Sollte hier eine Anzeige erscheinen, deren Anliegen dem unseren entgegensteht, benachrichtigen Sie uns bitte unter Angabe der URL dieser Anzeige, damit diese Werbung nicht mehr erscheint.
Lesen Sie vorher bitte unsere Erläuterungen auf der Seite Warum Werbung und wie sie funktioniert.


 


Ökumenisches Heiligenlexikon

Acta Sanctorum der Bollandisten
Einleitung Mai IV           Band Mai IV           Anhang Mai IV

18. Mai


DIES DECIMA OCTAVA MAII

SANCTI QVI XV KALENDAS IVNII COLVNTVR.

Sanctus Venantius, Martyr Camerini in Italia.
S. Patamon Presb. Martyr Alexandriæ.
S. Hortasius Presb. Martyr Alexandriæ.
S. Serapion Presb. Martyr Alexandriæ.
S. Pantheras, Martyr Alexandriæ.
S. Dioscorus, Martyr Alexandriæ.
S. Primus, Martyr Alexandriæ.
S. Petecondus Diac. Martyr Alexandriæ.
S. Cenronus, Martyr Alexandriæ.
S. Dativus, Martyr Alexandriæ.
S. Lucius, Martyr Alexandriæ.
S. Maxima, Martyr Alexandriæ.
S. Hermon Lect. Martyr Alexandriæ.
IV alii, Martyres Alexandriæ.
S. Dioscorus Lector, Mart. in Ægypto.
S. Euchus sive Effuchus, Martyr Byzantii, nunc Constantinopoli.
S. Bustasius Presbyter, Martyr Byzantii, nunc Constantinopoli.
S. Patamon, Martyr Byzantii, nunc Constantinopoli.
S. Pantherus, Martyr Byzantii, nunc Constantinopoli.
S. Petegionus, Martyr Byzantii, nunc Constantinopoli.
S. Dierantus Lector, Martyr Byzantii, nunc Constantinopoli.
S. Dativus, Martyr Byzantii, nunc Constantinopoli.
S. Marcianus, Martyr Byzantii, nunc Constantinopoli.
S. Luciosus, Martyr Byzantii, nunc Constantinopoli.
S. Luciana, Martyr Byzantii, nunc Constantinopoli.
S. Ægina, Martyr Byzantii, nunc Constantinopoli.
S. Cassius, Martyr.
S. Victor, Martyr.
S. Julianus, Martyr.
S. Lucegia Virgo.
S. Euphrasia Mart. Nicææ in Bithynia.
S. Juliana Martyr.
S. Theodorus Episcopus, Martyr Romæ passus.
S. Potamion Episcopus in Ægypto Martyr.
S. Felix Episcopus Martyr Spellatensis.
S. Theodotus, Martyr Ancyræ.
S. Tecusa, Virgo Martyr ibidem in Galatiæ.
S. Alexandra, Virgo Martyr ibidem in Galatiæ.
S. Claudia, Virgo Martyr ibidem in Galatiæ.
S. Phaina, Virgo Martyr ibidem in Galatiæ.
S. Euphrasia, Virgo Martyr ibidem in Galatiæ.
S. Matrona, Virgo Martyr ibidem in Galatiæ.
S. Julitta, Virgo Martyr ibidem in Galatiæ.
S. Sosander, Martyr Ancyræ.
S. Urbanus, Constantinopolitanus Martyr.
S. Theodorus, Constantinopolitanus Martyr.
S. Menedemus, Constantinopolitanus Martyr.
Sancti LXXVII, Constantinopolitani Presbyteri, Clerici, Laici, Martyres.
S. Sira, Virgo & Martyr in Perside.
S. Convallus Archidiaconus Glascuensis in Scotia.
S. Anastaso Leucadiæ in mari Jonio.
S. Quinibertus monach. in Hannonia.
S. Merolilanus Martyr Remis in Gallia.
S. Algifa sive Elgiva Regina Angliæ.
S. Ericus, Rex Sueciæ.
B. Guilielmus de Tolosa, Ordinis Eremitarum S. Augustini, Tolosæ in Aquitania.
B. Felix a Catalicio, Capuccinus Romæ.

PRÆTERMISSI ET IN ALIOS DIES REIECTI.

Sanctus Ebertramnus, Abbas S. Quintini, refertur in Ms. Kalendario Benedictino. Acta ejus dedimus XXIV Januarii.
SS. Giordus & Peregrinus, in civitate Placentia, indicantur in scriptis additionibus Carthusiæ Bruxellensis ad Grevenum. Acta S. Peregrini dedimus X Februarii.
At qui sit Giordus non liquet; forte est Gelasius, cujus corpus una cum corpore S. Peregrini fuit reconditum: & de eo egimus IV Februarii.
Mo-Domnocus de Fiprad-Fathna indicatur in Ms. Hibernico Tamlactensi. Colganus ait hunc eumdem esse S. Modomnocum seu Dominicum Osorium, quem & nos retulimus XIII Februarii.
SS. Montanus, Lucius & Flavianus, & alii quinque Martyres, proponuntur in Ms. Florario. Sunt Martyres Afri a nobis relati XXIV Februarii.
SS. Kineburga & Kineswitha, Virgines & Sorores, indicantur in adjunctis a Carthusia Bruxellensi ad Grevenum. Acta illarum dedimus VI Martii.
Epaphroditus, ex Septuaginta Christi discipulis, refertur in Ms. Synaxario & aliis Mss. Menæis, in aliquibus die præcedenti, ubi diximus nos de eo egisse ad Acta S. Epaphroditi, Episcopi Terraconensis, die XXII Martii.
Maidocus de Fedh-duin in Ossoria, in Calendario Cassellensi & aliis: Momoedocus in Tamlactensi: a nonnullis dicitur Episcopus, sed verius est Abbas: de quo agit Colganus, & nos cum illo, sed inter Prætermissos, ad diem XXIII Martii.
Agapius, Timolaus, Romulus, Plæsius, Alexandri 2, Dionysii 2, Martyres relati a Galesinio, & quidem ut ait in Notis, e tabulis Græcis: in his autem non hoc die, sed XV Martii referuntur: & loco Plæsii, est Publius. De iis cum reliquis Latinis egimus XXIV Martii.
Hugo, monachus Walcellensis Ordinis Cisterciensis, cum titulo Venerabilis indicatur in Martyrologio Menardi. De eo egimus inter Prætermissos die XXIX Mar.
Amphianus & Ædesius fratres & Martyres, referuntur in Græcorum Menæis excusis. Sunt hi paßi, non sub Marciano Imperante (uti ibidem legitur) sed sub Maximino: & Amphianus, potius Apphianus, colitur II Aprilis.
Ædesius ejus frater VIII Aprilis.
S. Tetricus, Ep. Autissiodorensis, memoratur a Ferrario. Acta ejus dedimus XII Aprilis.
Fastredus, primus Abbas Camberonensis, dein Claravallensis, ac Postea Cisterciensis, cum encomiis late refertur a Bucelino, ac Beatus appellatur, atque etiam memoratur sequenti die; de cujus cultu nihil intelleximus, ac proinde remittimus ad diem, quo inter Prætermissos de eo egimus XXI Aprilis.
S. Marcus, Episcopus & Martyr, refertur in Auctario Greveni, at Papa dicitur apud Rabanum & auctorem Bedæ supposititii, item in Mss. Aquisgranensi & Coloniensi S. Mariæ ad Gradus. Euangelista dicitur in Mss. Augustano & Labbæano & Tamlactensi, & hujus omnino peculiaris aliquis cultus videtur hoc die fuisse in Anglia: nam Kalendarium Metricum tomo 10 Spicilegii Acheriani, quatuor solum festa in Majo notans, sic finit mensem: Ter quinis Marcus meruit pulsare Kalendis. Consule quæ infra indicantur in Commentario de Martyribus Alexandrinis. De S. Marco Euangelista egimus XXV Aprilis.
SS. Maximus, Antonius & Hermes, in Luca civitate, indicantur in adscriptis ad Grevenum in Carthusia Bruxellensi. Colitur Lucæ S. Maximus, & habetur socius SS. Valeriani & Tiburtii, uti dictum XIV Apr.
At S. Antonius Eremita XXVII Aprilis.
Verum quis Hermes? forsan is qui colitur XXVIII Aug.
Tato, Episcopus Ratisponæ, indicatur in aliquo Ms. Calendario Ordinis Benedictini. De eo inter Prætermissos egimus XIV Maji.
S. Petrus, S. Dionysius, S. Christina Virgo, S. Andreas, S. Paulus, S. Benedimus, S. Paulinus, S. Heraclius, Martyres, relati in Menæis Græcis & Novo Anthologio. Sunt hi in duas turmas dividendi: & loco Dionysii & Christinæ, legendum Dionysiæ Virginis valde Christianæ. Ad secundam turmam spectant tres ultimi, Athenis paßi. Alii vero sunt Lampsaci coronati, uti diximus XV Maji.
S. Euphrasius, Episcopus & Martyr, Gienæ in Hispania Patronus, refertur in Ferrarii Catalogo. Verum in Ordine recitandi divinum Officium, Madriti anno 1646 excuso, colitur cum aliis Episcopis, a SS. Petro & Paulo mißis in Hispaniam, XV Maji.
S. Eupuria, Virgo & Martyr Cajetæ, indicatur a Ferrario in Catalogo Sanctorum Italiæ, qui dein in Catalogo generali refert eam XVI Maji.
SS. Eraclius, Paulus, Aquilinus, & alii duo Martyres indicantur in Ms. Casinensi, in aliis omnibus XVII Maji.
S. Stephanus, Patriarcha Constantinopolitanus, celebratur in Ms. Synaxario, & in Menæis Mss. Divionensibus, uti diximus ad ejus Acta XVII Maji.
S. Andronicus, ex LXX Discipulis, refertur a Galesinio, Canisio, Ferrario. De eo egimus XVII Maji.
Aphrodini (forsitan Aphrodisii) Discipuli memoria notatur in Ms. Martyrologio Arabo-Ægyptio, quod in Maronitico Collegio Romæ habetur, Latinumque nobis fecit Gratia Simonius Maronita, nunc Archiepiscopus Tripolitanus in Syria. Discipulorum LXX Christi Catalogum varii texunt: qui autem iis Aphrodisium inseruerit, hactenus a nobis inventus non est.
S. Orestes, Episcopus Hierosolymitanus, Martyr hoc die occubuisse scribitur a Theodorico Pauli fol. 48. Omnia de eo jam dicta sunt in tractatu præliminari ante tomum tertium Maji in Catalogo Patriarcharum Hierosolymitanorum.
B. Anastasius, Treviris Episcopus & Confessor, in Camerio, indicatur in Notis ad Grevenum, adscriptis in Carthusia Bruxellensi. Habetur XI Episcopus, & dicitur sedisse ab anno 210 usque ad an. 227. Ita Browerus lib. 3 Annal. Trevirensium, absque mentione alicujus cultus.
Eulogius Abbas, absque ulteriori verbo indicatur in Auctario Greveni ad Vsuardum.
S. Btanus seu Branius, filius Digelli, ex Cumenia sorore S. Columbæ Abbatis Hiensis, colitur in Ecclesia de Cleonanadh in Hi-foelain regione Lageniæ die XVIII Maji, juxta S. Engussium & alia sæpius citata Martyrologia. Ita Colganus in Appendice 4 ad Vitam dicti S. Columbæ cap. 2 num. 12. In Ms. Tamlactensi dicitur Branus Beg, seu Parvus, de Claonadh.
Ferdachricus, filius Subnei, filii Ronani, Abbas Ardmachanus, mortuus anno DCCLXXI, cum titulo Sancti indicatur in 7 Appendice ad Acta S. Patricii par. 3, & dicitur coli hoc XVIII & XXXI Maji. Vtroque die refertur in Ms. Tamlactensi.
Saran, Confessor in Hibernia, refertur a Greveno, Canisio, Fitz Simone, Ferrario: & nudum nomen Sarai in Ms. Florario. Colganus XVII Februarii agens de Sanctis Athrumiæ quiescentibus, numerat Saranos Sanctos varios, & eos undecim diversis diebus asserit coli, nulla hujus diei facta mentisne,
Midgassius, filius Erci de Rill-tailten.
Bressalius de Durthach, Colmanus Episcopus, indicantur in dicto Ms. Tamlactensi: de quibus alibi nihil legimus, & Colmani plurimi sunt.
Maria, Urbana, Zefanus & Michael, inter alios Martyres mixti reperiuntur in Ms. Tamlactensi.
Eugenia Virgo, memoratur in Martyrologio Bruxellensi S. Gudilæ, neque ex nudo nomine cognoscitur: cum plures hujus nominis reperiantur.
Remigius, Episcopus Argentoratensis, primo loco refertur a Bucelino in Menelogio Benedictino, & dicitur decessisse anno DCCCIII, ob egregiam sanctitatem inter Divos Argentinæ tutelares cooptatus. Agit de Remigio Iacobus Wymphelingus in Catalogo Episcoporum anno MDVIII excuso. Franciscus Guillimannus in suo Catalogo, quem anno VIII hujus seculi edidit vocat Remedium: item Claudius Robertus & Sammarthani in Gallia Christiana: & omnes scribunt XIII Kalendas Aprilis, sivit XX Martii, obiisse: neque ullum indicium alicujus venerationis tradunt, uti neque Bruschius in dictæ Ecclesiæ Episcopis, neque antiqua Breviaria ejusdem Ecclesiæ quæ habemus, neque in ullis Fastis aut Martyrologiis ejus memoria celebratur. Quare de illius patrocinio, tam audacter asserto, optaremus melius instrui.
Salvius, monachus Casinensis, ab obitu miraculis clarus, ut Sanctus refertur a Wione & Menardo in Appendice, quod dies natalis esset ignotus. Eumdem huic diei adscripsit, sed proprio suo motu, Bucelinus: ejus mentio fit lib. 1 Chronici Casinensis capite aliis 47, aliis 45, ubi nihil annotatur de ejus veneratione ab Angelo de Nuce, qui fuit bis Abbas Casinensis, dein Archiepiscopus Rossanensis in Calabria.
Sewallus, Archiepiscopus Eboracensis, anno MCCLVIII mortuus, ut Sanctus inscriptus est Martyrologio Anglicano Wilsoni, ejusque exemplo in Catalogo Ferrarii, sed adjicientis, potius inter Beatos quam inter Sanctos reponendum esse. Neutrum facit Thomas Stubbeus Dominicanus in Actibus Pontificum Eboracensium, qui scribit VI Idus Maji obiisse, & omittit ejus controversiam cum Summo Pontifice, a quo sententia excommunicationis irretitum scribit Matthæus Parisiensis. Ideo forsan Godwinus, homo heterodoxus inter, Divos numeratum censuit: is enim auctor solus ad marginem Martyrologii annotatur.
Christianus Patriarcha Antiochenus, Ordinis Prædicatorum, post captam a Soldano urbem, ad aram, indutus sacris vestibus, a barbaris trucidatus cum quatuor fratribus, refertur a Leandro Alberto lib. 2 de viris illustribus Ordinis Prædicatorum fol. 18 inter Beatos Martyres post Martyrologium Dominicanum; ab Odorico Raynaldo in Annalibus ad annum 1228; & aliis. Aliqua ejus memoria celebratur hoc XVIII Maji in Anno Sancto Ordinis Prædicatorum. Sed capta Antiochia 29 Maji a Sanuto dicitur. A Bzovio ad dictum annum Beatus appellatur: ut dubitari poßit sitne hic cujus memoria sub nomine Christophori habetur in Martyrologio Arabo-Ægyptio ad 22 Maji, si verosimile esset tam recentes eidem inscriptos esse. In Menologio Virginum Laherii referuntur plures Virgines Ordinis S. Dominici martyrio coronatȩ: & aliqua Maria Antiochiæ adscribitur.
B. Philippus de Aquetiis, Ordinis Minorum, obiit Neapoli anno 1369 Die Veneris: ita Toßinianus in Historia Seraphica, notans diem mortis 18 Maji, qui revera isto anno fuit dies Veneris: deinde (nescio quo errore) scribit 18 Junii. Hunc errorem secutus est in Neapoli sacra Cæsar Engenii Caraccioli. Multa de ejus sanctitate narrantur; sed cultus ejus publicus, hoc vel alio die, nullus probatur. Cæsar sepultum ait apud momonachas S. Claræ, in earum cœmeterio, nesciri tamen quo loco. Restat ut certius probetur ejus cultus.
Sorores Clarissæ, Fratres Minores, Ptolemaide a Saracenis occisi, Joannes a Barfordio in Dacia, Nicolaus Dionysius Rothomagi an. 1509, Dominicus Gaullartus Valentiæ an. 1595, Violenta a Corduba Murciæ an. 1576, Ordinis Minorū ac Beati referuntur in Martyrologio Franciscano Arturi, & Violenta etiam in ejus Gynæceo.
Hippolyta & Maria Virgines beatæ ejusdem Ordinis indicantur in Menologio Lahierii.
S. Anolinus Commentariensis seu Carcerarius, a S. Urbano in carcere baptizatus & Chrismate consignatus, XV Kalendas Junii ob fidem decollatus traditur in Actis S. Vibani, num. 5 & 6, nos cum eodem aliisque Martyribus eumdem veneramur XXV Maji.
S. Lucianus Diaconus, socius S. Urbani Papæ & Martyris: qui cum hoc captus, dum fustibus diutissime cæderetur, erectis ad cælum oculis emisit spiritum; dein in crypta in cœmeterio Prætextati sepultus, traditur in aliquibus Actis S. Vrbani hoc XV Kalendas Junii, sed postea cum reliquis fuit reconditus; ideoque simul cum S. Vrbano & aliis sociis de ipso agimus XXV Maji.
S. Joannes, Papa Martyr, memoratur in MS. Florario, & Martyrologio Coloniæ & Lubecæ anno 1490 excuso, Auctario Greveni & aliis. De eo agimus infra XXVII Maji.
S. Theodosius, Episcopus Syracusanus, ab Octavio Cajetano dicitur hodie Syracusis coli, nullam ejus notitiam habentibus, nisi ex quadam panegyrica de S. Marciano Oratione; cujus Orationis cum nobis necdum satis certo explorata sit fides, vereamurque ne præter eum, qui anno 678, sub Agathone Papa, subscripsit Actioni 4 Synodi CP. nullus revera fuerit Syracusis Episcopus istius nominis; & cum de hujus sanctitate nil constet: malumus ipsum & similes alios, non nisi ex Actis suspectis notos deinceps prætermittere in hoc opere, citra præjudicium tamen; ideoque lectorem differemus pro isto S. Theodosio ad XIV Junii.
S. Agrippinæ, Virginis & Martyris Romanæ, translatio in Siciliam, memoratur a Cajetano, ejusque Translationis historia, sed in pluribus suspecta, ab eodem datur tomo 1 de Vitis Sanctorum Siculorum; quæ erunt accuratius discutienda ad ejus diem natalem, etiam Martyrologio Romano inscriptum, XXIII Junii.
SS. Naboris & Felicis Martyrum translatio, anno CCCX facta, festo duplici majore solita celebrari indicatur in Vita S. Savinæ viduæ XXX Ianuarii num. 9 de illa ad eorum Acta agendum XII Julii.
S. Mildredæ Virginis corpus anno 1030 hoc die translatum esse scribit Willelmus Thorn, ejusque Translationis solennitas indicatur in antiquo MS. Martyrologio nostro seculi XI. Natalis est XIII Julii.
S. Leonis & aliorum in Montem-Feltrii translatio, hoc die facta indicatur in illius Vita, I Augusti.
S. Arsacii corpus, hoc die anno DCCXLVI, illatum in monasterium Ilminense in Bavaria, legitur in Fragmento de hujus monasterii constructione apud Henricum Canisium tomo 4 antiquarum Lectionum, & ex eo in Actis Sanctorum Ordinis S. Benedicti parte 1 seculi 3 pag. 663. Ejusdem Arsacii mentio fit postea pag. 665 in Poëmate Metelli, & in hoc dicitur Corpus Roma transsatum, ast in dicto Fragmento, Mediolano advectum. Quia vero Ilminense monasterium eversum est ab Hunnis, dein restitutum ceßit Canonicis, illorumque collegium anno MCCCCXCIV Monachium in ædem Deiparæ Virginis translatum est; quid de dicto sacro corpore factum sit non proditur. Alto silentio nomen ejus premitur a Radero in Bavaria sancta. Forte dies ejus natalis ex Fastis eruetur aliquando. Interim noto aliquem hujus nominis Confessorem sub Licinio celebrari apud Sozomenum, de eoque agendum a nobis XVI Augusti.
Ascelina Virgo in Gallia, S. P. Bernardi secundum sanguinem neptis, secundum spiritum discipula, cum titulo Beatæ memoratur ab Henriquez in Appendice Menologii Cisterciensis. Dicitur Vita a Gosuino scripta: sed neque Henriquez, neque Maurique potuerunt eam habere. Compendium illud quod edidit Henriquez, nugis conspersum esse scribit cum Camusato Manrique ad an. 1195 cap. 3 ubi & plura ab Henriquez ex levi notitia tradita asserit, eumque perstringit. Chalemotus Ascelinam omittit. Si quid certi de ejus vita & veneratione submittatur, poterimus cum Saussajo, qui titulo Sanctæ honorat, de illa agere XXII Aug.
S. Antonini Martyris translatio corporis Palentiæ celebratur ritu duplici, & refertur a Tamajo Salazar in Martyrologio Hispanico, & Ferrario. Dies ejus natalis est II Septembris.
Teclȩ Virginis & Martyris & discipulæ S. Pauli translatio brachii, celebratur in ecclesia Metropolitana Taraconensi, apud Domeneccum in Historia de Sanctis Cataloniæ. Dies natalis est XXIII Septembris.
S. Mommolinus, Episcopus Noviomensis & Tornacensis, proponitur in Kalendario Benedictino: ab aliis XVI Octobris.
S. Florentini Confessoris Translatio, Bonesii in Tullensi diœcesi, in ejusdem diœcesis Breviario annuam hoc die Commemorationem habet, festum vero præcipuum agitur XXIV Octobris.
Petrus Monoculus Abbas Clarȩvallis cum titulo Beati memoratur ab Henriquez & Bucelino. Verum Manririquez ad an. 1186 cap. 6 num. 10 & Sanmarthani tradunt obiisse die XXIX Octobris.
S. Malachiæ translatio ad Avinionem inscripta est Kalendario Cisterciensi Divione excuso: Natalis est III Nov.
Sophonias Propheta memoratur a Greveno in Auctario Vsuardi, Maurolyco, Witfordo, Felicio, Canisio, cum Petro de Natalibus lib. 5 Catalogi cap. 10. At Græci cum Martyrologio Romano III Decembris.
Margareta puella XI annorum, in monasterio Rameia Ordinis Cisterciensis pie mortua, cum titulo Beatæ memoratur ab Henriquez, Chalemoto, Bucelino & Arturo, idque ob revelationem B. Idæ de Nivella factam, ad cujus Vitam poterit de ea agi XI Decemb.
S. Carentius, Episcopus & Confessor, memoratus in Ms. pergameno Vsuardi ex Alsatia accepto. Quis hic Episcopus sit, nos latet. Est S. Corentinus Episcopus Corisopitensis in Britannia Armorica, a multis relatus ad Kalendas Maji, uti ibidem notavimus, cujus natalis est XII Decembris.
S. Agnelli translatio in civitate Lucina profertur in scriptis additionibus Carthusiæ Bruxellensis ad Grevenum. Est hic Agnellus Abbas, cum aliis urbis Neapolitanæ protector, cujus corpus contendunt Lucenses se habere. At Neapolitani sibi arrogant. De qua controversia agendum erit ad ejus Vitam XIV Decembris.
SS. Silvinus, Papulus, Hilarius, Honoratus, Episcopi apud Tolosam, referuntur in notationibus Cathusiæ Bruxellensis ad Grevenum. Ex his coluntur
S. Silvinus XVII Februarii.
S. Hilarius I Junii.
S. Papulus III Novembris.
S. Honoratus XXII Decembris.

DE S. VENANTIO MARTYRE
CAMERINI IN ITALIA.

COMMENTARIUS PRÆVIUS.
Cultus Sancti antiquus. Translatio & relatio Corporis. Acta apocrypha.

Venantius, Martyr Camerini in Italia (S.)

D. P.

[1] Camerinum, antiquißima civitas inter Vmbriæ Picenique confinia, in montis Apennini jugis sita, condita & nomen nacta creditur ab antiquis Camertibus, dum hi ex Etruria, ubi ad Clanem fluvium & Clusium urbem habitarant, [Camerini urbe antiqua Patronus S. Venantius] a Pelasgis pulsi has sedes elegissent. Quanta ea olim fuerit inde colligi potest, quod trecentis ante Christum natum annis sub Consulatu Q. Fabii Maximi ac M. Rutilii, Romanis tunc quam maxime florentibus, tanto in pretio fuit, ut Camertinorum fœdus firmioris auxilii gratia ambitiose propemodum expetierint, quod summa dein religione coluerunt, etiam cum Imperatores postea regnarent: imo posteri tum se sub propriis Regibus vixisse gloriati sunt, uti infra videbimus. De horum antiquitate legi possunt Cluverius lib. 2 Italiæ antiquæ cap. 3 & 6, & Vghellus tomo 1 Italiæ sacræ in Episcopis Camerinensibus: ubi in Præfatione adfert inscriptionem, Tiburtino lapidi incisam, etiamnum ibidem extantem, in qua cum L. Septimio Severo, qui ab anno CLXXXXIII usque ad CCXI imperavit, in æternam securitatem atq; gloriam jure æquo fœdus confirmarunt Camertes. Hujus urbis Divus tutelaris est S. Venantius Martyr, & in Ecclesia Collegiata suburbana, suo nomini dicata, summa cum veneratione colitur hoc XVIII Maji. Siquidem corpus ejus anno MCCLXIX eo relatum, [cujus ibi corpus,] unde decimo anno ante ablatum fuerat, sicut infra dicetur; depositum ibi fuit in arcula argentea, tribus sigillis obfirmata: & sic denuo inventum illud die XXIII Martii anno MDLVIII, mirifice exornavit Marianus Perbenedictus Cardinalis, corpore cum ampulla sanguinis in mausoleo marmoreo depositio. Mortuus est autē hic Cardinalis anno MDCXI. Magis deinde illius Sancti cultum extulit Æmilius Alterius, qui anno MDCLXX ex Camerinensi Episcopo, post Sedis istius anno XLII, factus Romanus Pontifex Clemens X, jußit eum per totam Ecclesiam coli sub ritu Semiduplicis.

[2] Est porro Camerino nobis submissa charta variarum Ecclesiarum, oratoriorum, & aliorum S. Venantio dicatorum locorum, in quibus aut aliquæ ejus Reliquiæ adservantur, aut indicia cultus ejus proferuntur. [alibi autem variæ Ecclesiæ] Prima nominatur Ecclesia S. Venantii apud Fabrianum, cui, teste Vghello, jam ante indicatus Guillelmus Episcopus Camerinensis an. MCCLVII indulsit, ut baptismalis fons, qui extra septa ecclesiæ erat, ad majorem divini cultus decentiam, intra ipsam Ecclesiam posset transferri. Sunt præterea Ecclesiæ S. Venantii in Meletica oppido, quod agro Camerinensi ad Septemtrionem adjacet; in agro Cingulano, ibidem in Piceno; in Spoletana diœcesi, castellum dictum Ecclesia parochialis S. Vanantii; in territorio Senensi tribus ab urbe milliaribus, Ecclesia Collegiata S. Venantii, ubi magna cum devotione colitur; Romȩ, Ecclesia nova pro natione Camerinensi, ubi ante Ecclesia S. Joannis in Marcantello; in Urbevetana ditione, castellum & Ecclesia S. Venantii, ubi festum ejus cum foro celebratur XVIII Maji. Ragusæ etiam est Ecclesia collegiata, & dicitur templum S. Venantii & pacis. In Apulia, [altaria] septem a Sulmone milliaribus, est Oratorium SS. Venantii & Porphyrii, ubi est altare & vestigium pedum in petra, & colitur S. Venantius XVIII Maji. Florentiæ in Ecclesia S. Marci est capella, cum opere musivo, satis antiqua, in honorem S. Venantii. Locæ est etiam ejus capella, in Foresta uti loquuntur, ubi cum multa devotione colitur. Bononiæ est eidem a Gozadino Cardinale erecta capella & illata aliqua ejus Reliquia. In Monte S. Martini diœcesis Firmanæ est altare sub invocatione S. Venantii Martyris. [castella.] Indicantur præterea castella S. Vennatii in confiniis Bononiæ & Ferrariæ, in Comacliensi diœcesi, in Ducatu Sorano & in diœcesi etiam Firmana, in Valle Morana Marcæ Anconitanæ, imo & in Camerino, cujus castelli Rector fuit cum potestate seculari ipsum S. Venantii Capitulum, donec ea potestas ablata est. Ex voto etiam populi ejus cultus constitutus fuit in Monte-Feretrano Ducatus Vrbinatis, & apud Recinetenses. Memoria ejusdem solennis recolitur in Ecclesia Cathedrali Aversana, ubi etiam Legenda ejus habetur. Demum ex sacris ejus Reliquiis asservatur costa in ecclesia Collegii Asculani Societatis Jesu; de qua agens Iacobillus in addendis ad hunc diem, [Reliquiæ Asculi & Romæ.] videtur dicere, ipsam esse S. Venantio dedicatam. Alia costa Romæ in Ecclesia Vaticana S. Petri, quam tempore Gregorii XIII illuc delatam scribit Iacobillus: & ideo festum sub ritu simplici ibidem celebrandum præscribitur; ejusque; meminit Pancirolius in Thesauro Vrbis reg 7 eccl. 17 & in Indice Reliquiarū. Romæ etiam ex simili causa coli dicitur S. Venantius in ecclesiis SS. Eustachii, Ceciliæ atq; Marci; & in hac quidem capella est, sub ejus nomine a D. Barnaba Benigni fundata, cum Indulgentia quotannis plenaria. In Barriensi autem territorio, S. Salvatoris castellum, in quo octennio toto requievit sanctum corpus, adhuc servat tumulum ejus honori extructum.

[3] Et hæc quidem antiqui cultus monumenta, indubitata ac certa sunt omnia: [Dilata tantisper legenda apocrypha] utinam æque certa foret Paßionis historia. Cum enim ex ea; tamquam ex fonte, unice profluxerit quidquid de hoc Sancto Martyre prosa vel rythmo, Latine vel Italice, vetustiori vel recentiori ævo, scriptum unquam fuit; aut in Ecclesia, primum quidem Camerina, nunc etiam universali recitabatur olim, vel recitatur hodiedum inter divina Officia; optandum quam maxime est, ut ea fuerit quam gravißime fidelißimeq; conscripta. Sed quam frustra id optamus, tam parum fidei possumus tribuere quibuscumque compendiis inde acceptis. [præmittitur historia ablati relatique corporis.] Quare Paßione illa tantisper omissa & ad finem rejecta, abducti relatique corporis historiam, a coævo Poëta versibus descriptam, exhibemus, qualiter eam nobis offert Vghellus, tom. I Italiæ sacræ col. 601 a Camillo Lilio nobili Camertino communicatam: petita tamen prius acceptaque licentia conferendi editionem Vghelli cum originali; non quidem autographo ipsius Poëtæ, sed apographo Camilli, idque ex fide R. P. Ferrantis Ferreccioli Camertis e Congregatione S. Caroli, communicato nobis per R. P. Nicolaum Bartolini Presbyterum Congregationis Matris Dei. Velim etiam mihi dari licentiam lacunas quasdam supplendi per conjecturam, & alia pauca perperam transcripta ad commodum aliquem sensum adducendi, quod a nobis factum indicabit signum*

HISTORIA
ABLATI ET RELATI CORPORIS
Ex editione Ferdinandi Vghelli, collata cum apographo Camilli Lilii.

Venantius, Martyr Camerini in Italia (S.)

BHL Number: 8525

AUCTORE COÆVO.

[1]

Gentibus ut pateat, Venanti Sancte, futuris,
Quando tuum corpus manus abstulit hostica templo
De proprio patriaque simul; vel quando reductum
Extitit ad patriam, succincto carmine pandam.
Quod mihi, Christe Pater, digneris rite referre,
Os puerile facis qui sæpius esse disertum.
Annis completis Domini jam mille ducentis [Anno 1259 sub Alexandro 4]
Et sexagenis minus uno, passa ruinam
Extitit hæc patria, Papæ sub tempore Quarti
Grandis Alexandri: sub cujus tempor quidam
Nomine Manfredus, a Siculus Rex atque tyrannus,
Obstabat Latio, belli discrimine magno.
Agmina qui vario quondam * rigentia cultu
Improbus ad proprias Camerini transtulit oras.
Dux equitum cujus, vir quidam nomine dictus
Percivallus b erat, Januensis compatriota:
Doria quem genuit, quem fecit prospera magnum [Percivallus pro R. Manfredo Camerinum occupans,]
Sors in conspectu Regis, si Rex habeatur.
Hic equitum veniens fultus tutissimus ala,
Intravit patriam Camerini, quam retinebant
Tunc homines * varii, Domini sub velle, * potentes.

[2]

Tempore sub tali fuit unus proditor acer,
Nomine Raynerius Ugolini: qui Camerini
Pessimus existens tunc temporis ipse Potestas,
Proditione sua curavit pellere cives
Et patriam vastare simul: qui clade coacti
Inviti patriam liquerunt c sorte timoris.
Tunc Percivallus ex arca * protulit illud [corpus Sancti aufert,]
Egregium corpus, jam * clarum Martyris almi:
Quod tulit ad Siculos magno super d harmate partes.
Lucida capsa fuit argentea facta sub ipso
Tempore, quo mansit corpus venerabile * sartum.
Lumina magna satis, fulgentia nocte dieque,
Coram prædicto constabant corpore sancto.
Attulit hoc hostis Manfredo jam memorato,
Munere * pro magno, quod fecit denique castro
In quodam, Ponto fumato nempe, recludi, [quod ille castello S. Salvatoris donat:]
Ornatum pariter magnis ornatibus, atque
Cantibus * altisonæ præstantibus undique laudis.
Nomen castelli Sanctus Salvator habetur,
Undique quod Pontus circumdat rupibus altis.

[3]

O veneranda Dei pietas & maxima virtus:
Quæ peccatores effrænes corrigis, * ipsi
Ut convertantur ad te, sed non moriantur;
Sæpius & pateris Sanctorum corpora tolli,
Hostibus infidis primo modo crimine cæco,
Atque peregrina terra persæpe morari;
Ut noscant homines misceri e cuncta potenter,
Et nihil absque tuo fieri moderamine posse.
Et quamquam patiare tuos, Sanctissime, Sanctos
Taliter auferri: non vis tamen ipse perite
Lumina virtutum, quibus * omni in gente coluntur.
Hoc corpus mansit Apulorum f in partibus, annis
Octo perfectis. Post hæc Deus ipse benignus
Genti tristanti * lateralem ferre paravit
Auxiliator opem, quam longe callidus hostis
g Vexarat * nimium furioso pondere, paucis.
Pontificis Summi h Comitum quoque velle suorum
Hoc fuit, ut paucis obstarent hostibus illis,
Perdere qui proprio vellent de jure fideles.

[4]

Tunc fidei quidam veræ surrexit amator
Carolus illustris, probus, & discretus in armis,
Regni Rex Siculi, pugil optimus, & leo fortis,
Alter i Rolandus in viribus & probitate,
In sensu Salomon, David in tutamine juris.
Francus gente fuit, & Francus corde potenti:
Qui virtute Dei fortes deterruit hostes.
Hunc, & Francorum Regem, genuere parentes
Iidem, magnificæ laudis virtute vigentes.
Ad Latii partes, magno fulcimine fultus
Magnificæ gentis, * Francorum fultus & armis.
Ad responsandum Manfredo denique venit: [victis per Carolum R. Manfredo]
In Beneventano k quem stravit denique campo,
Vicit, * destruxit, & cunctos perdidit hostes.
Hic postquam lætos habuit sub pace triumphos,
Et fuit in * Siculo Rex felix agmine magno,
Quod Domini Papæ regnum sub velle regebat:
Hunc contra quidam venit contrarius hostis,
Nomine l Corradus, Corradi nomine Regis
Filius, ex magni regali stirpe creati [& Corradino,]
Jam Frederici magno sub nomine, regnum
Imperii gentis Romanæ forte regentis:
Cujus fautores, structis * aciebus ad arma,
In m Palentino, quo figi jusserat arvo
Castra, per ignota loca sunt discrimine fusi.
Ipsemet in pugna cecidit sub sorte sinistra;
Cui fuit ablatum caput exundantis amœno
Littore Neapolis, velut omnibus extat apertum.

[5]

Sedatis igitur populantibus undique pugnis,
Et Domino Rege [placida] sub pace morante,
Scriptor Apostolicæ, Corradus nomine, Sedis,
Vir quidam prudens & templi Martyris almi
Qui Prior o astabat, voluit prætendere gressus
Ad Dominum Papam p Clementē: cui prece blanda
Flexa cervice lacrymas fundebat amaras:
Ante pedes cujus præfatus sæpius ibat. [jussis Clementis 4 redditum,]
Non piger, imo velox; timidus non, sed bene tutus,
* Solicita semper Papam cum voce rogabat,
Qualiter * id corpus faceret sibi denique reddi.
Qui Summus Præsul precibus sub * murmure flexus,
Mandavit Regi præfato, corpus ademptum
Redderet ut dicto Corrado, multa ferenti
Corpore tormenta per gressus sæpe viarum.
Qui licet in primis obstaret reddere corpus;
Attamen in fine [illud] reddidit. Ordine comptum
Hoc fuit ad patriam Camerini quippe reductum
Martyris eximii corpus, sub tempore q messis
Eximiis, alti, & magno munere * comptis
Capsis argenti conclusum rite duabus.
Laudibus eximiis ad templum ducitur illud, [suo in templo miraculis claret.]
Ejus quod fuerat: in quo Deus ipse patenter
Maxima dat semper miracula Conditor orbis;
Opie Venanti, populum defendere cura,
Tu propriæ patriæ; cui sis tu lucida * cera:
Et mihi tu parce, vitium tu pectoris arce:
Ut mea lætari valeat mens, atque locari
In summis cælis, regnas quibus ipse fidelis.

ANNOTATA.

a Manfredus, Frederici II Imperatoris filius notus, patrem suffocasse creditus, Conradi fratris nomine Siciliæ administrationem suscepit an. 1251; variisque succeßibus confirmata paulatim tyrannide, tandem an. 1258 a Siculis Regem salutari se fecit. Saracenorum nixus subsidio; Pontifici infestus quam qui maxime & Pontificis ditionibus.

b Percivallum quoq; appellat Gregorius Diaconus Bajocaßinus in Vita Vrbani IV, narrans quomodo is, cum magno exercitu infidelium ex Africa veniens, ad opprimendum Pontificem anno 1264; in exiguæ cujusdam aquæ transitu subsidens cum equo, videri desiit, pœnas luens suarum blaspemiarium contra Deum; quid ni & violati corporis sancti?Idem appellatur Princivalles, in quadam Camerinensi inscriptione apud Vghellum, quam vel hinc cognoscas recentioris fabricæ esse.

c Eadem inscriptio, uti erravit Princivallem faciendo Ducem exercitus Federici II, ante tot annos extincti; ita fidem non merebatur præ nostro Poëta, asserens quod clades illa acciderit kal. Augusti an. MCCLVIII: mirumq; est quod Vghellus, maluerit ipsam sequi, in designando eversæ urbis anno Est autem inscriptio illa insculpta marmori, muroque ecclesiæ Cathedralis affixa, in memoriam Gentilis Varrani: qui patria sua pulsus a civibus, hos deinde bonis omnibus exutos, vagos ac dispersos, in Appennini jugis collegit, reductisque civitatem & Cathedralem ipsam restauravit, Percivallo expulso; eoque beneficio meruit, ut primum perpetuus Potestas, deinde etiam Princeps acclamaretur, confirmante titulum Romano Pontifice, qui in ejus posteris usque ad Paulum III prorogatus fuit, teste Vghello.

d

Ἅρμα Græcis Currum significat, itaque correxi, quod utrobique absque sensu sic legebatur.
Et tulit ad Siculos magno aromate parci!
Siciliæ autem nomine hic venit totum etiam Neapolitanum Regnum

e

Versum hunc sic correxi cum esset;
Ut non aut honores misere cuncta potestate.
In apographo autem originali sic
Ut noscant homines miscere cuncta potentem.

f Vtrobique, apud hos.

g Notata prima littera V, vacuum spatium Vghellus reliquit: apographum originale habet, vexerat.

h Vrbanus IV, anno 1261 suffectus Alexandro IV, Manfredum Ecclesiæ hostem Francorum auxiliis frangere aggressus est an. 1264, invitato in spem Regni Siculi Carolo Comite Andegavensi S. Ludovici Regis Franciæ fratre; quod deinde negotium Vrbano mortuo excipiens Clemens IV, eumdem cum uxore Regem unxit anno 1266.

i Rolandus, in Turpinianis de Carolo Magno fabulis nominatißimus Dux.

k Prælium hoc, quo ipse Manfredus occubuit & captum Beneventum est, factum fuit, inquit Bernardus Guido, IV kal. Martii feria VI, in campo ante Beneventanam civitatem anno Domini… MCCLXVI. Plura vide apud Odoricum Rainaldum in Annalibus.

l Vulgatiori diminutivæ formæ nomine Corradinus, cui regnum jure succeßionis alioqui debebatur.

m Palena, oppidum citerioris Aprutii ad Aventinum fluvium (huc usque enim occupata Roma victor penetraverat Corradinus) pugnā spectavit, in qua fusus fugatusq; primo impetu Carolus, victor evasit, reversus in hostem spoliis legendis occupatam, & infelicem juvenem vivum cœpit: quemdeinde Neapoli publice fecit decapitari, cum non exigua nominis sui labe. Extant autem de victoria ipsa litteræ Caroli ad Pontificem ex agro Palentino, ipsa pugnæ die, id est 23 Augusti datæ.

o Ita tunc paßim Priores Collegiatarum dicebantur, qui nunc fere Decani.

p Obiit Clemens hoc eodem an. 1268, 29 Novembris.

q

Ergo non nisi anno sequenti 1269 revectum est sacrum corpus Camerinum: quod si non fuit redditum vivente adhuc Clemente, singulari Dei favori adscribendum fuerit, impetrati illud potuisse a Carolo vacante Sede (nec enim ante Septembrem anni 1271 electus successor est) cum facile esset, mandatum demortui frustrare effectu.

Atque hæc certior omnis notitia est, quam deare possumus, de cultu & corpore S. Venantii; cujus quia nec nomen invenitur apud ullos antiquos Martyrologos, datur intelligi, nulla ejus Acta primis octo vel decem seculis nota fuisse Italis, apud quos satis diligenter colligebantur Paßionis Martyrum ac Vitæ Sanctorum. Qualia autē postea sint composita & cujus fidei, ut per te poßis æstimare; ipsa, licet alioqui hoc opere indigna, hic tota dabimus; hoc insuper observantes, ut quæ inde translata sunt in Officium ac Missam propriam, ad concinnandas Antiphonas, Responsoria, & Versiculos, diverso a ceteris charactere imprimantur; itaque apparat nec antiquius Actis Officium illud esse, nec fidei majoris.

* ingentia

* vario

* potentis

* pertulit

* clam

* sanctum

* primo

* altisonis

* ipsos

* omnes gente, vel gentes.

* latrali

* nimio

* Francorumque

* Unit & vel Dissit

* titulo

* artibus

* solicitus

* ut

* marmore

* comptum

* cura

ACTA APOCRYPHA
Ex veteri Ms. Abbatiæ S. Euticii Nurciensis.

Venantius, Martyr Camerini in Italia (S.)

BHL Number: 8523

EX MS. CAMER.

[1] Temporibus Antiochi Regis magni, erat vir in civitate Camerina nomine Venantius, timens Dominum. Hic omnia sua reliquit parentibus, [Fidei causa accusatus apud Antiochum] sed tamen aurum & argentū & vestes dedit pauperibus. In jejuniis & orationibus die ac nocte serviebat Domino. Multas virtutes in ea civitate ostendit per illum Dominus. * Nuntiatum fuit Regi Antiocho, qui regnabat in illis temporibus, ab accusatoribus dicentibus: Est puer unus in civitate Camerina, nomine Venantius, timens Christum, & Dominum Iovem blasphemans. * Audiens autem Rex Antiochus iratus est nimis: & cum furore magno veniens in civitatem præcepit militibus, ut citius inquirerent Venantium. * Erat autem una cavernicula juxta portā civitatis, quæ est contra Orientem, sub morabatur ipse indutus cilicio, nocteq; ac die serviebat Domino jejuniis & orationibus. * Cumq; audivisset quod inquisitus fuisset a Rege, veniebat ad portam & prædicabat verbum Christi. * Confortabat servum Christi Porphyrius, [Venantius egregie præmunitus,] dicens, Ne timeas a facie Imperatoris, Dominus enim dixit: Cum veneritis ante Reges & Præsides, nolite cogitare quomodo aut quid loquamini: dabo enim vobis os & sapientiam, cui non poterunt resistere omnes adversarii vestri: post laborem & certamen mercedem recipiemus, ita ut ille dixit, Venite ad me omnes qui laboratis & onerati estis, & ego reficiam vos.

[2] Ista talia dicens venit ante faciem Imperatoris. Dixit B. Venantius: Rex pagane, quid quȩris discipulos Christi? [ipsam coram eo generose confitetur,] Iratus nimis Rex, dixit: Unde es tu? Respondit Venantius: In hac civitate natus fui, nutritus in monasterio. Rex dixit; Quis est pater tuus? Venantius respondit: Pater meus Suprinus Christianus, de genere nobili natus, dedit me in monasterium, & ibi nutritus in fide Christi sum. Rex dixit: Venanti, video florentē juventutem tuam & decorum aspectum, volo ut sis in palatio meo pincerna: * armillam & annulum & purpureum vestimentum do tibi. Venantius respondit: Aurum & argentum, quod promittis da pauperibus: quia sicut aqua extinguit ignem, sic eleemosyna extinguit peccatum. Rex dixit: Video te puerum, & tuum meritum nescio: [promissis] te, Venanti me audire oportet: accede ergo, & sacrifica Deo Iovi invictissimo. Do tibi potestatem alligandi & solvendi, & detrimentum Christianorum faciendi: & si nolueris, diversis pœnis faciam te interire. Respondit Venantius, Argentum tuum & metallum & plumbū non adoro; & ideo tormenta tua non timeo. Rex dixit: Sacrifica Diis, ne incidas in pœnas; & ut nullus dicat quod insania tua deducat te ad mortem, & illudam generi tuo. Venantius respondit: Etsi me interficis turpißima morte, [minisque contemptis:] Iudex meus & Dominus meus in cælis est, quem expectamus ad judicandum seculum, * quando dicturus erit: Venite benedicti Patris mei, percipite regnum, quod vobis paratum est ab origine mundi; & quia ille novit corda hominum. Tu, qui in seculo isto habitas, videris esse filius diaboli, ideo per malitiam tuā in multis argumentis Christo Deo meo me facis esse solicitum. Rex dixit: Volo ut dicas mihi, unde tibi sapientia ista advenit. Venantius respondit: Christus Dominus meus mecum est: & tu dicis, Unde tibi ista sapientia advenit?

[3] Tunc jussit eum Rex sortiter cȩdi. Venantius dixit; Non dolorem sed refrigerium mihi facis. Tunc Rex tradidit eum ministris & Præsidi, dicens, Nisi Venantius sacrificaverit, diversis pœnis interficite eum. Tunc Prȩses iratus dixit militibus suis, [Præsidi traditus,] O Jupiter! o Mercuri! ut quid Venantius quindecim annorum dixit? Non sentio quod milites tui me cruciant. Et iratus nimis, dixit: Tollite eum, & ligate illi manus & pedes, ac projicite in carcerem, & nullus ad eum accedat: & per quatuor dies non aquam, non panem, vel aliquid sibi detis quod manducari possit; usq; dum deficiat. Tunc B. Venantius jacebat in carcere ligatis manibus & pedibus, & orabat dicens: O Domine Iesu Christe, [& ab Angelo confortatus in carcere,] Pastor bone, ne me derelinquas, quia te patrem habeo in cælis: tu audi & exaudi me, sana vulnera mea: * glorifico te, laudo te, & benedico te, ne projicias me a facie tua, quia puer sum: ego nescio recte loqui, sed da spiritum loquendi, tacendi, & respondendi: ut ego os aperiam, & tu adimpleas: & si dolor meus est mihi, non irascaris, sed conforta me Rex Sanctorum. Oratione facta soporatus est somno: & ecce Angelus Domini dissolvit eum, & caro ejus restituta est, sicut prius fuerat. * Tum carcerarius ibat ad carcerem, ut videret si jam esset mortuus, & invenit eum orantem. Miratus est, & renuntiavit Præfecto, dicens: Vidi mirabilia magna de Venantio: psallebat & orabat Deo suo, solutis manibus & pedibus, & caro ejus restituta est.

[4] Tunc jußit eum in præsentia sua Præfectus duci, dixitq; ei: Venanti, sacrifica diis, ne diversas pœnas patiaris. [lampadibus aduritur,] * Respondit Venantius; Nec deos tuos adoro, nec Imperatorem tuum timeo, nec tibi servio. Iratus Præses dixit, Despoliate eum, & in aerem suspendite cum lampadibus ardentibus, & comburite corpus tenerum, ita fecerunt, ipse autem orabat dicens: Ure, Domine, renes meos & cor meum: transivi per ignem, deduc me in refrigerium sempiternum. Cessaverunt carnifices comburere eum. Dixit Prȩses, Assenti mihi, & sacrifica diis. Venantius respondit: Non consentio, nec adoro deos surdos & mutos. Tunc impiißimus Præses ait ministris: Tollite eum, [& in caput suspensus fumo supposito torquetur,] & in equuleo suspendite, & fumum acerrimum sub capite ejus ponite, & dicite, Iste est blasphemator deorum. Fecerunt ministri sicut præcepit Præses, & semper cædebant eum quatuor quaterniones. Tunc Præses jussit, ut nullus ad eum accederet, donec deficeret. Anastasius autem Cornicularius, post quatuor dies ibat ubi pendebat, ut videret si adhuc viveret: & invenit eum super fumum deambulantem, in veste candida psallentem: Non moriar sed vivam & narrabo opera Domini.

[5] Nuntiavit Anastasius Cornicularius Præsidi dicens: Magnum miraculum vidi. Tunc Præses dixit, [unde salvum videns Anastasius scriba convertitur,] Quid faciemus de eo? Anastasius Cornicularius dixit: Ego credo, quia magnus est Deus Christianorum, & non est alius præter illum. Præses dixit ad illum: Et tu, ut video, seductus es. * Tunc Anastasius dixit: Libentißime volo subire sententiam, ne sanctum atq; justum videam cruciari. Audiens hæc Venantius, quod sic locutus esset Anastasius, manus suas expandit & oculos levavit ad cælum, & oravit Dominum dicens: Gratias tibi ago, Domine Salvator unigenite, Deus de Deo, lux vera de lumine vero; Verbum quod est ante omne principium, qui regnas cum Patre & Spiritu sancto in secula seculorum. Amen. Anastasius dixit ad B. Venantium: Homo Dei demonstra mihi lumen vitæ æternæ, ut possim videre lumen verum. Venantius dixit: Vade in partem civitatis, [& baptizatus] inquire hominem Dei Porphyrium, & baptizabit te & toram domum tuam in fide Christi. Nuntiatum est Antiocho Imperatori, quod Anastasius crederet in Christum: & iratus nimis fecit eum venire ad se, & dixit: Anastasi, tu credis in Deum [Christianorum]? Anastasius, dixit: Ego credo & tota domus mea. Rex ut audivit, præcepit Præsidi, ut duceret eum extra portam civitatis, & decollaret eum & totam domum suam. [cum familia sua decollatur.] Et ita fecerunt, & deduxerunt eum ad Viam-latam, quæ ducit ad civitatem contra Orientem, & decollati sunt. Nocte venerunt viri Christiani & sepelierunt corpora eorum.

[6] Rex autem jussit Venantium venire ad se, & dixit ei: Venanti, cur subvertis civitatem? [Rursum varie tortus Venantius,] Venantius dixit: Non subverto, sed confirmo. Tunc iratus Rex præcepit ut tonderent comam capitis sui, & aspergerent prunas: & ita fecerunt. Deinde præcepit ministris ut macerarent dorsum ejus, & recluderent eum in carcere: & ita fecerunt. Attalus autem Præconarius dixit ad Præsidem: Quid tibi solicitudinis est? Ego vadam & faciam eum sacrificare. Tunc Præses dixit: Per virtutem magnam Jovis, & per virtutem Dominorum nostrorum invictissimorum Principum; quia si suaseris, faciam te quod ego sum. Attalus autē ibat ad carcerem, ubi erat Venantius: & dixit ei: Crede, Venanti, & recede a stultitia tua, & sacrifica diis: ut quid in tormentis moreris, [& ab Attalo apostata frustra solicitatus] & perdis florem juventutis tuæ? Ego autē sicut tu Christianus fui, & modo sum minister [Jovis]. Crede & sacrifica diis. Venantius dixit: Vides me puerum, infra ætatem sum, non sicut tu insanus & filius diaboli: qui dicis, Adora idola surda & muta, quȩ sunt ab hominibus fabricata: qui Dominum nescis, qui natus est de Virgine. Magis pater tuus diabolus est, & voluntatem ejus facis, qui dicis Dominum Jovem, cujus es [minister]. Attalus dixit: Venanti, sacrifica diis: licet mihi omnia dicere, quia teneo te. Et dum hæc diceret, misit Præses, & jussit Venantium de carcere exhiberi: & dum adduceretur, missa est vox Prætoris: Venantius Deos blasphemans nequissimis tormentis crucietur.

[7] Venit itaq; Venantius ante Præsidem, & dixit ad eum: [contusis jussu Præsidis maxillis] Noli tentare Christum Dominum meum, ne dum vis tentare tenteris a patre tuo diabolo. Præses dixit: Contundite dentes & maxillas ejus. Ita factum fuit: & projecerunt eum in plateam civitatis, & collocaverunt in sterquilinio Ipse vero orans dixit: Respice in me & miserere mei, quia unicus servus tuus sum: exaudi precem meam, ne derelinquas me. Omnes putaverunt eum esse mortuum: ille vero orabat, & Angelus confortabat eum dicens: Ne timeas a facie eorum, quia ego tecum sum, & offero orationem tuam, & custos tuus sum ego semper. Venantius dixit: Domine pater, quia in plaga mea ingemisco, ne irascaris mihi: [sanatur divinitus, & Præses moritur.] scis quia animam meam tibi tradidi, ne sensus meus commisceatur cum ipsis. Hæc dicens sanus factus est, & cœpit prædicare nomen Domini & baptizare. Audiens autem Præses miratus est nimis, & fecit eum venire ante se, & dixit: In cujus virtute hȩc facis? Venantius dixit: Qui me sanavit a meo languore, in ipsius potestate hæc facio, & qui potest subvertere tribunal tuum. Et cum hæc dixisset famulus Dei, cecidit Præses de tribunali suo. Tunc collegerunt eum ministri sui, & in lecto posuerunt eum: & dixit militibus: Currite, ardeo: subvenite mihi: nihil enim sunt dii nostri, quos sine causa coluimus: sed Deus Venantii magnus est & æternus, qui fecit mirabilia in puerum suum Venantium: & hæc præcipio ut deos nostros destruatis, & Deum Venantii adoretis: & cum hoc dixisset, expiravit.

[8] Videntes autem hoc ministri ejus quod factum est, nuntiaverunt Imperatori. Tunc jussit Imperator S. Venantium leonibus objici. [Idem leonibus frustra objectus] Et statim ministri ejus duxerunt eum ad locum ubi erant leones quinque, & intromiserunt eum, & clausus est locus, ut ibi a leonibus interficeretur. Quem cum ingressus fuisset sanctus & justus, surgentes leones cum omni mansuetudine straverunt se ad pedes ejus. Videntes autem populi admirati sunt dicentes, Vere non est alius Deus, nisi quem Venantius servus Dei confitetur. Et cum hæc populi dixissent, dixit eis B. Venantius: Audite, populi, credite in Patrem & Filium & Spiritum sanctum, [populo fidem Christi suadet.] feminæ conjugatæ & puellæ & omnes habitantes in civitate, ut salventur animæ vestræ: quia hȩc omnia transitoria sunt de mundo: beati eritis, si credideritis. Cum autem audisset Rex quod populus laudasset Deum Christianorum, præcepit Venantium mittere in carcerem. Ibi orabat: Domine, ne derelinquas me, ne despicias me, quoniam servus tuus sum ego. Multiplicati sunt inimici mei, qui circumdant me: sed tu, Domine, susceptor meus, exaltans caput meum; exaudi me de monte sancto tuo, non timebo millia populi.

[9] Tunc Rex Antiochus, florens in magnitudine virtutis suæ, requiescens in palatio in stratu suo, vidit præcones per somnium per civitatem currentes & dicentes: Mundate, mundate plateas civitatis, [Antiochus somnio territus,] & muros dealbate. Posthæc aspexit in cælum, & vidit Venantium in aërem volantem in veste alba, & cum illo duos socios, aspergentes aquas, & rivulos facientes & dividentes per totam civitatem. Deinde veniebant viri & mulieres, & lavabant capita sua, & corpora dealbabantur. Deinde ruentes quatuor venti ex quatuot partibus mundi super palatium suum, destruebant illud. Vidit quoque super se nubem obscuram venientem, & nullum sidera lumen dabant, sed ex tota parte tenebrosa erant. Evigilavit Rex a somno, & cogitare cœpit & cognovit quod malum esset apud eum. Cœpit Rex flere & dicere: O Deus meus, Jovis invictissime, unus puer te superavit, & potestas tua ad nihilum devenit. Mane autem facto omnes ad palatium venerunt: Rex ut vidit populum, somnium narrare cœpit.

[10] Erat ibi homo Christianus Porphyrius, qui ait: O Imperator, quam laudabile est somnium quod vidisti! Præcones per civitatem currentes, [explicantem illud Porphyrium] & clamantes, & dicentes, Mundate plateas civitatis, & muros dealbate, sancta prædicatio B. Venantii est. Mundate, Mundate, duo Testamenta significat, novum & vetus: sub duobus Testamentis legem habemus, ut nullus idola colat neque adoret. Mundate, id est, Projicite Deum Jovem & Regem. Muros dealbate, & confractus erit Jupiter & Rex ejectus, & omnes credent in Christum. Quatuor venti ex quatuor partibus mundi, quatuor Euangeliorum restamenta sunt. Destruebant domum tuam, id est, quod cuncta idola manufacta & cuncta opera tua & regnum tuum non erit amplius; sed regnum Christianorum, qui serviunt Deo & faciunt fructum bonum. Aqua, quam Venantius in aëre spargebat, & rivos faciebat, & per totam civitatem currebat, est sancta prædicatio & sanctum baptisma. Et quod capita & corpora lavabant & dealbabant, id est quod mundatur populus ab idolis & ab omnibus inquinamentis per aquam baptismatis.

[11] Rex ut audivit, iratus est nimis, & præcepit ministris, ut Porphyrium ducerent ad locum damnatorum, qui est ad portam civitatis, [capite plecti jubet.] & amputarent caput ejus. Cum autem venisset B. Porphyrius ad locum damnatorum, genua fixit in terra, & orabat dicens: Domine Deus, quia non est similis tui in diis, & non est secundum opera tua: tu enim fecisti cælum & terram & quidquid cæli ambitu continetur. Universorum tu es Dominus, cui Angeli & Archangeli serviunt, & non cessant clamare dicentes, Sanctus, Sanctus, Sanctus, Dominus Deus Sabaoth, pleni sunt cæli & terra gloria tua. Tibi commendo animam meam, ut non tradas eam in manus impiorum spirituum quærentium eam. Audite itaque viri & mulieres, ponite Christum ante oculos vestros, & adorate eum qui fecit cælum & terram: quia ipsius est potestas mortificandi & vivificandi, deducendi ad inferos & reducendi: ipsius est potestas tremenda, ipse est Dominus in secula seculorum. Amen. Ut B. Porphyrius complevit orationem, spiculatores amputaverunt caput ejus, & projecerunt ante portam civitatis: [& venientes Christiani tulerunt corpus ejus] & sepelierunt eum honorifice.

[12] B. Venantius erat inclusus in carcere, & veniebant ad eum infirmi, cæci, claudi, paralytici, surdi, [Venantius iterum sollicitatus,] muti; & deprecabantur eum ut baptizaret eos & sanarentur, quod & fecit. Cum autem nuntiatum fuisset in præsentia Imperatoris de miraculis B. Venantii, tristis nimis factus est, & jussit eum venire ad se. Cum ergo venisset in præsentiam Imperatoris, dixit ad eum: Audi me, Venanti, sacrifica diis nostris, [cum ipsimet Antiocho fidem suaderet,] & vives: do tibi coronam de auro vel gemmis, & habebis pacem mecum, quia metuo te propterea quod nobili genere es ortus. Respondit ei B. Venantius & dixit: Audi me Rex, diverte a malo & fac bonum, inquire pacem & sequere eam, & fac pacem cum Christo; & si servieris ei, erit tibi exultatio & corona sempiterna. Nam postquam exierint animæ vestræ de corporibus, pecunias relinquitis in hoc seculo, & rapiunt eas extranei & devastant eas: vos autem ituri estis in tormentum æternum, ubi numquam erit refrigerium, sed luctus & clamor, & non est qui audiat. Si vultis recipere coronam, date omnia pauperibus, orphanis, viduis, esurientibus, nuditatem patientibus, vel quamcumque necessitatem sustinentibus: & undam baptismatis sacri fontis percipite, credentes in Deum, qui centuplum reddet vobis in vitam æternam, ubi nullus finis erit, sed perpetua semper felicitate gaudebitis.

[13] Ut audivit Rex præcepit ministris ut mitterent funes in pedes ejus, [dire raptatur:] & in eculeo suspenderent, inde per agrestia loca traherent. Vespere autem jam facto cœpit B. Venantius dicere, Domine, suscipe spiritum meum, & ne perdas me. Ministri dimiserunt illum quasi mortuum. Venit quædam mulier vidua & tulit eum occulte in domum suam. Mane autem facto venit ad civitatem prædicans verbum Dei. Populus autem ut vidit B. Venantium prædicantem, admirans dixit: Quia magnus est Deus Christianorum, qui facit mirabilia & signa magna in servo suo Venantio: & percutiebant pectora sua, & convertebantur, & baptizabantur in fide Christi. Videns autem Rex Antiochus quod superare eum non posset, [deinde ex muro urbis precipitatur:] infra se cogitare cœpit, & vocare eum honorifice in palatio, & præcepit ministris ut ligarent ei manus & pedes, & extra murum urbis præcipitem darent. Tunc fecerunt ministri sicut præceperat eis Rex: putabant autem quod mortuus esset. Ac præcepit suis Rex, ut traherent eum inconvallibus, ut comederent eum aves cæli & bestiæ terræ. Cumque issent ministri, ut facerent quod Rex præceperat, invenerunt eum dissolutis manibus & pedibus, orantem & dicentem: Custodi me, Domine, ut pupillam oculi, sub umbra alarum tuarum protege me, a facie impiorum qui me afflixerunt: tu autem, Domine, susceptor meus es, [pro mortuo derelictus,] gloria mea & exaltans caput meum: ne derelinquas me, Domine Deus salutis meæ: eripe me de inimicis meis Deus meus, & ab insurgentibus in me libera me. Videntes autem ministri quod nihil proficerent, cœperunt tamdiu eum cædere, quamdiu putarent eum mortuum esse. Sed cum viderunt eum vivum, misso fune in collo, in pedibus suis traxerunt eum prope milliario uno, relinquentes eum quasi mortuum, dicentes unusquisque ad proximum suum, Sitim patior.

[14] [sitientibus tortoribus suis aquam miraculo impetrat,] Audiens hæc B. Venantius, languens surrexit, & genua in terra fixit, & oculos ad cælum levavit, & oravit dicens: Domine Deus omnipotens, qui de petra aquam Moysi famulo tuo dedisti coram filiis Israel, propter duritiam cordis eorum qui erant rebelles & increduli; tu ostende signa & fac mirabilia, ut videant tyranni isti, & educ de petra ista aquam, ut videant tyranni isti; & educ de petra ista aquam, ut satientur & sentiant, & cognoscant quia tu es Deus solus laudabilis & gloriosus in secula seculorum, Amen. Et fecit signum Crucis in petra, & divisit in utraque parte, & manavit aqua clarißima. Videntes autem Ministri Regis obstupuerunt: & mittentes se ad pedes B. Venantii ei dixerunt: Sanctifica nos, Pater: ora pro nebis ne pereamus, misertus nostri. Nos vidimus & scimus, [quo conversi illi,] quia non est alius Deus nisi quem tu affirmas. Pater sancte, ostende nobis Dominum viventem in secula, ut laudemus nomen ipsius & glorificemus, & serviamus illi soli, qui est benedictus. Sicut tu, Pater sancte, volumus pro nomine ejus subire sententiam, & non timebimus a facie Imperatoris. Prædica & ostende nobis Christum, cujus filius est. Ut audivit B. Venantius clara voce dixit: Gloria in excelsis Deo, & in terra pax hominibus bonæ voluntatis: ipse dedisti eis sapientiam & scientiam, qui de Christo interrogare incipiunt. Et narravit eis de nativitate vel de passione, de resurrectione & ascensione ejus, de inflammatione Spiritus sancti & de divisione linguarum, & aliquid de gestis Apostolorum vel Martyrum.

[15] [fidemque confessi,] Unus ex his, quando recepit verbum Christi, renuntiavit Imperatori dicens: O Rex, triginta & duos viros Romanos transmisisti ad Venantium, ut martyrium ei facerent: ipsi vero conversi sunt ad fidem Christi. Rex ut audivit de Romanis, maxime iratus flevit ipse & omnes qui coram stabant, pro eo quod erant illustres Romani ex genere Regali, & potestatem Romæ tenebant, & eruditi in omni arte litterarum. Rex fecit eos venire ad se, & dixit eis: O filii mei, dereliquistis patres & matres & parentes vestros divites & nobiliores, & vultis credere uni insano capiti, & adorare Christum quem Judæi crucifixerunt & illuserunt. Recedite ab insania ista, & colite Dominum immortalem Jovem, & dabo vobis aurum & argentum ac vestem mirabilem, ut sitis primi in regno meo. Audientes dicta Regis, responderunt & dixerunt: Nos credimus in Christum crucifixum, quia ipse est salvator, faciens signa & mirabilia in cælo & in terra, quæ facit quotidie in servum suum Venantium. O Rex cur non erubescis in Deo tuo? nihil enim sunt dii tui, quos colis. Rex dixit, Unde vos scitis? Illi autem dixerunt: Nos semper vidimus Dominum Deum tuum, tamen nec signa nec mirabilia cognovimus de illo, sed est tribulatio & detrimentum animarum hominum.

[16] [Leontio pro omnibus loquente,] Rex dixit, Vos qui talia dicitis, [unde scitis] quis est Deus Christianorum? Leontius dixit: Nos scimus quod Deus cæli fecit cælum & terram, & cuncta animantia quæ sub cælo sunt: fecit hominem ad imaginem & similitudinem suam, formavit eum de terra, & dedit ei Evam similem sibi in adjutorium. Deinde venit diabolus, & suasit eis interdictum fructum comedere. Post hujus transgressionem Deus ejecit eos de Paradisi gloria, maledixitque eos & dixit, In sudore vultus tui vesceris pane tuo, pro eo quod obedisti voci uxoris tuæ plusquam meæ. Et clausus est Paradisus, & posuit Deus Cherubim & flammeum gladium atq; versatilem ad custodiendam viam ligni vitæ. Ex hoc accepit diabolus principatum in homines, & deduxit in interitum & in errorem, usque dum misit Deus Verbum suum in terris, natum de Virgine, factum sub Lege, ut eos qui sub lege erant redimeret: ad templum offertus fuit, & circumcisus fuit: a Joanne baptizatus in Jordane duodecim discipulos habuit: unus ex his periit, accepit pecuniam, & tradidit Dominum & magistrum. Crucifixus fuit, lanceatus: sanguis & aqua inde manavit: [& mysteria Christiana explicante,] spiritum emisit, in sepulcro jacuit, infernum expoliavit & omnia vasa ejus confregit: tertia die surrexit, & manuum & lateris vulnera discipulis suis ostendit; & dedit potestatem discipulis suis dicens, Ite in omnem terram & prædicate dicentes, Qui crediderit & baptizatus fuerit, salvus erit; qui vero non crediderit, condemnabitur: signa eos qui in me credunt hæc sequentur, in nomine meo dæmonia ejicient, super ægros manus imponent & bene habebunt. Post hæc dedit eis potestatem ligandi & solvendi in cælo & in terra: deinde ascendit in cælum, & sedet a dexteris Dei. Peractis a sua in cælos, ascensione decem diebus, venit ad discipulos suos ut daret eis gratiam Spiritus sancti: & invenit eos congregatos in unum, & factus est repente de cælo sonus tamquam advenientis spiritus vehementis, & replevit totam domum ubi erant sedentes, & apparuerunt illis dispertitæ linguæ tamquam ignis, seditque super singulos eorum Spiritus sanctus: & erant ibi Judæi viri religiosi ex omni natione quæ sub cælo est. Spiritus sanctus illo die, videlicet Pentecostes, super Apostolos descendens, dedit illis omnia genera linguarum, & divisit eos in omnem terram, ut prædicarent & baptizarent in fide sanctæ Trinitatis. Illi autem profecti prædicaverunt ubique, Domino cooperante & sermonem confirmante sequentibus signis. Nos autem, qui renati sumus ex aqua & Spiritu sancto, prædicamus & testamur, quia ipse est Judex vivorum & mortuorum.

[17] Rex autem ut audivit, iratus est nimis, & dixit: O Venanti, cur perpetrasti talia in me? qui regnum meum abstulisti a me. [vincti mittuntur Romam ad suos.] Quare nobiliores & potentiores & pugnatores abstulisti a me? Hæc ideo dicebat Rex, quia non erat ausus eos interficere: sed præcepit afferri collares aureos & catenulas argenteas, & misit in colla eorum, remisitque eos Romam ubi erant parentes eorum. Parentes autem ipsorum videntes eos cum collaribus & catenulis, irati valde dixerunt: Perficiamus fœdus inter nos, ut Rex Antiochus amplius non imperet Romæ. Et ejecerunt omnes Primates Regis, & Quæstionarios, & Judices, & Optimates omnes foras miserunt. Tunc præcepit militibus ut decollarent eum, [Venantio capite plexo] & decem viros Romanos cum ipso. Cum ita educti essent, & B. Venantius ad locum damnatorum pervenisset, oravit & dixit: Domine Iesu Christe, Pater bone, suscipe spiritum meum: ne nos permittas perire, quia tuæ creaturæ sumus: erue nos de manu draconis qui nos persequitur: sed leo de tribu Iuda, radix David, qui conteris bella, suscipe spiritum nostrum. Et hæc dicens consignavit se: & alii decem, qui cum illo decollandi erant, consignaverunt se: & dixerunt, suscipe, Deus, spiritum nostrum. Et statim decollati sunt.

[18] In ipsa hora tanta fuerunt tonitrua & coruscationes in civitate, [& sepulto,] ut omnes putarent se esse mortuos: & clamabant cum tremore, Adjuva nos, Beate Venanti. Rex vero, ut talia vidit, in fugam versus est nocte illa contra partem Romæ. Venerunt autem Christiani & collegerunt corpora Sanctorum, & sepelierunt extra civitatem prope milliarium unum in sarcophago nocte XV Kal. Iunii: quo ibidem de regione Paganorum totidem baptizati sunt in fide Christi. [Antiochus male perit.] Nuntius venit Imperatori ex partibus Romæ, quod Optimates & Iudices & Præcones expulsi essent Romæ: perrexit in Albana, & ibi moratus est per aliquot dies. Audierunt autem viri Romani, & ejecerunt eum: & dum ejectus esset, perrexit in silvis, ibique ab æstu & fame mortuus est Antiochus Rex.

[19] Cum audissent Leontius & Euprepius eum sociis suis de Rege quod factum fuit, magis crediderunt: sed cogitaverunt, [Leontius & socii Camerinum mittunt exploratores suos:] de B. Venantio quid essent facturi. Tunc miserunt exquisitores ut inquirerēt, quid de eo vel de sociis ejus agerent. Tunc venerunt in partem Camerinȩ urbis, & audientes signa & mirabilia gavisi sunt, & venerunt ad tumulos beatorum Sanctorum, ac deprecati sunt eos: & ibidem erant plus quam mille animæ hominum. Tunc viderunt eos viri civitatis & interrogaverunt eos & dixerunt, Unde vos estis? Exquisitores dixerunt, Ex partibus Romȩ. Cives dixerunt, Et quid quæritis? Illi autem dixerunt, Venantium. Tunc viri civitatis narraverunt omnia quæ de his gesta fuerant: & interrogaverunt eos de Antiocho quid esset factum. Romani dixerunt, Turpissima morte extinctus est. Viri civitatis dixerunt, Cujus exquisitores vos estis? Qui dixerunt Leontii & Euprepii & sociorum suorum. Dixerunt populi, Forsitan ipsorum, quibus Rex posuit collares aureos & catenulas argenteas? Responderunt, Ipsorum nuntii nos sumus. Cives dixerunt: [quibus visa & audita Romæ referentibus,] Renuntiate Dominis vestris ut accipiant Pontifica tum ex virtutibus Romanis, & veniant in hanc civitatem, & tollant aurum & argentum ac vestes mirabiles & gemmas pretiosas, & judicent quid faciendum sit de Deo Jove: nos autem timemus infringere ipsius faciem Imperatoris causa. Audientes hæc Romani, gavisi sunt valde: & viri civitatis dederunt eis pecuniam, & remiserunt eos Romam. Tunc nuntiaverunt Dominis suis signa & mirabilia, quæ Dominus dedit per servum suum Venantium: illi autem audientes de signis gravisi sunt, laudaverunt Dominum & benedixerunt.

[20] Eadem hora perrexerunt ad Beatum Joannem Papam, [Ioannes Papa Camerini Episcopum & Clerum ordinat,] & narraverunt omnia quæ a Sanctis gesta fuerant. Ille autem, ut audivit, genua fixit in terra, & oculos ad cælum levavit, gratias agens Deo, quod tam magna audivit de servis suis. Tunc Beatus Papa Joannes consecravit Leontium Archiepiscopum, & Archidiaconum Euprepium, & omnes alios in ordinem Clericorum: & accepta benedictione reversi sunt gaudentes in domum suam. Et tulerunt nocte aurum & argentum, & venerunt in civitatem Camerinæ urbis. Tunc populi susceperunt eos honorifice, & venerunt ad tumulos Sanctorum: ubi videntes signa & mirabilia, quæ ostendit Deus per servos suos, gaudentes & lætantes benedicebant Dominum. Postea venerunt ad domum Jovis, [ædificatur ecclesia,] atque confregerunt illum: & condiderunt altare in honore beatæ Virginis Mariæ ex auro & argento & gemmis pretiosis: sed supra corpora beatorum Sanctorum duodecim altaria condiderunt, & domum ædificaverunt ampliorem & mirabiliorem. Sed ex thesaucis Antiochi Imperatoris, de auro & argento & gemmis pretiosis, de ornaverunt tumulos Sanctorum.

[21] Leontius, Euprepius, Anthimus & Sixtus, Paternianus, Pastor, Geminianus, Leo, Constantinus nepos Constantini, Hieronymus, Enesseus, Miniatus, Clarius, Elearanus, Ossi, Mero, Tiberius, Donatillus, Agarius, Metropon, instituti Clerici fuerunt, & vitam Sanctorum duxerunt. Per illos ostendit Dominus signa in vita ipsorum. Sed & illi qui ab Antiocho interfecti fuerunt, Anastasius cornicularius & Theopista uxor sua, & quatuor filii & duæ filiæ, hæc sunt nomina eorum: Ebodis, Aradius, Calistus, Felix; filiarum, Euphemia, Primitiva. [Martyres honorantur.] Socius autem fuit B. Venantii Porphyrius Sacerdos, sed antea vitam finivit diebus quindecim. Nomina autem eorum, qui cum B. Venantio vitam præsentem amiserunt, hæc sunt: Ammemona, Euphus, Julianus & Marius, Silanus & Orion, Dioscorus, Vientius, & Julianus, Triphon, & alii quorum nescimus nomina, mille quingenti viginti quinque, quos infra civitatem Camerinam [Antiochus occidi fecit. Nam] quia ipsa civitas Camerina Camera Regis erat, & Rex ibi morabatur, propterea plures Sancti ibi pro nomine Christi interfecti fuerunt. Per intercessionem eorum & cunctorum Sanctorum perducat nos D. N. Jesus Christus ad regna cælorum: qui cum Patre & Spiritu sancto vivit & regnat Deus per immortalia secula seculorum. Amen.

ANNOTATIO CRITICA


[1] Hæc Acta, suadente Henrico Lindano, Societatis nostræ Sacerdote atque in Lauretana æde Pœnitentiario, [Ab his Actis, ex veteri Ms. acceptis.] anno MDCXLIX, ex veteri membraneo codice Abbatiæ S. Eutitii, Camerino distantis XX p. m. Nurcia VI, describi nobis publica ac notariali fide jußit Perillustris & Reverendiss. D. Iacobus Crescentius, Nobilis Romanus & prædictæ Abbatiæ Commendatarius perpetuus. Ipse Codex, vel Camerino allatus, vel ex Camerinensi alio antiquiori descriptus, continet originariam omnem notitiam, quæ de Sancto Venantio Camerini habebatur, tunc cum ordinata fuerunt Missa & Officium hujus Sancti; quæ habemus ex Missali ac Breviario vetusto Ecclesiæ S. Venantii Camerinensis, tamquam in ea ab antiquo usurpata, donec sacra Rituum Congregatio interceßit, jußitque omnia fieri de communi. Congregationem movit haud dubio evidens fabulositas, quam continebat chimericum plane commentum de Autiocho Rege & Imperatore, Romano quidem, sed palatium Camerini habente; [& inter divina legi solitis,] deque nescio cujus Beati Ioannis Papæ Pontificatu, cum eo nomine ante seculum VI nullus Ecclesiæ Romanæ præfuerit. Non aderant quidem in prædicto Breviario, seu potius Antiphonario, cum cantu notisque descripto, Lectiones ipsæ, utpote quas moris erat ex Paßionali seu Legendario, adhoc specialiter absque cantu & notis descripto, recitari: sed pro Lectionibus fuisse ea quæ jam dedimus Acta, certum faciunt Antiphoæ, Versiculi & Responsoria, omnia & singula ex iisdem verbotenus excepta, prout ea speciali charactere imprimi fecimus.

[2] Ad hujus porro asserti confirmationem alteriorem facit Antiphona ad Benedictus, [acceptæ reliquæ partes Officii proprii.] eodem prorsus quo Acta exhibent ordine, complectens tormenta Sancto ab illis adscripta, sub hujusmodi synopsi: Ligatus & missus in carcerem, dispoliatus & suspensus in aerem, adustus lampadibus, positus in equuleo supra fumum, mactatus dorso, cæsus virgis, tonsus coma, fustigatus, prunis aspersus fuit Martyr Christi, contusis maxillis & dentibus, leonibus datus, in sterquilinio jactatus, præcipitatus extra murum, raptus per convalles & agrestia loca, demum decollatus ab Antiocho B. Venantius. Alleluia. Ex iisdem Actis desumpta etiam fuit materia quatuor Hymnorum ad utrasque Vesperas, Matutinum & Laudes; & aliorum, forsan pro Octava compositorum, similiter quatuor, non invenusti pro eo seculo, quos tamen quia nihil novi docere nos possunt prætermitto. Prætermittere tamen nequeo istud principium Sequentiæ (ut vocant) ante Euangelium cantandæ:

Venantius egregia est genitus prosapia,
In ciuitate regia, olim dicta Valeria,
      Nunc Camerinum appellatur,
      Regisque Camera vocatur.

Viden' etiam ultimam Actorum clausulam, in hujus sequentiæ principio expressam? Nihil ergo dubita quin Acta illa, sic ut dedimus, ipsa sint quibus ut suis usa est Camerinensis Ecclesia; simulque intellige, omnia esse temporis illius barbarißimi, quo, abolita legitimarum antiquitatum memoria, Italicæ urbes variæ ex suis nominibus, sæpe perquam ridicule interpretatis, comminiscebantur fabulosas suarum appellationum causas, ut Mediolanum, ab ove medio dumtaxat corpore lanam habente & istic nata; Arianum, velut ab Ara-Iani refossa, aliaque similia.

[3] [Ea, non sua antiquitate mendosa,] Cardinalis Baronius, in suis super Romanum Martyrologium Annotationibus XVIII Maji, ad nomen S. Venantii, sic scribit: Vidimus tabulas Ecclesiæ Camerinensis (puta Missam atque Officium proprium) nec non ejus Acta & Sociorum Martyrum, quæ tamen ob nimiam temporis vetustatem superinducta mendis, censura egent & castigatione non modica. Solet sane antiquitas magna temporis, dum alia ex aliis identidem transcribuntur exempla, per manus vel imperitas vel incuriosas librariorum, etiam optimis quibusque monumentis obscuritatem quamdam inducere, truncando vel alterando voces aliquas, & nominum propriorum vel numeralium notarum formas; sic ut non nisi fastidioso labore pluriumque inter se Mss. collatione valeant plene expurgari: sed his amotis, quanto antiquiora sunt Acta Sanctorum, tanto fere sunt credenda sincere magis ac fide digniora. [sed novitate dici possunt fabulosa.] Quod autem quædam toto fere contextu appareant fabulosa, id plerumque non facit excessus, sed defectus congruæ vetustatis. Quid enim de rebus antiquißimis potest certo credi, si non ab antiquißimis auctoribus fuerit scripto mandatum? Cum vero post plarium seculorum decursum, ætate media ac plane barbara, præsumpserunt aliqui defectum vel jacturam monumentorum antiquorum supplere narrationibus, poëtice potius quam rhetorice adornatis, per homines in id unum intentos, ut admirationem cierent legentium (qualis omnino is fuisse videtur, qui Venantii Paßionem consarcinavit) quid nisi insulsas & toti antiquitati contrarias darent, partim ex male digestis vulgi traditionibus, partim ex adinventionibus propriis, dum notitiam veri vel nullam vel exiguam nituntur in amplam Legendam extendere?

[4] [Decii nomē pro Antiocho supposuit Equilinus,] Petrus de Natalibus Episcopus Equilinus, in suo Sanctorum Catalogo lib. 5, scripto sub ann. MCCCCLXXXII, breve ex Actis compendium textuit; & Antiocho Rege & Imperatore prorsus expuncto, sic exordiri maluit: Venantius Martyr in civitate Camerina passus est, tempore Decii Cæsaris: qui a Præside tentus, cum Christum Dominum confiteretur, primum quidem fustibus cæsus, deinde in carcere missus, sed ab Angelo confortatus est. Hoc licet alio nullo antiquo auctore nixus Equilinus fecerit, neque Decianæ persecutionis vestigium præferant Camerinensium monumenta; placuit tamen Cæsari Baronio, tamquam unice expediens ad reducendum in ordinem Antiochum, ablegandumque ad classem Præsidum urbanorum. Secuti sunt paßim scriptores ceteri, videlicet Auctor Italicæ Vitæ, [cui Præsidem Antiochum alii junxerunt;] ad instantiam Perbenedicti Marini anno MDCXI impressæ Camerini, in qua Antiochus appellatur Camerinæ urbis sub Decio Prȩfectus; Andreas Perbenedictus Camers, Episcopus Venusinus, in Repræsentatione sacra Vitæ & Martyrii S. Venantii, justo libro in scenam Italice deducta, Senatuique & Populo Camerinensi dicata atque impreßa anno MDCXVII; Ioannes Andreas Gilius in suis Annalibus, vulgari etiam lingua editis lib. 2 agens de Persecutionibus Ecclesiæ, brevique epitome totam martyrii Venantiani seriem complexus; Auctor denique novarum sub Æmilio Alterio Episcopo Lectionum, quas Roma accepimus anno MDCXL, & nunc ab anno MDCLXX Romano Breviario ad communem totius Cleri usum insertas recitamus.

[5] Denique, ante hos circiter sex vel octo annos, Romanis typis, volumine exiguo in 12, (uti nobis scribit Nicolaus Bartolini ex Congregatione Presbyterorum Matris Dei) prodiit sancti Martyris Venantii Vita, [novasque circumstantias plures,] auctore Joanne Philippo Bandini, Italico sermone, tribus libris descripta; sed stylo tam turgido, ut non Sancti historiam veritate probabilem piorum auribus, sed otiosæ plebeculæ romanciam composuisse videatur, pene destruens quam ad Lectorem præstruxerat fidem egregie navatæ a se operæ in conquirendis sacri Pugilis notitiis, per loca sæpius a barbaris populata & incensa, cujus principium hac synopsi stringitur. S. Venantius patria Camers, Fabiano Papa, Maximino Imperatore anno CCXXXVIII progenitus, Soprino ac Benedicta parentibus, a Porphyrio Presbytero baptizatus pieque enutritus, a teneris annis antra incoluit: eoque duce sub Decio ad Amiterni vallem in Samnitibus secedens, non procul ab oppido cui nomen vulgo Raiano, claruit fama sanctitatis vel in parvulo aduliæ, ac prodigio marmoris ipsius vestigia plusquam cerea facilitate induentis. Evocatus Corfinium, urbem nunc excisam, pacavit seditionem civilem. Reversus ad Porphyrium, ut ambo ad confitendum Christi nomen in apertum prosilirent, precibus evicit: unde postea apud Antiochum Præfectum delatus. Hactenus in epistola ad nos data anno 1675 Nicolaus Bartolinus, animadvertere jubens, nihil eorum quæ hic tam asseveranter dicuntur, sic dici in Legenda originaria: quæque ideo solum adducere volui, ut appareat qua ratione amplificentur fabulæ; dum in silentio antiquiorum aliquis præsumit, licitum imo expediens esse, ut rudis indigestaque traditio vestiatur omnibus circumstantiis, ad plenam historiam requisitis, quamvis eas oporteat comminisci.

[6] Manet interim verum quod dixi, primum esse Petrum de Natalibus, qui Decium in historiam adduxit; neque aliunde quidquam haberi, quo probetur vel sub eo passus esse Venantius, vel Camerini vixisse Antiochus aliquis. Hunc vero apparet non posse, [non nisi ex conjectura incerta.] ex supremæ potestatis Regiæ culmine, ad unius urbis Præfecturam detrudi, nisi subversis funditus Actis iis, ex quibus tamen solis innotuit; sicut ex iis solis innotuerunt tormentorum S. Venantio inflictorum genera, ipsiusque pusilla ætas quindecim dumtaxat annis definita; & gemina Martyrum Camerinensium turma, altera cum Anastasio Corniculario ad diem XI Maji, altera cum integro civium millenario ad XXIX inscripta hodierno Romano Martyrologio. [Socii Martyres æque incerti sunt.] Primam ad dictum diem dedimus, non sine scrupulo; secundam dare non putamus necessarium. Quia tamen dubitari vix potest, quin persecutionum tempore Camerinum, æque ac ceteræ civitates Italicæ, multos Martyres cælo transmiserit; & quorumdam nomina conservasse potuit memoria posterorum, confusa licet atque obscura; putamus etiam fieri potuisse, ut scriptor Actorum S. Venantii, veros aliquos & veris nominibus notos Martyres Camerinenses, in suam historiam traxerit; licet forsitan diu antea aut postea passos sicut in eam traxit S. Porphyrium Presbyterum, quem minime confictum esse probat adhuc superstes corpus in antiquißima marmorea arca.

[7] [uti & Leontii Episcopi ætas,] Hoc sane modo illuc attractus fuit Leontius, si talis aliquis revera fuit a Ioanne quodam Papa Camerinensis Episcopus ordinatus: sed is nequaquam fuerit primus: siquidem anno CCCCLXV Gerontius Camerinus inter XLVIII Episcopos nominatur, qui Romana in Synodo convenerunt sub Hilaro Papa. Gerontio potuit succeßisse Bonifacius Camerinensis, in Synodo Romana III sub Symmacho nominatus anno DI. Hinc usque ad Projectum, qui integro sesqui seculo post floruit, nullius Episcopi Camerinensis nomen innotuit: & rursus usque ad S. Ansovinum, anno DCCCXXII (uti ad Vitam ejus docuimus), ordinatum, duo solum nominantur Episcopi: unde apparet, illius urbis monumenta omnia deperdita fuisse, cum iisque etiam verum tempus prædicti Leontii. Sub hoc, ad VII vel VIII seculum forsan referendo, potuit repertum esse S. Venantii corpus, eatenus apud Camerinenses ignoti, sub indicio appositi in Laterculo nominis: quem puerum quindecennem credi fecerit exilitas oßium, Martyrem vero dissectum vel divisum cranium: [& tempus ac genus mortis S. Venantio illatæ.] cujus pars superior a naribus usque ad verticem, formam scutelle referens, teste Ioanne Andrea Gilio, cum aliis pluribus Reliquiis inventa fuit anno MDLVIII die XXII Martii. Ex quo novum accedit argumentum contra fidem Actorum, quæ decollatum fuisse Sanctum asserunt. Idem Gillius ait: Camerinos S. Venantio, de muris suæ civitatis dejecto, acceptum referre; quod licet non raro contingat aliquos ex iisdem decidere, sine noxa tamen graviori sit casus. Quid autem si suspicari velit quispiam, Sanctum juvenem in aliqua, non tam persecutione, quam grassatione barbarica, sub Longobardis aliisve gentilibus, dejectum e muris, dißipatoque per lapsum cranio Martyrem obiisse, extra omnem judicii formam, cujus deinde paßionem fabulator aliquis, sic ut vidimus, adornarit? Nolim ego id affirmare. Proponere tamen lectori volui, ut secum ipse statuat, quid & quatenus credere Actis velit compendiisque inde sumptis. Nos primum in hoc die locum S. Venantio damus: quia si hic ei non convenit, tamquam ante alios passo; convenit saltem, ut colendo præ aliis ex Apostolicæ Sedis mandato.

[8] Georgius Cardosus, in Hagiologio Lusitano hoc die, meminit alterius S. Venantii Martyris, [Alius Venantius M. Romanus Olisiponæ.] ex cœmeterio Priscillæ Roma Olisiponem allati ad conventum Patrum Theatinorum, a Divina providentia cognominatorum; cum hac authentica. Nos Antonius Barberinus, Episcopus Tusculanus, Cardinalis Antonius nuncupatus, S. R. E. Cardinalis & magnus Regni Franciæ Eleemosynarius, introscriptam majorem partem reliquiarum Corporis S. Venantii Martyris, nobis donatam, cum iisdem facultatibus donamus & concedimus Illustriss. & Excellentiss. Domino Equiti, D. Francisco de Sousa & Coutiño, Regis Lusitaniæ Oratori, adeo ut de illis seu parte illarum, vigore dictarum facultatum, disponere possit omni meliori modo &c. Datum in Palatio nostræ solitæ residentiæ, X Januarii, MDCLIX. Adsunt in eadem capsa cannæ duæ S. Hyacinthi Mart. & S. Vincentii Mart. Quæ omnia ut licite ad publicam venerationem exponi poßint, rite recognita fuerunt ab Episcopo Targensi, D. Francisco de Sotomajor, tamquam Provisore Capituli Sede vacante, XIV Iunii MDCLX. Recte autem animadvertit Cardosus, hunc diem ejus cultui esse electum; non quia nunc passus credatur (Natalis enim istius & omnium similium ignoratur) sed quia nunc aliquis ejus nominis in Romano Martyrologio occurrat. Quod cur minus probemus, jam sæpe diximus.

APPENDIX
Quomodo Acta S. Venantii ex antiquioribus Actis S. Agapiti pueri, Martyris Prænestini, pro magna parte sint desumpta.

Venantius, Martyr Camerini in Italia (S.)

BHL Number: 0125
[Col. 144A]

[9] Hæc digesseram, imo jam pridem excusa habebam: cum finita jam fere quarti quintique Tomi impreßione, [Inducitur similiter Rex Antiochus,] audio ex nostro Ribadineira ad mensam legi Paßionem S. Aagapiti Martyris Prænestini, pro XVIII die Augusti; miratusque omnimodam totius narrationis similitudinem cum iis quæ hic haberi memineram, reperi iuter Mss. nostra, pro isto die reposita, duplicia ejus Acta; quorum prima & vetustiora sic inchoabantur. Sub Rege Antiocho Pagano erat puer quidam nomine Agapitus. Talia habuit etiam Rabanus Maurus auctorque supposititii Bedæ, diem XV Kalend. Septembris sic exordientes Natale S. Agapiti Martyris, qui sub Antiocho Rege, cum esset puer annorum quindecim, pro Christo passus est &c. Vidi deinde, non solum eadem quoad substantiam, sed magna ex parte etiam quoad verba, inserta Legendæ S. Venantii, adeo ut hanc fere totam usque ad num. 9 (quæ enim deinceps sequuntur aliunde superaddita [Col. 144B] sunt) inde transumptam fuisse appareat, uberiori aliquantulum phrasi, cum nonnulla transpositione rerum & exigua tormentorum diversitate. Considerans porro quantum in vulgo præjudicum veritati natum sit, ex quo epitome Paßionis S. Venantii recepta in Romanum Breviarium est; judicavi hanc novam fictionis prænotatæ convictionem non esse prætermittendam, neque expectandum Augustum mensem quo eadem denuo tractarentur. Ipsa ergo hic lege, quomodo decessores mei acceperunt a nostro P. Beatillo Neapoli, eademque invenerunt, in Mss. Codicibus Clarißimorum virorum Rebdorffii, Puteani, Vsserii, Belfortii; Codicibus item vetustißimis San-maximiniano, Fuldensi Bertiniano & nostro, ac denique excusa apud Boninum Mombritium; hoc ferme ubique tenore; cujus verba cum eadem sunt in Actis S. Venantii, diverso exprimentur charactere.

[10] Sub Rege Antiocho Pagano erat puer quidam, nomine Agapitus, timens Deum: hic omnibus renuntiavit rebus parentum suorum, & Deo se obtulit holocaustum. [& vir Dei Porphyrius.] Qui cum esset quotidie in doctrina Christi, & non cessaret; dicit ad hominē Dei nomine Porphyrium: Per coronam tuam, & per hoc quod videmur esse & sumus milites Christi, adjuro te, ut non nos abscondamus a diaboli nequitia; sed magis ultro nos offeramus, & dicamus: Rex Pagane, quid [Col. 144C] persequeris discipulos Christi, & quid morti eos tradere conaris? & (sicut beatus Paulos Apostolus dicit; Si esuriverit inimicus tuus ciba illum, & si sitierit potū da illi; hoc enim faciens carbones ignis congeres super caput ejus [Rom. 12, 20.]) prædicemus ei verbum divinum. Confestim hoc Regi nuntiatum est. Tunc Rex jussit Agapitum exhiberi, [Coram illo fidem professus Martyr] qui hoc locutus fuerat, & dixit ad eum. Multum te video esse vesanum & verbosum, ut antequam interrogeris ipsum te videaris in judicium dare. Agapitus respondit: Ego non sum vesanus, sed Christianus: & in Deo meo spem meam pono, quia ipse dixit, nolite timere eos qui occidunt corpus, animæ autem nihil possunt facere. Rex Antiochus dixit ad eum: cujus filius es, vel ex quo genere descendisti, aut cui credis? Agapitus respondit. A puero sum Christianus, & de genere nobilißimo natus, & in foro jus didici: deinde parentes mei dederunt me in monasterium, [in monasterio eruditū se ait,] & ibi eruditus sum veritatem; & Deum meum colo, & illi soli servio qui me creavit. Si quid in hoc audes adversum Deum loqui, si es inimicus ejus, respondeo tibi. Rex Antiochus dixit ad eum: Multum tibi jam non loquar, audio enim te puerum esse; sed cujus meriti sis nescio. Sed dico tibi, Agapite, [Col. 144D] obaudire te oportet. Accede ergo & sacrifica Deo magno Iovi invictißimo, ne te, quasi puerum Christianum & nobili familia generosum, diversis pœnis faciam interire. Scio te dixisse, non timeo tormenta tua; [suamque sapientiam a Christo esset] sed consultus sacrifica, ne incidas in mortem, & multi dicant post tua tormenta, quia quasi Christianus & puer infra annos quindecim, paratus est mori. Agapitus respondit: Iudex Deus meus est, qui omnium corda novit. Sed tu qui in seculo isto habitas, videris esse filius patris tui diaboli; & ideo per malitiam tuam facis me in multis argumentis tuis Christo Domino meo esse solicitum. Rex Antiochus dixit: Volo ut dicas mihi unde tibi est ista sapientia? Agapitus respondit: Christus Deus meus est mecum, & tu dicis, Vnde tibi ista sapientia?

[11] Tunc jußit eum Rex nervis crudis fortiter cædi. Agapitus respondit: Non cædor, sed refrigeror: [dicitur deinde Præsidi traditus, ac nervis cæsus] nam quo modo se pueri in area manibus cædunt, sic & ego deludor a ministris tuis. Tunc Rex tradidit eum Præsidi & [Col. 144E] dixit: Nisi Agapitus sacrificaverit, diversis cum pœnis interfice. Tunc Præses dixit militibus suis: O Iovis! O Mercuri! quibus vacandum, quid agendum? quia Agapitus quindecim annorum dicit, Non sentio quod milites tui me trucidant? Et iratus Præses dixit: Tollite eum & mittite in carcerem, & nullus ad eum accedat, [rejectus in carcerem;] & per quatuor dies non aqua vel aliqua creatura illi detur, donec ibi deficiat. Attalus autem Cornicularius dixit ad Præsidem: Quid tibi solicitudinem geris? Ego vado ad eum, & faciam eum sacrificare. Tunc Præses dixit ad eum: Per statum civitatis hujus, [ubi Attalus Apostata frustra eum suo exemplo solicitaverit,] & per virtutem magni Iovis & per virtutem Dominorum nostrorum invictißimorum Principum, quia si ei per suaseris, faciam te quod ego sum. Attalus autem Cornicularius ivit ad Agapitum in carcerem, & dixit ei: Crede, Agapite, & recede a stultitia tua, & sacrifica diis. Quid enim proderit tibi in tormentis mori? & cur perdis florem gratißimæ juventutis tuæ? Ego autem, sicut tu es, eram Christianus: sed credidi & sacrificavi diis, & modo sum minister [Jovis]. Tunc Agapitus dixit ad eum: Vides me puerum ætate, sed non tam puerili detineor fatuitate ut tu, vesanus filius diaboli; qui vadis & adoras idola surda & muta, quæ sunt ab hominibus facta, quæ Deus meus nescit; qui natus es a patre diabolo, cujus filius es, & voluntatem ejus facis; qui dicis Iovem, quia Deus meus est, [Col. 144F] cujus socius es. Attalus Cornicularius dixit: Agapite, sacrifica diis: licet mihi tibi omnia dicere, quia sustineo te. Et cum hæc diceret misit Præses, & jußit Agapitum de carcere exhiberi. Et dum adduceretur, præmissa est vox præconis; Agapitum, deos blasphemantem, [tum dicuntur prunæ capiti Martyris impositæ,] a nobis exquisitis tormentis cruciati. Venit itaque Agapitus ad Præsidem, & dixit ad eum: Agapite, cogistasti esse amicus noster? Agapitus respondit: Noli tentare Dominum Christum meum, ne dum vis tentare tenteris a patre tuo diabolo. Præses dixit: Tollite prunas, & in capite ejus ponite. Et dum in capite ejus positæ fuissent prunæ, Agapitus dixit: Gloria tibi Deus, qui regnas in secula, qui me fecisti probari: & cœpit psallere, Propter innocentiam meam suscepisti me, & confirmasti me in conspectu tuo in æternum. Et iterum jussit Præses flagellis cædi Agapitum. Agapitus dixit: [& flagella adhibita,] flammam vidi primum, & cruciatus non sum; deinde flagellis cædor, & sic mihi est quasi a muscis defendat ut refrigerer.

[12] Et iterum jußit Præses fieri sumum atrum, & nudum capite deorsum verso suspendi. [item fumus in caput suspenso subjectus,] Cum autem diceret Præsidi, Sapientia tua & vanitas tuo fumo laborat; iterum cæditur flagellis a quatuor sibi invicem succedentibus,

[Col. 144A] & dicentibus, Noli injuriam facere Præsidi, & deos blasphemare. Ministri autem suspensum eum dimiserunt. Tunc Præses jußit ut nullus ad eum accederet, usque dum corpus ejus nuntiaretur esse defectum. Anastasius autem Cornicularius, post quatuor dies, ibat ubi pendebat, ut videret si adhuc viveret: & invenit eum super fumum de ambulantem, in veste candida, & psallentem atque dicentem; Non moriar, sed vivam, & narrabo opera Domini. Et iterum: [unde salvatū inveniens Anastasius conversus sit:] Transivimus per ignem & aquam, & induxisti nos, Deus, in refrigerium: Angelus enim Domini solvit eum. Tunc nuntiavit Attalus Cornicularius Præsidi, magnum miraculum, quod vidisset. Tunc Præses dicit: Quid faciemus de eo? Anastasius dixit. Ego credo quia magnus est Deus ejus, & non est alius Deus præter ipsum. Præses dixit ad eum; Sicut video, seductus es. Iam intimabo Imperatori, quia seductus es. Anastasius dixit. Libentißime volo subire sententiam, ne sanctum & justum videam cruciari. Audiens hæc Agapitus, quod sic locutus est Anastasius, manus suas expandit, & oculos suos levavit ad Cælum, & oravit Dominum Iesum Christum dicens: Gratias tibi, Deus Salvator unigenite, Deus de Deo, & lux vera de vero lumine, [Martyr vero insultans tyranno,] Verbum qui es ante omnem potestatem, qui regnas cum Patre & Spiritu sancto, in secula seculorum. Tunc Præses iratus est nimis, & scidit vestimenta sua, dicens: [Col. 144B] O dii immortales, qui virtutes vestras non ostenditis adversus sacrilegum & diis blasphemantem, ut non vindicetis injurias vestras de Agapito. Sanctus Agapitus dixit: Quid sic Præses irasceris, & facis injuriam diis tuis? An nescis, quia sicut lapides sternuntur in plateis ad devitandum lutum, sic & tu pulveres eorum diminues? Præses autem non intellexit quod dixit homo Dei Agapitus. Et dixit ad eum Præses: Homo, ætatem non probasti, unde tibi ista sapientia? Agapitus dixit: Deus meus, qui scit corda omnium, scit etiam quomodo credo ei corde puro: & gratias ago Deo meo vivo & vero, qui mihi istam sapientiam de divitiis suis præstare dignatus est. Præses dixit: Dic mihi quis est Deus tuus? Agapitus dixit: Magnus est Deus meus, & admirabilis, & virtute invictus, cui serviunt Angeli & Archangeli, qui fecit cælum & terram, mare & omnia quæ in eis sunt; cui de terra in cælum suaviter psallitur, qui te cum omnibus tuis ad nihilum faciet devenire.

[13] Tunc iratus Præses dixit militibus suis: expoliate eum, [ideoque ventrem aqua bulliente perfusus,] & aquam bullientem in ventrem ejus mittite, & dicite ei; Noli quasi puer multum verbosus esse, & injurias Prȩsidi facere. Et dum hæc agerentur apud milites, dixit homo Dei Agapitus: Quid est [Col. 144C] quod aquam ferventem misistis in ventrem meum? puto quia aquam frigidam mihi misistis, quia Dominus meus, propter quem omnia ista patior, refrigerium mihi præstare dignatus est. Et dixit Prȩsidi: Vel sic crede, quia tormenta tua nihil sunt. Tunc Præses jußit frangi maxillas ejus, [maxillasque contusus.] & dixit ei. Nescis ante quem stas, & indisciplinate Ioqueris? Respondit homo Dei Agapitus. Jam erubesco in faciem tuam sacrilegam aspicere. Præses dixit: Verum dicis, quia adhuc te vivere facio. Agapitus dixit: omnia tormenta non timeo, quæ sunt in terris, si in me complicentur: quia magnum habeo patronum Deum, qui me confortat & faciet certare contra hominem vesanum. Præses dixit ad eum: Si credidero, videbo Deum tuum? Agapitus respondit: Non tentabis Dominum Deum meum, quia & pater tuus diabolus voluit tentare Dominum nostrum Jesum Christum, & dixit ad eum, Non tentabis Dominum Deum tuum, vade retro satanas: Sic & tu non tentabis famulum Dei, ne dum vis tentare tenteris a patre tuo diabolo. Et cum hæc dixisset famulus Dei Agapitus, [Præside autem lapso de tribunali atque enecto,] cecidit Præses de tribunali suo. Tunc collegerunt eum ministri sui, & in lecto eum posuerunt. Tunc Præses dixit militibus suis: Currite, ardeo: subvenite mihi: nihil enim sunt dii nostri, quos sine causa [Col. 144D] colimus; sed Deus Agapiti magnus est & æternus: & quod feci in puerum Dei, hoc recipio. Et cum hoc dixisset Præses, expiravit statim.

[14] Videntes autem hoc ministri, ejus quod factum est de Præside, nuntiaverunt Imperatori. [Imperatoris jussu objectus Leonibus,] Tunc jußit Imperator Sanctum Agapitum Leonibus subjici. Et statim ministri ejus duxerunt eum in civitatem Prænestinam, & paraverunt amphitheatrum, & fecerunt spectaculum populo, ut ibi eum Leonibus subjicerent. Leones autem, cum dimissi fuissent, venerunt ad sanctum Agapitum, & cum omni mansuetudine humiliaverunt se ad pedes ejus. Videntes autem populi, admirati sunt, dicentes: Vere non est alius Deus, nisi quem Agapitus servus Dei confitetur. Et cum hæc populi dixissent, dixit eis Agapitus: Credite in Christum, patres & fratres, ut salventur animæ vestræ, quia hæc omnia transitoria sunt de mundo, quæ geruntur in terra; Beatis eritis si credideritis in Deum vivum. Tunc ministri diaboli tulerunt sanctum Agapitum, & duxerunt eum, ut diversis pœnis interficerent eum. Et venerunt contra civitatem, ubi sunt duæ columnæ: & genu posito in oratione ibi eum gladio percusserunt, & statim emisit spiritum, sub die XV Kal. Septembris. [ac denique capite minutus,] Tunc Christiani per noctem venerunt, & tulerunt corpus ejus, & posuerunt a civitate milliario uno, in agro, [Col. 144E] in sarcofago novo quod ibi invenerunt, dicentes; Quia hunc dignum sibi Martyrem elegit Deus, ut per ipsum ibi benedicetur Deus, ubi erat religio Paganorum. [& a Christianis sepultus.] Et multi Paganorum crediderunt Deo per famulum Dei Agapitum, & per Christum Dominum nostrum, qui vivit & regnat cum Deo Patre & Spiritu sancto, in secula seculorum. Amen.

[15] [Brevior tantum de Agapito est fabula:] Vides hic non solum Antiochum Regem, sed & Porphyrium virum Dei, & educationem Martyris in monasterio, & annorum quindecim ætatem, & generis nobilitatem; & Anonymum Præsidem, cui torquendus commissus sit Agapitus, similiter lapsum de tribunali atque enectum: Martyrem præterea flagellatum, fustigatum, prunis capiti impositis subjectoque fumo vexatum, & leonibus objectum: tum Attali Apostatæ conatus irritos, & Anastasium Cornicularium, multosq; de populo conversos; sepulturam denique, iisdemq; fere verbis omnia quibus eadem legeras de S. Venantio: neque quidquam notabilis differentiæ, nisi quod ubi Agapitus dicitur aqua bulliente ventrem perfusus iste per abrupta raptatus fingatur, & fontem aquæ suis raptatoribus dicatur elicuisse; ut plane cæcum esse vel obstinatum oporteret, qui videre vel non posset vel nollet, hæc S. Agapiti Acta, proposita fuisse ei qui Paßionem S. Venantii contexuit; nec aliud curatum esse, quam ut prolixior evaderet fabula, [Col. 144F] additis aliorum quoque Paßionibus & Actis, quasi cum S. Venantii Martyrio connexis. In hoc tamen longe infulsior apparet posterior, quod Camerini actam tragœdiam voluerit, quasi istic sedem suam palatiumque Rex seu Imperator Romanus habuerit: cum alius Antiochum suum Romæ detineat, ibiq; tormenta Sancto illata dicat, ac solum capitis supplicium ultimum apud Præneste sumptum.

[16] Iam vero, sicut emendatores Actorum S. Venantii judicaverunt salva sibi fore omnia, si Antiochum, [cujus alia exempla Antiochum dumtaxat Præsidem faciunt] a Regia & Imperatoria potestate dejectum, cum titulo Præsidis subjicerent alicui Imperatori, ita jam olim factum est prædictis Actis S. Agapiti, hoc in Mss. nonnullis, principio: Tempore illo, cum impiissimus Aurelianus Imperator sævissimam persecutionem contra Christianos exerceret in toto orbe Romano; agebat Romæ Præfectoriam dignitatem Præses, nomine Antiochus, pejor per omnia Domino suo. Erat tunc in eadem urbe venerabilis puer nomine Agapitus, timens Deum, &c. Deinceps vero ubi hic nominatur Rex Antiochus, ibi est Imperator Aurelianus; & Præses hic Anonymus, ibi nuncupatur Antiochus. [sub Imp. Aurelianoi,] Ita correcta Acta habuerunt & secuti sunt, Ado, Vsuardus, & alii; nisi quod in supplementis Bedæ Atrebatensi, Barberino & Divionensi, pro Aureliano scribatur Aurelius; ex eodem utique fonte.

DE SANCTIS MARTYRIBVS ALEXANDRINIS
PATAMONE, HORTASIO, SERAPIONE PRESBYTERIS, PANTHERO, DIOSCORO, PALMO, PETECONDO DIAC. CENRONO, DATIVO, LUCIO, MAXIMA, HERMONE LECTORE, ET ALIIS QUATUOR
Ex Martyrologio S. Hieronymi.

[Commentarius]

Patamon Presb. Martyr Alexandriæ (S.)
Hortasius Presb. Martyr Alexandriæ (S.)
Serapion Presb. Martyr Alexandriæ (S.)
Pantheras, Martyr Alexandriæ (S.)
Dioscorus, Martyr Alexandriæ (S.)
Primus, Martyr Alexandriæ (S.)
Petecondus Diac. Martyr Alexandriæ (S.)
Cenronus, Martyr Alexandriæ (S.)
Dativus, Martyr Alexandriæ (S.)
Lucius, Martyr Alexandriæ (S.)
Maxima, Martyr Alexandriæ (S.)
Hermon Lect. Martyr Alexandriæ (S.)
IV alii, Martyres Alexandriæ

AUCTORE G. H.

[1] Antiqua Martyrologii Hieronymiani apographa ab his sanctis Martyribus auspicantur diem, & vetustißimum quidem Epternacense sic: XV Kalendas Junii Alexandria Patamonis Presbyteri, Ortasi, Serapionis Presbyteri, Pantheri, Dioscori, Palmi, Petegondi Diaconi, Cenroni, Dativi, Luci & Maximæ, Hermonis Lectoris, & aliorum IV. In numero Martyrum consentiunt alia ejusdem Martyrologii apographa, cum aliqua tamen differentia: nam Patamon dicitur Lucensi Pantamon, & loco Ortasi in aliis est Hortasii & Hortasi, idque Presbyteri in Luciensi & Blumiano; & loco Petegondi scribitur Petecon & Pentecon; & pro Cenroni etiam Cerron in dictis duobus, habetur. Præclarum Ms. Reginæ Sueciæ, ab Holstenio æstimatum, eumdem numerum, sed paucis nominatis, indicat his verbis: In Alexandria natalis SS. Pantamion, Ostasii & Serapionis Presbyterorum cum aliis tredecim. Eadem fine illis tredecim habet Notkerus. At Rabanus, interposito Marco Papa, ista scribit. XV Kalendas Hortasii & Sercipionis Presbyteri, & Marci Papæ, & Potamionis. [An Marcus jungendus.] Quæ plane eadem translata sunt in Martyrologium sub nomine Bedæ vulgatum: quo citato agitur in hodierno Martyrologio Romano de Potamione Episcopo Heracleæ in Ægypto, sub Constantio martyrii palmam adepto: de quo & nos infra agemus. At quis iste Marcus Papa? Num Romanus, qui VII Octobris colitur, an vero, qui in Auctario Greveni ad Vsuardum Episcopus & Martyr cognominatur, & Euangelista in Mss. Augustano Labbæano, & Tamlachtensi dicitur? Si ita: intelligendus est S. Marcus Euangelista, Episcopus Alexandrinus & Martyr, a quo alii fuerint ad fidem conversi. De hoc egimus XXV Aprilis. Meminerunt eorumdem Martyrum Alexandrinorum, saltem variorum, Mss. Aquisgranense, Richenoviense, Rhinoviense, Barberinianum, Vaticanum S. Petri, Atrebatense, Tornacense, Trevirense S. Maximini, Augustanum & Labbæanum, Tamlachtense cum Auctario Greveni ad Vsuardum, & in nonnullis nominatur Maximus, qui supra est Maxima: & Hortasius etiam Presbyter in variis dicitur.

DE S. DIOSCORO LECTORE
MARTYRE IN ÆGYPTO.
Ex Martyrologio S. Hieronymi

[Commentarius]

Dioscorus Lector, Mart. in Ægypto (S.)

G. H.

Secundo loco indicatur hic Martyr in antiquis Martyrologii Hieronymiani apographis, & in vetustißimo Epternacensi ista habentur: In Ægypto Dioscori Lectoris. In aliis tribus apographis additur; qui multa passus est. Petrus de Natalibus lib. 5 Catalogi cap. 11, citato Hieronymo in Martyrologio suo, ista habet: Dioscorus Lector & Martyr apud Ægyptum passus est: in quem detentum Præses multa & varia tormenta exercuit, ita ut unguibus carnes ejus effoderet, & lampadibus ejus latera inflammaret. Sed cælestis luminis fulgore perterriti ceciderunt ministri. Novissime laminis ardentibus adustus, martyrium consummavit XV Kalendas Junii. Hæc Petrus de Natalibus, quæ eadem leguntur apud Vsuardum, Adonem, Notkerum, & recentiores cum hodierno Martyrologio Romano, ut videatur aliquis multo antiquior talia olim scripsisse, sive is S. Hieronymus (ut putavit Petrus) sive alius fuerit. Baronius in Notis multa addit de laminis ardentibus, pro cruciamento applicari solitis, quæ ibi videri possunt, & paßim in Actis Martyrum occurrunt. Wandelbertus hoc eum versu exornat.

Quintam cum decima Martyr Dioscorus implet. Saussaius in Martyrologio Gallicano ista scribit: Leodii commemoratio natalis S. Dioscori Lectoris, hodie martyrio laureati in Ægypto, ex antiqua observatione, ob pignora ejus pridem recepta. Mirum unde hoc Saussajus acceperit: nam in antiquis & recentioribus Breviariis Ecclesiæ Leodiensis, quæ varia habemus, nulla hujus Sancti fit mentio: sed neque apud ullum Leodiensium rerum scriptorem. Si saltem ecclesiam nominasset Saussajus, ad quam delatæ Reliquiæ sint; liceret accuratius quærere in veritatem: id cum non fecerit, restat ut Leodiensium aliquis ultro nobis suggerat, numquid forte in ea urbe reperiatur, quo poßit Saussaji assertum confirmari.

DE SANCTIS MARTYRIBVS
EUCHO, SIVE EFFUHO, SERAPIONE, BUSTASIO PRESB. PATAMONE, PANTHERO, PETEGLONO, DIERANTO LECT. DATIVO, MARCIANO, LUCIOSO, LUCIANA, ÆGINA,
BYZANTII, NVNC CONSTANTINOPOLI.
Ex Martyrologio S. Hieronymi.

[Commentarius]

Euchus sive Effuchus, Martyr Byzantii, nunc Constantinopoli (S.)
Bustasius Presbyter, Martyr Byzantii, nunc Constantinopoli (S.)
Patamon, Martyr Byzantii, nunc Constantinopoli (S.)
Pantherus, Martyr Byzantii, nunc Constantinopoli (S.)
Petegionus, Martyr Byzantii, nunc Constantinopoli (S.)
Dierantus Lector, Martyr Byzantii, nunc Constantinopoli (S.)
Dativus, Martyr Byzantii, nunc Constantinopoli (S.)
Marcianus, Martyr Byzantii, nunc Constantinopoli (S.)
Luciosus, Martyr Byzantii, nunc Constantinopoli (S.)
Luciana, Martyr Byzantii, nunc Constantinopoli (S.)
Ægina, Martyr Byzantii, nunc Constantinopoli (S.)

G. H.

Progredimur cum apographis Martyrologii Hieronymiani, & in horum antiquißimo Epternacensi ista legimus: Constantinopoli Euchi, Serapionis, Bustasi, Presbyteri, Patamonis, Pantheri, Petegloni, Dieranti Lectoris, Dativi, Marciani, Luciosæ, Locani, Egenæ. Iidem omnes habentur in aliis ejusdem Martyrologii codicibus; sed loco Euchi, legitur Effuchi, Effuci & Eseichi: atque pro Petegloni, est Peteclandi & Petedondi; uti & pro Dieranti, habetur Eran & Æram. Eodem modo loco Luciosæ & Locani in aliis tribus est Luciosi & Lucianæ. Demum Egena scribitur Egina & Ægina. Ex his aliqui in aliis Martyrologiis reperiuntur. In Ms. Romano Cardinalis Barberini, Trevirensi S. Maximini, & Leodiensi S. Lamberti ista leguntur: In Constantinopoli, Dativi, Luciosi, Marciani. Iidem, non indicata palæstra, memorantur in Ms. Pragensi. Ita etiam in Ms. Augustano S. Vdalrici fit mentio Dativi, Ortasii, Luciosi; sed in Ms. Parisiensi Labbæi scribuntur Dativus, Hortasius, Luciosa. In Ms. Hibernico Tamlachtensi indicantur nomina Bostasii, Potamonis, Pontini, Pedecladi, Dativi, Marciani, Luciosi, Lucianæ, & Agnæ pro Æginæ. De quamplurimis Martyribus Byzantii coronatis, & dein communi phrasi Constantinopoli adscriptis, actum est die VIII hujus mensis Maji. Notkerus ista habet: Constantinopoli Hesichii & Eustachii. Videntur positi loco Euchi sive Effuchi & Bustasii: & quidem (si solam rationem spectes) multo rectius; cum nomina ista vere Græca sint, expressa autem in Martyrologiis pleraque corrupta videantur: non tamen in nominibus propriis referendis libenter discedimus a consensu vetustiorum Mss.

DE SANCTIS MARTYRIBVS
CASSIO, VICTORE, JULIANO, ET LUCEGIA VIRGINE.
Ex Martyrologio Mss.

[Commentarius]

Cassius, Martyr (S.)
Victor, Martyr (S.)
Julianus, Martyr (S.)
Lucegia Virgo (S.)

G. H.

Dvo priores Martyres referuntur in apographis Martyrologii Hieronymiani, item in Mss. Barberiniano, Pragensi, Augustano S. Vdalrici, Trevirensi S. Maximini, Leodiensi S. Laurentii, Parisiensi Labbæi, & Tamlactensi. Prior Cassius, etiam Cassus & Casius scribitur; in Ms. autem Corbeiensi Parisiis excuso additur Julianus. In Ms. Adone Leodiensi monasterii S. Laurentii, post relatos Constantinopolitanos, legitur: Et alibi Cassii & Victoris, item Lucegiæ Virginis. Quæ sic quoque scribuntur in Ms. Florario: Item SS. Cassii & Victoris, Sanctæ quoque Lucegiæ Virginis. An hæc etiam Martyr & cum aliis passa sit, non liquet.

DE SANCTA EUPHRASIA
MARTYRE NICÆÆ IN BITHYNIA
Ex Græcorum Synaxariis Mss.

[Commentarius]

Euphrasia Mart. Nicææ in Bithynia (S.)

G. H.

In illustri codice Ms. Græco Mediolanensi bibliothecæ Ambrosianæ, signato littera T & num. 364, hoc elogium ad XVIII Maji extat. Αὕτη ην ἐκ πόλεως Νικαίας τῆς κατὰ Βιθυνίαν, κατὰ τοὺς χρόνους Διοκλητιανοῦ καὶ Μαξιμιανοῦ καὶ Πρισκιλλιανοῦ Ἄρχοντος, πρὸς ὃν ἀχθεῖσα, διὰ την εἰς Χριστὸν πίστιν, [In Ms. Synaxario,] τύπτεται μάστιξιν κατὰ τῶν μαστῶν, καὶ τότε μεν τίθεται ἐν φρουρᾷ. Αὖθις δὲ ἀχθεῖσα ἀρτᾶται τῷ ξύλῳ, καὶ τὰς πλευρὰς καταξέεται, καὶ ἐπὶ πῦρ ἀκτωθείσης ἐσχάρας τίθεται, καὶ διελαύνεται σούβλαις πεπυρωμεναις τὰς πλευρὰς καὶ τὰς χεῖρας, ἐξ ὧν ἐυωδία ὥσπερ ἐκ στύρακος ἀναπέμπεται. Διελαθεῖσα δὲ ὁμοίως καὶ τοὺς ἀστραγάλους ὀβελίσκοις ἐκκαυθεῖσιν, ἀπήχθη πάλιν ἐν τῇ φρουρᾷ. Καὶ ἐν δύσι χρόνοις ἐν αὐτῇ ταλαιπορεῖν αἰθήσασα, αὖθις ἐξάγεται, καὶ ἐν θαλάσσῃ ρυφεῖσα τὸν διὰ τοῦ μαρτυρίου κομίζεται στέφανον. Quæ sic Latine reddes: [quo explicantur tormenta ejus varia.] Hæc ex urbe Nicæa provinciæ Bithyniæ fuit, temporibus Diocletiani & Maximiani & Priscilliani Præsidis: ad quem adducta propter fidem in Christum, in mamillis flagellatur, ac dein sub custodia collocatur. Rursus vero adducta, in lignum attollitur, & costas ungulis dilaceratur: tum supra focum ad prunas redactum extensa, subulis candentibus latera digitosque configitur, unde suavis odor quasi suffitus exibat. Similiter etiam talos confixa ignitis acubus, reductaque in carcerem, toto ibi biennio macerata plurimas ærumnas sustinuit; donec rursus educta & in mare projecta, martyrii coronam promeruit. In Mss. Menæis, quæ Divione in collegio Societatis adservantur, celebratur etiam hoc XVIII Maji, memoria sanctæ Martyris Euphrasiæ, quæ in profundo maris submersa, vitam finivit, Additur distichon cum allusione ad nomen ευφρασίας, quod honestum gaudium significat, cujus ex parte corrosi sensus fuit, quod sponsam suam exhilarasse dicebatur Salvator, e profundo maris eam ad thronum suam deducens. Quin etiam hexametron, in Ephemeride metrica desideratum, hic notabatur, tamquam cujus hoc die fuerit præcipuus in Ecclesia cultus; estque hujusmodi:

Ὀηδοάτῃ δεκάτῃ βάλον Εὐφρασίαν ἐνὶ πὸντω.

Euphrasiam octava decimaq; in gurgite mergunt.

DE S. JULIANO MARTYRE.
Ex Græcorum Synaxariis Mss.

[Commentarius]

Juliana Martyr (S.)

G. H.

Iam citatum Ms. Divionense etiam celebrat hunc sanctum Martyrem die XVIII Maji; his paucis verbis: S. Julianus, in spinis rubi raptatus, martyrio vitam finivit, & additur hoc distichon.

Ἰουλιανὸς ἆθλον ἑυρε τὴν βάτον,
Τιμῶν Θεοῦ σαρκωσὶν, οὗ τύπος βάτος.

Julianus præmium ex rubo tulit,
Incorporati qui typus Verbi fuit.

Eumdem S. Julianum Martyrem, sed absque elogio, memorant hoc XVIII Menea Taurinensia Ducis Sabaudiæ cum Synaxario Ms. Græco. Mediolanensia similiter Ambrosianæ Bibliothecæ eumdem nominant, sed die præcedenti.

DE S. THEODORO EPISCOPO
MARTYRE, ROMÆ PASSO.
Ex Synaxariis Græcorum Mss.

[Commentarius]

Theodorus Episcopus, Martyr Romæ passus (S.)

G. H.

Cardinalis Baronius, in Annotationibus ad diem X Martyrologii Romani litera C, occasione S. Agathonis Papæ, observat, citato Walfrido Strabone de Rebus Ecclesiasticis cap. 7, nomen Papæ, id est Patris, transiisse in dignitatis nomen, ut Clerici venerandi eodem nomine appellarentur: [Nomen Papæ Episcopis olim tributum,] postea tamen illud nomen cœpisse esse peculiare Episcoporum, ut iidem Papæ dicerentur. Esse de his innumera exempla apud Cyprianum, Hieronymum, Augustinum, Rufinum, Prudentium, Sulpitium Severum, Sidonium Apollinarem, Venantium Fortunatum, & novissime apud S. Eulogium Cordubensem, qui floruit anno DCCCL. Usque enim ad illud tempus id nomen commune fuit omnibus Episcopis, licet frequentius ac peculiarius tribui consuevisset Romanis Pontificibus. Hæc Baronius: quibus positis progredimur ad cultum S. Theodori, Romæ passi, & Papæ appellati. Fuisse plurimos Episcopos variarum Ecclesiarum Romæ martyrio coronatos, sæpe in hoc opere ostendimus: talesque mense Aprili dedimus SS. Victorem, [S. Theodorus alibi Episcopus, Romæ passus.] Quirinum, Eleutherium, & hunc quidem Ecanæ seu Troiæ Episcopum. Synaxarium Ms. quod Divione reperisse nos diximus, sic de eo habet: ἅγιος Θεόδωρος Πάπας Ῥώμης, ξεόμενος τελειοῦται. S. Theodorus, Papas Romæ, ungulis laniatus vitam finit. Et hi adduntur versus.

Ἀνθρωποτρῶκται, δημίους λέγω λύκους,
Θεοδώρου τρώγουσι τας σάρκας ξέσει.

Membra Theodori turba carnificum rodit,
Hominum voraces, jure quos dicam, lupos.

Ejusdem S. Theodori Papæ Romæ certamen refertur hoc die in duplicibus Menæis Taurinensibus Ducis Sabaudiæ, & die XVII Maji in vetustis Mss. Menæis Mediolanensibus bibliothecæ Ambrosianæ. At quo loco hic Sanctus fuerit Episcopus, nos latet. Si aliquod ab aliis lumen adferatur, gratanter excipiemus.

DE SANCTIS MARTYRIBVS ANCYRANIS
THEODOTO, TECUSA, ALEXANDRA, CLAVDIA, PHAINA, EVPHRASIA, MATRONA, JVLITTA, ITEM SOSANDRO.

ANNO CCCIV.

COMMENTARIVS PRÆVIVS.
Acta Græce a Nilo Teste oculato scripta, Elogia ex Synaxariis, tempus Passionis.

Theodotus, Martyr Ancyræ (S.)
Tecusa, Virgo Martyr ibidem in Galatiæ (S.)
Alexandra, Virgo Martyr ibidem in Galatiæ (S.)
Claudia, Virgo Martyr ibidem in Galatiæ (S.)
Phaina, Virgo Martyr ibidem in Galatiæ (S.)
Euphrasia, Virgo Martyr ibidem in Galatiæ (S.)
Matrona, Virgo Martyr ibidem in Galatiæ (S.)
Julitta, Virgo Martyr ibidem in Galatiæ (S.)
Sosander, Mattyr Ancyræ (S.)

AUCTORE D. P.

Leo Allatius, e Chio insula oriundus, ac Romæ, cum nos ibidem essemus, ob singularem doctrinam, in locum Lucæ Holstenii anno MDCLXI vita functi, Custos primarius Bibliothecæ Vaticanæ constitutus, inter alias præclaras lucubrationes edidit Diatribam de Simeonum scriptis, [Acta Græca ex Cod. Yatic,] in eaque Vitas Sanctorum Græce scriptas distribuit trifariam, ita ut prima contineat illas, quæ a certis auctoribus antiquis sunt compositæ; secunda, alias quorum auctores ignorantur; tertia, quas arbitratur a Simeone Metaphraste vulgatas. In prima autem classe pagina 86 collocatur Martyrium S. Theodoti Ancyrani, scriptum a Nilo in Martyrio comite, allegatis primis Actorum verbis, qualia eodem Leone adjuvante, reperimus in Bibliothecæ Vaticanæ codice 655 hic, uti alia deinceps suis locis, Graco-latina damus. Ibidem reperimus in codice 6188 eadem Acta Latine translata a Guilielmo Sirleto Cardinali Bibliothecario, jam pridem scilicet assueto ejusmodi lucubrationibus, quando solum Protonotarius Apostolicus complures Sanctorum Vitas ex Codicibus Mss. Cryptæ-ferratæ Latinas fecit, rogante Aloysio Lipomanno, ut apparet tom. 7 parte 2. Novam nihilominus versionem adornavimus ipsi; quia, ut alias sæpe, sic etiam hic deprehendimus, virum, alias eruditum, leviori tamen manu interpretatum esse multa, nec omnino ad mentem auctoris Græci: quæ sane meretur penitus accurateque cognosci, cum vix aliud paris auctoritatis monumentum extet inter Paßiones Martyrum persecutionis ultimæ, ad quam hos spectare mox dicemus.

[2] Allatius, ut probet hæc Acta a Nilo, in martyrio comite, [a Nilo teste oculato scripta] exarata vere esse, tria allegat loca. In primo sub initium ista leguntur: Nos ea dicamus, quæ, ab initio una cum Martyre versantes, ipsi cognovimus & oculis nostris vidimus, quantam fortitudinem ac tolerantiam servaverit: quippe qui cum præsentes essemus, digni habiti sumus, qui admonitionis nostræ causa ejus sermones audiremus. Dein num. 16 ista profert: Tunc cognovimus Polychronium fuisse proditorem. Sed clarißime sub finem ista indicat his verbis: Hæc omnia ego Nilus humilis & abjectus homo diligenter exposui, qui & in carcere una cum illo versatus, singula hæc cognovi, & in commentarium retuli, ubique veritatem secutus, ut & vos hæc audientes, sine aliqua dubitatione, certa & vera esse cognosceretis. Id ipsum quoque confirmat stylus, luculentus quidem, sed gravis, nihilque habens de licentia, admirationi magis quam fidei conciliandæ idonea, quæ in variis Martyrum Paßionibus notatur, scriptis diu post rem gestam, sæpe cum exigua, non solum veritatis, sed etiam verosimilitudinis cura.

[3] [Memoria in Typino S. Sabbæ,] In Typico Ecclesiastici Ordinis, in Laura S. Sabæ prope Hierosolymam observati, celebratur ad XVIII Maji memoria Sancti Martyris Theodoti Ancyrani & sanctarum septem Virginum. Quæ eadem in Horologio Græcorum leguntur, & Latine translata apud Genebrandum in Kalendario Græcorum, & apud Molanum in Auctario Vsuardi. Laudatus supra Sirletus in suo Menologio longum ex Actis formavit elogium, sed huic incuria amanuensium irrepsit nomen Theodori. Hoc Menologio citato Baronius, in Martyrologio Romano sic scribit: [Martyr. Rom.] Ancyra in Galatia S. Theodoti Martyris, & Sanctarum Tecusæ ejus amitæ, Alexandræ, Claudiæ, Fainæ, Euphrasiæ, Matronæ & Julittæ Virginum, quæ a Præside primum prostitutæ, sed Dei virtute servatæ, lapidibus ad colla ligatis in paludem mersæ sunt: quarum Reliquias collectas cum Theodotus honorifice sepelisset, comprehensus a Præside, sævissime dilaniatus est; ac demum ense percussus, martyrii coronam accepit. In Menologio Basilii Imperatoris hoc elogium datur: Theodotus Christi Martyr cum octo sanctis Virginibus, Tecusa, Alexandra, Claudia, Phaina, [Menologio Basilii Imp.] Euphrasia, Matrona, Julia & Theodote, fuit ex urbe Galatiæ Ancyra. Jubente autem Præside ex iis quæ idolis immolabantur, paratos pro Christianis cibos inspergi, ut ita inquinarentur qui eos degustassent; ipse Theodotus negotiationis specie triticum emens, ac panes efficiens, eos captivis Christianis distribuebat: ipsosque carceres ingrediens, fideles in Christi religione obfirmabat: inter quos erant etiam sanctæ octo Virgines, quarum aliqua, Tecusa nomine, erat ipsius Theodoti amita. Hæ autem omnes magnis lapidibus alligatæ, in proximum urbi stagnum demersæ fuerunt, ac cum Theodotus eorum corpora assumpsisset; ea sepeliit. Derectus proinde tamquam Christianus, comprehensus est: ac crudeliter primum excruciatur, demum capite truncatus fuit. Hæc ibi post primum tomum Maji Græce legenda: [diisque.] quibus similia habentur in Ms. Synaxario Claromontano: sed melius dicuntur septem Virgines. cum interim octava annumeretur Theodote: quod etiam in Menæis fit, sed omisso S. Theodoto; cujus nomen perperam verti in Theodoten dubitari non sinunt Acta, cum quibus concordat Synaxarium Divionense: in quo tamen, uti & alibi fere, Julia scribitur, quæ in Actis est Julita. Martyrologium Arabo-Ægyptium, cujus in Collegio Maronitico Romæ servati sæpe post hac faciemus mentionem, Certamen habet sanctarum Martyrum Thecusæ & Sociarum atque Theoduli: quod ex aliquo Græco libro sic acceptum credo.

[4] Addimus prædictis omnibus Martyribus Sosandrum, insignem (ut etiam ex his Actis apparet) & notum Ancyranis Martyrem, fortaßis diu antea passum, sed deperditis in persecutione novißima Actis propriis, si qua scripta fuerunt, hactenus ignoratum. Septem porro Virgines passas credimus hac die XVIII Maji: XXI captum & quæstioni primæ subjectum Theodotum, sextoque post die, [S. Theodotus seorsim colitur 7 Iunii] id est XXVII Maji, capite minutum. Nisi malimus opinari, sedecim omnino dies interceßisse inter utramque quæstionem; atque adeo decollatum fuisse Sanctum die VII Iunii, quo Græci solenni totius diei Officio & Odis a S. Iosepho Hymnographo compositis eum colunt: qui etiam dies in Menologio Basilii appellatur Certamen & receptio Reliquiarum S. Theodoti: & hoc additur elogium: Theodotus Christi Martyr erat ex provincia Galatiȩ & ditione Mali. Quod autem sepeliret sanctorum Martyrum Reliquias, delatus est Præsidi Ancyræ, & comprehensus & carceri inclusus. Dein in quæstionem ductus, generose respondit Præsidi, Gentilium deos irrisit, eorumque cultores, amentes & miseros appellavit. Tunc crudeliter cæsus, in ligno est suspensus, & latera lampadibus combusta, & caro exusta. Postea accepta gladii sententia, preces fudit, & sic capite plexus fuit. Presbyter vero aliquis, Phronto nomine, cum vidisset corpus ejus a militibus custodiri, accessit ad illos, & benevole oblato vino excepit. Quibus somno oppressis, Reliquias acceptas asino suo imposuit, & abiens sepelivit in ditione sua, ubi usque in hodiernum diem sanitates conferuntur. Hæc ibi, & alibi etiam contractius, nec sine mendis, maxime in Menæis excusis, ubi Theotecnus Præses perperam Theodotus nuncupatur: sed neque Martyr ipse recte dicitur ex ditione Mali fuisse, cum Acta eum faciant civem Ancyranum. Qui vero ad illam ditionem mortui corpus devexit Fronto Presbyter, in Hymno S. Iosephi appellatur Phorton Ode VII, ubi hæc stropha recitatur: Συντηρήσας σοὺς τοὺς λόγους, φόρτος ἃγιος τῷ θεοφόρῳ Φόρτωνι ἀποδίδοσαι, εἰς ναοῦ ἀνέγερσιν σεπτοῦ, Implens verbū tuum, Theophoro Phortoni onus vere sanctum traderis, ad ædificationē venerabilis templi, quod oportet haud diu post ejus mortem, & antequam Acta conscriberentur, extructum fuisse, utique persecutione jam cessante.

[5] Sed quæ hæc persecutio? Imperatores pluraliter identidem scribuntur in Actis, sed nulli nominantur: [passus sub Diocl. & Maximiano.] quantum tamen colligere ex eis licet, Diocletianus & Maximianus intelligendi nobis sunt. Meminerunt enim Acta ecclesiarum, ut tunc satis frequentium & publicarum, quod optime convenit cum illorum edictis, subverti omnes jubentibus: meminerunt etiam fugatorum undique Sacerdotum, hi enim præcipue peti jubebantur; & omnino sævißimam persecutionem describunt, qualem apud Eusebium legere est fuisse hanc ultimam, præsertim anno CCCIII & IV, quando tyranni speraverunt stirpitus eradicandam memoriam nominis Christiani, nedum religionem. Verum adeo parum eis succeßit extremus iste furor, ut ipsi econtra voluntario se abdicaverint anno CCCV Kalendis Maji. Temporis istius Chronologiam nuper plurimum illustravit Stephanus Baluzius lib. 2 Miscellaneorum, edito, qui latuerat hactenus, Lactantii libro ad Donatum Confessorem de mortibus Persecutorum. Pertingit historia hæc usque ad annum CCCXIII, quo pax Ecclesiæ data, victo fugatoque per Licinium Maximino. Omnia enim secundum fidem scientium locutum se professus Lactantius, ita ut gesta sunt, inquit, mandanda litteris credidi; ne aut memoria rerum tantarum interiret, aut si quis historiam scribere voluisset corrumperet veritatem, vel eorum peccata adversus Deum, vel judicium Dei adversus illos reticendo. Hinc porro didicimus, [persecutione ultima, cœpta 22 Feb. an. 303.] extremum istum turbinem moveri cœpisse ad VII Kalendas Martias, agentibus Consulatum senibus ambobus octavum & septimum, id est anno Christi CCCIII, quando Nicomediæ subversa est ecclesia Christianorum, quæ in alto constituta ex Palatio videbatur: postridie vero propositum esse edictum, quo cavebatur ut Religionis illius homines carerent omni honore ac dignitate, tormentis subjecti essent ex quocumque ordine ac gradu venirent, adversus eos omnis actio caleret, ipsi non de injuria, non de adulterio, non de rebus ablatis agere possent; libertatem denique ac vocem non haberent. Quod edictum quidam, etsi non recte, magno tamen animo diripuit & conscidit… statimque productus, non modo extortus, sed etiam coctus, cum admirabili patientia postremo exustus est.

[6] Leguntur hæc cap. 13 libri prædicti, ad quem in suis eruditißimis Annotatis Baluzius, [juxta Lactantii librum a Baluzio erutum,] primum quidem nobiscum sentit, istum edictorum laceratorem perperam referri in Martyrologiis ad diem VII Septembris, sub nomine Joannis: deinde non probat, quod eum honorem dederimus S. Georgio, qui XXIII Aprilis colitur. Putat enim ex silentio Lactantii, qui tum Nicomediæ erat, satis colligi, ignotum hominem & de plebe fuisse; non vero sublimen aliquem & secularium honorum prȩrogativa illustrem, qualem Eusebius describit. Equidem agnosco cum Baluzio, Acta S. Georgii qualiacumque fabulam potius quam historiam videri; nullum tamen efficax argumentum video, quo subvertatur verosimilitudo, secundum quam proceßimus; hanc petentes, non ex Actis illis, sed ex antiquißimo & celeberrimo cultu illius, tamquam Martyrum Coryphæi. Demus enim mentitam de primo illo Martyre famam, quæ Eusebio in Palæstina degenti persuasit, virum nobilem & honoratum fuisse: cur non ex ipsa ignobilitate & rusticano etiam genere potuit esse factum Georgii nomen ab iis, qui proprium ignorantes, [qui suadet circa S. Georgium mutare aliqua.] corpus in Palæstinam devexerunt? Ita certe adhuc maneret, quod a nobis præcipue asserebatur. Nec magna difficultas est ex parte diei, quo lacerata edicta sunt. Si enim non videtur congrue ad verosimilitudinem dici posse, quod exeunte Februario comprehensus, protraxerit Martyrium usque ad XXIII Aprilis; dici poterit ipsum non eo die quo perfectum est commemorari; sed quo dedicata olim Ecclesia, & honorificentius conditæ Reliquiæ, ut sæpe alias, maxime cum proprius Martyrii dies non erat memoriæ commendatus, & Acta diu post scribebantur, uti scripta sunt Acta S. Georgii. Sed hoc modo, qui adduntur martyrii socii æque incerti nobis fiunt, ac tormentorum series & diuturnitas temporis iis impensa. Adde quod ex eodem Lactantii libro etiam constet, Diocletiano, cum ista agerentur, Priscam conjugem filiamque Valeriam fuisse, & utramque vixisse usque ad annum CCCXIII. Quid ergo Alexandræ, in Paßione S. Georgii? quid Serenæ, in Actis S. Susannæ nominatis Diocletiani uxoribus fiet? An dicemus concubinas ejus fuisse? an omnino confictas fatebimur, adeoque eliminandas ex Sanctorum fastis? Licebit majori cum otio id examinare ad XI Augusti, interim placuit hæc indicare, ut appareat nos non ita mordicus adhærere semel constitutis, quin nova aliunde oblata luce parati simus illa retractare.

ΜΑΡΤΥΡΙΟΝ ΤΟΥ ΑΓΙΟΥ ΘΕΟΔΟΤΟΥ ΑΓΚΥΡΑΣ ΚΑΙ ΤΟΝ ΣΥΝ ΑΥΤΩι ΕΠΤΑ ΠΑΡΘΕΝΩΝ.
Ex Bibliothecæ Vaticanæ Codice 655.
MARTYRIUM S. THEODOTI ANCYRANI ET SEPTEM CUM EO VIRGINUM.
Auctore Nilo teste oculato, Interprete D. P.

Theodotus, Martyr Ancyræ (S.)
Tecusa, Virgo Martyr ibidem in Galatiæ (S.)
Alexandra, Virgo Martyr ibidem in Galatiæ (S.)
Claudia, Virgo Martyr ibidem in Galatiæ (S.)
Phaina, Virgo Martyr ibidem in Galatiæ (S.)
Euphrasia, Virgo Martyr ibidem in Galatiæ (S.)
Matrona, Virgo Martyr ibidem in Galatiæ (S.)
Julitta, Virgo Martyr ibidem in Galatiæ (S.)
Sosander, Mattyr Ancyræ (S.)

A. NILO EX MS. GR.

PRÆFATIO.
De causa scriptionis & prima vita Sancti.

[1] Ἔδει μὲν ἡμᾶς, τοὺς πεῖραν πολλῶν εὐεργεσιῶν εἰληφότας παρὰ τοῦ ἁγίου Μάρτυρος Θεοδότου, μὴ μόνον λόγοις ἐπαινεῖν τὴν τούτου ἄθλησιν, ἀλλὰ καὶ ἔργοις ἀμείβεσθαι· ἐπειδὴ δὲ οὐχ ἱκανοὶ ἐσμὲν ἔργοις τιμῆσαι τὸν Μάρτυρα, οὔτε λόγοις ἐκφᾶναι καθὸν δεῖ τρόπον, ὅμως καθὸ δυνατὸν καὶ καθὼς εὐποροῦμεν, τὰς ἐκείνου εἰς ἡμᾶς γενομένας χάριτας, διὰ τὸ εἶναι ἡμᾶς βραδεῖς πρὸς τὴν νόησιν, τὴν χήραν εἰκείνην μιμούμενοι, τὰ δύο λεπτὰ καταβάλλομεν. Ἀναγκαῖον οὖν ἡγούμεθα εἰς γνῶσιν ἀγαγεῖν τοῖς θεοφιλέσι τὸν βίον καὶ τὴν ἄθλησιν τοῦ ἁγίου Μάρτυρος Θεοδότου, καὶ πῶς ἐκ νεαρᾶς ἡλικίας καί τινι τρόπῳ τὸ της καπηλίας μετήρχετο πρᾶγμα, καὶ ὡς ἐκ βρέφους βίος μέχρι τοῦ μαρτυρίου γεγένηται. Δεδοίκαμεν δὲ τὴν ἑγχείρησιν, μή πως βραδύτης τοῦ λόγου, καὶ τὸ νοθρὸν τῆς γνώσεως, καὶ τὸ τῆς παιδείας ἀμαθὲς, ὑβρίσειεν τοὺς ἀγῶνας καὶ τὰς ἐνστάσεις τοῦ Μάρτυρος· μή τι εἰπὼν παρ᾽ δεῖ, τὸ μέγεθος τῆς ὑποθέσεως παραβλάψω, τῷ βραχεῖ τῆς διανοίας ἡμῶν ἐπιχειροῦντι, ταῖς μείζοσιν ὑποθέσεσι. Μεγάλας γὰρ εἴωθεν τοῖς πράγμασι τὰς βλάβας προστρίβεσθαι, νοῦς ἡμῶν ἄτονος ὑπάρχων, εἰ τοιαῦτα νομίσοιεν οἱ ἀκούοντες αὐτὰ γεγονέναι, οἷα λόγος ἡμῶν δείξειεν. Τινὲς μὲν τὸν Μάρτυρά φασιν ὡς πρότερον τὸν κοινὸν καὶ ἀδιάφορον ἐπανῄρατο βίον, καὶ τὴν ἀπόλαυσιν τῶν ἡδονῶν μετεδίωκεν, καὶ ὅτι γυναικὶ συνεβίου, γάμου ζευχθεὶς νομίμου, καὶ τῆς καπηλείας δὲ τὴν μέθοδον ἐνεπορύετο, συλλογῆς ἕνεκεν χρημάτων· ἀλλ᾽ τελευταῖος ἀγὼν τοῦ μαρτυρίου, καὶ τὸν ἔμπροσθεν βίον ἐπίσημον παρεσκεύασεν γενέσθαι, κοσμήσας τοῖς τελευταίοις τὰ πρῶτα. Λεγέτω οὖν τις ὅπερ βούλεται, ἡμεῖς δὲ λέγωμεν, ὡς ἐξ ἀρχῆς συνόντες τῷ Μάρτυρι, ἅπερ καὶ ἔγνωμεν, καὶ ὄψεσιν αὐταῖς θεασάμεθα, τὴν καρτερίαν τοῦ ἀνδρὸς, ὡς καὶ συμπαρόντες αὐτῷ, καὶ ἀξιωθέντες παρ᾽ αὐτοῦ ἁγίων λόγων νουθεσίας χάριν.

[2] Ἀλλὰ καὶ πρὶν εἰς τὸν ἀγῶνα τὸν τελευταῖον τοῦ μαρτυρίου καθεῖναι, πολλαχοῦ τὴν ἀρετὴν καὶ διὰ πολλῶν ἐδείκνυτο, ὥσπερ ἀθλητὴς πρὸς ἀντίπαλον, καὶ πρὸς τὰς σαρκικὰς ἐπιθυμίας πόλεμον πρῶτον ἀνείλατο. Καὶ δὴ εἰς αὔξησιν τῆς ἀρετῆς ἑαυτὸν ἀνεδείκνυεν πάντων διδάσκαλον, καὶ οὔ τε ἡδοναῖς ἐδούλωσεν ἑαυτὸν ἑτέρῳ λογισμῷ ῥυπαρῷ, μὴ γένοιτο, ἀλλὰ λαμπροὶ οἱ καρποὶ τῆς ἀσκήσεως ἐκ πρώτης ἡλικίας ἐδείχθησαν λάμποντες, ὡς τελευταῖος αὐτοῦ βίος ἐδήλωσεν, ὡς καὶ τῶν ἄλλων κατορθωμάτων ἁπάντων πρώτην ἀρχὴν τὴν ἐγκράτειαν ἐποιήσατο, πανταχοῦ πρὸς τοὺς ἀγῶνας αὐτὴν προβαλλόμενος ἀντὶ θυρεοῦ, καὶ τρυφὴν μὲν νομίσας Χριστιανοῖς εἶναι προσήκουσαν τὴν διηνεκῆ τοῦ σώματος κακουχίαν, πλοῦτον δὲ καὶ δόξαν τὸ ἀνδρίως ἐγκαρθερεῖν τῇ πενίᾳ. Πολλάκις εἶδον τὸν μὲν ἀνδρεῖον οὐχ ὑπὸ χρημάτων μόνον καὶ δόξης ἡττόμενον, καὶ τὸν σώφρονα ὑπὸ δειλίας κρατούμενον, καὶ τὸν ἡσύχιον καὶ πρᾷον ὑπὸ ἀκολασίας διεφθαρμένον· μόνῳ δὲ τῷ δικαίῳ πάντα δεδούλωται ὥσπερ δεσπότῃ τὰ πάθη. Καὶ γὰρ πρὸς τρυφὴν νηστείαν εἶχε θεράπαινα, καὶ πρὸς εὐεξίαν σωματικὴν τὴν ἐγκράτειαν, καὶ πρὸς ἐμπορίαν χρημάτων τὸ καὶ τὰ ὄντα τοῖς δεσμένοις παρέχειν. Ἀλλὰ τούτων μὲν ἕκαστον μεθὰ ἀκριβείας ἐν τοῖς ἔμπροσθεν δηλώσωμεν· δόξαν γὰρ τὴν τοσαύτην δι᾽ ἀτιμίας ἐκτήσατο, πλοῦτον δὲ καὶ περιουσίαν δι᾽ ὑπερβαλλούσης πενίας, καὶ διὰ μαστίγων καὶ πειρασμῶν τὸν οὐρανὸν ἀντηλλάξατο.

[3] Πολλοὺς γοῦν ἀπὸ κακίας ἀπήλλαττεν, ὡς ἀπὸ λοιμώδους νόσου τῇ νουθεσίᾳ τούτους πρᾳΰνων· πολλοὺς δὲ, ὑγιαίνειν δοκοῦντας σώματα, ὑπὸ λογισμῶν δὲ ὀχλουμένους ῥυπαρῶν, τῇ προσευχῇ ἠσφαλίζετο. Τοιγαροῦν ὑπὸ τῆς διδαχῆς αὐτοῦ, καὶ θαυμαστης παραινέσεως πολὺ πλῆθος Ἑλλήνων τε καὶ ἰουδαίων τῇ Ἐκκλησίᾳ προσήγαγεν· γὰρ καπηλεία, τὴν μέθοδον ἐναλλάξασα, ἐπισκοπῆς ἔργον ἐπλήρου ἐν εὐτελεῖ προσχήμαθι. Καὶ γὰρ ἀδικουμένοις εἰς δύναμιν συνεμάχει, καὶ ἀσθενοῦσι σηνέκαμνε, καὶ θλιβομένοις συνεθλίβετο, καὶ τοῖς πάσχουσι συνεμερίζετο τὰ πάθη, πάνυ ὑπάρχων φιλάνθρωπος· καὶ τὸ δὴ πάντων θαυμάσιον, ἀῤῥωστοῦσι πολλοῖς καὶ δυσιάτοις περιπεσοῦσι νοσήμασι τὰς χεῖρας ἐπιτιθεὶς, τούτους τῶν νοσημάτων ἀπήλλαττε, διὰ προσευχῆς αὐτοὺς ἰώμενος· πολλοὺς δὲ ἀκολάστους ἔπεισε σωφρονεῖν, καὶ ἄλλους δὲ οἴνῳ πολλῷ προσέχοντας ἀπεστρεφε τῆς μέθης, τινὰς δὲ καὶ δυσαποσπάστως ἔχοντας πρὸς τὸ τῆς φιλαργυρίας νόσημα, ἐποίησεν νουθετῶν ἀκτημοσύνην ποθῆσαι, καὶ ἅπερ εἶχον ταῦτα πτωχοῖς μεταδιδόασιν. Ἐκ δὲ τῆς ἐκείνου διδασκαλίας οὐκ ὀλίγοι ἀπεγράψαντο, διὰ τὸν Κύριον Ἰησοῦν Χριστὸν οὐχὶ μαστίγων μόνον ἀλλὰ καὶ παντοῖων καταφρονήσαντες θανάτων. Διὰ τοιούτων τοίνυν ἄθλων καλλίνικος τῆς εὐσεβείας ἀγωνιστὴς καλῶς πάνυ τὴν ἕξιν γυμνασάμενος, ἐπὶ τὸν ἀγῶνα τὸν πάμμαχον παρεγένετο, πολλὰ ἔχων τὰ παράδοξα καὶ θαυμαστὰ πρὸς ἀφήγησιν, ὧν κατὰ μέρος διεξελθεῖν προθυμησομαι, ταῖς προσευχαῖς συναντιλαμβανομένου μοι τοῦ Μάρτυρος, καὶ τῶν πραγμάτων ὑποδεικνῦντος τὴν εὕρεσιν· νῦν οὖν ἐπὶ τὴν ἀρχὴν ἔλθω τῆς ὑποθέσεως.

[1] Multam erga me sancti Martyris Theodoti expertus beneficentiam, [Auctor suæ tenuitatis sibi conscius] non solum verbis certamen ejus laudare debeo, sed etiam operibus compensare caritatem: quamvis neque operibus possim satis honorare Martyrem, neque verbis quibus par esset eloqui. Prout tamen possum ac valeo, factas mihi ab ipso gratias, secundum tenuem captum meum, exponere me convenit, minuta duo cum Euangelica vidua in medium proferendo. Omnino enim necessarium esse sentio, ad piorum cognitionem deducere ejus vitam atque certamen, & quomodo a prima juventute cauponariam aggressus, inde ad martyrium usque pervenit. Fateor tamen formidare me, ne sermone incultus, scientia tenuis, eruditione exiguus, Martyris agones atque in agonibus constantiam lædam, argumentum suscipiens viribus majus. Res enim eximiæ a pusillo ingenio magnum patientur detrimentum, [visa tamen notaque scribere proponit,] si tales quis eas existimaverit, quales oratio mea poterit demonstrare. Adhæc objicient aliqui, communem vivendi modum amplexum esse Martyrem, nec ab usu voluptatum remotum; qui & mulieri legitimis nuptiis sibi junctæ convixit, & cauponariam exercuit quæstus gratia. Sed extremum certamen martyrii priorem quoque vitam fecit insignem, prima novissimis ornans. Dicat igitur quod volet quisque: ego qui Martyri ab initio convixi, dicam quæ novi & oculis ipsis usurpavi; constantiam scilicet ejus, cujus consortio & colloquio dignatus fui ad propriam instructionem.

[2] Prius autem quam ad postremum martyrii agonem descenderet, [præfatus quam honestam egerit juventutem Sanctus,] variis multisque occasionibus virtutem probavit suam, sicut athleta contra adversarium dimicaturus; & primum sibi bellum adversus concupiscentias gerendum esse statuit; tantumque ad virtutem profecit, ut omnium potuerit esse magister. Non enim se voluptatibus mancipavit aut alicui impuro affectui: sed a prima juventute exercitationis pulchræ fructus illustres protulit, quod & postrema ejus vita probavit. Imprimis vero temperantiam, tamquam aliorum omnium bonorum initium sibi pro scuto ad pugnandum accepit, afflictionem corporis delicias esse homini Christiano congruas ratus, cujus opes & gloria sint generose tolerare inopiam. Equidem sæpe magnanimum vidi a cupiditate, non divitiarum dumtaxat, sed etiam gloriæ superari, a formidine vinci sapientiam, & mansuetum ac placidum deliciis enervari: [qui domitas habens passiones,] soli autem justo, tamquam domino, cunctæ serviunt passiones. Ergo adersus voluptates, famulantem sibi habuit jejunii consuetudinem; temperantiam, adversus commoditates corporis; & contra divitiarum abundantiam, usum sua distribuendi pauperibus. Hæc vero omnia sigillatim deinceps demonstrabimus, palamque faciemus, quod gloriam obtinuerit ignominia, opulentiam & affluentiam paupertate eximia, perque tentationes & plagas cælum sibi comparaverit.

[3] [multisque ad virtutem dux factus], Multos ille abduxit a pravitate, eos veluti a pestifero morbo curans instructione opportuna: multos, qui corpore videbantur sani, animo autem turpibus cogitationibus presso laborabant, oratione sanavit: quin etiam doctrina & exhortatione admirabili, Paganorum atque Judæorum numerum magnum adduxit ad Ecclesiam. Etenim cauponaria, præter morem, erat ei in vili habitu pro munere Episcopali; cum injuriam passis pro virili succurreret, infirmis collaboraret, afflictis compateretur, particeps ipse passionum alienarum & caritate plenus. Quod autem imprimis admireris, etiam manus imponens quantumcumque incurabili infirmitate detentis, liberabat morbo, suas eis preces pro medicina adhibens. Libidinosis quoque hominibus suadebat continentiam, & nimio vino deditos ab ebrietate reducebat: [denique pervenit ad palmam martyrii.] quosdam autem qui morbo avaritiæ irremediabiliter videbantur teneri, commonendo adducebat, ut paupertatem crederent appetendam & sua pauperibus erogarent. Tali vero ex disciplina non pauci numerantur, qui pro Christo haud solum spreverunt flagra, sed etiam mortem qualemcumque. Ab hujusmodi certaminibus egregius hic pietatis pugil ad omnium supremum certamen comparatus, multa atque admiranda mihi narranda suggerit, quæ sigillatim prosequi cupio, ipso suis me precibus adjuvante & rerum ordinem demonstrante. Nunc ergo initium suscepti argumenti faciamus.

CAPUT I.
Persecutio gravis sub Theotecno Præside: quam utilis in ea Theodotus aliis juvandis & animandis: quid de se prædixerit Frontoni Presbytero.

[4] Θεότεκνός τις οὕτω καλούμενος τὴν ἀρχὴν ἐπετράπη τῆς ἡμετέρας πατρίδος, ἀσελγὴς ὤν καὶ ταραχώδης, καὶ βίαιος, καὶ ἕτοιμος πρὸς ὡμότητα, πονηρὸς πάνυ, χαίρων τε φόνοις καὶ αἵμασιν, ἀποστάτης τῆς εὐσεβείας, παμμίαρος τῷ τρόπῳ, οὐδαμῶς δυνάμενος τὰ κατ᾽ αὐτὸν ἐξηγήσασθαι ἀξίως, πλὴν ὅτι τῆς πονηρίας τοῦ τρόπου ἀπηνέγκατο μισθὸν πόλεως ἄρχαι τοιαύτης. Βασιλεῖ γὰρ πολεμοῦντι τὴν Ἐκκλησίαν, ἀπέσχετο τοὺς ἐνταῦθα Χριστιανοὺς ἐντὸς ὀλίγου χρόνου μεταγαγεῖν πρὸς ἀσέβειαν, ἤγετο ἄρχειν μόνον ἐπιτραπείη τῆς χώρας. Οὖτος Θεότεκνος πρὶν καὶ τὸν ὅρον φθάσει τῆς πατρίδος, οὕτως ταῖς φήμαις τοὺς εὐσεβεῖς προκατέπληξεν, ἑς κενωθῆναι μὲν ἅπαν τῆς Ἐκκλησίας τὸ πλῆθος, τῶν δὲ φευγόντων τὰς ἐρημίας ἀναπληρωθῆναι καὶ τὰ ὄρη, τοσοῦτος δὲ τοὺς εὐσεβεῖς κατεῖχε φόβος καὶ ἔκπληξις, ὥσπερ ὀργῆς μελλούσης ἐξ οὐρανῶν καταφέρεσθαι. Προεξέπεμψε γὰρ ἄλλους ἐπ᾽ ἄλλοις ἀγγέλους φανερῶς φέροντας αὑτοῦ τῆς πονηρίας τὰ σύμβολα· καὶ τῶν πρώτων μὴ δέ πω ἀποτιναξάντων τὴν κόνιν, ἄλλοιτούτων ὅπισθεν περεγίνοντο, ἀπαγγέλλοντες καὶ αὐτοὶ τὸ ἀνήμερον τῆς τούτου ὡμότητος καὶ ἀπανθρωπίας· ἔτεροι διατάγματα ἐκόμιζον, περιέχοντα τῆς ἐξουσίας τὸ μέγεθος· κεκέλευστο δε πανταχοῦ τὰς ἐκκλησίας σὺν τοῖς θυσιαστηρίοις εἰς ἔδαφος καταφέρεσθαι· τοὺς ἱερέας δὲ προσάγεσθαι τοῖς βωμοῖς, καὶ ἀναγκάζεσθαι θύειν καὶ ἀρνεῖσθαι τὴν εὐσέβειαν· τοὺς δὲ ἀντιλέγοντας τοῖς προστάγμασι, τούτων τὰς οὐσίας ἀναλαμβάνειν εἰς τὸν δημόσιον, αὔτοὺς δὲ καὶ τοὺς παῖδας τούτων δεσμωτηρίοις ἐναποτίθεσθαι πρὸς τιμωρίαν φυλαττομένους ἐκείνῳ. ὡς ἄν πρότερον δεσμοῖς ἀγρίοις καὶ μάστιξι πεισθέντες χαυνότεροι γένωνται τὸν λογισμὸν πρὸς τὴν ἔνστασιν.

[5] Δέδραμε δὲ φήμη πρὸς ἅπαντας περιαγγέλουσα τὴν κακίαν. Καὶ τὰ μὲν τῆς Ἐκκλησίας ὡς ἐν σάλῳ καὶ κλύδωνιχειμαζομένου πλοίου, ἴδες ἂν πάντα στρεφόμενα, ὁμοῦπερ πάσης ἐκδεχομένης ὥσπερ κύματα τῷ διωγμῷ καλυφθήσεσθαι· τὸ δὲ ἀσεβείας ἅπαν συνέδριον, ἐν εὐοχίαις τε ἦν καὶ παροινίαις καὶ κώμοις, ὑπερνηχόμενον αὐτοῦ τῆς ἀπωλείας τῷ βάθει, φέρειν δὲ τῆς εὐφημερίας αὐτῶν τὸ μέγεθος οὐ δυνάμενοι· καὶ τῇ ὑπερβολῇ μεθύοντες ὥσπερ ἀκράτῳ τῇ κακίᾳ, πάντα καὶ ἔπασχον καὶ ἔπραττον, ὁποῖα ποιεῖν εἴωθεν τοὺς μαινομένους καὶ πάσχοντας. Ἐπεισερχόμενοι γὰρ εἰς τὰς οἰκίας, ἥρπαζον τὰ εὑρισκόμενα μηδεμιᾶς οὔσης προφάσεως· οὐδεὶς δὲ τῶν ἀδικουμένων ἠδύνατο ἀντειπεῖν· εἰ δέ τις ἐτόλμα κἂν μέχρι λόγου ἀντειπεῖν πρός τινα αὐτῶν τι. ἀταξίας ἦν καὶ στάσεως κατηγορία. Ἡνίκα δὲ τὰ ἀσεβῆ προετίθεσαν διαδάγματα, καὶ τῶν ἀδελφῶν [πρῶτοι] τῷ δεσμωτηρίῳ πρὸς παραφυλακὴν ἀπετέθησαν περικληθέντες σιδήρῳ, οἰκέτι τις τῶν εὐσεβῶν ἐφαίνετο δημοσία· γὰρ ὀφθεὶς, εὐθέως ἐγίνετο τῶν ἀσεβῶν θήραμα· οἶκοί τε εἰς τὸ φανερὸν διηρπάζοντο, καὶ παρεδίδοντο φίλοι, καὶ ἐσυκοφαντεῖτο εὐσέβεια, καὶ γυναῖκες εὐγενίδες σὺν παρθἐνοις ὑπὸ ἀκολάστων ἀσέμνως ἐσύροντο· εἰ δέ τις τῶν τότε τὰ περὶ τὴν Ἐκκλησίαν ἴδε γινόμενα, οἰκ ἂν εὐπορήσειεν ἐξηγήσασθαι τὰ πραττόμενα. Τοῖς γὰρ φεύγουσι τόπος οὐκ ἦν εἰς τὸ σώζεσθαι, τῶν τε θυσιαστηρίων οἱ ἱερεῖς ἀνεχώρησαν, καταλειπόντες τῆς ἐκκλησίας τὰ πρόθυρα, καὶ αἱ ὑπάρξεις αὐτῶν πρὸς ἁρπαγὴν τοῖς ἀνόμοις ἐξέκειντο, καὶ τοῖς φεύγουσιν ἐδόκει πάσης κολάσεως βαρυτέρα εἶναι ἀσιτία· πανταχόσε γὰρ τῆς ἑρημίας πλανώμενοι, ἔν τε φάραγξι καὶ σπηλαίοις, καὶ ὅπου τις εὗρε κατάδυσιν, οὐκ ἔφερον τῆς ἀσιτίας τὸ βάρος, καὶ πολλοὶ νομίσαντες ἐλέος τυχεῖν συνελήφθησαν· ἦν μὲν οὖν πᾶσι πικρὸν τῆς φυγῆς τοῖς φεύγουσι τὸ πάθος, καὶ μάλιστα τοῖς ἐλευθέροις, καὶ ἐν πλείονι δορυφορίᾳ τραφεῖσιν, οἵ ποτε ἐν ἀνεκτότητι ὄντες, ῥίζας ἴσθιον καὶ βοτάνας.

[6] Μόνος δὲ καλλίνικος μάρτυς Θεόδοτος ἐμαχήσατο ὑπὲρ τῶν θείων νομίμων, πολλοὺς κινδύνους περάσας· οὔτε γὰρ τὴν καπηλίαν, ὥς τινες ἐφάσαν, κέρδους ἕνεκα μετήρχετο συλλογῆς χρημάτων· ἀλλὰ τέχνῃ χρησάμενος, ἐπενόησεν ὥστε τῶν διωκομένων τὸ καπηλεῖον λιμὴν σωτηρίας γενέσθαι, πρὸς κοινὴν πάντων ἀσφάλειαν ηὐτρεπισμένος. Πολὺν μέντοι ἀγῶνα καὶ κάματον ἔσχε περὶ τῶν ἐν τοῖς δεσμωτηρίοις ἠσφαλισμένων τῶν εὐσεβούντων, καὶ τοὺς ἐν τῇ φυγῇ πλανωμένους a διέσωζεν, καὶ τοὺς ὑπὸ τῶν ἀνόμων ἐνεργουμένους περιέστελλεν. Οἱ γὰρ τελειούμενοι διὰ ποικίλων κολάσεων, τούτων τὰ σώματα κυσὶν ἐῤῥίπτετο πρὸς ἀνάλωσιν· καὶ εἴ ποτέ τις εὑρίσκετο τούτους θάπτων, τὴν ἴσην τούτοις ἔπασχεν κόλασιν· θάνατος γὰρ ὥριστο κατὰ τῶν θαπτόντων αὐτοὺς πικρότατος. Τίς γὰρ ἂν καὶ ὑπονοήσειεν ἐν καπήλῳ τοιαύτην κρύπτεσθαι θεοσέβειαν; Ἦν οὖν οἶκος τοῦ δικαίου καπηλεῖον τε ὁμοῦ, καὶ εὐσεβείας λιμὴν ἀχείμαστος τοῖς καταφεύγουσιν, εὐκτήριον ὀχύρωμα τῶν κρυπτομένων. Ταύτης τῆς καπηλείας τὴν πρόφασιν ἐφευράμενος, ἀνυπόπτοτος τέως διέμενε· καὶ κατὰ τὴν τοῦ μακαρίου Παύλου παραίνεσιν, τοῖς ὑπὸ τοῦ διωγμοῦ ὀχλουμένοις μόνος τὰ πάντα ἐγένετο, ἰατρὸς μὲν τοῖς ἰατρείας δεομένοις, ὀψοποιὸς δὲ τοῖς ἀῤῥωστοῦσι τὰ σώματα, σιτοποιὸς δὲ καὶ οἰνοχόος τοῖς ὑπ᾽ ἐνδείας κακοχουμένοις, διδάσκαλος δὲ πρὸς ἀρετὴν τοῖς πολιτείαν σεμνότητος μετ᾽ εὐσεβείας ἀσκουμένοις. Καὶ τοὺς μὲν ἐν τῷ δεσμωτηρίῳ ἄγεσθαι μέλλοντας, καὶ ἐπὶ τὰς βασάνους παρεθάρρυνε, τοὺς δὲ ἐπὶ τοῦ βήματος ἐστῶτας νουθετῶν ἔπειθεν ὑπἐρ Χριστοῦ ἀποτέμνεσθαι, καὶ πᾶς τις εὐλόγως εἴποι τῶν τότε μαρτυρησάντων τὸν δίκαιον εἶναι διδάσκαλον. Ὅπου δὲ τὸ θαυμαστὸν τοῦ μάρτυρος εἰς γνῶσιν εἰσάγομεν, ὑπὸ τῆς λήθης μικροῦ δεῖν ἡττηθέντες, ἀλλ᾽ ὅμως οὐκ ἐλαθεν.

[7] Ἐκέλευσε τότε ὑπουργὸς τοῦ διαβόλου Θεότεκνος εἰδωλοθύτοις μιαίνεσθαι τὰ τῆς βιωτικῆς ζωῆς εἴδη, ἄρτον φημὶ καὶ οἶνον, ὄπως μή τε ἀνωφορὰ τῷ πάντων δεσπότῃ Θεῷ καθαρὰ προσφέροιτο· κατέστησε δὲ καὶ δημοσίως ἱερέας τῆς πλάνης, ὅπως τοῦτο ἐπιτελέσωσιν· ἐχρῆν δὲ, ὡς πᾶσιν ἔγνωσται, προσφέρειν τῷ Θεῷ τὰ δῶρα ἀμόλυντα. Οὔσης οὖν χαλεπωτάτης τῆς ἐποινίας, μάρτυς ταχεῖαν εὗρε τὴν διώρθωσιν, τὰ μεγάλα πρὸς ἀρετὴν ἐπιτηδεύων· συνωνούμενος γὰρ παρὰ τῶν Χριστιανῶν, ὁπόσα καὶ συνωνήσατο, ταῦτα εἴς τε τὴν προσκομιδὴν καὶ τοῖς δεομένοις παρεῖχε· καὶ ἦν τὸ καπηλεῖον αὐτοῦ, ὅπερ ἐπὶ τοῦ κατακλεισμοῦ κιβωτὸς Νῶε, τοῖς ἐν αὐτῇ διασωθεῖσιν ἐγένετο. Ὥσπερ γὰρ τότε καθ᾽ ὅλης τῆς γῆς τοῦ ἀφανισμοῦ ἐπελθόντος, οὐκ ἦν μέθοδος σωθῆναί τινα ὀλίγον τι παρελθόντα τῆς κιβωτοῦ, διὰ τὸ πᾶσαν ὸμοῦ τὴν ξηρὰν θαλαττεύεσθαι· τὸν αὐτὸν τρόπον ἐν τῇ ἡμετέρᾳ πόλει οὐκ ἦν τινα περισωθῆναι Χριστιανὸν ἐκτὸς τοῦ b δωματίου τοῦ Μάρτυρος· ἦν γὰρ παντὸς καπηλεῖον καὶ οἶκος εὐκτήριος, καὶ τοῖς ξένοις ἦν καταγώγιον, καὶ θυσιαστήριον τοῖς ἱερεῦσιν εἰς τὸ προσφέρειν τὰ δῶρα· οὕτω γὰρ πάντες ἐκεῖ κατέφευγον, ὡς ναυτικοὶ σκάφην κατάγοιεν χειμαζομένην. Ταῦτα τῆς καπηλείας τοῦ δικαίου τὰ κέρδη, ταῦτα τὰ πλεονεκτήματα τῆς ἐμπορίας τοῦ Μάρτυρος, καὶ τὸ θαυμαστὸν τῆς εὐσεβείας καπηλεῖον εὐορμότατος τῶν ναυαγούντων λιμὴν ἐγνωρίζετο. Ἀλλὰ περὶ μὲν τούτων ἀρκέσειεν, ὅπως καὶ ἐπ᾽ ἄλλων καλῶν πραγμάτων τοῦ Μάρτυρος τὸν λόγον μετετέγκωμεν.

[8] Ἐν ταῖς ἡμέραις ἐκείναις συνέβη Βίκτορά τινα, φίλον τοῦ Μάρτυρος, ὑπὸ τῶν ἀσεβῶν ἁρπαγέντα κατέχεσθαι· ἦν δὲ αὕτη τῶν ἐγκλημάτων πρόφασις. Τινὲς τῶν ἱερέων τῆς Ἀρτέμιδος κατηγόρουν αὐτοῦ, ὡς ὅτι ἔφησε Βίκτωρ, ὅτιπερ Ἀπόλλων τὴν ἰδίαν ἀδελφὴν Ἅρτεμιν ἐν Δήλῳ παρὰ τῷ βωμῷ ἐβιάσατο, καὶ ὅτι ὤφειλον οὁ ἕλληνες αἰσχύνεσθαι ἐπὶ ταύτῃ τῇ ἀσελγείᾳ, τῶν θεῶν αὐτῷ σεμνυνόμενοι· οὐκ ἐχρῆν δὲ ταῦτα οὐ δὲ ἄνθρωπον πράττειν, ἔγκλημα ὄν τὸ τοιοῦτον τόλμημα. Ταῦτα μὲν οὖν τοῦ Βίκτορος κατηγόρουν, προσήρχοντο δὲ αὐτῷ πλεῖστοι τῶν ἑλλήνων κολακεύοντες καὶ λέγοντες, Πείσθητι τῷ ήγεμόνι, καὶ ἕξεις τιμὰς πολλὰς, καὶ φίλος ἔσῃ τῶν Βασιλέων, καὶ χρήματα παρ᾽ αὐτῶν λήψῃ, καὶ ἐν ταῖς αὐλαῖς αὐτῶν διαπρέψεις· εἰ δὲ μὴ πεισθῇς τῷ ἡγεμόνι, γνώσῃ ὅτι πικραὶ κολάσεις μένουσί σοι, καὶ ἀφανισμὸς τοῦ οἴκου σου ἕσται, καὶ τὰ χρήματά σου τῷ ταμιείῳ προσκυρωθήσεται, καὶ τὸ γένος σου ἅπαν ἀφανισθήσεται, καὶ μετὰ τὸ κολασθῆναί σε, τὸ σῶμά σου κυσὶ ῥιφησεται πρὸς ἀνάλωσιν. Ταῦτα καὶ τὰ τοιαῦτα πολλὰ οἱ ἀσεβεῖς τῷ Βίκτορι διελέγοντο· δὲ μάρτυς τῆς εὐσεβείας Θεόδοτος εἰσελθὼν νυκτὸς εἰς τὸ δεσμωτήριον, ἤλειφεν αὐτὸν τοῖς λόγοις τοῦ Θεοῦ γυμνάζων· ἔφασκεν οὖν· Οἱ Χριστιανοὶ οὐκ ἄλλων τινῶν ὀφείλουσιν ἀντέχεσθαι, βίου σεμνότητος, καὶ πολιτείας ὀρθῆς, καὶ γνώμης ἀμεταθέτου περὶ τὴν ὄντως εὐσέβειαν· γὰρ τοιούτων κτῆσις σπάνιος καὶ δυσθήρατος, οὐκ εἰς πολλοὺς ἐπχομένη, ἀλλ᾽ ἑαυτὴν εἰς τοὺς ὀλίγους συστέλλουσα.

[9] Ἔλεγε δὲ πάλιν πρὸς αὐτὸν ὅσιος, Βίκτωρ, μὴ δι᾽ ὅλως ἀκούσῃς τῶν ἀπατηλῶν καὶ βεβήλων λόγων, ὧν οἱ μιαροὶ ἕλεγόν σοι, μὴ δι᾽ ὅλως ἀνάσχῃ τῆς νουθεσίας αὐτῶν, μὴ δὲ ἐγκαταλειπὼν τὰ ἡμέτερα, ἀκολουθήσῃς ἐκείνοις, καὶ ἀντὶ σωφροσύνης ἀκολασίαν ἑλόμενος, καὶ ἀντὶ δικαιοσύνης ἀδικίαν, ἀντὶ δὲ εὐσεβείας τῆς πρὸς τὸ θεῖον, ἀσέβειάν τε καὶ ὕβριν· μηδαμῶς, Βίκτορ, μηδαμῶς· ἀλλ᾽ ὅσον δοκοῦσιν αἱ παρὰ τῶν πονηρῶν ὑποσχέσεις, τοσοῦτον εἰς βόθρον κατάγουσιν τοὺς πειθομένους αὐτοις. Ἆῤ οὐ δοκεῖ σοι ὅτι καὶ Ἰουδαῖοι τοιαύταις ὑποσχέσεσιν Ἰούδαν τὸν προδότην ἠπάτησαν; οὐ τοσοῦτον ὄφελος τῶν τριάκοντα ἀργυρίων δόσις ἐγένετο, ὥστε ἐκείνων μὲν χρῆσις εἰς ταφὴν τοῖς ξένοις ἐγένετο, Ἰούδα δὲ διασαπέντος καὶ ὀγκοθέντος, οὐδὲν τοῦτον ὠφέλησε τὰ χρήματα, τὸν δι᾽ ἀγχόνης μισθὸν ἐκομίσατο. Μὴ οὖν παρὰ πονηρῶν Χρηστόν τι ἔλπιζε· αἱ γὰρ τῶν τοιούτων ὑποσχέσεις πρὸς αἰώνιον ὁδηγοῦσι θάνατον. Τούτοις τοῖς λόγοις δίκαιος ὑποστηρίζων τὸν Βίκτορα, τέως ἔμενεν ἀμετάθετος, ὅθεν τὰ μὲν πρότερα γενναίως ἐνεκαρτέρησε ταῖς βασάνοις, καὶ πρὸς θεατὰς τοσοῦτον ἐπαινέθη, ὅσον τῶν ὑποφωνήσεων τοῦ διδασκάλου σπουδαίως ἐμέμνητο· ὡς δὲ ἤμελλον πρὸς τοῖς τελεμταίοις φθάνειν τοῦ δρόμου, ὅτε καὶ τὸν στέφανον λαμπρὸν παρὰ τοῦ σωτῆρος ἐπὶ τῇ νίκῃ κομίζεσθαι, ᾔτησε καιρὸν βραχὺ παρὰ τοῦ τυράννου δοθῆναι αὐτῷ πρὸς ἐπίσκεψιν καὶ μετάμελον. Ἐιπόντος δὲ τοῦτο τοῦ Βίκτορος, εὐθέως οὶ βασανίζοντες αὐτὸν τοῦ μαστίζειν ἐπαύσαντο, νομίζοντες αὐτὸν ἤδη ἀρνησάμενον τὴν εὐσέβειαν. μὲν οὖν Βίκτωρ ἐν τῷ δεσμωτηρίῳ ἀπέθανε ταῖς μάστιξιν, ἀμφίβολον καταστήσας τοῦ μαρτυρίου τὴν ἔκβασιν, ὅθεν καὶ τὰ τῆς μνήμης αὐτοῦ ἀμφίβολα μέχρι δεῦρο γεγένηται.

[10] Καὶ ἔτερον δὲ τοῦ Μάρτυρος ὑμῖν ἀγώνισμα διηγήσομαι. Μαλός ἐστιν χωρίον, τῆς πόλεως ἀπωκισμένον σημείων μικροῦ πρὸς τεσσαράκοντα· εἰς τοῦτο τὸ χωρίον παρεγένετο μάρτυς κατὰ συγκυρίαν τινὰ κατὰ τὸν καιρὸν τοῦ διωγμοῦ, ὅτε τοῦ ἁγίου καὶ ἐνδόξου Μάρτυρος Οὐάλεντος, τοῦ ἐν Μηδικῶσιν διὰ πολλῶν ἐλθόντος μαστίγων, καὶ τὸ τελευταῖον διὰ πυρὸς, εἰς συστροφὰς ὑδάτων Ἅλυος καταβληθῆναι τὰ λείψανα, καὶ ταῦτα ἀνήλατο τοῦ Χριστοῦ μάρτυς Θεόδοτος. Παρεγένετο οὖν οὐκ εἰς αὐτὁ τὸ χωρίον, ἀλλ᾽ ὀλίγον τι κατωτέρῳ ἐπισκοπιάν τινα πρὸς τὸ ἀνατολικὸν μέρος ἀποβλέπων, ἀφ᾽ οὗ τὸ ῥεῦμα τοῦ Ἅλυος καταπτύεται· τὸ δὲ μεταξὺ διάστημα τοῦτε χωρίου καὶ τοῦ τόπου, ἴσως εἰσὶ δύο που στάδιαι. Κατὰ δὲ θείαν πρόνοιαν συνέβη ἀδελφοὺς αὐτόθι τινὰς αὐτῷ περιτυγχάνοντας, ἀσπάσασθαι καὶ πολλαῖς αὐτὸν εὐχαριστείαις ἠμείβοντο, ὡσά τε κοινὸν αὐτὸν εὐεργέτην ὑπάρχοντα τῶν θλιβομένων, ὑπεμίμνησκόν τε αὐτὸν τῆς εἰς αὐτοὺς εὐποιΐας· ἦσαν γὰρ οὐ πρὸ πολλοῦ χρόνου ὑπὸ συγγενῶν ἰδίων κατενεχθέντες ἐν τῇ πόλει, καὶ κατεσπουδάζοντο πρὸς τιμωρίαν παραδοθῆναι τοῖς ἄρχουσιν, διὰ τὸ καταστρέψαι βωμὸν τῆς Ἀρτέμιδος, τούτους δίκαιος περιδρομαῖς παντοίαις καὶ χρημάτων δόσεσι μόλις ἦν ἐκ τῶν δεσμῶν ῥυσάμενος, ὧν δή καὶ τότε τὴν συντυχίαν πολὺ κέρδος νομίσας, ἠξίου σὺν αὐτῷ εὐοχηθέντας, οὕτως ἔχεσθαι τῆς πορείας.

[11] Κατακλιθέντων δὲ αὐτῶν ἐπὶ τὴν χλόην· ἦν γὰρ περὶ τὸν τόπον χόρτος πολὺς, καὶ δένδρα ἑστῶτα ἀρκεύθινα c καὶ βοράτινα, εἶχε δὲ καὶ παντοίαν εὐωδίαν ἀπὸ τῶν ἀνθέων τόπος, τεττίγων τε καὶ ἀηδόνων ἄσματα περὶ τὸν ὄρθρον ἐγίνοντο σύμφωνα, καὶ πάντων ὀρνέων ᾠδαὶ, καὶ ἁπλῶς πάντων ἦν πλήρης τὸ ὄρος οἷς φύσις τερπνοῖς τὴν ἐρημίαν ἐκόσμησεν. Ἐνταῦθα δὴ κατακλιθέντες ἐπὶ τῷ χλορῷ, ἔπεμψεν εἰς τὴν κώμην τῶν ἑταίρων τινὰς Μάρτυς, ἐπὶ τῷ Πρεσβύτερον αὐτῷ καλέσαι, ὅς παραγενόμενος μεταλάβοι ἅμα αὐτῷ, καὶ ἀπιούσαις εὐχαῖς τούτους προπέμψοι. οὐ γὰρ μετελάμβανεν ὅσιος τροφῆς, εἰ μὴ ηὐλόγει Πρεσβύτερος. Ἐλθόντες οὖν οἱ πεμφθέντες εἰς τὸ χωρίον, περιτυγχάνουσι τῷ Πρεσβυτέρῳ τῆς ἐκκλησίας ἐξερχομένῳ μετὰ τὴν προσευχὴν τῆς ἕκτης ὥρας, ὅς αὐτοῖς ὑπὸ κυνῶν ὀχλουμένους ἐπιδραμὼν, καὶ τοὺς κύνας ἀποσοβήσας, χαίρειν προσεῖπε, καὶ εἰ Χριστιανοὶ ἐστέ φησιν, ἔλθετε πρός με, ἵνα τῆς ἐν Χριστῷ ἀγάπης μεταδῶμεν ἀλλήλοις. Οἱ δὲ εἶπον, Χριστιανοὶ ἐσμὲν, καὶ Χριστιανῶν ἐμπορευόμεθα συντυχίαις· ἐπὶ τούτοις Πρεσβύτερος μειδιάσας, πρὸς ἑαυτὸν ἔφη· Φρόντων, τοῦτο γαρ ἦν τῷ Πρεσβυτέρῳ τὸ ὄνομα, πῶς ἀεὶ φανερῶς φαίνονταί μοί φησιν αἱ τῶν ὀνείρων ὁπτασίαι; τὸ δὲ φανέν μοι τῇ νυκτὶ ταύτῃ ἐνύπνιον ἐκπλήττει με· ἐθεώρουν γὰρ δύο ἄνδρας, ὥσπερ ὑμᾶς, λέγοντάς μοι, θησαυρὸν, τῇ πατρίδι ἐνηνοχέναι. Ἐπεὶοὖν τοὺς ὀφθέντας μοι ἄνδρας κατ᾽ ὄναρ ὑμᾶς αὐτοὺς τεθέαμαι, φέρε λοιπὸν καὶ τὸν θησαυρόν μοι ἀπόδοτε.

[12] Οἱ δὲ ἄνδρες ἔφησαν, ἀληθῶς τιμιώτερον θησαυροῦ παντὸς ἔχειν μεθ᾽ ἑαυτοὺς τὸν μάρτυρα. Θεόδοτον, ὃν εἰ βουληθείης θεάσασθαι ἄνδρα ἐν εὐσεβεία μεγάλῃ· ἀλλὰ δεῖξον ἡμῖν πάτερ τὸν τῆς κώμης Πρεσβύτερον. Καὶ Πρεσβύτερος ἔφη· Ἄγωμεν· ἐγὼ γάρ εἰμι, ὃν ζητεῖτε· ἀλλὰ βέλτιον αὐτὸν οἴκαδε d σκύλαι, ἀπρεπὲς γάρ ἐστιν ὄντων ἐνταῦθα Χριστιανῶν ἐν νάπαις αὐλίζεσθαι. Παραγενόμενος δὲ, καὶ τὸν ἅγιον σὺν τοῖς ἀδελφοῖς ἀσπασάμενος, εἰς τὸν οἶκον παρεκάλει ἅμα τῶν συνόντων ἀδελφῶν παραγενέσθαι αὐτόν. δὲ οὐκ ἠνέσχετο διὰ τὸ σπεύδειν αὐτὸν καταλαβεῖν τὴν μητρόπολιν λέγων· Νῦν Χριστιανοῖς μέγας ἥπλωται σωτηρίας δρόμος, ἀλλ᾽ ὥστε δὲ καὶ τοῖς ἀδελφοῖς ἐν ταῖς ἀνάγκαις δέον ἐπικουρεῖν. Μετὰ δὲ τὸ μεταλαβεῖν αὐτοῦς τῆς τροφῆς, ἀθλητὴς τοῦ Χριστοῦ πρὸς τὸν πρεσβύτερον μειδιάσας λέγει· Ὁποῖον ὁρῶ τὸν τόπον ἐπιτήδειον πρὸς ὑποδοχὴν ἁγίων λειψάνων; καὶ ἵνα τι ῥαθυμεῖς; Καὶ Πρεσβύτερος εἶπε· Σὺ κάμε μοι ἐν οἷς ἐπιδέομαι, καὶ τότε μέμφου τῇ ῥαθυμίᾳ μου, ἔλεγε δὲ περὶ κομήσεως ἁγίων λειψάνων· χρὴ γάρ φησι πρῶτον εὐτρεπῆσαι τὰ λείψανα, καὶ τότε τοῦ κτίσματος ἄρχεσθαι. Καὶ Μάρτυς εἶπεν, Ἡμέτερον οὖν ἐστι σπουδᾶσαι, μᾶλλον δὲ τοῦ Θεοῦ παρασχεῖν σοι τὰ λείψανα, σὸν δὲ σπουδάσαι τὸν οἶκον οἰκοδομῆσαι· ἀλλὰ παρακέκλησο Παπᾶ, μὴ ἀμελήσῃς τοῦ ἔργου, ἀλλ᾽ ὅση δύναμίς σοί εστι, σπούδασον τὸ ἔργον τελειῶσαι, τάχειον γὰρ ἐλεύσεται τὰ λείψανα. Εἰπόντος δὲ αὐτοῦ ταῦτα, περιείλατο τὸν δακτύλιον αὐτοῦ, καὶ τῷ Πρεσβυτέρῳ ἐπέδωκεν εἰπών· Κύριος ἔσται ἀνὰ μέσον ὑμῶν μάρτυς, ὅτι ἐν τάχει αὐτὸς φροντήσει τὰ λείψανα, λέγων ἄλλον πέμπειν, αὐτὸν ἔρχεσθαι· ἔσπευδε γὰρ τάχιον τὸν δρόμον τῆς ἀθλήσεως τελέσαι. Ταῦτα συνθέμενος, ἐκ τῆς Μαλοῦ ἀνεχώρησε, καὶ κατέλαβε τὴν πόλιν, ὡς ὑπὸ σεισμοῦ τὰ πάντα συστρεφόμενα.

[4] Quidam, Theotecnus nomine, patriæ nostræ regimen consecutus est; homo incompositus, turbidus, violentus, ad sævitiam proclivis, malignus omnino, cæde ac sanguine gaudens, desertor pietatis, omnimodis execrabilis; & cujus nequitiam nullis verbis melius possim explicare, quam dicendo, quod ejus solius merito tam magnæ civitatis administrationem acceperit. Etenim Imperatori, adversus Ecclesiam belligeranti, promiserat, quod si hujus regionis gubernatio sibi crederetur, omnes quotquot hic sunt Christianos, brevi tempore traduceret ad impietatem. [Christianos terret prævia sui fama:] Hic ergo prius quam fines nostros ingrederetur, sola sui adventus fama pios omnes sic exterruit, ut desolata fuerit plenitudo Ecclesiæ, & fugitivis impletæ solitudines montiumque cacumina: tantusque omnes terror invasit, ac si demissa cælitus plaga impenderet capitibus universorum. Præmittebat enim nuntios unos post alios, palam declarantes animi sui consilia pessima. Vix autem priores excusserant e pedibus pulverem, quin novi supervenirent crudelitatis atque inhuminitatis ejus implacabilem declarantes rigorem. Rursumque tertii adferebant edicta, potestatis commissæ amplitudinem testantia, quibus præcipiebatur ut omnes ubique ecclesiæ cum suis altaribus æquarentur solo, Sacerdotes traherentur ad aras idolorum, & sacrificare compulsi cogērentur ejurare pietatem; omnium autem eorum qui præceptis contradicerent facultates addicerentur fisco, ipsique ac liberi eorum includerentur carceribus, Prȩsidi ad supplicium reservandi, quatenus vinculis prius & verberibus domiti, animos ad futuram quæstionem emollitos adferrent.

[5] Hujusmodi fama cum spargeretur, ubique calamitatem imminentem denuntias, erat Ecclesia instar navis turbinibus procellisque agitatæ, [& Paganis animos facit ad eos vexandos.] in qua videres sus deque ferri omnia, dum tota ipsa tamquam fluctibus sic persecutione metuit absorberi. Concilium autem malignantium, ipsi suæ perditionis barathro innatans, versabatur in comessationibus & compotationibus: & suæ prosperitatis excessum portare non valentes impii, ac nimia malitia velut mero ebrii, omnia quæ insani furentesque solent agebant & patiebantur. Etenim irrumpentes, in domos nulla apparente ex causa, obvia quæque diripiebant, neque injuriam ferentium aliquis audebat ipsis se opponere: nam si vel verbo obloqueretur quispiam, reus agebatur insolentiæ ac seditionis. Cum ergo sic proposita essent impia edicta, & primi quique ex Fratribus ad custodiam ferro vincti tenerentur in carcere, Christianorum nemo apparebat in publico, palam autem expilabantur eorum ædes, prodebantur amici, calumniam patiebatur religio, mulieres ingenuæ virginesque a lascivis hominibus inverecunde raptabantur: nec omnino poterat qui vidisset narrare quomodo tunc cum Ecclesia ageretur. Deerat enim fugitivis salutis locis, & ab aris recesserant Sacerdotes, derelinquentes vestibula ecclesiarum: dumque eorum facultates impiis essent expositæ ad rapinam, [Illis vero fuga dispersis aut latentibus vel captis,] omni supplicio gravior digressis instabat fames. Per totam quippe vagantes solitudinem, & in spelæis atque cavernis ut quisque latrebam invenerat se continentes, non poterant diu tolerare esuriem, quin multi se comprehendendos præberent, misericordiam se consecuturos rati. Grave ergo fugitivis ipsius fugæ malum, ingenuis præsertim atque in multa rerum affluentia enutritis, qui olim nullius indigi, nunc radicibus vescebantur & herbis.

[6] Solus interim Theodotus, Martyr gloriosus, decertabat pro divinis institutis, [præsidio erat Theodotus,] multa pericula adiens: non enim cauponariam, ut quidam ajunt, lucri causa exercebat ad congregandas pecunias; sed industria utens cogitabat quomodo caupona sua fieret portus salutis persecutionem patientibus, communi omnium securitati præparatus. Ingens vero labor ei erat cum piis qui ditinebantur in custodia, dum post fugam oberrantes salvare, & interfectos ab impiis conabatur contegere. Eorum enim corpora, qui variis tormentis fuerant necata, projiciebantur canibus in escam: & si quis inveniebatur eorum curare sepulturam idem sustinebat supplicium: quia mors acerbissima constituta erat sepelientibus illa. Quis autem cogitaret in caupona tantam occultari pietatem? Erat ergo domus Justi caupona simul & portus tranquillus religionis illuc confugientibus, ibidemque abditis ad orationem locus munitus. [latens sub professione cauponis.] Assumpto enim cauponarii quæstus prætextu in occasionem exercendæ pietatis, aliquamdiu mansit inobservatus: & juxta monitum B. Pauli persecutionem patientibus omnibus solus ipse fiebat omnia, medicus egentibus, obsonator corpore infirmis, victus penuria laborantibus pistor ac pincerna, magister honestam vitam pietatis studio exornantibus. Ad tormenta perferenda animabat eos qui ducebantur captivi, atque ante aras constitutos hortabatur pro Christo suscipere mortem; sic ut merito eum quis dixerit præceptorem fuisse omnium, qui tempore isto martyrio consummabantur. Necdum tamen in notitiam adduxi præcipuum quoddam Martyris facinus, oblivione ferme præteritum, quod tamen omnino effugere scribentem non poterat.

[7] Jusserat minister diaboli Theotecnus omnem humani victus speciem idolothytis inquinari, panem scilicet ac vinum, ut nec Deo quidem omnium Domino posset oblatio munda exhiberi: [& ad sacrificia vinum & panem purum ab idolothytis præbens.] & publicitus constituerat Sacerdotes erroris, qui id curarent: oportebat autem, ut norunt omnes, offerre Deo immaculata munera. Molestissimo huic commento, celeriter remedium adinvenit Martyr, vehementer industrius in cultu virtutis: quidquid enim prius emerat a Christianis, iisdem revendebat ad necessitatem faciendæ oblationis. Fuit ergo caupona ejus fidelibus, quod olim arca Noë erat salvatis per eam tempore diluvii. Nam sicut tunc cum per universum orbem grassaretur exterminium, nullus erat modus inveniendæ salutis siquis vel tantillum recederet ab arca, eo quod omnis terra esset inundata; sic in nostra civitate nullus poterat salvari Christianus extra domicilium Martyris. Conversa ergo erat taberna in ædem orationis, in hospitium peregrinorum, in altare Sacerdotum ad offerenda sacra dona, cum illuc omnes confugerent sicut naufragium patientes ad scapham. Hæc erant Justo cauponariæ professionis lucra, hi negotiationis suæ proventus Martyri, notumque habebant pietatis cultores, cauponam istam esse periclitantibus portum commodissimum. Atque de his nunc satis, ut alia etiam facinora ejus in sermonem adducam.

[8] In diebus illis contigit Victorem quemdam, amicum Martyris, [Hic Victorem captivum animat ad constantiam,] raptum ab impiis comprehendi ex hujusmodi causa. Nonnulli ex Sacerdotibus Dianæ accusantes dixerunt, dixisse eum; quod Apollo sororem suam Dianam ante aram in Delo violaverit, quodq; Græcos pudere deberet hujusmodi lasciviæ, talem habentes Deum, qui fecit scelus quod nec homines quidem auderent committere. De his cum accusaretur Victor, accedebant ad eum Pagani, blandientes atque dicentes: Obedias Præsidi, & multo honore afficieris, erisque amicus Imperatorum, ab eisque divitias obtinebis, & in eorum palatio versaberis. Si vero non patueris Præsidi, scito quod acerba tormenta te maneant, & toti familiæ tuæ immineat exterminium: facultates tuæ addicentur fisco, genusque tuum universum delebitur: & corpus tuum post cruciamenta canibus devorandum objicietur. Hæc & alia plura Victori dicebant impii; pietatis vero confessor Theodotus, noctu carcerem ingressus, confortabat eum dicens, Nihil aliud curare debent Christiani quam puritatem vitæ, conversationem rectam, & mentem in vera religione firmam, quarum possessio rara & paratu difficilis ad paucos pervenit.

[9] Iterum vero ad ipsum dicebat Beatus; Ne quæso audias noxios illos profanosque sermones, quibus impuri illi aggrediuntur te; neque omnino suscipias suasiones eorum, ut nos deserens eos sequaris, continentiæ lasciviam præferens, [& contra blanditias munit:] injustitiam justitiæ, pietati impietatem. Nequaquam, Victor, nequaquam: quantum enim blandiuntur promissa impiorum, tam certam inducunt perniciem. Numquid non hujusmodi promissis Judæi deceperunt proditorem Judam? Non illi quidquam profuit triginta argenteos accepisse: horum enim pretium in sepulturam cessit peregrinorum, ipse vero suspensus crepuit, nihil præter laqueum pecuniis suis lucratus. Noli aliquid boni sperare a malis: promissa enim non nisi ad perpetuam mortem ducunt. His atque hujusmodi verbis cum Victorem confirmasset Justus, mansit ille quidem constans & principia tormentorum generose pertulit, eoque nomine laudabatur a spectatoribus, quamdiu memoria tenuit exhortationes magistri; sed cum jam pehe ad terminum sui stadii pervenisset, coronam victoriæ recepturus a Salvatore; petiit a tyranno breves ad deliberandum inducias. [qui tamen in fine deficit.] Quo audito lictores statim desierunt eum verberare, arbitrati ipsum defecisse a fide; ipse vero ex plagis mortuus est in carcere, dubium relinquens confessionis suæ exitum, unde usque in hodiernum diem memoria ejus in ambiguo manet.

[10] Nunc vero aliud Martyris certamen describamus. Vicus est distans ad quadragesimum circiter ab urbe lapidem, Malus nomine. Huc, [Idem sublatis ex fluvio reliquiis Valentis M.] disponente sic Deo, venit persecutionis tempore Martyr Theodotus, cum sancti & gloriosi Martyris Valentis reliquiæ (ejus nempe qui apud Medicones primum per multas plagas ac denique per ignem transierat) conjectȩ essent in vorticosas aquas fluminis Halyos, quas ille sustulit: venerat autem non in ipsum vicum; sed aliquanto inferius ad speluncam quamdam versus Orientem prospicientem, unde fluentum Halyos erumpit, cujus loci a vico distantia duorum circiter stadiorum est. Istic autem divina quadam ordinatione accidit, ut fratribus quibusdam occurreret, [fugitivos aliquos excipit,] qui salutato ei multas accumulabant actiones gratiarum, tamquam communi omnium afflictorum benefactori; & sigillatim meminerant suȩ erga eum obligationis, quod cum non ita pridem essent a propriis suis consanguineis detenti, qui eos festinabant tradere Præfectis quia Dianæ aram subverterant, eos Sanctus, magno molimine nec exiguo sumptu usus, ægre demum exemerat vinculis. Horum ergo occursum lucrum insigne ratus, rogavit ut secum cibum sumerent, atque ita suum prosequerentur iter.

[11] Illis autem super herba recumbentibus (erat enim multum ibi gramen & arbores circumstantes tam fructiferæ quam silvestres, cum omnigena florum suaveolentia, & cicadarum atque lusciniarum dulci sub auroram concentu, [accersitoque villæ Presbytero,] variarumque avium modulatione, & ea denique omnia quibus natura potest solitarium aliquem locum ornare) illis, inquam super herba recumbentibus, quosdam e sociis Sanctus misit ad vicum, qui sibi advocarent Presbyterum, qui simul pranderet & profecturos consuetis ad iter muniret precationibus: nec enim cibum sumere consueverat Sanctus nisi benedicente Presbytero. Cum ergo in vicum venissent qui missi erant, occurrerunt Presbytero egredienti ab ecclesia post horam orationis sextam: qui videns eos infestari a canibus, continuo accurrit; & canes submovens, salutavit rogavitque, ut siquidem essent Christiani, ingrederentur ad se, quo mutua in Christo caritate perfrui possent. Cui illi, Christiani sumus & Christianorum gaudemus congressu. Tunc subridens Presbyter intra se ait, O Fronto (hoc enim ei nomē erat) quam manifeste tibi semper per somnum offeruntur visiones! quod autem hac nocte vidi stupendum plane fuit. [qui de eo erat per somnium præmonitus,] Vidi enim viros duos, vobis similes, dicentes mihi quod thesaurum huic regioni adferrent. Cum igitur vos intueor eos ipsos quos vidi per somnium, agite thesaurum istum mihi tradite.

[12] Respenderunt viri, Vere habemus nobiscum thesauro quovis potiorem Martyrem Theodotum, quem, si volueris, videre poteris, hominem religione præstantem: [post cibum in herba sumptum,] sed vici hujus Presbyterum nobis ostende Pater. Qui ait: Euge, ipse ego sum quem requiritis: sed præstat ut illum huc domum inducamus, nec enim convenit ubi Christiani sunt quemquam in silva manere. Accedens igitur & Sanctum cum Fratribus osculatus, rogavit ut simul omnes venirent in domum suam. Ille vero excusabat se, eo quod festinaret ad metropolim regredi: Magnum enim ibi, inquit, stadium ad salutem Christianis aperitur, oportet autem Fratribus in necessitate constitutis opitulari. Postquam ergo cibum sumpsissent, Athleta Christi ad Presbyterum subridens, Quam aptum, inquit, video locum ad sacrarum Reliquiarum susceptionem? quid cunctaris? Respondit Presbyter: Tu satage ut habeam in quibus laborem, [jubet locum aptari condendis Reliquiis,] & tunc me argue tarditatis, de sanctarum Reliquiarum allatione loquens: Oportet enim, inquit obtinere illas, ac tū de ædificio ichoando cogitare. Tunc Martyr: Nostrum, inquit est solicitius agere; seu potius Dei, Reliquias tibi subministrare, tuum vero præparare diligenter ædem sacram: quapropter obsecro, Pater, ne cuncteris in opere, sed cura ut quam primum illud perducas ad finem, cito enim advenient Reliquiæ. Atque hæc dicens detraxit digito annulum deditque Presbytero, & ait: [eas se missurum pollicens.] Dominus testis sit inter me & te, quia brevi tibi providebitur de Reliquiis; indicans scilicet vel alium se missurum, vel ipsummet venturum: festinabat enim certaminis sui cursum absolvere. Talia autem cum commendasset decessit ex partibus illis, venitque in urbem, ubi reperit velut a terrȩmotu eversa omnia.

ANNOTATA.

a Ms. διαζώσεσθαι.

b Idem δηματίου.

c Ἀρκεύθινος ab ἀρκεύθω junipero, cedro. βοράτινος nusquam alibi legitur quod sciam, videtur tamen derivari posse a βορὰ edulium, pabulum, unde & βοράζω edo, vescor, ideoque verti arbores silvestres & fructiseras.

d Σκύλαι hospitari, vel quid simile, Galatarum idiotismo dici viderur.

CAPUT II.
Marsyrium septem Virginum: Theodoti pro vivis ac mortuis solicitudo: sepultura curata.

[13] Ἦσαν δέ τινες παρθένοι τὸν ἀριθμὸν ἑπτὰ ἐκ νεαρᾶς ἡλικίας ἀσκούμεναι, αἵ τινες τὴν σωφροσύνην πρὸ πάντων τιμήσασαι, καὶ τὸν φόβον τοῦ Θεοῦ πρὸ ὀφθαλμῶν ἔχουσαι. Αὗται συνελήφθησαν ὑπὸ τοῦ ἀσεβεστάτου τυράννου, ὅς πολλὰς βασάνους αὐταῖς ἐπενεγκὼν, καὶ μὴ πείσας αὐτὰς ἀσεβῆσαι, τέλος ὑπερζέσας τῷ, θυμῷ, ἐκέλευσεν ἀκολάστοις νέοις παραδοθῆναι ταύτας εἰς φθορὰν, ὑβρίζων ἀσεβὴς τὴν εὐσέβειαν. Παρεπέμφησαν οὖν νέοις τῇ ἀσωτίᾳ πρὸς ὕβριν ὡς ἔφην· στενάξασαι δὲ πικρῶς, καὶ μετὰ δακρύων τὰς χεῖρας εἰς τὸν οὐρανὸν ἐκτείνασαι· εἶπον, Δέσποτα Κύριε Ἰησοῦ Χριστὲ, ἕως μὲν ἡμέτερον ἦν φυλάττειν τὴν παρθενίαν ἡμῶν ἄσπιλον, οἶδας Δέσποτα πῶς μετὰ πάσης σπουδῆς καὶ προθυμίας ταύτην μέχρι τῆς σήμερον ἐφυλάξαμεν ἀκαταγνώστως· νυνὶ δὲ ἀκόλαστοι τὰ σώματα ἡμῶν ἔλαβον πρὸς ἐξουσίαν. Καὶ ἕτερα δὲ πλείονα μετὰ δακρύων αὐτῶν προσευξαμένων, τὴν πρεσβυτέραν αὐτῶν, Τέκουσαν τὸ ὄνομα καλουμένην, παρέλαβεν εἷς τῶν νεωτέρων κατ᾽ ἰδίαν, δοκῶν ἀκολαστότατος αὐτῶν. δὲ λαβομένη τῶν ποδῶν αὐτοῦ, λέγει αὐτῷ μετὰ δακρύων· τέκνον, ποῖον ὑμῖν ἐξ ἡμῶν ἔσται τὸ ὄφελος, ποίας τέρψεως ἡδονῆς τῆς ἐξ ἡμῶν, εἰ σώμασι συγγένησθε ἀπὸ κακουχίας, καὶ γήρους, καὶ νηστείας, καὶ νὸσου, καὶ βασάνων, ὡς ὁρᾶτε, πολλῶν δεδαπανημένοις· πλείω γὰρ τῶν ἑβδομήκοντα ἐτῶν τῆς ζωῆς χρόνος παρέδραμε, καὶ αἱ λοιπαὶ δὲ τῶν αὐτῶν ὑπάρχουσι χρόνων· ἀτερπές οὖν ὑμῖν ἐστιν ἐρασθῆναι σωμάτων ὡς εἰπεῖν νεκρῶν, μετὰ μικρὸν ὄψεσθε ὑπὸ κυνῶν καὶ ὀρνέων ἀναλισκόμενα· τοῦτο γὰρ ἡγεμὼν ἔφησε, μὴ δὲ ταφῆς μετὰ θάνατον ἀξιωθὴναι ἡμᾶς. Ἔχετε οὖν τὸν Κύριον ἡμῶν Ἰησοῦν Χριστὸν, χάριτας ἀποδιδοῦντα ὑμῖν μεγάλας ὑπὲρ ἡμῶν. Ταῦτα πρεσβυτέρα φθεγξαμένη πρὸς τὸν νέον μετὰ δακρύων, καὶ τὸ περίδημα βραχὺ ἀνασύρασα, τὰς πολιὰς τῆς κεφαλῆς ἐδείκνυε λέγουσα αὐτῷ· τέκνον, αἰδέσθητι ταῦτα, ἴσως καὶ σὺ πολιὰν μητέρα ἔχεις, ἥνπερ ἀντὶ ἡμῶν εἰς δυσώπησιν ἄγωμεν, εἴτε περίεστιν, εἴτε καὶ τέθνηκεν· ἡμῶν τῶν ἀθλίων νόμισον εἶναι τὰ δάκρυα, τὴν δὲ ἀμοιβὴν τῆς χάριτος ἔλπιζε ἀπολαβεῖν παρὰ τοῦ σωτῆρος ἡμῶν Ἰησοῦ Χριστοῦ, οὐ γάρ ἐστιν ἡμῖν διάκενος εἰς αὐτὸν ἐλπίς. Ταῦτα τῆς ἁγίας Τεκούσης εἰπούσης, εὐθέως οἱ νεανίσκοι τῆς μὲν ἐρωτικῆς ἀπέστησαν μανίας· πλεῖστα δὲ δακρύσαντες ἐπὶ τῇ τῶν παρθένων συμπαθείᾳ, ἀνεχώρουν.

[14] Ταῦτα ἀκούσας Θεότεκνος, καὶ γνοῦς ὅτι οὐκ ἐφθάρησαν αἱ παρθένοι, ἐνοχληθῆναι μὲν αὐτὰς αἰσχρὰς ἕνεκεν ἡδονῆς οὐκ ἐπέτρεψεν· ἐκέλευσε δὲ αὐτὰς τῆς Ἀρτέμιδος καὶ τῆς Ἀθήνας ἱερείας γενέσθαι, οὔσης δὲ συνηθείας αὐτοῖς ἐν τῇ πλησίον λίμνῃ κατὰ ἔτος λούειν τὰ ξόανα· ἦν δὲ κατ᾽ αὐτὴν τὴν ἡμέραν αὐτοῖς τῆς ἀπολούσεως καιρὸς καὶ τῶν εἰδώλων· Ἐχρῆν οὖν ἕκαστον αὐτῶν ὑπ᾽ ὀχήματα ἐπιτίθεσθαι· ἐκέλευσε γοῦν καὶ τὰς παρθένους ἐπὶ τὴν λίμνην ἀπάγεσθαι, ὀφειλούσας καὶ αὐτὰς λούσασθαι μετὰ τῶν ξοάνων κατὰ τὸ ἶσον σχῆμα. Ἦγον οὖν αὐτὰς διὰ μέσου τῆς πόλεως γεγυμνωμένας τοῖς σώμασιν, ὀρθὰς ἑστῶσας ἐπὶ τοῖς ὀχήμασι πρὸς ἀσχημοσύνην καὶ χλέυην· ἤγοντο δὲ καὶ τὰ ξόανα ὄπισθεν ὀλίγον τῶν παρθένων προηγουμένων· συνεξῆλθε δὲ καὶ τὸ πλῆθος τῆς πόλεως πάσης ἐπὶ τῇ θεωρίᾳ τῶν γενομένων. Αὐλῶν γὰρ καὶ κυμβάλων ἦχος ἐθεωρεῖτο, καὶ γυναικῶν ὀρχισμοὶ λελυμένων ἐχουσῶν τοὺς πλοκάμους ὥσπερ Μενάδες, καὶ κτύπος ἀπὸ τῶν ποδῶν ἐγίνετο πολὺς κατακρουόντων τὸ ἔδαφος, καὶ πολλὰ δὲ μουσικὰ μεθ᾽ ἑαυτῶν εἶχον, καὶ οὕτως ἀπεῖγον τὰ ξόανα. Καὶ διὰ ταῦτα μὲν πολὺ πλῆθος τῆς πόλεως συνέδραμε, πολλῷ δὲ πλέον διὰ τὸ πάθος τῶν παρθένων, τῶν μὲν οἰκτειρόντων αὐτῶν τὸ γῆρας, τινῶν δὲ ἐκπληττομένων τὴν καρτερίαν, οἱ δὲ ἀνευφήμουν τὸ κόσμιον, καὶ ἁπλῶς πάντες οἱ θεωροῦντες αὐτὰς ὑπὸ τῶν μαστίγων καταπεπονημένας ἐδάκρυον. Συνεξῆλθε δὲ τούτοις καὶ τὸ γέννημα τοῦ δράκοντος Θεότεκνος ἡγεμών.

[15] δὲ τίμιος Μάρτυς τοῦ Θεοῦ Θεόδοτος ἐν πολλῇ ἦν ἀθυμίᾳ, δεδιὼς ὑπὲρ ἑκάστης τῶν παρθένων, μὴ ὅπερ ἀπὸ γυναικὸς ἦν ὑποπτεῦσαι, ὑποσυρεῖ τις αὐτῶν πρὸς τοὺς κινδύνους ὀκλάσασα. Πολλὰς οὖν δεήσεις ὑπὲρ αὐτῶν πρὸς τὸν Θεὸν ἀνέπεμψε, συνεργῆσαι αὐταῖς πρὸς τὴν ἄθλησιν τοῦ καλοῦ. Ἦν δὲ ἑαυτὸν ἐν δωματίῳ κατακρύψας μικρῷ πλησίον τοῦ μαρτυρίου τῶν Πατριαρχῶν, πενιχροῦ τινος Θεοχαρίδους καλουμένου, συνόντος αὐτῷ καὶ Πολοχρονίου ἀνεψιοῦ Τεκούσης τῆς Μάρτυρος τυγχάνοντος, καὶ ἄλλου Θεοδότου μικροῦ ἀνεψιᾶς τοῦ Μάρτυρος υἱοῦ, συνῆσαν δὲ αὐτῷ καὶ ἄλλοι Χριστιανοὶ ἐν τῷ κελλίῳ. Πεσὼν οὖν εἰς προσευχὴν ἐπὶ πρόσωπον σὺν τοῖς συνοῦσιν αὐτῷ, πρωῒ ἕως ὥρας ἕκτης, διεκαρτέρει ἐν τῇ δεήσει· περὶ δὲ ὥραν ἕκτην εἰσελθὼν τὸ γύναιον τοῦ Θεοχαρίδους, ἀπήγγειλε τῶν παρθένων ἐν τῷ βυθῷ καταπεποντῶσθαι τὰ σώματα. Τότε δὴ οὖν δίκαιος ἀκούσας, ἑαυτὸν ὀλίγον ἐπάρας ἀπὸ τοῦ ἐδάφους ὡς ἦν ἐπὶ τῶν γονάτων, εἰς τὸν οὐρανὸν τὰς χεῖρας ἀνέτεινε, καὶ τῇ ῥύσει τῶν δακρύων προσέχων εἶπεν· Εὐχαριστῶ σοι, Δέσποτα, ὅτι τὴν τούτων μου τῶν δακρύων οὐκ ἐματαίωσας ἔκχυσιν. Ταῦτα εἰπὼν ἐπυνθάνατε παρὰ τῆς γυναικὸς, πῶς καί τινα τρόπον τῶν παρθένων καταβεβυθίσθαι τὰ σώματα, καὶ ἐν ποίῳ τόπῳ τῆς λίμνης, παρὰ τὸ τεῖχος, εἰς αὐτὸ τὸ μέσον· δὲ ἔφησε τῶν τόπον· ἦν γὰρ καὶ αὐτὴ ἄμα ἑτέρων γυναικῶν συνεξελθοῦσα ἐπὶ τὴν λίμνην· ἔλεγεν οὖν ὡς Θεότεκνος πολλὰ παρακαλέσας δι᾽ ἑαυτοῦ,καὶ ὑπισχνούμενος πολλὰ ἀπεισθεῖ ἐν αὐτῷ, ἁγία Τέκουσα ὑβρίσασα αὐτὸν ἀπέπεμψεν· αἱ δὲ ἱερεῖαι τῆς Ἀθηνᾶς καὶ τῆς Ἀρτέμιδος στεφάνους προσέφερον αὐταῖς, καὶ λευκὴν αἰσθῆτα ὀφειλούσας καὶ αὐτὰς ἱερατεῦσαι τοῖς δαίμοσι, καὶ ταύτας δὲ ὑβρίσασαι ἀπέπεμψαν. Τότε ἐκέλευσεν ἡγεμὼν λίθους κρεμασθῆναι ἐν τοῖς τραχήλοις αὐτῶν, καὶ πλοιαρίῳ μικρῷ ἐμβηβάσαντες, ἐνέβαλον εἰς τὸ τῆς λίμνης βάθος ὡς ἀπὸ δύο πλέθρων εἰσάγοντες ἐνδοτέρῳ.

[16] Ταῦτα ἀκούσας Μάρτυς, ἔμεινε μέχρις ἑσπέρας αὐτόθι, σκεπόμενος ἅμα τῷ Πολυχρονίῳ καὶ τῷ Θεοχαρίἳδι, εἰ δυνηθεῖεν ἀπὸ τῆς λίμνης ἀνακομίσαι τὰ σώματα. Σκεπτομένων δὲ αὐτῶν, περὶ δυσμὰς ἡλίου νεανίσκός τις λέγει αὐτοῖς, ὅτι στρατιώτας Θεότεκνος ἐκέλευσε παραμένειν τῇ λίμνῃ φυλάττοντας τὰ σώματα. Ταῦτα ἀκούσας Μάρτυς, εἰς ἀθυμίαν κατηνέχθη· οὐ γὰρ εὐχερὲς ἦν τοῦ ἀνακομῖσαι τὰ σώματα, διὰ τοὺς τῇ λίμνῃ παραμένοντας στρατιώτας, καὶ διὰ τὸ τοὺς λίθους εἶναι βαρεῖς, ὧν ἕκαστον αὐτῶν οὐκ ἂν κινήσειεν ἅμαξα. Ἑσπέρας δὲ καταλαβούσης, οἱ μὲν συνόντες τῷ ὁσίῳ ἔμενον ἔνδον, αὐτὸς δὲ προελθὼν ἔρχεται εἰς τὸ τῶν πατριαρχῶν μαρτύριον, ὅπερ οἱ ἀσεβεῖς ἀνέφραξαν, ὅπως μηδεὶς τῶν Χριστιανῶν εἰσέλθη, ἔξωθεν οὖν παρὰ τὴν κόγχην πεσὼν ἐπὶ πολὺ τῇ προσευχῇ προσεκαρτέρει· ἀναστὰς δὲ ἐκεῖθεν, ἄρχεται εἰς τὸ τῶν πατέρων μαρτύριον, ὅπερ καὶ αὐτοὶ οἱ ἀσεβεῖς ἀνέφραξαν, ὁμοίως δὲ κᾀκεῖ πεσὼν προσηύξατο· ἐσθόμενος δὲ πολλοῦ θορύβου, καὶ νομίσας ἐπιτρέχειν τινὰς αὐτῷ, ἀναχωρήσας ὑπέστρεφεν εἰς τὸ τοῦ Θεοχαρίδους καταγώγιον. Ὑπνώσαντος δὲ αὐτοῦ ὀλίγον, φαίνεται αὑτῷ ἁγία Τέκουσα καθ᾽ ὕπνον λέγουσα· Κοιμᾶσαι Τέκνον Θεόδοτε, καὶ περὶ ἡμῶν οὐδείς σοι λόγος γεγένηται; καὶ οὔτε τῶν παραινέσεων μέμνησαι, ὧνπερ νέῳ ὄντι παρήνεσα, καὶ παρὰ γνώμην τῶν γονέων πρὸς ἄσκησιν ἐχειραγώγησά σε; Καὶ ζώσης μέν μου οὐκ ἠμέλεις, ἀλλ᾽ ὡς μητέρα ἐθεράπευες, νυνὶ δὲ τελειωθείσης ἐπελάθου, ὅτε ἐχρῆν τελείως θεραπεῦσαί με; Μὴ οὖν περιόψῃ τὰ σώματα ἡμῶν ἐν τῷ ὕδατι βοῤῥὰν ἰχθύων γενέσθαι, καί σε δὲ αὐτὸν μετὰ δύο ἡμέρας μέγας ἀγὼν ἀπεκδέχεται· ἀναστὰς οὖν ἐπὶ τὴν λίμνην ἐλθὲ, φύλαξον δὲ σεαυτὸν ἀπὸ τοῦ προδότου· καὶ ταῦτα εἰποῦσα, ἀνεχώρησεν.

[17] Ἀναστὰς οὖν ἀπὸ τοῦ ὕπνου, διηγήσατο τοῖς ἀδελφοῖς τὴν φανεῖσαν αὐτῷ ὀπτασίαν· πάντες δὲ συνεπάθησαν, καὶ μετὰ δακρύων προσηύξαντο αἰτούμενοι τὸν Θεὸν τῆς τῶν σωμάτων ἀνευρέσεως βοηθόν. Ἡμέρας οὖν γενομένης, τὸν νεανίαν τὸν ἀναγγείλαντα αὐτοῖς ὄτι στρατιῶται παραμένουσι τῇ λίμνῃ φυλάσσοντες τὰ σώματα τῶν ἁγίων, ἦν γὰρ καὶ αὐτὸς Χριστιανὸς, σὺν τῷ Θεοχάριδι ἀποστέλλουσιν ἐπὶ τὸ μαθεῖν περὶ τῶν στρατιωτῶν ἀκριβέστερον,ὑπελάμβανον γὰρ αὐτοὺς ἄνακεχωρηκέναι διὰ τὴν ἑορτὴν ἥνπερ ἐπετέλουν οἱ ἀσεβεῖς τῇ Ἀρτέμιδι. Ἐλθόντες δὲ οἱ περὶ τὸν Θεοχάριδα καὶ Γλυκέριον, τοῦτο γὰρ ἦν τοῦ νεανίσκου τὸ ὄνομα, ἀπήγγειλαν παραμένειν αὐτούς. Ἑσπέρας δὲ καταλαβούσης, ἐξώρμησαν ἐπὶ τὴν λίμνην ἄσιτοι· δρεπάνας δὲ μεθ᾽ ἑαυτῶν ἔλαβον ἠκονημένας, ὅπως τοὺς σχοίνους ἀπὸ τῶν τραχήλων ἀποτέμωσι τῶν παρθένων ἐν τῷ βυθῷ καταβάντες. Μή τε δὲ σελήνης, μήτε ἀστέρων ἐπιφαινόντων, συνέβη σκοτίαν οὐ τὴν τυχοῦσαν γενέσθαι. Γενομένων δὲ αὐτῶν ἐν τῷ τόπῳ, ἔνθα οἱ κακοῦργοι ἐκολάζοντο, ἐν ᾧ οὐδεὶς ἐτόλμα μετὰ δύσιν ἡλίου παραγενέσθαι διὰ τὸ φοβερὸν εἶναι αὐτόν· ἐκεῖ γὰρ ἀπετέμνοντο τὰς κεφαλὰς, καὶ ἀνεσκολοπίζοντο, καὶ πυρὶ ἐκαίοντο. Γενό μενοι οὖν ἐνταῦθα καὶ φόβῳ συσχεθέντες, φωνὴν ἤκουσαν λέγουσαν, Θαῤῥῶν ἐλθὲ Θεόδοτε. Ἐμφόβων δὲ γενομένων αὐτῶν, καὶ τοῦ σταυροῦ τοῦ Χριστοῦ τὸ σημεῖον ἑκάστου κατὰ τοῦ μετώπου χαράξαντος, ἐπεφάνη αὐτοῖς σταυρὸς φανερῶς, καὶ ἔδοξαν ὁρᾷν ὡς ἐκ τοῦ ἀνατολικοῦ μέρους πυρὸς ἀστραπὴν ἐνεχθῆναι. Ἐκπλαγέντες δὲ καὶ περιχαρεῖς γενόμενοι τῇ τοῦ σταυροῦ ἐπιφανείᾳ, ἔκλιναν γόνυ αὐτόθι προσεύξασθαι κατὰ τοῦ τόπου, ἔνθα σταυρὸς αὐτοῖς ἐπεφάνη.

[18] Ἀναστάντες οὖν ἀπὸ τῆς προσευχῆς, πάλιν ἐπὶ τὴν ὁδὸν ὥρμησαν· διὰ δὲ τὸ πολλὴν γενέσθαι σκοτίαν οἰκέτι ἀλλήλους ἔβλεπον· ὑετοῦ δὲ ἐπιγενομένου μεγίστου, συνέβη καὶ πηλὸν γενέσθαι πολὺν, ὅς τις ὄλισθον παρεῖχεν αὐτοῖς, ὥστε μόλις τὸν πόδα ἐρεῖσαι πρὸς τὴν πρόσω πορείαν, πολὺν δὲ αὐτοῖς κάματον καὶ φόβον παρεῖχε τὸ ἐπιγενόμενον σκότος. Ἔστησαν δὲ πάλιν εἰς προσευχὴν, τὸν Θεὸν εἰς βοήθειαν αἰτοῦντες τῆς ἀνάγκης· ἐξαίφνης δὲ ἐφάνη αὐτοῖς λαμπὰς πυρὸς δεικνύουσα τὴν ὁδόν· ἐφάνησαν δὲ αὐτοῖς καὶ δύο ἄνδρες λαμπρὰς ἠμφιεσμένοι στολὰς, πολιοὶ τὴν κεφαλὴν καὶ τὸν πώγωνα, λέγοντες, Θάρσει Θεόδοτε, γὰρ Κύριος Ἰησοῦς ἔγραψε τὸ ὄνομά σου μετὰ τῶν Μαρτύρων· ἤκουσε γὰρ τῆς ἐν δάκρυσι προσευχῆς σου ὧν ἐξέχεας ἕνεκα τῆς τῶν σωμάτων ἀνευρέσεως· ἀπεστάλμεθα δὲ παρὰ τοῦ δεσπότου Χριστοῦ συναντιλάβέσθαι σοι· ἐσμὲν δὲ ἡμεῖς οἱ λεγόμενοι Πατέρες. Γενόμενος δὲ ἐπὶ τῆς λίμνης θεάσει τὸν ἅγιον Σώσανδρον ἔνοπλον, πολὺν παρέχοντα φόβον τοῖς φυλάσσουσιν· οὐκ ὤφειλες δὲ μετά σου ἀπάγεσθαι τὸν προδότην.

[19] Ἀκολουθοῦντες οὖν τῷ φανέντι αὐτοῖς φωτὶ, παρεγένοντο ἐν τῇ λίμνῃ· παρέμεινε δὲ αὐτοῖς τὸ φῶς μέχρι οὗ ἀνεκόμισαν τὰ ἅγια λείψανα. Ἀστραπῶν δὲ ἐπιγενομένων πολλῶν, καὶ βροντῶν, καὶ ὑετῶν, καὶ ἀνέμων καταῤῥαγέντων σφοδῶν καὶ προσπεσόντων, ὥστε τοὺς στρατιώτας φυγῇ χρήσασθαι τοὺς φυλάσσοντας τὰ σώματα· οὐ γὰρ μόνον διὰ τὸν χειμῶνα τοῦ ὑετοῦ καὶ τῆς χαλάζης ἔφυγον, ἀλλὰ καὶ ὀπτασίαν εἶδον, ἄνδρα ὑπὲρ μέγεθος ὁπλισμένον, ἔχοντα ἀσπίδα καὶ θώρακα καὶ περικεφαλέαν καὶ δόρυ, τινα ἔλαμπον ὥσπερ πῦρ· οὗτος δὲ ἦν ἅγιος καὶ πανένδοξος μάρτυς Σώσανδρος. Τοῦτον ἰδόντες οἱ φυλάσσοντες, ἔφυγον εἰς τὰς ἐγγὺς καλύβας· τὸ δὲ ὕδωρ ὑπὸ τοῦ σφοδροτάτου ἀνέμου ἔφυγεν εἰς τὸν αἰγιαλὸν τὸν ἀντίπερα, ὥστε τὸ ἔδαφος τῆς λίμνης ξηρὸν φανῆναι, καὶ τὰ τῶν παρθένων λείψανα θεωρηθῆναι. Ἀπέκοψαν δὲ τὰ σχοινία ταῖς δρεπάναις, καὶ οὕτως ἀνελώμενει τὰ λείψανα, ἐπέθηκαν ὑποζυγίοις. Κομίσαντες οὖν αὐτὰ, ἔθαψαν ἐν μνημείῳ πλησίον τῶν Πατριαρχῶν· τὰ δὲ ὀνόματα τῶν παρθένων ἐστὶ ταῦτα, Τέκουσα, Ἀλεξανδρεία, Φαεινὴ (ταῦτας οἱ Ἀποτακτῆται λέγουσιν ἰδίας εἶναι· κατὰ ἀλήθειαν δὲ εἰσί) Κλαυδία, Εὐφρασία, Ματρῶνα καὶ Ἰουλίττα.

[13] [Septem grandævæ Virgines] Virgines septem erant, a prima ætate exercitatæ ad virtutem, doctæque præ cunctis æstimare continentiam, & Dei timorem ante oculos habere. Has cum tyrannus comprehendisset, multisque illatis tormentis non potuisset ad impietatem traducere; lascivis adolescentibus denique tradi violandas jussit, ira exæstuans & religioni facere injuriam volens. Cum ergo missæ essent ad juvenes quosdam, turpem injuriam ut dicebatur passuræ; ingemiscentes profunde, manusque cum oculis tollentes in cælum, Domine, inquiebant, [ad stuprum traditæ,] Jesu Christe, quamdiu in nostra fuit potestate custodire virginitatem illibatam, nosti quam diligenter id fecerimus, usque in diem hodiernum: nunc vero impudici adolescentes potestatem in corpora nostra acceperunt. Hæc & his similia cum supplicantes dicerent & lacrymarentur, seniorem ipsarum, Tecusam nomine, in partem traxit eorum unus, qui ceteris videbatur impudentior. Ipsa vero flens & pedes ejus tenens, Quodnam, inquit, o fili, ex me tibi lucrum, aut quæ voluptas esse poterit commisceri corporibus, senio, jejunio, morbo cruciatuque, ut vides consumptis? jam enim septuagesimum supergrediebatur annum, & reliquæ haud minoris ferme ætatis erant. Indecens omnino vobis est amare carnem, ut sic dixerim, mortuam, quam mox videbitis a feris avibusque discerpi: jam enim Præses statuit, nec sepulcro quidem nos dignari. Quin potius accipite pro nobis Dominum Jesum Christum, [nec tamen violatæ] magnas vobis gratias redditurum? Sic illa cum lacrymis affata juvenem, & velum raptim discerpens, ostentabat ei capitis suis caniciem: & Has, inquit, reverere, fili, nam & tu forsitan matrem jam canam habes: ea pro nobis deprecatrix veniat, sive adhuc superest sive jam obiit: & nobis quidem miseris relinque lacrymas, tibi vero spem habe retribuendæ a Salvatore nostro Jesu Christo gratiæ; nec enim vana est spes in ipso collocata. Talia cum diceret Tecusa, statim adolescentes, posito libidinis æstu, soluti etiam ipsi in lacrymas, virginibusque compatientes, abierunt.

[14] Audiens autem Theotecnus quod constupratæ non essent, noluit amplius inhonestæ voluptaris causa eis esse molestus; sed jussit eas fieri Dianæ atque Minervæ sacerdotes, [cum idolis solenniter lavandis] ut quotannis juxta morem lavarent earum simulacra in vicino lacu: recurrebat vero tunc ipsa lavandorum idolorum anniversaria dies. Cum ergo oporteret eorum singula vehiculis imponi, jussit etiam ipsas ad paludem duci, eodem quo idola modo lavandas. Vehebant ergo illas; nudatis corporibus rectas stantes in curribus, ad verecundiam irrisionemque: post ipsas vero vehebantur & idola: simul etiam egrediebatur multitudo universæ civitatis, ad spectaculum futurum. [nudæ educuntur ad lacum:] Inter hæc audire erat & videre tibiarum ac cymbalorum sonum, choreasque mulierum solutis crinibus mœnadum instar bacchantium. Multus autem excitabatur strepitus pedum terram plaudentium, & musicorum instrumentum concrepatio, itaque vehebantur simulacra. Et propterea quidem magna populi turba concurrebat, major tamen propter Virginum passionem, quarum alii senium miserabantur, quidam admirabantur constantiam, nonnulli laudabant modestiam; omnes vero conspiciendo illas confectas plagis lacrymabantur. Egressus etiam cum illis ibat viperinum germen Prȩses Theotecnus.

[15] Interim Dei Martyr Theodotus in magna versabatur solicitudine pro unaquaque sanctarum Virginum, metuens ne qua earum, sicut de feminis formidari poterat, deficeret in certamine. Multis igitur precibus exorabat Deum, [pro eis solicitus Theodotus orat,] ut illas in agone juvaret: ad hoc vero se concluserat in parva domuncula prope confessionem a Patriarcharum, quæ pauperis cujusdam erat, Theocharidis nomine; una cum Polychronio, qui erat nepos Tecusæ Martyris; & Theodoto juniore, ex ipsius cognata progenito, aliisque nonnullis Christianis, intra eamdem cellulam congregatis. Jacuerant autem simul omnes in oratione a primo mane usque ad horam sextam, quando Theocharidis uxor nuntiavit virginum corpora in lacu submersa esse. [submersasque intelligens gratias agit.] Ad hanc denuntiationem nonnihil a pavimento se attollens justus, & adhuc genibus flexus, in cælum manus extendit, & copioso lacrymarum perfusus imbre. Gratias, inquit, tibi ago Domine, quod fletum meum hunc nolueris esse inutilem. Tum quæsivit ex muliere quomodo in profundum actæ Virgines essent & qua parte laci; in medione an juxta crepidinem. Illa vero, quæ simul cum aliis mulieribus egressa præsens in loco fuerat, sic ait: Multa suadens, multa etiam promittens Theocotecnus frustra fuit, Tecusa ipsum injuriosis verbis repellente: Sacerdotes quoque Dianæ & Minervæ, coronam vestemque albam illis offerentes, ut quæ secum dæmonibus ministrare deberent, rejectæ similiter cum improperiis sunt. Jussit ergo Præses lapides earum illigari collis, navigioque parvo impositas eo devehi, ubi profundior lacus erat; itaque injectæ in aquas sunt ad spatium duorum jugerum a ripa.

[16] His auditis ibidem usque ad vesperam se continuit Martyr, [Militari custodia apposita territus] una cum Polychronio atque Theocharide, consultans qua ratione possent corpora educi e lacu. Sub occasum vero solis adfuit consultantibus adolescens ut significaret, quod Theotecnus jusserit ad lacum permanere milites, custodes corporum futuros. Tum vero magno mœrore correptus fuit Sanctus, apparebat enim perquam difficulter recipienda esse sacra corpora, tum propter custodientes ea milites, tum propter lapidum gravitatem quorum singulos ægre plaustrum movisset. Vespere porro facto qui cum Theodoto erant ibi manserunt, ipse vero progressus ad Patriarcharum confessionem, cum obstructam illam ab impiis reperisset, ne quis Christianorum illuc posset ingredi, foris juxta concham se projecit in orationem aliquamdiu sic perseverans: inde vero progressus abiit ad confessionem b c Patrum, & hanc quoque obstructam inveniens, [a S. Tecusa ad corpora extrahenda animatur:] ibidem in oratione procubuit; deinque magnum post se strepitum audiens & credens aliquos sibi imminere, divertit ad Theocharidis habitaculum. Ibi cum aliquantulum obdormisset, apparuit ei B. Tecusa dicens, Dormis, fili Theodote, & nulla te nostri cura tangit? neque meministi adhortationum, quibus te juniorem instruxi, ac præter opinionem parentum ad virtutem manu duxi? Et tu quidem viventem numquam negligebas, sed colebas ut matrem: nunc vero, postquam obii, oblitus es quod usque in finem mihi ministrare debebas. Ne obsecro sinas nostra corpora sub aquis laci fieri escam piscium: nam & post duos dies magnum te expectat certamen. Surgens igitur accede ad paludem: verum cave tibi a proditore. Atque hæc dicens recessit.

[17] Tunc exurgens a somno, oblatam sibi visionem exposuit Fratribus: [ad quod alteram noctem præstolatus,] qui omnes ei compatiebantur, & cum lacrymis orabant Deum, ut ipsi vellet ad invenienda corpora esse adjutor. Cumque illuxisset juvenem illum qui primo annuntiaverat, milites paludi appositos manere ad custodiam corporum (erat enim Christianus & ipse) eumdem cum Theocharide miserunt accuratius exploraturum, quid esset de militibus, recessisse illos suspicati propter festivitatem Dianæ, quam eo die celebrabant impii. Euntes ergo Theocharides & Glycerius (hoc enim juveni nomen erat) renuntiaverunt adhuc eos perstare in custodia. Continuerunt ergo sese etiam die ista: vespere autem facto egressi sunt versus paludem jejuni, acutas secum falces deferentes, cum quibus ingressi in aquam præscinderent funes, demersarum collo innexos. Tenebræ autem profundæ erant, eo quod neque luna neque stellæ conspicerentur. Cum vero pervenissent ad locum in quo solent rei cruciari, locum horribilem & quem nemo post solis occasum audebat intrare (quia istic præcisa capita aut contis infixa stabant, [& egressus per densas tenebras ac pluvias,] aut dispersa jacebant igne & combusta) horrore non modico correpti etiam ipsi sunt: sed vocem audiverunt dicentem: Fidenter accede, Theodote. Rursum ergo perterrefacti, Crucis signum suæ quisque impressit fronti; & mox apparuit eis Crux illustris, quæ videbatur ex parte Orientali radium ignitum emittere: ad quam apparitionem mixtus gaudio timor fuit, & genibus flexis adoraverunt versus locum unde Crux apparebat.

[18] Completa oratione surgentes denuo ingressi sunt viam, [in summa perplexitate] sed propter ingentem noctis obscuritatem alter alterum non videbant: huic autem incommodo accedebat vehemens imber, unde multum ubique existebat lutum, quod lubricos eis gressus faciebat ægreque sinebat proferre vestigium ad viam prosequendam: adeo ut inter tenebras haud minor labor esset quam timor. Substiterunt igitur rursus ad orandum, auxilium in hac necessitate postulantes a Deo: subito autem apparuit eis ignita lampas viam præmonstrans, apparuerunt etiam viri duo splendidas induti vestes, capillo ac barba cani, atque dicentes, Confide Theodote, [confortatur apparitione 2 Sanctorum:] Dominus enim Jesus Christus nomen tuum inter Martyres descripsit, audiens orationem tuam, quam effudisti cum lacrymis pro inventione sanctorum corporum. Missi autem sumus ab illo, ut suscipiamus te: & sumus ii qui dicuntur Patres. Veniens porro ad paludem videbis S. Sosandrum armatum, qui custodibus formidinem incurit: sed non debebas tecum adducere proditorem.

[19] Sequentes ergo lumen quod apparebat sibi, venerunt ad paludem, eoque usi sunt usque dum sacra lipsana abstulerunt, quod hoc modo peractum. [& custodibus a Sosandro M. apparente dissipatis,] Facta sunt fulmina multa, tonitrua & imbres, ventus autem tam vehemens irruit ut corporum custodes fugam elegerint: fugerunt autem non solum propter tempestatem, sed etiam propter visionem qua terrebantur, cernentes virum procerum armatumque clypeo, thorace, galea & hasta, ex quibus undique absistebat ignis. Hic vero erat sanctus & gloriosus Martyr dSosander, cujus aspectu conterriti ad vicina confugerunt tuguriola. Aqua vero, ventorum impetu in alterum propulsa littus, usque eo recesserat, [rapta ab aquis corpora sepelit.] ut fundus appareret siccus, & Virginum corpora conspicerentur: quibus innexos funes præciderunt falcibus, efferentesque imposuerunt jumentis, atque vexerunt ad ædem Patriarcharum, sepelientes ea in vicino monumento. Virginum autem nomina hæc sunt. Tecusa, Alexandra Phaine (& has tres e Apotactitæ dicunt esse suas, sicuti revera sunt) Claudia, Euphrasia, Matrona, & Julitta.

ANNOTATA.

a Ita hic & alibi in genitivo Θεοχαρίδους, quasi sit nominativus Θεοχαρίδης: infra vero in dativo casu τῷ Θεοχαρίἳδι, quasi Θεοχαρίἳς nominativus foret: sed denique & τῷ Θεοχάριδι, & τὸν Θεοχάριδα scribitur, sicque esset nominativus Θεὁχαρις, seminæ quam viro aptius nomen.

b Patres hi infra dicuntur bini apparuisse, cano capillo & barba, in veste splendida seu alba: est que verosimile Martyres in Galatia, & forte Ancyræ celebres fuisse.

c Iam diximus Virgines passas videri 18 Maji, unde reliqua Chronologia ordinanda erit usque ad 27 Maji vel 7 Iunii: Patriarchas autem, quorum supra nominatur oratorium, crediderim fuisse, SS. Abraham Isaac & Jacob, qui sub una festivitate coluntur apud Græcos 13 Decembris.

d Dolendum quod hujus S. Sosandri Martyris nulla alibi extet notitia.

e Apotactitæ, id est Renuntiantes, videntur eo tempore dicti, qui juxta Euangelium posseßionibus suis renuntiantes, Apostolicam profitebantur paupertatem: qui denique, sicut & Encratitæ, id est Abstinentes, degenerarunt in hæresim, id quod consilii erat volentes ex præcepto Jervari, & alia quædam acatholica adjicientes: itaqueutrique coërcentur Theodosii Magni lege 6 de Hæreticis, cum Eunomianis, Arianis, &c. prohibenturque sua habere conventicula.

CAPUT III.
Theodotus ultro se sistit Præsidi, fidem profitetur, prima tormenta generose tolerat.

[20] Ἡμέρας δὲ γενομένης, πᾶσα πόλις ἐφλέγετο ἐπὶ τῇ κλοπῇ τῶν σωμάτων, οὕτω γὰρ φήμη ταχέως πᾶσιν ἀπήγγειλεν· εὐθέως οὖν εἴπου ἐφαίνετο Χριστιανὸς, συνηρπάζετο. Πλειόνων δὲ συλληφθέντων, καὶ ὡς ὑπὸ θηρίων ἀγρίων ἀναλισκομένων, ἀπηγγέλλει τῷ ὁσίῳ τὸ πρᾶγμα· δὲ βουλόμενος ἑαυτὸν παραδοῦναι, ἐκωλύθη ὑπὸ τῶν ἀδελφῶν. δὲ Πολυχρόνιος ἀλλάξας τὸ σχῆμα, καὶ εἰς ἄγροικον ἑαυτὸν ποιήσας, ἀπῆλθεν εἰς τὴν ἀγορὰν ὡς ὀφείλων πᾶσαν μαθεῖν τὴν ἀλήθειαν. Ἀπελθόντος δὲ αὐτοῦ, συνελήφθη ὑπό τινων, καὶ προσήχθη στῷ Ἄρχοντι· ὡς δὲ ἐπήνεγκαν αὐτῷ πληγὰς καὶ ἔδειξαν αὐτῷ τὸ ξίφος γυμνὸν, ἀπειλοῦντες τὸν θάνατον, φοβηθεὶς ὡμολόγησε τὰ λείψανα τῶν παρθένων, καὶ τὸν ἐκ τῆς λίμνης ἀνακομίσαντα αὐτὰ Θεόδοτον, καὶ τὸν τόπον δὲ κατεμήνυσεν αὐτοῖς, ἐν ᾧ ἔκρυψαν αὐτά. Λαβόντες οὖν ἐκ τῶν θηκῶν τὰ ἅγια λείψανα, κατέκαυσαν αὐτά. Τότε ἔγνωμεν τὸν προδότην εἶναι τὸν Πολυχρόνιον, περὶ οὗ εἶπον οἱ φανέντες τῷ ἁγίῳ, Φυλάσσου τὸν προδότην. Ἀπήγγειλαν δέ τινες τῷ Μάρτυρι τὰ κατὰ τὸν Πολυχρόνιον, καὶ ὅτι τὰ λείψανα τῶν παρθένων ἐκάησαν.

[21] δὲ καλλίνικος τοῦ Χριστοῦ Μάρτυς Θεόδοτος τοῖς ἀδελφοῖς συνταξάμενος, ἐντειλάμενος μή ἀμελεῖν τοῦ προσεύχεσθαι, ἀλλὰ τὸν Θεὸν αἰτεῖσθαι ὑπὲρ αὐτοῦ τυχεῖν αὐτὸν τοῦ στεφάνου, καὶ ἑαυτὸν ἕτοιμον ἐποίει πρὸς τὰς μάστιγας. Ἔστησαν οὖν εἰς προσευχὴν ἅμα τῷ μάρτυρι· ἐπὶ πολὺ δὲ εὐχόμενος ἔλεγε, Κύριε Ἰησοῦ Χριστὲ ἐλπὶς τῶν ἀπελπισμένων, δός μοι τελείως τὸν τῆς ἀθλήσεως δραμεῖν δρόμον, καὶ τὴν τοῦ αἵματος ἔκχυσιν αντὶ σπουδῆς καὶ θυσίας προσδέξασθαι, ὑπὲρ πάντων τῶν διά σε θλιβομένων· τὸ βάρος αὐτοῖς ἐπικούφισον, καὶ παῦσον τὸν χειμῶνα τούτων, ὅπως ἀνέσεως τύχωσι, καὶ γαλήνης βαθείας πάντες οἱ ἐπί σοι πεποιθότες. Ταῦτα μετὰ δακρύων προσευξαμένου τοῦ Μάρτυρος, τῶν ἀδελφῶν πολὺς ἐγένετο θρῆνος, μετὰ δακρύων ἀσπαζομένων αὐτὸν καὶ λεγόντων, Σώζου γλυκὺς τῆς Ἐκκλησίας φωστὴρ Θεόδοτε. Ἀλλὰ σε μὲν μετὰ τὴν τῶν ἐντεῦθεν κακῶν ἀπαλλαγὴν, οὐράνιοι φωστῆρες ἐκδέξονται, Ἀγγέλων τε καὶ Ἀρχαγγέλων δόξαι διάφοροι, καὶ Πνεύματος ἁγίου δόξα ἀμύθητος, καὶ Κύριος ἡμῶν Ἰησοῦς Χριστὸς ἐκ δεξιῶν τοῦ Πατρὸς καθήμενος· τούτων γάρ σοι τῶν ἀγαθῶν καλλίνικος καὶ μέγας τοῦ μαρτυρίου πρόξενος ἔσται ἀγών. Ἡμῖν δὲ τοῖς ἐν τῇ πλάνῃ οὐδὲν ἔσται ἕτερον θρῆνος καὶ κλαυθμὸς, καὶ ὀδυρμὸς σὺ ἐκ τοῦ βίου μετάθεσις. Τοιαῦτα τῶν ἀδελφῶν ὀδυρομένων, ὅσιος ἔκαστον αὐτῶν ἀσπασάμενος, ἐκέλευσεν ἐπὶ μνήμης ἔχειν εἴπερ παραγένηται Παπᾶς Φρόντων, ἀπὸ Μαλοῦ ἐπικομιζόμενος μεθ᾽ ἑαυτοῦ τὸν δακτύλιον, ἐκείνῳ δοθῆναι τὰ λείψανα εἴπερ δυνηθεῖεν αὐτὰ ὑποκλέψαι. Ταῦτα εἰπὼν, καὶ τὸ σημεῖον τοῦ σταυροῦ ποιήσας καθόλου τοῦ σώματος, ὥρμησεν ἀμεταστρεπτὶ ἐπὶ τὸν δρόμον.

[22] Ἀπιόντι δὲ αὐτῷ δύο τινὲς συναντίσαντες τῶν πολιτῶν, ἐκέλευον ὑποστρέφειν συντόμως, Τάχυον, λέγοντες, σῶσον σεαυτόν· ἦσον δὲ οὗτοι τῷ μάρτυρι γνώριμοι καὶ φίλοι πάνυ, νομίζοντες αὐτῷ χάριν παρέχειν· Οἵ τε γὰρ ἱερεῖς φησι τῆς Ἀθηνᾶς καὶ τῆς Ἀρτέμιδος σὺν τοῖς ὄχλοις κατηγοροῦσί σου ἐπὶ τοῦ ἄρχοντος, ὅτι πάντας Χριστιανοὺς ἀναπείθεις λίθοις ἀψύχοις μὴ προσέχειν, καὶ ἄλλα δὲ πολλὰ κατά σου λέγουσι, καὶ τῆς κλοπῆς δὲ τῶν σωμάτων σε αἴτιον εἶναι Πολυχρόνιος λέγει· ὡς οὖν ἐστι καιρὸς, σῶζε σεαυτὸν Θεόδοτε· ἀναισθησίας γάρ ἐστιν ἔργον τὸ ἑαυτὸν παραδοῦναι τιμωρίαις. Καὶ Μάρτυς ἔφη· Εἰ δοκεῖτε φίλοι εἶναι, καὶ ἐμοὶ χάριν παρέχειν·, ἄφετε μὴ ἀποκαμεῖν καὶ κατηγορῆσαι τοῦ πόθου, ἀλλὰ μᾶλλον εἰσελθόντες εἴπατε τοῖς ἄρχουσι, Θεόδοτον, ὃν κατηγοροῦσιν οἱ ἱερεῖς καὶ πᾶσα πόλις. πρὸ τῶν θυρῶν τοῦ πραιτορίου ἔστηκε. Καὶ ταῦτα εἰπὼν, ἔμπροσθεν αὐτῶν ἐπορεύετο· καὶ μελλόντων αὐτῶν κατηγορεῖν, παρέστη· ἐκέλευσαν δὲ οἱ ἄρχοντες παραστῆναι αὐτόν. Εἰσελθόντος δὲ αὐτοῦ ἐπὶ τοῦ βήματος, παρέστη τεθαῤῥηκῶς, καὶ μειδιῶν τι τῷ προσώπῳ, μηδενὶ τῶν κολαστηρίων καταπλαγείς· ἦν γὰρ καὶ πῦρ ἀναπτόμενον, καὶ λέβητες ὑποκαιόμενοι, καὶ τροχοὶ, καὶ ἕτερα εἴδη κολαστηρίων πολλὰ ηὐτρεπισμένα. Ταῦτα εἰδὼν Μάρτυς ἐμειδίασεν, ἀκατάπληκτον ἔχων τὸν λογισμόν.

[23] Θεασάμενος οὖν Θεότεκνος τὸ παράστημα τοῦ Μάρτυρος, λέγει· Οὐδενὸς τῶν προκειμένων κολαστηρίων πείραθείση, εἴπερ πεισθεὶς εὐγνώμων φανεὶς καὶ θύσεις, ἐλεύθερός τε ἔση πάντων τῶν ἐγκλημάτων, ὧν πόλις τε ὅλη καὶ οἱ ἱερεῖς ἐπὶ ἡμῶν κατά σου εἶπον, καὶ τῆς ἡμετέρας δὲ πρὸ πάντων ἀπολαύσεις φιλίας, καὶ τῶν καλλινίκων δὲ Βασιλέων ἔσῃ φίλος, ὅπως καὶ γραμμάτων ἀξιωθήσῃ παρ᾽ αὐτῶν καὶ τιμηθήσῃ [δόξης] μεγίστης, ἕνεκεν καὶ γράφεις αὐτοῖς ὅτε χρεία καλέσει, εἴγε Ἰησοῦν ἀρνήσῃ, ὃν ἐπὶ τῆς Ἰουδαίας πρὸ ἡμῶν ἐσταύρωσε Πιλάτος. Σωφρονῆσαι οὖν θέλησον Θεόδοτε ἀπὸ πάσης μανίας· ἔοικας γὰρ ἀνδρὶ πᾶσαν ἐγνωκότι ἀκολουθίαν· ἴδον γὰρ ἀνδρὸς φρονίμου τὸ ἕκαστα μετὰ ἀκριβείας καὶ σκέψεως ποιεῖν. Ἀπαλλάγηθι οὖν Θεόδοτε πάσης φλυαρίας, καὶ τοὺς ἄλλους μᾶλλον Χριστιανοὺς τῆς αὐτῆς ἀπάλλαξον μανίας· ἄρξεις δὲ τῆς πόλεως, καταστὰς ἀρχιερεὺς τοῦ Ἀπόλλωνος, τοῦ μεγίστην ἔχοντος ἐν τοῖς θεοῖς ἐξουσίαν, καὶ τὰς μεγάλας παρ᾽ αὐτοῦ εὐεργείας ἡμῖν ἐπιδεικνῦντος, εἴς τε τὸ προλέγειν διὰ μαντείας τὰ μέλλοντα, καὶ τῶν νοσημάτων τὰ πάθη διὰ τῆς ἰατρείας ἰᾶσθαι· καὶ διά σου μὲν ἱερέων ἔσονται χειροτονίαι, διά σου δὲ ἀξιωμάτων προαγωγαὶ, διά σου δὲ προστασίαι πρὸς τοὺς Ἄρχοντας ὑπὲρ τῆς πατρίδος, καὶ πρεσβεῖα πρὸς Βασιλέας ὑπὲρ τῶν ὅλων πͅραγμάτων, καὶ μετὰ ἀρετῆς πλοῦτος, καὶ προστασίαι τοῦ γένους, καὶ μεγάλαι τιμαὶ, καὶ δόξης λαμπρότης· εἰ δὲ καὶ χρημάτων παραυτίκα χρήζεις, καί σοι φίλον αὐτῶν μεταλαμβάνειν ἀφθόνως, ἕτοιμος ἡμῶν χεὶρ πρὸς μετάδοσιν. Ταῦτα λέγοντος τοῦ Θεοτέκνου, ἔπαινοι μυρίοι παρὰ τοῦ πλήθους ἐγίνοντο, καὶ τὸν Θεόδοτον ἐμακάριζον, παρήνουν τε αὑτῷ τὰς διδομένας δορεὰς δέχεσθαι.

[24] Λεχθέντων δὲ τούτων, Μάρτυς εἶπε· Πρώτην ταύτην αἰτῶ χάριν παρὰ τοῦ δεσπότου μου Ἰησοῦ Χριστοῦ, ὃν ἀρτίως ὡς ἄνθρωπον εἶπας ψιλὸν, ὅπως καὶ τὰ τῆς πλάνης τῶν θεῶν διελέγξω, καὶ τὰ περὶ τῶν θαυμάτων τοῦ Κυρίου μου Ἰησοῦ Χριστοῦ, καὶ τῆς αὐτοῦ ἐνανθρωπήσεως, βραχέα τινὰ διέλθωμεν. Ἀναγκαῖον οὖν ἐστιν, Θεότεκνε, καὶ ἔργῳ καὶ λόγῳ τὴν εἰς αὐτὸν πληρῶσαι ὁμολογίαν ἐπὶ πολλῶν μαρτύρων· τὰ μὲν γὰρ ὑπὸ τῶν θεῶν σου πραχθέντα, καὶ λέγειν αἰgr;σχρὸν ὑπάρχει, ὅμως πρὸς αἰσχύνην ὑμῶν εἴπω. Ὅν λέγετε Δία πάντων τῶν θεῶν ὑμῶν εἶναι μείζονα, εἴς τε μοιχείας καὶ παιδοφθορίας ηὕβριται, καὶ ὅτι ἐκεῖνος ἀρχὴ πάντων τῶν κακῶν καὶ πέρας ἐστίν. Ὀρφεὺς γὰρ ὑμέτερος ποιητὴς λέγει, ὅτι Ζεὺς τὸν Κρόνον τὸν ἴδιον πατέρα ἐφόνευσε, καὶ ἔσχε τὴν ἰδίαν μητέρα τὴν Ρἕαν, καὶ ἐξ αὐτῶν γεννᾶται Περσεφόνη, ἣν καὶ αὐτην ἐμίανεν· ἔσχε δὲ καὶ τὴν ἰδίαν ἀδελφὴν Ἧραν γυναῖκα. Καὶ Ἀπόλλων δὲ τὴν ἰδίαν ἀδελφὲν ἔσχεν Ἄρτεμιν, ἣν καὶ ἐμίανεν ἐν Δήλῳ παρὰ τῷ βωμῷ. Καὶ Ἄρης δὲ τὴν Ἀφροδίτην. Καὶ Ἥφαιστος τὴν Ἀθηνᾶν· οἱ ἀδελφοὶ τὰς ἀδελφάς. Βλέπεις, Ὑπατικέ, πόσος παρὰ τοῖς θεοῖς ὑμῶν μιασμός; οὐχὶ εἴ τις ἀνθρώπων τὰ ἐκείνων ποιήσειεν ἔργα, τοῦτον οἱ νόμοι κολάξουσιν; Εἰ δὲ ὑμεῖς ἐπὶ τοιαύτῃ ἀσωτίᾳ τῶν θεῶν ὑμῶν καυχᾶσθε, καὶ οὐκ αἰδεῖσθε παιδομανεῖς καὶ μοιχοὺς καὶ φαρμάκους προσκυνοῦντες· ταῦτα γὰρ ὡς καυχόμενοι οἱ ποιηταὶ εἰρήκασι.

[25] Περὶ δὲ τῆς τοῦ Κυρίου ἡμῶν Ἰησοῦ Χριστοῦ δυνάμεως, καὶ τῶν θαυμάτων αὐτοῦ, καὶ τῆς οἰκονομίας, καὶ τῆς ἐνανθρωπήσεως, πολλὰ μὲν οἱ προφῆται προειρήκασι καὶ πνευματοφόροι ἄνδρες, φανερῶς καὶ καθαρῶς προκατήγγειλαν, μαρτυροῦντες ὡς ἐπ᾽ ἐσχάτων τῶν χρόνων εἰς ἀνθρώπους ἐξ οὐρανῶν παραγινομένου, θαυματουργίαις παραδόξοις καὶ ἀποῤῥήτοις δυνάμεσι, θεραπεύοντος τῶν ἀῤῥωστούντων τὰς νόσους, καὶ τοῖς ἀνθρώποις τῆς τῶν οὐρανῶν ἀξιοῦντος βασιλείας· καὶ ἀκριβῶς οἱ προφῆται ἔγραψαν περὶ τῆς ἐνανθρωπήσεως αὐτοῦ, καὶ τοῦ θανάτου, καὶ τοῦ πάθους αὐτοῦ, καὶ τῆς ἐκ νεκρῶν ἀναστάσεως, καὶ τούτων μάρτυρες χαλδαῖοι καὶ μάγοι, καὶ οἱ Περσῶν λογιώτατοι, ἐκ τῆς κινήσεως τῶν ἄστρων ὁδηγηθέντες, καὶ τὸν χρόνον τῆς κατὰ σάρκα γεννήσεως αὐτοῦ ἔγνωσαν, καὶ πρῶτοι Θεὸν αὐτὸν ἐπιγνῶντες, ὡς Θεῷ δῶρα προσήφερον. Πολλὰ δὲ καὶ παράδοξα ἐποίησε θαύματα· πρῶτον μὲν γὰρ ὕδωρ εἰς οἶνον μετέβαλε, καὶ ἐκ πέντε ἄρτων καὶ δύο ἰχθύων πεντακισχιλίους ἐπ᾽ ἐρημίας ἐκόρεσε, καὶ λόγῳ τοὺς ἀῤῥώστους ἰάσατο, καὶ τὴν θάλασσαν δὲ ὡς ξηρὰν ἐπέζευσε· τούτου τὴν δεσποτείαν καὶ φύσις ἐπέγνω πυρὸς, καὶ κελεύσματι αὐτοῦ οἱ ἀποθανέντες ἠγείροντο· τυφλοῖς γὰρ ἐκ γεννητῆς παρέσχε λόγῳ τὸ φῶς, καὶ χωλοὺς ταχυτάτους ἀπειργάζετο, καὶ ἑτέρους δὲ τεθαμμένους ἀπὸ τεσσάρων ἡμέρῶν ἀνέστησε λόγῳ· καί τις δυνήσεται ἐξειπεῖν ὅσα παράδοξα ἐποίησε σημεῖα, τινα Θεὸν καὶ οὐ ψιλὸν ἄνθρωπον αὐτὸν ἐπιδεικνύουσιν;

[26] Εἰπόντος δὲ ταῦτα τοῦ Μάρτυρος, ἅπαν τὸ πλῆθος τῶν εἰδωλομανῶν ἐκυμαίνετο, ὥσπερ θάλασσα ὑπὸ σφοδροτάτου ἀνέμου ταρασσομένη· τῶν τε ἱερέων διαῤῥυγνύντων τὰ ἱμάτια, καὶ τὰς κόμας διασπαρασσόντων, καὶ τοὺς στεφάνους διασπόντων, καὶ τοῦ πλήθους ἀναβοῶντος μεγάλα, καὶ τὸν ἡγεμόνα Θεότεκνον αἰτουμένου, ὡς οὐ δικαίως πεποιηκότα ἀνθρώπῳ ὑποκειμένῳ μάστιγας καὶ θάνατον, κατὰ τῆς τῶν θεῶν εὐμενείας τοσαῦτα βλασφημήσαντι, καὶ ἐπίδειξεν πεποιηκότι ῥητορικῆς μετὰ τοσαύτης ἀδείας, ὃν ἐχρῆν ἐκ πρώτης τῷ ξύλῳ κρεμασθέντα τοῖς θεοῖς αὐτὸν διδόναι δίκην. Ἔτι οὖν καὶ μᾶλλον παροξυνθεὶς Θεότεκνος, ὑπερζέσας τῷ θυμῷ, ἐκέλευσε τοὺς δορυφόρους μετὰ σπουδῆς τὸν ὅσιον τῷ ξύλῳ προσαγαγεῖν. Συνεχέστερον οὖν Θεότεκνος ἀπὸ τῆς μανίας, ἀνεπήδα τοῦ θρόνου, βουλόμενος δι᾽ ἑαυτοῦ τοῦτον κολάζειν· Θορυβουμένου δὲ καὶ τοῦ πλήθους, καὶ τῶν ὄχλων ἑτοιμαζόντων τοὺς ὄνυχας, καὶ τῶν κηρύκων ἐπιβοόντων, καὶ μιᾶς ἐκ πάντων γενομένης συγχύσεως· γενναῖος ἀθλητὴς μόνος ἦν ἠρεμαίᾳ τῇ γνώμῃ, ὥσπερ ἐπ᾽ ἄλλον τινὰ καὶ οὐκ ἐπ᾽ αὐτὸν, κακῶν τοσαύτης κεκινημένης πλημμύρας.

[27] Οὐδὲν οὖν τῶν τιμωρητικῶν ὀργάνων λοιπὸν ἡσύχαζεν, οὐ πῦρ, οὐ σίδηρος, οὐκ ὄνυχες· ἀλλὰ ἄλλος ἀλλαχόθεν περιστάντες, καὶ τὴν ἐσθῆτα περιρήξαντες, τῷ ξύλῳ ἀνήρτησαν, καὶ ἀποδιαστάντες τὰς πλευρὰς αὐτοῦ τοῖς ὄνυξιν διεσπάραττον, ἕκαστος ὅσον εἶχε δυνάμεως οὐκ ἐνεγκόντες τὸν κάματον. δὲ μάρτυς προσεμειδία τοὺς τύπτοντας τερπόμενος, καὶ δίχα θορύβου τὴν πεῖραν ἑκάστου τῶν κολαστηρίων ἐδέχετο, μήτε τὴν μορφὴν τοῦ προσώπου διαστρέφων, μήτε ὑποστελλόμενος τὴν τοῦ τυράννου ὠμοτητα· εἶχε γὰρ τὸν Κύριον ἡμῶν Ἰησοῦν Χριστὸν βοηθὸν, ἕως οὗ ἐπέκαμον οἱ τύπτοντες. Ἀτονησάντων οὖν ἐκείνων, ἕτεροι προσελθόντες διεδέχοντο τοὺς προτέρους· δὲ καλλίνικος ἀγωνιστὴς τοῖς μὲν δημίοις ὥσπερ ἀλλότριον τὸ σῶμα πρὸ a σπαραγμὸν παρεδίδου, καὶ τὸν λογισμὸν ἄτρεπτον εἶχε πρὸς τὸν ἁπάντων δεσπότην. Ἐκέλευσε δὲ Θεότεκνος ὄξους δριμυτάτου ῥένεσθαι b τὰς πλευρας αὐτοῦ, καὶ λαμπάδας πυρὸς αὐτῷ προσφέρεσθαι· c δριμυχθεὶς δὲ ὅσιος ἀπὸ τοῦ ὄξους, ἅμα δὲ καὶ τῶν πλευρῶν αὐτοῦ καιομένων, κνίσα τις ἐγένετο· ὅθεν αἰσθόμενος τῆς κνίσης τῶν σαρκῶν αὐτοῦ ὀπτομένων, δυσχεράνας διέστρεφε τοὺς μυκτῆρας αὐτοῦ. Ἰδὼν δὲ Θεότεκνος, καὶ μετὰ σπουδῆς ἀναπηδήσας τοῦ θρόνου εἶπε· Ποῦ τὸ τῶν λόγων σου γενναῖον Θεόδοτε; ὁρῶ γάρ σε πρὸς τὰς βασάνους συντόμως ἡττόμενον· εἰ μὴ γὰρ τοὺς θεοὺς ἐβλασφήμησας, ἀλλὰ προσεκύνησας τῆς δεσποτείας αὐτῶν τὸ βέβαιον, οὐκ ἂν ἥψαντό σου αἱ βάσανοι· πείσω δέ σε, οἰνοπόλην ὄντα καὶ ἄνθρωπον εὐτελῆ, τοιαῦτα κατὰ ἀρχόντων μὴ λέγειν, ἐχόντων ἐξουσίαν τοῦ αἵματός σου. δὲ Μάρτυς εἶπε· Μὴ θαυμάσῃς ὑπατικέ, ὅτι αἰσθόμενος τῆς κνίσης τῶν πλευρῶν μου διέστρεψα τὰς ῥίνας μου· ἐπίτασσε δὲ μᾶλλον τοῖς δορυφόροις πάσῃ προστάξει σου καθυπουργεῖν, αἰσθάνομαι γὰρ ἀτονήσαντας αὐτούς· σὺ δὲ ἐπινόει κολαστήρια, καὶ πάσης μηχανῆς ἐξεύρεσιν, ὅπως μάθῃς καρτερίαν ἀθλητοῦ· γνώσῃ οὖν τὸν Κύριον μου Ἰησοῦν βοηθοῦντά μοι, ὅθεν ὡς ἀνδραπόδῳ σοι διαλέγομαι, καὶ τῶν Βασιλέων σου ἀσεβούντων καταφρονῶ· τοσαύτην μοι δίδωσιν δεσπότης Χριστὸς τὴν φροντίδα. Εἰ μὲν ἀσεβοῦντά με λαβὼν ἐκόλαζες, εἶχεν ἄν σου καὶ παῤῥησίαν φόβος· Νυνὶ δὲ οὐ δέδοικά σου τὰς ἀπειλὰς, ὑπὲρ τῆς εἰς Χριστόν μου πίστεως πάντα πάσχων. Ταῦτα εἰπόντος τοῦ Μάρτυρος, Θεότεκνος ἐκέλευσε τοῖς δορυφόροις λίθοις αὐτοῦ τὰς σιαγόνας τύπτειν, καὶ τοὺς ὀδόντας ἐκφέρειν. δὲ τίμιος Μάρτυς εἶπεν, Εἰ καὶ τὴν γλῶσσαν ἐκκόψειάς μου Θεότεκνε, καὶ τὰ τῆς φωνῆς πάντα ἀφέλοις ὄργανα, καὶ σιωπόντων ἀκούει Θεὸς τῶν Χριστιανῶν.

[28] Ἀποκαμόντων δὲ τῶν δημίων πρὸς τὸ διασπᾷν καὶ σπαράττειν τὸ σῶμα, ἐκέλευσεν αὐτὸν κατενεχθέντα ἀπὸ τοῦ ξύλου, εἰς τὸ δεσμωτήριον ἀποτεθῆναι, φυλαχθησόμενον εἰς ἑτέραν ἐξαίτασιν· Ὡς δὲ ἦγον αὐτὸν διὰ μέσης τῆς ἀγορᾶς, συγκεκομμένον τὸ σῶμα, καὶ ἐκ τῶν τραυμάτων αὐτῶν τὴν νίκην ἐπιδεικνύοντα, πλῆθος δὲ πολιτῶν περὶ αὐτὸν πολὺ ὡς ἐπὶ θέαν συνδεδραμηκότων, πᾶσιν αὐτοῖς μετὰ παῤῥησίας τὴν δύναμιν τοῦ Χριστοῦ ἐπεδείκνυεν ἐκ τῶν ἰδίων παθημάτων λέγων· Ὁρᾶτε πάντες τῆς δυνάμεως τοῦ Χριστοῦ μου τὸ παράδοξον, ὅπως τοῖς ὑπὲρ αὐτοῦ καταδεξαμένοις πάσχειν τὴν ἀπάθειαν αὐτοῖς παραυτίκα χαρίζεται, καὶ τὴν τοῦ σώματος ἀσθένειαν εὐτονοτέραν πυρὸς ἀπεργάζεται, καὶ παρασκευάζει τοὺς εὐτελεῖς καταφρονεῖν ἀρχοντικῶν ἀπειλῶν, καὶ βασιλικῶν προσταγμάτων νομοθετούντων ἀσέβειαν· καὶ ἁπλῶς πᾶσιν τῶν ὅλων δεσπότης Θεὸς τοῦτο παρέχει, δυσγενέσι, δούλοις, ἐλευθέροις, βαρβάροις. Τοιαῦτα οὖν παραινῶν καὶ τοὺς τύπους ἐπιδεικνὺς αὐτοῖς τῶν τραυμάτων, ἔλεγε· Χρὴ τοῖς εἰς τὸν Κύριον ἡμῶν Ἰησοῦν Κριστὸν πεπιστευκόσι τοιαύτας προσφέρειν θυσίας, οἵας καὶ ἡμεῖς προσφέρωμεν· πρῶτος γὰρ αὐτὸς ὑπὲρ ἑκάστου ἡμῶν τοιαῦτα ἠνέσχετο παθεῖν.

[20] Facta die civitas universa æstuare cœpit, propter raptum sacrorum corporum; [Præsidi a socio proditus Sanctus,] cunctis enim eum subito manifestavit fama; itaque mox ac Christianus aliquis conspiciebatur, trahebatur in quæstionem. Multis autem sic comprehensis, & tamquam per ferarum agrestium dentes discerpendis, res innotuit Sancto, qui seipsum tradere volens, prohibitus est a Fratribus. Polychronius autem, mutato habitu se transformans in rusticum, in forum abiit ad veritatem totam certius explorandam; sed mox comprehensus ab aliquibus, adductusque ad Præsidem. Qui cum plagis mulctato mortem insuper minaretur, strictum intentando gladium, terroti cessit, fassus de reliquiis Virginum, quodque eas de lacu tulisset Theodotus, & locum ubi eas abdiderat indicavit. Accipientes ergo sancta corpora ex sepulcris combusserunt illa. Tunc cognovimus proditorem esse Polychronium: deque eo locutos qui apparuerant, cum dicerent, Cave proditorem.

[21] Tunc gloriosus Christi Martyr Theodotus valedicens Fratribus, jubensque ne ab oratione cessarent, sed Deum orarent ut corona ipsi obtingeret, [post fusas ad Deum preces,] præparavit se ad verbera sustinenda. Simul igitur perstiterunt in oratione cum Martyre, qui prolixe precatus tandem ait: Domine Jesu Christe, spes desperatorum, da mihi certaminis cursum perficere, & sanguinis effusionem pro sacrificio & libatione offerre omnium eorum causa qui propter te affliguntur: alleva onus eorum, & compesce tempestatem, ut requie & profunda tranquillitate potiantur omnes qui in te credunt. Hæc illo cum lacrymis perorante, exortus est planctus magnus inter Fratres, amplectentes eum atque dicentes, Vale o suavissimum lumen Ecclesiȩ Theodote. Te quidem postquam ab his ærumnis emigraveris cælestia excipient luminaria, Angelorumque & Archangelorum gloria diversimoda, [solatus ceteros,] & Spiritus sancti incommutabilis claritas, ac Dominus noster Jesus Christus residens ad Patris sui dexteram: horum enim bonorum causa tibi erit gloriosum ac magnum quod instat certamen: nobis vero in ambiguo remanentibus tuus ex vita discessus aliud non parit quam luctum, planctum, gemitumque. Sic lamentantibus illis, singulos amplexus est Sanctus, monuitque ut quando veniret Papa B. Fronto, ex Malo ferens secum annulum, darent ei reliquias suas, siquidem eas potuerint suffurari. Atque hæc dicens, totumque corpus suum signo Crucis muniens, in stadium processit animo imperterrito.

[22] [fugam detrectat;] Eunti autem illi occurrerunt duo ex civibus, jubentes quantocius retro abire & dicentes, Salva temetipsum: erant enim noti atque amici Martyris, putabantque gratiam ei præstare: Quia, inquiebant, Sacerdotes Minervæ & Dianæ cum turba populari accusant te apud Præsidem, quod omnibus Christianis dissuadeas ne saxa inanima adorent; & alia multa adversum te loquuntur, & Polychronius reum te agit subductorum furtim corporum. Dum igitur adhuc tempus est, Salva teipsum Theodote, [ultroque se ad tribunal sistit.] stultitia enim foret ultra te tradere ad tormenta. Quibus Martyr, Si putatis vos amicos meos esse & gratiam vultis facere, nolite mihi molestiam facessere & studium meum accusare, sed potius ite ad Magistratus & dicite: Theodotus, quem Sacerdotes cum tota civitate accusant, ante fores adstat. Et hæc dicens, antecessit, eos, seque accusatoribus suis stitit. Ingressus vero ad tribunal stabat intrepidus, vultuque subridenti præparata intuebatur tormenta, erat enim ibi accensus focus, & lebetes ferventes, rotæque & alia plura cruciatuum instrumenta exposita: ad quorum omnium conspectum adeo nihil exhorrescebat Martyr, ut animi constantiam etiam vultus hilaritas demonstraret.

[23] Sic adstantem conspiciens Theotecnus, Nihil propositorum suppliciorum, inquit, experieris, si persuaderi tibi sinas ut sapere velis atque sacrifices, erisque liber ab omnibus criminibus quæ civitas universa & sacerdotes de te nobis annuntiarunt: [Præsidi impunitatem] quin etiam nostra præ aliis frueris amicitia, & victoriosissimis Imperatoribus carus evades, dignusque habeberis quem & suis ipsi dignentur litteris, quique ipsis cum res ita tulerit scribas: tantum ejura Jesum, quem qui ante nos fuit Pilatus, in Judæa crucifixit. Ergo statue apud te sapienter agere, videris enim præferre speciem hominis experti: sapientis autem est omnia agere considerate ac provide. Recede igitur Theodote ab omni stultitia, & alios Christianos abduc a dementia sua; ita faciens toti urbi dominaberis, factus Sacerdos Apollinis, omnium deorum maximi, [& Apollinis sacerdotium offerenti] propter magna quæ confert in homines beneficia, prædicendo futura suis oraculis, & medicinæ arte curando morborum infirmitates: per te enim ordinabantur sacerdotes, per te fient promotiones dignitatum, per te supplicabitur magistratibus pro patria, & legationes pro communibus causis ad Imperatores deferentur; affluentque tibi cum virtute divitiæ, clientelæ generis & honores magni, cum gloriæ claritate: quod si possessiones cupias tibique gratum sit eas habere, ecce paratum me ad eas tradendas. Hæc dicente Præside gratulationes multæ audiebantur a vulgo, beatificante Theodotum, suadente ut oblata munera acceptaret.

[24] Interim Theotecno Martyr hunc in modum respondit: [Deorum suorum turpitudinem exprobat,] Primum hanc gratiam peto a Domino meo Jesu Christo, quem modo contemptim appellasti ut hominem vulgarem, ut errorem circa deos confutare possim, & Domini mei Jesu Christi miracula incarnationisque mysteria paucis complecti. Necesse est ergo, Theotecne, ut meam in ipsum fidem opere & verbo comprobem per multos testes: nam quod ad deorum tuorum facta attinet, turpe est eloqui, dicam tamen ad vestram confusionem. Is quem Jovem appellatis & Deorum omnium maximum creditis esse, in mulierum puerorumq; contumeliam eo processit ut malorū omnium ipse principium & finis sit. Orpheus enim Poëta vester ait, quod Jupiter Saturnum proprium suum patrem occidit, uxoremque habuit propriam matrem Rheam, unde genita est Persephone, quam etiam adamavit; habuit deinde etiam sororem suam Junonem ; sicuti & Apollo, qui sororem suam Dianam constupravit in Delo ante aram: similiter Mars insanivit in Venerem Vulcanus in Minervam, germani utique in germanas. Viden, Proconsul, quanta sit in diis vestris turpitudo? numquid non leges punirent eum qui talia patrasset? Interim vos in hujusmodi vestrorū Deorum lascivia gloriamini, neque erubescitis adorando puerorum corruptores, adulteros, veneficos: hæc enim Poëtæ dixerunt velut jactabundi.

[25] Econtra de virtute Domini nostri Jesu Christi ejusque miraculis, deque mysterio incarnationis ejus, multa quidem tam Prophetæ quam viri spirituales prædixerunt; sed quæ palam fateri nemo erubescat, [econtra Christi divinatem] casta omnia; testificantes quomodo novissimis temporibus de cælis inter homines apparuit, cum admirandis prodigiis & miraculis ineffabilibus, infirmantium sanans morbos, & homines regno cælorum dignos efficiens. De incarnatione vero ipsius accurate scripserunt Prophetæ, deque morte & passione ipsius ac resurrectione a mortuis: quorum testes Chaldæi ac Magi Persarumque sapientissimi, astrorum motu ducti, & tempus nativitatis ejus secundum carnem agnoverunt, & primi agnito a se Deo ut Deo munera obtulerunt. Multa autem atque stupenda miracula fecit. Primum enim aquam commutavit in vinum, [& miracula prædicat.] & quinque panibus ac duobus piscibus quinque millia hominum satiavit in deserto, & infirmos verbo sanavit, & supra mare velut super aridam ambulavit. Ejus quoque dominatum agnovit natura ignis, & mandato ejus resuscitati sunt mortui, & a nativitate cæcis lumen solo verbo affulsit: claudos celerrime fecit ambulare, & a diebus quatuor tumulatos revocavit ad vitam. Quis autem possit exequi verbis omnia quæ fecit signa & prodigia, quibusque probatus est Deus esse, non autem aliquis homo vulgaris?

[26] [Tumultuante adhæc populi,] Talia cum diceret Martyr, commota est universa multitudo idololatrarum, instar maris a vento vehementi concussi; Sacerdotibus vestes lacerantibus, comas spargentibus, coronas discerpentibus; populo autem vociferante, ipsumque Proconsulem Theotecnum accusante, quod non ageret ex jure cum homine, verberum & mortis reo, clementiam Deorum palam blasphemante, & rhetoricam artem adeo impudenter ostendante, quem oportebat statim in eculeum tolli & diis debitas pœnas dare. Hinc ergo magis exacerbatus Theotecnus iraque exæstuans, mandavit satellitibus, ut statim Sanctum attollerent in lignum: imo ipsemet desilivit ex throno præ furore, volens per semetipsum torquere Sanctum. [suspensus in eculeo,] Cumque multitudo populi tumultuaretur, & carnifices ungulas expedirent, vociferantibusque præconibus confusa existeret vociferatio, solus Athleta adstabat tranquilla mente, quasi non contra ipsum, sed contra alium quemvis, ejusmodi æstus commotus foret.

[27] Exinde nullum feralium instrumentorum genus permissum est otiosum, non ignis, non ferrum, non ungulæ: sed alii aliunde irruentes, vestimentaque detrahentes, in equuleum levaverunt hominem; divisique in partes latera ejus lacerabant ungulis, [ungulis laniatur;] quantum unusquisque valebat labori non parcens. Martyr vero læto ac subridenti vultu intuebatur percutientes, & sine conturbatione ulla suscipiebat sensum tormentorum, neque vultum contorquens, neque sævitiam tyranni declinans: habebat enim adjuvantem se Dominum nostrum Jesum Christum, usque dum verberantes lassarentur. Et his quidem deficientibus succedebant alii; pugil autem invictus corpus suum, tamquam alienum tradiderat carnificibus, mentem Habens fixam in dominum universorum. Tunc jussit Theotecnus fortissimum acetum infundi lateribus ejus, [& aceto perfusus lampadibus ustulatur,] & lampades flammantes admoveri: cumque aceto compunctus Sanctus atque ab adustis laterum carnibus nidorem sentiens, nonnihil avertisset nares, de throno confestim suo desiliens Theotecnus: Ubi nunc, inquit, Theodote, verborum tuorum generositas: video enim tantum non victum te tormentis cedere: profecto si deos non blasphemasses, & potestatis eorum robur adorares, non contigissent te tormenta ista. Suaserim ego tibi, ut, caupo cum sis & conditione vilis, ejusmodi amplius non loquaris contra Imperatores, quibus jus in sanguinem tuum est. Cui Martyr: Nihil te commoveat, Proconsul, quod vederis me sentiendo nidorem laterum meorum contorsisse nares: sed jube potius ut satellites tui exequantur mandata, conspicio enim remissius eos agere: tu vero tormenta excogita & novarum adinventiones machinarum, ut fortitudinem meam experiaris: quin potius agnosce Dominum Jesum adjuvantem me, [denique excussis dentibus] per quem te velut mancipium contemno, & impios tuos Imperatores despicio: tantos animos dat mihi Christus Dominus. Quod si nocentē me comprehendisses, haberet in me locum timor: nunc vero non formido minas tuas, pro Christi fide quidlibet pati paratus. Hæc loquentis maxillas jussit Theotecnus saxis pulsari & dentes excuti: econtra vero Martyr, Etiamsi linguam mihi excideris, Theotecne & omnia vocis organa, Deus tamen etiam tacentes Christianos exaudit.

[28] Tandem fessis laniando corpus lictoribus mandavit Præses, ex ligno depositum claudi carcere, [depositus atque in carcerem ductus,] in aliam quæstionem reservatum. Ipse vero cum per medium duceretur forum, toto concisus corpore ipsisque vulneribus victoriam ostentans, concurrentes undique ad spectaculum cives invitabat, ad cognoscendam ex iis quæ passus erat Christi potentiam: Videte, inquiens, universi quam admirabilis Christi sit virtus; & quomodo iis qui ejus causa se tormentis exponunt largiatur impassibilitatem, atque corpoream infirmitatem efficit igne valentiorem, facitque generis infimi homines minas Principum flocci pendere, [Christi potentiam prædicat.] & edicta Imperatorum contra pietatem lata. Et quidem citra personarum exceptionem Dominus universorum universis præstat ejusmodi gratiam, ignobilibus, servis, liberis, barbaris. Sic perorans & inflictarum sibi plagaram ostentans vestigia; Convenit, inquit credentibus in Christum hujusmodi sacrificia ei offerre, qualia ego obtuli, quandoquidem prior ipse pro unoquoque nostrum sic passus sit.

ANNOTATA.

a Ecgraphum nostrum, πρὸ ἑλληνισμὸν καὶ σπαρατμσν, ubi nescio quæ alia vox substitui debeat loco, ἑλληνισμῷ, nihil hic significante.

b Neque Ῥὲνω, perfundo, neque δριμύσσω acriter pungo, hactenus reperi alibi dicta.

c Neque Ῥὲνω, perfundo, neque δριμύσσω acriter pungo, hactenus reperi alibi dicta.

CAPUT IV.
S. Theodotus post iteratam quæstionem capite plexus: corpus a Frontone Presbytero tumulatum.

[29] Ἠμερῶν δὲ a πέντε διελθουσῶν, ἐκέλευσεν Θεότεκνος ἀνὰ μέσον τῆς πόλεως ἀκροτήριον γενέσθαι ἐν ἐπισήμῳ τόπῳ, ἄγειν τε τοῖς δορυφόροις προσέταξε τὸν Μάρτυρα, καὶ μετὰ σπουδῆς ἤχθη. Ἐλθόντως δὲ αὐτοῦ, Θεότεκνος ἔφη· Πλησίον ἡμῶν ἐλθὲ Θεόδοτε· μανθάνω γὰρ βελτίονά σε γενέσθαι σωφρονισθέντα τοῖς πρώτοις, καὶ τῆς προτέρας κενοδοξίας πεπαῦσθαι· ἀλόγως γὰρ εἵλκυσας κατὰ σαυτοῦ τοσαύτας βασάνους, καίπερ ἡμῶν μὴ βουλομένων. Ἀλλὰ νῦν ἄφες σου τὸ ὠμὸν καὶ φιλόνεικον, καὶ ἐπίγνωθι τὴν δεσποτείαν τῶν παντοδυνάμων θεῶν, ὅπως καὶ τῶν ἡμετέρων δωρεῶν ἀπολαύσῃς, ἅς πρώην μὲν ὑπεσχόμην, νῦν δὲ ἑτοίμως ἔχω παρασχεῖν θύσαντί σοι τοῖς θεοῖς. Σκέψον οὖν τὸ συμφέρον σοι, καὶ γὰρ καὶ πῦρ εὐτρεπισμένον ὡς ὁρᾷς, καὶ σίδηρος ἠκονισμένος, καὶ θηρίων στόματα πρὸς σπαραγμὸν ἠνεωγμένα, ὥστε σε τούτων πεῖραν λαβόντα, τὰ πρῶτα σκιὰ φανήσεται. Ταῦτα ἀκούσας τοῦ Κριστοῦ μάρτυς Θεόδοτος, μηδὲν δειλιάσας εἶπε· Καὶ τί, Θεότεκνε, ἐπινοήσεις καθ᾽ ἡμῶν μεῖζον, ὄπερ δυνήσεται καταγωνίσασθαι τὴν τοῦ Κυρίου μου Ἰησοῦ Χριστοῦ δύναμιν; Πλὴν ὅμως εἰ καὶ τὸ σῶμά μου ὅλον διαλέλυται ἀπὸ τῶν πρώτων μαστίγων ὡς ὁρᾷς, πάλιν λάμβανε πεῖραν τῆς ἐμῆς καρθερίας, καὶ πρόσφερε τῷ σώματί μου διαφόρους βασάνους, ἵνα ἴδῃς ὁπόσην ἔχει πρὸς ὑπομονὴν εὐτονίαν τοῦτό μου τὸ σῶμα, ὅπερ ἀρτίως ἠφάνισθαι.

[30] Ταῦτα εἰπόντος τοῦ ἁγίου, ἐκέλευσεν Θεότεκνος τῷ ξύλῳ πάλιν αὐτὸν προσάγειν· οἱ δὲ δήμιοι ὥσπερ θῆρες περιστάντες ταῖς πλευραῖς αὐτοῦ ἐξ ἑκατέρου μέρους, ἔξεον ἐπὶ τὰς πρώτας πληγὰς τῶν τραυμάτων εἰς βάθος μετὰ τῶν ὀνύχων ἐνράσσοντες, καὶ ἔτι μᾶλλον μεγάλῃ τῇ φωνῇ καλλίνικος Μάρτυς ὡμολόγει τὴν εὐσέβειαν. Ὡς δὲ εἶδεν Θεότεκνος ἑαυτὸν ματαιοπονοῦντα, καὶ τοὺς βασανίζοντας διαλελυμένους τῷ καμάτῳ, ἐκέλευσεν ἀπὸ τοῦ ξύλου κατενεχθέντα αὐτὸν ἐπιτεθῆναι πεπυρωμένοις ὁστράκοις, ἅπερ μέχρι τῶν ἐγκάτων αὐτοῦ διῆλθον. Αἰσθόμενος δὲ δεινοτάτου πόνου, προσηῦχετο λέγων· Κύριε Ἰησοῦ Χριστὲ, τῶν ἀπελπισμένων ἐλπὶς, τῶν ἀβοηθήτων βοήθεια, τὸ φῶς τῶν ἐν σκότει, ἀνάστασις τῶν τεθανατομένων, εἰσάκουσον τῆς προσευχῆς μου, καὶ κούφισον τὸν πόνον τοῦτον, ὅτι διὰ τὸ ὄνομά σου τὸ ἅγιον ταῦτα πάσχω. Ὡς δὲ εἶδεν Θεότεκνος καὶ τὴν τῶν ὀστράκων ἄπρακτον οὖσαν πεῖραν πρὸς τὴν ἑαυτοῦ βουλὴν, ἐκέλευσεν αὐτὸν πάλιν τῷ ξύλῳ προσάγεσθαι, καὶ τοῖς ὄνυξιν ἀναξέειν τὰ τραύματα. Οὐδεμίαν δὲ αἴσθησιν μάρτυς τοῦ Χριστοῦ εἶχε τοῦ σώματος, καὶ παίζειν αὐτοὺς μᾶλλον εἴπερ σπουδάζειν ἐδόκει· μόνη δὲ γλῶσσα αὐτοῦ ἦν ὑγιὴς, ὑμνοῦσα τὸν. Κύριον, ἥνπερ τότε οἱ ἀσεβεῖς σῶαν ωρὸς ἄρνησιν ἐφύλαξαν, ἔλαθον δὲ αὐτοὺς ὅτι ωρὸς βεβαίωσιν μᾶλλον ὁμολογίας ταύτην φυλάττουσιν.

[31] Ὡς δὲ εἶδεν Θεότεκνος ἀποροῦντα ἑαυτὸν πρὸς τὰς τῶν βασάνων ἐπινοίας, καὶ τοὺς κολάζοντας δημίους ἀτονήσαντας τὸ καθόλου, καὶ μηδὲν δυναμένους, τὸν δὲ μάρτυρα τῇ προθέσει ἀκμαιότερον ὑπάρχοντα, ἔδωκε τὴν ἀπόφασιν εἰπών· Θεόδοτον τὸν προστάτην τῶν Γαληλαίων τῶν δὲ θεῶν ἐχθρὸν, ἀντιπίπτοντα τοῖς προστάγμασι τῶν ἀηττήτων Βασιλέων, καταφρονήσαντος δὴ κᾀμοῦ, κελεύει ἐμὴ ἐξουσία τὴν διὰ τοῦ ξίφους ὑποστῆναι τιμωρίαν, καὶ μετὰ τὸ ἀποτμηθῆναι τὸ σῶμα αὐτοῦ πυρὶ καυθῆναι, ὅπως μὴ οἱ Χριστιανοὶ λαβόντες αὐτὸ θάψωσι. Λαβόντος δὲ αὐτοῦ τὴν ἀπόφασιν, ωᾶσα πόλις ἀνδρῶν τε καὶ γυναικῶν συνεξῆλθον αὐτῷ ἰδεῖν τὸ τέλος. Γενομένων δὲ αὐτῶν ἐν τῷ τόπῳ, προσηύξατο μάρτυς λέγων· Κύριε Ἰησοῦ Χριστὲ, ποιητὴς οὐρανοῦ καὶ γῆς, μὴ ἐγκαταλιμπάνων τοὺς ἐπί σοι πεποιθότας, εὐχαριστῶ σοι ὅτι ἐποίησάς με ἄξιον πολίτην της ἐπουρανίου σου πόλεως, καὶ συμμέτοχον τῆς σῆς βασιλείας· εὐχαριστῶ σοι ὅτι ἠξίωσάς με νικῆσαι τὸν δράκοντα, καὶ συντρίψαι αὐτοῦ τὴν κεφαλήν· δός ἄνεσιν τοῖς δούλοις σου, μέχρις ἐμοῦ στήσας τῶν ἐχθρῶν τὴν ἐπανάστασιν· δός εἰρηνεύειν τὴν Ἐκκλησίαν σου, ῥυσάμενος αὐτὴν ἐκ της τοῦ διαβόλου τυραννίδος. Καὶ τελέσαντος αὐτοῦ τὸ Ἀμὴν, στραφεὶς καὶ ἰδὼν τοὺς ἀδελφοὺς κλαίοντας, εἶπεν αὐτοῖς· Μὴ κλαίετε ἀδελφοὶ, ἀλλὰ δοξάσατε τὸν Κύριον ἡμῶν Ἰησοῦν Χριστὸν, τὸν ποιήσαντα τελείως τὸν δρόμον δραμεῖν, καὶ νικῆσαι τὸν ἐχθρόν· ἔσομαι γὰρ ἐν παῤῥησίᾳ ἐν τοῖς οὐρανοίς ὑπὲρ ἡμῶν ἀδιαλέλπτως ἐντυχάνων τῷ Θεῷ. Ταῦτα δὲ αὐτοῦ εἰπόντος, ἐδέξατο τὸ ξίφος χαίρων.

[32] Ἅψαντες οὖν πυρὰν μεγίστην οἱ δήμιοι, ἔβαλον τὸ λείψανον τοῦ ἁγίου Μάρτυρος, περιθέντες ξύλα πολλά. Κατ᾽ οἰκονομίαν δὲ τῆς τοῦ Θεοῦ φιλανθρωπίας αἰφνίδιον φαίνεται αὐτοῖς ὑπὲρ τὴν πυρὰν φῶς κυκλώθεν περιαστράπτων, ὥστε μὴ τολμᾷν τοὺς ὑποκαίοντας προσεγγίσαι· ἔσωθεν οὖν ἔμεινε τὸ τίμιον τοῦ Μάρτυρος λείψανον ἀβλαβές. Ἀπήγγειλαν δὲ τὰ γινόμενα οἱὑπηρέται τῷ Θεοτέκνῳ· δὲ ἐκέλευσε παραμένειν αὐτοὺς καὶ φυλάσσειν τὸ λείψανον, ἐπὶ τῷ τόπῳ ἔνθα τὴν κεφαλὴν ἀπέθετο. Παρέμενον οὖν κατὰ τὸ κελευσθὲν αὐτοῖς οἱ στρατιῶται, φυλάσσοντες τὸ λείψανον τοῦ ἁγίου· παρεγένετο δὲ κατὰ τὰς συνθήκας Πρεσβύτερος Φρόντων ἀπὸ τοῦ κτήματος Μαλοῦ, ἐπικομίζων τὸν δακτύλιον τοῦ ἁγίου Μάρτυρος, ὅνπερ αὐτῷ δέδωκε τῶν λειψάνων ἕνεκα, ἔχων μεθ᾽ ἑαυτοῦ καὶ ὑποζύγιον, ὅπερ οἴνου ἐφόρτωσε παλαιοῦ, γεωργεῖ γὰρ τὸ πανυδόκιμος b. Φθάσας οὖν τὴν πόλιν ὀψίας οὔσης, κατὰ βούλησιν τῆς τοῦ Θεοῦ προνοίας, ὄνος ἐπὶ τὸν τόπον ἐξέκλινεν, ἔνθα ἔκειτο τὸ λείψανον τοῦ ἁγίου Μάρτυρος· ὡς οὖν εἶδον οἱ τηροῦντες τὴν ὄνον, ἐπέδραμον, καὶ πρὸς τὸν Πρεσβύτερον εἶπον· Ποῦ πορέυῃ ξένε, ὀψίας οὔσης βαθείας; ἐλθὲ μᾶλλον, μεῖνον μεθ᾽ ἡμῶν, καὶ ὄνος σου δαψιλῶς τραφήσεται· καὶ γὰρ καὶ χόρτος πολὺς ὡς ὁρᾷς, εἰ δὲ καὶ εἰς τῆς σπορίμους χώρας βουληθεὶς, οὐδείς ἐστιν κωλύσων· καὶ σὺ γὰρ αὐτῷ ἀνεκτότερον ἔσται τὸ μεθ᾽ ἡμῶν μεῖναι, διοχληθῆναι πανδοχικῇ ἀγνωμοσύνῃ.

[33] Καὶ Πρεσβύτερος ἀποκλίνας τῆς ὁδοῦ τὴν ὄνον ἀφυῶς, ἐπὶ τὴν καλύβην ὥρμησεν, ἣν ἧσαν αὐτοὶ δι᾽ ἑαυτῶν ἐποιήσαντες ἐν τῇ πρὸ ταύτης ἡμέρᾳ, κλῶνας ἐγείροντες καὶ ἰτεῶν περιστήσαντες, καὶ δεσμὰς ἒξωθεν περισυνθέντες καλάμων· πλησίον δὲ τῆς καλύβης ἔκειτο τὸ λείψανον τοῦ Μάρτυρος, κλάδων ἐπικειμένων καὶ χόρτου· ἦν δὲ καὶ πῦρ ἀναπτόμενον πλησίον τῆς καλύβης, καὶ δεῖπνον ηὐτρεπισμένον· καὶ οἱ πρῶτοι αὐτῶν ἀπὸ λουτροῦ ἐλθόντες πρὸς τὴν καλύβην, ἔπινον ἀναπεσόντες εἰς τὸ ἔδαφος, ταπίτων αὐτοῖς ἡπλωμένων καὶ χόρτου· ὡς οὖν ἐκεῖνοι τὸν πρεσβύτερον πιεῖν σὺν αὐτοῖς προετρέποντο, αἰτῆσας σκεῦος ἐκεῖνος, τὴν ὄνον ἐπεφύρτωσε, καὶ τοῦ οἴνου πλήσας τοῦ ἰδίου, εἶπε· γεύσασθε καὶ μάθετε τῆς τοῦ οἴνου τούτου πιότητος· ἴσως γὰρ οὐ φαῦλος ὑμῖν φανήσεται. Ταῦτα εἰπὼν πρεσβύτερος, καὶ ἡρέμα πρὸς ἑαυτὸν μειδιάσας, μεστὸν αὐτοῖς τὸ σκεῦος τοῦ οἴνου ἐπεδίδου· οἱ δὲ θαυμάσαντες τήν τε εὐωδίαν, καὶ τὴν γεῦσιν ἐπυνθάνοντο πόσων ἂν εἶεν ἐτῶν οἶνος· δὲ πέντε εἶπεν ὑπάρχειν ἐτῶν αὐτόν· καί φησιν, Συντόμος ἄφες πίομεν, πάνυ γὰρ ἀπὸ τοῦ καμάτου καταπεπονήμεθα ὑπὸ τῆς δίψης. Εἰπόντος δὲ τοῦ πρεσβυτέρου, Χαριεντῶς ἀπολαύσατε ὅσον δύνασθε ποιεῖν, ἀποκρίνεται Μητρόδωρός τις τῶν νεανίσκων εἷς γελάσας, οὐκ ἂν λαθεῖν δύναμαι ἐν ὅλῳ χρόνῳ, οὐδ᾽ ἂν πίω ἐκεῖνο τὸ πόμα, ὅπερ λέγουσιν εἶναι τῆς λήθης· οὐ δὲ γὰρ πάντες ὁμοῦ οἱ Χριστιανοὶ ἔλαβον τοιαύτας πληγὰς, οἵας ἐγὼ πρώην κατέπιον διὰ τὰς γυναῖκας τὰς ἐκ τῆς λίμνης κλαπείσας, ἀλλὰ νῦν δαψιλὲς, παράσχες ξένε, καταχέας ἐκ τοῦ μαρωνίου ἀκράτου, ὅπως μοι λήθην τῶν ἀλγηδόνων ἐκείνων πορίσωμαι. Καὶ Φρόντων, ἀγνοῶ γὰρ ἅσπερ λέγεις γυναῖκας, νεανίσκε, τοῦ δὲ Μάρωνος κρήνη αὕτη ὑπάρχει πλησίον· ὑπολαβὼν δὲ τὸν νεανίσκον τις ἕτερος ὀνόματι Ἀπολλώνιος, πρὸς τὸν Μητρόδωρον λέγει· Ὅρα μή σοι τοῦ Μάρωνος λέγεις πόμα οὐαὶ ἀνεπιτήδειον ἔσται, πρὸς ἀσφάλειαν τὸν χαλκοὺν τοῦτο φυλάσσοντι, τὸν καὶ τὰς γυναῖκας, ἅς λέγεις, ἀπὸ τῆς λίμνης κλέψαντα.

[34] Καὶ Πρεσβύτερος εἶπεν· Ἤμαρτον ὡς ἔοικε μὴ καὶ ἑρμηνέα ὧδε μεθ᾽ ἑαυτοῦ κομισάμενος, ὃς τῶν ὑφ᾽ ὑμῶν λεγομένων ἑρμήνευσέ μοι ἅπαντα· οὐδὲν γὰρ ἀρτίως τῶν ὑφ᾽ ὑμῶν λαλουμένων ἐπίσταμαι. Τίνες μὲν αἱ γυναῖκες, ἅς ἀπὸ τῆς λίμνης ἔκλεψαν, τίς δὲ χαλκοῦς ὑμῖν ὅν λέγετε φυλάσσειν; τάχα ἀνδριάντα φυλάττετε πόθεν ἀρτίως κομισθέντα, ὄντως παραβολὰς φθέγγεσθε καταγελῶντες τῆς ἀγροικίας μου; Μέλλοντος δὲ τοῦ Μητροδώρου φθέγξασθαι, προλαβὼν ἄλλος τῶν νεωτέρων, ὅς ἐκαλεῖτο Γλαυκέντιος, εἷπεν· ξένε, μηδὲν παρὰ τῶν ἑταίρων μου ἀκούων παράδοξον ἡγοῦ· χαλκοῦν γὰρ ὀνομάζοντες ἄνδρα, οὐδὲν ξένον περὶ αὐτοῦ λέγουσιν, ἄν τε χαλκοῦν αὐτὸν καλοῦσι, κἄν τε σιδηροῦν, καὶ γὰρ καὶ χαλκοῦ καὶ σιδήρου καὶ πάσης φύσεως οἴδαμεν ἡμαῖς κρείττονα καὶ στεῤῥότερον τοῦτον· χαλκὸς γὰρ καὶ σίδηρος πυρὶ εἷξε καὶ τέχνῃ κατεπονήθη, καὶ αὐτὸν ὅν λέγουσιν ἀδάμαντα καὶ τέχνῃ καὶ ἐπινοίαις ἥττήθη· τούτῳ δὲ καὶ πῦρ καὶ σίδηρος καὶ ἑλκυσμοὶ προσαχθέντες, πάντα ἔμειναν ἀργά· καὶ Πρεσβύτερος εἶπεν· ἀληθῶς περὶ ἀνθρώπου λέγετε; περὶ ἄλλου τινὸς; οὐ γὰρ μανθάνου σαφῶς. Καὶ Γλαυκέντιος εἶπεν· Ἀπορῶ ξένε τὴν ἐκείνου φύσιν ἐξηγήσασθαι· ἐάν τε γὰρ ἄνθρωπον αὐτὸν ὀνομάσω, οὐκ ἄνθρωπος τοιαῦτα ἠγωνίσατό ποτε· ὄτι μὲν γὰρ ἦν πολίτης ἡμέτερος, καὶ ἔστιν αὐτοῦ οἶκος ἐνταῦθα, καὶ γένος καὶ κτήματα, τοῦτο πάντες ἐπίστανται· ὅτι δὲ ἀνθρώπου φύσιν οὐκ εἶχεν, τοῦτο φανερῶς διὰ τῶν ἔργων ἀπέδειξε· καὶ γὰρ μαστιζόμενος καὶ τεμνόμενος, καὶ τὰ μέλη πάντα ὑπὸ πυρὸς καταπτώμενος, ὑπ᾽ οὐδενὸς τῶν ἐνοχλούντων τὸν λογισμὸν μετετέθη, ἀλλ᾽ ἔμεινεν ὑπὸ τῆς πρώτης κρίσεως ἠσφαλισμένος τὴν γνώμην, ὡς πέτρα ὑπὸ κυμάτων ὀχλουμένη καὶ παντελῶς μένει ἀτίνακτος.

[35] Θεόδοτος μὲν τὸ ὄνομα αὐτοῦ ἦν, Χριστιανὸς δὲ τὴν θρησκείαν, τοῦ λογισμοῦ δὲ τὴν κρίσιν ὑπὸ παντὸς πράγματος ἀμετάθετος, παρθένους δὲ ἐν τῇ πλησίον λίμνῃ καταβυθισθείσας τινὰς ἑπτὰ τὸν ἀριθμὸν, καὶ κελευσθείσας ἐναπομένειν τῷ ὕδατι, λάθρα αὐτὸς ἀνελόμενος, παρέδωκε ταφῇ· καὶ ἐπειδὴ πάλιν πολλοὺς Χριστιανοὺς συναρπασθέντας ἔμαθε, καὶ τοῖς ἄρχουσι πρὸς τιμωρίαν δοθέντας, φοβηθεὶς μὴ τὴν ἑαυτῶν θρησκείαν ἀρνήσωνται, ἑαυτὸν τοῖς ἄρχουσι κατεμήνυσε, καὶ τὸ ἑαυτοῦ ἔργον ὡμολόγησεν, ὥστε μὴ ἄλλους ἀντ᾽ ἐκείνου κολάζεσθαι. Τοῦ δὲ Ἄρχοντος ὑπισχνουμένου αὐτῷ μυρία χρημάτων πλήθη, καὶ ἀξιώματα καὶ τιμὰς καὶ τῶν θεῶν ἀρχιερέα, εἰ αὐτοῖς θυσιάσας τῶν Χριστιανῶν ἀρνήσοιτο τὴν θρησκείαν· αὐτὸς δὲ διαχλευάσας τοὺς ἄρχοντας καὶ σκώψας, καὶ τοὺς Θεοὺς λοιδορήσας, καὶ τῶν νόμων τῶν Βασιλέων καταπαίξας, οὐ δὲ ἠξίωσε τῷ Ἅρχοντι δοῦναι ἀπόκρισιν. Ἐπειδὴ οὖν μαστιχθεὶς, καὶ παντοίαις ἐγκαρτερήσας κολάσεσιν, οὐδὲν ἐκ τῶν μαστίγων ἐδόκει πάσχειν τοιοῦτον, ὁποῖα ἡμᾶς διέθηκε διὰ τῶν λόγων· καὶ γὰρ καὶ τοῖς τύπτουσιν αὐτὸν ἔσκωπτε μετὰ γέλωτος, ὡς ὑπὸ ἀτονίας ἐκλυθέντας, καὶ τῷ Ἄρχοντι δὲ ὡς ἀτίμῳ ἀνδραπόδῳ διελέγετο, καὶ τῶν τυπτόντων ἀποκαμνόντων, αὐτὸς ὕμνοις ἐμελώδει, ὡς ὑπὸ τῶν μαστίγων μᾶλλον ῥωννύμενος· τὸ τελευταῖον ἀποκεφαλισθεὶς, ἐκελεύσθη κατακαεῖναι πυρί. Ἡμεῖς οὖν εὑρέθημεν οἱ τρισάθλιοι, καὶ οἱ περὶ τούτου τὰς τιμωρίας πάλιν ἀναδεχόμενοι, τῆς γὰρ πυρᾶς ἀναφθείσης, κρείττονα λόγου θαύματα περὶ τὸν φλόγα ἐγένετο· ἴδομεν κύκλω ὑπερμεγέθη φῶς, καὶ οὐχ ἥψατο τὸ πῦρ τοῦ Θεοδότου· ἐκελεύσθημεν οὖν τηρεῖν αὐτὸν διὰ τοὺς Χριστιανοὺς, καὶ ἔδειξε τῷ Πρεσβυτέρῳ τὸν τόπον ὅπου ἔκειτο τὸ λείψανον.

[36] Γνοὺς οὖν Πρεσβύτερος αὐτὸν εἶναι τὸν ἅγιον Θεόδοτον, εὐχαρίστησε τῷ Θεῷ, καὶ τῇ αὐτοῦ ἀγαθότητι παρεκάλει συνεργῆσαι αὐτῷ τῆς τῶν λειψάνων ἀναιρέσεως. Χαρεὶς οὖν Πρεσβύτερος, ἔτι μᾶλλον καὶ μᾶλλον τοῦ οἴνου μετεδίδου αὐτοῖς δαψιλέστερον ἐμφορηθῆναι· πιόντων οὖν αὐτῶν ἐπὶ πολὺ, καὶ εἰς μέθην τραπέντων, ὕπνῳ βαρεῖ κατεσχέθησαν. Ἀναστὰς οὖν Πρεσβύτερος, καὶ ἀράμενος τὸ τίμιον λείψανον, ἐπέθηκε τῇ ὄνῳ, εἰπών· Ὑπαγε μάκαρ, πλήρωσον τὰς συνθήκας, ἅς συνέθου μοι, προσθεὶς καὶ τὸν δακτύλιον τοῦ Μάρτυρος τοῖς λειψάνοις· τοὺς κλῶνας δὲ καὶ τὸν χόρτον τὸν ἐπικείμενον τῷ λειψάνῳ, συνέθηκε καθὰ ἦν, ὥστε μὴὑπονοῆσαι τοὺς φυλάσσοντας ὅτι ἀπώλεσαν τὸ λείψανον. Φωτὸς δὲ ἐπιγενομένου, καὶ τῆς ἡμέρας διαυγασθείσης, ἀναστὰς Πρεσβύτερος, ἐζήτει τὴν ὄνον ὡς ἤδη ἀπολωλυῖαν, καὶ πολὺν ἐποίει θόπυβον τὰς χεῖρας συγκρούων, κλαίων καὶ λέγων, Ἀπόλεσα τὴν ὄνον μου. Ἐνόμισαν οὖν οἱ φυλάσσοντες ἀσφαλῶς λέγειν αὐτὸν, μὴ ἐγνωκότες τὰ γεγονότα· ἐνόμισαν γὰρ ὑπὸ τὸν χόρτον κεῖσθαι καὶ τὰ λείψανα. δὲ ὅνος ὁδηγηθεῖσα ὑπὸ ἁγίου Ἀγγέλου δι᾽ ἀνυπόπτων τόπων, ἀπῆλθεν εἰς τὴν Μαλῶ, καὶ ἐκοιμήθη ἐν τῷ τόπῳ μετὰ τοῦ φόρτου αὐτῆς, ἔνθα ἀρτίως ἐστὶ τὸ μαρτύριον τοῦ ἁγίου καὶ ἐνδόξου Μάρτυρος Θεοδότου. Παραγενόμενοι δέ τινες τῆς κώμης, ἀπήγγειλαν τῷ Πρεσβυτέρῳ ὅτι ὄνος μόνη καθ᾽ ἑαυτὴν ἀπεκόμισε τὰ ἅγια λείψανα, καὶ μένει σὲ ἐν τῷ τόπῳ. μὲν οὖν Πρεσβύτερος οὑτως ἐπὶ τὴν Μαλὸν ἀνεχώρησεν, νομισθεὶς ἀπολωλέναι τὴν ὄνον· οἱ δὲ φυλάσσοντες τὸ σῶμα τοῦ Μάρτυρος, ἔτι τῷ τόπῳ παρέμενον, ὑπολαμβάνοντες ὑπὸ τὸν χόρτον κεῖσθαι τὸ ἅγιον λείψανον. Τοῦτον τὸν τρόπον τὸ λείψανον τοῦ ἐνδόξου Μάρτυρος Θεοδότου ἐπὶ τὴν Μαλὸν μετετέθη, θαυμαστὴν οἰκονομίαν ποιήσαντος τοῦ ἀγαθοῦ Θεοῦ, καὶ τὸν ἀγῶνα τετιμηκότα τοῦ Μάρτυρος.

[37] Ταῦτα πάντα ἐγὼ Νεῖλος ταπεινὸς ἐξέδωκα ὑμῖν μετὰ πάσης ἀκριβείας τοῖς θεοφιλέσιν ἀδελφοῖς· ὃς καὶ ἐν τῇ φυλακῇ συνὼν αὐτῷ, καὶ ἕκαστα γνοὺς εἰς γνῶσιν ἤγαγον, πανταχοῦ τῆς ἀληθείας φροντίσας, ὅπως καὶ ὑμεῖς μετὰ πάσης πίστεως, καὶ πληροφορίας ἀκούοντες, σχοίητε μέρος μετά τοῦ Ἁγίου καὶ ἐνδόξου Μάρτυρος Θεοδότου, καὶ πάντων τῶν Ἁγίων τῆν ὐπὲρ εὐσεβείας ἀγωνισαμένων, ἐν Χριστῷ Ἰησοῦ τῷ Κυρίῳ ἡμῶν, ᾧ δόξα καὶ τὸ κράτος ἅμα τῷ Πατρὶ, καὶ τῷ Ἁγίου Πνεύματι εἰς τοὺς αἰῶνας. Ἀμήν.

[29] Exinde transierunt dies quinque, quando Theotecnus urbe media & spectabili loco jussit auditorium sibi extrui, [Præses iterum ad defectionem solicitatum frustra,] & satellibus mandavit eo adducere Martyrem, quod mox factum est quam diligentissime: ad venientem autem sic est affatus est: Accede ad nos proprius, Theodote: intelligo enim te, eruditum iis quæ ante facta sunt, meliorem nunc esse, & priorem superbiam dimisisse. Profecto contra rationem omnem tantos in te cruciatus attraxisti, etiam invitis nobis. Nunc ergo, abjecta feritate & pervicacia, agnosce dominatum omnipotentium deorum, ut nostris perfruaris muneribus, quæ antehac promisi tibi, & etiam nunc paratus sum exhibere sacrificanti diis. Dispice quid expediat tibi: alias enim vides paratum tibi ignem, exacutum ferrum, ferarum rictus ad lanienam hiantes; quæ si volueris experiri, priora tormenta non nisi umbræ ad hæc posteriora videbuntur. Ad quæ Martyr nihil formidans, Ecquid, inquit, o Theotecne, adeo grande contra me excogitabis, quod possit resistere potestati Domini mei Jesu Christi? Quamvis autem corpus meum totum sit prioribus plagis dissolutum, ut vides; novam tamen roboris mei experientiam sume, diversaque tormenta membris meis admove; ut videas quam valia sint ad tolerantiam, quæ modo dissipata videbantur.

[30] Tunc iterum jussit Theotecnus Sanctum applicari ad lignum: [iterumque in equuleo laniatum] & utrimque adstantes lictores, tamquam feræ, cœperunt priorum vulnerum loca scrutari, & ungulas quam profundissime lateribus infigere, interim dum gloriosus Martyr, voce magna fidem confitebatur. Videns ergo Præses se frustra laborare, & fatigatos torrores deficere, depositum de ligno jussit supra ignitas testulas collocari; quibus etiam interiora corporis penetrantibus, gravissimum dolorem sentiens Theodotus, oravit dicens: Domine Jesu Christe, spes desperatorum exaudi orationem meam, & cruciatum hunc mitiga; quia propter nomen sanctum tuum ista patior. [ac tertio,] Sensit ergo Theotecnus etiam testularum experimentum ad suam voluntatem nihil prodesse: rursumque mandavit in equuleo appendi sublatum ac denuo priores plagas sulcari. Sed nullum corporis sui sensum ostendebat Martyr, videbanturque lictores ei joco potius quam serio agere: sola autem lingua ejus permanebat illæsa, glorificans Deum, quam ei servare ad negandum volebant impii, nescientes quod hanc ei potius ad confirmandam veritatem relinquerent.

[31] Tandem cernens Theotecnus, neque sufficere ad novos cruciatus excogitandos, neque tortores jam prorsus exhaustos quidquam amplius posse; [denique capite plecti jubet:] Martyrem vero in proposito firmiorem, tulit in eum sententiam dicens: Theodotum protectorem Galilæorum, deorum vero hostem, invictorum Imperatorum mandatis non parentem, meque etiam contemnentem, potestas nostra jubet gladii subire pœnam, & decollati corpus igne comburi, ne illud nacti Christiani sepeliant. Lata sententia exiit cum Martyre multitudo universa virorum atque mulierum, finem videre cupiens: cumque ad locum pervenissent, orare cœpit Martyr in hæc verba: Domine Jesu Christe, cæli terræque conditor, [quo facto,] qui non derelinquis sperantes in te, gratias tibi ago, quia fecisti me dignum cælestis tuæ urbis civem tuique regni consortem: gratias tibi ago quia donasti mihi draconem vincere & caput ejus conterere. Da requiem servis tuis atque in me siste violentiam inimicorum; da Ecclesiæ tuæ pacem, eruens eam a tyrannide diaboli. Cumque orationem finiens adjunxisset, Amen, conversus vidit Fratres flentes, & dixit: Nolite lugere, Fratres, sed glorificate Dominum nostrum Jesum Christum, qui fecit ut perficerem cursum meum & inimicum superarem: deinceps enim in cælis cum fiducia pro vobis Deum deprecabor. Et hoc dicto gaudens excepit gladium.

[32] Tum vero pyra ingenti constructa, cadaver sancti Martyris in ipsam conjecere lictores, multam materiam circum ponentes: sed quadam Dei hominibus consulentis providentia subito apparuit supra pyram lumen circumquaque refulgens, [corpus ab igne intactum] ita ut nemo eorum qui ignem succensuri erant accedere auderet: atque ita sacrum corpus intra pyram illæsum mansit. Nuntiantibus autem id Theotecno famulis suis, jussit eos istic manere in loco ubi positum erat caput, & cadaver custodire. Manserunt igitur ibi milites, sicuti sibi mandatum fuerat, ad custodiam: advenit autem eodem, [servantes milites invenit Fronto;] juxta condictum ex vico Malo Presbyter Fronto, ferens annulum sancti Martyris, quem dederat ei Reliquiarum causa, habens etiam secum jumentum vino veteri onustum: agriculturam enim exercet egregius iste vir. Accedens ergo ad urbem circa vesperam, ex Dei providentis voluntate, procubuit asina supra locum ubi jacebat corpus sancti Martyris: quod videntes custodes, accurrerunt dixeruntque Presbytero: Quo pergis, hospes, profunda jam vespera? quin tu potius venis & manes nobiscum, ubi asina tua large pascetur: ecce enim copiosum adest gramen, & si in sata eam velis immittere nemo est qui prohibeat: tibi vero tolerabilius est nobiscum manere, quam cauponaria inurbanitate vexari.

[33] Ergo asinam a via deflectens Presbyter in tugurium ingressus est, [& vinum quod in urbem serebat propinans,] quod illi pro se struxerant die præcedenti, erectos salicum ramos extrorsum vincientes contortis calamis: jacebat autem juxta tugurium cadaver Martyris, ramis superinjectis fœnoque opertum: erat autem etiam ignis prope accensus & cœna parata. Tum eorum primi, reversi a lavacro ad tugurium, cœperunt bibere incumbentes tapetiis super humum fœnumque explicatis: invitabant autem etiam Presbyterum ad bibendum secum. Ille vero postulans poculum exoneravit asinam: illudque proprio suo vino implens, inquit: Gustate & experimini quale hoc vinum sit, fortassis enim non malum vobis videbitur. Ita locutus modesteque subridens, plenum vino poculum eis tradidit: cujus illi odorem saporemque admirati, interrogant senem quot annorum sit. Asserente autem Presbytero, annorum esse quinque, Sine, inquiunt, bibamus cito, magna enim siti laboramus. Presbyter autem ait: Hilariter sumite, quantum bibere potestis. Cui adolescentium unus, nomine Metrodorus, arridens respondit, Numquam potero in omni vita mea oblivisci, nequidem si potum illum sumpsero quem Lethes dicunt: quia Christiani simul omnes non tales plagas acceperunt, quales ego nuper gustavi propter mulieres ex palude subductas: nunc autem largiter præbe, hospes, ex mero illo Maronio fundens, ut dolorum istorum bibam oblivionem. Tum Fronto. Nescio quas mulieres dicas, adolescens, [intelligit de Virginibus & Theodoto:] Maronis autem fontem prope esse scio. Tu vero Metrodore, inquit alius cui nomen Apollonius, vide ne istud Maronis, quod ais, poculum, magnum tibi malum pariat, jusso custodire æreum illum hominem, qui modo memoratas a te mulieres ex palude furatus est.

[34] Adhæc Presbyter, Peccavi sane quod interpretem non adduxerim, qui mihi sermonem vestrum explicet; nihil enim eorum hactenus quæ dicitis intelligo. Quænam mulieres illæ furto subductæ ex lacu, aut quis iste æreus quem vos dicitis custodire? [quem illi æneum hominem appellantes] an forte statuam huc usque adductam servatis? vel ænigmata loquimini, ut rusticitatem meam habeatis ludibrio? Volebat respondere Metrodorus, sed prævertit eum alius Glaucentius appellatus, atque ait: O hospes, Nihil eorum quæ dicuntur a sociis meis tibi mirum videatur; virum enim æreum nominantes, nihil a vero alienum dicunt: sive enim æreum sive ferreum dixerint, scius cum & ære & ferro & alia quavis natura meliorem ac firmiorem fuisse. Siquidem æs & ferrum cædit igni & arte laboratur; ipse etiam, quem vocant adamantem, industria & ingenio superatur; illi autem admotus ignis, ferrumque & ungulæ nihil profecerunt. Necdum, inquit Presbyter, clare assequor quid velis, utrum scilicet de homine loquamini, an de re alia quapiam. Cui Glaucentius, Ægre, inquit, o hospes, naturam ejus tibi explicavero: si enim hominem appellavero, nullus unquam homo ita certavit. Sciunt quidem omnes quod civis noster sit, cujus hic & domus, & genus, & possessiones sunt: quod autem humanam non habuerit naturam, ipsis operibus manifeste monstravit. Etenim verberatus, & sectus, atque per omnia membra ustulatus igne, nullum se affligentibus verbum reponebat, sed firmus in sententia persistebat in priori proposito, sicut rupes a fluctibus concussa manet undequaque immobilis.

[35] [passionem ejus admirabundi narrant,] Nomen viro Theodotus erat, qui religione Christianus a propositi sententia nullo potuit molimine dimoveri. Virgines septem, in hac palude suffocatas jussasque sub aquis permanere, clam sustulit ac sepulturæ tradidit. Postquam autem didicit ideo Christianos multos esse correptos, & Magistratibus ad supplicium traditos, veritus ne suam religionem abnegarent, ultro se Magistratibus manifestavit, suumque opus fassus est, ne pro eo alii torquerentur. Quamvis autem Præses ei pollicetur infinitas opes dignitatesque & honores, adeo ut etiam summum Pontificatum ei deferret, si diis sacrificans Christianorum fidem ejuraret; ille tamen Magistratus irridens, deosque afficiens contumelia, & Imperatorum leges contemnens, nec responso quidem dignabatur Præsidem. Postquam autem verberatus fuit, [sibique commissam custodiam corporis:] & omnis generis tormenta sustinuit, nihil ex plagis pati videbatur; sicut & ipse nobis verbis affirmabat: illudebat enim percutientibus cum risu, velut inertia dissolutis; Præsidemque ut vile mancipium alloquebatur: cumque lassarentur qui eum cruciabant, ipse velut plagis factus robustior canebat hymnos; donec denique capite minutus, jussus est igne comburi. Nos vero infelices iterum ejus causa cruciari metuimus: etenim pyra incensa, circum ignem facta sunt miracula nullis verbis explicanda, vidimusque lumen in circuitu magnum, neque flamma Theodotum attigit. Jussi ergo sumus custodire eum propter Christianos: & hæc dicens adolescens, monstrabat Presbytero locum in quo jacebat cadaver.

[36] [quod illis inebriatis,] Intelligens ergo Fronto ipsum esse S. Theodotum, gratias agebat Deo, ipsiusque bonitatem sibi adesse petebat ad tollendum corpus. Gaudens autem, amplius & amplius eis offerebat de vino, atque ad liberalius sumendum invitabat; usque dum illi inebriati & somno gravi correpti sunt. Tum consurgens Presbyter & venerandum corpus tollens, imposuit asinæ suæ, & dixit: Euge, Martyr, adimple quas mihi fecisti promissiones; simulque annulum inseruit ipsius digito. Deinde ramos fœnumque, [clam sublatum imponit asinæ] uti jacuerant supra Sanctum, sic iterum composuit, ut custodes non suspicarentur aliquid esse ablatum. Illucescente autem die surgens Presbyter quærebat asinam velut amissam, multumque excitabat strepitum complodens manus, ploransque & dicens; Amisi asinam meam. Serio ergo credebant eum loqui custodes, nescientes quod actum erat: quia putabant sub fœno jacere adhuc corpus sanctum. Asina autem deducta ab Angelo, per devia loca abiit in Malum: & cum suo onere procubuit eo, loco ubi nunc est confessio sancti & gloriosi Martyris Theodoti. Advenientes autem quidam ex vico nuntiaverunt Presbytero, quod asina sola per se attulerit sacra lipsana, [Malum vecturæ.] maneatque in loco. Malum ergo reversus est Presbyter, qui asinam amissam querebatur: custodes autem permanserunt in loco arbitrati corpus adhuc esse sub fœno. Atque in hunc modum gloriosi Martyris Reliquiæ translatæ fuerunt Malum, Deo admirabiliter id procurante, & agonem Martyris glorificante.

[37] [Epilogus oculati testis.] Hæc omnia ego humilis Nilus magna cum diligentia vobis, dilectis Deo Fratribus, tradidi: qui & in custodia cum illo fui, & singula novi quæ in notitiam vestram adduxi, ubique studens veritati, ut & vos ea audientes cum omni fide & certitudine, partem habeatis cum sancto & glorioso Martyre Theodoto, omnibusque Sanctis, qui pro pietate decertaverunt in Jesu Christo Domino nostro, cui est gloria & potestas, simul cum Patre & Spiritu sancto in secula. Amen.

ANNOTATA.

a Nimis angustum est tempus dierum quinque, quare existimo ut minimum legendum πεντεκαίδεκα quindecim.

b Ms. δόκιμον, ideo Sirletus vertit, vinum enim valde generosum locus ille profert, quasi pro, τὸ πάνυ δόκιμος legeretur, τόπος πάνυ δόκιμος sed ipsum verbum γεωργεῖ, agrum colit, explicationem ejusmodi non admittit.

DE S. POTAMONE MART.
EPISCOPO HERACLEÆ IN ÆGYPTO.

CIRCA AN. CCCXLI.

COMMENTARIUS HISTORICUS.
Vitæ & Martyrii Acta ex SS. Epiphanio & Athanasio: cultus recens.

Potamion Episcopus in Ægypto Martyr (S.)

D. P.

[1] Svperiorem Ægyptum, Thebaide transita, perfluens Nilus, priusquam ad Inferiorem descendat, septem ostiis evolvendus in mare, amplam diviso utrimque sinu complectitur insulam, quæ per se Nomum Heracleoten constituit, sic appellatum ab Heraclea, [Interfuit Concilio Nicæno ut Confessor,] nobili ad Nilum civitate. Huic Episcopus præfuit S. Potamon anno CCCXXV, quando Nicææ in Bithynia habita est prima Synodus generalis, CCCXVIII Episcoporum, undique ex toto Romano Imperio convocatorum; ipse vero inter ceteros egregiæ Confeßionis insignibus eminuit, unus ex iis, quos, ut lib. 11 cap. 4 ait Rufinus, dextris oculis effossis & sinistro poplite succiso per metalla damnaverat Maximinus.

[2] Idem deinde anno CCCXXXV, cum aliis quadraginta octo Episcopis, ex Ægypto secutus est S. Athanasium, Tyri de objectis criminibus judicandum: prout cum summa ipsius laude narrat Epiphanius hæresi 68. Epiphanii verba, ex meliori Petavii nostri versione, [deinde Tyrio an. 335] hæc sunt. Tyri in Phœnice convocari Synodum, Imperator Constantinus, jubet, eique judicio præesse cum aliis nonnullis Cæsareensem Eusebium, qui omnes in Arianorum inanissimum dogma propensiores erant. Cum his e Catholica Ægypti Ecclesia & Athanasio subjecta Episcopi quidam advocati sunt, primarii omnino ac præstantes viri, atque egregia vitæ sanctitate & religione præditi; inter quos felicis memoriæ magnus ille Potamon fuit, Heracleæ Episcopus & Confessor. Aderant & Meletiani, [ubi Eusebium Cæsareensem,] præsertim accusatores Athanasii. At B. Potamon, veritatis ac rectæ fidei ardore æstuans, vir summa loquendi libertate, qui nullius unquam personæ rationem habuerat, & pro veritatis confessione alterum in persecutione oculum amiserat; Eusebium sedentem & judicantem, stantem vero Athanasium conspicatus; dolore confectus & illacrymans, prout sinceris mentibus evenire solet, magna voce adversus Eusebium invectus est:

[3] Et, Tene, inquit, Eusebi, sedere, & innocentem Athanasium a te judicari? Quis ista sustinere possit? Dic, sodes, nonne mecum persecutionis tempore in custodia fuisti? [egregia libertate coarguit pro S. Athanasio.] Atque ego quidem oculum pro veritate perdidi: tu nulla corporis parte mutilarus es, neque martyrium subjisti, sed vivus integerque consistis. Quanam ratione e custodia evolasti? nisi quod persecutoribus nostris nefarium facinus admissurum te promisisti, vel etiam admisisti? Hæc Eusebius audiens, magnopere doluit; & repente consurgens, Concilium dimisit, itaque locutus est: Si huc accedentes tantopere nobis contradicere audetis, verum est profecto quod vestri accusatores objiciunt: nam cum hoc in loco tyrannidem quamdam exerceatis, multo id magis in patria vestra facitis.

[4] Hæc Epiphanius: quem si Græce loquentem intelligere potuisset Baronius, [Male vocatur in communionem schismatis Meletiani,] non scripsisset in suis ad Romanum Martyrologium notis, quod hic S. Potamon aliquando Meletio in schismate adhæserit, unde tandem pedem referens pro Catholica fide adversus Arianos egregie decertarit. Videtur Baronium decepisse Basileensis antiquæ versionis auctor Cornarius, obscure inter punctus, hoc modo: Et vocati sunt Episcopi Ægypti… Inter quos erat B. Potamon, magnus ille Heracleæ Episcopus & Confessor, sed & ex Meletianorum partibus, hi qui Athanasium accusabant. Verum sub meliori interpunctione sensum clarum etiam Cornarii verba habebunt, si sic legantur. Et vocati sunt Episcopi Ægypti … (inter quos erat B. Potamon …) sed & ex Meletianorum partibus, hi qui Athanasium accusabant, scilicet, vocati sunt. Certe Nicæni Concilii tempore nequaquam inter eos numerabatur Potamon, qui Meletio adhærebant. Imo Meletius ibidem ea conditione receptus cum suis ad Catholicam communionem, ne quos amplius Episcopos ordinaret; eorum autem nomina traderet, quos sibi habebat adhærentes; sic inquam receptus Meletius, non modo partiariis suis non annumeravit Sanctum Potamonem, sed expresse posuit Petrum τῆς Ἡρακλοῦς, id est, Heracleæ seu Heracleopoleos; utique ibi contra Patamonem pro sua factione ordinatum, sicuti alibi alios pro eadem factione ordinarat, contra Episcopos Catholicæ partis; idque docet Breviarium ipsum Meletii Papæ, datum Alexandro Episcopo, quod exhibet in Syllogo Athanasius, sive, ut cum vulgo loquar, in secunda Apologia.

[5] [& ab Arianis contusus colaphis] Idem Athanasius, in Epistola ad Solitarios, præclarum Potamonis finem, & primæ Confeßioni ac reliquæ vitæ consentaneum sic narrat: Serapammonem Episcopum & Confessorem in exilium egerunt (Philagrius Præfectus & Gregorius Pseudo episcopus) Potammonem vero, qui Confessor etiam ipse oculum in persecutione perdiderat, concidentes plagis cervici impactis, [Martyr obit,] non prius quieverunt quam mortuum hominem esse crederent. Tunc nempe abjectus ab eis, & ægre post horas aliquot curatus refocillatusque, resumpsit spiritum; Deo illi vitam concedente, sed admodum brevem. Post modicum enim tempus, ex verberum dolore, mortuus est, habens in Christo gloriam secundi martyrii.

[6] [post Pascha anni 341,] Hæc ita narrantur in hac epistola ab Athanasio, quasi anno CCCXLI statim ab adventu Philagrii & Gregorii in Ægyptum gesta Sed interponi saltem debet tota illa invasæ ecclesiæ tragœdia, unde ipsum Athanasium ægre fuga subtraxit, quam in Commentario de ejus Vita exhibuimus capite 13 ex ejus epistola ad Orthodoxos. Acta autem est illa, tempore Paschæ, quod in diem IX Aprilis cadebat: neque tunc Alexandriæ Episcopi aderant, in sua quique diœcesi propter festum occupatißimi. [incerto mense.] Sed nec Alexandriæ rem gestam esse constat, eoque evocatos Episcopos: potuit enim circumferri persecutio per Ægyptum, obeunte eam Philagrio Præfecto & Balacio Duce ad ecclesias Arianis tradendas: potuit & subsequenti anno res esse gesta, ideoque duorum tam illustrium Confessorum vexatio prætermissa fuisse, in ea quam dixi ad Orthodoxos epistola.

[7] [die ignoto.] Multo minus possumus certi aliquid definire de die quo obiit S. Potamon. In hodierno quidem Romano Martyrologio, ad hunc XVIII Maji, sic legitur: In Ægypto S. Potamionis Episcopi, qui primo sub Maximino Confessor, deinde sub Constantio Imperatore & Philagrio Præside Ariano, martyrio coronatus est: sed nullius vetustioris Martyrologii exemplo ita legere docemur. [Nomen in hodierno Romano: sed unde?] Citatur in Notis Beda, supposititius scilicet: hic autem, ut supra vidimus, aliud non habet, quam ex vetustiorum Martyrum Alexandrinorum classe temere acceptum Potamionem, post duos socios indidem sumptos: qui licet plurium Mss. consensu melius vocetur Potamon, & sic etiam ubique vocetur apud Athanasium & Epiphanium hic noster, Episcopus & Martyr, nulla tamen verosimilitudine præsumetur, hunc esse de quo agunt vetustißima Hieronymiani Martyrologii exemplaria; quibus qui inseruntur Martyres, credi possunt omnes sub ethnicis Imperatoribus paßi.

DE SANCTO FELICE
EPISCOPO SPELLATENSI MARTYRE.

SUB MAXIMIANO

COMMENTARIUS PRÆVIUS.
Controversia de loco Sedis & Martyrii discussa, cultus explicatus, refutati Hispani.

Felix Episcopus Martyr Spellatensis (S.)

AUCTORE G. H.

Felices plane sunt Sancti, qui post hanc miseram inter mortales peractam vitam, æternam assequantur in cælis felicitatem: pro qua obtinenda plurimi pro Christo sanguinem & vitam profuderunt. Horum varii etiam proprio suo nomine Felices fuerunt appellati, [Varii Sancti appellati Felices.] & a nobis hisce quinque prioribus mensibus ferme centum prolati, aliqui Presbyteri, varii Episcopi, ac tres Summi Pontifices: nec mirandum foret, si quæ uni sunt Acta propria, variis accommodentur. Occurrit ad hunc XVIII Maji S. Felix Episcopus Martyr, de cujus Sede Episcopali ac loco martyrii, non est idem omnium sensus. Antiquißima ejus memoria, quantum scimus, celebratur in Martyrologio Vsuardi his verbis: Ipso die, XV Kalendas Junii, Sancti Felicis Episcopi, qui apud Spellatensem urbem sub Maximiano Imperatore palmam martyrii adeptus est. [Spellatensis Episc. Mart. apud Vsuardum,] Ita habent Vsuardi exemplaria manuscripta quatuordecim, penes nos existentia, præcipua quæ putamus inveniri posse, Sunt enim in iis duo Parisiis in monasterio S. Germani de Pratis, ubi scripsit vixitque Vsuardus, descripta, & a Iacobo Sirmondo cū originalibus membranis collata: alia habemus fere in pergameno descripta in Gallia, Anglia, Belgio, Italia, ut de constanti lectione dubitari non poßit: quam confirmant Martyrologia Vsuardi excusa Coloniæ & Lubecæ anno 1490, item a Greveno cum Auctario Celoniæ anno 1515 & 1521 impressa, & postea Parisiis 1536, ac denique tertio a Molano recusa. Consentit præterea Ms. Martyrologium Adonis, Leodii in monasterio S. Laurentii adservatam: quali Adonis Martyrologio allegato, Petrus de Natalibus lib. 5 Catalogi cap. 13 ista scribit: [Petrum de Natalibus,] Felix Episcopus apud Spaletensem urbem sub Maximiano Imperatore passus est: qui cum Christum Dominum prædicaret, a Judice comprehensus, post plurima supplicia gladio cædente martyrii palmam adeptus est XV Kalendas Junii. Hæc ibi. [Canisium,] Petrus Canisius in Martyrologio Germanico anno 1573 excuso suum elogium ex Petro de Natalibus efformavit, ac passum scribit in urbe Spellata: quod etiam modo arbitramur apud Petrum de Natalibus legendum, errore Amanuensium aut typothetarum facili, duabus primis vocalibus transpositis.

[2] Verum quia Spellata urbs non satis nota fuit, loco ejus Spoletum, urbs Vmbriæ notißima, assumpta est in Bellini Martyrologio anno 1498 Venetiis, [est ea urbs non Spoletum,] & anno 1521 Parisiis excuso. Secuti Maurolycus, Felicius, Galesinius, qui tamen in Notationibus ista advertit: Spoleti, alias in urbe Spellatensi: quæ urbs non longe abest a Spoleto. Eodem modo in Martyrologio Romano dicitur Spoleti passus: ubi Baronius pro Spoletino, Spalatensem Episcopum arbitratur dicendum. Philippus Ferrarius in Nova Topographia Martyrologii Romani, [sed Hispellum] anno 1609 excusa Venetiis, fol. 62, Hispellum, inquit, Spello, civitas Umbriæ antiqua, olim Episcopalis, Fulginio ad II M. passuum proxima, euntibus Assisium occurrens, in colle constructa, ubi aliquot antiquitatis, præsertim Amphitheatri, vestigia manent: Episcopatus illius in Episcopatum Spoletinum transiit. XVIII Maji, Felix Episcopus Hispellensis, non Spoletinus, qui tempore Marcellini Papæ & Concilio Sinuessano interfuit. Est in eo nomen Felicis, sed non addita Sede Episcopali. Ipsum Concilium, quale habetur, merum quidem ac putum sigmentum est, [in elogio Ferrarii.] ut in Chronologia Romanorum Pontificum docetur; antiquum tamen, quod satis huic loco est. Idem Ferrarius in Catalogo Sanctorum Italiæ anno 1613 edito, hoc de eo concinavit elogium: Felix Episcopus Hispelli, Diocletiano & Maximiano Imperatoribus, dum munus Episcopale in ea civitate exequeretur, multosque prædicatione ad Christum perduceret; jussu Præfecti comprehensus, ut Christo renuntiaret, multis cruciatibus afficitur: quos omnes cum admirabili tolerantia superasset, nec Christum prædicare desisteret; demum cervicibus fortiter datis coronatus est … Dein in Annotatione, Hispelli, ait, in ecclesia majore, sub illius imagine in pariete depicta, subscriptio sic habet. S. Felix Episcopus Hispellas. Spoletii quoque, in Ecclesia Cathedrali, antiqua illius imago cum hujuscemodi inscriptione, S. Felix Episcopus de Hispello, visitur.

[3] Thadæus Donnola de Ispello I. V. D. & in Romana Curia pro reis sanctæ Inquisitionis Officii causarum Patronus, [Ipse Felix] edidit Venetiis anno 1620 tractatum De loco martyrii S. Felicis Episcopi Spellatensis, ac pag. 23 & sequentibus lectionem Martyrologii Vsuardi probat, ex aliis manu exaratis & prælo cusis, scilicet, apud Spellatensem urbem passum: pro quibus addit, in antiquis Mss. Missalibus & Antiphonariis Ecclesiæ Hispellensis haberi ista verba, XV Kalendas Junii, S. Felicis, Hispelli Episcopi & Martyris. [Hispelli ut Patronus colitur,] Dein illud haud exigui ponderis esse addit: quod ipsi concives Spellatenses eumdem præclarissimum Martyrem, ut proprium Episcopum ac Protectorem & apud Deum Intercessorem optimum, ipso die XVIII Maji magna semper lætissimaque celebritate coluere. [ibi ecclesia,] Eumdemque diem festum S. Felicis, ejusque Ecclesiam vetustissimam, prope & extra Hispelli mœnia, ubi sacrum ejus corpus coruscans miraculis diu jacuit, olim magnificentius constructam, ut vestigia undique demonstrant; dein furentium militum incursionibus eversam, mox brevius angustiusque restitutam, etiam ex antiquo patriæ instituto ac civitatis prȩscripto, singulari populi frequentia quotannis maxime venerantur. Eoque die nullatenus jus reddi licere cautum est prisco Hispelli statutorum codice, anno Domini MCCC restituto, lib. 4 rubrica 43. Dein pag. 27, auctoritate Laurentii Castrucii Episcopi Spoletini, probat, [Societatis doctrinæ Christianæ.] Hispelli in Collegiata S. Laurentii ecclesia erectam fuisse Societatem doctrinæ Christianæ, sub invocatione & titulo S. Felicis Episcopi Hispellatensis & Martyris.

[4] [ad castrum Iani corpus, ecclesia,] Postea pag. 32 ait: Ob frequentes direptiones, corpus S. Felicis ad castrum Jani, haud longe a Spoleto dissitum, delatum; prope illud primo parvum sacellum deinde ei templum superædificatum fuit, in quo adhuc quiescit: unde S. Felix Jani dictus est. Adjacent vero eidem templo S. Felicis constructæ ædes, [monasterium,] quæ a S. Felice nomen accepere: olim Ordinis S. Benedicti monasterium, in Commendam a Sede Apostolica traditum, atque in libris Cameræ, ut vidi, taxatum. Nunc quidem auctum atque ornatum a RR. Fratribus Augustinianis ex Nicolai Papæ V decreto & concessione colitur, ut in Apostolicis litteris Fabriani anno Incarnationis Dominicæ MCCCCL, IV Kalendas Septembris, Pontificatus ejus anno quarto datis; [jam Augustinianum.] per quas Berardus Episcopus Spoletinus, amoto ab ejusdem monasterii administratione Luca de Ballionibus tunc Commendatario, illud una cum templo dictis Fratribus Augustinianis adscripsit & adjudicavit. Quæ litteræ Apostolicæ, simul cum litteris Berardi Episcopi, in cœnobio S. Nicolai ejusdem Ordinis Fulginii asservantur. Meminit hujus fundationis Thomas de Herrera par. 1 Alphabeti Augustiniani pag. 263.

[5] Ceterum, inquit Donnola, primum S. Felicis sepulcrum, sub altari ejus ecclesiæ extra Hispelli mœnia existens, [invocatur in morbis infantium.] etsi sacro corpore expers, Dei tamen gratia virtute supereffluens, per hæc quoque tempora ab omnibus circum vicinis urbium oppidorumque incolis, in infantium præsertim ægrotationibus, indies visitur, haud impari miraculorum gloria, quibus ejusdem S. Felicis prope Janum tumulus, sacrum corpus contegens, effulgeat. Hæc ibi. Ludovicus Iacobillus in Catalogo Reliquiarum Vmbriæ pag. 48 asserit, Hispelli in ecclesia S. Laurentii, adservari os aliquod S. Felicis, Episcopi & Protectoris Hispellensis, cujus corpus requiescit in suo monasterio prope Janum. Et de eo agit Iacobillus ad diem XXX Octobris, arbitratus eumdem & Martanæ in agro Tudertino & Hispelli Episcopum fuisse. [an etiam Martanæ Episcopus?] At Ferrarius alium ab hoc Felice illum statuit in Catalogo Sanctorum Italiæ & alio generali Sanctorum qui non sunt in Martyrologio Romano. Verum Donnola opponit, Martanam civitatem imaginariam potius quam veram deprehendi, omnibus antiquis scriptoribus incognitam: quod poterit ad dictum XXX Octobris accuratius examinari.

[6] At pro hoc Felice præterea certant alii: ac primo Ioannes Tomcus Marnavitius, [non fuit saltem Spalatensis in Dalmatia] eum vindicat Spalatensi Dalmatiæ metropoli, libello Romæ anno 1643 in typographia Reverendæ Cameræ Apostolicæ excuso. Verum anno MDCLXI invitati ad Palatium de Propaganda Fide, a Reverendißimo Secretario dictæ Congregationis moniti fuimus, ut fidem non adhiberemus dicto Marnavitio, ab illo Romanos deceptos, permisisse edi libros ejus in dicta typographia. Nos de Sanctis Martyribus Dalmatis, Domnio Episcopo & Sociis egimus XI Aprilis, ubi dicitur in Vita antiqua, quod urbe Salona a Gothis eversa corpus S. Domnii fuerit Spalatum translatum, de cujus ecclesia ac vario cultu plurima sat fuse egimus ex libris sex Ioannis Lucii de regno Dalmariæ & Croatiæ Amstelodami anno 1668 impreßis, absque ulla hujus S. Felicis Episcopi Spalatensis mentione. Asserit autem Lucius lib. 1 cap. 9 Spalatum, non civitatem, sed palatium quondam Diocletiani fuisse; & lib. 2 cap 14, post Salonam a Slavis destructam, civibus se Spalatum reducentibus Joannem Ravennatem primum Archiepiscopum datum, plurimis scilicet post Diocletiani tempora elapsis seculis, cum Laurentius Archiepiscopus floruerit anno MLXXVI, qui secundus censetur, etsi forsan aliquot interpositorum nomina non reperiantur.

[7] Alter qui litem Hispellensibus infert, est Ioannes Tamayus Salazar in Martyrologio Hispanico, ad hunc XVIII Iunii, qui Spali in Vasconibus S. Felicem Episcopum Accitanum animam in cruciatibus Christo viriliter obtulisse, [neque Accitanus in Hispania Episcopus Spali occisus.] probat ex Luitprandi Adversariis, nuper scilicet excogitatis. Præfuit Concilio Eliberitano Æra Hispanica CCCLXII, apud Garziam Loaisam, sed corrigendam Æra CCCXLII sive anno Christi CCCIV, Felix Episcopus Accitanus, alias, inquit Loaisa, Auxitanus vel Aquitanus, sed legendum Accitanus. Verum quod iste occubuerit Martyr, idque hoc XVIII Maji; quodque idem sit, quem Vsuardus aliique Martyrologi proferunt, non est satis haberi ex Adversariis istis, apud viros eruditos paßim reprobatis: neque apparet ulla verosimilis occasio martyrii, tali tempore in Hispania tolerati. Edidimus ad diem 11 Maji S. Felicem Diaconum, Martyrem Hispali in Hispania. Quidni & lateant ejusdem nominis alii plures Episcopi & Martyres, tam in Hispania quam in Dalmatia? Non continuo tamen debent ii, quorum veneratio alteri, loco magis certo est adjudicata, in Hispaniam Dalmatiamve transferri. Hæc omnia forsan clarius elucidantur in Apologia memorati Donnolæ, quam non vidimus, licet feratur Fulginii anno 1643 vulgata.

[8] Iacobus Gualla in Sanctuario Papiensi anno 1587 excuso lib. 5 cap. 11, Otto Teutonicus, inquit, Imperator secundus, [alius S. Felix colitur Papiæ.] Salvatori nostro perpulcrum condidit oratorium, hac nostra tempestate Sanctum Felicem vocatum. Quam quidem ædem sanctissimæ Virgines Divi Benedicti Ordinis mira religione colunt, ab Imperatore ipso multis aliis privilegiis amplissimis dotatæ. In ea autem hæc veneranda Sanctorum corpora decumbunt: e quibus primus nominatur Felix, cujus aliqua Vita profertur cap. 14, in qua dicitur ejus sanctissimum corpus in arca media confessionis templi, ipsius nomine vocati, in præsentia jacere. Citatur a Donnola pag. 46 codex legendarum nonnullorum Sanctorum Papiæ anno 1523 typis Bernardini de Garaldis editus: cujus finis his verbis terminatur. [& Acta ibidem excusa videntur esse de S. Felice Hispellensi.] Explicit Compendium seu Legendarium Sanctorum diversorum, præcipue illorum, quorum corpora in ecclesia monasterii S. Felicis requiescunt … & adest Legenda S. Felicis fol. 37 ac sequenti in Lectiones distributa: quam de S. Felice Spellatensi sive Hispellensi sumendam esse docet Donnola, cujus etiam compendium apud præfatam Guallam habetur. Eadem Vita & latius deducta seorsim anno 1603 excusa est Perusiæ, & Italice a Ioanne Baptista Possevino in libro de Sanctis Tudertinis ibidem edito anno 1597, relata ad XXX Octobris, quo colitur S. Felix Martanus; & in hisce Martana legitur, ubi in Papiensi civitas Spellate habetur. Hæc subjungimus ut in re dubia lector dijudicet, quid sit sentiendum. Allocutiones Angelicæ in carcere & cantus in morte, adeo frequentes in sequioris notæ martyriis, ex traditione magis quam certa scientia scriptis, hic non desunt; quod ipsum ostendit admodum sero composita hæc Acta esse, ad imitationem aliorum similium.

ACTA MARTYRII
Iuxta Ms. Papiense excusa anno MDXXIII.

Felix Episcopus Martyr Spellatensis (S.)

BHL Number: 2886

EX MS.

[1] Temporibus Diocletiani & Maximiani Imperatorum, dum dura persecutionis ira antiqui hostis instigatione exorta est contra Christianos, ita ut, ubicumque inventi essent sanctæ religionis cultores, diversis pœnis, & cruciatibus punirentur; directus est itaque impiissimus & omni ferocitate immanior, Tarquinius nomine, a Maximiano Imperatore, qui omnes Christianos ad sacrificandum compelleret: contemnentes autem jussionis suæ pœnalibus affectos injuriis sauciaret. Qua promulgatione suscepta, Tarquinius venit in civitatem, quæ nuncupatur Spellate: [Episcopus Spellate,] ubi erat prudentissimus & eloquentissimus, sanctitate conspicuus Felix Episcopus, diebus, ac noctibus Christo Domino serviens. Cujus sanctitatis famam audiens Tarquinius, inquisivit ab habitatoribus loci illius, quis esset hic vir, cujus tantæ bonitatis rumor percurrit, aut cujus esset fortunæ, vel consanguinitatis. Cui respondentes, dixerunt: Iste homo incunctanter servus est Christi, cujus lingua diebus ac noctibus non cessat laudare Deum, & unitatem Trininatis suavi eloquio populo prædicare. Hoc audito Tarquinius, [comprehensus,] nimio furore repletus, suis conspectibus aptari jussit. Quo accersito interrogans ait: Dic mihi, Felix, quis tibi hanc potestatem dedit, ut publice seducas populum a deorum nostrorum cultura, ut in prava recidant servitute, & colant Deum, quem nec Senatus constituit nec Imperatores adorant? S. Felix respondit: Major Imperator non est, quam ille qui fecit cælum & terram & omnem animam viventem: cui serviunt Angeli, & omnes cælorum Potestates.

[2] Tarquinius dixit: Et tu qualem Deum adoras? Sanctus Felix respondit; Ego & labiis & corde Christum adoro, Filium Dei vivi, de Maria Virgine per Spiritum sanctum natum; qui ut nos ab idolorum culturis eriperet, [fidem Christi profitetur,] carnem nostræ mortalitatis est dignatus accipere. Tarquinius dixit: Quam vanam superstitionem dixisti? Hominem, quem dicis Deum, Judæi illum crucifixerunt: & qua ratione eum inter Deos adnumeras, ignoramus. Sed veni, & audi consilium meum: Sacrifica diis magnis, quibus Imperatores cervicem suam flectunt, & eris magnus, & potens in hac civitate. S. Felix respondit: Displicet consilium tuum omni habenti scientiam Dei: non enim justum est, ut derelinquam Deum seculorum omnium conditorem, & sacrificem idolis surdis, cæcis, & mutis, ex lignis, & lapidibus, & singulis metallis constructis: servus enim Christi sum: omnia supplicia tua in virtute ejus, ut quisquilias domus, despicio.

[3] Tunc iratus Tarquinius, jussit eum magnis ferri ponderibus oneratum carceris vinculis mancipari. [in carcere] Eadem vero hora vox cælitus emissa est, S. Felici Episcopo dicens: Forti animo esto, Athleta, nam tecum sum ego: ne timeas; si perseveraveris usque in finem, dabo tibi coronam immortalitatis, [cælitus confortatur.] & gloriam inter Sanctos meos. Sanctus vero Felix Episcopus cum lacrymis clamavit ad Dominum dicens; Gratias tibi ago, Domine Jesu Christe, Rex regum & Dominus dominantium, qui ades digne credentibus in te, & mihi peccatori in sancta tua confessione. Tibi nota sunt omnia, qui cordium es scrutator & renum, quoniam totis visceribus te diligo; & propter nomen sanctum tuum terribile mori desidero. Esto adjutor meus; ne fragilitatis timor te confitentis mentem concutiat, qui de adversitatibus solus es triumphator & rector.

[4] Altera die jussit Tarquinius S. Felicem Episcopum exhiberi, cui & dixit: Video te bonum & prudentem, [irridet Deos,] nolo ut interficiaris. Veni, & adora deos magnos, Appolinem & Herculem: & eris summus Pontifex omnium deorum nostrorum. S. Felix respondit: Quam miseri sunt dii tui, & miserrimi omnes qui eorum cultores sunt. Insensate & impie, aspice Deos, quos colis: quia oculos habent & non vident, aures habent & non audiunt, manus habent & non palpant, pedes habent & non ambulant: manibus sunt & arte figulorum constructi, qui stat, stat semper; qui sedet, nunquam ad surgendum habet virtutem; quomodo eos Deos nominas, qui sibimet ipsis nullum præbere possunt auxilium? Tu ergo magis convertere, & crede omnipotentem Deum esse omnium creaturarum factorem, & Jesum Christum filium ejus pro redemptione hominum suscepisse carnem ex Virgine; quam pro peccatis nostris morti tradidit, ut omne seculum vivificaret Deus, impassibilis manens & immortalis: ipsum adoro, ipsum credo, & confiteri desidero, ut post itam vitam æternæ vitæ gloriam valeam adipisci.

[5] Tarquinius vero hæc audiens convocat omnes Majores civitatis Spellate, dixitque ad eos: Quid vobis videtur de homine isto, qui sermonibus suis destruere vult virtutem deorum nostrorum? Illi autem pariter respondentes, dixerunt: [rursum in carcere] Dignus est ligari & mori, quia magus est. Melius est autem, ut iste solus moriatur; quam pereant dii dominorum nostrorum. Tunc jussit eum Tarquinius iterum ferro vinctum in carcerem recludi, usque dum cogitaret qualiter eum tormentis affligeret. Audientes vero Christiani, quod sanctum virum Tarquinius interficere vellet; cucurrerunt ad carcerem, & lacrymabiliter clamabant, dicentes: Pater sancte, oramus te, ut depreceris Dominum nostrum, ne separeris a nobis: [ab Angelo roboratur:] quoniam impiissimus Tarquinius interficere te festinat. Eadem hora astitit ei Angelus Domini in veste splendida, confortans eum, & dixit: Felix, noli timere, præparata tibi tormenta propter nomen Christi, quia ego missus sum, ut ab omnibus te adversis custodiam. Tunc S. Felix cecidit in terram, & dixit: Gratias tibi ago, Domine Jesu Christe, quia dignatus es confortare me peccatorem servum tuum per Angelum tuum. Ego confiteor tibi in toto corde meo, quia tu es Deus fortissimus Protector credentium in te.

[6] Eadem die jussit Tarquinius præparari craticulam ferream, & ignem subtus poni, [in craticula ardente illæsus,] ibique S. Felicem Episcopum a militibus extendi jussit, & assari. Quem cum posuissent ministri, S. Felix exclamavit voce magna, & dixit; Miserere mihi, Domine, sicut misertus es servis tuis in camino ignis ardentis. Et continuo coruscatio magna facta est, ita ut multi Paganorum percussi fulmine morerentur: & extincta craticula, vir Domini Felix Episcopus ab Angelo Dei incolumis est liberatus. Quod videns Tarquinius, timore concussus, dixit ministris suis, Modo certe cognovi hoc, ut locuti estis, quia magus est: per virtutem deorum meorum capitalem ei sententiam hodie dabo. Tunc congregatus est omnis populus in foro civitatis, & coram omnibus impiissimus Tarquinius sanctum virum decollari præcepit.

[7] Dum vero duceretur beatissimus Felix ad palmam, multitudo Christianorum flens sequebatur eum. Ille autem exhortabatur eos blandis exhortationibus, & alloquebatur de via dicens: Non vos, carissimi filii, hujus labilis vitæ perturbet adversitas, ut discedatis a fide Domini nostri Jesu Christi, quam meis exhortationibus creditis; sed state viriliter & confortamini, ut ad illam gloriam, ad quam ego omni alacritate festino, pervenire possitis. Hæc audientes venerunt ad locum, ubi decollatus est beatissimus Felix a spiculatore, nomine, [decollatur.] Sevibo, in medio foro. Ubi duo chori Angelorum quasi uno ore psallebant, dicentes: Veni fili dilectissime, dispensator bone, accipe coronam, quam promisit Dominus tibi noster Jesus Christus, quia recta facta via tua, & præparata est habitatio sedis tuæ. Quo audito Pagani expavescentes fugerunt; Christiani vero occulte, cum magnis laudibus & inenarrabili gaudio, abstulerunt corpus sanctum, & sepelierunt cum honore maximo, ad laudem Domini nostri Jesu Christi, qui vivit & regnat in secula seculorum. Amen.

DE SANCTIS MARTYRIBVS CONSTANTINOPOLITANIS
URBANO, THEODORO, MENEDEMO, ET LXXVII PRESBYTERIS, CLERICIS, LAICIS.

ANNO CCCLXX.

COMMENTARIUS HISTORICUS.
Cultus apud Græcos, Acta ex Socrate, tempus martyrii.

Urbanus, Constantinopolitanus Martyr (S.)
Theodorus, Constantinopolitanus Martyr (S.)
Menedemus, Constantinopolitanus Martyr (S.)
LXXVII, Constantinopolitani Presbyteri, Clerici, Laici, Martyres (SS.)

D. P.

[1] Pervetustum Ms. Synaxarium Ecclesiæ Constantinopolitanæ, quod spectat ad Collegium Claromontanum Societatis Iesu Parisiis, hos nobis sanctos Martyres ad XVIII Maji sic profert: [Cultus sacer,] Καὶ ἄθλησις τῶν ἁγίων Μαρτύρον Κληρικῶν καὶ λαἳκῶν · οὺς Οὐάλης ἀσεβὴς ἐν πλοίῳ ἐμβαλὼν τῷ πυρὶ κατέκαυσε πλησίον Δακυβίζης. Et certamen sanctorum Martyrum, Clericorum & laicorum, quos Valens impius navi impositos, igne combussit, prope Dacybizen.

[2] Rem gestam late describit Socrates lib. 4 Historiæ Ecclesiasticæ cap. 13 his verbis: Imperator Valens, Antiochiam ire maturans, Constantinopoli decedit: qui cum venisset Nicomediam Bithyniæ, ibi ad tempus commoratur… Tunc Constantinopoli Ariani majores spiritus sumere, [Ob Arianorum sævitiam,] & eos qui de Ecclesia erant verberando, contumeliis afficiendo, in carcerem conjiciendo, pecunia multando, omnia denique incommodorum genera, quæ erant plane intolerabilia, illis imponendo, gravissime divexare cœperunt. Illi cum hæc ferre non possent, Imperatorem deprecaturi adeunt, ut si non omnino, aliqua tamen ex parte Arianorum violentia liberarentur. Verum illud animo agitantes, longe opinione aberrarunt; præsertim cum ab eo jus suum obtinere sperarent, qui injuriarum illis allatarum auctor fuisset. Nam cum viri ordinis Ecclesiastici, octoginta numero, ad eam rem delecti (inter quos principem locum obtinebant Urbanus, Theodorus, & Menedemus) Nicomediam adventarent, Imperatorem supplices orarent, [missi Nicomediam ad Valentem Imperatorē.] vim sibi illatam docerent, & incommoda quæ ab Arianis accepissent ei proponerent; ille, quamquam iracundia erat supra modum in eos inflammatus, eatenus tamen eam occultavit, quoad Modesto Præfecto clam dedisset mandatum, ut illos comprehensos morte multaret. Mortis genus, quoniam novum & peregrinum fuit, operæ pretium arbitror litteris ad posterorum memoriam commendare. Præfectus admodum extimescens, ne si illos palam & in oculis omnium trucidaret, multitudo impetu temerario incitata, ipsum seditiose adoriretur, simulat se in exilium illos missurum. Illi rem excelso & erecto animo ferunt. [navi impositi dein accensæ,] Præfectus itaque jubet eos in navigium imponi, perinde ac si in exilium recta abducerentur: nautis tamen in mandatis dat, ut cum ad medium pelagus perventum foret, navigium succenderent, ut hoc modo e vita migrantes, non haberent qui eos sepulturæ mandarent. Sic igitur factum est. Nam nautæ ad medium pelagus Astacenum pervecti, imperata faciunt: ipsique succensa navigio, scapham quæ sequebatur conscendentes revertuntur. Forte fortuna ventus subsolanus graviter spirat, navigiumque jam succensum tam vehementer pellit, ut celerrimo cursu per mare prolaberetur, & usque eo duraret, quo ad in navale, quod Dacidizes vocatur, appelleret: ubi, pariter cum ipsis piis viris, tandem penitus absumptum est Crebro sermone apud multos usurpatur, [delati prope Dacibizen, submerguntur,] hoc crudele & impium facinus minime inultum fuisse. Nam statim post fames acerbissima per universam Phrygiam pervasit, ita ut complures incolæ istius regionis, exiguo temporis spatio necessitate adacti, tam Constantinopolim, quam ad alias provincias confugerent.

[3] Hæc Socrates, quæ contractius descripsit Nicephorus lib. 11 cap. 16. Eadem etiam refert Sozomenus lib. 6 Historiæ Ecclesiasticæ cap. 14, ubi similiter octoginta viri Ecclesiastici dicuntur missi, qui libellum, in quo sua scripserant postulata, Valenti Imperatori tradiderunt. Dein inquit, navis secundo vento acta ad Dacibizen, qui est locus partis illius Bithyniæ quæ mari adjacet, ad portum appellitur; quæ simul ut terram attigit, una cum ipsis viris flammis absumpta periit. [a Theodoreto Presbyteri & Martyres habiti,] Theodoretus eamdem historiam non satis distincte narrat lib. 4 cap. 21, dum ita scribit: Constantinopoli, Ariani, navem piis Presbyteris refertam, sine saburra in altum impulere: tum ex suis aliquot alteri navigio impositis jussere, ut Presbyterorum navem incenderent. Quo facto cum igne marique conflictantes, tandem in profundum demersi, martyrii coronam adepti sunt. [laudati a S. Gregor-Nazianz.] Ad hos Martyres alludit S. Gregorius Nazianzenus in Oratione ad Arianos, dum eos alloquens inter alia sic perorat; Quosnam Presbyteros ignis & aqua, elementa inter se contraria, diviserunt, novo & inaudito more navigantibus prælucentes, simulque cum ea navi in qua solverant conflagrantes?

[4] Contigit præfatum iter Valentis Imperatoris anno CCCLXX, Valentiniano & Valente III Augustis Consulibus, [Coronati anno 374.] & mense Majo fuisse illum Nicomediæ colligimus, quod ex hac urbe profectus Cyzicum, ibidem legem XVII, Quorum appellationes, ad supra memoratum Modestum, tunc factum Præfectum Prætorii, dederit IV Idus Iunii. Fuerunt ergo ex jam relatis Martyribus alii Presbyteri, uti eos appellant Nazianzenus & Theodoretus, alii Clerici, sive Ecclesiastici, & nonnulli Laici, uti additur in Ms. Synaxario, & hi forsan aliorum honestiorum famuli: submersi autem prope Dacibizen, Socrati Dacidizen portum Bithynia.

DE SANCTA SIRA VIRGINE,
MARTYRE IN PERSIDE.

ANNO DLVIII.

COMMENTARIUS PRÆVIUS
Acta ab auctore coævo Græce scripta. Dies & annus Passionis quæsitus.

Sira, Virgo & Martyr in Perside (S.)

D. P.

[1] Inter thesauros Sacros, quos describendis Sanctorum Actis in Italia collegimus, primo loco censemus eos, quos in urbe Romano plurimos obtinuimus, ac dein quos Florentiæ nobis suppeditavit illustris in Mss. codicibus Bibliotheca Medicæa: [Acta Græca ab auctore coævo,] in qua cum benevola Magni Ducis approbatione tres fere menses consumpsimus, atque inter alios reperimus codicem Plutei IX numero XIV signatum. In hujus folio primo continebantur Acta Martyrii S. Siræ Virginis in perside passæ, hactenus inedita, cum hoc titulo: Ἄθλησις τῆς ἁγίας Μάρτυρος Σιρῆς μαρτυρησάσης ἐν Περσίδι, [qui in titulo vocat Siram] συγγενίδος τυγχανούσης τῆς ὁσίας Γολινδοὺχ, καὶ αὐτῆς μαρτυρησάσης, ἐπὶ Πάππου Χοσρόου τοῦ νῦν βασιλεύοντος Περσίδος. Certamen sanctæ Martyris Siræ, Martyrium passæ in Perside, cognatæ S. Golinduchæ (quæ & ipsa martyrio coronata fuit) sub Chosroe avo Chosroes, qui hoc tempore regnat in Perside.

[2] En titulus, ex quo scimus auctorem Vitæ fuisse S. Siræ coævum, utpote qui sub Chosroë Iuniore scripserit, sub cujus avo seniore Chosroë passa est ipsa S. Sira. Interim num. 18 Acta ad longum conscripta allegantur, quæ utinam aliquando inveniantur! & num. 16 tacet Auctor, per quos & quomodo baptizata fuerit, propter præsentem rerum statum; indicans etiam tunc Christianos haud satis libere egisse, [cognatam S. Golinduchæ.] fortaßis post victorias Persarum contra Christianos, quibus an DCXIV, capta Hierosolyma & sancta Cruce abducta in Persidem, insolescebant nimium barbari. Ex hoc titulo præterea addiscimus S. Siram fuisse cognatam S. Golinduchæ, illustris matronæ, quæ alias Maria dicta cohabitavit Archimago, at cælesti viso ad Christum conversa, sub eodē seniore Chosroë, tempore Mauritii Imperatoris dira passa, ac tandem liberata, cum multa multis beneficia præstitisset, ad Christum migravit. Cui S. Golinduchæ celebrem constitutum fuisse cultum Constantinopoli in ecclesia S. Tryphonis Martyris, scimus ex Menæis Græcis Basilii Imperatoris, & præclarißimo Ms. Synaxario Græco Ecclesiæ Constantinopolitanæ, quod habuimus nobis concessum a nostris Parisinis collegii Ludoviciani, in quo ad diem XII Iulii longißimum ejus encomium profertur.

[3] Acta hæc Græca Latinitate donavit noster Conradus Ianningus, qui in auxilium tantisper concessus dum primi tres tomi Maij absolverentur a prælo, interrupto litterarum humaniorum docendarum curriculo, [Ea a quibus Latine reddita?] in hac S. Sira cœpit feliciter stylum exercere. Eadem antea interpretatus fuerat, in longiorem spem nobis additus socius, P. Daniel Cardonus piæ memoriæ: sed quia titulo carebat, eo mortuo inter alias chartas inobservatus latuit ejus labor, nunc primum cum hæc prælo danda sunt in conspectum oculosque deductus; quod hic tamen indicandum putavimus ad memoriam diligentißimi viri.

[4] Referimus autem ipsam Sanctam ad diem XVIII Maij quia hic præponebatur in Ms. codice Græco, [Additur dies 18 Maji,] in quo sequebantur alia plura Acta, ad sequentes dies Maji elucidanda. Putamus enim quotetur, quia ejus venerationi Ecclesiasticæ sit aßignatus ob aliquam corporis translationem, aut Ecclesiæ illi constructæ dedicationem, aut aliam nobis incognitam causam, quam & nos diem servamus. Infra in Actis martyrii dicitur passa die vigesima octava μηνὸς Περιτίου, [diversus a die Passionis,] qui correspondet nostro mensi Februario, uti Ἀρτεμίσιος nostro Majo: & in fine dicitur quod eidem Sanctæ, in loco Betharmaïs dicto strangulatæ, a fideli quodam Bateo, ex Lasumis Begarmæorum vico, cui suas Reliquias vivens tradi jusserat, extructum sit oratorium: quo convenientes undique fideles, annuam ejus memoriam instaurant, ipso quo passa est die.

[5] Passa est autem S. Sira, ut initio dicitur, anno XXVIII Chosroæ Senioris: [quæ accidit an. 558] qui annus deinde num. 26 componitur cum anno Græcorum DCCCLXX. Illa autem Græcorum Æra, qua etiam libri Machabæorum utuntur, & cujus toto Imperio Persico apud Syro-Macedones usus erat in contractibus firmandis, unde etiam Æra Contractuum dicitur, Æræ vulgaris initium præcedit annis CCCXII; epocham suam habens, non in morte Alexandri, quam vis ab hoc nomen ferat; sed in anno post eam mortem duodecimo, quando Seleucus, unus ex Ducibus Alexandri, victo Antigono, Babylonem, Mediam, Susianam, aliasque Provincias Orientis in suam redigens potestatem, fundavit Imperium Syro-Macedonum, ut Chronographi notant, & ex iis Labbæus Introduct. Chronolog. parte 2 cap. 45. Hos porro CCCXII annos si detrahas ex numero annorum DCCCLXX, manebit annus DLVIII, componendus cum anno XXVIII Chosroæ, saltem inchoato: consequeturque, regnare hunc cœpisse ante Februarium (nā in Februario mortua S. Sira est) anni DXXXI, [anno Chosroæ 28] quem ejus primum annum etiam Calvisius numerat. Interim Theophanes toto quinquennio citius exordium ejus notat, sub annū Alexandrinæ Æræ DXVIII, qui est nostræ vulgaris Æræ annus DXXVI. Quod prima fronte ita se mihi objecit, acsi, quemadmodum verum Christi natalem annis quinque citius statuendum Henschenius docuit, sic etiam Epocha annorum Syro-Macedonicorum promoveri ad annos totidem posset ac deberet: nec errorem cognovi, nisi post diem hunc XVIII jam totum excusum. Recudenda ergo hæc pagina fuit, ne error perennaret, & recedendum a Theophane; eo forsitan lapso quod alicubi legerit Chosroæ a Cabade patre suo heredem & successorem designatum fuisse anno isto DXXVI, & crediderit annos ejusdem Chosrois XLVIII ab isto principio numerandos; fortaßis nec sciverit Cabadem postea adhuc vixisse annis quinque, nec nisi his exactis vacuum morte sua Thronum reliquisse filio. Labbæus & alii quidam initium Chosrois ad annum DXXXII differunt, allegato Procopio: sed rem ille narrare contentus, nullos exprimit temporis quo acta sit Characteres, quare huic tam antiquæ Vitæ & ducto inde calculo securius stabitur.

[6] Theophanem porro sic ut supra dictum errantem secutus ego, circa totam Regiam ejus temporis chronologiam, in Annot. a ad proximum cap. 1 (ne paginam 175 similiter debeam recudendam tradere) necesse habeo eamdem primam Annotationem in hunc modum reformandam antecedenter præscribere: [Theophanes correctus.]

a Regnare cœpit Chosroës Senior anno apud Syro-Macedonas 531, inchoato a kalendis Octobris Ianuarium nostrum prægreßi, ante anni prædicti Februarium: & regnans annis 48 pervenit usque ad 579, quando succeßit ei filius Hormisdas; atque huic, post 10 annos regni per seditionem ducum exauctorato, substitutus est filius Chosroes II anno 590, sublatus e vivis anno regni sui 39, Christi 628 secundum nos, secundum Alexandrinos vero 620: quem terminum, jam nimis manifeste notum prævertere non audens Theophanes, ad supplendum quinquennium quod in Chosroe I amiserat, Hormisdȩ decennio annos totidem addidit; regnare eum faciens annis 15 & sic ad legitimū Chosroes II initium fere pervenit. Quid autem circa ipsum annum, quo victus est ab Heraclio II hic Chosroes & a filio Siroë necatus, idem Theophanes peccet, & cur annos 627 & 628 in unum conslaverit, diximus in Exegesi prælim. 1 ad 3 tom. Martii.

ΑΘΛΗΣΙΣ ΤΗΣ ΑΓ. ΜΑΡΤ. ΣΙΡΗΣ Ex Ms. Bibliothecæ S. Laurentii Florentiæ Pluteo IX Cod. XIV.
PASSIO S. MART. SIRÆ.
Auctore coævo, Interprete Conrado Janningo. S. I.

Sira, Virgo & Martyr in Perside (S.)

A. COÆVO.

CAPUT I.
Ortus Sanctæ & educatio: visiones variæ.

[1] Πολλαὶ τῆς σωτηρίας ἀφορμαὶ τῷ γένει τῶν ἀνθρώπων προκατεβλήθησαν, καὶ ταῖς θείαις συγγραφαῖς, πρὸς τὴν ἡμετέραν παιδαγωγίαν, χρησίμως ἐναπετέθησαν· καὶ διὰ λόγων γὰρ τῶν θειωδῶς ὑπ᾽ αὐτῶν κηρυττομένων τὴν ἀρετὴν διδασκόμεθα, καὶ δι᾽ ἔργων πάλιν τῶν ἐμφανῶς ἐγκειμένων αὐταῖς, πρὸς τὸ καλὸν ὁδηγούμεθα. Ἀλλὰ πρὸς τελείαν ἐνεργεσίαν φιλανθρώρως καὶ πολυτρόπως ἡμᾶς Θεὸς προτρεπόμενος, εὐδόκησεν ἐν τῷ παρόντι καιρῷ, μὴ μόνον ἐκ τῆς τῶν γεγραμμένων ἱστορίας, ἀλλὰ καὶ ἐξ αὐτῆς τῶν πεπραγμένων αὐτοψίας τὴν ἡμετέραν προθυμίαν ἀνακαλέσασθαι, ἵνα τὰ μὲν ἀρχαῖα διὰ τῶν νέων πιστώσηται καθορθώματα, καὶ τὰ νέα διὰ τῶν παλαιῶν κοσμήσηται πλεονεκτήματα. Καὶ γὰρ καὶ τὰ πρότερον βεβαιοῦνται διὰ τῶν ἔργων ὑποδεικνύμενα, καὶ τὰ παρόντα κοσμοῦνται τοῖς προτέροις ἀφομοιούμενα. Ὅθεν σπουδαῖοί τινες, τῇ συνεχεῖ μελέτῃ τῶν καλῶν τὸν ἑαυτὸν βίον ἰθύνοντες, καὶ πρὸς τύπον εὶ τῆς ἀρετῆς ἀποβλέποντες, ἐπόθησαν ἐγγραφῆναι τὰ οὕτως ἐπ᾽ ὄψεσιν ἡμῶν διαθληθέντα, καὶ κοινῶς πρὸς ὀφέλειαν τοῖς πᾶσι λυσιτελοῦντα, πρός τε τὴν ἰδίαν ὑπόμνησιν καὶ τὴν τῶν εἰς ὕστερον εἴδησιν. Οὐ δὲ γὰρ ἀνδρὸς ἀγωνίσματα προτιθέμεθα, τινος τῶν ἐντραφέντων τοῖς θείοις διδάγμασιν ἀριστεύματα· ἀλλὰ γυναικείας φύσεως καθορθώματα, καὶ ἐκ νέας ἡλικίας Ἑλληνικῇ δυσσεβείᾳ συντραφείσης ἀνδραγαθήματα, μὴ δὲ μιᾶς τῶν προσβαλόντων ἀθλήσεως ἐλαττούμενα· καὶ οὔτε ἀσθένεια φύσεως ταύτην ἐξέλυσεν, οὔτε νεότης τὲν διάνοιαν αὐτῆς ἀνεῤῥίπισέν τε καὶ ὑπεχαύνωσεν.

[2] Τῷ γὰρ εἰκοστῷ καὶ ὀγδόῳ ἔτει Χοσρόου τοῦ Περσῶν Βασιλέως, ἀνεφάνη καθάπερ τις καθαρὸς μαργαρίτης μακαρία Σιρὴ, ἐκ μέσου ζάλης κυμάτων τῷ κάλλει τῆς εἰς Χριστὸν πίστεως διαλάμπουσα, καὶ τῷ μεγέθει τῆς δι᾽ αὐτὸν ἀθλήσεως ὑπερέχουσα. Ἐκ πόλεως μὲν γὰρ ὡρμᾶτο Χιρχασελεύκου λεγουμένης, ἐκ ῥίζης δὲ καὶ γένους κατήγετο τοῦ καρποὺς ἀεὶ τῷ διαβόλῳ παρέχοντος. Πατέρα ἔσχεν τῇ διδαχῇ τῆς μαγίας ἐπίσημον, καὶ τὴν ἐπ᾽ αὐτοῖς δικανικὴν ἀρχὴν ἱκανὸν διανύσαντα χρόνον, καὶ τῇ τῶν μάγων ἡγεμονείᾳ τῇ λεγομένῃ Μαυἳπτουθὰ πλησιάσαντα, ὡς τοῦ Ζωροάστρου διδασκαλίαν ἐντελῶς ἀκριβώσαντα. Τοσοῦτον δὲ τὸ τῶν Χριστιανῶν ἐμυσάττετο δόγμα, καὶ τὴν ἰδίαν θυγατέρα τῆς πρὸς αὐτοὺς ὁμιλίας διακωλύειν ἐπεμελήσατο, ὡς μὴ δὲ παρὰ τῶν τῆς χώρας ἑλληνίδων γυναικῶν συγχωρεῖν αὐτὴν ἀναστρέφεσθαι, διὰ τὸ πολλάκις αὐτὰς Χριστιανικὴν κεκτῆσθαι συνήθειαν· ἀλλὰ γυναῖκά τινα μετεστείλατο ἐκ τῆς Πὰρς, οὕτως λεγομένης χώρας, καθ᾽ ἣν πᾶσα τῆς μαγίας ἐνίδρυται πλάνη. Ὑπὸ ταύτης μὲν οὓν τῆς γυναικὸς ἀνατρέφεται, καὶ τοιαυτῇ διαγωγῇ συνεθίζεται. Μετὰ δὲ τὴν τοιαύτην ἀνατροφὴν παραχρῆμα πάλιν ἐκ παιδὸς τοῖς Μάγοις παραδίδοται, καὶ τὴν βδελυρωτάτην αὐτῶν ληρωδίαν παιδεύεται, ὡς καὶ τὴν μυστηκὴν λατρείαν ἐκτελέσαι τῆς Ἰάσθ᾽ λεγομένην, καθ᾽ ἣν ὡς ἐπὶ σεμνοῖς καθορθώσασιν ἐναβρύνονται. Ταῦτα δὲ περὶ αὐτῆς διεξήλθομεν, οὐ τὴν δήγησιν μηκύναι σπουδάζοντες, ἀλλὰ παραινῆσαι βουλόμενοι, ποίῳ σκότῳ καὶ τρόπῳ συνείληπτό τε καὶ συνείθιστο, καὶ πῶς τῷ φωτὶ τῆς ἀληθείας αὐθαιρέτως προσήγγσεν, καὶ τὰς τοῦ διαβόλου μεθοδείας ἐξέφυγεν.

[3] Τελειωθεῖσα γὰρ ἤδη τοῖς τῆς μαγίας μαθήμασι, καὶ τελειωθαῖσα τοῖς ταύτης βδελύγμασι, γέγονεν ἐν ἀκμῇ τῆς νεότητος· ὀκτωκαιδέκατον ἔτος τὴν ἡλικίαν ἄγουσα, καθ᾽ ἣν λοιπὸν τὸ ἀγαθὸν καὶ πονηρὸν διακρίνειν πεφύκαμεν. Ἀλλ᾽ οὐκ ἠθέτησεν τὴν ἐκ τοῦ δημιουργοῦ φυσικῶς τοῖς ἀνθρώποις ἐσπαρμένην διάκρισιν, οὐ δὲ ταῖς τρυφαῖς ἐνασχολουμένη τοῦ σώματος ἠμαύρωσεν τὴν τῆς ἀληθείας ἐπίγνωσιν· ἀλλὰ, κατὰ τὴν τοῦ Ἀποστόλου παράδοσιν, πάντα δοκιμάζειν καὶ τὸ καλὸν κατέχειν διαγορεύουσαν, παρίδεν μὲν εὐθὺς τὴν τῶν ἐμφανῶν γυναικῶν συνουσίαν, ἀπέλιπε δὲ καὶ τὴν πρὸς νέους καὶ πλουτοκομῶντας ὁμιλίαν· τὴν δὲ πρὸς τὰς εὐτελεῖς μὲν τῷ βίῳ, κοσμίους δὲ τοῖς τρόποις ἠγάπησεν ἔνταξιν, καὶ συνήθεις καὶ φίλας ἔχειν ἐσπούδαζεν. Ἀλλὰ ἐπεὶ δὴ ταύτας ἡύρισκεν τῆς εἰς Χριστὸν πίστεως ἀντεχομένας, πρὸς ἐκείνας μὲν φιλοπόνως ἐποιεῖτο τὴν περὶ τοῦ δόγματος ζήτησιν, καθεαυτὴν δὲ φιλαλήθως ἐπεσκόπει τὴν τῶν Χριστιανῶν πρὸς τὰ τῶν ἑλλήνων παράθεσιν, ὡς καὶ διὰ τοῦτο πολλάκις εἰς ἐκκλησίαν ἀφανῶς εἰσιοῦσαν τῶν θείων γραφῶν ἀκροάσασθαι, καὶ τὰ ἐν αὐταῖς τελούμενα πάλιν περιεργάσασθαι. Ὁρῶσα δὲ τὸν Χριστιανισμὸν κατὰ πολὺ διαφέροντα τῇ τε τῶν δογμάτων ὀρθότητι, καὶ τῇ τοῦ βίου καθαρότητι, ἔκρινεν τοῦτο μᾶλλον προτίθεσθαι, καὶ τῆς Ἑλληνικῆς τερατολογίας ἀφίστασθαι, καὶ λοιπὸν ἐπραγματεύετο μὴ ἐκδοθῆναι ἀνδρὶ, καὶ ταῖς βιοτικαῖς ἐκ τούτου περισπασθῆναι μεριμναῖς. Ὡς ἐντεῦθεν ἐκκλίνειν μὲν τὴν τῶν ἀνθρώπων θέαν, ἀμαυρῶσαι δὲ καὶ τὴν τοῦ σώματος ὡραιότητα, νηστείαις ἑαυτὴν καὶ ἑτέραις κακοπαθείαις ἐκτήκουσα, καὶ κόνιν ἐσθ᾽ ὅτε ταῖς ὄψεσιν ἐπιβάλλουσα, ἀλλὰ ἐν τούτοις χρόνῳ πολλῷ διατρίβουσα, καὶ ἑαυτὴν σωφρόνως διαφυλάττουσα.

[4] Ὅμως διὰ φόβον τῶν Μάγων ἐμφανίζειν ἑαυτὴν ὑπεστέλλετο, ἀρκεῖν νομίζουσα πρὸς εὐσέβειαν ἐῤῥωμένην ἔχειν διάνοιαν, κᾲν μή τις παῤῥησιάσηται τὴν ἀλήθειαν· οὔπω γὰρ ἐγίνωσκεν ἀναγκαῖον εἶναι πρὸς σωτηρίαν τὴν εἰς Θεὸν μετὰ παῤῥησίας ὁμολογίαν. Καρδίᾳ γάρ φησιν γραφὴ, πιστεύεται εἰς δικαιοσύνην, στόματι δὲ ὁμολογεῖται εἰς σωτηρίαν. Διὰ τοῦτο δὲ καὶ Κύριος ἔλεγεν· Ὅσπερ ἀρνήσηταί με ἔμπροσθεν τῶν ἀνθρώπων, ἀρνήσομαι αὐτὸν κᾀγὼ ἔμπροσθεν τοῦ Πατρός μου, τοῦ ἐν οὐρανοῖς. Ἔνθεν χαλεπῇ συνέχεται νόσῳ, δι᾽ ἥς τὴν ἑαυτῆς ἐφανέρωσεν πίστιν. Καταβαλοῦσα γὰρ τοῦ μηδαμῶς αὐτὴν ἰσχύειν ἰάσασθαι μήτε τὸ πῦρ, μήτε τὸ ὕδωρ, τὰ ἄλλα τῶν Μάγων σεβάσματα, πρὸς Θεὸν τὴν ἑαυτῆς καρδίαν ἐξέτεινεν, καὶ τῆς προσελθούσης τῷ Χριστῷ Χαναναίας ναδέχεται γνώμην, καὶ δι᾽ ὧν ἐκείνην θαυμάζομεν αἰτήσασαν καὶ τὰ τοὺς κύνας ἐκ τῶν ἐκπιπτόντων ψιχίων τῆς τραπέζης τῶν κυρίων αὐτῶν τρέφεσθαι, μειζόνως αὐτὴν ἐγκωμιάζεσθαι δίκαιον, ὡς δι᾽ αὐτῶν τῶν ἔργων ὑπὲρ τὴν τοιαύτην ὑποδείξασαν πίστιν. Αὐτὸν γὰρ τὸν χοῦν τῆς ἐκκλησὶας ἱκανὸν εἶναι θαῤῥοῦσα πρὸς ἴασιν, ἐκ τούτου καθάπερ τι τῶν εἰρημένων ψιχίων παρέχειν αὐτῇ τοὺς Ἱερεῖς τῆς ἐκκλησίας ἐξῄτησεν. Ἀλλ᾽ εἳς τῶν πρεσβυτέρων, Ἰωάννης λεγόμενος, καθάπερ Χριστὸς τὴν Χαναναίαν, οὕτω καὶ τὴν ταύτης αἴτησιν ἀπώσατο, μὴ δυνατὸν εἰπὼν, κοινωνίαν εἶναι τραπέζης Χριστοῦ μετὰ τραπὲζης δαιμονίων· ἐπεὶ δὲ θύουσιν Ἓλληνες, δαιμονίοις θύουσιν, οὐ Θεῷ.

[5] Τί οὖν μακαρία Σιρή; ἆρα πρὸς ὕβριν δέχεται τὴν ἐξουδένωσιν; πρὸς ὀργὴν διὰ τὴν τοιαύτην ἀποστροφὴν ἐρεθίζεται, λογιζομένη τὴν τοῦ γένους περιφάνειαν; οὐδαμῶς. Εὐτέλειαν γὰρ, οὐκ εὐκοσμίαν, ἡγεῖτο τὴν τοιαύτην εὐγένειαν· Ὅθεν ὡς οἷά τις παρημελημένη καὶ ἅσημος, οὕτως οὐ δυσχεραίνει τὴν ὑπ᾽ ἐκείνου γενομένην ἐπίπληξιν· ἀλλὰ καὶ πρὸς μίμησιν τῆς αἱμοῤῥοούσης ἐκείνης ἀυάγεται, μᾶλλον δὲ καὶ μείζονα ταύτης σπουδὴν ἀναδέχεται. Ἐκείνη μὲν γὰρ πρὸς Δεσπότην κατέφυγεν, καὶ πηγὴν ἀφθόνως ἰάματα βλύζουσαν ἔβλεπεν· αὐτὴ δὲ δούλῳ προσέδραμεν, κᾂν εἰ μηδὲν παρ᾽ αὐτοῦ τοιοῦτον γενόμενον εἶδεν. Πλὴν, καθάπερ τῷ κρασπέδῳ Χριστοῦ κεκρυμένως ἁψαμένη τῆς ἰάσεως ἔτυχεν, οὕτως αὕτη τῶν ἐκείνου περιβλημάτων ἠπειγμένως λαβομένη τῆς θεραπείας ἀπέλαυσεν. Τοιοῦτον ἐξ ἀρχῆς ἐν αὐτῇ τῆς πίστεως ἀνεβλάστησεν ἄνθος, καὶ τῆς τοιαύτης εἰς φύσεως πρόσφορον τῆς ὑγείας ἐκομίσατο χάριν. Ἀλλὰ καὶ τοῦτο πρὸς ὁδηγίαν αὐτῇ τοῦ κρείττονος γίνεται· διὰ γὰρ τὴν τοῦ θαύματος ἔκπληξιν ποθεῖ τὴν πρὸς τὸν Χριστὸν τελείαν ὀχείωσιν. Εἰ γὰρ ὑπὸ τῶν αὐτοῦ δούλων, φησὶ, τοιαύτη σωτηρία προσέρχεται, ποία τις τῷ Δεσπότῃ βοηθείας ἰσχὺς ἐναπόκειται; Λογίζεται οὖν λοιπὸν διὰ τοῦ ἁγίου βαπτίσματος πρὸς αὐτὸν ἀξιωθῆναι συνάπτεσθαι, καὶ μηκέτι μυστηρίων διίστασθαι.

[6] Ἀλλ᾽ ἐξ ἀρχῆς ἀνθρωποκτόνος διάβολος, καὶ τῷ τῶν ἀνθρώπων διαφθονούμενος γένει, οὐδὲ νῦν ἀπώχνησεν πειράσαι ταύτην ταῖς οἰκείαις μεθοδείαις καὶ ἀποπλανῆσαι, καὶ τῆς πρὸς Θεὸν ἐπιγνώσεως ἀποστῆσαι. Νυκτὸς γὰρ αὐτῇ φανεὶς ἐπέπληττεν, ὡς ἁψαμένη τῶν ἱματίων τοῦ Πρεσβυτέπου, καὶ πατρώαν ὑπεριδοῦσα παράδοσιν. δὲ μακαρία Σιρὴ ἐπιγνοῦσα διαβολικὴν εὐέργειαν εἶναι, τοῖς θείοις ἑαυτὴν λογίοις ὠχύρωσεν. Ἀρξαμένης δὲ λέγειν τὸν ἐνενηκοστὸν ψαλμὸν, κατοικῶν ἐν βοηθείᾳ τοῦ ὑψίστου, ἐν σκέπῃ τοῦ Θεοῦ τοῦ οὐρανοῦ αὐλισθήσεται, πρὸς πολλὴν τολμηρίαν ἐχώρησεν διάβολος, ἑαυτὸν λέγων εἶναι τὸν ὕψιστον, οὕτινος ἐν τῇ σκέπῃ πάντες αὐλίζονται, καὶ ὃν αὐτὴ πάγιν ἐπεκαλέσατο. δὲ μακαρία Σιρὴ τρίτον γονατίσασα παρεκάλει τὸν Κύριον, γνῶσιν ἀληθηνὴν αὐτῇ δωρηθῆναι καὶ πᾶσαν τὴν ἐναντίαν πλάνην ἐκτρέπεσθαι. δὲ διάβολος πάλιν ἀναιδῶς ἐνιστάμενος ἀπεκρίνατο, τοὺς Ἱερεῖς, λέγων, τὴν αὐτῆς αἰχμαλοτίζειν διάνοιαν, τοῖς πειρασμοῖς αὐτὴν περιβληθὴναι παρασκευάζοντας. Ταῦτα δὲ γενέσθαι Θεὸς συνεχώρισεν, τὴν καρδίαν αὐτῆς δοκιμάσαι βουλόμενος, καὶ τὴν ἐκείνου πονηρίαν τε καὶ πανουργίαν αὐτῇ παραστῆσαι, καὶ ἀσφαλεστέραν αὐτὴν πρὸς τὰς αὐτοῦ μεθοδείας ἐργάσασθαι, ὡς μηκέτι τοῖς ἀπατηλοῖς αὐτοῦ λόγοις ὑπάγεσθαι.

[7] Καὶ γὰρ ἐκ τῶν οὕτως ὑπὸ τοῦ διαβόλου λεχθέντων τὴν ψυχὴν δελεάζεται, καὶ τῇ αὐτῇ πάλιν συλλαμβάνεται νόσῳ· ἀλλὰ τὸ πλημμελὲς αὐτῆς ἐπιγνοῦσα, καὶ πρὸς Θεὸν ἐπιστρέψασα, τὴν οἰκείαν ἀσθένειαν ὡμολόγησεν, καὶ συγχώρησιν ᾔτησεν. δὲ οἰκτίρμων Θεὸς καὶ φιλανθρωπος τὴν μετάνοιαν αὐτῆς προσεδέξατο· προῄδει γὰρ καὶ τὴν τοῦ διαβόλου χαλεπὴν δολιότητα, καὶ τὴν τῆς αὐτοῦ δούλης τελείαν ἐπιτηδειότητα. Καὶ γὰρ μετὰ μίαν ἡμέραν τοῦ αὐτὴν ὑπὸ τοῦ διαβόλου σαλευθῆναι, βλέπει κατ᾽ ὄναρ τὴν γινομένην αὐτῇ πρὸς Θεὸν τελείαν οἰκείωσιν, καὶ τὴν ἐντεῦθεν αὐτῇ παρὰ Χριστιανοῖς ἐπιχορηγουμένην ὑπὸ τῆς χάριτος ὕψωσιν. Ἐθεάσατο γὰρ ἑαυτὴν ποτήριον σπονδῆς κατέχουσαν καὶ τοῖς ὄχλοις παρέχουσαν, ἱσταμένην ἐπί τινος ὑψηλοῦ βαθμοῦ καὶ αὐτῶν τῶν Ἱερέων ὑπερέχουσαν, καὶ δύο Διακόνους πρὸς τιμὴν ἑαυτῆς λαμπάδας κατέχοντας· τὸ μὲν γὰρ κατέχειν αὐτὴν ποτήριον σπονδῆς, τὸ ὑπὲρ Χριστοῦ σπενδόμενον αὐτῆς ὑπεδείκνυεν αἷμα, καὶ τούτῳ τῷ αἵματι τῆς ἀθλήσεως αὐτῆς εὐλογηθῆναι λαοὶ κατηπείγοντο· δι᾽ ἣν ὑψοῦται, καὶ αὐτῶν τῶν Ἱερέων προτιμᾶται τῶν ἐν ἀνέσει τὴν οἰκείαν ζωὴν διεκτελεσάντων, ὡς ἑαυτὴν διὰ τῆς τοιαύτης ἀθλήσεως θυσίαν τῷ Θεῷ προσάγουσα, καὶ διὰ τοῦτο καὶ διὰ τῶν λειτουργῶν τοῦ Δεσπότου αὐτῆς μετὰ λαμπτήρων δορυφορεῖται, ὡς ὑπὲρ τὴν ἰδίαν ζωὴν αὐτὸν ἀγαπήσασα.

[8] Τοῦτο δὲ τὸ ἐνύπνιον πολλὴν αὐτῇ πληροφορίαν ἐποίησεν, καὶ ἐνιαυτὸν ὁλόκληρον ἔμεινεν ἐῤῥωμένην ἔχουσα πίστιν. Ἀλλὰ ἐγνωκότες οἱ συγγενεῖς αὐτῆς τὴν μὲν πατρικὴν ἀποστρεφομέν;ην θρησκείαν, τὴν δὲ Χριστιανικὴν ἀσπαζαμένην λατρείαν, παρῄνουν αὐτῇ μαγεύειν, καὶ οὕτως τῆς τρυφῆς μεταλαμβάνειν· προσκαλοῦνται δὲ καὶ τὴν μητρυιὰν αὐτῆς, ὡς πλέον αὐτὴν πείθειν ἰσχύουσαν. Ἥτις εὐπροσώπως δῆθεν αὐτῇ συνεβούλευεν, τοὺς μὲν ἰδίους ἀδελφοὺς θεραπεύειν, καὶ τῷ Θεῷ κρυπτῶς λατρεύειν, τοιαύτης εἶναι γνώμης καὶ ἑαυτὴν ὑποφαίνουσα, καὶ αὐτὴ γὰρ πολλάκις ἡπατᾶτο, σώζεσθαι, κᾂν μὴ τὴν παῤῥησίαν τῆς πίστεως ἐπιδείξηται. Τούτοις δὲ καὶ τοῖς ὁμοίοις λόγοις ἐπὶ πολλὰς ἡμέρας αὐτὴν δελεάζουσα, καὶ τὰς ἐπαχθησομένας αὐτῇ βασάνους καὶ θλίψεις ὑποδεικνύουσα, τὴν αὐτῆς προθυμίαν ἐσχαυνωσεν, κατὰ τὸ τῷ Ἀποστόλω ῥηθὲν, Φθείρουσιν ἤθη χρηστὰ ὁμιλίαι κακαί.

[9] Ἀλλ᾽ οὐ δὲ οὕτως παρεῖδεν αὐτὴν Θεὸς, ἐξ ἀσθενείας λογισμῶν τοῖς τοιούτοις συμπεριφερομένην ῥήμασιν, καὶ διὰ τοῦτο διαφόροις αὐτὴν ἀποκαλύψεσιν ἀνεῤῥώννυεν· χρόνου γὰρ μετὰ ταῦτα τεσσάρων μηνῶν διελθόντος, καὶ μελλούσης τῆς μεγάλης νηστείας προσεγγίζειν, βουλευομένη κρύφα ταύτην διεκτελέσαι, θεωρεῖ κατ᾽ ὄναρ τοὺς μὲν αὐτῆς ἀδελφοὺς ἐν κοπρίᾳ βεβλημένους, τὸν δὲ πατέρα πάλιν ἐπὶ κλίνης οἰκτρᾶς κατακείμενον, καὶ κλίνην ἑτέραν μεγάλην λαμπρῶς κεκοσμένην, καὶ λαὸν προτρεπόμενον αὐτὴν ἐπὶ τῆς εἰρημένης ἀνελθεῖν κλίνης. Πρωίας δὲ μετὰ σπουδῆς ἐγερθεῖσα, παραγίνεται εἰς τὴν ἐκκλησίαν πρὸς Ἰωάννην, τὸν τῆς πόλεως Ἐπίσκοπον, καὶ κατὰ μέρος διεξῆλθεν τὴν τε συμβᾶσαν αὐτῇ νόσον, καὶ τὴν δωρηθεῖσαν αὐτῇ διὰ πίστεως ἴασιν, ἀφηγεῖτο δὲ τὴν δι᾽ ἐνυπνίων γενομένην πρὸς αὐτὴν ἀποκάλυψιν, καὶ παρεκάλει τοῦ ἁγίου ἀξιωθῆναι βαπτίσματος. Ταῦτα δὲ μαθὼν Ἐπίσκοπος, καὶ πάντα λεπτομερῶς κατεξαιτάσας, καὶ τὴν αὐτῆς τε καὶ τοῦ γένους σκοπήσας κατάστασιν, ἀπεκρίνατο, λέγων μὴ δύνασθαι τοῦτο πρᾶξαι, μήπως διὰ τὸ τοῦ γένους ἐπίσημον καὶ τὸ τῆς μαγείας ἐπικρατὲς, ζάλην κατὰ Χριστιανῶν διαγείρει καὶ θόρυβον· εἶτα δὲ μήτε θαῤῥεῖν πρὸ τῆς δοκιμασίας ἔλεγεν, εἰ τὰς ἐκ τοῦ πολλάκις ἐπιφερομένας αὐτῇ θλίψεις ὑπομεῖναι, καὶ μὴ διὰ φόβον τὴν οἰκείαν προδώσει πίστιν χωροῦσα πρὸς ἄρνησιν. Ὅθεν διαλεχθεὶς αὐτῇ περὶ τῆς εἰς Χριστὸν πίστεως, τὰ εἰκότα παρήνεσεν, μετὰ παῤῥησίας αὐτὴν ἐπὶ τῶν ἰδίων συγγενῶν ὁμολογῆσαι τὴν τῶν Χριστιανῶν πρότερον πίστιν, καὶ οὕτως τὴν ἐκείνων ἀντίστασιν βλέπουσαν καὶ ἑαυτὴν δοκιμάζουσαν, ἀσφαλῶς τότε προσέρχεσθαι τῷ ἁγίῳ βαπτίσματι. Τούτων οὕτως παρὰ τοῦ Ἐπισκόπου λεχθέντων ἀνεχώρησεν.

[1] Multa salutis monumenta, humano generi proposita, divinisque historiis ad instructionem nostram utiliter relicta sunt: nam partim verbis, quæ in illis divina quadam virtute loqui videntur, docemur virtutem; partim factis, quæ ibidem perspicue exhibentur, ad honestatem dirigimur. Sed, qui ad eximiam beneficentiam nos incitare humaniter ac variis modis nititur Deus, optime nobis consuluit ex præsentia, cum non modo scripta historia, verum ipsa quoque exemplorum inspectione oculari nostram excitavit alacritatem; sic ut prisca monumenta confirmaverit recentioribus, [Recenti adhuc memoria] recentiora vero antiquis exornaverit. Quippe quæ olim a majoribus nostris ostensa sunt, stabiliuntur operibus; & quæ nunc ad imitationem illorum fiunt, illorum quoque exemplis ornantur. Hinc quidam, qui studiose vitam suam assidua virtutum consideratione dirigunt, & honestatis numquam non intuentur exemplar, desiderarunt litteris mandari illa, [utiliter scribetur S. Siræ martyrium.] quæ tam fortiter coram oculis nostris gesta, quæque ad communem utilitatem omnibus profutura sunt, tum ad propriam cognitionem, tum ad memoriam posteritatis. Neque vero virorum certamina proponimus, eorumve qui a teneris divini verbi esca enutriti sunt præclare gesta: proponimus autem, quam recte muliebris naturæ sexus vitam ordinaverit, quamque viriliter teneræ ætatis virgo, quæ impietatem Gentilium una cum lacte hauserat, dimicaverit, ne uno quidem prælio ab irruentibus adversariis superata: imo neque infirmitas naturæ ipsam debilitare, neque ardor juvenilis mentem ejus inflammare & succendere potuerunt.

[2] Anno quippe vigesimo octavo Regis Persarum a Chosroæ apparuit, veluti purissima quædam margarita ex mediis maris fluctibus, [Nata hæc patre Gentili & mago,] B. Sira, pulchritudine fidei Christianæ resplendens, & magnitudine certaminis, quod Christi causa suscepit, excellens. Oriunda erat civitate, quæ b Chirchaseleucus dicitur; genere & stirpe, quæ uberes perpetuo fructus diabolo proferebat. Patrem habuit scientia magica insignem; qui multo tempore imperium exercuit judiciale, Magorum supremo Magistratui, quem Mauiptam ipsi appellant proximus, utpote qui doctrinam c Zoroastris accurate didicerat. Hic dogmata Christianorum tanto prosequebatur odio, [prohibetur Christianorum congressu:] filiamque propriam ab eorum congressu arcere tanto studio satagebat, ut neque cum Gentilibus istius regionis mulieribus ipsam versari pateretur, propterea quod illæ cum Christianis sæpe agerent familiariter: verum mulierem quamdam transmisit ex d Pars, ita regio appellatur, in qua errores magiæ omnes reperire licet. Ab hac igitur muliere educatur, ejusque assuescit conversationi: sic autem educata, etiamnum puella, mox committitur Magis, eorumque execrandis deliriis imbuitur, ut arcana quoque deorum sacrificia, Iasth dicta, quibus illi non aliter, quam castis quibusdam ritibus gloriantur, faceret. Hæc autem de ipsa retulimus, non amplificandæ rei studio, sed desiderio docendi, quibus tenebris involuta, quibus moribus assueta fuerit; & quomodo ad lucem veritatis accesserit sponte sua, infidiasque diaboli effugerit.

[3] Jamque perfectam magicæ artis nefandorumque sacrorum cognitionem nacta, in flore versabatur juventæ, decimum agens & octavum annum, qua ætate ita natura comparati sumus, ut quid æquum, quid iniquum sit, possimus discernere. Hanc ipsa insitam hominibus ab artifice natura discretionem non expulit, neque deliciis corporis cognitionem veritatis extinxit: sed secundum traditionem Apostoli, qua jubet omnia probari & quod bonum est teneri, continuo illustrium feminarum despexit cœtum, juvenumque ætate licet opibusque florentium congressione abstinuit: in earum vero mulierum, quæ vulgares genere sed vitæ integritate conspicuæ erant, consuetudinem se insinuare desiderabat, & ut tales familiares sibi atque amicas redderet dabat operam. Sed ubi comperit, has mulieres fidei adhærere Christi, diligenter apud illas de dogmatibus ejus inquisivit; apud se autem ipsa cognoscendæ veritatis studio instituebat comparationem Christianorum inter & Gentilium ritus; [inquirit in ritus Christianorum,] ita ut eadem quoque de causa ecclesiam sæpe clam ingressa sacras Scripturas audiret, & quæ in iis perfectiora erant exequeretur. Mente vero perpendens professionem Christianam admodum differre, & dogmatum rectitudine, & integritate vitæ a sua; judi cavit illam potius anteponendam esse, & a portentosa Gentilium nugacitate abeundum: ac deinceps in illud unum incubuit, ut ne cui traderetur viro, neve curis ad seculum spectantibus distraheretur. [inedia se macerat.] Utque imposterum oculis hominum se subduceret, & corporis venustatem depravaret; inedia, aliisque asperitatibus se confecit, quandoque & caput pulvere aspersit, imo vero in hisce rebus longo tempore se exercuit, & summa cum prudentia conservavit.

[4] Nihilominus Magorum metu reformidabat se ipsam manifestare, rata sufficere, si quis addictum constanter pietati animum gerat, tametsi fident & libere veritatem proloqui non audeat: nondum enim cognoverat, necessarium esse ad salutem, intrepide ac palam profiteri Deum. Corde enim, ait Scriptura, creditur ad justitiam, ore autem fit confessio ad salutem. [Rom. 10, 10.] Propeterea Dominus quoque dixit, Qui negaverit me coram hominibus, negabo & ego ipsum coram Patre meo, qui in cælis est. [Matth. 10, 33.] Hinc gravi corripitur morbo, [Morbo correpta] quo fidem suam palam facere coacta est. Præsumens enim nullam sibi medelam adferre, aut ignem, aut aquam, aut alios Magorum ritus posse, corde se ad Deum convertit, mulierisque Chananææ ad Christum accedentis animum sumit: quam si miramur petentem ut vel cum canibus nutriri possit micis, decidentibus ex mensa dominorum suorum; majoribus encomiis ipsam celebrari par est, propterea quod ejusmodi fidem superare se operibus demonstravit. Nam templi pulverem ad recuperandam sanitatem sufficere confidens, aliquid ex illo, veluti ex dictis micis, [pulverem templi pro medicina petit:] sibi ut præberetur ab ecclesiæ Sacerdotibus petiit. Unus autem Presbyterorum, Joannes nomine, quemadmodum Christus Chananæam, ita hanc quoque petentem repulit; fieri non posse inquiens, ut communio sit mensæ Christi cum mensa dæmoniorum: quoniam quæ sacrificant Gentiles, dæmoniis sacrificant, non Deo.

[5] Quid igitur ad hæc B. Sira? Numquid in contumeliam sui accipit hunc contemptum? [& repulsam patienter ferens] numquid ejusmodi aversione irritata exardescit ira, splendorem generis sui considerans? Minime: hujusmodi enim nobilitatem, non ornatum sibi, sed vilitatem adferre existimabat. Hinc, uti neglecta nulliusque numeri ancilla, increpationem ejus non modo non moleste fert; verum etiam ad imitationem istius Hæmorrhoissæ recedit, excellentiori etiam quam illa studio: [tacto Sacerdotis amictu sanatur.] quippe illa ad Dominum confugit, quem viderat esse fontem medicabilibus aquis largiter scaturientem; ista vero ad servum accessit, cum nihil ejusmodi ab ipso factum sciret. Verumtamen uti fimbriam illa vestimenti, quo Christus indutus erat, clam tangendo sanitatem consecuta est: ita hæc amictum ejus cum festinatione capiendo, valetudinem recuperavit. Talis initio flos fidei in ipsa pullulavit; tale sanitatis beneficium congruenter naturæ suæ accepit. Sed hoc quoque ut ad virtutem deduceretur, accidit: nam miraculo illo attonita nihil antiquius habuit, quam ut ad perfectam Christi familiaritatem sese applicaret: Si enim talis sanatio a servis ejus proficiscitur, inquit; quanta auxiliandi potentia in ipso Domino insit necesse est? Cogitabat igitur quomodo per sanctum baptisma digna fieret, quæ ipsi adhæreret post hac, nec a mysteriis fidei amplius abstraheretur.

[6] Verum enim vero diabolus, qui jam inde a mundi exordio homicida fuit, humanoque generi invidentissimus; neque jam cessavit domesticis illam insidiis aggredi, ac decipere, & a cognitione, quam de Deo hauserat, abducere. Nocte enim ipsi apparens increpabat, quod vestimenta Presbyteri contigisset, [A diabolo Deum mentiente illusam se dolens,] patriamque contempsisset traditionem. Beata vero Sira, ubi cognovit, diabolicam illam increpationem esse, divinis sese oraculis munivit. Dum ergo inciperet recitare Psalmum nonagesimum; Qui habitat in adjutorio Altissimi, in protectione Dei cæli commorabitur; audax facinus aggressus est diabolus, asseverando, se illum ipsum esse Altissimum, in cujus protectione commorantur omnes, quemque ipsa iterato invocaverat. Verum beata Virgo tertium genibus positis rogavit Dominum, ut veram sibi cognitionem largiri, omnemque contrarium errorem avertere dignaretur. Rursum autem diabolus impudenter instans respondit, Sacerdotes mentem ipsius suis fascinis irretitam tenere, utque tentationibus suis ipsam circumveniant intentos esse. Hæc vero permisit Deus, ita fieri, ut exploraret cor ejus, & malitiam fraudemque diaboli ob oculos ipsi poneret, tutioremque ab insidiis ejus redderet; ne post hac fallacibus ejusdem sermonibus in errorem adduceretur.

[7] Etenim ejus anima talibus diaboli dictis delusa in veterem quidem morbum recidit; sed uti errorem suum cognovit, convertens se ad Deum, propriam infirmitatem confessa est, veniamque expetiit. Misericors vero, & amator hominum Deus pœnitentiam illius respexit: præviderat quippe & gravissimam diaboli fraudem, & secuturam inde omnimodam ancillæ suæ utilitatem. Namque uno die ab hac diaboli tentatione elapso, videt per somnium, perfectam sibi cum Deo familiaritatem obtigisse; [Martyrio se exultandam alia visione intelligit:] seque dehinc per gratiam ejus inter Christianos excellere. Conspexit quippe seipsam calicem fœderis tenentem, & præbentem turbis; stantemque in altissimo gradu super ipsos Sacerdotes eminere, præterea conspexit Diaconos duos, qui honoris causa tenebant funalia. Calix quippe fœderis, quem tenebat ipsa, sanguinem ejus designabat, qui pro Christo offerebatur; & populus festinans accurtebat, ut ejusdem sanguinis generoso certamine profusi virtute benedici mererentur: propterea scilicet extollebatur, ipsisque Sacerdotibus in quiete vitam agentibus anteponitur; quia per ejusmodi certamen seipsam sacrificium Deo offerebat; ac propterea sacris quoque Domini sui ministtis funalia manu tenentibus stipabatur, quæ plus quam vitam suam ipsum amabat.

[8] Nocturna hæc visio tantam ei certitudinem attulit, ut perstiterit annum integrum stabilis in fide. Verum ubi propinqui intellexerunt, illam & a patria superstitione defecisse, & Christianam religionem amplexam esse; auctores fuere, [Novercæ suasionibus ferme victa] ut magorum se redderet religioni, ac voluptatibus frueretur. Accersunt quoque novercam ipsius, utpote ad persuadendum potentiorem. Hæc hilari vultu, quasi optime consulens, suadebat, ut fratribus suis obsecundaret; & Deo suo clam ancillaretur, in eadem seipsam quoque sententia esse simulans; multum decepta quod existimaret salutem se posse consequi, quamvis loquendi libertate fidem non proderet. His, similibusque sermonibus per multos dies virginem decipiens; & pœnas cruciatusque, quos ægre latura esset, objiciens, promptitudinem ejus alacritatemque retardavit; juxta Apostoli effatum, Corrumpunt mores bonos colloquia mala. [I Cor. 15, 33.]

[9] Sed neque sic despexit illam Deus, quia ejusmodi verbis ob infirmitatem intellectus circumacta erat; quin potius ipsam novis revelationibus multifariam corroboravit. [corroboratur novis visionibus.] Nam quatuor mensium spatio ab inde elapso, magni quod adventabat jejunii tempus clam agere constituerat: cum ecce per quietem intuetur fratres suos in sterquilinium projectos; patrem vero in miserando lecto ex adverso decumbentem: alterum quoque lectum intuetur permagnum, splendide ornatum, populumque ipsam, ut eum conscenderet, invitantem. Mane vero alacriter excitata in ecclesiam se confert ad urbis e Episcopum Joannem, narravitque per partes, quomodo & morbo correpta, & virtute fidei eodem levata fuerat: exposita deinde, quæ facta erat per quietem apparitione, rogabat ut sese sacro baptismate dignaretur. Episcopus vero, hisce perceptis, omnibusque sigillatim recognitis, tum statu & ipsius & familiæ expenso, respondit; [Baptismum petens differtur donec se ipsa probarit,] Fas sibi non esse, id facere, ne forte tum propter eximium generis splendorem, tum propter summam Magorum potentiam, turbas & tempestatem concitaret in Christianos. Sed neque id audere se ajebat, priusquam experimento probasset, utrum afflictiones crebro inferendas posset sufferre, & propter metum non proderet fidem suam, ad abnegationem procedens. Hinc cum illa de fide Christiana disserens, ut conveniebat, suasit, ut coram propinquis suis libere profiteretur prius Christianam se esse: cumque & illorum oppositionem & seipsam esset experta, tum demum ad baptismum secure accederet: quibus in hunc modum ab Episcopo prolatis, recessit.

ANNOTATA.

a Chosroes secundum Theophanem imperare cœpit anno 526, proinde regni annus 28 convenit in annum Christi 553: eique an. 547 mortuo succeßit Hormisdas filius: atque huic an. 588 per seditionem exauctorato Chosroes junior; qui impie cæso patre invisus Persis, confugit ad Mauritium Imperatorem: per quem sequenti mox anno 589, victo rebellium Duce Baram, restitutus in regnum, ipsum annis 39 tenuit; donec justo Dei judicio etiam ipse parricidali scelere filii sui Siroës occubuit, ab Heraclio Imperatore victus.

b Hæc est Seleucia, Mesopotamiæ urbs ad Tygrim fluvium, notißima antiquis civitas, Chirca-Seleucus, ut ab aliis ejusdem nominis urbibus distinguatur, hic appellata, itinere unius diei ab ruinis antiquæ Babyloniæ.

c Petrus Bisarrus lib. 12 Historiæ rerum Persicarum asserit, Persas usos legibus desumptis ex Zoroastri Orismasdei disciplinis tempore Iustiniani Imperatoris. Ipse autem Zoroaster, antiquus valde, hasce Magicas disciplinas tradidit Persis. Mauïptas vero in Paßione S. Pherbutæ 22 Apr. num. 2, dicitur, qui antea ibidem appellabatur Regius vates & Magorum Pontifex.

d Pars, aliis Fars aut Farsi, prima regio Persidis ab allquibus censetur, ab aliis secunda post Hyrack, in qua Spahan metropolis & urbs regia. Est autem Farsi in medio regno, aliquot dierum itinere a Seleucia.

e Fuerat Mesopotamia provincia Christianorum sub Antiocheno Patriarcha, sed eorum civitates, ut hæc Seleucia a Persis capta, habebant adhuc suos Episcopos.

CAPUT II.
Christianam se professa Sira varie torquetur.

[10] Ἀναλογισαμένη οὖν τὴν ἄνεσιν καὶ τὴν τρυφὴν, ἐν ᾗ πολυτελῶς ἀνετράφη, καὶ τοὺς κυνδίνους καὶ τὰς τιμωρίας, αἷς μέλλει περιπεσεῖν φανερῶς ἐξαρνουμένη τὴν μαγείαν, καὶ τῇ πίστει τῶν Χριστιανῶν προσερχομένη· καὶ ἔμφοβος γενομένη, εἶδεν κατ᾽ ὄναρ Ἂγγελον τοῦ Θεοῦ σιδηρᾷ αὐτὴν πλέξαντα ῥάβδῳ καὶ λέγοντα· Ποῦ ἐστιν παρά σου γενομένη πρώην ὑπόσχεσις; ἀνάστηθι καὶ λάτρευσον τῷ Θεῷ. Καὶ κατ᾽ αὐτὴν τὴν ὥραν ἐγερθεῖσα, δεήσεις τῷ Θεῷ προσέφερεν, ἱκετεύουσα μηδεμίαν αὐτὴν ἔχειν ἐν τῇ πίστει διχόνοιαν.

[11] Ὅθεν τῆς μητρυιᾶς αὐτὴν ἕωθεν μεταστειλαμένης αὐτὴν, καὶ προτρεπούσης μαγεύειν κατὰ συνήθειαν, τότε τὴν ἑαυτῆς φανερῶσαι σπουδάσουσα πίστιν, λαβοῦσα τὰ ξύλα, δι᾽ ὧν ἐμάγευεν κατὰ τὴν τοῦ Ζωροάστρου δαιμονιώδη παράδοσιν, φῶς περιλάμπον αὐτὴν ἐθεάσατο, καὶ ῥωσθεῖσα τὰ ξύλα συνέθλασεν, καὶ τὴν θυσίαν ἐσκέδασεν, καὶ τῷ πυρὶ ἐπέπτυσέν τε καὶ ἔσβεσεν, καὶ ἀνέστη λέγουσα· Ἐγὼ εἰς τὴν ἐκκλησίαν τῶν Χριστιανῶν ἀπέρχομαι, καὶ φανερῶς ὁμολογεῖν τὸν Χριστιανισμὸν οὐ κωλύομαι. Ταῦτα δὲ μαθόντες οἱ ἀδελφοὶ καὶ οἱ ἄλλοι αὐτῆς συγγενεῖς, κατέσχον αὐτὴν ἐξελθεῖν τοῦ οἴκου, καὶ τὰς θύρας ἠσφαλίσαντο. Αὐτὴ δὲ καὶ οὕτως αὐτοῖς ἐπετίθετο τὸν αὐτῇ μεταστείλασθαι πατέρα, βουλομένη φανερῶς ἐπὶ αὐτοῦ τὴν ἰδίαν παραστῆσαι γνώμην, πρὸς τοὺς δικαστὰς αὐτὴν ἀπαγάγοι· διεβεβαιώσατο γὰρ μηκέτι ἑαυτὴν ἐπικρύπτειν, καὶ τὴν ἐντεῦθεν ζημίαν ὑπομένειν. Τῶν δὲ συγγενῶν οἱ μὲν ἔκλαιον, οἱ δὲ συνεβούλευον, ποτὲ μὲν ἀπειλοῦντες, ποτὲ δὲ κολακεύοντες, μὴ ἐπιμεῖναι τῷ τοιούτῳ φρονήματι, καὶ ποιῆσαι τὸ γένος αὐτῶν ἐπονείδιστον, μὴ δὲ μαθεῖν τι τοιοῦτον τὸν ἑαυτῆς πατέρα, καὶ πρὸς ὀργὴν ἐκ τούτου κινηθῆναι, καὶ τὴν πατρικὴν ἀποῤῥίψαι στοργὴν, καὶ βασάνοις αὐτὴν παραδοῦναι. Αὑτὴ δὲ τοῖς ἐκείνων ῥήμασιν οὐ προσέσχεν, ἀλλὰ καὶ τὴν σὺν αὐτοῖς ἀναστροφὴν ἐδυσχείραινεν, καὶ ὡς βλαβερὰν ἀπεστρέφετο, κατὰ τὸ σαφῶς εἰρημένον, ἁπτόμενος πίσσης μολυνθήσεται, καὶ κοινωνῶν ἀνόμῳ ἐνδύεται τὰς ὁδοὺς αὐτοῦ. Ἐλθὼν δὲ πατὴρ αὐτῆς, καὶ μαθῶν τὰ παρ᾽ αὐτῆς κατὰ τοῦ πυρὸς καὶ τῶν ξύλων τῆς μαγείας γενόμενα, πολλὰς αὐτῇ καὶ δεινὰς ἐδήλωσεν ἀπειλὰς, ἐλπίζων αὐτὴν φοβῆσαι καὶ τῆς τοιαύτης προθέσεως ἀποστῆσαι. Αὑτὴ δὲ τῶν οὕτω παρ᾽ αὐτοῦ λεχθέντων περιέφρόνησεν, καὶ τοὺς αὐτοῦ λόγους διέπαιξεν, Μὴ νομίσῃς, λέγουσα, τοῖς τοιούτοις ῥήμασιν ὑποχαυνοῦσθαί με καὶ τῆς τῶν Χριστιανῶν δόξης ἀφίστασθαι. Καὶ κελεύσας αὐτὴν ἐνεχθῆναι, καὶ πᾶσαν μηχανὴν αὐτῇ προσαγαγὼν καὶ μὴ πείσας, τότε δήσας αὐτὴν, ἐπὶ πολλὰς ἡμέρας πικρῶς ἐβασάνισεν, καὶ Μάγοις αὐτὴν συναπέκλεισεν, μήτε τροφῆς συγχωρῶν αὐτῇ μεταλαβεῖν μῆτε πόματος.

[12] Βλέπων δὲ τοῖς αὐτοῖς αὐτὴν ἐπιμένουσαν, ἠναγκάσθη διδάξαι περὶ αὐτῆς τὸν Ἄρχοντα τῶν μάγων τὴν Μαυἳπτῶν μετερχόμενον ἡγεμονείαν· Ὅστις συναθροίσας πάντας τοὺς μάγους τῆς ἐπαρχίας, ἐν τῷ Πυρείῳ μετεστείλατο τὴν ἁγίαν Σιρήν, καὶ περιειργάσετο τὴν αἰτίαν, δι᾽ ἣν τῆς ματρικῆς ἀπέστη παραδόσεως. Αὐτὴ δὲ ἀπεκρίνατο λέγουσα· Ἕκαστος εἴδησιν ἔχει διακρῖναι τὸ συμφέρον· καὶ οὐ, καθάπερ τὰ ἄλογα τοῖς γονεῦσιν ἀνεξετάστως ἀκολουθεῖ, οὕτως ἀνάγκη τοὺς ἀνθρώπους παρέπεσθαι. Κᾀγὼ οὖν ἔκρινα τὴν τῶν Χριστιανῶν δόξαν ὠφέλιμον εἶναι, καὶ οὑχ᾽ ἣν οἱ γονεῖς μου κατέχουσιν. δὲ Μαυἳπτᾶς ἀγανακτήσας εἶπεν αὐτῇ· Πολλαί σε βάσανοι μὴ πειθομένην παραλαμβάνουσιν. δὲ τῷ ἰδίῳ τραχήλῳ τὴν ἑαυτῆς ἐπιθεῖσα χεῖρα, μετὰ παῤῥησίας ἀπεκρίνατο· Τοῦτον ἐξουσίαν ἔχεις ἀποτεμεῖν· ἰδού σοι τοῦτον ἐκδέδωκα. Καὶ λοιπὸν ἐπερωτόντος αὑτῇ τοῦ Μαυἳπτᾶ τὰ πολλὰ, ψαλμοὺς ἔλεγεν. Ἀκούσας δὲ ψαλλούσης αὐτῆς, ἐπερώτα· Τί ἐστιν λέγει. Καὶ εἰπόντων τινὼν, Χριστιανικὴν εἶναι διδασκαλίαν τὰ λεγόμενα παρ᾽ αὐτῆς, μετεστείλατο τὸν Ἐπίσκοπον, βουλόμενος μαθεῖν παρ᾽ αὐτοῦ κατ᾽ ἀλήθειαν, εἰ Χριστιανῶν εἰσι ταῦτα τὰ ῥήματα. Παραγενόμενος δὲ Ἐπίσκοπος, ὑπεστέλλετο τοὺς μάγους· θεασαμένη δὲ αὐτὸν ἁγία Σιρὴ δειλίᾳ κρατούμενον, εἶπεν· Μὴ φοβηθῇς Πάτερ, ἀλλὰ μνημόνευε τῆς γραφῆς λεγούσης· Καὶ ἐλάλουν ἐν τοῖς μαρτυρίοις σου ἐναντίον Βασιλέων, καὶ οὐκ ᾐσχυνόμην. Καὶ πάλιν· Μὴ φοβητῆτε ἀπὸ τῶν ἀποκτεινόντων τὸ σῶμα, τὴν δὲ ψυχὴν μὴ δυναμένων ἀποκτεῖναι. Τότε οὖν Ἐπίσκοπος, κατ᾽ ἀλήθειαν Χρεστιανῶν εἶναι τὰ παρ᾽ αὐτῆς λεχθέντα, διεβεβαιώσατο.

[13] Καὶ λοιπὸν ἐκ τούτου θυμωθεὶς Μαυἳπτᾶς, ἐκέλευσεν κατὰ τοῦ στόματος αὐτὴν τυπηθῆναι. Πολλὰς δὲ κολακείας καὶ ἀπειλὰς αὐτῇ προσαγαγὼν Μαυἳπτᾶς, καὶ μὴ δυνηθεὶς αὐτὴν μεταπεῖσαι, ἐκέλευσεν αὐτὴν φυλαχθῆναι τέως ἐν τῷ γονικῷ αὐτῆς οἴκῳ· ἐφοβεῖτο γὰρ, τὸ συναθροισθὲν δι᾽ αὐτὴν πλῆθος Χριστιανῶν θεασάμενος. Αὐτὴ δὲ μετ᾽ εὐφροσύνης εἰς τὸν γονικὸν αὐτῆς οἶκον ὑπέστρεψεν, δοξάσουσα τὸν Θεὸν ἐφ᾽ οἷς ἠξιώθη ὑπὲρ τοῦ ὀνόματος τοῦ Χριστοῦ ἐπὶ τῶν Ἀρχόντων ἀπολογήσασθαι. Τότε δὴ καὶ Κύριος αὐτὴν δι᾽ ἀποκαλύψεων ἀνεῤῥώννυεν· Καὶ γὰρ πολλάκις καὶ δι᾽ Ἀγγέλων ἐδιδάσκετο, πῶς δεῖ πρὸς τὴν κατάστασιν τῆς ἀπλότητος αὐτῆς ἀπροκρίνασθαι. Ἔφάνησαν δὲ διαφόρως αὐτῇ Μωσῆς καὶ Ἠλίας, καὶ Πέτρος Ἀπόστολος, καὶ ἕτεροι τῶν Ἁγίων, καθάπερ τοῖς κατὰ πλάτος περὶ αὐτῆς γεγραμμένοις ἐμφέρεται. δὲ Μαυἳπτᾶς, μὴ βουλόμενος τὸ γένος αὐτῆς ἐπὶ τοῦ Βασιλέως ὑβρίζεσθαι, ὑποτίθεται τῷ πατρὶ αὐτῆς κολακείαις καὶ νουθεσίαις αὐτὴν προτρέπεσθαι μᾶλλον εἴπερ ἀπειλαῖς καὶ ὕβρεσιν. Ἐλθὼν δὲ πρὸς αὐτὴν πατὴρ αὐτῆς, καὶ πολλὰ παρακαλέσας αὐτὴν, καὶ μὴ πείσας, ἀνήγγειλεν τὴν αὐτῆς ἔνστασιν τῷ Μαυἳπτᾷ. Καὶ ἐπεὶ δὴ Δὰρ (ὄνομα δὲ τοῦτο μεγάλης ἀρχῆς παρὰ Πέρσαις) εὑρέθη διατρίβων ἐν ἐκείνοις τοῖς μέρεσιν, εἶπεν αὐτῷ τὰ κατὰ τὴν ἁγίαν Σιρὴν, καταβοῶν ἅμα καὶ τῶν Χριστιανῶν, ὡς συναθροισθέντων κατ᾽ αὐτοῦ καὶ βουλομένων αὐτὸν λιθάσαι. δὲ Δὰρ τοὐναντίον ἐμέμψατο μὲν τὸν Μαυἳπτᾶν, ὡς μὴ διδάξαντα πρότερον αὐτὸν, καὶ οὕτως τι τοιοῦτον ποιεῖν ἐπιχειρήσαντα. Ἔπεμψεν δὲ πρὸς αὐτὴν τινας τῶν ἐπισήμων ἐπερωτᾶν αὐτὴν, διατί μὲν τὴν μαγείαν κατέλειψεν, τὴν δὲ τῶν Χριστιανῶν πίστιν ἠγάπησεν· εἰπεῖν δέ πάλιν αὐτῇ, Εἰ μὲν τῆς τοιαυτῆς δόξης ἀντέχεται, ταῖς ἐσχάταις ὑποβάλλεται τιμωρίαις· εἰ δὲ τὴν προτέραν αὐτῶν Μάγων θρησκείαν ἀσπάζεται, βασιλικαῖς κοσμεῖται φιλοτιμίαις.

[14] Παραγενομένων δὲ πρὸς αὐτὴν τῶν ταῦτα κατὰ μέρος ἀπαγγελλόντων, εἶπεν αὐτοῖς ἁγία Σιρή· Ἐγὼ μὲν ἐπεθύμουν ἐπὶ αὐτοῦ τοῦ Δὰρ ἐλθεῖν, καὶ περὶ τῆς ἀληθηνῆς τῶν Χριστιανῶν δόξης ἀπολογήσασθαι, πλὴν καὶ οὕτως λέγω, τὰ δι᾽ ἡμῶν αὐτῷ γνωσθῆναι περὶ τῶν ὑπ᾽ αὐτοῦ δηλωθέντων ὀφείλοντα· Ἐμὲ τῆς διανοίας διάκρισις προστεθῆναι τοῖς Χριστιανοῖς παρεσκεύασεν· τὴν γὰρ τούτων δόξαν ὀρθὴν εἶναι κατέλαβον, τὸ πρεσβεύειν ἕνα Θεὸν τῶν πάντων δημιουργὸν, ἰσχυρὸν, αὐενδεῆ καὶ ἀθάνατον· τὴν δὲ μαγείαν ἀποστρέφομαι, ὡς πολλοὺς Θεοὺς παρεισάγουσαν, ἀδυνάτους καὶ ἐνδεεῖς καὶ φθαρτούς· καὶ διὰ τοῦ τὰς ἐπιφερομένας ὑπό σου τιμωρίας καταδέχομαι, ἵνα δι᾽ αὐτῶν τῶν αἰωνίων ἀγαθῶν ἐπιτυχῶ. Ἀλλὰ μὴ ἀπατήσῃς σαὐτὸν, ὡς διὰ λόγων ἔργων πείθεις με τῆς τοιαύτης πίστεως ἀποστῆναι. Μαθὼν δὲ ταῦτα παρὰ τῶν στελλόντων Δὰρ, θυμωθεὶς ἐκέλευσεν αὐτὴν ἐν δεσμωτηρίῳ βληθῆναι, καὶ χεῖρας καὶ πόδας δεθῆναι καὶ μήτε φῶς θεάσασθαι, καὶ μήτε τροφῆς καὶ πόματος γεύσασθαι. Τρεῖς οὖν ἡμέρας καὶ τρεῖς νύκτας ἔμεινεν οὕτως, μὴ δυναμένη παντελῶς περιστρέφεσθαι διὰ τὴν στενότητα τοῦ τόπου καὶ τὴν σκληρότητα τῶν δεσμῶν. Ἀλλὰ οὐδὲ οὕτως ἁγία Σιρὴ ὑπεκαυνοῦτο, καὶ τῇ ἐκείνων δυσσεβείᾳ συνκατετίθετο· ὅθεν καὶ προσθήκην τῆς προλαβούσης τῶν δεσμῶν ἐπιτάσεως ἐπέθεσαν. Λάκκον γὰρ ἐν τῇ γῇ κατορύξαντες, καὶ πρὸς τοὺς πόδας τὸν τράχηλον ἐπικάμψαντες, βάρος αὐτῇ σιδήρων ἑτέρων ἐπέθηκαν, καὶ τὰ δεσμὰ περιέσφιγξαν, καὶ οὕτως αὐτὴν τῷ λάκκῳ ἐνέβαλον. Ἵνα δὲ Θεὸς παραστήσῃ μὴ δι᾽ ἀσθένειαν συγχωρῶν τοὺς φοβουμένους αὐτὸν πειρασθῆναι, ἀλλὰ τὴν πρὸς αὐτὸν ἀγάπην θέλων δοκιμασθῆναι, τοὺς ἥλους, δι᾽ ὧν τὰ δεσμὰ περισφίγγειν ἐσπούδαζον, οὐ καλλῶς ἐμβαλεῖν ἐδυνήθησαν, καίτοι πολλὰ μοχθήσαντες, καὶ πλῆθος τεχνιτῶν συναθροίσαντες, ἄχρις ἂν ἁγία Σιρὴ τῷ τύπῳ τοῦ σταυροῦ τοὺς αὐτοὺς ἥλους ἐσφράγισεν, καὶ οὕτως ταῖς ὀπαῖς ἐνηρμόσθησαν.

[15] Ἀλλ᾽ οὐδὲ οὕτως οἱ ἐχθροὶ τῆς ἀληθείας συνεστάλθησαν τὴν τοῦ σαυροῦ δύναμιν θεασάμενοι, ἀλλὰ καὶ ἕτερον λάκκον ἐμηχανήσαντο, οὐ μόνον τοῦ πρότου στενότερον, ἀλλὰ καὶ πολλῇ νενοτισμένον ὑγρότητι, καὶ σηπεδονώδεις ἀτμοὺς ἀναπέμποντα. Ἐμβληθεῖσα δὲ τῷ τοιούτῳ λάκκῳ, καὶ νομισθεῖσα τοῖς ἀναδιδομένοις ἐκεῖθεν ἀτμοῖς διαφθείρεσθαι, θείας ἐπισκέψεως ἔτυχεν, κατὰ τὴν ἐν καμίνῳ τῶν Βαβυλωνίων παίδων ὁμοίωσιν. Παραχρῆμα γὰρ ἐν αὐτῷ θερμασία πρὸς κατάψυξιν μετεβλήθη, καὶ ὅλον τὸν λάκκον φῶς οὐράνιον περιέλαμψεν, καὶ οἱ δεσμοὶ τῶν χειρῶν αὐτῆς καὶ τῶν ποδῶν αὐτομάτως ἀπέπεσαν. Καὶ γὰρ τοσοῦτος ἦν τοῦ λάκκου χαλεπώτατος κύνδυνος, ὅτι καὶ Χριστιανοὶ τὴν τοιαύτην ἀνάγκὴν ἀκούσαντες, ἐναγώνιοι γεγόνασιν, μὴ νομίσωντες ἐκεῖθεν αὐτὴν περισώζεσθαι. Ὅθεν τῆς πόλεως Ἐπίσκοπος, μετὰ τῶν αὐτοῦ κληρικῶν καὶ παντὸς τοῦ λαοῦ διὰ πάσης τῆς νυκτὸς προσευχὰς τῷ Θεῷ καὶ δεήσεις προσέφερεν, συμπαρεῖναι τῇ δούλῃ αὐτοῦ καὶ συνεπισχύειν ὡς ἀμέμπτως διεκτελέσαι τὴν ἄθλησιν. Ἑώθεν δέ τινες τῶν ἀπὸ τῆς ἐκκλησίας ἐπὶ τὸν λάκκον παραγενόμενοι, [εὗρον] ἀντὶ λοιμώδους ἀτμοῦ, δροσίρουσαν ἁύραν ἐκεῖθεν ἀναδιδομένην, πάλιν δὲ καὶ τὴν τῶν δεσμῶν τελείαν ἀπαλλαγήν. Τότε τῇ ἐκκλησίᾳ ἀντὶ τῆς πρότέρας ἀδημονίας εὐθυμίαν ἀνήγγειλαν, καὶ ἀντὶ λύπης φαιδρότητος τοὺς πάντας καὶ χαρᾶς ἐνέπλησαν.

[16] Ἡμέρας δὲ δεκάπεντε ποιησαμένης τῆς ἁγίας Σιρῆς ἐν τῷ λάκκῳ, ἐγνωκότες οἱ ἕλληνες, μηδὲν τῶν ἐσπουδασμένων ἀνῦσαι δυνάμενοι, ἀλλὰ καὶ γογγισμὸν ὑπομένοντες, καὶ μάλιστα διὰ τὴν συμβᾶσαν ἀβροχίαν κατ᾽ ἐκεῖνον γενέσθαι τὸν χρόνον, ἀνήγαγον αὐτὴν ἐκ τοῦ λάκκου, τὴν μὲν αὐτῆς καρτερίαν θαυμάζοντες, τὴν δὲ τοῦ Θεοῦ δύναμιν ἐπιδεῖν οὐκ ἰσχύοντες. Καὶ γὰρ ἀνενεχθείσης ἐξ ἐκείνου τοῦ λάκκου, κατ᾽ αὐτὴν τὴν ἡμέραν βροχὴ πολλὴ κατηνέχθη, καὶ τὴν γῆν διψῶσαν ἐχόρτασεν· καὶ πάντες οἱ τῇ ψυχῇ μὴ τυφλώττοντες ἐπέγνωσαν, πόσον Θεὸς τὴν αὐτοῦ δούλην ἐτίμησεν. Πολλὰ δὲ καὶ ἕτερα σημεῖα αὐτοῖς ἐπετέλει Θεὸς, τοῖς πρὸς αὐτὴν ἐρχομένοις, καὶ τοῖς αὐτῆς ἱματίοις μετὰ πίστεως προσεγγίζουσιν, ὡς καὶ δαίμονας διὰ τῶν αὐτῆς προσευχῶν ἀπελαύνεσθαι. Καὶ πρὸς τὴν τῶν εἰρημένων βεβαίωσιν, ἓν εἰς παράδειγμα τίθημι τὸ, πολλοῖς γινωσκόμενον καὶ παρὰ τῶν πιστῶν μαρτυρούμενον. Οὕτω γὰρ αὐτῆς ἐν τῷ δεσμωτηρίῳ φυλαττομένης, ἔφθασεν ἡμἐρα, καθ᾽ ἣν ἅπαξ τοῦ ἔτους ἐπιτελεῖται σύναξις Μαρτύρων, ἔν τινι τῶν εὐκτηρίων οἴκων ἔξωθεν τῆς πόλεως· Ἐπεθύμει δὲ ἁγία Σιρὴ νυκτὸς ἐξελθεῖν, καὶ ἀφανῶς τὴν παννυχίδα θεάσασθαι· καί τινες τῶν πιστῶν δόσιν τοῖς φυλάττουσιν αὐτὴν παρασχόμενοι, τῆς φυλακῆς αὐτὴν ἐξελθεῖν παρεσκεύασαν, καὶ τὸ σχῆμα ἑαυτῆς ἀλλάξασα, καὶ καταλαβοῦσα τὸν ἐυκτήριον οἶκον, ἔστη κεκρυμμένως ἐν τόπῳ τινὶ τῆς θεῖας ψαλμῳδίας ἀκροάσασθαι. Καὶ γυνή τις ὑπὸ δαίμονος ἐνεργουμένη ἤρξατο κράζειν, καὶ τὴν ἁγίαν Σιρὴν δημοσιεύειν, καὶ τὴν ἐν αὐτῇ θείαν ἐπικαλέσασθαι δύναμιν. Καὶ ζητήσεως ἐν τῷ λαῷ περὶ αὐτῆς γενομένης τῆς μάρτυρος, ἐυθέως τοῦ ἐυκτηρίου ἐξελθοῦσα κατέλαβεν τὸ δεσμωτήριον. Τούτῳ οὖν τῷ τρόπῳ πᾶσιν ἐφανερώθη δωρηθεῖσα αὐτῇ παρὰ Θεοῦ χάρις. Πῶς δὲ ἐβαπτίσθη, καὶ διά τινων ἐπ᾽ αὐτῇ τὸ τοιοῦτον ᾠκονομήθη μυστήριον, χρησίμως παρέρχομαι διὰ τὴν ἐνεστῶσαν κατάστασιν· τοῦτο δὲ μόνον ἐνταῦθα σημειοῦμαι τοῖς ἐντυγχάνουσιν, ὅτι κατὰ τὴν τοῦ Ἐπισκόπου γεγραμμένην ἐπαγγελίαν, ἐν τῷ καιρῷ τῶν δεσμῶν αὐτῆς ἀξιοῦται τοῦ ἁγίου βαπτίσματος, ἐν τῇ ἁγιωτάτῃ ἐκκλησίᾳ τῆς πόλεως.

[17] Ἀλλ᾽ ἐπανέλθωμεν πρὸς τὴν προκειμένην διήγησιν. Χρόνον οὐκ ὀλίγον ἐν τῷ δεσμωτηρίῳ τῆς ἁγίας Σιρῆς διατριψάσης, καὶ μέλλοντος τοῦ Πρεσβυτέρου τῶν Ῥωμαίων ἐπὶ τὴν ἰδίαν ἐπαναλῦσαι χώραν· δεδειότες οἱ μάγοι μήπως βασιληκὴν ἀνοίσῃ κέλευσιν ἀπολῦσαι αὐτὴν, ἐβουλεύσαντο πέμψαι αὐτὲν πρὸς τὸν Βασιλέα πρὸ τῆς τοῦ Πρεσβυτέρου παρουσίας, καὶ συναθροισθέντες παρῄνουν αὐτὴν τῆς τοιαύτης γνώμης ἀποστῆναι, ἵνα μὴ πέμψωσιν αὐτὴν πρὸς τοὺς ἐξουσιάζοντας οὐ μόνον βασανίσαι ἀλλὰ καὶ θανατῶσαι αὐτήν. δὲ ἁγία Σιρὴ καὶ τὰς αὐτῶν κολακείας διέπτυσεν καὶ τὰς ἀπειλὰς αὐτῶν περιεφρόνησεν· τὸν γὰρ ὑπὲρ Χριστοῦ θάνατον ποτητὸν ἔλεγεν εἶναι, δι᾽ ὃν αὐτὴν ἤλπιζον ἐκφοβεῖν· διὰ γὰρ τοῦ θανάτου τούτου τῆς αἰωνίου ζωῆς ἀπολαύειν παρέστησεν. Βλέποντες δὲ τὴν αὐτῆς παῤῥησίαν οἱ μάγοι, καὶ τὴν ἐπίμονον αὐτῆς καὶ ἀκατάπληκτον ἔνστασιν, ἔπεμψαν αὐτὴν πρὸς τὸν Βασιλέα· σφραγίσαντες τὸν τράχηλον αὐτῆς κατὰ τὴν παρ᾽ αὐτοῖς κρατοῦσαν συνήθειαν, ἵνα μήτε ἄλλην αντ᾽ ἄλλης οἱ παραλαμβάνοντες αὐτὴν ἀπαγάγωσιν, μήτε ἀποθανεῖν αὐτὴν προφασίσωνται· καὶ γὰρ τὴν τοιαύτην σφραγίδα χωρὶς τοῦ τμηθῆναι τὴν κεφαλὴν ἐξενεγκεῖν οὐκ ἰσχύουσιν.

[18] Ἐλθόντων δὲ μελλόντων αὐτὴν παραλαβεῖν, καὶ δεδειότων, μή τινες τῶν πιστῶν αὐτὴν κατὰ τὴν ὁδὸν ἀποσπάσωσιν, καὶ κινδύνῳ δι᾽ αὐτὴν περιπέσωσιν, παρεκάλει αὐτοῖς ἁγία Σιρὴ μηδεμίαν ἔχειν τοιαύτην διχόνοιαν· Οὐδὲ γὰρ ἀβουλήτως, φησὶ, τὰ τοιαῦτα δεσμὰ περιβέβλημαι, ἀλλὰ μετ᾽ ἐυφροσύνης αὐτὰ καταδέδειγμαι, διὰ τὴν ἐκ τούτων ἐμοὶ προγινομένην ἀπόλαυσιν· ἀλλὰ καὶ εἴ τινές με παρ᾽ ὑμῶν ἁρπάζειν ἐπιχειρήσωσιν, ἐγὼ τούτους φεύγω καὶ πρὸς ὑμᾶς παραγίνομαι, ἵνα μὴ στερηθῶ τῶν μελλόντων ἀγαθῶν δι᾽ ὧν τοσαύτην μέχρι τοῦ παρόντος ὑπέμεινα θλίψιν. Διὰ τῶν οὖν καὶ τῶν τοιούτων ῥημάτων ἔπεισεν παραλαβεῖν αὐτὴν ἀφόβως τοὺς στρατιώτας καὶ ἀπαγαγεῖν πρὸς τὸν Βασιλέα. Ὅθεν τινὰς τῶν πιστῶν βουλομένους διὰ χρημάτων αὐτὴν ἐμποδίσαι πρὸς Βασιλέα πεμφθῆναι, πολλοῖς κατέκρινεν ὄρκοις, μὴ διακωλύειν αὐτὴν προθυμουμένην ὑπὲρ τῆς τῶν Χριστιανῶν ἀγονίσασθαι πίστεως. Νυκτὸς δὲ τῆς ἰδίας πόλεως ἐξελθοῦσα, ἵνα μὴ θόρυβος γένηται, καθ᾽ ἑκαστὸν δὲ τόπον ὑπὸ τῶν πιστῶν ἐτιμᾶτο, κατὰ διαδοχὰς ὑποδεχομένων αὐτὴν καὶ προπεμπτόντων, ἄχρις οὗ τὸ Ἀλουακῶν κατέλαβεν· ἔντα Βασιλεὺς τότε διέτριβεν· οἱ δὲ ἀπαγαγόντες αὐτὴν παρέδωκεν τῷ Δὰρ, ἐκείνης τῆς ἐπαρχίας Ἄρχοντι· δὲ καὶ δι᾽ ἑαυτοῦ καὶ διὰ τῆς ἑαυτοῦ γυναικὸς ἐπὶ πολλὰς ἡμέρας κατὰ διαφόρους ἐπεσχείρησε τρόπους, ἐλπίζων πείθειν αὐτὴν πρὸς τὴν τῶν μάγων θυσίαν ἐπανελθεῖν, καὶ διὰ τούτου δόξαν παρὰ τῷ Βασιλεῖ καὶ τοῖς Ἄρχουσι κτήσασθαι, ὡς κατορθώσας δῆθεν, ἅπερ οἱ ἄλλοι παντελῶς ἀνούειν οὐκ ἴσχυσαι.

[19] Εὑρὼν δὲ τοῖς αὐτοῖς ἐπιμένουσαν, ὡς μήτε κοκολακείαις αὐτὴν δελεάζεσθαι, μήτε μὴν ἀπειλαῖς καταπλήττεσθαι, ἀλλὰ καὶ ταῖς τῶν μάγων παραδόσεσιν ἀντιλέγουσαν, κελεύει πρῶτον μὲν τὴν στολὴν αὐτὴν ἀποδύεσθαι καὶ ἑτέραν ῥυπαρὰν καὶ ἐυτελῆ φορησίαν ἐνδύσασθαι, καὶ οὕτως εἰς παραφυλακὴν τοῖς Ἰουδαίοις ἐκδίδοσθαι. Οἱ δὲ ἀπάνθρωποι Ἰουδαίοι, τὴν ἁγίαν Σιρὴν παραλαβόντες, καὶ εἰς ἐνδότερον οἶκον εἰσαγαγόντες, τὰς θύρας ἅμα καὶ τὰς θυρίδας ἀπέφραξαν, ὡς μηδεμίαν ἐν αὐτῷ ἔχειν αὐγὴν φωτὸς ἀέρος διάπνοιαν· παρέσχοντες αὐτῇ κρίθινον ἄρτον, τοσοῦτον τῆς συμμετρίας ἐλάττονα, ὅσον αὐτὴν μὴ λιμῷ διαφθείρεσθαι. Πρὸς τούτοις δὲ καὶ διεχλεύαζον φάσκοντες, Ποῦ ἐστιν οἱ τὰ δεσμὰ τῶν χειρῶν σου ψευδῶς ἐκπεπτωκέναι διαφημίζοντες, καὶ πολλοὺς ὡς ἐνόμισαν ἀπατήσαντες. Ὅθεν ἁγία Σιρὴ ἐν μίᾳ τῶν ἡμερῶν, πρὸς τὸν τοιοῦτον αὐτῶν ὀνειδισμὸν δυσχεραίνουσα, τοὺς ὀφθαλμοὺς εἰς τὸν οὐρανὸν ἀνέτεινεν· καὶ παραχρῆμα τὰ δεσμὰ τῶν χειρῶν αὐτῆς καθάπερ τὸ πρῶτον ἀπέπεσαν, ὡς πάντας τοὺς θέασαμένους αὐτὴν καταπλήττεσθαι.

[20] Οὕτως οὖν Δὰρ ἐπὶ ἕνδεκα ἡμέρας ἐάσας αὐτὴν, καὶ μηδὲν τῶν ἐσπουδασμένων ἀνύσας, ἐδίδαξεν περὶ αὐτῆς τὸν Ἀρχίμαγον, ἀφηγησάμενος αὐτῷ καὶ τὴν χώραν αὐτῆς, καὶ τὸ γένος τὸ πόθεν κατάγεται, καὶ ποίαν ἀμετάθετον κέκτηται γνώμην. Ταῦτα δὲ μαθὼν Ἀρχίμαγος καὶ κελεύσας αὐτὴν ἐνεχθῆναι, πολλοὺς πρὸς αὐτὴν λόγους κατέτεινεν· Διατί, λέγων, τὴν ἡμετέραν θρησκείαν, τὴν ὑπὸ Βασιλέων καὶ Ἀρχόντων τιμωμένην καταλείψασα, τὴν πάντα διοικοῦσαν καὶ τοὺς αὐτὴν ἀγαπῶντας πλουτίζουσαν τοῖς εὐτελέσι καὶ ἐφυβριστοῖς Χριστιανοῖς προσεχώρησας; Αὐτὴ δὲ πρὸς αὐτὸν ἑτοίμως ἀπεκρίνατο, Ποῦ, λέγουσα, τῶν προτέρων Βασιλέων στέφανος, καὶ τῶν Ἀρχόντων δόξα; Ἰδοὺ πάντα ταῦτα σὺν αὐτοῖς τοῖς κεκτημένοις ἐσβέσθησαν, καὶ ὡς χόρτος πρὸς ὀλίγον ἀνθήσαντες μετὰ μικρὸν ἐξηράνθησαν, καὶ ἀνελπίστῳ θανάτῳ παρεδόθησαν, ὡς τὸν ἀληθινὸν δημιουργὸν ἀγνοήσαντες, καὶ τὸν τῆς ζωῆς καὶ θανάτου δεσπότην μὴ προσκυνήσαντες, ἀλλὰ κτίσματα σεβασθέντες, καὶ πῦρ, καὶ ὕδωρ, καὶ σελήνην, καὶ ἥλιον, μετὰ τῶν λοιπῶν ἄστρων τιμήσαντες. Οἱ δὲ Χριστιανοὶ, ἀνθ᾽ ὧν ἐν τῷ παρόντι κόσμῳ ταλαιπωρήσουσιν, τῆς μελλούσης αἰωνίου ζωῆς ἀπολαύουσιν· καὶ ἀνθ᾽ ὧν τῆς ἐπιγείου δόξης αὐτοὺς ἀποστερεῖτε, τὴν οὐράνιον αὐτοῖς ζωὴν προξενεῖται.

[21] Ἀκούσας δὲ τῶν ῥημάτων αὐτῆς Ἀρχίμαγος, πῶς ἅμα καὶ τὴν ὑπὲρ τῶν μάγων γενομένην ὑπ᾽ αὐτοῦ συνηγωρίαν ἀνυποστόλως ἀπεσκευάσατο, καὶ τὴν κατὰ Χριστιανῶν προσενεχθεῖσαν κατηγυρίαν εὐτάκτως ἐπελύσατο, πολλῆς ὀργῆς ἐνεπλήσθη, τοῖς λόγοις αὐτῆς ἀντειπεῖν μὴ δυνάμενος· καὶ νομίζων αὐτὴν ὡς ἄπειρον θλίψεως οὕτω παῤῥησιάσασθαι, ἐπερώτησεν ποῦ μέχρι τοῦ παρόντος διῆγεν· καὶ μαθῶν τὴν ἀνάγκην τῶν δεσμῶν, καὶ τὴν στένωσιν τῶν τόπων ἐν οἷς ἐβλήθη, καὶ τὴν τῶν Ἰουδαίων ἀπανθρωπίαν οἷς παρεδόθη, ἐκέλαυσεν πρὸς τοὺς Ἰουδαίους ἀπενεχθῆναι, ὡς μηδεμίαν ὁμιλίαν πρὸς Χριστιανοὺς ἔχειν. Γυμνώσαντες δὲ ξίφος ἐπὶ αὐτῆς, ὤμοσαν δι᾽ αὐτοῦ τὴν ψυχὴν αὐτῆς ἀφαιρεθῆναι, μὴ πειθομένης τοῖς παρὰ τοῦ Ἀρχιμάγου λεγομένοις· τρεῖς οὖν πάλιν ἡμέρας πρὸς τοὺς αὐτοὺς Ἰουδαίους ἐν τῇ προτέρᾳ θλίψει διέτριψεν. Μέλλοντος δὲ τοῦ Βασιλέως ἀναχωρεῖν ἐκ τοῦ Ἀλουακῶν, παρέλαβεν αὐτὴν βασιλικός τις δεσμοφύλαξ, καὶ πολλὴν αὐτῇ κάκωσιν ἐνεδείξατο, οὐ θρησκείας λόγον ποιούμενος, ἀλλὰ κέρδος ὑπὸ τῶν Χριστιανῶν ἐκ τούτου πραγματευόμενος. Ἔδειξεν δὲ καὶ τότε Θεὸς εἰς αὐτὴν σημεῖον παράδοξον. Τινὲς γὰρ τῶν Χριστιανῶν χώραν εὑρόντες ὑπέβαλεν αὐτῇ στρῶμα μικρὸν, ὡς ἐπὶ γῆς μετὰ δεσμῶν τοσοῦτον κατακειμένῇ· καὶ τοῦτο γνοὺς δεσμοφύλαξ, ῥίπτει αὐτὴν ἀθρόως ἐκ τοῦ στρώματος, καὶ μεγάλην ὀδύνην αὐτῇ τὸ βάρος τοῦ σιδήρου τῶν δεσμῶν ἐνεποίησεν· πλὴν παραχρῆμα τὰ δεσμὰ τῶν μελῶν αὐτῆς αὐτομάτως ἐλύθησαν, καὶ πολλῶν τοῦτο θαυμασάντων, τινὲς τῶν ἐχθρῶν τῆς ἀληθείας, γοητείας ἔργον ἔλεγον εἶναι τὸ οὕτως παράδοξον γενόμενον.

[10] Expensis igitur prudenti ratiocinatione, hinc voluptatibus & deliciis, quibus innutrita fuerat; inde vero periculis suppliciisque, [Castigata ab Angelo] quæ capiti suo imminebant, si publice magiam repudiaret, & Christianam amplecteretur fidem; terrore correpta conspexit per visionem Angelum Dei, virga ferrea se percutientem, dicentemque: Ubi illa tua, quam nuper fecisti, promissio? resiste fortiter, & Deo servi. Et hoc ipso tempore excitata, precationes suas offerebat Deo, supplicans, ne quid umquam contrarium fidei invadere mentem suam pateretur.

[11] [palam se Christianam profitetur,] Hinc bene mane accersita est a noverca, solito ut more exerceret magiam adhortante. Tum vero fidem suam profitendi cupida, acceptis lignis, quibus juxta diabolicam Zoroastris traditionem ad magias utebatur, splendido se circumdatam lumine conspexit; confirmataque, confregit ligna, sacrificium disturbavit, ignem conspuit & extinxit, tandemque surrexit dicens: Ego ad ecclesiam Christianorum me confero, nec quidquam prohibet, quo minus Christianismum profitear. His intellectis, fratres & alii propinqui tenuerunt ipsam ne egrederetur, & obfirmarunt ostia. Illa vero sic quoque jussit advocari patrem, volens coram ipso palam explicare mentem suam, licet eam ad judices esset adducturus: affirmabat enim, se non amplius latebras petituram; & pœnam, si quæ propterea sibi immineret, fortiter subituram. [spretis suorum suasionibus & minis:] Interea propinquorum alii lacrymis indulgebant; alii suadebant, nunc minis, nunc blanditiis interpositis, ne in ista sententia persisteret, genusque suum dedecore afficeret; ne quid hujuscemodi intelligens pater, iracundia commotus, paternum ex animo expelleret affectum, ipsamque quȩstioni traderet. Illa vero eorum sermonibus non præbuit aures, quin etiam conversationem sustinebat ægerrime, & tamquam perniciosam aversabatur, secundum illud evidens pronuntiatum, Qui tetigerit picem, inquinabitur: & qui communicaverit iniquo, ingredietur vias ejus. [Eccli. 13, 1] Cum autem venit pater, intellexitque quæ contra ignem & ligna magica a filia patrata essent; [super veniens pater varie eam affligit,] multas, gravesque minas proposuit spe incutiendi timorem, eamque a tali proposito absternendi. Ipsa autem patris sui sermones aspernata, ita retorsit: Noli putare, inquiens, talibus animum meum verbis emolliri, aut a sententia Christianorum absterreri. Jussit igitur illam vinciri: cumque omnibus machinis admotis, nihil quidquam proficeret; vinctam per dies multos & quæstionibus & cruciatibus exercuit acerbe, eodemque cum Magis conclusam loco, nec cibi nec potionis quidquam accipere passus est.

[12] Verum ubi videbat illam, ut cœperat, perseverare: coactus fuit certiorem reddere Magorum principem, [a quo adducta ad Mauïptam] qui Mauïptarum dux erat. Iste congregatis provinciæ totius Magis omnibus, in ædem Ignis accersivit S. Siram, diligenterque quæsivit, cur a majorum traditione descivisset. Ipsa vero respondens, dixit: Unusquisque intelligentiam nactus est, ut quid expediat possit discernere; neque, uti animalia, quæ ratione distituta parentum suorum vestigiis inconsiderate inhærent, [rationem reddit mutatæ religionis;] ita ipse necessitate quadam adigitur alios homines sequendi. Igitur & ego statui, Christianorum sententiam commodiorem esse illa, quam parentes mei tenent. Ad hæc Mauïptas indignatus dixit: Multi cruciatus, nisi assentiaris mihi, te manent. Ipsa vero, manu suo collo imposita, summa cum libertate respondit: Hoc abscindendi facultatem habes: ecce hoc tibi jam addixi. Deinde cum multa interrogaret Mauïptas, ipsa recitabat Psalmos. Cumque eam audiret canentem, rogavit; Quid hoc est, quod dicit? Asserentibus vero nonnullis, doctrinam iis contineri Christianam; advocavit Episcopum, [eoram eo fidenter psallit.] cupidus ab ipso doceri, utrum revera illa verba Christianorum essent. Et hic quidem adveniens metuebat Magos: sed metu perculsum intuita S. Sira, dixit: Noli timere, mi Pater, sed memor esto Scripturæ dicentis: Loquebar de testimoniis tuis in conspectu Regum, & non confundebar. [Psal. 118, 46.] Atque iterum: Nolite timere eos qui occidunt corpus, animam vero non possunt occidere. [Matth. 10, 28.] Tunc igitur Episcopus asseveravit, vere Christianorum esse quæ ab illa dicebantur.

[13] Propterea iratus Mauïptas, jussit os illius contundi: [In domum patris remissa] blanditias vero plurimas nec non minas admovens, cum a sententia dimovere ipsam nequiret, jussit tantisper in domo paterna custodiri: verebatur enim, quam illius causa confluxisse videbat, Christianorum multitudinem. Illa autem hilariter reversa est in domum paternam, laudatura Deum, quod digna fuisset habita, quæ in conspectu Principum pro nomine Christi causam diceret. Tum quoque Dominus revelationibus suis ipsam corroborabat. Etenim sæpe instruebatur ab Angelis, quomodo ad defensionem innocentiæ suæ respondendum esset. Apparuerunt quoque multifariam & Moyses, [novis revelationibus roboratur.] & Elias, & Petrus Apostolus, & alii Sanctorum, sicut in iis quæ ad longum de illa sunt conscripta continetur. Mauïptas autem nolens familiam illius coram Rege afficere contumelia, suasit patri, ut ipse blanditiis potius monitisque, quam minis & contumeliis natam aggrediatur. Pater ergo ipsam conveniens, cum multis hortatus nihil persuaderet, renuntiavit Mauïptæ pertinaciam illius. Cumque tunc forte Dar a (quod nomen magnæ dignitatis est apud Persas) commoraretur in partibus illis, dixit illi, quæ gesta erant cum Sira: simul etiam vociferabatur contra Christianos, quod in perniciem ipsius convenissent, ipsumque lapidibus vellent obruere. Contra vero expostulavit Dar cum Mauïpta, [De ea monitus a Mauipta Dar] quod non prius significasset sibi, quam tale quid facere aggressus fuisset. Misit vero ad ipsam nonnullos e nobilium numero interrogaturos; Cur nam deseruisset magiam; fidem vero Christianam amplexa esset? ac denuo dicturos illi, Si quidem in sententia sua persistat, ultimo subjiciendam supplicio; si vero ad pristinam Magorum religionem revertatur, regali afficiendam munificentia.

[14] Ubi vero accesserunt ad eam, qui hæc singillatim annuntiabant, dixit illis S. Sira: Ego quidem cupiebam venire ad ipsum Dar, & pro veritate Christiana causam dicere: verumtamen ajo, quod & cognoscere debuit ex iis, [mittit frustra qui suadeant redire ad patrios riatus.] qui nos apud ipsum manifestarunt; Vis discernendi menti meæ indita fecit ut Christianis adjungerer: quippe horum opinionem rectam esse deprehendi, qua constituunt unum Deum, artificem omnium, potentem, nullius indigum, & immortalem: Magiam vero exosa sum, quod mustorum deorum auctor est, qui & imbecilles, & omnium egeni, & corruptibiles sunt: atque ideo, quæ mihi supplicia ingeris, libenter sustineo, ut per illa bonorum compos æternorum fiam. Sed vide sis, ne te ipse fallas, cum verbis aut operibus persuadere conaris, [Triduano carcere macerata] huic ut nuntium remittam fidei. Ubi hæc percepit Dar ex certis hominibus, ira excandescens jussit ipsam custodiæ mancipati, manibus pedibusque vinctam, ubi nec luminis usura frui, nec cibum, potumve gustare liceret. Tribus igitur diebus totidemque noctibus ita permansit, nequiens tum propter loci angustiam, tum propter catenarum duritiem quoquam sese vertere. Verum neque sic frangebatur sancta virgo, nec impiis illorum dogmatibus acquiescebat. Hinc illi quoque vehementius quam ante intenderunt vincula: puteo quippe egesta terra effosso, colloque virginis ad pedes usque incurvato, [& in foveam compingenda ipsa sibi vincula miraculo aptat.] aliud ferri pondus ipsi imposuerunt, arctius vincula constrinxerunt, vinctamque immiserunt in puteum. Ut vero monstraret Deus, se non ex virium defectu permittere ut se timentes tentationibus pulsentur, sed desiderio explorandi quanto se amore prosequantur; nequiverunt clavos, quibus constringere vincula conabantur, apte inserere, quamvis multum laborarent, & fabrorum multitudinem convocarent; donec S. Sira clavos ipsos, signo Crucis signatos, foraminibus coaptavit.

[15] Sed neque sic veritatis hostes, spectata ante oculos Crucis virtute, [Ibidem divinitus recreata,] coërciti fuerunt. Verum aliam quoque foveam moliti sunt, non modo angustiorem priore, sed etiam multo humore natantem, & vapores vitiatos exhalantem. Immissa vero in lacum hunc, cum putaretur ejectis inde vaporibus extincta, divinam visitationem nacta est, non absimilem illi, qua pueri Babylonii in camino ignis recreati sunt. Continuo enim calor, qui ibidem erat, refrigeratione mutatus est, lumen cæleste universam foveam illustravit, vincula de manibus & pedibus sponte sua delapsa sunt. Etenim periculum, quod in eo lacu subibat, tantum fuit, ut Christiani eo intellecto, vehementer pavefacti sint, non existimantes incolumem inde emersuram. Quamobrem Episcopus civitatis, [præter spem incolumis postridie reperitur,] cum Clericis omnique populo, tota nocte preces & supplicationes obtulerunt Deo, ut ope sua ipsi adesset, ferretque suppetias, quibus adjuta certamen inculpate consummaret. Diluculo autem quidam ecclesiasticorum ubi ad lacum pervenerunt, pro pestilenti halitu perfusam suavi rore auram inde erumpentem invenerunt, ipsam vero omnibus omnino vinculis liberam. Tunc sublata priori anxietate plenam animi tranquillitatem nuntio suo attulerunt Ecclesiæ; & dolore absterso hilaritate & gaudio replerunt universos.

[16] Posteaquam vero S. Sira extiterat dies quindecim in lacu, [inde post 15 dies educta pluviam terræ reddit,] agnoscentes Gentiles nihil suis se conatibus posse proficere, præterea murmurationes quoque popule sustinere, idque maxime propter siccitatem, quæ per id tempus facta erat; eduxerunt illam e fovea; admirantes quidem tolerantiam Virginis, virtutem vero Dei non agnoscentes. Etenim eodem ipso die, quo e fovea educta est, ingens pluvia decidit, terramque sitibundam saturavit; & omnes, qui secundum spiritum non cæcutiebant, sat clare cognoverunt, quantopere Deus honorasset famulam suam. [& miraculis clarescit,] Multa quoque alia signa exhibuit Deus illis, qui ad ipsam accedebant, vestimentisque ejus cum fide appropinquabant, sic ut etiam dæmones ejusdem orationibus abigerenrur. Utque illa, quæ dicta sunt, stabiliantur; unum multis notum, & fidelium testimonio probatum, exempli causa propono. Cum ita custodiretur in carcere, advenit dies, qua semel in anno agebatur festum Martyrum in quodam oratorio extra ubem: desiderabatque S. Sira noctu egredi, spectatura clanculum sacra pervigilia; quidam autem fidelium, pecunia custodibus oblata, facultatem ipsi e carcere egrediendi obtinuerunt. [ejusque sanctitas a dæmoniacis manifestatur.] Igitur mutato habitu ut in oratorium devenit, constitit occulte in loco quodam divinas psalmodias auditura: verum mulier quædam a dæmone insessa cœpit clamare, prædicare palam sanctitatem Siræ, divinam in illa invocare virtutem: cumque inter populum quæreretur, illico relicto oratorio repetiit carcerem. Hoc igitur modo palam factum est omnibus, quanta a Deo gratia præventa esset. Quomodo autem, & quibus hoc mysterium administrantibus, baptizata sit; expedit ob præsentem rerum statum silentio præterite: id solum nunc postulantibus significo, quod secundum suprascriptam Episcopi promissionem, sacrum baptisma consecuta sit, ipso vinculorum suorum tempore, in sanctissima urbis ecclesia.

[17] Sed redeamus ad propositam narrationem. Cum non exiguum temporis spatium S. Sira transegisset in carcere, & b Legatus Romanorum reditum in suam pararet regionem; timentes Magi, [Magi metuentes ne morti eripiatur,] ne forte regium referret mandatum, quo vinculis solveretur; consilium inierunt mittendi ipsam ad Regem, antequam eo Legatus accederet: coactique in unum adhortabantur ipsam, sententiæ suæ ut renuntiaret, ut ne mitteretur ad illos, quibus potestas est non modo torquendi, verum etiam perimendi. At S. Sira eorum & execrata est adulationes, & minitationes contempsit: mortem quippe, cujus metu terrefacere ipsam sperabant, [Regi eam transmittunt obsignatam:] pro Christo subeundam, dixit perbrevem esse; illaque vitæ æternæ obtineri fruitionem docuit. Magi autem, conspecta verborum ejus libertate, perseveranteque & imperturbata constantia, miserunt ipsam ad Regem; collo juxta receptam illis consuetudinem signato, ut neque aliam pro alia illi, quorum curæ tradita erat, abducerent; neque prætexere possent ipsam obiisse: neque enim possunt hujus modi sigilla auferre nisi capite amputato.

[18] Venientes porro, qui eam accepturi erant, timentesque nequi fidelium in via sibi illam extorquerent, [illa se volentem ire profitetur,] ipsique periculum incurrerent; adhortata est S. Sira, ne quam diffidentiam haberent: Neque enim invita, inquit, hisce vinculis circumdata sum, sed ultro hilari animo sum amplexata, insolitæ voluptatis causa inde proventuræ: quin imo siqui conarentur manibus me vestris eripere, ipsa illos fugerem, ad vosque accederem, ut ne futuris illis privarer bonis, quorum causa usque in præsens tempus tantas sustinui afflictiones. Hisce igitur, similibusque verbis persuasit militibus, ut posito metu se arreptam abducerent ad Regem. Cumque fidelium nonnulli impedire pecunia vellent, ne ad Regem mitteretur, gravibus illos verbis obtestata est, ne impedimento sibi forent, unice expetenti pro Christiana fide decertare. Nocte vero, ne quæ turbæ comitarentur, egressa urbe sua, per singula loca obvios habuit fideles, a quibus vicissim afficiebatur honore, deducebaturque donec perveniret in c Aluacam urbem, ubi Rex tum temporis agebat. Qui vero deduxerant, tradiderunt illam Dar; [Alvatam perducta frustraque solicitata,] qui ditionis istius Princeps est, is autem tum per se, tum per uxorem suam idque per multos dies diversis modis aggressus ipsam est, sperans se persuasurum, ut ad magorum sacrificia reverteretur, ideoque in honore apud Regem & Principes futurum, quia ipsam reduxisset in viam, quod alii omnino facere nequiverant.

[19] Comperto autem iisdem illam principiis insistere, ut neque blandimentis inescari, nec terriculamentis percelli posset, [Iudæis datur custodienda & vexanda] verum etiam obloqueretur Magorum traditionibus; jussit primo quidem exui matronalem habitum, ejusque loco aliud squalidum & vile indui vestimentum, sicque Judæis custodiendam committi. Inhumani isti S. Siram potestatis suæ factam mox in penetrale domus adduxerunt, ostiis simul fenestrisque obstructis, ut nullum inibi aut luminis splendorem aut aëris perflatum sentiret: præbebaturque hordeaceus panis, tanto minor convenienti mensura, ut esurie solum non conficeretur. Ad hæc illudebant etiam dicentes: Ubinam isti, qui falso divulgant, manibus tuis vincula excidisse, quique multos fallaciis suis induxerunt, ut crederent? Hinc S. Sira quodam die, ejusmodi exprobationibus indignata, [coram quibus ejus vincula miraculose solvuntur.] oculos in cælum sustulit; & continuo eodem quo ante modo delapsa manibus vincula sunt, ad stuporem omnium qui intuebantur.

[20] Sic igitur illa undecim dierum spatio relicta, animadvertens Dar, nihil quidquam molitiones suas prodesse; [die 12 ad Archimagum ducta] certiorem reddidit Archimagum, commemoratis & loco, & genere, unde oriunda esset, & in sententia quam immutabilis perstaret. His intellectis, jussam adduci ad se prolixa satis oratione allocutus est Archimagus: Quid causæ est, inquiens, cur posthabita nostra religione, quæ & Regibus & Principibus in honore pretioque est, quæ late omnia gubernat, quæ sectatores suos divitiis cumulat; abjectis probrosisque Christianis te adjunxisti? Ipsa autem promptissime respondit, inquiens: [eum sapienter refutat.] Ubi nunc Regum, qui præcesserunt, coronæ? ubi Principum gloria? Ecce ista omnia cum possessoribus suis evanuerunt; ipsique instar fœni, modico florentes tempore, cito exaruerunt, ac morti improvisæ traditi sunt, quoniam verum universi opificem non cognoverunt, & vitæ mortisque Dominum non adoraverunt; sed creaturas venerati sunt, ignemque, & aquam, & solem, & lunam cum astris reliquis coluerunt. Christiani vero pro ærumnis, quibus in præsenti sæculo affligentur, in futuro emolumentem vitæ faciunt æternæ; & pro terrena gloria, qua ipsos privatis, cælestem consequuntur vitam.

[21] Archimagus autem audito sermone ejus, quamque libere defensionem, pro Magis ab ipso susceptam, refutasset; & institutam contra Christianos accusationem solvisset modeste; vehementi ira succensus est, nequiens dictis ejus quidquam opponere. Existimans autem tormentorum inexpertem tam libere loqui, interrogavit; Ubinam in id usque tempus egisset. [Iterum apud Iudæos per triduum afflictata,] Ubi vero audiit vinculorum cruciatum, & locorum quibus inclusa fuerat angustias, Judæorum quoque quorum fuerat curæ tradita inhumanitatem; ad Judæos denuo auferri ipsam jussit, ut ab omni cum Christianis conversatione prohiberetur. Persæ vero gladium super caput ejus stringentes jurarunt, vitam ipsi eodem adimendam, utpote quȩ dictis Archimagi nollet obtemperare. Igitur tres iterum dies eosdem apud Judæos, eisdem quibus ante molestiis afflictata, transegit. [deinde includitur carceri] Cum autem Rex pararet abitum ex urbe Alvaca, accepit illam ex regiorum carcerum præfectis quidam, multasque ei exhibuit ærumnas, non quidem Religionis causa, sed lucrum inde captans a Christianis. Ostendit autem eodem tempore Deus in ipsa miraculum inusitatum. Christianorum nonnulli occasionem nacti subjecerant ei exiguum stragulum cum tantis vinculis in nuda humo decumbenti: [& vincula rursum sponte excidunt.] quo cognito, custos carceris repente ejecit illam de stragulo, vehementique dolore ipsam affecit ferreorum vinculorū pondus. Hȩc autem continuo sponte sua soluta sunt; multisque admirantibus, dixerunt quidam veritatis inimici, rem tam inopinatam incantationis esse opus.

ANNOTATA.

a Dar, ut num. 18 & 23 indicatur, erat totius alicujus Provinciæ Præfectus supremus: quid autem secundum etymologiam significet Persicæ linguæ periti docebunt. Illustre aliquid voce ea notari suadet Darii nomen, pluribus olim Regibus proprium.

b Ita verto, licet Græce scribatur Πρεσβύτερος non Πρεσβεὺς vel Πρεσβευτὴς; omnino enim Legatum fuisse Iustiniani Imp. mihi persuadeo: & Persicorum Legatorum vicißim Constantinopolim missorum habemus indicium apud Theophanem an. 556.

c Græce Ἄχρις οὗ τὸ Ἀλουακῶν κατέλαβεν. Est apud Ptolemæum lib. 6 Geographiæ cap. 2 urbs Mediæ Ἀλούακα, Aluaca, & sic scribendum videtur, ad quam ex urbe Seleucia iter fuit per Assyriam, quam plenam fuisse Christianis, sed tum etiam a Persis occupatam, clare patet ex martyrio S. Anastasii Persæ, a nobis illustrato die 22 Ianuarii.

CAPUT III.
Alii cruciatus. Mors. Cultus.

[22] Τοῦ δὲ Βασιλέως ἐκ τοῦ Ἀλουακῶν ἀναχωρήσαντος εἰς τόπον λεγόμενον Ῥεσανκουσάδων, ἠκολούθει καὶ αὐτὴ δεδεμένη, ᾠδὰς πνευματικὰς καὶ εὐχὰς τῷ Θεῷ καθ᾽ ὅλην τὴν ὁδὸν μετ᾽ εὐχαριστίας προσάγουσα. Οἱ δὲ φύλακες πολλάκις ἐπέπληξαν αὐτῇ σιωπᾷν, καὶ οὐκ ἠνέσχετο· ὅθεν καὶ διὰ ταύτην τὴν πρόφασιν τοῖς δεσμοῖς ἐπεβάρησαν· μεταστάντος δὲ κᾳκεῖθεν τοῦ Βασιλέως εἰς τὸ Καρστᾲ τὸ μέγα, μαθὼν Ἀρχίμαγος τὴν ἁγίαν Σιρὴν παραγενέσθαι, καὶ τὴν προτέραν γνώμην ἀμετάθετον ἔχειν, ἐκέλευσεν αὐτὴν ἐνεχθῆναι, καὶ λέγει αὐτῇ· Ἱκανόν σοι χρόνον πρὸς διάσκεψιν ἐνδεδώκαμεν· εἰπὲ ἡμῖν, τί πλέον περὶ τῶν ῥηθέντων σοι παρ᾽ ήμῶν ἐβουλεύσω; Ἀπεκρίθη αὐτῷ ἁγία Σιρή· Τί πλέον εἶχον βουλεύσασθαι περὶ τῶν ἤδη καλῶς μοι δεδοξομένων; δὲ λέγει αὐτῇ· Ἀποστήθισον τὴν μαγίαν, ἥν πρότερον ἔμαθες. δὲ φωνῇ μεγάλη ψάλμους τοῦ Δαβὶδ· καὶ ἑτέρας ῥήσεις γραφικὰς ἀπεστήθιζεν.

[23] δὲ Ἀρχίμαγος ὀργισθεὶς, ἐκέλευσεν αὐτην ἀποδυθῆναι, καὶ τὴν κεφαλὴν αὐτῆς ἀποκαλυφθῆναι· καὶ εἶπεν αὐτῇ, Οὐδὲ νῦν αἰσχύνῃ; Λέγει αὐτῷ ἁγία Σιρή· Διατί ἔχω αἰσχυνθῆναι, οὔτε ἔκλεψα, οὔτε ἐπόρνευσα, οὕτε τι κακὸν ἕτερον ἔπραξα. Κᾂν γὰρ ὑμεῖς ὡς ἄφρονες ὖξεδύσατέ με τὰ ἔξωθεν περιβλήματα, ἀλλ᾽ οὖν ἔχω παρὰ τοῦ ἐμοῦ δεσπότου κρείττονα τούτων ἐνδύματα· δι᾽ αὐτὸν γὰρ καὶ ἐκδέδυμαι καὶ παῤῥησιάζομαι· αὐτὸς γὰρ εἶπεν, Μὴ φοβεῖσθε ἀπὸ τῶν ἀποκτεινόντων τὸ ζῶμα, τὴν δὲ ψυχὴν μὴ δυναμένων ἀποκτεῖναι. Τούτων παρ᾽ αὐτῆς λεγομένων, μὲν Ἀρχίμαγος τοῖς ῥήμασιν αὐτῆς ἐκπεπληγμένος ἡσύχασεν· δὲ Δὰρ, Ἄρχων τῆς τῶν Χουζαἳνῶν ἐπαρχίας καθήμενος εἶπεν αὐτῇ· Δαιμόνιον ἔχεις. Λέγει αὐτῷ ἁγία Σιρή· Ἐγὼ δαιμόνιον οὐκ ἔχω, ἀλλὰ κατὰ ἀλήθειάν σοι ἀκολουθεῖ δαιμόνιον, καὶ εἰ βούλει, ποιῶ τύπον τοῦ σταυροῦ ἐν τῷ μετώπῳ σου, καὶ ἐξέρχεται ἀπό σου, καὶ ἀνοίγονται οἱ ὀφθαλμοί σου εἰδέναι τὴν ἀλήθειαν. Καὶ ταῦτα ἀκούσαντες, παραχρῆμα πάντες ἐβόησαν, Ὑπόδικός ἐστι τῷ θανάτῳ· τοὺς γὰρ Θεοὺς βλασφημεῖ, καὶ τὴν Βασιλείαν περιφρονεῖ, καὶ τοὺς Ἄρχοντας ὑβρίζει. Καὶ κατὰ μέρος ἑκάστου τῶν μάγων εἰπόντος τὴν οἰκείαν γνώμην, κατὰ τὴν αὐτῶν συνήθειαν ψῆφον θανάτου κατ᾽ αὐτῆς ἐξεφώνησαν, καὶ τὸν τράχηλον αὐτῆς πάλιν ἐσφράγισαν, μήπως τινὲς ἑτέραν ἀντ᾽ αὐτῆς ὑποβάλωσιν. Κελευσάντων δὲ κατ᾽ ἐκείνην τὴν ἡμέραν αὐτὴν φονευθῆναι, τινὲς τῶν εὑρεθέντων εἰς ἕτερον καιρὸν τοῦτο ταμιεύσασθαι συνεβούλευσαν, δεδειότες τὴν ὑπὸ τῶν Χριστιανῶν ἐπανάστασιν, ἑτοίμων γενομένων ἑαυτοὺς ἐκδοῦναι εἰς θάνατον, τὸν ἐκείνης φόνον θεάσασθαι.

[24] Διὰ τοῦτο οὖν ἀρχιπέζῳ τινὶ παραδίδοται, φυλάττοντι καὶ Χριστιανοὺς ἑτέρους ἐκ διαφόρων ἐπαρχιῶν διὰ τὸ ὄνομα τοῦ Χριστοῦ δεδομένους. Ἐλθοῦσα δὲ πρὸς αὐτοὺς ἁγία Σιρὴ, πολλὴν αὐτοῖς παραψυχὴν ἐνεποίησεν, θεασαμένοις τὸ τῆς ψυχῆς αὐτῆς ἀκατάπληκτον, ὅτι μετ᾽ εὐφροσύνης τὸν ὑπὲρ Χριστοῦ κατέδεξατο θάνατον. Προσεγγίσαντος δὲ τοῦ καιροῦ καθ᾽ ὃν Βασιλεὺς εἰς τὰς πόλεις τοῦ Βηθαρμαῆς παρακειμάζει κατὰ συνήθειαν· ἀπηνέχθη σὺν ἄλλοις δεσμίοις καὶ αὐτὴ ἁγία Σιρὴ εἰς τὸ δεσμωτήριον τούτων τῶν πόλεων. Καὶ συμβάσης αὐτῇ χαλεπῆς ἀῤῥωστίας, ἐδυσφόρει μήπως διὰ τῆς νόσου τὸν βίον ἐπεξελθῇ, καὶ τοῦ μαρτυρίου ἀνάξιος γένηται· καὶ διὰ πολλῶν καὶ συνεχῶν δακρύων ἐδέετο φυλαχθῆναι τὴν ψυχὴν αὐτῆς, ἵνα δι᾽ αἵματος ἐκτελέσθῃ τὴν ἄθλησιν, δι᾽ ἧν τὰς τοσαύτας βασάνους ὑπέμεινεν. Καὶ ἤκουσεν Θεὸς τῆς ἱκεσίας αὐτῆς, καὶ τελείαν αὐτῇ τὴν ὑγείαν ἀνεχαρίσατο· καὶ μετὰ τὴν ὑγείαν αὐτῆς ἐβουλεύσαντο λοιπὸν αὐτὴν ἀποκτεῖναι, καὶ πληγαῖς διαφόροις τὸ σῶμα αὐτῆς πολλάκις ᾐκίσαντο.

[25] Ἑνὶ δὲ τῶν φυλαττόντων αὐτὴν ὑπέβαλοι διάβολος συνκαθευδῆσαι καὶ διαφθεῖραι αὐτήν. Καὶ παρεκάλεσεν τὸν Ἀρχίπιζον ἐπιτρέπειν αὐτῷ τοῦτο πρᾶξαι· καὶ λαβὼν τὴν τοιαύτην ἐπιτρόπην, ἐπῆλθεν αὐτῇ, τὴν ἰδίαν ἐκτελέσαι γνώμην βουλόμενος. Ἀλλ᾽ Θεὸς, τῆς δούλης αὐτῆς προνοούμενος, ἔπληξεν αὐτὸν κατὰ τῶν ὀφθαλμῶν, καὶ τῶν ὤτων, καὶ τῆς γλώσσης, ὡς τυφλὸν ἐ͂ιναι καὶ κωφὸν καὶ· ἄλαλον· καὶ πεσὼν ἐπὶ πρόσωπον, κραυγὰς ἀσήμους ἀπέλυσεν. δὲ Ἀρχίπεζος ἀνθ᾽ ὧν ἐχρῆν τὴν τοῦ Θεοῦ δύναμιν θαυμάσαι, καὶ ταλανίσαι τὸν τολμήσαντα την παρθένον τοῦ Χριστοῦ διαφθεῖραι, δι᾽ ἑαυτοῦ τοὐναντίον ἐσπούδασεν τὴν τοιαύτην διαβολικὴν πράξιν ἐργάσασθαι. δὲ δούλη τοῦ Χριστοῦ μετὰ παῤῥησίας πρὸς τὸν Ἀρχίπεζον εἶπεν· Ἐγὼ τῷ Βασιλεῖ τῶν οὐρανῶν ἐμνηστεύθην, καὶ οὐ συγχωρεῖ τὴν ἐμὴν παρθενίαν ὑπό σου διαφθαρῆναι. Μὴ πεισθεὶς δὲ τοῖς ὑπ᾽ αὐτῆς λεχθεῖσιν Ἀρχίπεζος, ἐπῆλθεν αὐτῇ, τὴν τοῦ προλαβόντος γνώμην ἀναδεξάμενος. Ἀλλ᾽ Ἄγγελος τοῦ Θεοῦ πλήξας αὐτὸν, ἔμπροσθεν τῆς τοῦ Θεοῦ δούλης κατέβαλεν, καὶ τότε λοιπὸν σύραντες αὐτὸν οἱ σὺν αὐτῷ παῖδες, μόλις ἀνέστησαν.

[26] Μὴ δυνηθείς δὲ τὴν τοιαύτην ἄτοπον ἐκτελέσαι προαίρεσιν, ἐσπούδασεν αὐτὴν κατὰ τὸ προστεταγμένον θανατῶσαι. Καὶ ἐβουλεύσατο μὴ διὰ ξίφους αὐτὴν ἀποτεμεῖν, ἀλλὰ σχοινίῳ αὐτὴν ἀποπνίξαι. Καὶ ἐκέλευσεν ἐλθεῖν χαλκέα, καὶ λῦσαι τοὺς δεσμοὺς τῶν χειρῶν καὶ τῶν ποδῶν αὐτῆς. Καὶ βουλομένη αὐτὴ παραστῆσαι μὴ τῇ δυνάμει τινος αὐτὴν κεκρατῆσθαι, ἀλλ᾽ ἑκουσίᾳ γνώμῃ, πρὸς τὸν Ἀρχίπεζον λέγει· Οὐ χρείαν ἔχομεν χαλκέως. Καὶ τοῦτο εἰποῦσα, τοὺς δεσμοὺς ἐκ τῶν χειρῶν καὶ τῶν ποδῶν αὐτῆς ἀπέῤῥιψεν, ὡς πάντας τοὺς θεασαμένους ἐκπλήττεσθαι. Ἠθέλησεν δὲ πάλιν συνδῆσαι τὰς χεῖρας αὐτῆς, ἵνα μὴ στασιάσῃ πρὸς τοὺς πνίγοντας αὐτήν. Καὶ λέγει πρὸς αὐτόν· Παῦσαι τῶν ματαίων σου βουλευμάτων· τοσοῦτον γὰρ βουλήσει τῷ θανάτῳ ὲμαυτὴν παραδίδωμι, ὅτι οὐδὲ τὰς χεῖράς μου κινῆσαι ἀνέχομαι· καὶ βαλόντες τὸ σχοινίον εἰς τὸν τράχηλον αὐτῆς, καὶ περισφίγξαντες μέχρις ἂν αὐτὴν τῷ θανάτῳ πλησιᾶσαι, ὕστερον χαυνώσαντες, λέγουσιν αὐτῇ, εἰ βούλεται τὸν Χριστιανισμὸν ἀρνήσασθαι συγχωροῦσιν αὐτῇ. δὲ ἁγία Σιρὴ εἶπεν αὐτοῖς· Τὸ ἐντεταλμένον ὑμῖν τελειώσατε, ἵνα μὴ τοὺς νόμους ὑμῶν ἀθετήσητε. Ἐκ δευτέρου δὲ τὸ σχοινίον περὶ τὸν αὐτῆς τράχηλον περισφίγξαντες, πάλιν ἐνδέδωκαν καὶ ὡσαύτως ἐπερώτησαν· δὲ πάλιν τὴν αὐτὴν ἀπόκρισιν δέδωκεν. Καὶ τότε λοιπὸν ἐπέμειναν σφίγξαντες, ἄχρις οὗ τελείως ἀνέπνευσεν. Καὶ οὕτως τὴν μετὰ δόξης ἄθλησιν, ὡς ἐπόθησεν, ἐτελείωσεν μηνὸς Περιτίου εἰκάδι ὀγδόῃ, καθ᾽ ἕλληνας τοῦ ὀκτακοσιοστοῦ καὶ ἑβδομικοστοῦ ἀπὸ Ἀλεξάνδρου τοῦ Μακεδόνων Βασιλέως.

[27] Πάλιν δὲ καὶ μετὰ τὸν θάτατον αὐτῆς οἱ ἐργάται τοῦ διαβόλου μὴ χανώμενοι, μηδαμῶς ὑποτμηθῆναι τὸ σῶμα τῆς Μάρτυρος, ἀλλ᾽ ὑπὸ κυνῶν δαπανηθῆναι, εἰσήγαγον εἰς οἶκον τὸ λείψανον αὐτῆς, πολλοὺς κύνας συναποκλείσαντες· καὶ, ἷνα καὶ ὑπὸ τῶν ἀλόγων κατακριθῶσιν, ἔμειναν πᾶσαν τὴν ἡμέραν παντελῶς τοῦ σῴματος αὐτῆς μὴ ἁψάμενοι. Καὶ λοιπὸν ἐσπούδασαν νυκτὸς ἐξαγαγεῖν τὸ λείψανον, καὶ οὕτως ἐν ἀφανεῖ τόπῳ ῥίψαι αὐτὸ κεκρυμμένως. Ἀλλ᾽ οὐκ ἔλαθον τοὺς πιστοὺς τὰ τοιαῦτα βουλευσάμενοι· ἐκαθέζοντο γὰρ καὶ διετήρουν αὐτους, ποῦ τὸ σῶμα τῆς Μάρτυρος ῥίπτουσιν. Καὶ ὁτ᾽ ἂν ἔῤῥιψαν αὐτὸ καὶ μικρὸν ὑπανεχώρησαν, τινὲς πιστοὶ τοῦ Βηθαρμαῒς λαβόντες αὐτὸ μετὰ τιμῆς ἔν τινι τόπῳ κατέκρυψαν, ἵνα μή τινες τῆς χώρας αὐτῆς τὸ τοιοῦτον κειμήλιον ἀποσπάσωσιν. Ἀλλ᾽ ἁγία Σιρὴ, ἔτι περιοῦσα καὶ προγνοῦσα τὴν περὶ τοῦ σώματος αὐτῆς μέλλουσαν μεταξὺ τῶν πιστῶν γενέσθαι φιλανεικίαν, μεθ᾽ ὁρκῶν τοὺς εὑρεθέντας κατέκρινεν, ἐκδοθῆναι τὸ λείψανον αὐτῆς τῷ φιλοχριστῷ Βατεῷ, τῷ ἐκ τοῦ Λασουμὼν κτήματος τοῦ Βηγαρμεῶν. Ὅθεν οἱ πιστοὶ τοῦ Βηθαρμαῒς, ὕστερον τοῦτο μαθόντες, παρεδώκαν τῷ εἰρημένῳ ἀνδρὶ τὸ σῶμα τῆς Μάρτυρος, ἵνα μὴ τὴν βουλὴν αὐτῆς ἀθετήσωσιν.

[28] δὲ μετ᾽ εὐφροσύνης τὸ ἅγιον αὐτῆς δεξάμενος λείψανον, εὐκτήριον ἐκ τῶν ἰδίων ἔκτισεν οἶκον· καὶ πολλαῖς προσβολαῖς περιπεσὼν ὑπὸ τῶν μάγων, βουλομένων αὐτὸν διακωλύειν τῆς τοιαύτης προθέσεως, ὅμως αὐτὸς τὸ αὐτὸ εὐκτήριον ἐτελείωσεν, καὶ μετὰ τῆς πρεπούσης τιμῆς ἐν αὐτῷ τὴν αὐτοῦ λειψάνου τῆς ἁγίας Σιρῆς κατάθεσιν ἐποίησατο· ἔνθα καὶ πάνδημον ἑορτὴν οἱ πιστοὶ, πολλαχόθεν συναθροιζόμενοι, τὴν μνείαν ἐπιτελοῦσιν, κατὰ τὴν ἡμέραν τῆς τοιαύτης ἀθλήσεως, πρὸς δόξαν Θεοῦ καὶ καύχημα τῆς ἁγιωτάτης αὐτοῦ ἐκκλησίας. Περὶ δὲ τῶν ἄλλων ἀθλητῶν, σὺν τῇ ἁγίᾳ Σιρῇ δεδεμένων, καὶ μετ᾽ αὐτὴν ἀγωνισαμένων, καὶ βασάνοις διαφόροις τελειωθέντων, ἐκ περισσοῦ γράφειν ἡγούμεθα, ὅτι τὴν προλαβοῦσαν ἄθλησιν ἐμιμήσαντο· ἔπειτα καὶ ἀγνοοῦμεν τοὺς πόνους αὐτῶν, οὓς ἐξ ἀρχῆς διετέλεσαν· ἐκ διαφόρων γὰρ ἐπάρχιῶν καὶ πόῤῥωθεν διακειμένων κατήγοντο, ἐν Χριστῷ Ἰησοῦ τῷ κυρίῳ ἡμῶν, μεθ᾽ οὗ τῷ Πατρὶ καὶ τῷ ἁγίῳ Πνεύματι, δόξα, κράτος, τιμὴ, νῦν καὶ ἀεὶ καὶ εἰς τοὺς αἰῶνας τῶν αἰώνων. Ἀμήν.

[22] Porro abeuntem Aluaca Regem in locum appellatum Rhesancusadon, [Regis iter comitata in vinculis] secuta est ipsa quoque ligata, cantus spirituales & orationes Deo per totam viam cum gratiarum actione offerens. Custodes autem increpabant ipsam sæpius, nec ideo destitit ab instituto: quare hanc etiam ob causam vinculis gravata est. Inde quoque se recipiente Rege in magnum a Karsa, ubi audiit Archimagus S. Siram adventasse, in priori sententia obstinate perstantem; jussit illam adferri dixitque: [cantandis Psalmis se solatur.] Longum satis ad deliberandum tempus tibi concessimus, dic nobis, Quid illorum, quæ tibi proposuimus, anteferendum statuisti? Respondit S. Sira: Quid amplius statuendum habeo de iis, quæ jam bene mihi probata fuerunt? Qui dicit illi: Magiam, quam primum didicisti, ex pectore deprome. Ipsa vero clara voce deprompsit Psalmos Davidis, aliasque orationes Biblicas.

[23] Archimagus autem iratus jussit vestibus illam exui, & caput nudum exhiberi, dixitque: [Coram Archimago vestibus nudatur.] Nondum etiam pudore suffunderis? Ait illi S. Sira: Cur autem suffunderer? Neque furata, nec fornicata sum, nec quidquam aliud patravi sceleris. Quamvis enim vos, furiosorum instar, exuatis me vestimentis, ea quæ extra sunt tegentibus: at habeo certe a Domino meo vestimenta hisce multo meliora: ipsius enim causa & nudata sum, & libere loquor. Nam ipse dixit: Nolite timere eos, qui occidunt corpus, animam autem non possunt occidere. [Matt. 10, 28.] Illius hæc dicentis sermone perculsus Archimagus, quievit. Porro Dar, Princeps Provinciæ Chuzainorum, illi assidens, dixit ei: [dæmoniaca dicitur,] Dæmonium habes. Ait ipsi S. Sira: Ego dæmonium non habeo: sed verissime te insequitur dæmonium: &, si vis, signo frontem tuam signo Crucis, & egredietur ex te, & aperientur oculi tui, ut agnoscas veritatem. Quibus auditis, continuo clamarunt omnes: Rea est mortis; nam & Deos blasphemat, & regnum contemptui habet, & Principibus insultat. Tum viritim unoquoque magorum, ut ibi usus obtinuit, [morti adjudicatur.] proferente sententiam suam, mortis sententia contra ipsam pronuntiata est: collumque iterum signarunt, ne qui aliam forte pro ipsa substituerent. Cumque juberent illa die interfici; quidam præsentium auctores fuere, ut res in aliud tempus differretur, veriti seditionem Christianorum, paratorum se ipsos morti potius opponere, quam illius cædem intueri.

[24] Tradita est ergo cuidam peditum Præfecto, alios etiam Christianos ex diversis provinciis propter Christi nomen captos asservanti: [Sed tantisper dilata] ad quos ingressa S. Sira multam attulit consolationem videntibus tranquillitatem animæ ipsius, & quanta cum hilaritate sententiam mortis pro Christo subeundæ recepisset. Instante vero tempore, quo Rex in civitatibus Bethermaes pro more hibernaturus erat, [morboque correpta,] abducta est cum aliis captivis etiam S. Sira, ad illarum civitatum carceres. Cumque gravis ægritudo ipsam incesseret, mœstissimo fuit animo, metuens, ne forte morbo extincta, martyrii palma privaretur; uberibusque & assiduis cum lacrymis precabatur, ut conservata aliquantulum vita, fuso sanguine consummaret certamen, [sanitatem impetrat] cujus causa tot quæstiones cruciatusque subierat. Deus quoque supplicantem audivit, & perfecta iterum donavit sanitate: qua restituta, deliberatum de cæde ipsius, multisque vulneribus in corpus sævitum est.

[25] Suggessit autem diabolus uni custodum, ut cum ea concumberet, corrumperetque. Rogavit igitur Præfectum peditum, [constuprare eam volens miles] sibi ut liceret rem istam opere complere; acceptaque facultate, accessit ad ipsam, mentem suam expleturus. Verum qui ancillæ suæ cautum voluit Deus, percussit illum in oculis, auribus, & lingua, ut cæcus, Iursus, & mutus esset; cadensque pronus in faciem ignotum emisit clamorem. Præfectus autem pro eo quod debuisset admirari divinam potentiam, & deflere audacem illum qui Sponsæ Christi inferre vim tentaverat: e diverso per seipsum rem tam diabolicam exsequi conatus fuit. Sed ancilla Christi liberrime dixit Præfecto: Ego cælorum Regi desponsata sum, & non permittet virginitatem meam a te violari. At Præfectus hisce dictis non acquiescens, [& Præfectus percutiuntur a Deo.] aggressus ipsam est, ut quod mente destinaverat consequeretur. Sed Angelus Dei percutiens ipsum, ante famulam Dei prostravit; ac tum demum trahentes ipsum qui aderant pueri, ægre illum erexerunt.

[26] Cum ergo nequivisset, quod tam turpiter instituerat, perficere; festinavit eam, prout imperatum erat, [Ejus jussu strangulanda, vincula excutit,] e medio tollere. Constituit autem eam non gladio diminuere, sed reste suffocare; & jussit accersiri fabrum, qui manuum pedumque vincula solveret. Ipsa vero, volens palam facere, nullius se potestate, sed libera voluntate sua detentam ese; dicit Præfecto: Nihil opus est fabro. Et hoc dicto, e manibus pedibusque vincula projecit, omnibus qui intuebantur obstupescentibus. Voluit autem denuo constringere manus, ne resisteret strangulantibus se. Et dicit ad eum: Parce vanis consiliis tuis; tanta enim sponte mea meipsam neci sic offero, [arctatoque jam laqueo bis solicitata frustra] ut nec manus quidem motura sim. Injectoque porro in collum ipsius laqueo, constrictoque usque eo ut prope abesset a morte, ac denique relaxato, dicunt, quod si velit Christianam fidem abnegare, parcerent ei. Sancta autem Sira dixit: Perficite, quod imperatum vobis est, ne leges vestras irritas faciatis. Secundo itaque laqueum, collo circumdatum constrictumque uti ante, remiserunt, ac eodem modo interrogarunt: illa vero eamdem, quam ante, responsionem dedit. Tum demum constanter strangularunt, [eoque denique adstricto moritur.] donec plane expirasset: itaque certamen, uti in votis habuerat, gloriose confecit, duodetrigesima die mensis b Peritii, secundum Græcos anno octingentesimo septuagesimo post c Alexandrum Macedonum Regem.

[27] Rursum vero diaboli ministri aliud molientes, noluerunt concidere corpus Martyris, [Corpus canibus objectum non viclatur;] sed a canibus devorani: adduxeruntque reliquias domum, & canes multos cum iisdem incluserunt: qui, ut ab ipsis quoque brutis condemnarentur, qui, ut ab ipsis quoque brutis condemnarentur, ibidem integrum plane diem, ne tacto quidem corpore, permanserunt. Tandem conati sunt sacra lipsana, noctu exportata, clam in latuerunt fideles: sedebant quippe & observabant, ubi corpus Martyris projicerent. Cumque projecissent & aliquantum spatii recessissent, [a Christianis cum honore ablatum] fideles quidam Betharmitæ cum honore sublatum in quemdam locum abdiderunt, ne regionis istius incolæ tantum thesaurum auferrent At Sancta Sira adhuc superstes, ac præscia contentionis de corpore suo inter fideles orituræ, jurejurando illos, qui forte apud se erant, obstrinxerat, ut traderentur Reliquiæ suæ amatori Christi Bateo, ex Lasumis Begarmæorum vico. Unde Fideles Betharmaitæ, re intellecta, viro prædicto corpus Martyris tradiderunt, ne quod ipsa constituerat convellerent.

[28] Is autem sacris lipsanis cum gaudio acceptis, oratorium suis sumptibus extruxit: [in oratorio ad id extructo deponitur,] & licet propterea multos incursus Magorum sustinuerit cupientium tale propositum impedire, nihilominus idem oratorium perfecit, debitoque cum honore reliquiarum S. Siræ depositionem in illo celebravit: quo etiam confluentes undique fideles in memoriam ipsius festum publicum instituerunt, ipso quo passa est die, ad gloriam Dei & exultationem sanctæ Ecclesiæ ipsius. De aliis porro athletis, qui cum S. Sira vincti fuerunt, cum eademque supremum ineuntes certamen variis tormentis ad finem perducti sunt, [plurium tunc passorum non extat memoria.] superfluum existimamus scribere quod præcedens certamen imitati sint: deinde etiam, quos ab initio labores tolerarint, ignoramus; quippe e diversis iisque longe dissitis provinciis adducti, in Christo Jesu Domino nostro, cui & Patri & sancto Spiritui gloria, virtus, honor, nunc & semper & in secula seculorum. Amen.

ANNOTATA.

a Karsa, forsan litteris transpositis Kazrum, urbs provinciæ Pars seu Farsi: sed quidni multa nomina mutata nunc sint, ut sæpius observavimus ? unde neque Rhesancusadon præmemoratum, neque mox nominandas Provinciam Chuzaïnorum, & Batharmais nunc reperimus.

b Peritius Latinorum Februario respondet apud Syro-Macedones, quos hic auctor sequitur: iidemque suos menses fixos (quibus fere solis usi Christiani) a Iulianorum Kalendis ordiebantur.

c Iam dixi a Seleuci victoria, non a morte Alexandri, hanc Syro-Macedonum æram, in Perside notam, esse numerandam.

DE SANCTO CONUALLO
ARCHIDIACONO GLASCVENSI IN SCOTIA.
Cultus & memoria ex variis collecta.

SEC. VII.

[Commentarius]

Convallus Archidiaconus Glascuensis in Scotia (S.)

AUCTORE G. H.

[1] Glascovium, Scotiæ meridionalis seu Cistaanæ in Glotiana provincia urbs est Archiepiscopalis, ad Clodan fluvium, imo & emporium hujus regionis celeberrimum: cujus ager, propter omnia fructuum genera aliasque amœnitates, [Cultus in Breviario Aberdonensi.] Scotiæ Paradisus habetur. Dum fides Christi orthodoxa ibidem floreret, inter Sanctos tutelares suos venerabantur hoc XVIII Maji, S. Conuallum, primum Archidiaconum Glascuensem, S. Kentigerni discipulum, quem sub Rege Eugenio anno DCVI floruisse, testatur Breviarium antiquum Scoticum Ecclesiæ Cathedralis Aberdonensis. Ejus meminit Ioannes Leslæus libro 4 de Rebus gestis Scotorum, in Aidano Rege & dicti Eugenii patre; ubi ita scribit. Drostanus, Aidani Regis avunculus, rebus hujus mundi fluxis nuntium remittens, monasterii se terminis inclusit, multosque suæ sanctitatis exemplo ad bonam frugem traduxit. Eamdem vitæ rationem, eodem cum fructu & sanctitatis laude, persecutus est Conuallus, Divi Kentigerni discipulus. Qui cum funeri Aidani Regis, dum in insulam Jonam efferretur; & Comitiis in Angadia, quibus Kennethus Keir veteri pro more Rex est salutatus, interfuerit; Christi religionem & morum probitatem omnium auribus & animis sedulo inculcare numquam intermisit … Erant illis diebus in Scotia tres, doctrina & pietate præstantes viri, [fides Christi promota] natione etiam Scoti, Hebredus scilicet, Dunstanus, & Conuallus: quorum memoria etiam hoc nostro ævo apud Scotos magna celebritate colebatur. Hector Boethius lib. 9 Historiæ Scotorum, de cultu ejus ista addit: [Reliquiæ in veneratione.] Conualli, Divi Kentigerni discipuli, Reliquiæ celebri monumento in Juchemnem, haud procul a Glascuensi civitate, a Christiano populo hactenus in magna habentur veneratione. Dempsterus in Menologio Scotico, ad hunc XVIII Maji, ista tradit: Euonii in Lorna Conualli Abbatis, Archidiaconi, S. Kentigerni discipuli. Quæ eadem ex Dempsteri Schedis edidit Ferrarius: & annotat, Euonium oppidum esse in ora Lornæ sive Loquabriæ Occidentali, contra Mulam insulam, a Dumblano urbo supra triginta milliaria. Camerarius pridie eum celebrat, addito elogio, ex Leslæo & Boëthio. Dempsterus lib. 3 Historiæ Ecclesiasticæ gentis Scotorum pag. 157 asserit, scripsisse Kentigerni Magistri Vitam, librum unum contra ritus Ethnicorum, & alterum ad Clerum Scoticum super Ecclesiæ statutis. Verum fidem apud viros eruditos reperiet Dempsterus, dum similium monumentorum, quæ singulis a se commemoratis Sanctis plura ascribit, vel unum saltem aliquis in lucem protulerit. Vitam S. Kentigerni Episcopi Glascuensis edidimus ad XIII diem Ianuarii, ex Capgravio desumptam, sed a posteris e vulgi traditione tam stolide concinnatam, ut eam ab opere nostro vellemus abesse, aut saltem graviori censura castigatam fuisse. Verum danda hæc est omnibus magnarum rerum initiis venia, ut operosiora licet, imperfectiora tamen sint.

DE SANCTA ANASTASONE
LEVCADIÆ IN MARI IONIO.
Cultus ex Synaxario Græco Ms.

[Commentarius]

Anastaso Leucadiæ in mari Jonio (S.)

G. H.

Leucas seu Leucadia, insula maris Ionii prope Epirum, Acarnaniæ tam prope adjacet, ut eidem ponte jungatur: in qua est ejusdem nominis urbs, a Mahomete secundo Venetis erepta. In hac insula vixisse Sanctam Anastasonem, ibique apud Leucadios in pace Sanctam vitam finivisse, tradit Synaxarium Ms. quod Græce Divione in collegio Societatis Iesu adservatur: & hi adduntur versus.

Ἀναστάσω ζῇ, πλην μύει κοινῷ τέλει,
Ἀνάστασιν μένουσα κοινην τοῦ γένους.

Vixit Anastaso, & morte communi abditur,
Communem operiens ad resurgendum diem.

DE SANCTO QUINIBERTO
MONACHO IN HANNONIA.

COMMENTARIUS HISTORICUS.
Notitia ex Molano: Prioratus Quercetanus sub Abbate Maricolensi.

Quinibertus monach. in Hannonia (S.)

G. H.

Ioannes Molanus in suis ad Vsuardum Additionibus, anno MDLXVIII excusis, ista scribit ad hunc XVIII Maji: Juxta monasterium, quod Maricolus dicitur, S. Quinberti Confessoris, qui innumeris miraculis diebus nostris claruit. Idem Molanus, in eisdem Additionibus bis recusis, [Notitia a Molano vulgata:] ista solum habet: Apud Quercetum S. Quiniberti Confessoris, de quo in Indiculo Sanctorum Belgii eadem aliquanto latius deducit: S. Quinibettus Confessor, Prior fuit in Salesio juxta Quercetum, in Prioratu Maricolensium: ubi permultis claruit miraculis. Festum ejus recolitur ibi & Maricolis die XVIII Maji. Loca sunt diœcesis Cameracensis in Hannonia. Denique in Natalibus Sanctorum Belgii, ex rescripto Domini Iacobi de Barlaymont Benedictini Maricolensis, hæc refert: Apud Quercetum S. Quiniberti Confessoris, qui est Sanctus Maricolensis: locus enim quietis fuit Prioratus Maricolensium: in quo etiam habitasse putatur. De eo scriptum accepi ex Maricolis: De B. Quiniberto omnia nobis incerta sunt, præter nudum nomen, nostris insertum Kalendariis sub solennitate festi medii. Capsula lignea, qua ossa ejus ac reliquias contineri credunt indigenæ, apud vicum quem vulgo dicimus Serlesches, nostro etiam seculo crebris miraculis sanitatum refulsit, ut nonnulli etiamnum superstites auctores sunt. Sed fulcra, sustentacula & vehicula sanatorum, quæ ad memoriam beneficiorum obtentorum relicta erant cum ipso templo, Francorū scelere, fœdo incendio perierunt. Hactenus Molanus, quem sequuntur [& ab aliis transcripta.] Canisius in Martyrologio Germanico, Wion, Dorganius, Menardus, Bucelinus in Martyrologiis Benedictinis, Daurotius in Kalendario, Ferrarius in Catalogo generali. At Miræus in Fastis Belgicis ista scribit: S. Quinibertus Confessor colitur a Benedictinis in Hannonia monachis Lætiensibus, & quiescit in vico Serlesches, crebris sanitatum miraculis olim clarus. Hæc ibi. Sed suspicor pro Lætiensibus monachis, qui de eo nihil sciunt, ex aliquo memoriæ lapsu intrusis, Maricolenses reponendos esse. Hic tamen Suassajus, nullo ulteriori examine adhibito, pro ea levitate qua Martyrologium Gallicanum juvenis consarcinavit, ausus est scribere, depositionem S. Quiniberti monachi annua veneratione coli Maricolis, Querceti & Lætiis: qui Salesii quondam asceterioli moderator, magna ibidem edidit sanctæ conversationis monumenta; ac postquam abiit ad gloriam, in Serleschensi vico tumulatus, crebra sanitatum suis supplicibus præstitit dudum, pretiosa sua apud Deum intercessione, beneficia. Hæc ille. Est autem Maricolense monasterium fundatum a S.Humberto, circa annum DCLXXX vita functo XXV Martii: ad quem diem ejus Acta dedimus. At quamdiu postea erectus fuerit Prioratus juxta Quercetum, & quo tempore ibidem vixerit S. Quinibertus, non liquet. Molanum apparet Salesium pro Sarlescio usurpasse in Indiculo Sanctorum Belgii, & hinc duo loca Saussayo facta esse, Salesium monasteriolum & Seleschensem vicum: nihil autem certum manere, præter cultum Reliquiarum & sanctitatis memoriam; quibus titulis locum ei in hoc opere damus.

DE S. MEROLILANO PRESBYTERO
MARTYRE SCOTO, REMIS IN GALLIA.

SEC. IX.

COMMENTARIUS HISTORICUS.
Cultus. Acta ex Flodoardo. Translatio.

Merolilanus Martyr Remis in Gallia (S.)

G. H.

[1] Colitur hoc die in urbe & diœcesi Remensi, sub ritu simplici seu trium Lectionum, S. Marilolanus Martyr, & Lectio tertia recitatur de ejus martyrio: [Cultus.] reliqua sumuntur de uno Martyre non Pontifice: quo etiam die memoria ejus est inscripta Martyrologio Gallicano Saussaji, Scotico Camerarii, & Catalogo generali Ferrarii, aliisque. Flodoardus lib. 4 Historiæ Ecclesiæ Remensis cap. 48, agit de duabus ecclesiis S. Hilarii Remis, quarum antiquiorem ante portam Martis sitam, S. Rigobertus Clericis ad sepulturam eorum dedit: ac postea de S. Merolilano ista tradit:

[2] [Sepulcro, quod luici nequiverant aperire], In hujus ecclesiæ cœmeterio quidam Scotigena, Dei servus, olim sepultus est. Sed cum jam a nostris & nomen & memoria ipsius sepulturæ videretur abolita, apertis sese cœpit manifestare visibus. Nam dum quidam civium non de inferioribus, sed pauper rebus, olim nostris diebus obiisset; amici ejus, ad Hildegarium hujus Ecclesiæ Presbyterum accedentes, petunt ab eo, ut locum sibi sepulturæ impertiret, ubi sarcophagum reperirent in quo corpus ipsius recondere possent, quia de rebus ipsius unde emerent non haberent. Qui dum eis petita concessisset, sepulturam servi Dei aperuerunt: sed ipsum ejus sarcophagum aperire nequiverunt. Quo audito Presbyter accessit, & coopertorium sarcophagi levare tentans, [quodque Presbytero reserante fragrarat suaviter:] aliquantulum aperuit sepulcrum: de quo mox fragantia tantæ suavitatis emanavit, ut numquam se delectabiliorem testatus sit hausisse odorem. Introspiciensque videt corpus integrum, Sacerdotalibus infulis redimitum, recomponensque sepulcri pallam, non ausus est hanc amplius violare sepulturam: permisit tamen, ut idem corpus, depositis quibusdam superponeretur tabulis. Ipsa nocte visus est ei avunculus suus Presbyter in somnis, [superpositum cadaver aliud, auferri jubet ipse aprens,] qui jam dudum discesserat, asserens quod valde offendisset Deum præterita die, maxime si sepulcrum Sancti violare præsumpsisset. Idem quoque beatus vir cuidam sub ipsis diebus apparuit, & , quia valde gravaretur præ pondere & indignitate superjecti sibi cadaveris, intimavit; & ut indicaret Presbytero jussit, quia nisi cito corpus id fœtidum a sepultura sua repelleret, divina quantocius ultione plectendus esset. His Presbyter admonitionibus pavefactus, cadaver, quod sepulturæ Sancti superpositum fuerat, ejici fecit cum festinatione, & aperta alibi sepultura recondidit.

[3] Visus est idem Sanctus Domini postea cuidam rustico, præcipiens ei, ut iret ad Episcopum Artoldum, & indicaret ei ex verbis ejus, ut corpus ipsius, quod extra jacebat, [suumque incorruptú corpus ferri in ecclesiam;] intra ecclesiam transferret. Quod idem rusticus intimare timens, neglexit mandatum. Nec longe post iterum apparens evigilanti, duriter increpavit illum, quare præceptum neglexit; & corripiens, alapa ejus percussit maxillam. Qui mox auditum amisit ipsius auris, in qua percussus est parte, capitisque dolore per dimidium fere vexatus est annum. Deinde cuidam Presbytero, in eadem ecclesia sub præmisso Sacerdote servienti, apparens in visione quadam Dominica nocte, admonuit eum, ut Episcopo indicaret, quatenus corpus ipsius in prædictam ecclesiam transferret: locum quoque, ubi ponendum foret, ostendere non omisit, intimans ei obitum & causam obitus vel adventus sui: significans se Scotigenam fuisse. Romamque orationis gratia cum sociis petendi itinere occupatum, a latronibus super Axonam fluvium fuisse peremptum, indeque corpus suum a sociis huc delatum ibique sepultum: propalans etiam nomen suum, quod vocaretur Merolilanus: jubens ut id nomen, [genusque & nomen ac martyrium indicat.] ne forte memoria delaberetur, adscribere curaret: inclinansque se, partemque cretæ, quæ fortuitu jacebat, apprehendens dedit ei, præcipiens ut illud continuo adnotaret in arca; quæ lecto ipsius adhærebat. Quam ille cretam visus est accepisse nomenque descripsisse: in quo dum pro L littera, R scriberet, corrigere hoc eum monuit: & ita in crastinum hoc nomen adscriptum inventum est: ut testaretur idem Presbyter; quod vigilando per diem tam bene scribere nequivisset. Quibus revelationibus monitus Episcopus, ecclesiam quidem restaurari fecit, sed corpus sanctum non transtulit. Ned diu postea sic ei contigit, ut in eadem ecclesia coram Hugone Principe se abdicaret Episcopii dignitate. Fluvius Axona, super quem occisus fuerat Sanctus, oritur in confinio Ducatus Barrensis, alluitque urbes S. Menehildim, Retelium & Sueßiones, supraque Compendium se in Æsiam exonerat. Ipsa quoque S. Hilarii ecclesia etiamnum Remis visitur ante portam Martis.

[4] Fuit autem corpus S. Mirolilani e dicto cœmeterio translatum in ecclesiam sanctorum Apostolorum & S. Symphoriani Martyris, [Ejus translatio in ecclesiam S. Symphoriani.] sicque condigno cultu, quo eum divina Majestas voluit decorare, honoratum, ubi & hodie Natalis ejus celebritas agitur: uti in Breviario Remensi & Martyrologio Saussaji legitur. De Artaldo Archiepiscopo, cui demandata Translatio fuerat, pluribus egerat Flodoardus ipso ultimo suæ historiæ libro, unde superiora accepimus; præmiseratque cap. 35 Epistolam ejus, prolixam ad Synodum Episcoporum in Engulenheim congregatam, qua narrat quomodo creatus sit & consecratus Episcopus an. DCCCCXXXI; sed urbe occupata ab Heriberto Veromanduorum Comite coactus abdicare anno DCCCCXL, ordinatusque pro eo sit ejusdem Comitis filius Hugo, qui jam inde ab anno DCCCCXXV Electi titulum gerere cœperat adhuc quinquennis. Rursum vero anno DCCCCXLVII sententia Synodali irritam factam ordinationem Hugonis, seque restitutum in Sedem Remensem docet. Atque hic historiam sistit Flodoardus, finiens cum baptismo Ludovici V per Artaldum celebrato: qui cum usque ad annum DCCCCLXI supervixerit, & Flodoardi Continuator dicat eum in multa quidem adversitate per triginta annos sic præfuisse, ut tamen aliquando in tranquillitate diœcesim suam gubernarit, puta extremis vitæ annis; credibile est, quod vel ipse vel ejus successor Odalricus curaverit demandatam a Sancto Translationen.

DE S. ÆLGYFA, SIVE ELGIVA
REGINA ANGLIÆ.

CIRCA DCCCCXXI

COMMENTARIUS HISTORICUS.
Cultus ex Fastis: maritus Edmundus, filii Edwius & Edgarus Reges. Sepultum

Algifa sive Elgiva Regina Angliæ (S.)

AUCTORE G. H.

[1] In pervetusto cœnobio Gemmeticensi, quinque leucis Rotomago distante, extat vetustum Missale circa annum millesimum exaratum, & dono Roberti Archiepiscopi Cantuariensis circa annum millesimum quinquagesimum acceptum: ex quo ipsi ibidem anno MDCLXII excerpentes notitiam aliquot Sanctorum, [Cultus 18 Maji,] ad hunc XVIII maji reperimus celebrari festum Ælgyfæ Reginæ. Quo etiam die inscripta est Translatio Elgivæ Reginæ Ms. Martyrologio Vltrajectino Ecclesiæ collegiatæ S. Mariæ, quod continet plurimos regni Anglicani Sanctos., exaratum pro dicta ecclesia anno MCXXXVIII. Tertio observavimus nomen ejusdem S. Elgivæ Reginæ ad hunc XVIII Maji inscriptum alicui Ms. Martyrologio Christinæ Reginæ Sueciæ: & vel ideo ad hunc diem eam maluimus proferre, maxime quod in docto Ms. Vltrajectino nusquam ejus Natalis referatur, ut forsan hoc eodem die celebretur ejus depositio & corporis translatio. In Martyrologi Anglicano, [apud recentiores 5 Maji,] sub annum VIII hujus seculi edito & sub annum XL recuso, refertur ad diem V Maji: quod secuti Alfordus in Annalibus Ecclesiæ Anglicanæ & Indice Sanctorum Angliæ, Ferrarius in Catalogo generali, & Arturus de Monstier in Gynæceo sacro. Ast Edovardus Maihew in Trophæis Anglicanis anno MDCXXV impreßis eam celebrat ad diem XXX Iunii, [& 30 Iunii.] ejusque exemplo iterum dictus Arturus: apud quos nulla datur ratio, quare ad istos dies maluerint ipsam proferre.

[2] Locus sepulturæ S. Ælgysæ, sive Elgivæ, fuit Septonia vulgo Shasteburie in Comitatu Dorcestriæ, de quo Wilhelmus Malmesburiensis lib. 2 de Gestis Pontificum Anglorum § de Monasteriis diœcesis Shirburnensis & c. ista scribit: [Sepulta Scephtoniæ] Scephtonia est vicus modo, olim urbs, locus in prærupto montium situs. Vetustatis indicium dat lapis in Capitulo sanctimonialium insculptus, & a vetustissimi muri ruinis illuc translatus, ANNO DOMINICÆ INCARNATIONIS DCCCLXXX ALFREDUS REX FECIT HANC URBEM, REGNI SUI VIII. Ibi Elgifa uxor Edmundi, qui fuit pronepos hujus Alfredi, monasterium sanctimonialium fecit, ibidemque carnis exuvias post fatum deposuit: mulier bonis operibus semper intenta, pietate & dulcedine prædita, ut etiam reos, quos tristis sententia Judicum palam damnaverat, ipsa occulte redimeret. Pretiosus amictus, [clara virtutibus] qui mulieribus nonnullis est leno solvendi pudoris, illi erat supellex munificentiæ, ut quamlibet caram vestem conspecto statim largiretur pauperi. Speciem corporis & artificium manuum in ea livor quoque commendaret, cum nihil reprehendere posset … Et vivens quidem virtutum fecit opera, sed post mortem micuerunt miracula, sicut rhythmice quondam cecini.

Nam nonnullis passa annis morborum molestiam,
Defæcatam & excoctam Deo dedit animam.
Functas ergo vitæ facto, beatas exuvias
Infinitis clemens signis illustrabat Deitas,
Inops visus & auditus, si adorant tumulum, [& miraculis.]
Sanitati restituti probant Sanctæ meritum.
Rectum gressum refert domū, qui accessit loripes;
Mente captus redit sanus, boni sensus locuples.

[3] Hæc ibi Malmesburiensis; a quo memoratus Edmundus, S. Ælgyfæ maritus, fratri suo Æthelstano XXVII Octobris anni DCCCCXL mortuo succeßit: ipsique S. Ælgyfa peperit duos filios postea Reges, Edwium & Edgarum: de cujus postremi nativitate ad annum DCCCCXLIII ista scribit Florentius Wigorniensis: [nupta Edmundo Regi, peperit 2 filios Reges,] Magnifico Regi Eadmundo cum sua Regina Alfgiva filium suum peperisset Eadgarum, sanctus Abbas Dunstanus audivit quasi in sublimi voces psallentium atque dicentium, Pax Anglorum Ecclesiæ, exorti nunc pueri nostrique Dunstani tempore. Quæ eadem habent Dunelmensis, Westmonasteriensis, Malmesburiensis, & alii posteriores, & confirmantur ab Osberno in Vita S. Dunstani danda XIX Maji, capite IV. At mortuo dicto Rege Edmundo XXVI Maji anno DCCCCXLVI, permansit vidua S. Ælgyfa sub Elredo Rege Edmundi fratre: quo anno DCCCCLV vita functo, Clito badwius, inquit Wigorniensis, Regis scilicet Eadmundi & Sanctæ Alfgivæ Reginæ filius, monarchiam imperii suscepit, & eodem anno in Kingestune ab Odone Dorobernensi Archiepiscopo Rex est consecratus. Eadem habent Dunelmensis, Westmonasteriensis, Hovedenus: & Reginam Alfgivam eodem modo Sanctam compellant. Verum hunc filium ejus Edwium, [Edwium, a quo multa passa est;] satis impium & obscœnis voluptatibus deditum ac matri rebellem fuisse, scribit Osbertus in Vita S. Dunstani apud Surium XIX Maji cap. 20. Edwinus, inquit, matrem, totius regni Anglici auctricem & nobilitatricem, Ecclesiarum consolatricem, & sustentatricem oppressorum & inopum; Edgivam dico Reginam, in immensum afflixit. Imo paulo ante eamdem omnis bonitatis titulo insignem appellaverat. Verum dictus Rex Edwius sive Edwinus non diu superfuit, anno DCCCLIX e vita abreptus, de quo Baronius ad dictum annum num. 7 ista scribit: Miser Eduinus, magis procacis meretricis impulsu, quam sua voluntate peccaverat, haud omnino malus, natus ex Regina sancta: cujus precibus factum, ut & suorum scelerum pœnitens ex hac vita discesserit.

[4] Edwio succeßit Edgarus frater, præclarißimus Rex, annos tum natus sedecim: [& Edgarum piissimum,] cui quod postea divinitus ostensum, ita stylo commendat Malmesburiensis lib. 2 de Gestis Regum Anglorum cap. 8. Venerat in saltum venationis feracem, utque fit plerumque, sociis ad insequendas feras dispersis per devia, solus remanserat. Itaque continuatione cursus ad egressum nemoris perveniens, constitit sodales operiens. Nec mora, gravante nutantia lumina somno, pedes efficitur, ut transacti laborem diei temperaret modicæ quietis voluptas. Jacebat ergo sub malo silvatica stratus, [cui oblatam de futuro post eum regni statu visionem] ubi penduli per circuitum rami foliatam effecerant cameram. Lassitudine utique suadente, rivus subter scatebris loquacibus fluens soporem invitabat; tum canis femina, cui cura ferarum vestigia insequi, prægnans & juxta pedes accubans, dormientem exterruit. Namque matre tacente, catuli alvo inclusi, latratus multiformes & sonoros reddidere, quodam nimirum sui carceris gaudio incitati. Hoc monstro attonitus, dum ad cacumen arboris oculos intendit, vidit poma, unum & alterum delapsa in fluvium: quorum collisione bullis aquatilibus inter se crispantibus, vox articulata insonuit: Wel is thee, id est, bene est tibi. Nec multo post undarum voluminibus agentibus, urceolus super aquam apparuit, & post urceolum urceus exundans aqua: nam alter vacuus erat. Et quamvis crebro gurgitis impulsu majorem minor urgeret, ut scilicet aquas suas in illum infunderet; numquam tamen obtinere potuit, quin urceolus vacuus recederet, iterumque quasi superbo gestu victor urceum impeteret. Domum itaque regressus, ut dicit Psalmista, æstu exercitabatur, & scopebat spiritum suum. [Psal. 76, 7] Sed convenit eum mater, ut serenaret frontem & animum, sibi studio futurum ut appellaret Deum, qui posset ænigmata inspiratione sua patefacere. Quo admonitu retudit ille mœstitiam, & solvit in otia curas, conscius maternæ sanctitatis, cui soleret Deus multa revelare. Erat illa vocabulo Elfgifa, bonis operibus intenta… Hȩc igitur intimis medullis vaticinium combibens, postero mane filio dixit: Latratus catulorum, quem matre quiescente dedere, [ipsa exponit,] significat quod post tuum obitum, quiescentibus illis, qui modo vivunt & valent, nondum nati nebulones contra Dei latrabunt Ecclesiam. Sane quod unum pomum secutum est alterum, ita ut ex collisione secundi in prius videretur vox sonuisse, Wel is thee, innuit, quod ex te, qui modo arbor es totam inumbrans Angliam, duo procedent filii: fautores secundi extinguent primum. Tunc diversæ partis incentores dicent pueris utrisque, Wel is thee, quod mortuus regnabit in cælo, vivus in seculo. Jam vero quod urceus major minorem implere non poterat, hoc designat, quod gentes Aquilonares, quæ numerosiores sunt quam Angli, Angliam post mortem tuam impetent: & quamvis crebro compatriotarum adventu ruinas suas impleant; numquam hunc angulum mundi poterunt implere, quin potius Angli nostri, cum maxime victi videbuntur, eas expellent, eritque sub suo & Dei arbitrio usque ad præfinitum tempus a Christo. Amen.

[5] Hujus vaticinii veritatem lectio posterior patefaciet. Considerari ergo debet parentis & prolis indubitata sanctitas, [ab eximia sanctitate laudata] quod alter viderit ænigma vigilans sine obstaculo, & altera solverit problema de longe porrecto prophetiæ oraculo, sanctitatique morum communicabat severitatis animositas, ut nullum cujuscumque dignitatis hominem leges eludere impune permitteret. Hæc Malmesburiensis. Succeßit Edgaro Regi S. Eduardus filius, per primum pomum designatus: quo, instigante noverca, occiso, uti XVIII Martii ad ejus Acta diximus, succeßit Ethelredus, ejus frater & alter Edgari filius per pomum secundum indicatus: quo adhuc regnante, Anglia sub Danis gemuit: & in locum Edmundi filii, qui diviso regno vix anno imperavit, successerunt Reges Dani, Canutus ejusque filius Hardecanutus, & post hos S. Eduardus Confessor, ex antiquis Anglis progenitus. Quæ omnia a S. Elgifa referuntur prædicta.

[6] In Annalibus Glastoniensibus extat charta Edgari Regis, edita ab Henrico Spelmano inter Concilia Anglicana pag. 485, data anno DCCCCLXXI, Indictione XIV, & primo loco subscribit Edgar Rex, tum Elgiva ejusdem Regis mater cum gaudio consentit. [corpus mortuæ revelatur anno 973.] Nec diu superfuit hæc Sancta Regina, eodem forte aut sequenti anno vita functa. Cujus corpus, teste Westmonasteriensi, anno DCCCCLXXIII cælitus revelatum est in loco, qui Septonia nuncupatur.

DE SANCTO ERICO
REGE SVECIÆ, MARTYRE.

ANNO MCLI.

COMMENTARIUS HISTORICUS.
De Actis ab Israele Canonico Upsalensi scriptis, & multiplici cultu:

Ericus, Rex Sueciæ (S.)
[Col. 187B]

AUCTORE G. H.

[1] In tribus Arctois regnis, quæ sub uno nominen Scandiæ seu Scandinaviæ maxima ex parte innotuerunt antiquis, floruerunt tres Reges, pietate & sanctitate illustres, iidemque sanguine effuso purpurati, ideoque apud posteros veluti Martyres summa in veneratione habiti. Ex his Danorum Rex fuit S. Canutus, Norwegorum S. Olavus, & Suecorum, de quo hic agimus, S. Ericus. Quæ primo de hoc Sancto conscripta fuit historia vitæ & necis, [Acta S, Erici dantur ex Mss.] translationis & miraculorum, infra num. 6 indicata, hactenus latet. Pro ea dantur Acta ab Israële, viro illustri & collega Capituli Ecclesiæ Cathedralis Upsalensis, magno cum judicio & sinceritate conscripta: ubi primo ex allegata historia proponit Auctor succincto sermone vitam & felicem consummationem S. Erici, dein describit miracula, quæ aut ipse vidit, aut ab aliis, quibus ea fuerant in beneficium collata, referentibus audivit; item ea quæ fuerunt ab Episcopo, Capitulo, & ipso scriptore legitime examinata. Acta hujusmodi reperimus in præclaro codice Ms. Christinæ Reginæ Sueciæ in folio, & Latino sermone, & vulgari Suecorum idiomate exarata, eaque hic damus more nostro distincta & illustrata.

[2] Ioannes Vastovius in Vite Aquilonia, sue Vitis Sanctorum qui Scandinaviam magnam rebus gestis illustrarunt, [Actorum compendia ex Breviario Vpsalensi,] edidit aliquam S. Erici Vitam, a se ex Breviario Vpsalensi desumptam: ubi etiam plurima miracula, quæ per eum Deus operatus est, sunt subjecta: quæ possent eorum, quæ infra proferuntur, censeri tituli. Aliud Vitæ compendium, in tres Lectiones ad Matutinum recitandas divisum, continetur in Officiis Propriis Sanctorum Patronorum regni Sueciæ, auctoritate Apostolica approbatis. Hic etiam præscribuntur tres Hymni proprii, ad Vesperas, [Officiis propriis,] Matutinum & Laudes recitandi, cum nonnullis Antiphonis & Responsoriis, quorum materia ex ipsis Actis desumpta est, in iisque paßim appellatur S. Ericus, Rex & Patronus Sueciæ, & Martyr Christi pretiosus; uti paßim omnes, qui morte violenta & sanguine effuso ad æternam gloriam transierunt, ut Martyres more Ecclesiastico reputantur. Habemus etiam antiquum Missale regnorum Septentrionalium, a ducentis prope annis excusam, in quo festum S. Erici solenni cultu celebratur. Introitus est. [& antiquo Missali.] Gaudeamus omnes in Domino. Epistola. Beatus vir, qui inventus est siue macula, Euangelium, Si quis vult venire post me, abneget semetipsum. Ante hoc legitur longa Sequentia, cum confirmatione rerum gestarum ejus & miraculorum. In eadem Missa etiam sunt tres Orationes propriæ, quarum prima est hujusmodi: Deus, qui beato Erico Regi & Martyri victoriæ palmam, [cum oratione propria,] vitæque coronam, & cælestis regni gloriam contulisti: fac nos quæsumus ejus meritis & intercessione cuncta nobis adversantia vincere, & coronam gloriæ in cælis feliciter obtinere. Et hæc omnia referuntur ad ejus natalem, hunc XVIII Maji, quo die etiam notatur memoria S. Erici Regis Sueciæ & Martyris in Martyrologio hodierno Romano, & alio Lubecæ & Coloniæ anno 1490 excuso, item apud Grevenum, Molanum, Canisium, Gelenium, & Galesinium, qui Henricum appellat. [translatio 24 Ianuar.] At festum Translationis celebratur sub ritu duplici die XXIV Ianuarii, & memoratur a dictis Greveno & Canisio, nec non in Ms. Florario Sanctorum.Præterea præscribitur bis Missa pro statu regni, altera XXI Iunii de Sanctißima Trinitate, altera VI Ianuarii de S. Erico.

[3] De eodem pluribus agit Ioannes Magnus lib. 19 Historiæ Gothorum Sueonumque cap. 1 & quinque sequentibus, Michael O Wexionius in Epitome descriptionis Sueciæ & Gothiæ, excusa Aboæ anno MDCL, [alia venerationis signa ex Michaele O Wexionio] in qua lib. 1 cap. 4 inter fontes celebriores censetur fons S. Erici Upsaliæ, & lib. 3 cap. 4 de Baculo Runico, dicuntur tres Spicæ indicare festum S. Erici Regis XVIII Maji, & lib. 5 cap. 9 indicatur in memoriam Regis S. Erici postridie festi, scilicet XIX Maji, celebrari judicium. Item lib. 7 cap. 1 traditur Holmiæ insigne esse caput S. Erici, pretiosissima corona aurea insignitum, & cap. 2 Upsaliæ insigne sacellum S. Erici. In templo tabula altaris artificiosissime deaurata S. Erici historiam repræsentat, cujus corpus hic quiescit. Demum lib. 9 cap. 10 hoc elogium profert: Ericus cognomento Sanctus, non Rege natus, sed ob virtutem Regiis nuptiis Christinæ Ingonis Junioris filiæ & diademate ornatus, mox Fennis devictis parcens, Christi nomen per S. Henricum prædicari fecit: dein patriam legibus ornat, exactionum parcissimus, vitaque innocentissimus, a Magno Stratego, Henrici Regis Daniæ filio, clam cum exercitu Upsaliam subreptante, trucidatur: sed populus confestim vindicat, Danique non procul Upsalia cæduntur: hinc nomen templo & ecclesiæ Danmarck. Hæc ibi, quæ eadem inde in Geographia Sueciæ Ioannis Blaew pag. 58 leguntur, infra in Actis explicantur.

[4] Demum Ioannes Loccenius in Historia rerum Sueviarum, Christinæ Reginæ dicata, [& Ioanne Loccenio.] & Holmiæ apud Regium typographum anno MDCLIII excusa, sub initium lib. 21 Res S. Erici in vita gestas, ejusque necem describit: quæ omnia infra satis fuerit inde huc traducere, uti postea ad ejus honorem facta sic describuntur. Cum factionis Principes diriperent opes Erici, & jam affectarent viam ad solium regium, justa ultio excitavit Hulsingos & reliquos fidos cives ad arma contra regicidas. Primo congressu Scatelerus & ejus filius in isto colle, ubi nunc Danmarchæ templum, Upsaliæ vicinum, situm est, cæsi trucidantur, & meritas regii sanguinis effusi pœnas luunt. Ex Danorum spoliis dictum templum extructum creditur, & quidem auctore Norlandorum Duce, [Ejus sacellum.] cui nomen Fale Bure fuit. Rex Ericus primum nactus est tumulum in sacello de nomine ejus nuncupato, quod hortis regiis imminebat, illiusque rudera quædam ad huc supersunt. Postmodo ossa ejus hinc in ædem veteris Upsaliæ, ubi tunc Archiepiscopi sedes erat, [Translatio duplex] translata sunt. Sed postquam Præsulis Sedes huc remigrarat, post annos fere centum, in prælens Upsaliæ templum solenni pompa per Nicolaum Upsaliæ Præsulem traducebantur. Isthic in argenteo loculo, marmoreo cippo ferreis clathris septo, [mausolæum,] ad summum altare, appensis ingenti corona tabulaque affabre sculpta pictaque, cum rerum ab Etico gestarum adumbratione, condebantur. Memoriæ eximii Regis etiam hic honor a posteris habitus est, ut in Sanctorum ordinem referretur: ut ejus imagine tres præferente coronas, [imago,] vetere regni Suetici insigni, monetam publicam & Sigillum regium ex primi diu in visu esset, ut insigne civitatis Holmiæ Erici facies cæsarie venusta esset. Sed & anniversarias nundinas, & ferias Ericianas ab illo nuncupatas, mense Majo, cum honorifica vitæ illius in Ecclesia commemoratione, [nundinæ] celebrari mos obtinuit. Quod etiamnum ab Upsaliensibus gratæ Regis recordationi datur. Etenim recte factorum decus apud piam posteritatem non senescit, nec cum auctorre intermoritur. Hæc Loccenius. At de Translatione infra sub finem Appendicis ad Miracula ista sic haud aliter referuntur: Anno millesimo ducentesimo septuagesimo tertio translatus est B. Ericus de antiqua Upsalia ad novam Ecclesiam metropolitanam, præsentibus Dominis Waldemaro Rege & Fulcone Archiepiscopo. Carolus a Manderscheit, Societatis Iesu Sacerdos, fuit in Suecia cum Domino Antonio Pimentel Regis Catholici apud præfatam Reginam Legato, & inde ad nos scripsit anno MDCLIII, in Ecclesia Upsalensi etiamnum adservari sacrum corpus S. Erici Regis, seque sacrum ejus caput & alia ossa pie veneratum & osculatum esse; & hunc sanctum Regem, [juramentum sub ejus nomine] ante introductam hæresim, semper a Suecis magno in honore fuisse habitum. Argumento id esse, quod Reges coronandi, cum juramentum solenne præstarent statibus, in hæc verba jurare consueverint. Deus propitius mihi sit in corpore & anima, ac Virgo Maria & S. Ericus, omnesque Sancti & Reliquiæ Sanctorum, quas manibus tango. Solebant etiam subditi vicissim Regi novo juramentum prȩstare invocatis S. Maria & S. Erico. Licebat denique Regibus nescio quæ extraordinaria a subditis subsidia petere, [& subsidia peti solita.] quoties ad S. Erici corpus venerandum proficiscebantur. Utinam Sanctus ille de cælo intercedat pro subditis, qui una cum avita religione hujus tanti Sancti cultum rejecerunt.

ACTA
Auctore Israële Canonico Upsalensi.
Ex Ms. pervetusto Codice Reginæ.

Ericus, Rex Sueciæ (S.)

BHL Number: 2594, 2595

A. ISRAEL EX MS.

CAPUT I.
S. Erici res gestæ in vita, & miracula in ipsa cruenta nece.

[1] Gloriosi Martyris Christi, ac illustrissimi quondam Regis Sweorum Beati Erici ortum, vitam, & felicem consummationem præsentibus succinctus sermo percurrat: extitit enim tam regali prosapia, quam nobilium Sweciæ a Procerum oriundus. Hic regno vacante, [In Regem Sueciæ sublimatus,] propter innatam sibi clementiam a & vitæ bonitatem conspicuam dilectus, a Principibus terræ & omni populo in Regem b unanimiter eligitur, ac in regni solio apud Upsaliam honorifice sublimatur. In Regali igitur fastigio constitutus, cultor Trinitatis, omne tempus tam non collatæ potestatis, quam assumptæ solicitudinis tribus distinxit ordinibus, ornans & implens dies suos usque ad consummationem vitæ per illustre martyrium. Imitatus namque Sanctorum veteris testamenti Regum exempla, primo ad ædificationem ecclesiarum, & divini cultus reparationem ac ampliationem, deinde ad populi regimen & legum justitiæ promulgationem, postremo ad hostium fidei & regni expugnationem se totum convertens, [Ecclesiam Cathedralem Vpsaliæ perficit:] manum misit ad fortia. Nam Upsalensem ecclesiam ab antiquis Regibus, suis scilicet progenitoribus, fundatam, & aliquantulum ædificatam, primo & præ ceteris aggrediens, ac ministros divini cultus inibi ponens; c opere prægrandi & laborioso solicite studuit consummare: deinde regnum suum circuiens ac populum visitans universum, via Regia incedens; nec ad dexteram declinans jus suum unicuique tribuie favore vel pretio, nec ad sinistram deflectens timore vel odio; tramite recto, qui ducit ad patriam, inflexibiliter gradiebatur. Sicque pacem inter discordes faciens, oppressos a potentioribus liberans, recte ambulantes in via Dei dirigens, impios de terra exterminans, æqua lance in libra justitiæ unicuique jus suum distribuit ac divisit. Cum vero ab omni populo suo propter hæc & his similia gratiosus haberetur, ac unanimiter universi tertiam partem satisfactionis delinquentium, quæ juxta morem terræ ad Fiscum Reipublicæ legaliter pertinet, eidem vellent tribuere, tale offerentibus fertur dedisse responsum: Mihi mea sufficiant; vobis vestra sint salva: quia forsitan his posteri vestri futuris temporibus indigebunt. O Principem justum, & in sublimitate raro inventum, qui propriis contentus, inferiorum facultates cupide non ambivit!

[2] Verum quia justum est, ut qui alios ex officio regit & judicat, seipsum prius dijudicet, carnem spiritui subjiciendo, [addictus mortificationi & orationi,] ac spiritum ad Dominum dirigendo, juxta illud, Castigo corpus meum, & in servitutem redigo; ideo sanctus Rex noster assiduus in orationibus, creber in vigiliis, frequens in jejuniis, in afflictorum calamitate compatiens, in elëemosynis pauperum largus, carnem suam jugi attrivit cilicio, quo etiam tamquam lorica justitiæ tempore passio nis suæ indutus erat: quod & usque hodie pretioso ejus intinctum sanguine in Uspalensi reservatur ecclesia. [1 Cor. 9, 27] Qualiter vero ad familiarem hostem, & ad eam quæ dormit in sinu hominis, se gesserit, ex eo liquido patet; quod cum propter jejuniorum & alia sacra tempora a thoro Reginæ sæpius abstinuisset; ipse ut in se incentiva carnis pullulantia reprimeret, frequenter ac etiam hiemali tempore in dolio aquæ frigidæ clam balneans, calida frigidis curans, animales ejus motus ipse animo fortior reprimebat. Postremo vero, ut supra diximus, ædificata ecclesia, ordinato regno, ad inimicos fidei & hostes populi sui manum convertens, coadunato exercitu & assumpto secum ex ecclesia Upsalensi d B. Henrico Episcopo, versus Finiones expeditionem dirigit, [Finlandos armis subjiciens,] ipsosque fide Christi prius oblata ac pace exhibita, renitentes & rebelles, in ultionem sanguinis Christiani, manu valida aggreditur, ac vello devictos victor prostravit. Cumque tanta potitus victoria in orationem se prostrasset, atque cum lacrymis, ut semper piissimi cordis erat, oraret ad Dominum; interrogatus a quodam suorum familiarium cur fleret, cum de victoria hostium Christi potius esset gaudendum, sic dicitur respondisse: Gaudeo quidem & Dominum glorifico pro nobis data victoria: [dolet multos absq; baptismo periisse.] sed vehementer doleo, quod tot eorum animæ hodie perierunt, qui si Sacramenta fidei recepissent, ad salutem fuissent perpetuam reservati. Imitatus in hoc amicum Dei & virorum mansuetissimum Moysem, qui zelo accensus, prostratis idololatris Domini vindicavit injurias; & compassione affectus, pro peccato ejusdem populi Dominum deprecabatur. Convocato igitur qui remansit populo terræ, pace data, prædicata Christi fide, baptizaris plurimis, fundatis ecclesiis, positoque ibidem, quem supra diximus, B. Henrico Episcopo (qui postmodum illic martyrio coronatus est) institutisque ibi Sacerdotibus, ac ceteris quæ ad religionem Christiani cultus pertinent ordinatis, ad Sweciam cum gloriosa victoria remeavit.

[3] Currente igitur anno decimo regni illustris Regis nostri, [Ab hostibus circumventus,] ut virum justum probaret tribulatio, & granum oppressum fructificaret uberius; antiquus hostis quemdam, e Magnum nomine, Danorum Regis filium, eidem adversarium suscitavit: qui ex hereditate f materna jus regnandi contra consuetudinem terræ, quæ alienigenas regnare prohibet, sibi perperam vendicabat. Unde & quemdam Principem regni, aliosque iniquitatis satellites sibi associans (qui muneribus corrupti, & promissionibus illecti in necem Regis illustrissimi unanimiter conspirarunt) ac coadunato clam exercitu, ipsum Regem, ignorantem & nihil adversi suspicantem, apud Orientalem g Arosiam manu valida aggrediuntur. Instabat die illo festum Ascensionis Dominicæ, in quo idem post Dominum per palmam martyrii erat feliciter ascensurus. Cumque illa die in ecclesia sanctæ Trinitatis h in monte, qui dicitur Domini, ubi nunc Metropolitana fundata est ecclesia, Missarum solenniis interesset, a quodam suorum sibi nuntiatur, [post Missam,] hostes prope civitatē adesse, & consultū fore eisdem armata manu protinus occurrere: cui fertur taliter respondisse: Sinite me, inquit, in pace ad perfectum tantæ solennitatis audire mysteria: spero enim in Domino, quod hoc quod de servitio suo restat, alibi solenniter audiemus. Et his dictis Deo se commendans, & impresso sibi prius signo Crucis ab ecclesia exiens, armavit se & suos; cum eisdem, licet paucis, viriliter obvians inimicis. Quos illi bello excipiunt, & contra Regem ipsum præ ceteris aciem dirigentes, Christo Domini solotenus prostrato vulnera vulneribus ingeminant: [occiditur.] ac in ipsum jam seminecem amplius sævientes, & ludibria exercentes, reverendum caput ejus irreverenter absciderunt. Sicque ille de bello ad pacem victor transiens, regnum terrenum in cæleste feliciter commutavit.

[4] Hoc autem ibidem initium signorum factum est, [mox fons erumpit,] quod in loco ubi sanguis ejus primum effusus est, i fons scaturiens erupit, qui usque hodie in testimonium martyrii ejus manet. Recedentibus igitur hostibus, & sancto corpore in loco interfectionis derelicto: pauci de regalibus ministris qui remanserant, ipsum in domum quamdam proximam pauperculæ viduæ deportaverunt. Erat ibidem habitans mulier paupercula, cæca a multo tempore: quæ & cæca visum recipit. cum corpus Martyris tetigisset, & digitos sancto intinctos sanguine ad oculos reduxisset; statim detersa caligine pristinum lumen recepit, laudans Deum in Sancto suo. Reliqua vitæ ejus, & translatio sancti corporis, ac miracula quæ Dominus operatus est per Sanctum suum, & usque in præsens non desinit misericorditer operari, quæ hic omissa sunt brevitatis causa, alibi scripta sunt. Passus est autem B. Ericus anno Incarnationis Dominicæ k millesimo centesimo sexagesimo, decimo quinto Kalendas Junii, Alexandro Papa tertio Romanæ ecclesiæ præsidente, regnante Domino nostro Jesu Christo, cui est omnis honor & gloria in secula seculorum. Amen.

ANNOTATA.

a Vastonius ex Breviario Vspalensi. Jaduardi nobilissimi parentis filius, ab ineunte ætate in timore Domini educatus, Christina F deinde Ingonis Regis filia, Philippi nepte, in uxorem accepta, factus est cum ea omnibus præclarum vitæ exemplar. Eadem, sed alia phrasi, leguntur apud Ioannem Magnum lib. 19 Historiæ Gothorum Sweonumque cap. 1. At Michael O de Regibus Sueo-Gothicus arbitratur, hunc Ingonem potius Philippi fratrem fuisse, cum illo ab Halstano Rege prognatum. Philippi vero regnum auspicatur Magnus ab anno circiter 1080.

b Vnanimiter electus videtur a populo Suecico, & maxime ut Loccenius arbitratur ab Uplandis, etsi nequidquam obnitebantur Gothi, in Carolum Smercheri decessoris filium, regia Danorum affinitate annexum, proniores. Admotus regno Ericus turbatum reipublicæ statum composuit: animos discordia alienos, radice mala extirpata, in gratiam & concordiam reposuit. Meminit & dicti Caroli a Gothis assumpti Magnus. Hic postea S. Erico succeßit, & illi Canutus S. Erici filius.

c Vastonius, opere magnifico ac plane regio consummavit. Verum non nisi anno 1444 plene absolutum ex monumentis Ecclesiæ tradit Loccenius.

d S. Henrici Episcopi Vpsalensis Vitam illustravimus ad diem 19 Ianuarii.

e Differunt auctores. Qui hic Magnus dicitur, ab aliis appellatur Henricus Scatelerus, Sueonis Danici filius: ac proinde Sueonis, Esthritii Daniæ & Angliæ Regis, nepos. Hujus Scateleri filius aliquis fuit Magnus, proinde pronepos Esthritii. Videtur ab hoc Magno sub patris Scateleri imperio exercitus in Sueciam adductus, & ita Magno tribuitur cædes a Ioanne Magno: ast a Michaele O, dicitur Ericus a Magno Skateler, Henrici Regis Daniæ filio, clam cum exercitu Ubsaliam subreptante, trucidatus. Non tamen ille Henricus Daniæ Rex fuit, sed forsan alicujus ditionis ibidem Regulus, unde illis cognomen Skateler adhæsit. Vtrique, Henrico & Magno, cædes imputatur a Loccenio.

f Henricus, Ragnaldi Regis cognomento Knaphoffde, ab Ostrogothis in Regem assumpti, sed a Westrogothis occisi, ex sorore nepos traditur.

g Arusia urbs Episcopalis Sueciæ in provincia Westmannia, 30 millibus passuum distat Vpsalia, quæ apud Vestovium loco Arosiæ exprimitur.

h Upsalia in prærupto colle sita est.

i Eumdem fontem adhuc ibidem esse in aliqua æstimatione scripsit inde nobis Carolus a Manderscheit, & addit Loccenius hujus fontis venas per urbem manare, & fonti publico nomen ab Erico datum, eumque divina vi morbis curandis præditum fuisse.

k Is annus paßim ab aliis exprimitur, sed in Officiis propriis legitur annus 1151, quo revera Ascensio Christi occurrebat in 17 Maji, quando Missam audivisset, milites collegisset, sequenti die in pugna occubuisset, Anastasio IV Pontifice Romano.

CAPUT II.
Illustria Miracula patrata. Octo aut mortui aut pro mortuis habiti, resuscitati. Adjuti muti, cæci, puerperæ, & alii ægri.

[5] Rusticus quidam in a Attundaland, Olavus nomine, in parochia Husaby; in villa quæ dicitur Maby, [Furiosus qui se ipse ad mortem læserat,] vir per omnia boni testimonii & conversationis honestæ, occulto Dei judicio in tantam mentis alienationem incidit, quod, ne sibi vel aliis noceret, diligenter a suis custodiebatur. Qui quadam die a manibus custodientium incaute elapsus, dum ad silvam solus fugeret, & a suis insequeretur, nimio furoris instinctu se proprio cultello appetiit, & circa vitalia undique se quinque vulneribus letalibus crudelissime vulneravit. Superveniens autem filius suus cum aliis, & videns hoc horrendum & miserabile in patre spectaculum, quid saceret requisivit ab amicis, Cumque in consilio recepisser, votum pro patre fecit, & B. Erici suffragia suppliciter imploravit. [votum faciente filio,] Nec mora, & ecce oculus misericordiæ Domini super miserum: nam illi exanimi & quasi mortuo jacenti, vir quidam reverendus apparuit regalibus vestibus indutus, coronam habens in capite, & sceptrum in manu gerens; qui vulnerū suorum plagas pollice dextræ manus tangens, Crucis impresso signaculo consignavit, & dixit: Fili, confide in Domino, & memor sis voti quod præsentes pro te emittunt: [& Sancto apparente sanatur.] & cum sanus factus fueris, me visitabis. Ad hæc verba saucius ille & desperatus sensum perditum mox recepit. Advocato proprio Sacerdote sacramentum Confessionis petiit & accepit, ac in brevi ab omnibus curatus vulneribus utriusque hominis perfectam & integram adeptus est sanitatem. Hoc idem miraculum dictus Olavus in festo B. Laurentii in statione solenni, coram scrinio B. Erici, est publice protestatus.

[6] Frater quidam Ordinis Fratrum Minorum, Rodgerus nomine, b Guttensis natione, Sacerdos ordine, [Minorita contractus,] gravissimam incidit infirmitatem, ita ut debilitatis omnino tibiis ac pedibus pene contractus, se de lecto in quo jacebat nullatenus movere valens, a Fratribus intus & extra in grabato portabatur. Cumque non solum de infirmitatis suæ molestia gravaretur, verumetiam tædio & oneri Fratribus suis conpatiendo se esse æstimabat, pro spe incolumitatis suæ crebras ad Dominum & ad Sanctos ejus preces fundebat. Accidit autem in diebus Rogationum, ut corpus B. Erici, sicut moris est, ab ecclesia Upsalensi ad Arusiam cum processione publica solenniter deportaretur. Audiens autem dictus Frater infirmus voces psallentium Clericorum, interrogavit a Fratribus quid hoc esset: & intellecto quod scrinium B. Erici per domum Fratrum transiret, tota mentis devotione ad Martyris gloriosi patrocinium se convertit, [dum Sanctus in Processione defertur,] supplicans pro incolumitate sua & votum sibi faciens, ut si ipsum Dominus per merita Sancti sui liberaret ab infirmitate, in speciali devotione haberet Martyrem suum. Et ecce subito manus divinæ misericordiæ super eum: & sentiens se a dolore alleviatum, arrepto baculo solus de lecto surgere conatur, tamquam adhuc diffidens sibi: sed cognoscens se omnino liberatum, [votum faciens erigitur.] rejecto penitus baculo erectus & sanus stetit, & ambulavit, ingrediens & egrediens cum Fratribus suis, magnificans ac laudans Deum, & gratias agens glorioso Regi & Martyri. Hoc miraculum diligenter examinatum & probatum est, præsentibus Fr. Nicolao, Ministro Fratrum Minorum c Daciæ; Fr. Thoma, Custode Fratrum Minorum Sweciæ & Gardiano domus Arusiæ, & aliis quampluribus. Sæpedictus etiam frater apud Arusiam in statione solenni, in Nativitate beatæ Virginis, hoc idem miraculum divulgavit.

[7] Sacerdos quidam Vicarius Domini Raguwasti de Nerthatunum, d Nigimundus nomine, in die sancto Paschæ vocis usum amittens, [Sacerdos mutus,] elinguis factus est: cumque sic aliquo tempore perseveraret, timebat vehementer, quod omnino perpetuo mutus fieret. Et ecce instabat dies natalis solennis B. Erici. Dictus vero Raguwastus Sacerdos, audita iterum ex novo fama miraculorum ejus, devote & constanter suadebat Vicario suo, ut misericordiam Domini per merita B. Erici invocaret; addens ut, quia natalis erat Martyris, Missam, si saltem legere possit, ad honorem ipsius celebraret. Cumque hoc ille se perficere diffideret, utpote cujus neque vox neque loquela audiebatur, confidens tamen in ope Martyris, ad instantiam Domini sui vestibus sacris se induit: [loquelam recipit votivam dicturas.] & dum ante altare, ut moris est, confessionem diceret, subito reddita est ei vox, ut a circumstantibus audiri posset. Cumque ille illam gratiam a Domino sibi factam sentiret, qui prius nec Missam legere nec loqui poterat, in laudem Dei prorumpens, Missam clara voce in gloriam Martyris decantavit. Sic Deus, qui semper est mirabilis in Sanctis suis & gloriosus, antiqua signa innovat, qui olim aperuit os Zachariæ Prophetæ Domini. Rusticus quidam, Andreas nomine, de parochia Waxal, de villa Aristoni, dum pluribus præsentibus lapides colligerent pro necessitate fundi ecclesiastici, [Liberatur dæmoniacus.] occulto Dei judicio subito in furiam vertitur, & horribiles clamores emittens a suis capitur, & sicut dæmoniacus ligatur: & facto pro eo voto ad B. Ericum deportatur ad ecclesiam; & statim a dæmonio liberatus meritis gloriosi Martyris, pristinæ incolumitati restitutus est. Hoc ipse miraculum, in die B. Erici, omnibus qui aderant, & virtutem miraculi viderant, id ipsum attestantibus publice protestatus est.

[8] Adolescens quidam, Andreas nomine, de familia Domini Ingewaldi de Soland, divino judicio in tantam mentis alienationem incidit, [aliusque ex puteo semivivus extractus.] ut cum ad coquinam aquam haurire deberet, semetipsum in præcipitium putei dando instinctu diabolico nisus est mirabiliter præfocare. Accurrentes autem famuli illum exanimem extrahentes, in domum deportabant: qui duorum dierum & unius noctis spatio, sine omni motu & sensu, quasi mortuus sic jacebat. Accedens autem ad eum supradictus Dominus suus, & videns hoc in juvene miserabile spectaculum; votum pro eo ad B. Ericum faciens, divinam misericordiam & gloriosi Martyris opem pro misero misericorditer imploravit. Et ecce subito ille motum & sensum recepit, & revixit: [Domino suo votum faciente pro eo,] oculos aperuit, Sacramentum Confessionis petiit & accepit; a dæmonio simul & ægritudine perfecte continuo liberatus. Cumque a nobis, qui hoc miraculum, prout potuimus, diligentius examinavimus, interrogaretur, quid in illo biduo, quo quasi mortuus jacebat, ageretur circa ipsum; dixit, se circumdatum multitudine nigrarum avium, quæ quasi in specie corvorum nitebantur eumdem horribiliter suffocare. Hoc miraculum sæpedictus adolescens, cum his qui præsentes aderant, & quod factum est viderant, præsente multitudine Clericorum, religiosorum, ac laicorum publice protestatus est.

[9] Puer quidam septennis, Laurentius nomine, de Logor, dum in campo luderet cum aliis pueris, subita infirmitate correptus, exanimis in domum patris deportatur: [restituuntur sibi puer triduo exanimis,] ubi per triduum sine motu & sensu jacens, flebile matri & suis spectaculum ingerebat. Pater vero ejusdem (qui causa negotiorum tunc non aderat, domum rediens) naturali pietate motus super filio, ad Fratres Minores Stokholmensium recurrit, & ab eis recepit in consilio, ut se tota devotione ad merita & suffragia B. Erici converteret, quod & fecit. Et ecce subito voto emisso filius præsentibus sanus & incolumis redditus est, gloriosi Martyris meritis & ejus potentia, qui filium unicum reddidit matri suæ. Puella quædam de Helsingonia, quæ satis enormiter contracta, [contracta enormiter,] non ambulare, sed serpere vix potuit miserabiliter, ob devotionem parentum & merita B. Erici, erecta est & sanata: quam omnis multitudo sanam & incolumem in festo B. Laurentii vidit procedentem. Puellæ, quam mater mortuam peperit, [fœtus præmortuus,] vitam reddidit: & matrem simul a mortis periculo liberavit; quam puellam multi postea vidimus sanam & incolumem. Frater quidam de Ordine Minorum, Custos in Swecia, vir probatæ religionis & notus pluribus, [graviter ægrotans,] omnium membrorum tantam incurrit ægritudinem & tam gravem, ut se de lecto, in quo jacebat, nullatenus movere potuit: ad invocationem S. Erici gloriosi Martyris ab illa gravissima passione liberatus est subito, sicut ipse coram omnibus in die B. Erici, dum prædicaret, publice protestatus est.

[10] Puellæ cuidam adolescentulæ, quæ quasi jam mortua ad involvendum more fidelium deposita fuerat in pavimentum, ad invocationem parentum B. Ericum acclamantium, [duæ mortuæ,] vitam pristinam reddidit clementia Salvatoris. Et hoc miraculum a parentibus ipsius est publice divulgatum. Matronam quamdam probatæ vitæ, pro cujus anima juxta morem Ecclesiæ campanæ pulsatæ fuerant, & Sacerdos parochialis ad benedicendum funus accersitus fuerat (sicut ipse & alii, qui præsentes fuerant, nobis retulerunt) vitæ pristinæ reddidit Jesus Christus, per merita B. Erici Regis ac Martyris gloriosi. Virum quemdam graviter a dæmonibus vexatum, [paralyticus,] & in omni medietate sui corporis tam gravi paralysi adeo percussum, ut nullis membrorum officiis in ea parte uti posset, ob merita B. Erici ac vota astantium, Dominus a prædicta passione misericorditer liberavit: sicut ipse, & hi, qui huic miraculo astiterunt, coram nobis firmiter sunt testati. Quemdam etiam submersum noviter, & in domum cujusdam mortuum delatum, [& submersus,] per merita Martyris gloriosi vitæ pristinæ reddidit clementia Conditoris.

[11] Villas etiam & domos a gravibus incendiorum periculis, sicut possessores earum nobis sunt attestati, Dominus liberavit per merita Sancti sui. Ut de villa Ekaby evidenter apparet. [sedantur incendium,] Anno Domini millesimo tricentesimo tertio, cum Frater Petru Ordinis Prædicatorum Prior provinciæ Daciæ, sicut ipse pluribus Fratribus retulit, de Skeninge celebrato ibi Provinciali Capitulo, intendentes stagnum e Wariter transire, & Skarir proficisci, cum esset apud f Alvastrum monasterium Ordinis Cisterciensium, [& tempestas,] prope ripam dicti stagni præ nimia tempestate prædictus ibi moram facere cogebatur. Invocato autem patrocinio B. Erici, contra spem omnium subito cessavit tempestas suffragio B. Erici, illius virtute qui imperat ventis & mari: & mox cum maxima tranquillitate transivit aquam illam, quod jam tunc monachis & ceteris aliis impossibile videbatur.

[12] Anno Domini millesimo trecentesimo quinto, domina Ragaborgh, uxor Domini Fulkonis in Fanorio, g in partu de vita periclitans, vovit quod de Floritasundh iret pedester Upsaliam; [puerperis duabus vita servatur,] & in honorem S. Erici talentum ceræ offerret, si a partus periculo & discrimine mortis liberaretur. Quæ mox prolem genuit. Sed proles mortua videbatur a præsentibus, nec aliquod vitæ signum in corpusculo edito horis pluribus apparebat. De quo mater vehementer dolens, ex virtute & ope Martyris, quam in se senserat, pro fœtu exanimi B. Erici auxilium suppliciter invocavit, ut abortivo ejus interventu vitalem Deus infunderet spiritum, quatenus baptismi saltem gratiam consequeretur, votum speciale faciens pro hujus gratia impetranda. Et ecce subito in corpusculo, quod videbatur exanime, cœpit vitalis spiritus apparere: & proles baptismum obtinuit, & Birgitta vocata pluribus annis incolumis vixit: & mater pro se & prole vota facta complevit. Hæc mihi Fratri Israeli retulit domina Ragaborgh prædicta.

[13] Matrona quædam, dum in partu periclitaretur, & de vita desperaretur ejusdem; matronæ assistentes eidem, votum fecerunt S. Erico, [eademque mortuis fœtibus redditur,] ut Dominus per ejus merita morienti conservaret vitam, & laborantem liberaret a partu. Quo facto mulier peperit filiam mortuam: quæ cum per quatuor horas diei omnino mortua sic jaceret, videntes quæ aderant mulieres matrem reviviscere, ex virtute miraculi majorem in Domino fiduciam assumentes, pietatis affectu commotæ, iterato votum voverunt Domino, ut qui matrem a mortis periculo liberavit, filiæ ad tantum vitam daret, ut baptismi gratiam consequeretur. Quo facto continuo adest virtus Domini: & qui in facie Protoplasti inspiravit spiraculum vitæ; corpusculo puellæ mortuo & recenter nato spiritum vivificantem misericorditer inspiravit. [votis ad Sanctum factis pro eorum baptismo.] Videntes autem jam dictæ matronæ quæ aderant, spiritum vitalem paulatim per membra puellæ succrescere, ac ipsam quæ veraciter mortua erat veraciter jam viventem; periculum mortis timentes, juxta formam Ecclesiæ baptizaverunt eamdem, nomen Helenæ imponentes eidem: quam post tres menses sanam & incolumem vidimus omnes, qui fuimus testes miraculi. Hoc autem miraculum probatum & examinatum est apud Arusiam, in ecclesia Fratrum Minorum, præsentibus Ministro & Custode & Abbatissa de Schogh, Archidiacono & Præposito, & Domino Jacobo, & aliis quam plurimis Clericis & laicis attestantibus. Hæc [accepi a] duabus matronis fide dignis & honestis, qui hoc miraculum viderunt, & huic per omnia affuerunt.

[14] Mulier quædam in parochia Hakastum, in villa quæ dicitur Helgister, [Energumena sibi linguam præmordens,] occulto Dei judicio in tantam mentis incidit alienationem, ut etiam linguam suam propriis dentibus mordendo discerperet, & seipsam propriis manibus impetendo sæpius vellet occidere. Quam sui ligantes manibus & pedibus, etiam ori suo, ne sibi vel aliis noceret, interjectum faucibus lignum imposuerunt, ne (ut dictum est) sibi vel aliis noceret, ac linguam horribili morsu præcideret. Accersito igitur ex devotione Sacerdote Parochiali, consilium super hac calamitate humiliter expetunt & requirunt. Ille vero, sicut vir discretus, ad memoriam reducens, quod gloriosus ille Martyr Domini super hac passione curanda specialem a Domino gratiam obtineat, sicut multorum dæmoniacorum sanationes clarius attestantur, B. Erici specialiter in his dixit auxilium requirendum. Nec mora invocatur Sanctus, [voto facto obdormit,] fiunt illi vota: & subito manus misericordiæ Domini super illam. Nam mulier quæ præ doloris vehementia & immundi spiritus vexatione prius somnum capere non poterat, ad modicum clausis palpebris obdormivit: atque iterum apertis oculis circumstantes quodam leviori intuitu aspexit, ita quod perpendi posset ex eo ipsam subito a dæmonio liberatam; nam advenientes prius tam horribili perterrebat intuitu, quod haud dubium esset dæmonium habitare in illa. Verum circumastantes, attoniti propter tam subitam miraculi novitatem, nec tamen ausi sunt solvere manus ejus, quas prius dū patiebatur vix octo homines poterant continere: sed accedens ad eam supradictus Sacerdos, ait illi: Filia, si liberata es ab infirmitate tua, gratias age Deo altissimo, [liberatam se probat,] qui te per merita B. Erici liberavit; & hoc liberationis tuæ nobis erit signum, si modo oculos ad cælos levabis: nondum enim audebant solvere manus ejus neque pedes, neque lignum interjectum inter fauces ejus extrahere, ne sibi vel aliis crudeliter noceret. Protinus illa ad jussum Sacerdotis oculos in cælum dirigit, liberationis suæ signum indiciis quibus poterat lacrymabiliter manifestabat. Solverunt vero sui manus ejus. Sacerdos ille denuo, ut evidentius experiretur certitudinem miraculi, iterum dixit illi: Conjunctas manus cum oculis ad cælos attolle, denuo gratias agens: quam & illa subito jussionem explevit, & per fenestram domus aspiciens, ad Liberatorem suum oculos suos dirigebat. Tertio vero solventes pedes ejus, lignum de faucibus ejus extraxerunt. Mira res, stupenda, digna miraculo, & posterorum memoriæ commendanda! Nam inspicientes in os ejus, [linguam sanam exhibet,] linguam illius, quam prius morsibus dentium dilaniatam & consumptam ac sanguine defluentem viderant, extrahentes; ita sanam & incolumem ac mundam reperiunt, ut nec cujusquam vulneris vel læsionis in ea signum vel vestigium penitus remaneret. Sicque mulier illa, usu rationis plene recepto, pristinæ reddita est per omnia sanitati, [ac denique loquelam recipit.] nisi quod muta permansit per dimidium fere annum; nescimus quo occulto Dei judicio, nisi quod in ea amplius voluerit Dominus glorificare Sanctum suum. Nam instante & illucente die passionis Martyris gloriosi, mulier illa cum omni familia sua ad Deum & Sanctum suum ex toto corde conversa, flagitabat, ut sicut usum rationis & linguam illi sanatam præstiterat, etiam facultatem loquendi misericorditer reddere dignaretur. Et ecce subito, soluto vinculo linguæ ejus, loquebatur recte, benedicens Deum, gratias agens ei, qui eam a tot & tantis doloribus liberavit, per merita & invocationem Martyris gloriosi. Istud miraculum publice provulgatum est in Synodo Upsalensis ecclesiæ.

[15] Puer quidam parvulus, Siguattus nomine, in parochia Willaberghum, de villa Gryllaby, infirmatus, tandem ad extrema deductus est. [resuscitantur mortui duo] Cumque a cognato suo Sacerdote dictæ parochiæ & a suis inter manus levaretur; & nihil in eo vitalis caloris, motus, aut sensus signum penitus remaneret; facto pro eo voto, meritis B. Erici revixit spiritus illius, & pristinæ redditus est sanitati. Vir quidam in Arusia, in domo Domini Windichini Mercatoris, gravi infirmitate correptus, ad mortem usque adeo perductus est, ut jam elinguis factus, clausis oculis sine sensu & motu per diem jaceret exanimis. Cumque a circumstantibus mortuus putaretur, & missum esset pro hæredibus, ut ipsius de funere exequiis ejus ac hæreditate ordinaretur; hospes supradictus votum pro eo emisit ad Martyrem gloriosum. Cumque mane jam facto ingrederentur ad ipsum, vident viventem, quem quasi mortuum reliquerunt, erectum in lecto sedentem, & alloquentem eos, & gratias agentem Deo, qui eum de mortis januis clementer eripuit per merita Martyris gloriosi. Hoc miraculum dictus mercator, & qui aderant, in Upsalensi ecclesia coram Clero & populo publice protestati sunt. Vir quidam habitans in parochia Waxald, [curatur mutus & amens,] simul & subito mutus & amens effectus, adeo ut præ furia propriam uxorem graviter vulnerando vellet occidere; a suis capitur & ligatur, & sic ad ecclesiam Martyris deportatur: & cum ibi aliquamdiu jacuisset, meritis Sancti sensum integrum recepit; sed remansit mutus. Cumque perseveraret orans, & gemitus & voces confusas crebro emitteret; tandem in nocte B. Joannis Baptistæ, dum Te Deum in matutino cantaretur officio, nobis astantibus & audientibus, precibus Martyris reddito sibi linguæ officio, loquebatur expedite & recte. Hoc miraculum in sequenti die supradictus vir in statione publica provulgavit: & hujus omnis quæ aderat, testis est ecclesia.

[16] Mulier quædam in Dalum nata, Liva nomine, dum servilis operis [aliquid] in die Dominica, contempta solennitate, sæpius ageret; [cæca ad 20 usque annum] in pœnam peccati subito lumen oculorum amisit. Quæ cum plura Sanctorum loca peregrinando visitasset ut visum reciperet; auditis B. Erici miraculis, devenit tandem ad ecclesiam Upsalensem: & ibi aliquamdiu manens & nihil proficiens, cum recessisset, admonita in somnis iterum rediit. Instabat tunc festum B. Laurentii, qui supradictæ patronus est ecclesiæ, annusque orbitatis pauperculæ illius vicesimus volvebatur. Cumque inter sacras vigilias ante sanctum corpus afflicta plurimum lacrymando in oratione pernoctaret, ac die sequenti dum in solenni processione, ut moris est, [in deportatione capsæ illuminatur:] capsa Martyris circa ecclesiam reverenter deportaretur; ad valvas ecclesiæ ante ipsum scrinium flebilibus vocibus Dei misericordiam & Martyris adjutorium prostrata flagitabat. Et ecce lubito aperti sunt oculi ejus, erumpente ex eisdem prius modico sanguine: & acclamabat se omnia clare videre in circuitu, & primo ac præcipue seretrum Sancti. Hinc omnis multitudo, quæ tunc aderat, & cæcam prius viderat, & nunc illuminatam, super tanto & tam palam facto miraculo glorificabant Dominum & Martyrem ejus. Nos vero una cum Capitulo nostro, & aliis viris religiosis & Clericis discretis, omni qua potuimus discretione & solicitudine prævia diligenter examinavimus hoc miraculum, & rei gestæ veritatis testimonium perhibemus.

[17] Anno Domini millesimo ducentesimo septuagesimo septimo, hoc miraculum egi divina Omnipotentia, meritis B. Erici & Martyris sui ad suam gloriam, [sanantur, incurabiliter languens,] hoc anno in die Paschæ hora quasi prima in ecclesia Upsalensi, scilicet quod quemdam de Helsingia scholarem, qui a festo B. Martini usque ad Pascha quasi incurabilis languerat; cum jam dictus infirmus, de consilio domestici sui, infra ostium ecclesiæ Upsalensis fuisset delatus, pristinæ restituit sanitati. Mulieri cuidam de parochia Giristom, quæ muta fuerat per biennium, per merita Martyris sui loquelam reddit gratia Salvatoris. Henningus de Ekby quinque diebus de vita, sine verbis & loquela, jacuit desperatus: vidit in visione B. Laurentium indutum h tabardo grisei coloris, venientem ad se, & dicentem: Sanaberis. Et statim infirmus audientibus omnibus prorupit in verba, [item invocato S. Laurentio moribundus,] & postea in brevi convaluit, & pro recuperata salute obtulit unum equum. Catharina de parochia Iristum habuit pedem & partem tibiæ i marcidam, ita quod sola cutis sine carnibus tibiæ inerat: & hac molestia triennio laborans, impotens fuit ad laborandum: [& tibia debilis.] quæ pro sanitate recuperanda votum ad B. Laurentium fecit; & sanitatem recuperavit. Et pedem cum tibia de cera facta in festo B. Laurentii personaliter obtulit.

ANNOTATA.

a Attundalard sive Athundria, una ex tribus Folklandiis, in quas distribuitur Vplandia. Ibi est Husæby versus Orientem respectu Vpsaliæ, a qua distat 140 M. P. Sed omittimus singula loca & sæpe vicina indicare, cum in Mappis Geographicis satis annotentur.

b Guttensis, sive ex Gothia vicina oriundus.

c Dacia istis temporibus pro Dania sumebatur.

d Ast Ingimundus in margine vocatur.

e Wariter, pro quo margini adscriptum Water, aliis Watter & Vether, lacus dirimens Ostrogothiam ab Westrogothia.

f Aluastrum in Ostrogothia traditur anno 1143 constructum, beneficio Suercheri Regis decessoris S. Erici, ubi & is & varii Reges fuerunt sepulti.

g Hisce duabus puerperis tertia additur apud Vastovium, ubi ista leguntur: Fœtui abortivo vita, matrique periclitanti salus reddita, voti beneficio ad eumdem Sanctum emissi. Alteri matronæ in simili periculo constitutæ visus adesse, puerperæ quidem ipsi sospitatem, partui vero absque ullo sensu edito vitam impertiit. Idem prorsus ejusdem Sancti beneficium alia puerpera de vita periclitans, cum incolumi fœtu voti rea experta est. Hæc ibi.

h Concilium Budense an. 1279, apud Cangium in Glossario, permittit Prȩlatis quod possint habere mantellos rotundos, sive tabarda longitudinis moderatæ. Vox autem ubique notißima est, & nunc fere pro toga talari accipitur, cujus vel privatim domi vel publice in curia & solennibus functionibus usus sit.

i Hoc miraculum videtur apud Vastovium S. Erico tribui, ubi loco tibiæ marcidæ legitur, crus intermortuum.

CAPUT III.
Plurimi agri amentia, febri, doloribus, capitum, oculorum, & aliorum membrorum liberati, etiam Rex contabescens. Item incendia submota.

[18] Nobilis vir Dominus Magnus, Joannis Angeli filius, cum Upsaliam in festo. Nativitatis S. Mariæ venire disponeret, [Vir primæ notæ] de Stocham profectus, nimia corporis infirmitate subito correptus, in curia sua Nelleco prosternitur. Tribus autem diebus alienationem mentis passus, loqui poterat quod volebat: tribus vero aliis diebus immediate sequentibus, usum rationis plenæ habuit, sed aliquid penitus loqui nequivit: [post amentiam mutus & cibum renuens] toto vero prædictorum sex dierum tempore, nullum omnino cibum vel potum sumpsit. Cumque quasi nulla spes evasionis ipsius videretur, & de necessariis pro funere & exequiis tractaretur, frater Israël filius sororis ejus, & Dominus Haquinus Sacerdos ejusdem, [ex voto domesticorum] & Kanutus cubicularius suus, voverunt, quod Upsaliam de Flortasundh irent nudis pedibus, si Dominus infirmo (de cujus vita desperabatur) sanitatem conferre dignaretur, ut aliqua verba loqui posset, & ordinare pro salute animæ suæ quæ sibi placeret. Post modicum infirmus aliquantulum dormitavit; & citius evigilans sexta die ægritudinis tantæ, circa horam vespertinam modicum quid liquoris infusum ori deglutivit, & loquelam statim sic recuperavit, quod ab astantibus intelligi potuit. In crastino autem, hoc est in die sabbati, ad Missam de beata Virgine in capellam suam duci se fecit: & tunc magis verba proferre potuit; [convalescit,] sed quæ volebat dicere, totaliter exprimere nequivit. Sequenti vero die Dominico transivit usque Ullatunir: & inde in die lunæ in exaltatione videlicet sanctæ Crucis Upsaliam peregre profectus est; supradictis fratre Israële, Domino Haquino, & Kanuto implentibus votum quod fecerant. Ipse autem Dominus Magnus, [& nudipes ad S. Ericum accedit.] juxta domum latericiam Fratrum Minorum de navi discessit, ad magnum spatium ab ecclesia Cathedrali distante: & qui vix ad modicum spatium alienis posse duci manibus putabatur, per se nudis pedibus, comitatus viginti famulis & amplius, similiter incedentibus, ad reliquias B. Erici accessit: & illic plenius usum loquendi recuperavit, & pretiosum obtulit a baldikinum Martyri glorioso. Prædictum miraculum anno Domini millesimo ducentesimo nonagesimo tertio contigit.

[19] Dominus Martinus, Presbyter ecclesiæ Loristum, narravit, quod quidam parochianus suus, Olavus nomine, gravissimum a festo Paschæ usque ad festum b B. Olavi patiens dolorē capitis, vovit se limina beatorum Olavi & Erici visitaturum, [Presbytero sanatur dolor capitis] si per illorum interventum Dominus illi desideratam tribueret sanitatem. In nocte igitur B. Olavi, cum paululum dormitaret, apparuit ei veneranda quædam persona, dicens ei: Ecce sanus factus es, ideo ad S. Ericum venire, & unum solidum albæ monetæ quem habes, offerre debes. Evigilans ille, bene curatum se statim sensit, & votum suum anno Domini millesimo ducentesimo nonagesimo quarto in festo B. Laurentii devotus implevit. Prædicti etiam Domini Martini bos cadens in terram, subito mortuus putabatur, [ejusque bos moribundus servatur:] & nullum in illo apparuit vitæ signum, nisi quod alter oculorum illius modicum palpitabat. Cum autem famuli cum cultellis pedes jacentis arriperent, quasi corpus exanime excoriaturi, ut usibus hominum magis quasi occisum, & non quasi per se mortuum haberetur aptum; possessor eum B. Erico, si mortem evaderet, promisit. Cessant paululum famuli ab excoriatione, & bos movere se fortiter cœpit, & post modicum plene convalescens B. Erico in festo B. Laurentii oblatus fuit.

[20] Vir quidam in parochia Walom in tantam mentis alienationem incidit, ut manu propria guttur sibi horribiliter incideret per transversum. [item guture inciso moribundus,] Vicini autem & cognati, de casu tam mirabili & miserabili stupefacti, Venerabilis memoriæ Dominum c Fulkonem Upsalensem Archiepiscopum, qui in vicino erat, adierunt, consulentes & inquirentes quid de corpore miseri facere deberent, quem jam mortuum reputabant. At ille, qui pii semper cordis erat, & super afflictos pia gestans viscera, quæsivit si in eo adhuc vitalis spiritus remaneret. Quibus respondentibus quod sic, licet exiliter, ut puta qui spirabat per locum vulneris; monuit eos, ut votum pro eo facerent ad B. Ericum, quatenus ejus meritis ei, qui in ultimo erat spiritu constitutus, [Archiepiscopo vovente Missam de S. Erico] divinæ miserationis abundantia subveniret. Ipse etiam oratorium suum mox ingressus, pro misero humiliter preces fundebat ad Deum, votum vovens, quod si prædictus vir periculum perditionis evaderet, ipse ad honorem Dei & dicti Martyris Missam solenniter decantaret. Quo facto vir dictus sensus recuperavit integritatem, & perfectam sui corporis sanitatem adeptus in brevi, in sequenti festo B. Erici sanus comparuit; signum miraculi evidentis in se præferens, cum ejus in gutture cicatrix modica appareat ad modum fili coccinei, ad laudem & gloriam Domini nostri, & extollendum præconium Martyris gloriosi.

[21] Eodē anno in Jarimtalandia puer quidam quatuor vel quinque circiter annorum, dum nudus pedibus æstivo tempore incederet, [sanantur exalceratio tibiæ,] spina quædam tibiam ejus circa cavillam pedis subintravit. Cumque ex hoc tibia miserabiliter intumesceret, & miserabilius putrefieret, in tantum ut carne decidente nervi & fere nuda ossa remanerent, pueroque jam mortis immineret dispendium, nec medicinæ sibi remedia subvenirent; matre ejus emittente votum ut limina B. Erici in Upsalia visitaret, puer a periculo mortis liberatus est, & restitutus integerrimæ sanitati: quæ votum complens, Upsaliam venit in sequenti Cœna Domini, deferens secum unam tibiam argenteam, ad perpetuam memoriam miraculi perpetrati. Hæc duo miracula publicata fuerunt in festo ejusdem Martyris gloriosi B. Erici in ecclesia Upsalensi, præsente illustri Rege Swevorum d Magno, & domina Regina uxore, & magna nobilium & populi multitudine sexus utriusque, anno Domini millesimo ducentesimo septuagesimo septimo. Eodem etiam die venit vir quidam fide dignus, [tumor pedum,] Upsaliam deferens secum duo signa pedum de cera facta, qui se a tumore pedum miserabili, ad invocationem B. Erici, asseruit liberatum. Israel filius Erlendi, dum scholas Lincopiæ frequentaret, quartanæ febribus annis tribus & dimidio laborabat. [quartana febris.] Cum autem gratia visitandi parentes de Ostgotia redisset in Sweciam, Fulco avunculus suus bonæ memoriæ, tunc Archidiaconus, & postmodum Archiepiscopus Upsalensis, venerationis & honoris B. Erici zelator præcipuus, mandavit ei, quod pro salute recuperanda corpus B. Erici, quod tunc in antiqua requiescebat Upsalia, visitaret, & ibidem in honorem sancti Martyris unam candelam offerret. Tradidit etiam ei Antiphonam cum Versiculo & Collecta, quæ de glorioso Martyre frequenter recitare deberet. Ille igitur, qui longa & gravi ægrltudine fere defecerat, jussa complevit, & plenam paucis postmodum evolutis diebus obtinuit sanitatem.

[22] Gloriosissimi Swevorum Gothorumque Regis Magni filius e Bergerus, [Bergerus Rex puer in periculo vitæ,] Rex illustris, gravi & diutino langore defecerat in tantum, ut consumpta carne cutis ejus aresceret, & membra tenella vix sibi invicem cohærerent pariter, & nullus in eo vigor virium remaneret. Cumque sic per annum momentis pene singulis ad occasum tendere videretur, accidit ut ipsum nocte quadam subito gravissima gutta vehementer invaderet, & in tantum vexaret, quod custodes sui, de vita ipsius penitus desperati, putarent eum denuo mortuum. Pædagogus autem ejus Dominus Carolus Thidhische, tunc primus inter custodes Regii corporis, remedia humana tanto periculo subvenire posse diffidens, [ex pædagogi voti convalescit,] ad divinum se convertit auxilium; & instanter invocans SS. Olavi & Erici Regum & Martyrum & B. Nicolai Confessoris patrocinia, pro liberatione & salute Regis votum vovit peregrinationem & oblationem. Mittens autem sortes, an voti oblatio S. Olavo, vel S. Erico, vel B. Nicolao redderetur, statim sors B. Erici tribus vicibus evenit. Ipsius ergo adjutorium cœpit specialiter instantius invocare: & ecce continuo facta est manus Domini super infirmum, & mox sensibiliter cessavit guttæ molestia, & in brevi totus languor a regio recessit corpore, & ipse supra spem cito plenam obtinuit sanitatem. Prædictus igitur Dominus Carolus, & duo Milites alii, [sicut & ille a dolore oculorum.] factum pro Domino Rege votum complentes, anno Domini millesimo ducentesimo nonagesimo secundo in festo B. Erici, cum solenni oblatione Domini Regis, de Stokholm iverunt pedestres Upsaliam, & in statione publica super prædicto gloriosi Martyris Christi beneficio perhibuerunt testimonium veritati. Sȩpedictus ergo Dominus Carolus a gravi ægritudine, & longo dolore oculorum, qui ei pene omnino cæcitatem induxerant, per B. Ericum curatus est, & liberatus plenarie: sicut ipse in prædicta statione coram omnibus est testatus.

[23] Nobilis quædam, & devota Domina Helgha, uxor Domini Roririci Birgirssa, cum bis, sicut cuidam religioso retulit, conceptum fœtum abortisset, [succurritur abortum timenti,] & gravida iterum tertio simile eventurum sibi nimium formidaret; B. Ericum præcordialiter invocavit, promittens quod si per ipsius merita Dominus conceptum suum vivum nasci concederet, ipsa B. Erico unum aureum offerret. Tempore igitur opportuno puellam vivam peperit: unde Deo & B. Erico gratias agens, votum suum gaudenter implevit. Cum ingentis incendii vorax flamma silvam juxta ecclesiam Gutturorum, anno Domini millesimo ducentesimo nonagesimo quarto circa Pentecosten vastaret; & ventus validus ignem domibus Sacerdotis, [incendium restinguitur.] quæ vix ad jactum lapidis a silva dicta distabant, appropinquare faceret; Dominus Nicolaus, qui tunc illius ecclesiæ Rector erat, invocavit auxilium B. Erici, ut domos ecclesiæ ab ignis periculo liberaret. Et ecce mox contrarius ventus venit, & flammas a domibus Sacerdotis repulit; & curia, sicut prædictus Dominus Nicolaus Upsaliæ in Synodo narravit, ab illo incendio illæsa permansit. Cum etiam maxima pars curiæ Domini Lidhinnardi Noroby prope Upsaliam combusta esset, invocato B. Erico pars magna dictæ curiæ, sicut refert domina Margareta uxor Domini Lidhinnardi, miraculose fuit ab incendii periculo liberata.

[24] Anno Domini millesimo ducentesimo nonagesimo nono, Andreas de Sel duodecim septimanis decumbendo languerat: qui facto voto B. Erico, [Curantur languores graves,] statim cum convaluit, ad limina beati Martyris cum oblatione indilate venit. Eodem anno Saxo Castellanus Stokholmiȩ, vovit candelam de talento ceræ, & a gravi infirmitate liberatus, votum complevit. Eodem anno Sederius, de parochia Vaxal, [dolor oculorum,] a gravi oculorum dolore asseruit se beati Martyris meritis liberatum. Olavus de parochia Hugddungi de seipso refert assertive, quod cum esset puer septennis, anno & dimidio alienationem mentis passus est. [amentia 18 mensium.] Cumque pater & propinqui inde plurimum gravarentur & dolerent; pater pro infirmo filio B. Erici auxilium attentius imploravit, promittens, quod prædictus Olavus filius suus, si a tam miserabili passione liberaretur, singulis annis offerret B. Erico tempore vitæ suæ unum solidum. Qui mox sanitatem plenariam assecutus est, & singulis annis singulos solidos reponens, donec pretium unius vaccæ collegerat; emptam inde postmodum vaccam, anno Domini millesimo trecentesimo in festo B. Laurentii B. Erico obtulit, & similiter se facturum reliquo tempore vitæ suæ inposterum affirmavit.

[25] Cum fames valida annis pluribus Sweciam devastasset, rustici parochias Barling, Spiccaby, & Akirby inhabitantes, in hoc unanimiter optime convenerunt; [fames plurium annorum,] quod pro temperie aëris a Domino impetranda tribus sextis feriis ad suas singuli ecclesias devote convenirent, & quod B. Erico offerent unam aristam argenteam deauratam, si per ejus interventum Dominus, secundum agrorum exigentiam, serenitatem & pluviam tribueret opportunam. Optatum effectum mox consecuti sunt voti sui: & quod promiserant, alacriter reddiderunt. Retulit Dominus Ragualdus Puke, quod cum uxor sua Domina Catherina, duodecim septimanis graviter languisset, & tam longo languore sic ad extrema deducta fuisset, ut ei jam pollices ligarentur, & nulla videretur spes evasionis ipsius, ipse pro vita & salute illius B. Erico vovit peregrinationem, & unum baldikinum. Mox illa insperate convaluit plene: & ipse B. Erico promissum obtulit baldekinum. Sacerdos quidam nomine Martinus, Orningus natione, Rector ecclesiæ Egboharade de Synodo Upsalensi, anno Domini millesimo ducentesimo nonagesimo tertio ad ecclesiam suam redire volens, dum iter ageret, equo cadente corruit; & tam graviter caput suum ad radicem cujusdam arboris illisit, [vulnus capitis,] quod pileus, quem habebat in capite, ruptus fuit: tandem de terra surrexit, & apud quemdam Sacerdotem hospitio susceptus est, ubi ex præcedente casu sensum perdidit; & mente alienatus jacens per octo dies, nullum omnino cibum sumpsit. [& amentia inde contracta,] Hospes autem ejus, doloroso ipsius casui valde condolens & compatiens, & de morte timens, votum fecit pro eo, quod si per B. Ericum eum Dominus misericorditer sanaret, ille, qui tam graviter patiebatur, de uno talento ceræ similitudinem sui capitis fieri faceret; & de loco, ubi tunc jacebat, Upsaliam pedes vadens, oblationem suam personaliter præsentaret. Hoc facto protinus patiens sanus surrexit, & cum suo hospite eodem sero ad communem mensam comedit, & votum pro se factum libenter complevit. Ipse & hospes ejus, qui pro eo votum fecerat, pariter hoc miraculum divulgaverunt, & cum juramento rei gestæ testimonium reddiderunt.

[26] Anno Domini millesimo tricentesimo sexto, circa festum B. Olavi, Benedictus, sex annorum parvulus, filius Olavi Dansca & Ingegerdis, [tumor pestilens;] in parochia Wendilwilla Ekeby, post multas ægritudines & convalescentias diversas, subito circa genitalia & usque ad umbelicum inflatus est, & cutis inflata denigrata est instar carbonis: nihilque infirmo superesse, nisi jam spiritus exhalatio, videbatur. Sub hac calamitate perrexit mater ad ecclesiam die Dominico, quo profestum B. Olavi erat, non valens domi præ doloris vehementia consistere, nec filium tunc unicum volens cernere morientem; quem de domo recedens, nunquam vivum putabat se amplius revisuram. Hanc in ecclesia Dominus Joannes Presbyter de antiqua Upsalia adveniens, lugubrem & lacrymis infusam & incultam vestibus advertens, tantæ mœstitiæ causam quæsivit, & didicit ab eadem: cujus mulieris miseriam cumulabat, quod sub unius integri anni revolutione antea quatuor filios & duas filias amiserat. Consolans ergo flentem feminam prædictus Presbyter, consuluit, quod in B. Erico fiduciam poneret, [puer moribundus ad votum matris,] & ipsum pro salute filii invocaret, & ad eum votum faceret pro salute de vita penitus desperati. Illa itaque secundum Presbyteri consilium vovit pro filio, quo limina B. Erici, ubi sepulcrum est Martyris apud antiquam Upsaliam, annis singulis visitaret, & dici faceret unam Missam in honorem ipsius, atque peraudito officio ad propria est reversa. Cui parvulus, quem ipsa quasi morientem reliquerat, foris occurrit in curia. At illa de subita mutatione inspiratȩ similis vehementer obstupuit, & ipsum sensu alienatum putavit; in hospitium reduxit, & tam subitæ convalescentiæ modum diligentius inquisivit. Levans autem familiariter vestimenta infirmi, & loca prius tumida jam absque tumore conspexit, ac cutem contractam & rugosam superjacentem locis læsis. Cumque diceret mater filio, Quid tecum actum est fili? respondit ille: Modo sub absentia tua supervenit mihi dulcis sopor, & in illo vir quidam in albis mihi apparuit, & me palpavit; & statim cum tumore dolor me reliquit. [apparente ipsi per somnum Sancto:] Licet autem puer, ut puta sexennis, de viro sibi in albis apparente plura referre nesciebat; tamen pie creditur fuisse B. Ericus, qui sub momento convalescentiæ parvuli a matre fuerat invocatus devotius, ut filio suo fieret in salutem. Mater vero inæstimabili repleta gaudio, metuens infirmo de recidivo, paucis eum diebus servavit, cutisque contracta & nigra, infra triduum, absque cujuslibet medicamenti & unguenti adhibitione, in naturalem colorem & planiciem supra spem est reversa. In festo igitur B. Laurentii tunc proximo, mulier nudis pedibus cum filio incolumi venit ad sepulcrum B. Erici, & Missam pro salute filii sibi reddita solenniter dici fecit. Præmissa omnia prædicta Ingegerdis nobis, Nicolao Archiepiscopo Upsalensi multisq; præsentibus, fideliter exposuit anno Domini millesimo trecentesimo decimo, in die Consecrationis ecclesiæ Vendil, in cujus ecclesiæ parochia hoc miraculum est patratum.

[27] Refert Dominus Joannes Presbyter de antiqua Upsalia, uxorem cujusdam molendinarii in parochia sua a gravi langore per invocationem B. Erici curatam, [gravis languor,] circa annum Domini millesimum tricentesimum sextum vel septimum. Cum Torstanus faber in Farryngor plaustrum oneratum fœno de prato in propria vellet deducere; filius suus puerulus, utpote tertium agens ætatis annum, in occursum patris cursitans, [puer a curru obtritus] incaute prolapsus est juxta currum. Cum pater currum depelleret, penitus ignorans de puero, audivit unicum ejulatum pueri, super quem duæ rotæ currus transierunt, & eum miserabiliter contriverunt. Pater ad unicum sonum parvuli, dum prima rota super eum transivit, obstupuit: & quidnam esset, quod audierat ignorans, subito equos trahentes currum subsistere fecit. Respiciens, retro plaustrum fœni, contritum corpusculum vidit, in quo nullum signum vitæ apparuit, in gremium suum posuit, & in domum suam propriam proximam deportavit. O bone Jesu! quale tunc poterat esse cor paternum in casu miserabili filioli sic extincti? Subit interea animo ejus, & inter has angustias cœpit invocare B. Erici Regis & Martyris auxilium, quem audierat in subveniendo miseris promptum pariter & paratum. Cumque contra spem votum fecisset pro puero sancto Martyri, qui extinctus videbatur & contritus membris, ecce subito revixit, & incolumis toto corpore postmodum tempore multo vixit. Factum est autem hoc miraculum anno Domini millesimo tricentesimo octavo. Hoc mihi Fratri Israēli & pluribus fide dignis aliis pater pueri fideliter enarravit.

[28] Anno Domini millesimo tricentesimo decimo, in profesto B. Erici, cum Dominus f Nicolaus Archiepiscopus post Completorium de ecclesia redisset in cameram suam, subito febre corripitur, [Archiepiscopus febri pressus semel] lecto prosternitur, tota illa nocte vi febrium vehementissime vexatur usque prope solis ortum, & cogitabat se nunquam de Upsalia recessurum. Cum autem diffideret se die B. Erici de lecto surgere posse, invocavit auxilium B. Erici, vovens, quod si meritis ejus relevaretur tantum quod posset illo die Missarum solennia agere, de cetero Martyris memoriam in Matutinis & Vespertinis horis semper haberet. Et ecce mox sopore correptus, sudare multum cœpit, & infra horam tertiam sic sanitatem & vires supra spem protinus recuperavit, quod ea die Missam solenniter celebravit, & alia quæ suum officium exegit potuit exequi competenter: & pro illo tempore omnino reliquit eum febris. Hoc ipsemet coram multis personaliter die B. Erici in statione solenni, ad Dei & Martyris gloriam, enarravit. Cum etiam anno Domini millesimo tricentesimo undecimo constitutus apud manerium suum Akir, [& iterum:] ab Upsalia in festo dicti Martyris se absentare disponeret, vehementi infirmitate subito correptus, cum omni celeritate ad dictum festum properavit, & mox infirmitatem evasit. Refert Dominus Joannes Presbyter de antiqua Upsalia, quemdam de Philin transeuntem ad Upsaliam subito intumuisse nimium, & gutta graviter vexatum, [podagra curata,] tantum quod de vita ejus desperabatur. Sed delatus ad Olavum in Fulredhum, facto pro eo ad B. Ericum voto, mox convaluit.

[29] Cum ignis magnus granarium, quod erat domus grandis & aliis vicinum hospitiis, in curia Dominæ Margaretæ in Wixstadum, relictæ Domini Roridh, [incendia repressa] conflagraret, & flamma diffunderetur vehementer; Domina Margareta, metuens quod tota curia vastaretur incendio, invocavit patrocinium B. Erici, vovens se Martyri unam marcham puri [auri] oblaturam, si meritis ejus Dominus tanto periculo remedium apponere dignaretur. Et mox flamma, quasi vi quadam occulta, in partem alteram deflexa est; nec domos contiguas læsit in aliquo incendium, nec vastavit. Contigit hoc Sancti beneficium anno Domini millesimo tricentesimo decimo, feria quinta ante festum B. Erici, quod dicta Domina Margareta ad Dei & Martyris gloriam in festo B. Erici coram pluribus fidedignis fideliter enarravit. Eodem anno in nocte B. Erici curiam Oridgeri in villa Ladhum, de parochia Knyffta, quæ sita erat in medio villæ, cum curiæ aliorum ex utraque parte comburerentur, ad invocationem Martyris ignis omnino non tetigit, nec in aliquo læsit. Hoc coram Domino Archiepiscopo & pluribus nobis retulit Dominus Edmundus, Rector ecclesiæ Odimsharghæ.

[30] Eodem anno feria quinta proxima ante festum B. Erici, nobilis quædam puella nomine Christina, filia Domini Haraldi Arilgh, gravi infirmitate in Halkqui laboravit, ita quod per decem dies nullum penitus sumpserat cibum. Cum igitur mortis discrimen valde metueret, fecit ad se vocari Fr. Israëlem Priorem Sigtuniæ consobrinum suum, qui tunc cum Domino Nicolao Archiepiscopo in Fundhboharradhe erat: [Mulier ægra] quem ad se venientem rogavit, quod in crastino rediret, & ejus Confessionem audiret, & sibi Sacramenta ecclesiastica ministraret, & suum conficeret testamentum. Qui rediens ad decumbentem in crastino mane, cum ad eam vellet accedere: ecce vidit pedissequas ministras puellæ gementes, & flentes, & dicentes: Postquam ab ea recessistis heri hora nona, ipsa nihil locuta est nisi pauca verba quasi extra sensum in nocte. Accessit igitur ille ad locum, explorans si aliqua verba proferre posset. Accesserunt etiam famulæ, tangentes & moventes eam, & requirentes si aliquid loqui valeret, saltem ullum verbum. At illa fortiter mota, nec oculos aperuit, nec verbum ullum protulit. Omnes ergo qui aderant, non solum de vita infirmantis desperabant; sed etiam quod nec Sacramenta percipere, nec posset condere testamentum. Recedens igitur in curiam Frater Israël, vehementer dolens quod illa sine Sacramentis & testamento videretur migratura de corpore, [absque Sacramentis moritura] affligebatur animo, quod eam non confessasset, & quod ei Sacramenta non ministrasset, & testamentum condidisset die præcedente. Voluit igitur mox dicta de beata Virgine Missa recedere, & convocans ad se Dominam Raguildim, uxorem Domini Benedicti Boson, materteram infirmæ, & Dominum Styrgerum parochialem ibi Presbyterum, & Dominum Jacobum Sacerdotem, informavit eos qualiter funus involveretur, & quomodo & ubi tumularetur, & qualiter funeralia fierent, & cetera hujusmodi negotio opportuna. Aderat aliquis, qui suggerebat: Fiat votum pro ea ad B. Ericum, quod si melius habuerit, [ex suorum voto,] ipsa peditando peregrinaretur ad limina Sancti, & offerat baldekinum. Consentiunt Domina Raguildis & Frater Israël: & cum vellet ire ad celebrandum Missam, venit festinus famulus vocans sæpedictum Fratrem ad desperatam de vita prius. Ac tum ille stupens de insperato beneficio, cum gaudio accessit ad eam. Ait illa clara voce: Jam melius habeo, & cibum appeto, & spero in brevi plenarie convalere. At ille dixit: Prius Confessionem facite, & Dominicum Corpus suscipite, [subito convalescit:] & sic sumite cibum. Metuebat enim dictus Frater, ne subito invalescens iterum morbus illam extingueret; quia nonnunquam solent escas petere vel suscipere protinus morientes. Dixit quoque ille: Nunc Missam de S. Erico celebrabo, & sic Confessionem vestram audiam, & alia, quæ ad salutem animæ vestræ pertinent, faciemus. Celebrata igitur Missa, & audita ejus Confessione, & ministrata ei sacra Communione, & condito testamento, illa suscepit cibum, & sub mirabili celeritate plene convaluit & perfecte. [elim etiam quartana liberata.] Ipsa etiam dicebat se voto ad B. Ericum facto a quartana, qua anno & dimidio laboraverat, gloriosi Martyris patrocinio antea liberatam.

ANNOTATA.

a Baldakinum seu Baldekinum, pannus Babylonius auro intextus, dictus a Babylono, hodie Baldach, appellata: unde etiam umbellæ quadratæ, tam portatiles quampensiles, nomen habent. Vide Glossarium Cangianum.

b S. Olavus Rex Norwegiæ & Martyr colitur 29 Iulii. De hoc ut dilecto suo, & S. Erico ut amico suo coronando loquitur Christus ad S. Brigittam cap. 27 in Revelationibus Extravagantibus.

c Apud Ioannem Magnum lib. 3 de Vitis Pontificum Vpsalensium dicitur Folco nonus Archiepiscopus, a Gregorio Papa decimo consecrationem & pallium assecutus. Sedit Gregorius a Kalendis Septembris anni 1271 usque ad diem 10 Ianuarii anni 1276.

d Hic est Magnus cognomento Ladulans, id est horrei sera, quod tam rigide justitiam servarit, ut absque sera & claustro horrea tuta essent. Ita Michael. Ejus vero uxor fuit Hedwigis, filia Gerardi Ducis Holsatiæ. Ita Magnus lib. 20 cap. 1 quo & sequentibus de Magno Rege agit, sed tempus regni & conjugii serius notat, quam notandum fuisse hinc discimus.

e Bergerus minorennis, a Magno patre moribundo anno 1280 constitutus heres regni, sub tutore Turgillo. Ita idem Magnus lib. 20 cap. 9.

f Hic est Nicolaus Catilli, qui Nicolao Alonis 4 Februarii anno 1305 defuncto succeßit, & vixit usque ad 30 diem Maji anni 1314. Ita lib. 4 dictus Ioannes Magnus de tempore Sedis.

APPENDIX
Miracula duo postmodum patrata & recentiori manu adscripta.

Ericus, Rex Sueciæ (S.)

BHL Number: 2597, 2598

[31] Anno Domini millesimo quadringentesimo tertio, in translatione S. Erici, quidam Rowan Andrissem de parochia Wikungaker, de villa Barkasartir, [Mutis loquela data.] coram Decano & quibusdam Canonicis Upsaliæ, filium suum decem annorum præsentavit; quem filium dixit fuisse omnino mutum usque ad sextum annum ætatis suæ: pro quo votum fecit S. Erico, quod cum filio & oblatione visitaret S. Ericum: moxque ruptum est vinculum longi silentii, & puer infra quartale anni perfectum usum loquendi juxta suæ ætatis possibilitatem recepit. Anno Domini millesimo quadringentesimo undecimo, in profesto S. Erici, quidam Hanes Walterssem de parochia Fasta, qui per annum cum dimidio loquelam & auditum post gravissimam infirmitatem amiserat, loquelam & auditum recuperavit in prato Moraaring, peregrinando ad limina B. Erici; & erat tunc septima dies post votum peregrinationis emissum.

SEQUENTIA
Ex pervetusto Missali.

Ericus, Rex Sueciæ (S.)


Gratulemur dulci prosa,
Laus Erici gloriosa
      Prodeat in medium.
Ex radice generosa
Transplantatur vernans rosa
      Ad regale solium.
Regni rebus ordinatis,
Sanctus adit cum armatis
      Terras infidelium.
Defunctorum in peccatis
Miro motu pietatis
      Deflet strages hostium.
Justus in judicio,
Frequens in jejunio,
      Artus atterebat
Aspero cilicio:
Fervida devotio
      Mentem incendebat.
Viri pravi conspirantes,
Et in necem machinantes
      Regis unanimiter,
Bellum movent improvisum:
Rex occisus Paradisum
      Introit feliciter.
A defunctis revocatam
Matri vivam reddit natam,
      Et sanat puerperam:
Quinque plagis vulnerato,
Jam de vita desperato,
      Dat salutem prosperam.
Felix cujus gratia
Fugantur dæmonia,
      Vident excæcati,
Contracta erigitur,
Et submersus redditur
      Plenæ, sanitati.
Sponsione facta voti
Vocem reddit Sacerdoti,
      Et infanti tibiam:
Statim inter Fratrum manus
Frater Minor surgit sanus,
      Post longam miseriam.
Sensum reddit mulieri,
Quæ vix capi vel teneri
      Poterat præ furia.
O quam probant Sanctum Dei,
Et confirmant fidem rei
      Tanta mirabilia!
Ergo Regi mirifico
Laus lætabundo cantico
      Frequentetur:
Cujus fruens Upsalia
Salutari præsentia
      Jucundetur.
Tu Sueorum Rex, Erice,
Magne Martyr & amice
      Dei, prece sedula
Venerantes nos emenda,
Et nos illi recommenda,
      Qui regnat in secula.

DE B. GUILLELMO DE TOLOSANO, ORDINIS EREMITARUM S. AUGUSTINI,
TOLOSÆ IN AQVITANIA.

AN. MCCCLXVIIII.

COMMENTARIUS PRÆVIUS.
De Vita in Gestis Tolosanorum a Nicolao Bertrandi descripta, & Elevatione corporis.

Guilielmus de Tolosa, Ordinis Eremitarum S. Augustini, Tolosæ in Aquitania (B.)

AUCTORE D.P.

[1] Gesta Tolosanorū ab urbe condita, exeunte seculo XV scripsit Nicolaus Bertrandi, utriusque Juris Professor Parlamentarisque Tolosæ Advocatus, impressa deinde anno MDXV, quorum hoc tempore difficilium inventu desideratißimum exemplar tandem accepimus, [Nicolaus Bertrandi in Gestis Tolosanorū,] beneficio adm. R. P. Ianini, Prioris Eremitarum S. Augustini Tolosæ eorumdemque per Aquitaniam Provincialis. Celeberrimum ac præditissimum opus appellat, qui imprimendum curavit Magister Ioannes Magnus-Ioannes, Auctoremque, tum adhuc viventem, titulis Professoris præstantissimi Advocatique eloquentissimi ornat. Guilielmus de Catel, qui ipsum exemplar nunc nostrum aliquando possedit lib. 3 Historiæ Languedociæ pag. 519 laudat eumdem, ut hominem diligentem & curiosum, nisi plusculum fidei adhibuisser fabulis; iis scilicet quas de origine urbis Romana antiquioris, Imperatoribus, Regibus, usque ad tempus prædicati apud Tolosates per S. Saturninum Evangelii, majorum confinxit simplicitas & per vulgi ora transmiset ad posteros: cetera quæ certioribus documentis ab eo sciri potuerunt, seculis ætati ejus proximis acta, satis probant curiosam viri diligentiam, imprimis quæ de ultimis octo Episcopis & quatuordecim primis post eos Archiepiscopis, deque viris interim doctrina ac sanctitate præstantioribus, narrat ab anno MCC.

[2] Hic ergo auctor sol. 50 exorsus tractatum de Doctorum Tholosanorum gestis, [Vitam de scribit,] post Iuris utriusque Professores celebriores, Doctores quoque in Theologia commemorat variorum Ordinum, videlicet S. Dominici, S. Francisci, S. Mariæ de monte Carmelo; agens denique de Fratribus Eremitarum Ordinis S. Augustini, qui in Tholosa originem duxerunt, & scientia atque vitæ sanctitate coruscarunt, decimo quarto eodemque ultimo loco subjungit historiam recolendæ memoriæ Fr. Guillermi de Natholosa, ex auditu & fideli testimonio multorum … qui cum ipso conversati fuerunt viginti annis & ultra … & ipsum frequenter de Confessione audiverunt, uti in Prologo loquitur. Sub hoc deinde titulo Historiam promissam exorditur: [ex relatu familiariū:] De Guillermo de Natholosa, sancto utique viro, super ejus laudabili ac austera vita, compendiosa recollectio. Ex hac constat, anno ætatis XIX ingressum in Ordinem, in eodem vitam protraxisse usque ad LXXII annum, obiisse vero XVIII, Maji die Veneris ante Pentecosten anni MCCCLXVIIII, atque adeo natum anno MCCLXXXXVII, habitum assumpsisse anno MCCCXVI, proinde multo juniorem esse Venerabili Mag. G. de Tolosa, quem Herrera invenit anno MCCCXVIII in Capitulo Generali Ariminensi designatum, pro anno abinde tertio, Examinatorem studentium in aliquo Studio de Italia.

[3] Vitam prædictam exornavit, & in Gallicam linguam convertit Fr. Simplicianus a S. Martino, Eremita Augustinianus, inter Vitas Sanctorum ac Beatorum sui Ordinis, post Vitam S. Augustini collectis editisque anno MDCXLI Tolosæ: [restaturque de elevatione Corporis] sed nihil novæ lucis addidit veteri Latino contextui, quem hic fideliter transcriptum damus. Nicolaus Bertrandi modo Beatum, modo Sanctum absolute appellat; & explicata corporis, post diem quinquagesimum adhuc integri, refoßione elevationeque in marmoream tumbam; quantis ibi, inquit, miraculis coruscet, quantaque beneficia sanitatum præstentur, recolere vix sufficerem: deinde qualis fuerit ejus vita in terris, [& miraculis olim frequentibus.] dignosci dicit in prodigiis & miraculis, quæ nunc operatur Deus ipsius sancti Patris meritis: utique per spatium centum viginti annorum & amplius, quot a Sancti morte ad Nicolai scriptionem fluxerant: quorum causa plurima ad sepulcrum appensa anathemata aliquando fuisse, nihil est dubitandum. Saussajus in Supplemento Martyrologii Gallicani, absque scrupulo Sanctum appellans, sic scribit ad hunc diem: Tolosæ depositio S. Guillelmi de Natholosa Confessoris, Ordinis Eremitarum S. Augustini, pietate, humilitate, & zelo Dei clari, qui in laudem Christi, sicut optaverat deficiens, in amoris jubilo expiravit. Omitto recensere scriptores Ordinis, qui eum Beatis adscripserunt, Alfonsum de Orosco, [Beatus ac Sanctus passim dicitur.] Iosephum Pamphilum, Thomam de Herrera, Aloysium Torellum, quorum unus alterum sacceßive describentes, alter alteri nihil novæ lucis auctoritatisque addunt. Solus Simplicianus, Tolosæ vivens & Gesta Tolosanorum Bertrandi præ oculis habens, ac S. Guillelmum absolute appellans, etiam ipse fidem facit, eamdem appellationem venerationemque hoc quoque seculo apud Tolosates vigere: prælaudatus autem Prior Ianinus de votis publice nuncupatis ad ejus memoriam fidem facit, nihil explicans in particulari eorum quæ requirebam.

VITA
Auctore Nicolao Bertrandi I. C.
In Gestis Tolosanorum editis anno 1515.

Guilielmus de Tolosa, Ordinis Eremitarum S. Augustini, Tolosæ in Aquitania (B.)

A. NICOL. BERTR.

PROLOGUS.

Nunc superest gesta atque historiam recolendæ memoriæ Fratris Guillermi de Nathalosa, Ordinis Fratrum Eremitarum Divi Aurelii Augustini, conscribere: in quo Ordine is diutius Tolosæ laudabiliter conversatus, [Omnia a certæ fidei auctoribus accepta protestatur.] magnis ac variis, tam ante quam post illius obitum, ejus sanctitatis vita claruit miraculis. Cujus quidem vitæ & sanctitatis ordinem prosequi deliberans, paucis quidem verbis depromere curabo: atque ejus gesta describens, non tam ex narratione populi civitatis Tolosæ, ubi vitam suam longis temporibus laudabiliter ad suæ usque finem perduxit vitæ, quam etiam ex fama publica & communi totius patriæ comprobabo: verum etiam ex auditu & fideli testimonio multorum laudabilium virorum atque devotorum ac religiosorum, qui non solum ipsum Fr. Guillermum vivum & mortuum viderunt, quinimo cum ipso conversati fuerunt viginti annis & ultra, ac cum eo comederunt & biberunt, qui de ipsius sanctitatis norma exemplum sanctitatis receperunt, & sibi in Missis & in cella servierunt; & insuper ipsorum aliqui Ordinis Fratres ipsum frequenter de Confessione audiverunt.

CAPUT I.
Religiosæ vitæ initia & virtutes eximiæ.

[1] Hic recordationis & memoriæ sanctæ Frater Guillermus de a Natholosa, Ordinis Fratrum Eremitarum S. Augustini, ex nobilibus parentibus & de legitimo matrimonio procreatus extitit. Hic Fr. Guillermus, in vita sua Sanctus reputatus, [Anno æt. 19 fit Augustinianus.] post baptismum legitimus & fidelis Christianus inter fideles Catholicos conversatus & pro tali habitus, a pueritia doctus primas litteras instructusque in Grammaticalibus, Frater Eremita effici decrevit: quod postmodum devotus adimplevit. Nam in juvenili ætate, circa nonum & decimum annum, ingressus est prædictum ordinem S. Augustini; & repente gratia dexteræ Excelsi mirifice totus in virum alterum commutatus, cœpit juvenis bonæ indolis agere, propter quod bene sibi fuit. Namque illo tempore [erat] conversatione humilis & benignus, obediens Priori & Fratribus in licitis & honestis, & non solum illis diebus, verum etiam quamdiu vixit in humanis. Incepit etiam tunc studere libris, non solum in humanitatis libris, aut logicalibus & naturalibus, verum etiam in divinis. Profectusque ad ætatem debitam, ordinatus presbyteratur, [& deinde Lector Theologiæ.] & missus per ordinem Parisius studii causa, ibi tam in scientia quam in moribus prosecit. Hincque factus & probatus sufficiens Lector in Theologia, repatriavit: & ex tunc tantum profecit in divina doctrina, ut sufficiens dignitati Magisterii decerneretur. Sed ipse dignitates & honores mundanos tamquam venenum refugiebat: sicque mundum respuens, solum delectabatur in meditationibus & eloquiis divinis, Vitasque Sanctorum legebat, & modum vivendi ipsorum altius retinebat; & quod perfectionis in eis inveniebat, in quantum poterat, imitari satagebat.

[2] Hunc universi ut Patrem venerabantur: erat enim (ut de quodam dicitur) verus cultor: [devotus in recitatione Horarum.] expediebat namque, ut is, quem Deus tanta perfuderat gratia, ab omnibus amaretur. Is autem devote Missam celebrabat, & Officium divinum semper persolvebat. Qui ut attentius devotioni contemplationique deditus in altari existeret; januam capellæ clausam esse volebat; solusque cum servitore, tumultum populi fugiens propter consolationem spiritualem, quandoque & sæpe in psalmodiis & horis Canonicis decantandis, permanebat. Fuit nimirum solicitus: nam attente & devote ac distincte supra modum, quasi Deo præsente, ipsas Horas Deo semper junctis manibus persolvebat: & hoc fuit a Deo specialiter sibi datum, ut attente, intelligibiliter, & distincte, sine vagatione cogitationum, debitum psalmodiæ Deo redderet; &, ut a quodam suo socio didici, cum irent de Apamiis versus Tolosam, in via quando instabat hora Primæ, figebat gressus; [etiam per iter,] & immobiliter stans cum socio, Deo officium Primæ devotissime persolvebat, ipso ab una parte & socio ab alia existente, ac si essent in ecclesia: & sic usque ad horam Tertiarum dicebant Officium, non ambulando, sed quiescendo, unus stando & alter sedendo, ut in choro fit: sicque faciebant ad omnes alias Horas canonicas.

[3] Fervens itaque amore divino, contemnens mundum, & in ipso contenta omnia cernens vanitati esse subjecta, nihil habere desiderabat; sed militare Christo cupiens, omnia tamquam caduca merito respuebat, & tantum victu parcissimo atque vestitu pauperrimo contentus erat. Unde bella magna contra malignum assumens spiritum, septem annis continuis in pane & aqua jejunabat, proponens quamdiu in humanis vixisset id efficere. Sed proliibitus per Generalem Ordinis, [jejunio deditus,] ex obedientia amplexatus est vitam communem refectorii, una in die dumtaxat refectione contentus. Quem equidem vivendi modum usque ad exitum suum is perduxit, numquam jejunia Ecclesiæ & Ordinis prætermittens: jejunabatque frequenter tribus diebus in hebdomade, scilicet Mercurii Veneris & Sabbathi: sed continue die Veneris & Sabbathi, in quibus specialiter lamentabat, & plangebat peccata sua & populi. Inter quas lamentationes resonantia vocis audiebatur: O Maria, quamdiu in hac mundi miseria permanebo? quid hic amplius inutilis facio? [vestitu humulis,] cupio dissolvi & tecum esse volo. Sed qualem habitum ipse paupertatis amator gerebat? Cappam nimirum & alia indumenta, ad usum sui corporis, fracta & repetiata portabat: numquam nova recipere volens, quamdiu illa servire valebant. Viginti enim annis continuis una cappa usus est: quam mutare nolebat, licet præsentarentur aliæ cappæ novæ. Et cum parentes & fideles portabant sibi unam cappam novam in camera sua, ipse cum magna tristitia respuebat eam. Sed ipsi hoc videntes, clam & cum magna cautela immiserunt eam in sua cellula, & postea ipse dedit cappam antiquam servitori suo. Raupam b autem portebat libenter nitidam, honeste lavatam: vestes pretiosas sibi oblatas respuebat, grossas aliquando necessitate compulsus recipiebat. Lectum humilem tenebat, & sic nobiles vestes fugiebat sicque mollem lectum respuebat. Nam pro culcitra almatra cum c durum habebat, & pro linteaminibus lodices grossas: & sic in tali statu, & sanus & infirmus artus lassos reficiebat.

[4] Pecunias numquam aut raro recipiebat, nisi ad usum olei pro lampade, quam semper nocte & die accensam in cella sua tenebat, [paupertatis studiosus;] ad honorem B. Mariæ de Podio: cujus lumen nocte quadam turba dæmonum, in figura corvorum circa eam volantium (ut ipse sanctæ memoriæ Guillermus socio Augustino dixit) extinguere volebant: sed Domina nostra prohibuit. Super tabulam quoque quinque palmorum cum dimidio solus cum socio suo communiter cum magno silentio comedebat, nisi quandoque sermo de Deo vel de Sanctis occurreret. Tam in sellis quam in rebus mobilibus semper superfluitatem evitabat; unde neque etiam ad indigentiam necessaria habere, sed magis indigere volebat. Quin si aliquid imo sæpe pro sui corporus sustentamento fuisset sibi transmissum, de crastino non cogitans, illud non comedebat, sed aliis pauperibus, præcipue infirmis, tam Fratribus quam extraneis porrigebat. Nam ipse paupertatis amator nimium pauperes diligebat, & cum ipsis conversabatur, & in lege Domini meditabatur; voluntariam in corde & corpore paupertatem portabat, ipsamque prædicabat, & divitias contemnebat. Quoscumque ad ipsum venientes utriusque sexus in apparatu superfluo acriter reprehendebat, & ipsos ad amorem & pietatem pauperum inducebat ac animabat. Et non solum in cella sua & indumentis corporis paupertatem observari voluit, verum etiam in capella & altari: nam paramenta altaris & indumenta non nimium pretiosa esse volebat, sed solum honesta & nitida esse cupiebat: ædificiaque non laudabat sumptiosa, imo Fratribus ædificare aliquod sumptuosum opus volentibus dicebat, hoc esse vanum, & inutile, quia loco competente & conguo, inquit, pro Dei servitio Fratres paupertatis professores contentari debent.

[5] [& macerando corporiimo] Castitatis munditiam semper dilexit, qui eum longȩvis temporibus noverunt, semper in virginitate permansisse asseruerunt. Unde propter amorem castitatis, concupiscentias carnis refrænare ac domare volens, castigabat corpus suum jejuniis, vigiliis, orationibus, & castigationibus duris. Disciplinabat enim se catenis tribus electri d vel de e latone, quas apud se habebat, & verberabat se multum acriter, carnem macerando quater in die, primo pro se, secundo pro suis caris & amicis, tertio pro omnibus qui eranti in mundo, quarto pro iis qui erant in purgatorio, attendens verbum Prophetæ dicentis, Attendite disciplinam, ne quando irascatur Dominus &c; [Psal. 2, 12] attendens etiam exemplum B. Dominici: legitur enim de Beato Dominico in Vita f sua, quod tres singulis noctibus recipiebat manu sua propria quadam catena ferrea disciplinas, videlicet pro se unam, pro peccatoribus qui versantur in mundo aliam, tertiam vero pro animabus quæ cruciantur in purgatorio. Ipse autem Pater piæ memoriæ, cum audivit ista legi, multum gaudium habuit, & ad provocandum socium suum, qui hoc legebat, dixit: Et ego sine offensa aliquam adderem quartam disciplinam; videlicet unam pro me, alteram pro peccatoribus qui in mundo versantur, tertiam pro iis qui in purgatorio cruciantur, quartam pro caris amicis meis pro quibus specialiter teneor: sicque probus ill Guillermus, suam arctam, mundam, castamque produxit vitam.

[6] In orationibus præterea erat multum assiduus: nam non solum Horas canonicas (quas multum attente, corde puro & munda mente, [ac frequenti attentæque orationi deditus] sine cogitationum vagatione, atque junctis manibus semper persolvebat) sed etiam alias speciales orationes ad Deum & præcipue ad ejus Genetricem B. Mariam valde devote genibus flexis, cum magna continuatione iis transmittebat; usque adeo ut aliquando orationi & contemplationi deditus, sui oblitus & totaliter supra humanum mundum in Deum raptus, non capiendo cibum nec potum, integram diem cum nocte præcedente ducebat insomnem: & hoc fuit visum per socium suum quadam vice, qui vidit quod & illa die & sequenti non manducavit neq; bibit, nec audivit eum loquentem, sed solum Horas canonicas dicentem. Is quoque ante orationem suam, [dæmone frustra tentante eam distrahere,] semper Deo de singulis beneficiis quæ sibi contulerat gratiarum actiones agebat, sicque orationem suam incipiebat. In principio devotionis suæ, quando de nocte volebat dormire, audiebat quandoque tonitruum magnum in cellula sua quod non sinebat eum quiescere. Dum autem die quadam orationi suæ & devotioni attentissime insisteret, diabolus invidens, per dura verba & apparitiones terribiles ipsum molestabat, in aëre etiam magnum tonitruum faciendo; aliquando vero cantando ad modum mulieris juvenculæ juxta lectum suum, & per dulcia verba ipsum ad peccatum allicere conabatur: & hoc ipsemet narravit aliquibus personis secularibus, & etiam socio suo hoc dixit, propter consilium quod seculares petebant ab eo. Sed vir sanctus, intrepidus & constans talia deliramenta tamquam nihilum spernebat. Alia insuper nocte apparuit sibi in specie Beatæ Virginis, filium suum in ulnis bajulantis, innuendo ut ipsum tamquam matrem Domini deberet adorare. Sed prudens homo, astutias fallaces inimici intelligens, cum signaculo Crucis intrepidus stetit: & diabulos evanuit.

[7] Quid plura? Vitæ ejus sanctitatem & contemplationis assiduitatem ferre non valens humani generis inimicus, lampadem, [& multas ideo molestias inferente,] quam semper in cella tenebat accensam, fregit, & hoc ipsemet socio suo dixit. Sed cum nec ob id Sanctus de loco orationis discederet, omittens malignus spiritus verba dura aut dulcia ut solebat, accedit ad verbera; irruensque in eum vehementer, ipsum taliter vulneravit ac verberavit, quod vestigia aut signa semper remanserunt usque ad diem mortis suæ. Accidit quoque, ut fertur, tempore quo fuit Prior in Apamiis, factus per Ordinem, quod una nocte, pulsato primo signo pro Matutinis, de cella sua exiens perrexit ad ecclesiam: sed intrans chorum, illusione maligni spiritus, visum sibi fuit omnia sedilia plena esse Fratribus, & collaudans Deum ivit ad locum suum; & dicto Pater noster, factoque signo, ut Hebdomadarius incepit. Tuncque ipsi dæmones, in effigie Fratrum irruentes in eum, acriter ipsum verberarunt, & eo semivivo relicto aufugerunt. Alio quodam die eadem hora alte super unam trabem ecclesiæ ipsum verberatum posuerunt, [quas patienter tolerabat.] & ipsum Fratres hora Matutinali invenerunt, & inde eum deposuerunt. Alia vice lanternam, g quam hora Matutinali accensam portabat, super caput suum fregerunt. Sed quantam patientiam in his omnibus habebat, vix exprimi posset: numquam enim conquerebatur, sed potius congaudebat & lætabatur, ac patienter omnia tolerabat, atque illa secreta quantum poterat tenebat ac occultabat, nulli ea proferens, exceptis paucis secretariis & amicis suis, quibus aliqua & pauca revelabat: & quanto a dæmone verberibus & insultationibus agitabatur, tanto magis signis & prodigiis orationibusque Christum invocabat.

ANNOTATA.

a Cum alii simpliciter de Tholosa scribant, operæ pretium duxi investigare, utrum particula Na, in lingua Occitana baberet significationem aliquam, parvæ, veteris, aut similis restrictionis, qua Viri sancti patria distingui posset ab urbe ipsa: sed tam prælaudatus Prior Ianinus, quam noster P. Petrus Poßinus censuerunt, nihil in ea syllaba notionis peculiaris inesse: imo suspicari se significarunt, Guilielmum N. de Tholosa scriptum primitus fuisse, causa indicandi nomen familiæ, quo Sanctus Religionis causa abstinuerit; atque hinc occasionem errandi factam librariis, ut imprimi facerent de Natholosa. Ego potius crederem istud N. patronymicum esse es usu istius seculi. Vt ut est, sicut nomen reperi, sic in contextu reliqui, in titulo communem nunc usum secutus sum.

b Raupa, vulgo Robbe, tunica.

c Almatracum, vulgo Matelas aut Materas, saccus stramine fartus, seu storea vel matta ex juncis texta, a qua postrema voce, barbaram istam derivatam dixerim; quomodo autem ei præfigatur articulus Arabicus Al alii definiant.

d Electrum, mixtura quædam æris & stanni, nomen a coloris cum electro similitudine sumens.

e Latone, æs flavum, orichalcum, vulgo Laiton.

f Vide Vitam S. Dominici scriptam per Apoldium, apud Surium 4 Augusti lib. 4 cap. 9 sub finem.

g Lanterna, pro Laterna, paßim usitatißima, vulgaribus etiam linguis.

CAPUT II.
S. Guilelmi viventis miracula.

[8] Cum quodam tempore Tolosæ in ecclesia B. Antonii a Viennensis diabolus quamdam juvenculam tenebat obsessam, tandem hic Pater piæ recordationis rogatus per amicos illius obsessæ, [Energumenam liberat,] ut dignaretur venire & visitare ipsam obsessam; ex obedientia & de licentia Prioris venit ad ecclesiam B. Antonii, & in itinere invenit multos de Ordine suo: quibus dixit, Quo itis vos? Et ipsi timuerunt eum. Et dixit eis, vel eatis vos, vel ego vadam. Et ipsi finxerunt se redire, & iverunt per aliam viam: volebat enim vir is se ab humanis laudibus abstinere & vanam gloriam vitare. Invenit autem ibi totum Studium vel magnam partem: & primo interrogavit ipsam dæmoniacam, de quo festo ego facio hodie? Et respondit, De tali festo. Et alius honorabilior totius Studii Tolosæ, interrogavit de quo faciebat ipse? Et respondit dæmon; Tu dixisti meas Matutinas, quia tu in nocte transacta jacuisti cum una meretrice. Et ex tunc de cetero nullus fuit qui eum interrogaret. Sed tunc Pater piæ recordationis dixit: Exeatis omnes de ecclesia: & remansit solus cum obsessa: & oratione facta, dæmon de corpore dictæ obse