæ Ecclesiæ, quæ multis ac diversis afflictionibus apud Galliarum & Belgicarum provincias vexabatur, Deum omnipotentem indefessis precibus exoraret; nocte quadam plus solito orationem protelans, usque lucis crepusculum in contemplatione permansit. Qui cum lassitudine ac fragilitate carnis compellente, paululum membra sopori dedisset; subito per divinam gratiam Angelorum choris & animarum cœtibus beatissimorum hominum jam cum Deo regnantium, & immortalitatem adhuc corporum expectantium spiritibus interfuit, & familiarissimum cœpit audire colloquium. Inter cetera igitur, quæ in conventu illo cælico audivit, etiam illi sancti spiritus, humanæ salutis avidi, queritari cœperunt de Gallicanæ dejectione Ecclesiæ; & quid facto ad talia opus esset, crebro versare sermone; dicentes quia tempus esset miserendi ejus: duplicia enim receperat pro omnibus peccatis suis, quamquam fæx ejus non sit exinanita. His ita inter se conferentibus, subito vox adfuit, a superioribus atque secretioribus adytis, saluberrime atque suavissime intonans; quæ & præsentium solaretur spirituum mœstitiam, & quod futurum erat gratulabunda promulgaret sententia, ita dicendo: Dominus prospexit de excelso sancto suo, Dominus de cælo in terram aspexit, ut audiret gemitus compeditorum, ut solveret filios interemptorum: ut annuntietur nomen ejus in gentibus, in conveniendo populos in unum & Reges ut serviant ei. Cilinia in utero concipiens, filium pariet nomine Remigium, cui a me salvandus populus committetur. Beata siquidem Cilinia, intenta piis operibus, licet corpore teneretur in mundo, mente conversabatur in cælo …

[3] Vir autem ille venerabilis inter illius temporis innumera pericula, tanta consolatione accepta, Ciliniæ divinum oraculum, gratia Dei perceptum, innotuit. At illa dixit ad Montanum: Quomodo fieri potest ut anus lactem filium? [indicat Ciliniæ matri:] cum mihi a temporibus multis exactis muliebria defecerint, ac vir meus Æmilius vetulus sit, ac in ævoso ejus corpore frigidus extet circum præcordia sanguis, & voluptatis opera in eo penitus emarcuerint… Cui B. Montanus respondit: Scias quia cum ablactaveris puerum Remigium, de lacte tuo perunges oculos meos, & recipiam lumen. Nam ut merita illi accrescerent, sicut & S. Tobiæ juxta divinum sermonem, ut justus justificetur adhuc, idem B. Montanus lumen corporalium oculorum amiserat… Concipitur ergo futurus Christi Pontifex, [& visum recuperat hujus lacte.] & Christi adminiculante misericordia, mater beatissima feliciter filium genuit, cui Remigii secundum Domini dictum in baptismate nomen imponi fecit. Et ablactatus, sicut suus prȩnuntiator prædixerat, lacte matris oculos sui vatis matre obstetricante perungens, lumen illi gratia divina restituit… Ortus est autem in pago Laudensi alto parentum sanguine. Hæc Hincmarus in dicta S. Remigii Vita: quam Fortunato tribuit Flodoardus, qui eadem lib. 1 Historiæ Remensis cap. 10 narrat; addens, Montanum tertio fuisse admonitione pulsatum, ut matri suæ benedictæ Ciliniæ veridica relatione prædiceret.

[4] Alexander Wilthemius, vir antiquæ historiæ peritißimus, e collegio Societatis nostræ Luxemburgensi, [Cultus ejus in agro Lucemburgensi] quod Rector etiam gubernavit, aliquando ad nos ista perscripsit: Intellexi in Aurea-valle traditionem esse, S. Montanum, qui D. Remigii sanctitatis vates matri ejus fuit, cellam habuisse inter Martis-villam & Montem-medium, in loco qui hodieque ibi extat, dictus a S. Montano, cultus a vicinis ob miracula ibi edi solita. Addunt & Reliquias quasdam esse in monasterio Virginum Juveniaci. Nota sunt dicta oppida in Ducatu Luxemburgensi, Mons-Medius vulgo Monmedy ad Carum fluvium, a Francis anno MDCLVII post longam obsidionem interceptum. At Martis-villa vulgo Marville, magis vicina est Dampvillerio. Inter Montem-medium vero & Marvillam super Carum fluvium situm est Juviniacum, nobilißima Benedictini Ordinis & sanctimonialibus frequentißima Abbatia, cujus Antistita Domina est loci, qui olim S. Montani cella, nunc sacellum est; obtineturque ex illius permißione ab Eremitis duobus, quemadmodum didici ex litteris P. Iacobi Pirenne, & parva dumtaxat leuca distat a Parthenone cum prædio eodem spectante. Illuc autem dicuntur institui peregrinationes frequentes ad depellendos pecorum morbos, quæ etiam circum sacellum religiose ducuntur. Sed nulla ibi adest Sancti Reliquia: fuisse tamen aliquando crediderim, & hanc ipsam majoris reverentiæ causa translatam esse ad monasterium: est autem, quantum meminit ipsius Iuveniacensis Pastoris nepos, a prænominato P. Iacobo interrogatus, Os maxillare. Mechliniæ. in ecclesia Societatis Iesu aliqua particula Reliquiarum traditur esse S. Montani, sed an hujus, quis dicet?

[5] Alius S. Montanus Martyr Sirmii in Pannonia relatus a nobis est ex antiquis Martyrologiis die XI Maji, [& 11 Maji.] quo itidem S. Montanus monachus refertur in Ms. Florario, qui prius cæcus per lac matris S. Benigni (imo Remigii) restitutus dicitur in Ms. Vsuardo in Alsatia aucto: quæ de hoc Sancto sunt intelligenda: ut, etiam dum S. Montanus Confessor memoratur in Ms. Martyrologio Ordinis Carmelitani, item alio Coloniæ & Lubecæ anno MCCCCXC excuso, & in Auctario Greveni. Habemus autem Missale Ecclesiæ Laudunensis, anno MDVI excusum, in quo ad XVII Maji præscribitur Missa de S. Montano, cum hac oratione: Propitiare quæsumus, Domine, [Officium proprium 17 Maji.] nobis famulis, tuis per S. Montani Confessoris tui, cujus Reliquiæ in præsenti requiescunt ecclesia, merita gloriosa, ut ejus pia intercessione ab omnibus semper protegamur adversis. Per Dominum &c. & in Kalendario indicatur legenda Lectio tertia de Vita ejus, quam non existimat aliquando propriam extitisse, sed ex Hincmaro acceptam relationem jam supra datam. De ipso porro corpore, ejusque præsenti cultu, & veteribus recentioribusque miraculis si quid nos docuerint Lauduneness, libenter referemus vel ad Appendicem, vel in Supplemento operis per posteros nostros faciendo.

DE SANCTO STEPHANO
PATRIARCHA CONSTANTINOPOLITANO.
Cultus ex Synaxariis. Res gestæ ex Leone Grammatico.

ANNO DCCCXCIII

[Commentarius]

Stephanus, Patriarcha Constantinopolitanus (S.)

AUCTORE G. H.

Celebrant Græci S. Stephanum Patriarcham Constantinopolitanum hoc XVII Maji, ac primo in Menologio Basilii Porphyrogeniti Imperatoris, non nisi post unum ab ejus morte seculum exarato, hoc de eo extat elogium: Eadem die, XVII Maji, [Encomium ex Menologio Basilii Imperat.] memoria Stephani Patriarchæ Constantinopolitani. Hic quidem natus est filius illustris Basilii Romanorum Imperatoris, ob ipsius autem ingenuos mores, ac reliquam prudentiam, animique quietem, & virtutis sublimitatem, cum adhuc juvenis foret, Imperatoris & sacræ Synodi Clerique totius ac populi suffragio, & quod potius dicendum est Dei beneplacito atque judicio, ordinatus fuit Patriarcha Constantinopolitanus. Collocatus autem in magno & sacro throno, & cura magni gregis suscepta, ad felix Ecclesiarum Dei regimen omnes cogitationes impendit: Custosque vigilantissimus & verus Pastor emicuit, suas oves dirigens secundum orthodoxæ religionis leges, misericordia pauperes prosequens, viduas & orphanos defendens, aliosque injuriis oppressos ab iniquorum manibus eruens, ac Deo in omnibus serviens. Quare cum ita se gereret, carnemque continentia castigaret, in ipso ætatis flore ad Christum migravit. Hæc in dicto Basilii Imperatoris Menologio: quæ eadem inde, sed ad XVIII Maji, translata videntur fuisse in pervetustum Ms. Synaxarium Ecclesiæ Constantinopolitanæ, quod Parisiis in Collegio Claromontano Societatis Iesu asservatur, ubi sub initium indicatur eum fuisse fratrem Imperatoris Leonis sapientis, [Ms. Synaxario,] sive Leonis Philosophi. Tertio Cardinalis Baronius ad annum num. 888 num. 9, eadem retulit ex quodam Græcorum Menologio, asserens relatum inter Sanctos, ejusque anniversariam diem natalem agi XVII Maji: quo etiam die sacra ejus memoria celebratur in Mss. Græcis Menæis Mediolanensibus bibliothecæ Ambrosianæ, [& aliis Mss. Menætis:] & duplicibus Taurinensibus Ducis Sabaudiæ, nec non sed ad XVIII in Divionensibus Societatis Iesu, & in his dicitur μνήμη τοῦ ἐν ἁγίοις Πατρὸς ἡμῶν: & quia στέφανος Græce coronam significat, in adjuncto disticho dicitur Stephanus ex peritura vita abiisse, & accepisse coronam non perituram: quod ita Græce exprimitur.

Ἐκ τοῦ διαῤῥέοντος ἐξέβη βίου
Στέφανος, οὗ στέφανος οὐ διαῤῥέει.

Iterum XXVII Maji celebratur in citato Ms. Synaxario, & alio Mazarinico.

[2] Hactenus de ejus cultu in fastis Mss. Græcorum, latius deducta, quod nulla ejus mentio fiat in Græcorum Menæis excusis aut Menologio Sirleti. Ceterum ex Historicis Græcis, qui hæc tempora attigerunt, plane Synchronus ei fuit Leo Grammaticus: qui cum rebus gestis Leonis Philosphi & Constantini Imperatorum, ac S. Stephani fratrum, suam historiam finit, excusam typis Luparæis cum historia Theophanis: & pag. 470 describit Acta Basilii Macedonis Imperatoris, & hæc mox interserit: Porro Imperator, Natalitiorum Christi die, [Solenni pompa baptizatur:] celebri processus apparatu, ad magnam Ecclesiam profectus, Stephanum filium baptizavit, & equis candidis ad currum junctis cum Augusta in eo sedit. Baanes autem Præpositus una cum eis ad palatium usque puerum gerebat, Imperatore per viam nummorum munus spargente. Mortuus est Basilius Macedo Imperator Kalendis Martii anno DCCCLXXXVI, eique succeßit Leo Philosophus filius. Stephanus autem, inquit Leo Grammaticus pag. 475, ejus frater, [consecratur Patriarcha a Theophane:] Syncellus erat cum Photio Patriarcha, ab hoc educatus & eruditus… At Photio se throno abdicare coacto, & in Armenianorum monasterium Bordi dictum detruso, Imperator fratrem suum Stephanum in Patriarchium induxit: qui imminentibus Christi Natalitiis Patriarcha consecratur a Theophane, primæ post Patriarcham Sedis Episcopo, & a reliquis Præsulibus. Vixitque in Patriarchatu annos sex & menses quinque: & vita functus, in Sicellorum monasterio sepelitur. Hæc Leo Grammaticus. At Georgius Cedrenus in Historiarum compendio; Basilius, inquit, Imperator Stephanum filium, reliquis natu minorem, Ecclesiasticorum collegio adscribit. Tum Leo Philosophus, Photio in monasterium amandato, e vestigio in ejus locum fratrem suum Stephanum Syncellum ingerit: quem quia tum Episcopus Heracleæ in vivis non erat, Theophanes Præses designavit.

[3] Referuntur hæc ad annum primum Imperii Leonis, cujus anno tertio dictiur Stephanus, Imperatoris frater, e vita decessisse, & in ejus locum Patriarcha creatus Antonius, cognomento Cauleas. Eadem fere ex Cedreno descripsit Ioannes Curopaltes Scilitza. Vitam S. Antonii Cauleæ, a Nicephoro Philosopho auctore coævo scriptam, [ejus a puero sanctitas.] illustravimus ad diem XII Februarii, in quam cum hujus succeßione S. Stephani decessoris sanctitas sic prædicatur. Hæc gesta S. Antonii movebant amorem Ecclesiæ Christi Sponsæ, ardebatque sitiens eum quem diligebat, & quærebat tempus conjunctionis: & prævidens tempus desponsionis, spe dulci jucunde ducebatur. Sciebat enim fore, ut præcedentis sponsi dignitate minime viduaretur, sed cum transmiserit sacrosanctum virum, qui ab infantia ad Deum vocabatur, eum, inquam, qui ex Corona nominatus fuit, Stephanus, & qui ex fasciis est sacrosanctus, sacrosancto conjungatur: qui ex illius privatione ab ea acceptum mœrorem solvet. Præter hanc prædicti Antonii Vitam, habemus nunc etiam aliam ab alio Nicephoro, Gregora scilicet, concinnatam, totis quidem quatuor seculis post primam, talem tamen quæ Huic magnam lucem allatura quandoque sit, nonnulla etiam suppletura quæ a Nicephoro Philosopho omissa sunt. In hac autem posteriori Antonii vita sic legitur: Cum autem Stephano illius temporis Patriarcha defuncto, qui Throni Patriarchalis solitudinem non ferebant, Cathedra dignum quæritarent, omnium linguis prædicabatur Antonius.

[4] His ita deductis, restant pauca de tempore Sedis S. Stephani breviter indicanda. A Leone Philosopho fratre S. Stephanum in Patriarchium inductum, [tempus Sedis.] & in Patriarcham imminentibus Christi Natalitiis consecratū testatur Leo Grammaticus: factum vero id est anno Imperii Leonis primo, Christi DCCCLXXXVI, & forte circa XVIII Decembris. Addit Leo Grammaticus vixisse in Patriarchatu annos sex & menses quinque ac proinde decessisse XVII Maji anno DCCCXCIII: ad quem annum initium S. Antonii successoris retulit Marquardus Freherus, in Chronologia præposita tomis duobus luris Græco-Romani, Francofurti anno MDXXVI excusis. Sed perperam initium Stephani opposuit anno DCCCLXXV, quando scilicet adhuc imperabat Basilius, cui sequenti dumtaxat anno vita functo succeßit filius Leo Philosophus, sub quo initiatam esse Patriarcham omnes admittunt, etiam Cedrenus & Scilitza; licet perperam anno sequenti hic, ille tertio anno e vita deceßisse asserant. Atque ita tribus eum annis præfuisse etiam scribitur sub finem libri 4 dicti Iuris Græco-Romani, & nos cum Baronio ad Vitam S. Antonii Cauleæ, ubi mortem S. Stephani, & succeßionem S. Antonii retulimus ad annum DCCCLXXXVIII: quod proinde hic cuperemus emendatum.

[5] Porro prædicto S. Antonio succeßit in fine seculi IX Nicolaus Mysticus; & huic XV Maji Indictione III, id est DCCCC Christi anno vita functo successor creatur Stephanus, Amaseæ Metropolita, uti scribit Cedrenus: qui deinde, ut idem ait die mensis Julii ιε᾽, id est XV, non XXV, indictione sexta, [Successorum unus Stephanus 2 colitur] adeoque anno DCCCCIII mortuus est: cum ei muneri præfuisser biennium & menses undecim. Hic est ergo cujus memoria, cum epitheto distinctivo τοῦ ἐξ᾽ Ἀμασείας μετατιθέντος, ex Amasea translati, ad XVIII Iulii inscribitur Synaxariis quibusdam Mss. Mediolani, Taurini & Parisiis, nec non omnium præclarißimo Claromontao supra laudato: unde dubium nascitur utrum pro ιε᾽ apud Cedrenū non debeat legi & scribi ιη᾽: sed facile solvitur, cum Cedrenus ipsum diem mortis, Synaxaria depositionis diem notasse potuerint. Quæ omnia huc referre voluimus, tum ne unus cum altero confunderetur; tum ne de eo, si forte aliud nihil singulare inveniatum, iterum nobis sit isto mense agendum.

DE SANCTO BRUNONE
EPISCOPO HERBIPOLENSI IN GERMANIA.

ANNO MXLV.

COMMENTARIUS HISTORICUS
Natales ejus, rescripta Pontificum, elogia vitæ, & testimonia miraculorum exponens.

Bruno, Episcopus Herbipolensis in Germania (S.)

AUCTORE G. H.

[1] Floruit seculo Christi undecimo sanctißimus Herbipolensis in Franconia Germaniæ provincia Episcopus Bruno, vita hac mortali functus anno MXLV. Fuit is & illustri generis prosapia natus, & eximia doctrina vitæque sanctitate clarus. Patrem ei Conradum II Ducem Carinthiæ, [Nobilis prosapia paterna] anno MXXXIX vita functum, aßignat Hieronymus Megiserus in Annalibus Carinthiæ & in Tabula Genealogica inserta ad paginam 772. Eidem illustre fuit genus maternū, nato matre Mechtilde, filia Gebhardi Dynastæ Quernfortensis & Sophiæ Comitissæ Mansfeldensis: cui Gebhardo frater fuit S. Bruno, Episcopus & Apostolus Prußiæ, [& materna,] cum octodecim sociis martyrio coronatus anno MVIII, XIV Februarii, ad quem diem Acta eius edidimus, diximusque videri ab hoc S. Brunone Martyre huic ejus nepoti nomen Brunonis inditum fuisse. Hanc prosapiam explicat Elias Reusnerus in Auctario operis genealogici Βασιλικῶν pagina 45. Est autem dictum Quernfurtum inter Salam, Vnstrutum & Ravam amnes sita ditio, quæ peculiares olim Comites habuit, nunc Mansfeldiæ conjuncta est.

[2] Eximia ejus doctrina, etiamnum in pretioso thesauro posteritati relicta elucet ob varia ejus Commentaria: quorum aliqua sunt in integrum Davidis Psalterium, & in Cantica tam antiqui quam novi Testamenti, [in varios scripturæ libros Commentaria.] quæ cum ipsis Psalmis in Officio Ecclesiastico recitantur: item in Orationem Dominicam, in Symbolum Apostolorum & S. Athanasii: quæ primo edita sunt anno MCCCCXCIV, dein e Ioannis Cochlæi recognitione recusa anno MDXXXIII, nunc vero leguntur tomo XI Bibliothecæ Patrum editionis Coloniensis: sed Ioannes Eisengrein in Catalogo testium Catholicæ veritatis folio 81 citat etiam lucubrationes in Epistolas S. Pauli & Proverbia, de quibus alibi nihil legimus.

[3] Demum vitæ sanctitas optime colligitur ex miraculis, divinitus ad interceßionem S. Brunonis patratis: ex quibus habemus quadraginta & amplius intra XIV menses anni MCCII & sequentis notata; [Miracula hic danda:] sic ut in iis legantur quinque cæci illuminati, surdi & muti sanati tres; claudi, paralytici & contracti viginti, submersi duo resuscitati, tetidem suspensi servati, ac tres vincti catenisque ligati in libertatem restituti, energumeni etiam diabolo pulso liberati, calculosi, gibbosi, strumosi, & veneno infecti patrocinium ejusdem experti. Fuerunt hæc miracula Herbipoli anno MDXCVI ex veteri codice excusa, quæ nos hic damus: nec dubitamus, quin sequentibus annis fuerint plura hujusmodi patrata, quorum meminerunt Pontifices Romani Gregorius IX, qui præfuit Ecclesiæ a die XXI Martii anni MCCXXVII usque ad annum MCCXLI: & Innocentius IV, qui sedit a die XXIV Iunii MCCXLIII usque ad annum MCCLIV. Horum litteras ex Registris Romanis habuit Cardinalis Baronius, & aliqua fragmenta ex iis decerpta edidit in suis Notationibus ad hunc XVII Maji. Nos easdem ab ejus atque Oderici Raynaldi in conscribendis Ecclesiasticis Annalibus dignißimo successore Leandro Coloredo ex Registro Archivii Vaticani transcriptas, integras accepimus atque hic damus. Gregorii IX Epist. 56 data anno Christi MCCXXXVIII hujusmodi est, inscripta Abbatibus… de Brannebach & …Scovetal Cisterciensis Ordinis Herbipolensis diœcesis & … Priori Fratrum Prædicatorum Herbipolensium.

[4] Mirabilis Deus in Sanctis suis, ut suæ virtutis potentiam mirabiliter manifestet, & salutis nostræ causam misericorditer operetur; [de quibus monitus Gregorius 9] fideles suos quos semper coronat in cælo, in mundo etiam frequenter honorat, ad eorum memorias signa faciens & prodigia, per quæ pravitas confundatur hæretica & fides Catholica confirmetur. Nos ergo quantas possumus, etsi non quantas debemus, omnipotenti Deo gratiarum referimus actiones, quod in diebus nostris, ad confirmationem Catholicæ fidei & confusionem hæreticæ pravitatis, evidenter innovat signa, & mirabilia portenta immutat, faciens illos coruscare miraculis, qui fidem Catholicam tam corde quam ore nec non & opere tenuerunt. Sicut enim Vener. Fr. N. Episcopus & dilectus Filius Decanus & Capitulum ac Populus Herbipolensis nobis per nuntios suos & litteras intimarunt, [jubet informationes de iis sumi] Dominus tantam piæ memoriæ Brunoni Episcopo Herbipolensi contulit gloriam, quod sepulcrum ejus tot & tantis dat coruscare miraculis, ut inter alios Sanctos ejus non invocari suffragia sit indignum. Quare nobis humiliter supplicatur, ut super miraculis, quȩ per eum Dominus operatur, testimonia recipi faceremus. Verum quia in tam sancto negotio non est nisi maturitate & gravitate prævia procedendum, de circumspectione vestra plenam in Domino fiduciam obtinentes mandamus, quatenus, adscitis vobis viris religiosis & Dominum timentibus, de virtute morum & veritate signorum, operibus videlicet & miraculis, diligentissime inquirentes, depositiones testiam receptorum sub sigillis vestris inclusas usque ad nostrum beneplacitum conservetis. Quod si non omnes &c. Datum Lateran. Kalend. Maji anno XII. Executos esse quod sibi mandatum fuerat Commissarios Apostolicos, liquet ex Innocentii IV, post brevem Cælestini IV dierum octodecim Pontificatum succedentis, Epistola 364, ad eosdem Abbates & Priorem data anno MCCXLVI, hujuscemodi tenoris.

[5] Dudum Vener. Fratri N. Episcopo & dilectis Filiis Capitulo Herbipolensi intimantibus fel. record. Gregorio PP. præd. nostro, [& Innoc. 4 præterea mandat,] quod sanctæ memoriæ Bruno Herbipolensis Episcopus, qui olim degens in mundo magnis pollebat meritis, nunc vivens in cælo tot coruscat miraculis, ut ejus sanctitas apertis indiciis comprobetur, & ejus inter alios Sanctos non invocari suffragia est indignum; ac per hoc supplicantibus ut eum Sanctorum adscriberet Catalogo venerandum: idem Prædecessor vobis dedit suis litteris in mandatis, ut adscitis vobis viris religiosis & Deum timentibus, de virtute morum & veritate signorum, operibus videlicet & miraculis, diligentissime inquirentes, depositiones testium receptorum sub sigillis vestris inclusa ad Sedem Apostolicam fideliter mitteretis. Licet igitur, per inquisitionem factam super iis per vos, quam de mandato nostro ad Sedem transmisistis eamdem, de ipsius Sancti miraculis plane constet, per quæ Sanctus quis videtur haberi posse apud homines in Ecclesia militante; quia tamen ad hoc, ut in Ecclesia triumphante Sanctus sit aliquis apud Deum, perseverantia sola sufficit, juxta illud, Esto fidelis usque ad mortem, [inquiri in vitam,] & dabo tibi coronam vitæ (quod evidenter illa Joseph taluris tunica figurabat) ut merita & miracula sibi invicem testentur, cum nec merita sine miraculis, nec miracula sine meritis plene sufficiant ad perhibendum inter homines testimonium sanctitati: & propter diuturnitatem temporis non possit in Teutonia reperiri aliquis, ut asseritur, qui super iis de visu queat testimonium perhibere: Nos attendentes, quod in tam sancto & pio negotio est cum gravitate ac maturitate plurima procedendum, [saltem ex fama & scriptis.] mandamus, quod non solum per testes, sed famam etiam & auditum ac scripturas authenticas, de vita & conversatione ac meritis ejus, per vos vel alios fide dignos solicite inquirentes, quæ inveneritis nobis sub sigillis vestris fideliter transmittatis. Quod si nō omnes &c. Datū Lugduni Nonis Novembr. anno v. Equidem nullus dubito quin hoc quoque mandatum simili accuratione expleverint Comissarii, secutaq; sit desiderata Canonizatio: neq; enim adeo cunctanter ut nunc, in hujusmodi negotiis procedebatur: sed doleo quod Decretum super ea re editum nusquam inveniatur, multoque magis, quod necdum uspiam se prodiderit exemplum prædictorum Processuum, ex quibus hujus Sancti gloria mirifice potuisset per nos illustrari, prout jam sæpe probavimus in aliis.

[6] Interim gaudendum merito est, quod horum defectus non retardaverit Cardinalem Baronium, [Nomen in Martyrologio Rom.] quo minus inscriberet nomen ejus novißimis Romani Martyrologii tabulis a se recognitis & multipliciter auctis. Idem ante a Galesinio cum illustri hoc elogio factum erat: Herbipoli S. Brunonis Episcopi & Confessoris. Hic in familia clarissima natus, divinis excultus muneribus, illius civitatis Episcopus factus, omne patrimonium in Ecsiarum usum atque ornatum contulit. Si Chiliani ecclesiam magnificentissima ædificatione construxit atque illustravit, & amplo item prædio auxit. In omni denique genere virtutis vigilans, vitaque ac moribus cum Christi disciplina congruens, tum studio tum exemplo Herbipolensium civium mentes ad hæreditatem patriæ cælestis accendit. Hæc ibi, quæ inde in tertiam editionem Martyrologii Germanici, a Petro Canisio cœpti translata sunt, sed plurimum contracta. Auctorem Galesinius allegat in suis Annotationibus Democharem; & errantem secuto Baronio, ac Baronium secuto Canisio, occasionem dedit errandi; dum pro XXVII Maji, quem in Bruschio mox citando legerat S. Brunoni mortualem fuisse, transcipsit XVII. Dubitavimus ergo essetne ad dictum diem nobis differendus hic Sanctus: nam miraculorum hic titulus est: Miracula S. Brunonis Episcopi XX Herbipolensis, qui obiit XXVII mensis Maji anno MXLV; & huic numero consonat Epitaphium, VI Kalendarum Junii signans. Sed cum Ecclesia Herbipolensis, pro Romani Martyrologii reverentia, cœperit eum colere hoc XVII Maji, nos quoque eumdem diem retinemus; donec error per novam Martyrologii ejusdem recognitionem corrigatur.

[7] Acta ejus & præclara facinora, quæ facile potuerant saltem ex Proceßibus colligi, miramur olim non fuisse accurate conscripta. Si autem fuerint exarata, dolemus aut jam pridem excidisse, [Elogia ex Trithemio,] aut alicubi adhuc in absconditis bibliothecarum scriniis latere. Eorum loco damus pauca aliorum de eo elogia. Primum sit Ioannis Trithemii, Abbatis Spanhemensis, dein S. Iacobi in suburbano Herbipolensi: qui in libro de Scriptoribus Ecclesiasticis, anno MCCCCXCII absoluto, ista habet: Bruno Episcopus Herbipolensis, Conradi Imperatoris secundi patruelis, natione Theutonicus, vir in divinis Scripturis studiosus, vita & conversatione sanctissimus, qui ob meritorum suorum excellentiam catalogo Sanctorum inscriptus, Franciæ Orientalis singularis Patronus habetur, comportavit ex antiquorum Patrum scriptis pulchram expositionem in totum Psalterium. Si aliud scripserit, nescio. Moritur sub Henrico Imperatore secundo, anno Domini MXLV, Indictione XIII, VI Kalendas Junii. Similia habet idem Trithemius in Catalogo virorum illustrium Germaniæ, ubi dicitur secularium litterarum non ignarus, ingenio præstans, eloquio dulcis & ornatus, & qui multis & vivus & mortuus miraculis coruscavit. Prodiit typis dictum Psalterium anno MCCCCXCVIII, ad quod aliquis Herbipolensis ista præfatur: Beatus Pater Bruno, [Præfatione ad ejus Psalterium,] secundum seculi dignitatem Conradi II Imperatoris patruelis, secundum Dei vero electionem Herbipolensis olim præclarus Episcopus, religione & vita sanctus; post mortem ipsam temporalem (quam subiit anno Christi millesimo quadragesimo quinto, sexto Kalendas Junii) etiam miraculis clarus; præter majorum virtutum opera, quibus in Dominico ovili Pastor bonus effulsit, quibusque commissum sibi a Domino gregem & opere & exemplo semper pavit; thesaurizans nihilominus posteris filiis suis memorabilem & sanctum Psalmorum librum, ex quo iste impressus est, sumptuose scriptum, quasi hæreditatis spiritualis non minimam portionem reliquit: quod & Apostolo nostro beatissimæque civitatis Herbipolensis primo Episcopo S. Kiliano offerens, his eumdem sanctum Patronum nostrum versiculis exorat:

Sit collega tuæ sortis, Pater o Kiliane,
Antistes, dono qui te veneratur in isto.

[8] Addimus loco longioris Vitæ epitomen a Gaspare Bruschio editam an. MDXLIX in Episcopis Herbipolensibus his verbis: XIX S. Bruno, [& Bruschio, juxta quem] Conradi Carinthiæ Ducis filius, matre Baronissa a Querfurdt natus, Imperatoris Conradi secundi patruelis, aut (ut aliqui volunt) e sorore nepos, eligitur in Episcopum Herbipolensem ab unanimiter consentiente Clero, anno Domini MXXXIII. Præfuit summa cum laude annis undecim, uno mense, diebus quatuordecim. [Episcopus creatus an. 1033,] Construxit & illustravit magnificentissimis ædificiis Cathedralem S. Chiliani Ecclesiam: alia etiam totius Episcopatus templa pulchre reficiens ac exornans, in quæ omne patrimonium suum contulit. Fuit Episcopus eximie doctus: scripsit Commentarium in Psalterium Davidicum qui extat. Secutus est anno Domini MXXXIV Conradum Imperatorem in Italiam, ad eam debellandam ac suæ potestati subjiciendam profectum. Obsidente vero & graviter aliquoties oppugnante Imperatore Mediolanum, accidit in ipso sanctæ Pentecostes festo, ut Episcopo Brunone in castris Imperatoris Sacra faciente, tanta cæli tempestas oriretur, [obsidionem Mediolanensem] ut omnes homines diem extremi judicii adesse arbitrarentur: multi enim milites de cælo fulmine tacti perierunt, multis etiam tantæ tempestatis horrore ad insaniam redactis. Episcopus Bruno ad altare stans, nihilominus Sacrum suum absolvit. Quo peracto Imperatorem accedens, dixit in ipso Sacro apparuisse sibi S. Ambrosium, Mediolanensium olim Episcopum: qui, nisi Imperator statim obsidione urbem solveret, gravia ipsius vitæ ac valetudini minitaretur. Hoc sive prodigio sive commento Imperator motus, [suadet solvendam.] ac ab Episcopo Brunone persuasus, facta prius pace cum civibus, urbem obsidione solvit, raptis tamen ad supplicium præcipuis aliquot civibus, talis rebellionis & contumaciæ auctoribus. Bruno ex hac expeditione Herbipolim reversus, dono dedit Ecclesiæ Herbipolensi nobile prædium quoddam Westphaliȩ, lingua Saxonica Sunnenreich cognominatum, quod mortua matre ad ipsum erat devolutum: ex quo prȩdio singulis annis habebat quinquaginta marcas argenti puri, & alia quædam apophoreta.

[9] Anno Domini MXLV proficiscitur, cum Imperatore Henrico Nigro ac multis aliis Germaniȩ Principibus, in Pannonias. Cum autem in superioris Pannoniæ castro quodam Bosenburgo, e regione Ipsensis oppidi ad Danubium sita, pernoctaret Imperator cum omnibus Principibus; ipsa Maji vicesima die concidit ejusdem arcis sublime ac ruinosum cœnaculum seu solarium, in quod jam cœnandi causa tota Cæsaris aula convenerat. Imperator, ruente cœnaculo, apprehensa fenestra, singulari Dei protectione incolumis mansit. Reliqua tota multitudo, Principes, [& an. 1045 ruina cœnaculi læsus,] Episcopi, Nobiles ac Milites, summi & infimi corruerunt: inter quos multi statim expirarunt, multi graviter læsi & mutilati sunt. Ibi Episcopus Bruno tam misere etiam & inclementer a fortuna, rerum humanarum moderatrice, exceptus est, ut septimo die post hunc casum in eadem arce naturæ debitum absolveret, vigesimo septimo videlicet die Maji anni MXLV. [obit 27 Maji.] Revectus est cum summo omnium suorum luctu Herbipolim, ubi in summæ basilicæ crypta sepultus ac terræ parenti redditus est cum tali epitaphio:

Anno Domini MXLV, sexta Kalendarum Junii, obiit Beatus Bruno Episcopus, fundator hujus Ecclesiæ.

[10] Hæc Bruschius: qui quæ narrat de obsidione Mediolanensi, & suborta tempestate, accepisse potuit ex Sigeberti Chronico ad annum MXXXIX, quando dies Pentecostes cadebat in III Iunii: ubi consequenter additur, quod: Bruno Episcopus, qui Missam canebat, & Secretarius Imperatoris cum aliis tribus, dixerunt, se inter Missarum solennia vidisse S. Ambrosium, Imperatori indignando minitantem. Hermannus Contractus, Conradus Abbas Vrspergensis & alii, referunt hanc expeditionem ad annum MXXXVII, quando festum Pentecostale occupabat diem XXIX Maji, absque ulla hujus tempestatis & apparentis S. Ambrosii mentione. Idem Hermannus Contractus Henrici Nigri ternas expeditiones in Pannoniam describit, [in itinero versus Hungariā,] in favorem Regis Petri contra rebelles ejus subditos, susceptas anno MXLII, III, IV; anno deinde sequenti narrat, quomodo Petrus Rex Henricum Regem in festivitate Pentecostes, id est XXVI Maji, ad se invitatum magno apparatu suscepit, & maximis muneribus donavit, eique regnum Pannoniarum, Principibus Hungarorum fidelitatem ei & successoribus ejus juramento firmantibus, reddidit: quod tamen ab eo ipse, dum viveret, possidendum recepit. In quo, inquit, itinere Rex quoddam vetus solarium ascendens, cum multis aliis ædificio cadente corruit: ipsoque, Deo protegente, illæso, Bruno Wirciburgensis Episcopus, letaliter cum aliis collapsus, post unam hebdomadam, id est VII Kalendas Junias, obiit; & ad Sedem suam reportatus ibique sepultus, Adalberonem successorem suscepit. Porro Ipsense oppidum, vulgo Ips, [in Austria superiore.] e regione cujus ruina præmemorata accidit, nomen habet a fluvio inter Lintzium & Viennam, pari fere utrimque 12 Germanicorum milliarium intervallo, Danubium subeunte, situm in monte; cui ex adversa ripa objacens castrum, in tabulis Geographicis variæ exprimitur, Porsenperg, & Besenburg, intra terminos Austriæ Superioris, quam sane apparet haud recte cum Pannonia Superiori confundi a Bruschio: cui tamen ipsum Epitaphium Brunonis transcribenti potius crediderim quam Hermanno quoad diem obitus, retinendo VI Kalendas Junias, tunc Feriam II Pentecostes: quod & Trithemius fecit & Abbas Vrspergensis. Posteriores scriptores sua ex Bruschio contraxerunt; ut sunt Antonius Monchiacenus Demochares de Missæ sacrificio in Herbipolensibus Episcopis, Petrus Cratepolius de Sanctis Germaniæ, Ioannes Gualterus in Chronico Chronicorum in Catalogo Episcoporum Herbipolensium, Sixtus Senensis, Conradus Gesnerus, Antonius Possevinus, Bucelinus, & alii.

MIRACULA
Anno MCCII & MCCIII patrata ex Ms.

Bruno, Episcopus Herbipolensis in Germania (S.)

BHL Number: 1475

EX MS.

Anno Incarnationis Domini millesimo ducentesimo secundo, sexto decimo Kalendas Julii, luna vicesima secunda, visa sunt miracula in crypta Sanctorum Martyrum Kiliani & Sociorum ejus, & beati Proto-martyris Stephani.

[1] Primum est quod cum quædam mulier paupercula, nomine Gepa contracta esset octo annis & amplius in die Dominica mane, [16 Iunii] cum Missa celebraretur, eadem mulier casu Missæ interfuit juxta tumbam S. Brunonis Wirzeburgensis Episcopi: quæ multis videntibus gressum recepit. Eadem die cuidam mulieri, nomine Adelheidi, strumæ magnæ circa collum ad nihilum redactæ, non amplius apparuerunt.

[2] Quarta feria ejusdem hebdomadæ, eadem evomuit venenum in magna quantitate, & ad plenum curata est. In illa nocte paullo ante crepusculum, [19 Iunii] quædam virgo de civitate Wirtzburg Richeiderin, recepit greslum, testimonio multorum.

[3] Quinta feria ejusdem hebdomadæ, mulier quædam de Elthman, media die, [20 Iunii] Sacerdote suo sibi testimonium perhibente, visum recepit. Circa noctem quædam virgo nomine Bertha de Wirtzburg, ab infantia contracta, recepit gressum.

[4] In vigilia S. Joannis Baptistæ, mulier quædam de Limbach, nomine Demut, in tantum contracta, [23 Iunii] quod in terra serpebat, liberum recepit gressum.

[5] Sequenti die, quædam de Leinnach, quæ in carruca venerat, gressum recepit. [24 Iunii] Quidam puer de Buttelbrunn, nomine Heinricus, in manu & uno crure contractus, est curatus. Quædam puella de Bleichfeldt, Irmengart contracta, erecta est. Sub testimonio multorum contigerunt ista.

[6] In festo S. Joannis & Pauli, nomine Adelheit, quæ fuit surda & muta & contracta, curata est. [26 Iunii] Eodem die quædam de Alhusen, a gibbo maximo, omnibus videntibus, curata est.

[7] Sequenti die feria v, Heinricus de Lougingen, qui sufficiens testimonium non habebat, [27 Iunii] juravit quod uno crure longo tempore contractus fuerit, & curatus est.

[8] Feria sexta puer quidam, longo tempore contractus & infirmus, curatus est. Eodem die virgo quædam de Gorbolsdorff, Militis filia, cum deberet discere Psalterium, a dæmonio sæpius vexata, [28 Iunii] perdidit loquelam septem diebus: & conveniendo ad nostram civitatem, in itinere recepit loquelam, multorum testimonio.

[9] In Vigilia S. Kiliani, post Matutinas, quædam de Windsheim, Wendelmut, manu contracta, [7 Iulii] curata est.

[10] In die sancto B. Kiliani & Sociorum ejus, vir quidam de Himmelstat, longo tempore cæcus, [8 Iulii] visum recepit. Media die puer quidam de nostra civitate, in manu contractus, est curatus.

[11] In divisione Apostolorum, quædam, nomine Bertha de Ochsenfurt, contracta, est erecta. [15 Iulii.] Eodem die, de Wertheim & Geilenhausen, duæ puellæ, bono testimonio, sunt erectæ.

[12] Sequenti die quædam, Mechilt nomine, quinque annis contracta, est erecta. [16 Iulii] Quidam servulus Canonici nostræ Ecclesiæ, qui ab infantia fuit contractus, nomine Reinhardus, est erectus.

[13] Virgo quȩdam de Bambergensi civitate, juxta tumbam S. Kunigundis duobus annis morata fuit: [7 Septemb.] quæ in nocte Reginæ Virginis, media nocte curata est, & quinque annos ita contracta fuit, quod in terra manibus ambabus & pedibus serpebat, cui nomen est Agnes. Quædam de Iphonen, Kunigundis nomine, per annum & dimidium contracta in uno crure, dum juxta tumbam S. Kunigundis Bambergæ fuit, in somnis vidit qualiter S. Bruno eam curare deberet: quæ cum esset in itinere, & navigio ad civitatem vellet venire, libere gressum recepit. Quidam puer qui sex annorum fuit, de Ense, apprehensus est a lupo hora vespertina, & ad silvam delatus ab eo, & undecim vulneribus infectus. Cujus mater, dispersis crinibus & vestibus laceratis, cum magno clamore invocando S. Brunonem sequebatur, & puerum apud lupum semivivum invenit. Quæ ut S. Brunonem ter invocavit, lupus a puero recessit, & sic per S. Brunonem evasit. Quædam de Wormatia, ab infantia surda & muta, testimonio multorum honestorum virorum, qui tunc aderant, qui etiam postea venerunt, auditum recepit & loquelam. Quædam de nostra civitate, Gisela nomine, a dæmonio liberata fuit. Alia de nostra civitate, Irmengart nomine, visum recepit. Sequenti die alia quædam, Jutta nomine, illuminata fuit.

[14] In Parasceve quidam puer trium annorum usque ad mediam diem in aqua submersus fuit, & inventus est mortuus: [Anno 1203 4 Aprilis] cujus pater & mater dum invocarent S. Brunonem, & per invocationem multorum, resuscitatus est. Quædam puella de Retzstadt, quatuor annis a dæmonio vexata, liberata fuit. Quidam puer a furibus captus fuit, & in compedibus positus: qui cum solus esset, invocavit S. Brunonem, & tetigit compedes, & solutus est. Quidem captus erat qui innocens fuit: & dum suspenderetur, invocavit S. Brunonem, & suspensus pependit de tertia usque ad vesperas, quod non poterat mori. Dumque suspendentes traherent cum per pedes, ut eo citius moreretur; non profuit: sed postea a quodam transeunte solutus fuit, & sic evasit. Quædam juxta tumbam S. Brunonis; quæ fuit obsessa, fuit absoluta. Quȩdam arreptitia, quæ fuit mater undecim puerorum, & in quolibet eorum partu a dæmonio vexata, ad ultimum per septem dies plene obsessa est, ita quod insanivit: & ad tumbam S. Brunonis, liberata fuit. Quidam contractus de ista civitate, multorum testimonio, ad tumbam S. Brunonis fuit erectus. Quidam Eberh, mercator de ista civitate, in compedibus ligatus, per S. Brunonem fuit liberatus & evasit. Quidam puer de Schmalkalden citra sex annos semper serpebat in terra: qui infra Passionem Domini recepit gressum. Quidam puer de Tubera, qui submersus fuit in puteo, a prima usque ad meridiem mortuus, circa vesperas vivus evasit.

[15] Quædam Virgo cæca, in Vigilia Ascensionis Domini, ad tumbam S. Brunonis, illuminata est. [14 Maji] Puer Udalrici, de Ehrenbrehteshoven nobilis viri, in calculo laborans, ad tumbam S. Brunonis oblatus, multorum testimonio liberatus est. Quidam paralyticus sex annis & amplius, qui multos habuit cognatos in civitate, curatus est. Quidam de Fulda innocenter suspensus, auxilio S. Brunonis evasit.

[16] Quædam Erdlindis Eleemosynaria Domini L. de Sphippe, tribus catenis ligata fuit, quarum una juxta tumbam S. Chiliani, altera in Mergetheim, [7 Lulii,] tertia in Vigilia S. Kiliani ad tumbam S. Brunonis decidit, & sic soluta & curata evasit. Quidam puer de Heydingsvelt, in genibus ab infantia tantum debilitatus, ita quod ire non posset, a parentibus suis ad tumbam S. Brunonis oblatus, ibidem gressum recepit. Alter puer de Karleburg cujus sinistra manus contracta fuit, in præsentia multorum curatus est. Uxor Sculteti de Kissingen, clauda, & in uno crure contracta, delata est ad tumbam S. Brunonis: cujus invocans gratiam, subito crure erecto gressum recepit, & puer ejusdē calculosus a calculo liberatus fuit.

DE B. THETHMARO PRESBYTERO PROFESSO REGVLAM S. AVGVSTINI, IN HOLSATIA ET WAGRIA.
Vita collecta ex Chronico Slavorum Helmoldi coævi.

ANNO MCLII.

[Commentarius]

Thetmarus Presbyter, professus regulam S. Augustini in Holsatia & Wagria (B.)

AUCTORE G. H.

[1] Inter viros Apostolicos, qui Holsatiani, Wagriam, ac vicinas ditiones doctrina & sanctitate vitæ illustrarunt seculo Christi duodecimo, fuerunt Vicelinus, Aldenburgensis ibidem Episcopus (cujus Sedes anno MCLXIII Lubecam est translata) ejusque discipulus Thethmarus. [Tempus obitus] Illius dies natalis est XII Decembris, hujus XVII Maji, quo obiit in Vigilia Pentecostes, non post annum MCLX, quo eum floruisse scribit Bucelinus; sed anno MCLII, quando cyclo Lunæ XIII, Solis etiam XIII litteris Dominicalibus FE, Pascha celebratum fuit XXX Martii, & Pentecostes XVIII Maji. Florebat eodem seculo XII in Wagria dicti Vicilini disciplus Helmoldus, [Vita ab Helmoldo scripta:] Presbyter Bosoviensis apud Plonensem ibidem lacum, mortuus anno MCLXX: cujus calamo habemus exaratum Chronicon Slavorum: ex quo res præclare gestas a Thethmaro decerpimus, & hic damus. Inter monasteria ibidem a Vicelino erecta, fuit Falstera, in agro Holsatico posteris Neomonasterium; & incolis vicinisque Newmuster dictum, inter oppida Plonam & Itsehoam situm ad amnem Schwalam, aliis Schalam, qui non procul inde in Storam defluit, ac postea, [Monasteria in quibus vixit:] haud procul infra Glucstadium in Albim delabitur. Aliud monsterium constructum fuit prope arcem Sigeberg, auctore eodem Vicelino a Lothario Imperatore erectam: quo monasterio everso B. Volkerus Martyr occubuit, ad cujus Natalem VII Martii late de hac regione & fide introducta egimus: quæ omnia lector ibidem reperiet. Dein aliud monasterium constructum est ad dexteram ripam Travæ fluvii in oppido Slavice Cuzalina, Teutonice olim Hagerestorp, nunc Hagelsdorf, in Præfectura Wagriæ Sigebergensi ad confinia Stormariæ. His prælibatis accipe quæ de Thethmaro habet Helmodus, lib. 1 cap. 73 aliis 74 ita scribens:

[2] Ut de vita Thethmari quiddam breviter summatimque perstringam, [Educatus sub B. Vicelino,] ante conceptum matri sanctæ revelatus, ab ipsis cunabulis mancipatus est altaris ministerio; commendatusque bono Magistro [Vicelino] discipulus optimus, perseveravit in disciplina usque ad viriles annos. Discipulus in Brema, socius in Francia, sustinuit jugum Magistri cum patientia, juxta illud Jeremiæ: Bonum est viro cum portaverit jugum ab adolescentia sua. [Thre. 3, 27.] Post reditum a Francia, abeunte Domino Vicelino in Slaviam, veluti sublato prædagogo, relictus est sibimet. Qualis ergo apud Bremam in regendis scholis, & qualis in Decania fuerit, dixerint Bremenses. Hoc dixisse sat est: quia pot digressum ejus, [Bremæ Decanus,] lumen Ecclesiæ illius sublatum, Brema clamabat.

[3] Hic liceat interponere, quæ idem Helmoldus cap. 58 ejusdem libri primi scripserat: In diebus, inquit, illis nobilissimus vir Thethmarus, Domini Vicelini quondam discipulus, & in studio apud Franciam socius, relicta Præbenda & Decania Bremensi, devovit se Falderensi collegio; vir contemptor hujus seculi, sectator voluntariæ paupertatis, & in spirituali conversatione summæ perfectionis. [in conversatione Angelus habitus:] Cujus per omnia extollenda sanctitas tanto humilitatis culmine & benignitatis vigore subnixa erat, ut videres inter homines Angelum, scientem compati infirmitatibus singulorum, tentatum autem per omnia. Destinatus posthæc Hagerestorph, quæ & Cuzelina, cum aliis Fratribus, hominibus novæ transmigrationis magno solatio fuit. Hæc ibi Helmoldus, quæ in citato capite 73 idem sic exponit: Translatus ergo in Falderam, desiderio melioris vitæ, magnum gaudium attulit sua præsentia Domino Vicelino: [degit Falsteræ] sed & omnibus, quos angulus ille horroris & vastæ solitudinis continebat, nova quædam facies orta est de adventu tanti hospitis. Post aliquot annos, dilatante Deo fines Ecclesiæ, missus est Cuzelinam, quæ & Hagerestorph, & incolis novæ habitationis solatio fuit. [dein Hagerestorphi.] Captivis enim & despoliatis tanta pietate concurrebat, ut dandi magnitudo vires domus illius adhuc teneræ excedere videretur. Inter orandum sive legendum aures ejus semper vigilabant ad ostium, suspensæ quando venit egenus pulsans & petens. Reverebatur eum Comes Adolfus, eo quod redargueret culpas ejus, nec parceret delinquenti. Duritiam enim cordis ipsius, quam exhibuit Episcopo, venerabilis ille Sacerdos adhibitis emplastris emollire sategit, sed omne medicamentum altior morbus evicit. Audito tamen eo multa faciebat, sciens eum virum justum & sanctum. Expletis ergo annis decem, infirmitate correptus est, absente Episcopo & apud Marcipolim posito.

[4] Cum ergo Fratres, lecto ægrotantis appliciti, spem recuperandæ salutis instaurarent, ille cum magna recusatione ajebat: Nolite, Fratres dilecti, præsentis vitæ dilationem mihi repromittere: [Æger anhelat ad cælum:] nolite spiritum meum, de peregrinationis fastigio ad patriam tendentem, hujuscemodi verbis affligere. Ecce decem anni sunt, ex quo vitam meam sub professionis hujus titulo protrahi rogavi: & exauditus sum. Nunc tandem laborum requies oranda est: & confido de solita pietate Dei, quia nec hac petitione frustrabor. Augebantur ergo torsiones vitalium, nec tamen in defectu corporis vigor interioris hominis emarcuit. Completum est in eo illud Salomonis: Fortis est ut mors dilectio, [consolatur Socios:] flumina & venti non potuerunt extinguere eam. [Cant. 8. 7.] In moriente vivebat caritas, quæ in exhausto corpore integrabat affectum, præbentem Fratribus solatium de mœrore, consilium in rebus ambiguis, morum ædificationem, imprimentem cordibus amicorum novissima quædam valedictionis vestigia, numquam abolenda. Sed nec immemor dilectissimi Patris sui Vicelini, orabat perintime vias ejus a Deo dirigi, per hunc sibi viam salutis & spem regni patefactam multoties congratulans. Venerunt ergo ad ægrotum, fraterna solicitudine, Prior Falderensis Ecclesiæ Eppo & Bruno Sacerdos, & post visitationem exhibuerunt ei sacræ Unctionis officium. [Extremis Sacramentis munitus pie moritur:] Quo venerabiliter suscepto, participatione nihilominus vivifici Corporis Domini communitus, perseverabat in gratiarum actione. Nocte vero qua Vigilia Pentecostes obvenerat, hoc est, XVI Kalendas Junii, pervigil in oratione, precibus inviravit Angelos, suffragia Sanctorum interpellavit omnium: jamque recedente anima, movebatur adhuc lingua in oratione & confessione laudis. O dignissimum Sacerdotem! o gratissimam Deo animam! Felicem dixerim in cursu, sed feliciorem in perventione, qui brevissimi laboris compendio apud Deum gloriam meruit sempiternam, apud homines sanctæ recordationis affectum.

[5] Hæc ibi Helmoldus, a quo indicata Marcipolis est Merseburgum, urbs Episcopalis Misniæ, quo ad quædam Comitia evocatus fuerat Vicelinus Episcopus: qui, inquit Helmoldus sub initium dicti capitis 73, reversus in parochiam suam, [lugetur a B. Vicelino:] invenit sanctissimum virum Thethmarum præsenti vitæ subtractum: quod nimirum Episcopo maximam intulit mœstitiam. Ille enim dulcissimus vir, omnium semper devotione complectendus, neminem suo tempore visus est habuisse comparem. Ejusdem laudes & sepulturam prosequitur capite sequenti Helmoldus his verbis: Cujus venerabilis Sacerdotis transitum longe ante prædicere solebat Luthbertus Frater, [obitus ejus ante prævisus:] qui militiam hujus seculi servitute Dei commutans, cum famulo Dei Thethmaro pauperum qui erant in hospitali curam gessit. Hic tempore quodam visitans Falderam, vultum prætendit plus solito subtristem, atque lacrymis suffusum. Interrogatus causas mœstitiæ, respondit merito se tristari, qui patris amantissimi præsentia destituendus esset in brevi. Fatetur nihilominus de his non somniantem, sed vigilantem, divinitus se instructum. Nec longe post prophetantis verbum velox Sacerdotis obitus subsecutus est. Fratres quoque, quos intimus viri affectus flere coëgit, revertentes ad cor, hauserunt spem & resumpserunt spiritum consolationis, memores oraculi.

[6] Ubi ergo in Faldera nuntiatum est de obitu ejus, statim miserunt nuntios ad transferendum corpus, eo quod ipse discedens hoc intentius oravisset. [certatur di corpore a Falderensibus:] Quod tamen venerabilibus fratribus, Theodorico, Ludolfo, Luithberto & ceteris, qui illic degebant, nullatenus persuaderi potuit: dicentes omnes se malle mori, quam tanto pignore privari, quod Wagirensi Ecclesiæ noviter cœptæ futurum esset & honori & solatio. Confluentibus ergo de Sigeberge & de vicinis oppidis fidelium populis, corpus sanctum terræ commendatum est, cum multa pauperum lamentatione, de sua destitutione conquerentium. [honorifice sepelitur.] Magnificetur ergo in Sanctis suis, qui virum hunc perfecit sibi dignum Sacerdotem, consummatum vocatione felici. Vobis quoque, o Patres Lubicanæ reipublicȩ, salus abundantior erit a Domino, si virum talem digne excolueritis, statuentes eum in fronte eorum, qui diruta Ecclesiæ nostræ in nova culmina surgere fecerunt.

[7] Hactenus Helmodus, auctor ut dixi coævus: ex cujus verbis elegans elogium de vita & obitu Tiadmari (ita enim appellat) contexuit Albertus Krantzius lib. 4 Wandaliæ cap. 16, & sub finem ista habet: Hæc ad verbum de eo viro nostri sunt Helmoldi testimonia, quæ eo posui consilio, ut videat posteritas, [Laudatur a Krantzio.] quibus tum viris terra floruerit. Iterum Krantzius, lib. 6 Metropolis cap. 11 de Vicelino agens, Postea, inquit, cum quodam juvene Thietmaro perrexit in Franciam, studuitque sub Magistris Rudolpho & Anselmo. Tribus igitur annis in studio transactis, reversi sunt. Thietmarus Bremæ fit Canonicus: Vicelinus Magdeburg ad Norbertum veniens Archiepiscopum, fit Sacerdos. Hic est S. Norbertus, Fundator Ordinis Præmonstratensis, creatus Archiepiscopus anno MCXXVII, quo Henricus Bangertus in Notis ad Helmoldum initium Falderensis monasterii collocat. Idem Krantzius cap. 18 ejusdem libri 6 ista habet: Eo tempore Thietmarus, Vicelini quondam discipulus, relicto Decanatu Bremensi, devovit se Falderensi collegio: qui destinatus Hagerstorpe, transmigrationi novæ magno fuit solatio. Vir utique in spirituali conversatione magnæ fuit perfectionis.

[8] Habemus codicem Ms. a Continuatore Helmoldi confectum seculo decimo quinto, in quo ista leguntur: Circa idem tempus S. Vicelinus fuit in Ecclesia Bremensi Scholasticus & in Theologia disertus, qui multas habuit divinas revelationes tempore juventutis suæ. Hic semper æstuabat barbaris Slavis, prope Holsatiam demorantibus, fidem Christi prædicare. Nam illis diebus in tota terra Wagriorum … fides Christi nullibi habebatur; & si aliquando habita fuerat, tamen quasi per octoginta annos omnes a fide Christi declinarant. Hic Sanctus Vicelinus vestem religiosam, quam Canonici Bremenses cum Regula S. Augustini abjecerant, [Regula S. Augustini observata a Thetmaro.] derelinquere nolens, cum Sancto Viro Thetmaro, Cantore Bremensis Ecclesiæ, partes Holsatiæ adiit, & de jussu & mandato Reverendissimi viri Domini Adalberonis Archiepiscopi Bremensis & Hamburgensis villam Wippendorp alias Faldere, in qua capella lignea constructa fuit & per longa tempora deserta, in possessionem recepit, ac ibidem monasterium construi fecit: a quo Niemunster per amplius vocitatum fuit. Ista capella quasi prima fuit in tota Holsatia: & ibidem quamvis Christiani esse dicebantur, tamen lucorum & fontium error ac idololatria multiplex habebatur: & eo strictius S. Vicelinus de die noctuque vigilando, orando & prædicando verbum Dei, serviebat sub veste religiosa & regula sancta… Multi etiam venerabiles viri Ecclesiastici & Clerici S. Vicelino, in ordine, regula, habitu, & sancta vita se copulabant. Acta sunt hæc circa annum Domini MCXXV, aut paulo serius ut supra diximus. Nam Vicelinum a S. Norberto ordinatum Sacerdotem tradunt cum Krantzio, Albertus Stadensis, & auctor Historiæ Archiepiscoporum Bremensium. Ex hoc porro nonnulla proferuntur in Geographiæ Blavianæ Germania, in Holsatia proprie dicta ac Præfectura Bordesholmiensi pag. 168.

[9] Fuit autem cœnobium ex Falstera seu Neo-monasterio anno MCCCXXXII, per Henricum Swineborch XV Præpositum, translatum Bordesholmam; ubi Vita S. Vicelini in templo infixa fuit, [ossa an Bordesholmam translata?] in tabella versus Septemtrionem: in qua dicuntur, cum translato monasterio Vicelini Reliquiæ pariter translatæ, ante summum altare in medio sanctuarii, cum aliorum duorum Servorum Dei ossibus. An unus ex his Dei servis censendus Thethmarus, de quo agimus, non possumus certo indicare. Habemus etiam ex Ms. codice privilegia monasterii Sigenbergensis S. Augustini, inter quæ proferuntur diploma Lotharii Imperatoris datum anno MCXXXVII, Donatio Adalberonis Archiepiscopi facta anno MCXLI, Copia ordinationis ad institutionem dicti monasterii spectantis signata anno MCL, demum Privilegium Henrici VI Imperatoris concessum anno MCXCII. Quibus omnibus subjungitur Processus metricus de B. Vicelino: in quo laudatur hujus confrater unus Thetmarus, ante Bremensis Cantor Canonicus. Habemus denique aliam Vitam B. Vicelini, ex Ms. Danico Latine translatam, in qua ista leguntur: S. Vicelinus ad arcem Sigeberg extruxit monasterium ad pedem montis, [Suppellex ejus allata Sigebergam.] inductis eo Fratribus ex Neomonasterio: inter hos erat Thethmarus Bremensis, qui eo advexit supellectilem & omnem commeatum & annonam in talibus initiis necessariam: Lotharius autem variis agris & privilegiis monasterium ditavit.

[10] Et hæc præcipua sunt, quæ de Thethmaro reperimus, quem non auderemus surripere Regulæ S. Augustini, & adscribere sanctißimo Ordini S. Benedicti, cujus in hactenus relatis auctoribus non reperimus vestigium, licet id posteriores Martyrologi Benedictini fecerint. Præivit Arnoldus Wion ad hunc XVII Maji his verbis: Magnopoli in monasterio Falderæ Sancti Thetmari, discipuli S. Vicelini Episcopi: [An recte adscriptus Martyrologiis Benedictinis] hic Decanatu Bremensi relicto monasterium Falderæ ingressus est, & miraculis clarus quievit. In Notis allegantur Helmoldus & Krantzius. At quid velit Magnopolis urbs, non capimus. Cum moreretur Thethmarus, non Falstriæ sed Hagerestorpii, aberat Vicelinus ad comitia evocatus; non Magnopolim, (quæ aliquibus Mechlenburgum dicitur) sed Marcipolim, quam diximus esse Merseburgum, urbem Episcopalem Misniæ. Deinde non tam clarum miraculis, quam virtutibus, quievisse indicant Acta hactenus prolatæ. Ex Wione aliqua contracta ediderunt Benedictus Dorganius & Hugo Menardus: plura adjunxit Gabriel Bucelinus, & omnes Sancti titulo Thietmarum honorant. Secutus est in Catalogo generali Ferrarius his verbis: Magnopoli in Germania S. Thietmari monachi, ac dein asserit Falderæ apud Magnopolim vitam monasticam professum. Similia iidem omnes habent ad XII Decembris de B. Vicelino, & VII Martii de B. Volkero, quos Ordini Benedictino adscribunt. At Petrus de Wagenare, Ordinis Præmonstratensis apud Furnenses in Flandria Prior, post editum tractatum de Viris hujus Ordinis aut sanctitate aut miraculis illustribus, postea edidit Auctarium: [aut Ordini Præmonstratensi.] in quo Ordini suo adscribit B. Vicelinum, ejusque discipulo B. Thedmarum, & alios. Verum ut Canonici Bremenses Regulam S. Augustini, una cum Ordine Præmonstratensi observatam receperint diu ante quam S. Norbertus fuerit constitutus Archiepiscopus, tempora Ordinis anno MCXX instituti non permittunt.

DE B. FRANCISCO DYRRACHINO
ORDINIS MINORVM VRIÆ IN SALENTINIS.

SEC. XIV

[Commentarius]

Franciscus Dyrrachinus, Ordinis Minorum, Uriæ in Salentinis (B.)

AUCTORE D. P.

CAPUT I.
Auctorum Franciscanorum testimonia. Vitæ epitome ex oratione Q. Marii Corradi.

[1] Memini me ad XI Aprilis agentem de S. Barsanuphio Solitario prope Gazam in Palæstina, cap. 3, quod est de duplici sancti ejus corporis translatione, de fortuna urbis Uriæ, olim inter Brundusium Tarentumque celeberrimæ, prolixius agere; [Ex oratione Corradi non solum cognitio de S. Barsanophio habetur,] nonnulla tamen de ipsa deque S. Barsanuphii Reliquiis, usque eo dißipatis. ut sola ejus nunc manus supersit, addere potuissem voluissemque, si distinctius cognita mihi fuisset Oratio, quam Q Marius Corradus Vritanus ad Ordinem & Populum Vritanum pronuntiavit, circa annum MDLXX de Divi Francisci Dyrrachini divinis honoribus. Nunc iis, quæ S. Barsanuphium spectantia, ibidem veluti per transennam attinguntur, potius quam pertractantur, dilatis in tempus faciendi Supplementi; de Francisco, quem primario atque ex proprio instituto spectat Oratio illa, ea excerpo, quæ nisi ibi haberentur collecta, hactenus Franciscano Ordini suo nomine tenus solū cognosceretur insignis olim Beatus; adeo pauca jejunaq; sunt verba, quibus circa eum usi sunt antiquiores scriptores.

[2] Primus isque antiquißimus Fr. Bartholomæus de Pisis, anno MCCCXCIX, Ministro & Capitulo Generali approbantibus, scripsit librum Conformitatum vitæ B. Francisci ad vitam D. N. Iesu Christi, ubi fol. 86, juxta editionem Bononiensem anni 1590, hæc solum leges: In Provincia Apuliæ in Oria jacet Fr. Franciscus de Duratio, qui signis inclitus fuit. [sed præcipue de hoc Beato;] Proximus Bartholomæo ætate fuit Marianus Florentinus, uno circiter seculo, junior; qui (uti Lucas Waddinghus in Additionibus ad Annalium suorum Tomum 7 num. 3 agnoscit) Philippum appellavit: forte quod hoc ei primum nomen in seculo fuerit: nam Franciscum dici in religione voluisse, pro suo erga sanctum Fundatorem affectu, indicare videtur Marius: & sub hoc solum nomine etiam notus fuit Marco Olisipponensi, circa an. MDL secundam Chronicarum partem scribenti; & Francisco Gonzagæ, de Origine Seraphicæ Religionis, sub annum MDLXXXVII parte 1 enumeranti Sanctos Ordinis Minorum, Divorum Catalogo adscriptos, pag. 94. Sed eadem uterque brevitate utitur; hoc solum addentes verbis Pisani, quod Franciscus septem annis panem non gustavit. Eodem fere anno quo Gonzaga Romæ, suum Historiarum Seraphicæ Religionis opus excudebat Venetiis Petrus Rodulphus Toßinianus, qui paulo ampliori elogio fol. 99, [auctoribus Ordinis parce de eo locutis.] B. Franciscus, inquit, Dyrrachinus, laicus, vir summæ simplicitatis, qui annis septem panem non comedit, silentii maximus observator, quod legitur de Agathone Abbate, quem, lapillo assidue ori ejus indito, tacere didicisse ferunt; idque ab eo annos tres observatum, ut nec etiam cum fari vellet expeditum ei esset. Fuit quoque obedientiæ cultor præcipuus, de quo illud insigne narratur. Cum enim esset Uriȩ Apuliæ coquinarius, ea hora qua elevabatur in ecclesia Corpus Domini, neque ipse impeditus interesse potuisset, divinitus apertus est paries qua videre potuit. Jacet Uriæ miraculis clarus. Refertur istud Agathonis exemplum libel. 4 de verbis Patrum interprete Pelagio cap. 7, quia per triennium lapidem in ore mittebat, donec taciturnitatem disceret: quibus dum aliquid amplius addit Rodulphus de Francisco, videri potest Vitam ejus quamdam habuisse: si autem nullam habuit, tam ipse quam ceteri supra nominati a pleniori B. Francisci cognitione tanto fuerunt remotiores quanto longius ab ultimis Italiæ finibus, in quibus Franciscus vixerat, vivebant scribebantque. Itaque Corradus prælaudatus vel in solo suæ Orationis argumento facile omnes superavit, ipsum sic exorsus.

[3] Uria civitas est antiquissima in Salentinis. Vixit hic longo tempore Franciscus Dyrrachinus, [Ille de restituendo ejus cultu solicitus] in sodalitate Francisci Assisiatis; homo is qui cælestem inter homines vitam egit. Est in Commentariis Franciscinorum (hi vero utinam superessent simplicate primigenia, qua ipsos vidit legitque Marius) toto septennio hunc præter aquam & olus omnem sibi humanum victum detraxisse. Ostenta divinitus ei vivo & mortuo quam plurima acciderunt. Denique illius defuncti corpus Uriæ in templo Collegii Franciscinorum hominum, ubi sanctissime vixerat, nonnullis cum divinis honoribus longo tempore servatum est. Postea vero quam publica & privata fortuna perpetuis calamitatibus afflicta esset, aut potius incolumi adhuc omnium rerum statu religio hominum refrixisset; eo negligentiæ, ne dicam impietatis, ventum est, ut sola de ilio divinitatis opinion servetur; quamobrem tota oratione hoc agitur potissimum, Divo illi honores, per injuriam atque scelus diu intermissos, restitui oportere. [Vitæ sypnopsim texit, juxta quam] Hoc autem sic agit; ut, cum prima parte Orationis multa de SS. Barsonophrii, Darii atque Chrysanthæ Reliquiis Vriam allatis, deque amplitudine veteris status propter earum dißipationem pene ad nihilum redacta, disseruisset; tandem propius in materiem veniens, parte Orationis altera existimare se ostendat, quod Francisci corpus, non religione aut aliquo humano sensu, sed divino consilio reservatum sit, in spem resuscitandæ aliquando reipublicæ. Tum Vitæ illius synopsim texit, quam pro majori parte transcribit Waddinghus in supra citatis ad tomum 3 Additionibus Nos ex ipso fonte haurientes aquam, hujusmodi verba inde sumpta exhibemus.

[4] [Dyrrachii suscepit habitum,] Dyrrachii natus, quæ civitas est in Epiro, non generis nobilitatem, non ea quæ summa & prȩclara habentur in vita, cogitavit unquam: honores autem, ambitiones, & gloriam imperandi aliis sui loci hominibus, summum sibi esse periculum & summum nefas putabat attingere: sapientiæ vero tantum coluit, quantum humanæ & sui ipsius imbecillitati dininisque beneficis cognoscendis satis esse videretur. A prima adolescentia in Francisci Assisiatis familia sodalis fuit: quocirca nomen quoque sibi imponi voluit, quo ad cæli vias omnes perquit endas duce uteretur. Summum esse imperium putabat, aliis obtemperare; summam gloriam, omnibus inservire… Audierat, id quod erat, [unde transgressus Vriam] Collegii locum extra portam Brundusinam Francisco Assisiati magistro suo a civitate nostra donatum fuisse, & in eo quosdam hujus familiæ admiranda pietate homines, victu asperam, sed cogitationibus suavem ac cælestem vitam agere. Dyrrachio igitur, ubi sanctissime a primis annis vixerat, Uriam venit; & in Collegio quod non multo ante Franciscus ipse condiderat, augenda quotidie religione, laboribus, & rerum cogitatione cælestium, egit quod reliquum erat ætatis. Exultabat me hercule vir sanctissimus gaudio, gestiebat lætitia, cum lustraret oculis domum, partesque omnes & angulos perquireret. Omnia deosculans, & labiis terram lambens, Hic, hic, inquit locus est: hoc Magister meus limen suis illis pedibus trivit; hunc fontem bibit; hic sæpius vota fecit; hanc aram frequentavit. Taceo hic verbera, quibus macie & inedia confectum illud corpus assiduo cædebat: nec sanguinem dico hamatis flagris arefacto jam de corpore exhaustum. Atque ut alia non dicam, propter continentiam victus admirationi cunctis mortalibus fuit. Tantis enim laboribus, quos vel noctu suscipiebat ad preces atque vota Deo facienda, vel interdiu ad commoda sociis & officia præstanda, illud etiam addidit, [eximia vita auctoritate,] ut vitam semper aqua tantum & pane sustentaret. Ad hanc tenuitatem victus cum se diu exercuisset, & ope divina res adjuta felicissime succederet; cogitavit etiam, fierine posset ut usu quoque panis careret. Cœpit igitur pedetentim experiri. Quod cum vix ferret natura humani corporis, consilium tamen susceptum tenuit; & expers rerum omnium, quibus vesci homines consuevere; totis septem annis, quibus postea vixit, oleribus tantum & aqua duravit…

[5] Sed vos scio majora quædam expectare ut exponam, si qua illi vivo, [atque etiam miraculis claruit:] si qua mortuo divinitus acciderunt… Memini sæpius in caritate imbrium, aut alia majori vi atque intemperie, cum supplicationibus publicis noctu ad pulvinaria circumferendo Francisci Dyrrachini corpore, nos injuria cæli incommodoque omni esse liberatos. Quamobrem, nisi ingrati, nisi immemores eorum sumus quȩ ab illo accepimus, non est quod suspensi & increduli amplius ostenta requiramus. Duo tamen hic referam, non quia putē huic aliquid ab ostentis posse accedere: sed quia unius adsunt quædā testimonia, & confessio eorum hominum qui rem tegere & obscurare voluissent; alterum ideo tacere nolui, quia in est in eo quod vehementer doleam & vos magnopere accusem. Quodam tempore Uriæ in Collegio, quod antea jam dixi, conventus agebatur hominum Franciscinorum, quo, tamquam ad comitia quædam, [eo quinæ intentus Christi corpus elevari per ipsos parietes cernit;] communibus de rebus, divino cultu & novis Rectoribus Collegiorum, consulendi causa undique venerant. Die festo solis mane, cum in templo ejus Collegii pro summa religione Sacrum fieret, hic Dyrrachinus, ut si Christi ipsius res esset, ita officia & summam domus omnem sustinebat. Ecce a templo tintinnabuli signum datur: Christi corpus ostendi populo intelligit. Ad id statim accurrens, dum præsenti ex mole rerum plurimarum explicare se non potest, posito genu mentem & oculos intendit, suspiria & lacrymas movet, dureque pectus cædit. O miram illius certissimæ fidei & pietatis vim, quæ omnium hominum linguis prædicari debeat! Apertis enim sponte nutuque divino tribus muris, qui interjecti erant, nullo apparente motu, nullo audito sono, via sanctissimi viri oculis ad aram facta est, unde Sacrum populo ostendebatur.

[6] Cum rite suoque more supplicavisset, ac Deo gratulabundus tota domo curaret ea quæ religiosorum hominum tantæ multitudini opus erant; [pro cœna per dæmones dissipata] hunc illi favorem & monstrata divinitus furiæ inviderunt. Quamobrem ita se & dolorem suum ulciscuntur, ut quæ in penu, quæ in cella vinaria, quæ in foco & in popinis erant, ex corrogata undique a bonis viris stipe, ea diriperent; & quæ ad ejus ipsius diei cœnam parabantur, ne quid vir sanctissimus ex eo labore a Deo vel a suis mereretur, omnia, confractis etiam vasis omnibus, effunderent. Subitus rerum fragor omnium tantus fuit, ut sibi motus quidam terræ in domo fieri videretur. Re cognita, Deo solum gratias agit, ab illo consilium expectans quid facto opus esset. Non multo post, [meliora fercula divinitus accipit,] cum adhuc Socii in sacris quibus jam dixi, & in comitiis diem consumerent; adest ad januam humana facie & vestitu juvenum manus, cum vasis, canistris, & regio dapium varii generis apparatu: qui jussu domini sui, principis cujusdam Uritani viri, ea se Francisco Dyrrachino & sociis ferre dixerunt. Hærere homo, mirari, ac stupere unde magnificentia tanta muneris: & profecto ex juvenum quoque vultu immortale nescio quid sibi in animum spirare videbatur. Illi vero, Satis, inquiunt, Pater, hæc vestra sunt: his utimini: ad vasa recipienda mox redibimus. Hic dicere cum studeret aliquid, eosque statim abeuntes ad januam sequeretur, illorum aspectum subito ex oculis amisit. Ad cœnam vero cum ventum esset, tantus fuit odor & suavitas inusitata rerum omnium, ut boni viri & sancti, cælestia sibi a Dyrrachino cibaria illo die apposita esse, cognoscerent. Itaque res una ex alia cum in tanta hominum frequentia rescita esset, quæ diu ab illo celari vix poterat, admirabilis vita ejus ac sanctitas ex eo facto esse cœpit illustrior. Vides quanta uno die sit expertus?… quid putandum ergo reliqua in vita illi accidisse? Ego tamen illa prætermitto omnia … & hæc eo dicere volui, [ex quibus vas unum Brundusii servatur.] quod ex illa cœna vas quoddam Brundusii longo intervallo ad honestissimum virum hujus memoriæ, Angelum Mundinam, ejus familiæ sodalem, pervenisse dicitur. Nostri vero homines, qui illa ætate aut non multo post fuerunt, nullam in his vasis religionem debere esse putaverunt… Minora sunt omnino quæ sequuntur, sed nostra in iis est culpa major…

[7] Recens memoria est cum id accidit, quod posset quisque vestrum recondari. [Mandibulam a corpore furati irreverentia] Duo quidam hospites hic in Francisci Collegio diu fuere usi liberalitate, quantam facultates loci atque hominum ferre potuerunt. Unus ex iis, per dies aliquot secum male cogitans, altero nihil suspicante, clam de corpore Francisci Dyrrachini mandibulam furatus est. Cum denique Lupias discederent, aliis cum rebus multis & vilibus, in manticam illud ossum conjecit: hanc in jumentum imponit: id corruit statim; &, seu vera mors illa fuit, seu morti simile quiddam, cognosci prorsus non potuit; sensus certe & vita nulla amplius est visa. Onus cum esset expositum, & jumento corium detrahi deberet, sanitate integra subito apparuit. Hospes qui aderat, sibi conscius patrati sceleris, monstra hæc divinitus fieri intelligit. Rapta igitur, [morte jumenti punita scitur,] ut clam & celerius potuit, mantica, furtim se a turba subtraxit, & jumento amplius uti noluit, & quantum onus fuit rerum suarum sibi in scapulas imposuit: consceleratus postea jurabat donec mandibulam ferret semper toto corpore tremuisse. Alia non persequar multa hujus generis: & hæc duo si testata velit quisquam, adest Angelus, quem dixi, Mundina Brundusii, qui vasum adhuc ostendit, & ejus rei ab omnibus traditam per manus fidem & religionem testatur: adest corpus ipsum, quod integerrimum antea semper, nunc mandibula, ut dixi, mutilatum inspicere potestis.

[8] Waddinghus eadem hæc subtractis nonnullis describens, de fure mandibulæ præfatæ concludit, [sed eam restituisse gratis asseritur.] tamquam ex relatione Corradi, his verbis: raptamque clam manticam scapulis imponit: tremuit tamen & gemuit ipse sub pondere, donec furtum restituit. Ast restitutionis non meminit Corradus: sed, cum pluribus pro restaurando communiendoque adversus ejusmodi ausus sepulcro institisset, sic urget propositum: Quid, inquit, porro tam necessarium est, quam de manibus ac potestate sceleratorum hominum corpus illud sacratissimum liberare? Mandibulam ex eo raptam ab hospite perditissimo ac teterrimo homine jam dixi. An ego mentior? Ipsum corpus inspicite. An semper illud ossum defuit? Hoc ne fieri quidem potest: &, seu cum dixi & rem ego factam scio, seu alio tempore, necesse est nostra [exigua] diligentia ac religione illam corporis partem amissam esse: [nam] & ego olim adolescens, & mecum plurimi, corpus integrum omne cognoverunt. Hujus vero culpæ gravitatem ac dedecus cum oratorie exaggesserasset; Quid, inquit, hospes ille homo, qui sepulcrum violare, tremendamque illam corporis religionem impiis manibus attingere ausus, quem in usum evulsam reliquo de corpore mandibulam convertit? In eum scilicet quem scelerati homines & nefarii solent, ut magicas ad artes & nefandissima omnia rebus ejusmodi abutantur. O rem auditu fœdam cogitatuque hortendam! O bonitatem & patientiam Dei prædicandam! Tene, Francisce Dyrrachine, tuaque membra iis in rebus esse versata, quibus fortasse aut homini sensus, aut matronæ pudor, aut amicis gratia, aut sepultis quies, aut cælo serenitas auferatur? Si quid est tale factum, quod vehementer esse factum suspicor, mirum nisi motus fuit ingens terræ, vel nisi de cælo, ut quondam in sceleratos, flammæ corruerunt. Hactenus Corradus, indubitanter supponens, mandibulam præfatam sic esse ablatam, ut neq; ubi esset, nec quid eadem fieret innotuerit. O quam facile erratur, si vel tantillum ab antiquis monumentis quæ quis sequenda suscepit, deflectat, de suo vel detrahens vel addens aliquid.

[9] Quo certo tempore obierit Franciscus, non est qui referat, inquit Waddinghus: [In conventu Vritano,] sed nec quo saltem seculo vixerit. Ipse floruisse eum putat circa annum MCCCV, eoque in Additionibus ad Tomum 3 refert quidquid collegerat ex Corrado: hic vero videtur significare, viventi etiamnum S. Francisco Aßisiati fundatum apud Vritanos Conventum, ad quem se Dyrrachio, ubi susceperat habitum Franciscanorum, contulerit noster Beatus, fama severioris ibidem quam in patria sua disciplinæ illectus. Sed ut primum daretur, non continuo consequens foret, Franciscum Dyrrachinum fuisse ex iis, qui vel primi vel paulo post primos in eodem Conventu habitarint ante annum MCCXXVI quo Aßisias obiit; imo nec ante annum MCCLVIII, licet ante hunc variis in locis cœperint existere, [sub an. 1258 necdum noto,] qui relaxatam multis modis paupertatem Ordinis non ferentes, eamdem restituere satagebant; sicut apparet ex Vita B. Ioannis Parmensis, Ministri Generælis VII ad XIX Martii a nobis illustrata: qui Ioannes eorum conatui vehementer favit electus anno MCCXLVII. Etenim sub hoc Generali necdum vel Dyrrachii vel Vriæ conventum habebat Ordo, quemadmodum apparet ex ejus distributione in Provincias, Vicarias atque Custodias, facta sub S. Bonaventura anno MCCLVIII, & relata ab Haroldo in fine Epitomes Annalium. Idem Haroldus aliam similem deinde proponit, factam anno MCCCC per Bartholomæum Pisanum, [sed ante an. 1400,] ubi in Provincia Dalmariæ sub Custodia Ragusina ponitur secundus Locus Duratii, & in Provincia Apuliæ sub Custodia Tarentina Locus item secundus Oreæ. Stabat ergo Conventus Vritanus, seculo XIV: quo seculo ad medietatem perducto scissus quidem est Franciscanus Ordo in Conventuales & Observantes, non tamen vel ab his Observantibus Conventus iste cœpisse credendus est, vel horū fama allectus Dyrrachinus venisse Vriam: nam in Distributione locorum Regularis Observantiæ, facta anno MDXVI & apud prædictum Haroldum reperienda, Vritanus conventus non nominatur.

[10] Ex his porro consequitur, quod Franciscus, cum nequeat adscribi Observantibus, [inter Clarenos videtur vixisse Beatus,] Vriæ numquam receptis, antiquioris alicujus reformationis Fratres ibidem invenerit, vitæ religiosioris magistros. Omnibus autem expensis non alios huic loco aptiores invenio quam Clarenos, nomen fortitos initio seculi XIII ab amne Clareno, inter Asculum & Nurcinas alpes, ad quem eorum Congregatio fuit instituta, ductu B. Angeli Cingulani, alias de Clareno. Hæc enim Congregatio, sub nomine Pauperum Eremitarum Fr. Angeli de Clareno, juxta Privilegium Cælestini Papæ V, datum Fr. Liberato Maceratensi ejusque sociis, Eremitis Domini. Cælestini dictis (quorum unus ipse Fr. Angelus fuerat) insigniter floruit, sub Ordinariorum obedientia, & veste a Minorum habita distincta toto sesqui seculo, donec eos Sixtus Papa IV anno MCCCCXLII generalis Ministri imperio subjecit; ita tamen ut unum e Societate sua Clericum eligere possent, qui sub nomine Vicarii, a generalis Ministri obedientia dependens, eos gubernaret. Quamvis enim Clareni in Piceno præcipue Vmbriaque fuerint multiplicati; pronum tamen est credere, eosdem secundum mare per Apuliam quoque & Calabriam propagatos, faventibus iis qui Fr. Liberatum cum suis ibi antea receperant; eosdemque vexatos, & sub assumpto in Gallia Spiritualium nomine extinctos circa annum MCCCXVIII, haud immerito dolebant; quamvis ex iis aliqui culpabiles fuerint schismatis, eligendo sibi auctoritate propria Ministrum generalem in Hetruria Siciliaque. Sive igitur ex Apulia in Salentinos delati aliqui, ex dicti Fr. Liberati sociis Vriæ conventum exorsi sunt, qui sese subduxerint vexationi ad Clarenorum Congregationem aggregati; sive ipsi Clareni primi fuerint in loco isto occupando, quem olim forte præsentia sua consecraverat S. Franciscus Aßisias in suo versus Palæstinam itinere; [sub finem soc. 14.] manet verosimile, initia Conventus Vritani posteriora esse initio seculi XIV, nec nisi illo vergente ad finē obire in eo potuisse Franciscum Dyrrachinum. Non est etiam cur dicamus eumdem Conventum, qui anno MDXVI nondum adnumerabatur Conventibus Observantium, ante Pontificatum Sixti IV aut etiam postea a Clarenorum arctiori disciplina & habitu ad Conventualium laxitatem defecisse, quamdiu quidem istorum Congregatio nomen antiquum tenuit, licet id postea factum esse haud obscure colligatur ex Corrado, Fratrum sui temporis exiguam religionem notante, quemadmodum ex sequenti Capite apparebit.

CAPUT II.
Q. Marii Corradi conatus pro restaurando cultu B. Francisci.

[11] In sua jam laudata Oratione remedia suggesturus Corradus adversum mala, quæ Vritanæ civitati divinitus immissa graviter conquestus erat; & animos civibus suis facturus, ad restaurandum B. Francisci sepulcrum & cultum, qui totius Orationis scopus est; De sacris ædibus quinquaginta sunt, [Ad restaurandum sepulcrum,] inquit, si numerem etiam suburbanas, quibus (o facinus detestandum!) cloacarum loco ac sentinarum abutimur. Illarum restitutioni non grave negotium est singulis annis de ærario bis millies sestertium, publicæ salutis causa, velle esse attributa … restitutio autem sepulcri sæpe dicti non certo aliquo sumptu terminanda est? Si vicies ad rem aut si quadragies impendere possemus, equidem vix ea summa & sepulcri honore contentus esse possem. Sed quando nobis tanta difficultas est ærarii, ex ipsorum difficultate temporum & novis quotidie tributis, ut nostros taceam depeculatus; age, oro vos, id fiat, quod minimo sumptu fieri potest. Quanta enim res est sepulcrum illud vetus munire saltem, ne pateat curiosis, ne pateat sacrilegis, ne pateat furibus, ne pateat magis ac sceleratis hominibus? Nisi hac culpa violati sepulcri & sanctissimi corporis nos omnes expiandos esse crederem; ego solus, nulla ope vestra, quamquam sic afflicta semper fortuna & eversa, isto quidem sumptu vos liberarem: nunc tamen publice & necessario illam religionem sepulcri restituere nos oportet… Utinam igitur ferrer nostræ fortuna civitatis, [quod exiguo sumptu fieri poterat,] quanto Salernitani Matthæum, vel Bononienses Petronium, tanto nos Franciscum Dyrrachinum cultu & religione venerari! Sed minime tamen putandum est, sine magno scelere prætermitti id posse quod facultates nostræ sinunt: & Franciscus ipse, studiis nostris & religione permotus, & urbi nostræ conciliatus, efficiet, ut aliquo in tempore plurima sibi rei divinæ munera & amplissima reddere possimus.

[12] Denique cum concluderet Corradus satisfaciendum esse Deo, gravissime offenso, tum ex præsenti neglectione rerum divinarum, tum propter impietatem & scelera majorum; Mihi, inquit, videtur, nihil ad hanc fortunam esse salutarius, quam stato tempore certisque sacris de nobis ipsis pœnas reposcere, & quæ in hac urbe per octingentos annos commissa sunt omne in posterum tempus lugere. Totam ad hanc rem summi viri atque sanctissimi, Caroli Bovii, Pontificis nostri, [aliaque religiosi cultus argumenta curanda,] consilium & auctoritas interponenda nobis erit. Hic fortasse diem festum Francisco Dyrrachino instituere pro ejusmodi commissis satis esse judicabit. Nullus ergo certus eatenus dies colendo B. Francisco huic fuerat, cui antea idem Marius, cum de sepulcro ageret, optabat etiam mentionem in sacris, perpetuum ignem, & alia si qua videbuntur insignia sanctitatis majora; qualia scilicet expresse Canonizatis a Sede Apostolica tribuuntur. Interim sola festi annui constitutione expetenda contentus: O si virum, inquit sapientissimum adducere ad hanc voluntatem possimus, pulcherrimam huic urbi, debitam religioni, & nostræ maxime necessariam saluti! Illum diem si videro, quem certissima spe sum nos omnes esse visuros, novam hanc urbem nobis putabo esse restitutam; nec desperabo aliqua saltem in posteritate, a vicinis urbibus antiqua ornamenta omnia invisum iri. Dabit hoc Deus nostræ religioni, dabit Francisci Dyrrachini patrocinio & gratiæ: quem hac tota oratione utinam ex parte aliqua repræsentare potuissem! … Nunc vos ipsi proponite apud vestras cogitationes illum quasi nobiscum loquatur, macilenta facie, contractis oculis, [Vritanos frustra hortatus Corradus,] nudis pedibus, horrido vestitu, jejuniis consumptum & voce tenui dicentem: Hanc esse, Uretani, urbem vestram, non vobis aut mihi, sed his collibus tantum, saxis & ruinis possum credere. Ubi enim illa Uria nunc est, quam ego copiis affluentem, & rebus florentissimam omnibus reliqui? Aliquid certe a vobis aut majoribus vestris in ea peccatum est, quo ex tanta gloria tantas in sordes atque oblivionem delapsa est. Non teneo lacrymas: doleo enim plurimum casu urbis, unde mihi gradus in cælum feci: sed moveor magis latente & vetere aliquo scelere civitatis. Verumtamen si a Christo venia petatur, ego supplex illum orabo, ut hanc maciem, hanc nuditatem, hanc inediam, & illos multos annos quibus mihi omnem detraxi victum humanum, & quidquid Christo vixi, vobis omnibus prodesse velit, perinde atque si vestris ea in corporibus, vestra & urbis vestræ causa perpessi essetis. O pias voces! O conditionem sanctissimi hominis præclaram! … Audiamus oro vos macie & laboribus confectum, audiamus nunc de cælo immortalitatis ornatu indutum: illius vultum cogitemus, & videre nobis præsentem videamur, solis atque siderum aspectu splendentiorem: ipsum denique ad suam opem atque auxilium nos invitantem audiamus: illi, grati animi significationem suo corpore honorando aliquam, ostendamus.

[13] Potens enimvero ad persuasionem oratio! Frustra nihilominas declamationem istam suam fuisse videns Marius, [recurrit ad Episcopum Bovium,] & cum verborum sono etiam memoriam transire dictorum; publice ipsam censuit exhibere legendam, præmittens ei epistolam cum eadem oratione a se missam Illustrissimo & Reverendissimo Joanni Carolo Bovio, Uritanorum Archiepiscopo & Brundusinorum: quem exhortatus ut ædes, in Vritana urbe sacras, quarum tanta pollutio & quotidiana erat, pergat vel tollere omnino, uti cœpit; vel castissimum iis cultum religionis restituere; commendat eidem imprimis Sanctissimum Dyrrachini corpus, illud honorari pene desitum sæpius nefando sacrilegio a sceleratis hominibus attrectatum, convulsum, aliqua ex parte imminutum. Tum, Oro, inquit, obsecro, perque ipsius numen te obtestor, ea tecum recordere quæ Uriæ in sacrario te rogabam, prius quam a nobis Manduriam discederes. Ego qui afflictam semper nostræ civitatis fortunam, tanta ex neglectione Divorum præcipue natam esse scio; majores nostros soleo accusare vehementer, nec hominum loco habere, qui præjudicata hæc scelera nobis reliquerunt. Fratris vero mei Francisci Corradi sæpe tentavi operam, quo ad sepulcrum & corpus illud fieret aliqua restitutio religionis. [non sine querelis de Vritanorum duritie.] Verum is, quamquam templo & collegio præsit ubi corpus est; collegas tamen suos adducere nondum potuit, qui ad opus illud vel teruncium dari vellent: nosti enim genus hominum, inter quos non valde magna est nec plurimorum de pietate cogitatio. Colui ex iis multos, rei etiam divinæ studiosos & mei amantissimos; qui tamen, paucis repugnantibus aut certe moram negotio quotidie aliquam interponentibus, jam desperant fieri posse amplius, ut quæ volunt quæque oportet consequantur. Quamobrem ego, qui multos ante annos frustra hæc mecum dolere sum solitus & conqueri apud omnes τῇ πόλει συνοικοῦντας & religionum magistros; nunc denique … oro te, quantum de salute patriæ orarem, ut cujus jam dixi Dyrrachini corpus, & Barsanuphii de corpore quæ supersunt paucissima, & non pietatem quidem, sed scientiam pietatis atque memoriam, in civitate nostra putes majore etiam cultu ac studio retinendam.

[14] Hactenus ad Bovium Archiepiscopum Corradus, proximo ante editionem anno MDLXX, VII Kalendas Quintiles: [sed Bovio defuncto] quo eodem anno mense Octobri Bovium obiisse scribit in Archiepiscopis Brundusinis Vghellus tom. 9 Italiæ sacræ, ubi refert eidem Vriæ in æde Cathedrali sepulto, positum ab Ordine & Populo Vretano epitaphium; in quo ad ceteros ejus titulos additur Uritana civitas, ex multorum injuriis in pristinam dignitatem Archiepiscopalem restituta. Tam velox autem Bovii mors succidit verosimiliter spes omnes conatusque Corradi, pro restaurando cultu Beati Francisci Dyrrachini. Neque enim audimus, quod Bovii successor Bernardinus de Figueroa quidquam circa istud egerit, in suo annorum XIV Pontificatu. Hic enim dimißis ædibus, quas, vetustate collapsas aut bello dirutas, sumptu proprio a fundamentis, sibi successoribusque suis, in veteri arce, antiquitatis conservandȩ causa, restituerat Carolus (sicut in marmoreo titulo legitur apud Vghellum) videtur Brundusii plerumque habitasse, ubi sanctimonialibus Capucinis cœnobium similiter a fundamentis struebat. [subnatisque inter Vritanos & Brundusinos controversiis,] Nec enim alia causa fuisse videtur, cur post Bernardini mortem totis sex annis Sedes utraque vacarit, quam contentio Brundusinorum Vritanorumque diuturna inter se super potiori jure habendi apud se Præsulem, titulique Archiepiscopalis renovatis jurgiis, quæ jam inde ab initio conjunctarum Sedium, id est ab anno MLXII constat efferbuisse, quando a Goffrido & Sichelgaita Brundusinis Comitibus interpellatus Vrbanus II, Godino, Vretanum dumtaxat Episcopum se dicenti, præcepit, ut, quando virorum veracium assertione, qui rem diligenter investigarant, compertum erat, Cathedram, quæ tunc apud Uritanum municipium habebatur, apud Brundusii civitatē antiquitus extitisse, eadem miserante Domino restituta, illuc ipsam referret. Quod mandatum iterante Paschali II, declaratum est Brundusinæ Ecclesiæ Uritanam Ecclesiam subjacere. Concordiæ tamen causa Godini successor Balduinus, æqualiter se Brundusinæ & Uritanæ Ecclesiarum Antistitem scripsit, secutis exemplum posteris; varia urbis Vritanæ, quam septies exustam tradunt fortuna non obstante, usque ad Bovii decessorem Franciscum Alexandrum; in cujus de Vritanis quæsti favorem, Paulus III pronuntiavit, Ecclesiam Brundusinam ita esse Archiepiscopalem, ut sibi unitæ Vritanæ æque ac ceteris suffraganeis suis præponi in omnibus deberet.

[15] Repullulantibus autem cum Bernardini prædicti morte contentionibus istiusmodi, post sexennit vacationem, [nihil videtur esse peractum,] diremptus uterque Episcopatus est; &, Archiepiscopali titulo Brundusinis relicto, Vritanis proprius Episcopus obtigit. Horum in ordine quintus Raphael Palma, ex Conventualibus S Francisci assumptus anno MDCL, si nihil novi decrevit obtinuitque, nescio quis ex quatuor decessoribus ejus alius præsumi poßit hoc fecisse, maxime post Vrbani VIII severißima decreta anni MDCXXV & XXXIV. Imo eorumdem decretorum respectu factum crederemus, ut si quid illi recepissent novi citra Apostolicæ Sedis consultum, id totum abrogaretur, tamquam longissimum tempus illiusve immemorabilem cursum, id est, centum annorum metam non excedens. Quare non magni facimus quod Arturus a Monasterio, in suo Franciscano Martyrologio, nullo allegato auctore, nisi quorum verba initio descripsimus citra ullam diei designationem; B. Francisco huic adscripserit diem XVII Maji, in utraque ejusdem Martyrologii editione annorum MDCXXXV & LIII. [& dies 17 Maji solius Arturi arbitrio lectus.] Hunc tamen diem ex Bollandi nostri judicio retinemus; quia, cum de antiquo & sufficienti ad appellationem Beati cultu constet, ex præmißis de corpore supra terram ad venerationem aspectabili, & proceßionaliter pro siccitate avertenda circumlato (quibus indubie conjuncta aliquando fuerunt anathemata, ad sepulcrum appensa, ardentes ante illud lampades cereive, aliaque similia) credidimus nos posse exemplum sequi, privatæ quamvis auctoritatis, donec aliunde constaret, debere illi alium magis proprium diem. De hoc autem doceri cupientes, scripsi Collegii nostri Tarentini Vretanis vicinioris Rectori P. Iacobo Viterbo, a quo quidquid ultra prædicta accepero libenter referam in hujus Tomi Additamentis.

DE S. PASCHALE BAYLON
ORDINIS MINORVM DISCALCEATORVM S. FRANCISCI
VILLÆ REGIÆ IN REGNO VALENTINO.

ANNO MDXCII.

[Praefatio]

Pasqualis Baylon, Ordinis Minorum Discalceatorum, Villæ-Regiæ in Regno Valentino (B.)

D. P.

[1] Qvem Paulus Papa V anno MDCXVIII Beati titulo ornavit, & Officio ac Missa coli permisit; hoc quo scribimus anno MDCLXXIX Sanctorum Catalogo posse adscribi, quandocumque S. D N. Innocentio XI visum fuerit, sacra Rituum Congregatio, [Paschalis ab an. 1618 beatificati] post accuratum causæ totius examen, declaravit: adeo ut sperandum sit, proximis hisce annis & prius quam hujus tomi exempla Romam perveniant, ipsum quoque solennis Canonizationis diem nominandum a sua Sanctitate, & secuturum extremum Actum, qui posteris Supplementum huic operis facturis non exiguam daturus sit scribendæ Appendicis materiam. Interim Sanctum incipimus appellare, [& mox canonizandi, Vitam] juxta commune proverbium quo dicitur;

Quod parum distat, nihil distare videtur.

[2] Obierat Paschalis prope Villam-regalem, Valentini apud Hispanos regni prænobile oppidum, hoc die in Dominica Pentecostes anno MDXCII, cum Fratribus Minoribus Discalceatis ad Provinciam S. Ioannis Baptistæ dictam spectantibus, Custos præesset P. Fr. Joannes Ximenez; qui primus ejus vitam anno MDXCVIII conscripsit Hispanice, sub titulo Chronicæ, & Valentiæ anno MDC impressam dedicavit Philippo III Hispaniarum Monarchæ; quando jam e vivis excesserat ejus pater Philippus II, qui Auctori indicaverat, placere sibi ut ea scriberetur. Scribo autem, inquit Cap. 1, ut faciam satis obedientiæ præcepto mihi injuncto, & obligationibus multis propriis, quibus adstringor; [scribit ejus alumnus I. Ximenez:] in aliquam compensationem laboris, quo me Vir beatus ad Religionem adduxit, divina quadam revelatione impulsus, ut puerum annos quatuordecim dumtaxat natum, ex domo paterna pene furtim abduceret, unius noctis in eadem hospes, nec auroram secuturæ diei præstolatus; meque deduceret per iter circiter octingentarum leucarum, & ad nostræ Discalceationis asperitatem laboremque assuefaciendo solus esset pater & mater & magister a Deo datus, toto tempore Novitiatus; neque prius ex hac vita egressus quam me relinqueret, sicut prædixerat, hujus Provinciæ electum Custodem.

[3] Scripsit ergo sibi cognita, partim propria experientia scientiaque de visu partim aliorum eadem sic scientium & in Iudicio Archiepiscopali rite deponentium, [quam Latinam damus, omissis paucis:] relatu: ideoque omnino operæ pretium fuit, totum illud opus Latinum facere, omißis dumtaxat moralibus quibusdam digreßionibus amplificationibusque & primis Capitibus quatuor, formam Prologi potius quam historiæ habentibus, sub hisce titulis, Cap. I Ob quam causam voluerit Christus, quatuor sanctos Euangelistas habere Chronologos suos; & quare auctor hoc velit esse sancto Fr. Paschali II. Quare voluerit Deus hoc seculo manifestare tres suos magnos famulos, Fr. Ludovicum Bertrandum, Fr. Nicolaum Factorem, & Fr. Paschalem Baylon, quorum primus, Ordinis Prædicatorum decus insigne, anno MDCLXXI Sanctorum Albo adscriptus, colitur IX Augusti: secundus, eumdem quem Paschalis Ordinem Franciscanum, idemq; Valentinum Regnum exornavit, & obiit XXIII Decembris, cujus causam in Sacræ Romana Rota expeditam haberi ait Arturus a Monasterio. III Quid sit miraculum: nec quidquid mirabile est etiam miraculum dici posse: & quomodo vera miracula cognosci debeant. IV Utrum possit coli Sanctus aliquis, antequam sit ab Ecclesia canonizatus. Quibus, ut dictum est prætermißis, reliquum omnem contextum Latinum fecimus. Succedere primæ vitæ potuisset Relatio Auditorum Rotæ Francisci Sacrati, Joannis Baptistȩ Coccini, [omissa etiā Relatione AA. Rotæ.] & Alphonsi Manzanedi de Quiñonez coram Paulo V, quam secuta Beatificatio est: sed certius omnia & distinctius notata reperiebantur vel in ipso fonte, id est, Vita prædicta quatenus est ex Testium juratorum dictis excepta; vel ex posteriori altera, quam scripsit Hispanice primum, deinde etiam curavit reddendam Italice, & impressam Romæ anno MDCLXXII Camillo Cardinali de Maximis dicavit P. Fr. Christophorus d'Arta, ad causam Canonizationis agendam constitutus Procurator.

[4] Nempe ex hac in tres libros divisa primo fecimus Vita ac virtutum Supplementum, primæ Vitæ addendum, omißis quæ antea fuerant sufficienter explicata: deinde totos fere libros, secundum ac tertium Latinos fecimus, sub uno Gloriæ Posthumæ titulo: [Ex recentiori Italica datur Supplementum & Gloria postumaa:] cui ad historiæ plenitudinem aliud nihil deest, quam ut habeamus gesta post Ianuarium anni MDCLXXII, ubi Christophorus desinit, usque ad hunc præsertem diem: quæ ut Roma impetraremus quærendi diligentia nobis non defuit; sed ei, quem per litteras appellavimus, Canonizationis Procuratori, aliis forte majoribus impedito promptitudo obsequendi: hic tamen defectus haud difficulter suppleri posthac ab alio quovis poterit. Vtinam etiam inveniatur, qui ex copiosißimis Proceßibus, quales primum ad Rotam allati fuerunt anno MDCXI, Spicilegium faciat miraculorum, a Christophoro omissorum, aut nobis mittat Relationem aliorum in Sardinia patratorum, & anno MDCLXV descriptorum, quæ ab eodem Christophoro, prolixitatem excusante, indicatur dumtaxat num. 9. Facilius patimur defuisse nobis eam Vitam, quam, post recensitos omnes qui de Paschali utcumque agunt Auctores, [indicatur alia Vita Hisp. per Ant. Pañez:] ultima libri pagina laudat idem Christophorus, scriptam a P. Fr. Antonio Pañez, ejusdem cujus fuit Beatus Provinciæ filio, Concionatore & Guardiano Conventus a Torrente nuncupati. Quamvis enim ea potißimum & usum & adjutum se fateatur Christophorus; non est tamen recentiori nostra antiquior nisi annis paucis, utpote Waddingho sub annum MDCL scriptores Ordinis sui recensenti ignota. Adde quod Christophorus dicat, eam quidem eruditissime conscriptam esse, verum, uti in Proœmio fatetur Auctor, non adeo exactam ad historiæ leges, sed magis ad utilitatem spiritualem legentium: qua ex causa licet multum probata fuerit in Hispania, minus apta sit visa ad genium Italorum, digressionibus quantumcumque aptis præferentium historiæ succinctæ fluxum nuspiam interruptum, qualem etiam in hoc opere solemus requirere.

[5] Multo tamen magis optanda foret secunda collectio miraculorum aliorum & posteriorum, facienda ex informationibus ad secundum Processum MDCLXX præparatis Valentiæ, ex quibus solum sex principaliora excerpi & Processui inseri voluerunt, [optatur nova posteriorum miraculorum collectio.] qui (uti num. 139 testatur Christoporus) Styli in Romana Curia usitati praxim aliquam habentes, plura necessaria non judicarunt. Etenim asserit idem Christophorus, ea haud pauciora numero esse, quam quæ ad primum Processum instruendum concurrerant. Neque dubitandum est, quin annis his ultimis novem multa etiam divinitus patrata sint, & saltem in Conventu Villaregiensi adnotata, digna quæ non tradantur oblivioni. Alii brevitati studentes potuerunt ista non desiderare: nos, quibus curæ est ut nihil in oblivionem veniat, quod vel Sancti pro Deo, vel pro Sanctis Deus est operatus; rogamus Provinciæ istius superiores, ut pro futuro operis hujus Supplemento mature faciendam curent nobisque submittant novam ejusmodi compilationem; ad normam earum, quas isto in genere perfectißimas dedimus II Aprilis, post antiquam Vitam S. Francisci de Paula; & V Maji, post documenta de cultu S. Angeli Carmelitæ.

VITA
Ex Hispanico Fr. Joannis Ximenez.

Pasqualis Baylon, Ordinis Minorum Discalceatorum, Villæ-Regiæ in Regno Valentino (B.)

EX HISP. XIMENII.

CAPUT I.
Natales Sancti, & vita pastoritia ante ingressum in Ordinem.

CAP. V.

[1] Frater Paschalis Baylon, religiosus Ordinis S. P. N. Francisci, & filius Provinciæ S. Joannis Baptistæ Discalceatorum, [Nativitatis ejus locus, tempus, auctores,] natus est in oppido Turris-formosæ, pertinente ad monasterium Dominæ nostræ Horti-regalis Ordinis Cisterciensis diœcesis Seguntinæ. Quamvis enim ipsum oppidum spectet ad regnum Aragoniæ, in spiritualibus tamen spectat ad Episcopatum regno Castellano inhærentem: id scilicet agente Domino, ut commune Regni utriusque pignus Paschalis esset. Natus est autem anno millesimo quingentesimo quadragesimo, Apostolicam Sedem obtinente Paulo III; & Carolo V Imperatore Hispaniam gubernante. Natus est etiam honestis parentibus dicti oppidi inquilinis, quorum professio erat, agrorum cultura pecorumque pastu vitam tolerare. Patri nomen fuit Martino Baylon, mater Isabella Jubera nuncupabatur: quorum licet minime illustris esset sanguis, illustres tamen coram Deo & Angelis erant animæ, propter sincerum Christianitatis cultum & virtutes tali nomine dignas: sed & sanguis ipse, tametsi ignobilis, purus erat a sordibus Judaicæ vel Mauricæ aut hæreticæ propaginis, ex parte quidem patris ductus a Martino Baylon & Lucia Santander; per matris vero caput avos attingens Ferdinandum Juberum & Mariam Xeriz, omnes in dicto oppido Turris-formosæ progenitos.

[2] Talibus ergo parentibus avisque dignum nepotem ac filium illa excepit, [cur Paschalis dictus.] cui creditur Paschalis nomen idcirco inditum esse, quod Paschali die in lucem venerit. Mox autem in ipsa pueritia futuræ indolis suæ dedit indicia: licet enim a suis parentibus, velut alter David, fuerit pascendis gregibus adhibitus; non ideo tamen præclusam sibi ad discendas litteras viam credidit. Librum enim in pera circumferens, [Pueritia insignis,] & modo ab hoc, modo ab illo instrui petens, ac privatim secum in illa solitudinis commoditate ruminans quæest idicerat, partim diligentia sua propria, partim Dei gratia singulari adjutus, legendi scribendique mediocrem acquisivit peritiam; quo scilicet solum contendebat, ut libris sanctis frui posset, & recitare Officium Beatæ Virginis, cujus Horas penes se habebat assidue, sæpissime visus eas pervolvere, eaque de causa ab aliorum consortio pastorum secedere: tam enim parum illo delectabatur, ut plerumque extra commune sepimentum reductus sibi privatim ignem strueret, quo posset sine arbitris Deo sibique vacare. Videbatur autem sodalibus suis Angelo similis conversatione & moribus: quantum enim alii ætate ista capiuntur jocis ludisque, tantum iste virtutis & sanctitatis exercitiis velut ex propensione quadam naturali: in omnibus referens maturitatem quamdam senilem, imo religiosam disciplinam: idque solo eum docente atque erudiente Deo.

[3] [a puero discalceatus,] Admirationem vero meretur, quod cum Minoritam discalceatum nunquam vidisset, a puero tamen discalceatus vivere voluerit, non solum exuendo omnem amorem seculi, in quo consistit vera religio; sed etiam materiales calceos, sine quibus passim conspiciebatur ambulare, per dumeta atque spineta sequendo gregem, montesque scandere & per eorumdem petrosas declivitates descendere, nulla viarum asperitate territus. Quantamcumque enim illam amplexabatur libens pro ejus amore, qui pro salute humani generis vitam omnem duxit inter cruces atque labores, tam prompto animo quin etiam anxie desideranti, ut diceret, Baptismo habeo baptizari, & quomodo coarctor donec perficiatur. Cum ergo Paschalis noster per campos inter pecora pastoris simul & pœnitentis monachi, [adoptari se a divite domino non patitur:] hominis atque Angeli vitam conjungeret, domino cuidam serviens, cui Martino Garziæ nomen erat; adeo alte penetravit in ejus amorem, ut Paschalem alloquens; Eja, diceret, dimisso grege in oppidum me sequere atque in domum meam, mihi qui liberis careo futurus filius & omnium possessionum heres. Nemo non cupide fuisset amplexus conditionem, qua offerebat alienus amor, quæ negaverat suæ nativitatis sors, divitem patrem, domum opulentam, urbanas delicias, copiosam substantiam, tanti solita æstimari a mundo. Sed eum nempe jam impetraverat a Deo in filium S. Franciscus, discalceationem nostram jam tum moliens in Hispania, illumque ad eam peropportunum sibi fore præsciens; unde ejus animo tam firmiter impresserat sanctæ paupertatis amorem, ut non posset ei ulla ratione is eximi. Itaque Domino suo sanctus puer respondit; se quidem multas ei debere gratias propter favorem immerenti oblatum; non tamen eum posse admittere, propterea quod constitutum haberet servire Deo in paupertate: tantumque abesse ut possessiones vel divitias appeteret, ut omni eas unquam habendi facultate privare se ultro vellet, religiosam vitam suscipiendo; atque adeo jam nunc ire se velle, habitumque suscipere.

[4] Porro illius temporis pastores jurati narrant, quod ipsis ludendi causa quandoq; convenientibus, [lusus puerilis osor,] atque Paschalem secum ut tantisper colluderet invitantibus, ipse continuo se proripiebat cum grege suo, ne tantulum quidē temporis inter eos ponere volens: quia cum paucorum esset verborum, ceterorum garrulitatem gravate ferebat. Audierunt etiam quod aliquando capras custodiens diceret, se velle ab earum cura absolvi, quia fruges alienas depascebantur, eoque animæ suæ creabant periculum; tam teneram ei jam tum conscientiam sanctus Dei timor efformaverat. Rem profecto in ejusmodi ætate miram: dicunt enim testes omnes, quod quando ex patrio oppido venit, [Sanctorum cultor,] nō plus septemdecim fuerit vel octodecim annorū. Addit vero eorum unus, nomine Joannes a Campis, ex Turre-formosa oriundus; quod cum ipse & Paschalis simul degerent in loco de Montuenga regni Castelle; unam leucam distante a Turre-formosa, gregem biennio toto custodientes, notaverit in sancto adolescente multas virtutes, & magnam morum honestatem: quodq; nunquam eum jurantem audiverit, ut passim faciunt pastores alii; sed semper laudantem Deum ejusq; Sanctos, imprimis sanctissimam Dei matrem Mariam Quod si pecus aliquod vel infirmari vel mori contigerat, dicebat socio, [Deo se in omnibus conformat.] anxietatem animi præ se ferenti: Tace, frater, quid enim faciemus? Salvet nos Domina nostra. Cum vero aliquod aliud infortunium incommodumve obveniebat ex plurimis, quibus obnoxia est pastoralis vita; Salvet me Deus, inquiebat, ecqua hæc est Domini nostri gratia? laudo eum in omnibus, & quantas possum gratias refero.

[5] Ita vivens seque exercens, cum videret Præfectum pastorum, sub quo operam elocabat suam, quotidianas habere rixas, modo cum dominis camporū, modo cum ipsis pastoribus; dixit amico cuidam, qui id postea juratus affirmavit: Malum, mi frater, hoc officium pastoris esse videtur, quia quotidianas secum discordias trahit: volo igitur religiosus fieri. Cui alter; [Opulentum monasterium negat se ingressurum,] Si constitutum habes renuntiare mundo, quin te Hortum Dominæ nostræ confers? est enim opulentum istud monasterium in patria tua. Sed Paschalis; Non placet, inquit, nec genio meo videtur congruere: nempe qui divitias nullas Euangelicæ paupertati præponebat. Tali ergo occupatus desiderio, continuis apud Deum precibus instabat, ut mentem suam illuminare dignaretur, atque monstrare, quo in statu gratiorem ei famulatum posset præstare. Itaque præter Officium Marianum atque Rosarium, cujus sertum sibi confecerat ex funiculo, inductis granorum loco nodis; prolixas alias orationes cœpit de genibus recitare, conversus ad quoddam eremitorium dictum S. Mariæ de la Sierra; idque omni mane a se notari Præfectus pastorum narrare solebat. [confirmatur apparitionibus:] Dum autem tali postulationi insisteret, in desertis illis campis; apparuerunt ei Frater unus & una Monacha, eique declararunt quam grata esset Deo vitæ religiosæ professio: quemadmodum Paschalis ipse retulit cuidam suo amico, homini bene morato atque sincero, ac propterea specialiter caro. Qui hoc ipsum solenni jurejurando confirmans, addidit sibi ab eo dictum, quod ei apparuisset etiam alius Frater, eadem inculcans; Et ideo, inquiebat, nolo possessionem vel pecuniam ullam, sed volo dimittere omnia ut Deo serviam in religione. Post dies vero circiter quindecim revertimus, ait ille, cū nostris gregibus ad campos, & vidi quod sub bardocucullo pastoritio tunicam esset indutus monachalē; dixitq; mihi: Vale, frater; vado ego ut serviā Deo: & sic me dimisit.

[6] Ne autem de visione (qua ei creduntur per verosimilem conjecturam apparuisse S. Franciscus & S. Clara, cum alio quopiam nostræ sacræ Religionis Sancto) possit dubium moveri amico isti, tamquam eam ille fuisset commentus; [virga elicit aquam e terra;] utque dictis ejus aliis omnibus certam deinde fidem haberet; voluit Deus, ut coram ipso patraret miraculum simillimum ei, quo olim Moyses, pastor etiam ipse, sitienti populo aquam eduxit de petra. Cum enim ei verbis expressis dixisset; Quo pignore mecum certas, amice, quod ipso quem ostenderis loco, hac mea virgula aquā eliciam? vidit subito, sicut testatus est, coram oculis suis aquam erumpere de sicca humo lympidissimā, ubi nulla unquam visa fuerat. Interrogatus autem amicus iste cur res tam memorabiles non revelasset citius, respondit, hactenus ausum non esse, quod ignoraret utrum ea revelatio commodo vel incommodo foret ad causam, donec juramento adstrictus est, quæ sciebat edicere: cum autem ista fierent fuisse Paschalem septemdecim vel octodecim annorum adolescentem, nec deinde eum amplius a se visum. Incompertum porro est, quis ei in desertis illis attulerit habitum Franciscanum: unde vehementi præsumptione creditur, hunc ei cælitus datum esse. Prioris autem testis assertionem confirmavit ex eodem oppido æque juratus alius, affirmans quod etiam ipse eum viderit tunicella grisea indutum, quali induuntur Franciscani Fratres. Quamquam quid opus est altero teste? cum tanta de prioris veracitate opinio sit in oppido suo, ut quidquid dixerit credatur æque certo ac si suis oculis rem quisque vidisset: & talem agnovere Religiosi in Conventu Villȩ regalis, cum illuc venit, venerabilis senex & antiquis illis patribus simillimus, ad visitandum sui amici sepulcrum.

[7] In ea ergo quam diximus ætate egressus de terra & cognatione sua, [oppidum Montis-fortis petit;] qua Deus ac S. P. N. Franciscus interna motione ducebant, venit in oppidum Montis fortis, in regno Valentino, ubi est unus ex antiquioribus hujus Provinciæ conventibus a Domina nostra Lauretana nuncupatus, valde devotus ac solitarius, utpote leuca media semotus a plebe; in quo reperit Fratres aliquot magnæ perfectionis ac veros S. Francisci imitatores. Invenit etiam ibidem imaginem Deiparȩ, miraculo se repertam eo loci; unde suspicantur aliqui, si ea, quæ Paschali sub habitu monachali comparuit, Clara non fuerit, ipsam fuisse, quæ in suo conventu voluerit eum suscipere ad habitum religionis; sicuti ex alio etiam suo, Villæ scilicet Regalis, eumdem eduxit ad coronam gloriȩ.

CAP. VII.

Non tamen mox ut illuc appulit, habitum petiit obtinuitque: sed agenti interius Spiritui obediens, [bonis operibus se parat ad religionem.] multis diebus ob erravit in locis circumpositis, & veluti procabundus ambiebat ædes Dilectæ suæ, operam locans interim pascendis gregibus per omnes campos Montis-fortis, Albæterræ & Origuelæ, factus omnibus, quibuscum agebat, speculum virtutis & honestatis. Ita testantur quibus cum eo contigit tunc versari; imprimis ipse ejus in pastoritio opere aliquando præfectus, dictus Stephanus Lopez; qui videns tantam in illo juvene sanctitatem vitæ, tantum studium orationis & continuam ejus occupationem in recitando Rosario, libris precum volvendis, legendis Sanctorum vitis factisque, ut etiam noctium partem bonam impenderet hujusmodi exercitiis, lumen ad ea sibi privatim accendens; considerans præterea quod totam Quadragesimam & præscriptos toto anno jejunii dies solo pane & aqua transigeret; [Quadragesimam pane & aqua transigit;] verbis autem plenis fervoris atque devotionis omnes ad Dei amorem servitiumque potenter attraheret; visus est in eo se habere Angelum, divinitus missum in solitudinis suæ peregrinationisque solatium.

[8] Vidi, inquit testis iste, semper tam compositum, ut nihil unquam in ejus factis dictisve notare potuerim minus decens, ne verbum quidem otiosum, [modestia ejus in verbis summa:] nedum mendacium vel juramentum; ut summum dicere solitus; In veritate ita, vel, non ita est. Solebat autem mihi dicere: Ecce, cum dico, In veritate, scito quod neq; nuger nec mentiar. Monebat etiam me ut confiterer peccata mea, dicens, quod conveniret me res cū Deo habere compositas & animā præparatam in omnem quȩcumque ea foret mortis horam. Itaque tanta cum efficacia loquentē audiens de rebus divinis, dicebam intra me, quandoque etiam affirmabam aliis, Si juvenis iste fiat aliquando Frater, [castimonia integerrima,] bene posset esse prædicator. Specialiter autem affirmat, in ista ætate ac primo juventutis servore miratum se esse integerrimam ejus castitatem, qua nec minimam quidem alicujus immunditiæ mentionem coram se fieri patiebatur. Idque affirmabat, multa experientia & in variis occasionibus a se compertum; atque idcirco familiarius aliquando interrquisse, [voluntariis pœnis conservata.] an nullas aliquando tentationes carnis motusque naturales sentiret; eumque respondisse; Sentio quidem nonnumquam, sed mox correpto viridi aliquo ramusculo usque eo carnem meam cædo, donec ex ea natæ tentationes motionesque, doloris excessu victæ, evanescant. Addidit etiam, quod cum aliquando ipsum & Paschalem ad suum ovile invitasset Albaterranus quidam, quæsivissetque num vellent adduci mulierculam, quicum noctem agerent; castissimus juvenis tamquam gravi plaga percussus excanduit; & Si feceris, inquit, te ipsamque lapidibus hinc ejiciam: quoties enim vel nomen audiebat mulieris ad severitatem componebat vultum, eoque monstrabat quam gravis sibi esset omnis sermo de altero sexu.

[9] Oberrans ergo, sicuti dixi, per montes conventui circumjectos, [Frequenter templum Fr. Minorum adit Sacramenta percepturus.] sæpe admovebat gregem ad maceriam qua is cingebatur, ut caram sibi ecclesiam visitaret, in eaque obiret Confessionis atque Communionis sacramenta, cum devotionis internæ externis indiciis tam mānifestis, ut socios omnes in sui admirationem converteret. Erat autem tunc ibi Fr. Josephus de Cardenete, vir religiosissimus unusque ex primis Provinciæ filiis, qui postquam multis annis in hac observantia qua subditus qua prælatus vixit, cum laude magnæ humilitatis & inconcussæ inter multas magnasque tribulationes patientiæ; peregrinationis suæ cursum absolvit in Conventu Ayorensi, dum ego istic eram, ad magnam ædificationem omnium religiosorum. Quippe qui post toleratum patientissime extremū morbum, appropinquante festo S. P. N. Francisci consuetis Ecclesiæ Sacramentis munitus, cum moneretur mortem, instare, non modo nihil est contristatus turbatusve animo, sed oculis vultuque lætitiam internam testantibus cœpit agere gratias Deo, quod ex hoc carcere sese educeret ad regnum cæleste. Et veluti qui ab exilio ad patriam revocari se audiebat, exorsus cantare Psalmum CXXI; Lætatus sum in his, quæ dicta sunt mihi, in Domum Domini ibimus; rogavit infirmarium ut ipse alterum versum subjungeret: atque ita alternatim progressus cantando usque ad finem Psalmi pervenit, in quo Crucem amplectens exspiravit ipso die S. P. Francisci mane, relicto corpore tam formoso ut omnes mirarentur. Hunc ergo Fratrem in isto Conventu tunc habitantem misit aliquando Guardianus suus, ut lactis aliquid peteret a Paschali: a quo cum revertens multum laudaret eximiam ejus caritatem devotionisque fervorem, respondit Fr. Antonius Segura, quo ille Confessario utebatur, Scito, inquiens, quod confirenti non ausim injungere pœnitentiam uno Pater & Ave prolixiorem: [Eximius caritate,] vix enim tantillum recitare potest, quin continuo in extasim rapiatur.

[10] Solebat autem bonus hic pastor, messis tempore secum gestare falcem, [& justitia] qua subinde juvabat messores eorum, qui annonam suam colligebant; idque gratis, non tamen solius caritatis respectu, sed etiam justitiæ, si forte eorum segeti damnum aliquod grex suus intulerat: quamvis hoc caveret vigilantissime, ideoque nullus unquam de eo queri auditus est, sed potius optabant agris suis propinquum degere, cujus cognitam habebant sanctitatem. Quod si forte accidisset aliquid secus quam volebat, conveniebat ultro dominum loci, manifestans damnum, & pretium de suo dimenso stipendiove repræsentans. Cum ergo alicui hoc modo se obtulisset, isque virtutem talem demirans gratuito condonatum vellet quidquid id erat, quod alius etiam in facto deprehensus voluisset dissimulare, nedum ultro fateri; rogavit anxie acciperet ille quod suum erat: fieri enim non posse, [habitum Fr. Laici petit & impetrat.] ut rem alienam retineret ipse, qui propter Christi amorem vellet etiam proprias res omnes abdicatas. Tantis denique præparatus virtutibus, crescente indies desiderio Crucis atque omnimodæ cum Crucifixo nuditatis, decrevit dimissis gregibus Habitum petere, non ut Sacerdos fieret, quamvis & legere & scribere nosset, sed ut Frater Laicus, scopæ & peripsema domus Dei: quod autem petiit facile impetravit, jam notus Fratribus.

CAPUT II.
Paschalis jam Religiosi, occupationes diurnæ atque nocturnæ.

CAP. X

[11] Hoc in statu expeditus seculi curis, animam sensusque omnes tam interiores quam exteriores in finem a se intentum defixit, [Ad summam perfectionem contendit,] non solum discens exercitia & ceremonias Ordinis, sed & deliciosis concupitæ diu Rachelis amplexibus inhærens, totum sinum cordis pandebat Deo ad summæ perfectionis apicem vocanti, seque ad tenendam in proposito perseverantiam corroboranti: prout reipsa eam tenuit usque ad solennem professionem, & abhinc ultra usque ad mortem: adeo ut qui cum eo familiarius vixere, uno ore & communi voce testati sint, perfectiorem in omni virturum genere Religiosum numquam a se visum in Ordine nostro Franciscano. Alii amplius affirmabant, neque alibi uspiam aut unquam sibi cognitum fuisse Sanctum, ad gradum sanctimoniæ æqualis progressum: quippe qui non modo numquam viderant a Paschali peccatum aliquod, non dico mortale, sed nec veniale committi; verum neque verbum otiosum proloqui, neque in risum effundi notaverant. Nunquam ille cernebatur ab opere vacuus, nisi cum oraret; de nemine unquam audiebatur murmurare, aut queri de quoquam; numquam iratus turbatusve inveniebatur, vel incompositus aut ad aliena distractus: sed omnis ejus vita, opera ac verba sanctitatem spirabant: unde communis inter Fratres jam tum persuasio invaluerat, fore ut Dominus eo mortuo multa per ipsius intercessionem miracula faceret. Talis de eo opinio inter seculares æque ac Fratres cum teneretur, certo eam ipse experimento potui juratus affirmare, sicut & feci, hoc cui ipse interfui casu coram Commissariis proposito. Almansano Conventui serviebat Paschalis in officio portarii, quando eo advenerunt mulieres aliquot, volentes Guardiano confiteri. Hoc illi referenti injunxit Guardianus, ut negaret se esse domi: [mentiri detrectat,] sed Paschalis, alias solitus obedire ad unguem, Dicam, inquit, Pater occupatum te esse, neque nunc egredi ad illas posse. Nequaquam replicat Guardianus, sed dicito, me domi non esse. Paschalis econtra, humili vultu at gravi voce, Ignosce mihi, inquit, Pater, hoc enim non dicam: mendacium enim id esset atque peccatum veniale: atque ita rediit ad portam magna cum tranquillitate.

[12] Sed nec alio ullo casu vel levissimum ejus delictum vidi, licet in variis conventibus cum eo vixerim, [omni virtutum genere elucet,] sociusque ejus fuerim in duobus prolixis itine ribus, quorum occasione facile contingit ut homo, laboris ac tædii leniendi causa, indulgeat sibi aliquid quod sit cum culpa nonnulla conjunctum. Expertus econtra sum eum tam humilem, obedientem, mortificatum, castum, misericordem, solicitum, devotum, austerum, modestum, ac mitem, paupertatis caritatisque studiosum, viva fide plenum, in oratione perseverantem, omni denique virtutum genere sic cumulatum, ut discernere nequeam ecqua in eo magis excelluerit. Nunc enim in ejus paupertate considero extremæ perfectionis actus: alias coram oculis mentis meæ offertur caritas, instar solis refulgens, & aliarum virtutum velut stellarum fulgorem refringens. Si me ad ejus humilitatem converto, ad ejus qui nusquam est fundum nequeo pertingere: si pœnitentiæ rigorem considero, eo provectum intueor, ut nulla humanæ prudentiæ regula videam limitari, sed omnem prorsum modum excedere, adeo ut citius aliquis culpandum de excessu, quam laude dignum posset censere. Cui enim non videbitur nimium, si unus idemque pane solo & aqua victitet, setaceo vestiatur cilicio, gravis ex ferro catena supra nudum cingatur, pro lecto terram aut contabulationem, [præsertim mortificatione sui.] pro pulvinari truncum habeat; ibique non se extendat, sed veluti nimis delicatum id foret, somnum tantummodo capiat sedens aut contractus, non sine aliquo cruciatu, absque alio ceteris in rebus necessariis solatio? Quomodo, per Deum immortalem! vivere poterat homo, in se usque ad ejusmodi excessum severus? Si per diem oculos non claudebat in somnum, sed etiam æstate ipsa, ceteris meridiani somni tantillum captantibus, ipse sub ferventissimo sole laborabat in horto, idque nudo capite; si neque post mediam noctem dormiebat, orationi insistens usque mane; neque ante illam se dabat sopori nisi sub horam nonam ac decimam, deinde primus ad Matutinas in choro: qua demum ratione fieri potuit, ut corpus ex carne ac sanguine compositum, sicuti meum, pedibus consisteret, duarum dumtaxat triumve horarum pœnosa requie sustentatum? Tuum & a te acceptum hoc robur erat, Deus, quo supra naturæ ordinem instructus, solus ipse, infirmus ac debilis, adeoque parce sustentatus subibat onera, quanta nec duo sani valentesque religiosi fuissent ausi suscipere: idque ita ut nihil propterea de suis exercitiis spiritualibus remitteret.

CAP. XI.

[13] Ultimos vitæ suæ annos ut plurimum quidem occupatos habuit in Janitoris aut Refectoriani officio, [Ianitorem sedulum agens, aliis simul officiis se impendit.] in conventibus Villenæ, Almansæ, Valentiæ & Villæ-regalis: quotiescumque tamen offerebatur occasio, etiam horto, infirmariæ, hospitalitati & coquinæ curandæ se libentissime impendebat: quod ibi magis exerceretur laboriosa humilitas. Singulis autē se applicabat tanta cum devotione & animi gaudio, ac si non hominibus ministraret, sed Angelis; resultabatque in vultum ejus internum cordis ejus gaudium, ut lætum semper leniterque subridere Cȩlitum in morem videretur; & jubilum, quo efferebatur anima per os erumpens, cantica & psalmos faceret resonare, quos voce submissa modulabatur & suo quosque tono: quomodo sæpe audivi & vidi Almansæ in horto laborantem, & ad ligonis ictus attemperantem modulos, eo etiam in opere sub quo valentissimi quique solent ingemiscere fatigati. Quod si interim nolæ tinnitus audiebatur a janua, mox eo accurrebat; & quandoque occurrentibus sibi Fratribus (nam plerumque tacitus præteribat obvios, exhibenda singulis reverentia contentus) pium aliquid insusurrabat in aures: puta; Bonum est quidquid est a Deo: vel illud S. Ignatii; Amor meus crucifixus est; idque cum ea vocis suavitate, ut cunctis inspiraret tenerum quemdam pietatis affectum. Ad januam autem veniens parvis & magnis dabat quidquid peterent, liberalissimo animo vultuque exporrecto semper, & magna cum affabilitate ac comitate, [affabilis & liberalis erga omnes,] ita ut neminem dimitteret absque solatio; quamvis multi venirent petentes lactucas, caulesve aut herbas ex horto alias; nec enim eximia ejus caritas poterat alicui quidquam negare, & tamen non videbatur Fratribus ulla unquam facta imminutio proventus hortensis.

[14] Contigit aliquando, cum Almansæ hortulanum simul & janitorem ageret, sub noctem advenire syndicum conventus, atque ad ostium invenire pueros aliquot, rogantes ut sibi pro infirmis, qui multi tunc erant in civitate, darentur* porri. Ambigebat vehementer Sanctus, dubius an ulli superessent in horto, quia ad usum ægrotantium passim requirebantur: ivit tamen, [porri folia vesperi pauperibus data] prædictum syndicum post se ducens: qui præsens adstitit, dum Paschalis sub quadam spinea sepe, areolas a semitis dirimente, pauca quædam eaque exilia folia porrorum collegit, solos cum suo germine bulbos relinquens, folio autem nec uno residuo: atque cum illis ad ostium properans, divisit in pueros quidquid habuit. Rediit autem postero die & quidem primo mane syndicus, carnes obsonatus pro Fratribus, & rursum ad portam alios pueros reperit idem postulantes: quibus, tamquam testis oculatus dixit, porrorum nihil esse in horto. Cum ergo portam aperuisset Paschalis, eumdem usque in hortum secutus est syndicus: & porros, quorum bulbos foliis revulsis vesperi viderat prorsus infrondes, vidit copiose hilariterque frondentes. Quod dum miratur stupore suspensus: Vide, inquit Sanctus, vide Divinam bonitatem, cui placuit una hac nocte tantum dare paucis istis porris incrementum, in solatium pauperculorum infirmorum iis opus habentium. At ego credo, reposuit syndicus, quod hac nocte oraveris ut eos tam subito crescere faceret Deus. [una nocte renasci precibus impetrat.] Tacuit ad hæc Sanctus, solumque vultu subridenti annuit syndico: qui rem pro magno miraculo habuit, multisque tum Fratribus, tum secularibus narravit, sicut & mihi qui ipsam sub juramento testatus sum. Si non erat in horto quod petebatur, non sinebat tamen manibus abire vacuis quemquam, sed aliud aliquid in vicem dabat, aut saltem floridum aliquem ramusculum. Aliis solatii alterius egentibus, in afflictione quapiam animi vel corporis, quam poterat promptissimum largiebatur; affectuque tam tenero, ut ærumnas alienas tamquam proprias sentire videretur: quo in opere caritatis cum forte duobus occurrislet religiosis, non potuit, quantumvis humanorum in talibus oculorū fugitans, dissimulare lacrymis perfusas genas: qui eo animadverso dixerunt inter se: Certum est fuisse hic aliquem, qui dolorem suum narrando exposuit Fr. Paschali.

CAP. XII.

[15] Inimicus otii, quod animæ pestem esse noverat, cum a media nocte usque mane (nec enim nisi rarissime somnum repetebat post Matutinas) perstitisset in choro orationi vacans, [Quibus diem operibus peragere solitus sit.] præstolabatur auroram: cujus cum signum campana dedisset a choro descendebat in ecclesiam, & magna cum devotione visitabat altaria pro lucrandis Stationum Indulgentiis, per bullam sanctæ Cruciatæ oblatis: tum reserata ecclesia excitabat, Fratres uniuscujusque ostium ter pulsans & dicens; Laudetur dulcissimum nomen boni Jesu: ad Primam, Fratres, ut Deum laudetis & benedictam ejus Matrem. Mox ministrabat primo Missæ sacrificio: neque uno contentus ministrabat aliis quotquot poterat, aut singulorum partem aliquam velut furtim audiebat, a porta quo vocatus forte erat ad ecclesiam recurrens: nunquam vero ministerium in hoc suum negabat alicui, quin saltem in principio ei assisteret, donec revocaretur. [Triclinii instruendi curam gerit,] Præparabat deinde refectorium, & panem ponebat in cophino: hoc autem facto conjiciebat se in genua ante imaginem istic positam, junctisque & elevatis usque ad faciem manibus, orabat per tempus quo symbolum Apostolicum bis recitaretur. Tum vero assurgens submissa voce incipiebat cantillare aliquas strophas in laudem Deiparæ; interimque magna cum alacritate, nec tamen absque circumspectione pari, dividebat panem per uniuscujusque locum, secundum laborum uniuscujusque mensuram, dignitatem personæ, aut necessitatem, meliores partes apponens Prælatis, prædicatoribus atque infirmis. Quodam igitur mane occurrens mihi ad De-profundis in conventu Villȩ-regalis, ubi tunc concionabar per Quadragesimam, manu apprehensum induxit in refectorium, dicens: Veni huc, plus quam aliquis ex nobis debes Domino: voluit enim ut unum solum panem, qui optimus hic est comedas tu: & mappulam rationi meæ impositam sublevans, detexit panem candidissimum, quem maximo cum gustu comedi, aliud nihil tunc considerans: postea vero advertens animum dubitavi undenam habuisset eum panem, cui ista in regione numquam videram eatenus nec postea vidi similem: doluique quod nihil ex eo reservassem.

[16] Cum pleuritide correptus in lectum se moriturus composuit, uti sibi fuerat revelatum,[qua de re moribundus instruit alium:] quæsivit ex Guardiano cuinam tradi juberet claves refectorii. Illo autem nominante quemdam Fr. Antonium Alvarez Sacerdotem, instruxit eum accurate, dicens: Ecce Fr. Antoni, hæc est clavis refectorii; ista vero, cujusdam arcæ in officina positæ, ubi colloco panem meliorem pro infirmis aut aliter necessitatem habentibus. Quamvis autem Caritas vestra in oppidum abiens alias claves hic relinquat, non tamen istam: semper enim ibi inveni aliquam provisionem delicatioris panis, pro iis qui magis merentur magisque laborant: pro quibus etiam semper sepones vinum optimum. [sibi viliora reservat.] Quia vero sese ipse reputabat omnium indignissimum, sibi etiam servabat panem magis nigrum ac durum minutioraque frusta; similiter & mantile magis tritum, calicemque & cultrum viliorem ac semiruptum seligebat sibi, nec non ex fructibus minus maturos aut semiputridos, uvarumque rejectamenta & raphanorum reliquias, pridie in ossarium vas conjectas ac sterquilinio destinatas. Novitios præterea instruens de modo parandi refectorii, docebat in numero semper aliquod mysterium sibi præfigere, ut, si prunorum verbi causa modica quantitas aderate, tria singulis in honorem sanctissimȩ Trinitatis; sin aliquanto major, quinque in memoriam quinque vulnerum Domini, aut septem pro totidem Spiritus sancti donis impetrandis apponeret.

[17] Recluserat quodam die se in refectorio Valentini conventus, [Coram statua Virginis tripudiat.] quando religiosus quidam illac transiens, vidensque hora indebita apertum posticum quo ab officina in hortum itur, per ipsum intravit versus refectorium; invenitque Paschalem coram imagine Mariana, supra principalem refectorii portam, collocata tripudiantem, & retrorsum antrorsum magno cum jubilo salientem: quem nolens interpellare regressus in officinam est, & post morulam aliquam facto strepitu clara voce dixit; Laudetur D. N. Jesus Christus; & Paschali respondente; Laudetur semper, ad eum velut tunc primum ingrediens, vidit vultum ejus tam inflammatum, ut ad devotionem non exiguam moveri se sentiret. Dixit autem ei Sanctus: Si quid hinc, tibi opus est, Frater, accipe ut vis. Quin etiam solebat ad jentaculum vel merendam invitare Religiosos, quos eo egere judicabat: quod si quos verecundia teneri observabat, relinquebat illis apertam refectorii officinam, & festinanter accurebat ad portam, velut istic aliquid negotii habens; deinde vero ad eamdem claudendam revertebatur, cum jam crederet ipsos suæ necessitati fecisse satis: quam enim erga seipsum severus, tam erga alios omnes blandus erat ac mitis.

[18] [Pauperibus benigne cibos distribuit,] Tempus quod ei forte supererat impendebat legendis libris sanctis, aut scribendis sententiis suæ devotioni aptioribus, quas legendo notarat, vel resarciendis vestibus suis aut veteribus sandaliis Fratrum, quæ reparata ipsis reddebat. Post prandium statim recurrebat ad curandam ollam, quam erat pauperibus distributurus ad januam: & hos quidem primum faciebat genua flectere, consuetasque præibat orationes; rursumque absoluto eorum prandio genuflexus cum iisdem agebat Deo gratias. Atque in hoc caritatis opere tam erat absorptus, ut nesciret se ab aliis religiosis observari, quemadmodum ego ipse expertus sæpius, diu ante oculos ejus versatus, priusquam eos in me conjiceret. Cum autem Guardianus suus in Villa-regali ei diceret; Cave Frater, ne eleemosynam des quibusdam pueris, qui fiducia ejus a te accipiendæ otiosi vagantur nec volunt laborare; respondit: Eleemosynam, Frater, do propter Deum: quid scio an is cui negarem non sit ipse Christus? Quantumcumque tamen profusus in hoc genere, discretus tamen etiam erat, meliora servans pauperibus studiosis, velut dignius occupatis, & infirmis ac senibus tamquam magis egentibus. In his aliquando fuit centenarius unus, cui reservans appositam sibi in refectorio portionem carnis, clam sepositam ad hoc, aluit eum quamdiu vixit; tanta cum reverentia eidem ministrans, quanta patri potuisset, vehementerque exultans quod id inobservatum crederet.

[19] Æstatis tempore, sicut jam dictum est, meridianum somnum post decantatam Sextam capientibus Fratribus, ipse sub ardentis solis radiis repurgabat hortum, nudo capite. Hora post meridiem prima illos excitabat ad Nonam, quibus, [frequens coram Venerabili orat.] ac deinde Vesperis & aliis Horis devotus intererat. Tum in suis occupabatur officiis, quibus, perfunctum in refectorio aut ad januam conventus, vix alibi invenisses quam in choro aut ecclesia, ubi manebat a prima nocte usque in horam nonam, aliquando etiam diutius: diu ac sæpe genuflexus, & brachiis in crucem extensis ornas. Alias (& hoc magis ordinarium erat) manus junctas efferebat ultra faciem, cubitis absque ullo sustentaculo pendentibus in aere, ad affligendum ea ratione corpus. Quandoque prostratus in terram eidem os applicabat, donec sumpta a Venerabili Eucharistia benedictione veniā assurgendi petiisset. Denique ad suam cellam se conferebat, dormiturus paucis illis, quæ usque ad Matutinas supererant, horis; idque collectis tibiis atque intra vetus stragulum colligatis, reclinis ad angulum parietis; ne, si sese extenderet incumbens, plena corpus quiete frueretur.

[Annotatum]

* Ital. V. betȩ.

CAPUT III.
Itinera viri sancti per suam Provinciam: item in Franciam, Xerez & Villam-regalem.

CAP. XIII.

[20] Egrediebatur Dei servus magna cum alacritate ad eleemosynam ostiatim emendicandam, tantamque alacritati illi jungebat devotionem, ut ejus sensum aliquem aspiraret omnibus eum considerantibus. [Ostiatim stipem devote petit,] Veniens autem ad ostium aliquod, voce elata dicebat: Pax Domini sit huic habitaculo. Laudetur D. N. Jesus Christus. Fratribus S. Francisci pro Dei amore. Per plateas vero colligebat quidquid forte reperiebat linei laneive panniculi, aut fili rupti, [laceras chartas vel pannos e plateis colligit.] vel chartæ laceræ. Et hæc quidem ei serviebat ad notandas scripto sententias, quæ legenti sibi magis placuerant; istis vero resarciebat vestes suas. Regressus autem in conventum, recta ibat ad Guardianum loci cum mantica sua in humeris; eoque conspecto provolvebatur in genua, porro adrepens donec ei manum esset deosculatus. Huic quoque labori addebat discretionis virtutem cum habitaret Jumillæ, ubi conventus alto in monte situs abest integra leuca a vico. Considerans enim socio suo futuram necessariam quietem, ultro deponebat manticam ad fontem in via scaturientem; electumque ex omnibus candidiorem panem offerebat socio; ipse (quod alias extra refectorium numquam fecisset) frustilla nigriora rodebat. Non erat solicitus pro jumento petendo, quoties suo ipse dorso deferre collectas eleemosynas poterat, quantumvis grave pondus aut via prolixa foret: prout observatum præcipue est Jumillæ, Xativæ, & Loriti: unde aliquando egrediens ad petendum oleum, cum plures ejus cantharos accepisset, transfusum in sportulas suas bajulabat humeris per leucam plusquam dimidiam: occurrentibus autem sibi atque mirantibus cur non uteretur jumento, humiliter gratioseque respondebat, Et quod jumentum majus me?

[21] Moris autem erat ut etiam ad remotiores a suo vicos progrederentur Fratres, non ad quærendum triticum, sericum, mustum, [Ob sanctitatem omnibus in ore est;] aliave hujus generis in nostra discalceatione prohibita, sed ficus siccas vel uvas passas in usum infirmorum, vel lanam in vestimentum. Inter illos vero sic ibat Fr. Paschalis, ut omnium ad se adverteret oculos affectumque; & nemo nostrū eo veniret ex simili causa, quem passim non interrogarent incolæ, qui se haberet sanctus iste Frater. Nec mirum: videbant enim eum, quasi semper ipsasque per noctes, in hospitio vel campo orationi intentum, nec nisi de Deo ac rebus divinis loquentem audiebant: videbant quod omni feria sexta & aliis per annum esurialibus diebus, quantumcumque aut iter longum fecisset aut sub pondere collectarum eleemosynarum fatisceret, nihil de jejunii rigore remitteret, modico pane caseoque ad meridiem sumpto contentus: videbant quod solis ferventissimi radios nudo semper exciperet capite cum singulari animi lætitia, viæ prolixitatem distinguens nunc decantandis Deo suaviter laudibus, nunc piis de eodem colloquiis, nunc oratione mentali.

[22] [Viro debili vires,] Comitabantur quandoque eum devoti aliqui seculares, atque in petendis eleemosynis juvabant: horum unus, dictus Fr. Jacobus Faxarinus tam infirmo pectore erat, ut asthmaticum se credidisset, si tussi quoque se vexatum sensisset, adeo difficulter trahebat spiritum; & si acclivitas aliqua superanda erat, deficiebat anhelitu. Talem se videns rogavit Sanctum, ut se Deo commendaret: quo respondente, ut fideret Domino, [& uxori ejus lactis copiam impetrat.] per quem sanandus erat; continuo se sensit malo omni liberum, expeditumque ad quosvis montes collesve subeundos sine molestia. Ut autem uxor quoque illius esset particeps præmii, quod Fr. Jacobo rependebatur pro obsequiis Paschali præstitis, hujus orationibus flexus Deus tantam ei copiam lactis concessit, ut quæ suis ipsa infantibus citra opem aliarum mulierum numquam antea suffecerat; nunc etiam quȩreret alienos; idque ab eadem hora, qua marito fidem Sanctus dederat, de eo quo egebat divinitus obtinendo.

[23] Qua autem ratione eleemosynas istas conquireret, intelligi poterit ex depositione cujusdam socii ejus, [Quæ inter mendicandum observaret.] per sanctam obedientiam & sub pœna excommunicationis majoris latæ sententiæ adjurati. Cum, inquit, essem in Conventu Fr. Onufrii Xativæ, sub Fr. Ludovico de Aracil Guardiano, ibidem eleemosynarii simul & ostiarii munere fungebatur Paschalis. Cum ergo aliquando essemus egressi simul ad corrogandas uvas passas, per istas Mauricorum valles; dixit mihi: Est quod læteris, Frater, quia professionem laici emisisti, qualis ego semper fui (prius enim habitum sumpseram ut futurus Chorista) tum varia addidit, ex quibus prophetiæ spiritum ei cognovi inesse. Toto autem itinere ambulantes loquebamur de Deo, aut recitabamus Officium Dominæ nostræ, cui multum afficiebatur: quoties vero ad aliquam considebamus umbram, recitabamus Stationem sanctissimi Sacramenti. Appulsi in oppidum ante omnia adibamus ecclesiam, petituri benedictionem Curatorum aut Vicariorum, quos pio alloquio recreabat. Finito deinde quæstu egressi de loco, si quod frustum panis acceperamus, comedebamus in via: neque enim unquam se exorari sinebat ab invitantibus, ut apud eos cibum sumeret.

CAP. XIV.

[24] Inter itinera quæ fecit, memorabilis fuit ejus profectio in Franciam, de qua testem habeo Fr. Joannem de Moya, [Ex obedientia arduum iter Parisios ingressus] Definitorem Provinciæ, qui variis vicibus Superior Paschalis fuit, eratque Guardianus Almansæ anno MDLXX, quando egressus inde est ille circa finem Septembris. Hic juratus deposuit, quod inter millenas virtutes Sancti erat ejus singularis, prompta, & alacris obedientia, quantumcumque res difficilis aut etiam cum mortis periculo juncta foret. Cum enim Generalis dictus a Capitefontium, natione Francus, Parisiis ageret; & Provinciæ Custos magni cujusdam momenti litteras ad eum mittendas haberet; deliberans cui ex omnibus subditis suis perferendas eas traderet (sciebat enim hæreticos, quorum tunc plena erat Gallia, iis præsertim in partibus quæ necessario erant transeundæ, Fratribus esse infestissimos, pluresque eorum per exquisita tormenta necavisse) oculos conjecit in Paschalem: qui nihil excusans, sed ad omnia mandata implenda alacer, statim sese in viam dedit, plane discalceatus, ac ne sandalia quidem recipiens, aut tunicellam infra habitus sui simplicissimi ruptos ac detritos pannos. Sic ingressus in Franciam appulit in quemdam Ordinis nostri conventum, Religiosis eruditis abundantem: inter quos considerato obedientiæ Paschali impositæ præcepto, disputatum est acriter, liceretne alicui manifesto mortis periculo se exponere causa obedientiæ. Sed omnibus tandem sententia stetit, licitum id esse: atque ita transire eum siverunt, quo missus erat, certus nullum adeundæ mortis periculum declinare, in quod per obedientiam mitteretur.

[25] Ibat ergo in suo illo paupere habitu, [ubique male excipitur ab hæreticis,] diu noctuque per publicas vias, in conspectu rabidorum istorum luporum mitissimus agnus, servante ipsum semper Deo, quamvis verbo & opere exciperetur ubique male; in oppidis autem ac vicis frequentioribus etiam lapidibus impeteretur, magno cum tumultu conclamante plebecula; Ad papistam, ad papistam: inter quæ contigit saxum unum tam certo in eum ictu vibrari, ut eum fere solo straverit, humerum autem sinistrum gravissime affecerit, relicto dolore, quem diu postea in Hispania tulit. Ipse nihilominus viam tenebat suam ac ne passum quidem suum gravem atque modestum accelerabat propterea. Alio in loco * cingentes eumdem cœperunt interrogare, an crederet in eo, quod Sacerdotes nostri conficiunt, Sacramento contineri Christum: quibus generose respondit, omnino id se credere. [ex Vita altera,] Contra vero arguentes, existimantesque quod eum facile possent sophismatibus suis irretire, tam solidis nervosisque responsis per infusam sibi rerum Theologicarum scientiam confudit, ut denique, [impetitus lapidibus non tangitur;] non ferentes se convinci, silices sustulerint, lapidaturi ad mortem, nisi Deo placuisset immissa undique saxa deflectere, sic ut iis circum supraque volantibus a nullo eorum tangeretur.

[26] Post hæc suum iter prosequens, fameque tantum non enectus, [periculum mortis adit, evaditque;] accessit ad ostium cujusdam ex opulentioribus regionis istius Proceribus, sed hostis Catholicorum infensissimi: qui jussum ad se mensæ accumbentem induci, habitumque & vultum ejus contemplatus, juravit Hispanum exploratorum esse, cui pro eleemosyna, mox atque prandium absolveret, daturus erat meritam mortem. Nihil ad hæc motus Sanctus perstitit in vestigio, donec loci Domina miserta, eum jussit abripi e conspectu mariti ac domo ejici impransum, ut erat. Sed quod apud divites frustra quæsierat solatium, invenit ad ostium pauperculæ Catholicæ, gratias agens Deo protectori ac provisori suo. Alibi, persequente eum injuriosa plebecula, interveniens quidam eum arripuit, dicens, quod eruere eum vellet a furore populari. Induxit ergo eum in porcorum haram, [haræ includitur:] ibique sublata clave reclusit usque in crastinum, absque ulla refectione; quapropter nihil mitius expectabat quam mortem ad quam se istic inclusum æstimabat. Sed rursus duabus post solis ortum horis idem homo adfuit, & eleemosyna data dimisit. Narravit insuper mihi Sanctus, aliquando obviasse sibi equitem lancea instructum, qui nulla salutatione præmissa, dixit; Frater, Deus estne in cælo? Ipso autem respondente, quod vere ibi esset, rediisse hominem unde venerat; credere vero se, quod si respondisset in cælo pariter & in Eucharistia esse, intendebat eum lancea configere: sed martyrio se fuisse indignum. Fuit etiam cum vultu amœno & hilari excipiens eum matrona, quædam interrogavit; an venisset ad suam, id est hæreticam, transiturus religionem; quo respondente cum solita sibi constantia, quod esset Religionis S. Francisci, confusa mulier retro abiit. [in provinciam suam redit.] Denique per mille pericula, injurias atque incommoda, demandatum sibi iter emensus remensusque, in hanc Provinciam rediit, tam cumulatus meritis, quam attenuatus laboribus.

CAP. XV.

[27] Ultimus hujus jam dictæ Provinciæ Custos fuit Fr. Franciscus Ximenez, qui in oppidum Xerez de la Frontera, [Iter Paschalis in urbem Xerez;] patriam scilicet suam profectus ad matrem consanguineosque visendos, vice sua Commissarium reliquerat. Hinc verosimiliter necessitas quædam se obtulit, Custodem ipsum consulendi per internuntium, ad quod promptum similiter Paschalem habuit: qui totum illud plus quam centum leucarum iter, ab usque Valentia in Xerez, confecit anno MDLXXV, non alio quam cum quo Franciam adierat apparatu. Hic dum esset, non sine grandi Custodis ac Fratrum ibidem existentium solatio & commodo; [quid ibidem actum.] existens ego aliquando in choro ad Tertiam, quæ Missæ majori præmittitur, vidi eum intrantem absque pallio, indutum tunica tam vili, pannosa atque stricta, ut sacco inclusus videretur. Ingressus autem cum aquam benedictam sumpsisset, juxtaque pulpitum se dimisisset in genua, terram exosculans, junctis & elatis supra vultum manibus, tamdiu perseveravit in eo situ, absque ullo corporis aut vultus motu, ut (ego quamvis puer, & parum ad ejusmodi res æstimandas factus) non potuerim eo visu satiari, sed in eodem oculos defixos tenuerim, usque dum adveniens Religiosus aliquis eum de terra sustulit, atque ad altiorum sedilium unum transire fecit; ubi toto Officii tempore mansit, tanta cum devotione ac reverentia, ut satis eam nequierim demitari.

[28] Postmodum conventu egressus visitare cœpit domos consanguineorum Custodis, ubique ea comitatus modestia, tamque piis ad salutem cujusque promovendam verbis utens, ut ingentem suæ sanctitatis opinionem apud omnes sibi acquireret: quæ quidem opinio mihi imprimis profuit. Cum enim pater meus abesset in Peruvia, ac proinde sola hic mater mea, qui fratrū major natu eram, præsentia mea indigeret ad domus atq; substantiæ domesticæ regimen; adeo efficacibus verbis apud eam est usus, ut insciis consanguineis, qui discessum meum erant certo certius impedituri, permiserit me noctu egredi ac proficisci Valentiam studiorum causa, ad animæ meæ bonum ȩternum: cujus auctorem post Deum agnosco Paschalem, quo comite, non minus quam Raphaele Tobias securus, qualem eum erga me sim expertus dicere non possim, tum quia meam ea res personam spectat, tum quia ejusmodi beneficia non verbis sed operibus pensanda sunt. Unum dico quam matri pollicitus fuit de me curam, hanc usque ad ultimum spiritum tenuisse, quando moriens dixit Fratribus circa lectum stantibus: Monete Fr. Joannem Ximenez, ut recordetur quod eum de patria sua eduxerim.

[29] Nunquam per viam voluit equo uti, quantumcumque precibus importunis urgerem & deprecarer eum, [Emptis cibis abstinens] ut saltem ad spatium temporis exiguum mulæ meæ insideret, donec aliquantulum respiraret a fatigatione, quam causabat itinerum diurnorum prolixitas & incitatus mulæ gressus. Imprimis vero admirabar rigorem paupertatis, quem tenens constanter nolebat in diversoriis uti emptis a me cibis; sed nullam sibi indulgens requiem, [alios ostiatim petit:] egrediebatur ad panis quidpiam ostiatim petendum pro Dei amore: neque aliud comedebat. Habebam autem coctam carnem in pera: quam cum solus totam absumere non possem, quin prius propter æstivos calores corrumpi inciperet, abjeci eam in sterquilinium. Tum vero assumpsit eam Sanctus, & adhuc aliquot diebus servatam comedit, nauseante me propter ejus fœtorem, nec minus dolente quod adeo fœdam rem manducaret, ut mirer nullam ei exinde contractam infirmitatem. Dormiebamus aliquando in areis triturariis, [abjectam in sterquilinium carnem manducat.] erat enim tempus trituræ: ubi postquam ipse me, velut solicita mater, composuisset cubitum & suo operuisset pallio; dimittens me, abibat in aliam partem areæ; cumque me sopitum credebat, ipse se ponebat in genua junctis ante faciem manibus, aut in crucem expansis: atque hæc omnis ejus quies erat.

[30] Per diem ut plurimum sejunctus a me ambulabat solus, nec difficile est divinare quid ageret; cum vero se jungebat mihi, de rebus cælestibus loquebatur tanto cum spiritus fervore, ut eumdem omnibus se audientibus communicaret. Recordor autem specialiter, quod noctium una socium itineris habentibus nobis Equitem quemdam, sermo fuerit de devotione erga sanctissimum Rosarium. Et secularis quidem iste narravit, quomodo aliquando fuerit a nocturnis grassatoribus liberatus beneficio beatissimæ Virginis. Cum enim multas ei plagas cultris gladiisque inflixissent, & pro mortuo devolvissent ex colliculo quodam; accurrerunt ad mulam, bulgam sellæ adnexam ablaturi in prædam. Sed illa, inquiebat, saltibus calcibusque ferociens, nulla ratione cohiberi potuit, quin ab eorum manibus expedita prosequeretur iter, prægrediens & intactam secum bulgam auferens: ego vero absque ullo vulnere aut læsione sanum me reperi, quia beatissimæ Virgini me commendaveram. Tum Sanctus tali tamque vehementi spiritu sermonem excepit, ut quantumvis puer, [virtute sermonis sui alium convertit.] totus manserim conversus ad Deum adeoque sancto ejus timore perculsus, ut mirarer fulmen nullum cælitus dimitti in pœnam ingratitudinis meæ ac negligentiæ circa ejus cultum; conceperimque propositum firmum, aliam omnino vitam exordiendi, post generalem peccatorum omnium Confessionem, statim ac venissem Valentiam. Ad complementum porro felicitatis meæ, intulit & de oratione mentali, eatenus mihi ignota, sermonem; persuasitque ut Granatæ emerem librum aliquem spiritualem, prout feci, ex ejus consilio eligens opus aliquod Mag. Fr. Ludovici Granatensis: unde tantum anima mea fructum hausit, quantum alii plurimi ante me. [Libri Granatensis commendantur.] Ideoque omnibus spiritualiter instrui a me volentibus commendo aliquem auctoris istius tractatum, eum præsertim, qui Dux peccatorum inscribitur, rogans ut vel duodenas saltem lineas ex eo quotidie velint attente legere: certus sum enim, quod qui semel id facere cœperit, non erit illa duodena contentus. Ego certe, ex quo illum habui, non potui satiari legendo diu noctuque, quin etiam per viam tererem manibus.

[31] De Granatensi conventu egredientem ad prosequendum iter, apparitor quidam in equo aggressus in quadam urbis istius platea cum suo satellitio, [Paschalis increpitus tacet:] comprehendere illum voluit, tamquam vagabundum, duris eum verbis increpans, & obedientiæ chirographum exhiberi sibi ferociter mandans: quo viso ipsum quidem libere dimisit progredi; me vero ingens admiratio cœpit incomparabilis istius mansuetudinis, quam tenuit nec verbum pro se dicens. Magnam quoque ejus patientiam in variis dolorificis casibus vidi, præsertim in exitu ab oppido Huescar, ubi cruciabilis vomitus ei supervenit. Quiscumque in eum per viam incidebat, animabatur sermonibus ejus ad serviendum Deo, & pro ejus amore tolerandum aliquid: quemadmodum expertus est Eques, quidam pedester ingrediens, adeoque pauper ut a nobis peteret eleemosynam. In hunc pastores quidam, [inopem solatur.] facinore prorsus inhumano ac barbaro, canes suos laxaverant, eratque miserabile visu quomodo, qualemcumque ejus vestitum ferocia ista animalia lacerassent. Veniebat Eques miserandus, totus perfusus lacrymis, unam manicarum ab humero abstractarum manu ferens, eaque pro sudario utens: sed optimum in sancto viro consolatorem reperit, qui expansis caritatis visceribus eum excipiens, nobiscum voluit comedere. Supervenit inter hæc Frater quidam ex Societate Jesu perquam discretus, qui & ipse eamdem viam pedester tenebat optimo cum exemplo modestiæ. Ambo itaque salutaribus monitis instruxerunt adolescentem, suadentes ut in domum suam reverteretur, patri obediret, confiteretur de peccatis & serviret Deo, sic omnia ei cessura feliciter: prout reipsa accidit. Occurri enim postea eidem Religioso Valentiæ, mihique is dixit, quod pauper iste juvenis venerit ad se visitandum alio prorsus in statu, cum duobus famulis, splendidissimeque vestitus, utpote ex familia plane eximia natus.

[32] [Patientiæ exercendæ materies præbetur ipsi a viæ comite,] Sed neque ex mea parte, utpote pueri & laboribus inassueti, defuit viro sancto patientiæ exercendæ in hoc itinere materia. Accidit ut sub ardenti sole Caravaca egressum me sitis vehemens occuparet: quia ergo toto illo quatuor leucarum spatio quod Caravacam inter & Calasparram interjacet, neque diversorium neque fons ullus occurrit, torquebantur viscera caritatis, cum dicerem, non me posse amplius sitim ferre, & sub alicujus pinus umbra velle subsistere. Animabat ille me spemque ingerebat inveniendæ alicubi aquæ: præcurrebat etiam, discurrebatque hac illac, si forte eam reperiret. Tandemque in puteo quodam juncos pro aqua vidit collegitque, ut eorum suctu tantisper sitim fallerem, donec veniremus ad canalem oppido vicinum; ubi sumpta panis buccella primum licuit sitim explere. Postero die bene mane ibamus Jumillam: [in aquam incidens ridetur.] unaque a Calasparra leuca exerrantes a via, incidimus in canalem adeo largum & profundum ut saltu nequiret superari: solum aderat, quod ponticuli vicem præstaret, lignum tortum atque gibbosum: per quod vir sanctus transire volens in aquam decidit una cum ipso ligno, unde totus madefactus meque in altera ripa effuse ridentem intuens, patientiæ suæ robur & constantiam probavit. Denique cum dimissa jam mula pedes eum comitarer ad conventum S. Annæ in monte Jumilla; totusque fatigatus negarem, me posse vel passum procedere; ille offerebat se mihi bajulum; idque recusanti saltem extorsit bulgam meam portandam: qua sua caritate animos mihi tantos addidit, ut quod restabat itineris modicum cum eo conficerem, donec ipsius conventus in alto positi recrearemur aspectu. Tum vero redditis Deo gratiis, monstravit mihi eminus Fratrem in horto fodientem & dixit; Scito Religiosum istum esse Guardianum loci & concionatorem: talis enim hic mos obtinet, ut etiam tales & hortum curent & coquinam: quod verum esse reipsa comperi, vidique ab eorum alterutro transeuntes ad pulpitum devote atque humiliter.

CAP. XVI.

[33] Post multos deinde annos, cum ego jam suscepto habitu & sacerdotio Artium & Theologiæ lecturam explevissem, dicturus per Quadragesimam in Villa-regali, transivi Xativa, ubi tunc morabatur Sanctus: ab eoque magna cum benevolentia exceptus, rogavi Ministrum Provincialem (erat is tum Fr. Antonius Alverus) ut ipsum mecum remitteret Villam-regalem. Et quia sciebam ipsi non convenire ejus loci cælum, quartanas etiam febres patienti; isto autem satis delectari, quia conventus ille nomen a Deipara habet; forte etiam quia divina revelatione didicerat, ibi se absolvendum a carcere hujus mortalis corporis; obtinui tandem, nequidquam reluctante Guardiano, quod rogaveram. Ibamus ergo, sed pedites ambo, quia oblatum equum (permittente id ejusmodi debilibus Regula) noluit ullatenus acceptare. Postquam autem cœpimus ascendere montem, qui est trans flumen Xativæ, [æger in via alterius sarcinam portat.] antequam ad Enouas veniremus, vidimus Fratrem quemdam alterius ordinis expectantem cum gravi pera: quam continuo Sanctus portandam sibi depoposcit, & suis debilibus humeris imposuit. Ego vero exoneravi eum, ipsa in dorsum suscepta: sed ille mox a dicto Religioso petiit pallium nihilo levius: atque ita totum illud iter peregimus. In hoc porro exeuntes Alzira via perquam lutosa, vidimus in salebris collapsum jumentum, ac plorantem juxta agasonem: quem ille blande consolatus; licet advesperasceret altumque lutum esset, ad jumentum accessit, ipsumque exoneratum de salebra sustulit, eductumque rursus oneravit singulari cum alacritate.

[Annotatum]

* Aurelianis, uti creditur,

CAPUT IV.
Zelus animarum. Arcana conscientiarum inspecta. Revelationes aliæ.

CAP. XVII.

[34] Singulari vir sanctus donatus videbatur gratia verborum, ad conversionem animorum quantumvis obduratorum. Cum ergo in oppido Jumillȩ in regno Murciæ Guardianus loci concionatorem suum misisset ad civem quemdam, [Immutat obstinatos ad vindicandum animos,] gravi injuria ab altero læsum, addito socio Paschale; offensusque non modo non cederet hortamentis ejus, sed in ipsum medicum suum versa rabie, manus quoque eidem injicere pararet; transiit illac vir devotus ex Confratribus Ordinis, rogavitque in domum suam declinaret in reditu ad conventum. Illo autem paucis respondente se facturum ejus desiderio satis, tantillum temporis nactus Paschalis; Eja, inquit, frater, condona injuriam propter Deum. Nec pluribus opus fuit: Convertebat se ad hominem adhuc induratum, ut credebat, Concionator; ei quando prodesse non posset, valedicturus in tempus aptius: & præter opinionem totum conversum, audivit Fr. Paschali respondentem; Pater, condono ei propter Dei amorem: fiant omnia ut volueritis. Quæ res tam insperata Concionatori isti reduxit in memoriam, id quod alias de socio suo narrari audiverat: scilicet quod adolescentem, in quo ad mortis paternȩ condonationem movendo frustra laboraverant multæ graves ac litteratæ personæ, obviam sibi factum, paucis humilibusque verbis induxerit, ut nihil opponens diceret, se paratum publico etiam instrumento condonationem testari. Similiter civis quidam Villæ-regalis, qui nullis induci rationibus potuerat, ut a sua prætensione aliqua desisteret; mox ut missum ad se ex parte Guardiani Paschalem audivit, professus est cum juramento, visum sibi esse quod non posset non obedire voci ejus.

[35] Pari efficacia Valentiæ peccatori ad nunquam confitendum obstinato, [& peccatoris confessionem aversantis.] & confessionem persuasit & integram totius vitæ mutationem, solito postea dicere, Religiosus iste non est homo, sed Angelus. Quidquid porro aliud intendebat eadem flexanimi comitate eloquentiaque obtinebat. Fuit cum ad visitandam quamdam infirmam missus, quæ, medicis de sua salute desperantibus, nimis muliebriter suum dolebat infortuniū; eidem tanto cum spiritu verba fecit, ut in omnem Dei voluntatem prompta facile ostenderet, non humanæ, sed divinȩ suadelæ mutationem tantam esse. Quin & aliorum culpas, etiam Superiorum, blandissimo quodam humillimoque modo sic notabat, ut non modo non indignaretur quispiam, sed delictum agnosceret reprehensus, gratias agens de admonitione tantæ caritatis plena. Quod si videbat aliquos levi de causa absentes a choro aut oratione, subridens ipse dicebat in transitu: Quid isti hic agunt? Cur non eunt in chorum? & mox tacebat. Illi vero nihil cunctantes, placidæ ejus suggestioni obtemperabant.

CAP. XVII.

[36] Est in montibus Loritano conventui vicinis spelunca, ad quam per hebdomadam unam se conferebant Religiosi singuli, eremiticæ vitæ delicias ibidem studiosius experturi: [Tentationem a Novitio pellit.] nihil autem eo inferebant præter pauxillum biscocti & cucurbitam aquæ. Et illi quidem veniebant inde auditum Missam, sed ea absoluta revertebantur, nemini loquentes nec pedem inferentes conventui, nisi finita hebdomade, quando redibant fasce lignorum onusti. Hoc exemplo motus quidam novitius, non solum simile quid ambiebat, sed etiam tentabatur, ut dimisso Ordine desertum aliquod peteret, vitam ibi solitariam perpetuo acturus: prius tamen de hoc suo consilio voluit conferre cum Sancto, tunc Valentiæ existenti. Agnovit mox Paschalis diabolicam eam esse suggestionem: eique ostensurus, non esse uniuscujusque solitudinem tenere; Cum ego, inquit, habitarem in conventu Dominæ nostræ de Lorito, contigit Prædicatorem (qui istic solebat per aliquot hebdomades in spelunca, quæ ibi est, se recolligere) nocte quadam sic terreri a dæmonibus, visis in tugurium ignem jaculari, ut relictis, quos istuc intulerat, libris quibusdam fugerit ad conventum. Tunc missus a Guardiano sum, relaturus prædictos libros, voluique ea nocte experiri quid esset vita solitaria: atque sub initium noctis oravi aliquantulum, deinde ad somnum me composui; media rursum nocte ad repetendam orationem surrecturus, eamdemque continuaturus usque mane, præmissa prius acri corporis flagellatione. Verum longe diversum accidit, in somnum enim tam profundum incidi, ut non prius expergiscerer, quam per os speluncæ ingressi solis radii diem jam esse significarent: atque ita insigniter ludificatum me videns, redii ad conventum plenus confusione. Valuit porro exemplum, a propria ejus persona sumptum: & novitius nihil in sua deinceps vocatione titubans, propositum tenuit usque ad solennem Professionem.

CAP. XVIII.

[37] Insigni autem erga salutem profectumque animarum ferebatur zelo, in omnem lucri spiritualis occasionem instar seduli mercatoris intentus. Hinc cum Franci quidam per quam rudes in effodienda cisterna apud conventum Villæ-regalis laborarent, [Variis modis salutem animarum promovet,] cœpit eis doctrinam Christianam explicare, assiduitate & patientia maxima, articulos fidei & prȩceptorum decalogum ignaris præiens & lectionem eis suam repetens. Didicerat etiam facere cordulas, ad usum Confratrum, quibus ut se quam plurimi jungerent satagebat, explicando multitudinem gratiarum & indulgentiarum ab Apostolica Sede Confraternitati concessarum. Suadebat præterea frequentem Confessionis & Communionis usum, & ne qua occasio dimitteretur Jubilæum aliquod promerendi vel Indulgentias granis benedictis attributas: quorum grande sertum circumferebat ipsemet, ad singula quotidie statas preces decurrens. Ex eodem animas juvandi desiderio procedebat fervor, tum per seipsum prædicandi quibus vis egentibus, ex quibus fuerunt in Villa-regali mulierculæ aliquot prostitutæ pudicitiȩ; tum per Prædicatores sui Ordinis, quos ferventissimis verbis & rationibus efficacissimis hortabatur ad suum munus fructuose peragendum: cujus rei crebram ipsemet experientiam habui. Scio autem quod alteri etiam, Villenæ per Quadragesimam concionaturo, datus socius, quem sciebat minus facile, minusque libenter id officii facere, quia sui ipsius prædicator magis quam Christi erat; abduxerit eum ab errore, sic ut maximo cum fructu, minimoque cum labore, suas illas conciones absolverit. Ad hoc vero ostendebat necessariam esse orationem multam, qua fructus inter auditores faciendus peteretur instanter. Itaque die quadam ingrediens in cellam Prædicatoris, ejusdemque Guardiani sui in Villa-regali, & eum perquam solicitum in pervolvendis libris reperiens, dixit: Non omnia reposita esse in libris, sed ad meditationem se conferret, bonos sermones in ea formaturus. Considerans denique quam efficax ad correctionem vitiorum animarumque salutem esset divini Verbi prædicatio, efferebatur gaudio ad signum campanæ eo vocantis, & orabat ferventer, tam pro Prædicatore cathedram ascensuro, quam pro populo audituro.

[38] Subinde autem dignatus est ostendere Deus, quam gratus esset sibi iste salvandarū animarū zelus, revelando eidem secreta quorumdam hominum peccata, quo magis illo accenderetur, agnita proximi necessitate. Ita cum aliquando comitaretur sui conventus Prædicatorem Fr. Bartholomæum Pastorem, [occultum peccatum cognoscit,] hospitio exceptus a devoto quodam Ordinis Fratre & ad mensam perhumaniter adhibitus, cognovit ejus animam a dæmone captivam teneri; eique voce ad testandum miserationis affectū composita dixit: Frater, confitere nunc, tam commodam in socio meo occasionem habens. Respondit hospes; Dominica die id se facturum commodius in conventu. Tacuit tunc quidem Sanctus, sed interiores animi stimulos, quibus cū pungebat amor istius animæ letaliter sauciæ dissimulare non valens, in eumdem rursus sermonē post modicum est relapsus, suadens & instans ut illico confiteretur; excusante se nihilominus hospite, ipsoq; socio importunitatem istam moleste ferente, & nimiam Paschalis simplicitatē intra se redarguente, quod hominē imparatum, nulloq; examine præmisso dispositum sic urgeret. Tandem tertio eamdem cantilenam cum iteraret, nequivit pungenti intus conscientiæ diutius resistere hospes, & ultro cœpit restitanti Confessario supplicare, ut se confiteri volentē confestim audiret: dimissusq; in genua; Credo, inquit, Pater, quod Deus Fr. Paschali revelaverit peccatum quoddam mortale hisce diebus a me patratum, neq; enim est aliud quod conscientiam gravet. Quo audito dixit intra se confessarius; Vere Deus benedicto isti hujus Fratris conscientiam retexit, simul & hujus erga nos caritatem & illius pro animabus zelūm remunerare volens.

[39] Magis etiam notabilis casus accidit in loco cujusdam conventus, ubi ostiarium agebat Sanctus. Homo ibi erat Fratribus ipsique Paschali pie addictus, quem fornicationis spiritus eo adduxerat, [quemdam ab adulterio & morte revocat:] ut alienam uxorem inductam haberet ad crimen adulterii certa hora ac loco committendum, cum maximo utrimque periculo vitæ: quia rem subodoratus maritus cum suis consanguineis operiebatur occasionem utriusque citra periculum suum occidendi. Ibat ille nihilominus in positas sibi insidias, sed audiebat a tergo campanulam sonantem: ad quam respiciens, nox enim per lunæ claritatem sublustris erat, nihil circa se vidit, neque tunc, neque secunda ac tertia vice, quibus, ipso iter suum intentionemque prosequente, suum quoque sonum dare perseverabat campana vicinior semper, tandemque propinqua adeo, ut calceo videretur esse affixa. Ad hunc tertium sonitum aures obstinati cordis aperuit homo, divina intus movente gratia: &; Quid si, inquit, cælestis hæc admonitio sit, porro ire prohibentis Dei. Itaque converso cum mente gressu, cœpit Divæ Virginis Rosarium devotius recitare ac demum retro ire: proxima vero die cum obviæ sibi mulieri multis se vellet excusatum, quod non adfuisset loco & hora statutis; Ne in hoc labores, inquit ista, sed Deo potius age gratias, quod te atque me eripuerit morti, nobis in constituto loco præparatæ ab inimicis, qui nos ibi expectabant, ac deinde nullum domus angulum dimiserunt quem non sint perscrutati. Obstupuit ad hæc ille, & ad conventum se contulit, ubi mox Fr. Paschalis ei obvians secreto dixit; Frater, dudum est quod te expectabam, acturus de negotio momenti maximi, & reprehensurus quod tam dissolutus sis in persequendis appetitibus tuis: quia enim tantopere te diligo, tua causa duxi pejorem, quam alias unquam in vita mea, noctem. Interroganti vero; Quamobrem. Dum satago, inquit, ne vitam simul & animam perderes. Cumque etiam tunc ostenderet flocci se istud pendere; Recordare, inquit Sanctus, quomodo pater tuus, quia te genuit, hæc & illa sit passus; enumerans singula quæ filii causa ipsi acciderant, etiam secretissima quȩdam, & humana ratione neutiquam rescita. Prædixit etiam eidem plurima eventura quæ ad litteram complentur quotidie, cum magna admiratione ipsius testis, & omnia ei divinitus revelata fuisse agnoscentis: qui rursum, cum ei hoc capitulum prælegerem, asseruit cum lacrymis, sic accidisse, nec habere se quod demptum vel additum velit.

CAP. XIX

[40] Dum ostiarium Almanzæ ageret, Matrona quædam, valde addicta Ordini ipsique Beato, curaverat certum numerum Missarum dicendum, [Ex revelatione cognoscit] quia Paschalis ei revelaverat animam fratris ejus purgatorio detentam eo subsidio egere; postea vero cuidam suæ nepti familiarius dilectæ dixit: Magnus Dei servus est Fr. Paschalis, neque præter me alius Almanzæ novit ad quantum gradum sanctitatis pertigerit: ex iis autem quæ de ipso novi, certissimum habeo (atque hoc memoriæ manda, carissima, usque ad meam mortem, si forte prior te de vita tollar) sancte eum moriturum, & in hora sui exitus multis miraculis honorandum a Deo. His mota neptis, & confirmata in ea quam de Paschali pridem habuerat opinione, [animam purgatorio detineri,] desideravit per eamdem amitam suam ex ipso discere, an anima patris vel matris suæ esset in purgatorio, & egeret aliquo ad egrediendum inde subsidio. Fecit quod erat rogata Matrona, & post aliquot dies responsum a viro Dei acceptum retulit nepti, alterum quidem eorum non egere suffragiis, pro altero vero velle Deum, ut Missæ triginta totidem continuis diebus dicerentur, assignando peculiarem, quæ sub ipsis dicenda esset, Collectam. Quo facto iterum requisivit mulier Sanctum, per eamdem amitam suam, numquid ultra opus foret: responditque Beatus, sufficere adhibitam modo diligentiam, quæ & Deo acceptissima fuerit, ideoque specialiter ab eo remuneranda esset.

[41] Idem ostiarii officium exercebat Valentiæ, quando ibi vivebat Religiosus quidam, solitus quavis nocte corpus suum tam severe flagellare, ut ecclesia tota concuti videretur. [Fratrem a dæmone illudi,] Orabat tum aliquando in ea Sanctus, cum ei revelavit Deus, flagellationem hujusmodi diabolicæ tentationis effectum esse, laqueos suos sub boni specie occultantis. Surrexit igitur ivitque ad eum; quanto autem ei appropinquabat magis, tanto fugiebat longius dæmon: cujus rei indicium manifestum dabat relicto post se sulphureo odore tam tetro, ut simile nihil huic odori percipi posse videretur: simul & Fratri illi arrecti sunt pili capitis præ horrore. Dixit autem ei Sanctus: Non ita deinceps, non ita, Frater: ecce enim dum unum alterumve vehementiorem ictum alicui corporis parti inflixisti, mortificata caro reliquos non sensit: hi proinde ad aliud non serviunt, quam ut corpori infirmitatem inducant, molestiam creent communitati, ipsum religiosum ad laxitates perducant, dum prȩtextu necessitatis quædam sibi indulget, quorum postmodum usus in consuetudinem transeat. [alios non jejunare.] Contigit etiam ut in itinere constitutus obviaret Fratribus aliquibus, propter viæ laborem jejunium non observantibus: de quo eosdem reprehendit, certos non nisi revelante Deo hoc ipsum scire potuisse.

[42] Pro certo habetur, multa quoque alia divinitus ei revelata fuisse: quæ pro sua humilitate neque ipsemet aliis etiam Superioribus declaravit; [& multa occulta,] neque ut declararet hi voluerunt eum çompellere. Patuit id quando ad scribendam Vitam sancti Fratris Nicolai Factoris, inquisitio fiebat in ejus virtutes & memoria dignas actiones, imposito cunctis præcepto obedientiæ quidquid noverant enuntiandi. Hoc præcepto in arctum coactus Sanctus, primum quidem cunctabatur, eo quod in iis quæ noverat ipse nonnullam partem haberet: ac denique id solum & præcise manifestavit, quod ad gloriam Sancti facere videbatur, cetera silentio involvit. Deposuit itaque juratus quod Fr. Nicolao nocte quadam obtigerit divina revelatio per stellam mirabiliter luminosam; simulque didicit etiam sibi Paschali similem obtigisse favorem: seque id ex eo cognovisse, quod occurrentem se tenero complexus affectu, quasi in ænigmate dixerit: Tenesne memoria, Frater, noctem stellæ? multos magnosque favores tunc a Domino recepisti. Sed quinam hi favores fuerint, tacuit Paschalis: neque ullius unquam importunitate postea induci potuit, ut eos revelaret. Verosimile est igitur eamdem silentii legem ipsum tenuisse circa alia, propriam dumtaxat perfectionem indicantia, & dona sibi gratis data.

CAPUT V.
Spiritu prophetiæ & scientiæ infusæ claret Paschalis.

CAP. XX.

[43] Nec occulta præsentia solum, sed etiam futura cognovisse Sanctum multis patuit exemplis, quorum aliqua proseram. [Prædicit futurum Provincialem.] In his primum locum meretur, quod maxime publicum est & a pluribus Testibus confirmarum; quod scilicet mortem suam sanus prædixit, & infirmus diem qua moreretur, quin etiam horam punctumq; temporis, prout infra fusius explicabitur. Secundum sit quod anno MDXCI mense Octobris, omnes Capitulares conveneramus Valentiam in conventum S. Joannis Baptistæ; ubi ad me veniens in cellam Fr. Didacus Castello Guardianus Villa regalensis, sub quo vivebat Sanctus, inter prima salutationis verba gratulatus est mihi Provincialatum, triduo vel quatriduo antequam eligerer. Ego vero cum scirem me esse omnium eligibilium maxime juvenum (necdum enim trigesimum secundum ætatis annum compleveram) Mitte, inquam, Frater, ejusmodi nugas. Ast ille vultu ac verbis seriis; Vere, ait, si Fr. Paschalis propheta est, tu Provincialis, [& Definitorem,] ego Definitor ero. Quæsivi ergo quomodo & qua occasione hoc ei Sanctus revelarit. In digressu, reposuit ille, ceteris Fratribus atque etiam ipsi valedicens, rogavi ut me commendaret Deo; Faciam, inquit, ambula feliciter, futurus Definitor & Magister Novitiorum, & Fr. Joannes Ximenez fiet Provincialis. Et dictus quidem Fr. Didacus de magisterio Novitiorum nihil mihi tunc dixit, tum quia abhorrebat ab officio isto, tum quia res erat futura absque exemplo in ordine, cui eatenus numquam acciderat utrumque munus in eamdem personam conferri. Miro tamen Definitorii consensu factum id est, & ipse utrumque admisit, tum quia cogebat obedientia, tum quia ex prædictis noverat eam esse Dei voluntatem.

[44] In prædicto Villa-regiensi conventu infirmabatur ejus prædicator Fr. Petrus Cabrellas, [item ægrotantis fratris mortem] vomitus crebros patiens, non tamen adeo vehementes, ut lecto cogeretur decumbere. Desiderabat hic scire quid de salute sua sciret Fr. Paschalis; quia rogatus ut pro ea oraret, responderat; Faciam equidem: verum quid proderit? Exoravit ergo Guardianum, ut quis morbi futurus esset exitus, edicere eum cogeret obedientiæ præcepto. Cui ille contraniti non valens, inflammato nonnihil vultu, ut commotum appareret, dixit infirmo, Frater Prædicator, vult Deus, ut moriaris, neque amplius prædices vetbo sed opere, vives enim adhuc menses aliquot: igitur te commenda Deo & habe patientiam. Quæ verba tono tam gravi ac serio dixit, ut nemo de secuturi exitus veritate dubitaret: vixit autem adhuc quatuor menses religiosus iste & ferventissimus prædicator: sed ex ea hora pulpitum numquam ascendit, mortuus inter brachia mea anno MDXCI. Simili modo cum in Villa-regali sæpius visitaret Andream Ventrel infirmam; Dominica quadam die, [uti & alterius,] qua ei hoc obsequium ultimo præstitit, petiit illa ut sanitatem sibi a Domino posceret. Cui Paschalis; O Soror, non est bona istæc tua petitio; potius dicito, Domine Deus, si tuæ Majestati placeat me tollere de hac vita, [& suam.] fiat voluntas tua. Cum vero illa iterum replicaret & sanitatem reposcetet, Spiritu sancto inflammatus Sanctus; Soror, inquit, præpara te, ambo enim cito inibimus iter grande. Itaque accidit: obiit enim illa proximo die Lunæ, & ipse Dominica subsequenti, cum magna omnium admiratione, ad litteram cuncta impleta cernentium, atque inprimis Joannis Ybañez, prædictæ mulieris mariti, qui præsens adfuit & juramento eadem est testatus.

CAP XXI.

[45] Quando in eodem Villæ-regalis conventu decreverant cisternam fabricandam locare, quæ loco isti imprimis necessaria erat ad vitam ibi ducendam; [Prædicit, materiam sufficere structuræ,] parata quidem erat materia aliqua, sed considerata faciendi operis amplitudine & profunditate, tam ipsi Guardiano quam fabricæ magistro videbatur neutiquam suffectura: qua de re valde anxiabatur Guardianus; quia in ejus opere, quod velut fusile esse debet, si desit aliquid materiæ necessariæ, periculum est totius perdendi. Hoc videns Sanctus, monuit ne metuerent dare initium operi: nihil enim eis defuturum, sed potius superfuturum aliquid. Quod licet contra opinionem omnium esset, creditum tamen fuit, quia dictum a Paschale: & dicti veritatem rei exitus comprobavit. Eodem in oppido, eum eleemosynæ petendæ causa plateas obiret, ad ostium cujusdam Clerici, Verbegal dicti, audivit eum incidisse in morbum, dixitque; Dentur ei quam primum Sacramenta, quia iisdem magnopere indiget. Quod intelligentes domestici, pro ea, quam de sanctitate viri habebant, opinione, confestim executioni mandarunt: & æger susceptis Sacramentis sine mora expiravit.

[46] Mense Martio anni MDXCI Catharina Torre, Villæ-regalis incola, periculosa laboravit infirmitate, sanguine in vultum ascendente, [ægram valetudinem recepturam,] eumque in modum monstrosum inflante. Hanc cum visitaret Sanctus, rogaretque quomodo valeret: Tam grave, inquit, malum sentio, Pater, ut nihil dubitem, quin moritura sim: ecce enim septem diebus noctibusque continuis nihil dormio, propter cruciatus magnitudinem & febris ardorem. Ille vero respondit: Confide in Deo, Soror, & ego promitto tibi quod ex hac infirmitate non morieris: verumtamen rogo ut confitearis de peccatis, teque pares veluti morituram: quia hac præparatione movebitur Deus ad sanitatem accelerandam. Fecit mulier quod jussa erat, & eadem nocte sanam se mirata est, ut verificatetur quod Sanctus dixerat; & ipsa testificaretur quod hic scriberem, ad eorum instructionem, qui se putant certo morituros mox atque receptis Sacramentis testamentum condiderint. Dicta autem mulier jam sana, alia rursum vice est experta certitudinem prophetici istius spiritus. Cum enim iterum ipsam visitaret Paschalis, ejusque frater ex dolore lateris tam male haberet, [uti & fratrem ejus itidem ægrum.] ut merito crederetur moriturus, dixit ei Sanctus; Ne si solicitus, Frater, sed crede quod cito sanandus sis: hujusmodi infirmitates immittit Deus, ut recordedemur sui: sed ipse sinet te educare liberos tuos. Egredienti autem e domo dixit Catharina; Ora Deum, Pater pro sanitate fratris mei, vides enim quam damnosa mihi mors ejus foret: cui ille; Confide, Soror, non morietur; ita tibi promitto. Perstitit ipsa nihilominus etiam tertia vice eamdem suam inculcare petitionem: & ille, Quando ego promitto, inquit, bene potes credere. Quæ verba tantæ asseverationis plena, prorsus quidem aliena ab ejus humili consuetudine fuerunt & contraria ei studio, quo collata sibi cælitus dona nitebatur operire: permittebat tamen Deus, eadem innotescere volens, ut aliquando sic quasi oblivisceretur sui propositi. Completa sunt autem prȩcise omnia: sequenti enim die ȩger convaluit.

[47] Tertia quoque vice voluit Dominus in eadem muliere confirmare experientiam prædicti spiritus: quindecim enim diebus antequam in ultimam suam infirmitatem incideret ipse Sanctus, obviam ei facta, [Duarum item alteram sanandam,] interrogavit utrum visitasset infirmas, duas, sibi notas & æqualiter periclitantes de vita. Illo autem affimante, quæsivit quid de ipsis ei videretur; Anna, inquit, Dominica vivet, & uxor Joannes Ybañez certo morietur: quod intra paucos dies vere dictum fuisse apparuit. Sed & ipsamet Catharina, [alteram morituram.] grandi quodam animi mœrore afflicta, eodem dissimulato, accessit ad ostium conventus, Confessarium petens sicut ab ostiariis conventuum peti solet. Cui Sanctus; Vehementer, inquit, cruciat te, Soror, ista ægritudo. Negavit mulier se quidquam dolere: replicavit ille nihilominus, bono ut esset animo, & patienter ferret afflictionem suam, hac enim viam sibi muniret ad cælum. Videns ergo se latere non posse, suumque secretum eidem patere, multum consolationis cepit ex verbis ejus: omninoque præsagiens, cito eum inter Sanctos recipiendum cum magna gloria, petiit promitti sibi ab eo, quod, si prior vocaretur a Deo, pro ipsa apud illum intercederet orando. Respondit autem Sanctus, Si hanc mihi gratiam fecerit Dominus, præsto ero ad omnes petitiones tuas exaudiendas. Et promissi certitudinem sensibiliter experta est mulier, quoties auxilium Paschalis post mortem ejus invocavit, quod etiam confirmabitur miraculis, ad preces hujus ipsi devotæ mulieris factis & infra referendis.

CAP. XXII.

[48] Spiritui prophetiæ junxit in eo Deus scientiæ donum, utique infusæ, quippe qui litteras nullas didicerat. [Scientiā infusa quælibet intelligit.] Ipse ego de me dicere possum quod experiri id voluerim aliquoties, nec unquam frustra. Quamvis enim non uteretur terminis scholasticis Theologorum, simplici tamen illo suo vulgarique idiomate respondebat mihi eadem ipsa, quæ nos non sine labore per multas ac metaphysicas ratiocinationes ad conclusionem deducimus; idque cum tanta facilitate & claritate, ut appareret, quæstionem universam funditus ei perspicuam esse. Confiteor autem quod probandi & arguendi causa semel ausus fuerim rationes aliquot scholasticas ei objicere: sed ipsi adeo me coarctavit, ut me in quamdam propositionem deduxerit, quam evidenter demonstrabat esse falsam. Itaque licet Philosophiam ac Theologiam prælegissem aliis, mansi tamen ex una quidem parte confusus, ex altera vero salubriter instructus, ut intelligerem, quod licet respectu discipulorum meorum magister dicerer, ipsius tamen potuissem esse discipulus. Idem experimentum sumpsit Fr. Emanuel Rodriguez, libris editis clarus, cujus primum discipulus, deinde & socius in cathedra fui: ideoque solebat dicere, quod Frater iste, si Sacerdos foret, absque alio studio posset fieri Prædicator, quia per viam aliquando argumentatus cum ipso erat de altissimis mysteriis Trinitatis, Incarnationis aliisque similibus; quodque ad omnia commodissime respondentem magis exercere volens, crebris eum in eodem intinere urserit argumentis, quæ cuncta ea facilitate dissolvit, ut, quin ea ipsi cælitus infusa esset scientia, nequaquam posset dubitare. Similiter de divinis attributis ad intra & ad extra velut perfectum Theologum ratiocinantem audivisse testatur Fr. Joannes de Moya, Provinciæ hujus Definitor: & cum dictis congruunt testificationes Fr. Petri Adam, magistri mei, aliorumque Theologorum, qui sæpe sæpius ei proposuerunt difficiliora Scripturarum loca explicanda, ipso ad singula clare demonstrante, ejus se discipulum esse, qui neque tempore neque libris indiget.

[49] [Libros duos de rebus Theologicis subtiliter scribit;] Poterat etiam quoscumque Theologicos libros legere atque intelligere, quoties id permittebant occupationes suæ; atque ex sic lectis collegit libros duos punctorum singularium ad spirituale solatium suum, memoriamque excerptorum, in quibus de unione hypostatica Verbi summa cum claritate ac brevitate dictum reperitur quidquid a consummato Theologo posset expectari: similiter & de Angelis & de aliis materiis Theologicis. Hos autem libros, cum esset quadam vice infirmus, obnixe rogavit Guardianum, ut post mortem suam juberet comburi: verus enim humilis nolebat in mundo vestigium aut indicium aliquod superesse,unde honoris aut gloriæ aliquid ad se proveniret. Postquam tamen convaluit nova quædam puncta in iis adnotare perrexit, ex iis quæ recenter vel legerat vel fuerat meditatus. Dicet hic aliquis; Si eos tam serio latere volebat, ut comburi peteret; cur ipsemet hoc non fecit de suæ mortis die admonitus a Deo? Ita ego aliquando ipse mihi: sed inspiravit mihi Deus ut inspicerem librorum istorum primas paginas; atque in iis scrupuli mei solutionem reperi, scriptam charactere prorsus recenti in pagina nova, ceteris expresse superadjuncta: quod facile apparebat, facta cum ceteris collatione, in quibus scriptura valde deformis multumque obscurata spectabatur. Verba autem quæ ibi scripsit, ad mortem se parans, hujusmodi sunt.

[50] In nomine sanctissimæ Trinitatis, Patris, Filii, & Spiritus sancti, trium Personarum & unius veri Dei, creatoris omnium visibilium atque invisibilium, cui sit gloria & imperium per omnia secula seculorum. Amen. ✠ Ego Fr. Paschalis Baylon, natus ex oppido Turris-formosæ S. Mariæ de Horta, scripsi hanc farraginem pro mea spirituali recreatione, ex multis sanctis libris fideliter collectam. Qui titulus, dictis libris præfixus, duo me docuit: primum quod abdicaverit a se omnem vanam gloriam, negando sua esse quæ scripserat: [in chartis conglutinatis amore paupertatis;] deinde quod cum immediate eum scripserit ante mortem suam sibi divinitus revelatam, divinitus quoque prohibitus fuerit id, quod adeo catholicum & pretiosum erat, dare flammis, sicut faciendum proposuerat. Porro librorum istorum unus datus fuit Fr. Joanni de Angelis Commissario, qui tunc Provinciam visitabat; alter penes me remansit, qui eum pro magno thesauro servo, & pro solatio sane singulari, dum autographum viri tam sancti video, & singula tame certæ veritatis considero esse, ut nec littera quidem abesse vel addi debeat; sed scriptura ejusmodi est, ut ipsissimam referat paupertatem. Ne quid enim chartæ perderetur, tam sunt densæ lineȩ ut se contingere videantur; & quamvis puncto uno finito,inchoetur aliud, non tamen & linea: sed interposita crux distinguit in eadem continua linea paragraphos, usque ad finem chartæ absque ullis marginibus: ipsa vero charta, in qua scribebat, plerumque erat conglutinata ex fragmentis hinc inde per solum inventis & collectis. Sunt in iis libris exercitia quædam spiritualia, quorum infra specimen dabimus: operiuntur autem pannorum rudium frustulis operose consartis, ne scilicet dilectæ paupertatis insigne aforis deesset.

[51] Dicitur quod eorumdem librorum unum aliquando viderit Illustriss. D. Joannes de Ribera, [quorum unus laudatur ab Archiepiscop:] Archiepiscopus Valentinus & Patriarcha Antiochenus; soloque exterioris speciei visu motus voluerit cum eorum auctore versari familiarius, singulari deinceps affectu illum complexus. Quem quidem affectum etiam mortuo servans, petiit ex ejus vestibus aliquid sibi dari venerationis ergo: quod acceptum pius ille ac prudens Prælatus, præmisso osculo imposuit capiti coram me, magnoque cum animi sensu dixit: Pater Provincialis, quid agimus? Simplices isti nobis extorquent cælum de manibus. Crememus libros nostros. Cui respondi, Culpam hi non habent, sed superbia nostra: hanc crememus. Cumque ei narrarem miracula quædam per invocationem nostri Sancti facta, dixit perquam affectuose Dominatio sua Illustrissima, quod optaret mortuum fuisse in suo Archiepiscopatu, ut posset debita cum diligentia informationes curare, ad promovendam ejus venerationem publicam necessarias.

[52] Porro ad prædictorum omnium confirmationem placet hic attexere clausulas aliquas, de libro excerptas in hæc verba. Deus est spiritus purissimus & subtilissimus; materiæ omnis & corporis expers. [quædam inde proferuntur.] Deus est perfectissimum ens, in quo perfectiones omnes accumulantur, potestas, auctoritas, majestas, sapientia, pulchritudo, liberalitas, misericordia, pietas, gratia. In Deo non potest inveniri distinctio partium diversarum, propter ejus summam simplicitatem: ita ut ipsius esse sit ejus essentia, essentia sit posse; posse sit velle, velle sit voluntas, voluntas sit intellectus, intellectus sit intellectio, intellectio sit esse, esse sit sapientia, sapientia sit bonitas, bonitas fit justitia, justitia sit misericordia: quæ licet habeat contrarios effectus effectibus justitiæ, ut sunt ignoscere & punire, una sunt res, quia eadem est ejus justitia quæ misericordia, & eadem misericordia quæ justitia ejus. Tribus autem modis debemus Dei meminisse, scilicet cognoscendo ejus potentiam per opera creationis, sapientiam per opera redemptionis, bonitatem per opera glorificationis & remunerationis. Prior memoria debetur Patri, secunda Filio, tertia Spiritui sancto. Atque hæc sunt ejus formalia verba, quæ deinceps prosequitur, ad comprobandam unitatem divinæ Essentiæ & pluralitatem Personarum, tanta cum subtilitate & elegantia, ut quantumcumque cæcus, videre quis possit, ad ea scribenda, nedum ad intelligenda, opus fuisse cælesti dono & gratia speciali.

CAPUT VI.
Miracula quædam in vita S. Paschalis patrata.

CAP. XXIII

[53] Quamvis Dei servus singulari studio conaretur donatas sibi divinitus gratias hominibus occultare, [Crucis signo vomitum sanguinis sistit,] & exemplis magis prodesse quam miraculis: obedientiȩ tamen & caritatis respectus pellebant eum aliquando extra eos quos sibi humilitas fixerat terminos, quemadmodum in sequentibus curationibus, solo signo Crucis patratis, apparebit. Cum nocte quadam Fr. Petrus Cabrellas, in conventu Vallis-regalis prȩdicator, continuo sanguinis vomitu exhauriretur, ut mors certa ei adesse videretur: confidens tamen quod virtus Paschalis sanitatem sibi posset recuperare; rogavit Guardianum, ei ut mandaret guttur suum Crucis signo notare. Quod rogando primum cum ab ejus humilitate non impetraret Superior, veniendum ad obedientiæ præceptum fuit: quo impleto, cessavit ipso momento ille sanguis fluere; ita ut quamdiu deinceps vixit (vixit autem ut supra diximus quatuor adhuc mensibus) simile nihil passus sit.

[54] In eodem conventu erat alius Sacerdos Fr. Joannes Lopez, [dentium doloribus medetur,] dentium dolore graviter cruciatus, qui cum noctes aliquot egisset ea causa absque somno, neque ad Matutinas, aliasque orationes cum ceteris posset assistere, in festo Assumptionis propter ejus solennitatem, conatus vincere quam tolerabat molestiam, ut melius potuit ad Matutinas venit; ipsisque nec non mentali oratione finitis, ceterisque ad suas se cellas recipientibus, solus ille cum Fr. Paschale mansit in choro; eumque jam solum, affectuose rogavit, ut apud Dominam nostram deprecaretur pro se, ut festum cum Fratribus agendo particeps fieret communis solatii. Cui respondit Paschalis: Vale, hodie tibi non dolebunt dentes. Nec sane doluerunt die ista: sed nocte sequenti, velut finitis induciis, rediit idem dolor, multo quam unquam antea vehementior. Ergo ex sua se proripiens cella, cœpit per dormitorium veluti sui impos discurrere & quiritari: accurrentibus vero nonnullis ad voces ejus clamosas, cum iisque Fr. Paschale, nec invenientibus quod ei solatium facerent, supervenit Fr. Joannes Olacte, atque dixit; Frater Joannes, dicito Fr. Paschali, ut Crucis signum super te formet: quia cum Valentiæ essem gravique angina torquerer, ut eodem me signavit, statim convalui. Ad hæc verba recordatus infirmus ejus quod sibi ipsi recenter acciderat, rogavit eum ut ipse signaret. Sed Paschalis, Angelico quodam modo subridens, bis se excusavit, amanter dicens: Tace, improbe, nec ista dicas. Verum dolore incrementum per singula momenta sumente, in genua se conjecit infirmus, magno cum affectu dicens; Frater, per Dei viscera miserere mei, quia ecce morior: fac obsecro Crucis signum. Tum Sanctus tantillum cunctatus, incenso rubentique vultu se convertit & dixit: Confide, & Crucis signum ipse facito: atque ita cessavit omnis dolor, cum præsentium admiratione maxima, qui Deum in Sancto suo laudantes cubitum recesserunt.

[55] Fr. Josephus Hidalgo in sua depositione affirmat, quod, [item tumori colli oleo lampadis,] cum in Conventu Villæ-regalis moraretur cum Sancto, collum sibi cum dolore grandi intumuerit: quodam autem die, quærens ex eo Fr. Paschalis, quo in statu esset malum ejus, jussit ut se inungeret oleo lampadis ante imaginem S. Francisci ardentis: quo proxima nocte facto, mane se persanatum lætatus est. Jacobus Masquesa mercator & civis Villa-regalensis, coram Commissariis Episcopi Tortonensis juravit, quod extremis colicæ doloribus aliquando gravatus, cum audisset Sanctum per plateam petere eleemosynam, [& cholicæ signo crucis:] invitari eum ad se jussit, rogavitque ut ventri suo signum Crucis imprimeret, nihil dubius quin hoc satis futurum esset ad optatam sanitatem recipiendam. Excusabat Sanctus peccatorem se esse, a quo talia peti non deberent: sed cum persisteret supplicando infirmus, & appareret cruciatus eum pati gravissimos; caritate motus, ut alias obedientia, signum Crucis formavit ei: & quasi ipso facto discinderetur funis aliquis intestina constringens, subito liberum se sensit; miraculo tanto celebriori, quod malum pridem familiare ac frequens infirmo penitus cessaverit, neque ex ea hora ultra eum afflixerit.

CAP. XXIV.

[56] Eodem in loco puella quædam Paula Lianzola nuncupata duas collo strumas ferebat, alteram ovo parem, alteram aliquanto minorem, annis jam quatuor: & earum quidem unam, ut curaret, aperuerat chirurgus; sed nec ipse nec alius, qui postea manum admovit, quidquam medelæ adferre valuit, [eodem signo puellā duabus strumis liberat.] sed in pejus vergebat quotidie malum. Accidit ergo ut illac transiens Paschalis matrem filiamque amare flentes repererit, hanc quidē quia incurabile videbatur malum, istam vero quia eodem prohibebatur filia sibi atque marito, visu privatis, ministrare. Suum porro infortunium prolixe & dolenter explicanti vetulæ, dixit Fr. Paschalis: Consolare, soror, filia enim tua sanabitur. Rediit autem expresse die postero Sanctus ad ejus domum, quæ dicebatur Joanna Vidal, uxor Joannis Lianzola; quæsivitque an domi esset filia sua. Qua respondente, Domi esse; accersiri jussit, atque omnes pannos applicataque plagæ emplastra deponi; deinde signum Crucis fecit, dicens: Gratia Patris & Filii & Spiritus sancti sit tecum. Amen. Tertioq; repetens sacra Jesu ac Mariæ nomina, mandavit puellæ, ut confiteretur, mox sana futura; & vetuit ne quid amplius plagæ imponeret, vel alteri tumori proxime aperiendo. Mirum dictu! Veluti si radicitus exempta fuisset strumarum una, ipso illo instanti evanuit; altera, intra quartum quintumve diem sanata similiter est, eodem quo Sanctus eam tangebat momento rupta. Postea puellam monuit, ut redditis Deo gratiis silentio premeret modum curationis suæ: quod illa fideliter tenuit, ne contristaret eum a quo alias dolentibus oculis suis simili ratione curatam se meminerat. Ad majorem autem testificandæ post Sancti mortem veritatis fidem, remansit in collo puellæ cicatricula, quam hodieque ostentat.

[57] Balthasar Rubert, civis Villa-regiensis, de filio suo Josepho deposuit, [Febrim a puero depellit,] quod febribus adductus fuerit in mortis jam jam imminentis discrimen: sed cum Sancto eum commendasset, ipsi & uxori ipsius promisit non moriturum: & promisso fidem fecit secuta brevi sanitas. Ysabella Pallares, uxore Petri Ceralta, civis Villa-regaliensis, negligentius filium infantem custodiente, per scalas usque in solum hic cecidit, tam graviter impingens ut mortale vulnus in fronte apparuerit: nam ultra quod graduum septemdecim scalæ essent, impegerat caput in columnam sive postem domus. Congregati ad curam chirurgi decreverant terebrandum cranium: & puer oculis clausis spem vitæ nullam faciebat, matre plurimum anxia, tum propriæ orbitatis sensu tum metu mariti, [Alteri e scalis lapso vitam ad annum prorogat.] mox ac domum rediisset rem intellecturi. Interim opportune eodem accessit Sanctus, eam consolans: quæ magna cum instantia ac fide ei dixit: Ora pro pueri salute, Pater, aut saltem ut uno adhuc anno vivat, itaque maritus meus nesciat mea culpa mortuum esse. Cui Sanctus; Quoniam, inquit, Soror, non petis ut absolute vivat filius, sed solum ut libereris a molestia, quam times a marito, confide in Deum: credo enim certo quod te juvabit, & ego ex mea parte juvabo intentionem tuam. Dies nonus Aprilis erat cum hæc agerentur, & puer jam pene mortuus aperuit oculos, alacerque & vegetus expedivit se ab ulnis maternis: & pila in pavimento jacente ludere incipiens, ostendit facto, quod verbis necdum dicere poterat, se esse sanatum. Sanus autem perseveravit toto quo Sanctus promisit tempore; anno deinde vertente, ipso nono die Aprilis, obiit ex alia infirmitate, tam levi, ut qui aderant dicerent, videri puerum velut joco mori. Sed mater recordata quod ipso hoc die terminaretur annus gratiæ a Beato promissæ, idque publice enuntians, admirationem cunctis duplicavit, imprimis marito suo, modicam uxoris suæ

CAP. XXV.

Fidem redarguenti, Quia si vitam, inquiebat, absolute petiisses, etiam hanc impetrasset Sanctus per annos plures.

[58] Angelæ Gomban, uxori Michaelis Morena, civis Villa-regalensis, toto jam mense lac defecerat quo filium aleret, [Mulieri lac impetrat,] magna cum ejus molestia: utpote quæ paupercula erat, nec facile inveniret, quæ lactando infanti gratis præberent ubera. In hac afflictione posita transeuntem forte Paschalem rogavit cum lacrymis, ut se commendaret S. Francisco: cui Sanctus solita comitate respondit; resumeret animum, mox enim lacte abundaturam, sicut revera accidit. Pectori enim, mensem integrum arido, admotus infans jam desuetus eidem admovere labra, cupidissime se immersit; & copiosum lac trahens, formosus pinguisque cito apparuit, donec ablactaretur tempore congruo, cum magna admiratione vicinarum, quæ noverant quamdiu lac Angelæ defuisset. Ysabella Amcilla, uxor Francisci Fernandez civis Villa-regalensis, [alterius lactantis dolores pellit.] jurata sicut & ceteri testes, asseruit, quinque filios se habuisse, quos omnes intra quartum quintumve mensem amiserit, tanto cum eos lactaret uberum dolore excruciata, ut ultra concipere formidaret. Post mortem autem quinti filii, pauperculum quemdam suscepit ex devotione lactandum: sed ab hoc quoque ad pectus sumpto eosdem patiens dolores, desperavit ipsum a se feliciter educati posse. Sub hæc Joannæ Trullench amicæ suæ colloquens, intellexit ipsam quoque eadem passam, sed a Fr. Paschali, cui devota erat, curatam esse; neq; dubitare eam, quin si ad eum similiter recurreret, salutem esset consecutura. Credidit mulier verbis amicæ, captataque occasione præsentis ad ostium suum Fratris eleemosynæ causa, rogavit eum ut sibi a Deo impetraret gratiam hujus pueri educandi: pro qua ille se oraturum libens promisit, & post pauculos dies revertens; Confide, inquit, Domina, quia orationes meæ tibi non deerunt, & hac vice sana infantem istum educabis. Sicut & fecit magno cum solatio suo.

[59] Post Ysabellam etiam Joanna Trullench mox dicta comparuit, deposuitque sub fide jurisjurandi, quod statim a puerperio prohibita fuerit partum suum lactare, papillis fissis & uberibus dolentibus. Cumque ei hæc infirmitas quatuor circiter menses durasset, mœsta illa Sancto, eleemosynæ causa ad ostium domus suæ venienti, infelicem suam conditionem manifestavit, qua cogebatur alieno lacte alere prolem. Ille autem pro ea confidere jussa oraturum se recepit, [Dysuria sanatur.] ipsoque temporis puncto sana perfectissime fuit. Francisca Montañez, uxor Francisci Pitarch Notarii, civis Villa-regalensis, filiam se habere dixit, nomine Petronillam, annorum quatuor, quæ paulo ante quam moreretur Sanctus, difficilem urinæ suppressionem patiebatur. Cumque proavunculus puellæ recurrisset ad conventum, quasdam in medelam herbas petiturus; & narrasset Sancto periculum dilectissimæ sibi proneptis, solatium accepit, ex eo audiens ab ista infirmitate non morituram. Et vero mox ac deinceps libere urinam reddidit, intercessione, sicut familia omnis credidit, Fr. Paschalis.

CAP. XXVI.

[60] Tædium lectori parerem, si vellem referre omnes quas mulieribus sibi devotis Sanctus obtinuit gratias: non tamen possum quin narrem miraculum, cunctis Villa-regalensibus civibus notum, patratum in persona Hieronymæ Verguesa, [Mulieri desperatum gressum restituit:] uxoris Guillermi Montañnez. Ceciderat hæc e domus suæ solario, cadensque os coxendicis ruperat secundum longitudinem: quod genus fracturæ, tali præsertim in parte, difficillimum curatu esse dicebant periti; neque credebant futurum, ut absque subaxillaribus fulcris unquam gradi posset. Recurrit ad commune mœrentium solatium maritus, casu uxoris afflictus; a quo confidere jussus est: futurum enim ut recta per domum ambularet uxor, non expresso tamen quo id fieret tempore: atque hoc idem simili modo repetebat, quoties vir accedebat ad Sanctum. Interim curabatur mulier a chirurgis in oppido de Burriol, unde revertit paupercula, non tantum non sana, sed adeo male habita, ut non nisi post bimestre potuerit de lecto surgere, ac deinde ægerrime promovere gressum, subaxillaribus nixa per menses aliquot, absq; spe humanitus convalescendi, etiam ex judicio chirurgi qui curam susceperat. Postmodum contigit mori Sanctum, tantaque operari miracula quanta infra videbimus: quibus auditis ipsa, memor promissi marito suo facti, voluit ad corpus venerabile honorandum accedere. Pervenit ergo ad sacrum feretrum, hinc quidem furcillæ, inde alteri personæ innitens, & qualemcumque gressum difficillime moliens. Mox autem ac manum exosculata, est sensit veluti secretam virtutem, exinde tranfusam in corpus suum, totum percurrere & solidari ossa: sic ut potuerit sine furcilla atque per se sola domum regredi, mirantibus omnibus & laudantibus Sanctum in promissis, etiam post mortem præstandis.

[61] Alia mulier in Villa-regali, nomine Catharina Lenzola, tertium quartumve diem laborabat in partu filiæ, in utero transversim positæ: neque de ejus morte dubitabatur, propter sanguinis, quem emittebat, [alia bis in partu levatur:] copiam. Sed cum filium quemdam suum misisset ad conventum ad orationes Sancti petendas, ipso quo inter se locuti sunt puncto puer & Sanctus, peperit mulier, cum suo partu sana ac salva. Eadem alias paritura filium, & memor beneficiorum in se collatorum a Sancto, misit similiter, quæ peterent orationes: & prius quam internuntiæ reverterentur, expedita fuit a laboribus partus: quod tamen plene felicitatis non fuit. Exulcerata enim grandibus plagis patebant ubera: quare rogavit Sanctum, ut sanitatem sibi a S. Agatha Virgine & Martyre peteret. Quod cum ille libenter se facturum respondisset, melius habere se mulier sensit: tertio autem die nec vestigium quidem plagarum superfuit, miraculo tanto certiori, quod in decem suis puerperiis idem semper sic passa sit, ut quatuor aut sex mensibus ad curationem exigeret, & ad lactandam prolem alieno opus haberet auxilio, quo in præsentiarum nullatenus eguit.

[62] Puella quædam, Francisca Monserrada nomine, ex abundantia sanguinis in caput subeuntis oculorum infirmitatem incurrerat tam gravem, ut post decem dies unius oculi visum prorsus amiserit, [Cæcæ bis visum reddit.] per nebulam pupillæ superinductam. Aperta ei sæpius erat vena, setacea etiam corda per collum trajecta nonum jam mensem gestabatur, absque convalescendi remedio. Ea propter mœsta puellæ mater, cum cuidam ejusdem oppidi inquilinæ mulieri occurrens causam ei sui doloris narrasset; Quin tu, inquit illa, ad S. Fr. Paschalem adducis filiam, certo certius curandam? Paruit altera, accedensque ad ostium conventus dixit Sancto: Jam nosti, Pater, infirmitatem filiæ meæ, credo pro certo quod vestra Reverentia mihi eam possit cum Dei auxilio curare: supplico igitur, per datam tibi divinitus gratiam, ut mei me voti compotem facias. Cui Sanctus; Ne talia, inquit, mihi dixeris, Soror: & continuo puellam advocans, dixit; Veni huc, & supra oculos tuos tertio pronuntia hæc verba; Per signum sanctæ Crucis, Jesus, Sancta Maria. Hoc facto sanari puella cœpit, donec integram oculorum aciem recuperavit. Verum non fuit hæc eis diuturna lætitia; cum enim post paucos exinde dies nimio aliquo labore corporali excitus sanguis denuo ad oculos ascendisset, rursum aperienda puellæ vena, rursum setaceus funis per collum trajiciendus judicabatur. In hoc rerum statu rediit ad ostium Sanctus, & quomodo cum filia ageretur interrogans matrem, eadem quæ prius audivit. Itaque iterum eam solatus ac bono animo esse jubens, puellam sine læsione sanandam promisit: atque ita factum est ut pro minuendo sanguine adveniens die sequenti chirurgus, admirabundus dixerit, nihil eo opus esse, quia ex integro sana puella erat.

[63] Alteri mulieri, cui nomen Franciscæ Marco, filia fuit Ysabella Pasquala, quam curavit sanctus a tuberibus pestilentibus, [Tubera capitis aufert,] quorum unus clauso pugno æqualis erat, minores alii, quibus collum usque ad caput annis multis obsitum fuerat. Non audebat eis manus apponere medicus, sed sperare faciebat matrem, quod ætate maturiori evanescerent accrementa importuna per menstruas purgationes. Verum cum ad ostium forte adesset Sanctus, ubi ordinarie audiebatur parvula, plorans propter dolores colli, quæreretque de ejus valetudine; solo manuum suarum tactu eam sanavit, absque alia ulla medicina. Ne autem mulieres dumtaxat videantur beneficia Sancti esse expertæ, concludam hoc caput gratia una, obtenta per devotionem viri cujusdam ejusdem oppidi Villæ-regalis, dicti Bartholomæus Moliner. Filius huic erat trimulus, suppressioni urinæ obnoxius. Quadam autem vice cum ultra biduum hoc malo laborasset puer, [Calculum abigit tacto corpore.] nec ulla ei medicina prodesset (nam inter arenas, quibus gravabatur, calculus erat nucleo pini æqualis, uti postea cognitum est) cruciatuum suorum vehementiam demonstrabat parvulus, quibus poterat planctibus torsionibusque membrorum; non sine ingenti patris omniumque circumstantium sensu, puerum coram oculis suis mori videntium. Hæc dum fierent, transibat eadem forte platea Sanctus; & domum istam veniens, ubi filii patrisque dolores vidit, manum affecto corpori modeste admovit. Et ecce, velut attactum sacrum non ferens malum, reseratis subito cataractis simul erupit petra, urina, arena multa; puerumque exoneratum ac sanum dimisit, qualis etiam nunc perseverat, nullum ab inde incommodum passus, absque aliquo vestigio reliquo prioris symptomatis.

CAPUT VII.
De humilitate, paupertate & pœnitentia Paschalis.

CAP. XXVII

[64] Vidimus & mirati sumus in Sancto nostro gratias gratis datas, quæ cum ipsa hominis sanctitate connexionem necessariam non habent; ad eas nunc transeamus, quæ reipsa sanctum ac Deo gratum constituunt. [Publice reprehensus gaudet:] Inter has prima & ceterarum fundamentum humilitas est, quæ ita excelluit in Paschali, ut quicumque de eodem sibi noto testimonium jurati dixerunt, virum humillimum uno omnes ore appellarint: quam ex vero, sequentes casus nonnulli docebunt. Cum esset portarius in conventu S. Joannis Baptistæ Valentiæ, Guardianus loci, austerus & senex, coram tota communitate eum in refectorio acerrime reprehendit, quædam verba proferens, quæ morosæ isti ætati potius quam veritati congruebant, & alteri excutere patientiam potuissent; dicensque inter alia: Plenus confidentia es, quia putas thesaurum te habere in manibus: profecto nisi caveris tibi, thesaurus iste in æs vel argillam convertetur. Stabat ad hæc omnia genuflexus Sanctus, defixis in terram oculis & capite inclinato, sed internum gaudium ipso vultu præferens, veluti si suas laudes audivisset; condolentibus interim ei Fratribus, quod ita publice tractaretur adeo sanctus Frater, vel quia tunicam reliquerat in claustro ad solem expositam, vel quia superiori placebat ea ratione ipsius exercere virtutem. Ipse vero finita reprehensione surrexit, & Guardiani pedes; uti moris est, in signum gratitudinis osculatus, accurrit ad ostium conventus aperiendum, quia eo vocatus per nolam erat. Ibi cum aliquamdiu moraretur, Fr. Joannes Insulanus, arbitratus eum studio cunctari propter sensum reprehensionis acceptæ, seorsim abducto dixit: Frater Paschalis, patientiam habe. Cui Sanctus; Ecqua vero in re? In illa, inquit alter, reprehensione tam aspera. Tunc ille magna cum humilitate dixit. [& correptiones uti a Spiritu S. accipit.] Frater, scito quod per os nostri Guardiani locutus est Spiritus sanctus.

[65] Idem respondit alteri Fratri ipsum solari volenti, quod fracto olivarum vasculo, ejusdem frusta collo alligata circumferentem aggressus pati ferocia Guardianus, ut negligentem incuriosumque notasset. Dicente enim videri quod modum excessisset Superior, pro re tantilla locutus tam aspere: Tace, inquit Sanctus, quia vere ejus verba ut a Spiritu sancto prolata accepi. Idem similiter Villenæ contigit. Fuit etiam cum eleemosynarius conventus graviter eum redarguit, quasi eleemosynas, tanto a se labore conquisitas, nimia liberalitate prodigeret: cui nec unum quidem verbum in sui excusationem respondit. Neque vero cuiquam unquam se reprehendenti gravius aliquid reposuit, quam quod secularibus quibusdam ejus admonitionem justam non ferentibus, eumque per convitium appellantibus caprarium atque opilionem, hilari vultu dixit: Ne turbemini, Fratres, quia de omni verbo otioso rationem Deo dabit homo. Inter alios porro humiliationis voluntariæ actus, frequens ei fuit & per omnem vitam observatum, quod, cum juvenes Fratres de manu Magistri sui benedictionem acciperent, ipse cum iisdem se nudans disciplinam faceret. Humiliora officia domus promptiori exequebatur affectu: [Vbique humilitatem exercet.] unde cum aliquando nomen suum in tabula, ubi illa distribuuntur prætermissum videret, ad ejus curatorem accurrit, rogans ne eo merito privatum se vellet: itaque & in latrinis purgandis & in eluendis immunditiis sedulo versabatur.

[66] Eadem virtus adeo solicitum eum reddebat, ut quæ sibi honori possent verti omnia occultaret. Eadem faciebat ut vilissima quæque sibi in habitu victuque collecta seponeret. Eadem cogebat quamcumque speciem prælationis declinare. Quod si aliquando Præsidentis conventualis munus obedientia imponebat, nolebat id apparere exterius, ac ne benedictionem quidem a se peti: & quia hoc effugere omnino non poterat, quando simul portarii exercens officium, egressuris debebat aperire ostium; hoc aperto se recipiebat post januam, ne se honorari conspiceret. Eadem optabilem ei suavemque reddebat quemcumque in opere aut verbo despectum, quod vel ex ipso ejus incessu oculorumque dejectu notare poterant ii qui alias numquam hominem viderant. Eadem impediebat ne se ullo cujusquam dicto factove lædi putaret: quare nec iratum eum quisquam vidit, nec murmurantem audivit. Quod si murmurantem ipse audiebat aliquem, cavebat ne apud se damnaret, sed continuo sibi objiciebat aliquam illius laudem, quo celaretur vitium alienum saltem in oculis suis: solumque sciebat proprias licet levissimas culpas aggravare & manifestare, credens se omni bono indignum, dignum malo; neque aliquid sibi præter æquum fieri, sed omnes Dei creaturas, per quas patiebatur quidpiam, considerabat ut vindices exiguȩ virtutis & gratitudinis suæ.

CAP XXVIII

[67] Proximum humilitati tam profundæ erat absolutissimæ studium paupertatis, [Paupertas ejus in rebus omnibus] ad quod comprobandum sufficit videre vestes ipsius tritas, viles, ex panniculis consutas, usque eo ut impossibile esset invenire mendicum qui eas haberet ex tot frustillis, duorum digitorum latitudinem raro excedentibus, consarcinatas. Quæ quidem frustilla panniculorum omnis generis requirebat in sterquiliniis, lotaque seponebat ad usus suos; nec non filamentorum fragmina & aciculas cuspide orbas, quibus a se collectis inducebat ipse cuspides ad cotem ad hoc comparatam. Sandalia etiam vetera prorsusque detrita consuebat sibi ut melius poterat. Lampades cum assula pinea accendebat, ut ceræ parceret: cumque vidisset aliquando olei quidquam effundere Fratrem, magno cum zelo velut reprehendendo dixit: Iste est pauper? Dici non potest, quo spiritu Fratres exhortaretur, ut vere pauperes esse niterentur, & resartis tunicis palliisque non minus gauderent, quam elegantiis seculares. Verba autem sua confirmabat exemplis, [maxime in vestitu,] quorum aliqua de excessu forsan culparit quispiam. Tale fuit, quod cum interiores quosdam panniculos annos decem aut octo gestasset, eos denique haberet tam densis lanei lineive panni segmentis opertos, ut quæ esset eorum materies præcipua discerni nequiret, & veluti in clypeorum duritiem stipati viderentur. Itaque & ego & quotquot eum novimus, audemus dicere, quod licet multos religiosos viderim amatores paupertatis, neminem tamen huic similem in victu vestituque.

[68] Vestes novas numquam admisit: sed ab aliis detritas vilioresque volebat. Cum autem novam ei tunicam fecissent Jumillæ, alterique tunicæ integrandæ deessent segmenta ea, quibus ad latera immissis in orbem pars inferior laxatur, detracta tunicæ sibi datȩ reddidit, dicens sibi sufficere partes reliquas, qui macilento erat corpore. Ipsas igitur consuens adeo arcte stringebatur ad pedes, ut gressum difficulter formaret ad ambulandum. Hac de causa cum aliquando in civitate Murciæ a quibusdam Ecclesiasticis exploderetur; non solum nihil questus est, sed in se potius culpam contulit male formati incessus. Si pedem alterutrum offendens læsisset, huic sandalium resartum aptabat, altero pede nudus permanens; causamque quærentibus respondebat, mimine æquum videri ut sanus iisdem, queis infirmus deliciis frueretur. [victu,] Par erat ejus in victu paupertas, vix aliud comedentis quam micas frustillaque panis in canistris collecta: obsonium autem, quod Jumillæ addebat, erant reliquiæ, ex pridiana pauperum olla corrasæ, aut raphanorum lactucarumve inter ossa abjectarum residua. [& cella.] In cella ejus nihil vidisses præter stragulum vetus ac ruptum, Crucem ligneam & Deiparæ Virginis imaginem chartaceam: atramentarium insuper arundineum ad conscribendos libros suos, cum ea quam supra diximus parcimonia chartæ compaginatos. Atque hæc omnis ejus supellex fuit, quam humanis despicabilis oculis tam grata divinis, quod & miracula probaverunt, ad recularum tam vilium contactum patrata.

CAP. XXIX.

[69] Paupertatem consequitur pœnitentiæ rigor: paupertas enim exercetur in paupere & parco cibo atque vestitu, [Patientiam exercet tolerando frigus,] & hoc est pœnitentia: & hæc in Sancto nostro tam fuit singularis, ut quantumcumque de ea dixero, parum tamen dixisse videbor. Siquidem ordinarius ejus vestitus unica semper tunica fuit, quamvis multos annos habitaverit in conventibus ac regionibus frigidis, ut sunt Jumillæ & Almanzæ montana; ubi etiam reliogissimi quique, licet duas tunicas palliumque induti, necesse habent sæpe ad communem focum recurrere, etiam sic ægre hiemem omnia gelantem tolerantes: nam inter glaciales crustas & nivium algores discalceatus semper ambulabat. Quem autem calorem addere potuisset cilicium ex spinis carduorum contextum, [gestando cilicia,] quo aliquando induebatur, aut rastellum ex lamella ferri stanno obducti minutimque pertusi? Nullum profecto: ac ne illud quidem cilicium, quod ex setis equinis contextum, ei erat loco telæ Hollandicæ vestisque Paschalis, adstrictum rudi catena, cujus aliqui annuli detritis grossioris lini segmentis obvoluti erant, ne mutuo constrictu inter ambulandum laborandumve sonum ederent, suæque pœnitentiȩ asperitatem curiosis proderent.

[70] Sed forte quod vestitui deerat, supplebat copia alimenti? Minime vero: [jejunando,] neque enim commune illud quod indulgetur in religione, membris jejunio maceratis, admittebat ipse: sed cum alii carnes edebant, solo ipse pane vescebatur quam sæpissime. Alias solum jusculum apponebat sibi, illudque ad mortificandum gustum jam frigidum: quia carnes non sumebat nisi rarissime, & quasi nunquam cœnabat. Jejunabat ordinarie omni feria sexta multisque per annum diebus in pane & aqua: imo totis decem primis annis observavit ejusmodi jejunium ter quavis hebdomade. Numquam extra communem refectionem sumebat quidpiam, ne quidem baccam vel uvam unam. In festis autem Nativitatis & Resurrectionis aliisque similibus, quando fideles solent esse in eleemosynis largiores, ut Religiosis lautius aliquid abundantiusque præbeatur, ipse magis studebat temperantiæ; nec volebat ut sibi diversis in patinis apponerentur edulia, sed simul omnia in unam confundebat scutellam. Non deerant interim qui subinde explorarent, utrum appositam sibi carnem comederet; notaruntque, quod magna cum cautela suam dissimulans abstinentiam solas herbulas, quibus erat incocta, gustaret; ipsam vero vix unquam comedebat; sed veluti si comederet, extractis paulatim ossibus dissecabat in frustula, quæ denique successive reponebat in scutellam pauperum.

[71] Quando in prædictarum solennitatum vigiliis post cœnam conveniebant Religiosi ad recreatiunculam aliquam, ut moris tunc est sumendam, aliquid scilicet passarum aut ficuum fructuumve pro tempore parabilium; ipse pro suo Refectoriani munere ea inferebat, tum ad orationem se recipiebat in chorum; quia nequidem exiguum istud solatium lasso corpori suo voluisset indulgere, quod Christo confixerat in cruce, neutiquam vel ad momentum dimittenda, quamvis singularitatis nota ei propterea imponeretur ab aliquibus. Quod si propter mandatū Superioris nequiret subterfugere, corpore quidem intererat collationi, animo vero expatiabatur ad consideranda divina illa mysteria, quæ talibus diebus Ecclesia celebrat. In hujusmodi consideratione raptus aliquando extra se, dum consideret in scamno saxeo una cum ceteris, tunc in culina, eo quod frigus esset, ad collationem congressis; ante tempus surrexit, magno cum impetu clamitans atque vociferans, ita ut a tribus quatuorve Fratribus, qui ei manus injecerant, ægre posset summa vi contineri. Videns ergo Superior eorum brachia in conatu deficere, voce elata dixit: Fr. Paschalis, per sanctam obedientiam impero ut quiescas. Ille autem quievit statim, a sensibus tamen tam alienus & tam debilis remansit, ut cadens in terram fuerit pro mortuo efferendus inter brachia, deferendusque in cellam. Similis casus eidem aliquando accidit ad Dominam nostram de Lorito, ubi cum jejunasset Quadragesimam Apostolorum, seque ad Pentecosten celebrandam appararet, ipso die & hora tertia qua Spiritus sanctus adveniens sua hominibus elargitus est dona, Religiosis in oratione conjunctis, non potuit se continere Sanctus, quin cum stupore omnium alte exclamaret.

[72] [Flagellando se,] Flagellabat se ipse ferme quotidie, præcipue quando Officium erat de Martyre, tum ut vel sic experiretur dolores martyrii in ipsius Sancti qui colebatur societate, tum ut pœnam illam vice martyrii offerret Deo, testareturque quam pro eo optaret totum sanguinem fundere. Observatus est autem in festis S. Michaelis vel Angelorum diutius se flagellare, quia istis diebus hoc faciebat novies recitando Psalmum, Miserere, in honorem novem chororum Angelicorum. Infirmus nullum solatii admittebat genus ex iis quȩ aliis præberi solent, non culcitram, non lodices: neque prius se dabat curandum Medico, quā compelleretur expresso Superioris mandato. Toto autem infirmitatis tempore quantumcumque graves essent fortasse cruciatus, numquam queri, nunquam audiebatur vel gemitum dare. Mox vero ut eum dimiserat febris, surgebat e strato, seque ad chorum vel infirmariȩ ipsius sacellum oraturus conferebat: in qua quidem actione aliquando inventus est tam imbecillis, ut non posset ascendere scalas nisi dorso ad parietem connixus. Aliquando quartanam patiens, cum ei curam adhibere nollet, idque ei scrupulo ducerem, respondit: Scias, Frater, quia quartanam non patior ex aliqua naturali causa, sed per Dei specialem voluntatem. Fuit cum alias quartana laborantem expresso mandato compulit Guardianus comedere carnes: sed has ille tunc quidem obedienter manducavit, sub noctem autem sumpta acri disciplina compensabat corpori quod fuerat ejus mortificationi ipsa die detractum, quamvis ea dies esset febrilis recursus.

[73] Lectus ejus Almanzæ storea erat juncea, & lignum pro cervicali, [duriter dormiendo.] vileque stragulum quo se operiebat. Fuit autem ibi multo tempore sub campana, in cella tam paupere, ut neque portam haberet, neque ex toto esset cooperta. Alias in ætate provectiori dormiebat supra tabulas pellicula instratas. Verum ut neque dormiens a se cruciando cessaret, aut perfectam quietem corpus caperet, colligebat sese veluti in globum, ore genua contingens; & corpus stragulo implicans sic alligabat, ut non posset omnino sese extendere. Cum in oppidum egredienti contingebat socium aliqua in domo considere, ipse sedilia fugiens circumspiciebat sibi suppedaneum aliquod humileve scabellum; & in hoc ipso adhuc notabatur ex uno solum latere considere solitus, ex alio velut suspensus se cruciare. Hortabatur vero etiam alios Fratres, præsertim juniores, ut duriter tractando suū corpus, sæpeq; in pane & aqua jejunum servando, ipsum possent spiritui subjicere. Cum autem die quadam vidisset Religiosum, in sua cella habentem poma; quæsivit ex eo Sanctus, cur ibi aliquid edulii haberet. Ipso vero respondente, quod non haberet ea esus causa, sed solum ut visu obfactuque delectatus benediceret Domino, subjunxit Sanctus, Scias, Frater, quod qui libenter habet in sua cella esculenti quidpiam, numquam obtenturus est spiritum perfectionis: quam vocem audivi & diligenter notavi.

CAPUT VIII.
De oratione ac meditationibus S. Fr. Paschalis.

CAP. XXX.

[74] Postquam a seculo, ubi quam amans fuerit precandi diximus, ad statum religiosum transierat; tanto inter orandum gaudio spiritus perfundebatur Paschalis, ut cum potentis omnes haberet occupatissimas, præsentem semper Deum ante oculos mentis suæ cernens, [Studium ejus orandi,] id ipsum exterius appareret. Nam & cum esset inter medias secularium turbas, semper inveniebatur tam alacri, sereno, & placido vultu, ut quisquis eum consideraret, in facie, oculis, labiisque perpetuum quemdam veluti risum notaret. Et oculos ille quidem ac faciem sæpe sic elatos in cælum ferebat, ut qua pedes irent quandoque non videret. Ita cum nocte quadā egrederetur de choro, ubi prolixius oraverat, nec attenderet ubi figeret gressum; de sublimiori gradu ad imum scalarum pedem corruit tanto cum impetu, ut ego, qui tunc forte vacabam studiis, audito lapsu voluerim egredi cella. Sed subito omnia quieta audiens, paulo post ipsum habui ad cellæ meæ ostium, pulsantem modeste ac lumen petentem: in quem intuens, vidi vultum ejus grandi tubere turgidum; indeque intellexi ipsum fuisse qui ceciderat: nam ex ore ipsius ægre id potui elicere. Cum autem nullum vellet malo isti remedium, noluit ut ego id quæsitum egrederer cella: sed ipse ad suam se magna cum patientia silenter contulit: quamvis tam gravis lapsus fuerit, ut ejus quod tunc passus est incommodi reliquias tulerit per omnem deinde vitam.

[75] Nihil aggrediebatur unquam, de quo non exquisivisset Dei per orationem consulti voluntatem, [ante quamlibet actionem.] quod sequenti casu declarabitur. Expediebat vehementer Conventui, ut cuidam ejus necessitati consuleretur: & quia sciebat Guardianus, quod Sanctus, si scriberet Provinciali, promptum ab eo remedium obtineret; rogavit ut faceret & rem indicaret. Epistolam ergo scripturus abiit in cellam cum chartæ scheda, quam eum in finem dederat Guardianus: qui aliquanto post tempore scire volens an absolvisset, ex improviso cellam aperuit, invenitque Sanctum genibus in oratione defixis junctisq; manibus inter quas chartam tenebat, rogans Dominum ut pennam regeret, & quæ scribi vellet ipse intus dictaret. Neque tantum id faciebat in majoris momenti negotiis, sed etiam ad minimas actiones. Alias, cum dormientibus aliis, Religiosi quidam transirent ejus cellam, audiverunt ipsum intus suspirantem atque gementem: in quo ne sæpe deprehenderetur formidans, haud raro sese conferebat ad hortum, ubi observatus a nemine dulcia cum suo Jesu misceret colloquia. Suspicabatur hoc quidam Frater Jumillæ: ergo speculaturus quid ageret, ibidem se latenter abscondit, viditque se penetrantem inter condensas quasdam arbores, cum crebro brachiorum motu velut aliquid solicite querentem, & blanda voce jaculatorias emittentem pias ac fervidas, quarum memoriam particularem retinuisse se negavit Religiosus iste: ego vero eas manu ipsius propria sic reperi descriptas.

[76] [Ejusdem jaculatoriæ preces quæ fuerint.] Doce me, Abyssus profundissima, creatrix rerum omnium Sapientia, quæ in divina tua lance appendisti magnitudinem montium colliumque, & pondus terræ tribus digitis suspendisti. Suspende, Domine, pondus corporeæ gravitatis hujus, quod circumfero, tribus tuis invisibilibus digitis, ut videat & cognoscat quam admirabilis sis in omni creatura. Tu es lux suprema, quæ fulgebas ante aliam omnem lucem in montibus sanctis tuæ antiquissimæ æternitatis: cui omnia manifesta & conspicua fuerunt priusquam fierent. O lux, ab omni macula abhorrens, quænam deliciæ sunt tuæ Majestatis cum homine? Unde præparasti in me thronum Regia tua excellentia dignum, in quem intrans deliciarere? Unde habet homo ut fiat templum puritatis tuæ, teque intra se recipiat? In hunc modum nulla transibat ei hora diei, quam ejusmodi orationum varietate non distingueret, totus intra se collectus, ad fruendum eo quem intra animam suam portabat paradiso; hoc enim ex Euangelica doctrina eum hausisse apparet ex verbis, in libro ejus scriptis, hujuscemodi.

[77] Regnum Dei intra vos est, inquit Salvator. [Luc. 17.] Quale est autem istud regnum? Id nempe de quo Apostolus ad Romanos VIII, Justitia, pax, gaudium in Spiritu sancto. Ubi justitia ponitur tamquam omnis hujus boni radix, pax vero & gaudium uti fructus hujus radicis, in quibus consistit nostra quies atque felicitas. Atque hoc significant nobis duo nomina Melchisedechi, qui appellabatur Rex justitiæ, Rex pacis. Hæc enim duo sese invicem comitantur: nec enim umquam pax sine justitia, aut justitia sine pace invenitur. In vanum igitur laborat quisquis pacem quærit & verum gaudium citra justitiam & bonam conscientiam. Hactenus ille: alibi vero sic scribit: Amem te, Domine, fortitudo mea, refugium meum, liberator meus in laboribus atque periculis. Quid mihi est in cælo, Deus, & extra te quid volui supra terram? Deficit anima mea & caro mea in desiderio tuæ Majestatis: quia tu es Deus cordis mei, tu pars mea & hereditas mea in æternum. Has similesque voces pronuntiabat Sanctus inter illas arbores S. Annæ de monte. Et quamvis is, qui explorabat ibi actiones ejus, conabatur latere; ei cum patientia & consueta sibi lenitate sensum aliquem suum declaravit dicens, Cur me persequeris?

[78] Solebat orare cum tanta attentione & vehementia spiritus, [Orantis situs, raptus, & hilaris vultus.] ut absque sensu externarum rerum raptus in Deum, aliquando etiam conspiceretur ad cubitum unum elevatus a terra. Ita Jumillæ in choro eum a se visum, cum illuc forte esset ingressus, deposuit Fr. Andreas Rodriguez, seque eo viso vehementer pavefactum. Notavit etiam mulier quȩdam Villa-regalensis, Francina Sebastiana, quod die Jovis sancto eum viderit orantem coram Sanctissimo, totoque corpore prorsus immobilem acsi clavis fixus solo fuisset, per horas omnino quinque continuas. Sacrificio Missæ tam devotus intererat, ut similem affectum aspiraret omnibus intuentibus. Sæpius quoque observatum fuit, quod eidem sacrificio ministrans, flexis genibus & manibus ante faciem junctis (qui erat ordinarius orantis situs) difflueret lacrymis copiosissimis. Eadem Francina, utpote particulariter Sancto devota, duobus vel tribus diebus antequam infirmaretur, notavit quod tempore rotius Missæ cui serviebat, subridere sibi perpetuo sit visus: pleno autem risu exhilarari eum vidit, cum librum ab Epistolæ cornu ad alterum, quod Euangelii dicitur, transferret. Cumque post dies ab inde circiter decem audiret eum obiisse, identidem cogitationi suggerebatur, quod risus iste fuerit indicium alicujus notitiæ de glorioso suo fine acceptæ. Et huic testimonio consonant plurium Fratrum dicta, asserentium quod per eosdem dies extraordinariam quamdam in eo lætitiam notarint; qua fiebat ut inter ambulandum rideret cantillaretque, velut lætissimo aliquo nuntio recreatus. Devotissimus erat etiam Reginæ cælorum & Rosarii ejus, quod partim ex ejus scriptis intelligitur, partim videtur colligi ex ea assiduitate qua ipsum semper manibus tractabat: quibus si ad aliquod ministerium peragendum habebat opus, expediebat eas injecto in collum Virgineo serto, quod a se non prius quam spiritum ipsum suum dimisit.

CAP. XXXI.

[79] Porro ut iis satisfaciam, qui cum desiderio imitandi cupiunt videre specimen piorum exercitiorum ejus; [Scripta ejus de oratione.] transcribam hic quædam ex ejus libello, circa orationem meditationemque notata. Meditatio, inquit, est studiosa operatio intellectus, occultæ veritatis notitiam investigantis. Oratio est devota attentaque suspensio mentis in Deum, ad avertenda mala & bona concupita obtinenda. Contemplatio est suspensa elevatio animæ in Deum, quæ jam mundanis rebus mortua, degustat gaudia pacis & dulcedinis internæ. Otium & quies sancta, sunt effectus contemplationis, quos potissimum vita contemplativa intendit. Lectio est diligens consideratio Scripturarum cum attentione intellectus. Dico, inquit S. Bonaventura, quod nostra locutio & nostra oratio sunt desiderium alicujus rei, aut petitio conformis desiderio nostro. Gloriosus autem S. Chrysostomus, docens quomodo oratio sit principium & causa grandium bonorum, sic loquitur: Ecqua res esse potest aut justior, aut pulchrior, aut sanctior, aut plenior sapientia, quam conversari & loqui cum Deo? Si enim ii, qui agunt cum sapientibus, cito efficiuntur sapientes; quid dicemus de iis, qui semper cum Deo loquuntur, deque suis rebus omnibus cum eo consultant? O quanta est sapientia, quanta virtus, quanta prudentia & bonitas, & temperantia, & æqualitas morum, quam secum trahit studium orationis! Non errabit igitur qui dixerit, quod oratio sit causa omnis virtutis & justitiæ; & quod nihil eorum quæ sunt animæ necessaria ad eam intrare possit si desit oratio: quin potius, quemadmodum civitas carens muris & propugnaculis facilem hosti præbet ingressum; sic anima, quæ non est oratione munita, facile vincitur a dæmone & vitiis impletur. Nihilo longius a veritate recedet, qui sustinuerit, orationem esse tamquam nervos spirituales animæ: sicut enim corpus per nervos, quibus contexitur, in omnem sese partem movet: & sicut ipsa tam necessarii sunt corpori ad vitam, ut iis sublatis dissipanda continuo sit omnis ejus harmonia & consonantia; ita animæ per nervos orationum manent firmæ, idoneæque ad vitam spiritualem exercitationemque perfectam in curriculo virtutis.

[80] Ratio propter quam Deus nos creavit, adeo pauperes & virtutibus destitutos, fuit, ut nos exerceremur in oratione, eaque mediante pertingeremus ad ipsum & virtutes ab eo peteremus. Tam necessaria nobis oratio est, ut sine illa secundum Deum vivere nequeamus: estque hæc virtus veluti pignus quod Deus a nobis exigit, ut nos conjunctos sibi teneat: sciebat enim quam utilis nobis foret præsentia sua & conservatio, quamque periculosum nobis foret vel tantillum ab eo separati. Quandoquidem Deus maxime cupiat favores suos nobis dare; in omni quam petes re, confide firmiter daturum Deum quod petieris. Nihil petas nisi ad hoc prius a divina voluntate præmovearis, qui maxime cupit dare & annuere petitioni tuæ, quam voles petere; & expectat donec aliquid petere incipiamus: itaque ad petendum moveri magis debes propensione quam ad largiendum habet Deus, quam necessitate propria ejus rei quȩ petitur. Exerce animam tuam per actus vehementes atque potentes ad volendum quidquid vult Deus, removens a tua voluntate omne bonum & commodum quod ex tali voluntate consequi poteris, eo solum excepto quod voluntas Dei mereatur supra omne concupiscibile appeti, eoque quod sua divina Majestas velit nos indipisci quod cupimus; ut eo obtento fiamus majores servi Dei, eumque amemus perfectius. Petitiones & orationes tuæ omnes semper tali intentione signentur: & quando petes pete cum amore & per amorem, cum instantia & importunitate. Abstrahe animū a rebus hujus mundi, & cogita in eo nihil esse præter Deum & animam tuam: neque cor tuum iisdem distrahi vel ad modicum patere. Judicium cæcum, simplex & humile, memoria supra seipsam experrecta, amor divinus omnia nostra sicut oleum condiat.

[81] Quatuor sunt gradus perfectionis, scilicet; Anima omnibus rebus creatis spoliata, imo & a suo corpore abstracta: anima unita Deo per spiritum & voluntatem: anima familiaris Divinæ Majestati: anima quæ recipit quidquid impositum fuerit, tamquam de manu Dei, ubique gratias agens. Duplex est modus contemplationis, alter per creaturas in intellectu, atque hic modus est valde difficilis & laboriosus, quia exercetur per potentia & intellectum cum spatio temporis: cujus licet multa utilitas sit, nunquam tamen assequetur perfectionem qui in hoc solo sistit, neque pure & absolute est homo spiritualis. Alter modus, uti fere est sine labore, sic ferme sine temporis impendio cum maximo merito tendit ad perfectionem: sed modus hic absconditus est & pauci eum inveniunt: appellatur autem nominibus variis, nunc quidem Scientia infusa, alias Sapientia abscondita, alias Theologia mystica vel Excercitium aspirationis. Invenitur vero per viam aspirationis, quæ est ignis incensus, ardens in corde, altus ferventibus vivisque desideriis amoris, qui nutrit & sustentat animam devotam cum voluntatis affectibus continuo novis. Hunc ignem divini amoris accendit divina bonitas per suam infinitam clementiam intra viscera amantis animæ, & ipse per quietam perfectamque contemplationem continuatur, in qua & non sine ea potest servari incendium istius amoriferæ flammæ; quæ animam assimilat camino, per quem ipsa se sublevat, immersura se centro illi sempiterno, unde divini amoris disciplina processit & ignis hujus prunæ candentes. Quieta contemplatio & finis in quem terminatur hic amor, est amor sempiternus, qui in hac vita cœptus incendi, numquam extinguitur neque ardere desinit, donec ad vitam æternam pertingat. Contemplari, secundum præcisam vocis notionem, est animam sese attollere in Dei amorem pure & absolute, non involvendo se nubibus aut obscuritatibus notitiæ rerum creatarum, earum præsertim quæ infra animam rationalem sunt. Atque hactenus sunt ipsa Sancti verba, quibus etiam exercitia sequentia expressa inveniuntur.

XXXII.

[82] Cum transieris viam purgativam & aliquanto tempore in ea constiteris, id est in notitia tuæ exiguitatis, miseriæ & vilitatis: cumque nonnullos annos insumpseris meditandæ Passioni D. N. Jesu Christi ejusque sanctissimæ vitæ; cum denique Deum in suis creaturis cognoveris, teque in virtutibus excreueris cum multa tui notitia; incipe magna cum humilitate te dare & occupare in via quam vocant illuminativam, & in ea quam appelant unitivam, quæ consistit in agnitione beneficiorum divinorum cum gratiarum actione, atque in suavi exercitatione amoris & caritatis Dei. Summa porro exercitiorum vitæ illuminativæ hæc sit.

[Materia singulis hebdomadæ diebus meditanda.] Die Lunæ multa cum diligentia debes considerare beneficium creationis, dicendo: Gratias tibi ago, Deus meus & Rex supremus, quod ab æterno me prædestinaveris & in perpetua caritate amaveris. O ardentissime amator mi, pater mi, gloria mea, spes mea, quando fideli amore te diligam? quando te intimis visceribus complectar?

Die Martis, beneficium gratificationis, dicendo: Gratias tibi ago, Domine mi supreme, cui complacuit me tibi gratificari in tuo dilectissimo Filio, eidem non parcens. Gratias tibi ago, Domine, quia dedisti mihi Spiritum sanctum in signum adoptionis, in privilegium amoris, in annulum desponsationis, participando ejus dona, fructus & sanctas inspirationes. Atque hic ages gratias pro omnibus Sacramentis.

Die Mercurii considera beneficium vocationis, dicens: Gratias tibi ago, Domine mi & Deus supreme, quod toties exerrantem revocasti & restituisti, modo per inspirationes internas, modo per externas admonitiones.

Die Jovis beneficium justificationis dicens: Gratias tibi ago, Domine mi & Deus supreme, quod dignatus sis voluntatem meam sic commutare, ut quæcumque ad pœnitentiam spectant & antea mihi erant amara, dulce nunc sapiant.

Die Veneris beneficium dotationis, dicens: Gratias tibi ago, Domine mi ac Deus supreme, quod mihi dederis in donis naturalibus intellectum capacem & tenacem memoriam, in donis fortunæ robur & decoram conformationem corporis, in donis gratiæ pure credere & ardenter imitari &c.

Sabbato beneficium gubernationis, dicens; Gratias tibi ago, Domine mi ac Deus supreme, quod in hoc esse me conservaveris, dando mihi incrementum quotidianum, valetudinem bonam, ingenium hilare, cum ex me ipso nihil sim.

Dominica beneficium glorificationis, dicendo: Gratias tibi ago, supreme Deus, quod mihi concesseris gaudia paradisi, dando mihi supra naturæ meæ exigentiam fruitionem Divinitatis, visionem mei Redemptoris, & gloriosæ Matris ejus. O Domine, quanta mihi lætitia erit videre Regem cælorum in suo decore, & dominam meam virginem Mariam, totam deificatam & glorificatam.

[83] Simili modo utendum est punctis aliquot elevativis, ad affectum in singulis dictorum beneficiorum innovandum elevandumque animum, dicendo: O suprema bonitas! o altissima æternitas! o incomprehensibilis majestas! o amator ardentissime! o hospes suavissime! o sapor sanctissime! o Rex præclarissime! o Magister prudentissime! o Recreator sufficientissime, o Redemptor largissime! o Custos diligentissime, Quomodo, Domine, dignas tibi gratias referre potero pro tantis beneficiis, tantis donis, tantis misericordiis? Neque solum in his vitæ illuminativæ exercitiis hujusmodi punctis uti debes; sed etiam in exercitiis aliis. Debes etiam in recognitione istorum beneficiorum ruminare auctoritates aliquas scripturæ, elevando animam tuam atque dicendo. Benedictio, sapientia, claritas, gratiarum actio, honor, virtus & fortitudo Deo nostro, per omnia secula seculorum. Amen Quia vero oratio ut sit perfecta tribus partibus constare debet, scilicet agnitione culparum, imploratione misericordiæ, & actione gratiarum, ideo sciendum est, quod gratias Deo agere non sit aliud quam elicere actum interiorem animæ, quo agnoscimus Deum pro Domino infinito & universali, a quo dimanat omne bonum: quo etiam is, qui bonum aliquod cæleste recepit, delectatur, considerando per ejusmodi benefactum magis habilem factum se esse ad serviendum datori omnis mali; & delectatur videndo se aptum esse ad magis amandum meliusque serviendum datori omnis boni.

[84] Denique sub titulo exercitiorum Vitæ unitivæ descripta reperio. Veniens ergo, Frater, [Quomodo in via unitiva orandum,] ad lo cum orationis, teque muniens signo sanctæ Crucis, ac spiritum intus recolligens, assume personam & affectum filii & sponsæ cum affectu amoris: informa meditationem de laudibus perfectionibusque divinis: ac disce in iis gustare quam dulcis sit Dominus in hunc modum.

Die Lunæ primo debes amanter considerare, quomodo Deus est conditor omnis esse, [singulis diebus.] id est principium & finis cunctarum rerum: a cujus arbitrio pendent omnia.

Martis cogita, quomodo iste tuus dilectus sit decor universi, omnesque creatur as fecit formosas: ipse est cujus pulcritudinem sol & luna mirantur, in quem desiderant Angeli prospicere.

Mercurii perpende, quomodo is quem amando requiris est gloria mundi, quem adorant Angeli, laudant Archangeli, tremunt Potestates, cui denique omnes serviunt.

Jovis cognosce, quomodo is quem amas totus est caritas: & quod is qui manet in eo, manea in caritate & Deus in eo. Item quod sicut natura ignis est ardere, incendere & calefacere; ita proprietas caritatis divinæ sit creare, gratias suas largissime effundere, inflammare amorem, incendere, salvare, redimere, custodire, liberare, & illuminare.

Veneris considera, quomodo is, quem multum amare desideras, sit regula & exemplar omnium rerum.

Sabbato expende, quomodo is, quem amas est quietissimus, & absque ulla sui mutatione mundum perpetua ratione gubernat, sator cæli terræque.

Dominica agnosce, quomodo is, quem diligendo concupiscis, sit sufficientissimus: & qui illum possidet, possideat quidquid sibi opus est.

[85] Singulis porro exercitiis istis servire possunt elevativa hæc puncta: [Actus virtutum varii.] O Domine, tu amor meus es, meus honor, mea spes, meum refugium, mea vita, mea gloria, meus finis. O amor meus! o beatitudo mea! o servator mi! o gaudium meum ! o director mi! o magister mi! Non quæro, Domine, nec volo ut mihi proponatur aut dicatur alia res nisi tu, Domine Deus meus: quia tu mihi sufficientissimus es, pater meus, fratres mei, nutritius meus, rector meus, custos meus, totus desiderabilis, totus amabilis, totus fidelis. Adorationis quoque actus hac forma exerceri debet mente magis quam voce: O excelsissime Domine, anima mea adorat te super judiciis justitiæ tuæ, pro nostra redemptione exercitis in dilectissimo filio tuo. Gratiarum actionem sic concipies. O supreme omnium Domine, anima mea tibi offert gratias & laudes pro ardentissimo amore quo dilexisti me ante ordinationem mundi: virtute cujus me prædestinasti & me fecisti Christianum, meque convertisti & eruisti a seculo. Et hoc modo possumus dicta verba applicare ad agendas gratias pro quocumque beneficio. Appellanda etiam oranti sunt merita mysteriorum vitæ D. N. Jesu Christi, dicendo: O Domine, per vestram sanctam Incarnationem miserere mei peccatoris. Ad prosequendam vero hujus exercitii viam, existimo aptissimas esse nocturnas vigilias, privando corpus omnibus superfluis, nec præter præcisam necessitatem ei quidquam indulgendo in victu aut somno, ut te possit per iter amoris portare: quia anima contemplativa non curat corpus, nisi quatenus obligatur; idque solum pro Dei amore, cui cupit placere, & quia divina Majestas id jubet. Anima justa, quæ transiit perviam purgativam & illuminativam, & viriliter invigilat custodiendæ quieti interiori, acquiret absconditam sapientiam, & gustabit dulcedinem quam largitur Deus diligentibus se. Aufer a te omnem amorem proprium, & tui ipsius horrorem perfectum concipe: cupias vere & ex animo contemni, affligi, deprimi ab omnibus, & pro vili haberi. Neque tamen magnum quid esse putes, si ipsis injuriis læteris & oblecteris: scis enim quia eas juste mereris, propter multa tua graviaque peccata. Atque hæc omnia ex diversis quidem locis, ex uno tamen ipsius libro collecta sufficient, ad explicandum orationis & contemplationis practicæ spiritum, quo dirigente talia sapere & scribere potuit.

CAPUT IX.
Excellentia fidei, devotio erga Eucharistiam atque Deiparam.

C. XXXIII.

[86] Magnam esse fidem suam, vivam, solidam, & ferventem demonstrabat Sanctus, loquendo de mysteriis ejus cum tanta certitudine & efficacia, [De Christi nativitate verba facit ad fratres;] ut omnibus miraculo esset, adderetque animos ad amplectenda sugiendaque ea, quæ nobis ut talia fides proponit. Notabile imprimis erat quanta delectatione & voluptate narraret vitam & miracula, passionem & mortem D. N. Jesu Christi, idque tam asseveranter & dilucide, quasi singulis mysteriis præsens adfuisset. Fuit cum ei per obedientiam injunctum fuit Jumillæ de Christi nativitate ad Fratres verba facere: quod ita fecit acsi ipse, dum erat per campos pastor, eorum unus fuisset, quibus Angelus gaudium istud magnum euangelizavit, cum iisque præsepiolum vidisset, & infantem in eo positum adorasset: addebat quomodo plorantem panniculis involvebat mater, & sua ei ubera præbebat; jubilantibus interim festiveq; modulantibus cælestium spirituum exercitibus: inter quæ pronuntiabat sacra Jesu ac Mariæ nomina, ea id faciebat teneritudine ac reverentia, ut satis appareret ipsi intus in corde esse descripta. De tempore porro & loco quo natus est Christus, hȩc ejus manuscripta invenio.

[87] Cum gloriosa Virgo Maria tam pretiosum filium de Spiritu sancto concepisset, die XXV Decembris, nocte silenti & quieta, peperit unigenitum suum in pauperculo tugurio. Natus est ergo ex purissimo ventre sacratissimæ Virginis Mariæ, [de eadem scribit,] quæ fuerat filia sancti viri Joachim & legitimæ uxoris ejus Annæ: quæ ipsum peperit juxta computum scriptorum anno ab orbe creato V∞ CXCIX, ab Urbe condita DCCLII, anno Imperii Octaviani Cæsaris Augusti XLII. Cum autem gloriosa cælorum Regina esset in loco tam desolato, circumdata fuit splendidissima luce. Tum hora sacratissimi partus adfuit in media nocte Dominica die: natusque est D. N. Jesus Christus sub rupe quadam, quæ erat juxta diversorium. Natus est, inquam, nosque illuminavit sol justitiæ Jesus Christus Deus noster, & nos de excelsis visitavit. Atque infra. Secundum nativitatem divinam habet Christus patrem sine matre; secundum humanam, matrem sine patre. In hunc modum pergit ille explicare magnalia vitæ & mortis Christi, confirmando mysteria fidei nostræ & articulos humanitatis Christi, auctoritatibus Prophetarum, quibus nos Theologi solemus uti contra Judæos. Contra hæreticos vero grande nobis argumentum datur ex ea confidentia, qua in itinere Francico usum diximus mori paratum, contra quos etiam sic scripsisse legitur.

[88] Hæreticos Scriptura sacra insensatos appellat: contra quos, [Scripta ejus contra Hæreticos.] inquit Salomon Sapientiæ V, accipiet armaturam zelus Dei, & armabit creaturam ad ultionem inimicorum: induet pro thorace justitiam, & accipier pro galea judicium certum, sumet scutum inexpugnabile æquitatem: acuet duram iram in lanceam, & pugnabit cum illo orbis terrarum contra insensatos: quæ proprie est appellatio hæreticorum: quia non solum habent obscuratum intellectum, sed etiam torpent sensu ad qualecumque bonum opus; unde consequitur, ut verissimum sit, quod de iis affirmat fides. Præterea Deus est auctor naturæ secundum S. Chrysostomum sit quædam secreta Dei manus: cum ergo Deus ipse sit auctor naturalis rationis, idemque etiam auctor fidei, fieri non potuit ut faceret fidem contrariam naturæ, aut veritatem fidei contrariam veritati naturæ: ex quo sequitur primo, quod peccatum infidelitatis & hæreseos sit peccatum stultorum, & cavillatorum ignorantissimorum; ideoque appellantur a S. Petro indocti, instabiles, insipientes: & S. Paulus de iis dicit, quod tenebris obscuratum habeant intellectum, alienati a via Dei per ignorantiam, quæ est in illis propter cæcitatem cordis ipsorum. [2 Petr. 3, Eph 4, 18.] Ita Sanctus. Nunc vero addere vellem quæ de articulis Divinitatem spectantibus manu sua nobis reliquit descripta, sed manus mihi constringit proposita brevitas: specimen accipe in verbis sequentibus.

[89] In illa æternitate & duratione infinita absque principio atque mutatione, [Scripta de mysterio SS. Trinitatis.] prius quam aliquid visibilium creaturarum appareret, erat Deus unus in essentia & trinus in personis, Pater & Filius & Spiritus sanctus, singulis habentibus inter se perfectissimam beatitudinem, gaudium & communicationem ineffabilem; cum Verbum, id est, æternus, unicus, & unigenitus filius Dei, semper procedat ab æterno Patre suo, per spiritualem & intellectualem generationem: simulque procedat Spiritus sanctus per amorosam processionem & spirationem Patris ac Filii. Habent autem omnes tres Personæ unam eamdemque substantiam, quamvis sint tres veræ ac reales Personæ sine principio & sine fine: & omnes tres inter se cognoscunt, communicant, amant, gaudent infinito cum gaudio; quod majus esse non potest nec crescere, quamvis omnipotentissima Majestas illa millenos mundos crearet, qui in eum amando semper occuparentur. Pater æternus ab alia nulla Persona procedit: Filius procedit ex solo Patre: Spiritus sanctus ex Patre & Filio. Non est major nec prior una persona quam alia: sed omnes tres æternæ sunt æternitate eadem, omnes tres perfectione sunt æquales: eadem omnibus sapientia, bonitas, potestas dominium & imperium. Hæc ergo fidei nostræ, quam profitemur, confessio est. Unus Deus in Trinitate & unitas in Trinitate. Progreditur deinde Sanctus pari passu altissima quæque de inscrutabili mysterio dicere, quæ absque ullius falsitatis fermento proferri ab homine litterarum rudi, quis est qui non obstupescat?

[90] Fratres omnes multique seculares signanter testificati sunt notatam a se fuisse in Sancto præcipuam quamdam devotionem erga sanctissimum Eucharistiæ Sacramentum: [Creber est in salutando Venerabili;] adeo enim imbuta erat anima ejus isto dilecti sui pretiosissimo pignore, ut quoties vel tantillum otii a consuetis officiis suppetebat, quadam veluti violentia traheretur in ecclesiam; mille vicibus eo recurrens, sicut mille vicibus inde avocabatur ab obedientia per nolulam ad ostium sonantem. Contingebat tamen haud raro, ut aliquantula patientia opus haberent pulsantes, donec se expedivisset ab illo dulci amoris carcere: cum autem eis satisfecisset, rursus inveniebatur aut Missas audiens, aut genibus flexis versus sacrarium, protensis illuc manibus, & ea corporis positura ut videretur Sagittas amorosi affectus vibrare in istum amatorem hominum, sub accidentibus panis latentem. Ex eodem fonte profluebat insignis reverentia erga Sacerdotes, quos ad ostium venientes qua ratione exciperet pium erat vel intueri. Positis enim humigenibus Sacerdotis dexteram ambabus apprehendebat manibus, osculabatur amanter, faciei, oculis, ori admovebat: idque faciebat Sacerdotibus sine discrimine omnibus, religiosis & secularibus, atque eorum benedictionem petebat.

[91] Communicabat devotissime, non vultum contorquens aut vehementia emittens suspiria, quemadmodum novi quidam spirituales, [Præparatio ad illud suscipiendum,] ferventes musto imperfectionis suæ: sed vultu alacri, quieto, modesto, in quo legeres internam lætitiam animæ talis hospitis præsentia dignatæ: ad cujus etiam receptionem præparabat se per confessionem peccatorem, multo crebrius faciendam quam communicaret: neque enim hoc faciebat quotidie. Quo autem id faciebat, die majorem recollectionis atque silentii curam monstrabat: utebatur etiam quibusdam devotissimis precatiunculis, quarum hoc specimen accipe: O Domine, Deus meus, creator cæli & terræ, Rex potens, qui manu illa tua robusta me ad tuam imaginem & similitudinem creavisti: quis sum ego ut memor sis mei? aut quis est homo, Pater pientissime, quod sic magnificas eum? tuoque cordi atque amori tam prope jungis? Statim ac creasti eum, fecisti dominum, dando ei copiosissimam mensam in paradiso voluptatis: sed post redemptionem parasti ei alterius longe generis mensam, teque ei in ferculum apposuisti manducandum. O Domine, quæ tanta liberalitas, quæ magnificentia tam eximia: quod cum is sis, qui es, [& orationes præviæ:] Deus infinitus, creator, & redemptor, meo te includas pectori? O mi bone Jesu! O salus mea! offero tibi pauperem animam meam & cor languidum. Multoties divinam tuam Majestatem offendi, & tamquam proditor Absalon de regno cordis mei te expuli. Purga me, fons aquarum viventium. Sana me, medice salutaris: indue me fide & spe firma, meque dignum te templum effice. Formidabat magna cum fide Centurio, quia accedebas ad domum illius: Baptista, prius sanctificatus quam natus, baptizare te metuebat: & ego peccator non metuam te suscipere, creatorem ac dominum Angelorum? O Pater cælestis, da mihi vires & robur ad opus tam grande. O Fili, Patris sapientia, sapientiam & prudentiam mihi largire. O Spiritus sancte, amor Patris atque Filii, inflamma cor meum & purifica animam tuæ caritatis igne, ut viva cum fide recipiam hoc sanctissimum Sacramentum.

[92] Alias orationes sic descriptas habebat: Rex cælorum, Domine mi Jesu Christe, ego peccator indignus accedo ad sanctum altare tuum, invitatus voce tua divina, & fretus clementia. Tu me vocas ad mensam tuam, teipsum mihi in cibum offerens: ergo, licet parvulus, audebo tamquam alter Benjamin venire ad convivium, quod meus major natu Joseph germanis suis præparavit. Supplico Majestati tuæ, referam inde eos fructus quos tam sublime Sacramentum in tuis amicis operatur. Infirmus sum, tu medicus meæ salutis. Peccator sum, tu es qui justificas impios. Pauper sum, su infinitis divitiis locuples. Da mihi augmentum fidei, incrementum caritatis, complementum virtutum omnium, cum quibus tibi serviam, te omni vita mea laudem, te denique fruar in cælo per gloriam. Amen. Domine Deus mi, Jesu Christe, Fili Dei vivi; qui in die sanctæ cœnæ tuæ, per infinitam qua nos semper amasti caritatem, instituisti & ordinasti sacramentum pretiosi Corporis & purissimi Sanguinis tui in memoriam tuæ dolorosæ passionis, dedistique sanctis Apostolis tuis comedendam carnem tuam sacratissimam & bibendum pretiosissimum sanguinem, supplico tibi, Domine, & humiliter peto, ut emollias duritiem cordis mei, des mihi lacrymas compunctionis, quibus omnes peccatricis animæ meæ sordes abluantur. Multum enim & diversimode usque hodie peccavi, cogitatione, verbo, visu & opere. Mea est hæc culpa, Domine; mea maxima culpa. Nihilominus vere confiteor & firmiter credo, quod tu, Domine, potes condonare omnia peccata mea, per infinitam bonitatem & misericordiam tuam. Ergo, mi dulcis Domine, ignosce mihi omnia; quia de omnibus & singulis doleo, firmiterque propono solicitius imposterum omnem noxam cavere. O mi piissime Domine, da mihi servo tuo tantam ac talem devotionem, qua hodie te recipiam in statu gratiæ sicut convenit. Tu, Domine, ore tuo sancto dixisti, Ego sum panis vivus, qui de cælo descendi: si quis manducaverit ex hoc pane, vivet in æternum. O panis dulcissime, sana palatum cordis mei, ut sentiat effectum amoris tui: sana illud ab omni infirmitate, ne qua alia dulcedo præter te ei sapiat. O panis sanctissime, qui contines delectamentum omne & omnem saporem: qui semper nos reficis, & nunquam deficis: comedat te cor meum tuaque dulcedine delectabili ac sapido gustu repleantur viscera animæ meæ. O panis sacer, panis vitæ, panis purissime, qui de cælo descendens vitam mundo dedisti. Veni, Domine, veni in cor meum: sentiat anima dulcedinem beatissimæ tuæ. Pelle a me inimicos omnes, qui mihi incessanter insidiantur. Fugiant, Domine, fugiant a facie infinitæ potentiæ tuæ; ut a te, Domine, intus ac foris custoditus, recta via tendam ad regnum cælorum, in quo facie ad faciem semper contemplabor tuam infinitam essentiam, teque in æternum contentus vivam. Amen.

[93] Orationum quoque post Communionem recitandarum hujusmodi formulas sibi descripserat. Gratias tibi ago, Pater æterne, qui me dedisti Filio tuo, [Orationes post Communionem ad Deum;] non solum liberandum a sathanica tyrannide, sed etiam ad me solandum faciendo se cibum in hac sancta Hostia. Gratias tibi reddo infinitas, Redemptor mi, quod tanta cum liberalitate ditaveris animam meam ipso vestro corpore & sanguine sacro. Gratias tibi dico, Spiritus sancte, caritas perfecta, quia visitasti cor meum & in eo tuum sanctum amorem amplificasti. Omnes Angeli laudent, & omnes creaturæ glorificent te, Deus meus, une ac trine, Pater, Fili, ac Spiritus sancte. O Domine, utinam per hoc Sacramentum maneat anima mea per amorem unita tecum! Rogo Majestatem tuam ut posthac numquam offendam te. Fastidio mihi sit mundus & ejus pompæ omnes: toto spiritu tuo dominare debili carni meæ, ut te favente perfectum referam triumphum de diabolo. Crescat in me sancta dilectio tua, perficiantur in summo gradu fides & spes mea, ut proficiat anima mea de virtute in virtutem, donec videat & per claram visionem fruatur eo quod hic adorat fideliter, possideatque cum lætitia perfectæ gloriȩ eum ipsum, quem inclusum & opertum suscepi in hac sancta Hostia.

[94] Laudes & gratias tibi reddo, piissime ac benignissime Domine Deus, creator meus ac rerum omnium: tibi, qui me peccatorem indignum, non propter merita mea, sed per gratiam tuam, dignatus es satiare pretioso corpore unigeniti filii tui Jesu Christi, Dei ac Domini nostri. Supplico humillime tuæ sacratissimæ Majestati, ut hæc sanctissima communio & receptio gloriosi Filii tui non sit ad pœnam & condemnationem animæ meæ: sed juvet ad inveniendam vitam, & obtinendam indulgentiam peccatorum. Sit ea mihi veræ fidei armatura, confirmatio spei, & scutum bonæ voluntatis. Sit emundatio vitiorum: auferat & removeat a me omnem carnalem concupiscentiam; foras ejiciat omnem vanitatem: sit frænum linguæ meæ & virtuosa reformatio animæ. Sit augmentum ardentissimæ caritatis, profundissimæ humilitatis, honestatis, pacis, ac reverentiæ, perseverantiaque in omni bono, in omni virtute & sanctitate. Sit tutela certa contra insidias inimicorum meorum, visibilium & invisibilium: sit perfecta mortificatio omnium mearum motionum carnalium, & spiritualium ac deniq; sit nodus inseparabilis conjunctionis inter me & te, Domine Jesu Christe, Rogo te, Domine, ut placeat tibi me miserum peccatoremque ad convivium gloriæ cælestis vocare: in qua tu eris, Domine, benedictis Sanctis tuis verum lumen, perfecta & consummata lætitia, plena beatitudo, & gaudium interminabile. Amen. Gratias tibi reddo, Rex meus, spes & gloria mea Jesu Christe, creator & redemptor mi, pro ineffabili hoc favore, quem recepit anima mea, facta cubile tuæ divinæ Majestatis. Dic, o Domine liberalissime, quod dixisti in domo Zachæi, quando pauperculum ejus cœnaculum es ingressus: Hodie domui huic salus facta est, quia hic est filius Abrahæ. O Rex gloriæ, sana animam meam, corrobora illam in tribulationibus, & da ei gratiam, o fons omnis gratiæ, ut semper te amet, tibi serviat, te laudet in hac vita; & in altera te fruatur per gloriam. Amen. Jesus.

[95] Ad Deiparam quoque se convertens, dicebat: O sancta Maria, dignissima mater D. N. Jesu Christi, Regina cæli terræque serenissima, quæ meruisti tuo in ventre sacratissimo eumdem gestare Creatorem rerum omnium, [Ad Virginem Mariam.] cujus venerabilissimum corpus recepi hodie; dignare, Domina, intercedere pro me; ut quidquid contra hoc Sacramentum peccavi per ignorantiam, negligentiam aut malitiam, propter tuam deprecationem mihi condonet Jesus Christus filius tuus, qui cum Patre & Spiritu sancto vivit & regnat in secula seculorum. Amen. Jesus. [Sanctosque omnes.] Ad eamdem porro Dominam & Sanctos omnes sic loquebatur. O excellentissima & nobilissima mater Dei ac Domini nostri Jesu Christi, sacratissima virgo Maria: quæ eumdem Dominum & Creatorem universorum meruisti concipere in tuo purissimo & sacratissimo utero, cujus pretiosissimum corpus præsumpsi hodie indignus suscipere; vos autem sancti Angeli, Sanctique omnes & Sanctæ Dei, qui continue contemplamini eumdem æternum Deum per claram visionem, quem ego peccator non formidavi recipere; vos ego oro obtestorque humillime, ut me juvetis in referenda Domino Deo nostro gratia pro tam grandi beneficio, quia ego minime sufficiens ad hoc sum; & rogate eum ut mihi condonet, quod cum exigua præparatione me contuli ad recipiendum hoc sanctum Sacramentum; utque mihi det gratiam ut ab hinc me præparem cum majori multo devotione ac reverentia, qualis tam sublimi Sacramento convenit; atque ira denique per suam infinitam misericordiam, me vobiscum collocet in perpetuam gloriam paradisi; in qua ipse semper vivit & regnat sine fine. Amen. Jesus.

C. XXXIV.

[96] Nullis verbis explicari potest, quantum devotionem & amorem haberet erga Deiparam Virginem, cujus nomen numquam audiebat appellari, [Cultus erga B. Virginem ejusque imagines.] quin religiose caput inclinans alios ad sui imitationem traheret. Quandocumque autem transibat lo cum, in quo erat aliqua imago ejus, valde notabiliter profundeque toto capite atque etiam corpore inclinabatur; præsertim quando transibat eam, quæ est in loco dicto De profundis, in Villa-regali, cui non solum caput inclinabat, sed quoties solus erat etiam flectebat genua: uti ex ipsa culina sæpe notavit coquus, licet ipse nesciret se observari a quoquam. Ego quoque eum sæpius genuflexum vidi ante imaginem Conceptionis, quæ est in ecclesia: cujus puritatem non solum defendebat, vocado Immaculatam: sed etiam in chartis suis descripsit Officium, quod in ejus festo recitamus. Hoc autem die & in die Nativitatis dignum erat visu spectaculum, quomodo particulari quadam & excessiva devotione toto vultu inflammatus & quasi extra se raptus appareret. Quod si tunc novitium aliquem aut ex junioribus unum habebat obvium; Veni huc, inquiebat, Frater, & genua flecte. Numquid credis in Deum, dic ergo ut ego, Benedicta, laudata, glorificata & exaltata-sit immaculata Conceptio, vel (si is dies erat) Nativitas parvulæ. Majori etiam cum lubentia animi in iis habitabat conventibus, qui titulum Dominæ nostræ ferebant; & sic ei divinitus datum videtur, ut in eo qui dicitur Dominæ nostræ de Lorito habitum Religionis assumeret; & hunc cum meliori habitu Beati commutaret in Villa-regalensi Dominæ nostræ de Rosario.

[97] Volupe ei erat loqui de Rosarii devotione, deque gratiis æ indulgentiis per ejus usum obtinennendis, quarum longum catalogum sibi descripserat, [Annotata ejus de S. Rosario.] & quomodo quovis die Mercurii possit eo recitato liberari anima ex purgatorio, ultra plenariam Indulgentiam quam sibi ipsis lucrantur Confratres, juxta Bullas Pauli III & Pii V. Quid vero rei sit Rosarium his verbis notavit: Dicitur Rosarium, quia Ave-Maria, tamquam rosæ albæ, sunt applicatȩ & addictæ puritati mundissimæ Dominæ nostrȩ, Paternoster vero, tamquam rosæ coloratæ, sacratissimis plagis supremi nostri & dulcissimi Domini Jesu Christi. Nominatur Psalterium, quia tot continet Ave-Maria, quot sunt Psalmi Davidis. Vocatur Corona, propter circulum mysteriorum quæ consideranda proponit. Sed & Rosarium Domini nostri debet Christianus recitare & contemplari: cujus forma cuidam Dei servo fuit in hunc modum revelata. Cum Religiosus aliquis contemplaterur mysteria Reginæ Angelorum, Matris ac Dominæ nostræ; videbatur ei quod nostra dulcis mediatrix recitanti Psalterium suum specialem gratiam petebat a filio: cui hic cum ineffabili suavitate respondit, ut etiam suum ille recitaret Rosarium, pro Ave-Maria dicendo, Ave benignissime Jesu; & pro Pater-noster, Salutationem Angelicam.

[98] Atque hæc omnia sunt verba ipsius Sancti, deinde se extendentis ad explicanda mysteria prædictæ Coronæ, multasque ejus Indulgentias, [Oratio ad Mariam pro felici morte.] explicando, quid sit Indulgentia plenaria, quid Indulgentia tot vel tot annorum vel quarentenarum de impositis pœnitentiis; ad describenda etiam varia grana per summos Pontifices benedicta: quæ omnia ab eo scribi videtur Deus voluisse ad confusionem hæreticorum hujus temporis. Denique hanc orationem pro articulo mortis chartæ consignavit. O sanctissima Mater misericordiæ: Virgo grandis, Virgo magnifica, Virgo suprema; Mater Dei, Regina terræ atque cælorum, excelsa Imperatrix Angelorum & hominum, singularis Advocata peccatorum, atque post Deum refugium certum, remedium atque auxilium afflictorum. O Maria, dulce nomen, nomen amœnum, nomen suave & vires conferens; Filia Patris, Mater Filii, Sponsa Spiritus sancti. O Mater Dei, Princeps gentium, respice hunc pauperem peccatorem. Ad te clamo: Veni, dulcis Domina, succurre in hac hora tantæ necessitatis. Hæc est hora propter quam semper te invocavi: ne me deseras in hoc articulo, o dulcis Adjutrix, qui tibi me ex roto corde commendo: adjuva me, per D. N. I. C. &c.

CAPUT X.
Castitas, mortificatio, silentium, caritas, observantia Paschalis.

CAP. XXXV

[99] Qui tantus fuit amator Virginis, haud dubium quin & fuerit virginitatis; & hanc illibatam conservarit usque ad finem vitæ. Hus certe spectabat rara ejus abstinentia, qua non solum a carne & vino tot annis abstinuit, sed etiam cum propter infirmitates suas jussus esset modico vino uti, selegit sibi semper viliores & acidas magis vini reliquias; & has ipsas adhibebat tam parce, ut potius videretur sibi auferre gratum & naturalem gustum aquæ, quam vini utilitatem spectare. Eodem referebantur tam frequentes & tam prolixæ disciplinæ, tot & tam variæ hispiditatis cilicia, catenaque lumbos debilitatos stringens. Nulla tamen virtus citra pugnam probatur: quare nec huic sancto viro defuisse tentationes castitati contrarias verosimiliter credi posset, etsi non nisi incerta aliqua earum indicia haberemus. [Gravem tentationem patitur,] Ad certiorem tamen scientiam meam voluit Deus, ut quasi oblitus propositæ sibi circa talia taciturnitatis (quia nec minimam quidem mentionem de ejusmodi rebus aut ipse faciebat unquam, aut ab aliis coram se fieri patiebatur)indicaret mihi, quisnam gravissimus assultus fuerit, quem hoc in genere umquam passus est. Tempore quodam præsumpsit dæmon infernali suo flatu reaccendere jam pene extinctos in eo concupiscentiæ carnalis stimulos, & mulieris cujusdā speciem imaginationi ejus importunissime ingerere; quam similiter in ipsius Sancti viri desiderium accendebat. Ira dispositis machinis diu varieque velitatus, tandemque plena conflicturus acie, tam acribus stimulis exagitavit quadam die æstiva Paschalem æque ac mulierem; ut Paschali quidem, dum Religiosi alii post sumptum prandium requiescerent, necesse fuerit recurrere ad ecclesiam & misericordiam a Deo postulare: sed mulier imbecillior, omni pudore ac timore abjecto, recta venit ad Conventum (erat is S. Joannis de la Ribera Valentiæ) & magno impetu campanulam pullans excivit, pro officii ratione, Paschalem. Hic cum more suo illuc veniens dixisset; Laudetur D. N. Jesus Christus, aperuit ostium, totusque contremuit, coram se videns eam cujus causa sic rentabatur. Ipsa autem, [& superat.] horæ opportunitate & loci solitudine audacior, nihil verba morans, ut nimium lenta, expansis in eum brachiis involabat; amplexura, nisi resiliisset velocissime Sanctus; confusæque ac dicenti, Quid fugis? an existimas quod te velim amplecti? nihil respondens occlusisset raptim fores, atque ad suum se recepisset azylum, victoria relata de hoste visibili æque ac invisibili.

CAP. XXXVI

[100] Passiones etiam reliquas animi nihilo minus mortificaras habebat Paschalis, præsertim quæ ad irascibilem & concupiscibilem facultatem pertinent. Erat ille quidem juxta depositionem Medici Villaregalensis Joannis Francisci Beneit, qui admodum familiariter vivente usus fuerat, naturali complexione cholericus; nunquam tamen in suo ostiarii officio, aut alia quavis occasione, notatus est patientia victa aut intracta iratus turbatusve; ut summum, si quid sibi dicebatur aptum provocare indignationem, aut sese modeste quieteque excusabat, aut silebat omnino, vultu semper eodem, semper sereno: adeo ut sua illa temperies ad hoc tantum ei servire videretur, ne, quod cholericis contrarii melancholici solent, esset in operibus suis remissus. Quare neque necesse erat studiose observare horas ac tempora, quibus cum eo agendum esset, ut aliquid impetraretur. [Publice se affligit pro pluvia obtinenda.] A morem consanguineorum & patriæ usque eo repressit, ut hanc revisere numquam petierit, numquam voluerit, illis vero nullum ostenderit aliquando affectum alium, quam spiritualem per orationes ex desiderio cunctos in cælo conspiciendi. Honorem omnem mundanum contemnens in refectorio coram Fratribus & in populo coram secularibus libenter sese humiliabat. Ergo anno MDXCVI cum pro aqua frugibus impetranda institueretur Almanzæ generalis processio ad ædum Dominæ nostræ de Bethlem, sesqui leuca distantem ab oppido, coram innumerabili hominum omnis conditionis sexusque & ætatis multitudine, vidimus eum venire discalceatum, cum gravi cruce in manu & spinea corona in capite, rudique ad collum fune; quasi solum se reum negatæ de cælo pluviæ cunctis vellet indicatum.

[101] Mortificationem porro sensuum, quam sibi sumpserat observandam, [Quomodo de se ipse sentiat.] nescio an commodius explicare possim, quam iis quæ de ea reliquit verbis. Debes in animo infixa habere principia duo. Primum ut de te sentias quod sentires de corpore mortuo fœtidoque & vermibus scatente, ad cujus præsentiam horrescunt vivi, caput avertunt, obturant nares. Alterum, quod si recum ex merito vellet agere aliquis, deberet tibi eruere oculos, truncare nares, aures, labia, & omnia tui corporis membra deformare ac sensus torquere, quia cum iis offendisti Deum: atque in hoc ita deberes lætari, ut nihil optabilius existimares; omnes autem diffamationes, calumnias, exprobationes quamvis graves atque acerbas, combiberes velut liquorem delectabilem, recipiens eas cum singulari gaudio & cordis tripudio. Opus est etiam, ut te convertas atque reclines inter brachia Christi pauperis, humilis, contempti, mortui, diffamati pro tua reparatione, usque dum etiam ipse in omnibus sensibus tuis mortuus sis, solusque Crucifixus vivat in corde tuo.

C. XXXVII.

[102] Silentii legem hanc sibi fixerat, ut de suis ipse rebus nunquam, de aliis non nisi parce loqueretur, quantum necessitas postulabat. [Quantus fuerit silentii amator.] Hinc fit ut tam pauca sint quæ sciuntur de intrinsecis ejus virtutibus, deque revelationibus ac favoribus cælitus ei factis: quos alioqui multos fuisse, præsumere facit vitæ ejus sanctissimæ ratio. Eo in itinere quod Xativa Valentiam simul fecimus, inter alios de virtutibus sermones, valde laudabat silentium & recollectionem, in qua ab exterioribus vacans anima, tota occupatur videndis audiendisque iis, quæ Deus interius agens objicit menti. Ipse vero majori diei parte sejunctus a me ambulabat tacens meditansque divina: adeo ut necesse mihi esset iteratis fere interrogationibus & quasi forcipibus extrahere ab ore ejus verba. Dicebat mihi aliquando, Crede, Frater, quod totum bonum Religiosi consistat in oratione; oratio autem mentalis & quieta haberi nequit ubi est effusio sensuum & multa loquacitas. Certum est, quod qui os suum non claudit, similis est vasi liquoribus odoriferis pleno, aut fornaci calefactæ, a quibus apertis vis omnis odoris calorisque exhalat. Curare debemus ut thesaurum nostrum abscondamus a latronibus, qui enim eum portat discoopertum per viam adeo plenam grassatoribus, videtur eos invitare ad prædam.

[103] Neque solum servandum silentium in lingua, sed & in gestu vultuque: [Laudes de eodem conscriptæ.] quia fieri potest, ut cor quidem cohibeat linguam, per oculos tamen, frontem, & colorem prodat secretum gaudii, doloris, vel indignationis latentis. Verum de his ipsummet Beatum audiamus in libro suo sic scribentem. Dicebat S. Gregorius Nazianzenus, rationem reddens cur suo se Episcopatu abdicaret; Recordabar quietis meæ & silentii, meque ab eo arceri videns, quod ab initio vitæ amaveram, atque in magnis periculis constitutus promiseram Deo; omnia dimisi, & recessi. Quod autem hoc ejus silentium & quies fuerit recollectio de qua agimus, ostendit idem Sanctus Doctor cum ait: In veritate nihil mihi videtur præstantius & conducibilius homini ad vitam ȩternam, quam clausis sensibus exterioribus, extra mundum & carnem positum converti ad semetipsum, alienatum & alienum a curis humanis; solique Deo ita loqui, ut rebus omnibus visibilibus superior, animam quedivinis affectibus plenam habens & rerum cȩlestium ideis absque mixtura corporearum, efficiatur homo verum speculum divinȩ imaginis, macula carentis; atque adhuc in terra positum fieri quodammodo socium Angelorum; & contempta ac dimissa fragilitate humana, ad superhumanas transferri superveniente Spiritu sancto. Quod si aliquis vestrum ejusmodi ardorem aliquando sensit, intelligit quid dicam.

C. XXXVIII.

[104] Non impediebat tamen iste, de quo locuti sumus, silentii amor, quo minus suis locis temporibusque loqueretur de Deo rebusque divinis, [Colloquia ejus spiritualia] nullo humano timore vel respectu ab hac sancta sua consuetudine abstrahendus. Faciebat hoc semper, & quidem cum fructu singulari, quoties visitabat infirmos aut solabatur mœstos; & elucebat tunc ex ipso loquentis vultu ingens fervor cordis, de dilecto suo sapidissime apud alios ratiocinantis; adeo ut tædio nemini esset colloquium tale quamvis prolixum. Sic cum aliquando in oppido Elche decumberet ægrotus, ad eumque visitandum quidam Conventus amicus venisset statim post meridiem; alleviando spiritui mœsto indulgens Sanctus, institutam de Deo orationem sine fatigatione protraxit usque in noctem. Cumque secularem illum moneret Guardianus jam noctem ingruere; excusavit ille, negans totum istud tempus visum sibi esse plus quam horam. [sine tædio diu audita.] Singulis autem dicebat ætati aut conditioni cujusque congrua; aleatoribus, ut se abducerent ab eo vitio, quo simul & anima & facultates exponuntur periculo; juvenibus, ut se commendarent Deo, castitatem colerent, prava consortia declinarent; Senibus, ut patientes essent & exemplo bono ceteris; novitiis, ut multas pœnitentias facerent, jejunarent multum, comederent parum; omnibus, ut regulas & leges sui status servarent. Denique sermo ejus universus aliud non erat, quam efficax ad virtutem inductio.

C. XXXIX.

[105] Quod attinet ad caritatem erga Deum & proximum, in qua perfectio virtutis consistit, has ipse leges pæscripserat sibi in libello: [Caritas erga proximum:] Ad vitam æternam consequendam tria debent homines scire ac facere; erga Deum habere cor filii, erga proximum cormatris, erga seipsum judicis. Itaque optime noverat paupertati & parcimoniæ circa seipsum jungere liberalitatem erga proximum. Accidit aliquando in Villa-regali ut post solis occasum ad ecclesiam nostram veniret mulier afflictissima, dicta Magdalena Rupert, remedium angustiis suis petitura a Deo; cum enim haberet domi tres filios infirmos, non solum cetera opportuna eo in casu solatia deerant; sed propter summam egestatem, etiam panis, quem iis frangeret. Oranti supervenit Paschalis, clausurus ecclesiam, quæsivitque, eo loci tam sero cur esset. Pater, inquit illa, afflictionem quamdam patior, in qua rogo ut me commendes Deo. Faciam, reponit Paschalis, & templum ea egressa clausit. Ipsa vero per rimas introspiciens, vidit Sanctum in media ecclesia mox genuflexum promissa complere: [Mulieri victum cælitus impetrat oratione sua profiliis.] & magna cum spe impetrandi auxilii domum regressa, accessit ad armarium ubi frustillum panis dimiserat, quod dividere volebat in filios, potius ut benedictum quid, quam ut cibum: & ecce duos integros panes in eodem reperit, quos cum ipsa nec quisquam domesticorum ibi posuerit, oportet ab Angelis fuisse allatos ad preces servi Dei Paschalis. Quia autem non solo pane egebat mulier, movit Deus personas devotas duas, quibus numquam illa suam necessitatem indicaverat, ut subministrarent ei omnia, quamdiu filii ægrotabant.

[106] Quin etiam post mortem perrexit Sanctus eidem mulieri opitulari. Cum enim filium suum quadrimum aliquando de solo attolleret irata, [quorum unius luxatam manum,] magno cum impetu, manum tenellam a compage sua movit. Ex hinc puerulus propter vehementiam doloris plorare & ejulare inconsolabiliter: ergo quarto die chirurgum vocans mater, jussa est ab eo in diem sequentem atque horam certam, præparare aquam calidam & alia quædam: ipsa interim ad ecclesiam nostram accurrit, ut Sancto jam mortuo filii sanitatem comendaret. Hinc magna cum fiducia exauditæ orationis suæ domum regressæ, & ut jussa erat facienti, supervenit chirurgus; manumque pueri curare volens, reperit juncturæ suæ restitutam: quam etiam ille, qui desierat flere, movebat in partem quamcumque jussisses. Ergo ab alio valentiori medico prȩventum se videns chirurgus, domo excessit admirabundus. Duobus postea mensibus, majorem ejusdem mulievis filium Jacobum contingit a pectore deorsum usque ad pedes sic inflari, ut consultus medicus judicaret morose curandum, præbitis potionibus purgativis. Ergo cum suæ sibi conscia paupertatis necessarios ad id sumptus fieri a se non posse intelligeret, [alterius tamens corpus sanat.] recurrit ad sepulcrum Paschalis, rogans a Deo impetraret purgationem, quam emere ipsa filio nequiret. Rem miram! Ipso die cœpit adolescenti laxari alvus, cum ultroneo per triduum fluxu, cujus beneficio evacuatis humoribus tumor omnis subsedit, qui non nisi lentissime curandus putabatur. Hoc autem miraculum cum aliquando Fr. Hieronymus Planes Definitor cuidam Sorori, de Sax dictȩ, narrasset, quæ & ipsa necesse habebat purgari, se quoque pari fide commendavit Sancto, & absque potione experta est salutarem suæ orationis effectum.

CAP. XL.

[107] Erat mandatorum & regularum observantissimus Sanctus, neutiquam tamen scrupulosus: quare cum aliquando in choro adstaret proximus lateri meo; [Nullis torquetur scrupulis:] factaque inclinatione ad recitandum Paternoster, animadverteret me eo absoluto iterum illud repetere ex quodam scrupulo, severe monuit, ne id alias facerem: Deum enim offendi, & dæmoni occasionem dari ad animam inquietandam importunis scrupulis, qui sunt tamquam pulices conscientiæ, eamque fatigant & conturbant, ac perdere faciunt conversationem cum Deo & tranquillitatem contemplationis, refrigerando flammam amoris divini, atque adeo aperiendo portam cuivis spirituali damno. Mittere aliquando voluit Guardianus eleemosynarum collectorem, ut cereos aliquos peteret pro ornatu Sepulcri in hebdomade sancta, ut moris est: quia autem devotæ personæ, a quibus petendi erant, debebant eos comparare pecunia a cerario, scrupulosior ille excusabat sese, eo quod petitioni huic intervenire debebat pecunia. Aderat tum forte Guardiano Sanctus, & petiit ut hæc eleemosyna sibi committeretur petenda, commissam autem sibi rem magna cum alacritate suscepit & absque ullius scrupuli indicio. Primo enim contrahebat debitum apud cerarium, candelas credito accipiens, deinde, quos sperabat libenter pretium soluturos adiens, dicebat; Domine, tali viro debentur tot cerei, fac nobis caritatem & solve pretium, fuerunt enim pro sanctissimo Sacramento.

[108] [Commendat paupertatem,] Monebat omnes ut Dei mandata servarent, dicens, ut si vellent solatium a Deo & favorem ejus in suis laboribus promereri, sæpius confiterentur & emendarent vitam; comperturosque experientia, quod ea ratione supra se ac familiam suam acciperent benedictionem divinam. [& regulalarum observantiā:] Quando autem instruebat Fratres, primum quod eis inculcabat, erat observatio Regulæ, specialiter circa punctum paupertatis, cum limitationibus Nicolai III & Clementis V; circa quod punctum multum etiam laudabat expositionē Patris Fani. Dicebat, Fratri Franciscano fugiendam esse pecuniam, sicut pestem, uti ei vere est: nec eam esse attingendam nisi sub modis cautelisque per Regulam & Pontifices Romanos jam dictos præscriptis. Cum forte illum Religiosus quidā adeo sancte vivere observasset, accessit ad eum interrogans; Frater, quid agam, ut salver? Cui ille respondit: Non aliud, Frater, quam serva Regulam, idque ad litteram; itaque vive securus de cælo obtinendo. Alius Religiosus sæpe rogabat Paschalem, ut ipsum Deo commendaret; ille vero positis continuo humi genibus, dicebat, Domine, da gratiam Fr. Petro (sic enim vocabatur) ut servet Regulam; nec unquam mutavit hanc phrasim, quotiescumque ab hoc interpellabatur.

[109] Non solum autem habebat semper penes se Regulam in libello descriptam, [quod ipse solicite præstat.] cum omnibus interpretationibus, expositionibus, & modificationibus summorum Pontificum atque Doctorum; tam accurato studio eam perlegens atque considerans, ut præ multis litteratis eam calleret & intelligeret: sed etiam redigebat in praxim, tam quoad præcepta quam quoad consilia; mireque gaudebat, si videret Fratres circa Regulam solicitos, & quæstionem super ea moventes: me quoque induxit, ut eam transcriberem cum expositionibus, quas habebat in suo libro. Imprimis autem optabat eam custodiri quoad paupertatem, tam dilectam Christo, & a S. Francisco tam commendatam; multumque delectabatur observantia, quam videbat in nostra discalceatione vigere. Itaque licet videret multos ex sancto quodam zelo transire ad Capucinos, qui Barcinonȩ & alibi in Catalonia maximi vulgo fiebant, eo quod apud ipsos crederetur perfectius Regula observari; ipse tamen quietus semper mansit in provincia, ad quam eum Deus vocaverat, numquam aut opere aut verbo ostendens ullum desiderium Capucinorum. Certum tamen est ipsum adeo fuisse perfectionis amantem, ut si credidisset ibi commodius eam se assecuturum, medium ejusmodi continuo fuisset amplexus. Verum probe intelligebat, quod eadem utrobique res esset (sicut etiam experti sunt varii, qui ab illis reversi in Provinciam, id se comperisse affirmabant) ideoque nolebat hanc dimittere, neque pro extruendo altari uno destruere aliud. Et vero eadem apud nos & illos vivendi est ratio, neque in ullo puncto substantiali diversa; etsi forte differentia sit aliqua in forma exteriori, & ordinationibus quibusdam hic aut illic magis vel minus rigidis; adeo ut qui apud nos non erit perfectus filius S. Francisci, nec erit in alia parte Franciscanæ Religionis: quod vicissim de Patrum Capucinorum congregatione dictum velim, propter exactam, quæ inter eos viget Regulæ nostræ Euangelicȩ observantiam: ut utrimque Religiosi quieti vivamus & gratias agamus Domino, qui pro sua bonitate infinita nos vocavit, ut sine æmulationibus & contentionibus serviamus ipsi, tamquam fratres & filii ejusdem sanctissimi patris & perfectissimæ matris.

CAPUT XI.
Reliqua Fr. Paschalis vita & felix obitus.

CAP. XLI.

[110] Fieri nequit ut aliquis sit verus Dei servus, quin dæmonem patiatur inimicum, tantoque ferociorem & importunum magis, quanto ferventius studioque majori incumbit in ejus gloriam promovendam in seipso & aliis. [Vexatur a dæmonious,] Ergo neque die neque nocte cessabant nefarii Paschalem oppugnare: noctu tamen durior plerumque erat conflictus. Ordinarie enim tunc audiebant Religiosi, cellæ ejus vicini, magnos in ea fragores ac strepitus, & quandoque tantos, ut universa subverti videretur. Audiebatur non raro etiam ipse, grandem edere clamorem: ad quem accurrentibus Fratribus, &, quid ei accidisset, requirentibus, excusabat molestiam aliquam vel somnium esse, ipsisque agebat gratias pro benevelo succursu. Fratres nihilominus haud dubitabant, quin luctæ istæ essent cum dæmonibus: harum enim indicia in ipsius corpore dabant mane livores & cicatrices a plagis relictæ. Accidit aliquando Valentiæ, ut ad eum sic noctu exclamantem accurrenti Fr. Josepho de Cardenete, & interroganti, quid rei esset, responderit, O Frater, si videres equitatum discurrentem per claustrum, obstupesceres profecto. Alias quoque idem ei respondit: & reipsa quotquot hac de re testantur Religiosi, asserunt, tantum subinde in cella ejus solitum audiri tumultum, ac si integræ legiones equitum per ipsam discurrerent.

[111] Quales tamen eæ pugnȩ fuerint numquam ex ore ejus sciri potuit; [qui diversa forma apparent.] solum aliquando dixit Fr. Jacobo Morales, amico & Confessario suo, conflictus grandiores esse cū meditabatur aliquid de passione Christi, cujus Cruce mediante semper victor remanebat. Fr. Petro de Aranda similiter fassus quadam vice est, quod aliquando Valentiæ ægro, apparuerit dæmon in forma Christi Crucifixi, multo sanguine perfusi: sed agnitum a se, illustrante intus Deo, fuisse lupum sub ovina pelle, & qua merebatur ratione exceptum. Alias cum Fr. Christophoro Claver visitans viduam Almericam, cum coram ea sermo incidisset de somniis, terriculamentis, & visionibus diabolicis; dixit, nihil istorum esse metuendum; se quidem timere nihil, quamvis in Loritensi conventu multo cum strepitu sæpe conati sint dæmones eum terrere; specialiter quando sub forma Crucifixi per cellæ fenestram ingressus sathanas, egressus est per portam. Idem se vidisse etiam fassus est, cum quodam die inter Fratres Valentiæ de isto argumento sermo agitaretur. Dicebat etiam se eumdem vidisse aliquando cum tæda accensa in manibus discurrentem, veluti omnia incensurum: non tamen se ausum fuisse clamare, ne Fratres hora tam intempestiva excitaret. Quæ omnia non tam admirabamur ab eo visa, quam præter consuetudinem ejus manifestata, volente id scilicet Deo ad instructionem nostram.

CAP. XLII.

[112] Talibus autem pugnis atque victoriis, nec non illustribus suarum virtutum exemplis decoravit Sanctus omnes, [Quos inhabitaverit Conventus.] in quibus aliquando hospes egit, Conventus; id est, plerosque hujus Provinciæ: feliciores tamen fuerunt illi, qui inquilinum habuerunt. Imprimis Conventus S. Joannis Baptistæ Valentiæ, ubi annis multis portarium & refectorianum egit: uti & in Conventibus S. Onuphrii de Xativa, & S. Josephi de Elche. Plurimum autem temporis vixit Sanctus in Conventu Loritensi, ubi & habitum sumpsit, & per solennem Professionem Ordini est inseparabiliter adjunctus. Hinc ille excurrebat ad vicina oppida Aspes, Agostes, Eldæ, Noveldæ, imo & Alicantes, ad eleemosynam de more petendam; & suo proximos ædificabat exemplo. Jumillæ etiam commoratus est Sanctus in illo solitario conventu S. Annæ de Monte. Almansæ ad septem annos habitavit, ubi ego eum multis diebus magistrum habui: ibi vidi ejus mortificationes, abstinentias, disciplinas, jejunia, atque alia opera cum magno Spiritus fervore facta, dum esset hortulanus, coquus, refectorianus, & portarius; solebatque dicere, tamdiu ibi se hæsisse, ut juste expelli jam posset. Ayoræ quoque, ubi hæc nunc scribo, in conventu S. Antonii Patavini aliquoties fuit, sed dumtaxat hospes. Ast Villenæ in conventu S. Annæ fixa & diuturnior ei commoratio fuit; cum egregiis duobus ac veris S. Francisci filiis Fr. Alfonso Rodriguez Guardiano & Fr. Francisco de Bayona.

[113] [A sancta femina judicatur Sanctus,] Inter spirituales personas civitatis istius, erat mulier conjugio alligata, quam viri Religiosi ac Principes multi faciebant magni, propter humilitatem simplicitatemque ejus & frequentissimas ecstases, Hieronyma Lopez appellata. Hæc viro gravi ac religioso hujus Provinciæ retulit, quod, ex quo Fr. Paschalem nosse cœpit, pro singulari Dei servo eum habuit, propter multa & evidentia indicia sanctitatis: quorum specialiter unum erat, quod eum etiam eminus videns, sentiebat continuo in corde suo motum singularem spiritualis lætitiæ: eo quod sibi videretur conspicere animam mundam, speciosam, atque amicam Dei. Quoties autem eum intuebatur (ut fere solebat) cum attentione animi majori, quam passim objecta intueri solemus; toties offerebatur ei intra atque extra ipsum lux quædam jucunda & consolativa, qua totus circumfluus ac circumsplendens, intus etiam illuminatus videbatur. Eidem mulieri contigit aliquando, ut gravi febre cum intenso capitis dolore torqueretur; quo tamen non obstante vim sibi intulit, atque a domo sua ad S. Annæ ecclesiam venit, coram sanctissimo Sacramento se commendatura Deo. Venienti autem ad portam & campanulam pulsanti occurrens Paschalis tunc portarius, prior dixit: Quomodo huc venis, Soror, vultum adeo inflammatum habens? [quam & febri liberat.] videris mihi non bene valere. Cui illa cum se dixisset venire febricitantem & caput dolentem; ipse soluto & hilari risu capiti ac fronti ejus manum imponens; Vade, inquit, cito Dominus sanam te faciet. Dictum, factum. Expedivit se illa a servo Dei: & ecclesiam intrans, cujus ostium proximum erat ostio conventus, omni malo liberam sese sensit, & sanitatem tactui illius sanctæ manus acceptam retulit.

[114] [Situs Villæ-regalis.] Ultimus quem incoluit conventus, Villa-regalensis fuit, quo eum altera eaque postrema vice adduxi Xativa, ubi ægrotantem inveniebam, illic dicturus per Quadragesimam, unde etiam post aliquot annos in cælum transiit. Sita est Villa-regalis in fertili planitie Burrianæ, octo leucis Valentia distans Barcinonem euntibus: cujus forma ac situs spectabilis est, eo quod structa in quadrum, longitudine majore quam latitudine, in medio platea dividatur, ducta a porta in portam, quam alia rursus in medio transversim scindens, sic crucem constituit, ut ex ejus puncto medio in quatuor oppidi portas prospectus pateat. Minores autem hinc inde plateæ duæ, totidem minoribus plateis utrimque transversim ductis quadrifariam sectæ efficiunt, ut una cum majoribus plateis concurrentes faciant cruces novem: muros autem ornant justæ altitudinis turres, quatuorque ad angulos propugnacula excurrentia ad portarum custodiam. Hanc loco formam dedit conditor suus invictissimus Rex Jacobus primus subacta Valentia, & condito palatio ornavit filius ejus Petrus, quem hic natum credunt multi, eoque trahunt hortum extra urbis muros dictum Infantium. Alterum ejus latus cingit mare, alterum e propinquo cingit Millas fluvius: qua autem parte Valentiam respicit, in suburbio Conventus Carmelitarum spectatur: ex altera Barcelonam versus, conventus noster S. Mariæ a Rosario dictæ, ubi morantur Franciscani Discalceati, Provinciæ S. Joannis Baptistæ.

CAP. XLIII.

[115] In hoc conventu habitanti Paschali non solum felix sua mors obtigit, sed etiam divinitus creditur revelata. [Obitus sui tempus præscit.] Ut enim taceam extraordinariam illam vultus hilaritatem & sub Missa risum fere continuum ante mortem, de quo supra; deposuit Fr. Alfonsus Camacho, quod Sanctus paucis priusquam infirmaretur diebus eum rogarit sibi ut pedes aqua calida lavaret. Miratus ille petitionem tam insolitæ rei, nam nec ab itinere rediens permittebat, ut quisquam sibi pedes lavaret; prompte paruit. Lavanti autem Sanctus dixit: Fieri potest ut ægrotem, mihique Oleum sacrum sit ministrandum, quo casu expedit pedes habere mundos. Proximo vero Dominico die decubuit æger; & postea extrema Unctio ministrata ei est. Ipso quoque Dominico, paucis antequam decumberet horis, egressus ad eleemosynam corrogandam, accessit ad singulas suorum devotorum ædes, omnes visitans magna cum caritate: tantum in una earum cuidam infirmæ dixit, ut præpararet se quia ambo ingressuri erant magnum iter: & ambo eadem hebdomade obierunt. Denique, ut in processu historiæ videbitur, diem & horam exitus sui distincte prædixit.

[116] Sanus fuerat toto Dominico illo die: sub noctem vero sensit calentem febrim cum lateris dolore: quem tamen dissimulavit, [Ægrotat.] usque dum proximo Lunæ die illuscente, Religiosus quidam, videns cunctari Sanctum, nec aperiri ecclesiam, venit ad cellam ejus & dixit: Veni, Frater, ecclesiam aperi, quia jam tempus est. Cui ille; Has, inquit claves accipe, Frater, & ecclesiam aperi: non possum ipse, quia infirmus sum. Accurrit ad Guardianum Frater, eique rem indicat. Guardianus medicum accersiri jubet, qui curationem a sanguinis missione exorsus, mandavit culcitram ægro & lodices sterni: quod licet recusaret Paschalis, permittere tamen propter obedientiam debuit, quin & indusium lineum induere; ita tamen ut dilectus sibi habitus, ab oculis ejus non auferretur. Crescebat interim violentia mali, cujus tamen indicium nullum dabant gemitus, querelæ, suspiria, ac ne motus quidem ex una in alterā partem; quamvis angustias tantas pateretur, ut non solum vox, sed etiam respiratio quandoque interclusa videretur. Nunquam ille solatium aliquod, sicut ægri passim, numquam cibum aut potum petiit, præterquam postrema nocte, ut in agoniā robustior descenderet. Solum ergo deficere Sanctum notabiliter ex pulsu arteriæ & ipsius corporis debilitate, medico supra modum admirante, quod cruciabiles istas lateris affecti puncturas non saltem motu corporis proderet. Tantumque aberat a quærendo solatia, ut aquam subinde ad refrigerium offerentibus diceret, necessariam haud esse.

[117] Aderat eo loci Definitor Provinciæ Fr. Didacus Castellon, qui & amicus Sancti familiaris & Guardianus aliquando fuerat. [Prædicit diem mortis,] Hic discessurus Valentiam, ubi morabatur, cupiebat primum certificari utrum ex ea infirmitate moriturus esset Sanctus; tali casu mansurus ibi, ad mortem & sepulturam ejus spectandam. Id ipsum ergo sine ambagibus ex illo quȩsivit: & Sanctus consueta sibi simplicitate respondit, quod non ante Sabbatum: idque ipsum postea pluries respondit, diem tamen & horam discrete reticens. Sed & in hoc ut sui oblivisceretur aliquando, voluit Deus: cum enim Fr. Alfonsus Camacho, infirmarii tunc munere fungens, dixisset; Admone me, Frater, qua hora moriturus es, ut habitum tibi tuum reddam in quo exspires; Sanctus, cum id se facturum promisisset, quamvis & Veneris & Sabbati dies jam transiissent, habitum tamen non petebat: illucescente autem Dominico quo obiit, magna cum instantia eum petiit ab iis qui aderant Religiosis. His vero sese subducentibus, ne eo motu mortem ei accelerarent inter manus suas; ipse una ante illam hora surrexit de strato, solusque se vestire cœpit. Superveniens autem infirmarius juvit eum, & intellexit hanc esse horam, quam eo signo indicandam promiserat. Notabile porro est, quod cum die quadam indicasset medicus, morbum esse letalem & videri ultimum fore; ipseque responderet, nullum sibi lætius posse accidere nuntium, qui multis annis eum concupiscenter optaret; Sed de die, inquit, mortis quid videtur? quando is erit? Respondit medicus; verosimile sibi ex morbi processu videri, quod die Veneris: cui Sanctus; Non, inquit, ante Sabbatum aut ultra, quando Deus voluerit. Hæc tam prudens & circumspecta responsio Definitori, [& impediendum abitum Definitoris.] qui valde premebatur, persuasit fieri posse ut longiori adhuc tempore vita Sancto protraheretur, ipseque interim sua Valentiæ negotia expediisset; itaque abiturum se dixit. Quo intellecto; Ne eas, inquit Paschalis; nec enim poteris. Manebat tamen ille constans in proposito discedendi, & ibat; cum tanta ei tibiæ unius contractio omniumque membrorum convulsio advenit, ut in proxima cella decumbere coactus sit, jam se mori ratus: unde inter manus Religiosorum revectus ad cellam propriam, tota ea nocte stupefactis sensibus quasi letargicus mansit, sicut tempore catarrhi generalis: mane autem alleviatus, intellexit Dei voluntatē esse ut maneret, sanctiq; viri exitum felicem prȩsens videret.

[118] Crescebant dolores & decrescebant vires Sancto: ergo extrema sibi dari Sacramenta petiit, & singulari cum devotione suscepit. Tum sepulturam corpori suo petiit, & accersito Guardiano tradidit ei diversarum Indulgentiarum grana benedicta, [Disponit se ad mortem,] quæ habebat veteri involuta panniculo, petentibus distribuenda, & dixit: Quia brevi non erit tempus, Frater, quo declarare tibi possim horum granorum Indulgentias, volo eas manifestare Caritati tuæ. Quibus sigillatim explicatis, etiam tradidit ei precatoria sua serta Rosario juncta, dicens: Hoc Trinitatis est, istud Adriani, aliud vero Generalis &c. Eodem tempore veniebant ad eum plurimi ex urbe primarii, qui valedicentes, benedici sibi ab eo petebant: quod citra excusationem devote largiterque faciebat, commendando enixe eis servitium Dei & curam pauperum. Optabat tamen esse solus, & hoc ipsum sæpe inculcaverat sanus: sed no potuit ita omnibus se excusare, præsertim Fratribus extremum videre & alloqui tam dilectum Fratrem cupientibus: qui licet ægre vocem formarer, dicebat tamen singulis aliquid quod eis magis necessarium erat. Cuidam ergo enixius postulanti consilium aliquod ad salutem obtinendam: Vellem, inquit, Frater, prolixius tibi loqui possem: in summa dico; Cave arctiores cum mulieribus amicitias jungere, & serva ad litteram S. P. Francisci Regulam: hoc faciens sine dubio salvaberis.

[119] Tandem Dominica Pentecostes illuxit, cum habitum petiit sumpsitque ut dictum est: in lectum autem reclinatus quæsivit identidem a quodam Religioso, num datum esset signum campanæ ad Missam majorem: quo denique respondente datum esse, magna cum lætitia videbatur eam vocem excipere, tamquam certum transitus sui felicis indicium: totusque in Crucifixi cujusdam imagine defixus, instanter petiit, ut se humi sternerent, cupiens scilicet eodem, quo S. Franciscus, modo expirare: sed hoc ei concessum non est. Tenens ergo Rosarium manibus innexum, subito cœpit alta voce clamare; Jesus, Jesus, seque signare, & adstantem Religiosum rogare, ut benedicta aqua conspargeret tum ipsum, tum cellam universam; eo ipso satis indicans, aliquid terrificum & malignum suis oculis objici. Denique intra decimam & undecimam horam, [quam obit 17 Maji 1592.] eodem momento quo sanctissimum Sacramentum elevabatur a Sacerdote solennem Missam celebrante; maxima cum quiete ac renidenti vultu, animum suo reddidit Creatori, die decima septima mensis Maji, anno Christi millesimo quingentesimo nonagesimo secundo, ætatis suæ quinquagesimo secundo, cum annis viginti octo in Religione vixisset. Defuncti gloria mox revelata est duabus hujus provinciæ & regni personis, perquam celebribus opinione sanctitatis: quibus in diversa loca distractis monstravit Dominus animam Paschalis, instar Eliæ, curru igneo subvectam. Una earum (cujus, utpote viventis, [Anima videtur curru igneo in cælum vehi.] reticetur nomen) Fr. Didaco Castellion in confessione dixit, quod hanc revelationem habuerit in campo: interrogata autem, corporaliterne an spiritualiter id vidisset; respondit; se quidem eam vidisse corporalibus oculis, cum autem hos clausisset experimenti causa, spiritualiter tamen eamdem visionem perseverasse. Alterius testimonium eo credibilius evadit, quod cum antea numquam Sanctum viderit, omnia tamen vultus in ea visione a se conspecti corporisque lineamenta perfectissime descripserit: neque admiratione caret, quod utraque ad eumdem Confessarium ex diversis locis advenerit, eamdem visionem revelatura.

CAPUT XII.
Miracula triduo Pentecostali ad sancti corporis præsentiam facta.

CAP. XLIV.

[120] Remansit corpus Sancti cum colore & vultu tam vivido ac formoso, ut dormientis potius quam vita functi videretur: ut autē is, [Concursus ad cadaver & veneratio:] in quo vixerat & obierat habitus pro Reliquiis servari posset, aliam ei vestem induxere Fratres: quorum unus considerans cadaver illud non esse fœdum aut rigidum, ut passim alia, sed carne tota mundum, molle, tractabile, & per omnes articulos flexile, continere se non potuit, quin manum ejus deosculans, se projiceret in genua, amanter exclamans: Nihil minus, quam nunc video, de te mihi promittebam, o Sancte: nunc pro me Deum ora. Audita deinde in populo mors universos excivit, quorum alii pauperem ejus cellam, in qua, præter chartaceam unam imaginem detritosque panniculos & quasdam resartas soleas, nihil erat, diripere; alii fasciolas obligatæ post sanguinis minutionem venæ, emplastraque & similes vilissimas reculas inter se partiri; alii satagebant ipsum sanctum corpus videre, admirari, venerari: quibus ut fieri posset satis, toto Pentecostali triduo relictum ipsum in ecclesia est, atque ultima demum vespera sepultum: interim haud pauca contigerunr, ad posteritatis memoriam omnino transmittenda.

[121] Primum, quod non modo remansit corpus, quale supra dixi, [Ejus qualitates.] vividum & flexile: sed etiam capite, collo, fronte sudorem mittebat instar viventis: qui sudor, licet admotis linteis identidem abstergeretur, manare tamen non cessabat. Oculi quoque integri, recti ac vivi, si palpebras attollebat aliquis, fixe videbantur intueri. Hinc fiebat, ut eo spectaculo satiari neutiquam populus posset; quidam etiam sæpius ad id ipsum reverterentur, quasi prius, quam domum attingerent suam, retracti occulto impulsu ad ecclesiam: quidam etiam continuo ibat redibatque, velut avelli inde nequiret: omnes denique aut manus osculari, aut rosariis attingere, aut aliquid ex habitu decerpere conabantur. Sed & foras rem fama vulgante, idem ardor animorum communicatus, multos ex vicinis oppidis villisque attraxit: eratque prorsus volupe intueri turbas instar militarium legionum intra circaque conventum dispositas, per campum arboribus consitum, ut per vices sibi invicem ordinate succedere, atque ad sacri corporis aspectum possent pervenire. Neque defuit patrandis miraculis Deus, ad ejusmodi fervorem magis magisque accendendum.

[122] Principium illis datum in extero quodam Castellionensi, Baptista Cebollin, qui ecclesiam ingressus claudicans ac furcilla nixus, [Sanantur clauditas ad osculum manus;] post manus sanctæ osculum, rectus egressus est. Considerabant eum præsentes omnes dum ibat ad feretrum, imprimis mulier quædam, Aymerica nomine, Fratrum soror atque devota; atque, ut ipsa post retulit, dicebat intra se: Si Deus in hoc homine dignaretur miraculum operari, propter merita servi sui, grande id omnibus foret solatium. Sub hæc penetravit se claudus usque difficultate atque paulatim inclinare se potuit ad manum osculandam. Hoc autem facto viderunt omnes sine difficultate erigentem se: qui præ magnitudine gaudii, oblitus baculi, cœpit quaquaversum discurrere instar capreæ, claris vocibus factum in se miraculum publicans simul & Paschalis sanctitatem. Deinde egressus ab ecclesia, & quaquaversum procurrens, vulgabat eadem per oppida Almazoræ & Castellionis; eaque tam certa relatione plurimis causa fuit huc veniendi. In his Villa regalensis mulier, Isabella Cano. Huic cadenti humerus pugnusque ita dislocati erant a sesquianno, ut brachio illo nec uti posset, nec ipsum sublevare, nisi alterius brachii auxilio: [distortus humerus ad tactum feretri;] quare etiam non poterat ipsa suas per se vestes induere, sed ab aliis mulieribus adjuvanda tactum etiam earum reformidabat. Frustra eam curare tentaverant medici atque chirurgi: sed remedium nunc offerri divinum audiens, prompte accurrit; promptiusque ad feretri contactum sanata, seipsam omnesque adstantes gaudio & admiratione complevit.

CAP. XLV.

[123] Ursula Mascarell tibias & coxendices habebat fœde exulceratas, neque præ dolore poterat vel ambulare, vel operis quidpiam domi facere. [tibiæ exulceratæ;] Huic cum Domina sua Catharina Cerralta persuasisset, ut cum side ad sacrum corpus iret, mananteque inde humore plagas suas perungeret; paruit puella, & licet ægerrime, executa datum sibi consilium, ut domum rediit, sanam sese ex toto mirata exhibuit Dominæ, nullo vel levissimo tam horribilium plagarum vestigio apparente. Ejusdem domus pater-familias. [inveteratus tumor in collo,] Arcis Lanzola dictus, inveteratum ab annis viginti tumorem in collo ferens, eidem applicuit manum Sancti: & detumescere paulatim collum sensit, donec totus tumor evanuit. Cæciliæ Miro, post varia accidentia, tumida remanserat manuum una: quam cum aperuisset chirurgus rursusque clausisset; [& in manu;] cœpit in illa ad omnia inutili intolerabiles sentire cruciatus. His autem diu toleratis, cum obiisse Sanctum audisset, secuta est ceteros: manusque deosculata, suam ipsa læsam perunxit sudore ex vultu manante; atque ex eo tempore melius habere incipiens, paulatim plenam assecuta est sanitatem.

CAP. XLVI.

[124] Ursula Vicente, annorum octodecim puella, filia Mathiæ Vicente, civis Castellioni dela Plana, periculosa detinebatur infirmitate. [item puella variis malis biennio affecta;] Etenim brachiis ac tibiis debili intumuerat unum genu instar mediocris ollæ, sic ut chirurgi judicarent duabus vel tribus partibus aperiendum: sed & tibiam istam habebat altera breviorem. His omnibus malis pejus aliud accedebat, quod in ore sub finem palati apertum transitum dabat ossiculis narium ea via sese ejicientibus, magno cum miseræ puellæ incommodo: nisi enim illud gossipio obturaretur, non poterat quidquam manducare aut bibere quod non per nares egrederetur. Denique gulam constringens tumor quidam arctabat adeo, ut loqui volentem ægre intelligerent, qui proxime adstabant. Hoc in statu fuit biennio integro, nullum tot malis remedium invenientibus chirurgis medicisque, donec ad aures ejus allatæ sunt voces claudi, factum in se miraculum nec volentis nec valentis tacere. Tunc ipsa ad conventus Villa-regalensis ecclesiam deferri se petiit, & sudore manante ab ejus facie inungens suam, multum sese ad sanitatem proficere sensit: eamque ut integram daret Sanctus orans, facta est voti compos: & quæ biennio integro fuerat monstro similior quam mulieri, prius quam de ecclesia egrederetur tota apparuit alia, ac domum rediit ante noctem perfecte loquens, & clausam palati rupturam ostentans. Jacobus Masquefa Villa-regalensis habebat domi cognominē sibi filium quinquennem, [intestina erumpentia;] cui jam ab anno per umbilicum prodibant intestina, quibus continendis opus erat emplastro picato ad ventrem applicito: cujus tanta vis fuit, ut inflammatus umbilicus abscessum fecerit, erumpente per plagam pure tam copioso, ut illius procidentia molestius multo hoc accidens esset. Intelligens ergo pueri nutrix Hieronyma Jorda, quam parabilis in conventu Discalceatorum S. Francisci medicina inveniretur, illuc detulit parvulum, & prædicto liquori suam ipsa tingens manum, membra pueri male affecta attigit: qui non quidem in vestigio sanatus fuit, sed intra paucos abinde dies, nulla alia medicina adhibita.

CAP. XLVII

[125] Balthasari Rubert quovis vere tam copiosus ad oculos subibat sanguis, ut pluribus deinde mensibus maneret brevi ac debili visu, [defectus oculorum;] magna cum molestia sua: cui finem invenit, mox atque defuncti manum oculis sui imposuit, nihil tale deinceps passus. Eodem tempore illuc attulit Damiana Año Josepham Ferrandiz bimulam, filiolam Petri Ferrandiz & Ursulæ Aguilar: cui toto uno anno tam male affectus fuerat oculorū unus, ut clausum eum perpetuo teneret, semper plorans neque luminis quidquam ferens, quod non apposita manu conaretur excludere. Adhibiti chirurgi setaceum ei funem per collū trajecerant, malumque non levarant sed auxerant. Feliciorem ergo alium medicum ei quærens Damiana, parvulæ miserta, fecit ut manus Sancti oscularetur, fide propria supplens id cujus illa non erat per ætatem capax: & parvula mox oculum prorsus sanum aperuit. Gratiæ Moreno, [fœdum apostema;] uxori Petri Costa Villa-regalensis, sub oculo sinistro apostema natum erat instar ovi columbini, introrsum radices jaciens, aforis autem fœdum in modum patens, tanto cum cruciatu, ut dictum oculum crepaturum vel e capite prorupturum crederet, ad omne interim opus inutilis per annos quinque, & grandes sæpe ejulatus emittens. Hic oblatam sibi in morte Sancti occasionem minime negligendam ratus, post osculum manui fixum, ejus flexibilitatem demiratus, super vultum suum duxit, eoque attactu omne malum detersit, sola cicatrice relicta magnitudine medii Regalis. Venit etiam a Castellione puella, Sperantia Vaciana, filia Petri Vaciani, cui rheuma tam copiosum distillare cœperat per unum oculorum, [rheuma molestum;] ut non modo molestiam magnam animo, sed & vultui fœditatem faceret: quæ coram sancto corpore divinum implorans auxilium, mox sana fuit suppresso rheumate, & plena gaudio domum rediit.

CAP. XLVIII

[126] Christophorus Lobet, civis Valentinus, ab annis triginta laborans incurabili hernia, statim ut accessit ad osculandas Sancti manus, [hernia diuturna;] in affecta parte corporis pungentem quemdam dolorem sensisse se ait, acsi ab aliquo ad curationem contrectaretur, perfecte autem sanatum fuisse testatæ sunt personæ fide dignæ complures. Villa-regalensis quidam, dictus Joannes Simon Montero dixit, quod sibi annum agenti ætatis circiter duodecimum, calcem impingens in ventrem bestia, inguen dexterum tam graviter ruperit, [item alia 40 annorum;] ut per annos quadraginta quibus sic læsus fuit, nihil facere corporalis laboris potuerit, quin ad duorum pugnorum crassitiem erumperent intestina, cum cruciatu tanto, ut subinde morti se proximum crederet. Mortuo autem Sancto cum ante ejus corpus orans perseveraret, secunda Pentecostalis festivitatis nocte omnino sanum se esse reperit; ideoque sub quartam matutinam gaudio plenus ad conventum venit acturus gratias, & favorem sibi factum cunctis enuntiaturus. Exinde autem adhuc sanus vivit, & ad quemcumque laborem valens; nec satis mirari potest quod post herniam annis quadraginta toleratam, ea nunc faciat senex, quæ meminit juvenem non potuisse.

CAP. XLIX

[127] Maximam au em mihi aliisque admirationem attulit Maria Claveria quinquagenaria, uxor Hieronymi Nicto, [debilitas gravis & asthma;] tota consumpta, emaciata ac debilis, ita ut nec ad viginti passus procedere domi suæ posset absque defatigatione maxima. Morabatur illa Borrianæ, unde quia non tam prompte quam optabat apparabatur vehiculum, quo huc adduceretur. Cœpit ipsa pedes inire viam, non jam humeris brachiisve nixa alienis, sed octenni dumtaxat puerulo comitata. Totum autem iter absque ulla fatigatione absolvit, quemadmodum postea medico narravit; & pedes Sancti deosculans, mirabilem intra se revolutionem sensit, cum qua ab asthmate aliisque accidentibus curata toti viciniæ & plebi illi pro miraculo fuit, imo ipsi etiam, qui curandam susceperat, Doctori medico Collado, qui ipsum ut tale, solebat referre tanto majori fide dignus, quanto naturalium effectuum a supernalibus secernendorum experientior. Alia mulier Catharina Castellena indidem venire properabat, ut prius quam sepeliretur sanctum corpus, [affectum brachium;] admovere eidem posset brachium tam male affectum, ut nec nere nec aliud quinquam posset facere, quin ipsi inflaretur manus cum dolore diu etiam post perseverante, adeo ut opus esset etiam dormituræ, tempore quantumvis frigido brachium ipsum ex altero habere pendulum, ne quid eo contingeret. Sed Villam-regalem perveniens, coram sancto corpore plenam subito sanitatem recepit.

CAP. L.

[128] Almañzoræ erat Catharina Sala, uxor Joannis Vellvivre agricolæ, quæ ante quatuor aut quinque menses per maceriam quandam, [spina dorsi e lapsu fracta;] viginti circiter palmos altam, retrorsum lapsa supra truncas arbores, spinam dorsi circa os sacrum fregerat, eo cruciabilius quod utriusque rupturæ partes in modum crucis decussatæ sic erant, ut extrorsum prominentes corpus miseræ mulieris in globum convolvi facerent; & ipsa neque per se de terra assurgere, neque ab aliis sublata posset quoquam procedere, nisi admodum lente duabus subnixa fulcris; & tunc etiam humi cadebat, si vel minimum lapilli alicujus offendiculum occurreret, rursum alienas manus expectatura per quas sublevaretur. Hoc in statu inutilis ad omnia mansit quoad obiit Sanctus, cujus ut cœperunt audiri miracula, statim eo se portari voluit, certo confidens in ejus meritis. Difficile erat ejusmodi corpus illuc perducere: ergo inventa hæc ratio est, ut equo clitellario adducto & utrimque supra clitellas sarmentitiis fascibus instrato, eam velut mortuum truncum imponerent sui: atque ita magna cum cautela eamdem observantes sustentantesque, ægre tandem ad portam Conventus Villa-regalensis pervenerunt: ubi ex equo deposita, suisque furcillis nixa, adjutaque ab aliis, intravit in ecclesiam ultima die Pentecostalis tridui. Intenti in eam erant omnium oculi, cupidi tam grande videre miraculum, illa autem Sancti manus millies milliesque deosculans, grandi interius gaudio se perfundi, & nescio quid etiam sublevationis in corpore sentire testabatur. Sed indicantibus Fratribus, quod vellent quietis aliquid capere; satellitium, quod compescendo populo advocatum erat, coëgit omnes exire de ecclesia etiam Catharinam prædictam, frustra id multis deprecari conatam: exivit tamen multo expeditior quam venerat, furcilla unica sustentata gradiens. Post duas deinde horas aperta ecclesia, suum illa alacriter requisivit medicum; sed non invenit; corpus enim raptim sepultum fuerat sub concavitate cujusdam altaris. Nihilo tamen minus ante ipsum sepulcrum se conjecit in genua, totaque hora sic perstitit orans. Tum vero facta est manus Domini super eam, confractaque ossa in suum se reduxerunt statum, & in momento consolidata sunt; & ipsa erecto assistens corpore, adstantibus omnibus suoque in primis marito admirationi maximæ fuit: & quæ inter fasces sarmentorum media, velut unus eorum advecta fuerat; super equum suum commode vecta, excivit omnem oppidi sui populum, qui mane longe aliter egredientem viderant, solebantque incurvam per oppidum videre.

CAP. LI.

[129] Erat in Villa-regali puella, filia Michaelis Gilabert, Helena nomine, annos nata viginti duos. [digitus fissus & febris;] Huic a sexennio vel decennio intumescens digitus per plures fissuras tam gravem emittebat purulentiam, ut nec ipsamet infirma fœtorem posset tolerare: quare frustra esse videns remedia omnia, optabat ut sibi digitus, tantæ fons molestiæ, præscinderetur. Interim miracula Sancti audivit; & quia vi febrium affixa lecto progredi non potuit ad ecclesiam, ab ipso strato suo invocavit Paschalem, ex habitu ejus decerptam particulam digito infirmo superponens. Nec pluribus opus fuit: dimisit eam febris, fissuræ digiti coaluerunt, & intra paucos dies plena ei constitit valetudo. Similiter in lecto suo sanitatem iisdem diebus recepit Castellione Bernardus Bartol quadragenarius, continua febri letargoque laborans: [item febris & letargus;] huic jam deposito a medicis & loquendi facultate privato, pia quædam mulier linteolum attulit, quo manantem miraculose sudorem a vultu mortui absterserat: & mox atque eo caput decumbentis attigit, febri pulsa, rediit ægro loquela & sanitas. Joanna Domingo, uxor Silvestri Segarra Castellionensis, sexagenaria, fuerat quinquennio impedita sinistro crure, eo quod os sacrum cui utrimque committuntur ossa coxendicum (Pontem ideo vulgus appellat) ruptum ei erat, [crus claudum, & os sacrum ruptum;] & os ipsius coxendicis sinistræ loco motum. Itaque non nisi super furcillas duas moliri gressum poterat, crus debile in aëre sublatum portans: quamvis autem nulli diligentiæ parceret pro recuperanda salute, frustra tamen ea omnis fuit. Tandem animos addente fama miraculorum, jumento imponi atque a filio Villam-regalem duci voluit; ubi propter confertæ multitudinis pressuram ægre adducta ad feretrum, post datum manui osculum, in genua se dimittere tentavit, id quod totis quinque annis facere nequiverat: tum perfectam sanitatem cum lacrymis postulans, grandem in affecta parte dolorem sensit: ipsumque os dislocatum non sine fragore in suam se juncturam recepit, & quod fractum erat consolidatum est. Prius ergo quam ab ecclesia egrederetur, utrumque genu commode flexit ad agendas gratias: iter deinde ingressa ad reditum, de via visitavit quamdam suam vineam, totam eam pedibus obiens; & domum veniens maritum viciniamque omnem admiratione complevit.

CAP. LII.

[130] Inter plurimos, qui linteola sua tingebant sudore a sancto corpore dimanante, fuit Isabella Joanna Gurrea, [dolor pectoris,] vidua Francisci Miravet, agricolæ Villa-regalensis: quæ a triennio gravi pectoris dolore oppressa, & ad omne opus inutilis, ac neque dormire nec comedere aut bibere libere valens propter cruciatus acerbitatem, quandoque etiam sublatis clamoribus conturbabat vicinos, recurrente ad tertium aut quartum quemque diem malo, aliquando etiam quotidiano: neque remedium ullum excogitare ei poterant medici, crebra sanguinis minutione & alvi purgatione nihil proficientes. Mox autem atque post osculum sanctæ manui datum, linteolum quod dixi admovit suo pectori, alleviatam se sentiens, publicavit miraculum in se factum. Eadem affirmat, quod Septembri sequenti acuto supra modum capitis dolore cruciata est, [& capitis;] qui nullum requiei spatium relinquebat; cogebatque ad ejusmodi demonstrationes doloris summi, ut medici ex iis aliisque aecidentibus judicarent periculum esse epilepsiæ. Recordata igitur quam promptum alias experta esset remediū, ipsumque linteolum penes se esse, ipsum ut olim pectori, ita nunc capiti applicuit; ipsoque temporis puncto liberata, nihil tale hactenus passa est. Eodem tempore, [febris duorum puerorum;] quod ad corpus expositum stabat, filios suos ambos, quos domi habebat febribus prostratos, filium scilicet septennem Petrum & filiam decennem Franciscam, eidem sisti fecit Joannes Yvañez Villa-regalensis: qui corporis contactu, nec non liquore inde manante, mox ambo convaluerunt, sic ut quos inter brachia adduxerat infirmos, sanos & pedibus suis ambulantes domum reduxerit.

[131] [tibiarum vulnus;] Vincentia Periz, uxor Joannis Carceler, tibiarum unam habebat plaga tam grandi patentem, ut manu expansa obtegi plaga ægre tota posset. Hæc tam parabilem apud Sanctum præstari medicinam videns, ejus manu ipsam plagam curavit tangendam: adhibitoque deinde frustillo habitus ejus, intra paucos dies consolidatam eam vidit, eui duorum annorum curatio ante id frustra adhibita fuerat. Filia Bernardi Oliver Villa-regalensis, nomine Magdalena, crurum unius inflationem adhibitis medicamentis percuratam credebat: [crus male curatum.] sed rursus ei malum rediit multo quam ante vehementius, candorem carnis in livorem convertens tanto cum dolore, ut pedibus nequiret ultra consistere. Hæc ubi se maxima cum difficultate coram sancto corpore in genua posuit salutem postulatura, voti se compotem brevi sensit; & remisso tumore omni livoreque sublato, sana domum rediit, in eademque valetudine hactenus perseverat. Joanna Taudos, uxor Andreæ Gomez Villa-regalensis, eodem tempore liberata fuit ab exundantia sanguinis in caput & collum, unde eidem magni excreverant tumores non sine febribus: quæ incommoda omnia cessaverunt, cum bis terve manus Sancti fuisset osculata. Joanna Pitarque, [Aliæ infirmitates sanantur.] uxor Joannis Bathe Villa-regalensis, incurabili narium infirmitate quinque annis laboraverat: qua similiter absoluta fuit, post manus pedesque Sancti pio osculo deveneratas. Similiter & Angela Bona, uxor Salvatoris Sola Villa-regalensis, eamdem infirmitatem plus quam ab anno patiens, naribus suis applicuit digitum unum Sancti, & mane altero experrecta, sanam se surgere mirata est.

CAPUT XIII.
Miracula post sepulturam in Villa-regali patrata.

CAP. LIII.

[132] Crescebat in horas multitudo populi, ad venerandum sacrum corpus, & referenda sanitatum remedia concurrentis; & jam triduum erat, [Corpus sepulturæ mandatur;] quod eorum inconditas voces tumultumque importunum sustinebant Fratres; quando eis denique visum est necessarium, illud sepelire sub concavo altaris collateralis, quod Conceptæ Virgini sacrum, præcipua in veneratione Sancto semper fuerat, ibidem solito flexis genibus orare. Ut autem id facere possent, auxilio brachii secularis adhibito, sub prætextu quietis capiendæ, seculares omnes, licet ægre, dimoverunt ab ecclesia: in qua jacebat sacrum istud pignus jam pœne nudum, divulso in particulas habitu, quatenus eo brachia atque crura tegebantur. Ipsum ergo sic ut erat imposuerunt capsæ, [calce sandapilæ injecta.] eique superinjecerunt vivæ calcis congruam quantitatem, ut consumptis cito carnibus haberi possent ossa munda & candida; utque sanctitatis opinioni apud rude vulgus nihil detraheret cadaveribus omnibus naturalis corruptio, & qui corruptionem consequitur fœtor putridus. Quo facto, clausoque firmiter altari, denuo aperuerunt Fratres ecclesiam: in quam plebs intromissa, sublatum ex oculis corpus tam ægre tulit, ut vim adhibituri fuerint, confracturique altare prædictum, nisi satellitii præsentis metus eos compescuisset. Modestius denique ferre cœpit populus quod factum erat, ubi apparuit subducto ab oculis sancto corpore non cessare miracula, sed ex ipso sepulcro virtutes procedere. Atque utinam, prius quam ista fierent, accersitus alicunde fuisset pictor peritus, ad excipienda sancti vultus lineamenta! Nunc, quia aliud non licet, supplebo verbis, quod vivis coloribus melius factum fuisset.

[133] Fuit Fr. Paschalis statura mediocri, optime conformato corpore, vultu non formoso quidem, sed gratioso, [Formæ ejus delineatio.] delectabili & amœno, rotunda fronte & utrimque versus tempora elevata, cum duabus aut tribus rugis nonnullaque calvitie. Oculi cærulei, parvi, profundi, alacritatem vivacitatemque sic præferebant, ut modestiæ honestatique congruæ decederet nihil. Palpebræ, rugosæ & nigris præcinctæ ciliis, oculorum exilitatem obscuro illo suo colore supplebant. Supercilia arcuata & minime subtilia; nasus altus, modicus, beneque formatus; os mediocre erat: sub hoc infraque sinistrum labium apparebat cicatrix, que ipsum aliquantulum contrahens nullam addebat vultui deformitatem, sed efficiebat, ut semper videretur subridere. Mediocritatem non excedebant aures; genas honestus rubor, vultum reliquum color fuscus quidem, sed tamen perquam vivis tingebat. Collum grande una alterave ruga contrahebat: barba non admodū densa canitiei aliquid habebat mixtum. Manus & pedes perquam bene proportionati callos grandes induerant: hi, quia iis semper nudis ambulabat, istæ ex multiplicis operis gravi assiduoque labore. Caro ei plena, sed exsucca; vires firmæ & sanitas integra, usque ad quinquennium vel sexennium vitæ ultimum. Quibus sic notatis fieri posse confido, ut ad primam occasionem pictoris periti faciamus imaginem proxime ad verum accedentem, concurrente instructione plurium, qui hominem novimus, ejusque imaginem vivam nobis habemus impressam; nec non ipsius, quamvis exucci, vultus præsentia: placuit enim Deo ipsum in carne servare toto hoc biennio, non obstante vivæ calcis infusione.

CAP. LIV.

[134] Aderat sepulturæ Fr. Jacobus Morales, Confesssarius ipsius Sancti: qui considerans quam liberalis in concedenda petenti cuivis sanitate esset Paschalis, [Curantur guttur oppilatum;] cum sextum jam mensem haberet guttur pectusque sic oppilatum gravi rheumate, ut ægre posset respirare; accessit ad corpus, & rescissam ex fune quo cingebatur particulam suspendit de collo, rogans Dominum sanitatem per intercessionem servi sui, eamque mox obtinuit. Quæ autem sepulturam secuta sunt miracula sigillatim referre omnia, laboris res plena rædiique foret. Itaque ex numero propemodum infinito seligam exempla paucula. Paucis post corporis depositionem diebus, [pleuritis;] Sperantiam Adelantado, uxorem Bartholomæi Mouliner Villaregalensis, tam gravis occupavit pleuritis, ut veluti jam jam moritura valedixerit marito, inconsolabiter mœrenti, eique liberos suos commendarit. Tum allatus ei pulvillus est, super quem caput Sanctus reclinarat: qui applicitus lateri, unde præcipuus existebat dolor, eumdem repressit abegitque; ipsa Sperantia magnis vocibus clamante; Sancte mi Fr. Paschalis, adjuva me. Sed amoto mox pulvillo rediit dolor, [febris,] donec ipsum resumens infirma, arctius quam ante applicuit lateri; neque prius dimisit, quam aliquot horarum experientia sibi certa videretur libertas sua. Mulieris quoque ejusdem maritus, febribus continuis vehementer laborans, octavum post diem prædicti pulvilli recordatus, ipsum applicuit capiti suo, statimque levius habuit, atque intra paucos dies convaluit usque in præsens. [dysuria;] Idem alia plura testatus est sibi collata beneficia esse, quorum unum fuit, quod cum calculo & suppressione urinæ cruciabiliter laboraret, atque insuper gravi hernia, quibus malis ad varias domus suæ necessitates curandas reddebatur inutilis, [hernia;] ad Sanctum se vertit, plenamque sanitatem petiit, quam & obtinuit.

[135] In ipso conventu Villa-regalensi gravibus febribus & dolore capitis infirmabatur Religiosorum quidam Fr. Joannes Sanchez de Arguelles: [dolor capitis;] quem visitans medicus attentaque considerans, dixit Guardiano: Hic Frater admodum periculose ægrotat; quod si mortalis ei non sit, perquam diuturna erit infirmitas. Quo audito magna cum fiducia Frater ille se commendans Sancto, petiit aliquid reliquiarum ejus ad se ferri, & allatus est ei pileolus ipsius; quem capiti imponens, in horas, ut sibi videbatur, disrumpendo, sub mediam noctem liberum se reperit. Salvatori Sola Villa-regalensi obtigerat de spoliis viri sancti pellicula, qua uti solitus erat ad pedem lecti tempore infirmitatis. [asthma gravissimum;] Cum ergo decimo post morrem ejusdem die se opprimi doleret gravi asthmate, cui toto sexennio obnoxius manserat, cum molestia fere continua; seque jam morti vicinum crederet, in eaque expectatione ipsi advigilarent mater, uxor, filiique; recordatus pelliculæ supradictæ adferri eam sibi fecit, allatamque imposuit brachiali reclinatorio sellæ, cui insidebat (nec enim aliter esse poterat) eidemq; pectus suum applicuit inclinatus, aliquod extremæ illi angustiæ solatium quærens. Nec frustra: ipso enim momento sensit magnam totius corporis alterationem, quæ in extremis pedum digitis cœpta usque ad summum capitis verticem subivit: ipse autem mox sanus atque alacer de sella exilivit, obambulansque per cubiculum cœpit exclamare & dicere: Jesu bone, quid hoc est? O sancte Frater Paschalis! ecce jam sanus sum. Paulo post cubare in lecto volens, filiarum unam accersivit, ut sibi calceos detraheret: quod quia antea non fuisset ausus permittere, etiam tunc vereri cœpit, ne hoc motu renovaretur sibi dolor suus. Displicuit Deo tam pusilla fides. Rediit ergo idem dolor, licet mitior: cujus causam agnoscens & culpam fassus, denuo pelliculæ prædictæ incubuit; & statim indormiscens, post quatuor demum horas evigilavit absque ullo morbi prioris vestigio. Eadem pellicula contra infirmitates suas usi quam plurimi, cum eam redderent, etiam dicebant, speratum se ab ea consecutos effectum.

[136] Jacobus Aviñiente Villa-regalensis juratus affirmavit, quod ab anno MDLXXXV colicos dolores pati gravissimos cœpit ex suppressione urinæ, [dolor colicus, & calculus;] quam identidem ei pariebat glareosæ materiæ calculorumque abundantia, subinde egeri solita, & aliquando etiam instrumentis ferreis elicita foras. Custodiebat ille solicite sese, omnibus medicorum præscriptis consiliisque obedientissimus; sed nullo effectu. Ergo fretus miraculis, quæ a Sancto in vivis agente patrata sciebat, & plura post mortem jam patrabantur, rogavit Religiosorum aliquem, ut de rebus beati Fratris quidpiam sibi concederet; obtinuitque par sandaliorum: in quibus præsentissimam se medicinam habere non ex vano arbitratus, a mense Majo anni MDXCII usque ad proximum Septembrem ea servavit, in extremæ scilicet necessitatis articulum; quamvis interea octono fere die quovis recurreret ei consuetum jam malum. Ipso vero Septembri mense, cum jam non amplius tolerabilis dolor videretur, sandalia prædicta parti affectæ applicuit, Sanctum invocans; & subito tam plene exauditum se miratus est, ut, cum antea non soleret se dolor nisi paulatim remittere, ventremque tumentem & stomachum subversum relinquere, tunc omnis in momento temporis abscesserit, nullo sui vestigio relicto. Admirationem auxit, quod eodem instanti ejecerit calculum, cum tanta copia arenarum majorum atque minorum, ut si egressam simul urinam ab iis separares, unius ovi testam vix mediam impleres. Paucis exinde diebus iterum colicos dolores sensit, iterumque eodem remedio utens, & integram tandem a Sancto sanitatem postulans, ab ea hora usque hodie nullum deinceps incommodum passus, considit porro tale quidpiam se numquam passurum.

CAP. LV.

[137] Jacobo Sahera, incolæ loci Usseras dicti, pleuritide laboranti, soror sua Ursula, quæ in Villaregali marito juncta vivebat, particulam ex habitu Sancti misit: sequenti autem die is qui ante periclitabatur de vita, febri & dolore liberatum se sensit alteroque post die surrexit de lecto bene validus. [pleuritis;] Eadem mulier deposuit, [hæmorrhois;] quod quinque aut quatuor annis integris hæmorrhoidum molestias graves passa, subito ut se Sancto commendavit, sanitatem sit consecuta, [hernia;] & eamdem usq; hodie servat. Eugenia Nicola, filia Salvatoris Sola Villa-regalensis, annum ac dimidium nata, post sextum a sua nativitate mensem rupta erat ex una parte, intestinis ad quantitatem ovi gallinacei protuberantibus. Pro hujus curatione consultus a patre chirurgus, in istiusmodi malis multum versatus, quia tam grandis & difficilis hernia erat, mercedem suam æstimavit ducatis viginti. Nimium hoc pretium esse curationis tam incertæ visum est patri; maluitque eam petere & sperare a Sancto: spes autem minime vana fuit, [febris fatalis] quia sequenti die fanatam parvulam mater invenit. Cum vero post paucos dies eamdem puellam febris invasisset, tam valida ut de vita ejus actum omnes judicarent; accurrit ad sepulcrum Paschalis pater: neque diu ibi genuflexus oravit, quin stimulante interius cura cito surgeret domumque rediret: ubi fere ex toto sanam reperit, quam animam agere paulo ante videret: & secuta est brevi integerrima sanitas. Monserradæ Añon, uxori Jacobi Pasqual Villa-regalensis, molestissima per annos multos erat purgatio menstrua; neque prosuerant remedia ad curationem adhibita: [menstrua purgatio.] geminum ergo novemdium vovit ad Sancti sepulcrum, debitasque purgationes deinceps absque incommodis istis accidentibus habuit.

[138] Cum octo annorum esset Claudia, filia Petri Serraltæ Villa-regalensis, & variolis simul ac pustulis pestilentibus laboraret, [Variolæ & pustulœ pestilentes,] fuit deposita a medico, asserente, eam ipso vel postero die morituram: nam & oculos malum clausos tenebat jam dies quindecim, imo videndi quoque abstulerat facultatem, prout apparebat, quando pupillis jam fractis admovebatur lumen, aliaque sumebantur experimenta. Interim puella instanter petebat adferri sibi pileolum Sancti, asserens mox & visuram & convalituram se. Quod cum factum esset, [atque inde orta cæcitas curantur:] & dictis fidem res ipsa fecisset; Numquid ajebam, inquit, recuperandū mihi visum & sanitatem, mox atque allatus mihique admotus esset pileolus iste? Ecce, video candelam accensam applicatamque ad ostium portæ. Rediit porro ex suo quodam prædio pater, & filiam jam clare omnia videntem intuitus, spem reliquæ convalescentiæ in Sancto posuit, qui eam intra dies aliquot paulatim donavit. Addit Isabella Palladeres, mater puellæ, miraculo jam dicto adjunctum fuisse beneficium grandius, quo curata & liberata est anima ejus ab odio quo Franciscanos Fratres prosequebatur, [hinc inimica Patribus reconciliatur.] non alia ex causa quam quod eleemosynis ostiatim petitis viventes, neque post crebram acerbamque repulsam ad suas ædes accedere desistentes, ipsum imprimis Fr. Paschalem ferre non magis, quam Turcas posset: nunc vero sic iis afficitur, ut priorem detestans duritiam, benignissime eos excipiat, nihil illis unquam negatura; imo etiam, si necessariis heredibus ipsam carere contingat, majorem substantiæ suæ partem legatura Fratribus; sicuti maximo cum affectu & verbis exquisitis deposuit.

[139] Francisca Montañez, uxor Francisci Pitarch Villa regalensis, deposuit quod guttur sibi adeo intumuerit interius, [Sanatur inflatum guttur;] ut deglutire omnino nihil præter modicum calidæ sorbitiunculȩ posser, idq; difficulter, quomodo & de paccatis confessa est. Decimo autem guinto infirmitatis die recordata Sancti, pileolū ejus sibi adferri petiit, allatumque imponens capiti, statim sopita est. Ipsa autem nocte crepuit apostema, mirabilem copiam purulenti humoris ejiciens; & paulatim convalescens, tertio vel quarto post die lectum dimisit bene sana. [humor ex auribus manans;] Pauli Batle Villa-regalensis filiolus quadrimus, Antonius Joannes, dolebat auribus copioso humore manantibus, unde existentem cruciatum continuus pueri ejulatus indicabat. Cui compatiens mater sua, [calculus;] paucula ex habitu Sancti filamenta imposuit ægris auribus, eodemque puncto temporis stetit humor, & desiit dolere puer. Cum autem post paucos ab inde dies eidem puero vehemens urinæ suppressio obvenisset, quam absque incisione negabat curari posse medicus, eo quod videretur grandior calculus transversim hærens obstruxisse meatum naturalem. Mater efficacem Sancti intercessionem jam experta, ad sepulcrū ejus accurrit, & genibus flexis postulavit filio sanitatem: quem deinde regressa monuit, ut etiam ipse sancto Fratri Paschali se commendaret, & frustillum ejus habitus puero imponens, expectabat quomodo noctem eam ageret. Egit autem quietissime dormiens, & mane experrectus nullo gemitu vel lamento testatus dolorem, matrem observantem movit, ut lectulum ejus inspiceret; invenitque citra ullius urinæ indicium jacentem sub puero calculum, piso grandiori æqualem. Hunc qui viderunt similia experti, atque ego imprimis, qui tunc in Villa-regali aderam, non potui dubitare, quin supra quadrimi pueri vires naturales esset tantæ quantitatis calculum ejicere: & interroganti mihi, quis eum sanavisset; incunctanter respondit; S. Fr. Paschalis. Quæ autem hæc omnia testificata est mulier de se ipsa dicit, [affectus humerus;] quod aliquando graviter humero dolens, ita ut motum brachii impeditum haberet, manum ejus magna cum fide imposuit humero, dicens, Benedicte Fr. Paschalis, sane me: & sanata fuit ex ea hora.

[140] Prius autem quam ad alia transeo, lubet explicare, quid mihi acciderit hanc historiam scribenti. Cum enim in hoc nimia contentione incumberem, [hemicranii dolor;] studio absolvendi cito operis, hemicranii dolorem incurri, eumque tantum, ut remedia aliqua frustra expertus nullam quietis partem capere, aut in cella possem remanere, propter acerbos pungentesque cruciatus; sed media nocte hac illac discurrebam, nunc sedens, nunc ambulans, aut etiam jacens, nusquam tamen solatium inveniens. Cum ergo cœpissem considerare, quod hujus mali causa alia esse non posset, quam excessus laboris in obsequio pio suscepti; accepi partem habitus quam servabam, & parti dolenti apposui dicens; Ut cognoscas, o Sancte, quod propter hunc cruciatum cessare nolim a prosecutione historiæ tuæ, etiam nunc volo ei intendere: atque hoc dicto arripui librum, & legere cœpi. Nec mora, eodem puncto temporis me corripuit somnus, cujus antea nec spes quidem minima videbatur: dormivique librum manibus tenens, sedensque in sella ad candelam ardentem. Mediam, ut mihi videtur, horam dormiveram, quando expergefactus sensi me liberum, præter istius morbi morem, nullo doloris vestigio remanente. [gravis febris.] Sed & Fr. Franciscum de Torres, quo amanuensi utor, secundo postquam hunc librum scribere cœperat die febris gravis corripuit; acceptum autem pileolum Sancti capiti suo imposuit, & vespere quodam subito sanus fuit, cum nostra & medici admiratione maxima.

CAP. LVI.

[141] Joanna Costado, uxor Gasparis Miro agricolæ Villa-regalensis, annos nata viginti, dixit, quod ab annis duobus collapsa ex maceria domus suæ lumbos fregerit, [Fracti lumbi;] eoque fuerit impedita aliquid soliti operis facere, accedentibus præsertim cruciatibus diu noctuque non se remittentibus. Considerans autem quanta per S. Paschalem operaretur Deus, particulam habitus aliquam petiit a religiosorum quopiam, acceptamque applicuit parti offensæ: & eodem instanti tam libera fuit omni dolore, atque expedita ad opus quodlibet, [hernia pueri;] ut casum læsionemque non incurrisse, sed somniasse sibi videretur. Similem particulam cum filio suo nunc bimulo Jacobo, paucis post nativitatem diebus rupto, applicuisset Hieronyma Gurrea, uxor Jacobi Perez Villa-regalensis, sanum eum habuit absque alia medicina vel curatione. [abscessus intra ubera natus;] Dixit etiam eadem, quod post istius pueri partum, abscessum sibi inter ubera subnatum lanceola aperuit chirurgus: cum autem supra vulnus positum esset ceroma, quod fuerat lateri Sancti applicitum quando obiit; confidenti quod, qui filio invocatus luccurrerat, etiam sibi adesset, consolidata fuit intra duos aut tres dies plaga, [tumor secretus;] quasi nunquam doluisset. Antonius Calceler; a molesto ad partes secretas tumore liberari cupiens, novemdium ad sepulturam faciendum suscepit; & nono die ad finem vergente, subito se sanatum est protestatus, nullam aliam medicinam experiendo.

[142] Isabella Pallares Villa-regalensis, hemicranii doloribus ultra quatuor annos cruciata tam vehementer, [hemicranii dolor;] ut quoties hoc ei malum recurrebat (recurrebat autem frequentissime) non posset vel unicam buccellam trajicere; nactaque pelliculam, qua usus fuerat Sanctus, & de qua supra etiam quædam miracula narravimus, ipsam capiti dolenti applicuit, intra mediam horam liberata fuit, & libera usq; hodie perseverat. Hieronyma, [apostema visu privans;] filia Joannis Trullench Villa-regalensis, annorum duodecim, passa fuerat ante sesquiannum apostema sub oculo, unde continue manabat humor; & subeunte ad oculum eumdem sanguine, remansit ex eodem nubecula supra pupillam, quæ omnem istius oculi usum sustulit. Mox autem atque ejus afflicta mater, Isabella Ametla nomine, defuncto pie commendavit filiam, stetit humor & disparuit nubecula; nullo adhibito remedio, præterquā oleo lampadis ante sepulcrum ardentis, quo aliquando se ungebat puella. Jacobus Ripolles, habitans in loco Cabanes dicto, [ruptura in inguine;] prȩ nimio in campis labore ruptus est in inguine uno: post sesqui annum vero in Villam-regalem venienti, suumque incommodum narranti dixit amita quȩdam ipsius: Commenda te, fili, per novem dies S. Fr. Paschali, & divinum auxilium per ejus intercessionem obtinebis. Dictum factum, comitante quandoque ipsa eum amita: & novemdio finito redintegratum se sensit, qui ruptus fuerat.

[143] Petrus Pasqual, filius Francisci, annos octodecim natus, plus quam annis quatuor doluit cruribus, maxime circa juncturas: [tumor crurum;] eaque habebat tam inflata ac tumida, ut ad laborem omnem inidoneus esset. Hoc videns mater ejus Francisca Marco, recordataque beneficii, quod a vivente adhuc Sancto acceperat in persona filiæ, ab incurabili colli capitisque infirmitate solo tactu liberatæ, persuasit filio ut novemdium ad sepulcrum susciperet peragendum: quod ut fecit, die ultimo apparuerunt crura ab omni tumore libera, [febris continua;] & sic manserunt usque modo. Testificatur autem eadem mulier de seipsa, quod post puerperium laborans continua febri, ad mortis articulum adducta fuerit intra paucos dies: quod videns consanguinea ejus Aymerica tulit ei pulvillum, quo usus fuerat infirmus Sanctus; eoque & fide in illum concepta mediantibus, periculo præsenti exempta convaluit. Michael etiam Vicente Villa-regalensis, [febris item Ietalis;] annorum quadraginta duorum, tam acutam patiebatur febrim, ut de vita sua actum crederet. Ergo receptis Sacramentis & testamento condito, mortem operiebatur in horas. Sed S. Fr. Paschalis recordatus, pileolum ejus sibi petiit exhiberi: quo facto tam copiosa mox salus adtuit, ut prius quam digrederentur Reliogiosi, qui pileolum dictum attulerant, superveniens medicus & arteriæ pulsum explorans, dixerit mirabundus: Alius melior medicus hic manum apposuit: jam enim sanus est: sicut revera fuit & fuisse probavit, sequenti die de lecto surgens.

[144] Petrus de la Torre Villa-regalensis, annorum viginti sex, continua correptus febri, [alia item continua sanatur.] nono aut decimo infirmitatis die tantopere premi se sensit, ut mortem formidans petierit sibi adferri pelliculam Sancti, quam (sicuti dictum) Villa-regalensis quidam civis Salvador Sola reverenter servabat. Hac autem supra infirmi caput posita, mirabilem mox toto corpore passus est revolutionem: qua paulatim cessante, cessabat pari passu febris, sic ut sequenti die plane sanus extiterit. Dominicus Sales Villa-regalensis, annos natus octoginta, [Pediculi Abiguntur,] gravem annos quindecim & amplius patiebatur molestiam a pediculis, ex corpore ejus tam copiose scaturientibus, ut sibi domesticisgue suis omnibus fastidio esset, quia nihil proderat indusia identidem renovare. Quodam autem die prorsus liberum se inveniens a molestissimis insectis illis, quæsivit admirabundus ex nuru sua Sperantia Torner, ecqua novitatis hujus causa esse poffet? Tum illa ingenue fassa est, quod pertæsa laboris tanto jam tempore frustra positi in emundandis ejus vestibus, precata sit S. Fr. Paschalem, ut sibi in hac necessitate succurreret, a quo se nunc exauditam videbat. Ursula Muñoz Villa-regalensis, [& dolor cruris.] vidua Petri Perez, crurum uno impedita fuit cum continuo cruciatu, qui neque somnum neque quietem eidem indulgebat. Venit ergo ad sepulcrum Sancti, solamen postulans: sentiensque alleviari malum, profecit paulatim non minus in fiducia quam sanitate, sic ut intra paucos dies crus flectere potuerit & fine impedimento ambulare, sicut etiam potest hactenus.

CAP. LVII.

[145] Catharina Torella Villa-regalensis, vidua Joannis Zafont, superius memorata, cui minime dubitanti, quin pro eximia sibique comperta Paschalis sanctitate aliquando collocandus esset in numero Sanctorum, [Duo periculosa febri liberantur] promiserat quod ei esset opitulaturus, quoties ab ea rogaretur; deposuit jurata, quod promissionem veracissimam multis ac variis casibus sit experta. Ac nominatim, quod cum mariti quondam sui frater Joannes febri continua laboraret ad mortem, ipsa illius recordata, ad fidelitatem ejus explorandam accesserit, precando ut ægrum illum adhuc servaret in vivis: qui licet tunc ageret octogesimum ætatis annum, tamen convaluit sexto morbi tam periculosi die. Item quod anno MDXCII frater suus Joannes Torrella mense Julio, simili correptus morbo, post quindecim dies convalescere quidem visus sit, sed paucos post dies recidivā gravius quam ante patiens, extremis fuerit Sacramentis munitus. Hoc in periculo compatiens ei Catharina promissum sibi auxiliū petiit tam efficaciter, ut ille die postero sanus assurrexerit. Deinde cum eidem fratri pes esset contortus, & hunc omnino loco suo motum diceret postridie ad summe dolentem advocatus chirurgus, ac [Pes amputandus curatur.] lenientia quædam eidem superimponi mandavit, quo minori cum dolore patientis posset die postero operam dare restituendo in sedem suam pedi amoto. Hæc dum fiunt, hinc chirurgi manum metuens infirmus, inde dolores ægre perferens, una cum uxore & prædicta sua sorore Catharina, Sanctum invocavit, communiq; omnium trium voto promisit novenam ante ejus sepulcrum continuandam, rogans efficeret ne postero die esset opus chirurgo. Mox autem dormire cœpit: & mane facto expergiscens, pedemq; confiderans, invenit a Sancto perfecte curatum: itaq, vestes suas alacriter sumpsit, atque ad ipsius Chirurgi domum ambulavit. Qui ut eum vidit, & suis oculis ægre credens nudatum tibiali pedem inspexit, minime dubitavit quis ei curationem adhibuisset.

[146] Neque solis hominum necessitatibus atque infirmitatibus curandis Sancti intercessio valuit, valuit etiam animalibus rationis expertibus, quod duplici facto probatum est. Francisca Blasco, uxor Pauli Repolles agricolæ Villa-regalensis, equum suum, [Equi duo subito sanati.] in quo omne familiæ alendæ subsidium habebat, subito quodam accidente sic gravari videns, ut prostratus in terram, pedes jam veluti moriturus extenderet, supplicavit Fr. Paschali, sibi ut in hoc tristi casu adesset: precibusque absolutis surrexit equus, sanus atque alacer. Amplius dixit Hieronyma Esleve, uxor Joannis Aygua agricolæ Villa-regalensis; nocte enim quadam solo extensum a se repertum fuisse equum suum, & quantum scire poterat mortuum. Qua jactura cum intime commota illa preces ad Fr. Paschalem direxisset, assurrexit mox equus, ut ait illa, & tamquam sanus cœpit comedere.

CAPUT XIV.
Miracula invocato Paschali variis locis facta.

CAP. LVIII.

[147] Fr. Michael Julian, habitans Jumillæ in conventu S. Annæ de monte, per obedientiam adjuratus dixit, quod ante novem aut decem annos passus sit dolorem stomachi adeo gravem, ut singulis hebdomadis semel iterumque affligi eo solitus, [Curantur stomachi dolores;] aliquando etiam ad extrema adduci videretur: quare ad communem vitæ nostræ rationem ineptus, neque discalceatus incedere, nec aquam bibere poterat: quod si alterutrum subinde facere conabatur, continuo apprehendebat eum malum solito acrius vehementiusque: utrumque autem sine incommodo ei licuit, mox atque intercessionem B. Paschalis devotus invocavit. Jumellensis civis Benedictus Ximenez, tanta oppressus febri, [febris,] ut nec confiteri quidem libere posset; nocte quadam intelligens mortem Paschalis eamque secuta miracula, eidem se commendavit; & subitus corpore sudor ei prorupit, ac secum foras febrim expulit. Eodem in loco Catharina Herrera, [hernia;] herniosa, cum devote recepisset particulam aliquam ex reculis Sancti, eam superposuit loco rupturæ, statimque fuisse consolidatam juravit. Petrus Gasque ibidem inquilinus, quintum sextumve annum tantos in pectore dolores sustinuerat, [pectoris cruciatus;] ut ambulare pedibus non posset, & sæpe vix respirare; quod etiam ei contingebat cum loqui vellet: inflatus præterea vehementer, erat ad omnem corporalem laborem ineptus. Hic audita S. Fr. Paschalis fama, decrevit se Villam-regalem transferre: ubi novemdiali devotione peracta ad sepulcrum, tam sanum robustumque se reperit, ut quantocumque labori par, partem majorem viæ Jumillam reducentis, quæ plus quam triginta leucarum est, pedes confecerit. Ibidem in conventu isto religiosus erat, Fr. Andreas Vela nuncupatus, pedibus tam impeditis, ut ægre a conventu ad oppidum posset ire. Huic incidit fiducia, [pedes debiles;] quod si S. Fr. Paschalis sepulcrum visitaret, sanitatem consequeretur. Petiit ergo licentiam a Guardiano seque in viam dedit, tantopere mox relevatus, ut citra difficultatem ambulaverit pedibus Villam-regalem usque.

[148] Anna Hernandez, uxor Joannis Terrega civis Almanzani, [atræ bilis abundantia;] nigra bile gravata tam dire fuit, ut cor ejus frequentissime occupans, diu noctuque innumeris fere vicibus eam prosterneret sensuumque usu omni privaret, toto corpore trementem & os torquentem ac si rabida foret. Cum ergo anno MDXCII simili modo torqueretur, ipsa parentesque sui miserunt ad conventum S. Jacobi, qui est Almanzæ, quæsitum servatam ibidem ipsius Sancti vestem: quam a duobus Religiosis allatam ut excepit supra se infirma, sensit per omnia corporis sui membra, a capite ad pedes, ardorem instar flammæ discurrentem: simulque relevatum cor suum atque omni malo liberum. Mansit autem ita sana diebus multis, donec gravi quadam molestia superveniente motus melancholicus humor idem malum reduxit nocte una: quo tamen mox liberata fuit atque mane se Beato commendans, iterum petiit vestem prædictam: & ut esset pro accepta miraculose sanitate grata, thecam ex serico faciendam curavit cui sacra vestis imponeretur.

[149] Isabella Gomez Tertiaria, civis Almanzana, anno MDXCII in Albacete duplici tertiana periculose laborans, [duplex tertiaria;] die quodam in ipso febrilis frigoris accessu recordata Paschalis, quem viventem noverat familiarius & pro Sancto coluerat, ab eodem cum lacrymis postulavit, ut ne se mori extra patriam permitteret: eoque ipso articulo sensit febrim multo leviorem solito esse: nec deinceps amplius eam est passa. Addit præterea quod ex suppresso sibi per menses quatuor muliebri fluxu, [menses mulieris repressi;] varia incommoda ei subnata sint, atque inter alia etiam febris continua. Cum hac ingrediens aliquando in cubiculum matris, sub ejus cervicali reperit particulam ex habitu Sancti, quam pluries exosculans opemque postulans imposuit pectori; seque mox exauditam experta est fluxu tam copioso, quam erat ei ad perfectam sanitatem necessarius. Ejus denique mater, vidua Gabrielis Gomez, nepotem quemdam suum Bernardum nomine, filium Michaelis Lopez, ad conventum adduxit, cui ex lapsu collum contortum fecerat apostema tam malum, ut ei aperiendo novaculā necessariam esse judicaret chirurgus. Sed collum pueri veste sancta contactum, pristinam rectitudinem flexibilitatemque recepit: apostema quoque ultro resolutum detumuit, & mirantibus omnibus integra sanitas cito rediit.

[150] [Vulnus capitis;] Augustinus Moreno, filius Ægidii civis Almanzani, ex jumento lapsus in caput, periculosum vulnus accepit: ad quod cum tumor enormis & febris continua accessissent, necesse fuit cranium per crucem aperire, sic ut cerebrum conspiceretur. In hoc discrimine positum, in quo os collumque phlegma copiosum obsederat, & guttur flammeus ardor occluserat, ne quid alimenti trajicere posset; a medicis desperatum ac fere jam mortuum miserata mater Petronilla Yvañez, ad S. Fr. Paschalem se convertit, & filii collo apposuit frustulum ex habitu ejus: quo facto cœpit puer spem aliquam vitæ facere, ac deinde ad sanitatem proficere sumpto cibo, sic ut intra dies paucos cum summa medici atque chirurgi admiratione perfecte sanus fuerit. D. Isabellæ Gonzalvez, annos natæ septem, filiæ Joannis Rectoris Almanzani, supra oculum dextrum natum est * tuber, quod crescens totum vultum collumque & pectus sic inflavit, ut ad XXIII Junii MDXCIII certo moritura crederetur a medicis. Huic cum Religiosi nostri habitum Sancti superposuissent, post unius horæ spatium, eo quod jam nox dimidia erat, rediverunt ad conventum. Ceterum tam quieta mansit puella, ut admirabundus pater quod, nullum ejus motum audiret, nedum querelam, uti solebat, ad lectulum accesserit attentius eam consideraturus: invenit autem placidissime dormientem. Postridie vero experrecta parvula, resoluto jam ferme tumore, alacrior unum oculorum suis ipsa digitis reclusit, dixitque se adstantes omnes clare intueri: & deinde profecit ejus convalescentia usque ad plenam sanitatem.

[151] XXVIII Januarii MDXCIII Joannis Vicente, Rectoris etiam Almanzani, filius Joseph, [casu pene mortuus;] mane sumptis vestibus de lecto surgens, ipso in vestigio corruit, itaque jacuit tota die usque ad tertiam postmeridianam per horas circiter novem, gelidus, rigidus, lividus, adeoque similis mortuo, ut talem revera esse judicaverint accersiti medicus atque chirurgus. Afflicti tam præmatura filii morte parentes, sumpta in S. Fr. Paschalem fiducia, petierunt ex Conventu ad se ferri habitum ejus. Quem cum Religiosi duo imposuissent jacenti, & post mediam horam rursus eum auferrent, desperantes de vita ejus atque redire festinantes, in se reversus prædictus Joseph, Ah! inquit, Mater Dei! & mox tam integros sensus sanitatemque recepit, ut die proximo fuerit de lecto surrecturus, nisi volentem parentes sui cohibuissent. Affirmabat autem ille, annorum tunc octo puer, eo quo mortuus jacere videbatur tempore, conspexisse se Religiosum aliquem ex Discalceatis S. Francisci, habitu simillimum nobis, eaque oris lineamenta habentem, quibus apparebat ipsum Fr. Paschalem describi: conspexisse autem quod ante lectum genuflexus versus aliquam imaginem Virginis Deiparæ ad lectuli caput fixam, junctisque ante vultum manibus (quæ ipsa erat orantis, dum viverat, compositio ordinaria) & oculis in dictam imaginem fixis, spatio temporis notabili oraret: eodem vero articulo quo exclamavit; Ah! Mater Dei! obtinuisse Sanctum ab ea sibi vitam & sanitatem.

CAP. LIX.

[152] Catharina Ramirez & de Bosque, Villaregalensis, XXIX Maji MDXCV deposuit & dixit, quod prȩteritis diebus una mamillarum ejus immodice intumescens tantum ei cruciatum attulit, [mamilla immodice tumens;] ut totam sese interius putrefactam existimans, neque doloris acerbitatem, cui leniendo nulla proficiebant medicamina, ferre ultra valens; ipsamet tamquam rabida forfices sumpserit, earumque cuspides alte infixerit uberi dolenti, ex quo mox per utramque plagam puris copia maxima prosilivit. Timebant ii qui ipsam curabant, ne gangrænam crescens ardor gigneret: post quorum curationem, qua plagis impositi peniculi ex lino vulnerarii emplastro superimposito firmati erant, nocte quadam videns mulier nullam sibi quietis aut somni partem inter tantos cruciatus sperandam, afferri sibi fecit pileolum S. Fr. Paschalis; eoque super vulneratam mamillam posito ipsum cœpit devote invocare. Ipsa autem nocte lapsa in somnum non nisi sequenti mane evigilavit, seque omnino sanam reperit, tam integre consolidatis plagis, ut præter exiguam utrobique cicatricem nullum earum superesset vestigium: quid autem factum sit peniculis vulnerariis, quos dixi pridie vesperi impositos fuisse plagis instar clavorum, numquam potuit divinare: nec enim toto lecto quæsitos diligentissime umquam valuit reperire.

[153] [dolores dentium diuturni,] Isabella Gomez Villa-regalensis, vidua, Ludovici Sesse, dixit, quod jam ab annis viginti solita fuerit singulis fere octonis diebus gravissimos pati dolores dentium: quibus cum aliquando vexaretur, de iisque quereretur, petiit a persona quadam chordulam, quam ei dederat Sanctus sua manu confectam: quam ubi applicuit dolenti maxillæ, Ᾱvanuit subito dolor omnis & usque hodie numquam rediit. [scabies capitis;] Domicella Ursula, filia Monserrati Añon Villa-regalensis, habebat ab annis octo totum caput usque ad frontem opertum scabie, intra quod tempus varia a variis ei exhibita adhibitaque fuere remedia effectu nullo. Hoc videns puellæ mater, motaque horrore ipsius mali, fœtore suo totam familiam a filiæ obsequiis absterrentis, suasit ut se S. Fr. Paschali commendaret, simulque voverunt sepulcrum ejus nudis pedibus adire: quo facto sanata est scabies, totaque munda domum suam reversa est: quin & calvities depilis omnino capitis intra paucos dies operta fuit crine, tam denso ac si numquam tali malo laborasset. Isabella Zafont, uxor Bernardi Amoros Villa-regalensis, periclitabatur in partu, eo quod transversus fœtus extenderat brachium, neque obstetrix illud posset intra ventrem parturientis reducere aut fœtum subrigere. [parturiens periclitans;] Cum ergo ad mortem Christiane obeundam facta peccatorum confessione se apparasset, & adhibitæ quædam Sanctorum Reliquiȩ nihil opis contulissent; petiit, ut sibi afferretur funis cinctorius S. Fr. Paschalis: quo mox atque cincta fuit, periculo libera, fœtum enixa est, sicut erat, transversum, cum magna præsentium omnium admiratione.

[154] [inflammatio axillarum;] Jacobus Amposta Villa-regalensis, inflammationem sub axillis talem patiens ab annis plus quam viginti, ut plagis atque rimis caro scissa hiaret, cum ea causa a variis cibis malo isti contrariis abstinere cogeretur, sæpe etiam operis nihil facere posset, commendavit se S. Fr. Paschali, & sic affectis axillis admovit tertio rosarium, quod ipsemet faciei illius imposuerat, quando expositum in templo corpus prostabat: moxque sanatus fuit, sicut est hodie, nihil inter cibos discernens. Puer, patri suo civi Villa-regalensi Gabrieli a S. Clemente cognominis, tertio post suam nativitatem mense, ruptus erat; [hernia gravis;] & crescens usque ad annum ætatis quintum hernia, pugni jam ȩquabat magnitudinem; quando mater miserta filii, pro eo ad sepulcrum Sancti novenam vovit, & prius quam totam explevisset sanum habuit. Simili novemdiali devotione liberari promeruit Pedrus Llop, civis Villa-regalensis, [inflammatio femoris;] ab inflatione cruris a coxendice ad pedem pertingente, cum magno cruciatu totius hominis & impedimento gradiendi non minori. Octeonis puer Joseph Girona, Joannis Villa-regalensis civis filius, annis aliquot habuerat dislocatum brachium: [brachium male curatum;] quod male curatum, non solum ad omnem motum erat inutile, sed tantos insuper causabat dolores, ut eos clamando ejulandoque prodere cogeretur, quin etiam lividum totum erat atque inflatum. Hujus mater, penes se habens unam ex chordulis a Paschale formatis, illam tam male affecto filii brachio devote imposuit, & continuo perfectissimæ redditum sanitari mirata est. [hernin;] Valuit auxilii tam præsentis experimentum, ut, quoniam idem filius suus etiam ruptus erat ab infantia sua, per eumdem Sanctum hac quoque parte curandum confideret. Ergo novenam ad sepulcrum vovit, & biduo vel triduo prius quam absolveret, petitæ gratiæ compos fuit.

[155] Joannes Torres, ex Castellion de la Plana, annos triginta quinque natus, visum ab anno quasi totum amiserat, [cæcitas] eoque ineptus erat conficiendis ex cannabe calceis, quo opificio se debebat sustentare. Intelligens autem in Villa-regali ad sepulcrum S. Paschalis fieri miracula, illuc se contulit, viæ ducem atque comitem habens uxorem suam. Qui ut venerunt paulo ultra sacellum S. Barbaræ, videre Joannes cœpit arbores quasdam siliquarum; quantoque longius progrediebatur, tanto perfectius intuebatur omnia; adeo ut veniens ad eremitorium S. Quiteriæ, quod est juxta pontem instratum fluvio Villa-regalensi prope Conventum, personam quamdam inde venientem cognoverit mulierem esse. Venit ergo ad sepulcrum Sancti, & coram eo prostratus in genua, corpus quidem ipsum intus positum necdum distinctissime videre potuit, sed mox ut egressus ab ecclesia est, ita clare discernebat omnia, ut obvium sibi e conventu Religiosum nomine appellarit suo: atque ita proficiente videndi facultate, intra tres quatuorve dies perfectissimam eam habuit, & exercendo suo opificio sufficientissimam. Isabella Leonart, uxor Marci de Las oppidum prædictum incolentis, filiam lactabat nomine Sperantiam, cui vehemens spasmus supervenit, [spasmus;] quo totum tremefiebar corpus, distorquebatur os, & oculi convertebantur. Certam ergo medicinam, sibi conmendatam, filiæ applicare volens, monita fuit ne faceret; sed potius ad S. Fr. Paschalem, multa miracula in Villa-regali patrantem, recurreret. Paruit consilio, vovitque visitare sepulcrum, & ad illud Missam dicendam curare. Nec mora, conquievit parvula, tremor cessavit, redierunt ad statum suum os oculique, omnibus qui aderant tam subitam curationem mirantibus.

CAP. LX.

[156] Plus quam annum & dimidium ruptus in inguine sinistro erat puer triennis Vincentius, filius Joannis Alviola Notarii & Magdalenæ Escuder: [ruptura inguinis;] quibus cum multum dolorem crearet ea infirmitas, audientes de miraculis S. Fr. Paschalis, ad ejus corpus visitandum venerunt in Villam-regalem; eoque contacto, magna cum fiducia revertebantur ad propria. Ibat puer clamans ac dicens omnibus, induerent sese habitu S. Paschalis, qui eum curarat, apparensque jusserat ut ita fieret. Inspexerunt ergo eum propius parentes, itaque sanum integrumque viderunt ac si numquam læsus fuisset: ipse vero puer mira cum gratia, innocentia & hilaritate omnibus spectare volentibus se nudabat, eosque ad Deum in Sancto suo laudandum invitabat. Sperantia Guerola, uxor Vincentii Montaladre, per scalam quatuordecim aut quindecim graduum descendens, [præceps e scatis lapsa, servatur illæsa.] deferebat inter brachia hastilia assatoria sex vel octo & alia quȩdam culinaria instrumenta. Hȩc, fallente in secundo graduum supremorum vestigio, recta cecidit in terram, nusquam impingens aut hærens, quia mobilis scala, & non sat firmiter applicata, ad ejus casum se converterat. Cadens autem nihil eorum, quæ portabat dimisit, sed ipso in aëre invocavit Paschalem: quo propitio, quamvis in caput ceciderit, nullam tamen læsionem tulit, sed alacris surrexit, nihilo plus sentiens, quam si non cecidisset.

[157] [Lapsu ex æquo læsus sanatur.] Joannes, Dominici Navarro filius, ex oppido Nulles, annos natus viginti, ex equo lapsus coxendicum unam aliquantulum afflixit: quod cum per duos menses neglectim tulisset, ita interim crevit dolor, ut denique difficilem ei gressum faceret, cogeretque ut plurimum in lecto residere, eo quod admodum claudicaret. Cogitans ergo de remediis malo applicandis, recordatus est S. Fr. Paschalis, devoteque proposuit poscere reliquias habitus ejus: eodemque tempore matri ejus Missam majorem audienti (erat enim festivus dies) similis obvenit cogitatio. Quam cum ambo inter se collatam a Deo esse credidissent, frustillum aliquod afflictæ parti ipsa vespera applicarunt; & Joannes mane facto expergiscens, omni dolore & claudicatione liberum sese esse sensit, & mox reipsa monstravit. Maria Gauz, uxor Ludovici Serra in oppido jam dicto, oculis infirmata per dies quindecim, etiam per domum suam nequibat sine duce ambulare, imo nec a lecto quidem suo ad proximam culinam: defluebat autem ex iisdem oculis guttatim sanguis tam copiosus, ut nocte una lodices duas humectaret. Ut vero se commendavit S. Fr. Paschali, [Visus ereptus restituitur.] stetit sanguis, & ipsa tantum videre cœpit, ut commode jam posset in quamcumque vellet domus partem procedere sola, magna cum lætitia vicinis omnibus manifestans factam sibi gratiam: & intra paucos dies plenissime convaluit.

[158] Ejusdem oppidi Nulles inquilini, etiam tres sequentes fuerunt. [Curantur cæcitas ex dolore capitis;] Primus puer septennis, filius Monserrati Gabalda & Joannæ Boxa, diebus quadraginta sic doluerat capite, ut visu denique privaretur: quem recuperavit cum sanitate, mox atque mater, aliis mediis frustra tentatis, S. Fr. Paschalem vocsavit in vota. Alter Michael Felix tam infeliciter crura læserat, ut nisi ab aliis juvaretur nec in lecto quidem movere se posset: [crura læsa;] donec post geminum tam gravis infirmitatis annum, ad Sancti sepulcrum portari se fecit, ubi continuo gradiendi facultatem recepit. Tertia denique fuit Francisca Sanchiz, uxor Michaelis Simon Notarii, cui in oculos assurgens sanguis, non solum cruciatum & animi magnam dejectionem afferebat, [oculi male affecti;] sed etiam cataractas quasdam crearat, per quas ægre posset videre homines, qui sibi ministrabant, tamquam arbores ambulantes. Adierat illa quidem Valentiam, ut apud multos, qui ibi habentur, Doctores medicos levamen aliquod inveniret: sed frustra id fuerat. Itaque & infirmitate sua & grandis pecuniæ expensa inutili supra modum afflicta, nocte quadam ad S. Fr. Paschalem se convertit, eique votum aliquod fecit: mane autem sequenti domesticos omnes distincte cognovit, in eademque videndi potestate perseverat, licet non acutissima, quia non omnibus expedit visu, ultra id quod necessarium est, valente frui.

[159] Petrus Joannes Monton, Mascarrellensis oppidi civis, gravi quadam & incurabili infirmitate septem annis continuis laboraverat, quorum tres ultimos in lecto transegerat, [infirmitas 7 annorum;] qui licet meris floribus fartus fuisset, non potuisset non esse molectus. Decrevit igitur de lecto egredi, & gressum qualemcumque moliri fulcris subaxillaribus, quod & fecit difficillime, licet non nisi corpore universo curvato. Interim de miraculis servi Dei inaudiit, sepulcrū ejus visitare disposuit, ipso instanti levius multo habuit, ivit ut potuit, quantoque magis ad Villam-regalem appropinquavit, tanto facilius ambulare se sensit. Secundo denique die quo visitavit sepulcrum tam robustus fuit, ut relictis ibidem fulcris, idem, quod laboriose fecerat, iter remendus sit agilis expeditusque. Ejusdem nepos Gregorius Monton, Morellæ habitans, eadem qua patruus, fama excitatus, eodem ire proposuit, nec dissimili quo patruus suus successu ivit redivitque; ipso, quo ecclesiam ingressus orare cœpit, momento perfecte sanatus ab inveterata tibiarum debilitate.

[160] [varia beneficia impetrantur;] Luenæ habitabant quos nunc memorabo; Joannes filius Joannis Guitnot Perayle & Ursulæ Obiart: cui herniam pugno patem patienti integritatem debitam parentes sui obtinuerunt, S. Fr. Paschalem invocando: Jacobus Alfaxari & Ursula Boneta; qui bimulum filium suum Christophorum, continua febri lætaliter ægrum, jam pro mortou habebant: Scholastica Gonzalva, vidua Gasparis Cervello, quæ paulo amplius quam anno uno apostemata in gutture tumenti patiens, quæ ipsa scrofulas esse credebat post medicorum artes frustra explicatas ad eam curandam, promisit visitare Sancti sepulcrum, atque ita plenissime curata est: denique Beatrix Dorothea, puella duodennis, filia Mag. Joannis Martinez & Ursulæ Andres, quæ cum pluribus diebus oculo dextro multum pateretur, nihil autem videret, venit ad sæpe dictum sepulcrum, & prius quam pedem templo efferret, perfecte curata integro usa est visu.

[161] In oppido, de las Useras dicto, Petrus Font-Cantero & Joanna Pastora bimulum suum filium Petrum dolebant ab ipsa pene nativitate herniosum esse, ita ut humanum pugnum ruptura excederet: sed hunc a sepulcro domum suam retulere sanatum. Montserrada Bertrana, uxor Joannis Perez, annos nata viginti sex, videbatur scrofulis tumenti in collo laborare: quæ similiter sana redivit a sepulcro pie visitato, Joannes Torrella Benibarlensis, annorum quadraginta duorum, tam fœde ruptus erat, ut ultra palmi unius longitudinem prosilientia foras intestina dependerent, nec laborare vel ambulare posset. Hic miraculorum ad invocationem S. Fr. Paschalis patratorum audita frequentia, Villam-regalem venit, petiitque pileolum illius sibi deosculandum præberi: & eodem momento quo genua flexit ante sepulcrum, sensit subduci rursum intestina, suisque restitui sedibus, non sine aliquantulo cruciatu: cum quo recedens, manumque parti affectæ applicans, redintegratum se miratus est, & cum gaudio Fratribus annuntiavit. Exinde plures anni quam quinque fluxerunt, quod ad quævis exercitia corporis ac labores quantoscumque idoneus, nullum præteriti mali indicium sensit.

[Annotatum]

* Hisp. Sastra

CAPUT XV.
Reliquæ curationes miraculosæ ope S. Paschalis impetratæ.

CAP. LXI.

[162] Puer quidam, Petri Ripolles & Isabellæ Andrez in oppido Cabanes habitantium filius, [Horrore percitus tranquillitati redditur.] patri cognominis, deposuit & dixit, quod ab annis circiter duobus sibi cum jugo boum in campo existenti acciderit, ut prope transiret serpens perquam deformis, cujus aspectu fuerit usque adeo perterritus, ut numquam exinde auderet esse solus, tantaque animo insederit tristitia, ut sæpe diu multumque lacrymaretur nulla apparente ex causa: non sine parentum formidine, ne quid gravius ipsi contingeret. Itaque cum id sibi uno anno durasset, adductum ab eis se ait ad sepulcrum S. Fr. Paschalis, ibique mox redditum pristinæ mentis tranquillitati. Die XXIV Augusti anno MDXCV Petrus Fuster, [Videndi facultas restistuitur;] civis Lucenensis testatus est, quod etiam ipse ante annos circiter duos tam curto utebatur visu, ut transiens per campum tritico consitum nequiret distinguere, consitusne esset an non, nisi ipsas spicas contingeret manibus: anni autem erant sex ex quo ei cœperat oculorum acies sic hebetari. Cum vero Villam-regalem venisset, audivissetque a multis prædicari gratias quas interventu Paschalis impetrarant, decrevit etiam se conferre ad ecclesiam, in qua jacet sepultus, ibique a Deo per ejus merita pristinam videndi facultatem reposcere: quam ipso instanti recuperare cœpit, sic ut prius quam ab ecclesia egrederetur res unas ab aliis visu distingueret; & Lucinam regrediens, quanto procedebat longius tanto intueretur clarius; donec iterum domum suam attigit, ubi perfectissimo visu fruens admirationi omnibus se cognoscentibus fuit.

[163] Isabella Alvera, Valentina, annos nata viginti quinque, [tormina leniuntur.] dixit, quod a puerperio fuerit per tres menses infirma, & continuis ventris lumborumque tormentis cruciata: quibus accesserat febris continua. Contra quæ mala tam medicorum quam obstetricum consiliis frustra usa, cum mœsta admodum lecto decumberet, visitavit eam quidam Religiosus discalceatus consobrinus suus, Fr. Petrus Morales nuncupatus; monuitque ut pie invocata benedicto Fr. Paschali, magna cum fiducia imponeret particulam ex habitu, quam ei porrigebat. Paruit illa salubriter consulenti, & statim quidem aliquid solatii sensit, deinde ipsa nocte doloribus caruit: mane autem facto plane relevatam se sentiens, vidit quod cum urina egessisset multum humoris spissi instar puris & perquam nigri; exindeque cognovit, quam gravis sua infirmitas fuerit. Quin & febris & reliqua accidentia prorsus cessaverunt intra duos vel tres dies, post quos plane sana venit actura gratias ad sepulcrum. Anno jam dicto MDXCV mense Januario, cum Valentiæ esset Sperantia Raphael & de Roviro, mulier vidua, & magno lateris dolore ac febribus laboraret; post ultima Sacramenta percepta, cœperat etiam destitui & loquela & sensu. Sic jacenti atque a medicis depositæ, allatus est habitus S. Fr. Paschalis, [Ad extremum redacta recreatur.] qui est in conventu S. Joannis de la Ribera. Mox autem atque is fuit supra se explicatus, rediit in se, oculos aperire ac loqui incipiens; deinde sub certi nuncupatione voti commendavit se Sancto: qui eadem ipsa nocte ad sui lectuli pedes genuflexus, in situ orantis apparens, & ad imaginem quemdam Deiparæ in ipso conclavi existentem bis dicens; Eja, Domina, nunc serio; disparuit. Quamvis autem infirma numquam vidisset viventem, iis tamen indiciis ipsum a se visum declaravit, ut veram ejus figuram animo inhæsisse nemo dubitaret; brevique consecuta sanitatem integram, ad visitandum sui benefactoris sepulcrum Villam-regalem venit.

[164] Eodem anno, XXII Augusti, Michael Atmella, filius Petri, adhuc quinquennis, [Mersus sub rota molæ morti eripitur.] in Villa-regali cecidit in majorem oppidi ipsius canalem, tunc admodum turgidum; & versus rotam molæ, sub ea vertentem, ferebatur aquarum violentia. Quod videns mater, eumque jam sub aquis mersum juvare non valens, primum quidem B Paschalem invocavit, deinde abiit accersere maritum, ut filium extraheret. Dormiebat tunc ille: sed uxoris clamoribus excitatus accurrit, animo plane consternato. Cumq; frustra aliquamdiu corpus requisivisset in canali, intellexit ab uxore qualiter torrens aqua per canalem molendini abstulerit parvulum. Ergo objecto tabulato aquam stitit infra molendinum, ibique cum magna admiratione sua omniumque adstantium reperit filium transversim jacentem, sanum ac salvum sine ullius læsionis vestigio. Anna Mavala, Borrioli nata, dixit, quod filia sua octennis angina tam gravi laboravit aliquando, ut ægre trajicere aquam, cibum autem per biduum capere omnino nullum posset: quam ubi S. Fr. Paschali obtulit, mox sanam habuit. Joannes Vincentius, filius Ludovici Orti & Hieronymæ Pastora, civium Castellionensium, [Infans varia infirmitate liberatur.] menses non plures quam duos natus, cœpit infirmitate, quæ vulgo consternatio dicitur, sic laborare, ut quoties vel plorare inciperet vel aliquid incommodi pati, maneret sensu motuque privatus, quandoque etiam respiratione sensibili, ut minimum ad horas sex; semel etiam tota una nocte, adeo ut jam mortuus crederetur. Insuper in inguine sinistro sic crepuit, ut ovi magnitudinem hernia gravis æquaret. Taliter anno integro patientem promisit pater portare ad sepulcrum Sancti, adhibens interim medicinas varias; sed ante curatus non est puer, quam votum suum compleret pater, & filium ex animo commendaret: exinde enim omnino sanus fuit.

[165] [Diversi morbi curantur.] Soror Villanova, S. Claræ monacha in oppido Castellionensi, vehementer dolebat capite, propter tumorem quem in eo ferebat: qui tamen simul cum dolore evanuit, mox atque se Sancto commendavit. Alia in eodem conventu, Soror Gratia dicta, molestum in ore carnis accrementum patiebatur, quod sæpius manu chirurgi recisum succrescere denuo non cessabat: sed & hoc sublatum ex toto est post preces ad S. Fr. Paschalem fusas. Catharina Conilla, vidua Joannis Lorenzo Borriolensis, morbo quodam mulieribus satis familiari tenebatur, quo sanguis sursum attractus in collo & capite tumores creat: qui omni hebdomade semel quandoque etiam bis recurrens, duobus (ut fere solet) diebus ei durabat, cum febri aliisque ordinariis accidentibus: sublatus autem totus est, postquam sepulcrum sæpedictum visitavit. Mariana Vequez, uxor Jacobi Castellani, etiam Borriolensis, eadem infirmitate plurimum fatigata, pen menses quinque quot hebdomadis recurrente, idem quod Catharina fecit & eodem successu.

[166] Arcisa Escudera, uxor Francisci Andres ex Almanzora, apoplexiæ obnoxia, sic ut quoties ea attingebatur toto uno latere maneret paralytica, haud exiguo temporis spatio nullam in eo vitam sentiens; [sanantur, paralysis;] idem etiam patiebatur cum equo veheretur, ac nominatim cum veniret anno MDXCIV ad visitandum corpus S. Paschalis, quod tunc populo monstrabatur. Ceterum quia in ipso itinere illius patrocinio se commiserat; ab eodem religiose inspecto rediens, domum suam venit ab omni malo & tunc & deinceps libera. Aloysia Guardiola, Joannis Navarri mercatoris Almanzorani uxor, [genua male affecta;] genibus tam male affecta erat, ut ea in ecclesia flectere nulla posset ex causa, sed neque ad humi sedendum ea complicare. Ergo necesse erat humili semper sedili uti, ex quo ipso non poterat se, nisi difficulter & viribus alienis nixa, erigere. Audiens hæc miracula Sancti, robur ab eo petiit tantum saltem, quo posset ad sacrosanctum Eucharistiæ Sacramentum accedere, eumque in finem sepulcrum sæpe dictum visitavit. Quo facto magna cum facilitate flectere se in genua & per seipsam erigere potuit: quod identidem animi causa fecit: sed quia vel nimis restricta petitio ejus fuit, vel ita saluti ejus conveniebat, rediit postea pars doloris, ita tamen ut genua flectere seque erigere sine auxilio cujusquam semper posset.

[167] Petri Adell Almanzorani filius Jacobus urinæ fluxum patiebatur, [urinæ fluxus nimius;] magna cum molestia ac verecundia sua, quod in ætate annorum octodecim non posset ipsam continere nocte, ac lectum quotidie humectaret: sed visitato sancto corpore deinceps molesta illa passione caruit. [intestina erumpentia;] Ibidem Almanzoræ Gabriel Clara & Beatrix Daroza habebant filiolum triennem, dextera in parte miserabiliter herniosum Petrum nomine, ita ut ad ovi similitudinem intestina erumperent: quem coram corpore Sancti exhibitum, invenerunt ad ejus contactum fuisse redintegratum: siquidem domum relato lintea dementibus nullum prioris mali signum apparuit. Cum Gregorius Suñer, [gradi nequiens;] textor Morellensis, gradiendi privatus facultate, idem sepulcrum visitare proposuit; ipso instanti melius se habere sensit, atque ut melius valuit cœpit inire viam: in qua quantum ipse promovebat se, tantum proficiebat ad sanitatem, donec pervenit ad ecclesiam, ubi cum oravisset expedito gressu domum suam revertit. Hieronyma Jordana Villa-regalensis narrat miraculum, [dentium dolor;] quod sibi in vita ipsius Sancti atque iterum post ejus mortem contigit: videlicet, quod cum aliquando dolor dentium plane intolerabilis sibi ad dies quindecim duravisset, atque ad suæ domus ostium die quadam venisset Sanctus; ipsa ingredi jussum rogavit pro Dei amore, ut genis suis signum Crucis imprimeret. Quod eo pro sua humilitate recusante, ipsa manum arripuit, & qua maxime dolor urgebat applicuit, eoque facto totum fugavit etiam pro tempore post recurrenti. Cum vero eodem mortuo rursus ab eodem impeti se sentiret, recordata Rosarii quod corpori Sancto admoverat, eode maxillis admoto cruciatum omnem abegit, usque in præsens eum non amplius passa.

[168] [hæmorrhois;] Molestis hæmorrhoïdibus laborabat Ursula Sahera Almanzorana, a quibus sanata est mox atque S. Fr. Paschalis precibus se commendavit. Bartholomæum, sex hebdomadum infantem, parentes sui Franciscus Masut & Francisca Fabregada Mancofani cives, [hernia gravis;] utrimque ruptum invenerunt, crevitque hernia progressu temporis prodigiosum in modum. Hunc duos & medium annos ætatis habentem iidem parentes commendaverunt Sancto, & intra paucos dies convaluisse mirati sunt eo magis, quo graviora accidentia comitabantur herniam, quibus aliquando fiebat ut ad horas viginti quatuor mortuo similis jaceret: quorum deinceps nihil sustinuit. Helena Miraveta, uxor Jacobi Palau Benicarlensis, testatur, quod in die Epiphaniæ anni MDXCV maritum & liberorum aliquot infirmos habuerit; [pecunia egenti miraculose datur.] eoque die nihil penes se pecuniæ reperiens, maxima fuerit necessitate pressa. Tunc ei in mentem venit, ut S. Fr. Paschalis merita imploraret: quod dum facit, accedens ad eam quædam sua vicina, nomine Navipla manum extendens, dixit: Accipe, Domina, nummos hosce, mihi cum potueris restituendos; dabat autem octo vel novem Regales. Accepit gratanter oblatum mutuum mulier afflicta, & post paucos dies prædictam suam vicinam alloquens; Ignosce, inquit, Domina necdum enim restituere possum, quos mihi commodasti nummos. Ecquos, reponit illa, nummos tu dicis? nihil ego tibi dedisse me scio. Agnovit mox mulier divinum in sua illa extrema necessitate favorem: &; Erravi, inquit, existimans te fuisse. Sed usque in hanc horam rescire non putuit mutuatricem; ideoque ab onere ejus restituendi se credidit absolutam, Fr. Paschalis beneficio. Ludovici Pons Almanzorani filius quidam, scitur ejusdem interventu ab hernia esse curatus, sicut & alii plurimi.

CAP. LXII.

[169] Cæcilia Zorbina, uxor Josephi Ayberich civis Benicarlensis, paralysi correpta anno MDXCIV mense Majo, [Miserabiliter ægra & deposita sanatur.] media sui corporis parte a capite ad pedem præclusa remanserat, omni usu brachii crurisque impedito; quarum partium caro adeo erat emortua, ut forficibus incisa nec sensum ullum nec humorem daret, ac ne caro quidem ibi jam superesse, sed sola pellis ossibus obducta videretur. Hinc evenit, ut cubante cum ipsa quadam puella scabiosa, pars quidem sana ardore tam vicino contacta intumuerit, altera vero nihil mali attraxerit. Manus etiam contracta in pugnum, digitique tam arcte sibi juncti erant atque in modum aquilinarum ungularum curvati, ut nulla vi dirimi aut extendi valerent; collapsum vero brachium non nisi ab altero sano attolli, ipsaque nec induere sibi neque exuere vestes posset, vel unam aciculam figere. Simili modo attracta retrorsum tibia difficillimum ei faciebat incessum: ad hæc autem omnia accessit oppilatio ventris, frequentes ac graves dolores pariens. In tali statu existentis aures pulsavit fama miraculorum, quæ in Villa-regali patrabantur, pluresque ibi curati suadebant, ut ipsa se quoque S. Fr. Paschali commendaret. Quibus mota devotionem erga eum concepit tantam, ut duobus mensibus prius quam sanaretur, identidem somniaret se ab eo curari. Quod cum illa referret aliis, explicabat formam vultus ac staturæ habitusque & gestus, a se per soporem visam tam perfecte, quasi cum ea diu multumque fuisset conversata. Nocte porro illa, quæ redditam sanitatem octiduo præcessit, dormienti Fr. Paschalis apparuit, expresse mandans, ut Villam-regalem se conferret, ibi sananda. Hinc tanta ei fiducia succrevit, ut pluribus Benicarli morantibus asseveraret, sanandam se si in Villam-regalem iret. Erant nihilominus multi, qui dicentes incurabilem ejus morbum esse; eamque objurgabat etiam frater suus, quasi eo itinere nihil facturam præter damnosas ipsi ejusque marito expensas: nam si salvam illam Sanctus vellet, id æque Benicarli atque in Villa-regali posse effectum dare. Verum maluit illa sibimet dormienti, quam ipsis vigilantibus credere.

[170] Ergo Benicarlo descedens die Lunæ XVI Octobris MDXCV, in Villam-regalem die Martis sub meridiem appulit, labore non levi per iter leucarum decem. Sumptum autem apud Hieronymum Jordan Notarium hospitio, prius quam aliquid sumeret quietis aut cibi potusve, una cū Isabella de Soriano & de Asnar perrexit ad conventum, vocatumque in ecclesiam Fr. Jacobum Morales, eum quem Sancti Confessarium fuisse diximus, rogavit suppliciter, ut aliquid Reliquiarum ejus sibi adferret, quo brachium tam male affectum contingeret. Paruit ille, catenamque & pileolum atque chordam Sancti attulit: cumque catenam manui imposuisset, visum est infirmæ, ipsam exterius aciculis punctim terebrari, intus vero igne ardentissimo aduri: eodemque momento ipsam aperuit. Tum ad cubitū translata catena est, eisdemq; signis prægressis sanatum sustulit mulier seque ipsam signavit, magna voce exclamans, jam sanam se esse: sed cum ambulare vellet comperit necdum sibi crus esse curatum. Rediit igitur ad orationem cum lacrymis, & mox eosdem dolores, quos dixi, per totum latus usque ad extremos pedum digitos sensit descendere, atque ita integram habuit sanitatem: & stupentibus omnibus, manibus ac pedibus utrisque æqualiter expeditis utens, sine baculo alacris & erecta discurrere per ecclesiam, vesperi vestes sibi demere, mane induere, atque omnia facere potuit, quæ robustissima ætatis atque conditionis suæ. Quin & caro infirmi lateris, paulo ante nulla, subito tam plena apparuit, ut in nullo differret a carne alterius lateris, nisi candore atque mollitie, utpote tota nova ac recens. Sed & oppilatio ventris dissoluta est, neque deinde rediit unquam. Porro adeo subito curatam se videns bona mulier, noluit in Villa-regali subsistere, sed incredibili plena gaudio, sequenti mane die Mercurii XVIII Octobris discessit, ac Jovis XIX die mensis, Benicarlum advenit; incolis omnibus ad eam excipiendam visendamque occurrentibus & accurrentibus, nec sine lacrymis Deo gratias agentibus: ubi usque hodie sana perseverat, integras leucas pedibus cum onere ambulans, linum batuens, agrum sarculo repurgans, aliaque laboriosa opera rusticana obiens: quemadmodum ego ipse vidi hoc anno MDC Benicarlo transiens, totumque casum ex ea sigillatim audire volens.

CAP. LXIII

[171] Hieronyma Pastora, uxor Ludovici Ortiz Castellionensis, magno cum labore & cruciatu enixa fuerat fœtum, [Mortuus partus animatur.] ut videbatur mortuum, utpote cui nulla obstetricis diligentia in calefaciendis pannis lineis, fovendoque & calefaciendo corpori diu multumque applicandis, proficiebat: quapropter denique domo abiit, tempus operamque nolens ultra perdere in eo, quem omnis sensus motusque expertum & gelidum relinquebat. Inter hæc mœsta puerpera, memor alterius filii sibi a S. Fr. Paschali curati, uti supra est relatum *, convertit se ad eumdem, pietate materna promittens, quod antequam S. Barbarȩ festum transisset, ipsa ad sepulcrum ejus in Villam-regalem iret, si huic mortuo partui saltem tantillum vitæ daret, ut posset baptizari. Neque mora: aperuit oculos qui mortuus fuerat, & baptizatus integris quinque diebus vixit, magno cum solatio matris majorique bono suo. Vincentia Maxiana, [Pro mortua relicta reviviscit.] sex menses nata, Almanzoræ ad mortem trahebatur a gravissima febri, cum aliis accidentibus letiferis juncta: jamque tres circiter horas jacuerat motus & anhelitus expers, imo certo mortua, quantum diligentiæ adhibitæ a circumstantibus, cereum accensum ori admoventibus digitosque torquentibus, poterant comprobare. Ergo sepulcrali linteo involvendam judicantibus omnibus, mater, velut illud quæsitura, recepit se in hortum; ubi a nemine audiendam se credens, cum ejulatu ac gemitu prostrata in terram, cœpit auxilium S. Fr. Paschalis magno clamore invocare. Deinde sine linteo ad conclave reversa, eo quod confideret fore, ut vivam filiam inveniret, nequaquam se doluit expectatione prostratam, sed sanam valentemque etiam hodie possidet.

[172] In oppido Useras octodecim annorum adolescens Jacobus Vives, filius Joannis Vives de la Escaletta, mente captus ac rabidus, ita ut catenis esset constringendus, magno domesticis omnibus dolori, sed imprimis cuidam materteræ suæ fuit, [Mente captus & rabidus sanus fit.] Sperantiæ Mascaros nuncupatæ, quæ eum tenerrime semper dilexerat. Supplicavit ergo B. Fr. Paschali, ut neporem suum sano judicio redderet: & quod suppliciter petiit, continuo impetravit. Eodem in oppido filius Jacobii Ruvii adhuc lactens, [Spina dorsi rupta & papilla mordicus ablata restituuntur.] per spinam dorsi ruptus, præ dolore aliisque accidentibus mamillarum maternarum alteri papillam corroserat per circuitum, alteri eamdem prorsus abstulerat. Qua in necessitate cum Sanctum invocasset mater, & ipsa & filius suus ab omni incommodo liberati sunt: quemadmodum testatus est pater, gratitudinis ergo ad sepulcrū veniens, cum litteris, manu Gasparis Mascaros Clerici scriptis, fidemque totius rei facientibus. Alia hujusmodi plurima referre possem, nisi legentium caverem fastidio: sunt enim infinita, quæ non solum in Villa-regali, sed in aliis passim oppidis fiunt, iis præsertim, in quibus provincia nostra Conventum habet, singulos aliqua fere reliquiarum ejus parte instructas, ut sunt habitus, tunicella, pileolus, chorda, minores panni, imo lodices ac stragula, quæ sano infirmove in usu fuerunt, quæque ad infirmos delata plurimas operantur curationes. Ita hic Ayorȩ ante duos tresve dies didici, quod Damiana Perez, uxor Petri Perez Bayle, colica laborans infirmitate, qua singulis quindenis imo & octonis diebus corripiebatur, cum sibi domesticisque admodum molesta esset (quocumque enim vel minimo iræ motu tam atrociter afficiebatur, ut videretur jam jam moritura) devote petiit pileolum Sancti, ad ejusque contactum plenissimam recepit sanitatem, quæ ei etiam nunc post plures menses durat.

[Annotatum]

* num. 164

CAPUT XVI.
Promovetur cultus. Corporis integritas. Vitæ compendium.

CAP. LXIV.

[173] Multitudine miraculorum, quæ ad Sancti invocationem quotidie patrabantur, excitati Prætor & Jurati oppidi Villæ-regalis, anno MDXCII mense Novembri, [Informatio juridica de vita Paschalis.] miserunt ad suum Episcopum Dertusanum Procuratorem & Syndicum, dictum Joannem Jordan, cum uno ex Juratis, nomine totius populi supplicaturum, ut Dominatio sua juberet informationem juridicam sumi de vita, morte, virtutibus & miraculis S. Fr. Paschalis: quod ille fecit hoc tenore. Nos Gaspar Puntes, Dei & Apostolicæ Sedis gratia Episcopus Dertusensis &c dilectis nobis in Christo, Hieronymo Gasco, Presbytero, [Epistola Episcopi.] Vicario perpetuo ecclesiæ parochialis oppidi de Villa-real, Officiali foraneo villæ & stationis Almanzoræ; & Priori monasterii S. Thomæ Ordinis Prædicatorum S. Dominici, villæ Castellionis-planiciei, nostræ Dertusensis diœcesis, salutem in Domino, & in commissis debitam adhibere diligentiam. Noveritis, quod coram nobis hodierno die comparuit Magnificus Joannes Jorda Notarius, * vicinus dictæ Villæ Villæ-regalis nostræ diœcesis Dertusensis, & alter ex Juratis dictæ villæ anno præsenti; & nobis dicto nomine Jurati obtulit & præsentavit quamdam scriptam papyri supplicationem, schedulam sive scripturam, in & super qua quidem scriptura informationem recipi supplicavit. Nos vero, volentes in & super prædictis rite & legitime procedere, prout tenemur, quia rerum probatio de jure est differenda: ideo, dicto Jorda instante & requirente, tenore præsentium vobis dicimus, committimus, & mandamus; quatenus, nostra ex parte & pro nobis, omnes & quoscumque testes, quos pars dictorum Juratorum de Villa-real dare & producere voluerit, in & super probandis contentis in dicta papyri schedula, quam vobis ad partem clausam & sigillatam mittimus, ac de vita & moribus dicti Fr. Paschalis Baylon, & de per eum gestis, illos ambo simul & diligenter recipiatis & examinetis, medio juramento, & Notario publico & idoneo vobis bene viso interveniente, interrogando eosdem testes super prædictis, ac de scientia & causis scientiæ, & aliis circumstantiis in similibus interrogari solitis. Quorum quidem testium dicta & depositiones, scripto traditas & nemini ostensas, nobis per fidum latorem confestim mittere procuretis; significantes nobis, vestris cum litteris responsivis, quæ, qualis, & quanta per nos ipsis testibus fides sit adhibenda. Testes vero, qui vobis nominati fuerint, si se gratia, odio, amore, vel timore, vel favore subtraxerint, cogatis per censuram ecclesiasticam veritati testimonium perhibere: quoniam nos vobis, in & super præmissis, plenarie committimus vices nostras. Datum Dertusæ die primo mensis Decembris, anno a nativitate Domini millesimo quingentesimo nonagesimo secundo.

Episcopus Dertusensis, Scriba Marti Not.

[174] His, ita ut præscriptum erat, curatis, Commissarii sic responderunt. Illustriss. ac Reverendiss. D. D. N. Gaspari Punter, Dei & Apostolicæ Sedis gratia Episcopo Dertonensi, [Responsum ad eamdem.] Hieronymus Gasco, Presbyter, Vicarius perpetuus ecclesiæ parochialis villæ de Villa-real, & Officialis foraneus villæ & stationis Almanzoræ; & Fr. Bartholomæus Comes Monachus, Prior monasterii seu conventus S. Thomæ, in villa Castelionis planitiei Borrianæ constructi, cum debito honore & reverentia, ut decet, salutem & honorem. Insequentes, complentes, & ac in effectum deducentes contenta in quibusdam de testium receptione litteris, per magnificum & discretum Joannem Jorda Notarium, nomine in eisdem litteris contento, impetratis, sigilloque curiæ vestræ Dominationis in earum dorso cera rubea impresso sigillatis, nobisque per jam dictum Joannem Jorda Notarium, d. villæ Villæ-regalis vicinum, die XIV mensis Januarii MDXCIII præsentatis, & per nos cum eis, quibus par est, humili [obsequio] & subjecta reverentia receptis, quæ datæ fuerunt Dertusæ die I mensis Decembris, anno a Nativitate Domini MDXCII, mediante Joanne Hieronymo Jorda Not. præd. villæ vicino, per nos ad prædictam testium exceptionem specialiter assumpto, omnes & quoslibet testes, quos d. Joannes Jorda dicto nomine dare & producere voluit, diligenter recepimus; eosque de scientia, & causis scientiæ, & aliis circumstantiis in similibus interrogari solitis interrogavimus. Quorum quidem testium depositiones, in scriptis redactas neminique ostensas, clausas, & sigillo meo d. Hieronymi Gasco in cera rubea in earum dorso impresso sigillatas, per præsentium latorem mittimus: significantes vestræ Dominationi, quod ipsi testes sunt vitæ, famæ, & conversationis optimæ & honestæ, & tales, ut procul dubio eorum dictis & depositionibus plena, uti pie scire atque intelligere possumus, adhiberi valeat fides. Et exinde, tamquam obedientiæ filii, nos mandata vestræ Dominationis insequi & complere quam libentissime parati &c. Datum in d. villa Villæ-regalis, die octavo mensis Augusti, anno & Nativitate Domini MDXCIV.

Fr. Bartholomæus Comes Prior,
Hieronymus Gasco Presbyter.

De mandato prædictororum magnificorum Commissariorum, Joannes Hieronymus Jorda Not. & Scriba.

[175] Ego quoque missus fui, ut de re tota relationem facerem Majestati Philippi secundi, cujus singularem erga Deum Sanctosq; religionem expertus etiam sum. [Philippus 2 Rex Hisp. favet cultui promovendo.] Nam cum negavisset audientiam tractare volentibus gravia regnorum suorum negotia, propter infirmitatem qua tenebatur; mihi eam concessit in Vigilia S. Joannis Baptistæ anno MDXCIII, ut coram se & carissimis liberis suis, Philippum tertium Dominum nostrum & Infantem Dominam Isabellam, referrem de vita & miraculis S. Fr. Paschalis; quemadmodum feci, ipsis cum maximo silentio, attentione & alacritate audientibus. Mandavit autem mihi, ut Informationem de eisdem conficerem, Regium favorem suum addicens promovendæ venerationi ejus, cujus pileolum & catenam voluit custodiri, donec ex mandato suo a me peterentur. Instructor etiam Principis nostri Don Garcias de Loyasa, Archiepiscopus Toletanus, quem Deus habeat in cælo, & Excellentissimus Marchio Deniæ, qui me tunc in conspectum suæ Majestatis adduxit, & in conclavibus suis hospitari voluit, singulari cum devotione a me petierunt Reliquias ex habitu, quas dedi & ipsis & aliis quibusdam Magnatibus istius aulæ, qui tunc aderant in insigni conventu S. Laurentii del Escurial: qui easdem cum maxima exceperunt reverentia, videntes quanti sua Majestas nostrum Sanctum faceret.

CAP. LXV.

[176] Cum hic moriebatur, obibam ego juxta officii mei obligationem, tamquam Provincialis, conventus mihi subditos, [Provincialis ad mortuum festinans in morbum incidit,] eramque in extremo totius provinciæ Jumellensi cœnobio. Ibi quam triste acciderit mihi nuntium istud, novit Deus & oculi mei. Festinavi autem continuo proficisci in Villam-regalem, itineribus quam vires meæ patiebantur majoribus: unde & propter tempestatis istius calores, & quia sic Deo placitum fuit, Villenæ in morbum incidi adeo gravem, ut de vita mea desperarent medici: sed allato ad me habitu Sancti, qui Almanzæ servabatur, miraculose convalui: non tamen ita cito viam emetiri potui, [ab eoque sanatur.] tam morbo quam aliis occupationibus præpeditus, quin octo omnino menses post sancti viri obitum effluxerint, priusquam Villam-regalem appellerem. Ibi multi me præstolabantur, ut aperirem sepulcrum & capsam, quibus continebatur viri sancti corpus, ut ipsum viderent; alii in circumjectis oppidis positi pactique cum Villa-regalensibus amicis, ut se tempori monerent, omnem adventus mei famam auribus arrectis captabant. Ego vero considerans minime expedire tunc inspectionem publicam, curavi vulgandum sermonem priusquam eo venirem, quod nullo modo aperienda erat capsa, nec ego eam inspecturus.

[177] His ita provisis, nocte quadam appuli ad conventum Villa-regalensem: [Idem aperto loculo corpus integrum deprehendit.] cumque uni Religiosorum sub obedientia mandassem, ut quam secretissime perfringeret parietem, quo claudebatur concavitas altaris, & sarcophagum sine strepitu reseraret; prȩtextu capiendȩ quietis mihi a via fesso necessariȩ, jussi ut Religiosi omnes, quos sermocinando detinueram in cella mea donec confectam rem scirem, in suas se cellas singuli reciperent. Assumpto deinde Guardiano & socio meo aliisque duobus Religiosis, postquam alios omnes indormivisse cognovi, ad inspiciendum sepulcrum accessi, & corpus totum viva calce coopertum reperi. Hanc ego cum propriis manibus dimovissem, discooperui vultum Sancti, divinitus integrum in carne sua, & totum reliquum corpus integrum, ut ne quidem extremitas narium, quæ prima defluere mortuis solet, in eo desideraretur. Vidi integros oculos, barbam, labia, collum, pectus, ventrem, manus, carne ubique integra: & dexteram manu mea elevans, osculum eidem fixi, notavique mollem eam esse atque tractabilem, & crystallino quodam humore stillare. Inspeximus tibias, cruraque tam plena, ut nec pilus quidem decidisse notaretur. Nihil autem fœtoris naribus, nihil visui horroris offerebat: sed eliciebat omnibus devotissimas lacrymas positum coram oculis nostris tam insigne miraculum.

[178] Post hæc mandavi, ut clauderetur capsa & paries apertus reficeretur: [Post biennium adhuc incorruptū reperitur.] calcem vero nolui amoveri, dicens: Qui in hac calce tot mensibus te conservavit, poterit sic conservare annis aliquot, ut testatius fiat celebriusque miraculum, quando transferendus es in locum honoratiorem. Venit deinde Commissarius, qui visitabat Provinciam; quando Religiosi Villa-regalenses, cupientes corpus sanctum videre, ipsum aperuerunt cum ejus licentia anno MDXCIV die XXII Julii, duobus & amplius annis postquam in viva calce sepultum fuerat: invenerunt autem ipsum sic constitutum. Vestis tota pannique minores in cinerem abierant, unico excepto panniculo, qui supra verenda corporis restabat integer, præbebatque testimonium virginalis illius pudicitiæ, qua nec mortuus quidem voluit hac parte nudus conspici. Integrum quoque suis omnibus membris spectabatur corpus, carnibus tamen & nervis exsuccis sine ulla corruptione, quod erectum in pedes per se consistit. Verum tamen est quod desit ei acumen narium, & nonnullis in locis extrema cutis; deest etiam sinistra auris & digitus unus, quos revulsos fuisse apparet: quod si in pedibus mutilum est aliquid, id etiam factum fuerit indiscreta devotione aliquorum, libero suo arbitrio abuti divinitus permissorum, ut sæpe alias, iis etiam in rebus, quibus natura præter morem parcere fuerat jussa a suo Conditore.

[179] Manet porro nunc corpus istud venerabile intra capsam, [Capsæ triplici sera munitæ includitur.] triplici sera clausam, ad cautelam majorem: clavium autem unam habet Civitas, honoris & securitatis ergo sibi concreditam a Religione, sub actu authentico, quod per hoc non prætendat jus aliquod in tam pretiosas reliquias, quas agnoscit esse proprium ipsius Franciscanæ Religionis thesaurum. Eadem Civitas, ad ipsum honorificentius collocandum, fabricari jussit capellam pro novo sepulcro, quod illustrissimus Dominus & singularis noster Patronus Don Carolus de Borja, Dux Gandiæ, promiserat se confecturum ex marmore Genuensi, [Dux Gandiæ voto Sancto facto prolem impetrat.] si filium sibi daret: dederat autem Sanctus, ut postulatus erat, Marchionem de Lombaya, formosissimum infantulum, cui pater suus in baptismo voluit dari nomen Francisci Didaci Paschalis, quo donum esse illius agnosceret. Ut autem Illustrissima Ducissa etiam se obligatam specialiter agnosceret, & Marchionem ex se natum filium esse orationum atque votorum; placuit Deo, ut ipsum non prius ederet in lucem, quam renovata esset memoria S. Fr. Paschalis, invocando eum in ipso periculosioris articuli discrimine, quando secundum attestationem obstetricis, conversus in utero fœtus brachium prætendens, significavit, quam præsenti ipse ac mater sua egerent auxilio. Non est hoc quidem indicatum Ducissæ, ne animus ei ad laborem minueretur: ipsa tamen sentiens differri partum seque plurimum fatigari, verso ad Ducem adstantem vultu ait; Domine, si placeret Deo in hac hora me liberare, numquid iremus visitatum corpus S. Fr. Paschalis? Respondit Dux, id se facturum libentissime. Tunc illa sublatis in cælum oculis cœpit instanter auxilium Sancti exposcere; cumque ventri ejus impositæ essent Reliquiæ ejus, quæ in Gandiensi conventu servantur; prodiit in lucem sanus infans, quasi eatenus mandatum Sancti præstolatus; parentesque suos & familiam universam complevit lætitia.

[180] Est ergo nunc corpus S. Fr. Paschalis inter altaria Conceptionis & Rosarii: qui locus & capella undique convestitur imaginibus cereis, tabellis votivis, linteis mortuariis, aliisque insignibus miraculorum, per Sancti istius invocationem patratorum; quorum præcipua longo ordine dedimus in hac historia, prout ea simul cum notitia vitæ atque virtutum excerpsimus ex Informationibus seu processibus, Episcopali (ut supra vidimus) auctoritate formatis. [Compendium Vitæ.] Quæ omnia, ut chronologico concludantur compendio, dico, quod natus est S. Fr. Paschalis in oppido Turris-formosæ anno MDXL. Suscepit habitum apud Dominam nostram Lauretanam de Monteforti in regno Valentino, die Purificationis virgineæ anno MDLXIV. Custodem Provinciæ S. Joannis Baptistæ agente Fr. Alfonso de Lerena. Anno deinde sequenti ejus Professionem excepit Fr. Joannes de Cordovilla, istius Conventus Guardianus. Obiit anno MDXCII, ætatis suæ LII, regnante in Hispaniis Philippo II, Sedem Apostolicam obtinente Clemente VIII, Generale Ordinis Franciscani Ministerium sustinente Fr. Francisco de Tolosa Episcopo Tudensi; Custodiam vero hujus provinciæ administrante eo qui præ ceteris erat indignissimus. Sepultus est denique in conventu Villæ-regalis, octo leucis ab urbe Valentia, in regia via quæ Barcinonem ducit. Atque hic finis esto præsentis Chronicæ, quam conclusi in conventu S. Antonii de Ayora, oppido Illustriss. Ducis del Infantado, anno MDXCVIII mense Decembri, ipso die quo Ecclesia in Matutinis Laudibus ad Benedictus præscribit cantandam Antiphonam; Ecce completa; quam & ego ad Dei gloriam huic meo operi possem subscribere.

[Annotatum]

* .i. civis

SUPPLEMENTUM
Vitæ, virtutum, & miraculorum.
Ex Italico P. Fr. Christophori d'Arta.

Pasqualis Baylon, Ordinis Minorum Discalceatorum, Villæ-Regiæ in Regno Valentino (B.)

EX ITAL. D'ARTA.

CAPUT I.
De vita Paschalis ante susceptum Religionis consilium.

L. I. C. I.

[1] Anno MDXL, primo Pentecostalis Paschatis die, XVII mensis Maji, in loco Turris-formosa dicto, natus agricolis, sed honestis piisque parentibus Paschalis, futuræ sanctitatis ab ipsis incunabulis dare cœpit indicia; [Pueritia Paschalis.] primo ratiocinii humani initio doctrinæ Christianæ elementa labiis adhuc balbutientibus pronuntiare tam libenter assuescens, & signum Crucis digitis tenellis formare, ut ea res delectationi magnæ parentibus esset. Cum autem etiam die quadam ad divina Officia eum super brachia portasset mater sua in ecclesiam, notatus est tam quieto ore, oculisque in mysteria sacra tam intentis hæsisse, ac si eorum dignitatem pleno percepisset intellectu. Exinde sic ille affici erga ecclesiam cœpit, ut si vel tantillo tempore eadem mater illum relinqueret solum, quo pedibus rectis nondum per ætatem accedere poterat, etiam manibus adreperet, non sine magna parentum solicitudine, qui eum toto requirentes oppido, non nisi in ecclesia reperiebant. Quod cum sæpius accideret, & justus alicujus infortunii a parvulo incurrendi metus subesset, conati quidē illi sunt objurgationibus minisq; absterrere ab ejusmodi ausu, vincere tamen non potuerunt propensionem, non tam naturæ, quam gratiæ illuc allicientis.

CAP. II.

[2] Procedente ætate procedebat etiam pietatis affectus; nec alia fere puero ludicra erant quam Rosarium & Sanctorum imagines: quo multum conferebat materna institutio, variis exercitatiunculis piis eum informans: patris autem reverentissimus semper, numquam visus est in aliquo ejus mandatum transgredi. Quin etiam fratribus suis quatuor, ex quibus nonnulli erant ætate majores, tali erat exemplo, ut eo præsente nihil indecorum facere auderent, idque cum necdum ageret annum ætatis septimum. * Quem ubi attigit, pascendo gregi potius quam agriculturæ applicandum censuit pater, eo quod is minus pollere viribus videretur. [Gregi pascendo præficitur.] Hoc agens, singulariter afficiebatur cuidam eremitorio, cui a sanctissima Virgine della Serra nomen erat, & ejusdem imagini. In hujus ambitu frequens Paschalis, vultum illuc convertebat identidem, sæpe etiam eo versus flectebat genua, & quas memoria tenebat recitabat precatiunculas: quod si abducere longius gregem ei opus erat, præsentiam dilectæ sibi ædiculæ supplebat icuncula matris Dei, supra chartam duriorem expressa; eamdemque pedo suo pastorali insculpserat, una cum Crucis forma; & ipsum solo defigens, intendebat suavibus cum Domina sua Patronaque colloquiis, & cuidam ejus Officiolo percurrendo.

CAP. III.

[3] Cum sese inter sodales occasio dabat loquendi de Deo, de virtutis excellentia, de peccati gravitate, [Socii ipso præsente a periculo tuti sunt.] tantum aderat verbis ejus jam grandiusculi pondus, ut ex iisdem ejus sodalibus aliqui in suis depositionibus dicant, sæpius visos esse homines grandævos lacrymantes, attenteque excipientes monita ejus de observantia mandatorum Dei. Hinc fiebat ut viciniæ totius pastores, magni ac parvi, cum de eo forte loquebantur, appellarent Beatum (ipsa testium verba sunt) & pro tali haberent; ejusque ambirent societatem, persuasi quod eo præsente nihil sibi posset evenire mali: quod sane notabili ad memoriam eventu patuit aliquando. Pascebat cum uno ex illis gregem in territorio Alconchelensi, & inter duas grandes quercus ambo consederant; cum subitus turbo utramque radicitus e terra extulit prostravitque, sic tamen ut una illarum in unum, altera in alterum latus caderet, illæsis qui medii erant adolescentibus, Deoque gratias referentibus: quæ res deinde ab aliis cognita, multum eos in concepta de Paschali opinione confirmavit. Quod si adversi incidebat aliquid, prorumpentes forte ad juramenta aut blasphemias socios corripiebat modeste, dicebatque, sicut eorum quidam deposuit; Tace, frater, quid faciemus? Adjuvet nos Virgo; Domina nostra opituletur nobis.

CAP. IV.

[4] In illo autem pastorali opere mirum quantum esset solicitus, ne cui damno causam daret. Ergo cum aliquando instaret mater, [Curat ne cui grex suus damnum det.] ut cujusdam amitæ suæ pauculas capras pasceret; ille magno cum animi candore; Parce, inquit, mater, neque hoc mihi impera; quia sunt tam petulcæ, ut quantacumque adhibita diligentia grande tamen damnum ubique faciant; & ego nolo habere occasionem cuiquam faciendi male. Ejus autem eo in genere vigilantiam hoc declarat, quod atramentariolo pennaque instructus semper, in collectis eam ad rem studiose chartarum particulis, notabat locum & dominum loci, cui forte damnum aliquod grex suus attulerat: &, si erat pretio æstimabile, continuo id indicabat læsis, eorumque arbitrio compensabat, neque patiebatur a conductoribus suis quidquam exigi aut solvi, quia id totum suæ imputans negligentiæ a se solvi debere ajebat: quod si illi causa gregis sibi commissi aliquando mulctabantur, id ante omnia detractum volebat debito sibi stipendio.

[5] Idem annorum necdum quatuordecim, jussus aliquando a magistro pastorum ingredi vineam quamdam ad uvas carpendas, cumque id facere recusans, [Renuit auferre, & ablatas comedere uvas.] minis etiam adigeretur, constanter respondit; Nec si membratim me discerpere valueris, morem in hoc tibi geram. Tunc ille multum indignans eodem ingressus uvas attulit, &, ut manducaret secum, Paschalem invitavit: atque hoc etiam recusantem non ferens, a se repulit. Sed permansit in proposito sanctus puer, magistroque modeste significavit, furto ablata numquam esse utilia. Multo etiam junior erat, neque adhuc decimum ætatis annum compleverat, quando pastorculus quidam, videns eum in manibus habere funiculos quosdam e juncis marinis contextos & multis nodis interstinctos, quæsivit ex eo quem usum haberent. Cui Paschalis: Hi quidem, inquit, Coronæ recitandæ serviunt, isti vero ad peccatorum meorum memoriam retinendam. Tum socius; Ecqua, infert, in re tu potes peccare? Paschalis autem magno cum fervore: Ecqua in re quæris? Conculcando hanc terram, videndo, cogitando. Tantam scilicet tenellæ menti mali bonique discretionem jam tum infuderat Deus. Otii autem fugientissimus simul & propagandi cultus Mariani zelantissimus, si quid vacui habebat temporis libenter impendebat texendis ex junco istiusmodi rosariis, quæ inter pastores distribuebat, usum simul & docens & suadens.

CAPUT II.
Vocatio Paschalis ad Religionem ejusque acta ante ingressum.

CAP. V.

[6] Familiaritas ei contracta erat cum quodam Joanne Apparitio, quem sibi unanimem fidelemque per tres annos expertus, [Socio uni mentem de religione indicat.] solum fere habebat socium: huic suum ille vitæ religiosæ ineundæ consilium indicavit, huic post quindecim dies dixit, quid sibi juxta eremitorium Alconchelense pascenti fuerit a Fratre & Moniali sibi apparentibus circa id revelatum: huic etiam paucis post diebus se obtulit cum habitu & pallio cinerei coloris, quali utuntur Religiosi Franciscani, dicens, iterum sibi eosdem apparuisse, quodque ad eorum mandatum implendum vellet ex ea regione discedere (sicut reipsa fecit, transferens sese in locum dictum Peñas de S. Pedro in regno Murciæ, ubi sororem habebat) huic denique revertens post annum occurrit, pro pallio indutus palliolo religioso & pileolo cinereo. Id autem testanti Apparitio attestantes plures alii expresse notant, palliolum breve fuisse, & funem quo cingebatur crassum, eique, quo Discalceati nostri utuntur, simillimum.

CAP. VI.

[7] Cum eodem Apparitio pascebat aliquando gregem Paschalis in via quæ Capræ-fontem ducit, circa locum Covatilla dictum, [Sitientibus aquam suppeditat, ubi nulla erat,] ubi fons erat unde solebant bibere, sed adeo turbidam tunc habebat aquam, ut vel aspectu suo nauseam crearet. Cum ergo alibi eam quærere vellet Apparitius; Non discedamus hinc, inquit Sanctus, quia ego aquam hic tibi præbebo: atque a via regia nonnihil deflectens, depositis in terra pedo ac pera, fossam parvulam manibus suis excavavit, quæ mox repleta fuit aqua clarissima, ad eamque sedentes ambo eductum e sitarciis panem manducarunt. Admiranti autem Apparitio dixit Paschalis: Amice, quando sitiens non habueris aquam, terram percute scipione, & invenies. Dixit autem Apparitius prædictus, quod paulo post eodem reversus, non amplius aquam istam repererit: sed ad servandam loci memoriam, Crucem posuerit, quæ adhuc supererat, quando ille prima vice in Villa-regali his de rebus testimonium dixit.

CAP. VII.

[8] Ceterum non tunc primum cum prædicto Apparitio communicavit suum de vita religiosa consilium, aut cogitare id cœpit; [Septennis præsagia futuræ vitæ dat.] sed diu antea hujusmodi vitæ aliquando tenendæ præsagia dederat. Habebat septennis parem sibi ætate cognatum Franciscum Delgado, quem parentes sui ex devotione induerant habitu Franciscano: quæ res eum tam gratiosum faciebat videri Paschali, ut ab ejus consortio avelli vix posset. Cum ergo infirmum Franciscum aliquando visitaret, invenit ejus vestem in scamno expositam: quam sibi induens, seque in ea gaudenter demirans, induci non potuit, ut in digressu eam deponeret; cum lacrymis sese opponens eis, qui ipsam abstrahere sibi vellent, neque minis cedens. Quo viso avunculus pueri matrem accersiri jussit: ad cujus mandatum ille quidem paruit, sed perrexit inconsolabiliter plangere. Postquam autem ætate jam grandiori recusasset sibi cum filia oblatam a Martino Garcia hereditatem; is, qui antea sæpe fuerat paterna in domo de temporali re aliqua colloquentibus germanis dicere solitus; Ego nihil volo, nihil volo, quia debeo esse Frater; eumdem in finem patrimonii se contingenris partem fratri suo Joanni Baylon atque sororibus duabus concessit. Matrina autem ejus, quæ eum summe diligebat, totiesque auditum dicere quod deberet fieri Religiosus, appellare solebat Fraterculum suum; postquam intellexit revera habitu sancto indutum: Gaudeo, inquiebat, quod Paschalis meus verbi sui fidem impleverit.

CAP. VIII.

[9] Annum agebat ætatis vigesimum quando hac de causa in Valentinum regnum se contulit: quo in itinere transire voluit per Rupes S. Petri dictas, [Sorori valedicit.] ubi sororem habebat, ut supra dictum, nomine Joannam Baylon, ut ei valediceret. Excepit eum cum gaudio soror, cœnamque paravit: sed inducere nulla rarione eum potuit, ut aliud quam panem & aquam gustaret. Quod quamvis ei displiceret, existimans tamen id ab eo fieri, quia lassus a via egebat requie; mandavit sodali suæ Joannæ Garciæ, ut fratri lectum sterneret. Refert autem hæc in suo examine, quod cum ambæ eum in cubiculum deduxissent, jussæ recedere, & luminis extinguendi curam sibi relinquere, paulo post redierint ad ostium, cui ille interius pessulum obduxerat; notantesque lumen adhuc ardere introspexerint per rimas, viderintque eum nudare se, sumptisque funiculis tanto cum rigore flagellare, ut coactæ fuerint inde abire, non valentes planctum dissimulare. Postera die jentaculum eidem præpararat soror; sed ille iterum præter panem & aquam gustare nihil voluit, ac ne in pera quidem accipere quidpiam edendum in via; solum petiit, ut cucurbitula quam ferebat impleretur aqua, dicens, quod si fames urgeret, frustum panis esset medicaturus; atque ita discessit. Illæ vero ingressæ cubiculum, invenerunt lectum, uti eum hesterno vespere composuerant; indeque intellexerunt, quod noctem humi cubans egisset.

CAP. IX.

[10] Postquam eo quo iter intenderat appulit, dominumque invenit cujus gregem pasceret; cum observatus esset identidem id facere circa conventum Virginis Lauretanæ, idque renuntiatum domino ejus esset, metuenti ne grex suus sterili in solo & tam sequenti accessu depasto minus commode haberet, [Virgini Mariæ gregem committit;] quæsivit ex eo cur non ad alia pascua lætiora transiret. Cui Paschalis; Ego & grex meus nusquam bene sumus nisi in conspectu Virginis, cujus protectio eum valde impinguabit. Hoc audito, fidem ejus & devotionem admiratus ille, dictorumque veritatem experientia comperiens, agere eum deinceps pro libitu sivit. Dicunt autem pastores, inter quos quadriennio toto versatus est, quod cum ipsi luporum metu vigilarent, Paschalis gregem suum noctu plerumque dimitteret in campo, [eamdemque pie colit.] seseque ad ostium conventus transferret orationis ergo, securus protectione Deiparæ. Dici autem vix posse ajebant, quantum eam veneraretur, flectendo genua conventum versus cum signum dabatur ad Ave Maria, Rosarium ejus attentissime recitando, quod semper in manu aut ex collo portabat, aliosque ut idem facerent inducendo: cum autem dormiebat suum illum scipionem, in quo Deiparæ iconem sculpserat, stringebat amplexu, & vigilans cavebat ne eum vel in pecudes jaceret, vel aliqua leviori actione inhonoraret. Sed & suavissime de ea loquebatur, nihil frequentius in ore habens, quam, Salvet me Dei mater, Virgo me sospitet. Similiter & S. Josepho afficiebatur tenerrime, ideoque libenter adibat colliculum quemdam, medium inter oppida Elches & Montisfortis, quod ex eo Conventus ambo, quos solos Valentino in regno tunc habebat provincia nostra, eminus conspiceret, suum scilicet Virginis Lauretanȩ, & alterum Sponso virgineo sacrum.

CAP. X.

[11] Si quando rogabatur a sociis pastoribus, ut cum iis manducaret; accipiebat pauxillum panis, [Magnam minimorum curam habet,] idque aquæ intingens surgebat, dicebatque ita levius se habere. Libenter tamen videbat ipsos manducantes ac bibentes etiam vinum, licet ab eo ipse constanter abstineret; ac ne in domibus quidem patronorum suorum, quando illuc pro gregis sui necessitatibus adibat, oblatum instanter volebat suscipere. Discalceatus semper cingebatur crasso ex juncis marinis fune: sibi autem ea de causa compatientibus respondebat, Hunc in modum fit aliquid ad obtinendam peccatorum remissionem, & cælum si possibile est consequendum. * Ut autem accurate servaret præscriptam sibi distributionem temporis, solare horologiolum penes se ferebat. Justitiæ vero erat observator tam rigidus, ut vel intrare in vineam alicujus ad carpendum uvarum racemum grande quid crederet, quodque nemini licitum esset, nisi extrema siti aut fame urgente. Quod cum nimis scrupulose ab eo sumi dicerent alii; nihilo ipse minoris æstimavit quamvis parvulas reculas in illa materia; adeo ut, si grex suus vel quatuor obulorum damnum faceret alicui, [amantissimus justitiæ.] continuo id curaret compensare. Dicentibus autem sibi, quod ita volens agere, tandem plus solveret quam esset gregis totius pretium, respondebat: Multa parva hominem ad inferos trahunt, & ego nolo tanto gravari pondere.

[12] Contigit ergo, ut sine ipsius culpa aliquando pecus in sata quædam ingressum, haud leve ut ipsi videbatur damnum faceret, quod eum vehementer conturbabat, quia nomen domini, cui satisfacere oporteret, ignorabat. Hac in mœstitia defixo occurrit per viam homo, quem hilariter interrogans, numquid sciret quis agri illius foret dominus, cum nomen audivisset, auditumque more suo vellet scripto mandare, non reperit atramentariolum suum; hominique, turbationis quam præseferebat causam requirenti, respondit: Quia excidit mihi atramentarium, neque possum scribere nomen ejus, cui grex meus damnum dedit, timeo autem ne ipsum memoria mea excidat. [Sanguine agni scribit, atramentario perdito.] Nimia videbatur Gaspari Guerræ (id ei homini nomen erat) ista solicitudo: sed respondit Paschalis; Præstat, amice, hic quam in inferno solvere. Ut ergo suæ faceret conscientiæ satis, coram eodem Gaspare, agni unius auriculam inscidit, acceptamque festucam intingens sanguini, ut melius potuit, nomen scripsit; quod idem deinde vir admirabundus publicavit. Similiter quia verebatur, ut quantacumque adhibita diligentia ad plenum satis fecisset iis juxta quorum agros solebat pascere, fodientibus aut metentibus eorumdem famulis aliquando se jungebat; & hoc faciens etiam integro die, nolebat vel panis buccellam aut aquæ haustum ab iis accipere, sed de proprio vescebatur.

[13] Hinc fiebat, ut in eo tribunali, quod constitutum istis locis habetur ad æstimanda damna ab animalibus facta, [Seges depasta, lætior invenitur.] tanta haberetur fides Paschali etiam injurato, ut simplici ejus depositioni fides haberetur absque informatione ulteriori: quo etiam juvit hic qui sequitur casus. Incurrerat nocte quadam grex suus in sementem vicinam, & damnum notabile ei intulerat; quod statim ac mane vidit Paschalis, ad judices retulit, rogavitq; venirent æstimaturi noxam. Venerunt illi, & coram domino judicarunt absumptum esse grani tantum, quantum mensura impleret, quæ in regno Valentino barchiglia nuncupatur: verumtamen suspendendam definitionem ultimam, donec sementis, quæ adhuc in herba erat, ad frugem maturitatemque pervenisset. Reversi ergo messis tempore ȩstimatores nusquam fruges lȩtiores copiosioresque repererunt quam eo loco, quem a grege suo depastum fatebatur Pachalis; & Deum in servo suo mirabilem collaudarunt. Notarunt alii, quod in hac parte tam solicitus, numquam tamen pecora sua jactis pedo lapidibus arceret ab agris alienis aut in viam reduceret, sed ut summum comminari solitus, maxima cum moderatione modestiaq; id faceret, illis velut hominibus parcens. Alii observarunt, quod licet plenus misericordia erga pauperes nemini stipem petenti negaret, non tamen cum eis dividebat panem, sibi ad sui sustentationem datum a patronis: sed potius denariorum aliquid, e salario suo reservatum, curabat penes se habere, ad eorum necessitatem sublevandam.

CAP. XI.

[14] Qui tam solicitus erat, ne quid alieni juris fraudaret, facile intelligitur quam exactus fuerit in eorum mandatorum observatione, [Quomodo colat festa:] quæ divinum concernunt cultum. Ergo ne memoriæ defectu alicui Vigiliæ cum jejunio observandæ deesset, curabat habere Kalendarii exemplar, ex eoque etiam indicabat sociis, quæ festa essent de præcepto colenda. Curabat etiam pridie eorum sic disponere domi omnia, ut nec ligna quidem comportanda haberet, quatenus diem totum impendere sacris exercitiis posset. Quod attendentes pastorum magistri, præscindebant etiam ipsi occasiones eas, per quas potuisset impediri; quin & diebus feriatis non raro facultatem præbebant audiendæ Missæ. Gratanter id sane accipiebat Paschalis, sed graviter ferebat, quod, ne deesset officio suo, adeo celeriter deberet reverti. Quando autem nec illud licebat & erat in loco vicino conventui, observabat sedulo pulsum campanæ, ut quo non poterat corpore, accederet affectu. Et gratificari illi volens pientissimus Dominus, [S. Hostiam spectandam ei exhibent Angeli.] cujus deliciæ sunt esse cum filiis hominum, sæpe ei inter nubes spectabile exhibebat sacrosanctæ Eucharistiæ mysterium, Angelicis manibus in hierotheca sustentatum. Unde ille gaudio immenso perfusus continere se non poterat, quin advocaret socios, ut fierent ejusdem participes spectaculi: qui licet intendendo oculos, quo ille digitum, nihil viderent; non dubitabant tamen, quin vera diceret, idque plures postea testati sunt.

CAPUT III.
Insignes Paschalis jam religiosi virtutes.

CAP. XII, CAP. XIII, CAP. XIV.

[15] Interim contemplabatur virtutes & vitæ asperitatem in isto Virginis Lauretanæ conventu florentem, [Ingreditur Religionem,] eique arctius per vinculum religionis cupiens uniri voti compos factus est anno MDLXIV a Custode Provinciæ Fr. Alfonso de Lierena, Guardianum conventus agente Fr. Joanne de Cordoniglia: exactoque novitiatus anno religiosa vota professus est in festo Purificatæ Virginis II Februarii. * Exinde varios habitavit conventus, atque in loco Montagnanæ. Ibi cum esset, exibat frequenter lignatum, & fasce onustus redibat domum: quoties autem cum socio eleemosynæ causa abibat longius, cedebat in via lignorum fascem, [Humilitatis] & hunc veluti hospitii mercedem ferebat in domum ejus Fratris apud quem erat noctem acturus, vel eumdem relinquebat eleemosynæ nomine apud aliquem pauperem. * Eodem humilitatis spiritu conabatur occulere virtutes suas, & favores sibi factos divinitus. Accidit tamen aliquando, ut raperetur in ecstasim quodam in loco, ubi videri a Fratrum uno poterat: de quo vehementer postea erubescens, Fratrem illum adiit, monuitque ne magnopere æstimaret quod viderat: egisse enim secum Deum quod sæpe indulgens pater erga immorigerum filium, blandius eum tractans ut paulatim a vitio ad virtutem traducat.

CAP. XV.

[16] Humilitatem ejus comitabatur insignis patientia, quæ nullo casu videbatur posse commoveri. Visitabat aliquando in Villa-regali quemdam infirmum, [& Patientiæ studiosus;] nomine Damianum Porquet, gravius quam sciebat periclitantem: quod intelligens Paschalis cœpit eum, ut cito moriturum, monere suaviter, sed aperte. Displicuit ea libertas circumstantibus, minime existimantibus adeo vicinum esse discrimen: quare eum cœperunt injuriosius objurgare, dicentes, idiotam esse & indiscretum, quod rei medicæ imperitus præsumeret ægrum conturbare nuntio tam importuno; aliaque addentes convitia domo illum expellebant, imprimis uxor decumbentis. Ad hanc ergo sereno vultu sese convertens: Ignosce mihi, Soror, ignosce, inquit: non enim dixi, ut te conturbarem, sed ut infirmum præpararem ad mortem Christiane obeundam: numquid autem etiam tibi videtur, prius saluti animæ providendum esse quam corporis. Laudetur D. N. Jesus Christus: mane cum Deo. Et hæc dicens abiit adeo lætus, ac si magno bono ibi donatus fuisset. Vix autem egressus erat domo, quando Damianus in se conversus, & notæ sibi sanctitatis virum minime vana monuisse persuasus, curavit rebus suis prospicere & extrema suscipere Sacramenta: brevique post obiit, tam improviso successu cives omnes implens admiratione non vulgari. Alias cum congruum judicasset seculares quosdam de aliquo excessu monere, & hi injuriam sibi fieri rati convitia reponerent, dicentes; verum esse hypocritam, quem satis appareret inter captas educatum: non potuit animo continere gaudium, ne foras erumperet in vultum; & genua flectens atque culpam deprecans, impudentiam illorum sua illa mansuetudine vehementer confudit.

CAP. XVI.

[17] Par erat in illo obedientiæ virtus, cujus hoc specimen sit. Cum in Valentino conventu morabatur, simul Dispensatoris & Ostiarii fungebatur munere, utroque propter incolarum multitudinem perquam laborioso. [item Obedientiæ;] Hoc intelligens; qui tunc erat Provincialis Fr. Petrus de Sena, pro eo quo ipsum diligebat amore, aliquando ei dixit; Videtur mihi, Fr. Paschalis, quod hic nimium fatigeris: visne ad alium conventum te transferam? Respondit autem ille : Quod ad mutationes attinet, non convenit ut meum exquiratur judicium, quia ego me totum posui inter manus obedientiæ: faciat Caritas vestra quod volet: mutet vel relinquat: quantumcumque enim occupatio sit multa, & inquietudinis plena Ostiarii cura, dum ego per obedientiam laborabo, juvabit me Deus. Alias sciens Provincialis, quod Guardianus conventus, quem Paschalis incolebat, valde parum esset factus ad mores & ingenium viri Dei, dixit ei: Fr. Paschalis, numquid expediret missionem ab hoc conventu petere, quando in eo tibi bene non est? Intellexit facile Sanctus, quo vergeret talis interrogatio; atque respondit: Non, Frater: numquam enim ejusmodi petitionem probavi; econtra semper expertus sum, quando nos committimus Superioribus nostris, post Guardianum unum non adeo commodum, sequi alium aptiorem: quod non contingit, quando nostro arbitrio eligimus aliquid, quia tunc a malo ad pejorem devenitur.

[18] Quanti porro faceret obedientiam, etiam post mortem voluit significatum, [etiam post mortem.] idque gemina vice expertus est Guardianus quidam. Prima, quando in conventu Villa-regalensi die ipsius Sancti festo ad concionem dicente D. Frederico Villa-rasa Canonico Metropolitanæ Valentinæ, atque ad eum locum, ubi facienda erat mentio earum percussionum, quas intra capsam miraculose audiri explicabimus infra, sic dicente. Quod licet multi asserant, mihi dubium est: Fr. Michael de Villa-rasa ipsius Canonici nepos & Guardianus, dixit intra se; O Beate Paschalis, quamvis ego nihil audeam tibi imperare, tamen, ut hujus loci Superior declaro tibi votum meum esse, ut dubium istud concionanti auferas. Ecce autem ipso illo momento tam valido ictu insonuit capsa, ut quotquot in ecclesia aderant ipsum audiverint; populoque mirante, errorem suum agnoverit orator, nec sine lacrymis sermonem finierit. Alias, cum idem Guardianus ad ipsius B. Paschalis altare Missam diceret, ingressus est ecclesiam Dux de Alcala, tanto cum comitatu strepituque, ut impossibile Guardiano videretur cœpta mysteria prosequi. Recordatus ergo prodigiosæ, quam nuper fuerat expertus, obedientiæ, per modum imperantis rogavit Sanctum, ut tumultum compesceret: confestimque auditus e capsa pulsus omnes attonuit atque silere fecit; itaque sacrificans quiete ac devote Sacrum perfecit.

CAP. XVIII, CAP. XX.

[19] De amore paupertatis, quo enituit Sanctus, dici potest, quod creverit cum eo in ventre matris suæ: [Paupertatis amor.] ex quo enim hæc illum concepit, adeo erga pauperes cœpit affici, eisque tam profuse largiri quidquid poterat, ut ad prodigalitatem res tendere passim diceretur in populo; unde etiam aliqui ipsam accusarunt apud maritum, quasi ei liberisque injuriam facientem. Sed respondit vir bonus: Id quod uxor mea largitur pauperibus, nec mihi nec liberis decedere potest. Ex hoc amore fiebat, ut vestis novæ nihil admitteret nisi ægerrime: quare cum aliquando Guardianus Villa-regalensis, indecorum judicans eum indui usque adeo attrita resartaque tunica, novam sumere eum jussisset; tanto suffusus rubore ibat per monasterium, ut eidem remedium quæsierit, a parte anteriori assuendo quædam frusta attriti panni, ut suos ipse oculos falleret. Sed deinde cum aliquis Fratrum quæreretur aliquid panni lanei sibi deesse, lateralia segmenta tunicæ suæ rescidit, tradiditque egenti, ipse eadem tam arcta idcirco utens ut saccum indutus videretur. Alias palliolum decentius minusque informe imponere eidem volens Guardianus, coactus est abstinere cœpto, propter submissionem animi, quo deprecabatur, ne suo illo pauperrimo habitu privaretur. Subligaculum autem lineum, quod minorem pannum appellamus, habens præ frequenti sartura instar ligni duratum, quoties laverat, madidum ut erat resumebat potius, quam ut siccandum soli exponeret, & sic forte ab aliquo conspiceretur. Videns aliquando religiosum quempiam, cui Joanni Valera nomen erat, resarcire ejusmodi panniculum particula lanea; lætitia plenus exclamavit, quod eum pro vero filio S. Francisci nosset. Si quid contra dilectam sibi paupertatem committi putabat, monebat libere: itaque cum aliquando data esset Provinciali palla ex serico, isque eam destinasset faciendo altaris pallio, partemque deesse intellexisset, syndicoque mandasset, ut congruum quæreret supplementum; respondit Paschalis; videret; quomodo id cum paupertate consisteret: monitumque gratum habuit, Provincialis & cœpto abstinuit. * Quodam in conventu cellula erat sub campanili adeo arcta, atque insuper ostio & fenestra ac pene etiam tecto carens, ut nemo in ea posset habitare: ipse vero non destitit eam postulare a Guardiano, donec pro magno suo solatio obtinuit.

CAP. XXI, CAP. XXII.

[20] [Austeritas ejus in se.] Jam de pœnitentiarum ejus rigore quid dicam? Ciliciorum quibus utebatur mollissimum, contextum erat ex setis, huic vero ad humerum pectusq; applicaverat ferream equi soleam. Hoc autem cum de imposito ligno, quod ei pro cervicali erat, subduxisset Fr. Petrus Herrera, sibiq; experiundi causa induisset, nec brevi quidem spatio temporis tolerare valuit: & tamen ipse sic aut multo asperius indutus, & triplici etiam catenæ ferreæ gyro cinctus, opera quantumvis laboriosa exequebatur hilariter. * Austeritas porro tanta servabat in eo florem virginitatis illibatum, eademque merebatur ipsi victoriam contra tentationes Angelicæ isti virtuti adversas: neque ipsi tantum, sed etiam aliis, qui tali ex causa ejus precibus se commendabant. Hoc se expertum juratus deposuit Didacus Araziel civis Monfortensis, fassus de se, quod per decem annos gravissime impugnatus, numquam frustra invocaverit ejus auxilium, de cujus insigni castitate grandem conceperat opinionem ex eo tempore, quo cum vivente cœperat versari familiariter. * Interim profundissima ejus humilitas, ingeniosum eum faciebat ad inveniendos prætextus, quibus virtutes suas occuleret. Hinc cum aliquando Fratrum aliquis eum interrogaret, qua ratione posset dormire non extendens corpus, nec umquam cessans ei aliquid molestiæ irrogare: Nescin, inquit subridens Paschalis, opilionem me fuisse, ideoque consuetum dormire duriter, nullum inde pati incommodum?

CAP. XXIV, CAP. XXV.

[21] Quam autem erga se rigidus tam erat benignus erga alios Paschalis: [Benignitas in alios,] quin etiam liberalis præsertim erga pauperes. * Cum ergo aliquando fuisset annus solito sterilior, dixit ei Frater eleemosynarius; Obsecro, Fr. Paschalis, moderatior esto in largiendo pane, quia ægre nunc obtinetur. Respondit ille; Fidamus Deo, credamusque nobis panem non defuturum: pro quovis enim frusto panis quod dabimus, aperiemus portas duas per quas ad nos eleemosyna intrabit. * Simili occasione Guardianus Villa-regalensis, metuens ne cives, qui suis ipsi dentibus subtrahebant unde sustentarentur religiosi, nimia Ostiarii sui liberalitate in dandis eleemosynis offenderentur, vetuit, ne cui pauperi panem daret extra consuetam horam distribuendæ inter egenos ollæ. [maxime in pauperos.] Obedivit initio Sanctus, sed cum cordis ejus teneritudo pati non diu posset, eos qui aliis horis veniebant discedere sine solatio, Guardianum accessit; fuitque tam efficax ejus oratio, ut ille convictus rationibus, quas suggerebat inflammata ejus caritas, diceret: Vade Frater, & quidquid domi est elargire quacumque placuerit hora.

[22] Accidit aliquando, cum portarii simul & refectoriani officio Sanctus fungerentur Valentiæ, ut vesperi tantum panis quæstuarii ferrent, quantum toti communitati videbatur posse biduo integro sufficere. Nihilominus sequenti die monuit eleemosynarium Paschalis, ut de pane in prandium acquirendo cogitaret. Hic turbatus animo, cum quæsiisset, quomodo jam nunc posset panis defecisse; ad refectorium properat, [Panes multiplicantur.] & omnes ejus angulos scrutatus frustra, ad ostiariam cellam abit, ibique canistrum reperit cum pauculis panibus: quos secum ferens in canistro, & sequi ostiarium jubens, ad Guardianum detulit, dixitque indignabundus: Quomodo tandem poterit salvari Paschalis, si talia facit prætextu caritatis? Erat Guardianus Fr. Andreas a S. Antonio, vir prudens & sanctus: qui commotum plus æquo Fratrem placare volens; Quid faciam, inquit, si Fr. Paschalis Sanctus est? Pupugit hæc sua laus, quamvis alio fine tonoque ac veluti per ironiam prolata, fugientissimum gloriæ humanæ Paschalem: itaque nihil moratus, canistrum secum silenter abstulit rubore suffusus atque discessit. Placuit autem Deo, cujus causa dispendium istud obvenerat, panem istum modicum, quem pauperibus suis Paschalis servaverat, multiplicari, sic ut inde fuerint affatim satiati Religiosi quadraginta, & nihilominus superesset ad usum pauperum, cum admiratione cunctorum.

[23] In paranda pauperum portione diligentissimus erat simul & nitidus, [Cibos pauperum sapidissimos facit.] dicens, non esse illis danda ea quæ alias foras deberent abjici, maxime cum id etiam eorum sanitati posset officere: quod si mensarum reliquiæ nimis paucæ videbantur, addebat aquam & oleum cum aliquantulo pane, omnia sic apparans, ut pauperibus abunde fieret satis. Observaverat eum aliquando non nemo ita condientem cibos istos, dicebatque; Quem saporem poterit jus istud habere, ex hujusmodi ingredientibus paratum? Cui Paschalis; Optimum, inquit, per Dei gratiam. Ille ergo, cum nonnihil secessit Sanctus, gustare voluit: gustatumque condimentum sic probavit, ut tota vita sua nihil sapidius gustasse jurarit. Idem alias accidit, cum juvare eum jussus Fr. Joannes Rodriguez dixit; Quid faciemus? nihil enim in refectorio relictum est pro pauperibus. Cui Paschalis; Ne ea te cura tangat, inquit, impleto aqua cacabum & igni admoveto. Paruit Joannes, interim dum Paschalis paucula panis frusta cum sale quærit: quibus aquæ injectis; Quid inquit tantillum proderit in tam copiosa aqua? At Paschalis spiritu fervens; Fecimus, respondet, quod potuimus; nunc reliquum est, ut quod potest ex parte sua agat Deus. Res mira! Gustatam deinde offam sic laudavit Frater prænominatus, ut dixerit, melius conditam numquam se comedisse.

CAPUT IV.
Prudentiæ, scientiæ & prophetiæ dona, Paschali concessa.

CAP. XXVI.

[24] His omnibus virtutibus conjuncta erat prudentia singularis, propter quam non raro contigit in iis ubi habitabat conventibus, Præsidentem eum constitui pro Guardiano absente, [Prudentia Paschalis.] licet non deessent Religiosi Sacerdotes ad hoc munus idonei. Similiter cum aliquando deesset Magister Novitiorum (quod officium magnam discretionem requirit) præesse iis jussus est Paschalis, uti testatus est, qui sub ipso Novitius Almanzæ fuit anno MDLXXVI, meminitque plurium utilium monitorum ab eo tunc acceptorum. In conventu etiam Jumillensi concordi voto scribens ad Ministrum Provincialem communitas tota, Superiorē petiit Paschalē, & per menses aliquam multos habuit, cum magno omniū solatio & satisfactione. Noverat enim mirabilem in modum servare lenitatem erga alios communisque vitȩ rationem cum omnibus, etsi erga se proprie tam esset durus austerusque. Itaque cum aliquando intellexisset Magistrum Novitiorum in conventu S. Annæ indiscreto quodam zelo abripi, & gravius solito onus tam in pœnitentiis quam in orationibus aliisque exercitiis imponere subjectis; secreto eum advocavit, instruxitque de moderatione tenenda tam feliciter, ut Magister ille magna cum gratitudine palam professus sæpe sit, quantum ex ea instructione profecerit.

CAP. XXIX.

[25] Cum habitaret in conventu Villa-regalensi, egressus aliquando ad mendicandum panem, venissetque ad ostium cujusdam sui devoti, Joannis Fernandez; ipsemet pater-familias occurrit, duos panes manu præferens. Quod admiratus Paschalis; [Farinam benedictione auget.] Quomodo, inquit, nunc duos panes accipio? Dicam, reponit Joannes, quia minus frumenti video me habere, nec satis pecuniæ, ut quod mihi meisque necessarium erit emam, ideo eleemosynam duplicare statui, ut modicam, quæ superest, farinam multiplicare dignetur Deus. Hac ejus fide delectatus Paschalis quæsivit, ubi eam haberet conditam. Veni, inquit ille, & vide. Ivit Paschalis, suamque benedictionem impertitus; Ne verearis, inquit, defuturam tibi farinam: & hoc dicto abiit. Testimonium autem de his postea ferens Joannes, affirmavit, quod licet farina illa non esset sufficiens pro media temporis quod restabat parte, duraverit tamen usque ad messem, ultra quam solebat, cum sua magna justaque admiratione.

CAP. XXXII

[26] Inter hæc etiam prophetiæ spiritu pollere Sanctum, tum aliis, tum sequentibus casibus patuit. Mulier quædam Isabella de Exea dicta, [Occulta novit.] ex quadam displicentia proposuerat animo nullam amplius eleemosynam conventui facere; in eoque sibi videbatur tam fixa, ut numquam se movendam crederet, quamvis totus mundus hoc ei mandaret. Cum autem primum ei locutus est Sanctus, audivit ab eo; Soror, promittas mihi, quod caritatem hactenus nobis factam non sis ex ulla causa intermissura: unde intellexit ea, cor suum ei divinitus patefactum, salubriterque confusa propositum mutavit. Fr. Petrus Pastor redibat a parentibus suis, post tractata quædam negotia sibi molesta: atque Villena transiens, ubi tunc Paschalis morabatur, cum eoque agens, ex ordine referentem quid tractasset, acsi præsens adfuisset, miratus est, consiliisque ab eo acceptis recreatus adjutusque. Fr. Joannes Olarte, magnam spiritus obscuritatem patiens, quam neque Novitiorum Magister Fr. Emanuel Rodriguez potuerat tollere; cum B. Paschali dixisset se quadam spirituali afflictione premi, non addita causa, totam hanc ei explicuit Sanctus, & conscientiam ejus serenavit.

CAP. XXXIII

[27] Erat in Villa-regali juvenis Sancto carus, sed lusui perdite addictus: quem cum frustra sæpe monuisset Paschalis: Lude, inquit, lude: [Eventura prædicit.] sed numquam vinces: quod cum is deinceps esset expertus, fide amici verbis habita a lusu abstinuit. Agathæ Borrel maritus jacebat depositus a medicis: quam ideo afflictam consolans Sanctus; Cursum suum, inquit habebit infirmitas; sed quamvis longa, mortalis non erit. Simili occasione id ipsum dixit Bartholomæo Sart, pharmacopœo Villa-regalensi, & dicti veritatem facti probavit eventus. Antonius de Fuentes in suo examine refert; quod quidam vicinus suus ita esset a Fratribus alienus, ut omnem occasionem fugeret agendi cum eis: quodque id narranti sibi Paschalis dixerit: Veniet tempus, quo iste magna devotione motus, curret post Fratres: itaque successisse ait, ut vix majorem illo benefactorem Ordo habuerit in oppido Elche, ubi res contigit. Villenæ pharmacopœus erat, qui gratis subministrabat Conventui omnia, quibus opus erat ex sua officina: cujus caritatem aliquando expendens Paschalis; Rependet, inquit, homini isti mercedem Deus dando ei filium, qui fiet Frater Discalceatus: & hic fuit Fr. Gaspar Valera, Sacerdos probus & cum magna virtutis fama mortuus. Villȩ-regalensi oppido lis gravis erat cum civitate Valentina coram Senatu Arragoniæ: pro qua tractanda missus Don Joannes Jorda Presbyter, ire noluit nisi Paschali valedixisset. Cum ergo eidem commendasset negotium & itineris sui successum; Vade, Frater, inquit ille, vade, quia lætior atque robustior reverteris: quod sibi ad verbum accidisse testatus deinde est.

CAP. XXXIV, CAP. XXXV

[28] De scientia Paschali divinitus infusa testatur Fr. Petrus Herrera, quod Valentiæ habitanti sibi proposuerit sæpe quædam puncta prædicanda: quæ ille gratanter excipiens, [Scientia infusu præditus est.] populoque exponens, magnum sibi suisque auditoribus fructum tulerit. Cumque aliquando præscribenti ea sibi Paschali diceret; Libenter ego ista accipio, sed opus est, ut de fervore tuo impertiaris mihi ad eadem utiliter prædicanda; humiliter respondebat vir sanctus: Crede, Frater, quod spiritum & fervorem communicabit Dominus, & ita semper experiebatur, nihil dubitans, quin tam alta tamque solida ei divinitus suggererentur. * Omnibus autem quibuscum agebat utilis & jucunda erat ejus conversatio: cujus rei testem imprimis notabilem habemus Marchionem de Navarres, Comitem de Almenara, Valentiæ commorantem, tunc cum ibi ostiarius erat Paschalis: qui adeo se captum ejus alloquio fatebatur, ut hoc frui omni fere vespera satageret, quia exinde referebat magnam de peccatis suis contritionem & mutationem morum notabilem, novis quotidie propositis desideriisque Deo serviendi confirmatus: addebatque, ejusmodi fragrantiam splendoremque solitum absistere a corpore Paschalis, ut quamvis in obscura ad ostium cella sine lumine esset, facile tamen eum videret; neque ab eo digrederetur, nisi cum majori ejus quam primum revisendi desiderio.

[29] Martinus Crespo, civis Montis-fortis, propter occisum proditorie a suis adversariis patrem, [Vindictæ cupidum reconciliat hosti.] implacabili æstuabat cupiditate vindictæ: cumque nemo ignoraret, quanti ad quietem publicam bonumque commune referret ignem istum restingui; multi viri religiosi ac nobiles interposuerunt auctoritatem suam: sed frustra semper, quamvis & mater & frater primogenitus Martini in pacem consensissent. Ergo placuit, ut die Veneris sancto, quando exhibenda erant Passionis Christi mysteria, adduceretur in ecclesiam, ubi eum Clerus secularis ac religiosus per Jesu Christi sanguinem obtestaretur, ut inimicis condonaret. Sed & hoc frustra fuit. Tunc Paschalis hominem manu apprehensum seduxit a turba, suamque ad eum exhortationem his verbis conclusit; Frater, condona pro Dei amore, quandoquidem videris, qualia hic sint repræsentata de mysteriis Passionis Christi. Et hæc saxeum antea pectus ita emolliverunt, ut sæpius deinde cum juramento affirmarit, non habuisse se quod ei responderet, ideoque dixisse; Per me licet, Frater, scribatur reconciliationis instrumentum; omnesque inveterati odii radices ita ex corde suo revulsas fuisse, ut oblata sæpius occasione commoda sumendæ vindictæ, etsi injuriæ patri factæ recordaretur, ultionis tamen desiderium nunquam senserit reviviscere.

[30] Extremo in morbo decumbentem Sanctum curabat medicus, qui filiolum suum ad ipsum adducens rogavit, ut ei precaretur bene: quod ille, pro insigni sua caritate negare non valens, capiti pueri signum Crucis impressit, dixitque: Pater, Filius & Spiritus sanctus benedicat tibi, creatura Dei, teque faciat amicum pauperum. Neque diu postea vixit Paschalis, sed anno MDXCII, prima Pentecostes die, cum sacrosancta Hostia elevaretur sub Missa, spiritum felicem Deo tradidit.

POSTUMA GLORIA
ex libro II & III Christophori d'Arta.

Pasqualis Baylon, Ordinis Minorum Discalceatorum, Villæ-Regiæ in Regno Valentino (B.)

EX ITAL. D'ARTA.

CAPUT I.
Incorrupti corporis quaterna inspectio intra novem annos.

CAP. II.

[1] Mortui corpus cum esset in ecclesia expositum secundo die Pentecostes; atque ad sepulturam, quæ eodem die facienda credebatur, infinita vis populi confluxisset, & grandia quædam essent facta miracula; [Misere affecta sanatur] placuit Fratribus hora competenti cantare Missam. Sub hac Joannes Simone & Maria Simona Ferrer, in Castellione planitiei commorantes, moti miraculo, quod in erectione civis sui Baptistæ Cibollin factum eodem matutino tempore noverant, sese penetraverunt ad feretrum, adducentes filiolam suam Catharinam, quæ ab annis multis tumores grandes ovorum instar in fronte, brachio ac pede ferebat. Horum aliquos cum aperuissent chirurgi deprehenderunt malum profundius intra, quam supra carnem altius pertingere; cumque jam omnes lividum contraxissent colorem, malum esse immedicabile visum cunctis est; grandes interim cruciatus patiente puella, cui jam sæpius magna carnis frusta fuerant exsecta. Illis ergo tribus ad feretrum stantibus cum Missa esset inchoata, pater quidem genibus flexis fundebat orationem, mater vero discooperiens plagas filiæ reverenter a vultu & collo Sancti tergebat sudorem miraculosum, quo digitis collecto tumores singulos inungebat. Statim autem atque elevari cœpit sacra Hostia, subsiliens pater exclamare cœpit; Bono animo, bono animo simus. [Sanctus post mortem oculos pandit;] Miraculum! miraculum! Fr. Paschalis oculos aperit. Ad hunc clamorem continuo versus cadaver omnes se converterunt: magis autem admiratio crevit, quando ad elevationem Calicis, iterum aperti sunt oculi, firmiter in altare defixi, donec ille super corporale repositus esset; eodemque instanti curata est puella, nullo vel minimo signo in ea remanente.

CAP. VI.

[2] Octavo post mortem Paschalis mense Villam-regalem advenit Fr. Joannes Ximenez Provincialis: & quo in statu sacrum corpus reserato sepulcro invenerit, [sepultus diverso tempore inspicitur.] ipse descripsit. Biennio post idem fecit Fr. Didacus Castellione Provincialis, reperitque, ut idem Ximenez narrat, consumptis jam calce vestibus nonnulla etiam ex parte violatum. Itaque mansit sacer hic thesaurus, usque dum alia vice apertus est, inventumque, deesse pedes ambos, serra ad eorum cavillas resectos. Cumque dubitaret nemo, quin audaci & indiscreta domesticorum aliquorum pietas id fecisset; placuit per expressum obedientiæ mandatum sub pœnis excommunicationis gravissimæ imperare restitutionem furti, qua impetrata, collatos ad locum sectionis pedes eosdem esse, qui corpori deerant, agnitum est. Videtur autem singulari majestatis divinæ providentia id permissum fuisse, ut divisæ per conventus Reliquiæ essent infinitorum miraculorum instrumenta; satisfieretque virorum Principum tam ecclesiasticorum quam secularium instantissimis desideriis, quibus pro maxima felicitate fuit particulam vel minimam impetrasse. Quia autem inspectiones omnes prædictæ, in quibus semper suavis odor ab incorrupto corpore emanavit, privato arbitrio & curiositate propria movente, sunt factæ; placet hic ad longum extendere actum visitationis, Apostolica auctoritate peractæ anno post Sancti mortem nono.

[3] In Dei nomine. Amen. Anno a nativitate Domini MDCXI … XXIII mensis Julii, [nominatim an. 1611 23 Iulii] de mane, pulsata hora VI, adm. Illustris & Rev. Dominus D. Genesius Casanova, Dei & Apostolicæ Sedis gratia Segobricensis Episcopus, Judex Remissorialis & Commissarius Apostolicus subdelegatus, me infrascripto Joanne Augustino Casanova Notario deputato & jurato præsente, constitutus personaliter in ecclesia Conventus & monasterio Virginis de Rosario Fratrum Minorum Ordinis S. Francisci Discalceatorum Provinciæ S. Joannis Baptistæ, extra & prope mœnia oppidi Ville-regalis; & clausis januis dictæ ecclesiæ ad evitandum concursum, continuando & prosequendo supradictam visitationem sepulcri, ubi asservari dicitur corpus d. Servi Dei B. Paschalis Baylon, coram Josepho Mascarell Bajulo, Joanne Hieronymo Bennet Justitia, Marco Antonio Gil, Jacobo Pitarc, Petro Mata, & Jacobo Gil Juratis, & Josepho Renau Syndico prædicti oppidi Villæ-regalis, & aliis personis peritis, nominatis per præd. D. Judicem Remissorialem & assistenten in præsenti visitatione, [Episcopus Segobricen.] & convocatis per Petrum Fortunum, ex nuntiis deputatis & juratis in præsenti causa, de provisione d. D. Judicis Remissorialis; & etiam præsente reperto Petro Joanne Pellicer, Doctore Medicinæ oppidi Benicarlon diœcesis Dertusensis, qui citatus de provisione præd. D. Judicis, ad testificandum in præsenti processu & causa interfuit infrascriptis: & in præsentia Bartholomæi Giner, Presbyteri Theologi Rectoris ecclesiæ Parochialis de Carcavento diœcesis Valentiæ, & D. Joannis Jordan Presbyteri beneficiati in parochiali ecclesia præd. oppidi Villæ regali, testium ad infrascripta vocatorum; & in præsentia aliquorum aliorum, tam ecclesiasticorum quam secularium, instante & supplicante P. Fr. Joanne Ximenez Procuratore in præsenti causa; [depositam in altari arcam aperturus,] D. Judex mandavit inferius deferri suprasc. arcam, existentem super duabus trabibus ligneis, parieti capellæ majoris ecclesiæ d. Conventus affini, in parte Euangelii; & illam mandavit apponi super altari collaterali purissimæ Conceptionis B. Mariæ, sito intus cratem sive cancellum præd.capellȩ in parte Euangelii. Et præd. D. Judex accepit unam de tribus clavibus, cum qua clausa erat præd. arca, quam habebat præd. P. Fr. Joannes Ximenez, quam ad d. effectum dixit sibi fuisse datam a P. Provinciali præd. Provinciæ S. Joannis Baptistæ: & illam posuit in sera in medio præd.arcæ. Et suprad. Marcus Antonius Gil Juratus major, habens alteram clavem, apposuit illam intus seram: & P. Fr. Joannes Sanchez Guardianus suprad. Conventus, qui habebat alteram prædd. clavium, illam apposuit in sua sera.

[4] Et priusquam aperiret præd.arcam, præd. D. Judex, [denuntiat sub excommunicatione] in præsentia omnium prædictorum & mei præd. Notarii & prædd. testium, publicavit censuram contentam in remissorialibus litteris in clausula sequenti. Sepulcrum autem in quo corpus præd. b. m. Fr. Paschalis Baylon reconditum asservari dicitur, visitetur & aperiatur: atque illud cum omnibus & singulis circumstantiis describatur, describique fiat: testium porro nullus vel alius quispiam aliquid ex præd.sepulcro abstrahere, auferre, surripere aut amovere valeat, sub pœna excommunicationis latæ sententiȩ eo ipso incurrendæ, [ne quis inde aliquid tollat,] a qua nisi a Romano Pontifice absolvi possit, Nec minus abstrahi, auferri, vel amoveri quidquam sub devotionis vel quovis alio prætextu permittatur, nec vestes aut ossa depositi vel quid minimum ex d. sepulcro amoveatur: sed omnia prout fuerint inventa relinquantur; & in eodem statu, modo, & loco in quo corpus nunc est restituantur & reponantur, ac restitui & reponi curentur. Convenit autem declarari lingua Castellana prædictam censuram, ut ab omnibus secularibus circumstantibus, linguam Latinam non intelligentibus, audiatur. Et declarata & explicata præd.censura, præd. D. Episcopus aperuit cum una ex prædd. clavibus unam seram præd.arcæ: & mandavit prædictis Marco Antonio Gil Jurato & Fr. Joanni Sanchez Guardiano, [tum arcam aperit] ut cum aliis clavibus unusquisque suam aperiret seram: & sic aperuerunt, & fuit aperta præd. arca in præsentia præd. D. Judicis & omnium prædictorum & mei præd. Notarii & testium. Et intus præd. arcam fuit repertum corpus præd. Servi Dei Fr. Paschalis Baylon, indutum habitu & capucio fasetani coloris cinericii, cum suo funiculo sive cordone accinctum. Et præd. D. Episcopus & Judex Remissorialis, in præsentia omnium prædictorum & mei præd. Notarii & testium, cum forficibus aperuit d. habitum, plus quam apertus erat, a pectore usque ad cingulum: & d. corpus fuit sub hujusmodi forma repertum. Caput sine capillis & cute capitis, barba & collum integra; oculi intro clausi; nasus, in quo deficiebat teneritudo, cetera vero integra cum sua cute; os cum suis dentibus, præter duos qui deficiebant, sed remanentes sunt valde firmi: barba integra, licet sine pilis: manus dextera firmiter fixa & integra; sed defuit sinistra, quȩ videtur fuisse manu ablata: & etiam deficiebat digitus pollex manus dexteræ, [in eaque corpus integrum invenit:] ablatus cum violentia; & fuit ablatus a DD. Du cibus Gandiæ, quando venerunt ad visitandum d. corpus: & illud habent domi suæ pro Reliquia in magna veneratione, prout retulit suprad. P. Procurator: & similiter deficiebant duo pedes, qui quidem fuerunt ablati manu, ut videre erat; & in residuo d. corpus erat integrum, ut constabit ex relatione desuper facienda, per supradd. medicos & chirurgos, peritos, vocatos, & ad præd. effectum convocatos. Et illico aperta suprad. arca exiit ex ea & ex d. corpore fragrantia quædam extraordinarii odoris; & videbatur non esse florum odor neque alia naturalia: quem odorem olfecerunt & se olfacere asseruerunt, tam præd. D. Judex quam alii circumstantes. Et ego præd. Notarius & Scriba quoque olfeci.

[5] Et statim postea, viso & recognito d. corpore, suprad. D. Judex Remissorialis mandavit claudi prȩd. arcam, eo modo quo antequam aperiretur existebat. Et accepit d.clavim, [qua iterum clausa] illamque dedit & restituit P. Fr. Joanni Ximenez Procuratori: & suprad. Marcus Antonius Gil Juratus, & P. Fr. Joannes Sanchez Guardianus, acceperunt unusquisque suam clavem: & præd. D. Judex mandavit restitui præd. arcam proprio loco, ubi existere solebat: & assignavit præd.die præsenti hodierno ab octava ad nonam horas ante meridiem, ut supradd. medici & chirurgi faciant relationem dictæ & præsentis visuræ d. corporis coram sua Dominatione Reverendissima, in ecclesia Parochiali S. Jacobi d. oppidi Villæ-regalis, quæ est locus assignatus præsentis remissoriæ: mandando prædd. medicis & chirurgis præsentibus, quatenus sub pœna excommunicationis & sub pœnis & censuris contentis in litteris remissorialibus, assistant in loco & hora assignatis, [Medici & Chirurgi requisiti,] pro facienda suprad relatione, interponendo in omnibus supradictis suam auctoritatem pariter & decretum judiciale omni meliori modo. De & supra quibus omnibus & singulis præmissis d. P. Fr. Joannes Ximenez petiit & requisivit per me d. Joannem Augustinum Casanova, Notarium deputatum & juratum publicum, sibi recipi & confici instrumentum, quod per me d. Notarium fuit receptum, loco, die, hora, mense, & anno supradictis, præsentibus ibidem prædd. Bartholomæo Giner Presbytero S. Theologiæ Doctore Rectore Parochialis ecclesiæ villæ de Carcavente Valentinæ diœcesis, & Joanne Jordan Presbytero in ecclesia parochiali præd. oppidi Villæ-regalis Beneficiato, testibus ad præmissa vocatis, rogatis, specialiterque assumptis.

[6] Et pro executione præd. provisionis supradd. medici & chirurgi fecerunt relationem tenoris sequentis. In nomine Domini. [referunt] Amen. Noverint universi, quod anno a nativitate Domini MDCXI die vero intitulato XXIII mensis Julii, Indictione & Pontificatu quibus supra, coram Illustriss. & Reverendiss. Domino D. Petro Genesio Casanova, Dei & Apostolicæ Sedis gratia Segobricensi Episcopo, de Consilio suæ Majestatis, & Judice Remissoriali Apostolico, specialiter electo & nominato ab Illustriss. ac Reverendiss. Dominis Cardinalibus Ritus Canonizationis Sanctorum, litteris Apostolicis remissorialibus desuper expeditis & continuatis in processu in causa præd. canonizationis servi Dei F. Paschalis Baylon, Fratris professi laici Ordinis & Religionis Fratrum Discalceatorum S. Francisci, personaliter constituti Joannes Franciscus Benet medicinæ Doctor, habitator Villæ-regalis, ætatis LVI annorum parum plus vel minus; Joachimus Aguillar, etiam medicinæ Doctor, oppidi de Castellion de la Plana, ætatis XLI annorum parum plus vel minus; Didacus de la Buena L annorum chirurgus, [quomodo jussi corpus sanctum inspicere] & Gaspar Salas chirurgus d. oppidi Villæ-regalis, experti, nominati per suam Dominationem reverendissimam, pro faciendo visuram corporis servi Dei Fr. Paschalis Baylon, & citati & vocati ad hunc effectum per Petrum Fortunum, nuntium juratum in ista causa, in ecclesia parochiali præsentis oppidi Villæ-regalis pro promotione hujus causæ, inter octavam & nonam horas ante meridiem, virtute juramenti ab eis præstiti in manibus & posse suæ Dominationis reverendissimæ ad Deum Dominum nostrum & sancta quatuor Euangelia, de bonam, fidelem & veridicam relationem faciendo, in præsentia infrascriptorum Josephi Marcarell Bajuli, Joannis Hieronymi Vennet Justitiæ, Marci Antonii Gil Jurati majoris, Jacobi Pitrarc, Petri Mata & Jacobi Gil, Juratorum in hoc præsenti anno MDCXI, Josephi Renau Syndici, Antonii Damian Vellot Notarii & Scribæ Salæ & prædd. Juratorum, D. Michaelis Sart Vicarii perpetui præd. parochialis ecclesiæ Villæ-regalis, & D. Francisci Joseph Mascarell Presbyteri V. I. D. & Beneficiati in præd, ecclesia; interrogati a sua Dominatione Reverendissima, quod postquam cognoverant & inspexerant corpus servi Dei Fr. Paschalis Baylon, depositati in arca quæ cum tribus clavibus fuerat aperta in præsentia suæ Dominationis Reverendissimæ & omnium prædictorum in præd. conventu & Notarii illius oppidi; fecerunt relationem veram eorum quæ eis videbantur, super integritate & incorruptione prædiceti corporis præd. servi Dei Fr. Paschalis Baylon, & de aliis requisitis quæ in eo erant.

[7] Et supradd. relatores, virtute præd. juramenti fecerunt suam relationem sequenti forma, & dixerunt & fecerunt relationem ipsi prædd. relatores, [ipsum invenerum sic integrum,] qualiter in præsentia & assistentia suprad reverendiss. D. Judicis remissiorialis Apostolici & aliorum testium specialiter citatorum & vocatorum pro facienda visura quam fecerunt de corpore præd. servi Dei F. Paschalis Baylon, & viderunt & recognoverunt cum magna attentione & punctualitate corpus servi Dei Fr. Paschalis Baylon, a capite usque ad pedes. Et sic dixerunt & dicunt, quod corpus illius in genere integritatis est integrum & continuum, habens continuas cavitates: videlicet animalem, quæ est caput continuatum per collum, ac vitalem quæ ad est pectus, & isti connaturalem quæ est venter, quæ continuata perseverat & durat usque ad femora, genua, aliasque inferiores corporeas partes; & brachia similiter continua, cum suis articulationibus, & manus quoque continuas, & omnia integra adeoque compacta (ex quo existit cutis continua & integra) eo modo quo habent homines viventes. Et tractando particulariter de singularibus partibus corporis, dicunt reperisse caput præd. servi Dei integrum sine capillis, neque in barba; sed cutis capitis, barbæ, & colli omnia integra cum cute: oculi assumpti: nasus in quo deficit apex tener, ceterum integer cum sua cute: os cum suis dentibus, exceptis duobus qui ei deficiunt, sed illi remanent valde fixi, & firmi: barba, quæ dicitur mentum, integra: auris dextera fixa & firma: sinistra ei deficit, & videtur esse opus manu factum. Quod vero ad cavitates vitales & naturales; existunt integræ cum omnibus suis costis; & abdomen concavitatis naturalis, quod est venter, similiter integrum, incorruptum, nil in eo deficiente, & sine signo quod in eo adfuerit corruptio, neque signum illius, neque signum & locum, per quem potuerint extrahi intestina, quæ sunt causæ ordinariæ corruptionis. Crura continua & compacta corpori, femoribus, genibus & cruribus, & cum illarum cute & femorum integra, cum carne satis molli & tractabili. Deficiunt pedes. Brachia compacta & continua corpori, cum duabus manibus, ceteræque aliæ articulationes naturales cum cute: & in brachio dextero caro mollis & tractabilis; & hoc deficit in brachio sinistro. Et ei deficit digitus pollex manus dexteræ : & est evidens conjectura, quod fuerit opus manu factum. Et ratio est, quia partes quæ erant faciliores ad corrumpendum se conservarunt; & sic præsumendum est, quod hoc quod magis difficile est, conservatum fuisset, nisi manu factum foret.

[8] Quæ omnia unanimes & conformes resolvunt, secundum eorum peritiam & rationes naturales, [ut id judicent esse miraculosum] esse miraculosum & supernaturale. Quod probatur : quia cum tot partes adsint intus cavitates naturales & vitales, aptæ & faciles pro corruptione, quia illæ sunt humidissimæ; neque sunt corruptæ, neque damnificatæ, neque corruptæ in aliquo partes illis contiguæ & proximæ. Neque hoc tribuendum est quod id fuerit in causa applicatio facta corpori præd.defuncti calcis vivȩ in magna quantitate, statim ut is obiit, quȩ ex sui natura facultatem habet absumendi humiditates, & absumptis illis absumere partem carnosam; & sic deficiente humiditate esset causa quod conservaretur cutis integra. Ad quod respondetur, verum esse, calcem vivam habere facultatem consumendi partes humidas & carnosas, quia de sua natura est caustica & comburit, nedum partes humidas carnosas & cutem, verum etiam solidas, ut sunt ossa & ligamenta, quæ sunt partes nervosæ; si calx est in magna quantitate. Et hac ratione cum cutis hodierno die remaneat integra, & partes musculosæ abdominis & pars naturalis, credendum est quod calx, quæ posita fuit, d. corpori defuncto non fecerit operationem nec opus aliquod in præd. corpore: quia si id fecisset, prius remansisset combusta & consumpta cutis & caro, tamquam res magis proxima existens & adhærens calci, quam partes quæ magis intus cutem existebant: quia omne agens magis operatur in sibi proximum quam in sibi distans. Quapropter dd. relatores dicunt & resolvunt, secundum Deum & suas conscientias, virtute juramenti per eos præstiti, eis videri dictum corpus servi Dei Fr. Paschalis esse incorruptum, & eo modo quo supra dixerunt & retulerunt: &, cum conservetur modo quo conservatur, esse opus supernaturale & miraculosum: & sic illud dixerunt virtute juramenti. Et cum interfuisset, ut dictum est, Petrus Joannes Pellicer, medicinæ Doctor oppidi de Benicarlon, qui venerat ad testificandum in ista causa de ordine suæ Dominationis, cognovit corpus præd. Servi Dei, virtute juramenti, & facit eamdem relationem de verbo ad verbum, sicuti supra continuata existit. Et quia sic est verum, se suis propriis manibus subscripserunt.

[20] Ita retuli ego Joannes Franciscus Benet Medicinæ Doctor. Ita est. & ideo me subscribo. Ego Joachimus Aguillar medicinæ Doctor eadem virtute juramenti affirmo. [quod rite subsignantes confirmant.] Ego Petrus Pellicerius medicinæ Doctor, ita est. Ego Didacus de Cabrera chirurgus, ita est. Ego Gaspar Sales chirurgus. Quibus omnibus & publicationi istius relationis interfuerunt prædicti Josephus Mascarellus Bajulus hujus oppidi Villæ-regalis, Hieronymus Vennet Justitia, Marcus Antonius Gil Juratus major, Jacobus Pitarch, Petrus Mata & Jacobus Gil Jurati in isto anno præd. oppidi. Josephus Renan Syndicus præd. oppidi, Damianus Bellot Scriba Juratorum, D. Michael Hieronymus Sart Presbyter Vicarius perpetuus Parochialis Villæ-regalis, & D. Josephus Mascarell Presbyter V. I. D. qui similiter vidrunt supradicta esse vera, suis manibus & nominibus subscripserunt &c. De quibus omnibus Dominatio sua Reverendissima mandavit mihi Notario Scribæ infrascripto; & Fr. Joannes Ximenez Syndicus Provinciæ S. Joannis Baptistæ Valentiæ, Ordinis & Religionis Discalceatorum S. Francisci petiit & requisivit ei recipi actum publicum: quod per me præd. Notarium & Scribam fuit receptum in præd. ecclesia parochiali oppidi Villæ-regalis, die & hora suprascriptis, præsentibus pro testibus Bartholomæo Giner, Presbytero Doctore in sacra Theologiai, Rectore Parochialis ecclesiæ de Carcavente Valentinæ diœcesis, reperto in Villa-regali; & Joanne Jordan Presbytero, olim Notario, Beneficiato in præd. ecclesia Villæ-regalis, ad hunc effectum vocatis.

CAPUT II.
Principum populorumque erga sepulcrum & Reliquias Paschalis devotio.

CAP. VII.

[10] Tanta & tam evidentia fuerunt miracula, quæ Divina majestas dignata est operari ad intercessionem servi sui Paschalis; [Concurritur ad venerandum corpus Sancti.] & honor qui mortuo reddebatur tam clare affirmabat viventis sanctimoniā, ut ejus fama se continuo disperserit in varias mundi plagas, & simul cultum venerationemque promoverit. Celebris quoque factus est Conventus Rosarii in Villa-regali, per frequentiam undique accurrentium ad visitandum sepulcrum beati viri: tanta enim ea aliquando fuit, ut plenis omnibus oppidi totius diversoriis cogerentur sæpe cives ad id ex caritate commodare, hospitesque recipere ne sub dio relinquerentur. Sed & Conventus ipsius quies turbabatur quotidie, nec requies dabatur Religiosis ab ingenti numero secularium apud eos hospitari cupientium. Totius ergo Provinciæ decreto statutum est, ut fabricaretur domus, ecclesiæ contigua e regione sacelli, in quo jacet Sanctus, adeo ut totum possit per ferreas crates inspici, & sepulcrum venerandi commoditatem præbere orantibus, absque eo quod necesse sit eorum causa toties aperire ecclesiam. Quȩ domus licet in justam extendatur amplitudinem, non tamen sufficit eorum numero, qui votorum suorum reddendorum causa, propter recepta beneficia, quotidie accedunt cum suo familia; nihil per tot annos imminuto concursu, sed incrementum semper capiente; ita ut impossibile sit rationem inire diversarum nationum eo advenientium, virorumq; in ordine utroque Principum, qui huc peregrinabundi accedunt. Lubet tamen, quia id extra propofitæ nobis historiæ scopum non est, præcipuos aliquos nominatim recensere, ad Dei gloriam & fidelis sui servi Paschalis.

[11] [Testimonia de Sanctitate Paschalis,] Primus qui circa articulum hunc testimonium dixit, sit nobis Illustris Dominus Don Sancius Ruyz de' Liori, Borgia & Cardona, Marchio Guad lestæ, in Informationibus Valentiæ acceptis ab illustrissimo & venerabili Dei servo, Don Joanne Ribera, Patriarcha & Archiepiscopo, & ab Episcopo Urgellensi anno MDCX, dicens: esse famam publicamtam in civitate Valentina quam in toto regno, imo etiam extra in Statibus Flandriæ, ubi prædictus testis Regia Legatione functus est, quod Dominus Deus noster per Fr. Paschalem Baylon operatus sit & operetur multa miracula. Et scit, quia præsens adfuit, quod Majestas Catholica Philippi Regis III, cum Regina uxore sua & Serenissimis Archiducibus Alberto & Isabella & grandi Magnatum numero, processerit ad conventum Villa-regalensem, cum maximo devotionis affectu eum pro Sancto venerans. Similiter novit, idem aliquando fecisse Ducem de Lerma, cum Proceribus plus quam triginta & magno nobilium comitatu: qui omnes post visitatum sepulcrum supplicarunt Fratribus, ut particulam aliquam ex habitu Sancti largirentur. Et quod in Flandria Serenissimi Archiduces prædicti vivam ejusdem servi Dei memoriam conservabant, ac sæpius cum ipso reste loqui solebant de virtutibus & sanctitate illius.

[12] Fuit sane magnus devotionis affectus, quem erga B. Paschalem habebat Philippus III, [Multorum erga eumdem devotio.] quemadmodum satis cognoscitur ex instantia qua solicitavit Beatificationem & Canonizationem illius, non solum interatis sæpius ad Apostolicam Sedem litteris, sed etiam ad ipisus Ordinis Superiores, ut appareat non per meram ceremoniam sive ad gratiam partis ea fieri, sed ex puro proprioque studio rei consiciendæ. Nec minora sunt officia quæ filius ejus Philippus IV ad eumdem finem interposuit; aut signa devotionis, quam monstravit, quando cum Serenissimo Principe Balthasare Carolo & numeroso Procerum comitatu etiam ipse Villam-regalem venit peregrinabundus. Nullus etiam Vice-Regum Valentinorum fuit, qui non ex simili causa adiverit B. Paschalis sepulcrum. Idem fecerunt Archiepiscopi & alii Magnates plurimi ex Arragonia atque Castella; in quibus fuerunt Duces Medinæcæli, de las Torres, de Alcala, de Arcos, de Montalto, Comes Oropesæ, & alii quorum non extat peculiaris memoria. Prætereundi autem hic minime sunt Eminentissimi Domini Cardinales, Fredericus Borromæus & Camillus de Maximis, ad Legationem Hispanicam venientes: qui in ipso Villa-regalensi conventu voluerunt hospitari, cum eorum alterum voluerit Deus hujus causæ initiatorem esse, alteri servarit honorem illius terminandæ.

[13] Excellentissima familia de Cordona non minimam in hisce officiis partem habuit. Cum enim Ducissa illius nominis multum in partu periclitaretur, invocato sæpius Beato, votoque facto quod si masculum pareret positura ei esset nomen Paschalis, feliciter enixa est familiæ illius splendidissimum lumen, scilicet Eminentiss. Cardinalem Don Paschalem de Arragona: neque solum implevit quod voverat, sed etiam ad sepulcrum veniens obtulit conopœum maximi pretii. Aliis quoque occasionibus suam declaravit gratitudinem eodem rediens cum suis filiis, magnoque affectu complectens Fr. Didacum Baylon, ipsius Sancti nepotem. Hereditarunt eamdem devotionem Excellentissimi ejus filii Ludovicus, Petrus, atque Vincentius, variis vicibus idem sepulcrum venerati, magnisque conati studiis obtinere Jus-patronatus in ejus capellam: quod tamen non potuerunt, opponente se ipsius oppidi Communitate ac Magistratu, quantumcumque in eorum favorem niteretur Provincia nostra. Similiter Excellentissima Domus Gandiæ jam inde a morte B. Paschalis eidem devotissima extitit. Excellentissimus etiam D. Didacus Gomez de Sandoval, Lermæ Dux, maximo in pretio habens quidquid quomodocumque ad Sanctum pertinuerat, imaginem ejus domi habebat, ante eam quotidie solitus orare prius quam inde egrederetur, & grandibus eleemosynis Madrito submissis sublevare Conventus Villa-regalensis paupertatem. Denique Excellentissimi Comites de Paredes, Regno huic cum titulo Vice-regum nunc præfecti, varia occasione protectionem Sancti experientes, non cessant ejus magnalia prædicare.

CAP. VIII.

[14] Non solum per universam Hispaniam diffudit se hujus Sancti fama, sed etiam in Italiam, Flandriam, [Cultus ejus in variis regnis, etiā; Indiis.] Germaniam, ipsasque Indias penetravit. Ita testati sunt viri gravissimi ex omnibus istis regionibus ad Ordinis Generale Capitulum Toleti celebrandum anno MDCXLV congregati, affirmantes vix esse in provinciis suis ecclesiam Ordinis, ubi non sit altare ei dedicatum, extentque signa gratiarum ad ejusdem invocationem obtentarum: in quibus specialiter commemorandus est favor, quem Serenissimus Archidux Leopoldus retulit, in libris Secretarii ejus his verbis notatus. Gravibus & malignis febribus æstuabat Serenissimus Archidux Austriæ Leopoldus, [Archidux Leopoldus Sanctum invocans, subito sanatur,] cum totius Oenipontanæ civitatis mœrore, eorumque, qui suam Celsitudinem comitabantur, ac nominatim P. Fr. Henrici Gerfrer Ministri Provincialis Ordinis S. Francisci: qui apud Archiducem mentionem intulit B. Paschalis, simulque obtulit particulam capucii apud se servati. Verum ille, sive quia morbo prægravabatur, sive quia Beati ipsius exiguam adhuc habebat notitiam, non magni facere ejusmodi suggestionem videbatur. Tenuit ergo prædicta infirmitas, nihil proficientibus contra eam medicinis, usque ad festum Corporis Christi anni MDCXXIII; quando Archidux novum morbi paroxysmum sentiens, nomen B. Paschalis, quod antea nesciverat nominare, occasione puellæ cujusdam a letifero morbo per ejus interventum curatæ, memoriæ suæ tenacissime infixit. Cum ergo jussus esset advocari dictus Provincialis, & celebrata Missa, quam Celsitudo sua devotissime audivit, iterum coram ipso ejusque Confessario & Nobilibus multis inductus sermo de vita & miraculis B. Paschalis: cujus allatas sibi Reliquias cupidissime accipiens Archidux, postquam horæ circiter dimidiæ spatio tenuit in manu venerabundus, rogavit Provincialem, ut se juvaret ad eas collo alligandas: quo facto surrexit de lecto sanus atque alacer, & eodem die ingressus ecclesiam Vesperis secundis interfuit, Deo Beatoque Paschali meritas referens gratiarum actiones. Perscriptum continuo ad Aulam Hispanicam miraculum est: cujus cum etiam ad nostræ Provinciæ Patres notitia pervenisset, miserunt Archiduci Serenissimo Processum de Vita & miraculis B. Paschalis, cum aliqua ejus Reliquia: cui is continuo vovit altare, in suo Archiducali templo fabricandum; mandavitque rei totius memoriam authentice consignari in suis libris, suo chirographo & sigillo eam confirmans. Post casum autem tam mirabilem ingenti incremento aucta est veneratio Beati, in omnium civium Oenipontanorum animis, eorumque qui præsentes adfuerant nobilium: sed imprimis Archiducis ipsius, intercessionis dictæ efficaciam pluribus deinde occasionibus experti; [&heredem impetrat.] præcipue vero ad obtinendum, quo carebat, heredem, natum sibi post preces pro eo tactas, in ipso B. Paschalis anniversario festo.

CAP. IX.

[15] Non multum temporis post mortem Beati transactum erat, quando ejus Provinciali Fr. Joanni Ximenez mandavit Rex Philippus II, [Reliquiæ a Regibus petuntur, & obtinentur.] ut catena, quam Dei servus circumdatam corpori gestare solebat, & capucium, in quo mortuus erat, servarentur diligenter usque dum ea requireret, collocaturus (ut præsumebatur) eadem in Escuriali, quo varias insignes Reliquias jam transtulerat. Verum Provincia, quæ dolenter ferebat tali thesauro se privari, non valde prompta fuit ad eum mittendum. Transactis autem aliquot annis Majestas sua, ejus quod pridem mandarat recordata, satis habuit digitum unum accipere, qui ei fuit oblatus Provinciæ nomine per Reverendiss. P. Fr. Joannem Merinerum, dignissimum Seraphici Ordinis nostri Generalem. Christianissima etiam Regina Franciæ, hodie regnans, devotissimam se erga nostrum Sanctum ostendit: & quia valde singularem gratiam, divinitus obtentam, ejus intercessioni acceptam refert, petiit per Fr. Antonium del Castillo, Commissarium Generalem Hierosolymitanum Madriti & filium Provinciæ nostræ, aliquam ejus Reliquiam, quam misit Provincia per suos vocem habituros in Capitulo generali, quod anno MDCLVIII celebrandum erat, cum adhuc Regina esset in Aranguez, ubi eam in regias ipsius manus tradiderunt: quæ vicissim, ad promovendum canonizationis negotium, remisit insignem eleemosynam per manus prædicti Commissarii. Universim autem magna est in familia Austriaca devotio erga B. Paschalem: cujus etiam Reliquiam inclytus noster Monarcha Carolus II per Excellentiss. D. Marchionissam de los Veles, nutricem suam. Excellentissimus quoque que Dux Albæ, loquens cum P. Procuratore, qui causam Romæ agit, de rebus Servi Dei, vehementer institit, ut sibi vel daret, vel e Valentino regno petendum promitteret aliquid Reliquiarum ejus. Ille vero nolens deesse tam pio affectui, particulam quamdam dedit, devotissime eam acceptanti. Sunt & alii Principes viri multi, qui ejusmodi quidpiam postularunt; pro magno munere accipientes etiam minimum filum ex iis pannis, qui sanctum corpus attigerunt. Notȩ sunt omnibus illustres dotes, quibus ornabatur persona Illustrissimi ac Reverendissimi Valentini Archiepiscopi & Patriarchæ Ribera. Hic vir tantus acceptam a morte familiaris sibi Sancti Reliquiam, & capiti venerabundus imposuit, & in more habuit eidem in Officio canonico quotidie facere Commemorationem de Confessore non Pontifice.

[16] Prolixior sim si eos omnes nominare velim, qui magna in veneratione habent quantumcumque exilem Reliquiarum ejusmodi particulam, [Similiter per conventus distribuuntur]. vel in charta expressam imaginem, quales variis in locis & formis diversis reperiuntur impressæ & per totum orbem dispersæ, alicubi autem numero tanto, ut integris in oppidis vix inveniatur quispiam, qui non unam habeat penes se, cum experientia grandium prodigiorum earum usum venerationemque sequentium. Reliquiæ pedum, ut supra dictum est resectorum, inter conventus Provinciæ nostræ sunt divisæ; ubi autem haberi eæ non potuerunt, ibi ex rebus, illius usu sacratis, depositum est aliquid; ut puta Crux, quam circumferebat; annuli quidam ex ejus catena, partesve habitus aut capucii. Cum autem tanta esset inquies, quam adferebant Conventibus iisdem plurimi seculares, ipsas ad se mitti postulantes, in solatium & remedium suarum necessitatum; Discretorii sententia in plento Capitulo definitum fuit, & sub obedientiæ præcepto vetitum Guardianis, ne subditis sibi Religiosis eas committerent deferendas extra conventus, nisi gravibus ac raris casibus. Sed quia difficile est ponere limites caritati, a miseris imploratæ, necesse fuit tolerate istud quantumcumque incommodum, ne deessemus communi plurium & quotidiano voto.

[17] Ad cetera mirabilia, quæ per Reliquias servi sui operatur Deus, [Reliquiæ festo Sancti odorem spargunt,] accedit suavissimi odoris fragrantia maxima, quæ ab eisdem sese diffundit in die festo B. Paschalis atque per totam Octavam; quemadmodum testantur varii viri religiosi ac graves, qui speciali diligentia adhibita, curaverunt facti veritatem indagare. Sed nullum hujus gratiæ clarius potest haberi testimonium, quam quod Duces Gandiæ eorumque domestici id experiri se dicunt in uno digitorum, quem a multis annis religiose conservant in suo Reliquiarum conclavi, inclusum crystallino vasculo. Specialiter autem Excellentissima Domina Anna Ponce de Leon, hodiedum viviens, ejusque primogenitus attestantur, quod licet plurium Sanctorum Reliquias ibi habeant, ejusmodi tamen odoris excessus solummodo percipiatur in Festo & per Octavam B. Paschalis. Nec minus admirabiles sunt radii lucis, a similibus Reliquiis absistentes: quos prȩ aliis experta est D. Anna Vicente, [& radios.] ex oppido Yeclæ in regno Murciensi. Hæc gravi gangræna corrodi pectus dolens absque ulla spe recuperandæ sanitatis, media licet nocte accersiri Religiosos nostros cum Reliquiis jussit: affirmavitque quod prius quam illi domum suam attingerent, eorum adventum clare cognoverit; quodque prius quam in cubiculum ipsas inferrent, viderit sensibilem quamdam lucem ipso sole clariorem, ea magnitudine ac forma, qua illæ erant. Tali autem visione confirmata ad fiduciam expectavit chirurgos, postero mane ferrum candens admoturos pectori cum magna animi serenitate; ipsi vero, cum pectus nudassent, notabiliter melius habere cognoverunt, judicaverunt que non esse opus tam aspero remedio. Nec vero erat: quia biduo post inventa est omnino sana matrona ista.

[18] Simile quid accidisse sibi confessus est, per obedientiam adjuratus, Fr. Alfonsus de Piña, compertæ virtutis Religiosus, affirmans, quod ad sepulcrum Beati orans vespere quodam, ante se viderit claritatem, solari æqualem, tres palmos longam instar radii; cujus excessivum splendorem non valens oculis irretortis aspicere, in latus dexterum converterit faciem; sed eodem secutam etiam lucem istam, & constitisse diutius, quam per unum Credo, semper in ipsum versam cum magno spiritus sui jubilo. Idem punctum magis etiam confirmavit id, quod in articulo mortis Confessario suo revelavit P. Fr. Didacus de Agnon, B. Paschali perquam carus: scilicet ab hoc sæpius sibi apparente in forma scintillæ visitatum fuisse se, atque ultima quidem vice, cum accepturus Viaticum sacrum, biduo vel triduo antequam mortuus est, ad illud se per Confessionem Sacramentalem disponeret. Denique ad confirmandam opinionem de Paschalis sanctitate vulgatam, facit arbor limonum acrium, ab ipso Beato plantata in Conventu Villa-regalensi: [Sanctitatem ejus arbor demonstrat.] cujus copiosi præter solitum fructus, undique expetuntur ad morbos pellendos aliasque necessitates, non solum ab ipsius oppidi civibus sed etiam a vicinis: unde in consuetudinem transiit Guardianis, quovis anno jumentum iis onustum destinare Valentiam, inter amicos distribuendis. Nec reticendum est quod patria ipsius Beati velit omni anno ad se venire ex Conventu Villaregalensi Fratres, ut lanam colligant pro vestiario: sin autem propter loci distantiam nequeant aliquando illuc usque procurrere, ipsimet indigenæ eamdem ostiatim colligunt, ultroque mittunt in memoriam & venerationem sui S. Paschalis.

CAPUT III.
Sacella plurima S. Paschali erecta, festa apparatissime celebrata.

CAP. X.

[19] Postquam annis aliquot mansit corpus B. Paschalis in suo primo loculo sub imagine Conceptionis immaculatæ, [Translatio corporis,] translatum fuit ad locum altari majori contiguum ex latere Euangelii:& quamvis varii Proceres, præsertim ex familiis Ducum Cardonæ & Gandiæ, nec non Episcopus quidam Cajetanus, ex voto ad sepulcrum visitandum huc appulsus, voluerint ei fabricare sumptuosum sacellum, numquam tamen id voluit Provincia pati, nisi esset suæ paupertati consentaneum. Itaque Villæ-regalis Communitas ex devotione erga suum nunc Sanctum, capellam faciendam curavit, ecclesiæ proportionatam, quamvis non adeo spatiosam quam requireret numerus eorum qui Sanctuarium hoc frequentant. Hic locata ad parietem cernitur elegans tabula, [ejusque fitus.] Sancti effigiem referens, quæ demissa vel sublata obtegit vel retegit capacem loculum, cujus concavitati oppanditur una alterave magni pretii cortina, & post hanc cernitur ingens capsa, instar duplicis urnæ proportionaliter decrescentis, & laminis argenteis magno artificio elaboratis convestita, intra quam sacrum cadaver reconditur. Atque ita ad primum ingressum neque arca neque loculus concavus cernitur, sed solum altare cum suo sacrario, supra quod appensa tabula non reducitur nisi cum singularis alicujus devotionis occasio hoc requirit.

[20] Utrumque dictæ capellæ latus operiunt tabulæ votivæ majores atque minores, item anathemata prope infinita linteorum mortualium, furcularum axillarium, cipporum, catenarum, ac figurarum cerearum, quæ intra ipsum ecclesiæ corpus producta tanto numero visuntur, [anathemata appensa.] ut non sit facile rationē inire singulorum, nedum eorū quȩ vel tempus consumpsit, vel non sunt a Provincia acceptata, propterea quod argentea essent aut alia pretii grandioris. Ibidem appensa est lampas argentea, majoris solito æstimata, in agnitionem miraculi, quod S. Paschalis operatus est erga D. Martinum Carolum de Mencos Generalem galearum regiarum. Aliam cum oleo ad unum annum arsuro ibidem obtulit Cyprianus Gonzalez civis Valentinus, gratus pro salute miraculo accepta, post grave vulnus capitis, tunc factum, cum ab equo delapsus raptaretur: quod medici quidem judicarant incurabile; intra duas autem horas coaluit cum stupore chirurgorum, potentiorem istic operam, quam sua sit, agnoscentium. Similiter aliæ viginti tres ibidem pendent, quarum sæpe aliquæ, festivis diebus omnes ardent, eorum impendio sustentandæ, qui se curatos grati agnoscunt.

[21] Sepulcrum alabastrinum pretiosissimum Excellentiss. Dominus Dux Gandiæ Carolus Borgia obtulerat, [Sepulcrum ex alabastro struitur:] trium in domo sua patratorum miraculorum debitor. Horum primum fuit fœcunditas concesla uxori suæ D. Artemisiæ Doria: secundum ejusdem partus miraculose expeditus ab ultimo suo matrisque discrimine: tertium quod cum eodem filio animi causa ingressus in cymba fluvium S. Nicolai, qui planitiem Gandiensem irrigat, eumdem ab aquis receperit vivum, qui observante nemine prono capite in eas lapsus, a paulo post respectantlbus visus est solis pedum summitatibus super aquas eminere: eductus autem inde retulit, salvatum se esse per quemdam Fratrem Discalceatum S. Francisci: nec fuit cur dubitaretur, quin is esset S. Fr. Paschalis, cujus precibus puer fuerat impetratus. Arcam vero argenteam faciendam curavit Don Ferdinandus Ferrer Eques Valentinus, [Arca argentea donatur.] pro quo ad extrema deducto famula quædam sua ad Paschalem recurrens petiit, ut vel cum jactura domesticorum omnium patrono suo vita servaretur. Mirum dictu; non remansit in domo ejus anima vivens, a rhedariis equis, qui erant in stabulo, usque ad pecora, quæ erant in campo, canes, feles, gallinas, columbas: quorum omnium jactura nihil motus Eques, votum famulæ adimplevit; etiam pallium altaris aliaque ecclesiæ instrumenta facturus ex argento si id paupertas nostra tolerare voluisset.

CAP. XI.

[22] Considerari, &, ad testandum populorum erga B. Paschalem affectum, expendi meretur multitudo sacellorum ei erectorum, in hac præsertim Provincia, & nunc & prius quam divisa a Provincia S. Petri de Alcantara adhuc complectebatur regna Valentiæ, Murciæ atque Granatæ, partemque Manciæ & Montana Seguræ. Sunt autem ea Sacella omnia, æque ac Villa-regalense, convestita tabellis votivis & anathematis pretiosis, [Granatensium studia in Sanctum.] occasione miraculorum ubique ad illius invocationē patratorū. Vix inita erat Conventus Granatensis possessio, qui unus fuit ex postremis harum regionum, cum ibi celebrari cœpit B. Paschalis patrocinium. Sed cum ea civitas perquam populosa sit, haud parum solicitudinis Superioribus attulit numerus ingens eorum qui petebant vel aliquid de reliquiis sibi dari, vel facultatem concedi ornandi suo sumptu sacelli, aut festum celebrandi, vel alio signo aliquo gratitudinem demonstrandi: plures enim erant, inter quos delectum facere absque offensa aliorum videbatur impossibile. Denique decretum est sapienterq; provisum, ut festi ordinandi cura alicui civium præ ceteris idoneo æstimatoq; demandaretur, qui eam posset ad congruam solennitatem reducere. Sed & huic valde laborandum fuit, eo quod multi volebant ostendere affectum excessivæ magnificentiæ, apparatu sumptuosiore & operosiore, quam quieti religiosiorum conveniebat, nedum paupertati. Verum non ita coarctari potuerunt, quin struxerint ignes vespertinos, musicam exquisitissimā, eximium inter omnes concionatorem, numerosam si unquam processionem curarint.

[23] Eorum vero, qui eodem anno, diebus aliis particularibus volebant festum aliquod curari pro suo privatim obligato affectu, [Festa a privatis acta pro acceptis beneficiis.] unus fuit Petrus del Rey perquam dives agricola. Huic, dum quadam vice prono pectore incumberet scamno cujusdam officinæ, nihil minus cogitanti supervenit inimicus, & pugionem stringens, quanta poruit vi (nec enim ignorabat periculum sibi imminere præsens vitæ amittendæ, si Petrus eam non perderet) infixit sic inclinati cervici, ut ille per os egrediens hominem ipsi scamno affixerit. Tam graviter percussus Petrus, suam in domum, quȩ erat in Campo triumphali, ductus est: advocati medici atque chirurgi, qui omnes eum adhuc vivere mirati, nullam salutis spem superesse dixerunt. Læsus nihilominus instanter petiit afferri sibi S. Paschalis Reliquiam: cujus attactu cito & plene sanatus, vovit quovis anno festum ejus celebrandum curare & Religiosis prȩbere prandium. Prima autem qua id factum vice & cui præsens ipse adfui, dicturo ad populum Fr. Joanni Ferrer, tunc Guardiano, facultarē dedit publicandi miraculi non solum ejus, quod operatus erat Sanctus in sanando suo corpore; sed etiam quod modo operabatur in animo, auferens ab eo omnem vindictæ de percussore sumendæ cupiditatem, cui se totam injuriam condonare professus est, ipso in loco reconciliationis instrumentum subsignans.

[24] Quod autem de Granatensi civitate diximus, etiam in aliis ejusdem regni locis contigit, ubi Provincia nostra Conventum habet: par enim ubique celebrandi festi ardor elucet, nec dissimiles gratiarum fructus accedunt. In civitate Oscana, in oppidis Yestæ, Pueblæ, Ayoræ, Almansæ, locis pecore abundantibus, proprium hoc sibi vindicant pastores, quod in Confraternitates adunati, quotannis Paschalis sui festum splendidissime agant, [Pudori hospitis ob defectum ciborum consulitur.] militariterque ordinati assistant processionibus, insumentes in eam rem pulveris nitrati vim magnam, quique sub ductu Capitaneorum suorum (quos extra hunc actum appellant Domus-magistros, concorditer electos) a quibus etiam triduo toto magnifice tractantur. Contigit ergo anno MDCXLIX, ut Almanzæ sic electus vit tenui satis fortuna, exhaustum se inveniret, maxime pro die tertio, copia panis ac vini. Recurrit ad B. Paschalis auxilium Anna Clemens, futuram mariti confusionem formidans, eique exposuit præsentem necessitatem. Fecit autem Sanctus quod rogabatur, tam abundanter vinum & panem ovaque multiplicans, ut post quadraginta sex personas copiose saturatas adhuc superfuerit. Vulgatus autem rei rumor per urbem excivit plurimos ad Capitanei domum, rogantes, ut vel panis frustrum vel vini pauxillum accipere mererentur, in proprias necessitates reservandum. Eodem facit, nec minori favori B. Paschalis tribuitur, quod ad festum concurrentes dimittant pecudes incustoditas in agris, nec tamen ullum hactenus incommodum vel damnum exinde referant.

[25] Aliis in locis, tam Hispaniæ quam Italiæ, devotas eidem Sancto confraternitates erexerunt sutores, ac nominatim in Calatajudensi civitate: [Confraternitates in Sancti honorem instituuntur.] Venetiis quoque ejusmodi una est, plus quam centum capitibus constans: & hæ omnes annuum festum solenniter agunt. Imprimis autem commemorandus est noster conventus S. Joannis della Ribera in territorio Valentino, ubi magno cum impendio suo idq; multis abhinc annis idem festum celebrari curat Illustris Dominus Don Franciscus Escorza, Eques Militiæ Montesanæ, suæ Majestatis Consiliarius & Auditor Regiæ Audientiæ eodem ordinarie concurrentibus Vice-Regibus, Titularibus, Equitibus, Auditoribus, cum populo innumerabili, ibique Pœnitentiæ & Communionis Sacramenta suscipientibus, quamvis adeo procul dissitus a civitate sit locus & anni tempestas perquam calida. Per annum quoque peculiaria non raro festa curantur a devotis ipsius Sancti: & sic anno superiori MDCLXX sumpruosissimum unum fieri curavit Excellentiss. Domina Ducissa d'Avero, ex voto nuncupato eum in finem, ut suum sibi partum facilitaret Sanctus. Cum autem ipsa ei interesse personaliter nequiret, Dominis Vice-regibus scripsit, ut præsentiam pro se præstare dignarentur; sicuti & factum, dicente tunc ad populum Doctore Ballester, Archidiacono Molvedriensi, qui est ex primariis Metropolitanæ dignitatibus titulus unus, & assistente tota nobilitate civitatis.

CAP. XII.

[26] Romæ habet idem Sanctus insignem capellam in ecclesia S. Mariæ de Ara-cæli, in qua festum ipsius agi cœptum, [Cultus Romæ,] prius quam Beatus esset declaratus per Apostolicam Sedem, & usque in hodiernum diem ibidē recolitur annis singulis, licet magna cum moderatione propter congruas rationes. Inter devotos autem, quos in alma civitate habuit Paschalis, numerandus est præ aliis Pius Papa V sanctæ ac gloriosæ memoriæ, [etiam a Pio V delatus.] qui eumdem Beatorum catalogo adscripsit, servans in cubiculo suo tabulam seu laminam æneam cum illius effigie: suam autem erga eumdem devotionem singularem demonstravit tum aliis occasionibus pluribus, tum maxime quando decrevit, ut suspenso tantisper cursu aliarum canonizationum ac beatificationum, una hæc urgeretur. Præterea concessit, ut Officium cum Missa per totam nostram Religionem extenderetur, quatenus festum celebrari posset in Conventu S. Francisci de Ripa, qui ad nostram quoque reformationem pertinet. Et prima vice qua illud ibi actum est, Capellam istie sibi voluit ordinari Pontifex: qua ceremonia absoluta, cum interventu multorum Cardinalium, Sanctitas sua eodem vespere ecclesiam revisens, libentissime audivit Procuratorem causæ de ea loquentem. Eminentissimus Cardinalis ab Arragonia, quo tempore Romæ fuit, celebrare solebat B. Paschalis festum in conventu alio nostræ Reformationis, qui S. Petri Montorii dicitur: & quia ibi non est proprie ipsi dicatum sacellum, ingenti in tabula pingi jussit ejus effigiem, ipsamque ad unam pilarum ecclesiam sustinentium appendi. Excellentissimi denique Dux & Ducissa Matthæi, ejusdem intercessioni acceptum referentes fructum benedictionis, natum, inquam, suæ familiæ heredem, gratitudinis ergo, inter alia etiam Paschalis nomen imponi voluerunt, sacellum ejus devote venerati.

[27] Valentiæ in Hispania præcipua religione colitur imago miraculosa sub titulo Dominæ desolatorum: [Aræ & sacella ipsi dedicata.] huic cum in loco urbis frequentatissimo capellam erexissent cives, in eoque præter primariam Deiparæ aram duo alia altaria exstruenda, peculiari quodam affectu stimulante; eorum alterum voluerunt B. Paschali dedicari. Eadem in urbe, in ecclesia Oratorii S. Philippi Nerii, erecta etiam ipsi capella speciali cultu ac studio ornatur: notatumque a multis est, quod ex eo tempore ibidem insigniter creverit concursus Sacramenta frequentantium, & devotionem erga Sanctissimam Eucharistiam profitencum, cum magna Dei nostri & B. Paschalis gloria, cujus etiam festum ibidem frequenti in cœtu celebratur. In Ybensi ejusdem Regni Valentini oppido, sedecim leucis ab urbe (ubi per intercessionem B. Paschalis devotus quidam agricola fontem fodit, (infra pluribus describendum) pii cives capellam ædificarunt in ecclesia parochiali, tam splendidam ac devotam, ut dici possit montium istorum miraculum: & ibi festum Sancti agitur, veluti unum ex præcipuis loci, maximo cum jubilo & animorum alacritate. In oppido Turris formosæ, ipsius patria, fabricara est ecclesia eremitica, in eaque picta effigies nobili in tabula erecta cernitur: ibi cum magno accolarum concursu tanto nunc celebrius festum Sancti est, quanto majori in veneratione habetur ejus Reliquia, multa prece petita a Magistratu loci, eique a Provincia nostra concessa.

[28] Finem Capiti huic faciant duo dies festivi, quos huic suo speciali Patrono Villa-regalis instituir. [Cultus annuus Villa-regali qualis.] Toto eo qui præcedit mense in circumsitis oppidis, ut sunt Castellion della Plana & Molviedro, singulari omnia implentur alacritate, propter appropinquantem solennitatem: & omne istud tempus impenditur præparandis choreis, ludis, ignibus, pro cujusque facultate. Primo autem die, prout ego ipse aliquando vidi, quem civitas ipsa festum agit, a primis Vesperis inchoatur Musica cum choreis, ad quas tunc concurrerunt centum duodecim viri, in septem turmas distributi. Adest Prætor cum Juratis eorumque insignibus: sed propter conferti populi multitudinem ægre exaudiri potest exquisitissimi concentus harmonia. His finitis accenduntur ignes, & noctem illam in diem vertunt. Primo mane tubæ ac tympana sonant ante Juratos aliosque Ministros publicos, versus conventum nostrum procedentes & offerentes Guardiano panem, vinum, vitulinam, aliaque edulia ad illius diei augendam hilaritarem. Tum resumuntur choreæ, tanta duratione continuatæ, ut vix momento cessantibus qui eas componunt, supra naturam videatur, quod tam laborioso diuturnoque exercitio vires usque in vesperam sufficiant. Missa solennis in Capella ipsius Sancti cantatur, & ad dicendum invitatur celebrior aliquis concionator. Post vesperas comœdiam suam exhibent Molvedrienses accolæ: qua finita multis cum facibus & numerosa chorea, optimo ordine progrediuntur a civitate ad ecclesiam, non sine grato instrumentorum musicorum concentu: & per unam ecclesiæ nostræ portam ingressi, egrediuntur per alteram. Postero die suburbii atque pomœrii incolæ idem faciunt, & insuper equestres ad bravium cursus instituunt; vesperi autem aliam comœdiam exhibent, continuant que nocturnos ignes, & taurilia tertio die instituunt. Quamvis autem festum ipsum biduo dicatur circumscribi, revera tamen durat octiduum & amplius concursus eorum, qui cum familia sua istic remanent, seu votis suis facturi satis, seu gratias desideratas postulaturi. Notarum est etiam anno isto, quo ibi fui, quod in nostro conventu per biduum istic manducaverint personæ plures quam octingentæ: quodque non solum noster Villa-regalensis conventus magis quam alias tunc abundet necessariis, sed etiam Carmelitarum Discalceatorum conventus in eadem civitate, nosterque S. Francisci in Honda & Castellione per idem tempus lautius habeantur, propter eleemosynarum affluentiam, majorem quam institutum nostrum nos patitur in eo conventu admittere, cujus intuitu illæ donantur.

CAPUT IV.
Devotio erga B. Paschalem in Sardiniam promotæ.

CAP.XIII

[29] Excellentissima Domus Ducum de Bexar & Mandas possidet loca aliqua in montanis regni Valentini, & alios plures utilioresque fundos in insula Sardinȩ Cum ergo priorum locorū procuratorem sibi delegissent Equitē quemdam, Don Petrum Martinez de Salva-leone nuncupatum, jusserunt anno MDCLI, [Quomodo in Sardinia coli cœptus sit,] ut alia in Sardinia visitaret ordinaretque. Huic mandato Eques ille obediens cum appulisset Calarim, insulæ totius metropolim, gravi correptus infirmitate ad extremum discrimen adductus fuit. Quod intelligens ex medicorum judicio, seque in extera regione procul a suorum conspectu mori dolens, quando jam humanum deficiebat, divinum cœpit invocare auxilium per B. Paschalis merita, cui erat addictissimus; vovitque si convalesceret, erigendum ea in urbe illius sacellum apud nostros as S. Maurum Discalceatos. Nec mora: tam notabiliter cœpit habere melius, & intra tam breve tempus integram obtinuit sanitatem, ut eam plane miraculosam esse judicarint medici; & tam ipsi quam alii præsentes, ut talem, tota urbe vulgarint. Ille vero de lecto surgens, nihil prius egit quam tractare cum Guardiano loci de complendo voto, coëmendaque materia operi necessaria: quo perfecto collocavit in eo tabulam grandem inauratam cum effigie Beati, sub eaque in excavato ad id loculo marmoream statuam, quatuor vel quinque palmos altam, gratias agens pro recuperata sanitate.

[30] Hujus tam miraculi quam novi sacelli fama per civitatem vulgata cœpit istic etiam notum facere, jam alibi notissimum, [& auctus per tabellas pictas.] Paschalem nostrum; ejusque devotionem alte infixit civium animis, qui ad promptum cunctis afflictis patrocinium recurrentes, sacellum illud ornaverunt tabellis gratias relatas restantibus. Et quia Religiosi istic non habent aliam Reliquiam, quam ad ægros sanosve in suis necessitatibus opem postulantes deferant; cœperunt ex eisdem tabellis sumere aliquas intento fini aptiores, quarum multas dicunt se non recipere, volentibus eas illis, quorum solatio allatæ fuerant, retinere domi suæ: nec tamen eo minor est numerus, quibus dicti sacelli parietes vestiuntur. Plurima autem sunt & insignia miracula, quæin honorem servi sui dignata est divina bonitas ea in urbe operari.

[31] Anno MDCLIV Don Carolo Felici Manca & de Guiso, Marchioni de Alviz, Baroni de Urase & de Usena, [Curatur tibia rescindenda;] mense Julio obnevit vulnus supra anteriorem tibiæ partem, quod neglectum gangrænam concepit. Itaque Calarim deferri se fecit, ubi ad consultandum collecti medici atque chirurgi concorditer judicarunt, tibiam rescindendam esse, si vitam salvam vellet: sed ille præmori se malle dixit, quam ejusmodi curationem admittere. Tum animatus fama miraculorū B. Paschalis, suamq; in illum fiduciam collocans, opem ejus invocavit, vovitque si vitam cum tibia retineret, tabulam cum argentea tibia in sacello illius offerendam; & dimissis ceteris unum solum medicum unumque chirurgum apud se manere voluit. Hi curationem aggressi, brevi tempore viderunt tibiam sanam atque integram, Marchione interim animum advertente ad duo perquam mirabilia, quæ tam veloci curationi conjuncta fuerunt, ipseque in sua attestatione juratus affirmavit. Primum, quod licet plagæ adeo periculosæ secundum artis præcepta curandæ applicata fuerint cauteria plura, pulveresque corrosivi, & remedia alia mordacia atque pungentia; nullum tamen unquam expertus sit dolorem, ac ne imaginatione quidem apprehenderit. Alterum, quod curationi tam difficili nullum aliud symptoma advenerit, neque postea memorativum supersuerit vestigium. Quare ut primum pedibus ingredi potuit, ad capellam B. Paschalis venit, & quæ voverant gratus obtulit.

[32] Donna Maria de Doni & Natter, uxor Don Balthasaris de Doni, civis Calaritani, occasione cujusdam * aborsus desperata a medicis, magna cum fide B. Paschalem invocavit, vovens si a tanto periculo liberaretur, tabulam in ejus sacello offerendam. Mox autem eam dereliquit febris, & paulatim recuperavit integram sanitatem: atque ut tam evidenti beneficio gratam se præstaret, non solum tabulam obtulit quam voverat, sed etiam marito suo persuasit, ut sculptam Sancti effigiem Valentia afferendam curaret, [Mulier a medicis deposita;] ipsamque & alia altaris intrumenta donavit; & quanta cum pompa potest, curat ejus festum quotannis in prædicto S. Mauri conventu celebrari.

[33] Casus perquam prodigiosus est, quem jurata affirmat Donna Vincentia Machin & Torrella, [uxor item alia] Don Ambrosii Machin, civis item Calaritani, scilicet quod uno post puerperium mense, notabili in re offensa sit; exindenque tam gravem incurrerit morbum, ut ad primum febris assultum de vita ejus medici desperarint. Nihilominus illam curare aggressi, aperiendæ venæ advocarunt chirurgum famosum Georgium Saoni, paulo ante Valentia advectum: qui sanguine educto, infirmæ periculum grande cognoscens, dixit: Quid mihi dabis, Domina Vincentia, si ego tibi applicavero remedium per quod subito sana fias? Cui illa: Num Deus tu, qui talia promittis? Non sum, inquit, Deus: sed habeo fiduciam in quodam Sancto, qui in filio meo grande miraculum est operatus. Faciat Dominutio Tua, reponit ægra, quod voluerit: & ipse domum suam abiens attulit effigiem Sancti, chartæ impressam complicatamque. Hanc recipiens infirma, magna cum devotione dixit: Sancte mi, ego te non novi (ipsa illius verba transscribo) nec scio qualis Sanctus sis: tamen qualiscumque es, invoco te ex toto corde & ero tibi devota: quare si expedit ad Dei gloriam & animæ meæ salutem, oro ut pro mea sanitare digneris intercedere: & hac prece finita pulvinari suo imaginem supposuit. Ecce autem ea, [ab ipso Paschale visitata.] cui ad cetera incommoda acciderat etiam somni privatio, altissime soporata, vidit Religiosum in habitu S. Francisci audivitque dicentem: Ne dubites, filia, confide Deiparæ Virgini & mihi, quod ex hac infirmitate non morieris, quamvis ad extremum vitæ articulum sis adducenda. Post hȩc disparuit visio, & experrecta infirma fortiter exclamavit. Accurrerunt ad eam vocem mater ac domestici ceteri, quibus illa quæcumque acciderant narrans, replicabat identidem ingemiscens; Et ego Fratrem istum non novi!

[34] Plangere ad hæc mater, credens quod vehementia febris delirare filiam faceret: hæc econtra affirmare, vera esse quæ dixerat omnia: & chartam sub cervicali educens arque explicans, in eaque reperiens B. Paschalis imaginem; Sancte mi, inquit, tu es qui mihi apparuisti, optime te cognosco ex vultu & compositione manuum. Sed quanto magis jubilabat filia, tanto contentius plangebat mater, aliud longe quam quod erat persuasa. Interim illa omnibus se visentibus narrabat casum, magnaque cum certitudine asseverabat se non morituram: sed medici, qui eam curabant, parum fidei habebant ejus dictis, propterea quod viderent indies aggravari malum, cum evidentibus mortis propinquæ indiciis. Ergo suum ei denuntiabant discrimen, monebantque, ut se ad mortem pararet: quanto autem illi magis exaggerabant periculum, tanto ipsa constantius se morituram negabat; ne tamen pertinaciæ argueretur, condidit testamentum & extrema suscepit Sacramenta. Post hæc extremis angustiis pressam videns mater, & quia affirmabant medici non victuram in crastinum, licet jam sero esset, jussit vocari Confessarium, qui moribundæ adesset nocte illa. Venit hic: sed ut eum tali hora vidit infirma; Hei mihi! dixit, o Pater, cur hoc tibi incommodum sumis? Non erat sane necessarium. Quantumcumque enim illi existiment mihi esse male, non tamen hinc moriar: quia hoc mihi dixit S Paschalis. Et vero ea ipsa nocte, qua credebatur moritura, subito cœpit habere melius, ac deinde e lecto sana surrexit, cum stupore incredibili medicorum: qui miraculum approbantes, remanserunt ipsi Sancto multum devoti.

CAP. XIV.

[35] Ipsa imprimis D. Vincentia Torella exinde aliud sibi refugium non quæsivit, in qualicumque necessitate, [Ejusdem maritus similiter æger.] extra patrocinium B. Paschalis, præsens illud semper experta. Itaque proxime sequenti anno MDCLIII mense Julio, cum maritus ejus graviter infirmus extremis esset munitus Sacramentis, ipsa octavum tunc mensem gravida tantum animo dolorem concepit, ut post largam sanguinis effusionem coacta fuerit lecto decumbere. Verum, inquit illa, mariti salutem tanti faciens, ut obliviscerer meæ, ad ejus ministerium surrexi de lecto: dieque sequenti, propter ingens discrimen, in quo eum reperiebam, depositis calceis caligisque, nulla habita ratione proprii periculi aut decoris, abii discalceata ad conventum S. Mauri, longe remotum a domo mea: asperamque illam viam magno cum servore emensa, in capella Sancti me prostravi, petiiq; ab aliquo religiosorum illic invento, ut Salve-regina cum oratione B. Paschalis recitaret, rursumque similiter discalceata domum redii. Hic me requisitam & in eo statu revertentem videns mater, acriter cœpit objurgare dicens; judicium grave coram Deo subituram me, pro exposita salute tam corporis mei temporali, quam æterna fœtus jam forsan occisi. Cui magna cum fide respondi; Neque maritus meus, neque ego, neque fœtus periclitabimur, mater, intervenientibus meritis B. Paschalis. Ipso autem eodem die maritum meum febris dimisit, citoque convaluit; & ego per actum tam indiscretum haud passa damnum, justo tempore enixa sum filium, quem volui Paschalem nominari; atque cum tota familia ad gratias Sancto reddendas festinavi.

[36] Donna Paula Montanacho Silvia & Castelvi Calaritana, jurata deposuit, quod filius suus Josephus usque hodie vivens, suæ familiæ primogenitus, cum solum tres menses natus esset, anno MDCLV, dum fasciis involveretur, tam vehementi fuerit pressus symptomate, ut toto corpusculo terribiliter contorto velut mortuus jacuerit. Idem ei per aliquot dies circa vigesimam quartam horam accidit, [Puer pro mortuo sepeliendus,] semel etiam ad viginti septem horas nullum vitæ signum dedit, jamque de eo sepeliendo cogitabatur. Accurrit mox civitas universa ad consolandam matrem e nobilioribus urbis matronis unam, videntesque eam æque ac nutricem miserabiliter lamentantem in conspectu cadaveris, utramque tantisper seduxerunt in aliud conclave, ut parvulus involvi linteis & capsulæ jam præparatæ posset imponi, remansitque cum corpusculo pallæ suæ obvoluto senior Marchionissa de Alviz. Interim supervenit Quirrensis Marchionissa, Paulamque consolans; Vis, inquit, filia, ut adferatur tibi, quam habeo, tabella B. Paschalis Baylon tam clari miraculis, ut ei filiolum tuum commendes? Et illa respondit id sibi fore gratissimum, allatamque sibi illuc deferens ubi Marchionissa de Alviz mortuum in sinu tenebat, se ad filii caput prostravit in genua, & dixit: [facto a matre voto S. Paschali,] Sancte mi Paschalis, si vitam impetres filio meo, voveo quod per octiduum induam eum tuæ Religionis veste, danda deinde alicui pauperculo: quodque ad usum capellæ tuæ ea fieri curabo, quæ Patres necessaria judicabunt: & ipsa, die vestro festo confessa ac sacra Communione refecta, pauperibus duodecim prandium dabo.

[37] His magno cum fervore sic dictis, oculos flexit ad filiolum, jam ad sepulturam involutum: visaque in eo percipere aliquem labiorum motum, cœpit confidenter dicere: Dominæ meæ, videte, vivit filius meus, quem volunt esse mortuum. Ad quod aliæ ac nominatim Donna Antonia Corra, cognata ejus germana, dixit: O mulierem fatuam! foras eam expellite, ne prorsus sana mente excidat. Tanto jam tempore mortuus est infans; & illi in cerebrum venit quod os aperiat. Aliæ ajebant quod desiderii vehementia faciebat, id, quod non erat, videri; & omnes id agebant, ut suis suasionibus hanc ei imaginationem eximerent. Denique Marchionissa de Alviz rubri serici panniculum accepit, ut sub mento revinctum ad caput (quod unicum in hoc officio restabat faciendum) os firmiter clauderet, atque ita eum capsulæ suæ imponeret. Ad hunc actum iterum in terram prostrata mater, votum suum replicavit, eodemque instanti omnes eumdem oris motum viderunt; sed præ omnibus Paula attentissima ad singula, Videte, inquiebat, B. Paschalem miracula operantem: ecce enim filius meus vivit: simulque appropians, quantumvis obsisterent aliæ, digitosque ori ejus inserens etiam linguam moveri deprehendit. [reviviscit.] Tunc enimvero fidentius quam unquam exclamavit: Omnino vivus est filius meus: auferte panniculum istum, & veniat nutrix atque ubera præbeat, Erant nihilominus inter adstantes aliquæ, quæ ridebant hosce motus, vehementique phantasiæ matris imputabant. Sed hæc nihil eas morata, panniculum a mento abstulit, instabatque ut nutrix accerseretur. Ast hæc præ doloris impatientia totum jam sibi vultum laniarat unguibus, quare cum eam sic prodire non esset conveniens, advocata est alia, quæ cito adfuit, mamillamque admovit ori infantis. Mirum autem cunctis spectaculum is præbuit, papillam apprehendens avideque sugens: quippe quæ istud permiserant fieri potius ut obsequerentur lugenti matri, quam quod illum vere vivere crederent. Ex eo porro tempore perrexit sugere, & adolevit usque ad annum ætatis decimum, Christi MDCLXV, quandro prædicta omnia affirmavit ejus mater, addens toto decennio isto nihil mali passum fuisse: votum autem suum liberaliter implevit, pauperibus non solum duodecim, sed quotquot eo die ad suas ædes veniebant, epulum præbens.

[38] Maria Azori, itidem Calaritana, deposuit, varias se gratias acceptas referre meritis B. Paschalis, puta prolem, qua carebat, [Quidam fœdis amoribus irretitus liberatur.] & sanitatem amitæ cuidam suæ, jam ad mortem Christiane obeundam inunctæ: præ ceteris tamen hanc laudavit, quod cum suus maritus concubinæ cujusdam amoribus teneretur implicitus, nec ab iis se sineret ulla admonitione diveli; die quodam cum ipsa Maria rediret a visitatione. cujusdam Marianæ imaginis, quæ sum titulo Boniventi honoratur, occurrit impiæ suæ rivali, eamque verbis amicis benevolisque monere cœpit, ut ab ista fœditate ad meliorem se statum converteret. Verum adeo parum ista potuerunt apud induratum sceleratæ illius animum, ut post verba multa obscœna atque nefanda concluserit dicens; frustra eam esse, si amori suo aliquod impedimentum unquam se posituram speraret. Pupugit ea pervicacia tantopere Mariam, ut nullo publicæ, in qua erat, plateȩ respectu, palam in genua se projiciens exclamarit, Sancte mi Paschalis, per Dei amorem obsecro te ut huic meæ necessitati succurras: voveo ego novenam in tua capella faciendam. Quod autem dixit, hoc & fecit: adeoque immutatus post novenam absolutam est animus viri, ut amore in horrorem converso maledictam illam nec semel alloqui postea voluerit, quascumque illa technas excogitaret, ut rursus eum illaquearet, prout ipsemet uxori suæ testis accedens juravit. Eadem mulier periculosum patiens in verendis morbum, [Verendorum morbus curatur.] curavit, ut alicunde haberet chartaceam ipsius Paschalis imaginem, coram qua die quodam, cum se gravius urgeri sentiret, prostrata dixit, Sancte mi, nisi ipsemet domum meam venias, & partes chirurgi agas, mihique sanitatem impetres, certo moriar; hoc enim levius puto quam chirurgorum manus ad curationem subire. Subito autem orationis suæ effectum vidit salutarem, agnoscens se multum relevatam: ac brevi tempore ex integro sana retinuit vitam, quam in perditis numerabat, quia tam periculosum malum nono manifestaverat a principio.

[39] Joanna Bernarda, Calaritana etiam ipsa, post defunctum in Conventu S. Mauri cognatum suum germanum, [Quædam in Sanctum irreverens morbo corripitur;] ibidem religiosum tenerrimeque dilectum sibi, noluerat illuc pedem inferre, ne mœror suus renovaretur; donec vespere quodam, amicȩ unius imporrunitate victa, illuc ire consensit. Frequentem autem populum inveniens per viam, interrogavit, quod eo die festum tantam illuc turbam attrahebat: intelligens vero agi festum B. Paschalis, animo conturbato dixit, eo se venturam non fuisse si hoc scivisset. Vix verba finierat, cum toto corpore aggravata doloribus, coacta est retro pedem referre domum: ubi ad mortem usque infirmata, & condito testamento extremis munita sacramentis, recogitare apud animum cœpit, fortassis eam esse pœnam verborum ista occasione a se dictorum: quare ad B. Paschalem conversa, [pœnitensque liberatur.] jam serio pœnitens, sanitatem petiit, & prece finita illico impetravit, depulsis doloribus & conjuncta iis febri. Surgens autem sana ivit ad capellam Beati, & suo liberatori devota ac grata cereum ibi magnum obtulit. Sunt & alia plurima ibidem Calari patrata miracula, descripta in Informatione quam ad meam instantiam R. P. Fr. Josephus Casula, Provincialis Observantiæ Franciscanæ, faciendam curavit anno MDCLXV. Cum enim tunc Romæ essem Procurator in causa, sicut & nunc sum, expediendæque essent novæ litteræ Remissoriales pro exhibitione miraculorum; sciens quanta apud Sardos floreret devotio erga B. Paschalem, miseram illuc socium meum Fr. Didacum Ascentium, ad certiorem notitiam obtinendam. Conditus ergo est informativus processu, quo Romam allato, quidam in ejusmodi negotiis versati judicarunt convenire, ut etiam pro illis ad D. Archiepiscopum Calaritanum & duas alias personas in dignitate constitutas expedirentur Remissoriales: sed harum executio suspensa fuit, eo quod tam copiosus evasisset Processus circa hoc argumentum formatus Valentiæ, ut diligentia Calari ulterius facienda judicaretur superflua: mihi autem minime visum est istorum accessione augendum esse hoc volumen.

Annotata

* Ital. Sopraparto, an Superfœtatio?

CAPUT V.
De pulsibus in arca S. Paschalis audiri solitis, ad indicandum grande bonum aut malum, vel incredulos convincendum.

CAP. XV.

[40] Fidem apud homines præsertim indoctos superare videntur prodigiosæ illȩ percussiones, de quibus aggredimur scribere, toties iteratȩ & tam certa crebraque experientia cognitæ, tam in Valentino regno, quam in aliis Hispaniæ partibus, eo quod etiam ad impressas imagines minimasque reliquias Sancti sese extenderint. Quanto enim crebriores notioresque sunt, tanto magis obnoxiæ videntur esse obloquiis earum veritatem calumniantium atque dicentium, quod Deus citra necessitatem non operetur miracula. Ab his ego libenter quæram, quæ necessitas sit, ut Salerni ex corpore S. Matthæi Apostoli, Barii ex ossibus S. Nicolai Episcopi faciat scaturire manna? ut S. Januarii sanguinem Neapoli ad conspectum capitis jubeat liquefieri; quod idem etiam ibi dicitur in sanguine S. Joannis Baptistæ fieri quotannis in festo decollationis, & quoties ad ejus altare Missa de festo isto recitatur? [Perpetuorum miraculorum fructus.] ut pauculȩ ille sanguinis indurati guttȩ, quȩ Romȩ servantur in vase crystallino, & ex stigmatibus S. Francisci fluxisse creduntur, in festo impressionis eorum evadant fluidæ? denique, ut alia taceam hujus generis infinita, quid opus est Romæ item, in Conventu Carmelitarum Discalceatarū della Scala, ex pede sanctȩ Matris Teresiȩ liquorem stillare odoriferum, sicut & alibi ex ejusdem Reliquiis?

[41] Numquid ista satis nos convincunt, talia sæpe operari Deum, non ad solam aliquam apparentem necessitatem, sed ad Judæorum hæreticorumq; aut alias impiorum confusionem, solatium fideliū, devotionis augmentum, peccatorum conversionem, & plurimos alios salutares effectus, irreverentiam omnem excludentes, quos videmus & audimus procedere in animis eorum, qui perpetuorum istiusmodi prodigiorum experimentum capiunt oculis vel auribus accipiunt fidem: [Pulsus audiuntur in imagine S. Paschalis.] sicuti hoc ipso anno MDCLXXI factum videmus in brachio S. Nicolai Tolentinatis, nunc, ut alias sȩpe, sanguinem copiosum stillantis. Fortassis autem ad talium incredulorum convictionem, anno MDCLXIX illo ipso tempore, quo de miraculis informatio fiebat Valentiæ, coram Prorege & Judicibus Apostolicis, tertio auditȩ sunt plus quam quindecim percussiones in imagun cula chartacea, quam simul cum particula ossis sacri manu tenebat servulus Secretarii Viceregii; mox ut puer, sedecim solum annos natus, dixit; Laudetur sanctissimum Sacramentum altaris & purissima Conceptio Dominæ nostræ, sine macula peccati originalis conceptæ. Obstupescere ea res fecit tres Prælatos adstantes: & D. Archiepiscopus, oculos lacrymis suffusus præ teneritudine devotionis, inclinavit caput, raptamque de manibus pueri Reliquiam adoravit dicens: Mirabilis est Deus in Sanctis suis: idemque Episcopi Segobiensis & Maroneensis fecerunt: omnesque simul attestantur facto, in suis ad Pontificem sacramque Rituum Congregationem responsoriis, reddentes rationem Processus a se facti.

CAP. XVI.

[42] Cœperunt dicti pulsus audiri ex capsa, cui inclusum erat corpus B. Paschalis anno MDCIX, quo datum fuit initium tractandæ causæ in Curia Romana; [Initium horum pulsuum quando & unde factum.] vehementiq; admiratione affecerunt primos suos auditores. Quod ubi ad notitiam Superiorum pervenit, priusquam publicaretur prodigium tam insolitum nulli parcitum fuit industriæ, ut causa & veritas facti deprehenderetur. Et de veritate quidem cito patuit eam esse extra omnem falsi suspicionem, neque aliter quam divinitus fieri potuisse, ut ex capsa eo modo ut erat collocata, & tanta undique circumspectione adhibita, sonus iste prodiret. Statim enim ac nepos ejus, Dei servus, Fr. Didacus Baylon, sinceritatis ac puritatis raræ adolescens, habitum sumpsit, consuetudinem sibi sumpserat, ut, quoties aforis ad conventum redibat, post benedictionē superioris acceptam, eamdem a caro patruo suo petiturus intraret ecclesiam, & ante capsam prostratus, eidem, tamquam si vivus fuisset, omnem rei a se gestæ successum prosperum atque adversum enarraret, recenseretque amicos, qui sibi fecerant caritatem; atque alia plura, quæ de eo narrantur in Chronicis Provinciæ Relatione autem finita nunc quidem audiebatur in capsa gravis strepitus, quasi convolventis sese; alias suavis dumtaxat pulsus; Frater vero Didacus, & alii qui ex abscondito eum observaverant, consolatione interna pleni remanebant.

[43] Restabar, ut intelligeretur, quem in finem istud fieret: [Cur pulsis isti fiant.] quamvis autem propterea indictæ per Provinciam sint preces multæ, numquam tamen exorari se sivit majestas Divina, ut secretum istud revelaret. Solum Religiosus quidam, ex obedientia adjuratus, casum sequentem exposuit. Scilicet quod cum in Conventu Villa regalensi habitaret, post prandium ad capellam accedens, propter quasdam necessitates infirmariæ, quæ fuerat ipsi commissa; & in transitu ante venerabile Sacramentum leviter genu flectens, motus sit interiori quodam impulsu, ut a B. Paschale peteret, quid mysterii subesset iis, quas dare audiebatur percussionibus. Et continuo sensit in anima sua extraordinarium lumen quoddam, quo ei vivaciter repræsentabantur ista Prophetæ Hieremiæ verba Capite primo; Quid tu vides, Hieremia? Statimque in mentem ejus venit subsequens responsum; Virgam vigilantem ego video; & consequenter etiam hæc; Bene tu vides, quia ego vigilabo super Israel. Hæc autem interna colloquia, boni istius Religiosi menti instantanee impressa, indicibili cum claritate ei ostenderunt, Virgam istam vigilantem esse B. Paschalem, quem Deus constituerit custodem & vigilem, numquam dormitantem, super populo suo, omnibus scilicet fidelibus, & supra Provinciam S. Joannis Baptistaæ, ac singulos ejus subditos. Quæ intelligentia, magnæ consolationi conjucta, copiosissimas ex oculis jam dicti Religiosi lacrymas elicuit, fecitque, ut interiorem animi ȩstum reprimere nequiens, exclamaret; O vigilans! O vigilans! O vigilans. Sicut autem affirmat ipse, non habebat tunc temporis ullam sacræ Scripturȩ notitiam, sed pauxillum dumtaxat ex Grammaticis præceptionibus hauserat.

[44] Veritatem revelationis istius, aut quocumque eam nomine appellare volueris, comprobarunt successus effectusque mirabiles, notati ab illis qui deinceps, præsertim hisce temporibus, in experientiam venerunt mirabilium istorū pulsuum, qui divinitus creduntur destinari, [Varie audientium animos afficiunt:] tamquam præsagia mali alicujus vel boni obventuri; cum hac differentia, quod iidē pulsus alias majores, minores alias sint; aliquando præsentibus multis exaudiuntur a paucis, & his harmoniam quamdam suavem efficiunt. Subinde felices, infelices subinde eventus succedunt. Est cum audientem interius recreant; est cum videntur reprehendere, moventq; ad devotionem ac pœnitentiam. Denique effectus istorum pulsuum tam varii sunt, quam inscrutabiles: universim tamen observatum jam est, grandiores ictus tragicorum successuum esse plerumq; [Graviores rei tristis; leviores lætæ omen esse notantur.] indicia, moderatiores vero contrariorum iisdem. Sic diebus iis, quibus Fontarabiam obsidebant Franci, frequentes sed suavissimi pulsus auditi sunt intra capsam B. Paschalis, potissimum die VII Septembris in Vigilia Nativitatis Marianæ: qui cum populum vehementi expectatione attonuissent, duravit admiratio hujusmodi, usque dum advenit nuntius magnæ illius insperatæque victoriæ, quam eo die retulerunt arma Catholici Regis. E converso cum eodem anno iidem Franci Dertusam obsederant, præcedenti nocte numerati sunt pulsus centum & viginti sex magni; qui trementi populo Religiosisque id significarent quod revera accidit. Maxime conterriti fuerunt Religiosi Villa regalensis Conventus mense Octobri anni MDC XL, frequentibus grandibusque pulsibus per dies quatuordecim continuatis, & potissimum in festo S. Andreȩ Apostoli intensis: singuli enim tantum tunc excitarunt fragorem quasi bombarda exploderetur. I amque de re tota certiorem fecerant Provincialȩ, funesti quidpiā expectantes, cum nuntiatū est ipso vehementissimorum pulsuum die Lusitaniam totam rebellasse.

[45] Cum ejusdum Conventus Guardianus P. Fr. Franciscus Emper, is qui postea Provincialis fuit, exemplaris vitæ Religiosus, notavisset ceræ plus consumi, quam præcise necessarium videbatur ad celebrationem Missarum; suspicareturque nonnullos esse, qui eam ad suos usus privatos derivarent; sub gravi obedientiæ præcepto vetuit, ne quid ejusmodi auderet quispiam, se cunctis necesaria provisurum. Unus nihilominus, cui data candela consumpta erat, id parvi faciens intravit ecclesiam: sed cum jam in eo esset, ut apprehensum cereum de candelabro tolleret, tam graviter capsam suam percussit Beatus, ut ille conterritus cœpto abstiterit: veniensque in refectorium, ubi congregata Communitas erat, clara voce confessus est culpam suam, postulataque venia enarravit casum qui sibi acciderat, sicuti prædictus Pater retulit, Idem etiam affirmavit, quod noctu hora intempestiva existens aliquando in choro, tam vehementes percussiones in capsa audierit, ut dubitaret utrum ab ea procederent; ideoque a Religioso quodam, ibidem tunc disciplinam faciente, quæsivit, quis iste fragor esset. Qui nihil cunctatus respondit, esse B. Paschalem, qui capsam feriat, ipsumque magna apprehensione implevit: proximo autem die Conventum intravit Visitator Provinciæ, grandium scandalorum atque turbarum auctor in eadem futurus.

[46] In ejusdem Sancti capella cum vice quadam esset Sacerdos religiosus, nomine Joannes Pueyo, tam validum audivit pulsum, ut crederet extra ecclesiam percipi potuisse; & paulo post audivit bombardam explodi; ex utroque autem sono præsagiens aliquod infortunium, intellexit eadem explosione mulierem quamdam fuisse occisam. Alio tempore, quo res in Catalonia turbidæ multa cum sanguinis effusione procedebant, auditi fuerunt intra capsam Beati plus quam centum pulsus lenes atque suaves, cum multa consolatione adstantium: de quo cum Guardianus renuntiasset P. Fr. Ludovico de Benavente, qui Valentiæ aderat: hic veto læti aliquid inde speraret, eodem post breve tempus appulso Reverend. P. Fr. Joanne de Neapoli, qui postea Ordinis Generalis fuit, casum narravit: vicissimq; audivit, eodem quo pulsus auditus erat die, solvisse Neapoli aliquā multas naves, omnis generis munitione ac provisione instructas cū quatuor millibus armatorum, cum quibus etiam ipse Reverendissimus feliciter venerat in Cataloniam, cujus tota salus ab illo succursu pendebat, uti post patuit.

[47] Albertus Perez, Presbyter & civis Villa-regalensis, in sua depositione affirmat, cum ad instantiam Philippi IV & de mandato Archiepiscopi Valentini institueretur processio generalis pro pace inter Hispaniam & Angliam, processione ecclesiam ingrediente & haæ verba cantante; Ut Regibus & Principibus Christianis pacem & veram concordiam donare digneris; auditum esse ex capsa B. Paschalis pulsum, quē omnis multitudo distincte perceperit, magno cum solatio & successus optimi fide indubitata. Idem argumentum cumulat testimonio suo Jacobus Blau, civis & ipse Villa-regalensis; dicitque, quod die quodam vicinus capsæ sacri corporis inea strepitum audierit, quasi ipsum se convertisset; aitq; adstantibus: Stemus attenti, Sanctus enim videtur velle pulsare. Omnibus ergo attente expectantibus quid fieret, octies pulsus iteratus est, replens omnes gaudio & devotione: qui diem notantes postea cognoverunt ipsum fuisse, quo Franci solverunt tam longam quam fastidiosam Tarraconensis civitatis obsidionem. Idem accidit quando solverunt obsidionem Ilerdensem: & affirmant plurimi ac nominatim Mag. Fr. Josephus Casa-nova, ictus fuisse plures quam octoginta: quamvis enim ipse solum audisset sex, id tamen se intellexisse ab illis, quibus numerum ineuntibus ipse postremus supervenit.

CAP. XVII.

[48] Ceterum, propter qualitatem & frequentiam raro alias auditi miraculi, non defuerunt qui dubitarent de ejus veritate, maxime sub initio, idque Deo sic disponente ad clariorem certificationem rei tam prodigiosæ, [Rei veritas incredulis manifestatur gravi pulsu;] multiplici experientia & probatione eorum, in quibus dubitantis animi hæsitatio cum affectu piæ credulitatis certabat. In his fuerunt Societatis Jesu Religiosi duo, qui cum sacrum corpus visitatum ivissent & in ipsa capella circa argumentum prænotatum discurrerent, cœperunt, ut erant eruditi valde, difficultates multas magno nisu objicere. Aderat eo loci devota mulier Josepha Mas, civitatis istius incola: cui cum vehementer displiceret istiusmodi sermo tantaque incredulitas, dixit considenter: Nunc tempus est, Sancte mi, ut grandem pulsum edas, ut Patres isti redeant de veritate hac instructi: quod si seceris, promitto quod ipsis causam dicam, quo magis convincantur. Necdum verba finierat, quando audita est tam gravis percussio, ut tota resonarit ecclesia, non sine reverenti confusione dictorum Patrum, maxime cum ejus causam a muliere audiverunt: quare cum devotis lacrymis prostrati in terram, egerunt Sancto gratias, quod se quoque tam grandis miraculi participes testesque habere voluerit.

[49] Multum erga B. Paschalem afficiebatur Fr. Didacus Candel Carmelita Discalceatus, [item alteri ternis pulsibus tertio repetitis;] sed difficultatem haud parvam ei dabat hoc punctum, cum de eo forte deberet ad concionem loqui. Ingressus ergo capellam preces supplicationesque iteravit, & exaudiens eum B. Paschalis tres ictus dedit; neque his satis habenti, sed preces novas addenti, dedit iterum tres alios, ac rursum tertia vice; donec de rei veritate plane certum se esse devota cum gratitudine fateretur. Eamdem satisfactionem alteri cuidam dedit, ex Carcagente venienti in aliorum plurium comitatu: cum enim viæ sociis prodigium istud narrasset, & capsam discooperiri fecisset, eique manum imposuisset; audierunt omnes eam ter pulsari, cum non parvo suæ devotionis incremento. Cum in Villa-regalensi conventu Guardianum ageret P. Fr. Franciscus Emper, [& aliis pluribus.] hospitio excepit quemdam Observantiæ nostræ Religiosum: qui ibi diebus aliquot mansit, dicens eo fine se venisse, ut pulsari capsam ipse audiens de facti mirandi veritate condi faceret publicum instrumentum, idque ad pium finem. Quamvis autem eodem tempore aliquoties pulsata fuerit, quia tamen id numquam fiebat præsente se, haud mediocriter anxiabatur. Itaque mœroris causam Guardiano indicavit: a quo deductus ad capellam, oratione facta quasi valedicere voluit, manumque superposuit arcæ: quam adeo vehementer pulsari sensit, ut attonitus totus nec verbum quidem proferre potuerit, sed oculis in cælum sublatis discesserit. Causam vero silentii rogarus, respondit, stuporem illum suum ex eo processisse, quod non solum manum suam exterius pulsari senserit, sed etiam multoque magis interius animam, eamque violenter rapi illuc, ubi opus erat, ad multarum leucarum distantiam. Qua de re cum instrumentum scribi jussisset, abiit, Deum Sanctumque collaudans.

[50] Concionatoris munere in eodem Conventu fungebatur Fr. Michael Villara Sa, cujus supra meminimus agentes de obedientia Sancti: qui cum in ipso ejus festo, quod in Pentecosten tunc cadebat, cuperet ejusmodi percussionem audire; desiderium istud suum indicavit nepoti ipsius Sancti Fr. Didaco: qui ei respondens; Crede mihi, inquit, non solet patruus meus diebus hisce tribus arcam suam percutere, quia non vult populum inquietare. Fintis ergo festis concursuque cessante, cum Fr. Michael esset in sua cella, longius distante ab ecclesia, vehementem ictum unum audivit, tam clare ac si in ipsa cella fieret; & continuo adfuit Fr. Didacus, dicens, quod patruus suus sic pulsasset; ex quo cognovit Concionator, ab illo quoque istum pulsum auditum esse. Una post hora idem factum est, tantumque turbatus est Michael, ut ab eo aquod cœperat cogeretur desistere: redeunti autem Fr. Didaco, & idem quod supra asserenti, ille nihilominus dubitans propter magnam loci distantiam, dixit; Audi, Frater, nisi velis, ut ego retractem, quæ de hisce pulsibus ad populum dixi, impetra a patruo tuo, ut talem edat de quo nequeam dubitare. Ergo eodem die, cum ad ipsius Beati altare sacrificaret, ministrante sibi Fr. Didaco, ad secundum Memento audivit pulsum ab arca procedentem: qui quidem timorem ei primum incussit, sed huic mox fecit succedere gaudium singulare, & certam rei totius fidem; quam cumulavit Fr. Didacus finita Missa ei dicens, Nunc saltem extra dubium eris, quandoquidem patruus meus voluntati tuæ tam copiose fecerit satis.

[51] Cum P. Fr. Hieronymus Planes gubernaret nostram hanc Provinciam, mandavit, ut noctu diuque intra capellam assisterent semper Religiosi duo, donec tam mirabilis res certo explorata haberetur. Quadam ergo nocte cum Fr. Alfonso de Piña vigilandi obtigissent vices, contigit ejus socium ipso nihil sentiente foras egredi & interea pulsum in arca tertio dari: quod cum ad Communitatem retulisset, exigua fides ei habita, utpote qui conteste careret. Postero igitur die simul cum aliis in oratione assistens, dixit intra se; Sancte mi, si auderem imperare tibi per sanctam obedientiam, ut nunc pulsares, faceres utique: sed ego existentem in Sacramento Christum oro, ut ipse tibi id imperet, ad omnibus his faciendam fidem depositionis meæ. Et continuo ter pulsata arca, circumstantes omnes confirmavit, devotaque consolatione implevit.

[52] Finem Capitulo huic faciat Sacerdos, non solum incredulus, [Sacerdotis impii ad aram S. Paschalis conversio mira.] sed etiam arrogans atque irreverens: qui cum quibusdam banditis, quos sectabatur, die aliquo festo post Missas finitas venit, dixitque, se velle sacrificare: & absque alia præparatione, depositis solum quibus erat accinctus sclopis, progressus ad altare S. Paschalis, exorsus est Missam: sed hac usque ad consecrationem perducta, ita conturbatus est, ut neque pronuntiare verba neque progredi ultra posset. Hinc graviter confusus, experiensque quanto magis conaretur, tanto se proficere minus; cor suum sublevavit ad Deum, & B. Paschalem oravit, ut sibi a divina sua Majestate impetraret gratiam finiendi sacrificium, promittens se dimissurum consuetudinem omnem cum perditis illis, seriamque de peccatis acturum pœnitentiam. Exaudita fuit haæc ejus oratio, idque significavit pulsus in arca, qui æreum cor illud liquefecit in lacrymas. Sub ipsa vero sacræ Hostiæ elevatione iterum pulsatum est, iterumque sub elevatione Calicis. Facta autem Missa Sacerdos iste valedixit comitibus, quibuscum venerat, ejusmodi mutationem demirantibus; & ingressus Conventum interrogavit, an ibi esset aliquis Religiosus doctus, quicum posset maximi momenti negotium communicare; & dictum est ei, adesse Reverendiss. P. Fr. Joannem Muniesa, Commissarium generalem Ordinis, huc advectum causa faciendæ Novenæ ad corpus B. Paschalis: cui accersito totum animæ suæ statum aperuit, & facta generali peccatorum Confessione discessit, vitam deinceps pœnitentem acturus sicut promiserat. Retulit autem quidquid audierat Commissarius: sed ex scrupulo quodam, non satis fundato, noluit Romæ in Generali Capitulo eamdem declarare, quantumcumque instanter rogatus a me: qui tamen non dubitavi eam hic inserere, utpote in partibus istis notissimam.

CAPUT VI.
De similibus pulsibus, ad solatium devotorum aut salubrem commonitionem sæpius factis.

CAP. XVIII.

[53] Cum Provinciam regeret P. Fr. de Benevento, visitans eam venit in Villam-regalem cum desiderio impetrandæ cujusdam gratiæ, [Patentes quidpiam, audito pulsu, securi sunt de successu,] quam existimabat necessariam esse animæ suæ profectui, & officii impositi administrationi felici. Prostratus ergo in oratione ante sepulcrum B. Paschalis, eadem finita audivit pulsum intra arcam sacri corporis datum, qui cor suum penetrans implevit illud ingenti fiducia impleti voti, claraque notitia mediorum ad intentum finem adhibendorum. Inde ad Missam in eodem altari celebrandam se contulit, atque auxilium S. Joanis Baptistæ ad eumdem finem implorans, cum in Secreta, [ita accidit petenti gratiam regendi;] Suscipe sancta Trinitas, pervenisset ad nomen gloriosi Præcursoris, alterum pulsum audivit: quo plene confirmatus consolatusque remansit, nec minus eum ipsum promissi sibi auxilii postea sensit effectum. Mœrore magno afficiebatur P. Fr. Franciscus Emper, eo quod vulgata erat fama, creandum esse Provincialem. Recurrit ergo ad intercessionem B. Paschalis, rogavitque ut istiusmodi electionem impediret. [deprecanti Provincialatum;] Dum autem ante altare ejus cor suum effunderet, audivit arcam percuti, seque interius securum reddi de exauditione suæ orationis: quod minime vanum fuisse apparuit, quando gravibus de causis est judicatum expedire, ut alius ab eo eligeretur.

[54] In eodem conventu morabatur Fr. Christophorus Garzia, ut habitum peteret: qui ne sibi negaretur formidans, [roganti admissionem in Religionem;] contulit se ad sepulcrum Beati, instanterque rogavit, suum ut desiderium impletum vellet: qui suaviter pulsans eum est consolatus, tunc quidem spe bona, paulo autem post etiam ipsius adimpletione voti. Idem eodem in loco successit Fr. Francisco Martinez, occasione alterius cujusdam petitionis, cui B. Paschalis bis arcam pulsavit in signum exauditionis. [successum negotii;] Item Josephæ Mas Villa-regalensis, servum Dei rogans, ut in signum successuri bene negotii, quod ipsi commendabat, dignaretur ictum unum dare: quod illico factum est. Admodum desolata erat Magdalena Jorda item Villa-regalensis, propter gravitatem mali, [sanitatem patri;] quod maximas in angustias adduxerat patrem suum Cosmum. Cumque nudis pedibus veniens novenam fecisset B. Paschali pro patris valetudine recuperanda, eumdem ad majus suum solatium rogavit, semel saltem pulsaret arcam: subitoque exaudita domum rediit, & patrem suum invenit pristinæ sanitati momento redditum. Ecclesiasticum aliquod Beneficium filio suo prætendebat Doctor medicus, [Beneficium ecclesiasticum filio;] Ludovicus Piedra-bertrando: sed prius quam Patronos, jus denominationis habentes, conveniret, favorem B. Paschalis requirendum sibi censuit: quod dum ante arcam devotus facit, suaviter eam percuti audivit, dixitque: Jam habeo filium, desiderati Beneficii compotem; & reipsa habuit.

[55] Francisca Cabrera Villa-regalensis, sexennio nupta, [prolem post sexennii sterilitatē;] nullos suscipiebat liberos, eoque valde tristabatur. Die ergo quodam accessit ad viri Dei sepulcrum, orans ut, si expediret saluti suæ, prolem a Deo impetrare merererur: & mox pulsari audiens arcam; An, inquit, ideo hic pulsus datur, ut exauditam me esse sciam? Rursusque pulsari audivit ac dixit: Sancte mi, si percussiones istæ vere significant me concepturam ac parituram, etiam tertiam addas rogo. Quod cum impetrasset, plene secura rediit, conceptamque ex voto filiam peperit: quæ, quia in pueritia multam de se spem faciebat, cœpit Filia Sancti vocari. Graviter etiam affligebatur animus Thomæ Agnone Villa-regalensis, quia exhaustum frumentum facultatem familiæ alendæ abstulerat: [frumentum familiæ suæ.] & in tribus, quos habebat, filiis terna B. Paschalis expertus miracula, nihil habuit promptius quam ad eumdem recurrere pro remedio. Ergo ad Capellam accedir, orationem fundit, arcam pulsari audit, sentit animum serenari: egressusque de ecclesia occurrit homini, qui tantum tritici eidem obtulit, quantum ad proximam messem satis futurum erat.

[56] Grandis defectus est, præsertim in locis exiguis, si media nocte non detur signum campanæ ad Matutinas: [Dubius de hora pulsu edocetur.] isque ut caveatur magna cura invigilant Guardiani. Cum ergo hebdomadarius pro officio isto quadam nocte esset in ecclesia, expectaturus sonum horologii, in somnum decidit, neque horologii pulsum audivit. Experrectus vero & Religiosos aliquot jam chorum ingressos videns, quæsivit an duodecima sonuisset: illis autem se nescire respondentibus, ad crates se applicuit; & genuflexus cum anxietate dixit: Sancte mi, quomodo sciam utrum sonuerit duodecima, ne in culpam incidam si forte nondum ea sonuerit? Et mox audita est capsa duodecies, sed lente pulsari, ita ut inire numerum tam ipse quam ceteri commode possent: quare pulsata illico campana, signum surgendi dedit Communitati. Sunt & alii multi Religiosi, qui in illo conventu aliquando habitarunt; testanturque idem sibi accidisse in variis occasionibus, quibus ad B. Paschalem recurrentes, soluta sibi habuerunt dubia quibus anxiabantur, per ejusmodi pulsus.

[57] Franciscæ Ybañnez Villa-regalensi nata erat filia, scrofulis tumidum collum in lucem efferens, [Similiter securi fiunt postulantes remedium scabiei;] quibus notabiliter deformabatur. Affligebat matrem genus morbi, quod in parte tam delicata & ætate tantilla videbatur incurabile: sed cum ingressis domum suam religiosis duobus casum narrasset, dixit unus eorum; Ne affligaris, Domina, sed cras mane veni ad capellam B. Paschalis, postulatura remedium: & ego tibi Missam dicam, atque ita te exaudiendam confide. Venit mulier, & Missam, ut promiserat, cœpit Sacerdos: quam ubi usque ad primum Momento perduxit, audiit illa pulsari capsam, concept que fiducia domum rediit, seque revera exauditam experta est, deformi illo tumore paulatim subsidente. In eodem oppido juvenis quidam periculose læsus erat in brachio: qui, [curationem brachii;] contempto quod obvenire poterat damno, domo sua egressus ad capella accessit, & sanitatem a B. Paschale postulavit: oransque quam potuit attentissime, ictum unum audivit, & circumstantibus dixit; Domini mei, ecce sanum me; & simul a brachio fascias abstulit, seque verum dixisse reipsa comprobavit. Religiosus quidam Carmelita in eadem urbe, Fr. Gaspar Gali nuncupatus, B. Paschali perquam devotus, declarat, quod aliquando gravi diuturnaque tentatione pulsatus suam in eo fiduciam locaverit. [liberationem a gravi tentatione;] Dum autem vice quadam orationi instaret, remedium in capella Sancti postulans, tres ictus distincte datos audivit: & gaudio interiori plenus liberum sese ab ista molestia sensit, eatenus saltem, ut ei deinceps numquam succubuerit, & renascentem facili negotio semper repulerit. Idem adjungit, quod cum in altari Beati sacrificaret, rogans, ut se bonum Sacerdotem faceret Deus; inter pronuntiandam consecrationis formulam alium in capsa pulsum audiverit, fueritque in anima vehementer consolatus.

[58] Josepha de Mas, [alias iterum.] jam supra nominata, semel iterumque gravi etiam ipsa tentatione contra fidem pulsabatur: de qua ex mandato sui Confessarii agens cum Matre Helena Tertiaria, spiritus illuminati matrona, in ipsa B. Paschalis capella; dum eam ut pro se deprecetur orat, audivit utraque grandem pulsum in capsa, & Josepha animum quietum inde retulit. Juvenis quidam dissolutæ vitæ Romam proficiscens, hospitium cepit in nostro Villa-regalensi conventu, [Simili pulsu juvenis ad confessionem impellitur:] unde discessurus voluit benedictionē Sancti petere: ad quam dum genua flectit in ejus capella, licet male dispositus, fortem audivit pulsum: quo cor animumque penetrante, recurrit in monasterium alta voce Confessionem inclamans; & accurrentibus ad clamorem religiosis, putantibusque infortunium aliquod ei supervenisse, factum exponit, peractaque generali Confessione iter suum lætus prosequi cœpit. Præsidebat eidem conventui P. Fr. Michael a S. Josepho, [Religiosus discedere volens corripitur;] is qui postea Definitor fuit, sed propter continuam secularium præsentiam ægre sustinebat officium, optabatque ad alium conventum transferri, ubi ab omni strepitu remotior viveret, & parum aberat quin ab obedientia sibi id injungi postularet. Verum affectus erga B. Paschalem obstabat. Inter hæc, post sacrificium Missæ peractum, intrans in ecclesiam fortiter pulsari audivit; simulque interim reprehendi aversam suam ab eo, quod Superior statuerat, voluntatem, quam continuo etiam deposuit.

[59] Murmuratorios sermones in ipsa Beati Capella miscebant duo quidam, [item juvenes in templo fabulantes:] justamque adversus eos indignationem, uno ac deinde altero pulsu monstrabat, nec illi tamen vel secundo moniti, desistebant cœptis. Tertio ergo iteratum pulsum audiverunt, simulque motum sacri corporis, quasi sese inquiete versantis, eo continuatum tempore, quo Symbolum Apostolicum bis posset recitari: unde perculsi justo horrore, culpamque agnoscentes suam, ejus veniam petierunt prostrati in terram, non sine aliorum qui aderant demiratione. Ibidem duabus vicibus contigit, [Approbantur dicta concionatoris:] ut P. Fr. Josepho Ferrer, qui post fuit Vicarius Provincialis, ad concionem dicente, primum quidem de extrema B. Paschalis paupertate, deinde de miraculis ejus stupendis, visus sit Sanctus geminatis pulsibus approbare dicta: nec potuit cœptum sermonem prosequi orator sacer, donec murmur populi conquievisset; omnes enim rem audierant. Fr. Didaco Fernandez, [Dedocetur quidam erverē suum:] ibidem Choristæ, in more erat Divæ Virginis Coronam recitare cum Officio ejus minore; eoque satisfacere se credebat constitutioni, ut pro quocumque Religioso intra Provinciam moriente, Sacerdotes quidem octies Missam, Choristæ octies Officium defunctorum, Laici vero Fratres octingenties Pater-noster legant. Tandem tamen subeunte scrupulo, an ita faceret satis obligationi suæ erga defunctos, eum ut sibi dissolveret, nocte quadam B. Paschalem rogavit; hic vero arcam vehementius pulsans sic cū conterruit, ut intellexerit Deo gratam non esse hujusmodi arbitrii proprii dispositionem, in puncto per obedientiam constituto.

CAP XX.

[60] Affirmant similiter Religiosi plures experientia accurata compertum sibi esse, [Notatur defectus lampadis:] quoties deficit oleum in lampadibus ante corpus sacrum ardentibus, aut eæ ex alio quovis casu restinguuntur, defectus illius signum dari a S. Paschale, ad cujus pulsum territi concurrentesque ad sepulcrum, quare id accidisset cognoverunt. * Prædictus Chorista expoliverat aliquando novemdecim ejusmodi lampades, [Probatur obsequium purgantis lampades;] quibus suo loco repositis, prius quam discederet a capella in orationem se prostravit; hanc autem dum protrahit ultra duas horas, cœpit suaves plane pulsus audire, & tot præcise numerans quot fuerant lampades a se repurgatæ, suumque officium Beato acceptum esse tali signo cognoscens, mirabiliter se consolatum sensit. Ibidem vivebat Chorista alius, dictus Fr. Joannes Augustinus, & consuetudinem sibi fecerat, omni vespere integrum Rosarium recitare in capella Beati: quod cum aliquando faceret pietate consueta, & singulas decades suo quamque mysterio applicaret, in ipso applicationis actu, unaquaque vice pulsum audivit; donec quindecim mysteriis decursis Rosarium absolvit cum magna sua consolatione. [& recitatio integri Rosarii:] Idem postea factus Sacerdos, cum in altari Beati Missam dicens, venisset ad primum Memento, recessit alio qui ministrabat Clericus, neque ad tempus consecrationis rediit, pulsaturus campanulam. [Suppletur defectus pulsantis nolam sub Consecrationem:] Hoc defectu agnito pius Sacerdos anxius, cœpta tamen mysteria prosecutus est: sed defectum supplevit ipse Beatus, sub elevationis actu tam fortiter pulsans intra capsam, ut nemo adesset, qui non crederet satis monitum se de Sacramento adorando.

[61] Eodem venerat Joannes Gras ex oppido Valentini regni Cueca, & in capella orans simul pulsum ex capsa, [Plurium gratitudo probatur.] simul in animo novam devotionis dulcedinem sensit: cui gratus esse volens, promisit notabilem eleemosynam promovendo sacello Sancti, quod in conventu patriæ suæ ædificabatur: quod iterum ei compensatum est aliquoties iterato pulsu. Ibidem pro curato sibi per miraculum carcinomate grates agebat Jacobus Blau Villa-regalensis, & similiter pulsum unum audiens, fatebatur auctum in se affectum fiduciæ, in tam benevola protectione locandæ. Ad preces supplicationesque Joannis Argramon in oppido Cervera filiolum ejus resuscitarat Sanctus, submersum in quodam aquæ receptaculo: pro quo beneficio ad capellam ejus sicut promiserat puerum adducens, meruit de miraculi veritate, Sanctoque erga se suosque affectu certificari tribus pulsibus successive auditis; primo cum ecclesiam ingrederentur ambo, deinde coram Sanctissimo genu flectentes, ac denique intrantes in capellam, cum sua omniumque eos comitantium lætitia magna. Alius Eques ex oppido Yente, quod plus quam sexaginta leucis distat a Villa-regali, pro resuscitata sibi filiola votum complens, in ipso ecclesiæ ingressu percepit arcam pulsari septies, & consolatus recessit.

[62] P. Georgius Regal duos memorabiles casus refert. Primus fuit, [Peccatum in confessione tegens pulsu corritur;] quod dum suus quidam pœnitens inter confitendum conturbatus reprimeret vocem, eumque ille ad porro sua peccata explicanda stimularet; illo pergere volente datus sit pulsus, ad quem amare plangens alter; Hei mihi, inquit, a Pater, pulsus hic ideo datus est, quia decreveram, omisso peccato quodam pudendo, aliorum confessionem prosequi. Deinde in eadem auditus est novus pulsus, qui pœnitenti excussit omnem verecundiam, ita ut, sublato quod dæmon ponebat impedimento, potuerit integre confiteri, cum magno suo, nec minori Confessarii gaudio. Alius casus fuit, cum conventus nostri Confessarius induxit juvenem quemdam ipsius urbis, ad mutationem vitæ perquam dissolutæ & generalem peccatorum Confessionem faciendam. Venerat is, ut promiserat, & vocari Confessarium jusserat; dum autem se de genibus sublevat, & præter arcam sacri corporis custodem transeundo se inclinat, e sudariolo ejus decidit epistolium, [Alius ad sincere confitendum adducitur.] & simul Beatus grandem pulsum edidit. Ad quæ perturbatum juvenem videns Confessarius; Quid hoc est? inquit. Ah Pater! respondit alter, epistola est quam nuperrime accepi, a tali, quam nominabat, muliere; & licet venirem ad confitendum, revera non eram bene dispositus.

[63] Concludat hoc argumentum depositio Doctoris Dominici Sarrii, Presbyteri litteris & virtute clarissimi, cui tantum fuit animorum, ut, quamvis a fortuna ei non sit provisum plus quam scutis ducentis reditus annui, Segoviensem tamen & Origuelensem mithras, sibi a sua Majestate in meritorum maximorum compensatione oblatas, potuerit refutare. Hic in Processu Valentino anni MDCLXIX affirmavit, quod cum D. Joannes Crespi de Baldaura, notissimus Eques, utpote Frater Excellentissimorum Dominorum Don Ludovici Crespi Episcopi Placentini & Legati olim ad Romanum Pontificem ordinarii, atque Don Christophori Crespi Vice-cancellarii Aragoniæ, vehementi suppressione urinæ laboraret, ipsum sotatii causa ad se venire rogarit: qui ejus angustias videns dixerit, Domine Joannes, novit Dominatio tua quam miraculosus sit noster Beatus Paschalis Baylon; [Dysuria voto Paschali facto sanatur.] ei te commenda, vovens aliquam te eleemosynam pro juvanda Canonizatione ejus daturum, visurumque sepulcrum. Faciam libenter respondit ille, si promiseris, te comitaturum. Promittente autem Doctore, solutum est urinæ impedimentum: & subito liber a periculo Joannes cum Sarrio discessit versus Villam-regalem voti implendi gratia.

[64] Refert autem idem Doctor, quod cum in itinere atque illo triduo quo in Conventu manserunt sæpius sibi veniret in mentem cogitatio de pulsibus solitis a Sancto dari, interius dixerit; Domine Deus, si tibi in hoc non displiceo, noli permittere ut Sanctus vel semel pulset; & hoc iterabat crebro, etsi nesciret in quem finem hoc peteret. Ipso ergo quo redeundum inde erat die, sumpto mature cibo ad quietem Joannes se receperat; Sarrius vero, interim dum Religiosi prandium sumebant ad ecclesiam se contulit, ibique prostratus ante sepulcrum in oratione aliquamdiu perseveravit, non sine formidine interiori pulsuum a Beato faciendorum: & videns adesse horam discessus sibi ab Equite præfixam, gratias agens intra se dixit: Exaudita est oratio mea. Verum enim vero vix hæc cogitaverat, quin terreretur strepitu sacri corporis intra capsam audito, quasi illud ab uno in latus aliud verteretur: & paulo post pulsum unum audivit, qui etiam mentis illius oculos aperuit. Ipse tamen admirans, & capsam undique ac curiose considerans, suspicansque eam esse aliquam imaginationis illusionem, liberatus a sua dubitatione fuit per alios duos pulsus, notato etiam accurate loco capsæ unde illi procedebant. Attonitus eo successu Doctor aliquamdiu sic stetit: venienti deinde ut se vocaret Equitis illius famulo dixit, ut ipse potius veniret in Capellam. Quo venienti una cum quibusdam Religiosis narravit quid actum esset, & manu accipiens furcillam e dextera Joannis, locum capsæ signavit, eum ipsum ad quem jacere caput Sancti affirmaverunt Religiosi præsentes. Quos ea res effectus in animo audientis habuerit noluit unquam manifestare, [Testes celebres de pulsuum veritate.] quin etiam ad hæc, quȩ diximus confitenda Ecclesiasticis censuris cogendus fuit. Interim ad veritatem dictorum pulsuum comprobandam sufficit personæ istiusmodi qualitas; uti etiam testimonia Excellentiss. D. Don Petri-Antonii de Arragonia, Ducis Segoviæ atque Cardonæ, & Excellentiss. D. Don Petri Martinez Rubio Archiepiscopi Panormitani ac Vice-Regis Siciliæ; quemadmodum probare possum quadam relatione, circa hanc materiam jussu Excellentiæ suæ scripta, & manu signata, solitoq; ejus sigillo munita, quam penes me servo.

CAPUT VII.
De crebro testatissimoque pulsu, ex Reliquiis & imaginibus Beati audito.

CAP XXI.

[65] Nihilo minus admirabiles sunt pulsus, qui tam ab imaginibus impressis S. Paschalis quam a Reliquiis ejus processisse comprobantur, tot experimentis, ut causa vitandæ prolixitatis solum libeat aliquos casus referre, magis aptos proposito meo. D. Francisca de Ortega, uxor D. Matthæi de Villa-marin, [Mulier ob fœtum in utero mortuum deposita,] Auditoris Granatensis & Regii postea super Indias Consiliarii, gemino miraculo compertam sibi Paschalis sanctitatem testatur. Primum sic se habuit. Jacebat, Granatæ deposita a medicis ipsa loquelæque ac motus & omnis fere sensus expers, propter filiolam in utero mortuam: quæ in tantum adducta discrimen, quoad potuit varios Sanctos invocavit, nec ullum a quoquam solamen accepit. Interim domestici ejus, B. Paschalis recordati, ad Guardianum Conventus S. Antonii miserunt rogatum, ut infirmam vellet commendare Deo, & Reliquiam Sancti ad ipsam mittere. Fecit Guardianus quod rogabatur, missis cum Reliquia duobus Religiosis: qui ingressi in cubiculum infirmæ, præcipuas civitatis Matronas ibidem invenerunt; quarum una ipsam Reliquiam manu tenens inclinataque ad lecti caput, dixit: Filia, eccum Reliquiam B. Paschalis, commenda te illi ex toto corde. Id a se intellectum, cum verbis non posset, signis ostendit: & circumstantes omnes ad conspectum sacræ Reliquiæ cœperunt pro infirma deprecari, & novenas aliæ, aliæ alia vota offerre. Denique cum ipsam super ventrem periclitantis quædam posuisset, illa, quæ multis horis absque motu jacuerat, moveri aliquantulum, [attactu reliquiarum liberatur.] partus dolores sentire, edere mortuam infantulam, cibum poscere, ac brevi tota convalescere, cum admiratione omnium, præsertim unius ex medicis: qui sequenti die occurrens cuidam Dominæ istius famulo, qua hora obiisset requisivit; casumque inaudiens, obstupuit ad evidentiam miraculi tanti.

[66] Exinde tam devota erga B. Paschalem fuit Domina ista, ut ad Curiam Madritensem transgressa, ordinarie Missam audiret in Regali conventu S. Ægidii, quo majori cum otio visitare posset illius ibi sacellum, & quantum poterat temporis expendere commendando se suo benefactori. [Eadem in imagine Sancti picta pulsus notat,] Quodam ergo matutino tempore intenta jam dicto exercitio, strepitum audivit; atque in unam & alteram partem se convertens, judicavit pulsus notatos non aliunde procedere potuisse, quam ex imagine ipsius Sancti super tabulam depicta, quæ exposita stabat in altari; eodemque momento gravis ei supervenit mœstitia, cogitanti ne forte filiolus, quem habebat novem aut octo annos natum, periclitaretur in aliquo; & ut eum sibi custodiret, rogavit Sanctum. Quamvis autem ex tunc mitior aliquanto, tanta tamen anxietas eam tenebat, ut continuo reverti domum sit coacta: ubi famulos famulasque subtristes inveniens, & sinistri aliquid suspicata, ante omnia quæsivit, ubi filius suus esset. Tum vero intellexit quemdam suum fratrem, tali phrenesi laborantem, ut aliud fere intenderet nihil quam ut sorori & omnibus ad eam attinentibus noceret; cum forte a pueri, in aula quadam studentis, latere aliquantulum secessisset magister ejus Sacerdos; arrepto ex coquina cultro grandi, aggressum eo percutere ac laniare filium, tanta rabie sæviisse, ut ex ejus manibus ægre illum abstrahere potuerint Sacerdos & famuli supervenientes: qui eumdem, ut putabant, toto corpore concisum, [periclitantis filii indicium.] attentius inspicientes, nullum in ejus membris aut capite vulnus repererunt, sed solas stricturas a cultro factas citra ullam læsionem, quod miraculo non caruisse judicabant. Ipsa vero cum admiratione audiens singula, & accurate conferens momenta temporis & rerum domi suæ & in ecclesia actarum, penes se conclusit eadem omnino, qua pulsari arcam audierat, horæ parte casum illum accidisse: quod ejus in colendo B. Paschale fervorem vehementius accendit ad constantiam.

C. XVII.

[67] Notabile etiam fuit, quod sæpius retulit P. Fr. Ludovicus de Benevento, videlicet, quod cum Provincialis esset, loquereturque cum P. Fr. Didaco Mazon, [Tabella Sancti & S. Hostia reciprocos pulsus edunt.] hujus Provinciæ filio, de mirabilibus B. Paschalis & prodigiosis istis pulsibus; is narraverit sibi, quod die quodam Missam faciens privatim (quod ei permittebatur, quia inter sacra mysteria lacrymis copiosissimis diffluens tres plerumque horas divinæ isti actioni impendere cogebatur) idque in altari cui imminebat imago Paschalis; finitis verbis consecrationis audire cœperit pulsus in tabula, & alios iis reciproce respondentes in sacra quam manibus tenebat Hostia, unde animus suus incredibili jubilo efferebatur: quod tam prolixi temporis spatium tenuit, ut omnino formidaret, ne non sine gravi aliqua demonstratione extraordinarii affectus sacrificium posset absolvere. Qui casus vehementer confirmat id quod multi sæpe se expertos asseruerunt, eodem videlicet puncto temporis quo ab intus pulsabatur arca, similiter ab intus pulsari sæpe sacrum Dominico Corpori asservando tabernaculum, cum reciproca hinc inde non parvæ morulæ consonantia.

[68] Licentiatus Don Joannes Herrera Pereza, Advocatus Cancellariæ Regiæ Granatensis, rogatus ab eo qui festum B. Paschalis instruendum susceperat, eidem interfuit aliquando, & post prandium in Conventu sumptum, sese contulerat ad quietem, reposita super scriptoriam mensulam imagine chartacea Beati, qua fuerat donatus eo die. Sed lecto incumbens nullum aliquamdiu somnum capere potuit, [Expulsu affectus erga Sanctum nascitur ingens.] audivitque pulsum, quem cognovit ex effectu secuto, haud dubie processisse a prædicta imagine: unde incredibili exultans gaudio exivit de cella, quæsitoque P. Fr. Didaco Dañon, magni spiritus viro & B. Paschali devotissimo, de quo multa legi possunt in Chronicis nostris, exposuit casum universum. Fuit is exinde servo Dei tam propense affectus, ut loco pauperis cujusdam sed honestæ tabellæ, quam importunis precibus piaque violentia impetrarat, posuerit aliam, duobus aut quatuor millibus scutorum eam in rem expensis, eo quod loculum illius adornaverit manu Alfonsi Cano Portionarii, celeberrimique tota Hispania pictoris; reliquo vitæ suæ tempore eidem Beato addictissimus, uniceque in id intentus, ut ipsius Conventui faceret bene.

[69] Prædictus autem Didacus Dañon in reliquiario habebat ossiculi ex corpore Sancto accepti partem, ad pectus appensam: [Reliquiæ lipsanotheca circumlatæ assidue pulsant,] quæ pulsabatur continue & eadem fere ratione, qua rotatilis horologii libella (expertus loquor) neque poterat Dei servus hoc celare, quantumvis strepitum cieret Rosario, quod ad eum finem manu volvebat assidue, sed facile audiebatur a cunctis cum eo agentibus, & præsertim peccata sua confitentibus: sed imprimis illo horæ quadrante, quod post Matutinum officium orationi impenditur. Circa quam rem multis hic me possem dilatare, quia sexennium integrum cum eo habitavi Granatæ, nec ullus Fratrum erat in conventu illo cui id non esset compertissimum. Unum addam, quod paulo ante suum ex hac vita transitum, qui ei Definitoris munere fungenti contigit in conventu S. Joannis della Ribera di Valenza, dixit Confessario suo, quod B. Baschalis varios magnosque favores sæpe ipsi fecerit; [cum singulari ferentis fructu.] & quod fructus ex illis pulsibus in anima sua producti solum in die judicii essent manifestandi.

[70] Doctor Ludovicus Bertrandus Piedra, medicus Villa regalensis, anno MDCXLIX regrediens Valentia, post datum ibi testimonium in Processu de miraculis Paschalis post ejus beatificationem formato, ex maligno tubere, quod manui ejus increverat, tam grandem pati cœpit dolorem, ut ultra oppidum Almenaræ, tribus solum leucis distans a Villa regali, progredi nequaquam potuerit. Hoc nuntio in domum ejus delato, festinaverunt occurrere ei uxor ac filii idque ipsum Guardiano significarunt: qui sciens quam bene affectus erga Beatum & quam beneficus Conventui suo Doctor ille esset, [Æger audito pulsu reliquiarum sanatur.] in illud forsan discrimen adductus occasione obsequii utrique tunc præstiti, misit cum iis ad infirmi solatium Religiosum ex suis, simulque nonnihil Reliquiarum Beati. Venerunt ergo omnes ad locum, ubi jacebat ille animo viribusque defectus: cui cum admovissent jam dictam Reliquiam & devote contrectandam obtulissent, in mensula eamdem deposuerunt: ubi post modicum temporis intervallum cœpit illa pulsus quosdam iterare, qui ab omnibus exauditi & præsertim ab infirmo, illos quidem spiritualiter exhilararunt, hunc vero sic affecerunt, ut continuo liberum se a malo crediderit, ac bene sanus brevi domum redierit, ubique casum illum ut miraculosum publicans.

[71] P. Fr. Michael Yranzo, Provincialatum gerens, decumbebat infirmus. Ad hunc consolandum cum venisset decessor suus, Pater de Benevento, dixit ille: scio Frater, & certo scio me moriturum. [Alter ex earum pulsu mortem prænoscit.] Ad hæc idem Pater, cui viri illius nota erat circumspecta in omnibus prudentia, mirari atque urgere, ut ediceret causam, quæ eum faciebat id tam certo affirmare. Tunc Pater Yranzo pro intima cum illo necessitudine declaravit, quod dicturus ante paucos dies Missam, mandarit ut supra altare exponeretur Reliquia illa, quæ solet ad infirmos deferri: & quod illa sacrificii tempore pulsum sensibilem dederit, in corde autem certam prænotionem cito secuturæ mortis, quæ vigesimum post diem illi obtigit.

C. XXIII

[72] Cum esset anno MDCLXIX nova Commissio expedita pro secundo Processu de miraculis fabricando, primo loco testimonium dixerunt Excellentissimi Domini Don Vespasianus Gonzaga & Donna Maria Agnes Manrique de Lara, Comites de Paredes & Vice-Reges Valentini, ex quibus Dominus Vespasianus de hoc argumento sic locutus est: Existimo certos & indubitabiles esse miraculosos illos pulsus, qui ex Reliquiis imaginibusque Beati audiuntur procedere; opinionemque verosimiliorem esse, quod vehementiores ictus præveniant adversos casus, suaves autem indicent gaudium atque solatium. Idque tum in seipso expertum se dicit, tum sequentibus quos narravit casibus. Anno proxime præterito MDCLXVIII graves in illa civitate ac regno tumultuosæque lites exortæ sunt, [Graves turbæ & irreverentia] quia Religiosus quidam ex mandato supremi Consilii Arragoniæ iverat visitaturus quemdam Conventum; cujus inquilini cum sese ei temere opposuissent, & futuris incommodis majoribus remedium quæreretur; decretum est ut ex rebellibus accerserentur aliqui, interque eos Confessarius quarumdam hujus civitatis monacharum. Hunc in finem cum mandatum Vice-Rex accepisset, & hic judici cuidam Audientiæ Regiæ executionem commisisset, itum cum satellitio est ipso die festo Ascensionis X Maji, ad prædictarum Religiosarum monasterium: ubi illi invenientes quem requirebat Presbyterum, qui nihil tale suspicans lacram Communionem distribuebat; eidem manus injecerunt, non minus temere quam arroganter: eaque occasione commissæ sunt irreverentiæ scandalosæ, quæ civitati ac regno toti vehementer displicuerunt.

[73] [gravissimo pulsu significantur.] Eodem die, duabus ante solis ortum horis, Excellentia sua dormiebat in lecto cum uxore, & simul ambo excitati sunt ad fragorem in palatio tam grandem ac si tormentum bellicum fuisset explosum; unde de conceptus pavor gravior etiam fuit, quia ictus ille processisse videbatur ex ipso in quo jacebant lecto. Clamarunt igitur, & accurrentes famulas interrogaverunt, numquid & ipsæ audivissent fragorem grandis ictus. Illis autem se audivisse affirmantibus, & ut jussæ erant per totum palatium frustra requirentibus causam, unde is fragor procedere potuerit; occurrit Vice-reginæ cogitare, eum a B. Paschale esse: sed quia tam terribilis erat, non ausa primum aperire marito cogitationem hanc suam, tandem eum videns magis magisque inquietari: Credo, inquit, hunc fragorem non aliunde processisse quam ab impressa B. Paschalis imagine, quam heri vesperi ad me tulit Religiosus aliquis ex Conventu S. Joannis de la Ribera. Et ubi, reponit Comes, eam posuisti? Cui illa; Ecce in hoc linteolo appensam. Consideravit illam Vice-Rex attentius, & increscente solicitudine requiem deinde nullam cœpit: mane autem facto venit ad eum totius, quam dixi, rei nuntius; & continuo fassus est Vice Rex, verum esse, quod uxor sua dixerat; eoque certius id credi posse, quod Beatus fuerit semper devorissimus erga sanctis simum Eucharistiæ Sacramentum, & actio illa tam contraria debitæ eidem reverentiæ, ut proinde prognosticon fuerit tanti scandali tantus tamque formidolosus fragor.

[74] [Imago pulsare notata a multis] Iidem Domini Vice-Reges referunt, quod anno MDCLXVI die III Aprilis, cum ipse jam se composuisset in lectum & illa sese exueret, filiarum suarum una in vicino conclavi dormitura dixerit; Quis hic habet Reliquiam B. Paschalis? nam ego pulsus ejus audio. Respondit autem ancillarum una; Domina, non est Reliquia, sed impressa imago, quam habeo ad pectus. Cui altera; Ergo etiam tu persuadere nobis vis, quod Sanctus te tangat? Etiam, inquit ancilla: verum enim id est, & appropians Dominæ suæ, ipsos ictus palpandos ei præbuit: quæ continuo exclamavit: Pater, mater, B. Paschalis pulsat imaginem unius ex ancillis. Hac ergo ad Vice Reges intrare jussa, coram prædicta filia aliisque simul ingressis ancillis, distincte auditi pulsus ipsi sunt, procedentes ab imagine quam inter thoracem & pectus ancilla gestabar, adeo ut ex ipsius Vice-Regis aliarumque præsentium testimonio numerati sint ictus ad viginti quinque veluti digitorum fortiter impactorum in chartam, quod ob icunculæ exilitatem mirabilius etiam visum est. Duravitque miraculum usque dum Vice-Regina, immissa in famulæ sinum manu, [argento inincluditur.] inde abstulit imaginem: quam explicatum cum omnes devote essent venerati, argenteæ capsulæ includi fecit, itaque ei ancillæ reddidit, cui favorem istum Sanctus fecerat, scrupulo sibi ducens eamdem privare tam caro pignore.

[75] Dicunt insuper iidem Vice? Reges, quod IX Augusti anno eodem, maximo sublevationis periculo expositum fuerit Regnum istud: quia cum Dux de Avero vellet inire possessionem Ducatus Elchensis, & Excellentia sua per quemdam Regiæ Audientiæ Judicem mandasset Marchioni de Casta, Gubernatori Alicantes, ut ipsa Judici cum sufficienti peditum atque equitum numero assisteret; ad illum finem in armis jam erant plus quam duo millia hominum: [Pulsu imaginis turbæ compositæ indicantur;] & nihilominus Valentina civitas, armata etiam ipfa, contumaciter eis se oppositura videbatur, unde gravissima damna gravioresque sequelæ extituræ timebantur. Dum igitur super hujusmodi periculo & timore inter se Vice-Rex ejusque uxor in lecto conferrent, audierunt suaves quosdam pulsus procedentes ab imagine impressa, quam Vice-Regina atgento inclusam solebat penes se habere semper, & vestes exuens sub cervicali deponere: tantumque solatii exinde ambo perceperunt, ut dicerent; Bonum habemus successum; securique indormiscerent. Proximo autem mane, priusquam surgerent, venit eis nuntius significans, possessionem quiete initam esse, positis armis quæ cives pararant. Quare Domini illi nihil dubitaverunt, quin successus iste adscribendus esset ejus meritis, qui eum tam certis indicaverat signis. Iisdem aliquando vesperi inter se colloquentibus, & dilabentibus ad quoddam argumentum minus Beato gratum, sensit Vice Regina ossiculum ejus, quod auro inclusum gestabat ad pectus, pulsum dare: & explorata certius veritate, institutum sermonem admirabundi abruperunt, seque cubitum contulerunt. Affirmant autem quod ex eo tempore, quo in sua familia cœperunt ejusmodi pulsus audiri, vehementer in eadem invaluerit frequentatio Sacramentorum & singularis devotio erga venerabilem Eucharistiam. Vice-Regina denique de se adjungit, quod, cum die quadam epistolam scriberet ad D. Joannam Franciscam de Corduba, Comitissam de Chinchon, ut ei suaderet devotionem erga B. Paschalem, mittens ei aliquot imagines impressas; illa quam ad pectus tenebat Reliquia, ipso quo de materia illa scribere cœpit, momento, cœperit etiam pulsus dare: quod sibi ipsi præ admiratione vix credens, ancillam vocatam interrogavit; numquid audiret. Qua affirmante quod audiret, & ad duodecim ictus numerante, prosecuta est Vice-Regina scriptionem & Reliquia motum suum, usque dum ad finem perducta epistola fuit.

C. XXIV.

[76] D. Joanna Ortiz uxor D. Alfonsi de Saavedra Secretarii Dominorum Vice-Regum, retulit aliquando, quomodo occasione conjurationis cujusdam & sublevationis, quam factiosi quidam Valentini meditabantur, quæque cruentos omnino fuerat habitura exitus, nisi prudenti Vice-Regis consilio factionis capita fuissent carceri mancipata, ipsa nocte qua erat executioni mandanda; retulit, inquam, quomodo cum eadem nocte maritus suus, occupatus circa demandatam sibi tunc curam, ambularet per civitatem, & neque tertia post mediam noctem hora rediret domum adhuc incœnatus; ipsa vehementer fuerit animo anxiata, sciens quanti periculi res agerentur. Sic igitur afflicta & per omnes domus suæ angulos inquieta discurrens, sæpeque in conclave rediens, ubi dormitura erat & servabatur impressa B. Paschalis imago; tandem ante eam se prostravit in genua, successum negotio felicem optans, & pro viri sui salute deprecans. Videns autem quod illucesceret, & neque tunc vir suus rediret, rediit ad imaginem, [& felix mariti cujusdam reditus.] ac majori rursum affectu orare cœpit. Hanc ergo solari volens Beatus, pulsavit imaginem, ita ut ipsa dubitare non posset, eo quod serenatam sibi continuo mentem senserit; & subito intravit maritus annuntians, Vice-Regem suæ voluntatis propositum assecutum esse. Cumque ea quæ sibi acciderant, ipsa marito narrasset, eademque ad notitiam Vice-Regum ac familiȩ eorum pervenissent; dubitatum non fuit, quin etiam hic successus meritis Beati esset adscribendus.

[77] Idem D. Antonius Saavedra de se ipso testatur, quod propter prædictos & alios similes casus valde cupiens obtinere aliquam ipsius Beati Reliquiam; [Cupidus pulsum audire audit.] denique per eximiæ auctoritatis personam impetrarit particulam ossis, quantum est caput majoris aciculæ. Quam chartulæ involutam dum explicat, prius quam ipsa videret, dixit: Nulla equidem curiositate motus neque de pulsuum veritate dubius, gratum tamen haberem si eos mihi quoque nunc experiri liceret. Et hoc dicens, duobus digitis, pollice scilicet at que indice, particulam apprehendit, & quod optabat sensit, simulque totum illud latus ab humero ad plantam pedis torpescere cœpit: cum autem non minus admirans quam formidans eamdem deposuisset, ad pristinum statum latus sopitum rediit. Sed admirationem omnem superat quod dicturus nunc sum, quodque nisi tam publicum fuisset totique Valentinæ civitati compertissimum, Vice-Regibus præsertim, Archiepiscopis, Episcopis, atque Magnatibus, fabula credi potuisset. Id in prænominati D. Antonii familia contigit.

[78] Emerat is mancipium Mauricum sex vel septem annorum, quod statim ac possidere cœpit, B. Paschali commendavit, sane efficaciter. Post quinque enim menses baptismum petiit puer, tantaque cum celeritate doctrinam Christianam & quæcumque docebatur fidei nostræ mysteria comprehendit, ut cunctis esset stupori. Denique in S. Stephani parochiali civitatis istius ecclesia baptizatum, patronus suus ad conventum nostrum capellamque Beati adduxit: [Puero appensæ imago & particula Reliquiarum,] & magna cum devotione genibus flexus, eumdem quoque submissum in genua obtulit Sancto habendum ut proprium, rogans, ut suam ei protectionem continuaret. Quia autem persuasus erat, ejus unius commendatione Christianum esse factum, Antonium Paschalem voluerat appellari; capsulam quoque argenteam ejus collo appenderat, qua Sancti imago ossisque particula continebantur. Duobus post baptismum mensibus cœperunt ab iisdem imagine & particula tam frequentes sentiri pulsus, ut ludicrum quid esse videretur; eo enim deventum est, ut ad eos obtinendos solum opus esset ex puero quærere an tangeret eum Sanctus. Si annuebat, Eia ergo, inquiebant alii, prome reliquiarium tuum, & ipse statim id faciebat, dicebatque; Laudetur sanctissimum Sacramentum: incipiebantque audiri pulsus: & ipse puer, veluti absorptus devotione, inflammabatur totus, nec proloqui verbum poterat.

[79] Atque in principio quidem cautela adhibebatur maxima, [quoties volunt, pulsum dant.] propter materiæ gravitatem, tam a Patronis pueri, quam a Vice-Regibus, in quorum Palatio res fiebat; donec post iteraras sæpius experientias exploratamque pueri integritatem atque virtutem, casus tam prodigiosi notitia communicata fuit publicis, doctis, piisque personis, ac denique in vulgus emanavit, adeo ut nulla alicujus dignitatis persona ad visitandum Proregem veniret, quæ non etiam curaret pulsantem in imagine sua Sanctum audire; tanto de veritate facti certiores, quanto ab omni fraudis suspicione longius aberat pueri innocentissimi ætas: quare nullo cum scrupulo advocabant eum Excellentiæ suæ coram quibusvis id postulantibus, jubebant suum proferre Reliquiarium solitumque Sanctissimi elogium recitare, & continuo fiebat cupientium desiderio satis. Accidit ergo quodam vespere, interim dum formabatur Processus, ut Illustriss. D. Don Ludovicus Alfonsus de Cameros Archiepiscopus Valentinus, cum duobus Judicibus Remissorialibus, ad palatium se conferret, Proregis visitandi gratia; ubi, illato de jam dictis sermone, cum hæsitantem Archiepiscopum vidisset Protex; Dubitatne, inquit, Illustrissima Dominatio? Et jussit advocari puerum, cum eo successu quem in hujus argumenti initio exposuimus.

[80] Scivit eam rem causæ Procurator ex ore Archiepiscopi; & quod hic, non jam ut judex, sed ut testis, vellet tam raro prodigio fidem addere; actisque eidem gratiis Vice-Regem adivit, improbavitque quod ejusmodi experientiam tentare coram Judice præsumpsisset. Sed responsum est cum aliqua indignatione, Fiscalem potius Sancti quam Procuratorem videri: eo scilicet jam processerat in Prorege affectus devotionis erga Beatum, ut vel minima dubitationis umbra in hoc genere ei displiceret. De puero autem illo adhuc notatu dignum est, [Idē faciunt quævis sancti imaginos ab eodem puero tactæ.] quod non solum ejus jam dicta imago & Reliquia, sed aliæ, ejusdem Beati imagines quascumque manibus capiebat, eumdem habebant effectum. Adeoque divulgata res est, ut tam Procurator causæ quam Fratres ceteri, in conventu S. Joannis della Ribera morantes, haud parum formidarent, ne frequentia ipsa miraculum in contemptum adduceret, contemptus in contradictionem. Sed voluit hanc permittere Deus, ut veritas per eam, velut aurum per ignem, probaretur.

[81] Juvat concludere hoc argumentum per ea quæ deposuit Adm. R. P. Fr. Alfonsus a S. Thoma, Theologus & Concionator in conventur Trinitariorum Discalceatorum urbis Valentinæ. Hic cum sæpe dictos pulsus audivisset ex variis Reliquiis imaginibusque magno cum animi sui solatio, diligenter quæsivit ejusmodi unam, obtentamque pectori admovit suo, numquam eam a se depones, frequentesque a Beato favores accipiens. Semel autem contigit, [Alia imago 60 pulsus uno quadrantendat.] quod cum reliqua communitate sua intendens orationi mentali per horæ quadrantem faciendæ, plus quam sexaginta ictus numeraverit, tanto cum jubilo interiori, ut tota sibi ecclesia non satis larga videretur, nec verbis exprimere posset fervorem, sectandæque perfectionis majoris cupidinem, quibus velut in exstasim rapiebatur. Dixit insuper quod eodem die, quo citatus est ad testimonium dicendum, ad chorum se post prandium contulerit oratutus Deum, ut sibi in judicio lumen infunderet, quo prælucente idoneæ responderet, finita aurem prece senserit a Reliquia sua solitos pulsus, quibus certior est redditus, placere Deo actum, cui se præparabat. Denique narrat, quod cuidam conventus sui benefactori moribundo assistens, post exhibitam petenti Reliquiam, rogatus ab eo fuerit, ut si isto die mori contingeret (de quo vix dubitabat) Deo se commendaret in Missa. Et ille quidem mortuus est: sed Sacerdos promissi sui oblitus, sequentis diei sacrificium jam perduxerat usque ad Memento mortuorum; cum sentiens pulsari quam collo gestabat Reliquiam, hæsit, veritus ne quid contra ritus a se esset inter mysteria peccatum. Examinavit ergo obiter conscientiam, nullumque in ea reatum invenies, absolvit Missam: sed eadem finita mox recordatus defuncti, pro ipso De profundis recitavit; eoque finito pulsum unum audiens, cognovit obsequium Deo gratum fuisse.

CAPUT VIII.
Mortui suscitati ad invocationem B. Paschalis.

Lib. III, Cap. I.

[82] Præcipuum meum in hoc opere propositum fuit, ita upsum restringere, [Mortui ad vitam revocantur.] ut necessariæ substantiæ omitteretur nihil: sed ad miracula venienti majori etiam licentia opus erit, sic ut notabiliora dumtaxat referam, ceteris quæ infinita forent omissis. Initium faciat Petrus Gil, Borrioli una leuca ab oppido Villæ-regalis habitans: quem ex gravi infirmitate mortuum cum involverent linteo sepulcrali, uxor ejus, jam tunc suæ futuræ viduitatis incommoda præsagiens, magno cum affectu flexit genua, dixitque: O B. Paschalis, [Vir linteo sepulcrali involvendus,] si marito meo vitam a Deo impetraveris, promitto me visitaturam sacellum vestrum, ibi hoc linteum appensuram, & quidquid ceræ impenderetur in funus oblaturam. Eodemque instanti redivivus homo bis nomen Jesu inclamavit; atque ad majorem miraculi evidentiam perfecte sanus continuo surrexit. Eodem in loco Antonius Gregorius, manu baculum tenens jurgari, [Infans ictu baculi occisus;] cum sua sorore cœpit: iraque excandescente non considerans quid illa haberet in ulnis, baculum in eam tam ferociter intorsit, ut infantulam quam tenebat eo ictu occiderit. Re vulgata, comprehensus est a ministris justitiæ: quod videns uxor ejus Isabella Ferrol, & considerans damna inde obventura familiæ; ab ipsa hora, qua casus tristis accidit, usque in mediam noctem jacuit prostrata in terram, rogabatque B. Paschalem, ut se consolaretur, mortuam infantem resuscitando. Erant aliqui tunc forte cum ea, videruntque puellam aperire oculos, atque altis vocibus exclamare cœperunt; Miraculum, Miraculum! vivit parvula. Vivebat enim, & multis postea annis vixit. Catharina Zuccarella de Benigani mortuum fœtum ediderat, [Fœtus mortuus editus;] vehementerque dolebat, tum quod baptismo caruisset, tum etiam quod abfuerat maritus, qui forsitan culpam esset imputaturus uxori. Vitam igitur filiæ petiit a B. Paschali, & ad quinque septimanas obtinuit, adeo ut maritus domum redux eadem fruitus sit diebus aliquot.

[83] Beatrix Anna Guardiola de la Castelloneplanitiei testatur, [Puella,] quod ægrotante filiola sua, nimio ex hausta labore, dum ea adhuc spiraret secesserit in conclave vicinum, ibique oppido lassa dormierit ad quinque vel sex horas: cum autem experrecta rediret, a matre sua intellexit, ipso quo discesserat momento puellam expirasse, adeoque jam posse sindone sepulcrali involvi. Hoc nuntio consternata abiit in hortum, ibique se prosternens dixit: Benedicte Fr. Paschalis: non movebo me hinc donec mihi filiam suscitaveris: & hoc dicentem assecuta mater, gaudio plena dixit: Veni, quia filia tua vivit & plorat. Postquam autem adolevit puella, iterum ad mortem infirmata fuit, [uti & puellus, 5 horas mortui;] sed maternis ad Beatum precibus servata in vivis. Joanna Colon Valentina, filio suo anniculo accidisse affirmavit, ut cum quinque horis mortuus jacuisset opertus panno, ipsa Dei servum invocante & tamen mortuum in ordine ad sepulturam discooperiente, inventus sit oculis apertis hilaris; & uberibus admotus, quæ per dies aliquot non attigerat, ea valenter suxerit, sanusque permanserit; postmodum a matre, juxta votum pro eo factum, ad B. Paschalis sepulcrum ductus.

[84] Angela Vives, uxor Josephi Melgar Valentini deposuit, quod cum maritus suus in festo S. Matthæi adfuisset concioni, habitæ in conventu S. Joannis della Ribera, multasque laudes & miracula quædam B. Paschalis audivisset, domum rediit media die, & domesticos omnes ad eum devote colendum est adhortatus. Ipsa autem nocte oppressus gravi symptomate, [Subito mortuus suscitatur,] mortuus brevi spatio est, totoque corpore & vultu lividus mansit; unde chirurgi medicique agnoverunt, & viciniæ toti indicaverunt, suo in sanguine suffocatum esse. Tunc mulier, eorum recordata, quæ virum pridie narrantem audierat, quodque tunc formabatur Processus in ordine ad Beatificationem servi Dei Paschalis, genua flexit & dixit: Sancte mi, voveo ituram me ad sepulcrum tuum, si marito meo vel tantillum vitæ impertiaris, quod suscipiendis Sacramentis & morti Christiane obeundæ sit satis. Considera, o Sancte, quod jam formetur Processus: si ergo vis canonizari, omnino facere debes hoc miraculum. Vix ea dixerat, cum ei in mentem venit, quod haberet in capsa quadam particulam lanæ ex habitu Beati sumptæ: eamque inter linteamina plurima quæsitura, aperuit capsam, atque palpando reperit supremo jacere loco, quamvis lumine destituta. Hoc successu in spem majorem erecta, dictam particulam imposuit vultui mariti, [ut extremis Sacramentis munirentur,] omnium judicio mortui; qui statim in sese reversus aperuit oculos, & cum omnium stupore dixit; Iesu Iesu! Numquid mortuus eram? & quomodo nunc vivo? Videns autem tantam in conclavi turbam, quantam novitas miraculi attraxerat; narravit, quomodo totus hic casus sibi fuerat ob oculos positus hesterno vespere, quando de genibus recitaverat omnes suas devotiones, positisque vestibus se cubitum componebat. Quamvis autem omnino liberum se esse sentiret, & miraculose sanatum esse medici declararent, petiit tamen sibi dari Sacramenta, &, quæ dicuntur Pœnitentiæ atque Eucharistiæ, obtinuit; neque voluit de lecto surgere, etsi ad hoc virium satis haberet. Ergo ad majorem cautelam judicarunt medici venam ei secandam esse: quod cum bis factum fuisset, [ac denique obit.] sequenti nocte iterum invaditur eodem malo, & extrema Unctione suscepta moritur; non sine magna afflictione uxoris, sibi persuadentis, quod si viro petiisset absolute vitam, hanc ei a B. Paschale impetrasset.

[85] Augustina a Iesu, tertii Ordinis S. Francisci, Murciæ nata, [Resuscitantur item] domo sua mane egressa die Paschæ ad visitandas septem ecclesias, cum venisset ad Dominam nostram a S. Didaco cognominatam, ancilla quæ ipsam comitabatur, vertigine capitis correpta cecidit in angulum alicujus lapidis, sic ut rupto cranio brevi expirarit. Fama lamentabilis casus mox pervasit civitatem, accurrentesque chirurgi cœperunt juxta artis suæ regulas experiri, num adhuc aliqua vita superesset: nullo autem ejus indicio reperto post tres hotas, judicarunt posse sepeliri. Audiebat hæc omnia Augustina, [Ancilla casa impacta in Saxum,] non tamen diffidebat vivere posse eam, quam B. Paschali commendarat, jussitque Reliquiam ejus afferri. Ad hæc chirurgotum unus, tædio supervacaneæ, ut ipsi videbatur, pietatis correptus, dixit; hoc aliud nihil fore quam Deum tentare, quando nullum apparebat sperandæ vitæ fundamentum. Sed quantum ille magis accumulabat rationes suas, tanto instantius Augustina poscebat adferri Reliquias Beati, confidens quod prius quam illȩ referrentur domum, ancilla sua vitam reciperet. Risum quidem importunitas ista movebat circumstantibus, tandem tamen vinci se passi attulerunt Reliquiam: quæ cum esset capita applicata, oculos aperuit mulier, & loqui cœpit, Dominam suam requirens. Cumque in pedes erexisset sese, inspecto diligentius capite inventus est sanguis, qui copiose effluxerat, intra capillos concretus; & his rescissis domum secuta est Dominam, sicuti venerat: & publicatus ubique casus Beati gloriam valde auxit.

Cap. II.

[86] Rediens domum suam Ioannes Fernandez Villa-regalensis, [Puer matris brachiis immortuus,] invenit inter uxoris brachia mortuum filium bimulum; & ad B. Paschalis auxilium recurrens, statim eum sic recepit, ut puer quasi nihil mali passus, ad plateam accurrerit, lusurus cum coætaneis. Petrus quoque Blascus, trium aut quatuor annorum puerulus, patri suo cognominis, in vas plenum musto incidit. Viderat eum pater suus circum vas ludentem, & aliquando post non vidit amplius. Ergo metuens id quod erat, puerum quæsivit, nec reperit: in plateam cucurrit, nec ibi invenit: unde clamare incœpit, & ad clamorem accurrerunt multi, sed non qui requirebatur puer; [Alter in vase musti.] auditoque patre nemo dubitabat, quin in istud vas musto plenum lapsus, plane suffocatus esset vel sola musti violentia. Tum quæsitis allatisque scalis in vas illud descendit quidam, Hyacinthus Baset nuncupatus, puerum quæsiturus: sed vapore musteo pene extra se raptus, statim egressus est. Denique allatus est contus unco ferreo præmunitus, quo per fundum vasis circumducto extractum est pueri suffocati cadaver. Non potest exprimi verbis ejulatus, quem populus universus qui accurrerat sustulit ad conspectum corpusculi istius, atque imprimis parentes orbi, qui aliquamdiu velut attoniti adstiterunt. Sed pater tandem utcumque sibi redditus, accepto inter brachia filiolo, in plateam cucurrit: prostratusque in terram & vultu conversus ad conventum, dixit ejulans: Pater Paschalis, nunc tempus est quo mihi favere debes. Redde mihi viventem filium, & ego promitto quod ejus pondus compensatutus sim tritico, eumque tuæ Religionis habitu ad unum annum vestiturus. Eodem autem temporis articulo cœpit puer signa vitæ dare; & intra duas horas, coram tanta populi multitudine, tam sanus adstitit atque antea fuerat.

[87] Eodem in loco Seraphina Garriz, domo sua egrediens, [& puella aqua suffocati,] in ea reliquit filiolam, medium supra duos annos natam: quando autem rediit, in magna concha aquæ suffocatam reperit, capite deorsum merso, sic ut ipsos pedes transcenderet aqua plus quam duos palmos. Eam ergo extrahens in plateam processit ejulans, submersamque lacrymabiliter cunctis ostentans. Adfuit inter plurimos qui accurrerunt medicus unus, & arteriam tentans nullumque in ea pulsum deprehendens, pronuntiavit mortuam esse puellam. Tum vero afflicta Seraphina cœpit invocare B. Paschalem, [quorum hæc gelu rigida instar glaciei induruerat;] rogans, ut duarum vitas servaret una; nisi enim filiam suscitaret, fore ut matrem quoque redux maritus occideret. Suggerebant alii, ut etiam alios Sanctos invocaret: sed negavit illa aliis invocatis sibi opus esse: Si enim, inquiebat, mihi non suscitet filiam, eum pro Sancto non habebo. Erat tunc frigidissima hiems, ideoque in duritiem marmoris congelatum esse cadaver videbatur: judicatum est igitur experiendum quidpiam, si forte accenso luculento igne saltem tractabilia fierent membra. Sed frustra omnia: quin etiam brachii parte adusta in eodem statu cadaver permansit. Perseverabat nihilominus mater B. Paschalem invocans, neque surdum reperit: restituta enim in vitam puella est, sed ab igne & frigore tam male habita, ut brachio quidem esset ustulata, ceteris autem partibus contracta & visu orba. Ergo ad jam expertum præsidium recurrens mater, iterum invocavit B. Baschalem; & filiam subito vidit undequaque sanam atque integram: viderunt eamdem etiam ceteri, & prodigii magnitudine attoniti Deo & Sancto ejus egerunt gratias.

Cap. III

[88] In loco Nules dicto, qui leucis quatuor distat a Villa-regali, Francisca Coslent, annos nata duodecim, [Alia item puella in puteo submersa;] aquam hauriebat ex puteo, in eumque decidit: quod qui viderunt ejus parentibus nuntiarunt. Hi multa cum turba accesserunt ad locum, sed nemo aderat, qui in puteum tam profundum vellet descendere, maxime quia id jam frustra futurum credebatur, suffocata pridem puella. Unus nihilominus, Joannes Aras, compassione motus, dimisit sese, & usque ad aquæ superficiem veniens eam accurate consideravit, sed nihil extare vidit. Quia autem eo usque jam pervenerat, etiam in aquam sese dimisit: & in demersæ corpus impingens, atque illud qua potuit parte apprehensum versus putei latera attrahens, mortuam esse puellam cognovit: idque respondit desuper requirentibus. Hinc patrem & circumstantes omnes grandis mœror corripuit, dimissisque ad fundum putei funibus rogarunt hominem, ut eis cadaver illigaret: qui dum id facit, animo in Deum sublato; Nunc, inquit, tempus est, o Sancte Paschalis, ut præsenti necessitati succurrens, huic puellæ, ad solatium parentum suorum, vitam restituas. Tanta cum side hæc ille dixit, ut mortua iteratis suspiriis testata sit se reviviscere, eaque foras educta, dixerit homo ille: Ecce vivam filiam vestram: agnoscite gratiam vobis factam a B. Paschale, & visitate ejus sepulcrum: etenim mortuam eam vidi. Tum quidquid acciderat admirantibus retulit, & creditum miraculum ab omnibus plausum tulit, videntibus puellam, ex tam profundo puteo sine ulla læsione eductam.

[89] Narravit Doctor medicus Melchior de Olcina, quod vidisset in oppido regni Murciensis dicto Totana, [& puer suspensus;] ubi Provincia nostra Conventum habet, loci illius inquilinum: qui suum quinque vel sex annorum puerum, incertum qua ex causa, suspensum inveniens, inter brachia prehendit: & comitante matre magno cum ejulatu ad Conventum detulit, ubi ei vitam a B. Paschali lacrymabundi petierunt. Dicit autem in suo examine orationem fuisse auditam, & perum cum magna omnium atque imprimis sua admiratione revixisse. Alio infelici casu mortuus erat semestris filiolu Joannis Rochela, civis Origuelensis; convocatisque ad matris lamenta vicinis, eorum unus Joannes Satona, divino stimulatus impulsu, dixit: Si sanctus iste, [Alius ad sepeliendum compositus puer,] qui est in conventu S. Gregorii Fratrum Discalceatorum S. Francisci, cujus nomen ignoro, quem dicunt facere tam multa miracula, hunc infantem resuscitaret, numquid grande id foret? Audies hæc afflicta mater, magna cum fide exclamavit: Sancte, qui ad S. Gregorium coleris, suscita mihi istum puerum nunc, alias autem eum accipiat Deus, non autem modo, quando pater ejus abest. Interim sepulcrali linteo involverunt infantem, & in conclavi quodam posuerunt. Mater autem, post horas plusquam sex illuc ingrediens, vivum reperit, & accedens mamillam eidem præbuit, ac plena jubilo publicare miraculum cœpit. Accurrerunt ad clamorem vicini, & explicantes ex mortuali puerum linteo, vehementer obstupuerunt, videntes lanei panni particulam ad palmi magnitudinem inde procidere, neque scientes quis eam aut quomodo illuc attulisset: unde omnino judicaverunt miraculum illud adscribendum esse B. Paschali, & panniculum illum pro Reliquia servaverunt, deferendum ad infirmos qui eum postularent.

[90] D. Catharina de Ledesma, civis Oscana in regno Granatensi, deponit, quod in annis puellaribus constituta pustularum pestilentium morbo fuerit ad extremum vitæ discrimen adducta, [uti & puella, vitæ restituuntur.] seu potius (ut ex suis parentibus audivit) mortua, expositaque supra sandapilam, involutaque ut talis. Quod videns pater suus, qui eam tenere diligebat, convertit sese ad tabellam B. Paschalis, in aula illa existentem, cui devotissimus erat, & cui pendente morbo viginti quinque libras ceræ voverat, si puella servaretur in vivis; dixitque: Magna & multa, oportet, ut fuerint peccata mea, Sancte mi, quæ impediverunt, quo minus filiæ huic meæ sanitatem impetrares a Deo. Vix ea verba finierat pater, cum illa, quam deplorabat mortuam, profundum suspirans; Sinite, inquit, videam Sanctum meum, cum quo nunc sui. Ex eo autem tempore sanitari reddita, multisque interrogata, parentes suos certos reddidit, veram eam apparitionem fuisse; votumque complentes filiam habitu Ordinis induerunt, quæ deinceps ipsi Sancto devotissima vixit.

CAPUT IX.
Infirmitates variæ invocato B. Paschali miraculose curatæ.

Cap. IV.

[91] Civis quidam Valentinus, cujus filio sanitatem miraculose Paschalis dederat, infirmus ad mortem, [Diversæ infirmitates subito tolluntur.] cognato suo Villa-regalensi civi, quicum magni momenti rationes componendas habebat, periculum suum significavit. Hic statim ad Sancti capellam se contulit, casulam Sacerdotalem ibidem oblaturum se vovens, si vir iste sanitatem recuperaret: deinde Valentiam abiit, & infirmo, quem valde aggravatum reperit, votum pro eo factum declaravit: quod cum hic ratum habuisset & B. Paschalem invocasset, intra triduum sanus fuit. Michael de Espelia tertianis laborans, & nullum iis remedium inveniens totis octo mensibus, Beato se commendavit, & subito convaluit. Idem experta est Chiterea Sanchez Jumellensis, in longa gravique infirmitate. Similiter, invocato vesperi Sancto, sanum sese mane reperit a gravi morbo Petrus Montes, in loco Nules nuncupato habitans: quem cum medicus mortuum se reperturum crederet & sanum videret; Grande, inquit, miraculum operatus est servus Dei Paschalis, & ut tale publicavit.

Cap. V.

[92] [In agone, constituta redit ad se,] Helena Miravet Villa-regalensis deposuit, quod, cum graviter & ad mortem infirma B. Paschali recens mortuo se commendasset, in ipso agone obdormierit, & visa sit sibi ad aurem audire; Jam sana es; atque ita surgens omnino sana verum esse cognoverit, quod se somniasse putabat. Addit quod cum filia sua Helena Palau, graviter lapsa, copiosum per os naresque sanguinem emitteret, neque jam alvum ac ceteros excrementorum meatus contineret; visitans eam medicus dixerit incurabile esse malum, [cujus filia iterato sanatur.] eo quod tota crepuisset. Quod audiens illa B. Paschalem vocavit in auxilium, & eodem instanti dixit infirma: Bene mihi est, mater: itaque erat, nullo humano remedio adhibito. Eadem sex mensibus post ex grandi pavore paralysim contraxerat, cui curandæ nulla remedia proderant; cumque iterum ad servi Dei favorem recurrisset mater, prorsus libera fuit a dicta infirmitate. Vix duos menses natus erat filius Franciscæ Fabregada, [Duorum hernia curatur.] quando utroque in inguine crepuit: rupturæ autem duo tumores accesserunt per quam periculosi: quæ mala cum biennio toto non solum non curata medicinis, sed etiam aucta essent, afflicta mater puerum glorioso Paschali commendavit, & evanescentibus subito tumoribus curata est hernia; & pluribus quibus iste vixit annis simile nihil passus est. Jacobo Vives annos plures quam sexaginta nato, civi Villa-regalensi, dum quadam occasione violentius agit, intestina sic proruperunt, ut malo curando nihil per biennium medici chirurgique profecerint, nec aliud quiverint ei suadere quam robustum vinculum. Itaque videns ille nullam quoad viveret spem sanitatis sibi esse, ad capellam Sancti se contulit: indeque rediens & vinculum solvens, sanum sese invenit, ea parte dum vixit nullam expertus debilitatem.

[93] Jacobus Franc ex Villa-regali deponit, quod sibi annum agenti decimum quartum ætatis increvit calculus, [Tres calculo liberantur.] urinæ meatum prorsus obstruens, qui eum aliquando in præsens mortis discrimen adduxit, nihil emittere valentem per dies quatuor & dirissimos inde cruciatus tolerantem. Aperiendam ferro viam medici cum chirurgis judicarunt; sed parentes ejus, abominati curationem tam periculosam ac gravem, illis dimissis commiserunt filium B. Paschali, ipsaque nocte sanatum invenerunt postero mane revertentes. Eugenius Alfonsus Valentimus, terribili quadam infirmitate gravatus, etiam cœpit laborare calculo, qui intra meatum ipsum tribus horis hæsit. Cum autem B. Paschali se commendasset, eumdem ejecit, sed ita grandem, ut naturaliter id fieri nequivisse sit judicatum. Alteri Villa-regalensi puerulo intra vesicam petra tam grandis creverat, ut citra sectionem liberari non posset. Hæc dum fit, illa inventa est sic disposita, ut vita pueri salva extrahi non posset. Consternati tam improviso accidense medici & chirurgi, atque imprimis parentes, ad B. Paschalem in tanto discrimine recursum habuerunt; & mox petra illa, quæ sursum subduxerat sese, leni motu sic descendit, ut eximi facile potuerit, exemptaque puerum sanum reliquerit.

[94] Fr. Franciscus Martinez, hujus nostræ Provinciæ filius, qui obiit anno MDCLXX, deposuit, [Alius item ad sectionem damnatus,] quod sibi jam Sacerdoti nata sit petra adeo grandis, ut pariter utrumque meatum præcluderet, tanto cum dolore, ut ad extrema deduci videretur. Tenere ei compatiebatur Fr. Michael a S. Josepho Guardianus in conventu Dominæ nostræ della Xara, soliciteque satagebat, ut aliquod ei remedium inveniret. Intelligens ergo quod in exercitu Regis Catholici, contra Cataloniam misso & illis in partibus tunc existente, invenirentur periti chirurgi, atque imprimis Religiosus ex Ordine S. Joannis de Deo; dedit operam ut eos faceret venire ad subsidium miseri sui Fratris. Venerunt autē cum Religioso isto omnino sex alii, qui re explorata judicaruni opus esse sectione propter magnitudinem petræ illius. Sed Guardianus, sciens quam exhaustæ essent Francisco vires, & quam imbecillis ad ejusmodi curationem sustinendam animus; respondit, quod mallet eum mortuum videre, quam periculo tam evidenti expositum, chirurgosque dimisit. Post aliquot exinde dies contigit transire illac Religiosum ex nostris hospitem, qui infirmo compatiens ei dixit: Fr. Francisce, commenda te ex animo B. Paschali; & accepta hac assula, quæ est de capsa continente sanctum corpus ejus, affectas partes continge cum fiducia, ergo interim ad ipsius altare Missam dicturus abeo. Dum abit ille, [prægrandem mirabiliter ejicit.] datam sibi ligni particulam infirmus admovens corpori, & inter utrumque meatum eadem se signans, sensit petram veluti comminui, seque ad secessum provocari: statimque, sine admixtione ullius excrementi alteriusve materiæ, ejecit tantam copiam arenarum calculorumque, quantam capere possent duæ manus junctæ. Affirmant autem homines fide dignissimi, qui adfuerunt, petram cum integra fuit ad duorum aureorum pomorum vel majoris cottonei magnitudinem pervenisse, particulas autem aliquas adeo induruisse, ut malleis confringi difficulter possent. Chirurgi porro & alii artis periti judicant, in hoc casu non unicum dumtaxat sed complura miracula concurrisse. Primum quod ultro rupta petra sit; deinde quod per secessum egrediens neque fistulam neque aliud signum reliquerit aperturæ ejus per quam e vesica, ubi formata fuerat, ad rectum intestinum per quod egressa transitum habuit; ac denique quod tam dira ac mira passus, illico sanus adstiterit: neque per annos viginti & amplius quibus deinde vixit, accidenti istiusmodi unquam subjacuit.

Cap. VI.

[95] In regno Murziæ oppidoque Totanæ habitabat Petrus Ramirez de Areliano, [In foveam altissimam lapsus non læditur.] Commendam istam locatam habens; in cujus ædibus cum fieret puteus, nec inventa esset aqua, licet terram ad palmos octoginta cavassent, itaque dimissus esset; filiolus ejus annorum duorum male custoditus in eum decidit, nec dubitari posse videbatur, quin totus confractus esset. Verum pater, statim ut rem intellexit, convertit se ad B. Paschalem; eique filium suum commendans, descendere fecit qui extraherent illum. Cum autem eum attulissent sursum, nulla toto corpore apparuit læsio: quare tam evidentis miraculi memoriam gratus pater pingi in tabella fecit, appendique jussit in sacello, [Graviter saucius servatur.] quod ibidem noster conventus habet illi dicatum. Jacobus Blau Villa-regalensis tam graviter ex equo collapsus est, ut suffocandus videretur, sanguine per nares & os erumpente, nullumq; ei sistendo medium reperientibus medicis. Hujus uxor proximam suam viduitatem formidans, adiit Capellam Sancti & pro marito oravit: qui statim & integre sanatus fuit. Isabella Matta, Jumillæ habitans, filium peperit altero pede carere visum: sed considerantes eum attentius, invenerunt eum esse implicitum pulpæ tibiali. [Pes tibiæ implicitus explicatur.] Triste erat mulieri, fascias quotidie religanti, videre infantem: quare eum nocte quadam B. Paschali commendavit, & postero mane invenit pedem sic explicatum, ut ætatem gressibus formandis aptam nactus ille, nullum debilitatis alicujus prægressæ indicium prætulerit.

[96] Similem ferme priori casum deposuit Monserrada Calvet ex Almazora, scilicet quod filium enixa sit cujus capiti grande tuber adnatum erat pomo aureo æquale, [Monstrosum pueri caput] sed ita ut biduum in parem ipsi capiti magnitudinem excreverit. Dolenter videbat filium eo in statu mater, doloremque augebat vicinia, deridiculo asserens monstrum ab ea editum fuisse. Ergo chirurgo commisit infantem: qui postquam carneæ illi moli bis immersisset lanceolam, indeque sanguis copiosus fluxisset; clausis cito plagis tam duram invenit, ut non fuerit ausus eam ultra tangere. Increvit ad hæc matri dolor acrior, patientique parvulo multum compatiens, B. Paschali in auxilium vocato promisit, quod illi, si curaretur, factura esset habitum Ordinis uno anno gestandum. Interim appropians cunis, [subito mutatur.] & infantē expergefaciens, manum capiti ejus applicuit, visumque est ei quod totus ille tumor evanuisset. Itaque maritum inclamat, dicens filium a B. Paschale esse curatum: ille lumen accendit, caput inspicit, & præter cicatricem plagarum a chirurgo factarum nihil invenit, sano per omnia infantulo: quæ res admirationi maximæ vulgo fuit.

[97] Thomæ Urgiles Monfortensi malignus ad collum carbunculus venit, [Oleo sacro jam muniendus,] qui caput pectusque sic inflavit, ut ad mortis articulum ægre spirantem adduxerit: quare extrema Unctione muniri eum chirurgus voluit. Aderat loci Parochus, qui dum egreditur sacrum Oleum quæsiturus, egreditur etiam ab infirmi cubiculo lacrymabunda uxor, totoque pectore anhelans dixit: Sancte Paschalis, quandoquidem datum tibi est tot miracula facere, esto etiam intercessor apud Deum pro mariti mei vita. Plura non potuit dicere, quia clamosa voce ab illo se vocari audivit, quem ægre spirantem paulo ante dimiserat. Ille vero erectus in cubitum; Non vides, inquit, quomodo hunc oculum (& dextrum monstrabat digito) commode aperiam? Agnovit mox mulier eum esse suæ precationis effectum. Ipso igitur successu animosior; [ilico convalescit.] Eja, inquit, Thoma, commenda te servo Dei Paschali, eumque Patronum habe; quod ego jam feci. Cumque id se facturum vir reciperet, statim tanto melius habere cœpit, ut procurrens in plateam mulier jusserit Parocho nuntiari ne veniret. Accurrit nihilominus ille cum nonnullis aliis, nuntium sic interpretatis, quasi mortuus esset Thomas; eoque viso obstupuerunt ad mutationem tam subitam; major autem admiratio fuit quando intra triduum sanatum esse cognoverunt. Pari in periculo judicabatur esse Antonius de Burgos, Suecæ habitans: qui angina tam gravi, ut ne aquæ quidem guttam trajici pateretur, correptus; ubi B. Paschalis opem imploraverat, rupto apostemate, liber ac sanus fuit. Similiter etiam Fr. Josephus Pons, Gandiæ in conventu S. Rocchi peste contactus & febri laborans, B. Paschalem invocavit, & consolidatis repente plagis sanus extitit.

CAP. VII.

[98] Don Joannes Muñoz della Matta, Thesaurarius Cathedralis Placentinæ, ex Hispania in Italiam navigabat, [Navigantes impetrato vento] quando gravis tempestas suborta navim Barbariam versus egit. Quo cognito & quod inde sequebatur periculo, nautæ quacumq; industria poterant recedere festinabant, laborabantque; iam enim remisso vento malacia successerat nihilo minus formidanda; & conspiciebantur eminus barbari, ad colligendam prædam expedientes navigia sua. Ergo Don Joannes, servitutem æque ac ceteri metuens. Quando, inquit, amici & socii, media nos humana destituunt, confugiamus ad divina, & B. Paschalis intercessionem postulemus, qui apud Hispanos infinita miracula operatur, ut jam pene amissam libertatem nobis conservet; scio enim nos exaudiendos. [servituti jam imminenti eripiuntur.] Paruerunt omnes salutaria suadenti: qui post brevem orationem, cœpit magna cum fide nautis dicere: Eja, filii, vela pandite. Nec mora: explicata mox vela implevit ventus, & prospero cursu navim egit usque ad Italiæ littora: quod pro miraculo acceptum est ab omnibus, agnoscentibus quod B. Paschali suam deberent libertatem.

[99] [Duo pediculari morbo eximuntur.] Hospitabatur in Villa-regalensi conventu nepos Fr. Francisci Suesa, ejus qui causam Romæ curabat Procurator, & pediculari morbo vehementer exercebatur. Itaque ad capellam Beati se contulit, & a tam molesto malo petiit liberari. Fuit autem exauditio tam certa, ut juvenis inde digrediens & vestes excutiens suas, omnia ista tam infesta animalcula, mortua viderit sibi cadere ante pedes, & instar furfuris sicca: neque ejusmodi immunditiam passus est amplius, quamvis aliquando opus ei fuerit iter triremi facere, idque per quinquaginta & amplius dies absque ulla commoditate mutandi indusium. A simili plaga, annos quindecim tolerata, simili modo liberatum se quoque professus est Dominicus Sales, civis Villa-regalensis.

CAPUT X.
Miracula per Reliquias B. Paschalis facta.

CAP. IX.

[110] Cum parvula adhuc esset D. Damiana Sarez, Xativensis ortu, contractis lateris unius nervis, remansit crure uno attracto manca: quare afflicti parentes curatam eam optabant, [Per reliquias S. Paschalis duæ mancæ integrum gressum obtinent;] sed mediorū necessariorum nihil applicare audebat medicus, propter teneram puellæ ætatem. Illi ergo scientes quod in domo Jacobi de Valentia servaretur scipio, quo uti solebat Paschalis iter faciens; & magna habebatur in veneratione, propter miracula quædam per eum facta; eumdem commodato acceperunt, & post signatum sæpius crus attractum huic ipsum alligarunt, successu tam bono, ut intra paucos dies laxatis nervis pristinæ sanitati restituta puella fuerit. Idem accidit Vincentiæ Arcis, filiæ Sperantiæ Ballester Almazoranæ: cui sedecim tantum menses natæ cum ex dislocatione coxendicis & costularum duarum attracti essent nervi, nihilque prodessent remedia per annos quatuor applicita; mater ejus filiam obtulit Sancto, promittens sepulcrum ejus se visitaturam ibique nudis pedibus novemdiale facturam. Faciens autem quod promiserat, ut filiæ suæ applicaretur catena atque capucium Paschalis, domumque cum fide ingenti reversa, filiam in lectum composuit, exivitque domo nonnihil panis eidem quæsitura: cumque hoc revertens, filiam in pedes erectam reperit, quod numquam ei contigerat quoad vixit, & omni deinceps malo liberam.

[101] In oppido Elchensi, Joanni de la Fuente, annorum octo vel novem puero, contigit, ut olivas colligens in summitate arboris, rupto ejus ramo caderet in terram; non tam graviter ipso lapsu offensus, quam acuta ligni assula, [periculose vulneratus] quæ ei inter utrumque meatum naturalem intravit tam profunde, ut urinam reddere nisi cum maximo dolore non posset. Nulli sumptui pepercere parentes accersendis undequaque chirurgis, sed profectu nullo; imo extra spem omnem malum esse credebatur. Sub hæc in domum illam intravit quidam Religiosus ejus Conventus, quem habemus in jam nominato oppido: intellectoq; casu exhibuit Reliquiam aliquam B. Paschalis, læsæ parti applicandam. Obedivit mater, sed neque sic melius habuit filius; quin potius adeo auctum est malum, ut clauso jam meatu urinario triduum totum puer manserit exonerandæ vesicæ facultate privatus. Tunc afflictus pater suggerit filio, [integre curatur;] ut ex toto corde invocet B. Paschalem: quo facto mox sopitus est puer, deinde experrectus clamavit sanum se esse: verumque dixisse probavit plaga perfecte consolidata, & urina per viam ordinariam citra ullius doloris sensum profluens.

CAP. X.

[102] In oppido Yecla habitanti Catharinæ Hernandez inflammatione grandi intumuit caro ab humero ad pectus, quæ pestilenti livore tincta tantos ei pariebat dolores, [in flammatio detumescit;] tantumque ex medici judicio periculum, ut letale omnino malum id esse crederetur. Inops consilii inter hæc mulier solatium accepit a quodam nostri conventus Religioso: qui rem intelligens ad eam accessit, exhibuitque particulam ligni ex feretro, cui corpus Paschalis fuerat impositum, quando sepeliendum erat. Hanc ergo suscipiens illa quam potuit reverentissime, parti dolenti apposuit; & exinde nonnihil sublevata, dormire etiam cœpit. Experrecta autem absque inflammatione se reperit, imo absque signo illius ullo, nisi quod indusium madidum haberet humore quodam flavo, qui ab illa duritie copiosus proruperat, relinquens ipsam bene sanam, & in carne ejusdem colorem naturalem. Quo tam insperato successu læta mulier, exclamavit præ gaudio: & accurrens vicinia tam grande miraculum prosecuta est debita cum admiratione & actione gratiarum. Isabella Ceva, habitans in loco qui nuncupatur Agoste, similiter laborabat carbunculo supra pectus enato, tam pestilenti & tam prodigiosam inflammationem parturienti, ut morbi malignitatem nulla medicinæ vis posset temperare. Hȩc receptis Sacramentis, subito sensuum usu privata est, jacuitque ut mortua nocte tota, [alia item magis periculosa.] apposito supra cervical Crucifixo. Sequenti mane solicitus Parochus requisivit an mortua esset, & audiens adhuc vivere ipsam accessit; eodemq; in statu in quo dimiserat ipsam reperiens, geminam B. Paschalis Reliquiam, ex habitu unam, alteram ex minoribus pannis supra inflatum ægræ pectus locavit. Tum vero apertis subito plagis septem, puris & sanguinis copia magna prorupit; & infirma oculos aperiens, seque multo levius habere sentiens, absque alio ullo remedio, iisdem plagis intra paucos dies rursum clausis, tota convaluit: tantamque admirationem sui excitavit in populo, ut ad eam videndam certatim concurreretur, velut ad mulierem a mortuis suscitatam.

CAP. XI.

[103] Vincentius Pla Valentinus plurimum patiebatur a quibusdam tumoribus, [Varii variis malis liberantur.] qui etiam febrem malignam causarant: quibus cum admovisset Reliquiam Beati Religiosus quidam ex nostro conventu S. Joannis dela Ribera, derepente sanum se miratus est, & Villam-regalem venit ad sepulcrum visitandum. Similis Reliquia cum esset admota cuidam Ayoranæ mulieri, graviter infirmæ propter fœtum in utero extinctum; statim ea peperit putrefactum jam cadaver, & cum admiratione totius oppidi sana esse perseveravit. * Tunica vero B. Paschalis, quæ Villenæ in nostro conventu servatur, ejusdem loci inquilinæ Isabellȩ Ponte anginam dissolvit, quæ eam non patiebatur vel unicam aquæ guttam trajicere. Simili malo, sed adhuc magis desperato, premebatur Yeclæ Petrus Ximenez, inflatoque jam pectore moriturum eadem nocte pronuntiarant medici: quod ejus frater quidam videns & B. Paschalis recordatus, quæsivit ab infirmo an aliquam ejus Reliquiam sibi vellet adferri. Hoc cum se percupere signis quibus poterat demonstrasset, itum est ad Conventum, allataque reliquia est pectorique imposita; atque apostemare rupro multa sanies per os effluxit; brevique in lecto consedit validus ac cibum petiit, sanum se esse affirmans, sicuti revera erat, liber a febri & intra paucos dies ab omni infirmitate. In Nules habitabat Franciscus de Mora, quando eum pleuritis ad portas mortis adduxit, omni sensu jam destitutum; repente autem convalescens, dum miratur unde sibi ea mutatio advenisset ex uxore sua & filia intellexit, quod attactu Reliquiæ, ex Villa-regali petitæ, pectorique admotæ, & supra cervical positæ, sanatus esset. Uxor vero ejus jam dicta,latere uno propter paralysim inutilis & gravi præterea febri aliisq; mortalibus accidentibus pressa, post similem contactum subito valuit.

CAP. XII.

[104] Syndicus nostri Villa-regalensis conventus, idemque præcipuus ejus benefactor, Joannes Jorda filiam habuit parvulam, Isabellam nomine, cui malignæ quædam pustulæ sic oculos obsidebant, ut, [Puella pustulis & serofulis obsessa fit sana.] nulla medicorum arte quidquam proficiente, visu perquam obscuro uteretur: cui malo etiam accesserant scrofulæ ad collum incurabiles. Hinc mœstus pater decreverat filiam Christianissimo Regi tangendam adducere: sed de sua illa afflictione sermocinantem reprehendit e nostris Religiosis aliquis, quod præ oculis habens tantam B. Paschalis promptitudinem ad miraculosas curationes concedendas petentibus, tam adhuc modicæ fidei esset, ut ad auxilium ejus recurrere quasi contemneret, licet tam obstrictum sibi illum haberet. Accessit his etiam Guardiani adhortatio, suas suorumque Religiosum preces ad eumdem effectum addicentis. Tum ille concepta fiducia eamdemque communicans cum uxore, cœpit pariter cum ea Novenam in Capella Beati, quotidie Sacrum sub tali intentione dicendum illic curans, filiamque tactu Reliquiarum signandam: quibus id effectum, ut puella, ab anno quinto vel sexto ætatis patiens tam periculosa mala, fuerit ab utroque liberata ultimo novemdialis devotionis die, velut si neutrū ei accidisset.

[105] Francus quidam, dictus Joannes Bordeus, in Castellione-planitie cum familia residens, attestatur, [Tribus oculi usus redditur.] quod cum filius suus guainellas colligeret, una earum punctim in oculum lapsa sic eum ruperit, ut sola jam albugo restaret, cum maximo per longum tempus dolore. Hunc sic irremediabiliter afflictum ipse & uxor sua aliquando ad S. Paschalem duxerunt captata occasione, qua erat ejus arca aperienda. Cumque pia mulier obtinuisset ut rosarium suum sancto corpori admoveretur, ipsū deinde applicuit extincto dolentique oculo filii: qui continuo sensit levaminis aliquid, & domum reversus intra biduum habuit pupillam sibi ex integro restitutam. Almanzoræ porro Francisca Navarro utriusque oculi visum amiserat: quæ sese ad capellam Beati adduci faciens, multis cum lacrymis magnaque cum fiducia petiit unius saltem sibi usum restitui, quo posset familiæ suæ subvenire; quod tacta Beati catena mox obtinuit; sicut & altera Francisca, cognomento Montañes, cujus alibi facta plenior mentio, quæ etiam ipsa unum dumtaxat oculum restitui sibi poposcerat, & unum solum attactu Reliquiæ alicujus receperat.

CAP. XIII.

[106] Doctor Benet, Villa-regalensis medicus, qui curationi Michaelis Vicente a maligna febri per contactum capucii, alibi distinctius enarratæ, fuerat attestatus; de seipso affirmavit, quod gravi diuturnaque febri eo adductus, [Duorum febris depellitur.] ut nullam somni aut quietis partem capere posset; seque juxta artis suæ regulas & propter symptomata quædam alia omnino putaret vivere non posse; magna cum fiducia petiit B. Paschalis Reliquias adferri sibi, & ad harum contactum subito convaluit; agnoscens quidem supra naturam esse curationem suam, sed non multum admirans, propter crebram ejusmodi gratiarum ab aliis obtentarum experientiam. Doctor similiter medicus fuit Michael Sancho, Jumillæ residens, qui testatur filiam suam trimulam, nomine Claram, tertianis febribus eo esse adductam, ut omnino morituram putaret, cum opportuna remedia nulla possent ætati tam teneræ applicari. Sed Reliquia, quæ ibidem in nostro conventu honoratur, salutem puellæ attulit; idque tam velociter, ut postridie in plateam excurrerit lusura cum coætaneis, ad majorem miraculi evidentiam.

[107] Idem medicus asseverat, quod quidam chirurgus, Petrus Perez dictus, [E febri in phrenesin] melancholico prægravatus humore, in vehementem incidit febrim, cui continuus stomachi dolor accessit, cum frequenti syncope: & hæc ei infirmitas septem annis duravit. Varia remedia ei dictus medicus applicarat, sed nec hilum proficere unquam potuerat. Quadam ergo vice, cum tam violentus eum dolor teneret, ut quasi phreneticus per domum obambulans, Confessionem, Confessionem inclamaret; uxor ejus afflictissima quæsivit particulā, ex habitu Beati pridem a se servatam; monuitq; maritum, ut ejus se intercessioni commendans, ipsum istic poneret, ubi præcipuum sentiebat cruciatum. Hoc autem cum fecisset, momento temporis liberatum se ac pristino robori restitutum est gratulatus. Refert quoq; supradictus medicus, quod cum curaret septennem puellam, filiam Antonii Matthæi, malignis quibusdam pustulis ad extremum vitæ discrimen adductam, quam ipse non credebat posse supervivere; eadem sanitatē recuperavit, posita supra caput Reliquia quadam B. Paschalis. In loco quodam, Chinches dicto, violenta febri pressus Petrus Catala, etiam incidit in letargum, [& alter in letargum incidentes ambo curantur.] jamque de vita ejus medicus desperabat; cum illac noster quidam Religiosus transiit, habens penes se pileolum lineum, quo extremo in morbo usus fuerat Sanctus. Is intellecto viri istius devoti periculo, ad eum venit: & pileolum prædictum imponens capiti, simul & letargum excussit & febrim dispulit: quare de lecto sanus assurgens æger, paucos post dies venit gratias acturus, seque sponte obligavit, ad nostræ discalceationis Religiosos omnes, qui per Chinches transirent, hospitio excipiendos.

[108] Erat chirurgus Valentiæ Salvator de Mata, B. Paschali per quam devotus, nostrorumq; Religiosorū tā amans, [Quidam triplici in filiis curatione beatur.] ut quacumq; hora vocaretur, gratis accurreret a nostrum S. Joannis conventum: cujus caritatē multipliciter munerari voluit Deus mediantibus Beati istius Reliquiis, quod ille triplici casu est expertus. Nam cum filio ejus Ludovico quinquenni, tenerrime dilecto, letalis febris extremum vitæ attulisser discrimen, nihilq; cibi quamvis contusi admitteret puer; graviter afflictus pater, solatii causa ad nostrum venit conventū: & P. Fr. Antonio Sobrino mœroris sui causam exponens, monitis ab eo salutaribus est confirmatus, ut scilicet divinȩ filium voluntati committens, etiam B. Paschalis interventui commendaret, interim eumdem in finem suas quoq; preces juncturos Religiosos. Cumque hæc diceret, misit ad Novitios mandatum, ut singuli Salve Regina recitarent; & destinavit ad illius domum duos e suis cum ipsius Beati habitu. Rediit cum his jam lætior pater, & puero dixit: Ecce fili, Patres hi ferunt ad te vestem cujusdam sancti Fratris, commanda te ei, ab eoque postula sanitatem. Ad hæc erexit se supra lectum puer, quantumvis debilis; plenusq; affectu ultra quam talis ætas ferebat, teneris cum lacrymis osculatus est oblatū sibi habitū, & plus quam hora una velut in extasim raptus sedit; donec avus suus eum interrogans, quæsivit quid ageret. Cui ille, Quid agerem? quando jam sanus sum B. Paschalis beneficio. Tum rogavit, ut permitteretur descendere de lecto; permissus autem levavit sese, ambulavit per cubiculum, cibum petiit, & cito totus validus fuit. Post menses deinde aliquot eumdem puerum vehemens scabies occupavit, quam curaturus pater, disponere eum voluit purganti aliqua medicina: sed hujus tanta vis fuit, ut vires tenellas excedens, rursum in vitȩ periculum adduxerit infirmum; hac quoque vice sibi restituendum tactu Reliquiæ nostri Beati. Denique cum alium filium simili ex casu jam mortuum crederet idem Salvator, simili Reliquiæ ejusdem applicatione vivum servavit.

[109] D. Bartholomæo Giner, oppidi Carcagente Rectori, propter periculosam ac malignam febrim præbitum Viaticum erat & Oleum sacrum præparabatur; [Febricitantes duo levantur.] cum ei allatum est linteum, in quo mortuus Beatus erat. Hoc ille brachiis arcte stringens, ita ad horæ quadrantem permansit: unde nec profuisse ei sacrum istum contactum circumstantes judicarunt, ac plangere cœperunt. Quos ut vidit lacrymantes; Nolite, inquit, nolite plorare: nec enim ex hac infirmitate moriar, cui B. Paschalis gratiam sanitatis obtinuit: sicuti mox ipsa veritas comprobavit. Simili febri continuaq; phrenesi laborabat Cosmus Damianus, Valentinus civis; cui cum uxor sua unum ex sandaliis Beati supra caput posuisset, statim in se rediit, conjugemque intuitus; Quid miraris? inquit: an ex altero mundo adesse me credis? Tum illa; Quid ni admirer grande miraculum, quod in tuum favorem B. Paschalis operatur? Commenda te illi, quia sanaberis. Hoc vero faciens, vovit uno anno gestare habitum Franciscanū & sepulcrū visere; atq; ita convaluit intra breve tempus.

[110] Ad vitȩ terminum ultimum venerat Franciscus Pisa, habitans in loco qui Grao de Valentia dicitur, [Fluxus sanguinis per nares sistitur.] propter febres & sanguinis fluxum ex ore & naribus: quod videntes domestici ejus ad nostrum S. Joannis conventum accurrerunt, commendaturi eum precibus P. Fr. Petri Lobo nominatissimæ religionis viro. Hic compatiens infirmo, accepit habitum, eumq; infirmo exhibens suasit, ut cum viva fide commendaret se B. Paschali. Mox autem atq; eumdē instravit ipsius corpori, stetit sanguis, & ipse jam valentior cibum petiit, intraq; paucos dies liber ab omni molestia de lecto surrexit. Cum vero etiam eodem tempore filius ipsius quidam tertiana laboraret, huic quoq; sanitatē attulit explicata desuper sacra vestis. Alius etiam rusticus in loco Torrentis dicto, ubi etiam noster Ordo conventum habet, Antonius Catala nuncupatus, ad mortem tendebat; quando domestici ejus nostrorum aliquem petierunt, qui animam agenti opem ferret. Ivit eo Guardianus ipse P. Fr. Joannes Baptista Duranus, [Animam agens morti vicinæ eripitur;] eo quod notus sibi esset infirmus, & secum Reliquiam tulit B. Paschalis. Quamvis autem videret assistentes Sacerdotes alios, qui jam recitabant Commendationes animæ super eum; ad lectum tamen confidenter accessit, & moribundo Reliquiam istam admovit: qui mox in se reversus quæsivit, ecqua res se contigisset. Respondentē deinde Guardianum, quod esset Reliquia B. Paschalis, rogavit ut eam capiti suo imponeret; ubi eam aliquantulo tempore retinens, sopitus est: & post unius horæ quietem experrectus, cibum petiit, comeditque: atque intra tres horas omni mortis periculo absolutus, subito perfecte sanum se agnovit, magna cum populi totius gratulatione.

[111] Joannes de Tezeda, Chirurgus Aspensis, filiam graviter infirmam ad nostrum Lauretanæ Virginis conventum adduxit, Novenæ faciendæ gratia, Verum post sextum diem adeo aggravatum ei malum est, [idem puellæ accidit.] ut afflictus pater non jam de remedio, sed de sepultura, in ipso conventu filiæ danda, consilium caperet. Tunc quidam Religiosorum ei dixit: Domine, confide in B. Paschali, & ejus Reliquiam applicabimus infirmæ. Dictum, factum. Ad Reliquiæ contactum imminuta est febris, arteria ordinatius pulsari cœpit, atque a morte ad vitam puella rediit: patre affirmante, tamquam artis experto, miraculosam omnino sanitatem fuisse, cum qua post biduum rediit domum suam. Fr. Antonius Ferrer quondam Provincialis servaverat sibi bacillum, quo utebatur Beatus, Religiosos ad Primam excitans & cellarum ostia pultans. [Febres curantur.] Hunc ergo, cum forte diuturna tertiana affligeretur, manu apprehendit, simul & sanitatem. Simili febre correpta Anna Xaques in oppido Yecla, subito liberata est, ut oblatam sibi a Religioso quodam Beati Reliquiam attigit, & tertio hæc verba pronuntiavit; Sancte mi, quandoquidem tot miracula facias, etiam me sana. Idem Jumillæ usuvenit mulieribus duabus, Catharinæ Valente & Quiteriæ Sanchez: quæ applicata sibi assula ex ligno feretri, a diversis quas patiebantur, infirmitatibus momento convaluerunt.

Cap. XIV.

[112] Anna Orquiza, ex Elche oriunda, cum annum ætatis duodecimum attigisset, acutissimum capitis dolorem pati cœpit, [Dolor capitis duodecim annorum levatur,] qui eam alios duodecim annos exercuit, rheuma tam malignum procreans, ut corruptis gingivis inutiles omnino dentes impedimento tantum essent manducare volenti, ideoque non nisi cibos liquidos maceratosque suscipere valenti. Ibat illa quotidie ad Missam in nostro Conventu audiendam, quam cum aliquando dixisset P. Fr. Didacus Adan, ipsiusque manum oscularetur Anna (quæ est ceremonia toto regno Valentino usitatissima) interrogavit bonus iste Religiosus, quomodo valeret. Illi autem respondenti, quod peius indies, suasit Pater, ut se commendaret Fr. Paschali, ante non multum temporis ad vitam meliorem transgresso & miraculis clarescenti; nihilque dubitaret, quin, qui domi ejus tantam fuerat caritatem expertus adhuc mortalis, jam immortalis ei facturus esset gratiam sanitatis: se quoque eodem vespere allaturum ei aliquam ipsius Reliquiam, optatæ salutis instrumentum futuram. Gratissimum infirmæ ejusque patri, qui B. Paschalem maximi semper fecerant, is nuntius fuit: quare cum expectantibus allatum esset linteum in quo obiit, sublatis emplastris, quæ capiti applicato habebat puella, ipsum ei imposuerunt: & statim levius habere se sensit, sed brevi tantum tempore: quod eam vehemenrer afflixit. Animabant eam nihilominus ad fiduciam in B. Paschale firmandam pater suus & domestici ceteri: [& dentes solidantur.] neque frustra: nam præ doloris vehementia, positis vestibus decumbere coacta, moxque cruciatuum oblita, dormivit usque mane, & sana surgens dentes sibi solidatos invenit.

[113] [Post abortum infirma,] Isabellæ Avero, aborsum passæ in urbe Valentina, acerbi quidam dolores relicti erant in ventre & coxis, quibus accedens ardentior febris valde ipsam affligebat, nihil proficientibus adversus hæc mala quæ adhibebantur medicinis: sed statim atque applicita ei est particula ex habitu B. Paschalis, pro urina magmam nigri cujusdam humoris copiam egessit, & simul febres doloresque cessarunt. Quod cum relatum fuisset medico, qui mulierem dereliquerat ut incurabilem, venit ultro ad videndum eam, & artestatus miraculo est. Sanctimonialis quædam in Conventu Sanctissimæ Trinitatis Almansæ, Soror Anna Besaurri dicta, continua febri emaciata patienbatur vomitus tam molestos, ut nihil cibi posset retinere, adeoque extra humani remedii spem posita erat. Hæc se commendans B. Paschali, & vestem ejus, [& febri emaciata restituuntur sibi.] quæ ibi honorifice asservatur, postulans sibi adferri, eam instravit lecto suo, deinde cibum petiit. Sentiens autem stomachum post buccellas paucas moveri ad vomitum, manicam ejusdem vestis collo suo circumposuit, stomachoque quiescente perrexit comedere perquam sapide; & evanuit febris qua tenebatur.

[114] In Villa-regali periculosus sanguinis fluxus per nares accidit filiolo Ludovici Bonai, [Fluxus sanguinis] qui ultra horas triginta durans nulla poterat arte restringi: donec puer postulavit, ut villus lanæ decerptæ ex habitu B. Paschalis, quam mater sua servabat, naribus suis insereretur. Hoc cum factum esset, repressus est sanguis: & modicus ille, qui remanserat in corpore, ita eum vegetavit, ut nullo indicio credi potuisset tantam ejus copiam amissam fuisse. [& dolor lateris desinunt.] Gravi lateris dolore opprimebatur Doctor Martinus Pastore, medicus Elchensis: qui usque eo invaluit, ut necessarium sibi putarit ex Conventu nostro Religiosum aliquem accersere causa faciendæ Confessionis. Venit ille, suoque officio functus rogavit, utrum adferri sibi cuperet B. Paschalis Reliquiam. Hoc autem cum factum esset, ægroto id pro magna gratia habente, vix lateri affecto applicita ea est, quin statim evanuerit dolor omnis, numquam postea visus redivisse. Ab eodem malo simili Reliquiæ applicatione sanata Jumillæ est Agatha Huellau, postquam illud annis plus quam decem continuis tolerasset. Ibidem condito testamento Sacramenta jam receperat Joannes de Palentia Notarius publicus propter urinæ suppressionem: quæ ei statim soluta est atque Reliquiam Beati contigit.

CAPUT XI.
Sanitates obtentæ voto visitandi sepulcri facto.

Cap. XV.

[115] Ioannes Monton, rusticus in Nules, septimum annum affixus lecto, [Visitando sepulcrum Sancti quidam septenni male liberatur.] in eoque tam immobilis ut alienis manibus esset pascendus, tandem aliquantulum sublevatus sic est, ut duabus furcillis subnixus erigeret sese atque ad sedem usque protraheret, ubi totos deinde sedebat dies. Interim multa de miraculis B. Paschalis inaudiit, erectusque in spem salutis obtinendæ, si ejus sepulcrum visitaret, iter istud cum suis furcillis ingredi decrevit; licet hoc impossibile videretur ac plane temerarium, cum integris duabus leucis absit locus a Villa-regali. In viam tamen plenus fide se dedit: & paulatim vires eundo acquirens totam confecit intra horas triginta, cum nonnullo sanitatis, ut judicabat, principio: atque ad capellam & sepulcrum corporis sacri accedens, post fusas cum lacrymis preces, subito convaluit; adeo ut relictis ibidem furcillis, levem apprehendens cannam domum suam redire cœperit. Sed prægressa eum erat miraculi fama, quæ filium excivit, ut patri cum equo obviam iret; a quo medio in itinere repertus oblatum equum ascendere noluit, dicens peditem se ingredi debere, ut de miraculo evidentius constaret, & Deus magis glorificaretur: quod & factum est, maxime cum eum, qui nec pedem promovere per se potuerat, currere & saltare viderunt.

[116] Sperantia Larga Almazorensis, ex moro quadam ceciderat tam infeliciter, [Variis membris luxata integritatem recipit:] ut tribus aut quatuor partibus dislocata ossa curanda suscipere nullus præsumeret chirurgorum. Hinc acutissimos cruciatus patiens, alteriusque consilii expers, commisit se manibus Mauricæ cujusdam mulieris, in Bonol habitans cum fama felicis ad medendi artem experientiæ. Sed & hæc ad hujusmodi curationes non ausa se idoneam profiteri, miseram qualem reperit dimisit. Ergo humanis destituta auxiliis, magna cum fide petiit ad B. Paschalis corpus adduci, eoque facto sanitatem in momento recepit; atque in domum suam reversa, cunctis stuporem attulit. Idem accidit Angelæ Rives ex Castellone-planitiei, quæ ab infirmitate quadam ademptam sibi videns gradiendi facultatem, seque damnatam ad lectum per omnem vitam tenendum, facto voto visitandi sepulcrum ibique Missam procurandi, maritum rogavit ut illuc se perduceret: & sub ipso, quod fieri petierat, Sacrificio pedibus suis insistere cœpit, cum multa gratiarum actione.

[117] Alia ejusdem oppidi mulier, Vincentia Moliner nuncupata, [Contractio nervorum laxatur.] majus etiam ex morbo incommodum reservans cum acerbis cruciatibus (nec enim poterat corpus erigere) ad idem sepulcrum adduci se fecit comitante matre. Quæ mox ut Beati capellam intravit, vovit quod, si filia sua salutem obtineret, reditura ad visitandum eum esset vice altera pedibus nudis. Oblatione finita, infirmæ admota fuit Reliquia: & illa, quamvis hiberno gelu rigerent omnia, cœpit sudare tam copiose, ut expulsis humoribus istis lentis in suum statum redierint nervi, ipsæque pariter domum suam remearint lætantes. Anni post hæc septem abierunt, quibus votum suum non implevit mater, ejus oblita, cum in primam contractionem recidit filia: quam esse negligentiæ suæ pœnam intelligens, obligationi suæ fecit satis, eodemque reduxit filiam: ubi rursum sic est curara, ut inciperet in ipsa capella tripudiare. Ergo gratam se volens exhibere, mandavit ancillæ, quæ fuerat comitata, ut domum recurrens, adferret quoddam poculum argenteum, Liberatori suo offerendum.

[118] [Claudus gressum recuperat.] P. Fr. Franciscus de Soto, concionator insignis, affirmavit, quod cum esset Villa-regalensis Guardianus, mane quodam viderit intrare in ecclesiam hominem in Puzzolo (qui locus Valentia leucis tribus distat) habitantem, adeo debilem, ut præter furcillas quibus fulciebatur, etiam viris duobus haberet opus ad ambulandum. Hic cum aliud nihil quam Confessionem peteret, audivit eum Guardianus: rogantique ut pro se apud B. Paschalem intercederet, quando sibi nihil possidenti necesse erat sudore proprio victum lucrari, facturum se promisit; & vesperi ad processionem Chordulæ egrediens, pauperem suum, qui prius se movere non potuerat, obvium habuit, tenentem suas in manibus furcillas, clamantemque, P. Guardiane, S. Paschalis sanum me fecit: accipe ergo has furcillas (nec enim aliud habeo offerendum) easque ad sepulcrum appende. [Duorum affecta tibia,] In ipsa quoque Villa-regali, cum filio Catharinæ Serin sic inflata esset tibia, ut movere eam non posset, Novemdiale Beato fecit: & tertio ejus die obtinuit divina virtute, id quod per annos duos non potuerat cura medicorum. Sperantia Alis ex Castillione-planitiei, in duobus filiis suis Theophilo ac Ludovico geminum accepit beneficium. Theophilo inflammata maligno ardore tibia, malum usque ad coxam protrudebat: quod cum usque ad ventrem pervenisset, moriturum dicebat medicus. Statim autem ac vovit mater tibiam ceream, [& alterius guttur curantur.] in capella Beati offerendam, residere incipiens ardor iste, cito sanum reliquit. Ludovicus, angina, strangulandus, desperantibus curam ejus medicis, ideoque a matre ad B. Paschalis tumulum adductus, eodem instanti loqui cœpit dicens; Ego, mater, jam sanus sum. Et revera erat.

Cap. XVI.

[119] Tumorem, ovo similem, nullique medelæ cedentem, gestabat ad collum filia Magdalenæ Jorda: quam mater ad capellam Sancti adducens, oleoque lampadum illic ardentium ungens, disparente tumore sanam reduxit. Tertium ætatis annum agebat Gabriela Clara Almazorensis, [Variæ curationes fiunt.] quando in uno inguinum crepuit. Cui aliud remedium non invenientes sui genitores, eo quo corpus erat ostendendum die, ipsam ad capellam conduxerunt: ubi ad Beati contactum subito solidata est ruptura, ipsaque confirmata plenam habuit sanitatem. Idem malum ab annis quinque patiens Joanna Ortiz, similiter liberata est per Novenam, a matre ad sæpe dictum sepulcrum factam, prius quam hæc tota absolveretur. Præter istud incommodum, aliud perterrefactus incurrerat Vincentius Ortiz, Castellione-planitiei habitans, quo & respiratio & alii actus naturales multum ei impediebantur. Hunc mater sua Hieronyma Pastora vix ante sepulcrum Sancti constituit, quin puer ab omni molestia liber extitit. Eidem mulieri filium, quem pepererat mortuum, suscitaverat Sanctus: cumque ipsa, ex moro lapsa, gradiendi amitisset facultatem, non sine magna plebis commiseratione, scientis quantum ea res familiæ ipsius incommodaret; ad ejusdem Beati sepulcrum portari se fecit, & subito recepit suæ confidentiæ effectum, cum eorum stupore, qui eam tamdiu impeditam fuisse sciebant.

[120] Antonio Alfari, oppidi Cabanes chirurgo, filia nata erat, utrimque sic rupta, ut omnis ars sua nihil prodesse posset. Qui ad sepulcrum Beati apportatam cum unxisset oleo, sumpto ex lampade ante ipsum ardente, ac domum rediisset; integram reperit, habuitque ab ejusmodi incommodo semper liberam. Joanni quoque Baptistæ Fernandez in lucem venit filius, commiseratione dignissimus; excrescens enim circa inguina caro usque ad genu pendebat, nec remedium quis poterat excogitare. Sed genitores ejus, ex voto sepulcrum adeuntes & Missæ Sacrificium ibidem curantes, perfectam puero sanitatem obtinuerunt. Hujusmodi aliæ affectiones plurimæ curatæ fuerunt, non solum visitato Beati sepulcro, sed ad primam emissionem voti de eo adeundo; quæ in Processibus deductæ leguntur, sed vitandæ prolixitatis causa omittuntur a nobis; sequentes tamen, quod multum admirabilitatis prodigiosæ contineant, silentio præteriri non debent.

Cap. XVII.

[121] Monserrado Gavalda & Joanni Vax, in Nules habitantibus, filius erat Michael: cui sex tantum menses nato, subiens in caput sanguis, auditu eum visuque privarat; [Cœcus & surdus sensuum illorū fit potens.] sic ut extinctis pupillis sola oculorum albugo appareret; tanto majori cum dolore parentum, quanto longius a spe curationis aberar malum, per annos septem toleratum. Interim transitum illac habebant Excellentissimi Duces Gandiæ, ex quorum comitatu unus aliquis, a pueri avunculo interrogatus quo iter esset, Villam-regalem respondit, ad B. Paschalis sepulcrum ex voto visitandum. Vix ea audierat, cum ad sororis suæ domum accurrens, eamque in lecto jacentem inveniens, amanter conquerendo sic affatus est: Fierine potest, soror, ut cum personæ tam conspicuæ ex partibus tam longinquis veniant, vel gratias acturæ vel favores petituræ, sciamusque miracula quotidie patrari per B. Paschalem; adeo negligens fueris ut eum habens tam vicinum, ei non commendes filium surdum & cæcum? Ad hæc in genua super lectum suum assurgens mulier; Benedicte, inquit, Fr. Paschalis, si filio meo sensus amissos reddideris, voveo me ituram ad tuum sepulcrum, pluraque deinceps oblequia facturam. Dixerat: & statim puer qui in angulo culinæ sedebat, matris ingressus cubiculum, magna cum alacritate dixit, jam se & videre & audire. Cum autem oculi, quorum sola albugo antea videbatur, clarissimi ac nitidissimi conspicerentur, dici non potest quantam miraculum istud, per ora vulgi celebratum, admirationem cunctis moverit.

[122] [Oculi viva calce exesi redduntur.] Anni unius ac dimidii filiolum habebat Francisca Miralet Villa-regalensis, qui capite deorsum lapsus in sportam vivæ calcis, diuque requisitus a matre, inventus est oculos plane exesos habere. Ad hoc spectaculum afflicta mater ejulare & plangere: sed avia pueri; Unicum nobis, inquit, remedium superest, ut ad benedictum Fr. Paschalem recurramus. Sequenti ergo die primo mane ad portam conventus adest mulier cum filio, ingressaque capellam, Pater & Ave recitavit: quo facto oculos, omnis læsionis expertes, puer aperuit. Majoris aliquanto ætatis eadem in urbe erat filius Isabellæ Nosca, quando unius oculi palpebræ increvit pustula tam maligna, ut ea visa chirurgus judicaret actum de oculo toto esse: [Abscissa palpebra cum visu recuperatur.] cœpit nihilominus eum curare, ipsa palpebra penitus resecta; sed nec hoc profuit, penetrans enim in ipsum oculum humor noxius eumdem exsiccavit. Tunc mater Novenam inchoavit, promisitque argenteum oculum in Beati capella offerendum, si perditum puer recuperaret. Dum autem sic orat, avicula de manibus fugit pueri, qui jacturam lacrymis testari cœpit: in quem convertens oculos mulier alia, ac videns per genam utrimque fluere lacrymas, dixit matri: Et quomodo, Domina, fieri potest ut puero isti, alterum oculum exsuccum habenti, ex utroque tamen procurrant lacrymæ? Tum mater fasciam auferens, invenit eumdem oculum non modo clarum, sed etiam palpebra pridem a chirurgo rescissa tectum.

[123] Martha Aznar, etiam Villa-regalensis, adeo surda erat, ut nullam capere vocem posset, quantumcumque ejus auribus os admoveretur: quod eam vehementer affligebat, [Duo surdi nudire incipiunt.] quia neque conciones audire nec confiteri commode poterat. Et illa quidem pro recuperando auditu non omisit Novemdiale facere B. Paschali, sed nihilo minus surda mansit. Non tamen ideo spem deposuit, sed infuso in aures oleo lampadum in capella ardentium, cum id tertio aut quarto die continuaret, perfectius quam antea unquam audire cœpit. Simili incommodo annis multis laborarat Augustinianus quidam Religiosus, Fr. Michael Martinez dictus, habitans in Conventu Dominæ nostræ a Virtutibus nuncupatæ, media leuca ab oppido Villena, Hic die quodam particulam fili, ex habitu B. Paschalis, revulsi, inseruit auribus, & magna cum fiducia dixit, S. Paschalis, redde mihi auditum: eodemque instanti corrupti humoris magnam quantitatem ex auribus emisit, ac plene sanus curatori suo devotissimus mansit.

CAP. XVIII.

[124] Don Michael Fenollet, Toparcha in Ginoves & Fenollet, Xatibæ habitans, infirmum habebat quadrimum filium, [Puer ad extremum redactus subito convalescit.] cui spem vitæ nullam reliquam faciebant medici, imo dicebant ad primum febris paroxysmum omnino eum moriturum; quod creditum fuit, statim ut increscente febre in somnum cecidit, quem omnes ultimum ei augurabantur. Hunc adeo dejectum debilemque videns civium unus, qui visitare eum venerat, parentibus dixit, ut si salvum vellent filium B. Paschali commendarent. Paruerunt illi, seque beneficio quod petebant obtento, sepulcrum illius visitaturos sposponderunt. Sed languide nimis id factum judicans civis ille: Non hæc, inquit, per nudam ceremoniam fieri debent aut cum intentione voti commutandi, sed ex animo. Tum mater genua flectens, renovavit votum: & dum cogitat, quid potissimum oblatura sit, experrectus a letargo puer resedit in lecto, voceque elata tertio dixit; Sanus sum. Interrogatus a parentibus quis eum sanasset, Sanctus aliquis, respondit. Obstupuerunt adhæc adstantes omnes, veluti si mortuum loquentem audivissent; totaque urbe diffamata res cunctos in sui admirationem rapuit, quando puerum viderunt omni ex parte sanum. Duratque etiamnum facti memoria apud posteros Equitis istius, adeo ut familiæ caput unus ex præcipuis benefactoribus sit, quos noster in ea urbe conventus habet.

[125] [Similiter alius.] Æque letali febre ad extremum agonem deductus erat Vincentius Amiguet, filius Sperantiæ Avinent, decennis. Cum jam involvendo huic paratum esset funestum linteum, conversa ad quamdam B. Paschalis tabellam mater, dixit: Sancte Paschalis, confido quod meum filium servaturus sis: quod si feceris, promitto hoc ipsum linteum in tua capella appendere, & Missam ibi dicendam curare. Nox erat, quando illa sic orabat: mane autem aperire oculos & comedere puer cœpit, ac sanus esse. Subito etiam liberam ac sanam se sensit Isabella Joanna. Valentina civis, ubi vovit sepulcrum B. Paschalis visitare, propter febres quas patiebatur & deliquia, quorum accessus singulos, ultimos sibi esse credebat. Jacobus Renau Xativensis, [Vir quidam pro mortuo habitus subito convalescit.] vota ejusdem sepulcri visitandi precesque multiplicans, addensque se appropinquando ad conventum unius leucæ viam nudis pedibus confecturum & Missas centum curaturum, Religiososque ibidem data eleemosyna adjuturum, paroxysmo tam gravi tactus fuit, ut ab omnibus mortuus crederetur. Discessit ergo medicus, & linteo sepulcrali cooperientes vultum corpori ejus imposuerunt crucifixum, qui ægrum curaverant. Sed paulo post in se reversus medicum revocavit: qui arteriæ pulsum explorans, hominem sine febri reperit, ac læto vultu ad eum dixit: Domine, recte vales. Cui ille: Rectissime. Fueram quidem jam nunc mortuus: sed B. Paschalis me prodigiose servavit. Similis casus Alcudiæ obvenerat Franciscæ Garzia, ut plus quam quinque horis haberetur pro mortua, & pro tali eam planxerat maritus suus: sed ad B. Paschalis opem pro uxore invocandam conversus, emisso voto adeundi sepulcri, exauditus in momento temporis est.

[126] Carthaginensis quidam Eques Don Antonius de Montoya affligebatur animo, quod, cum multos sibi Deus liberos largiretur, [Itidem & puer.] omnes tamen intra secundum a nativitate mensem morerentur. Promisit ergo, quod si rursum sibi nasceretur alius, Paschalis ei nomen imponeret. Ita factum est, superavitque terminum puer infra quem alii mortui fuerant: sed tamen dierum una ex subito quodam symptomate habitus est pro mortuo. Verum fide fervens mater, portatili sedi se cum filio imponi fecit: appulsaque ad illius civitatis conventum, supra altare Beato consecratum, deposuit filium in ejus capella: oravitque cum lacrymis, ut ille eum sibi vel refuscitare vel servare vellet. Exauditæ autem preces sunt, & in momento puer convaluit. Neque solum salutaris infirmis, sed dæmonibus etiam terribilis ingressus in capellam ad sepulcrum viri Dei est, prout variis claruit experimentis, sed imprimis sequenti. Erat in Villa-regali mulier procul dubio energumena. Hanc consuetis Ecclesiæ exorcismis curaturus Mag. Guardiola, [Dæmon ab energumena ejicitur.] Presbyter beneficiatus ejusdem civitatis, voluit secum ferre catenam Beati, quam & obtinuit. Prius ergo quam ad patientem intraret, advenire eum sciens dæmon, apparatumque ejusmodi ridens, Mox, inquit, aderit Pasqualettus. Quamvis autem ad Reliquiæ jam dictæ contactum, mirabiliter se torqueret, egredi tamen recusavit; usque dum in ipsam servi Dei capellam esse pertrahendam patientem suam Presbyter judicavit: ubi cum exorcismos renovasset, molimine non magno expulsus dæmon, mulierem dimisit liberatam.

CAPUT XII.
Apparitiones B. Paschalis infirmis aliisque eum invocantibus factæ.

CAP. XIX.

[127] Cum Regis Catholici copiæ starent in procinctu ad ingrediendam Cataloniam anno MDCXLV, & earum aliquæ hospitarentur in loco dela Xana dicto in diœcesi Dertonensi, [Quidam secundum aurem trajectus] Michael Pelegri agricola, nostrorum Religiosorum devotissimus, quodam vespere descendens a conventu quem ibi habemus, vidit milites quosdam cum suo hospite litigantes: quibus pacis causa se interponens, pugione percussus fuit ad unam aurium, sic ut per alterum fere tempus ferrum transiret. Continuo occisum ab iis fuisse Michaelem fama vulgavit: ipse vero delatus in domum Hyacinthi Belaguer, atque in curti positus supra stoream (nec enim plus commodi ei dare audebant, qui expiraturum citissime credebant) Confessionem fecit, ut potuit. Adfuit mox Thomas Ferrer, loci chirurgus: vidensque mortalem esse plagam, palam denuntiavit, quod eam curandam non susciperet, nisi adesset chirurgus alius, una abinde leuca ex oppido Cervera accersendus, quia formidabat ne moreretur inter suas manus. Innotuit mox etiam Isabellæ Saura ejus uxori infelix casus; quæ invocans opem B. Paschalis, ad domum ubi maritus jacebat se contulit; & audito chirurgo statim misit qui alterum Cervera accerseret. Interim tam ipsa quam vir læsus non cessabant invocare B. Paschalem; sed neque chirurgus ipse reverti identidem ad Michaelem, quavis vice existimans quod reperturus esset mortuum. Venit denique expectatus Cervera Jacobus Betet, & simul cum altero ad infirmum se contulit: quem invenientes in lecto sedentem: volebant discooperire plagam: cui prior, post sanguinem vespere præcedenti ablutum vino, panniculos aliquos & fascias apposuerat. [ab apparente sibi Paschale curatur.] Sed dixit eis Michael: Domini, ad me curandum nimis sero venistis: apparuit enim mihi B. Paschalis, meque sanavit. Riserunt adhæc chirurgi, arbitrati delirare hominem, qui loco tam vicino ad cerebrum percussus fuerat. Sed ligamina dissolventes, non aliud vulneris inflicti repererunt indicium, quam lanceola ad sanguinis minutionem immissa faceret: unde attoniti atque confusi, miraculum toto oppido prædicarunt.

[128] Nihilo minus prodigiosum fuit quod Doctor Ludovicus Piedra, Medicus Villa-regalensis, testatus est de Claudia Sovias, [Idem apparens puellæ a medicis depositæ] annorum quindecim aut sedecim puella. Huic stupor quidam totum unum corporis latus reddiderat inutile linguamque retraxerat; & ad extrema properantem visens prædictus medicus die quodam; circa horam nonam sic dimisit, ut crederet usque ad meridiem non victuram. Sub hæc infirmæ mater Magdalena Grafulla, ex cubiculo ubi jacebat ad curtile domus, ibidem reperit Susannam Marti: & interroganti quomodo se haberet filia, respondit verbis medici, non nisi ad paucas horas victuram. Dum sic inter se loquuntur illæ, audita est vox puellæ clamantis; Mater, Mater: adesdum cito. Obstupefactæ mulieres (quia non potuerat a tribus hebdomadis vocem ægra formare propter linguæ retractionem) simulque ingressæ cubiculum, viderunt magnum splendorem, licet clausæ essent fenestræ, & insolitum perceperunt odorem, puellamque supra lectum viderunt genibus flexam: quæ in dexteram oculis conversa dixit; Veni, mater, & osculare vestem B. Paschalis, ista in sella sedentis & manu facem tenentis. Respondit mater nihil tale se videre, sed odorem velut ceræ percipere. Dubitabant autem an non phrenesi ageretur puella, usque dum hæc; Jam abiit, inquit, date mihi vestes, quia sana sum. Interrogata porro, qua ratione fuisset sanata; respondit, [integram sanitatem impertit.] quod post egressum medici commendarit se B. Paschali, qui statim sibi apparuit manu facem renens: se vero mirantem eo loci Religiosum unum solum, manu signum dedisse ut abscederet. Qui sibi dixerit, ne timeret, venisse enim ad ipsam sanandam: tum pulvinar manu tetigerit, & ipsa sanata fuerit: quodque cum intrarent illæ adhuc sedebat B. Paschalis in sella, sed mox disparuit. Casus tam mirabilis mox publicatus omnes cives, sed imprimis medicum, attraxit ad spectaculum: qui visa ea quam ante duas horas pro mortua dimiserat, exclamavit Jesu! Jesu! quod miraculum conspicio? Nemo certe de eo potuit dubitare, maxime cum visa est vestibus suis induta ambulare per domum, ac si numquam infirma fuisset. Ad majorem autem certitudinem contigit, annis post rem gestam triginta, ut propter æquivocationem aliquam, ab imprudenti Notario insertam relationi, iterum res fuerit examinanda anno MDCLXIX quando adhuc in vivis erant Claudia Sovias & Susanna Marti.

[129] Don Michael de Belvis, Toparcha Benizuelæ, in oppido Benigani jacebat depositus a tribus medicis. Sed cum ei impositum esset stragulum, quo usus fuerat servus Dei Paschalis, cum ibidem in nostro S. Antonii conventu morabatur; [Item alteri.] & pater ejus carissimum sibi filium ejusdem protectioni commendasset, promittens tabellam argenteam deferendam ad sepulcrum; apparuit infirmo ipse Beatus, suo indutus habitu cum aspersorio; & aqua benedicta ei data, disparuit. Adhæc fortiter exclamavit infirmus; accurrit pater, mirantur domestici: ille quid viderit narrat, & melius se habere sentit, atque intra triduum citra alterius ullius medicinæ usum convaluit. Verum cum ante impletionem voti, haud diu post miraculum factum, obiisset pater; novis iterum infirmitatibus pulsatus est Michael, quæ sexennio toto ægrotum habuerunt, usque dum Helena de Belvis, amita ejus, animadvertit causam redeuntium morborum non aliam esse, quam quod impletum non esset paternum votum pro filio sanando, quando B. Paschalis ei per miraculum succurrit. Quare Eques iste continuo ad sepulcrum ejus visitandum se contulit, & sigillum argenteum eo delatum in capella posuit, ac sanus rediit.

[130] In Valentino conventu nostro Fr. Joanni Cirugeda, graviter infirmo, apparuit etiam B. Paschalis, cui is se ex animo commendaverat, [Simili apparitione quidam certus fit de sanitate recuperanda:] postulata Reliquia ejus, dicens; animos caperet, quia intra octo dies, qui Nativitatem Deiparæ præcedebant, erat egressurus ad audiendam Missam; & data benedictione recessit ab oculis decumbentis, cui plane accidit ut sibi dictum ajebat. Sperantia Raphael habitans in Grao-Valentiæ, gravi quodam morbo ad ultimum vitæ discrimen adducta, invocato B. Baschale ejus Reliquiam sibi postulavit adferri. Venerunt ergo ex conventu S. Joannis de la Ribera Religiosi duo, illius vestem ferentes; quam cum supra infirmæ lectum expandissent, dixit illa, si vel silum unicum istius habitus possem glutiendo trajicere, credo me sanandam. Dederunt illi, deglutiit ipsa, & habere melius cœpit; noctu autem, [Graviter infirmata relevatur:] cum ei advigilarent duæ sorores suæ, vidit Religiosum genibus flexum atque loquentem. Tum ægra ad sorores; Quid loquitur Frater iste. Dicunt illæ; Quis Frater? Nemo hic adest. Tum Sperantia omnino eis affirmavit, esse ibi Fratrem discalceatum junctis manibus, insertoque inter digitos quod recitabat Rosario, orantem versus imaginem Deiparȩ lactantis, quæ ibi repræsentabatur in tabula; dicebat autem, se numquam Fratrem istum vidisse. Cui rursum Sorores: Nos quidem Fratrem istum non videmus, non dubitamus tamen quin B. Paschalis sit, qui venit tibi salutem redditurus. Et vero intra dies paucos sana fuit, quæ ab ipso illo momento cœperat relevari.

[131] Vehementibus febribus aliisque accidentibus exhaustus Valentiæ Franciscus Font, [febri ad extrema redactus sanitati pristinæ restituitur.] adeo debilis erat, ut suis ipse manibus capere cibum non posset, alienis autem ingestum stomachus non reciperet. Huic extrema Unctione munito mirabolanos aliquot (decretorium ad vitam aut mortem remedium) dari medicus jussit. Tunc Franciscus petiit aliquam B. Paschalis Reliquiam sibi dari: allataque est vestis, & super infirmi lectum noctu relicta. Qui licet multis ex causis antea dormire non potuisset, horis circiter tribus dormivit: & in somnis vidit Religiosos duos, quorum unus, qui laicus erat, lecto jacentis appropinquans interrogavit, quid morbi haberet: audito vero mali genere, placide ei dixit, bonum haberet animum, valiturum bene, tantum Crucis signo se ipse signaret in nomine Patris & Filii & Spiritus sancti. Quamvis autem brachiis impeditus esset æger ac debilis, uti dictum est, potuit tamen tunc signare sese; & evigilans cum admiratione, ac Religiosos duos apud se reperiens, in gratitudinis signum extendens brachium, voluit ejus, qui sibi solamen tulerat, vestem deosculari: sed ipsi disparuerunt. Eo ipso momento ingressus cubiculum est infirmi pater, qui audiebat aliquem strepitum: & interrogavit eum filius; quinam Fratres modo apud se fuissent. Ex capitis imbecillitate ea dici existimans pater, suasit ut conaretur dormire, neminem enim cubiculum istud fuisse ingressum. Ergo videns Franciscus serio loqui patrem, enarravit illi prædicta omnia: qui videns filium movere brachia & corpus antea impeditum, fidem dedit miraculosæ apparitioni, maxime quando is etiam comedere cœpit. Deinde mane facto venit medicus, visurus an jam obiisset infirmus: & inveniens eum dimissa febri extra periculum esse, testis miraculo tam evidenti accessit.

[132] Catharinæ Sperantiæ Beniganensi, maligna inflatio adveniens, [Sancti attactu duæ sanantur.] salutem humanitus desperatam fecerat. Sed tactu Reliquiæ in conventu nostro Benigani servatæ consignata, habuit B. Paschalem sibi in somnis conspicuum, qui tumorem manu sua tetigit; tactus autem sic ille crepuit; & evigilans infirma, magnam effluxisse sanguinis ac puris copiam invenit, seque ita sanatam, ut ne quidem sentiret plagam, unde perquam copiosus humor exierat. Ergo vocatæ ad se matri narravit omnia, cum eaque gratias cœpit agere curatori suo. Alia mulier Valentina cubitum sana concesserat, noctu autem subitam sanguinis agitationem passa, mane reperit corpus ac vultum tumoribus obsitum, quorum unus sub brachio mali cottonei magnitudinem habebat. Advocatus mox medicus nullum ante vesperam remedium ei applicandum censuit: sed mulier devota differre noluit medicinam animæ faciendam per Confessionem, Beatum quoque Paschalem oravit, ut se salvam vellet, quæ ei viventi toties eleemosynam fecerat. Eodem tempore lapsa in somnum, ipsum Dei famulum vidit, qui tumoribus illis manum imponens, omnes evanescere fecit. Tunc experrecta ægra, valde læta, ab nepte quadam sua istic præsente poposcit speculum: quod priusquam puella tradidit; Domina, inquit, amita, nullos amplius habes in vultu tumores. Quod illa verum esse videns, neque in toto corpore alterius ullius superesse vestigium, præterquam sub brachio; credidit hunc sibi Deo volente servatum, ut ad sepulcrum Beati adiens ibi ab eo liberaretur, quemadmodum etiam factum est.

CAP. XX.

[133] Jam moribunda & sensus expers Sperantia Domingo Mascaregliensis, deportata est in Nules ad medicum, qui respondit serum id nunc esse, [Inter mortuos numerata repent, sana fit.] quando jam mortua dici poterat Sperantia. Cum autem non ita pridem obiisset Paschalis, qui ipsam infirmam sæpius visitaverat domi suæ dum viveret, eique auxilium suum promiserat; ipse ei apparuit in illo extremo articulo. Quem agnoscens Sperantia; Quid hoc rei est, inquit, P. Paschalis, quomodo non recordaris mei, ut me Deo commendes sicut toties promisisti? Ast ille solum capite annuit, & disparuit. Sub hæc in se reversa mulier mirata est quod audiret horologii pulsum, quale in loco habitationis, nedum in domo sua nullum erat. Clamavit ergo, & attoniti accurrerunt ii, qui eam inter mortuas jam numerabant. Interroganti autem ubi locorum esset, cum id quod erat respondissent, & cur eam huc detulissent, narravit illa quidquid acciderat: & absque alia medicina domum suam rediit integre sana.

[134] Eodem in loco Nules Vincentia Monleon ad finem vitæ accedebat deposita a medicis, [Quædam cum potu a Sancto tradito sanitatem haurit.] quando voluit sibi adferri phialam aquæ, acceptæ ex puteo qui est in Villa-regalensi conventu: sed allatam non sunt ausi domestici bibendam ei dare, ne mortem accelerarent. Commendavit ergo se maxima cum devotione Beato, vovitque quod ejus sepulcrum pedibus nudis visitatura esset, & linteum funebre appensura, si viveret. Media autem nocte ipse eam visit, cum eaque locutus, phialam porrexit: unde illa bibit quantum potuit, & insigni cum solatio suo sana fuit. Ejusdem mulieris maritus Franciscus Canalda, litigii aliquid habebat cum Jacobo Mora: qui educto cultro, magna cum violentia plagas aliquot Francisco inflixit, chirurgorum judicio valde altas. Casum ut scivit Agatha Stella, uxor aggressoris, & periculum considerans quod marito suo ex ea actione imminebat, si læsus moreretur; vovit discalceata sepulcrum adire, eoque facto vitam vulnerato obtinuit a B. Paschale. Intelligens autem Franciscus qua ratione salvatus esset, condonavit irrogatam sibi injuriam, amicus adversarii effectus.

[135] In Nules etiam habitans Joannes de Mendoza, ob gravem morbum desperatus a medicis B. Paschali se commendavit, [Conjuges ægroti duo visuntur a Sancto] petiitque e conventu Religiosum, qui sibi assisteret. Venit P. Fr. Ludovicus Moreno, & eadem nocte postquam ceteri cubitum concessissent, cœpit infirmus fortiter exclamare; ingressoque ad clamorem Religioso prædicto, dixit; Non vides, Pater, B. Paschalem, qui ad me visitandum venit? Cum autem is responderet se neminem videre; narravit ei Joannes ipsum a se visum, seque ab eo pristinæ redditum sanitati: quod verum esse apparebat, & proximo mane confirmavit medicus, declarans miraculosam eam curationem fuisse. Uxor porro ejusdem hominis, dicta Vincentia Borraz, mirabiliori etiam modo experta est B. Paschalis adjutorium. Natus ei erat sub brachio tumor malignus, quem ferro aperiri nec probabant medicus chirurgusque, licet maxime cuperent, propter nimiam ejus duritiem; neque si probassent illi, permisisset ipsa, fiduciam omnem habens in Beato collocatam, a quo suaviori via se curandam sperabant. Vovit ergo sepulcrum ejus nudis pedibus visitare, ibique brachium ex cera offerre: & eodē die in domum ipsius venire visus est Villa-regalensis Prædicator, Fr. Gaspar Romeu, secum ferens servi Dei catenam. Qui eamdem infirmæ applicans dixit; Confide, soror, in Fr. Paschale, quod tibi reddet sanitatem: etenim hora undecima nocturna aperietur tumor iste, eumque in finem hanc Reliquiam tibi fero, postea rediturus ut ipsam recipiam. [sub alterius Religiosi specie catenam suam ferente.] Rediit autem post horas tres, & secum auferens catenam abiit. Ipsa vero hora undecima precise crepuit maturum apostema, & post magnam purulenti humoris copiam emissam cessante febri bene valuit mulier, & sic valere judicarunt medicus atque chirurgus mane proximo regressi. Octavo post die venit ad eamdem domum Fr. Gaspar Romeu; cui cum gratias ageret Vincentia de accepto beneficio, eique narraret, quomodo ipsa qua prædixerat hora crepuerit apostema; stupore ipsum haud mediocri implevit, utpote qui se diceret neque de ejus infirmitate scivisse quidpiam, neque ejus curandæ causa venisse, multo minus attulisse catenam, quam sub obedientiæ præcepto vetuerat Provincialis efferri e conventu. Vicissim obstupuit mulier ista audiens, & obstupuerunt domestici omnes, qui cum omni certitudine affirmabant se ibi jam dictum Religiosum vidisse. Denique auditis utrimque omnibus, creditum est ipsummet Paschalem, sumpta ejus persona, etiam post mortem suam voluisse dissimulare gloriam tam insignis miraculi.

[136] [Apparens Sanctus jubet ægrum e lecto surgere,] D. Joanna Garzia Cartagenensis, filium, a medicis depositum, B. Paschali commendaverat. Hic cum nocte quadam magna voce clamare cœpisset, accurrit ipsa cum marito Cypriano Machiavello. Dixit autem eis filius, quod dormiens viderit Religiosum ex conventu S. Didaci, qui imperaverat ei, ut surgeret, quia jam sanus erat: quod tam promptum beneficium gratantes mirati parentes sunt. Catharina Ardid Suecana deposuit, [Perditæ vitæ feminam ad frugem vedire.] quod cum mulier quædam vitam scandalosam duceret, ipsa coram B. Paschalis imagine quadam prostrata oraverit pro ejus conversione. Ex eadem autem tabula audivit vocem hujusmodi prodeuntem; Dic mulieri isti ut vitam mutet, alioquin gravem ei a Deo pœnam imminere. Catharina nihil dubitans, quin ea vox Beati esset, proximo mane accessit eam quam spectabat monitum: fuitque id eidem tam utile, ut deinceps optimæ ædificationi fuerit populo universo.

[137] Anno MDCLV, Almansæ XVIII Januarii, una in domo simul ægrotabant conjuges duo, sed gravius mulier, Guiomara Joannis dicta, ex aborsu cum letalibus symptomatis conjuncto. [Ægra sibi ac marito vitam impetrat a Sancto sibi apparente.] Huic ad Christiane moriendum assistebat Frater noster Josephus Domenec, qui testatur, quod infirma horrendum in modum oculos aperiebat identidem & sanum sensum videbatur amisisse, sed repente sic incepit alloqui circumstantes; Fratres, magnam fidem habeamus in S. Paschale, & nos ei commendemus: quia jam nunc mihi adstitit, & mihi salutem reddens, etiam marito meo impetravit. Mirabantur præsentes mutationem tam subitam & talia ejus verba: interrogavit ergo eam prædictus Religiosus, quidnam ipsi acciderit. Respondit infirma, quod cum ei fidei professionem inculcabant, apparuerint sibi tres dæmones, monentes ne ejusmodi fallaciis & ineptiis crederet; jam enim animam ejus perditam esse: ipsa vero invocabat B. Paschalem, cui multum devota erat: hic vero in habitu religioso, sed splendidissimo apparuit, una cum beatissima Virgine, atque dixit: Ne timeas, filia. Inimici autem, retinere ipsam volentes, respiciente in eos Beato, evanuerunt. Et dixit ægra, plena solatio ac vigore animi, Sanitatem nobis impetra, si mihi ac meo marito expediat. Et Dei mater ad Paschalem sese inclinans, dixit: Jam ipsa tibi concessa est: & disparuit viseo. Ambo ergo sanati exhibuerunt sese revisenti medico: qui testatus est tam subitam curationem naturæ vires procul dubio excedere.

CAPUT XIII.
Aliorum miraculorum copia; duo ex secundo Processu decerpta.

[138] Tam copiosus est numerus miraculorum, per B. Paschalem ejusque invocationem patratorum, ut nequeant omnia referri, neque justa libra ponderari secundum suas omnes circumstantias: itaque de plerisque solum facta est simplex memoria, [Anathemata Sancto oblata.] aliis quæ ex Processibus constant prætermissis; ultra infinitam illam multitudinem, quam manifestant votivæ tabellæ circum ejus capellam appensæ, quarum si vel solas epigraphas annotare quis vellet, multa charta opus foret. Conjecturam vel ex hoc facias licet; quod (præter viginti lampades, quarū aliquȩ pretiosissimȩ sunt) in eadē capella cernantur affixa argentea anathemata mille, manus, tibias, capita, pedes, aut alias humani corporis partes referentia, licet pars eorum magna consumpta aut distracta fuerit: nam eo quod necessarium sit capellam semper habere apertam, inventæ sunt aliquando unica vice deesse argenti sic formati libræ quinque vel sex, numerum talium anathematum haud dubie maximum confecturæ. Adde istis sepulcralia lintea, subaxillaria fulcra, cippos, catenas, fclopos, cerea sigilla, pictas in tabella votiva imagines, nullo numero comprehendendas, quamvis harum quoque pars magna perierit, dum capella struebatur. Si solum ad precipua miracula notanda fuisset adhibita diligentia mediocris, dubium nullum est, quin multa bene spissa volumina implenda fuerint: sed negligentiam maximam hic commissam fuisse debemus fateri.

[139] [Miraculorum frequentia,] Cum primum proposita hæc causa fuit anno uno post mortem B. Paschalis, centum septuaginta quinque notæ principalioris miracula fuerunt adnotata: terminata vero ipsa causa est, obtento Beatificationis decreto, anno MDCXVIII. De toto autem illo viginti quinque annorum intervallo nullam habemus litteris consignatam memoriam, licet miracula etiam tunc plurima contigisse testenter innumera istius temporis vota: quibus cogimur credere, non solum ex ipsa civitate Villæ-regalis vicinisque ei oppidis, sed etiam ex longinquis regionibus advenisse quam plurimos, ad gratias vel reddendas B. Paschali vel ab eo postulandas. Adde quod, cum in utraque Provincia nostra, & in aliis nostræ Reformationis provinciis, [scriptorum neglectu ignota.] nec non in variis totius Ordinis Franciscani, aut omnes aut plures ecclesiæ capellam, altare, vel imaginem B. Paschalis habeant, ubique appensæ videantur similium beneficiorum memoriæ: quarum tamen nuspiam inveniatur scriptis signata notitia, nisi forte in una alterave Provincia. Sed hunc defectum supplevit abunde Sanctus, sua continuando prodigia. Quare ne hactenus a me relata ex processibus antiquioribus miracula possint cuiquam esse suspecta, tamquam minus certo cognita aut indulgentius examinata; lubet etiam seligere nonnulla, facta ab anno MDCLXV, quando expeditæ sunt litteræ Remissoriales pro secundo Processu, usque ad annum MDCLXX, quando Processus hic fuit conclusus. Equidem testari possum, tamquam illius causæ Procurator, quod si adnotanda fuissent miracula omnia, quæ delata sunt ab eo tempore, quo per Valentinum Regnum publicatum fuit novum de illis Processum formari in ordine ad Canonizationem, magis copiosum hunc futurum fuisse, quam fuerat is qui ad Beatificationem petendam confectus erat. Sed ab intelligentibus stylum, in Romana Curia hoc tempore in hujusmodi argumento usitatum, & considerantibus causam totam esse terminatam per Decretum anni MDCXXII; sex dumtaxat delecta fuerunt, ut ceteris certiora evidentioraque, quibus huc relatis argumentum concludam.

Cap. XXI.

[140] Primo loco approbatum verificatumque denuo est miraculum, in persona Claudiæ Sovias patratum, quod supra num. 128 retulimus. Secundo loco exceptum est aliud, [E summa pinu 46 pedes alta lapsus capite pronus in terram,] quod contigit spectabilibus duobus in Villa-regali viris, Josepho Renau & Victoriano Escabez. Convenerat his vespere quodam, ut simul in pomœrium progrederentur: ad locum autem pinis multis consitum cum venissent, lubido fuit Victoriano, ut in earum unam, quæ sui cujusdam avunvuli erat, conscenderet, nuces pineas lecturus, dissuadente multum socio, multumque timente infortunium aliquod a tanta corporis obesitate, quanta gravabatur Victorianus. Sed hic monitore contempto, signo Crucis se muniit, Beatoq; Paschali commendavit, pineas aliquantas collegit, & descendit. Nimium paucas illas esse deinde ajens, ascendit alteram, simili signo invocationeque præmissis; ad cujus cacumen cum pervenisset, & ad carpendum fructum ultra quam vires ferebant pedibus connitens, fracto sub se ramo cadens, in alium siccum ramum capite impegit, amissoque hic sensu in terram corruit, prono etiam capite. Accurrit ad lapsum socius, & pro mortuo habuit, [pro mortuo jacet, moxq; surgens domum se confert;] videns effluere per oculos, aures atq; os sanguinem. Cumque post horam ac dimidiam nec minimum quidē vitæ signum daret lapsus, decrevit in urbem regredi Josephus, casumq; annuntiare, quamvis non sine formidine pro se ipso aliqua. Jamque ascendebat in equum, quando vidit surgere Victorianū, & iteratis vocibus clamantem audivit; Vivat gloriosus Paschalis. Quibus dictis venit ad socium, adhuc tremēs & sanguinem ore emittens. In hunc ergo cum rursus inspiceret Josephus, dixit ei Victorianus; Nihil hoc est, amice, quia liberavit me S. Paschalis. Post hæc, collectis quos decerpserat fructibus, ambo conscenderunt equos, redieruntque in civitatem.

[141] Jamque ad domum Victoriani venerant, cum hic descendere ex equo volens, [ubi gravius quam ante periclitans,] omnibus membris impeditum sese comperit, rursumque sanguinem cœpit ore fundere. Exceptum ergo brachiis domestici sui detulerunt in lectum, vocaveruntque medicos: hi vero totum crepuisse dicentes, vix ullam spem vitæ reliquam faciebant, ram ipsi quam uxori, S. Paschalem continuo invocantibus. Tum aperta ei vena fuit; tentatumque an posset ova duo sorbilia sumere in cœnam: sed frustra; eoque in statu biduum mansit, nec movere quidem se valens in lecto. Hoc ille videns, familiæque sua causa afflictæ compatiens; Sancte, inquit, Paschalis, quandoquidem servasti me, ne ipso in lapsu totus confringerer; serva nunc etiam mihi vitam, & redde sanitatem. Sic precatus dormivit usque mane, quando ingredienti ad se uxori, &, qui valeret, interroganti, respondit: Bene: quia B. Paschalis me sanavit. Da mihi vestes: volo enim surgere, [subito sanatur per S. Paschalem.] & in ejus capella Missam audire. Nec potuit prohibere uxor, bis terve dehortata, ne faceret. Egressus autem domo sua est ipso eo tempore, quo conveniebat Magistratus loci ad subrogandum pro eo Capitaneum, qui militum cohortem duceret versus Dertusam a Francis obsessam. Stantes ergo Domini isti in podio palatii publici, indeque prospicientes Victorianum progredi Conventum versus, eum ad se vocaverunt, & cur convenissent indicaverunt: qui respondit; Cum bona vestra venia, Domini, munus mihi commissum exequar: sicut & fecit post biduum stupentibus omnibus; ipse vero ad agendas suo Liberatori gratias se contulit. Addit porro, quod cum sociis aliquot ex curiositate abierit ad locum ubi ceciderat, repererintque terram, in quam capite prono lapsus erat, pro ejus mensura cavam; pinum autem quadraginta sex pedes Valentinos, qui pares Romanis sunt, esse altam: quod etiam duo ejus socii hodie superstites contestantur.

[142] [Puer precibus a Sancto impetratus,] Cum Petrus Oliver & Catharina Altabella, habitantes in Quartegli vallis Sego inter Valentiam & Villam-regalem, conductumq; haberent molendinum quod Fontis dicitur, a dicto Quartegli loco media leuca distans; ivit Catharina ad visitandum sepulcrum B. Paschalis; & quia de miraculis ejus multa inaudierat, dum audiendæ Missæ intendit, cum eo devote colloquens sic effata est: Benedicta sit mater, quæ talem filium peperit: si ego etiam imprægnarer & filium parerem, Paschalem nominarem. Jam pridem illa sterilem experta se erat, & prolem porro concipiendam desperare faciebat ætas quinquagenariæ proxima: nihilominus intra decem menses filium peperit, appellatumque ex voto Paschalem, mox atque gradi cœpit, habitu induit Franciscano: quem ipsi reliquit usque in annum sextum ætatis, & exuit quodam sabbato anni MDCLXI. Tunc accidit, ut illa sedente & nescio quid operis faciente, circa portulam unde erat despectus in canales, per quos aqua ad rotam fertur, assideret super fimbrias ejus puer Paschalinus: viditque inter duos canales, ab ea parte qua aqua infunditur, venire annorum circiter tredecim puerum, nomine Matthiam Guimet, botros aliquot uvarum ferentem, petiitque ut sibi unum daret. Annuit ille, & surrexit a sinu matris parvulus, seque supra labrum canalis inclinans, manumque ad Matthiam, qui botrum alteri labro assistens porrigebat, extendens, ab eodemque manum joculariter retrahente deceptus, fallente inter conatum apprehendendi vestigio, decidit pronus in eumdem canalem, [vi aquæ sub molendinum raptus] & versus rotam aquæ decurrentis impetu volvebatur. Mox Matthias ad matrem exclamans; Domina, inquit, Paschalinus subter rotam fertur. Quibus auditis illa, tunc forte vultum habens conversum ad eos qui fruges suas immittebant molæ, surrexit, ac versus canalem cucurrit, indentidem ingeminans, S. Paschalis, nunc ut me juves tempus poscit. Stabant ad molam tunc forte agricolæ duo, iisque commolito eorum tritico successurus Baptista Ferrer, oppidi Almanerensis organista; quorum unus, nomine Michael Migarro, manum immisit in aquam canalis, duxitque versus orificium ejus, si forte inter angustias suffocatus puer adhuc hæreret: sed eo non invento, regressus in domum est. Interim alius, Michael Guallart nuncupatus, [illæsus extipitur:] egressus per alterum ostium fuerat, versus eam partem qua rota circumvoluta aquam ejicit, ut comminutum saltem corpusculum exciperet: quem qui domi remanserant viderunt redeuntem cum puero, quem manu ducebat, nil læsionis passo. Occurrens mater excepit eum ulnis, & dixit: Fili, quomodo tantum evasisti periculum? Respondit puer; Numquid non ibi adstabat quidam Frater? Idemque responderat interroganti Michaeli Guallart, qui exiens ut eum requireret, invenit eum ad labrum ipsius aquæ; nec aliud scivit addere, quam Religiosum istum similem fuisse Fratribus, qui ex Villa-regali solebant domum suam venire.

[143] Minus fortasse eum feriet hic casus, qui non viderit istiusmodi molarum Hispanicarum formam, cujus propterea delineatio expressa cernitur in processu, sed non est æque facile ipsum etiam hic exhibere: itaque hoc solum addam, quod coram Dominis Episcopis, Judicibus remissorialibus, Suppromotore fidei, Notario, Apparitoribus, aliisque, dixerunt viri tres, deputati ad locum molamque inspiciendam, & ex ejusmodi oculari notitia pronuntiandum, quid sibi videatur de casu isto. [in quo triplex miraculum deprehenditur.] Hi ergo post præstitum juramentum & alia in similibus consueta, asseruerunt, liberationem istius pueri triplex miraculum comprehendere. Primum, quod non sit suffocatus inter angustias canalis, per quas aqua versus rotam descendit spatio palmorum undecim; sic ut ille superne quidem non plus quam duos & medium palmos pateat, inferne vero vix quatuor digitos, ut tanto majorem impetum cadens imprimat rotæ. Alterum, quod si aquæ forsitan tantus impetus fuerit, ut puerum ultra istas angustias extra canalem effuderit (quod ipsum tamen impossibile est, impedientibus id transversis lignis, quæ cratis instat a labro ad labrum ductæ latera continent ne divellantur) tunc nihilominus cadere supra rotam debuisset ille, penitusque confringi. Tertium, quod in subtus currentem fossam, quæ ut minimū habet aquam palmos quatuor & medium profundam, a rota devolutus puer (si devolutus eo usque est) non modo non fuerit suffocatus, sed neque guttam deglutierit, neque conterritus sit. Atque in hunc modum Judicibus probata est veritas miraculi; maxime cum puer ipse, jam quatuordecim annos natus, & interrogatus quid fecerit Frater, qui apud ipsum erat, & quomodo vestitus fuerit, responderet, quod ceperit ipsum per manum, subduxerit periculo, ad illud fossæ labrum deposuerit, ubi eum invenit Michael Guallart præfatus, ibique benedictionem ei dederit, ac discesserit in habitu Fratrum S. Francisci. Accedit quod testes isti notent, rem factam in instanti: cum puer egressus sit plus quam ad quadraginta quatuor palmos longitudinis de sub domo, ad locum ubi repertus est; quodque sex illæ personæ, quæ tunc in molendino erant, omnes adhuc fuerint in vivis, & iis quæ viderant attestati sunt; nec non ipse puer, qui lapsui causam dederat, post anno nocto deponens quæ sciebat.

[144] In oppido Yli dicto vivit agricola, per quam honestus ac probus, sedecim leucis ab urbe Valentina, dictus Dominicus Perez: qui gravissimo stomachi dolore laborans, eo diu tolerato, commendavit se B. Paschali, venit ad visitandum sepulcrum, sanus domum rediit, Sanctoque deinceps tam devotus extitit, ut ad ejus imaginem domi suæ magna in tabula pictam, foveret lampadem continue ardentem, aliaque plura grati affectus signa exhiberet. Hic campum possidet tribus ab oppido suo leucis inter proxima montana versus meridiem, in quibus montanis per spatium sex leucarum in longitudine, nulla umquam visa est aqua currere, extra illam quæ certis in puteis ex pluvia colligitur, ad pedem montium per distantiam milliaris unius effossis in rupe: quos si contingeret exiccari, necesse erat aquam illuc jumentorum tergis ex oppido subvehere. Talis cum loci natura sit, [In aridis montanis] accidit ut anno MDCLXI, qui aquarum egentissimus, fuit, supra hominum seculi hujus totius memoriam, in regno quidem Valentino universo, sed maxime in montanis istis, ubi triennio toto non pluerat; accidit, inquam, ut non solum isti putei prorsus aridi essent, sed etiam umbrose circa pedē valles, in quibus facilius aqua servatur. Interim in fluxu erat mēsis Augustus, & fruges suas, quamvis raras ac paucas colligebat Dominicus, multum solicitus, tam pro hominibus quam jumentis, quorum opera utebatur, magna siti pressis. Ergo sumpto in humeros ligone abiit aquam quæsiturus in nomine B. Paschalis, quem meminerat, dum adhuc pastoresset, elicuisse fontem aquæ.

[145] Vidit hoc ejusdem pagi rusticus Thomas Guillen, qui juvabat illum, & flagello granum excutiebat in area; Dominicumque sic euntem interrogavit, quo iret. Respondit Dominicus; Pater Paschalis nobis de aqua prospiciat. Cui Thomas arriden; De aqua? nulla abhinc usque ad mare invenitur. Quæ in ania! Dominicus nihilominus; Habete, inquit, fiduciam in B. Paschale, quod nobis & nostris jumentis aquam sit daturus. Et hæc dicens ad montis superiora conscendit, atque intra se ait: Pater Paschalis, respice præsentem necessitatem: tu nobis succurrere debes. Cumque processisset ad passus circiter quingentos a tugurio, ad sementem faciendam erecto; [fons erumpit:] substitit in loco eadem cum fiducia: oculisque in omnem partem circumactis, & cuncta æque sicca inveniens, neque discernens in quam partem potius ligonem immitteret; eumdem sustulit, dicens, In nomine Dei & Patris Paschalis, permisitque cadere ut fors tulit: atque eodem instanti admirabundus vidit scaturire aquam, cui excipiendæ fossam fecit, plenus jubilo ad mapale rediturus. Non poterat gaudium simulare vultus: quare sic lætum videns Thomas; Quid boni, inquit, refers Patrone? Annuntio, reponit Dominicus, gaudium magnum, quia jam nobis aquam dedit B. Paschalis. Nugæ, inquit alter. Immo ipsa veritas, ait Dominicus. Tunc simul subeuntes ad locum, invenerunt fossam aqua plenam, & ultra labrum exundantes latices ad inferiora defluere. Mansit ad hæc attonitus Thomas, nec minus admiratione repleti sunt cuncti accolæ: quorum beneficio fons ille usque hodie fluit, devotionemque erga Sanctum auget, usque eo ut ibi nunc ædificata sit sumptuosa capella.

[146] Miraculum hoc magis conspicuum reddunt circumstantiæ plures, quales aliquas hic notandas censeo. Anni plusquam octo præterierant, quod istud Dominico Perez accidit, quando deveniendum ad probationem fuit. [situs loci a Mathematicis examinari jubetur:] Postquam igitur Illustrissimi Judices Apostolici examinassent ex fide dignioribus istius loci testes sex (quomodo etiam potuissent singulos illius & circumjectorum locorum incolas examinare) constituerunt ut totum suæ Audientiæ ministerium ad fontem miraculosum accederet, ad ejus situm qualitatemque delineandam, electis ad hoc peritis mathematicis duobus, quorum unus fuit P. Josephus Zaragoza Societatis Jesu, quem non verebor primis Hispaniæ nostræ ingeniis adnumerare; alter Doctor Ludovicus Cambres, Magister ceremoniarum in ecclesia Metropolitana Valentina, publicus in ea universitate Mathematicarum disciplinarum Lector. Hi ergo una cum Subpromotore, Notario, & Apparitoribus, mecum ut causæ Procuratore aliisque nonnullis, discesserunt Valentia octo diebus ante Natalem Domini, non sine magna sua admiratione, quia calor erat qualis mense Augusto: & nihilominus quando Valentiam redire cœpimus, in vigilia ejusdem Dominici Natalis, invenimus per montana ista nivem duos palmos altam. Quod sane animadversione dignum nobis est visum: si enim prius ibi ninxisset aut pluisset, impossibile fuisset formare judicium quod optabatur.

[147] Cum autem ad oppidum Ybiense appulimus primum, eram ego solicitus admodum ubinam decenter facerem hospitari tot meæ Commissionis socios: sed laborandum nequaquam fuit. Tanta enim fuit omnium in nostro adventu lætitia, ut incolarum præcipui quique certarent, quis potissimum aliquos ad domum suam deduceret. Proxima autem dic digredientes ad fontem videndum, multitudo plurima sit comitata. Ibi condita sunt instrumenta ad judicium necessaria, ibi suas Mathematici dimensiones delineationesque fecerunt. Ad certiorem autem miraculi cognitionem mandatum est, [fontis aqua nec crescit nec decrescit.] ut quatuor in partibus, infra supraque fontem prædictum & ex utroque effossa humus exploraretur, an scaturigines ibi aliquæ essent. Accessit testimonium maxime senum & expertorum, sancte affirmantium, quod neque ibi neque in toto isto colle vidissent, non dico scaturientem aquam, sed nec vestigium quidem alicujus qui istic aliquando fluxerit torrentis: fontem vero illum a suo principio neque auctum aliquando neque minutum fuisse, quantacumque esset pluviarum copia raritasve, contra quam in puteis solet accidere. Addebant, in ea aqua neque herbam nec animal ullum fontibus familiare crescere: apparebatque tellus sicca minimeque argillosa, quæ a superficie usque ad fundum, ad humani corporis staturam excavata, præstantem continebat aquam, B. Paschalis nuncupatam: quam quia miraculosam esse communis erat fama, devotione maxima undique petebant infirmi. Addo ego, quod dum miraculi magnitudinem expenderent aliqui, dixerit Thomas Guillen: Domini, nolite mirari: quia Dominicus Perez tanta cum fiducia discessit e mapali, ut si lapidem quemvis percussisset, eliciturus fuerit aquam. Quæ verba, ex ore rustici profecta, haud parvam admirationem merentur.

CAPUT XIV.
Alia quatuor miracula, ex secundo processu desumpta.

[148] Valentiæ in domo Josephi Marti, ex prædicto Ybiensi oppido, erat nobilis quidam… Cortes dictus, [Tibiæ paralyticæ, plus biennio frustræ curata,] maritus Isabellæ. Horum filius sesquiannum natus, lapsus ab altitudine duodecim palmorum, a genibus ad talos pedum paralyticus mansit, tibiis penitus arefactis, ut quibus præter pellem & ossa nihil esset; & solis utens manibus, miserum corpus trahebat per terram. Susceperat eum quidem curandum medicus Universitatis, sed post quindecim menses frusta insumptos dimisit qualem invenerat, atque parentibus dixit, non nisi per miraculum posse curari. Nihilominus illi, ne quid sua ex parte intentatum dimitterent, adhibuerunt alium medicum, Doctorem Iosephum Ybañez, qui etiam ipse laboravit in vanum anno uno ac mensibus novem. Afficti tam infelici successu parentes, post annum plus quam dimidium iterum cogitaverunt de remedio, sed quod esset humano potentius: & filium initio Maji anni MDCLXIX commendaverunt B. Paschali, cui promiserunt ipsum habitu sui Ordinis induere, & Novenam ei facere in capella, intra ecclesiam Oratorii S. Philippi Nerii erecta. Hoc cum fecissent, rursum XVII Maij, die festo ipsius Beati, in eadem capella communicarunt: acceptaque imagine impressa, quales devotus Sacerdos ibidem distribuebat, domum redierunt. Ubi invento Dionysio suo (id scilicet nominis puero erat) corpus per aulam trahente, pater, imaginem ei porrigens, dixit: Dionysi, iste est S. Paschalis, ora eum ut det tibi tibias. Qui mox balbutiente lingua, idiomate Valentino dixit, [subito gressum moliuntur.] San donaume camer. Obstupuit pater ad has filii voces, dixitque intra se; O benedicte Paschalis! Quid si per tuam intercessionem sanetur hic puer? Ipsumque manu elevans & pedibus insistere videns (id quod triennio toto nequiverat) dimisit eum trementem, & dixit: Eia, fili mi Dionysi, ambula & veni ad me. Qui eodem momento ambulare cœpit, & prægredientem patrem sequi: brevi autem sanatus est integre, succrescente ad tibias carne, cum singulari omnium etiam medicorum qui ipsum curaverant admiratione, uti ex eorum depositionibus constat: quare etiam videre puerum Judices voluerunt, videruntque habitu Franciscano vestitum.

[149] Nihilo minori miraculo servatus est ibidem Valentiæ triennis filiolus Julii Capuz sculptoris, [Equi calcibus & rota obtritus puer ac pro mortuo habitus] eodem ipso anno mense Aprili. Erat hic in platea, quæ Tarazenalis dicitur, ad ingressum areæ ante conventum Predicatorum, quando illac transiit carrus rotarum quatuor; mulisque recalcitrantibus, sub eorum pedibus prostratus est; multis quidem præsentibus & accurrentibus (erat enim hora post meridiem quinta) nemine tamen impedire valente, quo minus obtritum calcibus corpus etiam rotarum una transiret medium: unde de ejus morte dubitabat nemo. Hæc videns, qui etiam præsens aderat, Joannes quidam Ramirez, sumptum inter brachia puerum detulit ad matrem; interim dum pater, qui in conclavi ad plateam operis aliquid designabat, audito vulgi strepitu atque clamore dicentium, quod filius Julii Capuz a carro esset oppressus, nihilque aliud inde conjiciens, quam quod plane confractus esset, oculos sustulit ad impressam B. Paschalis imaginem, cui specialiter devotus erat, & dixit; Sancte mi, miserere mei & filii mei. Eodemque instanti audivit pulsum unum ex prædicta imagine; [mox sine lasione lusum repetit.] unde pectori suo tantæ confidentiæ increvit affectus, ut nihil solicitus descenderit in atrium, ubi uxor sua coram populo multo puerum tenebat brachiis. Attenteque inspiciens eum, quem credebant mortuum, ostendit vivere, & quidem nulla parte læsum, licet clavorum rotæ infixorum vestigia adhuc in carne tenella cernerentur. Denique stupentibus omnibus explicuit sese de manibus inspicientium puer, rursumque in plateam ad lusum se contulit.

[150] Die XIII Novembris anni MDCLXVIII, Licentiato Francisco de Vargas, Parocho loci Corralrubio dicti, in territorio civitatis Chinchillæ in regno Murciæ, accidit, ut hora post meridiem prima securiculam accipiens, ad formandam clavam, juncis marinis molliendis servituram, tertio ictu sic feriret manum suam sinistram, ut grandem sibi plagam infligeret; quæ a junctura medii digiti usque pollicem ducta indicem fere totum præciderat, [Digitus fere amputatus] ex pellicula tenui utcumque pendentem, quia usque ad palmam penetraverat ferrum. Ad exclamantis Parochi vocem accurrit agricola, Martinus Simarro dictus: viditque quod una manu alterum læsam tenens diceret: Adjuva me, Sancte Paschalis, qui pauper Presbyter sum, & si digitis caruero vivere non potero. Ad agricolam vero conversus ajebat; Domine Martine, ego meipsum mutilavi. Militaverat Martinus in Ducatu Mediolanensi atque in Belgio per annos duodecim, affirmavit tamen quod omni vita sua non viderit plagam, ex qua sanguis tam copiosus proflueret, adeo ut præ horrore tam cruenti spectaculi pene ipsemet exanimaretur. Hunc ergo tam consternatum videns Parochus; Animum, inquit, resume, Martine: quamvis enim inciderim mihi digitos, tamen in Deo & B. Paschale confido, quod nullam inde noxam retinebo: dum enim Sanctum invocavi, & sepulcrum ejus vovi adire pedes, eleemosynas in pauperes distribuendas mendicans, cessavit mihi dolor omnis. Tanta Parochi confidentia animos revocavit agricolæ: qui nihil inveniens quo sanguinem sisteret, contrivit pistillo carbonis aliquid, & cum panniculis quibusdam applicuit plagæ. Quamvis autem nihil doleret læsus, jussit tamen exutum vestibus in lectum poni; atque ex Chinchilla accersiri chirurgum, licet ipse factum id nollet.

[151] Advenit chirurgus, Josephus Picazo nuncupatus, sub mediam noctem, cum jam dormiret Parochus, tam bene cœnatus eo vespere ac si nihil mali passus esset; & coram ipso Martino discooperuit plagam, multum admirans, quod cum ea tum grandis esset & in parte tam periculosa, ubi necesse erat incisos fuisse nervos, arterias, venas atque tendones; non tamen ab eo proflueret gutta sanguinis; quamvis non nisi violenter abstrahi potuerint fasciæ, concreto sanguine quasi agglutinatæ manui ipsi. Jussit deinde ut moveret digitos: quod cum faceret, non satis seipsum capiebat chirurgus, certo cognoscens quod plaga usque ad palmam penetrarit; dixitque; Domine Paroche, nihil hoc erit. Tum ille cum ferventi exclamatione respondit: Ergo digitos, quos ipse mihi incisos vidi, sanavit S. Paschalis. Benedictus sit Deus. Idem dixit etiam Martinus: [nulla curatione adhibita coagmentatur manus.] chirurgus autem primam curationem vulneri adhibuit ipso in loco, jussitque, ut quoniam nullo alio symptomate prohibebatur Parochus læsus, Chinchillam se transferret, meliori cum commoditate curandum. Paruit Parochus: sed deinde considerans solidata esse ossa, & nihil molestiæ se pati a vulnere, quantumvis ipsum videbatur grande; decrevit, omissa ulteriori curatione, ei ipsam committere qui cœperat. Neque spes sua eumdem fefellit: quia tertio inde die potuit Missam celebrare, & intra quindenam plane sanatus fuit, absque eo quod vulnus interea temporis aut puris aliquid formarit, aut medicamento ullo clausum fuerit. Ad quæ omnia, præter chirurgum, alii quatuor testes jurati accesserunt.

[152] Anno MDCLXIV cum ab itinere quodam domum reverteretur Don Joannes Tremon Presbyter, [Quinque glandibus e sclopo ictus non læditur,] Deniensis civitatis inquilinus, una cum suo sororio Josepho Botin, exiliit e dumetis quidam, & ab intervallo exiguo sclopum explosit in D. Joannem, qui invocata B. Paschale in auxilium de equo corruit, quinque glandibus percussus in pectore, & mortuus ex judicio sui sororii. Hicvero eum elevans, vestesq; dissolvens, nullum in corpore vulnus reperit; thoracem vero inspiciens excutiensque, juxta imaginem B. Paschalis ei adsutam, invenit glandes quas dixi quinque contusas planasque, veluti si malleis subactæ forent. Admiratus successum etiam ipse Joannes, sororio suo suasit ut esset Paschali devotus, [ipsis quasi malleo planatis.] & ei exemplo suo per annos multos usitato quotidie recitaret quinies Pater & Ave, atque imaginem curaret secum semper gestare. Deinde regressus in civitatem alteri fratri, similiter Sacerdoti, casum totum narravit; & die postero ad nostrum conventum veniens, post sacrum in capella B. Paschalis celebratum, omnia accurate exposuit Vicario Foraneo Doctori Hieronymo Vives aliisque amicis, ostendens eis plumbeas glandes, easque pro reliquiis apud se semper habens in bursula usque ad mortem, quas etiam hodie simili cum reverentia gestat ejus frater. Propositum miraculum hoc etiam fuit Judicibus Apostolicis, sed propter absentiam Joseph Botin, qui tamquam testis de visu expectandus putabatur, non statim insertus Processui, quo, prius quam iste reverteretur, excepta sunt tamen trium testium fide dignissimorum dicta.

[153] Finem narrandis miraculis imponens, unum addo, quod mense Martio anni MDCLXV contigit apud Castellonem planitiei, [Paralytica sanatur.] in filia Leonardi Robira & Miræ Poades, latere sinistro paralytica, sic ut trunci instar jaceret in lecto, nihil proficientibus medicinis. Huic Don Petrus Ascentius, Vicarius loci qui Codos dicitur, suasit ut cum suis parentibus ad auxilium B. Paschalis recurreret, cum voto visitandi sepulcri. Factum id erat feria quinta die III Martii: & sequenti die experrecta puella integre sana, magno cum gaudio desilivit de lecto, cœpitque per totam domum discurrere, quæ totis quatuor mensibus per se moveri non potuerat. Statim vero votum factum impleverunt parentes, Villam regalem venientes per occasionem, quod P. Fr. Antonius Panes concionator eodem ibat ad eumdem finem: qui refert, quod ipsis sacrum dixerit, & puellam oculis suis viderit.

CAPUT XV.
De Beatificatione Paschalis, & actis in causa Canonizationis usque ad an 1672.

Cap. XXII.

[154] Ad extollendas B. Paschalis prærogativas haud parum facit, [Studium multorum in promovendo Paschalis honore.] quod causa Beatificationis atque Canonizationis ejus processerit tam celeriter, ut intra annos tredecim conclusa sit; honori Paschalis mirum in modum favente Paulo Papa V cum multis Eminentissimis Cardinalibus, & Rege Catholico Philippo III instante, cum primo Ministro suo Duce de Lerma, aliisque Prælatis atque Capitulis variorum Regnorum & Civitatum, suæ Sanctitati ad eumdem effectum supplicantibus. Quam autem serio id egerint omnes, ne singulis referendis prolixior evadam, vel solius Regis epistolæ ad Pontificem satis declarabunt. Prima ad S. Laurentium expedita, die I Novembris MDCVIII hunc continebat sensum. Sanctissime Pater. [Litteræ Philippi tertii de eadem re binæ ad Pontificem.] Scribo Marchoni de Aytona, Legato meo, ut meo nomine supplicet Sanctitati vestræ, in eum quem ipse explicabit finem, circa Beatificationem & Canonizationem Fr. Paschalis Baylon Discalceati ex Ordine S. Francisci, motus miraculis, quæ Deus quotidie operatur per ejus merita. Rogo Sanctitatem tuam, ut placeat eum audire, eique fidem dare, condescendatq; petitioni tam juste, quæ magnum Dei obsequium continet: ob quam etiam causam, & quia ipse singulari devotione me ferri profiteor erga istum Dei servum, accipiam istud pro singularissima gratia & beneficio Sanctitatis vestræ, cujus personam Dominus noster conservet, ad felix & prosperum reginem universalis Ecclesiæ.

[155] Altera hujusmodi fuit, indidem data V Junii anno MDCXIII. Sanctissime Pater. Quamvis alias scripserim Sanctitati vestrȩ in ordine ad Beatificationē & Canonizationem sancti Fratris Paschalis, Provinciæ S. Joannis Baptistæ in regno Valentiæ; adeo tamen desidero digno honore affectam videre vitam ejus exemplarem, tot miraculis ornatam, quæ Dominus noster operatus est ad ejus intercessionem jam mortui, unde indies crescit devotio, quæ in his regnis erga ipsum habetur; ut voluerim de novo Sanctitati vestræ pro eadem causa supplicare, affirmando quod recepturus sim singularissimum favorem & gratiam: quemadmodum prolixius testabitur Sanctitati vestræ Comes de Castro, ad quem me refero. Dominus noster conservet Sanctitatem vestram, ad bonum & prosperum regimen suæ universalis Ecclesiæ. Anno rursum sequenti MDCXIV, [Item tertia.] XXII Maji ex Aranguez scribens, ita loquitur Rex. Sanctissime Pater. Scribo Comiti de Castro, Oratori meo, ut nomine meo supplicet Sanctitati vestræ pro acceleranda expeditione causæ Beatificationis & Canonizationis Fr. Paschalis Baylon, laici Discalceati Provinciæ Valentinæ, quæ ab annis aliquot tractatur in Aula ista, propter multas & justissimas rationes ad hoc concurrentes, & potissimum propter grande obsequium quod fiet Deo, quemadmodum minutius explicabit Legatus meus. Rogo Sanctitatem vestram humiliter, ut placeat eum audire, eique fidem dare & condescendere supplicationi meæ: quod propter præsignatos respectus suscipiam pro favore & gratia singulari vestræ Sanctitatis, cujus sanctam personam Dominus noster conservet, ad prosperum & felix regimen suæ universalis Ecclesiæ.

[156] Neque his contenta Majestas sua, curabat etiam instabatque ut media, ad finem istum cito consequendum necessaria, maximeque proportionata & efficacia expedirentur: quemadmodum intelligi poterit ex epistola, quam eadem Majestas dignata est scribere Reverendissimo Patri Generali, qui tunc toti Ordini præsidebat, his verbis. Rex. Reverende & devote Pater Generalis Ordinis S. Francisci. [Quartæ ejusdem ad P. Generalem.] Intellexis in quam bono statu inveniatur Beatificatio Sancti Fratris Paschalis, amoremque & benevolentiam quibus Sanctitas sua amplexatur hoc negotium. Scio equidem multiplices causas ac rationes, quæ eodem concurrunt, quodq; non solum opus piissimum sit, sed vestra etiam maxime referat: tamen propter particularem devotionem quam profiteor erga istum servum Domini nostri, & propter magnam consolationem quæ ex Canonizatione tali proveniet omnibus, volui efficaciter tibi injungere, quod & facio, ut ex vestra parte studeas negotium sic dirigere, suggerendo ipsum meo nomine Sanctitati suæ, quando judicaveris expedire, ut causa illa continuo suum cursum habeat, & ex omni parte perficiatur quod concupisco; & repræsentando singularem gratiam, quam eo facto recepturus sum. Comiti de Castro Oratori meo, Cardinalibus Borghesio, Zapata ac Borgia jam ante scripsi, hoc eis particulariter commendando: ex quibus cognoscere poteris quo loco res sit; eorumque auxilio uti, quia in hoc magnum recipiam obsequium. Ex Prado, die XXIX Novembris MDCXIV.

Ego Rex. ��� Antonius de Horostigui.

[157] Tam solicitæ Regis circa hoc negotium voluntati, testimonium grande accedit ab epistola Excellentiss. D. Ducis de Lerma ad eumdem Reverendissimum Patrm his verbis. [Litteræ Ducis de Lerma ad eumdem.] Ex parte Regis. Reverendo & devoto Patri Generali Ordinis S. Francisci. Sua Majestas tantopere desiderat terminatam videre Beatificationem sancti Fratris Paschalis; quod licet bene sciat in quam bono statu res sit, & quam benevola se erga ipsam ostendat Sanctitas sua; quodque, quia talis est opera, ipsam sic tractabit Reverendissima vestra Paternitas, sicut ejus qualitas exigit: nihilominus voluit vestræ Reverendiss. Paternitati scribere epistolam quam videbis his adjunctam; Et quia mandavit, ut ego etiam idem faciam, & propter multas causas, que obligant ad desiderandam rem, tantopere conducturam ad Dei obsequium atque solatium omnium; supplico Reverendiss. vestræ Paternitati, ut satagat efficere id quod sua Majestas tanta cum efficacia injungit, per media quævis maxime conducibilia ad finem intentum, ut denique ad Canonizationem deveniatur. Deus conservet Reverend. vestram Paternitatem, quemadmodum desidero. Madriti V Decembris MDCXIV. Dux & Marchio Deniæ. Tam potenti cordataque solicitudine primo causa progressa est quemadmodum diximus. Cum enim proposita esset principio Januarii anni MDCIX, subsequentis Junii die XXII expeditæ sunt Remissoriales ad formandos Processus in genere, & ad formandos alios in specie aliæ die XXVI Februarii anni MDCXI. Quibus formatis, transmissis, examinatis, & discussis a sacra Congregatione Rituum, facta insuper Relatione coram Sanctitate sua, placuit huic sequens breve expedire.

PAULUS PAPA QUINTUS
Ad perpetuam rei memoriam.

Pasqualis Baylon, Ordinis Minorum Discalceatorum, Villæ-Regiæ in Regno Valentino (B.)

EX ITAL. D'ARTA.

[158] In Sede Principis Apostolorum, nullis licet nostris suffragantibus meritis, a Domino constituti, piis fidelium votis, quibus fidelium Dominus in Servis suis honorificatur, libenter annuimus, eoque favoribus prosequimur opportunis. Sane pro parte dilectorum filiorum Ministri Generalis, [Bulla Pauli V Pontificis de Beatificatione & cultu Paschalis.] & aliorum Superiorum, nec non Fratrum Ordinis Minorum S. Francisci de Observantia Discalceatorum nuncupatorum; nobis nuper expositum fuit, quod bon. mem. Paschalis Baylon, ejusdem Ordinis dum vixit professor, multis & eximiis virtutum, gratiarium, ac miraculorum donis a Domino illustratus fuit; quapropter non solum universus Ordo prædictus, sed etiam carissimus in Christo filius noster Philippus Hispaniarum Rex Catholicus, ac dilecti filii nostri Franciscus S. R. E. Cardinalis Lermæ nuncupatus, nec non totius Regni Valentiæ Proceres, Nobis humiliter supplicari fecerun