Sollte hier eine Anzeige erscheinen, deren Anliegen dem unseren entgegensteht, benachrichtigen Sie uns bitte unter Angabe der URL dieser Anzeige, damit diese Werbung nicht mehr erscheint.
Lesen Sie vorher bitte unsere Erläuterungen auf der Seite Warum Werbung und wie sie funktioniert.


 


Ökumenisches Heiligenlexikon

Acta Sanctorum der Bollandisten
Band Oktober X

Einleitung Oktober X

Oct. X

Van Hecke, J.
Bossue, B.
De Buck, V.
Carpentier, E.

Acta Sanctorum Octobris, ex Latinis & Græcis, aliarumque gentium Monumentis, servata primigenia veterum Scriptorum phrasi, Collecta, Digesta, Commentariisque & Observationibus Illustrata a J. van Hecke, B. Bossue, V. de Buck et E. Carpentier, e Societate Jesu Presbyteris Theologis. Tomus X, quo dies vigesimus tertius et quartus continentur.

Brussels
Typis Henrici Goemaere 1861

xxvi, 1007 p.; ill.

ACTA
SANCTORUM
OCTOBRIS
EX LATINIS ET GRÆCIS ALIARUMQUE GENTIUM MONUMENTIS, SERVATA PRIMIGENIA VETERUM SCRIPTORUM PHRASI,
COLLECTA, DIGESTA,
Commentariisque et Observationibus
ILLUSTRATA
A
J. VAN HECKE, B. BOSSUE, V. DE BUCK ET E. CARPENTIER,
E SOCIETATE JESU PRESBYTERIS THEOLOGIS.
TOMUS X
QUO DIES VIGESIMUS TERTIUS ET QUARTUS CONTINENTUR.

BRUXELLIS,
TYPIS HENRICI GOEMAERE. MDCCCLXI.

SYNOPSIS TOMI DECIMI DE ACTIS SANCTORUM OCTOBRIS.

[Praefatio]

Ex quo tomus IX Octobris in lucem venit, exortam esse adversus institutum hagiographicum tempestatem fragosam magis quam sævam non est quod hoc loco doceamus, quum plerarumque gentium ephemeridibus hujus rei fama ubique increbuerit. Sed considit brevi procella; neque ejus mentionem fecissemus, nisi publica beneficia postulassent ut publica fieret grati animi significatio. Servetur itaque imprimis in opere nostro memoria cum Cll. VV. Petri Tack et Bartholomæi Dumortier, qui die 11 februarii anni sexagesimi supra millesimum octogesimum tam strenue labores nostros in comitiis publicis tutati sunt; tum Exc. V. Caroli Rogier, ministri regii, qui oratione non minus gravi quam prudenti motos fluctus sedavit. Qui quum publice spopondisset se operis nostri singulariter rationem redditurum negotiumque commisisset societati historicæ regiæ, R. V. Franciscus Xaverius De Ram, universitatis catholicæ rector magnificus, commentarium de Actis sanctorum scripsit, quod perenne eximiæ doctrinæ et acerrimi judicii monumentum fore omnes consentiunt. Acute, brevius tamen eadem de re scripsit Cl. V. Adolphus Borgnet, in universitate Leodiensi professor historiæ. Quorum lucubrationes ita probavit universa societas historica ut eas suo nomine ministro regio offerendas esse statuerit, postulans ut ne desisteret gubernium auxilium conferre hagiographis. Aliquanto post, autumno scilicet ejusdem anni, quum Dunkerkæ frequens celebraretur archæologorum conventus, ad quem confluxerant eruditissimi viri, non ex Gallia tantum, verum etiam ex vicinis regionibus, omnium adstantium votis decretum est gubernium Belgicum bene de republica literaria meriturum, si, quod pridem cœpeperat, pergeret hagiographicum opus fovere et sustentare. Verum neque hic stare nobis licet; etenim commemorandi etiam sunt R. V. Kesselius, Coloniensis archæologus; Richardus Simpson, scriptor Anglus; eques de Rossi Romanus, ævo nostro præcipuum archæologiæ decus; Alexander Chodzko, ereditus Polonus et in collegio Franciæ literarum Slavicarum lector; Panizzi, F. Madden, Ed. A. Bond, S. Winter Jones, musæo Britannico præpositi reique literariæ in Anglia summi arbitri habiti: quibus demum accedit, ut alios omittam quorum nomina dabit R. V. De Ram commentarius, Henricus Pertz, quem nominasse laudasse est. Atque hi omnes ea benevolentia opus nostrum prosecuti sunt, ut novum nobis addiderint calcar ad intendendos omnes animi nervos, quo celerius et diligentius id promoveremus.

Prodit nunc itaque, nondum elapso triennio, tomus decimus Octobris; quo iterum propter rerum abundantiam duo tantum continentur dies. Cogitaveramus quidem initio eo quatuor dies concludere atque etiam præmittere Annum ecclesiasticum Slavicum, quem ex monumentis, latinos passim latentibus, multa diligentia in usum nostrum collegerat R. P. Joannes Martynov, domo Russus; sed denuo mirum in modum nos fefellit nostra opinio: ita ut egregium hoc opusculum et quæ ipsi jam parata habebamus in proximum volumen seponenda visa sint. Capit itaque præsens tomus Commentarios, Syllogas et alia diversi nominis scripta numero quinquaginta, quibus illustrantur gesta aut cultus sanctorum quinque et septuaginta, præter quater mille quinquaginta duos anonymos, passos cum S. Aretha in persecutione Arabica, Dunaan seu Dhu Nowaso judæo in eos sæviente: atque illi omnes diebus vigesima tertia et quarta octobris honores ecclesiasticos obtinuerunt aut adhuc obtinent. Ex his autem viri in tres ordines distribuendi sunt: alii referendi ad statum ecclesiasticum, alii ad monasticum, alii ad sæcularem, quamquam qui monachi et ecclesiastici fuere, sæpe ad utramque seriem spectent. His accedit femineus sexus, ratione nulla habita professionis. Quatuor has classes breviter pro more jam lustrabimus, ut quæ hoc volumine disputata fuerint uno quasi conspectu intelligatur.

STATUS ECCLESIASTICUS.

Dedit Constantinopolitana sedes, tantis olim sanctimoniæ et scientiæ laudibus conspicua, duos præstantissimos viros S. Proclum, S. Joannes Chrysostomi discipulum, et S. Ignatium, constantia sua neque minus calamitatibus suis gloriosum. S. Procli memoriam variis diebus celebratam; nativitatis locum; ministerium puerile in ecclesia Constantinopolitana; electionem ad cathedram Cyzicenam; populi victricem oppositionem; episcopatum deinde Constantinopolitanum; canones de episcoporum translatione; mansuetudinem a Socrate laudatam; epistolam ad Armenos; causam Athanasii, episcopi Pyrrheni; plurium episcoporum in pluribus provinciis institutionem, ex privilegio sedis Constantinopolitanæ arrogatam; de Trisagio controversiam et tempus mortis, quantum licuit, pro instituto nostro explicuimus, omittentes tamen scriptorum catalogum et editiones, quod hæc res historiæ literariæ potius pars sit. Multo copiosiores res sunt S. Ignatii; sed quum hæ singulari diligentia et accuratione collectæ fuerint a Niceta seu Davide Paphlagone, scriptore coævo optimoque teste, brevis solum commentarius præmittendus fuit, in quo de sancti viri memoria in fastis sacris, de ejus biographo, de gestorum chronotaxi et de controversia, summos pontifices inter et S. Ignatium super jure patriarchico in Bulgariam agitata, actum est. Africa illustrandum præbuit S. Felicem, episcopum Tubzacensem, cui hoc singulare accidit ut Acta passionis ejus continuo post mortem ab optimis testibus conscripta fuerint atque ejus tamen res obscurissimæ sint. Quæ res inde provenit quod ab antiquissimis temporibus illa scriptio in laudem civitatis Nolæ corrupta fuit et hujus martyris historia cum aliorum laudibus commixta. Omnia inde turbata erant, homines, loca, tempora. Quare, ut lux aliqua affunderetur, variæ Actorum S. Felicis editiones et classes constituendæ fuerunt, et deinde ex temporum ratione aliisque argumentis ostendendum editionem Surianam, licet forte aliquando breviatam, longe optimam esse et sinceram. Quæsitum dein an S. Felix martyrii habuerit socios et unde factum sit ut SS. Januarius, Fortunatus et Septiminus ei additi fuerint. Demonstratum præterea Venusiam ejus martyrii fuisse testem et corpus translatum Carthaginem ejusque cultum longe lateque aliquando fuisse propagatum. His intercedit disquisitio de vero ejus sedis nomine et accedit Passio tum secundum familiam codicum Venusinam seu Africanam, tum sesundum familiam Nolanam, atque etiam secundum græcos. Ex Italia tres nobis obvii fuere episcopi, Joannes Syracusanus, Octavianus seu Octarianus Comensis et Verus Salernitanus. In Commentario de S. Joanne diximus de ejus cultu, de incerta ejus monastica professione et de vitæ ejus temporibus; quibus subdidimus Vitam, olim ab Octavio Cajetano conscriptam. Breviores etiam fuimus in S. Octaviano, quem ostendimus ecclesiæ Comensi præfuisse, dum hæc schismati Trium Capitulorum involuta esset; unde pauca dicenda fuerunt de cultu eorum, qui extra communionem ecclesiæ diem obierunt: quod argumentum in S. Ignatio etiam tetigimus. S. Veri nomen, quod cultus ejus certus sit, ab oblivione vindicandum fuit, paucis adjectis de erecti episcopatus Salernitani ævo et veterum episcoporum serie. Gallia pro more multo plures obtulit sanctissimos præsules; nec mirum quum hæc regio constitutionem suam, pristinum splendorem et auctoritatem debeat sanctimoniæ et prudentiæ priscorum suorum antistitum. S. Amon, episcopus Tullensis, ordine alphabetico venit primus; cui adjunximus, quum ante omissi fuissent et reliquiarum fata communia fere haberent, SS. Alcham, Celsinum et Ursum seu Ursinum, qui proxime eamdem Tullensem cathedram occuparunt. Horum omnium, si S. Amonem excipias, res gestæ non accurate notæ, sed cultus certissimus. Vienna in Galliis, quæ tot olim sacris pignoribus dives erat ut sancta cognominaretur, nunc autem paupertatem suam luget, S. Edicium præstitit, ex pluribus fastis sacris cognitum; cujus episcopatus tempus, quantum licuit, indagavimus. Pone sequitur S. Fromundus seu Frodomundus, episcopus Constansiensis in Normannia, passim confusus cum S. Fremundo seu Fromundo, martyre Anglo. Ut eos diversos esse ostenderemus, Acta S. Fremundi retractavimus et, quantum potuimus, explicuimus S. Frodomundi ortum, monasticam vitam, monasterii suo nomine dicti fundationem et fata, episcopatum Constantiensem, dedicationem parthenonis Hamensis et sanctissimi viri cultum in tribus Normanniæ diœcesibus. Locum deinde suum habet B. Herefridus, Autissiodorensis episcopus, cujus laudes et vitam conscripsit auctor coævus. Hinc in Commentario prævio beati viri explicare licuit ortum ex familia Armoricana; nationem Carnotensem; educationem in palatio regio; electionem ad cathedram Autissiodorensem, qua occasione breviter dictum est de partibus regiis in episcoporum electione; et felix beati viri studium in recuperandis ecclesiæ suæ bonis. Qui deinde venit S. Leothadius, Ausciensis antistes, minus faustam habuit fortunam; quippe cujus gesta nemo olim scripto collegit. Quæ itaque de præfectura ejus Moissiacensi, de initiis metropolitanæ dignitatis in Ausciensi ecclesia, de tempore beati viri episcopatus et de pluribus ejus corporis translationibus in medium protulimus, undequaque corradenda fuere. S. Maglorii, in Britannia Armoricana episcopi, qui hac quoque colitur die, Vita et corporis Translatio jam pridem a Mabillonio in lucem fuit data. His præmissus Commentarius, in quo quæ in illis monumentis aut obscura aut minus plena sunt suppleta fuerunt. De S. Romano, Rothomagensi præsule, qui similiter illustrandus fuit, copiosa exstant monumenta, ex quibus quæ potiora visa sunt selecta fuerunt, Vita scilicet conscripta a Gerardo monacho, et altera ab anonymo. In Commentario prævio, præter communia de cultu, declaratus fuit ejus ortus, officia in aula regia, episcopatus tempus, reliquiarum translationes et destructio, a Calvinianis patrata, imprimis vero dictum de privilegio Feretri seu S. Romani deque ejus origine et ritu. Ultimo demum succedit loco S. Severinus, episcopus Burdegalensis, quem ut multos alios ejusdem ævi Galliarum episcopos advenam fuisse constat. Edita ejus Vita ex S. Gregorio Turonensi. S. Severinus ille Burdigalensis in Germaniam pedem ferre nos coegit, ubi S. Severinus Coloniensis, non secus ac ille alter, die 23 octobris colitur. Ostendimus itaque duos diversos esse; Coloniensem nunquam sedisse Burdigalæ; successisse Eufratæ et fundasse ecclesiam SS. Cornelii et Cypriani; cui commentario subjecimus ex manuscriptis et typographicis codicibus Vitam antiquam. De SS. Severino et Felice I, habitis episcopis Trevirensibus, diximus ad sequentem diem, breviter retractata quæstione de primis episcopis Trevirensibus; ubi indicavimus episcopos Trevirenses, Tungrenses et Colonienses videri confusos fuisse; S. Felicem in catalogum Trevirensem intrusum videri ex Mettensi et S. Severini cultum ex alio errore ortum. In S. Evergislo, qui Coloniæ sedit, et in S. Ebergiso, qui Trajecti ad Mosam cathedram suam habuit, plurima quoque confusio deprehensa est, quod S. Bruno, Coloniensis episcopus, S. Ebergisi corpore translato, crediderit se sui decessoris exuvias vexisse Coloniam. Inquisivimus præterea in S. Ebergisi ætatem et sepulturæ locum; Vitam, nunc deperditam, sæculo XI ab Anselmo Leodiensi scriptam fuisse ostendimus et reliquiarum fata fuse enarravimus. Quod S. Evergislus puer in ecclesia Tungrensi oblatus fuerat, nonnulla de prisca puerorum oblatione collegimus; dein jus episcoporum Coloniensium in ecclesiam Tungrensem explicuimus; et quæ de beati viri diaconatu et episcopatu et martyrio feruntur, dedimus. Post Acta S. Arethæ, monachi Cryptensis, diximus de B. Simone, episcopo Vladimiriensi et Suzdaliensi, ut inferius explicabimus. Ad occidentem autem reversis et mare transgressis Britannicum, obtulit se nobis S. Rumonus, episcopus Hibernus, cultus olim in celeberrimo Devoniæ monasterio Tavestockio, cujus origines et fata exhibuimus, quod hæc cum S. Rumoni cultu omnino cohæreant. Tantam episcoporum seriem excipiunt tres presbyteri, S. Theodoritus scilicet seu Theodorus, S. Benedictus et S. Pompejus et unus diaconus S. Domitius. Ut S. Theodorito, martyri Antiocheno et Ucetiensi in Galliis patrono, lux affulgeret, homonymos diligenter distinximus; Acta martyrii, quæ ex editis et mss. codicibus dedimus, diligenter illustravimus; tempus passionis inquisivimus et simul originem patrocinii Uceticensis: unde dicendum quoque fuit de Deothario, episcopo Arisitensi, quem S. Theodorito nonnulli substituere voluerunt. S. Benedictum, qui in diœcesibus Pictaviensi et Lucionensi potissimum colitur atque olim etiam alicubi in diœcesi Remensi, volunt plerique episcopum fuisse; presbyterum fuisse ostendimus, et verisimiliter prius sepultum Asiani, dein translatum Quinciacum et Trenorchium; reliqua autem, quæ feruntur, fabulosa esse: his interseruimus commentarium de pagis Medalgico, Theofalgico et Herbadillico. S. Pompejii Acta immixta sunt rebus S. Odæ, de qua redibit sermo in sexu femineo. Similis sors S. Socratis, de quo videnda sunt Acta S. Theodotæ, martyris Nicææ in Bithynia. S. Domitium, quem Ambianensis diœcesis sibi vindicat, non presbyterum fuisse, sed solummodo diaconum verisimile secimus ex Vita ejus, quam sæpius fuisse scriptam demonstravimus; ejusque occasione disputavimus de cathedralitate ecclesiæ S. Acheoli juxta Ambianum et de vita clericali, quam ibidem duxit beatus vir.

STATUS MONASTICUS.

Ut inter eos, quos statui ecclesiastico adscripsimus, plures sunt quos jure merito sibi vindicare possit status monasticus, sic inter decem nomina, quæ ad præsentem retulimus classem, plures presbyteratu aut diaconatu insigniti fuere. Ordine alphabetico, nulla gentium ratione habita (licet hic denuo vincat Gallia), venit primo loco S. Arethas, monachus Cryptensis Kioviæ in Russia; cujus gesta quum ex Paterico Mosquensi nota sint, singularis de hoc libro disputatio instituta est, scilicet de libri auctore, origine, incrementis, partitione, variis recensionibus manuscriptis et editionibus typographicis: et quum B. Simoni, episcopo Vladimiriensi et Suzdaliensi, de quo dicendum fuisset ad diem 10 maji, adscribenda sit ea pars quæ de S. Aretha est, de præsulis illius ortu, vita monastica Kioviæ, deque ejus episcopatu et cultu et scriptis fuse tractatum est: S. Arethæ autem indagata est ætas; Polocia, ejus patria, illustrata; vita in monasterio Cryptensi, mors et sepultura in crypta Antoniana cultusque immemorabilis declaratus; et dein gradus factus ad laboriosam quæstionem an sæculo XII catholici essent metropolitæ Kiovienses et hegumeni Cryptenses. Facilior fuit et minoribus tricis implicitus B. Bertrandus, abbas Grandis Silvæ in Galliis; cujus cultum certum esse ostensum est; dein enarrata ejus vita monastica in Grandi Silva atque hujus monasterii adjunctio familiæ Cisterciensi; felicem vero obitum dedit anonymus coævus. Cum his cohæret commentarius de B. Giraldo de Salis, novem monasteriorum fundatore, qui monachum Castellariensem, cujus scriptionem dedimus, biographum habuit. Quæ de S. Joanne Capistrano, Minorita, mirabili viro, ecclesiæ Dei sæculo XV columna et maximarum rerum sui ævi cardine et incitamento, collegimus, frustra conaremur brevi spatio concludere. In Commentario prævio, ex quadraginta sex paragraphis constante, innumera documenta authentica exhibuimus, ex quibus accuratissime innotescit quid beatus vir pro ordinis sui reformatione, pro catholicorum morum castigatione, pro reductione hæreticorum et schismaticorum et demum pro Turcarum attritione in Italia, in partibus septentrionalibus et ad Danubium tam strenue, tam prudenter, tantaque audacia et fortitudine egerit; quibus subjecimus tres Vitas a tribus ejus sociis singulis fere diebus, ut res contingebant, scriptas atque hactenus ineditas; quibus nil desiderari potest sincerius, nil accuratius, nil ad faciendam fidem potentius. B. Joannes Angelus Porro, ex Servorum B. M. V. familia, vir item pius fuit, sed alia omnino instituta sectatus. Hic enim quietis amans et solitudinis, hominumque turbam aversans, plura ordinis sui cœnobia virtutibus illustravit, reformationem sodalium exoptans, schismata tamen et divisiones studiose fugiens, operamque suam novitiorum institutioni libenter impendens. Gesta dedimus ex quatuor fontibus, quorum duo hactenus publico non patuerant. Quoniam autem id fert operis nostri ratio, locum dedimus viro fabuloso, nomine Macario Romano, qui inventus est (ut sæculo IV fabulatores finxerunt) juxta Paradisum; quem virum olim coluerunt patriarchatuum Constantinopolitani et Mosquensis ecclesiæ et cujus olim inter latinos multa etiam fuit sama. S. Martini, abbatis Vertavensis, in diœcesibus Nannetensi et Pictaviensi potissime culti, longe melior est historia. Duas dedimus Vitas cum adjecto libro de miraculis et translatione; quibus præmisimus commentarium, in quo ostendimus pagum Herbadillicum, in quo beatus vir, quum diaconus esset, verbum Dei prædicavit, partem diœcesis Nannetensis aliquando fuisse, licet ad lævam Ligeris positus esset. Dein diximus de S. Martini vita eremitica, fundatione monasteriorum Vertavi, Duogemellorum et Durini seu Durivi, interjecta quæstione an regula Benedictina ibidem ab initio servata fuerit; enarratus dein sanctissimi abbatis obitus, corporis translationes et cultus olim celeberrimus. Licet alio die mortuus sit et olim cultus fuerit S. Martinus seu Martius Massicus, huc tamen tractus est aliquando, quod confusus fuerit cum S. Martino Vertavensi. Distinguendus itaque ille fuit ab hoc et ab aliis sanctis Martinis abbatibus aut eremitis; inquisitum in sincerum diem cultus, inque ejus ætatem et professionem religiosam. Descriptus mons Massicus in Campania; monasterii fata exposita simul cum corporis translatione, sæpius tentata et aliquando perfecta, atque etiam cum Carinulæ oppidi originibus. Subjecta Vita ex S. Gregorii Magni dialogis; Historia translationis coæva; Vita, translatio et miracula, auctore Petro diacono Cassinensi, et alia antiqua documenta. S. Nicephori, fundatoris monasterii in Charsiano, Acta hactenus non deteximus, non satis certi utrum id monasterium in Cappadocia, an potius Constantinopoli exstiterit. Agmen claudit S. Senochus seu Enochus, presbyter et abbas in pago Turonico Galliæ; cujus ortum, clericatum, monachatum, monasterium, vitæ tempus, cultum, continuo post mortem inter Turonenses inchoatum et dein per Burgundiam, Britanniam Armoricam et alias plagas propagatum, explicuimus, in fine dantes Vitam, a S. Gregorio Turonensi conscriptam.

STATUS SÆCULARIS.

Paucos confessores multosque martyres continet pro more tertia classis. Eam aperit S. Allucius, Pisciensis in Etruria patronus, cujus Vitam et translationem dedimus ex duobus codicibus manuscriptis, præmisso commentario de cultus antiquitate, de territorio Pisciensi et de domo hospitali S. Allucii, occupata deinde ab equitibus Hierosolymitanis. De S. Aretha et sociis quater mille ducentis et quinquaginta, martyribus Negranæ in Arabia, paulo prolixius diximus pluribus de causis. Prima est quod Arabica persecutio, quæ sævissima fuit, et in qua per universam Arabiam Felicem martyres ad viginti millia occubuere, parum nota est hactenus in historia ecclesiastica; immo usque ad medium sæculum præcedens ipsis viris eruditis e solo pæne Metaphraste innotuerat. Deinde fuit S. Arethas Negranæ princeps et regulus; et dum ipse ad fidem est conversus anno circiter 445, principis exemplo moti sunt pars magna civium. Accrevitque ecclesia ista constanter, nec modo suos episcopos mox habuit, sed et dilatata est extra tractum Negranensem, et usque ad ultimas partes Homeritidis fides disseminata est. Tunc orta est persecutio Dhu Nowasi, annis septuaginta et octo post conversionem S. Arethæ; in qua Negranenses flammis et gladio absumpti sunt quater mille ducenti et quinquaginta. Hos inter, præter S. Aretham, illustris fuit sancta Ruma, femina nobilissima, quæ S. Arethæ neptis fuisse videtur. Postquam enim mulieres Negranenses sermone plurimo ad perseverantiam hortata erat, ac blanditiis et minis tyranni constanter restiterat, simul cum filiabus, omni inspectante plebe christana, gloriosum martyrium complevit. Non multo post Negranæ quoque passi sunt S. Azkir, presbyter, et socii 39. Demum victo et cæso Dhu Nowaso a S. Elesbaa, rege Æthiopum, jam Negranæ non solum, sed in universa Homeritide dominari cœpit religio christiana. Nestoriani Persidis, licet vicini, eam illic inficere numquam potuerunt; ardentius aut frequentius id tentarunt monophysitæ Ægyptii, sed vix ullo successu, saltem ad annum usque 585, ut ex Joanne, Asiæ episcopo, satis elucet. Verum neque usque ad annum 634, quo christiani Negranenses a khalifa Omar in exsilium exacti sunt, multum efficere potuerunt, ut suadent plurima: ex quibus demum sequitur pæne per sesquisæculum ecclesiam Homeriticam floruisse. Occasione vero martyrii S. Arethæ et sociorum deducendam esse breviter credidimus historiam ecclesiasticam, non modo Arabiæ Felicis, sed regnorum etiam Ghassan et Hiræ in Arabia Deserta. Etenim ut insinuatum est, dum scripsere majores, monumenta vix ulla Arabica e tenebris ars typographica eduxerat; et inde factum ut necessario valde jejuna sint quæ de pæninsula Arabica et de Syria orientali, sive Arabia Deserta, in opere nostro sparsim obvia sunt. Quam ob rem supplenda fuerunt quæ deerant; quod nunc præstitimus in hoc Commentario de S. Aretha: quum ceteroqui, usque dum S. Gregentii, archiepiscopi Tapharensis, Acta dabuntur ad diem 19 decembris, nulla alia idonea opportunitas adfutura sit, obscurissimam quoque Æthiopiæ priscæ historiam in pluribus illustrare licuit. Commentario denique subjunximus Acta Græca S. Arethæ, eaque latinitate donavimus. Sunt vero Acta illa, simul cum epistola Simeonis Beth-Arsamensis, quæ ipsi Commentario interserta est, inter monumenta pretiosissimæ historiæ ecclesiasticæ sæculi sexti connumeranda. Quumque Acta hæc antiquissima S. Arethæ solus ediderit hucusque Boissonadius in Anecdotis suis, profecto ex probato codice ms. denuo excudi, ut ad plures pertingerent, merebantur. Pauca admodum de S. Cadfarcho, quo olim gloriabatur Wallia septentrionalis in insula Britannica, reperimus; atque illa pertinent ad nobile et sanctum ejus genus, ad duo templa, ab eo fundata, ad ejus cultum, ætatem et parentelam. SS. Claudianus, Eutherius, Flavianus, Justus et Victor, martyres Hierapolitani in Phrygia ex fastis Hieronymianis cogniti, occasionem dederunt disputandi de duabus Hierapolibus in Phrygia. Copiosioribus nobis esse licuit in SS. Crescio, Omnione, Emptio, Cerbonio et Pamphila, martyribus in agro Mugellano in Thuscia. In Commentario prævio, postquam de redintegrato SS. Crescii et sociorum cultu sermonem habuimus, controversias de antiqua Passione, utrinque justo acrius agitatas, examinavimus; qua occasione Florentinas origines profanas et christianas et alia id genus exposuimus; Acta dein dedimus juxta editiones Laderchii, Moctii et Lamii et apographa Bollandiana; quibus pro Gloria posthuma subdidimus Antonii Francisci Felicii Romani lucubrationem de perpetuo illorum martyrum cultu; quam in annotatis plurimum auximus. S. Florentini, confessoris, origine Scoti seu Hiberni, domicilio autem et cultu Tullensis, Vita olim scripta fuit; sed hactenus latet: capita tamen dedimus tum ex antiquis libris, tum ex tabulis pictis Bonnetensibus in agro Tullensi. Quum autem sanctus ille vir plurimum illic invocaretur pro amentium valetudine, longam orationem habuimus de ritibus illic olim usurpatis et de aliis similibus Ghelæ et Rothnaci in Belgio eadem de causa celebratis. Hinc gradum fecimus ad festum translationis S. Florentini, ad pium peregrinantium concursum, ad templum a S. Gerardo ædificatum: cujus rei ope devenimus in notitiam ætatis S. Florentini atque etiam ejus patriæ. S. Gratianus, martyr in agro Ambianensi, disputandi locum dedit de ejus cultu, de ejus martyrii et translationis tempore, de corylo in annua ejus festivitate fructifera deque ejus reliquiis. Vicini sunt sanctissimi fratres Luglius et Luglianus, a prædonibus violenta morte in Belgio affecti, et exinde relati inter martyres potissimeque Lillerii et Mondiderii culti. Examine Vitæ anonymæ instituto, cædisque causa et tempore indagatis, sanctorum illorum cultum, reliquiarum visitationes earumque ad hanc usque diem fata exposuimus, SS. Servandus et Germanus, martyres prope Gades in Hispania, alius omnino generis sunt. Passionem ex ms. codice collata cum editione typographica dedimus, post prævium commentarium de eorum cultu secundum ritum Mozarabicum, de patria, familia, tempore et loco martyrii. Severus et Dorotheus, martyres Hadrianopolitani; item Severus, Vitalis, Felix, Rogatus, Papirius, Victoria, Flavianus et Victor, martyres Nicomedienses; et demum Seuresius, martyr Cæsareæ in Cappadocia, innotuerunt solum ex fastis Hieronymianis aliisque id genus libris.

SEXUS FEMINEUS.

Inter illos autem status sæcularis sanctos, præter S. Victoriam et Pamphiliam, insignem sibi locum vindicat S. Rumi cum multis sociabus Negranensibus, crudele martyrium perpessis, Dhu Nowasso seu Dunaan impiissimo tyranno. His addenda S. Elfleda seu Ethelfleda, vidua Glastoniæ in Anglia, cujus duplicem Vitam dedimus cum præmisso commentario in quo ab homonymis accurate distincta est, ejus regia prosapia explicata, investigata ætas, et S. Dunstanus, quod ejus gesta immixta sint S. Elfledæ rebus, a gravissima calumnia vindicatus. B. Juliana de Busto Arsitio, soror conversa abbatiæ S. Mariæ de Monte supra Varesium in pristino ducatu Mediolanensi, narrandi potius quam disputandi occasionem dedit. In Commentario itaque historico beatæ virginis ortum, virginitatis propositum, persecutiones in domo paterna toleratas, accessum ad Sacrum Montem, vitam eremiticam ibidem viginti annos cum B. Catharina de Palantia actam, admissionem regulæ S. Augustini, virtutes, orandi modum dictum vestem B. M. Virginis, mortem, sepulturam, translationem, festum, imagines antiquas et cultus approbationem ex optimis monumentis explicuimus. Contra de S. Montana, cui accommodata fuere Acta S. Gertrudis Nivellensis, plura inquirenda, pauca narranda fuere. Ostensum unde dicta fuerit abbatissa Cavensis; quomodo ejus corpus e diœcesi Bituricensi Ferrarias in Senonensi translatum fuerit; quæ utrobique de ea viguerint aut vigeant traditiones; et demum quæ origo fuerit processionum Pentecostalium, in Galliis, in Belgio, in Anglia et alibi olim atque etiam nunc tanta frequentia institutarum. SS. Oda vidua et Pompejus presbyter, ambo diœcesis Leodiensis decora, ex antiqua Vita perbene innotuerunt. Huic Vitæ præmissus Commentarius, quo complures sanctæ Odæ a se invicem distinguuntur; biographi antiqui et recentiores recensentur; ætas beatæ mulieris indicatur; nobile ejus genus ex diplomate Alahonensi, cujus sinceritas vindicatur, ostenditur; et tandem migratio in Austrasiam, mors, corporis elevatio, et reliquiarum, quarum semper maxime pars remansit Amanii, visitationes traduntur et explicantur. S. Syram virginem, olim Meldis cultam et Catalauni in Gallia, nunc autem omni veneratione destitutam, unam eamdemque esse demonstrandum fuit, sed diversam a S. Syra Trecensi seu Rilliacensi, quacum ab aliis confunditur; item Catalauni illam fuisse abbatissam, sed non videri sororem fuisse S. Fiacrii. Coronidem tandem imponit S. Theodota, quæ Nicææ in Bithynia ut atrox sic gloriosissimum consummavit martyrium. Ejus veterem Passionem, cui innexa sunt S. Socratis, martyris Ancyrani, gesta, bonæ notæ esse suasimus; atque ex ea nonnihil luminis affulgere tot martyriis, quæ Alexandro Severo imperatore facta esse perhibentur. Plura præterea quæsivimus de SS. Georgii, Theodotæ et Mamantis templis et monasteriis Constantinopolitanis, quod hæc ad beatorum martyrum cultum proxime spectarent. Atque his breviter expedivimus quæ tomo X Octobris continentur. His, utere, lector; et ut nobis tibique sancti illi suis apud Deum orationibus adsint et opitulentur enixe petimus.

INDEX SANCTORUM IN TOMUM X OCTOBRIS.

A

Alchas, episcopus Tullensis. Vide Amon.

Allucius confessor. Commentarius prævius. § Unic. Sancti cultus antiquus; descriptio territorii Pisciensis; canones qui de hospitali agunt; equites Hierosolymitani hospitalem domum occupant 226. Vita et translatio S. Alucii Confessoris, ex ms. Francisci Mariæ Florentini, medici Lucensis, collato cum apographo Pisciensi. Caput I. Corporis inventio; delegatio episcopi Lucensis ad inquirendam veritatem 232. Caput II. Vita S. Allucii, approbatio ejus reliquiarum 234

Amon, episcopus confessor Tulli Leucorum in Gallia. Sylloge critica et historica. § Unic. Sancti cultus; res gestæ parum cognitæ; tempus episcopatus; variæ translationes corporis 48. Paralipomena. Cultus et reliquiarum fata SS. Amonis, Alchæ, Celsini et Ursi seu Ursini 908. Vita S. Amonis, episcopi Tullensis ex veteri Breviario Tullensi et Vitis Patrum Occidentis Benedicti Gononi 911. Inventio cryptæ S. Amonis et reliquiarum SS. Alchæ, Auspicii, Celsini et Ursi, episcoporum Tullensium, ex editione Benedicti Picard in historia ecclesiastica et civili Tullensi 912.

Arethas et Ruma et socii quater mille ducenti quinquaginta, itemque Askir et Cyriacus et socii triginta octo, martyres Negranæ in Arabia. Commentarius prævius. § I. Arabia vetus et hodierna. Arabiæ Felicis divitiæ et negotiatio usque ad prima sæcula christiana: rudera et monumenta pristini splendoris 661. § II. Lingua Homeritica, inscriptiones, communis origo cum Æthiopibus. Arabum idololatria; templum Caaba. Adventus Judæorum 666. § III. Ortus religionis christianæ inter Arabas; eorum apostoli 669. § IV. Homeritarum reges christiani; legatio Theophili Indi; urbs regia Taphar 674. § V. Historia christiana tribuum Arabiæ desertæ occidentalis. S. Hilarion Arabiæ Petrææ et S. Euthymius Arabum Scenitarum apostolus; hic fundavit ecclesiam Paremboles 677. § VI. Desertum Phœnicon ejusque phylarcha christianus Abu Charabus; insula Iotabe, ejus regulus et episcopi; princeps Arabs et poëta Imrulcays, præfectus Palæstinarum 682. § VII. Historia christiana Arabum Hirensium; eorum aliorumque Scenitarum apostolus S. Simeon Stylita 684. § VIII. Propagatio religionis christianæ in vicina Mesopotamia et Chaldæa; christiani Hirenses diu catholici fuerunt 688. § IX. Conversio Negranensium ad fidem christianam ejusque tempus; Dhu Nowasus, seu Dunaan, regnum Homeritarum adipiscitur: fit judæus 691. § X. Origo bellorum Æthiopas inter et Homeritas; Paulus episcopus Negranensium; S. Elesbaas, rex Æthiopum; ejus et Dhu Nowasi varia nomina apud scriptores 694. § XI. Joannes Paramonarius fueritne episcopus Æthiopum, an vero Homeritarum; auctores varii emendantur; proreges Æthiopum in Homeritide; de Simeone Beth-Arsamensi, historico martyrii Negranensium 697. § XII. Epistolæ Simeonis Beth-Arsamensis pars prima; annus et dies passionis S. Arethæ; Abrahamus legatus ejusque legationes; epistola Dhu Nowasi ad Almundarum Hirensem, in qua narrat quæ gesserit Negranæ 700. § XIII. Ordo rerum gestarum Negranæ a Dhu Nowaso; de S. Ruma, femina nobilissima, ejusque et filiarum martyrio ex epistola Dhu Nowasi ad Almundarum 703. § XIV. Narrationem prosequitur Simeon Beth-Arsamensis: S. Arethæ genus, libertas loquendi coram tyranno, martyrium. Mirabilis constantia pueri quinquennis 705. § XV. De suppliciorum modo et numero martyrum 708. § XVI. Hortantur Justinus imperator et Timotheus patriarcha Alexandrinus sanctum Elesbaan ad bellum gerendum adversus Dhu Nowasum; historia expeditionis. Martyrium SS. Azkir, Cyriaci et sociorum 38. Quo tempore hæresis monophysitica intra Homeritidem penetrarit 710. § XVII. Cultus martyrum Negranensium e fastis sacris Latinis et Græcis 714. § XVIII. Cultus martyrum Negranensium ex kalendariis Syriacis, Armeniacis et Æthiopicis, et ex Æthiopum senkessar 716. § XIX. Actorum ætas et sinceritas 718. Acta Græca ex codice ms. Parisiensi collato cum editione Boissonadii; adjecta interpretatione Latina. Caput I. Conditio Homeritidis; ejus rex Dunaan rebellat contra Æthiopas; Negranam perjurio ingreditur 721. Caput II. Martyrium clericorum, monachorum et virginum, qui in ignem projiciuntur, numero 427; uxoribus procerum caput abscinditur; numerus martyrum 728. Caput III. Martyrium viduæ cujusdam Negranensis, genere nobilissimæ, et duarum filiarum ejus 731. Caput IV. Martyrium S. Arethæ et sociorum procerum trecentorum quadraginta 734. Caput V. Martyrium pueri quinquennis ejusque matris; pueri permulti servituti addicuntur 738. Caput VI. Dunaan, rex Homeritarum, regibus pluribus persecutionem suadet; Justinus vero imperator hortatur S. Elesbaan, regem Æthiopiæ, ut tyranno Homeritæ bellum inferat 742. Caput VII. S. Elesbaas sese ad bellum parat; adit sanctum quemdam stylitam; pars navium ejus ad Homeritidem pervenit 747. Caput VIII. Rex Homeritarum profligatur et occiditur 754. Caput IX. S. Elesbaas, pluribus in Homeritide constitutis, ad Æthiopiam revertitur; fit monachus et sanctissime vivit ac moritur 758. Appendix. Fragmentum interpretationis Latinæ Actorum S. Arethæ quam adornavit Athanasius Junior, episcopus Neapolitanus 761.

Arethas, monachus Cryptensis Kioviæ in Russia, Commentarius R. P. Joannis Martynov. Proxime sequitur ejusdem Disquisitio de auctore Paterici et Vita B. Simonis, episcopi Vladimiriensis et Suzdaliensis. Monitum 863. § I. Memoria S. Arethæ in fastis Russis. Gesta nota ex Paterico 864. § II. B. Arethæ ætas. Patria Polocia. Hujus civitatis decora ecclesiastica sæculo XII 865. § III. B. Arethæ vita in monasterio Cryptensi, mors et sepultura in crypta Antoniana. Cultus immemorabilis 866. § IV. An sæculo XII metropolitæ Kiovienses et hegumeni Cryptenses catholici essent 868. Vita S. Arethæ, monachi Kievocryptensis, auctore B. Simone, episcopo Vladimiriensi, juxta Patericon Mosquense anni 1759 871. Parergon. Pars prior de Paterico Mosquensi. § I. De auctore Paterici 872. § II. Paterici ortus, incrementa, partitio 874. § III. Variæ Paterici recensiones manuscriptæ 875. § IV. Editiones seu impressiones variæ Paterici 876. Pars posterior de B. Simone, episcopo Vladimiriensi et Suzdaliensi. § I. Ejus ortus, vita monastica Kioviæ, episcopatus et cultus, ex variis auctoribus collecta 877. § II. B. Simonis, episcopi Vladimiriensis scripta 879. Elogium B. Simonis, episcopi Vladimiriensis, ex Paterico Mosquensi anni 1759, ad diem 10 maji 881.

Azkir. Vide Arethas.

B

Benedictus confessor et presbyter, quem dicunt episcopum, in diœcesibus Pictaviensi et Lucionensi. Commentarius criticus. De pagis Medalgico, Theofalgico et Herbadillico. S. Benedictus fuit presbyter, verisimiliter prius depositus Asiani, dein translatus Quinciacum et Trenorchium. Reliqua fabulosa 150

Bertrandus, abbas Grandis Silvæ. Commentarius prævius. § Unic. Cultus certus; vita monastica in Grandi-Silva; ejusdem monasterii associatio ordini Cisterciensi 239. Felix obitus B. Bertrandi, auctore anonymo coævo, ex ms. Aureæ Vallis apud Mabillon. Annal. tom. VI 245

C

Cadfarchus, conf. non pont. in Wallia septentrionali. Sylloge. S. Cadfarchi nobile et sanctum genus; duo templa fundat; ejus cultus; ætas; parentela 763

Cerbonius seu Serapion. Vide Crescius.

Celsinus, episcopus Tullensis. Vide Amon.

Claudianus, Eutherius, Flavianus, Justus et Victor, martyres Hierapolitani in Phrygia. Sylloge. Ex fastis Hieronymianis aliisque martyrologiis. Brevis disquisitio de duobus Hierapolibus Phrygiæ 634

Crescius, Omnion et socii Emptius, Cerbonius, Pamphila, martyres in agro Mugellano in Thuscia. Commentarius prævius. De redintegrato SS. Crescii et sociorum cultu; de antiqua Passione controversiæ 583. Acta passionis SS. Crescii et sociorum juxta editiones Laderchii, Moctii et Lamii, necnon apographa Florentina. Caput primum. Comprehensio SS. Crescii et Miniatis 589. Caput II. S. Omnion, carceris custos, ad fidem convertitur a S. Crescio et prolixe docetur 591. Caput III. S. Crescius cum Christianis Florentinis statuit Faventiam fugere 592. Caput IV. S. Crescius mirabiliter sanat S. Serapionem seu Cerbonium eumque cum matre Pamphila et multis aliis convertit 593. Caput V. SS. Crescius, Omnion et Emptius in fide constantia et martyrium 594. Caput VI. Sepultura S. Crescii et martyrium S. Cerbonii et sociorum. Gloria posthuma SS. Crescii et sociorum seu Antonii Francisci Felicii Romani appendix ad Acta SS. Crescii et sociorum martyrum, perpetui eorum cultus monumenta complectens. Lectori 598. Caput primum. Scriptores et martyrologia quæ de SS. Crescio et sociis martyribus meminerunt ibid. Caput II. Antiquæ imagines SS. Crescii et sociorum martyrum 600. Caput III. Ecclesiæ in honorem SS. Crescii et sociorum martyrum erectæ 601. Caput IV. Visitationes ecclesiæ SS. Crescii et sociorum Valliscavæ et reliquiarum eorumdem inventiones et translationes 608. Caput V. Officium et Missa SS. Crescii et sociorum martyrum 610

Cyriacus. Vide Arethas.

D

Domitius confessor. Commentarius prævius. § Unicus. Sancti elogia in martyrologiis; videtur solum fuisse diaconus; ejus Vita a variis vario tempore conscripta; de cathedralitate ecclesiæ S. Acheoli juxta Ambianum et de vita sancti clericali 143. Vita S. Domitii confessoris, descripta ex Legendario ecclesiæ S. Wulfranni, Abbatisvillæ, diœcesis Ambianensis 145

Dorotheus. Vide Severus.

E

Ebregisus seu Evergisus, episcopus Trajectensis ad Mosam. Sylloge. § Unicus. S. Ebregisi ætas; sepulturæ locus; Vita scripta medio sæculo XI ab Anselmo Leodiensi. Ostenditur a S. Brunone Coloniensi translatum fuisse Coloniam S. Ebregisi Trajectensis corpus, non autem S. Evergisli Coloniensis. Feretra 818

Edicius episcopus confessor, Viennæ in Gallia. Sylloge historica. § Unicus. Memoria in fastis sacris; tempus episcopatus 71

Elfleda seu Ethelfleda vidua Glastoniæ in Anglia. Commentarius prævius. § Unicus. Distinctio ab homonymis; ejus memoria apud hagiologos; regia prosapia; ætas; S. Dunstanus a columnia vindicatur 214. Vita prior, auctore monacho anonymo, extracta ex Vita S. Dunstani in Actis Sanctorum tom. IV Maji 218. Vita altera auctore Osberno monacho, extracta ex Vita S. Dunstani in Actis SS. tom. IV Maji, collata cum editionibus Mabillonii et Whartoni 220

Emptius. Vide Crescius.

Enochus. Vide Senochus.

Evergislus, episcopus Coloniensis et martyr. Commentarius prævius. § I. Sancti memoria in fastis sacris; nominis etymologia; ejus oblatio in ecclesia Tungrensi: qua occasione inquiritur de oblatione puerorum 650. § II. Jus episcoporum Coloniensium in ecclesiam Tungrensem; diaconatus et episcopatus S. Evergisli; an martyr dicendus sit 653

Eutherius. Vide Claudianus.

F

Felix I, dictus episcopus Trevirensis. Vide Severinus Tungrensis.

Felix, episcopus Tubzacensis in Africa et martyr Venusii in Apulia. Commentarius prævius. § I. Variæ Actorum S. Felicis editiones et classes 618. § II. Ex temporum ratione ostenditur editionem Surianam longe esse optimam 620. An S. Felix in martyrio habuerit socios; quare ei additi SS. Januarius, Fortunatus et Septiminus. Palæstra Venusia. Corpus Carthaginem translatum 621. Sedes episcopalis S. Felicis; cultus 623. Passio S. Felicis episcopi Tubzacensis, secundum editionem Surii, Baronii et Ruinartii, seu antiquiorem familiam codicum Venusinam et simul secundum editionem Fabri, Dacherii et Baluzii et codices mss. Ultrajectinum, Rubeæ Vallis et tres Audomarenses, seu familiam codicum Nolanam 625. Passio S. Felicis secundum Menæa Græcorum et simul secundum Menologium Sirleti 633

Felix martyr. Vide Severus.

Flavianus, martyr Hierapolitanus in Phrygia. Vide Claudianus.

Flavianus, martyr Nicomediensis. Vide Severus.

Florentinus confessor, cultus in pristina diœcesi Tullensi. Sylloge. § I. S. Florentini, genere Scoti seu Hiberni, nomen ad plures dies fastis sacris adscriptum. Falso eum popularem suum arbitrati sunt præsentis Scotiæ incolæ. Ejus Vitæ capita. Sepultura et cultus Boneti in pristina diœcesi Tullensi 850. § II. Olim plurimum invocabatur S. Florentinus Boneti pro amentium valetudine. Ritus illic olim usurpati et similes Ghelæ et Rothnaci in Belgio 852. § III. Festum translationis; pius peregrinantium concursus; templum S. Florentini a S. Gerardo ædificatum. Ejus ætas et patria 857

Fromundus seu Frodomundus, episcopus Constantiensis in Normannia. Sylloge. § Unicus. S. Fromundi ortus, monastica vita, monasterii suo nomine dicti fundatio, episcopatus Constantiensis, dedicatio parthenonis Hamensis, cultus in diœcesibus Bajocensi, Rothomagensi et Constantiensi. Distinguendus est a S. Fremundo seu Fromundo, martyre Anglo, quocum ab Anglis et Normannis confusus fuit 842

G

Giraldus de Salis confessor. Commentarius prævius. § Unicus. Beati cultus antiquus; Vita conscripta a monacho Castellariensi; ætas; fundatio novem monasteriorum 249. Vita scripta ab auctore anonymo, Castellariensi, ut videtur, monacho, ex ms. Castellariensi, apud Edm. Martene, Amplissim. Collect. t. VI. Caput I. Beati natales; litterarum studium; canonicatus regularis; vita eremitica; prædicationes in diœcesi Pictaviensi 254. Caput II. Varia construit monasteria; parentes et fratres ad vitam monasticam traducit, miraculis claret 257. Caput III. Post fundatum monasterium Castellariorum, beatus graviter infirmus, illuc defertur; sancte obit ibidem et sepelitur 260. Caput IV. Varia miracula post beati obitum ejus intercessione patrata 262

Gratianus, martyr in agro Ambianensi. Sylloge historica. § Unic. Sancti memoria; cultus; tempus martyrii et translationis; de corylo, in festivitate ejus quotannis fructus producente; sancti reliquiæ 18

H

Herifridus episcopus Autissiodorensis. Commentarius prævius. § Unicus. Beati elogia ac Vita, a coævo conscripta; ex Armoricana familia oriundus, nascitur Carnoti; in palatio regio ad litteras informatur; partes regis in electionibus episcoporum; bona, ecclesiæ Autissiodorensi subtracta, agente episcopo, restituuntur 206. Vita S. Herifridi episcopi confessoris ex Historia episcoporum Autissiodorensium, tom I Novæ Bibliothecæ mss. Philippi Labbe 210

I

Ignatius, patriarcha Cpolitanus. Commentarius prævius. § I. Sancti memoria in fastis sacris; ejus Acta a Niceta coævo conscripta; chronotaxis vitæ beati viri 157. § II. Controversia inter summos pontifices et S. Ignatium circa jus patriarchicum in Bulgariam 160. Vita S. Ignatii, Patriarchæ Constantinopolitani, auctore Niceta, seu Davide Paphlagone coævo ex tom. VIII Conciliorum Philipp. Labbe S. J. Prologus p. 167. Caput I. Sancti illustres natales; infortunia; monachatus et presbyteratus 168. Caput II. S. Ignatius sedem CP. conscendit, quam magnis virtutibus illustrat; graviter reprehendit Bardam cæsarem, qui illum ad abdicationem cogere tentat; recusat sanctus cedere loco suo 173. Caput III. Photius vi et dolo sedem CP. occupat; S. Ignatium persequitur et Romanum pontificem decipere tentat 177. Caput IV. Photius, corruptis legatis pontificiis, conciliabulum cogit, in quo S. Ignatius deponitur, ac dein multimode torquetur; Nicolaus Papa acta Photii rescindit, sed Michael, imperator impius, a Photio decipitur 182. Caput V. Photius familiares S. Ignatii ad suas partes trahere conatur; occiditur Bardas Cæsar; Photius Nicolaum papam exauctorat; Michael imperator occiditur 188. Caput VI. Mortuo Michaeli succedit imperator Basilius, qui Photium ejicit, et S. Ignatium in sedem suam, coacta œcumenica synodo CPoli, reponit: S. Ignatius clerum et populum instruit 193. Caput VII. S. Ignatii pius obitus, sepultura et miracula; Photius, dolo sedem CPolitanam iterum adeptus, novis turbis ecclesiam involvit 199

Joannes confessor et episcopus Syracusanus. Commentarius prævius. § Unic. Cultus certus; incerta professio monastica; vitæ chronotaxis 66. Vita, auctore Octavio Cajetano S. J. ex tomo I Vitarum Sanctorum Siculorum. Caput unic. Sancti electio ad ecclesiam Syracusanam; res gestæ in episcopatu; laudes S. Gregorii Magni eidem tributæ; obitus 67

Joannes de Capistrano, confessor ordinis FF. Minorum. Commentarius prævius. § I. Sancti elogia in Martyrologiis Romano et Franciscano; Vitæ compendium; biographi 269. § II. Locus sancti natalis; parentes; annus et dies nativitatis; gesta in juventute 272. § III. Mirabilis sancti vocatio ad ordinem FF. Minorum 276. § IV. Ingressus in ordinem Seraphicum; prima sancti sub magistro S. Bernardino Senensi ministeria 280. § V. Apostolici labores S. Joannis per Italiam 283. § VI. Legationes pro Sede apostolica obitæ 288. § VII. Initium reformationis, vulgo Observantum dictæ 291. § VIII. S. Joannes suscipit defensionem reformationis 294. § IX. S. Joannes Capistranus constituitur vicarius generalis Observantum 299. § X. Conventualium conatus, ut Observantes sibi subjiciantur, repellit S. Capistranus 302. § XI. Complures sanctus fundat conventus Observantum in Italia; et Tertium Ordinem in tutelam suscipit 305. § XII. Fundationes conventuum in Germania et Polonia 308. § XIII. Omni ope et consilio satagit S. Joannes avertere pericula novellæ reformationi imminentia 314. § XIV. De cultu Sanctissimi Nominis Jesu, a S. Bernardino Senensi propagato, et a S. Joanne Capistrano a calumniis vindicato; de procurata canonizatione ejusdem S. Bernardini 318. § XV. Agit S. Joannes contra Fraticellos 323. § XVI. In variis civitatibus Germaniæ prædicatoris munus obit S. Joannes 327. § XVII. Iter Germanicum describit Fr. Nicolaus de Fara testis oculatus; discutiuntur adversus sanctum quorumdam dicteria 330. § XVIII. Acta S. Joannis Capistrani adversus Hussitas 333. § XIX. Continuantur Acta S. Joannis Capistrani adversus Hussitas 337. § XX. Gesta S. Capistrani in Silesia, præsertim Wratislaviæ 341. § XXI. Gesta S. Capistrani in Polonia 344. § XXII. Diluitur accusatio, quasi S. Capistranus, dum omnia pacem inter christianos suaderent, auctor belli inter Poloniæ regem et equites Teutonicos exstitisset 347. § XXIII. Principes christianos accendit S. Joannes Capistranus ad bellum sacrum contra Turcas suscipiendum 350. § XXIV. Spe consœderationis inter christianos principes fallente, S. Capistranus in Hungariam se confert 355. § XXV. Labores S. Capistrani per Hungariam et finitimas provincias; conscriptio militum pro bello sacro 359. § XXVI. Plena de Turcis victoria ad Nanderalbam seu Belgradum precibus et opera S. Capistrani relata 362. § XXVII. Victoriam de Turcis relatam narrare incipit Joannes Tagliacotius, S. Capistrani socius et testis oculatus 366. § XXVIII. Describit Joannes Tagliacotius victoriam de Turcis navalem et cruce signatorum mores integerrimos 370. § XXIX. Joannes Tagliacotius varias industrias describit, quibus S. Capistranus cruce signatos animat et exponit imminentem civitatis ruinam 374. § XXX. Narrat Tagliacotius, parta victoria, tandem liberatam Nanderalbam 377. § XXXI. Confutatur calumnia vanæ gloriæ, S. Joanni Capistrano impacta 381. § XXXII. Obitus Joannis Corvini seu Huniadis, cui assistit S. Capistranus 385. § XXXIII. Joan. Tagliacotius initia supremi morbi S. Capistrani exponit 389. § XXXIV. S. Joannes Capistranus infirmus remediis caret; Vilakum abit; a rege Hungariæ visitatur 392. § XXXV. Ingravescit S. Capistrani infirmitas; fratres suos ad regularem observantiam hortatur; proxime ad mortem se præparat 395. § XXXVI. Varia variis prædicit S. Capistranus; sanctissime obit; magnus ad ejus corpus fit populi concursus 399. § XXXVII. Statim post mortem S. Joannis Capistrani rex et principes Hungariæ instant pro ejus canonizatione 402. § XXXVIII. Recitantur litteræ, a principibus et civitatibus Germaniæ datæ, quibus canonizatio S. Capistrani urgetur 406. § XXXIX. Retardatus per longum tempus S. Joannis Capistrani cultus, tandem a Leone X et Gregorio XV permittitur 409. § XL. Julius Cæsar Fagnanus, advocatus consistorialis, pro canonizatione B. Joannis Capistrani coram Alexandro Pp. VII orationem habet 411. § XLI. Innocentius XI declarat tuto procedi posse ad canonizationem B. Joannis Capistrani; et referuntur miracula, a S. Rituum Congregatione probata 414. § XLII. Intercessione S. Joannis Capistrani parta anno 1683 de Turcis victoria a Joanne Sobieskio, Poloniæ rege 417. § XLIII. Canonizationis S. Joannis Capistrani, ab Alexandro VIII celebratæ, bullam edit Benedictus XIII; alteraque subnectitur, quæ edita non fuit 420. § XLIV. De titulo Apostoli, S. Joanni Capistrano quæsito 427. § XLV. De corpore et aliis reliquiis S. Joannis Capistrani 432 et 915. § XLVI. De scriptis S. Joannis Capistrani 437. Vita clarissimi viri fratris Joannis de Capistrano, feliciter incipit, per fratrem Nicolaum de Fara, socium ejusdem. Ex Ms. Aracælitano. Prologus 439. Caput I. De ejus ortu et sæculari conversatione; de vocatione et admissione ad ordinem Seraphicum 440. Caput II. De ejus vitæ ratione; de ejus scientia; et suscepta defensione ordinis Minorum 443. Caput III. De ejus virtutibus; de quatuor summorum pontificum in eum fiducia 447. Caput IV. De variis miraculis; de ejus imperio in dæmones; de ejus prædicationibus 451. Caput V. De ejus pietatis et pacis studio; de magnitudine et potentia fidei 456. Caput VI. De studio orationis; de dono prophetiæ; de ratione gubernandi subditos 459. Caput VII. Iter Germanicum et Polonicum; ac miracula in eo patrata 465. Caput VIII. Iter Hungaricum; promulgatio belli sacri; victoria navalis 469. Caput IX. De sancti obitu; de quibusdam miraculis, post mortem patratis 474. Caput X. Continuatur relatio miraculorum 479. Caput XI. De nonnullis aliis signis et prodigiis etiam post S. Joannis dormitionem patratis 481. Vita S. Joannis de Capistrano, scripta a Fr. Hieronymo de Utino, ex Ms. Aracælitano. Prologus. Caput I. De civitate et prosapia sancti; de studio virtutum ac litterarum in habitu sæculari; de ejus in religionem ingressu 483. Caput II. De ejus vivendi modo in religione; de ingressu in Hungariam et obsidione Bellogradiensi 486. Caput III. De supremo morbo, obitu et sepultura 488. Vita S. Joannis a Capistrano scripta a Fr. Christophoro a Varesio, ex Ms. Aracælitano. Prologus. Caput I. Sancti natales; liberalis institutio; res gestæ in sæculo; ingressus in ordinem Minorum 491. Caput II. De ejus professione et prædicatione 496. Caput III. Gesta sancti contra judæos, hæreticos et schismaticos 499. Caput IV. De miraculorum perpetratione 503. Caput V. De ejus pro unitate Ordinis et pro Observantiæ propagatione laboribus 506. Caput VI. De laboribus pro canonizando S. Bernardino Senensi impensis; de dono prophetiæ 509. Caput VII. De ejus scientia et scriptis libris 514. Caput VIII. Itinerarium Germanicum, et miracula in itinere patrata 516. Caput IX. De fundatione provinciæ Austriacæ Fratrum Minorum Observantiæ; de miraculis in Moravia patratis 519. Caput X. De miraculis, præsertim in Bohemia patratis 521. Caput XI. De ejus miraculis in Germania 524. Caput XII. De fundatione conventuum; sanctus Poloniam percurrit; Francofordiensibus comitiis interest; Hungariam ingreditur 526. Caput XIII. De victoria Nanderalbensi, et de felici sancti obitu 531. Caput XIV. Sancti sepultura; miracula ad ejus tumulum 534. Caput XV. Contracti, cæci, muti, surdi, epileptici curati 538. Caput XVI. De curatis a diversis infirmitatibus 542. Appendix. Epistolæ aliquot S. Joannis Capistrani, ad familiam Rosembergicam directæ 546

Joannes Angelus Porrus, presbyter conf. ordinis Servorum B. M. V. Commentarius prævius. § I. Præcipui de B. Joanne Angelo scriptores 883. § II. B. Joannis Angeli vita et munia ab anno 1430 ad 1481 886. § III. Ejus gesta usque ad annum mortis, 1506 890. § IV. Translationes, cultus et cultus approbatio 893. Vita B. Joannis Angeli Porro, auctore Philippo Albericio, ex italico latine versa 901. Encomium B. Joannis Angeli Porro, auctore Thoma Veronensi, ex italico latine versum 902. Gesta P. Joannis Angeli Porro ex Pocciantii Chronico Servorum B. M. V. 904. Vita B. Joannis Angeli Porro ex Gianii Annalibus ordinis Servorum B. M. V. 907

Juliana de Busto Arsitio, soror conversa abbatiæ S. Mariæ de Monte supra Varesium in pristino ducatu Mediolanensi. Commentarius historicus. § I. Cultus B. Julianæ; fontes historici; ortus; virginitatis propositum; persecutiones in domo paterna toleratæ; accessus ad Sacrum Montem 553. § II. Viginti duos annos cum B. Catharina de Palantia vitam eremiticam sanctissime colit B. Juliana; dein fit soror conversa, vitam amplexa monasticam sub regula S. Augustini; virtutes ejus; orandi modus, dictus Vestis B. Mariæ Virginis; pientissima mors 555. § III. Sepultura, translationes, festum, imagines antiquæ, cultus approbatio, lectiones propriæ 559

Justus. Vide Claudianus.

L

Leothadius confessor episcopus. Sylloge historica. § Unic. Paucitas monumentorum; sancti præfectura in monasterio Moissiacensi; initia metropolitanæ dignitatis in Ausciensi ecclesia; tempus episcopatus incertum; variæ translationes 122

Luglius et Luglianus martyres. Commentarius prævius. § I. Locorum, ubi SS. Luglius et Luglianus coluntur, notitia; Acta examinantur; sedis causa et tempus 108. § II. Cultus sanctorum martyrum Lillerii et Mondiderii; variæque visitationes reliquiarum usque ad finem sæculi XVIII 111. § III. Sors sacrarum reliquiarum SS. Martyrum a fine sæculi XVIII usque ad præsentem diem 114. Vita SS. Luglii et Lugliani fratrum, auctore anonymo, ex pervetusto codice ms. ecclesiæ Lilleriensis collata cum Vita, typis edita anno 1597. Caput unic. Sanctorum patria; gesta extra Belgium; iter in Belgium, ibique gesta; violenta mors a prædonibus illata 117

M

Macarius Romanus fabulosus, qui inventus est juxta Paradisum et olim in patriarchatu Constantinopolitano cultus fuit. Commentarius prævius. § Unicus. Gesta S. Macarii Romani fabulosa sunt. An ipsa persona fabulosa sit. Ejus cultus apud Græcos et Russos 563. Vita fabulosa S. Macarii Romani, servi Dei, qui inventus est juxta Paradisum, auctoribus Theophilo, Sergio et Hygino 566

Maglorius, episcopus confessor. Commentarius prævius. § I. Sancti elogia in fastis sacris et synopsis vitæ; locus natalis; vitæ chronotaxis 772. § II. Variæ sacri corporis translationes 777. Vita S. Maglorii episcopi, ex Mabillonii Actis sanctorum S. Benedicti, auctore anonymo, collata cum ms. Rubræ Vallis. Caput I. Sancti patria et parentes; diaconus cum S. Samsone in Armoricam trajicit; eidem succedit, episcopatum abdicat, et cœnobium in Sargiensi insula construit, in quo sancte vivit 782. Caput II. Varia miracula; obitus 787. Translatio S. Maglorii et aliorum Parisios, auctore anonymo, ex tomo III Annalium Ord. S. Benedicti 791

Martinus, abbas Vertavensis et confes. Nannetis et Pictavis in Gallia. Commentarius prævius. § I. Memoria in fastis sacris; diaconatus Nannetis; prædicatio in pago Herbadillico; exstiteritne umquam Herbadilla oppidum 794. S. Martini vita eremitica; fundatio Vertavi; an regula Benedictina ibidem ab initio in usu fuerit; fundatio Duogemellensis et Durinensis. Mors, translationes, cultus 797. Vita antiquissima S. Martini abbatis Vertavensis, ex codice ms. Ultrajectino S. Salvatoris. Caput unicum. Diaconatus Nannetis; prædicatio Herbadillæ; hujus oppidi ruina; Vertavi monasterii origo; S. Martini obitus in asceterio Durinensi 802. Alia Vita S. Martini, abbatis Vertavensis, auctore monacho Vertavensi anonymo; qui sæculo IX exeunte vixit. Ex ms. cod. monasterii Silvæ Majoris secundum editionem sæculi I Benedictini. Prologus 805. Vita S. Martini Vertavensis. Caput unicum. Diaconatus Nannetis; prædicatio Herbadillæ; hujus oppidi ruina; Vertavi monasterii origo; S. Martini obitus in asceterio Durinensi 806. Miracula et translatio S. Martini Vertavensis, auctore eodem monacho Vertavensi. Ex schedis Vertavensibus et Silvæ Majoris. Caput I. Paralipomena et miracula ante translationem 810. Caput II. Normannis ingruentibus, transferuntur S. Martini reliquiæ; miracula 814

Martinus, dictus Martius, eremita et abbas in Campania. Commentarius prævius. § I. Confusus fuit S. Martinus cum aliis sanctis; duo dies cultus; ætas; professio religiosa; Montismassici descriptio 824. § II. Monasterii in Montemassico fata quædam; translatio corporis S. Martini tentata et tandem perfecta. Carinulæ origo. Cultus ibi, in Montemassico et Neapoli. Historiæ S. Martini 826. Vita S. Martini, ex Dialogis S. Gregorii Magni, lib. III, cap. XVI. De S. Martino monacho de Montemassico 831. Historia translationis reliquiarum S. Martini ex Montemassico Carinulam, ex ms. codice Canonicorum Regularium S. Augustini in Bodeken, collato cum aliis. Prologus 833. Incipit translatio S. Martini ibid. Incipiunt miracula ejusdem 895. Vita, translatio et miracula S. Martini abbatis, auctore Petro diacono Casinensi ex codice ms. Casinensi. Caput I. S. Martini vita solitaria in Montecasino et in Montemassico 835. Caput II. Translatio corporis S. Martini sæpius tentata et demum perfecta. Saracenorum incursiones 837. Caput III. Miracula Carinulæ et in Montecasino 839. Hymnus seu Vita B. Martini, solitarii et confessoris, versibus dictata, cujus festum est III nonas augusti, auctore Petro diacono Casinensi, ex mss. codicibus Bodekenensi et Carinulano 841

Montana, in diœcesi Bituricensi atque olim in Senonensi culta. Sylloge critica. § Unicus. S. Montanæ applicata Vita S. Gertrudis Nivellensis. Unde dicta abbatissa Cavensis. Furto transfertur ejus corpus e diœcesi Bituricensi Ferrarias in Senonensi. Traditiones de ea et cultus utrobique. Processionum seu peregrinationum Pentecostalium origo 859

N

Nicephorus, fundator monasterii in Charsiano. Dubitatio utrum id monasterium exstiterit Constantinopoli an in Cappadocia.

O

Octavianus seu Octarianus, episcopus Comensis in Longobardia. Sylloge historica. § Unicus. S. Octavianus præfuit ecclesiæ Comensi, dum hæc schismati de Tribus Capitulis adhæreret. De ejus cultu et de cultu aliorum qui extra communionem ecclesiæ obierunt 105

Omnion. Vide Crescius.

Oda vidua et Pompejus presbyter. Commentarius prævius. § I. Sanctæ viduæ distinctio ab homonyma virgine; ejus biographi antiqui et recentes; Childebertus ejus, ut fertur, pater; annus sanctæ natalis 128. § II. Nobilissimum genus sanctæ ope diplomatis Alahonensis, cujus sinceritas vindicatur, ostenditur; ejus in Austrasiam migratio 130. § III. Annus sanctæ emortualis; sepultura et elevatio corporis; variæ visitationes reliquiarum, quarum pars maxima semper Amanii remansit 134. Vita S. Odæ viduæ, auctore anonymo ex codice pergameno Trajectino bibliothecæ regiæ Bruxellensis sub no 7917 collata cum codice Corsendoncano ejusdem bibliothecæ sub 858. Caput unicum. Ortus sanctæ; migratio in Austrasiam; opera pia; sanctus obitus; elevatio corporis a S. Florberto episcopo Leodiensi 139

P

Pamphila. Vide Crescius.

Papirius. Vide Severus.

Pompejus presbyter. Vide Oda.

Proclus episcopus CPolitanus. Commentarius historicus. § I. Sancti memoria in fastis sacris variis diebus celebratur; natus videtur CPoli, cujus ecclesiæ inservivit ab infantia; fit episcopus Cyzicenus sed a populo rejicitur 637. § II. Episcopatum CP., dejecto Nestorio et vita functo Maximiano, accipit sanctus; canones de translatione episcoporum et laudata a Socrate mansuetudo ad trutinam revocantur 640. § III. Sancti epistola ad Armenios; causa Athanasii episcopi Perrheni 643. § IV. Ex privilegio sedis CPolitanæ arrogat sibi sanctus variorum episcoporum in variis provinciis institutionem; cultus Trisagii; tempus mortis 646

R

Rogatus. Vide Severus.

Romanus episcopus et confessor. Commentarius prævius. § I. Memoria in fastis recentioribus; vitæ synopsis; biographi, e quibus aliqui edendi seliguntur 74. § II. Sancti ortus; officia in aula regia; tempus episcopatus ex ordinatione SS. Eligii et Audoeni 76. § III. Variæ reliquiarum translationes; sacri corporis destructio per calvinianos; servatæ aliquæ exuviæ 82. § IV. De privilegio Feretri seu S. Romani; de ejus origine fatis et ritu 87. Vita prior, auctore Gerardo monacho 91. Vita secunda, auctore anonymo, ex ms. Branensi. Caput I. Sancti natales; pia institutio; episcopatus Rotomagensis; ejus labores, miracula, obitus 96. Caput II. A seniore quodam solvitur difficultas, in Vita S. Romani occurrens; visio glorificans sanctum; qui quosdam suæ ecclesiæ clericos a naufragio invocatus liberat 100

Ruma. Vide Arethas.

Rumonus, episcopus et confessor, cultus Tavestockii in Devonia. Sylloge historica. § Unicus. Tavestockiensis abbatiæ origo et fata. Translatio S. Rumoni episcopi Hiberni; ejus cultus 223

S

Senochus seu Enochus, presbyter et abbas in pago Turonico Galliæ. Commentarius prævius. § I. S. Senochi ortus, clericatus, monachatus, monasterium, vitæ tempus 764. § II. S. Senochi cultus, inchoati continuo post mortem, propagatio per Burgundiam, per agrum Turonicum, Britanniam Minorem et diœcesim Lucionensem 767. De sancto Senocho abbate. Ex vitis patrum S. Gregorii Turonensis secundum editionem Ruinartii et codicem ms. de Sassenayo 769

Serapion seu Cerbonius. Vide Crescius.

Servandus et Germanus, martyres prope Gades in Hispania. Commentarius prævius. § Unicus. Cultus sanctorum martyrum secundum liturgiam Mozarabicam; eorumdem patria et familia; tempus et locus martyrii 25. Passio, ex codice ms. Joannis Bouhier, collata cum Legenda Henrici Florez, tom. XIII Hispaniæ Sacræ 28

Severinus episcopus et confessor Burdigalæ. Commentarius prævius. § Unicus. S. Severinus, sicut multi alii eodem tempore, in Gallias advena, ecclesiam administrat Burdigalensem 64. Brevis Vita ex Gregorio Turonensi, lib. de Gloria Confessorum 65

Severinus, episcopus Coloniensis confessor. Commentarius prævius. § Unicus. Distinctio inter S. Severinum Burdigalensem et Coloniensem; hic numquam sedem Burdigalensem occupavit; succedit Eufratæ; fundat ecclesiam SS. Cornelii et Cypriani; ejus obitus et Acta 50. Vita et translatio, auctore anonymo, ex Surio, collata cum variis codicibus mss. bibliothecæ regiæ Bruxellensis. Caput I. S. Severinus Eufratæ succedit; ejus virtutes; mors S. Martini eidem revelatur; Burdigalam profectus pie obit 56. Caput II. Colonienses, calamitate multiplici pressi, statuunt corpus S. Severini in urbem suam adducere: ægre consentientibus Burdigalensibus, tandem summo honore Coloniam deferunt 61

Severinus Tungrensis et Felix I, habiti episcopi Trevirenses. Sylloge critica. § Unicus. De primis Trevirensibus episcopis. Confusio episcoporum Trevirensium, Tungrensium et Coloniensium. An S. Felix Trevirensis exstiterit. Nonne fictus ex Metensi. Unde ortus cultus S. Severini 615

Severus et Dorotheus martyres Hadrianopoli. Sylloge. Ex Martyrologiis 23

Severus, Vitalis, Felix, Rogatus, Papirius, Victoria, Flavianus et Victor martyres Nicomedienses. Sylloge. Ex fastis Hieronymianis aliisque martyrologiis 634

Seuresius, martyr Cæsareæ in Cappadocia. Sylloge. Ex Hieronymianis aliisque fastis 24

Simon, episcopus Vladimiriensis. Vide Arethas monachus.

Socrates. Vide Theodota.

Syra virgo, Meldis culta et Catalauni in Gallia. Sylloge historica et critica. § Unicus. S. Syra Meldensis seu Catalaunensis distinguenda a S. Syra Trecensi seu Rilliacensi. Catalauni fit abbatissa. An S. Fiacrii soror. Ejus cultus nunc interiit 104

T

Theodota et Socrates presbyter, martyres, hic Ancyræ, illa Nicææ in Bithynia. Commentarius prævius. § Unicus. Cultus sanctorum martyrum Constantinopoli. Templa et monasteria SS. Georgii, Theodotæ et Mamantis. Illorum martyrum Passionis fides. Martyres tempore Alexandri Severi 9. Certamen seu martyrium sanctæ, gloriosæ et victoriis claræ martyris Theodotæ, e græco ms. medicæo regis Franciæ, interprete Guilielmo Gratio Brugensi, Societatis Jesu presbytero 12

Theoderitus seu Theodorus, presbyter martyr Antiochiæ in Syria. Commentarius prævius. § I. Distinctio inter varios homonymos; elogia apud græcos et latinos; cultus Ucetiæ 32. § II. Acta martyrii videntur coæva; tempus passionis; carmen Flodoardi; origo patrocinii Uceticensis; qua occasione agitur de Deothario, episcopo Arisitensi 35. Passio, auctore anonymo, ex mss. Sanlaurentiano et Bodecensi, collatis cum editionibus Joannis Mabillon, Theodorici Ruinart et ms. anonymo 40

V

Verus, episcopus et confessor Salerni. Sylloge historica. § Unicus. Tempus erecti episcopatus Salernitani; episcoporum series 47

Victor, martyr Hierapolitanus in Phrygia. Vide Claudianus.

Victor, martyr Nicomediensis. Vide Severus.

Victoria. Vide Severus.

Vitalis. Vide Severus.

Ursus seu Ursinus, episcopus Tullensis. Vide Amon.

INDEX CHRONOLOGICUS.

SÆCULO PRIMO.

Magi videntur prima semina religionis Christianæ in Arabiam intulisse 669 et seq.

Anno 29 (juxta probatiorem chronologiam) Judæi Arabes, qui Hierosolymis in prima Pentecoste post resurrectionem fidem susceperunt, eam in Arabia propagarunt 670 c d

Ante medium sæculum I S. Bartholomæus inter Arabiæ apostolos fuit 672 et seq.; num et S. Paulus 670 d

Eodem ævo S. Matthæus, non Arabiæ, sed Nubiæ apostolus 671 e f, 672 b c

Eodem ævo Eunuchus reginæ Candacis inter Nubiæ apostolos recensendus est 670 e f

Eodem ævo Adæus seu Thaddæus, ex septuaginta duobus discipulis, partes aliquas Arabiæ desertæ attigit 671 a b c d

Eodem ævo Apostoli alii in Arabia fidem prædicasse dicuntur 670 e

Ab anno Christi 76 ad 106 regnavit in Arabiæ provincia Hedjaz, princeps dictus Abd-el-Masih, id est, Servus Christi. Postmodum, quin sciatur a quo tempore, venerata fuere in templo Caaba signa Christi et B. Virginis 674 d

Anno Christi 81 obiisse fertur S. Mares, Adæi discipulus, qui fidem Christianam propagavit in Iraca occidentali et in partibus aliquot Arabiæ desertæ 671 b c d e

Sæculo I mercatores Arabes aliqua semina fidei christianæ ex Palæstina in patriam suam reportasse non est dubium 673 f, 674 a b

SÆCULO II.

Circa annum Christi 180, Monoimus Arabs, philosophus christianus, S. Justini discipulus, in hæresim labitur 679 a

Circa annum 190 S. Pantænus, philosophus Alexandrinus, non modo Indiam Brachmanicam adit, sed, ut in primis est verisimile, Arabiæ etiam partes aliquot 672 et seq.

Eodem circiter anno Arabes Salihitæ veniunt ex Tehama Homeritidis ad Iracam occidentalem 678 b

SÆCULO III.

Circiter annum 205 Arabes Ghassanidæ, ex Homeritide oriundi, in ea parte Arabiæ desertæ considunt, quæ Bostris est vicina. Tum vero temporis christiani jam multi erant in Arabiæ desertæ civitatibus, in primis Bostris 678 b

Anno circiter 217 arcessitur Origenes a duce Arabiæ, ut eum fidem christianam edoceat 678 c d

Eadem tempestate doctrina excellebat Beryllus, episcopus Bostrorum. Labitur tamen in hæresim et ab Origene emendatur 678 d

Circa annum 230 S. Theodota Pontica Nicææ in Bithynia et S. Socrates Ancyræ martyrium faciunt 9 b

Anno circiter 246, orta nova hæresi in Arabia deserta, hanc denuo adit Origenes, et errorem comprimit 678 f

Anno 249 inter diem 17 junii et 9 octobris occiditur Veronæ Philippus imperator 600 b

Anno 250 Decii jussu interempti fuisse videntur SS. Crescius et socii 588 c. Decius tunc videtur Florentiæ versatus esse 588

Ab anno 273 ad annum 297 in Homeritide regnat rex christianus Abd-Kelal 674 e f, 675 a, 677 b

Circa annum 290 rex Salihitarum Dawud a Græcis constituitur phylarcha Arabum Syriæ; habitabat vero Medabæ, non procul a Jordane; eum christianum fuisse ferunt 679 b

Non multo post, anno 292, imperante Diocletiano, rex Dawud a Ghassanidis profligatur, atque hi in ejus locum phylarchiam Arabiæ desertæ occidentalis obtinent 679 b

Sæculo III reges plures Ghassanidarum christianos fuisse nonnulli historici tradunt 679 b c

SÆCULO IV.

Anno 303, die 24 februarii, edictum persecutionis Diocletiani Nicomediæ proponitur 620 e, 628 c; quindecim diebus post secundum et paulo post tertium 629 a b

Eadem anno, verno tempore idem proponitur in Africa et ante diem II mensis novembris alterum multo acerbius 621 a b, 629 a b

Eodem anno, die 25 martii, proponitur Alexandriæ secundum decretum Diocletiani contra christianos et mense aprili in Palæstina 629 b. Hoc anno festum paschatis non eodem die celebratur in Ægypto et in Palæstina ibid.

Anno 303 mense majo secundum Diocletiani edictum venit in Africam 629 b. Die 5 junii proponitur Tubuzæ ibid.

Eodem anno, die 30 augusti martyrium facit Venusiæ S. Felix episcopus Tubzacensis 618 et seqq.

Anno 325 concilio Nicæno subscribunt multi episcopi civitatum Arabiæ desertæ 679 d

Circa annum 350 Homeritidem adit Theophilus Indus episcopus Arianus et legatus Constantii imperatoris, regnante illic Marthado, vel, ut verisimilius est, ejus filio Wakia, quem christianum fuisse perhibent, saltem aliquandiu 675 et seqq.

Circa eumdem annum idem Theophilus in Homeritide plures ecclesias ædificat, Taphari nimirum, Adanæ et ad sinum Persicum 675 f, 676 f, 677 a b c

Tum temporis rex Axumitarum in partem Homeritidis dominatus videtur 677 c d e

Medio sæculo IV jam multum provecta erat conversio Arabum Ghassanidarum ad fidem christianam 679 c

Eodem tempore Aizanas, rex Æthiopum, sese regem Homeritarum dicit 725 b

Non multo ante annum 356 Aizanas, rex Axumitarum seu Æthiopum, factus est christianus 677 e

Anno 356 Contantius, imperator Arianus, scribit ad reges Æthiopiæ Aizanam et Sazanum, qui jam christiani erant et parti Homeritidis dominati videntur 697 c

Anno 362, 23 octobris martyrium facit S. Theodoritus 36 b – f, 37 a – c

Anno 371 vita fungitur S. Hilarion, monachus, qui apostolus fuit Ghassanidarum Palæstinæ, seu Arabiæ Petrææ, in primis civitatum Elusæ et Majumæ 680 b c

Anno 372, aut paulo post, gens Ghassanidarum cum regina sua Mawia sacra christiana amplectitur; deinde nonnisi hac pacta conditione cum Valente, imperatore Ariano, fœdus inire consentiunt, ut scilicet episcopum habeant, Mosem sanctum, ortu Saracenum et doctrina catholicum. Deinceps reges Ghassan videntur omnes christiani fuisse 679 d e f

Anno circiter 373 in monte Sina interimuntur monachi quadraginta a Saracenis gentilibus et totidem fere a Blemmybus in vicino monasterio Raithu 682 e

Anno circiter 380, quum Ardasjirus in Perside regnare cœpit, christianis Mesopotamiæ et Iracæ Arabicæ pax est reddita, et Tamuza, episcopus Seleuciensis, ecclesias reædificavit, conditaque sunt monasteria Hiræ ac aliis in locis 688 f, 689 a

Circa eumdem annum natus videtur S. Proclus, episcopus Constantinopolitanus 638 c, 639 a

Ab anno 384, regnante Sapore III, pace fruebantur ecclesiæ Persidis, Mesopotamiæ et Iracæ; sed ejus successor Vararanes IV persecutor fuit, donec anno 399, regnum adepto Iezdegerde, pax redintegrata est 689 a b c

Circa annum 395 occiduntur monachi multi a Saracenis gentilibus prope Thecuam in Palæstina 682 e f

Sæculo IV, opera sacerdotum, ac in primis monachorum, ad fidem christianam traductos esse Syros orientales et ex Persis ac Saracenis quam plurimos scribit Sozomenus 680 a, 688 e

Exeunte sæculo IV in Ægypto monachi erant et moniales ultra centum millia 746 a

Sæculis IV, V et VI floruit religio christiana in Mesopotamia, Chaldæa et aliis partibus regni Persici 689 et seqq.

SÆCULO V.

Circa annum 400 nova contigit irruptio Saracenorum in montem Sinai, versante ibi S. Nilo ejusque filio; et monachi multi interempti sunt 682 f, 683 a

Anno 405 ad monasterium Pharan, juxta viam quæ Hierosolymis Jerichontem ducit, confugit S. Euthymius, monachus ac sacerdos et Arabum Scenitarum apostolus 680 d

Anno 406, pridie kal. januarii, barbari, Rheno trajecto, in Gallias irruunt 52 c, 61 a

Anno 409, mense octobri, barbari Hispaniam occupant 52 e

Anno 410 Roma capitur, sed falso dicitur tum visum esse lumen zodiacum 741 b c

Anno 411 Saracenis gentilibus Palæstinam invadentibus, S. Hieronymus a Bethleem fugere coactus est 683 a

Ab anno 413 S. Simeon Stylita, Arabum Scenitarum apostolus, vitæ asceticæ deditus, inclusus manet in domuncula quadam per annos tres 686 e

Anno 416 ad celeberrimum montis verticem venit, ibique ad eum concursus maximus fieri cœpit, etiam antequam notissimam columnam conscendisset. Exinde Arabes multos, in primis Hirenses, ad fidem convertere cœpit 686 e

Anno circiter 418, Nooman I, rex Hirensis, quum sibi de nocte visus esset S. Simeon, fit christianus et ecclesias exstruit: et mox, dimisso regno, religioni liberius vacandi gratia, aufugit. Tum vero temporis nondum S. Simeon columnam conscenderat 685 e, 686 a e. Circa idem tempus increbrescit ejus fama in aula lezdegerdis, regis Persarum 686 e f

Anno 418 (non vero anno captæ Romæ a Gothis, Christi 409, vel 410) phænomenon in cælo conspicitur Constantinopoli, duratque per menses quatuor 741 b c

Eodem anno, die 19 julii, contigit deliquium solis, quod similiter observatum est Constantinopoli 741 b

Anno 418 vel 419, sæviente persecutione, quam ultimis regni sui annis in christianos moverat lezdegerdes, rex Persarum, Aspebetus quidam (seu Aspebed), præfectus Arabum in regno Hirensi, quum christianis faveret, ad Palæstinam transire coactus est. Ibi a S. Euthymio cum Arabibus multis in fide christiana eruditur, baptizatur, et constituta illic ab Anatolio, præfecto Orientis, colonia Arabum militari, hæc tota, præsente Aspebeto, qui in baptismo dictus est Petrus, christiana facta est. Tum Juvenalis, patriarcha Hierosolymitanus, hujus florentissimæ coloniæ Petrum episcopum constituit. Coloniæ hujus, sive castrorum (παρεμβολων) curam gessit S. Euthymius usque ad mortem 680 et seq.

Anno circiter 421 Almundarus I, rex Hirensis, Syriam depopulatur 687 a

Anno 422 fœdus initur Romanos inter et Persas, et pax diuturna consequitur 687 a

Anno 423 S. Simeon Stylita in columna degere incipit 686 e

Anno 426, 28 februarii ordinatur Sisinnius episcopus CPolitanus 639 a

Anno 428, die 10 aprilis ordinatur Nestorius episcopus CPolitanus 640 c

Anno 431 Petrus, episcopus Paremboles, genere Arabs Hirensis, interest synodo œcumenicæ Ephesinæ et a patribus delegatur cum duobus aliis ad Nestorium et ad Joannem Antiochenum 681 f

Anno 436 epistolam ad Armenios de Incarnatione dominica dedit S. Proclus 644 e f

Anno circiter 445 ad fidem convertitur S. Arethas, phylarcha provinciæ Negranensis in Arabia, et circa idem tempus conversio Negranensium multum promovetur 693 c, 717 f

Anno 446, mense julio, obit S. Proclus 649 f

Anno 451 Marcianus, episcopus insulæ lotabes, in mari Rubro, subscribit synodo Chalcedonensi 683 e

Anno 473 Imrulcays, seu Amorcesus, e gente Kinda, insulam maris Rubri, Iotaben dictam, in qua multi degebant mercatores, misso Petro episcopo, imperatori Cpolitano offert; ejusque et simul Saracenorum, qui in Arabia Petræa sub Romanis degebant, constituitur phylarcha 683 a b c d

Anno 490 regnum Homeritarum consequitur Dhu Nowas, a Græcis dictus Dunaan 693 e f; non multo post fit judæus et christianos persequi incipit 694 a b c

Circa eumdem annum 490, regnante in Æthiopia Alameda, ex imperio Constantinopolitano et ex Ægypto in ejus regnum venerunt sancti novem, inter Æthiopes celebratissimi 725 c, 751 b c

Anno 491 in Oriente imperare incipit Anastasius, ac imperium tenet ad annum 518 usque 693 d

Eodem anno vel sequenti, Aswad, rex Arabum Hirensium, bellum gerit cum Ghassanidis christianis, a quibus tandem victus et cæsus est 681 b c

Circa idem tempus Arabiam Desertam et Syriam invadit Arethas, filius Amr-el-Macsur, e gente Kinda; et simul Parembolem Arabum christianorum Palæstinæ semel iterumque subvertit: quæ tamen aliquot post annis iterum florere incipit 681 c d e

Anno 496 Hodjr, filius Harith, et Djabala, principes Kindæ, Syriam denuo vastant 687 b

Anno 498 insula Iotabe, Arabibus prælio victis, ab Anastasio imperatore conceditur negotiatoribus Græco-Romanis, vectigali annuo constituto 687 b c

Anno 498 et sequentibus Nooman III, seu Naaman, rex Hirensis, Euphratesiam invadit 687 b f

Sæculo V et ordiente VI in Palæstina florebat S. Sabas, qui Arabas Ghassanidas non paucos in pietate erudivit 681 f, 682 a

SÆCULO VI.

Anno 500 iterum Syriam vastat Arethas, filius Amr-el-Macsur, rex Arabum Thalabitarum 687 c

Circa eumdem annum in Æthiopia regnat rex christianus Tazena, qui, devictis Nubiis, eos ad fidem christianam adduci curavit 745 c

Circa eumdem annum, Axumi regnante Tazena, videntur Axumitæ seu Æthiopes aliquam victoriam reportasse de Homeritis et dominatum in partem Homeritidis vel renovasse, vel extendisse. Tum temporis civium Negranensium pars non exigua sacris christianis sese addicunt 693 d e, 694 e, 695 b c d, 725 c

Usque ad annum circiter 502, Arabes christiani regni Hirensis plerumque aut magnam partem catholici fuerunt 690, 691 a

Hoc ipso anno 502 Anastasius imperator fœdus pangit cum Aretha, filio Amr-el-Macsur, rege Arabum Thalabitarum, qui dudum Syriam vastaverat 681 c, 687 c e

Anno 503, die 10 januarii, expugnatur Amida (Diarbekr) ad fluvium Tigrim, a Cavade rege Persarum et Nooman III, rege Hirensi, cæsique sunt plus octoginta millia incolarum 687 c d e f

Eodem anno Nooman partem Mesopotamiæ, quæ Græco-Romanis erat subdita, populatur; sed, vulnere in capite accepto, e vita decedit. Inter duces vero ejus exercitus christiani fuere 687 c d e f

Eodem anno, post captam Amidam a Cavade, rege Persarum, Nooman III, rex Arabum Hirensium, Syriam et partem Palæstinæ diripuit; a cujus incursionibus S. Joannes Silentiarius in solitudine Ruban, non procul a mari Mortuo, ascesi vacans, cælitus servatus est 687 f, 688 a

Anno 505 pax sancitur Persas inter et Græco-Romanos duratque ad annum usque 522. Quo tempore Arabes cohibiti sunt ab excursionibus suis tam a Persis quam a Romanis; molesti tamen erant interdum anachoretis Syriæ et Palæstinæ 687 f

Anno 509 S. Sabas S. Joanni Silentiario, versanti in solitudine Ruban, ut ab incursionibus Arabum gentilium sese tueretur et ad lauram rediret persuasit 688 b

Anno 513, aut paulo post, Almundarum III, regem Arabum Hirensium, ad tempus christianum esse factum verisimile est 688 b c d, 690 f, 691 a

Non multo ante annum 518, Euphrasius, avus Nonnosi historici, ab Anastasio imperatore legationem accipit ad Caysum, sive Imrulcays, poëtam Arabem et Phylarcham Maaddenorum et Kindinorum 683 e f, 700 b, 701 c

Hoc ipso anno, mense julio, imperium auspicatur, Anastasio vita functo, Justinus I, cognomento Thrax, sive junior 694 d e

Eodem anno literis synodicis Joannis, patriarchæ Hierosolymorum, adversus Severum, hæreticum monophysitam, subscribit Valens, episcopus Arabum christianorum Palæstinæ 681 e

Eodem anno vel sequenti, bellum primum contra Dhu Nowasum, regem Homeritarum, gerit S. Elesbaas, rex Æthiopum 694 e, 745 a, 752 b c, 753 a

Inter annum 519 et 523, videtur Dhu Nowasus, rex Homeritarum, ab Æthiopibus fugatus, nec ipsam regiam suam Tapharim retinuisse 759 a

Anno 521 moritur Paulus, episcopus Negranensis in Arabia 694 f

Anno 522 vita fungitur prorex Æthiopum in Homeritide 699 a

Adventante hieme anni 522, rebellionem contra Æthiopes in Homeritide auspicatur Dunaan seu Dhu Nowasus, et christianos permultos interimit 701 e f, 726 c

Usque ad annum 523 Negrana urbs regia fuit Æthiopum in Homeritide 760 a

Anno 523 circa initium mensis octobris, cum exercitu centum viginti millium militum ad Negranam accedit Dhu Nowasus, quam diebus aliquot obsidet, dein perjurio ingreditur 702 c, 703 b c. Mox persecutionem contra christianos Negranenses orditur, in qua, die 24 mensis octobris, patitur S. Arethas 707 c; et universim martyrio coronantur cives Negranenses 4,252, 709 f, 710 a

Anno 524, ab exeunte mense januario ad martium, conspicuum fuit Negranæ, in Arabia, phænomenon cæleste, quod vel lumen zodiacum fuit, vel miraculo adscribendum est 741 a b c

Eodem anno 524, mense januario, Abrahamus, legatus Justini imperatoris, ac Simeon presbyter Hiram adveniunt, et exinde adeunt castra Almundari, regis Hirensis, qui cum exercitu versabatur inter Maaddenos 700 b f, 701 a b c d, 705 e, 719 c

Eodem anno, eodemque mense januario, Dhu Nowasus literis hortatur Almundarum, regem Hirensem, et Cavadem, regem Persarum, ut persecutionem moveant adversus christianos 710 c, 742 a

Eodem anno Justinus imperator scribit ad Timotheum, patriarcham Alexandrinum, et ad S. Elesbaan, regem Æthiopiæ, rogans ut vindicetur sanguis martyrum Homeritarum 710 d, 743 d e

Eodem anno, die 24 februarii, Simeon episcopus Betharsamensis, Hiram ingreditur, redux e castris Almundari III 705 f, 706 a

Eodem anno moritur Silas, patriarcha Nestorianus Seleuciæ 744 b

Eodem anno comes Paremboles Arabum christianorum Palæstinæ erat Anghæas, filius Zed, filii Job 681 e

Extremo eodem anno 524 et sequenti S. Elesbaas, rex Æthiopiæ, exercitum instruit et classem parat adversus Dhu Nowasum, persecutorem christianorum in Homeritide 711 a b

Eodem anno 524, vel sequenti, Negranæ martyrio coronantur S. Azkir, sacerdos, S. Cyriacus et socii 38, principatum illic tenente, loco Dhu Nowasi, quodam Sjarabhil, vel Sarabahal 711 d e, 716 f, 717 a

Anno 525, mense aprili, Timotheus, patriarcha Alexandrinus, synodum cogit in ecclesia S. Marci; post quam presbyterum mittit ad S. Elesbaan, eum hortans ut bellum urgeat adversus Dhu Nowasum 711 c, 746 c

Anno 525, non multo post Pentecosten, S. Elesbaas cum classe et exercitu vehitur trans fretrum Bab-el-Mandeb in Homeritidem 711 c d, 751 a

Eodem anno victoriam refert S. Elesbaas et religionem christianam restituit Negranæ 737 c

Eodem anno prorex Æthiopum in Homeritide constituitur Esimiphæus Homerita christianus 698 c, 699 a b, 712 e f

Eodem anno 525 aut sequenti, Taphari, in Homeritide, archiepiscopus constituitur S. Gregentius 720 d

Eodem anno 525 aut sequenti, Cpoli cœptus videtur cultus S. Arethæ, martyris Negranensis, in ecclesia B. Mariæ in tractu Protasii, quam ædificaverat Justinus imperator 715 b c

Circa annum 528, Abrahamus, pater Nonnosi, legationem obit ad Imrulcays, phylarcham Kindinorum et Maaddenorum 683 e f, 701 c d, 719 d

Circa annum 529, Abocharabus, seu Abu-Carib, Arabs christianus, desertum Phœniconis tradit Justiniano imperatori, a quo phylarcha constituitur Arabum Palæstinæ tertiæ 682 b c d

Anno circiter 530 prorex Æthiops in Homeritide constituitur Aryates, e genere S. Elesbaæ 699 b, 712 e f, 760 a

Circa eumdem annum 530 Justinianus imperator Julianum legatum mittit ad S. Elesbaan, regem Æthiopum, et ad Esimiphæum, proregem Homeritarum 684 a

Circa eumdem annum, Nonnosus, filius Abrahami, legationem obit ad Imrulcays, phylarcham Kindinorum 683 e f

Anno 534 aut 535, Abrahamus, filius Euphrasii et pater Nonnosi, legationem suam alteram suscipit ad Imrulcays, phylarcham Kindinorum 683 e f, 701 d, 719 d

Anno 536 Synodo Cpolitanæ interest Anastasius, episcopus insulæ Iotabes in mari rubro 683 e

Anno circiter 537 nascitur S. Senochus 765 e

Eodem anno moritur Abocharabus seu Abu-Carib, phylarcha christianus Arabum Palæstinæ 719 b

Eodem anno in locum Abu-Carib, phylarchæ Palæstinæ tertiæ, constituitur Caysus, sive Imrulcays, princeps Kinda et poëta Arabs celebratissimus. Is vel fidem christianam professus videtur vel eam finxisse 683 e f, 684 a b

Eodem anno Anastasius, episcopus insulæ Iotabes, in mari Rubro, subscribit synodo Cpolitanæ 683 d

Anno circiter 540 Abraha-Al-Asjram contra Aryatem, proregem Homeritidis, rebellionem concitat et regnum consequitur 698 f, 699 a b, 712 f, 713 a b c

Eodem anno aut sequenti S. Elesbaas, rex Æthiopum, mare Arabicum tertio trajecit, regemque Homeritarum agnoscit Abrahamum 759 b, 760 a

Ab eodem circiter anno 540 litteras Græcas floruisse inter christianos Homeritas suadent plurima 720 e f

Non multo post eumdem annum 540 habita est disputatio S. Gregentii, archiepiscopi Tapharensis in Arabia, cum judæo Erbano 720 d

Inter annos 542 et 566 moritur S. Cadfarchus in Wallia 764 a d

Anno circiter 545 libros quinque priores suæ Topographiæ conscripsit Cosmas monachus, dictus Indicopleustes 753 a

Anno 547 librum sextum suæ Topographiæ addidit Cosmas 752 c

Ante annum 548 vulgavit Procopius libros tres priores de bello Gothico 691 a

Inter annum 540 et 570, in Homeritide regnante Abrahamo, christiani Homeritæ catholici fuerunt, non vero monophysitæ 713 c d e f

Anno 557 subscribit S. Samson concilio Parisiensi III 773 e f

Anno 561, mense decembri, moritur Clotarius I, rex Francorum 767 c

Anno 562 occiditur in insidiis sibi structis Almundarus III, rex Hirensis 691 a

Anno circiter 565 vita fungitur S. Elesbaas, rex Axumitarum sive Æthiopum 719 b

Post eumdem annum 565 vulgati sunt libri Procopii de bello Persico, et circa idem tempus liber quartus Gothicorum 691 d, 750 a

Ab anno 570 currit æra elephantis, inter Arabes celebris 699 b

Eodem anno nascitur Mahumetes 713 c

Eodem anno Abraha Al-Asjram, rex Homeritidis christianus, expeditionem movet contra Meccam ejusque delubrum Caabam, sed infelici exitu. Non multo post diem obit Abrahamus 713 c

Anno 572, die 24 augusti, S. Gregorius fit Turonensis episcopus 767 b, 771 d e

Anno 575, Persæ regnum Yemanæ, seu Homeritidis, occupant; sed paucis post annis ab Æthiopibus recipitur 718 f

Eodem anno, exeunte mense novembri aut ineunte decembri, occiditur Sigebertus, rex Austrasiæ 765 a b

Anno 576 moritur S. Senochus abbas 765 a b c d e

Circa annum 580, die 3 augusti, moritur S. Martinus Massicus 824, 826 b

Circa annum 585 aut 590 florebat Negranæ episcopus Coss, filius Saida, poëta et orator, Mahumeti notus 720 d

Non multo post eumdem annum 585 suam historiam scripsit Joannes Malalas Antiochenus 760 a

Sub annum 588 scribit S. Gregorius Turonensis de Gloria confessorum 764 c

Anno 595 Cosroës Parviz, rex Persarum, regnum Homeritidis, Æthiopibus internecione deletis, occupat 718 f

Extremo sæculo VI hæresi Nestoriana infici christiani Homeritæ cœperunt 737 c

SÆCULO VII.

Anno 602 Mauritius imperator occiditur a Phoca cum filiis 10 a

Anno 608 et sequentibus Cosroës Parviz, rex Persarum, universam Syriam vastat 718 f

Anno 611 S. Ebregisus fit episcopus Trajectensis 818 e

Anno 616 idem Cosroës Hierosolymam capit ac diripit 718 f

Anno 617, occupata Ægypto et Africa septentrionali, idem obsidet Carthaginem, sed ab Heraclio vincitur 718 f, 719 a

Anno 628 Persarum prorex in Homeritide fit mahumetanus 719 a

Anno 629 Mahumetes exercitum mittit in deserta Syriæ contra Romano-Græcos et Ghassanidas 718 e

Anno 630 Negranæ florebat episcopus Abu-Haritha, quocum Mahumetes de religione disceptavit 720 d

Anno 631 christiani Negranenses, quum sacra sua ejurare nollent, a Mahumete coguntur pendere vectigal 719 a

Anno 632 pars media civium Negranensium, qui idololatræ erant, fiunt mahumetani; pars vero altera media christiana remansit 719 a

Exeunte anno 634 Califus Omar christianos Negranenses omnes in exsilium abire jubet ac in Syria aut Iraca Arabica sedes deligere 719 a

Eodem anno Abu Becr magnam partem Syriæ invadit 718 e

Anno 644, 23 octobris vita fungitur S. Romanus 81 b – f

Anno 646, die 14 maji ordinantur SS. Eligius et Audoenus 79 a – f

Anno 649, die 25 octobris Cabilone celebratur concilium 844 a

SÆCULO VIII.

Anno 722 aut 723 sancte obit S. Oda 135 b

Sub annum 760 Arichis II, Longobardorum princeps, multa sanctorum corpora infert Beneventano S. Sophiæ templo 827 a; quæ inter duodecim fratrum Adrumetinorum corpora 622 e f

Anno 799 verisimiliter natus S. Ignatius CP. 159 b c

SÆCULO IX.

Sæculo IX urbis Neapolis pars Græca erat et Græci illic sex ecclesias parochiales obtinebant 715 d e

Anno 800 scriptum celebre Godelgaudi Remensis sacramentarium Gregorianum 150 b f

Anno 819 Paschalis papa I confirmat Vulturnensi monasterio sua bona 827 e

Circa annum 832 fundatur Rotonense in Britannia Minori monasterium 151 a

Anno 843 Normanni primum Ligerim populabandi ingrediuntur 817 e

Eodem anno, die 24 junii, occiditur a Normannis, civitatem invadentibus, S. Godardus, episcopus Nannetensis 800 e, 814 b c

Eodem anno metu Normannorum Vertavo effertur S. Martini corpus 801 d. Utri circa id tempus pareret Aquitania, Pippino II an Carolo Calvo ibid.

Eodem anno castella Metallici, Theofalgici et Herbadillici pagorum dissipantur a Normannis 154 f, 155 a

Eodem anno, mense junio, Pippinus, regnator Aquitanorum, versatur in Arvernia 814 e

Anno 844 Pippinus II fundit Caroli Calvi exercitum 801 e

Anno 845 Carolus Calvus pactione nanciscitur pagos Sanctonensem, Engolismensem et Pictaviensem, et Pippinus II reliquam Aquitaniam obtinet 801 e

Anno 846, die 4 julii verisimiliter, episcopus consecratur S. Ignatius CP. 159 e

Anno 851 Erispogius victor quiete obtinet comitatum Nanneticum, et mutantur fines diœcesium Pictaviensis et Nannetensis 794 c e, 796 b c

Anno 853 Turones, Lucio, S. Florentii monasterium et Nannetæ exuruntur a Normannis 155 a

Circa annum 858 videtur S. Benedicti Herbadillici corpus translatum fuisse Quinciacum 155 b c

Anno 866, immo post annum 870, die 11 maji, occiditur in Anglia S. Fremundus martyr 848 c d

Anno 870, die 20 novembris, cæditur S. Edmundus 848 c

Eodem anno, die 10 octobris, Vulturnense monasterium pessime habetur a Saracenis et multi in eo occiduntur 828 a b

Anno 872 regimen ecclesiæ Neapolitanæ auspicatur Athanasius Junior 715 f

Anno 877, die 23 octobris, obit S. Ignatius CP. 159 f

Circa annum 879 Atenulfus, comes Capuanus et Beneventanus, condit Calvium 829 a b

Anno 887, die 29 augusti, episcopus Autissiodorensis ordinatur B. Herifridus 208 e

Anno 888 Odo a Ganterio Senonensi coronatur rex Francorum 209 a

Anno 893 Carolus Simplex a Fulcone Remensi coronatur rex Francorum 209 a

Anno 895, mense augusto, Guido, dux Spoletanus, Benevento expellit Græcos 839 d

SÆCULO X.

Anno 912 baptizatur Rollo, dux Normannorum 100 a

Anno 943 Alanus Barbatorta et Guilielmus Caput de stupis, comes Pictaviensis paciscuntur de pluribus ad Ligerim pagis 151 b c

Sub annum 959 S. Bruno Coloniensis venit in diœcesim Leodiensem et corpus S. Ebergisi, putans id esse corpus S. Evergisli, Coloniam transfert 658 f, 659 f, 660 a, 818 et seqq.

Circa annum 963 reliquiæ S. Maglorii et aliorum in Galliam interiorem transferuntur 778 f

Anno 965 moritur S. Bruno Coloniensis 818 f

Anno 967 moritur Folcmarus, episcopus Coloniensis 818 f

Anno 981 fundatur Tavestockiense monasterium 223 d e

Sub annum 997 Dani vastant Tavestockiense cœnobium in Anglia 224 a

SÆCULO XI.

Anno 1062 monasterium Kievocryptense e cryptis in lucem prodiit 871 f

Anno 1079 transfertur corpus S. Romani ad ecclesiam cathedralem Rotomagensem 82 c

Anno 1094, die 26 junii, multo apparatu transferuntur Carinulam clam abreptæ S. Martini Massici reliquiæ 833 et seq.

SÆCULO XII.

Anno 1100 ex Foro Claudii S. Bernardus episcopus sedem suam transfert Carinulam 829 c d

Anno 1103 B. Paschalis papa II confirmat episcopo Fesulano omnes suas ecclesias et castella 607 e

Anno 1106, die 15 junii, solemni pompa consecratur Fiscannense templum 846 b

Anno 1109, die 1 augusti, Turgotus episcopus S. Andreæ in Scotia consecratur 5 f

Anno 1124 Joannes cardinalis S. Chrysogoni visitat reliquias S. Romani 83 a b

Anno 1134, 23 octobris, obit S. Allucius 228 f, 233 d

Anno 1147 Clemens electus est metropolita Kioviensis 868 d

Anno 1148 Georgius Kiovia potitur 868 f; et ab eo Clemens, metropolita Kioviæ, sede pellitur ibid.

Anno 1149, die 11 julii, obit B. Bertrandus Grandis Silvæ abbas 240 b c

Anno 1154 Clemens iterum sede movetur a Georgio Longimano 868 f

Anno 1155 Georgius, Suzdaliæ dux, Kioviensem regionem iterum invadit 868 f

Anno 1156 Constantinus sedem metropolitanam Kioviæ occupat ibid.

Eodem anno dedicatur a Chalone Pictaviensi ecclesia Castellariensis 262 b

Anno 1158 obiit Georgius Longimanus, magnus dux Kioviæ. 869 a

Anno 1164 Polycarpum Kioviensi monasterio præficit Joannes IV, metropolita 870 a

Anno 1168 celebratur synodus Kioviensis, præside Constantino II metropolita 870 b

Anno 1169 clade crudelissima Kioviam afficit Andreas Bogolubscius 870 c

Eodem anno moritur Constantinus II, metropolita Kioviensis, et libertati restituitur Polycarpus, archimandrita Cryptensis 870 b

Anno 1177, die 28 januarii, dedicatur nova ecclesia Castellariensis a Simone Burdigalensi 264 c

Anno 1179 transfertur corpus S. Romani in capsam novam 82 e f

Anno 1182 Basilium hegumenum instituit Nicephorus II, metropolita Kioviensis 870 c

Anno 1185 diplomata S. Lamberti Leodiensis incendio fere delentur 821 d

SÆCULO XIII.

Anno 1200 Matthæus eligitur metropolita Kioviensis. 870 d

Anno 1202 Guido, cardinalis Prænestinus, legati officia tuetur in Belgio 862 b

Anno 1223 mortuus est Matthæus, metropolita Kioviensis 870 d

Anno 1226 Quinciaci fit solemnis translatio reliquiarum S. Benedicti Herbilliaci seu Quinciacensis 156 a

Anno 1233 Servi B. M. V. in Campo Martio prope Florentiam condunt hospitium de Caphagio; unde ortus celeberrimus B. M. V. Annuntiatæ conventus 889 b c

Anno 1234 inchoatur in Monte Senario ordo Servorum B. M. V. 887 f

Anno 1241 Nicolaus, ex ordine FF. Prædicatorum, episcopus et inquisitor apud Hungaros, occiditur 7 d e

Anno 1279, XVII Kal. junii, reliquiæ S. Domitii in ædem cathedralem Ambianensem transferuntur 149 f

Anno 1292 erecta confraternitas S. Romani Rotomagi 86 d – f

SÆCULO XIV.

Anno 1312 martyrium subit B. Jacobus Eleemosynarius ex ordine Servorum B. M. V. 884 b

Anno 1317 creatur diœcesis Lucionensis 795 e

Anno 1376 monachi Setichenbeckenses impie occiduntur 7 b

Anno 1386, die 24 junii, nascitur S. Joannes Capistranus 274 d e f

Anno 1395 transfertur imago B. M. V. Volodimeriæ in Russia 578 c

SÆCULO XV.

Anno 1404 initium fit Observantiæ seu congregationi speciali Servorum B. M. V. 887 f

Anno 1411 Senarius mons iterum incoli incipit a Servis B. M. V. 887 f, 888 a

Anno 1416, die 13 augusti, transferuntur Autissiodori S. Syræ reliquiæ 105 e

Ann 1416, die 4 octobris, Ordinem FF. Minorum ingreditur S. Joannes Capistranus 281 a b c

Anno 1427 nascitur B. Juliana de Busto 554 b

Anno 1437, die 9 augusti, constituuntur visitatores Ordinis Jesuatorum SS. Laurentius Justinianus et Joannes Capistranus 288 c – f

Anno 1439, die 22 aprilis, S. Capistranus sermonem habet ad clerum in synodo diœcesana Tridentina 437 a

Anno 1441, die 1 augusti, transferuntur solemnitate maxima plurium sanctorum episcoporum Tullensium corpora 913 c d

Anno 1443, die 13 julii, S. Joannes Capistranus creatur vicarius generalis Cismontanus Observantiæ 299 e f, 300, 301 a b c d

Anno 1447, die 1 decembris, fundatur conventus Observantiæ Capistrani 306 a – e

Anno 1449, die 18 maji, eligitur S. Capistranus vicarius generalis Observantum 304 a

Eodem anno, die 14 junii, S. Capistranus agit promotorem canonizationis S. Bernardini Senensis 323 c

Anno 1451, die 10 februarii, Brixiam prædicaturus advenit S. Joannes Capistranus 287 a

Eodem anno Quadragesimam Venetiis prædicat S. Joannes Capistranus 287 f

Eodem anno, die 22 julii, S. Capistranus inchoat conventum Viennensem 309 b

Eodem anno, die 5 octobris, S. Capistranus venit in Drasoff 335 e

Eodem anno, die 10 octobris, Eginburgum 335 e

Eodem anno, die 18 octobris, Crumlovium 335 e

Eodem anno, die 28 octobris, admittit S. Capistranus fundationem Brunensem 309 f

Eodem anno, die 22 decembris, fundatur conventus Novemburgensis 309 e

Anno 1452, die 6 martii, jubet Nicolaus Pp. V, ut conventus Austriæ in unam Observantum provinciam coalescant 310 e f

Eodem anno, die 24 aprilis, B. Catharina de Palantia petit Montem supra Varesium, monasterium ibi deinceps fundatura 555 a

Eodem anno, die 17 maji, ex Ponte Bohemiæ scribit S. Capistranus ad Card. Cusanum contra Compactata 339 c d

Eodem anno, mense junio, comitiis Ratisbonensibus interest S. Capistranus 524 d

Eodem anno, die 25 decembris, Dresdæ agit S. Capistranus 342 b

Anno 1453, die 13 februarii, Wratislaviam advenit S. Capistranus 312 c, 313 b c

Eodem anno, die 30 maji, inchoatur fundatio Wratislaviensis conventus Observantum 312 d – f, 313 a b

Eodem anno, die 21 augusti, Wratislavia Poloniam versus abit S. Capistranus 344 c

Eodem anno, die 28 augusti, Cracoviam ingreditur S. Capistranus 311 d e

Anno 1454, die 29 septembris, comitiis Francofordiensibus interest S. Capistranus 352 b

Anno eodem, die 14 octobris, Montem supra Varesium adit B. Juliana de Busto, sancte ibidem postea victura 555 b c

Anno 1455, mense novembri, S. Capistranus Hungariam ingreditur 367 b

Anno 1456, die 14 februarii, S. Capistranus accipit crucem belli sacri, a pontifice missam 362 a, 367 e

Eodem anno, die 2 julii, Belgradum ingreditur cum cruce signatis S. Capistranus 368 d

Eodem anno, die 14 julii, adjutore S. Capistrano, classis Turcica destruitur 371 f

Eodem anno, die 22 julii, crucesignati, duce S. Capistrano, Turcas fugant 382 c

Eodem anno, die 6 augusti, infirmari incipit S. Capistranus 391 d

Eodem anno, die 11 augusti, ex peste pie moritur Joannes Hunyades, assistente S. Capistrano 384 c, 387 b c d

Eodem anno, die 1 septembris, S. Capistranus Villakum ingreditur, ibidem moriturus 393 f

Eodem anno, die 19 octobris, ultimis sacramentis reficitur S. Capistranus 396 d e

Eodem anno, die 23 octobris, circa horam Vesperarum obit S. Capistranus 400 e f, 401 c

Anno 1461, die 5 januarii, moritur Nicolaus de Perusio, prior generalis Servorum B. M. V. 887 d

Anno 1468 retegitur corpus B. Jacobi Eleemosynarii, martyris ordinis Servorum B. M. V. 884 b

Anno 1470 Servi B. M. V. primum occupant eremum Clanti 889 a

Anno 1471 thecæ argenteæ includuntur Lillerii reliquiæ SS. Luglii et Lugliani 111 a b

Anno 1473 scinditur in duas partes congregatio Observantum Servorum B. M. V. 888 b c

Anno 1476, die 10 novembris, concedit Sixtus IV ut mulieres eremicolæ in Monte supra Varesium sequantur instituta S. Ambrosii ad Nemus 557 c

Anno 1478, die 6 aprilis, sancte moritur B. Catharina de Palantia 557 d

Anno 1480 pestis fuisse dicitur Florentiæ 889 f

Anno 1481 fundatur conventus Mediolanensis B. M. V. de Paradiso Servorum B. M. V. 890 b c

Anno 1485 Antonius Alabantus creatur prior generalis Servorum B. M. V. 889 e

Anno 1487 creatur prior Senarii montis B. Joannes Angelus 901 c d

Anno 1495 moritur Philippus Alabantus, prior generalis Servorum B. M. V. 903 f

Anno 1498, die 15 augusti, transferuntur S. Ebregisi reliquiæ, putatæ S. Ebregisli 822 b c

SÆCULO XVI.

Anno 1501, die 15 augusti, moritur B. Juliana de Busto 553 et seqq.

Anno eodem Thadæus Tancredus eligitur prior generalis Servorum B. M. V. 891 d

Anno 1506, die 23 februarii, erigitur congregatio Corvariensis Observantum Servorum B. M. V. 891 f. Eodem anno celebrantur Romæ ejusdem ordinis comitia generalia 892 a

Eodem anno, die 24 octobris, moritur Mediolani B. Joannes Angelus 892 e f, 893 a b

Anno 1514, die 31 decembris, Leo X concedit officium et missam in honorem B. Capistrani 410 b c

Anno 1516 Jacobus a S. Petro, ex ordine FF. Prædicatorum, a Mauris occiditur 7 d

Anno 1519, die 19 januarii, cum sanctimoniæ fama obit Catharina Bimia, abbatissa Montis supra Varesium 554 a b

Anno 1521, die 12 novembris, capitur Mediolanum ab imperialibus militibus 560 e

Anno 1545 Borovitskio Novogrodum transfertur Jacobi Sali corpus 6 d

Anno 1547, die 26 februarii, inchoatur concilium Moscuense 6 f

Anno 1562, die 3 maji, calvinistæ devastant ecclesiam S. Audoeni Rotomagi 85 c

Anno eodem, die 8 julii, calvinistæ corpus S. Romani comburunt 85 b c

Anno 1564, die 1 septembris, monasterium Parisiense S. Maglorii unitur mensæ episcopali 779 c

Anno 1566, Franciscus Lardegarius et Jacobus Laggerius Minoritæ occiduntur a calvinianis 7 e f

Anno 1575, Hieronymus Ragazonius auctoritate apostolica visitat diœcesim Mediolanensem 898 f

Anno 1579 moritur Romualdus de Fabriano, egregius Camaldulensis monachus 7 b

Anno 1594 pie obit Ulmeti Catharina de Quadia, ex Tertio Ordine S. Francisci 7 f

SÆCULO XVII.

Anno 1601, 11 julii, transferuntur ex Germania in Hispaniam corpora SS. Justæ et Rufinæ 28 c d

Anno 1605 fit prima translatio corporis B. Joannis Angeli 893 c

Anno 1610, 14 januarii, invenitur Ausciis corpus S. Leothadii et aliorum sanctorum 125 c

Anno 1613 reteguntur ossa S. Crescii et sociorum 608 et seq.

Anno 1615 mirabiliter deteguntur S. Gilberti, abbatis Novemfontium, reliquiæ 576 b

Anno 1617 translatio reliquiarum B. Godefridi comitis Tungerloam 1 c

Anno 1620 moritur Joannes de Leiva, ex ordine FF. Prædicatorum, missionarius in insulis Philippinis 7 e

Anno 1622, die 16 julii, extenditur cultus S. Capistrani ad universum ordinem Minorum 410 e

Anno 1631, die 8 augusti, recognitio reliquiarum SS. Luglii et Lugliani Mondiderii 116 b

Anno 1634, visitantur reliquiæ S. Odæ 136 a

Anno 1640 moritur Laurentius Ramirez ex ordine FF. Prædicatorum, vir apostolicus 7 e

Anno 1650, die 23 octobris, solemnitate maxima transfertur corpus B. Julianæ de Busto 559, 560

Anno 1660, die 25 maji, recognitæ fuerunt Mondiderii reliquiæ SS. Luglii et Lugliani 116 a

Anno 1663, die 17 januarii, Alexander VII declarat heroicas virtutes S. Capistrani 414 b, 415 e

Anno 1675, die 14 julii, Clemens X duo miracula approbat in causa canonizationis S. Capistrani 414 c, 415 f

Anno 1676, die 6 maji, Clemens papa X probat SS. Crescii et sociorum cultum 583 c

Anno 1679, die 13 junii, Innocentius XI decernit, tuto procedi posse ad canonizationem S. Capistrani 414 b c d

Anno 1681 celebratur secunda translatio corporis B. Joannis Angeli 893 e

Anno 1690, die 16 octobris, Alexander papa VIII solemni ritu S. Capistranum albo sanctorum adscribit 421 d

Anno 1691 fit tertia translatio corporis B. Joannis Angeli 894 a

SÆCULO XVIII.

Anno 1725 quarta peragitur translatio corporis B. Joannis Angeli 894 a

Anno 1736 introducitur causa de approbando cultu B. Joannis Angeli 899 c

Anno 1737 approbatur cultus B. Joannis Angeli 899 d e

Anno 1738 Præmonstratense capitulum ordinat S. Gilberti, abbatis Novemfontium, festum 576 c

Anno 1742 detegitur Calendarium marmoreum Neapolitanum 715 d

Anno 1758, die 26 augusti, decernitur introducendam esse causam beatificationis æquipollentis B. Julianæ de Busto 553 b

Anno 1762 cultum publicum primum obtinuerunt in ecclesia Mosquensi sancti Cryptenses 868 a

Anno 1765, die 17 maji, corpus sanctum Bistricense Bukurestinum advenit 435 c

Anno 1767 virtutes B. Joannis Angeli a Clemente papa XIII declarantur heroicæ 899 e

Anno 1769, die 12 septembris, Clemens papa XIV approbat cultum immemorabilem B. Julianæ de Busto 562 b

Anno 1770, die 11 augusti, Clemens papa XIV potestatem facit eremitis B. Augustini celebrandi festi B. Julianæ de Busto 562 b c

Anno 1791, mense martio, distrahuntur omnia bona monasterii Grandis Silvæ 244 d

Anno 1793, 24 augusti, S. Allucii reliquiæ ex hospitali domo suppressa transferuntur in ædem cathedralem 231 b – f

Anno 1793 reliquiæ S. Maglorii absconduntur 779 e

Anno 1795, 22 octobris, e feretris argenteis in lignea transferuntur Mondiderii reliquiæ SS. Luglii et Lugliani 116 c

Anno 1797 Montis supra Varesium monasterium profanis usibus traditur 561 c

Anno 1799 transferuntur S. Boethii Severini philosophi ossa in templum cathedrale Papiense 3 c

SÆCULO XIX.

Anno 1810, die 4 octobris, aperitur Mondiderii lipsanotheca SS. Luglii et Lugliani 117 a b

Anno 1829 ex aliis partibus accersuntur Romam reliquiæ 822 d

Anno 1830, die 29 julii, periere reliquiæ S. Gratiani 22 e

Anno 1835, die 24 aprilis, reliquiæ S. Maglorii inveniuntur 779 f, 780 a – e

Anno eodem, die 13 octobris, Hyac. de Quelen approbat inventas reliquias SS. Maglorii et aliorum 780 d e

Anno 1838, die 8 octobris, solemnissime Cololoniæ transferuntur reliquiæ S. Evergisli seu potius S. Ebregisi 823 a

Anno 1844, 14 aprilis, aperitur Mondiderii lipsanotheca SS. Luglii et Lugliani 114 d

Anno 1848, die 28 decembris, visitantur reliquiæ S. Odæ 136 e f, 137 a

Anno 1857, 21 januarii, visitantur reliquiæ S. Leothadii 127 c

FACULTAS R. P. PROVINCIALIS SOCIETATIS JESU BELGICÆ.

Quum tres theologi Societatis nostræ legerint edique posse censuerint tomum decimum de Actis Sanctorum Octobris, collectis et illustratis a Josepho Van Hecke, Benjamino Bossue, Victore De Buck et Eduardo Carpentier, Societatis ejusdem presbyteris theologis; ego infrascriptus præpositus provinciæ Belgicæ, potestate mihi facta ab Adm. R. P. Nostro Petro Beckx, concedo facultatem dictum tomum excudendi. In quorum fidem hasce, manu propria subscriptas consuetoque officii sigillo munitas, dedi Bruxellis, die trigesima Junii anni 1861.

Fredericus BOSSAERT, S. J.
L. S.

APPROBATIO ORDINARII.

Imprimatur. Bruxellis, 1a Julii 1861.

J. B. VAN HEMEL, Vic. Gen.

PROTESTATIO AUCTORUM.

Quod olim protestati sunt decessores nostri in hoc de Actis Sanctorum opere, se servatas velle Urbani VIII constitutiones; neque suis aliorumve hic relatis commentariis aliud pondus tribui, quam sit historiæ, ab hominibus errori obnoxiis scriptæ; idem et nos ante hunc tomum decimum Octobris protestamur.

NOTITIA FIGURARUM ORNANTIUM HUNC TOMUM.

Solitum operis frontispicium.
Exemplar epistolæ S. Joannis Capistrani ad S. Coletam pag. 302
Imago S. Joannis Capistrani, cruce signati pag. 534
Imago B. Joannis Angeli, in theca jacentis pag. 895

Übersetzung ins Deutsche  Google-Übersetzung ins Deutsche


Oktober X: 23. Oktober




USB-Stick Heiligenlexikon als USB-Stick oder als DVD


Seite zum Ausdruck optimiert

Empfehlung an Freunde senden

Artikel kommentieren / Fehler melden

Suchen bei amazon: Bücher über Acta Sanctorum: Einleitung Oktober X

Wikipedia: Artikel über Acta Sanctorum: Einleitung Oktober X

Fragen? - unsere FAQs antworten!

Im Heiligenlexikon suchen

Impressum - Datenschutzerklärung



        Zum Schutz Ihrer Daten: mit 2 Klicks empfehlen!