Ökumenisches Heiligenlexikon

Acta Sanctorum der Bollandisten
Band November III - 1

Einleitung November III

Nov. III

de Smedt, Carolus
van Ortroy, Franciscus
Delehaye, Hippolytus
Poncelet, Albertus
Peeters, Paulus

Acta Sanctorum Novembris, collecta digesta illustrata, a Carolo de Smedt, Francisco van Ortroy, Hippolyto Delehaye, Alberto Poncelet et Paulo Peeters, Presbyteris Societatis Iesu. Tomus III quo dies quintus, sextus, septimus et octavus continetur

Brussels
22, Boulevard Saint-Michel, 22 1910

[7], 1000 p.; ill.

ACTA
SANCTORUM
NOVEMBRIS
COLLECTA DIGESTA ILLUSTRATA
A
CAROLO DE SMEDT, FRANCISCO VAN ORTROY,
HIPPOLYTO DELEHAYE, ALBERTO PONCELET & PAULO PEETERS
SOCIETATIS IESU PRESBYTERIS
TOMUS III
Quo dies quintus, sextus, septimus et octavus continentur

BRUXELLIS
APUD SOCIOS BOLLANDIANOS
22, Boulevard Saint-Michel, 22 1910

ALBERTO
REGI BELGARUM

Postquam, ante annos circiter quinquaginta, serenissimus Dux Brabantiae, avunculus tuus, qui nomen immortale sibi facturus erat Leopoldum II, et recentiore tempore nobilis memoriae Philippus Comes Flandriae, pater tuus, ab hagiographis Bollandianis edita volumina sibi dicari permiserant, una laus nostris Actis Sanctorum speranda supererat, quam iisdem iam adiecit MAIESTAS TUA, ut opus in Belgio quondam alienis legibus regnato natum et adultum, in patria tandem libera et florente auspice Rege Belgarum ederetur. Quod tuae dignationis beneficium, quantumvis insigne et pro merito nostro certe nimium, a Te nobis datum esse non miramur, cuius benevolentiam omnibus bonis artibus et studiis paratam esse conspicimus. Vix enim ad regnum inaudita quadam cum populi gratulatione et gaudio evectus, optimi cuiusque spem et exspectationem verbis factisque mirifice adauxisti. Neque imperii tui exordiis tantam gratiam comparavit regia plane consiliorum tuorum magnitudo, quantam perhumana illa providentia, qua Te civilibus viribus excitandis fovendisque intentum exhibes, in quibus universi regni salus decusque consistit. Prosperum quidem illud et florens a summis regibus avo avunculoque tuo accepisti, qui prudentia, ingenio, sollertiaque sua gentem Belgicam angustis in finibus magnam maioribusque rebus gerendis paratam fecerunt. Verum, auctis opibus nostris, nova domi forisque nobis exorta sunt officia; quibus cum, Te regnante, populum tuum parem se praestiturum esse tam gravibus verbis in illa praefatione tua regia pollicitus es, genuinum patriae animum ardentissima exsultatione commovisti. Nemo cordatus fuerit qui non huius potissimum laudis Te cupidum velit, ut populus tuus audax et strenuus non modo labore et constantia ampliorem in dies locum sibi vindicet, sed etiam in maiore fortuna mores avitos religiose custodiat et, qua late patet orbis, integritate, iustitia et splendore quodam probitatis nomini belgico laudem fidemque conciliet.

Haec Tibi conanti quam elato promptoque animo boni omnes obsecuturi sint, ipsa externarum gentium approbatio luculenter ostendit. Casus enim tulit, — si tamen casus nominandus est, quod sine Dei numine factum non putamus, — ut sub ipso initio regni tui in urbem tuam regiam velut in mundi universi theatrum artium omnium lumina convenirent. Ad quae dum ex omnibus terrae partibus peritissimi quique concurrunt, non modo unius diei spectaculum mirantur, sed multo etiam magis totius regni optimam constitutionem, partam labore et modestia prosperitatem, publicum ordinem cum libertate coniunctum, ingeniumque populi melioribus consiliis sive ineundis sive excipiendis pariter idoneum intuentur atque probant.

Nobis quidem non ita blandimur, ut disciplinam nostram umbratilem et reconditam ad patriae laudem multum splendoris addere credamus. Neque studiorum nostrorum abstrusam subtilitatem cum eorum meritis aequandam putamus, qui sive domi, sive in longinquis regionibus clariorem et communi prosperitati utiliorem operam exercent. Haud tamen frustra opus ingentis laboris nos persequi confidimus, in quo ceterarum gentium eruditioni viam novam aperuisse Belgicae patriae decus olim fuit. Huiusce artis severioris quam elegantioris specimen Tibi offerimus, prioribus quidem non dissimile, sed ab historiae domesticae laudibus remotius etiam quam nostri commentarii esse solent. Etsi enim nec Tibi nec plerisque civium nostrorum plane alienum videri potest quod ad laudem catholicae nostrae religionis pertinet, dolemus tamen huius voluminis argumentum in Actis sanctorum antiquioribus et peregrinis vix non totum versatum esse. Quod si operis nostri constanter prosequendi copia, Deo favente, dabitur, non ita multo post ipsa festorum cottidianorum series scribendi materiam nobis afferet quae apud nostrates maiorem profecto gratiam habebit. Iam propius abesse prospicimus sanctum Leopoldum Austriae marchionem, cui Belgica domus regia velut hereditaria clientela addicta est; sanctam Elisabeth Thuringiae landgraviam beneficentissimam, cuius nomen Serenissima Regina coniux tua, eiusdem bonitatis imitatrix, omnibus Belgis iam effecit carissimum; beatum denique Albertum, Leodiensis ecclesiae sidus atque MAIESTATIS TUAE caelestem patronum, cuius sollemnitas per multos, ut confidimus, annos universae gentis commune festum erit. His addamus licet sanctum Carolum Borromaeum, de cuius gestis amplior commentarius iam pridem edendus erat; quem post diuturnos labores ad expeditiora tempora dilatum, filio tuo Carolo principi obsequentis animi nostri testimonium olim perlaturum esse speramus.

Accipe igitur, SERENISSIME REX, volumen quod patrocinio tuo non indignum iudicasti. Quod ut nobis benevolentiae tuae perenne monumentum futurum est, sic a Te acceptum iri confidimus in signum fidelissimae voluntatis qua MAIESTATI TUAE se addictos profitentur

Devotissimi famuli
Carolus DE SMEDT
Franciscus VAN ORTROY
Hippolytus DELEHAYE
Albertus PONCELET
Paulus PEETERS
presbyteri Societatis Iesu.

INDEX SANCTORUM IN TOMUM III NOVEMBRIS

A

Abdias Hibernus 834.

Achillas episcopus Alexandriae in Aegypto 338.

Aedanus princeps Oirgielliae in Hibernia 236.

Aemilianus episcopus Faventiae cultus. — Commentarius praevius 290. — I. Vita et miracula S. Aemiliani 293. — II. Vita S. Aemiliani 296.

Agomarus episcopus Silvanectensis 408.

Amarandus martyr Viancii apud Albigenses 323.

Antonius Baldinucci presbyter Societatis Iesu. — Commentarius praevius. § I. B. Antonii natales et in Societatem Iesu cooptatio 723. § II. Prima religiosae vitae experimenta 725. § III. Intrepidi missionarii onera subit 727. § IV. Singularis eius usque ad mortem, quae serenissima fuit, erga Deiparam devotio 729. § V. Pompa funebris; sacrarum exuviarum fata; prodigiorum ac sanctitatis eius praematura fama; praecipui biographi 730. — Libellus Andreae Budrioli S. I., oculati testis 734.

B

Baldus. Vid. Baudinus.

Barrfinnus Hibernus 834.

Baudinus seu Baldus episcopus Turonensis. — Commentarius praevius 386. — I. Vita S. Baudini 388. — II. Elevatio corporis S. Baudini in vico Vernulio 391. — III. Sermo de siccitate anno 1331 invocatione S. Baudini depulsa et de voto publico ea occasione emisso 393.

Bernardinus a Fossa ordinis Fratrum Minorum. — Commentarius praevius. § I. De eius cultu publico et Actorum praecipuis fontibus 686. § II. Graviora vitae B. Bernardini tempora examinantur 689. § III. Indices operum a B. Bernardino conscriptorum 692. § IV. B. Bernardini vitae chronotaxis 696. — I. Vitae epitome auctore Marco Ulyssiponensi 699. — II. Vita B. Bernardini ab Antonio Amicio I. V. C., eius ex fratre atnepote, descripta 700. — III. Ex chronico Fratrum Minorum Observantiae auctore B. Bernardino a Fossa 703.

Bertila virgo et prima abbatissa Calensis. — Commentarius praevius. § I. De Vita S. Bertilae 83. § II. De tempore S. Bertilae 84. § III. De cultu S. Bertilae 88. — Vita S. Bertilae 90.

Blevileguetus episcopus Venetensis in Britannia Minore. — Commentarius praevius 500. — Compendium vitae S. Blevilegueti 501.

C

Caenna Hiberna 94.

Cainnera Hiberna 94.

Castus martyr cultus Beneventi. — Commentarius praevius 341. — Vita S. Casti 341.

Celsus episcopus Puteolis in Campania 30.

Clarus presbyter Primuliaci in Gallia 784.

Colledocus. Vid. Kenanus.

Colmannus Hibernus 94.

Columbus Hibernus 834.

Coronati Quattuor Romae in Monte Caelio. — Commentarius praevius 748. § I. De SS. Quattuor Coronatorum Actis antiquis 749. § II. De ceteris testimoniis ad eosdem referendis 753. § III. Historiae SS. Quattuor Coronatorum explorata vestigia 759. § IV. De SS. Quattuor Coronatorum cultu et veneratione 762. — I. Passio SS. Quattuor Coronatorum auctore Porphyrio 765. Eiusdem versio graeca 765. — II. Passio SS. Quattuor Coronatorum auctore Petro 780.

Cronanus abbas Benchorensis in Hibernia 253.

Cuillenus Hibernus 94.

Cungarus confessor in Wallia. — Commentarius praevius 403. — Vita S. Cungari 404.

D

Dominator episcopus Brixiensis 65.

Domninus et socii martyres in Palaestina. — Commentarius praevius 46. — Passio amplior 48. — Passio contractior 51.

Demetrianus episcopus Chytraeus in Cypro. — Commentarius praevius 298. — Vita S. Demetriani 300.

Deusdedit pontifex Romanus. — Commentarius praevius 832. — Summa vitae S. Deusdedit 833. — Epitaphium S. Deusdedit ab Honorio I positum 834.

E

Elisabeth mater S. Iohannis Baptistae. Vid. Zacharias.

Engelbertus archiepiscopus Coloniensis et martyr. — Commentarius praevius 623. § I. De fontibus historiae S. Engelberti 623. § II. De rebus ab Engelberto gestis ante episcopatum (1185 – 1216) 629. § III. De rebus ab Engelberto gestis in regenda dioecesi Coloniensi (1216 – 1225) 633. § IV. De rebus ab Engelberto gestis in gubernando imperio germanico (1221 – 1225) 636. § V. De nece seu martyrio Engelberti 639. § VI. De cultu S. Engelberti 643. — Vita, passio et miracula S. Engelberti auctore Caesario Heisterbacensi 644. — Appendix. Litterae Walteri episcopi Karleolensis ad Henricum III regem Angliae 682.

Episteme martyr. Vid. Galaction.

Ernestus abbas Zwifaltensis. — Commentarius praevius. § I. Prisca de gestis S. Ernesti documenta 608. § II. Expenditur summa rerum in his contentarum 609. § III. Quid censendum sit de S. Ernesti genere ac nobilitate 611. § IV. Fata Zwifaltensis monasterii tempore abbatis Ernesti 612. V. In Oriente diem supremum obit 613. § VI. Cultus S. Ernesti abunde manifestatus 613. — Vita et passio S. Ernesti 614.

Euflamus, Honora et Gestinus in Britannia minore. — Commentarius praevius § I. De vita S. Euflami 132. § II. De reliquiis S. Euflami et monumentis ad eius cultum spectantibus ac de SS. Honora et Gestino 133. — Vita S. Euflami 134.

Euphrosyna iunior virgo Constantinopoli. — Commentarius praevius 858. — Vita S. Euphrosynae 861. — Appendix. De sacris aedibus deque miraculis Deiparae ad Fontem 878.

Eusebius m. Terracinae in Campania 32.

F

Faelanus Hibernus 94.

Felix martyr Tonizae in Africa 131.

Felix monachus Fundis in Latio 236.

Felix presbyter in Castro Bilibiensi in Hispania. — Commentarius praevius 211. — Translatio et miracula S. Felicis 212.

Felix martyr Terracinae in Campania 32.

Fibicius episcopus Treverensis 62.

Finchannus Hibernus 834.

Flannanus Hibernus 94.

Florentius episcopus Argentinensis. — Commentarius praevius 395. — I. Vita S. Florentii episcopi 400. — II. Vita brevior S. Florentii episcopi 402.

G

Galaction et Episteme martyres. — Commentarius praevius 33. — SS. Galactionis et Epistemes passio prior 35. — SS. Galactionis et Epistemes passio altera 41.

Gebetrudis abbatissa Habendensis. — § I. De notitiis circa S. Gebetrudem antiquioribus medio saeculo XI 409. § II. De traditionibus circa historiam S. Gebetrudis medio saeculo XI posterioribus 409. § III. De S. Gebetrudis gloria postuma 411.

Geraldus episcopus Biterrensis. Commentarius Edgari Hocedez, S. I. — § I. De fontibus e quibus cognoscitur eius vita 104. § II. Legenda B. Geraldi 105. § III. De ortu et infantia B. Geraldi 105. § IV. De eius ingressu in monasterium et de eius prioratu 105. § V. De B. Geraldi episcopatu 107. § VI. De eius reliquiis et cultu 107.

Gervadius confessor in septemtrionali Scotia. — Commentarius praevius 855. — Vita S. Gervadii 856.

Gestinus 132.

Gobbanus Hibernus 94.

Gericus conditor coenobii in Gerresheim 102.

Godefridus episcopus Ambianensis. — Commentarius praevius. § I. De fontibus historiae S. Godefridi 889. § II. De controversiis quas Godefridus cum monachis sancti Walarici gessit 892. § III. Quo tempore obierit S. Godefridus 895. § IV. Series rerum a S. Godefrido gestarum 896. § V. De cultu S. Godefridi 901. — I. Ex Guiberti de Novigento libris de vita sua 902. — II. Vita S. Godefridi auctore Nicolao monacho Suessionensi 905.

Gonsaldus eremita in dioecesi Lemovicensi 80.

Guethenocus confessor in Britannia Armorica. — Commentarius praevius 96. — Vita SS. Guethenoci et Iacuti 98.

Gwenfaen virgo in Wallia 95.

H

Hieron et socii martyres Melitinae in Armenia. — Commentarius praevius. § I. Priscae mentiones martyrum Melitinensium 325. § II. SS. Martyrum triginta trium Acta quae feruntur 326. § III. De cultu martyrum Melitinensium 328. — Passio prior 329. — Passio altera 335.

Honora 132.

I

Iltutus abbas in Wallia meridionali. — Commentarius praevius. § I. De fontibus huius tractationis 219. § II. De chronotaxi vitae S. Iltuti 220. § III. Traditiones quaedam de gestis a S. Iltuto praeter ea quae in illius Vita narrantur 221. § IV. Quemnam locum incoluerit S. Iltutus et ubinam supremum diem obierit 222. § V. De reliquiis et gloria postuma S. Iltuti 223. — I. Vita S. Iltuti auctore anonymo 225. — II. Vita S. Iltuti brevior 234.

K

Kebius episcopus in Wallia. — Commentarius praevius 824. — I. Vita S. Kebii 825. — II. Vita S. Kebii 828.

Kenanus seu Colledocus et Kerrianus in Britannia maiore vel in Hibernia aut in Britannia Armorica 58.

Kerrianus. Vid. Kenanus.

L

Laetus confessor in territorio Aurelianensi. — Commentarius praevius. § I. De legenda S. Laeti 67. § II. De cultu S. Laeti 69. — Vita S. Laeti 72. — Miracula SS. Georgii et Laeti Pitverensia 78.

Lazarus monachus in monte Galesio. — Commentarius praevius 502. — I. Vita S. Lazari auctore Gregorio monacho 508. — II. Vita S. Lazari auctore Gregorio Cyprio 588. — III. Epitome vitae S. Lazari 607.

Leonardus confessor Nobiliacensis. — Commentarius praevius. § I. De historia S. Leonardi 139. § II. De miraculis S. Leonardi 142. § III. De cultu S. Leonardi 145. — I. Vita et miracula S. Leonardi Nobiliacensia 148. Vita S. Leonardi 150. Liber prior miraculorum 155. Liber alter miraculorum 159. — II. Vita et miracula S. Leonardi auctore Waleramno episcopo Numburgensi 173. — III. Miracula S. Leonardi Inchenhofensia 182. 1) Eberhardi, monachi Fürstenfeldensis et capellani in Inchenhofen, atque aliorum “Exordium et miracula Sancti Leonhardi thaumaturgi in Inchenhofen” 183. 2) Fragmentum miraculorum anni 1458 204. 3) Miracula saeculi XVI ineuntis 204. 4) Miracula annorum 1588 – 1593 205. 5) Miracula annorum 1599 – 1605 206. 6) Iohannis Caramuelis miracula a divo Leonardo in Inchenhofen patrata 207. 7) Liber miraculorum annis 1659, 1712 et 1752 editus 208.

Leopardus episcopus Auximi in Piceno. — Commentarius praevius. § I. De cultu antiquo S. Leopardi 364. § II. De legenda S. Leopardi 365. § III. De S. Leopardi historia 366. § IV. De veneratione reliquiarum S. Leopardi ante finem saeculi XIII 367. § V. De inventione corporis S. Leopardi anno 1296 et de lamina argentea apud illud reperta 367. § VI. De corporis S. Leopardi inventionibus vel recognitionibus factis anno 1479, anno 1513 et anno 1753 369. § VII. De hodierno cultu S. Leopardi apud Auximates 370. § VIII. De cultu S. Leopardi extra dioecesim Auximanam 370. — I. Vita S. Leopardi 371. — II. Miracula scripto consignata anno 1476 377. — III. Inventio corporis S. Leopardi anno 1479 379. — IV. Recognitio reliquiarum S. Leopardi anno 1753 380.

Lucia Stifontina virgo Ordinis Camaldulensis. — § I. Vetustiora cultus B. Luciae praestiti monumenta 618. § II. De eius reliquiarum translatione elevationeque saec. XVI et XVII celebratis 619. § III. Confirmatio cultus; quoddam genus miraculorum a B. Lucia patratorum 620. § IV. Pro actis eius plane ignoratis diffusa est traditio exigua fide digna 621.

Lupantius confessor in agro Cainonensi 210.

M

Magnus episcopus Mediolanensis 60.

Marciana virgo apud Albigenses. — Commentarius praevius 56. — Passio S. Marcianae 57. — Lectiones e breviario Albiensi 58.

Marcus episcopus Aecis in Apulia 54.

Martinus de Porras tertiarius professus O. S. Dominici. — Commentarius praevius 108. — Bernardi de Medina O. P. testimonium 115.

Martyres decem Hierosolymis. — Commentarius praevius 247. — Passio sexaginta martyrum 249.

Matrona martyr in Africa 52.

Matrona monialium magistra Constantinopoli. — Commentarius praevius 786. — I. S. Matronae vita prima 790. — II. S. Matronae vita altera 813. — III. S. Matronae vita tertia 822.

Morocus episcopus vel abbas in Scotia 857.

N

Nivalis martyr in Africa 52.

P

Pardus cultus ut martyr Beneventi 53.

Petrus Cambianus de Ruffia sacerdos Ordinis Praedicatorum 684.

Prosdocimus episcopus Patavinus. — Commentarius praevius 350. — Vita S. Prosdocimi 355.

Protasius dictus episcopus Aventicensis seu Lausannensis 251.

Q

Quartus confessor Capuae in Campania 55.

R

Restitutus episcopus Tricastinensis. — Commentarius praevius 343. — Vita S. Restituti 345. — Instrumentum recognitionis reliquiarum S. Restituti anno Domini 1516 349.

Romanus confessor Cenomannis cultus. — Commentarius praevius 359. — Vita S. Romani confessoris 362.

Rufus episcopus Mettensis 383.

S

Salvius martyr in Africa 52.

Severus episcopus martyr Barcinone in Hispania. — Commentariis praevius § I. De antiquo cultu S. Severi 237. § II. De historia vitae S. Severi 239. § III. De translationibus corporis S. Severi 240. § IV. De Vitis seu Passionibus S. Severi 241. — I. Passio S. Severi prolixior 242. — II. Passio S. Severi brevior 245.

Stephanus episcopus Aptensis. — Commentarius praevius. § I. De fontibus huius tractationis 309. § II. De historia S. Stephani 309. § III. De cultu S. Stephani 310. — Vita S. Stephani episcopi Aptensis 311.

T

Theobaldus canonicus regularis Dorati in dioecesi Lemovicensi. — Commentarius praevius. § I. De Vita ab auctore suppari conscripta 314. § II. De gloria postuma SS. Israelis et Theobaldi 315. — I. Vita S. Theobaldi canonici Doratensis 317. — II. Miracula tria intercessione S. Theobaldi mox post eius obitum impetrata 318. — III. Translatio SS. Israelis et Theobaldi anno 1130 et miracula eam subsecuta 318.

Tremorus seu Tremorius martyr in Britannia Armorica. — Commentarius praevius 829. — Legenda sancti Tremori 830.

W

Willehadus primus Bremensis episcopus et Inferioris Saxoniae apostolus. — Commentarius praevius 835. — I. Vita S. Willehadi 842. — II. Miracula S. Willehadi auctore S. Anskario episcopo Bremensi 847.

Willibrordus episcopus Traiectensis et Fresonum apostolus. — Commentarius praevius 414. § I. De fontibus historiae S. Willibrordi 414. § II. Summa rerum a S. Willibrordo gestarum 426. § III. De scriptis S. Willibrordi 430 § IV. De cultu S. Willibrordi 432. — I. Vita S. Willibrordi auctore Alcvino. Liber I (Vita prosa) 435. Liber II (Vita metrica) 451. — II. Miracula S. Willibrordi, auctore, ut videtur, Thiofrido abbate Epternacensi 458. — III. Vita S. Willibrordi auctore Thiofrido abbate Epternacensi. I. Vita prosa 459. II. Vita metrica 483.

Winnocus abbas vel prior Wormholtanus in septemtrionali Gallia. — Commentarius praevius. § I. De prima Vita S. Winnoci 253. § II. De secunda et tertia Vitis S. Winnoci et de libro miraculorum conscripto a Drogone monacho 255. § III. Unde ortus fuerit et quo tempore vixerit S. Winnocus 256. § IV. Quam regulam secutus sit S. Winnocus et an Bergis ante conditam cellam Wormholtanam aliquamdiu commoratus sit 258. § V. Utrum S. Winnocus coenobii Wormholtani proprie dicendus sit abbas fuisse 259. § VI. De anno obitus S. Winnoci et de eius cultu in oppido Bergensi usque ad finem saeculi XVIII 260. § VII. De reliquiis S. Winnoci et de festivitatibus in eius honorem institutis 262. — I. Vita S. Winnoci prima 263. — II. Vita S. Winnoci secunda 267. — III. Liber miraculorum auctore Drogone 275. — IV. Vita S. Winnoci tertia 285.

Wiomadus episcopus Treverensis 852.

Z

Zacharias et Elisabeth parentes S. Iohannis Baptistae. — Caput I. Historia SS. Zachariae et Elisabeth ex Evangelio 5. Caput II. De historia commenticia S. Zachariae. § I. Vestigia incerta obsoletae cuiusdam traditionis 7. § II. Gnostica fabula de occisione Zachariae 8. § III. Traditio Origeniana: Zachariam propter vaticinium de beata Virgine editum a Iudaeis trucidatum esse 9. § IV. Fama communior: Zachariam pro Iohanne filio suo ab Herode interfectum esse 11. § V. De passionibus S. Zachariae amplificatis 16. § VI. Synaxaria et menologia 19. § VII. Mentiones variae de SS. Zacharia et Elisabeth 21. Caput III. De cultu SS. Zachariae et Elisabeth. § I. De sepulchro S. Zachariae 22. § II. De reliquiis sancti Zachariae 23. § III. De locis S. Zachariae sacris 27. § IV. De festis SS. Zachariae et Elisabeth 28.


November III: 5. November




USB-Stick Heiligenlexikon als USB-Stick oder als DVD


Seite zum Ausdruck optimiert

Empfehlung an Freunde senden

Artikel kommentieren / Fehler melden

Suchen bei amazon: Bücher über Acta Sanctorum: Einleitung November III

Wikipedia: Artikel über Acta Sanctorum: Einleitung November III

Fragen? - unsere FAQs antworten!

Im Heiligenlexikon suchen

Impressum - Datenschutzerklärung



- zuletzt aktualisiert 15.12.2014
korrekt zitieren:
Societé des Bollandistes:
Die Deutsche Nationalbibliothek verzeichnet das Ökumenische Heiligenlexikon in der Deutschen Nationalbibliografie; detaillierte bibliografische Daten sind im Internet über http://d-nb.info/1175439177 und http://d-nb.info/969828497 abrufbar.






Sollte hier eine Anzeige erscheinen, deren Anliegen dem unseren entgegensteht, benachrichtigen Sie uns bitte unter Angabe der URL dieser Anzeige, damit diese Werbung nicht mehr erscheint.
Lesen Sie vorher bitte unsere Erläuterungen auf der Seite Warum Werbung und wie sie funktioniert.