Sollte hier eine Anzeige erscheinen, deren Anliegen dem unseren entgegensteht, benachrichtigen Sie uns bitte unter Angabe der URL dieser Anzeige, damit diese Werbung nicht mehr erscheint.
Lesen Sie vorher bitte unsere Erläuterungen auf der Seite Warum Werbung und wie sie funktioniert.


 


Ökumenisches Heiligenlexikon

Acta Sanctorum der Bollandisten
Einleitung Mai IV           Band Mai IV           Anhang Mai IV

19. Mai


DIES DECIMA NONA MAII

SANCTI QVI XIV KALENDAS IVNII COLVNTVR.

San. Pudentiana seu Potentiana, soror Virgo Romæ
S. Praxedis, soror Virgo Romæ
S. Pudens Senator, illarum pater, Romæ.
S. Calocerus, Martyr Romæ.
S. Parthenius, Martyr Romæ.
S. Joannes Martyr Constantinopoli, translatus Venetias.
S. Paternus, Martyr Romanus via Appia.
S. Gallicolus, Martyr Romanus via Appia.
S. Urbana, Martyr Romana via Appia.
S. Indicus, Martyr Romanus via Appia.
S. Seleucus, Martyr Romanus via Appia.
S. Felix, Martyr Romanus via Appia.
S. Clenicus, Martyr Romanus via Appia.
S. Crescentius, Martyr Romanus via Appia.
S. Calonica, Martyr Romana via Appia.
S. Julia, Martyr Romana via Appia.
S. Urbana II, Martyr Romana via Appia.
S. Ingenua, Martyr Romana via Appia.
S. Saturnus, Martyr Romanus via Appia.
S. Quintus, Martyr in Africa.
S. Primolus, Martyr in Africa.
S. Fortunatus, Martyr in Africa.
S. Donator, Martyr in Africa.
S. Donator II, Martyr in Africa.
S. Primus, Martyr in Africa.
S. Dicessus, Martyr in Africa.
S. Indica, Martyr in Africa.
S. Lucusta, Martyr in Africa.
S. Rogata, Martyr in Africa.
S. Orbana, Martyr in Africa.
S. Romana, Martyr in Africa.
S. Æmilius, Martyr in Getulia, regione Africæ.
S. Basilius, Martyr in Getulia, regione Africæ.
S. Prætextata, Martyr in Getulia, regione Africæ.
S. Basia seu Basilia, Martyr in Getulia, regione Africæ.
S. Partinus, Martyr in Getulia, regione Africæ.
S. Arenus Diaconus Martyr Alexandriæ.
S. Poliochus, Martyr Cæsareæ in Cappadocia.
S. Acoluthus sive Colluthus, Martyr in Thebaide regione Ægypti.
S. Philetærus, prope Cyzicum in Mysia.
S. Eubiotus, prope Cyzicum in Mysia.
S. Theodorus, Episcopus Lucensis in Hetruria.
S. Cyrillus, Episcopus Trevirensis.
S. Evonius, Episcopus in Arvernia provincia Gallia.
S. Hadulfus, Episcopus Cameracensis & Atrebatensis, & Abbas Vedastinus,
B. Alcuinus Diaconus, Abbas S. Martini.
S. Dunstanus, ex Abbate Glastoniensi Episcopus Wigorniensis & Lundinensis, dein Archiepiscopus Cantuariensis in Anglia.
B. Æmiliana seu Humiliana, vidua Florentiæ tertii Ordinis S. Francisci.
S. Petrus, Cælestinus V, Summus Pontifex.
S. Yvo, Presbyter Trecorii, in Britannia Armorica.
S. Augustinus Novellus, Prior generalis Ordinis Eremitarum S. Augustini, Senis in Hetruria.
B. Bartholomæa seu Elisabeth Virgo, Tertii Ord. servorum B. Mariæ, Senis in Hetruria.
B. Andreas de Pischeria, Ordinis Prædicatorum in Valle-Tellina.

PRÆTERMISSI ET IN ALIOS DIES REIECTI.

Sancta Wereburga Virgo, Cestriæ in Anglia, indicatur in scriptis Additionibus Carthusiæ Bruxellensis ad Grevenum. Vitam hujus illustravimus III Februarii.
Rabani Mauri Abbatis Fuldæ depositio inscripta est Menologio Scotico Dempsteri. Acta ejus illustravimus ad diem IV Februarii.
B. Bertulphi monachi & Confessoris festivitas, in cœnobio Blandinio, indicatur in Ms. Centulensi. Vitam ejus dedimus V Februarii.
B. Sibyllina Papiensis, Soror de Pœnitentia Ordinis S. Dominici, memoratur in Catalogo Sanctorum Italiæ per Ferrarium, & in Gynæceo Sacro Arturi du Monstier. Illustria ejus Acta dedimus XIX Martii.
S. Joachim, Ordinis Florensis Institutor & Abbas in Calabria, ab Henriquez & Chalemoto relatus ad hunc diem, a nobis referendus in Martio erat, quo obiisse ipsum puto nos habere demonstratum: sed eædem causæ quæ tunc suaserunt amplum de eo tractatum cum Vita & miraculis differre ad hunc ab illis præelectum diem; etiam nunc valent ad longiorem moram eorum editioni indulgendam; idque eo facilius, quod supplementum Martii, quo ista differimus, decreverimus una cum reliquo primi semestris supplemento, componere post editum Iunium. Rursus ergo Joachimum expecta, proprio suo natali XXX Martii.
Gebuinus seu Gibuinus, aut Jubinus, Archiepiscopus Lugdunensis XI seculo, memoratur a Demochare, Chenu, Roberto & Sammarthanis in suis generalibus Catalogis Episcoporum, imo & Severtio de Lugdunensibus Archiepiscopis, nusquam præposito titulo Sancti aut Beati. Addit Severtius, quia veterem ecclesiam S. Petri Matisconensis ædificavit, in Martyrologio hujus ecclesiæ referri XIV Kalendas Junii, quo die obiit, ejusque corpus quiescere in basilica S. Irenæi. Quæ eadem apud Chenu leguntur. Claudius Robertus addit in dicta ecclesia S. Irenæi, ut Beatum coli; Sanmarthani mortuam ajnnt anno MXCII, XVII Maji, qui est non XIV sed XVI Kalendas Iunii, alias die XVI Aprilis. Rainaudus in Indiculo Sanctorum Lugdunensium ait, Sacris tabulis adscribi XIV Kalendas Junii, qua die feliciter migravit. Quamquam in libro obituum Ms. dies obitus S. Gebuini annotatur XIV Kalendas Maji, addique fuisse virum sanctitate præclarum. Nos hactenus non reperimus ullis fastis inscriptum. Habemus Ideam seu Proprium ad usum Ecclesiæ Lugdunensis a Stephano Vernay propositum, in quo Gebuinū (quod in Supplemento operis poterit fieri) refert ad XVI vel XVIII Aprilis.
Fistradus Abbas Camberonæ, Claræ vallis & Cistercii, refertur a Molano in Natalibus Sanctorum Belgii, absque titulo Beati. De eo egimus inter Prætermissos die præcedenti & Latius XXI Aprilis.
S. Marci Episcopi & Martyris translatio, inserta est scriptis Additionalibus Carthusiæ Bruxellensis ad Grevenum. S. Marci Episc. & Mart. Atinensis Acta & historiam translationis dedimus XXVIII Aprilis.
S. Patricius Episcopus, Martyr Prusæ in Bithynia celebrantur a Græcis in Menologio Basilii Imperatoris Ms. Synaxario & aliis Menæis Mss. & excusis, ac sæpe citato Martyrologio Arabo-Ægyptio. Acta martyrii ex Ms. Græco Florentino dedimus XXVIII Aprilis.
S. Acacius, S. Menander, S. Polyænus, Presbyter, Martyres Prūsæ in Bithynia celebrantur a Græcis in Menologio Basilii Imperatoris Ms. Synaxario & aliis Menæis Mss. & excusis, ac sæpe citato Martyrologio Arabo-Ægyptio. Acta martyrii ex Ms. Græco Florentino dedimus XXVIII Aprilis.
SS. Cassius & Victorinus Martyres in monasterio Magni-loci apud Arvernos, dicuntur hoc die coli in Ms. Vsuærdo aucto Candracensis Prioratus. Horum Acta dedimus XV Maji.
S. Patermius Martyr colitur Bononiæ, apud Sanctimoniales S. Catharinæ di Cento Ordinis S. Augustini, ob corpus ejus cum capite ibidem asservatum, Roma anno MDCXXIII a Gregorio XV transmissum.
Elsgina matrona inscripta est Gynæceo Sacro Arturi, ejus virtutes & pius obitus describuntur hoc die in Actis S. Dunstani, & in priore Vita num. 10 & 11 ubi Æthelfleda appellatur, & in posteriore Vita cap. 3 ubi Elgive vocatur.
S. Urbanus Papa & Confessor memoratur a Greveno & Canisio: ast Urbanus Confessor in Ms Epternacensi, & sequenti die in Mss. Rhinoviensi & Richenoviensi, inter Martyres Romanos censetur, ab aliis Urbana dicta.
Sanctæ sex Virgines & Martyres Nicomediæ, quarum præcipua S. Cyriaca igne cremata, inscribuntur Martyrologio hodierno Romano post S. Philetærum: ex cujus solius Actis, non magna side dignis, ipsæ habentur. Ea Acta lectorum judicio submittimus, nec tutum esse patamus certiorum Sanctorum & Sanctarum hujus diei indiculum senarii tam dubii additione augere.
S. Philartii certamen inscribitur Martyrologio Arabo-Ægytio apud nostros Maronitas Romæ: quem putamus a S. Philetæro non distinguendum.
Richella, Virgo Hiberna, memoratur a Mariano, Cathaldo Maguir & Martyrologio Tamlachtensi apud Colganum 6 Februarii in Notis ad Vitam S. Melis Episcopi num. 7; & indicantur duæ Ecclesiæ S. Richellæ dicatæ, quas tamen ille ad aliam ejusdem nominis Sanctam arbitratur pertinere.
Cummenus seu Cuminus filius Boëdani, seu Baëdani indicatur in Ms. Tamlachtensi, item apud Gormanum & Cathaldum Maguir: qui duo ultimi proferuntur a Colgano ad 12 Ianuarii ad Vitam S. Cumiani Episcopi num. 6.
Durus de Enach, Kieranus filius Colgani, Brittanus de Raith, Mochonna de Kill-Conortha, Tres filii Eugani sive Eugenii, Kierus, Memorantur in Ms. Martyrologio Tamlachtensi, de quibus nihil hactenus alibi legimus.
Guilielmus de Monte-acuto, XXII Abbas Cisterciensis, ut Beatus indicatur a Manrique, Henriquez, Bucelino, & in Kalendario Cisterciensi: ut piæ memoriæ a Chalemoto & Saussato.
Stephanus, Episcopus Leodiensis, hoc die anno DCCCCXX mortuus est, doctrina & pietate clarus, cujus elogium ad hunc diem refert Bartholomæus Fisen in Floribus Ecclesiæ Leodiensis: sed abstinet a titulo Sancti aut Beati.
Cuno, ex Abbate Sigebergensi Episcopus Ratisponensis, refertur in Fastis Coloniensibus Gelenii, & Animabus illustribus Iuliæ, Cliviæ, Montium, a Theodoro Rhay editis, cum titulo Beati: & dicitur hoc die anno MCXX vita functus. At Wiguleius Hundius in Metropoli Salisburgensi, tradit Episcopum creatum anno MCXXVI, & mortuum anno MCXXX, abstinetque a titulo Beati.
Petrus Cantor Parisiensis, electus in Episcopum Tornacensem, fugit, & monachus sacratur in Longo-ponte Ordinis Cisterciensis. Memoratur cum titulo Beati ab Henriquez & Bucelino, a Chalemotio piæ memoriæ, a Saussaio Piis adscribitur. Illustria testimonia profert Manrique an. 1197 cap. 2.
Gualterus Germanus Ordinis Prædicatorum, mire erga sanctissimum nomen Jesu affectus, eoque dæmones expellebat. Is hoc die memoratur in Anno sancto hujus Ordinis. Videtur laudari a Michaele Pio lib. 1 cap. 78, & cognominari de Meisenburgo, castro agri Luxemburgensis, qui nobilem Jolendam Ordini adjunxerit.
Lupus, S. Francisci discipulus, Burgis in Hispania circa annum 1291 mortuus, & bis decentiori loco a Guardianis depositus, refertur cum titulo Beati in Martyrologio Franciscano Arturi, & a Waddingo ad dictum annum num. 19, ubi beatum Patrem appellat, sed nihil de ejus virtutibus profert.
Conradus Spoletanus, Ordinis Minorum, ut Beatus adscriptus Martyrol. Franciscano, citato Waddingo ad ad an. 1294 num. 9, sed hic eum censet ex iis, qui sub specie pietatis se separarunt ab obedientia Generalis.
Joannes a Cetina Presbyter, Petrus a Dueñas Laicus, Ordinis S. Francisci, Granatæ anno 1397 manu ipsiusmet Regis Mauri occisi, hoc die ut Beati Martyres referuntur in Martyrologio prædicto. In Notis prolixe citantur Auctores qui de iis agunt. Reliquias licet discerpserint Mauri, tamen duæ craniorum partes debito cum honore asservantur in conventu S. Francisci Granatæ: residuum vero extat in Sacristia conventus S. Francisci Hispali. Deberet nobis distinctius explicari, utrum istis Reliquiis ibi etiam habeatur annuus aliquis a populo fideli cultus: nam verba sic sonant, ut earum veneratio non videatur excedere limites privatæ ac domesticæ reverentiæ.
Joannes Wagnerus, ex laico Ordinis Carthusiani anachoreta prope Lucernam in Helvetia, mortuus hoc die anno MDXIV, refertur a Murero Carthusiano in Helvetia Sacra pag. 409, cum titulo beati Fratris. Vitam ibidem Germanice scriptam lector reperiet.
Patricius & Malachias, Ordinis Cisterciensis, anno MDLXXXV in Hibernia ab hæreticis occisi, cum titulo Beatorum indicantur ab Henriquez, Chalemoto & Bucelino, quod indicasse sufficit.
Joanna Virgo venerabilis in Hispania, Ordinis S. Francisci, absque ulteriore notitia indicatur in Menologio Laherii.
S. Baudelius Martyr inscriptus est Ms. Martyrologio monasterii Gemmeticensis. Ejus Acta varia damus XX Maji.
S. Faustus Episcopus indicatur in Ms. Tamlactensi, de quo agimus sequenti die XX Maji.
S. Ivo, Episcopus Carnotensis, refertur a Ghinio, ejusque officium recitatur a Canonicis Regularibus Salvatoris. Verum a Canonicis Lateranensibus & aliis die, quando Vitam damus. XX Maji.
S. Bernardini, Ordinis Minorum Canonizatio, profertur in Ms. Florario. Dies natalis est XX Maji.
S. Desiderius Episcopus & Martyr, a Wandalis occisus Carnoti in Gallia, refertur a Galesinio, Saussaio, & Ferrario. Verum inter Episcopos Carnotenses nullus reperitur Desiderius, neque illius cultus indicatur in Breviario Carnotensi. Est autem Episcopus Lingonensis, qui colitur XXIII Maji.
S. Crescentianus, Martyr Turribus in Sardinia, indicatur in Ms. Altempsiano, & apud Bellinum Parisiis editum, sed Crestianus scribitur, uti plenius dicetur ad diem ejus natalem XXXI Maji.
B. Bertramus, monachus Augustinianus, natione Hispanus, Firmi in Piceno mortuus, refertur ab Herrera in Alphabeto Augustiniano, non indicato die obitus: quem secutus Tamajus Salazar, ad hunc diem inscripsit suo Martyrologio Hispanico, & Berteragmum appellat. Verum quia anno MCCCCXC mortuus est, & forte feria tertia Pentecostes, qua corpus solenniter devotis populis ostenditur, differimus eum ad diem in quem dicto anno convenit feria ista, videlicet I Junii.
S. Medardi Episcopi translatio refertur in Ms. Bruxellensi S. Gudulæ. Dies ejus natalis est VIII Junii.
SS. Felix & Fortunatus Martyres memorantur in Kalendario Capuano primo apud Michaëlem Monachum; sunt hi Aquileiæ paßi, etiamque relati XVII hujus: Verum potißimum coluntur XI Junii.
S. Odonis, Episcopi Cantuariensis, depositio celebratur in Ms. Florarie: ab aliis IV Julii.
S. Theclæ Virginis & Martyris Acta Translationis brachii Turazonem, referuntur apud Tamajum Salazar: at pridie, ut tum diximus, apud Domine cum dies natalis est XXIII Septembris.
Theodoricus, Episcopus & Confessor, indicatur in Kalendario Ms Carmelitarum Conventus Mechliniensis, additis his verbis Ordinis nostri. Verum de eo Episcopo nihil alibi legimus. In Kalendario Breviarii ejusdem Ordinis an. 1564 excusi, ad XV Octobris refertur Theodoricus Confessor, sed is videtur esse Theodoricus Alamannus Conversus in Ordine, Venetiis quiescens, cujus aliquod elogium habet Ioannes Grossus Generalis in Ms. Viridario Carmelitarum; res tota poterit accuratius discuti ad dictam diem XV Octobris.
Maria ancilla, Virgo, inscripta est Violæ Sanctorum Hagenoæ anno 1508 excusæ. Est in Martyrologio Romano I Novembri.

DE SANCTIS VIRGINIBVS ROMANIS
PUDENTIANA SEU POTENTIANA, ET PRAXEDE, AC PUDENTE SENATORE ILLARUM PATRE.

SEC. II

COMMENTARIUS PRÆVIUS.
De gemino Pudente, quorum posterior Sanctarum pater: deque harum Actis, ætate, cultu, Reliquiis.

Pudentiana seu Potentiana, soror Virgo Romæ (S.)
Praxedis, soror Virgo Romæ (S.)
Pudens Senator, illarum pater, Romæ (S.)

AUCTORE D. P.

Inter familias Romanas, quæ temporibus Apostolorum fidem Christi fuerunt amplexæ, videtur fuisse familia S. Pudentis Senatoris, ejusque matris S. Priscillæ, & filiarum SS. Pudentianæ seu Potentianæ & Praxedis Virginum: proinde vix dubitamus, quin S. Paulus in epistola secunda ad Timotheum, quam Romæ in vinculis scripsit, designet aut hunc Pudentem, [Mentio Pudentis, & Claudiæ ep. 2 ad Timotheum:] ut paßim interpretes indicant; aut potius aliquem ex majoribus, dum capite IV sub finem ista adjungit: Salutant te Eubulus, & Pudens, & Linus, & Claudia. De S. Eubulo cum Græcis egimus ad diem XVIII Februarii: Linus videtur is, qui S. Petri tunc Vicarius, ac postea in Pontificatu successor, colitur XXIII Septembris. At Pudentem & Claudiam conjuges facit Franciscus Moncæus, in syntagmate Tornaci excuso sub hoc titulo: Ecclesiæ Christianæ veteris Britannicæ incunabula regia. [hi an conjuges & Claudia Britanna,] Hujus primum argumentum desumitur ex Valerii Martialis epigrammatis, quasi hic libri secundi epigramma XIII, pro epithalamio in nuptiis eorum fecisset, ab hoc disticho exordiens,
Claudia, Rufe, meo nubit peregrina Pudenti,
      Macte esto tædis, o Hymenæe, tuis.
Varia etiam epigrammata eidem Pudenti inscripsit Martialis: & quam supra Claudiam peregrinam appellat, videtur libro XI epigram. 54 Britannam ortu dicere his versibus,
Claudia cæruleis cum sit Rufina Britannis
      Edita, cur Latiæ pectora plebis habet?
Quale decus formæ? Romanam credere matres
      Italides possunt, Atthides esse suam.
Guilielmus Cambdenus in sua Britannia, ubi de moribus Britannorum agit, hanc Claudiam Britannam, Pudenti supra ab Apostolo indicato nuptam fuisse, ab aliquibus asseri tradit, nec omnino refragari temporis rationem, quamvis alii contra sentiant. Alfordus in Annalibus Ecclesiæ Britannicæ ad annum Christi 53 num 5 idem obviis ulnis amplecteretur, si id cum aliorum auctorum & sacrorum diptychorum honore posset. Porro posset, si Pudens & Claudia dicantur distingui a S. Pudente ejusque conjuge Savinilla, [aliusque ab his prognatus S. Pudens,] ac prior habeatur avus, vel saltem patruus posterioris: avus, inquam, si dictis Pudente & Claudia prognata esset S. Priscilla, aut hujus maritus Punicus; patruus vero aut avunculus, si alterutrius statuatur frater. Sed esto, hoc admittatur, non continuo absque ulteriore probatione dici potest de unis eisdemque Pudente & Claudia agi apud Paulum & Martialem poëtam.

[2] Temporis ratio ad eos distinguendos hæc foret, quod prior Pudens a S. Paulo memoratus, habeatur paßim hujus & S. Petri hospes, & quod dicantur hi in illius ædibus Sacrificium Missæ Deo obtulisse. [prior Pudens sec. 1] Porro id necessario diu factum fuisset ante annum LXV, quando hi sub Nerone tunc Romæ præsente paßi fuerunt. Atque hic Pudens idem esse videtur, quem Græci in Menæis, Synaxariis & Anthologio, Sirletus etiam in Menologio suo, celebrant ad XIV Aprilis, etsi Πούδα aut Πούδης ibi nominetur sectator Pauli, & post ejus necem sub Nerone martyrio coronatus. Ita censet Antonius Gallonius, Congregationis Oratorii Presbyter & Baronio intimus; quodque ab hoc processerit alter S. Pudens, qui ideo solum dicatur cum liberis a S. Paulo edoctus & amicus Apostolorum, quod horum memoriæ singulariter devotus fuerit; & disciplinam, quam alter S. Pudens avus ejus vel patruus a Paulo hauserat, per domesticam traditionem servarit. Quidquid sit de ea explicatione, quæ satis violenta apparet, & præ qua placet lectio, qua Pudens dicitur Timothei Frater & amicus, Apostolorum cultor, susceptor peregrinorum; & B. Paulus, qui ipsum edocuit, fortaßis intelligi potest Presbyter aliquis ab Apostolo diversißimus, quoniam in hoc nomen omnia Mss. conveniunt. Quidquid, inqua, sit de explicatione Gallonii S. Pudens, pater SS. Pudentianæ & Praxedis, floruit seculo Christi secundo, tempore S. Pii Episcopi Romani, qui ab anno CXLVI Vicarius Hygini Pontificis fuit, ac postea ipsemet Pontifex supremus, Aniceto succedens anno CLIIII, vixit usque ad mensem Iulium anni CLXI. Hic ipsius Pudentis domum consecravit sub titulo Pastoris: [posterior seculo 2.] hic eo mortuo filiarum rogatu baptisterium in eadem constituit: hic deinde mortu: Pudentiana, cum solum explesset ætatis annum XVI, sororem ejus Praxedem solatus est. Mortuo item post annum & dies viginti octo Novato, ejusdem Praxedis rogatu Thermas, quas ille Ecclesiæ donarat, sub nomine S. Pudentianæ consecravit. Quantum deinde intercesserit temporis ut ipsius S. Praxedis domus in ecclesiam consecraretur cum Titulo, non invenimus expressum. Credibile est tamen, etiam hanc dedicationem peractam a Pio: siquidem duobus post eam annis facta est persecutio; & Antoninus Imperator, intelligens in Titulo Praxedis fieri conventus Christianorum, Symmetrium Presbyterum cum aliis XXII indicta causa gladio puniri præcepit; quos cum Praxedis sepelivisset, ipsamet mœrore confecta obiit XXI Iulii; utique cum adhuc viveret Antoninus, anno primum CLX die VII Martii mortuus, [sub Pio Papa.] adeoque adhuc vivente Pio Papa. Permiserat quidem Antoninus iste Christianos privatim degere in domibus suis, qualis censebatur Pudentis domus, etiam postquam erat in Titulum consecrata, neque publico umquam edicto persecutionem indixit. Quidni tamen, mitem alias Principem, tandem efferaverint delationes Gentilium, de nimio Christianorum incremento & conventuum formidabili frequentia, duabus novis ecclesiis jam dedicatis? sicuti haud diu postea ejus duo filii & successores persecutionem renovasse dicuntur. [Praxedis obiit anno 159.] Certe diuturna vacatio Sedis Apostolicæ, post mortem Pii usque ad ordinationem Soteris, factam XXI Ianuarii anni CLXII, satis indicii præbet, quod illa utriusque Imperii & Pontificatus confinia nequaquam pacata fuerint Christianis; sed persecutio primum populariter cœpta sub patre, filiis idcirco imputetur, quia hi suis eam edictis approbaverunt. Hoc autem posito sic ordinari posset Chronologia, ut S. Praxedis obierit anno circiter CLIX, Pudentiana quatuor vel quinque annis ante sororem: Pudens vero, earum pater, potuit ad initium suscepti a Pio Pontificatus vivendo pertigisse: sic tamen ut ejus domum consecratam fuisse dicamus a Pio, adhuc Hygini vel Aniceti Vicario.

[3] Ordinata in hunc modum chronologia, duobusque Pudentibus ab invicem distinctis, ne alias oporteat Virgines nostras, [Acta scripsit S. Pastor.] ac multo magis ipsarum patrem, centenariis majores facere, commode satis procedent Acta, qualia creduntur a præfato Pastore conscripta. Hæc autem damus ex insigni Ms pergameno Paßionali mensis Maji, adservato in cœnobio Bodecensi Ordinis Canonicorum Regularium S. Augustini in diœcesi Paderbornensi, a Ioanne Gamansio ibidem descripta: ubi hic præfigebatur titulus: Incipit Vita sanctarum germanarum Virginum, Potentianæ, quæ est XIV Kalendas Junii, & Praxedis cujus festum est XII Kalendas Augusti. Eadem, sed paulo contractius, habentur in insigni Ms. nostro. In aliis Mss. habentur ipsa in duas partes divisa, ut singulæ ad harum Sororum natalitia legerentur, & sic eadem habemus ex Ms. Trevirensi S. Martini, & priora de S. Potentiana ex Mss. Tervirensi S. Maximini, & alio antiquo codice nostro, item alio Christinæ Reginæ Sueciæ numero 482 signato: posteriora vero de S. Praxede ex Mss. Fuldensi, atque Hospitalis S. Martini, quæ & apud Mombritium excusa sunt. Nos simul damus omnia, ut Lector per se æstimare poßit, utrum plane sincera sint, & ab iis qui duos Pudentes nesciverunt distinguere, non sit admixtum surfuris aliquid, haud ægre discernendum a puriori farina, si in principio vel expungas nomen Apostolorum, ut supervacaneum perperamque intrusum; vel ex alio Ms. addas verbum legasque Apostolorum cultor, scilicet etiam post mortem eorum, siculi Timotheus in suo rescripto petit commendari memoriæ sanctorum Apostolorum: & pro B. Paulo, qui omnes docuerit, legas B. Pium. Conjectura tamen hæc mera est, fundata in temporum ratione, quam ulterius expendendam viris eruditis proponimus.

[4] Colitur S. Pastor XXVII Iulii, Martyrologio Romano inscriptus: qui quod apud Anastasium Bibliothecarium aliosque dicatur frater S. Pii Pontificis Romani non continuo admittimus; veremurque ne sit ab iis intrusum, [an hic frater S. Pii Papæ,] qui censuerunt eumdem esse Hermetem, cui Angelus in habitu pastoris apparuit; hic autem Hermes, non ipse Pastor, in Catalogo Romanorum Pontificum antiquiore, a nobis ante mensis tomum I Aprilis edito, aliisque pluribus Mss. dicitur frater S. Pii Papæ: de quo ad Vitam S. Hermæ IX Maji nonnulla diximus. [aut S. Prodentis:] Dubitari etiam posset quo sensu S. Pastor, Timotheo Presbytero scribens, statim initio epistolæ dicat, Pudens frater noster. Sed satis clarum mihi videtur, fraternitatem, non sanguinis, sed religionis intelligi; quemadmodum infra, de Novato loquens eidem Timotheo, vester, inquit, Germanus, qui est frater noster in Domino. Simili autem modo, & non alio, Timotheus in rescripto. ipsi sancto Fratri Pastori Presbytero & sanctissimæ sorori Praxedi in Domino salutem dicit. Atque hæc de sanctarum Virginum familia sufficiant: cui quod cognomen fuerit disputat Floravantes Martinelli, in primo Trophæo sanctæ Crucis sub annum 1655 Romæ excuso; & in eorum propendet sententiam, qui Serviliorum genti eas adscribit, propter Servilium Pudentem, tempore Trajani Legatum Nicomediæ a Plinio nominatum; & Q. Servilium Pudentem anno CLXVII Consulem cum L. Fusidio Pollione. Sed fallacem esse conjecturam probant aliarum familiarum cognomina, quibus additum Pudentis nomen, ac sigillatim L. Arrius Pudens, anno immediate præcedenti Consul cum M. Gavio Orfito.

[5] Restat ut de ecclesiis titulisque Pastoris, Pudentianæ, & Praxedis dicam, quoniam hic quoque obscuritatis aliquid occurrit apud Auctores, [Ecclesia S. Pudentianæ] primam confundentes cum secunda; ipsa vero hæc Acta videntur primam a secunda non distinguere cum dicitur, quod S. Pius Episcopus Thermas Novati dedicavit Ecclesiam sub nomine beatæ Virginis Potentianæ (alibi Praxedis legitur) infra urbem Romam, in vico qui appellatur Lateranus, ubi constituit & Titulum. Constat interim, olim hodieque diversißimas esse duarum Sororum ecclesias, alteram in capite Saburræ ad montem Esquilinum, quousque se potuit olim vicus Lateranus extendisse, versus Lateranense Palatium porrectus; alteram in monte Viminali, ubi Novati Thermas extitisse extra controversiam est; [In Thermis Novati non S. Praxedis:] distantque ab invicem ecclesiæ illæ trecentis ut minimum paßibus, me diam oblique respicientes Basilicam S. Mariæ Majoris. Primam S. Praxedis Vallumbrosani Monachi obtinent, alteram S. Pudentianæ Bernardini reformati ex Gallia, Foliantes dicti. Hi ipsam obtinuerunt ab ejus restauratore Henrico Cardinali Cajetano, sub Pontificatu Sixti V, ut scribit Pancirolius; isti suam possederunt per annos minimum quingentos, uti ex Onuphrio Panvino colligitur, suum de præcipuis Vrbis ecclesiis libellum edente sub annum 1570 & annos quadringentos numerante.

[6] Idem Onuphrius in eodem libello agens de S. Pudentianæ ecclesia, asserit, quod omnium urbis ecclesiarum, quæ modo supersunt, vetustissima est. Atque hoc ei ceterisque id asserentibus facile concessero; [ad eamdem translatus titulus Pastoris] non item absque restrictione, quod hæc ecclesia antiquitus Titulus Pastoris dicebatur, de S. Pastoris Presbyteri nomine, qui primitus eum Titulum tenuit. Nam, si de prima Tituli institutione agatur, ipse Pastor de Pudente sic loquitur: Domum suam ecclesiam Christi consecrari cupiens, per nos peccatores ad effectum perduxit, ubi & Titulum nomini nostro constituit in urbe Romana, in loco scilicet qui appellatur vicus Patricii. Postea agit Pastor de Thermis Novati, similiter in ecclesiam conversis; illiusque verba præ oculis videtur habuisse Anastasius Bibliothecarius, quando scripsit de Pio, quod rogatu B. Praxedis dedicavit ecclesiam Thermas Novati in vico Patricii, in honorem S.Potentianæ sororis suæ. Igitur dixerim, in eodem quidem vico Patricio, sed diversas fuisse ecclesias Pastoris & Pudentianæ; cum tamen prior illa vel corruisset vel desolata esset, Titulum Pastoris (ut sæpe alias factum ostendi potest) alteri esse unitum, incertum quando & quo auctore; nisi quod, Onuphrio teste, Leopardus & Maximus Presbyteri sub S. Innocentio Papa, [forte sub Innocentio I] id est initio seculi V, in sepulcro ante ecclesiam S. Pudentianæ sunt conditi: quodque in ejus parte dextera vetustissimum est sacellum, musivo opere decoratum, a quodam Maximo viro illustri conditum, in quo vulgo S. Petrum primam Missam celebrasse traditur. Quæ si de uno eodemque Maximo poßint intelligi, ut posse videntur; consequens haud inverosimile erit, translationem Tituli factam tempore prædicti Innocentii Papæ; ejusque translationis monumentum mansisse in sacello ad eum finem sub nomine Pastoris erecto (sic enim etiam hodie vocatur) novis marmoribus picturisque ab ecclesiæ restauratore Card. Cajetano exornatum. Vulgari autem traditioni ignoscendum, quod more suo tempora, persons, locaque confundens, ex superstite nomine credat ipsum fuiße veterem S. Pastoris Titulum; quodque eum Pudentem, in cujus ædibus primum est erectus, non distinguat a S. Petri hospite seu discipulo.

[7] Eadem S. Pudentianæ ecclesia aliam postea restaurationem accepit, quam ante seculum nonum factam deberemus existimare, si crederemus Floravanti Martinelli, sigilla supra portam majorem sculpta referenti ad ætatem Hadriani primi. Sed subjecta singulis sigillis Leonini rythmi carmina talem conjecturam refellunt. Nam Leoninorum versuum initium nemo eruditus fecerit seculo XII antiquius; quando etiam floruit Innocentius II, [aut potius secundo,] similibusque exornata est absis basilicæ S. Mariæ transtyberim, qualem ad Acta A. Calepodii Presbyteri exhibuimus spectandam, die X Maji. Et fortaße sub hoc secundo Innocentio, non autem primo, vixerit ille Maximus, vir illustris, ac postmodum Presbyter; cui putamus posse tribui quod S. Pudentianæ ecclesiam restauraverit, fortaßis & Pastoris Titulum ei uniendum curaverit, effictis ad hoc ipsum significandum prædictis sigillis: quorum hanc excipe expreßionem, a Floravante Martinelli sumptam, & Innocentii II ævo ominino aptam.

Omisit Floravantes quintum, inter quatuor sigilla medium, in quo Agnus exprimebatur cum nonnulla ad Titulum Pastoris allusione, per hujusmodi versus in orbem circumscriptos. [cum sigillis & versibus seculi 12.]

Mortuus & vivus idem sum Pastor & Agnus.
Hic Agnus mundum restaurat sanguine lapsum.

Ad dextrum Agni latus proxima Virgo, sic compellatur.

Protege præclara nos Virgo Puden-que-tiana.
Virgo Puden que-tiana corāstat lampade plena.

Ad sinistram, ejusdem Soror similiter invocatur:

Nos pia Praxedes, prece sanctas confer ad ædes.
Occurrit Sponso Praxedes lumine claro.

Rursum ad dextram S. Pastor in habitu Sacerdotali, circumcurrente hoc disticho.

Sancte, precor, Pastor, pro nobis esto rogator.
Hic cunctis vitæ Pastor dat dogmata sanctæ.

Ac denique ad sinistram S. Pudens, in habitu, ut vult Floravantes Lectoris sacri; vel, ut mihi potius videtur, Senatorio palliatus, cum addito:

Te rogo, Sancte Pudens, nos purga crimina trudens.
Almus & iste docet Pudes ad sidera calles.

[8] Hactenus de S. Pudentianæ ecclesia ab hac autem credo alteram S. Praxedis ipsis in Actis satis fuisse distinctam; [Ecclesia S. Praxedis a variis restaurata] sed scriptorio mendo & hoc perquam vetusto, excidisse lineam, totumque locum sic esse legendum: Eodem tempore, scilicet post mortem Novati, Virgo Domini Praxedis, accepta potestate, rogavit B. Pium Episcopum ut Thermas Novati, quæ jam tunc in usu non erant, ecclesiam consecraret: quod & placuit Sancto Pio Episcopo, Thermasque Novati dedicavit ecclesiam sub nomine beatæ Virginis Potentianæ [in vico Patricius: dedicavit autem etiam aliam sub nomine beatæ Virginis Praxedis] infra urbem Romam, in vico qui appellatur Lateranus, ubi constituit & Titulum. De hoc vero apud Bibliothecarium in Hadriano I legitur, quod Titulum S. Praxedis, ex parte ruentem, in integrum renovavit. Postea autem S. Paschalis Papa (uti ad ejus Vitam ex eodem Bibliothecario ad VI Maji diximus) ecclesiam beatissimæ Praxedis, quæ quondam priscis ædificata temporibus nimio jam senio laxata erat, ita ut a fundamentis casura ruinam sui minaretur, in alium non longe demutans locum, in meliorem eam quam dudum fuerat erexit statum. Addit Pancirolius S. Carolum Cardinalem Borromæum, huic loco pientißime devotum, plurimis modis ipsum restauraße & exornasse, ubi & utriusque sanctæ Sororis statuas ante Tribunam erexerit, & marmor ad introitum portæ majoris in pariete, supra quod credebatur S. Praxedes, macerandi corporis causa cubase: ac denique Alexandrum Cardinalem de Medicis, qui postea tuit Leo XI, novarum picturarum addidisse ornamenta. Pompejus Vgonius in Historia Stationum Vibis, agit statione XLI de eadem Ecclesia S. Praxedis; asseritque sub majori altari asservari Corpora duarum sanctarum sororum Praxedis & Pudentianæ, [In hac utriusque sanctæ corpora cum sanguine Martyrum.] & ad ingressum ecclesiæ sub cratibus ferreis in medio navis principalis esse puteum sanguinis Martyrum, a S. Praxede cum spongia collecti. Quod idem perperam tribuitur S. Pudentianæ in inscriptione, in ecclesia S. Pudentianæ appensa, & ab Aringho lib. 4 Romæ subterraneæ cap. 43 excusa, quæ est hujusmodi. Hoc est cœmeterium Priscillæ, in quo existunt corpora trium millium Martyrum, martyrio per Antoninum Imperatorem affectorum: quos S. Pudentiana fecit in hoc suo venerabili templo sepeliri; & propriis manibus spongia colligebat sanguinem supradictorum Martyrum, & repoluit in puteo, qui est ad dexteram hujus ecclesiæ in sacello S. Pastoris. Hæc ibi, sed perquam ignoranter sculpta. Etenim cœmeterium Priscillæ erat via Salaria, in quo SS. Pudens, Pudentiana & Praxedis fuerant sub initium sepulti.

[9] Eodem modo Martyrum sepultura, non S. Praxedi, sed S. Pudentianæ tribuuntur in Martyrologio Romano ad hunc XIX Maji his verbis: [Memoria earumdem in Fastis,] Romæ S. Pudentianæ Virginis, quæ post innumeros agones, post multorum Martyrum venerabiliter exhibitas sepulturas, post omnes facultates suas pauperibus pro Christo erogatas, tandem de terris ad cælos migravit. At XXI Iulii de S. Praxede ista leguntur: Romæ S. Praxedis Virginis, quæ in omni castitate & lege divina erudita, vigiliis & orationibus atque jejuniis assidue vacans, quievit in Christo, sepultaque est juxta sororem suam Pudentianam via Salaria. Quod elogium æque ad Pudentianam spectat. Interim eadem apud Vsuardum leguntur: sed prior Potentiana appellatur. [uti & S. Pudentis.] Plura de illis ex Actis habentur apud Rabanum, Adonem & Notkerum. At de S. Pudente, illarum parente, ad hunc XIX Maji ista adduntur apud Vsuardum: Eodem ipso die B. Pudentis, patris prædictæ Virginis, qui ab Apostolis Christo in baptismo vestitus, innocentem runicam usque ad coronam vitæ immaculate custodivit & servavit. Similia leguntur apud Adonem, Bellinum, Maurolycum, aliosque recentiores cum Martyrologio Romano, in quo appellatur Senator.

[10] Celebrantur festa S. Pudentianæ & S. Praxedis sub ritu Simplici in Breviario Romano, [Reliquiæ in aliis ecclesiis Romæ,] ast sub ritu Semiduplici S. Pudentianæ in ecclesia Vaticana S. Petri, quod istic habeant partem capitis illius. Caput vero Praxedis asservari in ecclesia S. Salvatoris ad Scalam-sanctam tradit Pancirolius in Thesauro urbis Romanæ, & alias earumdem Virginum Reliquias in variis ecclesiis Romanis esse. Vtriusque etiam Reliquias aliquas esse Bonaniæ asserit Masinus, scilicet S. Pudentianæ in ecclesia S. Petri & alia Annuntiatæ dicta extra portam S. Mamoli; & S. Praxedis in basilica S. Stephani atque in ecclesia S. Ioannis in Monte. Pragæ quoque haberi brachium Potentianæ Virginis, [Bononiæ, Praga & Parmæ,] ab immemorabili tempore, scribit in Diario Metropolitanæ ecclesiæ S. Viti illius Decanus Pezzina Samadriensis in Hungaria Episcopus. Denique Ranuccius Picus in Theatro Sanctorum ac Beatorum Parmensium Vitam describit, propter Reliquias, in altari majori ecclesiæ Cathedralis depositas, & dolet ignorari, quomodo & quando fuerint eæ Parmam allatæ. Coloniæ nihilominus apud Carthusianos asservari caput S. Pudentianæ Virginis Romanæ, sororis S. Praxedis, dixit Gelenius in sua Colonia lib. 3 Syntagmate 40 § 2. [an etiam Coloniæ, Duaci & alibi.] Addit autem ibidem esse caput S. Praxedis, sed ex societate Ursulana Reginæ, quod etiam de illa S. Pudentiana melius dicetur, itemque de aliis eorumdem nominum Reliquiis, quæ Coloniæ in aliis ecclesiis, Cameraci, Duaci, Castellione in agro Senonensi & alibi asservari creduntur. Saturninus, cogmonento ab omnibus Sanctis, Carmelita Discalceatus provinciæ Aquitanicæ, in libro sub titulo Antiquæ Romæ post prædicationem Euangelii sanctificatæ Gallice anno MDCLXVI Lugduni excuso, asserit cap. 13 eo tempore, quo ipse Romæ existebat, inventum fuisse corpus S. Pudentis, sibique datum fuisse ab Archiepiscopo Patracensi Vicesgerente, [S. Pudentis alicujus corpus Lemovicis.] a se vero missum in Gallias ad Conventum Carmelitarum Discalceatorum Lemovicensem, in quorum templo hoc die XIX Maji fidelium devotioni expositum colitur. An illud corpus credi poßit esse S. Pudentis Senatoris, aliis examinandum & determinandum relinquimus.

ACTA
Auctore S. Pastore, oculato teste.
Ex variis Mss. codicibus.

Pudentiana seu Potentiana, soror Virgo Romæ (S.)
Praxedis, soror Virgo Romæ (S.)
Pudens Senator, illarum pater, Romæ (S.)

BHL Number: 6988, 6989

EX MSS.

[1] Pastor Presbyter Timotheo Presbytero salutem. a Pudens, frater noster b & amicus, Apostolorum [cultor] & susceptor peregrinorum summo studio fuit. [S. Pudens constructa ecclesia obit.] Qui post mortem conjugis suæ Savinillæ & parentum, id est, patris Punici & matris Priscillæ, qui eum uxori junxerant, mundi facultate contempta in omnibus Domini præceptis eruditus est. Defuncta autem uxor reliquerat ei duas filias Praxedem & Potentianam: quas idem Pudens in omni castitate nutrivit, & nimio Christianitatis amore, omnem legem divinam edocuit. Hic itaque a B. Pio c doctus, qui & te docuit, domum suam post mortem uxoris suæ ecclesiam Christi consecrari cupiens, per nos peccatores ad effectum perduxit: ubi & Titulum nomini nostro constituit in urbe Romana, in loco scilicet qui appellatur Vicus Patricii. De hoc ergo Pudente notum tibi facio quia migravit ad omnium Dominum, & reliquit prædictas filias, castitate fultas, omnique lege divina eruditas.

[2] Porro ipsæ beatæ Virgines, omnes facultates suas vendentes, erogaverunt pauperibus: [Ejus filiæ SS. Praxedis & Potentiana,] ac sine dolo in Christi amore permanentes integræ, in virginitatis flore omni modo gloriantur, in vigiliis, jejuniis, & orationibus jugiter perdurantes. In eodem vero loco, ubi Titulum meo nomini pater earum bonæ recordationis Pudens dedicavit, hoc consilium inter me & famulas Christi Praxedem & Potentianam convenit, [baptisteriū construunt:] ut in die sancto Paschæ (quia desiderium earum nimio fidei amore urgebat) propter familiam communem, quæ Geatilis erat, in eodem Titulo fontem baptismi construere studuissemus. Super quo consilio cum consuluissemus Pium, Sedis Apostolicæ sanctum Episcopum; tanto desiderio placuit ei, ut summo studio hortaretur fieri baptisterium prout conveneramus: ipse etiam manu propia fontem designavit, & construxit. Et cum Dei adjutorio omnibus perfectis, convocaverunt famulæ Christi familiam suam, tam de urbe quam de possessionibus, & facientes discussionem quoscumque invenerunt Christianos, donaverunt ingenuitati; quos d Gentiles applicuerunt ad credulitatem legis sanctæ Christi. Ubi tunc, inito consilio tum beato Pio Episcopo, in eodem Titulo secundum normam antiquitatis manumissio celebrata est. [multi baptizantur:] Ad diem vero sanctum Paschæ baptizati sunt promiscui sexus numero nonaginta sex: & cum omnia consummata fuissent, factus esse cœpit conventus in eodem Titulo, ita ut diebus ac noctibus vox hymnorum non cessaret, & multitudo Paganorum ad fidem concurreret, & cum omni gaudio baptizarentur.

[3] De qua re suggestio facta est Antonino Imperatori. Qui Antoninus piissimus Augustus auctoritate sua præcepit, ut quicumque Christum colerent, scirent sufficere sibi in habitaculis suis vivere; & ut nulla conjunctione reliquo populo jungerentur, neque publice emerent, nec in thermis publicis habitarent, sed tantum in domibus suis manerent. [ob edictum Imperatoris latent.] Hoc præceptum cum custodiretur ab universis Christianis; filias nostras Deo dicatas, &in virginitate bono testimonio confirmatas, in domo sua in Titulo supra dicto orationibus, vigiliis ac jejuniis, cum populo Dei, qui per eas crediderat, vacantes & in Christi laudibus diu noctuque insistentes, habentes necessaria sufficienter, plurimis diebus custodivimus. Sed & ipse beatissimus Pius Episcopus exultans frequenter nos visitabat, & Sacrificia Domino pro nobis offerebat.

[4] Concludens autem e sedecim annos Virgo Domini Potentiana, [Moritur S. Potentiana,] migravit ad Dominum. Cujus corpus nos una cum Germana ejus involuimus cum omni diligentia aromatibus, & habuimus occultum in Titulo supradicto. Post dies autem viginti & octo, detulimus noctu corpus, & posuimus juxta patrem suum Pudentem, in cœmeterio Priscillæ via Salaria f XIIII Kalend. Junii.

[5] [S. Praxedes invisitur a S. Novato,] g Post cujus mortem Virgo Christi Praxedes habitavit in eodem Titulo, vehementer effligens se propter transitum germanæ suæ. Ad quam cum multi nobiles Christiani consolandi gratia venirent, una cum sancto Pio Episcopo; venerat etiam ad eam germanus vester h Novatus, qui est frater noster in Domino, consolans eam, & multos Christianos pauperes suis facultatibus reficiebat, & ministrabat omnibus de facultatibus suis in honorem ejusdem Virginis Praxedis petens ut orationibus suis indulgentiam mereretur; qui & vos frequenter beatissimo Pio Episcopo, ad altare Domini accessuro, commendabat. Accidit post hæc post annum & dies viginti octo, ut ægritudine detentus Novatus, absens esset a conspectu beatæ Virginis Praxedis. Pio itaque Episcopo cogitante de omnibus Christianis una cum Virgine Proxede, requiritur inter eos & Novatus:de quo cum auditum fuisset quia ægritudine detineretur; contristati sumus omnes.

[6] Tunc dicit B. Praxedis ad patrem nostrum sanctum Pium Episcopum: [qui æger ab aliis visitatur,] Jubeat Sanctitas vestra ut eamus ad eum, si forte visitatione nostra & orationibus vestris salvet eum Dominus. Quod dictum cum placuisset omnibus nobis, & nocte surgentes perrexissemus ad eum; videns vir Dei Novatus nos omnes congregatos ad se venisse, gratias agere cœpit Deo, quia meruit a Sancto Pio Episcopo, & Virgine Domini una cum nostra devotione visitari. Et fuimus in domo ejus, diebus ac noctibus octo. In quibus diebus placuit ei, ut nobis ac beatæ Virgini omnem substantiam suam derelinqueret, Hoc ita ordinato, tertio decimo die migravit ad Dominum. De quo facto litteras hujus textus ad vos direximus, [& dein moriens relinquit possessiones ad votum aliorum,] una cum auctoritate beati Pii Sedis Apostolicæ Episcopi & Virginis Christi Praxedis: ut quod vobis placuit de substantia germani vestri nos faciatis scire: quatenus ordinatio vestra in omnibus custodiatur. Missa per Eusebium Romanæ Ecclesiæ Subdiaconum. i

Rescripta Timothei Presbyteri.

[7] Timotheus Presbyter Sancto Fratri Pastori Presbytero, [quod approbat Timotheus.] & sanctissimæ Sorori Praxedi, in Domino salutem. Famulatum vobis ubicumque nostri indigueritis libentissime exhibentes, oramus Sanctitatem vestram, ut & nos humiles commendare dignemini memoriæ sanctorum Apostolorum, Sanctoque Pio Sedis Apostolicæ Præsuli, & omnibus Sanctis. Ego humilis gaudio repletus sum magno, audiens quid mihi scribere dignati estis. Unde noverit sanctitas vestra, meam in hac re pro qua scripsistis votivam esse conscientiam: & quod germano meo placuit, placet & nobis famulis vestris; hoc est, ut in arbitrio tuo sit & sanctæ Virginis quidquid dereliquit: & secundum quod vobis placuerit dispensare ea, potestatem habeatis. Hac epistola gaudio repleti sumus: & tradidimus eam legendam sancto Pio Episcopo. Qua ille lecta gratias egit Deo.

[8] Eodem tempore Virgo Domini Praxedis accepta potestate rogavit beatum Pium Episcopum, [Therma in ecclesiam consecrantur:] ut thermas Novati, quæ jam tunc in usu non erant, ecclesiam consecraret: quia ædificium magnum in iisdem & spatiosum esse videbatur. Quod & placuit sancto Pio Episcopo: thermasq; Novati dedicavit ecclesiam, sub nomine beatæ Virginis k Potentianæ [in vico Patricius. Dedicavit autem & aliam sub nomine sanctæ Virginis Praxedis] infra urbem Romam; in vico qui appellatur Lateranus: ubi constituit & titulum Romanum: in quo loco consecravit baptisterium sub die IIII Idus Maji. Post duos annos facta persecutio magna Christianorum: & multi martyrio coronati sunt. Quo tempore Virgo Domini Praxedis multos Christianos occultabat in præfato titulo: quos & cibo pascebat & Dei verbo Tunc divulgatum est Antonino l Imperatori, quod conventus fierent Christianorum in titulo Praxedis. Misitque statim & tenuit multos ex illis: inter quos tenuit Simetrium Presbyterum cum aliis viginti duobus: & eos sine audientia gladio puniri præcepit. Quorum corpora noctu Beata Praxedis collegit, & in cœmeterio Priscillæ m sub die VII Kalendas Junii sepelivit. Deinde Virgo Domini, nimia corporis afflictione constricta, cum intimis suspiriis ad Dominum ingemuit, & ut ex hoc mundo turius auferri mereretur oravit. [S. Praxedis obit 21. Iulii.] Cujus orationes & lacrymæ pervenerunt ad cælum. Nam post dies quinquaginta quatuor n passionis prædictorum Sanctorum, die videlicet duodecimo Kalendas Augusti, migravit ad Dominum. Cujus corpus ego Pastor Presbyter sepelivi juxta patrem Pudentem, Via Salaria, in cœmeterio Priscillæ. Ubi florent orationes eorum o [usque hodie]: præstante Domino nostro Jesu Christo, cui est honor & imperium per æterna secula seculorum. Amen.

ANNOTATA.

a

In aliis antiquis Mss. & apud Mombritium hoc exordium collocatur: Omnia quæ a Sanctis gesta sunt vel geruntur, si quis voluerit studiose conquirere, & sibi & plurimis ædificationis exhibet fructum; & quasi arbor fructifera non sine causa probatur occupare terram dum vivit, cum & ipse suis pomis ornatur, & omnis qui ex eo fructum perceperit saginatur. Scribimus, ut in gestis invenimus, quid egerint, quid locuti sint, quid passi sint Sancti. Ostendite vos esse Catholicos, qui Christi victorias semper libenter auditis, & intetrogo vos, [* an. quare tandē.] quas tamen inter apocryphas litteras hæc vocando censetis, per quas [laudatur] Pudens, frater noster & amicus Apostolorum, quia cultor & susceptor sanctorum peregrinorum summa ambitione fuit. Qui contempto mundo & parentum facultate, Christo semper paratus, in omnibus Domini præceptis &c. ut supra: Hoc autem exordium videri posset ætate Gelasii Papæ concinnatum, quando multus Romæ sermo de apocryphis discernendis: causa certe suppetebat de his Actis dubitandi, propter insertam mentionem Apostolorum & B. Pauli, & hinc existentem parachronismum. Aringhus Romæ subterraneæ lib. 4 cap. 28 alia Mss. Vaticana allegat, sub numeris 4 & 9. quorum initio agitur de Antonino Imperatore; & subditur: hujus temporibus vir fuit in urbe Roma, romine Pudens, gerere nobilis, cujus pater vocabatur Punicus, mater autem Priscilla: quorum quidem arbitrio duxerat conjugem, nomine Sabinellam, illustribus æque ortam natalibus, de qua duas suscepit filias, pulchras specie, sed moribus pulchriores. Hæc autem genuini styli simplicitatem non sapiunt, maleque tribuuntur Pastori. Minus alteratus textus est alteratus tamen, in codice 1188 ejusdem Vaticanæ Bibliothecæ, cujus ecgraphum nobis sua manu descripsit R. P. Ioannes Franciscus Vannius hoc exordio. Sanctu si no ac venerabili Presbytero, Timotheo Fratri, Pastor Presbyter. Noverit fraternitas tua, quoniam Pudens frater noster & amicus, Apostolorum cultor, & susceptor peregrinorum & contemptor mundi, in omnibus præceptis Domini eruditus fuit.

b Ita omnino conjungenda hæc puto, Frater noster & amicus, vocem autem Apostolorum vel expungendam, vel ex Aringo & Ms. Vaticano addendam et vocem cultor, interpunctione correcta.

c Pauli nomen in Pii commutamus, ob rationes jam dictas: nec enim Pauli nomine puto hic posse intelligi ejus epistolas, quarum lectio Pudenti & Timotheo pro magisterio fuerit: & Pius, etiam diu antequam anno 146 Episcopus consecraretur, potuit adhuc Presbyter utrumque instituisse, & totius familiæ fuisse Pater spiritualis Nisi velimus opinari, aliquem revera Paulum non Apostolum, sed Presbytyrum, uno post illum seculo floruisse, qui familiam catechizarit & baptizarit. Res liquida foret si calis Presbyteri aliquod alibi reperiretur indicium.

d Ms Bodecense, Quo, paganos associaverunt fidei: sed vox Paganus in hac significatione multo posterior est ætate Pastoris.

e Ms. idem, concludens se XII annis; sed suspectus est numerus alibi semper expressus ad longam, hoc autem solo loco litteraliter: magis etiam displicet Reclusio intra vel juxta ecclesiam quæ vereor ut poßit ea ætate usurpata credi: & denique nihil est causæ cur formidemus adeo teneva ætate mortuam dicere.

f Ms. Bodec. Obitus ejus celebratur XIV Kalendas Junii.

g Hinc incipiunt Acta S. Praxedis in variis Mss. hoc modo. Virgo venerabilis Praxedis habitabat in Ticulo supradicto: aliis, in Titulo patris sui Pudentis, aut, in Titulo Lateranensi.

h Colitur S. Novatus 20 Iunii, etiam Martyrologio Romano adscriptus, & dicitur filius S. Pudentis Senatoris & frater S. Timothei Presbyteri, & sanctarum Christi Virginum Praxedis & Pudentianæ: qui ab Apostolis eruditi sunt in fide, quorum nihil probamus, præter fraternitatem Timothei.

i Hactenus epistola Pastoris ad Timotheum: quæ sequuntur deinde ipse etiam Pastor ad posterorum memoriam adjunxit.

k Alia Mss. Praxedis: sed utramque nominandam fuisse jam docuimus.

l Antoninum hic intelligimus eumdem qui supræ Pium, non vero ejus filium Marcum Aurelium Antoninum (qui ab Eusebio in Chronico & antiquo Catalogo Pontificio in Eleutherio etiam Antoninus simpliciter vocatur, & sub quo gravem persecutionem motam esse constat anno ejus VII Christi 168) & hoc quia nullam mutati Imperii vel Pontificatus mentionem facit Pastor; quod tamen hic locus exegisset, si post utriusque mutationem nem mota primum esset persecutio, de qua sermo est.

m In Mss. Romanis apud Aringhum ita legitur: Quorum corpora noctu B. Praxedis colligens, sanguinem quoque spongia, quæ hactenus extat, de pavimento exhauriens, sepelivit juxta patrem suam ac sororem in cœmeterio Priscillæ, sub die VII Kalendas Junias: quo die memoria eorum celebratur.

n Totidem scilicet dies numerantur a 20 Maji ad 21 Iulii: ideoque correximus Mss. in quibus solum legebantur triginta.

o Si tota clausuta ab signo * non est alterius auctoris, quod suspicor; Pastoris certe non est illud, usque hodie, longioren præteriti temporis intercapedinem denotans.

DE SANCTIS MARTYRIBVS ROMANIS
CALOCERO ET PARTHENIO
EVNVCHIS VXORIS DECII IMPERATORIS.

ANNO CCL.

COMMENTARIUS PRÆVIUS. Cultus ex Martyrologiis. Acta vetera ex Mss Reliquiæ in Maurimontis Lotharingæ Abbatia.

Calocerus, Martyr Romæ (S.)
Parthenius, Martyr Romæ (S.)

AUCTORE D. P.

[1] Memoria horum illustrium athletarum inscripta est paßim omnibus sacris fastis Latinis, ab eaque hunc diem auspicantur antiqua Martyrologii Hieronymiani apographa. Horum vetustissimum Epternacense sic habet: Romæ natalis Caloceri, Parthenii, eunuchorum Decii Imperatoris & uxoris ejus, aut (sicut Rabanus, Ado & Notkerus scribunt) eunuchorum uxoris Decii Imperatoris. In apographis Lucensi & Blumiano ista adduntur: qui, cum esset unus ex his Præpositus cubiculi, alter Primicerius, nolentes sacrificare idolis a Decio occisi sunt, & requiescunt in cœmeterio juxta viam Appiam. Eadem iisdem fere verbis leguntur apud Adonem, Notkerum & alios, omißaque sepultura apud Florum, Rabanum, Vsuardum atque alios plures cum hodierno Martyrologio Romano: ad quod in Notis Baronius late de dignitate Primicerii seu Primi in variis muniis agit, quem Lector consulat. De loco sepulturæ in cœmeterio ad S Xystum agit Aringhus, in Roma subterranea lib 3 cap. 15 num. 2, & verba, quæ in Actis de horum sepultura habentur, allegat. Petrus de Natalibus lib. 5 cap. 17 de eisdem agit, & uxorem Decii appellat Tryphoniam, quæ postmodum fidem Christi amplexa & sancte mortua, colitur XVIII Octobris, inscripta Martyrologio Romano & aliis. SS. Paternus & Calocerus relati in Ms. Leodiensi S. Laurentii & in Florario Ms. ad diem XXIX Maji non sunt ab his distinguendi, uti nec quos genuinus Beda ex eoque Rabanus, Notkerus, Wandelbertus & Galesinius referunt III Idus Februarii Romæ Calloceri & Parthemii: qui forte est dies Translationis in Galliam de qua mox. Denique iidem sunt quos Notkerus Romæ paßos habet ad XVIII Aprilis: solum vero Parthenium reperire etiam est ad XVII Aprilis, in quodam auctiori Vsuardo apud Christinā Reginam Sueciæ. Acta habemus descripta ex antiquis codicibus Trevirensi S. Maximini Parisiensi Iæcobi Sirmondi, & alio nostro: item ex Vltrajectino S. Salvatoris, extantque in codicibus monasteriornm S. Huberti apud Arduennates & Bodecensis in diœcesi Paderbornensi. Addidit Sirmondus Paßionem hanc desumptam ex antiquo & fido Ms. Gravis sane est scriptio & quam fere totam poßis credere desumptam ex actis notarialibus ita plano ac simplici modo interrogationes responsaque procedunt: in iis tamen, quæ auctor de suo addidit in principio ac fine, deceptus est nomine persecutionis Decianæ; seu potius auctoritate Actorum S. Laurentii, Decium Imperatorem D.P. nominantium, quasi sub eo passus sit ille una cum S. Sixto Papa.

[2] Horum Martyrum Reliquias aliquas esse in ecclesia SS. Sixti & Silvestri in Campo Martio, [Translatis in Galliam Reliquiis] scribit Piazza in Sanctuario Romano: sed potior pars pridem fuit ablata in Galliam. Siquidem Mauri-montis Monasterii restauratio fidem facit, horum Reliquias in Diœcesi Catalaunensi apud Mauri-montem cultas fuisse ante annum MLXXIV, ut notat Guilielmus Marlot, ad historiam suam Remensem part. 2 lib. 2 cap. 1, producens Archiepiscopi Manaßis chartam, tali anno & Indict. XII ipsis Kalendis Novembris notatam, in qua sic legitur. Hæc Abbatia a Nanceio Comite sub numero duodecim Canonicorum, [Abbatia, Maurimontis dotatur a Nanceio Comite,] assidue ibi Deo famulantium, copiose constituta, & cum omni quæ erat miltiplex) possessione ad victum Canonicorum S. Mariæ tradita, sic violentorum manibus & possessorum injuria distracta & perdita defecerat, ut esset redacta ad titulum unius Sacerdotis, qui raro accessu Reliquiis sanctorum Martyrum Caloceri & Parthenii, ibi negligenter positis, famularetur. Quorum sanctorum Martyrum negligentiæ & eorum Abbatiæ destructioni zelo pietatis compatiens filius noster Oldoricus Remensis Ecclesiæ Præpositus, cum consilio nostri Predecessoris Gervasii & Canonicorum concessu, [restauratur II sec.] hanc ei loco perquisivit & fecit reparationem, ut ibi constitueret monachos, qui jugiter Deo & sanctis Martyribus deservirent. Ad horum victum quas terras ex antiquis posseßonibus restituerit Capitulum S. Mariæ, & sub quibus conditionibus, eadem charta explicat. Sed talia nihil hic attinet fusius addere; magis ex re foret scire, quis fuerit, & quando vixerit iste Comes Nanceius; probabile enim est ipsum esse qui prædictas Reliquias Roma attulit, fortaßis Carolum Magnum aut aliquem ex posteris ejus Imperatoribus ad coronam sumendam eo proficiscentibus comitatus: a quo non inepte quis suspicetur conditum Nanceium, Ducatus Lotharingiæ deinde caput, Ducum ejus nomine sede sepulcrisque nobile.

[3] Certe Caroli Magni ætate notos fuisse Abbates Canonicos, constat ex primo ejus Capitulari cap. 32, [ejus ex prædone defensor Guido:] quibus mox respondent Abbates Regulares: ut mirum non sit, si seculo VIII aut IX erecta fuerit istiusmodi Abbatia, in loco vulgo Moirmont dicto: quæ Abbatia (ut habet sequens ibidem charta) cuidam Monacho nomine Galtero ad providendum & ad augmentandum est commissa: qui cum totis viribus insudaret diruta restaurare, & paucos servulos famis inopia circumquaque dispersos revocare; Miles quidam de vicino castello, quod appellatur Vienna, Drogo nomine, hujus studium cœpit impedire. Sed judicio conventus ab Odolrico, & sententia Ducis Godefridi compulsus, postquam porrecto pignore de damnis quæ Sanctis intulerat satisfecit, idem Præpositus ei totum indulsit, ea conditione ut deinceps non deprædator sed custos loci haberetur. Factum id fuerat sub Remensi Archiepiscopo Guidone, cui Gervasius in regimine succedens, supradictorum Martyrum cœnobio quemdam Monachum, Joannem nomine, custodem delegavit: quem ego Manasses (inquit ipse hæc scribens) Abbatem primum ipsius loci ordinavi, paupertatemque ejus in eo loco aliquantulum imminui. [& filius Raignerus, malo suo emendatus.] Qui Abbas supradictum Militem Drogonem familiarem & suæ Abbatiæ defensorem habuit… Post cujus decessum filii ejus Raignerus & Gualterus, non servata pactione patris, loco sancto insurrexerunt, multisque rapinis afflixerunt. Quorum Raignerus, inevitabili (ut putabat) plaga vulneratus, Abbatem prefatum ut ad se veniret petiit: quo præsente mala quæ fecerat confitendo deploravit, promittens res Sanctorum si superviveret deinceps se servaturum. Præterea, annuente fratre suo & ceteris parentibus, dedit pro anima sua sanctis Martyribus Calocero & Parthenio quidquid jure hereditatis inter Axonam & Biunnam fluvios possidebat.

[4] Benedictinorum esse Abbatiam indicat Marlotus, quam licet non habeant tomo 4 Galliæ Christianæ Sammarthani, [An inde Reliquiæ Remos delatæ?] eam tamen adhuc superesse in Decanatu S. Manehildis (ubi etiam tabulæ Topographicæ nomen loci exprimunt, prope Novam-villam ad pontem Axonæ) novimus ex Generali Pullario Franciæ anni 1648, esseque juris Regii: an vero ibidem adhuc sint sanctæ istæ Reliquiæ ignoramus, crederemusque translatas Remos, nisi Marlotus hoc dubium faceret. Allegatis enim Martyrologii Gallicani verbis ubi dicitur, Remis natalis beatorum Martyrum Caloceri & Parthenii, quorum, post gloriosum certamen in causa fidei peractum, sacra lipsana, ad cœnobium S. Remigii allata, congruum cultum acceperunt: De hac translatione silent nostri auctores, inquit: quo videtur etiam tacitus innuere, neque hodie in isto monasterio quidquam de talibus Reliquiis sciri.

PASSIO
Ex variis Codicibus Mss.

Calocerus, Martyr Romæ (S.)
Parthenius, Martyr Romæ (S.)

BHL Number: 1534

EX MSS.

[1] Igitur inter Imperatores Romanos, Christianus primus a Philippus fuit. Hic suum filium Philippum regni sui fecit esse consortem. Itaque, cum urbem in Thraciis Philippopolim condidisset, [Post occisum utrumque Philippum Imperatt.] his duobus regnantibus Romanæ urbis millesimus annus est expletus. Hoc tempore b Æmilianus illustris evocatus Orientis est ex partibus: qui cum venisset Romam, edidit Consulatum. Hic itaque Æmilianus, prius quam fasces deponeret, vitæ munus invenit. Qui & superstitem filiam dereliquit nomine Calistam, cujus pronomen erat Anatolia. Philippus itaq; senior Veronæ occiditur a Decio, & Philippus junior Romæ, ambo videlicet Christianissimi. Elevatur itaque Decius Imperator, homo sacrilegus, qui ambos occiderat Principes. [in persecutione a Decio mota,] Denique propter ipsos odium in se Christianorum concipiens, Romanæ urbis Episcopum, c Sixtum nomine, interfecit, & venerabilem ejus Laurentium Archidiaconum. Misit quoque in Hierosolymam, & ejusdem Ecclesiæ Episcopum d Alexandrum occidi præcepit: sed & sanctum Babylam, Antiochenæ Ecclesiæ Sacerdotem: sperans insanus, quod si istos, qui erant capita Ecclesiarum, tolleret, corpus omne Ecclesiæ interiret. Sed insanus homo, vesaniæ suæ veneno saucius, Sanctorum Martyrum & Christianorum gloriam ampliabat, & suam animam crudelissimus occidebat. Sancti autem cum putabantur per occisionem vinci, melius occisi vincebant: qui contemnentes omnia temporalia, ad æternam & perpetuam, contemnentes momentaneam, vitam properabant.

[2] Accusantur itaque apud Regem Decium e Calocerus & Parthenius, [SS. Calocerius & Parthenius oblati] eo quod ipsis suis Eunuchis commendasset moriens Æmilianus Consul filiam suam. Ad quos cum Rex misisset & suo conspectui præsentari fecisset, dixit eis: Audio vos sacrilegos Christianos effectos, omne partimonium Æmiliani Consulis evertere: sed & filiam ejus ita decepisse, ut gaudeat divitias sibi a patre dimissas vos exhaurire, & personis vilissimis erogare. Calocerus dixit: Nobis quod imperatum est a Domino carnali, hoc fecimus: fuit enim Æmilianus Consul verus Christicola, & opes suas erogandas pauperibus dereliquit. Decius Rex dixit: [minas contemnunt:] Parati estote ad sacrificandum diis immortalibus, ut possit mea circa vos mitigari censura. Calocerus dixit: Non timeo censuram tuam, sed Dei: tua enim censura hodie est, & cras non erit; Dei autem ira æternis cruciatibus punit eos, qui præter præter ipsum Deum alterum colunt. Decius dixit: Cum sitis juvenes elegantes & divites, ut quid vitam amittere cupitis, & mortem appetitis inhonestam? Calocerus dixit: Mortem inhonestam tu appetis, qui Deum tuum lapidem aut æramentum credis: ego autem mortem inhonestam habere non potero, qui illum Deum, qui ubique regnat & dominatur, credo. Decius dixit: Per Deos & per Deas, quoniam si sacrificaveritis, amicos meos vos faciam: si vero hoc facere contempseritis, diversis vos suppliciis puniam. Calocerus respondit: Optet amicus tuus fueri, qui non timet Deum suum & Dominum habere inimicum. Nam quantum mihi amaræ sunt amicitiæ tuæ, tantum mihi sunt inimicitiæ tuæ dulciores. Decius dixit: Partheni, tu quid dicis: Parthenius respondit: Quod Calocerus dixit, & ego dico: una enim nobis est voluntas & fides. Decius dixit: Ergo hoc vobis placet, ut præcepta mea contemnentes morte moriamini? Parthenius respondit: Mors, quam tu nobis minaris inferre, vita nostra est, & ideo non timemus iram tuam, quia ex ipsa nobis nascitur vita perpetua, & corona cum palma æterna.

[3] Tunc Decius iratus dixit Præfecto suo Libanio: Cras mane in secretario tuo diversis crucientur suppliciis, si sacrificare contempserint: si vero consenserint, & tuo eos amori copula, [jussu Libanii Præfecti varie torto Calocero,] & meis amicitiis repræsenta. Libanius igitur Urbis Præfectus, sedens in Tellude, in secretario jussit eos singillatim intromitti. Cumque Calocerus introisset, Libanius ait ei: Ego te pro amicitia introire jussi: si placet, ut sis amicus, ego gratias ago: sin alias, legibus te puniam. Calocerus respondit: Amicitias tuas qui habere voluerit, inimicitias divinas incurrit: & ideo de tuis inimicitiis non curo, quia tantum mihi amorem Dei mei concilias, quantum odii tui fuero inimicitiis aggravatus. Libanius dixit: Dominus noster Imperator Decius jussit, ut qui non sacrificaverint diis, diversis intereant suppliciis. Calocerus respondit: Dominus noster Jesus Christus, Rex æternus & verus Deus, dixit: Omnis qui idolis sacrificaverit, eradicabitur. Libanius dixit: Appendatur eculeo. Cumque fuisset appensus & lampadibus ureretur, atque vugulis raderetur, Calocerus ait: Non tibi dixi, Libani, quoniam inimicitiæ tuæ me exaltant, & faciunt me gratiam ampliorē in conspectu Regis mei acquirere? Tu interim excogita duriora tormenta: carnem enim laniare potes, animam vero vincere pro fide & veritate luctantem, non vales. Præfectus Libanius ait: Quoniam video hunc animo rebelli verbera & tormenta optare potius quam timere, istum amovete, & collegam ejus introducire.

[4] Introducto itaque Parthenio, Libanius dixit: Dic mihi Partheni, quæ causa est duritiæ fratris tui, quod tantis verberibus & eculeo exsuccatus, & flammis exustus, & ungulis effossus, nullo modo consentire voluit, ut præcepta sacratissimi Imperatoris faceret? Parthenius dixit: [Parthenius exponit mysterium Incarnationis & vitæ Christi,] Quoniam ista tormenta finem habent, illa autem quæ idolis sacrificantibus parata sunt, finem non habent penitus. Libanius dixit: Unde hoc nosti? Parthenius respondit: Christus filius Dei, ut hominibus subveniret, hominem assumpsit, quem virgo concepit, virgo peperit, virgo post partum permansit. Hunc primo omnium natum, & in cunabulis positum, Angeli de cœlo descendentes, laudantes & adorantes, pastoribus ovium ostenderunt. Item pastores eum adorantes, quod factum circa se viderant & audierant, in notis suis simpliciter prædicaverunt. Item Magi, per stellæ magnæ indicium a capite Orientis venientes, aurum thus & myrrham in suis muneribus offerentes, adoraverunt eum. Hunc Herodes Rex dum inter infantes quæreret ut occideret, & non inveniret, omnes a bimatu infantes, qui erant in civitate Bethleem, fecit occidi. Hunc pater suus Deus, qui regnat in cælis, cælos aperiens manifestavit dicens: Hic est filius meus dilectus, in quo mihi complacui, ipsi omnes obtemperate. Hic ergo omnia diaboli tentamenta superans ascendit montem, & advocans ad se discipulos suos, cœpit beatitudines æternas illis ostendere, & per quæ opera possent gloriam & vitam perpetuam adipisci. Post hæc vero Judæorum populo prædicare cœpit, & dicere, quoniam exeuntes de corporibus animæ, si idololatriis fuerint aut fornicationibus inquinatæ, aut humano sanguine pollutæ, æternis tradantur incendiis: quæ autem ab his criminibus vel aliis iniquitatibus mundæ fuerint, a pœnis æternis liberæ, deliciis perfruantur ætetnis. Tunc Judæi dixerunt: Unde probare poteris? Dicit eis Dominus: Adducite ad me cæcos & claudos, & quotquot habetis infirmos. Cumque adducti essent cæci qui erant, illuminavit, surdis auditum, claudis gressum, paralyticis sanitatem restituit, omnes infirmitates sanavit, & dæmonia ejecit ab obsessis, ita ut etiam ipsi spiritus immundi clamarent; Scimus, quia sis filius Dei, noli mittere nos in abyssum. Imperavit quoque ventis, tempestates jussu coërcuit, super undas maris siccis pedibus ambulavit, mortuos vero ita excitavit, ut etiam quatriduum habentem in sepulchro revocaret ad vitam. Qui cum hæc faceret, [item passionis, resurrectionis & ascensionis:] & hanc potestatem etiam discipulis traderet, dicebat Judæis: Si verbis non creditis, vel virtutibus credite. Illi autem non solū non crediderunt, verumetiam Deum suum, eis sæpius repromissum per Prophetas, crucifixerunt. Qui crucifixus & mortuus, die tertia resurrexit, & per quadraginta dies cum discipulis convescens, jussit etiam se palpari, ne de eo dubitarent, sed fortes & firmi in fide ejus persisterent. Sed & omnia quæ eis locutus fuerat ante passionem, eadem iteravit post resurrectionem; & præcepit eis ut fidem ejus in omnes gentes prædicarent, & baptizarent eos omnes in nomine Patris, & Filii, & Spiritus sancti. Post quadragesimum vero resurrectionis ejus diem, videntibus omnibus suis discipulis, cælos in potestate magna adscendit. Quibus discipulis stupentibus cum post eum intenderent, Angeli ejus apparuerunt dicentes, Ouid stupentes cælum intenditis? Hic Dominus, omnium nostrum Dominus, sicut vidistis eum euntem in cælum, ita revertetur in fine judicare omne seculum. Hæc ergo fides est nostra in Christo, quæ non tormentis vincitur, non flammis, non gladiis superatur.

[5] Libanius Præfectus dixit: Ut video, Deus meus Jovis, Deus verus est: nam Deus tuus, [ac Iovem contemnit:] sicut tu ipse asseruisti, crucifixus est: Jovis vero nunquam omnipotentiam suam deposuit, quinimo imperiis ampliavit. Tunc subridens Parthenius dixit: Jovis tuus more vixit barbarico, adulter uxorum, stuprator puerorum, patricida etiam extitit & fratricida, sed & germanam suam in uxorem usurpavit. Hunc tu si Deum tuum credis, cum ipso eris perpetuis exurendus incendiis. Tunc Assessor Præfecti tunicam suam scindens clamabat: Dii in nobis irati erunt, si isti non fuerint ignibus concremati.

[6] [ab igne illæsos,] Tunc Libanius Præfectus jussit eos ignibus concremari. Missi ergo in ignem, cum incolumes permanerent, iratus minister, arrepto fuste ardente capita eorum contudit: ipsi autem laudantes Deum, tradiderunt spiritum. Quos exspirasse ut vidit percussor, [fustibus quo mactatos] ut indicaret exitum eorum perrexit: statimque corpora Sanctorum a Christianis sunt asportata. Libanio autem jubente, ut inhumata projicerentur in silva, revertentes qui occiderant, nullum penitus indicium de eorum corporibus se invenisse retulerunt. Tunc sancta Anatolia, [sepelit S. Anatolin,] cujus servi Sanctorum corpora rapuerant, ipsa per se condidit eos in crypta, in qua erat positum f corpus S. Sixti Papæ venerandum, quem Decius Imperator occiderat, & illic cum omni diligentia sepelivit, ita ut etiam porphyreticis columnis g ornaret eorum sepulchra: in quo loco beneficia martyrii eorum exuberant usque in hodiernum diem. Hi fuerunt ex Provincia Armeniæ, unius patris matrisque filii, Calocerus major, Parthenius minor ætate. Passi sunt die XIIII Kalendarum Juniarum, Decio h Augusto & Grato Consulibus, propitio Christo Deo & Domino, cui est honor & gloria per omnia secula seculorum. Amen.

ANNOTATA.

a De utroque Philippo Christiano, eorumque baptismo & virtutibus Christianis, ac anno Vrbis millesimo ab iis celebrato, late egimus XX Ianuarii ad Vitam S. Fabiani Papæ: qui eos convertit & baptizavit, & Martyr obiit anno 250.

b Fulvius Æmilianus fuit Consul cum Peregrino, anno CCXLIV, & iterum cum Vettio Aquilino anno CCXLIX, quo Philippus uterque occisus est.

c Hic est Sixtus 2 Papa, & colitur 6 Augusti, uti ejus Archidiaconus Laurentius 10 ejusdem Augusti. Sed hi paßi sunt anno 258, sub Valeriano & Galieno, quorum persecutio post Decianam continuata paßim Decio tribuitur, etiam in illorum Actis, quod auctor hujus Vitæ imitatus est.

d Alexandri Episcopi Hierosolymorum Acta dedimus 18 Martii, & S. Babylæ Episcopi Antiocheni 24 Ianuarii; hi autem ab Eusebio lib. 6 Hist. Eccles. cap. 23 dicuntur sub Decio una cum S. Fabiano paßi, uti ad illorum Acta pluribus est deductum.

e Ms. Sirmundi paßim Galocerius & Partenius.

f Imo Sixtus fuit postea ibi sepultus.

g Post necem Aureliani anno 275 (nam huc usque duravit cœpta a Decio persecutio) plena pace fruentes Christiani paßim martyria ornare, excitare ecclesias conventus pene publice cœperunt agere, usque ad tempora Diocletiani & Maximiani. Hoc ergo Ecclesiasticæ pacis decennio credi potest etiam istud factum.

h Annus is erat Christi 250.

DE S. IOANNE MARTYRE,
CONSTANTINOPOLI VENETIAS TRANSLATO,

SUB MAXIMIANO.

COMMENTARIUS PRÆVIUS.
De apocryphis Actis S. Procopii eidem male applicatis; Temporeque & actis Translationis, ex impresso Italico.

Joannes Martyr Constantinopoli, translatus Venetias (S.)

AUCTORE D. P.

Secundum consuetudinem Patriarchalis Ecclesiæ Venetiarum, & etiam ex indulto Sedis Apostolicæ, celebrari Officium eorum Sanctorum, quorum corpora in ecclesiis diœcesis Venetiarum requiescunt, præscribitur in Ordine recitandi divinum officium juxta ritum Ecclesiæ & diœcesis illius: [Huic nunc Venetiis celebri,] qualem Ordinem habemus auctoritate Joannis Francisci Mauroceni pro anno MDCLVII excusum: & in hoc ad hunc XIX Maji, nisi transferatur, præscribitur festum S. Joannis Ducis Alexandrini Martyris sub ritu semiduplici celebrandum; eo quod sacrum ejus corpus asservetur in ecclesia S. Danielis, & omnia recitantur de Communi Martyris non Pontisicis. Missa Lætabitur, Euangelium si quis vult, Oratio, Præsta quæsumus ut intercedente.

[2] Petrus de Natalibus in suo Catalogo Sanctorum (quem circa annum MCCCLXX composuit, [applicata S. Procopii, Acta,] tum Plebanus Sanctorum Apostolorum in urbe Veneta, dein Episcopus Equilinus prope Venetias) ad hunc XIX Maji eidem S. Joanni applicat satis accuratam epitomen Actorum S. Procopii Martyris, quæ apud Surium ex Græcis habentur VIII Iulii prolixe deducta, majoremque speciem piæ tragœdiæ quam veræ historiæ præferentia. In hac epitome Martyris adhuc Gentilis nomen Neanias, genus maternum ex Primoribus Æliæ, & Christianorum exterminatio cum Alexandrinæ civitatis Præfectura commissa a Maximiano, Victoriæ relata de Saracenis post agnitum ex apparitione Christum, dißipata Theodosiæ matris idola, varii cruciatus tolerati sub duobus succeßive Præsidibus, quorum ultimus Flavianus dictus; plurium denique militum ejus exemplo conversorum, ipsiusque matris ac duodecim mulierum sociarum martyrium, eodem prorsus modo atque ordine describuntur, quo in Actis S. Procopii; hoc solum mutato, quod prior Præses apud Equilinum Ultio, apud alios vero Justus nuncupetur; & pro Alexandria Syriæ, sumi videatur Alexandria Ægypti; taceatur autem nomen Cæsareæ Philippi, in qua agonem suum dicitur consummasse Procopius, & Episcopatum geßisse Leontius, in epitome sub nomine Joannis fabricata nominatus, ac si fuisset Episcopus Alexandrinus. Denique pro eo quod S. Procopio dicitur ex sententia judicis caput gladio amputatum fuisse; de Joanne asseritur, quod jubente Flaviano gladio in gutture & lancea in pectore transfixus martyrium consummavit XIV Kalendas Junii: & sic integram Legendam, cujus istud compendium, invenimus sub nota diei XIII Martii (ubi forte scribendum erat Maji) in quodam Ms. Paßionario Eremi Camaldulensis; sed suppositione jam tunc animadversa describere noluimus, utilius occupati.

[3] Ex Equilino breviora ejusdem S. Joannis elogia ad hunc diem acceperunt, primum Grevenus, [& hinc sumpta elogia.] in Additionibus ad Vsuardum Coloniæ excusis anno MDXV & XXI; deinde Witfordus, in Martyrologio Anglicano editionis Londinensis anni MDXXVI. Galesinius, quem sequitur in Catalogo generali Ferrarius, ita habet: Alexandriæ in Ægypto S. Joannis Martyris, qui Maximiano Imperatore, acerbis exhaustis cruciamentis, præclaro pietatis testimonio, [Videtur esse Ægyptius qui CP. celebratur 20 Septembr.] coronam tulit. Addit in Annotationibus se ista accepisse ex Græcis tabulis. At illæ ad hunc diem nullum habent Joannem, aut alium qui trahi huc poßit: sed bene ad XX Septembris, in Menæis excusis ac manuscriptis variis, jubent commemorari Certamen maximi inter Confessores Joannis Ægyptii, cujus libertatem & loquendi confidentiā ferre non valens impius * Maximianus, jussit illum cum aliis quadraginta occidi. Vbinam vero? Ægyptium cum Joannem legis, facile credes in Ægypto quoque passum, [illuc forte Alexandria allatus 13 Martii.] & corpus Alexandriæ in honore fuisse, donec inde translatum Constantinopolim fuit. Verum ut hic idem ipse credatur qui Venetias postea deportatus est, oportet non solum die XX Septembris ejus memoriam ibi celebrem fuisse, sed etiam die XIII Martii: quandoquidem ex Historia mox danda liqueat, nostro de quo agimus Ioanni annuam tali die festivitatem agi solitam. Quid autem postea Venetos moverit, ut etiam isto die prætermisso, itemque die III Iulii, quo apud eos anno MCCXV facta est sacri corporis collocatio, [Venetias 1215, 3 Iulil.] in eo ubi nunc colitur loco, assumerent XIX Maji haud facile dixerim. Suspicor tamen quod ratione cujusdam fabricæ in honorem Sancti construendæ, uti dicitur infra num. 8 delatum Corpus ad monasterium præterito seculo XVI, tali die relatum ad locum noviter ornatum fuerit; eaque dies annuo Sancti cultui visa fuerit opportunior, quam XIII Martii, Quadragesimali luctu solita occupari.

[4] Porro de omnibus certius cupiens informari, scripsi Venetias ad eum cujus fideli opera fueram usus in S. Anastasio, R. P Danielem Simonetti; rogavique, non ut historiam paßionis ex monasterio S. Danielis peteret (hanc enim nullam ibi genuinam haberi, satis jam constabat) sed historiam Translationis indagaret, simulque de præsenti sacri corporis cultu ac statu me certiorem redderet. Fecit prolixe quod rogatus fuerat optimus Pater, per virum nobilem, isto in monasterio familiarem, & cui quidlibet credi posset; desideratamque narrationem, & hoc insuper ab ejus manu fidei oculatæ documentum accepit: [usque hodie integer] Venerabile corpus Divi Joannis, Venetiis in ecclesia, S. Danieli Prophetæ dicata, supinum cubat, membris omnibus integrum in altari; capite quidem ad orientem solem verso ad cornu Euangelii ejusdem altaris, pedibus autem ad cornu Epistolæ. Lapidea est atca super altare, quæ alteram arcam capit ligneam, minio deforis coleratam, in qua jacet corpus. Nullum utrique arcæ ostium: nam facies earum non versatili cardine more ostiolorum clauduntur & aperiuntur, sed per duos hinc inde canaliculos attolluntur integræ & deprimuntur. Facies arcæ ex ebeno est, lapillis interpuncta pretiosis; facies arcæ ligneæ ex crystallis. Sanctum Caput Ducali Veneto cornu operitur: pectus zona auro acu texta, totum corpus panno serico, textoque ex auro more Indico. Pedes nudi, sed velo tantum pellucido cooperti, sicut & facies. Dentes albi nullo deficiente; & caro mollis tactu. Porro die vigesimo Julii, quando S. Danielis vigiliæ aguntur, [& miraculis clarus.] sanctũ corpus aqua odorifera lavatur a Presbytero, præsente altero Sacerdote Monialium Confessario: quæ aqua deinde ad pios usus, præsertim ad tollendas corporum ægritudines, distribuitur. Verum lapsis temporibus aqua diluta caro denigrata est, & corruptionis cujusdam maculas contrahere videbatur: propterea modo gossipio molli tantum caro contingitur, quod in aquam deinde immissum eamdem venerabilem reddit, ac si ipsa immediate sanctum corpus abluisset. Plurima per sanctum suum miracula edidit Deus omnipotens, quæ describere longũ esset : in historia translationis narrantur aliqua, & novis confirmantur, sicut tabellæ, aliaque signa aræ ejus appensa testantur. Quapropter maxima in veneratione est, & præcipue apud Sanctimoniales illas, quæ dicunt (quod & in historia narratur) admoneri se vicinæ mortis edito strepitu ex arca, in qua sanctum corpus reconditum jacet. Hæc ille: nunc exhibeamus ipsam translationis historiam Latine redditam ex veteri impresso, absque nomine impressoris sub annum 1516 curato.

[Annotatum]

* an. Maximinus?

TRANSLATIO CORPORIS
Ex impresso Italico anni circiter 1520 ad usum Monasterii S. Danielis Venetiis.

Joannes Martyr Constantinopoli, translatus Venetias (S.)

EX MSS.

[1] Manifestum totique orbi notissimum est, quomodo Dominus Deus noster civitatem Constantinopolitanam subjecerit Latinis: [Propter peccata Græcorum] nec minus clarum est eam revolutionem imputandam esse nequitiæ Græcorum; qui spernentes azyma veritatis, præsumpserunt sacrificium conficere in fermentato, dicentes Spiritum sanctum Paraclitum ex solo Patre procedere; & sanctæ Romanæ Ecclesiæ negabant debitam reverentiam atque subjectionem, quamvis ea repræsentet Petrum Apostolorum Principem in terris, asserentes ipsam non esse præpositam Constantinopolitanæ: magno etiam in contemptu habebant Imperatores suos, iisque identidem rebellabant, crudelissima facinora & sceleratissima peccata ex regnandi cupidine committentes. Sed Dominus, [capta a Latinis Constantinopoli,] Judex supremus ac supracælestis, subvertit iniquitates infidelium, Reges fortissimos occidit, regnum Chanaan destruxit, stupendamque & inauditam Victoriam dedit Latinis; exiguo exercitui subjiciens infinitam populorum multitudinem, & generosæ nostrorum paupertati cedens ignavam eorum opulentiam: adeo ut dici possit, in istius urbis captivitate impleta fuisse visio a Danielis Prophetæ, quando civitas, collectis totius fere Græciæ sanctuariis ornata, locupletaque auro & gazis pretiosissimis, facta est in direptionem ac prædam Latinorum. b

[2] Veneti, qui tantæ victoriæ initium c dederant, urbis imperium divisere cum Francis, ecclesiasque, [Venetiis quibusdam cessit Psychosostræ monasterium.] divitiis inæstimabilibus spoliatas atque nudatas, reliquerunt Sacerdotibus atque Ministris, suis: qui earum præcipuas, æque ac palatia & loca publica civitatis, diviserunt inter se. Atque ita contigit, ut monasterium in platea quæ circitur Pulchra situm, & Græce nuncupatum dPsychosostra, quasi Salvatricis animarum, obvenerit in partem duorum nobilium Venetorum, Marci & Martini Gorziorum fratrum; qui ipsum dederunt Joanni Priori S. Danielis Venetiis, nomine monasterii S. Danielis tenendum. Porro in locum Joannis constitutus est Venetiis Prior Roboaldus quidam, vir religiosus ac timens Deum: qui paulo post abiit Constantinopolim, Psychosostræ monasterium coram inspecturus. Erat in adverso dictæ plateæ latere haud procul inde ecclesia alia, Græce Theothocου, id est e Deiparæ, nuncupata. Cum ergo die quodam, videlicet decima tertia Martii, idem Roboaldus in monasterii sui porta consisteret; vidit magnam hominum multitudinem summa cum devotione accedere ad ecclesiam Theotocου populumque interrogans, quid ibi esset; audivit, quod, [Ex huic vicina Deiparæ ecclesia corpus S. Ioannnis] cum res Constantinopolitan floreret, non solum ex universa civitate, sed etiam ex circumjectis urbibus oppidisque soliti fuerint fideles tali die quotannis, singulari cum religionis affectu, accurrere ad visitandum corpus S. Joannis Martyris. Audientem hæc Priorem Roboaldum continuo incessit cogitatio, quanam ratione posset sanctum illud corpus obtinere, & transferre Venetias.

[3] Desolatum erat monasterium, cujus fuerat ecclesia prædicta, nec ullus ibi, ad sacri istius pignoris custodiam, morabatur: [furtim aufert Prior S. Danielis.] sed cura ejus demandata erat cuidam senecioni, qui omni vespera claudebat ædem seque domum propriam conferebat procul inde positam, sic ut absque ostiarii hujus conscientia nullus illuc ingredi posset. Prior nihilominus, zelo & cupidine voti sui consequendi ardens, assumptis secum quodam monacho suo alteroque Sacerdote, & famulo Græco, illuc se contulit; repertoque per fenestram aditu ingressus, aperuit ornatissimam sancti corporis capsam, ipsumque sericeo panno involvens secreto transtulit ad Psychosostræ cœnobium, capsam ipsam taliter compositam relinquens, [& transfert anno 1215] ut rediens mane ostiarius nequaquam observaverit motam fuisse. Tempore deinde opportuno in navim transtulit acquisitum thesaurum, summæ devotionis & lætitiæ singularis affectu delibutus; sic tamen, ut quid rei esset, celaret nautas: appellensque Venetias ipsum sanctissimum corpus collocavit in f monasterio. S. Danielis, anno Incarnationis D. N. Jesu Christi millesimo ducentesimo decimo quinto, die tertio Julii. Quo in monasterio, per merita & intercessionem gloriosi Martyris Joannis, Dominus Deus dignatus est dignaturque usque in hunc diem multa & quasi infinita miracula operari, ex quibus selectiora aliqua recensebimus.

[4] Primum idemque maximum sit, quod cum sanctissimus hic Dei athleta occisus fuerit anno Christi ducentesimo octogesimo g nono, ad extollenda merita gloriosissimi sui Martyris nostræque fidei instructionem, voluerit Deus conservare integrum ipsius beatissimum corpus, [adhuc incorruptum,] cum admirabilis omnino odoris fragrantia, cælestiū influentiarum & planetarum vicissitudines, quibus humana corpora sæpius alterantur, cohibente Christo ne illud corrumpere valeant. Venerandæ autem monachæ hujus loci, per merita suæ ac nostræ matris gloriosæ Virginis Mariæ, divinique pugilis & Martyris Joannis, ab eodem Sancto receperunt eximium valde privilegium, & ut existimo h absque exemplo, quod quoties alicujus earum instat extremus vitæ terminus, id eis significet Miles Christi aliquot mensibus vel diebus ante, [& solitum dare signum instantis alicui mortis.] prout placuerit. Corpus siquidem ejus in ecclesia servatur in capsa deaurata, cui obtensa est cratis, instructa votivis ex argento anathematis, in testimonium miraculorum interventu Sancti patratorum. Cum ergo moritura est aliqua & animam Patri æterno redditura, prævenit terminum constitutum gloriosus hic Sanctus, suavi quodam motu percurrens dicta ad cratem anathemata, sonitumque minime ingratum ciens: quem audiens aliqua Sororibus ceteris nuntiat, dicens: Estore paratæ: percussit cratem S. Joannes.

[5] Incredibilis forsan videbitur auditoribus res adeo rara: [Novitia id credere nolens anno 1516] est tamen verissima: quamque recentiori hoc exemplo possumus confirmare. Anno decimo sexto supra millesimum quingentesimum, cum puella quædam ad Ordinem recepta monasterium esset ingressa, & de S. Joanne Martyre audiret ex Sororibus, quomodo dato signo illas moneret quod aliqua ibi esset moritura; subrisit intra se, neque credere voluit affirmantibus. Anni deinde sex transierunt absque obitu alicujus; cumque jam monialis nocte quadam surrexisset ad Matutinas, & his juxta morem decantatis remansisset in templo (liberum enim istic loci Monialibus est velintne post officium ad quietem redire vel non) solam sese in choro præter solitum reperit, [elapso sexennio per je ipsam experitur.] & tempore aliquanto oravit. Tandem adveniente aurora volens illa discedere, faciensque prius quam surgeret debitam sanctissimo Sacramento reverentiam, audivit strepitum quemdam, suaviter insonantem auribus. Hæsit illa, nihil de Sancto cogitans, & mox iterum simile signum percepit: neque prius e loco abiit, quin tertio audiverit percuti loculum, in quo jacebat Sanctus Martyr. Tum vero manifesto agnita veritate, conterrita est; nec absque devotionis internæ sensu cogitare cœpit, sui forsitan causa datum esse id signum: quare Deo sese commendans, veniam præteritæ incredulitatis petiit. Nec diu postea apparuit minime fallax fuisse illud signum, mortuaque est Sororum una; quo viso gratias Deo egit, qui sibi dederat oculis auribusque ipsam usurpare veritatem, nemini tamen quidquam revelavit priusquam impleta fuissent omnia Eodem in errore versabatur Religiosus quidam ex Conventu S. Mariæ de caritate, qui die quodam sacrificans ad altare, supra quod S. Joannis corpus requiescit, [uti & Religiosus Sacerdos.] percepit cratem percuti; totusque stupefactus credidit ex ea hora id de quo antea dubitaverat; & maxima cum devotione Missam finiens, Deo sanctoque Martyri gratias retulit pro consolatione sibi concessa, ex eoque tempore pientissime fuit erga Christi athletam affectus.

[6] Matrona quædam nobilis; cum paralytica jaceret, sic ut nec pedem quidem movere posset, fecit sibi adferri stragulum, quo sanctum corpus operitur; seque ipsam eodem totam operiens cum devotissimis lacrymis, ac Sancto supplicans, [sanatur paralytica tactu straguli ejus,] ipsa (quod mireris) hora cum modico adjutorio cœpit se de lecto attollere, sequenti autem die per seipsam liberrime ambulavit, unde & Deo & Sancto Joanni gratitudinem debitam professa est. Alia paris nobilitatis mulier jacebat in extremis, tumefacta tota; cujus infirmitatem ipsimet medici ignotam sibi esse fatebantur. Audivit hoc quædam ejus consanguinea, [alia ipso per affinem invocato curuta] dicti monasterii Religiosa, ipsamque commendavit sancto Martyri, vota quædam pro infirma nuncupans. Statim autem sanari ea cœpit, atque de die in diem robustior brevi convaluit. Dictum ipsi deinde est, quid pro ea fecisset sanctimonialis ista, & quomodo per votum S. Joanni factum recuperarit valetudinem. Sed denuntiationem ejusmodi cum risu excipiens, Sanctumque vilipendens, [recidivam incredula patitur.] continuo sensit pristinam sibi infirmitatem cum tumefactione rediisse; & brevi in eum est redacta statum, ut nec humanam formam referret amplius, nec inter acutissimos dolores & cruciatus gravissimos vivere se posse speraret. Talem ipsa sese considerans, cœpit indulgentiam postulare incredulitatis suæ, Deumque & Sanctum ejus exorare pro recuperanda sanitate, confirmato quod ante exploserat voto: atque illico multum se confirmatam sensit, intraque paucos dies omni malo liberam, per merita & intercessionem hujus gloriosi Martyris: quapropter Deo ipsique agendæ sunt gratiæ.

[7] Vir quidam non minus genere & officio nobilis, quam moribus & operibus inclitus, [item pestilenti febri laborans,] affigebatur per continuam febrim, cujus malignitatem lividæ indicabant maculæ toto corpore sparsæ: extraque spem curationis esse videbatur peccans humor, eo quod debilissimus i stomachus nullas reciperet medicinas, quin statim eas revomeret: unde viribus omnibus destitutus, & nigricans totus, vehementerque inflatus erat, quando placuit Deo creaturam suam, intercedentibus sancti Martyris meritis, liberare. Modicum enim ad spondam k lecti sese convertens, meruit ipsum S. Joannem omnino pulcherrimum ac splendidissimum intueri ut præsentem: eoque visu confortatus, multa cum devotione ac fide illi se commendavit, addito voto si convalesceret: & continuo levari cœpit natura, ejectis humoribus depravatis qui suffocare illum videbantur: ac deinde paulatim profecit ad integram sanitatem, in gloriam D. N. Jesu Christi & gloriosissimi Martyris sui, semper & ab omnibus glorificandi.

[8] Adducta est ad monasterium, ubi is requiescit, adolescentula quædam religioso habitu induenda, [& Novitia expleto tirocinio ad mortem ægra,] quod etiam postea factum est. Finito autem probationis tempore, cum vellet monasterii Mater una cum suo Capitulo, ut eadem puella sacræ Professionis nexu se alligaret; invasit eam statim crudelissima & acerbissima infirmitas, febris scilicet perpetua, deinde paralysis, ad extremum denique fœtidissima plaga & visu horrenda apparuit in dorso misellæ: quæ nec digitum quidem unum movere valens, diu noctuque non cessabat cum ejulatu terribili testari cruciatuum, quibus torquebatur, vehementiam; neque poterat vel ab alio moveri levi contactu, vel ipsa sibi auxilio esse. Accidit ut eodem anno corpus S. Joannes deportaretur intra claustrum, ratione cujusdam fabricæ in honorem ipsius construendæ, quia necdum erat in decenti satis loco. Cum autem tali in statu permanes puella, ex improviso audivisset processionem & cantus sanctimonialium, sacrum corpus pie gestantium; ab iis paucis, quæ remanserant secum, petiit pro singulari favore, [partim in translatione corporis] ut se ferrent ad portam loci ubi jacebat, quatenus commodius posset exaudire suavitatem illius cantus; vel potius ex devotione erga Sanctum, quatenus obtenta ab eo sanitate suam valeret facere Professionem. Itaque transeunte illuc sanctissimo corpore, supplicavit quam potuit devotissime, ut se tanta liberaret calamitate. Nec multo post cœpit aliquantulum ambulare, sed perquam imperfecte, ad modum infantium passus formans pedetentim, seque bacillo sustentans. Quodam igitur die, cum necdum bene sanata misella in cellula sua consisteret; intellexit, quod ea hora aperiebatur capsa S. Joannis, [partim in ejus ostensione.] ideoque universum collegium Sanctimonialium festinabat ad chorum, ut sanctissima illa membra conspicerent, sola ipsa remanente in cella. Sed denique increscente vehementius eadem videndi desiderio, bacillum sumpsit, debilium suorum membrorum consuetum sustentaculum; cœpitque eodem quoque tendere, quo aliæ præcesserant, non sine fiducia consequendæ integræ sanitatis. Cum autem venit ad ingressum chori, vidit conspicue Martyrem stantem in habitu Ducali, & facie supra radios solis splendida: unde tota tremefacta ex formidine, & inflammata amore, nullum omnino potuit verbum proferre quemadmodum cupiebat; sed cum aliquanto tempore sic constitisset, cœpit movere se atque ambulare versus sacrum depositum. Huc autem ut pervenit, disparuit sanctus Martyr; ipsaque remansit plena gaudio; & resoluta in devotissimas lacrymas, ardenter postulavit sanitatem plenam. Res mira! Surgentibus ex loco isto Sororibus, surrexit etiam puella illa; abjectoque procul bacillo, ærecta gradiebatur & libera, nullum omnino dolorem sentiens. Obstupuerunt omnes præsentes, viso tam grandi miraculo; menteque in cælum sublata immensas æterno Deo retulerunt gratias & devotissimo ejus famulo, tanta dona largienti patrocinium suum invocantibus. Ne porro ejusmodi miracula multiplicentur in infinitum (innumera enim dici possent sed cum fastidio audientium) unum adhuc narrabo & finiam.

[9] Accidit nobili cuidam ut certis de causis proficisci deberet in regnum l Cypri; ubi cum esset uxorem duxit, & aliquanto tempore hilariter transacto cum illa omnique facultate sua reversus est in patriam. [Alia denique paralytica jam moritura servatur,] Post longiorem temporis cursum feliciter actum, quoniam nihil est in mundo stabile, mutata etiam lætitia est; quia priusquam ad seniles annos pertigissent, paralysi correpta mulier, lecto affixa est; & proficiente in deterius malo, nec juvantibus quidquam medicinis, denique ad extrema deducta. Erat eis in monasterio, ubi sanctum corpus requiescit, consanguinea: hæc sumptum ab arca tapetem misit, mandans ut cum fide ponerent supra infirmam. Quod cum factum esset, paulo post vidit prædicta infirma venire ad se duos splendidissimos juvenes: quos ut melius potuit interrogavit quinam essent. Unus vero eorum respondit; [apparentibus SS. Ioanne & Daniele.] Fgo sum Joannes, & iste socius meus Daniel, venimusque ad te juvandum. Tum illa gratiis actis se eisdem commendavit, & intra mentem vota quædam concepit, atque inter hæc disparuit visio. Ipsa vero indies magis confirmata, accessit denique ad monasterium, narravit quæ contigerant, vota implevit, ad laudem æterni Dei, & dulcissimæ suæ ac nostræ matris Mariæ Virginis, nostrique advocati S. Joannis Martyris, & patroni ac defensoris S. Danielis Prophetæ, quos precamur ut protegant hanc civitatem & universum populum Christianum ab omni malo, & intercedant pro infidelibus, ut hi quoque cognoscant veritatem, quæ Christus est. Amen. m

[Annotata]

a Nescio quam visionem indicet auctor, nisi forte respiciat ad Caput 5, ubi Balthasari Regi Babylonis prænuntiatur dividendum regnum ejus, & dandum Medis ac Persis.

b Factum id anno 1204 12 Aprilis.

c Anno scilicet præcedenti 1203, quando prima vice capta fuit urbs a Cruciatis die 17 Iulii, primusque Dux Venetus Henricus Dandulus, senex & cæcus, navim suam ad muros impellens, initium victoriæ propemodum desperatæ exemplo suo dedit. Sed hac vice urbs tradita est legitimo Domino suo Isaaco Angelo, ejusque filio Alexio: his vero per impium ac parricidam Alexium Mutzuphlum extinctis, nova oppugnandæ urbis occasio nata est, in qua ne natio una aliquid supra alteram sibi arrogare posset, placuit ipsas miscere.

d Eruditißimus vir Carolus du Fresne, Dominus du Cange, anno 1680 Parisiis edidit Constantinopolim Christianam in eaque accuratißime egit de singulis quas apud scriptores nominari invenit Regiæ istius urbis ecclesiis; hanc tamen non invenit, & aliæ fortæßis multæ eruderandæ supersunt.

e Idem enumerat 49 ecclesias ibidem Deiparæ Virgini dicatas, sed suo singulas cognomento distinctas; hoc autem deficiente, non est facile divinare quænam sit illa, quæ hic notatur sita in vico seu platea Italice dicta Contrada Bella, cujus ulteriorem notitiam adhuc requiro, libenter definiturus qua in regione Vfbis ea fuerit.

f Sanctimoniales ibi hodie ad minimum octoginta degunt, teste Nicolao Doglioni in memorabilibus urbis Venetæ an. 1675 tertium editis pag. 340.

g Incerta hæc est conjectura, neque scio unde accepta: nam neque in Actis S. Procopii, quæ S. Ioanni male aptata dixi, talis anni indicium invenitur. Æra Diocletiani (quam Martyrum vocant) initium sumit ab Augusto anni 284.

h Obiit Florentiæ circa an. 1348 quidam vulgo dictus B. Claritus Voglia, fundator monasterii S. Mariæ Reginæ Cælorum, cujus ossa venerabiliter ibidem supra altari majori servantur in lignea capsa, & quoties moritura est Sanctimonialium aliqua, intra eamdem commoveri audiuntur. Prout plenius describemus post Vitam S. ZenobiiFlorentini Episcopi, cujus miraculo sanatus Claritus eidem devotißimus vixit, quia non scitur proprius dies mortis. Vide etiam 7 Martii, inter Analecta de S. Thoma Aquinate §. 2, de illius in Conventu Salernitano Campanula, ultro pulsari solita, quoties ibi moriturus est aliquis.

i In Italico est mal di Mazucho.

k Ibidem verso la Callefella: quos duos veteris Veneticæ idiotismos per conjecturam ut potui reddidi, libenter certiora docentem secuturus.

l Dominatum Cypri insulæ adepti sunt Veneti circa annum 1470, eumque amiserunt anno 1571, post captam a Selimo Turcarum Imperætore Nicosiam mense Iulio: intra quod tempus videntur hæc accidisse.

m Addebatur: Hic finitur Legenda sancti Martyris Domini Joannis, cum Translatione ejus Constantinopoli Venetias, & paucis aliquibus ejusdem miraculis, ad laudem & gloriam ipsius. Amen.

DE SANCTIS MARTYRIBVS AFRIS QUINTO, PRIMOLO, SALUSTIO, FORTVNATO, DONATORE, ITEM DONATORE, PRIMO, DICESSO, INDICA, LVCVSTA, ROGATA, ORBANA, ROMANA. Ex Martyrologiis.

[Commentarius]

Quintus, Martyr in Africa (S.)
Primolus, Martyr in Africa (S.)
Fortunatus, Martyr in Africa (S.)
Donator, Martyr in Africa (S.)
Donator II, Martyr in Africa (S.)
Primus, Martyr in Africa (S.)
Dicessus, Martyr in Africa (S.)
Indica, Martyr in Africa (S.)
Lucusta, Martyr in Africa (S.)
Rogata, Martyr in Africa (S.)
Orbana, Martyr in Africa (S.)
Romana, Martyr in Africa (S.)

G. H.

Notkerus in suo Martyrologio memoriam proponit In Africa SS. Quinti, Salustii, & multorum Martyrum. Ex his in Mss. Augustano, Labbeano, & Adone Reginæ Sueciæ, cum Quinto suggeritur Primolus. At reliqui indicantur in antiquis Martyrologii Hieronymiani apographis, & in vetustißimo Epternacensi ita scribuntur: In Africa Quintuli, Primuli, Salusti, Fortunati, Donatoris, item Donatoris, Primi, Dicessi, Lucusæ, Rogatæ Orbanæ. Quæ nomina in aliis apographis cum aliqua in nonnullis varietate reseruntur. Ac primo loco Quintuli, legitur ubique Quinti, uti etiam in Ms. Richenoviensi; & Primoli in Lucensi & Blumiano: quod vero magis mirandam est loco, Dicessi in aliis tribus ponitur Indicæ: quæ cum valde discrepent, consultum videtur utrumque nomen retinere, veluti diversorum Sanctorum. Pro Lucusæ habetur in Corbejensi nomen Lugustæ in aliis Lucustæ. Pro Orbanæ in dicto Corbejensi est Urbanæ, & additur Romanæ In Tamlactensi sunt nomina Quinti, & Fortunati, & Decii forsan pro Dicesso.

DE SS. EMILIO, BASILIO, PRÆTEXTATA, BASIA SEU BASILIA, ET PARTINO, MARTYRIBVS IN GETVLIA REGIONE AFRICÆ.
ex Martyrologio S. Hieronymi.

[Commentarius]

Æmilius, Martyr in Getulia, regione Africæ (S.)
Basilius, Martyr in Getulia, regione Africæ (S.)
Prætextata, Martyr in Getulia, regione Africæ (S.)
Basia seu Basilia, Martyr in Getulia, regione Africæ (S.)
Partinus, Martyr in Getulia, regione Africæ (S.)

G. H.

Getuli seu Gætuli, populi Africæ, Sedes suæ habitationis sæpius mutarunt: hinc a Ptolomæo locantur in Libya interiore, ab Honorio inter Carthaginem & Numidiam, a Plinio in Mauritania Cæsariensi, ab aliis alibi. In horum autem regione Gætulia, sed absque distinctiori notitia paßi hi Martyres pro fide indicantur a a quatuor Martyrologii Hieronymiani apographis, quorum vetustißimum Epternacense ista tradit: In Getulia Emili, Basili, Prætextatæ, Basiæ, Partini. In aliis apographis dicitur Natalis Sanctorum horum, ac loco Emili & Basili, in Ms. Corbejensi Parisiis excuso habetur Emeli & Baseli, ultimus autem desideratur in codice Lucensi: in quo etiam loco Prætextatæ scribitur Prætestatus, & in Ms. Blumiano Protestata. Loco Basiæ in aliis est Basiliæ: & Partinus in dicto Corbejensi est Parthimios. In Ms. Richenoviensi sive Augiæ divitis ita legitur: In Getulia Emelii: uti etiam scribitur, sed omissa palæstra, in Ms. Augustano S. Vdalrici; & Æmili in Ms. Parisiensi, a Philippo Labbe nobis submisso. Nomina Emelii & Basilii memorantur etiam in Ms. Hibernico monasterii Tamlactensis.

DE SANCTIS MARTYRIBVS ROMANIS
PATERNO, GALLICOLO, URBANA, INDICO, SELEVCO, FELICE, CLONICO, CRESCENTIO, CALONICA, JULIA, URBANA, INGENVA, SATVRNO. VIA APPIA, IN COEMETERIO CALLISTI.
Ex. Martyrologiis.

[Commentarius]

Paternus, Martyr Romanus via Appia (S.)
Gallicolus, Martyr Romanus via Appia (S.)
Urbana, Martyr Romana via Appia (S.)
Indicus, Martyr Romanus via Appia (S.)
Seleucus, Martyr Romanus via Appia (S.)
Felix, Martyr Romanus via Appia (S.)
Clenicus, Martyr Romanus via Appia (S.)
Crescentius, Martyr Romanus via Appia (S.)
Calonica, Martyr Romana via Appia (S.)
Julia, Martyr Romana via Appia (S.)
Urbana II, Martyr Romana via Appia (S.)
Ingenua, Martyr Romana via Appia (S.)
Saturnus, Martyr Romanus via Appia (S.)

G. H.

Secundo celebrantur hi Martyres in antiquis Martyrologii Hieronymiani apographis & Ms. codice Reginæ Sueciæ quem Holstenius laudat: ubi, post adductos Calocerum & Partheninium, ita legitur: Item in cœmeterio Callisti via Appia natalis SS. Paterni, Gallicoli, cum aliis novem. Quos undecim suis nominibus explicant dicta Martyrologia S. Hieronymi: & Ms. Blumianum eos ita indicat: In cœmeterio Calesti via Appia natalis Paterni, Galicori, Orbanœ, Indici, Seleuci, Felicis, Clonici, Crescenti, Calonicæ, Juliæ, item Orbanæ. Qui eodem numero & ordine indicantur in Lucensi; sed nomina trium, ex illis Patemi, Galigori & Incidi scribuntur. In Ms. Epternacensi, omissa palæstra martyrii, loco Paterni & Gallicori sunt nomina Prenni, & Galli, Curi, quasi essent duo distincti Martyres, tum Urbani Confessoris mentio fit: sed quia sub finem repetitur item Urbanæ, videtur aliorum lectio prævalere: præterea loco Clonici & Juliæ nominantur Donicus & Julica. In Ms. Corbejensi Parisiis excuso desideratur primo loco nomen Orbanæ sive Urbanæ, & postea Urbani scribitur: item loco Clonici & Crescenti, est nomen Ælonici & Christi, sub finem adduntur nomina Ingenuæ & Saturni, quæ in aliis desiderantur. In Ms. Tamlactensi sunt nomina, Paterni, Galli, Curii, Urbanæ, Judicii, Seleuci, Felicis, Clorini, Crescenti, Coloniæ, Juliæ, Urbanæ. Qui Dux & Antesignanus aliorum est Paternus, omissa palæstra, indicatur in Mss. Aquisgranensi, Augustano S. Vdalrici & Parisiensi Labbæi; sed male adjungitur nomen Martyris Cæesti, cum indicetur cœmeterium Calisti. Idem Paternus dicitur Episcopus in Mss. Trevirensi, duplici Leodiensi S. Lamberti & S. Laurentii, item in Ms. Florario; & sub nomine Partheni in Ms. Pragensi. In Mss. Richenoviensi & Rhinoviensi celebratur memoria Urbani & Seleuci, & in Ms. Aquisgranensi, & apud Grevenum & Canisium Urbanus Papa & Confessor dicitur. Verum aliis Urbana potius, sive Orbana, & Martyribus hisce adjungitur. De celebri Callisti cœmeterio agit Aringhus lib. 3 Romæ subterraneæ cap. II; de eodemque nobis sæpius fuit agendum. Corpus alicujus Martyris Paterni, a Gregorio XV acceptum, adservatur Bononiæ in templo S. Francisci, de quo consule Masinum in Bononia perlustrata.

DE S. ARENO DIACONO,
MARTYRE ALEXANDRIÆ.
Ex Martyrologio S. Hieronymi & aliis.

[Commentarius]

Arenus Diaconus Martyr Alexandriæ (S.)

G. H.

Hvnc gloriosum Martyrem plura indicant Martyrologia, etiam antiqua S. Hieronymo adscripta: sed in vetustißimo codice Epternacensi omissa est palæstra, quæ indicatur in apographis Corbejensi, Lucensi & Blumiano, item in Mss. Romano Cardinalis Barberini, Rhinoviensi in Helvetia, Richenoviensi in Suevia, Trevirensi S. Maximini, Adone Leodiensi S. Laurentii & in Ms Florario, iisdem paßim verbis: In Alexandria natalis S. Areni Diaconi. Notkerusita scribit: In Alexandria S. Irenæi Diaconi, qui in Ms. Pragensi Herenus Diaconus appellatur. In Ms. Tamlactensi in Hibernia bis nomen Areni inseritur. Irenæi nomen Græcum, in Alexandrino Martyre magis plæcet, quam nomen Areni, nihilque facilius fieri potuit, quam ut Latinis, prius nomen cum aspiratione efferentibus, inter scribendum loco H obreperet A: numero tamen majori exemplarium, concorditer Areni scribentium, more nostro deferimus reverentiam potioris suffragii.

DE SANCTO POLIOCHO
MARTYRE CÆSAREÆ IN CAPPODOCIA.
Ex eodem Martyrologio S. Hieronymi.

[Commentarius]

Poliochus, Martyr Cæsareæ in Cappadocia (S.)

G. H.

Progredimur cum antiquis Martyrologii Hieronymiani apographis quatuor in quibus ita exprimitur: In Cæsarea Cappodociæ natalis S. Poliochi. Verum in Ms. Lucensi legitur Poliocli, & in Ms. Richenoviensi Epoliochi, omissaque palæstra martyrii in Ms. Parisiensi Labbæi Palliaci: in Ms. autem Augustano S Vdalrici Politti. & in Hibernico Tamlactensi Pullioli. In hac scribendi nominis diversitate Hieronymiani Martyrologii ecgrapha, ut antiquiora & inter se consona, sequimur: suspicamur tamen & hic quoque Latinis scriptoribus, Græcorum nominum haud satis expertis, usuvenisse, ut Poliochus obrepserit pro Polyeucto; sicuti ad XXI Martyrum Cæsariensium Antesignanus Polyeuctus, in nonnullis exemplaribus Polioctus invenitur. Plura forsitan & certiora tempus eruderabit.

DE S. COLLVTHO SIVE ACOLVTHO
MARTYRE IN THEBAIDE ÆGYPTI.
Ex Mss. Synaxariis Græcorum.

SUB MAXIMIANO,

[Commentarius]

Acoluthus sive Colluthus, Martyr in Thebaide regione Ægypti (S.)

G. H.

In Menologio Basilii Porphyrogeniti extat elogium, hujus Martyris, quod Græce dedimus cum aliis hujus mensis post primum Tomum Maji, Latine autem sic vertitur: Martyr Christi Colluthus fuit sub imperio Maximiani, ex quadam urbe Thebaidos in Ægypto. Verum ob Christi confessionem comprehensus, ab idolorum cultoribus traditus fuit Præsidi regionis; & neque blanditiis illectus, neque minis perterritus, Christum summa animi fiducia profitebatur. Idcirco primum quidem ingenti lapide ejus collo alligato, capite suspensus fuit, atque a lictoribus flagellatus, decibat: Non sunt condignæ passiones hujus seculi, ad futuram gloriam quæ revelabitur in nobis. Postea e ligno in quo suspensus fuerat, descendere coactus, templum idolorum jussus est ingredi, eisque sacrificare. At cum recusasset, ut igne combureretur condemnatus fuit; ac proinde in fornacem valde accensam injectus, hujusce mortalis vitæ est finem sortitus. Hæc Basilius Imperator. [aliud ex variis Mss.] In Ms. Synaxario & Mss. Menæis Mediolanensibus bibliothecæ Ambrosianæ & Taurinensibus Ducis Sabaudiæ ista leguntur. Certamen sancti Martyris Coluthi. Hic fuit tempore Maximiani Imperatoris in Thebaide Ægyptiaca, & ob professionem Christianæ religionis ad Arianum Præsidem adductus, primum quidem lapide cervici alligato aggravatur, deinde per ignem accepit vitæ finem & martyrium consummavit. Synaxarium Divionense, quod Petrus Francisus Chiffletius nobis exhibuit describendum, simile elogium habet sancti Martyris Acoluthi, cum disticho allundendo ad nomen, unde & ἀκολουθέω Sequor ducitur, quod est hujusmodi:

Μάρτυς Ἀκόλουθος ὡς πρὸς παστάδα
Ἐπακολουθεῖ τοῖς ἄγουσι πρὸς φλόγα.

Martyr Acoluthus ad rogum sequitur libens,
Ceu nuptialem duceretur ad thorum.

DE SANCTIS MARTYRIBVS PHILETÆRO ET EUBIOTO PROPE CYZICVM IN MYSIA.

AN. CCCXI ET CCCXVIII.

COMMENTARIUS PRÆVIUS.
De fabulositate Actorum Græcorum, coævis falso adscriptorum, per conjecturam abstergenda: deque ipsorum certiori cultu, & certitudine sociorum,

Philetærus, prope Cyzicum in Mysia (S.)
Eubiotus, prope Cyzicum in Mysia (S.)

AUCTORE D. P.

Dvobus hisce Sanctis, propter gravia & iterata pro Christi fide tolerata tormenta, Martyrii titulum adscribunt Græci, quamvis uterque morte sua naturali obierit; Philetærus in itinere ad Præconesum insulam, [Cultus Philetari 19 & 18 Maji,] exilio suo destinatum locum, persecutione adhuc durante; Eubiotus, quinquennio post indulgentiam (ut loquuntur Edicta) Christianis concessam: quod ipsum hisce distichis elogio præfixis Menæa agnoscunt.

Φιλεταῖρος πέπονθε ἀθλητῶν νόμῳ,
Κᾂν ουκ ἀπῆλθεν ὡς ἀθλητὴς ἐκ βίου.

More Philetærus passus est athletarum,
Licet ut athlea non migravit e vita.

Ἄθλησεν Εὐβίωτος ἄχρις αἱμάτων,
Βίου δὲ τέρμα εὗρε χωρὶς αἱμάτων.

Ad sanguinem usque pugnavit Eubiotus,
Sed finis expers sanguinis ei obtigit.

Priorem XIX Maji mortuum, eodem die inscriptum reperimus triplici Synaxario Ms. Parisiis, Claromontano scilicet ac Mazariniano, tertioque apud Combefisium asservato; cum antea eumdem præcedenti die relatum invenissemus in Synaxario uno alterove Bibliothecæ Ambrosianæ Mediolani. Sirletus in Menologio suo apud Canisium, ad prædictum XIX Maji, pro Philetæro Philoterum habet, quod secutus est in Romano Martyrologio Baronitus: Menæa excusa, incertum qua de causa, aßignant memoriæ S. Philetæri diem XXX Decembris. [Eubioti 18 Decemb.] Eadem, & sola, seorsim habent notatum S. Eubiorum, die, quo dicitur obiisse, XVIII Decembris. Vtrumque tamen hic conjungimus, tum quia communia utriusque sunt Acta, nec facile ab invicem separabilia; tum quia communis utriusque fuit cultus in eodem in quo sibi consepulti sunt loco, Copetum Acta nominant, ipsumque in Sigriana constituunt Menæa: de Sigriana autem egimus XII Martii, ad Acta S. Theophanis Magni agri in Sigriana Hegumeni, ostendimusque, partem esse Mysiæ prope Cyzicum in Asia minori, quam ab Olympena disterminat Rhyndacus fluvius. Hunc autem Philetærus, Nicomedia atque Nicea veniens, primum dicitur transiisse; deinde Coastam fluvium, necdum nobis aliunde notum: & tribus quatuorve locis ignobilibus pertransitis, venisse in villam Copetanam, quæ hac ratione debet proxima fuisse Cyzico; ubi Præfectus commorabatur, cui sistendus erat Philetærus priusquam trajiceretur in Prœconesum; & ad quem Copeto abductus Eubiotus postea fuit.

[2] Acta illa Parisiis descripsimus ex Ms. membraneo Regis Christianißimi, [Acta coævis ad scripta] sub hoc titulo, Martyrium sanctorum & gloriosorum Christi Martyrum Philetæri & Eubioræ. In fine autem, indicato die quo quisque horum obiit, sic notatur: Nos qui universa hæc conscripsimus, Anthimus videlicet, Theodorus, atque Carterius, Nicomedienses, Philosophos habitu simulantes, ut ne petesceret quod Christiani sumus, ad Dei gloriam & audientium utilitatem hæc omnia litteris consignavimus. Antea autem ubi narrabatur S. Cyriacæ in ipsa Nicomediensi civitate passæ Martyrium, sic erant locuti nam. 14, Cum beatæ Martyris sanctum ac venerabile corpus flammis consumeretur, nos qui hæc ipsa litteris consignavimus, [circa verosimilitudinem:] decidentes ex ustulato corpore cineres linteis mundis latenter excepimus. Vtinam hæc, quam sunt magnifica in specie, & ad fidem incautis conciliandam apta, tam etiam possent probari vera. Quæ enim hic narrantur continuata prodigia, irrefragabilis prorsus auctoritatis egent testimonio, ut non videantur licentiam omnino Poëticam sapere, ita modum omnem historiæ verosimilis excedunt. Sed malam fidem auctoris, aliena sibi & nomina & tempora arrogantis manifeste coarguunt, quæ circa historiam Cæsaream peccat, ex obscura suo ævo confusaque memoria rerum, seculo quidem IV per totum orbem notißimarum, nunc vero etiam in claram lucem protractarum Stephani Balluzii beneficio, ad diem præcedentem laudato, quo dedit nobis Lactantii Firmiani Opusculum de mortibus persecutorum, annis aliquot prius conscripto, quam exceßisse dicitur e vivis Eubiotus.

[3] Etenim num. 5 sic dicitur: Cum eo temporis Deus e medio sustulisset Diocletianum tyrannum, [dum Diocletiano Succedens Maximianus] molesto & acerbo crudelique mortis genere, ejusque imperium suscepisset Maximianus; hic ipso regiminis sui initio pacem tranquillitatemque amare visus, Principatum suum moderate satis atque humaniter auspicatus est… verum unius necdum anni spatium fuerat elapsum, cum non absimilem Diocletiano agendi rationem secutus … regiones omnes conturbavit, persecutionem ubique renovans. Succeßit quidem Diocletiano Maximianus, non Herculius & senior, sed Galerius & junior, socero gener, anno CCCV Kalendis Maji prope Nicomediam: Sed succeßit imperium abdicanti, [dicitur primo anno pacem indulsisse Christianis,] seque ad vitam privatam referenti, in qua supervixit ipsimet Galerio Maximiano, mortuo Sardicæ mense Majo anni CCCXI usque ad finem anni sequentis; imo Baronius aliis que, a Fastis Idatianis decepti, usque ad annum CCCXVI vitam ejus protrahunt. Deinde mutatis Imperatoribus nihil videtur remissa esse persecutio, præsertim in Asia, cum rerum ibi potiretur is, qui Diocletiano præcipuus impulsor fuerat ad extrema quæque contra Christianos tentanda. Crudelia autem edicta crudelius executus Cæsar, præsumi non debet sine fideliori teste jam factus Imperator, crudelitati suæ eas indixisse inducias quæ hic narrantur.

[4] Postea num. 33 scribitur , quod ad impii Maximiani aures fama pervenit, Constantinum, [& eamdem violatam reddidisse metu Constantini.] pietate & religione insignem Imperatorem atque victoriis clarum, ab Occidente adversus ipsum bellandi causa adventare, ob impia ejus pessimaque facinora. Hunc autem veritus, edicta per omnes sui Imperii terras atque urbes misit, quibus aperiri ubique carceres, & ad mortem damnatos, Christianos potissimum, si qui adhuc vinculis detinerentur, comiter humaniterque dimitti Præsidibus atque Præfectis mandabat. Econtra prolixe narrat Lactantius, quomodo Maximianus, infanabili plaga percussus a Deo, & annum perpetem excruciatus, tandem malis domitus Deum coactus est confiteri, [cum ille longe alia ex causa id mandarit ante mortē.] per intervalla exclamans se restituturum Dei templum, satisque pro scelere facturum; & jam deficiens edictum misit (quod originaliter recitat Lactantius) indulgens ut denuo sint Christiani & conventicula sua componant. Pependit edictum hoc Nicomedia anno CCCXI pridie Kalendas Majas: nec tamen ille hoc facto veniam sceleris accepit a Deo, sed post paucos dies, cum jam totius corporis membra defluerent, horrenda tabe consumptus est. Quid autem Constantinus? Nunquam hic contra Galerium movit, sed stabiliendo sibi Occidentis Imperio intentus, satis habuit quod ageret cum Maximiano Herculio socero suo, identidem Imperium cum purpura resumente, & cum Maxentio Romam Italiamque obtinente; interim dum in Oriente, mortuo Galerio, a Maximino & Licinio res administrantur; factus demum monarcha, quando Maximini victorem Licinium vicit ipse, & cum ejus morte plenam Ecclesiæ pacem dedit.

[5] Patet ex dictis fieri non posse; ut Diocletiani Maximiani & Constantini ætate vixerit auctor, cui adeo parum notus fuit publicæ rei tunc status. [Si pro Maximiano scribatur Maximinus,] Tamen inter has ipsas tenebras interlucere videtur tenuis radius, cujus ductu verosimilis aliqua conjectura formetur hoc modo. Persecutio illa gravißima Ecclesiæ, quæ ab anno CCCIII usque ad CCCXI duravit in Oriente, instigante Maximiano Galerio cœpta Diocletiano & Maximiano Herculeo Imperatoribus; & post horum abdicationem ab eodem Galerio continuata, vocatur paßim persecutio Diocletiani vel etiam Diocletiani & Maximiani, non distinguendo inter utrumque Maximianum, quamvis senior fere in Occidente, junior in Oriente sævierit. Mortuo autem Galerio Maximiano, Constantinus, Licinius, & Maximinus pacem Christianorum ab illo indictum communi consensu servandam decreverunt: quam primo Imperit anno necdum exacto turbare aggtessus Maximinus, acerrime sæviit, donec Constantini litteris ab incepto deterritus, Licinii vero armis omnino est impeditus. His positis dici posset quod Philetærus sub Maximiano Galerio, [verosimile aliquid haberi poterit.] aut etiam sub Diocletiano antea multa passus Nicomediæ, iterum sub Maximiano post infidam illam anni non integri pacem, raptus sit ad tormenta, eo tempore, quo idem Maximinus Bithyniam & ceteram usque ad Bosphorum Asiam ditione tenebat, anno CCCI; quodque biennio post, cæso fugatoque per Licinium Maximino, ac denique in fuga miserabiliter extincto, pax reddita Ecclesiæ sit, non a Maximino; sed a victore Maximini Licinio, Constantini confœderato. Atque ita dici etiam poterit S. Philetærus ultimum fuisse comprehensus sub Maximino, non sub Maximiano, ab eodemque relegatus in Præconesum, obiisse in via anno CCCXII; captus autem hospes ejus atque curator S. Eubiotus adductus esse Cyzicum anno CCCIII; & ex Licinii decreto restitutus in libertatem, usque ad annum CCCXVIII vitam protraxisse, atque in plena pace quievisse. Huic autem conjecturali correctioni mire savet, quod S. Philetærus num. 6 profitetur se fuisse baptizatum a sancto Martyre Luciano. Atqui ad hujus Acta, VII Ianuarii illustrata, demonstravimus ex Eusebio, Martyrem hunc factum esse, non sub Maximiano (quamvis hujus quoque nomen Acta præferant) sed sub Maximino: quod iteram arquit in auctore nostro confusam valde notitiam rerum, haud facile in synchrono inveniendam.

[6] Interim videtur mihi, rebus omnibus consideratis, dubitari non posse, [interim manet certus cultus,] quin revera SS. Philetærus & Eubiotus, multiplici confeßione pridem illustres, magna in veneratione fuerint Cyzicenis & Sigryanæ incolis, cum Synaxaria præcitata Constantinopoli scriberentur. Inter hanc enim & Cyzicum solius Propontidis interjacet longitudo, neque in tanta regionum vicinia potuit obrepere fraus vel error, quoad rem tam facile cognoscibilem. Clarum etiam mihi videtur, hanc cultus celebritatem natam esse ex celebritate miraculorum, a Sanctis in vita aut post mortem patratorum: de quibus deque toleratis pro fide cruciatibus cum nihil vel parum admodum extaret eorumdem qualemcumque memoriam scripto collegerit, multisque ad stuporem miraculis additis illustrare se crediderit aliquis florens seculo VIII vel IX, assumpta persona coævorum trium Nicomediensium civium, fidei majoris conciliandæ gratia. Ex Actis autem sic deductis profluxerunt compendia sive Elogia brevia, quorum supra meminibus, ut extantium in variis Synaxariis Mss. verum eorumdem Sanctorum cultum eo solum probantia, quia hunc supponunt ut causam motivam nominum tali loco describendorum, etiam si nulla extitissent Acta. Recte igitur Philetærum Romano Martyrologio inscripsit Baronius, excusandus in nomine, quod apud Sirletum male descriptum reperit; non item quod Nicomediæ adscribat alibi mortuum, & Martyrii coronam accepisse dicat; neutrum dicente Sirleto, sed sola quæ passus est tormenta commemorante; idq; non sub solo Diocletiano, cujus solius meminit Baronius, sed etiam sub Maximiano ejus genero ac successore (pro quo, ut dixi, melius poneretur Maximinus) ac denique narrante, quomodo ad Prœconesum damnatus Philetærus, atque ad S. Eubiotum profectus, post septem dies defunctus est.

[7] De Actis porro ut statuere lector poßit, quid & quatenus credere eis velit; ipsa, ut accepimus, sic proponimus; sub ista dumtaxat animadversione, [De Actis lector per se judicet,] quod oculatorum testium & coævorum scriptorum auctoritatem nullo modo debeant aut poßint obtinere, nonnulla etiam omnino fabulosa censeri; puta Theotimæ sororis & sociarum Virginum ipso in itinere, quo deferebantur ad designatum exilii locum, disparitio; & (uti num. 17 dicitur) receptio in paradisum. Sirletus in suo Menologio de iis agens, cum dixisset quod adductæ sunt ad tyrannum sex Virgines, cum quibus erat soror Martyris (Philetæri scilicet) nomine Theotima, non soror Martyris Theotimi (uti perperam excusum) unam ex iliis laudat Cyriacam nomine, quæ decimun octavum annum agens Imperatorem ipsum affecit contumelia; ob idque immaniter verberata, quarer suspensa, & gladio lacerata, cum adhuc viveret in ignis flammam dejecta est. Denique Philetærus, inquit ad lapicidinam damnatus mittitur in Prœconnesum, similiter & Virgines. Scilicet Theotima & quinque sociæ. [deque sorore Philaræti Theotima ac sociabus,] Hæc ille ex Actis vel eorum compendio aliquo. Baronius solum Menologium præ oculis habuit; nec satis expendens verba Sirleti, Cyriacam illam, non solum præcipuam inter sex Virgines, sed & Theotimi Martyris sororem appellavit in Notis; & non ipsam solum Nicomediæ passam dixit, sed omnes sex eidem urbi, tamquam ibidem coronatas, adscripsit, Ipsa Theotima, cui potius competebat ut præcipua diceretur, deinceps in Actis nominatim nuspiam appellatur; adeoque intelligi debet, communi cum sociabus fortuna, sublata e conspectu ministrorum, ipsas abducentium. Chiffletiani tamen Synaxarii Auctor, eidem, tamquam gladio consummatæ, hoc distichon accinit:

Τιμὴν Θεὸς πέφυκε τῇ Θεοτίμᾳ,
Ἣν ἀξίαν τίθησι Μάρτυρα ξίφος.

Condignum honorem dedit Theotimæ Deus,
Dignam Deo quam Martyrem gladius fecit.

[8] [& S. Cyriaca Nicomedia exusta.] De S. Cyriaca, quam Martyrologio Romano nominatim inserendam existimavit Baronius, quid dicam? Secutus est Sirleti Menologium, ex eoque hausit, quod cum libere Maximianum objurgasset, diutissime cæsa & dilaniata, ad ultimum igne cremata est; eodemque sensu Chiffletianum Synaxarium canit:

Ἀιώνιον φεύγουσα πῦρ ἐχεφρόνως,
Κυριακὴ πρόςκαιρον ἡδέως φέρει.

Cyriaca fugiens provide æternos rogos,
Brevi ustulantes tempore hilariter tulit.

Nihilominus dum considero, quod hujus S. Cyriacæ notitia omnis originaliter fluxerit ex hisce S. Philetæri Actis, fidei (sicut supra vidimus) non magnæ, merito formido, ne quemadmodum plurium variis locis templorum atque idolorum ruina, Gentiliumque conversio & conversionem secutum martyrium, magis ornate quam vere iisdem Actis intexuntur; sic etiam hæc Cyriaca citra fundamentū aliquod historicum gratis inducta sit in hanc scenam. Accepta forsitan occasio est a S. Cyriaca Megalo-martyre, cujus memoriam recolendam Officio ecclesiastico die VII Iulii præscribit Typicum Græcorum, [præ qua certius nota alia, 7 Iulii passa.] elogium autem satis amplum exhibet Chiffletianum Synaxarium prælaudatum, nominans Nicomediam, certaminis palæstram; auctores, Diocletianum Imperatorem & Maximianum Cæsarem; sed fine differens: hæc enim ad gladium damnata in oratione spiritum posuisse dicitur, absque ulla mentione Philetæri aut sociorum. Ab hac tamen æliaque Cyriaca, cum aliis Martyribus Nicomediensibus ad XVII Martii nominata, diversam statuere, in solis Philetæri Actis repertam Cyriacam, religioni mihi duco, eamque inter prætermissos refero, donec plenior aliunde lux affulserit. Interim opto Megalo-Martyris jam dictæ Acta integra & originaria, quæ omnino videntur fuisse conscripta, veniant in lucem aut in manus nostras.

MARTYRIUM
Fabulositati suspectum & testibus oculatis falso adscriptum,
ex Ms. Parisiensi Regis Christianissimi.
Interprete Daniele Cardono P. M. Societatis Iesu.

Philetærus, prope Cyzicum in Mysia (S.)
Eubiotus, prope Cyzicum in Mysia (S.)

EX MS. R. FRANC.

CAPUT I.
S. Philitæri coram Diocletiano, dein coram Galerio Maximiano gloriosa confessio.

[1] Regnante impiissimo Diocletiano, multa magnaque per universum terrarum orbem sese diffuderunt mala. Cum enim, quacumque ejus extendebatur imperium, immanis adversiis omnes Christianæ legis sectatores excitata esset persecutionis procella, [In sævissima persecutione Diocletiani,] & ad Principum Ducumque tribunalia passim raperentur fideles; alii propositam in Christi & religionis causa mortem fortiter excipiebant; alii duritiam & crudelitatem Præsidum per urbes discursantium, ac suppliciorum inventa multiplicia expavescebant, quin etiam susceptam religionem execrabantur, & communem omnium hominum Salvatorem ac Dominum Jesum Christum ejusque fidem turpiter prodebant; alii eculeorum cruciatus atque tormenta nec videre quidem sufferentes, turpi defectione simulacra deorum lapidea, lignea atque ærea cultu & adoratione prosequebantur, & misero decepti errore non verebantur sacrificia idolis offerre. Conturbatione igitur & confusione plena erat universa Romanorum ditio: quia Diocletiani edictis per omnes urbes missis immanem ejus furorem abunde manifestantibus, quicumque provinciis moderandis erant Præfecti jurisdictionis suæ civitates diligenter scrutari, [totum Imperium conturbantis,] & quos latere deprehendebant Christianos in publicum producere. Ac promptos quidem paratosque ad sacrificandum molestiis suppliciisque liberos dimittebant; quos vero constanter id abnuere observabant, miserum & crudelem in modum e vita deturbabant. Hinc factum est ut acerbissima tempestate jactarentur res Christianorum: Pagos enim atque agros circumcursabant persecutorum catervæ; in quorum cruentas manus quicumque e Christianis incidebant, horum alios igne, alios ferro perire erat necesse; fuere etiam quos membratim in frusta impii tortores conciderunt: tantum vero industriæ diligentiæque Christianorum investigationi adhibebatur, ut nec avia montium, nec solitudinum secreta a perscrutatione eorum essent libera: jurato enim veri Dei inimico Diocletiano propositum erat, ut universum Christianorum genus stirpitus exscinderet.

[2] Nefarium vero istud suum consilium ut exequeretur cum nihil intentatum relinqueret, cunctæ civitates cunctæque Imperii Romani regiones sanctissimorum hominum sanguine redundabant. [præsertim Nicomediæ] Ubique locorum, ut ita dicam, & contra omnes sæviebatur; sed nullibi crudelius quam in Nicomediensium urbe, in qua sanguinis fundendi cupidissimus Imperator tunc degebat. Compluribus itaque, &, si fas est dicere, innumeris viris pariter ac mulieribus, lactentibusque etiamnum parvulis una cum matribus miseranda morte sublatis; visus sibi est Tyrannus Nicomediam, quanta erat, omnibus expurgasse Christi cultoribus, nec ullum ex istiusmodi genere hominem super fuisse relictum, non considerans mortalium miserrimus, quod suos sibi sanctos atque electos Christus semper conservet. Cum namque omni quoad Christianos cura liberum sese deinceps fore arbitraretur, [delati ad se Philetæri] Cumbricius Comes de viro quodam Christiano ad eum refert, qui in tantis persecutionum fluctibus salvus persistens & incolumis, non in umbra aut tenebris, sed Domini sui auxilio defensus, palam in ipsa degebat Nicomedia, multis ab idolorum cultu abductis, & Christo per fidem arctissime conjunctis clarus; nec paucioribus ad fortiter potius pro Deo obeundum, quam in idolorum insana superstitione & æternorum, cruciatuum reatu vivendum auctor atque hortator. Hunc adeo sanctis conatibus magna cum libertate intentum ubi repererunt emissarii satellites, Cumbricio eum Comiti, ille autem Imperatori Diocletiano defert.

[3] Hic de eo inaudiens, vehementi rabie commotus est; & ira exæstuans, comprehensum ad se adduci præcepit. Quo absque mora in medium producto, [speciem demiratus Imperator,] & ante Imperatorem collocato, oculis in eum defixis Diocletianus, non putavit continuo suam in eum iram effundendam, sed induendam sibi mansuetudinis speciem. Igitur non exiguo tempore hominem intuitus, ob magnam ejus formositatem præ stupore apud se non fuit: toto quippe corpore, nivis instar aut in modum crystalli compactus, pulcherrimum candorem præserebat, capitis ac barbæ pilis in morem auri rutilantibus. Postquam autem pulchritudini tantæ contemplandæ multum intendisset obstupefactus tyrannus, ait ad eum Cumbricius; Domine ac Imperator, quem coram aspicis, e nefario Christianorum genere adhuc superest. Cui Diocletianus; Vere Deorum unus hic est, ideoque quid eo faciendum sit non reperio. Inde adorato diu sole, manenteque interim consternatione, & quodam, ut ita dicam, religioso timore, sciscitatur e captivo: Unde tandem, vir supra modum venerande & formosissime, [genus suum] nobis ades ? qua urbe oriundus? Cui homo sanctissimus; E Nicomediensibus, inquit, civibus unus, ac Tatiani, hujus quondam urbis tertium Præfecti, filius sum. Rursum in stuporem raptus Diocletianus; Ubi autem, dixit, eras hoc tempore? Ad quem Sanctus; Equidem ex hac urbe numquam recessi; absit; sed hic manebam, idque valde confidenter. Tum Diocletianus; Quam vero insolita de te auditu accepi? quod videlicet patrio ritu Deos minime colas, sed (quemadmodum intellexi) scelestum illum, quem Judæi cruci affixerunt, Deum esse confitearis. [& fidem confessum,] Tunc justa iracundia excandescens S. Philetærus ad tyrannum; Tace, inquit, sis, & impium tuum os occlude, nec talia adversus Dominum meum Jesum Christum effutire præsume, ne forte ad iram concitatus tam teipsum quam hanc imperio tuo subjectam urbem funditus deleat. Quo dicto, & oculis in cælum sublatis, ingens repente audiri tonitru, & magnus terræ motus fieri.

[4] Peculsus rei novitate Diocletianus, timorem dissimulare non valuit, & ad Cumbricium conversus; Nonne, inquit, [jubet in fornacem ardentem conjici:] dixi e Deorum numero eum esse unum quempiam? Ac Cumbricius; Ne decipiaris vide, o Imperator: jam quippe & quo patre, & qua prosapia ortus sit, ipsemet didicisti. Quin illum potius tormentis trade excruciandum, propterea quod Imperatoriam tuam majestatem contumeliis impetiit, & Deorum nostrorum magnitudinem fateri non vult. Tunc Diocletianus, ne quidem quo nomine vocaretur requirens, in fornacem, quam ad Sanctos Christi cultores e medio tollendos construi fecerat, ut conjiciatur imperavit. Cum namque innumerabilem Christianorum multitudinem fornacis hujus igne absumptam necasset, singulis eam diebus denuo accendi voluerat; ut si quis uspiam adhuc appareret Christianæ religionis studiosus, [quæ cum ad ejus præsentiam corruisset,] in flammas conjectus extingueretur. Ad hanc igitur fornacem ut adductus est Philetærus, quicumque mortis ejus futuri erant spectatores, gemitum planctumque non continuerunt, quamvis essent Gentiles; contra jus quippe ac fas esse dicebant, spectabili adeo forma atque animo virum ignibus absumendum tradere. Qui autem mandatum acceperant in flammas eum conjiciendi, vocibus hominem supplicibus obsecrabant; Sinas tibi, Domine, persuaderi a Rege, qui honoribus te & dignitatibus potest augere, & ad parentis tui decora evehere; neque admirabilem illam tuam atque conspicuam corporis pulchritudinem igni objice. Ad quos B. Philetærus; Vos quidem istius, quo erga me estis, amoris præmium a Domino aliquando consequemini, quod ita de salute mea sitis soliciti; ego interim certam hanc in Domino meo Christo spem habeo repositam, fore ut fornacis istius flammæ propius me non attingant. Simul igitur atque propius ad fornacem admoverunt virum sanctum, in cælum ille suspiciens ac ingemiscens, ex imo pectore in camini machinam sufflavit, quamvis adinstar ignis candesceret; atque confestim sic in solum concidit & comminuta est, ut de ejus structura nec tantilla quidem particula superfuerit quanta est unius palmæ: qui vero ignem machinæ subjiciebant ministri, fuga vix salutem consecuti sunt. [ipsum salvum dimitit.] Tunc universa civitas Nicomediensis ad illum locum concursu facto, ut rem stupendam oculis ipsa suis est intuita, viri, mulieres, pueri in vehementem stuporem sunt abrepti. Miraculo intellecto Diocletianus, eumdem sese in locum ipse transtulit (non enim quod factum fuerat persuadere sibi poterat fieri potuisse) utque rem ita se habere perspexit, insolita prodigii novitate perterritus, nihilque amplius de homine illo inquirendum ratus, liberum dimitti, ac sine metu ubicumque vellet degere permisit.

[5] Porro cum eo temporis e medio Deus sustulisset Tyrannum Diocletianum, molesto & acerbo, crudelique mortis genere a, ejusque imperium Maximianus suscepisset; [Sed Galerio Maximiano post simulatam pacem] hic ipso regiminis sui initio pacem tranquillitatemque amare visus, principatum suum moderate satis atque humaniter auspicatus est; ita ut imposterum pax pro funda videretur orbem & potissimum Christianos complexura. Ita se ex composito gerente Maximiano, & tali rerum actionumque specie hominum oculos animosque fallente, ubicumque erant Christiani, sive in spelæis abditi, sive in montibus & nemoribus oberrantes, tuto agere, ac ipsa etiam oratoria aperire, & suas ad Deum preces fundere absque periculo posse videbantur. Verum unius necdum anni spatium fuerat elapsum, cum non absimilem Diocletiano agendi rationem secutus Maximianus, non solum eos qui Nicomediæ adhuc supererant Christianos interfecit, [persecutionem continuante,] sed per diabolica sua rescripta, perque eos quos ubique habebat locorum Præfectos, universi Imperii civitates ac regiones omnes turbavit, persecutionem ubique renovans, & omni ratione contendens, ut ne quisquam e Christianis vivere sineretur.

[6] In hoc cum totus versaretur, accidit ut de venerando & religiosissimo viro Philetæro apud illum mentio fieret, & quo is modo insolitum cunctis in fornacis candentis, destructione spectaculum edidisset. Hunc ad tribunal suum constitutum diligenter intuitus, omnium gratiarum donis refertum, & excelsum quiddam e vultu ipso spirantem observat. Admiratione igitur hominis captus sic eum alloquitur; [eidem adductus Philetærus] Quod tibi, venerande, nomen? Cui Sanctus; Philetærus, inquit, vocor. Ac Maximianus; Peregrina sane, dixit, appellatio, & in patria tua minime b usitata. Cui rursum Philetærus; Tatiani, ait, qui tertium huic urbi cum potestate præfuit, filius sum: cumque tam amplos in urbe hac mea natali honores parens meus gesserit, Philotimum me, quando nascebar, vocari jussit: sed c Lucianus, Martyr sanctissimus, post patris mei obitum sacro regenerationis lavacro me abluens, Philetæro nomen fecit. Quod istud, ait Maximianus, regenerationis lavacrum est? Non decet, inquit Sanctus, tanta tibi arcana revelare, [nomen & baptisma suum exponit,] qui idolis mortuis cultum exhibes. Interrogatus tamen sic respondeo: Regeneratio est ablutio seu baptisma salutis, quod cum fide illud recipientibus datur in remissionem peccatorum. Tunc Maximinus; Deos, ait, omnes & solem istum lucidissimum testor, quod admirabiliter me afficiat ista oris tui forma egregia, quodque corporis tui statura ac robur non parum me delectet. Quod si Deos nostros blasphemiis & contumeliis proscindere inceperis, membratim te jubebo conscindi, [nec terretur illius minis:] ac frusta corporis tui omnia canibus objici devoranda. Cui S. Philetærus, respondit, In Domino meo Jesu Christo spem habeo firmissime collocatam, fore ut flagellum mihi non appropinquet quamvis instar leonis contra me rugires. Quin imo, subjungit Maximianus,vanam istam animi tui fiduciam, quam in Crucifixo habes, Philetære, commuta, ac diis potius nostris adorationem cultumque exhibe; quod si feceris, magnis te in familia mea imperatoria augebo honoribus, paterna dignitate restituta. Cui S. Philetærus; Ea quæ inter homines acquiritur gloria nequaquam, o Imperator, opus habeo: summum vero duco atque præcipuum, si me Domini mei Jesu Christi Martyrem palam ostendero. Maximinus respondit; Tace sis, hominū miserrime, Crucifixi istius nomen altius apud me efferre, ne mea in te tormenta experiri, teque in certam perniciem præcipitare incipiam. Ad quæ S. Philetærus; Non cessabo, inquit, nomen istud mihi invocare propitium, quamvis innumeros mihi cruciatus invenires.

[7] Tunc Maximianus universum suppliciorum apparatum ante Philetæri oculos explicari jussit, ut invictum Christi pugilem vel solo eorum conspectu perterrefaceret, & ad sacrificandum idolis impelleret. [aut expositis ante oculos instrumentum cruciatuū.] Sed beatissimus Martyr omnem illam torquendis hominibus destinatam supellectilem ut aspexit, ita Imperatorem affatus est, Rebusne istis adeo contemnendis metum mihi incutere, Tyranne, cogitasti? Tu vero, quæ cælestis Imperator parata habet impiis supplicia si spectares, putasne ea vel intueri valeres? Ac Maximianus; Tua me, infelix, pulchritudo, tua generositas plurimum commovet; cum tu econtra, quantum video, dictis factisque adversari mihi non desinas. Tu ipse, reponit Philetærus, hominum es infortunatissimus, qui Deos quidem, qui nullibi sunt, colere non dubitas, unum autem ac verum Deum, ejusque filium similiter Deum ac Dominum Jesum Christum minime agnoscis. Maximianus respondit; Magna, video, Philetære, amentia tuum occupavit animum. Deone quisquam filium d esse affirmare audeat? Nunc equidem cunctis manifestam insaniam tuam esse voluisti, clare ostendens quam temere ac frustra labores fuerint pecuniæque collocatæ ut meliora edocereris: Tatiani namque cum sis filius, [Constans in sua confessione] non mediocribus, credo, expensis institutus es. S. Philetærus dixit: Illam sane quam dixisti educationem sortitus sum, sed Domini quoque mei doctrinam tota mente & voluntate accepi. Tum Maximianus; Quid igitur facere imposterum statuis? edic breviter. Sacrificasne Diis, an corpus, quod egregium pulchrumque a natura nactus es, tormentis conficiendum trado? Ad quem B. Philetærus; Christum Jesum, Deum ac Dominum,solum religiose colo & supplex adoro, qui ab omni me corruptione liberum præstabit; Deos vero tuos odio habeo & execrationi.

[8] Tunc furore incensus Maximianus, Philetærum vestibus exspoliatum, & per quatuor partes extensum, [divinitus liberatur a tormentis;] fustibus crudeliter verberari mandavit. Ut igitur manibus pedibusque ad quatuor palos extensus jacuit, protinus accesserunt, quibus eum cædere, imperatum fuerat: sed Philetæro sublatos in cælum oculos intendente,proni in terram prostrati sunt lictores, ac semianimes jacuerunt. Terrore eodem perculsus tyrannus, tum quidem solvi eum, sed paulo post in eculeum tolli, ungulisque ferreis discerpsi præcepit. Simul autem atque e sublimi suspensus fuit,viri quidam visu terribiles apparuerunt, qui sanctum Martyrem sustentare visi sunt: & quicumque eum excruciare jussi erant, ungulas sibi e manibus labi senserunt, & quasi in amentiam versi ne vocem quidem proferre ullam valebant. Martyre vero e catasta descendente, ira effervescens Maximianus, bestiis ut objiciatur mandat. In theatrum igitur postquam fuit perductus. ursa in eum immittitur, quam Imperator, velut omnium ferocissimam, in sanctum Martyrem concitari jusserat. [frustraque objectus feris,] Erat sane insolitæ magnitudinis bellua, nihil tamen ea territus Martyr, contra se venientem exspectabat subridens. Illa autem magno impetu & barritu horrifico ad Martyrem progressa, vestes ejus innoxia attingere atque lambere, ac demum ad pedes Philetæri tranquille procumbere: quo in statu cum longo tempore perseverasset, nullus fuit repertus qui eam vinculis adstringere rursum auderet. Sed mentem eorum perspiciens sanctus Christi athleta Philetærus, ad belluam dixit; Redi quiete unde huc venisti, in nomine autem Domini mei Jesu Christi impero ne cuipiam noxæ aliquid inferas. Paulo post cum adhuc in theatro versaretur sanctus Martyr, leonem in eum solvunt ferocissimum: sed & ipse similiter ut ursa, postquam usque ad hominem sanctum pervenit, ante ejus pedes se abjecit in terram. Tunc S. Philetærus, signo crucis ante formato, & leoni annuens, manu eum, sic quasi agnum, mulcere cœpit. Spectaculo perculsa universa Nicomediensium civitas, uno quasi ore exclamavit; Nullis retro temporibus tanta apud nos prodigia fuere patrata: Magnus profecto Deus est quem homo ille veneratur.

[9] Hasce populi voces excipiens Maximianus, virum sanctum capite minui confestim mandat. Cum itaque ad jussum perficiendum destinati lictores, [capitis damnatur:] corripere Philetærum & ad supremi supplicii locum vellent ducere, propius ei appropinquare non sunt ausi, propterea quod hominem leo omnino non desereret. Stupescentibus ergo omnibus, sanctus Martyr leoni ut abiret præcepit: cujus mandato, quamvis ægre, attamen obtemperans bellua, e theatro ad caveam suam est regressa. Correptum deinde sanctum Martyrem ad locum ubi caput amitteret deducunt. Quo ut pervenerunt, positis Christi pugil in terra genibus, & fusa oratione, ad spiculatorem conversus; Si, inquit, tibi id fas perficere, age quod jussus es. Cumque sublata in altum manu verticem Martyris dejicere lictor putaret, [sed obrigescente lictore servatur.] ejus repente dextra, ita ut erat, cum gladio sursum erecta diriguit. Obstupuit homo & clamare cœpit, Dei famule, mei precor, hominis vilissimi, misere; mei, inquam, & liberorum meorum adhuc tenerorum. Cui Sanctus; Crede, ait, in Christum, ac magna voce ita eum invoca; Christe Deus, mei oro miserere. Quæ cum ille inclamasset, confestim sanitatem recuperavit, & vinculo quo tenebatur solutus est.

[1] Πολλὰ καὶ μεγάλα κακὰ πανταχοῦ πεφοίτηκε τῆς οἰκουμένης, ἐπὶ τοῦ Βασιλέως Διοκλητιανοῦ τοῦ μιαρωτάτου. Πάσης γὰρ τῆς ὑπ᾽ αὐτὸν Βασιλείας κλονηθείσης κατὰ παντὸς τοῦ γένους τῶν Χριστιανῶν, ἐπί τε Ἀρχόντων καὶ Ἡγεμόνων ἀγομένων τῶν πιστῶν, καὶ τῶν μὲν τὸν ὑπὲρ Χριστοῦ καὶ τῆς εὐσεβείας θάνατον γνησίως ὑποδεχομένων, τῶν δὲ τὴν ἀνάγκην καὶ ὡμότητα τῶν τε κατὰ πόλεις Ἀρχόντων θεωμένων, τήν τε πολλὴν τῶν βασάνων προσβολὴν δειλιόντων, καὶ ἐπιχειρησάντων ἐξαρνεῖσθαι τὴν θεοσέβειαν, καὶ τὴν εἰς τὸν κοινὸν τῶν ὅλων Σωτῆρα καὶ Κύριον Ἰησοῦν Χριστὸν καὶ πίστιν προδιδοῦναι, ἑτέρων δὲ μήτε ἕως ὄψεως τὰ τῶν βασανιστηρίων στρεβλωτήρια ὑπομεῖναι καταδεξαμένων, ἀλλ᾽ ἀντομολήσαντων θεοὺς λιθίνους καὶ ξυλίνους καὶ χαλκοὺς σέβειν καὶ προσκυνεῖν, καὶ τοῦ τῆς θυσίας ἐπιτελεῖν ἀπατηθέντων, πολλῆς τὰ Ῥωμαίων ἐπληρώθη ταραχῆς τε καὶ συνχύσεως. Προσταγμάτων δὴ οὖν κατὰ πᾶσαν πόλιν φοιτησάντων τοῦ Διοκλητιανοῦ, καὶ θυμὸν ἀνήμερον πλεόντων, οἱ μὲν ἑκάστης ἐπαρχίας Ἄρχοντες τὰς πόλεις διερευνῶντες, καὶ πάντας τοὺς λανθάνοντας Χριστιανοὺς εἰς μέσον ἄγοντες, τοὺς μὲν ἐθέλοντας τούτων προσφέρειν τοῖς θεοῖς αὐτῶν θυσίας, πάσης ἐυοχῆς καὶ τιμωρίας ἀπέλυον, ὅσους δὲ μὴ βουλομένους τοῖς εἰδώλοις θύειν ἑώρων, ἐλεηνῶς τῆς ζωῆς ταύτης ἀπῆγον. Ὅθεν διωγμὸς ἦν πολὺς τῶν πιστῶν, κατά τε τὰς κώμας καὶ τοὺς ἀγροὺς ἐπιτρεχόντων τῶν διοκτῶν, καὶ πάντων τῶν ἐμπιπτόντων Χριστιανῶν εἰς τὰς αὐτῶν μιαιφόνους χεῖρας, τοὺς μὲν πυρὶ, τοὺς δὲ ξίφει παραδιδόντων, ἐστὶ δὲ οὓς καὶ μεληδὸν κατακρεουργούντων. Τοσαύτην δὲ τὴν σπουδὴν ἐποιεῖτο τῆς κατ᾽ αὐτῶν ἐρεύνης, ὥστε μήτε τὰ ὄρη, μήτε τὰς πάνυ ἐρημίας ἀνεξερευνήτους μεῖναι. Παντελῶς γὰρ τῷ θεωμάχῳ Διοκλητιανῷ διὰ σπουδῆς ἦν, ἅπαν τὸ τῶν Χριστιανῶν ἐξαλεῖψαι γένος.

[2] Ταῦτα δὲ αὐτοῦ σκεπομένου καὶ ἐπιτηδεύοντος, αἱ πόλεις καὶ αἱ χῶραι πᾶσαι τῷ τῶν Ἁγίων κατεκλύζοντο αἵματι. Πανταχοῦ μὲν, ὡς εἰπεῖν, καὶ ἐπὶ πᾶσιν, οὐχ οὕτως δὲ ἀλλοχοῦ ὡς ἐν τῇ Νικομηδέων πόλει, ὅπου καὶ αὐτὸς διῆγεν τῆς αἱματεκχυσίας Βασιλεύς. Πολλῶν γὰρ, ὡς ἔπος εἰπεῖν, ἀναριθμήτων τε καὶ γυναικῶν καὶ νηπίων ὑπομαζίων ἅμα ταῖς μητράσι τελειωθέντων, ἔδοξεν Τύραννος λοιπῶν τὴν Νικομηδείαν κεκενῶσθαι τῶν Χριστιανῶν, καὶ μηδένα ὑπολελεῖφθαι τοῦ τοιούτου γένους, οὐκ εἰδὼς πανάθλιος, ὅτι Χριστὸς ἕαυτῷ τηρεῖ τοὺς Ἁγίους. Ἐν ὅσῳ γὰρ ἔδοξεν ἡρεμεῖν τῷ σκόπῳ τούτῳ, ἀναφέρει αὐτῷ Κουμβρίκιός τις Κώμης περί τινος ἀνδρὸς Χριστιανοῦ, ὅστις ἐν τοσαύτῃ ζάλῃ δεινῶν διασωθεὶς, οὐκ ἐν κρυπτῷ αλλ᾽ ὑπὸ Κυρίου σκεπόμενος, διῆγεν ἐν αὐτῇ τῇ πόλει, πολλοὺς μὲν ἀπὸ τῶν εἰδώλων ἀποσπῶν καὶ προσκολλῶν τῇ εἰς Χριστὸν πίστει, πολλοὺς δὲ παραθαρσύνων ἀποθνήσκειν μᾶλλον διὰ τὸν Θεὸν, ζῇν εἰδωλομανοῦντας, καὶ εἰς τὸ μέλλον κολάζεσθαι· καὶ τοῦτο ποιοῦντα αὐτὸν εὐπαῤῥησιάστως εὑρόντες προσάγουσι τῷ Κουμβικίῳ, εἶτα αὐτὸς ἀναφέρει τῷ Διοκλητιανῷ.

[3] Μαθὼν δὲ περὶ τούτου Διοκλητιανὸς ἀγριοῦται πάνυ, καὶ ἀναζέσας τῷ θύμῳ προσέταξεν μετ᾽ ὀργῆς μεγίστης ἀχθῆναι αὐτὸν, πρὸς αὐτόν. Τοῦ δὲ μετὰ σπουδῆς ἀχθέντος καὶ προσαχθέντος αὐτῷ, ὁρᾷ αὐτὸν Διοκλητιανός· καὶ τὸ παρευθὺ μὲν, μὴ ἐκχέαι τὸν ἑαυτοῦ θυμὸν οἰηθεὶς εἶναι δέον, ἀλλ᾽ ἤπιον ἤθος σκήψασθαι, ἔστη θεωρῶν τὸν ἄνδρα ἐπὶ πολὺ, καὶ θεωρῶν ἐξίστατο ἐπὶ τῷ κάλλει αὐτοῦ. Ἦν γὰρ ἅγιος ἀνὴρ ὅλος λευκὸς ὡσεὶ χιὼν, ὡς κρύσταλλος πεπηγὸς, δὲ τρὶξ τῆς κεφαλῆς αὐτοῦ καὶ τῆς γενειάδος ὑπῆρχεν ὡσεὶ χρυσός. Ὡς δὲ ἐπὶ πολλὴν ὥραν ἐνεὸς ἔμενεν τύραννος ὁρῶν τὸ κάλλος αὐτοῦ, λέγει αὐτῷ Κουμβρίκιος· Δέσποτα οὗτός ἐστιν τὸ ὑπόλειμα τοῦ μιαρωτάτου γένους τῶν Χριστιανῶν. Λέγει Διοκλητιανός· Ὄντως εἷς τῶν μεγίστων ἐστὶ θεῷν, καὶ καταπλαγεὶς τί πράξω ἐν αὐτῷ οὐχ εὑρίσκω. Εἶτα μετὰ πολλὰς ὥρας προσευξάμενος τῷ ἡλίῳ μετὰ ἐκστάσεως, καὶ ὡς εἰπεῖν δειλίας λέγει, αὐτῷ· Πόθεν τυγχάνεις, αἰδέσιμε καὶ ὡραιότατε, καὶ ποίας πόλεως; Λέγει αὐτῷ δίκαιος· Τῆς Νικομηδέων εἰμὶ πόλεως πολίτης, εἰμὶ δὲ καὶ Τατιανοῦ ὑιὸς, τοῦ γενομένου τρισεπάρχου τῆς πόλεως ταύτης. Πάλιν δὲ εἰς ἔκστασιν γενόμενος Διοκλητιανὸς, λέγει· Καὶ ποῦ ἦς τὸν χρόνον τοῦτον διάγων; δὲ Ἅγιος λέγει· Οὐδέποτε ἀνεχώρησα τῆς πόλεως ταύτης, μὴ γένοιτο, ἀλλ᾽ ἐν ταύτῃ διῆγον, καὶ πάνυ πεπαῤῥησιασμένος. Διοκλητιανὸς λέγει· Καὶ πῶς ξένα ἀκούω περί σου, ὅτι τοὺς θεοὺς οὐ σέβῃ τῷ πατρώῳ σου ἔθει; ἀλλ᾽ ὡς ἔμαθον, ὅτι τὸν κακοῦργον ἐκεῖνον Θεὸν ὁμολογεῖς, ὃν ἐπὶ σταυροῦ οἱ Ἰουδαῖοι προσήλωσαν. Τότε ὀρνισθεὶς μακάριος Φιλέταιρος, λέγει τῷ τυράννῳ· Φημώθητι καὶ φράξον σου τὸ παράνομον στόμα, καὶ μὴ τόλμα κατὰ τοῦ Δεσπότου ἡμῶν Ἰησοῦ Χριστοῦ τοιαῦτα φθέγγεσθαι, μήπως κινηθεὶς ἀπολέσῃ καί σε καὶ τὴν ὑπό σου βασιλευομένην πόλιν. Καὶ ταῦτα εἰπὼν ἀνατείνει τοὺς ὀφθαλμοὺς εἰς τὸν οὐρανὸν, καὶ γίνεται βροντὴ μεγάλη παρευθὺ καὶ σεισμὸς ἰσχυρός.

[4] Καὶ φοβηθεὶς Διοκλητιανὸς ἐγένετο ἔντρομος, καὶ λέγει πρὸς τὸν Κουμβρίκιον· Οὐ λέγω ἐγὼ, ὅτι εἷς τῶν θεῶν ἐστιν; Λέγει Κουμβρίκιος. Μὴ ἀπατηθῇς Αὐτοκράτορ· ἔμαθες γὰρ αὐτοῦ καὶ τὸν πατέρα καὶ τὴν συγγένειαν· ἀλλὰ κέλευσαι αὐτὸν κολάζεσθαι, διότι καὶ τὸ κράτος σου παρύβρισεν, καὶ τὴν τῶν θεῶν μεγαλοσύνην οὐχ ὁμολογεῖ. Τότε Διοκλητιανὸς, μήτε τὸ ὄνομα αὐτοῦ μαθὼν, κελεύει αὐτὸν βληθῆναι εἰς τὴν κάμινον ταῦ πυρὸς, τις ἦν οἰκοδομηθεῖσα παρ᾽ αὐτοῦ τοῦ Διοκλητιανοῦ εἰς ἀναίρεσιν τῶν Ἁγίων· ἀναρίθμητον γὰρ πλῆθος ἐν αὐτῇ ἀναλώσας ἐκέλευσεν ἡμέραν καθ᾽ ἡμέραν ὑποκαίεσθαι αὐτὴν, ὤστε ἅν τις φανῇ Χριστιανὸς, παραχρῆμα εἰς αὐτὴν αὐτὸν ἐμβάλλεσθαι καὶ θνήσκειν ἐσχάτως. Ὡς δὲ ἤγετο ἅγιος Φιλέταιρος εἰς αὐτὴν, οἱ ὁρῶντες ἔκλαιον καὶ ὠδύροντο, καίπερ ὄντες Ἕλληνες, λέγοντες ὅτι παράνομον γίνεται, τοιοῦτον εὐγενῆ καὶ ὡραῖον ἄνδρα, κάλλος ἔχοντα ἀξιάγαστον, ὑπὸ πυρὸς μέλλειν ἀναλίσκεσθαι. Οἱ δὲ κελευσθέντες ἐμβαλεῖν αὐτὸν ἐν τῇ καμίνῳ ἐδέοντο αὐτοῦ λέγοντες· Πείσθητι, Κύριε, τῷ Βασιλεῖ, δυναμένῳ καὶ τιμάς σοι ἀπονεῖμαι καὶ ἀξίωμά σοι χαρίσασθαι, καὶ εἰς τὴν τοῦ πατρός σου ἀναγαγεῖν ἀξίαν· καὶ μὴ τὴν θαυμαστὴν σου καὶ περίβλεπτον ἡλικίαν τῷ πυρὶ παραδώσεις. δὲ μακάριος Φιλέταιρος εἶπεν αὐτοῖς· Ὑμεῖς μὲν τὸ τὴς ἀγάπης ἔργον ἀποπληροῦντες εἰς ἐμὲ μισθὸν παρὰ τοῦ Κυρίου λήψεσθε, ἀνθ᾽ ὧν ὅλως ἐτενάξετε δι᾽ ἐμέ· ἐγὼ δὲ πιστεύω τῷ Δεσπότῃ μου Χριστῷ, ὅτι οὐ συγγνωρήσει μου ἔγγιστα γενέσθαι τῆς καμίνου τὸ πῦρ. Ὡς δὲ ἀπήγαγον αὐτὸν πλησίον τῆς καμίνου, ἀναβλέψας εἰς τὸν οὐρανὸν καὶ στενάξας ἰσχυρῶς, ἐνεφύσησε τῷ οἰκοδομήματι τῆς καμίνου, καίπερ οὔσης αὐτῆς ἔξωθεν ὡς πῦρ· καὶ συνέπεσεν καὶ ἠδαφίσθη παραχρῆμα, ὥστε σπιθαμῆς μιᾶς μὴ μεῖναι μέρος τῆς οἰκοδομῆς· οἱ δὲ ὑποκαίοντες αὐτὴν ἔφυγον καὶ μόλις σωθῆναι ἠδυνήθησαν. Τότε πᾶσα Νικομηδεία ἐπὶ τὸν τόπον φθάσασα, καὶ τὸ παράδοξον θεάμα θεασάμενοι, ἀνδρές τε καὶ γυναῖκες καὶ νήπια, ἐξεπλήσσοντο ἐπὶ τῷ γεγονότι. Μαθὼν δὲ τοῦτο καὶ Διοκλητιανὸς, καὶ φθάσας ἐπὶ τὸν τόπον (Ἠπίστει γὰρ τοῦτο γεγονέναι) καὶ θεασάμενος καὶ ἐκπλαγεὶς ἐπὶ τῷ παραδόξῳ θαύματι, μὴ ἀνακρίνας αὐτὸν τοῦ λοιποῦ, ἐκέλευσεν ἀπολυθῆναι, καὶ ἀδεῶς διάγειν ὅπου καὶ βούλεται.

[5] Ἐν τούτω τοίνυν τῷ χρόνῳ ἀνηρέθη τύραννος Διοκλητιανὸς, ὑπὸ Θεοῦ χαλεπῷ καὶ πικρῷ καὶ ἀνελεήμονι παραδοθεὶς θανάτῳ, διαδέχεται δὲ τὴν βασίλειαν αὐτοῦ, Μαξιμιανὸς. Δεξάμενος δὲ οὗτος τὸ κράτος, ἡσυχίαν ἠσπάσατο ἐν ἀρχῇ τῆς βασιλείας αὐτοῦ, καὶ ἤρξατο ἠπίως διέπειν τὰ πράγματα, ὡς λοιπὸν δοκεῖν βαθεῖαν εἰρήνην κατειληφέναι τὴν οἰκουμένην, καὶ μάλιστα τοὺς Χριστιανούς· λοιπὸν γὰρ οὕτω θωπεύοντος τοῦ τυράννου Μαξιμιανοῦ, καὶ ἐπὶ σχήματος τοῦτο διαπραττομένου, ὅπου ἂν ἦν Χριστιανὸς, κᾄν τε ἐν σπηλαίῳ κατακρυπτόμενος, κᾄν τε ἐν ὄρει ἐν νάπαις, ἐν παῤῥησίᾳ διάγειν ἐδόκει, ὡς καὶ τοὺς εὔκτηρίους οἴκους ἀνοίγεσθαι, καὶ τὰς εὐχὰς ἐν αὐτοῖς τῷ Θεῷ ἀποθίδοσθαι γνησίως. Τοῦτο δὲ ἐγένετο. Οὔ τε ἐπὶ ἐνιαυτὸν ὅλον, καὶ ἀκόλουθα· πράττων τῷ Διοκλητιανῷ Μαξιμιανὸς, οὐ μόνον τοὺς ἔν τῇ Νικομιδείᾳ ὑπολειφθέντας ἀνεῖλεν, ἀλλὰ καὶ διὰ προσταγμάτων αὐτοῦ διαβολικῶν τὰς ὑπ᾽ αὐτῷ ἁπάσας ταράσσει πόλεις, διὰ τῶν κατὰ τόπον Ἀρχόντων, ὁμοίως δὲ καὶ τὰς χώρας καὶ ἐξανανεοῖ τὸν διωγμὸν πανγενῆ, καὶ αὐτὸς τὸ τῶν Χριστιανῶν ἀπολέσαι σπουδάζων γένος.

[6] Ἐν τούτῳ δὲ ὄντος αὐτοῦ, ἀναφέρεται αὐτῷ περὶ τοῦ τιμίου καὶ θεοφιλοῦς ἀνδρὸς Φιλεταίρου, καὶ πῶς τὸ παράδοξον θαῦμα ἐπὶ τῇ ἀναλώσει τῆς καμίνου εἰργάσατο. Ὡς δὲ ἐκέλευσεν αὐτὸν παραστῆναι, ὁρᾷ αὐτὸν χάριτος πλήρη ὄντα, καὶ δόξαν ἀναστράπτουσαν τοῦ προσώπου αὐτοῦ, καὶ ἐθαύμασεν ἐξιστάμενος καθ᾽ ἑαυτὸν, καὶ λέγει αὐτῷ· Τί τὸ ὄνομά σου, αἰδεσιμώτατε; δίκαιος λέγει· Φιλέταιρος. Μαξιμιανὸς λέγει· Ξένον τὸ ὄνομα, καὶ τῆς πατρίδος ἀλλότριον. ἅγιος Φιλέταιρος λέγει· Ἐγὼ Τατιανοῦ, τοῦ Τρισυπάρχου γενομένου τῆς πολέως ταύτης, εἰμὶ υἱὸς, καὶ φιλοτιμίας διδόντος τοῦ πατρός μου τῇ πόλει, ᾗ ἐγεννήθην ἐγὼ, Φιλότιμόν με καλεῖσθαι ἐκέλευσεν· Λουκιανὸς δὲ ἁγιώτατος Μάρτυς, μετὰ τὴν ἀποβίωσιν τοῦ πατρός μου, τὸ λουτρὸν τῆς παλιγγενεσίας μοι διδοὺς, Φιλέταιρόν με προσηγόρευσεν. Μαξιμιανὸς λέγει· Τί ἐστιν λουτρὸν παλιγγενεσίας; ἅγιος Φιλέταιρος λέγει. Οὐκ ἔξεστίν σοι ἀκοῦσαι τοῦτο, εἰδώλων νεκρῶν ὄντα σε θεραπευτήν· ὅμως λέγω ἐπικαλούμενος, Παλιγγενεσία ἐστὶν βάπτισμα σωτηρίας εἰς ἄφεσιν ἁμαρτιῶν, δεδόμενον τοῖς μετὰ πίστεως λαμβάνουσιν. Μαξιμιανὸς λέγει· Μὰ τοὺς θεοὺς ἅπαντας, καὶ τὸν μεγαλοφεγγῆ ἥλιον, τέρπομαι ἐπὶ τῷ κάλλει σου καὶ πάνυ ἥδομαι τῇ τε ἡλικίᾳ καὶ ῥώμῇ τοῦ σώματός σου· ἑὰν δὲ ἄρξῃ τοῦς θεοὺς βλασφημεῖν καὶ παρυβρίζειν, μεληδόν σε κατακόψω, καὶ τὰ κῶλά σου σὺν ὅλῳ τῷ σώματι κυσὶ βρῶμα παραδώσω. ἅγιος Φιλέταιρος λέγει· Πιστεύῳ τῷ Κυρίῳ μου Ἰησοῦ Χριστῷ μὴ ἐγγύσαι τῷ σώματί μου μάστιγα, κᾂν λεόντειον κατ᾽ ἐμοῦ βρυχήσῃ. Μαξιμιανὸς λέγει· Μετάλαβε, Φιλέταιρε, τὸν μάταιόν σου σκοπὸν, ὅνπερ ἔχεις εἰς τὸν ἐσταυρωμένον, καὶ προσκύνησον τοῖς θεοῖς, καὶ ποιήσω σε μέγιστον ἐν τῷ ὀίκω τῆς βασιλείας μου, ἀποδούς σοι τὸ πατρῶον ἀξίωμα. ἅγιος Φιλέταιρος λέγει· Ἀξιώματος μὲν ἀνθρωπίνου, Βασιλεῦ, οὐδ᾽ ὅλως χρήσω· μέγα δὲ ἔχω ἀξίωμα τὸ Μάρτυς δειχθῆναι τοῦ Κυρίου μου Ἰησοῦ Χριστοῦ. Μαξιμιανὸς εἶπεν· Παῦσαι, ἄθλιε, τοῦ ἐπιφέρειν τὸ ὄνομα τοῦ ἐσταυρωμένου ἐπ᾽ ἐμοῦ, ἐπεὶ ἀπάρξωμαι τῶν εἴς σε βασάνων καὶ ἀναλώσω σε. ἅγιος Φιλέταιρος λέγει· Οὐ παύσομαι τότε τὸ ἅγιον τοῦτο ἐπιικαλούμενος ὄνομα, κᾄν μυρία μοι ἀπειλῇς.

[7] Τότε Μαξιμιανὸς κελεύει πάντα τὰ βασανιστήρια προτεθῆναι ἔμπροσθεν αὐτοῦ, πρὸς τὸ φοβηθῆναι τὸν ἀήττητον ἀθλητὴν τοῦ Χριστοῦ, καὶ ἐπιθῦσαι. Θεωρήσας δὲ μακάριος Μάρτυς ὅλην ὁμοῦ τὴν κατασκευὴν τῶν βασανιστηρίων προτιθεμένην, λέγει αὐτῷ· Διὰ τούτων, Τύραννε, τῶν εὐτελῶν, δοκεῖς φοβηθῆναί με; ἐὰν δέ σοι θεάσῃ τὰ βασανιστήρια τοῦ οὐρανικοῦ Βασιλέως, ἆρα ὑπομείνῃς; Μαξιμιανὸς λέγει· Ταλαίπωρε, αἰδοῦμαί σου τὸ κάλλος καὶ τὸ εὐγενὲς, καὶ σὺ, ὡς ὁρῶ, ἀντιπράττειν μοι διὰ λόγων δοκεῖς. ἅγιος Φιλέταιρος λέγει· Σὺ εἶ ταλαίπωρος, ὅστις πολλοὺς μὲν θεοὺς ἀφανεῖς σέβεις, ἕνα δὲ Θεὸν ἀληθινὸν καὶ τὸν τούτου παῖδα Θεὸν καὶ Κύριον Ἰησοῦν Χριστὸν οὐ γινώσκεις. Μαξιμιανὸς λέγει· Ὡς ὁρῶ, Φιλέταιρε, ἀνοίας πεπλήρωσε πολλῆς. Ἔστι Θεὸς ἔχων υἱόν; νῦν οὖν εὔδηλον τὴν μωρίαν σου ἐποίησας, δείξας ὅτι εἰκῆ καὶ μάτην χρήματα ἀνηλώθη ἵνα σὺ παιδευθῇς· πάντως γὰρ Τατιανοῦ ὑπάρχων υἱὸς, οὐ μικρῶς ἐπαιδεύθης. ἅγιος Φιλέταιρος λέγει· Κᾀκείνης μὲν, Βασιλεῦ μετείληφα τῆς παιδίας, τῆς δὲ τοῦ Κυρίου μου ὁλοκλήρως μετέλαβον. Μαξιμιανὸς λέγει· Τί οὖν δοκεῖ σοι λοιπόν; λέγε συντόμως. Θύσεις προθύμως, τὸ σῶμά σου αὐτὸ, δοκεῖς ἔχειν ἐυήλικον καὶ ὡραῖον, ἀφανίσω ταῖς μάστιξι; ἅγιος Φιλέταιρος λέγει· Τὸν Χριστὸν Ἰησοῦν τὸν Κύριον καὶ Θεὸν σέβομαι μόνον καὶ αὐτὸν προσκυνῶ, ὡς ἐξαγορασάμενόν με τῆς φθορᾶς, τοὺς δὲ θεούς σου μισῶ καὶ ἀποστρέφομαι.

[8] Τότε θυμοθεὶς Μαξιμιανὸς ἐκέλευσεν ἀποδυσθέντα αὐτὸν ξύλοις τύπτεσθαι, ταθέντα εἰς τέσσαρα. Ὡς δὲ ἐδέθη ἐν τοῖς πάλλοις τεινόμενος ἐν τοῖς τέσσαρσι μέρεσιν, ὥρμησαν οἱ κελευσθέντες τύπτειν αὐτὸν· καὶ δὴ ἀναβλέψαντος τοῦ δικαίου Φιλεταίρου εἰς τὸν οὐρανὸν, ὕπτιοι πεσόντες οἱ μέλλοντες αὐτὸν βασανίζειν, ἔμειναν ἡμιθανεῖς. Θαμβηθεὶς δὲ τύραννος, λυθῆναι μὲν αὐτὸν ἐκέλευσεν, πάλιν δὲ κρεμασθέντα ξέεσθαι αὐτὸν προσέταξεν. Ὡς δὲ ἐκρεμάσθη ἐπὶ τοῦ ξύλου, ἄνδρες φοβεροὶ ὤφθησαν διαβαστάζοντες αὐτὸν, καὶ ὅσοι ἐκελεύσθησαν ξέειν αὐτὸν, ἔπεσον οἱ ὄνυχες ἐκ τῶν χειρῶν αὐτῶν, καὶ αὐτοὶ ἔστησαν ἐνεοὶ μὴ ἰσχυόντες μήτε λαλεῖν. Κατελθόντος δὲ αὐτοῦ ἀπὸ τοῦ ξύλου ὑπερζέσας τῷ θύμῳ Μαξιμιανὸς θηριομαχῆσαι αὐτὸν προστάττει. Καὶ δὴ ἀχθέντος αὐτοῦ εἰς τὸ θέατρον ἀπολύεται αὐτῷ ἄρκτος, ἥν τινα Μαξιμιανὸς, ὡς δεινοτάτην, κελεύει αὐτῷ ἀφεθῆναι. Τοῦ δὲ ζώου παμμεγέθους ὄντος οὐκ ἐδειλίασεν Μάρτυς, ἀλλὰ μειδιὼν ἑώρα τὸ θηρίον ἐρχόμενον πρὸς αὐτόν. Ὡς δὲ ἔφθασεν ἕως αὐτοῦ βρυχομένη, τῶν ἱματίων αὐτοῦ ἁψαμένη, καὶ τῇ γλώσσῃ ἐκλείξασα, ἀνέπεσεν παρὰ τοὺς πόδας αὐτοῦ, καὶ πολλῆς ὥρας διαγενομένης οὐδεὶς ἔτόλμα δῆσαι τὸ θηρίον. Τότε γνοὺς τὸν σκοπὸν αὐτῶν Ἅγιος τοῦ Χριστοῦ ἀθλητὴς Φιλέταιρος, λέγει τῇ ἄρκτω· Πορεύου, θηρίον, ἡσυχῶς ὅθεν ἦλθες, καὶ μὴ βλάψῃς τινὰ παραγγέλλω σοι ἐν τῷ ὀνόματι Ἰησοῦ Χριστοῦ τοῦ Κυρίου μου. Μετὰ δὲ ταῦτα πάλιν ἀπολύουσιν αὐτῷ λέοντα δεινότατον, ἔτι ὄντι ἐν τῷ θεάτρω. Ὁμοίως δὲ καὶ λέων δραμὼν εὐθέως καὶ αὐτὸς ἔπεσεν πρὸς τοὺς πόδας αὐτοῦ. δὲ Ἅγιος Φιλέταιρος κατασφραγισάμενος καὶ ἐπινεύσας, ἤρξατο αὐτὸν ὡς ἀμνὸν ψήχειν τῇ χειρί. Τότε πᾶσα Νικομηδεία ἐκθαμβηθεῖσα, ὡς ἐξ ἑνὸς στόματος εἶπον· Οὐδέποτε τοιαῦτα παράδοξα ὤφθη ἐν τῇ πόλει ἡμῶν· ὄντως ἀνθρώπου τούτου Θεὸς μέγας ἐστίν.

[9] Ἀκούσας δὲ Μαξιμιανὸς ταῦτα τὸν δῆμον κράζοντα, κελεύει τὸν Ἅγιον αὐτὸν ἀποκεφαλισθῆναι. Ὡς δὲ, εἰς τοῦτο οἱ τεταγμένοι ἦλθον τοῦ παραλαβεῖν αὐτὸν καὶ ἀπαγαγεῖν εἰς τὸν ὁρισθέντα τόπον, οὐκ ἠδύναντο αὐτῷ ἐγγίσαι, διὰ τὸ μὴ ἀναχωρεῖν ἀπ᾽ αὐτῷ τὸν λέοντα τὸ σύνολον. Πάντων δὲ ἐκπληττομένων ἐπέταξε τῷ λέοντι ἅγιος Μάρτυς, καὶ μόλις ἀνεχώρησεν ἀπ᾽ αὐτοῦ, καὶ ἀπῆλθεν εἰς τὴν γαλεάγραν. Τότε παραλαβόντες τὸν ἅγιον Μάρτυρα ἤγαγεν αὐτὸν τοῦ ἀποτεμεῖν τὴν κεφαλὴν αὐτοῦ. Ὡς δὲ ἧλθον ἐπὶ τὸν τόπον, κλίνει Μακάριος τὰ γόνατα, καὶ προσευξάμενος λίγει τῷ σπεκουλάτορι· Ἑάν σοι συγχωρηθῇ ποίει τὸ προσταχθέν σοι. Τοῦ δὲ ἐκτείναντος τὴν χεῖρα ἐπὶ τὸ κροῦσαι, ἄφνω χεῖρ αὐτοῦ ἅμα τῷ ξίφει ἐκρεμάσθη εἰς τὸν ἀέρα· ἕστη δὲ ἄνθρωπος παραπλὴξ, καὶ ἤρξατο βοᾷν καὶ λέγειν, Ἄνθρωπε τοῦ Θεοῦ ἐλέησόν με τὸν ταπεινὸν, καὶ οἴκτειρον ἐμὲ καὶ τέκνα μικρά μοι προσόντα. Τότε λέγει αὐτῷ δίκαιος· Πίστευσον τῷ Χριστῷ καὶ μετὰ φωνῇς μεγάλῃς κράξον, Χριστὲ, Θεὸς, σῶσόν με. Καὶ τοῦτο εἰπόντος τοῦ ἀνθρόπου ἰάθη παραχρῆμα, καὶ ἀφείθη τοῦ ἀωράτου δεσμοῦ.

ANNOTATA.

a Magis hæc congruunt Galerio Maximiano, & hunc secuto Maximino, ut jam docuimus.

b Non capio, quomodo nomen Philetæri, quod Græcum est & Socii amantem significat, dicatur Nicomediæ inusitatum ac peregrinum, veluti ex nescio qua barbara lingua sumptum.

c S. Lucianus Presbyter Martyr a Latinis 7 Ianuarii, a Græcis 15 Octobris colitur, anno 312 fame enectus in carcere.

d Parum apte hæc dici finguntur ab homine Gentili, in sua polytheia tot filios filiasque diis suis tribuenti, quem proinde offendere non poterat nomen Filii Dei.

CAPUT II.
S. Philetæri novæ de idolis victoriæ. & deportatio in Prœconesum: sororis Theotimæ confeßio, Cyriacæ puellæ martyrium.

[10] Audito prodigio Maximianus in furorem actus dentibus infrenduit, [Philetærus petit ad idola deduci] quod sanctum Martyrem Philetærum superate minime valeret. Magna quoque solicitudine agitatus in morbum incidit, ac prodigiorum insolentia consternatus, sine voce jacuit. Quem invisens Eutarsius Præfectus; Tantasne, inquit, tibi, Domine, curas injecit veneficus ille, qui præstigiis feras belluas, cruciatus, & gladii supplicium irritum reddidit? Illum potestati meæ tantummodo committe, & faxo ut intra duarum dumtaxat horarum spatium male pereat. In proximum urbi montem deduci eum faciam, & feris bestiis objiciam devorandum. Tunc Maximianus gaudio exultans, Philetærum roganti tradidit, hæc addens: Si non confestim homo iste mortem oppetat, ego mihi metipsi manus afferam: nec enim ferendum puto, quod unum illum impostorem e medio tollere nequeam. Comprehensum igitur Philetærum ita affatur Eutarsius; Diis sacrificium, an te ipsum hodie morti tradere statuis? Cui Sanctus; Si vis ut sacrificem, age, ad Deos tuos jube me deduci, & cui illorum (plures enim sunt) sacrificare debeam ostende. Vehementer ob hæc lætatus Præfectus, Imperatori renuntiat, paratum esse Philetærum ad sacrificandum diis. Quo nuntio mirifice recreatus Maximianus, & ut videbatur ex ipso suo morbo lætitia quadam nova affectus, in illud hominem delubrum duci voluit, in quo omnium Deorum simulacra cernebantur efficta. Quod ut ingressus est Philetærus; Ecce, inquit ad eum Præfectus, hi illi sunt Dii, e quorum numero tu aliquando unus es futurus, qui forma modo es adeo eleganti: quam elegantiam tanto magis a te augendam puta, quanto promptiorem te hodie ad sacrificandum Diis exhibueris. Dicente ea Præfecto, propius ad idola accedens S. Philetærus; Dicite, inquit, mihi, spiritus impuri, qui simulacra ista inhabitatis, vosne ignorare potestis, Philetærum esse me, [eaque subvertit.] qui Christi nomen ubique circumfero? Quo modo igitur ausi estis immoti me ingredientem expectare; nec mihi, Regis maximi adscripto militiæ, processistis obviam? Tunc intra sua se simulacra commoventes dæmones, idola omnia ante viri justi pedes projecerunt, ac ipsimet magno cum metu fugam arripientes exclamarunt; Ob hoc miserrimi affligimur, quod ita palam infamia nos affeceris, eque templo & idolis, in fugam Philetære, conjeceris.

[11] Hoc facto, & universis idolis in nihilum redactis, ipse mons, quasi irasci hominibus visus, [Cælesti flamma absumpto Præfecto,] apparuit undique repletus igne, ita ut fugam quotquot aderant circumspicerent, immissa divinitus flamma vestigia fugientium persequente. Precibus vero beatissimus Martyr conceptis hoc a Deo oravit, ut ne quis ab igne noxam pateretur: quod & impetravit. Solus namque Eutarsius Præfectus, igne cælesti percussus, ipsos in loco exspiravit: qui vero supererant omnes in Dominum Jesum Christum se credere sunt professi, pro quo sanguinem vitamque suam & ipsi ad extremum fuderunt. Reverso deinde in urbem Martyre, ubi quæ acciderant ac mortem sui Præfecti Maximianus didicit, a familiari sibi dæmone amplius etiam mente excæcatus, & quasi in oblivionem adductus omnium quorum testis & particeps fuerat prodigiorum Imperator scelestissimus, [& lictore ne ferias cohibito,] B. Philetæri caput gladio ut abscindatur rursum imperat. Ad hoc supplicium subeundum athleta Christi Philetærus fidenti lætoque animo in medium progressus, collum accipiendo ictui intrepide extendit: sed hunc cum magna usus celeritate spiculator pararet inferre, pronus in faciem concidit, vivo non magis quam mortuo similis. Tum Sanctus, manu ad jacentem porrecta, in pedes eum erexit, dicens; Ne, quæso, imposterum, fili, tam promptum te exhibe ad mortem alteri inferendam, quam ipse tibi prius accerses,

[12] Rem, ut facta erat, Maximianus intelligens, mente sua vix constitit, [post dies 5 in carcere actos] nescivitque quodnam deinceps adversus Martyrem experiretur tormenti genus. Neque istud modo, sed ii etiam omnes quorum uti consiliis erat assuetus, cum nihil amplius suggererent, Martyrem Christi denuo in carcerem detrudi mandavit, donec quid eo faciendum esset dispiceret. Quinque vero diebus elapsis, e custodia eductum sisti coram se Maximianus voluit; ad cujus ubi tribunal Philetærus constitit, ait ad ipsum Imperator; Quantopere præstante illa tua forma, Philetære, gaudeam, tuaque adolescentia delecter, soli norunt Dii immortales. [Philetærus iterum tentatur blanditiis, sed frustra.] Tu autem mihi vel, patris instar, hortanti, vel, ut Regem decet, imperanti aures hactenus atque animum negas. Sed vel ex hac hora persuaderi tibi si non abnuis, in filii te primogeniti nomen locumque mihi adopto. Satis enim superque Dii nostri erga homines benignissimi declararunt, quam illis curæ sint res tuæ. Unde factum est ut neque tormenta, neque gladius, neque feroces belluæ quidquam contra te efficere valuerint. Nunc igitur, ut par est, Deos adora, beneficia agnosce, & sacrifica: tum ego me tibi excusabo de omnibus quæ contra te commisi. S. Philetærus dixit: Talia sentire, loqui, & facere hominum est eorum qui animum habent nimis excæcatum, quorum tu, Imperator, primus es, qui ista & sentis & loqueris. Etenim qua ratione alteri, quod ajebas, elargiri illi possunt, qui ipsis sibi opitulari nequeunt, sed e conspectu se subducere & infirmitatem suam fateri coguntur? Solus profecto summam sempiternamque habet potestatem Deus, Deique filius unigenitus, & sanctus ac vivificus Spiritus.

[13] Tum Maximianus; Ubi, inquit, sunt universa patris tui bona? Ac S. Philetærus; Quamvis, ait, sciscitanti tibi super ea re minime tenear respondere, dicam tamen, ut qui me audituri sunt, factum meum æmulentur imitenturque. Quæcumque igitur parens meus bona possedit, pauperibus scito esse consessa, ut per ipsos gratiam & indulgentiam apud Deum inveniat; a siquidem a veri Dei cognitione prorsus alienus fuit. Imperator dixit: Unicane patris tui tu proles? Cui S. Philetærus; Nequaquam; Soror enim mihi est, eaque admiranda prorsus & supra modum formosa. Maximianus rursum: Adhucne superest, an jam obiit? [soror ejus Theotima, cum 6 sodalibus adducta] Superest etiamnum, respondit vir sanctus, quæ Dei erga nos est gratia, & commorationem habet in monte, tuam fugiens immanitatem, ibique cum aliis nonnullis virginibus divino sese famulatui addixit. Priorne te, interrogat Imperator, an secus, in lucem edita est? Post me, reponit Sanctus, incepit vivere; sed toto animo atque arctissime Deo sese conjunxit. Quod, inquit Imperator, virgini nomen? Tum Christi Martyr: Theotimæ pater nomen imposuit, quod ne vanum esset, totam se ad Deum colendum transtulit. Eam deinde cum omnibus suis virginibus ad se perduci Maximianus jussit: adductas vero numero sexaginta, multis blanditiis aggressus; Sinite, inquiebat, clarissimæ adolescentulæ, vobis persuaderi, ac Diis sacrificia ne negate, ut in summo honoris culmine a me collocemini, & vos affectu paterno complectar. Respondens autē beata Theotima; [in facie cæditur:] Quanam, dixit gloria tu, quæso, nos augere potes, qui hominibus, Dei timorem ante oculos habentibus, nullo honore dignus es & execrabilis? Furore incensus Maximianus, in faciem ignominiose eam cædi imperavit.

[14] Cumque ea cæderetur, e pluribus quæ adductæ fuerant virginibus una aliqua, cui Cyriacæ nomen & ætas octodecim omnino annorum, Maximianum compellans; Erubesce, ajebat, mortalium miserrime, & mortuorum idolorum cultor ac vindex, qui sanctam ac beatissimam Virginem, veluti impietatis ream, [pro qua tyrannum increpans S. Cyriaca,] in castissimo vultu verberari jubes. At Imperator contra tenellam virginem immaniter excandescens, tamdiu virgis eam præcepit percuti, donec vocem proferre beata adolescentula nullam amplius posset. Adstans autem B. Philetærus Deum pro ipsa precabatur dicens: Domine Jesu Christe, magnum nobis & laudandum nomen; victoriam, oro, & tolerantiam beatæ sacræque huic virgini Cyriacæ concede. Philetærum orantem, & virginem novas vires accipientem ut observavit Maximianus, [graviter torquetur,] sancto quidem Philetæro ponderosissimis manus pedesque vinculis constringi, & custodiæ reddi; sanctam vero Cyriacam quater e manu altera suspensam, & toto corpore luxatam, etiamnum vegetam ustulari crudeliter jussit. Omni itaque animi sui furore in unam adolescentulam converso Tyrannus, reliquas omnes eadem cum sacratissimo Martyre custodia teneri voluit. Cum itaque beatæ Martyris Cyriacæ sanctum & venerabile corpus flammis consumeretur, [& exuritur,] nos qui hæc ipsa litteris consignavimus, decidentes ex ustulato corpore b cineres linteis mundis latenter excepimus.

[15] Eutarsio autem Præfecto, divinitus immisso igne e vivis sublato, successorem constituit Maximianus Castricium quemdam, Cyzicena urbe profectum. Hic ergo Castricius, cum fortissimas virgines fortissimumque Martyrem custodia teneri non ignoraret, [Castricius Præfectus suadet in Prœconesum deportandum Sanctum,] tale Maximiano consilium suggessit: Quandoquidem, orbis totius Imperator, cum impio illo homine, Philetæro inquam, verba frustra consumpseris, & blanditiis utens atque tormentis efficere tamen minime potueris ut ab amentia sua tandem velit desistere, eum in insulam quam Prœconesum c nominant, relegari jube. In hac siquidem insula, hominibus ob scelera damnatis, laborandi modum dignissimum excogitarunt Imperatores qui antehac fuerunt, ut videlicet lapides cæderent & ferreum d uncinum quicumque in locum illum relegabantur, dorso cogerentur gestare; itaque eorum corpora laboribus & cruciatu paulatim dissolverentur. Hoc si facere, o Imperator, cogitas, næ magna te molestia hoc pacto liberum effeceris. Audito consilio impiissimus Maximianus, & Castricio magnopere laudato, sanctum Martyrem Philetærum, una cum dilectis Deo virginibus in Prœconesum relegavit; Aristidi cuidam Comiti & sex aliis viris illustribus id negotii demandans, ut sumpto secum qui ad rem sufficeret comitatu, damnatos Martyres in insulam eam deportaret. Beatum autem Philetærum vinculis quoque & numella collo inserta onustum sequi voluit; ita tamen, ut si animis deficeret, & idolorum suscipere vellet cultum, vinculis & molestiis eximeretur; sin persisteret in impietate, ferro gravis in modo dictam exponeretur insulam.

[16] Nicomedia itaque digressi, Nicæam tandem tenuerunt, ubi Gentiles idololatræ in templo quodam Deorum suorum memoriam festive agebant. [qui Nicæa transiens fanum subruit:] Accidit autem ut propius ad templum illud accederent, quod omnium idolorum statuis erat refertum. Cumque ingens hominum multitudo e Nicæna civitate advenienti Comiti honoris causa obviam procederet, templi, quod dixi, parietem ferto quo vinciebatur percutiens Philetærus, ita suaviter ad Comitem; Domine Comes, hoc templum si forte in solum considerit, quot, putas, homines evadent incolumes? plenum siquidē Gentilibus erat fanum, Vix sermonem homo sanctus finierat, cum magnus repente terræ motus extitit, cunctisque in apertum aërem provolantibus, templum in terram prolapsum est, & omnia Deorum simulacra comminuta. In furorem acti idololatræ impetum faciunt in virum sanctissimum, ita jubente Comite. Gentilium namque celebritas & gaudium in magnum mœrorem erat conversum, quamvis ex iis nullus ruina fuisset oppressus. Irruentibus igitur Gentilibus ut sanctum Martyrem momento conficerent, tonitrua subio & fulgura aliæque e cælo minæ fecerunt, ut nemo deinceps quidquam noxæ inferre posset Christi fortissimo Martyri, Philetæro: ducenti vero urbis ejus incolæ fidem Christi volentes admiserunt. Comes itaque non amplius per urbes transeundum sibi ratus, viam deinde publicam in proficiscendo tenuit. Transeuntibus vero illis fluvium Rhindacum, vinctus ac ferro gravis eumdem transmittere coactus est vir sanctus.

[17] Ad illum inde progressi locum ubi a septemtrionali saxosa erat via, quæ Maleorum nominatur, religiosissimæ Virgines supplices sese ad Comitis Aristidis pedes abjecere, [& Virginibus in via sublatis,] ita obsecrantes: Naturæ, rogamus, muliebris, ejusque admodum infirmæ, aliqua te miseratio capiat. Tum illud concede, ut vinculis solutæ sequi te deinceps possimus; nec enim fieri jam potest ut tuæ nos eripiamur potestati. Quarum voluntati cum morem geri Comes imperasset, ac modicum viæ spatium Sanctæ confecissent, repente ac divino plane nutu ex oculis omnium illæ evanuere, nec umquam amplius ab ullo eorum sunt conspectæ; ita ut Comes vehementi mœrore affectus, & Maximiani furorem non parum extimescens, per omnes circumcirca regiones & provincias Virgines requiri jusserit; neque terras modo sed & fluvii ipsius fundum explorari: nihil autem proficiens, non sine magna animi molestia, cum universo suo satellitio iter prosecutus est. Hic tamen Comitem allocutus Martyr Philetærus; Non ita, inquit, Domine Comes, infelicem te existima aut in arcto positum. Illæ videlicet jam non amplius inter homines versantur, sed ob irreprehensibilem & integerrimam vitæ rationem in paradisum Dei sunt receptæ, ubi te quoque ipsum expectant, utpote futurum aliquando sectatorem Domini Jesu Christi.

[18] Progredientibus deinde in ulteriorem regionis istius partem quæ Serucome dicitur, [idola Serucomes in pulverem redigit:] templum Philetærus ad huc in via positus conspicit, magnitudine & idolorum copia visendum. Quo viso, ita vir sanctus oravit: Domine Jesu Christe, tua sancta gratia me præveniat: perterrefiant, rogo, idola ista, & ex aris suis in solum dejecta corruant. Cumque sat magno viæ spatio adhuc a templo abesset S. Philetærus, continuo idola omnia cœpere concuti, ita ut quicumque in fano eo tum versabantur Gentiles, ex illo sese consternati eriperent. Simulacra deinde corruerunt omnia, & in tenuissimum pulverem comminuta sunt, sic ut Gentiles, qui e flumine in terram exscendebant, & factum intuebantur, tamquam vinculo adstricti hærerent, mulieresque cum illis ascendentes ad choream dæmonibus instituendam; Comes vero Aristides illiusque milites prodigia tanta attentius contemplati corde compungerentur, & in Dominum nostrum Jesum Christum credere essent parati. Tunc commiseratione erga Gentiles commotus Philetærus, Dominum obsecravit ut eos solvere dignaretur (similes namque erant stirpibus in terra radicatis, neque omnino commovere se poterant) utque deinceps illi quoque vestigiis suis insisterent, quemadmodum & aliæ turbæ plurimæ, quæ divina virtute res admirabiliter patratas, oculis suis perspexerant.

[19] Pervenerant jam ad vicum quemdam exiguum, haud procul a flumine Koasta situm, cum ecce mortuum per viam illam hominem deferri vident. Erat hic Artemas, idoli quod eo in pago colebatur Sacerdos præcipuus. Spectaculum intuitus Philetærus, ad Comitem ejusq; satellites conversus; Si, inquit, mortuum illum in nomine Christi mei in vitam revocatum ambulare conspexeritis, [alibi eorum Sacerdotem energumenum curat,] fidemne Christo præstabitis? Cunctis quod petebatur promittentibus; magna voce, nec absque lacrymis, orationi intendens Philetærus; Domine, ajebat, Jesu Christe, magnum & vivificum nomen, exaudi me famulum inutilem, & hunc in vitam hominem redire sinas; ut eo resuscitato, hi omnes perfecta ad te fide convertantur. Finita viri sancti precatione, defunctus paulo ante Artemas, nova jam vita donatus, e grabato confestim, exiliit, ac celeriter ad Philetærum procurrens, catenas ejus religioso osculo veneratus est. Comes igitur Aristides, cum suis ipse oculis hoc quoque insolitum adeo prodigium a Martyre vidisset patrari, quiq; eum comitabantur viri sex præcipui, in eum qui mortuos ad vitam revocare valet, [& ex ethnicis 80 convertit.] Christum Jesum perfecte crediderunt. Neque hi tantum, sed etiam qui ex eo ipso pago in unum convenerant, homines omnino octoginta, credendi gratiam adepti sunt: quos omnes, Aristide Comire sic jubænte, Maxentius Presbyter aqua salutis abluit.

[20] Hisce perfectis, & omni multitudine admirationem præ se ferente, ac meritas in Deum rejiciente laudes quædam ex eo ipso pago mulier, cujus filius unigenitus diabolica machinatione decimum tertium jam annum oculorum usu privatus fuerat, [Illuminat puerum triennio cæcum,] ad S. Philetæri pedes supplex accidit; Miserere mei, inquiens, o Domine, & viduæ mihi ac mendicæ mulieri filium, invidia diaboli cæcitate laborantem, salvum restitue. Vir sanctus, conspecta ante pedes suos muliere, quæ tanto cum ejulatu suam exhibebat afflictionem, & Dei misericordiam implorabat, ipse etiam ingemuit, fusisque ad Deum precibus; Vade, ait, o mulier, & filio tuo dicito; Olympa, vocat te, Philetærus, qui pro Domini sui gloria catenas & numellas circumfert. Tunc magis etiam consternata mulier, quod filii sui nomen a sancto Martyre proferri audivisset, curriculo ac firma fide suam sese domum confert, & quæcumque Martyr dixerat, filio suo, ubi in grabato jacebat, repetit. Qui sine mora e lecto exiliens ad sanctum Martyrem festinare contendit; statimque ab oculis ejus, instar plumbi, amota sunt videndi obstacula. Celeri ergo cursu ad hominem sanctum perveniens, & ante eumdem se prosternens, meritas Deo laudes persolvit: & qui prius Gentilis fuerat, in Christum, qui per sancti Martyris intercessionem oculorum usum perfectum ei restituerat, credere incepit; pariterque cum aliis omnibus sacro baptismate suscepto, Martyri sanctissimo Philetæro constanter adhæsit.

[21] Concurrentibus autem magno numero hominibus ad novum & plane insolitum spectaculum, oculis ipsis usurpandum, Theoctistus quidam, auctoritate, & opibus pollens, & in loco quem Castallin dicunt domicilium habens, per ipsum S. Philetærum a Comite impetrare contendit, ad domum suam divertere tantisper ne gravaretur. Quod cum facerent, prædium quoddam ad viæ latus septemtrionale apparuit, quo visa, Quodnam, interrogat vir sanctus, prædio isti nomen? [liberat energumenam,] Acceptoque responsum Nicolochum appellari; In ea, subjicit, mulier versatur, cui ingentes molestias dæmon exhibet, hæc operā meam necessario requirit. Ad quæ Theoctistus; Tu modo in domum meam, Domine mi, si placet, diverte; feminam vero istam diligenter quæsitam adduci ad te curabimus. Hæc cum inter se loquerentur, afflictam mulierem cacodæmon ipse arripiens, in occursum egit viri sancti, cum haud procul a Theoctisti domo abesset. Minaciter enimvero dæmonem S. Philetærus increpuit, & ut mulierem vexare desisteret mandavit: atque ecce, omnibus qui aderant spectantibus, impurus genius magno cum ejulatu ex insesso a se corpore avolavit. Tunc Comes enixe a S. Philetæro postulavit, ut vincula sibi & numellas demi pateretur; plena quippe virum sanctum libertate gaudere volebat, cum in Domini Jesu Christi fidem ipse jam totus transisset. At Philetærus nequaquam quod offerebatur admisit, In vinculis, inquiens, hisce omnis mea gloria, corona & honor sita sunt. Quibus auditis siluere universi, in virum sanctissimum ne oculos quidem ob reventiam ausi intendere.

[22] Imminente jam vespertino tempore cum Theoctisti domum essent ingressi, Philetærum ut pane & aqua se paululum reficeret orarunt: non enim alio cibo aut potu homo sanctus utebatur, idque secundo dumtaxat die. [sanat paralyticam.] Cui consentiens Martyr sic deinde Theoctistum compellat; Filia tibi est aliqua? Est, Domine, respondet Theoctistus, sed languida admodum & membris omnibus soluta, idque nonum jam annum. Tunc Dei famulus Philetærus; Dic illi, subjecit, ut mihi ministret, non enim aliter in domo tua pane vescar. Cui Teoctistus; Quanam vero ratione ministerium illa quodpiam exhibere tibi, Domine, poterit, quæ sibi ipsa nulla in re potest esse utilis? sola enim loquela vivere se testatur, cum revera potius habenda sit mortua, luti instar dissoluta. Dixit ei Philetærus; Si toto animo credis in Dominum meum Christum, ad grabatum ejus propius accede, itaque loquere: Ait tibi Philetærus, Christi vinctus & testis, ut sine mora assurgas, eique comesturo necessaria administres. Quæ simul ac magna cum fide pronuntiavit Theoctistus, protinus e grabato filia ejus exiliens; Ubi, inquit ad patrem, homo ille est qui me vocat? At ille filiam in conclave deduxit, in quo B. Philetærus, ferreis catenis vinctus & orationi intentus, toto corpore in pavimentum pronus jacebat. Ad quem propius accedens puella, catenas hominis sancti reverenter exosculata est, & panem ac aquam subministravit, atque ex eo tempore plenam adepta est sanitatem.

[10] Ταῦτα δὲ ἀκούσας Μαξιμιανὸς ἐμαίνετο πάνυ καὶ ἔθριξεν τοὺς ὀδόντας αὐτοῦ, μὴ περιγενόμενος τοῦ δικαίου Μάρτυρος Φιλεταίρου. Ἀπὸ δὲ τῆς πολλῆς, φροντίδος εἱς νόσον περιπεσὼν, ἐκπληττόμενος ἐπὶ τοῖς θαυμασίοις τοῖς γενομένοις, ἔκειτο ἄφωνος. Προσελθὼν δὲ αὐτοῦ Εὐτάρσιος λέγει, Δἔσποτα, πεφρόντικας περὶ τοῦ γόητος ἐκείνου, ὅστις ταῖς γοητείαις καὶ τὰ θηρία καὶ τὰς βασάνους καὶ τὰ ξίφη ἐνικησεν; Δός μοι οὖν τὴν κατ᾽ αὐτοῦ ἐξουσίαν, καὶ ἀναλίσκω αὐτὸν εἰς δύο ὥρας· ἀνάξω γὰρ αὐτὸν εἰς τὸ πλησίον ὅρος, καὶ ἀγρίοις ζωοῖς τὸ σῶμα αὐτοῦ ἀναλίσκω. Τότε Μαξιμιανὸς εὐφρανθεὶς ἔδωκεν αὐτῷ ἐξουσίαν λέγων, Ἐὰν μὴ οὗτος ἄνθρωπος ἀποθάνῃ ἐν τάχει, ἐγὼ ἐμαυτὸν διαχειρίσασθαι ἔχω, μὴ φέρων τὸ ὄνειδος ὅτι ἕνα οὐκ ἰσχύω ἀναλῶσαι πλάνον. Τότε παραλαβὼν αὐτὸν Εὐτάρσιος λέγει αὐτῷ· Θύεις τοῖς θεοῖς, σήμερον ἀποτνήσκεις; δίκαιος λέγει, Εἰ θέλεις με θῦσαι, προσάγαγόν με πρῶτον τοὺς θεούς σου καὶ ὑπόδειξόν μοι τινὶ αὐτῶν ὀφείλω προσελθεῖν, ὅτι πολλοί εἰσιν. Ἐχάρη οὖν Ἔπαρχος πάνυ, καὶ εὐθέως ἀνήνεγκεν τῷ Βασιλεῖ, ὅτι βούλεται Φιλέταιρος θῦσαι τοῖς θεοῖς. Πανὺ οὖν ἐφρανθεὶς ἐπὶ τούτοις Μαξιμιανὸς, καὶ ὡς ἐδόκει ἀπὸ τῆς νόσου αὐτοῦ χαρὰν μεγάλην ἀναλαβὼν, κέλεύει αὐτὸν εἰς τὸν ναὸν εἰσελθεῖν ἔνθα πάντες οἱ θεοὶ ἑστάκεισαν. Τοῦ δὲ εἰσαχθέντος λέγει αὐτῷ Ἔπαρχος· Ἴδε οἱ θεοὶ, νεώτερε, ὧνπερ εἷς εἶναι τυγχάνεις, κάλος ἔχων τοιοῦτον· πολὺ δὲ ὡραιότερος τοῦ λοιποῦ ὠφθήσῃ, ἐὰν ἀποπληρώσῃς εὐμενῶν τὰς εἰς αὐτοὺς θυσίας. Ταῦτα δὲ εἰπόντος τοῦ Ἐπάρχου, παρίσταται δίκαιος Φιλέταιρος ἔγγιστα τῶν εἰδώλων, καὶ λέγει αὐτοῖς· Εἴπατέ μοι, πνεύματα ἀκάθαρτα, τὰ ἐν τοῖς εἰδώλοις τούτοις οἰκοῦντα, οὐκ οἴδατε ὅτι ἐγώ εἰμι Φιλέταιρος, τὸ τοῦ Κριστοῦ ἐπιφερόμενος ὄνομα; καὶ πῶς ἐτολμήσατε περιμένειν με ἐνταῦθα, καὶ οὐχ ὑπηντήσατέ μοι ὡς τοῦ μεγάλου Βασιλέως στρατιώτην; τότε κινηθέντες οἱ ἐν τοῖς ἀγάλμασι κατοικοῦντες δαίμονες, ἔρριψαν τὰ εἴδωλα πρὸ τὸν ποδῶν τοῦ δικαίου, καὶ αὐτοὶ μετὰ φόβου πολλοῦ ἀποφεύγοντες ἔκραζον, Κατακαιόμεθα οἱ ἄθλιοι, ὑπό σου παραδειγματισθέντες καὶ διωχθέντες, Φιλέταιρε.

[11] Γενομένου δὲ τούτου, καὶ πάντων τῶν εἰδώλων ἀφανισθέντων, ὀργὴ σχεδὸν ὅλον τὸ ὄρος κατέλαβεν, ὡς πλῆρες γενέσθαι πυρὸς, καὶ πάντες ἔφυγον καταδιωκόμενοι ὑπὸ τοῦ οὐρανίου πυρός· Προσπεσὼν δὲ μακάριος ἐδεήθη τοῦ φιλανθρόπου Θεοῦ τοῦ μηδένα ἀποθανεῖν. δὴ καὶ γέγονεν Μόνος γὰρ Εὐτάρσιος Ὕπαρχος, παράπληξ γενόμενος, ἐπὶ τὸν τόπον ἀπέθανεν, οἱ δὲ λοιποὶ πάντες ἐπίστευσαν ἐπὶ τὸν κύριον Ἰησοῦν Χριστὸν, καὶ ὕστερον διὰ μαρτυρίου ἐτελειώθησαν. Κατελθόντος δὲ τοῦ δικαίου ἐν τῇ πόλει, μαθὼν Μαξιμιανὸς τὸ γεγονὸς, καὶ τὸν θάνατον τοῦ Ἐπάρχου; τυφλωθείς τε ἐπὶ πλοῖον τὴν διάνοιαν ὑπὸ τοῦ ἐνεργοῦντος αὐτῷ δαίμονος, καὶ εἰς λήθην ἀγαγόντος ὥνπερ πεῖραν εἰλήφει θαυμασίων τοῦ Ἁγίου, πάλιν κελεύει ἀλιτήριος ξίφει τὴν κεφαλὴν ἀποτμηθῆναι τοῦ μακαρίου Φιλεταίρου. Ὡς δὲ καὶ ἐπὶ τοῦτο τεθαῤῥηκὼς ἦλθεν καὶ γεγηθὼς τοῦ Χριστοῦ ἀθλητὴς Φιλέταιρος, ἔτεινεν τὸν τράχηλον· καὶ μετὰ ὀξύτητος πολλῆς, ὁρμήσας, ἐπὶ τοῦτον σπεκουλάτωρ, πίπτει ἐπὶ προσώπον, καὶ ἔκειτο ἡμηθανής· δοὺς αὐτῷ χεῖρα Μακάριος, ἀνέστησεν αὐτὸν εἰπὼν, Μὴ σπεῦδε, τέκνον, ἐπὶ τῷ ἄλλου θανάτῳ, ἐπεὶ σὺ πρῶτος αὐτὸν ἐπισπάσῃ.

[12] Μαθὼν δὲ καὶ ταῦτα Μαξιμιανὸς, ἐκλυθεὶς τὰς φρίνας, ἀπωρῶν τί διαπράξεται τοῦ λοιποῦ εἰς τὸν Μάρτυρα τοῦ Χριστοῦ· οὐ μὴν δὲ ἀλλὰ καὶ τῶν συμβούλων αὐτοῦ περὶ τούτου ἀπορούντων πάσης βουλῆς, ἐκέλευσεν ἐνκλεισθῆναι αὐτὸν ἐν τῇ φυλακῇ, ἕως ἂν σκέψηται τὰ περὶ αὐτοῦ. Μετὰ δὲ ἡμέρας πέντε κελεύει αὐτὸν Μαξιμιανὸς ἀχθῆναι πρὸς αὐτόν. Τοῦ δὲ ἀρθέντος ἀπὸ τῆς φυλακῆς καὶ ἀχθέντος ἐπὶ τοῦ βήματος, λέγει αὐτῷ Βασιλεύς· Φιλέταιρε, πῶς τέρπομαι ἐπὶ τὸ κάλλος σου, καὶ πῶς εὐφραίνομαι τῇ νεότητί σου, οἱ θεοὶ ἐπίστανται μόνοι· καὶ σὺ, οὔτε ὡς πατέρι παραινοῦντί μοι ἐπείσθης, οὔτε ὡς Βασιλεῖ ἀντιποιουμένου σου ὑπεῖξας μέχρι τοῦ νῦν. Θέλησον οὖν κᾂν ἀπὸ τοῦ νῦν πεισθῆναί μοι, καὶ υἱὸν πρωτότοκόν σε ἐμαυτοῦ ἀναγορεύω· ἔδειξαν γὰρ οἱ φιλάνθρωποι θεοὶ, ὅτι ἀντιποιοῦνταί σου πάνυ, καὶ διὰ τοῦτο οὔτε βάσανός σου κατίσχυσεν, οὔτε ξίφος, οὔτε τι τῶν θηρίων. Προσκύνησον οὖν τοῖς θεοῖς, ὁμολόγησαι αὐτοῖς, καὶ θύσον· καὶ ἀπολογοῦμαί σοι τὰ μέγιστα ὑπὲρ τῶν πρώην τετολμημένων εἴς σε. ἅγιος Φιλέταιρος εἶπεν. Ταῦτα ἐννοεῖν καὶ λαλεῖν καὶ ποιεῖν τυφλῶν τὴν καρδίαν ἐστὶν, ὧν πρῶτος τυγχάνεις σὺ, ταῦτα νοῶν καὶ λαλῶν· Πῶς γὰρ οὗτοι δύνανται παρασχεῖν ἄλλῳ ὅπερ ἔφης, οἱ ἑαυτοῖς βοηθῆσαι μὴ δυνάμενοι, ἀλλὰ ἀφανισθέντες παντελῶς ἐμειώθησαν· μόνος γὰρ εἷς ἐστιν τὸ κράτος ἔχων αἰώνιον καὶ τούτου υἱὸς μονογενὴς, καὶ τὸ ἅγιον καὶ ζωόποιον Πνεῦμα.

[13] Μαξιμιανὸς εἶπεν, Ποῦ εἰσιν τὰ χρήματα τοῦ πατρός σου. ἅγιος Φιλέταιρος εἶπεν, Οὐκ ἔδει μέ σοι περὶ τούτων ἀπολογήσασθαι, ὁμως λέγω ἵνα οἱ ἀκούοντες ζηλώσωσιν καὶ μιμήσωνται· Τὰ χρήματα τοῦ πατρός μου πάντα διέδωκα πένησιν, ὅπως διὰ τούτων ἄνεσιν εὔρῃ ἐνώπιον τοῦ Θεοῦ, ἐπειδὴ τῆς εἰς αὐτὸν γνώσεως ἀλλότριος παντελῶς ἐγενήθη. βασιλεὺς λέγει· Μόνος αὐτῷ ἐγεννήθης; ἅγιος Φιλέταιρος λέγει· Οὐ ἀλλὰ καὶ θυγάτηρ μία, πάνυ θαυμαστὴ καὶ ὡραία. Μαξιμιανὸς λέγει· Περίεστιν ἐτελειώθη; δίκαιος λέγει· Περίεστιν χάριτι Θεοῦ, καὶ ἐν τῷ ὄρει οἶκον ποιήσασα διὰ τὴν σὴν ἀπήνειαν μετὰ καὶ ἑτέρων τινῶν διάγει, ἐκεῖ τῷ Χριστῷ δουλεύουσα. Βασιλεὺς λέγει· Πρώτη σου ἐτέχθη ἐσχάτη; δίκαιος λέγει, Ἐσχάτη, πολὺ δὲ τῷ Κυρίῳ τῶν ὅλων κεκόλληται. Βασιλεὺς λέγει· Τίς καλεῖται αὕτη; Μάρτυς λέγει, Θεοτίμα παρὰ τοῦ πατρὸς κέκληται, καὶ ς ὄντος θεοτίμα ἑαυτὴν Θεῷ τῷ ἐπουρανίῳ ἀνέθηκεν. Τότε κελεύει Μαξιμιανὸς ἀχθῆναι καὶ αὐτὴν πρὸς αὐτὸν, ἅμα ταῖς σὺν αὐτῇ οὔσαις παρθένοις. Τῶν δὲ ἀχθέντων τὸν ἀριθμὸν ς᾽ ἤρξατο Μαξιμιανὸς, κολακευτικοῖς ἀποκεχρήμενος ῥήμασιν, λέγειν αὐταῖς· Πείσθητέ μοι, νεανίδες εὐγενέσταται, καὶ τοῖς θεοῖς προσκυνήσατε, καὶ ἐν δόξῃ πολλῇ καταστήσω ὑμᾶς, καὶ πατὴρ γνησιώτερος γενήσομαι ὑμῖν. δὲ μακαρία Θεοτίμα ἀποκριθεῖσα λέγει αὐτῷ· Σὺ ἐν ποίᾳ ἡμᾶς ἔχεις τιμῇ ποιῆσαι, ὅλως ἄτιμος καὶ βδέλυκτος ὑπάρχων, παρὰ πᾶσιν ἀνθρώποις φοβουμένοις τὸν Θεόν. Τότε θυμωθεὶς Μαξιμιανὸς ἐκέλευσεν τύπτεσθαι αὐτὴν εἰς τὰς ὄψεις.

[14] Τυπτομένης δὲ αὐτῆς ὑπὸ πλειόνων, μία τις κόρη ἐξ αύτῶν, Κυριακὴ τοὔνομα, ἄγουσα τὴν ἡλικίαν ὀκτωκαίδεκα τὸ ἔτος, ἀποκριθεῖσα λέγει τῷ Μαξιμιανῷ· Αἰσχὺνθητι, ταλαίπωρε, εἴδωλα νεκρὰ ἐκδικῶν, ὁσίαν καὶ μακαρίαν παρθενον, ὡς ἀνομήσασαν, ἐπὶ τοσοῦτον τύπτεσθαι προστάττεις ἐπὶ τῶν πανάγνων ὄψεων. δὲ Βασιλεὺς, ὡς ὗς ἄγριος, κατὰ, τῆς νεανίδος ἀγριωθεὶς, τοσοῦτον αὐτὴν ἐκέλευσεν ῥαβδισθῆναι, ἕως ὅπου μὴ δὲ λαλεῖν μακαρία παῖς ἠδύνατο. δὲ μακάριος Φιλέταιρος ἐστὼς ηὔχετο περὶ αὐτῆς λέγων· Κύριε Ἰησοῦ Χριστὲ, τὸ μεγα καὶ ὑμνητὸν ὄνομα, χάρισαι τὸ νῖκος καὶ τὴν ὑπομονὴν τῇ μακαρίᾳ καὶ θεσπεσίᾳ κόρῃ ταύτῃ Κυριακῇ. Ἀκούσας δὲ Μαξιμιανὸς προσευχομένου αὐτοῦ καὶ ὁρῶν τὴν κόρην νευρουμένην, ἐκέλευσε τῷ μὲν ἁγίῳ Φιλεταίρῳ σίδηρα βαρέα περιτεθῆναι εἰς τὸν τράχηλον αὐτοῦ, καὶ εἰς τὰς χεῖρας καὶ εἰς τὰς πόδας, καὶ ἀποκλεισθῆναι αὐτὸν εἰς φυλακήν· τὴν δὲ ἁγίαν Κυριακὴν τετράκις κριμάσας ἀπὸ τῆς μιᾶς χειρὸς καὶ σπαθίσας, ἐκέλευσεν σῶσαν αὐτὴν καῆναι. Ὅλον δὲ τὸν θυμὸν εἰς τὴν νεᾶνιν ταύτην κενώσας τύραννος, τὰς λοιπὰς ἅμα τῷ θεσπεσίῳ Μάρτυρι εἰς τὴν φυλακὴν κατέκλεισεν. Ὡς οὖν ἐκάη τὸ ἅγιον καὶ θεσπὲσιον σῶμα τῆς μακαρίας Μάρτυρος Κυριακῆς, ἡμεῖς, οἱ καὶ γράψαντες ταῦτα, τὴν κονὶν τοῦ σώματος αὐτῆς ἐν ὀθόναις λαμπραῖς λαθόντες ἐλάβομεν.

[15] Τοῦ δὲ Ὑπάρχου Εὐταρσίου θεηλάτῳ ἀναλωθέντος πυρὶ, Καστρίκιόν τινα ὀνόματι, τῆς Κυζίκου πόλεως ὁρμώμενον, διάδοχον αὐτοῦ καθιστᾶ Μαξιμιανός. Τῶν οὖν σεμνῶν παρθένων καὶ τοῦ καλλινίκου Μάρτυρος κατακεκλεισμένων ἐν τῇ φρουρᾷ, δίδωσι γνώμην Καστρίκιος τῷ Μαξιμιανῷ τοιαύτην· Ἐπειδὴ, Δέσποτα τῆς οἰκουμένης, ἠτόνησας μετ᾽ ἐκείνου τοῦ δυσσεβοὺς διαλεγόμενος, λέγω δὴ Φιλεταίρου, καὶ κολακείαις πείθων οὐ μετήνεγκας, καὶ βασάνοις ἀποστῆναι αὐτὸν τῆς ἀπονοίας, κέλευσον αὐτὸν ἐν τῇ καλουμένῃ Προικονήσσῳ ἐξορισθῆναι· ἐν γὰρ τῇ Προικονήσσῳ ἐκείνῃ ἐπενοήθη παρὰ τῶν παλαιῶν Βασιλέων ἔργον ἄξιον καταδίκων, λίθους τέμνειν καὶ κόρακα ἐπιθεῖσθαι σιδηρέον τῷ νώτῳ τῶν ἐξοριζομένων, καὶ οὕτως κατὰ μικρὸν τὰ τῶν κατακρίτων τέμνεσθαι μέλη. Εἰ οὖν τοῦτο ποιήσει τὸ κράτος σου, μεγάλης σεαυτὸν ἀπαλλάξεις φροντίδος. Ταῦτα ἀκούσας μιαρώτοτος Βασιλεὺς καὶ ὑπερεπαινέσας τὸν Καστρίκιον, ἐκέλευσεν τὸν ἅγιον Μάρτυρα Φιλέταιρον, ἅμα ταῖς θεοφιλέσι παρθένοις ἐξοπισθῆναι ἐν τῇ Προικονήσσῳ, κελεύσας ἐπὶ τοῦτο Ἀριστείδην τινὰ Κώμητα, καὶ ἄλλους ἓξ ἄνδρας αἰδεσίμους ἅμα τῇ ὑπηρεσίᾳ αὐτῶν ἀπελθόντας ἀποκαστῆσαι αὐτοὺς ἐν τῇ νήσσῳ. Ἐκέλευσεν δὲ Βασιλεὺς ἵνα μακάριος Φιλέταιρος μετὰ τῶν δεσμῶν καὶ τοῦ κλοιοῦ ἀκολουθῇ, παραγγείλας καὶ τοῦτο ὅτι εἰ φοβηθῇ καὶ ὁμολογήσῃ τοὺς θεοὺς, ἀνεθῆναι αὐτὸν τῶν δεσμῶν· εἰ δὲ ἐπιμείνῃ τῇ πονηρίᾳ, οὕτως σεσιδηρωμένον ἀκαταστῆσαι τῇ νήσσῴ.

[16] Καὶ δὴ ἐξελθόντων αὐτῶν τῆς Νικομηδείας, ἔρχονται ἐπὶ τὴν Νικαίαν, καὶ ἦν ἑορτὴ μεγίστη τῶν ἑλλήνων ἐν τῷ ναῷ τῶν εἰδωλομανούντων. Ἐγένετο οὖν αὐτοῖς πλησίον τοῦ ναοῦ παρέρχεσθαι, ἔνθα ἑστήκει αὐτῶν πᾶν εἴδωλον. Πολλοῦ δὲ πλήθους ἐξελθόντος εἰς ἀπάντησιν τοῦ Κόμητος τῆς Νικαέων πόλεως, τῷ σιδήρῳ τῷ τῇ χειρὶ αὐτοῦ κρούσας Ἅγιος τὸν τοῖχον τοῦ ναοῦ, λέγει οὑτωσὶ πρᾴως· Κύρι Κόμης, οὗτος οἶκος εἰ πεπτώκει πόσαι εἶχον ψυχαὶ διασωθῆναι; πεπληρωμένος γὰρ ἦν ναὸς τῶν ἑλληνιστῶν· καὶ τοῦτο εἰπόντος αὐτοῦ ἐγένετο σεισμὸς μέγας, ἐκπηδησάντων δὲ πάντων ἔξω συνέπεσεν ναὸς, καὶ ὅλα συνετρίβη τὰ ἀγάλματα αὐτῶν. Τότε ἐμμανεῖς γενόμενοι ὁρμῶσιν πάντες ἐπὶ τὸν δίκαιον τοῦ ἀναλῶσαι αὐτὸν, κελεύσαντος οὕτως τοῦ Κόμητος, ἐστράφη γὰρ αὐτῶν ἑορτὴ εἰς πένθος, οὐ μέντοι δὲ ἀνθρώπων ἀπέθανέν τις. Ἐπιβαλλόντων οὖν αὐτῶν χεῖρας τοῦ ἀνελεῖν αὐτὸν, βροντὴ ἐξ οὐρανῷ ἐξαπίνης ἐγένετο, καὶ χάλαξα μετὰ ἀπειλῆς μεγάλης· καὶ λοιπὸν οὐδεὶς ἠδυνήθη κακοποιῆσαι τὸν Μάρτυρα τοῦ Χριστοῦ Φιλέταιρον· ἐπίστευσαν δὲ τῷ Κυρίῳ τῆς πόλεως ἐκείνης ὀνοματα διακόσια. Ἔκτοτε δὲ λοιπὸν Κόμης οὔτε διὰ πόλεως, ἀλλὰ τῇ λεωφόρῳ ὥδευσεν. Διελθόντων δὲ αὐτῶν τὸν Ῥίνδακον ποταμὸν, ἠκολούθει ὡς δέσμιος τὰ σίδηρα φορῶν Μακάριος.

[17] Ὡς δὲ ἦλθον εἴς τινα τόπον, ἐν ᾧ ἦν ἐκ τοῦ βορείου μέρους τραχωνίτης ὁδὸς, ἥτις ὠνόμάνετο Μαλεῶν, αἱ θεοσεβεῖς παρθένοι προσπίπτουσι τῷ Κόμιτι Ἀριστείδῃ λέγουσαι, Δεόμεθά σου συμπάθησον τῇ γυναικείᾳ φύσει καὶ ἀσθενεῖ, καὶ κέλευσον ἡμᾶς ἐν ἀνέσει ἀκολουθεῖν σοι, ἐπεὶ οὐ δὲ ἑαυτῶν γενέσθαι δυνάμεθα. Τοῦ δὲ οὕτως ηελεύσαντος ὀλίγον προβᾶσαι, ἀφανεῖς ἐγένοντο παρὰ χρῆμα ἐξ ὀφθαλμῶν αὐτῶν κατ᾽ οἰκονομίαν Θεοῦ, καὶ οὐκ ἔτι εἶδον αὐτάς· ὡς λοιπὸν πολλὰ λυπηθέντα τὸν Κόμητα, καὶ φοβηθέντα τὴν Μαξιμιανοῦ ὀργὴν, ὅλας διερευνῆσαι τὰς κύκλῳ χώρας καὶ πατρίδας, καὶ οὐ μόνον ταύτας, ἀλλὰ καὶ αὐτὸ τὸ ὕδωρ τοῦ ποταμοῦ ἐξεχνίασεν, ἤτοι ἐξερεύνησεν· καὶ μηδαμοῦ εὑρὼν αὐτὰς, διῆγεν πάνυ σκυθρωπὸς ἅμα τοῖς σὺν αὐτῷ στρατιώταις. Τότε λέγει αὐτῷ ἅγιος Φιλέταιρος· Μὴ οὕτως ἀδημονεῖ καὶ ἀγωνία, Κύρι Κόμης, οὔτε γάρ εἰστιν ἐν τῷ κόσμῳ αὕται, ἀλλὰ διὰ τὸν ἄμεμπτον αὐτῶν βίον καὶ καθαρὸν μετέστησαν εἰς παράδεισον τοῦ Θεοῦ, κᾀκεῖ καί σε περιμένουσι, μέλλοντα πιστεύειν ἐπὶ τὸν Κυρίον Ἰησοῦν Χριστόν.

[18] Ὡς δὲ παρεγένοντο εἰς τὴν ἔμπροσθεν πατρίδα, τὴν λεγομενην Σερουκώμην, ὁρᾷ μακάριος Φιλέταιρος, ἐν τῇ ὁδῷ ἔτι τυγχάνων, μέγαν ναὸν, πλήρη ὄντα εἰδώλον καὶ λέγει· Κύριε Ἰησοῦ Χριστὲ, προλαβέτω μοι χάρις σου, καὶ τάραξον τὰ εἴδωλα, καὶ πεσέτωσαν ἀπὸ τῶν βωμῶν αὐτῶν. Ἔτι δὲ ὄντος ἂπὸ ἱκανοῦ διαστήματος δικαίου Φιλεταίρου, ἤρξαντο τινάσεσθαι τὰ εἴδωλα, ὡς τοὺς ἐν τῷ ναῷ εὑρεθέντας ἕλληνας ἐκπηδῆσαι ἔξω τοῦ ναοῦ, καὶ συμπεσεῖν τὰ ἀγάλματα πάντα, καὶ γίνεσθαι κονὶν λεπτήν· τούστε ἀνίοντας ἕλληνας ἐκ τοῦ ποταμοῦ στῆναι ὡς ὑπὸ δεσμῷ κατεχομένους, καὶ τὰς συνανιούσας γυναῖκας ἐπιχορεῦσαι τοῖς δαίμοσιν, καὶ τὸν Κόμητα ἐντεῦθεν Ἀριστείδην ταῦτα θεώμενον καὶ τοὺς συναυτῶ κατανυγῆναι τὴν καρδίαν, καὶ πιστεῦσαι καὶ αὐτοὺς εἰς τὸν Κύριον ἡμῶν Ἰησοῦν Χριστόν. Κατελεήσας δὲ μακάριος τοὺς ἕλληνας, παρεκάλεσεν τὸν Κύριον τοῦ ἀπολυθῆναι αὐτοὺς, ἦσαν γὰρ ὡς φύτα ἐῤῥιζωμένοι ἐν τῇ γῇ, μή δ᾽ ὅλως μετακινούμενοι, ὡς λοιπὸν ἀκολουθεῖν καὶ αὐτοὺς τῷ δικαίῳ μετὰ καὶ ἄλλων ὄχλων ἱκανῶν, βλεπόντων τὰ θαυμάσια τοῦ Θεοῦ.

[19] Ἐκεῖθεν δὲ ἐλθόντες ἐν κωμαγιδρίῳ τινὶ, πλησίον τυγχάνοντι ποταμοῦ, καλουμένου Κοάστας, βλέπουσι νεκρὸν ἐκκομιζόμενον· οὗτος δὲ ἦν Ἀρτεμᾶς Ἀρχιερεὺς τοῦ κατὰ τὸν τόπον εἰδώλου· καὶ θεασάμενος ἅγιος Φιλέταιρος τὸ πτῶμα, λέγει τῷ Κώμητι καὶ τοῖς σὺν αὐτῷ. Ἐὰν θεάσησθε τούτον ἐν τῷ ὀνόματι τοῦ Χριστοῦ μου ζῶντα καὶ περιπατοῦντα, πιστεύσετε εἰς αὐτόν; Τῶν δὲ συνθεμένων, μεγάλῃ φωνῇ λέγει προσευχόμενος μετὰ δακρύων ἅγιος Φιλέταιρος· Κύριε Ἰησοῦ Χριστὲ, τὸ ἅγιον καὶ ζωοποιὸν ὄνομα. ἄκουσόν μου τοῦ ἀχρείου, καὶ ἐξύπνισον τοῦτον, ἵνα ἀναστάντος αὐτοῦ ἐπιτρέψουσιν οὗτοι τῇ εἰς σὲ πίστει τελείως. Καὶ εἰπόντος αὐτοῦ ταῦτα, εὐθέως ἀναπηδήσας νεκρὸς Ἀρτεμᾶς ἀπὸ τοῦ κραβάττου, ζωοποιησθεὶς ἔδραμεν πρὸς τὸν Ἅγιον, καὶ κατεφίλει τὰς ἀλύσεις αὐτοῦ. οὖν Κώμης Ἀριστείδης ἰδὼν καὶ τοῦτο τὸ παράδοξον σημεῖον τοῦ Μάρτυρος, ἐπίστευσεν τελείως τῷ ζωοποιοῦντι τοὺς νεκροὺς Ἰησοῦ Χριστῷ, ἅμα τοῖς σὺν αὐτῷ ἓξ ἀνδράσιν, καὶ οὐ μόνον οὗτοι, ἀλλὰ καὶ ἐκ τῶν συναχθέντων ἐν τῷ αὐτῷ κωμαγριδίῳ ὀνόματα ὀγδοήκοντα ἐπίστευσαν· οὕσπερ καὶ ἐβάπτισεν Μαξέντιος Πρεσβύτερος, κατὰ κέλευσιν τοῦ Κώμητος Ἀριστείδου.

[20] Τούτου δὲ γενομένου, καὶ πάντων θαυμαζόντων τὸν Θεὸν, γυνή τις ἐκ τοῦ αὐτοῦ τόπου, ἔχουσα υἱὸν μονογενῆ, ἀπὸ διαβολικῆς τυφλωθέντα ἐπινοίας ἔτη δεκατρία, προσέπεσε τῷ ἁγίῳ Φιλεταίρῳ λέγουσα, Ἐλέησόν με δέσποτα, καὶ χάρισαι τῇ χήρᾳ καὶ πτωχῇ γυναικὶ υἱὸν, φθόνῳ διαβόλου τυφλωθέντα. δὲ Ἅγιος, ἰδὼν τὸ γύναιον μετ᾽ ὀλολυγῆς πολλῆς κατατρυχόμενον, καὶ προσπίπτον αὐτῷ, καὶ ζητοῦν τοὺς τοῦ Θεοῦ οἰκτιρμοὺς, ἐπιστενάξας καὶ προσευχὴν τῷ Θεῷ ἀναπέμψας, λέγει πρὸς τὸ γύναιον, Πορεύθητι καὶ εἰπὲ τῷ υἱῷ σου, Ὀ͂λυμπᾶ, ὅτι καλεῖ σε Φιλέταιρος, τὰς ἁλύσεις καὶ τὰ κλοῖα διὰ τὸ ὄνομα τοῦ Κυρίου ἐπιφερόμενος. Τὸ δὲ γύναιον πλοῖον ἐκπλαγὲν ἀπὸ τοῦ καὶ αὐτὸ τὸ ὄνομα εἰρηκέναι τοῦ παιδὸς τὸν Ἅγιον, πίστει τελείᾳ δραμοῦσα πρὸς τὸν ἑαυτῆς υἱὸν, ὄντα ἐπὶ κραβάτου, εἶπεν αὐτῷ τὰ ῥηθέντα ὑπὸ τοῦ Μάρτυρος ῥήματα. δὲ παρ᾽ εὐθὺ ἀναπηδήσας ἀπὸ τῆς κλίνης, ὥρμησε τοῦ ἐλθεῖν πρὸς τὸν Ἅγιον· καὶ εὐθέως ἀπέπεσον ἀπὸ τῶν ὀφθαλμῶν αὐτοῦ ὥσει μόλιβδος αἱ τυφλώσεις. Δρομαίως δὲ ἐλθὼν καὶ προσπεσὼν τῷ δικαίῳ ἀνδρὶ, ἠυχαριστεῖ τῷ Θεῷ, πρότερον μὲν ὑπάρχων. Ἕλλην, πιστεύσας δὲ τῷ διὰ τοῦ ἁγίου Μάρτυρος καθαρὸν αὐτῷ τὸ βλέπειν χαρισαμένῳ Χριστῷ, καὶ βαπτισθεὶς καὶ αὐτὸς μετὰ καὶ τῶν λοιπῶν, ἦν προσκαρτερῶν τῷ ἁγίῳ μάρτυρι Φιλεταίρῳ.

[21] Πολλῶν δὲ φθασάντων εἰς τὴν θεὰν ταύτην, τὴν ξένην καὶ παράδοξον, Θεόκτιστός τις ἀνὴρ, δυνατὸς καὶ πλούσιος σφόδρα, κατοικῶν ἐν τῷ λεγομένῳ Καστάλλει, ῶαρεκάλεσε τὸν Κώμητα διὰ τὸν ἅγιον Φιλέταιρον, τοῦ μεῖναι εἰς τὸν οἶκον αὐτοῦ. Ὡς δὲ ἐπορεύοντό σὺν αὐτῷ ἀναφαίνεταί τι χωρίον ἐκ τοῦ βορείου μέρους τῆς ὁδευομένης, καὶ ἠρώτα Ἅγιος, Τὸ χωρίον τοῦτο τί Λέγεται; Λέγουσιν αὐτῷ Νικολόχου· Λέγει αὐτοῖς Δίκαιος· Ἔστιν ἐκεῖ γυνὴ, καταπονουμένη ὑπὸ δαίμονος καὶ χρήζει μου. Λέγει Θεόκτιστος, Καταλύσατε εἰς τὸν οἶκόν μου, καὶ εἰ βούλει, Δέσποτα, ζητοῦμεν τὴν καταπονουμένην, καὶ προσκομίζομέν σοι. Ὡς δὲ ταῦτα ὡμιλεῖτο μεταξὺ αὐτῶν, ἁρπάσας τὸ γύναιον δαίμων,ἤγαγεν αὐτὴν εἰς ἀπάντησιν τοῦ Ἁγίου. Ἤδη δὲ ἐγγιζόντων αὐτῶν τῇ οἰκίᾳ τοῦ Θεοκτίστου ἐμβριθῶς πάνυ ἐπετίμησεν τῷ δαίμονι ἅγιος Φιλέταιρος, ἐξελθεῖν ἐκ τοῦ γυναίου· καὶ οὕτως ἐνώπιον πάντων, ὀλολυγὴν μεγίστην ποιῆσαν, ἀπῆλθεν ἀπ᾽ αὐτῆς τὸ ἀκάθαρτον πνεῦμα. Παρεκάλει οὖν λοιπὸν Κώμης τὸν ἅγιον Φιλαίτερον, περιελεῖν αὐτοῦ τὰ δέσμα καὶ τὰ κλοῖα, βουλόμενος εἶναι αὐτὸν ἐν ἀνέσει· ὁλοκλήρως γὰρ πεπίστευκεν ἐπὶ τὸν Κύριον Ἰησοῦν Χριστόν· καὶ οὐκ κατεδέξατο, ἀλλ᾽ εἶπεν αὐτῷ· Τοῦτο δόξα μοι καὶ στέφανος καὶ τιμὴ ὑπάρχει. Καὶ ἀκούσαντες ταῦτα ἡσύχασαν ἅπαντες, μὴ τολμῶντες κᾂν ἀντοφθαλμεῖν τῷ δικαίῳ ἀνδρί.

[22] Ὀψίας δὲ καταλαβούσης καὶ ὄντων αὐτῶν ἐν τῷ οἴκῳ, παρεκάλουν τὸν Δίκαιον μεταλαβεῖν ἄρτου καὶ ὕδατος· ταῦτα γὰρ βρῶσις καὶ πόσις τοῦ δικαίου ἀνδρὸς ἐτύγχανεν, καὶ τούτων κατὰ δύο ἡμέρας μετεῖχε. Ὡς οὖν ἐπείσθη, λέγει Μάρτυς τῷ Θεοκτίστῳ. Ἔστιν σοι θυγάτηρ; δὲ λέγει, Ναὶ, Κύριε, ἀλλὰ πάρετός ἐστι καὶ παράλυτος ἔτη θ᾽. Λέγει τοῦ Θεοῦ ἄνθρωπος Φιλέταιρος, Ἐκείνη εἰπὲ ἵνα μοι διακονήσῃ, ἐπεὶ οὐ γεύσομαι ἄρτων τοῦ οἴκου σου. Λέγει αὐτῷ Θεόκτιστος, καὶ πῶς δυνήσεται, Δέσποτα, τοῦτο πράξαι, ἥτις οὐ δὲ ἑαυτῇ διακονῆσαι ἰσχύει; μόνῳ γὰρ τῷ λαλεῖν ζῇ, ἐπεὶ τῇ ἀληθείᾳ ἀπέθανεν ὄλη, πηλοῦ δίκην διαλελυμένη. Λέγει αὐτῷ ἅγιος Φιλέταιρος, Εἰ πιστεύεις ἐπὶ τὸν Δεσπότην μου Χριστὸν ὁλοψύχως, ἔγγισον τῷ κραβάτῳ αὐτῆς, καὶ εἰπὲ αὐτῇ, Λέγει σοι Φιλέταιρος, δέσμιος τοῦ Χριστοῦ καὶ Μάρτυς, Ἀναστᾶσα ταχέως διακόνησόν μοι, μέλλοντι ἐσθίειν. Τοῦ δὲ ἀπελθόντος καὶ ταῦτα μετὰ πίστεως λαλήσαντος τῇ νεανίδι, ἀκοῦσασα εὐθέως ἀναπηδᾷ τοῦ κραβάτου αὐτῆς, καὶ λέγει τῷ πατέρι, Ποῦ ἔστιν, Δέσποτα, καλῶν με. δὲ ἤγαγεν αὐτὴν ἔνθα ἦν μακάριος Φιλέταιρος ἐν κουβου κλείου, φωρῶν τὰ σίδηρα καὶ κείμενος ἐπὶ τὸ ἔδαφος καὶ προσευχόμενος· καὶ προσπέσουσα αὐτῷ κατεφίλει τὰ δέσμα αὐτοῦ, καὶ διακονήσασα αὐτῷ τὸν ἄρτον καὶ τὸ ὕδωρ ἐγένετο ὑγιὴς ἀπὸ τῆς ὥρας ἐκείνης.

ANNOTATA.

a Phrasis hæc, seu verius error, medii omnino ævi ignorantiam sapit; quo veditur vulgo obtinuisse opinio quod usq; ad extremum judicii diem suspensa maneret definitiva circa peccatores sententia: quo errore capta etiam S. Theodora Imperatrix sanctis Confessoribus molesta fuit, ut pro anima viri sui Theophili Imperatoris, Iconomachi pertinacißimi, Deum exorarent: ut obiter dictum 11 Febr. quando de ea egimus num. 15.

b Græce κονίν, quod aliter quam cinerem nequeas interpretari: aptius dicerent, stillantem adipem cum sanguine excepisse se: sed quomodo hoc qualecumque officium impendi latenter potuit ei, quæ corā ipso Imperatore sic torquebatur? Certe parum apte personam assumptam hic Auctor sustinet.

c Proconesus vel Prœconesus insula Propontidis, inter Cyzicum & Hellespontum.

d Græce κόραξ, quod forte reddi posset Malleus seu Marculus, qualis scilicet in usu latomorum est, capitibus præacutis corvini rostri similitudinem habens: ita marculus ostiarius, quo pulsantur fores, cornix appellatus, teste Hadriano Iunio.

CAPUT III.
S. Eubioti, post tumulatum S. Philetærum, confeßio, miracula, pius obitus.

[23] Pluribus autem in eadem mensa pariter cum restituta sibi puella vescentibus, [Philetærus audiens de S. Eubioto thaumaturgo,] suumque, ob ea posissimum quæ vir sanctus prodigia patrarat, gaudium testantibus, narrationem de quodam Eubioto super mensam instituere cœpit Theoctistus, hoc modo exordiens; Est & in hac regione, nec longo adeo a nobis intervallo, vir quidam, cui nomen Eubioto, qui & dæmones ex hominum fugavit corporibus, & multos variis oppressos morbis mirabiliter curavit, gratia & virtute Christi tanta perficiens. Præter alia autem complura, tale orationis auxilio miraculum edidit: Duo leprosi, accepta de jam dicto Eubioto fama, ex urbe Troade ad ipsum perrexere. Eubiotus vero suas calamitosis manus imponens, vtrumque continuo sanum reddidit. Qui in urbem suam reversi incolumes, Deo gloriam & laudem dederunt, qui per electum suum famulum eos adeo prodigiose purgaverat a lepra. Gravissimas porro molestias a Gentilibus sustinuit, vinculis & ærumnis gravatus; superest tamen ac vivit, & acerbitates istas omnes generose perfert; multos quoque per eum morbos auferre Dominus quotidie non dedignatur. Ante dies autem non ita multos, [Confessore] Gentiles magna incensa pyra, cum nullis virum tormentis conficere valerent, in ignem eum conjecerunt. Quo facto, ipsa repente pyra divinitus fuit extincta, & homo sanctissimus ex ea salvus atque incolumis egressus est. Quod miraculum cum e Gentilibus non pauci conspexissent, in Deum Eubioti sponte crediderunt. Eodem etiam loco ecclesia visitur, in quam de more convenire solent Christiani, quamque majores natu a Paulo Apostolo & Sila, cum in Troadem descenderent a, dixerunt fuisse dedicatam. Ad hanc igitur Ecclesiam quicumque e Gentilibus crediderant ut abierunt, ad hominis sancti pedes se prostravere; quos ut baptizarentur orantes, suis ipse manibus salutari lavacro abluit, [& Presbytero,] in nomine Patris & Filii & Spiritus sancti. Tunc Comes ex Theoctisto interrogat; Dic mihi, num is de quo loqueris, Presbyter est, quoniam credentes in Christum Gentiles ipsemet baptizavit? Hic siquidem electus Dei famulus, cum in Coastorum regionem pervenissemus, conversos ad Christum Gentiles, multis licet rogatus, baptizare renuit, dicens id sibi nequaquam licere. Quapropter Presbyterum quemdam, ut ipse nosti, diligenter jussit investigari, qui tandem repertus, ritu Christiano Gentiles abluit. Ac Theoctistus; Presbyter est quo de ajebam, Domine; & cum tanta homini inesset gratia, fas ei erat, a se ad fidem suscipiendam adductos baptizare.

[24] Postquam hæc omnia enarrasset Theoctistus, cubiculo suo egressus S. Philetærus, cum quæ de B. Eubioto dicta erant audivisset, [exorat ut ad ejus alloquium ducatur.] propius a mensa constitit, quod antea rogatus facere nihilominus abnuerat; cœpitque Comitem Aristidem monere, ut ad viri istius conspectum festinaret. Affirmante Comite, in Christum se toto animo credidisse, neque unquam fore ut susceptam semel fidem mentemque mutaret; sed neque contra Imperatoris mandatum agere sibi quidquam fas esse sciret, itaque ipsum necessario in Prœconesum sua opera esse deportandum. Cumque enixe obsecrarent Comitem tam Theoctistus, quam viri sex illustres, vix tandem hac ratione Comitem permovit Theoctistus; Quoniam, Domine mi, & isto itinere facilis tibi est in Cyzicum via: omnino siquidem necesse est ut quæ ab Imperatore habes mandata, loci Præfecto primum exhibeas, atque hoc modo in Prœconesum transmittas. Cum itaque tot ac tanta in Christo beneficia acceperis, age & tu quoque viri sanctissimi Deoque acceptissimi conspectu fruere, & huic etiam homini sancto gratiam istam ne denega, quem ut insignem prorsus benefactorem, tuus, mi Domine, in domum meam adventus mihi familiæq; meæ universæ exhibuit: hoc ubi benigne præstiteris, tum quæ ab Imperatore mandata tibi sunt, ut volueris, exequere.

[25] Quibus auditis persuasus est Comes, acceptoque a Theoctisto viæ duce, qui recta eos in villam quam Copetum dicunt, [in via statuam Dianæ comminuit.] & in qua S. Eubiotus morabatur deduceret, sub diei initium illuc perrexerunt. Paululum deinde progressis objectum est modicum terræ spatium, in quo pagus cui nomen Cleodo. Hic templum visebatur, in quo imago Jovis & Dianæ simulacrum, cura Autoclis qui loci Præfectus fuerat istic collocatum. Istud porro simulacrum, ex uno eoque supra modum mirabili lapide confectum, in singulas horas aliam aliamque sui præbebat speciem, ita ut plurimos in errorem infeliciter adduceret, quemadmodum ipsi Gentiles ad fidem postea conversi narrarunt. Circa templum igitur præteriens S. Philetærus, curriculo ad illud contendit, & Dianæ simulacrum inhabitantem dæmonem allocutus; Dic, ait, qua ratione factum est, ut a magno Joanne Domini discipulo urbe Ephesina profugere compulsus, in hunc locum nil erubescens concesseris? Tum repente idolum contremiscere visum, & loquente Sancto ab ara sua avulsum, inque tenuissimos solutum est cineres; qui ne ipsi quidem in templo permanserunt, sed cum dæmon motu simulacri territus ex eo profugeret, omnem qui ex eodem deinde conftracto superfuit pulverem colligens, per aërem dispersit; ita ut universi Gentiles, qui occasione occurrendi misso ab Imperatore Comiti, idoli sui comminutionem spectaverant, absque mora crederent in Dominum, qui adeo manifeste per sanctum Martyrem illis sese declararat; Comes vero & qui eum comitabantur, insolentia miraculi obstupescentes, vehementer in fide confirmarentur.

[26] Inde profecti in Stribum pervenerunt, cumque Bunis facti essent propriores, præcedens cum suis Comes ad Boreale itineris latus deflexit. [Eubiotus obviam Philetæro factus,] Tunc versus occiduam orbis partem respiciens S. Philetærus, ad Comitem ait; Hac abeamus, Domine mi. Sic namque existimo, altissimam illam terræ partem in requiem nobis esse constitutam. Philetæro ista monete, sanctus illis Eubiotus b occurit, amictus pallio, quem duo comitabantur adolescentes, ejusdem discipuli. Is igitur ut S. Philetærum primum conspexit, ad ejus prostratus pedes, tam hos quam hominis sancti vincula exosculatus est. Ut vero invicem arctius sunt complexi, in osculo sancto inter se consalutarunt, laudantes & glorificantes Dominum erga homines benignissimum. Quibis ita factis, Philagathus quidam; Sacerdos idoli quod eo loco in veneratione erat, subito apparuit insessus a dæmone, & S. Eubiotum a tergo sequebatur. Ait itaque S.Philetærus ad venerabilem virum Eubiotum; Quo modo, cum tanta divinitus virtute polleas, impurus iste canis coram te, [eo rogante energumenum liberat;] Domine, ausus est oblatrare? Ac B. Eubiotus; Tuum ego, Domine mi, ad nos adventum ignorabam, quando oranti mihi Angelus Dei adstitit, sic jubens; Abi sine mora Orientem versus, tuoque in spiritu fratri & commartyri obvium te exhibe. Cum ergo hic festinanter descenderet ad fluvium, ubi habitat, prope assistens meque prætereuntem intuitus; Quo, inquit, rursus mancipium hoc fraudulentum tanta cum festinatione? Vix verba finierat, cum hominem subito invasit dæmon. Ut vero mutuo rursum se complexu homines sancti strinxere, inter colloquendum flumini appropinquarunt. Tum B. Eubiotum compellans S. Philetærus; Miserum, dixit istum, Domine, ab infesti genii vexatione liberum effice; futurus quippe est fidelis Christi nostri Sacerdos. Ad fluminis itaque ripam ubi constiterunt, & precationi tantisper vacarunt, Philagathum dæmon deseruit clamans ac dicens; Væ mihi misero; unum solum e vobis mihi adversantem sustinerem minime, cum vero uterque vires conjunxeritis, eccujus dæmonis tanta est potestas ut resistere valeat? Tunc Philagathus, a malo genio liber, sanctum utrumque sequi deinceps instituit.

[27] Via cœpta cum progrederentur, ita ex B. Eubioto sciscitatus est S. Philetærus; Qua, oro, parte, Domine mi, [& in æde olim a S. Paulo consecrata,] ecclesia visitur Domino meo Jesu Christo sacra, ut requiem inveniat anima mea, non mediocri gaudio perfusa? siquidem a Theoctisto, homine Christiano & viro probo, in cujus domo aliquamdiu hospitatus sum, intellexi, famam esse ab ipsomet S. Paulo, Domini Apostolo, ecclesiam illam fuisse Deo consecratam: Quod ego audiens, Dominum obsecravi, ut ne indignum me haberet, qui memoratum sanctæ illius ecclesiæ locum gratias agendi causa accederem. Hæc cum diceret, in altiora paulatim evaserunt, ac B. Eubiotus; Vide, ait, Domine mi, ecclesiam Christi, quam tantopere videre exoptabas, voti tui compotem Salvator noster celerrime te effecit. Hæc est, [baptizat custodes Philetæri,] Domine mi, ecclesia illa, de qua intellexisti, ab ipso Apostolo Paulo consecrata. Ingredientes igitur ecclesiam, & tres ac plures etiam horas in oratione, positis in terra genibus persistentes, non sine lacrymarum multarum effusione B. Philetærus grates Deo persolvit maximas, quod in locum illum quo anhelabat dignatus esset se perducere. Postero die Comes & sex cum eo viri, una cum Philagatho ad B. Eubioti pedes abjecti, summis precibus flagitarunt, ut sacrum Christianismi characterem ejus opera consequerentur. Ac Eubiotus, fusis prius pariter cum S. Philetæro precibus, cunctos baptizavit in nomine Patris & Filii & Spiritus sancti. Qui deinceps cum utroque viro sancto & Christi Martyre vitam agentes, in sanctum Dei ecclesiam persæpe ingrediebantur grates persolvendi causa, quod per sanctos suos Martyres tantam eis misericordiam exhibere fuisset dignatus.

[28] Postquam autem illustris Eubioti domum ingressus est Philetærus, [ipsumque apud se mortuum tumulat,] septem tantummodo dies superfuit, & communi mortalium omnium lege, in Domino vivere desiit, gloriosa sanctaque sua anima in Dei vivi manus consignata. Sepultus vero est manibus Deo acceptissimi Eubioti, & cum Eubioto viventium, Erasti Diaconi & Eugenii Lectoris, in altissimis regionis istius partibus, perquam splendide atque magnifice. Tunc Comes, & qui cum eo erant Christiani, nec non & ipse Philagathus universa loci illius simulacra diabolica confregerunt, ipso etiam templo funditus everso. Omnes etiam, quæ ad Orientem visebantur Cupressi altissimæ, iisdem agentibus excisæ sunt, propterea quod prope eas arbores impia sua sacrificia Gentiles ut plurimum perficerent. Tandem vero Aristides Comes & sex cum eo viri illustres, post dies omnino undecim, [una cum recens baptizatis.] vivendi finem fecerunt, qui haud procul a Philetæro sepulturam nacti sunt, ad plagam septemtrionalem, ubi insigne monumentum septem illi viri illustres, magna sepelientium pietatis commendatione, obtinuerunt. At Philagathus, secundum quod prædixerat sanctissimus Philetærus, in magnum evasit magistrum & ducem complurium, ad fidem Christi Jesu Domini nostri animum adjicientium.

[29] Mortuo autem sancto Martyre Philetæro, & plurimis, imo, ut sic dicam, innumeris quotidie ad ejus tumulum patratis prodigiis, [Postea ad Cyzici Præfectum ductus,] cum qui in Copeto adhuc supererant Gentiles impii idololatræ viderent, quod & templa eorum in nihilum abirent, & idola contererentur, pulcherrimæque eorum arbores essent excisæ; ad Cyzici præfectum Leontium de S, Eubioto querelas detulerunt, quod, ut inquiebant, non ipse solum frequenter impedimento esset, quo minus sua idolis peragerentur sacrificia, verum etiam, susceptis quibusdam hominibus peregrinis, templum eorum demolitus esset ac Deorum evertisset statuas, ita impediens solitas Diis offerri libationes. His Leontius auditis, confestim ad se adduci hominem imperat. Ut igitur Cyzicenam in urbem pertractus B. Eubiotus atque ante tribunal constitit, sic a Leontio compellatus est; Dic mihi, inhumane, peregrine, & a Diis nostris aliene, quo modo ausus es templum Jovis, ac omnes in eodem templo collocatas Deorum statuas evertere? [idolorum vanitatem redarguit:] Ad quem B. Eubiotus; Impure ac impiissime quotquot sunt mortalium, vel ex ipsa tua oratione addiscas licet, quam parum tibi sanæ mentis supersit, qui in vanis & nullius utilitatis idolorum simulacris spes tuas habes defixas. Deusne aut Dii uspiam sunt, quos valuerunt perdere homines? Ubi igitur Deorum istorum potentia? Hoc ergo habe responsum plane liberum, quod in nomine Jesu Christi Dii tui omnes repente evanuerint. Audito Leontius Præfectus nomine Jesu Christi, abreptus a malo qui eum agitabat spiritu, Eubioti os verberibus contundi jussit. [facie contusus,] Quæ omnia vir sanctus fortiter sustinuit, invocato continenter nomine Jesu Christi. Quamobrem lictoribus imperavit Leontius ut lapidibus tamdiu vultum ejus verberare non cessarent, donec & genæ & tota facies plane deformarentur.

[30] Hoc cum illi impigre exequerentur, non animis cadere, non Christi causam prodere visus est Martyr; verum constanter omnia perferens, magna voce Dominum invocabat, hoc modo orans; Domine Jesu Christe, mihi famulo tuo, precor, opitulare. Leontius Præfectus dixit: Desine invocare Crucifixum illum, alioquin, per illustrem Deam Junonem, in crucem similiter tolli te faciam, [Christum constanter invocat.] ut cæli volucribus in escam fias. Cui S. Eubiotus; Diaboli soboles, jam nunc tu quidem factus es satanæ cibus; numquam vero vel tu, vel Imperatoris tui infanda crudelitas mihi persuaserit, ut vel Christi ac Dei mei nomen invocare cessem, vel ipsum palam non confitear. Certus siquidem ad salutem ille dux est omnibus, qui integra eum fide agnoscere non erubescunt. Tunc Præfectus Leontius, vehementi ira accensus, hominem sanctum vel invitum in Fortunæ fanum deduci præcipit, hæc addens; Fortunæ civitatis absque mora sacrifica, [In ædem Fortunæ ræptus,] mortalium infelicissime. S. Eubiotus respondit; Certe equidem ipse tu miser es & infelix, qui Fortunæ numen aliquod esse putas, eique litare non dubitas; quia alios quoque in eumdem errorem pertrahere niteris, ac tecum cogis perire: sed nihil contra me conatus ille tuus umquam efficiet. Visne autem ut in sancto ac tremendo Christi mei nomine Fortunam, quam jactas, destruam, & civitatem reddam infortunatam? Resipisce potius, o miser, & in cælum suspice, ac supra cælos omnes constitutum Deum, rerum omnium creatorem, religiose crede.

[31] Tunc summopere excandescens Leontius, suspensum e trabe Martyrem ungulis discerpi jussit. Postquam autem ipsum toto corpore lictores fœde lacerarunt, [& ungulis laceratus,] rursus de ligno tyrannus eum voluit deponi. Quod ut factum fuit, ait ad Martyrem Præfectus; Nunc certe Fortunæ civitatis lita, atque ego absque mora liberum te dimittam. Vix ista dixerat Præfectus, cum suas in cælum manus protendere cœpit B. Eubiotus. Suspicatus Leontius, fore ut per orationem beati Martyris præclara Fortunæ statua in solum corrueret (quod absque dubio futurum erat) e vestigio illum abripi & in theatrum pertrahi mandavit. Hic cum suspensus iterum & ungulis fuisset excarnificatus, accedentes noctu e fidelibus nonnulli, defluentem e sancto Martyris corpore sanguinem linteis pretiosis excepere: [post varia miracula in carcere,] qui deinde in salutem multorum & incolumitatem fuit adhibitus. Quicumque enim seu morbis seu aliis laborabant malis, quicumque etiam ab impuris occupabantur spiritibus, sanguinis illius virtute omnes curabantur; ita ut e Gentilibus ipsis non pauci, sanitatem a multis diversisque morbis consecuti, in Dominum nostrum Jesum Christum ultro crederent. Ut vero Sanctus iterum in theatrum productus est, lacer totus, & vulneribus per ungulas illatas plenus, ursam ferocissimam in eum concitari pessimus & crudelis Leontius jubet. Postquam autem e cavea dimissa est bellua, festino ad Martyrem cursu contendit, eique supplex visa est accidere. Tum erecto in altum corpore consistens, vulnera corpori ejus inflicta lambere incœpit; [objicitur ursæ: a qua nihil læsus,] ita ut eo officio non parum lætatus sanctus Christi Martyr Eubiotus, suas belluæ manus imponeret, suaviterque eam demulceret. Cumque hoc modo temporis haud parum effluxisset, satellitem mittit Præfectus, qui belluam vinciat. Hic vero ut propius accessit, continuo hominem bellua invadens, discerpsit: quin & in confertam populi turbam se immisit, plures datura neci. Verum S. Eubiotus; In Christi mei nomine, ait ad ferocientem belluam, ne ultra sævias, jamque ad tuam te caveam sponte confer. Ac repente, ferocia omni deposita, instar agni, sine ullius noxa & quasi mansueta, caveam suam ultro est ingressa.

[32] Tunc pœnitudine veluti ductus Præfectus, Asterio cuidam, inter cives suos primario, Martyrem tradi mandat, & homines advocari qui eumdem curent. Ut vero domum Asterii ingressus est S. Eubiotus, nequaquam passus est medicos accersiri qui eum curarent, ita ad Asterium loquens; Dominus Deus meus, bonus & misericors, [& divinius a vulneribus acceptis curatus.] cum multos adeo per me dignatus sit sanare, me, putatis, minime sanabit? Ingruente dein vespere multis ab eo precibus contenderunt Asterius & medentium turba, ut cibi tantillum sumere ne abnueret. Nocte insecuta sanctorum Angelorum præsentia domum, in qua degebat Eubiotus, illustrem reddidit: inusitata se obtulerunt spectacula, voces harmonicæ, eæque suavissimæ hymnos decantantium auditæ sunt; sic ut rei insolentia commoti tam Asterius quam omnes ejus domestici in Christum crederent. Quos nocte altera sanctus Christi Martyr Eubiotus sacris undis abluit, in nomine Patris & Filii & Spiritus sancti. Mane postero adduci ad sese Martyrem Leontius denuo præcipitiquem ut ad tribunal suum conspexit, ita homo impiissimus & mentis suæ minime compos, effatus est; Quid tibi consilii est, hominum ferocissime? Diisne sacrificare, an mortis a me sententiam expectare mavis? Cui S. Eubiotus; absque mora capitis me condemna, Tyranne, neque enim ego consilia mea muto, neque Diis tuis sacrificare in animum induco. Ac rursum Leontius Præfectus; Frustra igitur fui, cum vulnera tua curari præcepi. S. Eubiotus ait: Medicos tuos ipsos interroga, atque ex iis disce quam non indiguerim eorumdem opera. Etenim Christus, Deus ac Dominus meus sanum me fecit ac vegetum . Rursum Leontius; Qua, inquit, is te ratione sanare potuit, cum, quemadmodum intellexi, ipsemet a Judæis vulneratus, seipsum curare non valuerit? S. Eubiotus respondit: Sacrilege & impie mortalis, cave sis talia de Jesu Christo Salvatore meo loquaris, ne repentino igne in cineres ille re redigat.

[33] Cum igitur animadverteret Præfectus frustra a se laborari, [taurum in se emissum] ut virum sanctum ad Deos suos adduceret, sed contra graviores capiti suo contumelias accersi; in arenam eum deduci, ac taurum quem habebat ferocissimum, nullis fere aliis pastum escis, quam miserorum hominū ab eo occisorum carnibus ac sanguine, in Martyrem immitti imperat. Postquam enim ad mortem condemnatos taurus ille fœde laceraverat, eorumdem sanguinem, canis instar, lingua sua lambere & haurire consuerat. Magnus profecto metus universos spectaculo præsentes invasit, ubi percrebuit taurum in Martyrem emittendum. Sed conversis ad multitudinem oculis S. Eubiotus ita loquitur; Deo, Fratres mei, credite, & potentiam ejus mox videbitis. Quibus dictis repente taurus emittitur. Is ingenti tumultu atque mugitu, progressus, & belluæ instar immanissimæ multamque spumam de ore suo mittentis, omnes qui ad spectandum convenerant timore replevit, rectaque ad destinatam sibi prædam perrexit. Advenienti sanctissimus Christi Martyr sacrosanctum Crucis signum objecit, [signo Cruci prosternit,] quo facto taurus e veitigio disruptus in solum concidit. Tunc enimvero tantus circumfusæ multitudinis exortus est clamor, ut quasi terræ motu locus universus contremisceret: at Leontius vehementiori incensus ira gladiatoribus mandat, in arenam descendant Sanctumque conficiant. Quod cum illi aggrederentur, subitæ ingruerunt tenebræ, magnaque exorta est tempestas, qua durante, depugnantes inter se gladiatores mutuis vulneribus c interierunt. Sublatis paulo post tenebris mortui omnes suisque ipsi mucronibus confecti, in solo jacere conspecti sunt, Sancto interim Martyre precibus ad Deum fundendis intento. Furore autem amens sceleratus Leontius, ubi invictum Christi athletam Eubiotum desperavit a se posse occidi, custodiæ illum reddi mandavit, in qua duos & viginti dies vir sanctus traduxit.

[34] Fama deinde ad Maximiani impii aures pervenit Constantinum, pietate & religione insignem Imperatorem atque victoriis clarum, ab Occidente adversus ipsum, [Ad famam venientis Constantini liberatus,] ob impia ejus pessimaque facinora, bellandi causa adventare. Hunc summopere veritus ille, litteras atque edicta per omnes Imperii sui terras atque urbes misit, quibus aperiri ubique carceres, & ad mortem damnatos, Christianos potissimum, si qui adhuc in vinculis detinerentur, comiter humaniterque liberos dimitti, Rectoribus & Præfectis mandabat. Hæc ubi edicta in Cyzicum delata sunt, custodiis ubique apertis, vincti omnes, inter quos venerandus & magnus Christi athleta Eubiotus, libere abire sunt permissi. Carcere igitur Eubiotus liber, ac Cyzico abiens, in Copetanam villam patriam suam, reversus est, ubi in gratia Christi Salvatoris non parvos habuit progressus. Cumque annos omnino quinque fuisset super, [quinto post anno moritur 18 Dec.] & prodigia multa, signaque prioribus magis miranda perfecisset, ad Dominum gloriose migravit; venerabilem & sanctam suam animam in Dei viventis manus consignans, & appositus est ad sanctum suum Philetærum; pietatis ac bonorum suorum temporalium heredem scribens Erastum Diaconum, propinquum suum, virum omni honore dignum & Dei caritate conspicuum, itemque Eugenium Lectorem; qui in his quæ ad divinum cultum spectant, iisdem cum ipso vivebant institutis. [& apud S Philetærum sepelitur.] Sancti autem & gloriosi Christi Martyres diem extremum obierunt, Philetærus quidem nono ac decimo mensis Maji, venerandus vero & insignis Eubiotus d decimo octavo die Decembris.

[35] Nos vero qui universa hæc conscripsimus, Anthimus videlicet, Theodorus, atque Carterius, viri Nicomedienses, [Conclusio auctorum.] habitu Philosophi, ne Christianismum profueri, agnoscamur, hæc, majori Numinis honori & audientium utilitati futura, ad posteros tradidimus, gratia & benignitate Domini nostri Jesu Christi, cui cum Patre & sancto Spiritu gloria & imperium, nunc & semper, ac in omnia secula seculorum. Amen.

[23] Γενομένων δὲ πάντων ἐπὶ τραπέζης, ἅμα καὶ τῆς ὑγιασθείσης κόρης, καὶ εὐφραινομένων πάντων μάλιστα ἐπὶ τοῖς θαυμασίοις τοῖς γενομένοις ὑπὸ τοῦ Δικαίου, ἤρξατο Θεόκτιστος διηγεῖσθαι ἐν τῷ δείπνῳ περὶ Εὐβιώτου τινὸς, λέγων, Ὅτιπερ καὶ ᾧδε ἀπὸ διαστήματός τινος ὀλίγου, ἐστὶν ἀνὴρ καλούμενος Εὐβίωτος, ὅστις καὶ δαίμονας ἀπήλασεν, καὶ νόσους πολλὰς καὶ ποικίλας ἐθεράπευσέν τε καὶ θεραπεύει χάριτι Χριστοῦ, καὶ οἶόν τι παράδοξον μετὰ πολλὰ εὐξάμενος πεποίηκεν σημεῖον. Δύο τινὲς λεπροὶ, ἀκούσαντες περὶ τούτου, ἐκ τῆς πόλεως Τρωάδος ἦλθεν πρὸς αὐτὸν, καὶ παραυτίκα ἐνώπιον πάντων ἐπιθεὶς αὐτοῖς τὰς χεῖρας ἴασεν αὐτοὺς, καὶ ἀπῆλθον ἐν τῇ πόλει αὐτῶν, αἰνοῦντες καὶ δοξάζοντες τὸν Θεὸν, τὸν διὰ τοῦ ἐκλέκτου θεράποντος αὐτοῦ ἰασαμένου αὐτούς. Πολλὰ δὲ ὑπὸ τῶν Ἑλλήνων δεινὰ ὑπέμεινεν, δεσμούμενος, κακουχούμενος, καὶ ἔστιν καὶ ζῇ ὑπομείνας ἐκεῖνα πάντα, καὶ διαφόρους ἰάσεις καθ᾽ ἡμέραν Κύριος πολλοῖς δι᾽ αὐτοῦ χαρίζεται. Ὅμως καὶ πυρὰν ἀνάψαντες οἱ Ἕλληνες πρὸ ὁλίγων τούτων τῶν ἡμερῶν, ἁρπάσαντες αὐτὸν μετὰ τὸ πολλὰ βασανίσαι, καὶ μὴ δυνηθέντες αὐτὸν ἀποκτεῖναι ἐνέβαλον εἰς τὸ πῦρ, καὶ ἐμβληθέντος αὐτοῦ εὐθεὼς ἔσβεσθη πυρὰ, καὶ ἐξῆλθεν Ἅγιος σῶος καὶ ἀσινής. Πολλοὶ οὖν ἐξ αὐτῶν τῶν Ἑλλήνων, ἰδοντες τὸ θαυμάσιον τοῦτο, ἐπίστευσαν εἰς τὸν Θεὸν αὐτοῦ. Ἔστιν δὲ ἐκεῖ ἐν τῷ αὐτῷ τόπῳ ἐκκλησία, ὅπου ἔθος τοῖς Χριστιανοῖς συνάγεσθαι, ἥνπερ οἱ πρὸ αὐτῶν ἔφησαν ἐγκαινίσθαι ὑπὸ Παύλου τοῦ Ἀποστόλου καὶ Σίλα ἀνερχομένων αὐτῶν ἐπὶ Τρωάδα. Ἀπελθόντες οὖν οἱ πιστεύσαντες τῶν Ἑλλήνων ἐν τῇ ἐκκλησίᾳ πρὸς αὐτὸν, προσέπεσον αὐτῷ καὶ εὐξάμενος ὑπὲρ πάντων, ἐβάπτισεν αὐτοὺς ταῖς ἰδίαις χερσὶ, εἰς τὸ ὄνομα τοῦ Πατρὸς, καὶ τοῦ Υἱοῦ, καὶ τοῦ ἁγίου Πνεύματος. Λέγει αὐτῷ Κόμης· Εἰπέ μοι Πρεσβύτερός ἐστιν, ὅτι δι᾽ αὐτοῦ ἐβάπτισε τοὺς πιστεύσαντας Ἕλληνας; οὗτος γὰρ ἐκλεκτὸς τοὺς ἐν ᾧ παρήλθομεν κτήματι Κωαστῶν Ἕλληνας πιστεύσαντας οὐ κατεδέξατο παρακαλούμενος βαπτίσαι, λέγων μὴ ἐξεῖναι αὐτῷ τοῦτο, ὅθεν προσέταξεν ζητηθῆναί τινα Πρεσβύτερον, ὡς καὶ αὐτὸς ἐπίστασαι· εὑρεθεὶς οὖν ἐκεῖνος, αὐτοὺς ἐβάπτισεν. Λέγει αὐτῷ Θεόκτιστος, Ἑκεῖνος, Δέσποτα, Πρεσβύτερός ἐστιν, καὶ μετὰ τοιαύτης χάριτος ἐντὸς εἶναι ἐξῆν αὐτῷ καὶ τοὺς ὑπ᾽ αὐτῷ πιστωθέντας βαπτισθῆναι.

[24] Ὡς δὲ ταῦτα διήγητο Θεόκτισθος, ἐξῆλθεν τοῦ κουβουκλείου ἅγιος Φιλέταιρος, καὶ ἀκούσας αὐτῶν τὰ περὶ τοῦ μακαρίου Εὐβιώτου ὁμιλούντων, ἔρχεται ἔγγιστα τῆς τραπέζης πρότερον παρακληθεὶς καὶ μὴ καταδεξάμενος τοῦτο ποῆσαι, καὶ ἤρξατο λαλεῖν τὸν Κόμητα Ἀριστείδην εἰς θέαν φθάσαι τοῦ ἀνδρός. Τοῦ δὲ εἰπόντος, Ὅτι μὲν ἐπίστευσα εἰς τὴν Χριστόν σου ὁλοψύχως, τοῦτο γίνωσκε ἀκριβῶς, καὶ οὐκ ἂν μεταπεισθῶ ποτε· ὅτι δὲ καὶ παρὰ τὸ πρόσταγμα τὸν Βασιλέως ποησαι οὐ δύναμαι, ἀλλὰ δεῖ με ἀποκαταστῆσαί σε ἐν τῇ Προικονήσσῳ, καὶ τοῦτο ὀφείλεις εἰδέναι. Ὡς δὲ παρεκάτει καὶ Θεόκτιστος σὺν αὐτῷ, καὶ οἱ αἰδέσιμοι ἓξ ἄνδρες, ἔπεισε μόλις Θεόκτιστος τὸν Κώμητα λόγω τοιούτώ. Ὅτι Δέσποτα καὶ ἐκεῖθεν ἐπὶ τὴν Κύζικον αὑτὴ ὅδος ἐστὶν, πάντως γάρ σε δεῖ πρῶτον ἐμφανῆσαι τὰ προστάγματα τῷ κατὰ τὸν τόπον Ἄρχοντι, καὶ οὕτως ἐπὶ τὴν Προικόνησσον περᾶσαι. Εὐεργετηθεὶς οὖν καὶ αὐτὸς τὰ εἰς Χριστον, ἴδε καὶ αὐτὸς τὸν ἅγιον καὶ θεοφιλῆ ἄνδρα ἐκεῖνον, καὶ τῷ Ἁγίῳ δὲ τοῦτῳ τὸ ποθούμενον πάρασχε, ὅνπερ μέγαν εὐεργέτην ἐμοὶ καὶ πᾶσι τοῖς ἐντάδε παρουσία σου ἤγαγεν, Κύριέ μου· καὶ τοῦτο παρασχὼν τὸ προσταχθέν σοι τότε παρὰ τοῦ Βασιλέως ποιήσεις.

[25] Ταῦτα δὲ ἀκούσας ἐπείσθη Κώμης, καὶ λαβόντες παρὰ τοῦ Θεοκτίστου ἄνδρα, καθιστῶντα αὐτοὺς ἐν τῷ λεγομένῳ Πωκετῷ, ἐν ᾧ χωρίῳ διῆγεν ἅγιος Εὐβίωτος, ὄρθρου ἐξάραντος ἔρχονται πρὸς τὸν μακάριον Εὐβίωτον ἐν τῷ Ποκετῷ. Ὁλίγον δὲ αὐτῶν προβάντων φθάνουσιν εἰς χωρίον μικρὸν καλούμενον καὶ αὐτὸ Κλεώδους κώμη, καὶ ἦν ἐκεῖ ναὸς ἐν ᾧ ἦν εἰκὼν μὲν τοῦ Διὸς, ἀνδριὰς δὲ τῆς Ἀρτέμιδος, ὅνπερ ἦν ἀναστήσας Αὐτοκλῆς τοπάρχης. δὲ ἀνδριὰς τῆς Ἀρτέμιδος ἐξ ἑνὸς λίθου παραδόξου κατεσκευασμένος ἦν, ὡς καθ᾽ ἑκάστην ὥραν τῆς ἡμέρας ἕτερον εἶδος ἀλλοίων τῆς ὄψεως προύβαλλεν, ὥστε πολλοὺς ἐκ τούτου πλέον πλανᾶσθαι καὶ δυσηδαιμονεῖν, καθὼς καὶ αὐτοὶ οἱ Ἕλληνες μετ᾽ ἔπειτα πιστεύσαντες περὶ τοῦ εἰδώλου ἀνήγγειλαν. Ὡς δὲ παριὼν μακάριος Φιλέταιρος εἶδεν τῆν ναὸν, ἔρχεται δρομαίως πρὸς αὐτὸν, καὶ λέγει τῷ ἀνδριάντι τοῦ δαίμονος τῆς Ἀρτέμιδος, Εἰπέ συ πῶς ἐδραπέτευσας Ἐφέσου, διωχθεῖσα ὑπὸ τοῦ μεγάλου Ἰωάννου τοῦ μαθητοῦ τοῦ Κυρίου, καὶ ὧδε ἀναισχυνθήσασα ἕστηκας οὕτως. Καὶ εὐθέως τρομάξαν τὸ εἴδωλον τῆς Ἀρτέμιδος, λαλοῦντος αὐτοῦ, ἐκινήθη ἀπὸ τοῦ βωμοῦ, καὶ πεσὸν γέγονε κονὶς λεπτοτάτη, ὡς μὴ μεῖναι μήτε αὐτὴν τὴν κονὶν ἐν τῷ ναῷ, ἀλλ᾽ ὑπὸ τῆς ζάλης τοῦ δαίμονος φεύγοντος αὐτοῦ, καὶ αὐτὸν τὸν χοῦν, τὸν γενόμενον ἐκ τοῦ ἀγάλματος, ἐπὶ τοῦ ἀέρος συνεκτινασθῆναι τῷ δαίμονι· καὶ πάντας ὁμοθυμαδὸν τοὺς εὑρεθέντας Ἕλληνας, προφάσαι τοῦ ἀπαντῆσαι ὡς ἐκ Βασιλέως πεμφθέντι τῷ Κώμητι, θεωρήσαντας τὴν τοῦ εἰδώλου αὐτῶν ἔως χνοὸς ἐκμείωσιν, πιστεῦσαι παρ᾽ εὐθὺ ἐπὶ τὸν Κύριον, τὸν διὰ τοῦ ἁγίου Μάρτυρος ἐμφανίσαντα αὐτοῖς ἑαυτὸν· τόν τε Κόμητα καὶ τοὺς σὺν ἀυτῷ ὑπερθαυμάσαντας καὶ ἐκπληττομένους ἐπὶ τῷ γεγονότι πλεῖον στηριχθῆναι τῇ εἰς Χριστὸν πίστει.

[26] Ἀναχωρήσαντες δὲ ἐκεῖθεν ἀνήεσαν ἐπὶ τὸν Στρίβον, καὶ γενομένων αὐτῶν πλησίον τῶν Βουνῶν, Κώμης προάγων ἅμα τοῖς σὺν ἀυτῷ ἐπὶ τὸ βορεῖον μέρος τῆς ὁδοῦ ὑπείγετο. Τότε περιβλέψαμενος ἐπὶ τὸ δυτικὸν μέρος ἅγιος Φιλέταιρος, λέγει τῷ Κώμητι· Ἐντεῦθα ἀπέλθωμεν, Κύριέ μου· νομίζω γὰρ ἐκεῖνο τὸ ὑψηλότατον μέρος ἡτοίμασθαι ἡμῖν κατάπαυσις. Ὡς δὲ ταῦτα ὡμιλεῖτο, ὑπαντᾷ αὐτοῖς καὶ μακάριος Εὐβίωτος, παλλίον ἀναβεβλημένος, καὶ δύο τινὲς νεώτεροι μετ᾽ αὐτῷ μαθηταὶ αὐτοῦ ὑπέρχοντες. Καὶ ὡς εἶδεν τὸν ἅγιον Φιλέταιρον, πίπτει εἰς τοὺς πόδας αὐτοῦ καὶ ἤρξατο καταφιλεῖν αὐτοὺς καὶ τὰς ἁλύσεις αὐτοῦ. Ὡς δὲ ἐπέπεσον ἐπὶ τοῖς τραχήλοις ἀλλήλων, κατέφιλουν ἀλλήλους ἐφ᾽ ἱκανὸν ἐν φιλὴματι ἁγίῳ, αἰνοῦντες καὶ δοξάζοντες τὸν φιλάνθρωπον Κύριον. Τούτων δὲ γενομένων, Φιλάγαθός τις ὀνόματι, Ἱερεὺς τυγχάνων τοῦ κατὰ τὸν τόπον εἰδώλου, ἄφνω ὤφθη δαιμονιζόμενος, καὶ ἦν ἀκολουθῶν ὁπίσω τοῦ ἁγίου Εὐβιώτου. Λέγει οὖν θεσπέσιος Φιλέταιρος τῷ τιμίῳ ἀνδρὶ Εὐβιώτῳ. Πῶς. Δέσποτα, τοσούτου γὰρ ὑπάρχοντος ἐν δυνάμει Χριστοῦ, ἐτόλμησεν κύων οὗτος μιαρὸς ἐνώπιόν σου λαλεῖν. δὲ μακάριος Εὐβίωτος λέγει, Τὴν παρουσίαν σου, Κύριέ μου, τὴν ἐνταῦθα ἠγνόουν, καὶ εὐχομένῳ μοι παρέστη Ἄγγελος Θεοῦ λέγων, Ἔξελθε τάχιστα, Εὐβίωτε, ἐπὶ τὸ ἀνατολικὸν μέρος, καὶ ὑπάντησον τῷ πνευματικῷ σου ἀδελφῷ καὶ συμμάρτυρι. Ὡς δὲ κατήει, σπεύδων οὗτος παρὰ τὸν ποταμὸν, ἔνθα οἰκοῖ, πλησίον ἑστὼς καὶ ἰδών με παριόντα, λέγει, Πάλιν τὸ ἀνδράποδον καὶ ἀπατηλὸν τοῦτο ποῦ ἀπέρχεται σπεῦδον; Καὶ ἐν τῷ λαλῆσαι αὐτὸν ταῦτα, εὐθέως ὤφθη δαιμονιζόμενος. Ὡς δὲ περιπλακέντες ἀλλήλους οἱ μακάριοι καὶ ὁμιλοῦντες ἦλθον ἕως τοῦ ποταμοῦ, λέγει ἅγιος Φιλέταιρος τῷ μακαρίῳ Εὐβιώτῳ· Ἐλευθέρωσον, Δέσποτα, τοῦτον τοῦ δαίμονος, μέλλει γὰρ πιστεύσας ἱερεὺς γενέσθαι τοῦ Χριστοῦ. Στάντων δὲ αὐτῶν πλησίον τοῦ ποταμοῦ, καὶ προσευξαμένων ἐκπηδᾷ δαίμων τοῦ Φιλαγάθου, βοῶν καὶ λέγων, Οὐαί μοι τῷ ἀθλίῳ! ἕνα ἔκαστον ὑμῶν καθ᾽ ἑαυτὸν ὄντα οὐκ εἷς ὑπομεῖναι δαιμόνων δυνήσεται. Τότε Φιλαγαθὸς ἐλευθερωθεὶς ἀπὸ τοῦ ἀκαθάρτου δαίμονος, ἠκολούθησεν τοῖς Ἁγίοις.

[27] Ἀφερχομένων δὲ αὐτῶν, ἠρώτα ἅγιος Φιλέταιρος τὸν μακάριον Εὐβίωτον λέγων, Ποῦ ἐστιν, Κύριέ μου, τοῦ δεσπότου ἡτῶν Ἰησοῦ Χριστοῦ ἐκκλησία, ἵνα ἀνάπαυσιν δέξηται ψυχή μου πολλῆς χαρᾶς έμπλησθεῖσα· ἠκούσθη γάρ μοι παρὰ Θεοκτίστου τινὸς, ἀνδρὸς πιστοῦ καὶ ἐναρέτου, ἐν ᾧ παριόντες κατεμείναμεν, ὅτι λέγεται Παῦλον τὸν ἅγιον τοῦ Κυρίου ἀπόστολον ἐνκεκαινικέναι αὐτήν· καὶ ἀκούσας ἐδεήθην τοῦ Κυρίου ἡτῶν ἵνα με ἄξιον κρίνῃ εἰς τὸν μυνηθέντα ἅγιον τῆς ἐκκλησίας τόπον εὐχαριστῆσαι φθάσαντα. Ἐν δὲ τῷ λέγειν αὐτὸν ταῦτα, ἔφθασαν ἐν τῷ ὑψηλῷ, καὶ λέγει μακάριος Εὐβίωτος, Ἴδε, Κύριέ μου, τοῦ Χριστοῦ ἐκκλησὶα ἣν ἐπεπόθεις ἰδεῖν, καὶ τάχιστά σοι τὸ θέλημα πεπλήρωκεν Σωτὴρ ἡμῶν· αὕτη ἐστὶν, Δέσποτά μου, ἐγκαινιαθεῖσα παρὰ τοῦ ἁγίου ἀποστόλου Παύλου, περὶ ἢν καὶ ἤκουσας. Εἰσελθόντων δὲ αὐτῶν ἐν τῇ ἐκκληίᾳ καὶ ἐπὶ ὥρας τρεῖς πλείω κεκλικότων τὰ γόνατα αὐτῶν, καὶ εὐχομένων πολλὰ σὺν πλήθει δακρύων, ἠυχαρίστει τῷ Θεῷ μακάριος, Φιλέταιρος, καταξιωθεὶς παραγένεσθαι ἔνθα καὶ ἐσπούδαζεν. Μετὰ δὲ τὴν ἡμέραν ἐκείνην, προσπεσὼν Κώμης καὶ οἱ σὺν αὐτῷ ἓξ ἄνδρες ἅμα τῷ Φιλαγάθῳ τοῖς ποσὶ τοῦ μακαρίου Εὐβιώτου, παρεκάλουν αὐτὸν λαβεῖν τὴν ἐν Χριστῷ σφραγίδα. δὲ ἐπευξάμενος ἅμα τῷ ἁγίῳ Φιλεταίρῳ, ἐβάπτισεν πάντας αὐτοὺς εἰς τὸ ὄνομα τοῦ Πατρὸς καὶ τοῦ Υἱοῦ καὶ τοῦ ἁγίου Πνεύματος. Ἀμφότεροι δὲ διάγοντες, ἅπαντες σὺν τοῖς ἁγίου ἀθληταῖς τοῦ Χριστοῦ συνεχῶς άπιόντες, ἐν τῇ ἁγίῳ ἐκκλησίᾳ εὐλόγουν τὸν Θεὸν, τὸν διὰ τῶν Ἁγίων αὐτοῦ ἐλεήσαντα αὐτούς.

[28] Ὡς δὲ ἦλθεν μακάριος Φιλέταιρος εἰς τὸν οἶκον τοῦ ἐνδόξου Εὐβιώτου, σήσας ἡμέρας ἑπτὰ, κοινῷ φύσεως νόμῳ ἐτελειώθη, ἐν Κυρίῳ παραδοὺς τὴν τιμίαν καὶ ἁγίαν αὐτοῦ ψυχὴν εἰς χεῖρας Θεοῦ ζῶντος· καὶ οὕτος ἐκηδεύθη ταῖς χερσὶν τοῦ θεοφιλοῦς Εὐβιώτου, καὶ τῶν συμβιωτῶν αὐτοῦ, Ἐράστου Διακόνου καὶ Εὐγενίου Ἀναγνώστου, εἰς τὸ ὑψηλότατον μερὸς τῆς πατρίδος αὐτῶν πάνυ κοσμίως καὶ παραδόξως. δὲ Κώμης καὶ οἱ σὺν αὐτῷ, παρόντος καὶ τοῦ Φιλαγάθου, παρέκλασαν τὰ ἀγάλματα πάντα τοῦ κατὰ τὸν τόπον εἰδώλου, καὶ αὐτὸν τὸν ναὸν κατέτρεψαν, τὰ δὲ δένδρα τὰ ἀπὸ ἀνατολῆς ἑστῶτα τῶν κυπαρίσσων μέγιστα ὄντα ἐξέκοψαν, διὰ τὸ μάλιστα τοὺς Ἕλληνας ἐν ἐκείναις ταῖς κυπαρίσσοις τὰς πλεῖον θυσίας ἐπιτελεῖν. δὲ Κώμης Ἀριστείδης καὶ οἱ σὺν ἀυτῷ ἓξ ἄνδρες, εἰς ἕνδεκα ἡμέρας ἐτελειώθησαν ἐν Κυρίῳ, καὶ ἐκηδεύθησαν πλησίον τῆς θέσεως τοῦ ἁγίου Φιλεταίρου, ἐν τῷ βορείω μερει ποιήσαντες αὐτοῖς σεμνὸν κηδευτήριον· ἐν ᾧ μνημονίῳ τιμίως καὶ εὐλαβῶς κατέθεντο τοὺς ἕπτα· δὲ Φιλάγαθος κατὰ τὴν προφητείαν τοῦ ἁγίου ἀνδρὸς Φιλεταίρου, μέγας ἐγένετο διδάσκαλος καὶ ὁδηγὸς πολλῶν, τὴν εἰς τὸν Κύριον ἡμῶν Ἰησοῦν Χριστὸν πίστιν διδάσκων.

[29] Τελειωθέντος δὲ τοῦ ἁγίου Μάρτυρος Φιλεταίρου, καὶ πολλῶν ὡς εἰπεῖν καὶ ἀναριθμήτων τῶν θαυμάτων καθ᾽ ἑκάστην ἡμέραν ἐν τῷ τάφῷ αὐτοῦ γενομένων, θεωρήσαντες οἱ ἐν τῷ Ποκετῷ καταλειφθέντες ἄθεοι Ἕλληνες, ὅτι καὶ ναὸς αὐτῶν ἠφανίσθη, καὶ τὰ εἴδωλα αὐτῶν συνετρίβη, καὶ τὰ ὡραῖα καὶ περικαλλῆ αὐτῶν δένδρα ἐξεκόπη, ἀναφέρουσι τῷ Ἡγεμόνι τῆς Κυζίκου Λεοντίου τοὔνομα κατὰ τοῦ ἁγίου ἀνδρὸς Εὐβιώτου, λέγοντες, ὅτι οὐ μόνον αὐτὸς ἐνεπόδησεν ἡμῖν πολλάκις ἐπιτελοῦσι τὰς θυσίας, ἄλλὰ καὶ ξένους εἰσδεξάμενος τὸν κατὰ τόπον ναὸν ἠφάνισεν, καὶ ἐλλέπτυνεν τοὺς θεοὺς ἡμῶν, ἐμπόδιον ἡμῖν γενόμενος τοῦ ἐπιτελεῖν τὰς θυσίας αὐτῶν. Ἀκούσας δὲ ταῦτα Λεόντιος, ἐκέλευσεν αὐτὸν μετὰ σπουδῆς πολλῆς παραστῆναι αὐτῷ. Ὡς δὲ ἤχθη μακάριος Εὐβίωτος ἐν τῇ πόλει Κυζίκῳ, καὶ ἔστη πρὸ τοῦ βήματος τοῦ Ἡγεμόνος, λέγει αὐτῷ Λεόντιος· Λέγε μοι, σὺ ἄγροικε, ἀλλότριε καὶ ξένε τῶν μεγίστων θεῶν, πῶς ἠφάνισαι τὸν ναὸν τοῦ Διὸς καὶ πάντας τοὺς ἐν αὐτοῦ ὄντας θεούς; ἅγιος Εὐβίωτος λέγει· Μιαρὲ καὶ ἀσεβέστατε, ἐκ τῶν λόγων σου μάθε εἰ ἔχεις φρόνησιν, ὅτι εἰς μάταια καὶ ἀνωφελῆ εἴδωλα ἔδωκας τὰς ἐλπίδας σου. Ἔστι Θεὸς Θεοὶ, ὑπὸ ἀνθρώπων ἀφανιζόμενοι; καὶ ποῦ δύναμις αὐτῶν; Ἐγὼ δέ σοι λέγω παῤῥησίᾳ, ὅτι ἐν τῷ ὀνόματι Ἰησοῦ Χριστοῦ κατελύθησαν καὶ ἐγένοντο ἀφανεῖς. Ὡς δὲ ἤκουσεν Ἡγεμὼν Λέοντιος τὸ ὄνομα τοῦ Χριστοῦ, ἐμφορεῖται ὑπὸ τοῦ ἐνοικοῦντος ἐν αὐτῷ δαίμονος, καὶ κελεύει τύπτεσθαι αὐτὸν εἰς τὸ στόμα. δὲ ἅγιος ὑπέμενεν, ἐπικαλούμενος τὸ ὄνομα τοῦ Χριστοῦ. Καὶ πάλιν ἐκέλευσεν λίθους ἄραντας τοὺς δημίους, οὕτως αὐτοῦ τὸ πρόσωπον τύπτειν, ὥς ἀπὸ τῶν λίθων καὶ τὰς σιαγόνας αὐτοῦ πατεῖν, καὶ τὸ πρόσωπον ἀλλοιωθῆναι.

[30] Τούτου δὲ γενομένου οὐκ ὀλιγοψύχησεν Δίκαιος, οὔτε ὅλως ἐνέδωκεν, ἀλλὰ καρτερῶς πάνυ πάντα ὑποφέρων, μετὰ φωνῆς μεγάλης τὸν Κύριον ἀπεκαλεῖτο, εὐχόμενος καὶ λέγων, Κύριε Ἰησοῦ Χριστὲ, βοήθει μοι τῷ δούλῳ σου. Πάλιν λέγει αὐτῷ Ἡγεμὼν Λεόντιος, Παῦσαι ἐπικαλούμενος τὸν ἐσταυρωμένων, ἐπεὶ, μὰ τὴν περίβλεπτον θέαν Ἧραν! επὶ ξύλου σε ἔχω ἀνασκολοπίσαι, ἵνα γένῃ πετεινῶν κατάβρωμα. ἅγιος Εὐβίωτος λέγει· Υἱὲ διαβόλου, κατάβρωμα μὲν αὐτὸς τοῦ σατανᾶ καὶ γέγονας καὶ εἶ· σὺ δὲ ἐμὲ γὰρ ἄν ποτε πείσειας οὔτε τοῦ Βασιλέως σου παμπόνηρος ἀγρίοτης, μὴ ὀνομάζειν με τὸ ὄνομα τοῦ Χριστοῦ μου καὶ Θεοῦ, μὴ ὁμολογεῖν αὐτῷ, μεγάλης γὰρ σωτηρίας ὑπόστασις ὑπάρχει τοῖς μετὰ ἀδιακρίτου πίστεως ὁμολογοῦσιν αὐτῷ. Τότε Λεόντιος Ἡγεμὼν, θυμωθεὶς σφόδρα, κελεύει καὶ μὴ βουλόμενον αὐτὸν ἀχθῆναι εἰς Τυχαῖον· καὶ λέγει αὐτῷ, Θύσον, δυστυχέστατε, τῇ Τύχῃ τῆς πόλεως. ἅγιος Εὐβίωτος λέγει· Ὄντως δυστυχὴς, μᾶλλον δὲ καὶ ἀτυχὴς καὶ ταλαίπωρος σὺ τυγχάνεις, Τύχῃ προσέχων καὶ θυσιάζων αὐτῇ, καὶ θέλεις καὶ ἄλλους ἀπατᾶν καὶ βιάζειν τοῦ συναπωλέσθαι σοι· ἀλλ᾽ οὐ μέχρις ἐμοῦ προχωρήσει σοι τοῦτο. Θέλεις δὲ ἐν τῷ ὀνόματι τῷ ἁγίῳ καὶ φοβερῷ του Χριστοῦ μου καὶ τὴν Τύχην σου καταλύσω, καὶ τὴν πόλιν σου ἀτυχὴν ἀποτελέσω; Ἀνάνηψον, ἄθλιε, καὶ βλέψον εἰς τὸν οὐρανὸν, καὶ πιστέυσον τῷ ἐπάνῳ τῶν οὺρανῶν Θεῷ ἀληθινῷ ὄντι καὶ ῶοιητῇ τῶν ἁπάντων.

[31] Τότε θυμωθεὶς Λεόντιος πάνυ, ἐκέλευσεν αὐτὸν κρεμασθέντα ἐπὶ τοῦ ξύλου ξέεσθαι εὐτόνως καθ᾽ ὅλου τοῦ σώματος. Ὡς δὲ ὅλον αὐτοῦ τὸ σῶμα διέῤῥηξαν βασανίζοντες, κελεύει κατενεχθῆναι αὐτὸν ἀπὸ τοῦ ξύλου· καὶ τούτου γενομένου, λέγει αὐτῷ· Κᾂν νῦν προσκύνησον τῇ Τύχῃ τῆς πόλεως, καὶ παρευθὺ ἁπολύω σε. Καὶ ὡς ταῦτα διελέγετο Ἡγεμὼν, καὶ ἔμελλεν ἁπλώσειν τὰς χεῖρας μακάριος Εὐβίωτος εἰς τὸν οὐρανὸν, ὑπονοήσας Λεόντιος, μήποτε εὐξάμενος Δίκαιος καὶ τὸ περίβλεπτον ἄγαλμα τῆς Τύχης καταστρέψῃ, ὅπερ καὶ ἔμελλεν γίνεσθαι, κελεύει ἁρπαγῆναι αὐτὸν, καὶ βληθῆναι εἰς τὸ θέατρον. Ὁποῦ δὲ ἐκρεμάσθη Δίκαιος καὶ ἐξέσθη, τινὲς τῶν πιστῶν πορευθέντες νυκτὸς, ὀθόναις λαμπραῖς ἀναλὲξαντο τὸ ἀποστάξαν αἷμα ἀπὸ τοῦ ὁσίου σώματος αὐτοῦ, καὶ εἰς θεραπείαν πολλοῖς προσήγαγον· καὶ ὅσοις μὲν προσηνέχθη νοσοῦσιν πάσχουσιν ἐνεργουμένοις ὑπὸ πνευμάτων ἀκαθάρτων, ἐθεραπεύθησαν ἅπαντες· ὡς καὶ Ἕλληνας πολλοὺς, θεραπευθέντας ἐκ ποικίλων καὶ παντοδαπῶν νόσων, πιστεῦσαι ἐπὶ τὸν Κύριον ἡμῶν Ἰησοῦν Χριστόν. Ὡς δὲ ἤχθη Δίκαιος ἐν τῷ θεάτρῳ, ὅλως κατεξεσμένος καὶ τετραυματισμένος ἀπὸ τῶν ξυστήρων, κελεύει δεινὸς καὶ κάκιστος Λεόντιος ἁπολυθῆναι ἐπὶ αὐτῷ ἄρκτον δεινοτάτην σφόδρα. Ὡς οὖν άπαφείθη τὸ θηρίον τῷ Μάρτυρι, ἔδραμεν πρὸς αὐτὸν καὶ προσεκύνησεν αὐτῷ. Εἶτα στάσα ὀρθίως ἄρκτος ἤρξατο τὰ τραύματα ἀποσμήγειν τοῦ σώματος αὐτοῦ, ὡς ἑκ τούτου τὸν ἅγιον Μάρτυρα τοῦ Χριστοῦ Εὐβίωτον ἡδυνόμενον, τὴν χεῖρα ἐπιθῆναι ἐπὶ τὸ θηρίον καὶ κολακεύειν αὐτῷ. Ὡς δὲ πολλὴ ὥρα διήρχετο, κελεύει τινὰ Ἡγεμὼν καταβάντα δῆσαι τὸ ζῶον· ὡς δὲ κατῆλθεν ἄνθρωπος ἐπ᾽ αὐτὴν, ἐὐθέως ἄρκτος ἀνεῖλεν αὐτόν· ὥρμησε δὲ καὶ ἐπὶ τὸν δῆμον, τοῦ καὶ αὐτῶν ἀναλῶσαί τινας. Λέγει δὲ αὐτῇ ἅγιος Εὐβίωτος, Ἐν τῷ ὀνόματι τοῦ Χριστοῦ μου, ἡμερώθητι θηρίον, καὶ εἴσελθε εἰς τὴν γαλεάγραν σου· καὶ παρευθῦ παυσάμενον τῆς ὀργῆς τὸ θηρίον ὡς ἀμνὸς, ἡσυχῶς καὶ ἡρέμα είσῆλθεν εἰς τὴν γαλεάγραν αὐτοῦ.

[32] Τότε κατανυγεὶς ἐν μέρει Ἡγεμὼν κελεύει παραδοθῆναι αὐτὸν Ἀστερίῳ τινὶ προτοπολίτῃ, καὶ εἰσελθεῖν πρὸς αὐτὸν ἰατροὺς, καὶ θεραπεῦσαι αὐτόν. Ὡς δὲ εἰσῆλθεν μακάριος Εὐβίωτος εἰς τὸν οἶκον τοῦ ἀνδρὸς, οὐδ᾽ ὅλως συνεχώρησεν ἐγγίσαι αὐθῷ ἰατρὸν, λέγων τῷ Ἀστερίῳ· Κύριός μαυ καὶ Θεὸς, ἀγαθὸς ὢν καὶ πολυέλεος, δι᾽ έμοῦ ἄλλους πολλοὺς ἐθεράπευσεν, καὶ ἐμὲ οὐ θεραπεύσει; Ἐγένετο δὲ ἑσπέρα, καὶ πολλὰ παρακαλούμενος ὑπότε τοῦ Ἀστερίου καὶ τῶν ἰατρῶν, ὀύτε κᾂν βρώματός τινος κατεδέξατο μεταλαβεῖν. Διὰ δὲ τῆς νυκτὸς παράστασις γίνεται ἁγίων Ἀγγέλων ἐν τῷ οἴκῳ ὅπου ἦν καταλύσας, καὶ φόβητρα ἐξαίσια καὶ φωναὶ ἡδύταται καὶ παναρμόνιαι ὑμνούντων ἠκούσθησαν, ὠς άπὸ τοῦ ἐξαισίου καὶ παραδόξου τούτου πιστεῦσαι τῷ Χριστῷ τὸν Ἀστέριον καὶ ὅλον τὸν οἶκον αὐτοῦ· καὶ τῇ ἑταίρᾳ νυκτὶ ἐβάπτισεν αὐτοὺς πάντας ἅγιος Μάρτυς τοῦ Χριστοῦ Εὐβίωτος, εἰς τὸ ὄνομα τοῦ Πατρὸς, καὶ τοῦ Υἱοῦ καὶ τοῦ ἁγίου Πνεύματος. Τῇ οὖν ἔωθεν κελεύει ἀχθῆναι αὐτὸν Ἡγεμὼν Λεόντιος· τοῦ δὲ παραστάντος ἐπὶ τοῦ βήματος λέγει αὐτῷ μιαρώτατος, τὰς φρέναι ἀλλοιωθείς, Τί σοι ἔστιν, ἄγροικε; θύεις τοῖς θεοῖς, ἀποφαίνομαι λοιπὸν κατά σου. ἅγιος Εὐβίωτος λέγει· Ἀπαφαίνου ἐν τάχει τύραννε, ἐγὼ γὰρ οὐκ ἠλλοίωμαι, οὔτε μὴν τοῖς θεοίς σου θύω ποτέ. Λεόντιος Ἡγεμὼν εἶπεν· Εἰκῆ οὖν ἐμφρόντισα, ἵνα θεραπευθῆς; ἅγιος Εὐβίωτος λέγει· Ἐρώτησον τοὺς ἰατρούς σου καὶ μάθε παρ᾽ αὐτῶν, ὅτι οὐδενὸς αὐτῶν χρείαν ἔσχηκα, ἐμὲ γὰρ ἐθεράπευσεν Χριστὸς Κύριός μου καὶ Θεός. Λεόντιος λέγει· Καὶ πῶς ἐκεῖνός σε ἐθεράπευσεν, ὅστις, ὥς ἔμαθον, ὑπὸ Ἰουδαίων τραυματισθεὶς ἑαυτόν θεραπεῦσαι οὐκ ἴσχυσεν, ἀλλ᾽ ἀπέθανεν κακῶς; ἅγιος Εὐβίωτος λέγει· Παράνομε καὶ ἀσεβέστατε, μὴ τόλμα τοιαῦτα λαλεῖν κατὰ τοῦ σωτῆρος ἡμῶν Ἰησοῦ Χριστοῦ, μή σε πυρικαυστὸν ποιήσῃ. ποιήσῃ.

[33] Ἰδὼν δὲ Ἡγεμὼν ὅτι οὐ μεταβάλλει τὸν Δίκαιον, ἀλλὰ τοὐναντίον μᾶλλον καὶ ὑβρίζει αὐτὸν, κελεύει ἀχθῆναι αὐτὸν εἰς τὸ στάδιον, καὶ ἔχων ταῦρον φοβερὸν κελεύει ἀπολυθῆναι αὐτὸν κατ᾽ αὐτοῦ, ὃς οὐ τοσοῦτον βρώμασιν ἑτέροις έτρέφετο ὅσον τοῖς τῶν φονευομένων αἵμασιν, οὓς αὐτὸς ἐθανάτου· μετὰ γὰρ τὸ ἀνηλεῖν τὸν καταδικασθέντα, ταῦρος ὡς κύων τὸ χυθὲν αἷμα ἐπὶ τῆς γῆς τῇ γλώσσῃ ἐξέλειχεν. Φόβος δὲ εἶχεν μέγας τοὺς θεατὰς, ἀκούσαντας ὅτι μέλλει ταῦρος ἀπολύεσθαι κατὰ τοῦ Μάρτυρος. Τότε ἐμβλέψας τῷ πλήθει τῶν θεορούντων, ἅγιος Εὐβίωτος λέγει αὐτοῖς, πιστεύσατε τῷ Θεῷ μοῦ, ἀδελφοῖ, καὶ ὄψεσθε τὴν δύναμιν αὐτοῦ. Καὶ εὐθέως ἀπολύεται ταῦρος κατ᾽ αὐτοῦ, καὶ μυκησάμενος καὶ βρύξας ὥσπερ θηρίον, καὶ ἄφρον μέγιστον ἀπεῤῥίψας τοῦ στόματος αὐτοῦ, ὡς καὶ πάντας τρομάξαι τοὺς θεατὰς, ἔδραμεν πρὸς τὸν Δίκαιον· ποιήσαντος αὐτῷ ταῦ ἁγίου Μάρτυρος Εὐβιώτου τὸν τοῦ Κυρίου σταυρὸν ἄντικρυς αὐτοῦ ἐρχομένου, πεσὼν παραχρῆμα διεῤῥάγη ταῦρος· καὶ φωνὴ τοσαύτη ἐγένετο εἰς τὸν ὄχλον ὡς νομίζειν ὅλον ὑπὸ σεῖσμα σεζαλεῦσθαι τὸ στάδιον. Τότε ἐπὶ πλεῖον θυμομαχήσας Λεόντιος, ἐκέλευσεν μονομάχους εἰσελθόντας κατασφάξαι αὐτόν. Τῶν δὲ κατελθόντων ἐπὶ τούτου, ἄφνω ἐγένετο σκότος καὶ θύελλα, καὶ ἀλλήλους κατακεντήσαντες ἀνεῖλον· καὶ περιαιρεθέντος τοῦ σκότους ὤφθησαν κείμενοι νεκροὶ ἐπὶ τὸ ἔδαφος μετὰ τῶν ξιφῶν αὐτῶν. δὲ Δίκαιος ἦν ἑστῶς καὶ προσευχόμενος. Ἐμμανὴς οὖν γενόμενος πάνυ παράνομος Λεόντιος, διὰ τὸ μὴ δυνηθῆναι αὐτὸν ἀποκτῆναι τὸν ἀήττητον τοῦ Χριστοῦ ἀθλητὴν Εὐβίωτον, ἐκέλευσεν ἐνκλεισθῆναι αὐτὸν ἐν τῇ φρουρᾷ. Ὡς δὲ ἐνεκλείσθη, ἐποίησεν ἡμέρας· εἴκοσι καὶ δύο ἐν τῇ φυλακῇ.

[34] Τότε φήμη ἔφθασεν εἰς τὰ ὦτα τοῦ θεοστυγοὺς Μαξιμιανοῦ, ὅτιπερ Κωνσταντῖνος Εὐσεβὴς καὶ θεοστέπτος Βασιλεὺς καὶ ἐν πᾶσι νικητὴς, ἄνεισιν ἀπὸ τῆς Δύσεως, πολεμίζων τῷ Μαξιμιανῷ, διὰ τὰ ἀσεβῆ καὶ πονηρὰ αὐτοῦ τολμήματα. Φοβηθεὶς οὖν Μαξιμιανὸς πάνυ, προστάγματα καὶ διατάγματα ἀποστέλλει πρός τοὺς κατὰ πᾶσαν πόλιν καὶ χώραν τῆς βασιλείας αὐτοῦ Ἄρχοντας, ἀνοῖξαι μὲν τὰς φυλακὰς κελεύων, καὶ ἀπολῦσαι τοὺς καταδίκους πάντας· εἰ δὲ καὶ ποῦ τις Χριστιανὸς κατακεκλεισμένος, μετὰ πολλῆς κολακείας καὶ ἡμερότητος ἀπολυθῆναι αὐτόν. Ἐλθόντων δὲ τῶν διαταγμάτουν τούτων καὶ ἐν Κυζίκω, ἀνοίγονται αἱ φυλακαὶ, καὶ πάντες οἱ δέσμιοι ἀπολυόνται· ἐν οἷς καὶ τίμιος καὶ μέγας ἀθλητὴς τοῦ Χριστοῦ Εὐβίωτος ἐλευθερωθεὶς τῆς φυλακῆς, καὶ ἐξελθὼν τῆς Κυσίκου, ἦλθεν ἐν τῷ χωρίῳ αὐτοῦ Ποκετῷ, ὅπου καὶ ἐγεννήθη καὶ αὐξηθεὶς ἐδοξάσθη, ἐν χάριτι τοῦ Χριστοῦ καὶ Σωτῆρος ἡμῶν. Ἐπιβιώσας δὲ μακάριος Εὐβίωτος καὶ ἕτερα ἔτη πέντε, καὶ πλείστας δυνάμεις καὶ σημεῖα ἐπιτελέσας, παραδοξότερα τῶν προτέρων, ἀνέλυσεν ἐντίμως πρὸς τὸν Κύριον, παραδοὺς τὴν τιμίαν αὐτοῦ καὶ ἁγίαν ψυχὴν εἰς χεῖρας Θεοῦ ζῶντος· καὶ κατετέθη μετὰ τοῦ ἁγίου Φιλεταίρου, καταλείψας κληρονόμον καὶ τῆς χάριτος καὶ τῶν προσόντων αὐτῷ κατὰ κόσμον Ἔραστον Διάκονον, συγγινεῖ ὄντα αὐτῷ, ἄνδρα τίμιον καὶ θεοφιλῆ πάνυ, καὶ Εὐγένιον ἀναγνώστην, οἵ τινες καὶ ἐγένοντο αὐτῷ συμβιωταὶ τῆς κατὰ Χριστὸν πολιτείας. Ἐτελειώθησαν δὲ οἱ ἅγιοι καὶ ἔνδοξοι Μάρτυρες τοῦ Χριστοῦ, μὲν ἅγιος Φιλέταιρος ἐννέα καὶ δεκάτῃ τοῦ Μαίου μηνός· δὲ τίμιος καὶ ἔνδοξος Εὐβίωτος Δεκεμβρίου μηνὸς ὀγδόῃ καὶ δεκάτῃ.

[35] Ἡμεῖς δὲ οἱ καὶ συγγράψαμενοι ταῦτα, Ἄνθιμος, Θεόδωρος καὶ Καρτέριος, ἄνδρες Νικομηδεῖς, σχηματισθέντες Φιλοσοφικῷ εἴδει διὰ τὸ μὴ γνωσθῆναι ἡμᾶς, ὅτι ἐσμὲν Χριστιανοὶ, πάντα ταῦτα συνεγραψάμεθα, εἰς δόξαν μὲν Θεοῦ, ὠφἐλειαν δὲ τῶν ἀκουόντων, χάριτι καὶ φιλανθρωπίᾳ τοῦ Κυρίου ἡμῶν Ἰησοῦ Χριστοῦ, ᾧ δόξα καὶ τὸ κράτος, ἅμα τῷ Πατρὶ, σὺν τῷ ἁγίῳ Πνεύματι, νῦν καὶ ἀεὶ καὶ εἰς τοὺς αἰῶνας τῶν αἰώνων. Ἀμήν..

ANNOTATA.

a Descensus hujus meminit Lucas Act. 16, 8. Cum autem pertransissent Mysiam, descenderunt Troadem. Potuerunt oratorio locum designasse transeuntes illac Apostoli, & hinc occasio posteritati data esse ædificandæ ecclesiæ.

b Menæa cum dixissent, quod S. Philetæro, in partes Sigrianes venienti, illius regionis incolæ nuntiarunt de S. Fubioto; hic addunt, quod Eubiotus descendit de monte Sigrianes in occursum illius.

c Hoc quoque valde fabulosum videtur.

d Menæa præcitata ad hunc diem, S. Eubioti elogium ordiuntur dicendo, quod fuit ἐκ θέματος Ὀψικίου ἐκεῖσε γεννηθεὶς, Ex Themate Obsicii, ibidem natus. Et Thema quidem medio ævo pro Legione usurpari, notum esi: neque mirum si hæc nomen suum a Tribuno suo sortiatur, hoc enim & hodiernu usus habet: minus notum est, quomodo Regio aliqua nomen sortiatur a Tribuno, ipsi cum sua Legione ad custodiam imposito.

DE SANCTO THEODORO
EPISCOPO LVCENSI IN HETRVRIA.

SECULO IV

COMMENTARIUS PRÆVIUS
De ejus cultu ex variis, & Vita ex Mss.

Theodorus, Episcopus Lucensis in Hetruria (S.)

G. H.

[1] Franciscus Maria Florentinius, post Martytologium Hieronymianum a se illustratum, edidit parvum Hieronymianum Martyrologium seu potius Kalendarium, [Caltus sacer] ex pervetusto membranaceo libro bibliothecæ Canonicorum Lucensium: in quo ad hunc XIX Mæjiista leguntur: XIV Kalendas Junii Pudentianæ Virginis. In Luca Theodori Episcopi. De S. Pudentiana hoc die egimus. De S. Theodoro Episcopo agit Ferdinandus Vghellus tomo I Italiæ sacræ in Episcopis Lucensibus, [Elogium ex Vghello,] & hoc addit elogium: III Episcopus S. Theodorus, qui aliquibus Theodomus est, nonnullis etiam Theodolus, electus est circa annum CCCXXIV. Ecclesiam sibi commissam pie sancteque per aliquot annos administravit, requievitque in Domino, tum vivus tum vita functus, clarus miraculis: cujus festum Lucæ recolitur die XIX mensis Maji. Ejus sacrum corpus ex ecclesia S. Donati in Paulinianum templum transtulerunt, deinde in altare ejusdem nomini consecratum, ubi hæc incisa leguntur: Hic est corpus S. Theodori de Dombebrigis, qui fuit Episcopus Lucensis: de quo Franciottus in ejus Vita Ferrariusque in Catalogo, [& Ferrario:] scilicet Sanctorum Italiæ, in quo ista scribit: Theodorus III Episcopus Lucensis (quem ex Turringhellorum familia progenitum ferunt) ad eam dignitatem ob eximias ejus virtutes evectus fuit. Is factus Episcopus, adversus Arianam perfidiam, quæ Italiam pervagabatur, strenue certavit, ab eaque peste commissum sibi gregem incolumem servavit. Cum vero diu Ecclesiæ suæ sanctissime præfuisset, meritis cumulatus ad cælestem patriam VI Idus Augusti evolavit. Cujus corpus postea in ædem S. Paulini hac die, qua ejus festivitas celebratur, translatum fuit. Idem Ferrarius ejus meminit in Catalogo generali Sanctorum, annotans de eo etiam ab aliis agi die VIII Augusti: ad quem in nullis plane fastis, ne quidem Lucensibus, aut apud ipsum Ferrarium ejus nomen reperimus. In Mss. Florentinis Magni Ducis & Caroli Strozzi Senatoris ista leguntur: Lucæ depositio S. Theodori Episcopi, qui sepultus est in basilica S. Donati, in qua dudum ille Præsul extiterat, mirifice regendo.

[2] Franciottus in Historia Lucensi, quæ hic dicta sunt latius deducit, post narratam miraculosam liberationem Ansaldi Presbyteri, de qua infra: Olim, inquit, solebat, ob singularem devotionem erga hunc Dei famulum Protectorem suum, [Inminaria ei olim oblata.] civitas Lucensis, quot annis in Vigilia ejus festi, exponere luminaria: ad cujus expensas Episcopus, Præfectus fabricæ, ac vicinia tota pecuniam conferebant. Anno MCCCXC, cum esset in numerum Sanctorum relatus, corpus ejus fuit die XIX Maji translatnm ad ecclesiam S. Paulini, [Corpus translatum.] in qua hactenus asservatur, ejusque festum solenni cum devotione in hac urbe celebratur Acta aliqua S. Theodori, per modum sermonis in ejus festo annue recitandi reperimus Florentiæ in Ms. Legendario bibliothecæ Medicææ Magni Ducis Hetruriæ pluteo XX, ac descripsimus: quæ eadem antea acceperamus ex Ms. Legendario Ecclesiæ Lateranensis, gratia Illustris Domini Iulii Cini. Ea hic damus, licet, a quo aut quando fuerint composita, nusquam addatur: quia tamen nulla fit mentio translati Corporis ad basilicā S. Paulini, vel inde videtur colligi posse, ante illud tempus, & forte valde diu, fuisse conscripta. Canonizatio autem, si est a Romano Pontifice facta more illius ævi, incidit in primum annum Bonifacii IX, cujus aliquam de ea re Bullam oportet olim extitisse. Discrepantes Vghellum & Ferrarium circa nomen familiæ ridebit Lector, sciens, quam nullo fundamento talia definiantur.

VITA
Ex Mss. Florentino & Romano.

Theodorus, Episcopus Lucensis in Hetruria (S.)

BHL Number: 8087

EX MSS.

[1] Sancti Theodori, Confessoris atq; Pontificis, hodierna festivitas memoriæ traditur, cui secure in ejus meritis laudibus tota concio populi Lucanæ civitatis exornatur. Post gloriosos namque Apostolorum & Martyrum triumphos insuperabiles, præcelsa refulgent Confessorum merita. [Castus ab adolescentia,] Nempe sui agonis cursum ita libere persecutus est, ut nec lascivias, infantum ut solet ætas, passim jungeret; sed omnibus modis Deo placere gestiret, nec ulli maledicto daret gratiam. Quamvis enim persecutionis tempora deessent, tamen a spirituali nequitiæ caterva interius semper bella exercebantur. [pervigil in custodia mandatorū;] Sanctus igitur Theodorus ita peruigili mente sese ad custodiam mandatorum traxit, ut nihil de eo noxium diffamaretur. Erat namque miræ simplicitatis gratiæ deditus, caritatis vinculo adstrictus, ut omnes gradus sui Ordinis ac si filios diligeret. Popularibus vero ordinibus ita erat solicitus, ut omnes eum nimio affectu quasi patrem colerent. Tanta namque erat illi vis continentiæ, ut in membris suis quid a tale minime sentiret. Parsimoniarum quoque vigiliis & orationibus ita erat intentus, ut numquam ab ejus ore laudes Christi cessarent. Quotidie enim populum prædicare non desinebat, ne ab ovili Domini excluderetur, semper illud mente æstuans, quatenus pro accepto talento lucrum animarum Domino offeret; ne vacuus ante conspectum Dei appareret. Pauperum solicitudo tanta illi inerat, ut hospitandi gratia omnes advocaret; [solicitus pro pauperibus:] illam B. Job sententiam in corde versans, dicentis: Pater eram pauperum, & cor viduæ consolatus sum: ostium meum viatori patuit, & non comedi buccellam meam solus. [Job 29, 16 & 31, 17]

[2] [imitatus discipulos Christi & Martyres] Operabatur enim Dominus per servum suum mira, qui nostri gratia carne indutus, discipulis suis contulit receptacula multa, tribuendo eis charismatum dona, insuper & potestatem conferens omnibus infirmitatibus & omnibus doloribus mederi, illorum sane qui ad ejus notitiam puro corde & integra fide pervenire voluerint. Horum itaque dogma sancti Martyres consecuti sunt, qui velut Oriones b jugulo cervicem præbentes, roseum pro Christo sanguinem fuderunt. Horum namque Confessores sancti imitatores extiterunt: qui quasi Hyades pluviis erumpentes, doctrinam suam totis climatibus mundi sparserunt: & animas pereuntium, quæ diabolica fraude erant deceptæ, ubertim iis irrigaverunt; modo terrendo aspera supplicia, modo promittendo gaudia sempiterna; quasi de quodam vehiculo fæcis ad superna regna polorum traxerunt, de quorum collegio arbitrandum est esse B. Theodorum Præsulem. Recte enim nomen dignitatis adeptus est: Theodorus enim Æolice, Latine a Deo datus dicitur: videtis enim cujus vere meriti sit, qui nomen Domini habere in se meruit. [magnos fructus protulit:] Vere enim vitis fructificans in domo Domini, extensis palmitibus fructus suaviter carpere demonstravit. Novarum frugum ubertatem, qua ut sitientes inebrientur, instituit: atque agricolarum animos ad nanciscendam perennitatis vitam capaces ostendit. Sed nec pretereundum est, quod de ejus immaculata vita aliquid studio caritatis silere debeamus, ut patenter detur intelligi, quantum vir iste simpliciter vixerit quantive meriti fuerit, ut in subjecto indicat miraculum: quia (ut superius jam præfati sumus) sancta Ecclesia, si tempus persecutionis non imminet, habet in pace lilia, in bello rosas: quia non desunt sanctis certamina, & omnes qui pie volunt vivere in Christo persecutionem patiuntur. [2 Tim. 3, 12]

[3] Quidam enim Rabiolus nomine, dum sancti Viri aream locupletem aspiceret, [Messis suæ incendium] diabolus per tentamenta suæ fallaciæ cor ejus ita acriter inflammavit, ut ignem copiosum segeti supponeret, ut omne subsidium Dei famulo eique militantibus auferret; hoc moliens antiquus hostis, ut sancti Viri mentem traheret ad perniciem per detrimentum damni, qui interius custodiebatur per præsentiam Spiritus sancti. Ruricolæ autem ut ignem copiosum in circuitu areæ appositum aspiciunt, gravi cum mœrore venerabili Patri studuerunt nuntiare, dicentes: Heu Pater, actutum propera, [oratione sistit:] quia omne subsidium nostrum cunctæque segetes concrematæ sunt. Vir autem Domini hoc audiens, concito gradu perrexit ad aream, non satis mœrore confectus, quia confidens erat Domini de pietate sui. Mox vero ut aream conspexit, elevatis sursum oculis, mundi deprecatus est Conditorem: ut qui tres pueros in camino ignis positos ab incendio eruere valuit, ita ut nec c sarabara eorum essent adusta, ita ab hoc igne suum triticum illæsum custodire dignaretur. Cujus protinus assecutus est desiderabilis effectus: nam ignis, qui videbatur segetes comburere, meritis viri Dei nec paleas nec triticum valuit contaminare. Qui protinus in terram se dedit, omnipotenti Deo gratias retulit, suisque famulis præcepit, ut omne triticum per vehicula ad suum domicilium deferrent. Vir autem Domini non humana jactantia elatus, sed humili spiritu & attrito corde, ut assuetus fuerat, cuncta quæ erga egenos necesse erant subministravit, illud implens Propheticum dictum: Dispersit dedit pauperibus, justitia ejus manet in seculum seculi. [Ps. 111, 9] Vere beatus qui justitiam operando cælicas sedes promeruit, & rectitudinis normam in posteris reliquit.

[4] Igitur cum sancti viri fama longe lateque crebresceret, multi ad eum circumquaque veniebant, ut ejus benedictionibus tuerentur; atque mellifluis eloquiis edocti, salubriter ad propria remearent. Infirmi vero multi ex vicinis partibus ad eum confluebant medendi causa, [impositione manus pellit morbos:] atque ille singulis manus imponens, Domino largiente, per orationis studium curabat eos. Hic etenim Sanctus de collatis sibi talentis animas Deo lucrari non destitit, quatenus per torporis ignaviam nil præfidenti judicio offenderet, sed desiderabilem audiret vocem cum fructibus offerentem, implens illud Propheticum vaticinium quod ait: Venientes autem venient cum exultatione portantes manipulos suos. [Ps. 125, 6] Vere enim hic cum lacrymis sementem jactavit fidelium cordibus, [quod docet alios opere ipse complet] ut illud meteret cum gaudio mansuro: illud satagens duplicari, quod simplum acceperat; ut merito mercedem accumulationis adipisceret ejus, quod libenter erogavit. Hinc profecto liquet; quod vir iste sanctus lucernas ardentes in manibus contulit, quæ non in clanculo sed in propatulo lucem bonæ operationis præbent: quatenus ejus gloriosam vitam imitarentur hi, qui in domo Domini copiosum gratiæ munus adipisci conantur. Prius enim optimis moribus se exercuit, postmodum aliis prædicavit. Sic enim egregius prædicator Paulus ait: Castigo corpus meum & in servitutem redigo; ne dum aliis prædicaverim, ipse reprobus efficiar. Indignum erat valde tanto oneri se succumbere, nisi & aliis fortia quæque subministraret. [1 Cor. 9, 27] Idcirco B. Jacobus Apostolus ait: Estore factores verbi & non auditores. [Iac. 1, 22] Vir enim iste sanctus contemptorem mundi se præbuit, & factorem se legis ostendit. Sic enim alias per Prophetam dicitur: Justitiam tuam non abscondi in corde meo, veritatem tuam & salutare tuum dixi. [Psal. 39, 11] Vir autem Domini operando & annuntiando justitiam, promeruit illud habitaculum, quod David proclamans ait: Domine quis habitabit in tabernaculo tuo, aut quis requiescet in monte sancto tuo? Pronuntiatione sancti Spiritus: Qui ingreditur sine macula & operatur justitiam, sub auditur: Iste talis ingreditur in tabernaculum Domini. [Psal. 4, 6] Nam qui vocis auditor est & non factor, foras repellitur, sicut Dominus in Euangelio ait: Amen dico vobis, nescio vos unde sitis. Non quod Dominus ignoret, qui omnia scit antequam fiant: sed reprobos minime agnoscit, quia in fide & opere bonæ actionis illos non invenit. [Matth. 25, 12]

[5] Vir autem Domini Theodorus, ab ineunte ætate usque ad decrepitam senectutis vitam, [mortuus 19 Maji] semper opimis operibus pollens, servitiaque Dei peragens, feliciter agonem sui cursus consummans, migravit ad Dominum: cujus natalitius dies recolitur XIV Kal. Junii. Reconditum est vero ejus venerabile corpus in d basilica B. Donati Episcopi, in qua dudum ille Præsul exstiterat mirifice regendo: cives vero ob beneficiorum suorum auxilia flagitanda, [altari honoratur:] supra beati Viri corpus altarium construxerunt, quarenus beatus Confessor suis precibus apud Dominum eos adjuvare dignaretur.

[6] Sed nec prætereundum de tanto ac venerabili Viro aliquod miraculum retexere, quod post ejus obitum gestum est. Quorumdam enim venerabilium relatu compertum est, de quodam religioso Presbytero, Ansualdo nomine, commorante in agello, cujus vocabulum est Villa-nova. Hic etenim præfatus Sacerdos, valde Deum diligens, noctibus ac diebus ecclesiam B. Theodori Confessoris suis frequentabat obsequiis. Quadam autem nocte gravi sopore depressus, imbribus erumpentibus tanta inundatio e Auseris fluvii extra solitum sui alvei cursum excrevit, [In aquarū inundatione] ut totam planitiem Lucanæ civitatis cum furibundis undis perlustraret. Religiosus autem Presbyter, postquam soporem altæ & quietæ noctis a se excussit, nihil quod actum fuerat agnoscens, illuc quo mente pervigili insistebat, arrepto itinere pergere conabatur. Sed cum pedetentim gressus figere cepisset, respexit eminus: viditq; se circū septum undis, ita ut progredi minime auderet. Qui nimio terrore perculsus, quid ageret penitus nesciens, [pius Sacerdos a S. Theodoro apparente defertur ad ecclesiam:] elevatis sursum oculis mundi deprecatus est Conditorem, ut precibus B. Theodori ab illa mole aquarum progredi mereretur. Cui protinus B. Theodorus inter collisiones aquarum apparuit, eumque humeris suis superposuit: & per totam illam inundationem gurgitis libero gressu pergens, ante ostium ecclesiæ, cui devotis mentibus obsequium præbebat, posuit. At ille pedibus ejus provolutus, immensas gratias, pro tot beneficiis quæ ei contulerat, reddidit: sed vi amoris intimo pectore exaggerans, percunctari cœpit, quisnam esset qui talia sibi salutifera auxilia præbuisset. Cui illico is qui eum detulerat ait: Ego sum Theodorus, qui tibi adminiculum præbui pro tuis fidelibus frequentationibus & precibus, quas sinceriter exhibuisti. Et his dictis evanuit. Præfatus autem Presbyter protinus se in orationem dedit, spondens Deo, numquam se amplius miltatutum pompis hujus seculi, neque ulterius commercia domui suæ profutura. Domicilium namque juxta ejusdem ecclesiam sibi statuens, ibique diebus ac noctibus [orationi] vacans, usque dum temporis ævitas permansit, post vero abjecto pondere carnis migravit ad Dominum Christum.

[7] Veneramur itaque omnes festivitatem B. Theodori Prælulis ejusque auxilium imploremus, ut pro nobis interventor existat apud Dominum, [Conclusio.] cui digne ut viveret præbuit famulatum, ejusque intervenientibus meritis omnium piaminum squallore mereamur purgari, quod ipse præstare dignetur, quicum Patre & Spiritu sancto vivit & regnat Deus, per infinita secula seculorum. Amen.

ANNOTATA:

a An carnale? Aut certe id subintelligi auctor maluit, quam exprimere.

b Potius gladio cervices præbentur. Sed jugulum pro jugulationes accipitur.

c Danielis 3 ver 94 Sarabala, vox Chaldaica, quam S. Hieronymus ante ver 21 vertit braccas, Pagninus vestes, Tirinus explicat caligas laxas & longas ad talos usque porrectas.

d Erat hæc basilica S. Donati foris ultra muros civitatis, unde anno 1390 corpus intra urbem, ad ecclesiam S. Paulini delatum fuisse supra diximus.

e Aseris sive Auseris fluvius perluit urbem, & influit in Serchium, quem Franciottus indicavit, idem miraculum commemorans.

DE SANCTO CYRILLO EPICOPO TREVIRENSI.
Memoriæ de ejus Episcopatu & cultu, ex variis.

CIRCA AN. CCCCLVIII.

[Commentarius]

Cyrillus, Episcopus Trevirensis (S.)

Antiquus codex membranaceus Martyrologii, sub nomine vsuardi in Alsatia conscriptus, [Antiquitus cultus:] ad hunc XIX Maji ista sub finem habei: Treveris Cyrilli Episcopi & Confessoris. Quæ plane cadem legunter in Ms. Trevirensi Martyrologio & Kalendario, item in Pragensi Ms. & in Martyrologio Coloniæ & Lubecæ anno MCCCCXC excuso, uti apud Grevenum & Molanum in Additionibus ad Vsuardum, & apud Canisium, Galesinium & Ferrarium. Ejus Elogium in Ms. Floratio Sanctorum hujusmodi habetur. Apud Treverim depositio S. Cyrilli, ejusdem urbis Episcopi. Hic cellam S. Eucharii incensam & desertam reparavit, monasteriumque non longe a priore loco constituit, & illuc corpora SS. Eucharii & successorum ejus transtulit, juxta quæ & ipse requiescit, anno salutis CCCCLVIII. Hæc ibi.

[2] Decessor S. Cytilli in Episcopatu fuit S. Severus, cui traditur sacer esse dies XV Octobris. Browerus lib. 5 Annalium Trevirensium ad annum CCCCLV, relato S. Severi obitu, addit ista: Pro eo magistratum iniit Cyrillus, spectata morum innocentia Pontisex, quem itidem post urbis interitum, reliquias Belgici populi, nec non Francorum gentis nova plantaria, [Restaurationi ecclesiarum incubuit:] Christianis excoluisse sacris vel ex eo didicimus, quod publicis custoditum propagatumque fit monumentis, eum post urbis excidium, sacrarum ædium damna suscepisse resarcienda, & ad tectorum jacturam quoquo modo reparandam omne suum contulisse studium: quare S. Eucharii oratorio restituto, non pristinum modo decorem ei reddidisse, sed & monasterium haud procul inde faciundum locandumque curasse. Cui Pontifex eam quoque dignitatem ac venerationem addidit, [cum aliis Sanctis sepelitur] ut sacris istic decessorum suorum, Eucharii, Valerii & Materni pignoribus illatis, augustus deinceps locus & religione visentium colentiumque celebratior esset; indidem & ipse, id quod superstes in votis habuerat, cum decimo nono Maji purissimam sanctamque Conditori suo reddidisset animam, sepulturam adeptus. Ioannes Scheckmannus in Epitome seu Medulla Gestorum Trevirensium, ex Germanico Ioannis Enen Latine reddito & anno MDXVII excuso, lib. 2 cap. 7 ista de Cyrillo habet: Hic reparavit cellam S. Eucharii, quæ nunc S. Mathiæ basilica appellatur, combustam & desolatam, translatis in eamdem corporibus SS. Eucharii, Valerii & Materni, Episcoporum, apud quos & ipse sepultus quielcit. Idem libro 3 egens de monasterio S. Mathiæ. Ignis, inquit, concrematione post dirutam & lapsam ecclesiam, [in ecclesiæ S. Mathias] beatus Archipræsul Cyrillus, haud longe a priori, aliam erexit & sacravit. Vitam S. Mathiæ dedimus XXIV Februarii, & una historiam Corporis translati Trevirim, ibique capite IV Reliquias in dicta ecclesia ex Ms. Trevirensi enumeravimus. In altari autem majori dicuntur esse Reliquiæ Episcoporum Confessorum Eucharii, Valerii, Materni, Agricii, Cyrilli… Sanctorum Trevirensium Episcoporum. Celebratur S. Eucharii natalis VIII Decembris, S. Materni XIV Septembris, & S. Valerii XXIX Ianuarii; ad quem diem Acta horum Episcoporum illustravimus, uti & S. Agricii ad diem XIII ejusdem mensis Ianuarii.

[3] Browerus supra laudatus profert perantiquos versus, quibus veteris basilicæ & a S. Cyrillo reparatæ monumenta fuisse illustrata interpretatur, quos hic subjungere sit operæ pretium.

Quam bene concordes Divina potentia jungit!
Membra sacerdotum, quæ ornat, locus iste, duorū; [Antiqui versus,]
      Eucharium loquitur, Valeriumque simul.
Sedem victuris gaudens componere membris,
Fratribus hoc Sanctis ponens altare Cyrillus,
Corporis hospitium sanctus metator adornat.

Arbitratur Browenus, S. Maternum omissum esse, forsan quia seorsim conditus. Formarunt aliqua ejus elogia Ghinius in Natalibus Sanctorum Canonicorum & Saussajus in Martyrologio Gallicano: sed quæ omnibus & singulis sanctis Episcopis videntur posse attribui. Partem insignem Reliquiarum s. Cyrilli Episcopi, [Reliquiæ Pragæ.] Treviris Pragam a Carolo IV Imperatore anno MCCC – LXXII allatam fuisse. Scribit in Diario Pragensa Thomas Ioannes Peßina.

DE S. EVONIO EPISCOPO
IN ARVERNIA PROVINCIA GALLIÆ.
Cultus antiqui argumenta: dubia circa personam.

[Commentarius]

Evonius, Episcopus in Arvernia provincia Gallia (S.)

G. H.

[1] Issorium sive Issodorum aut Iciodorum, urbs Galliæ in Arvernia inferiore ad Elaverem fluvium, vulgo Issoire, distat versus Austrum quinque leucis a Claromonte, in cujus est diœcesi, [Prope Issorium,] & continet in suo districtu parochiam S. Evonii, sine Ivonii vulgo Curé de Saint-Ive, cujus Pastor denominatur ab Abbate Issoriensi. Ioannes Savaro edidit tractatum de sanctis Ecclesiis & monasteriis Claromontii auctore anonymo, quem censet floruisse circa annum DCCCCL. Hic auctor lib. 2 cap. 15 ista scribit: In ecclesia S Evonii altare S. Evonii, [ecclesia & altari S. Evonii,] altare S. Martialis, aliare S. Petronillæ. Ad quod caput ista annotat Savaro. Ecclesia diruta, quæ nomen retinet in suburbano Rubiaci, & vulgariter appellatur de S. Igoni, de S. Ivonio. Vetus liber Mauriensis Ms. ubi de. S. Austremonii translatione, a prædicto castro, Petra-incisa scilicet, quod nunc S. Ivonius appellatur, apud lciodorum delatum est &c. cujus festum celebratur in hoc castro S. Ivonii non procul ab Iciodoro, [statua cum insigniis Episcopi.] ejusque statua ipsigniis Episcopalibus effingitur: cumque ejus historia non extat, S. Ivonis Acta leguntur quod absonum est, ne dicam irreligiosum. Eonii Episcopi Leontii successoris meminit Ruricius lib. I cap. 15 & lib 2 cap. 15.

[2] Hæc Savaro. De S. Ivone Presbytero Trecorensi in Armorica, [cultus 19 Maji.] vulgo Pauperum Advocato, infra hoc die agimus ut videatur occasione hujus hic etiam dies pro culiu & veneratione S. Evonii electus, de quo ista habet Saussajus in Martyrologio Gallicano: Prope Icciodorum in Arvenis S. Evonii Episcopi & Confessoris, summatum virtutum cælestiumque charismatum gloria celebris: cujus in suburbiis urbis Arvernorum sacræ memoriæ dicata vetustissima visitur ecclesia. Castrum vero nomine ejus insignitum in prædicto tractu, perpetuis ut patrociniis gaudet, sic festa ejus dignis hodie colit solenniis. Hæc Saussajus, verbis Savaronis amplificatis.

[3] Prædictus S. Austremonius Episcopus colitur Kalendis Novembris, cujus translatio corporis Mauziacum facte est sub Pipino Rege anno DCCLXIV. At S. Æonius, [An credi posset S. Eonius Ep. Arelatensis?] sive Eonius, successor Leontii, videtur esse Arelatensis Episcopus, cujus festum agetur XXX Augusti. Quod hic unus idemque censeri poßit, cum eo qui hic Evonius dicitur, haud est facile statuere ex sola Savaronis præfati suspicione. Nobis cum olim Acta S. Projecti Episcopi Claromentani ad XXV Ianuarii illustraremus, etiam incidit cogitare quod Evonius hic forsan esset Evodius ibidem laudatus, de quo in Actis prioribus num. 2 ista traduntur: [aut S. Evodius socius S. Præjecti Ep. Claromontani?] Habebat Præjectus tunc temporis socium sacræ religionis sagacissimum perspicuæque sanctitatis virum Evodium, qui multos Arvernorum, vicinarumque urbium po pulos antiqui anguis irretitos habenis, ad sanctæ Ecclesiæ Catholicæ gremium per pœnitentiæ salubris antidorum revocavit. In posterioribus Actis hæc ita leguntur num. 13. Cum sanctis polleret moribus, quemdam religiosum virum, Evodium nomine, socium sibi elegit, per quos multarum animas sancta prædicatio ad cælestia desideria invitavit.

DE SANCTO HADVLFO
EPISCOPO CAMERACENSI AT QVE ATREBATENSI ET ABBATE VEDASTINO IN BELGIO.

ANNO DCCXXVIII

COMMENTARIUS HISTORICUS.
De ejus miraculis, translationibus, cultu & Reliquiis.

Hadulfus, Episcopus Cameracensis & Atrebatensis, & Abbas Vedastinus (S.)

AUCTORE G. H.

[1] Inter antiquos Ecclesiæ Camerancensi & Atrebatensis Episcopos octavus numeratur S. Vindicianus, cujus Acta illustravimus ad diem XI Martii. Successores ejusdem in Chronico Cameracensi & Atrebatensi lib. 1 cap. 34 ita recenset Baldericus: [Claret miraculis:] B. Vindiciano Hildebertus in Episcopium successit: cui Hunoldus. Hoc defuncto ad Episcopale solium Hadulfus eligitur: quem asserunt quidam filium fuisse S. Ragnulsi Martyris: de quo hi, qui nostris superfuere temporibus fideles, testati sunt multa se ad sepulcrum ejus vidisse miracula Hæc ibi. De S. Ragnulfo agimus infra XXVII Maji. At de S. Hadulso ista cap. 35 piosequitur Baldericus: Hic Hadulfus in ecclesia S. Petri Apostoli, quæ intra muro castelli Atrebatensis est juxta a monasterium S. Vedasti, sepultus est. Hujus vero sanctitas procedente tempore multis mirisque portentis ostensa est: [in elevatione Corporis demoniaca liberatur.] quorum præcipuus testis ædituus monasterii S. Vedasti, Engrano Cameracensi Episcopo visiones quas plerumque viderat, propalavit. Qui ergo testem idoneum animadvertens, sanctum corpus levavit. In qua elevatione, ad declaranda sancti viri merita, mulier quædam ab immundo spiritu mirifice liberata est. Unde Episcopus lærus, verbo facto ad populum, B. Hadulfilennia in numero Sanctorum notificavit. Hæc ibi. Dictus Engranus, aliis etiam Enguerranus & Ingelranus præfuit Episcopus, utrique Ecclesiæ ab anno supra nongentesimum quinquagesimo septimo ad sexagesimum.

[2] Habemus pervetustum Ms. Martyrologium Ecclesiæ Cathedralis Atrebatensis, [Memoria 19 Maji in Mss. Fastis,] dono Dominorum Canonicorum anno MDCLXII nobis tunc Atrebati existentibus acceptum: in quo ad hunc XIX Maji primo loco ista leguntur: XIV Kalendas Junii Atrebatæ depositio sancti Hadulfi Episcopi, quæ plane eisdem verbis leguntur in Mss. Aquiscinctino & Corbeiensi: verum in Mss. Albergensi Canonicorum Regularium, Vitrajectino Clericorum S. Hieronymi, Leidensi S. Cæciliæ, Lovaniensi Societatis Iesu, & variis aliis cum Ms. Florario ista habentur: Eodem die natale S. Adulfi, Confessoris Episcopi Cameracensis. [& aliis exculis.] Eadem etiam habet Grevenus in AdditionibusV suardi & satis consentiunt Maurolycus atque Felicius. At Molanus in Auctario Vsuardi hoc eum elogio exornat: Nobiliaco monasterio depositio S. Hadulphi, Episcopi & Confessoris, apud Atrebatum in ecclesia S. Vedasti quiescentis: quod idem inde transtulit Canisius in Martyrologium Germanicum. Menardus aliqua inde contraxit. Verum ab codem Molano in Natalibus Sanctorum Belgii ista adduntur: Successit in dicto monasterio Hattæ primo Abbati, anno septingentesimo decimo, & rexit eam Ecclesiam annis novemdecim. [Tempus Sedis in Abbatia & Episcopatu,] Anno vero septingentesimo decimo septimo, acclamatione populi, favore Cleri, & jussu Chilpetici Regis assumptus est ad Episcopatum Cameracensem sive Atrebatensem, undecimus a B. Vedasto. Voluit tamen Episcopus a Fratribus suis tantum Abbas vocari. Annum mortis signant Annales Francorum vetusti ex codice Masciacensi, editi a Labbæo tomo 2 Bibliobecæ novæ pag. 733, his verbis: Anno DCCXXVIII Carolus fuit in Saxonia, & Adulfus Episcopus mortuus est. [& obitus anno 728.] Fuit autem de Camaraco, & habuit Abbatiam S. Vedasti. Hinc Annales itidem Francorum, ex Mss. Tiliano & Petaviano, tomo 2 Andreæ du Chesne pag. 7 excusi, optime explicati possunt ab hæc verba. Anno DCCXXVIII Karolus fuit in Saxonia, & Hadulsus Episcopus mortuus est.

[3] Post gloriosam conversationem ac vitam omni sanctimonia ornatam, cælis reddita anima est, & corpus, ut supra dictum, sepulium est in ecclesia S. Petri, in sacello beatis Virginibus Barbaræ & Catharinæ sacro, ubi vicino in pariete depicta conspicitur S. Hadulfi effigies, [Epitaphium olim appositum.] cum hoc epitaphio.

Hic jacuit Sanctus, speculum pietatis, Hadulphus:
      Qui vigil Atrebatum rexit ad astra chorum.
Dulcis ave, nostris veniam, Pater, objice culpis,
      Grataque dilecto dona repende gregi.

[4] Est sacrum corpus ex dicta S. Petri ecclesia postea relatum ad digniorem Ecclesiam, quæ est. S. Vedasti, & inde anno MXXX ad cohonestandam die XVIII Octobris dedicationem novæ Ecclesiæ Cameracensis, [Corpus Cameracum an. 1030 delatum.] a Gerardo Episcopo reædificatæ, Cameracum delatum, ac juxta S. Gaugericum circa altare positum, cum corporibus SS. Autberti & Vindiciani, qui omnes ejusdem altaris comministri fuerant, interposito etiam baculo S. Vedasti cum reliquiis suis, sicut legitur apud citatum Baldericum lib. 3 cap. 49. At sub finem seculi XII idem sacrum corpus thecæ argenteæ impositum fuit, cum hac inscriptione: Anno verbi Incarnati MCXCVII, Indictione XV, Epacta nulla, Concurrente II, sanctæ Romanæ Ecclesiæ præsidente Gælestino Papa III, [an. 1197 thecæ impsitum] Willelmo autem Remorum Archiepiscopo, imperante glorioso Romanorum Imperatore Henrico, apud nos vero regnante fortissimo Francorum Rege Philippo, pugnante item contra nos potentissimo Anglorū Rege Richardo; reconditum est in isto feretro, ligatumq; in duobus pannis corpus beatissimi Confessoris Christi Hadulsi, Cameracnesis & Atrebatensis Episcopi, a D. Henrico Abbate S. Vedasti, ipso die depositionis ejus, scilicet XIV Kalendas Junii feliciter. Amen. Hactenus illa inscriptio, inventa anno MDCII, quando Philippus Caverelius, dignißimus S. Vedasti Abbas, [reseratum an. 1602 & alteri inclusum,] Reliquiætum S. Hadulsi scrinium reseravit, & loculum argento affabre elaborato decenter exornavit, ac pone majus altare una cum Reliquiis SS. Vedasti ac Ragnulfi collocari curavit.

[5] In ecclesia & diœcesi Atrebatensi colitur idem Sanctus XXXI Augusti, & in antiquis dictæ Ecclesiæ Breviariis officium Ecclesiasticum recitatur de SS. Paulino Trevirenli & Hadulpho Episcopis & Confessoribus. [cultus 31 Augusti,] Verum in Officiis propriis dictæ Ecclesiæ 1632 excusis, omisso Paulino colitur S. Hadulphus, addita lectione tertia propria, ex Baldrico & aliis jam relatis. Ipso die in Ms. Martyrologio Centulensi sive S. Richarii ista leguntur: Atrebas S. Hadulphi Episcopi & Confessoris. In Auctario Vsuardi per Grevenum & Molanum refertur, [ob translationem.] & ab hoc dicitur. Translatio. Molanum sequuntur Galesinius & Canisii continuator. At Saussajo appellatar Eleuatio corporis, ati etiam XX Maji cum satis longo encomio. Ferrarius XVII Aprilis, in Catalogo generali eorum qui in Romano Martyrologio non sunt, refent eumdem; sed æque male appellat Hodulphum, quam allegat Molani additiones ad Vsuardum, quasi tali die in iis habeatur Idem æque vitiose transcripsit Democharem, quasi Adelphum nominet, quem expresse ibi invenies Adulfum scribi.

DE B. ALCVINO LEVITA
ABBATE IN GALLIA.

ANNO DCCCIV

COMMENTARIUS PRÆVIUS.
De Vita a coævo scripta, anno mortis, & Arnone Salisburgensi an fuerit Alcuini frater?

Alcuinus Diaconus, Abbas S. Martini (B.)

AUCTORE G. H.

Floruit in Anglia ac dein in Gallia, se ulo Christi octavo & initio sequentis Beautus Alcuinus, sive Flaccus Albinus, Levita & Abbas: cujus eximia doctrina, zelus fidei, & sincera morum integritas elucet in libris & epistolis ab eo scriptis, [Scripta ejus edita.] ab Andrea du Chesne seu Quercetano collectis, & uno satis crasso volumine Parisiis anno MDCXVII vulgatis. Hisce nonnulla opuscula, postmodum ex manuscriptis eruta, adduntur in Spicilegiis Lucæ Acherii, & ejusdem & Mabilloni in opere de Actis Sanctorum Benedictinorum seculo quarto, ubi cap. 16 Elogii ad Vitam ejusdem Alcuini, profertur judicium de ejus scriptis, quod conferri potest cum judicio Cardinalis Bellarmini & Philippi Labbe de Scriptoribus Ecclesiasticis.

[2] Vita ejusdem B. Alchuini scripta est ab Auctore fere coætaneo, [Vita auctoris coævi,] & potißimum ex fideli narratione (ut ipse in Prologo testatur) Segulsi, Alcuini discipuli, eo tempore, quo Ludovicus Pius, ut num. 18 dicitur, Imperium tenebat, & S. Aldricus præerat Abbas Ferrariensi monasterio, uti constat ex num. 19, ac proinde ante annum DCCCXXIX, quo dictus S. Aldricus factus est Archiepiscopus Senonensis. Inscripsit eam Vitam Auctor reverentissimo Patri æque & amanrissimo forsan Abbati suo, dicto Aldrico, etiam Sigulfi discipulo & subdito, uti insinuatur num, 3 dictus Pater fuisse. Vitæ S. Aldrici danda erit ad diem IV Iunii, [an S. Alduico inscripta,] qua hic dicitur sub Alcuino Abbate Magistro litterali (cui cœnobii Ferrariensis administratio tunc temporis erat commissa) monachalis disciplinæ suscepisse insignia. Q10 defuncto (sive oneribus in discipulis, ut infra num. 14 dicitur, dispertitis) ad curam ejusdem loci gerendam substitutus est Singulfus, natione Anglicus, nobili prosapia ortus, morum honestare præditus, [suggerenta materiam Sigulfo;] & religiosæ conversationis prærogativa præclarus. Hic Aldrici perpendens futuram præeminentiam … eum piis eruditionibus assidue instituebat … At senio debilitatus Adalbertum sibi substituerat; sed huic post quartum annum suæ administrationis a carnis ergastulo absoluto succeßit Aldricus, cui tunc auctor Vitam Alcuini a se scriptam potuit obtutulisse. At memoratus Sigulfus, quia senio debilitatus, infra num. 19 Vetulus apellatur, necesse est ut a duobus ejusdem nominis distinguatur, quorum alter Sigulfus Presbyter; custos Heboricæ, sive Eboracensis civitatis ecclesiæ, & Alcuino sociatus dicitur num. 11; alter Benedicti Abbatis Anianæ monachus memoratur num. 20.

[3] Quanta sit hujus Vitæ auctoritas, ex ætate scriptoris, & Sigulfi Aldricique colligi porest. Eam prælaudatus Andreas du Chesne seu Quercetanus ante opera Alcuini primus edidit, [edita a Chesnæo] ex Ms. codice Ecclesiæ S. Mariæ Remensis vetusto, præposuitque Præfationem ad eadem illius opera, in quæ plurima ejus gesta ex ipsis ejus scriptis eruit, & subjunxit testimonia variorum auctorum de ejus doctrina ac virtute. Eamdem Vitam ex Chesnæo ediderunt Acherius & Mabillon supra indicati, Elogio pluribus capitibus distincto. [& Mabillone.] Nos eamdem damus more nostro in capitæ & numeros distinctam, & variis Annotatis illustratam, relictis aliorum testimoniis & elogiis. Quoniam vero originarius textus ita habetur in utraque editione jam dicta, ut ipsa quoq; libraria sphalmata fidelißime inveniantur repræsentata, non sine magna perturbatione sensus, quandoque inintelligibilis, nisi remedium prudens conjectura adferat; existimavi, quod in hac tertia editione uti possem aliqua liberate, & lectoris tædio laborique consulere, correctionem adhibendo mutatis subinde litteris pauculis, aut verbi unius transpositione, vel etiam omißione alicujus omnino redundantis: quod tamen non aliter indicavi quam apposito asterisco: ut qui veterem lectionem scrutari volet, poßit ad alterutram præfatarum editionam recurrere. Quod autem attinet interpunctiones, eas ut alibi semper, sic etiam hic liberas esse putavi, nec parum ad claritatem contulisse me existimo, quod aliorum exemplo me non adstrinxerim.

[4] Hallucinatum esse Auctorem, in ætate & anno mortis Venerabilis Bedæ recte ordinandis, infra ad Caput primum annotatur. Ast eumdem certißimis characteribus stabilivisse annum obitus B. Alcuini testimonio aliorum cognoscimus. Insra num. 28 die Pentecostes, peracto matuti ali officio, [Obitus adscriptus anno 804] eadem hora qua ingredi consueverat ad Missas, aurora patente, sancta Alcuini anima carne solvitur, & num.29 additur discessisse XIV Kal. Junii anno ab Incarnatione DCCCIV; quando cyclo Solis I, Lunæ 7, litteris Dominicalibus G F, Pascha celebratum fuit die XXXI Martii, ac consequenter dies Pentecostes incidit in XIX Maji, sive XIV Kalendas Iunii. Philippus Labbe tomo 2 Novæ bibliothecæ Manuscriptorum librorum edidit pagina 733 Annales Francorum, ab anno DCCXXVI usque ad annum DCCXCVI, ex codice pervetusto S. Martini Masciacensis, cui sub sinem manu perinde antiqua ista scribit adjuncta: Obiit Alchuinus XIV Kalendas Junii feria I Pentecostes, illucescente die, Luna VI, anno Incarnationis Domini DCCCIV, Indictione XII, anno XXXVI regnante Domino Carolo, accidente paralysis, VII Idus Maji, feria v ad vesperum post solis occasum, Luna XXV. Quæ mox post obitum Alcuini adjuncta arbitramur, saltem ante obitum Caroli Magni: cujus res gestæ quia per singulos annos in dicto Chronico narrantur, ejus obitus non fuisset omissus. Eumdem annum DCCCIV signant Chronicon Andegavense, editum tomo I dictæ Novæ bibliothecæ pag. 284, Chronicon ex vetusto codice Petaviano tomo 3 Scriptorum Historiæ Francorum a dicto Chesnæo editū pag. 350, Chronicon Hildesheimense & Turonense, Odorannus monachus in Chronico S. Petri Vivi Senonensis, & paßim alii: neque potuimus reperire ullum antiquum scriptorem, qui annum obitus Alcuini aliter notaverit.

[5] Interim Mabillon omnino affirmat annum corrigendum, idque propter tria argumenta deducta in Elogio cap. 15. [non serius collocandus ob tempus Arnonis Abbatis Amandini] Ac primum argumentum, inquit, petitur ex carmine 54 quod de S. Amandi corporis elevatione scripsit Alcuinus, quam factam asserit ab Arnone Sacerdote Præsule sive Abbate: qui (ut habetur in Chronico Elnonensi apud ipsum Mabillonem pag. 65 ejusdem tomi, ubi de secunda elevatione S. Amandi novam dissertationem hac de causa assumpsit) qui, inquit sub finem paginæ, ex Abbate post in Archiepiscopum, scilicet Salisburgensem, electus est. Ejus scilicet Abbatis tempore floruit venerabilis Lotharius ædituus ecclesiæ, qui propter aquarum absentiam corpus B. Amandi anno circiter CL a depositione ipsius, anno vero Incarnationis DCCCX, XII Kalendas Octobris elevavit. [dein Archiepiscopi Salisburgensis] Obiit tandem venerabilis Arno Archipræsul anno DCCCXXI, & in ecclesia S. Petri sepelitur. Quo Episcopo consecrato, fit Abbas Adalricus: quo defuncto anno DCCCXIX successit Rotfridus: cui anno DCCCXXVII successit Adaleodus venerabilis memoriæ. Hæc ibi: in quibus Mabillon loco DCCCX, quo corpus elevatum est, mallet legi DCCCIX. Sed respectu anni DCLXI, cui isto tempore per maximum & nunc confessum cunctis errorem aßignabatur mors S. Amandi, aptius numeratur annus DCCCX, quando erat ab obitu sic numerato annus CL. Nolim tamen hoc argumento uti, quia non video quomodo ex numeris annorum prorsus confusis, & procul a vero abductis, vera aliqua supputatio poßit emergere. Ipse Mabillon seculo 2 & pag. 723, cum num. 6 obitum B. Amandi ad annum DCLXI ex sensu Auctoris retulisset, ista annotat: Hic calculus, quamvis studiose ab auctore indagatus, stare haudquaquam potest. Ipse vero retulit eumdem obitum ad annum DCLXXIX; nos etiam serius, anno DCLXXXIV. Proinde ex computu Mabillonis corpus elevatum foret anno a depositione non CL sed CXXXII, si ea elevatio facta foret anno DCCCX, aut etiam præcedente. Sed & hunc tertium numerum mendosum esse scimus ex promotione Arnonis ad Archiepiscopatum Salisburgensem, quam circa annum DCCXCV factam arbitramur: quia Leonem III Papam anno Pontificatus tertio, Christi DCCXCVIII pallium ei submisisse legitur apud Wiguleum Hundium in Metropoli Salisburgensi pag. 4. Iam vero consecrato eo factum esse Adalricum Abbatem, Chronicon confirmat; unde colligimus jam dictam elevationem antea factam, cum adhuc esset Abbas Arno sive Arnonus. Videtur ergo numeris transpositis, loco anni DCCCX, statuendus annus DCCXC: atque in hoc libenter corrigimus nos met ipsos, qui hanc elevationem etiam retuleramus ad annum DCCCIX, & sic dictum Mabillonis argumentum non eluditur (quod non videbat posse fieri) sed plane evertitur. Hic porro addendum, [an hic frater Alcuini?] quod dictus Arno videatur Belgis Arnt nominatus, & inde Aquila Alcuino, qui epistolam 66 illi inscribit his verbis: Carissimo germano meo Aquilæ Antistiti Albinus salutem. Et in contextu, Tu meam, inquit, fraterna diligentia socordiam castiga … ut fraternæ dextera ducatu non lassescat in via veritatis. Scripta autem est epistola cum ad Episcopatum Arno disceßisset. Aliam postea epistolam eidem dilectissimo fratri & sanctissimo Præsuli Aquilæ inscripsit num. 104 relatam, unde & frater ejus a Mabillone æstimatur. Ad differendam porro Alcuini mortem adseruntur alia argumenta minoris ponderis: quod scilicet ille adhuc vixerit cum S. Ludgerus anno DCCCIX moreretur: sed hoc reticuit in ejus Vita Altfridus successor, estque e posteris absque probatione assertum. Potuit etiam Rabano discipulo suo ante annum DCCCIV, quo obiit, suasisse Alcuinus, ut librum de Cruce scriberet, licet Rabanus eum librum diu postea perfecerit: quod tertium erat argumentum Mabillonis.

[6] Dicimus ergo, cum supra indicatis auctoribus, nobis videri B. Alcuinum disceßisse anno DCCCIV, & die XIX Maji. Ad quem Rabanus ejus discipulus ista scripsit in suo Martyrologio, Depositio Domni Alcwini. Eadem leguntur inserta Martyrologio, quod sub nomine Bedæ hactenus memoria in Fastis. habebatur, supposititium autem esse etiam hinc constat, cum Beda fere annis LXX citius objerit, quam ipse Alcuinus. Secuti sunt Grevenus & Molanus in Auctario Vsuardi. Ghinius eum inter Canonicos numerat: Wion, Dorganius, Menardus, Bucelinus in Fastis Benedictinis, eum suo Ordini adscribunt eum Trithemio: Mabillonus, qui capite 3 Elogii pro ejus monachatu prolixe certat, varia, ex hac ipsa Vita sibi objicit loca, ubi Canonicis adscribendus indicari videtur: quæ nolo scrupulosius excutere singula. Videri potest Carolus le Cointe tom. 6 Annalium ad annum 802 num. 95, succincte per stringens quæ operose sibi hic sumit Mabillonus dissolvenda, proximo ab istius tomi editione anno, Christi 1677 suum seculum 4 exorsus vulgare: vicißim forsitan refutandus a Caroli jam mortui successore proxima aliqua occasione. In Annalibus Fuldensibus ad annum DCCXCIV Alcuinus sanctitate & doctrina clarus habetur. In brevi Chronico Turonensi: Anno DCCCIV Sanctus Alcoinus obiit: non tamen scimus ipsum officio Ecclesiastico coli.

VITA
Auctore fere coævo.
Ex pervetusto Ms. Remensi ab Andrea Chesnæo edito.

Alcuinus Diaconus, Abbas S. Martini (B.)

BHL Number: 0242

AUCTORE COÆVO.

PROLOGUS.

[1] Superna Christi rorante dextera ac juvante gratia, reverentissime Pater æque & amantissime, jubes ut tibi de admirandæ vitæ initio fineque Patris Alchuini, [Vita Scripta mandato Abbatis,] quæ ejus nosse potui narrante fidelissimo Sigulfo discipulo, sermone licet inculto & parvo, tamen veritate referto, scribam, ædificationi nonnullorum profutura; asserens te diu super hac re non modicam ferre sitim: non quia calore ignita superno tua visccra, Sanctorum innumerabilium vita, gestis piis, & studiis nequeant refici, quos sanguine proprio vel seculi suarumque abrenuntiatione voluptatum, Agni cælestiumque constat virtutum consortia mercari: quibus una suavi cum canore felicibus fruentes jubilo insatiabili vestimentis sive palmarum frondibus (mens quibus luminis ornatur ferax) * viam quæ arcta exstat & angusta Hebræorum pueris asinæque terga Christo sessore premente * humili, planam & meabilem reddidere. Sed quoniam, mundo fluide cum suis senescente, vix admodum pauci reperiri queant, priscorum in omnibus ardua sequi vestigia qui possint; qui capiti summo quanto viciniores, tanto actuum immensitate fuisse probantur illustres, Domini tabernaculum instar columnarum firmissime sustinentes, [optantis proponi exemplum recens,] * ut aquarum inundatione atque ventorum impulsione numquam labi neque moveri possit; * ideo necesse valde esse asseris, ut si aliquem nostris temporibus imitatione pia sequendum Christi nobis gratia contulerit, hujusmodi lucerna non sub modio, neque sub lecti quiete, sed supra candelabrum ponatur, ut ingredientes Ecclesiam lumine illustrentur claro. Ipse siquidem familiæ pater, qui prima hora, idem & undecima vineæ operarios conduxit, quibus & unam mercedem dare jussit. Neque enim si manus, aut circa Christi os barba pendens, niveive dentes, qui queant panis crustam parvulis masticare, vel oculi pulctiores vino quo nutriuntur virgines, esse nequimus; ob hoc a corporis Domini compagine separabimur optabili, in eadem tantum fide, spe & caritate juxta Apostolum radicati & fundati, ut multi unum efficiamur corpus Domini, manente caritatis * [unitate in] differentia stellarum. [Ephes. 3, 17]

[2] Nempe oculi fuerunt Apostoli, Solis æterni splendorem mentis puritate utcumque contemplantes, sicut Apostolorum princeps Petrus, virgoque Joannes: quorum alter hæresium plurimarum devitans opiniones, ex duabus consistentem substantiis Filii Dei unam viventis consessus est personam, dicens, Tu es Christus filius Dei vivi; alter in seipso animam effundens suam, & cuncta creata transcendens, ad eum per quem sunt omnia facta conscendit, ac ejus potatus uberibus inauditum seculis eructavit arcanum, [post Apostolos;] dicendo. In principio erat Verbum, &c. [Matth. 12, 15] Fuere pectus æreum clare prædicando Martyres beati, ferreumque grassantium ignes persecutorum ferendo, ut Cyprianus, Laurentius, Dionysius, Mauritius. [Martyres & Confessores,] Extiterunt sancti Confessores atque Doctores doctrinarum, quo cibi conderentur, venter, Martinus, Hilarius, Benedictus Monachorum Pater eximius, Ambrosius, Gregorius, Hieronymus, Augustinus. Hi ergo omnes duobus Samaritæ munerati denariis, quidquid proprio valuere sudore, * intra stabulum vulnerato impenderunt, nunc expectata gloriose ditati mercede. At modo abundante iniquitate, juxta Apostoli prophetiam, & refrigescente caritate multorum, quasi pupilli absque patre facti, matris residentes in genibus, quæ amarissimis hinc inde quatitur fluctinus, stans in medio mari, priorum nos Patrum muniri egemus suffragiis, eorumque nutriri vitalibus stipendiis, ne fame periclitemur in via cursus nostri laboriosa: quin potius relinquamus navem, seculi onustam mercibus, ut vero hæreamus capiti, dicamusque, Trahe me post te, curremus in odorem unguentorum tuorum. [Matth. 24, 12, Cant. 1, 4] Qui enim mons cervis amœnus celsa petentibus, dignatus est & herinatiis humilibus refugium patefieri, salvans homines simul & jumenta, noverunt qui se esse apud eum.

[3] Ergo quos & ævi nimium & propria gravat valetudo, antiquorum ad plenum quia nequeunt sequi, saltem illorum vestigia sequentur, quos secum convixisse suo in tempore, & evidentibus indiciis Christo placuisse certissime probarunt, [imitatione dignum.] Benedicti scilicet Monachis, & Alcuini per omnia Canonicis, imitatione digna. Cujus, tuis devote parens sanctissime Pater jussis, aggrediar calamo, non secularis eloquentiæ redolente stemmate, sed sicut corporis ita sensus balbutie scriptitare vitam: testans Deum Jesum, non elationis me fastu hoc arripere tentasse, sed multorum animabus prodesse cupisse. Scribam igitur fideliter quæ ab ejus fidelissimo tantum didici discipulo, Sigulfo scilicet institutore meo, dilectissimum quem tu quoque habuisti Patrem, qui præ cunctis mortalibus post sancti Edberti discessum solus ipsius meruit nosse secreta eximia. Te ergo, Domine, te depreceor, Pater venerande, tua ut sim hoc in sudore pia fultus intercessione, qui me hactenus illa silentem aperto imperas jam sonare ore.

CAPUT I.
Pueritia. Studia sub Egfrido Archiepiscopo Eboracensi.

[4] Vir Domini Albinus, nobili gentis Anglorum exortus prosapia, [Deo a pueritia consecratum] nobilior Christi Jesu regeneratus undis extitit vitalibus: qui cum matris ablactaretur carnalibus, a Ecclesiæ traditur mysticis imbuendus uberibus. Cujus jam tunc Jesus sua possidens dignatione corpusculum, non hoc fœtidis ab antiquo permisit hoste pollui lusibus, obscœnisve actibus: quippe qui suam antequam nasceretur in eo prædestinaverat consecrare sedem.

[5] Dumque adhuc esset parvulus, diurna sub luce per canonicas cum aliis sæpe frequentabat ecclesiam Horas, nocturnis autem perraro temporibus. Cumque alter eum a decimo annus teneret, contigit nocte quadam eum, cum uno simplici & tonsorato rustico, separatim una jacere in domo. Postulaverat siquidem rusticus ille simplex magistrum illustris pueri, ob suæ solitudinis nocturnæ solamen, ut una nocte quemlibet ex schola puerum secum sua juberet in cella dormire, eo quod quempiam suorum non haberet ad præsens: cui nutu Dei, Virgilii amplius quam Psalmorum amator, conceditur puer Albinus. Ecce vero circa galli cantum solito more pulsatur a custode signum nocturnarum vigiliarum: [sed Virgilii quam Psalmorum studiosiorem,] debitum a Fratribus persolvitur officium: sed rusticus ille simplex, latus se vertens in alterum, quippe nimium * circa hujusmodi negligens, dormiendo stertebat. Cumque jam Invitatorius fuisset ex more cantatus cum Antiphona Psalmus, subito domus illa vere rustici spiritibus repletur tetris, qui ejus cingentes stratum dicunt: Bene quiescis, Frater. Quo repente expergefacto inculcant eadem: Cur, inquiunt, Fratribus in ecclesia vigilantibus, tu hic solus stertis? Quid multa? Verberatur utiliter in tantum, ut sua cunctis ex mutatione salubri præstaret cautelam & canticum: Hæc mutatio dexteræ Excelsi, dum anticiparent oculi ejus nocturnas vigilias. Dumque is verberaretur, puer nobilis tremiscens, ne sibi eadem fierent hæc, ut ipse post testatus est, corde dicebat imo: O Domine Jesu, si me nunc istorum eruis manibus cruentis, & post hoc solicitus erga Ecclesiæ tuæ vigilias ministeriaque laudum non fuero, plusque ultra Virgilium quam Psalmorum modulationem amavero; [terrent dæmones, qui socium ejus castigaverant,] tunc tale sortiar castigationis flagellum: tantum obnixe precor, nunc, Domme, libera me. Denique arctius menti ut hoc imprimeretur ipsius, posteaquam a verberatione rustici cessatum jubente Domino est; spiritus nequam huc illuc oculos vertentes, vident diligentissime corpus pannis & caput pueri involutum omne, penitus inscium anhelitus. Princeps autem illorum interrogat suos, Quis hac alter quiescit in domo? Est, inquiunt, Albinus hic absconsus puer in lecto. Puer vero ubi se latere non posse persensit, lacrymarū nimio perfusus imbre, quanto prius pavore suppressus, tanto magis ut puer redditur perstrepens clamoribus. Illi vero immisericorditer hunc volentes & non prævalentes [pœna] afficere, pertractant quid super oe agere debeant. Sed sententia Domini constricti, ne voto satisfacerent suo, ajunt imprudentes, prudenter tamen: Non istum verberibus, quia tudis adhuc est, * acribus, pedum tantum, in quibus duritia inest calli, tonsione cultelli castigemus, & emendationem sponsionis nunc suæ confirmabimus. Jamque nudatis vestimento pedibus malorum manibus, Crucis se muniens Albinus velociter signo, Psalmumque decantans duodecimum affectu omni, malorum subito disparuit turba. Et rusticus semivivus, una cum puero agili se præcedente gressu, Sanctorum in basilicam confugit ad præsidia.

[6] O insidiator calcanei, cujus est panis pulvis, non frumentum Domini, [verum confusi discedunt.] qui capite contereris! O inimice piis! num tu demens, qui quondam cæli quærebas indebite fieri sessor celsissimi? Si Altissimo, ut jactabaris, similis incomprehensibili claritatis luce in monte Dei fueris, quid obscura sub nocte actus niteris diligenter mala tua cum accensione scrutari humanos? Nempe fatebor, tuorum ut docent consequentia, tenebrarum te juste factum judicas principem propria præsentia. Nam etsi in Angelo appares lucis, lucem nobis conaris auferre intimam pulvere tuo fœtido. At si, ut es Æthiops, claritatem spei, pavorem incutiendo nimium, hoc in Albino agere tentasti puero, vinceris * humili ab homine, altum qui viceras hominem. Vere si cognovisses, Christum gloriæ non crucifixisses, neque Christicolæ Albini * … callosas tundere plantas quæsisses. Abscondisti pedibus ejus rete captionis; & ipse, quasi avis pennis sustentatus columbæ, pedibusque cervi instar firmatis ac in excelsa constitutis, cum David a facie Saulis fugit, in solitudine commorari gaudens. Lacum aperuisti & effodisti, inque illum confusus cecidisti optata sine præda. Sagittæ tuæ in te * retorquentes acumen, inæstimabili dolore afficiunt: cecidisti in terram vulnerator gentium Sanctorum, conculcaris cum Albini pedibus, amato projiceris e tumulo, quia fortis a fortiore victus. Grave sceptrum tuum, o exactor, & jugum humeris nostris impositum, superatur a puero, patrem adhuc ignorante vocare suum & matrem. Spoliis tuis, obliviscens te & populum suum mater ornatur Ecclesia, spiritalium fœcunda charismatum, insignia cælorum cum virtutibus Domino concelebrans laudum cantica. Gratias semper tibi, Domine, referimus, bone Jesu, una cum Patre, sancto & Spiritu per secula, cujus est boni quidquid agimus, inchoamus & perficimus. [Philipp. 1, 13.] Juxta eum, qui tuā docens nos gratiam ait, Deus est autem qui operatur in vobis & velle & perficere; & Psalmista, Deus meus misericordia ejus præveniet me, & item alibi, Et misericordia tua subsequetur me omnibus diebus vitæ meæ; & tu ipse dixisti, Sine me nihil potestis facere. [Ps. 36, 11., Ps. 22, 6., Ioan. 15, 5]

[7] Hæc ita se de initio pueri incipientis supradicti habentibus, cœpit hinc, sui quamdam ad similitudinem Domini, ætate, sapientia, cum vera & viva proficere philosophia, arctius ejus obsecundans jussis. [Traditur discipline Egberti.] Postque memoriter lectionem recitatam psalmorum, beati gentis Anglorum Bedæ doctissimi discipulo b Hechberto Præsuli, meritis magistro simili, traditur, quasi lactis inscius fortibus jam alendus panibus. Qui præcelsam in puero gnaviter, utpote oppido perspicuus, fulgere Christi conspiciens gratiam, cœpit paulatim ei secretius secreta demonstrare sua: quippe quem imitatorem compertissime gaudebat fore sui. Erat siquidem ei ex nobiliū filiis grex scholasticorum, quorum quidam artis Grammaticæ rudimentis, alii disciplinis erudiebantur artium * liberalium, nonnulli divinarum Scripturarum, hordeacias quinas, triticiasque septenas post istas manibus confricatas Patris, pectus in suum trajiciebant una gemino cum pisce spicas. Omnes vero fide, spe, caritate, humilitate, jejuniis, castitate, obedientia, & circa Ecclesiæ officia devotissima æque & honestissima cura omni cum circumspectione imbuebantur, verbis non tantum, quantum sancti Patris Hechberti exemplis, digni per omnia Christiani Præsulis, in quo ea, suis quæ in præceptoribus fulserat, doctrina non mediocriter enituit, in sancto videlicet Anglorum Apostolo c Gregorio, Augustino ejus discipulo, Benedicto sancto, Curbertoque simul & Theodoro primi Patris & Apostoli per omnia sequentibus, [Discipuli Bedæ,] & in viro Domino nimium amabili Beda Presbytero proprio * præceptore suo: qui ab ineunte ætate quasi Samuel Domino consecratus, inscius coinquinationis ullius vestimenti, monasticis traditus a parentibus regulis, quidquid verbo docuit exemplo roboravit: qui postquam bonum certamen certavit, cursum consummavit, fidem servavit, talentumque sui Domini cum usuris duplicavit; die quo voluit & petiit, eo scilicet quo Rex gloriæ Christus triumphator super omnes ascendit cælos, ab incarnatione Domini d DCCXXI, VII Kal. Junii, a sancti obitu vero Gregorii CXXVII anno consummatus, ad Dominum migravit e nonagenarius, sicut quorumdam affirmatio est. Nam nonodecimo ætatis suæ anno Levita, trigesimo vero Sacerdos efficitur: a quo tempore quæ ante per triginta annos didicerat Ecclesiæ profutura, usque quinquagesimo nono cum sudore non inerti dignis memoria libris inferere proprio stylo studuit. Per alios autem triginta annos ferunt ea quæ scripserat correxisse; discipulos quoque on mediocriter omnium liberalium artiumstudiis erudisse: hanc antequam ægrotaret, antiphonam ipsi festivitati valde convenientem f dictans componensque sua cum melodia: O Rex gloriæ Domine virtutum, qui triumphator hodie super omnes cælos ascendisti, ne derelinquas nos orphanos, sed mitte promissum Patris nos spiritum veritatis. [viri religiosissimi.] Alleluja. Cujus jam, ut dictum est, sequens Hechbertus vestigia, totum thesaurum suum Domini deputavit eloquia, Scripturarum rimando penetralia. Nam a luce diei surgente, si inevitabilis non obstitit præpeditio, vel ulla solennitas præcellens, aut festivitas magna Sanctorum, usque ad horam quasi * sextam, sæpissime & nonam, suo residens in lecto, discipulis cuique convenientia Scripturæ pandebat arcana. Inde vero surgens, secretissimamque ad orationem confugiens, holocausta medullata cum * incenso arietum offerens prius Domino, ac post, juxta exemplum beati Job, ne forte filii lii ejus in benedictionis laberentur foveam, sanctificabat eos, offerens corpus Christi & sanguinem pro omnibus. [Iob. 1, 5.] Et sic tandem vespertina propinquante hora, præter Quadragesimā * maximā, omni tempore tam æstatis quam hiemis, parcum cum suis, digne tamen præparatum sumebat cibum; linguæ non parcens lectoris, utroque ut reficeretur pane. Videres ergo tunc ante Patrem pueros præparatis se conterebrare telis, discutientes in secreto quid post ordinabiliter protelarent in publico. Nonne videtur tibi de hoc etiam posse dici: Sicut aquila provocat ad volandum puellos suos, & super eos volitat expandens alas, assumensque eos, & portans in humeris? [Deut. 32, 11.]

[8] Hos autem omnes, florida decoratus adolescencentia Alcuinus, humilitatis sub lectione præibat. Is denique pater pauperum, Christi multus amator atque adjutor, bis in die secretissimam orationem erat solitus fundere, purissimi cum irrigatione fontis, genu utroque in terram flexo, manibusque diutius instar crucis in cælum erectis: [religiose vivit.] ante scilicet quam cibum sumeret, & priusquam Completorium cum suis omnibus celebraret: quo celebrato nullus discipulorum ipsius, sine ejus benedictione capiti suo data, ullo umquam tempore membra audebat committere stratui. Qui omnes quidem diligebat, maxime tamen Albinum fidelissimum suorum actuum sequacem, propter meritorum distantiam. Cui virtutes inter alias hoc erat datum specialius, ut nihil per se eligeret agere, quod magistri auctoritas probans non * condiret; nuliasque umquam hostis machinas insidiasve pertulit interius, quas absque ulla verecundia magistro celaret exterius. Qua de re actum est, ut stimulum, [arcana cordis præceptori detegit:] quem aliquando senserat, libidinis indomabilem, arte hac mirifica vinceret gloriosissime, dū parvulos ad petram Babylonicus elisit, conterens caput serpentis insidiantis calcaneo. Cavebat enim ne super illo verba * dicerentur Christi, quia omnis qui male agit, odit lucem, & non venit ad lucem, ut non arguantur ejus opera: sed potius illorum in sortem veniret, de quibus subnectitur: Qui autem facit veritatem venit ad lucem, ut manifestentur ejus opera, quia in Deo sunt facta. [Ioa. 3, 20.] O vere monachum monachi sine voto, cujus exempli sequax perraro reperitur monachus ex debito. Imitemur ergo Albinum pium adolescentem Domini, fugiendo tenebras Pharaonicas palpabiles; vertamusque noctem in diem, & post tenebras speremus lucem, carcere principis tenebrarum evaso. Recordemur squammarum Behemoth sedulo, quibus corpus ejus, se invicem prementibus, compactum redditur. Una enim conjungitur, & ne spiraculum quidem incedit per eas: una alteri adhæret, & tenentes se nequaquam superantur: cujus fortitudo in lumbis, cujus sunt nervi testiculorum perplexi, qui dormit sub umbra & secreto calami & locis humentibus. Gaudemus tuam, Albine, correctam pueririam ex hostis antiqui crudelitate, dum in bonum tuum malitia illius utitur Deus. Veneramur mentis in adolescente puritatem atque constantissimam firmitatem magno in certamine: in quo duellionis spiritu sæpius agitata caro * in multis quæ nequeunt in pace frui quieta, ossa Domino custodiente * intus manent illæsa. Meruisti Dominum Christum mentis tuæ habere hospitem, quo te protegente aiebas: In te eripiar, Domine, a tentatione, & in te transgrediar murum, qui posuisti immaculatam viam meam, brachiaque mea ut arcum æreum. Miles igitur iste videamus quibus ex adverso rursum laniari queritur spiculis, in modumque exercitus Judæ Machabæi antiquis Patrum de victoriis armemur armis invictissimis.

ANNOTATA.

a Ecclesiæ scilicet Eboracensi, uti constat ex Epistola 98 ipsius, ad Fratres hujus Ecclesiæ: ubi ista habet columna 1627. Vos fragiles infantiæ meæ annos materno fovistis affectu, & lascivum pueritiæ tempus pia sustinuistis parientia, & paternæ castigationis disciplinis ad perfectam viri edocuistis ætatem, & sacrarum eruditione disciplinarum roborastis.

b Egbertus, regali stirpe creatus dicitur in Poemate de Pontificibus Eboracensibus, scilicet Eadberti Regis frater. Hic in Archiepiscopatu Eboracensi S. Wilfrido secundo, ad vitam contemplativam secedenti, succeßit anno743, uti habetur in hujus Vita 29 Aprilis num. 3.

c Coluntur hi Sancti, Gregorius 12 Martii, Augustinus 26 Maji, Benedictus (ut videtur) Biscopius 12 Ianuarii, Cuthbertus 20 Martii, Theodorus 19 Septembris, & Beda 26 Maji. Consule Acta singulorum.

d Imo anno 735, uti ad ejus Vitam clare ostendimus. Quo tempore Alcuinus necdum videtur natus fuisse.

e Ad cap. 2 Vitæ litt. d. colligimus natum sub initium anni 677, mortuum anno 735, adeoq solum egisse annum 58 ætatis suæ: unde & sequentia non satis subsistunt.

f Mabillon arbitratur est que credibile valde, hanc Antiphonam ante ab Ecclesia receptam fuisse; eam autem S. Beda morti proximus frequentasse memoratur in epistolæ Cuthberti discipuli sui, secundam nostram, inquit Cuthbertus, consuetudinem & sui.

CAPUT II.
Alia ejusdem Acta in Anglia sub Ælberto Archiepiscopo. Discessus in Franciam. Felix hæreticus confutatus.

[9] Decimo tertio Kal. Decembris igitur amissione orbatus Patris a Hechberti Alcuinus, munere divino b Elcbertum, virum beatum & clarum, loco amissi excepit, magistro per omnia similem. [Invidia sociorum superata,] Cum ergo non modo sapientiæ venustate, verum aliis etiā pollens virtutibus socios præcederet, nulli secundus apparens; sentit multis in rebus suo de profectu invidiæ spiritu eorum corda turbari, in tantum ut eum claro nequaquā oculo aspicere, neq; dulcibus verbis alloqui quirent. Sciscitans vero magistri super hac reconsilium, hortatur beneficiis carbones ignis congerere super capita eorum. Audiens deniq; Patris saluberrimum consiliū, non ante ab intentione rationis cessavit, considerans ne aliquod sibi contrarium ex ore ejus verbum audirent, eorum sæpius substernens se vestigiis, * cum injuste ab eis argueretur, quam evidentē Domino mentis lanitatem illis impetraret; adeo ut repente mutati secundum eum a magistro omnimodis habere gauderent: trahiturq; regulus manu ablactati pueri de sua qua cubabat caverna, & blandi columbarum illic statuuntur amplexus. Magnæ sunt certe Sanctorum virtutes, per quas corpora sanantur, & non minorus admirationis ac venerationis æstimari debent, quibus medentur animæ. Hac autem insignitum virtute Albinum mira cum pietate veneremur, qui noluit absinthium secularis litteraturæ nosse, quatenus intraret in potentiam Dei. Enimvero previt mundum in maligno positum, altior ut mundo factus jungeretur illi, excelsior qui est cælis factus. Legerat in Apostolo, quia prudentia carnis inimica est Deo: legi enim Dei non est subjecta; quam sequi si vellet illorum omnium generosissimus Albinus, pro talibus ausis non diu procrastinata vindicta eos percelleret. [Rom. 8, 7] Jam aure lubricos adolescentiæ calles digno cum præconio transiliens, quasi sol in cæli arce media magno juventutis calore figitur. Jam quoque cum Moyle, Ægyptiaca doctus sapientia, cujus amputaverat crines & ungulas, montem, quo Deus videri posset, conscenderat; videratque virgam in colobrū, rursumq; colubrum cauda tactum in virgam versum, abyssumq; noverat invocantem abyssum. Hærens illius vestigiis stat, qui supra montes euangelizat, annuntians bona, quatenus speculatorum levatam posset audire vocem.

[10] Legens igitur Joannis Euangelium ante magistrum una suis cum condiscipulis, [coram iis & magistro rapitur in ecstasin,] pervenit ad eā partem quam soli norunt mente comprehendere mundicordes, quæ est ab eo loco, quo ipse supra pectus Domini recubuisse se dicit, usquequo cum discipulis suis trans torrentem Cedron Jesum egressum fuisse recolit. Hac ergo euangelica cum debriaretur lectione Albinus mystica, sedens ante magistri lectulum, subito ejus spiritus in extasi ducitur: ac idem, qui quondam sub solis radio ante sanctissimi Patris Benedicti, nunc ante hujus oculos, * sub uno parco sive curte equarū omnis mundus collectus ostenditur. Qui dum in hoc quod cernebat attentam oculorū figeret aciem, vidit totam per gyrum hanc clausuram quasi sanguine circumseptam. Cumque hac teneretur visione miraculi, sui in eum oculos vertentes nimia cum admiratione condiscipuli, [unoque sub adspectu mundum videt,] nempe qui nihil videbatur habere sanguinis, conantur quasi dormientem excitare: ad quorum sonitum oculos in Albinum beatus Elcbertus dirigens, eum diutius tacite conspicit, dicens: Legite filii, & istum nolite excitare, paullulum ut somno indulgens efficacius me post audire queat tradentē Jam vero ad seipsum Albino reverso, lectione accepta, jubente Patre omnes egrediuntur foras, Albinum solum retinens secum. Cui Pater idem ait: Quid vidisti, rogo ne me celes. Volens autem omnino secretum habere quod viderat, timens ne forte elationis foveam incideret, respondit: Quid? mi domine Pater. Ad quem rursus vir beatus: Noli fili, noli occultare mihi: neque enim curiositate illud a te requiro vana, sed utilitate tua. Videns autem Albinus se celare non posse, humiliter quemadmodū mundum omnem viderat indicavit. Tunc Pater idem dixit sibi: Vide, fili mi, vide ne præter uni quem post meum discessum fidelissimum habebis super tua persona, hoc indices vidisse: ipsi etiam interdicito ut usque post tuum obitum secretum habeat. Cujus ille obtem perans consiliis, Sigulfo tantum super se sua indicavit in vita. [sanguine circumfusum.] Qui igitur scire desiderat quomodo una sub clausura totum mundum conspicere quiverit, ad Dialogorum S. Gregorii recurrat librum. [Greg. l. 2.] Interim tamen noverit, in visione mundi non cæsum & terram fuisse contractum, sed videntis animum dilatatum: qui in Domino raptus, videre sine difficultate potuit omne quod infra Deum fuit. [Dial. c. 35.] Fortassis etiam quæret aliquis studiosius, cur hac sub figuta, curve circumdarum sanguine viderit. Noverit ille Christi sanguine totum sanctæ Ecclesiæ ovile circumdatum, ita ut a solis ortu usque ad occasum redempti de manu inimici ejus passione, quæ tunc sine dubio ardentius Albini supersidebat animum, cum hanc ante magistrum legeret, dicere possint: Confitemini Domini quoniam bonus, &c. Omnis ergo mundus, sanguine Christi circumdatus, una sub clausura cernitur; quando omnia quæcumq; a sanctis Patribus significative sunt gesta & ab initio mundi scripta, sola Christi passione referantur, qui est Leo de tribu Juda, radix David. Si autem per clausuram gyratā, vitam carnalium suorum criminum circumdatam sanguine velit intelligi, quæ ob hoc sit ei ostensa, ut ab eo calcata cotemneretur; proprio relinquatur judicio.

[11] Post hæc de virtute in virtutem succrescens, die Purificationis S. Mariæ Levita sacratur: [Levita ordinatus,] nam dudum eadem die comam capitis amiserat. Cumq; jam beatum Elcbertum Patrem suum infirmitate prænuntiata celerius ad Christum transire nosset (qui cuncta; sicut supra dictum est) cum ejus faciebat consilio, studuit illum diligenter sciscitari, quid postquam sola separarentur morte, ipsum vellet juberetq; agere. Cui, ut jam claret, Domini dedit responsum: [& ab & Ælberto futura edoctus,] Romam volo venias, indeq; revertens visites Franciam: novi enim multum te ibi facere fructum: eritque Christus dux tui itineris perducens ac gubernans te illuc advenam, sis ut expugnator nefandissimæ hæresis, hominem Christum quæ conabitur c adoptivum adstruere, & fidei sanctæ Trinitatis firmissimus defensor clarissimusque prædicator. Perseverabis ergo in terra peregrinationis, multorum illuminans animas. Benedicens autem illum Patrum suorum superius memoratorum benedictionibus, ac Christo Jesu commendans servaret ut ipse eum, lætus sic Pater Elcbertus Episcopus migravit ad Deum VI Idus Novembris d. Quē pius Albinus ut matrem deplorans lacrymis, nolebat tamen consolationem recipere. Levita vero sanctis benedictionibus Patrum hereditario ditatus jure, dedit curam magnopere, talentum sui Domini multiplicare egregie. Docuit e multos in Britannia, & non f paucos post in Francia. Quo in tempore sociatur illi vir Deo amabilis, animi carnisq; nobilitate insignis, Sigulfus Presbyter, [ac socium Sigulfum nactus,] custos Heboricæ civitatis ecclesiæ perpetuo ut illi jam hæreret, qui suo cum avunculo Autberto Presbytero puer partes has petierat, Romamq; ad ecclesiasticū ordinem discendum ab eo ductus fuerat, necnon Mettas civitatem causa cantus directus. In quo cum nimia panis penuria aliquo desudavit tempore, ac multo cum fructu (postquam suum transmisit avunculum sanctum virum ad Dominum) patriam repedavit ad propriam. Hi ergo tantum se dilexere mutuo, ut cerneres Rebeccam Isaac, & Annam Tobiæ copulatam. Cumque jam omnipotens Deus Franciam spiritualibus divitiis, ut pridem terrenis, glorificare vellet; dans ei Regem secundum cor suum, fide, fortitudine, ac amore sapientiæ, & corporis ineffabilis pulchritudine in his præclarissimum Carolum, * movit mentem Albini, consilium & jussionem sui Patris ut impleret.

[12] Jussus igitur ab Eanbaldo Archiepiscopo, successore Elcberti, ut sibi Pallium impetraret ab Apostolico, venit Romam. Cumque reverteretur accepto Pallio, habuit Regem Carolum g Parma civitate obvium. Quem magnis Rex alloquens suasionibus & precibus postulavit, [a R. Carolo invitatur in Franciā:] ut ad se post expletionem missatici in Franciam reverteretur. Noverat enim eum, quia olim a Magistro suo ad ipsū directus fuerat. Fecit autē Alcuinus, aliorū deservire cupiens profectui, ut sibi rogaret eum auctoritate Regis sui proprii & Archiepiscopi, eo tantū jure, ut iterum ad eos reverteretur: pervenitque, Christo ducatum præbente, ad Regem Carolum, quem tenens Rex loco patris amplectitur, a quo artes introductus in liberales, refrigerari paullulum noverat, sed exsaturari ob fervorem satis nimium nequibat. [monasteriis duobus præficitur,] Tempore vero aliquanto cum eo peracto, dedit illi duo monasteria, Bethleem scilicet, quod altero nomine h Ferrarias vocatur; & i S. Lupi apud Trecas. At denique Albinus, nolens sine auctoritate Regis sui & Episcopi proprium deserere locum, quo educatus, quoque capitis comam amiserat, ac in Levitam consecratus fuerat; postulavit magnum Regem, ut daret ei licentiam remeandi in patriam. Quem Carolus voce blandientis alloquitur: Sunt nobis, Magister eximie, terrenæ divitiæ sufficienter, quibus te ut patrem honorare gaudemus: tuis nos oramus diu desideratis, & vix aliquando inventis, tua cum pietatis merce, illustrari. Cui Albinus: Domine mi Rex, tuæ non dispono voluntati renuere, auctoritate Canonum firmata cum fuerit. Libenter etiam paterna in regione mea non modica hereditate ditatus, hac spreta tibi ut prodesse possim, hic pauper stare delector: tuum est tantum hoc a meo Rege & Episcopo impetrare. Tandem igitur ratione victus, consentit ut iret: [itemque Martiniano.] requiem non dans animo, * nisi a secundo ad eum * reversuro firmiter impetraret, secum perpetuo ut duraret. Evoluto vero non parvo tempore, postquam Albinus secundo ad Carolum reversus est, k S. Martini apud Turones præficitur Pastor idem monasterio: qui digne Deo istud cum aliis regens monasteriis, vitam subjectorum, quantum valuit, corrigere studuit; ac quos indomitos accepit, rationabiles honestisq; moribus ut essent & sapientiæ inquisitores, sategit.

[13] Interea l hæresis inimica Deo, partibus quæ pullulabat Hispaniæ, asserens adoptivum filium Dei esse secundum carnem, [Felicem hæreticum refutat Aquisgrani.] ad aures perducitur Caroli. Quod ut experimento novit Rex Magnus & per omnia Catholicus, totis nisibus decertavit, ut destrueretur semen diaboli, zizaniaq; de frumento Dei funditus eradicarentur. Advocans namq; Albinum institutorem suum Turonis, & miserum Felicem hæresis hujus adstructorem de Hispaniæ partibus, congregavit Synodum magnam Episcoporum in Aquisgrani Imperiali palatio: in quorum ipse sedens medio, Felicem, licet valde repugnantem, de natura Filii Dei secundum carnem Albino doctissimo disputando rationabiliter confligere jussit. Tum quantum Episcoporum tunc exstitit silentium! Oquam clara & inexpugnabilis Caroli cum auctoritate magistri sui fidei confessio atque defensio! Per plura autem Felix sugiens latibula, plurioribus ab Albino confossus est spiculis, in tantum ut pene omnes civitates Israel consummaret, quousq; Filius hominis veniret. Nam a secunda usque ad septimam sabbati parum aliud gestum est. Omnibus deniq; ejus patefacta socordia, atque ab universis Apostolica auctoritate hæresi confutata, soli sibi latuit deformiter, usq; dum dicta Cyrilli Martyris ab Albino sibi directa legit lamentabiliter: m Ea natura, quæ per diabolum vitiata est, super Angelos exaltata est propter triumphum Christi, atque ad dexteram Patris collecta. Hanc ergo legens sententiam, tandem se recognovisse, & impie egisse voce & nimio fletu testatus est. Sed quod ad aliud tendens pauca super hac re prælibavi, qui perfæctius hanc scire fitit, legat ejus epistolas n ad Felicem & Elipantum, & ipsorum ad illum; & nosse incunctanter poterit quod desiderat. Largiente Christo hactenus paullulū de vitæ Albini initio, quæ cunctis non esse cognita putavi, non ut volui, sed fideliter quemadmodum potui, scripsi. Hinc jam calamum labris quassatum (neque enim judicavi, noverunt quæ super eo cuncti, parvo isti inserere operi) ad finem ejus despicate crepitando licet, pertrahere conabor.

ANNOTATA.

a Annum 766, Episcopatus sui 34 addunt Simeon Dunelmensis in Historia de Regibus Anglorum & Rogerius Houedenus par. I Annalium. Hic morti proximus bibliothecam ecclesiæ Eboracensis commendavit Alcuino, ut præesset thesauris Ecclesiæ. Ita Mabillon in elogio num. 6.

b Hujus virtutes præclare depinguntur in dicto Poëmate, ab ejus discipulo scripto ubi Æbbertus appellatur, ab aliis Albertus & Ethelbertus.

c De quo infra num. 13 dicitur.

d Dictus Simeon Dumelmensis ad annum 780. Albercht Archiepiscopus ex hac luce migravit ad æternæ lucis beatitudinem, Eanbaldo, se adhuc vivente, ad eamdem Sedem ordinato.

e Inter hos S. Ludgerum Episcopū Mimegardifordiensem, sive(ut jam loquimur) Monasteriensē in Westphalia: in cujus Vita ab Altfrido Episcopo scripta 26 Martii a nobis edita lib. 1. num. 9 ista leguntur: Alchuinus etiam illo in loco Magister erat … cui statim vir prudens Liudgerus sedulo jungebatur, hauriendo ab eo spiritalia dogmata.

f Ex his varii infra num. 14 memorantur.

g Carolus Magnus celebravit Papiæ anno 780 Natale Domini, inde discedens versus Romam, Parmæ eum obviam habuit Alcuinus anno 781.

h Ferrariæ in diœcesi Senonensi, & territorio Vastinensi, uti latius dicetur 6 Iunii ad Vitam S. Aldrici, qui, ut habent Acta, sub Alcuino Abbate magistro litterali, cui dicti cœnobii administratio tunc temporis erat commissa, monachalis disciplinæ suscepit insignia. Hic postea ibidē Abbas, ac dein Archiepiscopus Senonensis fuit, successoremq; in utroq; munere habuit Wenilonem. Weniloni succeßit Lupus Ferrariensis in regimine Abbatiæ simul & Cellæ S. Judoci, quam, inquit, epistola XI Carolus Magnus Alcuino ad exhibendam peregrinis eleemosynam commiserat. Fuisse eam Cellam postea auctoritate Ludovici Pii subjectam Ferrariensi monasterio liquet ex ejusdem Lupi epist 55 & 71.

i Colitur S. Lupus Episcopus Trecensis 29 Iulii, sed hoc monasterium, sub ejus nomine extra urbem Trecensem conditum, fuit postea a Normannis destructum, ac sic videntur antiqua ejus monumenta periisse. De illo restaurato passim alii agunt. Meminit Alcuinus epistola 66 S. Lupi, ejusque patrocinii & forsan monasterii hujus.

k Est hoc celeberrimum per Gallias monasterium, de quo Alcuinus epist. 23 ad Carolum Magnum ita scribit: Vestræ piæ providentiæ consilio translatus sum in servitium S. Martini, fidei Catholicæ & Ecclesiasticæ donante Deo proficuum. Ibidem Alcuinum publicas aperuisse scholas constat ex epistola ejus prima: imo & ædes Sacras ab eo ibidem refectas fuisse habetur epigrammate 211. Præterea eum obtinuisse a Carolo Magno ut monachos introduceret in Cormaricense monasteriū, in agro Turonensi situm, deducit Mabillon cap. 10 Elogii, ubi & litteras ejusdē habet de xenodochio in pago Tricaßino ad Sequanam erecto.

l De hac hæresi ante actum fuerat in Concilio Fræncofurtensi, an. 794 habito, ubi in decreto ultimo Alcuinus, ex admonitione Caroli Magni, in Patrum consortio sine orationibus recetus dicitur. Succeßit Aquisgranense anno 799.

m Non vacavit locum hunc requirere; requirendum autem puto in operibus S. Cyrilli Alexandrini, qui hic appellandus Martyr videri potuit, propter multa quæ fidei causasustinuit disputando scribendoque.

n Imo sunt libri septem contra Felicem Vrgelitanum Episcopum, & quator adversus Elipantum, præter mutuas epistolas.

CAPUT III.
Acta in senectute. Varia cælitus præscita. Incendium restinctum. Infirmi sanati.

[14] Cum igitur senectute unaque infirmitate plus solito se sentiret affectū, diu ut secum tractaverat, velle se significavit Regi Carolo a seculū relinquere, postulans licentiā apud b S. Bonifacium monasticam vitam secundum Regulam S. Benedicti ducere, [Frustro optato secessit Fuldam,] monasteriaq; sibi commissa suos ut inter discipulos divideret, si fiere posset. Sed Rex terribilis & pius, unū cum omni postulationis affectu denegavit; alterū libenter audivit, flagitans, c quierissime * Turonis atq; honorificentissime ut resideret,sibiq; & omni sanctæ Ecclesiæ commissæ [curā impēdere] non detrectaret: onera vero seculi, quæ ipse habuerat, discipulis ut petierat libentissime dispertiit. Fecit ergo & ipse Albinus ut Rex sapientissimus rogaverat, non quærens quod sibi foret utile, sed quod multis; ac Turonis diem novissimum præstolatus fuit. Vita denique ejus non monasticæ inferior fuit. Nam qualis in Patribus superius nominatis præcesserat, talis & in illo durabat; in jejuniis scilicet, [Turonis retinetur, degitque religiose.] in orationibus, in carnis mortificatione, in eleemosynis, in Psalmorum & Missarum multa celebratione, & in aliis virtutibus, quibus possibile est humanam ornari naturam. Præter enim dies Resurrectionis ac Festivitatis, jejunium protelabat in vesperum, parcens cibo quo amplius delectabatur: quocirca tantam sæpissime ori suo cælitus datam gaudebat habere dulcedinem, quantam nequit humanus sermo fati. Tunc vero quidquid volebat, labore sine ullo, velocissime dictare quibat; ita ut dicere posset, Dilexi, Domine, mandata tua super aurum & topazium: quam dulcia sunt faucibus meis eloquia tua! super mel & favum orio meo. [Ps. 118, 127,] * Qui juvenis Psalmorum modulationem secretam non tantum, quantum aliam lectionem amaverat; modo jam senex nullatenus eorum decantatione saturari poterat. Secretissimam orationem semper in die, sicut supra de Magistro ejus taxatum est, cum manuum diutina crucis extensione, eodem modo multis cum gemitibus (nam lacrymas perraro habere poterat) fundebat. Discipulis similiter tradebat, quorum nobilissimus Sigulfus erat Vetulus, magnanimusque Withso, post hos Fredegisus & ejus socii. At tempore jam ultimo hærebant ei assiduo Raganardus, [ubi varios discipulos habuit.] Waldramnus, qui adhuc supersunt; Adalbertus quoque beatæ memoriæ, quantum poterat, Sigulfi tunc filius, post autem venerandus Pater, & d multi alii, quorum omnium utinam noverit Christus nomina. Hi vero omni se circumspectione prævidentes, studebant solicite, ne quid coram eo reprehensionis agerent; multoties etiam & absque eo. Noverant enim eum vinctum esse Deo, Spirituque ejus illustratum; licet corporalibus oculis, senectute atque infirmitate resistente, jam clare videre nequiret; ac ideo timebant actus suos eum latere non posse.

[15] Spiritu siquidem repletus prophetiæ, quibusdam quæ eis essent ventura prædixit, sicuti fecit Raganardo de e Osulfo. Nam idem Raganardus quamdam horribilem sopori deditus videns visionem, [Calitus discit Osulfi, lapsum,] quam bonum est silere, eidem Patri sequenti die cum pavore retulit, timens ne de se ageretur. At ipse Pater magno cum dolore respondit: O Osulfe, tu miser, quoties te monui? quoties corripui? Multum deniq; laborem in avunculum tuum habui, ut se corrigeret, & viam mandatorum Dei operari cœpisset; prædixique ei, quia nisi fecisset, priusquam de seculo migraret plaga lepræ percuteretur: sicque factum est. Prædico ergo &tibi, fili mi, de Osulfo, super quo est hæc visio, quoniam neque in hac regione, neque in qua natus est, morietur: quod postea probavit eventus, mortuus est enim in Longobardia. Idem quoq; Raganardus tentavit se nimiis vigiliis & abstinentiæ nimia superfluitate, ignorantibus omnibus, affligere, ita ut pro hac intemperantia gravissimæ succumberet febri: ad quem visitandum Pater veniens Albinus, [Raganardi nimias vigilias & abstinentiā,] jubet omnes præter Sigulfum exire de domo ejus, quem increpans ait: Cur sine cujusquam consilio tam intemperanter agere tentasti? Nam ego considerans te velle hoc agere, in domo, in qua dormio, te quoque dormire jussi: tu vero statim ut omnes dormire noveras, candelam latenter accendens in laterna celabas, ac ad locum illum pergens tota nocte vigilabas: & quidquid occulte ibi faciebas (noverat quod Deus solus) * ipse ei indicavit, addens: Quando mecum quoque ad mandatum pergebas, & re vinum bibere jubebam; arte callidissima dicebas: Bibi, domine Pater, meo cum avunculo sufficienter. Cum autem ad tuum venires avunculum, & ipse quoq; hoc te juberet, aiebas mecum te bibisse. Voluisti nos deludere, & deceptus es. Cave ergo ista postquam surrexeris de febri, ne tale aliquid indiscrete umquam coneris agere.

[17] Audiens igitur ista Raganardus ab ipso, qui vocabatur Vetulus, erubuit, multumque expavit, sciens se deprehensum, suaque occulta latere Albinum non posse; & admirans dicebat: Quo modo palam istud factum est? Testatur hodieque ipse coram Deo nullum cognovisse hominem, hoc antea homine revelante, præter solum Deum. Pœnitens denique quod egerat stulte, per omne post tempus vitæ Albini nihil tale sine illius egit consilio atque imperio.

[17] Sæpissime etiam ad eum Missi venientes Regis, aliorumq; amicorum, cum adhuc ab eo longe essent, eorum prædicebat adventum, causamque adventus, [Benedicti Ab. Anianensis adventum,] quid quoq; adferrēt, quidve secum vehere quærerent. Audientes autē ista discipuli quidam, usq; dum probarent, senectutem ejus quasi desipientem culpabāt. Vir quoq; [venerabilis] f Benedictus, ei præ omnibus monachis familiaritate junctus, ad eum, gratia consilii salutis suæ & suorum accipiendi, sæpius Gothiæ de partibus properabat. Quadā vero vice voluit taliter venire Turonis, nemo ut hoc agnosceret, quousque ad ostium assisteret domus Albini. Cumque adhuc haud prope esset, vocans Albinus unum suorum, ait: Festina occurrere Benedicto Abbati in loco tali, & dic ei, velociter ad me perveniat. Fecit missus Patris Albini ut sibi præceptum fuerat; pervenitque post triduum ubi ei dixerat, & Benedictum reperit, eiq; quod sibi jussum fuerat nuntiavit. Stupens autem suum deprehensum conatum, cum velocitate pervenit Turonis ad eum. Cumque se alterutrum tripudiantes deoscularentur, infit Benedictus Pater reverendus suppliciter: Domine Pater, quis meum vobis prædixit adventum? Respondit ei: Nullus homo verbis mihi innotuit. Cui idem: Quis tum, Domine? forsitan litteris cujusquam audistis? At ille: Vere, inquit, nullis. Ad quē vir idem [sanctus] rursum: Si neq; ab homine ullo dicente, neq; litteris cujusquam præscistis, precor, mi Pater, quonam modo illud noveritis, edicite. Cui Albinus: Noli amplius hoc me interrogare. Cum vero venerabilis vir Benedictus jam reverti vellet, petiit eum, ut quemadmodum speciali oratione pro se orabat, ei panderet. At ipse ait: [eique suum modum orandi indicat;] Hoc namque Christum rogo. Domine, da mihi intelligere peccata mea, & veram confessionem facere, & dignam pœnitentiam agere, & da mihi remissionem peccatorum meorum. Cui vir Deo dignus Benedictus ait: Addamus, mi Pater, huic orationi unum sermonem: Et post remissionē salva me. At Albinus gaudens, dixit: Fiat, reverentissime fili, fiat. Iterum autem vir idem flagitabat, ut sibi diceret, quando Crucem videns se contra eam inclinabat, quæ verba labris silenter depromeret. Ille vero hoc inquit: Tuam crucem adoramus, Domine, tuā gloriosam recolimus passionem; miserere nostri, qui passus es pro nobis. Post hæc deducens eum aliquantulum, remisit gaudentem Albinus ad sua suosque.

[18] Rex siquidem magnus, * jamque Imperator porens, Carolus orationis gratia unaque desideratæ collocutionis mutuæ cum Albino, sepulcrum S. Martini suis cum filiis, g Carolo, Pippino, ac Ludovico visitare studuit: quo in loco tenens manum Albini, [prædicit Ludovici principatum,] ait secrete: Domine Magister, quem de his filiis meis videtur tibi in isto honore, quem, indigno quamquā, dedit mihi Deus, habere me successorem? At ille vultum in Ludovicum dirigens, novissimum illorum, sed humilitate clarissimū, ob quam a multis despicabilis notabatur, ait: Habebis Ludovicum humilem, successorem eximiū. Hoc tunc solus audivit Carolus. Sed cū eosdem Reges erecta cervice, & Ludovicum humili * passu orationis gratia in ecclesiam S. Stephani incedere cerneret; sedens in loco quo sepeliri volebat, infit sibi assistentibus: Cernitis Ludovicum fratribus suis humiliorem? certe videbitis hunc patris celsissimum successorem. Nec non, cum post communionem corporis Christi & sanguinis manu propria eis misceret, idem Ludovicus humilitate clarissimus præ omnibus Patri sancto se inclinans, ejus osculatus est manum. Tunc vir Domini assistenti sibi ait Sigulfo: Omnis qui se exaltat humiliabitur, & qui se humiliat exaltabitur, certe istum post patrem Francia gaudebit habere Imperatorem. Hoc nos jam factum & videmus & gaudemus. Depositi sunt qui videbantur cedri, & exaltata est oliva fructificans in domo Domini. Ipse denique Pater Carolum multa erudivit * cura, artibus liberalibus scripturisque divinis; adeo ut sapientissimus omnium Francorum efficeretur Regum, qui fuerunt ab adventu Christi. Docuit etiam eum per omne vitæ suæ tempus quos psalmos pœnitentiæ, cum letania & orationibus precibusque, quos ad orationem specialem faciendam, quos in laude Dei, quos quoque pro quacumque tribulatione, quemque etiam ut se in divinis exerceret laudibus decantaret: quod nosse qui vult, legat h libellum ejus ad eumdem de ratione orationis.

[19] Legerat idem vir Domini libros juvenis antiquorum Philosophorum, Virgiliique mendacia, quæ nolebat jam ipse nec audire, neque discipulos suos legere: Sufficiunt, inquiens, divini Poëtæ vobis, nec egetis luxuriosa sermonis Virgilii vos pollui facundia. [Virgilium a suis discipulis furtim lectum,] Contra quod præceptum tentavit i Sigulfus Vetulus secrete agere, unde post erubuit publice. Advocans namque suos, quos tunc filios nutriebat, Adalbertum & Aldricum, jussit coram se secretissime Virgilium legere, interdicens eis, ne quis ullo modo sciret, ne forte ad Patris Albini notitiam perveniret. Albinus autem solito more ad se vocans, ait: Unde te habemus, Virgiliane? cur cœpisti ac voluisti contra meam voluntatem & consilium me ignorante agere, ut Virgilium legeres? Sigulfus vero se ad pedes ejus projiciens, stultissime se egisse confessus, humiliter pœnituit. Cujus satisfactionem benigne pius Pater post increpationem recepit, monens eum ne ultra tale aliquid ageret. Testatur vir Deo dignus adhuc superstes Aldricus k Abbas, nec se nec Adalbertum cuiquam hoc innotuisse; sed usque tunc, sicut eis præceptum fuerat, omnimodis siluisse.

[20] [fraudem in vino factā,] Fratribus Cormaricensibus, quos valde diligebat, jusserat ipse Pater centum modia vini dari. Cumque ad monasterium ducerentur, mandavit per Sigulfum Benedicti Abbatis monachum provisoribus monasterii, ut tenerent interim ductores vini, quo usque coram eis de vasculis, in quibus ipsum vinum adduxerant, in alia mutaretur: quia aliqui ex eis inde furtive sumentes, in vascula, quatenus plena essent cum ad monasterium pervenirent, sabulum aquæ miscuerant: quod ita factum Fratres certissime probarunt.

[21] Aigulfus præterea Presbyter Engelsaxo, & ipse ad eumdem Patrem visitandum Turonis venit. [& auctores convitii cujusdam,] Cumque ante januam ejus domus cœpisset assistere, ecce quidam Turonensium Fratrum simul, videlicet quatuor juncti, hunc respicientes, putantesque nihil eum illorum de locutione scire, colloquebantur ad invicem; Venit iste Britto vel Scotto ad illum alterum Brittonem qui intus jacet: o Deus, libera istud monasterium de istis Brittonibus: nam sicut apes undique ad matrem revertuntur, ita hi omnes ad istum veniunt. Ingressus autem idem Presbyter domum Albini: post nonnulla alia retulit ei quæ audierat. Cui Albinus: Nosti, inquit, qui sunt? At ille: Vere neque novi, neque eos respicere præ verecundia quivi, quando ista dicebant. Pater vero Albinus ait: Certe ego novi qui sunt. Vocans ergo eos ipse propriis nominibus, ad se venire jubet, dicens: Isti sunt. Condolens itaque eorum stultitiæ, pepercit eis dicens: Parcat illis Christus Filius Dei. Dans autem eis singulos vini calices bibere, iterum foras leniter exire jubet: Aigulfus vero postea id diligentissime per alios sciscitans, eosdem fuisse probavit.

[22] Neque illud silentio prætereundum ratus sum quod multi noverunt. Custos sepulcri S. Martini, [Intendium in sacrario S. Martini exortum] qui providebat ceram & vestimenta omnia quæ ad ipsam basilicam pertinebant, intrans cum candela accensa secretarium quo ista servabantur, infixit eamdem stipiti: quam cum egrederetur oblitus est accipere. Firmans itaque ostium sera, abiit: candela vero ardens cecidit super ceram; cera quoque magnas dans flammas ad vestimenta, quæ perticis hærebant, multa cum vi ignem emisit; vestimenta porro usque ad tectum: quod custos sentiens, cum clavi statim ad aliud l monasterium fugit. Fit undique concursus, pulsatur ostium, nec ullo aperitur sudore. Clerici pretiosum quicumque aliquid in domo suo habebant, foras mittebant: ecclesia S. Martini vestimentis quibusdam nudabatur: nec aliud quisquam Iperare poterat quam totius Monasterii concremationem: nudabatur plumbo tectum. Aderat Albinus, oculis jam non videns. Interrogat ergo quid agatur. Cui unus discipulorum suorum vetulus; Perge, inquit, hinc, mi domine Pater, ne forte aut plumbo superius projecto usque ad mortem percutiaris, aut igne cremeris: * certus enim interitus manet. [prostratus ante ejus sepulcrum restinguit.] Cumque Albinus voluisset ire, iterum ad eum vetulus; Mi, inquit, domine Pater, vade ad sepulcrum Domni Martini, & pro nobis intercede. Fecit itaque ita Albinus. Cumque illuc pervenisset, extendit se super terram in cruce, gemitum emittens ad cælum. Miro igitur modo ac incredibili, statim ut Albinus se projecit in terram, totus ille ignis ita extinctus est, ac si immenso necaretur fluvio. Hoc cernentes Clerici, magno cum stupore exultantes ad locum illum festinato perveniunt, ubi Albinus ante sepulcrum S. Martini prostratus in cruce, pro eis jacens Deum precabatur. Elevantes autem eum humo, benedicunt Deum, qui per Albini preces totam fabricam monasterii S. Martini igne ne consumeretur salvavit. Hæc tua sunt, S. Martine, digna exempla, qui ignes quondam cum quæreres fugere, non poteras; ad Deum conversus oratione, ignes illos extinxisti minaces. Vere celsa fides, quæ suo calore igneos potuit extinguere globos. Nec mirum si elementa precibus ac jussis Albini propriam vim linquant, cum ipse in corde requiescat ejus, qui diligentes se diligit, ambulantesque in igne, flamma non permittit fuscari. Te in his adoramus, te glorificamus, teque laudamus, qui * sicut dignatus es polliceri servis tuis tua servantibus mandata, operibus etiam in Albino tuo ostendisti evidentissime, Tu * si quidem dixisti, Christe Jesu: Si quid petieritis me in nomine meo, hoc faciam; videlicet ut glorificetur Pater in Filio. [Ioa. 14, 14]

ANNOTATA.

a Secessum ex palatio Caroli Magni, ad quod sæpius cogebatur accedere, indicat se expetisse epistola 17, 19, 92 & aliis.

b Hic est S. Bonifacius, Archiepiscopus Apostolicus & Moguntinus, fundator monasterii Fuldensis, ibidemque post martyrium depositus, & anno 819 in novam ecclesiam translatus: uti ea omnia latißime deducta paravimus, ad diem 6 Iunii edenda.

c Secessum obtinuisse in Turonicum monasterium innuit ipse epistola 99, ubi col. 1630 tandem ait se ad portum dejectum quietis.

d Ex his sunt Onias Sacerdos, Candidus Presbyter, & Nathanaël Diaconus, quibus dedicavit Alcuinus Commentaria sua in Ecclesiasten; Daphinus, cui explanat aliqua in Cantica Canticorum; Odwinus Presbyter, cui inscriptus est tractatus de Baptismi Ceremoniis: imo & B. Rabanus Maurus, Archiepiscopus dein Moguntinus, uti late deduximus 4 Februarii ante ejus Vitam § 3. Nam hic quoque, in epistola Commentariis Regum præfixa, beatæ memoriæ Albinum Magistrum suum appellat.

e De hujus Osulfi lapsu videntur accipiendæ epistolæ 103 & 114, hæc inscribitur filio, quem sero genuit & cito amisit, illa filio prodigo.

f Hic est B. Benedictus, Anianæ & Indæ Abbas, cujus Vitam dedimus 12 Februarii, & hæc verba ante illam num. 10 & 11 protulimus. Est autem Anianæ monasterium in Languedocia, hic Gotthia dicta a possessoribus antiquis.

g Hi duo mortui sunt vivente patre Carolo Magno, Carolus anno 811, Pippinus anno 810.

h Hic est libellus de Psælmorum usu, cum variis precandi formulis ad res quotidianas accommodatis, inter opera Alcuini a columna 123 ad 178.

i Sigulfus ab Alcuino substitutus Abbas Ferrariensis, cui ob senectutem succeßit Adalbertus, & huic S. Aldricus, de quibus hic agitur. Consule supra indicata ante Vitam.

k Ergo ante annum 829, quo S. Aldricus creatur Archiepiscopus Senonensis.

l Notat Mabillon ipsas Basilicas non raro vocari monasteria; & sic existimat in aliam ejusdem Martiniani monasterii basilicam (plures enim indicantur num. 28 fuisse) Custodem fugisse: crediderim potius timore pœnæ commeritæ ad aliud revera monasterium fugisse hominem.

CAPUT IV.
Libri scripti. Exercitia pia. Morbus, obitus, sepultura, epitaphium.

[23] Illud quoque ad laudem Domini commemorandum est, [Infirmos sanat.] quod multi sæpius ad Albinum venientes infirmi, benedictione ejus cum fide accepta sospitatem recepere corpoream. Quodam etiam tempore, fertur ut a nonnullis præcipuis, quidam pauper, oculorum lumen gravi habens obductum caligine, ad januam exterioris domus veniens Albini, flagitabat dari sibi aquam, ejus qua loti forent oculi. Aiebat enim revelatum illi fuisse, quod si ex ea oculos suos ablueret, visum reciperet. Ignorante ergo Albino colligitur aqua, qua faciem & oculos laverat, daturque occulte poscenti pauperi. Lavans igitur pauper ille aqua illa oculos cum plena fide, caliginem fugavit, ac clarum lumen recepit. Illustramur & nos tuo, Pater, sudore, lavanturque tua pia doctrina animarum nostrarum crimina, nesciente te ultra jam fatigari labore oculorum; tu quoque corporali visu minime cernebas, & aliorum [mentes] semper illuminare satagebas: quosque præsentialiter non potēras, litteris absentialiter erudiebas, scribens multa omni Ecclesiæ utilia.

[24] Postulante namque Imperatore Carolo scripsit librum de sancta Trinitate utilissimum, [opera varia scribit.] nec non de Rhetorica, Dialectica & Musica. Scripsit ad Gundradam a de animæ ratione. Postulantibus feminis honestissimis b Gisla & Richtrude, super Euangelium Joannis partim de suo, partim de sancto Augustino mirabile opus composuit. Scripsit & in quatuor Epistolas Pauli, ad Ephesios scilicet, ad Titum, ad Philemonem, & ad Hebræos; ad c Fredegiscum in Psalmis; ad Widonem Comitem Homelias de principalibus vitiis & virtutibus; ad Sigulfum suum quæstiones in Genesi perutiles, in Proverbiis Salomonis, & Ecclesiaste, in Canticisque canticorum luculenta sub brevitate ineffabiliter; sub nominibus Franci & Saxonis, de Grammatica, cum interrogatione & responsione, facundissimum libellum composuit. Collegit multis de Patrum operibus Homeliarum duo volumina. Scripsit de Orthographia. In centesimo quoque octavo-decimo Psalmo stylo usus est aureo. Sunt & alia multa, quæ quisquis legerit, & diligenter scrutatus fuerit, non modicam sui ædificationem reperiet, sicut in epistolis ad multos directis. In his ergo & hujusmodi reliquum vitæ suæ ducens tempus, cælestem in terris duxit vitam, præstolans in novissima positus vigilia Filii hominis adventum. Intraret ut cum eo ad nuptias, lavabat singulas per noctes lectum suum lacrymis, Sanctorum semper se muniens intercessionibus, quorum omni die celebrabat solennia; hostis ne ullis antiqui confoderetur jaculis, qui nequaquam ejus irrumpere domum tam occulte poterat, ut ab ipso repente non deprehenderetur, Crucisque signo pelleretur.

[25] Quadam igitur nocte solito orationem cum psalmorum decantatione volens secretim fundere, [Somno gravatus diabolum sibi insultante,] aggravatur immenso somno. Surgens vero e lectulo, tulit cappam desuper se. Cumq; iterum aggravaretur somno, exspoliavit se omnibus vestimentis præterquā sola camisia & femoralibus. Nihilominus vero perseverante somno, accepit thuribulum; & pergens ad locum, quo erat ignis tutatus, implevit prunis illud, ac desuper thymiama posuit, totamque cameram odore suavi persudit. Qua in hora corporali se specie diabolus præbuit ei visibilem; homo quasi magnus, nigerrimus ac deformis, barbatusque, blasphemiæ in eum aggerens jacula: Quid, inquit, hypocrita agis, Alchuine? Cur coram hominibus justum te videri conaris, cum deceptor sis magnusque simulator? Tu putas his tuis flexionibus acceptabilem posse te habere Christum? Sed miles Christi ineluctabilis stans cum David in turre, quæ est ordinata omni armatura fortium & mille pendentibus clypeis, cælesti dicebat voce: Dominus lux mea & salutare meum, quem timebo? ipse fortitudo vitæ meæ, quem formidabo? Intellige, Domine, murmur meum, adverte vocem clamoris mei, Rex meus & Deus meus: [oratione vincit.] quia te deprecor, Domine. Mane audies vocem meam, mane præparabor ad te, & contemplabor, surgens medio noctis ad confitendum tibi. Applicant mihi mendacium superbi: ego autem in toto corde scrutabor præcepta tua. Fiat cor meum perfectum in præceptis tuis, & confundantur qui inique conterunt me, dum non confundar ego, quando adspiraverit dies & fuerint inclinatæ umbræ. Fugatus denique hostis, & ipse completa oratione quiescit. Hac in hora unus solummodo discipulorum ejus, Waldramnus nomine, adhuc vivens, vigilabat, occulte cernens hæc omnia, testis scilicet hujus rei quæ fieret.

[26] Utebatur idem Pater, Apostoli juxta consilium, non propter gulæ desiderium, [Exercitiis piis vacat:] sed propter carnis infirmitatem, vino modico. [1 Tim. 3,5] Fugiebat modis omnibus otiositatem. Nam aut legebat, aut scribebat, aut discipulos erudiebat, aut orationi vacabat & Psalmorum decantationi, inevitabilibus tantummodo corporis indulgens necessitatibus. Erat pauperum pater, humilibus humilior, divitum ad pietatem invitator, superbis superior, discretor quoque omnium egregiusque liberator. Celebrabat omni die Missarum solennia multa cum honestatis diligentia, habens singulis hebdomadæ diebus Missas deputatas proprias. Dominica porro die, nullo umquam tempore, postquam lux inchoasset apparere auroræ, se tradebat sopori: sed velociter Levitice se præparans, suo cum Sigulfo Presbytero Missarum colebat solennia specialium usque horam tertiam: & tunc nimia cum reverentia publicam intrabat ad Missam. Discipuli vero ejus aliis soliciti cum in locis essent, maxime ad opus Dei cum assisterent, studebant ne quid reprehensionis in eis ab illo cerneretur.

[27] Jam ergo Albinus corpore dissolvi cupiens, & cum Christo esse desiderans, exorabat eum votis omnibus, [optat mori die Pentecostes.] ut die quo in linguis igneis Spiritus sanctus super Apostolos venisse visus est, & eorum corda replevit, si fieri posset, migraret e mundo. Vespertinum siquidem pro se agens officium, in loco quo elegerat post obirum quiescere, juxta videlicet ecclesiam S. Martini, hymnum S. Mariæ euangelicum cum hac Antiphona decantabat: d O clavis David, & sceptrum domus Israël, [eoque se disponit,] qui aperis & nemo claudit, claudis & nemo aperit; veni, & educ vinctum de domo carceris, sedentem in tenebris & umbra mortis. Dicens post orationem dominicam hos versus: Quemadmodum cervus desiderat ad fontes aquarum, &c. Quam dilecta tabernacula tua, Domine virtutum! Beati qui habitant in domo tua, &c. Ad te levavi oculos meos. Unam petii a Domino. Ad te, Domine, levavi animam meam, & reliqua hujusmodi.

[28] Quadragesimæ igitur tempus, sicut semper consueverat, [in Quadragesima,] dignissime omni cum contritione carnis & spiritus mundationeque habitus celebrans, Sanctorum basilicas, quæ sunt intra S. Martini monasterium, cunctis noctibus frequētabat, lavans se a [culpis] suis multis gemitibus. Cum vero Resurrectionis Domini perageretur solennitas, nocte ejus Ascensionis e decidit in lectum, gravi fatigatus languore usque ad morten nec poterat loqui. Tertia tandem antequam migtaret die, solitam exultationis voce decantavit Antiphonam, [& voto potitur,] O clavis David, versusque superius memoratos recitavit. Die autem Pentecostes, peracto matutinali officio, eadem hora qua ingredi consueverat ad Missas aurora patente, sancta Albini anima carne solvitur, ministerioque Levitarum cælestium, beatum habentium secum Protomartyrem Stephanum & Laurentium Archidiaconum, Angelorum cum exercitu, ad Christum, quem amavit, quem quæsivit, perducitur; & fruitur ejus gloria in cælo per omnia secula feliciter, cui servivit in mundo fideliter.

[29] Discessit igitur dierum plenus numero XIV Kal. Junii, f anno ab Incarnatione Domini DCCCIV. Eadem vero nocte super ecclesiam S. Martini inæstimabilis visa est splendoris claritas, [anno 804, splendore apparente.] in tantum ut putaretur a longe positis tota igne cremari. Quibusdam denique per totam illam noctem ipse splendor visus est, nonnullis tribus apparuit vicibus. Aurora autem surgente globus ille, jam amplissimus, super eum venisse locum visus est, quo Albinus jacebat, animaque ejus egrediente cælum penetrasse. Testatus est siquidem Joseph Archiepiscopus, per totam noctem ab eo & a suis visum fuisse: testantur multi & nunc corpore valentes. Plurioribus siquidem non ea nocte, sed præterita, Dominica prima scilicet post Ascensionem Domini, ipsa claritas eodem, ut dictum est, modo apparuit.

[30] Eadem quoque hora cuidam Solitario in Italia posito cælestium Levitarum ostensus est exercitus, [Mors ejus Eremitæ Italo innotescit.] laudes Christo ineffabiles in aëre resonans: in quorum medio Alchuinus, splendidissima indutus Dalmatica adstans, cælū cum eis ingressus est, Pontifici æterno ut ministraret cum perenni gaudio: quod idem solitarius Fratri cuidam Turonensi, Apostolorum solito frequentare limina, ad se venienti, eodem Pentecostes die indicavit. Interrogans namque eum ait: Quis est ille Abbas, qui apud Turones in Monasterio S. Martini conversatus est? quo vocatur nomine? vel si valebat, quando inde existi, corpore? Ad quem Frater ille: Vocatur Alchuinus, estque Magister optimus in tota Francia. Quando huc iter arripui, sanum eum reliqui. Respondens vero Solitarius ille, ait cum lacrymis: Vere felicissima fruitur sanitate. Indicavit ei quid eodem die viderat aurora clarescente. Ipse autem Frater reversus Turonis, quæ audierat retulit.

[31] Pater denique Sigulsus, corpus Patris cum quibusdam aqua honorifice lavans, [Sigulfus liberatur dolore capitis.] posuit super feretrum. Habebat nempe & ipse tunc magnum dolorem capitis: sed fide animo sanus, etiam reperit sanitatem capitis. Oculos namque super magistri lectulum elevans, cernit pecten, quo ipse suum solebat pectinare caput. Istum ergo manibus sumens, ait: Credo, Domine Jesu, quia si isto magistri mei pectine meum pectinavero caput, meritis illius statim sanabitur. Ubi igitur prima vice pecten duxit per caput, quantum de eo tetigir, totum sanum habuit: sicque totum pectinando gyrans, omnem dolorem amisit. Alter discipulorum ejus Eangist nomine, dentium immenso graviter afflictus dolore, [alter dentium.] hortatu Patris Sigulsi eodem pectine dentes tetigit: & continuo, quoniam cum fide fecit, sanitatem meritis Alchuini recepit. Audiens vero civitatis Turonis Joseph Episcopus, vir bonus & Deo amabilis, beatum obiisse Alchuinum, advenit celerius illuc suo cum Clero, oculosque ejus propriis rigans lacrymis deosculabatur diutius. Præcepit autem sapienti usus consilio, ne in eo sepeliretur loco, quo idem Pater foris g voluerat; sed intra S. Martini basilicam honorificentissime: ut quorum in cælis junctæ sunt animæ, una sint corpora domo in terris posita: sicque h factum est. Super cujus tumulum positus est, sicut ipse jusserat, titulus, quem ipse vivens dictaverat, lamina scriptus in ærea, parietique insertus.

[32]

Hic, rogo, pauxillum veniens subsiste, viator, [Epitaphium ejus.]
      Et mea scrutare pectore dicta tuo:
Ut tua deque meis agnoscas fata figuris,
      Vertatur species, ut mea, sicque tua.
Quod nunc es, fueram, famosus in orbe viator:
      Et quod nunc ego sum, tuque futurus eris.
Delicias mundi casso sectabar amore:
      Nunc cinis & pulvis, vermibus atque cibus.
Quapropter potius animam curare memento,
      Quam carnem: quoniam hæc manet, illa perit.
Cur tibi rura paras? quam parvo cernis in antro
      Me tenet hic requies: sic tua parva fiet.
Cur Tyrio corpus inhias vestirier ostro,
      Quod mox esuriens pulvere vermis edet?
Ut flores pereunt vento veniente minaci,
      Sic tua namque caro, gloria tota, perit.
Tu mihi redde vicem, lector, rogo carminis hujus,
      Et dic: Da veniam: Christe, tuo famulo.
Obsecro nulla manus violet pia jura sepulcri,
      Personet Angelica donec ab arce tuba:
Qui jaces in tumulo, terræ de pulvere surge,
      Magnus adest Judex millibus innumeris.
Alchwin nomen erat sophiā mihi semper amanti,
      Pro quo funde preces mente, legens titulum.

Hic requiescit beatæ memoriæ Domnus Alchwinus Abbas, qui obiit in pace XIV Kalend. Junias. Quando legeritis, O vos omnes, orate pro eo & dicite: Requiem æternam donet ei Dominus.

ANNOTATA.

a Extæt hic tractatus a columna 769, & inscribitur Carissimæ in Christi caritate Sorori Fulaliæ Virgini. An eadem quæ hic Gundrada, & binonimis Eulalia? an diversis in Palatio existentibus inscriptus hic tractatus? dubitari potest.

b Extat hic tractatus a col. 337, & dicuntur Deo dicatæ Virgines, in Christianæ religionis sanctitate & in sapientiæ studiis devotissimæ. Inter filias Caroli Magni est Gisla, matre Hildegarde nata, uti & Rotdrudis, an hic Richtrudis, non definio: potuit librario negligenti unum nomen pro altero obrepsisse.

c Imo ad Fredegisum extat col. 759 liber de de Trinitate. Ast Expositio septem Psalmorum pœnitentialium, edita tomo 9 Spicilegii Dacheriani, inscripta Arnoni Episcopo Salisburgensi, de quo supra actum.

d Est hæc ex celebribus Antiphonis, quæ septem diebus ante Natalitia Domini ad Vesperas recitantur, & hæc refertur ad 20 Decembris.

e Accidente paralysis VII Idus Maji feria v ad Vesperum post solis occasum; supra diximus in quem diem anno 804 incidit festum Ascensionis.

f Quam apte omnia congruant, supra diximus.

g Alcuinus epist. 30 De sepulcro, inquit, cogitamus ornando: hæc vanitas vanitatum est… Quid mihi ubi vermi putrescat esca? Tantum ut anima requiem habeat studendum est, ut illa vivat feliciter, quæ mori non potest.

h Non est refutandus error ultro corruens Malmesburiensis Angli, scribentis in Cormariensi monasterio sepultum, non etiam Germanorum in Chronico Heßico & Mindensi, aut Christophori Broweri lib. 1 Antiquitatum Fuldensium cap. 10 asserentis, sepultum esse in celebri Hersfeldensi monasterio, & allegantis epitaphium, quod potius est Albuvini Præpositi Hersfeldiæ, in philosophica arte eruditissimi, & antea scholæ Magistri famosissimi, uti de eo legitur in Chronico Hildenashemensi ad annum 1034.

DE SANCTO DUNSTANO
EX ABBATE GLASTONIENSI, EPISCOPO VVIGORNIENSI ET LONDINENSI, DEIN ARCHIEPISCOPO CANTVARIENSI.

AN.DCCCC LXXXVIII.

COMMENTARIUS PRÆVIUS.
De quintuplici Vita, unde prima & tertia datur: deque translatione & cultu festivo.

Dunstanus, ex Abbate Glastoniensi Episcopus Wigorniensis & Lundinensis, dein Archiepiscopus Cantuariensis in Anglia (S.)

AUCTORE G. H.

Floruit seculo Christi decimo S. Dunstanus, inter celeberrimos & nominatißimos Angliæ Sanctos merito habitus: cujus insignem pietatem, prudentiam, aliasque egregias animi dotes & facta præclara prædicant omnes qui ejus seculi Anglicanæ Ecclesiæ historiam attigerunt: inter quos Cardinalis Baronius ad annum 988 num. 3 de ejus obitu agens, asserit eum esse, quem egregia vitæ sanctitas, sacerdotalis immota constantia, claritudo miraculorum, & omnia Spiritus sancti charismata illustrarunt. Plures iique illustres scriptores Acta ejus conscripserunt, [Prima Vita auctore B. Sacerdote oculato teste.] quæ indefesso labore conati fuimus nancisci. Ex his antiquißima sunt, quæ aliquis Saxonicus apud Anglos Sacerdos, qui nomen suum littera B. solum signavit, inscripsit Alfrico Archiepiscopo Cantuariensi, anno post obitum S. Dunstani octavo ad eam Sedem promoto, ac dein anno MVI vita functo. Hic in Prologo asserit se scribere, quæ vel videndo vel audiendo ab ipso didicerat, vel etiam ex ejus alumnis, quos a tenella juventutis ætate ad viros usque perfectos, doctrinarum pabulis decenter instructos, ipsemet educando deduxit. Et num. 39 acturus de ejus obitu, Arbitror, inquit, æquum esse ut ea quæ vel egomet vidi vel audivi, justa Dei admonitione stimulatus, pro posse caritatis enodem Sed, quod dolendum est, quando deventum est ad exhortationem triduo ante obitum in festo Adscensionis factam, [ex Ms. datur.] reliqua deerant in pervetusto Ms. codice, quem nos Roma anno MDCLXII reduces in celeberrimo S. Vedasti Atrebatensi cœnobio reperimus & descripsimus. Forsan excitabuntur aliqui, ut eadem Acta alibi reperta indicent, & quæ hic desunt nobis submittant, postmodum in Supplemento edenda.

[2] [alia Vita auctore Adalarao Blandiniēsi omittitur.] Dicto Archiepiscopo Alfrico succeßit S. Elphegus, postmodum anno MXII a Danis martyrio coronatus: cujus jußu Adalardus monachus Blandiniensis, ut præfatur, Vitam S. Dunstani conscripsit, in duodecim lectiones ad Matutinum recitandas distinctam; ubi addit, Responsoria Lectionibus suis, & Lectiones respondere Responsoriis suis. Hanc Vitam, sed absque Responsoriis, in eodem itinere ad antiqua monasteria Normannica deflectentes reperimus in celebri Beccensi supra Rotomagum monasterio. Et hæc quidem ita est prioris compendium, ut etiam adlat aliqua ibidem præterita. Non tamen propterea visa est edenda: quia quidquid hinc haberi posset plenius habetur ex Osberno, qui eodem seculo XI floruit, & a sua adolescentia in Ecclesia Cantuariensi apud sacras S. Dunstani Reliquias educatus, [tertia Vita auctore Osberno,] ejusdemque Ecclesiæ postmodum Præcentor & B. Lanfranco Archiepiscopo Cantuariensi familiaris, atque consiliorum particeps fuit. Hic enim teste Guillelmo Malmesburiensi, lib. 1 de Gestis Pontificum Anglorum, ubi de S. Dunstano agit, Romana eloquentia scripsit Vitam S. Dunstani, hactenus ineditam; [datur ex Mss.] quam damus ex duplici Ms. codice, altero nostro, quem ne periret ipsi redemimus, altero ex monasterio S. Mariæ Bonifontis ad nos transmisso, invenimus autem eamdem etiam in Mss. Bodecensibus in Westphalia. Habuit porro Osbernus cum scriberet, duas supradictas Vitas, quarum alteram ait, satis quidem eleganter, non tamen satis diligenter scriptam sed quantum ad nocturnum Officium sufficiebat; in altera desiderari elegantiam, dum auctor nimium diligenter, quemadmodum res quæque acta sit, explicare conatur, stylo suffulto. Habuit etiam quædam Anglico sermone translata, ex Vita tertia, festiva pariter ac bene ordinata, quæ (dolor) cum aliis pluribus scriptis incendio Dorobernensis ecclesiæ consumpta sit. Adjungit Osbernus alterum librum, de Miraculis post obitum S. Dunstani patratis: quorum plurima coram se, & in B. Lanfranco, & in ipsamet etiam propria persona sua asserit patrata.

[3] Alius seculo duodecimo vixit in Anglia scriptor variarum Vitarum Sanctorum in Comitatu Suffolcensi natus, [Aliæ Vitæ] postea in Westmonasterio apud Londinenses monachus, Osbertus nomine, & ob nominis cum Osberno vicinitatem apud aliquos auctores non satis distinctus. Sub hujus nomine habetur Vita S. Dunstani in nostro quodam insigni Legendario Ms. Acta Sanctorum Maji ac Iunii continente, [apud Surium] extatq; impressa apud Laurentium Surium, & pleraq; habet ex Actis ab Osberno scriptis contracta, nonnullis hinc inde adjunctis, quæ nos ad alia Acta annotamus. Cetera omittimus, cum apud dictum Surium videri poßint. Extat & Vita apud Capgravium in Nova Legenda Angliæ olim edita, [& Capgravium,] sed ex jam relatis Actis desumpta. Solum sub finem additur hic titulus: De Translatione autem corporis S. Dunstani de Cantuaria ad Glastoniam, sicut in monasterio Glastoniensi scriptum inveni, hic inserens, opiniones varias peritioribus discutiendas penitus reliqui. Verum ea relatio non congruit cum iis, quæ Osbernus scribit lib. 2 num. 16 de corpore a B. Lanfranco translato, ipso tunc præsente Osberno. Quia tamen tomo I Monastici Anglicani pag. 3 referuntur Sancti in Ecclesia Glastoniensi quiescentes, [ubi de corporis translaiione.] & dein pag. 4 ista adduntur: Ibidem etiam requiescit S. Dunstanus, Archiepiscopus & Glastoniensium Pater magnificus; arbitramur istam translationem post tempora Osberni & Osberti scriptorum factam fuisse, & perperam attributam anno millesimo duodecimo, quo regnabat Ethelredus, non filius Edmundus, cognomento Yrensyde seu ferreum latus: qui anno MXVI, quo pater ejus nono Kalendas Maji obiit, de regno cum Canuto concertavit, & eodem anno circa festum S. Andreæ vita functus est. Interim apud Capgravium, anno MXII, regnante dicto Edmundo, translatio facta dicitur. Potuit hic Edmundus, nondum Rex, Glastoniæ fuisse, & ejus consilio facta esse aliquot oæium S. Dunstani translatio, quæ paßsim sit credita translatio corporis S. Dunstani: Per cujus intercessiones & merita ut addit Capgravius, Deus ibidem non cessat operari magnalia, mortuis vitam, infirmis sanitatem crebrius restituendo, brutis etiam plurimis in periculis subveniendo. In historia ecclesiæ Cathedralis S. Pauli Londinensis, edita a Guilielmo Dugdale, pag. 234 ista leguntur: Irem unum vas argenteum deauratum, ad modum cupæ factum, continens Reliquias SS. Oswaldi, Albani, & Dunstani: quæ utinam supersint, & venerationem sibi debitam aliquando recipiant, unæ cum reliquis sancti corporis partibus, ubicumque nunc asservatis.

[4] Edmundo mortuo, Canutus Rex Angliam sub suo dominio habuit, & leges Ecclesiasticas tulit, quas Spelmannus edidit idiomate Saxonicæ cum duplici versione Latina, altera Lambardi Saxonico apposita, altera ex prisca versione seorsum edita. [festum S. Dunstani sub Canuto Rege confirmatum.] In priori cap. 24 ista leguntur: Sane quidem annua Divorum Edowardi & Dunstani festa religiose ab Anglis decimo quinto Kalendas Aprilis & decimo quarto Kalendas Junii Sapientes instituerunt. In posteriori versione ista leguntur. Sancti Regis Edwardi gloriosum passionis diem per totam Angliam volumus celebrari XV Kalendas Aprilis, & S. Dunstani XIV Kalendas Junii, & sit in sanctis observationibus, sicut vere justum est, Christianis omnibus pax & concordia, & omnis ira tollatur &c. Recte autem in priori versione dicuntur Sapientes ea festa instituisse ante Canuti tempora. Nam jussu s. Elphegi Archiepiscopi Cantuariensis, anno MXII occisi, supra relatus Adalardus monachus Blandiniensis Vitam S. Dunstani in duodecim Lectiones & Responsoria distribuerat, ut in Officio Ecclesiastico recitarentur: & dein secuti scriptores Angli, dum de Dunstano egerunt, Sanctum appellarunt, longioraque encomia ex Actis retulerunt: [Cultus in Breviariis,] inter quos eminent Willielmus Malmesburiensis lib. 1 de Gestis Pontificum Anglorum, & Geruasius monachus Dorobornensis in Vitis Pontificum Cantuariensium.

[5] Habemus Breviaria secundum usum Ecclesiæ Sarum seu Sarisburiensis anno 1449 & 1557 excusa: in quibus ad hunc XIX Maji præcipitur Officium solenne novem lectionum, rubris characteribus in Kalendario indicatum: & sex priores Lectiones breves continent aliquod compendium vitæ, Responsoria autem sumuntur de Communi Confessoris Pontificis, Oratio vero hæc præscribitur. Deus qui Beatum Dunstanum, Pontificem tuum, ad regna transtulisti cælestia, da nobis per gloriosa ejus merita ad gaudia transire perennia Per Dominum &c. Habemus aliquod Martyrologium antiquum in pergameno, conscriptum in Anglia seculo XI: in quo sub sinem hujus diei XIX ista leguntur: [& Martyrologiis.] Eodem die transitus B. Dunstani, Archiepiscopi & Confessoris. Ejusdem etiam memoria celebratur in Ms. Vltrajectino Ecclesiæ Cathedralis S. Mariæ, cui subjungitur tabula Paschalis ab anno MCXXXIX, ut circa illud tempus videatur conscriptum. Secuti paßim Martyrologi posteriores, ut sunt Auctor Florarii Ms. Auctor Martyrologii Coloniæ & Lubecæ anno 1496 excusi, item Grevenus & Molanus in Auctario Vsuardi, Galesinius, Canisius, aliique cum Martyrologio Romano & Anglicano, item Monastico Wionis & aliorum. Et Wion quidem asserit migrasse anno Domini MI, citatque Trithemium: ast hic recte lib. 3 cap. 221 & lib. 4 cap. 100 scribit mortuum esse anno DCCCCLXXXVIII, uti reliqui scriptores: inter quos est Vincentius Bellovacensis, ab illo citatus; qui de S. Dunstano agit libro 24 a capite 72 ad 81, in quo asserit, animam ejus de habitaculo sanctissimi corporis egressam anno duodecimo minus a millesimo, [etiam 7 Septembris.] uti apud Osbernum, a quo sua Vincentius desumpserat, legebatur: is autem est annus nongentesimus octogesimus octavus. Longum ejusdem elogium concinnavit Petrus de Natalibus lib. 8 cap. 49, ejusque obitum retulit ad diem VII Septembris. Petrum secuti sunt more suo Richardus Witfordus, in suo Martyrologio Anglice anno 1526 Londini excuso, Maurolycus, Felicius, & Ferrarius in Catalogo generali. Ast in Martyrologio Anglicano Wilsoni appellatur dies Translationis, sed ex propria conjectura. Subnecto hisce, quæ Eadmerus monachus Cantuariensis, in Historia Novorum in Anglia, habet, dum librum primum ita auspicatur.

[6] Regnante in Anglia gloriosissimo Rege Edgaro, & totum regnum sanctis legibus strenue gubernante, Dunstanus Cantuariorum Antistes, [Encomium Eadmeri.] vir totus ex virtutibus factus, Christianæ legis moderamine totam Britanniam disponebat. Hujus gravi operatione atque consilio Rex idem & Deo devotus extitit, & undique irruentium barbarorum impetus invicta virtute debellavit, evicit, compressit. Pacem itaque diesque felices Anglia circumquaque obtinuit, dum Regis istius & Patris Dunstani corporali præsentia potiri promeruerint. Qui Rex cum vitæ suæ diem ultimum propinquum fore sentiret, Edwardo filio suo regni habenas reliquit. Successor ergo gloriosi Patris gloriosus Edwardus, a Sancto Dunstano institutus, regnum, quo tempore vixit, strenuissime rexit. Verum evolutis coronæ suæ pauculis annis, impia suæ novercæ fraude necatus, fratrem suum, Edelredum nomine, filium ipsius malæ mulieris, regni quidem, sed nullius probitatis, heredem sortitus est. Cui, quia per sanguinem fratris ad regnum aspiravit, gravi invectione præfatus Antistes comminatus est; quod ipse videlicet in sanguine victurus, quod barbarorum incursus atroci oppressione passurus, quod ipsum quoque regnum innumeris atque cruentis vastationibus conterendum foret, edixit. Quæ prophetia viri Dei quam vera extiterit; & in chronicis, qui legere volunt, & in nostris tribulationibus, qui advertere sciunt, videre facillime possunt; ne dicam in his, quæ istius operis series per loca, veritate dictante, demonstrabit.

[7] Translato igitur ad cælestia beato Dunstano; evestigio, ut prædixerat ipse, barbarorum irruptioni Anglia patuit. Regis etenim desidia circumcirca innotuit, & ideo exterorum cupiditas, opes Anglorum [magis] quam mortes affectans, hac & illac, per mare, terram invadere, & primo propinquas mari villas & urbes, deinde remotiores, ac demum totam provinciam miserabili depopulatione devastare. Quibus cum ille, nimio pavore percussus, non armis occurrere, sed data pecunia pacem ab eis petere non erubuisset; ipsi suscepto pretio in sua revertebantur, ut, numero suorum adaucto, ferociores redirent, ac præmia iteratæ irruptionis multiplicata reciperent: unde modo decem millia, modo sedecim millia, modo viginti quatuor millia, modo triginta millia librarum argenti consecuti sunt; omnia eis largiente præfato Rege Edelredo, & gravi exactione totum regnum opprimente. Inter ista mala quartus, a beato Dunstano, Alfegus, Wentanus Episcopus, Ecclesiam Cantuariensem regendam suscepit; vir strenuus, & ab infantia sua sacra religionis vita & habitu decoratus. Hic igitur, consideratis innumeris malis quibus totum regnum in immensum devastabatur, inhorruit; & quibus poterat modis operam dare cœpit, quemadmodum immanitati nefandorum hominum possit obviari. Quod ipsi percipientes, & ne consuetis quæstibus privarentur, sibi ac suis providentes, in ipsum acerbo odio animati sunt. Unde vastata & conflagrata civitate Cantuaria, civibusque ejus lacrymabili per eos forte damnatis, Ecclesiam quoque Salvatoris in ea consistentem flamma consumpsit. Ipse Pater interea furentum manibus vinctus abducitur, trucidatis primo coram eo pene omnibus monachis, qui sub ejus regimine in ipsa Ecclesia Domino Christo famulabantur. Inde Alfegus, naucellæ injectus, ad Grenewic vehitur, & crudeli custodiæ per septem menses mancipatus (dum malignantium iniquitati manus dare, nullis minis victus, acquiesceret) sævissima nece ab eis lapidatus occubuit. Hæc paucis commemoraverim, non historiam texens, sed quam veridico vaticinio Pater Dunstanus mala Angliæ ventura prædixerit, scire volentium intellectui pandens. Nec hic molorum finis extitit. Acta sunt enim post hæc & alia per Angliam ingentia mala, ac pluribus annis semper sunt sibi ipsis in deterius aucta. Inter quæ, monasteria quoque servorum & ancillarum Dei, quæ usque in quadraginta octo numero, tempore Regis Edgari per Patrem Dunstanum, cooperantibus sanctis Oswaldo videlicet Eboracensi & Athelwoldo Pontifice Wintoniensi, nova surrexerant, & magna ex parte diruta, & religio Monachici ordinis in nihilum pene redacta est.

VITA
Auctore B. Presbytero coævo, & teste oculato.
Ex Ms. Vedastino Atrebati.

Dunstanus, ex Abbate Glastoniensi Episcopus Wigorniensis & Lundinensis, dein Archiepiscopus Cantuariensis in Anglia (S.)

BHL Number: 2342

AUCTORE B. COÆVO EX MS.

PROLOGUS.

[1] Perprudenti Domino Archonti Alfrico, omnium extimus Sacerdotum B. vilisq; Saxonum indigena, alta polurum gaudia.

Te quidem Pastor præcelse, ob enormitatem divulgatæ peritiæ, propterque magnificam & placidam privilegii dignitatem, ad insuperabilem mihi a tuitonem [ante] ceteros quosque, quamvis sint doctrina perspicui, excipiendam secernam: qui quodam luculento competentis facundiæ calamo, decentis Æditui, almi scilicet Dunstani, merita monimenta protelare conarer, ni incepta gloriosæ vitæ ipsius b præconia omnemque hujus opusculi definitionem degeneri vitiorum stylo, [Styli sui rusticitatem agnoscens,] ut cernis, attaminando fœdarem. Quapropter primus præ ceteris hujuscemodi dedecus patula protestatione tuæ Serenitati profiteor, meque adeo more aligerorum, qui se, priusquam profectionis vocem emittant, alarum plausibus flagellare videntur, propriis verborum verberibus, tuis provolulutus genibus, exonerans affligo. Eatenus, inquam, ut quidquid hac in editione contra orthographiæ normam compositoris vitio usurpatum repereris, imperiali potentia abradere, ac ploranti pinnicula profluentis encausti in melius ab errore reformatum emendare præcipias. Quin etiam utriusque ordinis in utroque sexu sagaces, hanc quoque c tenuem nostri libelli segetem litterarum pedibus transmeantes, toto cordis intuitu, tuoque d potius suffragio, itidem facere permoneo: [aliis eum offert expoliendum,] astu tamen, ne rari germinis seminaria incaure calcantes deprimant; neu interea [dum] in annona depressa peritura olera penitus exstirpare nituntur, justa potius plantaria, cum malis pariter secanti intercepta sarculo, eradicando præcidant: sed execrabilia hujus superficiei lolia, quodam levi conamine, passim per locorum spatia negligenter respersa, fundotenus explodant. Si hæc mihi affectanti e precamina … concedenda persentio, satis gratiosa beneficia rependenda depromo: sin autem invidis æmulorum abdicamentis refutata temnuntur, ignoratur utique quid satius inceptem, quam ut propria falcicula, licet sit scabrosa, mutilatione tenuatim obducta, propriam messem sudati laboris pro posse virium piare procedam: [sed indulgenter agi secum optat,] si tamen quodam demonstranti digitulo corrigentis indicentur, qua parte locorum inserta vitiabilis campi vituperia provocatus incidam. Ergo quoniam causa inscitiæ id fieri quod volo nequibit, id tandem quod queo velle compellor. Hoc siquidem, ut [ad] optatam prælocuti f Theologi mentionem (quam lepido facilitatis eulogio, vel, si possim, g summatim rimatus, capitella omnemq; proceram hujusce texturæ seriem, h chrysidineo schemate ac biformi i renitentis electri colore gemmatim disserere, gestiebam) nunc saltem satyrica fatuitate gressuque lapsanti quasi minus sapiens vacillando incedam. Melius tamen tantæ vitæ venustatem idoneis compositoribus (ni Beati Antistitis imminentem iram pertimescam) conscribendam reservo: quia non summa profitente, quoquam in hujus cosmi situ præstantior; ast personis omnibus, divo carens dogmate, despectior. Nam e prudentibus neminem, liberali eruditum ingenio, propemodum pernoscis; qui tam deformi facundia in scribendis prologis, ut ego, videatur abuti. Has tamen sequentes paginulas, parvo capacitatis fomite utcumque compositas, fidissima fidelium attestatione k purgato, [non nisi certo comperta scripturo.] si qua propria temeritate effigiata insignia in his me conseruisse diffidas, nisi forte quæ vel videndo vel audiendo, licet intellectu torpenti, ab ipso didiceram; vel etiam ex ejus alumnis, quos a tenella juventutis ætate ad viros usque perfectos, doctrinarum pabulis decenter instructos, ipsemet educando deduxit. Acceptes, obsecro, sola septus connexione caritatis, horum apicellorum tenuem congeriem, vix l ebenina titulatione styloque fuscanti concretam, contra omnes invisorios æmulos invicta propugnatione tuendam, non favorio deditam rumusculo, sed tuæ specialiter sublimitati collatam. In hac quippe litterali planitie, mentem magis spontaneam ambientis, quam agrestem componentis ignaviam, explorari m deposco: teque, sine tuæ offensionis molestia, moneo, tanti Patris virtutibus informari, exemplis ejus instrui, moribus muniri, disciplinis justificari: ut cujus exstitisti successor in terris, ejus merearis perennis esse confessor in cælis, largiente Domino nostro Jesu Christo, qui cum coæterno Patre sanctoque Spiritu vivit & regnat Deus, per omnia secula seculorum. Amen.

ANNOTATA.

Stylus affectata quadam phrasium insolentia obscurus, in Prologo, videtur torsisse librarios & in varia sphalmata præcipitasse; quæ ne nimis torqueant lectorem, eorum aliqua conabor per conjecturam emendare, originaria Ms. Atrebatensis lectione huc relata, si quis forte ex ea congruentius aliquid poßit extundere: ubi autem sola unius alteriusve voculæ transpositione res agi potuit, non credidi opere pretium lectorem de mutatione facta monere.

a Ms. Tutiorem.

b Præmia.

c Terrem, forte Terream.

d Potitus.

e Precamina addunturque hæc verba, quiscumque e nebulosorum corculis, quæ videbantur posse abesse, donec felicior conjectura intelligibilem sensum reperisset.

f Videtur S. Dunstanum quem supra decentem Ædituum, quasi dignum domus Domini custodem, appellarat; hic nominare Theologum.

g Summorum rimatum.

h Chrysidineus, an dicitur quasi aureus vel auro intextus?

i Prosa scilicet & versu, atque ita deinceps varios versus, sed metro perquam vacillanti invenies contextui vitæ admixtos: quod mox appellare videtur satyricam fatuitatem.

k Purgabo.

l Ebenina titulatione indicari puto scriptionem per atramentum (est enim ebenum colore nigrum) & sic supra usurpavit plorantem pinniculam profluentis encausti.

m Explorare.

CAPUT I. Ortus, educatio, studia, mora in aula Regis, & inde expulsio.

[2] Cum multorum temporum a vero cultu Christianæ religionis vacua transissent curricula, [Post missum ad conversionem Anglorum S. Augustinū,] quibus vetusto errori ritu Gentilitatis gens Anglorum magis, quam Christo Creatori cunctorum mancipari decernebat; misericors Dominus, ne factura sua, laqueis irretita diabolicis, in æternum damnata periret; salutis æternæ remedium ejusdem cæcitati prospexit, ac venerandum Patrem a Augustinum, a beato Papa electum Gregorio, ad hujus partes patriæ miseratus destinavit: qui sagaci mentis ingenio inde conversam plebem * fidelium, heredem sociaret beato contubernio Angelorum. Mox igitur ut vir Dei inter insciæ nationis vepres sulcum celeberrimæ doctrinæ vomeremque Dei visitationis infixit, & triticeum sanctæ Trinitatis semen inseruit; sic vipereum pereuntis lolii germen ab hac extirpavit, ut ulterius dumosi ruris rudera in ea pullulare prohiberet, & dignos Deo pœnitentiæ fructus documento pariter & exemplo debere offerri demonstraret. Itaque, qui ante eam spreverat, credidit Domino universus Albionum populus, & adjunctus est per veræ fidei agnitionem Deo suo. Hic autem, sine cujus solicitudine parvi non succumbunt passeres, [& religionem Christianam stabilitam,] curam optimæ proventionis ob suæ statum conditionis ipsi deinde adhibuit. Elegit namque venturis ad se exinde liberis nutritios, Reges, Pontifices, Duces, Decanos, Præpositos, ceterosque Ecclesiæ suæ Rectores; qui post emensa singulorum spatia gregem Deo renatum sub pacis custodia regerent cum justitia.

[3] Inter hos præcipuos regiæ prælationis viros, quem Christianissimi & orthodoxi multi regnando præcesserant, quorum nunc nomina difficultas non sinit rimari per singula, gloriosus b Rex Æthelstanus annis succedentibus est Rex Anglorum adnumeratus. c Hujus igitur imperii temporibus oritur puer strenuus in Westsaxonū finibus: cujus pater d Heorstanus, mater vero Cynedrydis vocitatur. [S. Dunstanus natus,] Quem pii parentes, sacri baptismatis undis renatum, Dunstanum vocaverant. Crevit itaque puer, & effectus est tam Deo quam hominibus carus. Erat autem quædam regalis in confinio ejusdem præfati viri insula, antiquo vicinorum vocabulo Glastonia nuncupata, latis locorum dimensa finibus, piscosis aquis stagneisque circumducta fluminibus, & plurimis humanæ indigentiæ apta usibus, [& Glastoniam ductus puer,] atque sacris (quod maximum est) Dei dicata muneribus. In ea siquidem ipsius loca primi catholicæ Legis, neophyti, e antiquam Deo dictante repererunt Ecclesiam, nulla hominum arte constructam, imo humanæ saluti cælitus paratam: quam postmodum ipse cælorum Fabricator multis miraculorum gestis multisque mysteriorum virtutibus, hanc sibi sanctæque Genitrici suæ Mariæ consecratam fore, demonstravit. Huic etiam aliud addiderunt opere lapideum oratorium, quod Christo ejusque Apostolo S. Petro dedicaverunt. Porro dehinc universorum circumquaque fidelium frequentia colebat, [faciendas ibi postea fabricas in visione cognoscit.] & jam dictæ insulæ pretiosum locum humiliter frequentabat. Contigit ergo hujuscemodi causis prædictum virum Heorstanum, comitante secum beato puero Dunstano, transire Glastoniam; & cum inibi causa orationis pernoctarent, ecce suavissimi soporis felicem obtexit pausatio puerum: viditque mentis excessu quemdam senem, niveo candore vestitum, per amœna se sacri templi atria ducentem, ac monastica ædificia, quæ post per ejus Pastoratum ædificanda fuerant, demonstrantem, eo ordine quo nunc statuta referuntur fuisse.

[4] Postea vero religiosi pueri Dunstani parentes sacris eum litterarum otiis contulerunt studentem: [Inter studia,] cui confestim Dominus tantam in his largitatis suæ conferre dignatus est gratiam, ut coætaneos quosque præcelleret, & suorum tempora studiorum facili cursu transiliret:

Sed quod contulerat sibi signum summa Majestas,
In studiis ipsis parvo posse patebo.
Contigit hunc laborare diu nam febribus arctis,
In tantum ut phrenesis morbum pateretur amarum,
Immemor atque sui per deliramenta nugarum,
Plurima verborum vacuo jactasset ab ore.
Cladibus his fessus committitur & mulieri [in phrenesim lapsus & ad mortem æger,]
Cuidam, quæ tenero tunc suppeditaret alumno,
Et curam gereret sub ea ne peste periret.
At memorata lues puerum super alta premebat,
Ut velut exanimis jacuisset ad ultima stratus,
Omnibus & membris fieret quasi jam moriturus.
Cumque diu sic mole mali graveretur operti;
Ecce repente movens f abiit, propereque resurgit,
Fustem ac surculeum rapuit tunc forte repertum;
Quo cum percutiens ambabus partibus auras, [ad fastigiū templi noctu ascendit:]
A canibus rabidis quasi se defenderet, ibat.
Sic quoque nocte ferunt ut ad usque peribola templi
Solivagus properaret, & inde veniret ad altos
Ascensus graduum, quo scandere summa solebant
Artifices operum, qui cum discrimine grandi
Ipsius, heu timidi! texere cacumina templi.
Illic, ut validus, summam conscendit in arcem,
Et nimis incaute super hac stetit atque meavit.
Sed Domini pietas rapuit de fastigiorum
Casibus insontem; ponens quoque inde deorsum [deinde in ipso locatus invenitur,]
Incolumem membris, salvum, sanumque, locatum
Intus in hoc idem templum, de culmine vectum;
Quo duo custodes pariter de more cubabant,
Ut simul inter eos pausaret tertius ille.
Ipse tamen nescivit, qua ratione veniret,
Excogitare modum, vivensq; sub æthere quisquam. [ac templo redditus ostiis clausis.]
Ostia nam templi nulli patuere meanti,
Arcuit ast eadem ferrum sub cortice durum. g
Optime nunc lector, celeri sermone fatere,
Quid tibi veridico videatur in hoc pusione:
Si talem dubites superum conscendere templum;
Qui hic clausis foribus pro salvatione ruinæ
Conditur in templo, [ut] redimat de labe maligna
Postea perplures & mittat ad æthera turmas,
Dogmata distribuens, nec non exempla relinquens.
Exurgat patiens humilis, ruat atque superbus.

Nam quanto erat crescendo sublimior, tanto acuitatis ingenio locupletior: quantoque roticulis annorum maturior, tanto Dei dilectione ferventior; quanto vero in divinis laudibus assuetior, tanto perseveranti animo instantior.

[5] Videntes itaque parentes prenominati tantam sui excellentiam filii, dignum sibi h Clericalis imposuere censuram officii, inque famoso Glastoniensi ecclesiæ sociaverunt cœnobio; quatenus ibidem die noctuque Deo Deique Genitrici deserviret Mariæ, tempore continuo. Jamque disciplinis innexus deificis, florentes suæ pubertatis annos evicta juventute calcavit: & justus in domo Dei sui, sicut cedrus Libani, vigoribus virtutum floruit: inque divinis plantatus atriis, incrementi sui robora singulis diebus protendebat ad sidera. [Regi placet ob virtutem & doctrinam:] Interea tam magna suæ constantiæ fama Regis in palatio patuit, ut longe lateque magnificis rerum laudabilium divulgaretur indiciis. Non autem hujus mundi vanos captabat favores, sed copiis virtutum præventus illam æterni Regis gloriam ab intus gestabat; quam sibi pollens sapientia, docto digito donorum spiritalium, varietate etiam studiorum, nec non gemmante nitore aureorum ornatuum, dictavit. Nam multa sacrorum & divinorum voluminum prata, velut apis ingeniosa, sic rapido cursu capacis ingenii pervolavit, ut mentem potius quam corpus divinis reficeret lectionibus; & receptaculum casti pectusculi, sancti Spiritus flatu perfusum, gustu nectareo devote suppleret sensum. Porro Hiberniensium peregrini locum, quem dixi, Glastoniæ sicut & ceteræ fidelium turbæ, magno colebant affectu, & maxime ob i B. Patricii junioris honorem, qui faustus ibidem in Domino quievisse narratur. Horum etiam libros, rectæ fidei tramitem philosophantes, diligenter excoluit; aliorumque prudentium, quos ab intimo cordis aspectu Patrum Sanctorum assertione solidatos esse persensit, solubili semper scrutamine indagavit. Ita vero vitæ suæ studium coërcebat, ut quotiescumque divinæ Scripturæ libros scrutaretur, Deus cum eo pariter loqueretur: quoties autem curis secularibus solutus, orationum otiis mulcebatur; ipse cum Domino pariter fari videretur.

[6] [ab æmulis arguitur,] Igitur dum hæc exercitia bonorum operum secum agerentur, nonnulli propriorum sodalium & Palatinorum, tum quam maxime vero consanguineorum suorum, qui salutiferis actibus ejus invidebant, sanctæ vineæ vitem palmitemque, ad cælestia regna tendentem, Beatum videlicet Dunstanum in Christo pollentem, linguis acutis serpentium morsibusq; dirorum dentium, uti hirci setigeri, rodere vel præcidere conati sunt. [quasi gentilitati studeret:] Conflabant enim sub livido antro nævosi pectoris inopinatam in eum scabiem mendacii, dicentes; illum ex libris salutaribus & viris peritis, non saluti animarum profutura, sed avitæ gentilitatis vanissima didicisse carmina, & historiarum frivolas colere incantationum nænias. Huic autem morbo mendacii beatus tiro semper Christum opposuit, qui omnia, ante quam fiant, novit: in cujus persona benignus Propheta David, & fidelissimus ejus testis, oraculo præventus Spiritus sancti, in falsos auctores Dominicæ Passionis, ita inquiens ait: Insurrexerunt in me testes iniqui, & mentita est iniquitas sibi. Et iterum: Qui quærebant mihi mala, locuti sunt vanitates, & dolos tota die meditabantur. [Ps. 26, 12 & 70, 13] Et ipse Dominus in Euangelio ait: Beati eritis cum vos oderint homines, &c. Et auditoribus suis: Si de mundo fuissetis, mumdus quod suum erat diligeret; quia vero de mundo non estis, sed ego elegi vos de mundo, propterea odit vos mundus. [Luc. 6, 22, Ioa. 15, 19] Itemque Beati estis cum maledixerint vobis homines, & persecuti vos fuerint, & dixerint omne malum adversum vos, mentientes propter me. [Matt. 5, 11] Gaudete in illo die & exultate, quoniam merces vestra copiosa est in cælis. Hac ergo servus Dei Dunstanus firmissima sponsione confortatus, velut homo surdus & quasi vocem objurgationis non curans, effectus est: cum vix umquam canibus contra se latrantibus aperuerit os suum per amaræ increpationis eloquium. Ipsi vero in machinamento malitiæ perseverantes, [ab aula pulsus,] criminati sunt illum falsa quadam objectione corā Rege, impetraveruntque ut ab eorum consortio pelleretur: quem, si sanæ mentis essent, unice dilexissent. Deinde atrocissima impietatis prævalescente rabie, [projicitur in fœtentem paludem.] rapientes insontem quadrifidis membris, velut ovem patientem, manibusque ac pedibus restrictum, projecerunt in lutulenta palustrium loca: & ut eum in furoris sui dementia contemptibiliorem efficerent, pedibus superimprimebant: quousque secundum voluntatis eorum malitiam, in fœtenti volutabro dehonestarent. Illis autem recedentibus, vix ipse e palude fluminis quasi depicatus surrexit: & ad quemdam amicorum, uno inde distantem milliario, ut ibi se ablueret, venire disposuit. Occurrerunt vero illi canes ejusdem acerrimi: & quoniam luto deturpatum, magis monstrum quam hominem putaverunt; crudeli latratu hunc invaserunt: tamen ut blandientis vocem audierunt, mox [esse], illius ex eo tantummodo reticētes, agnoverunt. Tunc ille secum ex profundo cordis suspirio ingemiscens, ait: O sæva propinquorum meorum væsania, in caninam sævitiam de dilectionis humanitate mutata! Nam irrationabilis canum natura humanitatis mihi dilectionem cauda blandienti exhibuit: propinquitas vero humanitatis oblita, canum mihi infestantium severitatem inseruit: sic improbus ordo amborum in utrisque mutavit justam viam.

ANNOTATA.

a Coluntur S. Augustinus infra 26 Maji, & S. Gregorius 12 Martii, a quo ille missus venit in Angliam anno 597.

b Æthelstanus patri suo Edwardo seniori, anno 924 mortuo, succeßit. Ita paßim omnes. Solum in Chronologia Saxonica, Bedæ historiæ subnexa, refertur hoc ad annum sequentem.

c Secuti Wigorniensis, Dunelmensis, Westmonasteriensis aliique his verbis: Cujus temporibus oritur puer strenuus Dunstanus in Westsaxoniæ finibus, scilicet in Somersettensi Comitatu.

d Heorstanus, aliis Herstanus: at Cynedrydis aliis Kinedrida, Kinedritha & Chinedrita.

e De hac antiqua traditione Glastoniensis Ecclesiæ, in citato Somersettensi Comitatu sitæ, egimus Kalendis Martii ante Vitam S. Davidis Archiepiscopi Menevensis num. 12.

f Adalardus Blandiniensis, Cælesti imo Angelica, ut vere credi fas est, medela pristinæ saluti est redditus.

g Idem Adalardus addit: At matrona, cujus curæ ægrotans est creditus, usque ad transcensum pinnæ indefessa exploratrix cuncta prospiciens, cælesti prodigio fidele testimonium perhibuit. Miraculum plane divinum, cujus cum se pius puer negaret conscium, totum constat cælitus peractum, & totum fuisse deificum.

h Ms. Clericatus.

i Iocelinus in Vita S. Patricii Apostoli Hiberniæ a nobis 17 Martii illustrata num. 163 enumerat inter hujus discipulos, qui ejus Acta conscripserunt, S. Patricium filiolum ejus, qui post decessum patrui sui Britanniam remeans, in fata decessit & in Glastoniensi Ecclesia sepultus est honorifice.

CAPUT II. Monachatus S. Dunstani. Gesta & pius obitus Æthelfledæ viduæ. Antiphona ex cithara prolata.

[7] Intellexit igitur ille avitus humani generis inimicus, memoratum juvenē, [Consilio S. Elphegi nil motus,] per sinistros nuntios invidorum sodalium quos miserat, pravis voluntatibus suis parum cessisse, quibus in eum insidiantibus armis dimicare inchoavit; sed quanta sibi tentamentorum luctamina ingesserit, sequens libelli hujus pagina partim intimabit. Primum enim mulierum illi injecit amorem, quo per familiares mulierum amplexus, mundanis oblectamentis frueretur. Interea propinquus ipsius a Elphegus, cognomine Calvus, Præsul quoque fidelis, petitionibus multis & spiritualibus monitis eum rogavit ut fieret monachus. Quod ille instinctu præfati fraudatoris renuntians, maluit sponsare juvenculam, cujus quotidie blanditiis foveretur; quam more monachorum bidentinis indui, panniculis. Ut autem vir Dei verba abnuentis audivit, [movetur morbo ut fiat monachus,] mox ex imo pectoris suspirio petivit regna superna regentem, quatenus illi inferret correctionum suarum judicia, ut cujus monita temneret acriter agnosceret: quod, Deo misericorditer favente, in parui momenti spatio factum comprobatur fuisse. Eo namque modo urgentium vesicarum dolor intolerabilis omne corpus ipsius obtexit, ut elephantinum morbum se pati putaret, & spem vitæ propriæ penitus non haberet. Tunc festinanter, magno angore correptus, misit: & ad se Pontificem, jam ante a se spretum, humili prece vocavit, & obedire se velle ejus salutaribus monitis nuntiavit: at ille visitando veniens, consolatum & emendatum Deo monachum consecravit.

[8] [illique adhæret:] Pius igitur & misericors Dominus servum suum Dunstanum ab amore mulierum taliter miseratus retraxit: qui (ut historiæ tradunt) Joannem Apostolum & Euangelistam specialiter sibi dilectum a thalamis nuptiarum revocavit. Cum hac ergo Dei correctione, & beati Antistitis Elphegi documento salutari, sanioris effectus esset intelligentiæ, nonnumquam post ejusdem Pontificis almitati, gratia saluberrimæ doctrinæ causaque parentelæ, sedula adhærebat continuatione. b Interea religiosi Wintoniensium cives invitarunt eumdem Dei Pontificem ad quamdam novæ ecclesiæ dedicationem, [cum eodem a dedicata ecclesia rediens] quam in sua civitate Wintonia, qua regimen Præsulatus ipse tenebat, pro summi Numinis reverentia condiderant, in parte meridiana popularis plateæ: quæ nunc ecclesia occidentali parte omnibus ecclesiis vicinior perhibetur esse. In hujus consecratione adfuit inter alios plures cum Pontifice etiam Dunstanus, cum præcipuis unus. Qua dedicata coëgerunt more humanitatis virum venerandum cum suis ad parata caritatis convivia, lætum diem pro tanti viri veneratione proque consecrationis ducentes celebritate. Pontifex autem post gratiarum actiones cum suis imminente jam nocte surrexit, & data benedictione convivantibus tam viris quam feminis, Deum benedicendo, ad propria remeavit; & venerunt incedentes per viam ad ecclesiam, [capitali periculo liberatur.] B. Papæ Gregorio consecratam; ibique subsistens Episcopus dixit B. Dunstano: Compleamus hic apud oratorium Sancti Patris nostri Gregorii nostram Completorii horam. Et accesserunt, post voces orationum, jungentes capita sua in unum: quo confessiones suas solita consuetudine vicissim proderent. Qua peracta dum daretur ab Episcopo delictorum remissio, lapis permagnus ab alto aëre irruit: & parcente Domino, inter utraque capita vehementi lapsu in terram corruit; tantumque tangens capillos utriusque capitis, nullum eorum læsit; quem, ni fallor, ille malignus cujusque justi operis inimicus, ex improbitatis suæ jaculis furendo dejecit, quasi geminam iram in utrisque foret ulturus.

[9] Contigit autem iisdem temporibus quemdam Glastoniensis Ecclesiæ Diaconem, nomine Wulfredum, mortem subiisse temporalem: [De futuris sibi premonitus apparentu] qui B. Dunstano, tempore dū viveret, prælatus c pariter extitit & familiaris amator. Hic ergo non admodum longo tempore post discessum apparuit ei gaudens, multa de cælestibus incognita, insuper etiam omnem seriem vitæ suæ, suæq; futuræ ætatis, & eventuum bonorum malorumve fata definiens. Auditis vero beatus vir tantis mysteriorum luminibus, talibusque inevitabilibus vitæ suæ casibus, ait in excessu mentis positus: Si quæ certo relatu affirmas vera sunt & credenda, unde cognoscam? Quibus signis patulæ demonstrationis illa mihi patebunt? At ille duxit eum in atrium templi, quo corpora defunctorū humata quiescunt: digitoque demonstravit Australi ecclesiæ parte locum inconvulsum, & dixit: Quia hæc, quæ tibi retuli, vera sunt; evidenter scito, [certior redditur alterius obitu,] quia hoc in loco ante triduum Presbyter quidam sepelietur, & nondum infirmatur: corpusculum vero ejus ab Occidentali parte templi præsentis tumulandum deferetur. Ad hanc visionis vocem Beatus expergefactus Dunstanus, postque horam primam diei memor miræ revelationis, cum quibusdam in prænotatum sibi spiritualiter cœmeterii locum venit; nec non accipiens lapidem unum jactabilem, in eum projecit, hocque addidit: Si vera sunt quæ in somnis vidi, quidam Presbyter hic ante triduum debet humari. [ut dictum erat apud intra triduum sepulto.] Porro recedentibus illis venit cujusdam Æthelfledæ, nobilissimæ ac religiosissimæ matronæ, Magister & Sacerdos cum alio sociorum contubernio, & obtinuit sibi inter aliqua eloquiorum famina eumdem locum in sepulturam, dicens: Cum mortuus fuero, hic precor sepelite me. Erat siquidem ipse multorum testimonio adhuc in corpore sanus: sed cum inde post paucum abiissent, gravi morbo finitimæ vitæ sarcinatus est: deinde in nocte futura extremum spiritum Christo Domino commendavit, & ante triduum in ipso suæ electionis loco, qui B. Dunstano prius assignatus fuerat, sepultus est.

Tunc Domini servus sensit per secula faustus,
Talibus ex signis fuerant quia cuncta futura,
Quæ sibi jam dictus Wulfred sermone ferebat:
Visibus atque istis humilis sapiensque beatus,
Felix & validus, cautus, castusque refulsit,
Ante Deum vel ante homines per tempora vitæ.

[10] [Æthelfledæ vidua S. Dunstano honorata.] Nunc cœptum sermonem paulatim differendo intermitto, donec quædam brevia verba, quæ omittenda non autumo, parvo proferam eloquio. Erat namque quædam prædives Matrona, regali ex progenie orta, sed strictis nodis divinæ religionis innexa, cujus nomen brevi mentionis attactu nuper contigimus. Hæc post amissum virum, vitam ducere d vidualem pro virium qualitate desiderans, casulas sibi commanendi in affinitate sacri templi ad plagam Occidentalem constituit, ut pro regni cælestis desiderio ibidem Domino Jesu Christo die noctuque non desisteret famulari. Huic vero semper Beatus adhærebat Dunstanus, qui hanc præ ceteris modis mirabilibus adamavit: ejusque, causa religionis simul etiam propinquitatis, egestatem sedulo sublevavit. Non est autem nostræ possibilitatis enarrare per singula verborum eloquia, qualem vel quantam se in divinis præpararet obsequiis. Dominus tamen omnium inspector secretorum, tam in ultimis metæ suæ temporibus, quam etiam dum in hoc mundo deguit, cujus esset meriti declaravit. Hæc igitur omne semen Regium, de quo ipsa nobilitatis originem duxit, intimo caritatis ardore dilexit: ideoque gratia dulcedinis de suis sæpe rebus Regibus ministravit. Ex hac ergo pia consuetudine glorioso Regi Æthelstano prandium quod potuit obvia præparavit, [Æthelstanū Regem excipit convivio] quia hunc causa precaminum Glastoniam venisse præscivit. Scientes vero ministrationis Regiæ prævisores, quod dedisset Rex nepti suæ divertendi ad se promissam, venerunt die præcedenti ad videndum, si omnia paratuum ministeria habilia fuissent vel apta. Et conspectis omnibus dixerunt ad illam: Universæ ministrationis sufficientiam habes, si tibi medonis e liquor non defuerit. At illa, Non patiatur Domina mea, sancta Mater Domini mei Jesu Christi Maria, ut ille mihi vel quid in Regio dignitate deficiat. Et hæc dicens, antiquam Dei genitricis Mariæ ecclesiam quantocius intravit, [& multiplicato divinitus mulso,] seseque ibi rogatura prostravit, diu deposcens superni Regis opulentissimum sibi adesse supplementum, ad augendam Regis ministrationem. Quid ergo? Venit Rex, stipatus multo comitatu, ad tempus præfinitum; & post precum Missarumque celebrationes, lætus invitatum introivit ad prandium. Et tunc quidem in primo propinatu exhausere illud vas medonis, ad unius palmulæ mensurā: & sic postea Deo augente & beata promerente Matrona, nil minuens substitit, pincernis, ut assolet in regalibus conviviis, cornibus scissis aliisque indiscretæ quantitatis vasibus totum diem propinantibus. Quod dum mirabile factum Rex ipse relatu ministrantium audisset, ait mente immutatus ad suos: Peccavimus, nimis hanc famulam Dei superfluitate multitudinis nostræ aggravantes. Et surgens, salutata nepte, subit viam suam.

[11] [ejus ægrotantis curā suscipit S. Dunstanus,] Cœpit autem hæc famula Dei, transacto beati certaminis cursu, proximante jam fine, ex humano jure graviter infirmari: cui B. Dunstanus causam providendi solers exhibuit, & quasi propriam matrem unice custodivit. Contigit ergo his impedientibus curis, ipsum horis Vespertinalibus abesse, & cum psallentibus more solito non fuisse catervis: ipso tamen finiti diei crepusculo, cum se sequentibus scholasticis, ibat ad jam obseratam ecclesiam, ut tardatum compleret Officium. Et dum foris ante ostium ecclesiæ psallendi gratia staret, vidit eminus ex Orientis cæli climatibus prorumpentem niveam columbam, mira pulchritudine & nova specie renitentem. Erant vero extremitates alarum suarum igni scintillanti consimiles, ex quibus volatus fulminei f ictuantibus pennis sparsim fundebantur per aëra: quæ ad beatæ Matronæ atria celeri meatu convolavit. Beatus autem Dunstanus, [& cum Spiritu S. in via sibi viso loquentē invenit;] infirmæ amicæ non immemor, continuo perpletis psalmodiis regressus est; & veniens audivit illam intra suorum septa velaminum, feriis sermonibus, quasi cum quodam familiari amico, per vices verborum sermocinantem. Accessit ergo humane ad considentes ancillulas, observatrices Dominæ suæ: & mirans, cum quo loqueretur, interrogat. At illæ, se nescire dixerunt: sed, Antequam tu, inquiunt, venires, immensi splendoris jubar totum hoc cubiculum rutilando replevit: & postea cessante lumine, ipsa (ut ipse nunc audis) loqui erga loquentem non cessavit. Tunc quidem paulatim & ipse spectando resedit, donec illa quodammodo a loquela quiesceret. Et dum ea etiam ab eloquio quievisset, mox ad illam rejectis velaminum anfractibus intravit, & cum quo loqueretur ipsam familiariter interrogavit. At illa dixit ad eum: Tu quoque illum, antequam huc venires, venientem vidisti, & nunc cum quo sim locuta interrogas? Ipse enim mecum loquebatur, qui tibi psallenti dum stabas ante ostium ecclesiæ, apparuit: qui & mihi modo omnem exitus mei rationem per ordinem nuntiavit. Vobis tamen amicis meis non est admodum necesse contristari de me, quoniam mihi morienti Dei mei misericordia g obviabit, & paradisi gaudia misericorditer intrare cōcedet. Tibi autem, [sacramentaq; eidem ministrat.] quasi singularis amicæ ministro, id operis impono, ut tu quoque mane mature mihi facias balneas accelerare, & funerea vestimenta quæ mecum sum habitura præparare, postque corporis lavationem Missas celebrare, & mox tempore participationis sacri Sanguinis Corporisque Domini nostri Jesu Christi communionem accipere, ut sic eodem momento viam universæ nationis, Domino ducente, incedam. Quod, ille instantissime, parens in omnibus beatæ Matronæ præceptis, ne ultimam prævisionis suæ custodiam, tædio quoque tarditatis submissam, torpenti curæ committeret, adimplevit. Sed & illa quod sibi de se in nocte hoc in die futurū [erat ostensū] ordine quo prædixerat certissime complevit; ita inquam, ut post Missæ mysterium, post saluberrimum Eucharistiæ gustū, ipsa pariter cum finita Missa vitam felicem in Domino Jesu Christo finiret.

Tunc prævisor ovans, animam cum sorte propinqua
Commisit Domino, tumulans sub honore cadaver,
Et sua dat sanctis, sicut antea ipsa volebat
Corpore dum vixit. Sed & assecla liber abibat,
Optans hoc, Domini requiescat ut in suavitate.

[12] Hic etiam inter sacra litterarum studia, ut in omnibus esset idoneus, artem scribendi, necnon citharizandi pariterque pingendi peritiam diligenter excoluit: atque ut ita dicam omnium rerum utensilium vigil inspector effulsit. [S, Dunstani cithara parieti appensa,] Quapropter nobilis quædam matrona, Ædelpyrm nuncupata, quodam momentulo vocavit eum familiari precatu ad se: quatenus ille ad divinum cultum, quamdam stolam sibi diversis formularum schomatibus ipse præpingeret, quam postea posset auro gemmisque variando pompare. Quod cum veniendo fecisset, sumpsit secum ex more citharam suam, quam lingua paterna hearpam vocamus; quo se temporibus alternis mentesque ad se tendentium jocundaretur in illa. Tunc quippe quadam die post prandium, dum ad iterata opera tam ipse quam prædicta matrona cum suis operatricibus reverterentur, ex eventu mirabili contigit, ut hæc eadem beati tironis cithara, pendens in cubilis pariete, audientibus cunctis sponte sua sine tactu cujusquam, jubilationis modulum alta voce personaret. Hujus enim Antiphonæ melodiam concinendo personuit, & ad finem usque serie cantando perduxit: [ultro sonat.] Gaudent in cælis animæ Sanctorum, qui Christi vestigia sunt secuti: & quia pro ejus amore sanguinem suum fuderunt, ideo cum Christo regnabunt in æternum. Quos cum audissent, perterriti tam ipse quam memorata matrona, omnesque operatrices ipsius, obliviscentes omnino operum in manibus attoniti sese invicem aspiciebant, satis-mirantes quid illud mirabile gestum novi præfiguraret exempli.

ANNOTATA.

a Acta S. Elphegi dedimus 12 Martii, non tamen elogium hujus auctoris; sed aliorum. Præfuit Ecclesiæ Wintoniensiab anno 935 ad annum 951.

b Sequentia ad Acta S. Elphegi possent addi, tunc non perlecta.

c An Præcarus vel probatus?

d Ethelfleda, Westmonasteriensi Elfleda, etiam vidua dicitur, in Martyrologio Anglicano ad 13 Aprilis ut Sancta relata, perperam Virgo appellatur, & quia eam antiquioribus Fastis necdum inscriptam legimus ad hanc Vitam lectorem remisimus. Sed hinc etiam refutatur Westmonasteriensis dum ad annum 929 hæc referat, cum puerulus esset S. Dunstanus.

e Medo mulsum, hydromel, vox Saxonica eademque Teutonica.

f Ms. volatum fulmineum … fundebant: Ictuare autem videtur hic esse percutere.

g Idem obibit.

CAPUT III. Res gestæ sub Edmundo Rege. Abbatia Glastoniensis suscepta dæmonum insidiæ evitatæ.

[13] Deinde autem defuncto Rege a Æthelstano, & statu regni mutato, Regis succedentis, Eadmundi scilicet, sublimitas B. Dunstanum, qui vitæ probabilis & linguæ exstiterat eruditæ, conspectibus ejus adesse præcepit, ut etiam ipse inter Regios Proceres & Palatinos Principes annumeraretur electus. [Ab Edmundo Rege vocatus ad aulam,] His ille imperiis temere non resistens, sed memor potius Dominici præcepti, quæ Regis erant Regi, quæ autem Dei Deo reddere festinavit. Similiter, autem b B. Jacobi Apostoli admonitus jussione. [Matth. 22, 21.] Omni humanæ creaturæ maximeque potenti se subdere non cessavit, sive Regi quasi præcellenti sive Ducibus tamquam ab eo missis, ad vindictam malorum, laudem vero bonorum &c. [1. Pet. 2, 13.] Non minus vero, ni fallor, B. Pauli Apostoli infra comminiscens, qui ait: Omnis anima potestatibus sublimioribus subdita est: [obedienter venit;] non est enim potestas nisi a Deo: quæ autem sunt, a Deo ordinata sunt: itaque qui resistit potestati, Dei ordinationi resistit; qui autem resistunt ipsi, sibi damnationem acquirunt. [Rom. 13, 1 & 2., & 7.] Et iterum, Reddite ergo fratres omnibus debita, cui tributum tributum, cui vectigal vectigal, cui timorem timorem, cui honorem honorem: & item huic eidem Apostolo in ipsa sua electione Dominus dicebat: Durum est tibi contra potestatis meæ stimulum calcitrare. [Act. 9, 5.] Hæc enim & his similia sacrarum Scripturarum præcepta B. Dunstanus in sinu cordis sui diligenter abscondit, ne peccaret Domino: sed in mandatorum ejus eloquia, faucibusque ipsius super mel & favum dulciora, lucernam veri luminis Pedibus suis, quibus vias Domini ambularet, disposuit c. Et postquam se mandatis Dei sui cordatius edoctum vel illuminatum agnoverat, jucavit secum & firmiter statuit in cordium suorum secretis, custodire fine tenus judicia justitiæ suæ, ut idem Dominus de hac eadem sententia alibi dicebat, Qui perseveraverit usque in finem hic salvus erit. [Matth. 10, 22.] Et iterum: Esto fidelis usque ad mortem, & dabo tibi coronam vitæ. [Apoc. 2, 10.] Sic namque, quamvis laboriose, una cum sublimibus in regali palatio diu degebat, binas habenas sacro moderamine tenens, legis videlicet & theoricæ, nec non & practicæ vitæ. Videntes vero nonnulli commorantium Militum hanc d conversationis suæ constantiam, cœperunt eum unica caritatis dulcedine vel germanitatis amore diligere. [sed agentibus invidis inde pulsus,] Perplures autem e contrario nebulosis mentibus obducti, cœpere eumdem Dei virum amarissimo odio vanitatis detestari, & prosperitatibus ipsius morte tenus invidere. Hi nimirum execratores, in augmentum malitiæ suæ, quoscumque alios poterant, ad persequendum etiam famulum Dei deposcebant. Tamdiu enim circa illum torserunt funiculum iniquitatis eorum, seipsos potius in eo nexuri quam illum, ut ipsum Regem infectum vitiis ipsorum attaminarent, & credulum fallaciis eorum efficerent: qui continuo, ut prius fuerat ab iniquis instructus, magno furore permotus, jussit eum ablata dignitate, etiam omni honore privari, & sibi seni e moratum ubi vellet, sine se suisque conquirere. Erant autem apud f Ceodriun, ubi hæc facta fuerant, viri venerabiles, regni videlicet g Orientis nuntii, cum Rege tunc hospitantes: quos ille quasi jam exilio deputatus, aliud sibi ignorans consilium aggressus est, [legatis Essexiis se adjungit.] id orans ne se relictum a Rege ipsi desererent, sed secum ad patriam quamvis ad incolatum perducerent, At illi mœstitiæ ipsius compatientes, spoponderunt ei quæque regni sui commoda, si secum comitaturus adiret.

[14] Ibat itaque Rex mox altera die, quo se una cum suis more solito jucundaretur venabulo: & dum ad silvas venaturi perveniunt, diversos calles nemorosorum tramitum certatim arripiunt. Et ecce ex multimodo corniculantium strepitu canumque latratu, [Mox venatum egressus Rex,] multi cervorum levem fugam inierunt: ex quibus Rex solus cum canum caterna unum sibi venaturus excepit: & hunc diu per diversa devia equina agilitate canumque insectatione fatigavit. Est autem ibi in proximis locis Ceoddis quoddam inter alia plura præcisi montis præcipitium, mira quidem & immensa profunditate devexum: ad quod idem cervus, nescio quo pacto, nisi ex Dei & occulto arbitrio, fugiendo devenit; & præceps sese in ima ejusdem præcipitii una cum canibus sequentibus demersit, & particulatim attriti in mortem pariter corruerunt. Similiter autem & Rex sequens cervum & canes, cum magno volantis equi impetu venit, & statim viso præcipitio cursum accelerantis equi, quantum quibat viribus, retinere conatus est. Sed quoniam colli contumacis & rigidæ cervicis erat, non potuit. Quid multa? Omni spe vitæ suæ ablata, in manus Dei sui animam commendavit, [perclitatur de vita: qua servata] dicens tamen intra se: Gratias tibi ago, Altissime, quod me non memini aliquem his diebus læsisse; nisi solum Dunstanum: & hoc prompta voluntate & vita servata reconciliatus sibi emendabo. Ad quod dictum, Beati viri meritis, restitit equus (quod jam horreo dicere) in ultimo præcipitii cespite, ubi pedes priores equi ipsius pene fuerant in ima voraginis ruituri. Tunc ille corde pariter & ore maximas Deo pro vitæ suæ restitutione gratias referebat & laudes, secum plane intelligens, & sæpius in cordium suorum secretis recompensans, se esse pro tanti viri vindicta finitimæ morti ferme deputatum: & veniens domum, jussit sibi propere B. Dunstanum magna cum festinatione advocari. [Dunstanum revocat,] Qui cum vocatus venisset, ait ad eum Rex: Festina quantocius præparare tibi caballum, ut possis mecum parvo comitatu quo iturus sum ire. Et continuo ascensis equis, viam quæ ducit Glastoniam recto tramite tenuerunt: & cum illuc ducatu pervenerunt, ecclesias Dei, ut oportuit, oraturi intraverunt. Et statim precibus impletis, tersisque ocellis e lacrymarum rivulis, Rex iterato vocaverat ad se famulum Dei Dunstanum: [& Abbatem Glastoniensem facit.] & apprehensa ejus dextera, causa placationis seu etiam dignitatis osculatus est illum: ducensque ad Sacerdotalem cathedram, & imponens illum in eam, dixit: Esto Sedis istius princeps potensq; insessor, & præsentis ecclesiæ fidelissimus Abbas: & quidquid tibi ad divini cultus augmentum vel ad sacræ Regulæ supplementum de propria adminiculatione defuerit, ego illud Regia largitate devote supplebo.

[15] Igitur post hæc servus Dei Dunstanus jam dictam dignitatem jussu Regis regendi gratia succepit: & hoc prædicto modo saluberrimam S. Benedicti sequens institutionem, primus Abbas h Anglicæ nationis enituit: sicque spontaneum ex affectu cordis famulatum Deo reddere devovebat. Tunc ergo perprudens Opilio primum septa claustrorum monasticis ædificiis ceterisque immunitionibus, [Ex ejus disciplina petiti passim Prælati sancti.] ut jam olim a quodam sene sibi denotatum per revelationem fuerat, ex omni parte firmiter munivit; ubi oves Dominicas, longe lateque gregatim collectas, ne a lupo invisibili dilaniarentur, includeret. Deinde idem Dei dogmatizator aggregatum cœnobium sibique commissum divini verbi cœpit fomento nutrire, & fonte superno, sacræ scilicet Scripturæ melliftuo documento potare, docens per angustas hujus vitæ semitas ad æternas delicias epularum cœlestium esse transeundū. Patet namq; omnibus pene circumquaque fidelibus, quod post paucorum annorum intercapedines, discipuli, quos ipse teneros in veræ fidei vitem, Christū videlicet & Dominum, suadendo inseruerat, ubertim crescebant, & fructum boni operis morigera venustate ferebant. Quodque post hæc plurimi Ecclesiarum Pastores, documentis illius & exemplis instructi, ad diversas jam civitates vel ad alia Sanctorum loca petebantur, electi ut essent inibi sacri regiminis & normæ justitiæ imbutores, Præpositi videlicet, Decani, Abbates, i Episcopi, etiam Archiepiscopi, ceteris ex Ordinibus præstantissimi. Quicumque autem de discipulatu ipsius iisdem temporibus corporeis nexibus finetenus enodati, necem subierunt invitabilem, alta polorum gaudia procul dubio petierunt.

[16] Cumque veternus invisor mente perspicaci comperiret quod beatus Pater, equidem Dunstanus, tantas sibi turmas diripiendo e manibus extorsisset, fraudibus quibuscumque valuit adversari sibi, sicut jam superius loqui cœpimus, diebus ac noctibus non cessavit. Nam quadam nocte, dum athleta Dei infra septa claustrorum psalmodiis vigiliisque constans immoraretur, [Ipse fugat dæmonem apparentem sub specie ursi] apparuit ei Dei & hominum inimicus, hispidus & horrens in ursina specie, volens eum quodammodo torva imaginatione perterrere, & ab opere satis sibi contrario dolositatis industria aliquatenus dissociare. Sed cum Agonista Dei monstrum hoc inimicale spiritali magis quam corporali intuitu perspexisset; eo securior inceptis Dei laudibus velut vir invictus perduravit. Postea autem parvo intermisso momento adfuit illi iterum, non in prioris lusionis effigie, sed in canina satis sibi condigna specie, ut sunt fraudes ipsius in omnibus improbæ; quatenus hunc simulata canum sævitia impediendo deluderet, & ab orationis studio, si quo potuisset ingenio, sequestraret. Nequidquam tamen tenax ille tentator in famulum Dei nefandis versutiæ suæ fraudibus insaniit: quem undique armis fidei fulcitum fuisse comprobavit: ideoque ex eodem prædicto sanctæ Crucis spiculo, quod semper secum chira k dextera convehebat, [ac vulpis,] repercussus adnihilatus est. Sed & ipse nihilominus in laudem Christi sui, spretis adversarii tentamentis, manebat intrepidus. Addidit quoque idem perfidus draco more vipereo tertio reserpere, probans si forte adhuc virum Dei remissioris animi ad vincendum invenisset: & tunc quidem ex improba cordis compositione sese mutavit in turpem vulpeculam, ut vel sic famulum Dei cauda quatienti varioque discursu ab intentione Dei sui everteret. Quem cum beatus Pater Dunstanus toties transmutatum vidisset, subridens dixit illi: Vade jam, inimice, quia nunc tibimet satis similis effectus apparuisti, factoque Crucis signaculo inimicus disparuit.

[17] His & hujuscemodi armis larvalibus sæpe seductor antiquus beatum Patrem Dunstanum, licet inani conflictu, fatigavit: velut etiam tempore quodam, dum in orationis opere ante altare Martyris Christi Georgii vigilando desudaret. [iterumque sub specie ursi] Ignoratur itaque quo casu, utrum ex præfati fraudatoris injectione, an ex vigiliarum continuatione, sibi subito inter Pallentia verba lenis soporis dormitio irrepserat: visumque est illi, nec ut ita dicam penitus dormienti, quod hispidus ursus, ingens & horribilis, magno cum impetu veniret, poneretque pedes horrendos, ad dilaniandum præparatos, super utrumque humerum illius sedentis, avido quoque hiatu superstans, quasi ad devorandum eum. Cumque vir Dei ex illato terrore funditus evigilaret, [opprimere dormitantē conantis.] arripuit quantocius quem secum semper manu advehebat baculum, nisus ex humano furore nefandum monstrum percutere: ictu tamen supervacuo percussit templi parietem, maximum plausum per omne templum audientibus reddens. Ipse autem in se regrediens, validioris pugnæ congressus iniit, hunc videlicet Psalmum sacri certaminis decantando, Exurgat Deus, usque, sic, Pereant peccatores a facie Dei, ut supra: nam eo in loco superatus a somno, psallendi studium dereliquit, & confestim, ut aiunt, in hoc resumpto psalmodio, ille nebulosus illusor agnitus est, velut umbra nigerrima in prædicto schemate confusus abscedere.

[18] Erat namque huic eidem viro Dei ex humana parentum propagatione quidam germanus, [Dum Wulfrici fratris funus expectat,] nomine Wulfricus, quem sibi forinsecus in villarum suarum negotiis potentem præpositum, ne vel ipse vel quispiam ex monastica professione foris vagaretur, inepta rei secularis discussione, constituit. Hic nempe post emensum temporis sui spatium, letali conditione præventus, temporalem necem obeundo subibat. Hac de causa contigit omnes præscripti templi monachos ad funus ipsius exisse; nullumque, excepto Abbate solo parvoque scholastico (qui postea Pontifex effectus, hæc nobis intimavit) domi remansisse, ut cum sacris exequiis exanime corpus ad monasterium, quo tumulandum erat, perducerent. Interea Abbas cum eodem scholastico ambulabat, ad videndum (ut autumo) si jam Fratres cum defuncti corpusculo propinquassent. [servatur illæsus ab ingenti lapido.] Et dum semper ex more psallendo incederet, venit ex improviso ultra antiquam ecclesiam quoddam missile saxum, vehementi volatu conatu beati Patris caput collidere: sed Deo defendente nequibat: verumtamen pileum, quo caput velabat, procul quasi perticam unam a capite decussum projecit. Qui conversus dixit secum incedenti scholastico: Accelera ergo, & cape quantocius hoc rotabile saxum, ut deferas eum conspiciendum ad me. Quod cum ille nimis ponderosum ex jussu Patris vix elevando reveheret, ait venerandus Pater Dunstanus: O adversans inimice, jam diu ex industria maligna hujus mihi lapidis ictum insidians præparabas. Non enim erat testimonio multorum hujusmodi lapis, admodum magnus vel modicus, in his Sumersetensium l finibus, nisi forte in quibus libet lapideis operibus: & idcirco palam patuit de cujus improba manu emissus prosilivit. Verumtamen post hæc jussit ipsum saxum, licet in sui detrimentum missum fuisset, custodiæ innexum quasi pro testimonio reservare.

ANNOTATA.

a Æthelstanus Rex mortuus est anno 940, die VI Kalendas Novembris, cui Eadmundus sive Edmundus frater succeßit.

b Imo B. petri est dictus locus.

c Expungo superflua duo verba, misericorditer ministrarent.

d Ms. conversionis.

e Moratus, id est, habitatio.

f Suspicor Seorsium legendum, idque idem esse quod nomine composito vulgaritur Windsor dicitur, castellum Regium, aliis Windefora, adsitum habens Parcum ad venationem & silvam late protensam: Mox Ceoddis scribitur, quod longius abit.

g Orientale regnum intelligio Essexiam, Orientalem Saxoniam.

h Nempe, ut in sequenti Vita Osbernus num. 4 qui Glastoniæ tunc erant monachi, monasticam colebant proprio gentis suæ ritu a Benedictino diversißimum, qualem idem Osbernus describit.

i Late deducuntur tomo I Monastici Anglicani pag. 8 Archiepiscopi & Episcopi e conventu Glastoniæ ad diversas Sedes electi, & inter hos censentur proximi S. Dunstani successores Athelgarus, sive Edelgarus, & Siricus sive Sigericus, tum post hæc Acta scripta S. Elphegus & Elnothus sive Egelnotus. Plures Episcopi ibidem indicantur.

k Chira id est, manus, Græce χεὶρ.

l Sumersettensis comitatus apud Occiduos Saxones in cujus agro Glastoniensis Abbatia vulgo Glassenburg, a Ferrario male confusa cum similis nominis alio monasterio in Cantio, ad confinia Saxonum meridionalium.

CAPUT IV. Acta sub Edredo & Edwio Regibus. Episcopatus recusatus. Exilium.

[19] Perempto a igitur Rege Eadmundo ab iniquo b cleptore, mox proximus heres, Eadredus videlicet, regnum naturale fratrem succedendo suscepit. Hic itaque in sublimitate roboratus beatum Patrem Dunstanum tanto caritatis ardore dilexit, ut nullum pene ex Primatu sibi prætulisset. At contra vir Dei, ut diligenti se vicem amoris ab intimo cordis affectu rependeret, omnium sibi carissimum solita appellatione Regem acclamavit. [Edredi Regis thesauros custodit:] Ex hac quippe caritatis fiducia, commisit illi Rex optima quæque suorum supellectilium, quam plures scilicet rurales cartulas, etiam veteres præcedentium Regum thesauros, nec non & diversas propriæ adeptionis suæ gazas, sub munimine monasterii sui fideliter custodiendas. Et dum post meantia tempora felix vir, senex scilicet Æthelgar, c Chrydionensis ecclesiæ Præsul, [Episcopatū rogatus a Rege] carnali lege coactus, vitam in Christo finiret; persuasit jam dictus Rex virum Dei Dunstanum crebris hortamentis, quatenus orbatum Patre Pontificatum sub cura Pastorali ipse suscepisset, At ille statim facilis sibi verbi excusationem rejecit, inquiens, se non esse hujus Pastoralis curæ prospectum, nec adhuc tali tantæque dignitati idoneum, quo posset tam latum Christi ovile probabili cautela sine sui exitio custodire. Hæc & his similia contradicentium sermonum nonnumquam Regi opposuit, donec omnem ejus suasionem penitus abnuendo compesceret. Verumtamen secretam voluntatis illius intentionem nequaquam adhuc mutare prævaluit: quoniam quem præ ceteris altius amabat, hunc altioris excellentiæ fieri cupiebat. [& Reginæ matre, non admittit;] Quapropter posuit verba voluntatis suæ in ore propriæ genitricis, dicens illi: Volo, o mi dilectissima mater, ut tu sub prandii tui tempore nostrum specialem amicum Dunstanum tecum habeas invitatum, & dum inter læta convivia blandis vicissim utimini loquelis, studeas eum feminali facundia adhortari, quo fiat juxta nostram suggestione nuper viduatæ Ecclesiæ Pontifex. Quod cum illa nisibus universis fecisset, non potuit eum a pristino renuntiationis eloquio remutare. Consilio tamen ipsius d Ælfwoldus vir venerandus, ob pollentem venustarem, sortitus est ad Pontificatum eumdem.

[20] Nocte itaque subsequenti visum est illi per nocturnam revelationem, [ideoque castigatus ab Apostolo.] quod cum prompto comitatu Romam properare deberet. Apparuerunt ipsi in viis iisdem Petrus & Paulus cum Andrea, pandentes ei diversa & inopinata eventuum suorum secreta: finitoque familiari Apostolorum colloquio, Andreas virga, quam manu gerebat, percussit illum ictu non modico, dicens: Hoc habeto præmii, quod Apostolatus nostri consortium heri recusando tempsisti. Statimque expergefactus post dictum, requisivit cubantem coram se monachum, quis ipsum acri virgulæ ictu temere percussisset. At ille, Nullus, inquam, te quiescentem aliquo percussionis tactu me sciente contigerat. [Ad ægrum Regem festinans] Is ergo præmeditatus ait: Modo, fili mi scio: modo, a quo sim percussus, agnosco. Eratque, proh dolor, Rex Eadrædus, dilectus Dunstani, per omne tempus imperii sui nimium languens, ita ut refectionis tempore sorpto succo ciborum, reliquam partem parumper dentibus obtritam ab ore rejecisset, & sic sæpe convivantibus secum Militibus fœtentem nauseam expuendo fecisset. Qui licet sic ægrotantem vitam utcumque diu vivendo in abutenti corpore pertraheret, languor tamen augmentabilis sæpius milleno pondere invadendo hunc usque ad occubitum misere perduxit. Tunc ille ex longo languore anceps propriæ vitæ, misit circumquaque ad congregandas facultates suas, quas dum posset spontaneo liberoque dictatu ipse suis vivendo disponeret. Propter hoc enim vir Dei Dunstanus, velut alii Regalium gazarum custodes, ibat; ut quas causa custodiendi secum habuerat, Regi reportaret. [voce cælesti intelligit obiisse.] Et dum post aliquos dies viam, per quam venerat, cum sarcinatis facultatum opibus reverteretur, facta est vox cælitus immissa, dicens illi: Ecce nunc Rex e Eadredus obiit in pace. Ad hanc ergo vocem caballus, in quo vir Dei equitabat, subito percussus interiit, quia non valebat sublimitatis Angelicæ sufferre præsentiam. Et cum venisset, reperit Regem sub eodem tempore, quo Angelus ei in ipso itinere nuntiavit, morte suprema finitum: cujus amissum spiritum adstantes catervæ fidelium, pariterque exanimes artus more mortalium sepeliendos, conditori Domino sub pacis requie commendaverunt.

[21] [Edwium Regem] Post hunc surrexit Eadwig, filius videlicet Eadmundi Regis, ætate quidem juvenis, parvaque regnandi prudentia pollens, licet in utraque plebe Regum numeros nominaque suppleret electus. Huic quædam, licet natione præcelsa, inepta tamen mulier, cum adulta filia, per nefandum familiaritatis lenocinium sectando inhærebat: eotenus videlicet, quo sese vel etiam natam suam sub conjugali titulo illi innectendo sociaret: quas ille, ut aiunt, alternatim, quod jam pudet dicere, turpi palpatu & absque pudore utriusque libidinose tractavit. Et cum tempore statuto ab universis Anglorum Principibus communi electione ungeretur & consecraretur in Regem, [ipso consecrationis die,] die eodem post Regale sacræ institutionis unguentum, repente prosilivit lascivus, linquens læta convivia vel decibiles Optimatum suorum consessiones, ad prædictum luparum palpamentum. Et cum vidisset summus Pontificum f Odo Regis petulantiā, maxime in consecrationis suæ die, omni per gyrum considenti Senatui displicere; ait Coëpiscopis suis & ceteris, Principibus: Eant, oro, quilibet ex vobis ad reducendum Regem, quo sit suorum Satellitum, ut condecet, in hoc regali convivio jucundus confessor. At illi molestiam Regis vel mulierum querimoniam incurrisse metuentes, singuli se subtrahentes recusare cœperunt. Ad extremum vero selegerunt, ex omnibus duos, quos animo constantissimos noverāt, Dunstanum scilicet Abbatem, & g Cynegium Episcopum ejusdem Dunstani consanguineum, ut omnium jussui obtemperantes Regem volentem vel nolentem reducerent ad relictam sedem. [abstrahens ab impudicitia cui vacabat,] Et ingressi juxta Principum suorum jussa, invenerunt Regiam coronam, quæ miro metallo auri vel argenti gemmarumque vario nitore confecta splendebat, procul a capite ad terram usque negligenter avulsam, ipsumque more maligno inter utrasque, velut in vili suillorum volutabro, creberrime volutantem, & dixerunt: Nostri nos Proceres ad te rogitando miserunt, ut eas quantocius ad condignum sessionis tuæ triclinium, & ne spernas Optimatum tuorum lætis interesse conviviis. At Dunstanus primum increpitans mulierum ineptias, manu sua, dum nollet exsurgere ei, extraxit eum de mœchali ganearum accubitu; impositoque diademate duxit secum, licet vi a mulieribus raptum, ad regale consortium.

[22] Tunc eadem Ædelgyw, sic erat nomen ignominiosæ mulieris, [incurrit odium meretricis:] inanes orbes oculorum contra venerandum Abbatem ferventi furore retorsit, inquiens, hujusmodi hominem ultra modum esse magnanimum, qui Regis in secretum temerarius intraret. Audivimus enim in veterum Regum libellis Jezabelem errore gentilitatis & vipereo veneno perfusam, die noctuque in Prophetas Dei amara detestatione sævisse, & ad mortem usque persequi non destitisse: ita & hæc impudens virago, ex hac die pædicta, eodem Jezabelis flatu venenifero perfusa, licet nomine Christiano uteretur indigna, virum Dei Dunstanum consiliis inimicabilibus persequi non quievit, quousque pestiferam execrationis suæ voluntatem cum adaucta Regis inimicitia adimpleret. Tunc illa ex prædicti Regis consensu omnem illius ordinis honorem omnemque supellectilis suæ substantiam suis legibus subjugavit: [eaque & perfidis monachis adnitentibus,] quin etiam urgente Regis imperio, ipsum ad incolatum calamitatis celeriter ipsa proscripsit. Non enim erat hujus furentis feminæ vesania adeo attendenda, sed discipulorum, quos ipse teneros nectareo dogmate imbuendos nutriebat, clancula machinatio magis stupenda: nam & ipsi conspirationis iniquæ sub occulta fraude assentatores fuere, qui si possent iniqua ejus dispendia detestari debuissent. Et dum ejectores ejusdem cunctas res ecclesiasticas ad conscribendum prospicerent, ecce in parte occidentalis templi aspera vox ridentis diaboli, quasi vox plaudentis ancillulæ, audita est. Ad quem vir Dei, dum quis esset mente perspexit; Noli, inquit, inimice, tantum gaudere: quia quantum nunc in recessu meo gaudebis, tantum iterum in adventu, damnante te Deo, tristaberis.

[22] Quicumque autem amicorum post hæc hunc eumdem virum Dei, [ejectus e regno,] injusto arbitrio criminantis feminæ ejectum, causa caritatis vel compatientiæ hospitio susceperunt, frementem Regis iram graviter incurrerunt: & propterea insanos fluctus turbidi æquoris periculoso navigio tranare, & incerta Galliarum exilia adire coactus est. Et dum velificato celoci quasi tria milliaria maris ingressus fuisset, venerunt nuntia ab iniqua populatrice, ut ferunt, qui oculos illius, si in his maris littoribus inventus fuisset, eruendo dempsissent. Ipse autem æquoreas vias ponti cærulei rapido cursu transiliens, [manet apud Comitem Flandriæ,] venit ad ignotam regionem jam dictæ Galliæ, cujus pene loquelam ritumque ignorabat. Sed comitante secum misericordia Dei sui invenit coram quodam terræ illius h Principe gratiam, qui eum paterno caritatis affectu sub exilii sui tempore custodivit. Hic itaque, quamvis benigne sub ejusdem Principis cura foveretur quotidie, assidua tamen mente manebat in patria, de qua remotus fuerat sine pietatis censura. Qui etiam sæpe abundantem lacrymarum imbrem ex oculorum fluentis ingemiscendo deduxit, quoties constitutus in exilio meminit, quantam religionis celsitudinem in monasterio dereliquit. Etiam diu in mœsti cordis meditatione dum circa rem hujusmodi cogitaret; ecce quadam nocte vidit visione notissima dormiendo, [memoria monasterii sui mœstus,] quod jam mente peravida ambiebat vigilando; hoc dumtaxat quod more solito fuisset in monasterio una cum adstante Fratrum caterva, dum laudes vespertinales psallendo persolverent, canerentque, post novissimum canticum Magnificat anima Dominum, hanc i Antiphonam, Quare detraxistis sermonibus veritatis: ad increpandum verba componitis: & subvertere nitimini amicum vestrum? verumtamen. Hoc in loco visi sunt omnes pariter relicto cantu penitus reticere, [visione nocturna recreatur.] neque ulterius eam ullo modo posse verbo vel voce perfinire, quamvis casso labore multoties iteratam non nisi ad eundem locum cantando perducerent; & nunquam duo finitima verba modulantes admitterent. At ille per eamdem visionem increpans eos, Cur, inquit, ad perfiniendam Antiphonam non vultis dicere! Quæ cogitastis explete. Mox ille divinum responsum ex alia parte perpendit sub hac voce, Ideo, inquam, quia numquam quod mente moliuntur implebunt: ut te quoque ab hujus monasterii potestate auferendo evellant. Et evigilans post visum gratias egit consolanti se Altissimo. Patuit quippe ex hac certissima revelatione, quod, sicut superius sermonibus quibuslibet commemoravimus, nonnulli eorum clanculi persecutores illius extitere.

ANNOTATA.

a Eadmundus Rex peremptus est anno 946, die 26 Maji feria 3.

b Cleptor, a Malmesburiensi lib. 2, cap. 7 Leof, latrunculus appellatur, quem propter latrocinia eliminaverat, & post sexennium regressus, latenter sicam in pectus Regis infixit, sed & ipse membratim dissectus fuit.

c Chrydiona, seu Creditionis, urbs Devoniæ vulgo Kirton, facta Episcopalis anno 609, quæ Sedes postmodum Exoniam est translata: ibi Æthelgarus Episcopus mortuus est anno 953, uti asserit Westmonasteriensis.

d Ælfuoldus, sive Alfwoldus rexit dictam Ecclesiam ab anno 953 ad 973.

e Eadredus Rex mortuus est anno 955, qui in testamento suo per Michaëlem Alfordum edito, legavit Dunstano Abbati Glastoniæ, & monasterio Glastoniensi, ducentas libras, de Comitatibus Somersettensi & Devoniensi solvendas.

f S. Odo Archiepiscopus Cantuariensis, eum in Kingestune Regem consecrarat.

g Qui hic Cynegius appellatur, Osberto apud Surium Kinsinus vocatur: & est Episcopus Lichfeldensis, qui præfuit ab anno 948 ad annum 966.

h Arnulfo Comite Flandriæ, uti in sequenti Vita dicetur.

i Quæcumque habemus antiqua variarum ecclesiarum Breviaria, librum Iob proponunt recitandum prima ac fere etiam secunda hebdomada Septembris: sed in Sabbato præcedente alia præscribitur Antiphona, qualis scilicet in Romano; quæ autem hic dicitur Antiphona, in illis est Responsorium post 3 Lectionem Dominicæ I.

CAPUT V. Episcopatus VVigorniensis & Londinensis: dein Archiepiscopatus Cantuariensis. Iter Romanum.

[24] Factum est autem, ut Rex præfatus in prætereuntibus annis penitus a a Brumali populo relinqueretur contemptus, quoniam in commisso regimine insipienter egisset, sagaces vel sapientes odio vanitatis disperdens, & ignaros quosq; sibi consimiles studio dilectionis adscissens. [Ab Eadgaro in partē regno assumpto revocatur,] Post hunc ita omnium conspiratione relictum, elegere sibi Deo dictante Eadgarum, ejusdem Eadwigi germanum, in Regem: qui virga imperiali injustos juste percuteret, benignos autem sub eadem æquitatis virgula pacifice custodiret. Sic quo universo populo testante, publica res Regum ex definitione sagacium sejuncta est, ut famosum flumen Tamesæ regnum disterminaret amborum. Tunc Eadgarus a prædicto populo sic sortitus ad regnum, misit nutu Dei ad revocandum venerandum Abbatem ab exoso, in quo degebat, exilio: non immemor quantæ reverentiæ fuerit antecessoribus ipsius, quibus secum cum salutifero consilio infatigabilem fidelis obsequelæ famulatum persolvit: quem ab incolatu reductum omni honore dignitatis, ut tantum oportuit, custodivit. Interea germanus ejusdem Eadgari, quia justa Dei judicia deviando dereliquit, novissimum flatum misera morte b expiravit: & regnum illius ipse, velut æquus heres ab utroque populo electus, suscepit, [& pristinas dignitates recipit:] divisaque regnorum jura in unum sibi sceptrum subdendo copulavit. Hic iterato B. Dunstanum in adeptum pristinæ dignitatis honorem restituit, similiter & atavam suam & nonnullos alios, quos frater ipsius, in eadem antea sublimitate constitutus, iniquo judicio prædari præcepit.

[25] Postea factus est magnus Sapientium conventus in loco, qui vocatur c Bradanfoort, & eo in loco omnium ex electione ordinatus est Dunstanus ad Episcopum, eotenus maxime quo Regali præsentiæ propter provida prudentiarum suarum consilia jugiter adfuisset. [in solenni conventu ad Episcopatū postulatus,] Et dum accitu regali moribus deificis Rex fuisset a B. Dunstano vel ceteris sapientibus decenter instructus, cœpit passim improbos opprimere, justos quosque & modestos puro pectore diligere, Reges & tyrannos circumquaque sibi subjicere, destructas Dei Ecclesias renovare vel ditare, & ad laudem summi Numinis famulantes catervas aggregare, omnemque regionem illius sub pacis munimine regaliter custodire. Deinde Pastor [factus est] Wigoricensis Ecclesiæ: utpote d Cynewaldus more mortalium cursuque vitæ temporalis educto succubuit, [creatur Wigorniensis,] & suscepit B. Pontifex Dunstanus constitutus a Rege hanc eamdem ecclesiam sub solertia Pastorali servandam: in qua statim vere fidei vitem palmitemque justitiæ sagaci cultu plantavit, & triticeum sanctæ Trinitatis semen in credentium cordibus, evulsis errorum tribulis, seminavit: per quod, post præsentis seculi metam bonorum operum, ad vitam jugiter manentem pervenirent indemnes. Videns itaque Rex prænominatus, quod commissam Ecclesiam pervigil Pastor rite regendo custodiret, commisit ei Lundoniensem Ecclesiam, pio postea e Pastore viduatam, quo plurimo civitatis illius populo, [& una Londiniensis.] nec non & reliquæ Orientalium Saxorum multitudini, pontem etiam ad alta polorum cacumina scandendi præpararet. Has ille geminas Ecclesias, per multa annorum transeuntium tempora, sub regimine Pontificalis Excellentiæ curiose regebat; & utrique ovili viam quæ ducit ad vera Christi ovilia, exemplo pariter & documento monstravit f.

[26] Postquam autem mors peravida venerandum g Odam, Metropolitanæ civitatis Archipræsulem Ecclesiæque Christi Rectorem, ex Adamica conditione consumptum, [Post obitum S. Odonis & Ælfsini,] infatiabili voratu finierat; connumeratus est Ælfsinus Wintoniensium Pastor ad eamdem summi Sacerdotii Sedem. Qui cum ex Summorum Pontificum consuetudine, postulaturus Pallium principalis infulæ Romuleam urbem contenderet properare, obfuit illi in Alpinis montibus maxima nivis difficultas: quæ tanto eum gelu rigoris obstrinxerat, ut in his moriendo deficeret, & regressi tumulato Pontifice ejusdem comitantes tirunculi, renuntiavere lacrymanti relatu, tantum sibi infortunium in prædictis montibus contigisse. Post cujus consummationem elegere Byrhtelmum, [atque Byrhtelmum rejectum,] Dorcetensium Prævisorem, ad summum sanctæ Dorobernenensis Ecclesiæ Sacerdotem: & erat vir iste mitis, & modestus, & humilis, & benignus, in tantum, ut tumidos quosque vel rebelles sub correctionis verbere, non ut debuisset, cohiberet. Est namque jus Rectorum, ut bene bonos custodiant, & ad meliora quantum queunt viribus universis informent; reprobos autem & rebelles sub asperitatis correctione redarguant, donec eos a viis vanitatum avertant. Comperiens ergo Rex quod prædictus Pontifex hæc jura præscripta, [orcatus Archiepiscopus Cantuar.] in commissa sibi plebe, mansuescendo minime adimpleret; jussit eum vias per quas veniebat redire, & relictam dignitatem rursus recipere possidendam. Dehinc constituit ex divino respectu & sapientum consilio Dunstanum, quem noverat esse constantem, ad summum prædictæ Ecclesiæ Sacerdotem.

[27] Mox ille suscepto Sacerdotio prolixa h itinera, quæ summis sunt Sacerdotibus solita, Romanam prospero calle tetendit ad urbem; eratque Dominus socius itineris illius, & pura fide se recinentem non reliquit, sicut ipse per Prophetam cuicumque fideli repromisit, dicens: Intellectum tibi dabo, [Romā profectus,] & instruam te in via hac qua gradieris: firmabo super te oculos meos. [Ps. 31, 8.] Et iterum: Ego ante te ibo & gloriosos terræ humiliabo. [Isai. 45, 2.] Cumque iter longum properando fecisset, & omnia victualia, quæ vel equino gestamine vel alia conductione ferebant, propriis vel alienis hominibus penitus fuissent expensa; ait procuratori suo, Quid nobis administrationis habes ad noctis hujus sustentationem conferendum? At ille stomachando respondebat, dicens: Prorsus nihil: quia tu tibimet nihil reservare curabas, dum quidquid victus habere videbamur, propriis vel externis dapsili jussu distribueras. Et dixit illi Episcopus: Noli, quæso, nimium inde turbari: [& deficiente viatico confidens Christo,] quoniam Dominus noster Jesus Christus erga omnes in se credentes est satis largus & dives. At ille rursum, Modo, inquit, videbis, quid tibi comesturo Christus tuus sub hujus noctis spatio sit daturus. Et surrexit Pontifex, quia tempus vespertinum instabat, ut in locis remotis congrua vespertinæ laudis officia adimpleret. Adhuc enim jam dictus procurator stulto murmure post clamabar, dicens: Perge oppido adorare tantum Christum tuum, nil aliud nostræ necessitatis attendens. Erant namque in hac eadem villa, qua tunc vir Dei cum suis hospitabatur, cujusdam venerandi Abbatis nuntii, [copiosa annona donatur:] triduo beati adventum Pontificis præstolantes: & venerunt, priusquam ille cœpta vespertinæ laudis officia cantando perageret, cum opimis gratiarum muneribus, omnibusque regionis illius deliciis, caritative ex ore Abbatis Fratrumque suorum fideli phalange salutantes Episcopum. Quas ille benedictionum caritates gratanter accipiens, resalutavit gratiosum Abbatem, cum devoto secum morantium Fratrum contubernio. Postea vero ex iisdem muneribus, Fratrum quoque prædictorum caritate collatis, diu deliciose properando vivebant: ac stulta dehinc murmuratio procacis ministri, firma ex fide Pontificis sic superata, quievit.

[28] Tandem ad optatam Romanæ Sedis Ecclesiam Domino ducente pervenit: ubi Pallium Principale, sub Præsulatus privilegio, [inde redis accepto pallio:] una cum benedictione Apostolica gloriose suscepit: rursumque locellis Sanctorum lustratis, & solatis Christi pauperibus, per pacis itinera ad patriam usque remeavit. Et cum venisset summus Anglorum Pontifex, spirituali charismate affectus; cœpit primum, ut sublimior ceteris sacerdotum Ordinibus, [& munia pastoralia obit.] sublimioribus Christi servitutibus se subjugare; ne dum aliis veræ fidei fomenta ministraret, vel iter rectum ad cælestia verbo salutifero monstraret, ipse (ut ait Apostolus) reprobus efficeretur, propriæque prædicationi contarius. [1 Cor. 22, 23.] Deinde autem destructa renovare, neglecta quoque justificare, loca sancta ditare, justos amare, errantes ad viam revocare, Dei ecclesias fabricare, nomenque veri Pastoris in omnibus adimplere.

[29] Ego quidem, si die noctuque millenos sonos ferrea lingua contra naturam emitterem, nequirem utique omnia beneficiosa virtutum suarum opera, quæ vel manifeste vel etiam secrete peregit, prompsisse. Unum autem ex ipso me posse referre profiteor, quod quamvis hic carneo septus velamine deguisset in imis; mente tamen, sive vigilaret, [cælestibus semper intentus,] sive somno detentus quiesceret, semper manebat in superis, ut Paulus aiebat Apostolus: Nostra autem conversatio in cælis est. [Phil. 3, 20] Hoc nimirum sæpissime patuit, dum [dictavit] divina sacrorum modulaminum cantica, quæ ab hominibus quidem nunquam accepit, sed ex beatis supernæ regionis civibus per sopitalem i revelationem capaci didicerat intellectu, ut hæc sequens sententia manifestat. Quadam nocte ad hujus visionis exemplar, post pia precum studia postque novissimum Completorii officium, dum beata membra quieti dedisset, certa demonstratione conspexit; quomodo propria, [etiam in somnis pio visu recreatur:] quæ se huic mundo ediderat, mater cuidam Regi præpotenti ad conjugalem sponsam, sub summo Principum suorum testimonio dotisque sub titulo, copularetur conjugio; & ut fieret in his regalibus nuptiis tanta psallentium lætitia, ut omni ex parte jucundantes militiæ, personarent hymnum suavissimum, cum laude sonora eidem Regi modulanda. Et dum hæc diu agerentur, accessit inter psallentium voces quidam juvenis, niveo vestitus candore, dicens sub ipsa visione Pontifici: Nonne vides & audis, quomodo omnis hæc ovans multitudo Regem magnum in turmis suis concrepando glorificat, te solo silente? Tu quare in præconio tanti Regis condignas laudes ore soluto nobiscum non resonas, qui præ ceteris præcipue gaudere deberes pro tanta copulatione parentis? Tunc ille hujusmodi carmina se nescire respondebat, seque prorsus quid in laude Regis prælocuti cantarent ignorasse. At ille, Vis, inquit ut instruam quid te cantare oporteat? Et dum humili professione se velle testaretur, mox imbuit eum hujus exemplar Antiphonæ. O Rex gentium Dominator omnium, [& Antiphonam sub eo auditam memoriæ mandat.] propter sedem Majestatis tuæ da nobis indulgentiam, Rex Christe, peccatorum. Alleluia. Hac etenim sæpius iterata, & in eadem visione bene firmata, murmur geminabile ex pergefactus emisit: sed continuo jussit eam litterarum in memoria, priusquam oblivioni daretur, conscribere, & conscriptam cuidam monacho tam recentem didicisse præcepit: & facto mane universos sibi subjectos, tam monachos quam etiam Clericos, fecit hanc discendo personare: ipso semper inter modulantium voces cum nimio rore lacrymarum dicente, Verus est enim & non falsus, qui hanc mihi sonoram [Antiphonam] sub noctis hujus visione imbuendo monstravit. Hinc proculdubio (sicut jam superius diximus) claruit, in quibus locorum partibus, dum corpore quiesceret, spiritu felici interim ipse mansisset.

[30] Nunc vellem, priusquam hinc longius legendo properarem, peritum mihi interpretem ad hujus miræ visionis mihi mysterium coaptare: [Visum autē monstrabat matrem Ecclesiam] aut si quodam conamine valuissem, ipse ejus interpretationem pro posse virium, licet igne tepenti liquefactam, exsolvere. Matrem quippe almi Pontificis, magni Regis conjugio copulatam, sanctam puto designare k Ecclesiam, quæ vel illum vel etiam alios quam plures more materno per spiritalem sacri baptismatis uterum a Primi parentis l privilegio regeneravit. Ita quidem, [nuptam Christo,] quæ nunc Summo Regi, Christo videlicet Domino, per veræ fidei agnitionem, perque divini amoris amplexum, velut sponsa conjuncta viro suo, inhærere videtur; hæc eadem sancta Mater Ecclesia in Cantico Canticorum clamat; Introduxit me Rex in cubiculum suum, exultavimus & lætabimur in te, memores uberum tuorum super vinum: recti diligunt te. [Cant. 1, 3 & 2, 4] Et iterum: Introduxit me Rex in cellam vinariam: ordinavit in me caritatem: fulcite me floribus, stipare me malis, quia amore langueo. Læva ejus sub capite meo, & dextra illius amplexabitur me, &c. Aliter autem autumo matrem ejusdem almi Pontificis, Regi præcelso in matrimonio conjunctam, proprii Præsulatus Ecclesiam posse designare, quam sub manu æterni Regis, Christi videlicet & Domini, matris vice custodiendam ac pura virginitatis integritate m solaturam susceperat, ut idem Dominus pro populorum piaculis crucis in patibulo affixus, [pacem canentibus Angelis,] matrem suam virginem virgini discipulo commendabat dicens: Ecce tibi in matrem, meam committo genitricem. Turmas quoque militares, Regi suo laudum canticum exultando perstrepentes, supernos esse Angelorum cives, qui quod quandoque inimici hominum, ob discordantem delictorum distantiam, extiterunt, non diffido; nunc vero, quoniam cælestium simul & terrestrium incolas in unam patris familiam conjunctos esse conspiciunt Deo Regi vero die noctuque hujusmodi carmina canere non desistunt: [& Antiphonam docente Ang. Custode.] Laudem dicito Deo nostro omnes sancti ejus, & qui timetis eum pusilli & magni, quoniam regnavit Dominus Deus noster omnipotens in cælo, pariter & in terra: & propterea gaudeamus & exultemus & demus gloriam ei. Hanc eamdem gloriam cælestis militiæ multitudo nato Domino decantans, in excelsis & in terra pacem bonæ voluntatis hominibus nuntiabat. Ipsam equidem pacem, quam beatus Apostolus exposcebat, dicens: Ipse est pax nostra,qui fecit utraque unum &c. [Ephes. 2, 14] Quod enim juvenem viderat veste nivea candentem, partim se aspere increpantem, quod in prædicti Principis laude reticeret; Angelum custodem ipsius esse non dubito, qui verbis eum spiritalibus erudiendo præmonuit, ne muti canis taciturnitatem [imitatus], permitteret latentem inimicum, furem videlicet diabolum, animas sibi commissorum, talentumve Dei sui furtim præripere: sed ut ore perpatulo prædicaret, & pia cordis confessione personaret Christum esse Regem & dominatorem omnium, cælestium, terrestrium & infernorum; & ut ipsum propter sedem nomenque majestatis suæ, prius pro suis, deinde pro populorum delictis interpellans exoraret, ut eis pius peccatorum extitisset indultor, pro quibus se semel paterno parens præcepto offerre non distulit.

ANNOTATA.

a A Mercensibus scilicet & Northimbrensibus uti asserunt Wigorniensis, Dunelmensis & alii & referunt ad annum 957.

b Anno 959 Edwium expirasse paßim asserunt auctores.

c Bradfort dicta loca duo in Dorcestriensi, totidem in Devoniensi, unum etiam in Wiltoniensi Comitatibus inveniuntur; quorum postremum celebrius, & Hundredæ unius caput, biduo circiter Glastonia distat.

d Cynewaldus, aliis Kinewoldus anno 957 mortuus traditur & S. Dunstanus ordinatus, ut infra etiam apud Osbernum legitur.

e Brithelmo Episcopo Londinensi anno 958 mortuo, Edgarus Merciorum Rex illam Ecclesiam S. Dunstano etiam commisit.

f Addit Westmonasteriensis ad dictum annum 959. Qui protinus apud Westmonasterium, constructo ad duodecim monachos cœnobio, in loco, ubi quondam Mellitus Episcopus B. Petro Ecclesiam fabricaverat, S. Ulfium ibidem constituit Abbatem, idque favore S. Dunstani, ut in illius Vita legitur 8 Ianuarii quo colitur.

g S. Odo mortuus est anno 958, colitur 4 Iulii.

h Hoc item actum esse anno 960 Wigorniensis, Dunelmensis & aliis asserunt.

i Sopitalis, a participio Sopitus, dicitur, Visio oblata per soporem.

k Osbertus præcedentibus relatis addit: Qui ante me de istis scripsit, vult mystice referri ad Matrem Ecclesiam, &c. innuens hujus Vitæ scriptorem.

l Privilegium hic accipitur, pro infractione seu prævaricatione legis.

m Solatura pro solando, quæ locutio (ut jam notasse potes) huic scriptori familiaris videtur fuisse: nam & infra num. 14 legitur venaturus 1. venatu capiendus num. 18 tumulaturus, 1. tumulandus.

CAPVT VI.
Variæ visiones Præparatio ad mortem.

[31] His modis prædictis sæpe sacrorum carminum modulamina seu ceteras Deo decibiles laudes spiritu pervigili ex divinis imbutoribus didicerat, quamvis ejus humani artus in somni sopore subacti jacuissent, ut illud est Salomonis: Ego dormio & cor meum vigilat. [Cant. 5, 2] Et iterum Propheta Isaias ait: De nocte vigilat Spiritus meus ad te, Domine, quia lux mea præcepta tua sunt. [Isa. 26, 9] Qui etiam in mundo positus, ipsos humani generis inimicos claro conspexit intuitu, ut imminente miserrima Regis Eadmundi peremptione declaratum est. Hic itaque Rex, dum cum suis propriæ dignitatis loca more solito convivaturus lustraret; contigit B. Dunstano adhuc Abbati ejusdem Regis interesse comitatui, ad cujusdam primarii Ducis, utpote Ælfstani, ipso in itinere proximum [castrum], esseque coëquestrem. Et ecce repente progressionis viam coram se aspiciens, [Videt in itinere diabolū salientem,] vidit inter Regios tubicines horrendum inimicum ludendo cursitare. Quem cum diu attonite fuisset intuitus, ait prædicto comitanti secum primario: Putas te, mi dilecte, videre posse quod video? At ille, Nihil, inquit, præter quod oportet conspicio. Et ille; Signa ergo salubri sanctæ Crucis sigillo oculos proprios, & proba si quod video possis videre. Cumque jussu beati Patris Dunstani levi sanctæ Crucis impressione oculos suos consignaret, vidit illico, quasi pro tanti viri testificatione, eumdem Dei & hominum, quem beatus Pater viderat, inimicum, sub cujusdam homuncii nigelli specie salientem: & mox ex inimicali nefandi dæmonis demonstratione utrique [licuit] deprehendere, aliqua pretii infortunia quibusdam ex eis adesse futura; factisque schematibus Crucis inimicus disparuit.

[32] Postquam autem de hac improba apparitione conspecti illusoris loqui quievissent, [& explicat somnium de Regis cæde] rogavit idem prælocutus Princeps jam dictum Dei virum, quatenus sibi visionis suæ somnia nuper promulgata solvendo enexuisset. Dixit namque se per visionum indicia vidisse memoratum Regem, cum suis Principibus universisque Optimatibus, solita ex consuetudine in palatii sui triclinio consedere; & inter læta ministrantium ac jucundantium convivia, eumdem quem dixi Regem somno sopitum obdormise: postque gravem dormitionis suæ sarcinam, omnes pene Principes vel Sapientes ipsius in hircos caprasque humana relicta effigie commutasse. [& Principū futura perversione,] Cui confestim B. Dunstanus, prophetico instructus eloquio, respondebat dicens: Dormitio Regis mortis ipsius indicium est: quod autem Magnates vel Sapientes illius in muta animalia vel insensibilia commutatos vidisti, futurū tempus designat, in quo pene universi regionis istius Principes rerumque Rectores, voluntate ultronea a via veritatis, cujus ipsi sint sapientes, tamquam stolida animalia non habentes pastorem, deviabunt.

[33] His ita gestis ad vicum regium, de his semper sermocinantes, [Videt diabolum iterum inter ministros regios.] pervenerunt. Factoque diei ipsius crepusculo vidit iterum vir Dei Dunstanus in vespertino Regis convivio eumdem vel quempiam alium inimicum, inter frequentantes ministros oberrantem. Deinde, ni fallor, post triduum, ipso quoque die quo Rex jam dictus ferro fuerat periturus; vidit tertio quemdam ignotum, ignoro quidem utrum inimicabilem, seu etiam spiritalem virum, magnam tamen prolixæ cartulæ rotellam in manu gestantem, densim apicibus conscriptam, eo videlicet temporis momento, quo Rex, a Missarum celebratione novissimo potiturus convivio, ad aulam usque redibat: quem cum interrogaret quis esset, respondit voce Saxonica, se ex Orientis regni partibus esse, seque una cum Rege quædam nuptialis verbi habere secreta. Is dum esset Regi nuntiatus, [Ipso quo S. Edmundus est occisus die intelligit eum vocari ad nuptias.] atque in illius præsentiam supervenientium more induci deberet, nusquam apparuit: sed eodem proh dolor! die, ut diximus, amaræ mortis acerbitas, per sicam perfidi latronis, penetralia cordis ipsius latenter introivit. Ecce enim quam mature de Rege beati viri claruere præsagia. De Principibus autem non nisi Eadwigi Regis temporibus, si Rex jure queat appellari, qui nec sese nec alios quosque bene rexerat, patuere. Quoniam quidem B. Pater Dunstanus spiritu Dei, ut ait Apostolus, agebatur, idcirco hæc & his similia quasi filius Dei promeruerat mysteria: in tantum quoque ut plerique eum assererent vanissima verborum deliramenta proferre, dum ore prophetico sanctique Spiritus imbuitione perplura prædiceret, quæ postea signis evidentissimis conspeximus facta a. [Rom. 18, 14]

[34] Hic etiam vidit & audivit sine cujuslibet difficultatis obstaculo quædam mira spiritualium secretorum, quæ nunc pangam mysteria. Erat namque vir venerandus in amore Dei, ut diximus, semper accensus, & propterea loca sacrorum cœnobiorum ob animarum ædificationem circuibat solicitus. [Vidit animā pueri Glastoniensis deferri in cælum.] Venit etiam ex hac salubri consuetudine ad locum Thermarum, ubi calida lympha de abyssi latibulis guttatim vaporando ebullit, quem incolæ locum sub paterna lingua b Bathum soliti sunt appellare. Et cum ibidem ab ejusdem loci Fratribus caritative susceptus deguisset, vidit post prandii horam cujusdam scholasticuli ex Glastonia cœnobio animam, ad cælorum sublimia, ab Angelis Dei cum hymnorum laudibus deportatam, ac magnis supernorum civium exequiis hinc & inde stiparam. Venit autem postera die, quasi ad hujus miræ visionis testificationem, quidam e prædicto cœnobio Præpositus, nomine Ceolwyus, volens monastica consilia causasque Fratrum suorum cum Pontifice pariter more solito captare. Hunc ille de monasterio venientem, statim post datam benedictionem, solicite, si omnia cum Fratribus suis essent prospera, interrogavit: isque mortem pueri minime comminiscens, respondit universa sub integritatis sospitate fuisse constituta. At ille sermone modesto, quoniam propriæ visionis fuerat admodum perspicacior illo; Non autumo, inquit, omnia apud omnes humanis in excessibus fore profutura. Et ille: Sunt equidem omnia, excepto quod nostræ societatis puerulus hesterna die sub tempore meridiano necem inevitabilem moriendo subibat. Hoc est, inquit Sanctus Episcopus, quod dixi. Requiescat felix spiritus ipsius, secundum visionem nostram, in pace.

[35] Iterum autem dum proprio immoraretur monasterio, hoc est Glastoniæ, ambulabat idem ovilium Christi solers prævisor, cum quolibet ejusdem monasterii monacho, de domo in domum, Fratrum quoque communium pabularia seu cetera eorumdem necessaria consideratum. [Intelligit voce cælesti monachum brevi moriturum:] Et dum remeando conspectis copiis veniret ad occidentalia antiquæ ecclesiæ climata, audivit eminus vocem cælitus inopinato omine immissam, quæ secum incedentem monachum ad cælestes delicias blando sub eloquio invitaverat, dicens: Veni, veni, Ælfsige, veni: sic enim erat, ut opinor, ejusdem Fratris nomen. Tunc Beatus vir meriti clientis sui advocationem intelligens, dixit: Accelera ergo fortiter, Frater, apparare te quantocius: quoniam diebus citissimis vocatus a Domino, ab hujus mundi scoriis migrabis ad ipsum. Quod quidem diebus non adeo multis interpositis ita de eo, ut prædixerat, probabili indiculo adimpletum est. De hinc in eodem loco quadratam paribus angulis ecclesiam in modum fanunculi construere jussit: & constructam in honorem almi Baptistæ Joannis honorifice consecravit. O magnum gloriosi Præsulis meritum, qui meruit vivens videre Angelorum visiones, vocesque mirabiles eorumdem audire.

[36] Huic igitur dum in propria Præsulatus sui civitate commanebat, sanctæ consuetudinis inter cetera sublimitatum studia fuit, ut in secretis c noctium temporibus sancta loca, propter multimodam populorum ad se venientium inhæsionem, vel etiam aliorum multorum occupationem, sancta semper psalmodia decantando lustraret. Et venit hac lege religionis innexus ad almi Patris Augustini ædiculam, nocturnis, ut dixi, temporibus oraturus: & dum se sacris inibi suppleret orationibus, processit ad orientalem Dei d Puerperæ ecclesiam, tantumdem precaturus. Cumque ad hanc propinquando psallendoque venisset, forte ex insperato noctis eventu audierat insolitas e sonoritarum voces, subtili modulanime in hac eadem basilica concrepantes. [videt auditque choros cælestium cantantes.] At ille continuo per quemdam patuli foraminis hiatum inspiciens, vidit prælocutam ecclesiam omni esse fulgida luce perfusam, & virgineas turmas in choro gyranti hymnum hunc Poëtæ Sedulii cursitando cantantes, Cantemus socii Domino &c. Itemque perpendit easdem post versum & versum voce reciproca, quasi in circumitionis suæ concentu, primum versiculum ejusdem hymniculi more humanarum virginum repsallere, dicentes;

Cantemus socii Domino, cantemus honorem:
      Dulcis amor Christi personet ore pio. &c.

Hæc inquam veneranda donorum spiritalium insignia, aliaque innumera, quæ nec ego nec alius quisquam hujus vitæ incola quolibet humano eloquio prævalet enarrare, egregius Præsul Dunstanus, quoniam vias justitiæ ambulavit, suscipere meruerat.

[37] Nunc ergo, quoniam universa bonorum actuum suorum exercitia, [Auctor oculari fide testatur,] si die noctuque in summa meditationis sagacitate, somno naturali privatus, immorarer, nequeo explanare; æquum tamen esse arbitror, ut ea saltem quæ vel egomet vidi vel audivi, justa Dei admonitione stimulatus, pro posse caritatis enodem. Huic etenim, dum tædiosum hujus vitæ incolatum laboriose incoluit, summum studium fuit, ut videlicet sacris in orationibus & in Davidicis decem chordarum psalmodiis jugi frequentia insisteret, [qualiter in oratione,] aut in vigiliis suavem somnum superando pernoctaret assiduis, aut in Ecclesiasticis fervidus semper insudaret operari operibus; aut etiam mendosos libros, dum primam orientis diei lucem contueri potuit, erasa scriptorum falsitate corrigeret; aut ut vera & falsa inter virum & virum sagaci ingenio judicando discerneret; aut inpacatos quosque vel rixantes placido sermone concordes efficeret & quietos; aut viduis, orphanis, peregrinis & advenis in suis necessitatibus pio profuisset adminiculo; aut ut justa sequestratione inepta vel injusta dissociaret conjugia, [& Episcopalis officii muniis,] aut omnem humanum ordinem trifarie paratum in proprio soliditatis proposito verbo vitæ firmaret vel exemplo, aut de justo conquisitionis suæ censu ecclesias Dei placita probitate sublevaret ditandas; aut etiam utriusque ordinis imperitos, viros videlicet vel feminas, quoscumque die noctuque poterat cælesti sale, id est salutaris sapientiæ documento, condiret. Ideoque omnis hæc Anglica terra doctrina ejus sancta repleta est, fulgens coram Deo & hominibus, sicut sol & luna: aut etiam quando debitas f vernulitatis suæ Horas ceterasque Missarum celebrationes Christo Domino solvere censuisset, [ageret sanctus mente semper in Deum elevata,] tanta mentis integritate eas decantando exercuit, ut cum ipso Domino facie ad faciem fari videretur; licet antea & tumultuantis populi conflictibus nimium esset irretitus; oculis interim ac manibus more B. Martini in cælum semper intentis numquam ab oratione spiritum relaxans. Quotiesque aliquod aliud opus perfectionis dignæ vel etiam laude exerceret, in sacris etiam Sacerdotum ordinationibus, ecclesiarumque vel altarium consecrationibus, [cum lacrymarum effusione.] seu etiam in quibuslibet rerum divinarum institutionibus, hoc semper nimio rore lacrymarum peregit, quas invisibilis habitator sanctus quoque Spiritus, qui in eo jugiter habitavit, ex oculorum rivulis potenter elicuit.

[38] Cumque supernus Inspector ad alta polorum fastigia, hæc pia omniaque beati viri studia diutissima speculatione conspiceret, tandem decrevit clementius finem laboriosorum luctaminum suorum, ut cum beatis Angelorum agminibus remunerantem nummum acciperet in cælis, pro quo sæpissime sudarat, dum portaret leve onus ipsius in terris. [In festo Ascensionis, post Missam] Instabat namque dies pariter Domini Dei nostri Ascensionis, diesque advocationis ipsius, in quo tamen die Domino dictante Missarum celebria sine aliqua læsione compleverat, & novissimum verbi Dei fomentum commisso sibi populo multis cum lacrymarum imbribus ministravit; docens semper, Dei filium de summis cælorum sedibus pro humana salute descendisse ad terras, quo se Patremque suum una cum Flamine sacro unum esse Deum patula patefaceret pietate; & ut eadem, qua præfatus sum die, devicto diabolo & liberato populo suo, cælos, de quibus venire videbatur, ascenderet. [& sermonē ad populū,] Qui cum hujus exhortationis clausulam terminando posuisset, nimia cordis caritate poposcit, quod ipse primitus celeri petitione impetravit, hoc siquidem, ut omnipotens Dominus paterna pietate quibuscumque fidelibus, membris videlicet Jesu Christi, scandendi facultatem condonaret, quo principium & caput quorumcumque Christus in prædicta die potenter ascenderat. His ille alloquiis ceterisque prædicamentis salubribus ter sub una diei ipsius celebratione commissorum corda affatius permonuit: [pie moritur.] primo enim, ut ecclesiasticus ordo post lectionis Euangelium jure insinuat; secundo post gratuitam collatæ sibi potestatis benedictionem; tertio vero post piæ pacis conferentiam, quando communi carmine cecinimus, Agnus Dei qui tollis peccata mundi miserere nobis, tunc quidem & ipse commissos sibi agniculos, a peccatorum prius ponderibus leviatos, pio

Reliqua desiderantur.

ANNOTATA.

a Aliam sub Edgaro Rege factam visionem refert Osbertus apud Surium his verbis: Alio quodam tempore Rex in die Dominica mane venatum ivit, & Dunstanum, qui tunc forte secum erat, Missam suam, donec veniret, differe petivit. Appropinquante ergo hora tertia, vir Dei ad ecclesiam procedit: & indutus sacris vestibus, Regem, sicut ei promiserat, expectabat. Stabat ergo cubitis innixus altari, orationi ac lacrymis deditus. Tum subito sopore leviter pressus, in cælum rapitur; & beatis Angelorum agminibus associatus, audit eos summæ Trinitati in laudē modulatis vocibus decantantes, Kyrie eleison, Christe eleison, Kyrie eleison. Quorum melodiam cælestium contemplator edoctus, ad se reversus est. Et conversus ad suos, interrogat, Rexne venerit, an non? At ubi eum nondum venisse accepit, ad suas preces sese convertit. Factoque non grandi intervallo, iterum extra se ductus, audivit in cælis altisona voce dici: Ite, Missa est. Ad quod cum, Deo gratias, responderetur: accurrentes Clerici Regis. Regem adesse vociferantur, Sacerdotem ut festinantius Missam celebret, obsecrant. At ille versus ab altari, Missam se habere pronuntiat, & aliam se ea die celebraturum abnegat. Depositisque vestibus sacris, a suis de re inquiritur: quod latebat, aperitur. Ex hoc itaque sumpto sermone, Regem in diebus Dominicis deinceps a venatu prohibuit. Kyrie eleison vero, quod in cælestibus didicit, suos docuit; idque multis in locis hodie sancta Ecclesia inter Missarum solennia canit.

b Bathe seu Bathonia urbs celebris & Episcopalis in Somersettensi Comitatu.

c In Vita S. Ethelberti Regis Cantiorum 24 Februarii num. 3 ista habentur: Ad monasterium SS. Petri & Pauli S. Dunstanus crebris noctibus orandi gratia veniens, visionem supernorum civium videre & hymnis cælestibus interesse meruit. Qui sæpius dixisse fertur, quod ubicumque in ecclesia vel cœmeterio pedem quis verteret, super aliquem Sanctorum pedem calcaret, adeo loca corporibus Sanctorum plena esse asseruit.

d De hac Deiparæ Virginis ecclesia hæc revelatio refertur in Vita S. Adriani Abbatis 9 Ianuarii num. 6. Conflagrata in qua requiescit ecclesia, in viso cuidam viro apparuit, dicens: Vade & dic Episcopo Dunstano: Hæc tibi mandat famulus Christi Adrianus. Tu in domibus diligenter coopertis requiescis, & Mater Domini nostri atque nos famuli sui omni cæli jacturæ patemus. Quo audito Dunstanus Ecclesiam S. Mariæ reparat: quam æterna dulcedine raptus, singulis noctibus frequentare solebat. Nocte autem quadam idem Episcopus Ecclesiam ingressus, vidit S. Adrianum inter choros cælestium cum ipsa mundi Domina collaudantem Dominum.

e Sonorita dici videtur pro citharista.

f Vernulitas. 1. famulatus.

ALIA VITA
Auctore Osberno Præcentore Cantuariensi.
Ex Ms. Antuerpiensi & Bonifontis.

Dunstanus, ex Abbate Glastoniensi Episcopus Wigorniensis & Lundinensis, dein Archiepiscopus Cantuariensis in Anglia (S.)

BHL Number: 2344, 2345

AUCTORE OSBERNO EX MSS.

[Liber I]

PROLOGUS.

[1] Universis Catholicæ matris Ecclesiæ filiis confrater eorum, per eam quæ in Christo est regenerationem, Osbernus, pacem bonam ac perpetuā salutem. Multorum sæpe ac venerabilium Patrum veneranda mihi auctoritas imminuit, ut vitam magnifici Patris Dunstani litterarum monimentis tradere, atque ad Dei laudem hominumque utilitatem, [Pro aliis Vitis,] Ecclesiæ deberem auribus insinuare. Quibus dum ego pro facienda excusatione illud ut verum ostenderem, esse plura a plerisque non ignobilis usquequaque scientiæ viris de hac re conscripta, vererique me hominum reprehensiones, qui forte nimios nos aut certe temerarios vocare possent, dū hi non tam nihil satis nos habere, quam nihil nobis satis esse posse contenderent; contra illi magis nihil satis se habere, quam nihil satis esse posse retulerunt, & hoc probabilibus rationum firmamentis velle se astruere dixerunt. Nam eorum, [aut nimis brevibus,] inquiunt, quorum interfuit hujus rei diligentiam præcipuam habere, alii, etsi satis eleganter, non tamen satis diligenter; sed quantum ad nocturnum festivitatis officium satis esse judicavere, sermocinandi ad populum modo scripsere; alii autem dum nimis diligenter, quemadmodum quæque res acta sit explicare conarentur, elegantiam perdiderunt; atque in illud dicendi genus, [aut ineleganter suffultus,] quod suffultum Romanæ Princeps eloquentiæ vocat, inciderunt, Quod facilius tædium legentibus, quam aliquod audientibus emolumentum gignere consuevit. Qui vero in utraque parte dicendi elaboraverunt, ut essent festivi pariter, atque secundum gestas res bene ordinati; horum scripta in illo incendio consumpta sunt, quod ante hos annos sancta Dorobernensis Ecclesia, cum magno suarum rerum detrimento, [vel etiam combustis,] perpessa fuisse dignoscitur. Sed ab his, inquiunt, aliqua in patrium, id est, Anglicum sermonem translata supersunt, ex quibus id quod petimus elicere, & in Latinam denuo poteris linguam Deo suffragante transferre. Itaque his sive rationibus sive rationum auctoribus ad scribendum traductus, malebam alienæ voluntati benedicendo obtemperare, quam propriæ serviens voluntati a benedicendo temperare. Verum ad hoc audendum non sine quadam pudoris suffusione accedo: [novam scribit auctor] propterea quod omnium ora in me esse existimo veluti in hominem more Lælii novas dicendi victorias pollicentem, & quasi ea quæ ab aliis commode dicta sunt, commodius se dicturum, præsumentem. Sed ego neque illos minus commode dixisse reprehendo, neque me commodius dicturum promitto, sed sive id dignum fuerit, [ex imperio Archiepiscopi,] sive pro tanta rerum materia digno contrarium quod intendo; illorum meritis aut culpæ adscribo, quorum imperio atque importunitate victus hæc scribo. Quamvis & mea voluntas tantum devotionis erga eumdem Patrem & Dominum nostrum obtinere debeat; ut si nulli vellent ista a me expetere, ego pro persona mea non dubitarem me ingere. Ita namque tum in alios me vidente, tum in me ipsum me sentiente, [& devotione erga sanctum,] ejus merita valuere. Sed non fuit consilium, quid vel in alios me vidente, vel in me ipsū me sentiente valuerit, hoc in libello dicere: in alio vero, qui de signis ad sepultrum ejus perpetratis scribetur, dicere consilium fuit. Nunc autem primordia nativitatis illius, processum ætatis cum augmento gratiæ cælestis, commutationem mortalis seculi pro immortalitate æterni seculi, quam verissime conabor absolvere, omissis omnibus his quæ ita fuere mirabilia, ut infidelibus videantur incredibilia. Ac me quidem his enarrandis imparem scio, sed in ejus nomine, in quem ipse fideliter credidit, & cui ipse fidele operis ministerium exhibuit; ista aggredi tentabo.

CAPUT I.
Ortus divinis oraculis illustratus. Adolescentia Glastoniæ pie peracta.

[2] Regnante magnifico Anglorum Rege Ethelstano, anno quidem imperii ejus a primo, adventus vero Anglorum in Britanniam quadringentesimo nonagesimo septimo, cum idem Rex, b hostibus circumquaque subactis, [Parentes illustres genere & virtute habuit:] pace & concordia regnum tueretur, natus est puer Dei Dunstanus, Wessaxonicis Angliæ partibus, magnis quidem pro seculi dignitate parentibus, sed ad religionem, quæ Christianos decet, longe majoribus. Tanta siquidem virtutis ratione viventes animum colebant, tot piis operibus laborantes insudabant, ut communem mortalibus viam ingressi Angelicis spiritibus mererentur associari, sicut eidem filio suo postmodum divina revelatione innotuit. Quod non alienum est divinatatis consilio factum conjicere, ut videlicet tantus infans tales parentes haberet, qui cum ipsi bene viverent, tum bene vivendi formam nascituro ex se filio tradere possent. Magnum quippe Deus illum futurum prævidebat, quem ibi dulcedinis suæ benedictionibus prævenerat, ubi omnes filii Adam nativæ maledictionis sententiam excipiunt, si non per assumptam a filio Dei humani habitus formam ad pristinam reformentur beatitudinem. Magnum quippe Deus illum futurum prævidebat; cui tantum muneris donatum est, ut ante mundo signis innotesceret, quam hunc in mundi hujus lucem mater fudisset. Atque ut cetera dilucide & ordinate procedant, hinc dicendi initia constituam. c Maternis igitur sinibus sacro puerpero intumescentibus, [In festo Purificationis] dies Purificationis sanctæ ac perpetuæ virginis Mariæ illuxit festivus. Cumque vicinus undique populus ad ecclesiam eidem Virgini in Glastonia, dicatam conflueret, ut devotionis suæ ministerium in tanta solennitate Regi Regum Christo persolveret, contigit patrem pueri Herstanum, cum conjuge sua Kinedrida advenisse; accensisque d lampadibus, sacris Missarum solenniis interfuisse, Jamque plurimam diurni servitii partem Clerus absolverat; jam quemadmodum puerum Jesum in templum parentes inducerent, recitari cœperat; cum repente majestas Domini in templo apparuit, [extinctis aliorum cereis,] quæ omnia omnium luminaria extinxit, totamque domum tenebrosa caligine obtexit. Hinc gelidus omnium membra pavor perserpsit, rigent comæ, genua colliduntur. Stabant quippe sensu hærentes, & alternis obtutibus stuporem indicantes. Sed ut omnibus clarum fieret, quid hac in re ea quæ apparuit Majestas intenderet, extemplo lux cælitus emissa in templo resplenduit; & eum quem puerpera manu tenebat cereum accendit. [accenditur primo cereus matris eo gravidæ.] Si ante populus de amisso lumine miratus est, nunc majori admiratione simul & exultatione detinebatur. Exultabat namque præsentem se Dei gratiam vidisse, sed mirabatur hanc sibi per feminam provenisse. Huc itaque ab omnibus perrectum, & hinc lumen omnibus porrectum. Habemus ergo novum de nova Elizabeth Joannem, habemus nostri temporis Jeremiam, quorum alterum Deus, alterum Dei Archangelus in matris utero sanctificatum asseruit. Atque ut excellentiorem gratiam advertas, qua die filius Dei a Matre Virgine in templo est præsentatus, ea nimirum puer Dei in matris utero ad templum est deportatus. Lumen ad revelationem gentium, & gloriam Israël, sanctus Simeon exultando proclamabat: lumen nihilominus in terra Angelorum exortum, Christus, qui verum lumen est, lumine declarabat.

[3] Postquam autem edendi partus tempus advenit, mulier genuit filium, quantitate quidem corporis parvulum, [Dunstanus appellatur:] sed ea qua præventus fuerat gratia Dei immensum. Inde statim secundæ generationis honore potitus, futuram fidei illius soliditatem, jam tunc divinitus præfiguratam, in nomine sortitur; Dunstanus, quod petræ firmitatem sonat, parentum suorum annotatione vocitatus. Deinde dum teneros annos infantiæ sequens ætas exclusisset, & linguam in apertos sonos jam formare cœpisset; ad templum nascituri illius miraculo quondam insigne, cum oblationibus hostiarum defertur; [Deoque oblatus Glastoniæ,] imo ipse hostia viva, sancta, Deo placens offertur. Ibi illis in oratione pernoctantibus apparuit vir, æthereos habens vultus; locumque dixit non multo post tempore sublimandum, puerum ibidem Deo relinquendum, & beatum illum per secula prædicandum. Tum mensoris funiculum per plana atrii extendens, Sic, inquit, ædificabitur locus iste, ad præparanda corda illorum Domino, qui hoc in loco per hunc puerum Domino credituri sunt. Qua illi revelatione vehementer gavisi, [predicitur locum insigniter aucturus.] immensas omnipotenti Deo laudes persolvunt, commendantes puerum in templo, ut esset Levis Domino, & portio illius Dominus existeret, quemadmodum Moysi dictum est, cum divideret Judæorum per tribus singulas incolatus; Non erit tribui Levi sors inter fratres suos Dicit Dominus: quia Dominus Deus pars illorum est. [Deut. 10, 9, Act. 3, 6.] Unde Petrus, ostendens se portionem in Deo habere, non in seculo; Argentum, inquit, & aurum non habeo, sed quod habeo hoc tibi do: In nomine Jesu Christi Nazareni surge & ambula. Hoc est: Aurum non est portio mea: argentum non est portio mea: portio mea Christus est. Hoc nomen munificum, hoc nomen mihi est fructuosum. Talis ergo portionis fructum tirunculus Christi in timore sancto assecutus, assidua ministratione Domino serviebat, proficiens quotidie tam in scientia pietatis, quam in virtute sanctitatis.

[4] Ea tempestate Glastonia, regalibus stipendiis addicta, monasticæ religionis penitus erat ignara. Nondum enim in Anglia e communis viræ ratio colebatur, non usus deserendi proprias voluntates hominibus affectabatur. [Cum vix adhuc nota esset Anglis vita monastica,] Abbatis nomen vix quisquam audierat, conventus monachorum non satis quisquam viderat. Sed cui forte id voluntatis erat ut peregrinam vellet transigere vitam, is modo solus, f modo paucis ejusdem propositi comitatus, patrios fines egrediebatur; & qua opportunitas vivendi licentiam dabat, illic alienigena vitam agebat. Hicque mos cum plerosque, tum vehementer adhuc manet apud Hibernos: quia quod aliis bona voluntas in consuetudinem, hoc illis consuetudo vertit in in naturam: [nec nisi Hiberni eam profiterentur,] quorum multi atque illustres viri, divinis ac secularibus litteris nobiliter eruditi, dum relicta Hibernia in terram Anglorum peregrinaturi venissent, locumque habitationis suæ Glastoniam delegissent, propterea quod esset & a civili multitudine sequestratus, & humanis usibus accommodus, & quod maxime affectabant, peregrini g Patricii religiosa veneratione gloriosus, qui olim euangelizando regnum Dei illuc perveniens, vita, doctrina, [quorum disciplinæ traditus puer] signis & mirabilibus multipliciter claruisse, & post omnia hæc ibidem in Domino quivisse perhibetur. Cum ergo hi tales viri talibus de causis Glastoniam venissent, nec tamen, quidquid sibi necessarium erat, sufficientissime in loco reperissent; suscipiunt filios nobilium liberalibus studiis imbuendos, ut quod minus ad usum loci ubertas exhiberet, eorum quos docebant liberalitate redundaret.

[5] Adest ergo nobilissimus in Christo puer Dunstanus, inter alios unus, imo præ aliis solus. Ubi paulo diligentius, quam imbecilla ætas ferre posset, litterarum studio intentus, acerrimo in tenello corpore languore fatigatur, adeo ut per aliquot dies, nec quid ageret, nec quid ab aliis ageretur, [a morbo letali sanatur ab Angelo.] ipse intenderet. Flebat autem scholasticorum coætanea turba, flebat tota domus familia, ipsiq; Doctores, recordantes modestiam pueri, ingenium, nobilitatem, educationem. Cumque jam in limine mors adesse putaretur, nihilque aliud quam funeris obsequium meditaretur; ecce intempesta nocte cælestis illum medicina revisit, quam ei per Angelicum ministrum Christus exhibuit. Ac ne qua salutis innecteretur mora, ubi divina pervenerat medicina; confestim de lectulo surgens doloris, ad templum Deo gratias acturus moderata velocitate currit, habens illum in itinere ductorem, quem in ægritudine habuit salvatorem. Stupefacti de magnitudine facti qui in domo erant, qui ægrotantis illius curam gerebant, lento pede præeuntis vestigia terunt, finem rei curiosa agilitate explorantes. Necdum itineris medium confecerat, [& fugato dæmone,] cum malignus spiritus, sive ejus saluti invidens, seu futuram religionem suspectam habens, latrantium canum multitudine stipatus occurrit, viamque eunti intercludere contendit. Exclamat itaque puer Christum, pavore conterritus; sed ductoris sui præsidio vallatus, virgam accipit; quam in faciem obsistentis simulacri vibrans, ipsum cum omni comitatu in fugum compellit. O sanctum & terribile Christi nomen, sapientibus absconditum, parvulis revelatum! Ecce draco, quem initium figmenti sui finxit Deus ad illudendum ei, non solum ab Angelis Dei illuditur verum etiam a priore parvulo superatur. Vere detracta est ad inferos superbia ejus, in profundum laci concidit cadaver illius. Sed in quo ista noster potuit parvulus? nisi in illo, qui cum sit Deus super omnia benedictus in secula, parvulus de Virgine natus est nobis, filius a Patre datus est nobis.

[6] Dunstanus igitur ad portam templi veniens, sed eamdem repagulis obseratam inveniens, [ducitur infastigium templi,] scalam, cui inviti solebant qui superiora templi sarciebant, ignoranter & quasi per excessum mentis ascendit. Inde ad alteram tecti partem, qua nullus erat descensus, progrediens, Angelicis manibus ad solum deponitur, & in interiora templi non patentibus claustris inducitur. Orta autem luce, dum per vicinas domos quæstio de puero facta fuisset, repertus est in templo cum his, qui nocturnas custodias agebant, leni sopore effusus: Rogatus ut tam mirabilis eventus modum exponeret, [moxque intra ipsum deponitur.] non esse hoc in sua conscientia respondit, & ignorantium mentes majori ambiguo deduxit. Sed hi, quos explorandi gratia puerum secutos fuisse prædiximus, de omnibus quæ usque ad suprema templi fastigia contigerant, claro & probato sermone testificantur: cetera vero, quoniam & illos & puerum latuerunt, sola Dei potentia mirabiliter patrata fuisse claruerunt. Magno igitur timore concussi omnes qui audierunt, cogitabant quidnam esset quod puero contigisset, dicentes ad alterutrum: Quid sibi vult puer iste, cui tot & tam sancta præconia attestantur? qui ante beatus quam natus? quem ante virtus prodidit gloriosum, quam ætas probaret adultum? Singulari hunc gratia præditum videmus, quem Angelus ægrotum sanavit, diabolus sanatum contremuit, ecclesia signata excepit. Et denuo orantes, Augeat, inquiunt, Deus meritum pueri ad gloriam sui. At ille, regentis se Christi spiritu repletus, aures quidem corporis a suis laudibus avertebat, sed in secreto pectusculi Deum benedicebat. Ab illo itaque die in tanta admiratione habitus est; ut plurima illum utriusque sexus multitudo, quamvis adhuc delicatum, videre cuperet. Ipse vero quanto excellentiora audiebat, tanto de se minora sentire.

[7] Jamque vernans ætas, adolescentiæ decus induerat, cum eum parentes sui sacros Ordines rogarent suscipere, ut qui fuerat a primæva ætate Domino electus, per hujusmodi gratiam eidem conjunctus adhæreret. Quorum ille voluntati humisiter parens, [Ordines Minores suscipit:] minores Gradus & habitu suscepit, & vitæ honestate servavit. Tum vero quod illi ætati non parvo ornamento est, certabat omnes officio superare, gratia & affabilitate omnes anteire; servare pudicitiam, fugere lasciviam; appetitor honesti, turpitudinis execrator; majorum natu colloquiis adesse, juvenum ludicra declinare; ciborum abstinens, somno temperans, incessu gravis; neque moveri loco, neque abrupte loqui; magnæ fidentiæ ad incipiendum bonum, [optimaque indole ac moribus præditus] constantiæ ad perficiendum; principium bene agendi Deum semper habere, finem vero eidem commendare. Moribus quoque bonis accessit studium sacræ lectionis, cujus exercitio & vitiorum importunitates evitabat; & virtutum augmenta nutriebat. Et quoniam studium parvam habet efficaciam, ubi naturale ingenium non suggerit intelligentiam; auctore Deo sic utroque præditus erat, ut & facilitate ingenii quamlibet rem acutissime intelligeret, & occupatione studii quodcumque intellectum fuisset firmissime retineret. Ex quo brevi factum est, ut neque præceptoribus suis imperitior, & condiscipulorum peritissimis multo estet ipse peritior. Philosophorum scientias, quas earum rerum quæ sunt & quæ aliter esse non possunt, [egregie proficit in litteris,] cognitionem veritatis vetustas esse definit, ut sunt magnitudines, & earum aliæ manentes motuque carentes, alia vero quæ mobili semper ratione vertuntur nec ullis temporibus acquiescunt; multitudines quoque, & earum nihilominus aliæ per se, aliæ in relatione positæ; horum, inquam, scientias diligenti excoluit ratione, magnam in his & constantem perspiciens esse profectionem. Et quamvis omnibus his artibus magnifice polleret; ejus tamen multitudinis, quæ musicam instruit, eam videlicet quæ instrumentis agitatur, speciali quadam affectione scientiam vendicabat: sicut David psalterium sumens, citharam percutiens; modificans organa, cymbala tangens; sed non sicut hi quorum inertiam & luxuriosum otium Propheticus noster increpat Armentarius, Qui dormitis, inquit, in lectis eburneis, & lascivitis in stratis vestris; qui comeditis agnum de grege, & vitulos de medio armenti; qui canitis ad vocem psalterii. [Amos 6, 4] Sicut David putaverunt se vasa cantici habere, bibentes inphialis vinum. [virtutibus.] Nec eo ista commemoramus, quo his opus esse ad perfectionem tendenti arbitremur; sed ut multiplices Dei gratias in juvene commendemus. Nam omnibus secularibus studiis præferebat scientiam pietatis, quæ in Euangelicis & Apostolicis continetur litteris, dum sua semper ingenia Sanctorum Patrum auctoritari contradens, & ambas res ad easdem litteras conferens, fidem veram, morum disciplinam, & (quod unum & solum præ omnibus rebus quærendum est) vitam æternam se invenisse gaudebat. Sicut David ergo noster symphonista vasa cantici habuit, quia usum illorum non nisi in divinis laudibus expendit. Præterea manu aptus ad omnia; posse facere picturam, [& variis artibus manualibus.] litteras formare, scalpello imprimere, ex auro & argento, ære, & ferro, quidquid liberet operari.

ANNOTATA.

a Annus Athelstani primus fuit Christi 924, adventus vero Anglorum in Britanniam, accuratius requisitus, refertur in annnm 449: quare numeros inversos hic notari suspicor & pro anno 497, qui a dicto adventu usque ad nætivitatem sancti fluxerit, legendum 479.

b Hæc referuntur a Wigorniensi, Dunelmensi, & aliis ad annum 926, ut sequens 927 poßit annus pacis & concordiæ censeri: & hoc potius natus fuerit S. Dunstanus.

c Hæc desunt in priori Vita, at referuntur ab Adalardo, auctore antiquiore, & aliis posterioribus.

d Capgravius candelis, Osbertus cereis, ut infra dicitur.

e Gervasius Dorobernensis in Actis Pontificum Cantuariensium hæc descripsit, & interponit, præterquam in Cantuariensi Ecclesia, & loco Glastoniæ habet Gloverniam, quæ posteris Glocestria est dicta.

f Idem Gervasius addit, in cella.

g In superiore Vita Patricius junior appellatur, ubi de eo egimus.

CAPUT II.
Vita in aula Athelstani Regis, & inde depulsio. Morbus, vita monastica. Diabolus victus.

[8] Tunc audita fama venerabilis viri Cantuariorum Archiepiscopi a Athelmi, cujus ipse erat nepos & filius fratris, [Adit Cantuariensem Archiepiscopum.] permissu parentum suorum proficiscitur ad eumdem, quatenus tanti parentis & cognitionem haberet, & vitæ illius exemplo juveniles mores informaret. Lætabatur itaque Episcopus nimis in adventu nepotis, confiderans in illo venustatem corporis, animi vigorem, ac totius honestatis eminentiam. Unde eo quo afflatus est Dei spiritu, vas illum electionis futurum prænoscens, potiori gradu decorare, & Regi Ethelstano familiari contestatione eum studuit commendare. Hunc ait, juvenem, mihi quidem plurimum, regiæ vero stirpi nonnullo consanguinitatis jure devinctum, vestræ Excellentiæ commendo, [a quo commendatus Æthelstano Regi,] ut stet jugiter in conspectu vestro, audiatque verbum ex ore Domini mei Regis. Experiar in illo gratiam vestram, quam multiplicem in maximis sæpe rebus expertus sum, & deinceps amplius experturum me confido. Quod Rex prompta cordis alacritate accipiens, oblatum juvenem gratissime excepit, unice dilexit, posthæc necessariis quoque rebus regia vice præesse constituit. Dunstanus igitur terreno degens in palatio, egrediebatur & ingrediebatur ad imperium Regis; & prosperatum est in manibus illius, quidquid operis ipse cœpisset. Et nunc quidem surgens ad orandum Deum, [magnam apud eum gratiā init.] nunc sedens ad dijudicandas causas hominum, ita se sapienter ac circumspecte agebat, ut & Deo per omnia placeret, nec aliquem pie viventium sua culpa offenderet: Dominus enim cum illo erat, & omnia opera ejus dirigebat. Iterum cum videret Dominum Regem secularibus curis fatigatum, psallebat in tympano, sive in cithara, sive alio quolibet musici generis instrumento: quo facto tam Regis quam omnium corda Principum exhilarabat.

[9] b Tunc cujusdam matronæ frequenti ac religioso rogatu compellatus est, ut ei stolam Sacerdotalem artificiosa operatione præpingeret, [Delineaturus stolam Sacerdotalem,] quam postea ad divinos cultus aurifactoria imitatione figuraret. Qui assumpta in manibus cithara ad domum tendit religiosæ, citharam in pariete suspendit, opus ad quod. venerat diligenter instituit. Cumque manum operi, cor autem atque labia Deo præpararet, apparuit in domo gloria Domini; quæ illum jucunda suavitate reficiebat, ceteros vero insolita admiratione exterritos reddebat. [parieti appendit citharam: eademq; ultro sonante,] Nam cithara illius, quam parieti affixam fuisse diximus, ita ut erat pendens in paxillo, absque ullo moventis dumtaxat hominis impulsu, consuetam omnibus hujus Antiphonæ melodiam, acutissima simul ac discretissima modulatione personuit; Gaudent in cælis animæ Sanctorum, qui Christi vestigia sunt secuti: & quia pro ejus amore sanguinem suum fuderunt, ideo cum Christo gaudebunt in æternum. Exiliunt itaque obstrepentes puellulæ, mater familias, omnisque domus clientela, vociferans hominem nimium esse sapientem, amplius eum quā quod expediat scire. [ad patiendum monetur.] At ille mundissimo mundissimi cordis intuitu cælestem illum musicum intendens, admoneri se intelligit, ut vias duriores arripiat, ut Christi vestigia propius sequatur, ut sanguinis sui effusionem non metuat, si Dei regnum & vitam delectat habere æternam. Audivimus olim rudentem asinam verba edidisse; citharam vero sine humano impulsu sensualiter cecinisse nunquam audivimus. Illa insidentem ne moreretur retinuit, ista ne mors timeretur admonuit. Illa Angelicos vultus pertimescens subsedit, ista ad aspectum Dei & Angelorum illius omnes audientes invitavit. Sed hæc tua sunt Christe magnalia, quæ in tuo Dunstano operari, & per nostrum ministerium prædicari hominibus voluisti.

[10] Accensus igitur furore diabolus, quod tam sanctis principiis juvenem niti conspiceret, in invidiam aliquorum eum conatus est adducere, [ab æmulis magiæ accusatus,] ignorans malam voluntatem suam Deo famulari, ad perficiendam Dei bonam voluntatem in homine, quem ad congaudendum & conregnandum ipse prædestinaverat. Inflammat itaque invidentiæ stimulis operarios iniquitatis, qui conficto mendacio opinionem juvenis apud Regem lædant, asserentes illum malis artibus imbutum, nec quidquam divino auxilio, sed pleraque dæmonum præstigio operari. Advertens autem Dunstanus faciem Regis non esse sicut heri & nudius tertius, palatio discedere parat; malens Regem sponte sua deserere, quam ipse a Rege invitus derelinqui. [in cisternā dejicitur:] Quod ubi compertum est ab his qui probitatis illius improbissimi æmulatores extiterant, insidiis iter obsident, socios disturbant, illum equo dejiciunt, suppliciis affligunt, postremo vinculis irretitum, in cisternam, quæ juxta erat, depellunt. Cum interim horrendo molossorum agmine defensus, a quibusdam hominibus invenitur, [sed canum indicio liberatur.] quorum studio ac pietate ad vicum fovendus transfertur. Tum ille ex profundo cordis suspirio ingemiscens ait: O sæva propinquorum meorum væsania, in caninam sævitiam ex dilectionis humanitate mutata! Nam irrationalis canum natura dilectionem mihi humanitatis blandiendo exhibuit, propinquitas vero humanitatem oblita, infestantium in me canum severitatem ostendit. Intellexit ergo hoc esse principium certaminis, ad quod illum divinus nuper citharœdus præmonuit.

[11] Profectus autem inde, cognatum Pontificem adiit Elphegionem, qui tunc temporis c Wentanæ præsidens Ecclesiæ, vitam virtutibus decorabat. [Adit S. Elphegum Episc. VVintoniensem cognatum,] A quo frequenti supplicatione rogatus, ut monachum indueret, quatenus qui Angelicæ conversationis initia haberet, perseverantiam in habitu demonstraret; respondit ille, Excellentioris gratiæ esse, qui in seculo consenuit, & tantum quæ monacho digna sunt fecit, eo qui se monasterio dedit, nec quidquam aliud præterquam quod sibi statutum est post hæc facere potuit. Alterum, inquit, necessitatis est, alterum vero libertatis. [cui vitam monasticam suadenti cū diu restitisset,] Ad hæc Episcopus. Omnibus, ait, in commune summa necessitas est, ut qui ignem gehennæ voluerit effugere, ignem concupiscentiæ studeat extinguere: ignis vero concupiscentiæ non multum extinguitur, si fomenta illius humanis sensibus non subtrahuntur. Sicut enim ligna ad ignem, sic ea quæ sensibus subjacent ad concupiscentiam: sed nulla erit fomentorum subtractio, si secularium negotiorum non fuerit renuntiatio. Ex quibus omnibus id elicitur, ut si ignem gehennæ volueris extinguere, seculo studeas renuntiare. Ad hæc, quod præcipue in mundo appetitur, libertas est hominis: hac enim amissa, cetera possideri nequeunt; quod si possidentur, illa non desinit haberi: quapropter quamdiu illam retinueris, illud Deo non dedisti, quod maxime dilexisti; ut ergo des, quod maxime diligis, illam desinas habere.

[12] Cum igitur his & hujuscemodi verbis per singulos dies Episcopus insisteret, & Dunstanus aut veris aut verisimillimis rationibus infistentem differret; quadam die vehementer hoc cogitationis ambiguo pulsatus est, ut quid in vita quam maxime appetendum fuisset, virtus an voluptas, uxor an virginitas, magnopere deliberaret. Quem sub tali ambiguo positum gravissima d febris invasit, atque ad desperationem vitæ perduxit. [periculosa febri correptus,] Jacebat itaque sine expectatione salutis ægrotans, nec ullum intuentibus viventis sensum præbens. Tum ex insperato recalescens, sic ait: Legibus voluptatis renuntio, hic me sempiternum sibi adversarium promitto. Nil cum uxore fœderis paciscar, sola me virtus militem habebit. Insanum quippe est illam animi mei dominatricem sustinere, quæ nec viventes reddit satiatos, & morientes relinquit desperatos. [ex voto se tradit.] Virginem me Virginis filius huc usque servavit, virginem me virginum Regina Maria habebit. Confestim accito ad se Episcopo, postulat sibi dilatæ religionis benedictionem dari. Episcopus immensa lætitia pro salute simul & conversione juvenis perfusus, celeriter illum monachali e ac sacerdotali gratia promovit, attitulans Ecclesiæ B. Mariæ Virginis, cui eum ab initio parentum suorum sponsio dicavit. Consummatis autem primis inceptæ conversionis diebus, cum eum Episcopus adversus insidias diaboli & sermone instruxisset & auctoritate roborasset, dimisit illum proficiscentem ad locum suæ generationis principium; [Glastoniæ degit:] ibique in Ecclesia præfatæ Virginis mansitabat, operans ea quæ piæ religionis norma exigebat.

[13] Cui etiam adhærentem cellam, sive destinam, f sive spelæum, sive alio quolibet nomine rectius nominari potest, non enim invenio qua illud appellatione quam proxime vocem, [arctissimam sibi fabricat cellulam,] cum non tam humani habitaculi quam formam gerat sepulchri, propriis laboribus fabricavit. Ut enim de re quam ipse vidi testimonium feram, quantum mea fert æstimatio, longitudo g ejusdem cellæ non amplius quinque pedum, latitudo vero, duos & semis pedes habet; porro altitudo staturam exprimit hominis, si quis in defossa terra constiterit; aliter enim neque satis ad pectus porrigitur: ut sicut dixi, magis mortui videatur sepulcrum, quam viventis habitaculum. Unde manifestum est illum neque jacendo somnos cœpisse, & stando semper Deum orasse. Ostiolum autem idem est quod paries: quod enim ingredienti ostium, idem ingresso paries fiebat (neque vero in tantillo opere ostium, nisi in toto, fieri valebat) medium autem ostioli fenestella aperit, per quam lumen operanti irradiavit. Miserum me ac peccatorem, [lacrymis scriptoris rigatam.] fateor inspexisse, sanctum sessionis ipsius locum vidisse, quædam etiam manuum illius opera peccatricibus manibus contrectasse, oculis apposuisse, rigasse lacrymis, & flexis genibus adorasse. Recordatus namque sum, quam sæpe clamantem me in periculis exaudierit, quam misericorditer auxiliatus fuerit, & idcirco neque lacrymis temperate, neque si fieri potuisset inde recedere volebam. Hæc juveni domus, hic lectus, hoc de toto mundo spectaculum. Sed his angustiis ampla & spatiosa urbium mœnia comparari non possunt, cum per easdem angustias hodie & febricitantes salutem obtineant, & dæmonum furores quiescant, & plurima invalitudo convalescat.

[14] Verum ne paupertatem illius diabolus miserari videretur, quem ante non sinebat habitare in palatio, [Dæmonem sibi illudere volentem,] eum nunc nititur depellere tugurio. Fallax ergo fallacem hominis adopertus imaginem, sub obscuro vespere cellam petit adolescentis; immisso capite fenestræ incumbit, cernit illum fabrili opere occupatum, postulat sibi quippiam operis fabricari. Dunstanus autem neque ejus calliditatem advertens, neque importunitatem ferens, operi quod postulabatur animum intendit. Interim ille perversa compositione verba facere, mulierum nomina inserere, luxurias commemorare, deinde religionem ostendere, & denuo eadem repetere. Tum vero athleta Christi, quis esset intelligens, tenacula, quibus ferra tenebat, fortiter ignire, suppressis labiis Christum invocare. [forcipibus ignitis detinet.] Cumque per summos fines eadem tenacula candentia teneret, sancto actus furore, celeriter ea de igne rapit, larvalem faciem tenaculis h includit, & totis viribus renitens monstrum introrsum trahit. Jam tenendo vires sumebat Dunstanus, cum hic qui tenebatur, avulso pariete, tenentis se manibus aufugerat, tales immani rugitu fremens ululatus: O quid fecit calvus iste! o quid fecit calvus iste! Tenui namque, sed formosa cæsarie erat, & ea re talia de homine clamitabat. Mane autem facto congregata est ad eum non parva propinqui populi multitudo, sciscitans quisnam ille clamor fuisset, qui tanta eos vehementia dormientes terruisset. Dæmonis, ait, furor ille fuit; qui nusquam me vivere sinit, e cella quoque tentat ejicere. Caute vos agite ab illo, quia si vocem irati ferre non potestis, societatem damnati quo pacto sustinebitis? Post hunc diem Dunstanus quasi in procinctu belli manere, virtutibus diabolum ad certamen lacessere, corpusinedia macerare, animam orationibus decorare, sciens in nulla re magis diabolum superari posse, quam in ea quam Dominus dicebat, jejunio & oratione. Unde cum pudicitia corporis tantam cordis munditiam obtinuit, ut vix eum latere posset, quidquid sinister spiritus molitus fuisset. [Mar. 9, 28]

ANNOTATA.

a Hæc de accessu ad Athelmum patruum hinc desumpta sunt apud Osbertum, Gervasium, Capgravium, sed melius absunt in priore Vita. Nam anno 924, quo coronarat Regem Æthelstanum, ipse Athelmus adhuc ex vita deceßisse dicitur a Westmonasteriensi: & ad annum sequentem 925 in Chronologia Saxonica, Wolphelmus Archiepiscopatum Cantuariensem capessit, cui anno 934 S. Odonem succeßisse legitur apud eumdem Westmonasteriensem. Temere est Osbernus Adalardum secutus. An ab S. Odone fuerit Æthelstano Regi commendatus, nolumus divinare. In Vita priore, fama constantiæ in Regis palatio patuit, & sic vocatus fuit.

b In priore Vita refertur hoc a S. Dunstano jam monacho actum esse; sed adhuc tempore Æthelstani Regis.

c Wintonia, aliis Wentana, Ptolomæo Venta Belgarum in Comitatu Hamptoniæ.

d In priore Vita dicitur turgentium vesicarum dolor intolerabilis.

e Malmesburiensis ait Presbyterum ordinatum cum S. Ethelwoldo, postmodum Episcopo Wintoniensi, in cujus Vita ad Kalendas Augusti danda, idem confirmatur.

f Destina, quomodo pro Cella vel Antro dicatur haud facile conjectavero: forsan est fossa.

g Eamdem cellæ formam describit Osbertus, qui asserit ipsummet eam mensum fuisse.

h Idem Osbertus, per nasum arripuit.

CAPUT III.
Elgivæ, aliis Æthelfledæ, Matronæ res gestæ, pius obitus. Monasteria quinque a S. Dunstano constructa. Revelata futura.

[15] Fama itaque nominis ejus universam percurrit regionem, [Fama sanctitatis allecta Elgiva,] quæ ad visendum hominem Dei omnium corda accendit. Omnis ætas, uterque sexus, clarus & ignobilis, tenuis & pecuniosus, privatus & cum potestate; omnes omnino Dunstanum loquuntur, sapientiam, prædicant, virtutem magnificant. Mulier quædam, nomine a Elgive, regali a exorta progenie, magnarum divitiarum, quæ omne semen regium materno semper affectu dilexerat, foverat, nutriverat; innixa manibus suorum ad hominem Dei accessit, sanctissimo illius colloquio perfrui desiderans. Quæ cum ex ore illius verbum audisset, adeo delectata est vitæ æternæ dulcedine, ut ulterius neque domum repetere, neque loco discedere, sed cum Beato Dunstano manere, vivere, mori deligeret. Proinde habitationem sibi in affinitate sacri templi constituens, [ibidem domicilium fugit:] audiendo verbo Dei sedula adesse, famelicis stipem dare, vestem algentibus, ipsa multæ continentiæ operam dare, prorsus ad omne opus justitiæ promptissima existere. Circa venerationem beatæ Virginis Mariæ ita fervens erat, ut in templo illius quam plures sacri Ordinis viros locaret, quibus ipsa quæcumque necessaria forent, sua liberalitate exhiberet. Qua de re in tantum apud eamdem Virginem ejus merita valuere, [cultum Deiparæ promovet:] ut si quando necessitate coacta quidpiam postularet, vix aliqua intercedente morula, ab eadem susciperet. Ut enim sine tædio legentium aliquantulam ab incepto digressionem faciam (neque enim a re, quam tenemus, multum deviat) dum quodam tempore præfatus Rex, propter loci religionem Glastoniam venisset; illa veterem servare volens consuetudinem, [excipit convivio Regē Ethelstanū,] qua Regibus ministrare solebat, orat eumdem ut ad se divertat, prandium quod sibi paraverat dignanter suscipiat. Quod Rex non sine verecundia annuens (non enim ignorabat quid in pauperes Christi ipsa expenderet) præcepit Regiæ ministrationis provisoribus, ut scirent si omnia commode ac moderate parata fuissent. Illi autem circumspectis omnibus, abunde omnia esse renuntiant; si ejus tantummodo potus, qui mellis ac myrti aspergine conficitur, sufficientiam haberent. Quibus illa: Non patiatur, inquit, Domina mea, [imperat a Deipara ut vasculum mulsi non minuntur.] Mater Domini mei Jesu Christi Maria, ut in omnibus rebus, quæ Regiam decent manificentiam, deesse quidpiam valeat. Et accurrens in templum beatissimæ Virginis, rogat per ejus largisluam bonitatem augeri, quod in Regali ministerio minus videbatur haberi. Sedit itaque Rex multo stipatus satellite; hauriunt ministri modicum illud confecti liquoris; ita vasculum permansit imminutum, ut mulieris Sareptanæ, vel hydriam farinæ vel lecythum olei putares. [3. Reg. 17, 14.] Denique tota die de vasculo hauriunt, tota nihilominus die inexhaustum reperiunt. Ad quod factum Rex mente immutatus; Peccavimus, ait, nimis in famulam Dei, multitudinis nostræ superfluitate eam aggravantes. Ita dixit: post dictum faciem avertit: via qua cœpit profectus est.

[16] Sed jam, ut id quod instituimus attingamus, transacto laborum suorum glorioso certamine, gravi corporis infirmitate cœpit hæc eadem laborare. Ad quam dum mœrens Pater Dunstanus intraret, [ægram S. Dunstanus visitat:] post uberrimas alterutrarum lacrymarum inundationes, post humillimam piæ confessionis devotionem, post dulcissimam de beata spe & adventu Domini Salvatoris consolationem, hortatur illam, ut nudam se ab omni mundana specie faciat; ne in transeunte quidquam suum princeps mundi inveniat. Cui illa, Neminem, inquit, in mundo, sicut te carissimum habeo; propterea quod te præcipuum salutis meæ auctorem scio, [ejusq; testamenti curator instituitur:] salvo eo quod Deum omnipotentem totius bonitatis principatum tenere credo. Illum ergo rerum mearum heredem facio, te vero hereditatis tutorem constituo, ut quidquid illum cognoveris velle, tui arbitrii sit effectui mancipare. Quod B. Dunstanus audiens, & quamvis invitus ejus voluntari morem gerere volens; universas gazas ejus, quæ in rebus mobililus superesse poterant, extemplo pauperibus erogabat, cetera autem ad Ecclesiarum sublevationem reservabat.

[17] Tum sol vergebat ad occasum, & Dunstanus nocturnas sugiens tenebras, ad suum remeat ergastulum. Et ecce dum ostium Ecclesiæ psallendo præteriret, erectis ad cælum oculis, omnipotentis Dei Patris & Filii coæternum Spiritum in columbæ specie videt descendentem: [videt Spiritum sanctum ad illam accedere:] cujus corpus omni candore nitidius, alarum vero remigia scintillantis ignis splendorem per aëra spargebant. Quam ille tunc vere beatus pia mentis aviditate contemplatus, penetrale illud morientis matronæ subintrantem conspicit. Concite igitur unde venerat regressus, videt domum divini splendoris fulgore splendescere, audit feminam infra septa oppansi veli gratias agentem, miratur colloquium, ac dicendi finem patiens auditor expectat. Deinde levato [velo] penetrale subintrat; stelliferi illius nomen requirit, nuntiū interrogat. Illa excellenti quadam gratia vultus perfusa, modeste arridens ait: Tu stelliferum antequam huc venires vidisti, & nunc, tui sum locuta, interrogas? Ipse est qui tibi ad ostium Ecclesiæ psallenti apparuit; qui & me de pavore imminentis mortis conterritam, visitationis sua gratia consolari dignatus est, [& de æterna salute certam,] Annuntio itaque omnibus amicis meis, tristandum de morte mea non esse, quoniam morientem me æternæ vitæ claritas suscipiet. Tibi autem carissimo ac singulari amico uberes gratias refero, propterea quod tuis semper instructa admonitionibus, & adjuta orationibus, ecce ad Deum vado. Unum tibi & ultimum, si ausim dicere, facio præceptum, ut b summo diluculo sacri sanguinis ac Dominici corporis participem me facias, quatenus vivificis munita mysteriis non confundar in porta, dum ibi fuero inimicis meis locuta. Cujus imperio venerabilis Pater Dunstanus annuerrs abiit, [sacro viatico munit,] mane juxta condictum rediit; itaque omnia peregit, ut finita fere Missa, cum ipsa corpus & sanguinem Christi suscepisset, animam pariter Christo tradidisset. Qua honorifice in Ecclesia B. Mariæ sepulta, Dunstanus cum de illius tum etiam de sui ipsius patrimonio solicitus (nam uterque parens obierat, nec præter eum alium heredem reliquerat) primo quidem eamdem Ecclesiam vicinioribus terris, [ex hujus & propriis bonis monasteria struit,] quæ in omni patrimonio erant, muneravit: ceteras vero fundandis quinque monasteriis, pro situ terrarum ab invicem sejunctis, reservavit. Quæ monasteria sequentium Regum temporibus, in tantum per ejus industriam aucta sunt, ut singulis complurium monachorum turbæ inessent, qui omnes secundum regulam ab eodem Patre institutam viverent.

[18] Exinde sanctus vir majoribus sese virtutum profectibus dedens, deprecatus est Dominum, ostendi sibi gloriam justorum: ut qui eam per fidem bene creditam haberet, per manifestationem cognitam dulcius amaret c. Talia ex corde meditanti assistit d juvenis, decore insignis, [a defuncto sibi noto] quem puerum olim in corpore ipse puer agnoverat, & sancta semper familiaritate dilexerat; referens ea quæ sunt æternæ vitæ gaudia, illum vero in hoc seculo plura passurum, [eventura addiscit,] demonum insidias, malignitates hominum, post omnia hæc ad summos gradus perventurum, multa hominum millia Deo lucraturum, cumque his cæli regna scansurum. Sed cum ille propter cautelam dicenti assensum non dedisset; apprehensum illum juvenis atrium templi induxit, ostendensque locum eatenus inconvulsum ait; Ut nulla te credendis his quæ audisti dubietas attingat, ante triduum Presbyter quidam hic sepelietur, qui nondum infirmatur. Exurgens autem mane ab oratione Dunstanus, convocatis in unum Clericis ad locum venit, positoque signo ait: Si vera sunt quæ mihi nocturno tempore ostensa sunt, ante tres dies Presbyter quidam hic sepelietur, qui nondum infirmatur. [dato signo factus certior.] Vix illis ab invicem digressis, supervenit ejus feminæ, quam proxime laudavimus, curialis quondam Presbyter: qui facta cum Clericis conventione, præfatum locum in sepulturam obtinuit dicens: Cum me Deus e corpore migrare jusserit, hoc in loco meas precor reliquias sepelite. Recessit ergo Presbyter vespera sanus, noctu rediit ægrotus: decubuit, agonizatus est, defungitur, & in loco beato Patri signato sepelitur. Stupor ingens circumdedit omnes, propterea quod idem vir tam mira de loco, tempore ac persona prædixisset, quæ omnia post hæc vera ipsi & manifesta vidissent. Ipse autem de ostensa ac promissa sibi æternæ vitæ gloria lætissimus efficitur, de ceteris vero non parum tristis atque solicitus redditur.

ANNOTATA.

a In priore vita Ætelfleda appellatur, ubi alia annotavimus. Sub nomine Beatæ Elsgivæ inscripta est ad hunc diem Gynæceo sacro Arturi a Monasterio.

b Osbertus, Cras mane ad me venias, & mihi cum Sacramento sacræ Inunctionis Viaticum Dominici corporis tradas.

c Idem Osbertus ista interponit: Unde contigit, ut quadam die in contemplationis positus dulcedine, subito raperetur super se, & patris ac matris suæ animas super choros Angelorum conspiceret in cælorum regno gaudere. De qua visione valde gavisus, immensas Deo omnipotenti gratias egit: & deinde juxta Apostolum, quæ retro erant obliviscens, in ea quæ ante sunt quotidie sese extendit. Inde quoque semper animo secum volvebat, se videlicet parentum suorum legitimum filium nullatenus esse, si minus illis voluntati Domini obsequendo, propter suam desidiam perderet hereditatem, quam eos viderat interra viventium acquisisse.

d In priore Vita Wulfredus Diaconus, S. Dunstano prælatus & familiaris amator.

CAPUT IV.
Res gestæ sub Edmundo Rege. Abbas Glastoniam regit. Insidiæ dæmonum. Cælestes visiones.

[19] Defuncto autem Rege Ethelstano, frater ejus Eadmundus imperii monarchiam suscepit. Qui cum sciret, quanta olim virtute venerandus Pater Dunstanus in palatio fulsisset, quam justis operibus & rectis consiliis præditus fuisset, [Ab Eadmundo Rege invitatus ad aulam,] ac per hoc fraterno semper amore illum dilexisset; directis ad eum nuntiis orat, dignetur ad se venire: ut quem omnipotenti Deo noverat acceptum, eum inter Regios Proceres & Palatinos Principes summum faceret tenere Principatum. At Dunstanus, sive præceptis Apostolicis obedire volens, quibus omnis anima potestati sublimiori subdita esse debere præcipitur; sive regnum justitiæ, quod ex magna parte absoleverat in terra Anglorum, exaltare cupiens; Regiis petitionibus assensum tribuit, consistens pro temporum vicissitudine in palatio, & tam ipsum Regem, quam omnes Anglorum Principes justitiæ legibus submittens. [1 Pet. 2, 13.] Sed cum fere fiat ut ex aliorum industria, [per invidiam ab eadem pellitur:] aliorum crescat invidia; cumque ad quam virtutem pessimus quisque non valet assurgere, eam in assurgente conetur expugnare; iterum, sicut olim, a plerisque nobilium in prosperos Dunstani successus est ostensum, & Regi, ut a consortio illorum pelleretur, falsa criminatione suggestum. Rex autem, plus honesto falsis favorem attribuens, Dunstanum, & Regibus & regia gratia privatum, curia proturbari jubet.

[20] Sic primo, sic secundo die transitum. Itaque tertia lux advenerat, & Rex cum suis venatum ibat. Nemus autem, quod venandi gratia intraverat, mons cedrorum perexcelsus concipit, qui medio sui interruptus, ingens baratrum & immane præcipitium de summo spectantibus ostendit. Igitur Rex per devexa montis fræna laxare, & per devia quæque fugientem ceivum insectari. Fatigantur utrique: Rex pro cervo; [sed eum Rex, in venatu a summo periculo servatus ejus meritis,] cervus pro se ipso. Omni tandem fugiendi libertate negata, bestia præcipitium petit, ruit, ac partes in minutissimas concisa deperit: sequentium canum similis interitus: ultimum Regem sonipes advexit, qui viso cominus, quod præ se fortuna pararat, retraxit habenas, vectorem quoque reflectere nisus. Cum repente ruptis frænis & de manu porro rejectis, volucri cursu sessorem Regem equus asportat. Quid plura? Omnino de se diffidens, de Dei vero misericordia nonnihil confidens, cæleste auxilium implorat, sicque confitendo orat: Deus Rex omnipotens, qui cum sis super omnia excelsus, humilia respicis, & alta semper a longe cognoscis; adesto nunc non Regi, sed homini ceteris mortalibus simili, inque supremo mortis periculo consistenti, nec reminiscaris injuriarum fideli tuo Dunstano per me illatarum: quoniam si me ipsius meritis a præsenti morte eripueris, quoad vivam devotum me tui nominis & illius laudetorem habebis. Necdum plene verba finierat, [ad aulam revocat,] & quod dictu est incredibile, sed Deo nihil impossibile, quasi divina manu retentum animal in summo voraginis fixum manebat. At ille corde pariter & ore excellas Deo gratias referens, Dunstanum suæ liberationis auctorem adesse jubet; & quæ per illum divinitas operata sit, coram omni Principe exponit: & apprehensa dextera viri, osculatus est eam, & dixit: Agnosco, virorum sanctissime, quid in te commiserim mali: non, per fidem meam, quod ego voluerim, sed quod a pessimis hominibus coactus id fecerim. Grates ago clementiæ Dei, quæ non modo debitum mihi supplicium non inferre, verum etiam indebitum voluit beneficium prærogare, dum me a præcepitio mortis eripiens, longioris vitæ spatia in tuis nominibus concessit. Sit ergo deinceps inter nos perfectæ familiaritatis perpetua integritas, sit disponendis in palatio rebus libera semper tibi facultas, sit in toto Anglorum imperio judicandi inter virum & proximum ejus summa potestas. Atque ut animi mei affectum circa te cognitum habeas, illum tibi locum, in quo te genitum, educatum, conversatum accepi, perpetuo jure possidendum trado, ut quodcumque de illo velis statuere, tui arbitrii sit considerare. [Ille aucta Glastoniensi ecclesia] Quod si id cordi tuo potissimum sederit, ut ejus Ordinis viros, cujus tu habitum geris, ibidem aggregare placuerit, quidquid eis in quacumque re defuerit, ego ob gratiam tui regia liberalirate supplebo a. Igitur Dunstanus accepta potestate super regiam mansionem, quæ Glastonia vocabatur, post paucos dies augustioris Ecclesiæ fundamenta jacere, officinas secundum exemplar olim sibi ostensum construere, & consummatis omnibus magnum pariter atque egregium monachorum agmen ibidem coadunare; quibus ipse primus Abbas effectus, [ibidem Abbas constitutus,] ad tantam perfectionem justitiæ omnes cohabitantes adduxit, ut quasi cæli luminaria ad effugandas totius erroris nebulas & peccatorum tenebras viderentur. Tunc ad omnes circumquaque Ecclesias ex iisdem monachis Pontifices eligi, tunc Abbates assumi, tum denique diversorum officiorum Præpositi institui; propterea quod essent & religionis merito præcipui, & doctrinæ sapientia clarissimi, & ad Catholicæ fidei defensionem præstantissimi b.

[22] Sed tantæ religionis spiritus malus impatiens, quo pacto virum Domini a statu rectitudinis dejiciat, quantis valet insidiis elaborat. Cujus oculis, [dæmonem sub forma lupi & vulpis fugat:] in cubiculo quadam nocte orantis, immauem se lupum ingerit, iterumque post paulum vulpem blandientem confingit. Quam ille specierum varietatem subridens, O te, inquit, per omnia similem tibi! O formas tuæ actioni congruas! dum in altero cruentum, in altero te comprobas fraudulentum. Vade jam, inimice, quoniam in ejus nomine te vincam in lupo & vulpe, qui te in leone & dracone superavit. Cernens autem se magnam a dæmonibus invidiam pati, [sumit patronum S. Andream,] nec suis aut filiorum suorum viribus satis confidens, adhibuit vitæ suæ patronum Andream Apostolum, ut esset fidus interpres apud Deum, assiduus in terra comes, atque in omnibus hujus mundi turbinibus custos indeficiens. Hujus ipse assidua protectione quasi muro vallatus, securus infra cellā agebat ætatē, excelsa mente universa mundi transcendens, [recreatur cælesti concentu in nativitate Edgari.] & in amore divinitatis jugi meditatione requiescens. Unde suavissimis supernorū Spirituum concentibus sæpe interesse promeruit, bonā futuræ mercedis spē Deo tribuente, ut qui Angelorum conversationem agebat in terra, illorum societatem agnosceret in cælo. Deniq; cum præfato Regi Edmundo filius nasceretur, nomine c Edgarus, puer videlicet pacis ac justitiæ bajulus futurus, audivit idem Beatus beatos in cæo Angelos gratulantes, & cum magna gratulatione psallentes; Sit pax, sit magna Anglorum Ecclesiæ lætitia, quam diu puer natus regnum tenuerit, & noster Dunstanus mortalis vitæ metas transegerit. Quod dictum, quanta sit retum veritate subnixum, congruus ordo præsentis lectionis faciet manifestum.

[23] Qua etiam tempestate vir Dei precibus Regiis devinctus, [videt animam discipuli ad cælum deferri.] Bathensem Ecclesiam divinis cultibus instituendam invisere pergit: ubi dum facta refectione solitarius oraret, repente ad superna raptus, cujusdam discipuli, nobiliter a se apud Glastoniam educati, animam, innumera Angelorum frequentia hinc inde stipatam, atque immensi luminis fulgore perfusam, ad cæli palatium provehi conspicit: moxque in manus divinæ pietatis eam commendans, Dominos quoque loci ad commendandum invitat. Stupentibus quidem omnibus, & vix fidem dictis exhibentibus, velocis cursoris testimonio, & mors & mortis hora, secundum viri testificationem vera probatur. Regressus autem a loco, ut Regem loquendi sibi cupidissimum adiret, [ex tripudio diaboli novit obitum R. Edmundo instare.] diabolum scurræ simillimum coram equitantibus deprehendit saltantem, & quasi de futuro aliquo lucro gloriantem. Cujus præsentiam dum coëssenti populo indicasset, formamque omnium conspectibus horribilem ex imperio denudasset; requisitus postea, quid ejusdem monstri tam petulans lætitia portenderet; ille mortem Regis, regnique mutationem proximam esse denuntiat. Cui mox prophetiæ rerum veritas contestata respondit. Nondum enim sol septies diem creaverat, & Rex occiditur, & regnum mutatur: ex quo satis est advertere, quanta hujus viri pectus gratia Dei regebat, qui invisibilem hostem tam facile deprehendere, & ejus præstigias tam veraciter posset denudare. Translatæ autem sunt exequiæ Regis Glastoniam, ibique a B. Dunstano sub magna lugentis populi frequentia terræ commendatæ.

ANNOTATA.

a Malmesburiensis de Gestis Regum Anglorum lib. 2 cap. 7 de Edmundo Rege ista scribit: Inter ea beneficia, quæ diversis Ecclesiis contulit, miro affectu Glastoniensem Ecclesiam magnis prædiis & honoribus sublimavit, & privilegium in hæc verba concessit. In nomine Domini nostri Jesu Christi. Ego Edmundus Rex Anglorum ceterarumque gentium gubernator & rector, cum consilio & consensu Optimatum meorum, pro æternæ retributionis spe & relaxatione peccaminum meorum, concedo Ecclesiæ Dei Genitricis Mariæ Glastoniæ, & venerabili viro Dunstano, quem ibidem Abbatem constitui, libertatem & potestatem, jura consuetudines, & omnes forisfacturas omnium terrarum suarum… & sint terræ suæ sibi liberæ & solutæ ab omni calumnia, sicut meæ mihi habentur. Sed præcipue ipsa villa Glastonia præ ceteris sit liberior cum terminis suis. Abbati ejusdem tantummodo potestas sit tam in notis quam in ignotis causis, in modicis & in magnis, in his etiam quæ sunt super & subter terram, in aridis & in rivis, in silvis & in planis: & eamdem auctoritatem puniendi & dimittendi delinquentium in ea commissa habeat, quam mea Curia &c. Acta est, addit Malmesburiensis, præfata donatio anno ab Incarnatione Domini Jesu Christi nongentesimo quadragesimo quarto, scriptaque est litteris aureis in libro Euangeliorum, quem eidem Ecclesiæ obtulit, eleganti satis opere compositum.

b Addit Osbertus. Factumque est, ut sicut quod supra diximus, ex cereo matris Dunstani, totus Ecclesiæ conventus lumen amissum recuperavit; ita ex hoc loco, ipsius Dunstani doctrina instituto, omnes Ecclesias Angliæ conster veræ religionis lumen sumpsisse. Hæc ibi, quæ paucioribus etiam ab Adalardo jam ante scripta erant.

c Natus est Edgarus anno 943, matre S. Ælgyfa sive Elgiva, ad cujus Acta ad diem præcedentem 18 Maji, hæc ex præcipuis Anglorum scriptoribus confirmamus.

CAPVT V.
Res gestæ cum Edredo Rege. Episcopatus non admissus.

[25] Successit in regnum jure fratris egregius vir Edredus, homo cultor justitiæ ac pietatis, [Cum Edredo Rege regnum administrat.] Deum valde diligens, & ipse a Deo multum dilectus, ac per hoc paterno verbere quasi bonus filius crebro ab illo flagellatus. In hujus conspectu venerabilis Pater Dunstanus adeo erat pretiosus, ut omni eum humano generi præferret, principem testamentorum statueret, thesauros ei delegaret, animam, corpus, & regnum committeret, nec quisquam in toto regno Anglorum esset, qui absque ejus imperio manum vel pedem moveret. Proinde Dunstanus, quasi Rex & Regis Imperator effectus, virgam æquitatis, virgam regni Dei, per omnes Anglorum fines extendere; Ecclesias, quas aut ipse fundaverat, aut ab aliis fundatas egestas oppresserat, amplis hereditatibus munerare; prorsus magnam populis lætitium in sua potentia facere, dum pax & justitia in mutuos amplexus concurrerent, & osculandi munus pro invicem libarent.

[25] Dum hæc ita geruntur, a Elfegus, apud quem illum olim conversatum fuisse prædiximus, [Vt Winteniensis Episcopus fiat] ad vitam spiritualis seculi dispositus est. Existimans autem Rex tempus se opportunam accepisse, quo majoris honoris Dunstanum compotem faceret, aggreditur rogare illum, ut Ecclesiam, Pastorali solatio destitutam, ipse Pastor suscipiat. Sed cum videret se quod suadebat persuadere non posse, Reginæ matri b Eadithæ verbum imposuit suadelæ. Scio inquit, carissima mater ac totius imperii Anglorum Regina, quod te communis noster amicus Dunstanus præcipue inter homines diligat, in tuis quam maxime operibus delectetur, dum quidquid pro consilio vitæ æternæ ipse tibi præceperit, sive id esset in sustentatione pauperum, sive in muneratione Ecclesiarum, tu sedula semper executione implere non cessaveris. Qua de re magna animus meus spe detinetur, ut si quid ab eo, quod me atque illum deceat, postulaveris, nulla tibi ratione denegare velit. Decere autem utrumque nostrum, ut summum ipse artingat Sacerdotium, omnibus manifestum est: qui omnes honores vita & sapientia illius scimus esse inferiores, & Regem Anglorum multis ceterarum terrarum Regibus noscimus potentiorem. Aggredere igitur, mi dulcissima, hominem feminali facundia: hortare ea, qua apud illum miteris, gratia, ut tibi consentiat, quatenus ex hoc Deo familiarius adhærere, & nos potentius valeat a peccatorum vinculis absolvere. Paret itaque Regi filio mater Regina, [a Regina matre solicitatus non acquiescit:] Dunstanum asciscit convivio, demulcet alloquio. Sed ille juxta etymologiam nominis sui, ut mons persistens immobilis, Nolo, ait, Domina, illud a me expeti, quod vel concessum meos animos perturbet, vel non concessum tuos offendat: neque enim nescio, quam difficulter suam quisque ante tribunal Christi causam agat, ne dum alienæ causæ cognitor aut judex existat. Quod si ista rationum maxima non esset, illa nimirum a suscipiendo Episcopatu multum me cohiberet, quod Dominum Regem constanti video languore periclitari, nec multum me ab eo separari posse, cum me tam sui patrem quam totius regni dominum ipse statuerit. Cumque illa negitantem suis adhuc rationibus tenere voluisset, motus ille aliquantisper, Certissimum, inquit, habeto, in diebus filii tui, Pontificali infula me non esse sublimandum.

[26] Inde fluctuantes animos gerens, cubiculo se dedit, [& ideo ab Apostolis objurgatus] ibique secum multa voluenti somnus obrepsit. Et ecce assunt Principes regni Dei & Judices seculi, venerabiles Christi Apostoli Petrus & Paulus, cum S. Andrea, quasi de urbe Roma eidem egredienti occurrentes, & ad Montem-Gaudii sibi se adjungentes. A quibus gratiosissime salutatus, videbat singulos in singulorum manibus gladios enitere, quos omnes officiosa benignitate sibi obtulere. Cumque visum per extensos ante se gladios duceret, hanc in gladio Beati Petri legebat scripturam, aureis litteris intextam: In principio erat Verbum, & Verbum erat apud Deum, & Deus erat Verbum. Ceterorum vero gladii propria tenentium illos nomina habebant inscripta, Pauli Paulus, Andreæ Andreas. Interea Andream exhilarato vultu aspicit convenientem, & Euangelicis verbis audit præcinentem, Tollite jugum meum super vos, & discite a me quia mitis sum & humilis corde, & invenietis requiem animabus vestris. [Matth. 11] [& percussus,] Tunc a Beato Petro jussus lævam extendere, modicum crepitantis ferulæ ictum excepit, hoc ab illo audiens: Hoc tibi sit & pœna abjecti, & signum ulterius non abjiciendi Pontificatus. Ad cujus virgulæ tactum a somno evigilans, divinitus se intelgit visitatum: agit gratias Deo, cujus munere ita se conspicit honoratum.

[27] Cumque die illucescente Regi quæ viderat enarrasset, miratus ille tali enodatione visionem absolvit; quoniam per arma Apostolicæ benedictionis potestas exprimitur Pontificalis, noveris te pro eo quod hesterno die jugum Domini contempseris increpatum, ac divina electione futurum Pontificem designatum. Porro quod, In principio erat Verbum, gladio B. Petri Apostoli inscriptum vidisti; cum Verbum Dei sit unigenitus Filius Dei, Deus apud Deum semper, homo autem pro hominibus inter homnes factus; profecto scias te ejus Sedis Principem futurum, quæ Christi nomine in urbe Cantuariorum ceteris Ecclesiis insignior celebratur. Hoc signo divinæ prænuntiationis Dunstanus est glorificatus, [præsignatur futurus Archiepiscopus Cantuariensis:] & hac Regiæ interpretationis conjectura, Pontifex designatus. O signum insigne! o gratiam gratis homini datam! o cordis ejus sinceram puritatem! Adhuc summus Anglorum Pontifex Odo in humanis rebus vitam agebat, & Dunstanus in oculis superni Inspectoris summus Pontifex erat. Mirandum valde quod ipse adhuc terrigena Angelicis concentibus admisceretur in cælis, mirandum nihilominus quod eum cæli cives frequentabant in terris. Quid cui præponam, hominem cælicolis adjunctum, an cælicolas homini destinatos, non satis comperio, nisi quod in altero felicior, in altero erat ille securior. Stupent alii diversas diversarum virtutum donationes, quibusdam hominibus divinitus collatas; ego nihil ita magnipendo, quomodo hominem in hujus mundi turbinibus consistentem, universa mundi animo transcendentem, & in amore Conditoris quiescentem, Martham vivere ministerio, Mariam desiderio, fide operantem, caritate ardentem. Sed nihil diximus, si ea quæ reliqua sunt dixerimus.

[28] At Rex Edredus, letali morbo correptus, decidit in lectum, nec ullam evadendæ mortis spem medici promittebant. Celeriter itaque nuntios legat, qui Patrem vitæ suæ Dunstanum accersant, ut sit ultimi arbitrii testis, confessionum susceptor, & fidelis apud Deum intercessor. [iturus ad Regem moribundum,] Contristatus ergo ad animam Dunstanus, quanta velocitate potuit amicum Regem invisere pergit. Videns autem Deus illum & cordis dolore affligi, & corporis laborem pati, non est passus ut ultra illum afflictio tangeret, quin & dolorem lenivit, & laborem imminuit. [intelligit mortuum,] Nam cum esset in itinere tendens ad palatium, & membra jejuniis confecta infatigabiliter fatigaret; vox de summo æthere delapsa insonuit; Ecce Rex Edredus obdormivit in Domino. Cujus vocis emissione equus, cui insedebat, percussus interiit; comites tremuerunt, audientes quidem fragore tonantis, sed quid tonaret non intelligentes. Quibus ipse rem aperiens, commendat animam defuncti Regis in manus æterni Regis: statimque deferentibus nuntiis audit, quod ante sibi de cælo Angelus absolvit. [eumque sepelit.] Ingressus ergo palatium Dunstanus, contemplatur dilecti hominis cadaver jacere: comitum turbas, qui aurati olim solebant assistere, procul recedere: miratur commutationem, miseratur conditionem. Deinde fidem, qua viventē dilexerat, defuncto quoq; impendere studens, corporis involucrum in sua suscepit, debitumque sepeliendi officum debito illi honorē persolvit.

ANNOTATA.

a Hic est S. Elphebus Wintoniensis Episcopus anno 951 vita functus, cujus Acta dedimus 12 Martii; sed in priore Vita hæc dicuntur de Æthelgero Chrydionensi in Devonia Episcopo. Ast Osbernus secutas est Adalardum Blandiniensem, & Osbernum descripserunt Osbertus, Capgravius & alii. Alfordus utrumque Episcopatum oblatum & recusatum asserit.

b In Evidentiis Ecclesiæ Christi Cantuariensis, post Chronicon Wilhelmi Tron excusis, Ediva appellatur & hæc referuatur: Anno Dominicæ Incarnationis DCCCCXLIX. Ego Eadredus Rex, præsente Odone Archiepiscopo & Ediva Regina matre mea, dedi Ecclesiæ Christi in Dorobernia monasterium Raculfense, cum tota villa & omnibus ad eam rite pertinentibus, liberam ab omni seculari servitio, exceptis expeditione pontis, & arcis constructione. Ego Dunstanus indignus Abbas cartulam inde, imperante Domino meo Rege, composui, & propriis digitis perscripsi. Quæ reliqua de auctoritate S. Dunstani hic relata confirmant.Alia donatio Edivæ Reginæ, & matris Eadmundi & Eadredi Regum, refertur ad annum 951. Ab Adalardo Edgiva appellatur.

CAPUT VI.
Acta sub Edwio Rege. Exilium S. Dunstani.

[29] Post hunc surrexit Edwi, filius Edmundi Regis, ætate quidem juvenis, [Edwium Regem insolentem & libidinosum,] & nulla regnandi gratia pollens; qui neque ipse sapiens, neque sapientium consilio acquiescens, sed alter Roboam, despectis majoribus natu, puerorum consilia sectabatur. Hos ille perniciosissimos satellites nactus, & eorum non tam consiliis quam insaniis fretus, optimum quemque rebus expoliare, locupletes proscribere, exheredare ecclesias, detrahere religioni, multiplices in civitatibus exactiones exercere; nec solum alienis ab ejus cognatione illius obfuit crudelitas, verum etiam Neronis more in homines sua stirpe oriundos, in ipsam quoque Regum matrem Reginam a Elgivam sua dementia debacchari: præter hæc libidine ardens, sine intermissione æstuabat ad coitum. [frustra admonet:] Quibus rebus venerabilis Pater Dunstanus graviter offensus, frequenter eum simul & acriter in locis opportunis increpare: ille increpantem ridere, simulque multa illi mala minari. Postquam autem indultriam suam nihil vider prævalere; omnino denique ejus colloquio abstinendum.

[30] Itaque relicto illo, monasterio recipitur, ibique in tanta celsitudine religionis deguit; ut mensuram sancta excederet devotio. Hoc in loco turris extructa erat, quam necdum ulla in supremo cacumine tectura claudebat: [trabem ruentem Crucis signo retrahit:] cumque populus trabem, totius operis sustentatricem, summis muris applicare contenderet, repente ruptis funibus eadem trabes deorsum ruere cœpit. Clamor ingens [oritur] totius populi, Dunstanum iteratis vocibus perstrepentis. Advolat itaque ocior Sanctus, elatam dexteram machinæ opponit, e regione Crucem depingit. Necdum sancta manus sanctos contraxerat digitos, cum ea quæ vergere cœperat trabes, non vinculis astricta, non machinis levata, non denique ullo humani ingenii apparatu sustentata, ad locum de quo ruere cœperat revehi videbatur. Si tantæ gloriæ malignus spiritus non invideret, cui invideret? Si tunc virus malignitatis suæ non effunderet, quando effunderet? Nihil ergo dubietatis ulterius de viro Dei habens, semel atque simul omnes insidiarum suarum laqueos illi intendere statuit. [diabolum in specie ursi fugat:] Translatus itaque in speciem ursi consimilem, hiante rictu, orantem aggreditur; injectisque ungulis pastoralem, quam manu tenebat, virgam complectitur, atque ad se trahere conatur. At divinus Dunstanus, Divinitatis spiritu fortiter roboratus, retractum ad se baculum erigit in sublime, fugientem belluam dirissime cædit; nec prius monstrum cædendo desistit, quam flagellum in tergo illius tribus in partibus comminutum apparuit.

[31] [b] Victus ergo in se diabolus, in aliis victorem suum vincere quærit: neque enim rerum occasiones longe abfuerant, quibus id quod perverse moliebatur, in usus malignos transferret. Nam Rege præfato, eodem quo consecratus fuerat die, in turpes concubitus publice devoluto, [Regem ab adultera abstrahit:] ac per hoc omni Senatorio ordine offenso, nemine tamen ejus lasciviam redarguere auso; pari ac communi omnium voto Dunstanus compellatur, qui Regem constanter adeat, regium stuprum divina humanaque ratione compescat, mulieris adulteræ meretricium suspendii comminatione percellat. Fecit hoc ille: & parum est hoc: repertum insuper cum adultera simul & filia illius Principem a mœchali thoro violenter abstraxit, positaque in capite ejus corona, ante summum Pontificem Odonem adduxit. At ganea sanguineos intorquens oculos, [cujus impulsu proscriptus,] Tu inquit, mortis me suspendio addixisti; ergo te membrorum decore privatum, sempiterno exilio damnabo. Cujus invectionis tenore spiritus nequam arrectus, ultionem de viro Dei nefandæ meretricis impulsu exspectat. Itaque mulieris animum diabolus instigat, Regis iram mulier exaltat, ambo exilium Dunstano intentant. Et primo equidem, urgente Regis edicto, omnes monasticæ religionis Ecclesiæ suis rebus spoliabantur; ut quæ præcipue semper viro fuere lætitiæ, nunc eidem quam maximo fierent mœrori. Deinde cum ventum fuisset Glastoniam, & descriptis omnibus ipse proscriptus fuisset, inter lacrymas monachorum, ejus manu nutritorum, [dæmonis cachinnos reprimit,] inter lamenta venientium ad se ex omnibus locis amicorum, inter gemitus pauperum consuetis stipendiis per singulos dies ab illo recreatorum, audita est in atrio templi vox plaudentis diaboli, quasi vox juvenculæ, acriter atque minute cachinnantis. Quem Sanctus severa fronte suspiciens, Nihil, ait, super exilio meo gratuleris, quoniam plus est quod me redeunte doleas, quam quidquid me exulante lætari valeas. Ad quod dictum, pallidi regni pallidus minister abscescit.

[32] Dunstanus autem non immemor quid sibi divinus olim citharœdus præcinuerit, imo Dominicæ memor promissionis, [& in Flandriam navigat:] qua beatos fore qui pro justitia persecutionem patiuntur, Christus asseruit, marinis se fluctibus tradit, contrarium littus in gente Flandriarum attingens. [Matth. 5, 10.] Ubi eminenti coram c Principe terræ illius gratia inventa, manebat in monasterio B. Petri, quod situm est Gandavi; proptera quod illud ceteris illius regionis monasteriis & professione virtutis & philosophiæ documentis excellere videbatur. Nec tamen cessat vesana furentis mulieris insania, quin omnibus, qui virum Dei tempore suæ recessionis hospitio foverant, perscrutatis, proscriptis, damnatis, ipsius quoque oculis eruendis malignos transmitteret ministros. Verum miserante divina clementia, [omnibus carus.] cujus nunquam auxiliis destituebatur, ante illum Gallia susceperat, quam equoreos servi Jezabelis fluctus attigissent. Exultat itaque Sanctus, nulla exilii per gratiam Dei damna deplorans, dum suis meritis ita sibi omnes devinciret, ut patriam esse exilium putaret. Super hæc illum amici d Apostoli consolatio fovit; qui nullius rei quam ipse expeteret eum indigere permisit.

[33] Respiciens ergo Christi clementia Anglorum populum, tanto Patrono destitutum, suscitavit corda virorum ab Humbre fluvio usque ad flumen Tamisium, supra quod urbs Lundonia est fundata, [Conspirantibus Anglis] adversus impium Regem Edwium: qui omnes quasi in unum hominem translati, non modo regnum ipsius abjicere, verum etiam ipsum regno expellere moliti sunt, propterea quod in commisso regimine insipienter egisset, sapientes disperderet, ignaros boni suis consiliis ascisceret, prorsus libidine atque arrogantia præceps abiret. Coacti itaque in turbam, [necatur adultera:] Regem cum adultera fugitantem, atque in inviis sese occultantem, armis persequi non desistunt. Et ipsam quidem, juxta e Claudiam civitatem repertam, subnervavere, deinde qua digna fuerat morte mulctavere. Porro Regem per diversa locorum f semetra deviantem, ultra flumen Tamisium compulere. Deinde accito fratre illius, optimæ indolis adolescente, [Edgarus Rex statuitur.] Edgaro (quem futurum Regem cælesti quondam oraculo designatum fuisse prædiximus, dum pacem regnique salutem suis ac Dunstani temporibus Angeli prædicarent) statuunt illum Regem super omnes provincias, ab Humbre magno flumine usque ad flumen Tamisium, quo flumine amborum Regnum ab invicem dirimebatur. Ita Regnum, quod unum fuerat in duos Reges divisum, gravibus aliquantisper conflictibus bellorum sudabat; impleta tunc veridica illa Salvatoris sententia, qua omne regnum in seipsum divisum asserit destruendum, & domum super domum esse casuram. Edgarus quotidie erat proficiens ut David pietate ac fortitudine, atque ut Salomon sapientia, divitiis & gloria: Domus autem Edwy indies decrescere, cum ipse in flagitiis crescere non desiverit.

ANNOTATA.

a S. Elgiva sive Algyfa colitur 18 Maji. Osbertus hæc ita explicat: Matrem quoque, totius regni Anglici auctricem & nobilitatricem, Ecclesiarum consolatricem, & sustentatricem oppressarum & inopum, Edgivam dico Reginam, in immensum afflixit; ac vastatis rebus ad eam pertinentibus, ab eo statu in quo esse solebat, sævus ac crudelis dejecit. Gemebat Dunstanus in istis &c.

b Addit Osbertus: Fecit sibi utique alium scipionem crassum & fortem, ac illius summitatem argento circumposito decoravit: quod argentum, in suprema parte sui in modum concavæ sphæræ formatum, dentem B. Andreæ Apostoli gestat inclusum. Quem dentem Dunstanus inibi posuit, tum ut insuperabile munimen sibi præstaret contra incursus malignorum spirituum, tum quia præ ceteris Sanctis dulci affectu diligebat eumdem Apostolum. Propter quæ sæpissime illius familiari fovebatur alloquio, muniebatur consilio, & auxilio relevabatur.

c Adalardus Blandiniensis. Magnum adiens Arnulfum. Hic tempore eodem nobile quoddam cœnobium, nomine Blandinium, a Sancto quondam Amando structum, in meliori elegantia renovavit, ibique magnum Dei Sacerdotem Wandregisilum cum sociis Archipræsulibus nutu Domini transtulit, quo B. Dunstanus aliquamdiu moratus, exempla lucis imitanda reliquit. Vixit dictus Arnulsus usque ad annum 964. Ast exilium S. Dunstani adscribunt anno 956 Wigorniensis, Dunelmensis, & alii.

d Idem Adalardus: In quo exilio tua, Christe, gratia non est destitutus, quo inter crebra Sanctorum solamina, Sanctum ei Andream Apostolum consolationis tuæ gratia destinati: in quo teipsum magnus ille famulus tuus amplexus, Alleluia totis animi organis dixit, gratias tibi & hymnos persolvit. MeminitOsbertus S. Andreæ eum visitantis.

e Claudia creditur nunc Glocestria, ad Sabrinam fluvium. Osbertus juxta Glauerniensem civitatem habet.

f Semetrum, intervallum, ex Latina præpositione se & Græca voce μέτρον.

CAPUT VII.
Reditus in Angliam. Collati Episcopatus VVigorniensis & Londinensis, & Archiepiscopatus Cantuariensis. Exercitia miraculis adornata.

[34] Post paucos autem electionis suæ dies, præcepit Edgarus Dyarcha totius Regni sui concilium celebrari, [S. Dunstanus revocatus,] in quo annihilatis omnibus quæ a fratre ejus iniquis fuerant legibus decreta, ac restitutis omnibus quæ violenta illius fuerant dominatione ablata, Dunstanum quoque venerabilem Abbatem in magna gloria de exilio revocavit, & majore quam ab omnibus ante Regibus honoratus fuisset gloria sublimavit. Cui etiam ut Pontificale decus susciperet, vehementi petitione imminuit; nec ante a precibus quiescere voluit, quam illum a sententia ad consentiendum retraheret, & Ecclesiæ Wigorniensi, quæ sub honore beatæ Virginis Mariæ pollebat, Pontificem præficeret. [& Episcopus ordinandus,] Qui dum Doroberniam sacrandus adveniret, & recitata petitione Cleri ac populi summus Dei Sacerdos Odo gaudenter annuisset; mirabile dictu, ceterum consecrationis ministerium, non quasi super Antistitem Wicciorum, sed sicut super Archiepiscopum Cantuariorum mirabiliter atque hilariter absolvit. Qua de re a circumstante Clero reprehensus, quod contra Patrum decreta ageret, qui unius Ecclesiæ duos prohibent esse Sacerdotes, nec per jus hereditaris fieri electionem successionis, [consecratur ut Archiepiscopus;] tale fertur responsum dedisse: Si divinis humana non cederent, jure mihi hominum auctoritas prætendi posset: nunc vero, quoniam auctor omnium Deus est, non possum illud non facere, quod faciendum Spiritus Dei dignatus est præcipere: erit namque beatus iste proximus post mortem meam hujus sedis Archiepiscopus, & adversus mundi Principem fortissimus præliator. Hac ille summi Pontificis ratione defensus, procedit ad populum, summus & ille Pontifex Cantuariorum prætitulatus, gestans insignia Aaron, non legis velamine adumbrata, sed divinæ propitiationis munere per gratiam Christi insignita. Inde ad Ecclesiam quæ sibi fuerat consignata reversus, atque in Cathedra Pontificali sublimatus, recordatus est quid olim exultanti diaboli promisisset, cum illum regalis impietas exilio adscripsisset. Itaque obviis in illu manibus insurgere, membra ejus Euangelico gladio dividere; & oves, quæ circumquaque errabundæ ferebantur, ad Dominicum ovile revocate.

[35] Interea mortuo impiissimo Rege Edwio, atque in sortem malignorum spirituum translato, Dunstanus in Ecclesia, cui præerat, divinis meditationibus inserviebat, nihil sciens quid de Rege actum fuisset. Et ecce tartarea cohors, sub ejus aspectu exultando, [Mortuo R. Edwio dæmones exultantes videt,] quasi chorum ducere, & veluti de capta præda lætas victorias agere. Perscrutatur itaque Sanctus causam lætitiæ, audit Regem obiisse, animam illius gehennalibus statim incendiis a tradendam, sed prius hoc Dunstano ex divino imperio nuntiandum. Motus itaque pietate Dunstanus, solotenus prosternitur, largifluus ex oculis lacrymarum imber producitur, pulsat Deum precibus, nec ab illo orando quiescit, quousque spiritum Regis liberatum cognoscit. Brevi autem morula peracta, redit tristis legio infernalis, magnoque clamore in has voces erumpit: O re hominem hominum! O fidei alienum! O nostris beneficiis semper ingratum. Nos detulimus obsequium, [sed precibus suis animam servat.] tu nobis retulisti supplicium. Ad ulciscendas injurias tuas de regione tenebrarum venimus, & ecce adversis imprecationibus tuis confusi redimus. Cumque ille depromendæ veritatis præceptum dæmonibus indiceret; agnoscit, animam Regis Angelica virtute illis sublatam, ad statutum terminum sub signaculo servatam, nihil juris in illam dæmones habere, sed in sortem pœnitentium animarum eamdem cedere. Tum ille exultans in Domino, furores illorum tali ratiocinatione compescuit: Quid, inquit, injuste actum est vobis? Si peccavit homo iste in Christum, & in me peccavi: sed quoniam meas propter Christum dimisi injurias, dimisit & suas Christus, cum ejus ego clementiam deprecatus sum. Quod ergo Christus & ego dignati sumus clementer indulgere, vos qua temeritate audetis improbe reprehendere? Qua sententia tetri spiritus, quasi Parthica percussi sagitta, muscarum modo a vento raptarum dissiliunt.

[36] At Edgarus, totius imperii Monarcha effectus, cogitabat beatum virum super omne Regnum constituere; nolens in Regno sine illo crescere, quem ante Regnum præ ceteris studuerat familiarius diligere. [Factus Episcopus Londinensis,] Unde apposito Patribus suis Lundoniensi Episcopo, rogatu Regis ac Principum Dunstanus successione donatur, annitentibus quoque omnibus ejusdem urbis habitatoribus, & importunis vocibus illius nomen acclamantibus. Audierant namque quam fuerat a primæva ætate Deo acceptissimus, quam in illa cui præerat Ecclesia solicitus, quam denique in omni re bona & optima probatissimus; & ea re noluerunt habere alium, cum postent habere lectissimum. Neque illum juvit excusatio, Canonum auctoritate prætensa: qui sicut Ecclesiam unam duobus esse Episcopis contradicunt, [utrique Sedi præest;] ita duas Ecclesias uni Episcopo fieri posse non permittunt; cum Joannes, inquiunt, dilectus Domini septem Ecclesiis atque earum Episcopis præfuerit, & Beatus Paulus omnium solicitudinem Ecclesiarum simul & magisterium habuerit. Talibus beatus Pontifex rationum testimoniis victus, Lundanæ urbis Antistes inthronizatur; non relinquens eam quam ante habuerat Ecclesiam, sed utrique præsidens, utramque regens, utriusque verus ac proprius Pontifex existens.

[37] Habes ergo, sanctissime Pater, gladium Pauli, quem tibi cælitus destinatum olim ipse detulerat, & ad dividendos Ecclesiæ inimicos habendum tradiderat. Et quamvis prior tua Pontificalis potestas, [gladio S. Pauli Londini,] non absque vigore Euangelicæ disciplinæ, administrata sit; non tamen eam aut gladio aut persona Præsidentis præmonstrari oportuit, propterea quod neque Virginem gladius decet, viros autem decet; neque mutando locum mutasti obsequium, cum a Virgine matre Domini transires ad Apostolum Domini, a Wirecestra ad Lundoniam. Accingere ergo, bellator fortissime, accingere gladio potentiæ Dei, factus potens per eum, qui supra femur quoque est potentissimus, ad dimicandum adversus mundi rectores tenebrarum harum, contra spiritualia nequitiæ in cælestibus. Deinde illos qui per nefarium scelus illicito abutuntur matrimonio, recte revocet ab inferenda ultione aut Regalis potestas, aut Romani Pontificis singularis sublimitas. Da sententiam in populi seductores argentarios, & non prius ad sacrum altare die Pentecostes oblaturus procedas, quam & illos vindicta feriat, & populo Dei justitia proveniat. Ubique tuarum signa virtutum relinque; ubique Dominicæ Crucis trophæa erige. Promereberis etenim post modicum gladium Petri; in quo innumera, sicut Petrus omniū generum animalia, occides, & in corpus Ecclesiæ manducando trajicies. Promereberis, inquam, gladium Petri, insignitum nomine omnipotentis Filii Dei, ut in omni Anglorū latitudine ligandi solvendique potestas per illum tibi augeatur, [dein gladio S. Petri usurus Cantuariæ.] nec valeat in ovile intrare ovium, qui te ductore non ascenderit per ostium. Quam merito Ostium horrei b Dorobernia sonat, ut Horreum sit amplitudo imperii Anglorum, Ostium vero Principatus Ecclesiæ Cantuariorum.

[40] Excessit ergo humanis rebus, deductus Angelorum manibus ad paradisum, Princeps Sacerdotum Odo, vir clarus sapientia & virtute laudabilis, &, nisi Dunstanus succederet, ab omni Anglorum orbe semper deflendus. Post cujus obitum cum Rex Dunstanum adjuraret ut Princeps fieret Sacerdotum, [Post felicem mortem S. Odonis,] nec ille adjuranti ulla ratione assensum accommodaret; assistunt quidam, quorum manus Wentoniæ Episcopus Elffinus impleverat, postulantes confirmari illi summum Sacerdotium: hic enim & ante Odonem summum Sacerdotium ambierat, sed custos Ecclesiæ suæ Christus ambitionem illius impediebat. Itaque Rex eos qui muneribus Pontificis corrupti fuerant, nihil suspiciens, & ob hoc simplici eos animo exaudiens, orbatam Pastore Ecclesiam eidem tradidit gubernandā. Sed cum Romam profectus fuisset, ut Pallium a Sede Apostolica susciperet, gravi inter Alpes frigore correptus misere interiit, [interitum Elfini,] digna sibi ultione divinitus recompensata, ut qui ab amore cælestiū friguisset in corde, per frigoris asperitatē periret in corpore; & qui alienos honores ambire præsumpsisset, ipse in aliena regione mortuus, honorē pariter & vitam amitteret. Iterum preces de Archiepiscopatu Dunstano funduntur, nec quidquā in animo illius consensionis operantur. Quapropter deligitur ad Patriarchatū Cantuariensis Ecclesiæ, Berthelmus Dorsatensium c Episcopus, [& Berthelmum rejectum,] homo mansuetior quam industrior, & qui suæ magis quam alienæ vitæ nosset consulere. Is post paucos suscepti Pontificatus dies, cognitus quod ad tantā rem minus esset idoneus, jussus a Rege & omni populo, Cantuaria discedit; atque ad relictam nuper Ecclesiam suam, non sine verecundia rediit: Dominus namq; agebat pro Dunstano, ut impleret verbū suum, quod promiserat in manu Principū regni. Advertens autē Rex Edgarus, horum reprobationem melioris esse vocationē, solumque in omnibus hominibus esse Dunstanum, cui nemo conferri imo omnibus posset præferri; tertio illum precibus fatigatum, tandemque tum sui ipsius tum omnium Episcoporū importunitate superatū, [constituitur Archiepiscopus Cantuariensis.] primæ Metropolis Anglorum Primatem ac Patriarcham instituit. Quē statim ob robur Apostolicæ fidei vel auctoritatis, ad Romuleam urbem profectum, Romanus Pontifex videre promeruit: eumq; sacris Pontificalibus decoratum, quasi Angelum Domini exercituum ad exhibendam divinæ legis scientiam, aut quasi columnam lucis ad illuminandam faciem terræ, genti Anglorum transmisit.

[41] Ecce quemadmodū impleta sunt, quæ per gladium Verbo Dei inscriptum, ac beata Principis Apostolorum Petri legatione exhibitum, tanto ante prænuntiata fuerunt. Sed quid sibi vult quod de manu tertii Apostoli tertium gladium acceperit, cum in Ecclesia quæ sub ejus nomine apud Rovecestram d venerabilis habetur, Pontifex nequaquam sederit. Sedit plane potestate, etsi non corporali sessione. Sedit, inquam, potestate, imperio sedit, defensione sedit, beneficiis sedit. [Cantuariæ in prima ejus Missa apparet, columba,] Sed ne virtutum illius gratia urbs Cantuaria esset privata, aut augmentū suscepti honoris, diminutio præteritæ videretur fuisse virtutis; dignatus est Spiritus sanctus novis quibusdā gratiæ suæ principiis ita virum in Ecclesia Salvatoris clarificare, ut mirabilis ipse extra hominis naturam videretur esse. Nam cum die adventus sui primo sacris altaribus assisteret, & populo Dei vivificū panem distribuendo porrigeret; repente contecta nube domo, columba, in Jordane a Joanne olim visa, iterum apparuit, quæ, quousq; sacrificium fuisset consumptum, super illum mansit. Cumq; consumptū fuisset sacrificiū, requievit supra memoriam Beati Odonis, quæ ad Australē partē altaris in modū pyramidis extructa fuit. Ex qua die ita Pontifex meritum ejusdē hominis Dei reveritus est, ut numquā pertransiret nisi genua flecteret, bonumq; illum vocaret, ita dicens, hic requiescit Odo bonus.

[42] Per idem tempus quidam, magnus videlicet & potens, Salvatori ædiculam instituit, [& in dedicanda Ecclesia aqua e rupe manat,] ad quam sacrandam & iure proprio possidendam venerabilis Pontifex Dunstanus invitatus accessit. Ubi cum ad ministerium dedicationis aqua defuisset, ac per hoc invitatori verecundia accessisset; ad vocem viri quam per naturam non habuit, per gratiam Dei arida rupes aquam profudit: quæ de eadem rupe usque hodie manans, ac salutiferum fidelibus poculum præbens, Dunstani nomen celebre facit.

[43] Dunstanus igitur candida Apostolatus sui stola a Romano, ut diximus, Pontifice infulatus, & universæ Anglorum genti, necnon & aliis regionibus Anglorum regno suppositis, Patriarcha destinatus, festinabat singulas regionis digredi civitates; ut si quibus nomen fidei incognitum fuisset prædicaret, & domesticos fidei Apostolica traditione ad bonum opus instrueret. [obit regnum prædicando,] Nec facile erat quempiam auditorum ejus non esse docibilem, propterea quod tanta illi rerum sublimitas inerat, tanta dicendi facultas, ut nihil esset aut inventu sapientius, aut dictu ornatius, aut auditu jucondius. cum autē a forinsecis rebus requies data fuisset, tunc conjunctius cum Deo manere, sacris vigiliis insistendo, divinas Scripturas legendo, aut earum codices emendando. Summumque studium erat, ut numquam a divinis operibus vacaret: [aut propriæ pietati indulget.] sed nunc verum judicium inter virum & virum discernere, nunc impacatas hominum mentes placido sermone tranquillare; horum inepta dissolvere conjugia, illorum hæreticam refutare opinionē; hic neglecta renovare, illic nova construere; neque aut superfluas ædificationes aggredi, aut necessarias prætermittere; viduis, orphanis ac peregrinis, ex justis Ecclesiæ reditibus subvenire; pecuniā non lucri æstimatione, sed pietatis acquisitione habere, totā operā suam patriæ impendens; & magis repellere ejus excidia, quam propria pericula.

[44] Proinde Rex consilio ejus ut vitæ suæ credens, & omne quod ab eo diceretur quasi ab Omnipotentis ore prolatum fuisset suscipiens, quæcumq; [Ejusdē consilio a Rege scelerati pelluntur,] statuenda erant statuit, quæcumque damnanda damnavit. Hoc conciliario omnes diabolicæ malignitatis ministros, fures, sacrilegos, perjuros, fidei violatores, venificii compositores, libidinis appetitores; ad hæc quicumq; contra patriam conspirassent, qui in parentes manus extendissent, mulieres etiam quæ adulterina fraude viros suos interfecissent, postremo omnes quos irato Deo vivere sciebat, ex onibus regni sui finibus perturbatos, diuturno aut perpetuo relegavit exilio. e Hujus quoque concilio omnes Ecclesiarum ministros, [& Ecclesiastici corriguntur,] qui spreto professionis suæ ministerio, aut venandi studio intenti, aut quæstuosis negotiis dediti, seu concumbendi insolentia deturpati, ætatē agere solebant, omnes hos aut districta animadversione decrevit coercendos, aut cita subversione decrevit expellendos. Ex quo factum est, ut quarumdam clarissimarum ministri Ecclesiarum, dum in eligendo quodcumq; deliberarent voluptatem honestati præferrent, Regali sanctione de eisdem Ecclesiis expulsi, melioribus se & alterius ordinis hominibus sua loca relinquerent. Propter hæc igitur sanctissimæ instituta disciplinæ, tantus in regno Anglorū divinitatis cultus excrevit, ut & nobilissimi quiq; atque in seculo potentissimi, spretis omnibus mundi pompis, as divina cōfugerent servitia: & hi quos jam Ecclesiasticus Ordo admiserat de virtute contenderent, [magno rei sacræ & politicæ bono.] scientes neminem ad honorem posse pertingere, quem non virtutum merita juvarent. Ob hujus quoq; disciplinæ excellentiā, tanta pacis constantia, tanta rerum extitit opulentia, ut omnia mundi elementa, ipsum quoq; elementorum Creatorem Deum, regiis temporibus arridere putares. Sic Pontificis sapientia dictabat Regis justitiam, Regis justitia obtinuit Dei misericordiam, Dei autem misericordia omnium rerum præstitit abundantiam.

ANNOTATA.

a Hinc quia, tradendam animam, dicitur, credimus hæc omnia peracta, dum in mortis periculo consisteret Edwius. De eo Baronius ad ann. 959 n. 7 ista habet: Miser Eduinus magis procacis meretricis impulsu, quam sua voluntate peccaverat: haud omnino malus, natus ex Regina sancta, cujus precibus factum, ut & suorum scelerum pœnitens, ex hac vita decesserit. Ad quæ S. Dunstanum suas preces adjunxisse hic indicatur, confirmantque Osbertus & Capgravius.

b Dore quidem ostium significat, sed quomodo ad horreum spectet Bernia, non divino.

c Provinciæ Dorsetiæ, caput Dorcestria olim fuit, unde Lincolniam postea translata est Cathedra. Interim Berthelmus seu Brythelmus (Surio perperam Bixtilinus) deest Catalogo apud Godwinum, nisi sit secundus post Ailnotum, Alshelmus ipsi dictus.

d Osbertus appellat Roffensem Ecclesiam, in eodem cum Cantuaria Cantio.

e Huc spectant, quæ separatim ab Osberto referuntur, & sunt hujusmodi. Comes quidam præpotens cognatam suam illicito sibi matrimonio copulaverat, & a Dunstano semel, secundo, & tertio redargutus, incestum suum divortio expiare nolebat: [Incestum hominem coërcet,] quapropter gladio Spiritus sancti a viro Dei percussus, a liminibus est sanctæ Ecclesiæ separatus. Qui typho tactus superbiæ, Regem adit, Dunstanū immoderatæ & impiæ severitatis accusat, Regia sanctione se ab ejus tyrannide liberum constitui querula voce precatur & obsecrat. Cujus verbis Rex acquiescens, Dunstano mandat, ut hominē cum ea quam duxerat in pace manere sinat, & a quibus ipsum suspenderat liminibus sacris restituat. Miratur ille ad audita, & dolet religiosum Regē per mendacem hominis linguam, ante rei inquisitionem & examinationem, esse seductum. Ponit tamen hominem ad rationem, & tam pro commisso crimine, quam & propter injustam sui criminationē, apud Principem terræ factam, paulo durius increpat, cupiens eo modo ad pœnitentiā & correctionē cor illius emollire. [contumacem excommunicat:] At ubi vidit ipsum non solum verbis suis non consentire, sed insuper contumaci spiritu contra se furere minarique; supra id quod eum ab ingressu domus Dei suspenderat, ut dixi, omnē ei communionem fideliū, donec a sua pravitate discederet, interdixit. Tunc ille seipso deterior effectus, immani est furore correptus: & nihil eorū quæ possidebat alicujus esse momenti reputans, ad hoc solum se totum studebat impendere, ut Dunstano excitaret scandalum, & Christianæ legis jugum, quo a sua libidine coërcebatur, sibi faceret alienum. Legatos itaque suos Romam destinar, & talibus assueta quorumdam Romanorum corda & ora in suam causam largo munere largiori sponsione ne permutat. Quid deinde? Præsul Apostolicæ Sedis Dunstano, peccatori homini condescendere verbis ac litteris mandat, & eum Ecclesiæ gremio integre conciliare monet, hortatur, imperat. Ad quæ Dunstanus ita respondet: Equidem, cum illum de quo agitur sui delicti pœnitudinē gerere videro, præceptis Domini Papæ libens parebo: sed ut ipse in peccato suo jaceat, [ac pœnitentem lacrymans absolvit,] & immunis ab Ecclesiastica disciplina nobis insultet, & exinde gaudeat, nolit Deus. Avertat etiam Deus a me, ut ego causa alicujus mortalis hominis, vel pro redemptione capitis mei, postponā legem, quam servandam statuit in sua Ecclesia idem Dominus meus Jesus Christus Filius Dei. Hæc sibi relata ille audiens, & Dunstanum ab his quæ certo diceret inflexibilem esse certissime sciens, & excommunicationis suæ pœna cum pudore hominū constrictus, tū timore periculorum quæ talibus nonnum quam accidere solent perterritus, obstinationem suæ mentis deposuit, & abdicato illicito conjugio, pœnitentiæ sibi cultum imposuit. Dunstano namque generale totius regni Conciliū de observantia Christianitatis celebrante, ipse suimet oblitus, nudis pedibus, laneis indumentis corpus amictus, virgas manu ferens, Concilio sese medium ingessit, & ante pedes Dunstani gemebundus & ejulans corruit. Quo viso, moti sunt omnes, qui aderant, ad pietatem, & ipse pater omnium majori præ ceteris pitate motus est. In vultu tamen servato disciplinæ rigore; utpote hominē Deo reconciliare desiderans, lacrymas ejus ad horam severus sustinuit: ac demum a toto Concilio postulatus, lacrymans & ipse, culpam indulsit. Itaque ab excommunicationis vinculo absolutum, communioni fidelium, gaudentibus cunctis, eum restituit. Alio tempore monetarii tres, qui in potestate viri erant, cum falsa moneta capti, ad subeundam pœnam, hominibus per totum regnum promulgatam, sunt adjudicati: quæ res Dunstano abscondi non potuit. Die ergo Pentecostes idem Pater Missarum solennia celebraturus percontatur, [monetam adulterantes vult puniri, etiam die Pentecostes ante missam.] utrum Dei populo statuta justitia de ipsis monetariis facta fuerit, an non? Respōdetur, eam, ob reverentiam tanti diei, in alium diem esse dilatam. Nequaquam, inquit, ita fiet. Monetarii namque, qui falsos ex industria denarios faciunt, fures sunt, & eorum furto nullum esse nocentius cognosco: nam in falsa moneta, quam faciunt, totam terrā spoliant, seducunt, perturbant: ipsi divites, ipsi mediocres, ipsi pauperes in commune lædunt, &, quantum ad eos pertinet, omnes aut in opprobrium, aut in egestatem, aut in nihilum redigunt. Quapropter noveritis, quia ego hodie ad sacrificandum Deo non accedā, nisi primo illi, qui depræhensi sunt, eam, quam in seductione totius populi promeruerunt, subierint pœnam. Si enim in ultione tanti mali, cum negotium me respiciat, Deum placare supersedeo; quomodo illum de manibus meis sacrificium suscepturum sperare queo? Sed hoc licet crudelitati possit asscribi, Deo tamen patet intentio mea. Lacrymæ, gemitus, atq; suspiria viduarum ac pupillorū, clamor quoq; vulgi totius mihi incumbit, & correctionem hujus mali deposcit: quorum afflictionē si quantū in me est mitigare non intendo, & Deum qui gemitibus eorum compatitur nimis offendo, & alios ad idem malum exercendum promptiores & audaciores facio. Dixerat, & pro pœna illorum qui manus erant perdituri pietate motus, lacrymis manat, ut satis esset videre, de quo fōte procedebat edictum, quod nonnullis videbatur crudele. Ubi veroaudivit præstitutā justitiā factam, surrexit, ac lota facie ad oratoriū exhilarato vultu abiens, ait: Quia Dominum, obediendo statutis justitiæ legibus, audivi hodie; confido quod & ipse per misericordiam suam sacrificium de manu mea suscipiet hodie.

CAPUT VIII.
Rex Edgarus emendatus. S. Edoardus & Ethelredus filii coronatus. Alia ante obitum gesta.

[45] Sed hæc communia totius Ecclesiæ gaudia cupiens disturbare malignus, accendit animum Christianissimi Regis in amorem Deo devotæ Virginis: [Regi ob stuprum correpto,] ut quoniam a tramite justitiæ Dunstanum dejicere non potuisset; eum quem præcipue Dunstanus diligebat, & super quem totius religionis vigor incumbebat, dejicere tentaret. Perpetrato itaque in Virginem a velatam peccato, atque ad publicam populi audientiam perlato, Dunstanus tam pro culpa quam pro infamia Regis gravissimo dolore affectus; mox illum veluti alterum David cum Bethsabee dormientem, alter ille sed longe severior Nathan intrepidus adiit; furibundus ad eum introiit. Assurgens autem Rex venienti obviam Pontifici, extendit manum, ut eum ad Regium deduceret thronum. Qui renuens manum dare, oculos cum quadam animi indignatione in illum torsit, & ait: Tu Pontificis manum audes contingere, qui Virginem deitatis munere arrhatam, non timuisti præripere? Sponsam Conditoris tui adulterasti: & amicum Sponsi aliquo tuo obsequio existimas posse placari? Nolo amicus esse cui Christus fuerit inimicus. Territus ergo verborum tonitruo Rex, objurgantis se pedibus Pontificis extemplo prosternitur, scelus flebiliter fatetur, veniam humiliter precatur. Quod ut vidit Pontifex expavit, perfusumque Regem lacrymis, lacrymis & ipse madens, tellure levavit. Deinde cum magnitudinem peccati per amplificationem exposuisset, [pœnitentiā ad 7 annos imponit:] & paratum illum ad omnem satisfactionem reddidisset, septennem ei pœnitentiam indixit: ut in toto hoc spatio coronam regni non gestaret, jejunium in hebdomada biduale transigeret, avitos pauperibus thesauros large dispergeret; super hæc sacrandis Deo Virginibus monasterium aliquod fundaret, quatenus qui unam per peccatum Deo Virginem abstulisset, plures ei per seculi volumina aggregaret; Clericos etiam male actionales de Ecclesiis propelleret, Monachorū agmina introduceret; justas Deoque acceptas legum rationes sanciret, sanctas conscriberet, conscriptas per omnes fines imperii sui populis custodiendas mandaret. Nihil ergo residuum erat, quod minus aut segnius Rex impleret, quam a Rectore vitæ suæ præceptum fuisset. Septimo autem anno cum redeunte quasi jubilæo termino, pœnitentiæ tempus exactum fuisset; sacer Præsul accitis omnibus Imperii Anglorum Principibus; Episcopis, Abbatibus & universis Ecclesiasticæ dignitatis ordinibus, imposuit Regi coronam coram omni multitudine populi Anglorum, lætantibus cunctis & ineffabilibus jubilationis vocibus Deum in Dunstano laudantibus.

[46] Interea tanta Clericalis ordo quibusdam in locis confusione agebatur, ut non solum a vita secularium excellentius nihil haberet, [Clericos emendat aut pellit.] verum etiam improbis actibus longe inferior jaceret: qua de re Pastores Ecclesiarum turbati, Dunstanum ut proprium Primatem adeunt, res male gestas exponunt, correctionis consilia perquirunt. At ille in homines nefandos suæ auctoritatis proferens sententiam, Aut canonice, inquit, est vivendum, aut Ecclesiis exeundum. Ex quo factum est: ut complurium Ecclesiarum Clerici, dum contemnerent proposita conditione corrigi, auctoritate Pontificis sint expulsi. Qui Rege adito vel quos Regis gratia proximos effecerat, Dunstanum injuriarum accusant, se virtutis amatores pronuntiant, ut in præsentia Regis conveniatur orant. Dunstanus itaque, his quæ quasi rationabiliter postulabantur contraire nolens, coacto concilio Wintoniam venit, ubi ex sententia totius concilii, de adversariis victoriam cepit. Cumque ex jure nihil sibi superesse conspicerent, usi auxilio Regis & Principum, ad preces se vertunt, quibus Episcopum flagitant, quatenus intromissæ personæ de Ecclesiis expellantur, expulsæ restituantur. Dubitante igitur viro Dei, nullumque ad rogata responsum porrigente; [& ne pulsos restituat divinitus monetur;] res mira & seculis inaudita! Ecce Dominici corporis forma, vexillo Crucis infixa, atque in editiore domus parte locata, humanos exprimens modos, omnium voces compescuit, dicens: Absit hoc ut fiat, absit hoc ut fiat. Ad quem vocem Rex omnesque majores natu fere usque ad exhalationem perterriti, clamore pariter & Dei laudatione aream complent. b

[47] Et his quidem adversariis viventibus cessatum est a contentionibus, quousque per successionem filiorum prior discordia renovata est. Qui abeuntes, & iniquitatis suæ defensorem c Heornelmum Scotorum Pontificem assumentes, hominem videlicet tam ingenio quam loquacitate fere insuperabilem, ad hominem Dei in villam, quæ vocatur Kalue, tendunt; [adversarios videt eversione domus punitos.] turgenti spiritu scandalum proponunt. Dunstanus autem longo quidem senio & magnis Ecclesiæ laboribus effractus, jam præter orationem post tergum omnia posuerat. Attamen pars iniqua, divino quondam miraculo victa, ne nunc de adipiscenda gloriaretur victoria, hoc in hostes responsionis jaculum vibrat: Quoniam, inquit, tanto tempore elapso, calumniæ anlam non prætendistis, nunc autem senescentem me ac taciturnitati operam dantem antiquis querelis deservire contenditis; fateor, vincere vos nolo: Ecclesiæ suæ causam Christo judici committo. Dixit; & quod dixit, irati Dei censura firmavit. Mox etenim concussa domus, cœnaculum sub pedibus solutum, hostes solo præcipitati, acruentium trabium pondere oppressi. Ubi vero cum suis Sanctus accubitabat, ibi nulla ruinæ suffusio fiebat.

[48] At Rex d Edgarus immatura morte præreptus, Eduardum filium suum & regni & morum heredem reliquit. In cujus electione dum quidam Principes Palatini acquiescere nollent, [S. Edoardū Regem consecrat.] Dunstanus correpto Crucis vexillo, quod præ se ex more ferebatur, in medio constitit; Edwardum illis ostendit, elegit, sacravit; patrisque ac magistri affectum, quoad vixit, ei impendit. Versumque omnibus in gaudium est, quod paulo ante triste putaverant, existimantes juvenem Regem inhumanum futurum, consilia sapientium non curaturum, sed pro libidine omnia acturum. Sed postquam secus esse cognovere, secus & ipsi rem tenuere, & displicuisse sibi Regem vehementer displicuit. Sed illo post triennii tempus novercali fraude e occiso; Ethelredus frater ejus regnandi sceptra obtinuit. [eoque interfecto Ethelredum,] Quæ res quamvis infesto fieret Dunstano, vel quia per effusionem sanguinis innocentis ad regnum perveniret, vel quoniam parum prudentiæ ac fortitudinis illi inesset; non erat tamen consilium resistere, propterea quod filius Regis & proximus tunc heres videretur esse. Attamen in die consecrationis suæ, post impositam coronam, fertur Dunstanus hoc illi prædixisse: Quoniam aspirasti ad regnum per mortem fratris tui, quem occidit ignominiosa mater tua, non deficiet gladius de domo tua, sæviens in te omnibus diebus vitæ tuæ, interficiens de semine tuo, [divinam ei ultionē prænuntians.] quousque regnum tuum transferatur in regnum alienum, cujus ritum & linguam gens cui præsides non novit: nec expiabitur nisi longa vindicta peccatum tuum, & peccatum matris tuæ, & peccatum virorum qui interfuere consilio illius nequam.

[49] His temporibus f contigit Athelwoldum, Wentanæ Ecclesiæ Antistitem, cum alio quodam g Rofensi Episcopo Cantuariam venire, [visitatus a Wintoniensi & Roffensi Episcopis,] magnumque Dunstano de adventu suo gaudium præstitere: propterea quod ejus cura alti, docti, ac per varias virtutum disciplinas ad summos Ecclesiæ honores fuissent provecti. Plerisque ergo diebus in mutua sermocinatione simul & exultatione peractis, egreditur Archiepiscopus de civitate, volens ad locum Christi Ecclesiæ h mansionarium proficisci. Illi vero comitabantur deducentes eum, quousque illos via dirimeret, quæ unumquemque ab altero separatum, ad locum quo ire disponebat dirigeret. Cumque imminente jam vespera procul adhuc a loco distarent (tardiuscule enim quam hora postulabat de urbe exierant) deprecatur Archiepiscopum Rofensis Antistes, ut ad vicinum Ecclesiæ suæ patrimonium divertat, [cum illis egressus,] nocturnum tempus secum trasigat, mane vero, si ita placuerit, migrationem faciat; Cui ille postulationi dignanter annuens, ait: Si confrater noster i Athelwoldus mecum venire voluerit, in me nulla veniendi mora erit. Assentiunt ergo Pontifices in eodem, pariterque paratum sibi habitaculum subeunt. Jam aurea lux noctis fugaverat umbras, cum beati illi in viam progressi collem ascendunt, inde ab invicem vicaria pacis relatione dividendi. Extendens, autem manum summus Dei Sacerdos, ut coëssentes secum minores Pontifices benediceret atque dimitteret; extemplo erupit in fletum, fletum adeo magnum, [utrique pædicit instantem mortē.] ut vix de sancto pectore vocem valeret efferre. Expavescunt ad factum Pontifices insolitum, fletuum causas soliciti perquirunt, & post modicum hoc ad quæsita responsum accipiunt: Ea, inquit, re fleo, quoniam vos in proximo morituros scio. Cumque illi referrent; Noli, sanctissime Pater, tam dira nobis prophetia occurrere: non enim moriemur, sed iterum atque iterum pariter nos incolumes videbimus; tali quod dixerat responsione firmabat: Quod dixi necesse est fieri; Moriemini, namque huic seculo, sed vivetis Deo; Moriemini in hac vita diutius non mansuri; sed ad Deum vadetis, æternaliter cum illo victuri. Divertunt ergo Pontifices ab invicem, mœrentes pro invicem, magis tamen pro se quisque pio timore solicitus. Sed Rofensis Episcopus abiens in civitatem suam, mox ut intravit vehementer ægrotavit, postque paucos dies, pro ut veriloquus prædixerat vates, e seculo migravit. Athelwoldus vero, priusquam ad propriæ Sedis urbem veniret, ultimo corporis languore correptus, cælestis sedis habitationem suscepit.

[50] Super cujus morte venerabilis Pater admodum contristatus, [Per S. Andream,] sive quod sanctissimæ semper religionis fuerit, seu quod magnam de substituendo Sacerdote litis occasionem viventibus dereliquerit, deprecatus est Dominum desertæ Ecclesiæ benignum fore provisorem. Cui mox deprecanti assistit familiaris suus Andreas Apostolus, precibus ejus Deum dicit annuere Batensem Abbatem, nomine k Elfegum, monet adducendum, [impetrat S. Elfegum Episcopum Wintoniensem,] & ex Divinitatis consilio Wentanæ Ecclesiæ Antistitem præficiendum. Ira quidquid rerum ipse desiderasset per interpretem Apostolum confestima a Deo consequebatur: sed & ille vicem honoris Apostolo persolvens, in omni obsequio illi studebat deferre, Basilicas in nomine ejus fabricare, fabricatas muneribus decorare. Dum ergo quodam tempore præfatus Rex, propter quasdam dissensiones civitatem obsideret Rofensem, & facta capiendi illam difficultate patrimonium B. Apostoli devastando invaderet; [& Regi propter Roffensem civitatem obsessam,] mandavit eidem beatissimus Pontifex ab stultitia quiescere, Andream sicut ad præstandum facilem, sic ad ulciscendum virilem in promptu esse, ut potentiam illius ipse experiatur, si hereditatem illius vexare non destiterit. Contemptus a Rege Dunstanus, iterum currentibus nuntiis eadem suggerit, insuper argenti pondo centum transmitrit. Qui accipiens recessit ab obsidione: quod simul atque Pontifici renuntiatum fuisset, miratus cupiditatem hominis, hoc illi scribere curavit. Quoniam prætulisti pecuniam Deo, argentum Apostolo, mæ voluntati tuam cupiditatem, [mala eventura prædicit.] velociter venient superte mala quæ locutus est Dominus: mala qualia non fuerunt, ex quo gens Anglorum regnare cœpit, usque ad tempus illud: attamen vivente me ista non erunt, quoniam & hoc locutus est Dominus. Quæ omnia ita contigisse, & in Annalibus legere, & nostris temporibus est videre.

[51] Sed ut jam Beatum illum de quo loquimur, fidentius pro obsequio alloquamur, & sic ad felicem ejus transitum madentibus oculis transeamus, Quantæ illud contemplationis est, Pater mirabilis, Pater inæstimabilis, quantö illud contemplationis est, quam excedens omnium mortalium mentes, quod vel Dei genitricem in hac mortali vita, vel tuam genitricem in æterna videbas vita? In cœlum namque deducebaris, in terris beatis agminibus illis oblectabaris ac modulationibus Angelorum, eamdem l genitricem tuam quasi nuptiali thalamo æterno Regi copulantium, [Videt matrē suam inter Sanctos.] & suave Kyrie eleyson modulantibus organis resonantium. Cumque de tuæ taciturnitatis silentio arguereris, quod inter tanta æternæ vitæ gaudia solus tu a divinis laudibus cessares, cum præcipue tibi pro honore parentis gaudendum fuisset; referresque hujus tantæ suavitatis inscium te esse, quam breviter quamque dulciter a civibus civitatis illius edoctus, in has voces cantando erupisti: O Rex dominator gentium, salva genus Christianorum in terra adhuc peregrinantium, ut & ipsi post inimicitias ad gratiam revertantur, & Angelicæ ruinæ per illos damna reparentur. Jam vero quibus exultationis labiis edicam, quod matrem Domini Salvatoris, [& Deiparã Mariam,] Reginam mundi, Dominam Angelorum, virgineis oculis vidisti, non Vestali choro circumdatam, sed Virginali corona circumfusam. Felices oculi tui, qui illam videre potuerunt, cujus castissima viscera, cæli ac terræ Opificem portare meruerunt. Felices oculi tui, quibus datum est illam videre, quam speciosam super filias Jerusalem Angeli venerantur, homines desiderant, pavescit tartarus, & omnis creatura eam miratur. Nec inde solummodo felix, quod illud singulare totius orbis decus videre potuisti; potuisti etiam mellifluas ejus voces audire, [præcinentem laudes Christi.] quibus socias Virgines ad collaudandum Regem seculorum, ex sua carne temporaliter procreatum, hortabatur, concinens illud viri sapientis ac Senatoris Sedulii.

Cantemus Domino sociæ, cantemus honorem,bel
      Dulcis amor Christi personet ore pio.

Cumque ab aliis Virginibus hoc fuisset exceptum, aliæ quæ sequuntur versus pronuntiabant.

Primus ad ima ruit, magna de luce superbus
      Sic homo cum tumuit, primus ad ima ruit
Unius ob meritum cuncti periere minores,
      Cuncti salvantur unius ob meritum.
Sola fuit mulier, patuit qua janua læti,
      Ex qua vita redit, sola fuit mulier.

Atque in hunc modum totius carminis bini ac bini versus procurrebant, illis semper repetitis, qui primi a matre Domini dicebantur.

Cantemus Domino sociæ, cantemus honorem.
      Dulcis amor Christi, personet ore pio.

Hæc tu, Pontificum dignissime, acutissima vi corporalium oculorum in spiritualem potentiam translatorum videre potuisti: hæc, tu, intime cœlestium arcanorum perscrutator, audire potuisti: his tantis tamque stupendis rebus interesse potuisti. O sancta animi tui puritas, & pura sanctitas, quam sic honorat supernæ civitatis suprema dignitas! O decus ac præmium virginitatis, cui sic aggaudet natura Virgineæ simul atque Angelicæ dignitatis. Sed ecce supra vires viventium est, viventis tui in corpore laudibus immotari: quanto minus transeuntis tui & cum Christo æternaliter regnantis condignas laudes valebimus effari. Præstet omnipotens Deus per potentissima merita tua, ut vel finem vitæ tuæ quantulumcumque laudabili valeamus sermone describere, quatenus quem semper nobiscum corporaliter viventem non licuit habere, liceat saltem ex consideratione pretiosissimæ mortis sempiternam tui vitam agnoscere, agnoscendo diligere, & diligendo beatæ mercedis aliquid per to piissimum Patrem a Deo obtinere. Discant interim devoti tantorum mirabilium auditores, exemplo tui sobrie vivere, sacras frequenter excubias celebrare, castis orationibus inservire: quoniam & tu idcirco talibus tantisque gaudiis interesse meruisti, quod aliis dormientibus ipse in sanctis desideriis vigilasti, orasti, horamque ultimam sine intermissione cogitasti. Nec tamen sufficiens erat in secreto cubiculi tui ista operari, nisi etiam nocturnis frigoribus ædem beati Patris Augustini frequentares, & inde ad vicinum præfatæ Virginis templum hanc gloriam Dei visurus procederes.

ANNOTATA.

a Osbertus appellat puellam, quæ Wiltoniæ inter sanctimoniales non velata degebat, sed timens pudori suo, raptim capiti suo imposuerat velum. Osbernum descripsit Capgravius.

b

In Chronico Ioannis Bromton ita additur. In cujus rei memoriam, in capite refectorii ejusdem monasterii, supra caput Crucifixi metrice sic scribitur:

Humano more Crux præsens edidit ore
Cælitus effata, quæ perspicis hic subarata.

c Hector Boëthius in sua Historia Ecclesiastica GentisScotorum lib. 6, cap. 545, hunc Forthadum appellat, & more suo fingit victorem extitisse: quæ non merentur refutari. At Osbertus Bernelmum vocat.

d Edgarus mortuus est anno 975, ejus memoria celebratur 8 Iulii.

e Acta S.Edoardi Regis Martyris illustravimus ad diem 18 Martii, ubi varia §. 3, diximus de coronatione Regis & translatione Angliæ ad Danos ob ejus cædem, quæ contigit anno 980. Hujus soror S.Editha Virgo colitur 18 Septembris. Hanc viventem laudavit, mortuam sepelivit, & cælesti monitu elevavit S. Dunstanus, uti suo tempore referetur.

f Hæc visitatio contigit anno 984.

g Alstanus hic est anno 974 creatus Roffensis Episcopus.

h Locus Ecclesiæ mansionarius, videtur dici pro Manso seu Manerio, id est, prædio.

i S.Athelwoldus sive Ethelwordus colitur Kalendis Augusti. Cooperante hoc Episcopo, & S. Oswaldo cum S. Dunstano, instituta 48 monasteria, scribit Osbertus.

k Hic est S. Elphegus, qui dein anno 1006 factus Archiepiscopus Cantuariensis, & postmodum anno 1012 a Danis occisus, Martyr colitur 19 Aprilis, quo die ejus Acta dedimus, ab eodem Osberno descripta, in quibus cap. 2 late sanctitas Dunstani, electio & consecratio S. Elphegi, cum gaudio Regis & reverentia Wintoniensium, describitur; & cap. 3, indicatur lætitia S. Dunstani ob virtutes S. Elphegi, & hujus oratio ut eum sibi poßit successorem habere.

l B. Chinedrita mater S. Dunstani, hac de causa ad diem 8 Maji inscripta est Gynæceo Sacro Arturi a monasterio.

CAPUT IX.
Vltimum vitæ triduum, felix obitus, sepultura.

[52] Anno igitur verbi incarnati duodecim minus a millesimo, adventus Anglorum in Britanniam quingentesimo sexagesimo tertio, sanctissimus Deoque dilectissimus Dunstanus, transitoriam præsentis vitæ deserens lucem, ad lucem beata atque æterna jucunditate præditam pervenit; ubi sicut sol ex claritate Dei resplender, &diem æternum æternaliter possidet, anno Patriarchatus sui tricesimo tertio, nativitatis aurem circiter a septuagesimo, cum jam esset omni virtutum charismate plenus, & Deum videndi desiderio fatigatus. Cujus venerabilis transitus, tam a se quam ab aliis multiplici revelatione præscitus, sibi gaudium, aliis gravem ingessit mœrorem. Sibi gaudium, quoniam quod per spem in vita jucundius habebat, id per rem se visurum, & eo perpetuo fruiturum gaudebat; ceteris mœrorem, quoniam qui similiter divinis & humanis rationibus excelleret, neminem deinceps in terra appariturum existimabant.

[53] Sed nos multiplicium rationum multimoda relatione postposita, eorum quæ proposuimus singula singulis tantum rationibus demonstrabimus. Dies ergo b Ascensionis Christi festivus, diem clarificationis B. Dunstani præcessit tertius. [Die Ascensionis ab Algaro, dein Episcopo Helmhamensi,] Tantæ itaque diei surgente aurora, Sacerdos quidam nomine Algarus, doctrinæ & actionis merito præcipuus (quem postea nobilem in c Helucam Episcopum claruisse accepimus) dum sacros Dominicæ Ascensioni honores in Ecclesia Salvatoris pervigil impenderet, & mentem ad cælestia contemplanda extenderet, seipso & omnibus hujus mundi rebus transcensis, Dunstanū Pontificali throno conspicit præsidentem, [per Angelos cingi, & ad cælum invitari,] & Clero visus jura Canonica dictantem. Et ecce per omnes Ecclesiæ januas irruentium Angelorum infinita ingrediuntur agmina, stolis candidissimis fulgentia, coronis aureis rutilantia, Cherubim atque Seraphim sese proclamantia, & quasi divinum nuntium deferentia. Qui dum coactis ordinibus sedenti astarent Pontifici. hoc illi salutationis alloquium persolvunt: Salve, inquiunt, Dunstane noster. Si paratus es, veni, & gratiosus nostro utere contubernio. Respondit Dunstanus: Scitis, o sancti Spiritus, hodie Christum cælos ascendisse, nostrique officii esse tam verbo quam sacramento populum Dei reficere, ideoque venire hodie nequeo. Dixerunt itaque sancti Spiritus, [indicata obitus die.] Paratus esto die sabbati hinc nobiscū Romam transire, & ante summum Pontificem, Sanctus, æternaliter cavere. Postquam ergo dies æternæ retributionis est indictus, & Dunstanus, divina fide ad consentiendum inductus, confestim qui apparuerunt Angeli disparuerunt. At Sacerdos qui rerum tam evidens contemplator extiterat, exitum earum, stupidus simul & tacitus explorator, observabat.

[54] Cumque inter sacrosancta ejusdem diei gaudia illa Euangelii lectio recitaretur, [Ipse post lectum Euangelium,] in qua Dominus noster Jesus Christus post resurrectionem suam discipulis apparuisse, & exprobrata incredulitate illorum atque duritia cordis mandatum legitur didisse, ut in toto mundo Euangelium regni prædicarent, fidem ac baptismum annuntiarent, salutem proponerent credentibus, non credentibus minarentur condemnationem: cumque ad hæc confirmanda signorum illis faciendorum potestatem delegaret, dæmonum ejectionem, linguarum novitatem tollere serpentes, mortiferæ potionis virus extinguere, & super omnem ægritudinem salutiferam manuum impositionem: cum ergo ista Euangelii lectio pronuntiaretur, & post hæc quemadmodum videntibus illis, quibus hæc potestas delegata est, Christus in cælum adscenderit, subjiceretur; [explicat mysterium Incarnationis] processit Pontifex de sacrario, latius hæc eadem in populo tractaturus, & memoriā misericordiarum Dei cordibus eorum arctius impressurus. Locutus est ergo qualiter nunquam antea fuerat locutus, ostendens qua ratione Filius Dei carnem induerit, cur humani generis salvationem non nisi moriendo compleverit, quemadmodum resurgens a mortuis mortis Principem superaverit, & famulantibus Angelis cæum ingressus fuerit. Deinde sanguinem Christi incomparabiliter omnibus creaturis docuit esse præstantiorem tantamque fiduciam in effusione sanguinis illius mundum habere posse, [in remissionem peccatorum:] ut si unus aliquis totius mundi peccata haberet, neq; de multitudine, neque de magnitudine criminum illi esset desperandum, si mediatorem Dei & hominum haberet Advocatum.

[55] Inter hæc felicia felicis sponsionis gaudia, Pontifex ad aram reducitur, transferens omnipotentissimis Domini verbis speciem panis & vini in veram substantiam carnis & sanguinis Christi. [Iterum sub Missa,] Jamque benedicendi populum tempus advenerat, & iterata vice Beatus ille ad populum procedebat, volens illis abscessum suū denuntiare; sed amore dulcedinis filiorum revocabatur. Proinde exhortatus est omnes, ut illuc tota mentis intentione tendant, [ante benedictionem adhortatur populum,] quo caput nostrum principiumque Jesus Christus eadem die præcesserat: dataque super illos suæ auctoritatis benedictione, orabat Spiritum sanctum illis adesse, quemadmodum Filius Dei promiserat, cum redeuntem illum ad Patrem cælestis nubes suscipiebat. Ego, inquit, mittam vobis Spiritum veritatis, ut maneat vobiscum in æternum. Cum his igitur disserendis beatissimus Pontifex diutius immoratus fuisset, videbant faciem ejus tamquam faciem Angeli Die, ut vere visibiliter esset agnoscere, quod hic quem invocabat Spiritus sanctus majestatis suæ præsentiam dignatus fuerit demonstrare. Volente autem illo ad altare converti, suspirabat populus post eum, desiderans adhuc desiderabiles vultus ejus videre, & colloquio perfrui; perinde quasi ejusdem Spiritus sancti magisterio edocti, quod illum ulterius in carne non essent visuri. Quibus in amore æternæ Trinitatis tertio confirmatis, [cui indicat imminere sibi mortem.] post libatum pacis & caritatis suæ osculum, non valuit imminentem sibi gloriam diutius contegere; sed rogat, ut sui memores existant, diem vocationis suæ dicit instare, nec se ulterius in hoc mundo cum illis manere. Tunc tantam lugentis populi videres confusionem, tam permixtam lacrymis Cleri conclamationem, viduarum ac pupillorum miserabilem perturbationem, ut diem judicii adesse, & omnia secula in supremam horam coisse putares. Sacerdos etiam, qui tam mirabilem in Ecclesia extasim induerat, cognito quod non in imagine, sed in rerum veritate eamdem sustinuisset; palam omnibus & cum magnis gemitibus quæ viderat absolvit. Quorum mœstitiam Pater pretiosissimus pro ut potuit benigne consolatus, ad altare rediit: susceptoque vitæ æternæ epulo, tam se quam omnes sibi commissos, æterno Pastori consignavit.

[56] Inde refectionis domum lætabundus ingrediens, omnes ad se confluentes & cibo corporis & spiritualis vitæ alimonia saginavit. [signat sepulcri locū,] Post prandium vero, vel magis ultimam cœnam, denuo cum Fratribus ecclesiam Christi ingreditur, signatoque sepulcri sui loco, omnibus ad altare Christi ascendentibus conspicuo, cœnaculū pro modo æstivi temporis requieturus ascendit. Circumdat pausantem luctifica Ecclesiæ familia: quæ sive metu sui, seu morte illius turbata, horrendos lacrymando questus infonuit. Quos illo sanctissimis ut semper rationibus fovente, atque ad spem futuri seculi diligentius informante, conspiciunt d virum invisibili quadam Dei virtute e terra moveri, [vi divina sustollitur in altum:] motum ad suprema domus fastigia tolli. Hi autem, qui paulo ante propinquiores astiterant, miraculi insolentia territi, relictis sedibus devolant omnes. Stant tamen innixi parietibus & maceriarum liminibus, de longe sursum aspicientes, exitum rei videre cupientes. Existimabant namque, aut sicut Eliam cum carne eum transferendum, aut alio quovis & insolito modo ab eis tollendum. Sed mox ea qua subvectus fuerat suavitate depositus, convocat omnes qui fugam inierant, tali eos allocutione demulcens.

[57] Vidistis, ait, filii, vidistis carissimi, quo me Deus vocat; quo Dei ineffabilis misericordia invitat. Semita itineris mei præ oculis ostensa est vobis, ut nullus vestrum de præmio capiendi cæli diffidat, qui vitæ meæ diligens sectator extiterit. Non erebi sedes animam meam tenebit, [extrema monita suis relinquit:] non fœda facies profunditatis animam meam tenebit; non ignis inextinguibilis & vermis non moriens animam meam tenebit: Sursum est quod amplector, sursum quo gradior. Estote ergo vitæimitatores, si itineris mei cupitis esse sectatores. Discite voluntatem Dei semper nosse; & cum eam-noveritis, nihil ei velitis præferre. Quod si ab ejus voluntate facienda quantulumcumque vos exorbitasse cognoveritis, statim ad deprecandam ejus clementiam convertimini; ne dum minorem quam oporteat reverentiam exhibueritis, non solum prævaricatores, verum etiam iufideles judicemini. Nolite boni videri, sed esse; nec tam mali non videri, quam non esse. Hoc enim maximum inter homines malum est, quod omnes cupiunt boni; videri, & esse nolunt; nulli volunt mali videri, & nolunt non esse mali. Pacem semper sectamini, nec prius ab illa sectanda desinatis, quam illam in cælo apprehendatis. Atque ut hanc efficaciter attingere valeatis, illum semper in animo dulcissimum habete, illi continuo gratias agite, illius præceptis humiliter obedite, qui singulare præ omnibus sacrificium immolari voluit, in quo complacuit omnem plenitudinem inhabitare, & per eum reconciliari omnia, in ipso pacificans per sanguinem crucis ejus, sive quæ in terris sunt sive quæ in cælis. Prædico etiā vobis, Anglorū gentē dira ac diuturna mala ab exteris gentibus esse passuram, sed in fine dierum miserationē Dei super eam stillaturā. Vobis autem commodum erit horum verborum reminisci, ut sive hæc ad peccatorum emendationem, seu ad perficiendam virtutem contigerint, animas vestras divinæ semper dispositioni subjiciatis; ne sicut mali filii diligatis blandientem, erudientem (quod a vobis remotum sit) contemnatis. Profecto nullius hominum vel tam grave supplicium vel tam excellens est meritum, quo Dei omnipotentis visio, visio beatæ æternitatis, visio æternæ veritatis, Patris & Filii & Spiritus sancti, valeat promereri: magis autem, si naturalem clementiæ suæ bonitatem Deus non attenderit, nihil homo patitur, quod sibi justo Dei judicio ex sua culpa non debeatur. In his verbis sensit beatissimus Pater vires corporis paulatim deficere, cum spiritus ab integritate sui deficere nesciret: ita namque facie serenus, sensu sobrius, docendi locutione assiduus, toto illo die ac sequenti feria sexta permanebat, ut quicumque se commendaturi & benedictionem tanti Patris postulaturi laturi advenissent, recreatos se & multipliciter in amore divinitatis confirmatos assererent.

[58] Et jam promissæ beatitudinis Sabbatum illuxerat, jam tempus requiescendi ab omnibus laboribus suis Dunstano instabat: [& vale omnibus dicto,] cum ecce multiplex filiorum caterva concurrit (filiorum quos ipse infra gremium matris Ecclesiæ tenerius nutrierat, atque ad excellentiorem spiritualis gratiæ perfectionem adduxerat) clamoribus & nimiis ejulatibus queritans, quod se derelictis recederet, nec illis commori liceret. At ille in manus Dei omnipotentis eos commendans, & gratiosa benedictione confirmans, jubet sanctæ Communionis mysterium ante se celebrari. Quod cum protensis manibus de cælesti mensa porrectum suscepisset, hac oratione Deo supplicare cœpit. [acceptoque viatico,] Gloria tibi, omnipotens Pater, qui timentibus te panem vitæ de cælo dedisti, ut memores simus mirabilium tuorum, quæ in medio terræ operatus es, mittendo nobis Unigenitum tuum, verum hominem de vera Virgine natum. Tibi, sancte Pater, meritas referimus grates, qui & nos dum non eramus creasti, & dum peccatores essemus hujus gratiæ participes fecisti: per eumdem Filium tuum, Deum & Dominum nostrum, omnia tecum & cum Spiritu sancto facientem, gubernantem, & per infinita seculorum secula regnantem. Inter quæ verba, ex omnibus animi medullis ad Deum, [piissime moritur,] quem semper desideraverat, effusa; videt illos, qui se ad cæleste convivium invitaverant, beatos Angelos assistentes, & cæleste illi obsequium præparantes. Quorum veneranda præsentia felix anima illius gratulata, læta egreditur de habitaculo sanctissimi corporis, proficiscens cum illis ad contemplandam claritatem æterni Conditoris. Ecce quomodo honoratus est, quem Deus honore dignum judicavit. Ecce quomodo in gaudium Domini sui intravit, qui in commissa sibi doctrinæ pecunia fidelis erogator extitit. O viscera misericordiæ Dei, quæ sic semper dulcia expertus fuerat iste homo Dei! O cor viri ad voluntatem Dei semper parati, qui potuit dicere, Paratum cor meum Deus, paratum cor meum. Ecce nunc psallit in gloria sua, illustratus lumine visionis gloriæ Dei.

[59] Suscipiunt autem venerabiles Domini Sacerdotes venerabile corpus summi Sacerdotis, deferentes illud in basilicam magni Basilei Domini Salvatoris, sub immenso murmure lugentium populorum, feretrum densissime ambientium, facies suas dissecantium, palmis sese ferientium, atque amaris vocibus, [ac sepelitur.] Heu! heu! carissime Pater, clamantium. Ibi in loco, quem ante biduum ipse dictaverat, cum omni diligentia sepultus, & post hæc eminentioris operis structura decenter opertus, flebilem simul & amabilem cunctis, sive in choro psallentibus, seu per gradus ad altare ascendentibus, sui memoriam dereliquit. Flebilem ideo dixerim, quod ejus quotidie monumentum præ oculis haberent, cujus venerandos aspectus videre non possent: amabilem, propterea quod, licet ejus visibili præsentia carerent, invisibilem tamen & incorporeum ejus spiritum in cælesti sede gaudere, & pro eis apud Domini misericordiam enixius orare sciebant.

[60] Post cujus mortem (si mors dicenda est, cui vita æterna successit) ita omnes res contrarium motum sumpsere, [Secutam afflictionem Angliæ] ut Dunstani mortem omnia deflere, nec ejus absentiam ferre posse viderentur. A summa quippe pace fit commutatio ad bellum intollerabile, ab immensa lætitia ad enormem tristitiam, ab omnium rerum abundantia ad omnium rerum indigentiam. Denique aër ipse immutatus est, naturales temporum vicissitudines dissidebant invicem, cælum non exaudivit tellurem, nec tellus ea quæ seminabantur in ea. Hostilis incursio fœdam ubique faciem dereliquit, dum eorum irruptione urbes diruerentur, Ecclesiæ spoliarentur, suffoderentur altaria, & Sacerdotes Domini interficerentur. [in qua S. Elphegus Martyr occubuit,] E quibus vir virtutum Elphegus, qui quartus erat a magno Dunstano Cantuariorum Archiepiscopus, cum multam hostium multitudinem ad Christianam religionem convertisset; & eos quos ab infidelitatis errore convertere non posset, quoridiana invectione reprehenderet; tentus ab eisdem, post dirutam illius urbem, post cruentam innocentis populi cædem, post templi sacri expilationem simul & combustionem, vinctus abductus est, & per septem menses variis tormentorum cruciatibus vexatus; e & post hæc omnia, eorumdem manibus lapidatus, spiritum cum triumpho direxit ad cælum. Sic ergo impleta sunt quæ vel de rerum prosperitate Angeli Dunstano, vel de adversitate earum Dunstanus f Regi Athelredo prædixerunt. Sed in his tam gravibus tumultuantis populi angustiis non defuit supernæ miseratio pietatis, quæ tanta coruscantis gratiæ prodigia ad memoriam illius ostendit, ut & reprobis terrori, & afflictis essent consolationi. [lenit consolatio ex miraculis S. Dunstani.] Neque enim aliter cælestis ejus spiritus operatus est, quam si in terram redivivo corpore suo quotidie veniret. Verum nos non omnia, quæ de illo sunt, propter infirmitatem dicere poterimus; nec ab omnibus abstinendum putamus, ne nulla esse videantur quæ dicamus. Et quædam quidem de libris miraculorum ejus, qui nunc minime supersunt, excerpsimus; quædam vero nostra ætate, aut in alios facta vidimus, aut in nos patrata ipsi experti sumus. Sed hic libelli hujus sit finis, ut quod intendimus ab alio principio sumi possit.

ANNOTATA.

a Imo potius Sexagesimo, si ut supra dictum, anno 927 natus fuerit.

b Dies Ascensionis inciderat in 17 Maji, nam Pascha fuerat die 8 Aprilis cyclo Lunæ I, Solis 17, litteris Dominicalibus A G.

c Heluca, aliis Helmhada apud Orientales Anglos, ubi Algarus sedit ab anno 993, ad annum 1021. Quæ Sedes dein Thetfordam, ac paulo post Norwicum fuit translata.

d Osbertus Sabbato ultimo id factum ait, & quidem cum lecto, inquit, in quo jacebat usque ad domus superiora levatus est: sed trabibus ne ultra veheretur obsistentibus, leniter est demissus … Iterum sicut prius ad trabes rapitur, eisque offensis ad locum demittitur. Hoc & tertio factum est. Quæ fere eadem leguntur apud Capgravium.

e Tunc S. Elphego, crudeliter a Danis vulnerato, apparuit cum aliis Cælitibus S. Dunstanus, ad illum recreandum & a plagis sanandum a Deo missus: quæ in illius Actis legi possunt.

f Ealredus, in Vita S. Eduardi Regis illustrata 5 Ianuarii num. 35, inquit de illo, quod considerabat sanctissimum virum Dunstanum, & ipsam calamitatem prædixisse, & consolationem nihilominus promisisse.

LIBER II.
Miracula ab obitu S. Dunstani patrata.

PROLOGUS.

[1] Diximus in superiori libello, quibus parentibus Pater Dunstanus ortus claruerit, quorum Regum tempora nobilitaverit, quos virtutum processus habuerit, & quemadmodum ad cælestia regna gloriosus migraverit. Nunc propositum habemus ea narrare, quæ post depositionem corporalis sarcinæ felix spiritus ejus in hoc seculo dignatus est operari, ut omnes futuri temporis Angligenæ populi agnoscant, quid tanti nominis viro honoris ac reverentiæ debeant. Verum, quoniam eorum quæ scribenda sunt pleraque, ac fere omnia, nostris temporibus facta cognovimus; pauca vero aliis quidem temporibus, [Auctor describit suis temporibus gesta, non nulla etiam a se visa,] sed nobis verissima verissimorum virorum relatione exposita accepimus; hac ratione omnes qui hæc dignabuntur legere ad credendum invitamus, ut sicuti sibi credi volunt, si forte aliqua suis temporibus facta scribere voluerint; ita nobis credant, cum audierint ea narrari, quæ a nobis potuere videri: quam enim de se veri æstimationem a sequentibus haberi volent, eam recte præcedentibus concedere debent. Quod si nulla quæ scribi debeant suis temporibus fieri contingant, non ideo nos statim falsitatis arguant, quasi quod alio tempore occulta Dei providentia non fit, alio tempore pro corrigendis vel corripiendis hominibus fieri non possit: cum semper opportunitatem rerum & temporum exigat gratia miraculorum. Num enim idcirco minus credendum est, Principem Apostolorum Petrum, ad Portam templi Speciosam, claudum sanasse, quod nostris temporibus istud non fecerit? aut ideo beatus Euangelista Joannes venenum sine læsione non bibit, & qui veneno deperierant non resuscitavit, quod ista nescio quis impostor & calumniator non viderit? Quasi si quis nauclerum, vel aurigam laudari audierit, quod hic navim in procella gnaviter regere, ille equos artificio sciat in cursum ducere; supra humanam naturam hoc esse contendat, ideo quod ille fieri posse non credat. Non itaque hoc ad imitandum, sed quod unaquæque res tempus & ordinem spectet credendum. [& omni side digna.] Dignentur ergo credere, qui hæc dignabuntur legere: ut quemadmodum merito fidei nostræ, qua credebamus vera esse quæ non videramus, actum est, ut aliqua videre possemus; ita illi præmium fidei habeant, quandoque videre posse, quod narrantibus nobis indubitata fide potuerunt credere. Jam ad proposita transibimus, & quo ordine quæque res acta sit, quantum possumus, breviter ac dilucide narrabimus.

CAPUT I.
Miracula ante tempora Scriptoris, quædam ipso puero.

[2] Vicus est urbi Cantuariæ vicinus, Leoham ab incolis dictus. Hunc quidam vir inhabitabat, quem longa oculorum cæcitas gravabat. [Illuminantur cæcus in somno monitus,] Admonitus ergo in somnis est, ut patrem patriæ Dunstanū adear, commissa mala deplangat, futurum esse ut amissum lumen per eum recipiat. Narrat suis homo quæ viderat: favebant, & auctores illi itineris procurabant. Ingreditur itaque cæcus Ecclesiam Christi, orat sibi ad pernoctandum ibidē licentiam dari: Tale, inquiens, præceptum suscepi. Sequenti vero & media nocte cœpit de tumulo viri Dei omne genus odoramentorum sentiri, & cæcus interim gravissimis oculorum punctionibus gravissime torqueri. Clamavit itaque fortiter, sanatus est mirabiliter, laudavit Deum & Dunstanum hilariter.

[3] Tres etiam mulieres in una domo commanebant; simili ex longo tempore cæcitate percussæ & onere paupertatis oppressæ. [& hujus exemplo 3 cæcæ,] Has magnus ille Dunstanus, dum in corpore vixisset, ut ceteros Ecclesiæ stipendiarios pauperes, alere solebat. Quæ accepto rumore patrati miraculi, alternis se hortabantur sermonibus. Quid hic, inquiunt, sedemus, quæ Patrem vitæ nostræ reviviscere audimus? Eamus ad illum, calamitatem deploremus, auxilium flagitemus. Qui nostram suevit depellere paupertatem, dignabitur corporis nostri profugare cæcitatem. Compatietur fame morituris, ut reddita luce gratiam præstet pauperculis, operibus manuum suarum deinceps victuris. Dixerunt, & rectore baculo viam quæ ducit ad civitatem pergere cœperunt. Cumque ad portam Ecclesiæ venissent, junctis ad invicem manibus ingressæ sunt: procidentesque ante memoriam viri, hac mœrorem supplicatione depromunt. Pater sancte, Pater serene, ad has tuæ misericordiæ stipendiarias intende, ut aut solito more victum eis tribuas, aut lumen oculorum, per quod vitam transigere possint, restituas. Et iterum dixerunt: Piissime, potentissime, his tuis misellulis miserere. Sic oraverunt, & inter orandum clare viderunt, magnumque gaudium populo præstiterunt.

[4] Sacerdos quidam, Folcanensium Præpositus, nomine Ceonulfus, vir locuples valde erat, [Sacerdos dives paralyticus,] multaque nobilitate inter suos pollebat. Hic per multos annos ita omnium membrorum paralysi dissolutus fuerat, ut neque vicinas possessiones adire, neque Ecclesiæ limina contingere, nisi in grabato deportatus valeret. Suasus itaque ab intimis suis, ut ad memoriam Domini Dunstani miserum cadaver sineret transferri, primo quidem verecunde distulit, homo dives dedignans consortium paupertatis, ex omnibus locis propter spem recuperandæ salutis illuc confluentis. Sed cum jam præ doloris magnitudine sibi ipsi esset intolerabilis, jussit feretralem equorum lateribus machinam coaptari, seque in ea positum ad Ecclesiæ januas, ubi memoratus Sanctus requiescit, pertrahi. Ibi clientium suorum humeris sustentatus, intro illatus est; prosequente illum non parva multitudine cognatorum, flebilibus vocibus Dunstani nomen invocantium. Secunda autem die factus in agonia ægrotus, sensit quasi manum hominis per totum corpus discurrentem, omnesque totius corporis nervos distringentem. Inde vociferans e terra exiliit, & pedibus suis constitit, & restituta ad integrum sanitate exclamare cœpit: [sanatur,] Benedictus filius Dei viventis in bono servo suo Dunstano, & benedictus bonus servus ejus Dunstanus in illo. Vere pius, vere omnipotens Christus, qui servos tam potentes tantaque pietate præditos habet. Mox hymnis & laudibus devotissime Domino persolutis, qui aliensis manibus fuerat deportatus, suis pedibus cucurrit, equum ascendit, & cum omni comitatu gaudens & hilaris recessit. Sed post paucos dies, facto convivio in domo sua, convocavit omnes amicos & notos, ut sibi de adepta sanitate congauderent & congratularentur. Cumque in magno gaudio convivarentur, cœperunt Deum laudare & glorificare, qui cum sit potens potentem non abjecerit, [sed ingratus relapsusque expirat.] sed cum pauperibus suis pœnitentiæ ei spatia concesserit. Super quo indignatus ille respondit: Num me inter ceteros pauperes computatis, quia inter eos sanatum asseritis? Non ita est, quoniam etsi Dunstanus non fuisset, ita mihi contigisset. Ad hanc vocem toto corpore intremuit: itaque uno momento eadem quæ illum dimiserat infirmitate percussus est, ut nihil in omnibus membris esset, quod ab hac percussione intactum remaneret. Vociferabatur ergo miserabiliter, & post paululum exspirabat infeliciter. Ex illo die multus timor multaque circa Sanctum Dei veneratio excrevit, restitutis ad integram sanitatis perfectionem, nunc unis, nunc pluribus per singulos dies ægrotis, ex diversarum regionum longinquitate porro adductis.

[5] Inter hæc multorum cervicibus impendens juvenis ferebatur, formosa quidem facie, sed a nativitate fandi impotens, [Sanatur mutus, idēque incurvus, & claudus,] & qui undenis annorum temporibus nec caput sursum erexerit, nec deorsum gressum direxerit. Quem super capita eorum celsius elevatum, his precibus fletu permixtis, Sancto obtulerunt. O Christe, inquiunt, salus & Creator omnium, qui homines hac etiā in parte ceteris animantibus excellere voluisti, quod loqui possunt & erecto capite incedere; reforma in hoc filio nostro, vel quod natura informatum reliquit, vel quod formatum inimica saluti ægritudo corrupit: solius enim tui est, ex eo quod non est in id quod est perducere, & quod est in quascumque volueris formas mutare. Exaudi ergo preces supplicantium, propter temetipsum & propter Dunstanum dilectum tuum. Tunc demissus ex humeris bajulantium se ægrotus, ut ad memoriam Sancti vicinius applicari deberet; mox ut tumbam tetigit, in pedibus suis constitit; caput cum scapulis sursum erexit; & resoluta lingua, quæ nunquam antea fuerat locuta, excelsa voce clamare cœpit, Gloria in excelsis Deo. Alleluia. Sicque perseveravit in integritate susceptæ locutionis, ut usque ad finem vitæ non solum expedite, verum etiam diserte omnia loqueretur.

[6] Paupercula etiam cum cetera multitudine advenit, ferens in ulnis triennem ex utero suo sine lumine natam :quæ cum per aliquot dies orationi pro salute filiæ suæ solicita incubuisset, [puella a nativitate,] ne exauditam se aliquatenus sentiret; deprecata est omnem Clerum auxilio sibi apud Dei Sanctum fore, considens eos tanto citius impetraturos quod vellet, quanto ei præ ceteris hominibus familiarius servirent. Affecti itaque pietate Monachi, pro dolore matris & languore puellæ, cœperunt instantissima prece Sanctum deposcere, ut earum afflictioni solita bonitate dignaretur subvenire. Decima autem die, dum forte materno gremio puella incumberet, subito apertis oculis clare omnia videbat, & præ gaudio exiliens dicebat: Mater mi, quæ sunt hæc pulchra quæ video? Cui illa: Videsne, inquit, mi cara? Quæ dixit: Pulcher homo ille jussit me hæc pulchra videre. Clamatum itaque est per totam ecclesiam, puellam a nativitate cæcam a magno Pontisice Dunstano illuminatam. Fit concursus omnium, matrem cum filia constipantium: sed cum aliqui ex Clero credere non possent, quod patentibus oculis acumen visionis inesset, volentes indagandæ veritatis signum videre, jactant poma sicut pueris alludi solet per pavimentum Ecclesiæ, ut experirentur si absque errore infantula posset ea sequendo comprehendere. Quæ confestim de sinu matris exiliens, rotantia poma per diversos anfractus insectabatur, eisque apprehensis celeri cursu ad matrem revertebatur. Tunc deprehensum est puellam patentibus oculis posse videre, qui antea sine lumine videbantur patere.

[7] Item anus quædam ad memoriam Sancti Pontificis perducta est, [anus a juventute cæca;] ut quod in juventute perdiderat, in extrema ætate lumen oculorum reciperet. Vacans ergo orationi, nec ulla salutis remedia consequens, egreditur de civitate, volens ad locum unde venerat remeare. Jamque pontem fluminis Sturæ ascendere cœperat, cum forte ductoris sui auxilio destituta clamabat: Dunstane, Dunstane, nec speratum a te lumen obtinui, & ductorem nunc perdidi. Mirabile dictu, & malefidis difficile creditu: protinus illa juvenes, per medium pontis ligna ferentes, clarissime vidit, quibuscum in civitatem rediit, & quid factum sit omnibus indicavit.

[8] Quid de Clemente Teutone dicam, cui magis aptum nomen est Demens quam Clemens? quem a Sacerdos, pro culpa voluptatis & contumaciæ, in interitum carnis Satanæ tradiderat, & ita maledictionis sententia septem annis devinxerat, [toto corpore tremens energumenus;] ut non solum in eodem loco toto corpore tremendo, verum etiam de loco ad locum cursitando instabili ferretur motu. In basilica vero Salvatoris ante memoriam magni Dunstani præsentatus, cum forte ad nocturnas vigilias Responsorium, Videte miraculum, inciperet, saltum in sublime dedit, dæmonium cum sanguine evomuit, & post hæc omni tempore secundum omnimodam sensatorum qualitatem, quietus & loco & corpore mansit.

[9] Aut quomodo factum in te miraculum b Edwarde narrabo? homine giganteæ magnitudinis, [contractus 30 annis in terrarepens;] si repentem te in tota terra mole corporis per triginta annos pondus non premeret gravissimæ infirmitatis: postea vero caro Patri Dunstano oblatus, atque ab eo mirabiliter sanatus, non solum cunctis factus es amabilis propter adeptæ sanitatis miraculum, verum etiam admirabilis propter corporeæ quantitatis spectaculum. Tu musicus ni conviviis didicisti post hæc convivantium animos carmine demulcere, & inter cantandum tibiis carmen modificare: sed inde tibi excelsi honoris insigne accessit, quod universitas hominum concordi voce Dunstani te hominem servulumque vocavit.

[10] Sed & illud non parva dignum est admiratione; quod quodam venerabili sene, & re in omni religione probato, referente agnovimus. [loripes] Ait namque eumdem Patrem & Dominum nostrum, cuidam c loripedi in somnis apparuisse, atque ut ad requiem corporis sui sanandus veniret præcepisse. Qui ad locum veniens, nec quidquam per multos dies orando salutis inveniens, tædio sive desperatione fractus recessit, itinere quo venerat redire tentavit. Jamque mediam pene viam peregerat, cum is qui dudum dormienti apparuerat, vultu serenus, veste decorus occurrit, sciscitans unde veniret, vel quo pergendo tenderet. Recuperandæ, inquit, salutis gratia jussus ad Sanctum Dei Dunstanum perrexi; sed nihil proficiens, ad domum meam redeundum putavi. Tum ille, Ego, inquit, sum Dunstanus, omnium servorum Dei conservus: necessariis quibusdam causis occupatus, [post geminā Sancti visionem:] non poteram his diebus requiem corporis mei visitare, nec præsentiam meam filiis ibidem manentibus exhibere: nam ecclesiam Dei Elfricus, cognomento Beta, exheredare tentavit, sed mei timore nihil efficere potuit: nunc autem confecto negotio, ad locum requietionis meæ vado: vide ergo ut illa die & hora ibi te inveniam, quatenus per te gratiam meam meis civibus ostendam. Regressus est itaque languidus in civitatem, narravit omnibus quæ audierat, indictum diem patienter expectabat. Stupendum valde! Dei & hora, qua Sanctus sese venturum prædixerat, de suscepta sanitate loripes gaudebat, & ineffabili totam urbem lætitia replebat. Hactenus ea quæ aliorum testimoniis ad nostram notitiam perlata sunt enarravimus, nunc his quæ nostra ætate facta sunt enarrandis operam dabimus.

[11] Virgo quædam, Deo devota, orationis gratia in civitatem venit; inde misera, quod ex quo nata est hujus mundi lucem non viderat; [Cæca a nativitate,] sed ex hoc beata, quod æternam lucem ardenti semper desiderio quæsiverat. Et cum forte natalitius dies sancti Confessoris Christi d Audoëni Episcopi instaret, in quo pariter & aliorum omnium, quorum Reliquiæ in Ecclesia Salvatoris continentur, præcipua veneratione memoria celebrabatur; postulabat illa a custodibus Ecclesiæ, ut sibi liceret eadem nocte vigilias ibidem celebrare. Quod dum facile propter vitæ religionem obtinuisset, remansit in Ecclesia juxta requiem beati Patris Dunstani stans, totaque nocte vigiliis & orationibus vacans. [tota noctestans Ad tumulum,] Jam nocturnas laudes inceperamus, jam octavum Responsorium, Sint lumbi vestri præcincti, modulatis vocibus concinebamus; cum Virgo Dei, vehementem in facie sustinens pruritum, arctissima digitorum impressione cœpit oculos perfricare. Indestatim sanguis ubertim exiens, in suppositum capitis sui velamen defluxit: modesteque illa circumstantibus innuens, Præbete, inquit, mihi vas sanguinis susceptorium, ne terra sancta ejus colluvione maculetur. Quod postquam illi fecissent, lympham quoque lavandis oculorum orbibus præbuerunt. Interim nos pueri vultus illuc dirigere, [aspiciente Osberno,] oculis subaspicere, iterumque ad invicem mutuis aspectibus simul ac nutibus lætitiam significare. Suspicati namque sumus, quod res erat, bonum Patrem nostrum boni aliquid operatum fuisse. Jam cantus de præcinctione lumborum & ardentium lucernarum gestatione secundo terminabatur, jam a cantoribus gloria sanctæ & individuæ Trinitati reddebatur; & ecce illa, quæ lumbos suos castitate semper præcinctos habuerat, ad gloriam Dei lucernas in Ecclesia ardentes in magna cordis lætitia videbat. [lumen recipit:] Mirata est ergo de omnibus quæ videbat. Ostendebantur ei laminæ aureæ, cruces, baccilia, claves Ecclesiæ: omnia mirata ridebat, ipsas quoque hominum figuras cum ingenti stupore considerabat. Videres ergo omnes in Ecclesia lacrymas exprimere, & cum vocis modulatione, & cordis jubilatione Deum laudare. Orto autem mane, forte ad magistros intravimus, vapulaturi pro culpis quas commiseramus. Et ecce de transverso vir bonus Godricus furibundus irrupit, ita clamitans: Vos hic, homines ineptissimi, crudelitatem in innocentiam evomitis, & dulcissimus Pater noster Dunstanus suavitatem misericordiæ suæ in nos peccatores ostendit. Exite. Prærogativam miraculi, [Miraculum publicatur:] quondam a Salvatore in cæco nato celebratam, iterum celebrari videtis, & aliquid crudeliter facere audetis? Exite. Ita impias manus evasimus, & post hæc Ecclesiam ingressi fumus. Tunc pulsato signo beatissimi Patris nostri, quod ipse manibus suis olim fecisse dicebatur (quo nullum dulcius, neque ad commovendos hominum animos flebilius) concurrit universa civitas, volens oculis videre, quod fama reserante audierat. Cœpimus itaque excelsis vocibus simul & lacrymabilibus Dominum Deum nostrum laudare, qui per beatum servum suum Dunstanum tantis lætitiis nostra tempora dignatus est beatificare. Et cum multa populorum millia in Ecclesia starent, neminem inter omnes videres, qui non præ gaudio pie ac dulciter fleret.

[12] Vigilia Beatorum Christi Apostolorum Petri & Pauli erat, & inclinata jam die vespertinas orationes Clerus in Ecclesia agebat. Forte ego, cum alio puerulo coætaneo meo, ad altare Christi ministraveram, consummatoque ministerio per gradus descendere incipiebam : & ecce in occursum nostrum vetula quædam, cum filia bene adulta, obviam se dedit, procumbens gradibus simul & clamitans: Miseremini mei, pueri Dei, ut Deus omnipotens misereatur vestri, profectum virtutis concedens, & ætatem puerilem ad maturos annos feliciter perducens. Nos autem, ut id ætatis pueri, factum feminæ expavescentes, hæsimus loco, miseriæ causas flebiliter sciscitantes. [Puella, digitis fœde contracta,] Tum illa: Hanc, inquit, quam videtis filiam meam, a summis humeris usque ad extremos manuum articulos collisam, obstetricis suæ nescio aut furor aut negligentia fœdam atque inutilem reddidit. Audivi magnam quamdam in hoc loco Dei virtutem esse, & ideo ad supplicandum ei longo itinere tentavimus huc venire: vos nobis quid agendum sit edicite. Aspiciebamus interim manus sine forma manus: juncturæ juncturis non cohærebant, sed quædam discors deformitas informem quamdam ossium connexionem faciebat. Pollices retrorsum reflexi, immobilem gerebant sensibilitatem: ceterorum namque digitorum figura nulla, sed radices quædam de palma prominentes introrsum curvabantur, quæ in vola confixæ unguibus eam perforabant, quæ res intolerabiles patienti angustias inferebant. Avertimus ergo oculos, hoc solum dicentes: Non nos, bona mulier, non nos quid agendum sit consulere velis; juxta est qui & ribi consulere, & filiæ tuæ salutem valet procurare : solet namque secundum fidem suam omnibus illum invocantibus subvenire. Tum illa comprehensa lacinia vestis filiæ suæ, traxit eam ad locum : moxque toto corpore in terram prostratæ, adorant Sanctum ambæ, fletibus & ejulatibus illius bonitatem pulsantes. Et vere pulsabant, quibus tam cito misericordiæ illius viscera patebant. Necdum enim Phœbus marinis fluctibus caput intulerat, [subito sanatur.] & illa quæ morbo contracta fuerat, ruptis venis, brachia extollebat, manuum articulos omnes extendebat: & quæ ab annis pluribus digitos movere non poterat, expedite jam omnia contrectabat. Itaque accurrimus, vidimus, flevimus: & facto mane, cum exultatione totius urbis, Dominum Deum nostrum laudavimus.

[13] Epheborum aliquis prope civitatem manebat, ita a puerto debilitatus, ut a lumbis ac deorsum per totum emortuus, duobus inniteretur bacillis, [A lumbis & deorsum emortuus,] totius corporis post se trahens medietatem. Hic ea die, in qua filius Dei in assumpta carne dignatus est mori, ejus Ecclesiam ingressus; vexillum Crucis, in qua moriens mortem nostram destruxit, cum cetera multitudine adorabat; & futuræ festivitatis gaudia, juxta corpus venerandi Patris Dunstani manens, exspectabar. Adveniente autem hora, in qua Dominus noster Jesus Christus triumphato diabolo a mortuis resurrexisse creditur; clamor in Ecclesia factus est magnus, tumultuans adolescentem rectum toto corpore stare, qui a multis annis inferiores partes corporis post se consueverat trahere: quod quāvis Clerus sciebat, patienter tamen simul & lætanter solis ortum expectabat. [convalescit.] Mane vero Dominicæ Resurrectionis convenit infinita totius urbis multitudo in Ecclesiam, videre quid in hominem divina potentia operata fuisset, quem antea in infirmitate bene cognitum habuissent. Viderunt itaque, & Deo gloriam dederunt, clamantes, bono Domino Dunstanum in vita servisse, cui post mortem non solum contigit beatius vivere, [contractus sanatur] verum etiam beneficiorum suorum gratiam hominibus præstare. Puerum quoque omnibus membris e contractum, per eundem Dei: Sanctum vidimus sanatum.

ANNOTATA.

a Osbertus, Episcopus.

b Idem, Alfuvordum appellat.

c Itemque alius, qui ligneo crure & pede utebatur.

d S. Audoënus Episcopus Rotomagensis colitur 24 Augusti.

e Osbertus. Scipionibus utentem pro pedibus.

CAPUT II.
Translatio corporis : varia beneficio S. Landfranco aliisque facta.

[14] Quadam autem die dum plus solito magistrorum furor in pueros desæviret, nec spes intercessionis uspiam ulla suppeteret; [Pueris se contra magistros invocantibus,] hoc unum & solum superesse remedium crediderunt, ut ad memoriam dulcissimi Patris Dunstani confugium facerent, illumque non tam intercessorem quam adversus impietatis ministros defensorem exhiberent. Conferunt itaque se summo diluculo ad illum, multis lacrymis ejus clementiam postulantes, sedentibus per diversa loca magistris, qua transitus puerorum esse deberet, exitumque illorum de Ecclesia multiplici diligentia aucupantibus. Et ecce lacrymantibus illis apparuit, pios vultus gerens, pius Pater Dunstanus; tangensque virga, quam manu gestabat, unum illorum apertis oculis videntem, sed movendi se omnino impotentem, ita adorsus est fari: Jam desitum sit, pueri, a fletu, quoniam nullum vobis hodie molestum esse permitto. Idcirco enim veni, invitatus lacyrmis doloris vestri. [eorum uni apparens Sanctus,] Ecce nunc ibo, & magistros egressum vestrum explorantes gravissimo somno soporabo. Tu vero, puer, qui me loquentem cernis & audis, cum vos meo munere liberatos esse cognoveris, in hoc mihi gratiam præstabis, si hujus Ecclesiæ Præposito ex meo nomine præcipias, ut initiatum infantulum hunc, qui juxta me nuper conditus est, filium Comitis Haroldi, a foras projici facias: indecens namque valde est, ut ibi paganorum corpora sepeliantur, ubi divina quotidie mysteria celebrantur. [cadaver paganum auferri præcipit,] Quod si ipse aut metu, aut incredulitate præceptum meum neglexerit; noverit in hac Ecclesia nihil prosperum processurum, quam diu hoc meum præceptum opere non fuerit impletum. Hæc dicens sepulcro receptus est. Is autem qui hæc viderat (tum quidem puer, nunc vero reverendæ ætatis senior, quique ut ista sublato nomine illius scriberentur, solicite nos admonuit) statim sui compos effectus, innuit sodalibus pueris, dicens; Num Patrem Dunstanum vidistis? Num quid locutus fuerit audistis? Narravitque omnia seriatim: Hæc inquiens, & hæc locutus est.

[15] Surgentes ergo pueri, ut intrarent domum martyrii, transierunt ante primos magistros, dormierunt: transierunt ante secundos, dormierunt: transierunt ante tertios & quartos, [& illos sopitis magistris liberat.] dormierunt. Post paululum vero evigilantes, & derisos se graviter dolentes, versi in furorem, statuunt sævissimam tertia diei hora de pueris ultionem sumere: quos protegente Dunstano mane non potuerunt contingere. Talis etenim mos in Ecclesia tunc temporis erat, ut quos prima diei hora sine vindicta servaret, eos hora tertia durius puniret. Sed Dunstanus, semper & ubique fidelis, ita præfatos eadem hora a se magistros divisit, ut non tam de puerorum læsione cogitare, quam de sua liberet confusione tractare. Ita pueri periculum diei illius evasere, atque in crastino vigilias Dominicæ nativitatis gaudenti animo videre. At is qui legatione Patris fungebatur, [Præceptum negligente Præposito,] quæ audierat Præposito fideliter nuntiabat: sed ille infideli mente nuntiata parvipendebat. Quoties etiam in nocturna visione, visus est Fratribus de Ecclesia exire? quem cum exeuntem retinere vellent, Non possum, inquit ibi manere, propter fœtorem pagani pueri, licet initiati, in hac Ecclesia sepulti. [ecclesia comburitur:] Nec multo post, Ecclesia Salvatoris igni combusta est, parietes ceciderunt, nec quidquam ex omnibus monasterii officinis in combustum remansit, præter duas domos, sine quibus monachi remanere non possent, dormitorium scilicet & refectorium, tantamque claustri partem, sub quanta absque imbrium infusione, ab una domo in aliam possent introire. Ex quo satis videre fuit, quantam nostri curam Pater Dunstanus habuerit. Sed horum ruina in melius commutata est, veniente venerabili viro b Lanfranco Archiepiscopo, & omnium qui nostra ætate in terra fuerunt, sanctissimo simul ac sapientissimo: [quam restauraturus B. Landfrancus,] qui cum fundamenta construendæ novæ Ecclesiæ ponere vellet, neque hoc absque translatione corporum, infra ambitum ejusdem Ecclesiæ quiescentium, facere posset; indixit jejunium omni populo, quatenus Sanctorum voluntas fieret, ut eorum corpora ad alia loca transferri deberent.

[16] Die vero huic negotio constituto, orante omni populo, [transfert corpus S. Dunstani,] Clero cereis & aromatibus omnique genere gaudiorum occurrente, paraverunt se Sacerdotes, ut thecam sancti Patris Dunstani, absque contrectatione corporis illius, e terra levarent, & ad locum cum omni diligentia præparatum deferrent. Quam cum in humeris accepissent, retinetur a quibusdam Ecclesiæ Militibus, qui pacem Regis Willelmi nuper infregerant, occisis duobus Equitibus, nepotibus videlicet c Scotlandi: qui erat Abbas monasterii sancti Augustini, extra urbis muros constituti. [ad quod frustra rogati vindictam remittere,] Timebant autem, ne mors occisorum morte sua solveretur, & ideo evitandi hujus mali causa neque a Sancto recedere, neque thecam ejus dimittere voluerunt. Vocati sunt itaque tam Abbas quam omnes hi quorum interfuit: vindictam donare negaverunt, nec mortem occisorum sine vindicta remittere voluerunt. Quid ergo? Deductum est sacrum corpus infecto negotio, atque in oratorio beatæ Virginis Mariæ collocatum d. Summo autem diluculo, nobis adhuc in stratis quiescentibus, irrupit in Ecclesiam Abbas, stipatus parentum catervis; postulat Fratres celerius excitari, dicit se necessario illis loqui velle. Qui cum venissent, accessit ad corpus Sancti, genua flexit, atque in hæc verba lacrymabiliter erupit: Peccavimus in te, Sancte Dei, nolentes tibi in conspectu populi exhibere honorem obsequii. Ecce nunc & injuriam donamus, & de mentis nostræ obstinatione veniam imploramus. [coguntur pœnis nocte sequenti.] Nos autem mirantes tam subitam rerum mutationem, cognovimus illos per vifionem a Sancto Dei fuisse perterritos, & vix noctem illam transegisse vivos; propterea quod Presbyter quidam, aspectu terribilis, qui ex figuratis imaginibus Dunstano visus est simillimus, gravibus eos cruciatibus vexasset, diuque vexatos ardenti rogo concremandos violenter pertraxisset. Ita illi, quam sponte noluerunt, coacti injuriam donaverunt. e

[17] His temporibus conflictum iniit Lanfrancus Archiepiscopus adversus majores natu regni Anglorum, præcipue adversus Episcopum Bajocensem nomine f Odonem, qui erat frater Regis & Comes Cantiæ, de jure Ecclesiæ Christi, [Idem B. Lanfrancus] & quibusdam terris inde ab antiquis temporibus injuste ablatis. Sed nihil de viribus suis confidens (erat namque sicut omnibus sapientia incomparabilis, ita in conspectu Dei præ omnibus semper humilitate admirabilis) deprecatus est B. Dunstanum auxilio sibi fore, ad defendendam causam Ecclesiæ suæ. Et oblata pro exauditione Hostia salutari, quietus sedebat in loco, exspectans advocationem causidicorum, simul ac meditans, quid vel ipse adversariis objicere, [a B. Dunstano confortatus,] vel qualiter ad objecta quæque posset respondere. Tunc interim excessum mentis patienti apparuit Sanctus Dei, stans in medio duorum aliquorum Angelica dignitate præditorum, Angelicos & ipse vultus habens, atque in vultu quamdā frontis & oculorum conniventiam Lanfranco ostendens. g Ex qua visione de capienda victoria securus ille effectus, concilium malignantium intrepidus adiit, [litem evincit:] munitiones illorum torrente rationum funditus dissipavit:ita enim cunctos Christi ac suos devicit adversarios, ut & quæ sui juris erant Ecclesiæ Christi integerrime restituerentur, & hoc non humana sapientia, sed divina factum fuisse virtute, idem Domini servus gloriaretur.

[18] Post aliquot dies Lanfrancus, corporali infirmitate gravissime tactus, omnino a medicis desperabatur. Cumque finem vitæ jam jamque adesse putaret, missa legatione mandat fratribus Ecclesiæ Christi quæ circa se agebantur: [ad mortem æger,] exoptat seniorum præsentiam, quatenus si in corpore diutius vivere non liceret, defuncti, ut verbis utar illius, cadaver ad urbem secum transveherent: nam in quodam Ecclesiæ patrimonio, procul ab urbe distante, quod Ealditune vocatur, idem Pater venerabilis ægrotabat. Veniunt itaque illi ad locum, inveniunt omnia lacrymis repleta, plorant cum plorantibus, nolentes hominem morte videre finiendum, cui similem post hæc sciebant non esse inveniendum. At ille sive angustias suas, sive filiorum suorum miserias non ferens (sicut enim mater unicum filium, ita singulos nos unice diligebat) convertit faciem suam ad parietem, divinam quantis posset suspiriis clementiam deprecaturus. [videt in extasi Sanctu,] Confestim autem sursum raptus, videbat quasi exercitum virorum candidatorum, lucifluas sicut sol facies habentium, albos equos cum phaleris aureis comptos insidentium, & liberales jocos jucunda quadam suavitate ad invicem exhibentium. Quos ille prætereuntes lætabundis oculis intuens, sciscitabatur cujusnam ista profectio esset. Dictum autem est hanc domum Dunstani esse, illum vero non longe abesse. Expectabat itaque Lanfrancus, explorans singulorum transeuntium vultus, cupiens illum præ ceteris cognoscere, a quo præ ceteris remedia sperabat salutis accipere. Et ecce beatissimus Pater Dunstanus, venerabilium seniorum cuneis hinc inde stipatus, [ejusque pedem amplecti visus sanatur,] veniebat; similem per omnia ceteris habitum gerens, nisi quod ab humeris & sursum celsior cunctis eminebat. In cujus occursum Lanfrancus humiliter progrediens, jungensque se ad latus equitantis illius, amplexatus est pedem simul cum ascensorio, cui videbatur inniti: atque ad se osculandi gratia trahere conatus est. At h Dunstanus, quasi ad factum expavescens, sive Lanfranco honoris gratiam exhibens, constricto genu utraque manu pedem ad se videbatur retrahere. In hac beata certaminis lucta Lanfrancus ad id quod fuerat redit, & ita se sanum reperit, ut nullum infirmitatis vestigium in toto corpore remansisset. Agit itaque gratias Deo, cujus dono & Dunstanum vider, & cupitam salutem illo potuit donante suscipere. Vocatis ergo his qui propius accumbebant, narrat ex ordine quæ viderat, simul se convaluisse asseverat. Illis vero existimantibus quod alienata mente loqueretur, Præparetur, inquit, mihi altare, [idque suis mirantibus gratanter narrat.] videbitis namque illum Sacrificium Deo offerentem, quem paulo ante videbatis vix labia moventem. Deinde accitis, qui nuper advenerant senioribus; Hic dies, ait, erit vobis boni nuntii dies. Dominum & patrem nostrum Dunstanum hic fuisse, & me ab omni corporis molestia sanasse scitote. Regredimini ergo ad Ecclesiam, portas ejus super vos obserate, ad memoriam Sancti accedite, genua flectite; ac pro reddita mihi sanitate uberes gratias referte. Nolo etenim per me ipsum modo venire, ne existiment me homines aliquid esse, quasi qui potuerim Dei Sanctos videre. Faciunt illi imperata, magnumque Fratribus, de morte Patris suspectis, gaudium præstant.

[19] Quidam Capellanus, Presbyter Archiepiscopi, adeo gravi febrium vexatione per octonos menses cruciatus fuerat, ut consumptis carnibus, vix infirmis ossibus pellis hæreret. Hic eo momento, quo Archiepiscopus salvus effectus est, [Ejus Capellanus gravi febri octo mensiū liberatur.] optatam a Deo salutem & ipse consecutus est: & mane ad Archiepiscopum lætabundus ingrediens (didicerat namque illum convaluisse) inquirebat modum receptæ sanitatis, & audiebat. Rogatus etiam ipse, ut quemadmodum sese haberet, ediceret; Plane, inquit, optime valeo: quoniam is, qui te in mortis periculo miserando respexit, mihi quoque ob gratiam tui in hac nocte salutem conferre dignatus est. Jacebam namque in stratu meo, quod ligneus solummodo a stratu tuo paries diremit; videbamque in visione B. Dunstanum, solennes in Ecclesia Salvatoris Mislas agentem, meque illi in ministerio Subdiaconatus servientem. Cumque perlecta fuisset a me Epistola, ad pedes illius ex more deosculandos accessi, benedictionem petii, & ita cum ejus benedictione recedens convalui. Audiens hæc venerabilis Pater Lanfrancus, erumpens in gaudium, sic ait: Non potuit quidquam infirmitatis in loco remanere, quem Sanctus Dei visitationis suæ gratia dignatus est illustrare.

ANNOTATA.

a Hæc facta videntur tempore S. Edoardi Confessoris Regis, circa annum 1050, quando Haroldus Comes filius Goduini vivebat, ab obitu Edoardi Rex factus. Videtur autem puer Catechumenorum oleo ante mortem inunctus fuisse.

b Consecratus est Archiepiscopus B. Lanfrancus, anno 1070, in festo decollationis S. Ioannis Baptistæ 29 Augusti tunc Dominica, littera Dominicali C, Cyclo Solis XV.

c Scotlandus Normannus, factus Abbas anno 1070, mortuus 3 Septembris anni 1087. Ejus res gestas describit Wilhelmus Thornus monachus S. Augustini in Chronico cap. 7.

d Addit Osbertus. Aderat mulier, ab infantia nihil audiens, & integerrime sanavit eam coram omnibus.

e Apud Osbertum adduntur sequentia, quæ hic inserere volumus, & sunt ista. Alio tempore idem Abbas pridie ejus diei, quo sancti Dunstani festum colitur, hora vespertina, erectis sursum luminibus, vidit ingentem splendorem cælitus lapsum in ecclesiam Salvatoris, ubi sacrum beatissimi Patris corpus quiescit, penetrate. Cumque id aliis quibusdam indicasset, iique pariter viderent, ait: Vere pius Pater Dunstanus, qui in suis feriis interesse vult Officio, quod hac nocte Deo & ipsi persolvent filii ejus. Vera autem illum dixisse, experti sunt Fratres ex dulci & sancto affectu, quo ea nocte in Deum & B. Dunstanum ferebantur. Monachus juvenis ejus monasterii quodam die legit Euangelium ad Missam Lanfranci Archiepiscopi: cum autem dicta oratione Dominica, patenam ex more Episcopo offerret, vidit coram se teterrimos dæmonum vultus. Itaque vehementer exterritus, Episcopum inter manus Sacra tenentem, utroque brachio strictim amplectitur, horrida voce clamans; Christus vincit, Christus regnat, Christus imperat. Ea res omnes perterruit, arreptumque juvenem Milites in Pontificis cubiculum abducunt, jam dæmone plenum. Cum autem communes pro illo preces fierent, & ab Archiepiscopo pro gratiis agendis (videbatur enim jam restitutus) ad sepulcrum. S. Dunstani adductus esset, tota die illa quietum se præbuit inter Fratres. Sed Fratribus Completorium in Ecclesia persolventibus, ille cum impetu accurrit ad Priorem Henricum, manus illi injecturus. At ille hominis manus corripuit, ducensque eum ad lectum, tota nocte solicitus apud eum vigilavit. Sub mediam vero noctem horridis clamoribus omnia perturbat juvenis ille. Accurrunt Fratres, ligatumque postridie ducunt in valetudinarium, loris adstrictum, ubi dies non paucos misere cruciabatur. Invisebant eum alii, sed si quid haberent gravioris culpæ intra conscientiæ recessus, quod confessi non essent, id illis objiciebat, eosque se pœnarum suarum apud inferos socios habiturum gratulabundus jactitabat. Ea res quibusdam non mediocrem attulit ignominiam, sed mox a pura peccatorum suorum confessione remedium petebant. Accepta itaque absolutione & satisfactione, redibant ad dæmoniacum Fratrem. Tum ille, transversim illos intuens: Unde, inquit, vos venitis? quo lavacro tam cito expurgati, & a meo contubernio abstracti estis? Et hæc furibundus, spumans & ejulans dicebar. Voluit sane Christus hac re monachos ejus ecclesiæ ad sanitatem revocare, quippe qui a tempore Danorum, a quibus beatus Elphegus peremptus fuit, remissa disciplinæ severitate, plus satis seculariter & dissolute vivebant. Jam ventum erat ad eam ecclesiæ partem instaurandam, ad quam memorata Beatorum Dunstani & Elphegi corpora translata erant. Rursus igitur omnes cum festiva processione reverenter & honorifice eadem sacra corpora alio deportavimus: & ecce dum e regione ostii, per quod inferenda erant, dæmoniacus juvenis ille, toto corpore fortissime colligatus, cum lecto deponitur; horrendos eminus dat clamores, & cum ipso exiliens, fugere volebat Sanctorum præsentiam, dæmoni intollerabilem. Sed illatis Sanctis intra domum, illatus est etiam ipse, & in medio positus, Ibi tum miseriam videre erat. Cernebatur dæmon in ventre ejus sursum deorsum cursitare, quasi qui vel per os, vel per inferiores corporis partes fugam appararet. Adveniente prandii hora, Fratres pransum iere, mansirque cum dæmoniaco unus ex senioribus, Elfwinus nomine, qui ab infantia singulari quodam amore erga B. Dunstanum affectus fuerat. Is miseratus vicem jacentis, crucem, quam B. Dunstanus in corpore degens tamquam Archiepiscopus coram se ferri volebat, dæmoniaco imposuit, dicens cum lacrymis: Care Domine, sancte Dunstane, miserere. Mirum dictu! illico pulso dæmone, æger levatis pie sursum oculis, lacrymans dixit: Gratias tibi ago, piissime Pater; gratias tibi quoque carissime Frater: quia tuis meritis sanctissime Domine, & tua Frater benigna intercessione, hostis perterritus abscessit. Id ut senior audivit, incredibili lætitia affectus, ejus vincula dissolvit. A prandio reversi eo Fratres, ut viderunt eum suaviter quiescentem, immensas Deo & S. Dunstano gratias egerunt. Is Frater tandem sancto fine migravit a corpore. Ejus castigatio plurimum contulit illius loci Fratribus ad vitæ emendationem. Nam prius omni mundi gloria, auro, argento, variis iisque elegantibus vestibus, lectorum pretiosis operimentis, diversis instrumentis musicis sese oblectabant; equos, canes, accipitres alebant; denique Comitum potius quam Monachorum instar vitam degebant: sed hujus unius flagello, Christi misericordia id agente, & boni Patris Lanfranci Archiepiscopi industria cooperante, eo perducti sunt, ut omnibus illis mundi pompis & vanitatibus, haud secus atque stercoribus quibusdam propudiatis, plane monasticam vivendi rationem complexi sint. Et nos quidem, qui novimus earum rerum statum, incunctanter affirmamus, haud quaquam ad tam felicem, tamque repentinam mutationem eos perduci potuisse, si non accidisset illa horrenda, quæ omnes perterruerat, unius Fratris vexatio.

f De hac controversia agitur in Vita B. Lanfranci. Erat autem Odo frater Regis uterinus: cujus res gestas scriptores Angli & Normanni habent.

g Monens, inquit Eadmerus in Historia Novorum, ne illum multitudo conturbet, sed de præsentia sui securus, placitum mane ipsemet hilaris intret. Addit Malmeshuriensis: Quotiescumque Lanfrancus, in talibus cunctabundus ne male vergeret, suspensam differet sententiam; aderat Dunstanus, soporato detegens adversariorum argutias, & evadendi demonstrans semitas. Similia indicant Osbertus Knychton de Eventibus Angliæ cap. 5 & alii.

h Meminit hujus morbi & sanitatis per S. Dunstanum receptæ Malmesburiensis.

CAPVT III.
Alia Miracula.

[20] Ea quoque tempestate duæ quædam res apud nos contigerunt, quas non magis B. Dunstano, quam ceteris ibidem quiescentibus Sanctis adscribendas putavimus. Ex præcepto siquidem Bajocensis Episcopi quidam vir in vincula conjectus fuerat, [Reo in ecclesia Sancti oranti,] propterea quod cervum in silva illius a canibus insectatum, seseque in occursum ejus præcipitem dantem, emissa sagitta occidisser. Habitus ergo in vinculis in civitate Cantuaria, diebus ac noctibus Ecclesiam frequentare, lacrymas pro peccatis suis fundere, magnumque populi affectum ex sonitu stridentium catenarum circa se excitare. Cumque hoc per duos annos indesinenter fecisset, quadam die, cum ante altare Dominicæ Crucis prostratus jaceret, [vincula ultro solvuntur,] videntibus cunctis qui circumstabant, catenæ diruptæ sunt, boiæ in quatuor partes comminutæ, clavi in minutas partes confracti: ipse vero quid de eo divinitus agebatur penitus ignorabat. Surgente autem illo ab oratione, ceciderunt vincula de pedibus suis. Quæ tollens in manibus suis, per medium Fratrum, omnipotentem Christum pro miraculo laudantium, perrexit, eaque super altare Christi posuit; afferens Deo pro munere, quod sibi fuerat pro onere. Post paucos dies dum rem istam Lanfrancus Archiepiscopus cuidam præpotenti viro narrasset, ille vicaria relatione, Et ego, inquit, tale aliquid vestræ Excellentiæ narrare valeo, quod non minoris admirationis apud te fore existimo. Tertius namque dies est hodie, ex quo sedecim naves piratarum validissimo vento actæ, ad ripam maris sunt jactatæ. Homines autem qui intus fuerant, partim maris fluctibus sunt immersi, partim a Regiis exactoribus comprehensi, cum Principe suo, nomine Baraba, compedibus astricti sunt. [eodem accedens e vinculis elapsus pirata,] Qui idcirco Barabam se appellari voluit, quoniam nimiæ semper crudelitatis fuisset, multamque hominum turbam manu sua occidisset. Evadens autem de compedibus, viam quæ ducit Cantuariam arripuit, sciens se neque vita, neque membris cariturum, si Ecclesiam Christi contingere posset asylum. Sed cum jam prope civitatem fuisset, mox ut pinnam Ecclesiæ & Cherubin aureum vidit, quasi cælestis Cherubin virtute repulsus, ultra progredi non potuit. Nititur itaque totis viribus contra vacuum aërem: sed semper eum quasi murum ferreum sentiebat. Hæsit vero stupens, [conspecta ecclesia progredi nequit,] & iterum resumptis viribus prioris luctæ certamen assumpsit: sed ea qua ante virtute repulsus, majore quam ante spatio resiliit. Tentabat si unde venerat regredi posset, currere poterat quantum volebat: si vero quo disponebat progredi vellet, mox ut Ecclesiam videbat, pedem movere non poterat. Desperans ergo de salute sua & de misericordia Dei, Manifestum est, inquit, cum damnatis me sortem habere, cui Ecclesiam Christi non licet videre. Quid ergo prodest crudelem Christum invocare, a quo non sit misericordiam impetrare? Ut fortuna volet, eat, ego deinceps fugam non inibo, sed unde veni moriturus redibo. Hæc dicens præcipiti cursu redit; quæ sibi contigerant multis hominum millibus narravit, [& pœnas solvit.] post hæc condignas factis pœnas solvit His acceptis Lanfrancus, vocato me præcepit ista in populo prædicari, adjungens ideo hunc ab Ecclesia terribiliter pulsum, quod ficto corde ad eam accesserit; illum vero alium ea re in Ecclesia mirabiliter liberatum, quod ad eamdem quotidie devoto animo tetenderit.

[21] Sed & illud dignum perpetua est memoria, quod in a Edwardum, [Archidiaconus Lundon. factus monachus Cātuariæ,] urbis Lundoniæ Archidiaconum, ejus clementia, mirabili modo operata est. Qui cum esset in seculo deliciis pollens, conspiciens omnia seculi bona esse angusta, contulit se ad unum incommutabile, commune, sufficiens bonum, Deum, suscepta sancta religionis veste in Ecclesia Cantuariensi, sub regimine præfati gloriosi viri Lanfranci Archiepiscopi. Ubi per aliquos annos honeste conversatus, magnam apud omnes cohabitantes gratiam obtinuit. Sed post hæc malignus spiritus, ejus conversioni simul & conversationi invidens, occultis quibusdam & importunis suggestionibus animo illius tædium religionis ingerebat, cupiens illum ad hanc mentis insaniam perducere, ut ad seculum unde venerat repetito vomitu sordium rediret. Im mittebat namque diabolus in cor ejus seculi voluptates, amplexus feminarum, amplas domos, amicorum societates; nec permittebat illum cogitare, quam dulcis est Dominus gustantibus eum, quam magna domus Dei & ingens locus habitationis ejus, [sed reditum meditans,] quam beata societas Angelorum, Deum in seculum seculorum laudantium. Victus tandem importunitate tentatoris, exitum de Ecclesia moliebatur: & paratis omnibus, quæ ad hoc sacrilegium explendum idonea videbantur, ingreditur Ecclesiam, a S. Dunstano licentiam exeundi & ad seculum revertendi petiturus: sciens proculdubio, quod nihil ei prospere procederet, si illo offenso discedere non timeret. Et surgens ab oratione ut ostium Ecclesiæ egrederetur, reperit in ostio Dunstanum cum virga stantem; [a Sancto apparente castigatur.] non talem tunc, qualem illum viderat Lanfrancus, sed terribilem vultu, oculis minacem, & mordacibus labiis hæc infrementem: Regredere, miser, regredere, omnipotenti te Domino prosterne, conceptumque diaboli venenum de corde tuo evome. Cumque ille pavens ac tremens hæreret, Dunstanus elevata contra illum virga, ait: Non exibis, sed hic morieris. Hoc dicto, qui loquebatur disparuit: & cui loquebatur, graviter ægrotavit. Mox itaque lectulo receptus, duobus mensibus in magnis angustiis vixit: & post hæc vitam consummavit. Sed cum ad hoc ventum fuisset ut animam reddere deberet, accersitis his, quos primos in amore fraternitatis habuerat, universa per ordinem quæ vel male disposuerat, vel bono suo viderat, in magna cordis contritione narrabat. Hæc eadem alius quidam Frater, bonæ indolis adolescens, nomine Adrianus, coram omnibus confessus est, dicens se & conscium consilii & consentaneum operi.

[22] Ante hos dies, cum in Insula Tanatos b essem, gradiebar juxta littus maris cum Milite, qui me pro defensione sui invitaverat, [Ipse Osbernus agens cum milite,] considerans ea quæ ibi sunt mirabilia Dei, & materiem boni sermonis exinde eliciens. Inde sermo ad Patrem Dunstanum protractus est, quoniam maximum semper lucrum reputo, quoties loquendi de illo occasionem reperio. Tum Miles idem, memorato hoc nomine, totus expalluit, ac veluti dolorem ex intimo suspirans: Væ, ait, mihi ingrato , qui tantorum beneficiorum hucusque immemor existo. Tum ego: Et quid, inquam, hi tam molesti anhelitus? Nosti, ait, quantum mihi infestus Abbas S. Augustini dum adviveret extiteret, dum diripere cuperet, quæ ad me hereditate venissent? Novi, inquam. Num & illud nosti, quod non modo nihil ejus immoderatio obfuit, verum, [intelligit hunc in lite,] etiam ad majoris mihi gloriæ cumulum excrevit? Nec hoc, inquam, latet. Sed quorsum ista commemores ignoro. Scias, inquit: nocte siquidem quæ diem statuti inter me & illum placiti præcedebat, memorans cum essem in domo mea, quæ prope est, quod frequenter Patrem Dunstanum tuis rationibus extollere consueveris, Nunc, aio, experiri habeo, si ut accepi, ita ille laudabilis existat. Flexus ergo in oratione, Deus Patris Dunstani aio, fave hodie nostræ parti. Inde corpusculum requiei dedens, [a S. Dunstano confortatum vicisse:] video in somnis urbem Cantuariam, basilicam Salvatoris, memoriam Patris. Cui quasi incumbens, aspicio virum juxta stantem, decorum forma, veste speciosum, lampadem lucis manu tenentem. Ad cujus imaginem perterrefactus, Quisnam, inquam, es tu, hominum pulcherrime? Idem, inquit ille, cujus tu paulo ante auxilium precabare. Papæ! inquam, quam citus es ad miserandos miseros! Nosti, quid Dominus minatur? Nihil, ait, ejus minas pertimescas, nec magni eas omnino pendas. Ita Miles ille oravit: post hoc versus ad me, ait. Jam cetera tu nosti, quemadmodum ego & tu convenerimus, contenderimus, convicerimus. Signum, inquam, grande in illa die dedit Sanctus, propterea quod dum illi plures & elimato acumine fuerint, a paucis & minus acutis victi abierunt. Tum ego respiciens ad eos qui præsentes erant, ostendi verbis, quod nunc prodo litteris.

[23] Nunc ad ea quæ meam proprie attingunt personam, ut minus fortasse lapiens, transibo, & sic ori silentium ponam, [idem magnis injuriis affectus,] manibus quoque otium indicam. Quodam tempore quidam homines gravi me odio infestabant, nec prius ab infestando quiescere volebant, quam magnis injuriis affectum, gravioribus minarentur afficiendum. Eorum vero qui agendæ causæ nostræ judices dati fuerunt, ita animus sive gratia sive importunitate adversariorum a me alienatus est, ut neque oratione inflecti, neque ulla possent ratione moveri. Desperans ergo de subventione hominum, solius Dei ac Beati istius auxilium duxi esse quærendum. Itaque nocturno tempore soporatis omnibus, ejus memoriam in magna confidentia adii, & multitudinem miserationum illius gemebundis vocibus ac lacrymantibus oculis pulsavi. Deinde mente fessus, luctu anxius recessi; secretum petii; dolorem cordis requie corporis, ut interdum fit, lenire desiderans. Necdum satis ad pausandum composueram corpus, [& ad S. Dunstani sepulcrum visione blada recreatus,] dum animo cuncta excedens, viderer mihi in atrio templi domum videre, cujus magnitudo mirabilis, pulchritudo inæstimabilis, ad quam nemo nisi per quamdam aquarum colluvionem poterat transire. Verum ista transeuntibus lex erat, ut quanto magis ad introitum domus appropinquarent, tanto minus easdem sentirent aquas. Transibam ego cum transeuntibus, ac rarescentibus aquis ad ulteriora alvei littora perveniebam: moxque domum ingrediens, videbam totam illam majori quam solari claritate fulgentem, cœrum quasi Sanctorum ineffabili quadam suavitate lætantium circumsedentem, & quamdam decoris subtilitatem, quæ modo crystalli pervideri posset oculis intuentium, prærendentem. Considerabam diligentius, volens deprehendere, unde tam immensæ lucis claritas coruscaret; & videbatur mihi, quod non aliunde quam de corporibus Sanctorum idem splendor exiret. Interroganti autem mihi quæ hæc essent, edoctum est hunc esse Clerum magni Dunstani, illum vero paulo ante affuisse, divina Sacramenta celebrasse, & necdum Communionis Antiphona decantata recessisse, atque ut illum expectaret qui ad requiem illius decumbebat, præcepisse. Cogitabam itaque ne forte ego ille essem. Cumque hoc in animo volverem, consurgentes viri illi apprehensum me statuerunt in medio sui, alterutris vocibus sese cohortantes; Eia, Fratres; Missas terminemus, quoniam is adest, cujus gratia ista dilatio facta est. Cœperunt itaque dulcissimis ac modulatissimis vocibus psallere, [intelligit se in judicio superiorem futurum.] & me ad organizandum quod psallebant invitare; Dico autem vobis amicis meis, ne terreamini ab his qui vos persequuntur. Ad quas voces experrectus, confestim ad sepulcrum Sancti cucurri, medium illud utrisque brachiis amplexatus sum, vociferans ac nimia cordis exultatione proloquens; Affuisti, Pater carissime, affuisti, affuisti in angustiis laboranti, & gratiam tui humiliter postulanti. Vere sanctus Dei es, & quodcumque vis ab illo impetrare potes. Jam securus judices adibo, nec minas cujuspiam hodie formidabo. Venientibus ergo judicibus, quorum interfuit causam terminare, accesserunt hi, qui me turbare moliti sunt: accessi & ego, calumniam de adversariis movi. Itaque, Deo adjuvante & Dunstano patrocinante, omnes mihi adversantes devici, ut & ipsi propria sua ratione caderent, & ego non solum factam mihi injuriam non effugerem, verum etiam in mea defensione simul & exaltatione plurimum exultarem.

Annotata.

a Osbertus hæc latius exponit & se adfuisse indicat, ac Henrico Priori hæc omnia indicasse, atque ab illo absolutione potitum.

b Bedæ Tanetos, vulgo Thanet, prope Sandwicum, 7 milliaribus Anglicanis infra Cantuariam.

EPILOGVS.

[24] Satis esse ista existimo, Domini & Patres carissimi, vel ad insinuandos temporales sancti viri labores, vel ad ejus sempiternam gloriam Catholicæ Ecclesiæ fidelibus commendandam. Non quod plura non sint & fortasse his majora, quæ adhuc narrari valeant: sed quod ea solummodo voluerim narrare, quæ fidem, [Aliqua miracula perstringens auctor,] sicut proœmio dixi, non viderentur excedere. Quis namque statim mihi credulitatem accommodaret, si dicerem, aut vestem illum in columna lucis suspendisse, aut extremam cognati parentis egestatem ad summas divitias nummi dimidio perduxisse? Cujus animum horror non percelleret, si audiret a monachum Hierosolymam properantē, ab exercitu Imperatoris Constantinopolitani circumventum, ad solam Sancti illius invocationem ab a eorum molestissima irruptione liberatum? Quem, inquam, stupor non apprehenderet, considerantem vel furem a Sancto perterrefactum, res a requie illius exportatas in atrio templi illibatas reliquisse? vel civem Cantuariæ, contra oppositam Sancti auctoritatem, substantiam Ecclesiæ Christi surripientem, post paucos dies pœnam suæ temeritatis solvisse? Videtis quibus abstineo, propterea quod æstimationem audientium supergredi nolo. Quæ tamen si commemorarem, incredibilis esse non deberem, propterea quod nihil est difficultatis, ubi Dominus Christus auctor est operis. Deinde more cantorum in conviviis agentium fecimus, qui dum pulcherrimum est, medium carmen recidere assolent, quo & tædium audientibus tollatur, rursumque audiendi oblectatio major excitetur. Ad postremum vero dicendi præceptis vel in fine hujus orationis parere voluimus. qui commotis animis auditorum finem ponunt officiis Oratorum. Nam lacryma, ut Tullius ait, nihil citius arescit. Quod si ego sicut oportuit officium peregi, grates, obsecro, omnipotenti Deo mecum exsolvite, cujus ut peragi posset actum est miseratione. Sin vero minus apposite dixi, [petit gratias agi Deo,] non ideo minus is, de quo dixi, debet appretiari, propterea quod nihil est indignius, quam propter vitium scribentis virtutem minuere bene promerentis. Potius in illo Deum magnificemus, nomenque illius certatim in invicem exaltemus, agentes ei gratias, qui illum ante mundi constitutionem in æterna sua sapientia elegit, & Anglorum tempora per ostensionem corporalis præsentiæ illius beatificare voluit. Veneremur quoque illum in Deo, ejusque merita summis honoribus attollamus, certi quod ad Dei gloriam pertineat, quidquid in ejus veneratione nostra devotio informat. [& Sanctum laudari.] Amemus illum ex omnibus cordium nostrorum medullis, ac per illum quidquid a Deo fideliter petierimus nos recepturos speremus: propterea quod nihil nobis Dei clementia poterit denegare, si quem ille diligit nos studuerimus & amino diligere & obsequio venerari. Gloria omnipotenti Deo Patri, qui illum fecit; gloria unigenito Filio Dei, qui illum redemit; Gloria Spiritui sancto, qui illum sua gratia illuminavit: uni, soli, vivo & vero Deo, laus & gratiarum actio, per infinita secula seculorum. Amen.

Annotata.

a Hoc miraculum ab Osberto ita narratur. Monachus quidam ejusdem loci, nomine Egelwinus, ea tempestate, qua, ut, diximus, Comitum potius more, quam pauperum monachorum, nihil rei propriæ habentium, illi monachi vivebant; cum bona venia Archiepiscopi & Fratrum, profectus est Hierosolymam, commendans se Beato Dunstano, eique pollicens, si salvum ipsum duceret & reduceret, pretiosum pallium se illi empturum, secumque allaturum. Ivit prospere: rediens per Constantinopolim, illic pallium magni pretii emit. In Gallia Cisalpina incidit in exercitum Imperatoris: & honesti quidem viri eum reverenter salutabant: sed ubi ad postremos venit, homines viles & ignavos, mula sua cum sarcinis spoliatus est: sed ipse cum sociis illæsus dimissus est. Valde autem dolens sibi pallium ereptum, Dunstanum obnixe precabatur, ne illud auferri ita pateretur. Et ecce tibi, vix ea prece finita, mula inter manus prædonum incipit ferocire, ore & pedibus eos lacerare, & tandem cum sarcinis aufugere ad dominum suum: qui cum ea lætus rediit in patriam, & S. Dunstano obtulit pallium, quod ex voto debebat. Cetera miracula, ne simus onerosi, prætermisimus.

DE B. ÆMILIANA SEV HVMILIANA, VIDVA TERTII ORDINIS S. FRANCISCI.
FLORENTIÆ IN HETRVRIA.

ANNO MCCXLVI.

COMMENTARIUS PRÆVIUS.
De Vita olim Latine scripta tripliciter, miraculis, cultu probato in Summario Processus. Item de Vita Italica novissima.

Æmiliana seu Humiliana, vidua Florentiæ tertii Ordinis S. Francisci (B.)

AUCTORE D. P.

[1] Claruit Florentiæ ex antiqua nobilique Cerchiorum, id est, Circulorum familia B. Æmiliana, usitatius dicta Humiliana, nomine fortaßis sic corrupto de industria, propter insignem ejus modestiam. Nata ea fuit circa annum MCCXIX aut sequentem, nuptui tradita circa MCCXXXVI, [Vita scripta a Vito Cortenensi,] marito autem vita functo vidua facta circa MCCXLI: quæ tandem miraculis illustrata ad cælestem gloriam migravit die XIX Maji anno MCCXLVI. Ejus res gestæ mox ab obitu conscriptæ fuerunt a Vito de Cortona, quem ipse S. Franciscus ad Ordinem Minorum admisit, & in Thraciam Provincialem Ministrum destinavit. De hoc Lucas Waddingus tomo primo Annalium Minorum ad annum 1211 num. 10 ista scribit: Alium etiam sanctus Pater Franciscus, sub humili illo domicilio Cortonæ ædificato, collegit civitatis Cortonensis virum, nomine Vitum: cui vera religionis species, & summus honoris divini & salvandarum animarum zelus, magnam apud sanctum Magistrum peperere opinionem. Post Benedictum de Aretio missus est Minister ad provinciam Romaniæ in partibus Græcorum. Rediit postmodum in Italiam; & meritis multorum propagatæ fidei laborum clarus, migravit ad Dominum. Hæc Waddingus, equi in libro de Scriptoribus Ordinis Minorum asserit, [Miracula addita ab Hippolyto Florentino,] vix isse ad annum MCCL. Hanc Viti scriptionem supplevit Hippolytus Florentinus, etiam Ordinis Minorum Sacerdos, ac potißimum miracula, per intercessionem B. Humillinæ proximo a morte triennio patrata, ultra quadragint a: quæ omnia Florentiæ, in monasterio sanctæ Crucis Ordis nis Minorum, extant in pervetusto membraneo, deposito in bibliotheca, pluteo XXVI a dextris, ubi ipsi nos anno MDCLXII descripsimus, & hic damus hactenus inedita. Ibidem neperimus illustre Compendium, prædictis addi dignum, sub nomine Æmilianæ.

[2] Quanta mox ab obitu in reverentia haberi Florentinis cœperit, propter apparitiones & miracula, beatitudinem ejus indubitabilem facientia, ex ipsa eorum jam memorata collectione discimus. Nam corpus communi verosimiliter more sepultum, [antiqua & publica veneratio ut Sanctæ.] tertio ab obitu mense, scilicet in die S. Donati VII Augusti, translatum fuit, uti num. 38 indicatur, a primo tumulo, quiserat subter scalam, qua ibat Frater prædicaturus ad praedicandum, juxta num. 41; ad alium honoratiorem & verosimiliter elevatiorem in ecclesia locum; utique auctoritate Archiepiscopi Ardinghi, de quo in Vita nu. 54 dicitur, quod suis publicis prædicationibus eam plurimum commendabat. Nominatur etiam plus vice simplici ejus Festum, [Translatio,] & Vigilia in pane & aqua jejunanda promittitur, paßimq; Sanctam & Beatam appellat uterque scriptor, ex communi totuis populi Florentini sensu. Anno deinde Christi MCCXCIV (ut ait Joannes Villanius in Chronica Florentina lib. 8 cap. 7) in die sanctæ Crucis mense Majo fundata erst grandis & nova ecclesia Fratrum Minorum sanctæ Crucis, præsentibus ad primi lapidis consecrationem multis Episcopis, Prælatis, Clericis & Religiosis, cum Potestate, Capitaneo, & Priore, omnique Populo Florentino, sexus utriusq; maxima solennitate & lætitia. Cœpta sunt autem jaci fundamenta a parte dextera, ubi capellæ laterales sunt: ibi enim erat ecclesia vetus, quæ remansit ad usum Fratrum, donec novæ capellæ essent extructæ. Postea, inquit Arturus, in Annotatis ad Martyrologiū, anno MCCCXIV facta est Translatio ejus mense Novembri die S. Vitalis, id est IV die mensis: non tamen in Sacrarium, ut ait ille, sed sub altari in una capellarum (novarum puto) ibique mansit usque ad annum MDLVII, quando exemptæ inde sacri corporis Reliquiæ collocatæ sunt in theca mobili: quæ primum in sacrario fortasse servabatur, deinde vero in Capella Calderinorum saltem hoc seculo, unde accipitur in publicis solennitatibus præsertim XIX Maji, exponiturq; in medio ecclesiæ super altari una cum Capite, Brachiis, Pedibusque, pridem a corpore separatis. Et Caput quidem circa finem seculi XIV in theca argentea positum erat; Brachia & Pedes, incertum quando, in reliquiariis auro ornatis; quemadmodum dicitur in Processu anni MDCXXV, cujus copiam nobis fecit Illustrißimus Andreas Cavalcantius piæ mem unde etiam excerpta quædam infra dabimus, ad confirmandum antiquum cultum illius, ut Sanctæ, a tempore immemorabili.

[3] Adstipulantur picturæ veteres, quarum una hic posita, in domestico Cerchiorum sacello, annorum CCCL ætatem superans, asservatur; & secundum hujus ectypon, [imagines,] a Philippo Baldinuccio delineatum, sculpta Romæ imago est cum licentia Superiorum: quæ quia in diademate expressum habet Sanctæ titulū, visa fuit digna hic proponi. Prototypi auctor credebatur olim Ioannes de Cimabuoi fuisse, celebris pictor, qui anno MCCXL natus obiit MCCC: postea dubitari cœptum ipsiusne esset, an ipso longe præstantioris discipuli Giotti Bondonis, qui anno MCCLXXVI hanc ingressus lucem, ex ea abiit an. MCCCXXXVI. Multa ejus opera Florentiæ extant, & jubente Iacobo Card. Cajetano, in atrio Basilicæ S. Petri Romæ fecit opere vermiculato navim mire elaboratā in figura Ecclesiæ, hodieque inter opera admiranda visendum, loco plus quam semel mutato. Uterque vidisse & cognovisse Humilianam potuit: Giotto tamen postrema peritorum judicia addixerunt hanc effigiem: sed utriuscumque ea fuerit, si ea viventis similitudinem perfecte exprimit, sumptam esse oportet ex antiquiori, & prius facta quam nasceretur uterque.

[4] Invenimus apud Illustrißimum Senatorem Carolum Strozzium inter alias collectiones ita annotatum: [Festum & nomen in Martyrologiis.] Festum B. Humilianæ quotannis celebratur in ecclesia sanctæ Crucis medio mense Maji, ob legatū a Domino Joanne Richardo de Cerchis anno MCCCXCIV factum. In Ms. Martyrologio bibliothecæ Medicææ, & simili apud dictum Strozzium asservato, ista ad hunc XIX Maji leguntur. Item ipsa die transitus Beatæ Æmilianæ de Circulis, quæ sepulta est in loco Fratrum Minorum de Florentia, anno Domini millesimo ducentesimo quadragesimo sexto, virtutibus & miraculis coruscando. Hæc ibi, quæ etiam habentur in Martyrologio Florentinis typis anno MCCCCXCVI per Franciscum Bonaccursiū edito. Notat autem circa hæc Martyrologia Cionaccius, quod cum Paulus Mini in discursu de Florentina nobilitate asserat, civitatem Florentinam plusquam centum Sanctos, & plurimos Beatos sibi poße vindicare, tamquam ex se ortos; nulli tamen istic nominentur, nisi S. Zenobius, S. Andreas, S. Podius Episc. Florentini, S. Bernardus Episc. Parmensis, S. Ioannes Gualberti Abbas, S. Crescentius S. Eugenius Diaconi, S. Philippus Ordinis Servorum, S. Miniates Martyr, S. Crescus cum sociis Mugelli passus, & cum his B. Humiliana, alius nullus. Post istæc Martyrologia scripta vel impressa, Raphael Volaterranus, scriptus libris vir notus, a Fratribus Observantibus conventus S. Salvatoris extra portam S. Miniati rogatus, Fr. Viti & Hippolyti scriptiones in unum contraxit, [Alia Vita a Raphaële Volaterrano scripta,] & meliori elegantiorique stylo reddidit. Cui Hilarion Sacchettus Vicarius generalis gratias egit litteris subjunctis, Nonis Junii anno MDXX datis: addicitque se oblaturam dictam Vitam Leoni X, Pontisici Maximo natione Florentino ipsiusque Volaterrani amantißimo, fortaßis sperans inducendum ut solenni ritu Sanctorum Catalogo Humilianam adscriberet: sed hanc spem præcidit Leonis obitus, post sesquiannū subsecutus. Vitam hanc Silvanus Razzius Italicam fecit, geminoque operi suo de Sanctis feminis Sanctisque Toscanis inseruit, & ex hoc in nostram Teuto-Belgicam linguam eamdem transtulit Jacobus Raps. Laudat hanc scriptionem Lucas Waddingus ad ann. 1246 n. 24, & alii post illum. Dictam Vitam, ex originali pene consumpto, manu sua exceptam, prælaudatus Cavalcantius nobis ostendit: cumque eam non descripsissemus, eamdem Florentia a Senatore Alexandro Cerchi acceptam submisit anno MDCLXXIV Illustrißimus Dominus Octavius Falconerius, Abbas S. Hieronymi, tunc Pontificus Internuntius in Belgio nuper Romæ defunctus. Hanc etiam damus, ne quid desit ad illustrandam B. Humilianæ gloriam & gratificandum Florentinis.

[5] Non possum autem hic omittere, quin ex acceptis nuper Illustrißimi Vincentii Armanni Eugubini Epistolarū Tomis tribus, [epitome Italica in Epistolis Armanni,] significem Tomo 3 pag. 385, prædictum D. Alexandrum, appellari etiam Secretarium Magnæ Ducissæ Victoriæ Roboreæ, per epigraphem epistolæ ad ipsum datæ; in eademque epistola contineri elegantißimam epitomen præcipuorum omnium actorum atque miraculorum Sanctæ hujus, sic ut in epistolæ fine eruditißimus ille cæcus vehementer doleat, non prius sibi cognitum fuisse, quam serio optaverit B. Humiliana oculorum usu posse carere, ut ne mentem suam a piis cogitationibus distraherent species vanitatum, fortuito illapsu se ingerentium; credens eo exemplo leviorem juniori sibi futuram calamitatem suam fuisse, quando oculorum jacturam in Anglia fecit, ut vel sic cogeretur dimißis civilibus curis, totum se tradere virtutum ac litterarum utiliori ac sanctiori studio. [& Vita recentissime edita auct. Cionaccio.] Hic finieram cum ab Illustriss. ac Reverendiss. D. Visconti, Apostolico ad Rheni Principes Nuntio, mittitur mihi nova S. Humilianæ Historia, a Francisco Cionaccio Presbytero Florentino composita, materiam suggerente prædicto D. Senatore Alexandro. Ex hac nonnulla annotabo ad præcitata monumenta, plura colligā in Appendice, in cujus principio aliquanto fusius de opere illo agam.

VITA
Auctore Vito Cortonensi coævo, Ordinis Minorum.
Ex originali Ms. in conventu S. Crucis ejusdem Ordinis Florentiæ adservato.

Æmiliana seu Humiliana, vidua Florentiæ tertii Ordinis S. Francisci (B.)

BHL Number: 4041

A. F. VITO COÆVO EX MS.

PROLOGUS.

[1] Isti sunt testes vitæ B. Humilianæ, Frater a Michaël, natione Florentinus; Frater b Vigor, natione Cortenensis, ambo Fratres Minores; Frater c Bonamicus ejusdem Ordinis, natione Florentinus; [Testes 34 citantur.] Domina Ravenna, cognata B. Humilianæ, quamplurimum religiosa & honesta, ac multum famosa in civitate prædicta; Domina Gisla, guardiana B. Humilianæ infirmitate sua, sanctæ vitæ ac conversationis; Soror Gisla de Mucello, quam plurimum religiosa & honesta ac sanctæ conversationis; Soror Benevenuta, socia prædictarum, honestæ vitæ ac conversationis; Domina Luciana, uxor Rainerii, de populo S. Proculi de civitate Florentia; Diana, de populo S. Margaritæ ejusdem civitatis, sanctæ vitæ ac conversationis; Domina Sobilia d, Reclusa in Saxo supra monasteriū de Camaldolis, prædictæ civitatis, sanctæ conversationis & honestæ vitæ; Domina Dialta, de populo S. Laurentii, prædictæ civitatis, uxor Ugalotti, bonæ vitæ ac conversationis; Domina Bene, uxor Ricci, de populo S. Mariæ Alberici prædictæ civitatis; Domina Altobene, uxor Bonajunctæ, de populo S. Cæciliæ prædictæ civitatis, honestæ vitæ ac conversationis; Domina Jacoba, uxor Bene, de populo S. Martini prædicti; Domina Bonitia, uxor Bonaccursi, de prædicto populo S. Martini; Domina Diana, uxor Mainetti Judicis, de populo S. Petri boni-confilii, prædictæ civitatis; Domina Scotta, uxor Bernardini tinctoris, de populo S. Pancratii civitatis prædictæ; Domina Bella, uxor Tedaldi, de populo S. Cæciliæ ejusdem civitatis; Domina Compiuta, uxor quondam Ubertini, de popoulo S. Petri majoris prædictæ civitatis; Domina Tabbaria, uxor Torselli, de populo S. Martini prædicti; & filia eorum, nomine Geminiana, uxor Consii, ejusdem populi; Duæ sorores B. Humilianæ, scilicet Domina Mingarda & Domina Rigale; tres cognatæ B. Humilianæ, scilicet Domina Cæcilia, & Domina Guittonessa, & Domina Gasdia; Domina Ermellina, noverca prædictæ S. Humilianæ; tres famulæ prædictæ Sanctæ, scilicet Piecilia, Melliore, & Gisla; Domina Ricevula, de populo S. Martini prædicti ejusdem civitatis, uxor quondam Gerardi; Domina Daria, uxor D. Bencivenni, de populo S. Mariæ in campis prædictæ civitatis; & Domina Scotta, cognata sua, uxor Raci, ejusdem populi.

ANNOTATA.

a Michaël de Florentia seu de Albertis vixit in Conventu sanctæ Crucis, sed est sepultus extra portam civitatis in quadam capella juxta ecclesiam hospitalis S. Galli, & relatus ad 17 Martii in Martyrologio Franciscano Arturi: de eo infra sæpe agitur.

b Vigoris mentio fit num. 30.

c De Bonamico agitur nu. 5, atque ita de pluribus aliis, præsertim mulieribus hic nominatis, sæpe agitur in decursu Vitæ.

d Sobilia, aliis Sibilia vel Sibilla, quam sororem Humilianæ Volaterranus facit: sed perperam, ut vel ex hoc Prologo apparet.

CAPUT I.
Matrimonium, viduitas. Affectus erga pauperes, & res Ecclesiasticas.

[2] Domina quædam Humiliana nomine, filia Oliverii Cirki, civis Florentiæ, cum esset annorum a XVI, tradita est nuptui a parentibus: & quasi Deo plena, [Nupta spernit ornatum faciei & vestium:] uno mense peracto post adventum suum ad virum, spernere cœpit pompas seculi & ornatus, ita ut faciem non ornaret; & vestimentorum cultus, quæ ob viri reverentiam portabat, erant sibi non ad gaudium, sed ad crucem tantum; quadam b Domina cognata sua eam ad hoc hortante, eo quod & ipsa Deum timebat, & in his quæ Dei sunt quotidie versabatur. Et quia longum est omnia scribere de vita sua & gestis, velut lector florum in prato positus, pauca de multis ad honorem Dei & utilitatem nostram & ædificationem audientium colligemus. In primo igitur anno suæ conversionis celebrari fecit Missas quotidie pro peccatis, [addicta elëemosynis,] & quantas eleemosynas ipso anno distribuerit in vestiendo nudos, in refocillando debiles, in visitando infirmos, compatiendo miseris, operibus pietatis, dicere non possemus. O quis dicere valeat, quoties ipsa benedicta appositi panis fragmenta latenter subduceret a viri sui mensa & absconderet, postmodum pauperibus eroganda! Nam & collectam multitudinem copiosam fragmentorum prædictorum, implens sinum suum pia compassione vulneratum, deferebat una cum cognata sua prædicta pauperibus & egenis. Et quis enumerabit, quæ in quinque annis egerit, quibus mansit cum vito suo, opera pietatis, in quibus continue versabatur; & quomodo propriis manibus laboratur, ut ad votum suum implere posset quod optabat, scilicet ut pauperibus plenius subveniret? Non enim sufficiebat fervori suo domus viri sui copiosa substantia in elëemosynis erogandis. Taceamus, eo quod dicere longum esset, quot vestierit nudos, & pannos quos usque ad linteamina lecti pauperibus erogavit: quæ etiam sæpe præcidit, partem sibi retinens, & partem pauperibus donans: & etiam pannum sibi traditum pro eisdem, sublata parte pauperi, consuebat linteamina breviora: diploidem sericam, quam habebat, vendidit & dedit pauperibus.

[3] Dum esset in potestate mariti, c bindas omnes distribuit, nihil retinens sibi præter unam lineam & partem alterius sericæ detruncatæ: [etiam vestes suas truncat ac distribuit,] quam more B. Martini dividens, majorem partem dedit cuidam pauperi Dominæ, minimam sibi retinens, qua bindam lineam cooperiret. Tunicam d scarleti novam, sibi emptam a marito, restrinxit ex lateribus, & ex parte pedum partem maximam detruncavit: ex qua componens manicas, vendebat, & pretium dabat in cibos pauperum miserorum. Pannos veteres laneos mariti & suos subripiebat: quos vendens, pretium pauperibus erogabat. Pannos alios lineos, veteres & novos, quos poterat, latenter accipiebat, & mittebat cuidam suæ consciæ secretorum, ut eos juxta votum suum daret pauparibus & egenis, in diversis partibus constitutis. Quadam die bindam quam portabet in capite dividens, partem sibi retinens, partem cuidam leproso dedit, quem invenit in via dolore capitis fortiter cruciari. Pannum lineum totum, quem invenit in camera mariti, & suum si quem habuit, totum pauperibus distribuit: & quidquid aliud habere potuit, bono modo pauperibus erogavit. Deficientibus rebus cameræ mariti & suæ, de labore manuum & aliorum quæ habere poterat fabricabat sibi pannum lineum, & emebat fabricatum nec non & laneum emebat: quos incidens in pauperum indumenta distribuebat, unicuique prout unumquemque noverat indigere. Quodam etiam tempore proprii lecti subtracta pluma lectulum composuit, una cum cognata sua, quem tradiderunt infirmantibus Dominarum pauperum Inclusarum de e Ripolis.

[4] De opere manuum suarum dabat paramenta altaribus, & ipsa altaria mundis sindonibus adornabat. [studet ornatui altariū,] Non inveniebat calicem noviter fabricari, aut librum fieri ecclesiasticum, aut quæcumque ecclesiastica pertinentia ad altare & alia divina opera, in quo non manum porrigeret pietatis. O quanta erat ejus reverentia circa divina, & circa elëemosynas ad eadem pertinentes! Quadam die postulata sibi farina pro hostiis faciendis, ob reverentiam Corporis Christi, dedit unius f starii mensuræ farinam, de octo stariis defloratam. Cibaria delicata sanctis viris & sororibus, debilioribus delicatiora, & fortioribus fortiora, juxta humanum morem, proptiis manibus faciebat. Insuper & residuum pulmentorum, quæ fiebant in domo, quod sæpius multum erat, recolligebat in unum & reaptabat ut libentius & avidius sumeretur, & reservabat sanioribus pauperibus erogandum. Multa bona cibaria subtrahebat latenter ab ore suo & recondebat, ut ea pauperibus distribueret. Per se autem vili cibo contenta erat, [cibos subtrahit dandos pauperibus:] quem percipiens laudes de tanto beneficio Altissimo persolvebat. Sed ex variis negotiis domus & frequentia familiæ & discurrentia virorum & mulierum, prædicta cibaria die preparare non valens, nocturno silentio præparabat. Pro dolor! quid dicturi sunt lascivientes in stratis, quando hæc tam tenera, circa propriam salutem solicita, sic laborando sæpe magnam partem noctis ducebat insomnem? Et orta luce, assumpta cognata sua, quæ in his erat sibi particeps & conscia secretorum, non velut pomposæ & honorem quærentes & seculi vanitatem, sed quasi ancillæ Dei, non verentes portare improperium Jesu Christi, circuibant per civitatem loca pauperum, infirmantium & sanorum, distribuentes cibaria prædicta: cibaria tamen cocta unctuosa portabantur per famulas, ut ipsis absentibus missa satiarent pauperes indigentes.

[5] Visitabant etiam loca Sanctorum, ut moris est Florentiæ, scilicet Dominarum de Monticellis, & Pauperum g S. Galli, & alia ubi constitutæ sunt Indulgentiæ pro peccatis, [visitat loca Sanctorum,] ut omnium bonorum fierent participes & consortes; spretis virorum minis & illatis injuriis ab eisdem, quæ inferebantur ex contracta mora quæ ex longa visitatione fiebat. O quantus erat ejus fervor, & quanta compassio circa miseros cor suum invaserat! Vincebat enim omnem injuriam, & omnem torporem, & terrorem, & carnis oblectamenta fervor sanctus. O quantis dilacerata injuriis & exprobrata verbis, a magnis & parvis domus! Erat etiam verberata aliquando propter opera pietatis, quæ humiliter impendebat egenis, omniaque obliviscens circa prædictos familiaris & tractabilis persistebat. Infirmantibus autem eis, velut pia mater pie compatiendo, circa necessaria eorum solicita, [injurians tolerat,] ministrando assistebat, parata in omnibus prout poterat subvenire. Speciali compassione movebatur circa infirmos, sciens quantis indigeant, quia sæpe infirmbatur graviter: & intendebat propter illud Euangelicum, Quod uni ex minimis meis fecistis mihi fecistis, impensa creaturæ facere Creatori. [Matt. 20, 40.] Frequentabat Confessionem, & non nisi bene confessa recipiebat Corporis Christi sacramentum: frequentabat Christi ecclesiam, & libenter audiebat divina. Magnæ humilitatis & patientiæ ab ipsis cunabulis fuit ita, ut omnia incommoda sine murmure, sed & patienter ferret: quia timorem Dei portabat in pectore. Numquam, sicut aliæ puellæ infra ætatem esse consueverunt, lasciviens fuit; sed infra ætatem & in ætate ætate fuit honestatis forma, & pacis amatrix, omnes diligens, & puerilia numquam scivit: erat enim non ætate, sed moribus & honestate senex.

[6] In infirmitatibus suis, quas passa est, tantæ patientiæ fuit, ut non sit aliqua vox lamentationis ab ore ipsius aliquando audita. [patiens est in morbis,] Sæpe enim in domo mariti tam graviter passa est dolorem stomachi & matricis, ut non solum torqueri, sed & parturire videretur. Semper in Dei laudes, non in lamentationem, fideliter prorumpebat, benedicens & laudans Deum. Si quando infirmarentur pueruli sui, non erat multum solicita, [& morte suorum ac mariti:] nec turbabatur de morte ipsorum, sed aiebat dicens: O quam beati essent, si tam immaculati discederent, sic secum virginitatem portantes. Potius volo quod moriantur, si voluntas Dei est, & vadant ad gloriam, quam ut vivant; ne ipsos contingat aliquando Deum offendere, & partem perdere illius summæ caritatis & hereditatis æternæ. Dicitur etiam quod marito suo vicino morti, donare voluit dotes suas amore Dei, si ipse pœniteret veraciter, & juxta præceptum Sacerdotis Dei usuras redderet quas tenebat. Post mortem viri in domo ipsius, eo quod liberior erat, liberalitatem suam liberalius ostendens, pauperes sæpe tenebat in mensa sua & magis orationibus insistebat. [præscia paratæ sibi beatitudinis,] In ipsa mariti domo multis visionibus & revelationibus consolatus est ipsam Deus, præostendens sibi gloriam, quam erat in proximo adeptura, Videbat enim se vestibus candidis gloriose ornatam inter agmina puerorum, qui erant in vestibus candidatis, quod designat in præsenti munditiam vitæ & in futuro circumdari agminibus Angelorum.

[7] Elapso aliquo tempore in domo viri defuncti reversa est in domum patris, [nequit adduci ad secundas nuptias:] & sub ejus potestate constituta, pro secundis nuptiis celebrandis diuturnis minis & vexationibus a patre, fratribus, & consanguineis aliis fatigata, & exprobrationibus in tantum lacessita est, quod succubuisset, nisi supra firmam petram Christi domum propriam fundavisset. Cum minarentur ei quia non recipiebat virum, movebatur ad risum, & sibi exprobantibus subsannabat. Quodam die a matertera h sua ducta est parentum gratia, ut sibi de marito placide suaderet; & cum allegaret juventutem, quia tunc viginti duorum erat annorum tantum, & fragilitatem diceret feminarum, audivit ab ea: Matertera mea, noveris pro firmo, quod virum habeo dignissimum, quem numquā flebo, nec sua damnatione in perpetuum viduabor: sed omissis talibus, [a Deo conforsata, præ altero marito eligit mortem:] si tibi placet, [tamquam bona] Christiana, mitte aliquid de tuo, amore Dei inclusis Sororibus, quia hodie circuivi civitatem, ut pro eis elëemosynam invenirem. Et quamvis in firmo proposito persisteret castitaris, non tamen de se confidens, ad nostram Dominam supplicationibus frequentibus recurrebat. Quadam die cupiens super his scire Domini voluntatem in illam turrim, ubi clarificavit eam Deus, cucurrit; & coram imagine Dominæ nostræ, quam tunc habebat expressam in quadam charta, in orationem se contulit, rogans Deum, ut ostenderet sibi super his suam plenius voluntatem. In illa oratione tanta superfusa est gratia, ut quasi ebria videretur; & tantam cordis accepit constantiam de non nubendo, & tanta veri Sponsi certificata est voluntate, quod ante flammæ quam viro parata erat tradere corpus suum: & ex tunc ad prima verba, quæ de recipiendo marito audivit, confidenter respondit, dicens: Quid me laceratis quotidie de marito? Adducite ad me illum cui me tradere cupitis, & ex alia parte faciatis mihi fornacem accendi, ut inter utrumque posita eligam quod voluero. Ad cujus verba consanguinei confusi sunt vehementer, & amplius non sunt ausi ipsam de talibus infestare. Ab illa die statuerunt sibi & famulæ suæ pro mensa quatuor staria frumenti, & alia moderate.

[8] Attendens etiam genitor, quod in proposito continentiæ permanebat immobilis, [sus in dotē suam cedit patri,] congregatis quadam die quibusdam ignotis forensibus, Judice videlicet Communitatis & aliis quibusdam ad hoc ordinatis, convocata filia sua Humiliana, & ad se adducta, dixit: Filia Humiliana, ego causari habeo cum illis de domo mariti tui defuncti, ut dotes recipias quas pro te dedi. Hujus rei causa oportet ut mihi tradas jus tuum per publicum instrumentum. Quod humilis Humiliana non advertens, dixit: Pater non est necesse hoc fieri: fiat tamen voluntas vestra, dummodo ego non jurem, quia non jurarem aliqua ratione. Non dicebat hoc quia crederet juramentum esse illicitum, sed jurare pro temporalibus non volebat. Tunc per instrumentum extortæ sunt sibi dotes a patre: quod ipsa postea recognoscens, ait: Non percepi quod fraudulenter vellet erga me agere pater meus: ecce privavit me dotibus quas mihi dederat, [seque ab eo deceptam tolerat:] benedictus Deus: & non reclamans, sed patienter ferens, paupertatis amatrix dixit: Ut video non est fides in terra, quia pater filiæ, & filia patri detrahit & denegat veritatem. Habeat igitur me pater meus in domo sua deinceps, non ut filiam, sed ut famulam & ancillam. Cupiebat enim divinæ legis amatrix per omnia sequi Christum, & nihil in hoc mundo proprium possidere. Verbum Christi portabat in pectore, ubi dicitur, Nisi quis renuntiaverit omnibus, quæ possidet non potest meus esse discipulus; &, [Luc. 14, 33, Mat. 5, 40.] Si quis petierit a te tunicam, dimitte ei & pallium. De illata sibi injuria dotium pro Christi nomine parum curavit aut nihil: desiderabat autem culmen perfectionis attingere, & quantum possibile est humanæ fragilitati, in dilectione Dei altius sublimari; idcirco per viam consilii ambulabat intrepida, & non ad sinistram vel ad dextram aliquatenus declinabat.

[9] Et ex tunc non habuit, unde manus ad pauperes liberaliter extenderet, sicut prius: propterea non modicum manus ad elëemosynam temperavit, non tamen reliquit priorem modum per omnia, [pauperes invisit & solatur,] sed ut poterat in visitatione pauperum erat solicita & attenta. Sæpe enim, ut sociæ itineris sui asserunt, sex panes simul & semel in sinu portabat egenis, & loca sancta visitabat ut prius: non verens illatas minas, aut certe quascumque corporis passiones. Non verebatur etiam temporis pravitatem & asperitatem, non æstum, non pluviam, [etiam per æstum & pluviam,] quin cum omni solicitudine ac alacritate quin cum omni solicitudine ac alacritate Spiritus loca sancta visitaret attentissime supradicta. Sæpe conquerente socia de calore, dicebat: Curialis Deus nobis compatrem ventum mittet, qui nobis caloris æstum misericorditer temperabit. Mira res, quia statim aderat aura placita quam prædixerat, quæ ad votum suum æstum sibi & sociæ mitigabat. O Deus! quanta solicitudine te quærebat in pauperibus membris tuis, quæ cum socia tam velociter incedebat te quærendo per viam, quod aliarum fortium multitudo non poterat suis gressibus velocissimis adæquari: nec fatigari videbatur in talibus, imo sæpius usque nonam propter locorum distantiam moram contrahebat jejuna, quia reverti nolebat domum, nisi visitatione completa. Et quoniam fervori suo non satisfaciebat elëemosyna manus suæ, visitabat nobiles Dominas & discretas & timentes Deum civitatis Florentinæ, [& pro iis elëemosynas petit.] petens ab eis humiliter elëemosynas pro inclusis Sororibus pauperibus amore Domini Jesu Christi: quas cum multa devotione suscipiens, reponebat in quadam perula munda, specialiter ad hoc facta, deferens ea diligenter pauperibus supradictis. Speciali compassione vulnerata verecundorum pauperum, circa eos sustentandos solicitam curam gerens, ipsis prout poterat necessaria subministrabat: nam quamdam Dominam, in magna penuria positam (cui nisi subventum fuisset, pro sustentatione sui posuisset in prostibulo forsitan corpus suum) dum vixit manu misericordiæ sustentavit : & non solum isti, sed & multis aliis, quando potuit, subvenit dum vixit.

ANNOTATA.

a Volaterrano. Annos nata duodecim. Verum XVI annum melius exposuit Waddingus.

b Eidem. Viri Fratris uxor nomine Ravenna, & sequitur Waddingus: idque Italis significat Cognata. Sic S. Cecilia sponsi sui Fratrem appellat Cognatum.

c Idem, vestes solum posuit, nulla bindarum facta mentione. Est autem binda idem quod nunc Benda, vitta, fascia, a Teutonico binden, ligare : notatque hic Cionaccius, ex modestiori ætatis illius, usu matronas conjugatas consuetas fuisse multiplici calantica, partim linea, partim sericea, obnubere caput collumque obvolvere, utique sicut in ipsius B. Humilianæ imagine exprimitur. Sic Regula Ordinis S. Marci de Mantua, apud Cangium, duas bindas vult sufficere Sororibus: & S. Franciscus in Regula Tertiariarum, eas vetat Bindis & ligaturis sericiis uti.

d Scarletum, aliis Scarlatum, pannus coccineus, de quo multa Cangius in Glossario.

e Ripoli locus est sesqui milliari distans ab urbe, ubi insignis Abbatia nunc Vallumbrosani Ordinis, sed fundationem suam ad tempora Caroli Magni referens; juxta hanc Reclusorium istud fuisse videtur, quod nunc translatum in urbem profitetur Regulam S. Dominici, & adhuc vetus nomen Monacharum Ripolensium retinet.

f Starius (Volaterrano integre Sextarius) more vulgi truncata vox.

g Hospitale S. Galli extra urbem ad septentrionem situm, ubi nunc colitur Deipara a Tußi cognominata, forte quod contra tußim colatur.

h Lucianam appellat Cionaccius.

CAPVT II.
Habitus tertii Ordinis assumptus: Extases concessæ, tentationes superatæ.

[10] Toto igitur primo anno reversionis in patris domum, quotidie sine intermissione audivit divina, & studuit in operibus pietatis. Mane auditis divinis revertebatur in cellam suam, [Orat maxima parte diei & noctis.] & die quo non jejunabat erat in oratione continua. Quando autem jejunabat, usque nonam in orationibus persistebat: & sumpto cibo laborabat aliquantulum in operibus misericordiæ pauperum, & ad orationem redibat continuo, ut nulla hora otiosi temporis deperiret. Sero facto vigilabat in oratione magna parte noctis, & assumpto aliquantulo somno, surgebat omni spreto torpore, & totum noctis residuum in orationis devotionibus expendebat. Hunc modum vigilandi multum in sero tenuit usque ad tempus, quo in ea Deus majorem gratiam augmentavit: postmodum aliam viam tenuit, ut sero facto quiesceret aliquantulum, & tota nocte post quietem in orationibus vigilaret. In secundo autem anno ab hujusmodi longis visitationibus retraxit pedem, & ultra quam credi potest altius evolavit: & propterea quia non sufficiebat sibi tam inopi pauperum cura, prorupit in hoc votum, dicens: Domine tu nosti, quia dum potui, tibi largius ministravi: nunc autem facultatibus privata, animam meam & corpus totaliter tibi trado. Ex tunc ardentius amore inflammata divino, fervebat ad solitariam vitam pertingere, cupiens implere conceptum desiderium, & affectuosissime se Deo ut promiserat tradere, ut diu sitiens gustare fontem vitæ valeret ad votum.

[11] Intrare voluit in monasterium S. Mariæ de Monticellis Inclusarum pauperum Dominarum, a sed Deus, qui aliud de ipsa decreverat, non permisit. Nolebat enim Deus amplius accensam lucernam latere sub modio, [Anno 2 viduitatis vitam solitariam frustra appetens.] & ideo posuit eam super candelabrum in altitudinem vitæ & exempli, ut luceret omnibus qui in domo sunt, hoc est in Ecclesia militanti. Erat enim ipsa vas Domino electum, supra quam ponenda erat structura cælestis Hierusalem, civitatis sanctæ civium supernorum. Dum divina sapientia domum sibi ædificans, in qua excidit columnas septem, mitteret ancillas suas, id est varios Ordinum Fundatores, ut vocarent ad arcem, id est altitudinem vitæ in via gratiæ; & mœnia civitatis, id est ad æternorum gloriam præmiorum; misit & hanc novæ vitæ ac sanctæ conversationis mirabilem Fundatricem. Alii Spiritus sancti ductu, ad unum vitæ regnum in novitate vitæ properantes, variis moribus & honestatis habitu singuli proprios Ordines distinxerunt: hæc honesto tertii Ordinis habitu retento, ad idem regnum advolans, & aliarum Religionum formam tenens, circa ea quibus magis proximatur Deo, id est dilectionem Dei, totis viribus laboravit. Quid sibi de vita monastica defuit, quæ in tam continuis silentiis & observationibus vixit? [Tertiaria sanctissime vivit domi paternæ:] Quid minus sanctis Eremitis habuit, quæ in meditullio civitatis sibi solitudinem invenit, & thalamum in carcerem commutavit? Quid minus sanctis b Sororibus S. Damiani asperitatis sustinuit, quæ in cibis & potibus tam sobrie vixit? Recreata modico somno, noctem totam in orationibus expendebat; & quanta tunc persundebatur gratia, dicere possunt qui viderunt, secundum quod percipere potuerunt. O quantis perfundebantur lacrymis illæ genæ & pectus beatum, quia non lacrymæ sed rivuli videbantur, quæ de ipsius oculis emanabant. Qualiter Minorum Fratrum vitam plenius tenere potuit, quæ Christi Euangelium tam perfecte servavit? Nam distractis omnibus quæ habere potuit, omnia pauperibus distribuit, & corpus & animam fideliter Domino mancipavit. Alii relicto seculo & paternis mansionibus, ad solitudinem fugientes, Domino militarunt; hæc in domū patris solitudinem adducens, militando nobiliter vicit mundum, & vitium in medio mundanorum.

[12] Quot aliorum altius mente volavit? quæ quidem elevans se super se, contemplatione mirabili conjuncta Deo, [sæpe in extasim rapitur:] tam sæpe rapiebatur a sensibus in Dei dulcedinem, quam gustando suaviter in Domino dormiebat, non corporali quidem somno, sed extatico: de quo Christus dicit in Canticis de sponsa sua; Adjuro vos, filiæ Sion, per capreas cervosque camporium, ne suscitetis neque evigilare faciatis dilectam donec ipsa velit. [Cant. 3, 5.] Super quo verbo dicit Gregorius: Cervi & capreæ munda animalia in lege esse perhibentur. Quid ergo per cervos & capreas nisi fidem & spem & caritatem accipimus: quas dum mundas nobis servamus, per easdem altos montes contemplationis ascendimus. Sancta autem anima sponsa Christi a cunctis mundi perturbationibus quiescere appetit; & in sinu Sponsi, sopitis terrenis cupiditatibus, dormire sancto otio concupiscit: ita ut etiam necessaria colloquia aliquando fastidiat, soliusque Sponsi collocutione quanto quietius tanto serenius hilarescat. Sed hanc dormientem carnales, qui sunt in Ecclesia, nonnunquam importune excitant, negotiis mundi eam implicari desiderant: quia ejus vitam inutilem æstimant, dum ab eorum curis eam se abstinentem considerant. Hi tales satis congrue non filii, sed filiæ nominantur: quia dum effeminatos mores nutriunt, virili dignitate amissa, quales interius habentur exterius femineo nomine designantur. Hi suscitare dilectam sub adjurationis pondere prohibentur, ne videlicet mentem, quæ ad vacandum Deo se accingit, solisque spiritualibus studiis inhærere concupiscit, importunis solicitationibus inquietent, & tenebris terrenarum curarum oculum cordis obnubilent. Et tamen non ei omnis cura proximi interdicitur, sed quando suscitari debeat ejus voluntati relinquitur : quia profecto omni perfectæ animæ discernendum est, quando cælesti contemplationi studeat, & quando proximorum utilitatibus inserviat. Hæc Gregorius. In isto extatico gradu Humiliana gustabat manna ipsum absconditum, de quo in Apocalypsi dicitur, quia nemo scit nisi qui accipit; & propterea nemo plene de ipsius gratia tractare poterit, nisi gustaverit quod ipsa gratiosa gustavit. [APOC, 2, 17.]

[13] Quid de prædicatione, qua magis opere prædicavit quam verbo, [exemplo prædica:] & corpore mortua prædi