Sollte hier eine Anzeige erscheinen, deren Anliegen dem unseren entgegensteht, benachrichtigen Sie uns bitte unter Angabe der URL dieser Anzeige, damit diese Werbung nicht mehr erscheint.
Lesen Sie vorher bitte unsere Erläuterungen auf der Seite Warum Werbung und wie sie funktioniert.


 


Ökumenisches Heiligenlexikon

Acta Sanctorum der Bollandisten
Einleitung Oktober X           Band Oktober X           Anhang Oktober X

23. Oktober


DIES VIGESIMA TERTIA.

SANCTI QUI DECIMO KALENDAS NOVEMBRIS COLUNTUR.

S. Theodota, virgo et martyr Nicææ in Bithynia.
S. Socrates, presb. et mart. Ancyræ in Gallatia.
S. Gratianus, mart. in territorio Ambianensi.
S. Severus, M. Hadrianopoli.
S. Dorotheus, M. Hadrianopoli.
S. Seurisius, M. Cæsareæ in Cappadocia.
S. Servandus, M. prope Gades in Hispania.
S. Germanus, M. prope Gades in Hispania.
S. Theodoritus, presb. mart. Antiochiæ in Syria.
S. Verus, episc. conf. Salerni.
S. Amon, episc. Tulli Leucorum in Gallia.
S. Severinus, Coloniensis episc.
S. Severinus, Burdigalensis episc.
S. Joannes, episc. conf. Syracusis.
S. Edicius, episc. conf. Viennæ in Gallia.
S. Romanus, episc. conf. Rotomagi.
S. Syra, virgo, Meldis et Catalauni in Gallia.
S. Octavianus seu Octarianus, episc. conf. Novocomi in Longobardia.
S. Luglius, M. in Picardia.
S. Luglianus, M. in Picardia.
S. Leothadius, episc. conf. Ausciis.
S. Oda, vidua.
S. Pompejus, presb. conf. Amanii in diœcesi Leodiensi.
S. Domitius, conf. in territorio Ambianensi.
S. Benedictus, presb. conf. in diœcesibus Pictaviensi et Lucionensi.
S. Ignatius, patriarcha Constantinopolitanus.
B. Herifridus, episc. conf. Autissiodori.
S. Elfleda, vidua Glastoniæ.
S. Rumonus, episc. conf. Tavestockii in Anglia.
S. Allucius, conf. Pisciæ in Tuscia.
S. Bertrandus, conf. abbas Grandis Silvæ in Occitania.
S. Joannes de Capistrano, conf. ord. FF. Minorum, Villacki in Pannonia.
B. Juliana de Busto, virgo in Longobardia.

APPENDIX.

De S. Macario Romano, qui inventus fuisse dicitur juxta Paradisum et olim cultus fuit a Græcis.

PRÆTERMISSI ET IN ALIOS DIES RELATI.

Tungerloæ in altari S. Sebastiani repositio reliquiarum B. Godefridi, comitis Cappenbergensis et canonici Præmonstratensis, hodie annuntiatur in supplemento ms. ad Menologium Præmonstratense. Facta est hæc reliquiarum translatio anno 1617. De hoc sanctissimo viro tractarunt decessores ad XIII Januarii.
S. Surani abbatis et martyris, cujus meminit B. Gregorius in libris Dialogorum. Ita in Calendario Benedictino, quod S. Salvatoris Antverpiensis in opere nostro dici solet. De S. Surano actum est in opere nostro ad XXIV Januarii.
S. Modoci, episcopi et culdei in Scotia, memoriam facit hac die Ferrarius, nixus imaginario Scotico Calendario. In commentario cujus titulus est: Fundatio ecclesiæ de Lochlevin, quæ postea data [est] priori S. Andreæ, legitur post donationem, factam a Maldino, episcopo S. Andreæ [Ap. Pinkerton, an enquiry into the history of Scotland, tom. I, pag. 469, edit. 1814.] : Modoch, filius Malmikil, vir piissimæ recordationis, episcopus S. Andreæ, cujus vita et doctrina tota regio Scotorum est illustrata, contulit eis Karkindoc. Maldinus aliquis episcopus fuit ab anno 1034 ad 1061, et antiquior fuerit oportet quam Modocus ille, filius Malmikil. Et quidem nullus Modoch reperitur inter episcopos, qui S. Andreæ sedem occuparint ante sæculum XII [Ibid. tom. II, pag. 268 et seqq.] . Porro episcopus, Modocus nomine, filius Malmikil, qui post iniens sæculum XII vixit, inter sanctos non recensetur. Inter fabulosi autem S. Amphibali comites computatur quoque S. Modocus aliquis, quem Priscum cognominant; et ex quo alios duos procudit Dempsterus [Britannicarum ecclesiarum antiquitates, pag. 339, edit. 1687.] . Sed S. Modocus ille, quum pridie kalendas Februarias celebretur etiam a Scotis, idem habendus est ac S. Aidanus, qui et Modocus, episcopus Fernensis in Hibernia: de quo non amplius nobis dicendum est, quum abunde ejus gesta illustrarint decessores ad XXXI Januarii.
S. Severi, qui in Monte Falco, Umbriæ oppido, singulari veneratione colitur, memoriam hodie facit Ferrarius in Catalogo generali et in Catalogo sanctorum Italiæ, atque hinc scriptor Hagiologii Italici. De eo dixit Bollandus in Addendis ad diem, quo in Monte Falco ejus natalis agitur, I Februarii.
Elnone restitutio corporis sancti Amandi, episcopi et confessoris, celebratur hac die in nonnullis auctariis Hieronymianis et Usuardinis; item a Saussayo et in aliquot vetustis Kalendariis. De ea actum est in opere nostro ad diem, quo S. Amandus præcipue colitur, VI Februarii.
Barcinone festum translationis S. Eulaliæ virginis ex basilica S. Mariæ de Arenis ad templum cathedrale celebrat hac die Tamaius in Menologio Hispanico, et similiter Ferrarius in Catalogo generali et Arturus in Gynecæo. De S. Eulalia Barcinonensi ejusque corporis translationibus egerunt cum Martyrologio Romano decessores nostri ad diem XII Februarii.
Festum translationis B. Catharinæ de Ricciis hodie celebrari jubetur in Officiis propriis Sanctorum Etruriæ. De hac sancta aliquando agetur in supplemento Februarii ad diem XIII Februarii.
In Cæsarea Cappadociæ, S. Longini martyris memoria occurrit hac die in plerisque codicibus Hieronymianis, in aliquot Bedæ seu Flori et Usuardi auctariis et in Kalendariis nonnullis, prout inferius ad præsentem diem satis videre erit in Sylloge de SS. Severo et Dorotheo, martyribus Hadrianopolitanis, et in altera de S. Seuresio, martyre Cæsareensi in Cappadocia. Adjungitur enim passim S. Longini nomen alterutri memoriæ. Verum occurrit etiam seorsim, ut in Martyrologio Morbacensi [Martene, Thesaurus anecdotorum, tom. III, col. 1570.] , et in Auctariis Usuardi Bruxellensi et Greveniano, ubi nudum fere nomen legitur; et in auctario Bedæ seu Flori Barberiano et Tornacensi [Act. SS. tom. II Martii, p. XXXV.] : Ipso die in Cæsarea Cappadociæ natale Longini. In Martyrologio autem Ottoboniano [Ap. Georgi, Martyrologium Adonis, pag. 686.] : In Cæsarea Cappadociæ Longini et aliis multis. Demum ut alios mittam, Rhabanus ad diem 24 Octobris [Ap. Basnagium, Thesaurus Canisii, tom. II, part. II, pag. 345.] : In Cæsarea Cappadociæ natale Longini; quæ verba, omisso vocabulo natale, repetiit ad eamdem diem Notkerus [Ibid. part. III, pag. 183.] , addens: De quo postea; videlicet ad 22 Novembris, qua die de S. Longino fusius quoque dixit Rhabanus, aliique multi. Atque ex illa Notkeri promissione, licet ejus Martyrologii pars, in qua cum Rhabano ad 22 Novembris S. Longinum copiosius celebravit, nondum detecta est, intelligimus tamen Longinum, qui hodierna die aut crastina ab Rhabano et Notkero (quos hoc mense jam a fronte, jam a tergo aliorum euntes continuo videmus) annuntiatur, eumdem esse ac militem, qui pectus Domini in cruce pendentis lancea perforavit. Florentinius [Martyrologium S. Hieronymi, pag. 931.] , qui persuasum habebat centurionem, in Christo confitendo reliquis præeuntem, eumdem esse ac militem qui Christi latus aperuit, scripsit Longinum, hac die celebratum, centurionem illum esse, medio mense Martio a Latinis, medio mense Octobris a Græcis cultum; adeoque ejus nomen ad hanc diem tollendum duxit. Sed male. Duo enim Longini distinguendi sunt: alter centurio, qui et Primianus, Christi confessor, et die 16 Octobris a Græcis honoratus, et præsenti in Fastis Hieronymianis et aliis; alter miles, seu Christi vulnerator, qui die 15 Martii in Martyrologio Romano celebratur. De utroque simul dixere decessores nostri ad XV Martii.
In Cornugalliæ commemoratio S. Columbæ virginis et martyris: ita ad hanc diem scriptor anonymus Martyrologii Britannici [A memorial of ancient British piety or a British Martyrology, London, 1761.] . Nomen suum dedit beata hæc virgo duobus oppidis Cornugalliæ, alteri St Columb Major dicto, alteri St Columb Minor [Vide Carlisle, Topographical Dictionary of England, v° St Colomb.] . Vitam hujus sanctæ manibus versavit Camden, ejusque meminit tum in majori suo opere [Britannia, edit. Gough, tom. I, pag. 6.] , tum potissime in Epistolis [Epist. I, 91.] . Eam ex vulgari Cornugalliæ idiomate in latinum versam fuisse monet Edmondus Gibson [In editione tertia, quam paravit, Britanniæ Camdeni, tom. I, pag. 22.] . Hanc Vitam dedissemus ad hanc diem, si alicunde nancisci potuissemus; sed eam desideramus non secus ac decessor noster Henschenius, qui virginis illius memoriam ab interitu tantum vindicare potuit ad diem, quo olim colebatur, XVI Martii.
Syracusis S. Zosimi episcopi et confessoris. Sic Bucelinus in Menologio Benedictino ad hanc diem; ubi et beati viri gesta fusius dein prosequitur. De hoc sancto præsule, qui medio sæculo VII floruit, tractatum habuerunt decessores nostri ad diem, quo Martyrologio Romano inscriptus est, XXX Martii.
Martyrium S. Tymonis, unius ex septuaginta discipulis et septem diaconis, quem deinde episcopum Bassoræ occidentalis apostoli ordinaverunt; ubi, baptizatis plurimis Græcis et Judæis, martyr occubuit. Ita ad hanc diem Michael, episcopus Atribæ et Meligæ in Synaxario seu Martyrologio ecclesiæ Alexandrinæ Coptitarum [Ap. Majum, Scriptt. vett. nova collectio, tom. IV, part. II, pag. 98.] . Memoratur item ad hanc diem in Calendario Æthiopico, edito a Ludolfo [Ad Historiam Æthiopicam commentarius, pag. 395.] . De hoc sancto dixere decessores nostri ad diem, quo a Latinis colitur, XIX Aprilis.
Festum translationis S. Petri de Rates, archiepiscopi Bracharensis et martyris, indicatur hac die in Codice Lusitano, continente officia propria, quæ in tota fidelissimæ majestatis ditione recitantur; in quo simul habes lectiones de hac translatione proprias. De illo sancto et de ejus translatione egerunt decessores nostri in appendice ad diem XXVI Aprilis.
S. Jacobus, apostolus, frater Domini, episcopus Hierosolymitanus et martyr, celebratur hac die in Menologiis Basilii et Sirleti, in Ephemeridibus Græcis prosaïcis et metricis, in Tabulis Slavicis Capponianis, Possevinianis et Papebrochianis, in Eclogadiis Græcis et Copticis, et aliis multis ecclesiæ Orientalis monumentis, quæ magna ex parte dabit Godefridus Henschenius [Act. SS. tom. I. Maji, pag. 24.] ad diem, qua de eo in opere nostro dixit, I Maji.
S. Boethii seu Severini memoria hodie celebratur in Martyrologio Maurolyci, in Martyrologio Germanico Walasseri, dicto Canisii, in Wionis Ligno Vitæ in Catalogo generali Ferrarii, in ejusdem Sanctorum Italiæ catalogo atque etiam in Hagiologio Italico, quod inde desumptum est. Quin etiam in Martyrologio Usuardi, ineunte sæculo XVI anglico idiomate cum auctariis Londini edito, S. Boethii laudes hac die referuntur. Est autem ille Anicius Manlius Torquatus Severinus Boethius, consularis et egregius philosophus; cujus olim solemnis habebatur natalis in ecclesia Papiensi seu Ticinensi S. Petri in Cælo aureo, et cujus etiamnum reliquiæ illic coluntur in templo cathedrali. Ejus gesta fuse explicata sunt in recentioribus ejus operum editionibus; et nuper de singularibus aliquot ejus rebus diligenter scripsit R. D. Bosisius, capituli Papiensis præpositus et templi cathedralis parochus [Memoria intorno al luogo del supplizio di Severino Boezio con un appendice intorno alla di lui santita. Pavia, 1855.] . Ostendit autem luculente custodia eum tentum fuisse proxime ad baptisterium templi cathedralis; enectum autem fuisse in agro, olim Calventiano dicto et sito prope ambitum suburbani monasterii S. Petri in Cælo aureo; ubi sepulturam nactus est, donec anno 1799 ejus ossa translata fuere in templum cathedrale Papiense. Non minus feliciter demonstravit Bosisius vere catholicum fuisse Boethium, nequaquam rebellem dici posse et jure merito martyrem haberi a præstantissimis scriptoribus eoque titulo ecclesiasticis honoribus coli. Sed hæc et multa alia nobis prosequi non licet, quum Papebrochius decessor noster, illustrans S. Joannis papæ I gesta, simul dixerit de gestis et cultu S. Boethii ejusque soceri Symmachi ad diem XXVII Maji.
Vicentiæ beati Bartholomæi de Bragantia episcopi et confessoris ordinis sancti Dominici, Nimociensi primum, dein Vicentinæ ecclesiæ præpositi, atque insuper Gregorii IX, cui a consiliis fuit, aliisque summis pontificibus, necnon Ludovico Galliarum regi ob insignem sanctitatem et labores ad catholicam religionem amplificandam acceptissimi. Ita Martyrologium S. O. FF. PP., seu supplementum ad Martyrologium Romanum in eorumdem usum, anno 1845 Romæ et sequenti anno Mechliniæ editum. Quæ ideo notamus, quoniam non ita pridem beati illius viri cultus auctoritate apostolica approbatus est et ad ordinem universum extensus, ut ex illa ipsa annuntiatione manifestum est. Verum jam pridem de B. Bartholomæo Vicentino in opere nostro dictum est ad diem, qua eum obisse volunt, I Julii.
B. Angela de Arena, quæ regis Bohemi dicitur filia et virgo Carmelitana, hodie prodit in Menologio Carmelitano, quæ Acies bene ordinata nuncupata est. De ea fuse egerunt decessores nostri, dubitantes an umquam exstiterit in rerum natura, ad diem VI Julii.
Laude Pompeja translatio S. Gualterii confessoris. De hoc sancto disseruit Sollerius noster ad diem, quo obiit, XXII Julii.
SS. Maximilianum, Jamblicum, Martinianum, Dionysium, Joannem, Constantinum et Antoninum, martyres Ephesinos, vulgo dictos Septem Dormientes, aut Pueros speluncæ laudat hac die Menologium Basilii et Synaxarium seu Eclogadium arabicum Melchitarum, a cardinali Angelo Majo recensitum [Scriptt. vett. nova collectio, tom. IV. part. II, pag. 48.] ; dum plerique Græci pridie id faciant: in opere nostro de iisdem dictum ad diem, qua apud Latinos potissimum honorantur, XXVII Julii.
SS. Dorothei et Gorgonii, cubiculariorum Diocletiani imperatoris, festum hodie indicatur in Breviariis Aurelianensibus, excusis anno 1701 et 1771. De his sanctis, quorum martyrium laudarunt Eusebius et Rufinus et quorum corpora, primum Romam translata, dein dicuntur in ecclesia Aurelianensi juxta S. Mamerti capsam collocata, actum est in opere nostro ad diem IX Septembris.
S. Lugdelinum, episcopum Tullensem, coli hac die in notis affirmat Ferrarius in Catalogo generali sanctorum; sed errat. S. Leudinus, qui et Bodo dicitur, (nam hunc profecto intelligit Ferrarius), non colitur hac die, sed die, ad quam de eo dixerunt decessores nostri, XI Septembris.
Translatio, legitur ad hanc diem in auctariis Usuardi Lubeco-Coloniensi et Greveniano, beati Materni Coloniensis primi, Trevirensis tertii et Tongerensis etiam primi archiepiscopi et confessoris. Cujus corpus ad vitandam seditionem populorum harum trium ecclesiarum, maturo consilio expositum fuerat Coloniæ navigio; et ecce navis illa sine humano gubernatore in medio Reni posita, cælesti agitata remigio, contra cursum aquæ versus Trevirim ascendebat. De his quoque ad hanc diem dixere Canisius seu potius Walasser, Ferrarius et Saussayus; sed hæc jam in opere nostro examinata fuere et a fabulis expurgata ad XIV Septembris.
S. Januarii, episcopi et martyris, translationem, a Beneventanis agendam, indicat hac die Ferrarius. De eo satis superque actum est in opere nostro ad diem XIX Septembris.
SS. Cosmæ et Damiani nomina leguntur ad præsentem diem in kalendario Morbacensi, quod edidit Martenius [Thesaurus Anecdotorum, tom. III, col. 1570.] . Multis aliis anni diebus eadem in fastis sacris recurrere dictum est ad 17 Octobris inter Prætermissos; quoniam plurimæ factæ sunt eorumdem martyrum reliquiarum translationes et magnus templorum numerus sub eorum patrocinio fuere dedicata. Sed his diutius inhærendum non videtur, quoniam multa accuratione de his sanctis disputavit in opere nostro Stiltingus ad diem XXVII Septembris.
In Northumberlandia commemorationem S. Ywii diaconi et discipuli S. Cuthberti, annuntiat ad hanc diem tamquam ex Heriberto Rosweydo, Actorum Bollandianorum patre, scriptor Memorabilium pietatis Britannicæ [A memorial of british piety, pag. 148.] . Verum Rosweydus [Fasti sanctorum quorum vitæ in Belgicis bibliothecis manuscriptæ, pag. 64.] non ad diem 23 Octobris S. Ywii commemorationem retulit, sed ad diem, qua de eo dixerunt decessores nostri, VI Octobris.
Natalem Venantii abbatis, de quo scriptum est, quod adhuc in terris constitutus, missarum solemnia in cælo consummari agnoverit; et cum aliquando ad missas Dominica cantaretur Oratio, audierit quemdam e tumulo sacerdoti respondentem: sed libera nos a malo, consignat ad hanc diem Notkerus [Ap. Basnagium, Thesaur. Canisii, t. II, part. III, pag. 183.] et ante eum elogio etiam multo fusiori Rhabanus [Ibid. part. II, pag. 344.] . Verum de eo jam dixit in opere nostro D. Anselmus Berthodus ad XIII Octobris.
S. Cleridoniam virginem, sublaci cultam, celebrat hodie Castellanus. Dictum est de ea in opere nostro ad diem, qua vere colitur, XIII Octobris.
S. Desiderii, abbatis in diœcesi Bituricensi, virtutes hac die laudat anonymus Donauwertensis in Kalendario ecclesiastico ordinis S. Benedicti, anno 1786 Donauwertæ edito. De eo nos egimus die XIX Octobris.
Maria Salome, mulier evangelica, laudatur hac die a Tamayo, tamquam Compostellæ in Gallecia culta. De ea dictum est pridie seu XXII Octobris
S. Severum, presbyterum Heracleensem, pro fide captivum, præsenti die signari vult Castellanus in Martyrologii sui Universalis supplemento, quod hodie obierit. Nos de eo diximus die præcedenti, scilicet XXII Octobris.
B. Joannis Boni, ordinis Eremitarum S. Augustini, festivitas hodie annuntiatur in supplemento Martyrologii Romani pro ordine Eremitarum S. Augustini, in auctariis Usuardi, itemque apud Grevenum, Walasserum seu Canisium aliosque; et quidem hac die de eo agendum fuisset; sed certis de causis de eo actum est pridie, scilicet XXII Octobris.
Festum Jesu Nazareni seu Pueri Jesu solemniter, et quidem cum octava, agendum hac die in templis Romanis S. Caroli ad quatuor Fontes, B. Mariæ de Fornacibus, S. Marcelli aliisque indicatur a Josepho Mozzolario in Diario suo sacro tertium edito Romæ anno 1819. De festis Christi Domini aliquando singulariter agetur.
Solemnitas sanctissimi Redemptoris, cujus venerabile simulacrum, a barbaris captum, et in Africam deportatum, atque opprobriis et contumeliis lacessitum, indeque a Fratribus Discalceatis ordinis sanctissimæ Trinitatis Redemptionis Captivorum, soluto pretio, recuperatum et in Hispaniam deportatum, signis et prodigiis ubique fulgens, magna populorum devotione sub sanctissimo nomine Jesu Nazareni adoratur et colitur, celebratur hodie, ut ex his recentissimi eorum Martyrologii verbis patet a religiosis illis. In recentissima quoque editione Martyrologii Carmelitarum Discalceatorum legitur hac die agendum esse festum sanctissimi Redemptoris, ubi non fit dominica III julii; verum hujus alia est causa et origo.
In finibus agri Parisiensis dedicatio ecclesiæ de Vallibus Cernaji. Ita in Calendario Cisterciensi. Talia solemus prætermittere.
S. Orestis nomen venit ad hanc diem inter additamenta, quæ in codice S. Cyriaci Martyrologii Bedæ seu Flori obvia sunt. Redit ibidem tamquam socius SS. Severi et Dorothei martyrum Hadrianopolitanorum; sed mendum esse in Sylloge de his sanctis inferius monebimus. Cæterum, quum plures hujus nominis martyres sint, verisimiliter ille idem ex alia die ad hanc transpositus fuit.
S. Huram martyrem Æthiopes et S. Warim Coptitæ hodie olim celebrarunt; qui jure merito Ludolfo [Ad historiam Æthiopicam commentarius, pag. 395.] unus et idem visi sunt. Libenter etiam ei consentirem qui diceret non alium esse S. Bassum, qui ad hanc diem celebratur in calendario Evangeliarii arabici Coptitarum, recensito a cardinali Majo [Scriptt. vett. nova collect. tom. IV, part. II, pag. 18.] . Hinc ad hanc quoque diem dedit Castellanus S. Huram, ab Æthiopibus cultum; et secundum eum R. D. Petin, Dictionarii hagiographici auctor; qui addidit de suo eum a Græcis honorari. Verum quum eum omiserit Michael, episcopus Atribæ et Meligæ, in Synaxario seu Martyrologio suo ecclesiæ Alexandrinæ Coptitarum, neque ejus nomen mihi obviam factum sit apud alios quos habemus rerum Æthiopicarum et Copticarum scriptores, non possum eum non præterire.
S. Speciosi, VIII episcopi Fesularum, memoria fit hac die in Diario sacro Florentino Ludovici Santini [Guida sacra per le feste principali etc. Anno 1853, pag. 106.] . Verum neque apud Scipionem Ammiratum, neque apud Ughellium in episcoporum Fesulensium serie ullus Speciosus reperitur; et qui Florentiæ sedit, cultum ecclesiasticum assecutus est numquam.
In Cæsarea Cappadociæ, Seuresi, Magni, Justi memoria celebratur ad hanc diem in Martyrologio Hieronymiano Corbejensi majori, quod in lucem dedit Dacherius [Spicilegium, tom. II, pag. 20, edit. in-fol.] . De S. Seuresio dicetur inferius ad hanc diem. SS. Magnus autem et Justus prætermittendi videntur, quoniam in nullis aliis quam in isto Corbejensi codice leguntur, neque ullis indiciis distingui possunt a cognominibus.
Natalis sanctorum Severi, Dorothei et Victoris, quos antiqua ecclesiæ Tolosanæ diptycha indicant hodie celebranda. Hæc Saussayus habet ad hanc diem in supplemento ad Martyrologium Gallicanum, quasi hi martyres singulari aliqua ratione ad ecclesiam Tolosanam pertinerent. Sed nil hujuscemodi est. Sunt hæc nomina mera augmenta ex fastis Hieronymianis in varia martyrologia recepta: de qua re dictum est præsenti die in sylloge de SS. Severo et Dorotheo; nam Victor ex alia martyrum turma est.
Colmani Sancti nomen legitur hac die in Martyrologio Tamlactensi. Verum in hoc uno libro octoginta octo Colmani occurrunt, plerique sine ullo signo quo a se invicem distinguantur; et quum id nomen diversa tantum forma sit nominis Colum, Columbæ, Columbani [Cfr Reeves, The Life of St Columba, founder of Hy, pag. 29, 42, 124, 172 et 296.] , atque hi numero viginti sint, nemo profecto a me, viro extero et libris hibernicis non satis instructo, exspectabit ut per densam hanc silvam ducem me præbeam. Meliora procul dubio sperari possunt ab erudito Guilielmo Reeves, qui, licet ecclesiæ Anglicanæ in Hibernia minister, singulari tamen candore et eruditione mirabili de S. Columba, abbate Hyensi, scripsit; seu etiam a doctissimo viro V. G. Todd, qui, eadem illa sacra olim secutus, non ita pridem ecclesiam catholicam ingressus est, et quem si restitutæ hagiographiæ hibernicæ magistrum dixeris, non nimiis honestabis laudibus. Addiderim demum S. Colmani nomen hac die non prodire in Martyrologio Dungallensi; unde pronum est suspicari in Tamlactensi Martyrologio repeti nomen quod aliis diebus jam celebratum fuerat, v. g. die 20 Octobris, ubi in opere nostro inter prætermissos de S. Colmano Tuam Grenensi dictum est.
Colcani nomen, quod idem est ac Colgani, et patronymicum seu in genitivo casu nominis Coelchu sive Colga [Cfr Colganus, Vitæ SS. Hiberniæ, pag. 379; Reeves, Vita S. Columbæ, pag. 82.] ; occurrit hac die in Martyrologio Tamlactensi, omittitur autem in Dungallensi. Colganus [Ibid. pag. 378 et seqq.] ad 20 Februarii de quatuor SS. Colgis seu Colganis sigillatim dixit et quatuor alios recensuit. Quos dum patronos qualitercumque suos illustraret, ubi venit ad S. Colgum seu Colganum, filium Kellachi, de quo in Vita S. Columbæ, abbatis Hiensis, lib. I, cap. 34, et lib. III, cap. 15, sermo est, scripsit fieri posse ut idem sit ac qui hodierna die in Tamlactensi Martyrologio memoratur. At nihil proficimus talibus conjecturis ideoque prætereundum ducimus hodiernum S. Colganum.
Dalbach Cule Colla memoria hodie fit in Martyrologio Tamlactensi, quod non ita pridem ex codice ms. Bruxellensi edidit bonæ memoriæ Matthæus Kelly, historiæ ecclesiasticæ in Maynoothensi S. Patricii collegio lector; similiter in Dungallensi Martyrologio, quod nondum typis excusum est et in tertio, non minus celebri, Mariani Gormani [Cfr Colganus, Acta SS. Hiberniæ, pag. 747.] . Cule Colla, immo Cule Collaing seu Cuil-Collang in comitatu Corcagiensi situm esse monet R. D. Kelly [Calendar of Irish Saints, pag. 41.] ; ita ut diversum sit oporteat a Kilcullen in comitatu Kildarensi, in quo S. Iserninus a S. Patricio episcopus constitutus fuisse traditur [Lewis, A topographical dictionary of Ireland. V° Kilcullen.] et quod olim Culcolling appellatum fuisse ex Vita S. Abbani dicendum foret [Ap. Colganum, Vitæ SS. Hiberniæ, pag. 615.] , si lectio satis certa esset [Ibid. pag. 622, num. 20.] . Kill cellan, immo templum significat; Cule autem secessum, angulum, abditum locum. Quod vero de S. Dalbacho est, qui locum, dictum Cule Collaing, olim virtutibus suis illustravit, de eo non aliam reperio memoriam quam quod ei attributa fuere metrica quædam S. Camini, abbatis Mis-Keltraensis, fabulosa et apocrypha Acta [Ibid. pag. 746.] ; unde sequitur eum hoc sancto, qui anno 856 obiit, recentiorem esse et inter scriptores Hibernos jam pridem fuisse recensitum.
Killianum, filium Toidnaim seu Todnani aut Dodnani, reperimus ad hanc diem in Martyrologiis Tamlactensi et Dungallensi, monetque nos Colganus [Ibid. pag. 331.] quod eadem legit apud Marianum Gormanum, Cathaldum Maguir et Casselensem martyrologum. Iidem scriptores ad diem præcedentem, scilicet 22 Octobris, alium S. Killianum seu Killenum dederant; quem nos plane omisimus et nunc saltem memoramus. Nomen id inter veteres Scotos et Hibernos satis commune; neque nos novimus quibus modis distinguendus sit S. Killianus, filius Todnani, aut ille alter, qui die 22 Octobris colitur, a plerisque homonymis, quorum catalogum texuit Colganus [Ibid. pag. cit.] .
Mæltulius seu Maltulius et Mœltulius, filius Tiain seu Thioni, obvius nobis fit hac die in Martyrologiis Tamlactensi et Dungallensi; cæterum ignotus nobis est.
Eodem die sanctæ Gothæ, inquit Arturus a Monasterio, laudans Camerarium et Canisium. At Canisius seu potius Wallasser, cujus lucubratio est Martyrologium Germanicum, de ea plane tacet; et Camerarii merces minimi veneunt [Cfr Acta SS. tom. V Junii, pag. 248.] . Addiderim tamen aliquam S. Godam coli in parochia Heron prope Leodium ibique invocari tamquam patronam adversus tumores aliosque similes morbos.
In Scotia S. Turgoti, episcopi Andreopolitani: ita ad hanc diem Ferrarius in Catalogo generali sanctorum; et quidem in Annotatis addit se hanc memoriam sumpsisse ex Kalendario et breviario Scotiæ, atque hunc S. Turgotum confessarium fuisse S. Margaritæ reginæ et Dunelmiæ priorem. Verum enimvero centies in opere nostro ostensum est a Ferrario in testimonium advocari breviaria et calendaria, quæ numquam vidit; sed quorum laterculis ea nomina inscripta esse conjecit, quoniam de eorum veneratione ecclesiastica aliunde sibi constare arbitrabatur; neque dubium est quin hoc loco ob oculos positum habuerit Dempsterum, historiæ ecclesiasticæ Scotiæ scriptorem et sanctorum ejusdem regionis laudatorem. Atque idem Dempsterus in Menologio suo Scotico jam ante, scilicet die 9 Octobris, celebrarat ad Fanum S. Andreæ Turgoti episcopi consecrationem, licet hæc celebranda fuisset Kalendis Augusti, quum hac die, anno 1109, S. Andreæ infulis primum decoratus fuerit [Wharton, Anglia sacra, tom. II, pag. 234.] . Quam commemorationem quum obviam sibi habuissent decessores, scripsere in Prætermissis ad diem 9 Octobris de eo actum iri die 23 Octobris, dummodo reapse inter sanctos recensendus sit [Acta SS. tom. IV Octobris, pag. 571.] . Pro officio itaque quæsivimus an ullum uspiam consecutus esset Turgotus ille cultum ecclesiasticum; sed ne vestigium quidem reperimus. Imprimis abest omnino ejus nomen a Breviario Aberdonensi, quod nuperius denuo editum fuit et tot sanctos Scotos continet. Ab Hectore Boethio [Scotorum historiæ, lib. XII, fol. vers. CCLXVIII, edit. 1526.] sanctissimus dicitur eruditissimusque vir et maximo cum fructu episcopale suum munus administrasse. Ab ipso Baleo [Scriptores Britanniæ, tom. I, pag. 169.] , qui catholicos viros, maxime sanctos, non illustrare solet, sed proscindere, laudatur; neque male habetur a Buchanano [Rerum Scoticarum lib. VII, pag. 221, edit. Francof.] . A Leslæo [De rebus gestis Scotorum, lib. VI, pag. 203, edit. Rom.] autem, episcopo catholico Rossensi in Scotia, vir dicitur, siquis alius, virtutum luminibus præclare ornatus; et a Seldeno in præfatione ad Scriptores decem Twysdeni laudatur plurimum. In Actis Sanctorum vero bis de ejus rebus disputatur et utrobique ejus laudes patefiunt [Act. SS. tom. III Martii, pag. 124 et seqq. et tom. II Junii, pag. 320 et 321.] . Præcipua vitæ capita scripserunt Alfordus, qui et Griffith [Annales ecclesiæ Anglicanæ ad an. 1074, num. 16 et seqq. et ad an. 1093, num. 31 et seqq.] , et Mabillonius [Annales Benedictini, lib. LXIV, num. 83; lib. LXVII, num. 47; lib. LXX, num. 91; lib. LXXI, num. 61; lib. LXXII, num. 102.] . Usserius [Britannicarum ecclesiarum antiquitates, pag. 346, edit. 1687.] similiter de eo dixit et Whartonus [Anglia sacra, tom. I, præf. pag. XLVII, et pag. 786; tom. II, pag. 234.] ; et, ut alios recentiores præteream, v. g. Pinkerton [An Enquiry into the history of Scotland, tom. II, pag. 269.] et Jamieson [An historical account of the ancient culdees of Jona, pag. 239 et seqq.] , complures coævi aut suppares fuse de ejus gestis dixerunt, puta Eadmerus, Guilielmus Malmesburiensis, Hovedenus, chronicum Mailrosense et Simeon Dunelmensis. Verum quamquam illi omnes conveniunt in celebranda pietate et vitæ sanctimonia Turgoti, nullus tamen eum sanctum aut beatum Turgotum appellat, aliove significat indicio ecclesiasticos ullos honores ei concessos fuisse: immo in ipsis Menologiis Benedictinis, quæ tot venerabilium virorum capiunt nomina, Turgoti nomen non legitur. Quocirca nobis non licet ei locum dare inter sanctos in nostro opere; si tamen postea deprehenderetur hac in re nos falli, posset de eo dici ad diem, qua Ferrarius eum etiam coli affirmat, IX Novembris.
Hoc ipso die S. Turgoti monachi Melrosensis, ait Ferrarius in Annotato ad Turgoti Andreopolitani episcopi memoriam. Verum hic Turgotus idem est ac episcopus S. Andreæ quem aliquando Mailrosense monasterium una cum magistro Aldwino incoluisse te docebunt Alfordus [Annales eccles. Angl. ad an. 1074, num. 18.] et Whartonus [Anglia sacra, tom. I, pag. 786.] . Mailrosensis tamen monachus non fuit, quum Wiremuthæ, quo, Mailrosa relicta, transgressus est, primum habitum monasticum induerit.
Translatio venerabilium ossium S. Jacobi Croroviensis (immo Borovitsciensis) et Novogrodensis thaumaturgi. Sic ad hanc diem legitur in Sobornik seu Synaxario Ruthenorum Kioviensi, cujus interpretationem anno 1688 ad decessores nostros misit Georgius David, societatis nostræ missionarius Moscuæ. In alio autem, quod baro de Sparwenfeld ad eosdem destinavit anno 1713, rectius legitur: Item S. Jacobi Borowitsici, novi miraculifici seu potius thaumaturgi; et dein nota apponitur, qua traditur sanctus ille diem obiisse anno mundi secundum computum Constantinopolitanum 6960, qui convenit cum anno Christi 1452. In hæc ubi incidimus, non parum solliciti fuimus quo loco de illo nomine dicendum esset, an inter prætermissos, an inter sanctos recte cultos; nam licet anno 1452 Mosci jam pridem abjecissent concordiam, quam Isidorus, metropolita Kioviensis et Moscuensis, Florentiæ cum catholicis inierat, erant tamen inter eos plures, etiam episcopi, qui schismati non consentirent. Et quidem Euthymius, Novogrodensis episcopus, in cujus diœcesi vivebat S. Jacobus, contulit se ad metropolitam Isidorum, anno 1437 ex Græcia Moscuam reducem. Consulimus itaque R. P. Joannem Martinof, qui cum R. P. Joanne Gagarin, quoties de sanctis Slavis agitur, semper promptissimus est ad opem nobis ferendam. Ejus itaque mentem secuti, S. Jacobum Borovitsciensem inter prætermissos collocamus, quoniam, quum ejus gesta ignota fere sint, valde difficile sit aliquid de eo viro definire. Placet tamen pauca, quæ mecum de hoc viro communicavit R. P. Martinof, hic attexere. In Synaxario Moscuensi et Menæis cumulatur vulgaribus laudibus, sine quibus nemo inter orientales sanctus sit: quod scilicet oraret multum, vigilias multas faceret, corpus affligeret; et præterea quod eam vitam duceret, quam alii sancti, stulti pro Christo facti atque hinc Sali nuncupati, exemplo suo honestarunt. Deinde de ejus corporis detectione agitur, quod usque ad annum 1545 quo Borovitscio Novogrodum translatum fuit, incognitum remanserat. Quum itaque B. Jacobus Salus seu Stultus tamdiu in tenebris jacuerit priusquam celebris fieret ejus memoria, nemo mirabitur maxime jejunos esse de eo scriptores ecclesiasticos Russos; adeoque Philaretus, episcopus Rigensis, ubi in Historia sua ecclesiæ Russiacæ venit ad B. Jacobum Salum seu Borovitsciensem, satis habet lectores amandare ad Lexicon hagiographicum Russicum, ubi tamen vix aliquid reperire est. Quamquam autem B. Jacobi Sali translatio anno 1545 solemniter facta sit, non tamen admissum fuit ejus nomen inter sanctos viginti aut viginti et unum, quorum festivam memoriam quotannis fieri jussit concilium Moscuense, die 26 Februarii anni 1547 incohare et quorum vitas inseruit Menæis Slavicis Macarius, ex episcopo Novogrodensi metropolita Moscuensis creatus et vulgo habitus Menæorum Slavicorum auctor; neque in ullis aliis sæculi XVI Menæis B. Jacobi Sali memoria celebratur; quin etiam desideratur ejus imago in Ephemeridibus Græco-Moscis Papebrochii, quæ post medium sæculum XVII Moscuæ communi adhuc in usu erant. In fine addiderim oppidum Borovitski seu Borovitschi, in quo vixit et sepultus fuit S. Jacobus Salus, jacere ad fluvium Msta, in provincia Novogrodensi, ad orientem brumalem Novogrodi, satis notæ civitatis, a qua distat chiliometris 160.
Toleti in Carpetania Hispaniæ depositio S. Gratiani martyris, Romæ passi; cujus sacra pignora in monasterio fratrum SS. Trinitatis deaurata theca servantur et a fidelibus religiosa pietate coluntur. Ita Tamayus in Martyrologio Hispanico ad hanc diem; ubi in annotatis addit hujus viri ossa ex cœmeteriis Romanis fuisse eruta et data R. P. F. Joanni ab Annuntiatione, qui ea in Hispanias deferenda curavit. Donec erit tempus pro merito examinandi gravissimas quæstiones, quæ de sanctis cœmeterialibus Romanis motæ sunt, satis nobis erit eos in opere nostro inter Prætermissos collocare.
B. Lucas, ex discipulo S. Norberti primus abbas cœnobii Montis Cornelii ordinis Præmonstratensis, quod in civitatem Leodiensem translatum nunc esse dicitur, laudatur hac die in supplemento ms. Menologii Præmonstratensis et in Ephemeridibus hagiologicis Georgii abbatis Roggenburgensis. Hactenus legitime et publice inter sanctos relatus non est.
Martyrium abbatis et monachorum Setichenbeckensium in Germania, quos anno 1376 comes Mansfeldius injusta nece occidit quod hospitalilatem, regula S. Benedicti præceptam, exercuissent in hostes ejus, commemorat hodie in Menologio seu in Vitis sanctorum ordinis S. Benedicti Antonius de Heredia. Verum hactenus non vindicavit hos martyres ecclesia.
In Claravalle B. Gauzelini monachi; qui longo sanctæ conversationis usu ignitas in corde suo ascensiones disponens, quadragesimo anno conversionis pervenit ad Dominum. Sic legitur ad hanc diem in auctario Kalendarii Cisterciensi. Gauzelinum quoque laudant Bucelinus, Heredia, Henriquez aliique menologii Benedictini et Cistercienses; sed cultum ecclesiasticum non habet.
Camalduli venerabilis viri Romualdi de Fabriano, qui decessit anno Christi 1579. Hæc ex Benedictino Menologio Bucelini, ex Diario Camaldulensi Basilii Duvergii, ex Vitis SS. Benedictinorum Antonii de Heredia aliisque fontibus; verum Romualdus ille cultum ecclesiasticum nondum obtinuit.
Eboraci in Anglia Ven. Wilsindis, discipulæ S. Burgundofaræ et sub annum 650 ad superos transgressæ, memoriam recolit hac die anonymus Donauwertensis Kalendarii Benedictini scriptor. Cultus vestigia non novi.
Apud Montem S. Walburgis, monasterium ordinis Cisterciensis, tribus milliaribus a Colonia, prope Bruelam, B. Richmundis virginis; quæ quum vigiliis, jejuniis et obsecrationibus indefesso spiritu vacaret et, mente excedens, cæli secretis interesset, plena bonorum operum migravit ad Christum. Hæc Arturus a Monasterio ad hanc diem in Sacro Gynecæo, laudans Cæsarium. Heisterbacensem, lib. VIII, cap. 7 Miraculorum, Henriquezium in Menologio Cisterciensi, Manriquezium in Calendario sanctorum ac beatorum ordinis Cisterciensis, atque adeo Calendarium Gallicum, Divione excusum. His addi jam posset Antonius de Heredia in Vitis SS. Ordinis S. Benedicti Hispanice conscriptis et scriptor Kalendarii Cisterciensis in auctariis ad hanc diem. Verum licet hi fere omnes conveniant in nuncupanda Richmunde sancta aut beata, nullus tamen suggerit aliquod ejus cultus umquam exstitisse vestigium. Rectius itaque Gelenius in Admiranda magnitudine Coloniæ eam solummodo venerabilem appellavit; nos vero eam præterimus.
B. Alberti, comitis de Franckenberg, in Hassia, et ordinis Prædicatorum alumni, qui circa medium sæculum XIII floruit, laudes hodie efferuntur in Diario sacro Dominicano, Italice Romæ anno 1758 impresso. Auctoritate publica nondum sanctis accensitus est Albertus.
Ven. P. Joannis Nideri, rerum spiritualium scientissimi, memoriam facit ad hanc diem, Annum Dominicanum secutus, Emmanuel de Lima in Hagiologio Dominicano. Nemo non magni facit hunc virum; at ecclesia eum non colit.
Jacobi a S. Petro, anno 1516 pro fide a Mauris occisi, Joannæ de Osorio, circa annum 1430 pie inter moniales Dominicanas mortuæ, Nicolaï, episcopi et inquisitoris apud Hungaros, anno 1241 occisi, Arsanciæ Cadelæ, quæ ex monasterio de Pruliano anno 1321 ad superos abiit, et Laurentii Ramirez, viri apostolici, qui anno 1640 meliorem vitam adeptus est, memoriam meritis laudibus hac die celebrat Emmanuel de Lima in Hagiologio Dominicano. Quibus adde ex Anno Dominicano breviato, anno 1670 Parisiis edito, Febroniam Bononiensem, pientissimam virginem, et Petrum Delgatum, missionarium in India Occidentali. At ex his nullus inter sanctos vindicatus est.
Joannis de Leiva, missionarii in insulis Philippinis et anno 1620 pie vita functi, laudes hac die celebrant Marchesius in Diario Dominicano et Emmanuel de Lima in Hagiologio Dominicano. Ast nondum judicio legitimo inter sanctos relatus est.
Nicolai Lyrani, qui circa annum 1340 obiit, piam memoriam recolunt hac die Huberus in Menologio Seraphico et Arturus a Monasterio in Martyrologio Franciscano.
Franciscum Lardegarium, presbyterum, et Jacobum Laggerium laïcum, utrumque ex ordine Seraphico, hac die laudatos vide ab Hubero in Menologio, quod anno 1566, ab hæreticis Calvinianis apud Montem Regalem occisi, martyrium fecerunt.
Belvisii in territorio Palentino circa annum 1566 pie obiit Didacus Suffranus. Ejus meminit Huberus in Menologio Seraphico et simul Arturus a Monasterio.
In India Occidentali, B. Bernardini Saguntini, confessoris. Sic Arturus a Monasterio in Martyrologio Franciscano. Ast Bernardinus ille cultus ecclesiastico caret.
Palmæ in territorio Cordubensi B. Leonoræ Porto-Carrieræ a Vega, virginis Clarissæ, quæ circa annum 1570 florebat, memoriam hodie celebrant Huberus in Menologio Seraphico et Arturus a Monasterio a Gynecæo sacro et in Martyrologio Franciscano. Eam prætermittimus, quod legitimum cultum ecclesiasticum nondum obtinuit.
Ulmeti in diœcesi Abulensi, in conventu tertii ordinis S. Francisci, anno 1594, virtutibus clara obiit Catharina de Quadia. Eam laudat iterum hac die Huberus.
S. Crescum aut Crescium, martyrem in Valle Mugellana in Etruria, ab aliis vero adscriptum Florentiæ aut Fesulis, laudant hac die Castellanus in Martyrologio Universali, Ferrarius in Catalogo generali et in Catalogo SS. Italiæ, item auctor Hagiologii Italici aliique; nos de eo dicimus ad diem proxime sequentem scilicet XXIV Octobris.
In Cæsarea Cappadociæ passio SS. Longini, Severi, Victoris et Dorothei memoratur præsenti die in codice Lætiensi Martyrologii Bedæ seu Flori [Act. Sanctorum tom. II Martii, pag. XXXV.] . De S. Longino dictum est supra; de SS. Severo et Dorotheo, martyribus Hadrianopolitanis, inferius erit sermo. S. Victor incognitus nobis est, nisi pertineat ad manipulum Nicomediensem aut Hierapolitanum, de quo dicetur sequenti die, scilicet XXIV Octobris.
Venusiæ, Felicis episcopi Tubzocensis et Audacti et Januarii presbyterorum: hæc leguntur in codice Barberiniano Martyrologii Bedæ seu Flori [Ibidem pag. citata.] ad hanc diem. Eadem nomina refert hac die Notkerus, addens Fortunatum et Septimum lectores; sed pertinent ad diem sequentem, ad quam S. Felicis passionem explicabimus, et simul ostendemus SS. Audactum et Januarium, Fortunatum, Septimum aliosque male intrusos esse. Vide itaque Acta S. Felicis ad XXIV Octobris.
B. Bernardus, episcopus Viguensis in Hispania, hac die iterum prodit in Menologiis Benedictinis. In prætermissis ad diem 16 Octobris jam diximus, nos de eo acturos die XXVI Octobris.
Commemoratio sancti abbatis Imeatæ, unius e novem sanctis monachis, qui ex imperio Romano venerunt in regionem Habessiniæ, Tigre dictam, ibique floruerunt exeunte sæculo V, celebratur hac die in Senkassar seu Hagiologio Habessino, quod non ita pridem in lucem dedit egregius missionarius Josephus Sapeto [Viaggio e missione cattolica fra i Mensa, i Bogos e gli Habab con un cenno geographico e storico dell'Abissinia, pag. 411.] . Ejusdem nomen, mutatum in Jemata legitur in Kalendario Æthiopico, edito a Ludolfo ad diem 28 mensis Æthiopici Tekemt seu 25 mensis Romani Octobris [Commentarius in Historiam Æthiopicam, pag. 396.] . Alibi [Ap. Ludolfum, Hist. Æth. lib. III, cap. 3; Commentarius, pag. 284.] venit nomine abbatis Adimatæ et ex Qosiat (quis locus is sit me hactenus latet) oriundus erat [Zapeto, Viaggio etc. pag. 405.] . De novem sanctis monachis tentarunt aliquid decessores occasione S. Michaelis Aragawi, quem unum ex iis fuisse falso putarunt [Acta SS. tom. I Junii, pag. 639 et tom. V Octobris, pag. 606 et seq.] ; et S. Garumæ seu Garimæ, quem nescierunt ex eorum numero reapse fuisse, et genuino nomine appellatum fuisse Isaacum, memoriam ab oblivione vindicarunt ad diem 11 Junii [Act. SS. tom. II Junii, pag. 465.] . Verum, quum quæ nunc habemus monumenta iis defuerint, non potuere securo incedere tramite. Operæ pretium itaque erit hæc nonnihil retractare; nomina sanctorum Æthiopum, in opere nostro ad dies suos omissa, revocare in memoriam; verbo breve Hagiologium Æthiopicum seu Habessinum conscribere. Quod facile fieri poterit in proximo tomo, in quo dicendum erit de S. Frumentio illarum regionum apostolo, et de S. Elesbaan, Æthiopibus et Habessinis Kaleb dicto, qui cum S. Pantaleonte, novem sanctorum monachorum aliquando duce et patre, multum commercium habuit. Hæc itaque exspectet lector ad diem, quo SS. Frumentius et Elesbaan celebrantur in Martyrologio Romano, XXVII Octobris.
S. Genesius et mater ejus Genesia, qui coluntur Tigerni apud Alvernos, celebrantur hac die a Branchio, sanctorum Alvernorum biographo: sed sphalma typographorum in causa est; nam, ut ex ipso Branchii textu sequitur, scribenda erat dies, quo de eis nos dicturi sumus, XXVIII Octobris.
Officium gloriosi præsulis ac martyris Foillani, XXIII Octobris, ex decreto capituli generalis recognitum, celebrandum ritu majoris triplicis in celebri abbatia ejusdem sancti patroni, typis Montensibus anno 1721 impressum, coram habeo. De illo sancto dicemus ad diem, quo communiter colitur, XXXI Octobris.
S. Albini, pro martyre culti in templo monasteriali, dein cathedrali S. Pontii Tomeriarum in Gallia Narbonensi, meminit ad hanc diem Castellanus et secundum eum R. D. Petin, Hagiographici Dictionarii scriptor. Certissime in S. Pontii æde festive colebatur ejus corpus, donec post medium sæculum XVI a Calvinistis dissipatum est. Nunc autem nuspiam signatur ejus festum in ordine divini officii recitandi in divisione ecclesiastica S. Pontii Tomeriarum pro anno 1829. Haud scio an hæc omissio primum facta sit quum tam male Calviniani reliquias sancti viri habuere. Certe non apparet ejus festum in duobus Calendariis Tomeriensibus medii sæculi XVII; neque id restitutum est a Petro Joanne Francisco de Percin de Montgaillard, qui ab anno 1665 ad 1713 Tomeriensem sedem occupavit et a Galliæ Christianæ novæ scriptoribus [Tom. VI, col. 254.] meruit laudari quod Augustinianæ (Iprensem intellige) doctrinæ tenax eam pro virili parte defendit. Certe non reperitur S. Albinus in Catalogo festorum, quem hic præsul anno 1681 typis Narbonensibus edidit; et quo nonaginta tria festa aut commemorationes ex Missali et Breviario Romanis expunxit; viginta et unum festa ad ritum inferiorem redegit, v. g. festum Immaculatæ Conceptionis ad ritum mere duplicem sine octava, et festum S. Ignatii Loyolæ ad nudam commemorationem; et quo demum viginti novem festa induxit quæ a Kalendario Romano absunt inter quæ postrema frustra quæres S. Albini nomen. Utut id est, si diversus sit a S. Albino Andegavensi, qui nunc (si nullæ nuper factæ sint mutationes) Tomeriis colitur die 1 aut 2 Martii, malumus de eo cum Saussayo [Martyrologium Gallicanum, tom. II, Supplem. pag. 1190.] dicere ad diem II Novembris.
Gaudiosi, episcopi Tyrasonensis conf. patroni ecclesiæ, duplex primæ classis cum octava in matrice; in diœcesi duplex; ita legitur ad hanc diem in Ordine recitandi divini officii in diœcesi Tyrasonensi seu Turiasonensi in Hispania pro anno 1718, verum Ferrarius in Catalogo generali Sanctorum, Castellanus in Martyrologio Universali, Tamayus in Martyrologio Hispanico et Petrus Sainz de Baranda in Clavi Hispaniæ sacræ annuntiant ejusdem festum ad diem 3 Novembris et prædictus Ordo translationem indicat ad diem 15 ejusdem mensis. Quamobrem de eo dicemus ad diem III Novembris
aut XV Novembris.
S. Zachariæ sacerdotis memoria hodie recolitur in kalendario Syriaco seu Chaldaïco, quod anno 1624 typis Romanis expressum fuit et cujus duplex versio nobis ad manum est, altera Simonis Moysis Maronitæ, altera Josephi itidem collegii Maronitici alumni. De S. Zacharia, sacerdote et S. Joannis Baptistæ patre, dicemus cum Martyrologio Romano ad diem V Novembris.
S. Laidgennus seu Laidcend laudatur hac die in Martyrologiis Tamlactensi, Dungallensi, Hibernico Colgani, et in Martyrologio Mariani Gormanni. Colganus in Annotatis ad syllogen de S. Laidgenno, filio Baithi, hæc de præsenti S. Laidgenno habet [Act. SS. Hiberniæ, pag. 58.] : Commemoratur … 23 Octobris tertius Laidgennus, filius Rochra, qui cum suis fratribus Cannecho et Accabrono 28 Novembris colitur in regione Desiorum, in loco qui Achadhraithin appellatur. Commodius itaque de sancto hoc manipulo dicetur die XXVIII Novembris.
S. Petri Paschasii, episcopi Giennensis et martyris, nomen ab anno 1674 bis legitur in Martyrologio Romano, semel die 6 Decembris, qua obiit; semel die 23 Octobris, quo ejus festum transtulit Clemens papa X; satius nobis videtur, ut et Butlero, Godescardo aliisque visum est, de eo dicere ad diem VI Decembris.
S. Gratianum, episcopum Telonensem in Provincia et martyrem, laudat ad hanc diem R. D. Petin. De eo cum Saussayo et aliis dicemus ad XXVI Decembris.

DE SS. THEODOTA ET SOCRATE MARTYRIBUS NICÆÆ IN BITHYNIA

CIRCA ANNUM CCXXX.

COMMENTARIUS PRÆVIUS.

Theodota, virgo et martyr Nicææ in Bithynia (S.)
Socrates, presb. et mart. Ancyræ in Gallatia (S.)

AUCTORE V. D. B.

§ unicus. Cultus sanctorum martyrum Constantinopoli. Templa et monasteria SS. Georgii, Theodotæ et Mamantis. Illorum martyrum Passionis fides. Martyres tempore Alexandri Severi.

Qui oculos conjecerit in mappam seu tabulam Constantinopoleos, [Situs Xylocirci Cpoli; monasterium S. Georgii et templum S. Theodotæ.] is viderit oportet civitatis hujus eam esse formam ut proxime accedat ad figuram geometricam, sectorem appellatum. Propontidis littus loco unius radii est; maris sinus, septentrionem versus Constantinopolim a suburbio Galata dividens et cui nomen est Cornu aureum seu Chrysokeras, alter est radius; circuli vero arcum repræsentat murus, a Propontide usque ad Cornu aureum ductus et urbem ad Caurum seu Occidentem æstivum cingens. Porro prope locum, quo murus hic Cornu aureum attingit, nec procul a palatio et monasterio Blachernarum porta olim erat pluribus nominibus designata; quorum unum porta Xylocirci. Id ei nomen datum, quod illac ibatur ad Xylocircum, paulo magis ad septentrionem positum e regione scilicet pontis Leonis imperatoris, supra sinum Chrysokeras constructi; distabat autem Xylocircus quingentis circiter passibus a Blachernis et nomen suum, quod sæpius Xerocercus scribebatur, communicabat viciniæ. Ineunte sæculo VI exstabat ibidem certissime S. Georgii monasterium, quum Eugenius, abbas monasterii sancti eximiique martyris Georgii in Xerocerco, ἀββας μονης του ἁγιου μεγαλομαρτυρος Γεοργιου ἐν τῃ Ξηροκερκῳ, subscripserit libello monachorum ad synodum sub Hormisda papa; et medio sæculo sequenti durabat adhuc, quippe cujus abbas Cyriacus interfuerit concilio Constantinopolitano, sub patriarcha Menna habito [Du Cange, Constantinopolis christiana, lib. IV, § VI, num. 46, pag. 85, edit. Byzant. Veneta.] . Putem medio sæculo XI jam cessasse hoc asceterium: posterioribus saltem temporibus nullam amplius ejus reperio memoriam. Xylocircum partem fuisse Hebdomi bene demonstravit Cangius [De Hebdomo Constantinopolitano disquisitio topographica, num. 12, pag. 16, edit. Veneta.] ; sed an umquam Xylocircus dictus fuerit positus in Campo Hebdomi, qui fere campus Martius Constantinopolitanus erat, plane mihi ignotum est. Utut id est, in Campo Hebdomo ecclesia erat, quam, ut ex Procopio, lib. 1 de Ædificiis, cap. 4, Cangius refert, Justinianus 1 ædificarat titulo S. Theodotæ. Sed hæc martyr nostra non est, sed Nicæna natione, coæva S. Anastasiæ martyri et die 29 Julii in Menæis celebrata [Cfr Cangius, Cpolis Christ. lib. IV, § VII, num. 31; De Hebdomo Cpolitano, num. 19.] .

[2] [Non in his, sed in templo monasterii S. Mamantis culti fuere sancti martyres.] Quocirca neque de S. Georgii monasterio et templo in Xylocirco, neque de S. Theodota in Campo Hebdomi cogitandum est, ubi hæc die in Menologio Sirmundi post vulgarem SS. Theodotæ et Socratis laudationem hæc occurrunt: Τελειται δε ἀγιων συναξις ἐν τῃ ξυλοκιρκῳ; agitur eorum festivitas in Xylocirco; sed nomen id proprium erat monasterio S. Mamantis suburbano. Anonymus enim Bandurianus antiquitatum Cpolitanarum indagator, quum de eo asceterio acturus est, hunc titulum præfigit: De monasterio Xylocerco seu S. Mamantis; Περι της μονης τα Ξυλοκερκου, ἁγιος Μαμας;; et dein ita exorditur [Banduri, Imperium Orientale, tom. I, part. III, pag. 54, edit. Paris. 1721.] : δη μονη Ξυλοκερκος, ἁγιος Μαμας, παρα της ἀδελφης Μαυρικιου ἐκτισθη;; Monasterium Xylocircus seu S. Mamantis conditum fuit a Mauricii sorore. Ita ut dubitandum non sit quin hoc indicetur monasterium in Sirmundiano Menologio. In commentario de S. Mamante fuse dixit de hoc asceterio decessor noster Joannes Pinius [Act. SS. tom. III Augusti, pag. 431.] , ex quo pauca huc transferam. Leo I, cognomine Macelas, qui ab anno 457 ad 475 imperavit, primus videtur struxisse Constantinopoli S. Mamantis templum. Integro sæculo post, dum Mauritius regni habenas teneret (quod fecit ab anno 582 usque ad annum 602, quo a Phoca cum filiis occisus fuit), soror ejus monasterium ibidem addidit, in quo fratrem ejusque liberos sepeliendos curavit; circa quod tempus Pharasmanes eunuchus templum renovasse videtur. Virgines id asceterium initio habitabant; an etiam viri, ita ut duplex esset monasterium, incertum; sed postea certe ibidem vixere viri, quorum unus celebre habet inter Symeones nomen: is Symeon Junior, theologus dictus, Alexandro Comneno imperatore, Hesychostarum Thessalonicensium seu Palamitarum pater; de eo plura dabunt Leo Allatius [De Symeonum scriptis diatriba, pag. 72, 143, 151, 161, 168, 172 et seqq.] , Fabricius [Bibliotheca græca, tom. X, pag. 323 et 324.] , Combefisius [Auctarium noviss. tom. II, pag. 119 et seqq.] , Morcellius [Calendarium Constantinopolit. tom. I, pag. 126.] aliique. Exstat etiam Vindobonæ et Mosquæ hujus viri Vita, auctore Niceta Stethato, cum hoc titulo: Του ἐν ἁγιοις πατρος ἡμων Συμεων του νεου, θεολογου πρεσβυτερου και ἡγεμονου της μονης του ἁγιου Μαμαντος της Ξηροκερκου. Vita beati patris nostri Symeonis novi theologi, presbyteri et higumeni monasterii S. Mamantis in Xerocerco. Durabat adhuc Xylocirci seu S. Mamantis monasterium medio sæculo XIV, ut passim ex Joannis Cantacuzeni historiis colligi potest; destructum tamen fuerit oportet antequam sæculo XV expugnata fuerit Constantinopolis: positum enim erat extra mœnia et quidem in ea ipsa parte, ad quam in Constantinopolis delineatione, anno 1422 a Christophoro de Bondelmontibus facta, hæc leguntur [Vide hanc mappam ap. Banduri, Imperium Orientale, post pag. 348, edit. Veneta.] : Hic Turci semper præliant, quia locus est debilior.

[3] [Synaxarium de sanctis martyribus in Menologio Basiliano et Menæis ad 21 et 23 Octobris;] Porro quomodo factum sit ut in Xylocirco seu S. Mamantis templo SS. Theodota et Socrates singulari veneratione colerentur me plane fugit: suspicor eo delatas fuisse illorum cælitum reliquias, maxime quod antiquis temporibus non die 17 Septembris, qua S. Theodota vitam pro Christo dedit, colebatur, sed die tantum 23 Octobris. In Menologio enim Basilii Porphyrogeniti, qui orientale imperium administravit ab anno 976 ad 1025, hæc ad posteriorem hanc diem leguntur [Menologium Græcorum, tom. I, pag. 136.] : Sancta Theodota parentibus nobilibus in regione Pontica nata, sub Alexandro imperatore exstitit. Dum autem in monasterio, quo se receperat, quietam vitam ageret, agnita est et a præside * Christi causa capta est. In equuleum semel iterumque * sublata scalpitur et in fornacem ardentem injicitur; sed Christi beneficio inde erepta, a præside Byzantium versus ducitur: mox Ancyram venit; ubi, dum gentiles publica festivitate dæmones colerent et idola adorarent *, Socrates presbyter, vir pius Dominique nostri Jesu Christi confessor, pro sui zeli ardore altare subvertit, eaque de causa, capite amputato, spiritum reddidit. Sancta vero Theodota, jussa idolis immolare et imperata facere recusans, in sartaginem ferventis olei conjecta est; sed quum Dei favore inde illæsa evasisset *, ipsa quoque gladio vitam finivit. Proxime ad hanc narrationem accedit seu potius eadem est brevis illorum martyrum historia, quæ in Menæis tum excusis, tum manuscriptis leguntur. De excusis pronuntio juxta editionem Venetam anni 1843 et versionem Raderi, ex Menæis item excusis paratam; de manuscriptis autem juxta exemplaria Ambrosiana, Chiffletiana et Sirmundiana, toties a decessoribus nostris laudata. Operæ pretium itaque arbitratus non sum eum narratum huc transferre, quum certissime a Basiliano Menologio tantum solummodo distet, quantum corrupta plus minus apographa a meliori exemplari. Varietates cæterum præcipuas ad marginem notavi, quo magis appareret lectionem, quam etiamnum recitant Græci die 23, aut potius nunc 21 Octobris, originaliter eamdem esse ac quæ in Basiliano Menologio legitur.

[4] [id desumptum fuit ex antiquiore Passione, omissa S. Theodotæ palæstra, quæ Nicææ in Bithynia fuit.] Hoc itaque synaxarium in omnibus menologiis et synaxariis, tam excusis quam manuscriptis, quæ mihi saltem videre licuit, die 21 aut 23 Octobris legitur; et quidem in ms. libris et Menologio Basiliano die 23 Octobris, in Menæis excusis adeoque recentioribus (quo pertinet Sirletianum Menologium) die 21 Octobris; et quoniam in his tantum, non autem in illis, alia festivitas cum alio fusiori synaxario indicatur ad 17 Septembris, dubium nullum esse potest quin primitus festum SS. Theodotæ et Socratis Constantinopoli actum sit die 23 Octobris; quæ dies quum integro mense distet a 17 Septembris, sanctorum martyrum morte honestata, et quum quæ illa die agebatur festivitas, solemnius celebraretur in uno S. Mamantis suburbano templo, nemo non videt quam pronum sit conjicere reliquias aliquot SS. Theodotæ et Socratis illic olim hac die receptas fuisse. Ast non id solum de synaxario Basiliano animadvertendum est. In eo videlicet ita narratur SS. Theodotæ et Socratis martyrium ac si ambo Ancyræ capite fuissent plexi; ast in Passione, quam infra edemus et cujus epitome exstat in Menæis excusis ad diem 17 Septembris, Socrates quidem Ancyræ occisus dicitur; Theodota autem hinc Nicæam Bithyniæ ducta, atque hic capite minuta. Ex qua diversitate oritur quæstio ubi demum S. Theodota martyrium fecerit; dein utra historia antiquior Menologii Basiliani an illius fusioris Passionis; quod si hæc recentior habenda sit, an ea omnia, quæ S. Theodota Nicææ locuta esse et fecisse dicitur, totidem commenta sint. Verum si quis præ oculis habeat rationem, qua collectum fuerit Menologium Basilianum, fons et origo synaxariorum, quæ de SS. Theodota et Socrate in Menæis ad diem 21 aut 23 Octobris scripta aut impressa sunt; si quis, inquam, recogitet totum fere illum librum nil aliud continere quam summaria longiorum Passionum, atque hæc ita confecta esse ut omnia fere habeant eamdem magnitudinem; non poterit non putare scriptorem, nimium ad finem properantem, omisisse S. Theodotæ Nicænum iter et post indicatam S. Socratis mortem continuo sociæ ejus cruentam necem narrasse. Equidem quin ita sit dubitare non possum, maxime quoniam ad calcem longioris illius Passionis S. Theodotæ sepultura refertur, a Sophronio, episcopo Nicæno, in civitatis vico procurata. Unde sequitur nil obstare quin Passio illa Menologio Basiliano, seu initio sæculi XI antiquior sit; immo certum videri Menologii illius de martyribus nostris synaxarium ex ea ipsa Passione fuisse excerptum.

[5] [Auctor hujus Passionis non fuit Simeon Metaphrastes.] Sed quis hujus Passionis scriptor et quæ ejus auctoritas? Manu Rosweydi inscriptum reperio interpretationi, quam dabimus, auctorem græcæ Passionis esse Simeonem Metaphrasten. Verum id parum credibile: stylus enim omnino alius est; dein hæc lucubratio non recensetur ab Allatio inter Vitas et Passiones, quæ reapse a Metaphraste conscriptæ fuere [De Simeonum scriptis diatriba, pag. 124 et seqq.] ; et tertio demum, Metaphrastis scripta nequaquam rara sunt, sed multis reperiuntur locis: contra Passio SS. Theodotæ et Socratis tam paucis exsistit in bibliothecis ut nuspiam mihi in catalogis fuerit obvia. Quam autem vertendam curavit Rosweydus, eam acceperat Parisiis, ex ms. Medicæo regis Franciæ, ut ibidem annotavit: qui codex quo nunc terrarum abiverit mihi plane incertum; profecto in catalogis Parisiensibus annotatam hanc Passionem non reperio. Bruxellis etiam non exstat exemplar græcum, ex Parisiensi desumptum; neque id post Rosweydi mortem habuisse videntur decessores, in quorum quippe catalogis nulla illius fiat mentio. Procul dubio tamen in Græcia aut Constantinopoli exemplaria superesse debuere, quum Menæa fuere excusa: quæ enim in iis ad diem 17 Septembris leguntur ex hac ipsa Passione partim verbatim desumpta, partim breviata sunt.

[6] [Difficultates, quæ ei insunt,] Vix itaque dubitandum videtur quin SS. Theodotæ et Socratis Passio adscripta fuerit Simeoni Metaphrasti pro communi illa opinione, qua quævis Sanctorum acta græca, auctoris titulo carentia, opus ejus esse dicuntur: de qua re videri potest Allatius [Ibid. pag. 79 et 80.] . Verum inde neque crescit, neque decrescit scriptionis hujus auctoritas. De hac autem me anxium plurimum fuisse et jam in unam jam in alteram partem propensum quare diffiterer? Postquam tamen omnia quæ in eorumdem favorem aut contra ea facere viderentur diligenter semel et iterum examinavi, statui mecum tandem nil esse cur inter apocrypha scripta referretur, et multa esse quibus suadeatur eamdem esse sinceram. Quatuor autem præcipuæ difficultates in hac Passione esse videntur: quarum prima est imperatorem Alexandrum in ea dici impii decreti auctorem et jussisse idola ab omnibus adorari; secunda continuis fere miraculis ab omnigenis tormentis servatam fuisse S. Theodotam; tertia sæpius sanctam virginem uti inter loquendum scripturæ sacræ locis et quarta demum longiores ejus esse sermones. Verum, ut ab his postremis difficilioribus locis exordiar, in sermonibus S. Theodotæ duplex genus distinguendum est, alterum responsionum, alterum orationum ad Deum; prius generatim breve est et simile responsionibus quæ in Actis præsidialibus occurrunt; posterius nil habet quod insolens sit aut inopportunum videatur. Non magis obstare possunt Sacræ Scripturæ loca, quæ S. Theodota recitat: sunt enim hæc ad unum fere omnia deprompta ex libro psalmorum, quem multi fideles initio ecclesiæ memoria tenuisse et domi rurique cantasse norunt omnes. Magis serium est quod de continuis miraculis objici potest. Ast vide quam nude et simpliciter hæc narrentur; dein nullum est quod in aliis Passionibus, etiam optimæ notæ, non legatur: quemadmodum in annotatis fusius explicabimus.

[7] [et quarum potissima est decretum persecutionis adscriptum Alexandro Severo,] Quod demum decretum persecutionis Alexandro Severo imperatori tribuitur, neque id impedire debet quominus hanc Passionem sinceram habeamus. Re quidem vera princeps ille, Mammæa, muliere christiana, natus [Lampridius, Alexander Severus, cap. 15.] , cum puer ad imperium pervenisset, fecit cuncta cum matre, ut et illa videretur imperare, et ad finem usque vitæ optimæ matris consiliis usus est [Ibid. cap. 66.] ; clamabat sæpius quod a quibusdam … christianis audierat et tenebat…: “Quod tibi fieri non vis alteri ne feceris [Ibid. cap. 51.] ;” cum christiani quemdam locum (tabernam scilicet meritoriam), qui publicus fuerat, occupassent ibique templum B. Mariæ trans Tiberim excitassent, contra popinarii dicerent, sibi eum deberi, rescripsit melius esse ut quomodocumque illic Deus colatur quam popinariis dedatur [Ibid. cap. 49.] ; si non cum uxore cubuisset, quotidie matutinis horis in larario suo, in quo et divos principes, sed optimos, electos, et animas sanctiores, in queis et Apollonium, et quantum scriptor suorum temporum dicit, Christum, Abraham et Orpheum et hujusmodi cæteros habebat, ac majorum effigies, rem divinam faciebat [Ibid. cap. 29.] ; Christo templum facere voluit eumque inter Deos recipere; … sed prohibitus est ab iis qui, consulentes sacra, repererant omnes Christianos futuros, si id optato evenisset, et templa reliqua deserenda [Ibid. cap. 43.] ; multum itaque abest ut Alexander christianos odio habuerit, aut qui erga omnes studebat esse mansuetus, æquus et comis, violentus in eos fuerit et crudelis; contra magni eos faciebat certumque habebat eorum sacerdotes optimos quosque esse viros; adeoque ubi rectores dandi erant provinciis, præpositi faciendi et ordinandi rationales, servabat ipsemet instituta, quibus christiani tam bonos sibi præficiebant magistros [Ibid. cap. 45.] . Quocirca quamquam pristina decreta, quibus christiani proscribebantur, non sustulit, eorum tamen vim et auctoritatem gravem esse noluit; verbo christianos esse passus est [Ibid. cap. 22.] ; quin etiam in ejus familia servili complures fideles et christiani versabantur [Eusebius, Hist. eccl. lib. VI, cap. 21.] .

[8] [non officiunt illius auctoritati; nam Ulpianus, Alexandri adolescentuli tutor, omnia priora collegit.] Verum enim vero Paulum et Ulpianum in magno honore habuit, quos præfectos ab Heliogabalo alii dicunt factos, alii ab ipso. Nam et consiliarius Alexandri, et magister scrinii Ulpianus fuisse perhibetur; qui tamen ambo assessores Papiniani fuisse traduntur. Hæc Ælius Lampridius [Alexander Severus, cap. 26.] : qui pluribus aliis locis [Ibid. cap. 15, 31, 67, 68 et aliis.] docet summam apud Alexandrum Ulpiani fuisse auctoritatem, ita ut eum pro tutore habuerit, primum repugnante matre, dein gratias agente [Ibid. cap. 51.] ; et ut, teste Dione Cassio [Hist. Romanæ, lib. LXXX, initio.] , non solum ei dederit præfecturam prætorianam, verum etiam ei permiserit cætera quæ pertinent ad administrationem imperii. Neque enim initio poterat Alexander, quippe qui quarto decimo ætatis anno imperium capessivit, rempublicam ipsemet gubernare. Ast audi jam quomodo Ulpianus, pristinarum legum retinentissimus, in christianos usus fuerit hac sua potestate. Quin etiam, inquit Lactantius [De divin. instit. lib. V de justitia, cap. 11.] , sceleratissimi homicidæ (Ulpianus quippe pluribus reus visus est Chresti et Flaviani cædis) contra pios jura impia condiderunt. Nam et constitutiones sacrilegæ et disputationes jurisperitorum leguntur injustæ. Domitius, de officio proconsulis libro septimo, rescripta principum nefaria collegit, ut doceret quibus pœnis affici oporteret eos, qui se cultores Dei confiterentur. Perdita est hæc illius libri pars aut potius destructa, quum simul cum Constantino vicit christiana religio; sed quum ea in præsidum provinciarum manus venit, quis mirabitur aliquot ex eis fuisse qui nefaria illa rescripta exsequi statuerint nomine adolescentuli imperatoris? Quod enim Alexandro imperatore non per omnes provincias in christianos aspere actum fuit, nequaquam inde sequitur ubique iis fuisse parcitum. Præsides plurimum ducebantur suo genio: Accepta enim potestate, ait Lactantius, generatim agens de præteritis temporibus, pro suis moribus quisque sæviit. Alii præ nimia timiditate plus ausi sunt quam jubebatur; alii suo proprio adversus justos odio; quidam naturali mentis feritate; nonnulli ut placerent, et hoc officio viam sibi ad altiora munirent. Aliqui ad occidendum præcipites exstiterunt, sicut unus in Phrygia, qui universum populum cum ipso pariter conventiculo concremavit. Atque illa forte veterum decretorum renovatio præcipua causa fuit ob quam Mammæa initio Ulpianum repugnanter tulerit. Ex illo itaque capite frustra oppugnaretur SS. Theodotæ et Socratis passio.

[9] [Plura suadent hanc Passionem sinceram esse et bonam.] Jam si in ea inquiramus quæ eamdem commendent et sinceram esse suadeant, imprimis considerandus venit interrogandi et respondendi modus, qui omnino idem est ac qui in genuinis martyrum Actis omnium ferit oculos; deinde nuspiam generalia dicta habes, sed omnia accurate designata, homines, loca et alia hujusmodi; tertio nil est quod non conveniat cum illius ævi moribus et rebus gestis: qui fabulatorum pene omnium certus est scopulus; quarto locus aliquis inest, qualem nuspiam in Passionibus fabulosis deprehendes; ecce autem: Prodiit in medium virgo, talisque apparuit ut præfectus eam lautioribus cibis in itinere nutritam fuisse arbitraretur. Itaque accersito ad se commentariensi dicit: Dic, sodes: quibusnam cibis usa est Theodota? Tum alter: Domine, Tatianus, adjutor commentariorum, ad hoc respondeat. Tum præfectus: Tatianus mox adsit. Tatianus præsens hunc in modum rogatus est: Dic nobis quales cibos sumpserit virgo? Ait Tatianus: Domine, in itinere cum esset vinculis constricta etc. Sed potius judicet ipse lector, non præjudicatis opinionibus ductus, sed præ oculis habens optima martyrum Acta, quæ ipsi severiores critici inter bona historica monumenta recensent. Plura addemus in annotatis ad Acta. Ad calcem hujus commentarii tandem subjungam versiculos, qui Menæis græcorum inscripti sunt. Ad 17 Septembris, qua die unius S. Theodotæ memoria celebratur, hos habes:
Την Θεοδοτην προς ξυρος τεθηγμενην, *
Ποιει προθυμον Θεοσδοτος χαρις.
Id est latine: Theodotam ad ensem acutum (excipiendum) paratam facit divina gratia; et ad 21 Octobris, quo simul S. Socrates colitur:
Την Θεοδοτην ἐκ ξυρους τετμημενην
Θεῳ δοτην ἐγνωμεν ἁγνην θυσιαν.
Σωκρατης ἐσπευδεν ὀφθηναι, Λόγε,
Τετμημενος σοι Σωκρατης στεφοκρατης.

Theodotam gladio occisam novimus Deo datam seu factam esse puram victimam.
Christe, Verbum Dei, Socrates properavit apparere coram te tamquam Socrates stephocrates seu coronatus.

[Annotata]

* Cappadociæ add. Men. exc. et Rad.; Simplicio ms.

* Omitt. δευτερον seu ἐκ δευτερου Men. exc.

* Ms. hab. θυοντων tantum

* Men. exc. et Rad. omitt. in sartaginem … evasisset.

* τεθηγμενον

CERTAMEN SEU MARTYRIUM SANCTÆ, GLORIOSÆ ET VICTORIIS CLARÆ MARTYRIS THEODOTÆ,
E græco ms. medicæo regis Franciæ, interprete Guilielmo Gratio Brugensi, Societatis Jesu presbytero.

Theodota, virgo et martyr Nicææ in Bithynia (S.)
Socrates, presb. et mart. Ancyræ in Gallatia (S.) a

EX MSS.

[Simplicius, missus ab Alexandro Severo ad cultum deorum urgendum,] Alexander imperii sui tempore, impii dogmatis auctor, servos Dei inanis nominis idola, et quæ solam deorum appellationem sortiuntur, colere jubebat b. Magos quosdam secum ducere consueverat, qui ad verum christianæ fidei mysterium persequendum eum incitabant c. Tale decretum per totum orbem terrarum instituit, ut qui vana ejusmodi mysteria nollent evertere, Simplicio cuidam, omnis veritatis hosti, cui omnem imperandi licentiam dederat d, inservirent. Huic et absolutum jus concessum est ad interficiendos eos, qui idolis honorem exhibere recusarent. Igitur Simplicius, egressus ex Oriente, totum orbem idola colendo peragravit. Maxime vero Apollini sacra faciebat, christianos diris afficiens suppliciis. Ingressus Cappadociam e, jussit eumdem deum adorari eique adoleri. Erat autem ea tempestate illic frequens christianorum exercitium.

[2] [obviam sibi habet in Cappadocia S. Theodotam virginem, fidem fortiter profitentem.] Inter cæteras Theodota quædam ex Pontica regione et primaria matrona, Anicia nomine, eminebat; multis facultatibus abundans, a cæteris in veneratione habebatur, quod se Deo jam devovisset f. Quum vero impurissima sacrificia Apollini immolarentur, Simplicius undequaque christianos adesse coegit. Theodota, sese palam ostentans et ad unius Dei cultum et cognitionem publice comparens, primam se Simplicio patefecit, dicens: Estne quod postulas, præfecte? Ait Simplicius: Imperatoris decretum sine mora perfici. Ait Theodota: Cujusnam imperatoris? aut quodnam decretum? Iterum Simplicius: Imperatoris Alexandri, qui orbem sibi subjugavit, cujus imperium est venerabile et [qui] victimas passim diis immolari decrevit et consequenter g Apollini sacrificari voluit. Theodota ait: Vide ne tu hallucineris, Simplici. Deus enim omnipotens, qui mundum universum creavit, in cælis degit, et idola et falsos deos fieri prohibuit. Disce diligenter christianorum Deum per prophetam dixisse: Dii, qui cælum et terram non fabricaverunt, pereant! Iterum alius propheta ait: Dii gentium dæmonia sunt. Quomodo igitur christianus, mandata minime falsa servanda suscipiens æternamque adiens ex Christi testamento hæreditatem, terga vertet? et incorruptibili excidens, vitam corruptibilem sortietur, æternæ mortis supplicia incurrens?

[3] [Romæ Candida dicebatur, patre Acacio, genere Anicio orta, anhelat ad martyrium.] Ad hæc Simplicius præfectus: Quænam tu, quæ tam temeraria effutire audes? Ait Theodota: Quod primum et maximum est, christiana sum, quæ salutem per Christum consequi desidero. Secundo matrona sum, patre Acacio. Tertio sum Romæ Candida h ex genere Anecio i. Ait Simplicius: Quæ tantæ es dignitatis, cave ne multos ad peregrinam cognitionem seu scientiam adhorteris. Verum imperatori morem gerens, diis mox sacrificato. Tum Theodota: Consequenter loquere et sustinebo te. Vetas ne multos ad peregrinam cognitionem incitem; et contra dicis: Apollini sacrifica. Perniciem ex ipso nomine agnoscito, cum Apollinem nominas k. Si ipse periit, igitur omnes, qui ipsi adhærent, animas suas perditas eunt. Tum Simplicius: Cave, mulier, ne nugis femineis nos circumvenias, ne crudelem mortem incurras. Iterum Theodota: Christi stadium non solum viros, sed etiam mulieres comprehendit, et præmiorum dator est Christus; neque solum adversus diabolum viros, sed et mulieres ungit, gloriosum ducens pro victoria eas cum hoste concertare, ut coronatæ dicant: Ubi est, mors, stimulus tuus? ubi, inferne, tua est victoria? Tum iterum Simplicius: Gravibus te suppliciis consumam, nisi sacrifices. Tum Theodota: Jube me hæredem fieri patrum. Pater enim meus David in testamento exposuit: Quoniam ad flagella paratus sum et vultum meum non averti ab opprobrio conspuentium. Quapropter patrum sequar hæreditatem. Fac mecum quod vis; nullo me timore concuti videbis. Christum enim habeo, qui me contra patrem tuum diabolum armare non desinit.

[4] [Simplicius jubet eam suspendi et genas abradi; non sentit tormenta martyr, et hortamentis Simplicii fortiter resistit.] Iratus Simplicius varia tormentorum genera, in medium allata, præparari curat moxque ait: Per deos, ni statim sacrificaveris, his omnibus te sine mora tormentis cruciabo, ut his brevi tempore carnem tuam consumam. Ad quæ Theodota: Hæc omnia ex patris tui satanæ hæreditate habes et præbes; qui enim perversi patris es filius, perversa et operaris. Simplicius mox eam suspendi imperat, malasque in facie abradi l. Illa vero suspensa et rasa, voce elata ait: Gloria tibi, Deus, quod per impurum Simplicium purum in me et eloquentem sensum excitaveris et aperuisti os meum et attraxi spiritum. Sedi enim ligata et ignota omnibus. Nunc vero, Deus omnipotens, per hæc flagra aperuisti os cordis mei, omnibusque divinitatis tuæ gratiam declarasti. Ipsa jam rasa neque ullo modo læsionem sentiente et Deum glorificante, fatigati erant m ministri diaboli. Tum Simplicius eam apprehendi et interrogari imperat; dumque cominus adducitur, ait: Dic sodes, Theodota, utrum mentem mutaveris. Omnes ecce spectatores mecum his te tormentis affici indignissime ferunt. Nobilis enim cum sis, et ex prima prosapia et scientia venerabilis, agnosce te tibi infamiæ notam non [posse] leviter inurere. Te enim dii optimi maximi, licet rasam, salvam tamen ad sacrificium exspectantes conservant. Venerare et honora in omnibus genus tuum, neque corporis tui speciem ingloriam esse sinas, et tamquam prudens mulier sacrificium Apollini offeras. Ait Theodota: O rei iniquitas! Qualia nobis profers, Simplici, verborum sophismata? Certe sermones tui absinthio sunt amariores. Monitio tua est instar laquei lethalis, mortem occultantis. Vultus refert agnum mollem et lentum, sed clam execrantem. Procul absit ut fraudulentis tuis consiliis mentem meam valeas supplantare. Christi sigillum n animo meo nervos et robur addidit, cogitationesque confirmavit, ut, intelligibilis divinitatis facta professione, tormentorum tuorum technas et inventiones superare possim.

[5] [Crudelissime flagellatur, nullum sentiens dolorem; et in carcere interiori posita visitatur ab angelo;] Ait Simplicius: Iterum velut prius in aere suspensa, feriatur, donec intestina diffluant o. Tum iterum illa: Deus meus, qui omnipotens es et invisibilium thesaurorum largitor, qui sæculorum es creator, qui præteris omne delictum ex ignorantia commissum animæ tibi sincero corde servientis, qui omnis malitiæ oblivisceris, neque peccatorum recordaris, sed in te sperantes ex ore lupi sine mora eripis, libera me quoque a maligni dæmonis carnificina, ut tibi serviens dexteræ tuæ auxilium persentiscam. His precibus rite fusis, flagra usque ad ossa intima penetrarunt, sed quæ nullum omnino dolorem inferrent p. Tum iterum præfectus in carcerem eam conjici curat, ubi hunc in modum cantare cœpit: Viam iniquitatis amove a me, et in lege tua miserere mei. Iterum Simplicius in interiorem custodiam q abductam diligenter per suos ibidem conservari imperat, ne quisquiam forte ingressus sermones artificiosos eam doceat. Famuli ad hæc, timore perculsi, spatio tridui omnibus eam adeundi viam præcludunt. Post tres dies foribus carceris ultro apertis, custodes, tremore concussi, citato cursu ingressi, virginem hilari et pleno vultu conspiciunt, pugillares r ulnis gestantem simulque dicentem: Paratum cor meum, Deus, paratum cor meum. Cantabo et psallam in gloria mea. Illi interrogaturi cur ita consisteret, ecce subito juvenem conspicantur, panem et aquam deferentem. Tum statim, clausis foribus, accurrentes quæ in carcere admiranda viderant Simplicio nuntiant s.

[6] [et quemadmodum coram Simplicio fatetur, vulnera sanantur.] Simplicius, iis nequaquam fidem adhibens, eo die supersedendum ratus, sequenti ad se adduci jubet, iterumque rationem reddere cur diis sacrificare nolit. Illa, carcere egressa nec jam ob corporis incolumitatem et integritatem agnita, ita est prolocuta: Viam veritatis elegi; judicia tua non sum oblita. Cumque stantem ante tribunal Simplicius non agnosceret, ait: Omnino concipio me alteratum esse vel incantatum. Tum ad illam: Quænam es tu? Ad quæ sic illa: Cogitationes tuæ obtenebrescunt et mens ad interitum parata est. Si enim veritate lotus et purgatus esses, facile cognosceres quod eadem Theodota sim, per Jesu Christi misericordiam salutem consecuta. Simplicius præfectus ait: Quis te demum docuit nos ita effascinare, ut flagrorum ictus non videamus t? Ad quæ Theodota: Osor malitiæ, pravitatis artifex, hostis cælestis victoriæ, tu non nosti quod flagra tua quasi in alieno corpore pertulerim? Neque enim corruptibilis hominis est tam cito mederi; sed Dei auxilio, et Christi adminiculo, Spiritus Sancti denique operatione curata sum. Quapropter iterum incipe; idcirco enim tibi sano corpore adsto, ut denuo me flagris percutias; ut, corpore doloribus exercitato, anima inde magis excitata ad Deum evolet dicatque: Laqueus contritus est et ego liberata sum. Adjutorium meum in nomine Domini, qui fecit cælum et terram.

[7] [Injecta in flammas, quibus septuaginta milites comburuntur,] His præfectus auditis, in fornacem ardentem conjici actutum imperat. Tum ipsa statim: Parata sum; minas tuas nequaquam pertimesco; Christus enim mihi adjutor. Cum jam fornax, igne instructa arderet, insuper ad Deum cantans ait: Tu Domine, qui omnium es Deus, qui et in cælis ministraris et a cælestium angelorum cœtibus glorificaris, qui per omnem terram adoraris et ab iis cognosceris, qui mandata tua in veritate custodiunt, a cælis oculos deorsum dirige; et quemadmodum in iis qui tibi digne deserviunt complacuisti; eosque ab omni via diaboli liberasti, ita quoque ego humilis tibi modo placeam: præbe mihi promptum a cælo auxilium; flammamque, ab hoc maligno mihi præparatam, irrora; adversarios vero igne consume, ut cognoscant te Deum esse qui viventes et perdurantes animas suscipis. Interea famuli fornacem ardere ac totam igneam esse domino nuntiant. His auditis, præfectus a throno descendens, ad locum perrexit, ad quem et sancta Theodota mox adducta. Vix eam famuli cremandam comprehenderunt, quin serpens flamma septuaginta milites adusserit u. Interea virgo orans fornacem ingreditur; ostium in sequentem diem, ne quis eam educere tentet, fortiter obseratur.

[8] [postridie hinc sana egreditur laudatque Deum.] Præfectus, prima luce basilicam v ingressus, Lampadium Jovis x, et Malacium Apollinis y sacerdotes ad locum, fornacis spectandi gratia, accersiri jubet: existimabat enim virginem jam consumptam esse ac in cineres redactam. Accesserunt sacerdotes cum ingenti populi multitudine, fornacis ostium aperturi. Ad quos Simplicius: Tollite et dissipate exustos cineres, ne qui cineres colligentes dei loco habeant et martyrium declarent. Vix fornacis orificio soluto, sacerdotes duos juvenes, flammas dissipantes, in quorum medio virginem stantem, deprehendunt; a quibus statim exusti sunt. Egressa autem est virgo e clibano tamquam e thalamo, illæsa et intacta, dicens: Christe, qui meus et totius mundi es salvator, qui et lumen accendis et Spiritus Sancti substantia, angelorum ore, flammam dissipas, qui alienos a veritate conteris tuosque præcones in veritate coronas, qui Spiritus Sancti faces et lumina in eorum illustrationem, qui mandata tua custodiunt, extendis, qui fluctuum sedas tempestates, qui servum tuum Petrum divino tuo aspectu ex infideli in fidei columnam commutas et ex maris periculis conservas, qui hunc diem in tui glorificationem et in credentium auxilium mundo declarasti, tu, Domine, cursum meum perfectum velut Deus conserva. Hæc audiens Simplicius, simulque videns milites suos mortem oppetiisse, ait: Variis suis incantationibus hæc victrix evadit; abeat igitur in carcerem, donec videam qua ratione e medio tollatur.

[9] [Dum redit in carcerem, voce cælesti recreatur et in itinere Byzantium versus visitatur ab angelo.] Illa jam abeunte, vox e cælo audita est, dicens z: Gaude et lætare in nomine meo, Theodota, ex omnibus te tormentis liberabo, quæ tibi propter nomen meum inferuntur. Postquam septem diebus in carcere fuisset, Simplicius Byzantium aa una cum sancta virgine concessit. In itinere angelus, ipsi apparens circa horam nonam, vincula solvere consueverat; quo tempore preces perficiebat; tum iterum vinciebatur. Post viginti dies Ancyram bb venit, ubi omnia mancipia diaboli, vinculis quasi furore bacchico ligata, Jovi et Apollini sacrificabant.

[10] [Ancyræ S. Socrates presbyter, eversa ara, capite plectitur, et S. Theodota coram Simplicio sana apparet.] Ad hæc Socrates quidam presbyter, Apollinis aram eversurus, accessit dicens: Omne dæmonium, sanguinem et nidores amans, alienum est a me. Igitur si is, cui sacrificium offers, a Christo alienus est, et hujus impuræ hostiæ alienæ sunt ab eo; quarum sedes vel cathedra pestis est. His dictis, Simplicius presbyterum sine mora capite plecti jubet, virginemque denuo ad quæstionem vocari, ut pœnitudine ducta, tamquam nobilis et pura mulier, sacrificare pergeret. Prodiit in medium virgo, talisque apparuit ut præfectus eam lautioribus cibis in itinere nutritam fuisse arbitraretur. Itaque accersito ad se commentariensi dicit: Dic, sodes: quibusnam cibis usa est Theodota? Tum alter: Domine, Tatianus, adjutor commentariorum cc, ad hoc respondeat. Tum præfectus: Tatianus mox adsit. Tatianus præsens hunc in modum rogatus est: Dic nobis quales cibos sumpserit virgo. Ait Tatianus: Domine, in itinere cum esset vinculis constricta, cum iisdem libere usque ad horam nonam obambulavit. Hora nona, ad quemcumque locum pervenimus, omnia vincula solvebantur ipsaque preces fundebat; cumque reverteretur, alii iterum in vinculis erant, nosque ambulabamus. Hoc scio et novi, aliud præterea nihil.

[11] [Jubetur super pyram mitti,] His Simplicius auditis, ait virgini: Dic, sodes, Theodota; mutasti tandem sententiam? Tum virgo: Iterum scire desideras cur ego huic deo sacrificare nolim; quia deus non est, sed mutum dæmonium. Anne æstimas tu quod, flagris percussa, alia sim et remissior in proposito facta? Absit hoc; verum animus mihi est pluribus et inusitatis tormentis et doloribus Deo magis innotescere. Perge igitur patris tui satanæ voluntatem perficere; me enim ob Christi confessionem per celebria tormenta coronari detur. Iterum Simplicius pyram exstrui jubet ut in eam conjecta vitam finiat. Tortoribus paratis, ad incendium pertracta est sacra martyr et in hunc modum oravit: Justitiæ illuminator, Christe, qui legislatori Moysi auxilium ferens, populumque confirmans, adversarios ejus in mare demersisti; qui gubernacula ejus qui hominum vitæ insidiatur confregisti, portumque tranquillum sanctis ostendisti, tu modo vultu tuo divino me aspicere dignare, mihique in subsidium sanctæ virginis Teclæ dd angelum, qui flammam excitati ignis dissipet submittere ne graveris, ut comminationes Simplicii, veri Christi hostis, mihi in nominis tui confessione permanenti subjiciantur.

[12] [et in foro iterum ad litandum idolis frustra incitata, rogat ut aliquis sacerdos gentilis secum in flammas veniat.] His dictis, satellites ad forum pertrahunt; quo cum venit, ait iterum Simplicius: Quo usque tandem, Theodota, tibi ut Apollini lites persuadere non poterimus? Ait Theodota: O insensate, quorsum me frustra ut impuro dæmonio immolem hortaris? Quid ita insanis? O malitiose, hujus impuri spiritus impotentiam nondum satis novisti? Non vides mutum et cæcum esse dæmonium? Agnosce quam sit absurdum servire tam impuro, qui nulli valet auxiliari; verum alios partim dissolutos, partim exustos a præparata in meam perniciem flamma, magna Christi per suos satellites potentia, illos, inquam, igne absumptos nequaquam liberare potest. Quævis pœna convenit. Et tu etiam cur ego non immolem rogare pergis. Itane vero ego Christum curatorem meum deseram? hujusque* sacrificio immoriar? [Apollinis] Perge, o alienatissime veritatis hostis, perge, inquam, patris tui artes exercere. Si vero scire aves quis demum sit qui mihi auxiliatur, da mihi libellensem ee tuum, per quem et tui imperatoris cognitio et tua fragilis et inanis potestas, nomenque falsi dei, qui ab interitu seu pernicie appellationem sumpsit, omnibus innotescet. Mecum in paratum rogum descendat, et si quidem salvus inde exierit, tui omnes in Apollinem credant. Tum Simplicius: Dorothee, qui magnorum deorum Jovis et Apollinis honoras memoriam, descende cum hac in rogum.

[13] [Ipsa incolumis inde exit, combusto Dorotheo sacerdote.] Dorotheus, Apollinis oraculorum conservator, ait: I prior; sequor. Tum sancta virgo: Ego, ait, primum ingrediar; et simul stans ante locum incendii, dicit: Christe, qui veritatis es legislator, qui profundum maris rubri divisisti, idque hinc inde quasi muro obvallans fidem ostendisti, hostiumque temeritatem tuæ divinitatis potentia submersione punivisti, me quoque hoc in statu communire mecumque congredi non moreris. Tu enim es, Domine, qui sicut imperantium dispellis consilia, ita flammarum dissipare vales incendia. His dictis, prius se signo crucis muniens, descendit ac in ignis conceptaculo quasi in sublimi thalamo constitit. Descendit pariter et Dorotheus, stansque ante locum, in hæc verba prorupit: Dii maximi, benevoli et propitii, Jupiter insuperabilis Apolloque invincibilis, corporis mihi incolumitatem, per summam gratiam ignis scintillas dissipantes, conferte. Hæc dicens, Apollinis se diademate religans, ad focum perrexit; quem exsiliens flamma statim exussit ac in cineres redegit. Hinc magno timore omnes clamarunt, præmium iniquitatis indigne ferentes; alii vero dixerunt: Magnus est Deus Theodotæ. Simplicius autem, subitum Dorothei interitum non ferens, stantem in medio igne virginem fixis intuetur oculis, dicens: Præstigiis tuis et pharmacis id efficis, non solum ut vincas, sed et ipsos deos fallis eorumque oculos arte tua perstringis. Verum nondum suppliciorum satis est; majora tibi inferenda sunt supplicia. Hoc dicto, in carcerem redire jussit, surgensque perrexit in prætorium.

[14] [Nicæam ducitur S. Theodota et ibi frustra jubetur serrari.] Verum sequenti die, plenus dolore ob Dorothei mortem, iter in Bithyniam maturat; quem et sequitur Theodota. Cum vero in Nicæam urbem pervenisset, graviter infremuit, anxius quo supplicio virginem puniret. Ductis secum dæmonum sequacibus ff, convocatoque consilio, decernitur, ut in foro publice serra secta dividatur media. Quod ut perficiat sequenti die, prodit ut fera silvestris tyrannus, ad supplicium innocentem ante statuas idolorum pertrahens: dixitque illi: Non ultro te tuæ juvabunt præstigiæ, en parati adsunt, qui te mediam dividant. Ait virgo: In hanc horam collimavi, ut Appollini appropinquans sacrificem. Adstantes, hæc audientes, gavisi dixerunt: Quantas diis propitiis gratias referemus! Illa vero conversa ad Apollinis aram accessit, in hunc modum ad Deum verba faciens: Deus, qui sublimis es et purus, verax et ab omni macula alienus, verus te invocantium auxiliator, qui potentia intelligibili dissipas consilia machinatoris perniciei hominum, qui precibus optimi tui prophetæ, dracone occiso, Bel evertisti argenteamque imaginem comminuisti, accede hac hora et ostende num talis sis qualis semper fuisti. His dictis, aram evertit Apollinis statuamque in pulverem redigens deorsum præcipitavit. Tum ad Simplicium: Ubi nunc dii tui, o Simplici? Is, ira excandescens, quatuor lignis gg alligatam, extensis membris, a quatuor virorum paribus jubet serrari. Ad hæc serratores cæcutiebant, et quo magis traherent, eo majori languore afficiebantur. Tum civium omnium una vox, quod nullum a pharmacis, sed a Deo solo virgo auxilium acceperit. Simplicius, visa totius civitatis seditione, dissolvi curat, jubetque dicere qua arte et cujus potentia hæc fecissit. Ad hæc illa tota imperterrita: Viri, Dei simul et Christi amatores, notum vobis omnibus sit, quod libere profitear Deum, qui Moysi auxiliatus est, populumque per maris medium deduxit, quique olim in rubo locutus est; qui et Isaaci sacrificium immaculatum suscepit et qui hac hora (in clamorem erumpens) nobis cooperatur; is est qui mihi non solum præsto est, sed et omnibus, qui nomen ejus coram hominibus invocant, auxiliatur. In hoc nomine confisa et in hujus confessione persistens, ab omnibus his tormentis liberata sum; credoque firmiter, Deo et Christo favente, me cum pace spei æternæ hæredem futuram.

[15] [Tandem decollatur et a Sophronio episcopo sepelitur.] Tum vero majore timore Simplicius perculsus, maximeque ob Dorothei mortem dolens, sine mora virginem capite plecti jubet, statimque e tribunali descendit. Cum autem ad justitiæ bravium capessendum pergeret, ait: O sapiens nauclerus es, qui animam in hac homicidæ fluctuatione gubernas, qui me ad stationem cælestis tui portus deducis, qui omnis boni osoris famulos gubernaculis pietatis comminuis; qui cursum meum ad rectum et simplicem divinitatis tuæ nutum complevisti! Tu ipse, Domine misericordiarum, audi me, tuaque benignitate refice me, et ut patrum meorum partem habeam dignam me fac; cui omnis gloria et fortitudo in sæcula sæculorum. Amen. Statim vox e cælo audita est, dicens hh: Audivi, virgo, deprecationem tuam teque in certamine tuo glorificavi. Tu tandem cum pace in paradisi stadium ingredere; fruere corona justitiæ. Peracta hac voce, tortores ad hoc destinati eam capite plectunt. Sophronius episcopus, ii acceptum sanctæ Theodotæ corpus, idque in eodem civitatis vico cum hymnis et canticis unctum variisque aromatibus conditum in monumento novo in perpetuam ejus passionis memoriam cum pace recondidit. Celebratur autem sanctæ Theodotæ memoria 17 mensis Septembris in laudem et gloriam Dei Patris et Filii et Spiritus Sancti in sæcula sæculorum. Amen.

ANNOTATA.

a Actis Bollandianis plura inserta sunt, quæ Guilielmns Gratius ex græco in latinum vertit, maxime in primis tomis.

b Vide de his Commentarium prævium num. 7 et 8.

c Potius jurisconsultos secum habere consueverat Alexander, maxime Ulpianum. Aliorum nomina dabit Lampridius, cap. 68. Aruspicum quoque amabat societatem; quippe qui, teste iterum Lampridio, cap. 27, aruspicinæ peritissimus fuit; ὀρνεοσκοπος magnus, ut et Vascones et Hispanorum et Pannoniorum augures vicerit. A sacra consulentibus seu ab auguribus prohibitum fuisse Alexandrum ne Christo templum erigeret, monuimus in Commentario prævio, num. 7; neque hos in eo constitisse ut Alexandri in Christianos benevolentiam inamen facerent, verum etiam auctores ei fuisse ut eos cohiberet, nemo qui humanam naturam norit dubitabit. Verumtamenchristianos plus a jurisperitis passos esse quam ab auguribus aut magis, valde credibile est.

d Simplicius hic in Menologio Basiliano nude præses ἀρχων dicitur; in Menæis Ambrosianis et Chiffletionis præses in Cappadocia, ἀρχων ἐν Καππαδοκιᾳ; in Menæis excusis ad 21 Octobris præses Cappadociæ, ἀρχων της Καππαδοκιας; in iisdem ad 17 Septembris, propius ad nostram Passionem accedentibus, perhibetur simpliciter missus in Cappadociam, ἀπεσταλεις ἐν τῃ των Καππαδοκων χωρᾳ. Putem legatum aut proconsulem extraordinarium fuisse, missum potius ab Ulpiano quam ab Alexandro. Multa exempla supersunt talium legatorum, qui quum singularis quædam causa erat in provincias destinabantur; neque in una tantum provincia auctoritatem habebant sed in plurimis, et interdum in toto fere imperio Romano. Talis fuit Cn. Pompejus bello piratico; et, ut exemplum magis notum afferam,Quintilius Varus, quum Christus Dominus, vix natus, census est.

e Cappadociam, in cujus historiam multo studio inquisiverunt Freret [Memoires de l'academie des inscriptions, tom. XIX, pag. 56 et seqq.] , Belley [Ibid. tom. XL, pag. 124 et seqq.] et Eckhel [Doctrina numorum, tom. III, pag. 186 et seqq.] , regebat imperante Alexandro Severo legatus augusti proprætor. Nomen ejus Q. Atrius Clonius et pluribus simul provinciis prærat, ut ex lapide antiquo constat [Ap. Gruterum, pag. MXCI. 5.] .

f In Menæis et Menologio ad 21 aut 23 Octobris dicitur id fecisse S. Theodota in monasterio ἐν ἀσκητηριῳ. Recte omissum est in Passione, ut etiam in Menæis ad 17 Septembris. Ut rara tunc erant monasteria, sic multæ se Deo vovebant in sæculo virgines. Atque id non minimi momenti indicium est vetustissimam hanc esse Passionem. Eodem valet peregrina cognitio.

g In exemplari græco, quod ante oculos habuit Gratius interpres, legebatur ἀραρο. Divinando itaque positum est consequenter.

h Sensus est: Nomine græco appellor Theodota; sed genuinum meum nomen Candida. De similibus vix umquam cogitasset falsarius. Nomen forte in baptismo mutaverat sancta martyr.

i Supra scribitur Anicius, hic Anecius. Gens Romana satis supraque nota.

k Græce lusus verborum est in Απολλωνι, deo, et ἀπολλυμι, vasto, diruo, perdo. Is lusus de Apollinis nomine valde frequens erat primis ecclesiæ sæculis.

l Scalpris fiebat hæc abrasio, commune et turpe tormentum.

m Ἐκαμνον in exemplari Medicæo legebatur; in Menæis ad 17 Septembris ἠτονουν. Sensus uterque idem fere refert.

n Intelligitur sacramentum baptismi, si Cangii Lexico græco, V° Σφραγις, standum sit. Verumenimvero quum apud Græcos sacramentum confirmationis conferatur hac forma: Signaculum doni Spiritus Sancti, nonne potius hoc sacramentum in Passione designatur? seu potius, quum baptismus et confirmatio olim solerent una solemnitate celebrari, et quasi unum sacramentum haberentur, nonne iis locis, in quibus σφραγις Χριστου seu Θεου baptismati indicando adhibetur, id fit per synecdochen, scilicet parte pro toto usurpata?

o Flagellatorum intestina diffluebant sæpissime, ut ex scriptoribus græcis, latinis et judæis ostenderunt plerique commentatores sacri, qui de Christi Domini flagellatione scripserunt.

p Etiam in Actis proconsularibus reperiuntur exempla martyrum, qui nil aliquando de tormentis senserunt; verbi gratia S. Probus, ignito ferro bis ustulatus, dixit Maximo præsidi [Ruinart, Acta sincera Martyrum, pag. 431, edit. Amstelod.] : Ignis tuus tepidus est et me non contingit; et dein acrius adustus: Nunc vere tepidus factus est ignis tuus. Rident te ministri tui etc. Item SS. Tryphon et Respicius, quorum pedes clavis confixi erant; qui quum tracti ita fuissent per civitatem Nicæam, interrogati a præfecto Aquilino: Quid est? Non sentitis tormenta? responderunt: Non, quia clavi non sunt fixi in pedibus nostris, sed quasi in calceamentis [Ibid. pag. 163.] . Cfr Acta SS. Lucii et Montani [Ibid. pag. 237.] , necnon S. Jacobi Intercisi [Ap. Georgi, de miraculis S. Coluthi, pag. 258.] .

q Hoc erat inter interiorem et exteriorem carcerem discrimen quod qui in exteriori tenebantur, satis libere cum externis, ad se adventantibus, agere poterant, qui vero carceri includebantur interiori, iis neminem admittere licebat. Vulgo martyres in carcere exteriori manebant: unde intelligitur quomodo passim tam facile presbyteri, diaconi et fideles ad eos accederent; interdum tamen immittebantur in carcerem interiorem, quemadmodum ipsi SS. Paulus et Sylas Philippis, ut in Actis Apostolorum, XVI, 23, 24, narratur. Vide ad hunc locum commentatores, fuse de carcere interiori et exteriori tractantes.

r Pugillares sunt tabellæ scriptoriæ, plerumque cera illitæ.

s In Actis sinceris SS. Tryphonis et Respicii, quæ paulo supra jam adhibuimus, hæc leguntur [Ibid. pag. cit.] : Præfectus, ira repletus, jussit ungulas ac lampades eorum lateribus applicari. Quæstionarii accedentes jussa complebant. Igitur applicantibus eis lampades, adstitit sanctis Angelus Domini, coronas habens in manibus, gemmis et floribus ornatas, quas capitibus eorum imposuit, atque fortes in agone perfecit. Quod cum viderent ministri, cadentes in terram facti sunt veluti mortui.

t In Actis præsidialibus SS. Tarachi, Probi et Andronici, quibus nullum forte præclarius documentum sacra antiquitas nobis reliquit, simile legitur prodigium, a notario in publicas tabulas relatum; ecce autem [Ibid. pag. 433.] : Maximus dixit: Convertite eum et in ventrem cædite, ut priores plagæ excitentur et usque ad medullam descendant. Andronicus dixit: Et in prima confessione vexasti corpus meum et sanus ante tribunal tuum oblatus sum. Præsto est et nunc qui me curat et salvat. Maximus præses dixit: Nonne præcepi vobis, o mali milites, ut nemo ad eum accederet neque curaret; sed sic esset ut vulnera ipsa in se putrirent? Pegasius commentariensis dixit: Per magnificentiam tuam, nemo eum curavit, neque aliquis intravit ad illum. In interiori custodia servabatur in vinculis: et si inveneris me mendacem, caput habeo; potestatem habes. Maximus præses dixit: Quomodo ergo plagæ ejus non parent? Pegasius commentariensis dixit: Nescio quomodo curatus sit, per nobilitatem tuam. Andronicus dixit: Medicus noster grandis est et pius, o stulte. Non medicamentum ponit aut emplastrum, sed solo sermone curat omnes qui sperant in eum. Habitat enim in cælo; præsens est ubique, quem tu non agnoscis, insensate.

u De martyrio trium puerorum legimus apud Danielem, III, 47, 48, 49, 50: Effundebatur flamma super fornacem cubitis quadraginta novem: et erupit et incendit quos reperit juxta fornacem de Chaldæis. Angelus autem Domini descendit cum Azaria et sociis ejus in fornacem: et excussit flammam ignis de fornace, et fecit medium fornacis quasi ventum roris flantem et non tetigit eos omnino ignis, neque contristavit, nec quidquam molestiæ intulit. Fecit hæc Deus pro amicis suis sub testamento veteri; an vero abbreviatum est brachium ejus, postquam proprio Filio suo non pepercit, sed pro nobis omnibustradidit illum et cum illo omnia nobis donavit?

v In basilicis erant tribunalia.

x Cæsareæ in Cappadocia, imperantibus Augustis, multus honor habebatur Jovi, cujus quippe imago aut symbolum (aquila nempe insidens monti Argæo civitati proximo) multis numis inscriptum est [Beley, Memoires de l'academie des inscriptt. tom. XIV, pag. 139.] .

y Non reperio Apollinem singulari veneratione Cæsareæ habitum fuisse; in pluribus tamen numis exstant coronæ laureæ, pythicorum ludorum præmia [Ibid. pag. 140.] : hæc non sine Apollinis cultu erant.

z Similiter in Actis sinceris S. Polycarpi legitur [Ibid. pag. 33 et 40.] : Cum arenam fuisset ingressus, e cælo statim missa vox sonuit, clamans: Polycarpe, habeto virtutem. Hanc vocem qui in arena erant audierunt; ex aliis autem nullus audivit.

aa In Menæis excusis ad 17 Septembris legitur: Ἐπει δε ἐμελλεν Σιμπλικιος εἰς το Βυζαντιον ὁδευειν; in Menologio Basiliano et Menæis mss. et excusis ad 21 et 23 Octobris: Ἀγεται παρα του ἀρχοντος ἐπι το Βυζαντιον, εἰτα ἐν Αγκυρᾳ κ. τ. λ. Sed numquam Byzantium usque ducta est S. Theodota, quippe quæ in itinere occisa est. Ex Cappadocia ducta est Ancyram et Ancyra Nicæam, ubi demum ictum lethalem accepit. Sufficit cæterum oculos in mappam conjicere ut Menologii et Menæorum (scilicet commemorationis, quæ mense Octobri legitur) errorem deprehendas. Juxta Antonini Itinerarium Cæsarea ibatur Saccasenam, hinc Osianam, hinc Nisam, hinc Parnassum, hinc Asponam, hinc Orsologiacum, hinc Grorbeum, atque hinc demum Ancyram, itinere M. P. CXCVIII. Deinde Ancyra Nicæam ibatur per Manezardum, Mizinum, Baganeum, Juliopolim, Dadastanam, Cenon Gallicanon, Dablim, Totaio et Mœdo Orientis, itinere M. P. CCXVI.

bb Annotato aa diximus Cæsaream ab Ancyra distare M. P. CXCVIII. Belley [Ibid. tom. XXXVII, pag. 391 et seqq.] historiam Ancyræ luculente scripsit. Ab apostolico ævo ecclesia ibi exstitit; sed partim ad religiones pristinas rediit Juliani ævo. In Passione S. Basilii presbyteri, qui tum splendidum ibidem fecit martyrium, Hecates et Æsculapii cultus solummodo memoratur [Act. SS. tom. III Martii, pag. 382.] ; sed quum civitassacra esset (ita enim appellatur a Libanio), vel tunc, vel saltem ante multo plura ibi fuerint idola oportet.

cc Græce βοηθος κομεντων; quam locutionem quoque adhibet Prochorus de rebus gestis S. Joannis Evangelistæ. Adjutor commentariorum legitur in Collatione II Carthaginensi et Adjutor commentariensis lib. 5 Cod. Theod. de custodia reorum. Videatur de his Cangius in Glossario Græco, V° Κομεντον. Commentariensibus commendata erat reorum custodia; et quod commentariis, registre d'ecrou, inscriberent nomina, hinc ipsi accipiebant suum nomen. Passim occurrunt in Passionibus martyrum, dicti aliquando Cornicularii, clavicularii, carcerum custodes etc. Ex hoc ipso loco patet adjutores commentariorum subfuisse commentariensibus eosque inferioris gradus fuisse [Vide Cangium, Lexicum græcum, V° Βοηθος; Lexicum latinum, V° Adjutor; Facciolati, Lexicum latinum, V° Adjutor; Et. Quatremere, Memoires geographiques et historiques sur l'Egypte, tom. I, pag. 302 et seqq.] .

dd S. Tecla, cujus festum a latinis agitur die 23 Septembris, apostolorum fuit discipula et Iconii mirabiliter a præparato sibi rogo liberata est.

ee Græce λιβελλησιον, a latino libellensi. Libellenses autem ii erant qui in palatio et apud præsides libellis ad dominos suos datis excipiendis præpositi erant; plerumque ii viri carissimi erant, quibus quippe domini solebant omnino confidere. In Actis sinceris SS. Bonosi et Maximiliani, qui sub Juliano apostata gloriosum martyrium fecerunt, similia habes. Quum enim ii plumbatis cæsi fuissent nec quidquam sensissent, et dein, in picem ardentem missi, inde salvi et incolumes evasissent, judæi et gentiles, qui ad eorum venerant irridendum exitium, clamare cœperunt: Isti magi et malefici; sic Christus eorum maleficia faciebat. Et cum hæc Secundo præfecto nuntiata fuissent, stupefactus cum admiratione cucurrit videre quod factum esset. Et cum vidisset, ait: Da mihi sacerdotes deorum, et faciamus eis similiter, et videamus si possint salvari sicut isti. Et applicati sacerdotes idolorum turificati sunt, et fecerunt secundum consuetudinem suam, ut solebant in sacrificiis suis. Et cum fecissent omnia secundum ritum suum illi sacerdotes, missi sunt in flammam piceam; ibique carnes eorum remanserunt [Ap. Ruinart, Acta sincera martyrum, pag. 594.] .

ff Σχολασται græce legebatur; quæ vox in Glossario Cangii desideratur.

gg Ita vertit Gratius; et, quamquam locus difficilis est, non tamen (ut alias solet) verba græca margini adscripsit. In Menæis græcis ad 17 septembris totus locus sic legitur: Μανεις οὐν ἀρχων ἐκελευσε ταθηναι ἐκ τεσσαρων την ἁγιαν και ταθεισαν πρισθηναι· και τουτου γενουμενου, μεν πριστηρ ἠμβλυνετο μη ἐχων το ἐνεργουν, οἱ δε δημιοι ἠτονουν, και ἁγια ἀνετος ἠν εὐχαριστουσα τῳ Θεῳ. Porro ταθηναι ἐκ τεσσαρων est imponi nervo seu tabulatoeique pedibus et manibus ad angulos extensis alligari, ita ut immobile quidem sit corpus, nequaquam tamen luxetur, quemadmodum equuleo tortis solet advenire. In Menæis dein unus πριστηρ seu serrator apparet cum pluribus δημιοις seu carnificibus; in Passione ms. plures serratores, scilicet τεσσερα ζυγα ὑπερετων, quatuor paria ministrorum seu apparitorum: hæc mihi videntur eodem recidere. Apparitores illi seu carnifices, lictores erant aut, si mavis, milites, lictorum officio fungentes. Nam Lampridius de Alexandro Severo, cap. 52: Apparitores denique nullos esse passus est: tribunis aut ducibus nisi milites anteire voluit; jussitque ut ante tribunum quatuor milites ambularent, ante ducem sex, ante legatum decem; hique ad domos suas reciperentur; verum tamen hanc mutationem, initio imperii Alexandri, quo tempore passa videtur S. Theodota, factam fuisse parum credibile est. In numerum lictorum, qui magistratibus adessent, primus cum cura quæsivisse habetur Justus Lipsius [Electorum lib. I, cap. 23.] ; sed ut mittam reges, consules, dictatores et alios id genus, qui huc non faciant, de aliis magistratibusnil apprime certum reperisse videtur. Neque melior fuit Spanheimii fortuna, eamdem deinde spartam iterum ornantis [De præstantia et usu numismatum antiquorum, tom. II, pag. 93 et seqq.] . Videtur hæc res, ut aliæ plurimæ, in imperatorum arbitrio fuisse, ita ut pro officii magnitudine plures paucioresve lictores seu apparitores magistratibus assignarent; et certe octo lictorum numerus conveniens erat pro legati extraordinarii comitatu.

hh Vide supra annotatum z. Dum S. Victor Massiliensis decollaretur, audita est vox cælestis dicens: Vicisti, Victor beate, vicisti [Ap. Ruinart, Acta sincera martyrum, pag 299.] .

ii Sophronius ille nunc primum innotescit. Valde mutilus est, etiam primis temporibus, Nicænorum episcoporum catalogus.

DE S. GRATIANO MARTYRE IN AGRO AMBIANENSI

PROBABILITER INTER ANNUM CCLXXXV ET CCLXXXVII.

SYLLOGE HISTORICA.

Gratianus, mart. in territorio Ambianensi (S.)

BHL Number: 3629

AUCTORE J. V. H.

§ unicus. Sancti memoria et cultus; tempus martyrii et translationis; de corylo, in festivitate ejus quotannis fructus producente; Sancti reliquiæ.

S. Gratiani nomen et passionem silentio prætereunt Martyrologia, vulgo classica appellata, [Memoria in fastis sacris.] Usuardi, Adonis etc. Pleraque etiam Hieronymiana apographa eumdem omittunt: unde etiam forsan Baronium Sancti Martyris cultus latuerit. Nihilominus in antiquissimo Martyrologio annorum fere octingentorum, quod in Corbejensi monasterio agri Ambianensis asservabatur, legimus sub hac die X kalendas novembris: In Gallia, depositio sancti Gratiani Martyris [D'Achery, Spicil. tom. II, pag. 20.] . Atque ex hoc fonte, quemadmodum et ex cultu Ecclesiæ Ambianensis ac Columbensis monasterii manavit S. Gratiani elogium in Auctaria Usuardina apud Sollerium. Sic Molanus habet: In territorio Ambianensi, Sancti Gratiani gloriosi Martyris: editio Lubeco-Coloniensis S. Gratiani palæstram ponit in territorio Ambiacensi: mendosius etiam Ferrarius in suo Catalogo generali Sanctorum: In territorio Halbianensi, quamvis in Notis profiteatur, se ex Molano elogium mutuatum fuisse: dein videndum esse, ait, an Gatianus dicendus sit. Et id quidem scrupulosius quam verius: nam omnes, qui de sancto Martyre egerunt, præsertim qui in agro Ambianensi degebant aut eidem finitimi erant, Gratianum Martyrem nostrum appellarunt. Centulensis seu S. Richarii monasterii Auctarium id habet speciale, quod annale indicet prodigium his verbis: In territorio ejusdem civitatis (Ambianensis, quia de S. Domitio presbytero actum fuerat) Sancti Gratiani Martyris, ad cujus sanctitatem comprobandam Dominus quotannis arborem corilum sub unius noctis spatio facit frondere, florere et nuces producere. De isto prodigio infra latius agemus.

[2] [et in Breviario Ambianensi:] Quam certa est autem passio S. Gratiani, tam ignotæ sunt ejus circumstantiæ; quoniam Acta non exstant, ut monstrat sermo in ejus natali, cujus fragmenta infra num. 9 exhibebimus. Dicit enim: Cujus, nostris licet exigentibus peccatis, ignoremus passionem. Sæculo igitur XII nulla exstabant S. Gratiani Acta. Antiquius Breviarium Ambianense, anno 1554 typis editum, habet ad diem XXIII octobris festum S. Domitii cum memoria S. Gratiani Martyris ex Communi Martyrum. Recentius Breviarium, jussu Lud. Gabrielis de la Motte episcopi typis excusum anno 1746, similiter festo S. Domitii subjungit simplicem commemorationem S. Gratiani Martyris; ita tamen, ut brevem legendam lectionibus de S. Domitio subnexuerit, his verbis: In hunc diem incidit memoria sancti Gratiani Martyris, cujus mentio est in Martyrologio omnium antiquissimo, quod Hieronymicum dicitur, ut et in variis hujusce diœcesis Martyrologiis. Confessus est autem Christum coram Rictiovaro præside, et nobile martyrium capitis abscissione consummavit in eo Ambianensis agri vico, qui inde sancti Gratiani nomen invenit. Ejus corpus ibidem sepultum est, supraque illud ædificata est ecclesia, Deo sub sancti Gratiani nomine sacrata, ubi semper Martyr sanctissimus magna in veneratione fuit. Beatus Gervinus, Centulensis abbas, ad ejus sepulcrum, velut in solitudinem, secedebat ineunte sæculo undecimo. Sub ejusdem sæculi finem translatum est sancti Martyris corpus in Columbense diœcesis Carnotensis monasterium, ubi religiose colitur.

[3] [oratorium, in sancti honore a S. Gervino conditum:] Quædam in citata legenda occurrunt, quæ interpretatione indigent. Certe, ut vidimus supra, apographum aliquod Martyrologii, vulgo Hieronymiani, recenset Gratiani passionem. Sed est Corbejense; scilicet, ut videtur, additamentum locale: Corbeja enim monasterium intra fines episcopatus Ambianensis continetur. Forsan et minus accuratum est, quod dicitur, S. Gervinus, abbas Centulensis seu Richarii, ineunte sæculo undecimo ad S. Gratiani sepulcrum secessisse. Etenim si Vitam S. Gervini adeamus ad diem III martii [Act. SS. tom. I, Mart. pag. 283.] , reperimus, hunc, Gulielmo Notho Normanniam regente, atque adeo post annum 1035, præfecturam Centulensem obtinuisse: minus itaque vere dicitur, ineunte sæculo undecimo S. Gervinus Martyris Gratiani locum coluisse, quandoquidem sæculo undecimo satis provecto id religionis præstare primum potuit. Dein in Breviario citato traditur idem sanctus abbas ad S. Gratiani sepulcrum velut in solitudinem secessisse. Quod eatenus verum est, quod S. Gervinus fundaverit tria oratoria, scilicet prioratum de Veteri villa juxta Luilly Ambianensis diœcesis… Et in eodem episcopatu, in loco secreto composuit unum oratorium, in nomine B. Gratiani Martyris fundatum; et in Silva Augi (gallice Eu in Normannia) unum in nomine B. Martini [Act. SS. tom. I, Mart. pag. 286.] . De hoc postremo addit Malbrancus [De Morin. tom. II, pag. 813.] : Quod frequentius adibat, corpus multa de fatigatione castigaturus et psalmis operam daturus. Nihilominus si ipsam Vitam adeamus, facile percipiemus in tribus hisce oratoriis, secundum opportunitatem rerum, ut se turbæ ac negotiis subtraheret, solitudinem coluisse. Nam, relata trium oratoriorum fundatione, pergit biographus [Act. SS. tom. I, Mart. pag. 286.] : Horis, quibus divina decantabantur in ecclesia S. Richarii, semper genibus flexis, stabat in oratione, secum Reliquias Sanctorum deferens, ac si primus et personaliter interfuisset in sua dicta ecclesia, parum dormiendo, continuo jejunando, continuo Missam qualibet die celebrando in ortu solis.

[4] [tempus passionis, inter annum 285 et 287:] Si quidem sub Rictio Varo, infensissimo Christiani nominis hoste, martyrium fecisse S. Gratianus referatur, inquirendum est, in quod potissimum tempus ejus passio incidere potuerit. Videtur autem veri simillimum, tunc accidisse, quando pro Christo plures sanguinem suum fuderunt in provinciis Belgicis Prima et Secunda, quarum metropoles erant urbes Trevirorum et Remorum. Porro observatu dignum est, Martyrologia antiquissima plures Martyres recensere, circa mensem octobris in utraque provincia sub Rictio Varo passos: quasi nempe menstrua fere expeditione per utramque provinciam grassatus, christianum nomen delere voluisset tyrannus. Scio equidem, diem, in Martyrologiis assignatum, non semper eumdem esse cum die passionis vel depositionis; plerumque tamen unus idemque dies Martyrologii et passionis [Dan. Papebroch. Conat. chronol. pag. 25*.] , et tum maxime, quando iste dies in Actis Martyrum consignatur. Quod fere in sanctis Belgicis, sub Rictio Varo passis, contingit. Sic S. Firminus, episcopus Ambianensis, die XXV septembris; S. Piatus seu Piato, Tornaci, die I octobris; SS. Tyrsus, Bonifacius et Socii, Treviris, die IV octobris; Treviris quoque SS. Palmatius et Socii, die V octobris; SS. Gereon, Victor et Socii pariter Treviris, die VI et X octobris; S. Justus puer, Bellovaci, die XVIII octobris; SS. Crispinus et Crispinianus, Suessione XXV octobris; S. Quintinus, Augustæ Veromanduorum, die XXXI octobris. Conjicere licet ad idem tempus, S. Gratianum, die XXIII octobris passum, pertinere. Invento autem tempore unius martyrii, sub Rictio Varo facti, pronum erit judicare, reliqua contigisse, quando tyrannus utramque provinciam Belgicam percurrebat: adeoque dies, mensis et annus facili negotio utcumque definientur. Noster autem Jacobus Buæus in commentario prævio Actorum SS. Tyrsi, Bonifacii et Sociorum ad diem IV octobris num. 92 et seqq. [Act. SS. tom. II, Octob. pag. 353.] , horum Thebæorum Martyrium anno Christi 287 illigat, multisque demonstrat: plerique tamen eruditionis sacræ principes, Philippus Labbe [Abrege chron. tom. II, pag. 154.] , Theodoricus Ruinart [Act. Sinc. Mart. pag. 274.] , Tillemont [Mem. pour serv. a Phist. eccles. tom. IV, pag. 697.] , Jacobus Longueval [Hist. de l'Egl. Gall. tom. I, pag. 115.] aliique malunt Thebæorum martyria in annum præcedentem 286 reponere. Quæ vero pro opinione sua erudite profert citatus Bueus, ne actum agamus, in laudato commentario videre licet. Tandem Franciscus Zaccaria in speciali dissertatione, quam de SS. Adventore, Solutore et Octavio, militibus Thebæis, Taurini passis, conscripsit, censet Thebanam tragædiam ad annum 285 pertinere [Dissert. di stor. eccles. tom. I, pag. 270.] . Hæc quæstio, quum sæpius recurret, ad Acta SS. Crispini et Crispiniani ad diem XXV octobris, in hoc ipso, quod edimus, volumine trutina critica examinari poterit; quapropter sancti nostri Gratiani passionem inter annos 285 et 287 in capite hujus sylloges signavimus.

[5] [S. Martyris corpus, incerto tempore] In ipso passionis loco sepulturam nactus S. Gratianus, loco nomen dedit usque in hodiernum diem. Est scilicet S. Gratiani vicus in hodierna diœcesi Ambianensi, in pago (canton) Villers-Bocage, et undecim circiter chiliometris Ambiano septemtrionem versus distat. Quamdiu quidem istic corpus S. Martyris quieverit, non liquido constat. Quo tempore, ait Mabillonius lib. LXXII Annal. § 126, quave occasione Martyris Reliquiæ ad Columbense monasterium translatæ sint, incertum. Ex iis, quæ supra num. 3 diximus, satis dubium est, an tempore S. Gervini, qui post annum 1035 Centulensis monasterii gubernaculum suscepit, adhuc in vico S. Gratiani, ejusdem Martyris exuviæ remanerent. Nam e penu sua deprompsit Malbrancquius, Martyris Reliquias asservatas fuisse in vico S. Gratiani, quando Gervinus, solitudinis causa eumdem incolebat [De Morinis tom. II, pag. 813.] : nihil enim simile in Vita, a nostris ad diem III martii edita, reperitur. Cæterum nulla apparet causa, cur sæculo undecimo, pro monumentis religiosis securo, in alienam diœcesim translatum fuisset integrum corpus alicujus Sancti. Dein quando S. Gervinus locum S. Gratiani colere cœperit, dicitur: In loco secreto composuit unum oratorium, in nomine B. Gratiani Martyris fundatum [Act. SS. tom. I, Mart. pag. 286.] . Non igitur frequens erat locus; quod absentiam sacri corporis, alioquin a fidelibus frequentandi, aliquatenus indicat. Additur quoque, oratorium in nomine B. Gratiani Martyris fundatum fuisse; quod si sacræ Reliquiæ præsentes fuissent, accuratius locutus fuisset S. Gervini biographus dicendo oratorium ad corpus S. Gratiani fundatum fuisse. Non crediderim tamen ante finem sæculi XI aut initium sequentis, ut infra monstrabimus, in Columbense monasterium corpus S. Gratiani translatum fuisse: sed aliquandiu delituisse, forsan a tempore vastationis Normannicæ et decursu temporis detectum Columbensibus datum fuisse.

[6] [ad Columbense cœnobium translatum:] Prima, ut habet Gallia christiana [Tom. VIII, col. 1248.] , Columbensis monasterii notitia occurrit anno circiter 930, quando clerici sæculares desertum locum occupabant; quem et ipsi postmodum deseruerunt. Succedente tempore, monasterium jure beneficiario ad Rogerium, Bellovacensem antistitem, devenit, qui, ait diploma instaurationis, datum anno 1028 [Ibid. Instrum. col. 293 et seqq.] , videns abbatiam tam sua quam suorum negligentia priorum miserabiliter direptam, ædificio deturpatam, officio miserabilius profanatam, Deo tangente, tactus dolore cordis intrinsecus, ad hoc se viriliter accinxit, ut et locum reædificaret, et rebus sui juris contiguis redintegraret, ac officio servientium clericorum, prout res pateretur, ad tempus exornaret. Cujus pio desiderio Dei bonitas adeo aspiravit, ut infra tempus non multum, quod animo conceperat, oculis videret. Nam et ecclesiam a fundamentis speciose perfecit, rebus ditavit, clericis et ornatu non modico decoravit. In hac tamen adhuc animi intentione suspenso, ut si Deus annueret, eam quandoque monastico ordine insigniret. Volens autem totius bonitatis Deus, ejus heredes istius eleemosynæ fieri coheredes, Rogerio episcopo, cum hac bona voluntatis inhiatione sanctis patribus aggregato, suus nepos Odolricus præsul, qui ei jure hereditario succedebat, velut alter Heliseus, avunculi sui pia facta corde complexus, laudavit, et ejus bonam intentionem efficaciter adimplevit: abbatiam denique, sæpius nominatam, abbate proprio, nomine Berangero, et monachis sublimavit, et de suo proprio gratanter augmentavit… Actum publice Parisius anno Incarnati Verbi MXXVIII. Rogerius Bellovacensem cathedram ab initio circiter usque ad annum XXII sæculi undecimi occupavit [Ibid. tom. IX, col. 705.] : Odolricus autem Aurelianensem ab anno 1021 ad annum saltem 1035 [Ibid. tom. VIII, col. 1434.] .

[7] [corylus, quotannis in loco passionis] Quamvis autem Rogerius et Odolricus ecclesiam Columbensem ditarint et ornarint, non crediderim tunc in eam illatum fuisse corpus S. Gratiani; atque hanc translationem ad finem sæculi undecimi aut duodecimi initium reponi posse probabiliter censeo. Etenim si multo prius sancti Martyris exuvias apud Columbenses statuamus, mirum videbitur, quomodo per sæculum fere integrum non inquisierint de prodigio coryli, una nocte frondescentis, florentis et nuces proferentis, de quo jam locuti sumus num. 1 ex Martyrologio Centulensi. Quod si corpus S. Gratiani circa annum Christi 1100 ad asceterium Columbense advectum fuerit, intelligitur, quomodo Toroldus, abbas Columbensis inter annos 1103 et 1115 [Ibid. col. 1253.] interrogaverit Ingelrannum, ab anno 1115 Ambianensem episcopum [Ibid. tom. X, col. 1172.] , de prodigio coryli; quod quidem sequenti epistola, a Mabillonio lib. LXXII Annalium § 126 edita; explicatur. Ingelrannus, Dei gratia Ambianensis episcopus, Turoldo, venerabili abbati Columbensis cœnobii, omnique monachorum congregationi, in extremo examine audire feliciter Domini læta Verba, venite, benedicti Patris mei etc. Frater Petrus, vester monachus, ad nos veniens, et de miraculo, quod Deus omnipotens meritis Martyris sui Beati Gratiani apud nos annis singulis operari non desinit, diligenter inquirens, quod ita res habet, vidit et evidenter agnovit. Nos autem petitioni ejus ob veritatis assertionem acquiescere non abnuentes, sanctitatem vestram de eodem miraculo certiorem reddere auctoritatis nostræ litteris curavimus. Sciatis itaque procul dubio, dilectissimi, quia ille, qui dicit in Evangelio, “Pater meus usque modo operatur, et ego operor,” ad laudem et gloriam et honorem præfati Martyris in episcopio nostro, tertio videlicet ab urbe nostra milliario, tale miraculum quotannis declarare dignatur, ut quædam corylus, quæ juxta ecclesiam ejus, in pede scilicet maceriæ, antiquitus plantata est, et vulgo dicitur, quod baculus ejus fuerit, in natalitio ipsius Martyris, unius noctis et diei spatio, floreat et fructum plene formatum, integre adultum emittendo proferat. De hoc vero nulla habeatur ambiguitas, quia expertis credendum est. Et quod dilectioni vestræ intimando asserimus, oculis nostris vidimus, et idoneorum testium et etiam domni Godefridi, beatæ memoriæ episcopi, prædecessoris nostri, qui frequenter huic miraculo interfuere, revelatione cognovimus. Valete. Ego vero Achardus, hujusce epistolæ notarius, hoc miraculum aspexi, et in ipsa arbore prædicta, præsente Godefrido episcopo, nuces novas collegi et ei attribui, de quibus ipse episcopus, me vidente, comedit.

[8] [et die martyrii,] Hoc prodigium explicavit anonymus, probabiliter Columbensis monachus, sermone speciali, quem Mabillonius in suorum Annalium Appendice num. XCI recudit. Ex eo proferemus, quæ ad ipsum miraculum, omissis locis communibus, spectant, præsertim quum quædam occurrunt, quæ alibi frustra quæsieris. Celebrantes, inquit Anonymus [Tom. V. Annal. pag. 639.] hodie, fratres carissimi, Beati Gratiani præclara solemnia, tanto majorem causam lætitiæ spiritualis habemus, quanto familiarius pro nostris excessibus Domino supplicat in cœlis, cujus hic sacratissimum corpus pio complectentes amore veneramur in terris. Omnes quippe Sanctos, æternæ beatitudini conjunctos, pro prædestinatis exorare, sibique socios optare nequaquam dubitamus. Sed si eos proprios patronos nos habere, credamus, quos devotioribus obsequiis venerantes, velut advocatos mittimus ad judicem, non erramus. Pro grativa * igitur nostri Gratiani, summi judicis ira placabitur, si nos suæ festivitati viderit intentos, et debita devote reddentes obsequia. Cujus, nostris licet exigentibus peccatis, ignoremus passionem, quantum tamen de lapide pretioso coronatus, sole lucidior ante Dominum resplendeat, nimis evidenti declaratur miraculo: quod quamvis suæ magnitudinis inaudita novitate non solum a vobis, sed et diversarum regionum a populis agnoscatur, nequaquam tamen erit incongruum, si vestræ caritati præsenti sermone referatur. Est igitur in Ambianensi pago, brevis ambitu, magna virtutibus ecclesia quædam, pretiosi Martyris hujus nomini dedicata, cunctis mortalibus admiranda, se juxta positam arborem habens, quæ sancti Gratiani corylus ab incolis appellatur. Hic virum Dei martyrium suscepisse tradit antiquitas: qui dum ab impiis decollaretur, siccum corylinum baculum, quem manu tum forte gestabat, in terram fixit, et, o res nova! siccitas recipit humorem, ariditas viriditatem, truncus illico vertitur in arborem: inhærescens humo firmatur imis radicibus, sursum pullulans, distenditur in ramos, vestitur foliis, fructibus adornatur. Natura miratur, tempus non exspectare coacta; mutat ordinem, dum veteri plantario subministrat novas vires. Quid longius protraham? Videte miraculum, ne credatur Gratianus mori, dum moritur, lignum, quod diu fuerat mortuum, reviviscit…

[9] [frondescit et fructus facit,] Sed mirandis majora succedunt: imo, fratres mei, parum, comparatione sequentium, quidquid de arbore superius narratum est. Tantam gratiam Gratiano suo confert divina benignitas, ut non huic simile toto terrarum orbe possit reperiri miraculo. Nam decimo kalendas novembris, quando sacræ passionis martyris hujus annua dies agitur, arbor juxta temporis qualitatem, arbores ut cæteræ, fructibus viduata, foliis etiam exspoliata, rursum, quod mirabile dictu, natura mirante, pubescit, frondescit, nuces parit, quas antequam hora diei sexta compleatur, ad maturitatem perducit, et temporis non oblita, quo plantata fuit, Martyris passionem terrigenis recolendam prædicat, diemque denuntiat. Circumfluit ad tale spectaculum diversis e partibus ingens populorum multitudo, et ludentes, velut apertius rem probaturi, purgant arborem foliis veteribus, si quæ fortasse remanserint, novæ pubertatis alia diluculo visuri, novos fructus, quos gratia Gratiano confert, collecturi. Sero nihil in ea dignum admiratione reperiunt, divinam in ea virtutem operatam nocte fuisse, mane comperiunt. Post deifici mysterii celebrationem certatim a populo curritur, divini muneris ubertas, e cœlo missa, lætabunda colligitur. Vid … * inibi sanctam arborem manibus festinantium discerpi, futuro tamen anno nullum propter hoc damnum passam fuisse, cognosceres; nescit enim gratia cedere naturæ. Denique novo refecti cibario, læti remeantes ad propria, ad infirmorum curationem partem reservant in posterum. Si quis enim ægrotus, maxime febricitans, de Gratiani dono gustaverit, in divino judicio mereatur affligi, pristinam sanitatem se recipere gratulatur: quod nostro tempore, nostraque patria non solum de fructu, verum etiam de ramusculis certis experimentis verum esse didicimus. Dicant alii quid senserint, ego quidem fateor, me numquam audisse, numquam tale legisse miraculum.

[10] [ut fidem faciunt, initio sæculi XII.] O quam magnum esset, si sanctus baculus, versus in arborem aliarum arborum consuetudinem sequeretur, et ad memoriam martyrii vivens ordine naturali, tempore fructuum suos etiam fructus afferret! Sed parum id esse Gratiano divina munificentia judicavit, ni passionis illius insignia nobis annuo et numquam deficiente repræsentaret miraculo. Si enim fortasse contigerit aliquotiens naturales fructus deesse, gratia Gratiano, velut debito coacto, suos deesse fructus non patitur. Evenit nempe, quod silentio præterire non debemus, pretiosissimi Martyris ecclesiam igne concremari, et quia parietibus illius erat contigua, sanctam arborem sic omnino fuisse combustam, ut nec reviviscendi spes maneret ulterius. Sed adest rursus mira Dei potentia, quantique meriti sit apud eum Gratianus, evidens declarat indicium. Ne debiti muneris Martyri deesset largitio, prodeunt ex radicibus virgulta multiplicia, quæ contra naturalem morem novæ pullulationis eodem anno, die solito, tributa reddidere… Accedit ad miraculi cumulationem, quod non verno tempore, quando naturaliter humor superiora conscendens, vires novæ pullulationis subministrat arbusculis, id agitur, ne videatur arbor sancta naturæ fructus præparare, non gratiæ dare: sed quando radicibus imis immoraturus humor inferiora petit, tum prius naturales fructus, largitione gratiæ foliis decoratur, fructu fœcundatur. Extollant igitur alii suorum Martyrum gesta, et litteris assignata transmittant ad posteros, quæ, quoniam non visa cernuntur, possunt ab infidelibus decredi; nos nostri Gratiani superexcellens, quia numquam deficiens, miraculum tacere non debemus: quia quod visu cernitur, manu palpatur, ore gustatur, dicere non esse, (est) capitis insani. Huic nec incredulitas judæorum, nec gentilium cervicositas poterit contraire. An nos, cui credulitas famulatur, falsa loquentes fictam contexere fabulam dicemur? Sed cernant oculis, qui, corporalibus assueti, signa quærunt, et in hoc miraculo, quod pro uno servorum suorum Christus operari dignatur, considerent, quam præclara christianorum fides habeatur…

[11] [testes oculati:] Exstitit præterea quidam vir monachus, Petrus nomine, tunc temporis secretarius * hujus ecclesiæ, qui, velut alter Thomas, de miraculo nimium dubitans, dixit, se nullo modo crediturum, nisi oculis suis contemplaretur factum. Itaque a domno Toroldo abbate licentia petita et accepta, ad locum, ubi testis Christi pro ipso Domino occubuit, et ubi miraculum, superius annotatum, quotannis fit, perrexit, oculis suis, ut desideraverat, vidit in ipsa vigilia cum multis aliis, qui ob assuetam consuetudinem ad festivitatem sanctissimi Martyris undique confluxerant, manu sua folia et quæcumque alia a prædicta corylo detraxit, et sub uno noctis spatio nuces natas et ad integrum adultas collegit, detulit, pluribus ostendit; etiam domno Gaufrido, Carnotensi episcopo, duas ex ipsis nucibus dedit, quas ipse domnus gratanter accepit, et, ipso vidente, comedit: reliquas vero inter Reliquias hujus ecclesiæ in quadam parva buxtula posuit ad memoriam præsentium et testimonium futurorum. Et ut ejus peregrinatio rata fieret, litteras domni Ambianensis, sigillo ejus signatas, secum detulit, ita se habentes. Sequuntur litteræ Ingelranni, Ambianensis episcopi, quas supra num. 7 dedimus. Addit Mabillonius citato lib. LXXII Annalium § 126 annuum illud miraculum jam dudum desiisse, tametsi nucum S. Gratiani fama et nomen hactenus in ore vulgi perseverat.

[12] [Reliquiæ S.] Gaufridus, cujus mentio fit in citato sermone, est hujus nominis secundus, qui anno 1116 Carnotensem sedem conscendit [Gall. Christ. tom. VIII, col. 1134.] . [Gratiani an. 1830 partim pereunt,] Unde patet, Toroldum, Columbensem abbatem, ultra diem XXIII octob. 1116 vitam produxisse suam; quoniam Petrus monachus, qui miraculo ista die testis interfuit, retulit litteras Isengranni, anno primum-1116 episcopi Ambianensis, et Gaufridus II Carnotensi cathedræ eodem anno impositus fuit. Quum porro in festivitate S. Gratiani, ut initium docet, sermo habitus fuit, credimus ad annum 1117 eumdem pertinere. Hisce addit Mabillonius lib. LXXII § 126 in Columbensi monasterio, anno 1648 congregationi Mauro-Benedictinæ tradito [Ibid. col. 1251.] , asservari sancti Martyris Reliquias in argentea capsa, quæ nuper, ait, a nostris affabre confecta est. Aperta veteri capsa, ut mihi a nostro Antonio Beaugendre, tunc ejus loci priore, assertum est, inventa parva pixis ex plumbo, in qua nuces illæ, a Petro monacho ex S. Gratiani ecclesia allatæ, linteolis involutæ repertæ sunt. Scilicet Hugonotti, principe Condæo Carnotum obsidente, expilarant basilicam Columbensem, ejus sacella, sacras vestes, sanctorum imagines, sepultorum tumulos [Ibid. l. c.] ; sed feliciter eorum furori subtractum fuerat S. Gratiani corpus; quod deinceps in majori veneratione ac religione habitum fuit usque ad luctuosas vicissitudines inclinati sæculi XVIII, quando e capsa argentea Parisios missa, in pecuniam redigenda, aliquis officinæ monetariæ minister sacras exuvias extraxit, et opportuno tempore ad archiepiscopium Parisiense detulit. Ibi asservatum remansit corpus S. Gratiani usque ad diem XXIX Julii 1830, quo, direpto palatio archiepiscopali, Reliquiæ periere, aut saltem disparuere [Butler h. d. Ami de la Relig. tom. LXV, pag. 4.] .

[13] [partim in villa S. Gratiani hactenus conservantur.] Sed feliciores fuerunt incolæ villæ S. Gratiani, juxta Ambianum, qui ad hanc usque diem conservarunt Reliquias S. Martyris, sæculo proxime præterlapso ad illos translatas. Hæc enim ad nos die VII Januarii 1859 benigne rescripsit R.D. Maillard, loci parochus. Dolebant Sangratianenses privatos se Reliquiis sancti patroni sui: quapropter deprecati sunt episcopum suum, venerabilem Ludovicum Francisc. Gabriel. d'Orleans de la Motte ut, mediante episcopo Carnotensi Petro Augustino de Fleury, a Columbensibus monachis partem aliquam Reliquiarum obtinerent. Lubentes petitioni religiosæ annuerunt monachi, et prior monasterii Corbejensis Ambianum attulit nobiliorem partem cranii S. Gratiani, quam die XXIII Novembris solemni ritu recognovit ac in hermam transtulit episcopus Ambianensis una cum instrumentis authenticis recognitionis et translationis. Hæ sacræ exuviæ quotannis die dominica infra octavam Ascensionis Domini religiosa pompa hactenus circumferuntur: ac in memoriam celebritatis transmisit ad nos dictus R. D. parochus cantica, gallico idiomate concinnata, quæ narrata referunt. Quoad corylum prodigiosum spectat, laudatus R. D. respondit, nullam hujus arboris superesse memoriam.

[Annotata]

* gratia

* Vidi, videtur?

* sacrista

DE SS. SEVERO ET DOROTHEO MARTYRIBUS HADRIANOPOLI

SYLLOGE.
Ex Martyrologiis.

Severus, M. Hadrianopoli (S.)
Dorotheus, M. Hadrianopoli (S.)

AUCTORE V. D. B.

[SS. Severus et Dorotheus, martyres Hadrianopolitani, aliis permixti et loco moti,] Ad præsentem diem in codicibus suis Lucensibus mss. Martyrologii Hieronymiani legit Florentinius: In Atrianopoli Severi, Dorothei; in Antverpiensi seu Epternacensi: In Andrionopoli Severi et Dorothei; et in Corbejensi minori, postmodum edito a Sollerio: In Atrianopoli Severi, Dorothei. Richenoviense exemplar, quod Sollerii quoque curis, et Corbejense, quod Dacherii [Spicilegium, tom. II, pag. 20, edit. in fol.] opera in lucem venit, memoriam habent similem omnino Antverpiensi; atque alterum Corbejense, excudi jussum a Martenio [Thesaurus anecdotorum, tom. III, col. 1584.] , similem prorsus Lucensibus. Ottobonianum, quod Georgius publici juris fecit, ita digestum est [Martyrologium Adonis, pag. 686.] : In Atrianopoli Traciæ nat. sancti Dorothei. Hinc ejusmodi annuntiationes defluxerunt in Auctaria Martyrologii Bedæ et Flori; scilicet in codices S. Cyriaci, Vaticanum et Barberianum [Acta SS. tom. II Martii, pag. XXXV.] : In Adrianopoli Severi, Dorothei; et in Atrebatensem et Tornacensem: Natale SS. Severini, Dorothei et Victoris; et in Lætiensem: In Cæsarea Cappadociæ passio SS. Longini, Severi, Victoris et Dorothei; in quibus Severinus, Victor, Longinus et Cæsarea Cappadociæ per confusionem turmarum aliorum martyrum immixta sunt. In fastis prosaicis, Martyrologio metrico Wandelberti a nescio quo Lemovicensi scriba inspersis, occurrit [Spicilegium Dacherii, tom. II, pag. 54.] : In Trajanopoli Severi et Donati. Rabanus [Canisius, Lectiones antiquæ, tom. II, part. II, pag. 344, edit Basnagii.] et Notkerus [Ibid. part. III, pag. 183.] et Galesinius errore unius diei ad 24 Octobris habent: In Nicomedia natale [natalis dies] Severi et Dorothei. Melius in Auctario Greveniano Usuardi legitur [Usuardi Martyrologium, edit. Sollerii, pag. 623.] : Apud Adrianopolim sanctorum Severi et Dorothei; quæ in Auctario quoque Bruxellensi ad diem sequentem obvia sunt, hac forma: Apud Andronopolim natale sanctorum Severi et Dorothei martyrum. In multis quoque fastis, omissa palæstra, de SS. Severo et Dorotheo dicitur: sic in Gellonensi Martyrologio [Spicilegium Dacherii, tom. II, pag. 35.] legitur: X kal. Novem. Severi, Dorothei; similiter in Augustano et Labbeano, editis a Sollerio, et in Hieronymiano S. Germani Autissiodorensi contracto [Martene, Thesaurus anecdotorum, tom. III, col. 1561.] ; in Martyrologio autem Morbacensi antiquissimo [Ibid. col. 1570.] et in Comite S. Hieronymi Lucensi [Ap. Florentinium, Martyrologium S. Hieronymi, pag. 1053.] solum Severi nomen notatum; in Turonensi vero [Ibid. col. 1590.] : Severi, Longini, Dorotheæ; et in aliis id genus alia.

[2] [separantur a sociis perperam additis et sedi suæ restituuntur;] Utcumque autem commemorationes illæ inter se pugnare videantur, facile tamen est discernere quæ vera sit lectio, scilicet: Hadrianopoli Severi et Dorothei. Quod enim amendanda sit Nicomedia, constat id non solum ex meliorum codicum fide, sed maxime ex eo quod ad sequentem diem venit in Hieronymianis fastis alia annuntiatio, his concepta verbis: In Nicomedia Severi, Vitalis, Felicis, Rogati, Paperi, Victoriæ, Flaviani, Victoris; quæ, ut sæpe fieri solet, cum memoria sanctorum præcedentis diei in codicibus nonnullis confusa fuit: unde etiam factum est ut alii partem manipuli Nicomediensis traxerint ad diem 23 Octobris, alii martyres Hadrianopolitanos ad 24 Octobris; seu etiam ad 22 Octobris, quoniam hac die in alia Hadrianopolitana corona occurrit S. Severus presbyter. Abjicienda quoque Trajanopolis, quam Lemovicensis anonymus in Wandelberti Martyrologium induxit, et ad diem præcedentem interpolator Flori, seu scriptor codicis S. Cyriaci, hoc modo: In Trajanopoli Severi episcopi, Dorothei et S. Oresti: hæc enim ejusdem sunt generis ac quæ in Ottoboniano ad 22 Octobris leguntur: In Trajanopolim Thraciæ nat. sanctorum Philippi episcopi etc.; ubi etiam Trajanopolis loco Hadrianopolis scripta est; quemadmodum ex his, quæ ad præcedentem diem declarata sunt, satis constat. Nulla autem nomina præter Severi et Dorothei retinenda sunt. Severinus enim, de quo hac die inferius agetur, idem habitus ac Severus, et duæ annuntiationes in unam conflatæ. Victor assumptus ex manipulo Nicomediensi, quem die 24 Octobris celebrari diximus. Longinus aut Seuresus in codicibus aliquot Cæsareæ Cappadociæ hac die culti fuisse traduntur: quæ causa fuit ut alicubi in unam cum alterutro turmam coaluerint Severus et Dorotheus, et passi dicti fuerint Cæsareæ Cappadociæ. Unde vero Orestes ortus sit, me latet; qui, quum in uno codice S. Cyriaci repertus sit, inter prætermissos ablegandus visus fuit. In eodem S. Cyriaci codice Severus dictus est episcopus; sed hic titulus parum curandus, quippe qui singulari tantum testimonio nixus est.

[3] [Paucissima tamen de iis nota.] Nonnulla itaque in illis Martyrologiis et Kalendariis omittenda sunt; aliqua corrigenda; plura dispescenda et dirimenda. Cavendum tamen ne S. Severus, qui hac die Hadrianopoli celebrabatur, confundatur cum S. Severo presbytero, cujus natalis agebatur etiam Hadrianopoli, sed (ut diximus) die proxime præcedenti. Ne autem id fiat, considerandum est in optimis quibusque codicibus Hieronymianis utrumque Severum annotatum seu distinctum esse, et alterutrum in pejoribus tantum libris omissum fuisse; dein Dorotheum, quem Lemovicensis interpolatos Donatum dixit, in melioris notæ codicibus socium ei assignari; qualem socium nequaquam habuit S. Severus presbyter. In codice Ottoboniano determinatur quæ Hadrianopolis SS. Severi et Dorothei palæstra fuerit, scilicet Hadrianopolis Thraciæ; sed quum Thraciæ vocabulum in hoc uno tantum legatur libro, manifestum additamentum habendum est, admissum haud dubie quoniam ad diem præcedentem de Hadrianopoli Thraciæ factus erat sermo. Quocirca malim nil addere et incertum relinquere in qua Hadrianopoli martyrium suum consummarint ambo athletæ. Plures enim erant. Præter Thracicam, Paphlagonia habebat civitatem archiepiscopalem hujus nominis; Ætolia episcopalem sub archiepiscopo Naupactensi, Pisidia sub Antiocheno, Bithynia et Honorias sub Claudiopolitano: et licet nudo Hadrianopoleos nomine passim Thraciæ metropolis designetur, id tamen (si solum sit) firmum argumentum non est. Demum quod spectat ad martyrii tempus, nil etiam divinare lubet; animadvertendum tamen beatum par prodire in Hieronymianis fastis primo loco, plerumque dato antiquioribus martyribus. Inter sanctos Gallicanos recensuit hos sanctos Saussayus, male interpretatus auctarium Martyrologii seu Calendarii Tolosani: sed hac de re in Prætermissis dictum est.

DE S. SEURESIO, MARTYRE, CESAREÆ IN CAPPADOCIA

SYLLOGE.
Ex Hieronymianis aliisque fastis.

Seurisius, M. Cæsareæ in Cappadocia (S.)

V. D. B.

[S. Seuresius, ex fastis Hieronymianis et similibus tantum notus; nominis forma.] In codicibus suis Lucensibus Martyrologii Hieronymiani pauca admodum nomina reperit Florentinus ad hanc diem: scilicet Severum et Dorotheum, martyres Hadrianopolitanos, de quibus modo diximus; et post hæc sequentem commemorationem: Et in Cæsarea Cappadociæ Seuresi. S. Seuresius item laudatur in codice Antverpiensi, immo Epternacensi, ubi Seuresius dicitur et non secus ac in Gellonensi, [Dacherius, Spicilegium, tom. II, pag. 35.] Labbeano [Act. SS. post tomos Junii, pag. 28.] et S. Germani Autissiodorensi [Martene, Thesaurus Anecdotorum, tom. III, col. 1561.] sociatur S. Longino; de quo in Prætermissis; in Corbejensi autem antiquissimo, edito a Dacherio [Spicilegium, tom. II, pag. 20.] , memoratur simul cum SS. Magno et Justo, quos similiter inter Prætermissos ablegavimus; in Augustano [Act. SS. post. tom. Junii, pag. 22.] autem solus venit, non indicato palæstræ loco, qui etiam deest in Gellonensi, Labbeano et Autissiodorensi. In aliis multis omittitur, relinquens tamen interdum sui vestigium, scilicet passionis locum Cæsaream Cappadociæ: sed hæc curiosius prosequi operæ pretium non est. Ex Hieronymianis fastis fluxit S. Seuresii nomen in Bedæ et Usuardi Martyrologiorum codices. Sic in codice Bedæ Barberiniano [Act. SS. tom. II, Martii, pag. XXV.] legitur ad hanc diem: In Cæsarea Cappadociæ S. Sereusi et alibi S. Longini; quæ memoria in aliis codicibus multis variisque modis luxata est. In Usuardinis codicibus seu potius auctariis nuspiam illa eadem recte occurrit: In Rosweydano [Sollerius, Martyrol. Usuardi, pag. 621.] : In Cesarea Cappadociæ, Severi, episcopi et confessoris; et apud Grevenum [Ibid. pag. 623.] : In Cæsarea Cappadociæ, sancti Severi, episcopi. Episcopi titulum tollendum esse ex his rivulis, quum in Hieronymiano fonte non reperiatur, manifestum est; et similiter confessoris, non minus patet, quum vix unus alterve confessor in eodem libro reperiatur. Et quidem primis ecclesiæ sæculis rarissimus erat confessorum cultus, nisi ob exantlatos labores et toleratas persecutiones martyribus æquiparari possent. Militem fuisse S. Seuresium innuit Florentinus; sed ita obiter ut vix animadverti debeat illa conjectura, omni plane fundamento destituta. Nominis forma Seuresius, licet plane insolens sit, servanda videtur; reperitur enim in optimis et in plerisque codicibus; deinde aliæ formæ Suversius, Seversius, Senresius in singularibus tantum mss. libris obviæ sunt, neque magis olim usitatæ fuisse reperiuntur quam forma Seuresius, ex qua cæterum eas originem suam cepisse ipsa earum demonstrat facies. Sane placeret magis forma Severus, utpote communis usus, si in ullo antiquo libro legeretur; sed ita non est: adeoque quemadmodum pronum est, ut scribæ nomina mira et parum usitata mutent in vicina nomina vulgaria, sic facile ponendum non est ut iidem Severi nomen, tot olim impositum hominibus, in Seuresium, nomen prorsus insolitum, converterint. Martyrium fecisse putem beatum virum sub Diocletiano imperatore, quandoquidem longe maxima pars sanctorum, qui Hieronymianis laterculis inscripti sunt, tunc temporis certarunt pro fide.

DE SS. SERVANDO ET GERMANO, MARTYRIBUS PROPE GADES IN HISPANIA,

INITIO SÆC. IV.

COMMENTARIUS PRÆVIUS.

Servandus, M. prope Gades in Hispania (S.)
Germanus, M. prope Gades in Hispania (S.)

AUCTORE J. V. H.

§ unicus. Cultus Sanctorum Martyrum secundum liturgiam Mozarabicam; eorumdem patria et familia; tempus et locus martyrii.

Horum pugilum memoriam celebrat Martyrologium Romanum parvum hisce verbis: [Cultus SS. ex Martyrologiis et liturgia] In Hispaniis, Servandi et Germani. S. Ado pro more suo compendio totius passionis historiam complectitur; quod, pauculis exceptis, exscribunt Usuardus et Romanum hodiernum: In Hispaniis, natalis Sanctorum Servandi et Germani, qui post verbera, squalorem carceris et sitis ac famis injuriam et longissimi temporis laborem, quem, jubente Viatore præside, ferro onusti pertulerunt, novissime martyrii sui cursum, ferro cæsis cervicibus, impleverunt. Ex quibus Germanus Emeritæ juxta S. Eulaliam sepultus; Servandus vero, Hispalim translatus, circa Sanctas Justam et Ruffinam conditus est. Quæ ex antiquissimis et celebratissimis Martyrologiis adducimus, satis ostendunt passionem et gloriam Sanctorum nostrorum a nemine in controversiam jure vocari posse. Universa porro Hispaniarum Ecclesia S. Servandum et Germanum ab antiquo coluit, uti ostendunt Breviarium et Missale Mozarabica, secundum Regulam S. Isidori redacta, quæ specialem nobis de SS. Martyribus exhibent liturgiam. Sic Breviarium habet hymnum proprium ad Vesperas sequentis tenoris [Patrologia, tom. LXXXVI, col. 1233.] :

      Christus, verus rex Sanctorum,
Et sacrator Martyrum,
Tu es veritas et via,
Vitaque credentium;
Tu optantibus das votum
Et Beatis brabium *.
      Tibi laudum vota pandit
Cuncta chors * fidelium
Qui Servando et Germano
Robur mox eximium
Concessisti, ut vincerent
Dimicando Zabulum *.
      Præses namque mundialis
Ire ad aram præcipit.
Idolis litare vanis
Fortes Christi milites,
Noxiumque hostiarum
Immolari sanguine.
      Illi pœnas expectabant
Christi amore interriti:
Dulce tunc illis cremari,
Dulce ferrum perpeti,
Validisque offerenda
Corpora suppliciis.
      Nos Christum nempe fatentes
Execramus idola;
Et cœlestem adorantes
Temnimus terrestria;
Absit, ut ritu profano
Inclinemus corpora.
      Hæc loquentes obruuntur
Mille pœnis Martyres,
Nexibus manus utrasque
Flexus involvit rigor,
Et calybs attrita colla
Duris ambit circulis.
      Nobilis per vulnus amplum
Porta justis panditur;
Quosque Christus candidatis
Adgregat cohortibus:
Miscet choris Angelorum
Et coronat præmiis.
      State nunc, hymnistæ cuncti,
Voce, votis, munere,
Atque in laudem Sanctorum
Vox cunctorum insonet:
Hic dies et festa nobis
Sit sacratum gaudium.
      Gloria Deo parenti
In excelsis resonet,
Gloriam canamus Christo
Atque Sancto Spiritui;
Cui laus et potestas
Per æterna sæcula. Amen.

[2] [Mozarabica:] Quæ specialia habet Missale Mozarabicum, sæpe repetuntur; quapropter sufficiat hic citasse tum orationem ad pacem, tum inlationem, quæ duo omnia complectuntur dicta in reliquo officio divino. Oratio autem ad pacem dicitur ante Inlationem (in Missa latina ordinaria Præfationem), quia fidelibus, specialiter iis, qui tunc temporis sacrificio intersunt, apprecatur sacerdos pacem et caritatem [Pinius. Liturg. antiq. Hisp. Tract. prælim. num. 454. Act. SS. tom. VI Julii, pag. 89.] . Oratio igitur ad pacem habet [Patrol. LXXXV, tom. I, col. 886.] : Deus, qui Martyrum tuorum corpora, unius gloriæ remuneratione indivise fruentia, divisis in regionibus locas; et Servandum Gaditano situi donas, et Germanum Emeritensium civibus accommodas; præsta nobis, ut gratiæ tuæ luce illuminati, et corporaliter divisi, unitatem retentemus dulcedinis, et collecti in unum redundemus munere charitatis. Inlatio porro seu Præfatio alia addit notatu digna [Ibid. I. c.] : Dignum et justum est, æquum vere et salutare, nos tibi gratias agere, Domine sancte, Pater æterne, omnipotens Deus, per Christum Dominum nostrum: pro quo Beati Martyres Servandus et Germanus corporaliter lacessiti, fames, vincula carceresque vicerunt. Hos vita felix invictos reddidit in pœna, humiles in conscientia, probabiles in doctrina. Hi prædicant idolorum sacra subverti, et solum adorandum Christum Filium Dei. Post primam igitur, quam meruerunt, de triumphato hoste victoriam, rursus ad ungulas et tormenta, rursusque ad pœnas rapiuntur atque supplicia. Non hos labor itineris, non coangustatio carceris, non totius illatæ terruerunt supplicia passionis; sed ambo campum fidei constanter aggressi, quod mercati sunt fide, adepti sunt passione. Exceperunt quippe sacris coruscum cervicibus gladium, et pro tuo, Deus, nomine viriliter animas posuerunt. Sicque parili alternoque mysterio, dum divisi sacris illustrant corporibus terras, indiviso meritorum suffragio et beneficia largiuntur populis et coronas, Unigeniti tui concedente clementia, cui merito omnes Angeli non cessant clamare, ita dicentes. R. Sanctus. Sanctus. Sanctus. Quæ hactenus ex liturgia Hispanica attulimus antiquissima et certissima sunt, si forte Martyrologium Parvum excipias, monumenta cultus et historiæ Sanctorum nostrorum. Præterea eorum dies natalis inter solemniores festivitates olim recensebatur, ut ex Aguirrio refert Pinius noster num. 422 [Liturg. antiq. Hisp. pag. 77.] ; quamvis juxta Kalendarium, Missali et Breviario Mozarabico præfixum, idem festum ritu IX lectionum, id est quarto ordine annotetur. Nam primi ordinis solemnitates dicuntur sex capparum; secundi, quatuor capparum; tertii, duarum capparum; ac tandem quarti, novem lectionum.

[3] [in Actis tria occurrunt explicanda:] Acta SS. Servandi et Germani non alia habemus, quam ex Breviariis Hispanicis extracta; quæ quoniam liturgia Mozarabica recentiora sunt, ad hujus normam præcipue dijudicanda sunt; quamdiu præsertim documenta certiora aliud non suadent. Omnes qui de Sanctis Hispanis tractarunt, excepto (quod mirabile est) Pseudodextro, Martyres nostros laudibus extulerunt, adjunxeruntque iis, quæ liturgia refert, varias circumstantias, quas operæ pretium est, pressius examinare. Imprimis dicunt Servandum et Germanum fratres, et filios S. Marcelli centurionis ex S. Nonia seu Nonna. Ex hac genealogia deducunt porro patriam Martyrum nostrorum, imo et gentem seu familiam fuisse romanam, ex qua originem traxerint suam. Dein tempus statuunt passionis finem sæculi tertii; quod alii ad initium quarti prorogant. Tandem, reliquis tacentibus, Martyrologium Romanum locum passionis accuratius definit, quando dicit: In Hispania prope Gades ad fundum Ursonianum SS. MM. Servandi et Germani etc: quibus ex verbis enata est controversia de loco, ubi constituendus est fundus Ursonianus, palæstra Martyrum nostrorum. Hæc igitur tria examinanda recurrunt in hoc commentario prævio, dum reliqua in Annotatis ad Vitam, ex Breviariis extractam, facile explicari poterunt.

[4] [1° Utrum sancti fuerint filii S. Marcelli,] Jam vero quod ad familiam SS. Servandi et Germani spectat, hæc leguntur apud Petrum Ribadineira nostrum in Flore Sanctorum, præsertim Hispanorum, qui liber sæpe ejus Legendario subjungitur: Eborense, inquit [Flos. SS. pag. 324. Edit. Colon. 1741.] , Breviarium, itemque Joannes Vasæus in chronico Hispaniæ [Hispan. illustr. tom. I, pag. 649 et seq.] testantur duodecim filiorum S. Marcelli hæc fuisse nomina: Claudius, Lupercius, Victoricus, Facundus, Primitivus, Hemeterius, Cheledonius, Faustus, Januarius, Martialis, Servandus et Germanus, atque hos omnes Martyres fuisse. Eosdem enumerat Nicolaus Antonius in sua censura historiarum fabulosarum [Cens. de Historias fabul. pag. 330.] cum hac tamen appendice, quam ex Hispanica lingua latine reddimus: Aliqui auctores dubitant, utrum omnes hi sint filii S. Marcelli, et alios eorum loco substituunt: ad nos non pertinet ista inquisitio. Jam variis in locis inquisitionem hanc attigerunt nostri, dubiique hæserunt. Etenim ad diem III martii in Actis SS. Emetherii et Caledonii quæstionem examinant [Act. SS. tom. I Mart. pag. 229.] et argumento sane non spernendo filiationem horum Martyrum destruunt, quum et Prudentius dicat in Peristephano, Hymno I [Patrolog. tom. LX, col. 288. edit. Migne.] :

O vetustatis silentis obsoleta oblivio!
Invidentur ista nobis, fama et ipsa extinguitur;
Chartulas blasphemus olim nam Satelles abstulit,
Ne tenacibus libellis erudita sæcula
Ordinem, tempus, modumque passionis proditum
Dulcibus linguis per aures posterorum spargerent.

Eamdem iisdemque verbis ignorantiam profitetur scriptor Compendii Actorum ex Ecclesiæ, inquiunt nostri [Act. SS. tom. I Mart. pag. 232.] , Burgensis ecclesiasticis tabulis; nam præstantissimorum Martyrum, ait, ortus, nataleque solum, tum etiam tempus martyrii, generaque tormentorum, (quæ memoria, a patribus in filios derivata, tenet fuisse atrocissima) penitus oblitterata incompertaque sunt. Quoniam vero Prudentius, ut ejus verba aperte testantur, dicit periisse malitia persecutorum documenta scripta martyrii SS. Emeterii et Chelidonii, consequitur initio sæculi quinti, quo floruit, vaga quadam traditione superstitem mansisse martyrii modum; quod quidem argumenti genus positivum magis, quam negativum videtur.

[5] [et fratres aliorum Martyrum,] Similiter ad diem XIII Octobris tractant nostri de SS. Fausto, Januario et Martiale, Martyribus Cordubensibus [Ibid. tom. VI, Octob. pag. 187.] , qui et ipsi filii S. Marcelli, adeoque et fratres SS. Servandi et Germani fuisse traduntur. Id negat noster Cornelius de Bie in Commentario prævio ad eorum passionem num. 4 et seqq. [Ibid. pag. 188.] , dicens ex Pseudo-Juliano natam opinionem, quæ tamen antiquior est, quoniam jam emissa a Luca Tudensi sæculi XIII scriptore in Præfatione Chronici sui [Hisp. illustr. tom. IV, pag. 2.] . Certe Acta Martyrum Cordubensium, quæ sincera habentur [Cfr Act. SS. tom. VI, pag. 188 et Ruinart Acta Martt. pag. 534. edit. Amstelod. 1713.] , non solum tacent eorum cum S. Marcello ac reliquis consanguinitatem, sed contrarium potius insinuant, ut monstrat Barthol. Sanchez de Feria in sua Palæstra sacra Martyrum Cordubensium [Feria, Palestra Sagrada, tom. III, pag. 156.] . Nam Eugenius tyrannus, quum videret pugiles in fidei confessione constantes, exarcerbatus: Unde, inquit [Act. SS. tom. VI Octob. pag. 193.] , vobis est hæc tam desperata societas? Et paulo infra Eugenius ad Martialem, conversus dixit: Vides istorum animi dementiam, qui te in societatem suam contraxerunt. Ex quibus verbis meo judicio deducere licet, societatem, inter hos pugiles contractam, non sanguinis sed amicitiæ necessitudine coaluisse, adeoque socios magis quam fratres fuisse. Vix enim credi potest, tyrannum, nulla facta mentione consanguinitatis, ejusdem fidei societatem, quæ fortuita ipsi videbatur, iterato exprobrasse. Quapropter existimo, non solum antiquorum silentium, sed maxime allatum qualecumque positivum argumentum receptæ nunc passim opinioni nocere. Unde, eliminatis jam quinque suppositiis filiis S. Marcelli, non possumus admittere SS. Servandum et Germanum ad eamdem familiam S. Marcelli pertinuisse; imo antiqua documenta ne ullo quidem verbo indicant, hos Sanctos sanguine fuisse conjunctos. Cæterum hæc eadem quæstio ad diem XXX Octobris, quo Martyrologium Romanum passionem S. Marcelli celebrat, necessario erit retractanda [Cfr Tillemont, Mém. pour serv. à l'hist. Ecclés. tom. IV, pag. 575 et Espana. Sagr. tom. XXXIV. pag. 336.] .

[6] [2° tempus martyrii,] Quod ad tempus spectat, quo Sancti nostri passi sunt, facillimam nobis indagandi viam sterneret, eorumdem, si constaret, ex S. Marcello prognatio: verum quum ea ipsa in controversiam merito vocari possit, non est, quo vestigium certum figamus. In hoc certe conveniunt omnes, quotquot legi, Martyres nostros sæviente persecutione Diocletiani passos fuisse: ast simul fateri necesse est, traditionem hanc ab unanimitate asserentium magis, quam a documento aliquo antiquo auctoritatem mutuari suam. Neque argumentum temporis accuratius definiendi præbet Ado dicens: Germanum Emeritæ juxta S. Eulaliam sepultum, Servandum vero circa SS. Justam et Rufinam reconditum fuisse: id quidem valeret, si statim post passionem Germanus Emeritam, Servandus Hispalim translati fuissent; nam monstraret sanctas Virgines, initio sæculi quarti passas, nostros pugiles præcurrisse ad coronam; adeoque sæculi quarti initio passionem sanctorum nostrorum esse illigandam. Verum multo tardius, et probabiliter pace Ecclesiæ jam reddita, id acciderit: quod quidem certissimum est pro S. Servando; etenim in oratione Missalis Mozarabici, supra num. 2 citata, dicitur Gaditano situi donatus; unde consequitur, S. Servandum aliquandiu in finibus Gaditanis jacuisse, ibique cultum publicum obtinuisse, priusquam transferretur Hispalim et circa SS. Justam et Rufinam reconderetur. Momentum aliquod chronologicum præberet circumstantia, quod jussu Viatoris, quem Ado præsidem, Acta infra edenda num. 4 Vicarium, vicariam agentem præfecturam, vocant, Martyres nostri gladio percussi fuerint. Sed istius sive præsidis sive vicarii nomen nuspiam hactenus mihi occurrit, nisi in his ipsis commentariis, qui de Sanctis nostris agunt; ita ut id nomen plane inutile sit ad difficultatem solvendam. Certe Joannes de Masdeu, qui in sua Historia Critica Hispaniæ diligentissime collegisse videtur veteres inscriptiones Romanas, et ad numerum usque 1350 publici juris fecit [Masdeu, Hist. Critica de Espana. tom. V et VI.] , nuspiam inter tot nomina mentionem Viatoris facit, ita ut ex solis Actis nostris hactenus innotescat. Si tamen verum est, quod Acta l. c. exhibent, nempe Viatorem titulum Vicarii per Hispanias obtinuisse, dicendum est, eumdem postremis Diocletianeæ persecutionis temporibus magistratum gessisse. Etenim, testibus Ambrosio de Morales [Coronica Gen. de Espana. tom. V, pag. 206. edit. Madrit. 1791.] et Joanne Masdeu [Hist. Crit. tom. VIII, pag. 36.] , Vicarii dignitas a Constantino Magno constituta fuit, et in eo consistebat, ut dicit Ambr. Morales l. c., ut esset gubernator generalis omnium Hispaniarum, a quo pendebant in negotiis momentosis belli et pacis præsides septem provinciarum. Quæ si ita sint, satis verisimile fit, Viatorem, furente adhuc persecutione, magistratum aliquem obtinuisse, adeoque Martyres nostros initio sæculi quarti fuisse passos; quapropter hanc qualemcumque epocham in capite hujus commentarii signavimus. Neque objiciat quis Viatorem, sub Diocletiano persecutorem, tantam sub Constantino christiano gratiam assecutum fuisse, ut supremam in Hispania dignitatem obtinuerit: etenim ea erat temporum conditio, ut impossibile esset, exclusis paganis, solis christianis officia etiam primaria concredere: certe circa finem ejusdem sæculi quarti magna pars senatus Romani cultui idolorum addicta erat, ut monstrat ejus intercessio contra decretum Gratiani imperatoris, jubentis tolli statuam Victoriæ, quæ superstitioso cultu, tamquam columen imperii, habebatur [Cfr Tillemont. Hist. des Emp. tom. V, pag. 73 et seqq. Et, si lubet, Prudentius, Carm. contra Symmach. lib. I, V. 614. apud Migne. Patrol. tom. LX, col. 171.] .

[7] [3° locus qui, exclusa ossuna,] Devenimus tandem ad tertiam difficultatem, nempe quo loco Sancti nostri certamen consummarint. Martyrologium Romanum et Acta infra edenda num. 4 palæstram assignant fundum Ursonianum. Aliqui existimarunt hanc vocem significare civitatem Ursonam, quæ et Ursaonem, Orsonam, etiam Genuam aut Geminam Urbanorum dicebatur [Masdeu, Hist. Crit. tom. VI, pag. 400.] , hodie Ossuna in provincia Bætica et diœcesi Hispalensi: sed istam opinionem allego, magis ex aliorum quam ex mea opinione: nullus enim mihi hactenus scriptor occurrit, qui Martyrum nostrorum palæstram in Ursona civitate constituerit. Quoniam tamen scriptores Hispani hanc sententiam refutarunt, extra controversiam mihi est, eamdem apud quosdam viguisse: quos refutat Rodericus Caro in suis Antiquitatibus Hispalensibus lib. III cap. 55 [Caro, Antiguedades de Sevilla, f° 178, v°.] . Certe si etymologiam sectemur, commoda est istiusmodi interpretatio, imo et recta, quando reliqua concurrunt aut saltem non obstant. Sed imprimis idem nomen variorum locorum, ut inspicienti lexicon aliquod topographicum ad oculum patet, non raro proprium est; adeoque Ursonæ civitatem hodiernam Ossunam necessario non indigitat. Atque id valet in casu nostro; quandoquidem Ursonianus fundus, ut Martyrologium Romanum et Passio num. 6 habent, prope Gades inveniri debet: Ossuna autem saltem viginti octo leucis gallicis, secundum mappas, seu 112 chiliometris Gadibus distat, adeoque incorrecte prope Gades Ossuna diceretur.

[8] [prope Gades constituendus videtur.] Neque error corrigitur dicendo, vicinitatem significari posse per conventum juridicum; quatenus provincia Bætica in quatuor conventus juridicos, qui singuli proprios judices habebant, dispertita erat, nempe Hispalensem, Cordubensem, Gaditanum et Astigitanum (hodie Ecija) [Florez. Espana. Sagr. tom. IX, pag. 59; Cellarius, Geogr. antiq. tom. I, pag. 66.] : atque vicinitatem conventum interpretantur quidam [Tamayus. Mart. Hisp. ad XXIII Octob. tom. V, pag. 622 et Caro, Antig. de Sevilla, f° 178 v°.] . Verum non video, cur verba ambigua, qualia sunt prope Gades nomini certo et definito conventus substituisset scriptor antiquus. Quod si tamen objectio qualicumque demum modo elidatur, nascitur gravior difficultas, nempe Plinius lib. III Historiæ naturalis cap. I conventui Astigitano annumerat Ursonam, quæ, ait, etiam Genua Urbanorum appellatur; adeoque e conventu Gaditano excluditur Ursona seu Ossuna. Porro si de Ursona agatur, tamquam de Martyrum palæstra, nulla ratio reddi potest, cur, omissa appellatione coloniæ, fundi nomen scriptor adhibuerit, quod nullatenus coloniæ, suis nummis, imo officina monetaria insigni [Masdeu, Hist. Crit. de Espana, tom. VI, pag. 19, 400, 454 et 603.] , convenire potest: fundi enim, ut constat ex l. 211 D. de Verb. signif. (L. 16), appellatione omne ædificium et omnis ager continetur; sed in usu urbana ædificia, ædes; rustica, villæ dicuntur: locus vero sine ædificio in urbe, area; rure autem ager appellatur. Idemque ager cum ædificio fundus dicitur. Inepte igitur colonia celebris fundus, aut, ut habent alii, vicus vocaretur. Quapropter omnino consentiendum est auctoribus Hispanis, palæstram Martyrum intra insulam Gaditanam constituentibus. Unde et sustineri potest opinio Henrici Florez in Hispania Sacra [Espana. Sagr. tom. XIII, pag. 315.] , qui locum martyrii assignat vicum, in Itinerario Antonini dictum Ad Pontem (hodie Puente de Zuaso), quatuordecim millibus passuum a portu Gaditano distantem [Vetera Romanor. Itineraria. pag. 409, edit. Wesselingii, Amstelod. 1735.] , qui vicus recte dicitur et prope Gades et in territorio Gaditano, quod insula cognomine circumscribitur.

[9] [Variæ translationes.] In fine Passionis infra edendæ dicitur S. Servandi corpus Hispalim fuisse translatum; quod ad posteriora sæcula pertinet. Nam liturgia Mozarabica, dum S. Germanum Emeritæ civitati attribuit, S. Servandum Gaditano situi donat: ex quibus verbis consequitur, S. Servandi corpus saltem usque ad initium sæculi septimi, quo S. Isidorus floruit, Gadibus aut juxta Gades quievisse; et serius fuisse Hispalim translatum. Imo ipsa corpora SS. Justæ ac Ruffinæ videntur in villa Wittlariæ in decanatu hodierno Dusseldorpiensi, diœcesis Coloniensis [Handbuch der Erzdiocese Koln, pag. 44.] , toto medio ævo quievisse. Hæc enim refert Jacobus de Zuniga in suis Annalibus Hispalensibus sub anno 1602 num. 5 [Zuniga, Annal. de Sevilla. pag. 602.] ; ex hispanico latine reddo: Jam ab annis notitia erat pervulgata Hispali et in conventu SS. Trinitatis in loco quodam diœcesis Coloniensis, in Germania, conservari Reliquias insignes, quas traditio ferebat pertinere ad SS. Martyres Justam et Rufinam, quæ in tam remotum locum a Christianis, Maurorum captivitatem fugientibus, asportatæ fuerant: affulserat tunc spes recuperandarum, quæ hactenus plane desperata tantum non fuerat. Ad instantiam F. Christophori de Gaona intercesserat tam efficaciter minister generalis Ordinis apud Ernestum, principem imperii et Coloniensem archiepiscopum, ut tandem donari sibi obtinuerit pro conventu Hispalensi caput; quod S. Rufinæ habebatur et os grande ac fere integrum S. Justæ. Quas Reliquias dictus princeps archiepiscopus litteris datis die 11 Julii 1601 Leodii (erat nempe Ernestus Bavarus simul Leodiensis episcopus) declarat haberi quasi SS. Martyrum Hispalensium, et tamquam talium ab immemorali in honore habitas in ecclesia parochiali Wittilaer (Wittlahr), diœcesis suæ Coloniensis; quapropter ad instantiam et petitionem ministri generalis totius Ordinis SS. Trinitatis easdem Reliquias concedit dicto Ordini et specialiter religiosis conventus Hispalensis, et sic cum variis instrumentis authenticis translatæ fuere Hispalim dictæ Reliquiæ. Quas probavit dein Hieronymus Leyba, vicarius Ferdinandi Guevara, cardinalis archiepiscopi Hispalensis. De hac translatione nihil habent nostri, ubi ad diem XIX Julii agunt de SS. Justa et Rufina [Act. SS. tom. IV, Julii, pag. 584.] : imo et ipsi auctori, cujus verba exscripsimus, videntur adhuc delitescere intra urbem Hispalensem sacra lipsana. Cæterum translatio in tam longinquam regionem mira videri non debet: scimus enim S. Leocadiæ, Martyris Toletanæ, corpus usque ad sæculum decimum sextum in monasterio S. Gisleni in Hannonia quievisse, illuc propter metum Maurorum translatum [Cfr Florez, Espana. Sagr. tom. VI, pag. 308. Annales de l'abb. de S. Gislain. Monum. pour servir à l'hist. des prov. de Namur, Hainaut et Luxemb. pag. 765.] .

[10] [Acta edenda.] Hisce expeditis, superest, ut ipsa Acta martyrii exhibeamus. Coæva quidem nobis desunt: antiquissima monumenta sunt ea, quæ ex liturgia Mozarabica in principio hujus Commentarii recitavimus; nec dubito, quin ad eorum, utpote antiquissimorum, normam reliqua Acta composita fuerint. Tres porro diversas lucubrationes coram habemus. Scilicet Tamayus ad hanc diem [Martyrol. Hisp. tom. V, pag. 621.] Acta SS. Martyrum nostrorum collegit ex Sanctoralibus ut ipse dicit, SS. Ecclesiarum Hispalensis, Asturicensis et Segobiensis mss. Verbis magis quam rebus differunt ab iisdem, quæ habentur tum in collectione Bollandiana ex manuscripto codice Joannis Bouhier Divionensis, tum apud Henricum Florez [Espana. Sagr. tom. XIII, pag. 412.] . Inter hosce postremos una est diversitas; quatenus Bouhierianum apographum habet brevem Prologum et in fine consuetam doxologiam; quod utrumque deest in editione Florezii, qui et ipse sua ex veteribus Hispaniæ Breviariis deprompsit. Legendæ istæ satis inter se et cum liturgia Mozarabica conveniunt, neque definire facile est, quæ sit earum antiquissima, ut unam alteri præferamus, atque publici juris faciamus: quapropter Acta e codice Bouhieriano, aucta Prologo et doxologia edemus: quod vero diversum fuerit in Annotatis pro more consignabimus, non omissis lectionibus officii hodierni, quod in Proprio Sanctorum Hispanorum reperitur.

[Annotata]

* bravium

* cohors

* diabolum

PASSIO SS. SERVANDI ET GERMANI,
Ex codice ms. Joannis Bouhier Divionensis,
Collata cum Legenda Henrici Florez, Tom. XIII Hispaniæ Sacræ.

Servandus, M. prope Gades in Hispania (S.)
Germanus, M. prope Gades in Hispania (S.)

BHL Number: 7608

EX MSS. ET EDITT.

[Prologus.] Beatissimorum Martyrum passiones inclytæ quum omnium, tum etiam Servandi et Germani, quid sunt aliud, quam eorum fidei virtutes et constantissimæ patientiæ testimonia gloriosa? Ad hæc igitur dum intendimus mente et confessionis honore virtutem passionis et dicata Deo fortissima pectora secundum meritum eorum admirantes, digno laudis præconio prædicamus, ad cœlestem gratiam roboramur. Nec sum nescius, quod singula eorum egregia facta virtutum explicare non possumus: est enim mihi ingenii perquam angusta mediocritas et crebro imperitus sermo: sed quæ sunt vera non desiderant pompam neque ubertatem verborum, sed sinceræ fidei nitorem purissimum.

[2] [SS. Servandus et Germanus,] Servandus itaque et Germanus, beatissimi Martyres a, quorum clarissimus passionis illuxit dies, magni et nobiles genere, pii, boni, simplices, præstantes virtute, animi pariter et corporis religiosum animum, fidem justam, castamque patientiam pro vera operatione coluerunt. Hi ergo quum ante hos annos b haberent animos graves, gratam et virilem conscientiam et gererent religiosissimam curam, bene sibi de candida simplicitate conscii, ad omnem faciem terrenam penitus expiandi, optatam beatissimi Martyres gratiam perceperunt. Renati itaque ex aqua et Spiritu Sancto, animati cœlesti Spiritu, induerunt se arma justitiæ et in nomine Domini Nostri Jesu Christi, Filii Dei, excutiebant de obsessis corporibus dæmonia nequissima et per impositionem manuum suarum membra multorum, diverso fessa languore, curabant. Quum ergo eorum præcordia intima amor legis auxisset operationibus justis, cœperunt jam ex illo tempore de antiquo Zabulo c triumphare, qui erant et virtutibus multis et divinis suffragiis gloriosi. Quid illa memorem, quemadmodum semper fuerint jejuniis et eleemosynis plurimum dediti, quemadmodum omnem libidinem spiritali vigore contempserint, quemadmodum caleaverint diversa vitia et peccata terrena, ut ad justitiæ palmas et coronas currentes, per hæc castitatis, fidei et patientiæ studia pervenerint.

[3] [post priora tormenta] In hoc ergo agone quum exercerent piam et fortissimam mentem, non longis intervallis temporum sacrilega frementium principum cœpit sævire persecutio; odio nominis Christi ita enim in pectore hominum perditorum venenum malitiæ suæ Zabulus draco sævum infuderat, ut christiani statim interficerentur, si qui idolis sacrificare noluissent, et longis pœnis et cruciatibus sauciati, negare Christi nomen venerabile cogerentur. Sic etenim diversas et inauditas invenerat pœnas ingeniosa crudelitas, ut multorum virtutem animi longa tormenta superarent. Iisdem vero temporibus dum fremeret pœna sine fine et mors pulchra per vulnera pro Christi nomine perveniret, Servandus et Germanus, fortissimi milites, quum lacerarentur majoribus pœnis, majorem se lætabantur gloriam consecutos: erat in illis laceratio corporis, sed animi gloriosa victoria; tantaque constantia quum essent fortiores, sæva tormenta vincebant; quum temporali turbulentia sævitia victa languebat, et de militibus Christi superatum se Zabulus ingemiscebat, tunc illi in ipsa desperatione corporis et nervorum conjunctione soluta majores in confessione Christi nominis esse meruerunt. Hi ergo Confessores, victoriæ titulis sublimati, præbebant virtutis suæ specula lætissima Christo, dabant fratribus justissima animositatis exempla.

[4] [liberi,] Sed ecce, opitulante divina indulgentia in persecutione violenta, post tempestatem furoris et ruinam multorum, quum, respiciente Deo, tranquillitas Ecclesiæ reddita reluxisset, Servando et Germano, Confessoribus primis, martyrii corona per alteram victoriam parabatur d: postquam dimitti jussi sunt quicumque in vinculis, in pœnis, in carceribus, in tormentis erant, Servandus et Germanus non ad refectionem temporalem animum relaxabant, nec vitam hujus sæculi esse aliquid computabant, quum æternam a Deo quærerent vitam e. Simulacra itaque gentilium, quæ stulti homines deos putabant, cum lucis eorum et ædificiis et aris penitus dissipabant, ut omnibus fatuæ mentis errorem vanæ superstitionis auferrent, et sic adducerentur miseri de morte ad vitam et de tenebris ad Christi clarissimum lumen f. Plurimi itaque cœperunt horrere sacra funesta, relinquebant idola, quæ confracta, de hominibus christianis nulla se poterant majestate defendere, credebant in Christi nomine, currentes ad Ecclesiam Domini, agentes gratias Domino Jesu Christo, peccatorum sordibus expiati.

[5] [iterum torquentur] Sed quam cito Zabulus ingemiscit, invidus, sævus, et iterum se in pectora judicum temporalium dirus infundit. Jubetur itaque, ut Servandus et Germanus Confessores nobiles rursus raperentur ad vincula, rursus ad tormenta, quæ expiati vicerant novissime; illam, quam gloriosam futuris Martyribus inviderant * mortem, cœpit quamprimum, ut illis inferretur, optare, quorum operibus justissimis videbat sua sacra funesta subverti. Stimulante itaque Zabulo, Servandus et Germanus, post confessionis coronas iterum gloriosi, pulchrius triumphaturi de morte et Zabulo, subjiciuntur vinculis, pœnis, durisque tormentis, cur illa simulacra, ad quorum aras sacrificare contempserant, dissipassent. Sed quemadmodum credere poterant, ferocissimus judex, cujus cor lividum antiquus coluber obsidebat, Servandum et Germanum modo interficere sæviebat, modo exquisitis pœnarum generibus reservabat: et ne quid inausum aut intentatum sceleri relinqueretur, circulis ferreis felicia eorum jussit colla circumdari et ligari religiosas manus.

[6] [et tandem capite plectuntur.] Quum autem Viator nomine *, agens vicariam præfecturam g, ex civitate Emeritensi de provincia Lusitaniæ ad provinciam Mauritaniæ h pergeret, jussit illos post se trahi vinculis ferreis colligatos, ne ab eorum exitiis aliqua pœna cessaret. At illi durum laborem itineris, gravati catenis, fame, siti, frigore, procellis, animi virtute tolerabant fortissimi milites Christi, ut de inimico judice et hoste Zabulo acrius triumpharent: cumque enim alii invinculati haberent dolorem, mœrorem, lamentationem, gemitus in illa pœna itineris longioris, Servando et Germano pro mœrore gaudium erat, lætitia pro lamentatione; et ubi maxime in labore esse putabantur, illi psalmis, hymnis, laudibus religiosa corda mulcebant. Tandem enim quum ventum esset ad fundum, cui nomen est Ursiano, qui est in territorio Gaditano i, huic loco divina gratia magnum lumen infudit, ut conventus Gaditanus tantum divino illustraretur Martyrum passione, qui solus tanta gloria indigere videbatur. Illuxit ergo dies passionis illorum in Ursanensi loco: præfectus k * Viator sententiam misit, ut Servando et Germano colla carnifices amputarent. Tunc ergo ducuntur ad collem, ubi est sublimior locus, qui est circumjacentibus agris velut in specula constitutus; ibique fixis genibus, tacite orantes Deum, exceperunt sacris cervicibus gladium, offerentes se victimam mundam. Passi sunt pro fiducia veritatis die X kalend. Novembrium, sua gloriosa morte vitam perpetuam consecuti. O quam multum beata terra Gaditana, quæ gremio suo beatissimorum Martyrum sanguinem suscepit! Ubi mors est victa cum Zabulo, ubi fortissimi milites Christi in tali triumpho ad immortalitatem sunt sua pretiosa morte transgressi. Sed et Hispalensium et Emeritensium urbes magnæ sunt eorum passionis gratiam consecutæ: siquidem Germani corpus Emeritensis altrix terra suscepit, quod juxta Eulaliam cæterosque Martyres in cœmeterio datum est honestissimæ sepulturæ: Servandi corpus, in cœmeterio Hispalensi inter Justam et Rufinam beatissimas Martyres sepultum, in honore requiescit l, regnante Domino nostro Jesu Christo, qui vivit cum Deo Patre et Spiritu Sancto in sæcula sæculorum. Amen.

ANNOTATA.

a Hodiernum Proprium Officiorum Hispaniæ vocat SS. Servandum et Germannm fratres, patre Marcello, Legionensi viro, non solum martyrio, sed et felici duodecim filiorum sobole præclaro, matre Nona sanctissima fœmina natos. Numm. 4 et seqq. Commentarii prævii egimus de hac cum S. Marcello et aliis Martyribus parentela, quam omnes scriptores recentiores admittunt, licet in antiquis monumentis, hactenus notis, radicem habere non videatur: imo sive in liturgia antiqua Hispanica sive in aliis veteribus monumentis ne vel verbo ipsorum SS. Servandi et Germani inter sesefraterna consanguinitas insinuatur, quamvis sæpe, ut monstrant fragmenta liturgica num. 1 allata, occasio se obtulerit, ut istiusmodi cognatio indicaretur.

b Ex hisce verbis ante hos annos monstratur antiquitates Actorum nostrorum.

c Vox Zabulus pro Diabolus usurpata antiquitatem scripturæ indicat. Cfr, h. v. Du Cange, Lexicon med. latinit. Cæterum eadem vox apud Florezium et Tamayum legitur.

d Ex hisce verbis manifestum est, Sanctos sub duobus persecutoribus tormenta subiisse: ast, ait Alexander Lesleus noster in Notis ad Missale Mozarabicum [Migne, Patrolog. Missale Mozarabicum, tom. LXXXV, col. 884, note a.] de tempore passionis nihil certi constat; fortasse Christum sub Aureliano primum confessi sunt, demum sub Diocletiano martyrii palmam adepti.

e Citatus Lesleus [Ibid. l. c.] scribit Servandum et Germanum reddita Ecclesiæ pace demissos, vitam asceticam vixisse. Sed id vitæ genus sectatos supponit post priorem persecutionem, quasi antea aliud capessiverint. Quod si Acta nostra attendimus, facile conjectabimus et ante et post priorem persecutionem eumdem vitæ tenorem observasse Sanctos, qui dicuntur num. 2 miracula patrasse, de antiquo Zabulo triumphasse et per castitatis, fidei ac patientiæ studia pervenisse ad justitiæ palmas. Porro jam alio loco actum fuit de Originibus monasticis in Hispania nempe in Commentorio prævio S. Irenes Virginis num. 4 ad diem XX Octobris [Act. SS. tom. VIII. Octob. pag. 910.] . In concilio Illiberitano anni 305 canone XIII dicitur de virginibus, quæ se Deo dicaverint, quod, si libidini servierint et postea omni tempore vitæ egerint pœnitentiam, poterunt in fine communionem accipere [Labbe, tom. I, Conc. col. 972.] . Quoniam vero major vitæ perfectio non magis uni quam alteri sexui propria est, facile crediderim istiusmodi perfectionis sectatores etiam inter viros exstitisse, qui forsan in Hispania clero simpliciter accensebantur.

f Animadvertit Lesleus [Migne, Missale, tom. LXXXV, col. 885, not. i.] id de sacris privatis intelligendum; quilibet enim ad fidem conversus idola sua comminuebat; nam res paganorum sacras aut idola publica evertere, legibus Ecclesiæ vetitum erat. Hactenus Lesleus, in cujus confirmationem adduci merito potest canon concilii Illibertani LX [Labbe, tom. I, Conc. col. 977.] quo sancitur, ut si quis idola fregerit et ibidem fuerit occisus … in numero eum non recipiendum Martyrum; rationem vero addit: quatenus id (idolorum confractio) in evangelio scriptum, non est, neque invenitur sub Apostolis umquam factum. Quem plura de hoc videre libuerit, adeat Commentarium Ferdinandi Mendozæ de hoc concilio [Ibid. col. 1303 et seqq.] .

g

Vicaria præfectura erat summa dignitas imperii Romani per Hispanias, et qui ea fungebatur, dicebatur vicarius præfecti prætorii. Incerta est hujus dignitatis origo. Eamdem ad tempora Constantini Magni referunt Henricus Florez [Espan. Sagr. tom. I, pag. 223.] , Joannes Mariana aliique [Lib. IV, cap. 16, tom. II, Hist. de Espana. pag. 91 et 463.] . Verum Tillemontius in Historia imperatorum [Hist. des Emp. tom. III, pag. 130.] majorem vicariatui antiquitatem assignat, quando in Decii tempora reponit inscriptionem quamdam Tarraconensem, in qua Septimius, Acindynus, Agindinus seu Agnidius (varie enim scribitur) vicaria potestate per Hispanias functus nominatur. Inscriptionem Tarraconensem damus ex Henrici Florez Hispania Sacra [Espana. Sagr. tom. IV, part. II, pag. 250. Cfr Masdeu Hist. Crit. de Espana. tom. V, pag. 442 et tom. XIX, pag. 143.] . Id solum observandum est, in utraque lectione infra danda, bis occurrere siglam V. C.: illud Florezius interpretatur prima vice vir consularis, altera vicariatum, nixus auctoritate lapidis, in quo vc. vicarium significat [Espana, Sagr. tom. IV pag. 251.] . Si tamen initium vicariatus Hispanici a Constantino M. sumendum est, ut diximus num. 6, sigla virum consularem significat.

PIO ATQUE INCLITO DN. TRAIANO
NOBILISSIMO. AC. FORTISSIMO. ET
FOELICISSIMO. CÆSARI. SEPTIMIUS
AGNIDIUS V. C. AGENS PER HISPANIAS
V. C. ET. VICE SACRA COGNOSCENS
NUMINI MAJESTATIQUE EJUS SEMP
DICATISSIMUS. Alio modo eamdem inscriptionem reddit Antonius Povillonius, qui in ms. codice, in Bibliotheca regia Bruxellensi sub num. 3821 exstante, affirmat se eamdem Tarracone exscripsisse.

PIO. ATQUE INVICTO
DN. TRAIANO NOBILIS
SIMO AC FORTISSIMO FELICISSIMO
CÆSARI SEPTIMIUS
AGINDINUS. V. C. A
GENS PER HISPANIAS
V. C. P. T. VICE SACRA COG
NOSCENS NUMINI
MAJESTATIQUE EJUS
SEMPER DEVOTISSIMUS

Hujus loci non est, scrupulosius differentiam verborum et linearum inter utramque inscriptionem occurrentem indagare: id sufficit ad scopum nostrum tempore Trajani cæsaris jam exstitisse pro Hispaniis vicariam præfecturam. Certe inscriptio ad Trajanum imperatorem non videtur pertinere, tum quia hujus tempore vicaria præfectura non exsistebat; tum quia Trajanus non diceretur simpliciter Cæsar, sed aut Augustus, aut Cæsar Augustus; ac tandem, quia Trajani imperatoris tempore istiusmodi formulæ non adhibebantur. Videtur porro inscriptio pertinere ad Decii filium, cujus nomen erat: Q. Herennius Host. Etruscus Messius Trajanus [Tillemont. Hist. des Emp. tom. III, pag. 273. Cfr Onuphr. Panvinii Fasti, pag. 82, edit. Venit. 1557.] . Quidquid enim sit de numero filiorum Decii imperatoris, quem alii ad duos contrahunt, ad plures extendunt alii [Act. SS. tom. VIII. Octob. pag. 320, nume. 10.] , nihil certe obstat, aliquem filiorum Decii nomen Trajani, quod pater juxta veteres inscriptiones habuit [Masdeu. Hist. Crit. de Espana. tom. V, pag. 357.] , gessisse. Ipsæ dein formulæ, accumulatio nominum ad Deciana tempora accedunt, ut constat ex marmore Dertusiensi [Ibid. l. c. Cfr Eckhel, Doct. num. vett. tom. II, pag. 350.] :

QUINTO HERRENNIO
ETRUSCO. MESSIO. DECIO
NOBILISSIMO. CÆS
FILIO
D. N. SANCTISSIMI
TRAJANI. DECI
P. F. INVICTI. AUG.
ORD. D. C. D. [Note: ] [decurionum coloniæ Dertosæ.]
DICATISSIMUS
NUMINI. EJUS

Ex hactenus dictis probabile mihi videtur, tempore Decii jam exstitisse Vicarii officium, quo per Hispanias fungebatur Sept. Agnidius, seu Agindinus. Nihilominus Tillemontius sæpe laudatus dicit Vicarii officium incepisse primum sub Diocletiano, atque opinionis suæ vadem profert Lactantium [Hist. des Emp. tom. III, pag. 130.] , qui libro de Mortibus Porsecutorum cap. 7 [Oper. tom. II, pag. 191. edit. Paris. 1748.] : Ut omnia inquit, terrore complerentur, provinciæ quoque in frusta concisæ, multi præsides et plura officia singulis regionibus, ac pene jam civitatibus incubare; item rationales multi et magistri et vicarii præfectorum, quibus omnibus civiles actus admodum rari, sed condemnationes tantum et proscriptiones frequentes etc. Verum ex his verbis quomodo deduci possit, officium Vicarii sub Diocletiano primum constitutum fuisse, non video, nisi quoque tunc primum fuerint et rationales et magistri. Cæterum, quoad rem nostram attinet, id perspicuum fit Vicarios sub Diocletiano per provincias fuisse.

h Mauritaniæ pars Tingitana dicta, Hispaniis accensebatur. Otho imperator, teste Tacito lib. I Hist. cap. 78, Provinciæ Bæticæ Maurorum civitates dono dederat: Tingitana regio prius itaque Bæticæ attributa, serius coaluit in discretam provinciam, Hispaniarum tamen vicario subjectam, ut habet Pancirolus [Notitia Imperii Occident. pag. 95. Edit. Genev. 1623.] ; et quandoque transfretana dicta. Licet porro, quoad administrationem civilem spectat, inter Hispanicas provincias numeraretur.In ecclesiasticis tamen semper ad Ecclesiam Africanam spectavit Mauritania universa [Florez. Espana, Sagr. tom. I, pag. 185.] .

i De fundo Ursiano seu Ursoniano actum fuit num. 7 et seq, Commentarii prævii.

k Qui hic loci præfectus dicitur Viator, paulo supra a Florezio præses appellatur: præfectus nempe, quia vicarius præfecti: præses autem, quia, inquit Digestum, præsidis nomen generale est: eoque ct proconsules, et legati cæsaris et omnes provincias regentes, licet senatores sint, præsides appellantur. l. I D. de off. præs. (I. 18). Porro difficultatem facessit Lesleo in notis ad Missale Mozarabicum [Migne, Patrol. tom. LXXXV, col. 886.] , quod Viator secum SS. Martyres vinctos duxerit Emcrita provinciæ Lusitaniæ ad agrum Gaditanum provinciæ Bæticæ, eosdem dein in Mauritaniam traducturus; rationem difficultatis reddit Lesleus, quia Viator ille, qui tantum procurator erat, reos secum in alienam provinciam trahere non poterat. Et profecto recta utcumque esset Leslei argumentatio, si Viator procuratorio tantum nomine specialem provinciam administrasset. Ast imprimisincertum est, utrum Lusitania, Bætica et Mauritania diversas sub Diocletiano provincias constituerent: aliis id negantibus [Masdeu. Hist. Crit. tom. VIII, pag. 12.] , affirmantibus aliis [Mariana, Hist. de Espana, Lib. IV, cap. 5. Moralez, Coronica gen. de Espana, Lib. IX, cap. 32.] . Dein Viator non erat procurator, sed Vicarius, adeoque, ut supra monstravimus, universis Hispaniis præerat.

l De translatione S. Servandi actum est Comment. prævii num. 9.

* inviderat

* F. præses Viator nomine

* F. præfectus omittit

DE S. THEODORITO SEU THEODORO, PRESBYTERO MARTYRE ANTIOCHIÆ IN SYRIA,

ANNO CCCLXII.

COMMENTARIUS PRÆVIUS.

Theodoritus, presb. mart. Antiochiæ in Syria (S.)

AUCTORE J. V. H.

§ I. Distinctio inter varios homonymos; elogia apud græcos et latinos; cultus Ucetiæ.

Sunt varii hujus nominis presbyteri Martyres Antiocheni, [S. Theodoriti, presbyteri et Martyris] citati in Martyrologiis, quos probe distinguere nos oportet. Majores nostri ad diem XXIII martii (X Kal. aprilis) referunt elogium S. Theodori seu Theoduli, presbyteri et Martyris Antiocheni, de quo dicit Martyrologium Canisii, eum in honestate morum, sapientia et eloquentia excelluisse [Act. SS. tom. III, Mart. pag. 449.] . Hunc pugilem diversum a nostro hodierno satis aperte pronuntiant majores: dubito tamen an recte: nam quæ citantur elogia, nullo signo indicant, quo circiter tempore aut quo persecutore passus fuerit iste S. Theodorus, adeoque nulla est certa aut etiam verisimilis nota, qua a nostro Theodorito distinguatur. Imo si attendatur, Theodorum hunc fastis sacris ad diem X kal. aprilis inscribi, quo et noster Theodoritus in multis codicibus manuscriptis passus narratur, non temere judicabitur Theodorus hic esse noster, cujus Acta adhuc forsan delitescebant. Huic opinioni pondus etiam addunt verba Canisii supra citata, quatenus Sancto nostro hodierno apprime conveniunt, nec aliunde quam ex aliqua notitia Actorum nostrorum hausta videantur. Eumdem fontem aperte indigitat Auctarium Usuardinum Hagenoense sub die X kal. aprilis (XXIII martii) hisce verbis: In Antiochia, Sancti Theodorici presbyteri et Martyris, qui alapis multis est cæsus, super scamnum ligatus, in tantum extenditur, ut octo pedum longus videretur; post hæc duæ lampades ardentes ejus lateri appositæ, tandem occisus est gladio. Legenti autem Acta S. Theodoriti infra danda manifestum fiet, Hagenoense encomium ex iisdem accurate depromptum fuisse [Cfr Tillemont, Mém. pour serv. à l'hist. eccl. tom. VII, pag. 736.] . Sed hisce rationibus prævalere, mea sententia debet auctoritas tam Usuardi sinceri quam Martyrologii Romani, ad utrumque diem X kal. tum aprilis, tum novembris S. Theodorum seu Theodulum referentium: ex quo certum mihi fit, ambobus martyrologiis duos Sanctos Theodoros distinctos fuisse. Non dissimulabo tamen, majores nostros unum Theodoritum statuisse, dum Sanctum ad X kal. aprilis recensitum, in diem X kal. novembris rejiciunt [Act. SS. tom. III Aprilis, pag. 4.] .

[2] [quem ab homonymis distinguimus,] Die XXIX martii alter nobis occurrit Theodorus, pariter Antiochenus presbyter et Martyr: sed hunc a nostro distinguunt omnino, quamvis cætera desint, socii, nempe Poëntalis, Julianus et Achatia [Act. SS. tom. III Mart. pag. 770.] : constat enim, ut Acta docent, nostrum solitarie decertasse. Tertius homonymus, et ipse quoque sub Juliano Antiochenus Martyr, refertur a Rufino Aquilejensi in Historia Ecclesiastica lib. X cap. 36 [Tom. II, pag. 62. edit. Rom. 1741.] . Verum hic adolescens dicitur, nuspiam autem presbyter; fortuito captus est, quia primus occurrit, noster autem ideo, quia collectas in civitate faciebat; tandem noster in tormentis vitam finivit suam, dum alter post annos aliquot superstes cum Rufino, ut ipse testatur, Antiochiæ colloqueretur. Theodori adolescentis dies cultus videtur die X novembris reponendus, quo de illo tractari poterit. Certe Grevenus apud Sollerium sub ista die sine ambagibus id pronuntiat dicens: Apud Antiochiam, S. Theodori adolescentis confessoris, de quo libro X Historiæ Ecclesiasticæ (nempe Rufini) refertur quod ob Christi fidem tempore Juliani a prima luce usque ad horam decimam tanta crudelitate et tot mutatis carnificibus tortus sit, ut simile nulla ætas factum meminerit. Neque alii mihi noti sunt homonymi, qui cum hodierno S. Theodoro seu Theodorito confundi possint; quamvis sint multi ejusdem nominis Martyres et Confessores, reliqui omnes tum loco tum tempore ita distinguuntur, ut nullum possit esse errandi periculum.

[3] [elogium texuit Ado,] Sancti, de quo hodie tractamus, elogium satis prolixum texit sub hac die S. Ado hisce verbis: Apud Antiochiam Syriæ, natale S. Theodoreti presbyteri, qui persecutione Juliani impii, sub præfecto et avunculo ejus Juliano, quum ab eo Antiochenorum ecclesia spoliata et religiosi quique fuissent dispersi, in ecclesia spoliata mansit intrepidus: atque ab eo teneri jussus, post equulei pœnam et multos ac durissimos cruciatus, etiam lampadibus circa latera appositis, inflammatus est. Sed his divina virtute restinctis, quum milites, qui eas tenebant, Angelorum aspectu territi, ruissent in faciem, et credentes Christo, impium ministerium recusarent, jussit eos Julianus pelago immergi. Quibus B. Theodoretus ait: Præcedite, fratres, ego vos, superans inimicum, sequar ad Dominum. Sicque in confessione persistens et prophetico spiritu repletus, Juliano Apostatæ, quem apud Persidem divina ultione incurrit, prædicens interitum, occisione gladii martyrium consummavit. Eadem habent, sed pro more contractius, sub hac similiter die, Martyrologia Usuardi et Romanum hodiernum: quibus omnibus præluxit Parvum dicens: Antiochiæ, Theodoreti presbyteri.

[4] [et supplementum Menæorum,] Quamvis de Sancto suæ Ecclesiæ agatur, parciores tamen sunt græci latinis in S. Theodoreti laudibus adornandis: de eo enim tacent, quæ præ manibus habui et vidi græcorum Menæa et Menologia. In Menæis tamen excusis, quibus majores nostri utebantur, sub die III Martii, annuntiatur S. Theodoritus, ut constat ex Menæorum Indice Bibliothecæ regiæ vulto Burgundicæ ms. sub num. 7962 [Cfr Act. SS. tom. I, Mart. pag. 223.] . Unum interea occurrit elogium in supplemento ms. Chiffletii nostri ad Menæa græca excusa, quod inter codices mss. bibliothecæ nostræ regiæ signatum num. 11,324 videre est, sequentis tenoris: Ἰουλιανὸς θεῖος τοῦ δυσσεβοῦς καὶ ἀθέου Ἰουλιανοῦ τοῦ παραβάτου, πρώην μὲν χριστιανὸς ὠν, καὶ πιστὸς τοῦ Θεοῦ θεράπων, καὶ ἀναγνώστης τὴς ἐν Ἀντιοχείᾳ μεγάλης ἐκκλησίας, πεισθεὶς τῷ δυσσεβει βασιλεῖ Ἰουλιανῷ καὶ ἀνεψιῷ ἀυτοῦ τὴς ἐις Χριστὸν μὲν πίστιν ἠρνήσατο προσκυνῶν τοῖς ἐιδώλοίς· ἄλλα καὶ πάντα τὸν πλοῦτον τῆς μεγάλης ἐκκλησίας ἐκφορήσας, ὂσον μέγας βασιλεὺς Κωνσταντίνος δι᾽ ἀναθημάτων ἱερὡν τῇ ἐκκλησίᾳ προσαφωρίσε, προδέδωκεν δυσσεβὴς τῷ τυράννῳ, ὑπ᾽ ἀυτοῦ αὐτὸς διώκτης καὶ τυράννος ἐκεῖσε προχειρισθεὶς. Τότε ἁλιτήριος ἐκεῖνος τὸν τῆς ἐκκλησίας κλῆρον διασκορπίσας, ἔμεινεν ἅγιος Θεοδώρητος αὐτὸς μόνος ἐν τῇ ἐις τὸν Χριστὸν πίστει καὶ ὁμολογίᾳ. Καὶ κρατήσας καθεῖρξεν ἀσφαλῶς καὶ παραστησάμενος πρῶτον μὲν τοῦς πόδας προσέταξε τύπτεσθαι, εἶτα καὶ τὴν κεφαλήν ἀυτοῦ, καὶ άποδύσας αὐτὸν έκρεμμα ἐπὶ ξύλου, καὶ προσέταξεν εὐτόνως ξέεσθαι, ξενομένου δὲ ἀυτοῦ μακαρίου… ὡραις τρίσι· τὸ μὲν ἆιμα κρουνηδὸν ἐχεῖτο, τὸ δε πρόσωπον ἀυτοῦ διαυγέστερον ῆν· ὡς δε καὶ, θύσον, ἄθτλιε, τοῖς θεοῖς, ἤκουε, τοῦ δυσσεβοῦς λέγοντος, καὶ ἐι χρεώστης τῷ βασιλικῷ ταμιείῳ ἑτέρῳ τινὶ, βασιλεὺς ἀπαλλάξει σε πάντως τοῦ χρέους, καὶ μὴ ὁυτω κακῶς τὴν φυχὴν σου ἀπορρήξεις. δε ἁγίος· συ εἶ, ταλαίπωρε, ἄθλιος καὶ βασιλεὺς σου ὁτι ἐάσαντες τοῦ Χριστου τὴν ἀληθίνην πίστιν μέχρις ἐσχάτης ἀναπνοῆς. Τουτῶν ἀκούσας ἐναγὴς καὶ θεομίσης τύραννος, λαμπάδες δύο προσέταξε τεθῆναι ταῖς τοῦ ἁγίου πλευραῖς· καὶ ἄι μεν λαμπάδες ἔιχονται τας πλευρας· δε ὄμμα ἐις τὸν οὐρανὸν ἀνατείνας προσηύχετο ὑποψιθυρίζων καὶ ἐυθέως ὁι τὰς λαμπάδας κατέχοντες ἔπεσον χαμαὶ, ὡσει νεκροὶ.

[5] [in aliquibus mutilum,] Ταρασσομένου δε τοῦ Ἰουλιανοῦ καὶ τῶν συν αὐτῷ καὶ μετὰ σπουδὴς ἀναστησάντων αὐτους καὶ τρισκατάρατοι, λεγόντων, ἀφεντες κατακαίειν τον δυσσεβεῖ καὶ πανάθλιον τοῦτον νυσταγμῷ καὶ ἀμελειᾳ κατεσχέθητε. Ὁι δε στρατιῶται· συ δε εἰ δυσεβὴς καὶ τρισκατάρατος καὶ ὑπεπηρόμενος τὰς ὄψεις, ὂτι ὁυχ ὁρᾶς τοῦς φυλάττοντας τόν δοῦλον τοῦ Θεοῦ τέσσαρας ἀγγέλους καὶ κωλύοντας ἡμᾶς προσεγγεῖσαι· μὴ ουν μωρολογεῖς μεγας γὰρ ἔστιν Θεὸς τῶν χριστιανῶν. γοῦν τύραννος ἀισχυνθεὶς, ποντωθῆναι αὐτοὺς ἐν τῷ πελάγει τῆς θαλάσσης ἐκέλευσεν. Ἀπαγομένων δε αὐτῶν μακάριος προς ἀυτοὺς· πορευεθε, τεκνία μοῦ, τὴν μακαρίαν ὁδὸν· ἐφίων ἐν ἐιρήνῃ ἐλεύσομαι γαρ κᾶγω ἀκολούθως ὑμῖν καὶ συγχαρίσομαι μεθ᾽ ὑμῶν χάριν τὴν ἀνεκλάλητον καὶ αἰώνιον ἐν τῇ βασιλείᾳ τῶν οὐράνων· καὶ τοῦτοι μὲν τοίον τὸ τῆς μαρτυρίας τέλος ἐδέξαντο. δε ἁγίος Θεοδώρητος ὥσει διόλου ἐπικείμενος αὐτῷ Ἰουλιανὸς καὶ ἀναγκάζων θῦσαι τοῦς ἐιδώλους· συ μὲν, δυσσεβέστατε καὶ άθλιότατε, φησι, παντῶν τῶν κατὰ σε μασησαμεν μετ᾽ ὀλιγας ἡμέρας τήν μιαρὰν σου φυχὴν βιαιως ἀπορρήξεις, τῷ ἀιωνίῳ πυρί ταύτην παραπέμπτων. δε δυσσεβέστερος σου τύραννος ἐν τῇ περσικῇ γῇ καὶ αὐτὸς οὐρανοῦ λόγχη πληγεὶς ἐις τὴν γεένναν τοῦ πυρὸς ἀκορτισθήσεται, καὶ οὐχ ὑποστρεψει· καὶ ταῦτα μὲν, ἀθλιότατε, τὰ ἐπίχειρα τῶν ἔργων ὑμῶν· ἐγω δε θυσω τῷ Θεῷ μου θυσίαν ἀινέσεως. Ὅυτως εἰπε καὶ παραυτίκα τὴν κεφαλὴν ἀυτοῦ ἀποτμηθῆναι προσέταξεν. Ἐν ὄσῷ δε πρὸς τὸν προκείμενον ἐπορέυετο τόπον προήυχετο ἐν φαιδρότητι ψυχῆς, καὶ ἀποτμηθεὶς τὴν κάραν ἀπῆλθεν ἐις τὸν Θεὸν. Τοῦτου τὸ ἅγιον σῶμα πιστοὶ τινες ἀξίως κηδεύσαντες ἐσημειώσαντο τὰ ὑπὸ τοῦ μακαρίου ἐκφωνηθέντα, καὶ δι᾽ ὁλίγων ἡμερῶν, καθως ἅγιος προεῖπεν, ὁι δύο Ἰουλιανοὶ κακὼς τοῦ ζῆν ἀπηλλάγησαν τῷ άιωνίῳ ταμιευθέντες πυρὶ.

[6] [cujus versionem latinam] Hiulca hinc inde est græca phrasis, quam Papebrochius noster latine versam in suis schedulis sub num. 8919 bibliothecæ regiæ reliquit. Eamdem hic, quibusdam mutatis, exhibemus, uncinis, quæ ad sensus integritatem supplemus, includentes. Julianus, impii ac desertoris Juliani avunculus, primum quidem christianus et ipse Deo fideliter deserviebat, in magna, quæ Antiochiæ est, ecclesia lector ordinatus: post modum vero ad sacrilegi sui nepotis persuasionem adorans idola, Christi fidem negavit. Insuper omnes divitias, quæ ex donariis magni imperatoris Constantini ecclesiæ obvenerant, impie tradidit tyranno, ipse persecutor et tyrannus constitutus. Tunc scelestus ille clerum ecclesiæ dispersit, solo in fide et confessione Christi permanente Sancto Theodoreto. Incuriosa dictio: nam non solus S. Theodoritus permansit in Christi fide; sed solus, cæteris per regionem dispersis, et, ut habent Acta num. 1 Deo, ut poterant, servientibus, in civitate perseveravit. Quæ vero sequuntur, phrasibus quibusdam intermediis connectenda sunt. Nempe: (Julianus hæc audiens), comprehendit sanctum ac in carcere trusit: coram se vero adductum verberari eum jussit primum in pedibus dein in capite, exutumque vestibus in ligno suspendi. Dum autem dirissime per horas tres excarnificaretur, sanguis quidem Martyris ubertim fluebat, vultus vero ejus magis resplendebat. Ubi vero his verbis se compellari audiebat: Sacrifica diis, miser, et si quid vel regio ærario debes vel alteri cuiquam, omni debito solutum imperator te dimittet, neque ita misere vitam abrumpes tuam. Respondit S. Martyr: Imo miser et infelix es tu et imperator tuus, qui veram fidem reliquistis, quam ad extremum usque spiritum (oportuerat vos profiteri). Audiens hæc furibundus et impius tyrannus, jussit duas lampades lateribus Sancti apponi. Dum autem latera ureretur Sanctus, ille elevatis in cœlum oculis, tacito murmure preces fundebat, et subito, qui lampades applicabant, prolapsi sunt in terram, velut mortui.

[7] [qualemcumque hic exhibemus.] Territus autem Julianus cum assessoribus suis, et cum festinatione relevatis, qui ceciderant: Ut quid, exclamat, sceleratissimi, impium hunc et miserrimum non exuritis, ignavia somnoque torpentes? Milites responderunt: Tu ipse impius es et exsecrabilis, quum oculis captus non vides quatuor Angelos, custodientes servum Dei et impedientes ad eum accessum. Desine insana loqui; magnus est enim christianorum Deus. Rubore suffusus, tyrannus jussit illos demergi in profundum maris. Quumque hi abducerentur, dixit Beatus: Ingredimini, filioli, viam felicem; excitatus vestro exemplo, subsequar mox et ego et vobiscum gaudebo lætitia ineffabili ac æterna in cœlesti regno. Et hunc quidem beatæ confessionis finem suscepere. Sanctus vero Theodoritus Juliano, fortiter urgenti cogentique ad sacrificandum idolis, dixit: Tu quidem, impiissime et miserrime, te ipse devorans, paucis post diebus contaminatam animam, violenter ejectam, trades æterno igni cruciandam: ipse autem scelestior te tyrannus nequaquam huc reversurus est, sed cœlesti jacula in Persica terra sauciatus, in gehennæ incendia præcipitabitur. Hæc sunt præmia operum vestrorum: ast ego sacrificabo Deo meo sacrificium laudis. Hæc ille; et sine mora (Julianus) jussit eum capite plecti. Dum ad destinatum (supplicii) locum pergeret, orabat Martyr in lætitia mentis, et capite plexus, conscendit ad Deum. Cujus corpus fideles quidam reverenter curarunt, et quæ Sanctus elocutus fuerat adnotarunt. Post paucos vero dies ambo Juliani pessimum sortiti exitum, æternis sunt ignibus mancipati. Ne porro vel particula græcæ literaturæ, quantum cognoscimus, nos prætereat, addimus et Sozomenum Lib. V. Hist. cap. 8 [Eusebii etc. Hist. Eccles. tom. II, pag. 604.] de Sancto nostro scripsisse, et Chiffletium nostrum distichon collegisse, quod, quamvis nihil contineat, quo historia illustretur aut S. Theodoriti homonymi ornari non possint, hic tamen subscribimus:

Χωρεῖν ἔχει πῶς τῆς ἐδὲμ τὸ χωρίον
Καὶ τὸν Θεοδώρητον ἔνδον τὸν μέγαν.

Quo te modo potest Edenæus locus, Theodorite magne, complecti sinu [Siber. Martyrol. Metr. Eccl. græc. pag. 86.] . Atque hinc liquet, in Ecclesia quoque Græca suum habuisse cultum S. Theodoritum, ejusque Passionem, quam edimus, e Græco fonte derivatam.

[8] [Sancti cultum Ucetiœ monstrant] Ast vero frequentiores sunt apud latinos S. Theodoriti laudes, utpote quas præcipua, ut vidimus, Martyrologia celebrant. Quod inde derivandum censeo, quia traducto ejus in Occidentem cultu, Sancti memoria paulatim apud Orientales desuevit. Certe jam ineunte sæculo decimo cathedralis Ucetiæ, olim sub metropoli Narbonensis civitatis, ecclesia titulo S. Theodorici seu correctius Theodoriti insignita erat. In charta, qua Raynaldus ejusque uxor Agilburgis donant ecclesiæ Ucetiensi varia prædia, dicitur: Locum sacrum S. Theodoriti, Martyris Christi, sedis principalis, qui est ædificatus atque constructus in Ucecia civitate, ubi Amelius, gratia Dei episcopus regere videtur… Facta carta ista in mense junio, anno X regnante Ludovico imperatore [Hist. gén. du Languedoc. tom. I, Pr. col. 61.] . Qui hoc diploma ediderunt Benedictini, auctores Historiæ Occitaniæ, illud retulerunt ad annum Christi 823, quo scilicet Ludovicus Pius regnabat anno decimo. Verum iste annus nequaquam consistere potest cum chronologia episcoporum Uceticensium; nam Elephantus I toto tempore regnantis Ludovici Pii Uceticensis episcopus fuit [Gall. Christ. tom. VI. col. 616.] ; et qui in charta dicitur occupasse cathedram Amelius, circa annum 887 interfuit concilio Nemausensi seu de Portu [Labbe IX conc. col. 395.] . Non alius autem Ludovicus imperator cum Amelio, episcopo Uticensi, sedem, ut diximus, anno 887 occupante, occurrit, quam hujus nominis Tertius, etiam Ludovicus Cæcus appellatus, qui a patre Bosone regnum Arelatense, quod tunc Ucetiam continebat, anno 887 accepit [L'art de vérif. les dates, tom. II, pag. 428, edit. Paris 1784.] ac imperatoris titulum anno 900 assumpsit [Ibid. pag. 9.] . Atque hinc liquet, annum X Ludovici imperatoris ad annum vulgarem 896 aut 910, prout regiminis, initium auspicemur a regno Arelatensi aut ab imperio adito [Ibid.] : utroque initio usus est Ludovicus III in suis diplomatis. Porro Amelium Uceticensem, (nam hujus nominis duos fuisse, monstrabimus infra) sedisse anno 971, testis est charta, data [Hist. du Langued. tom. II, Preuv. col. 123.] nonas (aut secundum Galliam Christianam [Tom. VI, col. 617.] VI nonas) julias sub die veneris in Nemauso civitate publica, regni domni Lotharii anno XVIII. Auctores Historiæ Occitanicæ jam laudati annum XVIII Lotharii cum anno vulgari 971, qui vero Galliam Christianam scripserunt, cum anno 969 conjungunt. Enimvero hi perperam: nam licet varia sint Lothariani imperii initia, nuspiam tamen Lotharius regnum suum ab anno Christi 952 exorsus legitur [L'Art de vérif. les dates tom. I, pag. 564.] ; id autem est necessarium, ut octavus decimus annus cum anno 969 concurrat. Emendanda quoque videtur chronotaxis Historiæ Occitaniæ: etenim sive exordium regni ducatur ab anno vulgari 954, quo Lotharius coronatus est, sive a sequenti anno 955, quo initio præsertim utebatur in Septimania [Ibid.] , intra cujus limites tum Ucetia tum Nemausus continebantur, annus octavus decimus regis Lotharii ad annum Christi 972 aut 973 pertingit: sed neutro anno nonæ julii in diem veneris incidunt. Quapropter, in anno 971 concurrentibus nonis julii cum die veneris, censeo sphalma aliquod obrepsisse, legendumque esse annum XVII, ductum a die XII novembris 954, quo coronam accepit, aut etiam, si quidem in Septimania ab anno 955 notare initium regni consueverat Lotharius, innocue forsan annus imperii XVI poni posset. Quidquid sit, ex hactenus dictis consequitur, Amelium Uceticensem, qui circa annum 971 testis adducitur in charta Lotharii regis, non potuisse sub Ludovico Pio vivere: adeoque chartam Raynaldi supra citatam magis pertinere ad Ludovicum III imperatorem, Bosonis, Arelatensis regis filium, qui anno 900 regnavit; ita ut anno 909 aut 910 data censenda sit, quam chronotaxin probant auctores Galliæ Christianæ [Tom. VI, col. 617.] .

[9] [quæ examinantur, chartæ antiquæ:] Hisce tricis chronologicis utcumque expeditis, duo etiamnum nodi solvendi supersunt; videlicet quis sit Amelius Uticensis (duos enim sibi succedentes passim celebrant recentiores) qui in utraque charta memoratur: dein utrum Lotharius, de quo in posteriori charta mentio fit, non potius rex Italiæ quam Galliæ dicendus sit, quo casu tentata paululum supra chronotaxis rueret. Imprimis Amelio Uticensi, sive unus sive duo fuerint, coævi exstiterunt Lotharius, rex Italiæ, Hugonis filius, qui ab anno 931 ad 950 regnum tenuit [Muratori. Annal. d'Ital. tom. V, pag. 317 et 368.] , et Lotharius rex Galliæ, qui a patre suo Ludovico Transmarino sceptrum anno 954 recepit. Uter vero in posteriori charta nominetur, pendet a quæstione, ad quem nempe civitas Nemausensis tunc pertineret. Ast spectasse Nemausum civitatem, aut aliam quamdam Occitaniæ partem ad Lotharium, Italiæ regem, nemo prudens dixerit. Si quid enim, quod hic loci inquirendum non est [Hist. du Languedoc. tom. II, pag. 551.] , intra Gallias possederit, aliud certe non fuit, quam Arelatense sive Provinciæ regnum, quod Rhodano et Alpibus circumscriptum, civitatem Nemausensem universamque Occitaniam excludebat [Ibid. pag. 79.] . Restat igitur, ut dicamus de Lothario, rege Galliæ, agi in posteriori charta. Ne vero per solam, ut vulgo dicitur, eliminationem Lotharii Itali hic procedere videamur, addimus instrumentum donationis, Nemausensi Ecclesiæ factæ, quæ signatur, die Sabbati VII idus septembris anno VII, quod regnare cœpit Lotharius rex, filius Lodoici [Ibid. Pr. col. 114.] , qui dies Sabbathi, VII idus septembris anno vulgari 961 convenit, computando scilicet more septimanico exordium regni ab anno 955; Lotharius autem hic citatus, quoniam filius Ludovici dicitur, alius quam rex Galliæ esse non potest. Atque hinc facilis nobis modus ad alterum nodum solvendum præbetur: utrum videlicet unus Amelius Uticensis episcopus, an vero duo ejusdem nominis et dignitatis fuerint. Quandoquidem Amelius, ut num. præcedenti monstravimus, interfuerit Concilio Nemausiense, anno 887 celebrato, et ejusdem nominis ac sedis episcopus in charta Nemausiensi anno 971 nominetur, pronum est judicare, duos hujus nominis, ne uni episcopi regimen octoginta saltem quatuor annorum adscribere cogamur, fuisse Uticensi cathedræ, impositos, quos proin recte Gallia Christiana Amelium I et II appellat [Tom. VI, col. 617.] . Ex dictis hactenus deducere licet prius instrumentum num. præcedenti allatum, in Ucecia civitate datum, ad Amelium I, qui in sede Uceticensi sæculum nonum clausit, decimum inchoavit, pertinere: diploma autem Nemausiense, anno 971 scriptum, Amelii II esse, certum satis est.

§ II. Acta Martyrii videntur coæva; tempus passionis; carmen Flodoardi; origo patrocinii Uceticensis; qua occasione agitur de Deothario, episcopo Arisitensi.

[Acta, quorum varia habemus exemplaria,] Ediverticulo ad S. Theodoretum redimus. Acta, quæ edituri sumus, primus publici juris fecisse videtur Joannes Mabillon in Veteribus Analectis [Vet. Anale et. pag. 187. edit. Paris. 1723.] , quem secutus est ejus sodalis Theodoricus Ruinart, usus melioribus exemplaribus, in suis Actis Sinceris Martyrum [Act. Sinc. Martt. pag. 588. edit. Amstel. 1713.] . Nos vero, nacti ex bibliotheca nostra regia sub num. 9289 exemplar omnium accuratissimum, olim monasterii S. Laurentii Leodiensis, eadem Acta correctiora, notatis pro more variantibus lectionibus præcipuis non tantum ex Mabillonio et Ruinartio, sed ex altero codice ms. ejusdem bibliothecæ, signato num. 207, exhibebimus. Tandem in Collectione Bollandiana ad hanc diem reperitur alius codex, ex manuscripto Bodecensi transsumptus, qui licet eadem iisdemque sæpe verbis ac cæteri codices referat, tamen varia addit non omnino spernenda, quatenus explicatiora sunt: quapropter ne multiplici additamento textum Laurentianum obfuscemus potius quam dilucidemus, maluimus Bodecensem textum in altera columna Laurentiano opponere, ut hac ratione utraque lectio facilius comparari possit. Quod porro Laurentianum exemplar, num. 9289 signatum, omnium accuratissimum prædicamus, facit imprimis ejus antiquitas, utpote quod circa annum 1075 exaratum videatur [Catalogue des mss. de la biblioth. roy. tom. I, pag. 5.] : dein styli consequentia, quando in aliis non raro occurrit aliquid hiulci nec satis coagmentati, dum in Laurentiano omnia fluunt et suis nexibus sunt compacta. Non idem dixerim de altero nostro codice sub num. 207, qui Anonymus dicendus est, quoniam nullo indicio prodit sive scriptorem sive originem. Magno quidem apparatu literarum figuratarum depictus est, membranæ maximæ latis marginibus circumdantur, scriptura nitida, nihilominus tum manu recentiori exaratus fuit [Ibid. pag. 186.] , tum iisdem passim nævis, quibus Mabillonius et Ruinartius, inficitur. Atque hæc ad formam, si ita loqui fas est, exteriorem Codicum pertinent. [videntur coæva; et objectiones de ordinatione Juliani]

[11] Venit nunc altera quæstio examinanda, quæ sit videlicet auctoritas Actorum edendorum. Si spectamus postrema verba, dubium esse non potest, quin sint coæva et a testibus oculatis conscripta; hæc enim leguntur: Nos, qui Antiochiæ in palatio eramus, et cum ipso (Juliano imperatore) in Persida fuimus, licet peccatores, Servi Dei, hæc, quæ gesta sunt circa famulum Dei Theodoritum … conscripsimus. Ex hisce verbis deducit Tillemontius [Mém. pour serv. à l'hist. ecclés. tom. VII, pag. 736.] nihil obstare, quominus istis Actis plena fides adhibeatur; quamquam in iisdem quædam deprehendat, quæ aliquatenus eorum auctoritatem labefactant. Verum ea non sunt, ut dilui non possint. Imprimis reprehendit Tillemontius, Julianum cæsarem dici num. 1 lectoris functum officio in Ecclesia Antiochensi, quando potius Ecclesiæ Nicomediensi adscribendus est [Ibid. l. c.] : atque hoc habet Socrates lib. III Hist. Eccles. cap. 1 [Eusebii et aliorum Hist. Eccles. tom. II, pag. 166. edit. Valesii Mogunt. 1677.] . Sed Sozomenus ejusdem sæculi, nempe quinti, historicus dicit lib. V cap. 2 [Ibid. pag. 593.] , ambos fratres, Gallum et Julianum in Cappadocia degere jussos in Macello, in villa publica, haud procul ab urbe Cesarea: ibi, pergit historicus, ab humaniorum artium magistris et a doctoribus sacrarum literarum ita sunt eruditi, ut in clerum adscriberentur et ecclesiasticos libros populo prælegerent. Ex quibus verbis satis manifestum est, Sozomenum censuisse, Julianum ejusque fratrem Cæsareæ Cappadociæ lectoris officium accepisse. Enimvero ambos lectores fuisse, unanimis testatur coævorum vox, licet unus alterve recentior, id dubium facere sategerit, quos refutavit jam collega meus in Actis S. Eliphii Annotato a ad diem XVI Octobris [Acta SS. tom. VII, Octob. pag. 815.] . Incerta igitur est Tillemontii correctio. Facile tamen admiserim, errorem esse commissum a scriptore Actorum, quando Julianum lectorem Ecclesiæ Antiochenæ adscribit: qui error forsan derivandus est ex eo, quod res in Passione narratæ referantur gestæ in urbe Antiochiæ et quasi divinans librarius id addiderit. Quamquam et alia ratio æque plausibilis hujus sphalmatis reddi possit: etenim supra num. 4 ex Menæis manuscriptis vidimus, Julianum, Cæsaris avunculum, dici lectorem in magna ecclesia Antiochena, num forte scriptor nepoti tribuerit, quod convenit avunculo, dispiciatlector. Id clarum est, istiusmodi errorem non infringere auctoritatem Actorum.

[12] [e custodia substantiæ ecclesiasticæ diluuntur:] Aliam difficultatem, qua sinceritas Actorum impugnari possit, objicit sibi Tillemontius [Mem. tom. VII, pag. 736.] ; nempe S. Theodoritum, teste Sozomeno lib. V cap. 8 [Eusebii etc Hist. tom. II, pag. 604.] , sacrorum vasorum custodem, qui eorum notitiam tradere valeret, comprehensum gravissime cruciatum fuisse, quod tamen in ejus Actis attingi non videtur. Hæret Tillemontius l. c.; sed siquidem ex Sozomeno argumentum desumitur, ex eodem elementum responsionis eliciamus. Ipse Sozomenus l. c. dicit Julianum comitem Ecclesiæ donaria, quæ plurima erant ac pretiosissima, ademisse et in imperatoris ærarium transferri curavisse; adeoque res Ecclesiæ Antiochenæ fisco addictæ erant. Unde et gloriatur comes Julianus, quando, interempto S. Theodorito, dicit imperatori in Passione num. 9: Quantus modus auri et argenti inventus in ecclesia, illatusque thesauris tui fuerit ostensus, provideat clementia tua. Et in eadem Passione num. 5 Julianus Martyri: Audivi, ait, te fisci debitorem, et ideo mori desideras, ne reddas, quod debes. Sacrifica ergo, et noli vereri; ego suggeram imperatori et omnia tibi donabuntur. Martyr simpliciter negat, se alicujus esse debitorem. Quo responso sufficienter retundebat accusationem. Satis enim perspectum erat Juliano, olim christianismum professo, nulla ratione extorquendam esse pecuniam Ecclesiæ, nisi prius Sanctus a fide defecisset, proin facile sibi persuadebat Theodoritum, ut de S. Laurentio loquitur S. Leo Papa in Sermone LXXXV al. LXXXIII de ejus natali cap. 2 [S. Leonis Oper. tom. I, col. 338. edit. Venet. 1753.] , non prius rei ecclesiasticæ traditorem futurum, quam faceret veræ fidei desertorem: consequenter qua blanditiis et promissionibus, qua minis et tormentis totus in hoc erat, ut Christum negaret S. Martyr: reliqua dein sponte sua fluebant. Quapropter perspicuum fit, cur tyrannus ulteriores circa substantiam ecclesiasticam quæstiones omiserit, quin aliquod ex ista omissione detrimentum Acta capiant.

[13] [monstratur passio Sancti mense octobri] Gravior quæstio moveri potest circa tempus, quo S. Theodoritus martyrium suum obiit. Et quidem definito die, facile erit determinare annum passionis. Quoad diem spectat, variant codices: Joannes Mabillon in Veteribus Analectis [Pag. 189.] , Theodoricus Ruinart in Actis Sinceris Martyrum [Pag. 592.] , codex anonymus sub num. 207, supra num. 10 citatus, et Bodecense apographum scribunt diem X kal. Aprilis seu XXIII Martii. Conjicit Tillemontius [Mém. tom. VII, pag. 736.] , hac die X kal. Aprilis signari posse tempus, quo Acta conscripta fuerint: sed id mihi verisimile nullatenus videtur; tunc enim oportuisset addere annum vel consulatum, ut aliquid notatus dies significare valeret. Probabilius igitur est (quod cæterum ipse Tillemontius l. c. admittit) scriptores his verbis diem passionis signare voluisse. Sed quam apte dies X kal. Novembris, quem Laurentianus codex definit, cum reliqua historia concordat, tam inepte cum eadem dies X kal. Aprilis conjungitur. Nam constat ex Actis, Julianum imperatorem, quando Sanctus noster passus est, Antiochiæ præsentem fuisse; quo, ut monstrant Tillemontius in Historia imperatorum [Hist. des Emper. tom. IV, pag. 213 et 297. edit. Bruxell. 1732.] et Jacobus Gothofredus in Chronologia Codicis Theodosiani [Codex. Theodos. tom. I, pag. LXV.] , extremo mense Julio anni 362 pervenit. Itaque S. Theodoritus die X kal. Martii 362, præsente Cæsare Juliano, pati Antiochiæ non potuit. Sed neque eodem die anni sequentis; tunc enim Julianus comes, diem obierat suum, scilicet paulo post kalendas Januarii 363, uti testatur Ammianus lib. XXIII cap. 1, qui quum retulisset mortem Juliani comitis, statim subnectit: Præcesserat aliud sævum, namque kalendis Januariis repentina morte interiit sacrificulus in templo Genii. Ut autem hæc, quæ tamquam portenta futuræ calamitatis exhibet Ammianus, ominosi aliquid haberent, necessarium fuit, ut binæ mortes presse sibi subsequerentur, adeoque ut Juliani comitis obitus non multum a kalendis Januariis distaret. Huc etiam facit, quod Julianus cæsar, quem Antiochiæ degentem Acta exhibent, die X kal. Aprilis 363 Antiochiam jam reliquerat, ut habet Ammianus lib. XXIII cap. 2: Jamque, ait, apricante cælo, tertio nonas martii (id est die V martii) profectus, Hierapolim solitis itineribus venit. Sequitur porro continuata profectio in Persidem, ubi interemptus fuit.

[14] [accidisse] Magis itaque probanda est lectio, quæ martyrium S. Theodoriti die X kal. novembris illigat, cui etiam favent tum ejus memoria hoc die in variis Martyrologiis celebrata, tum verba Philostorgii, lib. VII cap. 10 [Eusebii etc. Hist. tom. III, pag. 507.] , accuratius definientis diuturnitatem morbi, cui immortuus est Julianus comes. Julianus, inquit, difficili et ignoto correptus morbo totos quadraginta dies supinus jacuit, nec loquens quidquam, nec sensu ullo præditus. Postea vero quum paulo commodius se habere cœpisset, impium facinus, quod admiserat, identidem damnavit, eamque ob causam id supplicium sibi irrogatum esse confessus est: et hactenus morbo levatus, quoad usque suæ ipsius impietatis testis exstitisset: omni ulcerum genere ventrem ejus dilacerante, animam inter cruciatus exhalavit. In morbum igitur Julianus comes inciderit, ut Acta num. 10 insinuant, postridie passionis S. Theodoriti, nempe XXIV Octobris, quadragesimum diem secundam decembris attingemus; tunc paulo commodius se habere cœpit; et ita morbo levatus fuit, ut testis suæ ipsius impietatis esse ac impium facinus, quod admiserat, damnare potuerit: atque hæc inter meliorem valetudinem et miseram mortem temporis intercapedo facile ad initium januarii, quo circiter obiit, protenditur. Verum tamen, ut nihil dissimulemus, hactenus dicta, quantumcumque probabilia videantur, suis difficultatibus non carent. Nam Ammianus lib. XXII cap. 13 dicit: Die XI kalend. novembrium (XXII Octobris) amplissimum Daphnæi Apollinis fanum … subita vi flammarum exustum est. Quo tam atroci casu consumpto, ad id usque imperatoris iram provexit, ut quæstiones agitari juberet solito acriores, et majorem ecclesiam Antiochiæ claudi: suspicabatur enim id christianos egisse stimulatos invidia. Ex quibus verbis sequi videtur, imprimis fugam omnium clericorum, uno excepto S. Theodorito nostro, qui interea cum quibusdam fratribus collectam sine cessatione faciebat, et facti famam ad aures Juliani comitis delatam ac tandem Sancti martyrium, intra unum aut maxime duos dies esse concludenda, si videlicet S. Theodoritum die XXIII Octobris passum dicamus. Dein quoniam Theodoretus in sua Historia lib. III cap. 12 [Ibid. pag. 134.] testatur majorem ecclesiam Antiochiæ, occasione incendii clausam, obtinuisse eo tempore Arianos, consequeretur Theodoritum nostrum Ariana labe infectum fuisse, adeoque perperam Martyrologiis catholicis fuisse illatum.

[15] [anno Christi 362.] Lubenter fatemur magnam Antiochiæ ecclesiam XI kal. novembris clausam fuisse. Tillemontius admittit [Mém. tom. VII, pag. 737.] , dispersionem et fugam clericorum ac reliqua omnia intra biduum consummari potuisse, quamquam id nobis quam longissime a verisimilitudine abesse videatur. Etenim antequam delicta, qualia S. Theodorito imputabantur, ad supremum magistratum, qualis erat comes Julianus, deferrentur, atque hic potestatem suam explicare posset, rationi satis congruit, ut aliquot dierum intervallum, quibus collectas repetierit et facti fama ad judicem devenerit, exigamus. Quapropter malo alteram Tillemontii responsionem, scilicet clericorum dispersionem et S. Theodoriti collectas non tunc primum incepisse, quando major ecclesiæ clausa fuit, id est XI kal. novembris; sed quando aliæ Antiochenæ ecclesiæ jam clausæ fuerant, id est, statim ac comes Julianus christianos persequi incepit. Nam Sozomenus lib. V cap. 8 [Eusebii etc. Hist. tom. II, pag. 604.] gesta ejus narrare exorsus, dicit illum donaria Antiochensis Ecclesiæ in ærarium imperatoris transtulisse, sacrasque ædes occludi jussisse, sequuntur dein varia martyria, translatio S. Babylæ, posteraque die incendium templi Apollinis, propter quod, ut supra didiscimus ex Ammiano major ecclesia Antiochena clausa fuit. Neque Sozomeni verba de unica ecclesia interpretari licet; nam græcus textus habet, εὐκτηρίους τόπους, loca orationis in plurali numero. Interpretationem nostram confirmat id, quod in Vita S. Artemii Martyris sub Juliano ad diem XX Octobris num. 57 [Act. SS. tom. VIII, Octob. pag. 878.] legimus, Julianum, dum, incensa Apollinis æde, majorem ecclesiam omni aditu, foribus strictissime clausis, prohiberet, simul tamen liberum fecisse gentilibus ingressum christianarum ecclesiarum, in quibus pro libitu agebant: atque hinc manifestissimam habemus inter majorem et reliquas ecclesias distinctionem; dum enim illa strictissime occluditur, hæc ludibriis impiorum aperiuntur, quia videlicet antea non patebant. Ex hisce omnibus verisimile nobis fit, binis temporibus ecclesias Antiochenas clausas fuisse, adeoque et S. Theodoritum collectam, ut dicitur num. 2, facere incepisse, quando primum comes Julianus clausit ecclesias minores. Nihilominus fatebor, incendium templi Apollinis, ac secuta ira imperatoris audaciorem fecisse comitem præfectum Orientis, ut pœnam capitalem in S. Martyrem decerneret. Ex hactenus dictis consequitur, S. Theodoritum passum non esse die X kal. aprilis neque anni supra trecentesimum LXII, quoniam tunc Julianus Cæsar necdum Antiochiam advenerat, neque anni sequentis LXIII, quia et idem Antiochiam reliquerat, diemque suum jam obierat comes Julianus. Recte igitur meo judicio Sancti nostri passio in diem X kal. novembris anni 362, quem huic Commentario præfiximus, consignatur.

[16] [S. Theodoritus partibus Eustathii adhæsisse videtur:] Præterea ex Actis elicere licet, S. Theodoritum in dissidio Antiocheno partibus Eustathii, cui Paulinus successit, adhæsisse. Etenim soli Eustathiani inter catholicos ecclesiam intra mœnia Antiochena habebant, Meletianis extra urbem sacra facientibus, ut docet nos Socrates lib. III cap. 9 [Eusebii etc. Hist. ecclés. tom. II, pag. 181.] : Euzoius Arianæ perfidiæ antistes, ecclesiis potiebatur. Paulinus vero unam dumtaxat ex minoribus ecclesiis intra urbem obtinuit, ex qua illum Euzoius, reverentia viri commotus, non ejecerat. At Meletius extra urbis portas plebem colligebat. Quoniam igitur refertur, S. Theodoritus in ejus Actis num. 2, reliquis clericis dispersis, non discessise a civitate, sed in ea collectam fecisse, ad partes Paulini seu Eustathianorum potius quam Meletii pertinuisse dicendus est. Certe nemo eum Arianum dixerit, ut ex alia potuerit expelli ecclesia. Dissidium porro inter Antiochenos catholicos exarsit, quando, abacto in exsilium S. Eustathio (cujus Acta vide ad diem XVI julii [Act. SS. tom. IV, Julii, pag. 130.] ) et, agentibus Arianis, S. Meletius (Acta ejus sub die XII februarii reperiuntur [Ibid. tom. II, Febr. pag. 585.] ) Antiochenus episcopus electus fuit; qui mox pro concione frequenti professionem fidei apprime catholicam fecit. Qua re infensi Ariani eum quoque exsulare jusserunt. Propterea ait Socrates lib. II cap. 44 [Eusebii etc. Hist. tom. II, pag. 158.] , quotquot propenso erga Meletium animo erant, relicto Arianorum cœtu, separatim conventus egerunt; quum ii, qui ab initio consubstantialis doctrinam receperant (nempe Eustathiani) communionem ipsorum refugissent, eo quod Meletius Arianorum suffragio ordinatus fuisset, ipsique ejus sectatores baptismum ab iisdem suscepissent. Ad hunc modum Antiochensis quoque Ecclesia duas in partes, licet in doctrina fidei consentientes, divisa est. Hæc certe ostendunt S. Theodoritum, licet Eustathianum vere catholicum, fuisse. Si quis plura de hoc schismate Antiocheno, quo præter episcopum Arianum, bini aderant catholici antistites, nosse voluerit, adeat quamlibet historiam ecclesiasticam, aut Bollandum nostrum, qui ad diem XII februarii in Commentario prævio de S. Meletio [Act. SS. tom. II, Febr. pag. 587.] late rem explicat.

[17] [ejus elogium carmine celebrat Flodoardus.] Ne vero nos quidquam, quod antiqui de S. Theodorito scripserunt, prætereat, subjicimus Flodoardi Remensis, sæculi X auctoris, carmina in universali scriptorum ecclesiasticorum Patrologia, hactenus inedita [Migne. Patrologiæ, tom. CXXXV, col. 571.] ex libro II cap. 1 de Triumphis Christi Antiochiæ gestis extracta.

Ecclesiis post hanc fulsit lux clara procellam
Quam livore nigro pietatis defuga tentans
Obscurare, jubet Sanctos libare profanis,
Diris aut subigi pœnis; transmittitur unde
Huc præfectus atrox Julianus a vunculus hujus:
Qui veniens spoliat Christi truculentus ovile,
Ac dispergit oves: valido sed presbyter almus
Theoderitus opem supero munimine sumens,
Restitit intrepidus pia servans mœnia surmus *.
Præfectus quod comperiens, ad flagra teneri
Hunc jubet, hinc variis agitat terroribus, atque
Suspensum multis sævus cruciatibus urget.
Lampadibus siquidem latera inflammantur adactis;
Siderea quibus evictis virtute, repente
Angelico stupidi visu cecidere ministri,
Credentesque ministerium feritatis abhorrent,
Devotique Deum vero Christum ore fatentur.
Quos dum præfectus mergi demandat in altum;
“Ad Dominum, fratres me nunc præcedite” Sanctus
Martyr ait, “superans inimicum mox sequar auctos.”
Sic quoque persistens Christi robustus amore,
Vaticinans etiam plenus de flamine sancti,
Retrogradi interitum Persarum in gente gerendum;
Martyrii tandem gladio complevit agonem:
Atque polo dignus meritum percepit honorem.
Mulctatur lanius, divino examine plexus,
Quoque sacras violarat opes turgore sedile
Perculsus, putri fluit inguina tabe liquatus:
Spirans verme editur, saniem non unguina sistunt;
Nequidquam medici frustra medicamina sudant.
Nec solum teritur mulcta temerator aperta;
Quin detractores, vigiles gerulique sacrorum.
Morte gehennales misera truduntur in ignes.

Quandoquidem hi de S. Theodorito versus in capite libri secundi de Triumphis Christi Antiochiæ gestis leguntur, et vix ullam cum libro præcedenti connexionem habent, videtur mihi exordium mutilum: dicitur enim præfectus Julianus avunculus hujus: Sed cujus? id vero ex carmine præcedenti elicere non est. Quapropter credo aut in fine libri primi aut in principio libri secundi quidpiam deesse, v. g. post Diocletianeam procellam, pacem Ecclesiæ turbasse Julianum apostatam: hac solum ratione intelligi poterit cujus avunculus fuerit Julianus præfectus.

[18] [Origo patronii Uceticeneis antiquior est] Atque hæc de S. Theodorito, Martyre Antiocheno, dicta sunto. Duo tamen explicanda etiam sunt. Primum inter angustias Uceticensis Ecclesiæ circumscriptum non fuisse S. Theodoriti cultum, utpote qui ad Aptensem et Mirapicensem, ut ostendunt Breviaria, propagatus fuerit. Quin et Italia suam Sancto nostro venerationem exhibere tentavit. Nam quum anno 1849 Bergomensis Ecclesia S. Congregationi Rituum exhibuisset elenchum eorum Sanctorum, quos colere amabat, etiam inter illos fuit S. Theodoritus ad diem XXIII octobris sub ritu duplicis minoris: sed istud officium expunxit Sacra Congregatio, ut videre est in Proprio Bergomensi, Romæ probato et anno 1854 Mediolanensibus typis excuso. Alterum superest inquirendum, qua nempe ratione S. Theodorito, patrocinium ecclesiæ cathedralis Ucetiensis delatum fuerit. Verumtamen delatum fuisse, monstravimus supra numm. 8 et seqq.; et hodiedum perseverare, testem habemus parochialis, nunc in diœcesi Nemausensi, olim cathedralis Ucetiensis ecclesiæ curatum, R. D. Bonnet, qui plurima, eaque utilissima, documenta nobis subministravit, cui proin gratias maximas habemus. Aliqui nempe opinantur, patrocinium S. Theodorici Martyris incœpisse, quando destructa sæculo XII primæva æde cathedrali, ab militibus Templi instaurata fuit, prout nunc est, ecclesia. Enimvero deficiente pecunia necessaria ad templum primarium denuo ædificandum, milites Templi multum æris dederunt Bertrando, episcopo Ucetiensi ab anno 1188 ad 1190 [Gall. Christ, tom. VI, col. 621.] , sub ea tamen cautione, ut novum templum dedicaretur sub invocatione S. Theodoriti, Antiocheni Martyris, quasi tunc primum nomen istius Sancti, ex Oriente translatum in Occidente innotuisset. Imo, teste laudato R. D. Bonnet, exstant hodiedum senes, qui testantur, se cognovisse majores, qui ipsum contractum scriptum viderant. Verum instrumentum istud perierit casu aliquo nobis incognito, quum hi seniores appellant ad suos seniores, adeoque ad initium saltem sæculi XVIII; proinde ad tempus, quod postremas Galliarum vicissitudines antecedit.

[19] [bellis cruciatis] Is certe non sum, qui huic traditioni vulgari refrager; dummodo id mihi concedatur, cultum S. Theodoriti tunc non incœpisse. Etenim habemus monumenta longe antiquiora, a nobis supra num. 8 citata, quæ monstrant, primariam ecclesiam Uceticensem S. Theodoritum patronum nactam fuisse. Quod igitur habet popularis traditio de pacto quodam inter Bertrandum episcopum et Templarios, eatenus admittimus, quatenus hi continuatum voluerint S. Theodoriti patrocinium in æde cathedrali Ucetiensi, quando forsan aliqui ecclesiæ titulum immutatum, et ad notiorem Sanctum translatum cupivissent: quo sensu concedimus, patrocinium S. Theodoriti in pactum fuisse deductum. Cæterum quin speciale quidpiam afferre possim de ecclesia Uceticensi, testem habemus oculatum, Stephanum Tornacensem, qui anno 1181 scribit ad Joannem, Sedis Apostolicæ legatum [Migne. Patrol. tom. CCXI, col. 373.] : Vidi nuper in transitu, cum Dominus rex Tolosam me mitteret, frequentem et ferventem in illa terra (Narbonensi), in qua est Ucetia, terribilem mortis imaginem, semirutos ecclesiarum muros, ambusta sacrorum ædificiorum loca, fundamenta effossa, et ubi fuerant habitacula hominum inculta domicilia bestiarum. Scribebat hæc Stephanus, quando rescivit, Joannem legatum sedi Narbonensi destinatum fuisse. In Notis suis Claudius Du Moulinet, canonicus regularis S. Genovefæ, citat alios scriptores coævos, qui provinciam Narbonensem, velut totius sentinam malitiæ, totam in se colluvionem hæresis illuc defluentis excipientem. Atque inde confirmatur, quod habet vigens traditio; videlicet anno 1177 funditus eversam fuisse antiquam ecclesiam cathedralem et anno 1188 initium datum fuisse novæ ædificandæ, cujus primum lapidem posuerit Bertrandus episcopus.

[20] [et sæculum saltem X attingit:] Quæ quidem quum ita sint, manet quæstio posita circa patrocinium S. Theodoriti: id solum habemus Templariis et bellis cruciatis antiquius esse. Sed quæ fuerit ejus aut causa aut occasio, dicendo non sum. Unum indicabo, frequens fuisse commercium inter Galliam et Orientem, maxime regnante Carolo Magno, ut constat ex ejus Vita, ab Eginhardo, ejus notario, conscripta. Atque hac ratione explicari aliquousque potest, quomodo passio S. Theodoriti in Gallia innotuit: circa quod et illud animadversu dignum, quod, ut in superioribus ostendimus, nullum cultus S. Martyris nosci vestigium antiquius nono sæculo, quo Ado in suo Martyrologio prolixum texuit elogium, a nobis num. 3 allatum, S. Theodoriti. Quod porro nihil non facerent orientales principes, ut Carolum sibi devincirent, testis nobis est Eginhardus mox citatus. Auxit etiam, inquit [D. Bouquet. Rec. tom. V, pag. 93.] , gloriam regni sui, quibusdam regibus et gentibus per amicitiam sibi conciliatis… Cum Aaron, rege Persarum, qui excepta India, totum pene tenebat Orientem, talem habuit in amicitia concordiam, ut is gratiam ejus omnium, qui in toto orbe terrarum erant, regum et principum amicitiæ præponeret, solumque illum honore et munificentia sibi colendum judicaret. Ac proinde cum legati ejus, quos cum donariis ad sacratissimum Domini ac Salvatoris mundi sepulchrum locumque Resurrectionis miserat, ad eum venissent, et ei domini sui voluntatem indicassent, non solum quæ petebantur, fieri permisit, sed etiam sacrum illum et salutarem locum, ut illius potestati adscriberetur, concessit. Et revertentibus legatis suos adjungens, inter vestes et aromata et cæteras terrarum orientalium opes, ingentia illi dona direxit; cum ei ante paucos annos, eum, quem tunc solum habebat, roganti mitteret elephantem. Imperatores etiam Constantinopolitani, Nicephorus, Michael et Leo, ultro amicitiam et societatem ejus expetentes, complures ad eum misere legatos: cum quibus tamen propter susceptum a se imperatoris nomen, et ob hoc quasi qui imperium eis præripere vellet, valde suspectum, fœdus firmissimum statuit, ut nulla inter partes cujuslibet scandali remaneret occasio. Erat enim semper Romanis et Græcis Francorum suspecta potentia: unde illud græcum exstat proverbium: Τὸν φράγκον φίλον ἐχῃς, γείτονα οὐκ ἐχῃς. Francum amicum, non vicinum habeas. Ex his pronum est judicare, etiam Sanctorum tum Reliquias tum Vitas, quarum, utpote princeps piissimus, avidissimus erat Carolus imperator, ad eum missas fuisse: atque hac ratione S. Theodoriti passio et cultus ad Galliam propagari potuerunt: et quidem, ut initio hujus commentarii indicavimus, abundantiores sunt latini quam græci in Sancto nostro laudando.

[21] [Deotharii, episcopi Arisitensis,] Dum in traducendo S. Theodoriti cultu ex Oriente in Occidentem non levis sit difficultas, alicui subire forsan posset cogitatio, patronum tutelarem Ecclesiæ Uceticensis esse Deotharium, Arisitensem episcopum, fratrem S. Firmini episcopi Uceticensis. Erat autem Arisitum vicus, in quo episcopus regebat quindecim parochias, quas sibi episcopus Ruthenensis (Rhodez) vindicabat, ut legimus lib. V Historiæ Francorum Gregorii Turonensis. Mundericus, inquit [Migne. Patrol. tom. LXXI, col. 321.] , apud Arisitensem vicum episcopus instituitur, habens sub se plus minus diœceses (parochias) quindecim, quas primum Gotthi quidam tenuerant, nunc vero Dalmatius, Ruthenensis episcopus, vindicabat. Quo loco inveniendus sit vicus Arisitensis, non conveniunt eruditi. Henricus Valesius divinans dixit, esse forsan vicum Ariat, positum in finibus Ruthenorum ad Biaurum fluvium (le Viaur), qui in Avarionem (Aveyron) fluit; aut etiam Aire, vicum montanum, qui mihi, inquirenti lexica topographica, quam explicatissima, non occurrit. Ajunt, porro dicit, in Rutenis inter Æmilianum (Milhau) et Ucetiam territorium pagumve esse longum VI circiter leugas; hodieque nuncupatum l'Arsat, nomine ad Arisitum accedente [Notit. gall. pag. 43, Cfr tamen Mém. de l'Acad. des Inscript. tom. V, pag. 336.] . Est territorium aspectu sterile, sed alendis aptum gregibus [Monteil. Déscript. du dep. de l' Aveiron. tom. I, pag. 175.] . Verum episcopatus iste Arisitensis non diu perseveravit, et cum diæcesi Ruthenensi coaluit. Interim episcopi citantur, Deotharius, de quo agimus; dein ejus nepos Modericus seu Mundericus, de quo supra Gregorius Turonensis; Emmo qui, teste Frodoardo [Migne. Patrol. tom. CXXXV, col. 102.] , anno 625 Concilio Rhemensi quadraginta, vel eo amplius episcoporum interfuit: ac tandem Mummolus, de quo in Vita S. Amandi Trajectensis [Act. SS. tom. I, febr. pag. 853.] . Post hos episcopatus Arisitensis abolitus videtur, quandoquidem nulla deinceps ejus vestigia reperiantur [Vales. Notit. Gall. pag. 43.] .

[22] [episcopatus hujus locus] Porro Deotharius, patre Ansberto ex genere senatorum natus dicitur in genealogia, vivente Pepino rege conscripta, ut habet Cointius ad an. 569 § XXVII, habuitque fratres, Firminum, Gamardum, Aigulfum, et Ragnifridum: ex Ansberto, a Ferreolorum familia, præfecturis prætorii sæpe clara, prognato, aliqui originem Carolovingicæ stirpis, repetunt, quam alii ad Merovingos deducunt. In neutram opinionem inquirimus, quam sat nitide exposuit Benedictinus monachus in Historia Metensis urbis [Hist. de Metz, tom. I, pag. 354.] : ipsam vero genealogiam exhibet Calmetus in Historia Lotharingiæ [Hist. de Lorraine, tom. I, Prob. col. XCVII.] . Quamvis autem istiusmodi genealogias ad illustrandam regiam familiam confictas, suspicari liceat falsas, omnia tamen narrata expungenda non censeo; intererat enim interpolatorum sic relationem componere, ut fundamentum quoddam in vera historia haberet, ita ut fabulæ plurima vera admiscerentur. Inter vera autem habeo, quæ de Deothario dicuntur scilicet illum Arisitum vicum construxisse: nihil enim fabulatorem urgebat, ut rem falsam, consilio suo inutilem, narrationi admisceret. Hæc autem lego in genealogia Carolovingica [Pertz. Monum. Germ. Hist. tom. II, pag. 310.] : Ansbertus vero, unde prius commemorationem fecimus, qui fuit ex genere senatorum, habuit fratres Deotharium, Firminum, Gamardum et Agiulf um episcopum et Raginfridum. Deotharius vero construxit vicum Arisidum, ubi Christi Confessor effectus requievit * [Migne. Patrol tom. LVIII, col. 746.] . Ex coævis dijudicare licet, circa medium sæculum VI floruisse Deotharium.

[23] [et tempus examinatur] Id etiam utcumque confirmatur ex eo, quod Arisitum videtur jure hereditario ad Ansbertinam familiam pertinuisse. Nam ex Genealogia, a Cointio citata sub anno 569 § XXVII, legitur: Tempore bonæ memoriæ Aigulfi episcopi hic dominus Theudebertus, rex Francorum, vicum Arisidium per suum præceptum B. Stephani Protomartyris Metensis Ecclesiæ delegavit, et dominus Arnoaldus (Arnulfus), nepos ipsius Aigulfi, accepit exinde de ipso vico Arisido confirmationem tempore domini Clotarii, regis Francorum, partibus B. Stephani. Similiter domnus Dagobertus, rex Francorum et Sigebertus ipsum vicum ad prædictam ecclesiam B. Stephani per eorum præceptionem confirmaverunt; et domnus Aigulfus prius germanum suum Deotarium episcopum constituit in ipso Arisido; et post domnum Deotarium, nepos ipsius domnus Modericus est ordinatus in ipso Arisido episcopus per ordinationem pontificis Metensium urbis. Huc etiam facit, quod præcipuœ Ferreolorum mansiones, teste Sidonio Apollinare [Mém. de l'Acad. des Inscript. tom. III, pag. 280.] , ad Tarnam et Vardonem fluvios, adeoque Arisito, adjacecebant Firminus autem pontificatum tenuit in Ucecia civitate, ubi Confessor Christi requiescit: Agiulfus vero in Mettis civitate episcopus ordinatus est. Deotharius ex fratre neptem habuit S. Tarsitiam, cujus nomen ad diem XV januarii in Supplemento Martyrologii Gallicani Saussayi et Ferrario occurrit [Act. SS. tom. I, Januar. pag. 1068.] . Ejus autem fratrem, Ucetiensem episcopum Firminum, celebrant sub die XI octobris Romanum aliaque Martyrologia [Ibid. tom. V, Octob. pag. 635 et Auctar. pag. 51.] . In sancta igitur familia sancte institutus Deotharius, suarum, habet alia Genealogia, a R. D. Bonnet citata, heredem Christum faciens opum, Arisidium construxit locum, ubi pontificali sublimatus insula, pace quiescit æterna. Atque hinc factum credo, quod sæpe cum titulo Sancti nomen Deotharii decoretur. Quæ hactenus scripsi, ideo Actis S. Theodoriti, subnectenda judicavi, tum ut in Actis Sanctorum aliqua superesset viri meritissimi Deotharii memoria, tum præsertim quia, ut supra insinuavi, quis hærere posset, utrum Deothario, ex quo facile Theudeurii, Theudorici, Theodorici excrescunt nomina, patrocinium tribuendum non fuerit. Ast consideranti celebriorem esse memoriam S. Theodoriti, Antiocheni Martyris, apud latinos, quam apud græcos, eamque esse antiquissimam, mihi videtur patrocinium S. Theodoriti, licet græci, Uticensibus omnino esse retinendum.

[Annotata]

* firmus?

* Ussermann. Collect. monum. p. LXI requiescit.

PASSIO S. THEODORITI, PRESBYTERI ANTIOCHENI,
Auctore anonymo, ex mss. Sanlaurentiano et Bodecensi, collatis cum editionibus Joannis Mabillon, Theodorici Ruinart, et ms. anonymo.

Theodoritus, presb. mart. Antiochiæ in Syria (S.)

BHL Number: 8074, 8075 a

EX MS. BODEC. & AUCTORE J. V. H.

CODEX BODECENSIS.

[1] [S. Theodoritus presbyter,] Tempore divæ memoriæ Constantini miperatoris Julianus quum esset adolescens, confugiens ad ecclesiam Antiochensem, lectoris officio fungebatur: recepto vero e corpore Constantino, Julianus transgressus est fidem et prævaricator effectus, idola quoque colens, imperii diadema suscepit, sicque omnes christianos non vi nec minis, sed præmia et dignitates promittendo, perducebat ad sacrilegam legem. Quumque Julianus avunculus ejus et ipse devians immolasset, accepto jure gladii comes factus est in Oriente, restituens ubique culturam idolorum. Audiens ergo ecclesiam Antiochensem multitudinem auri et argenti habere, quasdam opponens causas, clericis effugatis, clausit ecclesiam. Et ad nutum voluntatis suæ quantam ibi reperit, abstulit et auferri permisit pecuniam: et illi quidem omnes, qui dispersi sunt ab ecclesia, ubicumque poterant, sive latenter sive in propatulo, Deo serviebant.

[2] [a Juliano comite in jus vocatus,] Sanctus autem Theodoricus, supra memoratæ ecclesiæ presbyter, non discedens de civitate, sed congregans sibi quosdam fratres sine cessatione collectam fecit, acceptabilesque Deo cum lacrymarum imbribus fudit orationes. Audiens vero Julianus comes, quia Theodoricus presbyter faceret collectas, cogitabat illum ad sacrificia deorum impellere, ut eo magis imperatori Juliano placeret. Sedens ergo in secretario suo, comes Julianus jussit Beatum Theodoricum, ligatis manibus deorsum, coram se adduci; qui quum fuisset exhibitus, dixit ad eum Julianus: Tu es Theodoricus, qui tempore Constantini imperatoris prohibebas deos coli, et aras et templa destruens, ecclesias ædificabas et sepulcra mortuorum venerari atque coli instituebas? Beatus Theodoricus respondit: Ego, in quantum potui, ecclesias et basilicas Martyrum pro Christi amore et nomine ædificavi; idola autem et aras dæmoniorum ideo destruxi, ut animas errantium et diabolum adorantium liberarem et ad divinum cultum invitarem. Julianus dixit: Da ergo nunc diis honorem, quia te ista fecisse confessus es. S. Theodoricus respondit: Tempore Constantini imperatoris me ista fecisse agnosco, nec ab eo umquam fuisse prohibitum, imo devotissime adjutum: miror autem te subito divinæ legis prævaricatorem effectum, diabolica rabie inflammatum, dæmoniorum vindicem sine causa exsistere.

[3] Tunc Julianus dixit ministris suis: Cædatur in plantis, quoniam idola respuit, deos confundit, et me ad injuriam imperatoris probrosa voce perfundit. S. Theodoricus quum cæderetur acutis clavis per plantas, clamavit dicens: Peccas, Juliane, transgressus catholicam fidem et acquirens tibi perpetuæ damnationis mortem. Julianus dixit: Cædatur in facie et palmis insipiens, ut cesset blasphemare nos. B. Theodoricus dicit ad Julianum tyrannum: Miser Juliane, resipisce ab errore tuo et ab insania ista, et noli vera dicentem injuriis ac pœnis lacessere. Julianus dixit: Nunc si blande vapulans indignaris, subsequentur tormenta graviora, si non sacrificaveris. S. Theodoricus respondit: Sicut antea dixi, ita et adhuc repetens dico, noli peccare prædicando et dicendo eos deos, qui sunt opera manuum hominum. Consulo itaque tibi, depone hanc temporalem superbiam et recole, quid amiseris. Julianus dixit: Nolo, ut mihi verba composita et mendicata loquaris, quibus miseris hominibus errorem, non mihi, persuades. B. Theodoricus respondit: Quando verum Deum colebas, tunc amabas et colebas veritatem et mendacium abominabaris et odisti, nunc vero elatus in superbiam mentis, idola deos esse dicis, et veritatem mendacium esse putas; ecce in quam insaniam et errorem delatus es. Julianus dixit: Philosopharis, sacrilege, tamquam ab Athenis nuper adveneris. S. Theodoricus respondit: Ego neque Athenis neque ab humana philosophia, sed a Spiritu Sancto instigatus, et ex Sacræ Scripturæ testimonio munitus, tuis paratus sum respondere objectionibus, optans te iterum ad fidei veritatem converti et ad meliora reverti.

[4] Tunc iratus Julianus jussit eum funibus et nervis extendi: qui quum fuisset extensus, et funibus et nervis ac trochleis fortissime distentus, in tantum tendebantur nervi ejus, ut plus quam octo pedum Dei Martyr videretur extentus. Cui Julianus tyrannus insultando dicebat: Sentis hæc tormenta, Theodorice? Sanctus vero Theodoricus ingenti voce respondit et hilari vultu: Oblitus es, quia dixi, opera manuum hominum ne dixeris deos esse, sed potius recognosce Deum, qui fecit cœlum et terram, mare et omnia quæ in eis sunt, et Jesum Christum Dominum nostrum, cujus pretioso sanguine fueras liberatus. Julianus dixit: Crucifixum, mortuum et sepultum dicis creatorem et redemptorem mundi? S. Theodoricus respondit: Crucifixum, mortuum et sepultum pro nostra salute, ipsum prædico resurrexisse a mortuis, per quem facta sunt omnia, qui est Verbum et Sapientia Patris, quem et tu, quando sapiebas, adorabas, et iterum forsitan, si sapies et conversus fueris, adorabis. Julianus tyrannus iratus jussit eum extensum verberibus cædi et dixit ei: Vel nunc time deos, et fac, quæ ab imperatore sunt jussa; quia scriptum est. “Cor regis in manu Dei.” S. Theodoricus respondit: Cor regis, agnoscentis Deum in manu Dei est, non cor tyranni, adorantis idola. Julianus dixit: Stulte et insipiens, imperatorem tyrannum vocas? S. Theodoricus respondit: Si talia jubet imperator, ut tu dicis, non solum tyrannus dicendus est, sed et miserrimus omnium hominum.

[5] Repletus ergo furore maximo Julianus, jussit sanctum virum crudelissime torqueri, quumque diutissime torqueretur, ita ut nimius sanguis de ejus flueret lateribus, vultus tamen ejus hilaris permanebat et lætus. Julianus dixit: Vel adhuc miser rediens ad temetipsum recognosce deos et sacrifica illis. S. Theodoricus respondit: Ego non cognosco deos manufactos; sed adoro unum Deum, qui fecit cœlum et terram. Julianus dixit: Necdum, ut video, sentis tormenta. B. Theodoritus respondit: Non sentio, quia Dominus mecum est. Julianus tyrannus rursus jussit eum vexari et dixit: Audivi te fisci esse debitorem, et ideo mori desideras, ne reddas quæ debes: sacrifica ergo et noli vereri: ego suggeram pro te domino imperatori, et omnia tibi bona donabuntur. S. Theodoritus respondit: Argentum et aurum vestrum vobiscum sit in perditionem: ego nullius sum debitor nisi solius Dei, cui puram exhibeo conscientiam; oro autem, ut et ipse promissiones suas dignanter velit adimplere.

[6] Julianus dixit: Convertere a stultitia, qua detineris, et lucrare animam tuam. B. Theodoricus respondit: Tu magis convertere ad Deum vivum, a quo recessisti, ut salves animam tuam, quam perdidisti. Iterum jussit eum Julianus vexari, dixitque ad eum: Infatuatum est cor tuum, ut magis obedire cogites mortuo crucifixo, quam regi potenti et glorioso. S. Theodoricus respondit: Infelicissime omnium, crucifixus ille, quem dicis, et te et tyrannum tuum in die judicii mittere habet in gehennam. Julianus dixit: Interim ego te igni tradam. Et hæc dicens, præcepit duas lampades ardentes ejus applicari lateribus: quibus appositis, elevans oculos suos ad cœlum B. Theodoricus dixit: Domine Deus omnipotens, qui fecisti cœlum et terram et omnia, quæ in eis sunt, Salvator mundi, repromissam spem famulo tuo, qui propter nomen tuum ista patitur, dare dignare, et iniquis hominibus ostende virtutem tuam, ut cognoscant omnes, quoniam gratiam tuam præstastimentibus te, et tormenta denegantibus te, ut glorificetur nomen tuum, quod est benedictum in sæcula sæculorum. Ad hanc vocem Martyris Christi ceciderunt carnifices in facies suas una cum lampadibus.

[7] Quo viso Julianus comes turbatus est cum adstantibus militibus, et jussit carnifices elevari, dixitque ad eos: Applicate iterum lampades lateribus ejus. At illi responderunt: Alios jubeat nobilitas tua hoc facere, nos non possumus in hac parte jussionibus tuis obedire; quia vidimus quatuor Angelos adstantes et loquentes cum eo, et ideo in facies nostras cecidimus. Iratus vero Julianus jussit eos in pelago mitti. Qui quum ducerentur ad submergendum, Theodoricus Martyr dixit ad eos: Præcedite, fratres, nihil timentes, sed læto animo pergite ad pœnas præcipitationis; jam enim vos exspectat paradisus Dei, ut inter Martyres gaudeatis in æternum: ego autem superans inimicum, sequar vos ad Dominum, qui mihi una vobiscum palmam victoriæ donare dignabitur. Julianus dixit: Quis est inimicus, de quo triumphare te dicis, vel quis est Dominus, de quo speras tibi venire victoriam? B. Theodoricus respondit: Inimicus est diabolus, qui per vos operatur voluntatem suam, ut pro defensione lapidum nos sine causa tormentis affligatis: victoriæ vero palmam dat Dominus meus Jesus Christus, Salvator mundi. Julianus tyrannus dixit: Miserrime hominum, crucifixum illum, quem omnes norunt ante trecentos ex muliere natum, tu creatorem et remuneratorem dicis esse? B. Theodoricus respondit: Quamvis indignus sis ad audiendum verbum Dei, propter adstantes tamen servos ejus contradicam verbis veritatis blasphemiam infidelitatis tuæ, qua temerario injuriasti Filium Dei, Dominum nostrum Jesum Christum. Audi ergo licet invitus de gratia quam amisisti, ne me putes superatum a te. Deus omnipotens, qui creavit omnia per verbum suum, misertus est generi humano, quia per prævaricationem transgressionis videbat totum mundum periisse, misitque Filium suum, ut carnem humanam per Virginem susciperet, quoniam divinitas videri non poterat, et sic sponte passus, salutem, quam amisisti, nobis in fide nominis ejus constanter agentibus tribuere dignatus est.

[8] Julianus dixit: Perseverantem te video in argumentationibus verborum tuorum; sed audi me vel adhuc, et sacrifica, ne gladio te percuti jubeam, quoniam tormenta contemnis. S. Theodoricus respondit: Ego renuntiavi diabolo patri tuo; oro autem ut, sicut dixisti, consummem cito cursum meum in conspectu Domini, quatenus per martyrii palmam tandem contingat mihi transire ad gaudia regni æterni. Timeo enim, ne si diutius in carne permansero inveniam gratiam in conspectu Juliani tyranni, et differatur corona præmii mei. Julianus dixit: Quantas velis, dicito injurias adversus imperatorem Julianum et me; ego certe te desiderantem occidi, ideo differo in pœnis, ut non tam cito finiatur tormentum tuum, quatenus discas, imperatorem te non debere contemnere. B. Theodoricus respondit: Tu quidem, Juliane tyranne, fac de me, quod tibi placet, sciens pro certo, quia malis cruciatibus cito morieris: Julianus vero imperator, qui sperat in Persarum regione victoriam se de paganis habiturum, in terram Romanorum non revertetur; sed ita crudeliter et occulte occidetur, ut nemo suorum cognoscat, a quo sit interfectus. Audiens hanc prophetiam Julianus, concussus est præ timore, horror enim maximus invaserat eum: timens vero ne alia graviora de se prophetando iterum diceret, data sententia, gladio eum percuti præcepit.

[9] Tunc B. Theodoricus fundens orationem cum lacrymis, hilari vultu dixit: Deo meo gratias ago, qui mihi tolerantiæ finem donare dignatus est. Quumque fuisset percussus gladio beatissimus vir Theodoricus, christiani rapientes corpus ejus tradiderunt sepulturæ, cum gemitu dicentes: Quid facimus in tam crudeli persecutione? Nam pagani persecutores cesserunt, et ecce novum genus persecutionis obortum est, dum christiani christianos gravissime persequuntur. Altera die præcedens * ad palatium comes Julianus, adoravit imperatorem Julianum et dixit: Cognoscat invictissima clementia tua, domine imperator, quia ego fidelissimus imperii tui exsecutor impiissimum Theodoricum presbyterum, te deosque tuos acerrime blasphemantem propter mysteria ecclesiastica, apertissime ab eo contra tuum decretum celebrata, adhibitis tormentis, gladio percuti jussi. Audiens hæc imperator Julianus, dixit aperte contra suum propositum hoc esse patratum: dixitque coram omnibus, qui palatio præsidebant: Quare quod mihi contrarium erat, hoc egisti? Ego multis argumentis legem Galilæorum conabor destruere, et tamen neque per violentiam neque per jussionem aliquem eorum jussi interficere: tu vero male fecisti dans occasionem Galilæis, ut multum adversum me conscribant, sicut prædecessoribus meis fecerunt: vide ne aliquem illorum occidas et aliis manda, ne faciant, quia eos, quos occiderimus, Galilæi Martyres sibi faciunt.

[10] Tum divino judicio tactus est comes Julianus coram imperatore Juliano, cœpitque quasi mortuus et amens subito apparere. Videns autem imperator, quod avunculus ejus comes Julianus amens et exsanguis repente est effectus, voluit eum confortare et animare, dixitque ad eum: Nunc nunc sacrificemus diis, ut aspersus sanguine sacrificii sanus efficiaris. Euntibus ergo eis, cor Juliani comitis maxima tristitia gravari cœpit: erat enim sibi conscius mali sceleris. Offerentibus itaque sacerdotibus idolorum volatilia et animalia, asperserunt sanguinem immolatitii cruoris super imperatorem et omnem populum ejus; extrahentes etiam de igne carnes sacrificiorum, obtulerunt Juliano imperatori, qui quum manducasset, dedit partem Juliano avunculo suo, sacrificii carnem videlicet semiustam. Ille vero verecundia faciente sibi timorem, parum gustavit, statimque inter manus se tenentium ad terram corruit; per manus vero ministrorum ad portorium * reductus est, ibique lacrimis suffusus, jacuit in lecto, fere pœnitens mala, quæ gesserat, nihilque cibi accipiens; sed et sacrificii portionem, quam acceperat, cum sanguine evomens. Vespere autem facto, comprehendit eum dolor ventris, ita ut acriter torqueretur; ast ille masticans linguam suam et frendens dentibus, deglutiebat sanguinem suum cum maximo tormento, et quum dolorem suum ferre non posset, mittens ad imperatorem mandando rogavit, ut ecclesias christianorum aperire juberet. Imperator vero remandavit ei dicens: Ego nec clausi, nec aperire præcipio. Iterum mandavit ei dicens: Propter te, inquit, imperator, hæc patior, et male consumor, nec tamen impetrare possum, quæ postulo. Ad hæc remandans imperator: Incredulus, inquit, fuisti diis et ob hoc ista tormenta pateris. Infelix itaque Julianus comes multis diebus cruciatus, diversis medicinis acceptis, curari non potuit, sed secundum prophetiam beatissimi Martyris Theodorici totus vermibus consumptus, miserabili fine, ut dignus erat, exspiravit. Audiens hæc Julianus imperator, nulla animi compassione motus, super eum dixit: Quia non erat fidelis diis, perpessus est ista.

[11] Post paucum vero profectus ipse imperator adversus Persas in bellum, non valuit eos superare: constitutus igitur ibi quum esset in multa elatione, eo quod dominus appellaretur universæ terræ, die quadam irruit super eum repente multitudo exercitus Angelorum; et timore perterritus, præcepit armari totum exercitum suum, nesciens infelix, quoniam cœlestis militia venisset adversus eum. Veniens autem subito quasi sagitta terribilis de aëre percussit eum in mamillam; quumque sanguis ex omni parte flueret, aspiciens sursum, putavit se Dominum Jesum videre, implensque manum suam de sanguine jactavit in aëre dicens: Usque in finem, Galilæe, persequeris me et ecce superasti me: sed ego etiam te hac hora negabo, licet positus in articulo mortis. Et sic veniens in civitatem quamdam crudelissimo fine mortuus est; sicque tota prophetia B. Theodorici Martyris impleta est. Passus est autem beatissimus Martyr Theodoricus apud Antiochiam sub die decimo Kalend. Aprilium, regnante Domino Jesu Christo, cui est cum Deo Patre in unitate Spiritus Sancti omnis honor et gloria per infinita sæcula sæculorum. Amen.

[Annotata]

a Jam supra num. 10 Commentarii prævii indicavimus, nos præter Mabillonium et Ruinartium, duos præsertim habuisse codices pretiosos, quorum unus, tum propter ætatem, tum propter correctionem longe præstantissimus est et præcipuum textum Passionis S. Theodoriti exhibet. Variantes lectiones, quæ sunt alicujus momenti, ex Mabillonio litera M, ex Ruinartio litera R, et ex codice ms. signato num. 207, undecumque anonymo, sive locum originis sive scriptorem spectes,litera A commemorabimus; nam ut præmonuimus codicem Bodecensem ex integro proferimus, propter rationes num. 10 Commentarii allegatas.

* procedens?

* prætorium?

CODEX SANLAURENTIANUS.

EX MS. SANLAUR & AUCTORE J. V. H.

[1] Tempore bonæ memoriæ Constantini imperatoris b, Julianus quum esset adolescens et ejus odio viveret, confugiens ad Ecclesiam Antiochensem, lectoris fungebatur officio c. Recepto vero de corpore Constantino, Julianus transgressus est fidem, et prævaricator effectus, idola colens, imperii regnum suscepit: sicque omnes Christianos non vi nec minis, sed dignitatum et præmiorum promissione suadebat ad sacrilegam legem. Quumque avunculus ejus Julianus d, et ipse devians, immolasset, accepto jure gladii, comes factus est Orientis: qui statim restituit idola. Audiens vero Ecclesiam Antiochensem multitudinem auri et argenti habere, quasdam opponens causas, clericos effugans, clausit ecclesiam Dei. Qui vero dispersi erant, unusquisque Deo, ubi poterat, serviebat.

[2] Sanctus vero Theodoritus, supra memoratæ ecclesiæ presbyter, non discedens de civitate, sed congregatis sibi quibusdam fratribus, sine cessatione collectam faciens e, acceptabiles Deo fundebat orationes. Audiens vero Julianus, hunc facere collectam et volens placere imperatori, sedit in secretario f, eumque sibi jussit exhiberi. Introducto igitur Theodorito, ligatis post tergum manibus, Julianus dixit: Tu es Theodoritus, qui tempore Constantini imperatoris prohibebas Deos coli, et aras et templa destruebas et ecclesias ædificabas et sepulcra mortuorum g? Theodoritus dixit: Ego, in quantum potui, ecclesias et basilicas Martyrum ædificavi; idola vero et aras dæmoniorum destruxi, ut animas errantium liberarem. Julianus dixit: Da ergo diis honorem, qui te ista fecisse confessus es. Theodoritus respondit: Tempore Constantini imperatoris me ista fecisse cognosco, nec ab eo aliquando fuisse prohibitum. De te nunc miror, prævaricatorem subito et vindicem dæmoniorum apparuisse.

[3] [eumdem refellit:] Julianus dixit: Cædatur in plantis, quoniam idola deos negat esse. Theodoritus respondit: Peccas, Juliane, transgressus fidem et acquiris tibi perpetuam mortem. Julianus dixit: Cædatur et in faciem palmis insipiens, et non blasphemet. Theodoritus respondit: Noli errare, et me vera dicentem injuriis agere. Julianus dixit: Nunc vapulans indignaris? Subsequentur vero te tormenta, quæ non speras, si non sacrificaveris. Theodoritus respondit: Et paulo ante dixi tibi, et nunc dico, noli peccare dicendo, deos, qui sunt opera manuum hominum, sed depone hanc temporalem superbiam, et recole, quid amiseris. Julianus dixit: Nolo mihi verba composita et emendicata loquaris, quibus miseris hominibus persuades. Theodoritus respondit: Quando Deum colebas, confitebaris veritatem, et mendacium abominabaris; nunc vero elatus superbia, idola deos dicis, et veritatem mendacium abominabaris; nunc vero elatus superbia, idola deos dicis, et veritatem mendacium putas esse. Julianus dixit: Dissertas, sacrilege, tamquam ab Athenis h nuper adveneris. Theodoritus respondit: Ego neque ab Athenis neque ab oratore, sed divinæ Scripturæ eruditus (documento et Spiritus Sancti, qui in Scripturis loquitur, informatus magisterio,) * tuis respondeo interrogationibus, optans te iterum ad meliora reverti.

[4] [qua propter torquetur] Iratus Julianus jussit eum in contis i fortius tendi: quumque funibus quibusdam et trochleis fuisset extensus, in tantum tendebantur nervi ejus, ut octo pedum spatio proceritas S. Martyris videretur excrevisse. Julianus dixit: Sentis tormenta, Theodorite? Recede ergo ab hac doctrina, et sacrifica et vives. Theodoritus vero ingenti voce, quæ et cordis lætitiam loquebatur et vultus ostendebat hilaritatem, respondit: Oblitus es, quia dixi tibi, opera manuum hominum ne dixeris deos? Sed recognosce Deum, qui fecit cœlum et terram et Jesum Christum Filium ejus, cujus pretioso sanguine fueras liberatus. Julianus dixit: Crucifixum, mortuum et sepultum; ipsum dicis creatorem mundi? Theodoritus respondit: Crucifixum, mortuum et sepultum pro nostra salute, ipsum prædico resurrexisse a mortuis, per quem facta sunt omnia, qui est Verbum et Sapientia Patris, quem tu, quando sapiebas recta cognoscens, adorabas, si tamen aliquando sapere potuisti. Julianus dixit: Vel nunc time deos, et fac, quæ ab imperatore sunt jussa, quia scriptum est tibi. “Cor regis in manu Dei.” Theodoritus respondit: Cor regis, cognoscentis Deum, scriptum est, esse in manu Dei, non cor tyranni, adorantis idola. Julianus dixit: Stulte, tyrannum vocas imperatorem? Theodoritus respondit: Si talia jubet, ut dicis, et talis est, non solum tyrannus dicendus est, sed miserrimus omnium hominum.

[5] [in trochlea] Repletus ira Julianus, jussit eum torqueri; quumque diu torqueretur in tantum, ut nimius sanguis de ejus flueret lateribus, vultus ejus ridebat. Julianus dixit: Vel nunc cognoscens deos, sacrifica. Theodoritus respondit: Ego non cognosco deos manufactos, nisi unum Deum, a nullo factum, factorem vero omnium rerum. Tu vero, qui speras in eos, eorum particeps invenieris. Julianus dixit: Necdum, ut video, sentis tormenta. Theodoritus respondit: Non sentio, quia Dominus mecum est. Julianus rursus jussit eum vexari, dixitque ad eum: Audivi te fisci esse debitorem, et ideo mori desideras, ne reddas, quod debes k. Sacrifica ergo, et noli vereri, ego suggeram imperatori et omnia tibi donabuntur. Theodoritus respondit: Argentum et aurum vestrum vobiscum sit in perditionem: ego nullius sum debitor, nisi solius Dei, cui puram exhibeo conscientiam: oro, ut promissionibus suis me copulare dignetur.

[6] [et lampadibus ardentibus:] Julianus ait: Convertere a stultitia et lucrare animam tuam. Theodoritus respondit: Tu magis convertere ad Deum tuum, a quo recessisti, ut salves animam tuam, quam perdidisti. Iterum jussit eum vexari, dixitque ad eum: Infatuatum est cor tuum, ut magis obedire velis mortuo crucifixo, quam regi. Theodoritus respondit: Infelicissime, et te et tyrannum tuum, Crucifixus, quem dicis, in die judicii, ut ipse nosti, habet mittere in gehennam. Julianus dixit: Interim te ego igni tradam, postea vero (de his, quæ futura sunt, facile consulemus, dum te a vita deturbato, deorum cultura imperturbata florebit; illisque de se ipsis securis committemus sollicitudinem nostræ salutis. Sic dicens) jussit duas lampades ardentes ejus apponi lateribus l. Appositis vero lampadibus, S. Theodoritus, elevans oculos suos ad cœlum, dixit: Domine Deus omnipotens, qui fecisti cœlum et terram et omnia, quæ in eis sunt, Salvator mundi, repromissam spem famulo tuo, qui propter nomen tuum sanctum hæc patitur, conferre dignare: et iniquis ostende tuam virtutem, ut cognoscant omnes, quoniam gratiam præstas timentibus te, et tormenta denegantibus te: ut glorificetur nomen tuum, quod est benedictum in sæcula. Hæc eo dicente, ceciderunt carnifices in faciem suam cum lampadibus.

[7] [tortores conversi ducuntur ad supplicium:] Turbatus est vero Julianus cum adstantibus militibus, et jussit carnifices elevari, dixitque ad eos: Applicate iterum lampades ejus lateribus. At illi responderunt: Aliis jubeat nobilitas tua, nos enim hoc facere non possumus, quia vidimus quatuor Angelos adstantes in veste candida et loquentes cum eo; et ideo in faciem nostram cecidimus. Julianus vero iratus, jussit eos in pelago mitti m. Et quum ducerentur, Theodoritus dixit: Præcedite, fratres, ego vero superans inimicum, sequar vos ad Dominum, qui mihi palmam victoriæ dare dignatus est. Julianus dixit: Quis est inimicus, vel quis dabit victoriam? Theodoritus dixit: Inimicus est diabolus, qui per vos operatur: victoriæ vero palmam dat Dominus Jesus Christus, Salvator mundi. Julianus dixit: Miserrime hominum, quem omnes norunt, ante trecentos plus minus annos ex muliere natum, tu creatorem et remuneratorem dicis esse! Theodoritus respondit: Quamvis indignus sis ad audiendum verbum Dei; propter adstantes tamen servos Dei, ne me putes esse superatum, audi, quod amisisti; Deus: qui fecit omnia per Verbum suum, misertus generi humano, quos transgressos a fide, videbat idolis servire, misit Verbum suum super Virginem carnem humanam suscipere, quia divinitas videri non poterat: et sic sponte passus, salutem, quam amisisti, dare nobis dignatus est.

[8] [prædicta utriusque Juliani morte, plectitur] Julianus dixit: Perseverantem te video in argumentis verborum tuorum: audi me et sacrifica, ne gladio te percuti jubeam, quia tormenta contemnis. Theodoritus respondit: Ego renuntiavi diabolo patri tuo. Oro autem, ut cursum consummem in conspectu Domini, nec inveniam gratiam ante tyrannum. Julianus dixit: Quanta vis, dic, ego te non occidam. Theodoritus respondit: Tu quidem, Juliane, malis cruciatibus in lecto tuo, ubi corporis tui putabis te inventurum requiem, ibi atrocissimum mortis incurres horrorem, quo et anima tua excussa impelletur ad infernales tenebras, et corpus tuum, a te ipso corrosum, monstrabitur exemplum, ne quis similis tui divinam contra se provocet iracundiam. Nam tyrannus tuus, qui sperat in paganam gentem victoriam facere, non poterit vincere: sed ita occidetur, ut ne quis cognoscat, a quo fuerit interfectus n, et nec in terram Romanorum revertetur. Timens vero Julianus, ne alia graviora diceret, data sententia, eum gladio percuti præcepit.

[9] [gladio Sanctus.] Theodoritus dixit: Deo meo gratias ago, qui mihi tolerantiæ finem dare dignatus est. Quumque fuisset percussus, et se Julianus recepisset in secreto, inquietam habuit noctem. Alia vero die procedens ad palatium et adorans imperatorem, dixit: Quantus modus auri et argenti inventus in ecclesia, illatusque tuis thesauris fuerit ostensus, rationem hujus provideat tua clementia. Nam et hoc cognosce, quod iniquissimum Thodoritum presbyterum, quem propter ministeria ecclesiæ inquirebas, comprehensum, adhibitis tormentis, gladio percuti jussi. Audiens vero Julianus imperator contra suum propositum esse factum, exclamavit dicens: Quod mihi erat contrarium, hoc egisti: ego enim multis argumentis legem Galilæorum conabar destruere et neque vi facta aliquem eorum interfici jussi. Tu vero male fecisti: dedisti enim occasionem Galilæis, ut multum adversum me conscribant, sicut adversus prædecessores meos fecerunt, qui interfectos maleficos Martyres vocant. Vide neminem eorum occidas, et aliis manda, ne faciant

[10] [Brevi post pereunt Julianus comes] (Ex hac re confusus Julianus, pœnituit eum, tanta sævitiæ rabie inaniter in christianos exarsisse: pro qua nec in gratiam regis veniebat, nec consueta licentia id ipsum prosequi concedebatur, reputans id maximo suo detrimento, quia hac, qua consuetus erat, tyrannide cogebatur, deinceps abstinere *). Videns autem imperator, [omittunt uncinis inclusa.] quia confusus et velut mortuus factus est Julianus, volens eum animare, dixit ei: Nunc euntes sacrificemus diis, ut adspersus sacrificiis, sanus efficiaris. Euntibus vero eis, cor Juliani mœstitia erat repletum. Offerentes vero sacerdotes idolorum volatilia et alia multa, extrahentes de igne; obtulerunt Juliano imperatori o. Et quum manducasset, dedit avunculo suo Juliano: ille autem verecundia faciente vel timore, parum gustavit et recessit in prætorio suo, pœnitens malorum, quæ gesserat, pro quibus nec se gratiam apud imperatorem invenisse cognovit; nihilque cibi vel potus accipere voluit. Vespere igitur facto, in lecto se prosternens, quiete noctis voluit sopire mœstitiam cordis, quum ecce comprehendit eum dolor ventris et acriter torquebatur: nam sacrificium, quod particulatim acceperat, disrumpebat ejus ficatum *, et ejiciebat per os foras, ille vero masticans partim * projiciebat, partim * vero deglutiebat. Et quum jam sufferre non posset, mittens rogabat imperatorem, ut ecclesias aperiri juberet. Remandans vero imperator, Ego, ait, nec clausi nec aperiri præcipio p. Iterum mandans ei, propter te, inquit, imperator, ista patior et male consummor. Iterum remandans ei imperator dixit: incredulus fuisti diis, ob hoc ista pateris tormenta multis diebus. Infelix quidem Julianus, multis diebus cruciatus, diversas accipiens escas, suo tamen pastus est ficato, secundum prophetiam beatissimi Martyris, totus a vermibus comestus, est mortuus. Audiens vero Julianus imperator dixit: Quia non fuit fidelis diis, ideo ista perpessus est.

[11] [et Julianus cæsar.] Post paucum vero tempus Julianus profectus adversus Persas, non valuit superare eos. Et quum omnia se obtinuisse putasset, subito irruit multitudo exercitus Angelorum. Et timore perterritus, suum exercitum armari præcepit, nesciens infelix, quoniam cœlestis militia apparuerat ei. Et subito veniens sagitta de aëre, percussit eum in mamilla. Quumque sanguis flueret, aspiciens putavit se Dominum Jesum videre, implensque manum suam de sanguine, jactavit in aëre dicens: Usque in agonem Galilæe persequeris? Etiam hic te negabo sauciatus de cætero, Christe, quia superasti me. Et sic veniens in quamdam civitatem q, crudeliter mortuus est. Et tota prophetia B. Martyris Theodoriti impleta est. Nos, qui Antiochiæ in palatio eramus et cum ipso in Persida fuimus, licet peccatores, Servi Dei, hæc quæ gesta sunt circa famulum Deum Theodoritum X kal. Novembris * r conscripsimus; ut legentes nostri memores esse dignentur, et ejus edocti exemplis, imitando in virtutibus animi proficiant, et ejus passionem relegentes et frequenter audientes, discant tolerantiam in adversis, discant Christum sibi conciliare opprobriis, discant Christum, qui nos redemit morte, simili mortis pretio comparare, ut cum illo regnante valeant etiam ipsi regnantes ejus perfrui societate, qui vivit et regnat Deus per omnia sæcula sæculorum. Amen.

ANNOTATA.

b Julianus Apostata, Julii Constantii, fratris Constantini Magni et Basilinæ filius, natus CPoli anno Christi 331, obiit XXVI Julii 363 [Tillemont. Hist. des Emper. tom. IV, pag. 198, 224 et 296.] . Observasse etiam juvat, Constantini et Constantii nomen non raro promiscue sumi et usurpari, ut quandoque difficile sit discernere utri factum aliquod tribuendum sit, videlicet an Constantino Magno an Constantio ejus filio. In nostra tamen Passione evidens est ex narrationis serie Constantini nomen Constantio adscribi, quod semel animadvertisse sat est.

c Supra num. 11 Commentarii prævii egimus de errore, quo Julianus Cæsar Ecclesiæ Antiochenæ lector adscribitur, quum verisimilius in Ecclesia sive Cæsariensi sive Nicomediensi ordinatus fuerit: probabilem etiam erroris causam ibidem assignavimus.

d Quod Julianus comes Juliani cæsaris consanguineus fuerit, inter omnes convenit: id solum controvertitur, qua necessitudine uterque conjungatur. Tillemontius [Mém. pour serv. à l'hist. ecclés. tom. VII, pag. 735.] allegat S. Chrysostomum dicentem, consanguinitatem ex patre Juliani Cæsaris esse derivandam, quatenus Julianus comes, frater patris Juliani cæsaris fuerit, adeoque comes dicendus sit patruus Cæsaris, θεῖος πρὸς πατρός [S. Chrysost. Oper. tom. II, pag. 564. edit. Paris. Montfaucon.] . Atque nihil hæsitantes dictis S. Chrysostomi assentiremur, nisi altera eaque nostro judicio potior assertio obstaret, Ammiani videlicet, qui lib. XXIII cap. 1 eumdem facit avunculum imperatoris, ac proinde per matrem consanguinitatem nectit. Quæ quidem opinio potenter confirmatur ex eo, quod Constantino Magno solum tres cognoscantur fratres, nempe Dalmatius, Julius Constantius, Juliani cæsaris pater, et Annibalianus, quem alii Constantinum appellant: ita ut Juliano comiti nullus inter Constantini Magni fratres relictus sit locus [Tillemont. Hist. des Emp. tom. IV, pag. 34.] : dein ex Zozimo, sæculi quinti scriptore, lib. II cap. 40 [Pag. 106. edit. Bonn. 1837.] habemus Constantinum cognati sanguinis effusione virilem omnibus animum probare voluisse; adeoque superstitem vixisse Julianum comitem, quia ad imperatoriam familiam non pertinebat. Imo, teste Socrate lib. III cap. 1 [Eusebii etc. Hist. tom. II, pag. 165.] , nec ipse Julianus futurus cæsar mortem effugisset, nisi illum tenera ætas conservasset. Ex his omnibus verisimile fit, Julianum comitem consanguineum cæsaris per sororem suam Basilinam, Apostatæ matrem fuisse.

e Vox Collecta (vide Du Cange Glossarium hoc verbo) variam apud scriptores habet significationem: hic vero Σύναξιν seu Missæ sacrificium interpretari vocem oportet. Etenim si aliud quidpiam significaret, non videretur consequentiam habere ex dispersione clericorum et statione solitaria S. Theodoriti in urbe.

f Secretarium, Ammiano lib. XV cap. 7 judiciale secretum, est conclave, in quo judices considebant, in eoque sensu adhibitam vocem a Lactantio monstrat Facciolati h. v.

g Julianus comes hoc loco alludit ad sepulcra Martyrum, quæ frequentius ædificabantur et ornabantur splendidius. Sed hisce præsertim temporibus Sancti, pro fide mortem passi, ab impiis simpliciter mortui appellabantur; ut constat ex Sozomeno lib. V cap. 19 [Eusebii etc. Hist. tom. II, pag. 627.] : nam interrogatus Apollo, cur oracula non redderet, respondit locum cadaveribus refertum esse. Porro, ait idem scriptor, quum multa essent Daphnæ sepulta cadavera, imperator tamen conjiciens solum Martyrem oraculis obstare, arcam illius transferri jussit. Cfr S. Joannis Chrysostomi orationem de S. Babyla adversus Gentiles num. 15 [S. Chrysost. Oper. tom. II, pag. 560. edit. Montfaucon.] . Cæterum ipse Martyr respondendo monstrat, se apprime intellexisse, quale sibi crimen objiceretur: Ego, inquit, in quantum potui, ecclesias et basilicas ædificavi Martyrum; qua quidem responsione S. Theodoritus aperte monstravit, qui mortuorum nomine apud Julianum comitem venirent.

h Codex Bodecensis omittit in responsione Martyris verba neque ab oratore; forsan melius; quia Julianus comes eum irridet quasi ab Athenis nuper advenerit; quamvis et oratoris cujusdammagisterium ideo insinuare potuerit S. Theodoritus, ut significaret numquam se Athenis versatum, imo neque ab oratore quocumque aut rhetore ad eloquentiam humanam informatum fuisse. Displicebant tunc, sicut et hodie, impiis peremptoriæ fidelium responsiones. Ista porro tempestate Athenæ habebantur tamquam præcipua sedes philosophiæ et eloquentiæ, uti testatur coævus S. Gregorius Nazianzenus in laudatione funebri S. Basilii Magni, ordine XLIII alias XX num. 14 [Greg. Naz. Oper. tom. I, pag. 780. edit. Paris. 1778.] : Inde, ait, (CPoli Basilius) Athenas, hoc est, literarum sedem ac domicilium a Deo atque inexplebili simul et præclara doctrinæ cupiditate mittitur; Athenas, inquam, mihi vere aureas, ac si cuiquam alii, bonorum procuratrices.

i Agitur hic, ut verba sequentia satis ostendunt, de trochleæ tormento, Martyribus frequenter inflicto. Si vim verborum retineamus, contus aliud non est juxta lexica, quam sudes seu hasta longior et durior, in cuspidem acuminata. Quoniam porro trochleæ tormentum in eo consistit, ut ope cochleæ corpora distendantur, ut videre est in figura IV cap. 2 de Cruciatibus Martyrum Gallonii [Gallon. De Cruciat. SS. Martt. pag. 45, edit. Paris. 1659. Cfr Gasp. Sagittarii de Martt. cruciat. pag. 299.] , patet adhibendos fuisse contos ad rotationem cochleæ procurandam: unde intelligitur, quo censu Julianus comes S. Theodoritum in contis tendi jusserit et quomodo Martyris corpus ad octo pedes excrevisse dicatur; quamvis id exaggeratum existimemus, quoniam corpus Martyris omnino dissolutum fuisset.

k Vide, quæ de fisci debito Commentarii prævii num. 12. Rationem ibidem redditam, cur Julianus comes neque explicitius, neque fortius quæstionem urserit, mire confirmat S. Leo, ut indicavimus, in sermone de S. Laurentio num. 2 [S. Leon. Oper. tom. I, col. 338.] : In levitam, inquit, Laurentium, qui non solum ministerio sacramentorum, sed etiam dispensatione ecclesiasticæ substantiæ præeminebat, impius persecutor efferbuit, duplicem sibi prædam de unius viri comprehensione promittens, quem si fecisset sacræ pecuniæ traditorem, faceret etiam veræ religionis exsortem. Armatur itaque gemina face homo pecuniæ cupidus et veritatis inimicus; avaritia, ut rapiat aurum, impietate, ut auferat Christum. S. Laurentio rapienda prius erat ecclesiastica substantia, ut dein fidem amitteret; Sanctus Theodoritus urgebatur ad renuntiandum Christo; quo obtento, facilis erat rei, Deo sacratæ, traditio. Accurate utrumque tyrannum imitantur, qui nostris etiam temporibus Ecclesiæ Christi invident et intemeratam suam fidem et divitias suas, legitimis nominibus quæsitas.

l Multipliciter hic variant codices, ut diversæ lectiones in margine pro more poni non possint. Conferatur imprimis apographum Bodecense cum iis, quæ in Laurentiano codice uncinis inclusa sunt. Eorum verborum loco, M et R legunt pericopen: Interim ego igni te tradam: postea vero quid fuerit? Sic jussit duas lampades etc. Mihi et hic videtur Laurentianus textus correctior et arctiorem cum reliquis connexionem habere. Porro dum hæc ultro citroque dicebantur, videtur mihi S. Martyr super instrumento torturæ, relaxatis tamen funibus, permansisse; ita ut, dum paulo superius, num. 5, legimus: Julianus jussit eum torqueri, id intelligendum sit de mandato tyranni jubentis, ut ope cochlearum intenderentur funes: similiter et hic torturæ trochleæ adduntur faces ardentes.

m Pelagus quandoque pro qualibet aqua, etiam fluviali, accipitur: Cfr Du Cange Glossarium h. v. Porro Antiochia jacet ad Orontem, fluvium, teste Baudrando in suo Lexico geographico, Syriæ maximum, nec ita multum a mari distat, ut aquæ Antiochenæ pelagus dici etiam accuratiori modo non potuerint.

n Omnes antiqui in eo conveniunt, quod cæsar Julianus in prælio ignota manu lethale vulnus acceperit [Cfr Tillemont. Hist. des Emp. tom. IV, pag. 224 et 298.] . Ammianus lib. XXV cap. 3: Clamabant, inquit, hinc inde candidati, quos disjecerat terror, ut fugientium molem, tamquam ruinam male compositi culminis, declinaret: et incertum, subito equestris hasta, cute brachii ejus præstricta, costis perfossis, hæsit in ima jecoris fibra.

o Codex Bodecensis addit narratis in Laurentiano quasdam circumstantias examinandas; nempe idolorum sacrificulos aspersisse sanguinem immolatitii cruoris super imperatorem et omnem populum ejus. Crediderim scriptorem alludere ad ritum judaïcum, de quo agit Pentateuchus in Exodi XXIV 8 et S. Paulus Hebr. IX, 19, scilicet Moysen, promulgata lege, sumptum sanguinem respersisse in populum, seu, ut ait S. Paulus: Lecto enim omni mandato legis a Moyse universo populo, accipiens sanguinem vitulorum et hircorum, cum aqua et lana coccinea et hyssopo, ipsum quoque librum et omnem populum aspersit. Extra vero casum icti fœderis cum populo israelitico, nuspiam reperio sanguinis aspersionem in veteri lege; nisi in consecratione sacerdotum, qui mixtura, ut videtur, sanguinis et olei simul cum vestibus suis aspergebantur, Exod. XXIV, 20 et 21, Levit. VIII, 30, simili fere modo mundabantur leprosi, Levit. VIII, 6 et 7. In iciendo autem fœdere quædam quoque barbaræ gentes sanguinem paciscentium adhibebant, ut accurate describit Tacitus Annal. XII, 47. Mos est regibus, quoties in societatem coeant, implicare dextras, pollicesque inter se vincire, nodoque præstringere. Mox ubi sanguis in artus extremos se affuderit, levi ictu cruorem eliciunt, atque invicem lambunt. Id fœdus arcanum habetur, quasi mutuo cruore sacratum. Ex hactenus dictis liquet, scriptorem codicis Bodecensis excogitasse ritum, nusquam in sacrificio ordinario usitatum, et de quo tacent codices melioris notæ.

p Ex hisce verbis datur intelligere, ecclesias Antiochenas clausas fuisse jussu non Juliani cæsaris, sed comitis; unde confirmantur dicta Commentarii prævii num. 15.

q Locum Juliani cæsaris emortualem Phrygiam appellat Ammianus lib. XXV cap. 3 his verbis: Ideo spe deinceps vivendi absumpta, quod percontando Phrygiam appellari locum, ubi ceciderat, comperit. Hic enim obiturum se præscripta audierat sorte [Cfr Tillemont. Hist. des Emp. tom. IV, pag. 224.] .

r Circa diem et annum passionis S. Theodoriti, vide dicta Commentarii prævii num. 13.

* unicis inclusa omittunt M et R

* M et R omittunt uncinis inclusa.

* M ficolum, R fecatum, A figatum, jecur.

* R parum

* R parum.

* M, R, A, aprilium

DE S. VERO, EPISCOPO ET CONFESSORE SALERNI,

SÆC. V.

SYLLOGE HISTORICA.

Verus, episc. conf. Salerni (S.)

AUCTORE J. V. H.

§ Unic. Tempus erecti episcopatus Salernitani; episcoporum series.

Quoties de Sanctis episcopis Salernitanæ Ecclesiæ agimus, [In serie episcoporum S. Verus tertio loco] tricis chronologicis implicamur, quibus expedire nos, datum hactenus non fuit. Inter eruditos nempe non constat, quo sæculo vixerint primi episcopi Salernitani; utrum scilicet sæculo quinto an octavo, pro alterutra sententia certantibus, hinc Gaspare Mosca pro quinto, inde Antonio Caraccioli pro sæculo octavo. Sed plerique recentiorum partes Moscæ tuentur, et quin et ipse Ughellus, cui sententia Antonii Caraccioli arridet, Catalogum tamen Gasparis Moscæ exhibet [Ital. sacr. tom. VII, col. 351.] . Communem opinionem secuti sunt nostri in S. Bonoso ad diem XIV maji [Act. SS. tom. III Maji, pag. 374.] , in S. Gramatio ad diem XI Octobris [Ibid. tom. V Octob. pag. 671.] , et in S. Eusterio ad diem XIX ejusdem mensis [Ibid. tom. VIII Octob. pag. 436.] , quam nos quoque amplectimur. Et vero antiquissimum esse Salernitanum episcopatum nobis testatum facit Gaudentius, qui concilio Romano sub Symmacho Papa, anno 499, interfuit eidemque subscripsit his verbis: Gaudentius Salernitanus [Labbe, tom. IV Conc. col. 1315.] . Quod si traditionem Ecclesiæ Salernitanæ respuimus, eos solos ad sæculum usque nonum habebimus hujus Ecclesiæ episcopos, quorum nomina ex actis Conciliorum colligi poterunt. Ex hoc quidem fonte derivata ad nos est notitia, non solum Gaudentii, sed et Asterii, qui anno 536 concilio CPolitano legatus Agapiti Papæ adfuit [Ibid. tom. V, col. 51 et alibi.] , Luminosi, Concilii Lateranensis anni 649 sub Martino I Papa patris [Ibid. tom. VI, col. 78.] , et Leonis, in Catalogo Ughelliano omissi, qui anno 761 chartæ Pauli Papæ I pro monasterio SS. Stephani et Sylvestri subscripsit [Ibid. col, 1693.] . Reliquorum antistitum Salernitanorum nomina, si traditionem hujus Ecclesiæ rejicimus, delevit antiquitas [Cfr Orlendi. Orbis sac. et prof. tom. IV, pag. 1708.] .

[2] [veniens, sæc. V floruit.] Ast sine gravibus rationibus rejiciendi non sunt fasti alicujus Ecclesiæ, cujus præ cæteris interest memoriam suorum pontificum conservare: adeoque Salernitanæ Ecclesiæ vindicare debemus sanctos episcopos, qui eamdem illustrasse perhibentur. Inter hosce hodierna die recurrit S. Verus, cujus memoriam celebrat Martyrologium Romanum his verbis: Apud Salernum, Sancti Veri episcopi. Philippus Ferrarius in Catalogo Sanctorum Italiæ paulo abundantius scribit: Verus, III episcopus Salernitanus, S. Gramatio in episcopatu successit. Cujus etsi Acta de Sancto non exstant, sancte tamen Ecclesiæ Salernitanæ præfuisse, miraculisque coruscasse dubitari non potest, quum illius memoria ab Ecclesia a priscis temporibus celebrari consueverit, ut in Breviario ejusdem Ecclesiæ, quadringentos abhinc annos et eo amplius edito, satis apparet. Migravit ex hac vita X kal. novembris. Corpus ejus, in æde sacra majore in crypta cum corporibus aliorum sanctorum episcoporum conditum, pie asservatur. Eadem fere habet Gaspar Mosca, Salernitanæ, ut dicit, civitatis presbyter [De Salern. Eccl. episcopis, pag. 13.] , qui addit Orationem, in festo S. Veri recitari solitam, sequentis tenoris: Deus, qui perennem gloriam sanctissimi Confessoris tui atque pontificis Veri animæ contulisti, tribue, quæsumus, ejus nos apud te patrociniis ita sublimari, ut cum eo vitam possideamus æternam. Per Dominum. Eamdem orationem exhibet Proprium Sanctorum Ecclesiæ Salernitanæ, anno 1696 editum; nec quidquam præterea speciale habet, quum, ut scribit, reliqua omnia sint de communi. Neque nobis reperire quidpiam contigit, quo S. Veri historiam elucidemus: quæstionem chronologicam ante nos tractarunt, qui de SS. Bonoso, Gramatio et Eusterio ita egerunt, ut eadem nos repetere non vacet: quapropter, quoniam S. Gramatio successit, tempus episcopatus S. Veri sæculo V affiximus.

DE S. AMONE, EPISCOPO CONFESSORE, TULLI LEUCORUM IN GALLIA,

POST MED. SÆC. IV.

SYLLOGE CRITICA ET HISTORICA.

Amon, episc. Tulli Leucorum in Gallia (S.)

AUCTORE J. V. H.

§ Unic. Sancti cultus; res gestæ parum cognitæ; tempus episcopatus; variæ translationes corporis.

Inter multiplicia, quæ Usuardo suo addidit Sollerius noster, Auctaria, nullum tamen occurrit, [S. Amonis cultus certus;] quod mentionem faciat Sancti episcopi Tullensis Amonis. Ejus nomen recensent Claud. Castellanus tamquam secundi episcopi Tullensis et Card. de Noailles in Martyrologio Parisiensi his verbis: Tulli Leucorum, S. Amonis episcopi. Et merito quidem fastis sacris inscribitur sancti antistitis nomen, quum nullum sit dubium de ejus cultu, ab antiquissimis temporibus frequentato, quem etiam demonstrant repetitæ translationes, de quibus infra agemus, olim celebratæ. Ferrarius quoque in Catalogo Sanctorum, qui in Martyrologio non sunt, S. Amonis nomen recenset ad diem XXV septembris, ac iterum ad hanc diem XXIII octobris, in quam a majoribus nostris, ut ipsi dicunt die XXV septembris, dilatus fuit. In Breviario Tullensi, anno 1749 jussi Scipionis Hieronymi Begon episcopi edito, festivitas S. Amonis die XXIII octobris ritu Duplicis secundæ Classis ordinatur.

[2] [quamvis pauca de eo cognita;] Cæterum, licet constans fuerit sancti Confessoris cultus, de ejus rebus gestis vix aliud nobis servarunt antiquiora scripta, quam quæ exhibentur in Actis episcoporum Tullensium, ab Edmundo Martene editis in Thesauro Anecdotorum [Tom. III, col. 992.] . Actorum istorum scriptor anonymus est sæculi XII ineuntis, neque satis indicat, quibus monumentis innititur primorum episcoporum historia: proinde ad trutinam revocandæ erunt variæ ejus assertiones. Laudatur tamen ab Auctoribus Historiæ literariæ Franciæ scriptor, quod fabulas, quibus antiquiora documenta inspersa erant, resecuerit [Hist. litt. de la France, tom. XI pag. 129.] : sed simul dubitant, num intiusmodi emendatio saniori crisi attribuenda sit; quandoquidem eumdem vident in chronologicis quandoque peccare. Et quidem ante Anonymum jam alios res gestas primorum episcoporum Tullensium non attigisse solum, sed etiam luculenter explicasse, testem habemus Adsonem, Dervensem abbatem, qui Vitam S. Mansueti, primi episcopi Tullensis, circa finem sæcul X, sub episcopatu S. Gerardi, conscripsit. Sed et ipse Adso, ut ad diem III Septembris habent nostri [Act. ss. tom. I, sept. pag. 639.] , scripturæ documento percepit, quod de S. Mansueto litteris commendare voluit. Exstabant proinde Adsonis ætate antiquiora documenta, quæ perierunt. Unde, quid accurate recipiendum sit ex posteriorum scriptorum narratione, hodie discerni non potest. Damus igitur ex Actis episcoporum Tullensium, ab Edm. Martene in Thesauro Anecdotorum editis, quæ de S. Ammone in iis referuntur [Thes. Anecd. tom. III, col. 992.] .

[3] [successit S. Mansueto] Post excessum igitur prædicti sanctissimi pontificis et egregii doctoris (Mansueti) quis ei in sede episcopali successerit, memoremus. Post eum domnus Amon cathedræ pontificalis adeptus est dignitatem: qui cum eodem videlicet suo prædecessore Beato Mansueto requiescit in ecclesia præfata sanctissimi Apostolorum principis Petri. Quorum meritis, id est, Sancti Mansueti atque prælibati Beati Amonis, plurimi, cæcitatis, lepræ et febris, cæterorumque languorum ægritudine detenti, redduntur sanitati. Ad quorum patrocinia multi reges et principes venire consueverant, atque eorum locum ex proprio ditabant. Erat enim illic confluens turba advenientium et innumera multitudo pauperum, quibus, unde viverent, erat a fidelibus constitutum: unde usque hodie dicitur, ad matriculam domni Mansueti et domni Amonis. Hæc fere exscripsit Anonymus ex Adsone [Migne Patrol. tom. CXXXVII, col. 631.] cap. 14 Vitæ S. Mansueti, compendiose tamen: nam Adso aliqua addit non omittenda. Scilicet S. Ammonem communi universorum voto atque consensu ordinatum episcopum fuisse, prædecessoris sui mores et instituta ad unguem exsecutum, bonitatis et sanctitatis fuisse operibus comprobatum. Hic, pergit Adso, pontificalem dignitatem in cuncta morum honestate exsuperans, non solum verbis et exemplis subjectam plebem circumquaque competenter excoluit, sed etiam miris ac magnificis virtutibus illustravit. Qui sic quoque quum daret in celebrationibus decus, et ornaret tempora, ut scriptum est [Eccli. XLVII, 12.], usque ad consummationem vitæ, recedens ab hoc sæculo, in oratorio, quod superius diximus B. Petri, Apostolorum principis honore a sancto viro studiose constructum, cum eodem prædecessore suo sanctissimo condigne traditus est sepulturæ.

[4] [in cathedra Tullensi,] Hæc fere sunt, quæ de rebus gestis S. Amonis cognoscimus. Addit tamen Breviarium Tullense, Sanctum eremum, quantum patiebantur apostolici ejus labores, coluisse. Fertur, inquit, fuisse solitudinis amantissimus, et ad eremi secreta, longe a tumultu in nemoroso Sanctesis provinciæ loco, qui ex ipsius mansione Amonis Sylva usque hodie nuncupatur, interdum et quantum sibi per pastorales curas liceret, secessisse, quo sæculi vana declinaret facilius, divinorum meditationi vacaret liberius et pro grege sibi commisso Dominum ibidem exoraret quietius [Cfr Gall. Christ. tom. XIII, col. 959.] . Ast inquirendum restat; quo circiter tempore vixerit. Si certa esset ætas S. Mansueti ejus prædecessoris et primi Tullensis episcopi, satis e propinquo definiri posset tempus episcopatus S. Amonis. Sed inter eruditos controversia est. Adso, sæculi, ut diximus, X scriptor, docet, S. Mansuetum a S. Petro, adeoque primo sæculo æræ christianæ, Tullum missum fuisse, ut Evangelium Tullensibus prædicaret. Quoniam autem S. Amon fuit ab eo secundus episcopus Tullensis, ejus pontificatus ad idem sæculum aut initium sequentis referendus videretur. Majores nostri, ad diem III Septembris Acta S. Mansueti illustrantes, initium Ecclesiæ Tullensis, adeoque ætatem primi episcopi, ad tempora Constantini Magni aut filiorum ejus reducunt [Act. SS. tom. I Sept. pag. 620.] . In confirmationem sententiæ suæ afferunt, quæ passim cognoscuntur de S. Gregorio Turonensi, primorum episcoporum missionem medio sæculo III sub Decio illigante et de S. Sulpicio Severo, dicente, serius trans Alpes Dei religionem susceptam. Sed hæc testimonia exigui esse ponderis ad auctoritatem opinioni conciliandam, monstratum fuit ad diem XVII octobris in Commentario historico de S. Florentino, episcopo Trevirensi [Act. SS. tom. VIII, oct. pag. 21 et seqq.] , ut hic retractanda non veniant.

[5] [sæculo, ut e Catalogo episcoporum] Sed vero propinquius, mea sententia, est argumentum, deductum ex Catalogo episcoporum Tullensium, qui succedentium sibi antistitum ordinem exponit. Scilicet primus S. Mansuetus, secundus S. Amon, tertius Alcha, quartus Celsinus, quintus S. Auspicius, sextus Ursus, septimus S. Aper, octavus Albinus, etc. Hi autem omnes ita se exceperunt, ut diuturnum interpontificium numquam exstiterit. Quæ quum ita sint, nulla ratione explicari potest, quomodo S. Mansuetus ad primum sæculum pertinuisset, quando quintus ab eo S. Auspicius, senescente sæculo quinto floruerit. Atque hoc posterius omnino constat ex epistola Sidonii Apollinaris ad Arbogasten, Trevirensem, ut videtur, comitem, qui ipsum consuluerat circa interpretationem sacrarum scripturarum. Satis lepide invitationem declinat Sidonius, scribens [Migne. Patrol. tom. LVIII. col. 522.] : De paginis sane quod spiritualibus vis, ut aliquid interpres improbus garriam, justius hæc postulabuntur a sacerdotibus loco propinquis, ætate grandævis, fide claris, opere vulgatis, omni denique meritorum sublimium dote potioribus. Namque ut antistitem civitatis vestræ relinquam, consummatissimum virum, cunctarumque virtutum conscientia et fama juxta beatum, multo opportunius de quibuscumque quæstionibus tibi interrogantur inclyti Galliarum patres et protomystæ, nec satis positus in longinquo Lupus, nec parum in proximo Auspicius; quorum doctrinæ abundanti eventilandæ nec tua consultatio sufficit.

[6] [liquet, probabiliter] Qui a Sidonio citatur antistes civitatis Arbogastis seu Trevirensis, est Jamlychus, alio nomine forsan Evemerus [Hontheim. Hist. Trev. tom. I, pag. 20.] , de quo ipse S. Auspicius agit in epistola metrica ad eumdem Arbogastem [Migne. Patrol. tom. LXI, col. 1008.] his verbis:

Sanctum, et primum omnibus,
Nostrumque papam Jamlychum.
Honora, corde dilige,
Ut diligaris postmodum.

Lupus dein non satis positus in longinquo, est celeber episcopus Trecensis, anno 478 vita functus, cujus Acta illustrarunt nostri ad diem XXIX julii [Act. SS. tom. VII Jul. pag. 53.] . Non difficile divinatu est, Auspicium non parum in proximo positum, esse Tullensem episcopum, qui in citata epistola metrica Deo gratias rependit, quod Arbogastem magnum Tullensi in urbe viderit [Migne. Patrol. tom. LXI, col. 1006.] . Quum itaque hi omnes ad senescens sæculum quintum pertineant, in specie Sidonius Apollinaris, anno 483 post decennem pontificatum, ut omnes eruditi tenent, defunctus; ad idem itaque ævum pertinuerit, necesse est, S. Auspicius, quintus a S. Mansueto Tullensium episcopus. Quod si ab obitu Constantini seu ab anno 337 ad tempus episcopatus Sidonii seu ad annum circiter 472 computemus, annos habemus omnino CXXXV, qui in quinque episcopos dispertiti, singulorum regimini annos XXVII assignant. Percurrantur porro catalogi, quæ vulgo episcopologiæ dicuntur, et vix reperire erit seriem quinque episcoporum, qui tam diuturnum temporis spatium impleant. Atque hinc probabilis fit majorum nostrorum sententia, statuentium initium episcopatus S. Mansueti ad Constantiniana tempora revocandum esse. Unde consequitur, episcopatum S. Amonis sæculo quarto, jam ultra medium provecto, illigandum esse. Veneramur certe antiquiorum Ecclesiarum traditiones; dum tamen inter se pugnantes non sunt, et conciliari possunt cum certis monumentis historicis: tunc aliquatenus fundamentum habent veritatem; a quo sine gravissimis rationum momentis discedere non oportet.

[7] [medio quarto;] Ut vero quis sese hac difficultate expediat, alterutrum ostendere deberet: vel in Catalogo Tullensi plures intermedios episcopos fuisse omissos, vel in eodem recensitos longis intervallis sibi successisse: nam nemo consentiet, hos quinqe spatium trecentorum annorum continuo implevisse. Sed neutrum sustineri potest. Non prius, quia quæ habemus de Ecclesia Tullensi documenta, uno ore eosdem episcopos, eodemque ordine enumerant, nec vel levissimo significant indicio, alios episcopali cathedræ impositos fuisse. Quod ad alterum spectat, Acta Ecclesiæ Tullensis, a Martenio edita, ita loquuntur, ut unus alterum brevi intervallo exceperit. Post eum (Mansuetum), habent [Thes. Anecd. tom. III. col. 992.] , domnus Amon, cathedræ pontificalis adeptus est dignitatem… Post quem adeptus est pontificatus honorem vir egregius, nomine Alcha… Eo de terrea calamitate exempto, Celsinus factus est episcopus… Quo vitæ hujus excessu facto cum Deo, Auspicius in prædicta sede exstitit ordinatus… Inde sequens est Ursus… His ita transactis, … sanctissimus vir et admirandæ vitæ Confessor, domnus Aper raptus fuisse dignoscitur… Successit vero illi domnus Albinus vir egregius omnique bonitate conspicuus. Hæc satis indicant, apud Tullenses nullam fuisse suspicionem, quasi hiulca esset suorum antistitum successio, aut plurium annorum spatio interrupta. Proinde firmissima mihi videtur conjectura, S. Mansuetum sedem Tullensem fundasse sæculo primum quarto, adeoque S. Amonem post medium idem sæculum eidem impositum fuisse, quod in capite hujus Sylloges signavimus.

[8] [licet Tullenses etiam primo sæculo, evangelicam lucem viderint.] Sententiam recentioris fundationis Ecclesiæ Tullensis confirmare satagit abbas Senoniensis Calmetus ex eo, quod sæculo XI dicebatur, S. Mansuetus Roma ad suam Ecclesiam attulisse Reliquias S. Petri Apostoli [Hist. de Lorr. tom. I, Dissert. pag. XXXIV.] ; ac proin ab ipso Tullum missum non fuisse. Stringeret argumentum, si semel tantum Romam adivisse S. Mansuetum, constaret: sed missus a S. Petro, potuit Romam proficisci post ejus passionem et tunc quidem Tullum ejus exuvias referre. Præsertim quum frequens esset in utramque urbem commeatus ex legionum Romanarum apud Leucos statione, quam testatur Tacitus lib. I Hist. cap. 64: Nuntium, ait, de cæde Galbæ et imperio Othonis Fabius Valens in civitate Leucorum accepit. Nec militum animus in gaudium aut formidinem permotus, bellum volvebat. Non moror, quid nomine civitatis hic veniat; an Tullum urbs, an universa Leucorum gens: quum aliqui Granum urbem Leucorum caput antiquitus fuisse, existiment [Ibid. pag. XXXVII.] . Verum ex statione legionum probabile credo, etiam primo sæculo Leucis illuxisse fidem christianam, ut alibi monstravimus [Act. SS. tom. VIII octob. pag. 31.] : scilicet ex proxima urbe Trevirorum apostolicis viris excurrentibus, qui fundamenta quodammodo Ecclesiæ Tullensis jecerunt. Fuerunt aliqui opinati, Granum urbem habuisse sedem episcopalem, Tullum dein translatam [Calmet. Hist. de Lorr. tom. I, Diss. pag. XXXVII.] ast hæc sententia multiplici obnoxia est difficultati, imprimis quod Tullum urbs in antiquissimis Notitiis imperii constanter habeatur, tamquam caput Leucorum, et nuspiam Granum indicetur.

[9] [S. Amon in ecclesia suburbana primum sepultus.] In Notitia, num. 3 exhibita, dicitur, S. Amon cum suo prædecessore Beato Mansueto in ecclesia sanctissimi Apostolorum principis depositus fuisse. Erat hæc ecclesia suburbana, in plaga septemtrionali urbis Tullensis ædificata, quæ dein ab exuviis primi episcopi Tullensis a S. Mansueto titulum desumpsit [Cfr Act. SS. tom. I sept. pag. 627.] . Perstititque celebre monasterium usque ad annum 1552, quando urbis gubernator, nomine Montarlot, veritus, ne Carolus V imperator Tullum obsidione cingeret, sacras ædas incendio delevit: quæ dein initio sæculi XVII instauratæ ex parte fuerunt, refectorio communi vices ecclesiæ supplente [Gall. Christ. tom. XIII, col. 1087.] : sed et hæc circa finem calamitosi sæculi XVIII destructa fuerunt. Eodem porro numero dictum fuit, propter confluentem multitudinem pauperum, iisdem, unde viverent, constitutum fuisse, quæ eleemosyna dicebatur ad matriculam domni Mansueti et domni Amonis. Quamvis autem vox mediæ latinitatis Matricula varia significet, hic tamen indicat stipendia constituta iis pauperibus, qui sepulcrum Sanctorum visitabant: unde incertus numerus, incerta erant nomina matriculariorum, quibus victus præbendus erat. Alioquin apud alios scriptores eadem vox significat catalogum seu indicem eorum, quibus eleemosyna aliqua dispertienda esset, quorumque proinde numerus et nomina definita erant [Cfr Du Cange Glossar. h. V.] . Quam vero S. Amon, dum viveret, incoluit eremum, etiam hodie retinet nomen Sylvæ S. Amonis, in pago Columbensi (Colombey) in septemtrionali, ad Orientem vergente, parte agri Tullensi, ut videre licet in Atlante Cassiniano num. 84, in cujus medio est viculus S. Amonis.

DE S. SEVERINO, EPISCOPO COLONIENSI, CONFESSORE,

INIT. SÆC. V.

COMMENTARIUS PRÆVIUS.

Severinus, Coloniensis episc. (S.)

AUCTORE J. V. H.

§ Unicus. Distinctio inter S. Severinum Burdigalensem et Coloniensem; hic numquam Burdigalensem sedem occupavit: succedit Eufratæ; fundat ecclesiam SS. Cornelii et Cypriani; ejus obitus et Acta.

Martyrologium Romanum hodierna die habet: Burdigalæ, [Distinctio inter homonymos Burdigalæ defunctos:] Sancti Severini, episcopi Coloniensis et Confessoris: Usuardus autem, ut infra videbimus, correctius: Civitate Coloniæ Sancti Severini episcopi et Confessoris; Auctarium Rosweydianum post Severini addit: archiepiscopi et confessoris, qui in hora transitus S. Martini, quum post matutinum loca sancta cum clericis suis circumiret, audivit psallentium chorum superius. Wandelbertus solum Severinum celebrat hisce versibus [Soller. Usuardi Martyr. die XXIII octob.] :

Severine, tuos decimo sacer inde Colonos
Inspectas, primi radians de culmine templi.

Præterea si Breviaria et Kalendaria ecclesiastica consulamus, innumeræ Ecclesiæ tum Galliæ tum Germaniæ, quibus enumerandis supersedemus, cultum sacrum S. Severino exhibent. Antiqua fert traditio, S. Severinum, ex Aquitania oriundum, post occupatam sedem, tum Senonensem tum Coloniensem, Burdigalam rediisse jam senem, et denuo, cedente S. Amando episcopo, Burdigalensis Ecclesiæ regimen suscepisse, ac in ea diem obiisse suam. Similia insinuat Martyrologium Romanum, dum locum obitus, Burdigalam, episcopo Coloniensi assignat; id de cætero clarissimis verbis profertur in Vita, quam Surius ad hanc diem edidit. Verum recentiores critici opinati sunt, non unum fuisse Severinum, qui et Coloniæ et Burdigalæ sedit, sed duos, quorum alter in Aquitania, alter in Germania vixit. Ante omnia igitur ad trutinam revocare oportet rationes, quas recentiores afferunt, ut duplicem Severinum statuant, quæque nobis probabiles videntur. Quapropter diversis Commentariis res gestas tum S. Severini Coloniensis, tum ejus homonymi Burdigalensis exponamus: a Coloniensi porro, utpote seniori, ordiemur.

[2] [S. Severinus Coloniensis, Burdigalensem sedem,] Et quidem S. Severinum Coloniensem distinguendum esse ab eo, qui sub S. Amando Burdigalensem sedem occupavit, suadet imprimis chronologica ratio. Etenim inter eruditos convenit S. Severinum Euphratæ successisse, et id quidem circa medium sæculum quartum, id est inter annos 350 et 360 [Act. SS. tom. III maji. pag. 212, num. 9.] ; ex altera vero parte certum est, S. Amandum ante initium sæculi quinti episcopum Burdigalensem non fuisse; quoniam ejus antecessor, S. Delphinus, tunc vivebat, ut constat ex epistola XX, aliis XVI, S. Paulini Nolani, ad eumdem data [Migne. Patrol. tom. LXI, col. 246.] , in qua extollit caritatem erga se tum S. Anastasii, Romani Pontificis ab anno 392 ad 401 aut 402, tum S. Venerii, Mediolanensis episcopi, qui mense Augusti anno 400 S. Simpliciano successit [Saxius Archiep. Mediol. tom. I, pag. 105.] . Citatur plerumque ejusdem S. Paulini carmen XXVII, nunc XXX, in quo mors et cultus S. Delphini refertur his verbis [Paulini oper. col. 673.] :

Nec minor occiduis effulsit gratia terris,
Ambrosius Latio, Vincentius exstat Iberis,
Gallia Martinum, Delphinum Aquitania sumpsit.

Ex his verbis aliqui deducere contendunt [Hist. litt. de la France, tom. II, pag. 45.] , S. Delphinum obiisse anno 403 aut, si mense Decembris vita functus fuerit, anno 402. Sed imprimis incertum est, quo anno carmen istud XXX, S. Felicis Natalitium XVIII, conscriptum fuerit, quamvis commode ad annum 411 aut sequentem revocari possit; quandoquidem carmen Natalitium IX anno 402 illigetur [Paulin. oper. col. 647 not*.] : nihil tamen indicat, quo accuratum tempus obitus S. Delphini definiri possit, ut satis liquet ex allegato simul cultu SS. Ambrosii, Vincentii et Martini, qui omnes sæculo quarto, sed multorum annorum intervallo vitam finierunt suam.

[3] [impeditus ætate grandæva,] Id itaque solummodo certum est, S. Delphinum saltem usque ad annum 400 vixisse, adeoque ejus successorem Amandum sæculo quinto sedem Burdigalensem occupasse. Quæ quum ita sint, quis sibi persuadeat, S. Severinum Coloniensem, jam quadraginta aut quinquaginta annos in episcopatu habentem, ac proin senem decrepitum, gentis ignotæ regimen suscepisse? Neque juvat dicere, S. Severinum, Burdigalam usque profugum, in partem sollicitudinis pastoralis a S. Amando assumptum fuisse, ut rerum gerendarum experientia ac sanctitatis splendore onus episcopi amici sublevaret, quin veri nominis episcopus Burdigalensis dicendus sit. Istiusmodi enim interpretatio testimonio Gregorii Turonensis aperte contraria est, qui libro de Gloria Confessorum cap. XLV refert [Migne. Patrol. tom. LXXI, col. 863.] : Quem (Severinum) deinceps in tantum dilexit et veneratus est Amandus episcopus, ut eum in locum suum substitueret, ac ipse quasi junior habebatur. Denique post paucos annos obiit beatissimus Severinus; quo sepulto, Amandus episcopus recepit locum suum, quem ei non dubium est per obedientiam redditum, quam in Dei Sanctum exercuit. Ex his manifestum est, istum Severinum fuisse veri nominis episcopum Burdigalensem, quoniam habemus substitutionem unius episcopi pro altero, et redditionem sedis ei, qui prius hanc reliquerat. Recte igitur fronti citati capitis, sive ab ipso Gregorio Turonensi sive ab alio quocumque inscribitur: De Severino, episcopo Burdigalensi. Perstat igitur allata ratio de grandæva ætate S. Severini Coloniensis, quæ eumdem, ne tantum onus apud gentem ignotam susciperet, impedire debuit.

[4] [sacris canonibus,] Præter rationem, e chronologia petitam, est et alia canonica, ob quam S. Severinum Coloniensem a Burdigalensi diversum fuisse opinamur: nempe canon I concilii Sardicensis, in Gallia certe notus, quum plures istius regionis episcopi præsentes eidem adfuerint, prohibet translationes episcoporum ab una ad alteram sedem [Labbe, tom. II. conc. col. 644.] : Osius episcopus dixit: Non minus mala consuetudo, quam perniciosa corruptela funditus eradicanda est; ne cui liceat episcopo de civitate sua ad aliam transire civitatem. Manifesta est enim causa, qua hoc facere tentant; quum nullus in hac re inventus sit episcopus, qui de majore civitate ad minorem transiret. Unde apparet, avaritiæ ardore eos inflammari et ambitioni servire et ut dominationem agant. Si omnibus placet, hujusmodi pernicies sævius et austerius vindicetur, ut nec laicam communionem habeat, qui talis est. Responderunt universi: Placet. Canone dein secundo [Ibid. l. c.] præcluditur excusatio, quasi per populi litteras ad translationem compulsus fuerit istiusmodi episcopus: id, ait canon, paucorum corruptione accidere potuit. Quod vero translatitiis episcopis vel laïca communio denegetur, id pœna est gravissima, quæ crimen gravissimum indicat. Difficulter itaque nobis persuadere possumus, duos sanctissimos episcopos, quales certe erant Severinus et Amandus canones, tam recenter latos et omnibus notos, adeo aperte violasse aut neglexisse: maxime quum Coloniensis antistes non vicariam potestatem, sed propriam ex dictis num. præcedenti exercuisse dicendus sit. Neque id præterire nos debet, dum Turonensis agit in libro I de Miraculis S. Martini cap. IV [Migne. Patrol. tom. LXXI, col. 918.] de S. Severino nostro, optime novisse eum Coloniensem episcopum: loquens autem de S. Severino Burdegalensi, dicit libro de Gloria Confessorum cap, XLV [Ibid. col. 862.] illum de partibus Orientis ad Burdigalensem destinatum fuisse urbem. Quod si unus idemque fuisset Severinus, qui et Coloniæ et Burdigalæ sedit, eumdem titulo episcopatus sui Coloniensis potius, quam vaga indicatione Orientis designasset; imo siquidem de Coloniensi antistite verba faceret, dixisset melius a partibus Septemtrionis eum venisse, quum ad Septemtrionem Burdigalensis urbis Colonia Agrippina in Eurum inclinatum jaceat.

[5] [et periculo propriæ plebis] Tandem episcopatus Burdigalensis quadrare videtur neque cum grandæva ætate neque cum sanctitatis fama S. Severini Coloniensis. Non cum grandæva ætate: certe initio sæculi quinti octogenario major erat, neque in ea ætate onus regendæ plebis, hactenus ignotæ, siquidem maximam vitæ partem ad Rhenum transegerat, prudenter suscipere poterat maxime, quando undique Galliis imminebant gentes barbaræ, quæ Romanum imperium infestabant. Sed multo minus quadrat episcopatus iste cum sanctitate S. Severini; imminentibus enim barbaris, pastori bono gregem suum deserere non licebat; si quod umquam tempus erat, ut supra oves sibi commissas ageret vigilias, certe præsens urgebat, quando barbari, partim Ariani partim idololatræ, ruinam hereditati Domini minitabant. Quapropter neque revelationem divinam, de qua loquuntur Breviaria Coloniensia antiqua, tamquam causam itineris Aquitanici censeo admittendam, quoniam mercenarii est, veniente lupo, dimittere oves et fugere, boni autem pastoris, animam suam dare pro ovibus suis. (Joan. X, 11 et 12.) Neque majoris mihi momenti est altera ratio itineris Aquitanici, nempe S. Severinum fugisse propter metum barbarorum, quorum incursionibus cominus patebat episcopatus Coloniensis [Tillemont. Mém. pour serv. à l'hist. ecclés. tom. X, pag. 556. Hist. litt. de Fr. tom. II. pag. 178. Butler, XXIII. Octob.] . Imprimis quo tempore iter Aquitanicum ordinatur scilicet primo quadriennio sæculi quinti, imminebant quidem Galliis barbari, sed hactenus Rhenum limitem non trajecerant: id primum accidit, teste Prospero [Ap. D. Bouquet, tom. I, pag. 627.] , Arcadio VI et Anicio coss. anno vulgari 406, Vandali, inquit, et Alani Gallias, trajecto Rheno, pridie Kalendas Januarii ingressi. Addit Orosius [Ibid. pag. 598.] , gentes Alanorum, Suevorum, Vandalorum Francos proterunt, Rhenum transeunt, Gallias invadunt, directoque impetu, Pyrenæum usque perveniunt, cujus obice ad tempus repulsæ, per circumjacentes provincias refunduntur. S. Hieronymus epistola CXXII, aliis XI, ad Ageruchiam seu Geruntiam graphice describit Galliarum vastationem his verbis [Migne. Patrol. tom. XXII. col. 1037.] : Quidquid inter Alpes et Pyrenæum est, quod Oceano et Rheno includitur Quadus, Wandalus, Sarmata, Alani, Gepides, Heruli, Saxones, Burgundiones, Alemani, et, o lugenda respublica! hostes Pannonii vastarunt. “Etenim Assur venit cum illis.” [Ps. LXXXII, 9.] Moguntiacum, nobilis quondam civitas, capta atque subversa est, et in ecclesia multa hominum millia trucidata; Vangiones * longa obsidione deleti. Remorum urbs præpotens, Ambiani, Atrebatæ, extremique hominum Morini, Tornacus, Nemetæ *, Argentoratus translatæ in Germaniam! Aquitania, novemque populorum, Lugdunensis et Narbonensis provinciæ, præter paucas urbes, populata sunt cuncta; quas et ipsas foris gladius, intus vastat fames. Non possum absque lacrymis Tolosæ facere mentionem, quæ ut hucusque non rueret, Sancti episcopi Exuperii merita præstiterunt. Ipsæ Hispaniæ, jamjamque perituræ, quotidie contremiscunt, recordantes irruptionis Cimbricæ, et quidquid alii semel passi sunt, illæ semper timore patiuntur.

[6] [quod summum erat, occupare non potuit:] Hieronymianam epistolam scriptam fuisse non serius anno vulgari 409, liquet ex eo, quod Hispaniam a jugo barbarico hactenus liberam dicat S. Doctor, neque citius anno 407, quia pridie hujus anni primo barbari Rhenum trajicerunt, tum quia Hieronymus indicat, Hispanos in dies invasionem exspectasse, quam demum anno 409 accidisse Idacius in chronico suo nuntiat his verbis [De Aguirre. conc. Hisp. tom. III, pag. 61. edit. Rom. 1752.] : Alani, Vandali et Suevi Hispanias ingressi era CDXLVII (anno vulgari 409), alii IV kal., alii III id. octobris memorant die, tertia feria, Honorio VIII et Theodosio, Areadii filio, III consulibus. Sub iisdem consulibus idem factum indicat Idacius in suis Fastis [Ibid. 72.] . Republica hisce turbinibus labefactata, nulla idonea ratio afferri potest, cur se loco moverit suo S. Severinus, quoniam fuga saluti suæ nullatenus consulere valuit, et multo minus cur, derelicto proprio grege, regimen populi Burdigalensis assumere potuerit, quando quidem et ipsorum civitas jugum barbarorum subire coacta fuerit [De Vienne. Hist. de Bordeaux, tom. I, pag. 12.] . Neque videmus reliquos episcopos Galliarum, in eodem periculo constitutos, gregem suum dereliquisse, quapropter eamdem laudem Sancto nostro adscribendam censemus. Cæterum ipsum iter Aquitanicum, cujus causæ plurimæ, licet nobis incognitæ, exsistere potuerunt, nullatenus negamus. Vix enim dubitare licet, S. Severinum Burdigalæ obiisse, id præsertim affirmante ejus corporis Burdigala Coloniam translatione. Sed propter rationes supra allegatas rejicienda censemus, tum ejus sub S. Amando jam episcopo susceptionem, tum Burdigalensem pontificatum: imo Acta infra edenda, quamvis suis erroribus non careant, clare tamen, ut adnotabimus, significant, Sanctum nostrum ad mortem usque retinuisse sedem suam Coloniensem, et reditum ad suam Ecclesiam sola morte improvisa præoccupatum fuisse. Ex hactenus dictis verisimillimum nobis videtur, duos SS. Severinos fuisse, quoram alter Coloniæ, alter Burdigalæ sedit. De Burdigalensi, ut diximus, infra agemus.

[7] [Eufratæ, perperam tamquam hæretico] Quod vero ad S. Severinum Coloniensem spectat, inquirendum est primum, quo ordine inter Agrippinenses antistites recensendus sit. Extra controversiam est sæculo Ecclesiæ quarto et parte quinti sedem Coloniensem occupasse Maternum, Eufratam, Severinum et Euergislum. Si qui volunt inter Maternum et Severinum nostrum nullum medium fuisse, ii Eufratam, quod, ut habent Acta Sanctorum Belgii [Tom. I pag, 34.] , hæreticus fuisse crederetur, e Catalogo episcoporum expunxerunt. Maternum porro initio sæculi quarti Coloniensem episcopum fuisse, aperte testatur S. Optatus lib. I de Schismate num. 23 [Migne. Patrol. tom. XI col. 930 et seq. Cfr Labbe tom. I, conc. col. 1401.] : sed an unus solum Maternus istam Ecclesiam rexerit, an vero duo, quorum prior sæculo I, posterior sæculo IV sedisset, est magna inter eruditos quæstio; quam solvere utcumque conati sumus in Commentario historico de S. Florentino, episcopo Trevirensi ad diem XVI Octobris [Act. SS. tom. VIII. octob. pag. 16 et seq.] . Neque Eufratam e Catalogo episcoporum expungendum censemus, quatenus in Synodo Agrippinensi hæreseos damnatus fuerit. Jam alio loco, nempe in Auctario ad tomum quintum Octobris ad Acta S. Sanctini, Nota 69 [Act. SS. tom. V. octob. Auctar. pag. 47.] , monstravimus monumenta hujus synodi ad nos sincera non devenisse.

[8] [traducto, ex Actis pseudosynodi Coloniensis,] Hanc quidem opinionem claris verbis enuntiat Baronius ad annum 346 § VII: Perlegentes inquit, nos ejus synodi Acta, et quæ ipsam præcessise atque subsecuta esse dicuntur, eadem omnia imposturæ suspicione laborare cognovimus… Haud enim facile adduci possumus, ut credamus, hominem, qui adeo infami nota (nempe Photinianismi) esset inustus, quantumlibet palinodiam recantasset, et tam brevi spatio in pristinam sedem restitutum et inter eximios sanctitate et doctrina viros, Galliarum episcopos, qui Sardicensi synodo interfuerunt, esse delectum, quem præsertim gravior hæresis, quam Arii, infamasset. Quapropter hanc synodum Agrippinensem e conciliis Germaniæ expunxit Josephus Harzheim noster, quia, inquit [Conc. Germ. tom. I Praef. pag. 22 et seq.] meo judicio, spectatis omnibus, quæ ingeniosissimi critici pro hac synodo tuenda et retinenda excogitarunt, manent insanabiles contradictiones tum ex ratione temporis, tum ex ratione personarum, tum ex ipsomet errore Photini, qui damnatus illic fuisse narratur, ut eam jam sustineri nulla ratione videam. Taceo adhuc silentium omnium coævorum et supparium a sæculo IV ad XI, quo scribebat Harigerus; sed quid dico silentium? Coævi scriptores ea scribunt de his annis et personis, quæ nullo colore veri conciliari possunt cum actis et personis concilii Agrippinensis. Hactenus Jos. Harzheim, qui dein in varia argumenta, assertionem suam confirmantia et in citato Auctario S. Sanctini indicata, excurrit.

[9] [successit:] Quamvis autem Eufratas non videatur depositus fuisse, non est tamen dubium, quin eidem S. Severinus noster successerit; in hanc nempe successionem conspirant omnes episcoporum Coloniensium Catalogi. Sed et initium Severiniani pontificatus commode circa medium sæculum quartum collocatur: nam ex S. Athanasio epistola ad Solitarios habemus [Oper. S. Athan. pag. 226. Edit. Paris. 1608.] , Eufratam Coloniensem post concilium Sardicense Antiochiam missum in paschate anni 348 jam senem fuisse, adeoque nec diu huic anno fuisse superstitem. Quod aliunde convenit cum omnium calculo statuentium, S. Severinum circa hoc tempus Eufratæ successisse: imo ex hoc temporis concursu forsan nata est fabula depositi episcopi Coloniensis, cujus memoria, quia in Oriente obiit, apud Colonienses obliterata fuit. Certius aliquid edoceret nos Chronicon Reginonis Prumiensis, si accuratior esset ejus chronotaxis: dicit enim inter annos 350 et 364 [Pertz. Monum. hist. German. tom. I pag. 525.] : Severinus episcopus Coloniæ clarus habetur. Sed, inquam, omnino perturbata est ejus chronotaxis, utpote qui intra eosdem annos ordinet S. Martinum his verbis [Ibid. l. c.] : Martinus episcopus ad cœlestia transiit, qui tamen in extrema meta sæculi quarti dies suos clausit. Sic quoque Concilium Nicænum, anno 325 celebratum, inter annos 263 et 295 ponit. Neque medicabilis est error ex eo, quod, posito semel calculi defectu, consequenter fluant reliqua; tunc enim momentum historicum haberet laudata chronotaxis: sed omnia perturbata sunt, ita ut v. g. initium imperii Juliani Apostatæ, ad annum 310 affixum, differat a vero anno annis 51, dum Valentis annis 47, Gratiani 43, Theodosii Magni 40 rectam chronotaxim antecedat. Adeo ut Reginonis chronotaxis vix aliquid chronologiæ ordinandæ conferre possit. Quemadmodum, ut supra diximus, nullo certo testimonio constat, quo accurate anno episcopatum suum inceperit S. Severinus, sic incertum quoque est, quo anno obierit. Sed susceptus a S. Amando, qui initio sæculi quinti sedem Burdigalensem adiit, eodem circiter tempore, id est, initio sæculi quinti diem suum clauserit: præsertim quum vix non octogenarius istam civitatem adierit: quapropter hoc qualecumque tempus Commentario præfixi.

[10] [incertum porro est. utrum Concilio Parisiensi] Parca admodum sunt, quæ de rebus gestis S. Severini habemus monumenta. Joseph Harzheim, auctoritate, ut ait, Henschenii fretus, dicit [Conc. Germ. tom. I pag. 8.] , S. Severinum una cum S. Servatio Tungrensi interfuisse concilio Parisiensi anni 362, in quo Gallicani episcopi scripserunt ad collegas suos, Orientales episcopos; et Ariminensem fraudem detestati, confitentur ὁμοουσιον seu consubstantialitatem Filii, non omnimode tamen ὁμοιουσιον seu similitudinem substantiæ Filii cum Patre damnantes [Sirmond. Conc. Gall. tom. I pag. 16. Cfr Longueval. Hist. de l'Egl. Gall. tom. I pag. 275. Edit. Paris 1825. Migne. Patrol. tom. X col. 710.] , quia, ut monstraverat S. Hilarius libro de Synodis [Migne Ibid. col. 530.] hæc vox ὁμοιουσιον fideli et pia intelligentia accipi poterat, quæ dein tessera semiarianorum facta est. Et certe nemo umquam fidei integritatem aut S. Hilarii aut patrum Parisiensium in dubium revocavit. Porro Henschenius, ab Harzheim citatus, nuspiam asserit SS. Servatium ac Severinum patribus Parisiensibus accensendos esse; sed in Commentario prævio ad Acta S. Servatii sub die XIII maji, num. 9 [Act. SS. tom. III maji. pag. 212.] , dubitat de S. Servatio, tacet omnimode de S. Severino: Huic, inquit, (concilio) desunt subscriptiones episcoporum, inter quos FORSAN Servatius, nisi morbo aut alia re impeditus, suum locum tenuit. Nuda igitur conjectura est, Servatium synodo Parisinæ præsentem adfuisse, quam Henschenius ipse ex parte infirmat, addendo [Ibid. l. c.] : Vel nisi ab Arianis semel deceptus, ab omnibus episcoporum conventibus abhorruit, nec deinceps voluit ullam synodum adire, sed sibi et suæ diœcesi attendere solum curavit.

[11] [anni 362 præsens adfuerit.] Ut autem ad S. Severinum nostrum propius accedamus, nullo verbo laudatus Henschenius indicat, Sanctum dicto concilio præsentem fuisse. Sed post verba mox citata: Hoc tempore, inquit, factum crediderim, ut S. Severinus, Coloniensis episcopus Eufratæ, non in concilio Coloniensi anni CCCXLVII, sed post annos decem aut sedecim suffectus, Tungros accesserit, de causis ecclesiasticis collaturus cum S. Servatio jam sene. Ex quibus verbis intelligitur, mentem Henschenii non fuisse, ut Sanctum nostrum patribus Parisiensibus accenseret. Quoniam tamen pontificatus S. Severini conplectitur totum tempus, quo Constantius universum imperium Romanum, mortuis fratribus Constantino et Constante, ab anno 353 ad 361 gubernavit (nam initium pontificatus Sancti nostri decem aut sedecim annis post annum 347, id est in annum 357 aut etiam 363, prorogare, nullo idoneo testimonio niti nobis videtur) non dubitamus, quin S. Severinus noster strenue adversus Arianos fidem catholicam vindicaverit; ut prodit ejus Vita infra danda, et, si conjecturis indulgere libet, astiterit aliquibus e frequentibus intra Gallias conciliis, quæ, agente S. Hilario, celebrata dicit Sulpicius Severus lib. II Historiæ Sacræ cap. 45 [Migne. Patrol. tom. XX col. 155.] . Quocirca omnino admittimus, quæ de Sancto nostro in Vita S. Evergisli dicuntur, prout ea recitantur in Commentario Henschenii ad Acta S. Servatii [Act. SS. tom. III maji pag. 212.] : Grassabatur tum etiam in Galliis Ariana hæresis, quam beatissimus Severinus passim profligare nitebatur. Tungros eum adivisse eadem de causa docet nos laudata Vita, sive ut juxta Henschenium [Ibid. l. c.] consilia conferret cum S. Servatio, sive, ut vult Bucherius [Apud Chapeauville. Gesta pontt. Leod. tom. I Disput. hist. pag. 32.] , post mortem S. Servatii viduatæ Ecclesiæ consuleret.

[12] [Accipit Sanctus revelationem de morte S. Martini:] De S. Severino refert Gregorius Turonensis lib. I de Miraculis S. Martini cap. 4 [Migne. Patrol. tom. LXXI col. 918.] , illum cœlesti visione cognovisse obitum S. Martini: Beatus, inquit, Severinus, Coloniensis civitatis episcopus, vir honestæ vitæ et per cuncta laudabilis, dum die dominica loca sancta ex consuetudine post matutinos hymnos cum suis clericis circumiret, illa hora, qua Beatus obiit, audivit chorum canentium in sublimi: vocatumque archidiaconum interrogavit, si aures ejus percuterent voces, quas ille attentus audiret. Respondit: Nequaquam. Tunc ille: Diligentius, inquit, ausculta. Archidiaconus autem cœpit sursum collum extendere, aures erigere et super summos articulos, baculo sustentante, stare. Sed credo, eum non fuisse æqualis meriti, a quo hæc non merebantur audiri. Tunc prostrati terræ, ipse pariter et beatus episcopus Dominum deprecantur, ut hoc ei divina pietas audire permitteret. Erectis autem, rursum interrogat senex: Quid audis? Qui ait, voces psallentium tamquam in cœlo audio, sed quid sit, prorsus ignoro. Cui ille: Ego tibi quid sit, narrabo. Dominus meus Martinus episcopus migravit ex hoc mundo, et nunc Angeli canendo eum deferunt in excelsum. Et ut parumper moræ esset, dum hæc audirentur, diabolus eum cum iniquis angelis retinere tentavit, nihilque suum in eodem reperiens, confusus recessit. Quid ergo nobis peccatoribus erit, si tanto sacerdoti voluit pars inimica nocere! Hæc sacerdote loquente, notavit tempus archidiaconus, et Turonos misit velociter, qui hæc diligenter inquireret. Qui veniens, eo die et hora manifestissime cognovit transisse Beatum Martinum, quo S. Severinus audivit psallentium chorum. Quæ circa hanc visionem adnotanda occurrunt, dabimus in Vita infra edenda.

[13] [ædificat ecclesiam SS. Cornelii et Cypriani,] Traditio antiqua tribuit S. Severino fundationem ecclesiæ SS. Cornelii et Cypriani, Coloniæ sitæ, quæ dein Sancti nostri nomen assumpsit. Ab antiquissimis temporibus habebat collegium sive clericorum sive monachorum, ut constat ex diplomate Wigfridi, archiepiscopi Coloniensis, qui ab anno 925 ad 953 sedit [Gall. Christ. tom. III col. 644.] . In eo nempe, ut habet Gelenius [Admirand. Colon. pag. 271 et seq.] , anni 948 diplomate, Wigfridus in synodali conventu, quem in Cœna Domini collectum habuit, jussit septem sapientes clericos et totidem idoneos circummanentes laïcos super capsam S. Petri jurare, quo publice recitarent, ut veraciter scirent circa limites possessionum ecclesiæ S. Severini, quos dein archiepiscopus describit. Eumdem terminum territorii Severiani jam ante firmaverat ejus antecessor Herimannus seu Hermannus I, cognomento Pius, qui Coloniensem cathedram ab anno 890 ad 925 occuparat. Laudatus Wigfridus consecravit oratorium S. Severini, ejusque corpus in novum scrinium transtulit, ut ipse testatur his verbis [Ibid. pag 272 Cfr. Binterim. Die alte und neue Erzdiöc. Koln tom. I pag. 59.] : Ego Wigfridus, sanctæ Coloniensis Ecclesiæ scilicet indignus archiepiscopus, pastorali cura impulsus, ac divinitus in visionibus persæpe præmonitus, in monasterio, quod dominus meus, scilicet Sanctus Christi Confessor Severinus ipse a fundamentis erexit et sub honore sanctorum Martyrum Cornelii et Cypriani dedicavit, oratorium construxi, ac in quantum potui in ipsius honorem specialiter perornavi ad remedium animæ meæ et omnium mihi sibique secundum Deum procurandorum, quia nulla pars negligentia meorum antecessorum ipsius templi dedicata erat sibi (Severino?); in cujus oratorii dedicatione, quum forte adesset sub vero charitatis pignore Berengerus, Verdunensis civitatis episcopus et religiosus Cameracensis civitatis Joannes episcopus, et etiam, ut supra dictum est, divino monitu perterritus, Reliquias beatissimi Confessoris mutavimus de scrinio, jam carie consumpto, in scrinium, ut tunc temporis humano ingenio melius potuit esse formatum. Ast ego meique coepiscopi, cordis compunctione attacti, quoniam talem thesaurum corporis tam sanctissimi militis Christi, ac fratres tantæ religionis in eo loco inveni, quales in alio loco non habui, prædictorum confratrum aliorumque multorum religiosorum virorum instinctu præmonitus, tam sanctissimas, priusquam scrinio sigillum imprimerem dotavi Reliquias, et quasdam res proprietatis meæ pago in ipso sitas … contradidi. Enumerat scilicet Wigfridus varia prædia, quæ S. Severino ac fratribus sibi tam incessanter famulantibus adscribit.

[14] [quæ variis donationibus auctas,] Ex hactenus recitatis liquet tum antiquissimam esse traditionem, quæ S. Severino tribuit fundationem ædis sacræ in honorem SS. Cornelii et Cypriani, tum sæculo X in ea ecclesia fuisse collegium presbyterorum, qui sacris ministeriis ibidem vacarent. Et recte quidem procedit citata charta, quod ad Berengerum seu Berengarium spectat, qui ab anno 940 ad 959 Virdunensem sedem obtinuit [Gall. Christ. tom. XIII col. 1178.] . Sed fallitur charta in episcopo Cameracensi: nam nullus hujus nominis sub pontificatu Wigfridi occurrit; ab anno 909 ad 956 Cameraci sederunt Stephanus et Fulbertus [Ibid. tom. III col. 14.] : Joannes autem I ab anno 867 ad 889 [Ibid. col. 13.] , et ejusdem nominis II ab anno 1192 ad 1196 [Ibid. col. 32.] Cameracensem cathedram tenuerunt. Neuter itaque Wigfrido in episcopatu coævus esse potuit. Sed Joannes iste forsan pro Stephano aut Fulberto Cameraci pontificalia munia exercuit, et pro more istorum temporum Cameracensis episcopus dictus fuit. Sic Heynianus seu Hilduinus (nomina enim, inquit Ant. Binterim [Suffraganei Colon. pag. 13.] , hisce temporibus diversissime sæpe expressa et scripta novimus omnes) in chronico S. Martini Coloniensis [Pertz. Monum. germ. hist. tom. II pag. 214.] dicitur episcopus his verbis: Postea abbas præfuit Heynianus, vir illustris, qui factus est archiepiscopus Coloniæ. Obiit DCCCXLVIII et duo altaria instituit etc. Annales Colonienses brevissimi, sed synchroni, habent [Ibid. tom. I pag. 97.] : Hilduinis accepit episcopatum Coloniæ.Attamen in nullo catalogo episcoporum Coloniensium nomen Hilduini seu Heyniani occurrit: fuerit igitur simpliciter episcopus vice sacra pro archiepiscopo aut in interpontificio fungens, quod et de Joanne Cameracensi dici potest [Cfr Binterim. Suffrag. Col. pag. 12 et seq.] . Cæterum si error est in nomine, tantus non est, ut auctoritatem diplomatis Wigfridiani convellat: nam manare potuit ex consuetudine, qua nomina propria scribebantur sola littera initiali, ut multis id exemplis ostendunt Benedictini in suo tractatu de Arte Diplomatica [Nouv. Traité de Diplom. tom. III pag. 506 et seq.] : atque hinc non raro accidit, ut librarii, occurrente littera initiali nominis proprii, imperite suppleverint, quod in originali charta deerat; imo non recte legerint ipsam initialem litteram, quam J opinati sunt, dum S aut F legendum erat; hæ enim litteræ non differunt apud scriptores sæculi X, ut error obrepere non potuerit, adeoque librarius imperitus Joannem scribere potuit, pro Stephano aut Fulberto.

[15] [S. Severini] Jam ante Wigfridum de ecclesia Severiniana bene meritus fuerat Anno I, Coloniensis archiepiscopus, qui circa initium sæculi VIII cathedram tenuit [Gall. Christ. tom. III col. 628.] . Hic septem præbendas in eadem ecclesia fundavit, ac in ea sepulturam elegit, ubi in vestibulo chori majoris assurgit marmoreus sarcophagus [Gelen. Admirand. Colon. pag. 277.] . Hunc Annonem graviter carpit Gelenius [Ibid. l. c.] , sed impactas accusationes repellit Carolus Le Cointe ad annum 724 num. 23 [Annales eccles. Franc. tom. IV pag. 714. Cfr Gall. Christ. tom. III col. 628.] . Integro dein post Wigfridum sæculo novis ædificationibus auctum est collegium Severinianum ab Hermanno II, archiepiscopo Coloniensi, filio BB. Ezonis et Mathildis, quorum Acta dederunt nostri sub die XXI Maji [Act. SS. tom. V maji pag. 48 et seqq.] . Ego Herimannus, habent tabulæ [Gelen. Admirand. Col. pag. 273.] , secundi Ottonis imperatoris filiæ, scilicet dominæ Mathildæ beatæ memoriæ filius, licet indignus sanctæ Coloniensis Ecclesiæ Dei gratia archiepiscopus, pastorali cura admonitus monasterium sanctissimi confessoris Christi Severini a præposito Sigeboldo cum auxilio antecessoris mei Piligrimi renovari incœptum perfeci, id est oratorium cum crypta, prout potui, perornavi. In cujus monasterii dedicatione anno MXLIII, indictione XI et III regni junioris Henrici regis (III hujus nominis), atque VIII præsulatus mei, acta hæc sunt publice ante cornu ipsius altaris. Eamdem ecclesiam denuo consecratam invenio, anno 1237, IV Novembris a Balderico, Semigallensi episcopo [Binterim. Suffrag. Colon. pag. 37.] . Ante istam dedicationem novis donis ecclesiam S. Severini auxerat archiepiscopus Coloniensis Fridericus I, ut constat ex diplomate dato, inquit [Hartzheim. Conc. Germ. tom. III pag. 255.] , in generali synodo nostra, anno Domnicæ incarnationis MCIX. Unde manifestum fit quanto venerationis affectu Colonienses præsules patronum suum prosecuti fuerint. Sed et principes etiam suum contulerunt ad gloriam S. Severini propagandam: sic Gulielmus I, Montium dux, anno 1394 cœpit ædificare hujus Sancti turrim maximam, quam ejus filius Adolphus anno 1411 perfecit [Gelen. Adm. Col. pag. 273 et Knapp. Geschichte Cleve, … Berg. tom. II pag. 484.] . Venerationem erga S. Severinum ostendit quoque cultus ejus Reliquiis et festivitati annuæ exhibitus.

[16] [nomen accepit.] Etenim circa finem ejusdem sæculi XII Hermannus III, dictus Dives, archiepiscopus Coloniensis, quem Gallia Christiana Sanctum dicit [Tom. III col. 670.] , in novam pretiosioremque capsam ossa S. Severini transtulit, ut monstrant versus hierothecæ inscripti [Gelen. Admirand. Col. pag. 273.] :

Præsul præsentis Herimannus tertius urbis,
Res patronorum cupiens augere suorum,
Ossa Severini capsæ prius indita vili,
Splendidiore domo gemmis decoravit et auro,
Quem pro peccatis juvet hujus gratia patris,
Compensans votum simul hoc laudabile donum.

Vidimus supra Wigfridum duobus ante sæculis jam transtulisse eadem ossa sacra ex scrinio, jam carie consumpto, in scrinium, ut tunc temporis humano ingenio melius potuit esse formatum. Adeoque quum nunc ferantur eadem ossa capsæ vili indita fuisse, dicendum est, aut Wigfridianam capsam periisse, aut minus elegantem fuisse et collata cum Hermanniana vilem potuisse appellari. Hanc deinceps pristino nitori multis adjectis gemmis restituerunt Theobaldus Craschel episcopus Cyrenensis et Coloniensis proepiscopus [Binterim. Suffrag. Colon. pag. 73.] , Conradus Wipperman decanus, Herbachius sigillifer [Gelen. Admirand. Col. pag. 274.] . Quum porro ante annos circiter triginta capsa reliquiaria aperta fuisset, ut partes quædam extraherentur, mittendæ ad ecclesiam quamdam in Bavaria, in ea solum inventa sunt ossa minora et multum pulveris, ut nuperrime ad nos rescripsit P. Franciscus Rothenflue, Coloniæ Agrippinæ degens.

[17] [Sancti cultus celeber apud Colonienses.] Tamquam primarium aliquem patronum cultu præcipuo venerabatur olim Ecclesia Agrippina S. Severinum, et proprio officio ejus festivitatem agebat. Exstat in bibliotheca nostra liber liturgicus Coloniensis, vulgo Diurnale dictus, sine anno et loco impressionis. Antiphona ad Magnificat secundarum Vesperarum, Sanctum nostrum SS. Ambrosio et Martino æquiparat sequentibus verbis: O prædicanda toti mundo Dei pietas, cui Trinitatis mysterium uno tempore sublimibus patefecit testibus, Ambrosio, Martino, Severino, qui duobus non inferior, sed miræ humilitatis et victæ fidei verus Dei cultor, arianæ hæresis in Galliis pullulantem damnavit perfidiam. Operæ pretium fuerit animadvertere eamdem laudem S. Martino (nam de S. Ambrosio satis notum est) in proprio officio tribui: Missale enim Gothicum, a B. Josepho Thomasi editum [Codices sacram. pag. 385. Edit. Rom. 1680.] , de eo cantat in Præfatione: Digne Arianorum non subjacuit feritati: vel ut habent Monumenta veteris liturgiæ Alemannicæ [Gerbert. pag. 193.] : Digne ei Arianorum subjacuit feritas. Similiter in laudato mox supra Diurnali Coloniensi legimus sequentem hymnum ad Vesperas:

      Laude digna jubilemus,
      Laudem semper Deo demus,
Qui patronum sanctum Virum nobis dedit Severinum.
      Doctor verus Arianam
      Exstirpavit sectam vanam
Veritatis verbo sanctam illuminans Ecclesiam.
      Iste vivus angelorum
      Meruit audire chorum,
Martinus dum cœlestia transmisit ad palatia.
      Felix præsul, cujus vita
      Confortatur Eremita,
Qui secum illo sedulo orabat dignum præmio.
      Imber terris siccis datur,
      Dum vir Dei reportatur,
Tribus annis qui negatus erat, sed nec fructus datus.
      Sancte pater, Severine,
      Præsul urbis Agrippinæ,
Ora Deum, ut nos tecum gaudeamus sine fine.
      Sit laus, honor et potestas,
      Decus, virtus majestas
Patri Deo, Christo nato, Spiritu paraclito.

[18] [Ejus Acta,] Acta quoad spectat, eadem duplicis sunt generis. Priora quidem particulatim tradunt ea, quæ ejus ortum, institutionem, episcopatum tangunt, proptereaque recentiori manu conscripta censemus: istiusmodi Acta exhibent nobis ex bibliotheca regia codex manu exaratus sub num. 428 et variæ legendæ, sæculo XV typis excusæ: horum Actorum fragmenta aliqua dabimus in Annotatis ad Vitam infra edendam. Sunt et alia Acta, quæ typis edimus: sinceriora nobis videntur; quamvis etiam fabula Euphratæ hæresiarchæ et episcopatus Burdegalensis cum S. Amando episcopo infecta sint. Neque id mirum, quum ipse scriptor fateatur num. 5 sola traditione niti, quæ de S. Severino refert: Cujus, inquit, vitæ descriptionem nostræ nequaquam inertiæ commendamus, quia vel quanta ipse pro Domino egerit et pertulerit, vel quanta per eum Dominus operatus sit, nec historiæ narratione nec testium veracium assertione perfecte dedicimus: quamvis ea literarum commendatione et congrua fidelium relatione dignissima credimus. Nihilominus hæc Acta, quatenus sunt antiquiora, deficientibus aliis, edenda censemus. Eorum exemplaria varia habemus, quibus utemur, ut Surianam editionem emendemus et compleamus. Hisce subnectimus Historiam translationis S. Severini, conscriptam, ut constat ex Prologo, ab eodem auctore, qui post Normannicam vastationem vixit, adeoque facile sæculum X aut XI attingit, quin propius ejus ætatem definire valeam. Translationis Historiam tamquam caput II damus, quam pro more nostro numeris distinguimus.

[19] [et scripta, eidem attributa.] Restat ut paucula dicamus de scriptis S. Severino attributis: scilicet de Doctrina de Sapientia, multoties edita, nempe a Fabricio in sua Bibliotheca mediæ et infimæ latinitatis ad calcem libri VI et a Jacobo Sirmondo [Oper. tom. II pag. 910.] aliisque. Est farrago quædam axiomatum moralium, nullo nexu conjunctorum, nec quidquam ostendit, eamdem sancto antistiti Coloniensi esse adscribendam, nisi quod circumferatur in quibusdam codicibus sub titulo: D. Severini Doctrina de Sapientia. Laudatus Fabricius libro XVIII V° Severinus, dicit aliquos eruditos Sanctum nostrum habere auctorem Homiliæ L inter Opera S. Petri Chrysologi. Certe recentiores editores Operum S. Petri dubitant, utrum genuinus sit fœtus S. Doctoris, aliis pro S. Joanne Chrysostomo, aliis pro S. Hieronymo se pronuntiantibus: sed ne mentionem quidem faciunt sententiæ, a Fabricio prolatæ, nec quidquam occurrit, quo opinatio fulciatur [Migne. Patrol. tom. LII col. 181. Praef. pag. VI et pag. 79. Edit. Aug. Vind. 1758.] .

[Annotata]

* Wormatia

* Spira

VITA ET TRANSLATIO S. SEVERINI, EPISCOPI COLONIENSIS ET CONFESSORIS,
Auctore anonymo, ex Surio, collata cum variis codicibus mss. bibliothecæ regiæ Bruxellensis.

Severinus, Coloniensis episc. (S.)

BHL Number: 7647, 7648 a

AUCTORE ANONYMO.

CAPUT PRIMUM.
S. Severinus Eufratæ succedit in sede Coloniensi; ejus virtutes; mors S. Martini eidem revelatur; Burdigalam profectus pie obit.

PROLOGUS.

Dominus ac Redemptor noster, caput totius universalis Ecclesiæ, corpus suum, toto orbe dispersum, sicut divina potestate condidit, ita piissima gubernatione custodit. Unde et firmiora membra consultum * imbecillioribus, infirmitatis humanæ præscius, in toto mundo prævidere * dignatus est. Quibus etiam peregrinantibus et capiti suo suspirantibus, numquam se defuturum esse promisit, dicens discipulis suis: “Ecce ego vobiscum sum omnibus diebus usque ad consummationem sæculi. [Matth. XXVIII, 20.]” Consolatur ergo infirmos, ut diximus, majorum adjutorio, ut eorum admonitionibus exercitati, discant peregrinationem suam cognoscere, et patriam cœlestem desiderare. Hos sanctos patres nostros, suo quemque loco, laudabiliter studio deservisse non dubitamus; quorum ut memoriam solemniter celebremus, partim ex literarum commendatione, partim ex majorum traditione in consuetudine habemus. Quos quia Dominus cœlesti gloria sublimavit, nostræ quoque in perpetuum honorandos memoriæ commendavit. Tales, denique in ædificatione sui sancti corporis ministros esse constituit, quorum sollicitudine custodiantur electi, et ab aperta grassatione coerceantur perversi. Qui videlicet gregem dominicum a luporum insidiis prædicando, recte operando et orando protegentes, suo Domino talenta credita cum lucro reportantes, non solum pro suis meritis, sed et pro commissorum profectibus, sui Domini gaudium intrare merentur. Qui etiam sublimiora loca in sancta Ecclesia sortiuntur, ut ab omnibus vel exempli vel doctrinæ gratia videantur. Nemo enim, ut ait Dominus in Evangelio, lucernam accendit, et in abscondito ponit, neque sub modio, sed super candelabrum, ut, qui ingrediuntur, lumen videant. [Matth. V, 15 et Luc. XI, 33.]

[2] [S. Severinus, episcopus factus,] De quorum probatissima societate Beatum Severinum, virum honestæ vitæ et per cuncta laudabilem b, cujus hodierna die festa percolimus, Agrippinensi prædestinatum Ecclesiæ, electione et consensu cleri totius ac populi præesse misericorditer voluit. Qui tempore Arianæ hæreseos lorica fidei dominicæ indutus, in Dei opere spectabilis fuit, adeo ut convenientibus ad synodale concilium ex tota pene Gallia, aliarumque provinciarum partibus catholicis et orthodoxis fidei christianæ doctoribus, Euphrata, memoratæ Agrippinæ Coloniæ non pastore, sed mercenario, pro prælibatæ pestis perfidia destituto, idem sanctissimus Dei famulus Severinus, ut infusam malitiam eliminare debuisset, a cunctis aptissimus acclamaretur c. Quod, quia periclitanti populo necessarium erat, Deo propitio, sancti concilii auctoritate firmatum est. Actumque est mira omnipotentis Dei dispensatione, ut non Euphratæ, scelestissimæ perversitatis doctori, Severinus æterni judicis præco succederet, sed, pestiferi seminis auctore expulso * et exterminato, Materni, fortissimi christiani fidei propugnatoris et vigilantissimi propagatoris d, nec fidei nec doctrinæ perfectione dissimilis, successor exstiterit: quatenus perspicacibus discretionis obtutibus, quod male pullulaverat resecando, decessoris sui monimenta redintegraret, et impostoris mendacia, fide verissima reminiscente, repelleret.

[3] [populum Coloniensem] Quali autem vigilantia sibi et doctrinæ suæ post susceptum episcopatum attendisset vel qualiter in custodia ovilis sibi crediti desudasset, corona justitiæ, quam eum jam in Angelorum consortio suscepisse luce clarius est, manifestissime pandit. Quod si quis a nobis miraculorum ejus virtutes exigit, sciat tunc temporis plus fuisse * necessariam sermonum interpretationem, quam virtutum operationem *; quia contra eos exstitit pugna, qui non negabant Dei potestatem in miraculis, sed æqualitatem sanctæ et inseparabilis Trinitatis in personis. Ariana ergo tunc contentio grassabatur, quæ eo crudelior, quo interior, ita totius pene Ecclesiæ viscera serpentinis irrepsit insidiis, ut vix esset credibile, mundum umquam tantæ pestis illecebris posse carere, et nisi suadente Domino, christianæ militiæ robustissimi bellatores, quorum Severinus non ultimus, labenti in tantis scandalorum turbinibus sanctæ Ecclesiæ succurrerent, pejora prioribus tempora procul dubio citius advenirent. Tales enim tunc eam caninis morsibus lacerabant, quales ipsa veritas cavendos esse præmonebat, dicens: “Attendite a falsis prophetis, qui veniunt ad vos in vestimentis ovium, intrinsecus autem sunt lupi rapaces: a fructibus eorum cognoscetis eos.” [Matth. VII, 15] Faciliusque forsan foret, aut aperte contra veritatem debacchantes per rationem vincere, aut pro eadem veritate corpus in mortem tradere, quam simulantes justitiam gladio rectitudinis expugnare, et infusum virus, quod jam per membra serpsit, interius medicinalibus sanctarum scripturarum poculis resolvere et ad integrum exsiccare. Quo virtutis studio sagacissimum athletam Christi Severinum decertasse cognovimus. Cujus solemnitati quo devotius insistimus, tanto nos eum, quem dilexit et cujus munere ad tantam gloriam pervenit, et ardentius et sincerius diligere comprobamus.

[4] [ab hæresi] Signa autem non a fidelibus, sed ab infidelibus exigenda sunt. Quamvis tot mortuorum resuscitator esse veracissime prædicetur, quot animarum, hæretica pravitate corruptarum, doctrina fidei catholicæ et operationis rectæ recuperator esse cognoscitur. Plus enim est, animam, in æternum victuram, a vitiorum sordibus ad immortalitatis desiderium per dulcedinem piæ exhortationis accendere, quam corpus, iterum moriturum, de tumulo resuscitare. Quoties ergo aliquem ad cognitionem veritatis a tenebris revocavit erroris, toties cæcis oculis fulgorem reddidit lucis. Quem dum ea, quæ agenda proposuit, ad effectum operis assiduis admonitionibus perducere fecit, etiam manuum damna resolvit: cui si de virtute in virtutem eundi et cordis affectibus ad superiora ascendendi voluntatem et facultatem doctrina simul et precibus impetravit, gressus pedum a debilitatis nexibus liberos dedit. Verum omnipotens Spiritus, qui operatur omnia in omnibus, dividens singulis prout vult [I Cor. XII, 6 et II], tam forti sanctos et electos suos compage charitatis univit, ut nihil eorum, quæ alter merito sanctitatis assequitur, alteri desit. Quum enim quæcumque bona sic alter in altero diligit, sicut in semetipso, nimirum per charitatem agitur, ut eisdem * etiam cum ipso participetur. Quo fit, ut beatissimum Severinum antistitem nullius omnino virtutis expertem merito credamus, quem perfecta charitate bonorum omnium profectibus conjunctum esse non dubitamus.

[5] [et a calamitatibus defendit.] Cujus vitæ descriptionem nostræ nequaquam inertiæ commendamus, quia vel quanta ipse pro Domino egerit et pertulerit, vel quanta per eum Dominus operatus sit, nec historiæ narratione nec testium veracium assertione perfecte didicimus: quamvis ea literarum commendatione et congrua fidelium relatione dignissima credimus e. * Quomodo enim posset fieri, ut tam idoneus fidei catholicæ prædicator et doctor memorabilibus non fulgeret operibus? Cui tamen laudabilius fuit, labefactum sanctæ Ecclesiæ statum suo loco corrigere et ad pristinam incolumitatem maximo sudore reducere, quam recto stantem ordine et non nutantem servare. Sed post decessum doctoris religiosissimi, quando gravissima inundatio gentis incredulæ totam pene Galliam et ejus finitima cæde atque incendiis devastabat, succedentibus et ingravescentibus adversis, sancti viri gloriosa facta vel miracula, partim conscripta, partim avidis scriptoribus casu inopinatæ perturbationis erepta, gratulationi nostræ cognitionis ablata sunt. Tantam namque dominationis vim tunc temporis * crudelitati tyrannicæ propter peccatum inobedientiæ ultio divina concessit, ut in cunctis Galliarum provinciis nec una quidem civitas, nisi Metensis, inusta remaneret; quamvis in ea non nisi solum oratorium, S. Stephani nomine dedicatum, propter ejusdem Protomartyris sanguinem, ibidem pullulantem, servatum * esse S. Servatii gesta commemorent f: ut videlicet populi, qui corde obdurato prædicatorum suorum blandis admonitionibus non obtemperabant, in se compleri * sentirent, quod sancta scriptura de quibusdam perversis dicit, quia “tantummodo sola vexatio intellectum dabit auditui.” [Id. XXVIII, 19]

[6] [S. Martini obitum] Quam insanientis gentilitatis feritatem omnipotentis Dei patientia non prius Coloniensem populum permittebat invadere, quam ejus defensoris animam in electorum suorum consortium dignaretur accipere: ut aperte daretur intelligi, quanti privaretur munitione patroni, qui et ipsam, quam inevitabiliter merebatur, plagam, præsente corporaliter S. Severini patrocinio, videret esse dilatam g. Sed fama mirabilium sancti viri operum, certis utique de causis ad nos usque non perducta, laudem sanctitatis ejus non minuit, quia veræ beatitudinis perfectioni non detrahit; in qua illum, jam æterna securitate felicem, poscamus esse nostræ fragilitatis miscricordissimum adjutorem.

[7] In laude igitur hujus Deo digni pontificis Severini * non minimum sanctitatis indicium, quod contemporalis ejus probatissimi Christi Confessoris, Martini, miraculis inditum reperimus, nequaquam transeundum putamus h: in quo lucidissime demonstratur, unum, agone jam bene consummato, coronam justitiæ debitam percepisse, alterum, adhuc in certamine positum, eamdem fidei bonorumque operum constantiam meruisse: et, ut aperte dicam, unius ostendit præmium, alterius describit miraculum. Quodam itaque tempore, dum solertissimus pastor Ecclesiæ, Severinus, gregis sibi commissi custodiis invigilans, die dominico, expletis matutinalibus officiis, ex consuetudine loca sancta orandi gratia circuiret i, audire meruit dulcisonam cœlestis militiæ melodiam, quæ illum afflatu Sancti Spiritus docuit, quia Martinus episcopus de sæculo migravit. Quam dum intentus ipse diligenti aure perciperet secreti cœlestis testem secum habere desiderans, vocato archidiacono k, requisivit, si aures ejus cantilena, cœlitus immissa, percuteret. Quo tale aliquid se audire negante, rursus episcopus, ut diligenter auscultaret, admonuit. Quumque ille toto corporis et mentis nisu cœlestis concentus fieri particeps appeteret et non impetraret, intellexit vir Dei a Deo implorandum fore, ut hujusmodi laudes diaconus audiret.

[8] [cœlesti visione cognoscit.] Tunc prostrati simul in terram episcopus et diaconus, ut harmonia, quam magister intentus audierat, etiam discipulum non lateret, orabant. Quibus erectis, quum beatus antistes diaconum iterum interrogaret, si desideratam vocem auribus adhuc quodam modo sentiret: “Voces, inquit, psallentium tamquam in cœlo audio; sed quid sit, prorsus ignoro.” Cui * secretorum conscius cœlestium, quid audita jubilatio designaret, aperuit, dicens: “Dominus meus Martinus migravit a sæculo, et nunc eum hymnidici civium cœlestium chori in suum consortium lætantes suscipiunt. Cujus sanctissimam animam, carne solutam, diabolus cum suis angelis retinere curavit, sed nihil in eo suum reperiens, confusus abscessit. Propter quod et paululum moræ fuit, quod exsequiarum ejus digna celebratio a nobis audiri non potuit.” Requisitum est ergo diligentissime et inventum, eadem die et hora Sanctum Martinum æternum sui Domini gaudium intrasse; quo hoc Beatum Severinum contigit prophetiæ spiritu tactum sensisse l. Prophetiæ enim esse creditur, quod divinæ virtutis mysterium per manifestationem Spiritus Sancti cuilibet revelatur. Quid ergo nobis de hujus sanctissimi pontificis Severini meritis dicendum est, nisi quod omnipotens Deus, dum Martinum ad cœlestem gloriam extulit, huic ejus consessus et consortii securitatem dedit: ut qui non dissimilis studii erant in contemptu sæculi, æquali gloria fulgerent in æterna lætitia contemplationis Dei?

[9] [S. Severini sanctitas visione alia] Fertur etiam ejusdem gloriosi pontificis temporibus eremitam quemdam præcipuis virtutum operibus floruisse; qui cujusdam magni principis fuisse filius et in deliciis copiosissimis esse nutritus perhibetur. In quibus eo usque perductus est, ut parentes ejus magnificas illi nuptias præpararent, et sponsam delicatissimam cum apparatu multo conducerent. Cujus dum conjugio potiturus, cubiculum post cœnam opulentissimam intraret, subito pavore, nescio quo, raptus, vidit quasi juvenem speciosissimum, qui et majorem gloriam commodaturum sancte promitteret, si sibi parere sequendo maluisset. Quod quum tota ambitione juvenis se velle dixisset, surrexit, et de omni suppellectili, quam possederat, vasculum ligneum, quo vinum de situlis in vasa aurea et argentea mixtum bibentibus fundi solebat, solum secum sumens, virum, qui apparuit, secutus, abscessit. A quo in remotiora eremi loca ductus, vitam laudabilem et paucis imitabilem duxit. Quumque ibidem multos dies ad promerendum Deum continuis orationibus vacaret, supplicare magnopere cœpit, ut cum quo æqualitatem præmii habiturus esset, judex æquissimus aperiret. Cui dum Coloniensis Ecclesiæ præsul famosissimus, Severinus, in hujusmodi consortio proponeretur, sibi eum, quis esset, ostendi precabatur.

[10] [declaratur.] Nec mora, idem, qui illuc eum adduxerat, adfuit, et ei locum, in quo sanctus episcopus illis diebus morabatur, ostendit. Forte tunc, instante quadam solemnitate *, multitudo populi confluebat, cui post divinum officium a tanto pontifice convivium exhiberi honor impositus exigebat. Ubi dum prædictus solitarius deliciarum affluentiam cernens, se ei in præmio sociandum esse pertimesceret, qui talia, qualia ipse quondam dimisisset, haberet, severitate correptionis a magistro imposita didicit, quod minus episcopus omnem illam sæcularem gloriam, quam ipse ligneum vasculum, quod sibi de cunctis suis opibus reservaverat, dilexisset. Unde Deo gratias agens, ad locum, unde venerat, gratulabundus recessit, et ut promissum præmium cum Severino, Dei famulo, mereretur, quoad vixit, instantissime flagitavit m. Hæc ergo duo Beati Severini virtutum insignia, quæ proposuimus ad exprimendum bonitatis ejus meritum, ut puto, sufficerent, etiamsi plura non fuissent. In altero enim Dei, in altero intelligimus dilectionem proximi. Nam quod humanam possibilitatem transcendens, supernorum spirituum laudes in Beati Martini transitu audivit, qualiter in Dei dilectione profecisset, ostendit: soli enim sincerissimæ charitati præstatur, ut Dei, qui charitas est, arcanis admisceatur. Quod autem contemplativæ vitæ dulcedinem deserens, proximorum infirmitati etiam in conviviorum apparatu condescendit, quam forti fraternæ charitatis vinculo constringeretur, insinuat. Magnum est enim hæc habendo dispensare et non diligere; et manifestum est, quia hæc qui non diligit, etiam non habere velit. Sed hæc discretissimus Sanctæ Ecclesiæ provisor, Severinus, et sibimet ipsi plus cœlestia desiderans, non appetiit, et commissorum necessitati, quando tempus fuit, sollicite ministravit, quasi suis subditis dicens cum Apostolo: “Sive mente excedimus, Deo: sive sobrii sumus, vobis. [II Cor. V, 13]” Qua in re de sanctitatis ejus merito certi, Coloniensem populum, Deo auxiliante, felicem fore credimus, si cujus studio reparatus est ad fidem, illius cum bonorum operum exsecutione poscat sedulus intercessionem.

[11] [Burdigalum profectus,] Corroborata itaque et bene stabilita Dei gratia Coloniensi Ecclesia, sanctus vir Severinus, in Dei opere * indefessus, per visionem monetur, ut Burdegalense oppidum et partes Aquitaniæ, unde etiam claram traxisse fertur originem, cœlestis lucri causa visitare non dubitaret. Quod statim, cognita Dei voluntate, licet jam senili gravaretur ætate, perficere aggressus est n. Interea dum iter ageret, revelatum est a Domino Beato Amando, ejusdem civitatis præsuli, Severinum, magnificæ sanctitatis episcopum, visitatum Aquitanicos cives advenire, et se ei cum cleri populique cœtibus obviare debere. Unde repletus gaudio vir Dei, congregationem fratrum plebemque subditam convocavit et in occursum beati pontificis cum veneratione debita properavit. Quem mox ut appropiavit, prior proprio nomine, velut per revelationem doctus fuerat, salutare curavit, prosequente clero et dicente: “Benedictus, qui venit in nomine Domini.” Tum læto constipatus utriusque sexus agmine, ad ecclesiam honorifice cum canticis et hymnis deducitur, et consueta convenientium fratrum vota solvuntur.

[12] [in morbum incidit, et pie obit:] Ibi sane constantissimus Christi confessor, veluti repuerascens, fidei virtutisque exempla simul et documenta proposuit, quibus incredulos salubri credulitati restituit, errantes ad viam veritatis reduxit *, bene agentes in bonorum operum profectu firmavit. Non pauca quoque miracula in eadem provincia Dominus * per servum suum operatus est. Et quia ibi dissolvenda corporis ejus vincula divina prædestinavit scientia, subita vir Dei gravatus infirmitate, convocatis fratribus prædixit, se in eodem loco mortis debitum soluturum, et locum sedis propriæ corporaliter amplius non visurum. Sicque sanctissimus pontifex, post datam exhortationem et benedictionem, cunctis onustus virtutibus, quibus promeretur Deus, consummato feliciter vitæ præsentis cursu, intentum supernis desideriis Creatori reddidit spiritum, coronandus cum Confessoribus sanctis immarcescibili bravio perpetuæ retributionis.

[13] [mortuus] Tunc venerabilis Amandus episcopus, conveniente utriusque sexus innumerabili multitudine, susceptum sacratissimum corpus cum clericis in crypta suæ ecclesiæ o, fecit honorabiliter sepeliri. Ubi ex illo tempore tantas Dominus virtutes per Beati Severini merita operari dignatus est, ut videretur incolis fidem mortuus custodire, quam vivus dicitur recuperasse. Ex quibus unum insigne miraculum explicabo, quod ideo famosius prædicatur a cunctis, quia communis erat causa salutis. Nam dum quodam tempore ad annuale festivitatis ejus gaudium plebs totius provinciæ religionis amore conflueret, inopinata Gothorum rabies cum exercitu copioso supervenit. Quumque se multitudo, quæ convenerat, inermen et resistendi impotem cerneret, ad ejus consilium confugit, cujus eam gloriosa solemnitas invitavit. Nec mora, idem, qui prædaturus, quantum cædi superesset, hostis advenerat, meritis Sancti Severini immenso ex virtute Dei pavore perterritus, fuga se tantummodo vel latibulis, quibus quisque potuit, salvare quæsivit, hisque, quos prædari venerat, cum omnibus, quæ attulerat, præda fuit. Unde factum est, ut omnipotenti Deo ejusque militi Severino laudes Aquitania tota rependeret, et singulis exinde annis hanc solemnitatem cum donis et muneribus copiosius frequentaret.

[14] [Aquitanos tuetur.] Cætera, quæ tamen nec modica nec pauca esse comperimus, breviandi gratia dimittimus; quia eos, inter quos facta sunt, nullo modo de his silere putamus. Nam sicut “sacramentum regis abscondere bonum est,” ita “opera Dei revelare et confiteri honorificum est.” [Tob. XII, 7] Ipse enim in Sanctis et per Sanctos virtutes quaslibet operatur, qui electis suis discipulis dicit: “Sine me nihil potestis facere;” [Joan. XV, 5] de quo Paulus dicit “Christum Dei virtutem, et Dei sapientiam.” [I Cor. 1, 24] Cui nos quoque, fratres charissimi, pro modulo nostro laudes et gratiarum actiones in his gloriosissimi sui Confessoris Severini solemniis deferamus; ut qui illum in Sanctis suis mirabilem prædicamus, eisdem opitulantibus, nobis eum fore propitium sentiamus, qui cum Patre et Spiritu Sancto vivit et gloriatur Deus in sæcula sæculorum. Amen.

ANNOTATA.

AUCTORE J. V. H.

a In sua nos Usuardi editione præmonuerat Sollerius noster ad diem XXIII octobris varios in Musæo Bollandiano exstare codices manuscriptos, quibus illustrari, quam hic edimus, Surianam editionem possint. Hi codices hodie in bibliotheca Bruxellensi reperiuntur inscripti sub numm. 2764, 9289, 7460 et 206: ad hos codices correximus in margine textum Surianum: brevitatis tamen causa notavimus varios hos codices litteris: nempe num. 2764 littera A: num. 9289, B; num. 7460, C; num. 206, D. Est quoque codex alterius generis, nempe qui, ut diximus num 18. Commentarii prævii, singularia habet de S. Severini initiis, notatur in bibliotheca regia num. 428, nos vero littera E, signabimus.

b Codex E, supra notatus, circa finem fol. 256, his verbis refert initia S. Severini: Beatissimus Severinus, quantum ad terrenæ dignitatis gradum, alto parentum genere, sæculari felicitati in Aquitanensium provincia exortus est. Qui mox talis voti devotione ab ipsis Deo dignis parentibus, caste et honeste ad educandum in ipsis primis cunabulis exponitur: post hoc liberalibus studiis traditur. Quibus dimissis, Dominum Jesum Christum, concordiam, pacem, sanctitatem amare cœpit; et bona, a parentibus sibi dimissa, quasi pulverem reputavit. Nullam horam sine spirituali lucro sibi deperire voluit; semper eleemosynis vacans, aut orationi operam dans, aut sacræ lectioni insudans; aut inde aliquid in memoria ruminans. Nullam horam passus est inertem transire, nisi vix quantum satisfaceret naturæ. Ipse enim sæpe ab hominibus abscondere se disposuit, sed nulla ratione potuit; quia Deo non placuit, quod talis lucerna sub modio poneretur, magis volens, ut supra candelabrum ab omnibus videretur: nolens eum in abscondito celari, per quem sua dispositione plures deberent salvari. Hæc non satis commode conciliantur cum iis, quæ narrat Auctarium ad Legendam Auream, editam Coloniæ anno 1483 [Fol. CCCLV.] : B. Severinus, inquit, apud Burdegalim in Vasconia exsistens agricola, aratrum minans, audivit vocem in aëre ab Angelo talem: Severine, Severine, tu eris episcopus in Colonia. At ille: Quando hoc erit? Respondit vox desuper: Quum virga, quam manu gestas, floruerit. Et statim ipse virgam aridam ponens in terram, germinavit et floruit. Unde in episcopum diu post electus, omni devotioni se contulit. Certe binæ legendæ inter se non facile componuntur;etenim in priori habemus juvenem, ad omnem disciplinam litterariam informatum; in posteriori autem agricolam rudem, qui episcopale onus non refugit, sed curiose inquirit in tempus, quo id suscipiendum erit. Si quid veri in alterutram legendam ex antiqua traditione manavit, dubium non est, quin prior legenda præferenda sit: destinatus a Deo S. Severinus, ut vaferrimam Arianorum hæresim debellaret, litterarum adjutorium ei necessarium fuit.

c Jam alibi actum fuit de multiplicibus difficultatibus, quæ Concilio Agrippinensi objiciuntur, ut hic repetendæ non sint: id sufficiat observasse, sedes citatorum episcoporum, si SS. Maximinum Trevirensem et Servatium Tungrensem excipias, ex sola hac synodo cognosci; eadem quidem episcoporum nomina in subscriptionibus concilii Sardicensis, sed nulla facta sedium, quæ singulis tribuantur, mentione [Cfr Labbe tom. II, Conc. col. 658, 662 et 679.] : unde deest gravissimum argumentum,quo authenticitatem synodorum confirmare solemus. Sed præterea falluntur Acta in duobus episcopis, nempe Discolo Remorum et Simplicio Æduorum. Nam, teste Flodoardo lib. 1 hist. Rem. cap. 5 [Migne. Patrol. tom. CXXXV, col. 36.] , Betausium, qui tempore Constantini sedit, excepere episcopi Aper, Maternianus, Donatianus, Viventius, Severus, Nicasius, qui Ecclesiam rexit initio sæculi quinti, quando Vandalica persecutio, Gallias premebat [Gall. Christ. tom. IX, col. 4.] . Similia dicenda sunt de Simplicio, Æduorum seu Augustodunensi episcopo, qui initio ejusdem sæculi quinti sedere cœpit: successionem episcoporum Augustodunensium statuit Gregorius Turonensis lib. de Gloria Confessorum capp. 75 et 76 [Migne. Patrol. tom. LXXI, col. 882.] , ut Reticius interfuerit Concilio Arelatensi anni 314, cui successit Cassianus, post hunc Egemonius pontificatum suscepit, quem sequitur Simplicius, qui, ut monstrant majores nostri [Act. SS. tom. IV junii, pag. 812, num. 2 et tom. II august. pag. 63, num. 20. Cfr Gall. Christ. tom. IV, col. 329 et seqq.] , sæculum quintum attigit. Quoniam vero hos duos, de quibus specialem notitiam habemus, e Catalogo patrum Coloniensium expungere coacti sumus; vehementer timendum, ne scriptor Actorum Concilii in aliis quoqueepiscopis cespitaverit.

d Certum est Maternum, episcopum Coloniensem, fuisse initio sæculi IV; utpote qui concilio Arelatensi anni 314 interfuerit [Labbe tom. I Conc. col. 1430.] . Sed inter eruditos controversia est, utrum alter fuerit Maternus discipulus S. Petri, qui sub finem sæculi I aut initium II fundavit Ecclesias Coloniensem et Tungrensem. Pro utraque sententia pugnatur in Actis Sanctorum [Act. SS. tom. IV septemb. pag. 354 et tom. VIII octob. pag. 16.] . Cæterum quæ biographus dicit, commode applicari possunt alterutri Materno; priori quidem, quatenus est Ecclesiæ Coloniensis fundator, posteriori autem, utpote qui adversus Donatistas et probabiliter adversus gliscentem Arianismum strenue decertavit.

e Hæc verba clare ostendunt, nullum monumentum coævum scriptori præluxisse: desunt ei et historiæ narratio et testium veracium assertio: ita ut, quæ refert, traditioni populari magis, quam certis documentis nitantur.

f Galliarum vastatio, quam biographus noster describit, accidit medio sæculo quinto, seu quinquaginta circiter annis post obitum S. Severini. De hac agit Gregorius Turonensis, et in specielib. 11 Historiæ Francorum cap. 6 ruinam Metensis urbis his verbis describit [Migne. Patrol. tom. LXXI, col. 198.] : Chunni a Pannoniis egressi, ut quidam ferunt, in ipsa sancti Paschæ vigilia, ad Mettensem urbem, reliqua depopulando, perveniunt, tradentes urbem incendio et populum in ore gladii trucidantes, ipsosque sacerdotes Domini ante sacrosancta altaria perimentes. Nec remansit in ea locus inustus, præter oratorium Beati Stephani Primi Martyris ac levitæ. De quo oratorio, quæ a quibusdam audivi, narrare non distuli. Ajunt enim, priusquam hi hostes venirent, vidisse se virum fidelem in visu, quasi conferentem cum Sanctis Apostolis Petro ac Paulo, Beatum levitam Stephanum de hoc excidio ac dicentem: Oro, Domini mei, ut non permittatis obtentu vestro Mettensem urbem ab inimicis exuri, quia locus in ea est, in quo parvitatis meæ pignora continentur: sed potius sentiant se populi aliquid me posse cum Domino. Quod si tantum facinus populi supercrevit, ut aliud fieri non possit, nisi civitas tradatur incendio, saltem vel hoc oratorium non cremetur. Cui illi ajunt: Vade in pace, dilectissime frater, oratorium tantum tuum carebit incendio: pro urbe vero non obtinebimus, quia dominicæ sanctionis super eam sententia jam processit. Invaluit enim peccatum populi, et clamor malitiæ eorum ascendit coram Deo: ideo civitas hæc cremabitur incendio. Unde procul dubio est, quod horum obtentu, urbe vastata, oratorium permansit illæsum. Oratorium S. Stephani est hodierna ecclesia cathedralis Metensis, quæ titulum Sancti Protomartyris hactenus retinet [Cfr Hist. de Metz, tom. I, pag. 229. edit. Met. 1769.] . Quæ a biographo citatur Vita S. Servatii, est Harigeri, abbatis Lobiensis, qui in confinio sæculi X et XI floruit [Act. SS. tom. III, maj. pag. 216, num. 23*.] .

g Jam monstravimus in Commentario prævio num. 5 Vandalos et Alanos Gallias, trajecto Rheno pridie Kalendas januarii 406 ingressos, adeoque obitus S. Severini hunc diem præcessit.

h Ex Gregorio Turonensi dedimus Commentariiprævii num. 12 visionem S. Severini de obitu S. Martini. Operæ pretium fuerit animadvertisse, duo præcipua, quæ de Sancto nostro a biographo referuntur, videlicet Gallicam vastationem et visionem de obitu S. Martini derivari ex Gregorio Turonensi, ut supra ostendimus.

i Quandoquidem S. Severinus a Gregorio Turonensi, num. 12 Commentarii prævii citato, dicatur, die dominica loca sancta ex consuetudine post matutinos hymnos cum suis clericis circumivisse; verissimam habemus christianæ processionis imaginem, imo, quantum novi, exemplum, saltem in Ecclesia latina, omnium antiquissimum. Circa origenem, ritum et varias species processionum consule, si lubet, Edmundi Martene Tractatum de antiqua Ecclesiæ disciplina in divinis celebrandis officiis [Pag. 60, edit. Lugd. 1706.] , Jacobi Gretseri libros duos de Processionibus [Oper. tom. V, pag. 9.] , monographiam de Processionibus ecclesiasticis, Parisiis anno 1640 typis editam, Martini Gerbert Veterem Liturgiam Alemannicam [Pag. 989 et seqq.] et Antonii Binterim Monumenta Ecclesiæ catholicæ [Denkwürdigkeiten der Christ. Cathol. Kirche. tom. IV, part. I, pag. 555 et seqq.] . Sed soli, inter citatos scriptores, Edm. Martene et Mart. Gerbert agunt de processione dominicali,qualem celebratam legimus a S. Severino, quin et hi ipsi nude monachalem fuisse insinuant, quatenus aqua benedicta variæ monasterii officinæ expiabantur.

k S. Severini archidiaconus fuit S. Evergislus, qui ei successit et Martyr occubuit. Ejus Acta sequenti die, XXIV Octobris, quo ejus nomen Martyrologio Romano inscribitur, dabuntur.

l S. Martini annus emortualis multis controversiis obnoxius est: quam quæstionem ad diem ejus cultui sacrum, XI Novembris, ablegamus. Cæterum tum nostri [Act. SS. tom. VII, maji. De episcop. Tungr. pag. XLI.] , tum ephemerides Trivulsianæ [Journal de Trévoux, an. 1765, pag. 1238 et seqq.] annum obitus s. Martini statuunt 397.

m Sanctus eremita, qui æqualem cum S. Severino gloriam consecutus est in cœlis, ignotus in terris omnino remansit.

n Jam in Commentario prævio num. 6 monuimus, nos nullatenus negare iter Aquitanicum, cujus variæ excogitari possunt causæ: sed nobisvidetur iter istud usque ad episcopatum S. Amandi prorogari non posse, seu usque ad annum 406: nam imminebant jam Galliæ, præsertim orientali, barbari; et episcopi officium erat, corroboratam, ut ait biographus, et bene stabilitam Dei gratia Coloniensem Ecclesiam porro conservare. Itaque itineris tempus statuimus inter obitum S. Martini seu annum 397 et primos omnino annos sæculi quinti. Cæterum biographus noster non solum tacet de Burdigalensi sede, a S. Severino occupata, sed contrarium insinuat, quum dicit sanctum, subita gravatum infirmitate prædixisse se locum sedis propriæ corporaliter amplius non visurum. Certe Colonia non fuisset sedes propria, si pontificatum Burdegalensem tenuisset.

o Crypta, de qua agit biographus, erat extra civitatem, intra quam licitum non erat mortuum sepelire [Cfr Boldetti. Osservaz. sopra i cimiteri. pag. 583.] : adeoque quum dicitur in crypta ecclesiæ suæ, id intelligendum non est de ecclesia cathedrali, sed cœmeteriali, posita extra civitatem. Vox crypta pro ipso cœmeterio quandoque usurpatur [Cfr ibid. pag. 585.] .

* temporibus A

* salvatum B, C, D

* impleri A, B

* addunt, quoddam A, B C, D

* addunt statim A, B, C, D

* solemni die A, B, C, D

* Dei operis A addit permanens B

* duxit A, B, C

* addunt ut dicitur A, B, C

* consulturus?

* providere?

* repulso A, B, C

* esse A, C

* deest operationem A

* eadem A, C, D

* credamus D

CAPUT II.
Colonienses, calamitate multiplici pressi, statuunt corpus S. Severini in urbem suam adducere: ægre consentientibus Burdigalensibus, tandem summo honore Coloniam deferunt.

[S. Severini memoria. apud Colonienses obliterata,] Quia beatissimi pontificis et Confessoris Christi, Severini, vitam vel gesta, prout nobis, quasi per densissimam antiquitas nebulam prospicientibus, elucere potuit, ex parte contigimus, et licet propter majorum negligentiam, sive, quod licentius dici potest, propter barbarorum, quorum supra mentionem fecimus, hostilem potestatem * quædam minus usitata, tamen propter indubitatam fidei constantiam, simplicemque veræ religionis affectum, facile credibilia dilucidare curavimus: superest, ut quomodo divina pietas plebem, quam subtracto pastore pro meritis castigaverat, reducto ejus sacratissimo corpore lætificaverit, prout possumus, explicemus a. Nec mirum cuipiam videatur, quod post tantum temporis spatium nonnulla, quæ prius sollicitudo styli non tetigit, posteritatis memoriæ per descriptionis certitudinem commendare satagimus; quia eorum assertionibus roboramur, qui sanctissimi custodes cineris, a religiosis audita parentibus, de memorabilibus beati viri factis vel miraculis, ad sui solatium diligentissime servaverunt, et quorum non admittebant scribendorum fiduciam, sæpius repetendorum in suis conventiculis dulcem non amittebant memoriam, evangelicum illud implendum exspectantes oraculum, quod veritas ipsa promittit, quia “quod auditis in cubiculis prædicabitur in tectis” b.

[16] Postquam vir Domini sanctus et pontifex gloriosus, Severinus, sæculi hujus laborioso transcurso certamine, [premente calamitate, reviviscit;] coronam justitiæ, quam vivens promeruit, in æternum jam victurus accepit, et orbatis utrimque * tanti patroni præsentia corporali Coloniensium et Burdigaliensium populis, luctus, diebus plurimis continuatus, pro humanæ levitatis consuetudine paululum refrigescere cœpit, infanda Hunnorum gens c totam, ut prædiximus, Galliam, hostili gladio devastandam, invasit; et quanta præsidii firmitate carerent, obliviosis in memoriam revocavit. Quibus gestis, quum Ecclesiis Dei pacis iterum tranquillitas redderetur d, Agrippinenses, quasi post flagella securi, iterum sui pastoris immemores e, pretiosissimum sancti ejus corporis thesaurum studio, quo decuit, non exquisierunt. Unde factum est, ut per totam illius episcopii latitudinem pluviæ gratia pene per triennium negaretur, congruo nimirum castigationis exemplo, ut qui nubis obumbratione carerent, pluviam non haberent. De illorum quippe vir iste sanctus numero proculdubio fuit, quos propheta, per Spiritum intuens, ajebat: “Qui sunt isti, qui ut nubes volant? [Is. LX, 8.]” Non solum enim verbis pluerat, sed et miraculis coruscabat *. Quumque magna penuria loci illius Ecclesia gravaretur, convenerunt quique consilii sanioris, ut quid sibi tanti mali levandi * causa agendum esset, tractarent. Quo facto, omnes unanimiter triduani jejunii remedium quæsierunt. Quod quum magna sollicitudine a clero simul et populo celebraretur, meruerunt angelicæ visitationis certitudine, cur talia paterentur, agnoscere.

[17] [unde et statuitur corpus ejus] Tertia namque transacta solemnis parsimoniæ die, quemdam ejusdem Ecclesiæ clericum Angelus per visionem arguit, dicens: Pastorem et episcopum vestrum non habetis et causas tantæ iracundiæ quæritis? Qua territus allocutione clericus, evigilavit, et quorsum ista portenderent, admodum miratus, de incolumitate pontificis, qui tunc temporis ibi præfuit, sollicite requisivit. Sed quum illum integra resciret sanitate vigere, primum metuens narrare, quod viderat, reticendum esse putabat, deinde quibusdam sibi familiarius adhærentibus visionem, quasi pro somnii phantasia, pandebat. Sicque paulatim illa omnino laudabilis fama per singulorum officia, cunctorum pene pervagabatur ora. Fit conventus cleri totius ac populi, clericus, velut hujus oraculi vates, productus in medium, ut visa cunctis per ordinem exponat, rogatur *. Qui quum imperiis et votis sacerdotis suspensæque plebis satisfaceret, clamor mox omnium unanimus attollitur, Severinum sanctissimum et solis vix perfectioribus imitabilem antistitem, hoc præsagio sedi propriæ restituendum esse, conclamatum est: ibi nemo, qui non annueret, nemo, qui non hoc sibi optabile prædicaret, nemo pene, qui non præ gaudio fleret.

[18] [Burdigala Coloniam esse advehendum,] Mox mirum in modum diu negata pluvia terris arescentibus reddita, se gratulantibus velut ejusdem consilii participem sociavit: et quia omnipotens Deus probavit, quod præmonuit, cunctis absque ullius caligine dubietatis innotuit. Tunc beata Coloniensium et vicinorum quoque * societas f, prospero cursu per Gallias properans, Aquitaniæ partibus propinquabat, ubi Burdegalense oppidum, jam a pretiosi hospitis nomine, S. Severini castellum vocatum g, venerandos Reliquiarum cineres conservabat. Principes autem provinciæ, auditis causis itineris, magna primum animositate resistere conati sunt. Unde et multitudinem convocantes, se non solum optata et longe quæsita munera venientibus non daturos, sed ipsis, si non cito recederent, bellum illaturos esse minati sunt. Postea vero quum suggerentibus quibusdam, eorum æquam et rationabilem, et non sine Dei providentia dispositam veniendi causam agnoscerent, et depositum eos exposcere, non rapinam, nutu Dei, quamvis inviti, tacendo plurimi consenserunt.

[19] [sed Burdigalenses resistunt,] Burdegalenses vero, nimio infausti nuntii mœrore perculsi, nulloque providentiæ Dei vel visitationis angelicæ signo sibi delato, ad dandum suum solatium sollicitati, convenerunt omnes in unum, et vitam sibi sine defensoris sui corporali præsentia nullo modo prodesse conclamaverunt, adjicientes illam se magnopere mortem optare, quam pro tuendis et retinendis secum beati viri Reliquiis subire mererentur. Similiter illi, qui venerant, in cœpta debiti sibi muneris quærendi vel exigendi constantia permanebant. Quumque pari studio diutius audientes et reddentes utrinque * certarent, et Colonienses jam implendi desiderii sui causa totas vires expendere deliberassent, tandem Aquitanici, spiritu consilii tacti, ne propter salutis suæ ministrum hi vel illi mortis sentirent dispendium h, pia et non contemnenda esse vota venientium asserentes, pacis insignia prætulerunt: ea tamen conditione, ut si piissimo amborum defensori propriam placeret revisere sedem, ipsi ob ejus memoriam et solitam sui tutelam, sanctissimi mererentur habere corporis partem. Quod dictum quum placuisset omnibus, invisos prius hospites cum gaudio susceperunt, ipsique, quod petierant, consecuti, cum honore eos maximo remiserunt. Quantus sane tunc ibi dolor et gemitus, quantus præ gaudio flentium luctus, quum membra sancta a loco pristinæ quietis ablata sunt, non est opus verbis, ut credimus, explicare, quum per se valeat hoc unusquisque pensare. Illi enim, quod vita charius habebant, amittere se flebant; isti, unde salutem sperabant *, se gaudentes acquirere, lacrymabantur.

[20] [tandem æqua conditione corpus dividitur,] Præcedentes igitur thesauri sacratissimi portitores secuti sunt omnes cum hymnis et laudibus, quos aut ætas aut infirmitas non retrahebat: et nunc quidem alii fessi discedentes, alii piis exsequiis succedentes, hymnum canebant et laudabant Dominum in excelsis, donec recto itinere *, ducente pacis Angelo, Coloniam pervenirent. Ibi vero exercitus innumerabilis civium et externorum, quos tanta felicis famæ gloria invitaverat, confluebat. Suscipientes ergo diu desideratum sui pontificis corpus, in ecclesia Beatorum Martyrum Cornelii et Cypriani i solemniter condiderunt; orantes, ut sicut eos quondam doctorum solertissimus exemplis et prædicationibus gubernasset, sic intercessor et patronus * in perpetuum custodiret. Ipso autem anno tanta ibi fertilitas facta fuisse narratur, ut ipsa ex omnium ore patronum suum veraciter rediisse, sedique propriæ restitutum esse testaretur. Unde contigit, ut hoc verbum, ab incolis usitatum, etiam longinquos et exteros non lateret, factumque est quasi in proverbium, “domi esse Sanctum Severinum episcopum * k.”

[21] [et pars media Coloniæ] Quod, ut ajunt, etiam beatæ memoriæ venerandus Papa Leo, quasi consuetudinis ejusdem oblitis * suo impressit exemplo. Nam quum Roma profectus propter pœnas, injuste sibi illatas, ad imperatorem Carolum migraret in Franciam l, devenit in locum, quo viri Dei Severini corpus venerabile requiescit, ibique præter morem, quem in via servaverat, oratum ecclesiam introivit. Comites autem ejus mirantes causam hujusmodi sciscitabantur. Quibus ille: Loci, inquit, hujus defensor domi est; ideo non ausus sum illum præterire insalutatum. Hinc ergo consuetudo civibus inolevit, ut uno die per singulas hebdomadas ad S. Severini sepulcrum veniant m et ut per totam hebdomadam ejus patrocinio fulciantur, supplici devotione deposcant.

[22] [cum summo honore colitur.] Meritis itaque sancti hujus et Deo dilecti pontificis, apud venerabilem ipsius sepulcri locum, plurima digne petentibus præstantur beneficia; nullum namque salutis est signum, cujus ibi fides non inveniat emolumentum. Siquidem post reconditum ibi beati corporis thesaurum, Normanni, ruptis habenis, crudeliter sævientes, et maximam regni illius partem incendiis et cæde vastantes n, nullo penitus conatu valebant ejus oratorium inflammare, quum tamen nulla tunc in circuitu ecclesia flammis quiverit superesse. Ibi totum malevolentiæ suæ spiritum proferendo nihil proficientes, imo non modicum sui detrimentum in quorumdam gravibus pœnis, quorumdam mortibus sentientes, illius ædis custodem et dominum iratum esse, rustice o clamaverunt, et ab ejus se vicinia quantocius rapuerunt. Quod, quantum audemus divini judicii secreta rimari, nostræ salutis causa credimus fieri, ut his admoniti crebro miraculis, opem quæramus ejus intercessionis apud misericordiam Redemptoris, qui cum Patre et Spiritu Sancto vivit et regnat Deus in sæcula sæculorum. Amen.

ANNOTATA.

a Initium prologi demonstrat eumdem esse biographum ac qui Historiam translationis conscripsit. Idem de cætero est scribendi stylus, eædem afferuntur rationes, cur S. Severini res gestæ oblivione deletæ sint: nam barbarorum hostilem potestatem, quam ignorantiæ suæ prætendit auctor hoc loco, jam allegaverat in Vita num. 5, ad quem locum alludit in Prologo.

b Alludit scriptor ad textum Lucæ XII, 3, qui tamen paulo aliter sonat: Quod in aurem locuti estis in cubiculis, prædicabitur in tectis. Vel apud Matthæum X, 27: Quod in aure auditis, prædicate super tecta.

c De hac Hunnorum invasione, quæ medio sæculo quinto accidit, egimus in Annotato f capitis præcedentis: nam de eadem vastatione loqui auctorem liquet ex ejus verbis, quum dicit: ut prædiximus.

d Apud Surium in nota marginali ad hunc locum tranquillitas ista usque ad annum Christi 795, primum Leonis III, procrastinatur: et vadem istius assertionis affert Surii editor Card. Baronium. Verum quidem est, Annalistam ad hunc annum § I laudare Adriani I felicitatem, qua major numquam exstitit: sed ante illa tempora Ecclesiæ Gallicanæ sat magna erat tranquillitas, ut translatio sacri corporis tuto peragi potuisset. Dein si celebrata fuerit translatio anno 795, non intelligitur, qua ratione auctor noster dicere possit num. 20, quod Leo Papa, qui bis in Germania fuit, videlicet an. 799 et 804, quasi consuetudinis oblitis suo impresserit exemplo, ut sæpius sepulcrum S. Severini visitarent incolæ. Etenim si tam recens fuit translatio et tam frequens ad tumulum concursus tum civium tum externorum, ejus memoria quadriennio aut novennio oblitterari non potuit. Quapropter censemus, translationemcorporis S. Severini sæculo potius sexto factam fuisse. Tunc enim sua pace et tranquillitate gaudebant Galliæ, quando Clodovæus rex, baptizatus, bellum indixit Gothis Arianis, qui partem Galliarum occupabant; et anno 508, teste Gregorio Turonensi lib. II Hist. Francorum cap. 37 [Migne. Patrol. tom. LXXI, col. 236.] , apud Burdegalensem urbem hyemem egit. Ab illo tempore nihil occurrit, quo translatio impediri posset: ad definiendum autem accuratius tempus nobis nullum documentum innotuit. Quapropter rejiciendam censemus assertionem Gelenii, dicentis [Admir. Colon. pag. 274.] , sub S. Evergislo, S. Severini successore, translationem celebratam fuisse. Sed sub S. Evergislo, Hunnorum gens forsan Gallias devastabat, sed certe pacis tranquillitas reddita non erat regionibus desolatis: adeoque post S. Evergisli pontificatum translatio ponenda. Propter eamdem rationem admittere non possumus opinionem editoris Lovaniensis Butleri, qui dicit S. Severini corpus tribus post mortem annis Coloniam reportatum fuisse.

e Hic videmus, S. Severinum haberi tamquam proprium Ecclesiæ Coloniensis pastorem, adeoquepontificatus Burdigalensis excluditur. Idem paulo inferius habetur, quando populo Coloniensis exprobatur, quod pastorem et episcopum suum non habeat; populo dein acclamant, Severinum sanctissimum sedi propriæ restituendum esse.

f Ex iis quæ infra num. 18 dicuntur, nempe dissidium pro Reliquiis S. Severini inter Colonienses et Burdigalenses ad arma spectasse, arguere licet beatam Coloniensium et vicinorum societatem valde numerosam fuisse, et agminis instar processisse armatam.

g S. Severini Castellum, hodie S. Seurin, etiamnum exsistit. Primum monasterium Ordinis S. Benedicti, dein ad canonicos regulares S. Augustini transiit, qui et ipsi habitum sæcularem postea acceperunt [Gall. Christ. tom. II, col. 857.] . Nunc est parochia ruralis juxta Burdigalam. Anno primo imperii sui, id est anno Christi 814, Ludovicus Pius diploma dedit [D. Bouquet. tom. VI, pag. 458.] , quo villam quæ dicitur Miscaria, in pago Santonico super fluvium Garumnam sitam, cum omnibus appendenciis suis, ad supplementum fratrum, in ipso monasterio consistentium, reddit. Sed paulo serius idem Ludovicus ad preces Sicharii, Burdigalensis archiepiscopi, diplomate declaravit [Ibid. pag. 557.] monasterium S. Severini, ubi etiam requiescit ipse, constructum in suburbio ipsius civitatis pertinere ad sedem Burdigalensem. Diploma non exprimit annum, quem Carolus le Cointe in suis Annalibus ad annum 814 § LXIV initio imperii Ludovici Pii illigat; pro quo quidem tempore aliud nihil patrocinari videtur, nisi quod dicatur oblatam fuisse obtutibus imperatoris immunitatem domini et genitoris ejus, Karoli, bonæ memoriæ serenissimi augusti. Sed hæc privilegiorum confirmatio serius etiam concedi potuit. Nullum itaque exstat monumentum, quo chronologia stabiliri possit; nam incertum est tempus, quo Sicharius pontificatum suum inchoavit et finiit [Gall, Christ. tom. II, col. 796.] .

h Annotato f indigitavimus, controversiam ad sanguinis usque effusionem deventuram fuisse, nisi sapientiorum consilia prævaluissent.

i Antiquissimus simul et celeberrimus est SS. Cornelii et Cypriani cultus: de quo vide,quæ nostri habent ad diem XIV Septembris [Act. SS. tom. IV sept. pag. 181 et 337.] : translato illuc corpore S. Severini, ab eodem titulum accepit ecclesia, de qua egimus in Commentario prævio num. 13. Sed latius etiam propagatus est cultus S. Severini, non solum in diœcesi Coloniensi, sed etiam extra eamdem, sic, teste editore Lovaniensi Butleri ad XXIII Octobris, jam septimo sæculo ejus memoriain loco Biesme, pagi Fossensis, diœcesis Namurcensis, celebrabatur: in eodem quoque episcopatu reperio duas ecclesias parochiales sub S. Severini invocatione consecratas, nempe Bihain, in pago Houffalise et Aye in pago Marcensi.

k S. Severinus, ut habet Gelenius [Admir. Colon. pag. 274.] , vocatur Sanctus pluvialis, quatenus sua intercessione triennalem siccitatem depulerit, ut narratur num. 16.

l Iter Gallicum propter pœnas, injuste sibi illatas, instituit Leo Papa III anno 799 [Cfr Baron. ad hunc an. § VI.] .

m S. Severini, inquit Gelenius [Admir col. pag. 274.] , et aliorum Sanctorum Reliquias Colonienses hebdomadaria secundæ feriæ statione toto anno visitant.

n Regino Prumiensis coævus vastationem Coloniensem illigat mensi Novembris anni 881 [Pertz. Monum. Germ. hist. tom. I, pag. 592.] . Alii plerumque eamdem in annum sequentem reponunt. Quod facile conciliari potest; nam ante captam Coloniam, primo Leodium, dein Trajectum, post Tungros occuparunt: secunda autem, ait Regino, incursione Ripuariorum finibus effusi, cædibus, rapinis ac incendiis cuncta devastant, Coloniam Agrippinam … igne comburunt. Unde probabile est, vastationem incepisse quidem mense Novembri 881, sed Coloniam attigisse solum anno 882.

o Rustice, id est vernacule seu Scandice significantur locuti Nortmanni.

* Addunt quædam antehac incognita A, C, D

* utrisque A, D deest B

* deest pericope in A

* levigandi A, B, C, leviandi D

* rogabatur A, B, C

* quorumque A, B, C, D

* addit responsa B

* speratam C

* itinere prospero B

* addunt piissimus B, C, D

* deest episcopum B, C

* non oblitus B, C, D

DE S. SEVERINO, EPISCOPO ET CONFESSORE, BURDIGALÆ.

INITIO SÆCULI V.

COMMENTARIUS PRÆVIUS.

Severinus, Burdigalensis episc. (S.)

J. V. H.

§ Unicus. S. Severinus, sicut multi alii eodem tempore, in Gallias advena, Ecclesiam administrat Burdigalensem.

De S. Severino episcopo, quatenus diversus est ab ejus homonymo Coloniensi non alia cognoscimus, [Varii adducuntur viri sancti,] quam quæ refert Gregorius Turonensis libro de Gloria Confessorum cap. XLV. Sufficeret itaque narrationem Gregorii, quibusdam Annotatis illustratam, exhibere, nisi operæ pretium duceremus, allatis quibusdam exemplis, monstrare insolens non fuisse antiquis temporibus, viros sanctos patriam reliquisse, ut christianas disciplinas propagarent etiam in iis regionibus, quæ fidem catholicam jam susceperant: unde et factum est, ut istiusmodi viri de adoptiva patria optime meriti, summos honores non raro apud populares adscriptitii consequerentur. Ne vero sermo noster longius excurrat, ea solum exempla adducimus, et quæ Gallias attingunt et intra tria sæcula, quæ S. Severini nostri tempus circumcingunt, continentur: itaque quos adducimus Sanctos, ii sæculo IV, V aut VI floruerunt. Omnes enim norunt primos Galliarumapostolos, qui antiquas regionis sedes fundarunt aut e Græcia per SS. Pothinum et Irenæum, aut ex Italia per SS. Trophimum, Saturninum, eorumque socios processisse. Hic autem de iis viris, qui, constitutæ jam Galliarum Ecclesiæ opem contulerunt, loquimur.

[2] [qui, relicta patria,] Sæculo quarto ex Africa in Gallias venerunt SS. Marcellinus, Domninus et Vincentius; Marcellinus quidem Ebredunensem, Domninus Diniensem fundarunt Ecclesias [Cfr Act. SS. tom. II febr. pag. 660 et tom. II apr. pag. 760.] . Eodem sæculo S. Cassianus, ex Alexandria Ægypti in Gallias appulit, et Rheticio, Augustodunensi episcopo successit [Ibid. tom. II aug. pag. 59.] . Sæculo dein quinto videmus Diogenem græcum episcopale officium exercuisse apud Atrebates: negat quidem Josephus Ghesquiere Diogenem hunc aut umquam Cameracensem vel Atrebatensem episcopum fuisse, aut cultum aliquem obtinuisse [Act. SS. Belg. tom. I, pag. 437.] ; sed nequaquam inficias it, talem virum, ante S. Vedastum, adeoque currente sæculo quinto, in istis regionibus ministerium sacrum exercuisse [Cfr Le Cointe. Annal. eccles. an. 538 § 70 et Gall. Christ. tom. III, col. 2.] . Sic et Severum Indum legimus, florentem tempore Leonis et Zenonis, cujus suasu templum S. Stephani Viennæ Allobrogum excitatum fuit [Act. SS. tom. II mart. pag. 448, num. 3.] . Joannes quoque Cassianus, sive Scytha sive Atheniensis origine, post multiplices peregrinationes, tandem Massiliæ conquiescit, fundator duorum monasteriorum pro utroque sexu [Ibid. tom. V jul. pag. 458.] : sic et Abraham, natale solum ad Euphratis fluvium nactus, moritur abbas monasterii Claromontani in Alvernis [Ibid. tom. II jun. pag. 1058.] .

[3] [circa sæc. V Gallias excoluerunt.] Sexto sæculo occurrit S. Fortunatus, episcopus Vercellis natus, qui cupiens S. Germanum Parisiensem coram videre, iter in Gallias arripuit, et in agro Senonensi vita functus est [Ibid. tom. III jun. pag. 601.] . Licerius ex Hispania oriundus, voluntarium elegit exsilium, et factus episcopus Conseranensis in Occitania nomen suum indidit civitati (Saint-Lizier, departement de l'Arriege) [Ibid. tom. VI aug. pag. 47.] . Paulus Warnefridus, vulgo dictus Paulus Diaconus, in suo libro de Gestis episcoporum Metensium, inter episcopos sæculi sexti numerat [Migne. Patrol. tom. XCV, col. 704.] . Vigesimum Fronimum; post quem Chromatium; dein Agathandrum, additque: Tres itaque isti, quos præmisimus, sicut in eorum nominibus attenditur, de origine credendi sunt emanare Græcorum [Hist. de Metz, tom. I, pag. 243.] . Benedictini scriptores Historiæ Metensis ad hunc Warnefridi locum dicunt, omnia monumenta Metensia illos, propter solam nominum etymologiam, haberi quasi græcos origine. Non vacat id operosius inquirere: sufficit animadvertisse, insolens non fuisse istis sæculis, quod viri alienæ regionis sedes episcopales in Galliis conscenderint, alioquin ex nuda, ut volunt Benedictini, nominis etymologia, Warnefridus conjecturam non expressisset suam. Ex hactenus adductis exemplis intelligitur, quo pacto peregrinus aliquis episcopus et Burdigalam advenerit, et, instantibus episcopo, clero ac populo, pontificatum ad obitum gesserit. Quamvis a Gregorio Turonensi de partibus Orientis venisse dicatur, latinum crediderim, utpote qui Severini nomen gesserit. Neque aliud de S. Severino Burdigalensi dicendum occurrit, quod in Annotata ad brevem Vitam, quam laudato ex libro S. Gregorii de Gloria Confessorum damus, commodius rejici non possit.

BREVIS VITA S. SEVERINI, BURDIGALENSIS EPISCOPI ET CONFESSORIS,
Ex Gregorii Turon. libro de Gloria Confessorum, cap. XLV.

Severinus, Burdigalensis episc. (S.)

BHL Number: 0000 a

AUCTORE GREGOR. TURON.

[S. Severinus, ex Oriente advena] Habet et Burdegalensis urbs patronos venerabiles, qui sæpius se virtutibus manifestant, Sanctum Severinum episcopum suburbano murorum summa excolens fide b: et licet jam dixerimus in Prologo libri hujus, ut ea tantum scriberemus, quæ Deus post obitum Sanctorum suorum, eis obtinentibus, est operari dignatus c; tamen non puto absurdum duci, si de illorum vita memoremus aliqua, de quibus nulla cognovimus esse conscripta. Sanctus igitur Severinus, ut ipsorum Burdegalensium clericorum fidelis relatio profert, de partibus Orientis ad eamdem destinatur urbem d. Dum autem iter ageret, et Ecclesiam Burdegalensem Amandus episcopus regeret e, apparuit ei Dominus in visu noctis, dicens: Surge et egredere in occursum famulo meo Severino; et honora eum, sicut honorari Scriptura Sancta docet amicum divinitatis: melior est enim te, meritisque sublimior. Exsurgens autem Amandus episcopus, accepto bacillo in manu sua f, perrexit in occursum ejus, nihil de viro sancto sciens, nisi quæ Dominus revelasset.

[2] [Burdigalensem Ecclesiam sanctissime regit.] Et ecce Sanctus Severinus veniebat quasi obviam ei. Tunc appropinquantes sibi, ac propriis se nominibus salutantes, ruunt pariter in amplexus, deosculatique, fusa oratione, ecclesiam cum magno psallentio g sunt ingressi. Quem dein in tantum dilexit ac veneratus est Amandus episcopus, ut eum in locum suum substitueret, ac ipse quasi junior habebatur. Denique post paucos annos obiit beatissimus Severinus. Quo sepulto, Amandus episcopus recepit locum suum, quem ei non dubium est per obedientiam redditum, quam in Dei Sanctum exercuit h. Ex hoc incolæ, cognita ejus sanctitate, patronum sibi asciscunt, certi quod si quandoque urbem aut morbus obrepat, aut hostilitas obsideat, aut aliqua querela percellat, protinus concurrentes populi ad basilicam Sancti, indictis jejuniis, vigilias celebrant, devotissime orationem fundentes, et mox ab imminenti calamitate salvantur i. Vitam tamen hujus, postquam hæc scripsimus, a Fortunato presbytero conscriptam cognovimus k.

ANNOTATA.

a Damus textum Gregorii Turonensis secundum editionem Theodorici Ruinart, quam novis typis excudit presbyter J. P. Migne in sua Patrologiaseu collectione omnium Patrum Ecclesiæ.

b Suspicor, Gregorium ignorasse Severinum Coloniensem aliquando Burdigalæ fuisse atque illic diem obiisse supremum. Nam summus ille cultus in suburbano exhibitus, titulus patroni, et, ut in fine dicitur, recursus populi ad Sancti tumulum in omnigena calamitate, apprime conveniunt Coloniensi episcopo, ut satis liquet ex Historia translationis corporis ejus. Nominis similitudo effecit, ut, confusis in unum utriusque gestis, alterius cultus hactenus oblitteratus permanserit. Certe quum dicatur, S. Severinus Burdigalensis S. Amando, qui tamen cultu ecclesiastico gaudet, et melior et meritis sublimior, de ejus sanctitate dubitandum non est.

c In Prologo libri de Gloria confessorum [Migne. Patrol. tom. LXXI, col. 830.] non dicit hæc aperte auctor, sed solum, in hoc libro velle se agere de miraculis Confessorum, quatenus per illa Dominus servos suos glorificaverit; quod plerumque post eorum obitum contingit. In hoc autem elogio S. Severini agit magis auctor de ejus occursu cum S. Amando et regimine Ecclesiæ Burdigalensis, quin specialis alicujus miraculi mentionem injiciat.

d Per Orientis designationem non continuo Græcia aut Asia intelligenda sunt: ipsum Sancti nomen, latinum quum sit, originem latinam indicat: S. Severinus, etiam ex Italia aut Africa veniens, recte de Orientis partibus, adventare Burdigalam dicetur.

e De S. Amando, episcopo Burdigalensi, egerunt nostri sub die, quo colitur, XVIII junii [Act. SS. tom. III jun. pag. 587.] .

f Bacillus, quem in manu sua accepit S. Amandus, significare potest baculum viatorium, vel etiam baculum pastoralem, quem et pedum et ferulam vocant antiqui. Posteriorem significationem præferendam hic loci censeo: videtur enim S. Amandus solemni ritu S. Severino obviam processisse, siquidem paulo infra uterque dicitur ingressus ecclesiam cum magno psallentio, id est, ut hoc verbum interpretatur Carolus Du Cange in suo Glossario, cum psalmorumet hymnorum concentu. Illo certe tempore episcopalis potestatis jam insigne erat baculus, ut constat exemplo S. Victuri, Cenomanensis episcopi, qui, ut narrant Gesta episcoporum Cenomanensium [Mabillon. Vet. Anal. pag. 244. edit. Paris. 1723.] , obviam factus S. Martino Turonensi, salutatur pontifex et in signum futuræ sanctitatis Beatus Martinus dedit illi baculum suum, quo sustentari solebat. Videtur tamen etiam sæculo quinto baculum simplicem fuisse, si de pedo pastorali agit Vita S. Cæsarii Arelatensis, lib. II, num. 22 [Act. SS. tom. VI august. pag. 80.] , quam ediderunt nostri sub die XXVII augusti. Etenim quum quidam in locis Alpinis videret, quod cunctos suos fructusvis grandinis devoraret, de baculo S. Cæsarii, qui casu apud virum remanserat, crucem fieri jussit, quam eminentiori loco fide armatus infixit, ut, veniente lapide, contrairet virga discipuli, crux magistri. Ex quibus satis liquet S. Cæsarii baculum in summitate recurvum non fuisse, sed rectum, qui facile in crucem decussari posset.

g Jam supra animadvertimus, psallentium esse cantum ecclesiasticum ac psalmorum et hymnorum concentum [Du Cange. Glossar. med. et inf. latinit. V° Psallentium.] .

h In Commentario prævio ad Acta S. Severini Coloniensis num. 3 monstravimus S. Amandum vere renuntiasse sedi suæ, quæ dein, mortuo S. Severino, ei reddita est.

i Jam animadvertimus supra Annotato b, frequentem istum populi Burdigalensis recursum in calamitatibus publicis magis spectare ad S. Severinum Coloniensem: videtur Gregorius ignorasse, hunc, Burdigalæ mortuum, ibidem sepulchrum fuisse nactum.

k Optandum omnino foret ut Severini nostri Vita, a Venantio Fortunato conscripta et hactenusdeperdita, reperiretur. Michael Angelus Luchi, monachus Cassinensis, anno 1802 a Pio VII creatus S. R. E. Cardinalis [Novaes. Vite dei sommi Pontef. tom. XVIII, pag. 127.] , novis curis Venantium edidit, quam editionem recudit presbyter J. P. Migne; et licet varia adjecta fuerint, hactenus tamen S. Severini Vita omnes latet. Quod autem Venantius dicatur a Gregorio Turonensi presbyter, licet sedi Pictaviensi immortuus sit, nihil negotii facessit: nam Gregorius obiit anno 595, Venantius autem anno 599 Pictaviensem cathedram conscendit [Migne. Patrol. tom. LXXXVIII, col. 47.] . De utroque Sancto agetur, de Gregorio Turonensi ad diem XV kal. decembris; de Venantio vero XIX kal. januarii.

DE S. JOANNE, CONFESSORE ET EPISCOPO SYRACUSANO,

Circa annum 609.

COMMENTARIUS PRÆVIUS.

Joannes, episc. conf. Syracusis (S.)

AUCTORE J. V. H.

§ Unicus. Cultus certus: incerta professio monastica: vitæ chronotaxis.

De S. Joanne, Syracusano episcopo, paucissimis præfari debemus: quæ enim de ejus rebus gestis cognoscimus, [Certus S. Joannis cultus:] ex epistolis S. Gregorii desumpta sunt, quarum ope Octavius Cajetanus noster in Hagiologio Siculo Vitam concinnavit, omnibus suis numeris absolutam, quam infra edemus et Annotatis pro more illustrabimus. De sancto antistite nostro silent omnia, quantum novi, Martyrologia et Menologia, uno excepto Ferrario, qui in Catalogo Sanctorum, in Martyrologio Romano omissorum, ad hanc diem, XXIII octobris, eum recenset his verbis: Syracusis in Sicilia, S. Joannis episcopi, a S. Gregorio Papa I ordinati. Annuntiationem suam deprompsisse se ait Ferrarius ex Tabulis Ecclesiæ Syracusanæ, cui præfuit. Sed Ferrarius quandoque tabulas citat, quas numquam videt. Attamen ex plerorumque Martyrologiorum silentio id solum deduci potest, cultum S. Joannis Syracusani intra terminos istius diœcesis circumscriptum fuisse: unde in sola kalendaria Syracusana illatus fuit. Neque omittendum, majorem esse kalendariorum, quam Martyrologiorum auctoritatem, quoniam illa cultum sacrum quotannis exhibitum testantur, dum dubia hærent sæpe Martyrologiorum testimonia, utpote quæ pro singulari quandoque scriptoris affectu adornantur. Cujus additionis exempla non raro occurrunt in Auctariis Usuardi et Adonis ac in Menologiis. Solum igitur kalendarium Syracusanum plus valet ad demonstrandum S. Joannis cultum, quam ejus nomen in obscuro aliquo Auctario interpolatum: præsertim quum ejus sanctitatis famam luculentissimis verbis, ut infra ostendemus, S. Gregorius Magnus deprædicarit. Simile testimonium ab eodem sancto Pontifice datum S. Maximiano fundamentum nostri in hujus Actis ad diem IX junii [Act. SS. tom. II jun. pag. 241.] habent legitimi cultus. Unde merito S. Joannem albo sanctorum accensemus.

[2] [dubia professio monastica;] Unum nullo verbo Cajetanus in Vita infra edenda attingit; nempe utrum ante episcopatum monachus Benedictinus fuerit. Id quidem asserit Rochus Pirrus in Sicilia Sacra [Apud Grævium Antiquit. Ital. tom. X, vol. II, col. 585.] , quem sequitur Cajetanus Moroni in suo erudito opere, Lexico ecclesiastico, verbo Siracusa [Tom. LXVI, pag. 308.] . Ast, quantum novi, nullo idoneo testimonio affirmatur. Satis notum est, non undequaque compositam esse controversiam de monachatu Benedictino S. Gregorii [Act. SS. tom. II mart. pag. 123.] , quo nutante, nutaret quoque S. Maximiani, Joannis nostri decessoris professio Benedictina: adeoque ipse Joannes Benedictinis plane abjudicandus videretur. Sed hisce omissis, Joannes Mabillon Sanctum nostrum in suis Annalibus lib. VIII § 55 Benedictini instituti alumnum minime facit, dicens, illum monachum, si Rocho Pirro hac in re fides, Benedictinum, satis significans, neminem se novisse, qui ante Pirrum, sæculi XVII scriptorem, istiusmodi qualitatem S. Joanni episcopo Syracusano tribuerit. Enimvero ex S. Gregorii epistola XVII lib. V [Migne. Patrol. tom. LXXVII, col. 737.] habemus, sanctum nostrum ante susceptum episcopatum fuisse archidiaconum Catanensis Ecclesiæ; quapropter dubium mihi est, an simul monachus fuerit; quoniam idem S. Gregorius caverat, ne monachi ita ad clericatum accederent, ut inde occasio vagandi extra claustra nasceretur: Si quos, ait epist. XLII lib. I [Ibid. col. 496.] a clericatu in monachicam conversionem venire contigerit, non liceat eis ad eamdem vel aliam Ecclesiam, quarum pridem milites fuerant, sua voluntate denuo remeare, nisi talis vitæ monachus fuerit, ut episcopus, cui ante militaverat, sacerdotio dignum præviderit, ut ab eo debeat eligi, et in loco, quo judicaverit ordinari. Frequenter apud S. Gregorium vox sacerdos et sacerdotium pontificalem gradum designat; unde consequitur, si vera sit interpretatio, monachus ad inferiora episcopatus officia in ecclesia sæculari deputari non posse; ex altera parte vult idem S. Gregorius epist. XLI lib. II [Ibid. col. 580.] , ut monachi semper maneant in abbatum suorum potestate. Quæ omnia quidem difficulter cum archidiaconatu Catanensi conveniunt. Hinc tamen nemo, velim, deducat sacrum ministerium monachis interdictum fuisse; sed solum voluisse S. Gregorium, ut monachi, ad sacros ordines promoti, suis sub præsulibus constituti, occasionem liberioris et laxioris vitæ non captarent [Exam. Hist. et canonic. libri Mar. Verhoeven, pag. 402.] .

[3] [initium et tempus episcopatus.] Quoad chronotaxin attinet, pauca habemus. Maximianus, S. Joannis decessor, obiit anno 594; nam vita functum mense junii, primum mense novembri innotuit Pontifici, ut ipse scribit ad Cyprianum diaconum epist. XVII lib. V [Migne. Patrol. tom. LXXVII, col. 737.] : et anno sequenti 595 Joannes consecrari potuit. Etenim præcedens epistola ad Datianum episcopum, X kal. januarii scripta fuit [Ibid. l. c.] adeoque epistola ad Cyprianum posterior aliquot saltem diebus, vix ante initium anni 595 dari potuit: in qua quidem agebatur solum, de proponendo Joanne archidiacono Catanensi, nisi Trajanum, bonæ mentis et nullis criminibus involutum presbyterum, maxima pars eligeret: unde conjicitur, S. Joannem anno primum 595 Syracusanam cathedram conscendisse. Sed quam certum est episcopatus initium, tam dubius est ejus finis, seu obitus sancti antistitis. Pirrus in Sicilia sacra [Antiq. Sicil. tom. X, vol. II, col. 487.] , dicit obiisse anno 609 sub Tiberio et Martio impp. Non est quod huic chronotaxi repugnemus, gratum tamen fuisset, propius inspicere fontem, ex quo hanc deduxit Pirrus; proinde eamdem tamquam verisimilem assumimus et in capite hujus Commentarioli posuimus. Nihilominus animadvertendum ducimus, nullum Martium imperatorem umquam exstitisse: et quod ad Tiberium, hujus nominis Secundum, spectat, hic ab anno 578 ad 582 in Oriente regnavit, adeoque diu ante pontificatum S. Joannis Syracusani fatis concesserat. Si quidem sanctus antistes noster anno 609 obiit, dicendum esset Phoca imperante mortem accidisse.

VITA S. JOANNIS EPISCOPI SYRACUSANI,
Auctore Octavio Cajetano S. I.
Ex tomo I Vitarum Sanctorum Siculorum.

Joannes, episc. conf. Syracusis (S.)

AUCTORE OCTAVIO CAJETANO.

CAPUT UNICUM.
Sancti electio ad Ecclesiam Syracusanam; res gestæ in episcopatu; laudes a S. Gregorio Magno eidem tributæ: obitus.

[S. Joannis, agente S. Gregorio,] Maximiano, episcopo Syracusarum, extincto a, cleri populique studia vertere se ad successoris delectum; quo potissimum Gregorius, Pontifex Romanus, animum intendit, qui sollicitudine Ecclesiæ tum vacuæ vel maxime urgebatur. Scripsit igitur ad Cyprianum diaconum, patrimonii in Sicilia rectorem, ut videret, quis defuncto Maximiano successor destinandus foret. Credebatur, Trajanum presbyterum a Syracusanis delectum iri, quem virum bonum fama vulgaverat, sed Gregorii judicio tantæ provinciæ impar erat. Is Cypriano mentem aperuit suam; Joannem Ecclesiæ Catanensis archidiaconum, digniorem sibi videri, qui Maximiano succederet: proin hoc ageret, ut is eligeretur b; operam vero præstaret cum Leone, episcopo Catanensi, ut orbari se archidiacono suo facile pateretur, majore Christi Ecclesiæ bono c: plane rem summa quum prudentia, tum diligentia conficeret. Hic si commemoraverimus illustre Gregorii testimonium de Maximiano, neutiquam habere se parem viro illi episcopum, quam Syracusis præficeret, summam testificationem Joanni virtutum esse dixerimus, dignum Maximiani successorem a Magno Gregorio existimatum fuisse.

[2] [episcopus Syracusanus electus,] Interea Syracusis conventus agebantur, sed inter se discordantes d: nam a clero et plebe Agatho, nescio quis alter, delectus est: at nobilitas Syracusana, id oneris sapienter declinans, in Romanum Pontificem rejecit; adjectoque insigni elogio B. Maximiani, parem episcopum a Gregorio postulabat. Is, nobilium Syracusanorum laudata modestia, scripsit, ut quos clerus ac plebs delegissent, mitterent ad se in urbem, ut quem potius institueret, coram decerneret e. Dum dantur ultro citroque litteræ, Cyprianus, qua pollebat dexteritate, præstitit, ut a clero populoque Syracusano, compositis rebus, Joannes archidiaconus Ecclesiæ Catanensis deligeretur, quem sanctissimus vir Gregorius deligendum censuerat. Igitur ab excessu Maximiani, post annum et menses ferme quatuor, Gregorius Joanni episcopo pallium, more majorum permisit; admonens, ut quod ad sacerdotalis officii decus accepisset, exornare moribus contenderet: futurum utroque honore conspicuum, si corporis habitus virtutesque animi consentirent. Simul etiam Ecclesiæ Syracusanæ privilegia auctoritate apostolica firmavit, decernens ut rata in posterum manerent f.

[3] [pallio donatur,] Sub idem tempus scripserat ad Gregorium Joannes, ad novam Ecclesiam proficiscenti, arduumque regendi onus subeunti necessarium sibi esse presbyterum, quocum vetus * in Ecclesia Catanensi usus fuerat g. Causa erat, ut quum negotiorum rerumque angustiis premeretur, notum hominem haberet, in cujus secreto pectoris requiem ac levamen inveniret; proinde curarum suarum solatium, opemque a Pontifice deprecabatur; si ejus auctoritas intercederet cum Leone episcopo, certus spei erat, presbyterum benigne sibi concessum iri. Gregorius vero, Joannis epistola permotus, scripsit ad Cyprianum, ut cum Leone episcopo ageret, leniterque suaderet, ut hominem, quem Joannes episcopus expetebat, dare vellet; quemque, ut episcopus institueretur, volens concesserat, eumdem jam subsidiis solatiisque necessariis destitutum ne pateretur. Simul Joannis episcopi modestiam commendabat, qui eo animo adhuc esset erga Leonem episcopum, ut ejus se archidiaconum profiteretur; neque futurum, ut beneficiorum oblivisceretur h.

[4] [et strenue agit,] Sane Joannes, ut administrationem Ecclesiæ suscepit, adversus Venantium patricium strenue pro ecclesiastica jurisdictione decertavit i. Sed is, ut impotentes animi homines solent, perinde ac accepisset et non fecisset injuriam, litteras questuum plenas ad Gregorium scripsit. Sanctissimus vero Pontifex, aliunde intellecta re, Venantium per litteras objurgat, quod in episcopi domum homines armatos immisisset; Joannem episcopum justo in eum dolore commotum; probeque nosse se, qua ille gravitate, mansuetudineque et sanctitate polleret. Dein monet, ut sacerdotem et parentem suum, ut filium deceret, revereretur, neque ad iram animum ejus provocaret: sed tumore animi deposito, ageret causam suam, caritate intemerata. Litteris vero suis Gregorius Joannem episcopum hortatus est, ut Venantium, perinde ac filium, reciperet in gratiam, et benevolentiæ officiis promereri studeret: simul Ecclesiæ jurisdictionem ita tueretur, ut nullum caritas detrimentum caperet k.

[5] [captivos redimit;] Jam vero quum impiis Longobardorum armis Italia vexaretur, et benignissimus Pontifex redimendis captivis insigniter operam præstaret, Joannes, quum studia ejus æmulatus tum profusos sumptus commiseratus, pecunia, per Candidum missa, Gregorium juvit. Qui caritatem episcopi mirifice complexus est, eique per epistolam gratias egit. Quod autem Joanni, ex animo suo metienti rem, modicum visum esset, contra Gregorius ultra modum ex episcopi opibus æstimavit, magnifico largitatis ejus elogio, quod penes quem greges pauperum essent, semota adeo loca explenda misericordia perquireret. Extrema vero epistola Gregorius Joannem monet ne scripta sua coram extraneis ad prandium cœnamve legi permitteret l. Quod monitum in utriusque laudem cedit: nec modestiam modo Gregorii monstrat; sed Joannis pietatem et sacerdotalem in capiendo cibo temperantiam, qui sacra lectione mensam instrueret suam, animumque reficeret.

[6] [Romam proficiscitur;] Post quinquennium Joannes episcopus profectionem ad limina Apostolorum molitus: sed auditum Gregorius iter prohibuit m. Crediderim Ecclesiæ Syracusanæ bono vetitum, cui Gregorius Joannem pernecessarium sciret. Verum is in tristitiam lapsus, quod desiderio suo pietatique facere satis non posset; ut Gregorius intellexit, quum diligeret et videre episcopum percuperet, nubeculam illam mœroris ex animo ejus excussit, facta potestate, ut opportuno tempore Romam navigaret. Primo igitur vere, anno 602 Joannes ad S. Gregorium profectus est, et Sanctorum Apostolorum limina veneratus. Ex Urbe regredienti administrationem sacri patrimonii Gregorius commisit, quam ultra annum procuravit, donec ad illud regendum Adrianus Cartularius in Siciliam a Gregorio missus est n. Sed ex Gregorii epistolis, negotiisque, Joannis episcopi fidei permissis, facile cognosces, quantum Gregorius ejus integritati virtutique subniteretur. Nam Decii causam episcopi Lilybætani cognoscendam B. Joanni demandavit o. Sane quum Lucillus, Melitæ episcopus, apud Sedem apostolicam recusatus fuisset, Gregorius ad Joannem scripsit, ut, episcopis quatuor in concilium adhibitis, de illius facinoribus judicaret; presbyterisque ac diaconis, qui scelerum participes fuissent, * efficeretque, ut quantum illi Deum ad iracundiam facessivissent, tantum severa ipse emendatione placaret p. Factum ab eo, quod Pontifex imperavit, ac Lucillum, flagitiorum convictum, de gradu dejecit. Ad hoc accusationem Bizaceni primatis provinciæ Africæ Gregorius ad arbitrium Joannis retulit: hoc addito præconio, de ejus amore in omnipotentis Dei causa certum esse: exsequi ne dubitaret: quod Joannes ageret, putaret egisse Gregorium q. Præterea controversiam de agrorum finibus inter Cæsarium, abbatem monasterii S. Petri ad Bajas, et Joannem, abbatem S. Luciæ prope Syracusas, ad eumdem episcopum detulit r: itemque præscripsit, ut in diaconos Ecclesiæ Catanensis inquireret, procedere ausos in calceis compagis s, quod diaconis solum Messanensibus sedes Romana concesserat.

[7] [a S. Gregorio mire laudatus,] Ea vero Gregorii de Joanne existimatio fuit, ea de virtute ejus opinio, ut perscriptas contra eum querimonias semper suspectas habuerit, mox falsas repererit. Itaque rescripsit ad Felicem, qui querelas ad Pontificem dederat, quidquam injuria factum a Joanne ne suspicari se quidem potuisse; quod neque ejus cogniti mores neque actus permitterent. Venantium patricium, de eo conquestum acriter incusavit, asserens, haud ignotum sibi, qua Joannes episcopus sanctitate præstaret. Sed ejus Gregorius sæpe numero summa cum laude meminit: appellat virum providi consilii; laudat ejus mores, justitiam, sapientiam, curam rerum Ecclesiæ. Alias scire se ait, sanctitatis ejus discretionem et inditam illi tranquillitatem t; de ejus sanctitate et sollicitudine certum esse; quod amorem suum, quoties se offerret occasio, in B. Petrum præferre non cessaret; certumque esse se, de amore ejus in Dei causis. Quæ Joannis episcopi præconia satis omnes intelligunt, quanti facienda sunt, quum ex S. Gregorii judicio gravissimo et integerrimo proficiscantur.

[8] [sancte obit.] Cæterum Joannem episcopum prophetiæ spiritu clarum fuisse, historiæ S. Zozimi antiquus scriptor prodit, qui DCCC ante annos vixit. Nam quum defuncto B. Fausto, abbate monasterii S. Luciæ v, inter monachos certaretur, quem in ejus locum sufficerent, pluresque præfecturam illam ambirent, de communi consilio res ad Joannem episcopum delata est, virum per id temporis (hoc ornat elogio scriptor ille) sanctitatis reverentia plenum et præconio venerabilem, virtute præcipuum, præscientiæ gratia ditatum. Joannem igitur adiit monachorum cœtus, relicto Zozimo, sepulcri S. Luciæ ejusque ecclesiæ custode. Sed ille sacrum conventum intuitus, ac Zozimum, quem contempserant abesse divino Spiritu pernoscens, interrogat, numne aliquis in monasterio remansit? Nemo, respondent, venerabilis pater. Rursum episcopus rogitat: Videte, inquit, quemquamne habeatis in monasterio? Respondere, non alium illic esse præter ostiarium ad ecclesiæ custodiam relictum. Tum Joannes ut mature Zozimum accerserent, jussit. Coram adductum summo cum honore excipit, cæteris omnibus præ insolentia rei in admirationem defixis. At sanctissimus episcopus, quum, revelante Deo, videret super Zozimum, adolescentem contemptum, requiescere spiritum Domini, ad monachos conversus. Hic, inquit, abbas vester est. Mox presbyterum et abbatem inauguravit: ita lapis rejectus, factus est in caput anguli w. Cæterum quot annos B. Joannes in episcopatu vixerit, incertum: crediderim S. Gregorio superstitem fuisse: sed pie sancteque obiisse, ex scriptoribus, qui post eum floruere, satis constat. S. Joannis episcopi festus dies in Ecclesia Syracusana colicur X kalendas novembris.

ANNOTATA.

a De S. Maximiano egerunt nostri majores ad diem IX junii [Act. SS. tom. II jun. pag. 241.] .

b Hæc ad litteram fere exscripsit biographus ex epist. XVII libri V [Migne. Patrol. tom. LXXVII, col. 737.] .

c Adeo clerici Ecclesiæ propriæ addicti erant, ut sine episcopi diœcesani licentia ne ad episcopalem quidem dignitatem assumi possent. Quod etiamnum viget pro Regularibus, qui ad episcopatum vocati, eumdem accipere debent de consensu sui prælati: quapropter eorum electio potius postulatio dicenda est, ut docent juris canonici periti. In casu autem nostro dicit, quod si Joannes, archidiaconus Catanensis, electus fuerit episcopus Syracusanus, Leo, Catanensis episcopus, cessionem facere debebit, ut Joannes liber ad ordinandum possit inveniri. Eadem disciplina vigebat etiam sæculo IX: nam quum Hincmarus, Remensis archiepiscopus, examinaret Willebertum, episcopum Catalaunensem ordinandum, inter alia, ut habent Formulæ antiquæ promotionum episcopalium apudSirmondum [Conc. Gall. tom. II, pag. 653.] , de aliena provincia (nempe Turonensi) Willebertum esse cognoverunt. Igitur humiliter domnus Hincmarus archiepiscopus simul cum coepiscopis et clero, ordine et plebe Catalaunica ab Herardo (Turonensi archiepiscopo) eum petiit et impetravit ac canonice illum ei commisit.

d Ad electionem episcopi, tempore S. Gregorii Magni concurrebat clerus et populus Ecclesiæ viduatæ: unde conventus agebantur, in quibus tractabatur de futura electione: quapropter inter epistolas sancti Pontificis variæ leguntur directæ ad clerum et populum; sic epistola XXXIX lib. II ad clerum, ordinem et plebem Crotonæ (Cotrone, hodie etiam civitas episcopalis sub metropoli Regiensi in Calabria) commendat, quatenus in ecclesiastico officio sacerdos exquiratur, qui a venerandis canonibus nulla discrepat ratione [Migne. Patrol. tom. LXXVII, col. 577.] . Vox Ordo apud S. Gregorium sæpe nobilitatem designat, aliquando ab eo distinguitur, quo casu magistratum civilem indicat, v. g. epist. VI, lib. II scribit clero, nobilibus, ordini et plebi consistentibus Neapoli [Ibid. col. 542.] .

e Quanti faceret S. Maximianum S. Gregorius, monstrat epist. XXII, lib. V [Ibid. col. 751.] , ad nobiles Syracusanos, qui electionem episcopi permiserant arbitrio Pontificis, data: Sciat, inquit, magnitudo vestra, quia civitati illi quem dare Maximiano reverendissimo similem non habemus: promittit tamen se talem daturum pontificem, qui defuncti episcopi, Deo adjutore, imitator exsistere valeat.

f Epist. XVIII lib. VI [Ibid. col. 810.] Apostolicæ, inquit, sedis benevolentia et antiquæ consuetudinis ordine provocati, fraternitati tuæ, quam in Syracusana Ecclesia gubernationis officium constat suscepisse, pallii usum prævidimus concedendum, illis videlicet temporibus atque eo ordine, quibus decessorem quoque tuum usum esse non ambigis. Quod ad tempora spectat, de quibus S. Gregorius loquitur, satis notum est, pallii usum, etiam hodie, statis solum diebus concessum esse. Ista ætate pallium non erat insigne metropoliticæ jurisdictionis, sed magis, ut loquitur S. Gregorius in citata epistola, sacerdotalis officii honor, nullam episcopo extra propriam Ecclesiam tribuens potestatem. Et revera Syracusanam Ecclesiam primum metropolitanam lego, hodierno tempore, nempe anno 1844 a Gregorio Pp. XVI. Nihilominus hic ipse biographus noster, Octavius Cajetanus, in Isagoge ad historiam Siculam [Apud Grævium Antiq. Sicil. tom. X, vol. II, col. 82.] , jus metropoliticum Ecclesiæ Syracusanæ in duobus præsertim fundat, primo, quod Syracusa ante omnes alias Siciliæ Ecclesias a S. Petro constituta fuerit; deinde quod esset metropolis civilis, quam ecclesiastica sectari solet. Albertus Piccolus, summis licet laudibus Syracusanam Ecclesiam extollens in Dissertatione II de Antiquo jure Siculæ Ecclesiæ cap. 9 [Ibid. col. 80.] , monstrat tamen eam metropolis honore caruisse. In quam sententiam etiam abiit Dominicus Georgius in tractatu de Antiquis Italiæ metropolibus [Pag. 110.] . Neque hactenus composita est controversia: nam ut docet nos Alexius Narbone noster in eruditissimo opere Historiæ litterariæ Siculæ, etiam postremis hisce annis in utramque partem agitata fuit quæstio. Ipse porro censet sæculo octavojus metropoliticum sedi Syracusanæ adjectum fuisse, abolitum autem excidio civitatis circa annum Christi 880 [Stor. lit. della. Sicilia, tom. V, pag. 27, tom. VII. pag. 229.] . Neque huic sententiæ officit, quod S. Gregorius Maximianum, Joannis nostri decessorem, constituerit suum per Siciliam vicarium, ut monstrat epistola VI lib. II [Migne. Patrol. tom. LXXVII, col. 543.] , nam expresse dicit: Quas videlicet vices non loco sed personæ tribuimus, quia ex transacta in te vita didicimus, quid etiam de subsequenti tua conversatione præsumamus. Enimvero hunc qualemcumque primatum in solo Romani pontificis arbitrio stetisse, ostenditur ex eo, quod S. Joannes noster, nuspiam reperiatur Sedis Apostolicæ vicarius in Sicilia, deinde quod ante Maximianum eodem officio functus fuerit Petrus, subdiaconus sedis apostolicæ, cui commissum fuerat Romanæ Ecclesiæ patrimonium in Sicilia, ut docet nos epistola I, lib I [Ibid. col. 442.] .

g In presbytero illo, quem S. Joannes, regiminis sui adjutorem habere optat, est nobis imago vicarii generalis, qui ad nutum episcopi, præter ordinarios Ecclesiæ ministros, episcopum in negotiis spiritualibus adjuvat. Quid autemsibi velit, quod epistola XX, lib. VI ad Cyprianum diaconum [Ibid. col. 811.] dicit Gregorius, Joannem archidiaconum habuisse presbyterum, proprium, qui tamen a Leone in Catanensi Ecclesia dicebatur ordinatus; non satis intelligo: an ideo proprius, quia ortu ad Syracusam pertinebat? an vero Joannis archidiaconi proprius, quia in ecclesia, archidiacono subjecta ministrabat? divinare non valeo.

h Hæc fere omnia desumpta sunt ex citata supra epistola XX.

i Venantius patricius, excusso jugo professionis monasticæ, uxorem duxerat Italicam, aut jam ductam receperat, ex qua duas habuerat filias, Barbaram et Antoniam. Quamvis autem illum Gregorius multis verbis adhortaretur, ut ad meliorem frugem rediret, permansit tamen in apostasia. Quapropter Joannes episcopus Venantii, tamquam transfugæ, oblationes rejecerat ac in domo ejus Missas celebrari prohibuerat. Venantius, ira abreptus, armatos homines suos in episcopium immisit, ut varia hostili more mala committerent. Atque de his Pontifex reprehendit Venantium, simulque monet, ut cum episcopo in gratiam redeat, ut legimus epistola XLIII libri VI [Ibid. col. 830.] ; ast eodem etiam tempore, epistola XLIV ejusdem libri [Ibid. col. 831.] , episcopo præcipit, ut Venantii oblationes in dulcedine et Deo placita benignitate suscipiat et in domo ipsius Missarum peragi mysteria permittat. Quoniam vero S. Gregorius litterarum cum Venantio, in sæculo perseveranti, commercium continuavit, fortassis dicendum est, Venantium indulgentiam sedis apostolicæ saltem ad tempus obtinuisse. Atque id quidem insinuat S. Bernardus libro de Præcepto et Dispensatione cap. XVII [Ibid. tom. CLXXXII, col. 888.] .

k In mox citata S. Gregorii epistola Joannem episcopum monuerat, ut ita circa subditos se episcopus discreta moderatione exhibere studeat, ut et quod negotii qualitas exigit, salubriter peragat, et a paternæ caritatis gratia non recedat. Idem per Joannem nostrum præstari voluit S. Gregorius, quum, audito desperatoVenantii morbo, episcopo Syracusano injungit epistola XXXVI lib. XI [Iibd. col. 1148.] , ut exhortando, rogando, Dei terribile judicium proponendo, ineffabilem ejus misericordiam promittendo, ad habitum suum monasticum redire vel in extremis compellat, ne ei tantæ culpæ reatus in æterno judicio obsistat. Vult tamen Pontifex, ut episcopus substantiam filiarum Venantii, velut propriam defendat.

l Epistola IX lib. VII hæc habet S. Gregorius [col. 864.] : Præterea audio, quod aliqua de iis, quæ scripsisse me memini, fraternitas vestra ad mensam suam coram extraneis legi faciat: quod mihi non videtur esse faciendum, quia hoc, quod vos pro caritate facitis, possunt quidam, quantum ad me est, vanæ gloriæ deputare. Ideoque coram extraneis antiquorum dicta legite, ex quorum auctoritate valeant, qui audierint, informari.

m Id quidem monstrat epistola XXXVI lib. XI [Ibid. col. 1149.] : Præterea, ait, in scriptis, quæ ad nos misistis, fraternitatem vestram contristatam invenimus, eo quod huc eam, quasi pro ingratitudine aliqua, venire noluissemus: quando non illud ob aliud nisi sola utilitatis causa fecimus, scientes, propter personas, ibidem consistentes, valde necessariam illic fuisse præsentiam. Sed ne forte ex hoc ingratum erga vos animum nostrum credatis, quod absit, exsistere, si veniendi vobis voluntas est, apto vos tempore Apostolorum vos liminibus præsentate. Olim episcopi Siculi omni triennio Romam convenire debebant, sed epistola XXII lib. VII [Ibid. col. 875.] statuit Gregorius, eorum laboribus consulens, ut deinceps singulis quinquenniis fieret. Effluxerat autem quinquennium, ex quo S. Joannes ordinatus fuerat, proinde urgebat præceptum romani itineris, quod S. Gregorius retardatum volebat. Si quidem anno 602 S. Joannes limina Apostolorum visitaverit, consequitur, illum septem post annis ab adito episcopatu S. Gregorium convenisse.

n Liquet ex epistola LXII lib. IX, ad Romanum defensorem data [Migne. Patrol. t. LXXVII col. 999.] , S. Joanni commissam fuisse curam patrimonii Ecclesiæ Romanæ in Sicilia, quod valde amplum erat, et epistola XVIII lib. XIII ad quosdam Siciliæ episcopos, inter quos et Joannes noster, dicitur Adrianus rector ejusdem patrimonii constitutus; quapropter eumdem illis commendat ut, in quo usus exegerit, ei solatia conferant, quatenus dum et ad agendum corporalibus, et ad facilitatem explendi, quæ cœperit, spiritualibus orationum fuerit fultus auxiliis, prospere ea, quæ a nobis ei injuncta sunt, Deo quoque valeat cooperante perficere. Quam porro ampla et opulenta essent R. E. patrimonia, monstrat Joan. Ant. Zaccaria peculiari disputatione [Cfr de Reb. ad Hist. eccles. pertin. tom. II, pag. 68.] .

o Causam Decii, episcopi Lilybetani (hodie Marsala, in Sicilia) committit Gregorius Joanni episcopo et Leontio glorioso exconsuli, epistola XLIX lib. X [Migne. Patrol. tom. LXXVII. col. 1105.] .

p Hæc habemus in epistola LXIII lib. IX ad Joannem data [Ibid. col. 999.] , qua judicium Lucilli Joanni et tribus quatuorve episcopis, ab eo adhibendis, delegatur. Condemnatus et a sede sua dejectusLucillus, insuper res Ecclesiæ Melitensis, injuste ablatas, restituere jubetur, ut docet nos epistola I lib. X ad Romanum defensorem [Ibid. col. 1065.] .

q Quid criminis haberet Crementius, Bizacenus in Africa primas, non innotuit. Id certum, illum refugisse judicium sedis apostolicæ, impeditum auctoritate magistratus sæcularis. Martinus autem scholasticus cum Joanne nostro egerat, ut dissidium componeretur: quapropter S. Gregorius ad eumdem epistola LVIII lib. IX scribit [Ibid. col. 995.] : Postquam fratrem et coepiscopum nostrum Joannem vidistis, in eo et nos vidisse vos credimus. Et ideo, quia de eisdem nobis et ipse causis scribere studuit, ei quæ nobis sunt visa rescripsimus. Qui quoniam maturi providique consilii sacerdos est, si cum ipso causas, pro quibus missus est, tractare volueris, certi sumus, quia in eo et quod utile et quod rationem habet, invenies. Et reapse epistola sequenti LIX [Ibid. l. c.] universum negotium Joanni committit Gregorius: Quæ inquit, vos agitis, nos egisse non dubitabis.

r Contentionem de agrorum finibus inter duos abbates diremptam vult S. Gregorius epistola XXXIX lib. VII [Ibid. col. 897.] agrimensoris definitione. Vult igitur, ut Joannes ad loca, de quibus controversia est accedat, et utraque parte cominus constituta, loca, quæ in lite sunt, sua faciat præsentia terminari, quadraginta tamen annorum utrique parti præscriptione servata.

s Campagus erat calceamenti genus, solis pontificibus concessus; postea quibusdam aliis indultus fuit, ut docet nos epistola XXVII lib. VIII [Ibid. col. 918.] , v. g. Diaconis Ecclesiæ Messanensis. Ornatum hunc sibi præsumpserant diaconi Catanenses;adeoque Gregorius injungit, ut in originem privilegii inquiratur; et siquidem male usurpatum fuerit, irritetur.

t Quæ hic referuntur S. Joannis elogia ex variis epistolis S. Gregorii desumpta sunt: puta ex epistola XLIII lib. VI [Ibid. col. 831.] , XLIV lib. IX [Ibid. col. 976.] et LVIII ejusdem libri [Ibid. col. 995.] .

v De S. Fausto, abbate Syracusano, egerunt nostri sub die VI Septembris [Act. SS. tom. II sept. pag. 686.] .

w De S. Zozimo, abbate et dein episcopo Syracusano actum quoque fuit sub XXX martii [Ibid. tom. III mart. pag. 837.] .

* diu

* supple pœnas irrogaret

DE S. EDICIO, EPISCOPO CONFESSORE, VIENNÆ IN GALLIA,

Probabiliter circa an. 640.

SYLLOGE HISTORICA.

Edicius, episc. conf. Viennæ in Gallia (S.)

AUCTORE J. V. H.

§ Unicus. Memoria in fastis sacris, tempus episcopatus.

Viennensis Ecclesia, hodie vi concordati 1801 a Gratianopolitana absorpta, olim metropolis erat provinciæ Romanæ cognominis. [S. Edicius, in quibusdam Martyrologiis] Notissimæ sunt ejus cum Arelatensibus pontificibus circa jus metropoliticum sæculo quinto controversiæ, quas hic loci exponere opus non est [Cfr Longueval. Hist. de l'Egl. Gallic. tom. II, pag. 89. edit. Paris. 1825.] . Porro inter Viennensis metropolis antistites recolitur hac die S. Edicius, qui etiam Edictus, Eodicius, Edistus et Hedicius appellatur. Tacent ejus nomen Martyrologica classica, ne ipse quidem Ado, ejus post duo sæcula successor, hujus meminit. Ast inter Auctaria Usuardina, apud Sollerium ad hanc diem, est editio Lubeco-Coloniensis, quæ habet: Viennæ, S. Eodicii episcopi. Grevenus autem: Viennæ, S. Eodici episcopi et Confessoris. Martyrologium Parisiense, anno 1727 jussu Cardinalis de Noailles editum: Viennæ Allobrogum, sancti Eodicii episcopi. Castellanus in Appendice ad XXIII Octobris eadem omnino vernacule profert, nisi quod addat, successorem fuisse sancti Sindulfi. Ferrarius tandem in suo Martyrologio annuntiat: Viennæ in Gallia, S. Edisti episcopi: in Notis tamen, ad calcem diei appositis, deprompta dicit, ex tabulis episcoporum Viennensium: traditur fuisse XXXIII episcopus Viennensis, ad quem Agatho Papa scripsit. De eo Joan. Boschensis in tabulis Bibliothecæ Floriacensis. In tabula tamen Sanctorum, quos Ecclesia Viennensis colit haud continetur.

[2] [celebratur,] Videtur Ferrarium exscripsisse Jacobus Le Long in ejus Bibliotheca historica Galliæ, in qua sub num. 10,683 recenset [Biblioth. Hist. de Fr. tom. I, pag. 682.] : Viennæ Allobrogum primatum et archiepiscoporum Elenchus historicus a Joanne a Bosco collectus: additque opusculum editum in Bibliotheca Floriacensi T. I, p. 109 Lugduni 1605 8° ast in Emendationibus ad Tomum primum dicit, pro Floriacensi substituendum Cluniacensi [Ibid. tom. IV, pag. 327.] . Ast neutrum valet. Certe Bibliotheca Cluniacensis ab Andrea Quercetano Parisiis anno 1614 edita, ne verbo quidem attingit Viennensem Ecclesiam, nedum elenchum ejus pontificum proferat. Similiter Floriacensis Bibliotheca ne hilum de Viennensi pontificio loquitur. Causam erroris, ab uno ad alios serpentis, existimo, quod in quibusdam exemplaribus Bibliothecæ Floriacensis simul cum ista compactum fuerit ejusdem auctoris Joannis a Bosco opusculum supra recensitum, unde lapsu calami in unum coaluerit cum Bibliotheca Floriacensi. Certe in Musæo Bollandiano olim taliter compactus liber exstabat: nam ad XVI Martii, in Commentario historico de S. Isichio, Viennensi, num. 4 [Act. SS. tom. II mart. pag. 448.] , citatur Joannis a Bosco lucubratio de Antiquitatibus Viennensibus, quæ, ait scriptor, exstat ad calcem Bibliothecæ Floriacensis. Quo tamen utor exemplari Bibliothecæ Floriacensis, etiam olim ad Musæum Bollandianum pertinenti, caret Auctario Joannis a Bosco circa episcopos Viennenses. Præterea cultum S. Edicii, quem incertum habet Ferrarius, abunde ostendunt Martyrologia, quæ supra allegavimus et Breviarium Viennense a Cointio ad an. 631 § X citatum.

[3] [præsertim a Saussayo,] Atque his quidem addendum est Martyrologium Gallicanum Andrea Saussayi, qui omnium copiosissime de Sancto nostro, quem Edictum appellat, scripsit his verbis: Viennæ Allobrogum, Sancti Edicti episcopi et Confessoris, qui tanta sede dignus, episcopali illam decore sub Agathone Papa gubernavit. A quo rescriptis apostolicis honoratus est, quibus ille res gestas in sexta synodo œcumenica, CPoli, adversus Monothelitas intimavit: aliaque magni momenti negotia universalis Ecclesiæ, quæ Galliæ episcopis notificaret, eidem per Donatum, presbyterum Viennensem, quem ejus vice Romæ in synodo idem Papa residere fecerat, voluit insinuari. At non his potissimum favoribus summæ sedis inclaruit Edictus; sed longe magis pastorali vigilantia, zelo fidei et operibus justitiæ, quibus plenus, in pace defecit. Similia habet Joannes Le Lievre in Historia antiquitatis urbis Viennensis [Hist. de l'Antiquité de la cité de Vienne, pag. 163.] nec dubito, quin uterque hæc mutuatus fuerit ex Joanne a Bosco, ex quo etiam citat laudatus Le Lievre epistolam Agathonis Papæ, ad Edicium datam, videlicet: Agatho episcopus sancto Edicto, Viennensi archiepiscopo. Presbyter tuus Donatus in synodo, ubi centum pene episcopi residebant, Romæ de sanitate tua nos lætificavit. Cui rem gestam apud CPolim, sicut legati nostri detulerunt, sanctitati tuæ deferendam dedimus: ubi reperies, Antiochenum episcopum pro errore suo damnatum. Hæc tu, frater beatissime, quum percurreris, omnibus Galliarum episcopis legenda et cavenda ac tenenda transmitte. Scias autem loco ejus Theophanium episcopum ordinatum. Data prid. kalendas Martii, piissimo Constantino augusto. Omissa forma v. g. inscriptionis, quæ non bene convenit cum ea, quæ passim in epistolis Pontificum coævorum occurrit, quæque aliquam alterationem insinuat, aliud circa authentiam istius epistolæ moveri debet dubium: nempe an S. Edicius eo vixerit tempore, quod ætatem Agathonis Papæ attigerit. Id quidem Ado in suo chronico affirmat [Migne. Patrol. tom. CXXIII, col. 115.] . Sed ejus chronologiam non raro cæcutire, infra ostendemus. Quod ad ipsam epistolam Agathonis spectat, jam vitiatam titulo Viennensis archiepiscopi, forsan dicendum erit nomen Edicii divinatione quadam irrepsisse.

[4] [qui tamen errat circa Sancti ætatem,] Agatho ab mense Junio anni 678 aut 679, ut variis placet [L'art de vérif. les dates.] , ad X Januarii (ad quam diem ejus Acta dederunt nostri [Act. SS. tom. I januar. pag. 624.] ) anni 682 Sedem Romanam occupavit. Jam vero habemus, S. Sindulfum, Edicii decessorem, interfuisse anno 625 aut 630 concilio Rhemensi, a Sonnatio celebrato [Labbe, tom. V, Conc. col. 1689.] ; Landalenum vero, tertium a Sancto nostro successorem, subscripsisse Concilio Cabilonensi, quod Phil. Labbe anno 650, alii vero anno 644, innectunt [Ibid. tom. VI, col. 391.] . Hæc est porro secundum Catalogos successio episcoporum Viennensium, quo S. Sindulfus anno 625, et quo Landalenus anno 650, sederunt: Sindulfus, Edicius, Cadeoldus, Landalenus. Landalenum, Concilio Cabilonensi subscribentem, omittit S. Ado in suo Chronico. Unde archidiaconus Viennensis Charvet suspicatur, hunc Landalenum episcopum eumdem esse cum Cadeoldo: enimvero non facile persuadebit sibi quis, Adonem ignorasse, adeoque omisisse unum a decessoribus suis, quorum ætatem accuratissime signare conatur. Censet autem laudatus archidiaconus, Landalenum, inter subscriptiones Cabilonensis synodi corrupto Cadeoldi aut etiam Edaldi nomine, irrepsisse. Quo admisso, consequetur, S. Edicii pontificatui aliquot annos intra XXV annorum terminum assignandos esse; adeoque ejus ætatem temporibus Agathonis Papæ innecti nullatenus posse. Atque hinc factum est, ut archidiaconus Charvet, in sua Historia Ecclesiæ Viennensis [Hist. de l'Egl. de Vienne, pag. 132.] quadriennium, ab anno 636 ad 640, S. Edicio episcopo tribuerit: quam temporis rationem facile admitteremus, nisi aliquod repagulum interponeret S. Ado et ipse Viennensis archiepiscopus, qui S. Edicii pontificatum temporibus Constantini Pogonati seu III, assignat [Migne. Patrol. tom. CXXIII, col. 115.] : adeoque inter annos 668 et 685 constituit; quandoquidem Constantinus Pogonatus ab anno 668 ad 685 solium occupavit. En textus, in quantum ad præsentem quæstionem spectat [Ibid. l. c.] : Constantinus filius Constantini superioris annis XVII… Sindulfus, Viennensis Ecclesiæ episcopus, clarus habetur… Sindulfo, episcopo defuncto Hecdicus Viennensis Ecclesiæ præsulatum suscepit, magnæ religionis vir; claruit autem usque ad ultimum tempus Justiniani imperatoris (regnantis ab 685 ad 695) cujus et tempore obiit.

[5] [ab Adone, cujus chronotaxis] Licet autem Ado, utpote domesticus, summæ sit auctoritatis, quando seriem successionemque antistitum Viennensium exponit, quæ cæterum cum nostra, quam supra dedimus, expuncto Landaleno, convenit; vacillat tamen, quando tricis chronologicis implicatur. Unum proferam exemplum ex chronotaxi imperii Justiniani II seu Minoris, qui patri Constantino Pogonato ab anno 685 ad 695 successit, depromptum. Ordinat enim Ado sub tempore istius Justiniani mortem Dagoberti I, regis Francorum, his verbis [Migne. Patrol. tom. CXXIII, col. 115.] : Dagobertus rex, valida febre ægrotans, mortuus est Spinogilo villa in pago Parisiensi, atque in ecclesia B. Dionysii sepultus [Cfr Fredegar. Migne. Patrol tom. LXXI, col. 656.] : luxeruntque eum Franci diebus multis. Regnavit autem quadraginta quatuor annis. Ejus loco constituerunt Franci Clodoveum filium ejus regem, cujus uxor Balthildis, de genere Saxonum. Agi porro de Dagoberto I, non est, quod dubitemus. Conveniunt locus mortis et sepulturæ, filius Clodoveus, hujus nominis secundus, hujusque uxor S. Bathildis. Verum chronologica omnia mendosa sunt, imprimis enim, omnibus consentientibus, Dagobertus I diem supremum obiit anno 638: quod si vel primo anno Justiniani II obierit, Dagoberti vita in annum usque 685 proroganda erit; proinde Ado quadraginta septem annis solidis a recta chronotaxi deviat. Addit deinde, Dagobertum regnasse quadraginta quatuor annis: ostendemus in Actis S. Romani hac ipsa die dandis, Dagobertum regnasse annis sexdecim, nempe ab anno 622, quo pater ejus Clotharius Austrasiæ administrationem regio titulo ei commisit, usque ad obitum anno 638. Imo Dagoberti vitæ cursus tam longus non fuit: demessis enim ab anno vulgari 638 annis XLIV, devenimus ad annum 594, quo Dagoberti pater Clotarius decennis fuit, utpote qui natus fuerit anno 584 [Cfr Cointius ad ann. 631 § X.] . Ex his recte concludere possumus, chronotaxi Adonianæ minime esse fidendum; ac proin quum altera ex parte habeamus Sindulfum præsentem Rhemensi synodo anno 625 aut 630, et Landalenum, anno, ut tardissime, 650 concilio Cabilonensi subscribentem, quo medio tempore pontificatus S. Edicii ordinandus est, tanti facienda non est Adoniana chronologia.

[6] [refellitur, deceptus.] Porro σφαλματα Adoniana originem habent tum ex male computatis imperatorum annis, tum maxime ex omisso imperio Heraclii, qui annis omnino triginta regnavit. Unde inter Justinianum Primum et ejusdem nominis Secundum, imperatores, inito calculo, est differentia annorum plus minus quinquaginta quatuor, si correctiorem chronologiam cum Adoniana comparamus. Nihilominus id utilitatis habet Adonis chronotaxis, quod monstret, S. Edicium obiisse post Dagobertum, anno 638 defunctum. Nam sub Justiniano II ponit, Dagobertum vitam clausisse; ac dein aliis quibusdam interpositis, Caldeoldum S. Edicio suffectum [Patrol. tom. CXXII, col. 115 et seqq.] : Dagobertus rex, valida febre ægrotans, mortuus est Spinogilo villa in pago Parisiensi… Chaldeoldus episcopus Viennensem Ecclesiam rexit usque ad tempora Theodorici regis, qui anno 670 regnum suum auspicatus est. Quod eatenus verum esse potest, quatenus expuncto Landaleno, qui concilio Cabilonensi, ut diximus supra, subscripsit, Chaldeoldus sedem Viennensem tenuerit usque ad Bobolenum episcopum. Et certe nullum medium pontificem ponit Ado inter utrumque; et anno 653, adeoque tribus saltem post Cabilonensem synodum annis videmus Chaoaldum, Viennensem episcopum, subscribere privilegio, quod Clodoveus II monasterio S. Dionysii concessit [Felibien. Hist. de l'abb. de St Denys. pag. 23. Cfr Charvet. Hist. de l'Egl. de Vienne, pag. 133.] . Chaoaldus cum Caldeoldo, qui etiam Ethoaldus alicubi dicitur [Charvet, pag. 132.] , videtur eadem persona esse: unde dicendum erit, Landalenum, Cabilonensi synodo subscribentem, eumdem esse cum Caldeoldo, adeoque binominem, aut ejus subscriptionem vitiatam fuisse a librariis. Cæterum alterutram opinionem amplectatur quis: aut Landalenum eumdem cum Caldeoldo faciat aut ejus successorem; id semper inconcussum perstat, inter annos 624 et 650 locum esse S. Edicio intermedio tempore; ac proin nihil repugnare, quominus tempus ejus obitus circa annum 640 ponatur. Atque hæc sunt, quæ de S. Edicio dicenda habemus. Res ejus gestas omnino ignoramus: inter schedas nostras, una est, a Petro Francisco Chiffletio conscripta, continens Sanctos diœcesis Viennensis, inter quos et S. Edicius noster recensetur; sed simul dicitur horum fortasse nullius Vita scripta est. Denuo proin repetamus, quod de Sancto fert judicium Ado, ipse Sanctus domesticus et omni exceptione major, S. Edicium fuisse magnæ religionis virum.

DE S. ROMANO, EPISCOPO ET CONFESSORE, ROTOMAGI,

ANNO PROBABILITER 644.

COMMENTARIUS PRÆVIUS.

Romanus, episc. conf. Rotomagi (S.)

BHL Number: 7319, 7320

AUCTORE J. V. H.

§ I. Memoria in fastis recentioribus; vitæ synopsis; biographi, e quibus aliqui edendi seliguntur.

Quamvis de S. Romano, archiepiscopo Rotomagensi, nullam mentionem faciant Martyrologia Adonis et Usuardi, [Memoria in fastis sacris;] quæ vulgo classica vocantur; non est tamen, quod de ejus sanctitate dubitemus, utpote qui habet cultum, ut infra monstrabimus, antiquissimum simul et celeberrimum. Hodiernum Martyrologium Romanum sub hac die habet: Rhotomagi, Sancti Romani episcopi. Quod amplificat Autissiodorense, ab episcopo Carolo de Caylus anno 1751 editum, his verbis: Rotomagi, S. Romani episcopi, qui gentilitatis reliquias ab urbe et diœcesi expulit, plurimisque miraculis vivus ac mortuus refulsit. Corpus ejus ibidem in majori ecclesia quiescit, et singulis annis in festo Ascensionis solemni pompa per urbem defertur. Ebroicense autem, eodem circiter tempore, nempe anno 1752 jussu Petri de Rochechouart editum, duobus sibi sequentibus diebus S. Romani meminit, nempe die XXII Octobris, quo dicit post S. Mellonum Rotomagensem: Eodem die, memoria S. Romani, ejusdem urbis episcopi, cujus natalis die sequenti agitur. Adeoque die sequenti legitur: Rhotomagi, Sancti Romani episcopi, qui paganorum delubra funditus evertit, bonos promovit ad meliora, et malos a malis revocare studuit.

[2] [Brevis vita;] Quo melius intelligantur, quæ in hoc Commentario dicturi sumus, opportunum censemus synopsin Vitæ S. Romani ex Breviario Rotomagensi, jussu Ludovici de la Vergne de Tressan archiepiscopi anno 1736 edito, hic exhibere. Benedictus, cujus uxor Felicitas diu suam gemuerat sterilitatem, Romanum, virtutis et facultatum heredem, precibus et eleemosynis a Deo impetravit. Parentes non minus pietate, quam genere commendabiles, filium optimis studiis a pueritia tam sedulo imbui curaverunt, ut factus adolescens ad summa virtutum pertingeret. In aulam Clotarii Secundi missus, castitatis, justitiæ et mansuetudinis illustre fuit exemplar. Jussus a rege inter primores sanctioribus adesse consiliis, commissas sibi partes egregie et laudabiliter sustinuit. Mortuo antistite Rotomagensi, variantibusque de eligendo successore suffragiis, tandem indictis jejunio et precibus, communi omnium voto, Romanus renuntiatus est episcopus. Gratum habuit Clotarius assumi in præsulem, quem in partem regiæ sollicitudinis vocaverat. Manifestis divinæ vocationis indiciis, pastorale suscepit onus. Vix Rotomagum accesserat, et Veneris delubrum, a paucis, qui in civitate supererant, paganis frequentatum, funditus evertit. Alia deinceps in diœcesi Jovi, Mercurio et Apollini mancipata pariter disturbavit; suscepta pastorali cura, inspexit sibi commissas oves, et continuis laboribus debilitari non patiens, bonos promovit ad meliora, malos a malis revocavit. Eam statuit in clero disciplinam, ut pudor esset subditis a regula deflectere. Ipse, forma factus gregis, cibi et somni parcus, in sacris celebrandis pius et frequens, rerum divinarum jugi meditatione animum refecit. Summam dictis et factis conciliavit auctoritatem, quia in eo enituit divinæ virtutis operatio. Sequanæ et campos et ipsam civitatem inundanti occurrens, intumescentes aquas diluvio jussit abstinere, et intra statos limites, ad vocem alterius Moysis, docilis fluvius compressus est. Alia et vivens et mortuus edidit signa, quibus optimi pastoris sanctitas eluxit. A Deo præmonitus, mortem suscepit. Dum vixit populi pater et norma cleri, post obitum inter Sanctos et diœcesis præcipuos tutores recolitur. Regnante Ludovico Pio, in monasterium S. Medardi Suessionis caput est delatum: anno millesimo nonagesimo fuit restitutum et cum reliquis ossibus a Gulielmo, dicto de Bona Anima, in metropolitana ecclesia depositum. Laminis aureis ac gemmis capsa ditata est; quibus in publica necessitate ablatis, alteram fieri curavit archiepiscopus Rotroldus, in qua, comitantibus episcopis Lexoviensi et Sagiensi sanctos cineres deposuit. Ea est, quæ vocatur hucusque Sancti Romani Feretrum. Qui capite damnatus et a capitulo Rotomagensi, jure privilegii electus, illud extulerit, una cum consortibus ejusdem sceleris, quotannis die Ascensionis Domini liber dimittitur.

[3] [Acta varia,] Vitæ Synopsis, quam exhibuimus, deprompta est ex multiplicibus Actis, hactenus superstitibus. Antiquiora tamen documenta videntur periisse. Inter ea, quæ coram habemus, edemus Vitam, a Gerardo, monacho Sammedardino, et, ut ipse se dicit, patre cœnobitarum conscriptam; brevis est et ita sobria, ut eam mutilatam suspicemur. Gerardus iste, qui ut infra ostendemus, sæculo X jamjam desinente scripsit, in epistola ad Hugonem, Rotomagensis urbis archiepiscopum, qua nuntiat, a se novis curis Vitam S. Romani compositam, dicit penes se fuisse et se transmittere Vitam veteranam, heroico carmine editam; ut omnino cunctis notum sit, quod nulla, inquit, inventionum vobis dirigo mendacia. Illam autem, quæ historiali stylo depicta est, pro nimia vetustate penes nos retinens, hanc digestam stylo illius ad instar vobis transmitto [Migne. Patrol. tom. CXXXVIII, col. 173.] . Duplex igitur Vita antiquior Gerardo scriptori præluxit, qua auctoritatem suæ lucubrationi vindicare sategit. Restat igitur inquirendum, quo circiter tempore vixerit Gerardus, ut aliquatenus indagare possimus, quæ sit et Vitæ ab ipso conscriptæ et Vitæ metricæ, hactenus conservatæ, quæque Gerardi tempore jam veterana vocabatur, antiquitas. Mabillonius in suis Analectis scite animadvertit [Pag. 429. edit. Paris. 1723.] , multos legi Gerardos in Catalogo abbatum monasterii S. Medardi Suessionensis, multos item Hugones, Rotomagensis Ecclesiæ archiepiscopos; sed, addit, nullus ex his Gerardis tempore congruit cum ullo Hugone.

[4] [imprimis Gerardi, monachi S. Medardi;] Et vero nullum Gerardum, seu, ut alii dicunt, Giraldum aut Gairaldum abbatium tenuisse commodo tempore, liquet ex Catalogo abbatum S. Medardi Suessionensis: nam Giraldus I sedit tempore S. Gregorii Magni [Gall. Christ. tom. IX, col. 410.] : Giraldus II sub Dagoberto I [Ibid. l. c.] : Giraldus III medio sæculo XI [Ibid. col. 414.] : ita ut duo priores nimiæ sint antiquitatis, quam ut Vitam S. Romani secundis curis retractari potuerint: tertius autem nulli Hugoni Rotomagensi coævus fuerit. Censet igitur Mabillonius, Gerardum, quamvis se patrem cœnobitarum vocet, abbatem tamen non fuisse, sed præpositum monasterii S. Medardi, tunc a sæcularibus occupati, ut liquet ex catalogo abbatum. Nam anno 902 Heribertus I, comes Viromanduorum, abbatiam invasit, eamque jure quasi hereditario transmisit filio suo Heriberto II, pariter comiti Viromanduorum, quem excepit filius ejus, Trecensis et Meldensis comes, Heribertus III, donec anno 970 Odoleus electus fuerit abbas regularis [Ibid. col. 413.] . Utrum porro status iste regularis in monasterio perseverarit, dubitare licet: quum anno 1210 occurrit Ricardus miles dictus abbas S. Medardi, ut infra num. 54 monstrabimus. Ex hoc rerum statu conjicere licet, Gerardum, monasterio a laicis occupato, præfuisse titulo sive præpositi sive decani, adeoque vere se patrem cœnobitarum nuncupare potuisse. Quod vero Gerardus Hugoni II, Rotomagensem cathedram ab anno 942 ad 989 occupanti [Tom. XI, col. 23.] , coævus fuerit, ostenditur ex eo, quod dicat Gerardus in epistola ad Hugonem data, Brainam (oppidulum ad Vidulam fluvium) potestatis Ecclesiæ Rotomagensis fuisse. Ast sub Hugone III, seu anno 1128 jam translatum erat istud dominium ad comites Brainacenses [Vet. Analect. pag. 429.] . Epistolam, hactenus ineditam una cum Vita, a Gerardo conscripta infra dabimus.

[5] [metrica anonymi, et alia, forsan omnium antiquissima;] Id autem constat, Vitam S. Romani metricam Gerardina antiquiorem esse, utpote, quam veteranam appellet. Et quoniam ætate Gerardi hujus lucubrationis fere deleta esset memoria, facile cernitur, uno saltem sæculo vetustior, adeoque ad tempus S. Romani proxime accedere. Eam tamen, ne nimii simus, non edemus, quoniam legi potest in Thesauro Anecdotorum Edmundi Martene [Tom. III. col. 1655.] et nihil fere novi ad elucidationem rerum gestarum affert. Ejus loco dabimus aliam Vitam, Gerardina prolixiorem, ab anonymo conscriptam, ac in duos divisam libros. Liber secundus compositus est sub pontificatu Roberti I, Rotomagensis archiepiscopi, adeoque inter annos 989 et 1037 [Gall. Christ. tom. XI, col. 26.] . Primus autem liber is nobis videtur, de quo Gerardus loquitur, historiali stylo depictus et nimiæ vetustatis: quia 1° explicit consueta doxologia, quæ ordinarie in fine totius operis ponitur; unde arguitur diversus auctor libri primi et secundi. 2° Quia distinctius ordinat temporum momenta, ab aliis omissa, v. g. S. Romanum obiisse nocte dominica, X kal. novembris, num. 16. 3° In Brania, ait Gerardus, exsistebat Vita ista antiquissima, et ad majores nostros a Nicolao Belfortio missa fuit ex ms Branensi, ut adnotavit manu sua Heribertus Rosweydus. 4° Quædam narrat auctor, quasi vicinus tempori, quo acciderunt; v. g. exsultatio populi, videntis miraculum num. 11, luctus in obitu S. Romani num. 16.

[6] [vita scripta a Fulberto, archidiacono Rotomagensi,] Præter tres Vitas, hactenus enumeratas, est et quarta a Nicolao Rigaltio anno 1609 Rotomagensibus typis edita, quam antiquissimam censuit Mabillonius, nempe veteranam illam, historiali stylo depictam, quam pro nimia vetustate penes se retinuit Gerardus biographus [Vet. Analect. pag. 430.] . Ignorabat scilicet vir doctissimus, lucubrationem, a Rigaltio typis excusam, auctorem habere Fulbertum, sæculo XI archidiaconum Rotomagensem. Latebat Mabillonium epistola, postmodum ab Edmundo Martene publici juris facta in Thesauro Anecdotorum [Tom. I, col. 181.] , inscripta dominis et confratribus suis, sanctæ Rotomagensis Ecclesiæ matris filiis, Fulbertus peccator salutem. Titulus autem libri erat: Fulberti archidiaconi præfatio in Vitam S. Romani, archiepiscopi Rotomagensis. Certum itaque est, Fulbertum hujus quartæ Vitæ scriptorem, fuisse archidiaconum Rotomagensem. Sed quoniam eodem circiter tempore tres Rotomagi floruerunt Fulberti, dispiciendum est, cui ex tribus adscribenda est lucubratio. Sed imprimis eliminandus est Fulbertus, monachus S. Audoeni, qui jussu abbatis sui Nicolai, ab anno 1038 aut 1042 ad 1094 monasterio præfecti [Gall. Christ. tom. XI, col. 141.] , librum miraculorum S. Audoeni composuit, in quo quidem sæpe se monachum profitetur [Act. SS. tom. IV august. pag. 834 et 836.] ; adeoque vitam agens inter monachos, archidiaconatum Rotomagensem occupare non potuit.

[7] [qui a variis homonymis] Sed sunt alii duo Fulberti, ambo archidiaconi Rotomagenses. Scilicet Fulbertus, qui Maurilii archiepiscopi ab anno 1055 ad 1067 [Gall. Christ. tom. XI, col. 30.] , consiliarius fuit, ut testatur Ordericus Vitalis lib. III Historiæ Ecclesiasticæ dicens [Migne. Patrol. tom. CLXXXVIII, col. 256.] : Eodem anno (scilicet 1056) Maurilius episcopus et Fulbertus Sophista, consiliarius ejus… Uticum convenerunt. Maurilio titulum Beati tribuit Gallia Christiana [Tom. XI, col. 30.] : et profecto eæ sunt, quæ illi tribuit Ordericus laudes, ut perfectam summæ sanctitatis imaginem exhibeant [Migne. tom. CLXXXVIII. col. 307 et 403.] . Ejus tamen Acta omiserunt nostri ad diem XIII Septembris, eo quod sufficientia publici cultus necdum suppetebant, ut titulum Sancti aut Beati ei vindicare præsumerent [Act. SS. tom. IV sept. pag. 50] . Cum Maurilii consiliario confundi non debet alter Fulbertus, memoratus ab Orderico his verbis [Migne. tom. CLXXXVIII. col. 654.] : Gislebertus Ebroicensis episcopus … et Fulbertus Rotomagensis archidiaconus scita patrum (id est canones Concilii Rotomagensis anni 1096 [Bessin. Concil. Rotomag. pag. 77.] ) promulgaverunt. Promulgator iste Synodi Rotomagensis jam annis fere quadraginta distat a consiliario Maurilii: quin et vitam suam prorogasse videtur saltem usque ad annum 1126: etenim in Orderico hæc legimus [Migne. tom. CLXXXVIII, col. 635.] : Eodem anno (1126) Gulielmus, abbas (S. Audoeni), obiit, et Ragemfredus, ejusdem monachus Ecclesiæ, regimen suscepit: cujus tempore claustrum cum aliis monachorum officinis consummatum, specialiter emicuit. Tunc Fulbertus, archidiaconus et decanus Rotomagensis, ægrotavit, et monachile schema devotus suscepit. Defunctus autem in claustro S. Audoeni ante capitulum tumulatus est, et albo lapide decenter coopertus est. Nempe Fulbertus iste factus est, ut tunc dicebatur, monachus ad succurrendum: id est, ut habet Cangius ad h. v. qui dum extrema agit, vel urgente mortis periculo, monachicam vestem induit, quo fratrum ac monachorum suffragiorum seu orationum fiant participes. Ex quo autem ad validitatem professionis regularis requisitus fuit annus integer tyrocinii in claustro et habitu Ordinis, desiit istiusmodi monachatus, omnes cæterum obligationes status religiosi inducens.

[8] [coævis distinguitur.] Quum igitur intervallum septuaginta annorum inter Fulbertum archidiaconum, consiliarium Maurilii et Fulbertum, pariter archidiaconum, sed monachum in extrema ægritudine factum, currat, non dubitamus esse diversos, licet pari dignitate insignitos: proinde remanet decidenda quæstio, utri Vita quarta seu Fulbertina tribuenda sit. Non ambigimus autem lucrubrationem Fulberto, consiliario Maurilii, medio sæculo XI florenti, adscribere. Quæ vero in hanc sententiam inclinat ratio, hæc est: quod quo tempore scribebat Vitam S. Romani Fulbertus, fere oblitterata erat rerum a sancto antistite Rotomagensi gestarum memoria: dicit enim [Martene. Thes. Anecdot. tom. I, col. 181.] : Tantam operis sarcinam, a peritissimis viris prætermissam, arripere metuebam, ne nobilis materia, rustico stylo exarata, vilesceret, si forte in manus incideret grammaticorum. Atqui anonymus S. Audoeni, qui sub initio episcopatus Gulielmi I, id est, circa annum 1079 scripsit, adnotat Vitam S. Romani litteris consignatam fuisse. Nam recensens successionem antistitum Rotomagensium: Successit, inquit [Mabillon. Vet. Analect. pag. 226.] , Hidulfo Beatus Romanus, nobilis ortu et virtute præclarus. Beato Romano Sanctus Audoenus, claris natalibus ortus et virtutum magnitudine excelsus. Beato Audoeno successit inclytus Ansbertus, venerabilis præsul et sanctis operibus gloriosus. Horum vero trium ac Beati Gildardi memoriam tantum tetigimus, quia eorum gesta a probatissimis luculenter apud nos conscripta habentur. Proinde S. Romani biographus exstiterit necesse est inter annum 1056, quo Fulbertus consiliarius Maurilii floruit, et annum 1079, quo gesta S. Romani jam conscripta servabantur: adeoque priori archidiacono Fulberto attribuenda est Vita quarta; neutiquam vero posteriori, qui vitam suam saltem usque ad annum 1126 protraxit [Cfr Hist. lit. de la France, tom. VIII, pag. 373] . Fulbertinam Vitam non edemus, a Rigaltio jam evulgatam, præcipue quia nihil continet, quod in edendis non reperiatur.

§ II. Sancti ortus; officia in aula regia; tempus episcopatus et obitus ex ordinatione SS. Eligii et Audoeni.

[Claro patre] S. Romanum nobili prosapia natum fuisse et quidem Francum genere apud omnes biographos in confesso est: quam habemus antiquissimam Vitam, infra edendam num. 3, docet Benedictum, S. Romani patrem, Clodovæi non solum commilitonem fuisse, sed etiam e regia domo oriundum, a S. Remigio Remis Christo initiatum fuisse. En verba: Exstitit vir quidam, nomine Benedictus, in regno Galliæ, quæ modo nuncupatur Francia ob gloriosissimos viros, robustissimosque bellatores, qui ex Sicambriæ partibus, Domino ducente, pervenerunt in has provincias et a Sancto Remigio, Rhemensis sedis archipræsule, per verbum sacræ doctrinæ conversi sunt, atque baptismi latice renati, veri exinde fidei catholicæ exstiterunt cultores. Qui venerabilis Benedictus ortus ex nobili prosapia præfatorum regum, etc. Ex his liquet gente Francum fuisse Benedictum, S. Romani patrem. Eodem modo Vita metrica num. I Benedictum recenset inter magnificos proceres patresque serenos Clotharii regis. Neque obstare debet, quod Rigaltina Vita dicat [P. 3.] , Benedictum intra fines Galliæ exstitisse oriundum, quasi propterea ex censu gentis Francicæ delendus esset: nam eodem loco eumdem ex corum (a S. Remigio conversorum) nobili genere fuisse; et paulo infra [P. 4.] , bello strenuum, consilio providum, maximam apud Latinos virtutis gloriam, sed et superiorem apud regem familiaris gratiæ sibi locum paravisse, prædicat. Qui hoc loco Latini dicuntur iidem sunt ac Romani, Galliarum scilicet accolæ, dum Franci regionem invadebant, quique lingua romana seu latina utebantur [Cfr Le Cointe. Annal. Franc. ad. an. 595 § XVII.] . Quod porro Benedictus, licet Francus, intra fines Galliæ oriundus dicatur, mirari non debemus; quandoquidem sciamus Childericum, Clodovæi patrem, anno 481 Tornaci sepulcrum nactum fuisse; unde patet, Francos jam tum sedem, intra fines Galliæ fixam habuisse. Quod quidem sufficit pro chronotaxi nostra: nam initia dominationis Francicæ intra fines Galliæ definire non vacat [Cfr Daniel. Hist. de France. Praef. Hist. pag. LXVIII. Edit. Amstelod. 1742.] . Cæterum Benedictum post obitum Clodovæi natum censemus.

[10] [qui sub Clotario I militavit,] Nam Vita antiquior habet num. 3, temporibus Lotharii, inclyti Francorum regis filii Ludovici gloriosissimi principis, exstitisse virum quemdam, nomine Benedictum. Iste autem Lotharius, seu Clotarius I Francorum regnum, sive cum Fratribus divise, sive solus universum ab anno 511 ad 561 tenuit. Verum Vita Rigaltina tradit Benedictum, jam bello insignem, sub Clodovæo I seu Ludovico floruisse: Militiæ, inquit [Pag. 3.] , actibus egregium in regno Galliæ nomen acquisierat, tempore Ludovici regis gloriosi: hic est Ludovius, quem de pagano Christianum fieri sors bellica coegit. Quam lectionem si sequamur, eamdem vix cum reliqua chronotaxi vitæ S. Romani conciliabimus. Etenim si verum est, Benedictum jam sub Clodovæo, anno 511 defuncto, egregium nomen sortitum fuisse, necesse est, ut aliquot annis ante finem sæculi quinti natus fuerit: ponamus, si lubet, vel unum decennium; jam consequitur, S. Romanum, circa annum 630 episcopum factum, annis, ut minimum, centum quadraginta ab ortu patris sui distare. Quod vix admittere possum: decrepitis enim senibus Ecclesiarum regimen non concredebatur. Quod si lectionem Vitæ antiquioris admittamus, scilicet temporibus Lotharii exstitisse Benedictum, omnia bene fluunt, nec quidpiam obstat, quominus ipsam Benedicti nativitatem intra annos 511 et 561 collocemus; ex quo deinceps res gestæ S. Romani suo ordine recte procedunt.

[11] [matre hactenus sterili,] Quo autem tempore S. Romanus in lucem editus fuerit, definire nobis, quoniam documenta desunt, non licet. Ex Vita antiquiori num. 4 conjicere datur, matrimonium Benedicti eti cum Felicitate fuisse initio sterile, nec per aliquod tempus affulsisse spem prolis: alioquin non satis commode explicatur angelica, quam refert biographus, visio: Benedicte, inquit, Benedicte, Dominus Jesus Christus misit me ad te gaudium magnum nuntiare tibi; ecce enim nutu ipsius uxor tua Felicitas unicum tibi pariet filium electum, nomine Romanum. Quod si timor sterilitatis non exstitisset, nulla videretur ratio visionis angelicæ. Cæterum Vita metrica id ipsum apertius dicit [Migne Patrol. tom. CXXXVIII. col. 174.] :

Sed quia nullus erat fructus sibi posteritatis,
Poscebant ambo munus summæ Deitatis.

Similiter biographus Rigaltinus [Pag. 4.] : Cum tanto intra aulam regiam polleret honore, hoc uno infortunii genere anxius tenebatur, quod filium non habens, alieno censum servabat heredi. Hoc uno impatientis desiderii æstu anhelus venerandus heros, sibimet ingratus, paululum displicebat; dum mentem ipsius hæc mordacis curæ meditatio exulcerabat, cui post exitum suum alta rerum patrimonia, cui regia beneficia, cui etiam longus ordo famulorum cedere jus hereditarium deberent. Erat enim uxor ingenuis orta et ipsa natalibus, quæ conjugalis pudicitiæ dignitate cæteras tunc suo tempore matronas præibat et exemplo: sed longæ sterilitatis incommodo anxiabatur. Sequitur visio angelica, quam supra exposuimus.

[12] [sæculo VII inchoato natus,] Quoniam igitur Benedictus, S. Romani pater, sub Clotario rege floruit, id tali ratione nos interpretari oportet, ut sub isto rege prima beneficia susceperit propter res in bello et pace egregie gestas: nam Clotario regnante, natum S. Romanum non credimus. Quia nempe ejus ortus, ut tardissimus, ad annum 561, quo defunctus est Clotarius, referendus esset; adeoque S. Romanus, episcopatum Rotomagensem circa annum 630 adiens, prope septuagenarius fuisset, quod non facile quis sibi persuadeat. Ætas quidem, ad presbyteratum vel episcopatum apta, erat in Galliis tricenaria; uti constat ex concilio Agathensi, anno 506 celebrato, in quo canone XVII sancitur [Labbe tom. IV Conc. col. 1386.] : Presbyterum vel episcopum ante triginta annos, id est, antequam ad viri perfecti ætatem veniat, nullus metropolitanorum ordinare præsumat. In Concilio Parisiensi V, anno 615 coacto, quum canone I decretum fuisset, ut decedente episcopo, in loco ipsius ille debeat ordinari, quem metropolitanus, a quo ordinandus est, cum provincialibus suis, clerus vel populus civitatis, absque ullo commodo vel datione pecuniæ elegerint [Ibid. tom. V col. 1650.] : Huic canoni addit edictum Clotarii, ut episcopus, taliter electus, per ordinationem principis ordinetur: vel certe, si de palatio eligitur, per meritum personæ et doctrinæ ordinetur [Ibid. col. 1653.] : cupiebat scilicet rex, ut e clero palatino aliqui ad episcopatus apicem assumerentur, quos inter certe fuit Romanus noster. Quoniam porro ex biographo prolixiori num. 6 habemus, regem, quum ad eum referretur de S. Romani electione, dixisse, in homine attendendum esse potius religionem, quam ætatem, videtur S. Romanus, qui circa annum Christi 630 ad cathedram Rotomagensem admotus fuit, annos triginta, seu ætatem canonicam tunc non habuisse, adeoque sæculo septimo jam inchoato natus ex patre septuagenario, utpote qui sub Clotario I militaverat et ex matre hactenus sterili. Conjecturæ nostræ pondus utcumque adjicit Vita Rigaltina, quæ sanctum vocat novum Isaac de promissione filium [Fol. 6.] , et codex eburneus Ecclesiæ Rotomagensis, in quo Felicitatem, Sancti matrem, comparat Saræ, cui, ut dicitur Genesi XVIII, 2, desierant muliebria: unde quinquagenariam fuisse puerperam autumamus.

[13] [sacrasque litteras edoctus,] Angelus, Sancti nativitatem prædicens, injunxerat, mox ut maternis ablactatus uberibus, intellectuales annos attingeret, catholicis viris committeretur [Fol. V° 5.] . Parentes autem angelicum præceptum adimplevisse docet auctor Vitæ infra edendæ num. 4: Ortus diligenti cura B. Romanus genitorum in æde est nutritus. Post exiguam autem temporis capedinem, ipso suggerente, spiritualibus disciplinis præ cæteris traditur pædagogis scholaricis, apprime imbuendus disciplinis liberalibus. Et quod hoc artium studium ad altiores tenderet disciplinas, docet nos paulo infra idem biographus num. 5, scilicet Divinarum scripturarum optimum agnitorem exstitisse: unde et datur intelligi, quo sensu accipiendæ sint spirituales disciplinæ, ad quas a pueritia destinatus fuit S. Romanus. Atque id quidem consequenter, quoniam secundum angelicam prædictionem, futurus erat nasciturus puer Ecclesiæ decoratque splendor, fortis columna, ut dicitur num. 4. Ab ipsa igitur infantia clericali militiæ præparatum fuisse S. Romanum, non est dubium sive disciplinarum genus, ad quas incubuit, sive prædictionem, ab Angelo factam, spectemus. Adolescentis Romani vitæ particulam optime describit Vita Rigaltina [Fol. 6.] : Crescit itaque, ait, puer, traditur catholicis viris, imbuitur uberius divinis scripturis, quem brevi tempore doctrina et eruditione anteriores suos præire omnes mirabantur. Fulgebat in eo non simplex virtutum gratia: in corde etenim sinceritas et legis plenitudo, in ore ipsius veritas erat et puræ eloquentiæ magnitudo. Verum divini dogmatis prægustata dulcedine, quanto plus scientiæ ac sanctimoniæ pollebat copiis, tanto magis humilitati operam dabat, omnibus se affabilem præbebat, nullum se inferiorem existimans, illud cogitans Salomonis [Eccli. III, 20]: “Quanto magnus es, humilia te in omnibus:” et[Jac. IV, 6]: “Quia Dominus superbis resistit, humilibus autem dat gratiam.”

[14] [in aulam regiam vocatur,] Pergit idem scriptor [Fol. 7.] : Sanctitatis quoque ejus fama circumquaque fragrante, ad regias aures virtus tam egregiæ adolescentiæ pervenit. Rex etiam ipse, illustris juvenis fama delectatus, jam de ejus, quem necdum noverat, institutione præcogitabat. Mittitur ergo legatio, quæ ex mandato regis juvenem ad palatium venire quantocius moneat; quod juvenis strenuus primo quidem sprevit, utpote qui soli Deo vacare studens, populosas urbes et regiam frequentiam declinare malebat; sed reputans ex verbis Apostoli [Rom. XIII, 1], omnem animam subdi debere sublimiori potestati, et maxime regiæ majestati, licet ægre, ad regiam se confert præsentiam. Biographus, a nobis edendus, dicit num. 6: Taliter ergo in virtutum apice locatus, cœpit strenue in aula regis militare Clotharii. Sed animadvertendum est, hunc Clotarium, sub quo S. Romanus ministerio aulico adhibitus fuit, esse hujus nominis secundum, filium scilicet Chilperici regis, qui patri anno 584 quadrimestris successit, et tandem ab anno 613 ad 628 universum Franciæ regnum solus tenuit. Fieri certe potuit, ut tunc primum S. Romanus aulam regiam adierit, quando jam regno universo potiebatur Clotharius II. Cæterum rex iste jam ab anno 584 Suessionense regnum occupans, Neustriam, id est Galliæ partem inter Sequanam et Ligerim sitam, adeoque diœcesim Rotomagensem, in hereditate sua habebat [Cfr Valesius. Notit. Gall. V°. Neustria.] .

[15] [reiquepublicæ curam impendit:] Si fidem habemus Vitæ metricæ [Migne Patrol. tom. CXXXVIII, col. 175.] , non prius videtur militiæ clericali adscriptus fuisse, quam vocatus ad aulam regiam advenisset: canit enim poeta:

Inde palatinam de more vocatur ad aulam,
Vestiturque toga, magis ardens cœlibe vita,
Intra castra Dei devotus miles haberi.

Quibus verbis scriptor indicat, S. Romanum prætulisse togæ seu magistratui civili militiam Christi seu vitam clericalem: cui nondum initiatus videtur fuisse. Crediderim tamen medio tempore, quo in aula vixit, saltem clericum fuisse. Etenim frequens erat in palatio regio clerus, tum quia Francis, hactenus barbaris necessarii erant viri, scientia et artibus instructi; quales plerumque inter clericos reperiebantur; tum quia S. Remigius Clodovæo regi, recens baptizato, imprimis commendaverat, ut sacerdotes in suis consiliis adhiberet. Consiliarios, inquit [Migne Patrol. tom. LXXI, col. 1157.] , tibi adhibere debes, qui famam tuam possint ornare, et beneficium tuum castum et honestum esse debet, et sacerdotibus tuis honorem debebis deferre, et ad eorum consilia recurrere. Quod si bene cum illis convenerit, provincia tua melius potest constare. Quapropter erant in aula regia, clerici qui officio referendarii seu custodis annuli regii et notarii fungebantur. Vide Referendariorum Catalogum in Glossario mediæ et infimæ latinitatis verbo Referendarius Caroli Du Cange. Hac dignitate insignitum fuisse Sanctum nostrum, asserit Franciscus Pommeraye, S. Audoeni monachus Benedictinus, in sua Historia archiepiscoporum Rotomagensium [Hist. des Archiv. de Rouen. pag. 119. Servin. Hist. de Rouen tom. I, pag. 68.] . Verum Sancti nomen omisit laudatus Cangius, quum hactenus in nullo diplomate occurrerit: quin et ipse Franc. Pommeraye paulo infra suam emollit affirmationem, dicens, S. Romanum aut ab annulo aut a consiliis regi fuisse. Quod quidem posterius verissimum est: nam in Vita antiquiore legimus num. 6, eum in aula regis militasse Clotharii, quod magistratum civilem interpretamur; et Vita Rigaltina apertius docet [Fol. 7 V°.] , regem, summo cum honore Romanum suscepisse et inter primos palatii suis jussisse interesse consiliis.

[16] [ordinationis ejus annus pendet ex obitu Melantii] Quamdiu S. Romanus in aula regia vixerit, incertum est: quum nullum nos doceat monumentum, quo tempore aut in ea agere inceperit, aut cathedram Rotomagensem adierit. Ordericus Vitalis lib. V tribuit Hildulfo episcopo XXVIII annos ejusque successori, S. Romano annos XIII, quod tempus XLI annorum currit inter Melantium et S. Audoenum episcopos Rotomagenses. Anno 601 adhuc vixisse videtur Melantius: ad illum nempe dedit S. Gregorius M. indictione IV seu mense septembri, an. 601, epistolam lib. XI epist. 58 [Migne Patrol. tom. LXXVII. Op. S. Greg. col. 1177.] , qua commendat S. Augustinum et socios, ad gentem Anglorum missos. Si itaque certo cognosceretur tempus obitus Melantii et ordinationis S. Audoeni, satis e propinquo chronotaxis utriusque medii, seu Hildulfi et S. Romani statui posset. Ignoramus autem, quo tempore obierit Melantius; id unum admittendum videtur, vixisse quum S. Gregorius epistolam supra laudatam post mensem septembrem scripsit, aut saltem non ita diu ante vita functum fuisse. Quod vero spectat ad ordinationem S. Audoeni, vexatissima est quæstio, quam vario modo solverunt eruditi. Tota controversia pendet ex textu S. Audoeni in Vita S. Eligii, qui sic sonat [Ibid. tom. LXXXVII, col. 512.] : Convenientes igitur simul in civitatem Rothomagensem quarto decimo die mensis tertii, tertio anno Clodovei, juvenculi adhuc regis, die dominico ante Litanias inter catervas populi, inter agmina clericorum, inter choros psallentium, consecrati sumus gratis ab episcopis pariter episcopi, ego Rodomo, ille Noviomo. Mensis tertius est, anno a martio incipiente, majus. Litaniæ sunt Rogationes, per triduum ante festum dominicæ Ascensionis celebrandæ, ut constat ex can. XXVII Concilii Aurelianensis, anno 511 celebrati, et cui S. Gildardus Rotomagensis subscripsit: Rogationes, inquit [Labbe tom. IV Conc. col. 1408.] , id est litanias ante Ascensionem Domini ab omnibus ecclesiis placuit celebrari; ita ut præmissum triduanum jejunium in dominicæ Ascensionis festivitate solvatur: per quod triduum servi et ancillæ ab omni opere relaxentur, quo magis plebs universa conveniat. Quo triduo omnes abstineant et quadragesimalibus cibis utantur.

[17] [et ordinatione SS. Audoeni et Eligii,] Certe si, deleto anno regni Clodovei tertio, legeretur textus S. Audoeni supra citatus, omnes consentirent in annum 646 reponendam esse SS. Audoeni et Eligii consecrationem episcopalem. Eo enim, notato littera dominicali A, paschate die IX aprilis occurrente, dominica quinta post pascha seu ante Rogationes, incidebat in diem XIV mensis tertii seu maji. Alii autem anni, his notis insigniti non occurrunt, nisi 635 et 657, neuter vero cum chronologia componi potest. Omnia igitur bene concurrerent in assignandum annum 646 consecrationi, nisi obstaret alia nota chronologica, nempe Sanctos ordinatos fuisse tertio anno Clodovei, juvenculi adhuc regis. Etenim si annus 546 tertio Clodovæi II illigetur, necesse est, ut Dagobertus anno 644 obierit, scilicet die, in quo omnes conveniunt [D. Bouquet. Rec. tom. III. pag. 687.] , XIX januarii, unde tertius annus regni Clodovæi currebat anno 646. Ast hic est nodus, quodam modo insolubilis. Recentiores fere omnes mortem Dagoberti ad annum 638, adeoque consecrationem SS. Audoeni et Eligii ad 640 statuunt, freti firmissimo argumento Fredegarii Scholastici, uno vix sæculo iis, quæ narrat, posterioris. Hic autem scriptor annos solum sedecim Dagoberto, partitum primo, universum dein Francorum regnum administranti, tribuit. Dagobertus, inquit [Migne Patrol. tom. LXXI, col. 642.] , cum jam annos septem regnaret maximam partem patris (anno 628 defuncti), regni, ut supra memini, assumpsit. Atque istiusmodi chronotaxim persecutus ad obitum usque dicit [Ibid. col. 656.] : Anno XVI regni sui Dagobertus… ægrotare cœpit… post paucos dies emisit spiritum. Quæ vero idem Fredegarius paulo infra refert, quasi anno primo Clodovæi acciderint, eamdem chronotaxim confirmant. Anno primo Constantinus, inquit [Ibid. col. 657.] , imperator moritur… Eodem anno Sintela, rex Spaniæ, qui Sisenando in regno successerat, defunctus est. Quæ duo aptissime cum anno 639 conveniunt [Cfr Mariana. Hist. de Españ. tom. II, pag. 294. Edit. Valent. 1785. Cedren. Hist. Compend. pag. 753 et seq. Edit. Bonn. 1838.] . Quapropter dubitatio nulla esse potest, quin Fredegarius ad annum 638 obitum Dagoberti statuerit.

[18] [cujus tempus Cointius,] Quum duo historice certa sunt quæ mutuam sibi faciunt angustiam, scilicet diem XIV Maji concurrentem cum dominica ante litanias seu Ascensionem Domini pertinere ad annum 646 et Dagoberti mortem, anno 638 obitum, reducere annum Clodovæi II tertium ad Christi 640; varii variam inierunt viam ad discutiendam difficultatem. Cointius quidem ad annum 640 § XXI bifidit allatum supra num. 16 textum S. Audoeni, scilicet hujus periodi duæ sunt partes. Prior annum diemque designat, quo Rothomagum Audoenus et Eligius pervenerunt: posterior diem notat, quo consecrati sunt episcopi. Rothomagum ingressi sunt quarto decimo mensis tertii: consecrati sunt episcopi die dominico ante Litanias: dies ille dominicus ante Litanias fuit vigesimus primus mensis tertii seu Maji, quia hoc anno, Clodovæi tertio, pascha die decimo sexto celebratum est. Subnectitque, qui duas partes in periodo S. Audoeni non distinguunt, ordinationem referre coguntur aut ad annum 635 aut ad 646. Hanc distinctionem Cointii merito explodit Jos. Ghesquire in suis Actis Sanctorum, in quibus Annotationes quasdam adnectit ad Exegesim de Dagoberto Godefridi Henschenii. Quis, quæso, inquit [Act. SS. Belg. tom. II pag. 233.] , non videat S. Audoenum, scriptorem utique accuratum ac diligentem, non tam sui sanctique Eligii in Rothomagensem urbem adventus epocham, quam ipsummet susceptæ ab utroque consecrationis episcopalis diem suis temporum notis designare voluisse? Et vero quis utcumque historiographus, qui electorum præsulum in episcopalem urbem, aut abbatum absentium electorum in cœnobium suum, adventum omnibus notis chronologicis diserte designet, diem vero consecrationis eorum summo involvat silentio. Sit hoc unum, plurium instar exemplum, quo pateat assignatum a S. Audoeno diem decimum quartum mensis Maji, diem esse episcopalis consecrationis ipsius Audoeni atque S. Eligii, non vero diem XXI ejusdem mensis, cujus ne verbo quidem uno mentionem fecit Audoenus: ut adeo non immerito dixerit Henschenius num. XI [Ibid. pag. 230.] , verendum esse, ne hi, qui dictum diem XIV Maji separant a die consecrationis, dum moliuntur ædiculam construere, basilicam destruant. Fateor tamen adducta hic ab Henschenio argumenta non esse tam evidentia, ut Audoeniani textus explicandi methodum ab illo adhibitam, extra omnem controversiam ponant.

[19] [refutatus a Ghesquiero,] Quæ sunt igitur ab Henschenio adhibita? Duo scilicet ponit [Ibid. l. c.] : quod dominica Rogationum sive Litaniarum distinguenda sit a dominica ante Rogationes, ita ut hæc sit dominica quinta, illa vero quarta post Pascha; hac ratione consecratio peracta fuit die XIV Maji, incidente anno 640 in dominicam quartam. Alterum argumentum est, potuisse anno 640 apud Neustrios celebrari pascha octiduo citius, quo casu, dominica quinta concurrebat cum XIV Maji. Ast vicissim rejicit Henschenii argumenta satis, ut ex verbis Josephi Ghesquiere supra allatis constat, labilia Cointius ad an. 798 § XCII. Citato enim XXVII Concilii Aurelianensis, quem num. 16 retulimus, monstrat dominicam quintam post pascha vere dici et esse dominicam ante Rogationes, quæ per sequens triduum celebrabantur; adeoque alia opus esse probatione, ut quis persuadeat dominicam quartam dominicam Rogationum vocatam fuisse. Quod autem addit Henschenius, solere quasdam solemnitates octiduo integro ante eorum celebrationem annuntiari: responderi potest, tum consuetudinem, etiamsi, quum scriberet Henschenius, exstitisset, non monstrari exstitisse sæculo septimo; tum suffecisse, ut dominica quinta indicarentur Rogationes, quæ postridie erant inchoandæ. Quod ad alterum Henschenii argumentum spectat, nempe Rotomagenses forsan solido octiduo pascha anni 640 præoccupare potuisse, cujus varia profert exempla ex Gregorio Turonensi, quibus ostendit accidisse, ut in celebranda solemnitate paschali orientales Ecclesiæ ab occidentalibus dissiderent. Et certe istiusmodi discordiæ exempla multo exhibet Opus Chronologicum Gallicum L'art de vérifier les dates. Ast ejus discrepantiæ duplicem allegat causam Cointius § XCIV; alteram, quando XIV lunæ paschalis seu plenilunium Martii incidebat in Sabbathum, paschale sacramentum reponebant latini non in dominicam sequentem, seu XV lunæ, sed in XXII, ita ut toto octiduo ab orientalibus discreparent. Absurdum enim, ait Sanclementius [De vulgaris Æræ emend. pag. 486.] , latinis patribus videbatur, lætum festumque Resurrectionis diem recolere, ea luna, qua Christum Dominum in humani generis redemptionem cruci affixum et sepultum fuisse constabat. Et vero Christus feria quinta, XIV lunæ sacram cœnam celebraverat, ac postridie, XV lunæ in cruce mortuus est. Ast hæc causa Henschenio patrocinari non potest: nam anno 640 littera dominicali A, plenilunium paschale in diem XII Aprilis, feriam quartam hebdomadis incidebat; pascha vero in diem XVI ejusdem mensis adeoque nulla ex hoc capite causa erat movendi paschatis.

[20] [vicissim refutato,] Altera causa discrepantiæ in eo est, quod latini orientales biduo in constituendo novilunio paschali præcedebant. Unde fieri potuit et aliquando factum est, ut plenilunium, incidens in XXI aut XXII Martii, pascha latinis daret mense Martio; dum orientales, quibus iisdem diebus solum curreret XII aut XIII lunæ, ac proinde, quum ex decreto concilii Nicæni ea habenda est luna paschalis, cujus dies XIV occupat aut sequitur æquinoctium vernum, diei XXI Martii affixum, orientalibus luna paschalis currere incipiebat VIII Aprilis, ut ad XXI Aprilis plenum suum attingeret: unde accidit ut toto fere mense pascha orientale ab occidentali seu latino distaret. Sed neque hæc causa Henschenium juvare potest: nam, ut jam diximus, anno 640 pascha celebratum fuit dominica XVI Aprilis, luna XVIII; differentia bidui ipsam solemnitatem non afficit: id solum fuerit apud orientales, ut hi plenilunium a feria quarta ad sextam transtulerint, quin propterea ipsa festivitas Resurrectionis dominicæ suo moveri loco potuerit. Perstat igitur nodus hactenus insolubilis.

[21] [ad annum 646 referimus:] Eumdem tamen quasi discindit Hadrianus Valesius lib. XX Rerum Francicarum [Tom. III, pag. 185.] , dum insinuat, expungendam esse particulam textus Audoeniani, qua docemur, anno tertio Clodovæi II consecrationem SS. Audoeni et Eligii esse illigandam: dicit enim anno tertio Chlodovei regis, quo anno Eligius et Audoenus ad episcopatum pervenisse dicuntur; ac dein affirmat, Nonnulla in ejus (Audoeni) libris de vita S. Eligii a recentioribus inserta esse. Verum justo audacius mihi videtur totam particulam tollere. Sed quid si pro anno tertio Clodovæi II legeremus anno nono? Sua staret regno Dagobertino simul et ordinationi SS. Audoeni et Eligii chronotaxis: immo retineri posset, quod Clodovæus dicitur juvenculus adhuc rex: nam si ponatur anno nono, annos tredecim non attigisset, qua ætate etiamnum rex juvenculus appellari potuit. Quidquid sit de hac qualicumque solutione vexatæ quæstionis, quæ ad diem 1 Decembris in Actis S. Eligii retractari poterit, id mihi certius videtur, epocham ordinationis SS. Audoeni et Eligii a die XIV Maji anni 646 dimoveri non posse. Huc etiam facit quod vetustissima Calendaria, etiam sæculi noni ordinationem S. Eligii diei XIV Maji innectunt [Mabillon. Vet. Analect. pag. 519. Cfr Act. SS. tom. IV, aug. pag. 797.] . Nunc ad ordinandam utcumque chronotaxim Vitæ S. Romani gressum facimus.

[22] [ex Orderico, non temere] Diximus supra num. 16 tempus XLI annorum, quo episcopatus Hildulfi et S. Romani duravit, circumscribi per pontificatum Melantii et S. Audoeni. Verum quidem est, hanc annorum intercapedinem desumptam esse ex libro V Orderici Vitalis, qui nonnumquam in chronologicis notis cespitat, ast minus tamen quam passim dicitur, ut animadvertunt scriptores Historiæ literariæ Franciæ [Hist. de la France lit. tom. XII, pag. 202.] . Sic in recentissima, ut credo, Orderici editione Parisiensi anni 1840 accusatur, quasi omnino erraverit in recensendis Franciæ regibus Hildulfo coævis. Scripsit nempe [Tom. II, pag. 344.] : Hic (Hildulfus) annis XXVIII… Tunc in Francia regnaverunt Childebertus et filii ejus Theodoricus ac Theodebertus et Lotharius Magnus. Ad hæc verba editor dicit, verba gallica latine reddo: Non possumus non refutare hanc phrasim, quæ quot verba, tot continet errores. Solus ex citatis principibus, qui Hildulfo coævus fuerit est Clotharius II. Videtur auctor hunc confundisse cum avo suo Clothario I et quum hic coævus fuerit Childeberto et Theodorico, eos ad tempus Hildulfi reduxit, falsus etiam in gradibus consanguinitatis. Unus est error in textu Orderici, conjungentis regnum Childeberti cum episcopatu Hildulfi: nam veneno sublatus fuit Childebertus anno 596 et anno 601 adhuc in vivis erat Melantius, Hildulfi prædecessor. Ast reliqua accuratissima sunt: ab anno 596 Theodoricus Burgundiæ usque ad 613, Theodebertus Austrasiæ ad 612, Childeberti filii præfuerunt. Quantum vero spectat ad Clotharium II, non dicitur Childeberti filius, imo quandoquidem post Theodoricum et Theodobertum ponitur, alium habuisse patrem, potius insinuatur. Ideo autem Magnus appellatur, quia ab anno 613 ad obitum usque universam Franciam suo sceptro subegit.

[23] [erroris culpando,] Non igitur nimis faciles esse oportet in arguenda falsitate quarumdam notarum, quas operose congerit Odericus in ordinanda serie præsulum Rothomagensium, eumque prudenter sequemur, donec ex aliis monumentis meliora edoceamur. Hæc itaque scribit de S. Romano [Orderic. Vital. Hist. Eccles. tom. II, pag. 345.] : Hic XIII annis, tempore Honorii, Severini et Joannis Paparum, Heraclio regnante, miraculis coruscavit: decimoque kal. novembris ad Dominum gloriose transiit. Tunc in Gallia christiani principes vigebant Dagobertus et Lodoveus: in Anglia Oswaldus, Oswinus et Oswius: in Italia Agilulfus, Adoaldus, Arioaldus, Rotharith et Rodoaldus. Arioaldo regnante, Beatus Columbanus, genere Scotus, postquam in Gallia Luxoviense monasterium construxerat, in Italia, in Alpibus Cottiis Bobiense condidit. Expendamus notas hasce chronologicas, et cum tabulis chronologicis Benedictinorum conferamus. Honorius Papa I pontificatum tenuit ab anno 625 ad 640 [L'art. de vérif. les dates, pag. 261. Edit. Paris. 1770.] : in Hidulfo etiam dixerat Ordericus [Tom. II, pag. 344.] , tempore Honorii eumdem fuisse: unde habemus medio tempore S. Romanum episcopum fuisse ac perseverasse usque ad Joannem, ab anno 640 ad 642 Papam [L'art. de vérif. les dates, pag. 262.] . In Gallia, Dagoberto regi ab anno 622 ad 638 [Ibid. pag. 529.] , succedit Clodovæus II, qui regnum tenuit usque ad an. 656 [L'art de vérif. les dates, pag. 530.] . In Anglia, Oswaldus, rex Northumbriæ ab anno 634 ad 643 [Ibid. pag. 768.] , Oswinus a 644 ad 651 [Ibid. l. c.] , Oswius vero a 643 ad 670 [Ibid. l. c.] . In Italicis regibus minus accurata est Orderici chronotaxis; nam Agilulfus, rex ab 591, desiit an. 615 [Ibid. pag. 363.] ; Adoaldus ab 615 ad 626 [Ibid l. c.] ; Arioaldus a 625 ad 636 [Ibid. pag. 364.] , quo regnante, B. Columbanus, defunctus anno 615, Bobiense monasterium condere non potuit. Rotharis ab 636 ad 652 [Ibid. l. c.] ; tandem Rodoaldus ab obitu patris sui Rotharis ad annum 672 regnavit [Ibid. pag. 365.] .

[24] [chronotaxis pontificatus S. Romani] Licet in Orderico gravis sit error in principibus, ut diximus, Italicis, in eo tamen collimant omnes notæ chronologicæ, ut certum videatur, S. Romanum post annum 640 superstitem fuisse: unde et confirmatur sententia nostra, anno 646 SS. Audoeni et Eligii ordinationem illigans. Et profecto ordo chronologicus Pontificum Romanorum sæculi septimi satis certus est, ut error non facile irrepserit: adeoque quum Joannes Papa IV electus fuit die XXIV decembris anni 640, consequens est, ut tunc quidem cathedram Rotomagensem S. Romanus tenuerit: imo ad finem usque pontificatus Joannis Papæ eamdem occupasse probabile est, alioquin nimium proroganda esset Ecclesiæ Rotomagensis viduitas, quæ etiam tam diuturna est (nempe a XXIII octobris 642 ad XIV maji 646), ut magis episcopatus S. Romani usque ad tempora Theodori, Pontificis a die XXIV novembris 642 ad XIII maji 649, aliquantulum videatur extendendus. Nec quispiam nudam hic conjecturam suspicetur: etenim in Vita prolixiori num. 16 dicitur S. Romanus obiisse dominica nocte, decima kalendarum novembrium, id est, die sabbathi, XXIII octobris: jam vero annus bissextilis 644, littera dominicali DC notatus, habet sabbathum XXIII octobris; neque alius annus aptior illigandæ morti S. Romani occurrit: non annus 639, simili littera C notatus, quia cum chronotaxi S. Audoeni, ut infra monstrabimus, non convenit: non annus 650, quo certe jam sedebat S. Audoenus. Hac ratione nimis prolongatum interpontificium inter SS. Romanum et Audoenum tollitur, et ad novemdecim circiter menses, seu a XXIII octobris 644 ad XIV maji 646, reducitur: et initium pontificatus S. Romani, qui XIII annis cathedram Rotomagensem tenuit, circa annum 631 definitur.

[25] [aliquousque statuitur] Certum porro est, inter electionem et consecrationem, anno 646, ut diximus, peractam, sat longum tempus cucurrisse. Electus enim S. Eligius, hactenus laicus, ne tamen, ait S. Audoenus [Ibid. l. c.] , in ullo catholicæ regulæ deviare videretur, non se permisit prius sacerdotem consecrari, nisi sub normula clericatus aliqua temporis curricula exigeret. Scilicet concilium Arelatense anni 524 decrevit Can. II, ut laici antequam ad ordines sacros assumerentur, per annum integrum in clericatu perseverarent. En verba [Labbe tom. IV, Conc. col. 1622.] : Et licet de laicis prolixiora tempora antiqui patres ordinaverint observanda; tamen quia, crescente ecclesiarum numero, necesse est nobis plures clericos ordinare, hoc inter nos, sine præjudicio dumtaxat canonum antiquorum, convenit, ut nullus metropolitanorum cuicumque laico dignitatem episcopalem tribuat, sed nec reliqui pontifices presbyterii vel diaconatus honorem conferre præsumant, nisi anno integro fuerit ab eis præmissa conversio [Cfr Act. SS. tom. VII octob. pag. 964.] . Hæ fere sunt rationes, quæ sat longum interpontificium in Ecclesia Rotomagensi fuisse suadent.

[26] Nam quæ stant argumenta pro dilatione consecrationis S. Eligii, etiam pugnant pro interpontificio Rotomagensi. Electus videlicet fuit cum S. Eligio S. Audoenus, ut ipse testatur in Vita Eligii [Act. SS. Belg. tom. III, pag. 229.] : Elegerunt, ait, ex merito sanctitatis… ad sacerdotale officium sanctum Eligium… Elegerunt autem cum eo Audoenum, sodalem ejus, qui vocabatur Dado, ut præesset Ecclesiæ Rothomagensi. Et paulo dein infra occurrit sæpe recantatus textus de utriusque in una die consecratione. Quod igitur intervallum currit inter electionem et ordinationem S. Eligii, id etiam S. Audoeno annumerandum est. Ut autem per synopsim exhibeamus chronotaxim S. Romani, prout ex supra dictis deducitur: opinamur Sanctum in lucem editum sæculo septimo jam inchoato, ita ut tricenario minor fuerit, quando cathedram Rotomagensem conscendit. Anno circiter 631 episcopatum accepit, in quo per annos XIII perseverans, sancto fine anno 644, die XXIII octobris quievit.

[27] [deluuntur objectiones.] Non tamen omnes scriptores cum hac chronotaxi conveniunt. Cointius in Annalibus suis ad annum 626 refert § XIII [Tom. II, pag. 775.] S. Romani ordinationem: et id necessario, signans ordinationem SS. Eligii et Audoeni ad annum 640. Quamvis et in hac sua sententia eum fallat chronologia: nam S. Romano, defuncto, ut ipse dicit [Tom. III, pag. 84.] , anno 639 die XXIII Octobris, successor ordinatus est S. Audoenus die XXI maji 640; adeoque ne semestre quidem spatium interfuit inter mortem S. Romani et consecrationem S. Audoeni; ast vidimus paulo supra solidum saltem requiri annum inter ejus electionem et consecrationem. Quod si Sancti nostri obitus ad annum 638 redigatur, tunc initia seu tredecim anni ejus episcopatus ad annum Christi 625 referenda erunt, et demetiamus, oportebit aliquot e XXVIII annis, quos tribuit Ordericus [Hist. Eccles. tom. II, pag. 344.] episcopatui Hildulfi; quandoquidem, ut supra num. 16, ostendimus, Melantius, Hildulfi prædecessor, adhuc vivebat anno 601. Scio responsum fore, Ordericum in numeris adhibendis nonnumquam peccare: esto; quamvis, ut supra diximus num. 22, non tam frequenter, ut quidam opinantur; et cæterum ut ejus rejiciam auctoritatem, necessarium censeo, monstrare errorem: quamdiu quæstio dubia est, malo in rebus historicis cum antiquis quam cum recentioribus scriptoribus errare. Gallia Christiana medicam manum adhibet ad chronologiam Cointianam, nempe obiisse, inquit [Tom. XI col. 12.] , illum putamus anno 638, ut annus integer et aliquot menses effluxerint inter obitum ejus (S. Romani) et consecrationem S. Audoeni. Infelix medicina quæ alterum, ut ostendimus, malum excitat. Franciscus Pommeraye Benedictinus in Historia archiepiscoporum Rotomagensium, gallice conscripta [Hist. des Archev. de Rouen.] , Anonymus in simili Historia edita Rotomagi anno 1731 [Hist, de la ville De rouen. Part. III, pag. 135.] , altera item a causidico Servin [Hist. de la ville de Rouen. tom. I, pag. 67.] . Tandem nuperus scriptor L. Fallue [Hist. pol. et relig. de la métrop. de Rouen tom, I, pag. 63.] , ita S. Romani chronotaxim ordinat, ut factus episcopus anno 631, anno 644 obierit. Cui sententiæ, secundum supra exposita, omnino subscribendum duco: qua scilicet omnia commodissime conciliantur: nempe episcopatus Hildulfi, anno 601 ordinanti, cui ad annum usque Christi 630 pontificatus annos XXVIII facile concedimus: dein diuturnius interpontificium, forsan anni solidi, quo Rotomagenses, primum in varias factiones abrepti, tandem in electionem S. Romani anno 631 consenserunt: ac demum ex eo tempore cursus XIII annorum, quo sedem Sanctus tenuit, usque ad annum 644, quando meritis plenus ad cœlestem patriam transivit.

§III. Variæ Reliquiarum translationes; sacri corporis destructio per Calvinianos; servatæ aliquæ exuviæ.

[S.Romani corpus, primum in ecclesia S. Gildardi] Transiit, ait biographus brevior num. 9, e mundo decima kal. novembris. Tunc arripientes ejus corpus, cum omni sepelierunt diligentia, ubi multorum miraculorum benefica Domini pandit magnificentia per eumdem servum suum Romanum usque in hodiernum diem. Non exprimit auctor, qua in ecclesia compositum fuerit S. Romani funus: ast scimus in ecclesiam S. Mariæ, quæ dein nomen S. Gildardi sortita est illatum fuisse [Pommeraye. Hist. des Arch. de Rouen pag. 129.] . Erat autem sæculo septimo hæc ædes extra muros urbis Rotomagensis, ut monstrat anonymus, qui late urbem descripsit [Hist. de la ville de Rouen par un solitaire. tom. I, pag. 7.] : nam extra muros olim, ut jam sæpe dictum est, sepeliebantur fidelium corpora. Despositæ S. Romani exuviæ in sepulcro jaspideo remanserunt in eadem ecclesia usque ad annum 1036, quo Robertus archiepiscopus, filius ducis Normanniæ, easdem visitavit, et integras repertas, continuato cultu venerari præcepit. Robertus, inquit Ordericus [Hist. Eccles. tom. II, pag. 365.] , ecclesiam metropolitanam in urbe Rotomagensi Sanctæ Dei Genitrici a fundamentis inchoavit, quam magna ex parte consummavit; quamque B. Maurilius archiepiscopus nono anno præsulatus sui [Ibid. pag. 371.] , id est anno Christi 1063 [Gall. Christ. tom. XI. col. 30.] , dedicavit.

[29] [sepultum, transfertur anno 1079 in ædem metropolitanam;] Ast anno 1079 Gulielmus, archiepiscopus Rotomagensis, vulgo dictus de Bona Anima, corpus, ait Ordericus [Hist. Eccles. tom. II, pag. 314.] , Sancti Romani præsulis de propria æde in metropolitanam basilicam gloriose transtulit, et in scrinio, auro argentoque cum pretiosis lapidibus operose cooperto, reverenter collocavit. Solemnitatem quoque ejus X kal. novembris per totam diœcesim suam festive celebrari constituit, et generali edicto festivam stationem ad sancti pontificis corpus extra urbem singulis annis fieri decrevit; ad quam parochianos pene omnes monitis et absolutionibus atque benedictionibus invitavit. Incepisse videntur occasione hujus translationis Nundinæ, quæ Indulgentiæ ac S. Romani dicuntur: Foire du pardon ou de S. Romain quæque inchoatæ a die XXIII octobris , primo per biduum, dein per sex dies continuabantur [HIst. de la ville de Rouen tom. I, pag. 34.] ; celebrabantur autem in agro juxta muros septemtrionales hodiernœ urbis, et loco inditus erat nomen campi Indulgentiæ (la champ du pardon). Ut præterea Gulielmus Gildardinis damnum amissi corporis S. Romani compensaret, stationem ut supra dicit Ordericus, ad sepulcrum instituit: quæ quidem compensatio in eo consistebat, ut Dominica Palmarum SS. Eucharistia hora sexta matutina reverenter a duobus presbyteris ad ecclesiam S. Gildardi portaretur, ex qua dein cum ramis et palmis solemni pompa ad metropolitanum templum reducebatur. Vocatur hic ritus processio sacri Corporis (la procession du Corps Saint) [Cfr Mauleon. Voyage liturg. pag. 337. Farin. La Normandie Chrest. pag. 474.] . Translatio corporis S. Romani celebrabatur olim die XVII maji [Farin. pag. 4736.] : sed festivitatem expunctam video in Breviario Rotomagensi, jussu tum Franciscide Harlay, anno 1627, tum Ludovici de la Vergne de Tressan archiepiscopi anno 1736 edito: et tota solemnitas coalescit in diem XXIII octobris, quo celebratur S. Romanus ritu triplicis, ut ibidem dicitur, primæ classis cum Octava.

[30] [anno 1179 in pretiosiorem capsam] Anno 1179 Rotrodus seu Rotrocus, filius Henrici comitis Warwicensis, archiepiscopus Rotomagensis ab anno 1164 ad 1183 in augustiorem capsam transtulit corpus S. Romani; cujus rei exstat instrumentum in archivo ecclesiæ cathedralis, sequentis tenoris [Bessin. Conc. Rotomag. tom. II, pag. 31.] : Ideo aurum et argentum Ecclesia thesaurizat, ut illud in redemptionem captivorum et alimoniam pauperum et alia misericordiæ opera, secundum quod m,ultiplex urgentia necessitatum sæpe flagitat, impendatur. Ingruente siquidem validissima fame, Rotomagensis Ecclesia de feretro aureo, ubi beatissimi Romani Confessoris atque pontificis fuerat cum veneratione reconditum, aurum, quod ibi erat, assumpsit, Christique patrimonium Christo reddens, illud in sustentationem pauperum misericorditer erogavit. Rotrodus autem, Rotomagensis archiepiscopus, beatissimum Confessorem, pro pauperum indigentiis spoliatum, gloriosus revestivit, illumque de veteri capsa educens, in qua devotissime quondam fuerat repositus, atque sigillis Gaufridi archiepiscopi, Rotomagensis capituli Joannis Cremensis, tituli S. Chrysogani presbyteri Cardinalis studiosius sigillatus, in feretro novo, tam auro quam pretiosis lapidibus cooperto, assistentibus sibi Arnulfo Lexoviensi et Frogerio Sagiensi episcopis, qui ad hoc specialiter convocati fuerant, cum reverentia et devotione reposuit, atque tam suo, quam capituli Rotomagensis, necnon et prædictorum episcoporum sgillis, sub multorum, qui aderant, præsentia consignavit. Factum est hoc anno ab Incarnatione Domini 1179. Indictione XII.

[31] [pretio prioris in pauperes collato, reconditur:] Hæc autem spoliatio capsæ S. Romani videtur accidisse anno 1124. Ad hunc etiam annum notant Annales Hildesienses n [Apud Leibnitz. Rer. Brunswic. tom. I, pag. 740.] : Eclipsis lunæ facta est kal. februarii: magnæ molis grando cecidit VIII kal. augusti: eclipsis solis facta est III id. augusti: magna fames accidit: Callistus Papa obiit, cui Honorius successit. Lugubris hujus visitationis instrumentum servabatur inter inscriptiones, quæ errant in capsa S. Romani in ecclesia cathedrali Rotomagensi, ac in collectione Bollandiana Bibliothecæ regiæ num. 8,919 exstat apographum: Anno ab Incarnatione Domini ICXXIIII Indict. II tempore D. Goisfridi archiepiscopi (ab anno 1111 ad 1128), V kal. junii feria V futura insequenti die dominica Apostolorum Petri et Pauli solemnitate, quæsitum est et inventum in hac ipsa urna totum corpus cum capite beatissimi Romani, præsente D. Johanne Cremensi, Romanæ Ecclesiæ Cardinali tituli S. Grisoni *; [Chrysogoni] qui ipse propriis manibus et evolvit inventum et involvit recondendum, præsente prædicto G. pontifice et Bosone Beccensi abbate et Goisfrido decano et Rogerio secretario et Fulberto archidiacono cum canonicis S. Ecclesiæ Rotomagensis, Wilhelmo de S. Andrea, Rogerio de Pireis, Rotberto de S. Nicholaho, Connano, Ricardo de Gonvilla, Hugone de Loderesval presbyteris, Radulfo et Osmundo et Hugone, filio Turaldi et Walthero de S. Laudo diaconibus, Jevenia, Walthero, filio Adelelmi, Radulfo, filio Urselli, Joanne, filio Benedicti, Rodberto Cenomanensi, Wilhelmo de Nereio et Romano et lacis regiosis, Gardino fabro, Ranulfo aurifice cum servientibus ecclesiæ Turfrido, Stephano, Giroldo, Walthero, Odone etc.

[32] [excepto tamen, licet aliud habeat instrumentum] In allato instrumento id animadvertendum occurrit, quod dicatur conceptis verbis in lipsanotheca ecclesiæ cathedralis inventum fuisse totum corpus cum capite beatissimi Romani. Scilicet monachi S. Audoeni Rotomagensis constanter affirmaverunt caput S. Romani in sua esse ecclesia.Nec immerito: quum firma apud eos stet traditio, a sæculo XI in suo monasterio hunc thesaurum existere. Equidem reperire non potuit tempore vel qua occasione caput Sancti a reliquo corpore separatum fuerit, nisi forsan id acciderit, quando corpus S. Gildardi Rotomago Suessionem ad monasterium S. Medardi translatum fuerit. Quum enim Hilduinus, abba Medardinus ab anno circiter 824 ad 840 [Gall. Christ. tom. IX, col. 411.] , vehementer cuperet novam, quam moliebatur, ecclesiam exuviis S. Gildardi, qui secundum falsam tunc vigentem opinionem frater ferebatur S. Medardi [Act. SS. tom. II, junii, pag. 67.] , exornare, petiit ab imperatore Ludovico Pio, ut Gildardi corpore ditaretur cœnobium. Annuit quidem imperator, sed obstitit populus Rotomagensis. Unde negotium transactione confici debuit: scilicet, ut relicto Rotomagi S. Gildardi capite, Medardinis donaretur corpus S. Romani, in eadem ecclesia quiescentis. Placuit utrique parti transactio, et caput S. Romani una cum corpore S. Gildardi et S. Remigii, Rotomagensium episcoporum Ludovico Pio regnante, Sueccionem translatum est.

[33] [capite, quod in monasterium S. Audoeni] Duobus fere sæculis tardius, Nicolaum, abbatem S. Audoeni ab anno circiter 1042 ad 1092, incessit pietas habendi capitis. S. Romani, quo novam, quam adortus erat, ecclesiam ornaret [Gall. Christ. tom. XI, col. 142.] . Itaque ad Odonem, abbatem S. Medardi [Ibid. tom. IX. col. 415.] , monachum quemdam delegavit, qui pretiosis donariis Reliquias pretiosiores acciperet. Nec repugnavit abbas Odo: verumtamen, quoniam agebatur de Reliquiis extra fines regni transferendis, regem Franciæ veritus, ejus primum licentiam obtinere contendit; qua obtenta caput S. Romani cum aliis multis Reliquiis Sanctorum Nicolao abbati donavit. Et sic factum est, ut monachi Audoeniani perpetuo gloriati sint in sua ecclesia caput S. Romani conservari [Pommeraye. Hist. de l'abbaye de St Ouen, pag. 202.] . Hujus translationis narrationem, prout in pervetusto codice S. Audoeni exstat, initio mutilam edidit Franciscus Pommeraye in sua Historia monasterii S. Audoeni [Ibid. pag. 413.] , et quam ex eodem codice bis transsumptum habemus in schedulis Bollandianis bibliothecæ regiæ Bruxellensis sub num. 8,919. Ante tamen quædam annotanda sunt, quæ difficultatem facessunt. Imprimis dicitur, translatio celebrata die octavo Dominicæ3 resurectionis anni 1090, id est paschate occurrente die XXI aprilis, octavos dies Resurrectionis erat XXVIII aprilis. Quod si admittatur, jam falsum erit, ut habet narrtio, corpus S. Romani in vicina monaterio Audoeniano B. Mariæ basilica, postmodum a S. Gildardo nuncupata, servari; nam anno 1079, ut supra ostendimus, Gulielmus archiepiscopus jam in cathedralem transtulerat prædecessoris sui exuvias. Si autem ante hanc translationem seu ante annum 1079 advectum caput S. Romani dicamus, in alium inpingimus scopulum, scilicet Odonem, de quo agitur in instrumento, pedum abbatiale non obtinuisse ante annum 1080 [Gall. Christ. tom. XI, col. 415.] ; siquidem inter S. Gerardum, qui e Medardino monasterio profugus, anno 1080 monasterium Sylvæ Majoris in diœcesi Burdigalensi fundavit [Ibid. tom. II, col. 866.] et Odonem, medius fuit Pontius abbas per aliquot annos [Ibid. tom. XI, col. 415.] . Ut autem hasce difficultates utcumque effugiamus, credimus expungenda esse, tamquam manu recentiori adjecta, verba, qua æ annum 1090 indicant, quoniam ipsum instrumentum aperte dicit, corpus S. Romani adhucdum servari in ecclesia S. Gildardi. Quod vero ad regimen Odonis Medardini abbatis spectat, dicendum est, fuisse illa ætate omnino incertum regimen monasterii S. Medardi, alternabant viri sancti et simoniaci: sic Pontium exauctoratum excepit S. Arnulfus, et post fugam S. Gerardi, qui Arnulfo successerat, iterum Pontius regimen monasterii usurpavit [Ibid. col. 414.] . Post quem venit Odo, forsitan ille ipse, qui sub S. Arnulfo abbate, machinas struxerat, ut sedem abbatialem consenderet. Istis itaque turbulentissimis temporibus et Odo, aut abbatem se gessit, aut saltem regimen monasterii tenens, abbatis titulum, pro more instius ætatis, ut ostendimus supra num. 5, assumpsit. Qua ratione caput S. Romani etiam ante annum 1079m donare Nicolao abbati potuit: imo ipsa advectio capitis ansam forsan dedit. Gulielmo archiepiscopo transferendi corporis ad ecclesiam cathedralem. Nunc ipsam translationis historiam, initio, ut diximus, mutilam ex Francisco Pommeraye [Hist. de l'abbaye de St Ouen, pag. 413.] exhibeamus. Agitur in principio de corpus S. Gildardi Suessionem deferendo.

[34] … Nec corpora ab invicem sepultura divideret, [sæculo XI,] quos cœlestis aulæ sinus pariter unius horæ articulo in cœlesti gloria suscepisset; remota ergo omni dilatione suorum primatum consultu pro B. Gildardi corpore ocius Rothomagum nuntios dirigit. Quo comperto cives ejusdem urbis, gravi mœrore concussi et ad repugnandum conspirati, primo quidem armis gregatim obviare, et huic edicto violenter conantur resistere; sed tandem consilio saniore correpti, imperiali cedunt potestati. Obnixe tamen expetunt sui pastoris aliqua donari portione ad ejus æternum memoriale. Legati igitur nihil ex membris imminuere ausi, caput B. Gildardi ibidem relinquunt, et mutua vicissitudine caput B. Romani cum corpore S. Remigii, ejusdem sedis archiepiscopi ad propria deferunt: quibus monachi B. Medardi, una cum populo festive obviam procedentes, magno cum tripudio Sanctorum corpora excipiunt, et in sua ecclesia honorifice recondunt. Multorum ergo temporum labente curriculo, inclito duce Normannorum Willelmo, qui et regnum obtinuit Anglorum, humanis rebus adempto, totius Normanniæ provincia, tanti principis morte orbata, a pestiferis hominibus nimia afflictione premebatur, prædatoria manu et incursione publica depopulabatur, intestina bella excitabantur et Ecclesia Christi in illis maxime partibus adverso malorum turbine exagitabatur.

[35] [industria Nicolai abbatis S. Audoeni.] Ad cujus tantæ calamitatis solatium, justus et clemens Dominus inter alia suæ pietatis munera B. Romani adhibuit patrocinium. Denique excellentis memoriæ abbas Nicolaus, divino fretus munere, B. Audoeni monasterium eleganti construens opere, ipsius quidem gloriosi antistitis præsentia gaudebat; sed prædecessoris sui, B. Romani, Reliquias se non habere dolebat. Nam ejus corporis gleba in vicina B. Mariæ basilica (quæ postea S. Gildardi dicta est), caput vero, uti prælibavimus, in Suessionica servabatur ecclesia. Quamobrem enixius supplicabat Christo, regi Sanctorum, ut sui animi votum perficeret, et gemmam tam pretiosam patriæ vel urbi redderet. Talia secum volvens pater memoratus quemdam fratrem, vocabulo Nicolaum, clanculo accivit, et ei hujusmodi negotium paterne injunxit: quatenus Suessionicum B. Medardi cœnobium peteret, et ab abbate loci, nomine Odone, sibi dudum familiarissimo, prece omnimoda tantum thesaurum extorquere satageret. Addit etiam precibus munera, ad cultum ecclesiæ pretiosa, duas scilicet ex purpura casulas, auro decenter ornatas, poderem ornatu insignem cum superhumerali, auro et lapidibus pretioso, calicem cum patena ex auro et argento, bina candelabra similiter ex auro et argento, duas quoque optimi pallii cappas et auriphrygio ornatas, dalmaticam ex albo serico, auro decenter ornatam et albam sericam.

[36] [Suessione translatum,] Cum his itaque exeniis prælibatus frater profectus, illius obnixe flagitabat auxilium, qui quondam Tobiæ ad sui commodum Raphaelem misit Archangelum. Ubi vero ad locum pervenit, abbatis secretum quæsivit colloquium et patris sui in ordine patefecit desiderium. Dein promerendæ suæ postulationis gratia, paternæ benedictionis protulit munera. Quæ illæ gratanter amplectens et tanti patris profluam charitatem perpendens, adhibito fratrum consilio, sui dilectoris decrevit petitionem fieri, tamen cum authoritate regali. Nec mora, palatium adiens, regi Francorum Philippo causam innotuit, acceptaque licentia, festinus ad monasterium rediit. Deinde ipso jubente, ab ædituo templi et a quibusdam senioribus cum summa humilitate et humili veneratione sacrum reseratur ærarium et Sanctorum proferuntur lypsana, balsami odore fragrantia: caput scilicet ambrosium B. Romani et brachium dextrum B. Gildardi et de reliquis artubus, magnam quoque partem corporis B. Remigii et Reliquias B. Medardi et SS. Innocentium, Sanctique Sereni Confessoris et S. Bandaridi episcopi et Confessoris. Hæc ab abbate et monachis ejus cum regia authoritate, facto sacramento, ne de his alicui surrepat dubitatio, fratri Nicolao traduntur, et B. Audoeni ecclesiæ æternaliter habenda transmittuntur.

[37] [solemni pompa deportatur:] Tunc prædictus frater, cœlestibus redimitus copiis, ovans ad propria rediit, proximansque urbi, nuntium abbati præmisit, qui valde gavisus in Domino, illico venerandum præsulem ejusdem metropolis Willelmum adiit, et rei eventum seriatim patefecit. At ille pro suis beneficiis gratias agens Redemptori, cum clero ac plebe, Sanctorum Reliquiis festive obviam processit, quibus in vicino monte S. Michaelis reverenter occurrit. Ubi cum paululum remorarentur, præfatus pontifex universæ plebi divinæ largitatis munera exposuit, ac universis caput sui quondam gloriosi antistitis ostendit. Tunc universi solotenus prostrati, Dominum benedicunt, cujus favente gratia, multa populis commoda eadem die perveniunt. Discordes in pace fœderantur, abruptæ pacis jura renovantur, legitimæ monetæ refectores et non nisi ad placitum nummos in negotiis accipientes, quod valde plebem gravabat, amodo divina authoritate interdicuntur, raptores ecclesiæ anathematis gladio feriuntur, recti corde divina benedictione lætificantur, gloriosus Dominus noster in Sanctis suis magnificatur. Affuerunt in hoc præclaro conventu cum prædicto præsule abbas Nicolaus cum suorum examine monachorum, abbas Walterius ejusdem Montis cum sua congregatione, aliique nonnulli abbates et monachi, procerumque de utriusque sexus innumera multitudo. Sic ergo cum hymnis et laudibus Sanctorum pignora in urbem deferuntur, et in ecclesia B. Audoeni honorifice reconduntur. Gaudet tellus Northmannica, pastoris sui capite illustrata, in quo fuerunt oculi solis justitiæ splendore irradiati et ad speculandum domum Israel vigiles et aperti, cujus preciosioris labia sunt vitta coccinea, interdum scilicet pro testimonio veritatis conferta rubore martyrii et distillans pro dulcedine prædicationis. Quod denique caput eximium, in resurrectione justorum corpori suo compaginatum et pretiosissimo capiti Christo conjunctum, Sanctæ Trinitatis indicibili satiabitur visione, cujus a prima indole miro flagravit amore. Dies erat octavus dominicæ Resurrectionis, annus vero millesimus nonagesimus Incarnationis ejusdem Domini nostri Jesu Christi et qui cum Patre et Spiritu Sancto vivit et regnat Deus per omnia sæcula sæculorum. Amen.

[38] [sacras exuvias, variis temporibus visitatas,] Quoties post hanc translationem visitatæ fuerint Reliquiæ S. Romani, tum quæ in æde metropolitana tum quæ in Audoeniana requiescebant, non mihi liquet: inter Bollandianas schedas præter visitationem factam V kal. Julii 1184, de qua egimus supra num. 31, Radulfus Roussel, anno 1444, feria VI, XXI Augusti visitavit monasterium S. Audoeni: quod in archivo archiepiscopali his verbis ponitur: Ipsa vero die veneris dictus Revermus Pater Dns archiepiscopus, cruce sua præcedente etc. ad ipsum monasterium causa visitationis profectus est… Item visitavit thesaurum ecclesiæ, ubi plura corpora Sanctorum cum Reliquiis Sanctis satis honeste et reverenter tam in capsis quam alias invenit, et inter cætera caput beatissimi Romani deosculatus est. Anno autem 1537 die XXII Novembris Joannes Calenge prior claustralis (erat tunc abbas, ut vulgo dicitur, commendatarius Innocentius Cibo, Innocentii Papæ VIII ex fratre nepos [Gall. Christ. tom. XI, col. 154.] ) cum aliis monachis visitavit thesaurum, in eoque invenit conservatum caput S. Romani.

[39] [anno 1562 Calvinistæ exurunt;] Verum post breve annorum curriculum, Reliquiæ, tanta cura et veneratione ultra nongentos annos servatæ, hominum scelere perierunt. Post sæculum XVI medium bellum civile Gallias universas commovit: causa belli arrogatum a Calvinistis jus subigendæ utriusque reipublicæ civilis et ecclesiasticæ. Post verborum et consiliorum velitationes, res ad arma spectare cœpit, quæ, ut sunt quotidiana, nunc Catholicis, nunc Calvinistis favebant. Anno 1562 die XVI aprilis Calvinistæ urbem Rotomagensem occupant, ac die dominica III maji in ædem metropolitanam, quo tempore sacrum capitulare cantabatur, irruunt [Fallue. Hist. de l'Egl. metrop. de Rouen, tom. III, pag. 244. Pommeraye. Hist. de la cath. de Rouen, pag. 111.] , sacras imagines, sacellorum clathros comminuunt, et ecclesiam incendio vastant: sequentibus diebus omnem pretiosam supellectilem recensent, et appositis militibus sibi custodiendam reservant. Tandem die VIII julii ope duorum aurifabrorum capsam S. Romani auro et lapidibus pretiosis spoliant, ac ipsum sacrum corpus flammis addicunt [Hist. de la ville de Rouen, par un solitaire. tom. I, pag. 153. Cfr Floquet. Hist. du Priv. de S. Romain, tom. I, pag. 301.] . Sed jam ante, scilicet XVIII die irruptionis suæ in urbem Rotomagensem, seu III maji, caput S. Romani flammæ absorpserant. Hæc refert Franciscus Pommeraye in sua Historia abbatiæ S. Audoeni ex teste, ut videtur, oculato, quæ nos quoque ex Gallico idiomate latine reddimus [Hist. de l'abbaye de St Ouen, pag. 205.] : Dominica, inquit testis, III maji 1562 Hugonotti, in confertam turbam coagmentati, armati et furibundi venerunt ad ecclesiam S. Audoeni: ingressi, sedilia chori, aram maximam et sacella destruxerunt; comminuerunt horologium, cujus vestigia lignea etiamnum exstant in sacello juxta arcum septemtrionalem, et organa, quorum plumbum et stannum, glandibus conficiendis aptum surripuerunt. Dein accensis quinque ignibus, tribus in ipsa ecclesia, duobus juxta eamdem, combusserunt monachorum sedilia, altarium columellas et clathros, plurimas vestes sacras, pluvialia, tunicas, casulas, albas: pretiosiora autem vestimenta, auro et argento ornata, in diversorio Pineæ (hotellerie de la pomme de pin) pariter combusta ad extractionem metallorum. Eadem fuit sors Reliquiarum, prius tamen sepositis auro, argento et lapidibus pretiosis. Confregerunt quoque pulpitum artificiosissime sculptum et figuris decoratum: idem obtigit clathris æneis, miræ pulchritudinis: quotquot autem Sanctorum imagines invenire potuerunt, confregerunt et everterunt. Caput S. Romani, feretro impositum ad officinam monetariam, tædis stramineis circumdatum, detulerunt ac ibidem rogo injecerunt.

[40] [ita tamen, ut quædam particulæ] Licet porro tanta fuerit sacrarum Reliquiarum vastatio, non omnes tamen periere. Etenim nocte insequenti diem III maji Catholici rogum, in quem injectæ fuerant, scrutati, cineres et ossium fragmenta collegerunt, quin dignosci potuerint, quæ ad singulos Sanctos singula pertinerent, ac mixtim in novo feretro recondita fuerunt. Quando igitur Ludovicus XIII anno 1638 a capitulo Rotomagensi petiit particulam, licet minimam corporis S. Romani, responderunt canonici omnia tempore rebellionis destructa fuisse; mittere tamen extractas ex capsis aliquot particulas, prout sunt (telles qu'on les put trouver) [Fallue, tom. IV, pag. 111. Floquet. tom. I, pag. 301.] . Paulo tardius capitulum Rotomagense partem corporis S. Romani commutatione recuperavit: prior Benedictinus. Insulæ Adami (Isle-Adam) pro aliis Reliquiis dedit, quas habebat exuvias S. Victricii, S. Evodii et S. Romani [Fallue, tom. IV, pag. 217.] . Quin et sequenti sæculo nova donatio damnum calvinisticæ deprædationis resarcivit, aut saltem mitigavit; quando decanus capituli Terrisse anno 1776 os S. Romani ecclesiæ metropolitanæ obtulit, hactenus in monasterio S. Victoris apud Caletes servatum, et olim a Rotrodo, qui, ut monstravimus supra num. 30, in alteram capsam, eamque pretiosiorem anno 1179 corpus S. Romani transtulit, partemque aliquam Victorinis monachis donavit [Floquet. tom. I, pag. 302.] .

[41] [superstites] Sed nec sua bona fortuna monasterium Audoenianum, pari calamitate suo thesauro spoliatum, caruit. Conservata nempe fuerant aliqua ossa S. Romani in capsella, quæ in sacristia ejusdem ecclesiæ ad annum usque 1654 delituerant; quum Joannes de Malevant, episcopus Olenensis (diœcesis sub metropoli Patrensi in Achaja) vicarius generalis archiepiscopi Rotomagensis, Francisci de Harlay, invitatus ad consecranda quædam altaria, loco suo mota, in ecclesia S. Audoeni, capsellam visitavit, ac in ea invenit aliquot vertebra, cubitum, os peroneum, et unum vertebrum colli, cui postremo acicula multa rubigine infecta affixa erat chartula pergamena cum his verbis: Reliquiæ Sancti Romani Rothomag. archipræsulis. Tres priores Reliquias declaravit dictus episcopus esse S. Audoeni, posteriores S. Romani; atque ea de causa particulas aliquot in sepulcro altaris recondidit [Pommeraye. Hist. de l'abbaye de St Ouen, pag. 209] . Utrum hodiedum exstet feretrum S. Romani controverti potest. Cl. A. Deville censuit capsam hactenus conservatam; sed falli videtur; quum, quam putavit esse S. Romani, verius sit omnium Sanctorum [Floquet. tom. II, pag. 588 et 595. Cfr ibid. pag. 338.] . Attamen hæc lipsanotheca continere etiam nunc dicitur partem cranii S. Romani cum magno osse S. Hildeverti, Meldensis episcopi, de quo nostri egerunt sub die XXVII maji [Act. SS. tom. VI, maji pag. 712.] . Quoniam vero antiqua, quæ fidem facerent, instrumenta perierunt, Card. Hubertus Cambaceres, primus post Concordatum, Rotomagensis archiepiscopus, novum instrumentum confici jussit [Floquet. tom. II, pag. 586.] . Quomodo hæc conservatio partis cranii combinari possit cum iis, quæ supra num. 39 retulimus ex monacho Audoeniano, non clare perspicio. Certe Franciscus Pommeraye, qui, ut vidimus num. præc., accurate describit particulas Reliquiarum forte detectarum, non videtur omissurus fuisse, si pars capitis impias Calvinistarum manus effugisset.

[42] [et ipsum primum sepulcrum remanserint:] Felicior inter has rerum vicissitudines sors primævi sepulcri S. Romani, quod jaspideum fuisse diximus. Quum porro Gulielmus Bona Anima corpus sancti pontificis, e veteri sepulcro extractum, in pretiosam capsam, in sua ecclesia cathedrali conservandam, transtulisset, reliquit sepulcrum jaspideum in ecclesia S. Gildardi: præteriit Calvinistarum furorem et hactenus integrum exstat. Est autem ex una jaspide excavatum, pedibus septem cum dimidio longum, largum duobus pedibus et digitis duobus, altum duobus pedibus et quatuor digitis: si autem ipsam internam excavationem dimetiamur, longitudinis erit sex pedum, latitudinis septemdecim digitorum, et totidem altitudinis: supra solum vero elevatur duabus basibus lapideis duorum pedum [Hist. de la ville de Rouen par un solitaire. tom. IV. pag. 134. Mauleon. voyage liturg. pag. 416.] . Magno semper in honore habitum fuit sepulcrum istud, licet vacuum: unde profluxit epigraphe, cujus postrema verba sunt [Pommeraye. Hist. des Archev. de Rouen, pag. 130.] :

Orphana turba veni, viduisque allabere saxis,
      Est aliquid soboli patris habere thorum.

Tandem quum post concordatum ecclesia Carmelitarum excalceatorum, primum sub invocatione SS. Ludovici et Mariæ Magdalenæ erecta [Hist. de la ville de Rouen, par un solitaire, tom. VI, pag. 129.] in parochiam urbanam designata fuisset, S. Romani vocabulum accepit, ac in eam translatum fuit anno 1804 jaspideum Sancti sepulcrum [Fallue tom. I. pag. 63.] .

[43] [S. Romanus primarius Ecclesiæ Rotomagensis patronus;] S. Romanus, licet habuerit varios prædecessores, sanctitatis et rerum gestarum gloria illustres, præsertim SS. Nicasium et Mellonum, jure merito habendos Ecclesiæ Rotomagensis fundatores, colitur tamen tamquam primarius civitatis et diœcesis patronus, cujus propterea solius festum toto octiduo celebratur, ut videri potest in Breviario, jussu archiepiscopi de Tressan olim edito, ejusque nomen primum recitatur inter Rotomagenses præsules, qui invocantur in Litaniis Sabbathi sancti [Pommeraye. Hist. des Archev. de Rouen. pag. 130.] . Hujus excellentiæ causam assignat Pommerayus, quia inceptum a prædecessoribus opus perfecit S. Romanus, abolendo nempe, quæ adhuc supererant, idolatriæ vestigia [Ibid. l. c.] . Hinc etiam factum est, ut quæ erant Rotomagi institutiones piæ et sanctæ, a S. Romano nomen sortirentur suum. Sic in metropolitana ecclesia erant triginta præbendæ, fœminis addictæ, quapropter et Canonicæ S. Romani dicebantur. Olim, ut videtur, curam supellectilis lineæ habebant, unde erat, quo honeste viverent. Postmodum, abolita lineorum cura, onera præbendarum ad assistentiam trium anniversariorum, die XV januarii in festo S. Mauri abbatis, XXIII in vigilia S. Joannis Baptistæ et XI julii in festo Translationis S. Benedicti celebrandorum, pro quibus singulæ canonicæ sex libras Turonenses accipiebant, dummodo pridie Vigiliis et ipsa die Sacro, sub quo ad Offertorium accedebant, interfuissent. Litteras institutionis accipiebant singulæ ab ipso archiepiscopo, et beneficium, quantumvis tenue ambiebant etiam fœminæ largioris fortunæ, quia privilegiis capituli participabant [Hist. de la ville de Rouen, par un solitaire, tom. III, pag. 86. Mauleon. Voyage liturg. pag. 374.] .

[44] [in ejusque honorem pia confraternitas] In honorem pariter S. Romani anno 1292 erecta fuit a canonicis minoribus ecclesiæ metropolitanæ Rotomagensis sodalitas seu confraternitas, cujus scopus erat subvenire clericis inopia pressis. Instrumentum erectionis, hactenus delitescens, publice juris fecit D. Floquet in sua Historia Privilegii S. Romani, ac ex eodem quædam decerpemus [Hist. du Privilège de S. Romain, tom. II, pag. 603.] . Itaque capitulum Rotomagense, decanatu vacante exponit, quod octo minores canonici, videlicet quindecim marcharum et quindecim librarum … zelo fidei accensi considerantes et pie attendentes, quod temporibus retroactis, plures de choro Rotomagi, tam sacerdotes quam diaconi, subdiaconi, quondam beneficiati in Rotomagensi ecclesia; qui tempore, quo vivebant, fuerant vitæ laudabilis et conversationis honestæ, ad tantæ devenerant infortunium paupertatis, quod ad eorum sustentationem non suppetebant propriæ facultates, nec in fine vitæ suæ habebant, unde fierent eorum exsequiæ secundum consuetudinem Rotomagensis Ecclesiæ, immo oportebat eos, urgente inopia, ad Domum Dei *, deferri, et ibi quasi inhonestam habere et recipere sepulturam, quod vertebatur, cum sic accidit in dedecus et opprobrium memoratæ ecclesiæ. Ad delendum autem hujusmodi dedecus et opprobrium, prædicti minores canonici capitulo Rotomagensi supplicant humiliter ut concederet eis instituere et habere confratriam seu fraternitatem in Rotomagensi ecclesia in honore Sanctorum archipontificum ac etiam ejusdem Ecclesiæ patronorum, Nigasii, Melloni, Romani, Audoeni, Ansberti, Victricii, aliorumque Sanctorum Rotomagensis Ecclesiæ patronorum. Quapropter capitulum, volens concurrere ad pium opus, concedit habere et instituere confratriam seu fraternitatem in honore Dei et Beatæ Virginis Mariæ et prædictorum Sanctorum, inter quos beatissimum Romanum voluerunt canonici minores habere præcipuum fraternitatis suæ dominum et magistrum, ut ipsius, qui assidue orat pro populo et pro civitate ista, apud Dominum precibus adjuventur.

[45] [anno 1292 erecta fuit.] In reliquo dein instrumento præscribuntur Officia divina et preces a singulis sodalibus tum communiter tum privatim facienda: dein obsequium honestæ sepultura, aut etiam subsidium, si casu fortuito, non per factum proprium, ad paupertatem devenerint, sodalibus exhibendam: statuuntur etiam mulctæ absentibus sine legitimo impedimento, et pecunia danda in singulorum receptione, id est quinque solidi Turonenses, qui cedunt sodalitati: tandem ordinatur, qua ratione pecunia sodalitatis sit conservanda et expendenda. In toto instrumento nihil occurrit, quo indicetur, sodalibus injuncta præsentia processioni S. Romani, quæ quotannis, ut infra ostendemus, celebrabatur. Ast in aliis statutis anni 1346 præcipitur sodalibus, ut adjuvent in portando corpore S. Romani [Hist. du Privilège de S. Romain, tom. II, pag. 610.] . Decrescente cursu temporis avitæ fidei devotione, eo devenere sodales S. Romani, ut nominis et officii eos puderet, adeoque dissolutionem ipsius sodalitatis peterent: quin et inconsulto capitulo metropolitano, sacram supellectilem asportarent. Res ad supremos judices delata est, qui omnia sodalitatis bona mobilia et immobilia hospitio pauperum adjudicarunt [Fallue, tom. IV, pag. 383.] .

[Annotatum.]

* Hotel Dieu

§ IV. De privilegio Feretri, seu S. Romani; de ejus origine, fatis et ritu.

[Origo liberationis annuæ unius captivi] Ad constituendum et confirmandum primatum S. Romani inter multiplices Sanctos, qui Rotomagensem Ecclesiam illustrarunt, quosque vicissim veneratur Rotomagensis Ecclesia, non minimum mea sententia contulisse videtur singulare privilegium quo ad honorem S. Romani ista gaudebat Ecclesia: passim Privilegium S. Romani seu Privilegium feretri vocatur (Privilege de S. Romain, Privilege de la Fierte). In eo autem consistebat istud privilegium, ut quotannis capitulum Rotomagense jus haberet liberandi a vinculis et a morte, unum qui jam capitali sententia damnatus erat, ea tamen lege, ut capsam seu feretrum S. Romani ter sustolleret et aliquandiu portaret. Suis sæpissime controversiis vexatum fuit Rotomagense privilegium, perstrepuit in foro, in scriptis libris ultro citroque pro cujuslibet opinione agitatum fuit. Nicolaus Rigaltius, de quo supra egimus num. 5, ex editione Vitæ, a Fulberto conscriptæ, ansam arripuit impugnandi privilegii S. Romani, quatenus, ut ipse scribit in epistola dedicatoria ad Silerium, Franciæ cancellarium, vanissima fabula deceptus et delusus Rotomagensis clerus diplomata christianissimorum principum ambitioso religionis obtentu impetravit. Hæc et alia non minus cruda, a Rigaltio prolata, bilem moverunt Adriano Behotio, magno archidiacono Rotomagensi, qui eodem, quo Rigaltii Vita prodiit, anno 1609, libellum edidit, indignantis magis quam confirmantis factum. Proinde in hac quæstione expendenda, existimamus mediam viam esse tenendam, ut nec unius accusationes omnes, nec alterius vindicationes admittamus. Quapropter imprimis in ipsam originem privilegii, dein in ejus progressum ac tandem in ritum inquiremus. Ducem præcipue sequemur Cl. A. Floquet, qui duobus voluminibus universam hujus privilegii historiam singulari diligentia complexus est [Hist. du Privilège de S. Romain. tom. II, Rotomag. 1833.] .

[47] [vulgo tribuitur draconi, per S. Romanum occiso:] Vulgaris narratio, quam privilegio Rotomagensi originem dedisse ferunt, hæc fere, si leviusculas circumstantias negligamus, est. Temporibus Dagoberti regis accidit, ut serpens miræ magnitudinis, prope urbem Rotomagensem in loco palustri stabulans, devoraret homines et jumenta, neque tutum esset civibus exire urbe. Beatus autem Romanus, tantam calamitatem miseratus, ingenti malo occurrere statuit. Accepit igitur e carcere criminosum, multis sceleribus infamem et certæ morti addictum: quocum urbe egressus, ubi ad feræ latibulum pervenit, signo crucis eam cicuravit, et stola sacerdotali ligatam in urbem ducendam criminoso tradidit. Quando illuc perventum est, serpens igni traditus, ejusque cineres in adjacentem fluvium dispersi fuerunt. Subito tanti miraculi fama totum regnum pervasit, et admirationem regis totiusque curiæ rapuit. Dagobertus autem, ut de tota re certior fieret, S. Romanum advocavit: qui quum adveniens, rem, prout gesta erat, narrasset, voluit rex, ut in tanti miraculi memoriam, jus esset Ecclesiæ Rotomagensi, liberandi quotannis in die Ascensionis unum facinorosum, mortis reum. Hæc habet traditio popularis, mutatis quidem aliquibus adjunctis. Sic enim dicitur ab aliis, serpens e ponte in Sequanam, Rotomagum præterfluentem, præcipatus: Romanus duos facinorosos petiisse, ast unus, cui postmodum vita donata est, consensisse. Sed levia sunt, nec viscera narrationis attingunt.

[48] [quod quidem propter silentium scriptorum,] Nunc inquirendum est, quanti æstimari oporteat hanc narrationem, quæ est fundamentum privilegii S. Romani. Eam ut fabulam ineptissime confictam citatus Rigaltius traducit: modestior est Cointius ad an. 635 § VII dicens, multos commentum putare. Utriusque argumenta hæc fere sunt, silentium biographorum S. Romani; dein serpentem græce Ὑδραν dici, etiam in latinum idioma derivatum Hydram, quam, scribit S. Isidorus lib. XII Etymologiarum seu Originum [Migne. Patrol. tom. LXXII, col. 445.] , esse serpentem cum novem capitibus, quæ latine excetra dicitur, quod uno cæso tria capita excrescebant. Sed constat hydram locum fuisse evomentem aquas vastantes vicinam civitatem, in quo, uno clauso meatu, multi erumpebant, quod Hercules videns, loca ipsa exussit et sic aquæ clausit meatus, nam hydra ab aqua dicta est. Quum itaque S. Romanus inundantis Sequanæ calamitatem, tum precibus, tum probabiliter aggeribus, ab urbe Rotomagensi averterit; hinc natum dicitur commentum serpentis seu draconis, omnia vastantis, et potentia sancti pontificis ligati et cicurati. Rotomagi hæc qualiscumque fera gargouille appellabatur: quod vocabulum etiam in arte architectonica passim adhibetur ad significandos lapideos canales, aquæ pluviæ e tectis defluæ emissarios, forsan quia in ædificiis gothicis plerumque confingunt animalia, dracones et id genus bestiarum exhibentia. Cæterum Gargalia apud Cangium h. v. est pars gutturis et canna pulmonis, quod satis bene cum canalibus emissariis convenit.

[49] [qui debuerunt loqui,] Jam sæpius tractatum et retractatum est argumentum negativum, quod vim suam mutuatur a silentio coævorum, ut hic loci redhiberi non debeat: satisque inter eruditos convenit, tunc solum alicujus momenti esse, quando auctores silent, quando loqui oportuisset. Nec porro tam altum antiquorum auctorum silentium, ut volunt Rigaltius et Cointius, fuisse, admittere possumus. Etenim notum est ex Vitis antiquis, cui accinit et Vita Rigaltina, et stitisse S. Romanum Sequanam exundantem, et, destructo fano, expiasse locum Veneri sacrum. En verba Rigaltii [Fol. 11.] : Postquam vero pontificalem adeptus est sedem, illius populi caterva, mox inito consilio, venerunt necessitate coacti, petieruntque unanimiter solotenus prostrati Beatum pontificem, ut eorum subveniret calamitati. Erat enim juxta urbem ipsam a septemtrionali latere, lapideo opere constructa in modum amphitheatri muralis machinæ altitudo, in qua subterraneum spelæum angustum iter introeuntibus præbebat: domus illa subterranea latebrosis fornicibus cingebatur; hanc domicilium Veneris propter scortantium usus appellabant. Verum desuper intra ambitum muri exterioris, spatiosa patebat area, in cujus (fastigio?) fanum, artifici opere constructum, eminebat, in quo ara editiori loco stabat, et desuper titulus Veneris: de quo loco ajebant, sæpe immundorum spirituum murmur auditum; sed neque visu hominis adverti poterat, quia hiatu ipso sulfureus vortex tetros vapores exhalabat, et intolerabiles fœtores, cum quibus flammæ piceæ horror erumpens, vicinæ urbis ædificia sævo sæpe vastabat incendio, multos vero fumifero necabat odore. Hæc, si rem ipsam, suis spoliatam adjunctis, inspicimus, bene conveniunt cum iis, quæ supra num. 47 retulimus de serpente miræ magnitudinis, prope urbem Rotomagensem in loco palustri stabulantem, qui devorabat homines et jumenta.

[50] [et propter similes narrationes de aliis Sanctis] Quod si hæc conferimus cum narratione Vitæ metricæ, eadem reperiemus, nisi quod apertius indicetur monstrum aliquod, a Sancto occisum: nam num. 6, postquam locum spurcum expiasset S. Romanus, addit poeta: Territus exsanguis vis illic perdidit anguis, seu serpens. Unde liquet, quo ex fonte derivari possit narratio de serpente seu dracone, per S. Romanum devicto. Redit igitur quæstio, an hic qualiscumque serpens seu draco in figura an in veritate accipiendus sit: auctor Vitæ metricæ, abunde patet, calamitatem per anguem mataphorice traduxit: et sic videmus quid rei subsit traditioni vulgari. Cæterum traditioni vulgari de occiso per S. Romanum serpente plurimum nocet silentium, tum biographorum, quotquot novimus, omnium, tum præsertim Orderici Vitalis, qui eventum tam celebrem taciti præterire non potuissent, si revera illum cognovissent: erat enim fundamentum, privilegii insignis, quo gloriabatur inter cæteras Ecclesias sedes Rotomagensis. Dein hæc eadem historia variis Sanctis tribuitur, iis præcipue, qui idolatriam destruxerunt: sic Paulus episcopus Leonensis in Armorica ad diem XII martii legitur serpentem miræ magnitudinis in insula Batha (Batz) circumjecta stola sacerdotali, in mare præcipitavit [Act. SS. tom. II, mart. pag. 118.] : Jovinus seu Joava presbyter ad II martii simili stola monstrum, nec hominibus nec jumentis parcens, occidit [Ibid. tom. I, mart. pag. 140.] : Julianus Cenomanensis ad diem XXVII januarii serpentem, qui flatu sulfureo et atrocis verbæ caudæ devotorum sibi phalanges in mortem urgebat, crucis signo in loca humana cultura carentia relegavit [Ibid. tom. II, januar. pag. 765.] : Beatus, Vindocini (Vendome) die IX maji cultus, serpentem miræ magnitudinis, … magnum excidium tam in hominibus quam in jumentis perpetrans … divino fretus auxilio exterminavit [Ibid. tom. II, pag. 566.] : Clemens, primus Metensis episcopus, serpentes, hominibus infestos, in amphitheatro stabulantes, exstirpavit, quorum maximum stola sacerdotali ligavit et omnes in fluvium præcipites jecit [Hist. de l'Egl. de Metz par un Bénéd. de S. Vannes, tom. I, pag. 205.] : Martha, Christi hospita ad diem XXIX julii immanem draconem, terrarum aquarumque perniciem, aqua benedicta et zona virginea edomuit [Act. SS. tom. VII, jul. pag. 11.] : Samsom, Dolensis episcopus, ad diem XXVIII julii serpentem, omnia vastantem, in mare præcipitem dedit [Ibid. tom. VI, jul. pag. 586.] : Nigasius seu Nicasius, quem Rotomagenses inter suos episcopos accensent ad diem XI octobris, serpentem, stola sacerdotali irretitum, perdomuit [Ibid. tom. V. octob. pag. 513.] : Amandus, episcopus Trajectensis, ad diem VI februarii, adhuc puer, signo crucis serpentem miræ magnitudinis ex insula Ogia fugavit [Ibid. tom. I, febr. pag. 849.] : Vigor, Bajocensis episcopus, ad diem I novembris, serpentem immanem, qui flatu suo et homines et pecora multa adurebat, injecto orario suo, in mare præcipitavit [Surius ad 1 novemb.] .

[51] [admittendum non videtur:] Alia multa ejusdem portenti exempla proferri possent; sed malui ea, in solis Galliis quærere, quin omnia adduxerim. Jam vero nemo facile crediderit, in hisce portentis agi de feris veri nominis, qui in rerum natura exsistant: quis enim simile quid in historia naturali invenit, ut serpens involvat universam regionem in calamitatem et perniciem. Quod si quis dicat istiusmodi feras esse vera dæmonia, sensibili forma vestita; dico, jam nos coram habere rem mere incorpoream, quam artifices forma corporea exprimere tentaverunt, ut videre est passim in imaginibus S. Michaelis Archangeli, qui dæmonem, ordinarie draconem aut serpentem, pedibus suis conculcat, est certe ista pugna invisibilis visibili figura expressa. Atque hinc ortam censeo traditionem popularem, quæ metaphoram ad veritatem traduxit. S. Romanus ultima vestigia idololatriæ, adhuc Rotomagi excultæ, delevit; Sequanam quoque, urbem sæpe vastantem, precibus et forsan aggeribus positis coercuit, ac tali ratione magnam calamitatem a populo suo avertit, atque ideo diu post mortem vox populi ejus nomen magnificavit. Neque istiusmodi interpretationem ex aere, ut vulgo dicitur, arripimus. Etenim in nummis Constantini Magni occurrit unus, cujus pars postica exhibet serpentem, contritum labaro, cui impositum est monogramma Christi, cum inscriptione spes publica [Eckhel. Doctrin. Numm. tom. VIII, pag. 88.] . Ad cujus quoque exemplum Majorianus, anno 457 imperio potitus, nummum cudit, in cujus parte aversa ipse imperator hasta crucifera conterit serpentem, cum verbis: victoria augg [Ibid. pag. 195. Baron. ad an. 325 § CCVI.] . Nemo autem ex istiusmodi numismatis deducet, Constantinum aut Majorianum serpentem aliquem occidisse, sed potius idolatriam destruxisse, ut monstrat historia. Qui plura scire cupit de istis Sanctis Ophioctonis, consulat quæ late disseruerunt majores nostri in Actis S. Georgii Martyris ad diem XXIII aprilis [Act. SS. tom. III, april. pag. 104.] .

[52] [certum tamen est, sæc. XII,] Traditioni autem Rotomagensi etiam obest, quod nullum vestigium privilegii S. Romani inveniatur a sæculo VII, quo Sanctus obiit, ad duodecimum: et quidem, ut jam notavimus, privilegium tam singulare præterire non potuit Ordericus Vitalis, totus in magnificanda Rotomagensi Ecclesia; ipsi quoque versus, S. Romano attributi, decolores sunt, dum factum insigne, si exstitit, celebrare debuissent [Ord. Vital. tom. II, pag. 345.] :

Sanctus Romanus, præclaro nobilis actu, *
Moribus emicuit, sacri quoque lumine verbi.

Ast quidquid sit de origine privilegii, certum tamen est exstitisse et ad hæc postrema tempora perseverasse. Prima elementa præbet epistola archiepiscopi Rotomagensis et Gulielmi de Capella, castellani Archensis, testans, privilegium viguisse temporibus Henrici II et Richardi I, ducum Normanniæ ab anno 1151 ad 1199. Etenim Philippus Augustus, rex Galliæ, Normannia potitus, certus fieri voluit, utrum privilegium Rotomagense niteretur legitima consuetudine, quæ tolli non deberet.

[53] [ut constat ex allegato] In mss. bibliotheca regia hæc reperiuntur [Floquet. tom. II, pag. 601.] : Anno 1210 controversiam de Sancti Romani privilegio, inter capitulum et regis castellanum exortam, Robertus archiepiscopus et Guillelmus de Capella, castellanus Archensis, judices a Philippo rege dati, lata in Ecclesiæ gratiam sententia compescuerunt. Exstant ea de re sequentes ad principem litteræ in chartulario capituli. Reverendo Philippo, Dei gratia illustri Francorum regi, Robertus, permissione divina Rotomagensis archiepiscopus et Guillelmus de Capella, castellanus de Archiis, salutem etc. Noverit excellentia vestra, quod juxta tenorem litterarum vestrarum, quas nobis transmisistis, convocavimus coram nobis, apud S. Audoenum, in festo Apostolorum Petri et Pauli proxime præterito, Henricum cantorem, Radulfum archidiaconum et Walterum de Castaneio, canonicos, Johannem de Pratellis, Lucam filium Johannis et Robertum de Frescheniis milites, Laurentium de Ylione et Johannem Lucæ, cives Rotomagenses. Ili prædicti coram nobis, tactis sacrosanctis Euangeliis, solemniter juraverunt, quod super contentione, quæ vertebatur inter vos et capitulum Rotomagense de prisione, quem idem capitulum exigebat a vobis, nobis rei veritatem, bona fide secundum suas conscientias, declararent. Qui jurati dixerunt unanimiter, quod temporibus Henrici et Ricardi, regum Angliæ, numquam inde aliquam contentionem viderunt.

[54] [hic instrumento,] Sed cum processio transibat, in die Ascensionis, per castellum, canonici ibant ad ostium carceris, et omnes, qui erant in carcere, extra carcerem ponebantur, et quemcumque illorum canonici deliberare volebant, eligebant, si non esset captus pro proditione Domini regis. Et dixerunt, quod quando rex Ricardus erat in captione, non habuerunt anno illo prisionem, et pepercerunt anno illo interdicere ballivos suos propter regis captionem. Sed quando deliberatus fuit rex, habuerunt duos prisiones pro illo anno et pro anno præterito. Et ideo secundum mandatum vestrum, judicavimus illum prisionem, quem elegerunt, esse reddendum. Valeat in Domino vestra serenitas. Richardus rex e Palæstina rediens, in Austria ab anno 1192 ad 1194 captivus fuit. Mirabitur forsan quis, nullam de S. Romano in recitata epistola mentionem fieri, imo in suspicionem venire posset, tantum privilegium meritis Sancti pontificis olim tributum non fuisse. Sed tale dubium facile diluet alia epistola seu Charta ejusdem anni 1210, qua Ricardus miles, dictus abbas S. Medardi, declarat se intuitu gloriose Virginis Mariæ et beati Romani e carcere liberatum fuisse in die Ascensionis Domini; quapropter dono Dei et meritis Beatæ Virginis Mariæ et Beati Romani et toti Ecclesiæ Rotomagensi merita gratitudine devotus, varias facit donationes [Ibid. tom. II, pag. 602.] .

[55] [exstitisse;] Prima igitur, quæ religi possunt, privilegii S. Romani vestigia ad medium sæculum XII seu ad tempora Henrici II et Richardi I, Angliæ regum deducunt; quin propterea dicam tunc primum incepisse. Etenim vocati testes in epistola ad Philippum regem, juraverunt tunc viguisse, adeoque privilegii initia ad altiora tempora esse referenda. Quod autem auctor privilegii fuerit Dagobertus I magna ex parte pendet ex historia draconis occisi, de quo egimus supra: S. Audoenus scilicet, adhuc regis referendarius, narrato portento, vocatoque episcopo ad aulam, privilegium et obtinuit et scripsit. Quod si ita est, tanto magis me stupefacit silentium pertinax biographorum et historicorum circa rem tam prodigiosam et singularem, ut tacuisse, negasse videantur. Quoniam quidem initium, privilegii certo statuere non possumus, id certum est, idem viguisse a sæculo XII et ad finem sæculi XVIII seu ad annum 1790 perstitisse, quo Nicolaus Beherie aut Beherei ejusque uxor Maria Anna Pinel, propter homicidium capitis damnati, beneficio feretri S. Romani a supplicio liberati fuerunt. Verum privilegium tam insigne quibusdam circumscribebatur limitibus: sic in charta Roberti archiepiscopi supra citata, jam privabatur beneficio feretri, qui captus erat pro proditione domini regis, adeoque qui crimen læsæ majestatis commiserat. Et vero frequenter magistratus sæcularis aut aperte aut occulte et quasi per ambages privilegium infringere satagebat: cujus rei aliqua proferimus exempla.

[56] [ac licet sæpe moverentur quæstiones] Anno 1207 Rotomagensis urbis præfecto, captivum retinente, cui capitulum metropolitanum privilegium S. Romani contulerat, urbs universa interdicto ecclesiastico subjecta fuit, quod sublatum non fuit, licet rex ipse qua precibus qua minis et legatione egisset, donec ipse præfectus in pleno concessu canonicorum captivum restituisset [Ibid. tom. I, pag. 70.] Anno 1299 cautum fuerat coram judicibus Scacarii (Echiquier) seu supremi tribunalis, ne ulla ante sententia capitalis exsecutioni mandarent, quam canonici suum, quem liberarent, captivum elegissent: nihilominus Robertus d'Auberbosc, capitis damnatus fuit, trahebaturque ad supplicium, quando reductus fuit ad carcerem, quin tamen, capitulo alium eligente, liberatus fuerit [Floquet tom. I, pag. 70.] . Simile quid accidit anno 1302: judices recusarant carceri Rotomagensi restituere Nicolaum Letonnelier; vicissim canonici noluerunt eligere captivum liberandum: lite pendente, expositæ in palatio publico toto triduo remansere S. Romani exuviæ: restitutus demum captivus, non tamen liberatus fuit, sed feretri beneficium Gulielmus de Montguerard accepit [Ibid. pag. 72.] . Quum autem anno 1361 ballivus seu prætor Rotomagensis inter festum paschatis et Ascensionis, quo intervallo sententiæ capitales prohibitæ erant, secreto et quæstionem instituisset contra quemdam Rogerium Letailleur aut Letellier, et eumdem capite plectere ausus fuisset, capitulum Rotomagense prætorem sententiæ excommunicationis subjecit, nec prius a censuræ vinculis absolutus fuit, quam, agnito crimine, veniam a canonicis impetrasset [Ibid. pag. 81.] . Qui autem privilegio feretri liberatus erat, non solum sententiam capitalem, sed bonorum spoliationem et mulctas pecuniarias effugiebat [Ibid. pag. 88.] .

[57] [et querelæ;] Anno 1394 nova quæstio mota fuit: nempe an liberati captivi complices, etiam hactenus incogniti, pari modo liberationis beneficium consequerentur. Privilegium obtinuerat Joannes Maignart, quum innotuit, adhuc delitescere complices, et inquisitione facta, reperti sunt varii. Quæstionem ad regem Carolum VI delatam decreto suo solvit rex, declarans etiam complices participare privilegio [Ibid. pag. 100.] . Quum porro Henricus V et post eum ejus filius Henricus VI, reges Angliæ, Normanniam occupassent, denuo in privilegium inquisitum fuit anno 1420 et 1425: causamque suam canonici Rotomagenses vicerunt [Ibid. pag. 116 et 134.] . Victoriam capituli corroboravit etiam Carolus VIII, rex Galliæ, Rotomagi præsens, coram quo reus homicidii feretrum levavit, anno 1485 et omnimodam liberationem consecutus est [Ibid. pag. 189.] . Paulo post, anno 1497, Collinettus Petrelay, dum propter crimen incarceratus, conduceretur e carcere ad castellum, fuga elapsus erat. Suspiciosi canonici, unum suæ eletioni subtractum fuisse criminabantur. Sed fallebantur canonici, et melius edocti, excusationem fugæ, solis custodibus imputandæ, admiserunt.

[58] [imo decursu temporis] Anno 1499 Scacarium Normannicum, hactenus ambulatorium, cujusque judices pro tempore incerto incerti sedebant, in tribunal permanens transiit. Priores itaque judices, temporarii et sæpe ab urbe absentes, non audebant conflictum provocare cum capitulo metropolitano, juris sui tenacissimo: ast posteriores, sui quidem securi et suprema regis auctoritate in sententiis ferendis muniti, obliquis oculis videbant pretiosiorem gratiosioremque auctoritatem clero collatam, jus scilicet gratiæ, qua canonici Rotomagenses pro jure suo reos gravissimorum scelerum jurisdictioni suæ subtrahebant, et, exstincto processu judiciali, libertate donabant. Jam igitur anno 1501 Ludovicus XII regiis litteris jusserat, ut, si quidem constaret de privilegio S. Romani, in pacifica possessione relinquerentur canonici Rotomagenses. Utcumque acquievere curiales, ita tamen, ut ipsum privilegii usum restringere tentarent [Ibid. pag. 201.] . Ast ipse rex mense novembri 1512 edictum dedit, quo privilegium S. Romani denuo confirmavit et sancivit, ut quotannis in die Ascensionis Domini capitulo Rotomagensi jus esset liberandi unum captivum simulque ejus complices et adjutores [Ibid. pag. 208.] . Repugnavit quidem edicto curia Rotomagensis, illud clausulis vinculatum suis regestis inscripsit [Ibid. pag. 214.] : verum rex novo edicto, dato die XXV februarii 1513 decrevit in privilegio nihil esse innovandum [Ibid. pag. 216.] .

[59] [inter arctiores limites] Neque diffitendum est, canonicos quandoque tales liberasse, qui indulgentia maxime indigni videbantur; unde quoque majus pondus addebatur querelis, quas magistratus sæcularis coram rege effundebat. Et ut exemplo utamur: anno 1545 Georgius de Prestreval, qui ipsa die Ascensionis se incarcerandum præsentabat, statim per privilegium feretri liberatus fuit. Et tamen annos vix XXIII natus, jam in multiplicibus et enormibus sceleribus erat involutus. Patri absenti, ruptis seris, summam octingentarum librarum surripuerat, a paternis colonis, intentata nece, omnem pecuniam extorserat, falsarius scripturam patris mentitus fuerat, castello, cui nomen Mesmoulins, potitus illic gregalium turmam collegerat, quorum auxilio vicinam regionem rapinis agitaverat, regiæ majestati rebellis, missos milites, qui tantum malum compescerent, vi et armis repulerat. Tot sceleribus onustum capitulum ipsa die, qua in vincula se conjecerat Georgius, liberum abire permisit. Non mirum igitur, magistratum sæcularem indulgentiæ, quandoque importunæ, obicem injicere voluisse [Ibid. pag. 263. Cfr Ibid. pag. 326 et 337.] . Nihilominus Henricus II, rex Galliæ, novo edicto XXVIII aprilis 1554 conservatum voluit privilegium S. Romani: quod quidem novis litteris, datis XIV junii 1557 et IX martii 1559 ratum habuit idem rex, quia canonici beneficium feretri contulerant in consanguineum Dianæ de Poitiers, scorti regii [Ibid. pag. 274 et 283.] .

[60] [circumscriberetur,] In exercendo itaque privilegio S. Romani abusus aliqui irrepserant, et eo progressus fuerat causidicus, privilegio patrocinans, ut diceret, notorium esse inter vinctos illum semper præferri, qui gravissimorum scelerum accusatus erat [Ibid. pag. 421.] . Atque hinc factum est ut Henricus IV litteras regias dederit XXV januarii 1597, quibus intra arctiores limites circumscribebatur privilegium. Imprimis exciepiebantur crimina læsæ majestatis, hæreseos, adulteratæ monetæ, homicidii meditati, et stupri virginum, violenter illati. Dein qui indulgentiæ particeps fieri cuperet, ipse se, nequaquam autem per procuratorem, deferre et accusare debebat. Tertio ipsa sui accusatio ante denuntiationem, judicibus faciendam, fieri debebat. Tandem, nihil interea obstabat, quominus judices in reos criminum porro inquirerent, citra tamen sententiam ejusque exsecutionem [Ibid. pag. 424.] . Eo magis capitulo Rotomagensi displicuit edictum, quod rex præfatus fuerat, se omnia conservata velle, quæ olim Ludovicus XII concesserat: attamen Ludovicus unum crimen exceperat, nempe læsæ majestatis; Henricus autem varia alia, ut vidimus exceptioni unicæ adjecerat. Capitulum quidem jus sibi suum integrum cavit; nihilominus perstitit regium Henrici IV decretum, quo fiebat, ut deinceps in potestate regia esset jus recusandi, si quandoque statos limites excederent canonici [Floquet. tom. I, pag. 425.] . Et re ipsa anno 1670 nobilis quidam Baudry de Bois-Caumont, homicida cujusdam de la Bunaudiere, sperabat se beneficium feretri consecuturum: ast scripsit Ludovicus XIV tam capitulo quam judicibus, ne talis indulgentia concederetur: paruerunt, canonici et curiales [Ibid. tom. II, pag. 28.] .

[61] [perstitisse usque ad annum 1791:] Imo quum paulo post, seu anno 1672, quæstio de tollendo, aut saltem de mutilando privilegio S. Romani denuo coram rege tractaretur, id unum, tamquam summam victoriam, tulerunt canonici, ut conservaretur ad normam edicti Henrici IV [Ibid. pag. 33.] . Instabant enim in aula regia judices, ut penes ipsos staret arbitrium captivi permittendi aut retinendi, nec liberum deinceps esset Rotomagensibus canonicis intercedere apud ipsum regem, quando judices aliquem dimittere recusassent. Quum igitur omnia instructa erant, ut regio edicto petitio judicum Rotomagensium rata firmaque haberetur; nihil tamen prodiit, et res in antiquo statu permanserunt, verum cum hac clausula, canonicos profiteri, solius tribunalis (parlement) esse cognitionem eorum, qui secundum edictum Henrici IV digni aut indigni sunt privilegio feretri [Ibid. pag. 35.] . Sicque privilegium perseveravit, interjectis licet quibusdam impedimentis, usque ad annum 1790, quo, ut diximus, ultimo liberati fuerunt duo conjuges, qui in altercatione domestica cum vicino, hunc infeliciter magis, quam malitiose, occiderant [Ibid. pag. 538.] . Etenim anno 1791, exulante legitimo pastore Ecclesiæ Rotomagensis, in ejus cathedram intrusus fuerat Ludovicus Charrier de la Roche (tardius, abdicato sincere et publicis litteris schismate, episcopus Versaliensis): hic vero, licet, destructo capitulo, fateretur, privilegium periisse, petiit tamen conservari consuetudinem indulgentiæ. Judices, ad quos petitionem suam inscripserat Ludovicus, incerti, quid agerent, Justitiæ, ut dicitur, supremum administrum Duport consulunt, qui epistola Parisiis data XXX Maji 1791 respondet, inter reliqua privilegia etiam abolitum fuisse Privilegium S. Romani, adeoque feretrum nullam deinceps indulgentiam esse procuraturum [Ibid. pag. 153.] .

[62] [ritus solemnis Liberationis] Devenimus ad tertiam quæstionem, quam solvendam suscepimus, seu ad ritum ipsum, quo captivus per privilegium S. Romani liber e vinculis dimittebatur. Imprimis feria II post octavas paschales designabat capitulum quatuor canonicos, qui jurisdictioni sæculari insinuare seu denuntiare debebant privilegium S. Romani. Hi autem feria II tertiæ hebdomadis paschalis, in habitu chorali, præcedente apparitore suo, tribunalia adibant, et admissi, verbis capituli privilegium denuntiabant. Procurator regius plerumque acquiescebat canonicorum petitioni, aliquando tamen privilegium sat acerbe perstringebat. Nihilominus judices ratum exsecutionique mandandum privilegium decernebant [Ibid. pag. 168] . Dein tribus diebus Rogationum et mane ipso die Ascensionis dominicæ, duo delegati capituli visitabant carceres et omnes vinctos interrogabant [Ibid. pag. 197.] , quorum confessio instar fere confessionis sacramentalis secreta erat [Ibid. pag. 201.] . Ipso porro die Ascensionis hora octava matutina conveniebat capitulum [Ibid. pag. 215.] , ac delegati seu commissarii referebant incarceratorum confessiones, inter quos, invocata prius Spiritus Sancti gratia, ad pluralitatem suffragiorum, eligebat capitulum liberandum a carcere et pœna [Ibid. pag. 221.] . Quo facto, electi captivi nomen inscribebat archiepiscopus in schedula, quæ sigillata cera viridi ad judices per capellanum S. Romani deferebatur. Remanebant interim inclusi canonici, donec responsum judicum redditum esset [Ibid. pag. 229.] .

[63] [explicatur.] Interea post apertam liberationis schedulam, omnia instrumenta litis criminalis legebantur coram judicibus, et audito procuratore regio, ad majoritatem suffragiorum declarabat tribunal, liberandum dignum vel indignum privilegio feretri [Ibid. pag. 260.] . Quo posteriori casu, capitulum novum eligebat liberandum. Tandem, omnibus peractis, declarabant judices, electum a capitulo frui posse privilegio pro criminibus confessis, non vero pro aliis [Ibid. pag. 271.] . Quo facto, liberandus ducebatur ad locum, dictum Veterem Turrim (Vieille Tour), antiquum ducum Normannicorum palatium, in cujus fronte est podium, septuaginta quinque pedibus altum, ad quod ascendebat liberandus, ita ut a populo universo facile aspici posset. Ibi exspectabat solemnem processionem, qua capsa S. Romani deferebatur, quando vero illuc pervenerat clerus, liberandus, genibus flexis, recitabat Confiteor, et celebrans manu ejus capiti imposita, dicebat Miscreatur et Indulgentiam, jubebatque leniter attollere trinis vicibus capsam, quam dein ad usque metropolitanam ecclesiam succollabat [Ibid. pag. 290.] . Tandem liberatus sertis floridis, quibusdam omni supplicio turpioribus [Ibid. pag. 336.] , redimebatur [Ibid. pag. 302.] . Postera autem die liberatus capitulo gratias pro collato beneficio agebat, a canonico, ad id delegato, fiebat increpatio criminum, postea liberatus, tactis SS. Evangeliis, jurabat, obedientiam decano et capitulo Rotomagensi, defensionem jurium ejusdem Ecclesiæ, detestationem omnium criminum, et demum præsentiam suam in processione festi Ascensionis cum face ardenti [Ibid. pag. 324.] . Atque hæc, ex libro Cl. Floquet maxime extracta, ut notæ ad calcem paginæ adscriptæ satis indicant, de privilegio feretri seu S. Romani, dicta sunto.

[Annotatum.]

* ortu

VITA PRIOR S. ROMANI, ARCHIEPISCOPI ROTOMAGENSIS.
Auctore Gerardo, monacho S. Medardi Suessionensis:
Ex ms. Rubeæ Vallis, excepta epistola, desumpta ex veteribus Analectis Joannis Mabillon p. 429.

Romanus, episc. conf. Rotomagi (S.)

BHL Number: 7310, 7312

AUCTORE GERARDO MONACHO.

[Epistola auctoris.] Gerardus, gratia Dei venerabilis Pater cœnobitarum, domno Hugoni, Rothomagensis urbis archiepiscopo a et omni collegio, ibi Deo militanti prosperum vitæ præsentis successum, atque indelibilis felicitatis bravium. Noverit benevolentiæ vestræ sagacitas de Vita S. Romani vestri patroni, pro qua humillima memet exorastis prece, quoniam pactum, quod pepigi vobiscum, nullo modo attendere quivi, ob adversitatum videlicet incommoditates, quas undique præsenti anno in nostris partibus perpessi sumus. Modo autem dirigo vobis Vitam veteranam, heroico carmine editam, ut omnino cunctis notum sit, quod nulla inventionum vobis dirigo mendacia b. Illam autem, quæ historiali stylo est depicta, pro nimia vetustate penes nos retinens c, hanc digestam stylo illius ad instar, vobis transmitto. Ordinem quoque rei, qualiter hanc merui adipisci, vobis indicabo brevi sermone. In Braina ergo, potestatis vestræ loco d, eadem Vita, negligentiæ causa, fuit perdita, aliique quam plurimi libri. Quidam autem clericus Suessionis civitatis ab inventore mercatam, nostræ contribuit nepti obtinendam, in monasterio Dei Genitricis Mariæ Deo sacratæ e; illaque post hæc, interjecto exigui temporis articulo, eamdem Vitam mihi, muneris gratia, impertivit, multorum annorum peractis jam curriculis. Præterea flexo cordis poplite, oramus munificentiæ vestræ modestiam, ut nobis vicem rependatis charitatis, scilicet transmittendo nobis per gerulum nostrum ex eodem patrono vestro, beatissimo Romano, sacrorum pignorum munera, utpote spopondistis, ut et nos condigne celebrare queamus ejus memoriam. De cætero humili flagito prece, quo cuncto illius loci contubernio fratrum pro me jubeatis ad Dominum fundere preces, similique modo in monasterio Sancti Audoeni fieri, et in omnibus locis vestræ potestatis jubete; quoniam tanto pondere imbecillitatis premor, ut ultima semper exitus hora mihi præsens videatur adesse.

Gratia vobis Domini servet sine limite quovis;
Atque suave jugum miti cervice ferentes,
Angelicos læti possitis adire cohortes.

PROLOGUS.

[1] Tempora igitur mundani regni per sera caducaque vitæ meando discurrunt, diesque labendo vertundo utuntur discursibus anni: verum laus et gloria Sanctorum nullo penitus concluduntur fine, imo perenniter recensenda manebunt, nobis quidem ad correptionem morum pravorum, illis autem ad gloriam, qui præsenti in sæculo manentes, carnis trabea circumdati, semper pro viribus cunctam illecebrosam vitam refutavere, in nullo penitus hosti antiquo cedentes, imo viriliter agonizantes, jamque fine carentes; quos Christus Jesus tanto exaltationis munere ditavit, tamque claro nomine insignivit, ut “in omnem terram exiret sonus eorum et in fines orbis terræ verba eorum [Ps. XVIII, 5.].” Horum ergo licet ossa incubent terris, flamina resident cœlis solis claritate præfulgida. Unde Dominus euangelico promit sermone: “Justi fulgebunt sicut sol in regno Patris mei [Matth. XIII, 43.].” Quorum virtute morbi curantur humani, languoresque propelluntur, incommoditates a populis, et insuper eorum oratu nobis vitæ conceduntur prospera, quodque salubrius est, animabus per omnia.

[2] [S. Romanus] Nulli ergo, fratres, boni operis labor tædium pariat, quoniam callis recti itineris non est nisi angusto initio incipiendus, processu vero bonæ conversationis inenarrabili dulcedine via curritur mandatorum Dei, et usque in finem custoditum hominem perducit ad Dei contemplationem et æternam salvationem; quoniam non qui cœperit, sed “qui perseveraverit usque in finem, hic salvus erit [Matth. X, 22.].” Quia vero ex Sanctorum laude pro modulo parvitatis nostræ sermo agitur, instans hortatur dies tanti natalis, sacrum inter cæteros memorare Ramanum, merito non disparem: cujus tanta præfulgent beneficia, ut ejus nomen celebre per plurimorum hominum volitetur ora. Vere etenim sacer Dei hic Romanus laudandus, cujus tanta in cœlis exstat gloria, ut post hujus Vitæ narrabunt sequentia; cujus gloriæ causa, inquit psalmista David, “beati qui habitant in domo tua, Domine, in sæcula sæculorum laudabunt te [Ps. LXXXXIII, 5.].” His paulatim omissis, reflexo præsentis operis calamo ad ejusdem sancti viri inaudita et gesta, præsule Christo, conabor advertere.

[3] [ex patre sene et matre sterili] Igitur temporibus Lotharii, inclyti regis Francorum, filii Ludovici, gloriosissimi principis, exstitit vir quidam, nomine Benedictus, in regno Galliæ, quæ modo nuncupatur Francia f ob gloriosissimos viros, robustissimosque bellatores, qui ex Sicambriæ partibus, Domino ducente, pervenerunt in has provincias, et a Sancto Remigio, Rhemensis sedis archipræsule g, per verbum sacræ doctrinæ conversisunt, atque baptismatis latice renati, veri exinde fidei catholicæ exstitere cultores. Qui venerabilis Benedictus, ortus ex nobili prosapia præfatorum regum, tanto bonitatis est culmine potitus, ut Deo cœli amabilis, regique ac palatinis venerandus fieret cunctis. Ob hoc autem nullis penitus superbiæ stimulis umquam agitatus fuerat, imo humilitatis ante omnia ferens virtutem, venerabilium jussa principum magnifice adimplebat, ergaque subjectos, ut pater præclarus, in omnibus Domini potentiam pensans, matremque virtutum discretionem retinens, voluntati Domini jugiter parebat.

[4] [ab Angelo prænuntiatus, nascitur,] Is quum tot virtutum polleret copiis, redimitus Spiritus Sancti gratia, dum ex more quadam nocte membra quieti dedisset, mox est Angelus missus ab omnipotenti Domino, inquiens ad eum: Benedicte, Benedicte, Dominus Jesus Christus misit me ad te gaudium magnum nuntiare tibi: ecce enim nutu ipsius uxor tua Felicitas unicum tibi pariet filium electum, nomine Romanum, quem præscit magnum futurum, Ecclesiæque decorem atque splendorem, fortemque columnam. Ipsum ergo merito gens excolet Francica, humilique cum voce persæpe rogabit, quatenus sibi exsistat pius fautor ad Christum, propriorum peccaminum causa. Ex qua visione genitor exhilaratus corde, verba superni nuntii suæ intimavit conjugi: unde attentius Domini oravere clementiam, humilitati operam dantes, donec promissum devenit gaudium Domini. Ortus namque, diligenti cura Beatus Romanus genitorum in æde est nutritus. Post exiguam autem temporis capedinem, ipso suggerente, spiritualibus disciplinis præ cæteris * traditurque pædagogis scholaricis apprime imbuendus disciplinis liberalibus, quarum industria jugi assiduitate inserviret studiis, unde sciret proferre nova et vetera. Cui quanto fuit gratia discendi flagrantior, tanto gratiosior inveniendi exstitit aditus: quoniam quem sibi Spiritus Sancti gratia elegit, ei affuit prudentia: unde Salomon “Omnis, inquit, sapientia a Domino Deo est [Eccli. I, 1.].”

[5] [pie educatur;] Factus ergo divinarum scripturarum optimus agnitor, quanto plus sanctimoniæ pollebat corpus, tanto magis humilitati operam dabat. Omnibus se affabilem præbebat, nullum se inferiorem existimans, illud cogitando Salomonis: “Quanto magnus es, humilia te in omnibus [Eccli. III, 20.].” “Et quia Deus superbis semper resistit, humilibus autem dat gratiam [Jacob. IV, 6.].” Præterea bonæ indolis Romanus pueritiæ annos excedens, et ævum adolescentiæ cum sollicitudine omni exercebat, et quotidie in bonis operibus vigebat, ac resplendebat in verbis ejus Spiritus Sancti gratia, sapientiaque humilitatis in vultu. Eratque idem Beatus animo clarus, interna fortitudine firmus, consilio validus, prudentia præditus, censura justitiæ stabilis et religione celsitudinis ornatus; statura procerus, facie decorus, cæsarie formosus, corpore castus, mente devotus, affabilis alloquio, amabilis aspectu, temperantia clarus, discretione suffultus, longanimitate assiduus, patientia robustus, humilitate mansuetus, charitate sollicitus. Et ita cum decor sapientiæ adornabat, ut juxta Apostolum “sermo illius sale esset conditus. [Luc. XIV, 33.]

[6] [ex aula regis] Taliter ergo in virtutum apice locatus, cœpit strenue in aula regis militare Clotharii h. Nam Dei nullo modo prætermittens jussa, reddebat “quæ sunt Cæsaris, Cæsari, et quæ sunt Dei, Deo [Matth. XXII, 21.].” Venerabatur namque sincero affectu a rege optimatibusque cunctis, nec non ab episcopis, variisque ordinibus Sanctæ matris Ecclesiæ veluti pater modestus, quoniam jugis fulgebat eloquii facundia, consilii magnitudo in omnibus omnino locis Domini. Hanc immemor potentiæ loquebatur sapientiam atque stabilitatem Sanctæ Dei Ecclesiæ. Omnibus imitandus, omnibus speculum factus, ille a tramite recto numquam devius, sed fautor factus optimus; quippe quem nulla in mundo nexuerant scelerum contagia, ad cœli liber anhelabat alta. Licet autem idem pater tantæ exaltationis potiretur honore, nullis tamen ob id superbiæ stimulis agitatus, aulicis sincere jussis, optimatumque ac procerum obtemperabat edictis, illud cogitans Apostoli “subditi estote omni humanæ creaturæ propter Deum, sive regi, quasi præcellenti, sive ducibus, tamquam ab eo missis [I Petr. II, 13.].” Erat subditorum sibi salute sollicitus, ad corrigendum humilis ac modestus, ira temperatus, discordiæ malum ab imis cordis procul pellens: et si audiebat, obturabat aures suas, ne audiret sanguinem, et claudebat oculos suos, ne videret malum.

[7] [ad cathedram Rotomagensem vocatur] Interea accidit, ut archipræsul Rhotomagensis urbis ultimo mortis sopiretur somno, ac fieret plebs in Christo devota illius urbis absque pastore. Unde merito exigente, supernaque favente clementia, plebs omnis consors monachorum clericorumque ac laicorum Romanum almifluum in sorte pontificatus acclamabant eligendum, seque ab eo more pontificis abinde regendum. Hoc omnis sexus, hoc omnis ætas, hoc omnium voluntas fieri celebre acclamabant, ut tanti meriti vir eorum fieret rector, qui eos viæ rectæ dogmate nutriret. Tali gaudio divini amoris instinctu animati, ad regis aures universæ plebis clamor universus pervenit hujusmodi, quatenus eorum Romanus beatus fieret rector opulentissimus. Tum rex hoc audiens, dignumque fore S. Romanum tanti honoris intelligens, libentissime affectui eorum assensum præbuit. Eligitur ergo functus pontificatus honore, universis hinc inde exsultantibus, atque ad Rhotomagensem civitatem consonis laudum vocibus perducitur i.

[8] [in qua caste vivens] Quodam tempore hyemali, dum sacer ille scilicet Romanus, antistes ille sacratissimus, solus pernox orationi vacaret, accedens humani generis inimicus, nudatus vestibus ante fores, ubi intus Beatus Romanus orabat, astitit, fœmineam habens speciem, cupiens tentare versutia sua Beatum, ad illum inquiens: Sancte et electe Dei Romane, aperi mihi januam cellulæ tuæ, atque famulam Dei, fatigatam longo itinere, intromitte domum, quoniam a nimbo frigoris premor veste nudata. Sed Sanctus Domini, omnino talia spernens consortia, aure quidem captabat vocem, sed mente recusabat ex toto, indignum fore infra præcordia cogitans, sui se tali pectoris jungere socio. Tunc mulier prædirum movens pectore luctum, cœpit clamare: Domine sacer Christi, tu Christo redditurus rationem ob animam meam a frigoribus, quibus cogitur corpus meum exire; nec tu eris in hoc insons nec criminis expers in me, qui tua claudens limina, non me permittis adire. Quumque Sanctus ille undique anxius staret, tandem pietate commotus, vocantem hostem introvenire decrevit. Sed postquam illusor diabolus, ad ignem calefactus, dilatans crines capitis usque ad pedes, quum vellet illecebrosis colloquiis corripere animam sancti, Dominus omnipotens non passus tentamina sævi chelydri, mox cœlicolam transmisit ad eumdem auxilii causa. Ad cujus adventum hostis depulsus iniquus, ac Sanctus Dei Romanus non solum tunc, verum etiam persæpe tentaminum ferens spicula, permansit probatus, semper stabilis cum pectore casto k.

[9] [sancte obit.] Denique quum appropinquasset exitus sui diem, fidelium convocata copia, cuncta quæ possidere videbatur in mundo, egenis, advenis, viduis et orphanis larga manu distribuit, nihil sibi reservans ex omnibus, ne transituro e mundo aliqua contagii macula inveniretur in illo, illud cogitans psalmistæ Davidis: “Dispersit dedit pauperibus, justitia ejus manet in sæculum sæculi, cornu ejus exaltabitur in gloria. [Ps. CXI, 9]” Sicque filios charissimos allocutus est tali sermone: Dominus Jesus Christus, quia a primæva ætate servum pro viribus me est dignatus pro sua pietate et pro quantitate mei laboris, jam mihi reddat felicis gloriæ præmium, et immarcescibilis vitæ sertum: unde paterno affectu vos moneo, dilectissimi, ne a recti itineris tramite devii respiciatis retro, quod absit; imo de die in diem magis augmentantes sincere vivatis; quoniam juxta vocem Apostoli, “unusquisque mercedem propriam recipiet secundum suum laborem. [I Cor. III, 8]” Si quis vero, quod absit, aliter egerit, vestro pio foveatur exemplo. Unusquisque quod sibi fieri non vult, alii ne faciat; ne atrox inimicus, qui non nostra tollere quærit, sed ut feriat in nobis charitatis ardorem, aliquod inveniat periculi malum, unde decepti perire possitis: quoniam ego pastor hactenus vester, jam amplius non ero. Cunctis flentibus, inter voces psallentium, corpus terris, animam reddidit astris, ubi fulget ut sol, stola laureatus præcandida. Transivit autem e mundo decima kal. novembres. Tunc arripientes ejus corpus, cum omni sepelierunt diligentia, ubi multorum miraculorum beneficia Domini pandit magnificentia per eumdem servum suum Romanum usque in hodiernum diem, ipso auxiliante, cui honor et gloria et imperium per infinita sæculorum sæcula. Amen

ANNOTATA.

a De utroque, Gerardo et Hugone, egimus Commentarii prævii num. 4. Quod porro Gerardus se ipse venerabilem patrem appellat, id familiare, ait Mabillonius ad hunc locum [Vet. Analect. pag. 430.] , illius ævi hominibus: sic Warinus comes scribit: signum Warini gratia Dei bonæ indolis comitis.

b Si quidem Gerardus biographus mittit Vitam metricam, ut omnino cunctis notum sit, quod nulla inventionum clero Rotomagensi dirigat mendacia, videtur pressis debuisse insistere vestigiis exemplaris missi: ast omittit Gerardus, quæ maxime faciunt ad gloriam S. Romani: destructa idolorum fana, deletus paganismus, S. chrisma prodigiose recollectum, quæ omnia in Vita metrica occurrunt. Unde suspicor, ut supra num. 3 Commentarii insinuavi, mutilam ad nos devenisse Gerardi lucubrationem.

c Vitam historiali stylo depictam, quam apud se retinuit Gerardus biographus, exstare adhuc credimus, ut dictum fuit num. 5 Commentarii ac infra edemus. Et certe quod nos signamus caput secundum, apographum autem apellat librum secundum, secunda quoque manu conscriptum fuit, uti suo loco annotabimus.

d In Annalibus Flodoardi Rhemensis legimus sub anno 950 [Migne. Patrol. tom. CXXXV, col. 476.] : Homines Ragenoldi comitis quamdam munitionem Rodomensis Ecclesiæ super fluvium Vidulam (La Vesle) sitam quam vocant Brainam, furtivo capiunt ingressu. Est Braina, Braine oppidulum in præfectura Axomæ: departement de l'Aisne, arrondissement de Soissons. Sed et similiter, teste eodem Flodoardo [Ibid. col. 442.] , Brainam castrum jam anno 931, id est undecim ante annis, quam Hugo II episcopatum adiret, captum et eversum fuit: unde certo statui non potest, quo proprie anno Braina extra potestatem Rotomagensium antistitum in perpetuum facta est.

e Parthenonem Mariæ Suessionensis fundavit Drausius, ejusdem urbis episcopus, anno 660 [Gall. Christ. tom. IX, col. 442.] .

f Ad Gallias, prout Romanis notæ erant, certo pertinebat Normannia: sed quum hæc scriberet biographus, Normannia, ducem habebat sat laxo vinculo regi Franciæ obligatum: unde quod hic dicitur, quæ modo nuncupatur Francia, referendum ad distinctionem ducatus Normannici a reliqua Francia, nullatenus tamen ad initium hujus nominis sæculo medio decimo illigandum:quocirca non credimus inservire hæc verba posse ad altiorem antiquitatem lucubrationis stabiliendam.

g Acta S. Remigii, Rhemensis episcopi, dederunt majores ad diem I Octobris [Act. SS. tom. I, octob.] .

h Clotarium II interpretamur qui ab anno 584 Neustriæ, universæ Franciæ ab anno 613 ad annum emortualem 628 imperavit. Nam sæculo VII jam inchoato, natum S. Romanum existimamus, ut dictum fuit Commentarii prævii num. 12, adeoque sub solo Clotario II militare, id est servitium aulicum, exhibere potuit.

i

Aditum ad sedem Rotomagensem S. Romano non planum fuisse, docet Vita prolixior infra danda num. 5. Tunc enim malæ pestes, avaritia et simonia, per Gallias grassabantur. Luculentissimum mali testem habemus S. Audoenum in Vita S. Eligii [Act. SS. Belg. tom. III, pag. 229.] : Crudeliter, inquit, in diebus illis simoniaca hæresis pullulabat in urbibus et in cunctis finibus regni Francorum, maximeque de temporibus Brunichildæ, infelicissimæ reginæ et usque ad tempora Dagoberti regis violabat hoc contagium catholicam fidem. Sollicite tamen pro hoc invigilabant sancti viri Eligius et Audoenus, et communi cum cæteris viris catholicis habito concilio, suggesserunt principi et optimatibus ejus, ut hoc mortiferum virus cito deleretur de corpore Christi, quod est universalis Ecclesia. Habuit itaque effectum eorum pia petitio et libenter obtinuerunt, quod devote rogaverunt. Tunc ergo placuit omnibus, uno in Spiritu Sancto accepto consilio, simul cum regis imperio, ut nullus, pretio dato, ad sacerdotale officium admitteretur, neque eos, qui, ut lupi rapaces, munera dando, mercanda censebant dona Spiritus Sancti. De quo quidem Concilio hic agatur, incertum est. Si de Cabilonensi III, aliquibus anno 644, aliis 650 celebrato, jam tum episcopi erant SS. Audoenus et Eligius, utpote qui dictæ Synodo subscripserint [Labbe. tom. VI, Conc. col. 390.] . Quidquid sit, id extra dubium positum est, tempore electionis S. Romani grassatam fuisse labem simoniacam. Quapropter biographus metricus sequentia habet de electione S. Romani [Martene. Thes. Anecd. tom. III, col. 1655.] :

Terrea contemnens, nil præter commoda quærens;
Cætera distribuens, sibi frugi, largus egenis,
Hostis avaritiæ, quæ pessima regnat ubique,
Quæ gravat hunc mundum, cœlos ne possit adire;
Non exstinguibilis rogus ardens, tristis herinis,
Omnibus hoc vitium vibrat læthale venenum,
Prælatos stimulat, subjectos denique pulsat,
Ecclesiam vastat, populares undique mactat,
Immutat mores, indignis præstat honores;
Nobilis et clarus subito vocitatur avarus,
Vertigo pridem, quem fecerat una Quiritem,
Sed furiosorum non vis pepulit dominorum,
Subjectus vitiis, vinclis oppressus iniquis
Et quamvis subito sit judex tristis agaso,
Sit pollens rebus, tamen exit crimine servus.
Humanas leges regina pecunia tractat,
Et quod lugendum gravius, multumque dolendum,
Ipsa potestates corrumpens spirituales,
Crebro sacricolis infert discrimina mortis:
Præcipue multos, quos dicunt Simonianos,
Invadit penitus flammante cupidinis æstu.
Ordinat hos nummus, non vitæ nobilis actus;
Servat ovile lupus, captat divina malignus,
Dæmonis ex nido, quem protulit atra cupido,
Evolat, alta petit. Facit hoc absentia Petri;
Nam credo rueret, si Cephas proximus esset.

k

Omissa sunt in hac Vita breviori, quæ reliqui biographi habent, purgata aut destructa idolorum templa, prodigium de vase chrismali fracto et restituto, quæ tamen scriptori prælucebant in Vita metrica, a Gerardo ad Hugonem archiepiscopum missa, ut scirent lectores, ipsum inventionum mendacia non scripsisse. Ad quid autem codicis metrici transmissio, si præcipua opera omissurus erat Gerardus? Unde, ut dictum est supra Annotato b, credimus mutilam ad nos devenisse Gerardi lucubrationem. Utrumque porro prodigium hisce verbis exponit Vita metrica [Martene. Thes. Anecd. tom. III, col. 1660.] :

Taliter electum divinitus atque sacratum
Pontificem sanctum, digno cultu venerandum,
Rothomagi cives adeunt consulta petentes,
Suppliciterque rogant, sua sic discrimina narrant:
“Sancte pater, nobis instat sævissimus hostis,
Plurima damna ferens, penes urbis mœnia degens,
Est ibi nam castrum, murali robore firmum,
In quo fœdarum domus atra latet meretricum,
Fornicibus variis cæcis obstrusa latebris.
Illic obscœni rivales seu parasiti,
Vel quos impuri juvat ingluvies Epicuri,
Sorde lupanari semper sitiunt maculari.
In medio castri patet arca [Note: ] [area?] more theatri,
Quo fanum Veneris, titulus spurcæ mulieris,
Falso frequentatur, scorti species veneratur.
Subter hians antrum, penitus tendens in abyssum,
Faucibus angustum, tamquam stygiale profundum
Non valet attingi, nullo visu penetrari,
Claustra vel hos aditus potuit perfringere nullus:
Tanta malignorum vis est ibi dæmoniorum.
Altera, Sancte, tuis par est irruptio mortis.
Nam Sequanæ vastum patimur discrimen aquarum;
Dum contra morem metam superando priorem,
Alveus exundat, late confinia vastat,
Ædes subvertit, parvos et ad ubera perdit:
Exitium multis infert et damna salutis.
Inde dolor, planctus, mœror non cessat amarus,
Casibus in tantis, quos impetus ingerit amnis:
Talibus ærumnis affligimur atque periclis;
De cœlo nobis nisi stillet fons pietatis,
Quæ relevet miseros; urbem lutulenta libido
Ad similes Sodomæ pœnas trahet usque Gomorrhæ.
Sed tua, Sancte, manus, solidat quæ debilis [Note: ] [debiles?] artus,
Monstra cruenta fugat, diva virtute coruscat,
Exspuat hanc labem, Babylonis subruat arcem.”
Talibus auditis Romanus, præsul herilis,
Exorat Christum, totius egentis asylum,
Parcat ut afflictis, veluti quondam Ninivitis;
Avertat et mortem, bonitatis conterat hostem.
Ergo dux fidei, mores [Note: ] [mox?] ad loca perniciei:
Et contra fortes proprias ad bella cohortes,
Psalmicines ex more greges, reliquosque fideles,
Cum crucibus sacris, cum pignoribus pretiosis
Sic castrum subiens, divinaque spicula figens,
Fanum destruxit, labyrinthi claustra revulsit,
Idola contrivit, funesta sacella removit,
Spurcitiisque locum purgavit dæmoniorum:
Territus exsanguis vis illico perdidit anguis,
Ad Christi labarum, quo deposuit dominatum,
Ut quondam Josue Jericho bellator in urbe
Officiis laudum magno clamore tubarum
Mœnia subvertit, munimina quæque subegit:
Sic Israelis noster dux ille fidelis,
Cinctus utrisque choris, divina laude canoris,
Delubra fudit humi, cujus exitium fuit humi.
Inde potens meritis antistes flumen adivit,
Stipatus nitidis reliqua cum plebe ministris,
Armatusque fide calcantis in æquore Petri,
Per nomen triadis, per virtutem Trinitatis,
Perque crucis signum, quod submovet omne nocivum,
Imperat, ut staret, nec ad ulteriora mearet,
Quem tenuit primum repetens ab origine cursum.
Paret huic fidei natura fluens elementi,
Atque sinum repetit, nec ripas fluminis exit.
Hoc siquidem facto renitet sanctissimus archos, [Note: ] [princeps]
Non impar Josue, cujus memoravimus ante,
Qui Domino cœli devotus mente fideli,
Debellans hostem, jussit subsistere solem,
Donec inexhaustis acies consumeret armis:
Par virtus radiat, quamvis distent elementa.
Nam si jussisset ratio, vel causa fuisset,
Sicut et unda fluens, sol ipse, per ardua currens,
Redderet obsequium, nec abesse praclue signum.
Urbs ita salvatur, tantisque malis spoliatur,
Fertilis et pleno ridet sibi copia cornu;
Mors fugit, hostis abest, aqua stat, devotio gaudet.
Præsul in ecclesia plaudit præconia digna:
Christus adoratur, quo vis inimica fugatur,
Virgo laudatur, per quam Cytherea crematur,
Prostibuli cœnum decus hoc absolvit amœnum.

Paulo infra canit biographus prodigium vasis chrismalis his verbis [Ibid. col. 1660.] :

Ante diem sacrum, quo plebs nova christicolarum
Dulce colit pascha, quo gaudens transit ad astra;
Hic athleta Dei, quamvis sibi sedulo parcus,
Tunc magis urgebat confecti corporis artus,
Excubiis instans, precibus, rivis lacrymarum,
Hostis et insidiis curas adhibens animarum.
Jamque dies pacis, populique reconciliandi
Venerat, et sacram turbis impleverat aulam,
Tunc pius antistes fletus dabat uberiores,
Inter lugentes, inter sua crimina flentes,
Atque piis precibus veniam poscendo reatus,
Plebes absolvit, oleum chrismati sacravit.
Clerus at incaute minus illud providus omne
Dividit ecclesiis, vix una superfuit illis
Ad lavacri morem retinens ampulla liquorem,
Tertia cumque dies venerabilis emicuisset,
Gaudia magna ferens, imis cœlestia jungens,
Phœbus et accelerans jam nonam clauderet horam
Præsul ad officium sanctus processit agendum:
Hinc inter sacræ dum per solemnia Missæ
Fontibus adstaret, lavacrum quo sanctificaret,
Vas jubet afferri sacrum chrismale ferentis.
Forte sed in præceps turba stipante minister
Dum pede festinat, ne pontifici mora fiat,
Labitur e manibus, fractum vas evacuatur;
Pene vorax omnem quin hausit arena liquorem.
Fontibus adstanti res est ut cognita patri,
Nil ex hoc trepidus, fidei sed robore firmus,
Fragmina parva legens, ad Christum brachia tendens,
Membra solo sternit, devota precamina fundit,
Exorans illum, qui fractum cardine mundum
Mirifice reparat, proprium fundendo cruorem,
Ut reddat mœstis, quod diruit æmula pestis.
Quid moror in verbis? ad mutum cunctipotentis
Ecce reformatur, resolutum consolidatur
Vas illud vitreum velut ante liquore refertum.

* supple destinatur

VITA SECUNDA S. ROMANI, ARCHIEPISCOPI ROTOMAGENSIS.
Ex ms. Branensi.

Romanus, episc. conf. Rotomagi (S.)

BHL Number: 7314
a

AUCTORE ANONYMO.

CAPUT PRIMUM.
Sancti natales; pia institutio; episcopatus Rotomagensis; ejus labores, miracula, obitus.

[S. Romanus ex patre Franco,] Clodoveo, Francorum rege, intra Gallias imperante, erat ex stemmate Francorum, regio semine ortus, vir honore Benedictus et nomine; qui sub Clodoveo et filio ejus Lothario militavit b, bello strenuus, consilio providus, vita decorus; ita ut post regem pater patriæ vocaretur. Huic tanto tamque sublimi data est uxor, præclaris natalibus exorta, nomine Felicitas, bonis quidem operibus intenta, sed sterilitatis dolore perturbata. Quamobrem nimium erubescentes, sed coram Deo humiles preces assiduas effundebant, et eleemosynas abundantes, ut eis divina gratia præstaret filium; qui annosum patrem et armis effractum supportaret, matri auferret sterilitatis opprobrium, alta post eos patrimonia possideret et a regibus collata beneficia familiasque cum honoribus hereditariis retineret.

[2] [et matre sterili,] Quoniam igitur inanis esse non poterat eorum supplicatio, mittitur illis insperati gaudii nuntius, Angelus scilicet de cœlo, qui sub noctem viro consolationem intulit, dicens: Ne paveas, electe Dei, nec verearis phantasiæ spiritu illudi: ego sum Angelus ille, qui vestra bona studia et orationes Deo obtuli; quæ quidem divinis gratæ conspectibus, proximo tempore implebuntur. Nam tibi ego votivum nuntio gaudium, quia Felicitas uxor tua pariet tibi filium, cui illustris vitæ prærogativa nomen acquiret Romanum. Eum tu ab omnis corruptionis labe immunem servare memento; quia necdum genitum Deus ad regimen sanctæ Ecclesiæ et patriæ illuminationem præordinavit electum. Mox vero ut ablactatus, intellectuales annos attigerit, catholicis viris erudiendum committes: futurum est enim, ut Christi Ecclesia perversis hæresibus impugnetur, quas suo ille tempore valida damnabit auctoritate.

[3] [Angelo prænuntiante, nascitur:] Cumque vir inclytus aperuisset uxori omnem jucundæ visionis ordinem, illa congratulans nimium, et quod intra se celaverat manifestans, respondit: Ego plane dum ipsam, quæ hanc istam octava præcessit, noctem totam insomnem agerem, peccatis meis imputans, quod conclusit Dominus ventrem meum, levi somno, ut fit, correpta, ut nec vigilare penitus nec obdormire viderer, astitit mihi vir, nivei candoris habitum gerens, et nimiam vultus claritatem præferens, qui injecta manu pectus et ventrem tactu leni pertractabat, dicens: Procul hinc æmula abesto sterilitas, ut novo partu jucunda veritas fructificet. Mox admotam manum insequitur ignea procedens de utero meo facula, quæ per auras longa via discurrens, et Neustriam usque regionem superveniens, stationem accepit, eam circumfusa luce undique terram irradiavit. Hujus rei si est aliquod præfinitum mysterium, mi charissime, pandere verebar c. Hic vir prudens cum animadvertisset se a Deo visitatum; uxorem, quæ viderat, silere præmonuit, ne vulgo mysterium hoc patesceret. Acquiescit mulier sobrio viri consilio: fiunt interea propensiores orationes, et eleemosynarum largior distributio. Quid ultra? Tandem filium edidit, qui, prout monuerat Angelus, dictus est Romanus.

[4] [pie et liberaliter educatus,] Is congruo tempore viris catholicis commendatur, divinis litteris imbuendus: quibus in brevi collectis, mox vitæ sanctioris semitas apprehendit. Ejus fama passim celebris per Gallias citissima penetravit, et ad regis usque notitiam perveniens, ipsum permovit, ut, transmissa legatione, præciperet, eum suis aspectibus præsentari, ac pro gratia, ei a Deo collata, inter palatii primos regalibus consiliis interesse. Mirabantur omnes ejus industriam, potissimum vero rex, qui sapientiam in eo advertebat, ad singula quæque diffusam.

[5] [eligitur episcopus Rotomagensis,] His ita procedentibus, Rothomagensis archiepiscopus vita defungitur. Quamobrem Rothomagenses pro substituendo pontifice variis favoribus distrahuntur, partes faciunt, seditiones concitant d, donec, propitiante Deo, de sapientis cujusdam sententia, triduanum implent jejunium; quo peracto, uni de venerabilibus viris divina per visum revelatio facta est, dicens, susceptam esse jejunii devotionem et humilium supplicationem. Irent ergo quantocius ad regem, et prætermissis omnibus aliis, hunc singulariter dari sibi deposcerent, cui ab arce mundani imperii denominatum instaret vocabulum: hunc, antequam nasceretur, a Deo electum, et, ut Præcursor Domini, ad parandam illi plebem perfectam ex nomine esse prænuntiatum. Facta igitur hac voce, vir præfatus sermonem illum, qui civibus consilium dederat, silentio evocans, et quæ sibi dicta fuerant, diligenter exposuit. Lætus ille, quamquam de persona incertus, convocatis civibus auditum pandit oraculum: qui omnes, animis exultantibus, gratias Deo dederunt. Cumque prætaxati imperii nomen longa discussione ventilantes, animadvertissent, divino portendi oraculo virum Dei Romanum, qui regis in aula sanctimoniæ et veritatis testimonium a cunctis habens, isto nomine solus infra Galliæ fines censeretur.

[6] [et cum gaudio a populo excipitur:] Unanimiter in hoc consentientes, legatos cum litteris ad regem dirigunt, quia hunc inter primos regis consiliarios esse noverant. Rex autem electioni tam consonæ et tam sanctæ præbuit assensum, dicens, in homine attendendum esse potius religionem, quam ætatem. Et vocato tandem Romano rex ipse negotium manifestat: at renitenti litteras etiam legendas tradit. Quas perlegens Romanus, et divinum cernens oraculum, perterritus oculos levans ad cœlum, dicens: Domine Jesu Christe, si est ex te consilium istud, fiat voluntas tua. Nec mora, assumptis rex episcopis et magna procerum frequentia, electum Dei famulum ad sedem nominatam perducit. Videre erat, quanta exultatione omnis sexus et ætas pastori, a Deo sibi donato, obviam procederet. Sed enim cujus tam ferreum pectus, ut non lacrymaretur præ gaudio, dum audiret etiam pueros clamantes et dicentes: Benedictus qui venit in nomine Domini. Porro hi non alio spiritu quam quondam pueri hebræorum incitabantur.

[7] [amphitheatrum et Veneris] Nam et hic venerandus Dei famulus se in nomine Domini venisse, satis comprobavit, dum mox ut a clero et populo susceptus et ab episcopis consecratus est, statim mercationes sacrorum Ordinum et auctores earum penitus extirpavit e; templaque et statuas idolorum, ubicumque reperit, funditus evertit. Erat Rothomagi a septemtrione antiquum Veneris domicilium, in modum amphitheatri sublimi opere constructum, latebrosis fornicibus circumseptum, fanum erat in medio et ara in fano, titulo Veneris superscripto: post fanum tartareus hiatus esse dicebatur, vicinis circum manentibus fœtore et flamma quam sæpe nocivus: exinde conventus ac murmur dæmonum audiebatur, quasi ad consilium de longis partibus cocuntium, in quo suorum quisque operum rationem reddere cogebatur, et pro officii magnitudine vel altius quilibet honorabatur, vel pro inertia verberibus afficiebatur. Post fanum hujusmodi sub obscuo quodam loco spelunca erat horribilis, introrsum quidem spatiosa, sed fauce angusta, inæstimabilem profundi altitudinem celans f.

[8] [fanum destruit;] Episcopus itaque, assumptis clericis et civibus, processit ad locum, et ut destruant, populos hortatur. Accedente autem episcopo, strepitus dæmonum cœpit audiri; quorum unus quasi princeps eorum sic ait: Quid nobis et tibi, Christi sacerdos? Cur a sedibus nostris ejicis nos? Suscitabo et ego tibi a finibus maris et remotis insulis homines fortes et feroces, qui terram istam devastabunt, sibique subjugabunt, et ossa tua et aliorum servorum Dei terrore suo facient asportari in alienas regiones. Sicut facis nobis, faciemus et tibi, tuisque Christianis. Ad hæc episcopus prophetiæ Spiritu repletus, respondit: Gens quidem illa, per quam nobis mala promittis, et quæ nomen Christi alias non audivit, audiet in partibus istis, et postquam audierit, Christo miserante, suscipiet, et fideli animo credens, fidei sacramenta percipiet, nostraque etiam ossa de terris, ad quas audierit ea esse translata, reportabit ad sedem propriam veneratione summa. Nunc ergo, Spiritus immunde, cum legione tua exi et recede g. Sic effatus, tenens triumphale crucis signum, castra inimica pervadit, et titulum Veneris quantocius evertit. Spectabile visu, mirabile dictu, episcopo triumphante et nomen Christi personante, illa dæmonum legio, relicta sede, longo tramite fugiens cum ululatu terribili sese in aera recepit, astantibus Deum glorificantibus, episcopum defensorem suum sublimantibus: qui etiam illico, præcipiente episcopo, ferventibus animis juvant, et domicilia dæmonum, præter muri exterioris ambitum, funditus evertunt.

[9] [Sequanæ inundationes cohibet,] Tali dæmonum cœtu eliminato, surgit a latere meridiano grave nimis incommodum et retoactis temporibus insolitum. Repentina siquidem aquarum inundatio Rothomagenses prima noctis vigilia occupavit. Surgunt itaque, suisque vix parvulis assumptis, et rebus, quas egrediendo manus invenit, montes vicinos conscendunt; cætera, diluvio prævalente, disperierunt h. Tunc sanctus aberat episcopus, pro causis ecclesiasticis apud regem occupatus: sed misso a civibus nuntio, sollicitus pastor, omissis pluribus, cito revertitur. Assumpta vero in manu cruce dominica, contra vagantes prodiit aquas. Fusa denique oratione ad Dominum, funduntur pariter aquæ ac refugiunt, et sancto episcopo persequente, arva, quæ pervaserant, derelinquunt, suoque sese alveo reinfundunt. Videntes incolæ, erectis ad cœlum manibus, agunt Deo gratias et ubertim suo antistiti benedicunt: sed timentes redivivo intercipi diluvio, habitare disponunt in sedibus alienis. Quos revocat præsul eximius, et Spiritu Sancto afflatus, sic cos alloquitur: Nolite, filii, nolite sic turbari: aquæ enim istæ tumentes, ultra non supervenient vobis: scitote autem, quod prænuntiant vobis, superventurum adversariæ gentis exercitum, piraticis manibus allatum. Gens ista præ nimia feritate regionem hanc occupabit, suoque dominio subjugabit: verumtamen apud Dominum pro vobis obtinui, ut non eveniant ista temporibus vestris. Gens equidem illa non prævalebit, sed, Deo propitio, mox, suscepta fide, populum sibi subjectum in multa pace servabit. Quibus auditis, cives Rothomagi episcopo credunt, et suas domos, ab aquis erutas, incunctanter adeunt.

[10] [diœcesim lustrat;] Præterea dum suæ diœcesis ecclesias episcopali consuetudine visitaret i, pervenit ad templum, sublimi opere constructum, errore fanatico plenum. Hoc dum eminus aspicit, videt super alta templi fastigia, immundos spiritus prospectantes, et ad resistendum sibi truculento more dispositos. Hic episcopus suos interrogat, num et ipsi viderint dæmones illos teterrimos: cumque dicerent, se nihil talium intueri, vocantur iterum, ut sint episcopo præsentes, qui fani illius custodes dicebantur. Inquisiti de religione fani illius, trementes nihil respondere, sed potius confundi, pallescere. Mox de summo culmine fani vox obscœna prorupit, dicens: Quid tu hic, Romane, venisti ut nos ejiceres, sicut ejecisti nostros socios a Rothomagensi sede? Episcopus vero consignans se, januam impellit, quæ mox, fractis repagulis, cum grandi sonitu, liberum intrantibus christianis aditum patefecit. Intrante autem episcopo, idola omnia corruunt, statimque luctus aruspicum et ululatus dæmonum pariter audiuntur: e contra vero lætabundus clamor fidelium attollitur: irruunt milites, aurum et argentum, quibus tegebantur idola, certatim rapiunt. Quibus episcopus, ne profana illa tangendo contaminarentur, severa increpatione revocat et cum omnibus exire festinat. Egressus autem, tollit in cœlum oculos cum manu, et solo orationis impulsu totum illud ædificium quodam terræ hiatu citissime complanat. Hinc inde concurrunt populi, tanti miraculi fama concitati, et in locis suis detegunt Apollinis et Mercurii statuas a sacerdotibus impudice coli: vadit episcopus sola virtute Christi subnixus; quo signante, templum dæmonum et eorum statuæ funditus in præceps ruunt, et in pulverem versa, deficiunt: eoque in loco Christi sacerdos ex proprio sensu * fundatam fecit ecclesiam.

[11] [vas chrysmale fractum mirabiliter reficit:] Sacrosancti tempore jejunii, quod Sanctum Pascha præcedit, tempus advenerat, et in eo episcopus jejuniis et orationibus insistebat, pauperibus et pœnitentibus solamen debitum exhibens. Cum expleta Quadragesima, Sancti Sabbathi die, quo baptisma generale solet consecrari, dum episcopus benedicendis aquis baptismalibus intenderet, Sanctum baptisma * requiritur, nec invenitur. Cum autem præcipiti cursu quidam ivisset ad locum, ubi chrismatis vasculum servabatur; arrepto vasculo, dum præceps et attonitus graditur, lubrico cadens pavimento, vas, quod portabat, conterit et effusum chrisma dispergit. Hoc ubi conspexere, omnes simul ingemunt, turbantur, et præ cæteris sanctus episcopus. Qui tamen, resumpto tandem spiritu, procedit, et ante chrisma, varie diffusum, toto corpore prosternitur, cœlumque precibus penetrat. Sentit ergo preces suas a Deo susceptas, surgensque præcipit fragmina vitrea recolligi, quæ cum suscepta manu sua statim solidata reformasset, reformati vasculi patulum os pavimento applicat. Mira res! et miraculi hactenus inexperto efferenda: videre erat chrismatis effusi rivulos et guttulas quasque cogi in unum, et recurrendo vasculi in ora conscendere. Sed penitus effari nequeo, quas laudes, quas gratiarum actiones Deo referebant, qui præsentes mira tam mirabilia præ oculis inspectabant. Multa vero etiam prætereo, dum ad majora festino.

[12] [visione cœlesti de vicino obitu monetur;] Quodam die Ascensionis dominicæ solemnes Missas præfatus pastor agebat: dum autem in sacro Canone Sacramenta sanguinis et corporis mente simul et ore conficeret, totus a terra corpore sublevatus, in aerem sublevatur. Non omnibus, qui præsentes aderant, hoc videre concessum est. Tres tantum sanctæ conversationis fratres, superveniente gratia, plenius inspectare potuerunt. Dum vero sacrum calicem a mensa paulo altius elevaret ignea flamma super caput ejus apparuit, et de medio ignis dextera benedicens ei: ubi autem dextera Domini infra globum igneum sese sursum recepit. Inde progressa vox ad aures episcopi pervenit, dicens: Constans esto, o famule Dei, persevera, ut cœpisti; proximo enim tempore veniam ad te, et inter electos collocabo te in regno Patris mei: ubi de dextera, quam vidisti, palmam perennis gloriæ et stolam jucunditatis æternæ percipies. Sed et in hoc preces tuas suscipio, quod de quibuscumque et pro quibuscumque petieris, semper impetrabis: at quæ in præsenti officio sacra pertractas, tibi in æterna vita complebo. Quibus inspectis et taliter auditis, diem suæ vocationis instare, filiis et fratribus indicavit, ac exinde populorum frequentias evitans, sanctæ contemplationi et precibus assiduis in remotiori cellula arctius se recepit.

[13] [dæmonem, sub specie fœminæ tentantem,] Ad hæc antiquus hostis insurgens, assumpta specie fœminea, solitarium pontificem tentator adoritur. Nam cum eo tempore hyems asperior rigenti frigore terram constringeret, sub noctis tenebris tenebrosus hostis accedit, clamans, se esse fœminam miseram et desolatam, a latrunculis spoliatam. Cumque ad ostium cellulæ pulsans, seque nimio frigore perire deplorans, suspiraret, et pro Christo misericordiam sibi fieri expostularet, his tandem querulosis fletibus ad misericordiam movetur episcopus, ut persona tam misera misericorditer admitteretur. At licet propositi sui memor, staret incertus et dubius, hinc ne propter propositum misericordia debita negaretur, illinc ne propter misericordiam a sancto proposito deviaret, reformidans: tamen fœmina miserabiliter deplorante, vicit propositum pietas: et sub nomine pietatis intrat impietas. Intromissus ergo hostis in fœmina, comptis crinibus, facie decora, pectus aperit, et speciosa membra præsentat: mox etiam propius accedens, refoveri in lectulo postulat. His arctatus episcopus, hostem agnoscit, et se Christi esse militem agnoscens, toto animo ad Deum se convertit. Et ecce Angelus Domini superveniens universæ cellæ ostia, laquearia et culmina crucis signo munit, hostemque interceptum mirum in modum cædit, urget, fundit, ac, negato exitu, per immundas cloacas abire compellit k.

[14] [oratione fugat;] Tunc securus vir Dei, damnare in se lenitatis culpam vehementer cœpit, cur, soluto gravitatis antiquæ proposito, fœmineum sexum quavis occasione deceptus, hospitio suscepisset. Tum vero pugnis contundi videres pectus innocuum, miserum se clamare, dira imprecari, indigne se ferre pastorale regimen, qui vel ex deceptione primi parentis satis edoceri potuisset, quam sint vitanda tali in conventu suasionis fœmineæ blandimenta. Tali æstu accusantem se idem, qui hostem malignum extruserat, Angelus, ne se tanto dolore excruciaret, consolabatur, dicens: Merito quidem, electe Altissimi, compungeris, quod sexus corruptibilis quamlibet speciem mentitam sub umbra culminis tui recepisti: sed vicit te pietas et miseratio. Repara igitur virile animi robur, resume contra tentatoris antiqui insidias prudentiæ et sobrietatis constantiam; hoc pro vero intelligens, quod juxta serpentem positus, diu illæsus non eris. De vocatione autem tua, quæ proxime instat, sollicitus, subjectam tibi familiam, ut pastor vigilantissimus, instruere ne differas, et contra hujusmodi fallentis hostis præstigia præmunire. His rebus recreatus et de vocatione sua certior, fratres monasterii ad se jussit convocari: quibus primum de instanti obitu, dehinc de insidiis, quas a diabolo perpessus fuerat, intimabat, ne familiaris pestis consortio corrumpi se aliquando permitterent.

[15] [tandem vale dicto clericis suis] Jam tempus aderat quo verus Israel ex Ægypti ærumnis liberandus, peracti certaminis præmia erat percepturus. Quapropter labentem dierum cursum mente præoccupans, diem exitus sui, quem per Angelum didicerat, sollicitus expectabat. Fit igitur, ipso jubente, rerum mobilium in pauperes larga distributio, et per ecclesias Dei sub testamento prædiorum multa distractio. Postremo quadam nocte dominica, dum membra debilia, nocturnis fessa vigiliis, tenui somno recreari voluisset, sensit se intra viscera regnantis morbi aculeis quibusdam perurgeri: et idcirco diem illam et sequentem hebdomadam pro expectatione exitus sui, psalmis et orationibus usque ad sequentis horam nonam continuabat. Qua hora sentiens dolorem ad vitalia crebris ictibus pulsari, convocatis fratribus, jubet sibi oleo sancto corpus perungi. Dehinc paucis quidem, sed saluberrimis, eos monitionibus instruere cœpit, dicens: Unum est fratres mei et filii charissimi, quod pervigili mente observandum vobis commendo, ut pacem et unanimitatem manere inter vos recognoscat ille, qui de hoc mundo transiturus ad Patrem electis suis dicebat: “Pacem relinquo vobis, pacem meam do vobis.” [Joan. XIV, 27] Verumtamen ea discretione vos moneo servare, ut cum quibus eam fundare lebeatis, solerter caveatis: quia si perversorum nequitia in pace jungitur, profecto eorum malis actibus robur augetur: nam quo sibi in malitia magis congruunt, eo se robustius bonorum afflictionibus illidunt. Unde David: “Nonne qui oderunt te, Domine, oderam et super inimicos tuos tabescebam?” [Ps. CXXXVII, 21.]

[16] [sancte moritur.] Ecce jam, fratres vocor a Domino, longo vos sermone tenere ultra non debeo; vos ipsi scitis qualiter vobiscum conversatus sum ab initio ordinationis meæ; non aurum, non argentum, non omnino quæ vestra fuerunt, sed vos ipsos quæsivi: non tyrannicam in vos dominationem exercui, sed, ut ipsi mihi testes estis, paterno vos affectu percolui. Si rexi vos, non ut decui; rexi tamen, ut novi et potui. Vos recturus a Christo accepi, ipsi vos regendos restituo, ipsi, ne longum faciam, committo, qui salutari vos lavit baptismate et proprio redemit sanguine Jesus Christus, qui cum Patre et Spiritu Sancto vivit in sæcula sæculorum. Ita fatus collegit se in lectulo suo, quem cinere et cilicio contectum, pro festiva mollitia habere consueverat, sanctamque animam cœlo reddidit. Ad cujus transitum gloriosus occurrit Sanctorum numerus, cum quibus ab omni labe integer sequitur agnum, virgineæ castitalis auctorem, Dominum nostrum Jesum Christum. De cujus funeris obsequio, quia sufficientia eloqui non valeo, silendum existimavi: quia ad illud quantus ordo psallentium, quanta turba occurrit lamentantium, æstimari quidem potest, numerari autem non potest. Transivit autem dominica nocte, decima kalendarum Novembrium die l, sepultusque est primo ab urbe * in oratorio quondam suo, quo in loco in honorem Beati Gildardi, quondam ejusdem sedis, * fundata constat ecclesia: ubi divina uberius beneficia * ad laudem Dei et Domini nostri Jesu Christi; cui est honor et gloria in sæcula sæculorum.

ANNOTATA.

a Jam supra, num. 5 Commentarii prævii, monuimus, hoc caput primum aut Veteranam esse vitam, de qua loquitur Gerardus in epistola sua historiali stylo depictam, aut saltem ex hac primaria proxime sumptam: nam quod caput secundum appellamus, in codice Branensi est liber secundus; qui sæculo X conscriptus fuit, ut infra monstrabimus.

b Cfr num. 10 Commentarii prævii, in quo monstravimus, militiam Benedicti, patris S. Romani cum ætate Clodovæi componi non posse.

c Fulbertina Vita, edita a Nic. Rigaltio quemadmodum reliqui biographi antiquiores, omnino silent alteram visionem, octava ante die factamFelicitati uxori: narrata enim angelica visitatione viri, sic pergit [Fol. V°. 5.] : Certus itaque de angelico oraculo vir inclytus, uxorem diligenter excitat; sciscitatur an de visione et allocutione cœlestis nuntii aliquid sensisset, quod quum penitus abnegasset, aperuit illi omnem jucundæ visionis ordinem. Unde generosa, divino oraculo congratulata, orationibus et eleemosynis, cunctisque bonis operibus amplius insudavit. Eodem modo, omissa tamen Felicitatis negatione, habet Vita metrica [Martene. Thes. Anecd. tom. III. col. 1653.] : Excitus somno, quæ viderat inclytus heros, Uxori retulit; fit gaudens munere Christi. Nec mora, concepit etc.

d Quæ electionem episcopi Rotomagensis retardabant impedimenta, exponit Vita Fulbertina [Fol. 8.] : Inter cives et provinciales viros de substituendo pastore generalis commotio fasta est: quoniam, ut se habet in talibus negotiis, eligentium vota in diversum trahebant, dum alii alios pro voluntate sua ad culminis hujus apicem attollere conabantur. Tali altercatione Ecclesia sine pastorali regimine manebat. Refert dein Fulbertus eodem modo, quo noster, actum electionis.

e Quantum simoniæ pestis per Gallias grassaretur, indicavimus in Annotato i prioris Vitæ.

f In Historia Domuum Rotomagensium (Histoire des maisons de Rouen), anno 1821 a Cl. Delaquerriere edita et a D. Cochet citata [Cochet. La Normandie souterraine pag. 140.] dicuntur hujus amphitheatri adhuc exstare vestigia subterranea; videlicet juxta monasterium olim Carmelitarum, est monticulus sive tumulus in cujus lateribus quam profundissime rudera Romana reperiuntur. Istiusmodi porro ruinæ, quæ non raro adhibebantur ad ædificationem murorum, ecclesiarum, aut etiam arcium, plerumque sæculis VI et VII periere.

g Quamvis, ut jam sæpe diximus, opinemur, quam edimus Vitam, illam veteranam esse, quam historiali stylo depictam docet Gerardus biographus, non censemus tamen eamdem aut coævam aut subæqualem, sed sæculo X conscriptam; quando nempe gens Normannica christiana sacra susceperat, quod primis annis sæculi X accidit, ut narrat Ordericus libro III: Dispensante, ait [Ord. Vitalis tom. II, pag. 7.] , divinæ pietatis arbitrio, ex eadem gente, unde venit Neustriæ desolatio, inde nimirum non multo post processit consolatio… Anno itaque ab Incarnatione Domini DCCCCXII Rollo dux a domno Francone Rotomagensium archiepiscopo, baptizatus est idolisque contemptis, quibus ante deservierat, cum toto exercitu suo christianitatem suscepit. Scilicet anno 911 Carolus Simplex, rex Franciæ, maximam Neustriæ partem Rolloni cesserat, filiamque suam Giselam ea lege desponderat, ut baptismum susciperet, quam legem Rollo anno sequenti seu 912 complevit.

h Multiplices fuisse Rotomagi exundationes Sequanæ docent nos istius urbis Annales. Annis 1119, 1150, 1196 acciderunt istiusmodi calamitates: quum simile malum irrupisset anno 1296 Gulielmus de Flavacour, Rotomagensis archiepiscopus, jussit solemni pompa circumgestari Reliquias S. Romani, et subito aquæ consuetum alveum repetierunt [Hist. de la ville de Rouen par un solitaire. tom. I, pag. 167.] .

i Gallia Christiana refert [Tom. XI, col. 12.] , S. Romanum summa veneratione coli in Ecclesia Rotomagensi, quod nempe reliquias idolatriæ, in diœcesi sua, maxime vero apud ultimos Caletes, repullulantis, radicitus tandem extirpaverit. Sunt autem Caletes populus ad septemtrionem diœcesis habitans, ad terminos Ambianenses, quapropter ultimi Caletes appellantur a biographo: ista regio hodiedum lingua vernacula le pays de Caux dicitur [Cochet. La Normandie souterraine pag. 324.] .

k De adjutorio ab Angelo impenso nihil habet Vita Fulbertina, quæ, post simulatum vafræ mulieris luctum, sic habet [Vita Rigalt. fol. 22.] : Quum Sanctus ille undique anxius staret, tandem pietate commotus, vocantem hostem intro venire decrevit. Sed postquam delusor diabolus ad ignem est calefactus, dilatans crinem capitis sui usque ad pedes, quum illecebrosis colloquiis Sancti animum vellet corrumpere, Beatus Romanus crucis vallatus munimine, antiqui hostis insidias triumphali fidei superavit certamine. Vita autem metrica angelicum interventum utcumque insinuavit, dicens [Thes. Anecd. tom. III, col. 1663.] : Angelicis armis siquidem munitus ab astris, Signa crucis vibrat, quo pilo fortiter acta Diffugiendo vagas evanuit umbra per auras.

l Commentarii prævii num. 24 ostendimus ex nostro biographo, tempus mortis S. Romani cum anno 644 probabilius concurrere. Etenim Dominica nocte, id est die sabbatho obiit: anno autem bisextili 644, litteris dominicalibus D C signato, X kal. Novembris in sabbathum incidebat. Solus biographus noster accurate signat et diem obitus, et præparationem proximam integræ septimanæ ad sanctam mortem.

* censu?

* Chrisma?

* supple: lapide

* supple: episcopi

* supple: præstantur

CAPUT II.
A seniore quodam solvitur difficultas, in Vita S. Romani occurrens: visio glorificans Sanctum; qui quosdam suæ Ecclesiæ clericos a naufragio invocatus liberat.

[Robertus aëpus quædam objicit] Si rerum causas perpendere libet, sicut ex luce reverberata lux refunditur; ita quodammodo ex miraculis signa oriuntur. Hujus rei exemplo satis esse putamus quemdam eventum, visu et auditu terribilem, sed fide et ratione probabilem. Instabat siquidem Beati Romani memoranda depositionis dies, quam fratres monasterii solemnibus præveniebant officiis. Ad quæ venerandus præsul Robertus a, et ipse acturus excubias convenerat. Ventum forte erat ad locum, quo præfati patris liber vitæ editus commemorat (sicut in anteriori visione audivimus) dum dominicis astaret sacramentis, de summo vertice dexteram Domini comparuisse b: hoc in loco præfatus præsul aliquamdiu hæsitans, cuidam seniori, quem in disciplinis liberalibus magistrum habuerat, sic ait: Quamquam de meritis hujus venerandi patris nostri nefas sit dubitare, chare magister, locus tamen iste, fateor, mentem meam compellit fluctuare; an sit credibile homini corporeo, quantumlibet sancto, dexteram Dei corporeo conspicuo intueri. Ad hæc vir ille, alte suspirans, verbum, ab ore episcopi prolapsum, expavit, et moderata increpatione coercuit dicens: Ut quid mihi, Domine charissime, tale cogitare potuisti? Cur inusitato rei exemplo turbatus, in hæsitationis foveam incidisti? Vel anteriorum patrum exemplo doceri potuisti, revelatam Domini gloriam sæpe comparuisse. Quem innixum scalæ vidit patriarcha Jacob, dum ascendentes et descendentes Angelos conspiceret.

[18] [narratis de S. Romano, cui respondet magister ejus:] Sed et Isaïas nondum incarnatum Dominum, super solium excelsum sedentem se vidisse testatur: et Michæas Dominum sedentem, eique omnem cœli militiam assistentem vidit. Ac Beatus Stephanus Filium hominis stantem se vidisse perhibuit. Procul ergo, procul a te, domine, absit hujusmodi dubitatio. Ad hæc episcopus, increpationis verbum patienter ferens; Fateor, inquit, bone magister, ita esse, nec est, quod apertæ rationi contraire debeam: ignosce itaque, venerande magister. Qui respondens: Ignosco, ait, mi domine, et Deus ignoscat, nec ad injuriam suam beatus Confessor prolatum verbum accipiat; ne et tu in sortem eorum appareas, qui emissam supra Christum paternam vocem, dicebant tonitruum esse. Necdum verba compleverat, et ecce repentina aeris coruscatio et fragor intonuit, quo omnes, qui ad Laudes vigilabamus, ex elementorum solutione mundi interitum supervenisse fatebamur; cum nulla tempestatis signa, sed omnia æque serena paulo ante comparuissent c. Jam hora transierat, et ecce verendi luminis illa coruscatio, quæ tota ecclesiæ spatia a summo usque deorsum occuparat, in unum se radium collegit, et recta via sese in feretrum, quo sacra ossa quiescunt, splendore mirabili, nobis inspectantibus, se infudit, ut lucis hujus forinsecus residuæ signa nulla comparuissent; ac si patenter elementa testarentur, quod humana corda credere recusabant. Enimvero resumpto cursu, non sine formidine Laudes ad finem usque transegimus. Quibus expletis, quis enumerare sufficiat, quam multæ quæstiones super rerum eventum, et quam dissonæ sententiæ promovebantur? Tandem venerandus pontifex quæstionem, inter se et magistrum habitam, hac ipsa hora, qua lux cum tonitruo emicuit, fratribus aperuit. Quod verbum sane altioris vir intelligentiæ et antiquæ auctoritatis assumens, præfatæ revelationis affirmamentum competenti ratione coaptavit, dicens: Cum ad opprobrium Judæorum saxa insensibilia Christi mortem doluerint, dignum videri, ut contra incredulitatem nostram in testimonium sancti hujus patris nostri mundi elementa occurrant.

[19] [mirabilis cujusdam visio,] Sed nec hoc silendum arbitror, quod senioris cujusdam viri relatu compertum addidici, qui et dignitate et officio sacræ ædis præfecturam moderanter agebat d. Huic enim cum cæteros antevenire ad nocturnas laudes, necdum pulsatis signis, familiaris esset consuetudo, sciscitari ab eo curiose cœpi, si quid memoriæ dignum aliquando in ecclesia videre sibi contigisset. Quod cum ille refugisset confiteri multa dissimulatione, tandem importunitate nostra victus, unum mihi hoc retulit, a me quoque silentio tegi flagitans. Quod tibi, inquit, refero, non ludificante somno, sed visu conspicuo, me vidisse profiteor. Nocte quadam dominica de somno excussus, dum ad ecclesiam de more * festinarem, astitit mihi quidam vir, deterrens me, ne seniores inquietarem *: cujus dum vultum dicere nequirem, aut de quibus fratribus ageret, penitus ignorarem; mira res! repente somno reprimente, in extasi raptus *, video me ad ecclesiam tamquam solemni die procedere. Quam cum introgressus, oculos versus Orientem * intenderem (eloquar, an sileam?) visu * mirabile, sed delectabile vidi et vere vidi: circa aram in modum coronæ sacerdotales viros, pontificalibus infulis circumamictos, sedentes. Quibus reverenter circumsedentibus, unus forte, qui astabat medius, cæteris quasi curæ officialis exhibebat ministerium: qui a tergo * respiciens, ut me intuitus est, vultu paululum severo, quasi * increpantis, me * perterruit: cur injussus præsumpsissem intrare *. Continuo tremens ac stupens, solotenus corrui, fulgorem oculorum * et angelicam vultus speciem ferre non valens.

[20] [in qua Rotomagensis Ecclesiæ sancti pontifices] Tunc vir ille miseratus, ne timeam hortatur. Ad quem ego, sumpta fiducia *, sic aio: Conventum istum, mi Domine, non curiositate aut temeritate introivi *, sed rerum penitus ignarus *, offensionem aliquam non existimans *. Sed postquam aut nescius aut insolens huc veni, non me ignorare sinat * Dominus meus, si fas es quærere, qui sunt isti seniores, vel ad quid huc collecti venerunt? Qui ait *: Isti sunt apostolici rectores, qui præsentem ecclesiam quondam rexerunt *, per quos et regnum istud multa pace floruit, et plebs subdita longa incolumitate viruit, quibus adhuc de loco et publica salute non modica cura est. Cumque * singulorum nomina exponi mihi deposcerem: Satis, inquit, tibi fuerat impune abiisse de loco, quem introgressus offenderas, non etiam exposcere istorum nomina, quæ jam in libro vitæ titulis aureis scripta refulgent *. Sed quia super hoc te adeo anxium intueor: ille, quem ad dexteram altaris conspicis veneranda canitie albicantem, hic est dominus * Mellonus e, qui ex mellea charitatis dulcedine congruum sibi sortitus est vocabulum. Ilic alter, quem sanguineis rosis, interlucente corona, laureatum vides, is est beatus Nigasius * f qui unus ex nobis, sub persecutionis tempore, materiali gladio cæsus occubuit. Ille autem angelicæ dignitatis vultu et oculis præfulgens, is est dominus noster Audoenus, qui tempore suo adversus Arianam et Priscillianam perfidiam *, cæterosque Christi nominis adversarios bella non modica infatigabilis miles peregit, quos et divini dogmatis gladio spiritali et signorum potentia mutos reddidit et elingues: felix adhuc Rothomagensis est ista civitas, tanti patroni suffulta vicino munimine g. Is vero, qui proxima sede recumbit, venerandus extat Ansbertus h, qui et doctrina præcipuus et miraculis coruscus effulsit.

[21] [inter quos præcipuus S. Romanus,] Sic enumeratis singulis stellantis coronæ sessoribus, cum beati Romani mentionem nondum audivissem, hunc ipsum, qui mihi loquebatur, vere beatum Romanum esse * arbitrabar; eo certius, quo velut patrem familias cæteris adstare tamquam ad mystica rerum ordinanda perspexeram. Illum ergo familiari ausu interrogans: Tune, inquam, venerande pater, noster ille es advocatus Romanus, qui solus hunc nobis locum servare maluisti? At ille: Ne me, ait, hunc esse dixeris: nam ut eum videris, tibi opus non erit indicio alieno: satis tibi erunt signa manifesta, vultus sole clarior, stellis micantior, oculi siderea luce et gemmis stillantibus rutilantes, cervix lactea, genæ roseæ, frons nive candidior, ut nihil de perfecta resurrectione deesse videatur. Cui ego: Quid, inquam, mi domine, solum hunc abesse dicam, quem præsentius adesse decuerat? An locum hunc deseruisse credendus est *? Tum venerandus heros: Non ut times, inquit, locum istum dominus Romanus deseruit; sed familiarius cæteris præest, servat atque custodit. Enimvero non longe abesse videbis, et est plane juxta sacrarium et cum eo tres * ex pontificali ordine viri, qui ei ad ornandum se sacris vestibus famulantur; necnon leviticæ dignitatis et sequentis ordinis non ignobiles personæ, quæ continuo addextrabunt eum ante præsentem aram ad sacra dominica peragenda: quia hinc hodie nequaquam sumus abituri, donec sumpta ab eo benedictione, gratissimum ab eo vale deposcamus *, qui et ipsius edictum expectamus, quam * mox ad divinum hujusmodi concilium occurrere debeamus.

[22] [apparent solemni] Cui et ego: Quem igitur pater te esse, dicemus, qui me sic alloqui dignatus es? Victricius, inquit, dicor, cognomento firmissimus, quem tali nomine fratres idcirco appellari * maluerunt, quia in causis judicialibus non persona, metus aut amor a vero umquam avertere valuerunt *. Unde et apostolica sedes et cætera per subjectum orbem concilia ab hac nostræ humilitatis sede responsa in causis dubiis postulare consueverant: sed nec firmum illud aut consummatum fatebantur, quodcumque nostræ sanctionis titulo caruisset i. Cum hæc ille pater egregius exponeret, ecce ab interiori sacrario mira odoris fragantia nostris se naribus tanta infudit *, ut omnia aromata odoris suavitate vinceret. Subsequitur mox acies ordinata, cum crucibus, cereis, thuribulis, et textis * euangelicis: ipse beatus Romanus * in extremo agmine, duobus a dextera et læva famulantibus viris pontificalibus incedebat vultu et habitu incomparabili, (de cujus specioso decore nec mens meditari, nec lingua æquivalet effari, quippe cum) velut ille Israeliticæ plebis rector Moyses, de monte descendens *, in cujus faciem populus, deorsum expectans, intendere non poterat propter gloriam vultus ejus, quam ex consortio divini alloquii assumpserat.

[23] [ritu celebrantes:] Mox advenienti omnis circumsedentium chorus assurgit cum voce hujusmodi: Vir iste in populo suo mitissimus apparuit, quam cum versu usque in finem psallentes, usque ad ipsum altare perducunt. Tum * orationi paulo immoratus, se erigit *, pacisque osculo a dextris et sinistris fratribus stans ipse libavit; et sic ad aram progreditur k cæteris Missam incipientibus in hæc verba: Sancti tui, Domine, benedicant te. Ut autem ad locum Offertorii ventum est, singuli panem et vinum ex ordine offerrebant. Postremo * hora benedictionis instante *, ipse dominus Victricius, elevata voce cæteros, ad benedictionem jubet inclinari; dehinc sacramentis cœlestibus communicari. Ita officiis expletis, curiose explorabam, quo se hæc daret turba Sanctorum. Nam ut “Ite missa est” exclamatum est, ipse dominus Romanus paululum orabat, cæteris reverendum silentium agentibus. Ut autem se ab altari removit, ecce omnes illum medium obeuntem in præfatum sacrarium deducunt. Ego a foris diu expectans, dum exire aut intrare neminem * intueor, suspenso pede, ad sacrarium tremulus progrediens *, intra prospicio *, et vacua cella, universos abiisse reperio. Quo ex facto perterritus * quia signum aliquod nisi odorum fragrantiam perpendere non poteram; de quibus quid conjicere debeam, dubito, nisi quia eos apud Deum * esse, certissime * constat, inter eos, qui amicti stolis albis, sequuntur Agnum, quocumque ierit. Hanc ipsam tamen sacri officii celebritatem * mortalibus innotescere voluerunt; ut intelligeremus eos locum, quem temporaliter rexerunt *, nisi nostris offensionibus arceantur, præsentibus patrociniis gubernare.

[24] [tres clerici Rotomagenses, invocato S. Romano,] Duo ab urbe Rothomagensium levitici ordinis fratres, ac tertius coloniæ adjacentis venerabilis presbyter, condixerant sibi dominicum Hierosolymæ invisere sepulchrum. Arrepta igitur peregrinatione, superatis Alpibus, Romam pervenientes, indignum æstimant sacra Apostolorum limina insalutata præterire. Huc de remotis fere partibus numerosa turba virorum se infuderat, qui et ipsi, expetita peregrinatione, hanc ipsam adibant regionem. Quæsitis itaque altrinsecus partium causis, mox invicem confœderati progrediuntur ab Urbe. Hinc Adriatici maris littora, frementibus animis, expetentes, forte naves onerarias quamplures reperiunt; quarum, unam, quæ expeditior videbatur, tres, quos præfati sumus, fratres conscendunt. Ventis ergo ad vota sperantibus, omnes simul naves prospero cursu maris alta tenebant; et jam medium fere pelagus peregerant, cum hæc una, quæ memoratos fratres vehebat, casum miserabilem incurrit. Nam cum circumquaque reliquum æquor tranquilla serenitate radiaret, toto ab æthere nimborum collecta effusio, huic uni carinæ vehementius incubuit, erat miserabile intueri ratem, violenti turbinis sinu interceptam, nautis eluctantibus, nequaquam posse expediri: sicque tamdiu circumflua agitatione fatigatur, donec abyssi profundo recepta, imis subsedit arenis, non tamen sine manifesta Dei custodia.

[25] [a naufragio liberantur.] Nautæ interea languenti murmure incusabant, se recipisse viros sacrilegos, quos nec terra sustinere, nec pelagus poterat portare. Fratribus illis hæc audientibus, sed instantis mortis formidine consternatis, nulla calumniantibus nautis dantibus responsa, tandem unus eorum fratrum in vocem erumpens: Sancte Romane, Sancte Romane acclamare cœpit; quem ille videlicet speciali memoria quotidie percolebat, is ut familiarem patronum invocavit. Vidit virum, inæstimabili luce coruscum, precibus hujusmodi Dominum majestatis compellantem: Dominator Domine, hos famulos tuos, passionis tuæ locum requirentes, sæva maris tempestas intercludit. Fiat illis, rex bone, repulsa hæc vel præsentium malorum evasione tolerabilis, ne antiquus hostis, si quid in eis molitur, hoc ad suæ artis nequitiam transcribat. Fiat unda, quæ te auctore fluit, illis via salutis in adoptionis gratiam; fiat, te rectore, eis portus salvationis ad vitæ custodiam. Nec mora sanctus Romanus in posteriori parte carinæ consedit: et sedato æquore, navem ab arenis extorsit. Dehinc baculo, quo navem Ecclesiæ in mundano sæculo rexerat, ipsam ratem impulit, ut quantum toto die spatium libero cursu sociæ classes confecerant, hoc totum intra horam transvolans, multo ante eas tempore ad littus optatum navem deduceret. Nec post multum tempus, cæteri portum tenentes et amissos socios lamentantes, offendunt in littore, quos sævo existimabant naufragio periisse. Nec tamen præsumunt credere, quod vident, sed somnium putant, donec eventus sui exposito ordine, certos reddunt, quos dubios acceperant. Fit communis de alterutra salute lætitia: paratis omnibus, quæ reficiendis erant necessaria, ille solus, cui prædicta apparuerat revelatio, ab esu carnis se abstinens, Deo, qui ipsum liberaverat, multas gratiarum actiones referebat.l Reliqua desiderantur.

ANNOTATA.

a Robertus, de quo hic agitur, est hujus nominis Primus, qui inclinato sæculo X et inchoato satisque provecto XI sedem Rotomagensem occupavit [Gall. Christ. tom. XI, col. 26.] . De isto præsule hæc tradit Ordericus Vitalis lib. VI [Tom. II, pag. 365.] : Ricardi senioris ducis ex Gunnoride filius fuit, et XLVIII annis archiepiscopatum Rotomagensem et comitatum Ebroicensem tempore Rodberti, regis Francorum, et Henrici, filii ejus, rexit… Rodbertus archiepiscopus mundanis opibus affatim abundavit; sæcularibus negotiis oppido intentus exstitit, et a carnalibus illecebris non (ut pontificem decuisset) abstinuit. Nam conjugem, nomine Herlevam, ut comes, habuit, ex qua tres filios, Ricardum, Radulfum et Gulielmum, genuit, quibus Ebroicensem comitatum et alios honores amplissimos secundum jus sæculi distribuit. In senectute tandem, errorum memor suorum, pœnituit, et pro reatibus multis magnisque multum timuit. Multas igitur eleemosynas pauperibus erogavit, ecclesiamque metropolitanam in urbe Rotomagensi Sanctæ Dei Genitrici a fundamentis inchoavit, quam magna ex parte consummavit. Quum itaque apud anonymum nostrum reperimus, Robertum archiepiscopum vigilias egissein festivitate S. Romani, supponi debet, hanc pietatem Roberto crevisse in senectute, adeoque sæculo XI satis provecto: eumdem porro parum calluisse disciplinas ecclesiasticas, monstrat ejus interrogationes, magistro propositas, de quibus anonymus paulo infra tractat.

b Hæc verba aperte indicant, alium esse auctorem capitis primi ac secundi: caput primum jam recitabatur in solemnibus Officiis, circa annum 930, quo Robertus archiepiscopus, in senectute mores suos emendaverat; adeoque antiquior est Vita metrica Gerardi, conscripta, ut vidimus in Vita breviori Annot. d, anno 950, sub Hugone II archiepiscopo, Roberti decessore. Dein commemorans visionem, num. 12 relatam, non dicit auctor, se de ea scripsisse, sed, sicut in anteriori visione audivimus; unde satis dat intelligere, alium esse scriptorem prioris libri. In ecclesia S. Gildardi, ubi quiescebat S. Romanus, hæc vigiliæ una cum canonicis celebratæ fuerunt: quod favet opinantibus, S. Gildardi ecclesiam fuisse aliquandiu cathedralem.

c Laudum nomine etiam Matutinum veniredocet Edm. Martene [De antiq. Eccl. discipl. in divin. officiis celebr. pag. 45.] . Auctor, scribens se præsentem, coævum rei narratæ se probat.

d Hujus, quam narrandam suscipit auctor, historiæ alterum habemus exemplar, manu Papebrochiiexaratum, cuique titulus, præfixus est Translationis S. Romani; quamvis ne verbo quidem istiusmodi celebrationem attingat, quæ, ut diximus § III primum sub Gulielmo Bona Anima anno 1079 facta est. Utemur ms Papebrochiano ad corrigenda et supplenda quædam minus recte in codice Branensi descripta. In margine notabimus variantes lectiones, additiones, neglectis levioribus, uncinis in ipso textu includemus et signabimus littera P.

e Acta S. Melloni referuntur Tom. IX octobris ad diem XXII octobris [Tom. IX octob. pag. 65.] .

f De passione S. Nigasii seu Nicasii agunt nostri ad diem XI octobris [Act. SS. tom. V, octob. pag. 510.] .

g Acta S. Audoeni seu Dadonis, nostri dedere ad diem XXIV augusti [Ibid. tom. IV august. pag. 794.] . Arianam tamen hæresim impugnasse S. Audoenum, nuspiam legi: ast secunda Vita docet, serpentem per Hispanias Pauli CP errorem, quem nostri Monothelismum suspicantur [Ibid. pag. 814.] , repressisse. Nihil quoque in Actis S. Audoeni habetur de hæresi Priscilliani, quæ ex Gnosticismo prodiens, per Hispanias IV et V sæculo pessime grassabatur:fieri certe potuit, ut sectæ reliquias S. Audoenus profligaverit.

h Ansberti, S. Audoeni successoris, Acta dedere nostri ad diem IX februarii [Ibid. tom. I febr. pag. 342.] .

i Quæ hic habentur S. Victricii, cujus Acta ediderunt nostri ad diem VII augusti [Ibid. tom. II august. pag. 192.] , laudes nullatenus quadrant cum iis quæ in ejus gestis leguntur. Etenim videtur Romam evocatus, ut se purgaret crimine erroris circa fidem [Ibid. pag. 195.] , et ipse dubius circa res disciplinares, exquisivit judicium sedis apostolicæ: exstant et hodie celebres decretales literæ Innocentii Papæ I ad S. Victricium Rotomagensem [Ibid. pag. 196.] . Adeoque non perspicitur, quatenus auctor noster dicat, apostolicam sedem et cætera per subjectum orbem concilia a S. Victricio responsa in causis dubiis postulare consuevisse, nec firmum illud aut consummatum fassos fuisse, quodcumque S. Victricii titulo caruisset.

k Qui ritus Missæ pontificalis, describitur, satis convenit cum Ordine Romano I, quem Sacramentario S. Gregorii Magni subnexuit Menardus, ut ibidem videre est [Migne. Patrol. tom. LXXVIII, col. 938.] .

l Introitus iste in natali Plurimorum Sanctorum recurrit in Antiphonali Sangallensi S. Gregorii, quem edidit noster Ludovicus Lambillotte [Antiphonaire de Saint-Gregoire pag. 153.] .

* P. ex more procedere

* P. ne deberem seniores inquietare

* P. in extasim rapior

* P. orientalem plagam

* P. add. sane

* P. vir autem sanctus

* P. specie me

* P. deest me

* P. add. sed quid imprudens ego dicerem?

* P. fulgur oculorum

* P. audacia

* P. non curiositas, non sane temeritas me introire persuasit

* P. add. de introitu

* P. contrahare non metuebam

* P. vetit

* P. omitt. Qui ait

* P. in vita sua rexerant

* P. A quo cum

* P. nedum istorum nomina … refulgent, tibi jubeas exponi

* P. domnus

* P. Nicasius

* P. hæresim.

* P. fore

* P. fatear

* P. In quo et cæteri

* P. reportemus

* P. quo

* P. appellare

* P. prævaluerunt

* P. infuderat

* textibus

* P. ipse in extremo … pontificalibus, ipse, in quam B. pontifex Romanus

* P. add. incedebat

* P. Verum

* P. erigeret

* P. Jam

* P. instabat

* P. add. postmodum

* P. progredior

* P. et diligentius introspicians

* P. stupor altus conterruit, quod exitum aut vestigium, sed neque signum aliquod deprehendere potui, præter quod ex residua odoris fragrantia satiari non poteram.

* P. add. præsentes

* P. certissima fide constet

* P. add. hunc conventum concilii

* P. rexerant.

DE S. SYRA VIRGINE MELDIS ET CATALAUNI IN GALLIA

CIRCA MEDIUM SÆCULUM VII.

SYLLOGE HISTORICA ET CRITICA.

Syra, virgo, Meldis et Catalauni in Gallia (S.)

AUCTORE V. D. B.

§ Unicus. S. Syra Meldensis seu Catalaunensis distinguenda a S. Syra Trecensi seu Rilliacensi. Catalauni fit abbatissa. An S. Fiacrii soror. Ejus cultus nunc interiit.

Legitur hodierna die in Catalogo generali Sanctorum Ferrarii: Apud Meldas, sanctæ Syræ virginis; [Meldis S. Syra culta et Trecis; utrum una an diversæ sint] in Gynecæo Arturi: Meldis, sanctæ Syræ virginis, beati Fiacrii confessoris germanæ, abbatissæ Benedictinæ: quæ, Christi amore regnum, regiosque thalamos despecta (immo aspernata), omnis puritatis et gratiæ conspicua candore evasit; et demum in supplemento Martyrologii Gallicani Saussayi longa de ea item fit ad diem 23 Octobris laudatio. Neque his immorari volo, quoniam ex dicendis satis superque constabit hac die Meldis celebratam esse aliquam S. Syram: adeoque ea de re nulla umquam controversia fuit neque esse potest. Alia omnino res in dubium venit et divortia sententiarum inter præstantissimos scriptores fecit. Die scilicet 8 Junii colitur S. Syria vel Syra; quæ in Actis S. Saviniani mulier dicitur et in Usuardinis auctariis matrona; quæ quadraginta (alicubi septuaginta) annos ab oculis cæca sedisse traditur, et venisse ad sepulcrum S. Saviniani, quum pluribus annis latuisset corpus beati martyris ob nimiam christianorum persecutionem; quæ ea occasione visum recuperavit, reliquias sancti athletæ detexit, ecclesiam super eas ædificandam curavit et quæ demum reliquam vitam ibidem pientissime degit. Hæc acta Rilliaci; qui vicus quinque fere leucis a Tricassina civitate distat et ad Sequanam positus est. Volunt itaque complures S. Syram Meldensem et S. Syram Trecensem seu Rilliacensem unam eamdemque esse; dum alii contra statuunt eas omnino esse diversas.

[2] [examinarunt jam pridem præstantes scriptores.] Duo autem præcipue scriptores priorem sententiam, scilicet unam tantum S. Syram esse Meldensem et Trecensem, tuiti sunt, nempe Petrus Franciscus Chiffletius in suo de una S. Syra seu Syria virgine opusculo et Le Dieu, Benigni Bossuetii secretarius, in suis Memorabilibus seu potius commentariis de corrigendo calendario Breviarii et Missalis Meldensis. Chiffletio opposuit Papebrochius [Act. SS. tom. II junii, pag. 65 et 66.] Appendicem criticam de distinguenda Meldensi ac Trecensi hujus nominis sancta, et abbati Le Dieu Plessæus annotatum XXX ad Historiam suam Meldensem [Histoire de l'Eglise de Meaux, tom. I, pag. 684 et seqq.] . Atque illi quatuor singulari cura argumentum hoc tractarunt. Sed alii bene multi id attigerunt, alterutram partem amplexantes. Pro una S. Syra stant Gononus [De Vitis Patrum Occidentis, lib. IV, pag. 248.] , Huberus [Menologium Benedictinum, ad 8 junii.] , Nicolaus Desguerrois [Saincteté chrestienne, pag. 164 et seqq.] et Menardus [Martyrologium SS. Ord. S. Benedicti, pag. 596 et seqq.] ; pro duabus autem Cointius [Annales ecclesiastici Francorum, ad an. 652, num. 55, tom. III, pag. 351.] , Saussayus [Martyrologium Gallicanum ad 8 junii et in suppl. ad 7 julii et 23 octobris] , Ferrarius [Catalogus gener. SS. ad 8 junii et 23 octobris.] , Henschenius [Act. SS. tom. II junii, pag. 63.] et Mabillonius [Act. SS. Ord. S. Benedicti, pag. 602] . Jam si mea quæratur opinio, plane profitebor in hoc rerum genere nil statui posse quod per suspiciones (in quibus nonnulli artem criticam positam esse autumant) everti nequeat; adeoque si per suspiciones lis dirimenda sit, utramque sententiam æque probabilem et improbabilem esse pronuntiabo; si autem veteres traditiones ante omnia suscipiendæ videantur, altera fuisse S. Syra Trecensis seu Rilliacensis, altera Meldensis dicenda videtur. Atque hac de causa noluimus discedere a decessorum dictis aut S. Syram Meldensem inter prætermissos ablegare. Sed jam explicandæ sunt traditiones Meldenses.

[3] [Quæ S. Syræ Meldensi attribuuntur, nequaquam conveniunt sanctæ Syræ Trecensi, maxime quod hæc ad finem vitæ Rilliaci degit,] Ante omnem hominum memoriam culta fuit S. Syra die 23 Octobris in Brigensi seu S. Burgundofaræ monasterio, in quo de ea sequentia tradebantur: eam videlicet virginem fuisse et monialem illius asceterii; hinc eductam fuisse a Ragnebodo, episcopo Catalaunensi *, qui eam in civitatis suæ suburbio abbatissam fecerit; sororem fuisse S. Fiacrii minime asserebatur, sed potius credebatur inter ambos cælites non alia fuisse vincula quam religionis et caritatis [Du Plessis, Hist. de l'Eglise de Meaux, tom. I, pag. 59 et 60.] . Neque plura de ea sciebantur. Verum hæc sufficere videntur ad distinguendam eam a S. Syra Trecensi. Hæc enim colitur die 8 Junii, illa die 23 Octobris; prior mulier et matrona dicitur altera virgo; vixit Trecensis Rilliaci, Meldensis in parthenone S. Faræ et Catalauni. Re quidem vera his opponi potest unum eumdemque sanctum sæpius diversis diebus coli in diversis diœcesibus et locis; facile fieri potuisse ut quæ mulier erat et matrona, alicubi tamquam virgo coleretur, quum vix olim usus ferret ut aliæ quam virgines colerentur et certissima reperiantur exempla mulierum atque etiam matrum familias, quæ in divinis officiis et martyrologiis virgines dicuntur eoque titulo celebrantur [Cfr Act. SS. tom. IX octobris, pag. 143.] ; et demum nil obstare quin S. Syra postquam recte instituisset Rilliacense cœnobium, dein Catalaunense rexerit. Ast quid ad hæc reponemus? Certe ex diversis cultus diebus non semper colligere licet sanctos itidem diversos esse; neque virginis titulus talis est quo aliæ fæminæ tuto distinguantur ab aliis: verumtamen hæc indicia sunt quæ negligere non liceat, maxime ubi ad contrariam affirmandam partem nulla firma afferuntur argumenta; dein quamvis indicia illa, sigillatim considerata, nequaquam valeant ad sanctos indubitate discernendos, multum tamen habent ponderis, quum simul sumuntur, quemadmodum reapse sumenda sunt.

[4] [illa autem Catalauni fuit abbatissa.] Sed quod præcipuum est, S. Syræ Trecensi nequaquam convenire possunt quæ de Catalaunensis parthenonis gubernatione feruntur. Valde scilicet firma traditio est hoc cœnobium rectum fuisse a S. Syra, quæ Meldis culta est, nequaquam vero a S. Syra, abbatissa Rilliacensi. Ex Passione enim S. Saviniani antiquissima constat hanc cum parentibus degisse, donec ad sancti martyris sepulcrum visum receperit ibique extruxerit ædem sacram: qua diligenter ædificata, sic pergitur in Actis nonnihilo recentioribus [Act. SS. tom. II junii, pag. 63.] , non immemor beneficii accepti, B. Syria devovit se Deo servire et beato martyri: ibi se affligens multis jejuniis, orationibus vacans et vigiliis, se vivam hostiam Domino immolavit. Ac sic juste ac sancte vivendo per immensum vitæ martyrium, ac per magnæ devotionis famulatum, meruit adipisci sancti martyris consortium, adjuvante Domino nostro Jesu Christo, qui cum Patre etc. Quibus luculente traditur S. Syra reliquam vitam juxta basilicam illam seu ædem cœmeterialem explesse et dein in cælis continuasse consortium, quod in terris cum S. Saviniano habuerat. Ad hæc accedit eam Rilliaci, non autem Catalauni sepultam fuisse [Ibid. pag. cit.] . Quod vero S. Syra, Meldis culta, Catalaunense cœnobium rexit, non habemus tantum ex lectionibus seu traditionibus Meldensibus, sed ex certis vestigiis, quæ ineunte sæculo XVII adhuc supererant. In suburbano enim Catalaunensi, ad illum locum, ubi parochus sancti Sulpitii suas ædes habet, haud pridem visebantur adhuc, inquit Cointius [Annales eccles. Francorum, ad an. 652, num. 55, tom. III, pag. 352 et 353. Cfr Du Plessis, Hist. de l'Eglise de Meaux, tom. I, pag. 59 et 60.] , rudera veteris claustri, cui nomen erat S. Syræ, ut ex quorumdam seniorum relatione scripsit Desguerroisius.

[5] [Hinc quoque liquet S. Syram Meldensem floruisse circa medium sæculum VII, ita ut fuerit S. Fiacrio coæva:] Atque ex illa ipsa gubernatione Catalaunensi colligi potest quo tempore S. Syra Meldensis vixerit. Evocata enim illuc fuisse legitur a Ragnebaudo, Catalaunensi episcopo; qui quum circa medium sæculum VII vixerit, hinc certum fit eodem tempore floruisse S. Syram. Re quidem vera Catalaunenses nil de gestis Ragnebaudi norunt; sed in hoc conveniunt scriptores omnes [Claudius Robertus, Gallia Christ. pag. 295; Fratres Sammarthani, Gallia Christ. tom. II, pag. 502; Gallia Christ. nova, tom. IX, col. 863; Cointius, Annal. eccles. Francorum, ad an. 675, num. 9, tom. III, pag. 743.] eum sedisse inter Felicem I, qui anno 625 concilio Remensi interfuit et inter Landebertum, cujus nomen inscriptum fuit anno 666 diplomati Drausii, Suessionensis episcopi, pro monasterio S. Mariæ [D. Germain, Hist. de l'abbaye royale de N. D. de Soissons, pag. 421; Brecquigny, Diplomata, chartæ etc. ad res Francicas spectantia, pag. CCXC; Cfr Act. SS. tom. VII octobris, pag. 966 et 970.] , et qui anno 675 adhuc in vivis fuisse videtur [Cfr Cointius, Annal. eccles. Francorum ad an. 675, num. 9, tom. III, pag. 743.] . Porro quum S. Fiacrius sæculo VII adulto etiam floruerit, (quamquam ævi ejus spatium accurate definiri nequeat [Cfr Act. SS. tom. VI augusti, pag. 604.] ,) nil ex hoc capite obstat quominus S. Syra contemporanea habeatur S. Fiacrio atque etiam germana ejus soror.

[6] [ast ideo non fuit ejus soror germana; qui titulus sæculo XIII cœpit dari S. Syræ Trecensi abs Trecensibus et postea ab Autissiodorensibus] Verumtamen postrema hæc opinio recens esse videtur et primum ab improbis testibus introducta; neque S. Syra Meldensis prior S. Fiacrii soror dicta est, sed S. Syra Trecensis. Constat id scilicet ex lectionibus, quæ olim in ecclesia Trecensi recitabantur festivo S. Syræ die, ex institutione Henrici de Noya, decani ecclesiæ S. Petri Trecensis, ut legere est in ejus epitaphio de anno 1300 [Act. SS. tom. II junii, pag. 65.] . In his quippe S. Fiacrius et S. Syra filii dicuntur B. Margaritæ, reginæ Scotiæ, ejusque mariti Davidis, qui obiisse ibidem traditur anno millesimo ab incarnatione Domini; ita ut SS. Fiacrius et Syra sæculo XI floruissent! Hæc etiam leguntur in vetere Breviario Autissiodorensi ad diem 13 Augusti, aut apud Gononum [Vitæ Patrum Occidentis, tom. I, pag. 248.] , qui hæc inde desumpsit. Nam quum Joannes de Auxeio, ab anno 1342 usque ad annum 1352 Trecensis episcopus [Gallia Christ. nova, tom. XII, col. 512.] , cum magnis sumptibus corpus S. Syriæ transtulisset et in altum collocasset honorabiliter in theca condecenti [Labbe, Biblioth. nov. Mss. tom. I, pag. 513.] , atque dein ipsemet translatus fuisset ad sedem Autissiodorensem, in hac nova sua diœcesi pietatem erga S. Syram Trecensem stabilivit: in cujus etiam honorem capellam Fontanis extruxit, ubi ejusdem beatæ virginis reliquias recondidit [De Caylus, Martyrologium Autissiodorense, ad 8 junii.] . Vix dubitandum, ut id obiter moneam, quin initio id festum Autissiodori actum fuerit die 8 junii; translatum vero in 13 Augusti occasione celeberrimæ translationis eo die, anno 1416 peractæ, ut in additamento earumdem lectionum, quas Autissiodorenses a Trecensibus acceperant, scribitur. Ast quum anno 1580 Jacobus Amyot, Autissiodorensis præsul et celeberrimus interpres, novum breviarium edidit, id plane expunxit: ita ut in illo libro S. Syriæ seu Syræ nomen non occurrat die 8 junii, 13 Augusti aut 23 Octobris.

[7] [et a Scotis sæculo XVI, SS. Fiacrium et Syram inter populares recensentibus, licet S. Fiacrius Hibernus potius fuerit.] Sæculo IX S. Fiacrium jam dictum fuisse natione Scotum ex S. Faronis Vita [Ap. Mabillonium, Vitæ SS. Ord. S. Benedicti, tom. II, pag. 618.] plane certum esse videtur; et quamvis longius fors processerit Pinkerton [History of Scotland, tom. II, pag. 151, 223, 237 et 240.] , ubi affirmavit ante sæculum XI præsentem Scotiam numquam hoc nomine fuisse designatam, sed eo semper intelligendam esse Hiberniam, communiter tamen, ubi in veteribus scriptis Scoti apparent, Hibernos significari vix ullus nunc dubitat: ita ut S. Fiacrius inter Hibernos sanctos plane recensendus videatur. At sæculo XVI aliter omnino sentiebant Scoti; quocirca mirandum non est Hectorem Boethium, postquam innumeras de S. Fiacrio vendidisset fabulas, hæc addidisse [Scotorum Historia, edit. Ascensiana, anni 1526, folio CLXXX.] : Erat Fiacrio soror, virgo sanctissima, nomine Syra; quæ, audita fratris sanctitate, ad eum, in Meldensi agro anachoreticam vitam agentem, cum majusculo sanctarum virginum comitatu se recepit: quæ, ab eo cum sodalibus in sancto proposito confirmata, ad Gallicanam Campaniam se contulit, ubi per vitæ sanctitatem et clara sanctitatis signa insignem sui reliquit memoriam. Complures scriptores Scotto-britanni [Dempsterus, Camerarius, Leslæus, etc.] eam crambem postea recoxerunt; neque hæc me remorari patiar, id unum affirmans falso ab aliquibus asseri in Breviario Aberdonensi S. Syram sororem dici S. Fiacrii. Id enim, anno 1854 Londoniensibus typis fideliter ex editione anni 1509 expressum et dono nobis datum a cl. v. R. Simpson, diligenter evolvi, neque ullum ibi festum S. Syræ reperi, neque mentionem ejus ullam in Officio de S. Fiacrio. Cæterum in Actis S. Fiacrii, quæ vel Mabillonius ex Surio, vel decessores nostri ex mss. codicibus ediderunt, nullum vestigium est de consanguinitatis vinculis, quæ inter SS. Fiacrium et Syram umquam exstitissent: ita ut multo tutius sit hanc generis propinquitatem referre ad eam animi propensionem, qua res diversæ inter se facillime colligantur et cujus insigne exemplum dat illa ipsa Campania, ubi omnes fere martyres fratres et sorores dicuntur S. Eliphii [Act. SS. tom. VII octobris, pag. 804.] . Vide insuper quæ infra dicturi sumus de duodecim fratribus martyribus. Ex dictis quoque satis ruunt quæ de regio Scotico genere S. Syræ a nonnullis feruntur.

[8] [De cultu S. Syræ in diœcesibus Meldensi et Catalaunensi.] De ejus cultu pauca dicenda supersunt. In Breviario diœcesano Meldensi, quod anno 1640 edendum curavit Dominicus Seguier, Meldensis episcopus, neque officium fit neque commemoratio de hac sancta, et monet Plessæus [Hist, de l'Eglise de Meaux. tom. I, pag. 686 et 687.] ejus festum breviarii Meldensis kalendario inscriptum non fuisse ante annum 1672. Verum quadraginta vix annos hanc fortunam habuit. Quum enim fatiscenti jam Bossuetio persuasissent viri aliquot, ejus societate plane indigni, renovanda quoque esse Meldensia Breviarium et Missale, consilia ea de re sæpius collata sunt; quæ secretarius Le Dieu [Memoires et Journal sur la vie et les ouvrages de Bossuet, tom. I, pag. 400.] , hujus rei incentor, fatetur summo viro parum placuisse. Utut id est, post Bossuetii mortem prodiit id Breviarium cum Missali anno 1713 absque S. Syræ nomine; verumtamen anno 1716, quum Breviarium monasterii S. Faræ etiam renovatum fuit, noluit cardinalis Henricus de Thyard de Bissy, Breviarii diœcesani editor, inde expungi S. Syræ festum, tam diu ibidem jam usitatum. Qua occasione animadvertit Plessæus [Tom. I, pag. 687.] multo ante annum 1600 in pluribus diœcesis Meldensis ecclesiis actam fuisse festivitatem S. Syræ adeoque jam sæculo XIII solemniter eam celebratam fuisse a S. Fiacrii monachis. Anno 1625 receperunt S. Faræ moniales ab abbate S. Lupi Trecensi reliquias aliquot S. Syræ Trecensis; quam quum a sua S. Syra distinguere non nossent virgines illæ, argenteæ pyxidi, quæ formam virginis et abbatissæ habebat, illa pignora incluserunt. Nam jam pridem periere S. Syræ Meldensis reliquiæ; quam sortem eas nactas fuisse arbitror Catalauni; ubi ut vixit, sic quoque obiisse et sepulta fuisse videtur. Et quidem facile fuit has amitti reliquias aut dissipari, quum ante hominum memoriam ita ibidem deletum fuerit S. Syræ monasterium, ut ineunte sæculo XVII vix aliqua memoria superesset. Quod quum non amplius exstaret, pronum quoque erat fieri ut paulatim obscuraretur ipsius sanctæ nomen; neque proin mirum est, si eam Catalaunenses aliquando confuderint cum S. Syra Trecensi, longe celeberrima, ejusque festum egerint cum Trecensibus die 8 junii. Nunc vero (Breviarium ante oculos habeo excusum anno 1840) exulat omnino S. Syræ nomen ex Catalaunensi kalendario: ita ut nunc verisimiliter nuspiam amplius quotannis honoretur S. Syræ Meldensis nomen et sanctimonia. Perstat autem adhuc Trecis alterius S. Syræ cultus.

[Annotatum]

* Chalons-sur-Marne.

DE S. OCTAVIANO SEU OCTARIANO, EPISCOPO COMENSI IN LONGOBARDIA,

CIRCA ANNUM DCLXXX.

SYLLOGE HISTORICA.

Octavianus seu Octarianus, episc. conf. Novocomi in Longobardia (S.)

AUCTORE V. D. B.

§ Unicus. S. Octavianus præfuit ecclesiæ Comensi, dum hæc schismati de Tribus Capitulis adhæreret. De ejus cultu et de cultu aliorum qui extra communionem ecclesiæ obierunt.

Ad diem 20 Octobris, ubi de S. Joanne III, episcopo Comensi, agendum erat [Act. SS. tom. VIII octobris, pag. 903 et seqq.] , ex optimæ notæ monumentis fuse ostendimus hanc ecclesiam per integrum sæculum VII schismati, [Tempore schismatis de Tribus Capitulis præfuit S. Octavianus ecclesiæ Comensi.] quod de Tribus Capitulis vulgo dicitur, involutam fuisse; atque intra id tempus vixisse S. Agrippinum, S. Rubianum, S. Adalbertum, S. Martinianum, S. Victorinum, S. Joannem II, S. Joannem III, S. Octavianum seu Octarianum, S. Benedictum, S. Flavianum, et Deusdedit seu Deodatum; quo sedente schisma sublatum est, sed qui, aliam quam decessores schismatici nactus post mortem fortunam, ecclesiasticos numquam assecutus est honores. Quædam ibidem attulimus, quibus illi forte vindicari possint a schismate formali, ut cum theologicis loquar; quæ si non placent, cogitandum est cultum eorum esse cultum particularem; quem, quin lædatur universalis ecclesiæ sanctitas et auctoritas, viris indignis per errorem deferri posse res clara est et consentit præ reliquis Benedictus papa XIV [De beatificatione et canonizatione SS. lib. I, cap. 42, num. 13.] . Hæc omnia itaque omittere possumus, satis habentes lectorem ad illum de S. Joanne III commentarium amandare.

[2] [Lis de ejus nomine; genus incertum; acta perierunt.] Primus Aloysius Tatti [Annali sacri della città di Como, tom. I, pag. 702 et seqq.] pluribus disserit de pontificatu S. Octaviani seu Octariani; sed omnia quæ habet ex historia generali illius ævi deprompta sunt. Ast ea de causa, quandoquidem ecclesia Comensis non communem tunc sequebatur viam, omnia fere quæ tradit, quantum ad S. Octavianum spectant, nullis nituntur fundamentis. Neque mirum est bonum scriptorem ita in hac parte aberrasse a veritatis tramite, quum sæculo XVII, quo scribebat ille, nondum innotuissent documenta, quibus indubium jam est ad finem sæculi VII usque in schismate perseverasse Comenses; adeoque in media sua dissertatione [Ibid. pag. 706; Cfr Martyrologium Novocomense, pag. 231.] fatetur ipsemet gesta illius sancti penitus periisse et unius nominis superesse memoriam. Et quidem de hac ipsa nominis forma non convenit inter scriptores rerum Comensium. Nonnulli, inquit Tattius [Martyrologium Novocomense, pag. 231.] , atque inter eos est Ughellius [Italia sacra, tom. V, col. 262, edit. Coleti.] , pro Octariano scribunt Octavianum, quos redarguunt antiqua ecclesiæ nostræ monumenta, in quibus semper Octarianus appellatur. Verum quæ sint antiqua illa monumenta declaratur nuspiam; et quum Octariani nomen omnino insolens sit, adhærere potius velim Ughellio quam Tattio, licet hunc triginta abhinc annos sequendum arbitratus sit eruditus vir Cantu [Storia della citta e diocesi di Como, tom. I, pag. 144.] . Patria Comensem fuisse S. Octavianum et ex nobili familia Satterapa ortum tradit Ughellius [Italia sacra, tom. V, col. 262.] . Sed res notissima est genealogos Italos sæculo XV et XVI pro libitu suo optimis quibusque nominibus honestasse nobiles domos; et recte Tattius, de S. Octaviani genere agens, scripsit [Martyrologinm Novocomense, pag. 231.] : Nihil super hoc a melioris notæ scriptoribus accepimus; quare recentiorum commentum hoc existimamus.

[3] [Sub annum 670 Comensem sedem occuparit et sepultus fuit in templo suburbano S. Abundii.] Conscendisset S. Octavianus Comensem cathedram anno 668 eamque morte sua vacuam fecisset die 23 Octobris anni 680, si credere liceret Ughellio [Italia sacra, tom. V, col. 262.] , Tattio [Annali sacri di Como, tom. I, pag. 702 et 708.] et Cæsari Cantu [Storia di Como, tom. I, pag. 144.] ; sed monet ipse Tattius hanc meram esse conjecturam. Probabile tamen est sedisse Comi hunc antistitem circa annum 670 aut 680. Nam quum certum sit, ut in Commentario de S. Joanne III ostendimus, floruisse Deusdedit seu Deodatum circa annum 700, et tertium ante eum locum occupet S. Octavianus in catalogis maxime probatis [Jovius, Hist. Novocomensis, lib. II, in Burmanni Thesauro Ant. et Hist. Ital. tom. IV, part. II, col. 102 et seq.; Ughellius, Ital. sacra, tom. V, col. 261. Tatti. tom. I, pag. 702; Cantu, Storia di Como, tom. I, pag. 142 et seqq.] , liquet fieri non posse ut ab hoc ævo longe recedatur. Sepultum esse in cathedrali templo, cum prius plura templa, præ antiquitate labantia, resarcisset aut etiam a fundamentis excitasset, affirmat Ughellius, sed sine vade neque teste. Neque credibile est S. Octaviani corpus in cathedrali templo, quod B. Mariæ virginis patrocinium et titulum habet, sepultum fuisse; nondum enim illo ævo invaluerat mos sepeliendi mortuos intra civitatum mœnia, quemadmodum alibi certis testimoniis ostendimus [Cfr Act. SS. tom. VIII octobris, pag. 886 et 887.] ; et quidem meliorem testem habemus Tattium, quippe qui perhibet suo adhuc ævo S. Octaviani corpus servatum fuisse una cum ossibus aliorum complurium episcoporum Comensium sub pavimento chori basilicæ suburbanæ S. Abundii [Annali di Como, tom. I, pag. 708; Martyrologium Comense, pag. 230 et 231.] . Hanc primum cathedrale templum fuisse vult Jovius [Historia Novocomensis, lib. II, ap. Burmannum, Thesaur. Ant. et Hist. Italiæ, tom. IV, part. II, col. 102 et seq.] ; sed haud scio an ullis probaturus sit sæculo VII primariam ecclesiam et episcopalem sedem extra mœnia fuisse positam. Equidem non dubito quin hæc basilica initio cœmetarialis fuerit; cujus dein (ut tot aliarum id genus basilicarum) varia fuit fortuna.

[4] [Ejus cultus propagatus ab episcopo Caraffino et restrictus a S. Rituum Congregatione.] De S. Octaviani cultu hæc comperta habemus. Initio sæculi XVII, ut ex nova Ferrarii Topographia ad Martyrologium Romanum innotescit, sanctis accensebant Comenses viginti duos primos suos episcopos, sed decem tantum prosequebantur officio ecclesiastico [Cfr Act. SS. tom. II septembris, pag. 541.] . Verum ubi Lazarus Caraffinus anno 1626 Comensem cathedram conscendit, eam usque ad annum 1665 occupaturus, multam operam ipse posuit in extollendis ecclesiæ suæ decoribus [Tatti, Annali di Como, tom. I, passim.] . Inter hæc curavit etiam, et quidem ante annum 1651, ut duodecim etiam illi sancti episcopi officio proprio colerentur per totam diœcesim. In usu aliquandiu fuit id institutum; sed non placuit sacræ Rituum Congregationi, quæ voluit ut hujus præsulis festum, et simul plurium aliorum, in sola basilica S. Abundii ageretur, ut Tattius in libro, anno 1663 edito, testis est [Ibid. tom. I, pag. 708.] . Hinc idem Tattius, postquam in Martyrologio Novocomensi, quod anno 1675 dedit in lucem, scripsisset [Martyrologium Novocomense, pag. 231.] : Novocomi in ecclesia S. Abundii extra urbis mœnia S. Octariani, episcopi et confessoris; qui, commissam sibi gregem Domini et verbo spiritali et integerrimæ vitæ exemplo gubernans, æterna in cælo præmia adeptus est, continuo in annotato addidit: Agunt de ipso Officia Sanctorum ecclesiæ Novocomensis hac die, qua colit eum in basilica S. Abundii, ubi asservatur corpus; ita ut cultus ad unum S. Abundii templum tunc constrictus fuerit. Verum mutationes ibi non steterunt. In Ordine enim Comensi recitandi divinum officium missamque celebrandi pro anno 1847 indicuntur sequentia sanctorum episcoporum Comensium festa, per totam diœcesim celebranda, 26 Februarii S. Flaviani; 2 Martii, S. Prosperi et 8 S. Provini; 8 Aprilis S. Amantii; 22 Maji S. Eusebii; 3 Junii S. Adalberti, 5 S. Eutychii, 17 S. Agrippini et 22 S. Exsuperantii; 5 Julii S. Adalberti et 7 S. Consulis; 31 Augusti S. Abundii; 1 Septembris S. Joannis I et 3 S. Martiniani; 3 Octobris S. Joannis II, 8 S. Felicis, 11 S. Eupelii, 20 S. Joannis III, 23 S. Octariani et 30 S. Benedicti; 26 Novembris S. Flaviani II; et demum 16 Decembris S. Rubiani. Jam vero quando et qua auctoritate restitutus fuerit ille cultus per universam diœcesim Comensem me fugit. Profecto generatim hæc legitime facta esse ponendum est; sed quum sæculo superiori ad finem labente episcopi Longobardi multa audere jussi sint, quæ intra ordinariæ suæ potestatis limites non continerentur, nil certi hoc loco statuere licet. Porro omnes illi sancti ritu duplici coluntur et plerique lectiones proprias habent in libello, dicto Sanctorum Comensium; sanctus tamen Octavianus seu Octarianus hoc in numero non est, in cujus quippe festo lectiones II Nocturni dicuntur de communi secundo loco et Missa Sacerdotes. Verum quæcumque harum rerum origo sit et vis, quum S. Octaviani cultus olim sacræ rituum Congregationi probatus fuerit saltem pro templo S. Abundii, non licuit nobis abstinere a referendo ejus nomine in Actis nostris, quorum institutum est dicere de omnibus, qui in ecclesia catholica, auctoritate publica præcipiente, permittente aut tolerante, coluntur.

[5] [Scriptores, de S. Octaviano agentes. Templum S. Abundii adhuc exstat; sed monasterium cessavit.] Atque his, ni fallor, satis innui quæ animo stet sententia de S. Octaviani laudibus; quamobrem nil aliud superest nisi in fine hujus commentarii signare scriptores, quos de eo egisse indicat Tattius [Martyrologium Comense, pag. 231.] et quos ipsi non memoravimus. Hi autem sunt Felicianus Ninguarda in Descriptione urbis et suburbiorum, ubi de ecclesia S. Abundii; Philippus Archintus in Elencho suo prædecessorum; Lazarus Caraffinus tum in Diptycho episcoporum Comensium, num. 20, tum in Catalogo sanctorum et beatorum, quorum corpora in civitate et in diœcesi requiescunt; Philippus Ferrarius in Nova topographia ad Martyrologium Romanum; Franciscus Ballarinus in Chronico Comensi, pag. 2 et pag. 3; Robertus Ruscha in Antiquitatibus suæ stirpis, lib. I; et Lelius Fravezzius in Diario perpetuo Novocomensi. Coronidis loco addemus templum S. Abundii, in quo S. Octavianus sepultus fuit et requiescit, adhuc exstare [Millin, Voyage dans le Milanais, tom. I, pag. 332.] ; sed monasterium, quod ei adjunctum fuit, abolitum esse a Gallis, ad finem sæculi superioris Longobardiam occupantibus et secundum libertatis (quam appellabant) leges novam hanc instituentibus provinciam [Cantu, Storia di Como, tom. II, pag. 491.] . Hinc certe fieri non potuit quin S. Octaviani cultus minueretur; sed quamdiu S. Abundii ædes assurget, non peribit omnino episcopi illius memoria.

DE SS. LUGLIO ET LUGLIANO, MARTYRIBUS, LILLERII IN ARTESIA ET MONDIDERII IN PICARDIA,

SUB SÆCULI VII FINEM ET VIII INITIUM.

COMMENTARIUS PRÆVIUS.

Luglius, M. in Picardia (S.)
Luglianus, M. in Picardia (S.)

BHL Number: 5063

AUCTORE J. G.

PRÆFATIO.

Quæ hic damus Acta SS. Luglii et Lugliani, ex Actis Sanctorum Belgii desumpta, a Josepho Ghesquiere nostro conscripta fuerunt. Ea denuo prælo subjicimus, quia quod melius, quod amplius dicamus, non habemus: immo varia manuscripta, a Ghesquiero allata, perierunt. Quæ tamen e nostra penu proferemus, uncinis includemus, ut quid nostri, quid antecessoris laboris sit, facile distinguatur. Præcipuum, quod in nos incubuit, fuit disquisitio Reliquiarum, vicissitudine et impietate extremi sæculi præcedentis dispersarum. Quam spartam facillimam nobis fecit benevolentia RR. DD. De Beaumont parochi Mondideriensis et L. Dangez presbyteri Ambianensis; qui instrumenta, accuratissime descripta, ad nos transmiserunt. Utilitatem quoque maximam nobis attulit D. Victor de Beauville, recens scriptor Historiæ Mondideriensis, in tres pulcherrimos tomos distributæ quamque pro opportunitate adhibebimus. Porro unicum § Ghesquieri, ne prolixior sit, in tres dispertivimus: ita ut duo posteriores præsertim explicent disquisitionem circa exuvias sacras Beatorum Martyrum secundum varias temporum et locorum conditiones.

§ I. Locorum, ubi SS. Luglius et Luglianus coluntur, notitia; Acta examinantur; cædis causa et epocha.

[Locorum, ubi SS. Luglius et Luglianus coluntur, notitia:] Lillerium, cujus territorium sancti fratres Luglius et Luglianus suo sanguine purpurarunt, oppidulum est (olim) diœcesis Audomarensis, (nunc Atrebatensis sub districtu Bethuniensi) in Artesia (hodie in præfectura Trajecti Calesiensis, departement du Pas-de-Calais), pari ab Aëria vulgo Aire, ac Bethunia trium milliarium (XII chiliometris) remotum, canonicorumque collegio (olim) decoratum, quod anno 1043, uti apud Miræum videre est [Diplom. tom. I. pag. 150.] , initiatum fuit. Memoratur Lillerium in litteris Roberti Flandriæ comitis, datis apud oppidum Broburgh (nunc Bourbourg) anno Dom. Incarnat. MCIII, simul cum Ingelramno, castri Lilleriensis domino. A quibusdam Lilarium dicitur, et vernacule Lillers vocatur. Mondiderium autem seu Mons Desiderii, quo SS. Luglii et Lugliani Reliquiæ nonnullæ ex Artesia asportatæ fuerunt, castrum olim fuit nobile, situm in finibus Ambianorum, Raugæ * proximum, a situ et conditore Desiderio dictum. Est enim summo monti impositum, ac vulgo Mondidier appellatur. In litteris Widonis Candavenæ, Corbejæ castellani, datis anno 1199, vocatur Mons Desiderius, in chartario S. Petri de Lehuno, ubi hæc leguntur: Hoc factum fuit apud Montem Desiderium in aula domini regis, præsentibus etc. anno ab Inc. Dom. MCXCIX. Ibi ergo, prout scribit Hadrianus Valesius in Notitia Galliarum [Diplom. tom. I, pag. 347.] sua regibus Francorum aula, domus sua vel palatium fuit, tamquam in oppido claro et nobili. Atque hæc de locis, ubi Sancti nostri coluntur.

[2] [eorum Acta, olim perparum in Belgio nota: depromptum inde elogium:] SS. Luglii et Lugliani nullam in Martyrologiis classicis memoriam inveni, ac nequidem in Auctariis Usuardinis. Unde suspicor Acta eorum parum nota fuisse usque ad annum 1597, quo anno Andreas Herbi, ecclesiæ cathedralis Atrebatensis canonicus, ea in lucem emisit, ac quibusdam in locis suo stylo expolivit. Ex hoc præsertim fonte hausit Malbrancquius quæcumque in suo de Morinis opere de hisce Sanctis retulit, eaque bene multa, quæ et ipse suo exornavit stylo. Malbrancquio in laudandis hisce Actis præiverat Ferreolus Locrius in Chronico Belgico [Ibid. pag. 82.] , et deinde Arnoldus de Raisse, Duacensis ad S. Petrum canonicus, in suo ad Natales Sanctorum Belgii Auctario, anno 1627 typis vulgato [Fol. V°. 227.] ; ubi tamen hic multo brevius elogium ex Actis illis concinnavit, hisce nimirum conceptum verbis: In territorio Teruanensi, passio SS. Luglii archiepiscopi et Lugliani Hibernorum regis: qui Theodorico Baino, Morinorum episcopo, sedente, religionis ergo, patria emigrantes, Boloniam appulerunt: ubi, signis varie ac splendide editis, Teruanam concedentes, eamdem ab incendio mirabiliter eripuerunt; qua de re adducit verba cujusdam Prosæ, canonicis Lillerianis familiaris, hic infra recitandæ. Tum in hunc modum pergit: Quibus aliisque peractis, ad vallem quæ Scyredala dicitur, quatuor ab urbe Morinorum interpositis milliaribus, cantando per devia nemora et loca inculta pervenerunt, ac per manus impiorum, Berengerii videlicet et fratrum suorum Bovonis et Eseelmi (alias Helcelini ac Hescelini) et eorum complicum martyrio fuerunt coronati circa annum Domini septingentesimum vigesimum quintum. Addit, eorum Reliquias Lillerium postea translatas fuisse: atque illic quum in perantiquo, quasi ingloriæ, feretro ligneo, inaurato tamen, quievissent, in novum idque argenteum affabre cælatum anno 1471 translatas fuisse. Sed de his infra latius.

[3] [Actorum antiquitas et auctoritas examinantur:] Nunc in eorum Vitæ antiquitatem fidemque inquiramus. Servabatur certe ea in Belgio ante annum 1179, immo et nota erat Gualtero seu Galtero, Araosiensi abbati, anno 1179 creato, uti patet ex ejus Præfatione historica fundationis Araosiensis monasterii (vulgo Arouaise), quam anno 1786 illius cœnobii prior, R. D. Gosse edidit, ubi hæc leguntur [Ibid. pag. 535.] : Sed et in Historia passionis SS. Luglii et Lugliani Hibernensium, quorum corpora apud castrum, quod Mons-Desiderii dicitur, in ecclesia venerantur, perspicue scriptum legitur, quod iidem Sancti per has regiones transeuntes, per manus impiorum, prædicti videlicet Berengarii et fratrum suorum Bovonis et Hescelini et eorum complicum fuerunt martyrio coronati. Eadem Vitæ verba leguntur Tom. I Januarii Bollandiani [Ibid. pag. 832.] in vita B. Heldemari Eremitæ, anno 1097 defuncti. Ex his Gualteri verbis consequens etiam fit, SS. Luglii et Lugliani Vitam currente sæculo XII ut fide dignam, habitam fuisse: quo magis miror, horum Sanctorum memoriam nequidem in Belgicis Usuardi Auctariis uspiam reperiri; sed tantum apud Raissium citatum, apud Willotium in Hagiologio Belgico ad diem XXIII Octobris, ac denique apud Castellanum in suo Martyrologio universali, ad eumdem diem; ubi tamen perperam scribuntur, occisi fuisse sæculo quinto a Wandalis; quod sane conciliari nequit cum verbis eorum Vitæ, quibus in Belgium venisse asseruntur, sedente in Morinensi cathedra domno Theodorico Baino, S. Audomari successore secundo. Eamdem illam Vitam etiam anno 956 antiquiorem esse, censeo, ex eo capite, quod nulla illic de translatis Mondiderium SS. Luglii et Lugliani Reliquiis mentio fiat; quæ tamen translatio facta fuit, quum Hilduinus, Mondideriensis comes esset, idem nempe, cui Hugo Magnus, pater Hugonis Capeti, Combensem villam concessit, uti legitur in diplomate Hugonis Capeti, quod exstat apud Labbeum [Miscell. tom. II, pag. 579. Cfr Bouillard. Hist. de l'abb. de St Germain. Pieces justif. pag. XXX.] . Quanto autem tempore Vita illa Hugone Magno, qui anno 956 mortuus est, antiquior sit, non habeo, quod definiam. Quod autem ad ejusdem Vitæ auctoritatem fidemque attinet, nititur ea unius alteriusve Hiberni, et quidem non coævi, relatione, uti ex nostris in Vitam Annotatis patebit. Nefas adeo non fuerit, si hinc inde solo illius testimonio non stemus: puta, quum Luglium asserit Hiberniæ insulæ archipræsulem, Luglianum vero Hiberniæ regem fuisse; quorum scilicet nomina nuspiam seu in archiepiscoporum seu in Hiberniæ regum Catalogis inveniuntur. Fuisse autem Luglium episcopali dignitate ornatum, nulli tamen certæ sedi affixum; Luglianum vero cujusdam in Hibernia ditionis regulum seu dynastam fuisse, facile credidero; at istum totius Hiberniæ archipræsulem, hunc vero monarcham exstitisse, tum demum credam, ubi scriptoris coævi et cætera fide digni testimonium accesserit.

[4] [Sanctorum cædis causa: epocha non prope definienda:] Superest, ut de violentæ mortis eorum causa, tempore et subsecuto eorum cultu, nonnulla eorum Actis præmittamus. A nefariis prædonibus in valle, cui Scyredala nomen est, crudeliter occisos fuisse, testatur eorum Vita; sed ex veræ fidei odio aut ob catholicæ fidei defensionem morti traditos fuisse, nuspiam Acta eorum insinuant. Cur ego, inquies, ut Martyres annuntiantur in capite eorum Vitæ, a laudato Herbio editæ, atque ut tales etiamnum coluntur? Respondeo, id moris jam pridem fuisse, ut vitæ innocentia spectabiles viri, qui nefarie ab improbis hominibus occisi fuerant, pro Martyribus haberentur atque colerentur. Exempla habemus sat multa, ut in S. Adalbaldo duce [Act. SS. Belg. tom. II, pag. 396.] , et in S. Monone [Ibid. pag. 421. Cfr Act. SS. tom. VIII octob. pag. 363.] , in SS. Canuto, Balduino, archidiacono Laudunensi aliisque. Major est in definienda sat prope eorum necis epocha difficultas. Occisos fuisse eo tempore, quo S. Bainus, Morinensis episcopus, Teruanæ morabatur, tradunt ipsa SS. Luglii et Lugliani Acta. Sed enim, uti hic in Commentario Historico-Critico dicetur [Act. SS. Belg. tom. VI, pag. 646.] , Sanctus ille episcopus non videtur ultra annum 706 Teruanæ sedisse; immo vero, uti quibusdam placet jam ab anno 697 secessisse Fontanellam: oportet ergo, ut sancti fratres non anno 725, quod tradit laudatus Raissius, sed ante exitum præcedentis sæculi e vivis abierint, seu anno 696, uti arbitratur Malbrancquius in sua de Morinis chronologia [Tom. I, Init. Oper.] . Utri autem in hac re potior fides habenda sit, Raissio, an Malbrancquio, quis pronuntiet, quamdiu non constiterit de anno, quo Bainus Morinis valedixit, ad eos deinceps non reversurus? Hoc itaque stante dubio, satius mihi visum est, SS. Luglii et Lugliani truculentam necem sub exitum sæculi VII vel sub sæculi VIII initia referre, quam absque solido fundamento eam determinato alicui anno affigere.

[5] [cultus occasio et antiquitas;] Quæ violentam SS. Luglii et Lugliani necem proxime subsecuta sunt prodigia, divina nempe in percussorem ultio, delapsa cœlitus super eorum corpora lux, et angelicæ turmæ e cœlo quasi per scalam Jacobicam ad visenda corpora declivis descensus, quorum omnium in Actis diserta mentio fit, ea haud dubie eorum cultui initium fecerunt, accedente virtutum eorum ac miraculorum, quæ in vivis patrarant, sparsa in Morinis fama. Non est ergo, cur Malbrancquio denegemus fidem, eorum necem ac subsecuti mox cultus initia in hunc modum describenti [Ibid. pag. 528.] : Ecce (SS. Luglius et Luglianus) spoliantur vita et vestibus, projecto in lacunam utriusque corpore, ac sine honore relicto. At impune non abierunt (sicarii), immanes illæ tigrides. Qui primarius auctor ac lethi ipsius opifex, cacadæmonem sensit in præcordia immitti, distendi membra, viscera dilacerari: et ne quid ærumnoso deesset, ultrices ipsæ feræ involant, et fœdum in modum artus discerpunt, devorantque; procul hinc, procul diffugere commilitones, ne eorum malorum agmine involvantur. Quare saucio Erkenbodo (hunc Malbrancquius socium facit Sanctorum) est facta potestas sancta corpora componendi: nulla ei de vulnere gravissimo cura: crura trahit animosius, et multo cespite ex obviis educto geminam illam victimam adoperit. Tanta eum salutis suæ fiducia tenet, ut illic totam noctem exigere et quorumcumque seu ferarum seu prædonum impetus sustinere minime detractet. Atque hoc præclaro spectaculo magis animatur: angelica turma e cœlo per scalam Jacobicam ad visenda corpora proclivis tendit, et obsequiosi spectabundo luminis splendore collustrat. Verum et immani imbrium superfusione ita intumuit vallis, ut aquis torrentis in morem sibi alveum pene Lillerium usque invenientibus, eo avecta fuerint Martyrum corpora: sesquileucæ iter est. Res ad Bainum delata, qui ab Erkenbodo tragicæ necis seriem edoctus, cum pia illuc multitudine concessit. Sacra autem pignora, tumulis honorifice condita, ad castellum suum, illic in propinquo situm, deportavit. Ubi verisimile est, fuisse ædiculam, vel sane a pontifice adjectam: ad hæc enim tempora continuo quidpiam illic sacrariolum extitit eorum nomine et honore insignitum: atque omnino existimatur Lillerium opportuna istorum patronorum, quos adhuc servat, accrevisse beneficentia. Scilicet cum illic nil nisi sylva, Butnetum nomine, et in ejus aditu illud Baini esset castellum; totus ille tractus a loco, ubi corpora torrens deposuit, ad castellum pontificium et a castello ad Lillerium hodiernum multis domiciliis cœpit excoli. Locus pluvialis inundationis corpora excipiens, etiam sacrarium excepit, in quo a profunda majorum ætate semper degit anachoreta, testis plurimarum, quæ adhuc in febrientibus maxime contingunt, sanationum; et Heuronville nominatur, olim Herronvilla, ex antiquo Theutonum etymo dominorum villam significante, quod principum, seu dominorum, illic reperta corpora. Hactenus Malbrancquius. In eo autem Heronvillano castello SS. Luglii et Lugliani corpora debito cum honore adservata fuisse usque ad Normannorum sub sæculi noni medium in Gallias excursiones, omnino verisimile est. Quum vero Normannorum metu sacra Sanctorum lipsana vel ad munitiora loca deferrentur, vel abditioribus terræ conderentur recessibus; postremum hoc haud dubie contigerit Sanctorum nostrorum Reliquiis, si quidem hæ inter delata ad S. Audomarum Sanctorum corpora non recenseantur. Reddita demum Galliis pace, credibile omnino est, eas e terræ visceribus educta atque in sacellum Ad Ulmos, recens ædificatum, congruis ritibus transvectas et fidelium veneratione expositas fuisse. Atque ita, quæ a Malbrancquio relata sunt, cum infra dicendis facile componentur.

[6] [quam compendiose explicat] [Appendicis loco addimus, Ghesquierum nostrum ignorasse Breviarium Audomaripolitanum, jussu Alexandri de Bruyeres-Chalabre episcopi recens tunc editum, aut saltem eodem usum non fuisse ad illustrandum commentarium suum. In eo autem Breviario recensitam reperimus festivitatem SS. Luglii ac Lugliani pro tota diœcesi sub ritu, ut vulgo dicitur, semiduplici cum sequenti Legenda: Luglius et Luglianus in Hibernia septimo sæculo, Dodano patre, uno ex istius insulæ regulis, et matre Relania nati, litteris a prima ætate instituti sunt, et præceptis sacræ religionis imbuti. Luglianus regni paterni habenas summa æquitate aliquamdiu moderatus est: et Luglius ad episcopalem pervenit dignitatem. Sed ambo vitæ perfectioris amore succensi, positis dignitatum insignibus, patria clam excedere statuerunt. Igitur in Angliam devecti, prædicare Evangelium cœperunt. Mox, ut se laudibus et admirationi hominum subtraherent, satius duxerunt terras petere incognitas. Quapropter noctu navem conscendunt, et ad terram Morinensem vela faciunt, ingentemque passi tempestatem, quæ precibus eorum sedata fuerat, Bononiam pervenerunt. Inde postquam multos ad fidem adduxissent, signisque claruissent, profecti sunt, votum causati de Romana peregrinatione solvendum. Morinorum urbem ingressi, celeberrimam Virginis basilicam inviserunt, seque in aliam regionem profecturos ejus patrocinio commendarunt, et ne vulgata eorum nominis fama, apud Bainum episcopum diutius commorari cogerentur, hospitio excepti sunt, et postera die prima luce iter facere cœperunt.

[7] [Breviarium Audomaripolitanum.] Forte postquam in vallem Schyredalam prope Fracfagium pervenerunt, dum inter se psalterium in via decantarent, in impios sicarios, Berengarium et fratres ejus Bovonem et Hesselinum incidunt et ab illis truncati vitam amiserunt. Eorum corpora ab episcopo Tervannensi in castro suo non procul ab Hurionvilla delata fuere; ibique postea constitutum est oratorium, cujus curam habuit a multo tempore anachoreta ad annum usque millesimum sexcentesimum vigesimum quintum. Nono autem sæculo, Lillerium, hujus diœcesis oppidum, translatæ sunt eorum Reliquiæ et religiose asservantur in argentea theca, quam capitulo Lilleriensi, anno supra millesimum quadringentesimo septuagesimo primo, dono dedit Isabella, filia Joannis regis Lusitaniæ et dux Burgundiæ. Harum vero Reliquiarum portiones Montem-Desiderii a multis jam sæculis allatæ, sunt, et ibi in antiqua Deiparæ Virginis ecclesia coluntur. Porro cives tum Lillerienses, tum Montis-Desiderii Sanctos Luglium et Luglianum patronos sibi elegerunt, eorum patrocinii efficaciam non semel experti sunt. Oratio autem in hac festivitate est hujuscemodi: Deus, pro cujus amore Beati Luglius et Luglianus, gloriam terrenam fugientes, perfectionis evangelicæ viam ingressi sunt, eorum nobis intercessione tribue, ut, spretis mundi illecebris, Christum sequi valeamus, et eos imitari, quos eadem fides et passio vere fecit esse germanos. Per cumdem. Quæ hic dicta sunt de perfectiori statu, quatenus ad S. Luglium episcopum spectat, bono sensu accipi debent: S. Thomas docet 22. q. 185 art. 4 episcopum tamdiu obligari ad hoc, quod curam postoralem retineat, quamdiu potest subditis sibi commissis proficere ad salutem… Oportere tamen, quod sieut curam regiminis assumit aliquis per providentiam superioris prælati, ita etiam per ejus auctoritatem deserat susceptam. Jam supra q. 184 art. 7 docuerat S. Thomas statum perfectionis potiorem esse in episcopis quam in religiosis. Si itaque S. Luglius episcopus patriam clam reliquit, dicendum est aut certæ sedi non fuisse alligatum, aut populum habuisse rebellem, quem ad virtutem inclinare desperaret: quapropter rigidius vitæ genus sequi maluit.]

[Annotatum]

* vulgo Roye

§ II. Cultus sanctorum Martyrum Lillerii et Mondiderii; variæque visitationes Reliquiarum usque ad finem sæculi XVIII.

[Reliquiarum pars, ex sacello, ad Ulmos sito, furtim sublata,] In eo Artesiæ tractu, tu est mirabilis Deus in Sanctis suis, nonnullis Sanctos nostros inclaruisse miraculis et quidem usque ad medium fere sæculum X, colligitur ex Relatione ms. de Reliquiis SS. Luglii et Lugliani, quam clarissimus Cangius nona martii anno 1666 ad majores nostros transmisit, hisce conceptam verbis: Sacerdos quidam, Paulus nomine et gente Armoricus, agens tamen id temporis Ambiani, quum in D. Matthæi (immo Machuti) festum paulo liberius esset ausus obstrepere, divina faciente justitia, cæcitatis damnatus est. Quare auditis miraculis, quæ in Belgico sacello quodam, apud Ulmos sito (qui locus is ille est, in quo sancti Martyres Luglius et Luglianus capite plexi fuerant, eorumque sacræ tum jacebant Reliquiæ) Paulus ille, in spem adductus amissi luminis recuperandi, comite adhibito viæ duce, illo convenit. Ubi humili fusa oratione, votisque de more exsolutis, lucis usuram recipere promeruit. Tum ille, inflexa hinc inde oculorum acie, quum istiusmodi locum desertum et habitationi minus idoneum animadvertisset, accersitum comitem sic affatus est: Care frater, humili supplicatione postulemus a Deo, velit nobis sacra Martyrum suorum corpora exhibere, ut ea etiam, si ferat ejus voluntas, ad locum a se destinatum asportemus. Votis igitur illorum aspirante Deo, Sacras Martyrum Reliquias diripuere, ociusque in fugam sese dederunt. Quos dum fugientes sacelli custodes ac ministri concitato cursu insectarentur, illico obrepente divinitus medium per aera caliginosa nube, a prosequendi proposito abducti sunt.

[9] [et Mondiderium delata;] Paulus autem cœpto itineri securus insistens, quum in bajulanda sacra illa sarcina molestiæ aliquid forte pateretur, de vendenda illa, suasu diaboli, cogitare cœpit. Quumque inde aliquot milliarium iter esset emensus, in Pallardium vicum devenit, ubi exceptus hospitio a ruricola quodam, prius sibi noto, ab eodem precario scriniolum accepit, in quo sacrum depositum abdidit asservandum, donec e loco, quo pergebat, remearet. Ille itaque probe obserato scrinio, clavique servata, abiit, secum revolvens animo, quanti posset sacrum illum thesaurum vendere. Illo autem abeunte, mox e scriniolo tantus splendor erupit, ut luminum radiis tota coruscaret domus: sed et strepitus ingens, fragorque terribilis in eodem excitus est, quem audiens præfatus agricola, intuitusque prosilientes inde flammarum globos, pavore totus exhorruit. Unde quum ipse stupenda illa prodigia ad vicinos populares suos detulisset, consilii causa; hi, divino afflante Spiritu, persuasere adeundum esse Montem-Desiderium, selectisque e clero piis sacerdotibus totam illam historiæ seriem aperiendam. Quorum consiliis acquiescens agricola, una cum laudatis popularibus Mondiderium venit, ipseque subinde Mondiderinos sacerdotes adiit, rem istiusmodi expositurus. Sed illi, revelante Domino, totius rei gestæ jam præscii, antequam ipse verbum effutiret, rem illi totam explanarunt: sacras videlicet Martyrum Luglii et Lugliani Reliquias in Pallardio oppido delitescere, abditas in arcula a sacerdote Paulo. Quare e vestigio delecti illi Mondiderenses presbyteri una cum iisdem agricolis Pallardium regressi, sacras ipsorum Martyrum Reliquias inde Mondiderium advexere, stipantibus Hilduino comite, Helvide conjuge, primoribusque populi Mondiderini; atque in æde, Beatissimæ Virgini sacra, quæ prioratus est Ordinis Cluniacensis, solemni ritu ac supplicatione, personante cantico, “Te Deum laudamus,” reconditæ sunt: ubi etiamnum summa Mondiderensis populi, innumeris grati beneficiis, veneratione coluntur. Hæc ms. Relatio.

[10] Subdit laudatus Cangius, Relationi huic veterem suffragari traditionem, vetustumque consonare chirographum, [translationis tempus, adjuncta quædam:] quod in eodem prioratu asservatur. Adstipulatur item scedula anno 1666 a R. D. Ludovico Nicquet, cœlestino Suessionensi et bibliothecæ præfecto, ad majores nostros transmissa, in qua insuper narratur, quomodo sacræ illæ Reliquiæ per ignem probatæ fuerint. Verba audi: Vix presbyter (Paulus) verba finierat, quibus nempe ablatas a se SS. Luglii et Lugliani Reliquias fassus erat, quum adstantes sacerdotes Mondideriani et laici ignem accenderunt, et Sanctorum Reliquias, pergameno involutas, prunis ardentibus imposuerunt, quæ, videntibus cunctis, illæsæ exierunt. Proinde comitissa Helvidis, perterrita vehementer, basilicam Deo ejusque S. Genitrici et Beatis Martyribus se facturam adpromisit, de mariti sui ac prædecessorum salute præmeditans; et in ecclesia, qua Deo et Martyribus Luglio et Lugliano servitutis redderetur obsequium, clericos reditu ampliavit præbendarum, ac de suorum ditavit largitate prædiorum et gloria decoravit ornamentorum. Notat porro Cangius ad calcem prioris scedulæ, Hilduinum illum, de quo illic mentio fit, fuisse Mondiderianum comitem, cui Hugo Magnus dux, pater Hugonis Capeti Francorum regis, Combensem villam (vulgo Coulanville en Brie), quæ fuerat abbatiæ S. Germani Pratensis, provecto jam sæculo X concessit, prout habetur in diplomate Hugonis Capeti, quod exstat apud Philippum Labbeum [Miscell. tom, II, pag. 579.] , et apud Gallandium Tractatu de Franco-allodio [Ibid. pag. 486. edit. I.] . Unde emendandus est Vitæ SS. Luglii et Lugliani, a R. P. Guilleberto de la Haye conscriptæ, locus [Ibid. pag. 49.] , ubi Sanctorum nostrorum Reliquiæ non sæculo X, sed anno 870 Mondiderium asportatæ fuisse referuntur. Notandum insuper, recitata Relationis verba, quibus Paulus sacerdos SS. Martyrum corpora abstulisse narratur, non eo sensu intelligenda esse, quasi vero integra Mondiderium detulisset; sed eo sensu, ut insignes ex binis istis corporibus exuvias abstulerit; puta utriusque Sancti caput et ossa quædam, quæ etiamnum Mondiderii asservantur; quum reliquæ corporis partes in Artesia, nempe in Ulmensi sacello, remanserint; uti nos docet laudata Prosa, in Lilleriensi ecclesia decantari solita, in qua hæc de Sanctis nostris leguntur: Ab Ulmis huc (Lillerium scilicet) deportati, in hac aula sunt locati Dei providentia. Et vero ipsamet Relatio Cangiana diserte refert, ablatas clanculo a Paulo Reliquias, non admodum magnæ molis fuisse, quandoquidem eas in scriniolo seu in arcula abdere potuerit, quod fieri de duobus integris corporibus nequaquam potest.

[11] [impensa eis Mondiderii ecclesiastica veneratio.] Quanto autem in honore habitæ semper fuerint delatæ Mondiderium SS. Luglii et Lugliani Reliquiæ, docet nos præfatus Guillebertus de la Haye, qui Mondideriana monumenta consuluit, priusquam Sanctorum nostrorum Vitam, cultusque historiam vulgaret. Scribit porro laudatus auctor, SS. Luglii et Lugliani capita Mondiderii servari, inclusa thecis, in humanam faciem efformatis, ligneis quidem, sed inauratis; Luglium vero exhiberi mitram capite gestantem, Luglianum autem corona regia redimitum, alia autem aliqua eorum ossa inclusa esse lipsanothecæ ligneæ, itidem inauratæ. Hæc summo altari imposita est: capita vero versus parietes collocata. Utræque Reliquiæ Calvinianorum furori, sæculo XVI in Sanctorum Reliquias debacchantium, subductæ anno 1567. Quo tempore in cujusdam Mondideriani civis domo absconditæ latebant, miro lumine subinde collustratæ fuerunt: quum ad ecclesiam dein relatæ sunt, prodigioso subinde lumine etiam collustrata fuit præfata ossium theca. Contra pestes, incendia, nimias terræ siccitates Mondideriani SS. Luglii et Lugliani patrocinium implorare solent, eorumque opem salutarem sæpius experti sunt; uti illic fuse enarrat laudatus scriptor [Ibid. pag. 60 ad 69.] . Sodalitium quoque in eorum honorem Mondiderii erectum, ac sacris ab Alexandro Pp. VII indulgentiis ditatum fuisse; eorum etiam festum die XXIII octobris, translationem corporum prima mensis julii dominica celebrari, idem testatur scriptor: tandem ad operis sui calcem subdidit hymnum, in ecclesiastico eorum Officio Mondiderii cani solitum; est autem sequens:

Hæc dies, nullis abolenda sæclis,
Imperat festos geminare plausus;
Quippe gemmatam gemino coronam
      Traxit ab astro.
Hinc enim tollit caput infulatum
Luglius: frater Luglianus inde
Regios vultus et uterque summo
      Regnat olympo,
Hinc duos læti canimus patronos,
Quos probat nostram relevare gentem,
Multiplex in variis redundans
      Gratia rivis.
Si solo clausus negat axis imbres,
Et seges siccis sterilescit arvis,
Civitas uno rogat affuturos
      Ore patronos:
Illico tellus gremio feraci
Parturit densis gravidata nimbis,
Spesque dilapsas avido refundunt
      Arva colono.
Si repentino glomerata casu
Flamma correptos populatur ædes,
Martyrum thecæ reprimunt obortos
      Ocius ignes.
Ut sacræ lympham tetigere thecæ,
Lympha divinum reserans vigorem,
Cernitur jam tum male pertinaces
      Frangere flammas.
Sparsa nimirum rapidos in ignes,
Ignium diros inhibet furores;
Sic ut obtusi stupeant, nec ultra
      Serpere possunt.
Quisquis hæc audis superum Potentem
Et parem Patri venerare prolem,
Quin et amborum cane sempiterno
      Pneuma triumpho. Amen.

[12] [SS. Luglii et Lugliani in Artesia cultus.] Quæ ad eorum in Artesia cultum attinent, paulo latius nunc exsequar. Eodem Guilleberto teste, locus ille, in quo SS. Luglii et Lugliani corpora resederant, magno semper ab incolis in honore habitus fuit; et piorum hominum eo confluentium peregrinatione celebratur, feria præsertim sexta cujusque hebdomadæ, non sine febrientium levamine. Exstructum olim illic fuerat sacrariolum, et quidem, ut fama ferebat, a S. Baino episcopo, eratque accolenti eremitæ pro oratorio usque ad annum 1625; quo tempore vir nobilis Antonius de Lieres, toparcha pagi, cui nomen Frefay, pro vetusto novum condidit, in quo ex perpetua munificentia R. D. De Lannoy, Atrebatensis ecclesiæ cathedralis canonici, singulis diebus dominicis ac festis sacrosanctum Missæ sacrificium Deo offertur. Prope sacellum illud scaturit fons, cui quotannis sacro ritu benedictio impertitur, unde aqua hausta ægrotis medelam sæpe affert [Miscell. tom. II, pag. 47.] . Scribit quoque laudatus auctor [Ibid. pag. 72.] , in destructi a Normannis castelli loco erectam a præfato D. De Lannoy fuisse lapideam crucem, atque ante illam quotannis concini Antiphonam Regina cœli, quum SS. Luglii et Lugliani Reliquiæ solemni supplicantium ordine circumferuntur; id fieri in memoriam servati quondam in eodem castello sacri thesauri, in Lilleriensem a pluribus sæculis ecclesiam deportati. Quandonam autem Sanctorum nostrorum Reliquiæ Lillerium ab Ulmensi sacello translatæ fuerint, sat prope definire nequeo. Tradit quidem præfatus Guillebertus [Ibid. pag. 73.] , factum id esse sub annum 900: verum quum nullum asserti sui testem antiquum adducat, non est cur solo ejus testimonio hic stemus. Probabilius mihi est, SS. Luglii et Lugliani Reliquias tum demum ex Ulmensi sacello Lillerium translatas fuisse, quum Artesii experimento didicissent, eas in hoc sacello non satis tuto asservari. Arbitror itaque, eas dumtaxat sub sæculi X medium ex Ulmensi sacello Lillerium deportatas fuisse; ubi primum in æde parochiali, dein collegiata, sub sæculi XI medium exstructa, fidelium venerationi expositæ fuerunt, perseverante etiamnum eadem sacra veneratione, quæ illis a tot sæculis impensa fuit. Colitur autem Reliquiarum, ex sacello Ulmensi Lillerium translatarum memoria die XX Maji officio duplici et solemni supplicatione, uti et sacro de SS. Luglio et Lugliano panegyrico; qua de re adisis laudatum Guillebertum [Ibid. pag. 76.] .

[13] [coluntur Lillerii, ut patroni urbis secundarii:] Lillerii etiam, ut scribit præfatus Guillebertus, SS. Luglius et Luglianus coluntur ut patroni urbis secundarii, si quidem iis primarius est S. Audomarus, Morinensis episcopus. Unde in officio ecclesiastico solemnis eorum commemoratio fit, uti fieri assolet de cujusque ecclesiæ patronis. Antiphona autem et Oratio, in ea commemoratione adhiberi solitæ, sic sonant: Divino Spiritu accensus approbat consilium fratris Beatus Luglianus, erogataque substantia, paucis comitantibus, Hibernia exierunt. ℣. Exultabunt Sancti in gloria. ℞. Lætabuntur in cubilibus suis. Oratio. Deus, qui nos Beatorum Martyrum tuorum Luglii et Lugliani meritis et intercessione lætificas, concede propitius, ut quorum beneficia poscimus, dono gratiæ tuæ consequamur. Per Dominum nostrum etc. Prosa vero, quæ in Missa, in eorum honorem celebrata, olim concinebatur, ita sonabat:

Rex requirit æquitatis,
Ut affectu pietatis
      Gaudeat Ecclesia;
Sanctos fratres venerando,
Et eorum celebrando
      Devote solemnia.
Quos conjunxit natione
Et eadem passione
      Gemina germanitas;
Illos Christus fœderavit,
Et cum Sanctis solidavit
      Fides, Spes et Caritas.
Luglius et Luglianus,
Quibus ortus christianus,
      Inter rerum copiam;
Res caducas dum attendunt,
Mundi hujus parvi pendunt
      Vanescentem gloriam.
Summo Deo deservire,
Sentientes non transire
      Ei soli serviunt.
Quorum unus præsulatus,
Alter regni sublimatus
      Hybernensis culmine.
Pompam mundi deserentes,
Soli Deo adhærentes
      Divino spiramine.
Propter Dei salutare
Transierunt ambo mare,
      Relinquentes patriam;
Verbum Dei prædicantes,
Atque signis coruscantes,
      Venerunt Boloniam.
Per hos mare serenatur,
Eventino lumen datur,
      Et infirmis sanitas.
Horum prece liberatur
Ab igne, quo crematur
      Morinorum civitas.
Post hæc signa perpetrata,
Cum jam diu expectata
      Prope esset passio;
Apud Ulmos decollantur,
Et a Christo coronantur
      In cœli palatio.
Fit concursus populorum,
Cæcis lumen oculorum,
      Ægris salus redditur.
Quisquis Deum, vere credit,
Et infirmus huc accedit,
      Alacer regreditur.
Ab Ulmis huc deportati,
In hac aula sunt locati
      Dei providentia.
Quorum festa celebrando,
Grates Deo gratulando
      Reddit hæc ecclesia.
Avete jam sancti fratres,
Atque loci hujus patres
      Et patroni seduli:
Pacem nobis impetrate,
Et pro nobis exorate
      Salvatorem sæculi:
Ut nos vestra Sancta prece,
Mundans a peccati fæce,
      Nobis detur venia;
Quo cum Christo gaudeamus.
Et cum Christo maneamus
      In cœ gloria. Amen.

[14] [et Mondiderii, ut primarii.] Similes cantus voluerunt sibi Mondiderini, et Bonus Merbesius (Bon de Merbes) presbyter Oratorii, qui sæculo XVII etiam inter theologos floruit, carmen civibus suis composuit [Beauvillé. Hist. de Mondid. tom. III, pag. 248.] , quod supra num. 11 exhibuimus. Hymno adduntur sequentia:

℣. Lætamini in Domino, et exultate justi. ℞. Et gloriamini omnes recti corde. Oremus. Quæsumus, omnipotens Deus, ut nos geminata lætitia hodiernæ festivitatis excipiat, quæ de Beatorum Martyrum Luglii et Lugliani glorificatione procedit; quos eadem fides et passio vere fecit esse germanos. Per Dominum etc. Mutatis scilicet nominibus, est eadem oratio, quæ in festo SS. Joannis et Pauli Martyrum ad diem XXVI Junii recitatur.

[15] [Lillerii translatæ in argenteam capsam Reliquiæ; reliqua ad eorum ibi cultum spectantia.] En modo reliqua, quæ, ad Sanctorum nostrorum in Artesia cultum spectant: quum sacræ eorum exuviæ Lillerii jam diu in perantiquo, uti Raissius scribit [Beauvillé. Hist. de Mondid. tom. III, pag. 228.] , quasi ingloriæ, feretro ligneo, deaurato tamen, quievissent, in novum idque argenteum, affabre cælatum, ab Elizabetha, Lusitaniæ regis filia ac Philippi, cognomento Boni, ducis Burgundiæ et comitis Artesiæ, quondam piissima conjuge, eodem anno, quo ipsa Æriæ obiit (nempe anno millesimo quadringentesimo septuagesimo primo) transferri curantur. Argenteo huic feretro, prout refert laudatus Guillebertus [Ibid. pag. 75.] hæc sequens adjuncta est inscriptio: YSABEL FILLE DU ROY JEAN DE PORTUGAL, DUXISSA DE BOURGOIGNE A DONNE CESTE CHASSE A L'EGLISE DE LA VILLE DE LILLERS ANNO DOMINI 1471. PRIONS A DIEU POUR ELLE: quæ latine sonant: Isabella, filia Joannis Lusitaniæ regis, ducissa Burgundiæ, hanc lipsanothecam dedit ecclesiæ Lilleriensi anno Domini 1471. Oremus Deum pro ea. In hac porro lipsanotheca argentea exhibetur S. Luglius habitu archiepiscopali: Luglianus vero regio; superiorem locum occupant Lusitanici regni insignia. Quod autem die XXIII Octobris de iis celebratur Officium, hoc duplex primæ classis cum Octava vocat laudatus Guillebertus. Fuerat olim illud Sanctis nostris proprium; ast post Romani Breviarii correctionem, a S. Pio V peractam, Officium eorum de Communi Martyrum fit, retentis tamen antiquis secundi Nocturni lectionibus, quæ ipsis propriæ sunt. Fuit anno 1633 eorum lipsanotheca aperta et inspecta a revmo D. Christophoro Morlet, Audomarensi episcopo; indeque extracta duo ossa, quorum alterum dno de Frefay, alterum sacello Herenvillano concessum fuit; cætera vero, eaque non pauca, in eadem capsa decenter reposita sunt. Invocantur autem illic Sancti nostri contra incendia, tonitrua ac tempestates, febres quoque ac pestem, ac sæpe eventu prospero et salutari. Sed quid eorum Acta moramur? [Hactenus Josephus Ghesquierus.]

§ III. Sors sacrarum Reliquiarum SS. Martyrum a fine sæculi XVIII usque ad præsentem diem.

[Anno 1844 Lillerienses petunt et obtinent] Quibus quidem nihil addendum haberemus, nisi vicissitudine desinentis præteriti sæculi debacchata impietas susdeque vertisset omnia, quæ ad Dei Sanctorumque cultum pertinebant. Unde factum est, ut plurimæ Sanctorum exuviæ iniquitate temporis aut dispersæ perierint, aut a probis aliquandiu occultatæ novis indiguerint recognitionibus. Sic apud Lillerienses videntur amissæ SS. Luglii et Lugliani Reliquiæ: quandoquidem anno 1844, die XVI aprilis, illustriss. ac revmus D. Joannes Maria Mioland, tum Ambianensis episcopus, post archiepiscopus Tolosanus, licentiam concedit aperiendi capsam SS. Luglii et Lugliani, et ex ea extrahendi aliquas particulas Reliquiarum, Lillerium transferendas. Cujus extractionis sequens exstat instrumentum: In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti. Ad perpetuam memoriam. Anno gratiæ a Christo nato millesimo octingentesimo quadragesimo quarto, anno tertio decimo pontificatus Sanctissimi Domini nostri Gregorii Papæ XVI, Ludovici Philippi, regis Francorum decimo quarto, illustrissimo Domino Joanne Maria Mioland sedem episcopalem Ambianensem occupante, feria III, decima sexta die aprilis, hora quinta pomeridiana, in sacello SS. Luglii et Lugliani, patronorum oppidi Montis-Desiderii, R. D. Ludovicus Maria Martinus Aubrelique decanus curatus parochiæ S. Petri in dicto Monte-Desiderii, Ecclesiæ Cathedralis canonicus honorarius et archipresbyter, vi facultatis ab illust. episcopo Ambianensi sub die XI hujus mensis Aprilis concessæ, assistentibus DD. Hippolyto Eduardo Camillo Lugliano Chandon, majori oppidi Mondideriensis, equite Legionis honoris etc., Carolo Simone Dangez, custode confraternitatis dictorum Sanctorum, Jacob et Deneufgermain vicariis ecclesiæ S. Petri, Longuet, Bertrand, Fissier et Braine, consiliariis ejusdem confraternitatis, et secundum supra dietam licentiam, aperuit hermas, continentes Reliquias Sanctorum Luglii et Lugliani, ut inde extraheret particulas, donandas ecclesiæ Lilleriensi diœcesis Atrebatensis. In aperto herma S. Lugliani inventa fuit capsa ferri stanneati, formæ ovalis, in superiori parte habens operculum commissum, tribus sigillis in fascia serica rabra munita, quorum duo priora erant vicepræfecturæ Mondideriensis, tertium D. Lefebvre quondam curati parochiæ S. Petri: ex dicta autem capsa extractum fuit instrumentum pergamenum de translatione Sacrarum Reliquiarum SS. Luglii et Lugliani, facta anno 1810 in novos hermas ex cupro deargentato, pariter sigillis vice-præfectura et D. Lefebvre munitum: dein integrum fere cranium S. Lugliani, positum in pulvinari serico rubro; e quo cranio dissecta fuit pars ossis parietalis dexteri longitudinis quinque centimetrorum et duorum latitudinis, quæ continuo panno serico rubri coloris involuta, sigillis parochiali S. Petri et urbano Mondiderensi munita fuit.

[17] [a Mondideriensibus SS. Fratrum Reliquias,] Secundo loco processum est ad aperitionem hermæ S. Luglii, in qua, sicut in priori, reperta fuit capsa ex ferro stanneato, formæ ovalis, clausa operculo commisso, ligata fascia serica rubra, tribus sigillis, duobus prioribus vice-præfecturæ, tertio D. Lefebvre, quondam S. Petri curati munita: in qua imprimis repertum fuit instrumentum anni 1719 translationis Reliquiarum S. Luglii in hermam argenteum, subscriptum a monachis Benedictinis prioratus Mondideriensis et a primariis viris confraternitatis ejusdem oppidi: dein instrumentum anni 1720 translationis S. Lugliani in hermam argenteum, ab iisdem testibus subscriptum: tertio instrumentum anni 1795, quo constat sacras Reliquias ex hermis argenteis, monetæ cudendæ designatis, in hermas ligneos deargentatos translatas fuisse, quod signarunt oppidi administratores et municipes primarii: quarto procuratio signata et sigillata ab illustr. D. Joanne Francisco de Mandolx, episcopo Ambianensi et chirographo D. Gravet, secretarii episcopatus munita, data D. Lefebvre, curato S. Petri Mondideriensis, ut aperirentur hermæ SS. Luglii et Lugliani et debite recognitæ reponerentur in hermis ex cupro deargentato: quinto fasciculus pergameno coopertus, munitus duplici sigillo vice-præfecturæ et D. Lefebvre, curati S. Petri, continens instrumentum anni 1660, munitum magno sigillo prioratus Benedictini, in quo particulatim recensentur Reliquiæ prioratus B. M. V. Mondideriensis et in specie Reliquiæ SS. Luglii et Lugliani; quod quidem instrumentum, lapsu temporis depravatum, repositum fuit sub sigillo urbano et parochiali S. Petri. Tandem sub dictis instrumentis extractis, inventum fuit fragmen cranii S. Luglii, magnitudinis unius palmæ, positum in duplici pulvinari ex serico rubro; a quo fragmento desecta fuit particula ossis occipitalis, longitudinis duorum, latitudinis unius centimetrorum; ac involutæ panno holoserico rubri coloris, supradictis sigillis munita fuit, utraque hæc particula translata fuit ad episcopium Ambianense, ut inde mitteretur Lillerium, diœcesis Atrebatensis, fidelium venerationi exponendum. Actum et consummatum anno, mense, die et hora supra indicatis. Sequuntur subscriptiones. Nihilominus legimus, cultum SS. Luglii et Lugliani non revixisse Lillerii, et hanc parochiam nunc patronos habere SS. Julium et Victorem [Beauvillé. Hist. de Mondid. tom. II, pag. 438.] .

[18] [quorum cultus Lillerii neglectus fuerat;] Miratur eruditus vir, D. Victor de Beauville, in sua Historia Mondideriensi Sanctorum nostrorum Reliquias, ab anno 900 Mondiderium translatas, ad sæculum usque quartum decimum quasi delituisse, et sæculum decimum sextum, Sanctorum cultui tam infensum, venerationi SS. Luglii et Lugliani maxime profuisse [Ibid. pag. 36.] . Verum id non mirabitur, qui in re hagiographica aliquandiu versatus fuerit: habet enim Sanctorum cultus suam fortunam: sic multi Sancti, quorum cultus medio ævo erat celebratissimus, populari memoriæ nunc exciderunt: dum aliorum veneratio nunc floret: unde quoque accidit, ut, obliterato quasi ecclesiæ alicujus titulo, alius Sanctus patroni cultum in vulgo obtineat. Et ne longius excurramus, S. Maria Magdalena est etiam hodie patrona ecclesiæ metropolitanæ Mechliniensis, ut docet quotannis Directorium liturgicum; attamen ecclesia ista vulgari nomine S. Rumoldi dicitur, cujus exuviæ in ea quiescunt. Ipse etiam D. Beauville fatetur, SS. Luglii et Lugliani nomina Lillerii vix celebrari, atque SS. Julii et Victoris cultum istic prævaluisse. Est et aliud: scilicet moris est in Ecclesia catholica, ut quo gravius et periculosius impugnatur aliqua veritas, eo fortius et potentius populo fideli inculcetur. Exempla nobis sunt hæresis Nestorii, qua cultus Deiparæ Virginis potissimum increvit: SS. Eucharistiæ venerationem plurimum adauxit hæresis tum Berengarii tum protestantium. Quoniam porro hi Sanctorum imaginibus et sacrarum Reliquiarum cultui quam infensissimi erant; hinc factum est, ut inter catholicos multum accreverit erga Sanctos, eorum imagines ac Reliquias publica pietas, et novæ inductæ fuerint festivitates. Commodissime tali ratione explicatur in SS. Luglium et Luglianum Mondideriensium renovatus fervor devotionis, celebrior festivitas quotannis frequentanda, ac reliqua omnia in honorum sanctorum Martyrum acta.

[19] [Mondiderii autem, procedente] Cæterum SS. Martyrum Reliquiæ a sæculo IX ad XV non tam ignotæ jacuerunt, ut nulla exstaret memoria. Gualterus abbas Arrouasiensis, qui sæculo XII ad finem vergente floruit, conceptis verbis docet, SS. Luglii et Lugliani corpora apud castrum, quod Mons Desiderii dicitur, in ecclesia venerari [Gosse. Hist. de l'abb. d'Arrouaise. pag. 535.] . Ipsam quoque SS. Fratrum passionem notam fuisse, monstrat Gualterus citatus supra a Ghesquiero num. 3: tamen omisit, quo traditio sicariorum firmatur, nempe locum in quo monasterium Arrouasiafundatum fuit, super stratam publicam constitutum in silva, quæ dicitur Arida-Gamantia situm fuisse; quæ quidem silva a castro, quod Enera dicitur, usque ad fluvium Sambre, tunc temporis (an. C. 1090) continua protendebatur, olim spelunca latronum fuerat, unde et hunc quidam Truncum Berengarii ab ejusdem nominis latronum principe vulgo denominant, pro eo quod post mortem ejus solitos esse ferunt satellites, illius trunco, quem cavaverant, captos a se quoslibet præsentare, infra quod quidam ex ipsis, quasi idem Berengarius loquens, summam captivis redemptionis imponebat, quam nulli minuere vel mutare liceret [Ibid. pag. 535.] . Refert deinceps sanctorum fratrum necem a Berengario et sociis patratam. Eodem fere loco habetur Tumulus, a Berengario dictus la Motte-Berenger, quasi scelesti sepultura, ubi anno 1784 sparsa humana ossa et ornamenta ænea deaurata reperta fuere [Ibid. pag. 9.] . Hæc abunde ostendunt, memoriam martyrii ab antiquissimis temporibus derivari, et eorum Reliquias, Mondiderium translatas, ibidem in veneratione habitas fuisse ducentis etiam post annis, siquidem translatio provecto jam sæculo IX celebrata fuerit. Dein instrumentum Suessionense translationis supra num. 6 allatum, sæculo XVII longe antiquius est: quandoquidem anno 1666 jam, ut num. 8 dicitur, vetus suffragatur traditio et idem testabatur vetustum chirographum. Ex quo consequitur, recedendum non esse a traditione Mondideriensi, cui varia hæc monumenta consonant. Ecclesia autem B. M. V. Mondiderii in prioratum Ordinis Cluniacensis erecta fuit ab Innocentio Pp. II bulla, data Pisis III id. Martii anni 1136 [Bullar. Cluniac. pag. 49.] , quam confirmarunt deinceps Alexander III [Ibid. pag. 73.] et Urbanus III [Ibid. pag. 87.] . Ex quibus liquet instrumentum translationis sæculo XII antiquius non esse, quum in eo dicatur, ædem Beatissimæ Virginis sacram esse prioratum Ordinis Cluniacensis: quanto recentius est, definiendo non sum, quum non reperiatur hodie inter scedas nostras hagiographicas. Id certe constat, translationis circumstantias prius innotuisse, quam anno 1656 in dramate quodam exhibita fuerint [Beauvillé. Hist. de Mondid. tom. III, pag. 37.] .

[20] Sacræ Martyrum exuviæ Mondiderii sæpius recognitæ fuerunt. [tempore, ut constat,] Die XXV Maji 1660 quum increbuisset in populo sacra pignora negligentia monachorum dispersa fuisse, voluerunt Cluniacenses certiorem facere populum hæc hactenus conservata haberi: quapropter aperuerunt etiam thecam, Reliquias SS. Luglii et Lugliani continentem; in qua varias partes corporis invenerunt cum scedulis fere erosis, nomina tamen duorum fratrum exhibentibus, quæ chartæ testantur antiquum Sanctorum cultum. Sed consueverant Mondiderienses, quoties incendium in oppido aut ejus pomœrio sæviebat, dictas Reliquias intingere in aqua flammis exstinguendis adhibenda; unde fiebat, ut ossa sacra luto coalescerent. Dictam capsam auro novo obducere curarant lanifices, qui anno 1631, die VIII Augusti patronos opificii sui adoptaverant SS. Luglium et Luglianum [Ibid. tom. II, pag. 428.] . Similis recognitio facta fuit anno 1674, die XII Augusti [Ibid. pag. 435.] . Demum anno 1686, die XII Maji ex capsa lignea confracta, permanente tamen inviolata interiorum involucrorum integritate in novam translatæ fuerunt sacræ exuviæ [Ibid. pag. 437.] ; tandem anno 1720 hermis argenteis inclusæ fuerunt, ut docet instrumentum, quod coram habemus. Præterea in SS. Martyres populi Mondideriensis pietate, sodalitium institutum fuit ad Dei omnipotentis laudem et animarum salutem, proximique subventionem pro omnibus utriusque sexus fidelibus, quod plurimis indulgentiis ditavit Alexander Pp. VII litteris apostolicis, datis id. Aprilis 1660 [Ibid. pag. 439.] .

[21] [ex variis instrumentis,] Sub hac veneratione servatæ fuere SS. Luglii et Luglianii Reliquiæ usque ad finem sæculi decimi octavi, quando utraque respublica sæve subversa fuit, et omnia conculcata. Imprimis duo hermæ argentei quibus Sanctorum Fratrum exuviæ continebantur, ad monetam publicam direpti fuere: ipsæ tamen Reliquiæ cura Mondideriensium sepositæ; quapropter presbyter schismaticus C. E. Guede in hermis ligneis deargentatis easdem deponi curavit: cujus translationis instrumentum e gallico idiomate latine reddimus. In nomine Patris etc. Anno a Christo nato septingentesimo supra millesimum nonagesimo quinto. S. D. Pii Pp. VI decimo nono, anno quarto Reipublicæ Gallicæ, unius et individuæ, die trigesima mensis Vindemialis, hora diei septima, seu veteri stylo, die vigesima secunda Octobris, vigilia festivitatis gloriosorum Martyrum Luglii archiepiscopi ac Lugliani regis Hiberniæ, patronorum civitatis Mondideriensis, quæ omni tempore salutare eorumdem apud Deum patrocinium experta est, vespere hora quarta et minutis quadraginta octo, civis Carolus Eduardus Guede, presbyter superior collegii Mondideriensis sub parochia S. Petri ejusdem oppidi, assistente clero ejusdem loci, egressus est ex sacristia dictæ ecclesiæ, sacerdotalibusque vestimentis et pluviali indutus, ad pedem aræ maximæ constitit, ac ibidem genuflexus hymnum “Veni Creator” inchoavit, quem clerus ac populus continuatum absolvit. Post orationem de Spiritu Sancto, civis Guede altare ascendit, in quo depositæ erant duo hermæ deargentati, unus a dexteris altaris, exhibens imaginem S. Luglii archiepiscopi, alter a sinistris exhibens S. Luglianum, Hiberniæ regem; uterque sculptus arte civis Damay Mondideriensis, ut subrogaretur hermis argenteis, anno 1719 et 1720, ut constat ex instrumentis, confectis qui anno II reipublicæ, mense brumali, districtui Mondideriensi a communitate Mondideriensi traditi fuere secundum leges patrias; quæ traditionem istiusmodi hermarum et thecarum patriæ succurrendo præscripserunt. Hermas ligneos, argento ab inauratore Laine obductos, portavit civis Guede ad infimos gradus sanctuarii, ac in mensa, debito modo ad id parata, reposuit. Assumptasque pretiosas Reliquias SS. Luglii et Lugliani, hermis argenteis anno 1719 et 1720 inclusas, et nunc, argento monetæ deputato, sollicite a magistratu urbano servatas ac involucro serico viridi insutas, coram fidelium cœtu explicuit, ac monstravit duas partes craniorum SS. Luglii et Luglani magnitudinis unius palmæ; quæ conveniunt apprime cum instrumento recognitionis sacrarum Reliquiarum, confecto anno 1660, subscripto et signato sigillo communitatis prioratus olim Mondideriensis, quod in herma argenteo, dum ad monetam deferretur, inventum fuit ac cum transsumpto ejusdem instrumenti in librum capitularem relato. Quæ ossa, ex suis involucris extracta, in pelvi deposita, solemni ritu per navim ecclesiæ S. Petri, ut monstrarentur fidelibus, qui ad sanctuarium accedere non potuerant, ostenderentur. Dein civis Guede sacra ossa insuit panno serico viridi, ac ossa S. Luglii in ejus herma, S. vero Lugliani in altero collocavit, ac thuris honorem iisdem tribuit, quo tempore hymnus “Te Deum laudamus” cum oratione de SS. Trinitate et de SS. Martyribus decantatus fuit: post quem civis Guede osculatus est partem hermarum, ex qua ossa sacra videri poterant, ac pone sequebantur clerus ac ii de populo, quos pietas incitabat. Eodem tempore clara voce lectum fuit præsens instrumentum ac subscriptum. Sequuntur nomina.

[22] [in extenso aut summarie allegatis,] Hæc acta sunt duobus fere post annis, quam lege lata abolitus fuisset cultus catholicus, eique subrogata divinitas rationis humanæ (Deesse de la Raison) [Rev. chronol. de l'Hist. de Fr. 1787 – 1818, pag. 184.] . Sed denuo publice instaurata religione catholica, pietas Mondideriensium erga SS. Martyres refloruit. Nam quum anno 1805 pluviæ continuatæ messem vitiaturæ essent, solemnis supplicatio in diem XXV Augusti indicta fuit cum Reliquiis SS. Luglii et Lugliani, cui una cum clero oppidano magistratus civilis interfuit. Die XXVII Septembris 1810 Joannes Francisc. de Mandolx, episcopus Ambianensis in mandatis dedit parocho S. Petri Mondideriensis Lefebvre, ut Reliquias SS. Martyrum recognosceret et recognitas in novos hermas rite transferret. Mandato episcopali obsecutus parochus, sequens edidit instrumentum, ex gallico latine redditum: In nomine Patris etc. Anno a Christo nato millesimo octingentesimo decimo, pontificatus SSmi Domini Nostri Pii Pp. Septimi decimo, imperii Napoleonis primi sexto, sedem Ambianensem, Belvacensem et Noviomensem occupante D. Joanne Francisco de Mandolx, feria V die IV Octobris ejusdem anni, circa horam decimam matutinam, D. Lefebvre, presbyter curatus ecclesiæ parœcialis et districtus Mondideriensis, vi commissionis dicti domini episcopi sui, ut aperiret capsas continentes Reliquias SS. Martyrum Luglii et Lugliani, patronorum oppidi Mondideriensis, ac earumdem authenticitatem et conformitatem cum antiquis instrumentis, capsæ inclusis, recognosceret, ac reconderet in novis hermis: dictus curatus, assistente D. Delatour, curato ecclesiæ succursalis ejusdem oppidi, et simul utriusque ecclesiæ clero ex sacristia solemni ordine egressus, ad pedem aræ maximæ hymnum “Veni Creator” inchoavit, quem reliqui, pulsatis organis, absolverunt, et dicta oratione de Spiritu Sancto, supradictus parochus ascendit ad altare, in quo positi erant hermæ ænei deargentati, sumptibus incolarum, quorum pia liberalitas est monumentum æternum sinceræ reverentiæ et gratæ memoriæ erga Sanctos, qui majores suos perpetuis beneficiis per novem fere sæcula, quamdiu sacra ossa in civitate fuere, cumularunt.

[23] [continuo accrevit.] Hermas sacro ritu expiatos, deponi jussit dictus parochus in mensa parata ad introitum sanctuarii, et extraxit ex antiquis hermis paucis ante diebus apertis, præsentibus DD. Delatour, curato supradictæ succursalis ac Lefebvre parocho olim B. V. Mondideriensis et Cocquerel, civitatis majore, ab episcopo ad id designatis, duas pretiosas Reliquias SS. Luglii et Lugliani, nempe partem cranii S. Luglii magnitudinis unius palmæ et cranium integrum S. Lugliani, prout constat ex instrumentis antiqui prioratus, et separatim depositas in pelvi argentea, serico rubro cooperta, ac super altari posita: post quæ dicti curati easdem ritu solemni circum ecclesiam, ad solatium eorum fidelium, quibus ingressus in chorum concedi non potuerat, detulerunt. Circumitione solemni peracta, dictus curatus sacras Reliquias panno serico viridi insutas, una cum præsenti instrumento, cæterisque antiquioribus, in veteribus hermis repertis, et inventario Reliquiarum, fere putrido, deposuit in capsa ferrea stannata, ad hoc parata, quam proprio ac vice-præfecturæ sigillis munivit et in hermis collocavit, quibus thuris honorem tribuit; dum cantaretur psalmus “Laudate Dominum omnes gentes,” celebrans ac reliqui osculati sunt cristallum, qua sacræ exuviæ tegebantur. Nam hymnus “Te Deum” in vespertinam benedictionem reservatus fuit. Hisce omnibus adimpletis, præsens instrumentum clara et contenta voce lectum fuit, prout nobis injunctum fuerat ab episcopo domino nostro; eademque die subscriptum fuit. [Sequuntur subscriptiones.]

VITA SS. LUGLII ET LUGLIANI FRATRUM, AUCTORE ANONYMO,
Ex pervetusto codice ms. ecclesiæ Lilleriensis, collato cum Vita typis edita anno 1597.

Luglius, M. in Picardia (S.)
Luglianus, M. in Picardia (S.)

BHL Number: 5061

AUCTORE J. G.

CAPUT UNICUM.
Sanctorum patria; gesta extra Belgium; iter in Belgium, ibique gesta; violenta mors, a prædonibus illata.

[In Hibernia, jam ad Christi fidem conversa,] Post gloriosissimam Domini nostri Redemptoris in cœlos ascensionem, ac Paracleti Spiritus in terris beatissimam missionem, Sancti Apostoli, divino Euangelii verbo igniti, per mundi climata ad humanæ creaturæ genus prædicatione restaurandum, quod per zelum * diabolicum perierat, sigillatim fere disperguntur. Ne rationalis creatura, quæ post primi parentis culpam, ad damnationis cumulum idololatriæ adinventionis errorem incurrerat, perditioni penitus subderetur. Eorum igitur spiritualibus eloquiis, in omnem terram exeuntibus, Hybernensis regionis omnis plebs imbuta, idolorum servitutem respuit, depositoque perfidiæ senio, sese baptismatis undis innovatam, studioso Dei servitio subjecit; et quanto magis in generationibus crescebat, tanto impensius divinis et ecclesiasticis studere devotionibus insistebat.

[2] [nati sunt SS. Luglius et Luglianus ex parentibus prænobilibus: ubi litteris imbuti,] Quo tempore rex quidam, nomine Dodanus, genere moribusque illustrissimus et in fide catholica eruditus, habens mulierem, modis prædictis sibi consimilem, nomine Relanim, toti ipsius insulæ populo juste, quippe justus, atque laudabiliter imperabat a. Hic atque sua conjux reverentissima, quoniam (Deo testante) arbor bona fructus malos non potest facere [Matth. VII.]; ex sese progeniem Deo procreantes acceptabilem, ternos Trinitati militaturos, Luglium videlicet et Luglianum, flores juvenum, pariter Liliam, gemmam puellarum, Spiritus Sancti voluntate genuerunt. Qui studiis litterarum dediti, superna illustrante clementia, brevi tempore diversarum artium disciplinis refarciuntur. Quorum memoratus pater cum more mortalium cursum vitæ finierat, Luglianus, quamquam junior nondum enim * clericali jugo adstrictus, jure hereditario tamen regnum subintravit *. Luglius vero infirmitatem maculæ (causam scilicet vitæ melioris aggrediendæ) in uno oculorum patiens, clericus enim effectus, postpositis sæcularibus, Dei servitio, in quo nemo perseverans fallitur, corpus et animam subjugavit. Lilia autem, eorum germana, in fragili sexu tunc fortitudinem nacta, prout potuit, a bonis operibus minime cessavit. Cujus servitium Deo gratum extitisse, liquet ex miraculo, quod in ejus monasterio quidam indigena nobis noviter fieri * intimavit b. Dixit enim, præfatam virginem, adhuc in corpore manentem, clericum quemdam (cui sibi sedulo famulanti omnia bona sua commisisset) secum habuisse, de cujus tribu semper unus in sua serviens ecclesia, ab statua, ad ejus virginis similitudinem composita, etiam infra se particulam corporis retinente, notitiam cujusque imminentis adversitatis, seu famis seu mortalitatis, seu belli, seu alterius periculi, pronus ante statuam, expleta oratione, devote tunc accepit; necnon etiam quomodo vitari queat, certissimus inde regreditur c.

[3] [Luglianus desertum petit; Hierosolymam ambo pergunt. Luglius in episcopum eligitur;] Hujus autem prædictus frater Luglianus simul annis quatuor cum admirabili gloria regnaverat, ratus hanc sæcularem pompam sibi, cœlestia non mediocri animo flagranti, fore offendiculum (ait enim Dominus: “Nisi quis renuntiaverit omnibus, quæ possidet, non potest meus esse discipulus [Luc. XIV]”) omnibus relictis, solus desertum adiit: ubi Deo acceptabiliter degeret, utens pro palatio cavea *, pro divitiarum diversitatibus, foliis amaris et agrestibus radicibus, pro purpurarum copia, corporis nuditate; neque hoc quidem brevis temporis, verum (ut magis admiretur *) sex annorum intervallo, quum ex sua præcedenti vita pateat, ex sequenti tamen manifestius cognoscitur miraculo. Nam quum adire Hierusalem intenderet, atque ad id comitem neminem haberet, fratre suo Luglio, ab Angelo nuntiante monito, eodemque docente usque ad ipsum deducto, fraterna juncta societate et divina gratia conducente, quo tendebant, feliciter pervenerunt. Quibus inde cum alacritate regressis, archipræsule interim illius insulæ defuncto d, Luglius, morum generisque eximietate clarus, totius populi electione, Spiritusque paracleti dispositione archiepiscopalem cathedram adeptus est. Qualiter autem sibi impositam curam rexerit, multis liquet miraculis quorum narrationem modo in antea tunc repetituri suspendimus. Sed quæ de Lugliano relatione cujusdam loci illius incolæ didicimus e, disserere diligentius operæ pretium duximus. Habetur igitur in ecclesia, in Dei suique honore ædificata (in qua triginta quatuor canonici omnes serviunt jugiter) fons subter altare, cujus aqua cæcus aspersus visum, surdus quidem auditum, claudus vero gressum, mutus etiam verbum vel qualibet ægrimonia oppressus alacritatem recuperant.

[4] [et episcopus sacratus, virtutibus claret; in pauperes liberalis, benignus in captivos,] His igitur de Lugliano singulariter explicatis, ad fratrem ejus Luglium (ut de utrisque communiter disseramus) redeundum est. Divulgata circumquaque sanctitatis eorum excellentia, Luglius, qui erat ipsorum primus natu (sicut a quodam sanctissimo abbate Hyberniæ nostris veteranis * relatum est f, et ut supra diximus) unanimiter ab omnibus supradictæ insulæ habitatoribus electus est archiepiscopus. Lucerna igitur, super candelabrum posita, Luglius, archiepiscopali honore sublimatus, in domo Dei gloriose resplenduit: qui commissam sibi plebem a devio transitoriæ delectationis ad directam æternæ patriæ viam verbo et opere revocare non destitit. Imposito enim sibi terrenæ celsitudinis a pice, minime obligatur *, quin ad cœlestis felicitatis beatitudinem toto mentis desiderio et multorum assiduitate beneficiorum anhelaret. Frequenti jejunio corpus macerans, carnis superbiam domabat, remunerari sibi a Domino in æternum confidens, quæ pro ejus amore temporaliter amitteret. Necessaria etiam sui corporis pauperibus impendebat. Noctu vigiliis et orationibus intentus; die ægros et in carceribus * trusos, consolandi gratia visitans, nullatenus a Dei servitio vacabat. Cujus frater Luglianus, ab eo exemplar honestatis accipiens et iisdem pietatis operibus sese exercens, nulla caduca, sola perenniter mansura diligebat.

[5] [inanem gloriam fugit Luglius, et sæculi blandimenta; fratrem accendit ad amorem cœlestium;] Cumque eum nulla sæcularis dignitatis imposita sibi dispositio urgeret, quamvis præcelsi meriti, divinæ contemplationi intentus assidue manebat g. Cum autem præfatus archiepiscopus sub calore ecclesiastici honoris, quædam sæcularium deliciarum blandimenta sibi velle obrepere sensisset, et quia populari favore, non solum per Hyberniæ insulam, sed et per omnes, quæ propinquæ erant, regiones ejus merita divulgabantur, ab antiquo hoste se per extollentiæ jaculum impeti animadvertisset; quærere cœpit, qualiter hujus mundi gloria nudaretur, ut æternam in Domino mereretur. Secreto igitur fratrem allocutus, ad contemnenda sæcularia, et ad promerenda vitæ cœlestis præmia, devotum ipsius animum hujusmodi oratione accendit. Si veræ filicitatis sanctitatem, quæ sublata terris cœlorum penetravit altitudinem, frater charissime, adipisci desideramus, necesse est, ut ad eam, dominica præcepta sectantes, per viam veritatis gradiendo, cursum vitæ nostræ dirigamus: non enim a desidiosis, et somnolentis comprehenditur regnum Dei, sed a perseverantibus in mandatis Domini. Quæ siquidem qui scrutantur et in toto corde exquirunt, beati sunt: miseri procul dubio, qui effugiunt. Hoc est autem viam veritatis deserere, euangelicæ institutioni et apostolicæ doctrinæ male vivendo contra ire; non modo profuturæ, imo maxime nocituræ vanitati sæculi hujus animam subjugare. Nos igitur, quoniam (testante sacro eloquio omnia) quæ sub cœlo sunt, vanitates sunt [Eccles. I]; ad eum mentis oculum referamus, ad ejus æternitatem totis nisibus suspiremus, qui in sole posuit tabernaculum suum, et tamquam sponsus procedens de thalamo suo [Ps. XVIII], hoc est, qui in sempiterna claritate Patris permanens, de utero sanctæ et intemeratæ Virginis nasci dignatus est, factus homo. Cum enim dives esset [II Cor. VIII], non solum pro nobis effectus est pauper, ut nos paupertate sua divites efficeret, imo mori voluit, ut resurgens mortis imperium destrueret [Hebr. II] et sequentibus se januam immortalitatis aperiret. Qualiter autem eum sequi oporteat, evidenter insinuat, ubi ait: Si quis vult venire post me, abneget semetipsum, et tollat crucem suam et sequatur me [Matth. VI]. Et iterum: Si vis perfectus esse, vade et vende omnia, quæ habes, et da pauperibus, et veni, sequere me. Hæc ergo, frater, monita illius audiamus, et hæc ejus præcepta toto affectu amplectamur, nec, quasi nimis difficilia præceperit, perhorrescamus; dabit enim ipse implere, quæ jussit. Si vero nunc visibilia contemnendo, sequamur eum, quamdiu colligamur fragilitate humanæ infirmitatis, apprehendemus eum veraciter, sicut est, in veritate salutis æternæ.

[6] [omnibus divenditis, peregrinantur sancti fratres; in Angliam deveniunt, ubi mari se committunt:] Mox divino spiritu accensus approbat consilium fratris beatissimus Luglianus. Nec mora sancti fratres substantia, quam sæculariter possidebant, egenis distributa, pretioque venumdatarum possessionum similiter disperso, sese in peregrinationem tradiderunt. Romam itaque ire disponentes, Domino præmonstrante viam, cum paucis clientibus, Hybernia exierunt. Cum enim in principio comitaretur eos servorum suorum non pauca multitudo, elegerunt potius, quamplurimis ad propria remissis, in paucitate hominum, sine strepitu placere Deo, quam abundantia servientium fulciri, et eorum obsequiis extolli. Cum vero egressi e patria, in Anglorum regione parum morarentur, ut verbum Dei annuntiando infidelibus, quos diabolicum blandimentum post Augustini sanctissimam prædicationem ad se retraxerat h, ad fidem Sanctæ et individuæ Trinitatis redire suasoriis compellerent sermocinationibus, pro mira comitatis eorum excellentia agniti, et rursus (ac si in patria) a populo venerabiliter sublimati, noctu inde fugerunt; volentesque a via, quam cœperant, declinare, properato itinere, ad mare pervenerunt: datoque nautis pretio *, navim ingressi, inspirante aura, a portu discesserunt.

[7] [sæva tempestas in mari exoritur; quæ demum eorum precibus sedatur.] Prora quippe jam in mediis fluctibus discurrente, ut ubique Dei fidelium virtus claresceret, admirabilis tempestatis impetus exortus est, ita ut pene ab omni parte navis latera mergerentur. Nautæ equidem cum ex improviso tam immensam tempestatis disturbationem exoriri, necnon procellarum turbines multiplicari percepissent, ac sese imminente naufragio in fluctibus mergendos (nisi per misericordiam Dei liberarentur) novissent, inenarrabili tremore confusi *, navim (dimisso velo) per æquora, sicuti de vita desperantes, vagare permiserunt, et in oratione dediti, Deum Sanctumque Nicolaum exorare cœperunt, quatenus ab illo mortis periculo supernæ auxilio gratiæ eriperentur. Deus autem quantam apud se Sancti Luglius et Luglianus haberent gratiam, volens declarare, nautarum voces clamantium exaudire volebat,* sed magis tempestatis fervorem convalescere faciebat: quorum unus (cui jam cognita duorum fratrum fuerat benignitas) cum parum preces suas suorumque sodalium a Christo exaudiri novissent, necnon procellarum turbines multiplicari percepissent, summo cohortans alios admonitu, prædictos fratres deposcere, ne navim suam mergi sinerent, ipse primus in oratione se ante pedes eorum prostravit. Quod nautis audientibus *, atque haud sine causa dici et fieri posse credentibus, magna voce clamantes, Sanctos Luglium et Luglianum exorare cœperunt, ut sua intercessione ab imminenti periculo liberarentur. Sancti fratres imprimis Dominum pro illis invocare hæsitantes, sed tamen, si pro eorum negligentia perirent, esse crimen maximum autumantes, manibus ad cœlum erectis, supplici devotione Dominum poposcerunt, quatenus suo interventu, navis illius rectores secum ipsis maris profunditas non absconderet *; neque ibi sive alicubi fidelis * necessitudo opprimeret, si quidquid per diem et per noctem admiserant, per pœnitentiam et eleemosynas, sive per alia hujusmodi beneficia digne satis non abluissent. Oratione nondum finita, utpote Dei voluntas suorum preces fidelium quantam apud se haberent potentiam ostendere volebat, maximus ille tempestatis impetus cessavit: statimque expulso undique omni concursu venti nubiumque, aeris serenitas rediit, atque aura inspirante salutifera, nautis minime remigio præ pavore auxiliantibus, navis ad portum salutis perducta est. Nautæ vero tam cito littori se restitutos per Sanctorum fratrum intercessionem cognoscentes, valde gavisi sunt. Domino et ipsis fratribus pro liberatione sua gratias reddiderunt; quos egressos navi et ipsi secuti sunt.

[8] [Bononiam, civitatem maritimam ingrediuntur: ubi Luglii prædicatione Bononienses quidam convertuntur,] Beatissimi igitur Luglius atque Luglianus, ubi suas preces, quibus nautas seque de naufragio expedierant, a Christo exauditas cognoverunt, timentes, ne divulgati, pro favore terrestri cœlestem amitterent gloriam, soli decesserunt, suosque comites effugientes, nutu Dei Boloniam i pervenerunt. Cumque ibi annuntiantes Euangelium Dei, gentes incredulas ad fidem veram revocarent, ecce prædicti comites subsecuti eos, prædicantibus eis supervenerunt; atque illorum bonitatem et quantam salutem in mari per eos operari Dominus dignatus sit, huc illuc referentes, per urbem eos exaltaverunt. Tunc omnis præmemoratæ urbis populus ad eorum prædicationem properavit: audiensque Sancti Euangelii verbum, quod illi Luglius, omnibus audientibus, prædicabat, pœnitebat eum*, quod a Dei servitio per tot annos retractus, idolis servivisset; valde lamentari cœpit, et corda sua, quæ antea incredula fuerant, fidei catholicæ substravit. Cumque omnes ibi intentis auribus fratres beatissimos euangelizantes auscultarent, et pro divini eloquii dulcedine cordibus compuncti, lacrymis diffluerent, ecce quidam a natali die cæcus, Eventinus nomine, (cujus aures fama prædicationis Sanctorum attigerat) intelligens advenit ad Sanctum Luglium sermocinantem, et ad eum, quamvis cæcus, per mediam turbam cucurrit, et ad ipsius genua provolutus, eum exorare cœpit, ut sibi visum exorando restitueret, quem a die nativitatis suæ amisisset. Archiepiscopus autem, in eum aspiciens, commotusque pietate, ingemuit, et ait illi: Dimitte me, frater, non est nostrum posse talia: sed per divinam dispositionem, si credis, fiet tibi, quod postulas.

[9] [et præmissa ad Deum oratione,] Communicato autem cum fratre consilio, intellexit, cæcum supradictum, nisi postulata impetraret, simulque adstantem populum permanere incredulum: et prostratus in terram, devota mente Dominum orabat dicens: Domine Jesu Christe, qui cæco, secus viam sedenti et clamanti, Jesu, fili David, miserere mei [Luc XVIII.], visum restituisti; cujus crucis patibulum a perditione istud eripuit sæculum; qui ad similitudinem Jonæ in ventre ceti, triduo conservati, tribus diebus ac tribus noctibus in corde terræ quievisti, et resurgens, postea in cœlum ascendisti, sedensque ad dexteram Patris, Spiritum Sanctum Paracletum in discipulos effudisti; te ergo quamvis peccator indignus, rex piissime, supplici mente expostulo, ut nostra intercessione istius non videntis oculos digneris aperire: simulque ab adstante populo incredulitatis tenebras expellere, ut per omnia et in omnibus tui pretiosissimi nominis gloria celebretur: qui vivis et regnas cum Deo Patre et Spiritu Sancto in sæcula sæculorum. Amen. Finita oratione, exsurgens archiepiscopus aquam sibi jussit afferri, lotisque manibus, ut Deus suam vocem exaudiret, divinum Missæ sacrificium suppliciter celebrare cœpit.

[10] [reddit Luglius uni cæco visum.] Interim præmemoratus Eventinus, clamore admirabili * vociferans, haud dicere talia cessabat: Domine Lugli, pater piissime, memorare mei. Ecce unus clericorum, qui astabat, audiens, quod vox illius tam magnum super ecclesiam faceret tumultum, et astantis populi a percipiendis mysteriis impediret auditum, vasculum, in quo aqua fuerat, unde manus suas archiepiscopus abluerat, arripuit, satisque confidens, quod viri Dei benedictio salutem fidelibus restituere posset, blandis Eventinum alloquiis affatus est, et symbolum fidei ordinatim exponens, interrogabat eum per singula, an crederet. Cumque ille hæc se omnia credere sæpius iteraret, clericus in fide catholica confirmatum agnoscens, aquam in vasculo ante Sanctum Luglium, divino peracto officio, attulit, et ut eam benediceret, postulavit: quam postea cæco porrexit, hortans eum, aqua, unde manus archiepiscopus abluerat, linire oculos, ut salutem, quam postulabat, Domino annuente, recipere mereretur. Ipse autem recuperandæ salutis avidus, manus ex improviso in porrecto vasculo mittit, lotisque oculis, visum continuo recepit. Quod ut Sanctus Luglius percepit, Te Deum Laudamus etc. clara voce incepit, omnisque clerus, qui astabat, cum ipso alacriter perfinivit, plebs quoque laica, parte ex alia secundum scire, laudes Deo referens, flexis genibus, terram pro tanto miraculo osculata est: et resurgens, quamvis illitterata, illi exclamavit: Osanna in excelsis, benedictus, qui venit in nomine Domini. Finitis clericalis et laicæ multitudinis hymnis et laudibus, ille, quem coram omnibus Dei virtus illuminaverat, cedente turba, ante beatissimum præsulem venit, et ad ejus pedes provolutus, osculari incœpit, Deoque gloriam et Sancto Luglio, qui sanitatem orando impetraverat, gratiam reddidit.

[11] [Teruanam urbem ambo ingrediuntur: ubi ignoti esse cupiunt: excitatum ibi incendium extinguunt.] His actis, beatissimi fratres Luglius atque Luglianus, Boloniæ amplius morari nolentes, sed quod Deo voverant, libenti animo complere desiderantes, ab ea, omni clero et populo comitante, egressi sunt. Cumque ad locum, a præfata urbe quatuor distantem milliaribus, cum tanta multitudine pervenissent, ibi a populo eundi accipientes licentiam, comitibus, quos e patria eduxerant, secum retentis, per villas, per vicos et per loca satis aspera, usque Teruanam iter tenuerunt: et ingressi urbem, ad matrem ecclesiam orare perrexerunt. Finitis orationibus, a templo festinanter egressi, subito præ nimio fessi labore, hospitati sunt k. Nolebant enim, ut per urbem illam fama illorum crebrescens aures domni Theodorici Baini l, tunc temporis pontificalem cathedram præsidentis, attigisset, ne divulgati ibi a prædicto præsule retinerentur. Illud autem nostro tractatui inserere credimus operæ pretium, qualiter præfata urbs eorum meritis incendium evaserit, sicut quidam suorum viventium clientum retulisse dicitur m, qui se cum illis ad martyrium etiam fuisse, testatus est. In subsequenti enim illius diei nocte, quo Teruanam intraverant, compressis sopore civibus, sanctis autem fratribus murmuratim in lecto Psalmos cantantibus, domus, quæ eorum hospitio jungebatur, incenditur. Expergefacti illico cives a custodibus civitatis ad incendium restinguendum, pariter cucurrerunt: quorum alii culmina domorum conscendunt et diruunt, alii aquam in ignem projiciunt; alii haurientes projicientibus suggerunt. Convalescenti autem flammæ et magis ac magis sese dilatanti resistere non valentes, in pavorem nimium conversi, totius urbis concremanda esse ædificia metuebant. Cumque ignem multas vici illius ædes occupare prospexissent, maximum tumultum lugendo facientes, hospitem sanctorum fratrum sopore inundatum, excitaverunt. Ipse autem tanto clamore exterritus, a lecto surrexit, currensque scrutandi causa, quid hic tantus significaret tumultus, ostium aperuit. Admiratus autem, unde noctis, prius tenebrosæ, tam subita claritas exorta fuisset, exsiliit, vidensque, quia jam domus suæ loca superiora impetus flammæ succenderet, unde exierat, rediit, fratresque sanctos, sopori deditos, autumans, voce horribili exclamavit dicens: O vos Scoti n, festinantes surgite, fugientes discedite; domus enim mea incensa est. Cumque sancti fratres vocem sui hospitis clamantis audivissent, illius caritate, non ignis timore commoti, ad ostium quantocius pervenerunt, et ambo ad terram prostrati ad orationum præsidia recurrerunt. Dehinc Sanctus Luglius surrexit, et archiepiscopali auctoritate procedens, dextera erecta, confisus in Domino, crucis signaculum contra incendium opposuit; sicque flamma, quæ antea nimis convalescebat, statim ad nihilum reducta est, ac si multa pluvia desuper aspergeretur. Qui vero in magna claritate ad incendia venerant, vix ad hospitia, relapsis tenebris, redire potuerunt. Noctis autem illius transacto spatio, sancti fratres celeriter ex urbe egredientes, ne agniti disturbarentur, iter, quod cœperant, abiverunt.

[12] [Teruana discedunt; Psalmos in via legunt; a prædonibus, vias publicas obsidentibus] Divina autem inspirante gratia cognoscentes, quia die illa martyrii palmam adepti forent o, sicut unaquaque die soliti fuerant, Psalterium incœperunt: et ad Vallem, quæ Scyredala dicitur p, quatuor a prædicta urbe interpositis milliaribus q, cantando per devia nemora et inculta loca pervenerunt. Illis vero diebus totius Morinensis pontificatus territorio r, Wandalorum exercitu depopulato, rari remanserant coloni: et qui supererant, magis in latrocinio, quam in terræ cultura corpora exercebant. Tunc temporis enim tres fratres, in latrocinio excompti *, in hoc prædicto pago habitantes, unus videlicet Bovo apud Butnetum; alter vero Escelmus juxta Fracfragium habitans; tertius scilicet Berengerus secus villam, Percetum nomine, refugium habens, in saltibus satellites plurimos habebant; illosque die ac nocte ad custodienda nemora et viarum transitoria mittebant, ut pertranseuntes vestibus et aliis, quæ ferrent, despoliarent. Prædictorum latronum satellites ad viam, quæ per Scyredalæ vallis medium porrigitur, custodiendam, die illa, qua Sancti Martyres a prædicta urbe exierant, missi, eos a longe descendentes viderunt, atque inter fruteta absconditi, donec propius accederent, exspectaverunt. Gloriosi nempe fratres, nihil metuentes (ut supra memoravimus) cantando Psalterium, insidias inciderunt, et a satellitibus inique aggressi, procul a semita deducti sunt. Mox omnes, qui advenerant discipuli, ut eos aggressos perspexerunt, pavore arrepti maximo, per devia nemora fugerunt. Unus tamen illorum ad se (stimulante pietate) reversus, quod fugisset valde condoluit, et quid de magistro fieret, toto cordis affectu scire desiderans, ubi eos dimiserat, recurrit; citoque ab apparitoribus perforatus et spoliatus, semivivus relictus est.

[13] [gladio feriuntur; subsecuta divina in percussorem ultione. Servus custodit eorum corpora; eaque Angeli visitant.] Beatissimi autem Luglius atque Luglianus coram famulo, consolandi gratia adstantes, et ad finem Psalterii festinantes, et multum martyrio congaudentes, in oratione perseverabant. Cumque, Vivet anima mea et laudabit te [Ps. CXVIII], cum sequenti versu pronuntiassent, ecce a persecutoribus percutiuntur, ac capitalem subeuntes sententiam, pariter vita spoliantur, ac vestibus. Quorum animæ, ab Angelis susceptæ, æterni Redemptoris offeruntur aspectui, et cum candidato Martyrum exercitu laudant Dominum in æternum. Continuo igitur qui in beatissimos Martyres ictum miserat læsionis, maximusque instigator, ut occiderentur, exstiterat, arreptus a diabolo, evidenter vexatur, et in eodem loco, aliis fugientibus, derelictus, a feris discerpentibus consumitur. Præfatus autem famulus haud procul a Sanctis Martyribus vulneratus jacens, surrexit, et (pro posse) felicia Sanctorum corpora colligens, ex parte cooperuit: ac juxta ea, tenebris jam relabentibus, per totam noctem discumbens, custodivit. Qui nocte illa continua patefactum cœlum super Beatos Martyres testatus est se vidisse, ac per scalam, a terra usque ad firmamentum porrectam, Angelorum choros cum ingenti lumine descendisse, Sanctorumque corpora venerabili obsequio visitasse. Nec dubitandum, quin eorum animas per se ipsum Dominus multiplici retributionum genere mirificet in cœlis, qui ita eorum corpora per suos cœli ministros glorificat in terris: ad laudem et gloriam nominis sui, quod est benedictum in sæcula. Amen.

ANNOTATA.

a Si Dodanus totius Hiberniæ monarcha fuerit, mirum est, nomen ejus regum Catalogis non inveniri. Credibilius est, præpotentem dynastam, quam monarcham exstitisse.

b Nituntur hæc narratione cujusdam indigenæ Hiberniæ; sed quanto temporis spatio is a sæculo VII remotus fuerit, Vita silet.

c Simile quid retulimus hic Tom. V, num 12commentarii de S. Bertulpho, quem adisis [Act. SS. Belg. tom. V, pag. 457.] .

d Mirum est, archipræsulem Hiberniæ, cui Luglium successisse tradit biographus, ab eo non nominari; sed nec prodi nomen archiepiscopalis urbis.

e Nititur et hæc biographi assertio cujusdam Hiberni relatione, cujus tamen ætatem non prodit, sed nec auctoritatem. Fuit haud dubie Hibernus ille sæculo plus uno aut altero Sanctis nostris junior, ut qui meminit de eorum ecclesia, in qua triginta quatuor canonici Deo et S. Luglio deserviunt.

f Adi Annotatum præcedens, et observa, non assignari sæculum, quo veterani illi seu majores vixerint. Adi et Commentarii prævii num. 3 sub finem.

g Herbius hæc ita edidit, suo, ut arbitror, mutato stylo: Porro nullo modo sæcularis dignitatis sarcina illis imposita arridebat; quamvis præcelsi meriti illos sanctitas extolleret.

h S. Augustinus, Anglorum apostolus, episcopusque Cantuariensis in Anglia, obiit anno Christi 608 [Cfr Act. SS. tom. VI Maji, pag. 373.] .

i Boulogne-sur-Mer vulgo nuncupatur. Olim Gessoriacum vocabatur. Adi hic dicta de ista urbe [Act. SS. Belg. tom. I, pag. 388.] . Plura vide in Notitia Galliarum, auctore Adriano Valesio [Pag. 231.] : ubi etiam leges, urbem hanc ab antiquioribus non Boloniam sed Bononiam nuncupatam fuisse; tametsi contrarium indicent scriptores Galliæ Christianæ [Tom. X, col. 1526.] .

k Nempe in communi aliquo urbis diversorio.

l De S. Baino, cui Vita hæc Theodorici pronomen fuisse asserit, vide hic disputanda ad annum 729 [Act. SS. Belg. tom. VI, pag. 646. Cfr Act. SS. tom. IV Jun., pag. 26.] .

m Vox hæc dicitur satis denotat, narrationem hanc non niti certo coævi testis testimonio.

n Hiberni antiquitus Scoti vocabantur [Ibid. tom. I, pag. 3 et 15.] .

o Martyrium nempe improprie dictum. Adi Comment. prævii num. 4.

p Malbrancquius vallem hanc nunc vocari asserit La Vallee de Frefay.

q Milliaria, de quibus hæc Vita loquitur, sunt leucæ Belgicæ, non millia passuum geometrica.

r Locum hunc, uti et alia quædam, hocce numero relata, Malbrancquius in hunc modum exposuit in suo libro de Morinis [Act. SS. Belg. tom. I, pag. 527.] : Jam quatuor (ab Urbe Teruana) leucas per devia nemora et inculta emensi (SS. Luglius et Luglianus) in vallem, cui Scyredala nomen, descendere, Locus est fractagio (nunc Frefay) ad viam Romanam sito proximus. Recta processere, indigi proborum consilio, qui prædonum manus hic exeundas edocerent. Namque superioribus annis affusi per Oceanum in Morinos barbari, eas partes depopulati fuerant. (Quidni et Wandali proprie dicti, qui Arcadio VI et Probo coss. anno Christi 406, trajecto Rheno, Gallias ingressi sunt, uti ex scriptoribus fide dignissimis ostendimus [Ibid. pag. 456.] . Partes autem, de quibus hic Malbrancquius, illæ sunt, quæ inter Blangiacum (Gallice Blangi) Perniacum (Gall. Pernes) et Teruanam interjacebant, quæ necdum suos colonos receperant: nam indigenæ quipiam, quos forsan olim meliores bearant copiæ, illorum exemplo prædandi studio se addixere. Hos inter grassabantur ter gemini fratres, bipedum nequissimi. Alter, Bovo nomine, domicilium fixerat apud Butnetum et modo Bunet silvula ad Lillerium nomen retinuit: alter Escelmus (alias Helcelinus et Hescelinus) Fracfagii (Frefay) incola: tertius Berengerus juxta villam Percetum (jam Persy) Perniaco contiguam. Frequenti omnes satellitio freti, quod ad exitus viarum amandabatur. Et hac ipsa die, quasi data opera ad Scyredalam vallem stabant explorabundi. Ut viros, in proclivia tendentes, conspexere, oppido inter fruteta latitantes, dum propius accedant, opperiuntur. Interea germani (Luglius et Luglianus) de his nihil anxii, psalmodiæ solito alacrius incumbunt. Detectis prædonum ambagibus, protinus non modo corporis exuvias, sed corpus ipsum et animam pro Christi nomine profundere se paratissimos exclamant. Et post pauca subdit: Ecce gladio plectuntur, spoliantur vita et vestibus, projecto in lacunam utriusque corpore, ac sine honore relicto.

* Herbius in vidiam

* rectius neque

* Herb. administrandum suscepit

* Herb. recenter factum

* Herb. spelunca

* Herb. mirandum

* Herb. majoribus

* Herb. retardatur

* Herb. carceres

* Herb. persoluto naulo

* Herb. horribili tremore confusi

* nolebat?

* Herb. videntibus

* Herb. una cum aliis maris tempestas non obrueret.

* An fatalis?

* nempe populum

* Herb. miserabili

* Herb. latrocinio insignes

DE S. LEOTHADIO, CONFESSORE EPISCOPO, AUGUSTÆ AUSCIORUM,

FORSAN ANNO. DCCXVII.

SYLLOGE HISTORICA.

Leothadius, episc. conf. Ausciis (S.)

AUCTORE J. V. H.

§ Unicus. Paucitas monumentorum; Sancti præfectura in monasterio Moissiacensi; initia metropoliticæ dignitatis in Ausciensi Ecclesia: tempus episcopatus incertum; variæ translationes.

Quamvis multos, inquit nuperrimus scriptor R. D. Monlezun [Monlezun. Vies des SS. Eveques d'Auch. pag. 1.] , colat Ausciensis Ecclesia pontifices, [Inter patronos suos colit Ecclesia Ausciensis S. Leothadium,] sanctimoniæ laude insignes, quatuor tamen præcipuo honore et veneratione prosequitur, S. Taurinum, sub die V Septembris [Act. SS. tom. II Sept., pag. 630.] , S. Orientium, sub die 1 Maji [Ibid. tom. I Maji, pag. 60.] , S. Austindum sub die XXV Septembris [Tom. VII Sept., pag. 152.] et S. Leothadium, cujus festivitas hac die XXIII Octobris celebratur. De tribus prioribus egerunt majores nostri, ut notamus ad calcem paginæ. Superest S. Leothadius, cujus rerum gestarum avara nimis fuit antiquitas; ut vix pauculas reliquias e vasto naufragio surripere nobis sit datum: quin et hæc ipsa, controversiis intricata, tenentur. Præterea S. Leothadii nomen plerosque martyrologos latet. In Auctariis Usuardinis, a Sollerio sub hac die editis, sancti episcopi nomen recensent Aquicinctinum, Castri Caroli et Cluniacense hisce verbis: Eodem die (XXIII Octobris) Sancti Leotadii episcopi et Confessoris. Hisce addit laudatus hagiographus Ausciensis [Monlezun, pag. 19.] Sanctum antistitem, in Burgundia Vita functum, Auscium relatum fuisse; quin istiusmodi translationi certum tempus assignari possit. Castellanus etiam S. Leothadium ex abbate Moissiacensi episcopum Auscii annuntiat. Licet hæc parca et jejuna sint, non nocent tamen S. Leothadii honori et cultui, qui ab omni ævo in Ausciensi Ecclesia perstitit, et frequentatur a fidelibus, sanctum invocantibus in morbis, præsertim epilepticis [Ibid. l. c.] .

[2] [qui dicitur ex principibus Aquitaniæ ortus;] Progredimur jam ad ea, quæ traditio aut servavit aut effinxit circa S. Leothadium, et trutina historica expendimus. Fertur imprimis S. Leothadius familiam principum Aquitaniæ, et speciatim Eudonem, Vasconiæ ducem, attigisse; dum alii magis ejus genus ad Carolum Martellem, adeoque ad Carlovingicam stirpem revocant: quapropter R. Canonicus Monlezun mavult utrinque ejus consanguinitatem dispertire, quatenus simul et Eudonem, adeoque Merovingicam, et Carolum Martellum, ac proinde Carlovingicam stirpem attigerit [Ibid. pag. 17.] . Ast hæ opiniones parum veri similes videntur. Imprimis dubia valde est, saltem sæculo septimo aut octavo, quo floruit S. Leothadius, cognatio inter Merovingicam et Carlovingicam familiam. Dein Eudonis Aquitanici genealogiam habemus satis accuratam ex diplomate fundationis monasterii Alahonensis in Hispania, quod magna ex parte dabimus in Actis S. Odæ Viduæ hac ipsa die. In hoc porro documento nihil occurrit, quo S. Leothadius principali Aquitanicæ familiæ annecti posset. Consule, si lubet, tabulam genealogicam Eudonianæ familiæ apud Benedictinos scriptores Historiæ Occitaniæ [Hist. du Langued. tom. I, pag. 689.] . Cæterum posita S. Leothadii consanguinitate cum Eudone, nullum est dubium, quin Sanctus domesticum habuisset seu ducem seu sectatorem, S. Hubertum: quum hic certe ad principalem Aquitanicam domum pertinuerit. Uter vero alterum præcesserit, determinare non valemus, quum ætas Ausciensis antistitis tam certo hactenus cognita non sit, ut firmum aliquod argumentum præbere possit.

[3] [et Moissiacensi monasterio præfuisse;] Traditur etiam, S. Leothadius, antequam Ausciensem cathedram conscenderet, monasterii Moissiacensis, in diœcesi Cadurcensi siti, præfecturam gessisse. Traditionem rejicit Cointius ad annum 691 § XXIV dicens, abbatem Moissiacensem appellari Leocadium seu Leochadium, adeoque cum S. Leothadio, Ausciensi episcopo, confundendum non esse. Sed leviuscula est objectio: etenim frequens est in antiquis documentis istiusmodi nominum alteratio, ut inde aliquid concludi possit. Dein fidentius quam verius appellat Cointius Moissiacensem abbatem Leocadium. Enimvero in Vita S. Desiderii, Caturcensis episcopi, a Philippo Labbe edita, hæc leguntur [Nov. Biblioth. M SS. tom. I, pag. 707.] : Nullum quidem eo tempore in urbe Caturcæ propositum monachi, neque habitum Religionis aut Regulæ cœnobialis intraverat: secta Columbani procul aberat, instituta B. Benedicti longe distabant. Desiderii autem tempore hæc secta Caturcæ intravit, hujus sub die hæc Religio adolescere cœpit: nam et Marciliacense cœnobium hujus temporis a viris laudabilibus Anseberto et Leuthado initiatum est. Facile dabitur, Leuthadi et Leothadi seu Leothadii unum idemque nomen esse: adeoque Cointium minus accurate locutum. Philippus Labbe in Appendice ad priores tomos Bibliothecæ, ad calcem voluminis secundi posita: Pro Maciliacensi, inquit, cœnobio sedulus in rem suam, suique monasterii honorem interpolator Moissiacense substituit pessima fide, subjecitque, paulo ante regiis expensis initiatum, hujus tempore a viris laudibilibus Ansberto et Leochadio competenter expletum. Est certe Marciliacum monasterium in episcopatu Cadurcensi situm: ast quo tempore vivebat S. Desiderius, valde dubium est, an exstiterit. Gallia Christiana tamquam popularem traditionem habet Marciliacum sive a Pipino, patre Caroli Magni, sive a Pipino, Aquitaniæ rege fundatum fuisse; qua etiam traditione admissa, fundatio Marciliacensis centum fere annis S. Desiderio posterior est, ut infra monstratur. Imo fatetur, nullam ejus antiquiorem fieri mentionem, quam anni 960 [Tom. I, col. 177.] : adeoque ad tempora S. Desiderii Caturcensis non pertinet Marciliacensis fundatio. Dein esto nomen Moissiacense mala fide interpolatum: traditio præfecturæ monasticæ, a S. Leothadio gestæ non magnum capiet detrimentum. Etenim habemus aliud instrumentum, a Mabillonio allatum [Tom. I, Annal. pag. 631.] , ex quo constat anno septimo Theodorici III, seu vulgari 677, Nizezium cum uxore sua Ermentrude vendidisse Leutado, abbati Moissiacensi, varia prædia: quum porro Cointio episcopatus Ausciensis S. Leothadio incœpit anno 691, profecto ratio temporis optime quadrat: nec est, quod ex hac parte pugnet cum Sancti præfectura Moissiacensi.

[4] [cui opinioni momenta chronologica minime repugnant:] Rem tamen propterea confectam esse non dixero. Nam contra Moissiacensem præfecturam S. Leothadii gravius argumentum affert Cointius l. c. cui suffragantur scriptores Galliæ Christianæ [Tom. I, col. 159 et 976.] . Scilicet Moissacum initiatum fuit, vivente S. Desiderio, ut liquet ex biographo ejus supra citato: Desiderius autem vita functus est, secundum Cointium l. c. § XXIII anno sexcentesimo unde quinquagesimo, secundum Mabillonium anno 656 [Vet. Analect. pag. 521. Edit. Paris. 1723. Cfr De la Croix. Series epp. Cadure. pag. 29.] , quæ septennii diversitas ad diem XV Novembris, qua Acta S. Desiderii illustrabuntur, examinanda recurret. Utramlibet sententiam quis amplectatur, nihil in alterutra repiriri potest, quæ absurdam faciat opinionem eorum, qui censent, S. Leothadium ante episcopatum Ausciensem assumptum aliquanto tempore Moissiacense asceterium rexisse. Ipse certe Cointius ad annum 674 § CXI statuit Sanctum episcopum factum anno Christi 691, sedem tenuisse annis XXVII, adeoque X kal. Novembris 718 diem obiisse supremum. Qua in chronotaxi, inter tempus quo monasterium Moissiacense ac porro diœcesim Ausciensem administravit, annos habemus quadraginta duos; quæ temporis intercapedo tanta non est, ut uni eidemque Leothadio tribui non possint et præfectura Moissiacensis et Ausciensis pontificatus. Quapropter recedendum non credimus a vulgari traditione secundum quam concedendum erit, Sanctum ad senium usque vixisse, v. g, nonagenarium obiisse: quam ætatem nemo absurdam et impossibilem dixerit. Cæterum tam vaga fluxaque est Sancti nostri chronotaxis, ut definitæ alicui epochæ certo firmoque indicio innecti non possit; et sive antecessorum sive successorum S. Leothadii tempora expendamus, nihil occurrit; quo certo vestigio consistere possimus. Non est igitur cur Menardum, receptam traditionem secutum, tam præfidenter reprehendat Cointius.

[5] [ast minus firmum est, quod traditur] Ast aliud est, cur justius majorique cum veritate Menardus a Cointio ad an. 691 § XXIV, vapulat; quia dixit, Sanctum fuisse archiepiscopum Ausciensem [Martyrol. ord. S. Bened. pag. 724.] , quum sæculo octavo jus metropoliticum esset penes episcopum Elusanum. Et quidem sunt non pauci, qui dignitatem metropoliticam existimant primum collatam fuisse sæculo nono satis provecto, nixi epistola Joannis Pp. VIII anni 879, quæ inscribitur: Airardo archiepiscopo (Ausciensi), Involato Convenensi, Wainardo Conserano, Sarstono Biggorensi episcopis [Migne. Patrol. tom. CXXVI, col. 844.] , in qua incestuosæ nuptiæ prohibentur. Atque hunc Airardum primum fuisse, Ausciensis Ecclesiæ archiepiscopum, aperte docet Odo levita scribens ad Garsiam archipræsulem, hujus nominis primum, qui in fine sæculi decimi sedem occupavit [Gall. Christ. tom. I, col. 978.] , quandoquidem hunc dicit, septimum exstitisse jure pontifici felicitatis vitæ claudendi et reserandi [Ibid. instrum. pag. 159.] . Et vero expuncto, ut vult Gallia Christiana [Ibid. col. 978 n.] , Odilo aut Seguino, utroque incerto, septimus est ab Airardo Garsias antistes. Ex quo consequitur, S. Leothadium recte episcopum, non vero archiepiscopum Ausciensem, vocari debere.

[6] [a variis] Atque hic gradum sistere possemus, nisi difficultatem nobis crearet Joannes Stiltingus noster in Sylloge historica S. Taurini Ausciensis ad diem V Septembris [Act. SS. tom. II Sept., pag. 633.] . Videtur nempe viro sagacissimo Odo, qui barbare et obscure scripsit, non satis clare indicare initium archiepiscopalis dignitatis, Ausciensi sedi attributæ. Quod quidem eatenus admitto, quatenus limpidioribus et usitatioribus vocibus rem suam potuisset explicare Odo levita. Verum id quidem extra omnem controversiam est, Garsiam septimum esse, qui aliquam potestatem clavium acceperit: quoniam autem de episcopali jurisdictione intelligi nequit, Garsia scilicet inter Auscienses præsules occupante, secundum Galliam Christianam [Tom. I, col. 978.] , quinquagesimum quartum locum; non video, quam aliam præter metropoliticam jurisdictionem, a qua septimus est Garsias, indicare potuerit Odo. Cum Stiltingo tamen consentio, S. Taurinum, multo antiquiorem, ducem et quasi primipilum non fuisse. Huc etiam facit alterum argumentum, quo opinio nostra confirmari potest. Notum scilicet est Gallicarum provinciarum, metropoles civiles simul etiam ecclesiasticas fuisse ac permansisse usque ad currentis hujus sæculi initium, quo novis limitibus circumscriptæ fuere Galliæ provinciæ et diœceses vi Concordati anni 1801. Sic, ut rem coram exhibeamus: Provinciæ Lugdunensis Primæ metropolis fuit Lugdunum; Lugdunensis Secundæ, Rotomagum; Lugdunensis Tertiæ, Turones; Lugdunensis Quartæ seu Senoniæ, Seniones; Belgicæ Primæ, Treviri; Belgicæ Secundæ, Remi; Germaniæ Primæ Moguntia; Germaniæ Secundæ, Colonia Agrippina; Maximæ Sequanorum, Vesuntio; Alpium Graiarum et Penninarum, Darantasia; Viennensis, Vienna, Aquitanicæ Primæ, Bituricum: Aquitanicæ Secundæ, Burdigalæ; Narbonensis Primæ, Narbona; Narbonensis Secundæ, Aquæ Sextiæ; Alpium Maritimarum, Ebredunum. Hanc Galliarum Notitiam inter alios ediderunt D. Bouquet [Rec. des Hist. de France. tom. II, pag. 1 et seqq.] et accuratius D. Guerard [Essai sur les divis. territ. des Gaules. pag. 12.] . Patet autem omnes has metropoles civiles etiam ecclesiasticas fuisse ac permansisse: imo quum in allegata Notitia sub metropoli Viennensi ordinetur civitas Arelatensium, sunt variantes lectiones, a D. Guerard recensitas, in quibus legitur: Provincia Arelatensium, metropolis civitas Arelatensis [Ibid. pag. 25.] . Qua occasione Arelas in metropolim erecta fuerit, et quæ exortæ cum Viennensi metropolita dissensiones, exponunt passim historiæ ecclesiasticæ scriptores. Consule, si lubet, Cointium ad annum 508 §§ LIV et seqq.

[7] [de metropolitica in Ausciensi Ecclesia jurisdictione.] Consulto omisimus hactenus provinciam Novempopulanam, de qua specialis est quæstio. Hæc in citata Notitia sequenti modo describitur [Ibid. pag. 28.] : Metropolis civitas Elusatium (Eauze); civitas Aquensium (Acqs); civitas Lactoratium (Lectoure); civitas Convenarum (Comminges St Bertrand); civitas Boatium (secundum aliquos Bayonne, secundum alios Tete-de-Buch); civitas Benarnensium (Lescar); civitas Aturensium (Aire); civitas Vasatica, ubi castrum Bigorra (Bazas); civitas Elloronensium (Oloron); civitas Ausciorum (Auch). Descriptioni Novempopulaniæ subnectit D. Guerard variantes lectiones, ex viginti quinque codicibus manu scriptis bibliothecæ Parisiensis desumptas: inter eas autem sunt viginti et unus, qui ponunt metropolim civitatem Ausciorum, et totidem, qui Elusatium civitatem ultimo loco constituunt: imo unus, sæculi quidem quarti decimi, habet: Civitas Elosatium, metropolis quondam, modo villa [Ibid. pag. 30.] . Non videtur tamen desiisse Elusanus episcopatus ante sæculum nonum, quo civitas a Normannis deleta fuit; quamvis nomen alicujus episcopi post sæculum septimum, ultra medium provectum, hactenus repertum non sit; ultimus, cujus nomen cognoscatur, est Paternus, qui anno 663 priviligio monasterii Corbejensi subscripsit [Mabillon. Annal. tom. I, pag. 433.] . Post Paternum, ait Gallia Christiana [Tom. I, col. 970.] , desiderantur plurimi præsules Elusanæ Ecclesiæ; in hoc enim loco perseveravit adhuc sedes metropolitana usque ad sæculum IX, quo urbs a Normannis destructa est, et sedes Ausciensis metropolis honore fuit cæteris Novempopulaniæ anteposita. Manente autem sede episcopali Elusæ, nulla canonica videtur ratio, cur jure suo metropolitico privaretur: ac sæculo VIII vigebat lex ecclesiastica, ut, inquit, Adrianus Pp. I [Migne. Patrol. tom. XCVI, col. 1215.] , sicut antiquis privilegiis singulæ metropolitanæ urbes fundatæ sunt, ita maneant… Nec debet ecclesia ullum damnum sui ordinis inde sustinere, si per LX aut LXXX et eo amplius annos incuria quorumque præsulum et vastatione barbarorum dignitatem antiquam, et Romanorum antistitum firmitate roboratam, perdidit et amisit, quando innumeris pene annis illa, Spiritu Dei disponente, usa fuerit. Hæc epistola ad Bertherium Viennensem missa, ad omnes episcopos, ut in textu dicitur, directa fuit. Ex his satis probabile evadit, episcopum Ausciensem, sublata primum sede Elusana sæculo IX, metropoliticam dignitatem consecutum fuisse: adeoque Sanctum nostrum Leothadium ex albo metropolitarum seu archiepiscoporum expungendum esse.

[8] [Tempus episcopatus utcumque definitur;] Atque hæc fere sunt, quæ de sancto episcopo Ausciensi disputare licet. Cointius ad annum 674 § CXI addit: Perpetuum existimamus hoc anno factum episcopum, et, ut Chenutius affirmat, annos egisse in præsulatu septemdecim, id est, ad annum 691 pervenisse, quo S. Leothadius ei successit. Addit Chenutius, S. Leothadium annos sedisse septem ac viginti. Nihil ad nostram chronologiam convenientius dici potest, quia S. Leothadius, ut Sammarthani ex veteribus membranis Ausciensis Ecclesiæ probant [Gall. Christ. Vet. tom. I, pag. 98.] , ex hac vita decessit decimo kalendas Novembris, anno Christi duodecimo * supra septingentesimum. Hactenus Cointius, quem, quia aliud non habemus, utcumque sequimur: id tamen dolendum, neminem exhibere instrumenta, quibus assertiones firmentur. Saussayus in supplemento ad Martyrologium Gallicanum de S. Leothadio hæc habet [Pag. 1185.] : In Burgundia Sancti Leothadii Augustæ Ausciorum, jam sedis metropolitanæ, antistitis. Hic ex abbate Moissiacensi ad confluentes Tarni et Saræ amnium in Caturcensi agro, hanc ad cathedram ob micantia plenæ Deo mentis lumina evocatus, et inceptum asceterium absolvit et pastoris boni exempla secutus, diœcesim suam, adeoque et Novempopulaniam universam, ad præscriptum divinæ voluntatis gubernavit. Quum autem creditas sibi oves annis XXXVII (alii XXVII) sanctissime rexisset, in Burgundia, quo pro utilitate ecclesiastica profectus erat, ad suorum laborum metas pervenit, placidaque morte in Christo, qui vera vita est, requievit. Corpus ejus, ad propriam sedem revectum et in summa æde sanctissimæ Virginis Deiparæ conditum, signis gloriæ plerisque effulsit: ex quibus id effectum, ut fidelis populi votis, tamquam gratus apud Deum suffragator, jam abhinc fuerit invocatus; quibus, largiente Domino, non raro opitulatur. Succurrit etiam sæpissime Beatus Confessor et Pontifex clientibus suis contra omnes angustias mentis et corporis; at potissimum contra subitaneam mortem patrocinatur.

[9] [ac in Burgundia defunctus probabiliter asseritur.] S. Leothadium in itinere Burgundico obiisse, traditio est, eaque undecumque firma, si constat, ejus corpus istic diu quievisse servatum. Legitur autem in carta Cluniacensi [Baluze. Hist. de la maison d' Auvergne, tom. II, pag. 1.] , Stephanum cum uxore Ermengarde abbati Cluniacensi Eymardo seu Aymardo dedisse curtem indominicatam, quæ vocatur Oydellis, cum capella, quæ est constructa in honore Beatæ Dei Genitricis Mariæ, ubi Beatus Leotadus in corpore quiescit: dicta autem curtis sita est in comitatu Arvernico in episcopatu Augustodunense. Quis sit iste locus Oyellis, quem Baluzius gallice reddit Oudelle [Ibid. tom. I. pag. 29.] me latet, neque occurrit in polyptycho sive Augustodunensi aut Cluniacensi, aut in hodiernis lexicis geographicis reperiri potuit. Ast quidquid sit de loco, perspiciendum est, num in citata carta de S. Leothadio Ausciensi agatur, an contra de altero homonymo. Et quidem nullus hujus nominis, præter Sanctum Ausciensem episcopum, recensetur in fastis sacris, quantum eos perscrutatus sum, qui cultu ecclesiastico gaudeat: dein, quum S. Leothadii, teste Menardo [Martyrol. Ord. S. Bened. pag. 724.] , nomen ad diem XXIII Octobris referat vetus Kalendarium Cluniacense, veri omnino simile est, corpus Oyellis anno 952, ut habet carta supra citata, esse S. Leothadii, Ausciensis episcopi. Quæstio profecto dirempta foret, si de translatione constaret; verum et hoc nobis invidit antiquitas. Quæstionem in medio relinquit Gallia Christiana [Tom. I, pag. 976.] ; ast D. Brugelles in suis Chronicis Ausciensibus, citatus a R. D. Monlezun [Vies des SS. Evêques d'Auch. pag. 19.] , indubiam habet vulgarem opinionem. Atque hæc sunt, quæ de rebus gestis S. Leothadii possumus utcumque explicare.

[10] [ex Burgundia translatum corpus Auscii quiescit,] Quamvis certo scirent Auscienses corpus S. Leothadii in ecclesia metropolitana quiescere, lapsu tamen temporis deleta erat memoria definiti loci, quo recondebatur. Ast Leonardus de Trapes, qui ab anno 1599 ad 1629 Ausciensem Ecclesiam rexit, anno 1610 S. Leothadii exuvias, in sede metropolitana, quam magnis sumptibus instaurabat, invenit. Rem totam adamussim narrat Antonius Montgaillard, Societatis nostræ presbyter, in Historia Vasconica, hactenus, ut Sothwellus in Bibliotheca Scriptorum dicit, inedita, quam proinde ex opusculo R. D. Monlezun, qui signat T. I f° 275, proferimus [Ibid. pag. 90.] . Pretiosum Beati hujusce Leothadii corpus cum aliis duobus Sanctorum Taurini et Austindi inventum est a Rmo D. Leonardo de Trapes, archiepiscopo Auxitano sub initium anni MDCX in visitatione basilicæ cathedralis hoc, qui sequitur, modo. Constanti habebatur fama, certaque traditione credebatur, in tribus lithinotaphiis, quæ in cryptis cathedralis ecclesiæ Auxitanæ tribus in altaribus diversis visuntur, deposita fuisse tria Beatorum Taurini, Leothadii et Austindi corpora; sed vel temporum incuria vel diuturnitate, e memoria deletum erat quo quisque tumulo contineretur. Hoc tandem ferebatur, in eo sepulcro, quod introeuntibus ex archiepiscopio in secundo sacello reperitur, B. Taurini corpus contineri. Cætera incerta; ergo sagacitate opus fuit, quum nec diptycha, nec libri, nec lapides loquerentur.

[11] Ut aperta sunt illa lithinotaphia, diligenter quæsitum est, an omnia in quolibet tumulo corporis ossa reperirentur; et quidem adstantibus et explorantibus medicis ac chirurgis, [quod Leon. de Trapes, aëp. Ausciensis,] duo bene integra in duobus sepulcris inventa sunt. In tertio brachii unius partem inferiorem, quæ manui adhæret, deesse affirmarunt. Hic igitur venerandæ canonicorum lipsanothecæ argentæ arcessendæ aperiendæque fuerunt; gravique virorum illorum assertione, eorumdem monumentis contestata, B. Leothadii brachium eductum est. Nec deficit dicto fides. Accepto enim osse illo ex lipsanotheca argentea, aliisque brachii ossibus, in tumulo lapideo jacentibus, composito, tam apte commissuris ac juncturis inhæsit, ut adstantium nemini dubium reliquerit, hoc os hujusce corporis esse. Ac ne forte cuipiam vel minima dubii remaneret causa, collatæ commensuratæque brachii cum brachio, rursus brachii cum cæteris ossibus innatæ proportiones, constansque symmetria debitæ longitudinis, ejusdem coloris, magnitudinis, nulla parte inæqualis, luce meridiana rem effecere clariorem. Quare ex hoc jam primo constitit corpus S. Leothadii in proximo ad archiepiscopium sacello repertum esse.

[12] [canonice visitat,] Ad alia igitur sepulcra accedentes, rursus, ut veritas claresceret, dubitandum fuit, ex iis quodnam esset B. Taurini corpus; quodnam B. Austindi? Sed et hic difficilis non fuit conjecturæ locus. Certum est enim, B. Taurinum gloriosissimo certamine martyrii vitam clausisse, suprema scilicet capitis parte contusa. Quæsitum est ergo in secundo tumulo cranium, itaque, ut fama ferebat, inventum: nempe contrita penitusque abscissa illa parte dextra cranii a vertice ad aurem, quantum vola manus apertæ contegeret. Quo certissimo indicio cognitum est, B. Tauriui lipsana in secundo sacello jacere. Reliquum fuit, ut tertium S. Austindo confessori concederetur. Quod et aliis argumentis post hæc fuit manifestum. Nam et ossa ipsa inter se composita, sericique panni, quibus sacræ isthæc Reliquiæ involvuntur, id ipsum attestata sunt: quum ea, quæ in tumulo B. Austindi videntur, recentiora; quæ in B. Leothadii vetustiora, quæ in B. Taurini vetustissima appareant, quod veritati historicæ maxime est affine. Inventis ergo ab religiosissimo antistite sacris corporibus, is honor, qui debebatur, est redditus. Ac primum celeberrima pompa, tota urbe supplicante, clero populo Auxitano (comitante), capita illa sanctissima, tanta quondam pietate, sapientia, divinoque lumine plena, pretiosissimis pannis involuta tum ab ipso reverendissimo præsule circumlata sunt, tum ab antiquissimis capituli canonicis: ac dein lithinotaphia, uti prius, erant conclusa, relicto prius ibidem scripto (de) hujusce festæ diei inventione, membranis antiquorum voluminum more involutis, quod sit æternæ memoriæ monimentum. Capita vero honorifice in sacrario reposita, donec argentæ, quæ curantur, lipsanothecæ fuerint elaboratæ.

[13] [qua de re solemne instrumentum conficit,] In hac fausta sacrorum pignorum inventione, ne Collegium Societatis nostræ sua benedictionis parte fraudetur, amantissimus nostri præsul, non inscius quam ardentibus votis nostri patres hujusce divini thesauri particulam exoptarent, de Leothadii partem costæ, de Austindi partem ossis majoris, de Taurini corpore digiti unius articulum ultro nobis obtulit: sibi vero pallia et baculos pastorales ligneos, qui in monumentis reperti fuerant, retinuit; non alia de causa, nisi quod nimia vetustate consumpti, ad eam levitatem bacilli redacti sunt, ut medullam sambuci crederes adeoque fragiles erant, ut minimo contactu in favillæ modum evanescerent. Mendosa quædam, vitio typothetarum intrusa, correximus, et quæ deesse videbantur, voces, uncinis inclusas, supplevimus. Totius rei gestæ instrumentum solemne confecit laudatus Leonardus de Trapes archiepiscopus, sequentis tenoris [Monlezun. pag. 95.] : Leonardus miseratione divina et sanctæ sedis apostolicæ gratia archiepiscopus Auscitanus universis præsentes litteras inspecturis salutem in Domino. Notum facimus, quod nos anno Domini millesimo sexcentesimo decimo, die decima quarta mensis Januarii, procedentes et continuantes visitationem a nobis inceptam in ecclesia nostra metropolitana, et visitatis omnibus altaribus et cæteris visitandis in dicta superiori nostra ecclesia, in inferiores capellas subterraneas descendimus, in quarum (prima,) quæ est ex parte domus nostræ archiepiscopalis, altare lapideum reperimus, super quo sepulchrum etiam lapideum repertum est, in quo Sancti (Leothadii) archiepiscopi prædecessoris nostri corpus conditum omnes asserebant, cujus rei ut certiores essemus, idem sepulcrum coram venerabilibus viris, magistris Francisco Vedelly, abbate de Fageto, syndico capituli, Bernardo Dufaur, Geraldo Daignan, Ramundo du Mas, Joanne Destarac, Durando du Mont, Joanne Jacobo Acosta, Sanxio Chappuys et Petro Rouede, nostræ Ecclesiæ canonicis, Manaldo Falga præbendato, magistris Guillelmo Laburguiere, Joanne Borie et Dominico Pujol, consulibus, a Guillelmo Bauduer fabro lapidario seu cæmentario aperiri jussimus. In quo sepulcro corpus divi Leothadii, (inferiori parte brachii minutum) reperimus et caput integrum, quod extraximus, ut argenteis capsis inclusum, in nostra dicta ecclesia metropolitana conservetur totius populi devotioni, et majori dicti S. Leothadii honori sit et habeatur. Quo facto, dictum sepulcrum recludi (et) celari fecimus ab eodem fabro lapidario seu cæmentario. In quorum fidem has præsentes litteras, manu propria signatas et sigillo nostro munitas, per secretarium nostrum expediri jussimus. Datum Ausciis, in domo nostra archiepiscopali, die decima quinta mensis Januarii, anno Domini millesimo sexcentesimo decimo. Leonardus etc. sequuntur subscriptiones reliquorum præsentium.

[14] [sicut et de exuviis SS. Taurini et Austindi:] Similes litteræ pro aliis Sanctis, Taurino et Austindo, expeditæ: ita ut solum mutata fuerint nomen Sancti et numerus Sacelli, in quo jacebat. Nescio quo lapsu calami, R. D. Monlezun in capite scripserit agi de corpore S. Leothadii, in corpore dein ipsius instrumenti agat de Austindo: quapropter et nos debuimus quædam verba textus, uncinis inscripta, exuviis S. Leothadii adaptare. Cæterum hæc de tribus sanctis pontificibus eo lubentius attulimus, quo minus hæc reperiuntur in Actis SS. Taurini et Austindi, illustratis a prædecessoribus nostris, qui nullo verbo attingunt scripta Antonii Montgaillard, quæ et nos ignoraremus, nisi fragmenta quædam in libro R. D. Monlezun reperissemus. Curta est nobis libraria suppellex de rebus Vasconicis et ne Breviarium quidem sive antiquum sive recens habere nos contingit. Et hæc paucula, quæ de S. Leothadio operose corrasimus, debemus præsertim libro R. D. Monlezun de sanctis Pontificibus Ausciensibus, misso ad nos postquam aliquam notitiam de Sancto apud R. D. secretarium archiepiscopatus exquisivissemus. Habeant igitur debitas gratias, qui liberali ratione opellam nostram promoverunt: dignenturque ii qui res Auscienses penitius norunt, facilem veniam titubanti, deficienti, erranti scriptori impertire.

[15] [partes sanctorum corporum thecis pretiosis inclusæ:] Quamvis porro Leonardusn archiepiscopus in animo haberet, singula sanctorum decessorum suorum capita singulis hermis argenteis includere; id, forsan aliis preoccupatus, pro solo S. Taurino exsecutus est [Ibid. pag. 73 et seqq.] . Hermam alterum S. Austindo dono dedit Stephanus d'Aignan du Saindat [Ibid. pag. 74.] : ast caput S. Leothadii inclusum hermæ ligneo deaurato permansit inclusum [Ibid. l. c.] . Sacrarum exuviarum visitationem, a Leonardo archiepiscopo celebratam, aliæ translationes præcesserunt. Ignoramus certe, ut supra diximus, et quando et quomodo corpus S. Leothadii e Burgundia in Vasconiam delatum fuerit; neque, ut videtur, exstat memoria translationis, quæ aut desinente sæculo decimo quinto aut decimo sexto incipiente facta est. Si quidem constat anno 1484, die XII Februarii, jactum fuisse primarium lapidem novæ metropolitanæ ædis [Ibid. pag. 63.] , quæ inter splendissimas ecclesias cathedrales Galliæ merito computatur; isto probabiliter tempore motæ fuere sacræ exuviæ, singulisque sacellum et altare proprium assignatum; nec tamen, quod sciam, ullum instrumentum istiusmodi translationis superstes remansit. Fuerant nihilominus ista altaria et sepulcra, utraque ex lapide secto, ita composita, ut pars anterior sepulcri in margine altaris, posterior in ipso pariete sacelli sustineretur; qua structura, liber erat circuitus circa altare, hominesque, pro more istorum temporum [Ibid. pag. 64.] , etiamnum in quibusdam sanctuariis vigente, singula sepulcra subire poterant: quin et sepulcra utrinque ad caput pedesque aperta erant, ut intrinsecus inspici et sudariola aliaque tactu sanctificari possent.

[16] [tandem anno 1857] Atque in eo statu perseverarunt sanctorum pontificum Ausciensium Reliquiæ usque ad tristissimum annum 1793: quo, abolita catholica religione, ædes sacræ spoliatæ, direptæ, dirutæque fuerunt. Quamvis autem multis aliis ecclesiis felicius fuerit templum metropolitanum, utpote quod præcipua sua decora, pronaon, porticus, altaria marmorea, sedilia chori artificiosissima, fenestras imaginatas, quasi ex integro conservaverit [Ibid. pag. 79.] ; sua tamen sacra supellectili spoliata fuit ecclesia, adeoque et thecis reliquiariis, ex pretioso metallo plerumque confectis. Sic cum herma argenteo periit caput S. Taurini [Monlezun. pag. 73.] : ast Reliquiæ SS. Leothadii et Austindi intactæ permanserunt; quamvis lipsanothecæ igne perierint [Ibid. pag. 74.] . Post tantas rerum vicissitudines opportunum videbatur servatas hactenus exuvias visitare: Nicolaus Augustinus de la Croix d'Azolette archiepiscopus, quem R. D. Monlezun Sanctum antiquiorum dierum appellat [Ibid. l. c.] , bis metropolitanam ædem visitavit, sed ecclesiam subterraneam clausam reliquit. Itaque hodiernus archiepiscopus, Revmus D. Antonius de Salinis cryptas ecclesiæ metropolitanæ die XXI Januarii 1857 aperiri jussit, et coram testibus, in instrumento authentico nominatis, indagare voluit, an turbulentis temporibus sæculi XVIII in finem vergentis, nihil detrimenti passæ fuissent sacræ exuviæ. Incepta visitatio fuit a sacello S. Leothadii, et aperto sepulcro, apparuit sudarium albi coloris, extensum fere per totum sepulcrum, nulla ex parte attritum, ex tela flandrica tenuissima confectum: in medio posita erat phiala, continens membranam involutam. Subtus istud sudarium erat et alterum, pariter lineum et variis figuris adumbratum, et circa caput pannus sericus rosei coloris, sat magnus, ac denique fractæ accisæque vestium pontificalium reliquiæ.

[17] [nova visitatio instituta fuit, cujus instrumentum exhibetur.] Demum depositis omnibus impedimentis, apparuere sacri corporis ossa, ordine suo naturali composita [Ibid. pag. 75 et seqq.] . Die porro III Februarii sequentis recensio ossium Sancti facta fuit, et reperta [Ibid. pag. 97.] , maxilla inferior cum dentibus XIII, deerant nempe unus molaris sinistrorsum et duo tomici; costæ XXIV et sternum; os hyoide; pars superior laringis; duo claviculi; duæ omoplatæ; vertebræ XXIV; humerus, cubitus et radius dexter; humerus sinister; duo ossa ilion et sacrum; duo femora cum duabus rotulis; tibia et peronea dextera; tibia et peronea sinistra; duo calcanea et plura ossa tarsis, metatarsis et digitorum pedis; parvus numerus carpi, metacarpi et digitorum; tandem cineres, eadem die tribus vasis inclusi. Die sequenti, IV Februarii similis recensio ossium SS. Taurini et Austindi facta est [Ibid. pag. 98 et seqq.] . Solemnem sacrarum exuviarum visitationem revmus dominus archiepiscopus Ausciensis hodiernus sequenti instrumento roboravit [Ibid. pag. 101.] : Antonius de Salinis, Dei et apostolicæ sedis gratia archiepiscopus Auscitanus universis præsentes litteras inspecturis salutem in Domino. Notum facimus, quod nos anno Domini millesimo octingentesimo quinquagesimo septimo, die vigesima prima mensis Januarii, in inferiores capellas ecclesiæ nostræ metropolitanæ descendimus, in quarum prima, quæ est ex parte septentrionali, altare lapideum reperimus, super quod sepulcrum etiam lapideum repertum est, in quo sancti Leothadii prædecessoris nostri corpus conditum, omnes sciebant. Cujus rei ut certiores essemus, coram venerabilibus viris, magistris Petro de Belloc, Casimiro de Ladoue, Germano Darre, vicariis generalibus nostris, Antonio Viguier, Joanne Baptista Mondin, Joanne Baptista Prieur, Joanne Josepho Mendousse, Petro Barciet archipresbytero, Joanne Justino Monlezun, Ludovico Antonio Chevallier, Joanne Caussade, Bernardo Taran, Maria Dominico Josepho Pellefigue, canonicis, Joanne Baptista Densoy, parocho S. Orentii, Carolo Monbet, seminarii majoris professore, canonicis ad honores, necnon et Bartholomæo Campardon et Austindo Fourcade, fabricæ ecclesiæ administratoribus, et multis aliis, a Palanque et Autefage, fabris lapidariis seu cæmentariis illud aperiri jussimus. In quo sepulcro invenimus vas vitreum, bene clausum et sigillo munitum, continens litteras authenticas visitationis, a venerabili Leonardo de Trapes, prædecessore nostro, anno millesimo sexcentesimo decimo, die decima quarta Januarii factæ, quas legi fecimus. Invenimus insuper integra ossa Sancti Leothadii, præter caput et brachium sinistrum, quæ in sacrario asservantur. Ut devotioni fidelium satisfiat, duas costas extraximus. Quo facto dictum sepulcrum recludi (claudi) et cælari (firmari) fecimus ab iisdem fabris lapidariis. In quorum fidem has præsentes litteras, manu propria signatas et sigillo nostro munitas per secretarium nostrum expediri jussimus. Datum Auscis in domo nostra archiepiscopali mense et anno supradictis. Satis manifestum est, hoc instrumentum confectum fuisse currente mense Februario: quandoquidem, ut supra docuimus, recensio ossium primum facta est III et IV Februarii. Similes etiam literæ expeditæ fuere circa sacra corpora Taurini et Austindi.

[18] [Hymnusin honorem S. Leothadii et præsens status metropolis Ausciensis.] Jamjam clausuri, quæ de S. Leothadio dicenda collegimus, duo addimus. Imprimis referimus versus aliquot, sat antiquos, in honorem Sancti compositos, omissos a Philippo Labbe in Bibliotheca MSS, qui tamen similia carmina recenset de SS. Taurino et Orentio [Tom. II, pag. 598.] . Sunt autem hi versus:

Lætetur Ecclesia Auscitana
Mirifici Leothadii colendo solemnia;
Qui archipræsul ibidem
Fuit annis viginti septem,
Post triginta septem alios
Numero archiepiscopos.
Exultet præcipue felix civitas Auscia,
Tanti pontificis sacro corpore gloriosa:
Ut suis assiduis intercessionibus
Liberetur ab adversis omnibus,
Et mereatur obtinere apud Altissimum
Remissionem peccatorum omnium,
Ac feliciter pervenire
Ad lucis claritatem perpetuæ. Amen.

Alterum addo. Scilicet sæculo probabiliter nono metropolitana sedes Elusa Auscium translata fuit; et istic permansit usque ad initium currentis hujus sæculi, cum ecclesiis suffraganeis Aquensi, Lectorensi, Convenensi seu S. Bertrandi, Conseranensi, Adurensi, Vasatensi, Tarbiensi, Oloronensi, Lascuriensi et Bajonensi. Ast tunc, abolitis omnibus totius Galliæ Ecclesiis cathedralibus et metropolitanis, nova episcopatum auctoritate Pii Pp. VII vi Concordati anni 1801 circumscriptio facta fuit, quæ male cecidit Auscitanæ Ecclesiæ: nam Auscium, caput partitionis Gersii (Departement du Gers) cum toto suo territorio accrevit recenter erectæ Aginnensi (Agen) diœcesi: donec mutata rerum facie, anno 1823 novo pacto inito cum Pio Pontifice, denuo sedes metropolitana Ausciensis, cui præfectura Gersii attributa, restituta fuit, habens Ecclesias suffraganeas, Aturensem, Tarbiensem et Bayonnensem.

[Annotatum]

* decimo septimo?

DE S. ODA VIDUA ET S. POMPEJO, PRESBYTERO ET CONFESSORE, AMANII IN DIOECESI LEODIENSI,

PROBABILITER ANNO 722 AUT 723.

COMMENTARIUS PRÆVIUS.

Oda, vidua (S.)
Pompejus, presb. conf. Amanii in diœcesi Leodiensi (S.)

AUCTORE J. V. H.

§ I. Sanctæ viduæ distinctio ab homonyma Virgine; ejus biographi antiqui et recentes; Childebertus ejus, ut fertur, pater; annus Sanctæ natalis.

[S. Oda vidua, Amanii, quod describitur, defuncta] S. Oda vidua, cujus Acta exhibemus, confundenda non est cum ejus homonyma, coæva et, si mortem ac sepulturam spectes, conterranea, S. Oda virgine. Hæc per S. Lambertum Tungrensem episcopum, a cæcitate liberata, post varias peregrinationes, finem vitæ in Belgio invenit, ac in Roda sepulcrum nacta, annua celebritate colitur die XXVII Novembris, quo ejus Vita, jam in Actis Sanctorum Belgii edita, illustrabitur. Roda porro, locus emortualis S. Odæ Virginis, olim diœcesis Leodiensis, anno 1559, quando novi episcopatus in Belgio erecti fuerunt, diœcesi Buscoducensi adscripta, etiamnum in decanatu Endhoviensi sub eodem episcopo, nomine Sint-Oden-Roey existit [Cfr Act. SS. Belg. tom. VI, pag. 587.] . Ast nostra Oda vidua, Amanii vita functa, ibidem etiam quiescit. Est autem Amanium seu Ammanium, vernacule Ama, aut frequentius Amay, vicus in sinistra Mosæ ripa, per quem via Romana strata erat ad trajiciendum fluvium, istic vadosum, in quo etiam pons erat, cujus adhuc rudera visuntur [Mem. des savants étrangers de l'Acad. de Brux. tom. XXVI, Grandgagnage. Mém. sur les anc. noms des lieux de la Belg. Orient. pag. 130.] . Septem chiliometris Hoyo (Huy) orientem versus distat. Locum vita, obitu et sepultura, ac fundato ibidem sacro collegio novem canonicorum sub præposito præcipue illustravit S. Oda vidua. Exstincto autem per vicissitudines sæculi præteriti in finem labentis capitulo, est hodie ecclesia Amaniensis succursalis sub decanatu Hoyensi.

[2] [celebratur in Martyrologiis Belgicis;] Martyrologia, quæ vulgo classica vocamus, altum servant de Sancta nostra silentium: quinimo Auctaria Usuardina, plerumque lauta, de S. Oda parca valde sunt. Molanus suo Usuardo addit hæc verba: Eodem die (XXIII Octobris) Odæ viduæ, amitæ Sancti Huberti, in villa Anania super fluvium Mosæ. Error aut scriptoris aut typothetæ certe est in nomine Anania; qui correctus fuit in posteriori editione Molani scribentis: In villa Amania, super fluvium Mosæ, Sanctæ Odæ viduæ, amitæ Sancti Huberti. Ampliora, sed mendosiora, ut infra liquebit, habet Auctarium Bruxellense apud Sollerium, scilicet: Item, Odæ viduæ, filiæ ducis Lotharingiæ ac conjugis relictæ Lamberti comitis, nostri fundatoris; quæ viro suo in translatione corporis Beatæ Gudulæ et institutione hujus ecclesiæ, tam consilio quam auxilio, fidelis coadjutrix fuit. Qua in annuntiatione tot sunt errores, quot verba. Etenim præterquam quod S. Oda nostra ante S. Gudilam probabiliter mortua sit, adeoque hujus translationis nullatenus consulere potuerit; quidquid refertur, ad Odam, conjugem Lamberti, Brabantiæ principis, medio sæculo undecimo florentis, pertinet. Lambertus corpus S. Gudilæ ex æde Bruxellensi S. Gaugerici ad templum S. Michaelis transferendum curavit, ac in eodem templo, deinceps communiori vocabulo S. Gudilæ nomen sortito, capitulum canonicorum fundavit, adjuvante, inquit Haræus [Annal. duc. Brabant. tom. I, pag. 175. Cfr Act. SS. Belg. tom. V, pag. 678.] , et favente in talibus optima conjuge Oda, quæ filia fuit Gozelonis, Lotharingiæ ducis. Proinde per anachronismum abnormem ab Oda Lotharingica ad S. Odam viduam, seu ab undecimo ad octavum sæculum traduxit elogium suum martyrologus Bruxellensis.

[3] [plus minusve accuratis:] De S. Oda veriora quamvis non omni ex parte correcta, habet Molanus in suis Natalibus Sanctorum Belgii ad hanc diem: In villa Amania, super fluvium Mosæ, natalis Sanctæ Odæ, viduæ Boggi, ducis Aquitanorum. Quem anno septingentesimo undecimo in Gallia claruisse scribit Sigebertus, chronographus Gemblacensis. Amita fuit S. Huberti episcopi, quæ post mortem mariti sui Boggi, catholici principis, dote contenta, Deo servire sategit et pauperibus. Sacerdotes et sacros Ecclesiæ ministros in Domino dilexit. Ex suis bonis ecclesias fundavit, maxime Amaniensem, in qua quiescit. Ab ea quoque multa habet Leodiensis ecclesia, quæ est S. Lamberti, sub quo præsule floruit. Transtulit autem Reliquias de tellure S. Florbertus, filius S. Huberti, et in episcopatu successor, septimo idus Julii. Quiescit Amaniæ, in collegiata S. Georgii, suique nominis ecclesia, uno milliari ab Huyo. Molani elogio addit quædam Breviarii Leodiensis anni 1766 legenda, videlicet, S. Odam, genere nobilissimam; post obitum viri in partes Austrasiæ secessisse, ubi amplas patrimonii possessiones habebat; diversis in locis Xenodochia et ecclesias ædificasse; ac tandem Christum Dominum, sub specie mendici, hospitium rogantis excepisse, atque bonorum æternorum pro temporalibus repromissionem accepisse.

[4] [Sanctæbiographi;] De S. Oda egerunt Bartholomæus Fisen in sua Sancta Legia [Tom. I, pag. 81.] ac Floribus Ecclesiæ Leodiensis [Pag. 458.] , et Joannes Foullon in Historia Leodiensi [Tom. I, pag. 109.] , uterque noster; Molanum exscripsit fere Joannes Chapeaville in Gestis Pontificum Tungrensium [Tom. I, pag. 115 et seqq.] . Omnium luculentissime de Sancta scripsit laudatus Foullon, qui in opere mox citato dicit, Amaniensium canonicorum rogatu in publicum se edidisse Vitam S. Odæ lingua gallica sub titulo: Perfectissima imago sancti matrimonii et viduitatis in Vita S. Odæ exhibita [Modèle tres-parfait du saint mariage et viduité dans la vie de Ste Ode.] : qua in lucubratione, quum quædam retulisset soli vulgari traditioni innixa, ea in sua Historia Leodiensi retractat. Inter antiquiores scriptores unum solum reperio biographum anonymum, cujus apographum exstat in codice membraneo sub nomine Passionalis, a bibliotheca domus S. Hieronymi Trajectensis ad Musæum Bollandianum olim traducto; ex quo in bibliothecam regiam Bruxellensem sub num. 7,917 migravit. In eadem bibliotheca est et alius codex, sub n° 858, olim ad cœnobium Corsendoncanum pertinens; alter alterius defectus supplet, ut ex textu nostro apparebit. Continet vero prior codex seu Trajectinus Vitas SS. Virginum et Mulierum, quin ullius viri in codice Vita referatur. Post Vitam S. Elisabeth Hungaricæ, quæ penultima est, hæc leguntur fol. CXCV: Gratiarum actio editoris hujus libri. Deo gratias, per quem finivi istud dictamen vitæ Beatæ Elysabeth viduæ, anno Domini M° CC° XCVII°, nono ydus Maji. Oret pro me Dominum nostrum Jesum Christum, in cujus conspectu nullam repulsam ejus patitur oratio. Amen. Equidem primo obtutu credebam, hisce verbis signari tempus scriptionis: sed post dubitare cœpi, num potius gratiarum actio ad solam Vitam S. Elisabeth referenda sit: tum quia verba solum indicant dictamen Vitæ B. Elysabeth; dein quia si de totius codicis scriptione ageretur, post Vitam S. Cæciliæ, quæ ultima est in codice, ponenda esset dicta gratiarum actio; ac tandem quia scripturæ genus sæculum XV magis redolere videtur; quod quidem tempus signatur tum in catalogo mss. bibliothecæ regiæ, tum in dorso libri. Ita ut gratiarum actio auctorem habeat biographum S. Elisabeth, non vero librarium codicis Passionalis.

[5] [ætas Vitæ antiquioris:] Porro quam infra edimus, S. Odæ Vita auctorem habet anonymum; et quidem si errores quosdam genealogicos attendamus, ejus ætatis, ut uno alterove solido sæculo ab iis, quæ narrat, distet. Quoniam autem S. Odam per S. Arnulfum, Metensem episcopum, matrem familiæ Carlovingicæ exhibet, ad sæculum X, in cujus exitu stirps Carlovingica regnare desiit, Vitam, qualem habemus, compositam fuisse existimo. Etenim vicinior temporibus, de quibus agit, errores vitasset historicos; remotior autem consanguinitatem cum Carlovingica familia non curasset. Verum hæc conjecturæ loco habentor: id tamen certum, S. Odam ex nobilissima familia originem suam duxisse: cujus testimonium, omni exceptione majus, est ejus cum S. Huberto episcopo, de cujus generis splendore nemo dubitat, consanguinitas, ejusque cum principe Aquitanorum matrimonium. Deveniendum itaque est ad S. Odæ genealogiam, quæ, quum attingat, S. Huberti familiam, ad diem III Novembris, qua Acta sancti præsulis dabuntur et ad trutinam expendentur, retractari poterit.

[6] [utrum patrem habuerit] Joannes Foullon in Vita gallica Sanctæ dicit, eam patre Childeberto, Francorum rege, natam fuisse [Vie de Ste Ode, pag. 168.] : in Historia sua Leodiensi [Tom. I, pag. 109.] , suspenso aliquantum calamo, non tam sua profert, quam refert ab aliis narrata: Odam, inquit, prisci scriptores Bogonis Aquitaniæ ducis viduam, Childeberti regis filiam faciunt, eosque secutus sum in ejus Vita (nempe gallica), quam antehac ineditam, Amaniensium canonicorum rogatu, olim in publicum dedi. Verumtamen ipse in Annotatis, ad calcem Vitæ gallicæ positis, profitetur rem esse dubiam. Nihilominus S. Odam ex regio sanguine ortam tenet, tum quia cum regiis insigniis constanter depingitur, tum quia ejus corpus, anno 1635 repertum, involutum erat panno, liliis gallicis ornato [Vie de Ste Ode, pag. 254.] . Quamquam peremptorium non sit argumentum: omissa enim quæstione de antiquitate liliorum gallicorum, jus ad insignia regalia S. Odæ competebat propter maritum Bogonem, qui certe, ut infra monstrabitur, ad Merovingicam familiam pertinebat. Cæterum duo nomine Childeberti reges fuerunt Francorum, quorum neuter cum ætate S. Odæ aptari potest. Childebertus quidem, Sigeberti I, Austrasiæ regis, filius et in regno hæres, circa annum 570 natus, vivere desiit anno 596. Si igitur hujus filia fuit Sancta nostra, nonagenaria in Belgium venisset, quandoquidem mortuo marito suo Boggone, id est anno 688, Aquitaniam reliquisset; imo, teste, ut infra videbimus, Sigiberto Gemblacensi, mortua anno 711, saltem annos facta centum quindecim obiisset; quam rem extraordinariam aliquo verbo significassent auctores. Non est, quod agamus de Childeberto, rege Parisiorum, filio Clodovæi I, anno 558 defuncto, quum etiam minus hujus ætas cum annis S. Odæ conveniat.

[7] [Childebertum Merovingicum:] Est tamen alius Childebertus, cujus ætas cum Actis S. Odæ aptissime convenit, scilicet filius Theodorici, regis Burgundionum. Quum enim anno 613, jussu Clotarii II occiderentur Theodorici filii, Childebertus, ait Fredegarius [Migne. Patrol. tom. LXXI, col. 632.] , fugaciter ascendens (equum), nec umquam postea fuit reversus; quam lectionem secunda manus ita reddidit: Childebertus, fugam iniens, ascenso equo, numquam postea visus est. Et quidem de isto agi existimat Theodoricus Ruinart in sua editione Fredegarii, quando in Vita S. Rusticulæ, abbatissæ Arelatensis, ad diem XI augusti, dicitur apud Clotarium accusata [Act. SS. tom. II Aug., pag. 660.] , quod illa occulte regem nutriret Childebertum profugum. Huic, inquam, aptissime quadrant Acta S. Odæ: habemus regem Childebertum; habemus ætatem; nam princeps ille profugus anno 613 vix infantiæ limites excesserat, quum pater moriens annos haberet solum XXVI. Potuit itaque S. Oda ex isto Childeberto rege nasci sæculo VII jam provecto, ita ut necesse nequaquam sit, eam centenaria majorem facere, ut anno 711 moreretur. Hactenus res chronologicæ bene procedunt: sed duo obstant huic solutioni. Imprimis secunda lectio Fredegarii, supra allegata, habet, Childebertum istum numquam postea visum fuisse: quod si filiam suam aliquot post annis in matrimonium collocasset Bogoni, duci Aquitaniæ, cognosceretur ejus uxor et in nuptiis filiæ suæ nomen patris reticeri non potuisset. Ast difficultati non levis momenti reponi potest, incertum esse tempus, quo Fredegarius vivere desiit; et censet Theod. Ruinart in Præfatione sua ad Opera S. Gregorii Turonensis [Migne. Patrol. tom. LXXI, col. 112.] , illum obiisse circa medium sæculum septimum; quapropter ignorare potuit ulteriora fata Childeberti profugi. Tandem omittenda non est allucinatio biographi S. Odæ num. 3, qua dicit Childebertum, patrem S. Odæ, fuisse fratrem Dagoberti regis. Erat certe Clotario II alter filius, Charibertus, cui pater, devoluto Francorum regno ad Dagobertum, filium primogenitum, Aquitaniam reliquit. Verum iste Charibertus nullatenus Sanctæ nostræ pater esse potuit: impedit ætas defuncti anno 631, quum, ut mox ostendemus, S. Oda vix ante annum 650 nata sit; et, quod magis est, Charibertus pater fuit Bogonis, mariti S. Odæ. In Genealogiis texendis sæpe titubat biographus noster.

[8] [qua ratione latifundia in Austrasia habuerit:] Est et altera difficultas: quomodo scilicet S. Odæ obvenire potuerint tot latifundia, in Austrasia sita, quum ipsa, Childeberti, ut supponitur, filia, potius in Burgundia, unde originem suam duceret, bona patrimonialia habere debuisset. Verum mirandum magis esset, aliquid Burgundici patrimonii patri Childeberto profugo et delitescenti superfuisse. Et certe Clotarius rex victor, occisis Childeberti duobus fratribus, bona eorum et profugi sua fecit. Quod vero infelici familiæ aliqua bona obtingere potuerint in Austrasia, docet historia; siquidem Theodoricus, Childeberti pater, detruso in monasterium fratre Theodeberto, aliquanto tempore in Austrasia regnavit. Dein S. Odæ latifundia, in Austrasia sita, obvenire potuere per matrem. Nam lex istius temporis omnem hereditatem fœminis non præcludebat; uti constat ex instrumento, infra allegando, quando agemus de familia Bogonis ducis, mariti Sanctæ nostræ. Et quidem Lex Salica tit. LXII de Alode successionem bonorum ordinat sequenti modo [Lindebrog. Leges antiq. pag. 340.] : Si quis homo mortuus fuerit, et filios non dimiserit, si pater aut mater superfuerint, ipsi in hereditatem succedent. Si pater aut mater non superfuerint, et fratres vel sorores reliquerit, ipsi hereditatem obtineant. Quod si nec isti fuerint, sorores patris in hereditatem ejus succedant. Si vero sorores patris non exstiterint, sorores matris ejus hereditatem sibi vindicent. Si autem nulli horum fuerint, quicumque proximiores fuerint de paterna generatione, ipsi in hereditatem succedant [Eichhorn. Deutsche Staats-und Rechs geschicht § LXV.] . Porro istiusmodi hereditatis fœmineæ plura nobis testimonia § sequens suppeditabit. Fieri itaque facile potuit, ut S. Odæ ejusve matri, licet forsan alienigenis, aliqua hereditas Austrasiana obvenerit. Atque hæc per conjecturam dicta sunto: nam non satis constat de Childebertina origine S. Odæ, ut certi aliquid statuamus.

[9] [septuaginta annorum ætatem] Quoniam plerique biographi S. Odam filiam Childeberti regis, anno 596 defuncti, fecerunt, longævitatem extraordinariam eidem debuerunt tribuere. Verum si ejus vitæ seriem propius inspiciamus, dicendum erit, eamdem sæculo septimo medio vix natam esse. Ut enim omittamus, quem supra divinando diximus, Childebertum patrem, qui initio sæculi septimi natus, filiam eodem sæculo medio generare potuit; adest fortius argumentum, nempe matrimonium S. Odæ cum Bogone, principe Aquitanorum. Nam, ut habent Benedictini auctores Historiæ Occitaniæ [Hist. du Langued. tom. I, pag. 332.] , anno 631 Bogo ejusque frater Bertrandus, filii Chariberti, Aquitaniæ regis, vix ab uberibus avulsi erant: unde conjicere licet, nuptias Bogonis cum S. Oda circa annum 660 conciliatas fuisse. Huc etiam facit, quod refert Vita ejus num. 2, Odam in sancta viduitate permansisse, votoque facto in continentia perpetua vivere studuisse: insuper eamdem, mortuo marito, habuisse filium minorennem, cui, quum ad annos pubertatis devenisset, principatum provinciæ gubernandum tradidit. Si jam quinquagenaria aut sexagenaria anno 688 fuisset S. Oda, non esset magnopere laudandum continentiæ perpetuæ votum; neque liberos habuisset infra adolescentiæ annos constitutos. Quapropter censeo, Sanctam nostram, anno 722 aut 723, ut infra monstrabimus, vita functam, septuagenariam fuisse: adeoque natam circa medium sæculum septimum.

[10] [non multum videtur superasse.] De S. Oda varia refert Richardus de Wassebourg, archidiaconus Virdunensis, quæ apud alios scriptores non reperiuntur [Antiquitez de la Gaule-Belg. f°. LXXXII. v°.] . Sic Sanctam facit filiam Gunzonis, Sueviæ ducis. De isto Gunzone, Alamannorum duce, actum fuit in Commentario S. Galli ad diem XVI Octobris [Act. SS. tom. VII Octob., pag. 877.] : ex ejus autem ætate reducimur ad decrepitam S. Odæ senectutem, quæ sustineri non potest. Dein obitum Bogonis, quem ipse Buggisum appellat, consignat ad annum 609; ita ut S. Oda in viduitate permansisset usque ad annum 711 seu centum et duobus annis. Tandem conjugibus istis variam adscribit prolem: Arnulfum, ducem Galliæ Mosellanæ seu Lotharingiæ, Modoaldum, Brunulphum, aliis Sigilphum, Basinum, Trevirensem episcopum; Severam, Afram, Gunzam, matrem Lutwini, episcopi Trevirensis, tandem Odam, matri cognominem, quæ in virginitate perseveravit. Et quidem Basino Lutwinum in sede Trevirensi successisse, recte habet: verum quum Basinus testamento S. Irminæ anno 704 subscripserit [Gall. Christ. tom. XIII, col. 387.] , denuo centenarium habemus, quandoquidem pater ejus Bogo, secundum Wasseburgium, anno 601 in eremum secesserit, ibique annis VIII vixerit. De quo secessu nulla est apud alios memoria: imo si ante obitum vitam occœpisset perfectiorem Bogo, jam mariti mortem exspectare non debuisset S. Oda, ut voto facto, in continentia perpetua viveret. Ast de his jam satis, quæ fabulas reputat Joan. Foullon [Vie de Ste Ode, pag. 255.] .

§ II. Nobilissimum genus Sanctæ ope diplomatis Alahonensis, cujus sinceritas vindicatur, ostenditur; ejus in Austrasiam migratio.

[S. Odæ nobilitas ex diplomate Alahonensi,] S. Odam maritum habuisse Bogonem, quem alii Boggum et Boggisum appellant, extra controversiam positum existimamus, quum nullus, qui vel uno verbo de Sancta egerit, ejus cum Bogone matrimonium tacitus prætereat. Quamvis igitur regia S. Odæ origo in dubium vocari possit, nemo certe per ejus cum Bogone nuptias affinitatem cum regibus Merovingicis negabit. Exstat scilicet charta fundationis monasterii B. Mariæ de Alahon, in qua genealogia Bogonis exhibetur. Est autem Alahonense monasterium (hodie Nuestra Senora de la O), fundatum anno 835, situm ad dexteram ripam fluvii Nogeræ Ripæcurtiensis (Ribagorza), qui terminum facit inter Aragoniam et principatum Catalunensem; adeoque intra limites Regni Aragoniæ constituitur. Quæ sint hujus asceterii, post recentiores Hispaniarum vicissitudines fata, ignoro: id certum, in Kalendario ecclesiastico Madritensi anni 1817 inter abbates congregationis Benedictinæ adhuc numerari R. D. Isidorum Santa Creu, tamquam moderatorem monasterii S. Mariæ de la O [Guia de l'estado eccles. de España 1817 pag. 394.] . Mabillonius lib. XXXI, § 33 erronee dicit, amplius non exstare. Sunt autem nonnulli, qui sinceritatem cartæ Alahonensis in dubium revocant, quos refellunt Benectini scriptores Historiæ Occitaniæ [Hist. du Langued. tom. I, pag. 688.] , Josephus de la Canal, continuator Hispaniæ Sacræ [España sagr. tom. XLVI, pag. 207.] , et Cl. Fauriel in Historia Galliæ Meridionalis [Hist. de la Gaule mérid. tom. III, pag. 513.] . Quæ enim diplomati Alahonensi objiciuntur sunt argumenta plane negativa: nempe Petrum de Marca nullam de ista carta facere mentionem. Enimvero si Petrus ignoravit cartam, aperta est ejus silentii ratio: si vero eamdem cognovit, eamque ut suspectam omisit, habemus quidem judicium viri gravissimi et doctissimi, quod tamen aliorum pari gravitate et eruditione insignium virorum eliditur.

[12] [cujus sinceritas] Alterum argumentum, licet negativum majoris est ponderis. Silentium videlicet cartularii Alahonensis, quod sæculo XI exeunte exaratum fuit: videtur enim diploma fundationis in capite libri ponendum fuisse. Difficultati occurrit laudatus Joseph de la Canal; dicendo [España sagr. tom. XLVI, pag. 208.] , cartularium compilatum fuisse sub pontificatu Raimundi Dalmatii, episcopi Rotensis (Roda), qui quum in rebus politicis maximæ esset dexteritatis, noluerit in cartularium inferre instrumentum, quo sedi Urgellitanæ adscribebatur monasterium Alahonense. Quamvis et fieri potuerit, ut dictum instrumentum injuria temporum apud monachos perierit. Ex tabulario Ecclesiæ Urgellitanæ istud transsumpsit Joseph de Aguirre in Conciliis Hispaniæ [Tom. IV, pag. 129. et seqq. Edit. Rom. 1754.] . Diplomati robur addunt novem litteræ, quibus confirmatur: id enim dein laudarunt et firmum habuerunt anno 862, id est septemdecim annis post datam cartam, Asinarius Solensis et Lupiniacensis comes; anno 883 alter Asinarius, præcedentis filius; anno 911 Lupus, præcedentis filius; anno 973 Atho, præcedentis filius; anno 1007 alter Atho, præcedentis filius; anno 1015 Garseanus, tutor Gulielmi Solensis; qui anno 1034 factum a tutore suo laudavit; anno 1041 Asinarius, Athonis II filius, et tandem Regimundus Gulielmus anno 1040 (nisi forsan vitium obrepserit, et quadragenario numero aliquot anni addendi sint, quum præcedentem Asinarium subsequi videatur). Aut igitur tamquam spuria rejicienda sunt omnia hæc instrumenta; aut aliquid falsi in iis contineri, erit ostendendum, ut repudiari possint. Monstrant autem laudati scriptores Historiæ Occitaniæ omnia, sive stylum, sive notas temporum, sive ipsa relata facta inspiciamus, concurrere in ejus roborandam sinceritatem; quam etiam comprobant continuatæ per duo sequentia sæcula confirmationes. Tandem calculum suum adjiciunt eruditi, quorum plerique id allegando diploma receperunt [Cfr Bréquigny. Table chronol. des diplomes. tom. I, pag. 216.] . Nihilominus scrupulum alicui forsan movebit insolens diplomatis facies, quod, præter ordinariam confirmationis formam, instar chronici, genealogiam et fata fundatorum recenset. Equidem fateor, insolitum id esse. Atque hinc deduco, sincerum esse diploma. Nam falsarius plerumque totus in eo est, ut consuetas formulas quam scrupulosissime sectetur, merito timens, ne, tritam viam deserendo, in errores incidat. Dein Carolo Calvo ordinaria non erat istiusmodi confirmatio, cui sufficere poterant consuetæ formulæ. Agebatur de ratihabitione fundationis, a rebellibus, quorum bona omnia fisco regio addicta erant, factæ: quam si more usitato confirmaret, videbatur rex irritare quodammodo acta prædecessorum suorum. Quapropter genealogiam et repetitas rebelliones familiæ Hunaldinæ enumerat, ut acta regum prædecessorum sarta tecta conservet, ostendatque, se religionis intuitu ratum facere et habere, quod ab initio caducum irritumque erat [Fauriel. Hist. de la Gaule mérid. tom. III, pag. 519.] . Nunc ipsum instrumentum, quatenus ad rem nostram spectat, exhibemus.

[13] [ostenditur:] In nomine sanctæ et individuæ Trinitatis. Carolus, Dei gratia Francorum rex. Dignum est sanctæ Ecclesiæ loca auctoritate regali stabilire et justis monachorum, divini cultus amore ad nos peragrantium, precibus favere. Idcirco notum sit fidelibus sanctæ Dei Ecclesiæ, tam præsentibus quam futuris, quod religiosus vir Obbonius abbas, de partibus Hispaniæ veniens, de illa nempe Gothici regni marca, Francorum regibus olim nostroque præcepto subjecta, et auspiciis genitoris nostri Augusti Ludovici a Saracenorum squalore purgata, obtutibus nostris adiit; eum ad serenitatem præsentiæ nostræ ducens venerabilis ac fidelis noster Berarius, primæ sedis Narbonensis urbis archiepiscopus, nobisque palam fecit, quod præclarus quondam Vandregisilus comes, consanguineus noster ac homo ligius, quem post patris sui Altargarii * comitis mortem, genitor noster super Vasconiam, quæ est trans Garumnam flumen, limitaneum constituit, quum Dei et militum suorum auxilia inter alia a Sarracenis et ab Amarbano, Cæsaraugustano duce, eripuit totum illud territorium, in dictæ Vasconiæ montanis locis situm, quod est ultra et circa flumen Balieram *, nomine Alacroon *. Et quod dictus Vandregisilus comes cum præclara uxore Maria comitissa in prædicto loco monasterium in Dei Genetricis honorem ante decennium sumptibus propriis exstruxit, de consilio et consensu filiorum suorum, videlicet Bernarthi, ad præsens ejusdem Vasconiæ comitis et totius limitis custodis, cum uxore sua comitissa Theuda; et Athonis, nunc Palliarensis comitis cum Eynzelina uxore; nec non Anthonii, hodie vicecomitis Biterrensis cum uxore sua Adoira; itidemque Asinarii, nunc etiam Lupiniacensis ac Solensis vicecomitis cum Gerberga uxore sua.

[14] [in eo enim probatur,] Qui omnes de infidelium spoliis monasterium suscitarunt, et clericos monachos, secundum Regulam S. Benedicti conversantes, ex S. Petri Apostoli Sirasiensi monasterio cum eodem Obbonio abbate ad illud contulerunt. Et quod monasterium constructum ac dedicatum fuit de licentia et consensu venerabilis quondam Bartholomæi, primæ sedis Narbonensis tunc archiepiscopi; et venerabilis Sisevotus *, Orgellitanus episcopus, de cujus spiritualitate locus est, juxta ordinationem piissimi genitoris nostri augusti Ludovici, opus laudavit, et ecclesiam prædicti monasterii benedixit, præsentibus venerandis Ferreolo, episcopo de Jacca, et Involato, Convenarum episcopo; nec non Oddoario, Sirasiensi abbate (sequuntur nomina variorum abbatum, ac tandem) Stolido, abbate S. Arodii * Attanensis, qui ex Lemovicensi S. Salvatoris basilica tunc comportavit ad novam ecclesiam B. Mariæ lipsanas Htthonis *, quondam Aquitaniæ ducis, ac filii sui Altargarii comitis, patris videlicet et avi prædicti Vandregisili comitis cum cæteris fidelibus: de quibus omnibus autographum dedit. Similiterque obtulit nostræ serenitati testamentum seu placitum prædictorum Vandregisili comitis et conjugis Mariæ comitissæ, in quo de consensu omnium filiorum suorum dictus Vandregisilus eidem monasterio et clericis monachis, secundum Regulam S. Benedicti in eo conversantibus, tam præsentibus quam futuris, reliquit: imprimis omne jus quod ad se pertinere dixit, super monasterium de Rodi insula, quod olim in honorem B. Mariæ ædificavit Eudo, Aquitaniæ dux, cum uxore sua bonæ mem. Valtruda, Valchigisi ducis, de nostra progenie, filia; et ubi prædictus Eudo sepultus est: et omnes terras, ecclesias et jura, quæ ad prædictum Vandregisilum comitem pertinere asserebat de patrimonio suo in tota Aquitania, et præcipue in pago Tolosano, Cadurcensi, Pictaviensi, Agennensi, Arelatensi, Sanctonensi et Petragoricensi, quæ fuerunt dicti Eudonis, Aquitaniæ ducis, et fratris sui Imitarii, et eorum genitori Boggiso duci Dagobertus rex concessit post mortem fratris sui Ilderici, Aquitaniæ regis…

[15] [Bogo, S. Odæ maritus,] Itidemque omnia monasteria in tota Aquitania et Vasconia, seu jura eorum omnium, quæ fuerunt Eudonis, Aquitaniæ ducis, et ejus genitori Boggiso duci Dagobertus rex concessit, post necem fratris sui Ilderici, Aquitaniæ regis, ut supra dictum est. Necnon omnia bona, quæ Amandus dux in Vasconia dedit filiæ suæ Giselæ reginæ et postea reliquit nepotibus suis, Boggiso duci et sui fratri Bertrando, quos Haribertus rex habuit ex Gisela uxore. Similiter legavit præfato monasterio jura, quæ dixit habere in pago Lemovicensi, Parciaco, Nulliaco, Podentiaco et aliis, quæ fuerunt Iadregisili, quondam Aquitanorum ducis, Vandradæ comitissæ, matris suæ progenitoris, et ad eam pertinebant jure sanguinis. Denique de consensu principali filii sui Asmarii *, vicecomitis Lupiniacensis et Solensis, qui territorium de Alacone sortitus fuerat, dedit monasterio et monachis præfatis ecclesias locorum de Arennus… Juxtaque donavit ecclesiam castri nomine Vandres, quod ipse ædificavit contra Mauros de Jacca, in redemptione sua, et domos de Jacca, et omnes hæreditates et prædia, quæ comitissa Maria habuit a patre suo, quondam Asinario comite, post captam civitatem, cum aliis campis et pagis, in prædicto testamento seu placito nominatis et contentis, et a prædicto monasterio possessis post mortem jam dicti Vandregisili comitis et ejus uxoris, Mariæ comitissæ, qui in eadem ecclesia tumulati sunt.

[16] [ex stirpe Merovingica] De quibus omnibus præfatus Obbonius abbas suo monasterio sibique regiæ auctoritatis decretum fieri postulavit: ut jam dictas villas, ecclesias, monasteria et cæteras hereditates sub unius præcepti conclusionem inserens, in perpetuum confirmemus *; ut cum omnibus facultatibus suis, et nunc subjectis et moderno tempore subjiciendis, sub nostra defensione et immunitatis tuitione consistere faceremus. De quibus omnibus, habito consilio cum nostræ curiæ optimatibus et cum archiepiscopis, episcopis, abbatibus et ducibus et comitibus, nobiscum tum apud Carisiacum congregatis propter solennitatem ad nostras felicissimas nuptias cum gloriosa domina Hermentrude, sublimi regina, honorandas, recognovimus, quod in totum non possumus ejusdem abbatis precibus aures accommodare, utpote nostræ regali celsitudini et multorum juri adversantibus. Quia prædictus Vandregesilus comes minime facultatem habuit legandi seu donandi villas, ecclesias, monasteria et cæteras hereditates per Aquitaniam et Vasconiam constitutas: quia de posteriori linea seu generatione Boggisi et Eudonis ducum erat. Nam quæ Dagobertus rex olim donavit suis et Hariberto fratri, nepotibus Boggiso et Bertrando; post necem, ut dicitur, eorum fratris Ilderici, Aquitaniæ regis, jure hereditario ab Eudone, Boggisi filio, possessæ fuere, et post illius mortem a primogenito Hunaldo et Vifario * nepote, qui Aquitaniæ ducatus potiti sunt, nomine tamen Francorum regum. Sed quum Vifarius dux toties sacramenta fidelitatis inclyto proavo nostro Pipino regi violaverit, ab eo sæpius devictus fuit, et post eum apostata Hunaldus, dum Aquitaniam nova rebellione præoccupare conatus est, a magno Carolo avo nostro devicti atque rebelles dicti fuere. Propter quod Aquitania tota cum Vasconia et cum omnibus juribus suis, juxta Francorum leges, ad Carolum augustum devoluta est, qui illam cum regali titulo excellentissimo Ludovico genitori nostro donavit. A quo omne jus regaleque dominium super integram Aquitaniam ad nos pervenit: quod et de tota Vasconia, Deo auxiliante, similiter actum fuit.

[17] [per Caribertum;] Nam magnus avus noster Carolus fidelissimo Lupo duci, qui ex secunda Eudonis linea seu generatione primogenitus fuit, nempe Nattionis * ducis major natu, et denuo magni Caroli se imperio subjecit, totam Vasconiæ partem beneficiario jure reliquit; quam ille, omnibus pejoribus pessimus ac perfidissimus supra omnes mortales, operibus et nomine Lupus, latro potius quam dux dicendus, Vifarii patris scelestissimi, avique apostatæ Hunaldi improbis vestigiis inhærens, arripuit jure, ut ajebat, Adelæ matris, fidelissimi nostri ducis filiæ. Attamen dum simulanter atrox nepos sacramentum glorioso avo nostro Carolo multiplex dicebat, solitam ejus, majorumque suorum perfidiam expertus est in reditu ejus de Hispania; dum cum scara * latronum comites exercitus sacrilege trucidavit: propter quod jam dictus Lupus captus, misere vitam in laqueo finivit, ejus filio Adalarico misericorditer Vasconiæ portione ad decenter vivendum relicta. Qui misericordia abutens, similiter ut pater, cum Scimino et Centullo filiis, adversus piissimum genitorem nostrum arma sumens, ejusque hostem * in montanis adorsus, cum Centullo filio in prælio occubuit. Sed genitor noster solita sua pietate Vasconiam inter dictum Sciminum et Lupum Centulli, demortui Centulli filium, iterum divisit. Quam et Lupus Centulli et Garsimirus, Scimini genitus, propter infidelitatem amiserunt, Garsimiro, sicut et pater Sciminus, in rebellione occiso, et Lupo Centulli propter tyrannidem exsulato et a principatu remoto; tunc enim præexcelsus genitor noster, iterum Vasconia tota vindicata, et regio dominio conjuncta, illam e manibus nepotum Eudonis in perpetuum eruit, et aliorum ex nostro sanguine gubernaculis commisit. Hæc sufficiunt pro monstranda origine Bogonis seu Boggisi, mariti S. Odæ. Plerique editores hujus instrumenti pro Eudone scripserunt Lutonem; verum nomen minus recte legisse videtur cardinalis de Aguirre [Conc. Hisp. tom. IV, pag. 129.] , quem exscripsit Hispania Sacra [España sagr. tom. XLVI, pag. 330.] . Sed alii secuti collectores Scriptorum Rerum Gallicarum, melius pro Lutone Eudonem posuerunt [D. Bouquet. Recueil, tom. VIII, pag. 470.] .

[18] [descendere;] Quod ex parte recitavimus, Alahonense instrumentum magnos continet, ut habet collector conciliorum Hispaniæ [De Aguirre Conc. Hisp. tom. IV, pag. 135.] thesauros antiquitatis, quos frustra alibi quæsieris. Sic multus est Jacobus Villanueva in suis excursibus liturgicis per Hispaniam [Viage literar. tom. X, pag. 62.] , in statuendo tempore, quo Sisebutus episcopus sedem Urgellitanam tenuit, statuitque allatis diplomatibus, ejus pontificatum intra annos 833 et 840 esse definiendum. Ast ex instrumento nostro, in quo Sisebuti seu Sisivoti, ut videre est supra num. 14, fit mentio, supponitur adhucdum vivens; nam quum nominasset rex Carolus Bartholomæum, subjungit, primæ sedis Narbonensis TUNC archiepiscopum fuisse: Verum de Sisebuto agens, absolute dicite eum esse Orgellitanum episcopum; quandoquidem loquens de monasterio addat, de cujus spiritualitate locus est, non vero fuit aut erat. Et ipse laudatus Villanueva agens de Sisebuti successore Beato, dicit hunc exstitisse anno 850, quin aliud quippiam de ejus pontificatu definire possit [Ibid. l. c.] . Quod autem Clotharius II, cujus mentionem nullam facit instrumentum nostrum, filium habuerit Charibertum seu Haribertum (Cfr supra num. 16), nos docet Fredegarius § LVII [Migne. Patrol. tom. LXXI, col. 642.] , additque regionem inter Ligerim et Pyrenæos illi fuisse permissam, ejusque filium Chilpericum seu Ildericum infantem occisum fuisse [Ibid. col. 648.] . Quoniam igitur principes Aquitanici ad regiam Merovingiorum stirpem pertinebant, et a suis quoque consanguineis regno avito spoliati fuerant, satis perspicitur ratio multiplicium bellorum seu rebellionum, quæ inter eos et domum Carlovingicam exarserunt: quod enim Carlogenis rebellio et continuata perfidia erat, id inter Aquitanos principes censebatur legitima vindicatio juris aviti, quod fraudes et doli legitimis heredibus eripuerant. Quod autem Hunaldus dicatur apostata (supra num. 17), hæc est causa: Constituto filio suo Vaifario duce Aquitaniæ, secessit Hunaldus in monasterium Insulæ Rotæ: at defuncto Vaifario anno 768, regnum recepit, uxorem resumpsit; sed a Carolo Magno victus captusque, tandem socius Desiderii, Longobardorum regis, Papiæ occubuit [Hist. du Langued. tom. I, pag. 409 et 427.] .

[19] [ut liquet ex tabula genealogica.] Porro ex allato instrumento tabulam genealogicam confecerunt scriptores Historiæ Occitaniæ, quam ex parte hoc loco exhibendam esse duximus [Ibid. pag. 689.] .


In instrumento, ex quo hæc tabula deprompta est, nihil quidem de S. Oda, nihil de S. Huberto dicitur: et quod ad S. Hubertum spectat, ejus cum principali Aquitanica familia consanguinitatem examinandam prorogamus in diem III Novembris. Sed si vera refert tabula, consequitur, S. Hubertum S. Odam sanguine attigisse per patrem Bertrandum, fratrem Bogonis et per matrem Phigbertam, sororem S. Odæ, adeoque Sanctam fuisse simul amitam et materteram S. Huberti.

[20] [Tempus et ratio Austrasianæ] S. Odam in Austrasia, seu in Belgio nostro partem vitæ transegisse et sepulcrum nactam fuisse, extra controversiam est ut § sequenti ostendetur. Inquirendum tamen est, quo tempore et qua occasione, relicta Aquitania, apud Condrusos (Le Condroz) habitare cœperit. Imprimis, si, ut vulgo statuitur [Hist. du Langued. tom. I, pag. 369.] , Bogo, Sanctæ conjux, vita functus est anno 688, in ulteriores aliquot annos prorogandus erit ejus ad Condrusos adventus. Etenim in Vita num. 2 legitur: Post mortem viri … provinciam sui principatus per fideles viros optime gubernabat … donec filius suus venerabilis Arnulphus ad annos pubertatis devenit, et mater, magnatum consilio principatum provinciæ cum sibi a patre patrimonio gubernandum reliquit. Omisso manifesto errore in nomine Arnulfi, Metensis episcopi, utpote nati anno 582 et defuncti 641 [Act. SS. tom. V Jul., pag. 424.] ; si ut verum admittatur, S. Odam, pro filio minorenni, tutelari nomine, Aquitaniam aliquot annis administrasse, necesse fuerit, ut paulo serius in Belgium emigraverit et vix ante annum 690 Condrusos attigerit. Quod si quis cum anno 688 secessum Belgicum S. Odæ conjungere voluerit; tunc obitus Bogonis conjugis aliquot annis anticipandus erit. Licet enim biographus noster in nomine Arnulfi aberravit, non existimo tamen temporarium istud Aquitaniæ, durante pupillari ætate filii, regimen a Sancta abjudicandum esse. Erraverit biographus in nomine, facile concedam: quod vero confinxerit administrationem provinciæ, quam numquam adiit, quæque ad ejus sanctitatis famam augendam ne hilum conferebat, istiusmodi fictionis nullam video causam. Quum igitur, in bivio positi, utram semitam sectari debeamus, S. Odam circa ultimum decennium sæculi septimi in Belgium adventasse atque ibidem clausisse vitam suam.

[21] [migrationis exponitur.] Quod autem ad causam aut occasionem istiusmodi transmigrationis pertinet, eamdem divinare aliquatenus valemus. Joannes Foullon allegat quidem tyrannidem Ebroini, majoris palatii Theodorici III, regis Neustriæ et Burgundiæ [Vie de Ste Ode, pag. 205.] : sed obstat chronotaxis: nam Ebroinus odio privato necatus fuit anno 681 [Migne. Patrol. tom. LXXI, col. 669.] , ut habet continuator Fredegarii, paucis post annis seu anno 735 scribens [Ibid. col. 667.] . Quum autem S. Oda ante annum 688 in Belgium non venerit, liquet, Ebroini qualemcumque tyrannidem (quam excusare aut imminuere contendit Cointius ad an. 681 § LXII) causam migrationis non exstitisse. Id vero conjicere licet, fœminæ sanctæ, perfectioris vitæ tramitem sectanti, consultum fuisse, ut, relicta domo sua, in aliam regionem pergeret, ad dies suos tranquillius peragendos. Ut porro Aquitania exiret, suadebat gesta per aliquot annos tutelaris provinciæ administratio, qua necessario multiplici negotio implicata, concursum hominum vitare ægre poterat: fieri quoque poterat, ut filii sui novum regimen non usquequaque matri placeret. Quod autem Belgium inter varias provincias præferretur, causa erat parta ibidem jure proprio opulentia, quæ eluxit, quando amplissimas istic pias fundationes constituit. Etenim recenter translata, aut etiam transferenda Leodium episcopalis Tungrorum sedes, multa debet S. Odæ; sive ipsa, mortuo S. Lamberto, dona contulerit; sive S. Hubertus, amitæ suæ heres, ejus nomine, ecclesiam novellam dotaverit. Utramlibet opinionem in controversiam vocant aliqui. Lectiones tamen Breviarii Leodiensis anni 1766 priori sententiæ favent, habent enim: Specialiter piissima mulier nascenti ecclesiæ Leodiensi, quam insigni munificentia fovebat, opulenta donavit latifundia. Et vero S. Odam S. Lamberto ejusque elevationi superstitem vixisse, sequenti § monstrabimus.

[Annotata]

* B. Adalgarii

* B. Balicram

* B. Alacoon

* B. Sisebotus

* B. Aredii

* B. Hatthonis

* B. Asinarii

* B. confirmaremus

* B. Vaifario

* B. Hatthonis

* turba

* exercitum

§ III. Annus Sanctæ emortualis; sepultura et elevatio corporis; variæ visitationes Reliquiarum, quarum pars maxima semper Amanii permansit.

[Ex chronotaxi Lambertina] Quæ verisimiliter ratio biographum Joan. Foullon movit, ut S. Odam ante S. Lambertum mortuam scriberet, ea fuit, quod Childeberti regis filia centenaria major fuisset, si S. Lambertum, intra primum decennium sæculi octavi passum, non præcessisset. Verum supra num. 9 monstravimus, si ejus cum Bogone nuptias, in juvenili ætate viduitatem, gestam pupillari nomine Aquitaniæ administrationem vera habemus, Sanctam vix ante sæculum septimum medium natam fuisse. Adeoque nihil urget, ut ejus obitum ante S. Lamberti passionem præcipitemus. Sigebertus quidem Gemblacensis in suo Chronico sub anno 711 habet [Pertz. monum. Germ. hist. tom. VIII, pag. 329.] : Sancta Oda, uxor Boggis, ducis Aquitanorum, sanctitate claret in Gallia, quæ ecclesias Dei sua ditavit munficentia, et moriens in Leodicensi quievit parochia. Quæ verba si per se starent, omnem dubitationem merito tollerent: sed obstat, quod idem Sigebertus, passionem S. Lamberti mendose anno 698 illiget [Pertz. l. c. pag. 323] . Etenim plerique eruditi, inter quos et majores nostri, ad diem XVII Septembris, de S. Lamberto scribentes, statuunt eum mortem oppetiisse probabilius anno 709, quamvis nec repugnent anno emortuali 708 [Act. SS. tom. V Septemb., pag. 536.] . Si autem S. Lamberti, B. Oda longe celebrioris, necem annis decem aut undecim anticipaverit Sigebertus, quæ fides ei tribuenda dicenti, hanc anno 711 diem suam obiisse. Enimvero suspecta est auctoritas scriptoris, sæpissime in notis chronologicis titubantis. Unum tamen animadvertam, chronotaxim Sigebertinam recte procedere, si anni undecim ejus calculo addantur.

[23] [statuitur tempus emortuale S. Odæ:] Ponit igitur Sigebertus necem S. Lamberti in anno 698, ast simul etiam ejusdem translationem per S. Hubertum in annum 710 revocat his verbis [Pertz. tom. VIII. pag. 329.] : Sanctus Hucbertus, cœlitus admonitus, corpus S. Lamberti a Trajecto Leodium cum magna miraculorum gloria refert, sedemque episcopalem in eamdem urbem transfert: quibus verbis addit Auctarium Gemblacense [Ibid. pag. 391.] : Ex tunc Legia exaltata, et in urbem ampliata. In Actis autem S. Lamberti ad XVII Septembris [Act. SS. tom. V Septemb., pag. 551.] monstrat Constantinus Suyskenus, translationem celebratam fuisse tertio decimo anno præsulatus S. Huberti. Quod quidem eatenus rectum est, quatenus, secundum Sigebertinam chronotaxim, inter annum 698 et 710 duodecim anni intercurrunt, adeoque anno præsulatus S. Huberti tertiodecimo corpus S. Lamberti Leodium advectum fuerit. Porro, inito annorum calculo, laudatus Suyskenus statuit dictam translationem diei XXIV Decembris anni 721 aut 722 illigandam esse, prout ordinatio Huberti diem XXIV Decembris anni 709 aut præcesserit aut secuta fuerit. Quod ad S. Hubertum spectat, id scrupulosius in ejus Actis ad III Novembris trutinari quis poterit. Nobis sufficit ostendisse, errorem undecim annorum in chronotaxi Sigebertina obrepsisse; ast nihilominus accuratam annorum a nece S. Lamberti ad ejus Leodium translationem intercapedinem servatam fuisse. Quoniam vero S. Odæ obitum Sigebertus non solum post S. Lamberti necem, sed etiam post ejus ad Leodiensem urbem transvectionem statuit; existimo, idem remedium adhibendum esse in anno emortuali Sanctæ nostræ: adeoque si anno Sigeberti 711 undecim alios adjiciamus, pervenimus ad annum 722, imo et ad annum 723, ita ut vita functam dicamus S. Odam, uno anno post translationem S. Lamberti, et erectam cathedram episcopalem Leodii, quam suis latifundiis dotavit. Donec igitur certius documentum nanciscimur, statuendum censemus annum Sanctæ matronæ emortualem esse 722 aut 723, quem propterea in capite hujus Commentarii adnotavimus. Quoniam autem supra num. 9 monstravimus, S. Odam vix ante medium sæculum VII natam fuisse, si anno 722 aut 723 diem suam clausit, non multis annis septuagenariam ætatem supergressa est: qua ratione nec extraordinariam senectutem, nec mortem immaturam ei adscribimus.

[24] [cujus corpus, prius terræ mandatum,] Sacerdotes autem, habet Vita edenda num. 5, et cæteri ministri Christi corpusculum Beatæ matronæ, feretro impositum, ad ecclesiam, quam propriis facultatibus ad laudem sui Conditoris et honorem excellentissimi Martyris Georgii … construxerat, … cum psalmis et orationibus detulerunt: et, officio exsequiarum expleto, populo provinciali convocato, in sepulcro, lapidibus constructo, tantæ fidei famulæ corpusculum dignissime composuerunt. Scribit Joan. Foullon, S. Hubertum episcopum hisce exsequiis verisimiliter adfuisse [Vie de Ste Ode, pag. 243.] : quod omnino admittendum, sive sanguinis sive beneficiorum necessitudinem nobiscum consideremus, et aliquatenus confirmat textus mox allatus. Etenim copia sacerdotum et cæterorum ministrorum Christi funus deduxerunt, et, populo conprovinciali convocato, terræ mandarunt. Magno igitur sacerdotum et populorum concursu exsequiarum officium persolutum fuit; et, nisi insuperabile obstiterit impedimentum, suam desiderari præsentiam in obsequio amitæ carissimæ passus non est S. Hubertus. Idem biographus porro dicit, S. Odæ corpus in sarcophago jaspideo magnifico, supra terram elevato, compositum, eique multa aromata superfusa fuisse [Ibid. pag. 244.] . Ast in duplici conjectura minus felix videtur laudatus Foullon. Esto, jaspideum fuerit sepulcrum; quod Anonymus num. 7 mausoleum lapideum, solidum et integrum appellat. Id tamen certum, subter humum conditas initio fuisse sacras exuvias, quum paulo infra Anonymus edendus num. 6 docet, placuisse Altissimo, postquam fama sanctitatis et miraculorum late sparsa fuisset, ut sacrum corpus ejus elevaretur a tellure, et honoraretur in facie populi et Ecclesiæ cum debita dignitate, quod præstitit S. Florebertus, filius S. Huberti carnalis aut spiritualis ejusque successor in sede Leodiensi. Initio igitur sub terra conditum corpus S. Odæ, tardius in facie populi et Ecclesiæ honoratum fuit. Quod vero spectat ad effusionem aromatum, huic luxui contradicit Anonymus num. 5. Corpus, inquit, ejus honeste compositum fidelium manibus, non quasi mortuum, sed quasi dormiens apparebat, et ut cinnamomum et balsamum aromatizans optime redolebat. Quæ verba plane ridicula essent, si clientium opera aromata corpori superfusa fuissent.

[25] [a S. Floreberto elevatur:] Habemus ex Anonymo, in Vita edenda num. 7, elevationem corporis S. Odæ celebratam fuisse VI id. Julii, seu die IX ejusdem mensis: addit autem Breviarium Leodiense id accidisse trigesimo secundo post mortem anno; id est, si secundum Sigebertum obitus S. Odæ anno Christi 711 innodetur, elevatio facta est die IX Julii anni 742. Florebertus episcopus, qui id venerationis mulieri sanctissimæ exhibuit, ut notat Anonymus num. 7, frequens erat in sacris exuviis elevandis [Foullon. Hist. Leod. tom. I, pag. 134.] , ac præter Sanctam nostram Odam etiam corpora S. Landoaldi ac sociorum ejus, et præsertim S. Huberti exuvias ad Andainum monasterium solemniter deportavit anno 743. Nihil itaque dubii est de auctore elevationis S. Odæ, qui certe est Florebertus: ast in controversiam merito vocatur annus. Etenim si secundum chronotaxim nostram, qua obitum Sanctæ anno 722 aut 723 innexuimus, addimus annos triginta et unum, devenimus ad annum 753, quo jam defuncto S. Floreberto anno 746 [Act. SS. tom. III April., pag. 377.] Fulcarius successerat. Si igitur circa elevationem sacri corporis certi quidpiam habet traditio Breviarii Leodiensis citati, dicendum erit, corpus S. Odæ elevatum fuisse anno vigesimo primo a felici ejus obitu, quo calculo ad annum Christi 742 aut 743 devenimus. Joan. Foullon in Vita Gallica dicit prudenter, id totum accidisse aliquot annis post Sanctæ mortem [Vie de Ste Ode, pag. 249.] .

[26] [Anno 1634 ex auctoritate nuntii apostolici] Quamvis non dubitemus, quin a tempore Floreberti episcopi sæpius visitatæ fuerint S. Odæ Reliquiæ, nihil tamen compertum habemus de antiquioribus temporibus. Quæ enim exstabant capituli Amaniensis cartularia, aut dispersa fuerunt, aut penes eos exstant, qui exstincti capituli bona occuparunt. Verum anno 1634 de mandato nuntii apostolici Petri Aloysii Carafæ, episcopi Tricariensis, Bartholomæus Ladson, rector domus Societatis Jesu Hoyi Reliquias Amanienses visitavit, cujus recognitionis instrumentum infra exhibemus. Hac occasione facta est nova dispertitio Reliquiarum, quarum pars aliqua obtigit Collegio Societatis Jesu Hoyi, alia cum monasterio Lætiensi et quibusdam ecclesiis communicata fuit. Et quidem ea lege Canonici Amanienses Collegio Societatis Hoyensi sacras exuvias tradiderunt, ut Vita S. Odæ gallico idiomate ederetur. Quam fidem datam liberavit Joannes Foullon in sua lucubratione edita Leodii anno 1665 [Vie de Ste Ode in Praef.] ; in qua ita vulgares traditiones sectatur, ut tamen in Appendice seu Annotatis, ad calcem libri positis, istas ad saniorem crisin revocet, ostendatque aliqua ad trutinam historicam leviora inveniri. En instrumentum, extractum ex antiquo codice manu scripto, nobiscum communicatum a R. D. Dotrewe, hodierno parocho Amaniensi.

[27] [visitantur Reliquiæ S. Odæ,] Canonici, habet citatus codex, Amanienses Reliquias, quas possidebant, in feretro argenteo recondi curaverunt: cujus visitatio facta est anno 1634, ut videtur in sequenti instrumento. Universis et singulis præsentes visuris salutem in Domino, ego Bartholomæus Ladson, rector domus Societatis Jesu Hui. Decima Martii, anno millesimo sexcentesimo trigesimo quarto, ex deputatione illustrissimi et rdissimi domini D. Petri Aloysii Carafæ, episcopi Tricariensis et ad partes Rheni nuntii apostolici cum potestate legati a latere, visitavi sanctas Reliquias S. Odæ in ecclesia Amaniensi prope Huum, in feretro argenteo requiescentes, in quo inveni notabilem partem cranii, item ossa majora octo, minora circiter triginta, denique pulveres plurimos cum fragmentis circiter duodecim alicujus baculi rotundi. Ex cranio detraxi aliquam partem, donandam præfato illustrissimo domino nuntio, ex ossibus vero majoribus unum, sed diminutum, pro domo Societatis Jesu Hui; ex minoribus vero domini canonici ecclesiæ Amaniensis sustulerunt novem aut decem, distribuenda ecclesiis sibi subditis. Datum Hui sexta Aprilis 1634. Ita est, Bartholomæus Ladson, Thomas Bettan, Societatis Jesu missionarius ibidem. Qui in scrinio recensetur baculus rotundus, ortum probabilius dedit populari commento, quo refertur, S. Oda, e dextera Mosa videns amœnitatem ripæ sinistræ, projecisse baculum ac vovisse, ubi caderet, ibidem ecclesiam se ædificaturam; eademque traditio monstrat montem, ex quo baculus projectus fuerit.

[28] [quæ denuo anno 1848, permittente episcopo Lecdiensi,] Feretrum argenteum, in quo corpus S. Odæ compositum erat, in pretio habebatur non solum propter materiam, sed vel maxime propter artem, et antiquæ industriæ specimen exhibebat omnibus suis numeris perfectum. Feliciter, quum sæculo proxime elapso exeunte, ecclesiæ et monasteria bonis suis omnibus exuerentur, et pretiosa quæque in pecuniam redigerentur, substracta fuit impiorum rapacitati lipsanotheca, S. Odæ et melioribus temporibus conservata. Quum autem lapsu temporis aut etiam negligentia pristinum non solum splendorem amisisset, sed variis ornamentis mutilata fuisset lipsanotheca, tantum nihilominus erat ejus artificium, ut antiquarum rerum periti emi eam cuperent, et musæo artium publico adjudicandam censerent. Offertur igitur parochianis Amaniensibus pecunia non contemnenda, ut jure suo cederent: ast hi nullo pacto feretrum pretiosum, pietate majorum confectum, in profanos usus, et publicam curiositatem mere pascendam detorqueri passi sunt. Ut itaque suus instauraretur lipsanothecæ decor, statutum fuit, ære publico eam a sordibus purgare, mutilata reficere, quæ deerant supplere. Quapropter oportuit, antequam Bruxellas adornanda mitteretur, extrahere S. Odæ exuvias; quod quidem coram rogatis testibus factum est, die XXVIII Decembris 1848, ut docet sequens instrumentum, nobiscum a R. D. Doutrewe, parocho Amaniensi, communicatum.

[29] [confectoqueinstrumento, examinantur,] Instrumentum aperturæ lipsanothecæ S. Odæ, factæ die XXVIII Decembris ab ædituis ecclesiæ succursalis Amanii cum licentia illustrissimi ac reverendissimi domini episcopi Leodiensis. Infrascripti exponunt, attenta propositione vendendæ lipsanothecæ S. Odæ aut ejusdem instaurandæ, facta die XXVII Novembris 1847, quod posterius ædituis præplacuit, quæ relata ad consilium fabricæ dictæ ecclesiæ in sessione habita die II Aprilis 1848 probata fuit. Quapropter rescriptum fuit ad Comitem de Beaufort, præsidem collegii, servandis publicis monumentis præpositi; qui quidem suam operam et auxilium pollicitus, petiit tamen ut lipsanotheca, extractis prius Reliquiis, Bruxellas inspicienda mitteretur, quatenns examinari posset, quantum artis antiquæ præ se ferret. Obtenta igitur facultate necessaria ab illustrissimo ac reverendissimo D. episcopo Leodiensi, dies XXVIII Decembris anni 1848 assignata fuit lipsanothecæ aperiendæ. Præsentes adfuere DD. Victor Doutrewe parochus Amaniensis, G. Jamotte, G. Depart, æditui, J. Romous magister civium Amaniensis, J. Knaden parochus S. Petri Hoyi et G. Janssen, vicarius Amaniensis. Itaque extracta lipsanotheca ex sacello, e regione sacristiæ sito, ubi reposita erat super altari S. Odæ, deposita in sacristia, et in latus versa fuit. Sic revoluta, videre erat in fundo aperturam quadratam, assicula clausam clavis facile extrahendis: nullum reperire fuit sigillum seu ligaturam, cujus ope ejus sinceritas et integritas confirmari posset: imo varia sunt indicia, quibus constat apertam fuisse; quin investigationes quidquam revelaverint. Aperta lipsanotheca, extracta fuere sequentia: 1° tres sacculi linei subcærulei (couleur d'ardoise); qui sunt recentioris texturæ, imo videntur novi. Unus autem e tribus sacculis continet pannum sericum, instar fragmenti vestis sacerdotalis, floribus rubris et flavis distinctum: conjicimus, istiusmodi panno ossa involuta fuisse. Alter saccus continet fragmenta ossium, inter quæ fragmentum sat longum tibiæ et collum femoris. Tertius continet cranium, dempto mandibulo inferiori, fere integrum, tria fragmenta ossium, ad mensuram brachii longa, unum astragalum et varia minora fragmenta ossium. 2° Saccus chartaceus, continens fragmentum femoris. Saccus iste conglutinatus fuit ex inscriptione funerea diei XV Augusti 1833: quo indicio certo scitur, lipsanotheca aperta fuisse aut illo anno, aut saltem tempore aliquo posteriori. 3° Sacculus chartaceus continens trituras ligneas, inter quas fragmenta rotunda, quasi baculi. Num habenda sunt tamquam reliquiæ baculi S. Odæ, de quo agit traditio? 4° Aliqui pulveres, in sacculo contenti, qui supponuntur omnes quisquiliæ, in antiquiori quadam visitatione collectæ. 5° Tandem tria recisamenta panni, quorum unum satis antiquum videtur, alterum bombycinum recentioris operis, tertium ex albo et cæruleo virgatum, quæ supponuntur involucra fuisse, quandoquidem alium usum non potuisse habere videntur. Hæc omnia provisorie deposita fuerunt in capsa, donec aut lipsanotheca renovata fuerit, aut si vendatur, altera confecta fuerit. De quibus supra expositis conscriptum fuit præsens instrumentum, in dicta capsa depositum; cujus transsumptum in chartulario ecclesiæ Amaniensis relatum fuit. Actum Amanii die XXVIII Decembris 1848. Sequuntur subscriptiones.

[30] [et sinceræ monstrantur:] Ex allato instrumento manifestum est, circa annum 1833 apertam fuisse S. Odæ lipsanothecam, quin ullo hactenus cognoscatur indicio, quis et cujus auctoritate apertionem fecerit. Supersunt etiam duo, qui hodiernum parochum curati titulo Amanii præcessere: sed uterque ignorat, a quo et qua occasione lipsanotheca aperta fuerit; unde non levis excitatur suspicio, id clanculo et furtim contigisse, adeoque dubias habendas Reliquias, quæ hodie in feretro reconduntur. Et certe si tanta fuisset apertura; ut omnia ossa extrahi potuissent, non leve esset suspicionis et fraudis fundamentum. Ast interrogatus R. D. parochus hodiernus, utrum tanta esset in fundo feretri apertura, ut cranium v. g. eripi potuisset, negavit tantam esse: unde jam conficitur, non malo animo, siquidem majori aperturæ faciendæ obstaret nihil, id factum fuisse: quod si quis impia violatione Reliquias falsare intendisset, faciliori negotio feretrum omnibus ossibus, secreto recondendis, spoliasset, nulloque relicto violationis vestigio, fideles sua pietate defraudasset. Dein quæ fuerant reperta in visitatione anni 1634 ossa eorumque numerus, anno 1848 denuo recognita fuerunt; oportuisset itaque falsarium præ manibus habere eadem numero, eadem sexu, eadem ætate ossa, quæ olim in lipsanotheca recondita fuerant, quod non sine magna industria fieri potuit. Quod si tantam dexteritatem falsario tribuamus, quomodo accidit, aperti feretri tam clara post se reliquerit vestigia? Tandem, ut jam diximus, aliqua ossa, v. g. cranii ex facta apertura extrahi non potuerunt: igitur partem saltem eorum, ut veras Reliquias habere oporteret. Dicamus igitur temerarie id factum, sed sine malitia; nec debito suo cultu privandas esse S. Odæ exuvias, quales hodie Amanii in honore habentur.

[31] [ostenditur quoque S. Oda] Sed discussam difficultatem major excipit; quum in controversiam vocatur, utrum corpus S. Odæ Amanii vere quiescat, atque in Lotharingia hodierna Sanctæ exuviæ requirendæ non sint. Ex litteris R. D. Dotrewe, Amaniensis parochi, doceor, hoc fere modo quæstionem instrui. Sæculo nempe septimo non erat Amanii capitulum collegiatum, nisi forsan initio fuerit monialium asceterium. Quod si tamen collegiata ecclesia Amanii sæculo isto erecta fuerit, verisimile non est, viduam sanctam selegisse sibi locum, viris destinatum; imo potius filius ejus, S. Arnulfus, Metensis episcopus, duxerit matrem suam in montana Vosagi, ad parthenonem Habendensem, a S. Romarico fundatum. Antequam longius progrediamur, repondemus, S. Odam, S. Arnulfi Metensis, anno Christi 640 defuncti, matrem non exstitisse, quandoquidem Sanctæ obitum anno vulgari 722 aut 723 illigemus, statuamusque vix ante medium sæculum septimum natam fuisse. Quæ porro fuerint causæ, ut vidua sancta monialibus sese non adjunxerit, etiamsi ignoraremus, non est tamen, cur mansio Amaniensis in dubium vocemus: præsertim quum istiusmodi vitæ genus plures sectati fuerint. Et ut exempla domestica afferamus; id est, ejusdem sexus, sæculi et regionis, in habitu sæculari sancte vixere: S. Aldegundis, Truncinii culta, filia S. Basini Martyris [Act. SS. Belg. tom. V, pag. 226.] ; S. Dympna Martyr cum S. Gereberno, cujus nihilominus intererat, virginem sanctam in monasterio abscondi [Ibid. pag. 301.] , S. Bertilia Virgo [Ibid. pag. 233.] , S. Framechildis, mater S. Austrebertæ [Ibid. pag. 448.] , S. Gudila Virgo [Ibid. pag. 667.] , S. Oda Virgo [Ibid. tom. VI, pag. 587.] , S. Amalberga, Virgo Tamisiæ, in villa juris sui [Act. SS. tom. III Jul., pag. 72.] . Cæterum est specialis ratio, cur S. Oda id vitæ genus sectata fuerit, cura nempe, quam de nepote suo S. Huberto, gerebat, quapropter Ecclesiam quoque Leodiensem, cathedralem factam, latifundiis dotavit. Nullum igitur occurrit momentum, cur sancta matrona in Vosagum se conferret. Quod si monialium asceterio dedere se Sancta voluisset, extra Belgium id nullatenus debuisset quærere.

[32] [Amanii vixisse et obiisse,] Hæc porro, quam diluimus, difficultas eo collimabat, ut locus mortis, adeoque sepulturæ, saltem primævæ, in Lotharingia constitueretur. Non capit scilicet scriptor Lotharingus, S. Odam, defunctam Amanii translatam fuisse; ac proinde locum mortis alibi existimat requirendum. Huic difficultati occurrit ipsa Vita infra edenda. Nam quum S. Oda more aliorum fidelium in sepulcro composita fuisset, aliquot post annis S. Florebertus, corpus Sanctæ elevavit; quo facto, pro more istorum temporum, cultum exhiberi permisit. Hæc habet Vita num. 6: Cum igitur in circumpositis terrarum provinciis crebris virtutum miraculis fama nominis ejus fieret celebris, placuit Altissimo, ut pro celebranda nominis ejus ecclesiastica celebritate sacrum corpus ejus elevaretur a tellure, et honoraretur in facie populi et Ecclesiæ cum debita dignitate. Quia enim hæc famula Dei, Oda, diversas in vita sua fecerat construi divinæ servituti ecclesias, voluit Dominus, ut ecclesiæ, possessionibus ejus dotatæ, translatas de terra gloriosas ejus corporis servarent Reliquias, et Creatori suo ad fidem et notitiam futurorum redderent gratias… Itaque Floreberto, venerabili Ecclesiæ Leodiensis pontifice, ordinante, congregatis ad ejus tubam personis ecclesiasticis, totius proviniciæ populus undique confluebat, patrum sanctorum benedictionem suscipere et sanctas Reliquias transferendas de tellure digna veneratione et reverentia honorare. Patres itaque populo dantes benedictionem, cum oratione et psalmodia venientes ad sarcophagum, deponunt lapidem superiorem, super corpus sanctum positum: sicque in mausoleo lapideo, solido et integro, inveniunt sacras et venerandas Reliquias, dantes suavitatis odorem dulcissimum. Facta est hæc translatio septimo idus mensis Julii… Patres vero dignitatis ecclesiasticæ ecclesias, gloriosæ Dei famulæ Odæ constructas industria et labore, fecerunt ejusdem Reliquiis in majori altari Amaniensis ecclesiæ, ubi sepulta fuerat: et in locis singulis divinum servitium augmentare et laudes Deo in sanctorum ecclesiis per circumjacentes provincias pro Sanctæ Odæ memoria memoriter decantare. Reliquiæ itaque cum magna devotione reconditæ sunt in aliis ecclesiis honestissime. Hactenus biographus noster.

[33] [ejusque corpus, exceptis quibusdam particulis,] Satis manifestum est, textum exhibitum circa finem, ubi agitur de Reliquiis, esse mutilum. Quoniam autem nullum hujus Vitæ novimus exemplar sincerum, quo proin alii codices emendari possint, et jam supra monuimus scriptorem hinc inde voces quasdam omisisse; tali ratione hiatum implere, uncinis supplementa includentes, censemus: Patres vero dignitatis ecclesiasticæ ecclesias, gloriosæ Dei famulæ constructas industria et labore, fecerunt ejusdem Reliquiis (participes, ac corpus) in majori altari Amaniensis ecclesiæ, ubi sepulta fuerat, (imposuerunt), et in locis singulis divinum servitium augmentare et laudes Deo in sanctorum ecclesiis per circumjacentes provincias pro sanctæ Odæ memoria memoriter decantare (jusserunt). Atque hunc mutili textus sensum esse (nam voces vocibus substituere licet) satis indicat, vel ipsa verborum codicis series et ordinatio; ut quid enim dum agitur de Sanctæ Reliquiis, aliarum ecclesiarum, gloriosæ Dei famulæ Odæ constructarum industria et labore mentio sieret, nisi de dispertitione sacrarum exuviarum, aliis ecclesiis facienda, sermo esset? Dein, quum paulo infra dicuntur, Reliquiæ cum magna devotione reconditæ fuisse in aliis ecclesiis honestissime, dubium nullum superesse potest, quin distributæ tunc fuerint variis ecclesiis Reliquiæ S. Odæ. Hunc sensum nobis etiam exhibet Joan. Foullon, quando dicit, S. Flodebertum particulas aliquas misisse ad ecclesias a Sancta constructas [Vie de Ste Ode, pag. 249.] .

[34] [numquam amotum fuisse.] Sed e diverticulo ad quæstionem redeamus. Ex relatis satis manifestum est, quid nomine translationis, VII idus, seu die IX Julii, factæ, hic intelligendum sit, id est, ut habent Leodiensia Breviaria, S. Florebertum, Leodiensem episcopum Beatæ Odæ, miraculis præclaræ, Reliquias ad altare sublimasse. Præterea supersunt etiamnum lapides sepulcri, in quo primum S. Odæ corpus conditum fuit, atque juxta altare ecclesiæ Amaniensis parieti ad rei memoriam inædificati sunt [Ibid. pag. 244.] . Traditionem igitur constantem cumulat argumentum palpabile lapidum sepulcralium, quo extra omne dubium ponitur, S. Odam et Amanii vitam clausisse et ibidem sepulcrum nactam, perpetuo ad nostra usque tempora immota perstitisse. Sed quid? Domni-Martini juxta Tullum Leucorum (Dommartin-lez-Toul) in hodierna diœcesi Nanceiensi, servantur hactenus partes notabiles corporis S. Odæ, monstraturque ejus sepulcrum. Certe si de solis Reliquiis, etiam grandioribus, sermo esset, responderi posset, Martinianam ecclesiam, forsan a S. Oda constructam, participem fuisse ejus Reliquiarum, maxime quia hodierna Lotharingia ad Austrasiam, quam sua liberalitate dotavit sancta matrona, pertinebat, aut etiam lapsu temporis ab alia ecclesia ad Martinianam devoluta esse lipsana. Verum quum istic monstretur et antiquum sepulcrum, mihi verisimile est, aliam quamdam Odam sanctam requirendam esse. Opportune autem occurrit S. Oda, quæ S. Eliphii Martyris, cujus Acta ad diem XVI Octobris dedimus [Act. SS. tom. VII Octob. pag. 804.] , soror ferebatur. Et quidem istius Odæ cum S. Eliphio consanguinitatem non admittunt collega noster [Ibid. pag. 304.] aut D. Calmet in Historia Lotharingiæ [Hist. de Lorr. tom. I, col. 200.] , quin propterea ejus negetur aut sanctitas aut martyrium. Nam laudatus D. Calmet paulo infra ad annum 450 ejus passionem refert, sanctamque Hoildem, Hildam, Othildam, gallice Ste Houx appellat; additque eam in pago Parthensi sepultam mansisse usque ad annum Christi 1159, quo Henricus, Comes Campaniæ, Sanctæ corpus exhumari et Trecas transferri jussit [Ibid. col. 283.] . Videndum itaque est, an Reliquiæ Martinianæ imo et sepulcrum istius Odæ, non potius ad Tullensem quam ad Parthensem pagum pertineant. Tandem fieri potest, ut homonyma quædam, sanctitatis magis fama, quam rerum gestarum notitia, celebris, in Domni-Martini a sæculis sepulta, cultum aliquem obtinuerit, qui initio limites parochiæ vix excedens periit; sed postea inquirendi in ejus Acta cupiditas excitata fuerit, quumque nihil in loco ipso reperiretur, ad S. Odam Amaniensem historia devenerit. Sæpe enim sanctorum homonymorum Acta commiscentur. Sed hæc conjectando dicta sunto. Unum tenemus, corpus S. Odæ Viduæ, amitæ S. Huberti, et Amanii sepultum fuisse et ad hodiernam usque diem ibidem permanere.

[35] [Brevis notitia S. Pompeji.] Actis S. Odæ subnectimus ea quæ ex ejusdem Vita cognoscimus de ejus, ut videtur confessore, B. Pompejo; qui licet cultum proprie liturgicum, id est, Officium et Missam numquam videtur habuisse, apud Amanienses tamen in veneratione habetur, ut infra explicabimus. Quæ vero de beato viro narrantur, complexus est Molanus in suis Natalibus Sanctorum Belgii sub hac ipsa die XXIII Octobris. Beatum, ait, Pompejum sacerdotem præcipue dilexit Sancta Oda, virum vita et moribus comprobatum in tantum, ut licet percussio abfuerit, palmam tamen martyrii in sui corporis maceratione non credatur amisisse. Sepultus est Amaniæ in crypta sacelli, quod in monte ad honorem S. Catharinæ Deo dicatum est; usitatius tamen B. Pompeji dicitur, gallice “Saint Pope.” Altare ejus ecclesiolæ tres habet statuas, mediam Deiparæ, sinistram Catharinæ, et dexteram Pompeji, sedentis in habitu sacerdotali cum calice in manu. Similiter depictus est in pariete, sed stans et brutis benedicens animalibus. Quum autem rustici Missæ sacrificium inibi requirunt, sacerdotes legunt ex more de communi Confessoris non Pontificis, sed quia canonizatus non est, omissis Collectis de Confessore, legunt alias contra pestem animalium. Humanissimis litteris ad me datis VI Januarii currentis hujus anni 1858 R. D. Victor Doutrewe scribit oratorium B. Pompeji jam non exstare, sed superstitem remansisse ecclesiolam S. Catharinæ, licet ad usus profanos redactam. B. Pompeji intercessio non solum pro brutis animalibus, præsertim porcis, efflagitatur, sed etiam pro infantibus, morbo aliquo laborantibus. Concursus populi, sanctum sacerdotem venerantis, præcipue celebratur kalendis Maji et feria II Pentecostes. Hodiedum ejus imago circumfertur æri incisa, exhibens Beatum, dextera sua calicem sustinentem, et porcis circumdatum. Atque hæc sunt, quæ de B. Pompejo monumenta, tum antiqua tum recentiora, tradiderunt.

VITA S. ODÆ VIDUÆ, AUCTORE ANONYMO,
Ex codice pergameno Trajectino bibliothecæ regiæ Bruxellensis sub n° 7917 collata cum Codice Corsendoncano ejusdem bibliothecæ sub n° 858.

Oda, vidua (S.)
Pompejus, presb. conf. Amanii in diœcesi Leodiensi (S.)

BHL Number: 6259

AUCTORE ANONYMO.

CAPUT UNICUM.
Ortus Sanctæ; migratio in Austrasiam; opera pia; sanctus obitus; elevatio corporis a S. Floreberto, episcopo Leodiensi.

[S. Oda, Boggonis Aquitani vidua,] Gloriosa Christi famula Oda, potentissimi Gallorum regis filia a, felici auspicio tali nomine digna, quod laudem Dei vel hymnum sonat, Boggis, nobilissimi Aquitanorum ducis, uxor fuit b. Hæc gloriosæ Virginis Mariæ Matris Domini, parentum Joachim videlicet et Annæ votum et exemplum secuta, omnia bona temporalia, quæ habuit, in tres partes divisit. Unam partem in ecclesiis construendis et Deo servientibus abundanter exhibuit: de altera infirmis et egentibus ministravit: tertiam in suos usus reservavit c. Pauperum vestes propriis manibus consuebat; faciens baptizari, extrahens eos de fonte sancto, maternitate cum ipsis conjuncta *, libentius eis benefaciebat. Ad mortuorum etiam pauperum sepulturam propriis manibus vestes fecit d, et eos suis manibus tangens, sepulturæ tradidit. Pauperculorum hospitiola, quantumcumque distarent et quantumlibet via lutosa esset vel aspera, benignissime visitabat cum salutifera consolatione. Et sic triplicem captabat remunerationem; ex itineris labore, ex animi compassione, et ex rerum temporalium largitione e. His et aliis piis et bonis operibus Deo et hominibus dilecta, venerabatur ab omni familia, a cunctis fidelibus amabatur, ab omnibus, in tribulatione positis, ut mater et nutrix, laudabatur.

[2] [in Austrasiam venut,] Post aliquot annos sponsus ejus, dux gloriosus, in confessione veræ pietatis, vivifico pane munitus, ex hac luce migravit, et ad vitæ perpetuæ mansionem cum justis * pervenit f. Post mortem viri Beata Oda in sancta viduitate permansit; votoque facto, in continentia perpetua vivere studuit. Provinciam autem sui principatus per fideles viros optime gubernabat; suis subditis in omni tempore et loco, in omni angustia et necessitate salutis subsidia conferebat. Præcepit autem juxta mansionem suam fieri hospitale, in quo pauperes et infirmos pleno caritatis affectu refovebat. Pauperes hospitalis sui bis in die, mane et vespere personaliter visitavit; et cum hilaritate eis vitæ necessaria ministravit. Cum igitur his et aliis virtutum insigniis coruscaret, dilectus filius suus, venerabilis Arnulphus ad annos pubertatis devenit: et mater magnatum consilio principatum provinciæ cum relicto sibi a patre testimonio * gubernandum tradidit. Beatus igitur Arnulphus in juventute genuit * Ansigisum ducem, et post electus est Metensis episcopus g. Ansegisus dux, desponsata sibi Bogga *, Pippini principis filia h, gloriosæ Gheertrudis Virginis sorore dilectissima i, genuit ex ea Pippinum ducem; Pippinus vero dux habuit Carolum; Carolus habuit Pipinum primo ducem, post vero unctum in regem k. Pippinus rex genuit Karolum Magnum, qui a Leone Papa consecratus est in Romanorum imperatorem.

[3] [sanctisque operibus intenta,] Sic igitur Beata Oda ex magnis regibus, fidei christianæ cultoribus; Clodoveo videlicet atavo, Childeberto patre, fratre Dagoberto claruit decorata; sed filio ejus sanctissimo Arnulpho et sanctissimis imperatoribus et regibus, ex ejus genere procreatis, amplius exstitit apud Deum et homines glorificata l. Fuit etiam Beata Oda amita Beati Huberti episcopi Leodiensis m. Cum igitur die quadam omnem victum suum pauperibus erogasset, advenit Dominus in forma pauperis juvenis hilari vultu et jucundo postulans hospitium sibi pro Christi nomine præstari. Quæ, Christi audito nomine dulcisono, lætatur juvenem inspiciens, benignissime ipsum excepit hospitio. Juvenis autem assidens venerabili matronæ, rogat eam assurgere et sibi victualia ministrare. Surgens autem vadit ad sportam n, quam servientes prædixerant a victualibus evacuatam: invenitque eam panibus et cæteris alimentis usque ad summum repletam. Juvenis autem sumens victum a devota matrona, gratias retulit, et his verbis dulcissime eam alloquitur: “Quia hodie me in meipso, cæteris vero diebus in meis membris, refecisti; scito tibi vitæ æternæ gaudia præparari, et præsentis vitæ subsidia a te petentibus abundantiam tecum positis tui Redemptoris gratia ministrari.” His dictis, juvenis ab ejus oculis evanuit. Finito vero prandio, venientes servi et famulæ ad cellaria, solaria et horrea, viderunt messibus, farinis, panibus, cæterisque victualibus ita esse repleta, quasi non possent plura ibidem recondi o.

[4] [vicinæque mortis præscia,] Post aliquot autem annos ex nimia abstinentia et vigiliarum custodia cum ejus corpusculum nimia ægritudine fatigaretur, revelatione divina cognovit, excessum suum imminere. Consilio igitur servorum Dei omnem honorem et temporalium facultates in sola spiritualia bona propter Christi amorem funditus permutavit, et divina dilectione ferventes famulos et famulas, sacris institutionibus obedientes, ad ministrandum egentibus vice sua Deo famulari constituit. Postquam vero vinculum et curam oneris terrenorum de sua conscientia relaxavit, quasi libera Deo, quo postea vixerit vitæ spatio, indesinenter oravit, ecclesiarumque sacras ædes perambulando, exhortationibus et verbis mellifluis prædicando, meditari in lege Domini non cessavit. Spe gaudens, in tribulatione patiens, mente invicta, vultu sereno in Domino exultabat. Transitus quoque sui diem extremum, sibi divinitus revelatum, cum patientia exspectabat; de carcere ad regnum, de mœrore ad lætitiam, de tenebris ad lucem, de morte festinabat ad vitam: et cum in mundo esset corpore, animo quotidie ad æternas studuit transire virtutes. Continuis orationibus proficiebat, afflictioni et abstinentiæ singulariter serviebat: insuper et aspera cultu, veste cilicina suum induit corpusculum, et nullum in hac vita habuit sanctitatis refrigerium p, sed æternis semper erat intenta. Cumque ad diem venisset extremum, vocari fecit ad se sacerdotes et alios fideles; confessioneque facta, fide pura devotissime corpus dominicum recepit, sanctoque inuncta oleo, a cunctis circumsedentibus orationum petivit suffragium, ut de hac vita perveniret ad regnum cœlorum. Inde omnem substantiam et supellectilem et omnia, quæ habuit, Christi pauperibus jussit distribui, excepta vili tunica, in qua voluit sepeliri.

[5] [sancte obit;] Post hæc, dicta oratione dominica et symbolo Apostolorum q, jacuit exultans; et oculis intenta in cœlum, vidit Jesum Christum in medio sanctorum Angelorum, eam dulcissime vocantem ad refrigerium sempiternum. Sicque cum gratiarum actione omnes sibi assidentes devotissima voce et mente Domino commendavit: et suum in manus Domini tradens spiritum, quasi suaviter obdormiendo, decimo kalendas Novembris exspiravit. Multi vero circummanentes, ejus obitum audientes, ad ejus venerunt exsequias, et debiles ac pauperes, quos vivens pascere solebat, ut matrem dulcissimam flentes se amisisse dolebant. Corpus vero ejus, honeste compositum fidelium manibus, non quasi (mortuum, sed quasi) dormiens apparebat, et ut cinnamomum et balsamum aromatizans optime redolebat. Sacerdotes autem et cæteri ministri Christi corpusculum beatæ matronæ, feretro impositum, ad ecclesiam, quam propriis facultatibus ad laudem sui conditoris et honorem excellentissimi Martyris Georgii, quem pluribus in locis, privilegio amoris, in similibus venerata est, construxerat, et in qua splendida * erat, cum psalmis et orationibus detulerunt: et officio exsequiarum expleto, populo cumprovinciali convocato, in sepulcro, lapidibus constructo, tantæ fidei famulæ corpusculum dignissime condiderunt.

[6] [corpusque aliquot post annis] Post obitum autem ejus Dominus omnium, quem sincere dilexit et cujus amore pauperum turbam pascere non cessavit, famulam suam in hoc mundo ad suam laudem et ad suorum consolationem fidelium glorificavit, cum infirmis, diversa ægritudine aggravatis *, remedia reparavit. Inde Christus digne laudatur a cunctis, qui Sanctos suos gloriose coronat in cœlis et virtutum prodigiis et miraculorum signis mirificat frequenter * in terris. Tanta enim signa et virtutes Dominus operari dignatus est per ejus merita, ut cæcis visus, surdisque redderet auditus, claudis repararet incessus et multis linguæ usus; debilis etiam quisquis, sospitatis suæ compos factus, divina consolatione gavisus sit, et corpore et animo roboratus. Unde non immerito perpetua et immortali corona creditur esse coronata, quæ in viduitatis professione posita, eleemosynarum semine, vigiliis et orationibus in templo frequenter Domino serviens, in omni bono claruit opere comprobata. Cum igitur in circumpositis terrarum provinciis crebris virtutum miraculis fama nominis ejus fieret celebris; placuit Altissimo, ut pro celebranda nominis ejus ecclesiastica celebritate sacrum corpus ejus elevaretur a tellure, et honoraretur in facie populi et Ecclesiæ cum debita dignitate. Quia enim hæc famula Dei, Oda, diversas in vita sua fecerat construi divinæ servituti ecclesias, voluit Dominus, ut ecclesiæ, possessionibus ejus dotatæ, translatas de terra gloriosas ejus corporis servarent Reliquias, et Creatori suo ad fidem et notitiam futurorum redderent gratias et odas Odæ nomine et memoriæ frequentarent devotas.

[7] [a S. Floreberto elevatur.] Itaque Floreberto, venerabilis Ecclesiæ Leodiensis pontifice r ordinante, congregatis ad ejus tumbam personis ecclesiasticis, totius provinciæ populus undique confluebat patrum sanctorum * benedictionem suscipere et sanctas Reliquias transferendas de tellure digna veneratione et reverentia honorare. Patres itaque populo dantes benedictionem, cum oratione et psalmodia venientes ad sarcophagum, deponunt lapidem superiorem, super corpus sanctum positum: sicque in mausoleo lapideo, solido et integro, inveniunt sacras et venerandas Reliquias, dantes suavitatis odorem dulcissimum. Facta est hæc translatio septimo idus mensis Julii ad laudem et honorem Domini nostri Jesu Christi. Patres vero dignitatis ecclesiasticæ ecclesias, gloriosæ Dei famulæ Odæ constructas industria et labore, fecerunt ejusdem Reliquiis decorari et corpus in majori altari Amaniensis ecclesiæ, ubi sepulta fuerat (imponere) et in locis singulis divinum servitium augmentare et laudes Deo in Sanctorum ecclesiis per circumjacentes provincias pro Sanctæ Odæ memoria memoriter decantare s. Reliquiæ itaque cum magna devotione reconditæ sunt in aliis ecclesiis honestissime, et laudatur Deus deorum in sanctæ Odæ odis, gloria et honore, qui eam magnificavit virtutibus et coronavit in perpetua claritate.

ANNOTATA.

a In Commentario prævio num. 6 monstravimus, qua ratione dici possit S. Oda filia Childeberti regis: nempe istius Childeberti, qui occidendus a Clotario II, fugaque elapsus, numquam postea visus est. Ætas aptatur cum chronotaxi S. Odæ, ut liquet ex num. 7.

b De Boggo seu Bogone, ejusque splendidis natalibus ac posteris late actum fuit toto fere § II Commentarii prævii.

c De parentibus Deiparæ Virginis similem traditionem exhibet Ribadineira noster in Flore Sanctorum ad XXVI Julii. Suos, inquit, namque reditus annuos trifariam partiebantur: unam sustentandæ familiæ impendebant; alteram templo ejusque ministris offerebant; tertiam egenis erogabant.

d Codex Corsendoncanus omittit propriis manibus vestes fecisse ad sepulturam pauperum.

e Trinam remunerationem omittit Cod. Corsendoncanus.

f Boggo dux, maritus S. Odæ, diem suum obiit anno 688. Quum autem filio minorenni tutelam exhibere debuit ejus mater; confirmatur imprimis sententia, num. 9 Commentarii prævii exposita, S. Odam vix ante annum Christi 650 nasci potuisse: senior enim aliquot annis, primogenitus ejus filius infra ætatem virilem non fuisset. Consequitur dein et alterum: scilicet post impensam rei publicæ aliquot annorum tutelam, collatamque filio Aquitanici principatus liberam administrationem, demum in Austrasiam migrasse; quæ migratio inter annos690 et 700 reponenda est. Etenim si citius patriam reliquisse dicatur, impingimus in tutelam Aquitanicam: si vero tardius, tempus non suffecerit, ut nepotem suum, S. Hubertum, ad eam sanctitatem informaret, qua S. Lamberto, defuncto anno 708 aut 709, digne succederet.

g De S. Arnulfo, Metensi episcopo, Carlovingicæ stirpis auctore, egerunt nostri ad diem XVIII Julii [Act. SS. tom. IV Jul., pag. 423.] . Ostendimus in Commentario prævio num. 20, S. Arnulfum, anno 640 aut 641 defunctum, adeoque solido decennio ante S. Odam natam jam mortuum, eamdem matrem nullatenus habere potuisse. Præterea ex diplomate Alahonensi numm. 13 et seqq. Commentarii prævii constat Boggonem, ex S. Oda duos filios genuisse Eudonem, qui paternam hereditatem adiit, et Imitarium, de quo nihil hactenus præter nomen et filiationem innotuit. Quod si dicatur Imitarius, quatenus ignotus, fuisse forsan episcopus; ne conjectura quidem probanda est; quia verisimile non est, ut, omisso proprio filio, tantopere coluisset nepotem S. Hubertum, et neglecto episcopatu filii, latifundiis Ecclesiam Leodiensem,a nepote administratam, dotasset.

h De S. Begga vidua agendum erit ad diem, quo colitur, XVII Decembris: Acta ejus illustrata sunt in Actis Sanctorum Belgii [Tom. V, pag. 70.] .

i Colitur S. Gertrudis virgo die XVII Martii, quo Acta ejus ediderunt nostri [Act. SS. tom. II Mart., pag. 592.] .

k Errore librarii omittuntur in codice Trajectino duæ generationes, nempe Pipini Heristallii et Caroli Martelli. Textum ex codice Corsendoncano restituimus.

l Totam pericopen. Sic igitur B. Oda … glorificata. Omittit codex Corsendoncanus. Num consulto, non ausim dicere. Certe non noscitur alius frater Dagoberti superstes, quam Charibertus, pater Boggonis, mariti S. Odæ; atque adeo frater et soror matrimonium contraxissent! Cæterum nullum hactenus noscitur monumentum, quo constat, fuisse [Ibid. tom. III Febr., pag. 250.] S. Odam, aliqua necessitudine cum stirpe Carolovingica conjunctam.

m Colitur S. Hubertus, qui sedem episcopalemTrajecto ad Mosam Leodium transtulit, die III Novembris, quando ejus Acta illustrabuntur. Ejus Historiam, præter alios, scripsit Joannes Roberti, Societatis nostræ.

n Sporta, quam peram, saccum, manticam et interpretatur Cangius in suo glossario, hoc loco significari credo cellulam penuariam, in qua edulia extemporalia aut ciborum reliquiæ servabantur: gallice Huche, apud Flandros nostros Spinde vel Spende. Barthol. Fisen in Floribus Ecclesiæ Leodiensis, hanc vocem penum interpretatur: dicit enim: penum suam omni destitutam cibario commeatu.

o Refrigerium hoc loco significet cessationem aut remissionem in agendo: ita ut sensus sit, S. Odam non cessasse in procuranda propria sanctitate. Hanc Refrigerii significationem omisit Cangius in suo Glossario.

p Corsendoncano codici deest pericope: His dictis … ibidem recondi. Similiter num. sequenti: Afflictioni et abstinentiæ … erat intenta.

q Operæ pretium fuerit animadvertisse, quod nulla hic fiat mentio salutationis angelicæ cujusformula certe non exsistebat ætate S. Odæ, utpote sæculo XI antiquioris; quando inter latinos frequentior incepit istiusmodi precationis usus, qui demum in præceptum ecclesiasticum abiit, ut monstratum fuit in commentario Actorum S. Gauderici ad diem XVI Octobris [Act. SS. tom. VII Octob., pag. 1108.] . Hinc etiam denuo comprobamus, Vitam, quam edimus, scriptam fuisse, ut diximus Commentarii prævii num. 4, currente sæculo X. Nam si recentior fuisset scriptor, certe hæc retulisset pro more sui temporis, non omissurus proinde Salutationem angelicam.

r De S. Floreberto actum fuit ad diem XXV Aprilis [Ibid. tom. III Apr., pag. 377.] . Obiisse dicitur circa annum 746, ex quo anno emortuali monstravimus num. 25 Commentarii prævii falli Breviarium Leodiense, dicens, trigesimo secundo post mortem anno corpus S. Odæ elevatum fuisse, quod quidem σφαλμα correxit Proprium Leodiense, anno 1857 editum, in quo simpliciter legitur sine ulla annorum indicatione: Sanctus Floribertus, Leodiensis episcopus, Beatæ Odæ, miraculis præclaræ, Reliquias ad altare sacrum sublimavit.

s Non censemus omittendam epistolam, a canonicis Amaniensibus datam die IV Julii 1446 ad monachos S. Arnulfi Metensis; licet enim in ea quædam occurrant, arti criticæ, ut in decursu commentarii monstravimus, minime consentanea; continet tamen alia, quæ cultum S. Odæ illustrant, et præsertim testatur scriptum, etiam Lotharingis persuasum fuisse, quod corpus Sanctæ matronæ Amanii semper exstiterit. Epistolam edidit D. Calmet in Historia Lotharingiæ inter Instrumenta et est sequentis tenoris [Hist. de Lorr. tom. I, Preuves col. CIX.] : Præpositus et totum capitulum ecclesiæ collegialis B. Odæ viduæ Amaniensis, Leodiensis diœcesis, humiles vestri amici, venerabilibus et religiosis dominis abbati et conventui monasterii Sancti Arnulsi Confessoris, situati prope civitatem Metensem, debitam reverentiam et honorem, salutem in Domino sempiternam. Vobis et vestræ benignæ gratiæ notum facere cupimus, vestram litteram per religiosum et circumspectum dominum Simonem de Chariseyo, abbatem vestri præfati monasterii, nobis ex parte vestri missam, sigilloque præfati vestri abbatis sigillatam et roboratam; et prima facie apparebat, per illos duos homines, vobis ex parte nostri transmissos, benignissime recepisse, quosque homines benigne et laudabiliter amore sanctissimæ nostræ jam dictæ patronæ et nostri recepistis in vestro monasterio, prout dixerunt: pro quibus gratiarum actiones vobis per præsentes referimus; ut si qua possimus in partibus Leodiensibus facere, quæ vestris placeant voluntatibus, nobis vestris bonis delectaretis, paratis cum omni diligentia exponere nostrum posse ad omnia, quæ vestrum respiciunt commodum et honorem, propter sanctissimum Arnulfum, vestrum benignum patronum, filium B. Odæ viduæ suæ matris, nostræ fundatricis et patronæ; omniaque contenta in prætacta littera, nobis ex parte vestra missa optime intelleximus. Unde vobis referimus, quod nos, secundum quod cupitis, mittimus vobis totam Historiam et Legendam, Cantum et Officium Missæ Horarumque B. Odæ Viduæ, nostræ fundatricis et patronæ, prout reperietis in volumine latorum [Note: ] [latori?] præsentium tradito in pergameno, scripto secundum quantitatem voluminis, nobis per vos scripti, prout vestra littera asserebat: qui lator nobis promisit tradere vobis præfatam Historiam cum præsenti littera. Insuper vobis humiliter supplicamus, quatenus nobis per latorem præsentium remittere dignemini Historiam, Legendam, Cantum, Officiumque Missæ et Horarum festi B. Arnulfi Confessoris, vestri patroni, B. Odæ filii, et Historiam Translationis ejusdem S. Arnulfi necnon Chronicam B. Arnulfi: quam Chronicam per præsentes vobis promittimus eam remittendam, postquam conscripserimus, per latorem vel per alium virum fidelem. Item scire dignemini, venerabiles Religiosi, quod nos solemniter celebramus annuatim tria festa in nostra ecclesia collegiata Amaniensi in honorem B. Odæ viduæ, patronæ nostræ. Videlicet festum sui obitus, quando ipsa migravit ab hoc sæculo, XXIII die mensis Octobris: item celebramus secundum festum, scilicet festum Translationis B. Odæ IX die Julii: item celebramus tertium festum, scilicet festum Exaltationis B. Odæ, semper dominica die post festum S. Matthæi Apostoli et Euangelistæ in mense Septembri; et tunc fit solemnis processio circa villam Amaniensem, deferendo unum pulcherrimum feretrum argenteum, in parte deauratum, in quo feretro ossa benigni corporis beatissimæ Odæ sunt collocata. De quibus tribus festis primum festum prætactum, scilicet sui obitus, est majus; quia illud celebratur per omnes ecclesias totius episcopatus et diœcesis Leodiensis cum novem lectionibus in Matutinis, secundum ordinarium Leodiense. Et nos celebramus etiam de S. Arnulfo, vestro patrono, in nostra ecclesia Amaniensi, XVI mensis Augusti, festum cum novem lectionibus, secundum Ordinarium Leodiense, sicut de uno Confessore, propter defectum propriæ Historiæ. Etiam, venerabiles domini, vos facitis querimoniam de nomine patris S. Arnulfi, vestri patroni. De hoc rescribimus vestris reverentiis, quod pater S. Arnulfi vocabatur Boggus, qui fuit dux in Aquitania, prout invenietis in Legenda B. Odæ, per nos transmissa. Etiam si continget aliquos e vestris venire visitatum ecclesiam nostram Amaniensem temporibus futuris, vos reperietis eam sitam subtus oppidum Hoyense ad unum magnum milliare, prope fluvium Mosæ inter Hoyum et civitatem Hoyensem [Note: ] [Leodiensem?] , et habet ecclesia nostra duo campanaria, in qua ecclesia B. Oda requiescit, et est collegium canonicorum, et sumus de consortio et fraternitate sanctarum ecclesiarum Leodiensium. Item reperitur in Chronicis, quod B. Oda, nostra patrona, fundavit villam et ecclesiam Amaniensem in honore B. Georgii, et dotavit nostram ecclesiam de multis bonis, quæ possidemus, tam in decimis quam in denariis hereditariis, et adhuc fundavit quatuor ecclesias parochiales in episcopatu Leodiensi, omnesque in honore S. Georgii suis sumptibus; et instituit in nostra ecclesia Amaniensi octo canonicos, et quando decessit, omnes alias possessiones, prædia et allodia, quæ possidebat in patria Leodiensi, legavit S. Huberto Confessori, illo tempore episcopo Leodiensi, suo consanguinco, ad opus suarum ecclesiarum, quas ipse S. Hubertus fundabat tunc, tam in civitate Leodiensi quam in Ardenna; quia præfatus S. Hubertus erat filius sororis B. Odæ, et pater S. Huberti fuit filius Boggi supradicti; quia Boggi habuit duas uxores: ex prima genuit quemdam Bertrandum, et ille Bertrandus ex sua conjuge, vocata Phigberta, genuit S. Hubertum, quæ Phigberta fuit soror legitima B. Odæ viduæ. Post mortem suæ primæ uxoris, idem Boggus desponsavit B. Odam, ex qua genuit B. Arnulfum, vestrum patronum; et B. Oda fuit amita S. Huberti, et B. Arnulfus, filius B. Odæ, fuit avunculus S. Huberti ex parte Boggi, patris sui, quia Bertrandus et S. Arnulfus fuerunt fratres, non de una matre, sed de duabus matribus et de uno patre, scilicet Boggo. Item S. Arnulfus desponsavit sibi unam nobilem dominam, in qua genuit Angisum ducem, qui Angisus habuit in uxorem B. Beggam de Andradana, sororem S. Gertrudis Virginis; in qua Begga genuit Pippinum, prout ista reperimus in Chronicis Leodiensibus. Etiam aliquid et multa reperietis in Legenda B. Odæ de progenie, ortu, vita et sanctitate ejus. Novit Altissimus, qui vos in sancta Religione conservare dignetur per tempora longiora. In quorum omnium præmissorum testimonium, sigillum nostræ prætactæ ecclesiæ Amaniensis ad causas præsentibus litteris duximus appendendum. Datum anno Nativitatis dominicæ millesimo quadringentesimo quadragesimo sexto, mensis Julii die quarta. Non est, quod pluribus verbis monstremus multa esse errata in genealogica descriptione Amaniensium canonicorum, caput errorum in eo est, quod S. Arnulfum Metensem filium attribuant S. Odæ, cujus originem § II Commentarii prævii illustravimus, ut hæc denuo refutare opus non sit.

* C. cum eis contracta

* C. add. victurus

* C. patrimonio

* C. habuit

* C. Begga

* C. sepelienda

* C. add. pro salute confluentibus, salutis

* C. deest frequenter

* C. deest sanctorum

DE S. DOMITIO, CONFESSORE, IN TERRITORIO AMBIANENSI,

ANTE MEDIUM SÆC. VIII.

COMMENTARIUS PRÆVIUS.

Domitius, conf. in territorio Ambianensi (S.)

AUCTORE J. V. H.

§ Unicus. Sancti elogia in Martyrologiis; videtur, solum fuisse diaconus; ejus Vita a variis vario tempore conscripta; de cathedralitate ecclesiæ S. Acheoli juxta Ambianum et de vita Sancti clericali.

S. Domitii sanctitatem et cultum ecclesiasticum testantur nobis varia Martyrologia; imprimis Romanum his verbis: [S. Domitii diaconi] In territorio Ambianensi, Sancti Domitii presbyteri. Molanus vero in suo Auctario Usuardino dicit: In territorio Ambianensium, Sancti Domitii episcopi et confessoris; ast Martyrologia Ebroicense et Autissiodorense exhibent S. Domitium Ecclesiæ Ambianensis presbyterum et canonicum. Præter Molanum nemo Sanctum nostrum episcopum dixit, imo neque presbyter dicendus est, quum antiquissima, quam infra damus, Vita eum diaconum vocet. In partibus, inquit num. I, Gallicanis fuit quidam senex, non tam annorum ætate, quam morum honestate præclarus, primitus Ecclesiæ Ambianensis canonicus, nomine Domitius, vir devotus, Spiritu Sancto repletus atque diaconatus gratia decoratus. Et vero in reliqua narratione vitæ nihil occurrit, quod indicet S. Domitium aliquando presbyteratu functum fuisse; quin contrarium indicant verba num. 9: Sanctus enim obitum suum, parum ante decessum suum, sentiens imminere, … uni sacerdotum, se ad Missam celebrandam præparanti, accessit, et ab ipso petiit, in ipsa Missa sibi sacrosanctam hostiam conferri. Quod si Domitius presbyter fuisset, sanus adhuc vegetusque sacrificium ipse indubie obtulisset. Merito itaque Breviarium Ambianense, anno 1746 jussu Ludovici de la Motte episcopi editum, Sanctum Domitium diaconum dixit.

[2] [Acta edidere tum veteres,] Quam coram habemus et edimus, Acta coæva non sunt, sed omnium, quæ novimus, antiquissima: quum enim S. Domitius sæculo VIII, tempore Christiani, Ambianensis episcopi, qui inter annos 721 et 748 sedem tenuit [Gall. Christ. tom. X col. 1156.] , floruerit; et hæc Acta conscripta fuerint, quando parthenon Paracliti, id est anno 1219 [Ibid. col. 1345.] , construebatur, ut dicit biographus noster num. 2, patet eorumdem scriptorem initio sæculi XIII floruisse. Antiquiorem tamen Vitam biographo præluxisse, ad quam suam lucubrationem conformaverit, verisimile mihi videtur, tum quia in rebus gestis referendis omnino sobrius est, tum quia metricam quamdam Vitam exstitisse indicant verba similiter cadentia et ad metrum fere exacta, ut in Annotatis hinc inde ostendemus. Nostra etiam biographia S. Domitii omnino convenit cum ea, quam ex eodem Legendario Abbatisvillensi de S. Ulphia edidit Bollandus ad diem XXXI Januarii [Act. SS. tom. II Januar., pag. 1123.] . In eo tamen utraque Acta differunt, quod diverso tempore scripta sunt: nam quo tempore biographus S. Domitii Vitam adornabat, monasterium Paracliti construebatur, nondum absolutum; ut ipse dicit num. 2, S. Ulphiam, heremiticæ desiderio vitæ succensam fugisse et ad fontem quemdam, ubi cœnobium Paraclyti monialium Cisterciensis Ordinis MODO CONSTRUITUR ET FUNDATUR: id autem accidit anno 1219, ut constat ex charta fundationis data anno gratiæ MCCXIX, mense Junio [Gall. Christ. tom. X, instrum. col. 339.] . Ast quando Vita S. Ulphiæ scribebatur, jam constructum et fundatum erat monasterium Paracliti, scribente biographo [Act. SS. tom. II Januar., pag. 1124.] : Ut mansionis locus Virginis Ulphiæ celebrior haberetur, divina providentia hoc eodem loco illud nobile cœnobium sacrarum virginum, quod dicitur Paraclitus, ædificatum exstitit et fundatum: adeoque Vita S. Domitii Vitam S. Ulphiæ præcessit.

[3] [tum recentiores:] Post antiquiora Acta, etiam recentiores quidam operam suam in scribenda Vita S. Domitii contulerunt. Petrus a S. Quintino, ordinis FF. Minorum Capuccinorum, Vitam SS. Ulphiæ et Domitii gallice edidit Ambianis anno 1664. Et quandoquidem res gestas S. Ulphiæ attingere nemo potest, quin simul præcipua monumenta Sancti nostri referat, inter ejusdem biographos recensendi sunt etam ii, qui speciatim de S. Ulphia scripsere. S. Ulphiæ, tamquam monasterii Paracliti patronæ, Vitam gallico idiomate conscripsit et Parisiis anno 1648 edidit Susanna de Brasseuse, XXIII abbatissa ejusdem monasterii, ab anno 1626 ad 1681 [Gall. Christ. tom. XX, col. 1346.] . Tandem Ludovicus Sellier Societatis nostræ, nuper sancte defunctus, novam adornavit Vitam S. Ulphiæ, quam Ambianis anno 1841 publici juris fecit. Id inter alia pretii habet libellus, a viro piissimo concinnatus, quod usus antecessorum suorum lucubrationibus, fata etiam recentia sacrarum Reliquiarum, quæ turbine exeuntis sæculi præteriti dispersæ fuerunt, enarrare et piam antiquiorum temporum traditionem, quatenus et hodiedum viget, testari potuerit. Frequenter igitur nobis citandus occurret; et quamvis, suppresso auctoris nomine, sola tessera A. M. D. G. typis excusus fuerit liber, eumdem tamen sub auctoris nomine ad calcem paginæ pro more nostro exhibebimus.

[4] [floruisse videtur] Porro quod ad tempus spectat, quo S. Domitius floruit, nihil accurate definiri potest; quum nulla tum in ejus, tunc in S. Ulphiæ Actis occurrat nota chronologica præter pontificatum Christiani, Ambianensis episcopi, cujus tempus certis numeris determinare non licet. Erat autem Christianus ante episcopatum suum, teste Carolo Le Cointe in suis Annalibus ad an. 713 num. 38 [Annal. Franc. tom. IV, pag. 526.] , abbas Reomaensis in Lingonibus: Petrus Roverius noster, qui Historiam monasterii S. Joannis Reomaensis composuit, Christiani, inquit [Pag. 76.] , præfecturam decennio posteriorem illa, quæ præcessit, Eustorgii tenemus, ex Catalogi abbatum notis chronicis: (Eustorgium autem abbatem dixerat anno 710, adeoque Christianus præfecturam suam anno 720 occeperat) sed illius finem præcise non licet assignare, multo minus res ab eo gestas, nisi quod sedis incompertæ episcopatu est functus. Post quæ verba Cointius l. c. addit: Illam tamen sedem a nobis compertam putamus, Ambianensem videlicet, quam Dominico, Ambianensi, post S. Lamberti translationem statim mortuo, Christianus obtinuit anno 721.

[5] [ante medium sæculum octavum:] Verum Christiani episcopi, quemadmodum et aliorum antistitum, qui translationi S. Lamberti adstitisse dicuntur, præsentiam non satis idoneo testimonio comprobatam dicunt nostri ad diem XVII Septembris in Commentario de S. Lamberto num. 200 et seq. [Act. SS. tom. V Sept., pag. 453.] : imo, inquit Constantinus Suyskens, Commentator Actorum S. Lamberti: aliquorum antistitum ex his, episcopatus tempus, quale a scriptoribus traditur, cum translationis tempore non concurrisse, aliorum vero admodum dubium esse, ac cæterorum denique præsentiam plane incertam. Quamvis igitur plerique recentiores, Adrianus de la Morliere [Antiquités de la ville d'Amiens, pag. 196.] , Carolus Le Cointe [Annal. Franc. tom. IV, pag. 646.] , auctores Galliæ Christianæ [Tom. X, col. 1156.] et monachus Cœlestinus Daire [Hist. de la ville d'Am. tom. II, pag. 13.] tamquam indubitatam referant præsentiam Christiani, Ambianensis episcopi, in translatione S. Lamberti, hæc tamen certa non est, adeoque certum fundamentum chronologiæ præbere non potest. Quamvis igitur certum aliquod initium pontificatui Christiani dare non possimus, dubium tamen non est eumdem fuisse Ambianensem episcopum circa hæc tempora, quum id ex successione episcoporum supputare liceat. Sic Ursinianus, Ambianensis episcopus, memoratur in placitis Clodovæi III, anni 692 et Childeberti III, anni 697 de Nocido villa supra Isaram Noisy-sur-Oise [D. Bouquet. tom. IV, pag. 671 et 676.] : hunc excipit Dominicus, quem sequitur Christianus, post quem habemus Raimbertum, cujus mentionem facit Zacharias Papa in epistola ad Bonifacium Moguntinum et varios Galliæ episcopos, quæ, ut notat Sirmondus, data anno 748 fuerit [Migne. Patrol. tom. LXXXIX, col. 948.] . Itaque inter annum 697, quo Ursinianus et 748, quo Raimbertus sederunt, habemus intercapedinem quinquaginta trium annorum, quo intervallo episcopis Dominico et Christiano locus est; quod quidem sufficit, ut dicamus, S. Domitium, sub Christiano viventem, priorem partem sæculi octavi occupasse: quapropter ejus obitum late, quoniam nihil certius habebamus, ante medium sæculum octavum signavimus.

[6] [ejus cella Ambiano] In Vita num. 1 legimus S. Domitium in quodam loco secreto, distante quindecim milliaribus a civitate Ambianis, solitariam vitam duxisse, et habuisse consuetudinem nocte qualibet Ambianis in ecclesia Beatæ Mariæ, ubi monasterium S. Acheoli nunc consistit, vigiliis personaliter, et, eisdem expletis, hora, qua poterat, ad suum heremitorium remeare. In Vita S. Ulphiæ, a majoribus edita, num. 4 [Act. SS. tom. II Januar., pag. 1123.] , dicitur ejus cella circiter quarto milliario ab eadem urbe (Ambianis) juxta rivum Noyæ fuisse. Quod quidem cum Actis S. Domitii nullatenus convenit: forsan error Vitam S. Ulphiæ inficit, nempe omissio vocis decimo, ita ut legendum sit, cellam Sanctæ Virginis decimo quarto milliario distantem Ambianis fuisse: qua ratione satis conveniret utraque Vita, quum cella Virginis duobus chiliometris propius Ambianis, quam Sancti Viri tugurium, adjacuerit. Constant hæc ex Atlante Galliæ Cassiniano. Verum dubito, an in alterutra Vita mensuræ topographicæ recte expressæ sint: milliare olim, saltem tempore Gregorii Turonensis, tertiam partem leucæ Gallicæ, quarum XXV sunt in gradu geographico efficiebat. Nam dicit Historia Francorum lib. VIII cap. 15 [Migne. Patrol. tom. LXXI, col. 457.] , Eposio castro monasterium S. Wulfilaici octo milliaribus distare, quæ leucas gallicas duas cum dimidia constituunt [Cfr Act. SS. Belg. tom. II, pag. 184. Annot. a.] . Adeoque si S. Domitius quindecim milliaribus Ambianis, vel potius ab ecclesia S. Acheoli, distaret, iter quotidianum fuisset quinque leucarum, quibus duplicatis propter reditum, decem leucarum spatium diebus singulis percurrere debuisset: tantus autem peregrinandi labor quotidie suscipere, etiam per pluvias, nives et glacies vires humanas vix non superat, præsertim, si animadvertimus, id præstandum fuisse et a viro devexa jam ætate et a tenera virgine.

[7] [duabus cum media leucis distabat,] Quod si vero mappas geographicas consulimus, invenimus rem, etsi adhuc arduam, tamen humanius transactam fuisse. Atlas Cassinianus statuit distantiam Cellæ S. Domitii, quæ nunc simpliciter S. Domitius vocatur, ad S. Acheolum decem chiliometrorum seu paulo plus quam duarum leucarum cum dimidia: et cella S. Domitii ab Ulphiana, quæ dein in parthenonem Paracliti excrevit, duobus distat chiliometris, ut videre in Atlante laudato, mappa signata 5 II. Propter has rationes arbitramur, utrumque biographum cespitasse alterum excessu, defectu alterum: et legendum censemus, octo circiter milliaribus cellam Sancti viri Ambianis distantem fuisse, quare et S. Ulphiæ eremitorium septimo milliari ab urbe ponimus. Neque hæc dicta sunt, quasi utriusque Sancti laborem minutum vellemus: certe iter quinque leucarum, hyemali et æstivo tempore, quotidie conficiendum, tantam nobis exhibet arduitatem, ut nullum aliud pœnitentiæ opus eidem æquiparari posse videatur.

[8] [eoque quotidie noctu ibat:] Porro eodem num. 1 duo alia occurrunt, quæ illustratione aliqua indigent, nempe S. Acheoli monasterium, tunc ecclesiam Beatæ Mariæ fuisse, ac in ea canonicos ecclesiæ cathedralis sedisse. Quantum ad cathedralitatem ecclesiæ S. Acheoli spectat, conveniunt scriptores Ambianenses, eamdem omnium primam ædificatam fuisse in diœcesi Ambianensi, adeoque primos episcopus in ea sedem suam pontificalem constituisse [Gall. Christ. tom. X. col. 1148 et 1325. Daire Hist. d'Amiens. tom. II, pag. 251.] . Id tamen singulare est, quod primaria ecclesia extra muros civitatis Ambianensis ædificata fuerit; plerumque enim in ipsa civitate erigebantur ecclesiæ cathedrales. Ecclesiam autem S. Mariæ ad S. Acheolum extra civitatem positam fuisse, ostendit mos ibidem sepeliendi mortuos, quum senator Faustinianus ibidem suum haberet sepulcrum. Quapropter probari mihi non potest ratio, ab auctoribus Galliæ Christianæ allegata, ad evincendum, ut ajiunt [Gall. Christ. l. c. col. 1148.] , fuisse cathedralem, quia nempe in ea constat episcopos primos et plurimos sepultos fuisse. Cautum enim erat legibus, ne defuncti intra civitatem componerentur, ut luculenter nobis testatur Concilium Bracharense anni 561, quod canone XVIII prohibens [De Aguirre. Conc. Hisp. tom. III, pag. 181. Cfr Additionnem Jos. Catalani, ibid. pag. 187.] , ne corpora defunctorum ullo modo in basilicis Sanctorum sepeliantur, ordinationis suæ hoc adducit momentum: Nam si firmissimum hoc privilegium usque nunc manet civitates, ut nullo modo intra ambitus murorum cujuslibet defuncti corpus humetur, quanto magis hoc venerabilium Martyrum debet reverentia obtinere. Proinde primi civitatum episcopi non sepeliebantur in suis ecclesiis cathedralibus, quando hæ intra murorum ambitum continebantur, sed extra civitatem erat sepulturæ locus, ut pluribus allatis exemplis monstrari posset [Cfr Thomas. Discipl. Eccles. Part. III, lib. I. cap. 66.] . Hæc ideo dicta non sunt, quasi opinionem illorum reprobaremus, qui censent ecclesiam S. Acheoli olim cathedralem fuisse; sed ne inefficaces rationes producantur ad confirmandam opinionem, cæterum probabilissimam: quandoquidem omnium consensu ecclesia S. Acheoli fuit totius diœcesis antiquissima, pronum est judicare, in eadem primos episcopos Ambianenses sedem habuisse suam.

[9] [an clero Ecclesiæ Ambianensis adscriptus fuerit, inquiritur.] Verum quo tempore floruit S. Domitius, nempe sæculo octavo, hæc jam desierat esse cathedralis, quam S. Salvius, episcopus Ambianensis intra urbem sæculo VII ineunte, ut monstrarunt nostri in Actis utriusque S. Firmini [Cfr Act. SS. tom. I Septemb., pag. 186 et tom. VII, pag. 36.] , transtulerat. Videntur autem in ecclesia S. Acheoli fuisse clerici, qui, ut habet Gallia Chritiana [Tom. X, col. 1325.] , sub ditione capituli diu noctuque Deo militabant: et istis quidem clericis associabat se S. Domitius ad nocturnas Deo persolvendas laudes, ut in Vita ejus num. I narratur. Utrum porro fuerit veri nominis canonicus, quales hodie novimus et habemus, dubitari merito potest; quum capitula ecclesiarum cathedralium nondum more hodierno essent constituta. Ab ipsis tamen Ecclesiæ initiis episcopo adhærebant presbyteri quidam et diaconi, quos S. Ignatius Martyr, epistola ad Trallianos [Migne. Patrol. gr. tom. IV, col. 678.] , jam senatum Dei et concilium Apostolorum appellabat, quem summa veneratione a fidelibus habendum volebat. Propter similem reverentiam antiquissimo tempore vetitum erat presbyteris ruralibus Missæ Sacrificium, præsente presbytero urbano, sine ejus licentia, offerre, ut habet concilium Neocæsariense anni 314 [Labbe tom. I, Conc. col. 1488.] . Quia igitur S. Domitius sat distans haberet extra Ambianum domicilium, ut non facile posset episcopo suo adesse; dubium est, an ad senatum seu presbyterium Ecclesiæ Ambianensis pertinuerit. Dein cohabitabant passim episcopus et clerus cathedralis. Nam ex can. XII concilii Turonensis II, anno 567 celebrati habemus [Ibid. tom. V, col. 855.] , episcopum habitasse cum presbyteris, diaconis et junioribus clericis suis; quapropter episcopus, si fuerit uxoratus, conjugem ut sororem habeat, ejusque habitationem separatam faciat: tam longe absint mansionis propinquitate divisi, ut nec hi, qui ad spem recuperandam clericorum servitute nutriuntur, famularum (uxoris episcopi) propinqua contagione polluantur. Erat igitur domus episcopalis non solum quod nunc palatium episcopale dicimus, sed etiam claustrum canonicorum et juniorum seminarium, Atquehac ratione scholæ Ecclesiæ Ambianensis, adeoque ejus clero aliquandiu adscriptum fuisse S. Domitium, omnino admittimus: deinde vero tamquam diaconus basilicæ S. Acheoli, quandoquidem præbendulæ, ut habet Vita num. I, particeps fuerit, inserviit. Hæc Vitæ S. Domitii præmittenda duximus.

VITA S. DOMITII, CONFESSORIS ET CANONICI AMBIANENSIS,
Descripta ex Legendario Ecclesiæ Collegiatæ S. Wulfranni, urbis Abbatisvillæ, diœcesis Ambianensis.

Domitius, conf. in territorio Ambianensi (S.)

BHL Number: 2258

AUCTORE J. V. H.

[S. Domitius] Primo tempore alleviata pleniter et sedata valida persecutione tyrannorum, adversantium legibus christianis, in partibus Gallicanis fuit quidam senex, non tam annorum ætate, quam morum honestate præclarus, primitus Ecclesiæ Ambianensis canonicus a, nomine Domitius, vir devotus, Spiritu Sancto repletus, atque diaconatus gratia decoratus. Hic Christi charitate suaviter vulneratus, canonicatum suum sponte resignans, omnem contempserat mundi pompam, reliquerat vanitatem ac oblivioni dederat carnis curam, in quodam loco secreto, distante circiter quindecim milliaribus a civitate Ambianis b, solitariam vitam ducens. Hic etiam habebat consuetudinem nocte qualibet Ambianis in ecclesia Beatæ Mariæ, ubi S. Acheoli monasterium nunc consistit c, vigiliis personaliter interesse, et, eisdem expletis, hora, qua poterat, ad suum heremitorium remeare. Quotidianam nihilominus a se sibi indictam de canonicatu suo præbendulam d, modicam tamen et strictam, ut heremitæ sobrio competebat, benigne sui concanonici ministrabant, quam secum in pera, quasi mendicans, revertens a vigiliis humiliter deferebat.

[2] [S. Ulphiæ Virginis,] Fuit etiam in diebus illis virgo quædam, formosa valde, Ulphia nomine e, quæ patriam et parentes, divitias et nuptias, heremiticæ desiderio vitæ succensa, fugerat, et ad fontem quemdam, ubi cœnobium Paraclyti monialium Cisterciensis Ordinis modo construitur et fundatur f. Tunc vero in locum spinosum et refertum vepribus secesserat; ibidemque adhuc parvo tempore latuerat, implorans a Domino sibi gratiam et misericordiam celeriter elargiri. Quum igitur quadam die, circa sextam horam g sanctus senex, Domitius, reverteretur a vigiliis, ut quotidie faciebat, et prope dictum fontem, juxta quem morabatur Ulphia, ad jactum sagittæ deberet transire, vox talis ad ipsam subito desuper est delapsa: Ulphia, cito surge, et tuo * patrem intuens, eidem festina occurrere. Quæ vertens oculos ad declivium montis, vidit sanctum senem, in habitu heremitico et vultu angelico descendentem, habentem capitis cæsariem et barbam venerandam h, canitie niveam, ac præ senectute et corporis debilitate se baculo sustentantem. Cui jussa divinitus, occurrit Ulphia, et capite inclinato, vultuque in terram dimisso, ante sancti senis genua, flexis poplitibus provoluta, lacrymabili voce dixit: Pater sanctissime, miserere mei. Stupens autem senex pro novitate rei insolitæ, et videns juvenculam sic se dejicientem, comiter sistit pedem, Ulphiæ breviter ita dicens: Quæ es? Quid quæris et quare sic te humilias? Et illa: Ego, inquit, sum Ulphia nomine, Christiana religione, Dei ancilla devotione, quæ quærens animæ meæ salutem et sponte me sic humilians, ut inde pietate Dei exaltationem consequar sempiternam, ad te missa nutu divino, ut mihi compatiaris affectu paterno, et ut tibi obediam in Christo filiali obsequio.

[3] [multum id sollicitantis,] Et Domitius ad illam: Quod, inquit, experimentum habere de te possum, ut existimem, esse vera, quæ dicis? Sancta virgo respondit: Si me, ait, in frutecto i, isti fonti contiguo, per vitæ meæ residuum conversantem inveneris, ea, quæ vitam heremiticam redolent, operantem, et ad illa, quæ divino cultui pertinent, deprehenderis promptam haud segniter et paratam, scito quod sanctitati tuæ me miserit Dominus a te in suo sancto servitio nutriendam. Interim vero Sanctus Domitius in Ulphiam, hanc et aliam causam adventus sui ad illum locum referentem, defixis oculis intendebat, comperiens et admirans supra modum et ipsius virginis vultus elegantiam et auditus intelligentiam, intellectus perspicaciam, sensus vigilantiam, sermonum ponderatorum efficaciam et responsionum discretarum claram evidentiam, insuper et religiosi propositi firmam vivamque vocis constantiam.

[4] [curam suscipit;] Cujusmodi constantiam ut plenius comprobaret senex callidæ et antiquæ circumspectionis, petitioni sanctæ virginis tunc minime acquiescens, usque ad crastinum astute distulit responsionem, eo quod sciebat dictum ab Apostolo: “Nemo vos seducat inanibus verbis” [Ephes. V. 6.]; et quia diabolus aliquando “se transfigurat in Angelum lucis” [II Cor. XI, 14.]; et quia dicit alibi: “Probate spiritus, si ex Deo sunt” [I Joan. IV, 1.]: hoc maxime secum revolvens, quia super his nihil ei adhuc Dominus revelarat. Et ait ad illam: Juxta meam consuetudinem hac sequenti nocte proficiscar ad vigilias Ambianis, et in meo reditu tibi meam aperiam voluntatem. Et sic, illa remanente, discedens abiit viam suam, divinæ dilectionis, fervoris et devotionis igne in cor ejus vehementi nimis impetu scintillante, ita ut vix posset ad aliquid aliud cogitare. Crastina vero die reversus, dixit ad illam: Ulphia, heri, si recolis, promisi tibi petitioni, quam mihi feceras, hodie respondere, utrum vellem tecum affinitatem religiosam conjungere, et te in spiritualem filiam adoptare: in cujusmodi dilatione plenius edoctus a Domino, a tua supplicatione, facta devote, non recedo, sed, quod petisti, benigne concedo. At Ulphia sancto seni grates plurimas referens, facta cella modica, mansit ibi cum eodem Domitio k.