Sollte hier eine Anzeige erscheinen, deren Anliegen dem unseren entgegensteht, benachrichtigen Sie uns bitte unter Angabe der URL dieser Anzeige, damit diese Werbung nicht mehr erscheint.
Lesen Sie vorher bitte unsere Erläuterungen auf der Seite Warum Werbung und wie sie funktioniert.


 


Ökumenisches Heiligenlexikon

Acta Sanctorum der Bollandisten
Einleitung Oktober X           Band Oktober X           Anhang Oktober X

24. Oktober


DIES XXIV OCTOBRIS.

SANCTI QUI IX KAL. NOVEMBRIS COLUNTUR.

S. Crescius, martyr in agro Magellano in Thuscia.
S. Omnion, martyr in agro Magellano in Thuscia.
S. Emptius, martyr in agro Magellano in Thuscia.
S. Cerbonius, martyr in agro Magellano in Thuscia.
S. Pamphila, martyr in agro Magellano in Thuscia.
Socii, martyres in agro Magellano in Thuscia.
S. Severinus Tungrensis conf. pont.
S. Felix I, dictus Trevirensis, conf. pont.
S. Felix, episc. Tubzocensis in Africa et martyr Venusii in Apulia.
S. Severus, martyr Nicomediæ;
S. Vitalis, martyr Nicomediæ;
S. Felix, martyr Nicomediæ;
S. Rogatus, martyr Nicomediæ;
S. Papirius, martyr Nicomediæ;
S. Victoria, martyr Nicomediæ;
S. Flavianus, martyr Nicomediæ;
S. Victor, martyr Nicomediæ;
S. Claudianus, martyr Hierapoli in Phrygia.
S. Eutherius, martyr Hierapoli in Phrygia.
S. Flavianus, martyr Hierapoli in Phrygia.
S. Justus, martyr Hierapoli in Phrygia.
S. Victor, martyr Hierapoli in Phrygia.
S. Proclus, conf. pont. Constantinopoli.
S. Evergislus, mart. et episc. Coloniensis.
S. Arethas martyr in civitate Nagran in Arabia.
S. Reuma martyr in civitate Nagran in Arabia.
Socii IVMLII, martyres in civitate Nagran in Arabia.
S. Cadfarchus, conf. non pont. in Wallia septentrionali.
S. Senochus, qui et Enochus, presb. et abbas, in pago Turonensi.
S. Maglorius, conf. pont. in Armorica.
S. Martinus, abbas Vertavensis, in pagis Nannetensi et Pictavensi.
S. Ebregisus, episc. Trajectensis ad Mosam.
S. Martinus, qui et Marcius, solitarius in campania Romana.
S. Fromundus, episc. Constantiensis in Normannia.
S. Florentinus, conf. non pont. in pristina diœcesi Tullensi in Gallia.
S. Montana, virgo, in diœcesi Bituricensi et olim in Senonensi.
B. Arethas, monachus Cryptensis et B. Simon, episc. Vladimiriensis.
B. Joannes Angelus Porro, presb. conf. ex ord. servorum B. M. V. Mediolani.

PRÆTERMISSI ET IN ALIOS DIES RELATI.

Rodæ in Hispania translatio S. Valerii, episcopi Cæsaraugustani et confessoris, facta anno 1651: hæc fere ad hanc diem Petrus Sainz de Baranda in Clavi Hispaniæ sacræ Floresii ex Lamberti Cæsaraugustani Theatro ecclesiarum Aragoniæ; in cujus operis tomo II et IX agitur de S. Valerio, uti etiam in tomo XXX Floresii Hispaniæ Sacræ et tomis XV et XVI Itineris litterarii Villænovæ. Atque ex his quidem fontibus plurimum aliquando augendus erit Commentarius, quem de sancto Valerio, Cæsaraugustano præsule, dedere olim decessores nostri sub die XXVIII Januarii.
S. Amandi, confessoris, meminit hac die, qui codicem Usuardinum D. du Cheval, signatum c, nominibus aliquot auxit. Is est S. Amandus, Trajectensis episcopus, de quo inter hesternos Prætermissos etiam agendum fuit. Utrobique autem hæc memoria fit propter corporis translationem, de qua dixerunt decessores nostri ad diem, quo præcipue is sanctus colitur, VI Februarii.
S. Longinus, martyr Cæsareæ Cappadociæ, laudatur hac die a Rabano et Notkero; eumdem hesterna die in pluribus aliis kalendariis et martyrologiis reperimus, et nonnulla de eo monuimus inter Prætermissos; alia in brevi Sylloge de SS. Severo et Dorotheo; cæterum remittentes lectorem ad diem, qua de duobus Longinis dixere decessores nostri, XV Martii.
B. Ava seu Avia, monialis et benefactrix asceterii Dononiensis in Hannonia, laudibus effertur hac die ab anonymo [Kirchenkalender aller Heiligen welche unter der Regel des H. Benediktus gelebet haben, part. II, pag. 215.] Donauwerdensi monacho, scriptore kalendarii ecclesiastici ordinis S. Benedicti. De ea dixerunt decessores sub die, quo vere pertinet, XXIX Aprilis.
S. Joannis Damasceni memoriam celebratam sub hac die repererunt decessores nostri in Horologio Græcorum, quod penes eos erat. De hoc sancto dictum est in opere nostro ad diem VI Maji.
S. Renoberti, episcopi et confessoris, olim fiebat hac die officium in diœcesi Bisuntina seu Vesuntionensi, ut mihi constat ex Breviario Bisuntino, anno 1590 jussu Ferdinandi a Rya archiepiscopi excuso. Orta illic est ea festivitas quod, irruentibus in Neustriam Danis, (Bajocensis enim episcopus fuit S. Renobertus seu Regnobertus,) Quingejum in Vesontionis finibus sacra ejus spolia translata diem 24 Octobris ipsa translatione insignem illic reddiderunt. Sed de his jam dixit Papebrochius ad diem qua præcipue colitur XVI Maji.
S. Gilberti, Ordinis Præmonstratensis confessoris et monasterii S. Mariæ ad Novemfontes in agro Claromontano abbatis, festum notatur hac die in supplemento Martyrologii Romani pro canonicis regularibus et proinde pro Ordine Præmonstratensi. De constituta ad præsentem diem illius beati viri festivitate ita disserit D. Georgius, Roggenburgensis abbas, in Ephemeridibus Hagiologicis Ordinis Præmonstratensis ad hanc diem: Quam certum atque indubitatum est S. Gilbertum obiisse 6 Junii, tam disceptatur inter auctores, qua die natalis S. Godefridi (lege Gilberti) sit celebrandus. Ecclesia cathedralis Claramontana divino officio S. Gilberti celebrando assignat diem 6 Junii; Aubertus Miræus 4 Februarii adstruit. Andreas Saussayus et Chrysostomus Stella (Van der Sterre) 3 Octobris solemni et cultu et memoria venerandum esse decernunt S. Gilbertum. Alii ejus festum agendum esse existimant 24 Octobris, qua in agro Claromontensi, monasterio Novemfontium, anno 1615 miraculose inventum, religiose elevatum et honorificentissime in altari sacrum ejus corpus reconditum fuit; ut pluribus videre est apud Bollandistas ad 6 Junii, in Vita S. Gilberti, cap. 3 per totum, et præsertim num. 18, pag. 766. Hanc porro de natali S. Gilberti promiscue celebrando discrepantiam differentiamve provido consilio sustulit capitulum generale, Præmonstrati anno 1738 celebratum, dum sessione VIII ante finem lege perpetua valitura decernuit “Officium S. Gilberti, abbatis Ordinis nostri, transferendum et celebrandum in posterum esse die 24 Octobris, quo sacræ ejus exuviæ sunt elevatæ.” Quæ translatio non solum a sede apostolica approbata, sed etiam indulgentiis, pro hac die tantum valituris, est ornata. Cætera quæ ad S. Gilbertum spectant vide in opere nostro ad VI Junii.
S. Sebastianæ, virginis et martyris Heracleæ in Thracia commemoratio et laudatio hodie fit in majoribus Menæis Græcorum; verum quum ejusdem quoque mentio fiat in pluribus fastis ad diem 7 Junii, brevem syllogen ad hanc diem de ea exhibuit Henschenius [Act. SS. tom. II Junii, pag. 36.] ; et quum postea in Bollandianum musæum Messana delatum esset exemplar Actorum hujus virginis, novum plane laborem in se suscepit Janningus et in Supplemento ad mensem Junium Commentarium prævium dedit et textum græcum cum versione eorumdem Actorum. Quapropter amandamus lectorem ad ea quæ scripsere decessores nostri in opere nostro tum in serie dierum, tum in supplemento ad VII Junii.
S. Radegundis reginæ longum texitur sub hac die encomium in Viola Sanctorum; ejusque memoria etiam celebratur in Florario, quod penes decessores nostros erat. Verum hæc pro arbitrio collectorum utriusque illius operis factum est, quum beatissimæ Radegundis festum agatur die, ad quam ejus Vita illustrata est in Actis nostris, XIII Augusti.
Apud Santones translatio sancti Viviani episcopi, cujus depositio solemnis, ait Saussayus ad hanc diem in suo Martyrologio Gallicano, est vigesima octava Augusti, immo ea die, sub qua de eo egit Baronius in Martyrologio Romano et de eo tractarunt decessores nostri, XXVIII Augusti.
SS. Januarii seu Januariani, presbyteri, Fortunati seu Fortunatii seu etiam Fortunatiani, Septimi seu Septimii seu etiam Septimini, lectorum, memoriam hodie facit Martyrologium Romanum: cui præiverant Romanum Parvum, Ado, Notkerus, Usuardus et alii, quasi illi martyres S. Felicis Tubzocensis socii fuissent; quin etiam aliqui S. Audactum adjiciunt. Verum Audactus ille socius est alius S. Felicis, quocum Romæ via Ostiensi colitur et in Actis nostris illustratus fuit die XXX Augusti;
SS. vero Januarius, Fortunatus et Septiminus pertinent ad turmam duodecim fratrum Adrumetinorum, de quibus in Actis nostris fuit dictum ad diem I Septembris.
S. Fortunati cum sociis festum inscriptum erat ad hanc diem in kalendario veteris Breviarii Ingolstadiensis, quemadmodum ab Henschenio annotatum reperio. Puto agi ibidem de eodem S. Fortunato iisdemque sociis, de quibus in Actis S. Felicis Tubzocensis plura quæsivimus et de quibus modo dixi in Prætermissis alios coli die XXX Augusti,
alios die I Septembris.
Apud S. Marcum, translatio sanctorum martyrum Senatoris et Viatoris, Cassiodori et Lucæ abbatis. Ita in Martyrologio Florentino, edito anno 1486; quod nil aliud est quam Usuardi Martyrologium, additamentis aliquot auctum: similiter in auctario Usuardino, edito a Zaccaria [Bibliotheca Pistoriensis, pag. 154.] secundum codicem Pistoriensem. De his sanctis et de eorum cultu in oppido S. Marci actum est in opere nostro ad diem XIV Septembris.
S. Raphaelis archangeli festivitas in innumeris kalendariis, officiis propriis, et missalibus libris aliisque id genus scriptionibus annotatur; de eo, uti de reliquis angelis, actum est in opere nostro ad diem, qua S. Michael cum reliqua militia cælesti potissimum colitur, XXIX Septembris.
SS. Marcianus, immo Martinianus, Saturianus, duo eorum fratres et S. Maxima, virgo, qui omnes in persecutione Wandalica multa pro Christi divinitate asserenda exantlarunt, pluribus laudantur hac die in auctario Usuardi Bruxellensi; de eis diximus ad diem XVI Octobris.
S. Hilarionis, monachi et eremitæ et aliquandiu S. Antonii discipuli, laudes paucis ad hanc diem referuntur in Hagenoyensi Usuardi auctario, in quo sæpe sanctorum nomina pro libitu loco suo mota sunt. De beatissimo hoc viro egimus ad diem XXI Octobris.
B. Jacobi, episcopi et martyris Antiocheni, de conventu sanctarum undecim millium virginum, passio commemoratur hac die in editionibus Usuardi Lubeco-Coloniensi et Greveni. De S. Ursula et comitibus, deque etiam B. Jacobo, ex commentitiis titulis sepulcralibus emerso, satis superque diximus ad diem XXI Octobris.
SS. Severum et Dorotheum, ambos martyres, referunt hac die Rabanus, auctaria Usuardi Bruxellense et Grevenianum, et Galesinius; constituta eorum palæstra ab aliis Nicomediæ, ab aliis Hadrianopoli. Sunt autem iidem ac SS. Severus et Dorotheus, martyres Hadrianopolitani, de quibus secundum fastos Hieronymianos diximus hesterna die seu XXIII Octobris.
S. Joannes Bonus, ordinis eremitarum S. Augustini, qui Mantuæ maxime floruit et colitur, in Prætermissis sub die 1 Maji ad hanc aut proxime præcedentem rejectus est; de eo dictum est in opere nostro ad diem XXII Octobris.
In territorio Ambianensi, sancti Domitii, episcopi et confessoris, commemoratio fit hodierna die in Hagenoyensi Usuardi auctario; sed uno die iterum ibidem aberratur. Diximus de S. Domitio ad diem XXIII Octobris.
B. Odæ, viduæ, festum annuntiatur hodie in antiquis Breviariis Leodiensibus et in editionibus Usuardi Lubeco-Coloniensi et Greveni; de ea dictum est sub die, qua jam pridem festum repositum est, XXIII Octobris.
In pago Pictaviensi, S. Benedicti confessoris memoria hodie fit in Hagenoyensi Usuardi auctario, sæpissime a genuino die aberrante. De illo sancto vide nostrum Commentarium ad diem XXIII Octobris.
Dedicationis sanctæ ecclesiæ Auriensis festum annuntiat etiam hoc die Petrus Sainz de Baranda in sua Clavi Hispaniæ sacræ; hujus templi historiam qualemcumque dabit Joannes Muñoz de la Cueba, episcopus Ariensis, in Notitiis Historicis de templo suo cathedrali, sub annum 1726 Matriti excusis.
Foro Cornelii, dedicatio majoris ecclesiæ; ita Ferrarius in Catalogo generali sanctorum. Pro more talia inter Prætermissos indicamus, plura omittentes.
Dedicationis ecclesiæ cathedralis Herbipolensis natalis inscriptus est sub hoc die in Breviariis et Officiis propriis hujus diœcesis; ipsa vero res a Groppio aliisque Herbipolensibus historicis fuse enarratur; a nobis pro more in Prætermissis annotatur.
Dedicatio altaris sanctorum confessorum Martini, Gregorii, Augustini, Benedicti, Hieronymi, Remigii, quod situm est in dextera parte superioris cryptæ: ita legitur in Martyrologio Usuardi, cum additamentis ad usum ecclesiæ Cameracensis, conscripto annis 1144, 1145 et 1146. Hæc et alia plura, quæ illo codice continentur, utilia esse possent ad illustrandam historiam illius ecclesiæ, ante annos plus sexaginta destructæ.
S. Valerii martyris festum ritu simplici peragendum hodie indicatur in Breviario Eborensi, quod anno 1548 jussu principis cardinalis Henrici, primi Eborensis archiepiscopi, castigatione maxima in lucem prodiit. Verum quis ille S. Valerius martyr? In supplemento Lusitanico ad Martyrologium Romanum nullus Valerius apparet; et quidem cultus illius S. Valerii evanuisse videtur, quum Eborenses Breviarium et Missale Romana admiserunt, propios libros deponentes; certe ne umbra quidem S. Valerii apparet in Ordine recitandi officii divini quod pro anno 1617 ad usum clericorum Eborensium Thomas Alvarez, capellanus regius, disposuit; præterea Florez [España sagrada, tom. XIV, pag. 116 et seqq.] , ubi recenset sanctos, diœcesi Eborensi proprios, omittens S. Valerium, hæc tantum dat nomina: SS. Mancium, Vincentium, Sabinam, Christetam et Liberatam seu Wilgefortem, omnes cultos pro martyribus; in ipso deinde Breviario Eborensi, quod supra indicabam, nullæ sunt lectiones propriæ; in Officiis propriis, quæ pro Lusitanorum usu probavit S. R. Congregatio, ne hilum quidem de S. Valerio videre est; in Clavi demum Hispaniæ sacræ, quam Petrus Sainz de Baranda paucis abhinc annis in lucem dedit et quæ potius Historiæ ecclesiæ Hispaniæ et Portugalliæ dux est quam Floresiani operis indiculus, ad diem quidem 24 Octobris venit S. Valerii festum; at hic martyr non fuit, sed confessor et episcopus Cæsaraugustanus; nec satis antiquum id festum est, quum ortum sit anno tantum 1651, quo ejus corpus iterum translatum est. Quum autem Valerii martyres plures sint numero, neque ulla appareat ratio, qua præsens ille ab aliis distinguatur, nil superest quam ut eum in Prætermissis relinquamus, donec nos aliqui bonæ voluntatis viri certa doceant.
Item sancti Vitalis: hæc verba sub hac die leguntur in auctariis Usuardinis Antverpiensi, Maximo Lubecano, Ughelliano, Antverpiensi Maximo, Leydensi, Lovaniensi, Albergensi, Danico, Bruxellensi, Aquicinctino, Daveronensi, Florentino, in utraque editione Bellini et in omnibus editionibus Molani; Ultrajectinum autem auctarium habet: Item natale sancti Vitalis; et Hagenoyense: Item sancti Vitalis martyris. Contra Galesinius in Martyrologio suo, sanctæ Romanæ ecclesiæ usibus accommodato: Hoc ipso die, sancti Vitalis etiam confessoris (præcessit enim S. Martinus Vertavensis confessor); in notationibus autem ad calcem indicat Galesinius se hanc accepisse memoriam ex Martyrologio Romano, id est ex Bellini de Padua Usuardina editione. Canisius quoque seu potius Wallasserus S. Vitalem confessorem hodie etiam in Martyrologio suo Germanico nuncupat; et Ferrarius, secutus Galesinium, idem facit in Catalogo suo generali sanctorum. Atque ex hac recensione liquet in longe maxima parte codicum nudum Vitalis nomen apparere; in uno Hagenoyensi, sub initium sæculi XVI scripto, martyr dicitur et ad finem ejusdem sæculi a Galesinio vocatur confessor; exemplo procul dubio Petri de Natalibus, qui, medio sæculo XV florens, lib. XI, num. 300 Catalogi Sanctorum scripsit: Vitalis confessor quievit in Christo IX kal. Novembris; ubi inter eos sanctos recensetur, de quibus Petrus nihil potuit invenire. An itaque de uno eodemque sancto hic agitur; et si de uno, quis is demum est? Ut paucis dicam, quum nullus omnino cognoscatur S. Vitalis confessor, qui uspiam hac die colatur, quum locus cultus omittatur, quod in Sanctis confessoribus rarissime occurrit, ego putem temere adjectum fuisse confessoris titulum; Vitalem autem illum martyrem Nicomediensem esse; qui quum in pluribus Hieronymianis codicibus ad caput hodiernæ turmæ Nicomediensis referatur, inter Usuardina additamenta acceptus fuerit ex breviato aliquo Hieronymiano Martyrologio. Atque hanc jam pridem sententiam aperuit Sollerius in sua Usuardi editione; cui præiverat Florentinius in annotatis ad Martyrologium Hieronymianum.
S. Martialis, vulgo S. Marsau, abbatis in monasterio Pictavensi S. Hilarii, memoriam facit hac die Castellanus in Martyrologio suo universali. At quum hujus viri nomen in catalogis abbatum S. Hilarii non appareat idque tamen a scriptore, cujus accurationem nemo umquam satis laudavit, recenseatur, non parum solliciti fuimus. At frustra de eo quæsivimus per literas et in excusis libris. Restat itaque ut eum hoc loco prætereamus, donec aliquid tandem innotescat.
S. Macrenii, episcopi et confessoris, nomen hoc die occurrit in Usuardi Martyrologio, edito Florentiæ anno 1486 sub titulo Martyrologii Florentini. Sed id nomen non videtur recte expressum et positum pro Maglorio; cujus commemoratio iisdem verbis refertur in Usuardinis auctariis, præmisso interdum habitationis loco, in Britannia; aliquando loco quietis seu cultus, Parisiis; aliquando omni designatione plane omissa.
S. Athanasius signatur hac die post S. Aretham in Ephemeridibus græco-moschis Papebrochii [Act. SS. tom. I Maji, pag. XLVII.] . Exhibetur ibidem non veste metropolitica indutus, ut vult Papebrochius, sed potius patriarchali, ut recte animadvertit Assemanius [Kalendarium ecclesiæ universæ, tom. V. pag. 316.] . Vestis enim ista, (de mitra potissime loquor,) prorsus eadem est ac quacum ibidem picti sunt ad diem 18 Januarii S. Cyrillus, ad 25 Novembris S. Petrus, ambo patriarchæ Alexandrini et demum unus aut duo patriarchæ, qui interfuerunt senis conciliis, quorum ibidem imago exponitur ad diem 16 Julii. Verum tamen ad diem 26 Augusti, quo Russi Streteniæ festum celebrant, id est obviationis imaginis B. M. V. Volodimeriensis, quæ anno 1395 in Moscoviam, a Tartaris invasam, felici eventu translata est [Ibid. tom. VI, pag 545.] , exhibetur Moscuensis metropolita eadem mitra redimitus; atque nunc etiam simile capitis tegmen gerunt metropolitæ russi. Licet itaque ex hoc capite dubium aliquod nasci possit utrum in Ephemeridibus Papebrochianis patriarcha repræsentetur an metropolita, id aliunde facile solvi potest. In Sobornik seu synaxario diœcesis Kioviensis, quod anno 1688 ad decessores nostros misit P. Georgius David, Moscuæ missionarius, legitur ad præsentem diem: Item S. P. Athanasii patriarchæ Constantinopolitani. Similiter Kulckzynskius, cujus laudatissimum opus de ecclesia Ruthenica nuper novis curis iterum edidit P. Joannes Martinof, hæc inter animadversiones in Ephemerides Moscorum ad 24 Octobris tradidit [Specimen ecclesiæ Ruthenicæ, pag. 100.] : Martyri Arethæ subjungunt mei libri hac die Athanasium, patriarcham Constantinopolitanum, qui claruit circa annum 362. Hinc ipse non spectat ad sanctos Ruthenos, e quorum indice eradendus. Adest in Anthologio de eodem sancto troparium et contacium. Verum, ut loquitur Assemanius [Calendarium ecclesiæ universæ, tom. V, pag. 317.] , ad annum 362 non Athanasius, sed Eudoxius patriarcha (immo potius episcopus) erat, idemque arianus: nullus autem Athanasius ecclesiæ Constantinopolitanæ patriarcha præfuit ante annum 1289. Conjicit dein Assemanius hic laudari S. Athanasium, episcopum Tarsensem, ad diem 22 Augusti Kalendariis inscriptum; sed quum hic neque patriarchali habitu pingendus esset, neque Constantinopolitanus dicendus, venit demum in eam sententiam S. Procli nomini crassissimo errore substitutum fuisse S. Athanasii nomen; atque id ipsum jam pridem viderat Papebrochius, quippe qui ad latus Kioviensis Synaxarii manu sua scripserit S. Proclum, episcopum et passim patriarcham dictum Constantinopolitanum, sub S. Athanasii larva latere; atque illum quidem hac die a græcis coli, hunc vero palam ignorari. Neque ego dubito hæc qualicumque meo calculo probare. In alio vero Synaxario slavico-latino, quod olim item ad decessores nostros delatum est, legitur sub hac die: Arethas et Athanasius martyres, titulo martyris S. Arethæ propter vicinitatem communicato cum S. Athanasio; sed is error signandus, nequaquam autem mirandus, multo minus pluribus exagitandus est.
In Hibernia, Daluath episcopi et confessoris: hæc totidem verbis leguntur ad diem præsentem in auctario Usuardino Greveni. Putem eumdem esse virum ac Dalbach Cule Colla seu Cuil-Collaing in comitatu Corcagiensi, de quo pauca supra in Prætermissis ad diem 23 Octobris dixi. Certe Daluath facile emergere potuit ex Dalbach; præterea dies proximi sunt.
Aprum presbyterum et lectores Gyrum seu Cyrum et Vitalem, de quibus in Passione S. Felicis Tubzocensis mentio fit, substituendos esse Januario, Fortunato et Septimio, qui una cum S. Felice in Martyrologio Romano ad hanc diem laudantur, monet Castellanus in annotato marginali apposito Martyrologio suo Universali ad illam memoriam. Verum in Commentario de S. Felice ostendimus nil omnino esse quo suadeatur Aprum, Gyrum et Vitalem secutos esse S. Felicem, multo minus martyrium fecisse; sed simul conati sumus palam facere Januarium, Fortunatum et Septimium immerito intrusos esse in multa S. Felicis Passionis exemplaria et in longe plura martyrologia aliosque libros liturgicos.
In Asia, beatæ Chrysophoræ, religiosæ feminæ, meritis præclaræ: ita Arturus a Monasterio in Gynecæo ad hanc diem; ubi in annotatis addit eam vocari sanctam feminam et sororem fidelissimam; ad quam scripsisse epistolam S. Dionysium, Corinthiorum episcopum; et cujus meminisse Eusebium libro IV Historiæ, capite 23; Vincentium Belvacensem libro X Speculi historialis, cap. 112; Petrum de Natalibus libro IV Catalogi Sanctorum, cap. 37, et Baronium tomo II Annalium ecclesiasticorum ad annum Christi 175, § 15. Verum licet laudatissima sit Chrysophora, quum martyrium non fecerit et sæculo II vix alii quam martyres colerentur, statim post mortem non videtur publicos cælitum honores nacta esse, neque postea meliorem assecuta sortem.
Lenani seu Lonani Cluana Tibrindi seu Tibrinni, id est Lonani Cluan-Tibrinnensis, memoria celebratur hac die in Martyrologio Tamlactensi, edito a R. D. Matthæo Kelly. In Martyrologio Dungallensi additur Cluain Tibrinne situm esse in Cloin Cheallagh; sed neutram locorum appellationem, reperio in libris hibernicis, quos ad manum habeo. Hibernis tamen notus sit oportet vicus Cluana Tibrinni, nam in indice sanctorum, quem R. D. Kelly Martyrologio suo Tamlactensi addidit, traditur Cluana Tibrinni, vulgo Cloontivrin seu Clontivrin jacere in Fermonagh, comitatu Ultoniæ, circum lacum Earn notissimum posito. Alibi bis venit locus Cluana Tibrinni in Martyrologio Tamlactensi, scilicet ad 9 Martii, ubi legitur: Colmani Cluana Tibrinni, et ad 13 Martii, ubi hæc habes: Colman Benedic Cluana Tibrinni. Sed Colganus in Vitis sanctorum Hiberniæ, cl. v. D. Ua Birrinn, qui anno 1849 typis Dublinensibus edidit breves Vitas sanctorum Hiberniæ, et demum R. D. Matthæus Kelly, qui Martyrologio Tamlactensi parvas notitias sanctorum Hiberniæ, ad tres priores anni menses pertinentium, adjecit, omiserunt plane loqui ad dictas dies de ambobus Colmannis Cluan- Tibrinnensibus, si tamen duo sunt; ita ut nil etiam de ipso loco habeant. S. Lenanum seu Lonanum non omnino intactum prætermisit Colganus [Act. SS. Hiberniæ, tom. I, pag. 351, num. X et XI. et pag. 354. num. 13.] . Ubi enim in Vita S. Fintani, abbatis de Cluain-Ednech (Clonenagh in comitatu Reginæ), qui die 17 Februarii colitur, obviam habuit virum quemdam sanctum, nomine Lonanum, filium Catheni, qui, quum aliquando convivium parasset S. Fintano, ex hujus ore audivit pugnam tunc temporis crudelissimam in remotis partibus Momoniensibus pugnari et suum armentarium eadem illa die miserrime in silvis periturum, (quæ et reapse facta esse leguntur;) subjecit ad hunc locum hagiographus hibernus sequens annotatum: De diversis hujus nominis (scilicet Lonanis) agunt Marianus, Maguir et Martyrologium Dungallense, et Martyrologium Tamlactense; de Lonano, filio Darii, 7 Februarii; de filio Laire, 24 Augusti; de filio Talmuigh, 1 Novembris. Sed parentes diversi, ibi assignati, efficiunt quod præsens Lonanus inter eos annumerari non possit. Neque denique est S. Lonanus, discipulus S. Patricii, de quo iidem auctores 12 Novembris. Videtur ergo esse S. Lonanus, de quo agitur in Vita S. Finniani de Cluain- Eraird, cap. 12; de quo auctores supra citati 24 Octobris. Ast quum die 23 Februarii ad S. Finnianum Clonardensem venit, mutata sententia, scripsit S. Lonanum, visitatum a S. Finniano, discipulum fuisse S. Patricii [Ibid. pag. 394 et 398.] . Si quis itaque probet Colgani conjecturam, S. Lonanum Cluain-Tibrinnensem eumdem esse ac qui S. Fintanum convivio excepit, is adeat in opere nostro hujus S. Fintani Vitam (plura enim non novimus) ad diem XVII Februarii.
Colmanus, mac seu filius Fiddicain, memoratur hac die in Martyrologio Tamlactensi, et duo Colmanni, nullo indicio addito, recensentur in Martyrologio Dungallensi; de his repetere tantum possum quæ pridie de alio Colmanno dixi in Prætermissis.
Coëtus, rarum nomen, legitur hodie in Martyrologio Tamlactensi atque etiam in Dungallensi; in quo posteriore additur fuisse episcopus. Lumina majora dabunt forte aliquando hagiographi Hiberni.
Findgani miec seu filii Airchinnigh o Domair seu Dhiamair, (id est de Diamor seu Dymor in comitatu Midensi et in provincia seu natione Lageniæ,) memoria fit hac die in Martyrologio Tamlactensi; in Dungallensi parentela omittitur. Licet autem hic sanctus tam accurate distinguatur, nequeo tamen pro consueta notitiarum Hibernicarum penuria eum non præterire.
Eps Eoain o Chill Airthir, id est Joannes, episcopus de Chill Airthir, legitur hac die in Martyrologio Tamlactensi et Dungallensi. In Vita tripartita S. Patricii venit inter clericos, qui Romam perrexisse dicuntur, Lugacius, presbyter de Kill-Airthir et unus ex S. Patricii discipulis [Ap. Colganum, Trias Thaumaturga, pag. 130.] . Hanc ecclesiam in Midia collocatam fuisse tradit Colganus [Ibid. pag. 713.] . Divinandum proponit ille idem utrum episcopus iste Joannes, qui cum quadraginta novem sociis Roma in Hiberniam venit et quem secum retinuit S. Senanus in Inis-cara [Act. SS. Hiberniæ. pag. 533.] , idem sit ac S. Joannes noster, episcopus Kill-Airthirensis, an vero homonymus, Litmorensis episcopus, die 13 Novembris fastis Hibernicis inscriptus [Ibid. pag. 539, not. 13.] . Nemo, quem sciam, id ad hanc diem divinavit.
Dalioba de Cuil-mic-Lurchare et Erca virgo, filia Sinilli de Miling recensentur etiam hac die in Dungallensi Martyrologio. Quinam autem sint aliis detegendum relinquere cogor.
B. Gerardum seu Gerbaldum, qui, Carolo Magno imperante, ecclesiam Leodiensem rexit, inter cælites refert Schönleben in Anno Sancto Habsburgo-Austriaco, innumerarum fabularum penu; verum scriptores Leodienses, et multo minus ecclesia illum suum pastorem tantis non cumulat honoribus.
Cistercii, B. Mansueti, qui moriens futuram ordinis propagationem S. P. N. Stephano, revelatione sibi facta, indicavit: hæc minoribus typis expressa leguntur ad hanc diem in Kalendario seu Usuardi Martyrologio Cisterciensi et paulo fusius in Menologio Cisterciensi Henriquesii aliisque libris, quos modo in B. Bernardo citabo, cultum ecclesiasticum numquam videtur habuisse.
In Grandi Silva beati Bernardi monachi, magnarum virtutum viri: qui postquam miro humilitatis et sanctitatis exemplo omnibus præluxisset, gloriosissimasque visiones, extra sensus factus, contemplatus fuisset, plenus meritis ad cælos evolavit; ita Henriquez ad hanc diem in Menologio Cisterciensi, plures in notis citans boni viri encomiastas. Similia tradunt Benedictus Cherle in Martyrologio Benedictino; Antonius de Heredia in Vitis Sanctorum ordinis S. Benedicti; Bucelinus in Menologio Benedictino aliique eamdem fere viam tenent. Verum ecclesiastici cultus vestigia non videntur exsistere; adeoque in Kalendario Cisterciensi seu Usuardi Martyrologio, ordinis Cisterciensis usui accommodato, minoribus typis ejus laudes celebrantur.
In monasterio Gandersheimensi in Saxonia, sanctæ Gerburgæ, virginis et abbatissæ; quæ Ludolfi Senioris, ducis Saxoniæ et cœnobii fundatoris, filia sanctissima dici meruit et miraculis post mortem, quæ anno 883 contigit, effulsisse, memoria celebratur hac die a Roberto Schindele in Supplemento ad Menologium Benedictinum Bucelini: qua occasione quæsivi quanta potui diligentia an ulla cultus ecclesiastici exsisterent vestigia; sed nulla omnino reperi: ita ut, quemadmodum Mabillonius in sæculo IV Benedictino et decessores nostri ad diem 24 Julii, quo a multis Benedictini instituti alumnis ejus natalis recolitur, ejus nomen in Prætermissorum catalogo relinquere debeam.
B. Matrem Beatricem, abbatissam, quæ fuit una ex primis monialibus congregationis Camaldulensis, debitis encomiis hodie effert Basilius Duverchius in Diario Camaldulensi. Cultus ecclesiastici indicia non apparent.
Pinciis in Castella, B. Antonii a Guevara, Mendonensis episcopi et Caroli V imperatoris aliquando confessarii, memoriam celebrat hac die Arturus a Monasterio in Martyrologio Franciscano; verum laudatissimus vir honores ecclesiasticos adeptus non est.
In territorio Eborensi, apud Montem Majorem Novum, in conventu B. Mariæ de Gratiis, B. Christophori Alcazaræ, confessoris, natalem celebrat in Martyrologio Franciscano Arturus a Monasterio. Re quidem videtur a vicinis cultus fuisse et apud sepulcrum suum per Dei potentiam miracula operatus; verum quum simul claruisse videatur circa annum 1541, minus quam centum annis ante Urbani VIII decreta, cultus ejus supprimendus fuit neque hactenus a sancta sede fuit restitutus.
Apud Castrum Florentinum in Etruria B. Donati a Ferraria, qui circa annum 1350 claruit, laudes celebrat hac die Arturus a Monasterio in Martyrologio Franciscano; verum ejus cultus, si quem umquam habuit, hactenus ecclesiæ probatus non est.
Nazani in Terra Laboris, beati Stephani Molinæ, confessoris, encomium facit hac die Arturus in sæpe dicto Martyrologio. Sed obiit vir ille anno 1579; neque novimus hactenus de eo cælitibus adscribendo actum fuisse.
In Apulia apud Vallem Asperam ad Tessam, beatarum Joannæ et Catharinæ a Vino, sororum et tertiariarum, sanctitatem memorat hac die Arturus tum in Martyrologio Franciscano, tum in Gynecæo; sed neutra colitur honoribus publicis.
B. Joannes Thaulerus, ordinis Prædicatorum alumnus et rerum mysticarum scientissimus, fuse laudatur ad hanc diem in Sacro Diario Dominicano F. Dominici Mariæ Marchese, in Hagiologio Dominicano F. Emmanuelis de Lima, in breviori Sacro Diario Dominicano, Romæ et Bresciæ anno 1758 edito, et in aliis id genus libris. Verum, licet beatus vir præclaræ sanctitatis fuisse videatur, numquam tamen nactus fuisse videtur honores ecclesiasticos.
Josephus Maria Avila, mortuus anno 1657,
Fervandus Ovalo, mortuus anno 1608,
Maria a Spiritu Sancto, mortua anno 1550,
et Maria a S. Antonia, mortua anno 1608, laudantur hac die ab Emmanuele de Lima in Hagiologio Dominicano: ordinis enim Fratrum Prædicatorum fuerunt decora.
Venetiis in Britannia Minori venerabilis memoria Armagilæ Nicolas, vulgo la bonne Armelle, famulæ aliquando monialium Ursulinarum, apud quas, postquam pluribus dominis serviisset et die 24 Octobris anni 1671 in odore sanctitatis mortua esset, multo honore sepulta fuit. Ejus Vita sæpius edita est; epitomen inseruit R. D. Tresvaux Vitis Sanctorum Britanniæ [Vies des SS. de Bretagne, tom. IV, pag. 373.] ; Castellanus in supplemento additionum Martyrologii universalis [Martyrologe universel, pag. 1008.] venerabilem eam nuncupat; sed, licet statim post mortem privatim culta fuerit, publicos tamen honores numquam habuit, neque causa ejus canonizationis introducta umquam fuit.
S. Candidæ, martyris Romanæ, corpus hoc die in monasterium Cremifanense ipso anno ejus sæculari nongentesimo, Christi 1677 illatum est solemnissima pompa, comitantibus variis artificum tribubus, piarum congregationum sodalibus, ordinis Capucinorum religiosis, monachis Cremifanensibus cum suo aliisque ordinis ejusdem abbatibus et omnis generis nobilitate, facibus instructa ardentibus. In medio monachorum portabantur sacræ reliquiæ a quatuor diaconis in depicto et sericis velis circumdato pegmate. Corpus illud, e cœmeterio S. Cyriacæ erutum, P. Emerico Capucino donaverat anno 1677 illustrissimus dominus Aloysius Bevilacqua, tunc plenipotentiarius Innocentii papæ XI in comitiis Neomagensibus, pro pace inter principes christianos concilianda coactis; Emericus autem eodem anno, die 14 Octobris, illud ipsum sacrum corpus donavit reverendissimo domino Eremberto, prædicti monasterii abbati; hic vero solemni pompa, ut diximus, ipsum elevavit. Hæc annotata inveni in scheda de manu Sollerii nostri inter decessorum reliquias; sed pro more in Prætermissis colloco, donec doceatur quomodo S. Candidæ martyrium cœmeterii fossoribus innotuerit, an ex titulo sepulcrali, qualis est S. Hyacinthi, a P. Marchio retectus [Monumenti delle arti christiane primitive, pag. 238 et seqq.] , an ex apposito vase, non qualicumque, sed vere sanguinolento, qualis est lagena illa, exhibita a Boldettio [Osservazioni sopra i cimeteri sacri di Roma, pag. 183.] , quæ palea obducta fuerat et inter claudendum tumulum versa; ita ut pars sanguinis effusa fuerit, pars collo vasis adhæserit. Id ubi traditum fuerit, quis vir cordatus, quum sciet in ipso tumulo scriptum fuisse S. Candidam vitam pro Christo posuisse; aut sanguine tumulum maduisse, apparuisse cruoris triumphales notas; ossa omnia integra; sanguinis plurimum inventum esse; sanguinem collectum teneri, quis, inquam, cum sancto Ambrosio [Class. I, epist. XXII, num. 2, ap. Migne, Patrologia, tom. XVI, col. 1019.] ea non appellet signa convenientia, et cum S. Gaudentio [Sermo in dedic. SS. XL martyrum, ap. Migne, Patrologia, tom. XX, col. 963.] passionis testem?
S. Macarius, episcopus Tacu. Narratur de isto sancto quod multa miracula patravit; quod, quotiescumque ascendebat in cathedram ad prædicandum, scatebant lacrymæ et fluebant ex oculis ipsius. Et interrogatus fuit a discipulis ejus et dixit illis quod ipse videbat peccata populi tamquam oleum super aquam in vase supernatans. Et vidit Jesum Christum et angelos ostendentes mala opera uniuscujusque populi, immo ex populo, et dixerunt: Quare, o episcope, avertis oculos tuos a tuo populo et non increpas? Respondens dixit illi: Oportet ut episcopus cohibeat populum; et si audient, bene facient; sin autem, sanguis illius erit super caput eorum. De isto narratur quod fuit in exilium amandatus simul cum Dioscoro. Imperator misit ille fidem, scilicet professionem concilii Chalcedonensis, ad insulam, ubi in exilio morabatur; et noluit recipere professionem. Missus autem imperatoris interfecit eum. Hæc ad verbum ex versione Martyrologii Coptorum, quod circa annum 1633 Romæ latine vertit Simon Moysis, Maronitæ et collegii suæ gentis alumnus. Martyrologii autem istius arabice conscripti a Michaele, episcopo Atribæ et Meligæ, breviarium ab Josepho Assemanio factum dedit quoque cardinalis Majus; unde apud eum [Scriptores veteres, tom. IV, part. II, pag. 98.] ad diem 27 mensis babeh seu Paophi, id est 24 Octobris legitur: Requies sancti patris Macarii, episcopi Atakuæ in Ægypto, qui concilio Chalcedonensi una cum Dioscoro, patriarcha Alexandrino, interfuit; cumque eodem Gangras in exilium pulsus, inde Alexandriam clanculum profectus, Proterium archipresbyterum a subscribendo tomo Leonis papæ dehortatus est: quamobrem a legato imperatoris comprehensus calcibusque impetitus, martyrii Monophysitarum palmam obtinuit. Non est quod moneam istam memoriam, quæ potius accusatio est, non integrum Michaelis episcopi opus esse, sed partim Assemanii aut Maji. In kalendario Æthiopico, edito a Ludolfo [Commentarius in historiam Æthiopicam, pag. 396.] , fit ejusdem viri memoria; sed nudum nomen apparet: in kalendario autem Coptitarum, ab eodem in lucem dato [Ibid. pag. cit.] , legitur: Aba Macar (in uno codice Mahar), martyr, episcopus Kawi. Imprimis Macarius ille diversus est a Macario, episcopo Cabassorum, qui Dioscorum quidem ad concilium Chalcedonense secutus est, sed synodi definitioni et epistolæ S. Leonis ad Flavianum Constantinopolitanum subscripsit; et dein Alexandriam cum tribus aliis episcopis transgressus, S. Proterium, archipresbyterum Antiochenum, Dioscoro in sede S. Marci substituendum curavit [Lequien, Oriens Christianus, tom. II, col. 566; Tillemont, Mémoires ecclésiastiques, tom. XV, pag. 744 et 745.] . Et quidem nonne Macarius, de quo hic in Prætermissis, ille est Macarius episcopus, in quem Dioscorus composuit encomium, asservatum inter codices copticos Romam advectos [Assemanius, Bibliotheca Orientalis, pag. 619, col. 1, § XVII.] ? Certe quum multæ difficultates obstiterunt aliquandiu ne S. Proterius inthronizaretur, tempus non defuit quo Alexandriam advenerit Macarius; neque absurda spes ejus erat sese, a Dioscoro missum, forsan aliquid valiturum consiliis apud S. Proterium, quippe quem ipse Dioscorus ante discessum suum designaverat qui absentis sui locum et vices impleret. Sed restitisse S. Proterium et postea multa acerba a Thimotheo Æluro perpessum fuisse ex historia novimus. Interea autem, dum Marciani imperatoris jussu Ægypti præfectus acriter urgeret novi patriarchæ electionem et monophysitarum contrarios retunderet impetus, nil mirum si male habitus fuerit Macarius ille episcopus, nullo alio consilio Alexandriam advectus quam ut impediret ne successor daretur Dioscoro. At cujus sedis Macarius ille episcopus fuit? Simon Moysis Tacu indicat; cardinalis Majus Atakuæ, Ludolfus Kawi, quam positum fuisse dicit in Ægypto superiori ad orientem Nili. Equidem, si hac in re audiendus sim, imprimis animadverto particulam præfixam ta ad ipsum nomen non ita pertinere ut hujus naturam aut significationem immutet: sic Τασεμποτ est idem locus qui Sombat [Quatremère de Quincy, Mémoires sur l'Egypte, tom. I, pag. 104.] ; Ταποθουκη, idem quod Αποθουκη, Boutidj seu Aboutidj [Ibid. pag. 342.] , etc., illudque ta videtur esse forma aliqua articuli definitivi feminini te seu t; ita ut v. g. Ταβεννε idem sit ac palma seu palmæ, (le palmier vel les palmiers) et Ταβεννησι, palma seu palmæ Isidis. Et sane, ut ne ab ipso vocabulo quo detinemur recedamus, Κοου reperitur et Τκοου et Τκωου ad significandam Antæopolim, civitatem Thebaidis primæ, vulgo dictam Qaou seu potius Kau-el-kebireh [L'Egypte sous les Pharaons, tom. I, pag. 271; tom. II, pag. 365 et 370.] ; atque hanc significatam voluit Ludolfus pro Macarii sede. Verum ostendit Champollion [Ibid. tom. II, pag. 242.] per Τκοου seu Τκωου designatam etiam fuisse civitatem, positam prope Alexandriam et nunc repræsentatam per vicum Atku, auctum verisimiliter articulo arabico a: quocum convenit Atakua, quæ apud Majum legitur. Præterea multo verisimilius est magnam necessitudinem fuisse Dioscoro cum vicino episcopo quam cum episcopo ex Thebaide. Atque hæc, licet fatear me divinando aliquantum progressum esse, paulo latius explicui, ne fragmenta illa qualiacumque historiæ ecclesiasticæ Orientis perirent. Non est quod dicam schismatico illi viro locum esse non posse alium in opere nostro quam in Prætermissis.
Felicem Aptungitanum, unum ex Donatistarum primipilis, scripsit Baronius loco S. Felicis Tubzocensis in primis editionibus Martyrologii Romani, etiam in iis quæ literis apostolicis ornatæ sunt. Errorem vidit, quum annotationes in idem Martyrologium collegit.
Quadragenos sexque, triumpho, Romæ militia et sancto certamine claros memorat hodie Wandelbertus in Martyrologio suo Metrico; pertinent ad diem sequentem XXV Octobris.
S. Bonifacii I Papæ memoria celebratur in kalendario Trevirensi sæculi XIII, edito ab Hontheimio in Prodromo historiæ Trevirensis, in antiquo Breviario Antverpiensi et in editionibus Adonis et Usuardi, quas Mosander et Grevenus pararunt, atque inde defluxit in Martyrologium Germanicum, dictum Canisii. De eo juxta Martyrologium Romanum dicendum potius est crastina die, id est XXV Octobris.
S. Cletum, confessorem et diaconum, cujus reliquiæ Tibure in Latio coluntur, annuntiant hac die Ferrarius et Castellanus. De eo nonnulla dicta fuerunt in Commentario et Vita S. Petri, qui ejus discipulus fuisse traditur et ecclesiasticis colitur honoribus die 30 Augusti [Act. SS. tom. VI Augusti, pag. 634, 635, 636 et 641.] ; alia minus felicia inter Prætermissos ad 24 Septembris, qua die ejus nomen Ferrarius etiam protulit: ibi enim dubitarunt decessores nostri an vere S. Cletus Tibure coleretur. Res extra dubium est; et olim quidem ejus festum agebatur die 24 Octobris; nunc vero ob introductum festum S. Raphaelis, Directoriis seu ordinibus divini officii Tiburtinis, annorum 1836, 1841 et 1843 intelligo, die proxime sequenti, qua idcirco de eo dicemus, scilicet XXV Octobris.
In pago Bituricensi sancti Dulcardi confessoris memoria venit hodie errore unius diei in codice Usuardi Altempsiano. De eo agendum erit ad XXV Octobris.
S. Fructuosum seu Fructum, Segoviæ in Hispania maxime cultum, memorat hodie Tamayus in Martyrologio Hispanico. De eo potius dicendum est proximo die XXV Octobris.
SS. Lucianus, Marcianus et Florus laudantur hac die in codice Usuardino D. du Cheval, signato C. Error est duorum dierum; de eis agetur sub XXVI Octobris.
In Hispania, sancti Bernardi, qui, ex primo abbate cœnobii de Sanctis Crucibus in Catalonia ordinis Cisterciensis episcopus Viquensis factus, spiritu apostolico plenus ac insignibus miraculis præclarus effulsit: ita in supplemento Martyrologii Romani ad usum ordinis Cisterciensis; et similia in aliis fastis. Jam pridem in Prætermissis ad diem 16 Octobris diximus nos de eo acturos sub XXVI Octobris.
S. Eucharium, cultum in diœcesi Tullensi, celebrant hac die Ferrarius in Catalogo generali sanctorum et Saussayus in Martyrologio Gallicano. Ejus festum die 20 Octobris consignatum est in Breviario Tullensi, anno 1749 excuso. Verum quum ejus in Usuardinis additamentis et in Martyrologiis universali Castellani et in Parisiensi cardinalis de Noaliis, libris utique communioribus, festum signetur sub die 27 Octobris, jam in annotatis ad Passionem S. Eliphii, editam ad diem 16 Octobris, monuimus nos de S. Euchario dicturos esse ad diem XXVII Octobris.
S. Noitburgis seu Nortburgis, virginis Coloniensis, hodie memoriam facit Ferrarius in Catalogo generali sanctorum, Saussayus in supplemento ad Martyrologium suum Gallicanum et Arturus a Monasterio in Gynecæo. Multo illustrior est hujus virginis cultus sub die, qua de ea dicemus, XXXI Octobris.
In Scotia, sanctæ Maxentiæ virginis et martyris. In Territorio Bellovacensi, sanctæ Maxentiæ virginis et Barbantii ejus famuli. Hæc Ferrarius in Catalogo generali sanctorum, bis eamdem annuntians sanctam, quæ natione Scotica fuisse fertur et apud Bellovacos martyrium passa. Verum de ea dicemus sub die, qua in plerisque fastis sacris occurrit atque etiam Bellovacis colitur, XX Novembris.
Columbani monachi nomen solus habet hac die Grevenus in suis ad Usuardum additamentis; sed simul ejusdem festum indicatur in veteribus Kalendariis, Stabulensi, Verdinensi, Antverpiensi, Hibernico et Moguntino; atque etiam in Vaticano, edito a Georgio post suum Adonem, ubi monachus et martyr dicitur, et in Mediolanensi I, ibidem excuso, ubi cum episcopi titulo venit. At in Breviario Moguntino, quod anno 1570 Daniel archiepiscopus typis Coloniensibus excudi voluit, reperimus sub die 24 Octobris tres lectiones proprias de S. Columbano, abbate Luxoviensi et Bobiensi; ita ut dubium non sit quin agatur de celeberrimo S. Columbano, cujus nomen inscriptum est Martyrologio Romano ad diem, quo ejus gesta illustrabimus, XXI Novembris.
Majorus martyr, servus generosi et nobilis viri Tyburtinæ civitatis, passus est in persecutione Vandalica sub Hunerico rege: qui, primo fustibus quasi innumerabilibus cæsus, trochleis frequentibus elevatus, aliquando ictu celeri dimissus, super lapides et silices corruebat: sed et plures plagas lapidibus confricatus, dum jam viscera pelle nudata essent, et ipse ad singula constantior appareret, novissime gladio cæsus est et apud eamdem urbem sepultus. Licet hæc præter morem pro Prætermissis longa sint, volui hæc integra Petri de Natalibus [Catalogus sanctorum, lib. IX, ad 24 Octobris.] verba recitare, quoniam ex eis emersit sanctus, quem Tiburtini popularibus suis accensent, et qui ex episcopi Æquilini Catalogo sanctorum transivit ad hanc diem in Martyrologium Germanicum Walasseri, dictum Canisii; in Maurolyci Martyrologium secundum morem sacrosanctæ Romanæ et universalis ecclesiæ; item in Galesinii Martyrologium, S. Romanæ ecclesiæ usui accommodatum; in Catalogum generalem sanctorum Ferrarii, in ejusdem Catalogum sanctorum Italiæ atque in Hagiologium Italiæ, inde exceptum; atque in alios etiam libros. Verum Petrus de Natalibus omnes suos sequaces in manifestissimum errorem abduxit. Quum enim incidisset in hunc S. Victoris Vitensis locum [Historia persecutionis Vandalicæ, lib. V, cap. 2, pag. 73, edit. Ruinartii.] : Servus quoque Tuburbitanæ civitatis Majoris, generosus et nobilis vir, pro Christo quas pertulit quis explicet pœnas? Qui post cædes innumerabilium fustium, trochleis frequenter elevatus, etc.; quumque codex ejus haberet: Servus… Majorus, generosi et nobilis viri, quemadmodum Ruinartius [Historia persecutionis Vandalicæ, lib. V, cap. 2, pag. 188, edit. Ruinartii.] etiam in sex codicibus aut editionibus reperit; putavit agi de servo quodam generosi et nobilis viri, Majoro nomine, dum proprium nomen esset Servus, apud Afros minime inusitatum, et ipse nobilis et generosus esset vir. Verisimiliter reperit quoque Petrus de Natalibus in suo S. Victoris Vitensis codice vocabulum Tuburbitanæ depravatum; ita ut crediderit Tiburtinæ legendum esse: et certe ignoravit duplex fuisse Tuburbin, aliud Majus, aliud Minus [Ibid. pag. 247: Morcelli, Africa Christiana, tom. I, pag. 332 et 333.] , atque hinc apud S. Victorem Vitensem hoc loco legi Tuburbitanæ civitatis Majoris. Sed de his satis; quum de S. Servo, confessore Tuburbitano Majore, dicendum erit juxta Martyrologium Romanum aliosque fastus sub die VII Decembris.
Eracliani episcopi nomen in sola Greveniana Usuardi editione legitur. S. Heraclianum episcopum alium novi nullum quam qui Pisauris colitur die IX Decembris.

DE SS. CRESCIO, OMNIONE ET SOCIIS, EMPTIO, CERBONIO, PAMPHILA, MARTYRIBUS IN AGRO MUGELLANO IN THUSCIA

ANNO CCL.

COMMENTARIUS PRÆVIUS.

Crescius, martyr in agro Magellano in Thuscia (S.)
Omnion, martyr in agro Magellano in Thuscia (S.)
Emptius, martyr in agro Magellano in Thuscia (S.)
Cerbonius, martyr in agro Magellano in Thuscia (S.)
Pamphila, martyr in agro Magellano in Thuscia (S.)
Socii, martyres in agro Magellano in Thuscia (SS.)

AUCTORE V. D. B.

§ I. De redintegrato SS. Crescii et sociorum cultu; de antiqua Passione controversiæ.

Per temporum calamitatem et hominum negligentiam diu oppressa fere jacuit SS. Crescii et sociorum memoria, [SS. Crescii et sociorum cultus, in Thuscia fere obsoletus, post medium sæculum XVII renovatur;] donec tandem sæculo XVII ad finem labente resuscitanda visa est et per universam diœcesim Florentinam propaganda. Maxime eo contulit Victoria Ubaldi de Robore *, ducatus Urbini ultima hæres et Ferdinandi II, magni ducis Etruriæ, vidua. Hæc enim quum statuisset plurium Thuscorum cælitum renovare et augere cultum, Romanam sedem adiit, petens ut officia eorum auctoritate apostolica approbarentur; atque hæc inter SS. Crescii et sociorum erat officium. Pientissimis his votis annuit Clemens papa X et die 6 Maji anni 1676 decretum publice proposuit, quo licentiam dedit ut quotannis die 24 Octobris SS. Crescii et sociorum martyrum intra Florentiæ mœnia et per universam diœcesim festum ageretur. Verum quod tunc concessum est officium, desumendum erat ex communi plurimorum martyrum; neque tunc ulla videntur fuisse cognita SS. Crescii et sociorum Acta [Storia di S. Cresci e de' SS. Compagni martiri e della chiesa del medesimo santo, posta in Valcava del Mugello, scritta da Marco Antonio de' Mozzi, canonico Florentino, lettore della lingua Toscana nello studio di Firenze e accademico della Crusca all' altezza reale di Cosimo III, gran duca di Toscana, 1710, pref. pag. XX.] .

[2] [antiqua Acta reperiuntur et a Luderchio] Astilla licentia non amplius sufficere visa est, quum denuo retecta sunt sanctorum martyrum ossa, et Cosmo III, magno duci Etruriæ, placuit templum, quo illa condebantur, restaurare. Quamobrem Carolus Antonius abbas Gondi, ipsius regiæ celsitudinis summæ rei a secretis, curavit omnes bibliothecarum pluteos examinandos, sicubi SS. Crescii et sociorum Acta reperirentur; ex quibus deinde lectiones propriæ confierent; ea enim olim exstitisse certum erat, quum Petrus Franciscus Giambullarius in libro italico, il Gello, anno 1546 Florentiæ impresso, aperte nominasset Historiam S. Crescii [Orlendius, Orbis sacer et profanus, tom. III, pag. 1146.] . Reperta itaque illa Acta in celeberrima bibliotheca Mediceo-Laurentiana; item in metropolitanæ ecclesiæ Florentinæ archivo; ac demum in bibliotheca Alexandrina Sapientiæ Romanæ: quæ omnia exemplaria, variis licet e locis excepta, inter se convenire compertum est. Hæc igitur, ait Jacobus Laderchius [Acta passionis SS. Crescii et sociorum martyrum ex mss. codd. bibliothecæ Mediceo-Laurentianæ metropolitanæ ecclesiæ Florentinæ et Sapientiæ Romanæ nunc primum edita et a Jacobo Laderchio, congregationis Oratorii urbis presbytero, asserta et illustrata, Florentiæ, 1707. Præf. pag. II.] , Oratorii Romani presbyter, ubi Romam missa fuere, notis authenticis obsignata, regiæ ipsius celsitudinis nomine super hujusmodi Actis de sententia perquisitus fui, ac insuper jussus ut, siquid aliud præter eadem Acta vel apud probatos scriptores, vel in mss. codd. de sanctorum martyrum gestis reperiri obtigisset, diligenter ac sedulo adnotarem; quod hac ratione facilius ab apostolica sede veteris erga sanctos martyres cultus honor novo munere comprobandus censeretur. Nil novi invenit Laderchius; sed illis Actis tantum adjecit commentarium ut liber ejus maximæ formæ paginas capiat 245.

[3] [infeliciter illustrantur.] Sed quid hac mole egit Laderchius? Quum hic vir, laboris amans et sacræ antiquitatis, eo destitueretur judicio aut sensu quo vera a falsis et dubia a certis discernuntur et cujus leges innascuntur humanæ menti et assidua coævorum et prudentum scriptorum lectione confirmantur, parum vero percipiuntur præceptis aut usurpatione librorum, quibus vindiciarum et defensionum titulos præfigere amant, addiscuntur; multam operam posuit in colligendis ex aliis sanctorum martyrum Actis similia loca, quibus se palam facturum credebat nil esse in Passione SS. Crescii et sociorum quod credi non debeat, nisi quis aliorum sanctorum Acta prius abjiciat. Qua in re dupliciter erravit; tum quod continuo fere recurrit ad Passiones, quæ optimæ notæ non sunt; tum quod non vidit aliud omnino esse unum aliquem in historico libello difficilem locum esse, aliud universam fere historiam excusatione aut defensione indigere.

[4] [Felicius eis addit egregium appendicem de gloria posthuma.] Ubi vero absolutum opus jam Florentiæ sub prelo erat, mandatum est mihi, inquit Antonius Franciscus Felici, natione Romanus [Antonii Francisci Felici Romani appendix ad Acta SS. Crescii et sociorum martyrum, edita a Jacobo Laderchio, congregationis Oratorii Romani presbytero, perpetui eorum cultus monumenta complectens. Florentiæ, 1707. pag. 4.] , ut quam celerrime monumenta omnia, perpetuum eorumdem martyrum cultum comprobatura, in unum congererem, atque ex his appendicem operi adornarem. Ego autem, licet angustia temporis pressus, nihilominus jubentis auctoritati concedens, in veteribus hisce monumentis eruendis strenuam operam navavi. Fateor tamen mihi, hæc sedulo vestiganti, præsto fuisse abbatem Carolum Antonium Gondi, qui ob singularem pietatem, qua beatissimos Crescium et socios martyres prosequitur, eorum passionis et cultus pervetustas memorias, undequaque summo studio conquisitas, quam plurimis in schedis religiosissime adservat. Hujus igitur ope erectus, laborem, quicumque ille est, absolvi eo ordine ut primo scriptores ac vetera martyrologia, quotquot mihi occurrerunt, quæ de sanctis nostris mentionem facerent; deinde antiquas eorum imagines ac templa eis dicata recenserem; demum reliquiarum inventiones et translationes, quæque eorum festis diebus olim recitabantur Officium et Missam subnecterem. Quæ vero præsertim spectant ad basilicam in qua SS. Crescii et sociorum corpora servantur cursim delibavi, quum de his longiorem instituat dissertationem Marcus Antonius Mozzius canonicus Florentinus in erudito libro, quo gesta eorumdem martyrum, italice reddita, complectitur. Valde bona Felicii scriptio, nec a quoquam (quem sciam) umquam reprehensa.

[5] [Capassius impetit illa Acta justo acerbius et ab alio mordacius impugnatur.] Verum alia omnino fuit fortuna Laderchiani libri, qui simul cum Felicii appendice anno 1707 typis Florentinis in publicam venit lucem. Ut enim primum Gerardus Capassi, ordinis Servorum B. M. Virginis presbyter, ex literis Justi Fontanini, celeberrimi viri, intellexit sacram rituum congregationem rogari ut clero Florentino facultatem faceret recitandi quotannis Officium proprium, ex Actis a Laderchio defensis; continuo strinxit calamum et epistolam scripsit ad Justum Fontaninium, qua Acta SS. Crescii et sociorum et simul Laderchii annotata acriter carpsit, nonnumquam ipsimet auctori non parcens. Ad hæc, ut exspectandum erat, non quievit altera pars, atque anno 1708 typis iterum Florentinis editum est ad Capassii scriptionem responsum [Lettera ad un cavaliere Fiorentino devoto de' santi martiri Cresci e compagni in risposta di quella scritta del P. Fr. Gherardo Capassi dell' ordine de' servi di Maria a Giusto Fontanini contro gli atti de' medesimi santi, dati alla luce da Giacomo Laderchi, prete della congregazione dell'Oratorio di Roma.] ; cujus hæc est ratio ut prius adversarii verba recitentur atque ea deinde impugnentur. Hæc lucubratio non ipsius Laderchii est [Cfr Proœmium secundæ editionis.] , sed in ejus tamen cubiculo (ut in monito ad lectorem aperte traditur) conscripta. Quam infelici autem eventu uterque laborarint (Laderchium intelligo et Capassium) paucis explicat Joannes Lamius Florentinus [Sanctæ ecclesiæ Florentinæ monumenta, tom. I, pag. 594, not. a] , affirmans impetu disputationis abreptos plus effutiisse quam confirmare rationibus possent. Quin ipse Laderchianus Achates, quicumque is demum sit, anno 1711 novam editionem apologiæ suæ fecit, in cujus proœmio fatetur se prius usum esse verbis amarioribus et acrioribus, suamque scriptionem jure merito improbatam fuisse, licet alioquin doctrinam contineret bonam, utilem et sanam; quamobrem eam multum breviavit et correxit et, mutato nonnihil titulo [Lettera ad un cavaliere Fiorentino devoto de' santi martiri Cresci e compagni, in risposta ad alcune difficolta e dubiezze motivate contro gl' Atti de' medesimi santi dati in luce etc.] , typis Florentinis denuo excudi voluit.

[6] [Clemens papa XI non vult recitari lectiones proprias.] Verum tardius venit modesta hæc responsio. Jam enim Clemens Papa XI statuerat lectiones proprias non recitatum iri [Cfr Mozzi, pag. XX.] ; unde nunc, quoniam jam die 24 Octobris festum S. Raphaelis archangeli agitur, ad diem 25 Octobris reperiantur hæc tantum in appendice ad Breviarium Romanum pro magno ducatu Etruriæ [Officia propria sanctorum a sancta sede apostolica tum singulis diœcesibus magni ducatus Etruriæ, tum quibusdam aliis regnis et provinciis Italiæ usque in hanc diem concessa, pag. 391.] : Festum SS. Crescii, Omnionis et Emptii martyrum. Duplex. Omnia de communi plurimorum martyrum secundo loco præter lectiones I nocturni, quæ sunt de Scriptura occurrente, et orationem. Oratio. Quæsumus, omnipotens Deus, ut beatorum martyrum tuorum Crescii, Omnionis et Emptii numquam nobis desit auxilium, quorum venerabilem tribuis celebrare triumphum. Per Dominum. Nil itaque valuit hæc controversia ad gesta SS. Crescii et Sociorum ecclesiastica auctoritate confirmanda; sed contulisse nonnihil videtur ad excutiendum pulverem, quo illorum martyrum fama sepulta fere jacebat: adeo ut Laderchii et defensoris ejus labor non omnino in ventum abierit.

[7] [Moctius, Orlendius, Brocchius et Lamius melius de SS. Crescio et sociis scribunt.] Dum autem controversia hæc ferveret et homines doctos in varias distraheret partes, absque ira et amicitia diligenter operi suo incumbebat Marcus Antonius de Mozzi, quem deinceps Lamii exemplo Moctium appellabo. Is vir, ut videtur, moderati ingenii laborem suum divisit in tres sectiones; quarum prima seu præfatio modestam continet defensionem Actorum SS. Crescii ejusque comitum; pone sequuntur cum versione italica eadem Acta, deprompta ex ms. codice archivi operæ S. Mariæ Floridæ, collato cum Strozziano: neglexit autem Mediceo-Laurentianum et apographum abbatiæ Florentinæ: tertio demum et ultimo venit loco Historia templi S. Crescii in Vallecava agri Mucillani; quæ tanto fusior est quo Cosmus III liberalior fuerat in restituenda illa æde. Post Moctium illustravit adhuc SS. Crescii et sociorum gesta Franciscus Orlendius in Orbe sacro et profano, anno 1732 Florentiæ edito, et Brocchius tum in Vitis sanctorum Florentinorum, tum in Descriptione Mucilli; quæ posteriora opera pluribus locis a Joanne Lamio laudari video et olim in Musæo Bollandiano servabantur. Atque ipse demum Lamius, prædecessorum vestigia secutus, operam aliquam conferre voluit jam ad declaranda eorumdem sanctorum gesta, quæ iterum edenda curavit [Monumenta ecclesiæ Florentinæ, tom. III, pag. LIII et seqq.] , jam ad eorum cultum explicandum.

[8] [Passionis auctor non est coævus, quum ei præluxerint symbola Constantinopolitanum et Athanasianum, hymnus Te Deum,] Ut autem ex dictis abunde patuerit lectori, his omnibus præluxere SS. Crescii et Sociorum toties jam nuncupata Acta; atque hic quidem præcipuus seu potius unicus fons est, ex quo sanctorum illorum haurire possimus gloriosa facinora. Verum quam hæc controversa sunt et quantum habent dubitationis! Necesse itaque imprimis est ut, quantum fieri potest, inquiramus quæ eis fides adhibenda sit et proin quo tempore fuerint scripta et qua auctoritate. Censuit Laderchius ejusque defensor ea quidem scripta non fuisse ab oculato teste, sed a coævo tamen et paucissimo tempore, puta tribus aut quatuor annis, post S. Crescii passionem [Lettera ad un cavaliere Fiorentino, pag. 170 et 228, edit. 1711.] ; quæ Decio imperante seu medio sæculo III contigisse constanter traditur. Verum enimvero hæc nemini cordato probari poterunt, quum illorum Actorum scriptori præluxerint symbola Constantinopolitanum et Athanasianum, hymnus gratiarum actionis Te Deum laudamus, orationes S. Leonis Papæ et S. Gregorii Magni Dialogi. Ecce enim, num. 8, S. Crescius S. Omnioni παραφραστικως exposuisse narratur initium symboli Constantinopolitani, videlicet qualiter credere deberet in Deum Patrem omnipotentem, visibilium et invisibilium conditorem et in Dominum nostrum Jesum Christum unicum filium ejus, qui quum sit Deus de Deo, … lumen de lumine etc.; plura similiter ex symbolo Athanasiano repetit, videlicet, num. 9, qualiter sanctam atque ineffabilem deitatis trinitatem in unitate et unitatem in trinitate colendo venerari et venerando adorare debuisset; in quibus nemo non agnoscat trita hæc verba: Ita ut per omnia, sicut supra dictum est, et unitas in trinitate et trinitas in unitate veneranda sit. Legisse similiter perhibetur num. 8 S. Crescius, canticum Te Deum, quippe qui ex eo recitet: Cui Cherubim et Seraphim incessabili voce proclamant.

[9] [scripta S. Leonis et S. Gregorii Magni;] Quod vero S. Crescius seu potius ejus Passionis scriptor S. Leonis Papæ sermones memoriter retineret, multis locis liquet. Sequens exempli gratia locus, qui num. 3 occurrit, totus Leonianus est: Dominus videlicet noster Jesus Christus, qui ut hominem maligna fraude deceptum a laqueis mortis et inferni eriperet, de cælis descendere et nostram carnem suscipere dignatus est, non relinquens quod erat, sed assumens quod non erat, ut participatione nostræ infirmitatis ad suæ divinitatis potentiam nos sublevaret. Desumptus namque est partim ex sermone XXI seu I in Nativitate Domini, cap. II, ubi legitur [S. Leonis M. opp. tom. I, col. 191 et 192, edit. Migne.] : Verbum igitur Dei Deus … propter liberandum ab æterna morte hominem factus est homo: ita se ad susceptionem humilitatis nostræ sine diminutione suæ majestatis inclinans, ut manens quod erat, assumensque quod non erat, veram servi formam ei formæ, in qua Deo Patri est æqualis, uniret; partim ex sermone XXVII seu VII in Nativitate Domini, cap. I [Ibid. col. 213.] : quem locum in lectione VI officii divini in festo Circumcisionis dabit Breviarium Romanum. Præterea num. 8 hæc loqui S. Crescius perhibetur: Dominus ac redemptor Jesus Christus, … ne sua factura periret et [ut] hominem, quem antiquus hostis maligna fraude deceptum gloria immortalitatis spoliaverat, a laqueis mortis eriperet, … de cælis descendere … dignatus est. Hæc qui scripsit habuit procul dubio præ oculis hæc S. Leonis ex sermone XXII seu II in Nativitate Domini verba [Ibid. 194; cfr epist. XXVIII ad Flavianum, cap. 3. col. 765.] : Nam qui gloriabatur diabolus hominem, sua fraude deceptum, divinis caruisse muneribus et immortalitatis dote nudatum duram mortis subiisse sententiam etc. Demum quod Passionis auctor in S. Gregorii Magni dialogis versatus fuit, vel ex hoc liquet capite quod S. Crescium, de resuscitando S. Cerbonio seu Serapione interpellatum, eodem modo loqui voluit ac S. Benedictum abbatem. Ecce afficta S. Crescio num. 18 verba: Hoc non est nostrum, fratres carissimi, non est hoc nostrum, sed sanctorum Apostolorum et successorum eorum est. Jam audi S. Benedictum [S. Gregorii M. Dialogi, lib. II, cap. 32, opp. tom. II, col. 265, edit. Maurin.] : Recedite, fratres, recedite; hæc nostra non sunt, sed sanctorum Apostolorum.

[10] [ad hæc tamen, quæ de Spiritu Sancto dicit, nequit referri, ad finem sæculi XI,] Manifestum itaque est illa Acta sæculo III non scripta fuisse, sed multo post. Contendit autem Capassius [Lettera etc. pag. 114 et seqq.] et consentit Moctius [Storia di S. Cresci, pag. XI.] ea literis fuisse consignata ad fines exeuntis sæculi XI et ineuntis XII; quoniam sequentia in iis dixisse traditur S. Crescius: Spiritus Sanctus, confirmator et consolidator omnium, de quo aperte in supradicto Psalmi versiculo adjungitur: Et spiritu oris ejus omnis virtus eorum; quibus verbis aperte datur intelligi Spiritum Sanctum Patris et Filii Spiritum rectissime credi… Filius autem et Pater quum, ut in Evangelio ipsius verbis Domini ostenditur, unum sint, nullum dubium esse potest, quin Spiritus Sanctus Patris et Filii sit Spiritus; qui Sanctus Spiritus, paraclitus ac consolator, a Patre et Filio procedens etc. Ad quæ animadverterunt hæc scripta videri, quum controversia Græcos inter et Latinos exeunte sæculo XI agitari cœpta est; maxime quod nemo ante SS. Petrum Damiani et Anselmum ex verbis spiritu oris ejus ostendere conatus sit Spiritum Sanctum ex Filio procedere. Sed facile ex innumeris scriptoribus demonstravit Laderchii defensor quantum hæc a veritate aberrarent. Quibus ego unum addam S. Venantium Fortunatum, in Gallia Transpadana prope Tarvisinam civitatem natum, Ravennæ vero instructum literis et Pictaviensibus demum infulis amictum. Hic in expositione fidei catholicæ, quam Muratorius primus in lucem dedit et quæ continuus in Athanasianum symbolum commentarius est, ait [Anecdota, tom. II, pag. 212 et 213.] : Non ergo confundentes personas, quia tres personæ omnino sunt. Est enim gignens, genitus et procedens. Gignens est Pater, qui genuit Filium, Filius est genitus, quem genuit Pater; Spiritus Sanctus est procedens, quia a Patre et Filio procedit. Pater et Filius coæterni sibi sunt et coæquales et cooperatores, sicut scriptum est: Verbo Domini cæli firmati sunt, id est a Filio Dei creati. Spiritu oris ejus omnis virtus eorum. Ubi sub singulari numero Spiritus ejus dicitur, trinitatem personarum aperte demonstrat, quia tres unum sunt et unum tres. Neque ego mirarer si hanc reapse Expositionem ante oculos habuisset S. Crescii biographus; nam licet ejus stylus multo amplior sit atque etiam melior quam S. Fortunati, proxime tamen hunc sequitur in declaranda fide christiana. Nil itaque est, me judice, cur dicatur S. Crescii Passio sæculo XI aut XII scripta.

[11] [sed quum vere doctus esset et latinam linguam callens, videtur S. Gregorio M. non multo fuisse recentior.] Quod si ita sit, quæret procul dubio lector quo tempore ea literis mandata videatur. Equidem ubi stylum, maxime in sermonibus, considero, proxime is mihi accedere videtur ad S. Leonis Magni ubertatem et copiam. Video etiam eum passim esse vere latinum et paucissimis sordibus maculatum. Neque minus admiror doctrinam, quæ non solum sanis verborum formulis exponitur; verum etiam tanta accuratione, profunditate et amplitudine, ut proxime ad SS. Hieronymum, Augustinum et Leonem accedat. Re quidem vera passim intelligitur aliena premere vestigia et aliorum sententias in usum suum convertere; sed nemo id prudenter fecerit, nisi bonus fuerit theologus. Quamobrem ego non ausim asserere eum vixisse multo post S. Gregorii Magni tempora, seu quum per diuturnam Langobardorum dominationem aliasque calamitates omnino in Italia concidissent literæ sacræ et profanæ.

[12] [Plura scripsit ex populari traditione.] Ast hæ laudes nequaquam efficere umquam poterunt ut tanti valeat ejus lucubratio quanti monumentum historicum coævum; sed ad summum ut ea illi tribuatur auctoritas, quæ vulgo assignatur Actis S. Laurentii, S. Sebastiani et omnium fere italorum martyrum; nam paucissima tantum statim post sanctissimorum athletarum trucidationem conscripta sunt. Arbitratur Moctius vetustiorem Passionem præluxisse S. Crescii biographo, qui eam deinde exornandam crediderit: ita fieri potuisse certum est, sed nullo ex capite reapse factum esse constat; quin etiam num. 13 videtur auctor ex populari traditione scribere, ubi ait: Sanctus autem Dei blande eos consolatus, talia FERTUR protulisse monita: quæ inter certe nonnulla sunt, verbi gratia de duplici ad cælum via, una confessionis, altera martyrii, quæ nequaquam in antiquo documento lecta sint. Utut id est, scripsit martyrographus, quum nondum periisset S. Crescii gestorum memoria. Nam, ut mittam quæ Moctius de convenientia locorum cum his quæ in Actis traduntur annotat, recte ab illo animadversum est intelligi non posse quomodo in his, quæ de capitis vulnere et de sepulcrorum situ et conditione aliisque id genus perhibentur, nil peccatum fuisset (uti ex sepulcrorum et reliquiarum inspectione abunde patuit), nisi certa de illis rebus omnibus superfuisset memoria [Storia di S. Cresci, pag. XXIII et seqq.] . Libenter itaque consentio Lamio [Florentinæ ecclesiæ monumenta, tom. I, pag. 642 et seqq.] , recipienti adjuncta præcipua Passionis SS. Crescii et sociorum, resecanti autem sermones longiores et miracula: et quidem sermones hi secundum id quod ferebatur recitantur, et miracula, quæ, utpote extra communem rerum ordinem patrata, firmissima auctoritate niti debent, hic narratorem solummodo habent virum, utique gravem et eruditum, sed tot annis posteriorem.

[13] [Volunt nonnulli, nixi auctoritate Villanii, fidem Florentiæ prædicatam fuisse a SS. Paulino et Frontone, S. Petri discipulis;] Quocumque autem modo hæc se habeant, certum esse videtur nullum melius his Actis exstare monumentum de propagata sæculo III fide christiana Florentiæ; unde fit ut jam plerique occasione passionis SS. Crescii et sociorum, quos inter S. Miniatem ratione aliqua recensere fas est, inquirant quo tempore primum evangelium innotuerit Florentinis aliisque Etruriæ populis. Volunt plurimi eo missos fuisse a S. Petro apostolo SS. Paulinum et Frontinum, qui et Frentinus et Fronto: ab eis Florentinos aliquos baptizatos fuisse et parvam extra civitatis mœnia excitatam fuisse ecclesiam, scilicet in colle qui deinde propter S. Miniatis passionem Mons S. Miniatis dictus fuit. Sed nullus omnino historicus de hac missione meminit ante celeberrimum Joannem Villanium, qui ab eneunte sæculo XIV usque ad annum 1348 mirabili studio in concinnanda historia Florentina laboravit. Hic quidem se vetustiora chronica sequi profitetur [Historie Fiorentine, lib. I, cap. LVIII, ap. Muratori, Scriptt. Italiæ, tom. XIII, col. 53.] ; sed hæc nil aliud sunt quam quæ in S. Miniatis templo tabulæ inscripta legebantur et eam spirant ætatem ut non possint multo ante Villanium concepta fuisse. Ut de his ipse lector judicare possit, ecce illius tabulæ seu chronici verba [Orlendius, Orbis sacer et profanus, tom. III, pag. 1130 et 1131.] : L'anno 62 di nostra salute, il sesto dell' imperio di Nerone, da S. Piero, vicario di Cristo in terra, furono mandati a predicare il vangelo nello città di Firenze Frontino e Paolino, li quali con gli altri fedeli cristiani si riducevano qui per fuggire la persecuzione degl' infedeli, perchè in quel tempo qui erano grandissimi boschi e solitudini, dove edificarono un oratorio ad onore di Dio e nome di S. Piero apostolo, dove si congregavano a laudare Dio: ed in questo luogo è il loro cimiterio, dove ora è la porta santa, nel quel cimiterio v'è numero grande di corpi santi. Addidisse juverit S. Paulinum eumdem esse ac qui habetur primus Lucensium episcopus et Frontonem eumdem ac S. Pauli discipulum, quem Petragoricenses apostolum suum fuisse volunt et primum episcopum; et utrumque a Florentinis dici Christi fidem in sua civitate sparsisse, quum Roma ille pergeret Lucam, hic vero in Gallias [Ibid. pag. 1129.] ; unde etiam concludunt primatum ecclesiæ suæ esse proprium honorem, quippe quæ fundata fuerit, priusquam S. Paulinus evangelium prædicasset Lucæ, Pisis et alibi.

[14] [sed parum feliciter; alii confugiunt ad S. Romulum, episcopum Fæsulanum;] Verum quum illa omnia recentia sint, nil mirum, si ex adverso, Orlendii [Cfr Fogginius, De Romano divi Petri itinere et episcopatu, pag. 289. et seqq.] verbis utor, Recordanus Malespina, antiquior Joanne Villanio, Leonardus Arretinus, Villanio coævus, divus Antoninus, qui post præfatos auctores Chronicum suum adornavit et de ecclesia rebusque Florentinorum præclare disseruit, nullam prorsus de Florentinorum baptismate, a Frontino et Paulino primum administrato, mentionem faciunt. Divi Romuli, primi Fæsularum antistitis, opera et prædicatione quemadmodum et Fæsulanos ita et Florentinos, eis proximos, primum ad Christi fidem conversos affirmant, sequentibus S. Romuli Vitæ verbis nixi [Ibid. pag. 285.] : Igitur B. Romulus, iter una cum Marchitiano et Charissimo arripiens, verbum constanter ubique prædicabat: ubi dictio ubique tam bene a Florentinis et ab aliis Italis expensa est ut, qui fere nesciebant a quibus fidem accepissent, S. Romulum apostolum suum fuisse adstruxerint. Utcumque tolerabile id fuisset, si vel minimæ auctoritatis essent S. Romuli Acta; sed sæculo XI aut XII ab insigni fabulatore concinnata fuere: qui quum aliud nihil perspectum haberet quam S. Romulum Fæsulis episcopum fuisse ibique ad montis radicem sepulturam nactum esse, ex suo cerebro tot alia commenta adjecit, ut in universa re hagiographica nulla forte sit alicujus sancti Vita pluribus onusta mendaciis quam illa S. Romuli Acta. Quamobrem Fogginius [De Romano divi Petri itinere et episcopatu, pag. 303.] , inter Florentinos plurimam sibi laudem nactus, non dubitavit calculo suo probare decessorem meum Conradum Janingum [Acta SS. tom. II Julii, pag. 255.] , qui his Actis non satis fidere ausus est ut diceret S. Romulum a S. Petro episcopum fuisse ordinatum; multo minus eo ævo illum ad Florentinos venisse.

[15] [verum hic vixisse videtur ad finem sæculi IV] Verum tuto omnino jam longius ire licet et aperte negare S. Romulum, Fæsularum episcopum, S. Petri fuisse discipulum, quum ex ejus epitaphio, collato cum oratione panegyrica, quam sæculo XI ineunte de eo habuit Theuzo abbas, certissime constet eum non vixisse multo ante sæculum quintum. Ecce pars tituli quæ legi adhuc potest [Fogginius de Romano divi Petri itinere et episcopatu, pag. 308 et seqq.] : MESSI HIC ROMVLI CORPVS LONGA IN PACE QVIESCIT — QVI XPI CVM PRIMIS IVSSA SERVARET AB ANNIS — TVM LECTOR DOMINI ANNIS QVINDECIM IVSTUS — CONTINVIS PROBATVSQVE FVIT MERITOQVE IVVATVS — ÆCLESIÆ SANCTÆ DIACONII EST ORDINATVS HONORE. Reliqua ita hiulca sunt, ut nemo ea ad hanc diem restituere potuisse videatur. Verum ex Theuzone, qui titulum legit quum adhuc integer esset, cognovimus S. Romulum aliquot, immo triginta annos diaconi functum esse officio, et dein ad presbyterii vel episcopatus promotum fuisse munus. Porro titulum, tam longum, tam barbaris versibus conceptum et potissime monogrammate ornatum, sæculo IV antiquiorem esse nullus peritus dixerit. Neque ipse dissentiam a Fogginio [Ibid. pag. 352 et seqq.] , æstimante S. Romulum, episcopum Fæsulanum, eumdem esse ac illum Romulum, ad quem duas epistolas scripsit S. Ambrosius, eumque S. Petri discipulum fuisse dictum, quod qui in templo cathedrali S. Petri Fæsulano stipendia merebant S. Petri alumni dicebantur [Ibid. pag. 360.] .

[16] [Christianorum primorum zelus, fidelium quaquaversum dispersio,] Prudentiores itaque nobis videbimur, si, omissis SS. Romulo, Frontone et Paulino, ipsam universalem rerum conditionem inspiciamus, qualem ex libris sacris et sinceris historiis eam compertam habemus. Porro ex Actibus Apostolorum, S. Pauli epistolis et ex Apocalypsi S. Joannis plane certum est apostolos sedulo functos esse officio, quod eis imposuerat Christus Dominus; scilicet eos abivisse inter gentes easque docuisse; misisse quaquaversum suos discipulos, eodem munere instructos: et episcopos instituisse alios regionarios, alios certæ affixos sedi. Ex Eusebio præterea aliisque antiquorum patrum scriptis atque etiam ex sinceris martyrum Passionibus cognovimus passim Christianos, etiam laicos, sancto inflammatos fuisse ardore ad communicandum cum gentilibus bonum nuntium; et evangelium sæpius propagatum fuisse per christianos milites, mercatores et servos. Quamobrem, ut SS. Paulus et Lucas anno 61 Fratres invenerunt Puteolis [Act. Apost. XVIII, 13, 14.] , sic (ni fallor) si in aliis substitissent Italiæ civitatibus, potissime Romæ proximis, ibidem quoque reperissent fideles. Atque hæc quidem conjecturis nixa esse satis video; verumtamen putem firmiora esse quam quæcumque ex SS. Romuli, Frontonis et Paulini Actis repetuntur. Abest itaque multumque abest ut denegem christianam fidem apostolico ævo Florentiæ innotuisse; quin libenter admittam jam tum ibidem versatos fuisse episcopos, non tamen stabiles, sed potius regionarios et quorum nomina perierint.

[17] [et Florentiæ conditio melius suadent jam primo sæculo illic fuisse christianos quam spuria quæ proferuntur monumenta. Pristinus ambitus] Quamquam enim tantus illo tempore non videatur fuisse Florentiæ splendor quantus a nonnullis fingitur, ea tamen ejus erat conditio ut ab episcopis omnino negligi non posset. Sita scilicet erat ad Arnum fluvium in agro feracissimo et quinque publicis viis ad circumjacentia municipia et civitates exitum habebat. Illinc enim strata via ibatur Fæsulas, Faventiam, Ravennam; alia Pistorium, Lucam et per viam Æmiliam Genuam; tertia Pisas, ubi obvia erat via Aurelia, secundum mare Tyrrhenum Romam ducens; quarta Senam, Clusium, Vulsinios, Falerios, Romam; et quinta demum Cassia nova Biturizam atque hinc Aretium, Ambro et Senam et ex tribus his locis via Cassia vetere Clusium et inde Romam [Meyer, Universal Atlas, charta XXXV.] . Multum tamen aberat ut tanta ejus esset amplitudo quanta in præsentiarum. Abbas enim Follinius [Cfr Fantozzi, Nouveau guide de Florence, pag. 17.] , postquam incredibili studio et labore pristini ejus ambitus indagasset vestigia, reperit eam secundum Arnum extensam fuisse a Foro Arni * septuaginta circiter metris ultra pontem sanctissimæ Trinitatis; hinc ad septentrionem flectebantur muri usque ad viam Pulchrarum Dominarum *; unde ad Orientem ducebantur per forum Antinororum *, versus ædiculam congregationis misericordiæ; et demum citra forum templi cathedralis vergebant per vias, quibus nomina Magazzini, et Condotta dell' Anguillara; et a media hac ultima via meridiem versus recta protendebantur ad forum Arni [Cfr ibid. Pianta della cità di Firenze.] : quo spatio continentur metra quadrata ducenties circiter sexagesies mille; dum præsens ejus circuitus nonies mille quadringenta septuaginta et unum metra longus est [Guibert, Dictionnaire géographique et statistique, pag. 712.] ; quo capiuntur duæ fere leucæ Tuscæ quadratæ [Repetti, Dizionario geografico fisico storico della Toscana, tom. II, pag. 262.] , seu quinquagesies centena millia metrorum quadratorum; ita ut hodierna Florentiæ area vicies [Decies tantum habet Ripetti, tom. cit. pag. 263.] tanto major sit quam olim; quumque nunc incolas solum habeat centies et duodecies circiter mille [Fantozzi, pag. 33.] , vix credibile est plures quam decies mille incolas illic fuisse, etiamsi recogitetur veterum ædes valde exiguas fuisse et nunc multos hortos intra mœnia esse. Verum oppidum decies mille incolarum imperantibus Romanis valde conspicuum erat; adeoque phantasiæ nostræ impetu in errorem abripimur, quum, quæ ab antiquis laudari videmus, tanta ea fuisse arbitramur quanta quæ nunc splendida dicuntur et magna.

[18] Neque valde antiqua videtur Florentia, de qua quippe scribat Frontinus [Cit. a Cellario, Notitia orbis antiqui, tom. 1. pag. 572, edit. Schwartz.] : [et origo Florentiæ paucis describitur.] Florentia, colonia a triumviris (Augusto, Antonio et Lepido) deducta (anno ante Christum 44); adsignata lege Julia (qua certi agris statui jubebantur limites) centuriis cæsariana jugera XX per cardines et decumanos; id est singulis colonorum centuriis attributa viginti jugera, ducentis quadraginta pedibus in longitudinem et centum viginti porrecta in latitudinem; eaque per limites, a meridie ad septentrionem et ab oriente ad occidentem ductos, divisa. Porro frequentem coloniam fuisse pro spatii amplitudine vel inde constat quod jugera tantum 20 in singulas centurias distributa essent; quum alibi centuriæ essent 50 jugerum, alibi 210, alibi 400 [Discorsi di Vincenzo Borghini con le annotazioni di Dom. Mar. Manni, tom. I, pag. 1 et seqq.] . Quæ vero his opponuntur, ut major civitati illi attribuatur antiquitas, vel incerta sunt, vel palam fabulosa [Hyginus de Limitibus constituendis, pag. 154, edit. Goes.] . Pars civitatis seu populi Romani nova erat colonia cujus plerique incolæ adscripti tribui Scaptiæ, anno urbis 421 a censoribus Publ. Philone et Sp. Posthumio creatæ [Vide Rosini, Romanæ Antiquitates, lib. VI, cap. 15, pag. 469.] . Complures titulos marmoreos, quibus Florentini tribu Scaptia dicuntur, in unum congessit Lamius [Memorabilia ecclesiæ Florentinæ, tom. I, pag. 12 et 13.] . Cave tamen ne omnes una tribu capias; non enim ratione solius habitationis fiebat civium romanorum in tribus divisio: sed pendebat hæc potius ab censorum arbitrio, qui pro rerum opportunitate, civium petitione atque etiam in pœnam (nam aliæ tribus aliis erant honorificentiores) romanos variis tribubus accensebant seu etiam ab una deturbabant in aliam: unde immerito miratur Lamius Florentinos reperiri adscriptos tribubus Arniensi et Romiliæ [Ibid. pag. 13 et 14.] : hæ cæterum honestissimæ, utpote rusticæ. Quandoquidem tribubus accensi essent Florentini, jure suffragii (omnium optimo civitatis jure) potiebantur: nam tribus propter suffragia ferenda institutæ. Crevit plurimum nova colonia detrimento vicinarum Fæsularum. Ab initio ejus agrum tam extensum fuisse quam postea fuit Florentina diæcesis censet Borghinius eique assentit Lamius [Ibid. pag. XVIII.] : res incredibilis plane, si recogitetur (quod modo monebamus) singulis centuriis assignata tantum fuisse jugera viginti. Thusciæ metropolim Florentiam fuisse nonnulli volunt et singularem correctoris Etruriæ sedem volunt insuper [Cfr Lamins, ibid. pag. 5 et 6.] ; sed infirmis valde nituntur argumentis. Quamobrem id unum certum habeamus Florentiam insigne fuisse oppidum medio sæculo III, quum ibidem passi sunt SS. Crescius et socii atque etiam S. Mineas; de quo continuo post dicetur.

[19] [Anno 250 interempti videntur SS. Crescius et socii et anno sequenti SS. Cerbonius et socii.] In Passione S. Crescii aperte traditur Decius imperator jussisse ut sanctus vir ejusque socii morte perimerentur: quod acciderit oportet inter mensem octobrem anni Christi 249, quo Decius purpuram imperatoriam induit, usque ad mensem Novembrem anni 251, quo circiter in prælio contra Gotthos obiit [Tillemont, Empereurs ad annum 249 et 251, tom. III pag. 129 et seqq. Bruxelles, 1732.] . Sed propius determinare fas est S. Crescii et sociorum passionis tempus. Quum enim S. Crescius cum sociis duobus occisus legatur IX kalendas novembris et S. Cerbonius cum aliis sociis septimo mense post, scilicet IV nonas maji; dubitandum non est quin illa martyria facta sint anno 250, hæc anno 251. Florentiæ versatus esse Decius nuspiam alibi traditur quam in Actis S. Crescii et S. Mineatis: sed nulla inde peti potest ratio, cur scriptis illis de hac re fides non habeatur. Integrum enim annum 250 Romæ et in vicinia commoratus fuisse videtur Decius, nisi forte in Gallias excurrerit [Ibid. pag. 130 et 131.] : quo itinere Florentiam quoque facile venire potuit. Nolim tamen propugnare Decium illis adhuc fuisse in partibus, quum S. Cerbonius et socii mense majo occisi sunt; multo enim verisimilius est Decium tunc jam abiisse qui ad Danubium adversus Gotthos certaret. Imperante Decio, alios quoque martyres habuit Etruria; verum quum eorum passio nil cum nostrorum commune habeat, satis fuerit indicasse eorum nomina recenseri a Tillemontio [Ibid. pag. 144.] , gesta vero illustrari a decessoribus nostris partim ad diem 1 Junii [Acta SS. tom. I Junii, pag. 33 et seqq.] et partim ad 9 Augusti [Ibid. tom. II Augusti, pag. 401 et seqq.] . Cæterum nil certius est quam persecutionis gladium sæviisse in universo imperio, dum ejus habenas teneret Decius.

[20] [Perperam contendisse videtur Lamius nomen S. Crescii mutandum esse in Acrischium.] De nominibus SS. Crescii et sociorum, quod fere alibi nuspiam reperiantur, disceptationem jam pridem fuisse inter Capassium et Laderchium finxit Lamius, ut ipse huic intercedere videretur controversiæ et de ea sententiam ferre. Quod ad nomen Criscus, inquit [Memorabilia ecclesiæ Florentinæ, tom. I, pag. 594.] , ut in antiquis medii ævi instrumentis scribitur, nullus dubito quin detruncatum corruptumque nomen sit; integrum vero esse Acrischium persevero, marmore Florentini militis fidem jubente,

L. ACRISCHIO. L. F. ARN
ACTHO. FLORENTIA
EVOKAT. TITI. AVG. MIL. LEG
XXI MINEA
MILIT. ANN. XXXVI. VIX
ANN. LXXIX
M. ACRISCHIVS. L. F. ARN
SABINVS
T. F. C.

Apud nostrates igitur id nominis in usu erat; quod deinde barbaris sæculis depravatum mutilatumque est; non secus ac Berta pro Alberta; Cicus pro Franciscus; Bindus pro Aldobrandinus; Lapus pro Jacobus; Vannes pro Joannes et id genus alia. Criscus igitur pro Acrischius dictus est. Verum meo judicio hæ conjecturæ parum probandæ videntur; nam quod in antiquis monumentis aliquando S. Criscus reperitur, nil ad rem facit; quum Crisconius et Criscens legatur loco Cresconius et Crescens. Neque Crescii seu Cresci nomen omnino inauditum est, quum in Martyrologio Hieronymiano ad diem 18 Decembris inter martyres Africanos aliquis S. Crescius seu Crescus obvius sit. Neque magis insolita est hæc forma quam Cresconius; quod nomen, a Crescus forte deductum, Africam quoque videtur habuisse pro genitali solo. Nulla itaque videtur esse ratio cur deserantur omnia antiqua monumenta seu cur S. Crescus seu Crescius habeatur vero nomine Acrischius fuisse dictus.

[21] [De SS. Omnionis et Cerbonii nominibus.] Conjectat dein Lamius S. Omnionis nomen fuisse Onionem, in titulis græcis repertum. Verum neque hic necesse est admittere depravatum fuisse id nomen, quum Omnio facile deduci potuerit ab Omnis, quemadmodum Quartio a Quarto. Nolim tamen eos reprehendere qui Onnionem seu Onionem ejus fuisse nomen putant; nam vix ulla soni audiebatur olim diversitas, quum Omnio, Onnio et Onio pronuntiaretur; dein alii noti sunt sancti Onniones seu Oniones; et, si auctoritas aliorum pensanda sit, Moctius ubique italice eum vocat S. Onione. Alius S. Crescii socius, S. Serapion scilicet, dicitur in baptismo gentile posuisse suum nomen et voluisse deinceps Cerbonius appellari. Improbat id etiam Lamius, volens Cerbonium depravatam esse formam ex Serapione. Verum neque hæc ferenda conjectura, quum satis superque constet olim sæpissime in baptismate mutata fuisse nomina; Cerbonium seu Cervonium, ut alia multa ab animantibus mutuata nomina, Christianis olim arrisisse. Sed præplacet pauca de his ad illum Passionis locum annotare. Emtii seu Entii nomen non omnino insolens fuisse addit ipse Lamius; quod prolato etiam antiquo titulo probat. Reliqua difficultatem videntur non habere.

[22] [De sanctorum martyrum antiquo et recentiori cultu.] Quum inferius integram Felicii scriptionem de gloria posthuma SS. Crescii et sociorum daturi simus, pauca tantummodo hoc loco, quæ illic in annotatis ægre dicerentur, indicanda visa sunt. Tribus diebus illorum cælitum festum consignatum reperimus, scilicet 23, 24 et 25 Octobris. Ferrarius in Catalogo generali sanctorum, qui in Martyrologio Romano non sunt, ex tabulis ecclesiæ S. Laurentii Florentinæ consignat S. Crescii festum ad diem 23 Octobris; eumque imitatus est Castellanus in additamentis ad Martyrologium Romanum, ubi simul cum Ferrario dixit S. Crescii corpus in eadem ecclesia asservari. Verumtamen Ferrarius in eodem Catalogo ad sequentem diem seu ad 24 Octobris eamdem festivitatem refert ex monumentis Valliscavæ in agro Mugillano. Et quum in Catalogo sanctorum Italiæ pauca de S. Crescio ad diem 23 Octobris perhibuisset, addidit hæc verba: In tabulis ecclesiæ Fæsulanæ a nobis nuper visis die sequenti natalem hujus martyris celebrari animadvertimus. Et profecto hæc genuina dies est, martyrio nempe (ut in Actis aperte traditur) S. Crescii et sociorum honestata. Et quidem antiquissimis temporibus Florentiæ hac die agebatur S. Crescii festum, ut constat ex kalendario, scripto in fronte Sacramentarii seu Missalis circa annum 1100, ut tradit Moctius [Storia di santo Cresco, pag. 129.] , aut (si idem sit) sæculo IX vel X secundum Lamium [Memorabilia ecclesiæ Florentinæ, tom. I, pag. 570 et 608.] , et in ecclesia S. Bartholomæi Florentina aliquando usurpato. Utut id est, in illo Moctii legitur: C. VIII kal. S. Crisci mart. Ex aliis autem mss. libris, quos vidit Moctius [Storia etc. præf. pag. XII.] , colligitur solemniter actum fuisse S. Crescii festum in templo cathedrali Florentino; in hujus enim antiquissimo rituali legitur: De sancto Crisco et sociis ejus novem lectiones facimus; proculdubio easdem quas in Gloria posthuma ex Felicio edemus. Et in alio libro, sæculo XIII exarato et in archivo metropolitano servato, cui titulus est: Mores et consuetudines canonicæ Florentinæ, ubi agitur de ære campano in festis sanctorum pulsando, hæc occurrunt: Pro sancto Crisco duas squillas [Storia etc. pag. 129.] ; squillæ autem, vox Italis adhuc usitata, et a germanico schelle derivata, minores campanæ sunt. Duæ squillæ videntur pulsatæ fuisse in solis festis duplicibus: cæterum si quis videre velit qualiter olim diebus dominicis, festis et ferialibus ordo pulsandi squillas et campanas variaretur, is adeat capita CDXXXVIII et sequens prioris partis et caput V posterioris partis Ordinis officiorum ecclesiæ Senensis, quem Odericus ejusdem ecclesiæ canonicus anno 1213 conscripsit et Trombellius anno 1766 dedit in lucem. Certe hic ordo a Florentino diversus est; sed non tanta in eo rerum genere solet esse diversitas, maxime si vicinæ sint ecclesiæ, ut magnopere curanda videatur. Et quum in Senensem Ordinem inciderimus, hoc loco monemus ibidem referri S. Crescii festum inter S. Severini archiepiscopi et confessoris et S. Miniatis, et quidem his verbis: De sancto Crescio tres lectiones facimus. Alia in capite I Felicianæ appendicis videat benevolus lector. In Diario sacro Florentino, anno 1853 a Ludovico Sanctoni edito, notatur SS. Crescii et sociorum festum die 24 Octobris; qua reapse ecclesiæ, quæ eos patronos habent, id agunt; sed aliæ ecclesiæ id in sequentem diem differunt propter occurrentem, ut num. 6 hujus Commentarii dictum est, S. Raphaelis archangeli natalem, altiori ritu celebrandum. Addendum non videtur hoc loco SS. Crescii et sociorum duplex agi festum in Vallecava; quod et olim fiebat in templo de Maciolis: de his enim dicemus annotato o et cc ad caput III Felicianæ appendicis. De SS. Cerbonii autem et sociorum festo, quod olim IV nonas seu die IV Maji agebatur, vide numm. 5, 6, 55 et 56 Felicianæ appendicis. Nunc eorum memoria prorsus sublata est ex Officiis divinis; perstat tamen cultus in reliquiarum veneratione: profecto decens esset et opportunum ut in Vallecava ineunte Maji iterum in eorum honorem festum ageretur. Verum hæc ad viros altioris subsellii pertinent.

[Annotata]

* Vittoria di Ubaldo della Rovera

* Piazza d'Arno.

* Via delle belle donne.

* Piazza degli Antinori.

ACTA PASSIONIS SS. CRESCII ET SOCIORUM,
Juxta editiones Laderchii, Moctii et Lamii, necnon apographa Florentina.

Crescius, martyr in agro Magellano in Thuscia (S.)
Omnion, martyr in agro Magellano in Thuscia (S.)
Emptius, martyr in agro Magellano in Thuscia (S.)
Cerbonius, martyr in agro Magellano in Thuscia (S.)
Pamphila, martyr in agro Magellano in Thuscia (S.)
Socii, martyres in agro Magellano in Thuscia (SS.)

BHL Number: 1987

CAPUT PRIMUM.
Comprehensio SS. Crescii et Miniatis.

[SS. Crescius, Minias et socii comprehensi,] Igitur temporibus Decii imperatoris, quum sævissima persequutio, contra Christi famulos indicta, ubique fere terrarum desæviret, et cælestis Regis milites per diversa tormenta ad coronam martyrii properarent; B. Criscus a ardore martyrii jam vehementer succensus, Florentiam veniens, dum pervenisset in sylvam, quæ dicitur Elisboth b, a militibus ipsius Decii imperatoris, qui tunc Florentiæ aderant, cum B. Miniate et quibusdam aliis captus, ipsam ad civitatem deductus est.

[2] [fidem coram Decio imp.] Quumque nunciatum fuisset imperatori de captione et adventu eorum, non modicum gavisus, suis eos adspectibus adstare præcepit. Quorum nomina et religionem percunctatus, dum fortes in fide Christi eos cognovisset, diversis suppliciis maceratos in imam carceris custodiam eos detrudi præcepit: ut tempore accedente, fame, algore, catenarum etiam atque carceris molestia interim maceratos, gravissimis et exquisitis tormentis acerbius torqueri faceret c. Separatim etiam eos detrudi præcepit, ne saltem mutuis consolationibus alterno sermone invicem propositis aliquo modo sublevarentur. Angebatur * etenim perfidus imperator, quod christianæ fidei assertores, beatissimi martyres, Christum Dominum creatorem omnium confitentes, eum regem regum, eum dominum angelorum, quem cæli venerantur, mundus adorat, infernus contremiscit, ipsi clara et aperta voce prædicabant; et deos, quos ipse colebat, non deos, sed dæmonia esse, certissima ratione comprobabant; habentes illud Davidicum in promptu: quia omnes dii gentium dæmonia sunt; Dominus noster autem Jesus Christus cælos fecit.

[3] [confitentur, mysteriumque] Unus est enim Deus Pater, et Filius, et Spiritus Sanctus. Pater, qui omnia creavit verbo, juxta quod in Psalmo legitur: Timeant Dominum omnia, quoniam ipse dixit, et facta sunt. Sed quia dixit facta sunt, utique verbo ejus omnia facta sunt; qui enim dicitur, verbum est; * ergo qui * dicto cuncta effecit, ipse omnia verbo creavit. Filius, per quem omnia creata sunt; unde in eodem Psalmo: Verbo Domini cæli firmati sunt, cælorum nomine universa comprehendens; de quo verbo apostolus et evangelista Johannes: In principio, inquit, erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum; interpositione Verbi præsentia simul ac præterita complectentis; quod est, erat, æternitatem ipsius aperte insinuans; et deinde adjungit: Omnia per ipsum facta sunt *; paullo post replicando subjungit: Et Verbum caro factum est, et habitavit in nobis; Dominus videlicet noster Jesus Christus, qui ut hominem maligna fraude deceptum a laqueis mortis et inferni eriperet, de cælis descendere, et nostram carnem suscipere dignatus est, non relinquens, quod erat, sed assumens, quod non erat, ut participatione nostræ infirmitatis ad suæ divinitatis potentiam nos sublevaret.

[4] [SS. Trinitatis declarant.] Spiritus Sanctus confirmator et consolidator omnium, de quo aperte in supradicto Psalmi versiculo adjungitur: Et spiritu oris ejus omnis virtus eorum; quibus verbis aperte datur intelligi, Spiritum Sanctum Patris et Filii Spiritum rectissime credi et confiteri. Quum enim os Dei filius Dei, ne contrario intelligatur, qui et Verbum Patris, virtus, ac sapientia Patris multarum sanctarum Scripturarum testimoniis confirmatur. Filius vita et Pater: quum, ut in Evangelio ipsius verbis Domini ostenditur, unum sint, nullum dubium esse potest, quin Spiritus Sanctus Patris et Filii sit Spiritus; qui Sanctus Spiritus paraclitus ac consolator a Patre et Filio procedens (cum quibus unus est Deus, in Trinitate perfecta) super Dominum nostrum in specie columbæ, et super apostolos in flamma ignis visus est. Cujus flammæ ardore sancti ac beatissimi apostoli succensi, quum verba vitæ, clara et aperta voce prædicarent, et innumerabilium populorum turmas quotidie ad fidem, quæ in Domino nostro Jesu Christo est, deducerent, ab infidelium turbis contumelias et opprobria perpessi, ibant gaudentes a conspectu concilii, quoniam digni habiti sunt pro nomine Jesu contumeliam pati. Quos sancti martyres imitati, minas judicum, et tormenta carnificum, et omnia diaboli tentamenta pro nihilo computantes, ad æternæ vitæ beatitudinem per martyrii coronam pertingere festinaverunt.

ANNOTATA.

a Hoc loco edidit Laderchius Crescius, alibi Criscus; quæ posterior forma videtur in plerisque mss. reperta esse: verum in aliis monumentis Crescius et Crescus dicitur. Putem genuinumnomen Crescium esse.

b Joannes Villanius, de eadem silva agens: Audivi, inquit [Historia Flor. lib. I, cap. 57, ap. Muratori, Scriptt. Rerum italicarum, tom. XIII, col. 52.] , B. Miniatem eremitam prope Florentiam habitasse cum discipulis ac sociis suis in silva, quæ vocabatur Florentina Aregotto, in loco ubi modo ipsius ecclesia Florentiæ civitati imminet, scilicet ad lævam Arni fluminis et ad euronotum [Note: ] [Sud-Est] mœniorum; quæ ecclesia S. Miniato al Monte dicitur. Arisbot in hoc eodem Villanii loco legit Laderchius [Acta SS. Crescii et sociorum, pag. 17.] , Alogoth Capassius [Lettera ad un cavaliere etc. pag. 47, edit. II.] et Arisgotto Lamius [Memorabilia ecclesiæ Florentinæ, pag. 590.] ; qui et addit: Passionaria duo Laurentiana Plut. XX, num. 1 et 2 et alia Elisboth vocant; Vita B. Mineatis italica bibliothecæ Riccardianæ manu exarata cod. XXXV, plut. 0, ord. IV, depravate ac mendose Gliboschi et Lisboch habet. Elisboth diserte etiam scribitur. Elisboth diserte scribitur etiam in Actis S. Crisci martyris Laurentianis ab Jacobo Laderchio [et Marco Antonio Moctio] editis. Silva hæc jugum montium et collium occupabat, qui nunc a vicinia Florentiæ ad Empulum usque protenduntur et etiamnum non multum deformato nomine Vallisbotti (ut superius [Ibid. pag. 538.] videre est) adpellatur; vulgo autem Valdibotte cum ecclesia S. Donati, de qua pariter egimus superius [Ibid. pag. 76.] . Nolui hæc occulere, quum unus Lamius videatur in hujus silvæ situm inquisivisse; sed multum abest ut his assentiendum arbitrer: ut enim omittam nominum diversitatem, regio Vallisbocti jacet ad africum [Note: ] [Sud-Ouest] seu potius ad occidentem Florentiæ, dum (ut diximus) mons indicatus a Villanio euronotum respiciat.

c Decianæ persecutionis hoc proprium fuit ut tormentorum diuturnitate animi vincerentur, non ut inflicta pœna perimerentur corpora [Cfr S. Cyprianus, epistt. 8 et 53, pag. 23 et 109.] . Imam carceris custodiam, in quam intrusi sunt sancti martyres, explicat Laderchius [Acta S. Crescii, pag. 26 et seqq.] , annotans carcerem fuisse exteriorem seu anteriorem, qui et publica custodia; dein carcerem interiorem seu sedem intimam; et demum locum, Romæ dictum Tullianum, alibi barathrum, alibi latumias, alibi lacum etc. Videtur postremus hic carcer, omnium teterrimus, in Passione S. Crescii designari.

* agebatur M.

* supple ex M. verborum nam que dici proprium est

* quod M.

* supple ex M. atque ad majorem certitudinem quod verbum Dei Filius Dei sit, per quem omnia facta sunt,

CAPUT II.
S. Omnion, carceris custos, ad fidem convertitur a S. Crescio et prolixe docetur.

Ex quibus athleta Christi * beatissimus Criscus, minis atque tormentis crudelissimi imperatoris vilipensis, [Visis prodigiis,] dum carcere teneretur, lætus et gaudens laudes referebat altissimo, quia pro nomine ejus contumeliam pateretur. Hujus autem carceris præpositus erat quidam homo, nomine Omnion a, nobilis et acceptus Decio imperatori, qui etiam filiam habebat lunaticam, quam impius ac violentus possessor quotidie miserabili vexatione atrociter laniabat, maxime postquam martyr Christi beatissimus Criscus adductus fuerat; nomen cujus per os puellæ dæmon horrendis vocibus insonabat, et de ejus adventu non modice conquerebatur. Hæc dum ita fierent, media nocte facta, quum jam vigiles obdormissent, lux immensa tenebris longe repulsis, tetro in carcere refulsit. Et gloriosus miles catenarum vinculis absolutus et angelicis obsequiis confortatus, libero incedens pede psalmum et hymnum Deo decantabat omnipotentissimo. Evigilantes autem custodes, quum tantam luminis claritatem tenebroso in carcere conspexissent, non modico terrore perculsi in fugam conversi sunt. Dæmon quoque per os puellæ sese ardere, seque tormenta intolerabilia pati, terribili voce clamare cœpit, sic dicens: Quid tibi et mihi est *, Crisce? Cur ante tempus perdere me festinas? Adjuro te per ipsum, quem colis, ne hinc me expellas; et ne hanc mihi tantam injuriam facias.

[6] [S. Omnion, carceris custos, petit a S. Crescio] Tunc Omnion videns tanta Domini mirabilia circa B. Criscum celebrata, cucurrit ad carcerem, et pedibus beatissimi martyris provolutus, ut suorum criminum veniam mereretur, orare cœpit. Deprecabatur etiam, ut sanitatem filiæ suæ restitueret, et dæmonem a visceribus ejus excluderet. Beatus vero Criscus, sereno, ut erat, vultu in eum respiciens, ait: Si credideris Dominum Jesum Christum, factorem atque reparatorem omnium esse, et filiæ tuæ sanitatem, inimico effugato, invenies, et omnium peccatorum tuorum, pro quibus nunc solicitus es, indulgentiam consequeris. Tunc Omnion, prostratus ante pedes ejus, aperta voce dicere cœpit: Credo Dominum Jesum Christum verum Deum esse, et idola muta et surda, quæ nec sibi, nec aliis prodesse possunt, pro nihilo ducens, respuo; Deum autem Christianorum, qui in cælis manens, te famulum suum sic glorificavit, adorans, veniam de peccatis meis expostulo: peccavi enim multum in te, et in Deum tuum; quia errore persequutus sum sanctos ipsius; et in morte eorum consentiens fui. Sed deprecor te, Sancte Dei, quatenus misertus mei, et misertus filiæ meæ, ad gratiam Dei tui nos facias pervenire, inimico humani generis a corde ipsius expulso.

[7] Beatus vero * Criscus gavisus de fide ejus, et gratias agens Deo, elevavit eum. Et protinus in oratione, [et obtinet filiæ liberationem a daemone,] ut Dominus sancti nominis sui virtutem circa puellam ostendere dignaretur, et dæmonem ab ea expelleret, deprecabatur. Quumque complesset orationem, conversus ad puellam, dixit: O dæmon spurcissime, qui hanc puellam ingressus, imaginem Dei arripere ausus es; in nomine Domini Jesu Christi, quem colo, præcipio tibi, ut exeas ab ea, et ulterius ad eam non ingrediaris, quatenus ab idolorum sordibus emundata creatorem suum, qui in cælis est, agnoscere, et Sancti Spiritus dignum habitaculum fieri mereatur. Tunc dæmon, emissa terribili voce, cum ingenti furore abscessit. Sanctus autem Domini, manum puellæ tenens, benedixit eam, et sanam reddidit patri suo. Tunc Omnion, gratias agens Deo et beato martyri suo Crisco, cœpit detestari eos, qui non Domino crederent Jesu Christo. Credidit autem ipse cum uxore, et filia, et omni domo sua, et dato nomine suo pariter cum eis baptizatus est.

[8] [et docetur] Instructus tamen primitus est a B. Crisco ex omnibus, quæ ad christianam religionem, et fidem catholicam pertinent: videlicet, qualiter credere deberet in Deum Patrem omnipotentem, visibilium et invisibilium conditorem, et in Dominum nostrum Jesum Christum unicum Filium ejus, qui quum sit Deus de Deo ante sæcula de Patre sine matre ineffabiliter genitus, lumen de lumine, omnipotens de omnipotente, æternus, et immensus sine principio et sine fine; verbum, virtus et sapientia Patris, per quem omnia facta sunt, per quem universa subsistunt; cui cherubim ac seraphim incessabili voce proclamant, quem virtutes cælorum contremiscunt, cui omnes angelorum ordines obediunt, quem cæli capere non possunt; cui et abyssus pervia est, et nullum latet secretum, creatorem ac reparatorem omnium, qui quum sit incomprehensibilis, æterno complectitur omnia gyro, et quum sit immutabilis, æterno disponit omnia nutu. Unus est enim Deus cum Patre et Spiritu Sancto, in unitate perfecta et ineffabili; Dominus ac Redemptor Jesus Christus, qui ne sua factura periret, et hominem, quem antiquus hostis maligna fraude deceptum gloria immortalitatis spoliaverat, a laqueis mortis eriperet et a potestate diaboli revocaret, propter nos et propter nostram salutem de cælis descendere et de Spiritu Sancto ex beata et gloriosa Dei Genitrice Maria incarnari et homo fieri dignatus est. Tentari etiam, pati, mori et ad inferna descendere, ut eis, qui in tenebris, et umbra mortis sedebant, suæ divinitatis lumen ostenderet, non exhorruit. Et, ut spem resurrectionis et æternæ vitæ nobis attribueret, resurrexit, et ad cælos ascendit. Quem angeli, vestibus albis induti, cum potestate et majestate magna, iterum venturum et justos atque injustos ignis examine comprobaturum dixerunt.

[9] [dogmata christiana.] Docuit etiam eum credere et in Spiritum Sanctum paraclitum, verumque consolatorem, ex Patre et Filio procedentem, qui in specie columbæ super Dominum nostrum in undis Jordanis apparuit, quando de cælis vox Patris intonans dixit ei: Hic est Filius meus dilectus, in quo mihi bene complacui; et sanctæ Trinitatis inæstimabile sacramentum venturis ad fidem gentibus manifestavit, super sanctos vero apostolos igneis in linguis eisdem apparuit, et suæ divinitatis flamma eos illuminans, diversarum eis linguarum affluentiam ministravit; quatenus Dominum sine felle doloris et amaritudine peccati, per avem, quæ felle careret, mitem atque multum mansuetum procedere ostenderet; et apostolos ad evangelicam prædicationem incomparabili fervore accenderet; videlicet qualiter sanctam atque ineffabilem deitatis trinitatem in unitate, et unitatem in trinitate, colendo venerari, et venerando adorare debuisset.

ANNOTATA.

a Moctius reperit in ms. Oion, Onion et Omion. De hoc nomine vide Commentarium prævium, num. 21.

* jam dictus M.

* mihi et tibi est, o M.

* autem M.

CAPUT III.
S. Crescius cum christianis Florentinis statuit Faventiam fugere.

[Ingravescente persecutione,] His peractis, dum persequutio, adversum christianæ fidei cultores indicta, crudelissimis jussionibus sævissimi imperatoris quotidie magis ac magis ingravesceret, et christianæ religionis cultores per domos et latebras subtiliori examine disquirerentur; et dum ignis et aqua interdicerentur his, qui non incenderent thura idolis, in triviis et spectaculis ordinatis; videntes fideles, qui cum B. Crisco erant, sese in arcto positos, neque in ea civitate sese jam diu latere posse: quoniamque mulieres quædam, et infantes promiscui sexus erant inter eos, quos fragilitate sexus et ætatis asperitas martyrii deterrere poterat; consilio communicato, competens visum est eis, ut pro necessitate temporis ac rerum ad alia loca transitum facerent.

[11] [alii volunt manere Florentiæ, alii abire;] Sed quum discordia esset inter eos, quibusdam volentibus remanere ibi cum B. Crisco, aliis nolentibus sine eis recedere; communiter rursus ad B. Dei martyrem accedentes a, quid consilii in tantis difficultatibus capere deberent, expetebant. Sanctus autem Dei, blande eos consolatus, talia fertur protulisse monita: O fratres et commilitones, nolite terreri, nec pavore ministrorum diaboli corda vestra conturbentur; quoniam majores hostium tentationes majoribus divinis subsidiis proteruntur. Recordemini, quoniam per multas tribulationes oportet nos introire in regnum Dei. Hanc viam ipse Dominus suis ostendit discipulis, admonens eos, ne, quum a principibus et hujus mundi potestatibus opprobria et injurias sustinerent, aliqua perturbatione conscandalizarentur; prædicens eis tribulationes futuras, et dicens: Absque synagogis, et communi hominum consortio facient vos, et domibus, et civitatibus vestris vos projicientes, et quæque necessaria vobis interdicentes: et dum vos interfecerint, æstimabunt obsequium se præstare Deo, Deum vero omnimodis ignorantes. Hujus admonitionis præcepta servaverunt apostoli, eorumque successores, post vestigia quorum nos ambulare oportet, si ad optatam requiem et locum beatitudinis a Deo nobis promissæ volumus pervenire.

[12] Non ergo, fratres carissimi, mundanis adversitatibus afflicti scandalizemini; adversitates etenim istæ, quamvis sint graves, momentaneæ tamen sunt, et transitu suo requiem et æternam lætitiam nobis præparant. Considerate, quam vilia sint ea, quæ nos gravant, comparatione eorum, quæ in cælis sanctis et fidelibus præparata sunt. Ista etenim, dum transeunt, et transeundo pereunt, quanto, dum fierent, vilipendenda fuerint, manifestant. Illa autem, dum in quiete et lætitia perseverent, felicitatis supernæ amorem mentibus fidelium infundunt. Accingamur igitur ad ea, quæ superius sunt, et quæque infima pro nihilo computantes, ad solam æternorum comprehensionem mentis oculos intendamus. Nullæ nos carnales amicitiæ retardent, nullus amor sæculi impediat, nec corporeæ afflictiones scandalizent, de sola cælestium dulcedine cogitantes.

[13] [cum omnibus Faventiam pergit S. Crescius.] Dum hæc, et alia similia beatissimus Dei famulus prosequeretur, confortati sunt omnes, et solicitudine persequutionis rejecta, ardor martyrii multorum mentibus insedit. Considerans autem sanctus Dei, non esse æqualem in omnibus firmitatem, et minorum necessitati concedens, ex præcedentium sanctorum imitatione, in hunc modum, quid faciendum esset, dicens ait: Duæ, inquit, sunt, dilectissimi fratres, viæ, quibus ad supernam gloriam gressibus sanctorum intenditur. Una confessionis, eorum videlicet, qui tormentorum asperitatem sese æquo animo tolerare dubitantes, quiete contemplationis, ac fructu bonæ actionis ad æternam patriam invigilant. Altera vero est martyrii, eorum scilicet, qui pro spe æternæ beatitudinis, corpora sua carnificibus exponentes, præsentis vitæ habitudinem despiciunt. Quapropter, carissimi, dantes locum persequutioni, cum dilectissimo fratre nostro Omnione, quibus commodum fuerit, abscedant. At illi genibus ejus affixi, ut sui misereretur, nec populum, quem Deo acquisierat, desereret, cum lacrymis deprecabantur. Tunc B. Criscus, licet nimio * ardore succensus, tamen et precibus et lacrymis eorum commotus, ne animos populi sese exorantis confunderet, et ut animas, quas Deo acquisierat, custodiret, necessitati deprecantium concedens, juxta illud evangelicum: Si vos persequuti fuerint in una civitate, fugite in aliam; dimissa civitate Florentiæ b, pariter cum eis Faventiæ destinavit iter ad urbem.

ANNOTATA.

a Detentio, quam nunc præventivam dicunt, usitata erat Romanis; sed facilis satis, ita ut clementer sinerent amicos ad reos accedere.

b Fuga non difficilis erat, quandoquidem S. Omnio, carceris custos, fidem christianam amplexus erat. Via Æmilia ducebat Florentia Faventiam.

* martyrii M.

CAPUT IV.
S. Crescius mirabiliter sanat S. Serapionem seu Cerbonium eumque cum matre Pamphila et multis aliis convertit.

[S. Pamphila] Quumque pervenisset ad locum, qui dicitur Collis a, suscepit hospitium in domo cujusdam mulieris viduæ, quæ vocabatur Pamphila, cujus filius jacebat ægrotus; et proposita pace, juxta illud evangelicum: In quamcunque domum intraveritis, primum dicite: Pax huic domui; quum cognovisset, pacem suam ibi requievisse, juxta morem gratias Deo *, requiescere cœpit. Dumque ea, quæ necessaria erant, præpararentur, ipse a colloquiis divinis, et evangelica prædicatione numquam cessabat. Assidue etenim in psalmis et hymnis et orationibus laborabat. Intellexit autem mulier, B. Criscum, et qui cum eo erant, veri Dei adoratores et christianæ religionis cultores esse, atque idcirco, licet pagana, sedule ministrabat eis; et monita divina inspiratione, quodcumque verbum ex ore beati viri percipere poterat, memori condebat in pectore.

[15] [Serapionis, filii sui, graviter ægrotantis,] Factum autem, B. Crisco cum sociis suis ibi aliquandiu commorante, ut languor pueri ingravesceret, et ad mortem usque deductus, vix extremum halitum retineret; unde et mulier conturbata erat, et domus ejus tota mœrore completa. Flebant propinqui sanguinis proximitatem jam fere amissam, et futuram domus desolationem lugentes, quam sperato hærede statim vacuari credebant. Plangebant et amici, amicitiæ præteritæ patris pueri recordantes, et futura exspectatione se deceptos ingemiscentes. Contristabantur et vicini, miseræ mulieri condolentes, et bonæ indolis pueri, jam ad extrema propinquantis, inter verba singultu cadentia, sæpe reminiscentes.

[16] [sanitatis restitutionem] Cunctis autem adstantibus jam mœrore et tristitia fatigatis, et de sola funeris impensa cogitantibus, accedens mulier ad B. Criscum habitu immutato, facie lugubri, voce miserabili, eum compellare cœpit: Cur, o serve Dei, ingredi ad me voluisti? in ingressu tuo filius meus moritur, lumen oculorum meorum extinguitur, dimidium animæ meæ a me separatur, unica spes mea summo mihi cum dolore aufertur: ecquis me miseram consolabitur? quis subsidium meæ præbebit senectuti? quis meæ viduitati necessaria ministrabit? Ecce viscera mea per media discinduntur; tota spes meæ salutis confunditur, et nullum mihi solatium relinquitur. Sed, o serve Dei, quoniam fidelem ejus ministrum te esse cognovi; si vera sunt ea, quæ ex ore tuo audivi, et si vis, ut credam virtutibus ejus, quem prædicas, si quid potes, vel tu, vel Deus tuus, succurre mihi, succurre mulieri: audivi enim ex ore tuo, Deum tuum innumerabilia fecisse miracula, infirmos sanasse, leprosos mundasse, dæmones fugasse, et etiam mortuos suscitasse. Ostende igitur Dei tui virtutem, et, ut omnes adstantes credant, quia ipse est Deus, qui facit mirabilia in cælo et in terra, unicum filium mihi restitue quem in ingressu tuo videor amisisse.

[17] [cum amicis] Quum talia misera mulier gemens et lacrymans sæpius iteraret, omnes, qui aderant, in lacrymas conversi sunt; et affixi * genibus beatissimi martyris, pariter cum ipsa muliere Dei athletam exorare cœperunt, ut miseræ mulieris misertus, doloribusque ejus irremediabilibus compatiens, suis orationibus a Domino Jesu Christo, vitam et sanitatem pro puero impetraret.

[18] [rogat S. Crescium,] Tunc Sanctus Dei gemitibus flentium compatiens, toto vultu lacrymis suffuso, in hunc modum sese exorantibus respondit: Hoc non est nostrum, fratres carissimi, non est hoc nostrum, sed sanctorum apostolorum, et successorum eorum est. Dominus noster Jesus Christus, quem colimus, virtutes multas fecit, et innumerabilia miracula mundo ostendit: infirmos ex variis passionibus liberavit, cæcos illuminavit, surdis auditum, mutis loquelam restituit, claudos ambulare fecit, mulierem, quæ ei vestimenti fimbriam tetigit, hoc solo a fluxu sanguinis eripuit; leprosi etiam multi et diversi ab eo mundati, dæmones effugati, et ipsi mortui suscitati sunt; et aliæ virtutes innumerabiles per eum mundo ostensæ sunt. Hanc quoque virtutem, et signorum faciendorum potentiam, discipulis suis, eorumque successoribus, sanctis videlicet patribus nostris dereliquit; qui et ipsi innumerabilibus claruerunt signis, dicens: Et majora horum facietis: unde beatum apostolum Petrum in Actibus Apostolorum invenimus, solo etiam umbræ suæ tactu, a variis languoribus plurimos sanasse ægrotos. Et si volumus sanctos patres, et facta eorum per singula scrutari, plurima inveniemus similia. Nos autem, fratres, minimi eorum comparatione sumus, nec eorum sanctitati ullo modo adæquari possumus. Sed quoniam tempus præstat, ut virtus Domini nostri Jesu Christi manifestetur; separentur fideles ab infidelibus, ut solitam ei orationem offeramus, et unanimiter eum deprecemur, quatenus nominis sui virtutem super puerum istum ostendere dignetur.

[19] [qui eam precibus a Deo obtinet.] Tunc prostratus in orationem, cum ceteris fidelibus diutissime oravit; et completa oratione, quum ceteri subjunxissent, Amen; surrexit; et accedens ad lectulum, in quo puer, in extremo spiritum ducens, quasi exanimis jacebat, ait: O puer, Dominus Jesus Christus, Deus, Dei Filius, qui pro nobis de cælo descendere, et homo fieri dignatus est, et, ut ovem, quæ perierat, hominem scilicet, qui suasu diaboli mortem sibi conciliaverat, salvandum inveniret, et ad caulas patriæ cælestis reportaret, mori, et resurgere, et lucidum cæli thronum scandere præordinavit; ipse tibi, virtutem nominis sui clarificando, et vitam et sanitatem præstare dignetur, ut adstantes omnes cognoscant, quia ipse est Deus solus in cælo et in terra, per quem cuncta creata sunt, per quem universa subsistunt, qui cum Patre, et Spiritu Sancto vivit, et gloriatur Deus per infinita sæcula sæculorum Amen. Quumque omnes respondissent, Amen, surrexit puer de lectulo sanus, itaut nec vestigium infirmitatis ullum in eo appareret.

[20] [Omnes convertuntur] Et exsurgens cœpit clamare: Unus est Deus Christianorum in cælo et in terra, creator cunctorum, et reparator universorum, nec est alius Deus præter eum: dii enim omnes, quos colimus, vani sunt, et nec sibi, nec aliis prodesse possunt. Et advolutus genibus beati viri, dicebat: Oro te, Sancte Dei, ut ad gratiam baptismatis me facias pervenire. Tunc B. Criscus admonens eum, et instruens de doctrina Domini, catechizavit eum. Mater autem pueri, et ceteri, qui prius aderant mœrentes, videntes tanta Domini mirabilia circa puerum, per virum Dei celebrata; fletu converso in admirationem, prostrati in terram, se peccasse, seque errasse, quod idola coluissent confitebantur; denique orabant, ut, quid facere pro peccatis suis deberent, eis ostenderet. Sanctus autem Domini, edocens eos de fide et de religione catholica, et ostendens eis, qualiter vivere, et qualiter credere debuissent, indixit eis jejunium b. Quo peracto, baptizati sunt omnes in nomine Patris, et Filii, et Spiritus Sancti, et apposita est fidelis turba in Domino.

[21] [et S. Serapion vocatur Cerbonius.] Puer etiam, qui sanatus fuerat, baptizatus est, et mutatum nomen ejus Cerbonius; nam antea Serapion vocatus fuerat c: et baptizatus cœpit multum proficere in doctrina Domini, et cum beato Crisco, in orationibus et vigiliis perseverare; et neque diu, neque noctu ab eo separari.

ANNOTATA.

a Collis ille putatur fuisse ad latus sinistrum templi S. Crescii, quod etiamnum est in Vallecava: de eo alibi latius dicetur. Imaginem locorum edidit Moctius.

b De jejunio, quod olim præmitti solebat baptismati, plura collegit ad hunc locum Laderchius ex apologia S. Justini martyris et ex Actis seu Passionibus SS. Susannæ, Getulii, Sebastiani, Valentini et Laurentii. Quæ ibidem vide. Porro jejunium istud non semper æque diuturnum erat, alibi ad septem, alibi ad tres, alibi (uti etiam hoc loco) ad duos dies productum.

c Recte in hunc locum scripsit Laderchius [Acta S. Crescii, pag. 132.] : Veterum plures nomina gentilium, quæ a parentibus acceperant, in baptismo deseruisse et alia sumpsisse testes sunt Eusebius [De martyribus Palæstinæ, cap. 11.] et S. Petrus Aulanus, qui, a Severo præside interrogatus quomodo diceretur, respondit: Nomine paterno, Balsamus dicor; spirituali vero nomine, quod in baptismo accepi, Petrus dicor; ac demum Acta S. Sozontis, ubi dicitur: Quidam adolescens, … ab ortu quidem Tarasius, in divino quidem baptismo Sozon denominatus. — Martenius [De antiquis ecclesiæ ritibus, lib. I, art. 10, tom. I, pag. 71 et seq.] , Augusti [Denkwürdigkeiten aus der christlichen Archäologie, tom. VII, pag. 345 et seqq.] , Binterim [Denkwürdigkeiten der katholischen Kirche, tom. I, part. I, pag. 40 et seqq.] aliique idem argumentum versarunt et multo plura adduxerunt ex sacra antiquitate loca. Hæc tamen universalis disciplina non erat, quum innumeros idololatrica nomina retinuisse ex Martyrologio S. Hieronymi constet. Laudandi tamen qui, ut de martyribus Palæstinis disserit Eusebius, indita sibi a parentibus nomina, ideo fortasse quod essent idolorum vocabula, abjecerunt: quod et S. Serapion, assumpto Cerbonii nomine, fecisse hoc loco legitur. Pro more suo audacter nimis id impugnat Lamius: Ludibrium, inquiens [Memorabilia ecclesiæ Florentinæ, tom. I, pag. 594.] , debent eruditis, qui cum Actis [S. Crescii] adfirmant Serapionem antea vocatum, quum aquis lustralibus tinctus fuisset, pristino nomine deposito, aliud adsumpsisse Cerbonium. Moris enim vix erat primis ecclesiæ sæculis adultos nomen in baptismate accipere vel mutare, nisi nomine interdum alicujus apostoli vel prophetæ, non utique Cervonii, profano nomine. Verum nil excogitari potest falsius hac lege, quam proponit Lamius. Ecce in Actis SS. Hippolyti, Eusebii et sociorum legitur S. Stephanus Papa, Adriam et Paulinam (apostolicum utique nomen) baptizans, vocasse puerum Neonem, puellam Mariam [Ap. Baronium, ad ann. 259, num. 11.] ; atque idem Papa, Nemesii filiam lustrans, Lucillam vocavit [Ibid. num. 23.] . Quum vero Theodosius junior uxorem ducturus esset Athenaidem, hanc Atticus, episcopus Constantinopolitanus, christianam fecit et in baptismo pro Athenaide Eudociam vocavit [Socrates, Hist. eccl. lib. VII, cap. 21.] . Alia exempla vide apud Martenium. Sane amaveruntchristiani apostolorum et martyrum nomina: sed non minus eis placuere nomina animantium aut ab iisdem derivata; quale est Cerbonius seu Cervonius, a gentilibus quoque usitatum. Fuse de hac re dixit Cancellierius [Dissertazione sopra due iscrizioni delle martiri Simplicia, madre di Orsa, e di un'altra Orsa, pag. 8 et seqq.] , ostendens hunc gentilium Romanorum fuisse morem atque etiam christianorum, ut a brutis nomina mutuarentur: verumenimvero hæc omnium fere gentium consuetudo. Quot enim per totam Europam sparsæ sunt familiæ, nomina animantium habentes? Nonne silvatici americani etiamnum ab ursis, lupis, cervis, aquilis aliisque feris nomina sua accipiunt? Porro, quamvis commendarentur nomina apostolorum et martyrum, sive propter virtutum exempla [Dionysius Alexandrinus ap. Eusebium, lib. VII Histor. eccles. cap. 25 et S. Joannes Chrysost. Homilia XXI in Genesim, ap. Binterim, tom. I, part. I, pag. 41 et 42.] , sive propter propensionem et affectionem [Nicephorus Callistus, lib. VI Hist. eccles. cap. 22.] , quam nunc devotionem dicimus, sive demum propter securitatem et tutelam [Theodoretus, Sermo VIII de Græcarum affectionum curationibus, ap. Martenium, tom. I, pag. 73.] , seu patrocinium vulgo appellatum: certum tamen et firmum sit hæc baptismalis nominum mutationis non præcipuum fuisse scopum et finem; sed potius propositum fuisse ut significaretur novæ conditionis assumptio, quemadmodum servis quoque manumissis novaimponebantur nomina: quod qualibuscumque nominibus fieri poterat.

* agens supple

* affusi M.

CAPUT V.
SS. Crescii, Omnionis et Emptii in fide constantia et martyrium.

[Imperator milites mittit contra martyres;] Dum vero hæc agerentur, et vir Domini B. Criscus, ut animas, quas Deo acquisierat, confirmaret, eodem in loco moraretur, relatum est imperatori, quod Omnion, quem ipse amplissima dignitate decoraverat, diis, quibus ipse venerationem exhibebat, derelictis, per B. Criscum Christo credidisset, et confractis deorum imaginibus, quas apud se habebat, christianis adjunctus esset, et cum B. Crisco et aliis christicolis, civitate propria relicta, fugisset. Ad hæc crudelissimus princeps nimio furore succensus, cum ingenti ira præcepit militibus suis, ut quam ocissime huc illucque discurrentes, beatum virum et eos, qui cum eo erant, persequerentur, potestate eis attributa, ut quocumque in loco eos invenirent, statim comprehenderent; et, nisi vellent diis cervices suas inclinare et thura atque victimas eis immolare, diversis pœnis atque tormentis eos interficerent. Tunc milites perficientes jussa sui imperatoris, post aliquantulam defatigationem pervenerunt ad locum, ubi sancti Dei in orationibus et vigiliis perseverabant, a colloquiis divinis et evangelica prædicatione numquam vacantes.

[23] [S. Crescius, commisso novello grege S. Cerbonio, capitur] Cognoscens autem B. Criscus de militum adventu: Surgamus (inquit), fratres, quia ecce Dominus noster Jesus Christus ad coronam martyrii nos invitat. Et advocans B. Cerbonem a, monuit eum, ut secederet et daret locum persequutioni, et ut ecclesiam, quam sibi Dominus commiserat, ipse post ejus obitum confirmando geminaret. Denique, ceteris semotis, ipse ut robustus cælestis, ad jam sæpe optatum desiderans pervenire certamen, cum duobus aliis discipulis Omnione et B. Emptio, qui cum eo fuit ab initio conversionis, a militibus se requirentibus non celavit. Milites vero accedentes, comprehenderunt eum, et eos, qui cum eo erant, improperantes ei in hunc modum: Tu es sacrilegus ille Criscus, qui deorum nostrorum culturam evacuas, et cujusdam Jesu Nazareni superstitiosam et vanam edoces sectam? Per salutem imperatoris b, quia nisi sacrificaveris diis immortalibus, et eos, qui per te decepti sunt, ad deorum culturam revocaveris, diversis pœnis te interficiemus.

[24] [et fidem profitetur;] Deinde ligantes eum gravissimis catenis, et eos, qui cum ipso erant, perduxerunt eos ad quoddam fanum * ibi proximum, in quo erant diversæ idolorum imagines. Et introducentes eos in templum, cœperunt compellere eos ad sacrificia idolorum; et advocantes beatum Omnionem, et quasi condolentes ei, affabiliter eum admonere cœperunt, ut ab errore noviter suscepto recederet, et diis immortalibus libamina perferendo, ab eorum ira secederet, et Decii imperatoris amorem sibi reconciliaret, ut, pristina dignitate recepta, pristino cum honore ad imperatoris palatium remearet. Præterea munera ampliora, et abundantiorem principis amicitiam, quasi ex ipsius imperatoris jussione, amicabiliter ei promittebant. Admonebant etiam eum velut ex benevolentia et amicitia * propria atque suo obsequio, amplius solito ei exhibituro, si ad deorum culturam, et principis gratiam reverteretur.

[25] [idem facit S. Omnion, promissis] At ille beatus vir nullo modo blandimentis eorum seducitur, et neque precibus, neque ullis promissis flectitur; sed in fide, quam acceperat, constanti animo perseverans, respondit: Jam se satis terreno militasse imperatori, et in ejus palatio sufficientibus jam honoribus atque divitiis abundasse; at modo cælesti se velle militare imperatori, ut ad ejus gratiam pervenire, et in ejus palatio æternaliter consistere mereretur; christianum se esse, nec ad injuriam veri Dei surdis atque mutis lapidibus deinceps cervices suas inclinare posse protestabatur.

[26] [tormentis et blanditiis minime victus,] Tunc milites commoti, ut a deorum injuriis temperaret, eum admonere cœperunt; deorum suorum injurias ad suum atque principis sui opprobrium nullo modo se tolerare posse dicentes. Beatus vero Omnion, nullam se diis injuriam fecisse respondit, quum non dii essent, sed idola sensu et intellectu carentia. At illi multo magis irati, et verbis et dentibus super eum frementes, fecerunt eum exspoliari, et virgis incidentibus diutissime flagellari; deinde fecerunt eum vestimentis suis reindui, atque suis adspectibus eum repræsentari. Et repetentes admonitiones, et quasi condolentes miseriis tormentorum ipsius, iterum hortabantur eum, ne semetipsum despiceret, nec et florem suæ amitteret juventutis, dicentes magnam dementiam esse bona temporalia spontanee pariter cum ipsa vita perdere, atque voluntarie mortem incurrere, præsertim quum in deliciis et honore posset ætatem suam peragere. Addebant præterea minas tormentorum asperiorum, si saluberrimis monitis non obtemperaret, atque nisi diis libamina proferendo, principis sui gratiam sibi reconciliaret.

[27] [militesque increpat.] Beatus vero Omnion, jam acceptis tormentis et opprobriis acrior factus, cœpit acerrime eos increpare: tormenta quantumlibet asperiora pro Christo se magis amplecti, quam timere, confirmans: promissa atque blanditias eorum se pro nihilo ducere; sed ad omnes cruciatus sese pro Christi nomine paratum esse declarans: de illorum amentia atque perfidia se multo maxime dolere, quos æternus exspectaret interitus, et tormenta non deficientia, diabolo et angelis ejus præparata, cum quibus omnes stulti et insani, idola adorantes, æterno cremarentur incendio.

[28] [S. Crescius, minas respuens,] Dum hæc, et plura alia audacter contra eos fortissimus Dei athleta emitteret, videntes milites eum in fide christiana firmissimum esse, et a proposito acceptæ fidei detorqueri non posse, fecerunt præsentari sibi etiam B. Criscum, ut quod per se non poterant, saltem per eum efficerent; cui et dixerunt: Sacrifica diis, et revoca ab errore, quos præstigiis tuis a deorum cultura separasti; quod si nolueris, diversis tormentis te macerantes afficiemus; et ita crudeli morte interibis.

[29] [monet milites] Beatus vero Criscus, etiam illos ad fidem Domini nostri Jesu Christi convertere desiderans, benigno eos alloquutus animo, in hunc modum ait ad eos: Miror, imperatorii milites, fortitudinis vestræ prudentiam in tanta simplicitate perseverare, ut non intelligatis imagines istas, manibus hominum ex lapidibus, vel lignis, vel quibuslibet metallis fabricatas, deos non esse, et nullam divinitatis similitudinem in eis apparere; quæ oculos quidem habent, sed non vident; aures, sed non audiunt; os, et non loquuntur; manus et pedes, et tamen nullo membrorum funguntur officio: præterea intellectu et ratione, sensu et vita omni tempore sunt carentes, et brutis atque etiam mortuis animalibus per omnia inferiores esse comprobantur. Nolite ergo æstimare divinitatis ullum vestigium in eis esse: quomodo enim credendum est, Deum, qui omnia fecit; quique vitam et intellectum nobis attribuit, et singulorum membrorum officia in corpore nostro disposuit, ipsum vita et ratione carere? et eum, qui aures, et oculos, totiusque corporis partes constituit, visu, et auditu, atque omni sermone exsortem esse? Atqui simulacra ista muta et surda sunt, et nihil vitalitatis sive rationis ea habere manifestum est,

[30] [de idolorum vanitate] Cognoscite igitur Deum, qui cælum, et terram, et omnia, quæ in eis sunt, creavit, non in lapidibus, sive in metallis, sed in cælis habitat: et convertentes vos ad creatorem vestrum, nolite martyres ipsius compellere, ut, creatore suo atque vestro derelicto, aurum vel argentum adorent, et lapidibus insensatis libamina proferant, et ligna, manibus hominum incisa, deos suos faciant, in quibus si ulla esset divinitatis potentia, non assidua egerent hominum custodia, neque diversis sordibus fœdari, neque furto vel incendio amitti, neque ruina aliqua deteriorari ullo modo potuissent. Quare, quum omni virtute careant, et ex se nihil boni malique possint; quid aliud faciunt, nisi quia eos, qui in se confidunt, deludi aperte ostendunt? De quibus scriptum est: Similes illis fiant, qui faciunt ea, et omnes qui confidunt in eis. Quare, o milites, confugiendum est vobis ab eorum cultura, ut revertentes ad creatorem vestrum, æterna tormenta possitis evadere; certum est enim, quod omnes, qui idola adorant, simul cum auctore eorum diabolo æterno cremabuntur incendio.

[31] [et fidei constantiam ostendit.] Quumque talia loqueretur beatissimus Dei confessor, irati milites dixerunt ad eum: Tu morti damnatus es, et tormenta nobis minaris æterna? Sacrifica diis, quos imperatores adorant, et romana religio usque hodie colit et veneratur. Respondens autem B. Criscus talia retulit verba: Ostendi vobis jam simulacra sensu et intellectu carentia deos non esse, et divinitatem, quum incomprehensibilis sit, lapidibus sive quibuslibet metallis comprehendi non posse: qua ratione igitur compellitis nos, ut Deum verum, qui in cælo est, derelinquentes, idola adoremus, et facturæ hominum sacrificia proferamus? Quod nefas et crimen hoc esse, Scriptura denuntiat, dicens: Dominum Deum tuum adorabis, et illi soli servies. Melius est ergo, et magis rationi congruum est, ut vos, idolorum errore relicto, ad Deum, qui vos fecit, convertamini: ut tormenta, quæ infidelibus in æterna confusione parata sunt, evadere valeatis.

[32] [Novis minis] Tunc milites: Diximus jam tibi, ut artes magicas, in quibus confidis, deponas, et sacrifices diis omnipotentibus: verba etenim, quæ stulte et insipienter a te contra deorum invictissimorum potentiam jactantur, cessabunt, postquam tormenta fuerint adhibita. Velociter igitur consule tibi, et depone vanitatem atque pertinaciam, qua deorum omnipotentissimorum clementiam inconsulte blasphemas, ut vel sic aliquantulum tormentorum, quæ tibi parantur, minuere possis. In proximo est namque, ut et tu, et socii tui gravissimis pœnis atque tormentis, quæ sacrilegis et maleficis a legibus parata sunt, attrectati male dispereatis.

[33] [novam opponit constantiam.] Tunc fortissimus athleta Domini B. Criscus, intelligens eos in propria malitia perduratos esse, nec sermonum salubrium exhortationem aure mentis percipere, confidenti animo, ait ad illos: Notum sit vobis, quia christiani sumus; nec deos vestros, quos colitis, adorabimus; neque sacrificiorum libamina eis exhibebimus: enim, ut jam sæpe dixi vobis, dii sunt simulacra, manu et arte hominum fabricata, non deitatis gratia, sed dæmoniis fœdissimis repleta, cum quibus etiam cultores eorum æterno damnabuntur incendio; ubi vermis eorum non morietur, et ignis non extinguetur: sed in tristitia et gemitu et stridore dentium continuo perdurantes, peccatorum atque idolorum suorum testimonia proferent. Ista vero, quæ vos nobis minamini, transitoria sunt, et brevi certamine gloriam et æternam vitam nobis promittunt. Unde quicquid vobis gravius visum fuerit, exercete: quia nos parati sumus ad omnia tormenta pro Christi confessione sustinenda. Similiter et ceteri sancti protestari cœperunt.

[34] [SS. Crescius, Omnion et Emptius crudeliter occiduntur.] Tunc milites, contundentes ora eorum, jusserunt eos exspoliari, et fustibus gravioribus cædi. Quumque diutissime cæderentur, B. Omnion, in confessione Domini perseverans, reddidit spiritum. Similiter et venerabilis Emptius, dum gravissimas toto corpore fustium percussiones acciperet, gratias agens * Deo, quod inter ejus martyres adnumerari meruerit, beatam cælo reddidit animam. Quo facto, unus ex militibus accedens ad B. Criscum, immobiliter in Dei laudes permanentem, gladio eum percutiens, caput ejus amputavit; et adspersum est pavimentum sanguine ipsius: et permanent ibi signa cruoris sanctorum martyrum usque in hodiernum diem. Signa quoque plurima et virtutes innumerabiles precibus sanctorum martyrum ibidem celebrantur: quod Dominus noster Jesus Christus facere dignatur ad laudem atque exaltationem nominis sui, qui cum Patre et Spiritu Sancto vivit et gloriatur Deus in trinitate perfecta per cuncta sæcula sæculorum. Passus est autem beatissimus martyr Dei Criscus cum duobus sociis suis, in loco, qui dicitur Colle, VIIII kal. Novembris: regnante Domino nostro Jesu Christo, pro cujus amore terrena despicientes, cælestia suscipere meruerunt.

ANNOTATA.

a Moctius etiam Cerbonem loco Cerbonii hoc loco habet.

b Per salutem et caput imperatorum jurare solemne Romanis fuit; licet id neque Tiberio, neque Neroni placuerit [Cfr Laderchius, Acta S. Crescii, pag. 146.] . Martyres idololatricum id non habuere: sic S. Potamiœna, virgo Alexandrina, adjuravit præsidem per caput imperatoris ne se exui vestibus juberet [Ruinart, Acta Martyrum, pag. 122.] ; et S. Marcianus per salutem imperatorum petiit a præside ut se et socium Nicandrum citius ad mortem mitteret [Ibid. pag. 552.] . Et ipse Tertullianus, qui passim res indifferentes idololatricas facit: Sed et juramus, inquit [Apologet. cap. 32.] , sicut non per genios cæsarum, ita per salutem eorum, quæ est augustior omnibus geniis.

* perduxerunt quidam ad phanum eos M.

* dilectione M.

* agentem M.

CAPUT VI.
Sepultura S. Crescii et martyrii S. Cerbonii et sociorum.

[Milites deferunt B. Crescii caput Valliculam,] His ita celebratis, milites, assumpto capite B. Crisci, quatenus crudelitatis suæ signum secum haberent, suum ad imperatorem regredi properabant. Quumque venissent in locum, qui dicitur Vallicula a, non valentes amplius beati martyris reliquias secum portare, dimiserunt ibi sacratissimi confessoris et martyris Christi caput, quod æterno consilio incomprehensibilis providentiæ Dei, locum sepulturæ et venerationis sanctorum martyrum eligentis, factum esse, nullus, qui christianus sit, ambigere potest. Postquam autem milites, amisso maximo signo suæ crudelitatis et sanctorum interfectionis, cum confusione, ut jam diximus, ad proprium sunt regressi dominum; veniens B. Cerbonius (quem sanctissimus Criscus, ut superius diximus, sanctæ Dei ecclesiæ custodiæ * relinquere volens, latitare, et ad tempus persequutioni locum dare jusserat; ut animi fidelium noviter ad fidem christianam adducti, quos terror persequutionis et mœror passionis ipsius conturbare poterat, consolatorem et confirmatorem habentes, non deficerent), suscepit ecclesiam, et congregatis ceteris christianis, collegit sanctorum martyrum corpora, et communicato consilio cum eis, divina revelatione, detulit ea ad locum, qui Vallicula dicitur, ubi crudelissimi milites, voluntate divina coacti, beati Crisci caput reliquerant.

[36] [ubi B. Cerbonius martyrum corpora etiam condit.] Et celebrantes sanctorum martyrum exequias cum hymnis et laudibus, dedicaverunt sanctam diem sepulcrationis eorum; et tali ordine involventes sacratissima eorum corpora pretiosis linteis, cum timore et oratione eodem in loco ea sepelierunt, ubi etiam sanctorum martyrum meritis signa et virtutes diversas Dominus noster Jesus Christus, ad laudem et gloriam suam, et ad exemplum suorum fidelium operari dignatur. Nam, dum ex larga conditoris benignitate, injuria, tribulatione ac peste constitutis, orationibus eorum succurritur; laus Dei nostri, et eorum memoria longe lateque diffunditur; et fidelium animi exemplis eorum corroborantur.

[37] [B. Cerbonius auget christianorum numerum;] His ita celebratis, ceteri cum reverentia et cordis compunctione unusquisque ad propria sunt reversi. Beatus vero Cerbonius proficiens in sermone et doctrina Domini, a sepultura sanctorum martyrum non discedebat, nocte ac die in oratione ac vigiliis perseverans. Factum est autem, eo in doctrina et Evangelio perseverante, ut ecclesia fidelium cresceret, et populus ei commissus multiplicaretur. Et adsociati sunt multi B. Cerbonio circa sanctorum martyrum sepulcra, quotidie divinum frequentantes officium.

[38] [accusatus ea de re,] Non post multum vero temporis relatum est imperatori b de eis; et quod illius loci tota populi multitudo in Dominum nostrum Jesum Christum crederet, et deorum templa subvertens, et imagines atque statuas eorum confringens, ecclesias fabricaret. Unde iratus imperator misit illuc præfectum unum cum obsequentibus militibus, præcipiens eis, ut euntes comprehenderent christianos ibi degentes: et eos quidem, qui nollent diis suis sacrificia exhibere, interficerent; eos vero, qui sacrificarent, divitiis ac muneribus ampliarent. Qui venientes, multum sanctorum sanguinem effuderunt; et tenentes beatum Cerbonium cum sociis suis, postquam viderunt, eos nullo modo ad sacrificandum posse compelli (quoniam circa sanctorum martyrum sepulcra eos flexis genibus exorantes invenerant, et sacrarum reliquiarum custodes et veneratores præcipue esse compererant), fecerunt fieri foveam in eodem loco, in quo vivos eos sepelierunt, non longe a sepulcris ceterorum sanctorum, et claudentes desuper os foveæ, suæ crudelitatis assertionem cunctis audientibus et videntibus præbuerunt.

[39] [cum sociis in fovea vivus se pelitur.] Quod divina dispositione gestum esse, certissimum est, ne scilicet beatus Cerbonius sanctarum custodiam reliquiarum, quam vivus habuerat, vel moriens amitteret; et quorum societatem in vita sua indesinenter exoptaverat, eorum etiam in morte sua perpetuo consortio frueretur; et quibus in cælis per martyrium adjungebatur, ab his in terris per corporis separationem nullo modo divelleretur. Passus est autem beatus Cerbonius cum sociis suis IIII nonas maii, sub Decio imperatore; regnante Domino nostro Jesu Christo, qui vivit et regnat in sæcula sæculorum. Amen.

ANNOTATA.

a Vallicula, nunc Valliscava, vulgo Valcava dicitur et proxima est ad Collem.

b Valde verisimile est Decium ad bellum Gothicum profectum esse ineunte anno 251. Quamobrem, quum hæc facta sint circa initium mensis maji, oportet hæc scripto ad eum delata fuisse. Nil obstat, quum quotidianæ ad imperatores relationes fierent de rebus omnibus, maxime quæ ad reos spectarent.

* custodire M.

GLORIA POSTHUMA SS. CRESCII ET SOCIORUM, SEU ANTONII FRANCISCI FELICI ROMANI
Appendix ad Acta SS. Crescii, et sociorum martyrum, perpetui eorum cultus monumenta complectens.
LECTORI.

Crescius, martyr in agro Magellano in Thuscia (S.)
Omnion, martyr in agro Magellano in Thuscia (S.)
Emptius, martyr in agro Magellano in Thuscia (S.)
Cerbonius, martyr in agro Magellano in Thuscia (S.)
Pamphila, martyr in agro Magellano in Thuscia (S.)
Socii, martyres in agro Magellano in Thuscia (SS.)

BHL Number: 1988

AUCTORE FELICIO.

[Origo et ratio hujus lucubrationis.] Quum magnus Etruriæ dux Cosmus III SS. Crescii ac sociorum, qui in agro Mugellano, ejus ditioni subjecto, martyrii gloria claruerunt, memoriam, in sola fere Tuscia superstitem, longe lateque amplificare studeret, ipsorum martyrum Acta, jamdudum in pulvere et situ archivorum latentia, ex vetustissimis mss. codd. excerpta, Jacobo Laderchio congregationis Oratorii urbis presbytero examinanda atque in publicam lucem proferenda commisit. Imperata clementissimi principis fecit ille, qua solet, diligentia, et sanctorum martyrum gesta omnigenæ eruditionis notis illustravit, ac, si quæ historiæ fidei adversari videbantur, doctissimis animadversionibus discussit. Ubi vero absolutum opus jam Florentiæ sub prælo erat, mandatum est mihi, ut quam celerrime monumenta omnia, perpetuum eorumdem martyrum cultum comprobatura, in unum congererem, atque ex his appendicem operi adornarem. Ego autem, licet angustia temporis pressus, nihilominus jubentis auctoritati concedens, in veteribus hisce monumentis eruendis strenuam operam navavi. Fateor tamen mihi, hæc sedulo vestiganti, præsto fuisse abbatem Carolum Antonium Gondi, eidem magno duci summæ rei a secretis, qui ob singularem pietatem, qua beatissimos Crescium et socios martyres prosequitur, eorum passionis, et cultus pervetustas memorias, undequaque summo studio conquisitas, quamplurimis in schedis religiosissime adservat. Hujus igitur ope erectus, laborem, quicumque ille est, absolvi, eo ordine, ut primo scriptores, ac vetera martyrologia, quotquot mihi occurrerunt, quæ de sanctis nostris martyribus mentionem facerent; deinde antiquas eorum imagines, ac templa eis dicata recenserem; demum reliquiarum inventiones et translationes, quæque eorum festis diebus olim recitabantur, Officium et Missam subnecterem. Quæ vero præsertim spectant ad basilicam, in qua SS. Cresci et sociorum corpora servantur, cursim delibavi, quum de his longiorem instituat dissertationem Marcus Antonius Mozzius canonicus Florentinus in erudito libro, quo gesta eorumdem martyrum, italice reddita, complectitur. Tu interim, amice lector, æqua mente excipe studiorum meorum primitias, et vale.

CAPUT I.
Scriptores et Martyrologia, quæ de SS. Crescio et sociis martyribus meminerunt.

[Villanus,] Præter antiquam, quæ de gestis invictissimorum Etruriæ martyrum Crescii et sociorum ad nostra hæc usque tempora evasit, historiam, contra tot sæculorum injurias lectissimorum codd. mss. ope servatam, tum in celeberrima bibliotheca Mediceo-Laurentiana, et archivo metropolitanæ ecclesiæ Florentinæ, tum in amplissima Alexandrina bibliotheca Romani archigymnasii; præclarissimi certaminis eorumdem sanctorum martyrum monumentum complures etiam sequioris ævi historici, verborum licet compendio, literis consignarunt: quorum ut in medium adferam testimonia, instituti mihi operis ratio suadet. Johannes igitur Villanus hæc de S. Crescio ac sociis verba, latine reddita, habet in sua historia: Tunc temporis Decius imperator (id est circa annum a æræ Christi 252, ut non obscure ex præcedenti capite deprehendere licet) Florentiæ moram ducens, persequutores adegit in B. Crescium, nobilem ex Germania b virum, pœnitentiam cum discipulis suis agentem in Mugellanis sylvis c, ubi nunc ejus templum consurgit, S. Crescii Valliscavæ nomine prænotatum; ibique ille, atque ejus socii per Decii ministros martyrii palmam sunt consequuti.

[3] [Borghinus, Boninsignius] Vincentius Borghinus in opusculo, italice exarato de ecclesiis, et episcopis Florentinis, ubi aliorum sanctorum meminit, hæc addit: Fuere alii, quorum exigua pariter monumenta chartis proferuntur, veluti S. Crescius, cujus corpus servat adhuc plebania Valliscavæ. Petrus etiam Boninsignius in historia Florentina, postquam de S. Miniate, jussu Decii imperatoris capitis damnato anno Christi 252 *, pluribus egit, deinde ait: Pari ratione Decius martyrio affecit S. Crescium et socios ejus; ille autem claram trahebat ex Germania originem, tunc in eremo cum S. Miniate degens, ac postea mansit atque obiit in agro Mugellano, ubi nunc exstat ejus ecclesia, S. Crescii Valliscavæ titulo designata.

[4] [Ferrarius, Minius, Razzius] Ferrarius vero in Catalogo sanctorum Italiæ die 23 Octobris hæc de S. Crescio literis mandavit: Crescius ex Germania in Etruriam veniens in agro Mugellensi cum sociis aliquandiu habitavit; quum autem persequutionem Decius imperator in christianos excitasset, ab imperatoris satellitibus comprehensus, una cum aliis ob fidei christianæ confessionem martyrio coronatur in Valle, quæ Cava dicitur, ubi corpus a christianis conditum est; quod adhuc in ecclesia plebis Vallis suo nomini dicata diœcesis Fesulanæ d pie asservatur, finitimis populis ad diem festum anniversaria celebritate accedentibus: ex hist. Johan. Villan, et tab. ecclesiæ Fesulanæ. Ejusdem autem auctoris hæc adnotatio legitur: In tabul. ecclesiæ Fesulanæ, a nobis nuper visis, die seq. natalem hujus martyris celebrari animadvertimus. Horum vero scriptorum testimoniis suffragantur Paulus Minius in defensione Florentinorum contra maledicentium calumnias, Michael Pocciantes in Vitis Septem BB. Fundatorum Ordinis Servorum B. Mariæ Virginis, Silvanus Razzius, Congregationis Camaldulensis monachus in Vitis sanctorum Etruriæ, et alii, quorum verba singillatim hic recensere prætermitto, ne lectori in re cuique obvia moram faciam e.

[5] [et auctaria Usuardi Florentina] Gravior certe atque antiquior de S. Crescio mentio facta reperitur, tum in aliquibus vetustis martyrologiis, tum in aliis ineditis codd., quæ nuper mihi datum pro libito contrectare in celeberrimis Etruriæ chartophylaciis. Etenim in antiquissimo ms. cod. 8 plutei 16 præfatæ Mediceo-Laurentianæ bibliothecæ, qui inscribitur: Martyrologium Bedæ presbyteri, habetur: VIIII calendas Novembris. Sanctorum Vitalis, Felicis et S. Crescii martyris. Usuardus f etiam monachus in suo Martyrologio, Caroli Magni * ævo exarato, hæc scripsit: Nono calendas Novembris. In territorio Florentino in Tuscia passio S. Crescii martyris et sociorum ejus, qui anno Domini ducentesimo quadragesimo octavo, sub persequutione Decii tyranni passi sunt in loco, qui dicitur Valcava, ubi in ecclesia sub titulo S. Crescii requiescit. Et in eodem Martyrologio idem auctor: Quarto nonas Maji. In territorio Florentino passio sanctorum martyrum Cerbonii et sociorum ejus apud Vallem Cavæ juxta sepulcrum S. Crescii martyris et sociorum sub Decio tyranno. In altero antiquo cod. ms. 30 plutei 21 ejusdem bibliothecæ Mediceo-Laurentianæ, qui inscriptus est, Martyrologium, hæc perlegi: Nono calendas Novembris. In Venusia civitate Apuliæ natale S. Felicis episcopi etc. Item in Tuscia in territorio Florentino passio S. Criscii et sociorum ejus, qui passi sunt in loco, qui dicitur Valcava, sub persequutione Decii imperatoris anno Domini 248.

[6] [et Vallumbrosana laudant S. Crescium et socios.] Præterea in bibliotheca archicœnobii Vallisumbrosæ Martyrologium, typis editum anno Domini 1486 Florentiæ per presbyterum Franciscum de Bonaccursiis, diligentia D. Antonii Vespuccii cathedralis ecclesiæ Florentinæ præpositi correctum, hæc præsefert: Quarto nonas maji. In territorio Florentino passio sanctorum martyrum Cerboni et sociorum ejus apud Vallem Cavæ juxta sepulcrum S. Crescii martyris et sociorum ejus sub Decio tyranno. Idem: Nono calendas novembris. In Florentino territorio in Tuscia passio S. Crescii mart. et sociorum ejus, qui anno Domini 248 sub persequutione Decii tyranni passi sunt in loco, qui dicitur Vallis cava, ubi in ecclesia sub titulo S. Crescii requiescunt. In ms. cod. ejusdem bibliothecæ, cui titulus: Psalterium Romanum, sub die IX calend. novembris mentio pariter facta est de S. Crescio martyre. In archivo demum monasterii S. Salvii Ordinis Vallisumbrosæ, quod ad primum lapidem Florentia distat, ms. codicem vidi Regulæ S. Benedicti abbatis, scriptum a Silvestro monacho Congregationis Vallumbrosanæ anno 1522, cui præpositum est calendarium, ubi die 24 Octobris legitur: SS. Vitalis et Felicis et S. Criscii martyris g.

ANNOTATA.

a Johannes Villanus et Petrus Boninsignius, qui martyrium S. Crescii recensent anno Christi 252, et Minius, qui anno 254; atque etiam Usuardi aliorumque Martyrologia, quæ illud ponunt anno 248, corrigenda sunt juxta probatissimamsententiam Jacobi Laderchii traditam pag. 5 Actorum S. Crescii, ubi solidis fundamentis statuit initium imperii Decii, et ejusdem martyris obitum anno 249 sub Æmiliani et Aquilini consulatu. Addam ego rem antea inexploratam, Baronium nempe, qui in Annalibus ecclesiasticis Decium regnare cœpisse ait anno 253, ipso Decio Augusto et Etrusco filio consulibus; in Notis ad Romanum Martyrologium Januarii die 31 lit. C nostræ favere sententiæ, ubi Philipporum necem et Decii inaugurationem in Æmiliani et Aquilini consulatum incidisse testatur. Hactenus Felicius. Verum quum Philippus imperator, procurante Decio, Veronæ occisus fuerit inter diem 17 Junii et 19 Octobris anni 249, neque sciantur ulli ante mensem Januarium anni sequentis Romæ facti esse martyres [Cfr Tillemont, Empereurs, tom. III, pag. 128 et 135.] ; multo satius est S. Crescii et sociorum martyrium anno 250 consignare.

b Flocci faciendum esse id assertum, scilicet S. Crescium nobilem Germanum fuisse, vix est quod moneam.

c Mugellanæ silvæ prope Apenninos montes sunt et de illis dicetur inferius. Verum recentiusinventum esse videtur illic S. Crescium cum sociis pœnitentiam seu (ut alii habent) eremiticam vitam egisse. Secundum Passionem captus est S. Crescius, dum Florentiam veniret, et quidem in siva Elisboth; quæ quum ad meridiem civitatis fuerit posita, ut alibi diximus, oportet ut S. Crescius habitaverit in Thuscia maritima.

d Ferrarius in Catalogo SS. Italiæ corrigendus est, ubi asserit, ecclesiam S. Crescii Valliscavæ, in qua ejusdem martyris corpus servatur, subjectam esse Fesulanæ diœcesi; constat enim, eam semper sub jure fuisse Florentini archiepiscopi, ut satis comprobant plures ejusdem ecclesiæ visitationes a Florentinis archiepiscopis institutæ, quas inferius referam capite IV. In tabulariis autem ecclesiæ Fesulanæ, quæ scriptor hic se vidisse asserit, quæque ipse vidi, alterius ejusdem S. Crescii ecclesiæ, de Maciola appellatæ, quæ Fesulanæ diœcesi subest, monumenta habentur; exinde Ferrarium deceptum manifeste apparet. Ita Felicius.

e Memorandus tamen videtur auctor libri italici, Fioretto delle cronache de' Fatti di Firenze, qui, ut Orlendius [Orbis sacer et profanus, tom. III, pag. 1150.] loquitur, circa Joannis Villani tempora vixisse creditur, et cujus libri exemplar, dum hic sub annum 1730 scriberet, erat penes equitem Antonium Franciscum Marmium. In eo quippe cap. 10 legebatur Decius persequendum curasse S. Crescium cum sociis et discipulis. Neque prætermittendus Fr. Marianus Ordinis S. Francisci Minorum Observantium, qui in libro ms. de origine, nobilitate et excellentia Tusciæ, in bibliotheca monasterii omnium sanctorum ejusdem Ordinis Florentiæ Orlendi ætate servato, scripsit: Cerbonius cum pluribus in Mugello apud Vallemcavæ IV Maji martyrio coronatur in basilicaque divi Crescii sepultus [Ibid. pag. 1144.] . Giambullarii alibi meminimus.

f Usuardi Martyrologium inter cetera, quæ S. Crescii mentionem fecerunt, adnumeravi, quod citatum viderim in instrumento visitationis ecclesiæ ejusdem martyris, factæ ab Alexandro Marzimedice archiepiscopo Florentino anno 1613, et in epistola Vincentii Rabattæ Florentini canonici,qui eidem visitationi interfuit, altero ab ea anno exarata, cujus apographum, ex mss. codd. abbatis Constantini Cajetani, in bibliotheca Sapientiæ Romanæ prostantibus, extractum præ manibus habui. Ceterum nulla, quotquot vidi, Usuardi exemplaria S. Crescium memorant; sed fortasse in aliqua ejusdem Martyrologii editione, quæ me fugit, martyris hujus nomen recensetur. Hæc Felicius. Usuardus purus mentionem non facit nostrorum martyrum. In editione Sollerii idem auctarium refertur ex codice Strozziano.

g Vallumbrosani nunc adhuc ugunt S. Crecii festum.

* Immo 250.

* immo Calvi.

CAPUT II.
Antiquæ imagines SS. Crescii et sociorum martyrum.

[Imagines S. Crescii et sociorum in Vallecava,] In sacello S. Cerbonii supra clivum, qui ecclesiæ sancti Crescii Vallis Cavæ imminet, cujus monumenta sequenti capite complectar, exstat vetus tabula, ex ara majori præfatæ ecclesiæ, ubi olim aderat, illuc delata. Ipsius tabulæ schema operis antiquitatem notat; lignea etenim corona suprema ex parte tribus pyramidalibus angulis gothico ritu terminatur. Tres tabulam implent imagines. Medium tenet Deiparæ Virginis effigies, cujus collo infans Jesus insidens. Dextera parte cernitur beatissimus Crescius, militari veste indutus, cujus manus palma, caput diademate exornatur. A læva demum S. Laurentius cum crate repræsentatus. Inferior tabulæ pars, quæ præmemoratis imaginibus suppedaneum et basim præbet, in quatuor parvulas oblongas tabulas discriminatur; quarum prior S. Crescium exhibet, quem impii satellites ad imperatorem in solio sedentem ducunt, ibique licet etiam e longinquo expressum intueri eundem martyrem, carcere egredientem cum sociis suis Omnione et Emptio. Altera extinctos, atque humi stratos eosdem martyres Omnionem et Emptium repræsentat, quorum e vulneribus ingens sanguinis copia dimanans pavimentum infecit; indeque haud procul S. Crescius capite reciso conspicitur; demum in postrema hujus tabulæ parte caput ejusdem S. Crescii diademate insignitum visitur, quod hastæ præfixum duo milites triumphi in morem deferunt, ut ejus Acta aperte declarant. Reliquis duabus tabulis S. Laurentii gesta monstrantur. Totum hujus picturæ opus ducentorum et ultra annorum antiquitatem præseferre visum est omnibus, quotquot inspeximus, quorum sententiæ suum etiam calculum addidit Thomas Redi, Etruriæ principum pictor egregius a.

[8] [in prioratu de Campis, Maciolæ] Altera Imago prostat in ecclesia seu prioratu S. Crescii de Campi nuncupato, ubi majoris aræ tabula Deiparam Virginem exprimit, cui a dextris adstat S. martyr Laurentius; a sinistris autem S. Crescius, martyrii palmam manu deferens. Hæc autem tabula nihil admodum antiquitatis habet. In ecclesia eidem nostro martyri dicata in loco, qui Maciola dicitur, exigua nunc restat effigies, in gradu majoris aræ, ubi idem S. Crescius purpurea veste indutus, palmam sustinens exhibetur: opus certe duorum sæculorum antiquitatem redolens. Antiquior vero ejusdem imago in hac ecclesia desideratur, quam præ vetustate intercidisse manifestum fit, dum ejus mentio habetur in visitatione hujus ecclesiæ, ab episcopo Fesulano facta usque sub die 14 Maii anni 1442; cujus picturæ opus jam eo sæculo vetustissimum apparebat, ut constat ex tabulariis ecclesiæ Fesulanæ.

[9] [et in Monte S. Miniatis.] Præterea Georgius Vasarius in Vitis pictorum parte II testatur, in cœnobio S. Miniatis ad Montem, qui Florentiæ imminet, in sinistra muri parte, quæ ab ecclesia in cœnobium descendentibus occurrit, exstitisse pictura expressos SS. Miniatem et Crescium martyres, sese a parentibus separantes; additque, picturæ hujus auctorem fuisse Andream del Castagno, ortum in agro Mugellano. Operis hujus testimonium magni pariter faciendum est ob ejus vetustatem, quum scriptor, qui illud, tanquam ævo suo superius refert, sæculo decimo sexto floruerit. Ejusmodi vero picturæ nec ullum quidem nunc vestigium apparet, quum recentiores aliqui, venerandæ antiquitatis parum studiosi, tectorium muro superinduxerint.

ANNOTATUM.

a Hic ipse Thomas Redi invenit et delineavit imaginem martyrii SS. Crescii, Omnionis et Emptii, quam Theodorus Vercruysse, chalcographus Belga, anno 1707 æri incidit et cujus apographa præfixa sunt Laderchii et Moctii operibus de SS. Crescio et sociis. Valde insignis hæc imago est, qua exhibetur unus miles caput S. Crescii lancea attollens, et duo alii conficientes alter calce, alter clava unum ex S. Crescii sociis: nam tertius jam morte prostratus jacet pone S. Crescii truncati cadaver. In abscedentia SS. Cerbonius et socii vivi detruduntur a turba in foveam et lapidibus obruuntur.

CAPUT III.
Ecclesiæ in honorem SS. Crescii et sociorum MM. erectæ.

[Memorabilia] Inter venerabilia antiquitatis monumenta, quotquot habent Florentiæ suburbia, principem jure et merito sibi vindicat locum ecclesia S. Crescii martyris, in ea Mugellani agri a parte, quæ Vallis Cava b dicitur, erecta; utpote quam christianorum pietas plurimis abhinc sæculis eodem ferme loco excitavit c, quem sibi pro tumulo martyr ipse visus fuit elegisse: debacchantes etenim Decii imperatoris milites, divina coactos voluntate, revulsum ejusdem martyris caput, quod hastæ infixum triumphi in speciem, Florentiam remeantes, deferebant, ibidem reliquisse, annalibus d, traditum. Hujus autem prænobilis templi memoriam a primæva sui erectione haud facile est reperire, nec mihi, sex mensium spatio Florentinæ antiquitatis rudera versanti, unquam patuit. Ejus mentio ab duodecimo sæculo ad nostrum frequenter occurrit, tum in libro membranaceo in fol. max. mensæ archiepiscopalis Florentinæ, ubi ejusdem feuda adnotata sunt, vulgo Bulletone dicto e; tum in vetusto cod. monasterii S. Salvii, atque alibi f; quorum testimonia superfluum hic arbitror adferre, præsertim quum antiquius ejusdem templi monumentum ab anno Christi 941 nobis adhuc restet in archivo canonicorum metropolitanæ ecclesiæ Florentinæ, ubi exstat tabula donationis, qua Adonaldus, Tassimannus et Atropaldus donant episcopo Florentino omnia eorum bona, sita in Comitatu Florentino et Fesulano, in Plebe S. Crisci sita Alpium g, et in Plebe S. Laurentii sita * Mucillo; quæ bona deinde ab eodem episcopo eisdem donatoribus in perpetuum feudum concessa fuere h, anno, ut ibi legitur, 941. Confecta vero est concessionis chartula in ecclesia et curte S. Laurentii sito Muccillo, interveniente Ugone judice et notario. Hoc autem monumentum Eugenius Gamurrinus, Casinensis abbas, indicat in sua de Nobilibus Etruriæ atque Umbriæ familiis genealogica historia tom. IV, in Familia Ubaldina.

[10] [ecclesiæ S. Crescii] Et certe ecclesia illa antiquitatis suæ vestigia adhuc servat, tum in præcelsa turri i campanarum k, quadratis exstructa lapidibus, tum in arcubus lateralium navium, quorum antiquæ latitudinis adhuc signa apparent l, licet eos ad arctiorem mensuram redegerit recens ecclesiæ instaurator. Pietatis et curæ, quibus illam Florentina gens quocunque tempore prosequuta est, haud leve argumentum, dum collegio canonicorum decorata, ut ibi divina mysteria, atque officia splendidiori apparatu celebrarentur, usque ab decimotertio Christi sæculo reperitur. Hujus rei documentum superest in præcitato mensæ archiepiscopalis Florentinæ libro, ubi par. 25. nu. 5. quidam presbyter S. Crescii canonicus recensetur, ibi: Presbyter Amadore canonicus Plebis S. Crescii de Valcava excommunicavit de mandato D. Andreæ episcopi Florentini Stoldum Cennis, et multos alios de communis, quia non juraverunt fidelitatem dicto domino episcopo. Charta manu Bonajunte Meliorelli anno 1289 m. Successive autem canonicorum collegio, incertum qua caussa, expuncto, ejus cura demandata est presbytero, plebani n titulo insignito, cui suffragantur ceteri de plebe sacerdotes, ut in præsens etiam servatur. Maximum tamen templi decus fecere semper, et nunc faciunt preciosa sanctorum martyrum Crescii et sociorum ejus Omnionis, Emptii et Cerbonii, aliorumque plurimorum ossa, quæ post tot sæcula partim traducta per gentes, tetra ignorantiæ labe infectas, ac stupore veluti quodam et veterno obtorpentes, nostro huic ævo reservata, Etruscorum pietatem populorum in dies excitant atque solicitant.

[11] [in Vallecava] Nec Etruria modo, verum et finitimarum regionum gentes bis in anno peregrinationem suscipiunt, sacra pignora veneraturæ, primo scilicet dominico die Augusti mensis, quo basilicæ consecratio recolitur o, et Octobris 24, quo eorundem martyrum festa solemnitas celebratur. Hanc autem honorificentissimo cultam apparatu, anno proxime elapso p licuit mihi coram intueri, et tum principis zelum in martyrum honore promovendo, tum subditorum atque exterorum religionem ac pietatem animo notavi; magnumque cepi argumentum venerationis et cultus, nullo non tempore sanctis martyribus exhibiti, quum mihi innotuit, neminem unquam ausum intra basilicam hanc mortuis suis sepulturam dare; ut pro ætate remotiori testes sunt, et instrumentum præcitatæ visitationis archiepiscopi Marzimedices anni 1613, et memorata superius epistola Vincentii Rabattæ canonici Florentini; atque hunc laudabilem usum, postremo etiam sæculo servatum, qui nunc sunt, a majoribus suis accepere, et fidem exemplo suo faciunt.

[12] [in qua sociorum ejus sepulcra.] Intra hujus ecclesiæ ambitum martyrii palmam consequutos fuisse SS. Cerbonium et socios, manifeste apparet; quum enim hi ad SS. Crescii et aliorum martyrum corpora, illic ab eis tumulata, continuas agerent vigilias, divinis laudibus vacantes, a Decii militibus comprehensi, eodem in loco vivi in foveam, non longe a sepulcris ceterorum martyrum excavatam, conjecti fuere; et clauso foveæ hiatu, gloriosi certaminis cursum expleverunt, ut eorum Acta referunt. Anno autem 1613 præfati Alexandri Marzimedices archiepiscopi jussu, ecclesiæ ejusdem pavimento prope baptismatis fontem alte effosso, ibidem eorundem SS. Cerbonii et sociorum corpora reperta sunt, ut ex Visitationis monumento, inferius proferendo, patebit.

[13] [Renovatur] Verum, quum adeo venerabilis basilica, partim temporis edacitate absumpta, partim plebanorum incuria labefactata, nihil omnino amplius spectandum haberet, quam ruinosa mœnium vestigia, nec ullus tot annorum intervallo, ab immanibus forsan sumptibus sibi metuens, manus unquam, proximum exitium reparaturas, admovisset, magnus Etruriæ dux Cosmus III, Dei gloriæ sanctorumque venerationi adaugendæ cotidie studens, in templo hoc restituendo, atque exornando regiam impendit munificentiam, adeo ut par in præsens illustrioribus Florentiæ ipsius templis videatur. Opera etenim Joannis Baptistæ Foggini architectorum ejus principis, et procuratione abbatis Dominici Zipoli S. Laurentii canonici, familiaris Etruriæ principibus acceptissimi, sinistra ecclesiæ navi, quæ ubique rimis patebat, dejecta, altera lapideas super pilas provecta est.

[14] [splendide] Ara postmodum splendida ac dives sanctis martyribus Crescio et sociis sub apside ex integro excitata q, tota partim albis, coloratis partim marmoribus constat. Super mensæ gradus ciborium ex albo marmore effertur, variis tamen distinctum lapidibus. A lateribus majoris aræ, et e regione ambarum navium duo lapidea sacella consurgunt. Utrumque eorum ovatæ figuræ parietem, inaurata prominentem corona, tabulasque supplentem, pictura decoravit Carolus Ventura Sacconius, Ferdinandi Etruriæ principis cubicularius: altero siquidem BB. Crescium, Omnionem et Emptium; altero S. Pamphilam, Cerbonium filium, ceterosque ex ejus cognatione expressit. Ante tres aras super geminos gradus recurrit marmoreus clathrus, a lateralibus templi parietibus productus. Dexteram, sinistramque ecclesiæ navim quatuor alia sacella implent, quorum unum ex integro exstrui curavit, ornavitque summa cum pietate ac munificentia prænobilis familia Gondia. Sacrarium insuper additum, quod piissimorum principum pietas cotidie preciosissima ditat supellectile. Magnificentissima demum ante majorem januam porticus se attollit, columnis ex Fesulano lapide suffulta.

[15] [a Cosmo III] Januæ exterius fastigium, eleganti opere elaboratum, marmoream exhibet tabulam cum hac epigraphe:

DIVO CRISCO MARTYRI, QVI ET CRESCIVS,
QVI CHRISTI FIDEM IN MVGELLANVM AGRVM INVEXIT,
HIC CVM SOCUS OMNIONE ET EMPTIO ADIVTOTIBVS
AB ANNO CCXLIX. QVIESCENTI
TEMPLVM PIETAS POSVIT.
ABSCISSVM EIVS CAPVT
A MILITIBVS IMPERATORI DECIO DEFERENTIBVS,
VOLVNTATE DIVINA COACTIS, HINC AVFERRI NON POTVIT.
PAVIMENTVM SACRAVIT CERBONIVS CRESCII DISCIPVLVS
CVM SOC. QVAMPLVRIMIS VIVIS IN FOSSAM IBI DETRVSIS.
HORVM OMNIVM OSSA AB ALEX. MARZI-MED. ARCH. FLOR.
AN. ⅭⅠƆⅠƆCXIII. III. NON. IVL. INVENTA, ATQ;
RECOGNITA,
NVNC AVTEM A COSMO III. MAGNO ETRVRIÆ DVCE,
REPARATIS TEMPLI RVINIS, ERECTIS ARIS EX MARMORE,
ANNO ⅭⅠƆⅠƆCCII
MELIORI, VT VIDES, LVCI EXPOSITA
VENERATVRVS HOSPES INGREDERE,
MEMOR, QVOD
LOCVS, IN QVO STAS, TERRA SANCTA EST.

[16] [ineunte sæculo XVIII.] At postquam singulari munificentia restituit, atque ornamentis tam splendidis auxit templi decus religiosissimus princeps, honorificentiori locandas sede sanctorum martyrum exuvias curavit, quarum partem excepit ingens arca marmorea, sub mensa majoris aræ exstructa, cujus os tribus obstruitur crystallis; altera reliquiarum pars clauditur cupressinis arculis, circumcirca auro distinctis, quæ super mensam in ciborii gradibus elevantur. Lateralia etiam sacella partem sacrorum ossium habent geminis in urnis, variegato lapide exstructis, supra marmoreum mensæ gradum locatis. In apside vero post majorem aram lapideo in loculo caput sanctissimi martyris Crescii, argentea theca inclusum, servatur, quod festis ejusdem solemnitatibus supra aræ mensam publicæ fidelium venerationi exponitur. Urnæ, quibus sacræ omnes excipiuntur reliquiæ, geminis clavibus obsignantur, quarum unam Florentinus archiepiscopus retinet, alteram magnus Etruriæ dux. Hanc tamen regia ejus celsitudo pro sua parte custodiendam tradidit præstantissimis viris senatori Ferdinando Alexandro et Carolo Antonio abbati de Gondis, eidem summæ rei a secretis; conditione insuper adjecta, ut iis deficientibus, eidem magno duci ab eorum hæredibus clavis restituatur. Verum et alia, quæ extra ecclesiam hanc supersunt adhuc, monumenta persequi opus est.

[17] [Silva S. Cerbonii,] Antiquissima atque immemorabili traditione constat Christianos summa veneratione ac cultu qualibet ætate complexos locum, qui nostro etiam hoc ævo S. Cerbonii Sylva dicitur, a præcitata S. Crescii basilica haud longe dissitus; communis etenim opinio est, ibidem S. Cerbonii domum olim fuisse, in qua S. Crescium, ob persequutionis furorem delitescentem, a Decii militibus comprehensum, ejus Acta referunt; atque in ea eundem martyrem et ejus socios Omnionem et Emptium a persequutoribus interfectos r, validissimis rationibus contendit præfatus Jacobus Laderchius in sua de loco martyrii S. Crescii dissertatione nondum edita. Traditionis hujus testimonio factum est, ut ad tabernaculum, quod ibi olim aderat, devotæ populorum turbæ, longo agmine procedentes, statis anni temporibus, orantes accederent. Et quidem egesta nuper eodem in loco circumcirca humo, perampla fundamenta patuere s; haud dubium ingentis molis, eis olim superstructæ, argumentum.

[18] [domus] Quum vero Actorum indicio deprehendatur, ejusdem S. Cerbonii domum fuisse secus viam publicam, quæ Florentia discedentes Faventiam duceret; exinde rata indigenarum de loco isto opinio evadit: nam, quum paucis abhinc annis sub pavimento præfatæ ecclesiæ S. Crescii humus alte effoderetur, reperta est via antiqua Romana, lapidibus strata, quæ Fesularum ab urbe progrediens et ecclesiam hanc intersecans prope sacellum præcitatæ familiæ Gondiæ, recta incedere visa est per eundem locum, ubi S. Cerbonii domus sita creditur, ac tandem per vicina Alpium juga Æmiliæ viæ sese committere. Pietatem igitur populorum, his et validioribus aliis fundamentis innixam, magnus Cosmus obsecundans, eodem in loco sacellum exstrui imperavit, S. Cerbonio dicatum, in quo vetus tabula S. Crescii, cujus superius memini, adservatur.

[19] [et alia pertinentia] Alterum percelebre monumentum prope S. Cerbonii domum superest, eorumdem Actorum S. Crescii testimonio erutum; constat enim prope eamdem S. Cerbonii ædem idolorum fanum antiquitus exstitisse, quo nostri martyres perducti, ut vanis ethnicorum superstitionibus polluerentur et sacrificia facerent; hinc e regione præfatæ domus, sed in editiori collis parte tellure late excavata, fundamenta antiqui ædificii, peramplo spatio ducta, apparuere, ibique murorum intersecationes, januarum situs, atrium et reliqua signa eo ordine disposita inventa sunt, ut locus sit credendi, ea esse veteris idolorum templi vestigia. Hanc vero opinionem magis confirmant nonnulla sacrificiorum usui apta instrumenta, e ruderibus effossa: lapidea scilicet pegmata, aræ figuram præseferentia, quibus victimæ litandæ imponebantur; parva item vetustissima falx et prægrandis culter, quibus ethnicos in sacrificiis ibidem usos, haud levis est conjectura; plurima denique lapidum fragmina, quorum duo mutilos angues insculptos præferebant t. Exinde plures optimæ sane notæ viri, et in antiquitatibus eruendis exercitatissimi, in hanc sententiam facile adducuntur, ut credant, templum illud Æsculapio olim sacrum. Æsculapii etenim symbolum serpentes fuisse, immo ipsum deum sub anguis imagine Romam Epidauro adnavigasse, ibique cultum, notior ex antiquis scriptoribus res est, quam ut nunc aliis verbis explicetur opus sit.

[20] [ad historiam S. Crescii.] Porro huic de nostro templo sententiæ adhærere haud incongruum visum est mihi, quum illius monumenta, atque allatas rationes expenderem; nunc autem, dum hæc scribo, duobus aliis argumentis, ex ipsius templi situ petitis, opinionem hanc roborari video. Primo situ nimirum, quod templum hoc exstructum appareat in edito colle; altero, quod extra Florentiæ urbem. A Græcis etenim Æsculapii templa ut plurimum in collibus erecta, Plutarchus testatur in quæst. Rom. num. 94 ibi: Græci quoque fere locis puris, et sublimibus posita Æsculapii habent sacraria; et Pausanias, veteris Græciæ accuratissimus descriptor, in Arcadicis plures ædes, Æsculapio sacras, in clivo sitas recenset. Extra urbem etiam ejusdem dei templum habuisse Epidaurios, idem Plutarchus auctor est loco citato, et Pausanias in Corinthiacis, et confirmat Ludovicus Vives in Commentariis ad lib. III, cap. 12. S. Augustin. de Civit. Dei; et Romæ pariter extra urbem in Tiberis insula Lycaonia Æsculapii ædem fuisse, historiarum nostrarum testimonio comprobatur. Verum, quum de S. Crescii basilica, ejusque monumentis adjacentibus fusius disserat, ut præmonui, Marcus Antonius Mozzius canonicus Florentinus, ideo ejus librum, prope diem publica luce fruiturum, lector consulat u.

[21] [Memorabilia ecclesiæ] Altera exstat S. Crescii ecclesia, Florentinæ diœcesi subdita, in loco, de Campi appellato, qui ad sex milliaria Florentia distat. Hanc ab imperatore olim ædificatam et monachorum cœnobio insignem fuisse constat x. Hujus rei præclarum monumentum superest in chartula conventionis, factæ a patronis ejusdem, cujus exemplar, ex autographo, quod exstat penes hæredes Francisci Mazzinghi patritii Florentini, a Francisco Maria Ducci bibliothecæ Mediceo-Laurentianæ ex-præfecto diligentissimo archivorum pervestigatore exscriptum, mihique traditum, dignum censui, quod in posterorum memoriam derivetur.

[22] [et capituli] “In nomine sanctissimæ Trinitatis. Amen. Per hanc chartulam conventionis appareat nos Guictone, et Robertus quondam Guillelmi, et Loctarius quondam Raynaldi, patroni monasteriorum S. Domnini plebatus S. Juliani de Septimo, et S. Petri siti Lecore plebatus S. Laurentii de Signa, et S. Crisci de Campi plebatus S. Stephani per concessionem factam nostris progenitoribus a serenissimo imperatore Augusto, unico ædificatore dictorum monasteriorum, ut privilegia nostræ concessionis manifestant, volentes intentionem concessionis et nostrorum progenitorum implere, facimus et ordinamus has constitutiones et ordinationes, itaut per nos et nostros filios et descendentes in perpetuum serventur: scilicet, quod nullus nostrum, aut nostrorum filiorum et descendentium debeat jura, quæ habemus in dictis monasteriis, et dictam concessionem alicui personæ vendere, donare aut pignorare, vel aliquo titulo alienare; et nullus nostrorum descendentium, qui de legitimo matrimonio non fuerit procreatus, nec aliqua mulier nostrorum descendentium, postquam ad extraneum fuerit nupta, possit in dictis juribus succedere, aut in dictis monasteriis aliquod jus habere. Et ad robur hujus nostræ conventionis juramus in manibus tui presbyteri Donodei, custodis dicti monasterii S. Domnini, et tibi pro dictis monasteriis promittimus per nos, et nostros filios et hæredes, et descendentes in perpetuum dictam ordinationem, et conventionem perpetuo observare, et stabilem tenere, et contra non facere vel venire. Si quis vero nostrum aut nostrorum descendentium ipsam non observaverit, aut aliquo modo violaverit vel contrafecerit, promittimus tibi pro pœna libras mille denariorum Lucensium, quam pœnam quilibet contrafaciens solvere debeat integraliter, medietatem ecclesiæ Romanæ, sub cujus protectione dicta monasteria consistunt, et alteram medietatem dictis monasteriis. Et propterea tibi presbytero eo modo, quo supra, obligamus nos et nostros hæredes, bona et jura omnia, quæ habemus, et pro cautela et securitate hujus conventionis et ordinationis tres chartulas pari tenore volumus publicari. Actum in dicto monasterio S. Domnini anno Dominicæ Incarnationis milleno centeno undecimo, quincto kal. Maii, indictione… Ego Donodeus presbyter in hac chartula conventionis me subscripsi. † Signa manuum Guictonis, et Roberti, et Loctarii patronorum prædictorum. Testes Lombardello Clerico de Quarade, et Manardus Bonaiuti, et Ubaldo Bononi Justino converso S. Domnini, et Joannello Massari de Campi, et Amicino Talenti. † Signa manuum dictorum testium. Ego Inghilbertus judex, idemque notarius.”

[23] [S. Crescii de Campis;] Quis autem fuerit imperator, qui hanc ecclesiam, et monasterium exstruxit, incompertum hactenus mihi est; nisi opus hoc referre placeat ad Henricum I aut Ottonem III, religiosissimos imperatores, qui plura intra et extra Italiam monasteria ex integro excitarunt, et ingentibus redditibus auxerunt. Anno vero 1462, die 20 Decembris, Johannes Neronius, archiepiscopus Florentinus, ecclesiam hanc parochialem, prioriam nuncupatam, univit mensæ capitulari insignis collegiatæ S. Laurentii, per liberam resignationem Caroli q. Raymundi Mannelli, ejusdem ecclesiæ prioris, ex rogitu Ser Locti Masii notarii Florentini, ut apparet in lib. 14 archivi ejusdem collegiatæ num. 24. Reliquiarum S. Crescii et sociorum partem servat eadem ecclesia; ibi etenim vidi duas crystallinas phialas, ossibus eorumdem martyrum refertas, alterumque os majus; præterea antiquissimum cyathum, vetustate confractum, sacro S. Crescii sanguine perfusum; quæ preciosa martyrum pignora a Francisco Barontini, plebano S. Crescii Valliscavæ donata fuere Roccho Bomboni, hujus ecclesiæ priori, atque ibidem merita veneratione coluntur.

[24] [item ecclesiæ de Maciola] Adsunt et in Fesulana diœcesi duæ eidem sancto martyri erectæ ecclesiæ: quarum una, ad quintum lapidem Florentia distans, de Maciola a regionis nomine nuncupatur z. Ejus structura satis ampla est, et elegans; quadrato lapide parietes constant, et quatuordecim columnis sustinentur; presbyterium visitur ordinis Corinthii, et præalta turris campanarum quadrata se attollit; ex quibus ædificii antiquitas deprehenditur aa. Ejus tamen vetustiorem memoriam haud reperi, quam ab decimoquinto Christi sæculo bb in tabulariis ecclesiæ Fesulanæ, ubi recensetur visitatio episcopalis hujus ecclesiæ, facta die 14 Maii anni 1442, quo tempore ejus curæ præerat percelebris plebanus Arloctus cc, ex collatione ei facta a Martino V pontifice maximo, anno Christi 1426. Hanc tamen ecclesiam per liberam resignationem ejusdem presbyteri Arlocti, in manibus sanctissimi sponte factam, et per sanctitatem suam admissam, Xystus IV pontifex maximus mensæ capitulari insignis collegiatæ sæcularis ecclesiæ S. Laurentii Florentiæ perpetuo univit, et adnexuit per bullam, datam Romæ apud S. Petrum anno Incarnat. Dom. 1482 IV idus Februarii, pontificatus anno 12, ut constat ex Bullario ejusdem collegiatæ pag. 190, et quia memoratæ ecclesiæ jus tunc temporis erat penes nobilem et antiquam Neroniam familiam, ideo in hac unione ejusdem expressus accessit consensus; immo eamdem Franciscus Neronius, civis Florentinus, studiose curavit, ut ex proventibus ipsius ecclesiæ dotaretur canonicalis præbenda, quam in dicta collegiata instituerat.

[25] [et de Monteficalli in diœcesi Fesulana.] Altera pariter in Fesulana diœcesi numeratur ecclesia, S. Crescio dicata, quæ de Monteficalli nunc, olim de Mezzuola dicebatur, duodecim milliarium itinere procul a Florentia dd; antiquum sane monumentum; nam ejus memoria exstat in cœnobii Passinianensis archivo in duabus membranis, signatis, altera Christi anno 1292, altera 1320, quas præ manibus habui, quum tertio abhinc mense innumeras ejusdem archivi vetustissimas chartas versarem. Hujus ecclesiæ regimen pariter tenet presbyter plebani titulo insignitus. In ea usque sub anno 1446 reliquiæ S. Crescii aderant, ut traditur in visitatione episcopali die 2 Maii ejusdem anni facta, ex tabul. ecclesiæ Fesulanæ. Nunc vero pars brachii ejusdem martyris ibidem servatur, dono tradita a Julio Caccia senatore ee, die 21 Octobris anni 1650, rogitu Zenobii Caramelli.

ANNOTATA.

a Anno 1748 egregiam hujus agri descriptionem edidit Josephus Maria Brocchius [Descrizione della provincia del Mugello con la carta geographica del medesimo, aggiuntavi un'autica cronica della nobile famiglia da Lutiano, illustrata con annotazioni.] ; nobis satis erit ejusdem delineationem ex Lamio hic exhibuisse. Mucillum, inquit [Memorabilia ecclesiæ Florentinæ, tom. II. pag. 720 et seqq.] , provincia est Etruriæ ad septemtriones, cujus ambitus LXXX. M. P. censetur. Ejus colles seu magis tumuli planitiei æquor prope imitantur, montibus altioribus circumvallati. Hi sunt ad orientem Falterona, mons sublimis, ex quo Arnus et Tiberis flumina scatent, quique Mucillum a Casentino separat; ad septemtrionem Alpes Penninæ seu Alpenninus, quæ illud dividunt ab agro Bononiensi et reliqua Æmilia; ad occidentem montes Vernii, Calvani et Prati illud claudunt; et tandem ad meridiem Vallis Marinæ, Mons Maurillus, Mons Asinarius, Mons Rinaldus, Mons Rotundus et Mons Jovii a Florentina planitie et collibus suburbicariis et Valle Sevis disterminant. Fluvii plures Mucellum irrigant, quorum primarius Seve est, qui prope Montem Cuculi scaturiens medium Mucillum ab Occidente in Orientem secat per XXXVI. P. M. tractum, donec in Arnum illabitur… In quinque territoria prætorum Mucillum dispertitur, vulgo Potestarias, quæ Scarpariæ vicario subsunt. Ea sunt vicariatus et territorium Scarpariæ, territorium Burgi S. Laurentii, territorium Barbarini, territorium Viculi, territorium Decumani. Est et territorium S. Gaudentii; est ei non prætor, sed simplex judex præest. Est et fœdus Talliaserri seu pagi fœderati ad Taliaferrum. Nunc autem dividitur Mucillum in sex communitates seu minores pagos, quorum capita sunt Barbarinum, Burgum S. Laurentii, oppidum S. Petri ad Seve, Scarperia, Vallea et Viculus; continebatque universim anno 1840 incolas 40103 [Repetti, Dizionario geografico fisico storico della Toscana, tom. III, pag. 625 et seqq.] .

b Valliscava, vulgo Valcava, ad fluviolum Seve, in communitate burgi [Fantoni, Notizie storiche dell arcidiocese Fiorentina, pag. 182.] S. Laurentii, a quo distat milliaribus tribus, a Florentia octodecim. Antiquissima ecclesia baptismalis est, olim duodecim saltem ecclesias filiales [Lamius, Memorabilia, pag. 1517 et 1573.] , a se pendentes, habens, nunc autem quatuortantum [Repetti, Dizionario, tom. V, pag. 625.] .

c Vulgo habetur hæc ecclesia, si turrim demas, sæculo IV constructa. Sed hoc mihi non est credibile, quum (ut inferius dicetur) constructa sit super ipsam viam publicam Fæsulanam.

d Intelliguntur Acta seu Passio S. Crescii.

e Lamius inseruit suis Memorabilibus catalogum feudorum seu Bullettone: in quo [Memorabilia etc, tom. I, pag. 150.] quæ dicuntur vide.

f Lamius per Memorabilia ecclesiæ Florentinæ plurima sparsit de Vallecava et templo S. Crescii. Quod si quis ea legere velit, indicata reperiet ad finem tomi III in indice ecclesiarum, verbo S. Crisci ecclesiæ, et in indice geographico, verbo Valliscava. Insuper in tomo IV [Ibid. tom. IV, pag. 170 et seqq.] , cujus pars tantum prodiit, historia hujus pagi seu potius catalogus actorum, ad hunc pagum spectantium, legi potest.

g Errat Felicius referens id diploma ad ecclesiam S. Crescii in Vallecava; pertinet scilicet ad ecclesiam S. Crescii in Maciolis, quæ et in Albino, in Albio, in Alpibus et in Carza [Memorabilia etc, tom. I, pag. 598.] . De hac ecclesia inferius fiet sermo.

h Non in feudum perpetuum concessio facta est, sed ad libellum seu in emphyteusim usque in tertiam et quartam generationem, et quidem pro annuo canone duodecim denariorum argenti [Vide ibidem, loc. cit.] .

i Moctius [Storia della chiesa di S. Cresci, pag. 47.] tradit turrim prima specie antiquissimam videri; verumtamen eam non tanta esse vetustate quanta reliquam basilicam. Cæterum totum ædificium videre est apud eumdem Moctium et apud Lamium [Memorabilia, tom. I, pag. 595.] .

k Campanas duas habet turris: minorem longe antiquissimam; majorem his facie inferiori inscriptam verbis [Moctius, Storia etc. pag. 47 et 48.] : † S. CRISCVS. S. CERBONIVS. ORATE PRO NOBIS. DEOMENTEM SCAM. SPONTANEAM. ONOREM. DI [Note: ] [Deo] . ET. PATRIE. LIBERATOREM [Note: ] [forte liberationem] ; et facie superiori: M. ANTONIVS DE TARVSIS ME FECIT A. D. MCCCL. TPRE D. P. BLASII. Infra crux dicta S. Agathæ cernitur et fusoris signum. Pluribus campanis in Italia, verbi gratiacampanæ parvæ basilicæ S. Petri Romæ [Rocca, de Campanis commentarius, cap. VI et XII, Thesaurus pontificiarum antiquitatum, tom. I, pag. 165, 166 et 173.] , similia inscripta sunt: quorum hæc est causa seu origo. Quum angelus custos S. Agathæ ferretur ad demortuæ clientis caput tabulam marmoream deposuisse, inscriptam his literis: M. S. S. H. D. E. P. L., Catanenses, pavidi ne sua civitas Etnæis ignibus combureretur et simul interpretati illas siglas per hæc verba: Mentem sanctam spontaneam obtulit, honorem Deo dedit et patriæ liberationem impetravit; confugerunt ad ejus præsidium atque eam adversus ignium vim custodem elegerunt [Cfr Acta SS. tom. I Februarii, pag. 624, 628 et 630.] . Hinc paulatim cœpit alibi invocari tamquam specialis incendiorum deprecatrix et nomen ejus campanis cum elogio illo angelico inscribi [Moctius, Storia della chiesa di S. Cresci, pag. 49.] .

l Moctius late describit hujus templi formam; sed uno verbo eam pingere licet, dicendo scilicet eam esse veram basilicam.

m Exstabat illud capitulum jam anno 1257, ut ex regesto episcoporum Florentinorum constat. In eo quippe legitur [Ap. Lamium, Memorabilia, tom. I, pag. 641.] : Joannes, episcopus Florentinus, excommunicavit omnes canonicos plebis S. Crescii de Valcava, electos per dominum Stuldum plebanum dictæ plebis sine voluntate dicti domini episcopi, quia ad eum spectat electio plebani et canonicorum in dicta plebe. Sub MCCLVII. kal. Januarii indict. VI [Note: ] [immo XV] . Anno 1304 capitulum istud videtur habuisse tantum quatuor canonicos præter plebanum [Ibid. tom. I, pag. cit.] . Locus, indicatus a Felicio, integer exhibetur a Lamio [Ibid. pag. 610.] et alibi [Ibid. tom. IV, pag. 171.] revocatur in memoriam.

n Non tantum post suppressum S. Crescii in Vallecava capitulum, sed multo etiam ante dicti sunt parochi illi plebani; quod nomen perstitit, dum canonici ibidem essent. Videlicet anonymus plebanus erat plebis S. Crescii ad Valcavam sub MC[XL]VI, idus Junii ind. [I]X [Ibid. tom. I, pag. 618.] ; deinde Albertus sub MCLXXII, tertio Octob. [Ibid. tom. I, pag. 617.] et MCLXXVII [Ibid. tom. IV, pag. 172.] ; item Martinus MCCXVII, VI kal.Julii [Ibid. tom. I, pag. 617.] , anno sequenti [Ibid. pag. 616.] et anno MCCXXIII [Ibid. pag. 613.] ; similiter Falignus anno MCCXVI [Ibid. tom. IV, pag. 172.] . Stuldus, supra nominatus, venit anno 1257. Rogerius vero anno 1310 et 1320 [Ibid. tom. I, pag. 641 et 642.] . Atque hoc tempore vita canonica regularis ibidem adhuc durabat, ut ex sequenti diplomate, die 18 Julii anni 1333 dato, intelligitur [Moctius, Storia della chiesa di S. Cresci, pag. 121 et 122.] : Ad honorem Dei et ejus Matris Virginis Mariæ, ad honorem et reverentiam beatorum sanctorum Crescii et Cerboni, patronorum et gubernatorum dictæ plebis, et quorum titulis dicta plebes esse dicitur insignita (Rogerus, plebanus plebis S. Crescii) elegit, fecit, assumpsit et creavit in canonicum suum et dictæ suæ plebis dominum Panciam clericum supradictum præsentem etc. et assignavit eidem stallum in choro, locum in capitulo, et dormentorio, et aliis locis, in quibus communis est usus. Quos hactenus recensuimus plebanos omisit Moctius; sed alios recenset sequentes plerosque nobiles et non residentes. Et quidem quin per hos perierit S. Crescii capitulum vix dubitandum est. Patronos templi S. Crescii olim fuisse episcopos Florentinosex dictis constat. Verum quum Cosmus III, magnus dux Etruriæ, a ruina vindicavit et plane restituit id templum, ejusdem patronatum adeptus est. Porro ut diebus festivis neque concionatores deessent, neque confessarii qui pios SS. Crescii et sociorum cultores exciperent, annexuit hanc plebem collegio S. Joannis Evangelistæ patrum Societatis Jesu Florentino: quorum erat vicarium eodem deputare [Cfr Lamius, Memorabilia, tom. II, pag. 1517.] . Suppressa Societate Jesu, rediit id templum in manus Etruriæ principum, qui regio hospitio Bonifacii id adjunxerunt [Santoni, Notizie storiche delle chiese dell'arcidiocese Fiorentina, pag. 182.] et die 26 Martii anni 1784 inamovibilis parochia facta est [Ibid. loc. cit.] . Incolas nunc habet ille vicus fere nongentos.

o Agitur tum consecratio facta anno 1703 [Ibid. pag. 184.] ; sed dum vetus staret basilica, eadem die celebrabatur ibidem festum dedicationis. Vide infra cap. IV.

p Videlicet anno 1706.

q

Hujus aræ imaginem edidit Moctius [Storia della chiesa di S. Cresci, pag. 98.] . Tabula exhibetur S. Crescii mors. Urna sub altari continet, ut inscripta verba docent,

SANCTORVM CHRISTI
MARTYRVM
DIVI CRESCII ET SOCIORVM OSSA.

Inferius inscripta sunt hæc alia verba:

COSMVS III MAGNVS DVX
ETRVRIÆ VT AMPLIORI
SPATIO COLERENTVR
ARAM HANC STRVXIT ET EXORNAVIT
ANNO CHRISTI ⅭⅠƆⅠƆCCII.

Eadem inscriptio repetita est in duobus altaribus lateralibus, in quibus similiter reliquiæ inclusæ sunt.

r

Hac de causa sacellum ibidem excitavit Cosmus III et sequentes inscriptiones apponendas curavit [Ap. Moctium, pag. 131 et seqq.] :

BEATA PAMPHILA VIDVA
IN HAC
SVA OLIM DOMO
[Col. 606A] SS. CRISCVM AC SOCIOS MM.
CVM IN MVGELLANVM AGRVM
SE CONTVLISSENT HOSPITIO
EXCEPIT
IBIDEMQVE IPSIVS BEATISSIMI CRISCI
PRECIBVS
E MORTIS FAVCIBVS
CERBONIVM FILIVM RECVPERAVIT
ET CVM EO AC VNIVERSA FAMILIA
CHRISTIANAE FIDEI SACRA SVSCEPIT
PRO QVA PAVLO POST OMNES SIMVL
AD PRAEFATORVM MARTYRVM
SEPVLCHRVM
ORANTES
ET IPSI DECIANA SAEVIENTE
PERSEQVVTIONE
MARTYRII CORONAM MERVERVNT
ANNO DOM.
CCXLIX

AEDEM HANC
IAM SS. PAMPHILAE ET CERBONIS DOMVM
B. CRISCVS
VETERI SVPERSTITIONE EXPURGATAM
SVO AC OMNIONIS ET EMPTII
SOCIORVM
GLORIOSO SANGVINE CONSECRAVIT
EAMDEM EXIMIO IN TANTOS
MARTYRES
PIETATIS AC RELIGIONIS STVDIO
COSMVS III
MAGNVS ETRVRIAE DVX
TEMPORIS INIVRIA COLLAPSAM
REGALI MVNIFICENTIA
E FVNDAMENTIS DENVO EXCITAVIT
AC PRIMAEVAE VENERATIONI RESTITVIT
ANNO DOM.
M. D. CCVIII

s

Hunc ambitum circumdari Cosmus III voluit et hanc apponi epigraphen [Ap. Moctium, pag. 133 et 134.] :

LOCVS
QVI MVRI HVIVS AMBITV CONTINETVR
OLIM
SS. PAMPHILAE ET CERBONII DOMVS FVIT
IN QVA ET IPSI
CHRISTIANIS SACRIS INITIATI
ET SS. CRESCIVS OMNION ET EMPTIVS
MARTYRIO CORONATI SVNT
SVPER ANTIQVA
SS. CERBONIS ET PAMPHILAE
DOMVS FVNDAMENTA
COSMVS III
AD LOCI VENERABILIS CVSTODIAM
MVRVM EXCITARI IMPERAVIT
AN. SAL.
M. D. CCVIII

t Harum omnium rerum imagines reperies apud Moctium [Ibid. pag. 135, 140 et 145.] .

u

Ex Moctio [Ibid. pag. 109.] dabimus adhuc sequentia. Ante medium altare extra clathros legitur in pavimento hæc inscriptio:

OCCVLTA VI
DECII SATELLITES
DETENTI
SACRVM D. CRESCII CAPVT
DVM LANCEA INFIXVM AD
IPSVM DEFEREBANT
IMPERATOREM
IN TYRANNIDIS EXERCITAE SPECIMEN
HIC
DIVINITVS COACTI DEPOSVERE
HVIVS REI MEMORIAM
POSTERIS RENOVAVIT
BARTHOLOMAEVS GALILEI PLEBANVS
ANNO ⅭⅠƆⅠƆCCII

Prope pristinum S. Crescii sepulcrum hæc incidenda curavit Cosmus III:

VETVSTISSIMVM
D. CRESCII MARTYRIS SEPVLCHRVM
EX ACTIS VISITATIONIS DIOECESA
NAE ALEXANDRI MARTII
MEDICES DIEBVS IV
ET V MENSIS
IVLII
ANNO ⅭⅠƆⅠƆCXIII
SANGVINE ASPERSVM

Fossæ, qua diu clausa sunt SS. Omnionis et Emptii ossa, impositus lapis marmoreus cum hac epigraphe:

MEMORIAE SS. MARTYRVM
B. CRESCII DISCIPVLORVM OMNIONIS
ET EMPTII. HORVM CORPORA QVAE
HIC IN DIOECESANA VISITATIONE RE
PERIT ALEXANDER MARTIUS MEDI
CES ARCH. FLOR. ANNO ⅭⅠƆⅠƆCXIII
III NONAS IVLII
PETRVS NICOLLINVS SVCCESSOR
NE SOLI HVMESCENTIS
VITIO CORRVMPERENTVR
IN ALIVM DECENTIOREM LOCVM
TRANSFERRI CONCESSIT
ANNO ⅭⅠƆⅠƆCXLVIII

Prope locum, in quo repertæ S. Cerbonii et sociorum reliquiæ, hæc incisa:

MEMORIAE SS. CERBONIS
ET SOCIORVM MARTYRVM QVORVM
SACRA CORPORA HIC PROPE VETVS RE
GENERATIONIS SACRARIVM
AB ALEXANDRO MARTIO MEDICE
ARCHIEPISCOPO FLORENTINO
INVENTA
III NONAS IVLII ⅭⅠƆⅠƆCXLVIII

Præterea ad gradum altaris SS. Rosarii:

EDVCTIS E PROXIMA FOVEA
SACRIS CORPORIBVS SS. MARTYRVM
CERBONIS ET SOCIORVM QVAE SVPERA
VERVNT OSSIVM FRAGMENTA AB HV
MO SVPERPOSITA PVRGATA ET
SEGREGATA EX DECRETO
MARTIO MEDICEO
ANNO ⅭⅠƆⅠƆCXIII
HINC VBI PRIUS ASSERVABAN
TVR TRANSLATA SVNT
IN SVPPEDANEVM
HVIVS ARAE
ANNO ⅭⅠƆⅠƆCCVI

Diploma hujus translationis edidit Moctius [Ibid. pag. 116 et seqq.] . Demum ad valvas basilicæ præcipuas sub porticu:

DIVO CRISCO MARTYRI
QVI ET CRESCIVS
QVI CHRISTI FIDEM IN MVGELLANVM
AGRVM INVEXIT
HIC CVM SOCIIS OMNIONE ET
EMPTIO ADIVTORIBVS
AB ANNO CCXLIX QVIESCENTI
TEMPLVM PIETAS
POSVIT
ABSCISSVM EIVS CAPVT
A MILITIBVS IMPERATORI DECIO
DEFERENTIBVS
VOLVNTATE DIVINA COACTIS
HINC AVFERRI NON POTVIT
PAVIMENTVM SACRAVIT CERBONIVS
CRESCII DISCIPVLVS
CVM SOCIIS QVAMPLVRIMIS VIVIS
IN FOSSAM IBI DETRVSIS
HORVM OMNIVM OSSA AB ALEX.
MARZI-MED. ARCHIEP. FLOR.
ANNO ⅭⅠƆⅠƆCXIII. III. NON.
IVL. INVENTA ATQVE
RECOGNITA
NVNC AVTEM A COSMO III
MAGNO ETRVRIAE DVCE
REPARATIS TEMPLI RVINIS ERECTIS
ARIS EX MARMORE
ANNO ⅭⅠƆⅠƆCCII
MELIORI VT VIDES LVCI EXPOSITA
VENERATVRVS HOSPES
INGREDERE
MEMOR QVOD LOCVS
IN QVO STAS
TERRA SANCTA EST

x Hæc forte non sunt accurata satis, licet sequenti diplomate nitantur. Moctius [Storia della chiesa di S. Cresci, pag. 159 et seqq.] scilicet edidit antiquiorem chartam, cujus hoc est initium: In nomine Domini Dei et Salvatoris nostri Jhesu Christi. Holodovicus gratia Dei imperator augustus, B. M. donni Lotharii filius, annos imperii ejus undecimo q. inquid nona: annus undecimus imperii Ludovici II, filii natu maximi Lotharii II, initio ducto a die coronationis seu 2 Decembris anni 850, et indictio nona conveniunt cum anno Christi 861. Porro illo testamento Donatianus quidam presbyter, filius Uttonis, disponit de tribus monasteriis suis, sitis in agro Florentino: scilicet de monasterio S. Domnini, quod pater suus Septimi in plebe S. Juliani ædificarat; de monasterio sancti Petri, quod ipsemet Lecore in plebe S. Laurentii in Signa a fundamentis exstruxerat; et demum de monasterio S. Crisci, sito Campis in plebe S. Stephani. Quis postremum hoc ædificarit, non indicatur; sed quum Donatianus hujus esset possessor, non secus acduorum aliorum, censendus est ipsemet ejusdem fundator aut pater ejus. Certe contrarium ostendi nequit ex charta, edita a Felicio; quum in ea immanis cubet error, in qua quippe dicatur imperator unicus ædificator trium dictorum monasteriorum. Vult autem Donatianus ut hæc monasteria sua maneant, donec vixerit; post mortem, nisi ante aliter statuerit, ut fiant cum omnibus possessionibus penes ecclesiam S. Petri Romæ, ea lege ut quotannis S. Petri presbyteri inde recipiant duos solidos argenteos, singulos constantes ex denariis duodecim: quodsi plura velint, aut monasterio molesti sint, aut possessiones alienent, liceat monachis monasteria sua cum annuo censu transferre ad cœnobium Nonantalanum. Fiebat autem tota hæc compositio ut exempta essent monasteria et subdita tantum ecclesiæ S. Petri Romanæ aut Nonantulanæ S. Silvestri. Quomodo autem deindefacta sint tria illa monasteria penes Guictonem seu Guidonem, Robertum et Loctarium seu Lotharium (ut ex diplomate anni 1111 a Felicio edito, constat) me latet, nisi quod ipsi affirmant ea concessa fuisse suis progenitoribus a nescio quo imperatore. Anno tamen 1198 Innocentius Papa III censebat adhuc S. Domnini ecclesiam sub protectione S. Petri et sua [Ex Ammirato, de Gentibus nobilibus Florentinis, ap. Lamium, tom. I, pag. 605.] . Nunc ecclesia parochialis est, suffraganea S. Stephani in Campis, prioratus nomen retinens, et ab anno 1795 parochum habens inamovibilem. Colitur ibidem ante hominum memoriam imago B. M. V. de Bono Consilio [Santoni, Notizie storiche dell' arcidiocese Fiorentina, pag. 383.] .

z Jam supra, annotato g, animadvertimus ecclesiam S. Crescii in Maciolis seu Maciola, quinto lapide a Florentia ad viam Bononiensem, appellari quoque in Albino, in Albio, in Alpibus et in Carza [Cfr Lamius, Memorabilia, tom. I, pag. 597 et 598.] et ad eam pertinere diploma quod Felicius num. 9 ad ecclesiam S. Crescii in Vallecava retulit et quo constat parochiam hanc ante medium sæculum X jam exstitisse. Plura qui volet adeat indicem ecclesiarum, subjectum tertio tomo Memorabilium ecclesiæ Florentinæ etRepetti Dictionarium geographicum, physicum et historicum Thusciæ, v° Macioli seu Macciuoli.

aa Turris ætas deprehendi potest ex sequenti titulo, parieti inserto: ANNO. DOMINI. MCCLXXIX. IND. II. MENSE. SEPTEMBRIS. TEMPORE. AMBROSII. PLEBANI. FECIT. FIERI. HOC. NOLARIVM. CVM. OMNIBVS. SVIS. CAMPANIS. Ipsum vero præsens templum partim ædificatum est circa medium sæculum XV [Moctius, Storia della chiesa di S. Cresci, pag. 149 et Repetti, Dizionario della Toscana, v°, Macioli.] .

bb Quoniam Felicius non novit varia hujus plebis nomina, hinc factum est ut de ea instrumenta non repererit antiquiora sæculo XV. Qui hæc volet adeat Moctium [Storia della chiesa di S. Cresci, pag. 147 et seqq.] et Lamium [Memorabilia ecclesiæ Florentinæ, tom. I, pag. 225, et seqq.] .

cc Arloctus ille plebanus celeberrimus apud Thuscos est facetiis suis; vir cæterum valde laudabilis. Breve ejus encomium seu vitam scripsit Lamius [Ibid. pag. 227.] . In libello, quo ejus facetiæ continentur, indicatur bis olim singulis annis in templo de Maciolis S. Crescii festum celebratum fuisse [Ibid. pag. cit.] .

dd Mons Ficalles etiam dictus est Novulæ, ut pluribus locis post Moctium ostendit Lamius [Ibid. pag. 598, not. a.] . Hinc B. Paschalis Papa II, confirmans anno 1103 episcopo Fæsulano omnes ecclesiassuas et castella, recenset inter ea plebem S. Crescii sitam in Novole [Moctius, Storia della chiesa di S. Cresci, pag. 151.] . Multa alia referunt Moctius [Ibid. pag. 151 et seqq.] et Lamius [Memorabilia, tom. I, pag. 598 et alibi passim.] .

ee Julius Caccia id pium pignus acceperat a Francisco Barontini, plebano S. Crescii in Vallecava; neque pars brachii templo S. Crescii in Monte Ficalle data est, sed, ut in instrumento legitur, reliquia sancti Crescii martyris, nempe pars ossis tibiæ ejusdem Sancti [Moctius, pag. 157.] .

* nunc Mugello.

CAPUT IV.
Visitationes ecclesiæ SS. Crescii et sociorum Valliscavæ, et reliquiarum eorumdem inventiones et translationes.

[Reliquiarum visitationes anni 1568,] Omissis antiquioribus visitationibus, quas Florentini archiepiscopi in ecclesia sancti Crescii Valliscavæ instituerunt, prima occurrit visitatio archiepiscopi Antonii Altoviti anni 1568, cujus hæc referuntur verba in libro Visitat. pag. 125. “Adest in dicta plebe caput S. Crescii martyris, quod retinetur decenter in tabernaculo ad dexteram altaris bene clauso; et nedum populi vicini, sed etiam ex longinquis regionibus maxima cum devotione confluunt ad dictam plebem, et quotidie multa miracula videntur, ac præsertim in oppressis a nequissimis spiritibus; et sub altare majori sunt recondita corpora SS. Crescii et sociorum.”

[27] [1590,] In eodem libro pag. 360 refertur altera visitatio ejusdem ecclesiæ S. Crescii Valliscavæ, facta anno 1590 per archiepiscopum Alexandrum Medices, qui deinde sacra purpura insignitus, ac demum ad pontificatus apicem evectus fuit, Leonis XI nomine; in qua hæc habentur: “In tabernaculo lapideo a dextris altaris majoris reconditur reliquia capitis S. Crescii M., quæ prima dominica mensis Augusti, quæ est dies consecrationis dictæ plebis, et die 24 Octobris exponitur super altare majus, et ad eam frequens concursus populorum accedit, et magna devotione veneratur, et decentissime retinetur in dicto tabernaculo sub duabus tutis clavibus.”

[28] [et 1613.] Ex alio libro Visitationum pag. 80 habetur infrascripta visitatio archiepiscopi Alexandri Marzi-Medices, qui sacra nostrorum martyrum corpora invenit anno 1613. “Illustrissimus et reverendiss. D. Alexander Martius-Medices archiepiscopus Florentinus, die 3 mensis Julii 1613 visitationem jam pridem incœptam volens prosequi etc. eodem die supradicto ad parochialem ecclesiam, plebaniam nuncupatam, S. Crescii de Valcava in agro Mugellano Florentinæ diœcesis pervenit etc. Vidit in tabernaculo lapideo a dextris altaris majoris reconditam reliquiam, caput S. Crescii martyris, ut asserunt, quæ reliquia quotannis populo ostenditur prima dominica Augusti, in qua celebratur festum consecrationis dictæ plebis, et ostenditur etiam die 24 Octobris, et tenetur in magna veneratione, et sub duabus clavibus includitur etc.

[29] [Ut ex instrumentis declaratur,] Die vero 4 ejusdem mensis constitutus R. D. Matthæus plebanus exposuit, quemadmodum ab hominibus populi dictæ plebis S. Crescii Valliscavæ, et aliarum ecclesiarum non solum dictæ plebis, sed totius Mugelli creditur, et pro certo habetur, et in omnibus his locis et inter plerosque homines fuit et est publica vox et fama, quod in hac ecclesia S. Crescii Valliscavæ sepulta fuerint, et ad præsens reperiantur sacra corpora SS. MM. Crescii, Cerbonii et sociorum; quod pariter asseruerunt plurimi antiqui scriptores etc. et exinde ob sanctorum corporum reverentiam nullus unquam ausus fuit, nec in præsens audet in dicta ecclesia mortuos sepelire, ut mos est in aliis ecclesiis Mugellanæ regionis sepeliendi; sed defunctorum corpora in communi cœmeterio reconduntur. Item exposuit, ob hanc inveteratam opinionem ac fidem, quod scilicet dicta sacra corpora in dicta ecclesia sepulta jaceant, ab immemorabili tempore singulis annis die primæ dominicæ Augusti, concurrere solitos ad dictam plebem non solum homines ipsius plebis, sed omnium locorum Mugelli, et extraneos quoque, et præsertim comitatus et civitatis Faventiæ, qui devotionis spiritu ducti veniunt, ut dictos sanctos martyres, eorumque reliquias venerentur, et ut sese in eorum necessitatibus patrocinio ipsorum apud Deum commendent etc.

[30] [et sociorum reliquiæ effodiuntur,] Et illustriss. dominus, auditis etc. vocato et secum adhibito magnifico Francisco Philippi de Zetis perito cæmentario dicti populi dictæ plebis, et præsentibus etc. visitavit, inspexit et diligenter consideravit loca omnia et singula, et mandavit D. Matthæo præsenti, ut effodi faciat terram, et diligenter inquiri, et inspici curet in locis etc., in quibus posita esse credit corpora et reliquias prædictas etc. Quibus peractis, etc. incontinenti dictus rever. Matthæus plebanus fecit per dictum Franciscum Zetum cæmentarium, aliosque operarios rusticos et ex populo dictæ plebis effodi pavimentum, et terram extrahi ante altare majus; et quum penetrassent sub dicto altari, invenerunt sepulturam fabricatam ex lapidibus, undique sculptam, cujus os tegitur ab alio lapide ejusdem longitudinis et latitudinis, ac lapis qui inservit pro mensa dicti altaris; super quem lapidem positum est supradictum altare; dictamque sepulturam invenerunt ubique refertam terra uda ac cœnosa, ex aqua nempe, quæ illuc dimanaverat a parte apsidis ipsius ecclesiæ; et egesta dicta terra, factaque in ea diligenti perquisitione, reperta fuere infrascripta ossa corporis humani, ut infra habentur, descripta a M. Benedicto Ulivi, medico physico burgi S. Laurentii, ibi præsentis, videlicet: major pars unius ossis femoris, pars alterius ossis femoris, pars ossis unius ex tibiis, major pars unius ossis femoris, pars ossium minorum amborum brachiorum, vertebra una integra, pars ossis spinæ, pars ossis sacri, altera pars ossis sacri, pars trocantide majoris unius, frustum aliud ejusdem ossis sacri, pars spathulæ, altera pars spathulæ, pars ossis majoris tibiæ, alia pars ejusdem ossis, pars ulnæ minoris, aliud frustum ejusdem ossis, pars unius digiti, quamplurima frustula, seu fragmenta costarum, et tibiarum femoris. Inventa sunt quoque dictæ terræ immixta nonnulla aurea fila a, atque insuper pala anuli b ex ære inaurato, cui illigatus erat cæruleus lapis, absque tamen anulo. Aderant et sex parvi nummi c, argentei quinque, et æreus alter.

[31] [quæ in variis] Post hæc confestim dictus Matthæus plebanus jussit per dictum Zetum cæmentarium aliosque operarios extrahi lapidem, suppositum gradibus, per quos ascenditur ad altare majus, S. Crescii appellatum, sub quo lapide apparuit tumulus, lateribus obstructus, limosa terra refertus, quem introgressus dictus Philippus cæmentarius, terramque udam undequaque educens, detexit ossa duorum corporum integrorum, quæ cum capitibus jacebant, sibi ad invicem contigua, uno tantum erecto latere interposito.

[32] [templi partibus] Die vero sequenti 5 dicti mensis Julii dictus Matthæus plebanus petiit prosequi inquisitionem reliquiarum S. Cerbonii, et sociorum etc., et illustrissimus dominus mandavit etc. Et confestim dictus plebanus jussit effodi pavimentum ecclesiæ circa sacrum baptismi fontem juxta majorem ecclesiæ januam a dextro latere, et quum fovea educta esset longitudinis decem ulnarum circiter, reperta ibi fuere octo humana capita, alia integra, alia in frusta redacta; atque insuper magna ossium copia, ad plura corpora pertinentium, quæ permixtim tumulata videbantur. Quibus peractis, dictus plebanus, gratias agens Deo, quod non fuerit fraudatus e desiderio, quod jam pridem habuit, inveniendi, prout absque alio dubio sibi videtur, et aliis præsentibus videri credit, inventas fuisse sacras reliquias omnium prædictorum SS. Martyrum, nempe reliquias corporis S. Crescii in sepulcro existente sub altare majori dictæ ecclesiæ; illas vero Omnionis et Emptii, sociorum dicti B. Crescii, in sepulcro existente penes et subtus gradus, per quos ascenditur eundo ad dictum altare majus; illas vero B. Cerbonii et sociorum ejus in fovea circa et subtus fontem baptismalem, et propterea dixit aliam inquisitionem non desiderare.

[33] [humatæ jacebant.] Et Illustrissimus D. mandavit, quatenus omnes eas reliquias purget a limo terræ, et illas, quæ repertæ fuerunt in sepulcro sub altare S. Crescii, claudat in capsula, plumbeis laminis fabricata, et ipsam capsulam plumbeam cum intro clausis reliquiis collocet et reponat in ipsomet lapide, a quo sustinetur mensa lapidea ejusdem altaris S. Crescii. Illas vero reliquias, quæ repertæ fuerunt in sepulcro posito secus gradus, per quos ascenditur ad altare majus, clausas in capsa lignea, laminis plumbeis fulcita, reponat eodem in loco, ubi repertæ fuerunt etc. Reliquias vero, quæ repertæ fuerunt in fovea, sub et circa fontem baptismalem, clausas in simili capsa lignea, plumbeis laminis fulcita, collocet et reponat juxta dictum fontem etc.”

[34] [Visititationes, anno 1636] Sequitur alia visitatio Petri Niccolini archiepiscopi anni 1636, ut ex libro Visit. pag. 293, ubi hæc habentur: “Sub altaris majoris mensa corpus S. Crescii martyris in plumbea capsa, serico vestita, conservatur, et ante dicti altaris gradus sunt recundita corpora SS. Omnionis et Emptii MM. in capsa lignea, laminis plumbeis munita; et juxta fontem baptismalem sunt recondita corpora SS. Cerbonii et sociorum MM. in capsa lignea plumbata; quæ reliquiæ repertæ et collocatæ fuerunt præsente illustriss. et reverendiss. D. Alexandro Marzi-Medice archiepiscopo Florentino, prædecessore die 4 et 5 Julii 1613, prout in visitatione facta ab ipso in actis dictæ visitationis, existentibus in archivo archiepiscopali Florentino. Et quia capsa prope fontem baptismalem, in qua sunt reliquiæ SS. Cerbonis et sociorum MM., propter humiditatem est fracta et consumpta; illustrissimus dominus eam quamprimum reaptari, et lateres calce muniri mandavit, et de prædictis fidem faciat infra quindecim dies sub pœna scutorum quatuor. A dextris dicti majoris altaris, in tabernaculo lapideo reconditur reliquia capitis S. Crescii M. clausa in capite formato, ut dicitur, di cartone e gesso; quæ reliquia dominica prima mensis Augusti, quæ est dies consecrationis dictæ plebis, et die 24 Octobris, in qua fit festum S. Crescii, super altare majus exponitur, et ad illud frequens populorum concursus magna cum devotione confluit, et in dicto tabernaculo conservatur cum duabus clavibus, a dicto plebano retentis.”

[35] [et 1659] Anno vero 1659 reperitur alia visitatio, facta per Philippum Soldani, archipresbyterum, et Gherardum Gherardi, canonicum ecclesiæ metropolitanæ Florentinæ, visitatores electos a Francisco Nerlio, tunc archiepiscopo Florentino, ubi legitur: “A dextris altaris majoris in tabernaculo lapideo, quod clauditur duabus clavibus, conservatur reliquia capitis S. Crescii martyris etc.” ut asseritur in præterita visitatione archiepiscopi Niccolini. “Corpora SS. Omnionis et Emptii, quæ in præterita visitatione fuit assertum esse recondita ante altaris majoris gradus, propter soli humiditatem a moderno D. Plebano fuerunt remota a dicto loco, cum licentia fel. record. archiepiscopi Niccolini, ut apparet ex ejus rescripto etc. et hodie adservantur sub clavi, a D. Plebano retenta in armario prope januam ecclesiæ ab ingressu in duabus capsis ex ligno, serico intus vestitis, ex quarum una cum vitris, ut populus possit venerari et deosculari.

[36] [factæ.] Corpora vero SS. Cerbonis et soc. MM. ex licentia, tributa ab eodem illustrissimo antistite, contenta in eodem rescripto, fuerunt amota a loco, in quo primum adservabantur, distributa per plures capsas, quarum una, quæ est major, adservatur sub altari majori propter defectum alterius loci decentis, quæ tamen capsa, quum a parte inferiori non sit serico induta, dominus monuit D. Plebanum præsentem, ut eam infra mensem vestiat sub pœna unius aurei. Aliæ vero capsæ sunt numero quatuor, et octo aliæ redactæ ad formas varias reliquiariorum, in quibus quum deficiat sericum vestimentum a parte interiori, debet pariter infra dictum tempus sub eadem pœna apponere.”

ANNOTATA.

a Aurea fila inter ossa S. Crescii martyris inventa fuisse, mirum non est, quum antiquitus christianorum corpora una cum vestibus aliisque ornamentis aureis reconderentur, ut abunde probat Henricus Spondanus in tract. de Cœmeter. Sacr. lib. 1. par. 3. cap. 4. num. 5, atque inter cætera refert ex schedis Nicolai Viterbiensis, ejusque Diariis Romanis MSS., anno 1458 Romæ in basilica S. Petri repertam arcam marmoream candidissimam, continentem in se duas capsas cupressinas, utramque laminis argenteis coopertam, signoque crucis munitam, ut christiani fuisse intelligerentur; ibique unum, atque alterum cadaver inventum, utrumque vestibus aureis indutum; laminas argenteas fuisse pondo lib. 832 argenti depurati; ex vestimentis conflatis superfuisse libras 16 auri purissimi. Alterum idem scriptor ex Marliano, Lucio Fauno et aliis exemplum recitat de Maria Augusta uxore Honorii imperatoris, cujus corpus in eadem basilica S. Petri sub Paullo III repertum est in marmorea arca cum veste et pallio, quibus tantum auri intextum fuerat, ut ex iis combustis auri pondo circiter 40 collecta; præter vascula multa ex crystallo et achate, aureos anulos, variis gemmis ornatos, inaures, monilia, gemmas, aliasque respreciosas. Et Baronius ex Maffejo Vegio, Vaticanæ basilicæ canonico, sub anno Christi 395 testatur, in monumento clarissimorum ac piissimorum conjugum Romanorum Probi et Probæ, una cum eorum ossibus inventam fuisse auri copiam ex aureis vestibus aliisque sepulcralibus ornamentis; et apud Eusebium histor. lib. 7, cap. 14, constat Asterium, senatorem Romanum, Marini centurionis, simul atque martyrium pro fide Christi apud Cæsaream Palæstinæ subiisset, corpus tollentem, splendida et preciosa obtexisse veste, atque propriis humeris deportasse, ac magnifico et sumptuoso linteo involutum decenti sepulcro condidisse. Sigebertus etiam in Chron. sub anno 821 notat, a Paschale I pont. inventum corpus S. Cæciliævirginis aureis velatum indumentis. Hæc Felicius.

b Annotat Felicius: Anuli in christianorum et martyrum sepulcris condi olim solebant, quos Bosius in Roma subterr. se multoties reperisse, et Baronius quoque apud Priscillæ cœmeterium se vidisse testantur; imo Paullus Aringhius in Rom. subter. lib. 6, c. 50, iconem exhibet anuli, ex cœmeterio B. Agnetis Via Nomentana eruti.Idem probatur ex nuper allato exemplo Mariæ uxoris Honorii imperatoris apud Spondanum. Quem usum proximioribus etiam sæculis servatum habes, teste inter alios Lilio Gregorio Gyraldo in lib. de sepulcris et vario sepeliendi ritu; qui asserit in urbis direptione se vidisse Julii II pontificis sepulcrum effossum, ex quo inter cetera cæsariani milites anulum sustulerunt, in cujus pala sapphirus erat ingentis precii, quem Augustinus Trivultius cardinalis multis aureis redemit. Ex hoc etiam S. Crescii nobilitas probatur, quem claro ortum genere ex Germania scriptores affirmant. Anulus enim nobilitatis insigne fuit, ut ex Pierio hieroglyph. lib. 41, et Hopping. de jure sigillorum c. 146 tradit Aringh. loco cit.

c Hæc iterum Felicius: Si numismata inter S. Crescii ossa reperta adhuc exstarent, ex iis fortasse ejus obitus tempus altero hoc monumento certius comprobaretur. Fideles enim in tumulandis SS. martyrum exuviis, imperatoris quoque, sub quo martyrio iidem coronati fuerant,juxta illos numismata studiose reponere consueverant, ut docet nuper citatus Paullus Aringhius lib. 3, cap. 22, et lib. 6, cap. 23; qui exemplum addit S. Caii, papæ et martyris, in cujus sepulcro tria Diocletiani, sub quo martyr fuit, numismata inventa; et Marii Januariani pariter martyris, intra cujus cœmeterialem tumulum, æneum quoddam Juliæ Augustæ, quæ Severi imperatoris conjux fuit, numisma, egregio quidem artis opere exsculptum, latebat. Hactenus Felicius. Sed animadvertendum est S. Caji papæ tumuli detectionem insignem fuisse optimorum virorum deceptionem; quemadmodum ad diem 21 Octobris in Commentario prævio ad Acta S. Ursulæ, num. 53 et seqq. satis superque ostendimus. Neque ego putem numismata, in sepulcris reperta, certum esse temporis indicium. In annotato superiori iterum suggessit Felicius S. Crescium domo Germanum fuisse; sed jam alibi indicavimus id assertum niti monumentis plane infirmis. In superiori capite mentio jam facta est reliquiarum quæ in ecclesiis S. Crescii ad Campos et Montis Fecallæ adservantur. Quibus adde in templo S. MarciFlorentino, ut Ludovicus Antonius Gianbonius in suo Diario sacro ad 24 Octobris testis est, custodiri partes capitum sanctorum Crescii, Omnionis et Emtii et alia eorumdem sanctorum pignora pie coli in templo arcis Lutiani in Mucillo, ut Brochius pag. XXXIII Descriptionis Mucilli indicat [Cfr Lamius, Memorabilia ecclesiæ Florentinæ, tom. I, pag. 608.] .

CAPUT V.
Officium et Missa antiqua SS. Crescii et sociorum martyrum.
In sancti Crisci martyris.

a

[Officii S. Crescii et sociorum lectio I,] LECTIO I. Temporibus Decii imperatoris, quum sævissima persequutio contra Christi famulos indicta ubique fere terrarum desæviret, et cælestis regis milites per diversa tormenta ad coronam martyrii properarent: beatus Criscus, ardore martyrii jam vehementer incensus, Florentiam veniens, dum pervenisset in sylvam, quæ dicitur Elysboch, a militibus ipsius Decii imperatoris, qui tunc Florentiæ aderant, cum beato Miniate et quibusdam aliis captus, ad civitatem ipsam adductus est. Cumque nunciatum fuisset imperatori de captivitate et adventu eorum, non modicum gavisus, suis eos aspectibus adstare præcepit. Quorum nomina, religionem percunctatus, dum fortes in fide christiana eos cognovisset, diversis suppliciis in imam carceris custodiam eos separatim detrudi præcepit, ne saltem mutuis consolationibus, alterno sermone invicem propositis aliquo modo sublevarentur. Angebatur etenim perfidus imperator, quod christianæ fidei assertores beatissimi martyres, Christum Dominum creatorem omnium confitentes, eum regem regum, et dominum angelorum, quem cæli venerantur, mundus adorat, infernus contremiscit, ipsi clara et aperta voce prædicabant, et dicebant: Unus est Deus Pater, et Filius, et Spiritus Sanctus, quem sancti martyres imitati, minas judicum, et tormenta carnificum et omnia diaboli tentamenta pro nihilo computantes, ad æternæ vitæ beatitudinem per martyrii coronam pertingere festina verunt.

[38] [lectio II,] LECTIO II. Ex quibus athleta Christi jam dictus beatissimus Criscus, minis atque tormentis Decii crudelissimi imperatoris vilipensis, dum in carcere teneretur, lætus et gaudens laudes referebat altissimo, quod pro nomine ejus contumeliam pateretur. Carceris autem præpositus erat quidam homo nomine Omion *, nobilis et acceptus Decio imperatori, qui etiam filiam habebat lunaticam, quam iniquus atque violentus possessor quotidie miserabili vexatione laniabat atrociter, maxime postquam martyr Christi beatissimus Criscus adductus fuerat. Hæc dum ita fierent, media nocte facta, quum vigiles obdormissent, lux immensa, tenebris longe repulsis, tetro in carcere refulsit: et gloriosus miles catenarum vinculis absolutus et angelicis obsequiis confortatus, libero incedens pede psalmum, et hymnum Deo decantabat. Evigilantes autem custodes, quum tantam luminis claritatem tenebroso in carcere conspexissent, non modico terrore percussi in fugam conversi sunt. Dæmon quoque per os puellæ sese ardere seque tormenta intolerabilia pati, terribili voce clamare cœpit, dicens: Quid mihi et tibi est, o Crisce? cur ante tempus perdere me festinas? Adjuro te per ipsum, quem colis, ne hinc me expellas, et ne hanc mihi tantam injuriam facias.

[39] [lectio III,] LECTIO III. Tunc Omion, videns tanta Domini mirabilia circa beatum Criscum celebrata, cucurrit ad carcerem, et ad pedes beatissimi martyris provolutus, ut suorum criminum veniam mereretur, orare cœpit. Deprecabatur etiam ut sanitatem filiæ suæ restitueret et dæmonem a visceribus ejus excluderet. Beatus vero Criscus, sereno, ut erat, vultu, in eum respiciens, ait: Si credideris Dominum Jesum Christum factorem atque reparatorem omnium esse, et filiæ tuæ sanitatem, inimico effugato, invenies, et omnium peccatorum tuorum, pro quibus nunc sollicitus es, indulgentiam consequeris. Tunc Omion, prostratus ante pedes ejus, aperta voce dicere cœpit: Credo Dominum Jesum verum Deum esse, et idola muta et surda, quæ nec sibi nec aliis prodesse possunt, pro nihilo ducens, respuo: Deum autem christianorum, qui in cælis manens, te famulum suum sic glorificavit, adorans, veniam de peccatis meis expostulo. Peccavi enim multum in te et in Deum tuum, quia errore persequutus sum sanctos ipsius, et in morte eorum consentiens fui; sed deprecor te, sancte Dei, quatenus misertus filiæ meæ ad gratiam Dei tui nos facias pervenire, inimico humani generis a corde ipsius expulso. Beatus autem Criscus, gavisus de fide ejus et gratias agens Deo, elevavit eum, et prostratus in oratione, ut Dominus sancti nominis sui virtutem circa puellam ostendere dignaretur et dæmonem ab ea expelleret, deprecabatur.

[40] [lectio IV,] LECTIO IV. Cumque complesset orationem, conversus ad puellam dixit: O dæmon spurcissime, qui hanc puellam ingressus, imaginem Dei usurpando arripere ausus es, in nomine Domini Jesu Christi, quem colo, præcipio tibi, ut exeas ab ea et ulterius ad eam non ingrediaris, quatenus ab idolorum sordibus emundata, creatorem suum, qui in cælis est, agnoscere et Sancti Spiritus dignum habitaculum fieri mereatur. Tunc dæmon, emissa terribili voce, cum ingenti furore abscessit. Sanctus Domini autem, manum puellæ tenens, benedixit eam, et sanam reddidit patri suo. Tunc Omion, gratias Deo et beato martyri suo Crisco agens, cœpit detestari eos, qui non crederent Domino Jesu Christo. Credidit autem cum uxore et filia, et omni domo sua, et dato nomine suo, pariter cum eis baptizatus est. Instructus tamen primitus est a B. Crisco ex omnibus, quæ ad christianam religionem et fidem catholicam pertinent, videlicet qualiter sanctam et ineffabilem Deitatis trinitatem in unitate, et unitatem in trinitate colendo venerari, et venerando adorare debuisset. His peractis, dum persequutio adversum christianæ fidei cultores indicta crudelissimis jussionibus sævissimi imperatoris quotidie magis ac magis ingravesceret et christianæ religionis cultores per domos et latebras subtiliori examine disquirerentur, ignis et aqua interdiceretur his, qui non incenderent thura idolis in triviis et spectaculis ordinatis.

[41] [lectio V,] LECTIO V. Videntes fideles, qui cum Beato Crisco erant, sese in areto positos, neque in ea civitate jamdiu latere posse, quoniam mulieres quædam et infantes promiscui sexus erant inter eos, quos fragilitate sexus et ætatis asperitas martyrii deterrere poterat, consilio communicato, competens visum est eis, ut pro necessitate temporis ac rerum ad alia loca transitum facerent. Quo audito, beatus Criscus iter cepit versus civitatem Faventiæ, et perveniens ad locum, qui dicitur Collis, suscepit hospitium in domo cujusdam mulieris viduæ, quæ vocabatur Pamphyla, cujus filius infirmabatur ad mortem, et data pace et colloquiis divinis expletis, prædictum filium a morte et ab infirmitate liberavit et baptizavit eum, et Cerbonius vocatus est, nam antea Serapion vocabatur; ex quo multi crediderunt et baptizati sunt. Et dum hæc agerentur, et vir Domini B. Criscus, ut animas, quas Deo acquisierat, confirmaret, eodem loco moraretur, relatum est imperatori, quod Omion, quem ipse amplissima dignitate decoraverat, relictis Diis per beatum Criscum Christo credidisset et christianis adjunctus esset. Quapropter princeps, nimio furore succensus, potestate tradita, missis militibus præcepit, ut ubicumque inventus fuisset B. Criscus cum christicolis suis, aut thura et victimas immolarent, aut diversis pœnis interficerentur.

[42] [lectio VI,] LECTIO VI. Tunc milites perficientes jussa sui imperatoris, pervenerunt ad locum, ubi sancti Dei in orationibus et vigiliis perseverabant. Cognoscens autem beatus Criscus militum adventum: Surgamus, inquit, fratres, quia ecce Dominus noster Jesus Christus ad coronam martyrii nos invitat, et advocans beatum Cerbonem, monuit eum, ut secederet et daret locum persequutioni, et ut ecclesiam, quam sibi Dominus commiserat, ipse post ejus obitum confirmando geminaret. Denique, quum, ceteris semotis, ipse ut robustus cælestis imperatoris miles jam ad sæpe optatum desiderans pervenire certamen, cum duobus aliis discipulis Omione et beato Emptio, qui cum eo fuit ab initio conversionis, a militibus se requirentibus non celavit. Milites vero accedentes comprehenderunt eum et eos, qui cum eo erant, improperantes ei in hunc modum: Tu es sacrilegus ille Criscus, qui Deorum nostrorum culturam evacuas, et cujusdam Jesu Nazareni superstitiosam et vanam doces sectam? Per salutem imperatoris, nisi sacrificaveris diis immortalibus, et eos, qui per te decepti sunt, ad deorum culturam revocaveris, diversis pœnis te interficiemus. Deinde ligantes eum gravissimis catenis et eos, qui cum ipso erant, perduxerunt ad quoddam fanum, quia ibi erat proximum, in quo erant diversæ idolorum imagines. Et introducentes eos in templum, cœperunt compellere eos ad sacrificia idolorum, et vocantes B. Omionem, affabiliter eum admonere cœperunt, ut ab errore noviter suscepto recederet, et diis immortalibus libamina perferendo, ab eorum ira secederet, et Decii imperatoris amorem sibi reconciliaret, ut, pristina dignitate recepta, pristino cum honore ad imperatoris palatium remearet.

[43] [lectio VII,] LECTIO VII. At beatus vir nullo modo blandimentis eorum seducitur, et neque precibus, neque ullis promissionibus flectitur, sed in fide, quam acceperat, constanti animo perseverans respondit: Jam se satis terreno militasse imperatori, et in ejus palatio jam sufficientibus honoribus atque divitiis abundasse; at modo cælesti se velle militare imperatori, ut ad ejus gratiam pervenire et in ejus palatium æternaliter consistere mereretur; christianum se esse, nec ad injuriam veri Dei surdis atque mutis lapidibus deinceps cervices suas inclinare posse protestabatur. At illi multo magis irati, et verbis et dentibus super eum frementes, expoliaverunt eum, et virgis diutissime eum flagellaverunt, dicentes magnam dementiam esse bona temporalia spontanee pariter cum ipsa vita perdere, atque voluntarie morti occurrere, præsertim quum in deliciis et honore posset ætatem suam peragere. Beatus vero Omion, acceptis opprobriis et tormentis alacrior factus, cœpit acerrime increpare eos, tormenta, quantumlibet asperiora, pro Christo se magis amplecti, quam timere; confirmans promissa, atque blanditias pro nihilo ducere, sed ad omnes cruciatus sese pro Christi nomine paratum esse declamans, illorum amentiam atque perfidiam se multo magis dolere, quos æternus expectaret interitus et tormenta non deficientia, diabolo et angelis ejus præparata, cum quibus omnes stulti et insani, idola adorantes, æterno cremantur incendio.

[44] [lectio VIII,] LECTIO VIII. Quum et hæc, et plura alia audacter contra eos fortissimus Dei athleta emitteret, videntes milites eum in fide christiana firmissimum esse, et a proposito accepto fidei dimoveri non posse, fecerunt sibi præsentari etiam beatum Criscum, ut quod per se non poterant, saltem per eum reficerent. Cui dixerunt: Sacrifica diis, et revoca ab errore, quos præstigiis tuis a deorum cultura separasti; quod si nolueris, diversis tormentis te macerantes afficiemus. Beatus vero Criscus desiderans illos ad fidem Christi converti, benigne eos alloquitur dicens: Melius est ergo et magis rationi congruum, ut vos, idolorum errore relicto, ad Deum, qui vos fecit, convertamini, ut tormenta, quæ infidelibus in æterna confusione parata sunt, evadere valeatis. Tunc ajunt milites: In proximo est namque, ut et tu, et socii tui, gravissimis pœnis atque tormentis, quæ sacrilegis et maleficis legibus parata sunt, attrectati, male dispereatis. Tunc fortissimus athleta Dei beatus Criscus, intelligens eos in propria malitia induratos esse, nec sermonum salubrium exhortationem aure mentis percipere, confidenti animo ait illis: Notum sit, quia nos christiani nec deos vestros, quos colitis, adoramus, neque sacrificiorum libamina eis exhibebimus; jam enim sæpe dixi vobis, quia deorum simulacra manu et arte hominum fabricata sunt.

[45] [lectio IX.] LECTIO IX. Ista vero tormenta, quæ vos nobis minamini, transitoria sunt, et brevi certamine gloriam et æternam vitam nobis promittunt. Unde quicquid gravius visum fuerit, exercete, quia parati sumus omnia tormenta pro Christi confessione sustinere. Similiter et ceteri sancti protestari cœperunt. Tunc milites contundentes ora eorum jusserunt eos expoliari et fustibus gravioribus cædi. Cumque diutissime cæderentur, beatus Omion in confessione Domini perseverans, reddidit spiritum. Similiter et venerabilis Emptius, dum gravissimas toto corpore fustium percussiones exciperet, gratias agens Deo, quod inter ejus confessores adnumerari meruerit, beatam in cælo reddidit animam. Quo facto unus ex militibus accedens ad B. Criscum, immobiliter in Dei laudibus permanentem, gladio eum percussit, et caput ejus amputavit, et aspersum est sanguine ipsius pavimentum, et permanent ibi signa cruoris sanctorum martyrum, ad gloriam atque virtutem nominis Domini et sanctorum martyrum usque in hodiernam diem. Signa quoque plurima et virtutes innumerabiles precibus sanctorum martyrum ibidem celebrantur: quod Dominus noster Jesus Christus facere dignatur ad laudem atque exaltationis * nominis sui, qui cum Patre et Spiritu Sancto vivit et glorificatur Deus in trinitate perfecta per cuncta sæcula sæculorum. Passus est autem beatissimus confessor Domini Criscus cum duobus sociis suis in loco, qui dicitur Colle, IX Kalendas Novembris, regnante Domino nostro Jesu Christo, pro cujus amore terrena despicientes, cælestia suscipere meruerunt. Tu autem Domine etc.

[46] [In I Vesperis antiphonæ] IN FEST S. CRISCI MARTYRIS b IN PRIMIS VESPERIS. ANT. Beatus Criscus, ardore martyrii suscensus *, Florentia * veniens, a militibus Decii tiranni captus est cum sotiis suis. PSAL. Dixit Domin. ANT. Cunque nuntiatum fuisset imperatori de captione eorum, non modicum gravisus, suis aspectibus istari * precepit. PSAL. Confitebor. ANT. Quorum nomina et religione * percuntatus, dum fortes * Christi eos cognovisset, diversis penis maceratos in ima carceris illos detrudi precepit. PSAL. Beatus Vir. ANT. Separatim eos * precepit, ne saltim mutuis consolationibus alterno sermone invicem propositis aliquo modo sublevarentur. PSAL. Laudate pueri. ANT. Agebatur * perfidus tyrannus, quod christiane fidei assertores beatissimi martyres Jesum Christum dominum creatorem omnium confitentes. PSAL. Laudate Dominum. CAPITULUM. Beatus vir, qui inventus est sine macula, et qui post aurum non abiit, nec speravit in pecunie thesauris: quis est hic, et laudabimus eum? fecit enim mirabilia in vita sua.

HYMNUS.

[47]

[et Hymnus.] Annuas Crisci celebrare laudes
      Luce, qua celsos adiit triumphos
      Victor, ingressi, quibus ordiemur
            Cantibus hymnum?
Ille dum sevo Decii tenetur
      Impii jussu, jubar in tenebris,
      Quale custodes stupuere, portis
            Exit apertis.
Demonem jamtum fugat obsidentem
      Feminam, cujus domus et parentes
      Ambo, et immensus populus salubres
            Abluit * undas.
Sit Deo Patri, genitoque Christo,
      Flamini Sancto, simul ex utroque,
      Antequam quicquam fieret, profecto,
            Gloria summa. Amen.

℣ Ora pro nobis, beate Crisce, ℞ Ut digni etc. AD MAGNIFICAT, ANTIPH. Adthleta Christi beatus Crischus, minis atque tormentis Decii crudelissimi vilipensis, dum in carcere teneretur, letus et gaudens laudes referebat altissimo Domino nostro Jhesu Christo.

AD MATUTINUM, INVITATORIUM.

[48] [Matutini hymnus;] In Confessione laudis adoremus Dominum, * Qui corona glorie martyrem suum decoravit Criscum. PSAL. Venite. HYMNUS. In tono Iste Confessor.

Criscus ad Khristi, faciens docensque
      Concitat cultum populos; jacentem
      Hospitis gnatum prope jam peremtum
            Surgere cogit.
Cogit ad matrem viduam redire
      Liberum, tanquam valetudo nusquam
      Leserit. Tuscas facinus stupendum
            Personat oras.
Criscus extemplo, trucis hostis iras,
      Vulnera et cedes nihil expavescens,
      Perstat, insigni sitit et coronam
            Milite dignam.
Sit Deo Patri, genitoque Christo,
      Flamini Sancto, simul ex utroque,
      Antequam quicquam fieret, profecto,
            Gloria summa.

[49] [antiphonæ et responsoria I Nocturni,] IN PRIMO NOCTURNO, ANTIPH. Erat quidam præpositus homo nomine Omnion nobilis, acceptus imperatori, qui habebat filiam lunaticam, qua * impius possessor cotidie vexatione attrociter laniabat. Psal. Beatus Vir. ANT. Et maxime postquam martyr Criscus adductus fuerat, nomen cujus per hos * puelle demon orrendis vocibus insonabat. PSAL. Quare fremuerunt. ANT. Hec dum fieret *, media nocte facta, cum jam vigiles obdormisset *, lux immensa tenebris longe repulsis tetro in carcere refulxit. PSAL. Domine quid. ℣. Gloria et honore coronasti eum Domine. ℞. Et constituisti etc. POST PRIMAM LECTIONEM.

℞ Tunc Omnion, videns tanta mirabilia circa beatum Criscum celebrata, cucurrit ad carcerem, et pedibus beati martyris provolutus, * Ut suorum criminum veniam mereretur, cepit orare. ℣. Deprecabatur etiam, ut sanitatem suæ filiæ restitueret, et demonem a visceribus ejus excluderet. Ut. POST SECUNDAM LECT. ℞. Beatissimus Criscus gavisus est nimis de fide Omnionis, et gratias agens Deo, * Et protinus in oratione ut Dominus nominis sui * ostenderet dignaretur. ℣. Cumque complesset orationem, Sanctus autem Domini puelle * tenens, benedixit eam, et sanam reddidit patri suo. Et. POST TERTIAM LECT. ℞ Credidit autem Omnion cum uxore sua, et filia cum omni domo sua, * Et dato nomine suo pariter cum eis baptizatus est in nomine Patris, et Filii, et Spiritus Sancti. ℣. Instructus tamen primitus a beato Crisco ex omnibus, que Christianam religionem et fidem catholicam pertinent. Et.

[50] [II Nocturni] IN SECUNDO NOCTURNO, ANTIPH. Dum persecutio adversus Christiane fidei cultores indiceretur, sanctus Criscus talia monita fertur pertulisse *. PSAL. Cum invocarem. ANT. O fratres et commilitones nolite timere, * pavore ministrorum diaboli corda vestra conturbentur. PSAL. Verba. ANT. Recordamini, fratres mei, quoniam per tribulationes multas opportet nos introire in regnum Dei, sicut dixit Dominus noster Jesus Christus. PSAL. Dom. Dominus noster. ℣. Posuisti Domine super capitem. ℞. Koronam de lapide pretiosa. POST QUARTAM LECT. ℞. Beatus Criscus dicebat: * Conjungamur ad eo * aque * superius sunt, queque infima pro nichilo computantes: * Ad * solum conprehensionem mentis oculis * intendamus. ℣. Nulle nos carnales amicitie retardens *, nullus amor impediatur *, de sola cælestium dulcedine cogitantes. Ad solam. POST QUINTAM LECT. ℞. Beatus Criscus una cum sotiis, dimissa Florentia, pariter cum eis Faventie destinavit iter * urbem. * Cum pervenisset ad locum, qui dicitur Collis, in Valliscave suscepit hospitium in domo cujusdam mulieris, que vocabatur Panphyla, cujus filius egrotus jacebat. ℣. Intellexit mulier, beatum Criscum, et qui cum eo erant, veri Dei adoratores et christianæ religionis esse cultores. Cum. POST SEXTAM LECT. ℞. Accessit beatus Criscus ad lectulum, in quo puer in extremo spiritu * ducens, et quasi exanimi * jacebat. * Ait: Dominus meus Jhesus Christus resurgere te faciat. ℣. Puer surrexit de lectulo sanus, et exurgens cepit clamare: Unus est Deus christianorum in cælo et in terra. Ait.

[51] [et III Nocturni.] IN TERTIO NOCTURNO, ANTIPH. Puer, qui sanus * fuerat, baptizatus est, et mutatum nomen ejus Cerbonius, nam antea Serappion erat vocatus. PSAL. In Domino. ANT. Surgamus, inquit, fratres mei, quia Dominus noster Jhesus Christus ad coronam martirii nos invitat. PSAL. Domine quis. ANT. Beatus autem Criscus cum duobus discipulis Omnione et Emptio a militibus Decii se requirentibus non celavit. PSAL. Domine in virtute. ℣. Magna etc. ℞. Gloriam etc. POST SEPTIMAM LECT. ℞. Milites imperatoris dixerunt ad beatum Criscum: Tu mortis dampnatu * es, et tormenta nobis minaris æternam *. * Respondens autem martyr Dei: ostendi vobis, jam simulacra deos non esse. ℣. Melius est ergo, et magis rationi congruum est, ut vos, ydolorum orrore * relicto, ad Deum verum nostrum convertamini. Respondens. POST OCTAVAM LECT. ℞ Cunque diutissime cederentur beatus Criscus una cum sotiis, beatus Omnion in confessione Domini perseverans reddidit spiritum. Similiter venerabilis Emptio * * Beatam cœlo tradidit animam suam ad Dominum Jhesum Christum. ℣. Quo facto unus ex militibus accedens ad beatum Criscum immobiliter in Dei laudem permanentem, gladio eum percutiens, caput ejus amputavit. Beatam. POST NONAM LECT. ℣. Beatus Cerbonius, quem sanctissimus Criscus sancte Dei Ecclesie custodire * relinquere voluit: * Ut animi fidelium, ad fidem christianam adducti, consolatorem habentes non deficerent, suscepit ecclesiam. ℣. Et congregatis christianis collegit beatus Cerbonius sanctorum martyrum Crisci sotiorumque ejus corpora, et detulit ea ad locum, quod * Valliscavæ dicitur. Ut. ℣. Gloria Patri, et Filio, et Spiritui Sancto.

AD LAUDES. ANT. SICUT IN PRIMIS VESPERIS.
HYMNUS.

[52]

[Ad Laudes hymnus] Criscus, athleta similis probato,
Omne tormentum subit, et ferendo
Claudet *, ut victor spolium reportet
      Hostis iniqui.
Armat exemplo socios fideli,
Cumque premittunt animas Olympo
Strenui, lætum caput amputatus,
      Terrea vincla
Solvit. Adscensu superas ad auras,
Inter et vita fruitur beatos,
Fulget et cinctus pia vermiclatis
      Tempora victis *.
Crisce, confisos tibi, te precamur,
Respice, et tandem licet immerentes
Sustines * miti gremio, salutis
      Porrige regi.
Sit Deo Patri, genitoque Christo,
Flamini Sancto, simul ex utroque,
Antequam quicquam fieret, profecto,
      Gloria summa. Amen.

[53] [et reliqua.] AD BENEDICTUS. ANT. O beata provincia Valliscave, o gloriosa ecclesia, in qua beati Crisci fulget * solemnia, beatus locus honorans martirem. Inclytus clerus exaltans protectorem; felix patrone, succurre miseris, ut felices jungamur superis. IN SECUNDIS VESPERIS AD MAGNIFICAT. ANT. Gaudeat provincia, Cave vallis de tanti martyris Crisci gloria, qui * cum Christo tenet in cælesti curia: orat * cælestem Dominum, ut populum sibi devotum æterna faciat perfrui gratia. Alleluia.

[54] [Commemoratio SS. Omnionis et Emptii.] PRO COMMEMORAT. SS. MM. OMNION ET ENTII. ANT. Cunque diutissime cederentur beatus Criscus una cum sotiis, beatus Omnion in confessione Domini perseverans reddidit spiritum; similiter venerabilis Emptio * beatam cælo tradidit animam suam. ℣. Letamini in Domino. ℞. Et gloriamini omnes. — In sanct. mart. Omnionis et Emptii, totum officium agitur, sicut in festo S. Crescii, et dicuntur Psalmi plurimorum martyrum et hymni et ℣.

[55] [Officium] IN FEST S. CERBONI ET SOTII EJUS TOTUM OFFICUM AGITUR MODO INSCRIPTO. IN PRIMIS VESPERIS. ANT. Cum pervenisset beatus Criscus tempore Decii ad locum, qui dicitur Valliscave, hospitium suscepit in domum * cujus * vidue, Panfila nomine, cujus filius infirmabatur. Alleluia. PSAL. Dixit. ANT. Intellexit Panfila beatum Criscum, et qui cum eo erant, esse veri * adoratores, et cultores christiane religionis. Alleluia. PSAL. Confitebor. ANT. B. Crisco cum sotiis suis commorante in domo Panfile, * ut languor pueri ingravesceret, et ad mortem usque deductus vix extremum alitum * retineret. Alleluia. PSAL. Beatus vir. ANT. Actemdes * mulier ad beatum Criscum *, mutato habitu, * lugubri, voce miserabili cepit eum compellere *. Alleluia. PSAL. Laudate pueri. ANT. O serve Dei, in ingressu tuo filius meus moritur, et lumen oculorum meorum extinguitur, quis me misera * consolabitur. Alleluia. PSAL. Laudate Dominum. AD MAGNIFICAT. ANT. Beatus Criscus prostratus diutissime cum fratribus oravit et completa oratione, et * sotii subjunxissent Amen, sanus surrexit puer Panfile filius. Alleluia.

[56] [de S. Cerbonio.] AD LAUDES. ANT. DICUNTUR UT SUPRA. AD BENEDICTUS. ANT. Puer postquam sanatus petiit *, baptizatus est, et nomen ejus Cerbonis vocatus * est, et cepit multum proficere in doctrina Domini, et cum B. Crisco in orationibus, et vigiliis perseverare. Alleluia. AD MAGNIFICAT. ANT. Beatus Cerbonius cum sotiis, facto martyrio beati Crisci et sotiorum ejus, corpora eorum sepellierunt, et juxta sepulcra flexis genibus stantes milites Decii eos invenerunt, et in loco dicto vivos in foveam miserunt, et sic ad cælos per martyrium ascendere meruerunt. Alleluia.

[57] [Missa de S. Crescio.] MISSA IN FESTO SANCTI CRISCI. INTROITUS. Exultemus omnes in Domino, et spirituali jocunditate lætantes diem festum celebremus pro gloria almi martyris Crisci, de cujus passione gaudent angeli, et collaudant Filium Dei. Alleluia. PSAL. Exultate justi in Domino: rectos decet laudatio. ℣. Gloria Patri. GRADUALE. Inclita sanctissimi martyris patrocinia postulantes, toto cordis ac mentis affectu illi grates referamus. ℣. Cujus vita gloriosa tantis mundo meruit corruscare miraculis. Alleluia. ℣. Hodie martyr beatissimus Criscus inter verba orationis ultimum Domino martyrio spiritum reddidit, hodie pater admirabilis in gloria ab angelis susceptus est. OFFERTORIUM Fluminis impetus lætificat civitatem Dei, sanctificavit tabernaculum suum Criscus altissimus, et cælestis regni gloria sublimasti. Alleluia. COMMUNIO. Vale, martyr felix, Criscus sanctissime, collocatus in loco pascue, et pro tibi devoto clero, et fideli populo Dominum deprecare. Alleluia.

ANNOTATA.

a Lectiones S. Crescii, martyris supra editas, ex pervetusto codice membranaceo n. 5, plut. 20 celeberrimæ Mediceo-Laurentianæ bibliothecæ, cui titulus: Festivitates Sanctorum per anni circulum, fideliter transcripsit Franciscus Maria Ducci, ejusdem bibliothecæ excustos, ob peritiam in veteribus archivorum monumentis eruendis ubique commendandus. Hæc Felicius. Easdem lectiones cum subjecto officio edidit Lamius. Annotata nulla apposuimus, quum eadem passim repetenda forent quæ ad ipsa Acta diximus.

b Reliquum autem Officium et Missam, ex veteri autographo, quod in secretiori magni Etruriæ ducis archivo adservatur, exscripta, cum suis nævis hic adposuimus, ut integra eis fides haberetur. Hæc denuo Felicius.

* Omnion

* exaltationem

* succensus

* Florentiam

* adstare

* religionem

* (in fide)

* (detrudi)

* Angebatur

* Obtinet

* quam

* os

* fierent

* obdormissent

* (elevavit eum)

* (virtutem) ostendere

* (manum)

* protulisse

* (neu)

* accingamur ad ea

* quæ

* solam (æternorum)

* oculos

* retardent

* (sæculi) impediat

* (ad)

* spiritum

* exanimis

* sanatus

* damnatus

* æterna

* errore

* Emptius

* custodiæ

* qui

* gaudet

* vittis

* sustinens

* fulgent

* quam

* (ille)

* Emptius

* domo

* cujusdam viduæ

* (Dei)

* (factum est)

* halitum

* accedens

* Criscum

* (facie)

* compellare

* miseram

* quum

* fuit

* vocatum

DE SANCTIS SEVERINO TUNGRENSI ET FELICE I, HABITIS EPISCOPIS TREVIRENSIBUS

SYLLOGE CRITICA.

Severinus Tungrensis conf. pont (S.)
Felix I, dictus Trevirensis, conf. pont (S.)

AUCTORE V. D. B.

§ Unica. De primis Trevirensibus episcopis. Confusio episcoporum Trevirensium, Tungrensium et Coloniensium. An S. Felix Trevirensis exstiterit. Nonne fictus ex Mettensi. Unde ortus cultus S. Severini.

[SS. Severinus I et Felix I, sæpe jam in Actis memorati, hac die denuo annuntiantur in fastis aliquot sacris. S. Felix, numquam videtur cultus fuisse;] Die sexta februarii, qua olim Trajecti ad Mosam solemnis fiebat omnium sanctorum illius urbis commemoratio, in prætermissis ad illam diem S. Severinus, quem sibi quoque Trajectenses vindicabant, ad præsentem diem a decessoribus nostris illustrandus ablegatus est; atque id iterum ab eis factum in prætermissis diei 18 aprilis, qua in auctario ms. Usuardino Carthusiani cujusdam Bruxellensis laudabatur S. Severinus, episcopus Trevirensis et Tungrensis, et S. Felix, episcopus Trevirensis. Qui S. Felix ibidem ad præsentem quoque diem similiter translatus est; uti etiam in prætermissis diei 11 aprilis, ad quam hæc scripserunt: S. Felix, episcopus Trevirensis et martyr, celebratur in ms. Florario sanctorum. Videtur hic esse sextus ecclesiæ Trevirensis episcopus et secundo Christi sæculo floruisse. Browerus lib. II Annalium Trevirensium pag. 187 ait “sine corona martyrii e medio abiisse haud levem ad credendum movere suspicionem;” et ita absque mentione martyrii refertur in Martyrologio, Coloniæ et Lubecæ anno 1490 excuso: et a Greveno in additionibus ad Usuardum appellatur confessor; sed die quo iterum refertur in Florario, 24 octobris. Alibi autem S. Felicis illius nomen non apparet, neque recensetur in ullis kalendariis liturgicis Trevirensibus; quod autem ad hanc diem a Greveno et Florarii Usuardique Lubeco-Coloniensis auctore relatus est, hæc est causa quod solent homonymi, ubi natalis dies latet, celebrioris alicujus die festo prædicari; ita ut non alia de causa S. Felicis Trevirensis nomen præsenti diei affixum fuerit quam quod ea S. Felix Tubzocensis coleretur. Neque hæc inanis est conjectura; ut enim in nullis sive antiquis sive recentioribus Trevirensibus fastis illius nomen apparet, sic in Calendario sæculi XIII exeuntis, præmisso libro hebdomadali ecclesiæ S.Simeonis, legitur [Hontheim, Prodromus historiæ ecclesiæ Trevirensis, tom. I, pag. 406.] IX kal. [Nov.] Felicis epi et Bonifacii PP.; quæ procul dubio ex Martyrologio sive Adonis sive Usuardi aucto breviata sunt [Cfr editiones Usuardi Sollerii et Adonis Georgii ad diem 24 octobris.] et quibus SS. Felix, episcopus Tubzocensis, et Bonifacius Papa I intelliguntur. Fieri etiam potuit ut cultus S. Felicis Tubzocensis, cujus Passionis exemplaria per universum orbem sparsa fuerunt, ibi aliquandiu invaluerit, quemadmodum eum Tornaci et Ultrajecti obtinuisse loco suo dicemus.

[2] [sed S. Severinus habet etiam nunc officium ecclesiasticum.] Melior S. Severini conditio, quippe qui vere a Trevirensibus colatur. In Lectionario de sanctis quibusdam Trevirensis diœcesis, anno 1645 typis expresso, jubetur hac die ejus festum fieri ritu simplici, omnibus depromptis ex communi. Sed in Officiis propriis archidiœcesis Trevirensis, anno 1706 in lucem datis, idem officium celebrari præcipitur cum sequenti lectione III propria: Severinus, illius nominis primus Trevirorum episcopus, sancto Metropolo ut in episcopali dignitate sic in martyrii honore etiam successit, eo adhuc tempore, quando ad episcopatum et martyrium vocari idem in plerisque antistitibus visum est. Unde nullus, nisi sanctæ vitæ proposito ad mortem pro Christo subeundam paratus, ad pontificium facile pedum accessit. Severinus certe ecclesiæ Trevirensis administrationem ut egregia suarum ovium cura ita resignato ad ponendam animam pectore adiit. Nec diu hac sua exspectatione frustratus, quartum sui regiminis emensus annum, jam cælo maturus Maximiani tyranni victima apud Treviros fuit. Potiori itaque jure quam de S. Felice legitur hac die in Lubeco-Coloniensi et Greveni editione Martyrologii Usuardi: Treviris, beati aut sancti Severini primi, episcopi et martyris. Eadem habet in catalogo suo generali sanctorum Ferrarius, ea mutuatus ex Natalibus sanctorum Belgii Molani, ubi additur: Qui cum Trevirensi ecclesia Tungrensem quoque, nondum ab ea divisam, administravit.

[3] [Sub illis nominibus latet universa controversia de tempore prædicati apud Treviros evangelii, super qua generales quædam animadversiones fiunt.] Moneam necesse non est hic iterum sub nominibus SS. Felicis I et Severini I latere universam quæstionem de prædicato apud Treviros evangelio. Verum quum hæc a collega meo rite elucidata fuerit ad diem 17 octobris, qua S. Florentius a Trevirensibus colitur, licebit profecto mihi abstinere ab ea denuo tractanda. Postea quidem edidit R. D. Marx, historiæ ecclesiasticæ et juris canonici in seminario Trevirensi professor, eruditam eadem de re dissertationem [Geschichte des Erzstifts Trier, tom. I, part. I, pag. 30 et seqq.] ; sed quum collegæ mei lucubrationem non legerit multoque minus confutaverit, nil est cur id argumentum ad incudem revocem, nedum a collegæ mei placitis recedam. Verum quisquis senserit jam primo æræ christianæ sæculo religionem christianam in illis partibus innotuisse, admittere ideo non debet omnia episcoporum nomina, quæ passim circumferuntur; atque ipse palam profitebor S. Felicem, dictum I et Trevirensem episcopum, fictum mihi videri ex S. Felice episcopo Mettensi et ad hanc diem relatum esse (ut jam monui) propter S. Felicem Tubzocensem; S. Severinum vero, similiter I dictum et episcopum Trevirensem, eumdem esse ac S. Severinum Tungrensem, quem confuderint cum S. Severino Coloniensi; de quo ad præcedentem diem actum est. Hæc quidem sententia media est inter eos qui admittunt et inter eos qui abjiciunt omnia nomina, de quibus est controversia; neque abhorret hiatus et intercapedines in episcoporum catalogis, et facile recipit episcopos, qui pluribus simul diœcesibus præfuerint. Fucum scilicet ille sibi facit, qui res ecclesiæ christianæ primævæ metiatur secundum hodiernos mores legesque. Plane cogitandum non est primis temporibus diœceses certis limitibus definitas fuisse; quod ne in Cypro quidem, ut ex S. Epiphanii controversia liquet, ad finem sæculi IV obtinebat. Deinde defunctis episcopis non continuo alii substituebantur, sed sæpius relinquebantur sedes vacuæ administrationis cura ad vicinos episcopos devoluta. Generatim in tanta operariorum penuria potius ratio habebatur potestatis ordinis quam jurisdictionis. Verbo ecclesiarum præsides modum habebant regionariorum episcoporum, qui nulli singulari loco addicti essent, sed apostolico more circumjacentes plagas percurrerent; quam disciplinam ecclesia Scotica sen Hibernica, aliis pristinarum consuetudinum longe tenacior, diutissime observavit. Error is quoque communis est sedulas olim fuisse ecclesias in conscribendis et posteritati transmittendis episcoporum suorum catalogis; quum tamen in antiquissimo ecclesiæ Romanæ catalogo, Liberiano vulgo nuncupato, desiderentur tria celebratissimorum pontificum nomina Aniceti, Eleutherii et Zephyrini; quæ nisi ex S. Irenæo, Tertulliano et Eusebio cognita haberemus, densa nocte jacerent sepulta. Hæc siquis præ oculis habuerit, non multum confidet certorum episcoporum catalogis, ut hinc demetiatur quo tempore christiana fides alicubi primum plantata fuerit; neque etiam mirabitur unum eumdemque episcopum pluribus sedibus communem haberi, sive id fiat quod reapse in pluribus civitatibus christianam rem aliquando procuraverit, sive hujus rei causa sint posteriores historici, qui quum spatium vacuum viderent, id opplendum arbitrati sunt accitis ex vicinia nominibus. Neque pluribus hæc prosequenda sunt ut intelligatur statui posse primo æræ christianæ sæculo fidem catholicam apud Treviros seminatam fuisse et tamen in episcoporum serie hiatus seu lacunas esse posse.

[4] [Gesta Trevirorum et Herigerus Laubiensis de nostris sanctis:] Veniamus nunc ad Gesta Trevirorum, qualiter summo studio et diligentia ea nuper edidit Pertzius. Hæc in eis legimus [Monumenta Germaniæ. tom. VIII, pag. 148.] : Deinde, scilicet post S. Maternum, Auspicius quidam regimen tenuit. Dein insignes per legitimas successiones, sanctitate et gratia pollentes, extiterunt Felix, Mansuetus, Clemens, Moyses, Martinus, Anastasius, Andreas, Rusticus, Auctor, Fauricius, Fortunatus, Cassianus, Marcus, Navitus, Marcellus, Metropolus, Severinus, Florentius, Martinus, Maximinus, Valentinus, quorum octo ultimi etiam Tungrensi ecclesiæ præfuisse noscuntur; qui omnes diversis temporibus non solum in propria provincia, sed et in extremis et ultimis industres et illustres non solum confessione quin et martyrio existentes, regna etiam tyrannorum vicerunt. Qui videlicet episcopi omnes in ecclesia S. Eucharii sepulti esse creduntur. Hæc in codice antiquo S. Mathiæ Trevirensi, Gestorum fonte, deesse Calmetus annotat et de altero quodam codice idem monet Hontheim [Cfr Pertzius ad cit. loc.] . Sæculo XII Pseudo-Methodius primus indicavit quatuordecim priora nomina; posteriora octo Gestorum collector ex Herigero, abbate Laubiensi, postea addidit [Cfr id. ibidem.] . Pseudo-Methodium omitto; sed accipe Herigeri, scriptoris sæculi X extremi, verba [Ap. Pertz, tom. VII, pag. 171.] : De octo episcopis qui B. Materno in sede Tungrensi successerunt.Illoque humanis exempto (nempe S. Materno), secundus ei cathedræ præsedit Navitus, tertius Marcellus, quartus Metropolus, quintus Severinus, sextus Florentius, septimus Martinus, octavus Maximinus, nonus Valentinus. Qui quorum vel imperatorum vel consulum claruerint temporibus, quosque vita singulorum habuerit exitus, quotque singuli annis administraverint officium pontificatus vel ubi quorumque sit tumulus seu quantum quisque ampliaverit ecclesiæ suæ reditus, quia totius Galliæ ab Hunnis facta non solum nostræ sed aliorum ecclesiarum abolevit eversio, nec a nobis lectoris alicujus requirat exactio. Hoc certum tenemus, omnium ecclesiarum copias exuberasse circa ea scilicet tempora, quo divæ memoriæ Romano orbi præerat Constantinus Augustus, deinde filii ejus Constans et Constantius.

[5] [commentarius Ægidii Aureæ Vallis. Octo episcopi, Tungrenses dicti ab Herigero, videntur simul Coloniensem et Trevirensem ecclesiam administrasse.] Ut alios omittam, utpote huc non pertinentes, de S. Severino Ægidius Aureæ Vallis, medii sæculi XIIIscriptor, hæc commentarii loco addidit Herigeri verbis [Ap. Chapeaville, Gesta pontificum Tungrensium, tom. I, pag.23.] : Quintus episcopus, quinque pollens talentis, sanctus Severinus antistes exstitit. Iste sanctus Severinus non est ille Coloniensis archiepiscopus, de quo in Vita sancti Martini legitur, sed fuit alius ante eum… Subversione Hunnorum imminente, beatus Servatius, de quo dicturi sumus, eorum corpora in urbe Tungrensi sepulta, apud Trajectum transtulit, et in cripta, ubi postmodum ipse sepultus est, cum aliis multis sanctorum reliquiis, quas de Tungrensi urbe transtulerat, honorifice sepelivit. Non est autem prætereundum quod hi octo jam dicti episcopi etiam Trevirensi ecclesiæ præfuisse leguntur; scilicet in Actis Trevirensibus paulo supra recitatis: quin etiam id innuitur ab ipso Herigero. Hic enim, ubi prius narravit SS. Eucharium, Valerium et Maternum, Trevirorum civitatem ingressos, ut ubique Trinitas, quæ ab eis prædicabatur, sub unius veri Dei cultu innotesceret vere, sub unius ipsorum trium pontificatu alias sibi duas contiguas civitates addidisse, Agrippinam cognomento Coloniam et Tungros; dein autem explicat singulorum gesta et sepulturam in Trevirensi basilica suburbana seu cœmeteriali S. Eucharii, postea S. Mathiæ; et demum transit ad octo episcopos, qui B. Materno in sede Tungrensi successerunt; adeoque Tungrensis, Trevirensis et Coloniensis ecclesiæ habebantur Herigero tribus primis æræ christianæ sæculis una sola fuisse ecclesia. Dici itaque potest, Herigero teste, S. Severinus Trevirensis simul fuisse episcopus Tungrensis et Coloniensis.

[6] [Dicta Herigeri, scilicet sola octo episcoporum nomina, admittenda sunt; reliqua postmodum addita negligenda esse videntur.] Verum enim vero an admittendi octo illi episcopi, ab Herigero recensiti, sed a Trevirensibus tam diu ignorati? Imprimis eos saltem Tungrenses fuisse episcopos nemo recte negaverit; atque ab eis Colonienses quoque et Trevirenses christianos rectos fuisse plurimum verisimile est; et quidem putem hac verisimilitudine motos S. Mathiæ Trevirenses monachos S. Severinum et septem alios, ab Herigero memoratos, in sua Gesta Trevirorum transtulisse. Quod autem illi certissime Tungrensibus præfuerunt, id quidem nititur uno Herigeri testimonio; ast id tam grave est ut, etiamsi solum sit, fidem mereatur. Nemo enim illo ævo ad scribendum accessit, pluribus munitus subsidiis quam Herigerus, ut diligenter annotavit recentior ejus editor Koepke [Ap. Pertz, tom. VII, pag. 144.] , accurate recensens libros scriptaque omnia, quæ ad manum habuit Laubiensis abbas; sed neque omnia recensere potuit; quum plura tacuerit ipse Herigerus. Hic autem in referendis rebus prudentissimus est et mirum in modum cautus. Ingenui sane, inquit Koepke [Ibid. pag. 144 et 145.] , est animi illa quam profert confessio, melius esse “ignorantiam verecunde fateri, quam irreverenter pro pietate mentiri.” Et reapse illo ipso loco, quem supra ex eo retuli, episcoporum Tungrensium nomina tamquam certa profert, quod ante oculos haberet bonum catalogum; reliqua omnia a se ignorari profitetur: scilicet quo tempore floruerint; quam mortem, naturalem an cruentam, obierint; quam diu episcopatum tenuerint; quæ gesserint; ubi sepulti fuerint. Unde simul liquet quam fidem mereantur Gesta Trevirorum, quum hos episcopos martyres fuisse et in S. Eucharii seu S. Mathiæ basilica sepultos fuisse testantur; et similiter quid sentiendum sit de Ægidio Aureæ Vallis, ubi vult eos prius sepultos fuisse Tungris et dein a S. Servatio translatos fuisse Trajectum ad Mosam.

[7] [Contendit Hontheimius S. Severinum nostrum eumdem esse ac episcopum Coloniensem, die 23 octobris cultum;] Monuit supra Ægidius Aureæ Vallis S. Severinum nostrum eumdem non esse ac S. Severinum Coloniensem præsulem, de quo in Vita S. Martini legitur, et cujus acta pridie illustravit collega meus. Ast aliter plane sentit Hontheimius. Servatur, inquit [Historia Trevirensis diplomatica, tom. I, pag. XXIX.] , in bibliotheca S. Simeonis Treviris Psalterium, sæculo XI (quantum ex forma literarum, membrana aliisque colligere licet) scriptum, quodque ex primis libris choralibus fuisse creditur, quibus eadem collegiata, circa annum 1042 fundata, usa fuit. Huic præfixum Calendarium, eadem manu cum ipso Psalterio exaratum. Cum in eo plurimi dies vacarent, posterior ætas neque una manu, neque eodem tempore, festa serius introducta eidem inseruit. E novem sanctis, quos mox memoravimus et qui tempore Hontheimii colebantur a Trevirensibus, quatuor solum in hoc Calendario conspiciuntur, et inter hos unus tantum primævo charactere scriptus, scilicet X kal. novembris (23 Octobris) Severini Episcopi, sine addito tamen Trevirensis aut etiam Martyris. Eodem die ecclesiæ Coloniensis et Burdigalensis festum S. Severini, tamquam proprii utriusque earum antistitis, sub initium sæculi V vita functi, celebrant; haud dubio argumento eumdem esse sanctum qui in Trevirensi etiam eodem colitur. Equidem Treviri hodie festum S. Severini die sequenti (impedimentum ferente translatione S. Materni, quæ nunc X kal. novembris solemnius celebratur,) et quidem tamquam episcopo et martyre sub Maximiano (ut in noviori lectione recitatur) Treviris coronato, agunt. At identitatem festi et sancti salvat aliud Calendarium sæculi XIII, quod manuscripto Sanmaximiano (in quo Martyrologium, Regula S. Benedicti et Menologium continentur) præmittitur, in quo ad sæpe fatum diem X kal. novembris simul legitur: Severini Episcopi. Translatio S. Materni; in Martyrologio autem ejusdem codicis eodemmet die: Coloniæ Severini Episcopi.

[8] [re quidem vera ex errore illius cultus substitutus est cultui S. Severini Coloniensis; sed ambo certe diversi sunt;] Qui affirmaret nil boni inesse huic Hontheimii argumentationi, is procul dubio parum æquus dicendus foret. Meo judicio certissime constat Trevirenses a sæculo XI (in kalendario, præfixo Psalterio S. Maximini, quod ineunte sæculo X seu etiam prius scriptum est et nunc in musæo nostro servatur, nomen S. Severini nondum apparet) mea, inquam, sententia certum est Trevirenses sæculo XI, quo S. Simeonis Calendarium et Psalterium exarata sunt [Cfr Hontheim, Prodromus historiæ Trevirensis, tom. I, pag. 385 et 392.] , die 23 Octobris S. Severinum Coloniensem coluisse; similiter sæculo XII, cujus anno 1128 Computus ecclesiasticus iterum S. Simeonis cum Calendario conscriptus est [Ibid. pag. 399.] ; itemque sæculo sequenti, ut constat tum ex laudato ab Hontheimio S. Maximini Calendario, tum ex Calendario Libri hebdomadalis S. Simeonis [Ibid. pag. 406.] , ubi ad diem 23 Octobris legitur: Translatio S. Materni et Severini epi; et ad diem 24, ut jam monui: Fëlicis epi et Bonifacii PP. Quod institutum in Breviario secundum usum monasteriorum SS. Maximini, Willibrordi et Naboris, anno 1600 a monachis Sammaximinianis excuso, quantum ad SS. Severinum et Maternum attinet, adhuc observatur; ita ut eorum nomina ad 23 inscripta sint Calendario, et officium ex communi fiat confessorum cum oratione propria in qua amborum sanctorum conjuncta sunt nomina. Deinde certum mihi videtur recte dictum esse ab Hontheimio S. Severini Coloniensis festum ex die 23 Octobris ad diem 24 propter concurrentem translationem S. Materni dilatum fuisse; nam ubi S. Severinus episcopus Calendariis Trevirensibus inscriptus est sub die 23 Octobris, nullus S. Severinus apparet die sequenti; ubi vero die 24 locum invenit, nulla amplius ejus fit memoria die præcedenti: quo quid validius esse possit ad demonstrandam festi alicujus translationem, equidem non video. Jam vero (ut pronum erat fieri) quum paulatim ignorantia obrepsisset quis S. Severinus ille esset, die 24 Octobris cultus, putatum est eum Trevirensem fuisse episcopum; qui error extremo sæculo XV antiquior sit oportet, quum in Usuardo Lubeco-Coloniensi occurrat, dein repetitus a Greveno. Hactenus itaque Hontheimio consentimus; sed plane ab eo discedimus, ubi vult suum Trevirensibus aut Tungrensibus non fuisse Severinum, eosque hunc sibi adscivisse ex illa S. Severini Coloniensis festi translatione. Omnino non ita est. Cognitus is eis erat Herigero tribus sæculis priusquam S. Severini Coloniensis festum loco suo motum fuerit in ullis kalendariis Trevirensibus. Dicatur itaque festivitas S. Severini Tungrensis aut Trevirensis, quæ nunc die 24 Octobris agitur, ex errore esse orta; nil repugnabo, immo probabo: sed nequaquam statuatur non exstitisse S. Severinum, Tungrensem aut Trevirensem episcopum, et qui nunc colitur alium non esse quam Coloniensem; id apprime falsum est. Quandonam autem Tungrenses cœperint colere S. Severinum me latet; coluisse tamen dicuntur, licet Trajectenses ad Mosam et Leodienses, qui id eodem fecissent jure, id fecisse non videantur umquam. In antiquo Breviario Tungrensi S. Servatii, ait Ghesquiere [Act. SS. Belgii, tom. I, pag. 174.] , ad diem X kalendas Novembris festum ejus assignatur, ac præter orationem propriam tres in ecclesiastico ejus officio præscribuntur recitandæ lectiones quæ de ejus gestis aliisque rebus ad eum attinentibus agunt. Verum timeo vehementer ne Ghesquierus confuderit S. Severinum Tungrensem cum S. Severino Coloniensi, die X kal. nov. culto.

[9] [item distinguendus est a S. Severino, qui 21 decembris in Martyrologiis inter episcopos Trevirenses recensetur.] Quod si quæritur quo tempore vixerit S. Severinus, quot capita, tot sunt sententiæ. Singuli enim suas vendunt conjecturas et divinationes. Martyr ne obierit an confessor; Tungrisne an Treviris sepultus fuerit, alii aliter statuunt, quisque pro patria gloria certantes. Ast hæc ne examinare quidem libet, contentis cum Herigero hæc omnia ignorare. Superest itaque id unum animadvertere S. Severinum nostrum diversum esse ab alio S. Severino, itidem Trevirensi episcopo dicto et a Baronio ad diem 21 Octobris in Martyrologio Romano laudato his verbis: Treviris sancti Severini episcopi et confessoris. In notis ad hunc locum docet Baronius se hanc memoriam accepisse ex auctariis Usuardinis, maxime Molani; ubi certissime, ut ex Sollerii editione videre est, celebratur S. Severinus secundus, episcopus Trevirensis. In Lectionario etiam Trevirensi, anno 1645 typis excuso, duplex S. Severini Trevirensis commemoratio facienda præcipitur, altera die 24 Octobris, altera die 21 Decembris; verum hæc posterior postea suppressa est, quoniam S. Severinus, die 21 Decembris celebratus, idem sanctus visus est ac S. Severinus Burdigalensis, qui die 23 Octobris colitur. Certe utriusque eadem sunt Acta; at an una eademque sit persona, ut Hontheimius aliique volunt, alibi opportunius examinari poterit.

[10] [S. Felix I, episcopus Trevirensis, primum productus a Pseudo-Methodio, videtur idem ac S. Felix Mettensis.] S. Felicis, episcopi Trevirensis, rerum conditio longe pejor est. Nolim renovare universam controversiam de antiquis episcopis Trevirensibus; sed candide fatebor plerosque ex iis, quos Herigerus non habet, mihi videri aliunde accitos mihique probari conjecturam Hontheimii [Historia Trevirensis diplomatica, tom. I, pag. XXXII.] et Perierii [Act. SS. tom. IV septembris, pag. 373.] S. Felicem I Trevirensem eumdem ac S. Felicem Mettensem, de quo dixere decessores nostri ad diem, qua Romano Martyrologio inscriptus est, 21 Januarii. Jam monui illum Felicem I Trevirensem e tenebris eductum fuisse a Pseudo-Methodio; cui animadversioni hic addam hujus larvati viri chronicum, quo olim plurimum nitebantur, (eo quod inspersum erat B. Mariani Scoti Chronico, qualiter editum est a Pistorio,) omnem fere quam adhuc servabat auctoritatem ob B. Mariani Scoti nomen et merita, pene perdidisse; ex quo enim tempore secundum pura exemplaria Pertzius B. Mariani edidit librum, constat illam scriptionem numquam usurpatam fuisse ab chronologo Scoto, sed ejus opus eo infartum fuisse a monacho aliquo S. Disibodi. Cæterum sanctus ille Felix festam diem aut commemorationem Treviris numquam habuit; et quum Floraria et Usuardina auctaria, initio citata, valde levia sint cultus ecclesiastici indicia, dubitari potest an alii quam errores historici in illo S. Felice admissi fuerint.

DE S. FELICE, EPISC. TUBZACENSI IN AFRICA ET MARTYRE VENUSII IN APULIA,

ANNO CCCIII.

COMMENTARIUS PRÆVIUS.

Felix, episc. Tubzocensis in Africa et martyr Venusii in Apulia (S.)

AUCTORE V. D. B.

§ I. Variæ Actorum S. Felicis editiones et classes.

Quod vix aut ne vix quidem umquam in hac nostra collectione Actorum Sanctorum contigit, [Quam maxime variæ sunt] maxima de sancto Felice et de sociis, ei adjungi solitis, exsistit sententiarum varietas; quamquam commentarii, beato martyri coævi, jam pridem reperti atque in lucem editi fuerunt. Quot enim quæstiones fieri queunt, tot responsa inter se diversa adeoque pugnantia data fuere ab hagiographis; quæ dissensio inde orta est, quod de nullis fere S. Felicis rebus in antiquis libris conveniat. Si enim quæsieris sintne assignandi socii an tollendi: utrumque suadere videntur monumenta; si assignandi, quæ eorum nomina: passim quam maxime diversa occurrunt; in quem diem martyrium referendum et cultus: fasti sacri et passionalia dissentiunt quam plurimum; quis locus certaminis: alii Nolam, alii Venusiam, alii alium obtrudunt locum; quæ sedes S. Felicis episcopalis: neque hic absunt tenebræ; quæ demum itineris ejus ex Africa in Italiam ratio et tempus: neque hic consentiunt, quin immo dissentiunt quam apertissime. Quid ergo? ut, quantum fieri licet, tuti hoc exeamus labyrintho, filum investigandum est, quod passus nostros dirigat et ducat; quod si invenerimus, strenue id manibus tenendum, ut ad finem usque rectæ insistere liceat viæ. Atque hoc pacto spes affulget fore ut originem errorum, interpolationum aliorumque similium nævorum, quibus omnia fere antiqua de S. Felice documenta maculantur, detegamus. Filum autem istud hujus generis est ut ea Actorum exemplaria reprobemus, quæ manifesto studio, non vero negligenti librariorum socordia corrupta fuere; et ut eas sequamur editiones, in quibus id genus nævorum reperire non est.

[2] [editiones et codices mss. Passionis S. Felicis;] Prius autem quam ad hujus legis applicationem veniamus, recensendæ sunt Actorum S. Felicis, quæ in lucem venerunt, editiones. Prima locum occupat in libro, anno 1525 curis Jacobi Fabri Stapulensis impresso Parisiis, cui titulus Agones martyrum; quem codicem typis excusum non habeo, sed exemplar manu exaratum. Secunda editio est Surii [Vitæ SS. ad 24 octobris.] , quam in Annales ecclesiasticos [Ad an. 303, num, CXVIII et seqq.] , paucis mutatis, recepit Baronius, et quæ deinceps in recentioribus Surii editionibus secundum Baronii mentem recusa est. Tertia est Dacherii, qui exemplari, a P. Petro Francisco Chiffletio S. J. descripto, usus, Acta S. Felicis Spicilegio [Tom. XII, pag. 634.] suo inseruit sub titulo: Passio S. Felicis, Tubzocensis episcopi et martyris; eamdem repetiit Ludovicus de la Barre Tornacensis [Spicilegium, tom. II, pag. 68.] ; nonnullis insertis et uncinis inclusis ex editione quarta, quæ est Baluzii [Miscellanea, tom. II, pag. 77.] : hic vero ut in annotatis ad Acta subjungit, Acta S. Felicis diligenter contulit cum quatuor antiquis et optimis codicibus manuscriptis bibliothecæ Colbertinæ, videlicet 59, 316, 401 et 901: quæ omnia ad literam denuo expressit Joannes Dominicus Mansi in nova Baluzii Miscellaneorum impressione [Tom. I, pag. 18.] . Quintam editionem pararunt Angli aliquot eruditi secundum codicem Sarum, eamque publici juris fecerunt cum Actis SS. Felicitatis et Perpetuæ Oxoniæ anno 1680; eam aliquot abhinc annis alii Angli verterunt in suum idioma [Tracts for the times, Records of the church, n. XXIII, Londini, 1841.] , ut ordinem episcopalem a calumniis sectæ presbyteralis vindicarent. Verum jam pridem ante, anno scilicet 1689, sextam editionem adornarat Ruinartius, primam Surianam fere secutus; quæ deinceps sæpius cum reliquis Actis Martyrum sinceris renovata est. Baluzii et Ruinartii editionem expressit omni ex parte Dupinius inter Monumenta de schismate Donatistarum [Opp. S. Optati Milev, pag. 146 et 149.] . Præterea ad manus nobis sunt exemplaria codicum mss. Rubeæ Vallis, I, II et III Audomarensium, necnon Ultrajectini. Neque omittenda Menæa Græcorum, qui die 16 aprilis S. Felicis memoriam celebrant; alia pro re nata sponte occurrent.

[3] [hæc et reliqua documenta] Hæc autem exemplaria omnia et documenta alia in quatuor aut quinque distribuenda sunt classes: quarum prima continet editionem primam seu Parisiensem Jac. Fabri, tertiam seu Dacherianam, quartam quæ est Baluzii et quintam seu Anglicanam, necnon codicem Ultrajectinum; huic proprium est classi, quod programma seu imperatorium edictum nonis Januarii propositum fuisse perhibeat, postridie vero beatum Felicem captum et XVIII kalendas Februarii capite minutum. Atque huc quoque pertinet Florarium sanctorum ms., in Actis nostris toties citatum, et Martyrologium Germanicum Canisianum et quod ei præluxit Usuardinum auctarium Greveni, necnon Mombritius [Vitæ Sanctorum, tom. I, fol. V°. 290.] et compendium Passionis ms. Ultrajectinum; in quibus omnibus sancti Felicis natalis ad XVIII kalendas Februarii seu diem 15 Januarii refertur: quin etiam huc spectant qui die sequenti (nam sæpe sæpius uno dissentitur die in hoc rerum genere) sancti Felicis obitum signant, videlicet Grevenus, Galesinius, Ferrarius in utroque Catalogo, auctarium Usuardinum Carthusiæ Coloniensis, Martyrologium Germanicum et qui his omnibus præcessit Petrus de Natalibus [Catalogus SS. lib. II, cap. LXXXV.] . Neque ex hac classe excludendus est tertius codex Audomarensis, quamquam non XVIII seu XVII kalendas februarias beati Felicis obitum signet, sed IX; id enim non studio, sed scriptoris negligentia factum. Sunt et alia nonnulla huic classi propria, maxime quod sancti martyris palæstram Nolæ statuat.

[4] [in quinque dividi classes queunt.] Secunda classis sola complectitur Menæa Græcorum, in quibus beati Felicis natalis die 16 Aprilis recolitur et locus certaminis dicitur civitas Ælurum in Lycaonia; in reliquis partim accedunt ad primam classem, partim ad quartam. Tertia classis conflatur ex codice Rubeæ Vallis et primo et secundo Audomarensi; in quibus id observatur singulare, quod programma nonis augusti seu die 5 propositum fuisse dicatur et sanctus Felix Nolæ cæsus III kalendas septembris, seu die 30 augusti: in reliquis vero fere conveniunt cum Actis classis primæ. Demum classis quarta ex editionibus Surii, Baronii et Ruinartii componitur, in quibus edicta imperatoria nonis Junii promulgata leguntur et beatus Felix, amputato capite, martyrium fecisse Venusii tertio kalendas septembris.

[5] [Antiquiora martyrologia signant ejus mortem ad 30 augusti,] Atque ad hanc aut ad tertiam classem spectat venerabilis Beda, ad dictam diem 30 augusti in Martyrologio [Acta SS. tom. II Martii, pag. XXX.] scribens: In Venusia civitate Apuliæ natale SS. Felicis episcopi civitatis Tubzocensis et Audacti et Januarii presbyteri et Fortunatiani et Septimini lectorum: qui temporibus Diocletiani in sua civitate tenti a Magneliano curatore, inde multis diu vinculis et carceribus macerati et in Africa et in Sicilia tandem in occisione gladii consummati sunt. Felix quinquaginta sex annorum virgo obiit. Sunt autem inter Carthaginem et Tubzucam * millia passuum triginta quinque. Neque abludit Rhabanus, pro more fere suo uno die præcedens et proin ad 29 Augusti hæc annuntians [Canisii lectiones antiq. tom. II, part. II, pag. 339, edit. Basnagii.] : IV Calend. in Venusio civitate Apuliæ natale Felicis episcopi Tubrozensis et Januarii presbyteri et Fortunatiani et Septimi lectorum, qui temporibus Diocletiani in sua civitate tenti a Magnelliano procuratore XVIII calend. julii, inde multis diu vinculis et carceribus macerati et in Asia (immo Africa) et in Sicilia, tandem in occisione gladii consummati sunt: quæ alii recentiores martyrologi ad diem 29 augusti de S. Felice aut appositis ei sociis dixere vide in opere nostro [Act. SS. tom. VI Angusti, pag. 496.] . In codice S. Columbæ Senonensi, dein Bibliothecæ reginæ Sueciæ, reperit Holstenius [Martyrolog. Adonis, edit. Georgii, pag. 543; Passio S. Perpetuæ, pag. 319; Acta SS. suppl. Junii, pag. 46.] ad diem 30 augusti annuntiationem, quæ partim cum Beda edito, partim cum Rhabano convenit: III kal. septemb. In Venusia civitate Apuliæ, natalis SS. Felicis episcopi civitatis Tubzocensæ et Adaucti presbyteri, et Fortunatiani et Septimini lectorum, qui temporibus Diocletiani in sua civitate tenti a Magnelliano curatore XVIII kal. julii, inde multis diu vinculis et carceribus macerati et in Africa et in Sicilia tandem gladio consummati sunt. Felix LVI annorum virgo obiit. Infra num. 27 ostendemus huc quoque revocanda esse Hieronymianos fastos et kalendarium marmoreum Neapolitanum sæculi IX.

[6] [recentiora post Rom. Parv. ad 24 octobris.] Atque ego haud scio an quinta fingenda sit classis ex martyrologis, qui, Bedæ fere verbis usi, beati Felicis natalem ad diem 24 Octobris distulerunt, eumque constituerunt Venusiæ. His princeps præit B. Ado: In Venusia, inquiens [Canisii Lect. ant. tom. II, part. III, pag. 183.] , civitate Apuliæ, natalis sanctorum Felicis, episcopi civitatis Tubzocensis, et Audacti et Januarii presbyterorum, et Fortunatiani et Septimi lectorum. Qui temporibus Diocletiani in sua civitate tenti a Magnelliano procuratore, inde multis diu vinculis et carceribus macerati, et in Africa et in Sicilia, tandem in occisione gladii occisi sunt. Sunt autem honorifice sepulti inter Carthaginem et Uticam. Felix quinquaginta sex annorum obiit virgo. A Beda discessit Ado in referendo S. Felicis et sociorum natali ad 24 octobris, non vero ad 30 augusti; quoniam in assiduo suo duce et comite Martyrologio Romano parvo, edito a Rosweido et secundum eum a Georgio, legerat: IX kal. novembris Venusiæ, Felicis episcopi Tubzocensis et Audactis et Januarii presbyterorum et Fortunatiani et Septimi lectorum. Notkerus, cujus Martyrologium desumptum est partim ex Rhabano partim ex Adone, propius hoc loco adhæret Adoni: cui omnino consentit Usuardus, nisi quod detentionem in Africa et sepulturæ locum omittit. Maurolycus proxime sequitur Usuardum; similiter Baronius in Martyrologio Romano, præterita tamen virginitatis laude. Atque hic cursim animadvertere est a Baronio in editione anni 1583 scriptum fuisse Felicem, episcopum Aptungitanum; sed dein ad oram exemplaris sui annotasse: Nullo modo dicendus Aptungitanus; nam Felix Aptungitanus, de quo scribit Optatus, supervixit usque ad tempora Constantini imperatoris. Ob variam lectionem dicerem tantum: episcopi Africani: quæ emendatio deinde recepta est [Cfr Georgius, Martyr. Adonis, pag. 544. Cfr not. a ad Martyrol. roman. ad 24 octobris.] ; sed nos de sede S. Felicis alibi. Hoc loco id unum addemus minus antiqua manu Martyrologio Hieronymiano Fuldensi ad 24 octobris quoque insertum fuisse [Ibid. pag. 543 et 671.] : In Venusia civitate natale sancti Felicis episcopi.

[Annotatum]

* Mss. Tibiucam

§ II. Ex temporum ratione ostenditur editionem Surianam longe esse optimam.

[Editionem Surii longe esse optimam, quæ quippe conveniat cum tempore dati a Diocletiano edicti;] Jam si quæritur quæ harum classium videatur optima, consentiendum omnino arbitror Ruinartio [Acta sincera Martyrum, pag. 354, Amstelodami, 1713.] , Tillemontio [Mémoires ecclés. tom. V, pag. 665 et seqq.] , Remigio Ceillier [Auteurs ecclés. tom. III, pag. 480.] , Bailleto [Vies des Saints, octobre, pag. XXV et 373.] , Butlero [The lives of the Fathers, etc. tom. X, pag. 499, London, 1814.] et plerisque recentioribus, quibus hæc communis est sententia præferendam esse editionem Surianam; quamquam eam ex editionibus aliis corrigendam aliquando censeant. Argumentum, ex ratione temporis desumptum, mihi præcipuum et tamquam dux ex tenebroso illo labyrintho. Audiamus prius de eo Ruinartium: Non minus, inquit, inter se dissentiunt Acta edita in assignando tempore, quo idem sanctus Felix martyrium pertulit. Id die 18 kalendas februarii contigisse cum mss. codd. referunt editiones Acheriana et Baluziana: quod ad 3 kalendas septembres revocat editio Suriana; quam postremam sententiam alteri præferendam censemus. Cum enim edictum de comburendis libris anno 303 Nicomediæ mense martio promulgatum fuerit; vix quisquam sibi persuadeat, ipsum nonnisi anno sequenti in Africam pervenisse: quod tamen dicere debent qui primam sententiam amplectuntur. Certum quippe est ex Actis Felicem apprehensum fuisse, statim atque edictum istud in Africa promulgatum fuit. Surianæ editioni favet etiam ipse Actorum contextus: Diocletiano octies.., exivit edictum etc. Tunc programma propositum est etc. In altera enim opinione hæc verba: Tunc programma, de anno qui his verbis: Diocletiano octies etc. designatur, intelligi non potest. Hæc vero omnia optime congruunt cum Suriana seu Baroniana lectione. Nam Diocletiano octies et Maximiano septies coss. id est anno 303 mense Martio, primum edictum adversus christianos de libris comburendis etc. Nicomediæ latum est. Quod quidem edictum ad diversas imperii romani provincias transmissum, mense junio in Africam pervenit: eoque in civitate, cui Felix episcopus præerat, promulgato, cum ipse sacros libros tradere constanter renueret, ad diversa tribunalia, etiam trans mare perductus, tandem die 30 augusti apud Venusium Apuliæ urbem gladio percussus martyrium complevit. Hæc ille.

[8] [aliæ editiones absurda continent,] Verum alia quoque, et quidem multo graviora momenta pugnant adversus primam Actorum classem. Si enim ea audias, programma propositum est nonis seu die 5 januarii; postridie captus S. Felix; dein in triduano carcere positus; quarto die post seu die nona januarii missus Carthaginem; sedecim deinde post diebus seu die 26 aut 27 januarii oblatus proconsuli, a quo sub finem mensis januarii vehi jussus Romam; ubi duodecim dies inclusus carceri, et dein missus post imperatores navigare: quæ navigatio ante medium mensem februarium incohari nequaquam potuit, et quatuor duravit dies. Quibus expletis, venit Nolam sanctus Felix et brevi post decollatus est. Sole itaque clarius est non potuisse fieri id martyrium ante diem circiter 24 februarii, et tamen universa illa Actorum classis reponit beati martyris necem die octavo aut septimo decimo kalendas februarii, seu die 15 aut 16 januarii. Eadem difficultate laborant Acta classis tertiæ, quum nonis seu die 5 augusti programma propositum et tamen beatum Felicem post duplicem plurium dierum inclusionem et navigationem tandem Nolæ occisum tradant die 30 ejusdem mensis. Hæc incommoda jam pridem mentem pulsarunt Pagii [Critice ad annal. Baronii, ad an. 302, num. XXIII.] , Mansii [Ibid. Notæ Mansi, tom. III, pag. 327.] aliorumque. Quapropter statuerunt mense februario exeunte anni 303 edictum persecutionis Nicomediæ fuisse propositum; sed id proclamatum nonis tantum januarii anni 304 in civitate Tubzacensi et postridie captum S. Felicem; cujus captivitatem durasse plus integro anno, quippe qui martyrium fecerit die 18 januarii anni 305. Verum enimvero in Annotatis ad sancti Felicis Acta planum faciemus prius persecutionis Diocletiani edictum in Africa propositum fuisse verno tempore anni 303; juxta id examinatum fuisse sanctum Felicem; et demum alterum edictum, multo acerbius, in Africam allatum esse ante III idus novembris 303, quum jam pridem in Italiam avectus fuisset sanctus præsul. Atque hæc sufficiant hoc loco.

[9] [et pugnant cum consuetudine de mari aperto et clauso:] Aliud præterea telum adversus primam illam classem in pharetra nobis est, idque subministraverunt de mari clauso et aperto, quæ illo ævo vigebant, consuetudines et leges. Plinius [Hist. nat. II, 47.] hac de re sequentia tradidit: Ver aperit navigantibus maria; hæc alia Vegetius [De re milit. IV, 39.] : Ex die tertio iduum novembris usque in diem sextum iduum martiarum maria clauduntur. Accedit Apulejus [Met. XI, pag. 365.] : Diem, qui dies ex ista nocte nascetur, æterna mihi nuncupavit religio; quo sedatis hybernis tempestatibus et lenitis maris procellosis fluctibus, navigabili jam pelago, rudem dedicantes carinam, primitias commeatus libant mei sacerdotes: de celebrando navigationis natali sermonem facit Apulejus. Atque hinc apparet mensem januarium inopportunum fuisse tempus, quo edictum imperatorum Nicomedia transveheretur in Africam et beatus Felix Carthagine mitteretur Romam. Insuper hinc quoque labefactatur classis Actorum secunda seu græca, qua beati Felicis obitus die 26 aprilis statuitur. Sexta enim idus martias, qua mare aperiebatur, triginta sex tantum diebus distat a die 26 aprilis: intra quod spatium non ea tantum ponenda essent quæ numero superiori collegimus, sed et programma Nicomediense ferendum Carthaginem et per Africam spargendum. Vix aut ne vix quidem, etiamsi omnia matures quam maxime, hæc intra illos temporis fines concludes. Sed satis id argumentum persecuti sumus.

[10] [omnia fluunt in editione Suriana; in qua iter quoque reperitur Siculum.] Contra nullis id genus difficultatibus obnoxia est classis quarta, in qua omnia fluunt apprime. Programma in civitate episcopali sancti Felicis proponitur nonis juniis; postridie capitur beatus præsul; tribus diebus post, seu die nona mittitur Carthaginem ad proconsulem Anolinum, coram quo alia die sistitur, et dein sedecim dies includitur carceri. Postea, idibus scilicet julii seu die 15 mittitur Romam ad præfectum prætorio, a quo post novendialem custodiam jubetur post imperatores navigare. Quatuor diebus pervenit Agrigentum; hinc navigio Catanam petit, Messanam et Taurominium in Sicilia; atque hinc in partes transfretat Lucaniæ et Apuliæ, ubi die 30 augusti civitatem Venusium nobili martyrio decorat. An vere Venusii atque illa die obierit S. Felix disputabitur alio loco; interea id manifestum, rationem temporum in Actis Surianis apprime cohærere. Præstant hæc alia quoque laude: iter videlicet sancti Felicis Siculum habent et ultima ejusdem de custodita annos quinquaginta sex virginitate verba; quæ utraque certissime iis inerant Actis, quæ venerabilis Beda præ manibus habuit.

[11] [Aliæ editiones ratione S. Felicis Nolani corruptæ] Quæ quum intenta mente considero, non possum non in eam ire sententiam Acta classis primæ fuisse corrupta, quod Felicis, presbyteri Nolani, nomen omni ævo celeberrimum, necnon festum, die 14 Januarii jam antiquitus actum, librarii male feriati ingenium presserint eumque eo induxerint ut S. Felicis, Africani episcopi, martyrium proxime ad sancti Felicis presbyteri natalem consignaret, quin etiam illius certaminis gloria hanc donaret civitatem; quasi nuspiam alibi quam Nolæ aliove anni tempore quam medio januario Felicis nomini esset locus. Hinc in multis Passionalibus mss. trium se invicem excipiunt SS. Felicium Acta. Neque raro in opere nostro animadversum est sanctos homonymos iisdem aut proximis coli diebus et secundum hanc legem Acta eorum aliquando deturpari; et quidem in sequenti paragrapho, ubi agemus imprimis de beati Felicis sociis, non deerunt hujus rei exempla.

§ III. An S. Felix in martyrio habuerit socios; quare ei additi SS. Januarius, Fortunatus et Septiminus. Palæstra Venusium. Corpus Carthaginem translatum.

[De S. Felicis sociis ingens sententiarum diversitas;] Hoc porro de S. Felicis sociis argumentum nodis, siquod umquam, implexum est quam maximis. Eos solvere tentavit Tillemontius [Mémoires ecclésiast. tom. V, pag. 667.] ; neque mea sententia infeliciter. Animadvertendum imprimis est in nullis Actis S. Felici assignari in martyrio comites; sed in Actis Surianis traditur in civitate sua episcopali habuisse presbyterum Aprum, et Gyrum seu Cyrum, Vitalemque lectores; in aliis vero omnibus, tum editis, tum manu exaratis, Januarium presbyterum, et Fortunatium seu Fortunatianum et Septiminum lectores; de quibus ne hilum quidem quod presbyter ille et ambo lectores in Italiam cum S. Felice trajecerint. Nec mirum proin de solo sanctissimo episcopo memoriam fieri a Petro de Natalibus, Mombritio et in brevi quadam S. Felicis Passione ms., quam ex ms. codice S. Salvatoris Ultrajectino excepit Rosweidus et cujus supra numero 3 memini. Contra in Menæis Græcorum memoria agitur beati Felicis, Januarii presbyteri, Fortunati et Septimini, qui omnes simul capite cæsi dicuntur. Quibuscum conveniunt Beda, Rhabanus et Martyrologium Senonense editum, nisi quod Adaucti nomen in Senonensi Januarii locum occupet, idemque intrusum videatur genuino textui Bedæ: secus enim quid Adauctum omisisset Rhabanus, cæterum Bedæ vestigiis insistens?

[13] [supprimendus S. Adauctus, utpote alterius Felicis socius;] Utut sincera Bedæ lectio fuerit, jam a sæculo VIII Adaucti nomen illigatur sancti Felicis sociis, a Martyrologio Romano Parvo in Adonianum, Notkerianum, Usuardinum, Autissiodorense [Ap. Martene, Analecta, tom. VI. col. 726.] et Baronianum derivatum; quemadmodum lectori ex numero 6 hujus commentarii deprehendere licebit. Interpolationem esse manifestissimam statuet quotusquisque, qui id nomen ab omnibus omnino Actis abesse recogitaverit. Neque ejus origo altius quærenda est. Ad III kalendas septembres seu die 30 augusti jam ab antiquissimis temporibus recolitur Romæ via Ostiensi natale beatissimorum martyrum Felicis et Adaucti sub Diocletiano et Maximiano imperatoribus; quo pronum erat ut uterque Felix in unum confunderetur virum, et Adauctus annumeraretur sancti Felicis Africani sociis. Quin etiam ad illam diem in kalendario Vaticano, quod edidit Georgius [Martyrolog. Adonis, pag. 700.] , et in Stabulensi, quod publicæ luci dedit Martenius [Analecta, tom. VI, col. 675.] , legitur: In Apuleja passio sanctorum Felicis et Audacti. Et quum hæc ita se habeant, manifestum hinc quoque est (quod cæterum Bedæ suadet ætas) antiquiorem kalendariorum rationem eam esse ut S. Felicis Africani nomen ad finem mensis augusti legatur, non vero ad 24 octobris; cui posteriori diei, errore an oscitantia, prius in Romano Parvo, dein in subsecutis Martyrologiis locum esse factum.

[14] [supprimendi SS. Januarius, Fortunatus et Septiminus, qui de turma sunt duodecim fratrum;] Verum ut Adauctus certo inter S. Felicis comites recensendus non est, ita (quantum video) nec Januarius presbyter, nec Fortunatus Septiminusque lectores. Ad quam sententiam amplectendam tribus moveor causis: quarum prima est, hæc nomina abesse ab editione Suriana, cæteris longe meliori; secunda, ex nullis Actis apparere sancti Felicis presbyterum et lectores cum suo episcopo venisse in Italiam et cum eo fecisse martyrium; tertia, manifestum esse unde Januarii, Fortunati Septiminique nomina hausta sint, et Apro, Cyro Vitalique substituta. Venusii scilicet ad finem augusti coluntur Felix, Januarius et Septiminus, qui sub Maximiano Herculio passi sunt; unde factum est ut illis in partibus horum martyrum Acta cum nostri sancti Felicis Passione, atque hæc vicissim cum illorum Martyrio confusa fuerint. In Actis scilicet, parum probatis, duodecim fratrum Adrumetinorum legimus de Valeriano proconsule [Acta SS. tom. I Septembris, pag. 138.] : Alia die abiit in civitatem Venusiam, sanctos secum deferens, et sanctissimos Septimum (seu Septiminum, in aliis), Januarium et Felicem, post interrogationem Christum confitentes, jussit in eadem civitate sexto calendas septembris decollari. Quis autem crediderit in eadem civitate, duobus interjectis diebus, duos martyrum manipulos, eadem omnino habentes nomina, cultos fuisse? Ne vero objicias Fortunatum non coli Venusii: hic quippe adscitus ex reliquis duodecim fratribus, ad quorum turmam Venusini quoque martyres pertinent.

[15] [supprimendi Fortunatus, Cajus et Anthes, qui Salernitani MM. sunt.] Alibi alii assignantur beato Felici socii. In Actis nempe SS. Fortunati, Caji et Anthes, qui die 28 Augusti Salerni coluntur, leguntur sequentia [Ibid. tom. VI Augusti, pag. 167.] : Diocletiano et Maximiano imperatoribus. .. Felix, Buzocensis episcopus, et cum eo Donatus et Adauctus presbyteri, Fortunatus, Cajus et Anthens … ad proconsulis Amagleniani prætorium adducuntur. Quos cum proconsul vidisset, minacibus verbis terruit.., nisi diis libamina adhiberent. Idque audacter detestati, Felix et Adauctus via Ostiensi, secundo ab urbe lapide ducti, securi percussi sunt. Fortunatum vero, Cajum et Anthem Leontius, Apuliæ proconsul, Salernum secum adduxit;… qui denique nec mortis pœna territi, fortiter dato capite, ad cæleste regnum migrarunt quinto kalendas septembris. Præclara confusio: Felix quippe ille duplicem habet faciem, alteram episcopi nostri Africani, alteram presbyteri et martyris Romani. Adauctus hujus est socius et cum eo die 30 augusti colitur. Donatus e duodecim fratrum Adrumetinorum turma sublatus: reliquos probos martyres Salernitanos habuit Pinius noster [Ibid. pag. 163 et seqq.] . Ast diutius his inhærere nolim, quæ misericordia egent, nequaquam confutatione.

[16] [S. Felix noster diversus est ab abo Felice Venusino: quod ex translatione,] Porro ut lector comperiet quantum olim ausi fuerint librarii in sancti Felicis socios, pronum erit ab eo quæri an sanctus ille Felix, qui VI kal. septembris seu die 27 augusti cæsus dicitur Venusii et ad turmam duodecim fratrum pertinet, idem sit ac sanctus noster Felix. Candide dicam parum mihi placere duodecim fratrum Acta [Ibid. tom. I Sept. pag. 138 et seqq.] ; ea mihi videri referenda inter hoc genus scriptionum, quæ cycli dici solent, et quibus multa inter se diversa et absona in unum rediguntur corpus; adeoque Passionem sancti Felicis nostri multis præluxisse locis illorum scriptori. Verumtamen non ausim dicere utrumque sanctum unum eumdemque esse. Primo enim Felix ille Venusinus, qui inter duodecim fratres censetur, nuspiam in Actis, neque in Martyrologiis episcopus dicitur; quin etiam post Januarium et Septiminum ejus venit nomen. Secundo, non eodem occisi dicuntur die: hic scilicet die 27 augusti aut 29 [Ibid. pag. 152 cd. cfr pag. 154, not. l.] , noster vero constanter die trigesima. Tertio, anno 760, quum Arechis, Beneventi princeps, corpora duodecim fratrum conquiri jussisset, repertæ fuere prioris sancti Felicis exuviæ, ut in historia translationis his legitur verbis [Ibid. pag. 142 et 143.] : Sancti quoque Septiminus, Januarius et Felix, cum in urbe Venusia gladii animadversione optatum finem complessent, illic hactenus requietionis locum a Domino meruerunt; quo tempore eorum corpora condita fuere in templo S. Sophiæ Beneventano [Ibid. pag. 136 et seqq. 142 et seqq. 154 et 155. Cfr de Vita, Antiquit. Benev. tom. II, pag. 98.] . Contra ambigendum non videtur quin sancti Felicis nostri ossa in Africam delata fuerint.

[17] [cujus ætas, (stabilito ordine genealogico documentorum de S. Felice,)] Sed priusquam hæc concludam, recolligenda sunt nonnulla quæ de multimoda sancti Felicis nostri Actorum editione et fortuna supra adstruximus, ut variorum exemplarium genealogia, si ita loqui fas sit, comperta sit, atque hinc propositam quæstionem solvere liceat. Genuinum et primarium fontem esse exemplar Surianum ad nauseam usque diximus. In eo prius mutarunt Venusini nomen Apri presbyteri in Januarium, necnon Cyri et Vitalis lectorum in Fortunatum et Septiminum; quas mutationes in exemplari suo sæculo VIII ineunte jam reperit Beda. Uno sæculo post reperit Ado exemplar, cui hæc ad finem addita erat clausula, quæ in omnibus codicibus mss. præterquam Suriano legitur: Completa hac oratione, ductus a militibus, ibidem decollatus est; ibique corpus ejus positum est, et reliquiæ ejus ad almam Carthaginem per religiosos Dei servos et matris ecclesiæ filios perlatæ sunt et positæ in via quæ dicitur Scillitanorum. Nisi enim hæc legisset in exemplari suo, Ado scribere non potuisset: Tandem in occisione gladii consummati sunt. Sunt autem honorifice sepulti inter Carthaginem et Uticam. Adeoque facile crediderim hæc ad textum pertinere primarium; itaut editio Suriana ad finem mutila sit. Statuere autem non ausim an sequentia quoque, passim obvia, legerit Ado: In eodem autem venerabili loco multa fiunt mirabilia et languores; universi curantur in nomine Domini nostri Jesu Christi, cui est cum Deo Patre honor et laus et gloria in Spiritu Sancto per omnia sæcula sæculorum. Amen: hæc enim, ut jam animadverterunt alii, posterius assumentum habendum est. Acta similia Bedanis aut Adonianis, sed corrupta magis, vidit ille qui Menæis Græcorum sanctorum Felicis, Januarii, Fortunati et Septimini inseruit encomium; ut ex eo patet, quod hos sancto episcopo tribuit socios et iter Siculum commemorat: quod autem non definio Bedanisne an Adonianis Acta, quæ adhibuit, fuerint similia, hæc est causa, nihil scilicet certi posse concludi ex ejus de reliquiarum translatione silentio. Postea autem Nolani ita mutarunt Acta Venusina, quæ præluxere Adoni, ut iter Siculum suppresserint, Venusio substituerint Nolam, et alicubi, ubi nullum civitatis nomen legebatur, iterum Nolam inseruerint: quod postremum interpolationis genus, ut ita dicam, palpabile est sequenti loco: Completa hac oratione, ductus a militibus, ibidem [id est, in Nola] decollatus est [die octavo decimo kalendas Februarii *]; ibique [in Nola] corpus ejus positum est, et reliquiæ ejus ad almam Carthaginem etc. Utrum in ms. Sarum deessent verba: Ibique in Nola corpus etc. studioso silentio pressisse videntur editores [Cfr Tillemont, Mém. ecclés. tom. V, pag. 666.] .

[18] [inquiritur.] Verum id obstat nequaquam quin certum sit omnino jam sæculo nono, ut ex Adone satis ostendimus, etiam in codicibus Venusinis scriptum fuisse sancti Felicis corpus Venusio relatum fuisse in Africam, atque etiam locum novæ sepulturæ fuisse notum, scilicet viam Scillitanorum. Quæ quum ita sint, et quum præterea credibile non sit illa a Venusinis addita fuisse post translationem duodecim fratrum, anno 760 factam; sequitur jam in Africam deportatum fuisse nostri Felicis corpus, quando alterius Felicis Venusii adhuc quiesceret. Superest tamen difficultas: in Agonibus Martyrum, quos a Jacobo Fabro Stapulensi Parisiis anno 1525 editos jam dixi, hæc videre est: Nolæ … corpus ejus positum est; et reliquiæ ejus, HOC EST CAPUT, ad inclytam Carthaginem … perlatæ sunt. Verum Faber hanc passim sibi licentiam usurpavit, ut majoris perspicuitatis gratia codicum verba immutaret, aliaque supprimeret, alia de suo adderet: unde tuto interpositionem: Hoc est caput, pravam interpolationem dixeris. Maneat itaque certum beati Felicis corpus prius Venusii fuisse conditum; et brevi post, quum sublatis christiani nominis hostibus et Constantino victore, Deus serenasset cælum, ejusdem reliquias adeoque corpus integrum per religiosos Dei servos et matris ecclesiæ filios (quæ verba antiquitatem sapiunt venerandam) perlatas fuisse Carthaginem et positas in via quæ dicitur Scillitanorum; ac proinde (ut unde exorsi sumus, redeamus) hunc sanctum Felicem alium esse ac qui nunc requiescit Beneventi.

[19] [S. Felix certo Venusii obiit.] Verumtamen cavendum est ne, dum distinguatur sanctus Felix Africanus a sancto Felice Venusino, omnino illum abripias Venusinis: tenendum omnino eum Venusii fecisse martyrium; quum Acta Suriana, in quibus nullus detegi potest nævus, id habeant. Re quidem vera Menæa Græcorum ejus necem in Lycaonia (immo Lucania) in civitate Ælurorum (immo Rhegii) contigisse perhibent; sed quum ipsa, ut supra num. 17 docuimus, excepta sint ex libris Venusinas immutationes passis, nequaquam dubitandum est quin menæographus exemplari usus sit mutilo; hinc itaque nullum argumentum conficies. Neque pluribus respondendum videtur ad suspicionem, quam his movet verbis Florentinius: Incertum mihi, an Sicilia vel Venusia, civitate Apuliæ, agonem compleverint. Venusii venerationem ac sepulcrum accepisse, translatis fortasse ex Sicilia corporibus, Senonense Martyrologium docet. Legantur superius num. 5 hujus Martyrologii verba, nec dubium videbitur quin nodum in scirpo quærat Florentinius.

[Annotatum]

* Mss. Rub. Vallis et I et II Audom. III kal. sept.

§ IV. Sedes episcopalis sancti Felicis; cultus.

[S. Felix non procul a Carthagine erat episcopus;] Quæstiones reliquæ involutæ minus, quamquam et ipsæ tricis non carent. Prima est de sancti Felicis episcopali sede. Eam positam fuisse in provincia proconsulari certum videtur; quum sanctus præsul Carthaginem missus fuerit ad procunsulem; cui quippe esset obnoxius. Nec distabat procul a Carthagine: nam in Passione hæc leguntur: Programma positum est in civitate Tibiurensi die nonarum Juniarum … Eadem die Felix episcopus Carthaginem erat profectus… Postera autem die Felix episcopus venit Carthagine Tibiuram. Quibuscum hæc jam alibi ex Beda recitata conveniunt: Sunt autem inter Carthaginem et Tubzocam seu Tibiucam millia passuum triginta quinque. Atque de his fere consentiunt recentiores; sed diversi abeunt, ubi de repræsentando hujus civitatis nomine quæritur.

[21] [opiniones de nomine civitatis:] Baronius [Annal. eccles. ad an. 302, num. CXVII et seqq. Martyrol. Rom. ad 24 octobris not. a.] æstimavit esse Thibiram seu Tibiram, ex sancto Cypriano notam satis: cui sententiæ eo titulo accedit Tillemontius [Mémoires ecclés. tom. V, pag. 667.] quod hæc civitas cognita sit et aliquo signo sanctus Felix ab homonymis episcopis sit distinguendus. Ceillier [Auteurs ecclés. tom. III, pag. 480.] eatenus assentit Baronio, ut alias nominis formas non omittat. Bailletus [Vies des saints, tom. VII, pag. 373.] dubius hæret. Morcellius [Africa Christ. tom. I, pag. 318 et tom. II, pag. 184 et seq.] pugnat pro Tibursica Bura seu Thubursicubure in provincia proconsulari, et alia a Thubursica in Numidia. Reliquos omitto. Priusquam meam aperiam sententiam, pauca de Baronii et Morcellii opinionibus (nam cæteri nil definiunt) dicenda videntur. Contendit Baronius [Martyr. Rom. ad 24 oct. not. a.] apud Adonem legi sanctum Felicem episcopum fuisse Tibiurensem; equidem in editione Plantiniana anni 1564 reperio Tubrocensem; in Rosweidiana anni 1613 et in Georgiana anni 1745 Tubzocensem; neque signant lectiones variantes ullas. Tibiuram legi apud Surium animadvertit dein Baronius: de hac forma infra. Subdit dein eruditissimus vir: Ex antiquis autem mss. verior lectio ea mihi probatur, quæ habet, Tibirensis: verum ubi lateant codices, non indicat neque post eum ullus alius. Præterea adversatur illi sententiæ, quod Thibiris non in provincia proconsulari, sed potius in Byzacena jacuisse videtur [Cfr Morcelli, Africa Christ. tom. I, pag. 315.] . Thubursicubure, quæ præplacuit Morcellio, videtur constare ex tribus verbis Thubur, Sicca, Bura; quibus cisternam casæ montanæ designari putem. Ast in ingenti formarum congerie, quos in codicibus reperi, nihil fuit obviam quod Morcellianæ conjecturæ faveret.

[22] [hæc dicebatur Tubuza] Contra universus ille formarum elenchus eo conspirat, ut sancti Felicis episcopalis sedis Tubjuça dicatur, vel Tubuza, ita ut derivatum prioris sit Tubjocensis posterioris Tubzacensis. Ecce catalogum earum lectionum variantium, quæ huic formæ faveant:

Tupuza Ms. Cod. Colb. 930.
Tubyza Ms. Cod. Colb. 59.
Tubzocensis Beda, Mrlgm Rom. parv. Ado, Mss. Aud. I et II, Dacherius.
Tubzuca Mss. Aud. I et II.
Tubzocensæ Mrlgm. Reg. Suec. ap. Holst.
Tubrozensis Rabanus, Molanus.
Turbacensis Maurolycus.
Tubzuzensis Ms. Compend. ap. Ruinart. et Audom. III.
Tubzuza Dacherius et Ms. Aud. III.
Tubizacensis Mrlgm. Carth. Colon., Mombrit., Agones MM.
Tubizacum Agones MM.
Bituzacensis (per metathesin) Ms. Colb. 410.
Tubizocensis Ms. Colb. 401.
[Col. 624C] Tubyzacensis Mss. Colb. 59 et 930.
Tubizantensis Epit. Ultraj. Ms.
Tiptizcensis Flor. Ms.

Atque in his maxime ratio habenda quatuor codicum Colbertinorum, qui id habent singulare, quod in iis Tubyza, Tupuza non accrescit per mutatum a in ensis, sed in acensis seu ocensis, ita ut hinc oriatur Tubyzacensis, Tubizocensis, Tubzocensis etc.: non secus ac Tambeæ in Byzacena accrescunt in Tambaicensis [Cfr Morcelli, ibid. pag. 304.] .

[23] [vel minus probabiliter Tubjoca;] Alteri formæ, scilicet Tubjuca cum derivato Tubjocensis, suffragantur hæ reliquæ lectiones variantes:

Tubioca Ms. Rub. Vall.
Tubiocenses Id.
Tibiuca Beda.
Zubiocensis Mrlgm. ms. S. Maxim. Trev.
ἐν πόλει τοῦ Βιουκὰν Men. Græc.
Tibiura (c mutato in r) Surius.
Tibiurensis Id.
Tubabocensis (duplicata syllaba media) Petrus de Natal.

Quæ quum ita sint et quum præterea litteræ c et z alternent, universa demum res eo adduci videtur utrum scribendum sit Tubjuca seu Tubjuza an Tubuca seu Tubuza: posterior præplacet forma, tum quoniam hæc vox non videtur esse composita et proin tres tantum ferat consonantes, utpote ad ramum semmiticum pertinens; tum quoniam ex Tubjuca cresci nequit laudatissima forma Tubzacensis, contra ex Tubuca seu Tubuza.

[24] [quod tunc esset loci illius civile gubernium.] Cæterum nulla alia de hoc loco notitia, et forte nullus ibidem, quod vicus tantum esset, sancto Felici successor datus. Re quidem vera ineunte sæculo IV aderat ibidem ordo decurionum, ex quo erat Vincentius ille Celsinus, qui dux et custos datus fuit sancto præsuli; aderat et curator civitatis, Magnilianus scilicet, qui primus in vincula conjecit beatum virum; aderat et officium, quod inter sua habebat munia reorum custodiam. Sed hæc omnia in civitatibus etiam erant minimis. Curatores nempe varii generis. Alexander Severus fecit Romæ curatores urbis quatuordecim, sed ex consularibus viris, qui cum præfecto urbis jus dicerent [Lampridius, cap. XXXIII.] . Non absimilis (si nobilitatem forte demas) Magnilianus, qui sub proconsule ejusve legato jus curabat Tubuzæ et reliquam rem publicam administrabat; quo fere modo ii, quos nunc vocamus maires, bourgmestres. Decuriones, quos nunc consiliarii civitatum (conseillers communaux) fere repræsentant, municipia habebant et coloniæ, nec tantum metropoles [Cfr Eckel, Doctrina numorum, tom. IV, pag. 482.] . Officium ex apparitoribus constabat aliquot. Nulla hic itaque majoris civitatis umbra, nec species. Sed jam ad cultum veniamus beati martyris.

[25] [S. Felicis corpus, Carthaginem vectum, ubi repositum?] Corpus prius Venusii fuisse depositum, deinceps vero delatum Carthaginem et demum ad viam Scillitanorum collocatum docuimus num. 18 hujus commentarii. Erat quippe Carthagine suburbana cœmeterialis SS. Scillitanorum martyrum basilica, in qua S. Augustinus sermonem habuit et quam Vandali Ariani initio fere persecutionis sibi usurparunt [Act. SS. tom. IV Julii, pag. 206.] . Quæ via ad hanc ædem et simul (ut ex Adone liquet) ad civitatem Uticam duceret, Scillitanorum Martyrum dicta fuisse videtur; non vero qua ad oppidum Scillam iretur. Ædiculam illic extructam fuisse quæ sancti Felicis reliquiis ornaretur, maxime verisimile: quamvis visum sit Morcellio [Africa Christ. tom. II, pag. 185.] eas positas fuisse prope martyres Scillitanos, id est in eorum basilica.

[26] [Ejus nomen non legitur in Kalendario Carthaginensi,] Nomen sancti Felicis in kalendario Carthaginensi fuisse scriptum tradidit idem Morcellius [Ibid. loc. cit.] ; non recte. Re quidem vera ad diem III kal. septembris, quo sanctus Felix martyrium consummavit Venusii, legitur in Carthaginensi kalendario [Vetera Analecta, pag. 165.] : III kal. sept. sancti Felicis, Evæ et Regiolæ mart. Sed jam pridem animadversum fuit a Mabillonio [Ibid. not. q.] hos ternos sacros pugiles esse ex sancti Saturnini sociis, quos alii Alutinenses martyres vocant, alii Abitinenses, et quorum Acta ad diem XI Februarii edidit Henschenius [Act. SS. tom. II Febr., pag. 513 et seqq.] . Quod itaque sancti Felicis Tubzacensis, proxime ad Carthaginem sepulti, nomen in illo kalendorio non legitur, admirationis aliquid habet; non tamen multum, quoniam fasti illi aliquot locis sunt mutili, neque id genus kalendariis omnes sancti inscribebantur suburbani: quemadmodum ex collatione catalogi ædicularum cœmeterialium Romanarum cum vetustis Romanis kalendariis facile deprehendere est.

[27] [sed in Neapolitano marmoreo et verisimiliter in Hieronymiano.] Contra legitur sancti Felicis nomen in kalendario celeberrimo Neapolitano, quod sæculo IX marmori incisum fuit et cujus Mazochius prius semestre illustravit, Ludovicus Sabbatinius novem priores menses. Ibidem [Mai, Scriptt. vett. tom. V, pag. 63.] itaque ad diem XXX augusti habes: Pas. S. Felicis epi. Neque dubito quin genuinis quoque Hieronymianis laterculis ejus adscriptum fuerit nomen, quamquam id ex multis codicibus exciderit. Aberat id quippe ab iis quos vidit Florentinius [Martyrol, Hieronym. pag. 794 et seqq.] ; sed in Augustano [Act. SS. post. suppl. Junii, pag. 21.] legitur: Romæ, Gaudentiæ virginis. Felicis. Gemellini. Romæ, Felicis et Adaucti mart. In Labbeano [Ibid. pag. 28.] : Romæ, Gaudentiæ virginis. Felicis, Audacti martyris. Felix. Gemellinus. Candidæ, virginis. Similia leguntur in codice Gellonensi, quem edidit Dacherius [Spicilegium, tom. II, pag. 34.] . Ille sane Felix, ab sancti Audacti socio diversus, noster Felix Tubzacensis est.

[28] [Ejus cultus Venusii et alibi.] Neapoli tamen jam pridem ejus cultus cessasse videtur. Sabbatinius [Il vetusto calendar. Neapolit. tom. VIII, pag. 98.] certe, asserens olim S. Felicis nomen Neapoli fuisse celebre, innuit id suo ævo oblivioni fuisse datum; neque ego ejus nomen reperio in kalendariis et breviariis Neapolitanis, quæ ad manum mihi sunt. S. Felicem hac die olim cultum fuisse Tornaci in Belgio constat mihi ex Henschenii nostri schedula, in qua notavit a se hujus beati martyris festum repertum fuisse in kalendario veteris Breviarii illius diœcesis; sed ut Neapoli, sic quoque cessavit jam pridem Tornaci S. Felicis veneratio. Idem dicendum de cultu ejus apud Trevirenses et Ultrajectenses. In Calendario enim sæculi XIII exeuntis, præmisso libro hebdomadali S. Simeonis Trevirensi, ad hanc diem legitur: Felicis epi et Bonifacii PP. Similiter in Missalibus et Breviariis, Ultrajectensibus, tum scriptis, tum excusis sæculo XV et XVI, quæ numero sat magno habemus, ad hanc diem celebranda præcipitur memoria S. Felicis et aliorum. Sed jam pridem id intermissum est. Contra Venusii, quæ beati viri palæstra fuit, cultus etiamnum viget. Anno 1698, dum Janningus noster Romæ versaretur, eodem miserat capitulum Venusinum agentem, qui novas de S. Felice ejusque putatitiis sociis Audacto, Januario, Fortunato et Septimo lectiones, in secundo Nocturno recitandas, necnon orationem, procuraret et S. R. C. probandas proponeret. Quocirca vir ille a cardinali Colloredo ad Janningum missus, hanc ab eo scriptiunculam efflagitavit, quæ die 21 februarii anni sequentis albo calculo notata est. Lectiones desumpsit ex Baroniana seu Suriana editione, nisi quod hæc ad finem adjecit: Episcopo suo comites in itineribus, in quæstionibus carceribusque socii, et in victoria pares fuerunt Audactus et Januarius presbyteri, necnon Fortunatus et Septimus lectores; quorum omnium sanguine consecrata Venusina civitas, ut erga beneficentissimos patronos suum magis probaret obsequium, ad eorum festam diem quotannis rite custodiendam solemni se voto jam pridem obstrinxit. Venusii laudes prosequi hujus non est loci: eas vide apud Ughellium [Italia sacra, tom. VII, col. 165 et seqq.] , Orlendium [Orbis sacer et prof. tom. IV, pag. 1961.] aliosque.

[29] [Ordo Actorum edendorum.] Restat ut Acta S. Felicis, quæ Baronio et post eum aliis quoque criticis magnam partem ex commentariis proconsularibus accepta visa sunt, iterum in lucem demus. Ut ex Bollandi aliquot schedis intelligo, is in animo habebat primo edere loco S. Felicis Acta, qualiter in Nolæ laudem corrupta fuere; deinde repræsentare editionem Surianam seu potius Baronianam; et tertio ejusdem Passionis compendium secundum Menæa Græcorum. Verum enim vero Surianæ editioni, utpote primigeniæ, primum deberi locum perspicua res est; nec, tamen Nolana supprimenda, quæ Dacherio, Baluzio, Anglisque præplacuit, maxime quod hoc pacto de compluribus rebus, de quibus adhuc dicendum superest, breviter in annotatis agere licebit. De Menæis Græcorum hæsimus aliquandiu: dabimus tamen et apponemus versionem, compendiose conceptam a cardinali Sirleto, quod is Menæa usurpasse videtur, a recentioribus aliquanto diversa. Plura monenda non videntur.

PASSIO S. FELICIS, EPISCOPI TUBZACENSIS,
Secundum editionem Surii, Baronii et Ruinartii, seu antiquiorem familiam codicum Venusinam.

Felix, episc. Tubzocensis in Africa et martyr Venusii in Apulia (S.)

BHL Number: 2894, 2895
a

[Aper, Gyrus et Vitalis, clerici Tubzacenses, 5 junii capiuntur;] Diocletiano VIII et Maximiano VII b consulibus augustis, exivit edictum imperatorum et cæsarum c super omnem faciem terræ; et propositum est per colonias et civitates principibus et magistratibus, suo cuique d loco, ut libros deificos peterent de manu episcoporum et presbyterorum e. Tunc programma positum est in civitate Tibieurensi f die nonarum juniarum g. Tunc Magnilianus h curator i jusit ad se perduci seniores plebis k. Eadem die Felix episcopus Carthaginem fuerat profectus. Aprum vero presbyterum adse jussit perduci, et Gyrum et Vitalem lectores l. Quibus Magnilianus curator dixit: Libros deificos habetis? Aper dixit: Habemus. Magnilianus curatur dixit: date illos igni aduri m. Tunc Aper: Episcopus noster apud se illos habet. Magnilianus curator dixit: Ubi est n? Aper dixit: Nescio. Magnilianus curator dixit: Eritis ergo sub officio o, donec Anulino proconsuli prationem reddatis.

[2] [postridie capiturS. Felix et negat sacros codices;] Postera autem die Felix episcopus venit Carthagine Tibiuram. Tunc Magnilianus curator jussit Felicem episcopum ad se perduci per officialem. Cui Magnilianus curator dixit: Felix episcope q, da libros vel membranas quascumque habes. Felix episcopus dixit: Habeo, sed non do r. Magnilianus curator dixit: Prius s est quod imperatores jusserunt, quam quod tu loqueris. Da libros, ut possint igni aduri t. Felix episcopus dixit: Melius est me igne aduri quam scripturas deificas: quia bonum est obdedire Deo u magis quam hominibus. Magnilianus curator dixt: Prius est quod imperatores jusserunt, quam id quod tu loqueris. Felix episcopis dixit: Prius est præceptum Domini quam hominum. Magnilianus dixit: Recogita tecum x.

[3] [mittitur Carthaginem ad proconsulem;] Post tertium autem diem jussit curator Felicem episcopum ad se perduci et dixit ei: Recogitasti tecum? Felix episcopus dixit y: Quæ prius locutus sum et modo loquor, et ante proconsulem ea sum dicturus. Magnilianus curator dixit: ibis ergo ad proconsulem et ibi rationem z reddes α Tunc assignatus est illi Vincentius Celsinus β, decurio civitatis Tibiurensium.

[4] [huic negat se sacros libros traditurum; mittitur ad præfectum prætorio;] Tunc profectus est Felix a Tibiura, octavo kalendas julias. Ligatus deductus est; ligatum γ vero jussit in carcerem trudi. Alia autem die productus est Felix episcopus ante lucem; cui dixit proconsul. Quare scripturas supervacuas non reddis? Felix episcopus dixit: Habeo, sed non dabo. Tunc jussit eum alligatum in ima carceris mitti δ. Post sexdecim ε autem dies Felix episcopus productus est de carcere in vinculis, hora noctis quarta, ad Anulinum proconsulem ζ. Cui dixit Anulinus: Quare scripturas supervacuas non reddis? Felix episcopus respondit: Non sum eas daturus. Tunc jussit illum Anulinus proconsul ad præfectum prætorio η mitti, idibus julii. Tunc præfectus jussit eum suo carcere recipi et majoribus vinculis ligari. Post dies autem novem θ jussit eum præfectus post imperatores ι navigare.

[5] [jussus post impp. navigare, venit in Siciliam, dein Venusium, ubi examinatur a præfecto prætorio;] Tunc Felix episcopus ascendit navim κ cum vinculis magnis et fuit in capsa navis diebus quatuor. Volutatus sub pedibus equorum, panem et aquam non gustavit: jejunus in portum pervenit, et in civitate Agrigento λ exceptus est a fratribus cum summo honore. Inde venerunt in civitatem nomine Catanam: ibi similiter sunt excepti. Inde Messanam venerunt. Inde Taurominium: ibi similiter sunt excepti. Postea * fretum navigaverunt, in partes Lucaniæ, civitatem nomine Rulo *. Inde profecti sunt Venusium, quæ est civitas regionis Apuliæ. Tunc præfectus μ jussit Felicem de vinculis eripi; et dixit: Felix, quare scripturas dominicas non das? aut forsitan non habes? Cui repondit: Habeo quidem, sed non do. Præfectus dixit: Felicem gladio interticite. Felix episcopus dixit voce clara: Gratias tibi, Domine, qui me dignatus es liberare.

[6] [capite minuitur die 30 augusti.] Et ductus est ad passionis locum (cum etiam ipsa luna in sanguinem conversa est) die tertio ο kalendas septembris. Felix episcopus, elevans oculos in cælum, clara voce dixit: Deus, gratias tibi. Quinquaginta et sex annos habeo in hoc sæculo. Virginitatem custodivi, Evangelia servavi, fidem et veritatem prædicavi. Domine Deus cæli et terræ, Jesu Christe, tibi cervicem meam ad victimam flecto, qui permanes ν in æternum π: Cui est claritas et magnificentia in sæcula sæculorum. Amen.

Secundum editionem Fabri, Dacherii et Baluzii et codices mss. Ultrajectinum, Rubeæ Vallis et tres Audomarenses α, seu familiam codicum Nolanam.

[Januarius, Fortunatus et Septiminus, clerici Tubzacenses, 5 januarii capiuntur;] In diebus illis, Diocletiano VIII et Maximiano VII β consulibus augustis, exivit edictum eorundem cæsarum vel imperatorum γ super omnem faciem terræ, et propositum est per colonias et civitates, principibus et magistratibus, suo cuique δ loco, ut libros deificos extorquerent de manibus episcoporum et presbyterorum ε. Tunc programma positum est in civitate Tubyzacense ζ die nonarum januariarum η. Tunc Magnilianus θ curator ι ipsius civitatis jussit ad se perduci presbyteros κ, quia Felix episcopus Carthaginem erat profectus: Januarium presbyterum, Fortunatium et Septiminum λ lectores jussit ad se perduci. Quibus Magnilianus curator dixit: Episcopum habetis? Januarius presbyter respondit: Habemus. Magnilianus curator dixit: Ubi est μ? Januarius presbyter respondit: Nescio. Magnilianus dixit: Libros deificos habetis, Januarius respondit: Habemus. Magnilianus dixit: Date illos igni aduri ν. Januarius presbyter, Fortunatius et Septiminius lectores dixerunt: Episcopus noster apud se illos habet. Magnilianus curator dixit: Eritis ergo sub officio ο, donec Anulino proconsuli π rationem reddatis.

[2] [postridie capitur S. Felix et negat sacros codices;] Postera autem die Felix episcopus a Carthagine venit Tubyza. Cumque ejus adventum Magnilianus comperisset, statim eum sibi per officium præsentari constituit. Qui cum dicto citius advenisset, [Magnilianus curator dixit ad eum: Tu es Felix episcopus hujus civitatis. Felix episcopus dixit: Ego ξ.] Magnilianus curator dixit: Da libros vel membranas qualescumque penes te habes. Felix episcopus dixit: Habeo, sed non trado legem Domini Dei mei, quem ego colo. [Magnilianus dixit: Ergo major est Deus tuus diis nostris? Felix episcopus dixit: Grandis et metuendus est Deus noster, qui fecit cœlum et terram, mare et omnia quæ in eis sunt. Nam dii vestri lapides sunt, manu hominum facti, de quibus scriptum est: Oculos habent et non videbunt; aures habent et non audient; os habent et non loquentur. Similes illis fiant, qui faciunt ea et omnes qui confidunt in eis ρ.] Maglinianus curator dixit: Primum σ est quod imperatores jusserunt, quia nihil est quod loqueris. Quapropter trade libros omnes quos habes, ut possint, sicut constitutum est, igni aduri τ. Felix episcopus dixit: Melius est ut corpus meum tradam igni quam scripturæ dominicæ per me videantur aduri: quia bonum est Deo obedire perpetuo regi υ et immortali, quam imperatori hujus sæculi iniqua jubenti. Magnilianus dixit: Jam dixi tibi quia primum est quod imperatores jusserunt quam ea quæ loqueris. Felix episcopus dixit: Primum est præceptum Dei custodire, quam hominibus obedire. Magnilianus curator dixit: Interim intra hoc triduum recogita tecum; quia si in hac propria civitate ea quæ præcepta sunt implere neglexeris ad proconsulem ibis, et ea quæ nunc loqueris, apud ejus acta φ prosequeris.

[3] [mittitur Carthaginem ad proconsulem;] Post diem autem tertium Magnilianus curator jussit sibi sanctum Felicem episcopum præsentari. Ad quem cum Felix episcopus fuisset adductus, idem Magnilianus dixit: Deliberasti tecum quidnam melioris consilii videaris assequi? Felix dixit: Sermo meus unus est; in quo cœpit, in hoc etiam, Deo præsule, finietur χ. Quæ enim primo locutus sum, hæc et nunc eadem loquor, et ante pro consulem aliud penitus non sum dicturus. Maglinianus curator dixit: Ibis ergo jam nunc ad proconsulem, et ibi redditurus es in examine rationem ψ. Tunc viros suos his allocutus est verbis: Quoniam Felix episcopus juxta imperatorum decreta ea, quæ nobis mandare dignati sunt, facere nullo modo maturavit, vobis comitantibus Carthaginem perducatur a.] Felix episcopus dixit: Deo gratias. Tunc designatus est illi ductor, Vincentius Celesinus b nomine, decurio civitatis Tubyzacensis.

[4] [huic ejusque legato negat se sacros libros traditurum; mittitur Romam ad præfectum prætorio;] Profectus est autem Felix episcopus Carthaginem. Ubi cum venissent, oblatus est legato proconsulis c. Cui idem legatus dixit: Quare scripturas non tradis supervacuas? Felix episcopus dixit: Habeo quidem, sed non do. Scripturæ, quæ a nobis habentur, supervacuæ non sunt, nec tradi a nobis ullo modo possunt. Tunc jussit eum legatus in ima carceris mitti. Ubi cum Felix episcopus fuisset ingressus, Dominum Deum suum deprecatus est, dicens: Domine Deus, omnium creator et conditor, Domine Jesu Christe d, ne me derelinquas, quia propter te et propter testamentum tuum hæc patior. Miserere mei et recipe spiritum meum, et derelinque in hoc sæculo corpus mortale, ut a te, Domine, sicut promittere dignatus es, tecum merear suscipere immortale. In te enim semper, Domine, vivam, numquam adversus me habebit mors potestatem. Post dies autem sedecim e hora noctis quarta, de carcere productus Felix episcopus Anulini proconsulis ilico est præsentatus aspectibus. Cui Anulinus proconsul dixit: Quod tibi nomen est? Felix episcopus dixit: Christianus sum. Anulinus proconsul dixit: Non de vocabulo quæsivi professionis f, sed percuntatus sum quo nomine nuncuperis. Felix episcopus dixit: Sicut tibi jam dixi, hoc nunc et iterum dico, quia christianus sum et episcopus. Tunc iratus Anulinus proconsul quod ei nomen suum dicere noluisset, ait illi: Habes scripturas supervacuas? Felix episcopus dixit: Habeo scripturas, sed non (ut asseris) supervacua *: quas cognosce a me nequaquam esse tradendas. Tunc Anulinus proconsul transmisit eum Romæ ad præfectum prætorii g. Cumque Felix episcopus ibidem advenisset, et eidem præfecto oblatus fuisset, jussit eum in suo carcere recipi et majoribus vinculis alligari. Post dies autem duodecim h jussit eum præfectus prætorii post imperatores i navigare.

[5] [jussus post imperatores navigare, venit Nolam; ubi examinatur a cognitore civitatis;] Tunc Felix episcopus navem conscendit, catenarum duris nexibus colligatus, et fuit in subsanio k navis quatuor diebus et quatuor noctibus, jacens sub pedibus equorum, panem non comedens nec aquæ quippiam bibens. Jejunus autem venit Nolam l. Tunc cognitor ejusdem civitatis m venientem Felicem episcopum sibi præsentari constituit vinculis gravioribus innodatum. Cui idem cognitor sic ait: Felix, quomodo huc venisti? Felix episcopus dixit: Quomodo Deus voluit. Cognitor dixit: Si in tua propria civitate vel apud Carthaginem scripturas deificas tradidisses, ad me hucusque minime advenisses. Felix episcopus dixit: Habeo quidem scripturas divinas; sed sicut diversis inquirentibus me respondisse non nescis, hoc etiam tibi præsens modo certissime manifesto, quia eas nullo modo trado. Cognitor dixit: Si scripturas deificas tradere nolueris, capite plecteris. Felix episcopus dixit: Plus paratus sum plecti capite quam libros dominicos sacrilego * tradere. Tunc memoratus cognitor jussit ut sacra præcepta imperatorum recitarentur; cumque a Vincentio scriba quæ constituta fuerant legerentur, cognitor dixit: Quoniam iste homo tantum in eadem confessione perdurat *, secundum præceptum principum * hunc eumdem Felicem episcopum gladio animadverti constituo.

[6] [capite minuitur die 15 januarii: reliquiæ feruntur Carthaginem.] Felix episcopus elevans oculos ad cælum dixit *: Deus, gratias tibi ago, qui per * quinquaginta et sex annos in isto sæculo virginitatem meam in me custodire dignatus es, Domine Deus cæli et terræ, Domini nostri Jesu Christi pater, propter te et propter legem tuam et pro timore tuo hoc patior, et cervicem meam flecto ad victimam. Accipe spiritum meum de hoc mortali sæculo. Solus enim es Deus vivens atque invictus et permanens n gloriosus in sempiterna sæcula p. Amen. Completa hac oratione, ductus a militibus ibidem, id est, in Nola, decollatus est die octavo decimo o kalendas februarii; ibique in Nola corpus ejus positum est, et reliquiæ ejus ad almam Carthaginem per religiosos Dei servos et matris ecclesiæ filios perlatæ sunt et positæ in via quæ dicitur Scillitanorum. In eodem autem venerabili loco multa mirabilia fiunt, et languores universi curantur, in nomine Domini Dei nostri Jesu Christi, cui est cum Deo Patre honor et laus et gloria in Spiritu Sancto per omnia sæcula sæculorum. Amen.

ANNOTATA.

a α Plura de his editionibus et codicibus monuimus in Commentario prævio num. 2 et seqq. et 17. Titulus Actorum in editione Baluzii et in codd. Colb. 59 et 930: Incipit Passio sancti Felicis episcopi Tubyzacensis, qui propter legem Domini decollatus est XVIII kalendas februarii. Cod. Colb. 401: Incipit Passio sancti Felicis Bituzacensis XVIII kal. januarii. Editio Dacherii: Passio sancti Felicis, Tubzocensis episcopi, et martyris. Agones Martyrum Fabri: Passio sancti Felicis episcopi Tubizacensis. Cod. S. Audomari I: Vita sancti Felicis, episcopi Africani, martyris, III kal. sept. Cod. Colb. 316: Passio sancti Felicis episcopi, et Cod. Aud. II: P. S. F. martyris. Cod. Rubeæ Vallis: Passio sancti Felicis episcopi et sociorum ejus. Ex qua recensione satis liquet in genuina lectione sermonem non fieri de sancti Felicis sociis; unde perfice argumentum, quod breviter indicavimus in Commentario num. 14.

b β In editione Surii legitur: Diocletiano nonies et Maximiano octies; sed in omnibus editis et mss. octies et septies: et quidem hi numeri retinendi, quum id decretum latum fuerit postridie Terminalium, seu VI kalendas martias anni 303. Manifesto librarius VIII in VIIII mutavit et VII in VIII; nam in fonte editionis Surianæ prius fuisse signatum octavum Diocletiani consulatum, vel ex Menæis Græcorum colligere est. Baronius in Annalibus [Ad an. 302, num. CXVIII.] Surianæ lectioni substituit: Constantino Chloro et Galerio Maximiano quartum consulibus, quod cum aliis viris doctis persuasum haberet Diocletiani edictum anno 302 fuisse promulgatum. Verum hæc sententia cecidit, ex quo tempore Lactantii de morte persecutorum opus lucem adspexit [Cfr Annotata Baluzii, Misc. tom. I, pag. 41, edit. Mansi.] .

c γ Vel imperatorum omittunt codd. I et II Audom. et Rubeæ Vallis; habent contra edit. Baluzii, Dacherii et codd. Aud. III. Unus quippe tunc Nicomediæ imperator et unus cæsar; eadem fere occasione Lactantius [De morte persec. cap. XIV; cfr Gisb. Cuperus ad h. l.] dixit duos imperatores. Equidem arbitror genuinam lectionem esse imperatoris et cæsaris: mutare tamen nolui, destitutus codd.

d δ Cuique editt. Surii, Dacherii, Baluzii et cod. Aud. III.; quocumque codd. Aud. II et III et Rub. Val. — Propositum, paulo supra, juridicum vocabulum est, quo significatur publice affixo titulo, decreto aut alio scripto aliquid in hominum notitiam ducere. Libri deifici, de quibus brevi post, item vocabulum est quod apud solos JCtos reperitur; videlicet hoc loco et in sententia absolutionis Felicis Aptungitani, quam anno 314 tulit Ælianus proconsul [Cfr S. Optatus, Hist. lib. I, pag. 26; Gesta purgationis, ibid. pag. 164.] . Hæc forte vox usurpata fuerat in Maximiani Herculii aut præfecti prætorii literis, quibus Diocletiani edictum in Africam mittebatur. In Agonibus MM. leguntur libri rituales.

e ε Decreta non habemus integra. Ecce quæ habet Lactantius [De morte persec. cap. XIII.] Postridie (Terminalium et exustæ ecclesiæ Nicomediensis) propositum est edictum, quo cavebatur ut religionis illius homines carerent omni honore ac dignitate, tormentis subjecti essent ex quocumque ordine aut gradu venirent, adversus eos omnis actio caleret, ipsi non de injuria, non de adulterio, non de rebus ablatis agere possent, libertatem denique ac vocem non haberent. Hoc prius edictum, quo Christiani non addicebantur morti, sed juribus tantum civilibus omnique honore et gradu destituebantur. Sed cæsar (Galerius Maximianus) non contentus est edicti legibus. Aliter Diocletianum aggredi parat. Nam ut illum ad propositum crudelissimæ persecutionis impelleret, occultis ministris palatio subjecit incendium… Quindecim diebus interjectis, aliud rursum incendium molitus est… Furebat ergo imperator (Diocletianus)… Potentissimi quondam eunuchi necati… Comprehensi presbyteri ac ministri… Omnis sexus et ætatis homines ad exustionem rapti… Pleni carceres erant. Tormentorum genera inaudita excogitabantur… Et jam litteræ ad Maximianum (Herculium) atque Constantium (Chlorum) commeaverant ut eadem facerent… Et quidem senex Maximianus (Herculius) libens paruit per Italiam, homo non adeo clemens. Atque hæ literæ alterum edictum, priore multo acerbius, continebant. Non aliter de utroque edicto Eusebius [Hist. eccles. lib. VIII, cap. 2. Cfr de Martyr. Palæst. ante cap. 1.] . Nonus decimus agebatur annus imperii Diocletiani, quum mense dystro, quem Romani martium vocant, appetente die festo dominicæ passionis, proposita sunt ubique (immo aut ubi locorum degebat Eusebius) imperialia edicta, quibus ecclesiæ quidem ad solum usque dirui; sacri vero codices flammis absumi jubebantur: utque honorati quidem infamia notarentur; plebeji vero libertate spoliarentur, si in christianæ fidei proposito permansissent. Et primum quidem contra nos edictum hujusmodi fuit. Sed non multo post aliæ rursus literæ supervenerunt, quibus mandabatur ut omnes ubicumque ecclesiarum antistites primum quidem conjicerentur in vincula; deinde vero diis sacrificare omnibus modis cogerentur. In Chronico Paschali [Chronicum Paschale, tom. I, pag. 515, Bonnæ, 1832.] legimus prius edictum ubique fuisse propositum in festo paschatis, die 25 martii anni 303; quod nempe hac die affixum est publice Alexandriæ. Idem inPalæstina est propositum mense aprili, cum salutaris passionis dies immineret [Cfr Eusebius, Mart. Palæst. ante cap. 1.] : adeo ut eodem die tunc etiam celebratum non fuerit pascha. Sed in his nunc non hærendum. Quum Africa Italiæ fortunam sequeretur, ea tunc obnoxia erat Maximiano Herculio, qui quippe per Italiam imperabat. Herculii itaque voluntate et jusso venit in Africam et quidem in Numidiam prius edictum mense majo, quum in Gestis de Silvano traditore legamus sequentia [Ap. Baluzidin, Miscell. tom. I, pag. 22.] : Diocletiano VIII et Maximiano VII consulibus, XIV kal. junias ex Actis Munatii Felicis flaminis perpetui curatoris coloniæ Cirtensium. Cum ventum esset ad domum, in qua christiani conveniebant, Felix flamen perpetuus curator Paulo episcopo dixit: Proferte scripturas legis, et si quid aliud hic habetis, ut præcepto et jussioni parere possitis. Unde viginti diebus post, nonis scilicet junii, idem programma seu edictum propositum Tubuzæ: et quidem secundum hoc, non vero secundum posterius decretum sanctus Felix examinatus fuit, saltem donec venisset in Italiam: quemadmodum universa suadet Passio. Unde intelligitur quare Anulinus proconsul sanctum Felicem capitis non damnarit. Priori scilicet Diocletiani edicto non hæc decreta fuisse videtur pœna. Contra postquam posterius edictum allatum est in Africam (quod anno 303, forte non multo ante III idus novembris, quo mare claudi in Commentario diximus, factum est) aliter plane egit Anulinus, ut ex Actis sancti Saturnini et sociorum manifestum est. Hos enim die 12 seu pridie idus februarias anni 304 exquisitissimis tormentis cruciavit [Ap. Ruinartium, Act. sinc. MM. pag. 382 et seqq.] , quod collectam celebrassent, omnesque deinceps, diebus tamen diversis, morte mulctavit. Mense martio missum tertium edictum in Palæstinam [Eusebius, Mart. Palæst. cap. III.] : an in Africam venerit, ad nos non pertinet; multoque minus quartum.

f ξ De hoc nomine ejusque formis copiose dictum est in Commentario num. 21 et seqq.

g η In Commentario fuse ostendimus (quod etiam ex annotato e ε patet) genuinam lectionem esse die nonarum juniarum, et beati martyris mortem referendam ad III kalendas septembris: quæ dein mutata in die nonarum januariarum et XVIII kal. februarii. Hæc cum venissent suboculos librarii, cui ex martyrologiis aut kalendariis perspectum erat beati Felicis natalem a. d. III kal. septembris celebrari, transtulit hæc ille omnia ad mensem augusti; ita ut die nonarum augustarum edicti promulgationem statuerit et beati martyris necem III kal. septembris. Atque hæc obvia esse in codd. Aud. I et II et Rub. Val. in Commentario monui num. 4. Rhabanus, Martyrologus Senonensis, et Beda, cujus cæterum inhærent vestigiis, suffragantur editioni Surianæ.

h θ Alii codd. Magnilianus, alii Magnelianus, alii Magdellianus, aliique demum Magnellianus; Menæa Μαριανος vel Μαγνιανος. Si etymologia spectetur, Magnellianus præplacet. Verum Magnilianus alibi quoque reperitur; v. g. Magnilianus quidam notarii officium facit Dorostori in passione SS. Maximi, Quintilliani et Dadæ [Acta SS. tom. II Aprilis, pag. 127.] .

i ι Jacobus Faber in Agonibus MM. mutavit curatorem in procuratorem: perperam. Paulo supra, in annotato e ε, flamen Felix, perpetuus curator coloniæ Cirtensium, fuit obvius. Centeni alii leguntur in operibus de re epigraphica. Sæpe dicti curatores reipublicæ. Cfr Comm. præv, num. 24.

k κ Seniores plebis editionis Surianæ mutati in presbyteros in aliis editt. et codd. Verum senior et plebs utraque vox ecclesiastica apud Afros. Cyprianus in epistola ad Firmilianum [Opp. Omn. edit. Felli, pag. 219.] : Necessario apud nos fit ut per singulos annos SENIORES et præpositi in unum conveniamus ad disponenda ea quæ curæ nostræ commissa sunt; et in capite alterius epistolæ [Aguirre, Concil. Hisp. tom. I, pag. 208.] : Cyprianus… Felici presbytero et PLEBIBUS consistentibus ad Legionem et Asturicæ. Utramque vocem conjungit miserrimus Purpurius, episcopus Limatensis, sancto Felici coœvus: Adhibete conclericos, inquiens [Gesta de Silvano traditore, ap. Dupin, Opp. S. Optati, pag. 169.] , et SENIORES PLEBIS, ecclesiasticos viros, et inquirant diligenter quæ sint istæ dissensiones. Exempla alia, gallica et italica, dabit Cangii Glossarium ad verba Senior et Plebs, maxime editio Benedictinorum. Interim ex hoc loco, utut prima specie nullius momenti videtur, collige textum Surianum primigenium esse: non enim clariora in obscuriora vertuntur a librariis, sed contra.

l λ Unde factum sit ut Apro Januarius, Gyro seu Cyro (ita enim interpretandum esse duxit Baronius) Fortunatus, et Vitali Septiminus substituti fuerint, explicuimus in § 3 Commentarii prævii. Non eodem ubique modo scribuntur illa nomina: Dacherius et Baluzius consentiunt in Januario, Fortunatio et Septimino. Solus cod. Aud. III Januarianum laudat, et Fortunianum. Fortunatianus legitur in Agonibus MM., in codd. Aud. I et II necnon Rub. Val.; similiter in Mrlgiis Bedæ, Rabani et Senonensi; non aliter in Romano Parvo, Adonis et aliis. Contra Menæa, Notkerus, Usuardus et alii Fortunatum; quam sinceram lectionem arbitramur, quoniam ille Fortunatus desumptus ex turba duodecim fratrum martyrum. Eadem de causa Septiminus genuinum nomen tertii videtur; cui formæ præter Dacherii et Baluzii editiones suffragantur Menæa, Beda, Mrlgm Senonense et S. Maximini, Agones MM., Codd. Rub. Val., Aud. I, II et III. Verumtamen refragantur Rabanus, Romanum Parvum, Ado, Notkerus, Usuardus et alii, in quibus Septimus legitur.

m μ Hanc jussionem Magniliani curatoris et responsionem martyrum defuisse in veteri exemplari Chiffletii hinc colligi potest, quod omissa est in editione Dacherii. Eam tamen exhibent omnia nostra vetera exemplaria (uno 316 excepto) et editio Surii. Et sane constat sensum non esse integrum in illis exemplaribus, quæ illam magistratus interlocutionem et clericorum responsionem non habent. Hactenus Baluzius. Similiter de nostris exemplaribus dixero, ubique illa eadem reperiri præterquam in cod. Rub. Val.

n ν Hanc totam pericopem, quæ in codicibus 401 et 930 non invenitur, exhibent codices 59 et 316 et editio Dacheriana. Eamdem etiam habet Suriana. Hæc Baluzius. Legitur eademinterrogatio et responsio in omnibus nostris exemplaribus; sed omittitur in Agonibus MM. Singulare est et proprium editioni Surii incidenter et ad finem mentionem fieri de episcopo.

o ο Quum ab episcopo et clericis Cirtensibus extorti sunt sacri codices, aderat quoque officium publicum, id est, Edesius et Junius exceptores [Gesta de Silvano traditore, ap. Dupin, Opp. S. Optati, pag. 168.] , seu curatoris ministri aut apparitores [Cfr Gothofredus, ad C. Th. de numerariis, actuariis, scrinariis et exceptoribus, in paratitlo et ad l. 2.] .

p π S. Optatus comparat persecutionem Diocletiani urso: Quo tempore, addit, fuerunt et impii judices, bellum christiano nomini inferentes: ex quibus in Provincia Proconsulari … fuerat Anulinus, in Numidia Florus. Omnibus notum est, quid eorum operata sit artificiosa crudelitas; quam dein pluribus describit, maxime Flori. Et quidem hujus sævities multo truculentior quam Anulini, qui invitus impia decreta proposuisse et fecisse videtur. Hinc integro fere mense post Florum Diocletiani edictum affixit in publico; et quum Mensurius, Carthaginensis præsul, libros hæreticorum in basilica Novorum congessisset, a persecutoribus loco divinarum scripturarum auferendos, et quidam Carthaginensis ordinis viri de hac fraude monuissent proconsulem, noluit tamen Anulinus eis consentire, nec episcopi domum perscrutandam esse decernere; ut ex epistola Mensurii et Breviculo collationis Carthaginensis diei tertiæ, cap. XIII [Opp. S. Augustini, tom. IX, col. 567.] , intelligere est; quin immo non ubique destruxisse videtur domos, in quibus scripturæ repertæ erant aut putabantur; quamquam id lex imperatoris ferret et ipse Anulinus id alicubi fieri siverit. In vivis adhuc erat Anulinus nonis decembribus anni 304, quum sanctam Crispinam examinavit [Ruinartius, Act. Sinc. MM. pag. 449.] , sed ineunte forte anno sequenti (si fides habenda S. Mammarii Actis [Ap. Mabillonium, Analecta. pag. 179, edit de la Barre. Cfr Tillemont, Mémoires ecclés. tom. V, pag. 66.] ) diem obiit et locum fecit Maximo.

q ξ Pericope, in secundo exemplari inclusa uncinis, omnibus inest codd. et editionibus, excepta Suriana.

r ρ Hæc alia pericope, uncinis inclusa, iterum a sola editione Suriana abest; et quidem merito:

s σ Prius et primum neque ad numerum, neque ad successionem temporis hic refertur, sed ad præstantiam ordinis; quasi vernaculo diceretur: Avant tout la loi.

t τ “Ut possint, ut constitutum est, igni aduri. Hæc verba desunt in duobus antiquis exemplaribus. Possunt autem omitti absque ullo incommodo. Supra: Date illos igni aduri.” Hæc Baluzius. Non tamen omittenda. Leguntur enim in omnibus editionibus et codd. nostris, et sancti Felicis responsio ea exigit.

u υ Perpetuo regi etc. ab editione Surii absunt. Irrideri iis videtur titulus perpetuus, quo a Probi saltem ævo aliquando augusti et imperatores perpetui dicti sunt. Verum vix aut ne vix quidem is Diocletiano et Maximiano Herculio datus; sed potius Constantini M. filiis et deinceps [Cfr Eckhel, Doctrina numorum, tom. VIII, pag. 358 et 501.] .

x φ Hic iterum multo plura in secundo exemplari quam in editione Suriana. Baluzius ad hæc verba: Apud ejus acta animadvertit: Hæc est vera et germana lectio. Male in codd. 59, 401 et 930: Apud eum acta. In omnibus codd. nostris: Apud ejus acta. — In Agonibus MM.: Apud eum. In Actis purgationis Cæciliani legitur [Ap. Dupin Opp. S. Optati, pag. 168.] : Nundinarius diaconus dixit: Tu ergo respondisti apud acta, quoniam dedisti codices… Legantur acta; et alibi similia.

y χ Iterum hic secundum exemplar uberius. Finiet in editt. Fabri Stapulensis, Dacherii et Baluzii; in codd. nostris finitur, præterquam in Aud. III, ubi finietur.

z ψ Addit Baluzius: Ita codices 401 et 930; alii habent examinatione; scilicet codd. 59 et 316, et edit. Dacherii. — Agones MM. suffragantur Baluzio. Cod. Rub. Val. et Aud. I et II habent: examinationem veram: Aud. III: in examinatione rationem veram.

α a Quæ uncinis inclusimus, leguntur in Agonibus MM. et in editionibus Dacherii et Baluzii; verum hic annotat sequentia: Mirum est quomodo fieri potuerit ut depravatissima lectio obrepserit in codd. 59, 401 et 930, ubi legitur: Uxor itaque ejus virum suum iis allocuta est verbis. In cod. Aud. III ita exhibentur: Et pergente eo ad proconsulem, his eum allocutus verbis: Quoniam Felix episcopus imperatorum jussa, ea quæ nobis mandare dignati sunt, facere contempsit, vobis comitantibus Carthaginem perducatur. Contra in Codd. Rub. Val., Aud. I et II et editione Surii omittuntur plane: et merito; quippe quæ non conveniunt cum sequentibus, in quibus unus Vincentius sancto Felici comes datus legitur. Pericope: Felix episcopus dixit: Deo gratias, ubique reperitur, præterquam apud Surium: retinendane an omittenda, non definio.

β b Celsinus seu Celesinus omittitur in editt. Dacherii et Baluzii et in Agonibus MM. In cod. Rub. Val. legitur Celesinæ; in Aud. I et II Celesinia.

γ c In universo hoc numero inter utrumque exemplar discrepantiæ plurimæ. Omnes ortæ ex eo quod librarius Surianus ligatus legit ubi textus habebat legatus, atque secundum hanc corruptelam reliqua composuit. Porro proconsul Africæ, ut ex Notitia imperii [Imperii Occid. cap. XLVI, in Thes. Ant. Rom. tom. VII, col. 1891.] compertum est, legatos habebat duos. Cogniti complures ex historicis et monumentis marmoreis; neuter tamen Anulini. Ii additi proconsuli, qui eorum opera consilioque uteretur eosque aliquando adhiberet vicarios [Cfr Eckhel, Doctrina numorum, tom. IV, pag. 238 et seqq.] . Ad verba: Ullo modo possunt, advertit Baluzius in codd. Colb. 59, 401 et 930 legi: nulla ratione. In omnibus codd. nostris: ullo modo.

δ d Melius a Suriana editione abesse videtur universa hæc ad Deum oratio. In codd. Rub. Val. et Aud. I, II et III aliud ejus initium, nempe: Domine Deus, creator omnium sæculorum, ne me derelinquas. Ad verba: Ut a te Domine annotat Baluzius in codd. Colb. 59, 401 et 930 hanc lectionem reperiri; sed in cod. 316 et edit. Dacherii: Attende, Domine, sicut nobis promittere dignatus es, ut tecum merear recipere immortalitatem. Agones MM. et nostri codd. favent priori lectioni, nisi quod loco a te substituunt tecum, et unus alterve omittunt sicut promittere dignatus est. Consentimus itaque Baluzio qui illam lectionem retinuit, quippe quæ videatur sincerior et plurium veterum exemplarium auctoritate nitatur. Sequentem pericopen: In te enim, loco vivens, quod in Codd. Aud. I et II, in Agonibus MM. et apud Dacherium et Baluzium legitur, substitui vivam, quod in codice Rubeæ Vallis et Aud. III est et quod contextus admittere suadet. Numquam adversus me: secuti hic quoque sumus, inquit Baluzius, fidem veterum librorum. Nam editio Dacherii habet: Numquam inimicus adversus me habebit potestatem. Cum Baluzii libris conveniunt nostri, nisi quod in tribus habeat legitur.

ε e Codex 461 Colbertinus, inquit Baluzius, habet duodecim; nostri omnes sedecim, Menæa Græcorum sex.

ζ f Omittit Suriana editio inquisitionem de nomine; forte non male. Non te de vocabulo edidere Dacherius et Baluzius, hic tamen confessus in quatuor suis codicibus legi: Non tibi vocabulum quæsivi professionis; quibus suffragantur Agones MM., nisi quod nomen habent. Meliorem lectionem restituimus ex Codd. Rub. Val., Aud. I et III. Aud. II habet: Non te vocabulo.

η g Diocletianus quidem ad Maximianum Herculium legem suam de moleste habendis christianis miserat; sed pro more eam Maximianus tradiderat præfecto prætorio, qui imperatoriam illam legem edicto suo proposito provincialibus notam faceret [Eusebius, Mart. Palæst. cap. IX, pag. 333; Hist. eccl. lib. IX, cap. IX, pag. 362. Cfr Henr. Valesius, Annotat. ad libr. IX Hist. eccles. Eusebii, cap. IX, pag. 187; et Gothofredus, Cod. Theod. tom. VI, part. II, pag. 5, Lipsiæ, 1745.] . Præterea præfectus prætorio jurisdictionem habebat supremam, a qua nulla erat appellatio, et ad quam licebat ab omnibus appellare judicibus, nisi vice sacra judicassent. Adde in more fuisse positum ut judices consulerent præfectos prætorio, si judicandi difficultas exigeret [Cfr Gothofredus, loc. cit.] ; quæ sane res in sancti Felicis obtinebat judicio, quum nondum secundum Diocletiani edictum pervenisset in Africam. Atque ob has procul dubiocausas, maxime ob tertiam, misit proconsul sanctum Felicem ad præfectum prætorio. Eadem fere ratione actum de B. Romano, martyre Antiocheno, qui, quum jam flammis vorandus esset, ad ipsum Diocletianum deductus fuit. Censet Ruinartius in editionibus Dacherii et Baluzii pravum additamentum esse vocabulum Romæ, quod in hac legitur pericope Transmisit eum Romæ ad præfectum; quin etiam tunc temporis præfectum prætorio versatum esse in Africa. Difficile argumentum. Ex una parte stat codex Surianus auctoritatis maximæ eique favent Martyrologia Bedæ, Rabani, Senonense, Adonis etc. in quibus iter Siculum memoratur, tacetur vero Romanum; ex altera parte stant omnes codd. quibus usi sunt Faber Stapulensis, Dacherius, Baluzius, Ruinartius ipsemet, atque etiam ii, quorum exemplaria nos habemus. Clamat Ruinartius ex sequentibus sequi præfectum fuisse in Africa; aliamque interpretationem non recte fluere. Respondet Tillemontius [Mém. ecclés. not. V sur S. Felix. tom. V, pag. 668.] multo melius fluere, si dicatur præfectus Roma abivisse cum sancto Felice ad imperatores, quibuscum præfecti prætorio versabantur ordinarie, eisque jubentibus sententiam capitalem in sanctum Felicem tulisse; quemadmodum editio Suriana habet: contra raro admodum præfectos prætorio fuisse in Africa, sed propræfecto.

θ h Suriana editio novem dies; Dacheriana et cod. Aud. III quatuordecim; Codd. Rub. Val., Aud. I et II, Agones MM. et Baluzius duodecim; Menæa Græcorum quatuordecim habent.

ι i Intelliguntur Diocletianus et Maximianus Herculius, qui reapse tunc imperio potiebantur. Quod vero præfectus prætorio B. Felicem ad imperatores mittit, eadem videtur causa quæ Anulinum proconsulem movit ad destinandum beatum præsulem Romam: scilicet quod primo decreto jubebantur quidem Christiani sacros codices tradere, sed si negarent, nulla certa in eos decernebatur pœna. Animadverte præterea præclare convenire cum reliqua illius ævi historia hunc Passionis locum, quo B. Felix ad meridionales Italiæ plagas missus traditur, ut coram imperatoribus sisteretur. Scribit quippe Lactantius [De mortibus persecut. cap. XVII.] : Hoc igitur scelere perpetrato (secundo edicto Nicomediæ proposito et quaquaversum per imperium sparso), Diocletianus, cum jam felicitas ab eo recessisset, perrexit statim Romam, ut illic vicennalium diem celebraret, qui erat futurus ad XII kalendas decembres: ita ut, mense circiter majo Nicomedia profectus, Romam triumphans ingressus sit die 20 novembris anni 303. Interea vero civitates complures peragravit Diocletianus; et certa ex Eusebio [De Martyr. Palæst. cap. II, pag. 320; cfr Acta SS. tom. VIII Oct. pag. 425.] memoria est eum Antiochiæ versatum fuisse, quum S. Romanus igni tradendus esset. Porro quum Diocletianus Romæ appropinquaret, obvium ei ivisse Maximianum Herculium nemo mirabitur. Navis autem, qua sanctus Felix vehebatur, Siciliæ prius appulit, quod illic credebantur morari augusti; ubi quum eos non invenisset, movit ad Bruttios.

κ k Faber Stapulensis edidit Sentina, sed forte pro ingenio; Surius Capsa; Dacherius Subsanno; Baluzius Subsanio; Mombritius Subsamo; Ms. compendium Passionis Ultraj. subscampo: Codd. Rub. Val. et Aud. I, II et III consentiunt Baluzio, cæterum tria secuto Colb. exemplaria, dum quartum haberet subsannio. Suriana editio non contemnenda videtur. Capsa, capsus seu capsum in re vehiculari significat locum, in quo sarcinæ sunt [Cfr Joan. Schefferi, de re Vehiculari, lib. I, cap. VII, ap. Pollenum, tom. V, col. 1090 et seqq.] . Quidni item in re navali? Reliquæ lectiones certe pravæ, mutandæ forte in subscalmo [Cfr Pollux, Onomasticum, lib. I, cap. IX, tom. I, pag. 59. edit. 1706.] , quod spatium erat sub scalmis, seu paxillis, quibus alligabantur remi, inter sentinam scilicet et thalamum seu infimum remigum ordinem. Altius autem id erat spatium, quoniam navis ex eo erat genere, quod græcis dicebatur ἱππαγωγοι, latinis hippagines; quibus scilicet equi vehebantur et viri [Joan. Schefferi, de militia navali, lib. IV, cap. I, ap. Pollenum, tom. V, col. 995.] .

λ l In Commentario § 2 et passim ostendimus, manifesta corruptela supprimi in exemplaribus familiæ Nolanæ iter Siculum; de quo martyrologi antiqui omnes mentionem faciunt; et Nolam substitui Venusio. — Agrigentum, Catana, Messana et Taurominium, Siciliæ civitates notissimæ,olim episcopales omnes, aliis temporibus aliis subjectæ metropolitis. Agrigentum (Girgenti) nunc pars est provinciæ Montis Regalis (Monreale); item Catana. Messana (Messine) caput provinciæ. Taurominii (Taormina) sedes jam pridem exstincta. In editione Suriana verisimiliter non legendum: Inde Messanam venerunt. Inde Taurominium; sed: Inde Taurominium venerunt. Inde Messanam; nisi forte iter Messanense, in Menæis Græcorum præteritum, abundet. Navis enim per mare Thyrrenum lata est, dein per Lybicum, postea per Siculum. Ad hæc verba: Postea (trans) fretum navigaverunt, in partes Lucaniæ, civitatem nomine Rulo, annotavit Ruinartius civitatis Rulo nomen in Italiæ notitiis non haberi: recte quidem; sed legendum Rhegium, ut patet ex Actis amplioribus duodecim fratrum Adrumetinorum, quæ ad sancti Felicis Acta composita sunt et in quibus legitur: Ascendentes iterum navim, Messanam deducti sunt; in qua parumper morati, alia accepta navi, transfretantes, Regium descenderunt. Nomen Rhegii omnibus notum: jacet hæc civitas e regione fere Messanæ, ita ut freto Siculo dividantur.

μ m Baluzius, qui, quemadmodum in omnibus codicibus familiæ Nolanæ legitur, edidit: Cognitor ejusdem civitatis, hæc ad illa verba annotat: Turbat me locus ille. Nam supra præfectus Felicem misit ad Herculium, nimirum ut causa Felicis finem acciperet in præsentia imperatoris. Et tamen cognitor Nolanæ civitatis judicium sibi præsumit, et Felicem capite plecti jubet. Verum id ita intelligi debet ut cognitor dicatur causam istam suscepisse judicandam secundum præceptum, ut dicitur infra, id est, ex delegatione Maximiani tum præsentis. Similia animadvertit Ruinartius. Tillemontius [Mém. ecclés. not. V sur S. Félix, tom. V, pag. 668.] , qui, Surianam editionem probat, nil difficultatis in his reperit: scilicet præfectum prætorio perrexisse ad imperatores, in quorum comitatu solebat esse et ad quos sanctum Felicem miserat; ibidem autem præfectum pro sua potestate ordinaria (quamquam æstimandum sit prius eum de his locutum esse cum augustis) sententiam capitalem tulisse in sanctum Felicem; neque de his dubitandum, quum Menæa Græcorum aperte habeant sanctum Felicem ab eodem præfecto mortis damnatum, a quo ad imperatores missum. Cæterum expungendus omnino cognitor ille ejusdem civitatis: ex quo denuo patet familiam Nolanam Actorum sancti Felicis non esse primigeniam, sed interpolatam. Re quidem vera Symmachus [Lib. X, epist. LI.] appellavit moderatorem seu correctorem Apuliæ titulo provincialis cognitoris; sed ævo Diocletiani nondum provinciarum rectores, nondum judices a principe delegati cognitores dicebantur: usque ad Theodosii et Valentiani ævum cognitores iidem fere ac defensores et juris alieni procuratores; illis vero imperantibus, inductum id novum judicum genus, qui, quum ex delegatione principum sederent pro tribunali, cognitores dicti sunt; quod nomen adhæsit quoque deinceps aliquot provinciarum præpositis [Cfr Jacobus Gutherius. de offic. domus Augustæ, lib. I, cap. XXV, ap. Sallengre, Thes. ant. Rom. tom. III, col. 338 et 339.] .

ν n Annotat ad hæc Baluzius: Invictus et permanens; ita tres vetusti codd. Colb. Quartus habet, vivificans permanes. Edit. Dacherii, vivificans et permanens. Agones MM. invictus permanens et gloriosus. Codd. Rub. Val. et Aud. I et II consentiunt Baluzio.

ο o Nil dubitandum quin sanctus Felix martyrium fecerit a. d. III kal. septembres, seu die 30 augusti. Cfr Comm. præv. passim et annotatum g η. Animadvertit Baluzius in tribus codd. legi XVIII, in quarto et in edit. Dacherii XIX. In Agonibus MM. etin cod. Aud. III legitur XVIII kal. febr.; in codd. Rub. Val. et Aud. I et II III kal. sept. Addit Baluzius in vetustis Mrlgiis passionem sancti Felicis referri ad IX kal. novembris; et quidem recte, si intelligas Romanum Parvum, et qui eo duce in errorem abiverunt Ado, Notkerus et Usuardus; sed si vetustiores intelligas, scilicet Hieronymianos fastos, Bedam, Rabanum, Calendarium marmoreum Neapolitanum, Mrlgium Senonense etc. secus omnino: in his enim passio sancti Felicis signatur a. d. iii kal. septembris: quo die procul dubio sanguinem fudit. — Anno 303, 304 et 305 nulla fuit eclipsis diebus 15 et 16 januarii, 30 augusti et 24 octobris: quod propter verba: luna in sanguinem conversa est, annotamus.

π p Ex comparatione utriusque familiæ exemplarium manifestum est hic desinere sancti Felicis orationem et verba Cui est etc. clausulam esse hagiographi, non vero sancti martyris; quamquam aliter statuit Ruinartius. De his, quæ sequuntur in altero exemplari, satis dictum fuit in commentario prævio.

* supple trans

* Rhegium

* non sunt u. a. supervacuæ Bal.

* sacrilegio Bal.

* duravit Bal.

* principum om. Bal.

* ita peroravit cod. Rub. Val.

* per omit. Bal.

PASSIO S. FELICIS
Secundum Menæa Græcorum.

Felix, episc. Tubzocensis in Africa et martyr Venusii in Apulia (S.)
α

Τῇ αὐτῃ ἡμέρᾳ (Ις μῆνος Ἀπριλίου) μνήμη τοῦ ἁγίου Φήλικος ἐπισκόπου, Ἰανουαρίου πρεσβυτέρου, Φουρτουνάτου, και Σεπτεμίνου.

Στίχ. Τετρὰς ἀθλητῶν συγκεκομμένων ξίφει
Νῦν συνχορεύει μυριάσιν Ἀγγέλων.

[1] [S. Felix negat se libros sacros traditurum;]Τῷ ὀγδοῷ ἔτει τῆς βασιλείας Διοκλητιανοῦ καὶ Μαξιμιανοῦ ἐξῆλθε δόγμα κατὰ πᾶσαν χώραν, τοῦ καίεσθαι πάσας τὰς βίβλους τῶν χριστιανῶν. Ἀπεστάλη οὖν ἐν πόλει τοῦ Βιουκᾶν Μαριανός τις, ἢ, ὡς ἐν ἄλλοις γράφεται, Μαγνιανὸς, ἀνὴρ παμμίαρος· ὃς δὴ παρέστησε Φήλικα τὸν ἐπίσκοπον, Ἰανουάριον τὸν πρεσβύτερον, Φουρτουνάτον, καὶ Σεπτεμίνον· καὶ ὑπαναγνοὺς τὸ βασιλικὸν δόγμα, ἀπῂτει αὐτοῖς τὰ παρ᾽ αὐτῶν βιβλία. δὲ ἁγιώτατος ἐπίσκοπος φησὶ προς αὐτόν: Γεγραπται, ᾦ Ἡγεμών, Μή δότε ὑμῶν τὰ ἅγια τοῖς κυσὶ μηδὲ ῥίψητε τοὺς μαργαρίτας ἔμπροσθεν τῶν χοίρων. Μάτην τοίνυν ἀγωνιᾷς, κἂν βασιλικὰ ἐπιφέρῃς προστάγματα. ἄρχων εἴπεν: Ἄφες τὰς μωρολογίας, καὶ ποίησον τὸ θέλημα τοῦ βασιλέως, ἐπεὶ δέσμιόν σε ἀποστελῶ πρὸς τὸν ἀνθύπατον. Καὶ ἅγιος: ποῖος εἰμὶ, φησιν, ἐν σοὶ, τοιοῦτος καὶ ἐν πᾶσι, καὶ ἐν αὐτῷ τῷ βασιλεῖ σου εὑρεθήσομαι.

[2] [ad proconsulem et præfectum prætorio mittitur;]Τότε τῇ φυλακῇ ἐγκλείσας τοῦτον, ἀνεπιμέλητον εἴασεν ἐπὶ ἡμέρας τρεῖς. Ἐιθ᾽ οὑτως ἐξαγαγών, ἐπανέκρινε· καὶ δεσμεύσας αὐτὸν καὶ τοῦς σὺν αὐτῷ, ἀπέστειλε πρὸς τὸν ἀνθύπατον. Κακεῖνος πάλιν ἐξετάσας αὐτοὺς τῇ φυλακῇ καθεῖρξε. Καὶ μεθ᾽ ἡμέρας ἑξ β ἐξαγαγὼν αὐτοὺς δεσμίους ἀπέστειλε τῷ ἐπάρχῳ τῶν πραιτωρίων· οὓς ἐκεῖνος δεξάμενος, καὶ πάμπολλα ἐκφοβήσας, μετὰ πολλῆς ἀσφαλείας ἐν φυλακῇ δεινοτάτῃ τούτους ἀπέῤῥιψε.

[3] [jubetur post imperatores navigare;]Καὶ μεθ᾽ ἡμέρας δεκατέσσαρας γ ἐξαγαγών, καὶ ἐπανακρίνας, εἰσῆξεν αὐτοὺς ἐν πλοίῳ μετὰ ἵππων, δεδεμένους ἐν τοῖς ποσὶν αὐτῶν. Κυλιόμενοι δὲ οἱ ἅγιοι ἐν τοῖς ποσὶν τῶν ζώων, ἀπόσιτοι τε ὄντες, καὶ τοῦ ὕδατος ἄγευστοι, ἐπὶ ἡμέρας τέσσαρας, ἠυχαρίστουν τῷ Θεῷ. Καὶ φθάσαντες εἰς λιμένα πολέως τινὸσ δ ἐδεξιώθησαν κρυφίως ὑπο τῶν χριστιανῶν. Ἐκεῖθεν καταλαβόντες πόλιν, Ταυρομένην καλουμένην, και ἀποπλεύσαντες ἐν Λυκαονίᾳ, ἦλθον εἰς πόλιν Αἰλούρων ε.

[4] [cum tribus sociis decollatur.]Τότε δύστηνος ἐκεῖνος ἔπαρχος, λύσας τοὺς ἁγίους τῶν δεσμῶν, φωνῇ πραείᾳ τάς ἐρωτήσεις πρὸς αὐτους ἐποιεῖτο. Τῶν δὲ ἀντιλεγόντων, μήτε βίβλους προδοῦναι, μήτε τοῖς εἰδωλοις θῦσαι ζ, προσέταξεν αὐτοὺς μαχαίρᾳ ἀποτμηθῆναι. Καὶ λαβόντες τὴν ἀπόφασιν, προσηύξαντο· καὶ ἀποτμηθέντες τὰς κεφαλὰς, τοὺς στεφάνους ἐκ χειρὸς Κυρίου ἐδέξαντο.

Secundum Menologium Sirleti a.

Die XVI aprilis, sancti Felicis episcopi, Januarii presbyteri et Septiminii, Diocletiano et Maximiano imperatoribus.

[1] [S. Felix negat se libros sacros traditurum;] Hi omnes cum imperiali decreto juberentur gentilibus suos libros tradere, sanctissimus episcopus id renuit eis verbis: Scriptum, inquit, est, præses: Nolite dare sanctum canibus, neque projicere velitis margaritas vestras ante porcos.

[2] [ad præf. præt mittitur;] His de causis vincti educti de carcere, missi sunt ad præsidem prætorii.

[3] [jubetur post imperatores navigare;] Quos post dies quatuordecim c eductos e carcere imposuit navigio alligatos pedibus equorum. Cumque sancti viri volutarentur ad pedes brutorum animalium, jejuni ac ne aquam quidem gustantes; Deo ipsi gratias agebant. Cum vero pervenissent ad urbem Tauromenem appellatam, in Lycaoniam deducti, tenuerunt civitatem Ælulorum e.

[4] [cum duobus sociis decollatur.] Tunc præses solvens illos viros sanctos a vinculis, leniter et blande rogabat, ut libros quos habebant traderent; illi vero cum respondissent, se neque libros prodere velle, neque idolis immolare f, jussit præfectus illos obtruncari. Quæ cum lata esset sententia, ad Deum preces miserunt, e cujus manu coronas cælestes perceperunt.

ANNOTATA.

α a Indices plurium Menæorum Græcorum mss. ad manum mihi sunt; in solis Chiffletianis, de quibus sæpe in Actis Sanctorum mentio incidit, indicatur memoria SS. Felicis, Januarii, Fortunati et Septimini. Annotandum est in iis, quæ card. Sirleto præluxerunt, omitti Fortunati nomen. Cfr Comm. præv. § 3.

β Cfr Annotata superiora ε e.

γ c Cfr Annotata superiora θ h.

δ Hæc civitas Agrigentum secundum editionem Surianam.

ε eLycaonia loco Lucaniæ; Æluli loco Rhegiorum.

ζ f Sanctus Felix in melioribus Actis non legitur impulsus fuisse ad immolandum; neque id primum Diocletiani decretum ferebat.

DE SS. SEVERO, VITALI, FELICE, ROGATO, PAPIRIO, VICTORIA, FLAVIANO ET VICTORE, MARTYRIBUS NICOMEDIENSIBUS, ET DE SS. CLAUDIANO, EUTHERIO, FLAVIANO, JUSTO ET VICTORE, MARTYRIBUS HIEROPOLITANIS IN PHRYGIA

CIRCA ANNUM CCCIII ET CCCIV.

SYLLOGE.
Ex fastis Hieronymianis aliisque Martyrologiis. Brevis disquisitio de duabus Hierapolibus Phrygiæ.

Severus, martyr Nicomediæ (S.)
Vitalis, martyr Nicomediæ (S.)
Felix, martyr Nicomediæ (S.)
Rogatus, martyr Nicomediæ (S.)
Papirius, martyr Nicomediæ (S.)
Victoria, martyr Nicomediæ (S.)
Flavianus, martyr Nicomediæ (S.)
Victor, martyr Nicomediæ (S.)
Claudianus, martyr Hierapoli in Phrygia (S.)
Eutherius, martyr Hierapoli in Phrygia (S.)
Flavianus, martyr Hierapoli in Phrygia (S.)
Justus, martyr Hierapoli in Phrygia (S.)
Victor, martyr Hierapoli in Phrygia (S.)

AUCTORE V. D. B.

Florentinius, cujus studium et eruditionem in edendo Hieronymiano Martyrologio omnis semper prædicabit ætas, [Hac die in optimis Hieronymianis fastis duæ turmæ martyrum recensentur, altera Nicomediensis, altera Hieropolitana;] binos hodiernos sanctorum martyrum manipulos sequentibus refertverbis: In Nicomedia, Severi, Vitalis, Felicis, Rogati, Paperi, Victoriæ, Flaviani, Victoris. Ierapoli Frigiæ, Claudiani, Eutheri, Flaviani, Justi et Victoris. Atque de his pro more nostro sigillatim dicendum foret; sed quoniam in multis codicibus ambæ turmæ confusæ esse videntur, ita ut de unis dici non possit quin simul dicatur de alteris, a consueta illa regula (quemadmodum alibi quoque fecimus) recedendum est. Porro difficultas fere unica aut præcipua est de SS. Flaviano et Victore, videlicet utrum solis Hierapolitanis accensendi sint, an etiam Nicomediensibus. Florentinius se in antiquissimo suo codice Lucensi Flavanium et Victorem cum Nicomediensibus reperisse testatur. Reperti etiam in antiquo Corbejensi codice, quem Dacherius edidit, hac forma: In Nicomedia, Severi, Vitalis, Felicis, Rogati, Paperi, Victuriæ, Flaviani, Victoris. Hierapoli Phrygiæ, Claudiani, Eutheri, Flavini, Justi et Victoris. Richenoviensis codex, editus a Sollerio nostro, hac quidem die integer non est, sed ad eamdem tamen classem referendus, quippe qui Flavianum Nicomediensem martyrem faciat hoc modo: In Nicomedia Severi, Vitalis, Felicis, Rogati, Papiri et Victorini et Flaviani. Et Ierapoli, Claudiani, Theocharii. Similiter Ottobonianus, quem post Adonem edidit Georgius: In Nicomedia, nat. sanctorum Vitalis, Felicis Rogati et Flaviani. Hierapolim Claudiani et Clavini. In his Victor inter Nicomedienses martyres non cernitur, sed Flavianus. Contra Flavianus omittitur, seu potius, ad finem additis verbis: Et alibi, collocatur in codice Antverpiensi seu potius Epternacensi S. Willibrordi, ubi hæc legebantur: IX kal. Novembris, Nicomediæ, Severi, Vitalis, Felicis, Rogati, Papiri, Victoriæ; et in Erapoli Frigiæ, Claudiani, Eugari, Flaviani, Victoris, et alibi Flaviani; de Victore autem nulla mentio.

[2] [in aliis omittitur Hieropolitana: in aliis palæstræ supprimuntur; in aliis alia deficiunt aut abundant.] In auctariis Martyrologii Bedæ, ante tomum II Martii nostri editis et manifeste ex Hieronymiano Martyrologio exceptis, similis deprehenditur varietas. In Barberiano hæc sunt: In Nicomedia Vitalis, Felicis, Rogati, Flaviani. Hierapoli Phrygiæ natale SS. Claudiani, Eleutherii, Justi et Victoris: in Vaticano et S. Cyriaci: In Nicomedia Vitalis, Felicis, Rogati, Victoriæ, Flaviani, Victoris; et nil de Hierapolitanis, qui etiam omittuntur in Atrebatensi, Tornacensi et Lætiensi. Contra de Nicomediensibus hæc in his codicibus habes: Nicomedia natale Rogati, Flaviani et Vitalis, additis etiam Felicis et Papperii nominibus in Tornacensi et Lætiensi libris. In Corbejensi breviori Hieronymiano Martyrologio, edito a Sollerio, omissi etiam martyres Hierapolitani; Nicomedienses autem annuntiati hoc modo: In Nicomedia Severi, Vitalis, Felicis, Rogati. Eadem ratio observatur in Bruxellensi Usuardino auctario, ubi hæc occurrunt: Apud Nicomediam, passio sanctorum Felicis, Paperiæ, Flaviani; et in editione Lubeco-Coloniensi, ubi loco Felicis legitur Vitalis: Nicomediæ, passio sanctorum martyrum Vitalis, Papirii et Flaviani; atque etiam in interspersis Martyrologio Wandelberti, edito a Dacherio, additamentis: In Nicomedia sancti Vitalis, Felicis et Victoris. Contra editio Usuardi Greveniana peccat excessu. Etenim in ea non tantum referuntur palæstræ Hierapolitana et Nicomediensis; verum etiam Nicæna introducitur sequenti ratione: Nichomediæ, Severi martyris. In Nicea, natale sanctorum Vitalis, Felicis, Rogati, Flaviani, Papiri, Victoriæ. Hierapoli Frigiæ, sanctorum Claudiani, Eucherii, Justi, Victoris et Flaviani. Placet demum recensere Hieronymianos codices, in quibus palæstrarum nomina omissa sunt, quoniam ex his quoque aliqua lux effulget. In Augustano, a Sollerio publica luce donato, legitur: IX kal. Nov. Vitalis, Felicis, Rogati, Claudiani, Eutherii, Flaviani, Justi; Labbeanus duobus nominibus auctior est, quippe qui habet: Vitalis, Felicis, Rogati, Victoris, Puperi, Claudiani, Eutheri, Flaviani, Justi. Gellonensis, a Dacherio editus, eadem nomina hoc ordine exhibet: Vitalis, Felicis, Rogati, Claudiani, Victoris, Paperi, Eutheri, Flaviani, Justi. Kalendarium, falso dictum Martyrologium Bedæ, et Kalendarium Brixianum, utraque edita ex Zaccaria in tomo CXXXVIII Patrologiæ Mignii, sola Vitalis et Felicis nomina continent.

[3] [Ad Nicomediensem turmam pertinent SS. Severus, Vitalis, Felix, Rogatus, Victoria et Papirius, cujus nominis origo apud Nicomedienses indicatur,] Jam vero si quis in Hieronymianis laterculis usurpandis plane hospes non sit, is profecto noverit oportet nomina passim excidisse potius quam indebite intrusa fuisse. Tenendum itaque videtur Nicomedienses martyres octo fuisse, nempe Severum, Vitalem, Felicem, Rogatum, Papirium, Victoriam, Flavianum et Victorem; quum reperiantur in optimis et antiquissimis codicibus Lucensi et Corbejensi. Et quidem de sex primis nominibus nulla potest esse controversia, quum a nullis absint libris alicujus auctoritatis. Quod si cui mirum videatur S. Severum, qui quasi primipilus est, omitti in multis codicibus inferioris notæ, recogitet velim pridie venisse S. Severum Hadrianopolitanum et facile proin suppressum fuisse nomen, duobus continuis diebus occurrens, potissime in codicibus, quibus inscriptæ non sunt palæstræ martyrum. S. Vitalis vix uspiam desideratur; atque de hoc insuper videnda sunt quæ in Prætermissis ad hanc diem de eo collegimus. SS. Felicis et Rogati fortuna æque bona est. S. Papirius, qui et Paperius, Puperius et alicubi Paperia dicitur, passim, paulo tamen rarius, legitur. Castellanus in Martyrologio suo universali, ubi hunc tantum sanctum cum S. Victoria et quatuor sociis commemorat, Papyrium scribendum esse æstimavit. Sed certissime Papirius genuinum nomen est, Nicomediam primum introductum a C. Papirio Carbone, quem Dio ad annum U. C. 687 illi provinciæ præfuisse prodidit. Cum hoc magistratu sunt numi urbium Bithynii, Nicææ, Nicomediæ, Prusæ et extra Bithyniam Anusi Ponti et Mastiæ Paphlagoniæ; quibus numis præter urbium nomen inscriptum legitur ΓΑΙΟΥ ΠΑΠΙΡΙΟΥ ΚΑΡΒΩΝΟΣ [Cfr Eckhel, Doctrina numorum veterum, tom. II, pag. 369.] . Lapidibus etiam passim inscripta Papirius et tribus Papiria; nuspiam Paperius aut Papyrius. Romæ plebeja erat gens Papiria, aliquando potentissima [Cfr Pitiscus, Lexicon antiquitatum romanarum, V°. Gens Papiria.] . Pro more nomen ejus communicatum cum libertis et exteris, magna nomina adamantibus: cave itaque ne S. Papirium ex gente Papiria fuisse credas, licet res absurda non sit. S. Victoria, cujus loco Victorinus alicubi et alibi Victor legitur, servanda etiam utpote in melioribus codicibus memorata, neque a reliquis omnibus neglecta.

[4] [atque etiam Flavianus et Victor, licet eadem nomina recurrant inter Hierapolitanos.] Quamobrem, quod initio monuimus, de solis sanctis Flaviano et Victore, quibus cognomines martyres inter Hierapolitanos martyres veniunt, quæri potest utrum admittendi sint an expungendi. Admittendos esse ambos nullus dubito, licet Victoris nomen in paucioribus libris legatur quam Flaviani. Imprimis separanda non sunt hæc nomina, quoniam ambo leguntur in integrioribus optimisque codicibus, et quoniam dein amborum idem est periculum, quod scilicet bis annuntiantur eodem die, semel Nicomediæ, semel Hierapoli. Quod autem a pluribus libris abest Victoris nomen, nil plane mirum; quandoquidem S. Victoriæ nomen, passim in Victoris immutatum, librariis persuadere potuerit ut alterutrum omitterent. Si itaque ponimus Flaviani et Victoris par dividendum non esse amborumque eamdem esse debere fortunam; si dein recogitamus Flavianum longe sæpius in decurtatis fastis accenseri Nicomediensibus martyribus quam Hieropolitanis; procul dubio non magni faciemus hac die Epternacensem solitarium codicem, in quo tolluntur Flavianus et Victor Nicomedienses et alibi Flavianus annuntiatur. Obiisse ii omnes videntur in persecutione Diocletiani, quæ initio anni 303 Nicomediæ exarsit. An vero hac die martyrium fecerint, definire non ausim; nam, ut ad diem 21 Octobris vidimus, S. Dasius, Zoticus et Cajus, exordio illius persecutionis martyrium fecerunt, licet post medium mensem Octobris colantur et annuntientur in Hieronymianis fastis. Vide quæ ad dictam diem de tribus illis martyribus scripsimus.

[5] [Hi sunt SS. Claudianus, Eutherius, Flavianus, Justus et Victor. Ambæ turmæ mixtim annuntiantur etiam die 23 octobris.] Hierapolitani martyres facilius illustrari possunt. Primus Claudianus est, omissus in nullo codice, in quo quidem turma illa plane neglecta non fuerit. Secundus Eutherius dicitur, mutatus in Theocharium, Eugarium, Eleutherium et Eucherium; sed Eutherius luculente genuina forma est, et in longe pluribus codicibus obvia. Flavianus venit tertio loco, dictus alicubi Flavinus et Clavinus. Quartus est Justus et quintus Victor, omissi a pluribus, servandi tamen; quum annuntientur eorum nomina in optimis codicibus et alibi quoque sui vestigia reliquerint. Absoluta itaque hac nominum recensione, animadvertendum est in Hieronymianis melioris notæ codicibus utriusque turmæ nomina ad diem sequentem seu 25 Octobris mixta prodire. In Lucensi suo codice reperit Florentinius: Claudiani, Rogati, Papiri, Felicis, Vitalis; in Antverpiensi seu Epternacensi: Claudiani, Rogati, Pafiri, Felicis, Vitalis; in Corbejensi: Claudiani, Rogati, Papari, Felicis et Vitalis. Nil mirum. Hieronymiani enim fasti videntur collecti fuisse ex multis calendariis; in quibus quum sanctorum festa, concurrentium natalium impedimento, non iisdem semper notata essent diebus, sed nonnumquam (ut nunc etiam fit) in proxime sequentes dies essent translata, non poterat non fieri quin in Martyrologio Hieronymiano diversis etiam diebus eadem repeterentur nomina.

[6] Dicuntur autem ii martyrium fecisse Hierapoli Phrygiæ, quod plures aliæ cognomines civitates essent, recensitæ a Stephano Byzantio [De urbibus et populis, pag. 321 et 322, edit. Amstelod. 1725.] his verbis: Hierapolis, urbs inter Phrygiam et Lydiam, urbs multis calidis aquis abundans, sic dicta, [Altera Hierapolis fuit in Phrygia Salutari, altera in Phrygia Pacatiana, utraque aliquando habens episcopos.] quod templa multa haberet. Secunda Cretæ. Tertia, Syriæ, quæ et Hieropolis per o micron. Quarta Cariæ. Verum in hac computatione unam saltem omisit Stephanus, alteram scilicet Hierapolim in Phrygia. Duas enim hujus nominis civitates illic fuisse alteram in Phrygio Salutari, alteram in Phrygia Pacatiana, dubitandum non est. Quæ paucis explicanda sunt. Jacet Phrygia, ut passim satis innotescit, in Asia Minori et finitimas habet ad septentrionem Bithyniam, ad orientem Galatiam et Lycaoniam, ad meridiem Pisidiam et Lyciam et ad occidentem Cariam, Lydiam et Mysiam; ita ut omnino mediterranea sit. Olim vero multa magis extensa erat, ad Hellespontum usque porrecta. Post varios casus, testamento Attali, ultimi Pergami regis, anno ante Christum 133 penes Romanos facta est; qui, postquam partem aliquandiu conjunxissent Ciliciæ, eam dein subjecerunt proconsuli Asiæ; atque hæc gubernii forma usque ad Constantini tempora in usu fuit. Is autem provinciam proconsularem in duas divisit provincias et utrique suum assignavit gubernatorem; divisit etiam Phrygiam in Pacatianam et Salutarem, et utrique præfecit præsidem [Cfr Belley, Observations sur le titre de Salutaris donné à plusieurs provinces etc. Mémoires des inscriptions etc. tom. XXXV, pag. 661 et 662; Mannert, Geographie der Griechen und Römer, part. VI, tom. III, pag. 79 et seqq.; Cellarius et Schwartzius, Notitiæ orbis antiqui, tom. II, pag. 123 et seqq.; Pitiscus, Lexicon antiquitatum, V°. Phrygia etc.] . Pacatiana porro ad meridiem vergens, Laodicea metropoli, triginta novem capiebat civitates; Salutaris ad septentrionem, metropoli Synnadis, viginti tres. Has inter Phrygiæ Salutaris civitates secundo loco venit Hierapolis [Hieroclis grammatici Synecdemus, ap. Banduri, Imperium Orientale, tom. II, pag. 41.] ; quam, licet reliquis geographis ignorata fuerit, certum tamen est exstitisse: concilio enim Chalcedonensi subscripsit Ἀβερκιος ἐλαχιστος ἐπισκοπος της Ἱεραπολιτων πολεως Φρυγιας Σαλουταριας [Cfr Lequien, Oriens christianus. tom. I, col. 835.] ; et in concilio Nicæno II passim post Eucarpiæ episcopum venit Μικαηλ, ἐπισκοπος Ἱεραπολεως [Labbe, Collectio concil. tom. VII, col. 46, 338 et 665.] , dum ibidem adesset alterius Hierapolis Phrygiæ episcopus, Νικολαος ἐπισκοπος Ἱεραπολεως της Φρυγων ἐπαρχια; [Ibid. col. 62 et 327.] . Mannert [Geographie der Griechen und Römer, part. VI, tom. III, pag. 106 et 107.] sentit Hierapolim Phrygiæ Salutaris parvum oppidum fuisse, utpote ullis vix notum; dum contra Hierapolis Phrygiæ Pacatianæ insignis esset civitas, ut ex ejus ruderibus ad hanc usque diem cernitur. Metropolis honoribus hæc aliquando aucta est; ita ut concilio Constantinopolitano II subscripserit Auxonon, misericordia Dei episcopus Hierapolitanorum Phrygiæ metropoleos [Cfr Lequien, Oriens christianus, tom. I, col. 835.] . Duas itaque in Phrygia fuisse Hierapoles, quarum episcopos continuo confudit Lequien, extra controversiam est.

[7] [Martyrium fecit beatus manipulus Hierapoli Phrygiæ Pacatianæ, quæ κατ᾽ ἐξοχην Hierapolis Phrygiæ dicitur. Ejus situs et rudera indicantur.] At vero utra martyrum nostrorum palæstra fuit? Nil dubitans pronuntio Hierapolim majorem seu Phrygiæ Pacatianæ. Nam quoties memoratur Hierapolis Phrygiæ, cui sanctorum martyrum nostrorum natalis affigitur in Martyrologio Hieronymiano, semper Hierapolis Phrygiæ Pacatianæ intelligitur. Vitruvius, celebratissimas illius thermas lib. VIII, cap. 3 laudans: Hierapoli Phrygiæ, inquit, effervet aquæ calidæ multitudo; similiter Apulejus de Mundo cap. 4: Vidi, ait, et ipse apud Hierapolim Phrygiæ; et Photius cod. CXLII ex Isidori Vita: Ἐν Ἱεραπολει της Φρυγιας, Hierapoli Phrygiæ; quibus omnibus locis de Hierapoli Phrygiæ Pacatianæ sine dubio sermo est, quum his celebretur ejus plutonium seu spelunca acido carbonico plena [Cfr Cellarius et Schwartz, Notitiæ orbis antiqui, tom. II, pag. 133 et 134.] . Plura de hac civitate ejusque plutonio dicere nolim, quum jam aliqua in tomo præcedenti, in quo S. Abercii, episcopi Hierapolitani, Vita illustrata est, de eis proposita fuerunt [Act. SS. tom. IX Octobris, pag. 498.] . Situs ejus probe nunc cognitus est et a multis ejus rudera fuere visitata. Smith, Pococke, Chandler, Cockerell, Arundel et Leake nomine designat Hamilton [Reisen in Kleinasien, Pontus und Armenien, edit. Ritter, tom. I, pag. 468.] , qui ipse etiam hæc omnia loca curiose peragravit et descripsit; sed ante eos eodem jam se contulerat et forte omnium primus viator Gallus, Paulus Lucas, qui, vetere nomine non cognito, præsenti vocavit Banbourqueser [Deuxième voyage dans la Grèce, l'Asie Mineure etc. tom. I, cap. 33, pag. 240.] . (Dicendum potius erat Pambukkaleh, seu Kalessi, id est castrum bombycis, quod in vicinia bombyx magna copia crescit [Reisen in Kleinasien etc. tom. I, pag. 471.] .) Jacet autem in angulo, quem Mæander fluvius, nunc Mendere dictus, et Lycus, qui nunc Tchoruk Su nomen est, effingunt; ita tamen ut Lyco multo proprior sit. Distat autem a Laodicea, quæ in latere adverso seu meridionali Lyci sita est, quinque aut sex milliaribus [Ibid. pag. 468.] .

[8] [Christiana decora et martyrii tempus.] Jam ævo apostolico Christi fides Hierapoli radices egit, scribente Paulo ad Colossenses [Coloss. IV, 13.] : Testimonium enim illi (Epaphræ) perhibeo quod habet multum laborem pro vobis, et pro iis qui sunt Laodiciæ et qui Hierapoli. Hunc agrum coluerat ipse S. Paulus, quippe qui ad Titum scripserit [Tit. III, 12.] : Quum misero ad te Artemam et Tychicum, festina ad me venire Hierapolim. S. Philippus apostolus ibidem etiam laboravit in vinea Domini et cum duabus filiabus sepulturam et cultum ecclesiasticum nactus est. De S. Abercio, qui sæculo II floruit, de S. Papia, a S. Irenæo et Eusebio laudato, et de Claudio Apollinari, qui Marco Aurelio Antonino Vero imperatori insigne volumen pro christiana religione obtulit, nil aliud monendum quam quod inde satis apparet maximos viros primis temporibus huic ecclesiæ præsedisse. Cæterum de iis in opere nostro jam dictum est ad dies 22 Octobris, 22 Februarii et 7 ejusdem mensis. Multos tamen martyres habuisse nuspiam legimus; neque scio an præter indicatos alii noscantur quam qui in Hieronymiano Martyrologio ad diem 17 Novembris veniunt his verbis: Hierapoli natalis sanctorum Victoris et Alfi et Romulæ, quorum gesta habentur; dummodo tamen iterum de Hierapoli Phrygiæ hoc loco agatur neve legendum sit Eleutheropoli loco Hierapoli: quod ad dictam diem 17 Novembris examinari poterit. Hinc autem apparet paucissima de hujus civitatis historia ecclesiastica nota esse et quæ ibi sævierint persecutiones jacere in tenebris. Verisimile tamen est martyres nostros Diocletiano imperatore violenta morte periisse, tum quod plerique martyres, Hieronymiano Martyrologio inscripti, eo tempore vitam fuderint, tum quod aliunde sciatur Diocletiani edicta Phrygiæ fuisse infestissima. Quis enim ignorat tunc universam aliquam Phrygiæ civitatem, quum nil nisi christianos caperet, incendio fuisse deletam? Vide quæ de his collegerunt decessores nostri ad diem 7 februarii ex Lactantio, Eusebio et Rufino. Restat itaque, quum nil probabilius nobis occurrat, ut SS. Claudiani, Eutherii, Flaviani, Justi et Victoris martyrium anno 304 Hierapoli perfectum fuisse statuamus.

DE S. PROCLO, EPISCOPO CONSTANTINOPOLITANO

ANNO 446.

COMMENTARIUS HISTORICUS.

Proclus, conf. pont. Constantinopoli (S.)

AUCTORE J. V. H.

§ I. Sancti memoria in fastis variis diebus celebratur; natus videtur CPoli, cujus Ecclesiæ inservivit ab infantia; fit episcopus Cyzicenus, sed a populo rejicitur.

S. Procli, CPolitani episcopi, memoriam agit hac die Martyrologium Romanum his verbis: [S. Procli memoria] Constantinopoli S. Procli episcopi. Kalendarium Ecclesiæ CPolitanæ, a Steph. Morcelli editum, sub eadem die, XXIV Octobris, habet: Memoria sancti Procli, archiepiscopi Constantinopolis. Similiter Menologium Basilianum in hanc diem S. Proclum reponit ejusque encomium texit: ἐν ἁγιοις πατηρ ἡμων Προκλος, εὐλαβης ὠν, και σοφος και ἐναρετος, ἐχειροτονηθη παρα του ἁγιου Σισιννιου πατριαρχου Κωνσταντινουπολεως ἐπισκοπος Κυζικου. Ἀπελθων δε και μὴ δεχθεις παρα των ἐκει κληρικων, ἁιρετικων ὁντων, ὐπετρεψεν ἐν Κωνσταντινουπολει, τον μεταξυ σχολαζων χρονον καὶ προσεχων ἑαυτῷ τε και τη αναγνωσει. Τελευτησαντος δε Μαξιμιανου του πατριαρχου, ἐτι του λειψανου ἀυτου κειμενου ἐν τῳ ἱερατειω του ἁγιωτατης του Θεου μεγαλης ἐκκλησιας, προχειριζεται πατριαρχης Κωνσταντινουπολεως, και ἐνθρονιζεται κατ᾽ ἀυτην την μεγαλην ἑβδομαδα εν τῃ ἁγιᾳ πεμπτῃ του σωτηριου παθους του Κυριου ἡμων Ἰησου Χριστου. Και καλως πολιτευσαμενος και μετα την χειροτονιαν, και πολλους δια της διδασκαλιας ἀυτου ὠφελησας, ἐπισκοπησεν ἐτη δωδεκα και μηνας τρεις, και τελειωθεις, ἀνεπαυσατο. Sanctus pater noster Proclus, pietate, sapientia et virtute insignis, a Sisinnio, patriarcha Constantinopolitano, episcopus Cyzici creatus, neque a clericis Cyzicenis, quippe qui hæretici erant, receptus, Constantinopolim rediit, ibique dies egit, sibi ipsi et lectioni vacans. Defuncto autem Maximiano patriarcha, quum ejus reliquiæ adhuc in sanctissimæ et magnæ Dei ecclesiæ sacrario jacerent, in ejus loco patriarcha Constantinopolitanus electus, in throno collocatur in majori hebdomada, feria quinta salutaris Passionis Domini nostri Jesu Christi. Quumque post ordinationem præclare se gessisset, multisque doctrina sua profuisset, exactis in episcopatu annis duodecim ac tribus mensibus, in pace quievit. Ad hanc quoque diem refert Menologium Græcum cardinalis Sirleti, a Canisio editum, sequens elogium [Thesaur. Mon. tom. III, part. I, pag. 481.] : Eodem die commemoratio sancti patris nostri Procli patriarchæ CPolitani, qui sacrarum litterarum peritia et probitate morum insignis, quum annos duodecim et menses tres episcopatum bene rexisset, in pace migravit ad Dominum.

[2] [in sacris fastis] Ex hactenus tamen allegatis sacris fastis neutiquam deduci debet, diem XXIV octobris esse S. Procli emortualem. Sunt enim alii, qui alios dies annuæ ejus celebritati assignant. Sic Menologium Horologii Græcorum, editum Venetiis anno 1532, Sanctum celebrat die X novembris, et quidem ejusdem σεπτην μεταστασιν, venerabilem transitum quasi illa die obiisset: ast Horologium, Venetiis itidem anno 1845 editum, celebritatem in XX novembris reponit. Quapropter suspicabar, typothetam in numero errasse, omittendo unam notam X, seu X pro XX novembris. Verum et græcus textus habet I', non K', adeoque diem X: suspicionem augebat etiam, quod in utroque Horologio iste dies notatur ut profestum ingressus sacrosanctæ Dei Genitricis in templum: προεορτια της ἐν τῳ ναῳ ἐισοδου της ὑπεραγιας Θεοτοκου. Ipsum igitur festum ingressus S. Dei Genitricis in templum in diem XI novembris incidere debebat. Quamvis alia Menologia, quæ consulere licuit, hanc celebritatem diei XXI ejusdem mensis innectant: quod similiter facit Ecclesia Romana, sub titulo Præsentationis Beatæ Dei Genitricis Mariæ in templo. Utrum itaque error aliquis in antiquius Horologium obrepserit, pronuntiare non ausim. Id certum: Kalendarium CPolitanum, a Stephano Morcelli editum, istiusmodi festivitatem non recensere, quatenus necdum institutam [Kalend. CP. tom. II, pag. 250.] . Hæc cursim dicta sunto. Monstrant cæterum citati fasti non una die apud Græcos festum S. Procli celebrari. Quapropter ex festivitatis die perperam deduceretur dies obitus: nam ut notant nostri in Historia Chronologica Patriarcharum CP, in limine tomi I Actorum Sanctorum Augusti [Pag. 42.] , falluntur ii, qui sibi persuadent, S. Proclum ex hac vita migrasse XXIV octobris, eo quod die illa festum ejus in Fastis ecclesiasticis colatur. Sed nos quotidiana experientia discimus, annuam Sanctorum festivitatem propter Reliquiarum inventionem, translationem, aliasve causas sæpius celebrari alio die, quam quo mortui sunt. Atque hæc ratiocinatio hic est tanto efficacior, quia, ut vidimus, variis diebus celebratur S. Procli festivitas.

[3] [variis diebus recensetur:] Ephemerides græco-moschæ, a Papebrochio nostro et Josepho Assemani editæ, ad XX quoque novembris S. Proclum recensent: quod similiter præstant Menæa, edita anno 1843. In his autem præcipuæ ejus laudes in eo sunt, quod discipulus, sectator et imitator S. Joannis Chrysostomi fuerit, ejusque corpus CPolim solemni pompa reduxerit; ac divinam maternitatem B. Mariæ Virginis adversus Nestorium ac ejus sequaces vindicaverit. Duos proferimus, instar exempli, versus seu Στιχηρα, ab hymnographo conscripta [Cfr Nicol. Rayæi. Trat. de Acolythia græc. ad caput tom. II, Act. SS. Junii, pag. XVI.] : Λαμπρως ἐδογματισας και θεοφρονως ἐκηρυξας, Θεοτοκον την ἀχρατον, κορην την κυησασαν τον προ αἰωνων Κτιστην και Δεσποτην, Υἱον και Λογον του Πατρος, και ἐπ᾽ ἐσχατων δι᾽ ἡμας ἀνθρωπον γενομενον θεληματι, και μη τραπεντα της φυσεως· και Νεστοριον ᾐσχυνας ἀσεβη και παραφρονα - Ναματων ἐξηντλησας των χρυσαυγων, παναοιδιμε, του σοφου θεοκηρυκος· οὑπερ και διαδοχος και της εὐσεβειας ὠφθης και καθεδρας, ἐπιστηριζων διδαχαις της ἀληθειας Χριστου το ποιμνιον· και τουτου το ἁγνοτατον και πανσεβασμιον λειψανον, ὡσπερ κοσμον τερπνοτατον, τῃ ἐκκλησιᾳ ἀπεδωκας. Gloriosa docuisti et sancte prædicasti Deiparam intemeratam, Virginem parientem æternum Creatorem et Dominum, Filium et Verbum Patris et tandem pro nobis sua voluntate hominem factum, immutata permanente natura. Et impium ac dementem Nestorium confudisti. — Exhausisti, vir venerabilis, pretiosos divini præconis fontes; cujus pietatis et cathedræ heres, confirmasti doctrina veritatis Christi gregem; et hujus (Chrysostomi) purissimum et sanctissimum corpus, tamquam gemmam splendidissimam, Ecclesiæ (CP) reddidisti.

[4] [verisimiliter CP. natus,] Porro nullus, quem hactenus cognoscamus, S. Procli Vitam conscripsit. Quod quidem summopere dolet Papebrochio nostro, in Tabulis Græco-Moschis de Sancto agenti: Extant, ait [Act. SS. tom. I Maji in capite pag. LIII.] , ejus Opera Græco-latine edita: utinam etiam Vita! Proin sancti antistitis gesta colligenda sunt ex Actis Conciliorum, ex ejus operibus et iis Historiis, quæ res ecclesiasticas tractant. Atque hinc fit, ut quæ passim referuntur de S. Procli patria, ætate et adolescentia, conjecturis magis, quam idoneis testimoniis assequi videamur. CPoli natus dicitur a quibusdam [Butler XXIV octobris, Moroni. Dizionar. V°. Proclo.] ; et quidem verisimiliter: siquidem certo constat, ea in urbe et diaconum et presbyterum creatum fuisse; unde recte conjicitur et ibidem lectoratus officium accepisse. Quoniam porro hunc gradum ab ineunte, ut habet Socrates lib. VII, cap. 41, ætate, ἐκ πρώτης ἡλικίας, consecutus fuit S. Proclus, pronum est judicare, eum CPoli natum fuisse [Tillemont. Mém. Ecclés. tom. XIV, pag. 704.] . Quo autem tempore natus fuerit Sanctus, denuo conjicere nos oportet. Remigius Ceillier [Hist. des Ant. Ecclés. tom. XIII, pag. 472.] et Tillemontius [Mém. Ecclés. tom. XIV, pag. 704.] recte statuunt, id non tardius anno 390 contigisse, ducti hac ratione, quod jam anno 426 actum fuerit de promovendo S. Proclo ad sedem CPolitanam. Si tamen fuerit discipulus S. Joannis Chrysostomi, qui anno 404 CPoli exulavit, necessarium videtur ejus ortum decennio retroagere, atque natum dicere circa annum 380. Etenim non satis probabile est, sanctum virum Chrysostomum, tot calumniis appetitum, adhibuisse custodem cubiculi adolescentulum, in primo ætatis flore constitutum. Ast is ipse discipulatus in quæstionem vocari potest, quum pro eo non sat firma stare videantur testimonia. Id proin examinandum venit.

[5] [S. Chrysostomi discipulus fuit,] Præcipuus testis discipulatus S. Procli sub S. Joanne Chrysostomo plerumque adducitur Georgius Alexandrinus, scriptor Vitæ S. Chrysostomi. Incerta est ejus ætas, quam Photius ingenue se nescire fatetur: opinantur tamen eruditi eum ad sæculum VII pertinere et sua præcipue deprompsisse ex Cyrillo Alexandrino, Socrate, Theodoreto et aliis: quapropter Allatius amplissimis verbis vindicat ei fidem [Fabric. Biblioth. græc. tom. XII, pag. 16. Edit. Hamburg.] . Georgius autem biographus, apud Surium XXVII januarii § XXXII, refert, optimatem quemdam, ex aula imperatoria ejectum, ad Chrysostomum solatii et intercessionis causa confugisse: quia vero timebat inimicos, si diurno tempore episcopum adiret, nocturnam audientiam expetiit. S. Proclus, cujus erat adventantes ad episcopum intromittere, hominem aliquantulum subsidere jubet, exploraturus, num aliquis intra cubiculum cum præsule ageret. Proclus per foramen januæ rimatus, videt aliquem virum gravem cum Chrysostomo colloquentem. Hortatur itaque optimatem, ut parumper exspectet, donec alter egrederetur. Sed colloquium secretum perseveravit: usque ad horam laudum matutinarum, quas Chrysostomus frequentare consueverat: igitur in sequentem diem admissio proroganda fuit. Tandem S. Proclo innotuit, virum cum sancto antistitem loquentem fuisse Apostolum Paulum, epistolas suas explicantem. Ex hac Georgii Alexandrini narratione habemus, S. Proclum intimum fuisse S. Chrysostomo, utpote qui nocturno tempore aditum ejus cubiculi custodiret: insuper vir qui colloquium cum episcopo ambiebat, S. Proclum vocat patrem. Oportebat, inquit, te, mi pater, neminem præ me introducere: qua voce insinuat Georgius biographus, S. Proclum tunc provectioris adolescentiæ fuisse.

[6] [et ab Attico CPolitano diaconus ordinatus:] Quamvis autem admittendum videatur, S. Proclum, S. Chrysostomo a cubiculo fuisse, ut sæpius prædicant laudes, in ejus honorem compositæ; provectior tamen ætas ei deneganda est. Nam, ut docet nos Socrates lib. VII cap. 41, Proclus a primæva ætate lector fuerat, et auditor præceptoribus rhetoricæ operam dederat. Quum autem in virum evasisset, episcopo Attico frequenter aderat, ac librorum illius amanuensis ὑπογραφευς erat. Progressum autem ad diaconatus etiam Ordinem subvexit: deinde et presbyterium sortitus, a Sisinnio ad episcopatum Cyzicenum ordinatus est. Isto autem tempore legitima adipiscendi diaconatum in Ecclesia græca ætas erat annorum viginti quinque, ut liquet ex canone 14 Concilii Quini-Sexti, anno 692 celebrati [Labbe, tom. VI Conc. col. 1149.] , qui renovat canonem antiquorum Patrum, quatenus presbyter ante triginta annos non ordinetur, etiamsi sit homo valde dignus… Similiter nec diaconus ante viginti quinque annos. Si quidem S. Proclus S. Chrysostomi discipulus fuerit, non existimo, eum Attico adhærerevoluisse, antequam hic nomen magistri sui in sacras tabulas retulisset. Atque hinc fit, ut S. Proclus aliquot annis œtatem legitimam superaverit, priusquam diaconus ordinaretur. Si dein pensamus, anno 426 actum fuisse, ut S. Proclus Attico in episcopatu CP. succederet, facile nobis persuademus Sancti nostri natalem annum propius ad vulgarem annum 380 quam 390 accedere. Nam in CPolitana Ecclesia multi erant primi subsellii viri, inter quos eminebant Proclus et Sisinnius, ut testatur Socratus lib. VII cap. 26: Post obitum Attici, IV idus (X) Octobris 425 defuncti, ingens contentio de ordinatione episcopi exorta est, alii alium postulantibus. Quidam enim Philippum presbyterum cupiebant; quidam Proclum, qui etiam presbyter erat. Sed universus populus communi consensu Sisinnium optabat… Prævaluit itaque studium laicorum: ordinatusque est Sisinnius pridie kalendas martii, consulatu proxime sequenti, qui fuit Theodosii duodecimus et Valentiniani Junioris Augusti secundus, seu anno Christi 426. Ex Socratis textu habemus, S. Proclum ab Attico ad presbyteratus ordinem promotum fuisse, siquidem, eo moriente, dicitur Ecclesiæ CPolitanæ presbyter.

[7] [post hujus mortem pro sede CP. Sisinnii competitor fuit;] Satis liquet, stabilitam hactenus chronotaxim niti præsertim magisterio S. Joannis Chrysostomi, quatenus S. Proclus discipulus ejus fuerit. Et profecto ratio temporis minime obstat: quum S. Chrysostomus sedem CPolitanam per sexennium pacifice obtinuerit, scilicet ab anno Christi 398 ad 404: quo intervallo annorum S. Proclus CPoli inter clericos agebat. Id quoque aperte docet Georgius Alexandrinus, ut monstravimus supra num. 5: consentiunt Menæa, celebrantia S. Proclum paris virtulis cum S. Chrysostomo, ejusque in throno CPolitano successorem. Horologium, quod Breviarii græci instar habetur, tradit, Sanctum fuisse temporibus Theodosii Junioris, habitumque fuisse discipulum et amanuensem Chrysostomi: ἐχρηματισε μαθητης και γραφευς του Χρυσοστομου. Quod tandem confirmat Nicephorus Callistus lib. XIV cap. 38 dicens [Edit. Paris. Ducæ 1640, tom. II, pag. 522.] : Proclus a primo capillo præceptoribus usus, in arte dicendi potissimum elaboravit. In juvenili admodum ætate in lectorum ordinem cooptatus, post adolescentiam exactam, primum divi Joannis Chrysostomi, CPolitanam Ecclesiam administrantis, sectator, minister, librisque scribendis adjutor, συνεργος των λογων, et corporis ejus curator. Hic Paulum Joanni Magno in aurem dictitantem, atque arcaniorem epistolarum suarum sensum revelantem, per januæ rimas prospectans vidit. Atque ubi ille in exsilio vixit, ab illius affectione non desciscens, cum successore ejus Attico episcopo fuit, orationum illius scriba, ὑπογραφευς των ἐκεινου λογων. Quem illa in divino vitæ instituto progredientem in diaconatus gradum sustulit. Videtur igitur ex his, S. Proclus pertinuisse ad illos, qui, ut narrat Cassidorus lib. X Historiæ Tripartitæ cap. 17 [Migne. Patrol. tom. LXIX, col. 1178.] , Pascha in thermis, quæ Constantinianæ vocantur, celebraverunt. Cum quibus plurimi episcoporum, presbyterorum et sacri ordinis clericorum commoti sunt; collectas seorsum per loca diversa celebrantes: unde etiam Joannitæ vocati sunt: quia nempe iniquam S. Joannis Chrysostomi depositionem abhorrentes, iis communicare noluerunt, qui ejus sedem usurpabant.

[8] [a quo Cyzicenum episcopatum accepit,] Populus CPolitanus Sisinnium sibi episcopum S. Proclo, ut diximus supra num. 6 prætulit. Verum hæc rivalitas duos viros sanctos in dissensionem non adduxit. Nam quum vacaret Sedes Cyzicena, Hellesponti metropolis, ad eam cathedram Sisinnius amicum suum Proclum promovit. Mortuo, inquit Socrates lib. VII cap. 28, Cyzicenorum episcopo, Sisinnius Proclum Cyzici ordinavit episcopum. Quum itaque Proclus Cyzicum esset profecturus, prævenerunt eum Cyziceni, ac virum religiosum, ἀνδρα ἀσκητικον, nomine Dalmatium ordinaverunt. Et hoc fecerunt neglecta lege, quæ jubet, ne præter sententiam Constantinopolitani episcopi, ulla fiat episcopi ordinatio. Legem autem istam ideo neglexerunt, quod ea ad solius Attici personam lata pertineret. Mansit itaque Proclus Constantinopoli, et licet Ecclesiæ suæ non præesset, in ecclesiis tamen Constantinopolitanis docendo floruit. Eadem scribit Cassiodorus Hist. Tripart. lib. XII cap. 3 [Ibid. col. 1203.] . Quis vero fuerit Cyzicenus episcopus, cui mortuo substitutus fuit S. Proclus, catalogi episcoporum non manifestant: nam qui proxime præcedit Eleusius, jam ab anno 356 sedem Cyzicenam occupabat [Le Quien. Or. Christ. tom. I, col. 750.] ; adeoque annum 427 attingere non potuit; præsertim quod ante episcopatum, teste Sozomeno lib. IV cap. 20, in palatio splendide militavisset. Quod autem Dalmatius, qui S. Proclum prævertit, dicatur vir religiosus fucum facere non debet: etenim græce dicitur vir asceticus seu monachus, et idem Sozomenus testatur virum bonum, tamen in vexandis iis, qui Filium Patri consubstantialem profitebantur, acerrimum fuisse. Erat scilicet Semiarianus, qui Filium Patri similem, non vero consubstantialem docebat: atque hinc fit, ut Dalmatium ab hæreticis electum dicat Menologium Basilii, num. 1 citatum. Et quidem Cyziceni nolentes sibi dissimilem episcopum Eleusio, quem, ait Socrates lib. IV cap. 6, incredibili amore prosequebantur, satis monstrarunt, se ejus erroribus obstinate adhæsisse.

[9] [populo tamen rejiciente eum et alium instituente.] Quod autem spectat adjus ordinandi episcopi Cyziceni, clero populoque non consultis, quod sibi Sisimus CPolitanus arrogabat, videtur habuisse radicem in canone III secundum Hervetum Concilii CP anni 381, quo statuitur, ut Constantinopolitanus episcopus habeat priores honoris partes post Romanum episcopum, eo quod sit nova Roma [Labbe, tom. II Conc. col. 948.] . Baronius ad an. 381 § XXXV canonem istum commentitium habet, utpote quo se non defenderit Anatolius CP. a S. Leone Magno usurpati juris accusatus. Verum Pagius in sua Critica ad eumdem annum § VIII ejus authentiam vindicat; imprimis quia eum referunt scriptores coævi Socrates lib. V cap. 8, Sozomenus lib. VII cap. 9, et omnes ætatis codices græci et latini. Quod vero Anatolius canonem Constantinopolitanum non citaverit, id accuratum non est. Nam S. Leo in epistola CVI, ad Anatolium data [Migne. Patrol. tom. LIV, col. 1005.] , dicit, hunc canonem ante annos sexaginta (verius ante annos septuaginta, ut habent alii [Ibid. col. 1007.] , ab vulgari 381 ad 451) a quibusdam episcopis conscriptum, numquam a prædecessoribus Anatolii ad apostolicæ sedis transmissum fuisse notitiam. Ex quibus verbis liquet, Anatolium canonem CPolitanum Leoni Papæ suæ defensionis gratia objecisse. Cæterum nostri instituti non est enucleatius evolvere initia et progressum patriarchatus CPolitani, quæ fuse exponit Michael Le Quien in suo proæmio Ecclesiæ CP. [Or. Christ. tom. I, col. 1 seqq.] . Non tamen sine aliquorum invidia gliscebat CPolitanorum episcoporum auctoritas: nam id etiam in vitium adversus S. Chrysostomum trahebatur, quod ad alias Ecclesias suam jurisdictionem extenderet [Hermant. Vie de S. Jean Chrys. pag. 373.] : et re ipsa videmus, sanctum virum, ut refert Theodoretus in sua Historia lib. V cap. 28, non solam regiam urbem, sed universam Thraciam, in sex provincias divisam, ac Asiam totam ac Pontum gubernasse et exornasse legibus. Istiusmodi quasi usucapioni cumulum addidit l. 45 de Episcopis Cod. Theodos. (lib. XVI tit. II), quo episcopis Illyrici jubetur, ut, si quid dubietatis emerserit, id non absque scientia viri reverendissimi sacrosanctæ legis antistitis Urbis Constantinopolitani (quæ Romæ Veteris prærogativa lætatur) conventui sacerdotali, sanctoque judicio reservetur.

§ II. Episcopatum CP. dejecto Nestorio et vita functo Maximiano, accipit Sanctus: canones de translatione episcoporum et laudata a Socrate mansuetudo ad trutinam revocantur.

[Nestorio, CP. episcopo creato,] Dum episcopatu Cyziceno dejectus, in operoso otio agebat CPoli S. Proclus, utpote qui in ecclesiis Constantinopoleos concinando maximam gloriam adeptus est [Socrat. lib. VII, cap. 28.] , accidit, ut Sisinnius, quum in episcopatu nondum biennium explevisset, ex hac luce migraverit [Ibid. l. c.] . Post cujus obitum propter homines, inanis gloriæ studiosos, placuit imperatoribus, neminem ex Ecclesia CPolitana ad episcopatum promovere: licet multi Philippum, multi quoque Proclum ordinari summo studio contenderent. Peregrinum igitur hominem Antiochia evocare satius visum est. Erat ille vir quidam nomine Nestorius, ortus ex Urbe Germanicia, sonora voce et expedita facundia: atque idcirco illum, tamquam idoneum ad docendum populum, accersere decreverunt. Elapso itaque trium mensium spatio, Nestorius Antiochia adducitur. Qui ob temperantiam quidem a plurimis prædicabatur, in reliquis vero quali ingenio et quibus moribus fuerit, ex prima ejus concione prudentiores quique statim deprehenderunt. Ordinatus enim die IV idus apriles, Felice et Tauro consulibus (X aprilis 428), illico coram universo populo imperatorem alloquens, celebrem illam protulit dictionem: Da mihi, inquit, imperator, terram hæreticis purgatam; et ego tibi cœlum retribuam: mecum hæreticos debella; ego Persas tecum debellabo. Hæc verba, licet quidam ex vulgo, qui hæreticos oderant, libenter amplexi sint, iis tamen, ut dixi, qui interiorem animi sensum ex verbis conficere norunt, perspecta statim fuit hominis levitas et violentia, cum inanis gloriæ studio conjuncta: quippe qui ne brevissimi quidem temporis moram sustinens, in hujusmodi verba prorupisset; et antequam ipsam, ut vulgo dicitur, urbis delibasset aquam, acerrimum se persecutorem ostenderet [Ibid. cap. 28.] . Narrat dein Socrates, quomodo Arianos, Macedonianos et Novatianos insectatus fuerit Nestorius: forsan hæc justo acerbius a Socrate dicta quis censuerit: sed si consequentem Nestorii actionem consideret, facile videbit, immoderatam non esse severitatem.

[11] [et hæresin suam propaganti, publice] Ordinato, ait Liberatus Diaconus in Breviario [Migne. Patrol. tom. LXVIII, col. 974.] , Nestorio die primo (melius, decimo) mensis aprilis, Anastasius presbyter (amicus et consiliarius Nestorii) coram Ecclesia docens: “Dei, inquit, Genitricem Mariam nullus dicere præsumat: quoniam Maria homo fuit, et Deum ab homine generari nimis est impossibile.” Quod quum pariter audissent plurimi clericorum et laicorum, multum conturbati sunt. Didicerant enim antiquitus, Deum confiteri Christum et nullatenus per dispensationem hominem a Deo separatum credebant. Tumultu ergo facto in ecclesia, Nestorius volens firmare Anastasii sermonem, eo quod eum honoraret, tamquam blasphemum noluit arguere, sed frequenter hoc coram Ecclesia docebat, et agitabat quæstionem cum contentionibus, abnegans Dei Genitricis confessionem. Primus quidem omnium in Nestorii doctrinam publice insurrexit Eusebius, homo laicus, post Dorylæus episcopus: ast, ut porro narrat Theophanes in Chronographia [Hist. Byzant. pag. 61. Edit. Venet.] , die quodam dominico (forsan die XXIV martii, vigilia Annuntiationis B. Mariæ) ipso Nestorio Ecclesiæ præsidente, Proclus sacram concionem exponere jussus dixit homiliam in Deiparam Θεοτοκον, cujus initium: Virginis hodie celebritas, fratres. Exinde impius Nestorius propter fastum et pravam fidem cunctis exsecrandus exstitit. Servata est nobis hæc homilia, cujus synopsin exhibemus. Prima verba satis indicant orationem, in celebri pro Mariæ solemniis conventu habitam fuisse; et quidem secundum Annotatum, initium homiliæ adjectum, dicta videtur in celebritate Annuntiationis, του εὐαγγελισμου, beatissimæ Virginis, ab Angelo salutatæ, quando Dominum Christum concipiens, vere effecta est Deipara [Migne. Patrol. gr. tom. LXV, col. 679.] . Non equidem repugnarem, nisi Annotatorem fefellisset dies. Nam mense aprili 428 Nestorius sedem CP adeptus, Proclo concionem indicere non potuit, nisi anno sequenti, quo dies Annuntiationis, XXV martii [Cfr Act. SS. tom. III Mart., pag. 534.] , incidebat in feriam II: adeoque, siquidem die quodam dominico, ἐν μιᾳ κυριακῃ, sermonem suum habuerit S. Proclus, dicendum erit in pervigilio, quod græcis hactenus solemne est [Cfr Menæa. ad XXIV Martii.] , eumdem pronuntiasse. Sed ad ipsam homiliam veniamus.

[12] [S. Proclus resistit homiliamque] Prælocutus quædam de solemnitate, qua natura universa exsultabat, agitatam quæstionem statim adoritur: Hic nos, inquit [Migne. Patrol. gr. tom. LXV, col. 682.] , modo sancta Dei Genitrix ac Virgo Maria in unum coegit, συνεκαλεσε γαρ ἡμας νυν ἐνταυθα ἁγια Θεοτοκος Παρθενος Μαρια: impollutus ille virginitatis thesaurus, spiritualis secundi Adami paradisus, unionis naturarum officina, το ἐργαστηριον της ἑνωσεως των φυσεων. Monstrat dein, ex muliere natum, Deum non nudum, at nec hominem purum… Templum, ait porro, in quo Deus sacerdos effectus est; non naturam demutans, sed eum per misericordiam induens, qui est secundum ordinem Melchisedech. “Verbum caro factum est” [Joan. I, 14.] quamquam Judæi dicenti Domino non credant: vere Deus formam hominis induit, tametsi gentiles miraculum subsannent. Ob id enim clamabat Paulus: “Judæis quidem scandalum, gentibus vero stultitiam.” [I Cor. I, 23.] Nam neque mysterii vim cognoverunt, eo quod miraculum superet rationem: “Si enim cognovissent, numquam Dominum gloriæ crucifixissent.” [I Cor. II, 8.] Nisi enim Verbum uterum inhabitasset, neque caro consedisset in throno sancto. Si Deo ignominiæ est, in uterum illabi, quem ipse formarat, esset quoque probro hominibus ministrare: quod si Deo esset probro ministrare hominibus, haudquaquam quum dives esset, pro nobis egenus factus esset. [II Cor, VIII. 9.] Qui per naturam impassibilis erat, is propter suam misericordiam multis se passionibus obnoxium, πολυπατην, fecit. Haudquaquam Christus ex progressu in Deum evasit. Absit. Sed Deus quum esset, ut docet fides, misericordia motus factus est homo. Non prædicamus hominem deificatum; sed Deum incarnatum confitemur… Qui ergo nos redemit, o Judæe, non est purus homo; universa enim hominum natura peccati servitute oppressa tenebatur: at neque Deus tantum, humana destitutus natura; corpus namque habebat, o Manichæe… Si alius est Christus, alius Deus Verbum, jam non erit trinitas Sancta Trinitas: sed sententia tua, o hæretice, quaternitas. Ex quibus verbis concludit S. Proclus, esse declaratam sanctam Dei Genitricem Mariam. Dirimatur ergo omnis contradictio, ac Scripturarum doctrina illustremur, ut et cœlorum regnum consequamur in Christo.

[13] [pronuntiat, qua demonstrat Mariam Deiparam:] Quamvis nihil in specie sciamus de persecutione, quam S. Proclus pro defensione catholici dogmatis a Nestorio perpessus fuerit, dubium tamen non est, quin Sanctus, talia, ipso Nestorio præsente, prolocutus, eumque hæreticum pronuntians, iram Nestorii subierit. Publico denuntiatori non pepercerit vir superbus, qui monachos mussitantes gravissimis suppliciis affecit. Exstat in Actis concilii Ephesini querela Basilii archimandritæ et reliquorum monachorum, ad imperatorem directa. Quidam, inquiunt [Labbe, tom. III Conc. col. 428.] , e reverendissimorum presbyterorum numero Nestorium, qui obtinet episcopatum hujus sedis (si tamen episcopum vocare fas est) eo quod Christum natura verum Deum, sanctam vero Virginem Deiparam esse obstinata animi contentione negare pergat, in publico concessu non infrequenter coram corripuerunt, et ab ejusdem communione desciverunt et in hodiernum usque diem desciscunt. Dubium esse non potest, quin inter illos, qui a communione Nestorii hæretici se segraverunt, recensendus etiam veniat S. Proclus, cujus oratio, quam supra exhibuimus, inter Acta concilii Ephesini primo loco refertur [Ibid. col. 9.] adeoque inter illos fuit, qui non solummodo clanculum a Nestorii consortio se subduxerunt, sed ex religiosissimis presbyteris, qui, quoniam in ecclesia Irene Maritima contra repullulans pravum dogma invehebantur, dicendi facultate privati sunt. Exponunt dein monachi, quomodo propter professionem veræ fidei capti fuere: et cædente turba satellitum, denudati, vinctique, indignis modis ad palum strati vapularunt et calcibus impetiti fuerunt. Denique, ajunt, ejusmodi nos in ecclesia injuste ab injusto illo perpessi sumus, quæ ne infimæ quidem sortis homines experiuntur in foro civili, non dicimus, clerici et monachi et archimandritæ. Cæterum diu multumque ibi divexati, fameque tabescentes, sub custodia non modico tempore fuimus asservati. Neque illius furiæ his contentæ conquieverunt: verum per quamdam imposturam magnificentissimo celeberrimæ civitatis hujus præfecto traditi sumus: ferroque onusti, ad carcerem abstrahimur: hinc iterum extracti, catenisque, ut ante, impediti, prætorio sistimur. Quumque ibidem nullus plane, qui nos accusaret, præsto foret, rursum ad reorum locum a satellitibus reducimur; hucque reducti, denuo ab illo in faciem cædimur.

[14] [dejecto Nestorio, cleri persecutori,] Quamvis, ut liquet ex textu, præter monachos etiam clerici a Nestorio male habiti referantur, opinamur hos clericos fuisse inferioris subsellii; neque iis accensendi sunt reverendissimi presbyteri, de quibus paulo supra mentio facta est. Potentiores erant, quam ut Nestorius tales tormentis subjicere auderet. Neque cæterum tacuissent monachi, primarios cleri viros indignis modis tractatos fuisse. Quamvis itaque S. Proclus immotus perseveraverit in fide vera, ejusque hostes inpugnare non cessarit; non tamen videtur usque ad tormenta corporalia pro veritate pugnasse. Episcopus, licet propria sede destitutus, corporales vexationes non subiisset, quin memoria aliqua exercitæ crudelitatis mansisset superstes. Nestorius episcopus, ut sæpe fit, veritus commotionem populi, si viros primarios cleri sæcularis impeteret, iras suas in monachos, populo plerumque minus cognitos, acuere maluit. Quod cæterum et hodie videmus: qui enim vulnus aliquod religioni infligere satagunt, ii semper in monachos primum debacchantur, ut quasi per cuniculos ipsam Ecclesiam pedetentim suffodiant. Et quod mirabile est, videmus quandoque viros, alioquin probos et apprime catholicos, istiusmodi molitionibus non quidem aperte subscribere, sed tamen dicteriis quibusdam clanculo suffragari. Sed hæc hactenus.

[15] [mortuoque Maximiano, in sedem CP.] Quum anno 431 ante diem XXV junii exauctoratus fuisset in synodo Ephesina Nestorius, quatuor post mensibus ei suffectus fuit Maximianus, vir monasticam quidam vitam professus, sed in presbyterorum ordinem cooptatus [Sacr. lib. VI, cap. 35.] . De S. Maximiano agunt nostri ad diem XXI aprilis [Act. SS. tom. II Apr. 847.] . Sedit autem annis duobus, mensibus quinque et diebus octodecim: nam anno 431 cathedræ CPolitanæ impositus, vita functus est feria V majoris hebdomadæ, anno 434 incidente in XII aprilis seu pridie idus dicti mensis [Ibid. Tract. prælim. tom. I Aug. pag. 40*.] . Quoniam quidem et post Nestorii depositionem denuo, ut ait Socrates [Lib. VII, cap. 35 et 40.] , orta fuerat disceptatio de eligendo episcopo, multis Philippum, pluribus Proclum volentibus; Theodosius imperator, ut omnem perturbationis causam amputaret, incunctanter, nondum humato Maximiani corpore, præsentibus episcopis præcepit, ut Proclum ordinarent, ἐνθρονισαι ἐπετρεψεν: nam ad eam rem et Cœlestini, episcopi Romani, litteræ, quæ allatæ fuerant, consentiebant, quas ille et Cyrillo Alexandrino et Joanni Antiocheno et Rufo Thessalonicensi miserat, nihil impedire docens, eum, qui alii esset Ecclesiæ nuncupatus vel etiam episcopus esset, ad aliam transferri Ecclesiam. Ordinatus, ἐνθρονισθεις itaque Proclus, funus corporis Maximiani procuravit. Sed, ait laudatus Socrates [Lib. VII, cap. 36.] , quoniam nonnulli, ecclesiasticum canonem allegantes, Proclum, qui jam tum Cyzicenæ urbis episcopus nominatus fuerat, ordinari prohibuerunt, paucis hac de re dicere constitui. Citat dein exempla episcoporum, ab una ad alteram sedem translatorum: et æquo largius concludit, apud majores promiscui usus rem fuisse, ἀδιοφορον, episcopum ab alia civitate in aliam transferre, quoties necessitas postularet. Quod si etiam necesse est canonem, hac de re constitutum, huic Historiæ intexere, omnino perspicuum fiet, quam falso citatus sit ab illis, qui ordinationi Procli intercesserunt. Canon igitur ita se habet: “Si quis episcopus, cujuspiam Ecclesiæ ordinatus, non perrexerit ad Ecclesiam, cui ordinatus est, non ex sua culpa, sed vel quod populus eum admittere recusaverit, vel ob aliam causam, non ex sua culpa profectam, hic honoris et ministerii sit particeps, modo nihil molestiæ afferat rebus Ecclesiæ, in qua congregatur.” Iste canon est decimus octavus concilii Antiocheni anno 341 celebrati [Cfr Labbe, tom. II Conc. col. 570.] .

[16] [succedit S. Proclus,] Reprobabant certe canones sacri translationes episcoporum ad ditiores et honoratiores Ecclesias; verum casus necessitatis aut utilitatis Ecclesiarum admittebant. Recens adhuc exstabat memoria S. Gregorii Nazianzeni, e cathedra CPolitana, quasi aliam sedem occupantis, exturbati; vix enim ante annos quinquaginta id acciderat [Act. SS. tom. II Maj., pag. 372.] : propterea electioni S. Procli prætenditur consensus Cœlestini Papæ: quem versimilius dedit, quando Nestorio deposito successor designandus fuit: nam tunc denuo, ut vidimus, fuerunt, qui Proclum episcopum sibi deposcebant: ipse autem Cœlestinus mense julio anni 432, adeoque octodecim fere mensibus ante Maximiani CP. obitum, vita functus erat. Præterea inopinato et mors S. Maximiani, adeoque et S. Procli evectio ad sedem CP. acciderunt. Liquet enim ex superstite fragmento Synodicæ S. Procli [Migne. Patrol. gr. tom. LXV, col. 886.] , Maximianum subito a præsenti vita migrasse: unde Nestoriani audaciores facti sunt, et coacervatæ multitudines in multis partibus civitatis, Nestorium publico clamore reposcebant, et urbi pericula, ecclesiæque minabantur incendia. Qui tumultus etiam in causa probabilius fuere, ut Theodosius imperator promotionem S. Procli accelerarit: vivebat nempe adhuc Nestorius, in Ægyptum relegatus, defunctus anno 436. Tandem animadversione dignum est, in translatione S. Procli a Cyzicena ad CPolitanam sedem auctorem intervenisse Romanum Pontificem: agebatur enim de sede primaria, nulli alii subjecta. Ast inferiores episcopi auctoritate patriarcharum, aut eorum, qui simile sibi jus arrogabant, transferebantur. Sic Atticus CP. Sylvanum, ut narrat Socrates [Ibid. l. c.] , qui Philippopoli episcopus frigus regionis ferre non valebat, ad Troadensem cathedram transvexit.

[17] [cujus mansuetudo,] Erat autem, ait Socrates [Lib. VII, cap. 41.] , hic vir (Proclus), si quisquam alius, ingenio ac moribus bonus; ab Attico enim institutus, quæcumque in illo bona fuerant, imitatus est; clementia vero usus est majore, quam in Attico fuerat. Ille namque hæreticis terribilem se pro tempore ostenderat: hic vero omnibus placidus fuit, et hoc pacto se eos magis, quam violentia, attracturum præcogitavit. Etenim nullam hæresim divexare volens, mansuetudine dignitatem conservavit salvam, ac veluti depositum quoddam Ecclesiæ restituit: qua in re Theodosium imperatorem imitatus est. Nam huic quidem ratum fixumque fuit, adversus sontes non uti imperiali potestate; isti vero propositum erat, parvi facere, si quis de Deo aliter, quam ipse, sentiret. Ob hæc igitur imperator Theodosius Proclum magnopere laudabat. Absit tamen, ut S. Procli mansuetudinem in deteriorem partam interpretemur, eique, prout Socratis verba sonant, indifferentismum, ut vulgo dicitur, affingamus. S. Proclus, placiditate magis quam violentia hæreticos attracturum se sperabat; quapropter ab omni vexatione abstinuit, donec ipsa fides catholica detrimentum non pateretur. Et certe is, qui veritus non est, dogma catholicum, ipso Nestorio præsente, vindicare, contradictoresque palam proclamare hæreticos, et episcopi sui, tunc quidem imperiali auctoritate suffulti, publicam indignationem subire, is, inquam, factus, Nestorio adhuc superstite, episcopus veritatem catholicam non dissimulavit, et grassantem contrarium errorem libere propagari passus non est. Proin verba Socratis recitata molliori interpretatione accipienda sunt.

[18] [a Socrate laudata,] Atque id quidem tanto securius, quod, quum parem facit Proclo episcopo Theodosium imperatorem, ex alterutrius agendi in hæreticos ratione, utriusque mansuetudinem dijudicare liceat. Videamus igitur, quomodo Theodosius Nestorianos tractatos voluerit. Exstat in Codice Theodosiano l. 66 de Hæret. (XVI, 5) rescriptum Theodosio XV et Valentiniano IV coss. seu anno Christi 435.Damnato portentosæ superstitionis auctore Nestorio, nota congrui nominis ejus inuratur gregalibus, ne christianorum appellatione abutantur: sed quemadmodum Ariani lege divæ memoriæ Constantini ob similitudinem impietatum Porphyriani a Pophyrio nuncupantur; sic ubique particeps nefandæ sectæ Nestorii Simoniani vocentur: ut cujus scelus sunt in deserendo Deo imitati, ejus vocabulum jure videantur esse sortiti. Nec vero impios libros nefandi et sacrilegi Nestorii adversus venerabilem orthodoxorum sectam, decretaque sanctissimi cœtus antistitum, Ephesi habiti, scriptos habere aut legere aut describere quisquam audeat: quos diligenti studio requiri ac publice comburi decernimus. Ita ut nemo in religionis disputatione aliquam supradicti nominis faciat mentionem; aut quibusdam eorum habendi concilii gratia in ædibus, aut villa, aut suburbio suo, aut aliquolibet loco conventiculum clam aut aperte præbeat, quos omni conventus celebrandi licentia privari statuimus. Scientibus universis, violatorem hujus legis publicatione bonorum esse coercendum. Datum III nonas (III) augusti Constantinopoli, Theodosio XV et qui fuerit nuntiatus. Et legem hanc suum sortitam effectum videmus, exsilio Irenæi comitis et Photii, quod Theodosius pervicacibus inflixit, ut monstrat Synodicum cap. 188 [Christ. Lupi. Oper. tom. VII, pag. 346.] : similiter et episcopi sexdecim ex sede sua exsulare debuerunt, ut docet citatum Synodicum capp. 182, 183, 184 et 190.

[19] [explicatur.] Ex his manifestum fit, Theodosii mansuetudinem, a Socrate laudatam, usque ad libertatem erroris disseminandi nequaquam pervenisse, ac severe in eos actum fuisse, qui pericula fidei catholici creare potuissent, quales erant præsertim episcopi, qui sub pelle ovina erant lupi rapaces. Porro qualis fuit imperatoris Theodosii, talis fuit S. Procli episcopi mansuetudo: ut nuspiam errorem libere grassari permitteret. Nullus, quem sciamus, ab ejus se communione segregavit, quasi errantibus conniveret: dum tamen Joannem Antiochenum episcopum accusaret Maximus diaconus et archimandrita socordiæ, quia, ut habet Pagius [Crit. Baron. an. 435, § VI.] , quosdam Nestorii sectatores, quoniam id negabant, ad integræ communionis gratiam in sua Ecclesia receperat: quapropter Maximus ab episcopo suo separare se moliebatur: ast S. Cyrillus ei persuadere conatur, ut ad episcopi sui communionem redeat, et reliqua dispensatorie dissimulet, quia, inquit, res eget magna moderatione. Ast excusatam a S. Cyrillo Joannis Antiocheni moderationem, aperte reprehendit S. Proclus, litteris ad eumdem Joannem datis. Nam quum Ibas, Edessenus episcopus, accusaretur propensus in Nestorianos errores, quatenus libros Theodori Mopsuesteni in Syriacam linguam vertisset ac per omnem Orientem disseminasset, neque catholicæ Procli ad Armenios subscribere voluisset, Ibæ causam detulit S. Proclus ad Joannem Antiochenum, sub cujus diœcesi sedes Edessena constituta erat. Monuit autem Joannem, ut forti animo in Ibam inquireret, memor exempli Heli sacerdotis, qui divinam iram incurrit, quia filiis peccantibus, aliosque ad peccatum provocantibus, pepercit. Heli, ait [Migne. Patrol. gr. tom. LXV, col. 874.] , ætate fatigatus et in Silo pertinentia ad legem sacrificans, ipse quidem non operabatur, quæ pueri audebant; cooperabatur vero illis postquam non prohibebat peccantes: quoniam secundum veram rationem, non prohibere flagitia agenti cognatum est… Propter quod pariter illatum est supplicium, et eis, qui impia fecerant, et ei, qui non prohibuit. Laudatam igitur a Socrate S. Procli mansuetudinem interpretari nos non oportet, ut liberam erroris reliquerit facultatem, sed quod corporales pœnas permiserit arbitrio imperatoris, ab eodem Socrate propter mansuetudinem pariter laudati, licet, ut vidimus, graviorum pœnarum decretoris. Ipse vero S. Proclus interea pastorali vigilantia et verbi ministerio pestem a grege sedulo arcebat. Nihil itaque est, quo in deteriorem partem incauta Socratis verba accipiamus.

§ III. Sancti epistola ad Armenios; causa Athanasii, episcopi Perrheni.

[Scribit S. Proclus rogatus] Ut damnatos in Ephesina synodo errores, certius perimeret, flammis, ut vidimus num. 18, libros Nestorii addixerat Theodosius imperator. Nestoriani, ut legem latam eluderent, antiquiorum scriptorum libros, suis erroribus affines, propagare cœperunt. Inter hos præcipui erant Diodorus Tarsensis et Theodorus Mopsuestenus episcopi: uterque in Scripturam fere universam commentatus fuerat, et in pace Ecclesiæ e vita discesserat. Itaque eorum volumina, in Syrorum, Armenorum et Persarum linguam translata, per omnes provincias disseminabant Nestoriani. Qua quidem arte duo præsertim commoda consequebantur: primum, non esse novum quod docebat Nestorius; novitatem enim abhorret Ecclesia Dei; alterum, viros apprime doctos et catholicos eadem dogmata docuisse. Sed hæc, ait Liberatus in suo Breviario [Ibid. tom. LXVIII, col. 990.] , ubi agnoverunt Acacius Melitenensis (in Armenia) et Rabula Edessæ civitatis (in Syria) episcopi, scripserunt Armeniæ episcopis, ne Theodori Mopsuesteni libros susciperent, tamquam hæretici et auctoris dogmatis Nestoriani; insimulantibus episcopis Ciliciæ Rabulam et Acacium, quod hoc non ex caritate, sed ex æmulatione atque contentione fecissent. In Cilicia nempe Theodorus et Diodorus pontificatum gesserant, et magnam sui nominis famam reliquerant. Congregati sunt, pergit Liberatus, ergo in unum venerabiles Armeniæ episcopi, et miserunt duos presbyteros Leontium et Aberium ad Proclum, Constantinopolitanum episcopum, secundum morem, cum libellis suis et uno volumine Theodori Mopsuesteni, scire volentes, utrum doctrina Theodori, an Rabulæ et Acacii vera esse probaretur.

[21] [ad Armenios] Itaque Proclus, accipiens Armeniæ episcoporum libellum et illud Theodori volumen, diligentius utraque examinans, tomum Armeniis scripsit et destinavit, in quo posuit ad interimendas Nestorianorum versutias, qui duas in Christo inducunt personas; “Unum de Trinitate incarnatum”: quem et direxit Joanni Antiocheno per Theodorum diaconum suum, continentem subter capitula, ab hæreticis prolata, expetens ab eo, pro communi fide servanda, ut cum suo concilio eum susciperet et subscriberet. Atque hic est celeber ille tomus seu epistola, a S. Proclo ad Armeniæ episcopos directus, quem provocavit epistola ad sanctum antistitem data et Mopsuesteni errores palam denuntians, quatenus fuerit pestifer homo, magis autem fera, hominis habens formam diabolicam, mentito nomine Theodorus, qui schema et nomen episcopi habuit, in angulo et ignobili loco orbis terrarum latitans, in Mopsuesteno Secundæ Ciliciæ vili oppido, vere quidem et principaliter a Paulo Samosateno descendens, licet Photino et cæteris hæreticis in libro “De Incarnatione Domini nostri Jesu Christi” in toto suo proposito ipsis verbis inveniatur usus, et si quid pejus. Iste per machinationem et audaciam et errorem diaboli volebat omnes homines acuta sua, sicut colubri, lingua et veneno, quod sub lingua aspidis est, deperire. Proferuntur dein aliquot errores, ex quibus Nestorii impietas nata est, utpote qui discipulus Theodori fuerit. Tandem concludunt suam epistolam petendo, ut quemadmodum Nestorius manifeste et nominatim condemnatus fuit in synodo Ephesina ab universali Ecclesia; sic pariter antea condemnatum sine nomine sacrilegiorem Theodorum nominatim condemnatum Proclus velit, cum omnibus, qui secundum impiissimam ejus expositionem hactenus in Syria et Cilicia sapiunt et docent [Migne. Patrol. gr. tom. LXV, col. 851.] . Multos scilicet Thodorus habuit asseclas in Syria, quia in ejus metropoli Antiochia diu docuerat, et in Cilicia, quia episcopatum in ista provincia annis triginta sex exercuerat [Ceillier. Aut. Eccles. tom. X, pag. 489.] .

[22] [explicatque Dominicæ] Præmissa laude virtutum cardinalium ac præsertim theologalium, respondet S. Proclus Armeniis insistendo in doctrina Incarnationis dominicæ. Deus ipse, ait [Migne. Patrol. tom. LXV, col. 859.] , figura carens, sine initio, incircumscriptus, et omnipotens Verbum adveniens incarnatum est: aderat enim illi posse, quum vellet, et formam servi accipiens caro factum est, et natum ex Virgine, ubique volens ostendere vere se hominem factum: ipsam enim et habitus naturam necessario et initia et passiones consequuntur… Fatemur igitur utrisque Scripturæ vocibus utentes, et carnem factum esse et servi formam accepisse, et utræque pie intellectæ salutis nobis sunt semina. [Joan. I, 14., Philipp. II. 7.] Nam per id quod dicit, “Factum est,” individuam summæ unionis vim Evangelista subindicat. Ut enim unitas dividi in duas unitates non potest; nam si devidatur, jam non erit unitas, sed dualitas: sic quod per summam unionem est unum, numquam in duo dividetur. Porro verbum, “Accepit,” naturæ immobilitatem declarat… Neque enim ex nullis exstantibus productus est, qui numquam initium habuit; neque ex aliquibus exstantibus immutatum illud incommutabile Verbum… Quod si nonnullis occasionem scandali præbent fasciæ, et illa in præsepi reclinatio et illud in tempore secundum carnem augmentum, et quod in navi dormierit, et ex itinere sit fatigatus, et esurierit in tempore, et quæcumque facto secundum veritatem homini conveniunt: noverint, se, dum passiones irrident, negare naturam; dumque naturam negant, non credere dispensationem; non credentes vero dispensationem, damnum facere salutis… Sed illud prorsus multorum sermone vulgatum dicent et syllogismos, araneorum telis infirmiores, texent: Si Trinitas est ejusdem essentiæ profecto Trinitas est impassibilis: Sed Deus Verbum in Trinitate spectatur: Verbum igitur est impassibile. Quod si Deus Verbum est impassibile, colligitur ergo crucifixum alium esse præter Deum Verbum, quod est impassibile. Vere telam araneæ texunt, qui hæc dicunt; et scribunt in aquis, qui has inanes propositiones meditantur… Quid igitur nos ad ista dicimus? Nimirum quod ad rationem attinet divinitatis, consubstantialem et impassibilem esse Trinitatem: neque enim quum Verbum dicimus passum fuisse, ratione divinitatis passum dicimus: natura namque divina nullam recipit passionem. Sed confitentes Deum Verbum, unam Trinitatis personam incarnatam, iis qui cum fide sciscitantur, causam afferimus intelligendi, quare sit incarnatus… Volens destruere passiones, quæ rationalem carnem opprimebant, quarum summa arx erat interitus, incarnatur ex Virgine, ut novit ipse Deus Verbum, et habitu formatur ut homo: id enim ipsi placuit: et exinanit semetipsum in forma servi, nullam suæ deitatis circumscriptionem admittens: et hoc modo salutem universo hominum generi tribuit, in sua quidem carne passiones destruens, sed suam deitatem servans impassibilem.

[23] [Incarnationis mysterium,] Fugiamus igitur turbidos et cœnosos deceptionum rivos, hæreses, inquam, cum Deo pugnantes … hanc quoque nuper fabricatam novamque blasphemiam, quæ judaismum, quoad blasphemiæ magnitudinem, longe superat… State igitur in uno spiritu, unanimes collaborantes fidei Evangelii; et in nullo terreamini ab adversariis; sed custodite traditiones, quas accepistis a sanctis ac beatis patribus, qui apud Nicæam rectam fidem ediderunt, et a sanctis ac beatis viris Basilio et Gregorio et reliquis, qui cum illis eadem senserunt, quorum nomina sunt in libro vitæ. Epistolæ suæ subnexuerat S. Proclus quædam capitula ex Theodori Mopsuesteni libris extracta, quæ damnanda, tacito auctoris nomine, proponebat, verum hæc in omnibus exemplaribus desiderantur [Ceillier. Aut. Eccles. tom. XIII, pag. 477.] . Porro epistola Procli scripta dicitur consulatu piissimorum Theodosii Aug. XV et Valentiniani IV [Pagius Crit. Baron. an. 435, § XIV.] . Verum id coaptari non potest legi Theodosii, supra num. 18 citatæ, eodem anno datæ: intra spatium nempe aliquot mensium Theodosius libros Nestorii igni addixisset, Nestoriani opera Theodori Mopsuesteni in Syriacam, Armeniacam ac Persicam linguam transtulissent, ac per istarum gentium provincias propagassent: episcopi synodos ad avertendam malam pestem celebrassent, legatos ad S. Proclum CPolim direxissent; atque hic tandem dogmaticam scripsisset epistolam, præcipuorum episcoporum calculo probandam. Si hæc S. Procli epistola anno 435 data est, ne quinque quidem solidi menses supersunt ad hæc omnia peragenda; nam lex Theodosiana lata fuit III id. augusti. Sunt quidem suspicati mensem esse mendosum et pro augusto legendum aprilem, qua emendatione censent, sufficiens esse omnibus peragendis tempus [Ibid. § XV.] . Emendationi propositæ non repugnarem, si certum esset epistolam S. Procli anno 435 scriptam fuisse: sed in fine mutila est, quandoquidem desiderantur, ut diximus, capitula anathematizanda: dein non solum in Codice Theodosiano, supra citato, sed in Codice Justiniani de Hæret. (I. 5.) idem mensis augusti apponitur: ita ut difficile sit, oscitantiam librariorum incusare. Quapropter malumus scriptionem epistolæ ad Armenios in annum sequentem 436 prorogare.

[24] Quamvis autem, ut diximus num. 21, Armeni Theodorum Mopsuestenum, [omissis tamen antesignanorum nominibus,] ut erroris patrem denuntiassent; studiose tamen ab eo aut damnando aut etiam nominando abstinuit S. Proclus, novas tempestates veritus. Quam agendi rationem probavit S. Cyrillus Alexandrinus ad Sanctum nostrum scribens [Cyrilli opera, tom. V, part. II, pag. 199. Edit. Paris. 1638.] , a quibusdam interpellatum imperatorem, ut anathematizaret libros Theodori Mopsuesteni, ipsumque memoratum virum: magnum vero ejus nomen esse per Orientem et in admiratione haberi scripta ejus; et, sicut dicunt, contristantur omnes, quod vir nobilis et defunctus in communione Ecclesiarum anathematizatur. Propterea suadet Cyrillus Proclo, ut nomini Theodori parcat. Prudenter itaque egerat sanctus antistes noster; epistolamque, ad Armenos inscriptam, miserat ad Joannem Antiochenum, qui, convocata synodo episcoporum orientalium, eam probavit [Baluz. Nov. Coll. Conc. col. 946.] . Ast interea precrebuerat, epistolam Procli adversus Theodorum Mopsuestenum fuisse directam: quapropter respondet Joannes [Migne. Patrol. gr. tom. LXV, col. 877.] , animam suam vulneratam esse, quia erroris arguitur vir, bene de vita profectus, qui quinque et quadraginta annis clare in doctrina præfulsit, et omnem hæresem expugnavit, et nullam alicubi detractionem ab orthodoxis in vita suscipiens, post longi temporis hinc discessum, et post multa certamina, post decem millia libros, adversus errores conscriptos, periclitatur, quæ hæreticorum, sustinere. Hic per transennam dictum esto, perperam a quibusdam Theodoro tributam scriptionem decem millium voluminum [Ceillier. Aut. Eccles. tom. X, pag. 492.] : nam est simplex figura rhetorica, quæ vulgo synecdoche appellatur, numerus certus pro incerto: ut satis constat ex eadem epistola, in qua paulo infra dicuntur, adversus Joannem adversarii decem millia mala meditari; in scripturis antiquorum doctorum decem millia talia inveniri, qualia in Theodoro leguntur; tandem apud decem millia patrum Ecclesiæ consona decerptis capitulis inveniri. Hæc itaque vox magnam multitudinem designat, eodem modo ac latine dicimus, sexcenta.

[25] [ne Orientalis offendat:] Ut autem ad epistolam S. Procli redeamus, sciendum est, capitulis abjiciendis præpositum fuisse nomen Theodori Mopsuesteni a quibusdam, pacis ecclesiasticæ incuriosis. Verum istiusmodi imprudentiæ innocentem se pronuntiat S. Proclus, scribens ad Joannem Antiochenum. Quando, inquit [Migne. Patrol. gr. tom. LXV, col. 879.] , ego scripsi tuæ sanctitati, oportere aut Theodorum, aut alios quosdam, qui pridem defuncti sunt, anathemati subdi, aut nominatim alicujus mentionem feci?… Sed neque carissimus Theodotus, qui a nobis directus, diaconus talia mandata percepit. Pari modo diacono suo Maximo, Antiochiæ agenti, dicit [Ibid. l. c.] , se non probare, quod per litteras didicit, quia Theodori Mopsuesteni et aliorum quorumdam nomina præposita sunt capitulis ad anathematizandum; quum illi ad Deum jam migraverint, et eos, qui jam vitam reliquerunt, supervacuum est injuriari post mortem, quos nec vivos aliquando culpavimus. Prudentiam S. Procli ratam etiam habuit Theodosius imperator, lege lata, ne quis adversus eos, qui in pace Ecclesiæ defuncti sunt, quidquam de cætero præsumat [Ibid. col. 881.] . Ast præcipuorum antistitum moderationem non probavere quidam: controversia de Mopsuesteno identidem invaluit; adeo ut S. Cyrillus, pacis, ut vidimus, quasi sequester, calamum in Diodorum et Theodorum stringere debuerit, sed istud opus verisimiliter deperditum est [Ceillier. Aut. Eccles. tom. XIII, pag. 369.] . Tandem agitatam integro sæculo quæstionem diremit concilium CP. œcumenicum quintum, anno 553 celebratum, in quo anathema dictum est in Theodorum Mopsuestenum [Labbe, tom. V, col. 455.] , quia, ut infra habetur [Ibid. col. 503.] , oportet hæreticos et post mortem anathematizari.

[26] [causam Athanasii Perrheni,] Notam benignitatem S. Procli suis artibus præoccupare sategerat Athanasius, Perrhæ episcopus. Est autem Perrha seu Perrhe civitas episcopalis sub Heraclea metropolis provinciæ Euphratensis in Syria, adeoque ad patriarchatum Antiochenum pertinebat [Le Quien. Or. Christ. tom. II, col. 943.] . Iste autem Athanasius ejectum se malevolentia suorum clericorum dicens, CPolim accurrit, remedium calamitati suæ apud Proclum quæsiturus. Hic vero in synodo causam ejecti episcopi examinavit, eumque ab objectis criminibus purgatum credens, ad patriarcham proprium Domnum Antiochenum, Joannis successorem, ablegavit cum synodicis litteris, quibus cum Antiocheno præsuli commendat. Dei, inquit [Migne. Patrol. gr. tom. LXV. col. 882.] , amantissimus Ecclesiæ Perrhenorum episcopus, Athanasius, incredibilem simul et audientibus non mediocriter molestam tragœdiam deflevit, dicens, clericos suos velut abjecta cogitatione subjectionis et putantes sibi sufficere voluntatem, ut essent sacrorum tyranni, expulisse eum ab Ecclesia, quum justa ratio nulla subsisteret: et quantum ad eos attinet, in tam immanem vesaniam exsiliisse, ut etiam damnarint eum … œconomos autem et curatores propria auctoritate constituisse Ecclesiæ Dei, et ipsius, qui tunc Ecclesiam regebat episcopus, nomen e sacris diptychis abstulisse. Petit itaque, ut Domnus sacerdoti laboranti succurrat, et post cognitionem, ei quidem, qui calumniam patitur, si modo patitur, opem ferat: illum vero, qui calumniam facit, si vere est calumniatus, abscindat. Porro ne Domnus suspicetur in detrimentum juris sui patriarchalis epistolam synodicam esse conscriptam, subnectit: Non igitur tua religiositas arbitretur, huc venisse memoratum Dei amantissimum episcopum, ut injuriam sedi præclaræ civitatis Antiochenæ inferret; sed metuens quosdam, sicut ait, seditionibus gaudentes et passioni propriæ militantes, daret ad tempus locum iræ: quandoquidem clementiam et mansuetudinem et amorem justitiæ tuæ religiositatis prædicare non cessat.

[27] [ejus artibus deceptus,] Eadem fere scribit S. Cyrillus ad Domnum in causa Athanasii Perrheni [Labbe, tom. IV Conc. col. 724.] . Uterque igitur intricatam litem, nam conditionate loquitur, ad judicem competentem, patriarcham Antiochenum, Domnum, refert. Qui summorum virorum consiliis obsecutus, synodum convocavit, in qua uno ore episcopi damnant Athanasium, quod proprios judices fugerit et SS. Cyrillo ac Proclo mendacia vendiderit. Sic Valerius, episcopus Anazarbi, dicit [Labbe, tom. IV Conc. col. 736.] : Perspexi et ego, quoniam reverendissimus Athanasius falsa docuerit Dei amantissimos et sanctissimos archiepiscopos Proclum et Cyrillum. Nam et propria voluntate ex scripto repudiavit episcopatum, et tertio a beato Panolbio (suo metropolitano) evocatus, audientiam declinavit: usus etiam repudio et propria voluntate, civitatem deseruit, et non a propriis clericis est expulsus. Similia opinati sunt alii viginti duo episcopi (tota autem synodus episcopis viginti octo constabat) itaque Domnus Antiochenus præses sententiam tulit sequentem [Ibid. col. 749.] : Mei quidem voti non fuit, talem adversus episcopum proferre sententiam quia vero sancto concilio digne complacuit, alienum exsistere Athanasium secundum ecclesiasticas sanctiones ab episcopatu, tamquam multis magnisque criminibus accusatum, semper vero judicium et examinationem refugientem: confirmo hæc etiam ego, et in his, quæ omnibus communiter placuerunt, concors existo, judicans eum alienum esse a pontificatu: et præcipio Dei amantissimo episcopo Joanni et ipsius provinciæ religiosissimis episcopis, alium pro eo Perrhenorum sanctæ Dei Ecclesiæ episcopum ordinare. In Athanasii igitur locum suffectus est Sabinianus monachus: cui diu quieto esse non licuit. Nam Athanasius, injustam suam depositionem conquestus, ope Dioscori Alexandrini et conciliabuli, vulgo latrocinii, Ephesini anno 449 in sedem Pyrrhenorum restitutus fuit. Sabinianus autem tum apud imperatorem tum apud Patres concilii Chalcedonensis Athanasium usurpationis accusavit, quia, inquit [Ibid. col. 721.] , Dioscorus Alexandrinus auctoritate sua, insuper et tyrannide, me quidem a Perrhenorum Ecclesia, commissa mihi secundum canones a sanctissimo episcopo metropolis nostræ Stephano, expulit: e diverso autem introduxit Athanasium, virum depositum in Antiochensium splendidissima civitate a multis Dei amantissimis episcopis. Unde petit, ut injustitia, quam passus est, reparetur.

[28] [infeliciter suscipit.] Patres Chalcedonenses, in Actione XIV, habita pridie kal. novembris 451, totius negotii seriem exponi sibi jusserunt: et in medium prolatis tum epistolis SS. Cyrilli et Procli, tum Actis synodi Antiochenæ, auditis insuper episcoporum, qui olim Antiochiæ præsentes fuerant, sententiis, judicavit concilium [Ibid. col. 753.] , Sabinianum, quoniam post depositionem Athanasii reverendissimi ordinatus est a provinciali concilio, in Perrhenorum civitatis episcopatu manere debere. Athanasii autem causas illatas examinandas esse decernunt apud sanctissimum episcopum Antiochiæ Maximum et concilium, quod cum eo est: ita tamen, ut intra octo menses, a præsenti die numerandos, examinatio fiat eorum, qui dudum accusationem adversus eum proposuerunt, aut si quivis alius contra eum de his ipsis instare voluerit. Et si quidem convictus fuerit, omnia attentasse, quæ ei criminaliter et pecunialiter sunt illata et gestis inserta, aut unum ex illis, quod damnatione sit dignum, non solum eum alienum esse ab eodem episcopatu, sed legibus publicis esse subdendum. Si vero intra hoc tempus non agatur adversus eum, vel, si agatur, non convincatur, sicut prædictum est, Athanasius quidem episcopatum ejusdem recipiat civitatis et Ecclesam per sanctissimum episcopum Antiochiæ Maximum: Sabinianus vero reverendissimus episcopus et dignitatem episcopatus habeat et substitutus sit et pascatur, sicut reverendissimus episcopus Antiochenorum Maximus secundum facultatem Pyrrhenorum sanctissimæ Ecclesiæ disposuerit… Sancta synodus dixit: Nihil justius, nihil integrius: hoc justum judicium, hæc justa sententia. Athanasii causam deinceps agitatam fuisse, nusquam reperimus [Le Quien. Or. Christ. tom. II, col. 944.] . Quamvis porro SS. Cyrillum et Proclum fefellerit nota eorum mansuetudo, non est tamen, quod eis vitio temeritatis vertatur, tum quia causam, quæ prætendebatur injudicata, ad legitimum judicem examinandam transmiserunt, tum qui Orientales episcopi, æquo benigniores in Nestorii antesignanos, ut vidimus in negotio Theodori Mopsuesteni, suspiciosum quid sententiis suis indebant.

§ IV. Ex privilegio sedis CPolitanæ arrogat sibi Sanctus variorum episcoporum in variis provinciis institutionem; cultus Trisagii; tempus mortis.

[Controversiæ de sede Ephesina,] Consimili controversiæ paulo ante implicatum legimus S. Procli nomen in Actis concilii Chalcedonensis. Etenim Actione XI Bassianus questus est, se injuste e sede Ephesina exturbatum fuisse, sibique subrogatum Stephanum. Uterque concilio præsens intererat: et Stephanus quidem accusabat Bassianum, quod ordinatus non fuisset in Epheso, sed, vacante sancta Ecclesia, colligens seditiosorum turbam, superingressus fuisset et sedisset ibi… Hoc ergo expulso secundum canones et projecto, ut merebatur, me, ait [Labbe, tom. IV Conc. col. 688.] , quadraginta episcopi Asiani, suffragio nobilium et primatum et totius reverendissimi cleri et omnis civitatis, ordinaverunt. Quæstionem alio prorsus modo posuit Bassianus dicens [Ibid. l. c.] : Ego et canonice factus sum episcopus, et ostendo hoc, et a nullo depositus sum, nec accusatus ab aliquo neque culpatus. Sed et ego a juvenili ætate mea vixi pauperibus, et ptochium * feci et in eo posui septuaginta lectos, et omnes languentes et ulceratos hospitio suscipiebam. Memnon autem, qui fuit episcopus, invidiam habens in istis, quoniam diligebar ab omnibus, nihil non egit, ut expelleret a civitate: et immisit manus suas, ut me ordinaret episcopum Evazorum. Ego autem non acquiescebam; sed ab hora tertia usque ad sextam coram altari me plagis afflixit, et sanctum Euangelium et altare sanguine est impletum. His igitur ita gestis, ego sic permansi, neque ad civitatem vadens (neque penitus Ecclesiæ illi communicans, in qua nominatus fueram) neque ipsam civitatem videns. Mansi ergo sic: et contigit, ipsum Memnonem finem vitæ suscipere. Post hæc ordinatus est Basilius. Is autem evocans concilium provinciæ et agnoscens ab eis violentiam, quam fueram passus, et quoniam machinatio fuerat, alium in illa civitate ordinavit episcopum, mihi vero reddidit communionem et locum episcopatus. Contigit iterum et hunc finem vitæ suscipere, me autem cum multa necessitate et vi inthronizaverunt in eadem civitate Ephesi populus et clerus et episcopi, quorum unus episcopus Olympius hic est.

[30] [in concilio Chalcedonensi agitatæ,] Quæ hic profert Bassianus de consensu episcoporum, cleri et populi, vera non sunt: nam in testem invocatus Olympius episcopus Theodosiopolis, plane contraria dicit. Nempe post obitum Basilii vocatus ad electionem novi antistitis Ephesini, solus advenit, solus remansit: Sed tertia tandem die venientes, inquit [Labbe, tom. IV Conc. col. 693.] , quidam e reverendis clericis, dicunt mihi: alii episcopi non sunt hic, quid facto est opus? Dicebam ego: Solus quid possum facere? Quoniam extra rationem canonum est, solum episcopum disponere Ecclesiam, et maxime tantæ metropolis. Quum ergo hæc loquerer mecum, circumdedit mansionem, in qua eram, innumera multitudo; et nescivi, ubi essem; et coram tanta potestate et coram altari, quidam enudans gladium, Holosericus nomine, qui, puto, comitianus est, venit et ipse et omnis multitudo, et portantes me, profecti sunt in ecclesiam: et ita cum ducentis aut trecentis hominibus et me et ipsum levaverunt ad sedem et inthronizatio celebrata est. Huic narrationi simpliciter Bassianus opposuit verbum: Mentitus est [Ibid. l. c.] : prudenter tamen paulo ante dixerat: Unus eorum, qui me inthronizaverunt, hic est Olympius: nescio alios, hunc recordor [Ibid. col. 692] . Jam Bassiani causa pessum ibat quando prætendit, S. Proclum cum eo communicasse, tamquam cum episcopo Ephesiorum: et id quidem clerus CPolitanus testatus est, S. Proclum litteras synodicas dedisse, Bassiani nomen in sacris diptychis retulisse, idemque non ita pridem recitatum fuisse [Ibid. col. 693.] . Videtur autem S. Proclus ab initio Bassiani promotionem non probasse: ipse enim Bassianus id insinuat, quatenus veniens CPolim susceptus fuit ab imperatore, qui Proclum et Bassianum amicos fecit [Ibid. col. 689.] : antea igitur amici non erant. Satis crediderim, approbationem manasse ex gliscente jurisdictione episcoporum CPolitanorum, quam non pauci episcopi oblique impetebant. Id etiam liquet ex ipso negotio Ephesino.

[31] [implicatus legitur S. Proclus;] Nam quum Patres Chalcedonenses decrevissent utriusque ordinationem, Bassiani scilicet et Stephani vim non habuisse; ad novam electionem procedendum fuit. Quum porro peterent judices, qui pro imperatore, tamquam protectore, concilio aderant, ubi vellent canones, episcopum Ephesinæ sanctissimæ Ecclesiæ ordinari [Ibid. col. 700.] ? Reverendissimi episcopi clamaverunt: In provincia. Jam enim Asiani episcopi dixerant, si hic ordinetur alter episcopus, Ephesiorum civitatem conturbandam fore. Quapropter Diogenes, Cyzici episcopus, dixit, consuetudinem hoc habere: et Leontius, episcopus Magnesiæ addidit: A sancto Timotheo usque nunc viginti septem episcopi facti, omnes in Epheso sunt ordinati solus Basilius (alius codex habet Bassianus) violenter hic factus est, et multæ cædes hinc ortæ sunt. Ast contra exceperunt clerici CPolitani: Philippus quidam presbyter: Sanctæ memoriæ Joannes (Chrysostomus), episcopus CPolitanus quindecim episcopos deposuit, profectus in Asiam, et pro eis alios ordinavit, et Memnon hic ordinatus est. Similia Actius, Ecclesiæ CP. archidiaconus, protulit exempla, Castini, Heraclidis et Basilii (Bassiani?) a beatæ memoriæ Proclo ordinati, et beatæ memoriæ Theodosius imperator hujuscemodi ordinationi cooperatus est, et beatæ memoriæ Cyrillus, Alexandrinus episcopus. Exardescebat interim controversia, episcopis quidem antiquum morem reclamantibus, clero CPolitano Ecclesiæ suæ privilegium prætendente. Quare satius visum est, decretum ferendum in crastinum diem prorogare. Postridie itaque patres, irritata utriusque rivalis, Bassiani et Stephani, promotione, ad novam electionem procedere jusserunt: ita tamen, ut utrique conservaretur dignitas episcopi, et ex reditibus Ephesinæ Ecclesiæ, nutrimenti gratia et consolationis, annis singulis solidi aurei ducenti solvantur [Ibid. col. 705.] . Primum hoc est exemplum, quod sciam, pensionis, beneficio ecclesiastico impositæ. Verum quæstionem de privilegio seu ambitu Ecclesiæ CPolitanæ usque ad Actionem XVI seu ultimam distulerunt: nisi quod Julianus, episcopus Coensis et Sedis apostolicæ legatus, sententiam suam his verbis tulerit [Ibid. col. 704.] : Secundum regulas quidem neuter esse debet: per clementiam vero synodus Asiana eligat, qui debeat esse. Julianus itaque Asianæ provinciæ, cujus metropolis Ephesus erat, jus tribuit electionis, a qua neutrum competitorem exclusum per clementiam volebat. Id vero animadvertendum est, quoniam in hac ipsa Chalcedonensi synodo can. XXVIII [Ibid. col. 769.] , secunda a Romana Sede dignitas Ecclesiæ CPolitanæ assignata et speciatim diœceses Ponticæ, Asianæ et Thracicæ eidem attributæ fuere. Nostri instituti non est per omnes ambages prosequi hujus canonis, cui contradixit S. Leo Papa, fata. Id autem certum, S. Proclum implicando se negotio Ephesino persuadere sibi potuisse, id genus controversiæ ad jus sedis suæ pertinere, quod jam CPolitana synodus anno 381 sanciverat.

[32] [qui ex prætenso privilegio sedis suæ] Quoniam tamen quæstio de primatu sedis CPolitanæ Actione XVI, ut diximus, ad trutinam revocata fuit, ac in ea Sancti nostri nomen recurrit, eamdem aliquatenus exponere debemus. Scilicet legati seu vicarii Sedis apostolicæ protestati sunt, nolle se recedere a canone Nicæno, quo prima post Romanam dignitas tribuitur Alexandrinæ sedi, dein Antiochenæ ac tandem Hierosolymitanæ [Ibid. col. 809.] . Nihilominus CPolitani decretum synodi, tempore Nectarii anno 381 celebratæ, opponebant, quo quidem CPolitanæ cathedræ primatus post Romanum episcopum adscribebatur, propterea quod urbs ipsa sit junior Roma [Ibid. tom. II, col. 954.] ; sed tamen sua manebat potestas episcopis provinciarum Asiæ, Ponti et Thraciæ, ut ibidem declaratur. Interea episcopi CPolitani, etiam sanctissimi, dilatabant fimbrias jurisdictionis suæ, ut vidimus num. præc. in Joanne Chrysostomo. Quod autem hoc minime quibusdam placeret, monstrant verba Eusebii, Ancyrani episcopi, in hac ipsa Actione prolata, non consentientis in primatum Ecclesiæ CP.: Ego, inquit [Labbe, tom. IV, col. 816.] , meum dicturus sum verbum, nullum in commune præjudicium faciens. Quoniam desisto a desiderio ordinationis, rebus ostendi. Petrus etenim episcopus, qui modo testatus est, de Gangris est episcopus: ante hunc enim qui fuit, ego ordinavi: omnis enim civitas ad me venit in Ancyra, decreta portantes. Respondi eis dicens: Ego non sum ex iis qui ordinare desiderant. Commemorabant vero mihi priores, qui fuerant ordinati ab episcopo Ancyranorum duos aut tres. Ego dixi: Quæcumque mihi dicatis, ego meipsum in judicium non conjicio. Post hæc veniunt rogantes beatum Proclum. Et quum diceret, Philippus, reverendissimus Constantinopolitanæ sanctæ Ecclesiæ presbyter dixit: Religiositas tua scripsit de Callinico, et post sanctitatem tuam Petrum ordinavit beatus Proclus. Eusebius, episcopus Ancyræ dixit: Direxit beatus Proclus ad me scripta; ordinavi eum. Hoc totum allegatio non est, sed meæ voluntatis probatio, ut post hæc inferam, quod peto, vel id quod contradico. Profectus sum in Gangra, inthronizavi episcopum: Sic evenit, ut moreretur intra paucos dies. Rursus omnes de civitate adeuntes, rogabant, ut fieret alter episcopus. Eadem nunc et vobis respondeo: Ego non desidero ordinare. Videntes meum in his rebus fastidium, venerunt Constantinopolim et deduxerunt domnum Petrum, qui nunc confessus est. Hoc ergo sit pro meæ testimonio voluntatis, et quod ego ordinare non cupio. Rogo autem ut civitates pro ordinationibus non solvant: si enim non in civitatibus ipsis hi, qui eligunt a civitate, ordinantur a synodo provinciæ comprobati, solvuntur substantiæ: et hoc probatum habeo, qui pro eo, qui ante me fuit, multa reddidi debita. Ex his satis manifestum est, jam tunc graves in sacris ordinationibus irrepsisse abusus, quorum tamen emendatio in ipso concilio Chalcedonensi procurabatur.

[33] [varios episcopos] Ante tamen quam hæc in Chalcedonensi concilio decernerentur et Ecclesiæ CPolitanæ primatus confirmaretur, crescebat pedetentim præsulum CP. auctoritas. Id videntur indicare verba Theodoreti in epistola ad Flavianum, ordine LXXXVI [Theodoret. Oper. tom. IV, pag. 1157. Edit. Hal. 1774.] ; conquestus de Dioscoro Alexandrino, qui jura sedis suæ dilatare contendebat, dicit se ab eo vexatum, ex quo synodicis, sub beatæ memoriæ Proclo factis, sanctorum patrum regulis inhærentes, assensimus: ac de hoc nos semel et iterum increpasse, quasi et Antiochenorum, ut ait, et Alexandrinorum jura prodiderimus. Præter proin allegata hactenus facta scimus, S. Proclum et aliis occasionibus auctoritatem sedis suæ explicasse. Sic consensum S. Procli obtendit Theodoretus in causa Irenæi, episcopi Tyriorum, ut ejus electionem legitimam faciat. Tria enim Irenæo impedimenta, canonica objiciebantur: quod Nestorianus, quod bigamus esset, quod a Theodoreto contra canones ordinatus. Difficultates discutit Theodoretus epistola CX, ad Domnum Antiochenum data [Ibid. pag. 1180.] . Imprimis Catholicum monstrat Irenæum, utpote qui non sciatur, umquam recusasse Deiparam appellare Sanctam Virginem, aut aliud quidpiam a decretis evangelicis alienum sensisse. Ordinatus autem fuit Irenæus a Theodoreto, decreto Phœniciæ episcoporum, quando illius zelum et magnanimitatem et amorem in pauperes et alias ejus virtutes perspectas haberent ac præterea dogmatum rectitudinem. Quod ad bigamiam spectat, monstrat, Ecclesiam quandoque istiusmodi irregularitatem excusasse: quum et Diogenes Berœæ, et Domninus Cæsareæ, licet ambo bigami, ordinati fuerint. Tandem addit: Ac multa etiam alia hujusmodi minime ignorans beatæ memoriæ Proclus, Constantinopolitanorum episcopus, et ordinationem ipse admisit et laudans et approbans rescripsit. Ipsi itaque orientales, si paucos excipias, concurrebant ad exaggerandam antistitum CPolitanorum potestatem, quorum ope sperabant faciliorem benignioremque accessum fore, ad ipsum imperatorem.

[34] [in variis provinciis ordinat:] Similem casum refert Socrates lib. VII c. 48 his verbis: Proclus eodem tempore, consulatu scilicet Theodosii septimo decimo (anno Christi 439) rem plane admirabilem, et qualem nemo umquam ex veteribus episcopis gesserat, aggressus est. Mortuo enim Firmo, Cæsareæ Cappadociæ episcopo, Cæsarienses Constantinopolim venerunt, episcopum postulantes. Quumque Proclus dispiceret, quem ad episcopatum illum promoveret, forte accidit, ut ad ipsum salutandum cuncti senatores die sabbathi in ecclesiam venirent: inter quos erat etiam Thalassius, qui provinciarum et civitatum Illyrici præfecturam administraverat: quum vero Orientis quoque partium administratio ei mox ab imperatore credenda esset; Proclus, ei manum injiciens, pro præfecto prætorii episcopum Cæsareæ illum constituit. Quod Socrates dicit, novam et inauditam esse electionis formam, a S. Proclo adhibitam; id quidem verum esto pro Oriente: quamvis simile quid in Nectario prætore acciderit, qui, ut ait Socrates lib. V cap. 8, raptus a populo episcopale munus suscepit. Addit annotator Valesius [Socrat. Hist. Annot. pag. 93.] , id Nectario accidisse, consentiente imperatore, dum Thalassius subito electus fuisse videatur. Quidquid autem sit de Oriente, certe in Occidente jam ante illustre exemplum exstabat in S. Ambrosio, qui, præfectus Liguriæ et Æmiliæ, missus fuerat Mediolanum, ut populares motus, quos electio novi episcopi ciere debebat, compesceret: quum subito, ut narrat Paulinus notarius ejusdem Sancti [Migne. Patrol. tom. XIV, col. 29.] , infante præcinente, populus universus Ambrosium episcopum acclamavit: aberat certe consensus tum Probi, præfecti prætorii, tum Valentiniani imperatoris, qui postea dixit, gratum sibi esse, quod judex, a se directus, ad sacerdotium peteretur. Attamen non tam fausta Ecclesiæ Dei accidit Thalassii, quam Ambrosii promotio. Thalassius enim quem anno 439 lex un. tit. VI novell. Theodos. præfectum nominat ad Eutychetem declinavit, deceptus a Dioscoro Alexandrino. Et quamvis in Chalcedonensi concilio erratorum veniam obtinuisset [Labbe, tom. IV Conc. col. 507.] , postea tamen Eutychetis asseclis favere visus est [Cfr Or. Christ. tom. I, col. 376.] . Sed viris sanctis vitio verti non debet, quod eos quandoque humana decipiat malitia, aut inconstantia inflectat: prudenter Ecclesia statuit, ut ad summas dignitates per gradus quasi cujusdam tyrocinii ascendatur: quod præter consuetudinem fit, quandoque periculosum evadit.

[35] [Trisagii usum propugat;] Dogmaticæ quoque controversiæ, ex Nestoriana hæresi natæ, implicatus fuit S. Proclus. Rem exponit Dionysius Patavius in suo tractatu de Incarnatione lib. V cap. 4: Proclo Constantinopolitanam sedem obtinente, magnus terræ motus, non illa tantum in urbe, sed per vicinas regiones, adeoque maximam Orientis et Occidentis partem, ingenti tum urbium hominumque strage, tum superstitum horrore ac metu grassatus est. Constantinopolitani, crebris ædium ruinis coacti urbe cedere, extra hanc in Campo, qui dicitur, commorati sunt, cum imperatore Theodosio Juniore ac patriarcha. Ibi, dum precibus ac litaniis assidue propitium sibi numen facere student, forte vehementius solito succussa terra, et imminentis tum maxime publicæ cladis terrore perculsis omnibus, puer quidam, e media turba vi abreptus subita et in aerem elatus, ut jam amplius non appareret; cœleste ibi carmen, quo divinas laudes Angeli canebant, exaudiit, quod erat hujusmodi: “Sanctus Deus, Sanctus fortis, Sanctus immortalis, miserere nobis.” Hoc ipsum docere cæteros jussus, in terram aliquanto post depositus est. Proclus, hoc audito, publice ab omnibus cantari præcepit; quod quum alacritate summa factum esset, movere statim terra desiit. Imperator comme sorore Pulcheria edictum fecit, ut hymnus iste deinceps toto orbe caneretur. Ex quo per universas ecclesias usus invaluit, ut ab hoc carmine divinæ ubique laudes inchoarentur. Puer, mandato sibi munere perfunctus, expiravit illico, et in magna basilica, quæ Irenes appellabatur, est sepultus: locus, unde in altum sublatus erat, ὑψωμα θειον, id est, elevatio divina nominatus est. Hæc fere deprumpta sunt ex Theophanis Chronographia [Pag. 80. Edit. Paris.] aliisque scriptoribus. Scimus autem, Trisagium istud etiam hodiedum a latinis in Officio Parasceves et alibi usurpari.

[36] [quod in suam hæresim detorquere nituntur Eutychiani:] Brevi interjecto intervallo Petrus Fullo Eutychianus, in Antiochenam sedem intrusus, ad cælestem hunc hymnum addere ausus est: Qui crucrifixus est pro nobis, miserere nobis Σταυρωθεις δι᾽ ἡμας, ἐλεησον ἡμας. Hoc nempe addito Theopaschitarum, quo imbutus erat, errorem propagare studebat: ut ipsummet Deum non carne, sed divinitate passum esse, monstraret. Atque hinc enata est altera propositio a Fullone prolata. Unus de Trinitate passus est. Cæterum, inquit Patavius l. c., catholici nonnulli formulam istam Trisagii hymni, a Fullone mala mente interpolatam, partim ad veræ professionem fidei, paucis interjectis voculis, deflexerunt; partim commode interpretati sunt. Quia scilicet aliqui intercalarunt. Christe rex: aliqui de solo Verbo interpretabantur Trisagium: itaque Orientales catholici retinuerunt Fullonis appendicem, Byzantini autem et Occidentales, quod Trisagium in totius Trinitatis honorem concini putarunt, prorsus rejecerunt. Quod autem spectat ad formulam. Unus de Trinitate passus est; aliqui catholici eamdem probarunt, nixi autoritate S. Procli. Joannes Maxentius monachus hanc defendit, dicendo [Biblioth. Max. Patt. tom. IX, pag. 535.] : Sed his paulo manifestius Beatus Proclus, hujus urbis episcopus, quem etiam veneranda suscepit synodus Chalcedonensis, ad Armenios; quum contra Theodori blasphemias, qui quaternitatem pro Trinitate impie dogmatizavit, peteretur, ut scriberet, ejusdemque blasphemias refutaret, de hac sententia est locutus, dicens… Quæro, unus ex Trinitate est, qui crucifixus est, an alius? Et si quidem unus, solutum est jurgium. Si autem alius aliquis præter Trinitatem, quartus est sine dubio Dominus gloriæ. Hanc Procli sententiam verbotenus in epistola ad Armenios non reperimus, ut recte animadvertit jam sæpe laudatus Petavius lib. V cap. 3. Attamen æquipollens sententia legitur [Migne. Patrol. Gr. tom. LXV, col. 866.] : Quid igitur nos ad ista dicimus? Nimirum quod ad rationem attinet divinitatis, consubstantialem et impassibilem esse Trinitatem: neque enim quum Verbum dicimus passum fuisse, ratione divinitatis passum dicimus. Quod si recte et catholice dicitur, Verbum passum fuisse, scilicet secunda persona individuæ Trinitatis, non videtur ratio improbandæ formulæ: Unus de Trinitate passus est. Cæterum hæc eadem sententia quum tribuatur S. Proclo a Joanne Pp. II [Ibid. tom. LXVI, col. 21.] et Facundo [Ibid. tom. LXVII. col. 530.] , difficile nobis persuademus, hanc in operibus Sancti nostri olim lectam non fuisse: imo forsan in capitulis, epistolæ ad Armenios subnexis, hæc quæ citantur, reperiebantur; ast hæc, ut diximus supra num. 23, in omnibus exemplaribus desiderantur. Non vacat fortunam istius quæstionis longius prosequi. Scimus formulam ab Hormisda Papa rejectam fuisse [Ibid. tom. LXIII, col. 491.] ob inconsultam rationem, ut habet Petavius lib. V, cap. 2, ac præcipitem ardorem inculcandæ novitatis, intempestivæ potius, minimeque necessariæ, quam aut callidæ aut errore contaminatæ. Quapropter quum brevi post eadem formula incredibili consensu probata atque recepta fuerit, suum etiam calculum adjecit Joannes Pp. II [Ibid. tom. LXVI, col. 21.] .

[37] [obit sancte anno 446 mense julio.] Tandem S. Procli meritis et laudibus accenseri debet translatio corporis S. Joannis Chrysostomi, de qua late egerunt nostri majores in Commentario prævio hujus Sancti § LXXXVIII ad diem XIV septembris [Act. SS. tom. IV Sept., pag. 685. Cfr Migne. Patrol. gr. tom. LXV. col. 827.] : actum igitur non agemus. De tempore obitus sancti antistitis egerunt quoque nostri in tractatu de Patriarchis Constantinopolitanis [Act. SS. tom. I Aug., pag. 41*] . Etenim aliqui eruditi annum emortualem statuunt vulgarem 446, dum alii sequentem 447 præferunt. Horum unica ratio est, quod terræ motus, cujus occasione Trisagii consuetudo late diffusa fuit, anno 447 acciderit, adeoque S. Proclus eidem supervixerit. Sed Chronicum Alexandrinum seu Paschale, quod solum hunc annum refert, tanti faciendum non est, ut rationes ab adversariis oppositas deleat. Habemus ex Menologio Basilii, S. Proclum annis duodecim, mensibus tribus sedem CPolitanam occupasse; eamdem vero adiisse feria quinta Majoris Hebdomadis, incidente in diem XII aprilis, ut notavimus supra num. 15. Quod si anno Christi 434 addimus annos duodecim et menses tres, devenimus ad medium mensem julii anni 446, quo obiisse verisimiliter censemus S. Proclum: hunc proin annum in capite Commentarii historici, quem hic claudimus, signavimus.

[Annotatum]

* hospitium pauperum

DE S. EVERGISLO, EPISCOPO COLONIENSI ET MARTYRE,

SÆCULO V ADULTO.

COMMENTARIUS PRÆVIUS.

Evergislus, mart. et episc. Coloniensis (S.)

AUCTORE J. V. H.

§ I. Sancti memoria in fastis sacris; nominis etymologia; ejus oblatio Ecclesiæ Tungrensi: qua occasione inquiritur oblatione puerorum.

[S. Evergisli memoria in fastis sacris,] Martyrologium Romanum sub hac die annuntiat passionem Sancti hisce verbis: Coloniæ S. Evergisli episcopi et Martyris. In Notis vero suis ad idem Martyrologium Baronius dicit simile elogium in Adoniano reperiri. Sed neque Usuardus genuinus neque Ado de Sancto nostro agunt: in eorum autem Auctariis mentio S. Evergisli occurrit. Sic in Usuardo editionis Lubeco-Coloniensis, apud Sollerium legitur: Apud Coloniam Agrippinam, natale S. Evergisli, ejusdem civitatis archiepiscopi et Martyris, apud Tongerim civitatem sagittis interfecti. Hic precibus Beati Severini archiepiscopi, cujus primus archidiaconus fuit, meruit audire in sublimi voces psallentium Angelorum. Addit porro editio Molani hunc versiculum: Hic Tungris natus, Martyr fuit et tumulatus. In Appendice Adonis, continente illos Sanctos, qui secundum meliores Codices eliminandi fuerunt, annuntiatur S. Evergislus episcopus et Martyr [Dominic. Giorgi. Martyrol. Adonis, pag. 644.] . Horum tamen martyrologorum silentium nullatenus officit cultui Sancti Evergisli, ut satis constat ex multis Sanctis, quorum memoriam præterierunt: sed cultus, Sancto exhibitus, in Ecclesiis Coloniensi et Leodiensi, quem testantur etiam antiqua Breviaria [Act. SS. tom. III, pag. 711.] , sanctitatem ejus proclamat.

[2] [nominis etymologia,] Quod ad nomen Evergisli spectat, varie apud varios scribitur. Apud quosdam, rarius tamen, Evergislus habetur, e Græco fonte Εὐεργης detortum. Alii Ebregisi nomen idem ac Ebergisli seu Evergisli dicunt, quum S. Ebregisum, qui Trajecti initio sæculi sexti sedit, cujusque Acta, quæ ad hanc quoque diem majores se daturos promiserant [Ibid. l. c.] , licet sub die IV novembris obiisse dicatur, infra exhibebuntur, ubi et examinandum veniet, utrum Ebregisus Trajectensis idem sit cum homonymo Coloniensi, cujus pontificatus in idem tempus incidit, an contra diversus. Certe nominis similitudo efficit, ut confusio nata sit, quæ cuique facta adscribenda sint, ut in decursu hujus Commentarii deprehendemus [Cfr ibid. tom. V Octob., pag. 31 num. 70.] . Gelenius alio etiam modo Sancti nostri nomen profert dicendo, Ebuergeselt [Admirand. Colon. pag. 39.] , quod, si recte ab eo scribatur, significat socium Eburonum, qui Tungrensem pagum, in quo S. Evergislus natus traditur, occupabant [Hist. Leod. tom. I, pag. 2.] . Sed rectius forsan a vocibus teutonicis Eber, aper et Geissel, quod prædem, vadem, sponsorem, et antiquitus hospitem significat [Cfr Adelung. Worterbuch. V°. Gaissel et Du Cange, V°. Gisilis.] , Evergisli nomen derivatur, ita ut tamquam Eburonum aut Aprorum sponsor aut melius hospes prodeat. Hæc ideo posuimus, quia ipsum Sancti nomen, teutonicum quum sit, ejus quoque originem indicat, unde probabile quoque fit, S. Evergislum Tungris natum, ut fert traditio, fuisse.

[3] [Acta duplicia.] Acta S. Evergisli nulla exstare, scribit editor Butleri Lovaniensis: quod quidem de coævis intelligendum est. Nam apud Surium leguntur, et alia manuscripta in codicibus reperimus: videntur tamen, quod majores nostri jam censuerunt [Act. SS. tom. V Octob. pag. 31 num. 72.] , sæculo X aut XI conscripta, quoniam translationem, a S. Brunone I, qui Coloniensem Ecclesiam ab anno 953 ad 965 rexit [Gall. Christ. tom. III, col. 645 et seq.] , factam complectuntur. Omittit quidem Surius translationem, quia, inquit, eam supra inveniet lector in Vita S. Brunonis, archiepiscopi Coloniensis cap. 37, (imo 27) die XI octobris. Verum aliis brevioribusque verbis in Vita infra edenda, eadem translatio refertur, et ab uno eodemque scriptore conscripta videtur. Hæc Acta, in rebus gestis a S. Evergislo narrandis satis jejuna, eatenus sincera censemus, quatenus nihil continent, quod pugnet cum historia eorum temporum. Ex altera tamen Vita, inter Annotata, dabimus ea, quæ licet minus certa, tamen, ut fere fit in Legendis Sanctorum, celebratiora sunt. Similiter Historiam translationis S. Evergisli Tungris Coloniam dabimus ex S. Brunonis Vita, quia Cornelius de Bye ad diem XI octobris eamdem omisit, quatenus a codicibus melioris notæ abesset [Act. SS. tom. V Octob. pag. 701 et 779.] .

[4] [Tungris natus,] Acta num. 1 tradunt, S. Evergislum ex illustri genere Tungris, florentissima tunc civitate, natum fuisse: ipsum ejus nomen, ut supra animadvertimus, originem germanicam indicat. Et quidem Germanos hunc tractum occupasse,. docet nos Suetonius in Tiberio, cap. 9. In Gernico (bello), inquit, quadraginta millia deditiorum trajecit in Galliam juxtaque ripam Rheni, sedibus assignatis, collocavit. Eadem docet Eutropius in suo Breviario Historiæ Romanæ Lib. VII, nisi quod quadringenta hominum millia traducta dicat. Sed Suetonio magis, rebus, de quibus scribit, propiori, credendum censeo. Quidquid sit, hac ratione commodissime explicatur origo germanica Sancti nostri, quum spatio trecentorum annorum, multiplicatis Germanicis accolis, stirps deditia totam regionem occupare potuerit, et abolita lingua Celtica, Teutonicam apud omnes vernaculam effecerit.

[5] [a parentibus clericatui offertur;] Parentes, ait biographus infra edendus, num. 1, S. Evergisli ipsum Christo serviturum perpetuo devoverunt, ac juxta ritum ecclesiasticum Nazaræum Domino mancipare disposuerunt. Antiquis siquidem temporibus offerebant parentes quandoque liberos suos alicui ecclesiæ aut monasterio. Istiusmodi oblationis consuetudinem indicat Regula S. Benedicti cap. 59, ejusque formulam exhibet Baluzius, formula XXXI [D. Bouquet. tom. IV, pag. 587 et seq.] ; parentes quidem cum oblatione, id est cum pane et vino, materia, ut interpretatur Edm. Martene [Comment. in Reg. S. Bened. pag. 781.] , incruenti Sacrificii involvebant manum pueri in palla altaris, et sic offerebant, abbate præsente et coram testibus, regulariter permansurum, ita ut ab ista die non liceret illi collum de sub jugo regulæ excutere. Benedictus Hæftenus in suis Disquisitionibus monasticis lib. IV tr. I disquisit 3. [Disquisit. monast. pag. 356.] varia affert exempla puerorum, a parentibus oblatorum, in ætate admodum infantili: S. Willibrordus, vix a lacte depulsus, in Ripensi monasterio adhuc puer clericatus accepit tonsuram et pia professione monachum se fecit esse: S. Bonifacius, Germaniæ postmodum Apostolus, teste Willibaldo, quum esset annorum circiter quatuor seu quinque Dei se servitio subjugare studuit. Hæc quidem sufficiunt ad ostendendam antiquam offerendi pueros consuetudinem.

[6] [quæ oblatio obligabat liberos, ut volunt quidam;] Sed hinc enascitur alia quæstio, quam paucis elucidandam censemus: nempe quam obligationem contraherent pueri, postquam ad maturiorem ætatem pervenissent. Edm. Martene opinatur, pueros, solemniter oblatos, non potuisse reverti ad sæculum, suamque sententiam firmat ex eo, quod regula dicat, puerum, redeuntem ad sæculum, perire; quod si id illi licitum fuisset, tuta conscientia id faciens, nullam culpam, adeoque nec damnationem incurrisset. Dein parentes, liberos suos offerentes, cogebantur eosdem exheredare, ut hac ratione obstruerentur viæ ad sæculum [Comment. pag. 788.] . Huc etiam facit, quod parentes possint dare, vendere, servitutis jugo subjicere filios, proindeque et lenissimo Christo jugo eosdem submittere. Similes rationes etiam profert laudatus Hæftenus, lib. IV Tract. I disq. 5 [Hæften. pag. 359. Cfr Mabillon. Vet. Anatect. pag. 465.] . Firmatur autem hæc opinio ex can. XLVIII Concilii Toletani IV, quem Gratianus suum facit can. III. caus. XX quæst. I, nempe: Monachum aut paterna devotio aut propria devotio facit. Quidquid horum fuerit, alligatum tenebit. Proinde his ad mundum revertendi intercludimus aditum, et omnes ad sæculum interdicimus egressus. Similiter Gregorius II (alii III dicunt [Ibid. pag. l. c.] interrogatus a S. Bonifacio Moguntino circa puellos, a parentibus oblatos, respondet [Migne. Patrol. tom. LXXXIX, col. 525.] : Si pater vel mater filium vel filiam intra septa monasterii in infantiæ annis sub regulari tradiderunt disciplina, utrum liceat eis, postquam pubertatis impleverint annos, egredi et matrimonio copulari. Hoc omnino devitamus, quia nefas est, ut oblatis a parentibus Deo filiis voluptatis frena laxentur.

[7] [quod negant alii,] Ad citatos similesque canones respondet Franc. Suarez T. III de Relig. lib. VI cap. 3 num. 13, prædicta jura intelligenda de filiis, oblatis in infantia, qui postquam ad annos discretionis pervenerunt, oblationi, de se factæ a parentibus, expresse vel tacite consenserunt. Quæ limitatio, prosequitur Suarez, quamvis non expresse addatur in concilio Toletano IV, ex aliis juribus subintelligenda est, quum concilium illud post tempora Marcelli Papæ congregatum sit. Iste enim pontifex dicebatur sancivisse, ut liberi, a parentibus oblati, et annos XV facti, a prælatis interrogarentur, vellentne permanere in monasterio, nec ne. Scimus quidem hunc canonem 10, caus. XX, quæst. I ad Marcellum Papam, qui, debacchante Diocletiani persecutione, sedem Romanam viginti mensibus tenuit, eo scilicet tempore, quo de impuberibus in monasterio offerendis agi non poterat [Cfr Berardi. Gratiani. Canones. tom. II, pag. 135.] , non pertinere. Nihilominus Carolus Berardi, dum hunc canonem Marcello abjudicat, ostendit tamen eumdem, quoad sensum, ex concilio Toletano II, Aurelianensi V et can. XVIII S. Basilii ad Amphilochium desumptum esse [Ibid. l. c.] .

[8] [1° nixi canonibus] Et vero ex hisce similibusque ecclesiasticis legibus satis liquet, citata verba concilii Toletani IV et Gregorii II aut mollienda esse, aut stabile jus non creasse; nam qui opponuntur canones etiam generalibus verbis utuntur. Sic S. Gaudentius Brixiensis, qui initio sæculi V floruit cujusque Acta ad diem XXV octobris dabuntur, sermone VIII dicit: Parentes vel consanguinei quique virginum tam puerorum quam etiam puellarum nolo sibi de supradicta licentia blandiantur, quod alienis mentibus eos dominari non posse tractavimus. Imperare quidem continentiam non possunt, quia res esse noscitur voluntatis. S. Leo, in epistola ad Rusticum Narbonensem ad interrogationem XV (can. 8, Caus. XX, quæst. I) respondet: Puellæ, quæ non coactæ parentum imperio, sed spontaneo judicio, virginitatis propositum atque habitum susceperunt, si postea nuptias eligunt, prævaricantur, etsi consecratio non accessit; cujus utique non fraudarentur munere, si in proposito permanerent. Non dissimulabo tamen, Clementem III in sua decretali can. 12 de Regularibus (III, 31) interpretari S. Leonis verba, quasi de puella nubili ageretur, adeoque ad eas, quæ in infantili ætate a parentibus offeruntur, non spectare: verum ipse Clemens, dum istiusmodi oblationem ratam esse vult, tales eidem apponit conditiones, ut veram, licet tacitam, professionem exigere censendus sit. Etenim non videtur, inquit, illa monasticæ professionis a se posse jugum excutere, quum eam non constet evidenter contradixisse, quum benedictionem accepit, quam non nisi in ea ætate discretionis recipiunt, quæ velantur, præsertim si ratihabitione secuta (etsi eam quandoque contradixisse constiterit) quod ante gestum fuerat, roboratur. In hunc quoque sensum loquitur canon XIX Concilii Aurelianensis V, anno 549 celebrati [Labbe, tom. V Conc. col. 396.] : Quæcumque etiam puellæ seu propria voluntate monasterium expetunt, seu a parentibus offeruntur, annum in ipsa, qua intraverint, veste permaneant: in his vero monasteriis, ubi non perpetuo tenentur inclusæ, triennium in ea, qua intraverint veste permaneant et postmodum secundum statuta monasterii ipsius, in quo elegerint permanere, vestimenta religionis accipiant; quæ, si deinceps sacra relinquentes loca, propositum sanctum sæculi ambitione transcenderint, vel illæ, quæ in domibus propriis tam puellæ quam viduæ, commutatis vestibus, convertuntur, cum his, quibus conjugio copulantur, Ecclesiæ communione priventur. Per transennam animadvertamus, jam tum fuisse sanctimoniales, propriarum domorum incolas, per solidum triennium probandas, ante susceptionem vestis monasticæ, quæ hodiernæ professioni æquipollet.

[9] [variarum regionum;] Eamdem doctrinam tuetur S. Basilius in canone XVIII suæ epistolæ ad Amphilochium, ord. CXCXIX, aliis II [Tom. III, Oper. pag. 292.] : Professiones, inquit, ab eo tempore judicamus, quo ætas rationis complementum habuerit. Non enim pueriles voces omnino in his esse ratas existimare oportet, sed eam, quæ supra sexdecim vel septemdecim annos nata fuerit, rationisque compos et diu examinata probataque perseveraverit, et, ut admittatur, precibus contendat, tum oportet in sacrarum virginum catalogum referri, ejusque confessionem comprobare et illius refectionem inexorabiliter punire. Multas enim parentes et fratres offerunt, et quidam eorum, qui eas cognatione attingunt, ante ætatem, non ex se ipsis ad cœlibatum incitatas, sed sæculare quidpiam sibimet procurantes, quas non facile admittere oportet, donec aperte propriam suam sententiam perscrutati fuerimus. Sic quoque Carolus Magnus in Capitulari anni 805, cap. XIV [Harzheim. tom. I Conc. Germ. pag. 388. Cfr ibid. pag. 410.] prohibet, ne infantulæ ætatis puellæ, antequam illæ eligere sciant, quid velint admittantur: quam ordinationem etiam habent Leges Longobardorum lib. III tit. I cap. 6 [Apud Lindebrog. Cod. leg. antiquar. pag. 666.] . Ex iis igitur quæ hactenus diximus, quibusque alia plura addi possent, satis liquet, etiamsi daretur interpretatio strictior tum canoni Toletano, tum epistolæ Gregorii II supra citatis, tamen jus certum et stabile non fuisse oblationi, factæ a parentibus, quando ipsi pueri oblati non consenserunt. Itaque Cœlestinus III, qui c. XIV de Regularibus (III, 31) prohibet compelli ad vitam monasticam filium impuberem, nisi ipse consenserit, non obstante oblatione paterna, primus, ut quidam volunt [Schmalzgrueber jus. Canon. rit. De regular. num. 153.] , non fuit, qui antiquum jus correxerit.

[10] [2° imminutione potestatis] In præsenti quæstione id dein quoque animadvertendum est, videlicet, antiquis temporibus, ac præsertim jure Romano, amplissimam, imo fere illimitatam fuisse patriam potestatem; quapropter nec mirum videri debet, antiquiores quosdam canones adjumentum suum in aliquibus a lege civili, præcipue Romana, mutuasse; ut dicitur c. 1 de nov. operis nuntiat (V, 32), sicut leges non dedignantur sacros canones imitari, ita et sacrorum statuta canonum principum constitutionibus adjuvantur. Porro summa erat olim patria potestas, ut secundum legem XXXII Duodecim Tabularum (vel, ut habent alii, legem I partis III) haberet paterfamilias in filium jus vitæ ac necis ac potestatem ter venum dandi filii [Rosini. Antiq. Rom. pag. 570 et 594.] : adeo ut prolem suam paterfamilias, tamquam dominus rem suam ad omnem usum et abusum teneret. Unde Justinianus in Institutionibus lib. I, tit. 9 merito dicere potuit: Jus potestatis, quod in liberos habemus, proprium est civium romanorum: nulli enim alii sunt homines, qui talem in liberos habeant potestatem, qualem nos habemus. Ex quibus consequitur, exaggeratam apud Romanos patriam potestatem jam non ex jure naturali fluere, sed a lege humana derivari. Atque hinc factum est, ut paulatim severitas patriæ potestatis molliretur et moribus et legibus: ac prius quidem moribus, posterius legibus, quarum tamen initium incertum est, ut monstrat Gothofredus in Commentario ad l. 2 de liberali caus. Cod. Theodos. (lib. IV, tit. 8) [Codex Theodos. tom. I, pag. 406. Edit. Lips. 1736.] : id tamen certum omnibus est, saltem sub Alexandro Severo abnormem istam severitatem in vitam liberorum abrogatam fuisse.

[11] [parentum in liberos,] Procedente etiam tempore et potestas vendendi aut donandi liberos patribus adempta fuit: nam Diocletianus C. l. 1 de patrib. qui filios distrax. (IV, 43) sancivit: Liberos a parentibus neque venditionis neque donationis titulo, neque pignoris jure, aut alio quolibet modo, nec sub prætextu ignorantiæ accipientis in alium transferri posse, manifestissimi juris est. Lege tamen sequenti Constantinus permittit venditionem recenter natorum [Cfr ibid. pag. 491.] , sub ea tamen cautione, ut ingenuitatem suam repetere possint, si vel pretium solvitur vel servus vicarius substituitur. Paulo autem serius gentes Teutonicæ, quæ maximam Europæ partem occuparunt et excoluerunt, alios mores indutæ, leges romanas magis magisque emollierunt. Nam potestati paternæ Germani quamdam tutelam filiorum, quam Mundium vocabant, substituebant; ita ut, dum filii parentibus debebant reverentiam et obedientiam, patris esset officium curare ne liberi neque in persona neque in rebus aliquod detrimentum paterentur, imo ut ad omne bonum promoverent: adeoque istiusmodi potestas in filios, adveniente ætate maturiore, fere exstinguebatur, quatenus liberi, sibi jam sufficientes necessaria, aliena tutela non indigerent [Cfr Eickhorn. Deutsch. Staats und Rechts geschichte §§ 55, 352 et 371. Troplong. Influence du Christ. sur le droit Rom. ch. V.] . Et vero apud Wisigothos l. II, lib. IV, tit. II [Lindebrog. Cod. leg. antiq. pag. 80.] sancitum erat, ut, matrefamilias mortua, liberi in patris potestate consisterent, et res eorum, si novercam non superduxisset, ea conditione possideret, ut nihil exinde aut vendere aut evertere, aut quocumque pacto alienare præsumeret. Alibi autem, l. I ejusdem libri tit. V [Ibid. pag. 89.] prohibebantur parentes exheredare liberos, nisi pro culpis gravissimis, quæ speciatim enumerantur: Flagellandi tamen, inquit, et corripiendi eos, quamdiu sunt in familia constituti, tam avo quam aviæ, seu patri quam matri potestas manebit. Lege civili tali modo emollita, facile capimus legem canonicam mitigatam fuisse, si tamen canones, supra citati tantam aliquando vim obtinuerint, ut oblatos a parentibus liberos, etiam invitos, ad vitam monasticam potuerint adigere.

[12] [3° ex distintione quæ semper] Neque id prætereundum est, ab antiquissimis temporibus distinctionem exstitisse inter virgines velatas et non velatas, ita ut dum illarum, ut monstratum fuit in Commentario ad Acta SS. Martiniani et Saturiani num. 11 et seqq. [Act. SS. tom. VII Octob. pag. 827.] , nuptiæ essent invalidæ, harum tamen, illicitæ quidem, valerent; quia scilicet puellæ non velatæ solemne castitatis debitum non contraxisse videbantur. Porro quamvis varia assignaretur velandæ ætas, nullus certe canon exhiberi potest, qui velationem ante pubertatis seu discretionis annos, ut constat ex can. 12 de regular. (III, 31), permittat; imo ætatem admodum maturam exigunt jura: sic concilium Carthaginense III, anno 397 celebratum, canone IV [Labbe, tom. II Conc. col. 1167.] prohibet ne ante viginti quinque annos virgines consecrentur et concilium Agathense anni 504 can. XIX [Labbe, tom. IV Conc. col. 1386.] statuit: Sanctimoniales, quamlibet vita earum et mores probati sint, ante annum ætatis suæ quadragesimum non velentur. Quæ quum ita sunt, videamus quid intersit inter velatam et non velatam in ordine ad matrimonium contrahendum, adeoque repetendum sæculum. Distinctionem inter virgines utriusque voti clare exponit Innocentius I in epistola decretali ad Victricium Rothomagensem cap. XII et XIII [Ibid. tom. II, col 1252.] , quod utrumque recitabo: Quæ Christo spiritualiter nupserunt, et velari a sacerdote meruerunt, si postea vel publice nupserint, vel se clanculo corruperint, non eas admittendas esse ad pœnitentiam, nisi is, cui se junxerant, de sæculo recesserit. Si enim de omnibus hæc ratio custoditur, ut quæcumque, vivente viro, alteri nupserit, habeatur adultera, nec ei agendæ pœnitentiæ licentia concedatur, nisi unus ex eis fuerit defunctus; quanto et illa magis tenenda est, quæ ante immortali se sponso conjunxerat, et postea ad humanas nuptias transierunt? Hæ vero, quæ necdum sacro velamine tectæ, tamen in proposito virginali semper manere promiserant, licet velatæ non sint; si forte nupserint, his agenda aliquanto tempore pœnitentia est, quia sponsio earum a Deo tenebatur. Nam si inter homines solet bonæ fidei contractus nulla ratione dissolvi, quanto magis ista pollicitatio, quam cum Deo pepigerit virgo, solvi sine vindicta non debet? Nam si Apostolus Paulus, quæ a proposito viduitatis discesserunt, dixit eas habere condemnationem, quia primam fidem irritam fecerunt, quanto magis virgines, quæ prioris promissionis fidem frangere sunt visæ? [I Tim. V, 12.] Hac distinctione inter utrumque virginum ordinem posita, quam paulo post concilium Romanum anni incerti, sub Innocentio tamen habitum, ut conjicit Phil. Labbe [Ibid. tom. II Conc. col. 1316.] , admisit can. I et II [Ibid. col. 1317.] , aliquatenus apparet, non ineluctabilem fuisse liberis oblatis manendi in monasterio necessitatem, quam prudens Ecclesiæ mansuetudo relaxare poterat.

[13] [exstitit, præsertim in clericatu,] Ut vero ad S. Evergislum nostrum redeamus, atque ejus oblationem, qua eum parentes, ut loquitur biographus num. 1, Domino mancipare disposuerunt, propius explicemus, id etiam animadvertendum est, non tam vitæ monasticæ, sed, ut verbis biographi presse insistamus, clericali S. Evergislus devotus fuit: quod quidem illa ætate parentes quandoque factitabant, ut docet Concilium Toletanum II, anno 527 celebratum; cujus canonem I eo lubentius adducimus, quod in eo quasi in germine videamus indicata ea collegia ecclesiastica, vulgo Seminaria dicta, in quibus ab infantili ætate pueri gradatim ad usque presbyteratus ordinem in virtutibus scientiisque excolendis exercebantur. Canon Toletanus sic sonat [Ibid. tom. IV, col. 1733.] : De his quos voluntas parentum a primis infantiæ annis clericatus officio manciparit, stastuimus observandum, ut mox quum detonsi vel ministerio electorum contraditi fuerint, in domo ecclesiæ, sub episcopali præsentia a præposito sibi debeant erudiri. At ubi octavum decimum ætatis suæ compleverint annum, coram totius cleri plebisque conspectu, voluntas eorum de expetendo conjugio ab episcopo perscrutetur. Quibus si gratia castitatis, Deo inspirante, placuit, et professionem castimoniæ suæ absque conjugali necessitate se spoponderint servaturos, hi tamquam appetitores arctissimæ viæ, lenissimo Domini jugo subdantur, ac primum subdiaconatus ministerium habitu probationis suæ * a vicesimo anno suscipiant. Quod si inculpabiliter ac inoffense vicesimum et quintum annum ætatis suæ peregerint, ad diaconatus officium, si scienter implere posse ab episcopo comprobantur, promoveri debent. Cavendum tamen est his, ne quando suæ sponsionis immemores, aut ad terrenas nuptias aut furtivos concubitus ultra recurrant. Quod si forte fecerint, ut sacrilegii rei damnentur, et ab Ecclesia habeantur extranei. His autem quibus voluntas propria, interrogationis tempore, desiderium nubendi persuaserit, concessam ab Apostolis sententiam * auferre non possumus: ita ut quum perfectæ * ætatis in conjugio positi renuntiaturos se pari consensu operibus carnis spoponderint, ad sacratos gradus aspirent.

[14] [inter votum simplex et solemne.] Quamvis in hoc canone Toletano agatur, ut diximus, de clericatu potius quam de monachatu, videaturque S. Evergislus a pueritia clero sæculari adscriptus; nihilominus operæ pretium fuerit signare nobis verba canonis Toletani, quibus fatentur patres concessam ab Apostolis sententiam seu licentiam (nubendi) auferre se non posse. Etenim si istiusmodi licentia concessa sit ab Apostolis, non perspicitur, quomodo nuda parentum devotio, ut loquitur canon XLVIII Concilii Toletani IV, supra num. 6 citatus, apostolicam licentiam enervare potuerit, sive de clericatu sive de monachatu agatur. Quapropter arridet nobis sententia Benedicti Hafteni, qui in Disquisitionibus monasticis lib. IV tract. I disquisit. V [Pag. 360.] , postquam utriusque sententiæ argumenta libravit, tandem concludit his verbis: Triplicem effectum in his pueris sortitur parentum oblatio. Primus est, ut possint a Religione recipi et retineri. Secundus, ut pater non possit amplius uti patria potestate ad eos revocandos, quia jam cessit juri suo, et, quantum in se est, per donationem filios religioni donavit, et ipsa acceptavit. Tertius est, ut neque ipsi sua voluntate ante annos pubertatis egredi possint, quia in illa ætate non tam sua, quam patris voluntate regendi sunt: pater autem voluntatem suam in Religionem transtulit, et ideo sine Religionis consensu exire non possunt intra illam ætatem, quamvis ante annos pubertatis ex causa queant expelli. Eadem tradit Prosper Fagnani ad c. Cum virum de Regular. num. 2 et seq. [Comment. in III libr. Decretal. Part. II, pag. 50. Edit. Colon 1676. Cfr Bened. XIV de Synodo lib. VI, cap. 3, num. 2.] .

[Annotata]

* probatione habita professionis suæ

* licentiam

* provectæ

§ II. Jus episcoporum Coloniensium in Ecclesiam Tungrensem; diaconatus et episcopatus S. Evergisli; an Martyr dicendus sit.

[A S. Severino Coloniensi,] Difficultate circa oblationem parentum discussa occurrit alia: nempe in Actis num. 2 dicitur S. Evergislus puerulus, ab eo, qui Tungris dignitate et cura prærat S. Severino Coloniensi oblatus fuisse. Atque hæc quidem vox puerulus strictam interpretationem non patitur, quum in præcedentibus dicatur, eruditioni traditus, lectioni assidens indefessus, prandiolum protrahens, licet offenderentur parentes, in vesperum, tandem quæ e tenui alimento supererant, pauperibus erogans: quæ omnia ætatem, annos vere pueriles prætergressam, indicant: quapropter malim eum adolescentem, jam prima litterarum elementa edoctum, dicere: maxime quum sine his probatæ litteraturæ et sanctitatis initiis explicari vix possit, cur S. Severinus adolescentem secum Coloniam adducere voluerit. Sed eodem Actorum loco gravior sese exhibet difficultas, nempe quomodo S. Severinus Ecclesiæ Tungrensis talem habere potuerit sollicitudinem, ut isthic advenerit tractaturus de statu Ecclesiæ, primum ex fratribus, qui dignitate et cura ipsi Ecclesiæ præerat accersiverit, qui eorum fidem et quomodo in divinis cultibus se haberent, requisiverit. Hæc enim proprii episcopi officia videntur.

[16] [cujus erat aliqua] Difficultati occurri duplici præsertim ratione potest. Imprimis Codicis Ecclesiæ Africanæ canon CXIX [Labbe, tom. II Conc. col. 1128.] sancit, episcopum, qui aliquem locum ad catholicam unitatem converterit, camque per triennium, nemine repetente, retinuerit, non posse conveniri: quod si sedes vacaverit, non præjudicetur matrici, seu Ecclesiæ cathedrali, sed liceat, quum locus acceperit episcopum, quem non habebat, ex ipso die intra triennium repetere. Constat certe ex Vita S. Severini, data die præcedenti, num. 2 hunc antistitem multum allaborasse, ut Ariana hæresis, quæ procul dubio has regiones infecerat, exstirparetur, vicinosque Tungros, vita functo S. Servatio, ab interitu vindicare potuisse: proin secundum citatum canonem Africanum, partem episcopatus Tungrensis, cujus cathedra jam Trajectum translata fuerat, sibi saltem ad tempus retinere ac successori S. Evergislo relinquere potuit: atque tali modo explicari potest, Sanctum nostrum Tungrensem civitatem ex propria auctoritate visitasse et pro potestate irrumpentes corruptelas emendasse. Nihilominus vehementer dubito, utrum citatus Africanus canon umquam usu receptus fuerit in Gallia; quoniam in eo agebatur maxime de componendo schismate Donatistarum, ut satis manifestum est ex canonibus præcedentibus [Ibid. col. 1666.] : nam in iis agitur de episcopis, qui ex Donatistis ad catholicam unitatem conversi fuerint, quibuscum episcopi catholici eamdem cathedram tenentes, dividere territorium suum consenserant. Qui rerum status, quoniam in Gallia numquam exstitit, similes canones, quibus Africa indigebat, numquam requisivit.

[17] [Ecclesiæ Tungrensis] Satius igitur est ad alteram rationem solvendæ difficultatis recurrere, nempe ad jus metropoliticum, quo Coloniensis cathedra in Tungrensem potiebatur. Major, quam nunc est, erat metropolitarum antiquitus potestas: eamdem accurate describit canon IX concilii Antiocheni, anno 341 celebrati [Ibid. col. 566.] : Episcopos, inquit, qui sunt in unaquaque provincia, scire oportet episcopum, qui præest metropoli, etiam curam suscipere totius provinciæ, eo quod in metropolim undequaque concurrunt omnes, qui habent negotia. Unde visum est, eum quoque honore præcedere: reliquos autem episcopos nihil magni momenti aggredi sine ipso, ut vult, qui ab initio obtinuit, patrum canon: vel sola, quæ ad uniuscujusque parochiam conferunt et regiones, quæ ei subsunt. Unumquemque enim episcopum habere suæ parochiæ potestatem et administrare pro unicuique conveniente religione et totius regione curam gerere, quæ suæ urbi subest. Ut etiam ordinent presbyteros et diaconos et unaquæque cum judicio tractent, et nihil ultra facere aggrediantur sine metropolis episcopo; neque ipse sine reliquorum sententia. Id vero notabile in hoc canone, quod quum magnam metropolitano in rebus arduis tribuat auctoritatem, suam tamen episcopis in regenda diœcesi illæsam relinquat jurisdictionem, imo quum episcopi pro suo arbitrio agere possint in sua Ecclesia, metropolitani tamen nihil aggredi debent in provincia sine reliquorum episcoporum sententia.

[18] [secundum vigentes] Sed metropolitanis competebat jus visitandi Ecclesias suæ provinciæ. Id luculenter ostendit canon II Concilii Taurinensis, anno 397 celebrati [Ibid. col. 1156.] , quo componitur controversia circa jus metropoliticum, inter episcopos Arelatensem et Viennensem: si quidem neuter probare possit suam civitatem esse metropolim, ad pacis vinculum conservandum, consilio utiliore decernitur, ut si placet memoratarum urbium episcopis, unaquæque de his viciniores sibi intra provinciam vindicet civitates, atque eas Ecclesias visitet, quas oppidis suis vicinas magis esse constiterit. Eodem modo can. LII Codicis canonum Ecclesiæ Africanæ [Ibid. col. 1076.] conqueruntur Honoratus et Urbanus episcopi, quod a primate Carthaginensi, prout leges requirunt, provincia Mauritaniæ non visitetur: respondet Aurelius Carthaginensis, nihil de hac provincia in præsenti statuendum esse, siquidem vicina est barbarico; sed, addit, præstet Deus, ut ex abundanti non pollicentes venire possimus ad vestram provinciam; cogitare enim debetis, fratres, quia hoc sibi et Tripolitani et Arzugitani fratres potuerunt exigere, si ratio pateretur. Sic quoque a primate Numidiæ, Megalio Calamensi, visitatam dicit Possidius in Vita S. Augustini cap. 8 [Migne. Patrol. Oper. S. August. tom. XXXII, col. 39.] Ecclesiam Hipponensem, qua occasione, præter omnium exspectationem, de consensu tamen episcopi Carthaginensis, secretis litteris obtento, episcopus consecratur S. Augustinus.

[19] [illa tempestate canones,] Commode itaque explicari posset agendi ratio S. Severini Coloniensis, quatenus metropolitanus Tungrensis Ecclesiæ eamdem jure suo visitaverit et in doctrinam ac mores cleri inquisiverit, nisi alia sese objiceret difficultas, nempe conditio ipsius sedis Coloniensis, quæ, ut quidam volunt, jus metropoliticum sæculo quarto nequaquam habebat. Hanc opinationem solide confutavit duplici dissertatione Josephus Harzheim: monstravitque adversus contrariæ sententiæ patronos, Ægidium Gelenium [Pretiosa Hierotheca, pag. 29.] Ignatium Roderique [Sacr. Colon. Eccl. traditio. Vindic.] et Carolum a S. Paulo [Geograph. Sacr. pag. 127.] metropoliticam dignitatem a S. Materno derivari. Præcipuum argumentum mihi videtur, quod Colonia Agrappina habeatur ab antiquissimis temporibus tamquam metropolis Germaniæ Secundæ, ut constat ex Notitia provinciarum, tempore Honorii, adeoque finiente sæculo quarto aut quinto incipiente seu hoc ipso tempore, de quo agimus, condita. Fateor quidem has metropoles fuisse civiles, nec a potestate sæculari manare jus metropoliticum circa res sacras: sed nihilominus Ecclesia Dei, cujus est regimen spirituale pro utilitate populi disponere, consueverat ordinare, ut eædem essent metropoles ecclesiasticæ, quæ civiles, cujus dispositionis ratio exprimitur in canone Concilii Antiocheni supra citato, quia nempe in metropolim undequaque concurrunt omnes, qui habent negotia. Jam vero Coloniensis metropolis, inter omnes cæteras jure metropolitico caruisset: nam recolantur cæteræ urbes omnes, provinciarum capita in Gallia, in omnibus ad sera etiam tempora constitutas sedes metropolitanas reperiemus: Elusa enim, Novempopulaniæ metropoli, penitus per Nortmannos destructa, jus metropoliticum ad Auscios translatum fuit sæculo nono [Gall. Christ. tom. I, col. 977.] .

[20] [et Ecclesiarum necessitatem,] Objiciunt quidem adversæ sententiæ patroni, Capuam, Campaniæ metropolim civilem, in ecclesiasticis nudum episcopatum mansisse usque ad sæculum X, quo ad archiepiscopatus dignitatem evecta fuit [Ughelli. Ital. Sacr. tom. VI, col. 321.] : adeoque metropolim civilem non continuo inducere ecclesiasticam. Quod quidem et nos fatemur: nam Romana Sedes, quatenus est metropolitana, in varias provincias, adeoque et metropoles, jurisdictionem explicabat suam, ut monstrant Jacobus Sirmondus [De Suburbic. Ecclesiis, tom. IV, Oper. col. 37.] , Petrus de Marca [De Concord. Sacerd. et imper. tom. I, pag. 25.] et Petrus Cantelius [Metrop. Urbium. Histor. pag. 389.] . Quapropter allegatum Capuæ exemplum inefficax mihi videtur, præsertim in Galliis, ubi, ut diximus, quæcumque metropolis civilis simul etiam ecclesiastica fuit. Alteram difficultatem facessit epistola XIV Zachariæ Papæ ad Bonifacium [Migne. Patrol. tom. LXXXIX, col. 954.] , qua Ecclesia Moguntina perpetuis temporibus Bonifacio et successoribus ejus in metropolim confirmatur, habens sub se has quinque civitates, id est Tungris, Coloniam, Wormatiam, Spiraciam et Trectis (Maestricht). Sed imprimis hoc mandatum pontificium, si umquam exsecutionem habuit, brevi abolitum fuit; quum, fatentibus etiam adversariis, episcopus Coloniensis, S. Bonifacio coævus, sive is Agilolfus, ut vult Gelenius [Pretiosa Hierotheca, pag. 29.] , sive Raginfredus, ut habet Gallia Christiana [Tom. III, col. 630.] , fuerit, jus metropoliticum possideret. Dein tempore S. Bonifacii agebatur de reformando Ecclesiæ Germanicæ statu, per multiplices vicissitudines turbato: nam ante aliquot annos, ut habet epistola Zachariæ X [Migne. Patrol. tom. LXXXIX, col. 942.] , agebatur de metropoli Coloniæ danda Bonifacio, quod quidem consilium effectus suos sortitum non est, quia Franci non perseverarunt in verbo, quod promiserunt, quapropter S. Bonifacius morabatur in civitate Moguntina [Ibid. col. 947.] . Quæ omnia ostendunt, illa tempestate constitutam non fuisse sedem metropolitanam, quin inde consequatur, sæculo quarto et quinto SS. Severinum et Evergislum jus metropoliticum non exercuisse.

[21] [procuratio,] Si tamen metropolitana episcoporum Coloniensium dignitas in mente alicujus nutaret, recordemur SS. Severini et Evergisli pontificatum in illa tempora incidisse, quibus pro virili sua parte quisque laboranti Ecclesiæ succurrebat, et seposito parumper canonum rigore, falcem suam mittebat etiam illic, ubi messis aliena videbatur. Luculenta exempla præbet sæculi quarti historia. Unum proferam ex Theodoreto lib. V, cap. 4 [Theodoreti Oper. tom. III, pag. 1020. Edit. Hal. 1769.] . Magnus, ait, Eusebius (Samosatensis, in provincia Euphratensi sub metropoli Hierapoli episcopus) ab exsilio reversus Acacium, cujus celebris est fama. Berœæ (in provincia Syriæ Prima [Or. Christ. tom. II, col. 782.] ordinavit episcopum; Hierapoli vero Theodotum cujus religiosa conversatio nunc etiam in ore est omnium; Chalcidis porro Eusebium et Cyri nostræ (erat nempe Theodoretus Cyri episcopus) Isidorum, utrumque admirabilem et divino zelo conspicuum: sed et Eulogium illum, qui pro apostolica doctrina strenue decertavit, … ab eodem ferunt Edessæ, divino Barse mortuo, pastorem fuisse ordinatum. Quum vero et Dolichæ, provinciæ Euphratensis cathedræ, imponere vellet Marim, tegula, in caput a muliere Ariana immissa, finem vitæ confecit. Hæc refert Theodoretus. Præter canones certe erat, simplicem episcopum, metropolitica dignitate nullatenus insignem, episcopos constituere per diversa loca, non solum propriæ provinciæ, sed et alienæ. Nam Berœa, hodie Alepus, ad Syriam Primam sub metropoli Seleucia Pieria pertinebat [Ibid. col. 777 et 782.] . Ad istiusmodi agendi rationem adigebat Ecclesiæ catholicæ salus, quæ in omni republica suprema lex est. Ast simile quid in Tungrensi Ecclesia accidere potuit: scimus quidem successionem episcoporum Tungrensium seu Trajectensium non fuisse magnopere interruptam: sed nulla nos docet historia, quid egerint, adeoque an aliena manu in onere sustinendo non indiguerint, præsertim quando, propter bellorum tumultus et succedentes sibi barbaricas gentes, vacante sede episcopali, Ecclesia Tungrensis viduata erat suo pastore. Unde ex labore a S. Severino pro ista Ecclesia suscepto, non consequitur, ut vult Tillemontius [Mém. pour serv. à l'Hist. Ecclés. tom. X, pag. 818.] , biographum S. Evergisli habuisse Tungros, quasi ad episcopatum Coloniensem pertinuissent. Quæ hactenus evolvimus, satis monstrant, alio etiam nomine, SS. Severinum et Evergislum curam Ecclesiæ Tungrensis potuisse suscipere, quin propterea proprius loci episcopus dicendus sit.

[22] [S. Evergislus ad Ordines promovetur,] S. Evergislus, cum S. Severino Coloniam profectus, gradatim, ut habet biographus num. 2, ad diaconatus officium promotus fuit, et tandem ad archidiaconatus dignitatem evectus. Quæ dignitas secunda erat ab episcopo, utpote quæ, docente S. Isidoro epist. I ad Leudefredum episcopum [Migne. Patrol. Isidori Oper. tom. LXXXIII, col. 896.] , imperare debet subdiaconibus et levitis. Sollicitudo quoque parochianorum et ordinatio et jurgia ad archidiaconi pertinent curam, pro reparandis diœcesanis basilicis ipse suggerit sacerdoti; ipse inquirit parochias cum jussione episcopi et ornamenta vel res basilicarum parochianarum, gesta libertatum ecclesiasticarum episcopo idem defert. Collectam pecuniam de communione ipse accipit et episcopo ipse defert et clericis partes proprias ipse distribuit. Hæc S. Isidorus Hispalensis, quibus monstrat amplam fuisse archidiaconorum potestatem, quæ, procedente tempore, in tantum excrevit [Cfr c. I Offic. Archidiac. (I. 23).] , ut impedimento esset recto regimini episcoporum; quapropter magna, pro arbitrio episcoporum, juris archidiaconalis pars ad vicarios episcoporum, vulgo dictos generales, translata fuit; qui quum ad nutum antistitis removeri possint et cum episcopo moriantur, liberam relinquunt episcopo gubernandæ Ecclesiæ suæ potestatem. Si tamen quem scrupulus moveret, quod, quæ de dignitate archidiaconi retulimus, pertineat ad sæculum VII, quo scripsit S. Isidorus, ac proin cum archidiaconatu S. Evergisli non continuo quadret: respondemus, S. Isidorum in sua epistola indicare, quid ab antiquo in Ecclesia observatum fuerit nec quidquam novi induxisse: et si omnimodam fidem adhibere possemus canonibus Arabicis concilii Nicæni, certum nobis foret, jam tum archidiaconum et chorepiscopum esse duas manus episcopi, ut loquitur cap. 58 [Labbe. tom. II Conc. col. 309.] , ita tamen ut præcipuus honor archidiacono tribuatur.

[23] [qua ratione clero Coloniensi mancipatus,] S. Evergislus, quamvis in Tungrensi civitate natus, gradatim ad ordinem diaconatus evectus fuit a S. Severino Coloniensi. Ferebat autem istius ætatis disciplina, ut a quo quis promotus fuerat episcopo, ad hunc ejusque Ecclesiam pertineret: adeoque in Ordinibus alicui conferendis non spectabatur locus nativitatis, originis aut domicilii, sed solum ordinator ejusque Ecclesia. Verum quidem est, exstare canones, quibus prohibentur ordinari laici præter conscientiam proprii episcopi; ast in Galliis vim legis obtinuisse non videntur. In concilio I Carthaginensi anni 348 canone V [Ibid. col. 715.] : Privatus, episcopus Vegelitanus dixit: Suggero sanctitati vestræ, ut statuatis, non licere clericum alienum ab aliquo suscipi sine literis episcopi sui, neque apud se retinere, nec laicum usurpari sibi de plebe aliena, ut eum ordinet sine conscientia ejus episcopi, de cujus plebe est. Gratus episcopus dixit: Hæc observantia pacem custodivit. Nam et memini, in sanctissimo concilio Sardicensi statutum, ut nemo alterius plebis hominem usurpet: sed, si forte erit necessarius, petat a collega suo et per consensum habeat. Recolit nempe Gratus, Carthaginensis præses concilii, qui et synodo Sardicensi interfuerat [Ibid. col. 650. et 679.] canonem XIX (in græco exemplari XV) quo statuitur, ut quicumque ex alia parochia voluerit alienum ministrum sine consensu episcopi ipsius et sine voluntate ordinare, non sit rata ordinatio ejus. Nihilominus ista disciplina in Galliis non obtinuit. Coævum habemus exemplum in S. Paulino, qui Burdigalæ baptizatus, a Lampio, Barcinonensi episcopo, ordinatus presbyter fuit [Migne. Patrol. Paulini Oper. tom. LXI, col. 163.] , ea tamen conditione ut ipsi Ecclesiæ Barcinonensi non alligaretur, nec in locum Ecclesiæ dedicatus esset [Ibid. col. 159.] . In concilio Arausicano I anni 441 scite distinguit inter clericum et laicum ordinandos; nam can. VIII [Labbe, tom. III Conc. col. 1449.] præcipit, ne clericum alibi consistentem, non sine consultatione ejus episcopi, cum quo ante habitavit … ordinare præsumat. Ast canone sequenti, in quo non jam agitur de clerico, sed alieno cive sancit concilium [Ibid. l. c.] , ut hunc aut ad se revocet, aut gratiam ipsi eorum impetret, cum quibus habitant. Igitur ex dictis liquet, S. Evergislum, laicum potuisse assumi a S. Severino, et per ordinationem Ecclesiæ Coloniensi adscriptum fuisse.

[24] [hujus Ecclesiæ episcopus eligitur,] Mortuo S. Severino successisse Sanctum nostrum apud omnes constat, quin tamen certo alicui anno illigari possit ejus ad episcopatum promotio; tum quia, ut vidimus die præcedenti in commentario ad Acta S. Severini num. 10 incertus est annus, quo S. Severinus obiit, tum quia ejus promotio in ea incidit tempora, quibus, republica ecclesiastica et civili perturbata, facilis non erat successoris electio. Henschenius noster in Exegesi de episcopatu Tungrensi et Trajectensi, quam Josephus Ghesquiere adnotationibus illustratam recudit in Actis Sanctorum Belgii [Tom. I, pag. 221.] , dicit circa annum CCCC S. Evergislum, patria Tungrensem, Coloniensem episcopum, Tungros excurrisse, idololatriæ sordes eliminaturus [Ibid. pag. 223.] : quibus verbis satis indicat, incertum sibi esse tempus, quo S. Evergislus S. Severino successerit. Gelenius, nixus auctoritate Catalogi ms., cujus ætatem non indicat, dicit [Admirand. Colon. pag. 39.] , anno 408 pontificatum occepisse S. Evergislum. Non est, quod magnopere repugnemus, sed nihil quoque occurrit, quo id constanter affirmemus, nisi quod sæculo quinto jam inchoato Sanctus noster Coloniensem Ecclesiam administrandam susceperit.

[25] [incerto tempore.] Laudatus Gelenius [Ibid. l. c.] nos docet S. Evergislum, juxta quosdam annis XV, juxta alios L, sedisse. Auctarium Butleri Lovaniense tribuit Sancto quindecim annos pontificatus, ejusque obitum anno 418 illigat, unde consequeretur initium episcopatus cum anno 403 concurrere: propterea editor Lovaniensis in Annotato speciali satius duxit vitam Sancti nostri prorogare in annum 434, quatenus annus iste commodius quadret cum successione episcoporum Coloniensium: verum istiusmodi ratio admittenda non videtur, testante Gallia Christiana [Tom. III, col. 624.] , inter S. Evergislum et ejus successorem, S. Aquilinum, satis diuturnum interpontificium exstitisse, cui difficultati addendum est, eumdem Aquilinum, apud alios nomine Solini seu Solani venire [Ibid. l. c.] , ita ut propter nominis diversitatem forsan alius episcopus Catalogo interpolandus sit. Constat igitur successionem episcoporum Coloniensium nullatenus perturbari, si obitum S. Evergisli quocumque anno infra medium sæculum quintum constituamus. Cæterum quantis tricis involuta sit istorum temporum chronotaxis monstrat etiam suo errore Josephus Ghesquiere in Actis Sanctorum Belgii: quum enim agens de S. Servatio, dixisset S. Evergislum auctorem ordinationis S. Agricolai, S. Servatii successoris et circa annum 420 defuncti [Act. SS. Belgii, tom. I, pag. 190.] , nihilominus scribenti de Sanctis Belgicis quinti sæculi probabilius visum est, S. Agricolaum ante annum 400, adeoque ante episcopatum S. Evergisli, episcopatum tenuisse [Ibid. pag. 439. Cfr Foullon. Hist. Leod. tom. I, pag. 61.] . Quæ quum ita sunt, satius arbitramur inutili labori ordinandi chronotaxim supersedere; quapropter et Sancti nostri obitum laxe sæculo quinto adulto consignamus: in quod tempus conspirat Cornelius De Bye, dum opinatur certum esse S. Evergislum ad annum usque 450 vitam haud produxisse [Act. SS. tom. V Octob., pag. 31. num. 70.] .

[26] [Corpus S. Mallosi reperit,] S. Evergislo nostro tribuit laudatus Corn. De Bye inventionem corporis S. Mallosi, Martyris Thebæi et sanationem per pulverem, ex Reliquiis SS. Gereonis et Sociorum desumptum: et ipse quidem commentatione bene longa ostendit, utramque historiam, a Gregorio Turonensi in lib. de Gloria Martyrum cap. 62 et 63 relatam [Migne. Patrol. Oper. Greg. Turon. tom. LXXI, col. 761.] , ad Sanctum nostrum, nequaquam autem ad Ebregisilum, qui circa finem sæculi VI floruit Coloniensis episcopus [Gall. Christ. tom. III, col. 625.] , pertinere. Præcipua ejus ratio est, quod Gregorius, qui episcopatu annis circiter viginti functus, anno 495 obiit, certe coævus fuit huic Ebregisilo, ac proinde narrationem suam texens, non dixisset de episcopo coævo, qui tunc hujus urbis erat antistes, sed magis, qui nunc est antistes, quod quidem et verius et efficacius fuisset: verius, quia recte tempus episcopatus istius Ebregesili indicasset; efficacius quoque, quia miraculo narrando tanto major plerumque adhibetur fides, quanto præsentior est testis productus. Nolim tamen dissimulare, auctores Galliæ Christianæ uni eidemque Ebregesilo, circa finem sæculi sexti viventi adscribere legationem ad parthenonem Pictaviensem, qui anno 590 perturbatus erat, et miracula circa Reliquias Martyrum Coloniensium patrata, quin scriptores isti ullam rationem suæ opinationis afferant [Tom. III, col. 625.] .

[27] [et Tungros profectus,] S. Evergislus causa, inquit Vitæ infra edendæ num. 4, abjiciendi idololatriæ fœditatem, cura pastorali sollicitus, Tungrim, unde traxerat claram originem, perrexit. Jam supra num. 6 monstravimus, rationes, propter quas S. Severinus manum admovere potuerit gubernaculo Ecclesiæ Tungrensis, eædem et hic valere possunt pro Sancto nostro, qui, ajunt Acta Suriana, pastorali eum perurgente cura et sollicitudine, sed patrii soli amore stimulante, fidei fervore inflammatus, ad Tungros profectus est, idololatriæ sordes eliminaturus. Satis diu idololatriam apud Tungrenses perseverasse, monstrat Henschenius noster in sua Exegesi de episcopatu Tungrensi, tomo VI Maji præfixa, quum tempore S. Cuniberti, qui circa annum 625 episcopatum suscepit [Ibid. col. 626.] , adhuc vestigia idololatriæ permanerent: quin et frequentes gentium septemtrionalium irruptiones moribundum paganismum, novis superadditis superstitionibus, et deletis aut in duram servitutem redactis indigenis, refocillarunt. Atque hinc factum arbitror, ut in variis regionibus alteram et quandoque tertiam conversionem celebratam videmus.

[28] [a latronibus occiditur.] Quod porro S. Evergislo Martyr dicatur, inde profluit, quod olim hic titulus tribueretur etiam iis viris, qui sanctissimam vitam agentes, injusta morte necati sunt. Sic S. Meinradus in Eremo Helvetica occisus a latronibus, qui ejus curtæ supellectili inhiabant, Martyr sine ambagibus vocatur [Cfr Act. SS. tom. II Januar., pag. 384 et seq.] . Quocirca animadvertit Cajetanus Moroni in suo Lexico Historico-ecclesiastico v°. Martire sæculis VII, VIII et IX titulum iis etiam tribui consuevisse, qui injuste et sine causa ab inimicis suis necati fuerant [Moroni. Dizion, di erudiz. Storico-Ecclesiastica, tom. XLIII, pag. 185.] . Nihilominus docet Prosper Lambertini Lib. III de Canonizatione Servorum Dei, cap. II, num. I martyrium esse voluntariam mortis perpessionem sive tolerantiam propter fidem Christi vel alium virtutis actum, in Deum relatum, quam sententiam probant communiter theologi et in specie S. Thomas 22. quæst. CXXIV art. 5. Ex quibus deducitur, S. Evergislus non esse proprie Martyr, quoniam latrones eum occiderunt, non quidem propter fidem Christi vel alium virtutis actum, in Deum relatum, sed, prout dicit biographus noster num. 4 et confirmant Acta Suriana, propter magnum lucrum, quod in eo adventasse sperabant: quum vero præter vestem nihil in eo reperissent … tristes aufugerunt, nil secum præter peccata portantes. Hæc verba clarissime indicant latrones non tam ex odio fidei aut alicujus virtutis supernaturalis, quam ex cupiditate rei alienæ scelus suum perpetrasse. Quæ reliqua sunt de cultu S. Evergisli in Annotatis exponemus.

PASSIO S. EVERGISLI EPISCOPI, AUCTORE ANONYMO
Ex ms. Ultrajectino S. Salvatoris,
Collato cum editione Coloniensi anni 1483 et Suriana anni 1618.

Evergislus, mart. et episc. Coloniensis (S.)

BHL Number: 2368

AUCTORE ANONYMO.

[S. Evergislus,] Evergislus ex nobili parentum prosapia progenitus Tungris civitate, tunc temporis urbium maxima a. Quum post baptismum forma speciosus, in se pro ætatis modulo prætenderet insignia gratiæ et virtutis, parentes ejus ipsum Christo serviturum perpetuo devoverunt, ac juxta ritum ecclesiasticum Nazaræum Domino mancipare disposuerunt b. Jam vero de sedulitate discendi, de morum ornamento mirabili non opus est dicere, quum nullus stylus valeret explicare. Eruditioni namque traditus, lectioni assidens indefessus, prandiolum protraxit in vesperum, offensis parentibus c, et parvo contentus, assuevit magis corpusculum sustentare, quam alere; quæ sibi subtrahebat, pauperibus erogabat.

[2] [a S. Severino pie educatus,] Interea beatus Severinus, Coloniensium archiepiscopus, Arianam hæresim per universam provinciam suam exstirpans d, Tungrim devenit, ubi perfidus Eufrata tritico zizania superseminaverat e: et tractaturus de statu Ecclesiæ, illico primum ex fratribus, qui dignitate et cura ipsi Ecclesiæ præerat f, accersiens, qui eorum fidem et quomodo in divinis cultibus se haberent, requisivit. Cui sacerdos, congrue respondens, inter cætera etiam sacri pueruli miras primitias fideliter inculcavit. Audiens archiepiscopus, gaudio repletus, eum sibi præsentari præcepit, et in ejus sanis responsionibus ultra spem mysterium sanctitatis invenit. Illum vero deinceps ardentissimo dilectionis affectu affilians, inter amplexus et oscula, ut secum pergeret, admonuit: et procedente tempore, moribus ornatum archiepiscopus eum gradatim ad diaconatus officium usque promovit g. Jam vero incredibile est, qualem se præstitit in Dei observantia mandatorum, in Dei tabernaculo die ac nocte excubans: quanti etiam esset meriti, apparet in eo, quod quum quodam tempore die dominico ex more, orationis causa, in secreta noctis hora sancta circumiret loca cum archiepiscopo, solus cum eo in transitu beati Martini Turonensis cœlestis militia dulcem melodiam in cœlo audire promeruit h.

[3] [fit episcopus Coloniensis:] Interea vero beatus pontifex Severinus jam senex migravit ad Dominum. Nec mora Evergislus, exigente magna ejus sanctitate, licet invitus, a clero et populo Agrippinæ Coloniæ in archiepiscopum est electus i. Ex hinc in dies de die in virtutem proficiens, statum Ecclesiæ quotidie in melius augmentabat. Quum vero jam senili ætate gravescens, dolore capitis nimium occuparetur, loca Sanctorum oraturus solito circuiens, ecclesiam Sanctorum Martyrum Gereonis sociorumque ejus intravit, et mox in memoria Sanctorum solitum versum “Exultabunt sancti in gloria” psallere incipiens, genibus flexis, “Lætabuntur in cubilibus suis” divinitus responsum accepit: quod divinum oraculum, viro Dei per spiritum revelatum, docuit, illius feriæ diem fore, quo Martyres sancti reddebant Creatori, quod in eis non potuit mori. Unde usque hodie illius diei gaudia ita fecit incolis digne celebrari annua, ut omnibus Sanctorum fiat intercessio continuo. Sanctus vero pontifex ex Sanctorum abditis pulverem languenti capiti cum signo crucis imponens sanus recessit, veluti jam repueriscens k.

[4] [Tungris prædicans,] Postea vir beatus causa abjiciendæ idololatriæ fœditatem, cura pastorali sollicitus, Tungrim, unde traxerat claram originem, perrexit. Ibi sane cum omni auctoritate prædicans, mores in melius reformabat. Interea quum Dominus eum digne coronare vellet, accidit, ut quadam media nocte surgeret; et solitarius secundum morem ad Sanctæ Dei Genitricis monasterium pergeret oraturus l; illud semper adimplens psalmistæ “Media nocte surgebam ad confitendum tibi.” [Ps. CXVIII. 62.] Sane vero dum iter ageret psalmodians: “Tu autem, Domine, susceptor meus es, gloria mea et exaltans caput meum,” aderant latrones, qui de nocte surrexerant, ut jugularent homines, magnum lucrum in eo adventasse sperantes, unusque eorum uno ictu teli eum jaculavit, quo cursum vitæ nono kalendas novembris feliciter consummavit. Quumque præter simplicem vestem nil in eo reperissent, in secretiorem locum eum portantes ac virgultis, quas forte in via collegerant, eum cooperientes, tristes aufugerunt, nil secum præter peccata portantes m.

[5] [a latronibus occiditur,] Facto autem mane, infausta fama volante, omnis civitas, tristitia et metu repleta, flevit amare. Universus clerus et populus, ad locum, ubi jacebat corpus tam sanctum, venientes, ipsum ad Sanctæ Dei Genitricis oratorium, quod tunc temporis fuit celeberrimum, detulerunt; et missarum ac exsequiarum celebratione ab episcopo loci n et omni clero rite peracta, sanctum corpus in secretiori loco ecclesiæ memoratæ cum omni sepulturæ honore deposuerunt, timentes, ne forte Colonienses illud sibi auferrent, si negligenter positum invenissent. Tantas vero virtutes per merita Beati Evergisli in eodem loco ex illo tempore operatus est Dominus, ut etiam dicerent incolæ talem fidem illis in cœlis eum servare, qualem ad eos vivus in terris dictus est habere. Quidquid enim ejus patrocinio petebatur fideli affectu, impletum est pio ejus effectu: nec solum ubi colebatur præsens, sed nusquam defuit absens. Sane ejus intercessione sunt cæci illuminati, claudi restaurati, paralytici curati, leprosi mundati, quæ utique gesta sunt, si quis voluerit literis significare, fastidium lectori videbitur irrogare.

[6] [ejusque corpus Coloniam transfertur.] Procedente vero tempore, quum Bruno, Coloniensis archiepiscopus, regnante fratre suo, vigesimus secundus sancti Evergisli successor o, iter faceret in occidentem causa colloquii habendi de statu regni apud principes regionis illius p, forte in reversione, pacato regno, ad oppidum devenit, ubi corpus S. Evergisli jacebat q: nam civitatem longa vetustas et bellorum tempestas cum nomine penitus delevit, et novitas alio sedem episcopalem transmutavit. Quumque ibi archiepiscopus pernoctaret, apparuit Sanctus Evergislus, quasi palliatus casula conscissa, qui dabat ei talia verba: Videsne, ut vestimenta mea sunt neglecta et a tinea consumpta? Quoniam tu illuminabis lucernam meam, illumina tenebras meas, nam hinc eripiar, et in Deo meo transgrediar murum. Facto autem mane, intellexit cum suis secretariis, quibus dixerat visionem, Sanctum Evergislum propriam velle revisere sedem. Nec mora cum suis episcopus r perrexit ad locum, ubi jacebat corpus sanctum, et post quoddam altare de quadam fabrica, jam senio consumpta, elevavit: et multis flentibus incolis, cum suis Coloniæ reportavit: et obviante omni clero et populo in ecclesia sanctæ Cæciliæ Virginis et Martyris, quinto kalendas aprilis, honorifice collocavit s. Ibi vero tot Dominus quotidiana dignatus est per Sanctum suum conferre dona salutis fidelibus, ut præsentem credat unusquisque beneficiis largioribus.

ANNOTATA.

a Tungrorum civitas, quemadmodum et Agrippinensium, Ammiano Marcellino, sæculi quarti scriptori, lib. XV, cap. 11 habetur ampla et copiosa: Tungrense excidium, Attila auctore, accidit medio sæculo quinto, ut satis indicat Gregorius Turonensis lib. II Hist. cap. 5 [Migne. Patrol. Opera Greg. Turon. tom. LXXI, col. 197.] : adeoque S. Evergislo, nato certissime ante hoc tempus, recte scriptor dicere potuit, Tungrorum civitatem fuisse tunc temporis urbium maximam. Hodiedum supersunt murorum partes, quæ monstrant antiquæ urbis ambitum [Cfr Act. SS. Belg., tom. I, pag. 222 et Meisser. Dict. géogr. du Limbourg, v°. Tongres.] . Imminente autem Attilana calamitate, quam in visione cognoverat S. Servatius, sedem suam Trajectum transtulit, quæ dein Leodium traducta fuit.

b Alter biographus apud Surium habet num. 1: Parentes ejus, læti tam optata prole, Christi perpetuo servitio eum addixerunt, ut in clerum puer adscitus, illi more ecclesiastico inserviret. Quoad oblationem S. Evergisli, a parentibus factam, vide quæ diximus Commentarii prævii num. 5 et seq.

c Clarius hæc exprimit biographus Surianus num. 1, videlicet: Lectioni magna animi contentione incumbens, non sine parentum offensione, prandiolum differebat in horam vespertinam.

d Qua ratione S. Severinus, Coloniensis episcopus procurationem præcipuam in administranda Tungrensi Ecclesia habere potuerit, explicavimus Commentarii prævii num. 15 et seq.

e In Commentario prævio Actorum S. Severini ad diem XXIII octobris num. 8 jam docuimus falsum videri ea, quæ de Eufrata, quatenus hæresi Arianæ faverit, passim referuntur.

f Incertum est, utrum ille, qui dignitate et cura Tungrensi Ecclesiæ præerat, episcopus, an simpliciter presbyter fuerit: nam illa tempestate, perturbata republica, non facile erat, mortuo episcopo alium infra tempus legitimum substituere.

g Ut monstravimus Commentarii prævii num. 23 ordinatione S. Evergislum Coloniensi clero adscriptum fuisse, secundum tunc vigentem disciplinam; adeoque in ætate infantili attonsus non fuerit, quo casu ad clerum Tungrensem pertinuisset, adeoque sine licentia præpositi ejus Ecclesiæ, quæ nuspiam petita legitur, ad Colonienses traduci non potuisset. Censemus igitur, ut citato num. 23 diximus, Sanctum nostrum adhuc laicum exstitisse, quando eum S. Severinus assumpsit.

h De hac visione egimus in Actis S. Severini ad XXIII octobris num. 7.

i Tempus mortis S. Severini Coloniensis, adeoque et initium pontificatus S. Evergisli certo definiri non posse, jam diximus in Commentario prævio S. Severini num. 9.

k Acta S. Gereonis sub die, quo coluntur, X octobris [Act. SS. tom. V Octob., pag. 25.] , edita fuerunt: sanationis S. Evergisli historiam refert Gregorius Turonensis lib. de Gloria Martyrum cap. 62 his verbis [Migne. Patrol. Greg. Turon. Oper. tom. LXXI, col. 761.] : Est apud Agrippinensem urbem basilica, in qua dicuntur quinquaginta viri ex illa legione sacra Thebæorum pro Christi nomine martyrium consummasse. Et quia admirabili opere ex musivo quodammodo deaurata resplendet, Sanctos Aureos ipsam basilicam incolæ vocitare voluerunt. Quodam autem tempore, Ebregesili episcopi, qui tunc hujus urbis erat antistes, capitis medietas validis doloribus quatiebatur; erat autem tunc temporis in villa, oppido proxima; quo dolore, ut diximus, valde attenuatus, misit diaconum suum ad Sanctorum basilicam. Et quia in ipsius templi medio puteus esse dicitur, in quo Sancti post martyrium pariter sunt conjecti, collectum exinde pulverem detulit sacerdoti. Verum ubi exinde caput attigit, extemplo dolor omnis exemptus est.

l Monasterium aliquando, teste Carolo Du Cange h. v., pro ecclesia Cathedrali sumitur, unde passim in Germania adhucdum Münster vocatur. Sic et Baldericus in Gestis episcoporum Cameracensium lib. III capp. 4 et 49 [Pertz. Monum. Germ. tom. VII, pag. 467 et 483.] ecclesias cathedrales, Atrebatensem et Cameracensem, monasterium vocat: unde hoc loco monasterium Sanctæ Dei Genitricis, ecclesiam Tungrensem, olim cathedralem, designat. Fertur autem, ut habet Chronicum Magnum Belgicum, a Josepho Ghesquiere citatum [Act. SS. Belgii, tom. I, pag. 79.] , ista ecclesia fuisse prima in honorem Beatæ Mariæ consecrata ex ista parte Alpium.

m Commentarii prævii num. 28 diximus, quo sensu S. Evergislus nefarie post vitam sancte peractam a latronibus occisus, Martyr dici possit. Locus sceleris etiam hodie Grouwelsteeg, Callis Sceleris appellatur [Butler. Vies des Saints. Edit. Lovan. tom. XVI, pag. 224.] .

n Mortuo Servatio, ait Joan. Foullon in sua Historia Leodiensi [Hist. Leod. tom. I, pag. 61.] , Harigerus aliique eum secuti, centum et quatuordecim totos annos, ad divi usque Remigii et Clodovæi regis felicia tempora Tungrensem Ecclesiam proprio episcopo caruisse affirmant. Hanc opinionem impugnat laudatus Foullon vel ex eo, quod isto intervallo tum S. Severinus, tum S. Evergislus in Tungrensi episcopatu ministerium sacrum obierint, unde merito concludit, nihil tunc quidem impedimenti fuisse, quominus episcopus Tungrensis crearetur. Et vero habemus e textu nostro episcopum loci, imo, ut habet Surianus biographus num. 6, voluntarium debita obsequia Sancto persolvisse.

o De Brunone, qui ab anno 953 ad 965 Coloniensem Ecclesiam archiepiscopus rexit, agunt nostri sub die XI octobris [Act. SS. tom. V Octob., pag. 698 et seqq.] , ejus, quatenus Sancti, cultum demonstrant. Filius erat Henrici Aucupis, Germaniæ regis, frater Ottonis I, cognomento Magni. Secundum Galliam Christianam S. Evergislus signatur nonus episcopus Coloniensis, S. Bruno trigesimus secundus [Tom. III, col. 625 et 645.] ; adeoque juxta consuetum numerandi modum, quo successor dicitur secundus a suo decessore, sicut S. Linus secundus a S. Petro, S. Bruno dicendus est vigesimus quartus a S. Evergislo episcopus Coloniensis: error biographi profluxerit, eo quod unum alterumque Coloniensem episcopum intermedium ignoraverit, cujus dein nomen, hactenus incognitum, e documentis, postmodum repertis, erutum fuit.

p Stabilito anno colloquii, habiti a S. Brunone, facile erit stabilire annum, quo S. Evergislus Tungris Coloniam translatus fuit. Cornelius Byeus noster, in Commentario prævio ad Acta S. Brunonis die XI octobris num. 240 [Act. SS. tom. V Octob., pag. 758.] , istud colloquium illigat anno 959. Et vero, quamvis S. Bruno, quatenus non solum archiepiscopus Coloniensis esset, sed etiam dux, a fratre suo Ottone Lotharingiæ impositus, satis frequenter in Franciam, adeoque in occidentem venerit ad habenda colloquia circa regni administrationem, nullus tamen annus aptior videtur huic translationi. Etenim teste Flodoardo coævo in suis Annalibus [Migne. Patrol. Oper. Flodoard. tom. CXXXV, col. 484.] , anno DCCCCLIX Bruno iterum in Franciam venit, et apud Compendium cum regina sorore ac nepotibus suis discordantibus pro quibusdam castris, quæ rex Lotharius ex Burgundia receperat, colloquium habuit, obsidibusque datis, pacem inter ipsos usque ad futurum placitum pepigit. Lotharius rex cum matre regina Coloniam proficiscitur in diebus paschæ, moraturus hac festivitate cum avunculo suo Brunone: dataque illi securitate de regno Lothariense, et quibusdam acceptis ab avunculo donis, Laudunum revertitur. In hac narratione omnia inveniuntur, quæ biographus noster circa iter Francicum, qua occasione translatio facta est, adnotat, nempe tractatus de regni negotiis et pax inita; huc etiam facit tempus anni, nam, ut paulo infra dicit biographus, sacrum corpus Evergisli Coloniam advectum fuit V kal. aprilis (XXVIII martii); adeoque et ipse S. Bruno circa hos dies in reversione erat, quod omni ex parte quadrat cum narratione Flodoardi dicentis, Lotharium, Franciæ regem, cum matre sua Gerberga, S. Brunonis sorore, Coloniam profectum, ibidem festivitatem paschalem, incidentemanno 959, in III aprilis, celebrasse. Hæc omnia inter se tam apte conveniunt, ut de anno 959, quo translatio celebrata fuit, vix dubium esse possit.

q Post Vitam S. Evergisli, a Surio editam, dicitur: hoc loco sequitur in mss. codicibus de sacri ejus corporis translatione: sed eam supra inveniet lector in Vita S. Brunonis archiepiscopi Coloniensis die XI octobris: et reipsa Surius num. XXVII historiam translationis exhibet: quæ tamen a codicibus genuinis abesse existimat Byeus noster, maxime quia Leibnitzius [Scriptt. Brunsw. tom. I, pag. 283.] in Vita S. Brunonis, e bibliotheca Guelferbytana eruta, istam descriptionem, cum textu cæterum minus quadrantem, non invenit [Act. SS. tom. V Octob., pag. 701.] . Utramque narrationem subjicimus; pertinet enim ad Sancti nostri historiam. Porro Leibnitzianus textus postquam retulisset, S. Brunonem plurima Sanctorum corpora et Reliquias collegisse, adjungit: De translatione beati Evergisli tertii ejusdem sedis archiepiscopi quid factum sit hujus pii provisoris dispensatione plurimis notum est: quem in ecclesia beatæ Ceciliæ virginis cum hymnis et divinæ laudis celebratione repositum, plebs religiosa ita veneratur et colit, ut præsentem crederes beneficiis largioribus quotidiana obsequia mutuari [Scriptt. Brunsw. tom. I, pag. 283. Cfr Pertz. Monum. Germ. tom. IV, pag. 279.] . Ast hæc eadem abundantius evolvit textus Surianus, quo, ut conferenti patebit, usus est biographus noster. Hæc igitur habet Surius: Sanctus Bruno piissimus, vigesimus secundus S. Evergisli successor, omnium factus morum speculum bonorum; nardus speciosa dedit odorem suum: vere dux populi et sollicitus pastor gregis dominici. Quum causa colloquii habendi de statu regni apud principes regionis illius, iter haberet in occidentem, forte in reversione, pacato regno, ad oppidum Tungrensium devenit, quod venerandos Reliquiarum cineres Sancti Evergisli conservavit. Nam peccatis exigentibus, civitatem totam longa vetustas et bellorum tempestas cum nomine penitus delevit, ac novitas alio sedem episcopalem transmutavit. Quumque ibi summus præsul pernoctaret, illudque animum ejus multum moveret, quod tam sacer locus ad nihilum jam quasi deveniret, in ipsa nocte apparuit ei S. Evergislus, quasi palliatus casula conscissa, qui ei dabat talia verba: “Videsne, ut vestimenta mea sunt neglecta et tinea consumpta? Quoniam tu illuminabis lucernam meam; illumina tenebras meas: nam hinc eripiar et in Deo meo murum transgrediar.” [Ps. XVII. 29.] Nec mora, episcopus, somno solutus, rem volvebat tacitus. Facto autem mane, bonæ memoriæ ad se jussit venire Folcmarum œconomum, quem in omni negotio consuevit habere conjunctissimum, remque illi ex ordine nuntiavit, et, ut illi in medium consuleret, postulavit. Qui mox dicebat ad primam responsionem, S. Evergislum propriam debere revisere sedem. Lætatus episcopus, tam sacri corporis Reliquias sua imperiali potentia propriæ sedi se velle restituere suis nuntiavit omnibus. Hoc vero illi audientes, illud eis optabile fore prædicabant, et pene omnes præ gaudio flebant. Nec mora, cum omni devotione perrexit cum suis episcopus ad locum, ubi jacebat sanctum corpus, et post quoddam altare de quadam fabrica, jam senio consumpta, cum omni veneratione elevavit, ac multum flentibus incolis, cum suis Coloniæ reportavit. Ubi ad sanctissimam sedem ventum est, ingens concursus populi factus est, clerus cum sanctimonialibus convenit, uterque sexus concurrit, tota civitas novis gaudiis exsultavit, sicque cum omni celebratione divinæ laudis quinto kalendas aprilis honorabiliter repositum est in ecclesia S. Cæciliæ virginis. Ibi vero tot Dominus quotidiana dignatus est per Sanctum suum conferre dona salutis suæ sacræ Ecclesiæ filiis, ut præsentem credat unusquisque adesse largioribus beneficiis. Sequitur in Suriana Vita S. Brunonis translatio S. Patrocli, martyris Tricassini, quam in ejus Actis retulit Bollandus ad diem XXI Januarii [Ac. SS. tom. II Januar., pag. 241.] . Mirum videbitur lectori, nullam fieri mentionem episcopi Leodiensis, sub cujus jurisdictione erat Tungrorum civitas. Erat hic Baldricus, eodem anno 959 defunctus sive XII kalendas majas sive XV kal novembres [Foullon. Hist. Leod. tom. I, pag. 180.] : adeoque eo vivente facta est translatio, et, ut dicit Joannes Foullon, annuente [Ibid. pag. 181.] . Animadvertamus tamen, S. Brunonemin eo negotio non tam processisse ex auctoritate sua metropolitica, utpote quæ impotens fuisset, quam ex imperiali, ut dicit scriptor laudatus, potentia, cui vel invitus Baldricus cedere debuit, si tamen hujus facinoris conscius fuerit. Ast hæc minoris momenti quæstio est; multo majoris est rescire utrum S. Bruno Tungris abstulerit S. Evergisli Coloniensis corpus, an vero Trutmonia S. Ebregisi Trajectensis. Hanc quæstionem declaratam vide in proximo de S. Ebregiso Commentario.

r Textus Ultrajectinus habet cum suis episcopis perrexit etc. mendum correxi scribens: cum suis episcopus perrexit, quoniam in prolixiori narratione, e qua suam deprompsit biographus noster, legitur: Cum suis episcopus.

s Ecclesia S. Cæciliæ, in quam illatæ fuerunt S. Evergisli Reliquiæ, erat monasterium sanctimonialium, quod jam sæculo X Vetus vocabatur, imo ut prima cathedralis a Gelenio habetur [Admir. Colon. pag. 357. Gall. Christ. tom. III, col. 773. Cfr tamen Binterim. die Erzodioz Köln, tom. I pag. 65.] . Parthenonem non solum Sancti corpore ditavit Bruno, sed etiam prædiis, ut liquet ex diplomate, quod Gelenius et baro de Mehring [Admir. Colon. pag. 357.] ediderunt [Die Peters Kirche etc. pag. 79. Edit. 1836.] . Istud S. Cæciliæ monasterium olim vult Gallia Christiana [Tom. III, col. 773.] virginum Benedictinarum fuisse: successu temporis in capitulum sæculare mutatum, anno denuo 1474 reformatumfuit in regulare sub Regula S. Augustini [Gelen. Admir. Colon. pag. 358.] Quod perseveravit usque ad annum 1802, quo cum reliquis monasteriis periit [Mehring. Die Peters Kirche, pag. 83.] : hodie vero mutato monasterio in nosocomium ecclesia pietati infirmorum inservit [Ibid. pag. 92 et Historische Beschreibung des Hohen Erz-Domkirche zu Köln, von A. E. d'K ***. pag. 5 et seqq.] . Alia vide in Commentario de S. Ebregiso Trajectensi.

DE SS. ARETHA ET RUMA, ET SOCIIS QUATER MILLE DUCENTIS QUINQUAGINTA, DEQUE SS. AZKIR ET CYRIACO ET SOCIIS TRIGINTA OCTO NEGRANÆ IN ARABIA.

ANNO DXXIII.

COMMENTARIUS PRÆVIUS.

Arethas martyr in civitate Nagran in Arabia (S.)
Reuma martyr in civitate Nagran in Arabia (S. )
Socii IVMLII, martyres in civitate Nagran in Arabia (SS.)

AUCTORE E. C.

§ I. Arabia vetus et hodierna. Arabiæ Felicis divitiæ et negotiatio usque ad prima sæcula christiana: rudera et monumenta pristini splendoris.

Arabiæ nomine incredibile est quam vasta olim regio venerit. [Arabia, vastissima regio,] Protendebatur enim in Syriam, Mesopotamiam et ipsam Ægyptum. Et in Ægypto quidem, Arabia duplex distinguenda est, inquit Eckhelius noster [Doctrina numorum, part. I, tom. IV, pag. 102, edit. 1828; cfr Weisseling, Comment. in Synecdemum pag. 543 edit. Bonn.] ; una is tractus qui ex Delta sursum ascendenti Nilo et mari rubro intercipitur, in quo lapis Porphyrites gignitur… Altera nomus fuit positus extra Delta ad littus orientale Nili, cujus caput fuit Phacusa, teste Ptolemæo. Palæstinam versus et Syriam, præterquam in terras Philistinorum paulatim penetrarunt Arabes, et pluribus sæculis ante Christum partem urbis Gazæ incoluerunt [Stark, Gaza u. die philistæische Küste, pag. 232 et seq. Jena 1852.] ; Arabiæ quoque deputata est a veteribus terra omnis trans Jordanem [Cellarius, geogr. tom. II, pag. 570, edit. 1773; Weisseling. loc. cit. pag. 532.] , et usque ad Euphratem, qua Syriam adluit. Orientem versus, Euphrate non circumscribebatur, sed ipsam Mesopotamiam trans flumen occupabant Arabes Scenitæ, eamque Xenophon in Anabasi Arabiam vocavit; Plinius denique idem nomen tribuit superiori Mesopotamiæ parti, ubi sitæ Carrhæ et Edessa. Quibus omnibus terris adcensenda immensa pæninsula Arabica, quæ nulla alia superatur præterquam Indica, eamque vix superficie non æquat [Hoffmann, Beschreibung der Erde, I B. S. 977. Stuttgart. 1832.] . Illi tribuunt geographi recentes leucas Gallicas quadratas 150,000; miliaria Germanica 48,000 [Id. ibid.; Jomard, Etudes géogr. et histor. sur l'Arabie, pag. 88. Paris 1839.] . Quod ut facilius admittatur, juverit meminisse mare Arabicum, a freto Bab-el-mandeb ad portum Suez, protendi ad leucas omnino quingentas, et ad totidem pæne protendi Arabiam ab eodem freto Bab-el-mandeb ad fretum Ormuz.

[2] [diversimode a geographis dividitur.] Arabiam universam dividebant veteres geographi, Eratosthenes, Strabo, Plinius, in Felicem, qua appellatione designabatur ipsa pæninsula tota; et in Desertam, quæ vastas regiones ad septemtrionem jacentes, de quibus diximus, complectebatur. Primus tripartitam divisionem, commemorata Arabia Petræa (quæ mari rubro versus septemtrionem adjacet et ad Palæstinam pertingit), invexisse dicitur Ptolemæus [Jomard, pag. 87.] ; verum Arabiæ quæ est in Petra uno ante sæculo jam mentionem habet Dioscorides Anazarbæus [Cfr Cellar. pag. 569.] . Ptolemæum secuti sunt geographi recentiores, Arabibus exceptis; a quibus ejus tripartita divisio vel ignorata est, vel neglecta. Recentiores tamen Arabiam felicem multum contrahunt, et eo nomine designant partem illam pæninsulæ tantum quæ Yemana dicitur; quum ceteroqui vox Arabica Yemana felicitatem significet [Cfr Ritter, Erdkunde, tom. XII, pag. 720.] , et Yemana, licet et aliis Arabiæ partibus, puta terris Oman, Hadramaut, Asyr etc. suæ divitiæ non desint, reliquas tamen fertilitate superet. Geographi vero Arabes, et post eos Niebuhr, Jomard, Ritter aliique divisiones alias non proferunt quam regionum ac gentium variarum; e quibus modo aliqua indicavimus.

[3] [De Arabia felice ejusque divitiis e Diodoro Siculo,] In primis de Yemana nobis in posterum erit sermo, quoniam ea est regio quæ Homeritis, vel ab Arabibus, Hamyar, olim est dicta; in qua S. Arethas cum sociis martyrii coronam est consecutus. Monendus vero hoc loco est lector, quum Arabiæ geographia et historia, a medio circiter sæculo præcedenti et maxime ab hujus initio, innovata quodammodo sit, opus nostrum lumine novo quod accessit, diutius carere non posse. Ante iter enim Niebuhrii et subsequentium viatorum, et donec clarissimi viri Reiskius, A. Schultens, Sacyus, F. Movers, Th. Wright, F. Fresnel et novissime A. P. Caussin de Perceval tot monumenta Arabica e tenebris eruerunt, aut expenderunt, vix credibile quam parum nota esset Arabia. Quam ob rem plus solito paulum ejus antiquitatibus et geographiæ inhærere hic visum est. Quo fiet ut quæ solis fere viris doctis, qui rerum orientalium periti sint et plurium linguarum gnari, adhuc innotuerunt, ad multorum mentes sint perventura: quod beneficium non leve esse censemus linguæ, qua in opere isto utimur. Nonnulla igitur de Yemanæ veteri regno hic congerimus, quum antiqua et prius nota, sed quæ dudum neglecta sunt, tum recenter detecta aut observata, quibus illa illustrentur. Situs Yemanæ, tum veteris, tum hodiernæ, est hujusmodi: ad occidentem et meridiem mari rubro adjacet, ad orientem oceano Indico; septemtrionem versus, protenditur ad interiores montes camposque desertos qui ad sinum Persicum deducunt. Dicta est et Sabæa, vel Saba, quo nomine antiquitus ob divitias, aromata, gemmas, maxime est celebrata. Ut propria habebatur regio myrrhæ et thuris; ac hujusmodi arborum aromaticarum multæ amplissimæque erant silvæ. Calamum, inquit Diodorus Siculus, et juncum odoratum, ceteramque aromaticæ naturæ materiam large profert; fragrantias denique foliorum omnis generis exspirat; variisque lacrimarum distillantium odoribus referta est. Myrrham certe et diis gratissimum thus quodque per totum inde orbem vehitur, extrema Arabiæ (id est Arabia Felix) producunt. Costi insuper et casiæ et cinamomi, et id genus aliorum gramina et virgulta tanta profunditate et luxurie crescunt, ut quum apud alios raro deum altaribus imponantur, apud hos accendendis elibanis materiam largiantur; et quum alibi exiguæ tantum particulæ ostendantur, hic servi inde lectos domi consternant.

[4] [Strabone, Agatharchide, Plinio,] Cinamomum ibi mirifica utilitate præstans, resinaque et terebinthus fragrantissima copiose nascitur. Montes non tantum abietes et tædas, sed etiam cedros, et quod Boraton vocant, affatim producunt. Multa etiam alia stirpium genera sunt fructiferarum, quæ et succum et odorem approximantibus jucundum exhibent. Naturalis enim terræ genius vapores, suffitibus odoratis aptos, in se continet. Ideo nonnullis Arabiæ locis, quum terra foditur, suave olentes venæ reperiuntur, quarum perquisitio ingentes passim lapicidinas suppeditat. Atque hæc quidem Diodorus de Arabia felice [Diodor. Sicul. tom. I, pag. 161 et seqq. Amstelodami 1746.] , addens et aurum ibi effodi, et omnigenos lapides, quos tum coloris varietas, tum nitoris pelluciditas commendat; et pecorum in omni genere eam fecundam esse. Nec minus eam extollunt Strabo, Solinus, et cui major fides est concedenda, Agatharcides, in Periplo maris rubri [Vide Bochart. Geogr. sacr. lib. II, cap. 26.] . Plinius, Natur. Hist. Lib. XII, commemorato cardamomo, sic prosequitur: Cinnamomo proxima gentilitas erat, ni prius Arabiæ divitias indicari conveniret, causasque, quæ cognomen illi felicis ac beatæ dedere. Principalia ergo in illa thus, et myrrha; hæc et cum Troglodytis communis: thura, præter Arabiam, nullis, ac ne Arabiæ quidem universæ. Et mox quam amplæ sint silvæ aromaticæ, tradens, Silvarum longitudo, inquit, schœni viginti; latitudo dimidium ejus. S. chœnus patet Eratosthenis ratione, stadia quadraginta, hoc est, passuum quinque millibus: aliqui triginta duo stadia singulis schœnis dedere. Quum vero passus mille æquivaleant metris nostratibus 1473 [Lelewel, Pythéas geographe, pag. 71. Bruxelles. 1845; cfr Ukert, Geographie, tom. I, part. 2, pag. 75. Weimar 1816.] , fuissent longæ hæ silvæ aromaticæ chiliometris circiter 148, latæ 74.

[5] [et scriptoribus Arabicis.] Sed de veteri Arabia felice magnificentius loqui scriptores Latinos et Græcos quam par est, non est dubium; audiantur paulisper ipsi Arabes, qui licet de rebus propriis agant, amplificatione ab exteris non vincuntur. Auctores chronologiæ antiquæ, inquit Masoud, sive Masudius (ab Alberto Schultens latine loqui jussus), memoriæ prodiderunt, terram Sabæam fuisse totius Yemanæ uberrimam proventu, copiosissimam fertilitate; maxime riguam et cultam hortis silvisque; spatiosissimam campis, cum pulchris ædificiis et arboretis ordine descriptis; aquarum canalibus frequentissimam quoque, et floribus distinctissimam. Iter ejus diligenter equitanti patebat ultra mensem adspectu hocce amœno in longitudinem, atque in latitudinem tantumdem. Qui autem ita vel equitaret, vel pedibus iret, procedebat inter hortos, inde a principio usque dum extremam oram attingeret, ut nec sol ei vultum feriret, nec umbra ab eo migraret; eo quod obtecta esset terra per culturam ædium et arborum, quæ ubique obtineret atque cuncta circumcingeret. Ergo incolæ ejus lautissimam et mollissimam vitam degere; unctissimo in statu lautissimoque eodem; cum cumulatissima abundantia proventuum; et suavitate auræ et puritate aeris, et aquarum large profusa copia: necnon potentia invicta; et concordi imperio, quo regnum ad culmen provectum. Non cessarunt ibi posteri Joctanis beatissimam hanc agere vitam usquedum immisit Deus iis Diluvium el Arim [Masudius, Historia diluvii el Arim, quo Sabæa eversa. Ap. A. Schultens, Hist. imperii vet. Joctanidarum, pag. 161.] .

[6] [Ruptura catarractæ Marebensis. De fastu regum Homeritidis, deque regionis fertilitate.] Quibus postremis verbis memorat Masudius inundationem maximam, quæ facta est in Arabia felice quando ruptæ sunt catarractæ, quibus aquæ continebantur inter montes prope civitatem Mareb. Hoc diluvium contigisse volunt Reiskius [De Arabum epocha vetustissima, Sail ol Arem, id est, ruptura catarractæ Marebensis, pag. 26.] et Gosselinus [Recherches sur la géographie systématique et positive des anciens, tom. 2. pag. 112.] circa annum Christi 35, Sacyus inter annos 150 et 170 [Mémoire sur divers événements de l'hist. des Arabes avant Mahomet. Mém. de l'Acad. des Inscrip. tom. XLVIII, pag. 543.] , recentissimus denique Arabum historicus A. P. Caussin de Perceval [Essai sur l'hist. des Arabes avant l'Islamisme, tom. I, pag. 88. Paris 1847.] , circiter annum Christi 120. Divitias Arabum interiorum his verbis innuit geographus Arabs: Fastu, jactantia et superbia reliquos Arabiæ populos superabant [Ap. Bochart, Geogr. sacr. lib. II, cap. 26.] . Fastum exhibebant in primis reges in exstruendis palatiis ac templis, tum in omni vivendi ratione [Agatharchides ap. Wright. Early christianity in Arabia, pag. 5; Diod. Sic. lib. III, cap. 47, pag. 215.] . Expensas regum in dies singulos scribit Heraclides fuisse talentorum Babylonicorum quindecim [Heracl. ap. Athenæum, lib. XII.] , nimirum argenteorum: quæ æquivalent francis hodiernis 133,900. Omnes denique veterum laudes his paucis complectitur Diodorus Siculus. Natio hæc Sabæorum, inquit, non finitimos tantum Arabes, sed ceteros etiam mortales divitiis et quavis rerum pretiosarum copia antecellit [Diod. Sic. loc. cit.] . Addimus, coronidis loco, quam fertilis olim fuerit Arabia felix, certo æstimari non posse ex ejus conditione hodierna. Ut enim nuper advertebat celeber chemista Liebig, exhauritur paulatim terræ pars superna, quam vegetalem dicunt; ideoque non solum Judæa, sed nec Africa septemtrionalis nec Sicilia id sunt quod antiquitus fuere Romanis. Sola Ægyptus, ubi a Nilo rigatur, ex ejus aquis altricibus, suam perpetuo renovat fertilitatem. Dicunt tamen aliqui, nec immerito forte, et puteos quos artesianos vocant, Arabiæ veteri notos fuisse: quorum beneficio tractus aliquot fertiles evaserint. Verum vix crediderim frequentes illic fuisse, quum eos non memorent diligentissimi scriptores Strabo, Plinius, Agatharcides et alii [Cfr Acta SS. tom. IX Octob, pag. 46 (t); Ritter, tom. XIII, pag. 132; Photius Cod. 80, pag. 191. Rothomagi 1653.] .

[7] [De ingenti et antiquissima Arabiæ negotiatione cum Asia occidentali universa.] Crediderunt Romani diu divitias omnes Arabiæ felicis huic terræ proprias fuisse, nec suspicati sunt multa aliunde esse advecta. Ideo eorum imperatores plurimi Arabiam subigere tentarunt, at infelici conatu. Nam, ut ait scriptor recens, ad bellum Arabiæ interiori inferendum, opus est camelis multis, et ut habeantur cameli, possidenda est Arabia. Duplicem porro negotiationem instituebant Sabæi, alteram qua ex Indiis et Æthiopia sibi multa comparabant, et de qua pæne silet historia; alteram qua tum propria, tum acquisita, aliis, maxime Phœnicibus divendebant. De antiquissimo commercio quod has duas inter gentes exercebatur, non pauca collegit recens Phœnicum historicus, cl. Movers [Das phœnizische Alterthum. Buch III, cap. XI: Phœnizischarabischer Handel. pag. 272 et seqq. Berlin 1856.] . Commercium Arabum, inquit, jam ut erat in se, et magis adhuc ob tantam antiquitatem suam, e rebus in primis admiratione dignis est in historia. Fundatur in communicatione maxima inter regiones maritimas tum Asiæ occidentalis, tum Africæ orientalis et Indiæ. Nec Arabia ipsa has divitias possidet, ob quas a priscis temporibus famam est consecuta regionis inter ditissimas et felicissimas regnorum antiquorum, nec aurum scilicet, nec gemmas. Quinetiam celeberrima ejus aromata ei propria non erant, sed e longinquo adferebantur, ex Africa, ex India et ex Asia ulteriori. Arabia, quum media sit inter ditissimas regiones orientales, et occidentales illas, quæ artes excolebant, puta Babyloniam, Assyriam, Phœniciam et Ægyptum; ac insuper ei ipsi desint quæcumque mercatui traduntur, ac simul naves et quæ ad longinquas navigationes sunt necessaria, illa tantum negotiatione antiquitus emicuit, qua ab uno sui latere ad aliud merces transvehebantur. Quæ ab occidente adveniebant trans sinum Arabicum, aut ab oriente trans Persicum, carawanis suis vehebant Arabes per inculta et deserta loca ad Mesopotamiam, Syriam, Palæstinam et Ægyptum; in quo situm omne eorum commercium in orbe veteri.

[8] [Merces ei propriæ multæ fuerunt.] Hucusque dictus historicus; sed illud erudito scriptori concedi non potest, Arabiæ merces proprias nullas fuisse, et quod consequitur, nihil evexisse de suo. Etenim viatores recentes in Arabia felice viderunt myrrham [Niebuhr, Description de l'Arabie, tom. I, pag. 208. Paris, 1779.] , aloen [Niebuhr, loc. cit.: Wellsted ap. Ritter, Erdkunde, tom. XII, pag. 359, Berlin 1846.] , cassiam, quam a cinnamomo non videntur distinxisse veteres [Ritter, tom. V, pag. 823 et seqq.; tom. VI, pag. 125.] , thus [Haines, Wellsted ap. Ritter, tom. XII, l. c.; Niebuhr, l. c. pag. 202.] , balsamum [Niebuhr, l. cit. pag. 204.] aliasque arbores aromatiferas [Ritter l. cit. pag. 358 et seqq.] ; ac terram feracissimam [Niebuhr, l. cit. pag. 215 et seq.] esse retulerunt. Quinetiam quod Herodotus [Lib. III, num. 107.] et Pausanias [Ap. Bochatt, geogr. lib. II, cap. 26.] de serpentibus narrant, sub arboribus aromatiferis eas jacere, a diligentissimo Sapeto in vicina Æthiopia est observatum [Sapeto. Viaggio e missione cattolica frai Mensa, i Bogos ecc. pag. 267. Roma 1857.] . Denique ad thus quod attinet, observat Chr. Lassen, quem novimus rerum Indicarum in primis peritum esse, illud in libris Indicis dici Arabicum [Ap. Ritter, tom. XII, pag. 369 et 371.] ; ac hodiedum dum arbor thuris Indis jam familiaris est, ac ejus thus ab iisdem adhibetur, venit tamen thus Arabicum in portubus occidentalibus oræ Malabaricæ. Nec vero dudum noverunt Indi interiores arborem suam, aut quod ab ea gignitur [Ritter, ibid.] . Judæos quoque usos esse thure Arabico docet tum nomen lebonah, Arabico luban simillimum, tum locus Jeremiæ inter alios: Ut quid mihi thus de Saba affertis? [Jerem. VI, 20.] Tradit quoque Herodotus apud Plinium [Lib. XII, n. 39.] , singula millia talentum thuris annua pensitasse Arabes regi Persarum; nec intelligitur quomodo hæc omnia aliunde coemere Arabes debuerint. Romæ denique, dum florebat navigatio maris Rubri et Indici, aromata multa Arabica dicebantur [Cfr Mém. de l'Institut, tom. V, pag. 134 et seqq. Paris 1821.] , notaque est locutio Plauti: Olere Arabice. Gemmas reperiri in Arabia testantur multi, sed de auro dubitandi est locus [Niebuhr l. c. pag. 198.] , licet id similiter scribant plerique veteres.

[9] [De mercatu Arabum ex codice sacro;] Verumenimvero mercatum et divitias Yemanæ antiquæ (sive iis quæ ei propria sunt aut in ea nascuntur sint adscribenda, seu, quod magis est verisimile, mercibus etiam peregrinis, quæ cum vicinis gentibus undequaque mutabantur) manifestum est fuisse admiratione digna. Audiantur de divitiis Sabæorum litteræ sacræ, quarum locos aliquot uno tenore recitamus: Sed et regina Saba, audita fama Salomonis … et ingressa Jerusalem multo cum comitatu et divitiis, camelis portantibus aromata et aurum infinitum nimis, et gemmas pretiosas, venit ad regem Salomonem. .. Dedit ergo regi centum viginti talenta auri, et aromata multa nimis et gemmas pretiosas; non sunt allata ultra aromata tam multa, quam ea quæ dedit regina Saba regi Salomoni. III Reg. X, 1, 2 et 10. Divitias regum Asiæ tum temporis maximas fuisse ex multis adstruitur [Cfr Movers, tom. IV, pag. 39 – 56.] , æstimatque Phœnicum historicus, 120 talenta auri quæ attulit regina Saba, valuisse thaleris 3,120,000 [Ibid. pag. 48.] , seu francis 11,580,000: sive potius pecuniæ vi decies majore; siquidem tanto plus aurum ævo Salomonis valebat quam nunc. Et quidem concedendum est talentum Asiaticum fuisse librarum 125 et Attico duplo majus [Cfr Académie des Inscriptions. Mém. tom. XXVIII, pag. 663 et seqq.; 699 et seq.; Du Cange, Glossar. inf. græc. V°. Ταλαντον. Etc.] ; seu valuisse francis Gallicis minimum 100,000. Libræ enim Romanæ 125 æquant chiliogrammata 40; et chiliogramma auri puri hodie venale est fr. 3,437. Sed recolendum est libram auri nunc valere libris argenti 15, quum valuerit antiquitus in oriente libris argenti tantum 12. Aliis scripturæ locis non pauca de Arabum divitiis et negotiatione leguntur: Reges Arabum et Saba dona Domino Deo adducent. Psalm. LXXI, 10 — Inundatio camelorum operiet te, Jerusalem, dromedarii Madian et Epha, i. e. Arabiæ occidentalis; omnes de Saba venient aurum et thus deferentes. Omne pecus Cedar, seu partis australis Arabiæ desertæ, congregabitur tibi; arietes Nabaioth, i. e. Arabiæ Petrææ, ministrabunt tibi. Isai. LX, 6. — Ut quid mihi thus de Saba affertis? Jerem. VI, 20. — Arabia et universi principes Cedar, ipsi negotiatores manus tuæ, Tyrum alloquitur propheta; cum agnis et arietibus et hœdis venerunt ad te negotiatores tui. Venditores Saba, et Reema, i. e. provinciæ Oman, inter mare Indicum et sinum Persicum, ipsi negotiatores tui; cum universis primis aromatibus, et lapide pretioso, et auro, quod proposuerunt in mercatu tuo. Ezech. XXVII, 21 et 22.

[10] [de viis quibus iidem cum camelis suis] Sunt hæc certissima testimonia negotiationis et divitiarum Arabiæ temporibus priscis; sed videntur hic insuper summatim exhibenda quæ geographus Ritter et in primis nuperus Phœnicum historicus collegere de viis, quibus Sabæi cum camelis suis negotiationem in Asia occidentali peragebant. Quo pacto non solum præ oculis erunt versiculi codicis sacri et asserta scriptorum, at ipsis Sabæorum peregrinationibus quum Babylonem, Niniven, Tyrum adibant, quodammodo intererimus. Pertinentque illa ad Acta nostra (a quibus disquisitiones historicas et geographicas alienas non esse notum est omnibus) potissimum duplici ex capite: primo quidem, quia ex tanta negotiatione Sabæorum cum Palæstina et Syria, intelligetur quomodo sit factum ut tot Judæi in interiori Arabia olim habitaverint, et quidem ab antiquissimis temporibus. Quando enim martyrium passus est S. Arethas cum sociis, regnum Homeritarum judaïcum erat, et judæus erat rex persecutor. Deinde, quum duraverit dicta negotiatio per multa sæcula post Christum natum, ratio percipietur cur religio christiana, pæne ab ortu suo, in Arabiam penetrare debuerit: licet pauca admodum supersint monumenta ad rei veritatem comprobandam.

[11] [mercatum] Ab Arabia igitur ad Palæstinam, Phœniciam et Syriam, ducebant viæ bene multæ, quibus cameli aromata, gemmas, aurum et argentum in regiones illas deferebant. Et primo quidem loco merces multæ deferebantur per mare rubrum ad sinus Heroopolitanum * et Ælaniticum * [Strabo, l. XVI, pag. 1080. édit. Oxoniens.] , quibus septemtrionem versus terminatur, et quorum prior antiquissimis temporibus, nimirum ante ævum Salomonis, magis erat usui. Exinde soli Arabes camelis suis merces, juxta murum quo Ægyptus a regnis orientis dividebatur, ducebant ad mare mediterraneum, usque ad locum Casion dictum, Jovi sacrum [Ibidem.] . Situs erat non procul a Pelusio, ad montem ejusdem nominis; atque inde mittebantur merces in naves Phænicum, vel ulterius vehebantur via terrestri. Ad hunc enim locum pertingebant viæ multiplices, quæ a quavis Asiæ parte ad Ægyptum ducebant [Herodot. l. III, cap. 5.] : primo nimirum a regione Edom, serius a Nabatæis dicta [Strabo, ibid. pag. 1081 et 1103.] , juxta mare rubrum, quæ via et a Sabæa deducebat; deinde ab interiore et media Arabia; tertio a celeberrimo emporio sinus Persici Gerrha, in antiqua regione Dedan [Movers, pag. 305; Strabo, pag. 1089 et seq.; Isaï. XXI, 13; Ezech. XXVII, 15 20.] , itemque a Regma in hodierna provincia Oman, per deserta extremæ pininsulæ [Ritter, tom. XII, pag. 125; Movers, pag. 303.] ; quarto a termino septemtrionali sinus Persici, ubi Nabuchodonosor, qui et Gerrhæos illuc ex Chaldæa in locum Dedanitarum transtulisse fertur, emporium Teredon ædificavit [Movers, pag. 308.] ; quinto a Babylone in Ægyptum erat via recta et brevis per desertum, quamvis ceteris minus nota [Ib. pag. 305.] ; sexto alia erat eodem tendens, sed duplo longior [Ib. pag. 245.] ; septimo, celeberrima erat quæ a Tyro et Damasco [Ib. pag. 244; Ritter, tom. XV, pag. 161 et 354.] , juxta latus orientale Jordanis et maris mortui, ascendebat in Ægyptum [Ritter, tom. XIV, pag. 137.] , ac iis etiam inserviebat qui a superiore Syria et Mesopotamia Damascum venientes [Id. tom. XV, pag. 13; Movers, pag. 244 et seq.] , ad Arabiam aut Ægyptum pergebant [Ritter, tom. XIV, pag. 88 et seqq.] ; tum et iis qui via Palmyrena [Movers, pag. 245.] Damascum venerant: quum Palmyra centrum esset viarum, quæ a regione Euphratensi media ad occidentem ducebant [Ibid. et pag. 145; Ritter, tom. X, pag. 1090; Appian. bell. civil. l. V. c. 9.] ; octavo denique, via alia ex Phœnicia et Syria cameli in Ægyptum perveniebant, per Galilæam scilicet, Samariam et Judæam, et inde per oræ Philistææ et Ægyptiacæ emporia, Gazam, Rhinocoluram, Pelusium et Casium [Ritter, tom. XIV, pag. 137 et seqq.; Stark, Gaza u. die philistæische Küste pag. 563 et seq. Jena 1852; Strabo, pag. 1079 et seq.] . Reperta est non ita pridem hæc via a Robinsonio, seu agnitum diversam non esse a via Romana quæ in Peutingeri tabula signatur [Ritter, tom. XVI, pag. 94; Movers, pag. 290.] .

[12] [in Asia occidentali exercebant.] Præter mare rubrum terrestres quoque erant viæ, quibus e Sabæa merces ad regna septemtrionalia deferebantur, quarum una juxta mare rubrum per Edom, seu Idumæam, transibat, ut dictum est, et Petram, regni consecutis temporibus civitatem primariam deveniebat [Strabo, pag. 1093 et 1109.] . A Petra vero via una per Rhinocoluram in Ægyptum deducebat, alia Gazam, tertia ex oriente maris mortui ad Jerichuntem, Damascum et Palmyram [Plin. Hist. Nat. l. VI, cap. 32; Movers, pag. 291.] ; quarta ad Gerrhæos [Strabo, pag. 1103.] . Orientem versus Sabæorum, Regmæorum et Dedanitarum, seu Gerrhæorum, merces similiter duplici via in Assyriam et Persidem devehebantur, altera terrestri juxta sinum Persicum, altera maritima; perveniebantque ad Teredon et Characem, in fronte sinus, atque inde vel per latus orientale Tigridis [Strabo, pag. 1047 et 1051.] usque ad Niniven [Cfr Nahum III, 16.] , Nisibim et Haran, seu Charras; vel ad latus occidentale Euphratis per Babylonem [Cfr Jerem. LI, 44; Ezech. XVII, 4.] usque Thapsacum [Strabo, pag. 1059 et 1061.] et Haran: referebantque cameli in reditu merces alias in regionem suam [Plin. lib. XII, n. 40.] . Omnibus vero dictis viis soli fere Arabes camelis suis, sive suas, sive Phœnicum aliarumque gentium merces deferebant [Plin. l. c; Strabo, lib. XVI, pag. 1062, 1074, 1080, 1090 etc; Movers, l. c. pag. 128.] . Quam ob causam istud quasi monopolium ab antiquissimis temporibus in Asia occidentali exercuerint Arabes, nullo negotio consequimur; ab iis enim solis habitabantur tantæ solitudines, quæ a mercatoribus erant peragrandæ; deinde nonnisi a camelis, quæ in reliquis Asiæ regnis rari erant, per eas poterat transiri [Cfr Movers, l. c. pag. 128 et seq.] .

[13] [De commercio Arabum, maxime Sabæorum, alia quædam notatu digna;] Ad alia properantes, aliqua hic de negotiatione et divitiis Arabum breviter adscribimus: 1° Nulla gens ante Christum natum, præter Phœnices et Carthaginienses, adeo mercatui fuit dedita, quam gens antiquissima (Genes. X) Jectanidarum, sive Sabæorum; et ipsis Phœnicibus Sabæi antiquiores sunt. Quinetiam ex Sabæis Phœnices originem duxisse perhibent Herodotus et Strabo [Cfr Ritter, tom. XII, pag. 46, 136 et 864.] . 2° Novimus regem Salomonem immensas divitias suas, non solum ex gentium devictarum, aut ipsorum regnicolarum tributis collegisse; sed ex mercatura quam exercuit ipse [III Reg. IX, 26 – 28; X, 11, 22.] , ut alii reges antiqui, et ex vectigalibus mercium, quæ ad regnum ejus perveniebant, aut per illud transibant [Ibid. X. 15.] . Ad quæ notamus, vectigalia hæc maxime ex mercatoribus Arabibus fuisse percepta; deinde, conditionem regum Saba in pluribus conditioni Salomonis fuisse similem: devicerunt enim et ipsi aliquando gentes pæne omnes Arabiæ, nec minus quam Salomon negotiationi fuere dediti. 3° Scribit recens Phœnicum historicus Arabicas gentes, quæ mercatui erant deditæ, alias omnes superasse copia auri, sicut ipsi Phœnices omnium primi erant copia argenti [Movers, Buch. III, pag. 53.] . Licet autem aurum magnam partem quæsiisse videantur Arabes ex Africa [Cfr Journal Asiatique, tom. III, pag. 202. et passim, Paris 1829.] , in Homeritide tamen sitam esse regionem Ophir, ad quam classes Salomonis et Hiram navigabant, multi, post Gesenium, arbitrantur [Ap. Ritter, tom. XIV, pag. 366 – 431.] . Etenim, præter alia plurima quæ hanc in rem afferri queunt, in Homeritide habitavit Ophir, filius Jectan (Genes. X); nomenque mutuasse regiones a posteris Noë, passim notum est. 4° Denique illud dandum non est historico Phœnicum, priscis Arabibus navigationem nullam fuisse. Hujus enim asserti desideratur probatio, et contra illud non pauca opponere licet [Cfr Jomard, Etudes sur l'Arabie, pag. 120 et seq.; Ritter, Erdk. tom. XII, pag. 517, 616 et seq. et passim.] . Sed ista huc non spectant.

[14] [perstitit vero] Verum non solo antiquissimo ævo patriarcharum et regum Israël ac Juda celebres fuere Sabæorum, vel ut uno sæculo circiter ante Christum dici cœperunt, Homeritarum [Caussin, Essai tom. I, pag. 63.] divitiæ; sed usque ad natum Salvatorem et ultra perstitisse eorum florentissimum statum certo discimus ex Strabone et Plinio, qui tum temporis vivebant. Etenim multa de Arabia, præter ea quæ ab Eratosthene mutuaverat, hausit Strabo ex relatu Ælii Galli, qui vivente Strabone, anno 24 ante Christum, ab imperatore Augusto in Arabiam missus est cum exercitu, et pertigit usque Mariabam, sive Mareb, Sabææ regiam, ac forte ulterius [Jomard, pag. 144; Ritter, tom. XII, pag. 292.] . Id Strabo fatetur: Proxima Romanorum expeditio, inquit, quæ nostro tempore, duce Ælio Gallo, in Arabiam facta est, permulta ejus regionis peculiaria demonstravit. Hanc deinceps, ex iis quæ observata sunt, describit, notatque inter alia, Regem apparatu maximo multa continue convivia celebrare, et in iis pocula aurea usui esse: ex quo confirmatur quod supra scribebat Heraclides; domos esse ex lapide pretioso confectas (οἰκησεις δε δια λιθων πολυτελεις) [Vide notam Falconeri, pag. 1112.] ; regionem omnium feracem esse, præter oleum. Rerum aliæ importantur, inquit, aliæ minime, quædam indigena sunt, aurum, argentum et plurima ex aromatibus, æs, et ferrum, et vestis purpurea, et styrax; et crocus, et costus: cœlaturas, et signa, et tabulas aliunde habent [Strabo, lib. XVI, pag. 1107 et 1112. Oxonii 1807.] .

[15] [primis sæculis christianis] Ineunte primo sæculo christiano vivebat et Plinius senior, qui similiter Ælium Gallum in describenda Arabia se ducem habuisse profitetur [Plin. lib. VI, cap. 32.] ; dicit porro solemniter: Arabia gentium nulli postferenda [Ibid.] . Quæ fuerit causa expeditionis Ælii Galli aperte fatetur Strabo: Inaudiverat imperator eos jam inde a multo tempore ditissimos esse, qui auro et argento et pretiosis lapidibus aromata permutarent, et nihil in res aliunde importatas impenderent [Strabo, lib. XVI, pag. 1107.] . Atque hæc ultima lucidius expressit Plinius: In universum gentes ditissimæ, inquit, ut apud quas maxime opes Romanorum Parthorumque subsidant, vendentibus quæ mari aut silvis capiant, nihil invicem redimentibus [Plin. lib. VI, cap. 32.] . Et argumento est inter alia, quod scribit lib. XII cap. 41: Verum Arabiæ etiamnum felicius mare est: ex illo namque margaritas mittit. Minimaque computatione millies centena millia sestertium (i. e. francorum 20,000,000) annis omnibus India et Seres, pæninsulaque illa imperio nostro adimunt. Tanto nobis deliciæ et feminæ constant. Hac de causa, ut dictum, Arabiam diversis temporibus subigere tentarunt reges et imperatores [Cfr Jomard, pag. 142 et 157.] . Arabum opulentiæ, inquit Strabo, testem laudare licet etiam Alexandrum, qui eam, ut fertur, regiam efficere constituerat, postquam ex India rediisset [Strabo, pag. 1113.] .

[16] [et dudum post. Rudera et inscriptiones in Arabia felice detecta.] Non videtur Græcorum et Romanorum dominatus in Asia et Ægypto, tantum nocuisse Arabum commercio, quoniam exinde eorum merces et in Europam vehi cœperunt. Verum cladem ingentem regno Homeritico ejusque mercatui attulit ruptura catarractæ Marebensis, supra n. 6; post quam civitas Saba, seu Mareb, Homeritarum regia, derelicta est, et iribus multæ migrarunt versus Syriam et Mesopotamiam. In reliqua vero Arabia sensim quoque imminutus est mercatus ad tempora usque Islamitica, quibus interruptum est commercium omne Europæ cum Asia et Africa. Quæ autem remanserat inter ipsas harum partium gentes et multiplicia inter bella negotiatio, reperta via ad utrasque Indias, ac renascente communione et usu Asiam inter et Europam, pedetentim perire debuit, Arabiaque ad hodiernam pauperiem reduci. Ex his mirum non est multum auri ineunte sæculo VI adhuc in regia Sabæorum, seu Homeritarum, adservatum fuisse: ut ex Actis S. Arethæ infra edendis apparebit [V. Acta, n. 37.] . Licet enim perquam deferbuisset tum eorum mercatus, tamen, quia difficillimus omni tempore fuit eousque hostilis exercitus accessus, direpti numquam fuerant. Hodiedum sola exstant veteris splendoris monumenta [Cfr Ritter, tom. XII, pag. 11.] . Visa sunt scilicet in itineribus recentibus ædificia marmorea ingentia, multaque civitatum rudera; inter quæ nuperus viator Wellsted murum marmoreum conspexit dimidii milliarii Anglici [Jomard, p. 124 ad 128; Ritter, tom. XII et XIII passim.] . Felicior adhuc, quia audacior, anno 1843 erat viator Gallus Thomas Arnaud, qui rudera inspexit veteris Mareb, quæ primum Saba est dicta, ejusque aggeris celeberrimi (lingua Himyaritica dicti el arim, hodierna Arabica el sed, vel sed Marib, i. e. agger Mareb) [Sacy, Mém. de l'Institut, tom. XLVIII, pag. 498 seqq.; Ritter, tom. XII, pag. 75.] . quo aquæ continebantur inter duos montes [Ritter, ibid. pag. 765.] . Repertæ sunt et inscriptiones permultæ Himyariticæ, e quibus solus Thomas Arnaud, inter rudera Marebensia, sexaginta exscripsit, et Galliæ eruditæ communicavit [Ibid. pag. 75 et 84.] .

[Annotata]

* Golfe de Suez.

* Golfe d'Akaba.

§ II. Lingua Homeritica, inscriptiones, communis origo cum Æthiopibus. Arabum idololatria; templum Caba. Adventus Judæorum.

[Scriptura Himyaritica deducta est ex scriptura Phœnicum et Syrorum. Inscriptiones nuper detectæ] Siquidem tantum fuit commercium Phœnices inter et Arabes, nemo mirabitur litteras inscriptionum quæ anno 1837 a C. Cruttendonio et anno 1843 a Th. Arnaud in Arabia felice sunt detectæ easdem esse ac Phœnicum et Syrorum. Tuitus id est singulari dissertatione eruditus Gesenius [Ueber die Himyar Sprache und Schrift. Allgemeine Litteraturzeitung, Juli 1841.] , et post eum cl. J. Bird, de alphabeto Himyaritico hæc inter alia scribens: Origo Semitica litterarum Himyariticarum earumque deductio ex Phœnicum scriptura, infertur etiam ex iis quæ refert Masudius (alias Masoud, scriptor Arabs) in Pratis aureis, itemque alii historici Arabes, Joctanidas, seu progeniem Khatan, vel Joctan, qui Arabiam australem incolebant, lingua locutos esse Suriani seu Syriaca, priusquam scilicet dialecti diversæ in linguam Arabicam hodiernam coaluissent [Cfr J. Bird, Origine de l'alphabet Himiarite et de l'alphabet Ethiopien. In Nouvelles annales des voyages, 1845, tom. 2, pag. 196 et seqq.; Sapeto, Viaggio, pag. 55] . Et scribit Strabo, in mari quod Arabiam felicem adluit, fuisse colonias Sidoniorum, Syrorum et incolarum insulæ Arvad [Ap. Bird, l. c. pag. 204; Assemani, Bib. or. tom. III, part. 2, pag. 603.] . Crediderunt aliquando philologi legendas esse inscriptiones Himyariticas a sinistra ad dextram [Bird pag. 201; Sapeto, ap. Nouv. Annal. des voy. Année 1845, tom. II, pag. 106; Caussin, tom. I, pag. 78; Sacy, Mémoires de littérat. etc. tom. L, p. 253.] , secus quam faciunt gentes Semiticæ omnes. Verum ex codice quodam Himyaritico bibliothecæ Berolinensis, felicissime reperto, et cum inscriptionibus collato, illud nunc certo constat [Caussin, tom. I, pag. 79.] , linguam Himyariticam scriptam quidem fuisse aliquando βουστροφηδον, sed plerumque et communiter a dextra ad sinistram. Rara autem esse monumenta scripta celebris quondam, et antiquissimæ gentis, negari non potest. Sic et alias plerasque gentes paucissima monumenta scripta ante ævum Alexandri magni posteris commendasse cernimus; et quod mirere, ipsi cultissimi Phœnices et Carthaginienses, quos inter et Sabæos aliqua similitudo fuit, id raro præstiterunt.

[18] [æra christiana antiquiores non videntur. Similitudo linguæ cum Æthiopica et communis origo utriusque gentis.] Censuit laudatus Jacobus Bird [Loc. cit. pag. 202 et 205.] inscriptiones Himyariticas annis ducentis ante Christum natum antiquiores non esse; quinetiam primis sæculis christianis eas potius adscribit: quam sententiam, eodem anno 1845, proponebat eruditus missionarius Josephus Sapeto [Nouv. Annal. des voy. loc. cit.; Idem, Viaggio, p. 59.] . Addunt iidem linguam Himyariticam a lingua Æthiopica, seu Gheez, nec vocibus, nec litteris multum differre. Licet vero inscriptiones plures deinceps interpretati sint peritissimi viri Rœdiger et Fresnel, retinenda est adhuc utraque sententia modo memorata, donec lux major affulgeat [Cfr Caussin, tom. I, pag. 78 sqq.; Fresnel, in Journal asiatique, tom. XVI, pag. 266 et 277. Paris, 1850.] . Hanc porro linguarum similitudinem tribuunt eruditi non soli dominationi Æthiopum in Homeritide [Cfr Sapeto, Viaggio, pag. 58 et seq.] , aut vicissim Homeritarum in Æthiopia, sed communi origini gentium [Cfr Ludolf, Comment. pag. 50, 57, 68; Valesius, ad lib. II, cap. 24 Sozomeni; Sapeto, Viaggio, pag. 447.] . Clarissimus vir Carolus Lenormand, cujus nuperum obitum vehementer dolemus, coram societate ethnologica Parisiensi, cui præsidebat, plurima argumenta protulit, ob quæ genus et artes Ægyptiorum et Æthiopum Asiatica essent dicenda, seu Indo-Semitica [Nouv. Annal. des voyages, 1846, tom. IV, pag. 343 et seqq.] . Quod pluribus deinde feliciterque adstruere tentavit cl. Courtet de Lisle [Ibid. année 1847. tom. I, pag. 326 et seqq.; Cfr Lepsius, ibid. 1845, tom. III, pag. 333; Jomard, Etudes sur l'Arabie, pag. 165 et seqq. Paris. 1839; Journal asiatique, tom. XV, p. 376 sqq. Paris. 1850.] . Adduntque gentes Asiaticas in Æthiopiam, et inde in Ægyptum venisse, per Arabiam et fretum Bab-el-mandeb. Ex quibus confirmatur illa observatio ethnographica, gentium antiquarum negotiationem plerumque ex earumdem migrationibus ortum duxisse. De Æthiopibus dicendum erit ad diem 27 octobris, quando Acta S. Frunentii dabuntur, poteruntque tum præter laudatissimum opus Josephi Sapeto, forte jam usui esse inscriptiones permultæ christianæ aliæque quas Lepsius in Nubia collegit [Loc. cit. pag. 339 et 343.] et philologi adhuc bene intellexisse non videntur.

[19] [Sabæorum antiquitas. Sabæi Jectanidæ et Sabæi Cusjitæ;] Arabia felix ideo per multa sæcula dicta est Saba, quod in ea habitabat progenies Sabæ, filii Yectan, seu Jectan, filii Heber, qui per Sale et Arphaxad ex Sem, filio Noë, erat genitus (Genes. X, 25) [Cfr Caussin, tom. I, pag. 39 sq.; Calmet, Dict. de la Bible V°. Saba; Bochartus, Geogr. sac. lib. II, cap. 15 et 25 sqq.] . Sed eamdem Arabiam felicem usque ad sæculum octavum ante Christum incoluerunt quoque Sabæi Chamitæ, seu progenies Sabæ, filii Chus, filii Cham: quod apte ostensum est a nupero et diligentissimo Arabum historico, A. P. Caussin de Perceval [Essai sur l'histoire des Arabes avant Mahomet, tom. I, pag. 42. Paris 1847.] , cujus opus viris rerum Arabicarum peritis in primis placuit [Cfr Journal asiatique, tom. XVI, pag. 265. Paris 1850.] . Ex quibus conficitur, imperium Homeritarum, sæculo sexto, de quo scribimus, fuisse totius orientis antiquissimum; eorumque domum regiam, quæ ex Himyar Jectanida prodierat, et exstincta est occiso Dhu Nowaso, anno 525, diutius perstitisse quam alia quævis in orbe universo [Cfr Caussin, Essai etc. tom. I, pag. 40, 54 etc.] . Porro nomen Sabæ, filii Yectan, ab Hebræis scribitur cum littera Schin, vel Sjin, Sabæ vero filii Chus, cum Samek; et inde quæ a reliquis gentibus negligitur, ab Hebræis sedulo servata est distinctio: Reges Sjaba et Saba dona adducent (Ps. LXXI), ut fert Hebraïca veritas; id est, Reges Sabæorum Yectanidarum et Cusjitarum. Priorum regina erat regina Saba [Cfr Bochartus, Geogr. sac. lib, II, cap. 26; Caussin. tom. I, pag. 44 sq.] , quæ Salomonem invisit; posteriorum aliquoties est mentio in Isaia propheta: Dedi propitiationem tuam Ægyptum, Æthiopiam et Saba pro te (XLIII, 3), id est, Sabæos Cusjitas; et iterum: Labor Ægypti et negotiatio Æthiopiæ, et Sabaïm, viri sublimes, ad te transibunt (XLV, 14). In quibus omnibus distinguuntur Sabæi Cusjitæ ab Æthiopibus.

[20] [videntur hi sæculis circiter octo ante Christum migrasse in Abyssiniam.] Verum post Isaiæ tempora horum Sabæorum nomen in Bibliis jam non comparet, nec sermo est nisi de illis Sabæis, quorum nomen cum Sjin scribitur. Quid ex eo inferendum? Amiserantne Arabes Cusjitæ appellationem Sabæorum, vel excesserantne e terris quas per multa sæcula simul cum Yectanidis incoluerant? Mihi videtur solvi dubium, inquit cl. Caussin, ex eo quod communiter hodiedum admittitur, et a Ludolpho [Historia Æthiopica, lib. I, cap. I, et Commentarius in histor. pag. 57 et seqq. et 201 et seq.] , quantum satis est, ostensum fuit, Abyssiniæ regnum a colonia Arabica fundatum esse. Multum inclino in illud, colonos istos fuisse Sabæos Cusjitas, qui vel omnes, vel magna ex parte, propter bella aliave adjuncta Arabiam derelinquere fuerint coacti. Essent itaque Abyssini ex Cusjitis Arabibus geniti, et cum Cusjitis Africanis permixti [Caussin, Hist. des Arab. tom. I, pag. 44; cfr Sacy, Mém. de l'Acad. tom. L, pag. 280.] . Inquirit dein idem scriptor in traditiones ipsorum Arabum; reperitque genti Aditarum qui in Arabia felice juxta Sabæos Yectanidas habitarunt, et quorum rex Locman celeberrimum aggerem urbis Sabæ, seu Mareb, exstruxit, omnia quæ de Sabæis Cusjitis sunt dicta, ipsamque nominis omissionem a sæculo ante Christum octavo, apprime convenire. Quæ explicatio communitatis linguæ, coloris [Jomard, Essai sur l'Arabie, pag. 174. Paris, 1839; Arnaud, in Journal asiatiq. tom. XV, pag. 380. Paris 1850. Etc.] , nominis antiqui [Cfr Ludolfus, Comment. in hist. æthiop. pag. 228.] inter Homeritas et Abyssinos, ac dominatus unius gentis in alteram, quem non in frequentem fuisse monumenta indigitant, mihi præ omnibus veri similis videtur.

[21] [Sabæi Jectanidæ a sæc. I ante Chr. dicti Homeritæ;] Sabæi Yectanidæ multis post sæculis, nec diu ante Christum, Himyaritæ, et a Græcis ac Romanis Homeritæ, dici cœperunt. Cujus rei hæc est origo. Rex Sabæorum Abdsjams-Saba, qui regnavit circa annum ante Christum natum 700, filios genuit Himyar et Cahlan, quorum prior patri successit; sed post Himyar divisa est dominatio inter plures, maxime inter filios Himyar et Cahlan: perstititque nomen Sabæorum, donec a rege Arith, seu Aretha, ex progenie Himyar, uno circiter sæculo ante Christum, in unum sunt conjunctæ omnes tribus Arabiæ felicis. Exinde ejus incolæ, non jam Sabæi, sed Himyaritæ sunt appellati, ac Homeritarum nomen a classicis scriptoribus non multo post usurpari incipit. Primus scilicet Strabo, circa annum ante Christum natum 24, narrans expeditionem Ælii Galli in Arabiam, hanc gentis appellationem usurpavit [Ap. Caussin, tom. I, pag. 63; cfr Ritter, tom. XII, pag. 41.] .

[22] [eorum idololatria, veneratio Abrahæ, Deus supremus.] Ad religionem Arabum quod spectat, eorum pars major, usque ad tempora Mahumetis, addicta erat gentilismo. Utebantur tamen circumcisione, quum eorum multi ex Abraha essent geniti, cujus omni ævo magna fuit veneratio inter Arabas [Calmet, Dict. de la bible V°. Circoncision; Caussin, tom. I, pag. 171, 197. 270, 274.] ; et a remotissimis temporibus Judæi multi in Arabia habitarent. Deos colebant permultos, et singulæ tribus, imo domus, deum aliquem præ ceteris reverebantur. Schola quædam philosophica Galliæ, triginta abhinc annis, docuit gentes idololatras coluisse Deum unum, et reliquos deos suos habuisse tanquam inferiores et subditos; quod quum universim maxime sit falsum, de Arabibus circa Yathrib et Meccam habitantibus, aliquousque dici posse videtur. De Arabibus omnibus id refert Abderrahman-Soyuti, commentator Corani [Ap. Caussin, tom. I, pag. 270.] , qui floruit sæculo XVI [D'Herbelot, Bibl. orient., V°. Sojuthi.] ; et Pocockius hujusmodi monotheismi vestigia in Herodoti historiis sibi detegere visus est [Ap. Caussin, pag. 174; Cfr Herod. lib. III, cap. VIII.] . In Hedjaz scilicet, provincia Arabiæ, ad quam pertinet Mecca ejusque antiquissimum templum Caba, degebat Ismaëlitarum pars [Caussin, ibid. pag. 161.] progenies Abrahæ, eoque devenerat, labentibus sæculis, ingens Judæorum multitudo. Ex veneratione igitur Abrahæ, quæ inter Ismaëlitas erat maxima, et ex doctrinis Judæorum, factum erat ut in Deum supremum crederent.

[23] [Antiquitas Cabæ et civitatis Meccæ; Caba Arabum pantheon: eorum Sabæismus.] Verum nescitur primo quam antiquum sit templum Caba; nam primus omnium illius mentionem habet Diodorus Siculus, qui post cædem Julii Cæsaris, paulo ante Christum natum, scribere cœpit, et quidem verbis obscuris: Fanum ibi (inter Banizomeneos, accolas maris rubri) sacratissimum, in summa universis Arabibus religione habetur [Diodor. Sicul. lib. III, cap. 44.] . Colligitur deinde ex Arabum traditionibus (nam historicum nullum habent Mahumete antiquiorem, quinimo usque ad medium sæculum VIII omnia memoriæ mandabant ipsorum eruditi, et tum demum annales et historias scribere cœperunt) [Cfr Sacy, Mém. de l'Institut, tom. V, part. 2, pag. 30 sq.; Caussin, tom. II, pag. 197.] , eversum fuisse templum Caba pluvia et inundatione, sub regulis Djorhomitis secundæ dynastiæ, qui ab anno circiter 75 ante Christum regnare cœperunt. Ex quo merito infert veterum Arabum historicus, monumentum aquis pluviarum dejectum et valde exiguum, a gente exculta et potenti exstrui non potuisse, sed ædificatum fuisse a rudibus Ismaëlitis provinciæ Hedjaz [Idem, tom. I, pag. 175, 195.] . Nec omittendum, quod a recentibus antiquitatum Arabicarum indagatoribus certo est demonstratum, Meccam civitatem, peregrinationibus adeo celebrem, sæculo quinto post Christum antiquiorem non esse. Antea enim in valle ubi hoc sæculo est ædificata, nihil conspiciebatur præter templum Caba, quod per diem venerabantur Arabes, de nocte recedentes [Idem, tom. I, pag. 236.] . Ex quibus omnibus manifeste concidunt quæ nonnulli censuere, ut refert J. Bruce, Cabam fundatam esse a Sesostri, rege Ægyptio, eumque ibi adoratum fuisse [Bruce, Voy. en Nubie et en Abyssinie, tom. I, pag. 588.] . Videtur hoc templum postremis sæculis ante Mahumetem dictum fuisse Bayt-Allah, Domus Dei; sed erat simul Arabum Pantheon; nam 360 deorum simulacra Cabæ superposita erant, aut circumposita, præter lapidem nigrum [ V. Acta SS. tom. IX Oct. pag. 21, n. 22.] et simulacra quæ in ipsa æde cum imagine, seu simulacro Abrahæ, venerationi erant [Caussin, pag. 270; Ritter, tom. XII, pag. 21; Assemani, Chronicon orient. Petri Rahebi, p. 253 sqq. Venetiis 1729.] . Astra colebant etiam Arabes plurimi, maxime solem; alii lunam, alii planeten Jovem vel Mercurium, alii denique stellam Aldebaran, vel Canopen, vel Sirium [Pococke, Specimen hist. Arab. ap. Caussin, tom. I, pag. 349; Assemani, loc. cit. pag. 255.] . Qua in replacitis Tsabæorum, sive Ssabæorum, qui astra potissimum colunt, videntur accedere; quorum mentio est in Corano, et de quibus non parum disceptatum est [D'Herbelot, v°. Sabi: Assemani, Bib. or. tom. III, part. 2, pag. 609 sqq.; cfr Chwolsohn, Die Ssabier und Ssabismus. Petersburg, 1856, 2 vol.] .

[24] [De adventu Judæorum in Arabiam sententiæ] Multi fuere Judæi in Arabia ab antiquissimis temporibus; maxime in parte septemtrionali circa Yathreb, seu Medinam; unde postmodum in Homeritidem penetrarunt: jamque supra est dictum martyres, quos celebramus, sub rege Homeritidis judæ palmam esse consecutos. De eorum adventu in Arabiam non una est sententia: Auctor libri Alagani, inquit Abulfeda, exinde dicit Judæos habitasse in Khaibar, aliisque locis provinciæ Arabicæ Hedjaz, quod Moyses exercitum misit contra Amalecitas, qui in Khaibar, Yathreb locisque aliis ejusdem provinciæ habitabant, jussitque omnes in ore gladii occidi, nec cuiquam concedi vitam. Exiit igitur dictus exercitus contra Amalecitas, eosque devicit et omnes occidit, excepto filio regis, quem victores Judæi secum adduxere in Syriam. Tum jam obierat Moyses, dixeruntque filii Israel fratribus suis: Non obedistis iis quæ vobis mandata erant, ideoque nobiscum non habitabitis. Quibus auditis, Redeamus, inquiunt, ad regionem subactam, cujus occidimus incolas. Reversi sunt igitur ad Khaibar et Yathreb, ibique habitarunt usque ad adventum tribuum Aus et Khazradj, quos inundatio catarractarum (Sabæ, seu Mareb, altero sæculo post Christum natum) Yemanam relinquere compulit. Alii tamen dicunt Judæos advenisse in Hedjaz, quando debellati sunt a Nabuchodonosor et diruta est Jerusalem [Abulseda ap. Sacy, Mémoires de littérature tom. XLVIII, pag. 595.] . Idem de Moyse post librum Alaghani refert Ibn-Khaldun; verum notatum est ab ipsis Arabibus, hæc convenire cum rege Amalecita Agag, cui pepercit exercitus regis Saul contra mandata Samuelis [I Reg. XV; Sacy. pag. 596, note (g).] .

[25] [variæ; veri similior est venisse post eversam Hierosol. a Nabuchodonosor: deinceps alii accesserunt.] Præstantissimus inter omnes Arabum historicos, Ibn-Khaldun, qui variorum sententias consignavit, has insuper profert: unam qua Josue, Moyse jam vita functo, bellum Amalecitis intulisse dicitur; alteram, quæ præcedentibus adjungit, fugisse regem David ad Judæos civitatis Khaibar, ibique paucis annis, donec cæsus est Absalom, regnasse: ex quo tempore, ajunt scriptores Arabes, judæi provinciæ Hedjaz domui David et regibus Juda addicti et subditi remansere; tertia denique, quæ communior est ceterisque verisimilior, et ab Abulfeda modo recensebatur, docet Judæos advenisse in Hedjaz, quando eorum rege Sedecia devicto a Nabuchodonosor, eversaque Hierosolyma, ab exercitu Assyriorum fugerunt. Hanc sententiam et Judæis Æthiopibus, seu Falasja, applicat Antonius d' Abbadie, eamque reliquis præferendam dicit [Revue de l'Orient, tom. VII, pag. 233. Paris 1845.] . Ex diversis sententiis pronum est deducere, inquit cl. Caussin de Perceval, e pluribus antiquissimisque emigrationibus coaluisse Judæorum colonias Arabicas, videnturque nova cepisse incrementa, sive dum Judæam subegit Pompejus, annis 64 ante Christum, sive dum eversa est Jerusalem a Tito, aut castigati sunt Judæi ab Hadriano, annis æræ christianæ 70 et 136 [Caussin, tom. 2, pag. 641 et seqq.; Sacy, pag. 596.] . Judæorum vero accolæ sunt factæ tribus Arabicæ Aus et Khazradj, quos memorabat superius Abulfeda, circa annum ejusdem æræ 300.

[26] [In Homeritidem dudum ante sæc. III venerunt, quidquid dicant scriptores mahumetani.] Verum longe absunt Khaibar et Yathreb, seu Medina, ab Homeritide. Quæstio est igitur quando ad hanc devenerint Judæi. Res certo non noscitur, sed in hunc modum ab Arabum historicis narratur. Rex Himyar, seu Homeritidis, Abu-Carib, qui regnavit ab anno æræ christianæ 200 ad an. 236, quum exercitum suum duxisset contra Yathreb, seu Medinam, a judæis religionem Moysis edoctus est, et e pagano factus est judæus; in quo universus ejus exercitus eum imitatus fertur. Dein doctores judæos secum ad Yemanam abduxit, et multis Himyaritis, ut idola contemnerent ac judaizarent, persuasit. Hanc originem tribuunt scriptores Arabes, multis intersertis fabulis, judaismo Homeritarum [Sacy, ap. Mém. de littér. tom. XLVIII, pag. 584 sqq.; Caussin, tom. I, pag. 92 et tom. II, pag. 647.] . Certe eum profitebatur pars illorum sæculo quarto, ut nos docet Philostorgius. At vero vix dubitem ego, judaismi initia in Homeritide æra christiana multo esse antiquiora. Judæi pæne innumeri a sæculo ante Christum septimo, ut communis fert sententia [Sapeto, Viaggio, pag. 40 et 55; d'Abbadie. ubi supra.] , in vicina Æthiopia habitabant; quam inter et Homeritidem perpetuum erat commercium. Idemque testatur de Ægypto Philo Judæus, qui scripsit ante bella Judaica Vespasiani et Titi, novamque dispersionem, et cujus locum in historia Judæorum Æthiopiæ et Arabiæ neglectum esse miror: Non minus decies centenis millibus (1,000,000) Judæorum, inquit, in Alexandria et regione circumsita habitant, a descensu ad Libyam usque ad fines Æthiopiæ [Philo, Contra Flaccum. Oper. pag. 971. Parisiis 1640.] . Adde Josephum, pluribus locis similia memorantem. Quum insuper tot Judæi etiamnum diversis in partibus Arabiæ habitent, quandoque integros vicos occupent et subinde proprios habeant regulos [Niebuhr, Description de l'Arabie, tom. I, chap. IV, pag. 36.] , fieri non potest ut cum mercatoribus Sabæis, qui totam Asiam occidentalem et Africæ septemtrionalem plagam peragrabant, e Judæa, Ægypto et Æthiopia, in Arabiam felicem Judæi multi non penetrarint. Utut est, ex Actis S. Arethæ aliisque tutissimis monumentis docemur, eos illic ineunte sæculo sexto christiano tot fuisse numero, ut mox Homeritarum regnum factum sit judaicum.

§ III. Ortus religionis christianæ inter Arabas; eorum apostoli.

[De ortu religionis christianæ in Arabia; magos ea ex regione venisse plures ex patribus opinantur: et post eos Baronius, Assemanus et alii.] Priusquam de persecutione dicamus, quæ hac occasione est orta in christianos, in qua S. Arethas ejusque socii martyrii corona donati sunt, inquirendum videtur quandonam prima semina religionis christianæ ad Arabiam devenerint. Hucusque enim in opere nostro, quum deficerent monumenta, de ejus regionis historia ecclesiastica vix sermo inductus est; nisi brevissime ad diem 7 februarii, quando colitur S. Moyses, episcopus Saracenorum, quarto sæculo, et ad diem 19 ejusdem mensis, ubi de martyribus plurimis qui in Arabia deserta, sexto sæculo, gladio Saracenorum occubuere, nonnulla Henschenius collegit. Quapropter hic supplere (quoniam de Arabiæ historia ad diem usque 19 decembris, quo colitur S. Gregentius, vix redibit sermo) quæ in Actis nostris desiderantur, in animo est. Et primo loco de Arabiæ apostolis, de quibus non pauca ex scriptoribus Syris collegit Assemanus, aliaque ex notitia regionum certiora sunt facta, breviter disserimus. Ordinis igitur principes sint magi, quos patres non pauci ex Arabia oriundos dicunt; inter alios Justinus martyr, Dialog. cum Thryphone, Tertullianus lib. adversus Judæos et lib. III contra Marcionem, et Epiphanius in Compendio doctrinæ, loco illi psalmorum inhærentes: Reges Arabum et Saba dona adducent (Ps. 71). Quæ de Messia esse intelligenda, inquit Baronius [Ad ann. 1. n. 25.] , tam nostri interpretes, quam etiam rabbini complures æque assentiuntur; sicut et alia quæ scribuntur ab Isaia (cap. 4): Inundatio camelorum operiet te (Hierusalem), dromedarii Madian et Epha etc. Madian, inquit Hieronymus in hunc locum, et Epha, regiones sunt trans Arabiam (nimirum Petræam; inter quam et Sabæam, pressius dictam, jacet Madianitis et regio tribus Epha, qui fuit filius Madian. Gen. XXV) omnisque provincia appellatur Saba. Huic sententiæ, magos venisse ex Arabia, adhæret Baronius, aliasque addit rationes: Rursus Balaam, qui de stella prædixerat vaticinium hoc: Orietur stella ex Jacob (Num. XIV), licet ipse Mesopotamenus esset, Haran incolens (ut ipse profitetur dicens: De Haran adduxit me Balac, rex Moabitarum), tamen in Arabia constat ea de oritura stella esse vaticinatum. Nam Moab, cujus rex erat Balac, qui eum mercede conduxit, erat, ut tradit Hieronymus [De locis hebraicis, et in Isaiæ XV.] civitas atque provincia ejus nominis in Arabia deserta, ad orientem maris mortui. Aliis deinde hanc in rem propositis et memorata ac expensa sententia eorum, qui aut Chaldæos, aut Persas fuisse magos autumarunt, his verbis disputatiunculam idem scriptor absolvit: Si consideretur magorum adventus temporis spatium, nempe dierum tredecim, ut pluribus, inquit, paulo inferius demonstrabimus [Ad an. 1, n. 34; sed Cfr Patritius, De evangeliis, lib. III, diss. 27, cap. 3.] , eos certe non e Perside, vel e Chaldæa, sed ex Arabia orientali venisse persacile quisque percipere poterit [Baron. ad ann. 1, num. 27.] : vel e terris Maaddenorum et Sabæa septemtrionali, quum ejus reges dona Messiæ allaturi essent (Ps. 71) et aurum, thus et myrrha (Matth. II) ad negotiationem Arabum spectarent, in primis Sabæorum, supra n. 3 sqq. Ex verbis Baronii deducit nihil hæsitans Assemanus: Magi itaque in Arabiam primi lucem Evangelii intulere [Bib. orient. tom. III, part. 2, pag. 391.] .

[28] [Veri simile id esse multis nuper ostendit F. X. Patritius.] Denuo hoc argumentum versavit solita eruditione et peritia F. X. Patritius, e societate nostra, ex cujus dissertatione XXVII, De Magis qui Christum inviserunt [Patritius, De Evangeliis, Liber III, p. 315 sqq. Friburgi Brisgoviæ 1853.] : nonnulla hic decerpimus. Recensitis aliquot patribus præter eos quos num. præc. memoravimus, Etenim fuere in Arabia, inquit, quos Græci et Latini magos vocant [Plin. Hist. N. l. XXV, § 5; V. Patricium, l. c. p. 313, n. 23 – 27.] , notusque magus ille Barjesu in Actis apostolorum [Act. XIII, 6.] , quem Arabem fuisse arguit ipsa appellatio “Elymas”; hanc enim ipse Lucas “magum” vertit [Ib. 8.] : at Arabes sunt in quorum sermone “elimon” magum significat. Præterea nobiles olim fuisse Arabas amore sapientiæ studiisque naturæ, atque adeo astronomiæ, non uno monumento memoriæ proditum est. Porphyrius narrat Pythagoram sapientiæ sibi comparandæ causa ad Arabas quoque adiisse [Ap. Cyrillum Alex., Adv. Julian. l. X. pag. 341, ed. Spanhem. 1696.] . Salomon dicitur sapientia præstitisse cunctos “bene Kedem” i. e. Filios orientis [III Reg. IV, 30 al. V, 10.] , nimirum Arabas, ut infra ostendetur. Commemorant prophetæ sapientiam Idumæorum [Jerem. XLIX, 7; Abd. 8.] et Ismaëlitarum [Baruch, III, 23.] , quorum illi in Arabia Petræa sedes habuere [Strabo, l. XVI, pag. 760, edit. Casaub. coll. l. XVIII, pag. 803; Reland. Palæst. l. I, c. 12.] , hi Arabiæ populis adnumerabantur [Joseph.Antiq. l, I, 12, § 4; Rosenmüller, Schol. in Genes. XXV, 12 – 18.] . Insigne autem sapientiæ inter Arabas obtinentis monumentum superest in libro Jobi, quem Arabem fuisse veri longe similior opinio est [Rosenmüller, in Job. Prolegom. V.] . In eo enim libro sermones conferuntur singularem quamdam sapientiam spirantes studiumque naturæ totius, ex qua passim imagines ac similitudines peti videas ab iis quos scriptor loquentes inducit, simulque mentionem cæli ac siderum injectam, atque astronomiæ notitiam proditam quam frequenter [Job. III, 9; IX, 9; XXII, 12; XXV, 5; XXVI, 13 coll. Virgil. Georg. I, 203, 244 et Rosenm. in hunc loc.; Job. XXXI, 26; XXXV, 5; XXXVII, 9, 18; XXXVIII, 7, 31, 32, 33, 37.] . Sed et munera a magis Christo oblata suadere videntur, ut eos Arabas dicamus. Munera enim hæc fructus nativos fuisse regionis, ex qua magi venerunt, veri omnino simile, ne dicam indubium est. Sed in aliis regionibus, ex quibus alii magos profectos putant, in Chaldæa, inquam, et in Perside, aurum nullum effoditur, effoditur tamen in Arabia [Strabo, l. XVI, p. 777, 780, edit. Casaubon; Plin. H. N. l. VI, § 32, n. 8; l. VII, § 57, n. 6.] , præsertim vero “Sabæos ditissimos … auri metallis” dicit Plinius [L. VI, § 32, n. 18.] , quod scriptorum sacrorum auctoritas comprobat [II Paral. IX, 14; Ps. LXXI, 15 coll. 10; Is. LX, 6; Ezech. XXVII, 22.] . Similibus de thure et myrrha propositis, de quibus supra satis est disputatum, Denique oriens, inquit, Hebraïce “Kedem” in scripturis sacris pro Arabia usurpatur [Gen. X, 30. Rosenm. Schol. in h. l. et Geseu. Thesau. philolog. crit. ad hunc V, n. 2.] , quod multis evincit Patritius, ac similiter filios orientis, inter quos Job magnus fuit [Job. I, 3.] , Arabas designare. Denique, hæc sane satis sunt, inquit, ut nomen “Kedem, oriens” in scripturis Arabiam potissimum designare credatur. Alio loco [Patricius. l. c. pag. 336.] patres multos laudat, qui existimarunt magos orituri Christi notitiam hausisse e vaticinio Balaami [Num. XXIV, 17.] , inter quos sunt Origenes [Contra Cels. l. I, n. 60.] Eusebius [Demonstr. evang l. IX, paulo post init.] , Basilius [Orat. in sanct. Christi generat. § 5.] , Diodorus Tarsensis [Ap. Photium, cod. 233 fin.] , Ambrosius [In Luc. l. II, § 48.] et Hieronymus [In Matth. II, 2] . Sed et jura Persidis ad magos sibi vindicandos prosequi non omittit [L. c. pag. 317.] , et quidem scribit tandem: Ex Arabia minus fortasse probabile est venisse magos quam e Perside [Ib. pag. 335.] . Scilicet scriptores christiani non pauci ita senserunt; sed pro multis est S. Justinus, qui in Judæa natus est et omnes ætate superat. Interpretatio etiam prophetiarum, de quibus dictum, Arabiæ in primis favet; ac videtur mihi labente ætate exinde incrementa cepisse altera sententia, quod crederetur (in primis postquam Romani in oriente invaluerunt et potissime post Constantinum magnum) magos nullos fuisse extra Persidem. Verum usque ad Pompeji adventum in Syriam, ex diuturno dominatu Medorum et Persarum vix est dubium, quin frequenter eos reperire fuerit in Asia occidentali pæne universa [Cfr Patritius, l. c. pag. 312, n. 22 sqq.] . Denique de lingua qua usi sint magi aliquid hic proponere liceat: Arabum scilicet gentes multæ a Judæis Hierosolymitanis intelligebantur [Cfr infra, n. 78; Acta SS. tom. IX Octobris, pag. 51, n. 16.] ; Persæ non item, quum lingua eorum, a Syro-Chaldaïca prorsus diversa, maximam partem Indo-Germanica sit. Coronidis loco hanc notationem eruditi viri hic adscribere non omittam: Primus, ait Patritius [L. c. pag. 321.] , qui hos magos expresse reges adpellaverit, quantum ex scriptis patrum, quæ supersunt, colligere est, fuit fortasse Cæsarius Arelatensis sæculo VI, in cujus oratione de Epiphania hæc legimus: “Illi magi tres reges esse dicuntur [Oper. Augustini, ed. Maurinor. tom. V, Append. serm. 139, n. 3.] ”; fortasse, inquam, tum quia hujus orationis auctor non omnino certus, tum quia illud “reges” suspectum habuere Maurini, virgulaque censoria notarunt. Quo jam neque illa ætas scriptorem illum suggereret, apud quem expressa regum adpellatio magis designandis adhibita reperiatur. His omnibus perpensis, si Arabes fuerint magi, ut mihi veri similior est sententia (sive reguli, aut phylarchæ potius, fuerint, sive non) crediderim e Nabatæis fuisse extremi maris rubri accolis [Strabo, l. XVI, p. 1081, 1103. ed. Oxon. Cfr supra n. 11, 12.] , quæ gens ex Chaldæis et Idumæis coaluerat [Quatremère, ap. Ritter, tom. XII, pag. 138.] ; horum lingua Hierosolymitanæ proxima fuit, ac negotiatio usque ad Christum natum florentissima [Ib. p. 136. 138 sq.] : quippe qui in locum Sabæorum labente ævo magnam partem successerant.

[29] [S. Petrus Arabum catechista in die Pentecostes; inter eorumdem apostolos recensetur S. Paulus,] Utut sit de magis, de quibus certa consequi non contingit, Judæi Arabes, qui in prima pentecoste post resurrectionem, audiverunt apostolos sua lingua loquentes magnalia Dei [Act. II, 11.] , et quorum plures inter baptizatos fuerint a S. Petro (siquidem inter Arabiam desertam et petræam fere conclusa est Juæa, et ex tam vicinis regionibus judæi multi Hierosolymam venerint necesse est), hi, inquam, ad utramque Arabiam proculdubio acceptam fidem detulerint. De his S. Joannes Chrysostomus [Homil. II in Act. apost.] : Petrus præcipuus catechista habetur et primus exstitit verbi concionator, et primus coëgit ecclesiam, eamque non ex Hierosolymitanis et circumcirca habitantibus judæis, sed ex Parthis, Medis, Phrygiis, Libycis, Ægyptiis, Arabibus, advenis Romanis et aliis. Et qui omnium pastor fuit a Domino institutus, ex omnibus nationibus cogere cœpit oves. S. Paulus, postquam Damasci est conversus, abiit in Arabiam (Galat. I, 17), nimirum Damasco vicinam, quæ et pars est Arabiæ desertæ; idque conficitur tum ex eo quod et ipsam Damascum Arabicæ regionis esse et fuisse veteres asserant [Justin. mart. dialog. cum Tryph. Migne. Patrolog. græca tom. VI, col. 659.] , tum ex verbis S. Pauli: Abii in Arabiam, et iterum reversus sum Damascum. Etenim Damasceni, impotentiam pertæsi regum Syriæ, Aretæ, regi Arabum, sese dederant, teste Josepho. Alterius Aretæ, regis Damasci, itidem Arabis [Cfr Eckhelius, Doctrina numorum, vol. III, p. 330. Vindobonæ 1828.] meminit ipse S. Paulus. Verum quum nesciamus quanto tempore hic in Arabia deserta sit versatus, et potius videatur vita solitaria sese ad apostolatum parasse, nequit propter hæc ejus apostolus vocari.

[30] [uti et alii plures: omittendus S. Matthias. Eunuchus reginæ Candacis Arabs non fuit.] Sancti alii non pauci ab Assemano [Bibl. orient. tom. III, part. 2, pag. 17] inter Arabiæ apostolos recensentur; verum hic omittimus nonnullos, quoniam suo tempore in opere nostro de iis erit dicendum, nimirum de S. Thaddæo apostolo, ad diem 28 octobris; de S. Andrea, ad 30 novembris; de S. Thoma, ad 21 decembris; et de S. Joanne evangelista ad 27 ejusdem mensis. His omissis, nominat insuper Assemanus SS. Matthæum, Bartholomæum, Matthiam, Philippum et Timonem diaconos, Adæum seu Thaddæum, ex 72 discipulis, et Marim quemdam, qui similiter ævo apostolico floruit. Ad S. Matthiam apostolum quod attinet, eum in Æthiopia Ægypto vicina fidem prædicasse, nonnulli autumarunt, sed levissimo fundamento, ut tomo sequenti, in commentario de S. Frumentio ostendetur; at vero eum in Arabiam evangelium intulisse, nemo, quod sciam, præter Assemanum adstruere conatus est [V. Acta SS. ad d. Febr. 24 pag. 432.] . In Philippo diacono manifeste errat idem scriptor, dum dicit: Ejusdem regionis (Homeritarum Arabiæ felicis) erat eunuchus Æthiops, potens Candacis reginæ Æthiopum, qui a Philippo diacono baptizatus est (Act. VIII). In Æthiopiam enim Africanam, quæ ulterior India et Abyssinia appellatur, primus fidem christianam sæculo quarto intulit Frumentius. Nam primo, nomen Candacis reginis Æthiopiæ inferioris, seu proprie dictæ, adhæsit, teste Plinio: Regnare feminam Candacen ajunt, quod nomen multis jam annis ad reginas transiit [Plin. Hist. nat. lib. VI, cap. 29.] . Atque ejusdem nominis reginam memorat Strabo, qui diu ante Plinium scripsit [Cfr Acta SS. tom. VI Augusti, p. 7; et tom. VI Sept., p. 196, n. 7.] . Eis urbs regia Napata fuit, ut Lepsius docet, deinde Meroë. Regionis incolæ mox Nubades vel Nubii dici cœperunt; sed in inscriptione Aizanæ, regis Axumitarum, seu Abyssiniæ, medii sæculi quarti, adhuc Æthiopum nomine veniunt [Ap. Lord Valentia, Voyages and travels to India… Abyssinia etc. tom. III, p. 181 sq. London 1809.] . Adverte secundo, Æthiopiam Africanam duplicem esse, et Abyssiniam respondere Æthiopiæ superiori, seu australi, quæ etiam frequenter India est dicta. Et hujus quidem Æthiopiæ apostolus fuit S. Frumentius, ut ostendetur tomo sequenti adversus Nicephorum Callistum, cl. Thomam Wright aliosque.

[31] [De Timone diacono, Thaddæo e 72 discipulis, et hujus discipulo Mari: hic in Mesopotamia australi] Timonem diaconum Arabiæ apostolum dici non posse, patet ex iis quæ scripsit Henschenius, ad diem quo colitur, 19 aprilis [Acta SS. tom. II April., pag. 619.] ; nec differt Lequien, qui de ecclesia Bostrorum scribens, provinciæ Arabiæ metropoli, Timon, inquit, unus e septem diaconis, primus Bostræ vel Bostrorum (urbs est quondam Moabitidis, ad orientem maris Tiberiadis, dicta hodiedum Busrah) [Ritter, tom. XV, pag. 968 seqq.] episcopus factus est, si Dorothei Tyrii, vel Hippolyti Thebani nomine inscriptis septuaginta duorum Domini discipulorum catalogis credimus, qui græculo cuidam sequioris ævi æquius tribuuntur. Ceterum Eusebii Cæsariensis ætate nullus ejusmodi catalogus exstabat Domini discipulorum, velut ipse testatur lib. 5 hist. cap. 12: Των δ᾽ ἑβδομηκοντα μαθητων καταλογος μεν οὐδεις οὐδαμη φερεται [Oriens christ., tom. II, col. 853.] . De Adæo seu Thaddæo, ex 72 discipulis, qui aliquas partes Arabiæ desertæ attigisse videtur, et a S. Hieronymo cum Thaddæo apostolo est confusus, agendum erit ad diem 28 octobris, ut promissis stemus decessorum nostrorum [Acta SS., tom. III Junii, pag. 804, n. 8.] . Adæo duo fuere discipuli, Aghæus et Mares; posterioris prædicationem sic describit Amrus Matthæi, alterius scriptoris Arabici, Maris Salomonis nomine, qui claruit circiter annum Christi 1135, epitomatoris: Mares autem Radani primum (urbs est Babyloniæ) [Assemani, Bib. or., tom. III, part. 2, pag. 772.] , inquit, deinde Modainæ (i. e. in urbe duplici; qua voce Arabica vicinæ urbes Seleucia et Ctesiphon designantur) fidem prædicavit magno cum labore ingentique cura; nam ibi Persarum regia erat, ejusque urbis incolæ potiori ex parte magi: Mox Dor-Kenæ et Cascaræ (nomina sunt urbium non procul a Seleucia); et huic quidem episcopum instituit, qui primus in iis regionibus ordinatus est: atque idcirco primas omnium tenet, estque sedis patriarchalis custos. Demum se contulit ad annunciandum evangelium cunctis partibus terræ Babylonis et utriusque Arachæ (sive Iracæ, Persicæ nimirum et Assyriacæ) et Huzitarum (in Perside) et Jamanæ (Arabiæ felicis) et insulis et Arabiæ sceniticæ et Nagranæ (in qua S. Arethas martyrio est coronatus), et insulis maris Jamanæ et maris Indiarum.

[32] [et in partibus quibusdam Arabiæ desertæ prædicasse fidem videtur.] Nec destitit universas hasce regiones obire, et loca etiam, quibus Mar (i. e. dominus) Adæus fidem nunciaverat, invisere, ibique catechizare, baptizare, docere, ecclesias exstruere, morbos curare, signaque et prodigia patrare; donec plurimos ad fidem convertit, christianamque religionem in illis partibus mirifice propagavit. Tum vero Modainam (Seleuciam) reversus, domicilium suum in ea sedemque patriarchalem fixit confirmavitque, præcipiens ut catholicus (appellatio est patriarchæ Nestoriani orientis) non alibi in patriarcham orientis quam Modainæ ordinaretur. Quum sacram liturgiam celebraret aut ordinationes faceret, albo pallio utebatur. Supervixit Adæo (seu Thaddæo), socio suo in munere prædicationis, annos tres supra triginta; quumque morti proximus esset, præcepit ut successorem sibi ex urbe Hierusalem quærerent. Decessit sexta feria secundæ hebdomadæ æstatis (seu nonæ post Pentecosten, qua feria a Chaldæis colitur), die 19 julii, anno Græcorum 393, sepultusque est ad dexteram altaris in majori Dorkenæ ecclesia. De his monet Assemanus, Amrum Matthæi, qui sæculi XIV christiani est scriptor, statum ecclesiæ Cascarensis, sedem patriarchalem Seleuciæ, pallium quo usum esse Marim refert, diemque et annum obitus ejusdem, ex rebus quæ sua ætate a patriarchis Nestorianis in oriente gerebantur, metitum esse [Bibl. orient. tom. III, part. 2, pag. 20 seq.] . Ad nos spectant solum quæ de prædicatione Maris in Arabia felice et in civitate Nagran Amrus narrat. Verum in his præter magistrum suum et ducem, Marim Salomonis, est locutus. Nam hujus locum profert quoque Assemanus [Ibid. pag. 22.] ; in quo nihil de prædictis Arabiæ australis partibus reperire est. Elias Damascenus, noni sæculi scriptor, dicit fines tantum Arabum ab Adæo et Mari fide fuisse imbutos [Ibid. pag. 5.] ; id est, ni fallor, partes quasdam Arabiæ desertæ. Scire igitur cupimus quo ex fonte hauserit Amrus, quæ de prædicatione Maris in Yemana ejusque civitate Nagran sive Negran, narrationi sui magistri adjecit; sed donec antiquiora et tutiora non prodeunt monumenta fidere his nullatenus possumus. De Mari et Aghæo, discipulis Adæi, sive Thaddæi, dici poterit vel ad diem 28 octobris, vel si quando ephemerides ecclesiæ Syrorum, seu patriarchatus Antiocheni, in opere nostro edere contigerit.

[33] [Sabæi, sive Homeritæ dicti sunt quoque Æthiopes] Faciliorem fuisse Assemanum in apostolis Arabiæ admittendis supra est insinuatum; quod non dubito pronuntiandum esse circa ea quæ de S. Matthæo scribit: Ex eodem menologio, inquit, Basilii imperatoris [Part. 2, pag. 197. Urbini, 1727.] , et ex iis quæ supra de Æthiopibus et Indis diximus, palam fit Homeritas Arabiæ felicis populos fuisse Æthiopas Indosque illos quibus Bartholomæus et Matthæus… fidem Christi annuntiarunt [Bib. or., tom. III part. 2 pag. 592.] . Homeritas hos fuisse Æthiopas, aut potius sic esse dictos a veteribus, concedimus, nec inutile erit breviter monstrare: ut illustrentur ea quæ superius de communitate linguæ et forte originis, eam gentem inter et Abyssinos, disseruimus: ac præterea ut melius intelligantur quæ Eusebius et Hieronymus de SS. Bartholomæo et Pantæno scripserunt. Arabia felix igitur, seu terra Homeritarum, ex Herodoto [Lib. 7, cap. 70, pag. 339. Parisiis 1844.] , Strabone, Stephano geographo, Theodoreto, aliisque pluribus, Æthiopia Asiatica aut orientalis dici posset: Ita enim dicti Æthiopes bifariam dividuntur, ipsa interveniente natura, Arabico sinu [Strabo, lib. I, pag. 51. Oxonii, 1807.] . Stephanus de urbibus: Ὁμηριται ἐθνος Αἰθιοπων, Homeritæ, gens Æthiopum. Similia pluribus locis habet Theodoretus, maxime ubi de Sabæis scribit: Σαβα ποιον ἐστιν γενος; Saba qualis gens est? Respondet: Αἰθιοπικον, Æthiopica, addens: Sitos eos esse ajunt citra mare Indicum. Nominant autem eos Homeritas, et sunt e regione Auxumitarum. Inter hos autem et illos medium est mare. Eorum regina fuit admirabilis illa femina, cujus studium laudavit Christus [Matth. XII, 42; Luc. XI, 31.] etc.

[34] Sicut Æthiopiæ, ita et Indiæ nomine utraque regio, Arabia felix et Abyssinia, vel tota Æthiopia Africana, [et Indi. Æthiopes Africæ Indi dicti sunt et ipsi.] designata fuit. De Arabia res est manifesta. Philostorgius lib. II, cap. 6, teste Photio, Homeritas Indos vocavit: Hos autem Indos olim quidem Sabæos ait esse dictos, ab urbe Saba, quæ caput est totius gentis; nunc vero Homeritas vocari. Et lib. III, cap. 4, regionem quam incolunt Homeritæ, Arabiam magnam et felicem a Græcis appellari scribit. Similiter Theophanes, ad annum æræ mundanæ 6064, Homeritas Indos vocavit: δια το πρεσβευσαι τους Ὁμηριτας Ἰνδους προς Ῥωμαιους. Et Theophylactus Simocatta, qui ineunte sæculo VII Cpoli scribebat, quædam ad gentem Homeritarum spectantia referens, hæc addit: Ἰνδικον δε το γενος, και Ῥωμαιοις (seu Græcis Cpolitanis) ὑπηκοον [Lib. III, pag. 132. Bonnæ 1834.] . His consonant Eusebius, Cedrenus et veteres geographi Arrhianus, Nearchus, Æthicus et Julius Honorius [Ap. Wright. Early Christianity in Arabia, pag. 29. London 1855.] . Verum et Æthiopas quoque non infrequenter dictos fuisse Indos, patet iterum ex historicis aliisque scriptoribus: Νειλος μεν ποταμος, ἐξ Ἰνδων ἐπ᾽ Αἰγυπτου φερομενος, δικα τεμνει την ἐκεινῃ γην, ἀχρι ες θαλασσαν. κ. τ. λ. [Procop. de ædificiis, lib. VI, pag. 331. Bonnæ 1828.] . Clarissime Servius ad Virgilii Georg. II, 116: Indiam omnem plagam Æthiopiæ accipimus. Idem docet Joannes Asiæ episcopus infra n. 113; et legi potest hac de re latius disserens Jobus Ludolfus in Commentario ad historiam Æthiopicam [Pag. 75 et seq.] .

[35] [S. Matthæus non in Homeritide, sed in Nubia fidem prædicavit,] Redeamus jam ad S. Matthæum, quem Asiaticis Æthiopibus, aut Indis, evangelium prædicasse Assemanus scribit. Verum observamus eum pondera rationum habere nulla, quibus ad unam potius quam ad alteram sententiam propendeat; incaute enim secutus est Tillemontium, qui nullam Æthiopiæ Africanæ partem fidem accepisse censuit ante S. Frumentium. Legantur quæ de S. Matthæi apostolatu scripsit Stiltingus noster ad diem XXI septembris, quo colitur: in quibus non modo a Tillemontio objecta diluit, sed pluribus demonstrat quæ a Ludolfo jam fuerant proposita, S. Matthæum apostolum fuisse Æthiopiæ septemtrionalis, seu Nubiæ; cujus pars olim Sennaar est dicta [Acta SS. tom. VI Sept., pag. 206 et seqq.] . Denique juvat universim observare cum Ludolfo, veterum plerosque sibi Indiam finxisse prout libuit, ita ut illis India nihil aliud sit quam ignota quædam et remota australis regio, cujus nomen speciale ignoretur [Ludolf. Commentarius, pag. 76.] . Etenim, ut addit idem, Indiæ neque initium, neque finem recte sciebant. Quocirca scribit Procopius, sæculo sexto, de Saracenis Arabiæ australis: Μεθ᾽ οὑς δητα γενη των Ἰνδων ἐστιν: Post hos sequuntur gentes Indorum [De bello Pers. lib. I, tom. I, pag. 100.] .

[36] [apparet ex Eusebio] Ast si Matthæum apostolum in Arabia prædicasse ex veteribus monumentis non potest confici, plura id suadent de S. Bartholomæo; quem eumdem esse cum Nathanaële post alios late ostendit idem Stiltingus [Tom. V August. pag. 7 et seqq.] . Audiamus Eusebium res gestas narrantem Pantæni, philosophi christiani, qui et ipse inter Arabiæ apostolos adcensetur: Tantum porro animi ardorem, inquit, erga verbum Dei idem vir (Pantænus) ostendisse perhibetur, ut orientis nationibus (τοις ἐπ᾽ ἀνατολης ἐθνεσιν) evangelii Christi prædicator exstiterit, ad ipsam usque Indiam progressus (μεχρι και της Ἰνδων στειλαμενον γης). Quippe complures erant etiam tum evangelistæ sermonis Dei, qui divina quadam æmulatione succensi, apostolorum exemplo studium suum conferre ad ædificationem fidei et ad incrementum verbi divini properabant. Ex quorum numero Pantænus ad Indos usque penetrasse dicitur (εἰς Ἰνδους ἐλθειν λεγεται), ibique evangelium Matthæi, quod adventum ipsius jam prævenerat, apud quosdam Christi notitia imbutos reperisse: quibus scilicet Bartholomæus, unus ex duodecim apostolis, olim, ut fama est, prædicaverat, et evangelium Matthæi, Hebraïcis conscriptum literis, reliquerat; quod quidem ad prædicta usque tempora servatum esse memoratur. Hic ergo Pantænus post multa præclare gesta, tandem Alexandrinæ præfuit scholæ; ubi partim viva voce, partim scriptis, divinorum dogmatum thesauros exposuit [Euseb. lib. V, cap. X.] .

[37] [et maxime ex Hieronymo missum esse S. Pantænum ad Indiam Brachmanicam:] Similia habet S. Hieronymus libro de scriptoribus ecclesiasticis cap. 36: Pantænus, stoïcæ sectæ philosophus, juxta quamdam veterem in Alexandria consuetudinem, ubi a Marco evangelista semper ecclesiastici fuere doctores, tantæ prudentiæ et eruditionis, tam in scripturis divinis quam in sæculari literatura fuit, ut in Indiam quoque, rogatus ab illius gentis legatis, a Demetrio Alexandriæ episcopo mitteretur (circa annum Christi 190) [Tillemont, Mém. tom. III p. 172.] ; ubi reperit Bartholomæum, de duodecim apostolis, adventum Domini Jesu, juxta Matthæi evangelium prædicasse, quod hebraïcis literis scriptum, revertens Alexandriam, secum detulit. Hos Eusebii et Hieronymi locos recitat quoque Stiltingus in Actis S. Bartholomæi, et contendit intelligendos esse de India Gangetica, seu Brachmanica, concedens tamen et in Arabia felice S. Bartholomæum prædicasse. Quam in rem ostendit Indiam illam Eusebio et Hieronymo fuisse notam [Tom. V Augusti. pag. 22 et seq.] . Ad Hieronymum quod attinet, non novit eam tantum, sed eam adivisse S. Pantænum disertis verbis affirmat: Stoicæ sectæ philosophus Pantænus, inquit epist. 70 [Migne. Patrologia, tom. XXII, col. 667.] , ob præcipuæ eruditionis gloriam, a Demetrio Alexandriæ episcopo missus est in Indiam; ut Christum apud Brachmanas et illius gentis philosophos prædicaret. Qui locus Hieronymi cum præcedenti jungendus, in quo de India scribens quam adiit Pantænus, addebat: Ubi reperit Bartholomæum, de duodecim apostolis, adventum Domini Jesu, juxta Matthæi evangelium prædicasse etc.

[38] [ibi, vel in Homeritide reperit evangelium Hebraïcum quo usus S. Bartholomæus. Hic videtur in India cis Indum prædicasse.] Hoc igitur ex Hieronymo est indubitatum, legatos ex India Brachmanica venisse ad Demetrium, episcopum Alexandrinum, et illuc missum esse S. Pantænum. Secundo, certum similiter videtur ex Hieronymo, in hac ipsa India Brachmanica, et fidem annuntiasse S. Bartholomæum et repertum esse ejus codicem evangelii S. Matthæi Hebraïcum. Cui tamen posteriori conclusioni nonnulla objici possunt. Et primo quidem, S. Bartholomæum multorum consensu, Arabiæ felicis dici posse apostolum et in ea prædicasse evangelium; ut mox ostendetur. Deinde, si Indiam Brachmanicam idem adiit, ut est verisimile, eam tamen non fuisse ejus martyrii palæstram; quum Armeniæ hanc gloriam tribuant plerique omnes [Tom. V Aug., pag. 27.] ; quo vocatos fuisse presbyteros Alexandrinos a legatis Indis (qui per mare Indicum et sinum Arabicum, aut forte Arabum camelis vecti, Alexandriam pervenerunt), nemo est qui cogitaverit. Ex quibus sic interrogare subit: Quidni S. Bartholomæus codicem suum Hebraïcum reliquisset inter Sabæos potius, seu Homeritas, qui lingua utebantur Semitica, Hebraïcæ vicina, et inter quos verisimile est habitasse mercatores Judæos; quam inter Indos, lingua loquentes undequaque diversa? Utut est, S. Bartholomæum Indiam illam attigisse arbitramur, quæ cis Indum fluvium est, in quam ex Arabia trans fretum sinus Persici cui nomen Harmozon, vulgo Ormuz, vel per mare Indicum, facile pervenire potuit. Atque inde transisse eumdem ad Armeniam per Persidem et Parthiam censemus: quarum regionum mentio est in historia ejus martyrii [Ibid. l, c.] .

[39] [fuit et Arabiæ apostolus: explicatur locus Rufini,] In Arabia vero S. Bartholomæum fidem nunciasse docent antiqui scriptores plurimi, nec eorum quisquam id diserte negavit: In ea divisione orbis terræ, inquit Rufinus lib. X cap. 9, quæ ad prædicandum verbum Dei sorte per apostolos celebrata est; cum aliæ aliis provinciæ obvenissent; Thomæ Parthia seu Persis, quum Parthi tum temporis universum pæne hoc regnum occuparent; et Matthæo Æthiopia, eique adhærens citerior India (i. e. Arabia felix, quæ multo frequentius quam Æthiopia Africana, India est dicta) Bartholomæo dicitur sorte decreta. Inter quam Parthiamque media, sed longo interior tractu India ulterior jacet, multis variisque linguis et gentibus habitata. In quibus cum aliis ap. Plinium lib. VI, cap. 20, Indiam hanc circiter ad sinum usque Persicum protendit. Quam velut longe remotam, nullus apostolicæ prædicationis vomer impresserat, de quo dicetur in Actis S. Thomæ apostoli. Quæ tamen tempore Constantini tali quadam ex causa semina fidei prima suscepit. Metrodorus quidam philosophus, inspiciendorum locorum et orbis perscrutandi gratia, ulteriorem dicitur Indiam penetrasse etc. Cujus exemplo etiam invitatus Meropius quidam, Tyrius philosophus, simili ex causa adire Indiam voluit, habens secum duos puerulos, quos liberalibus litteris, utpote propinquos instituebat. Quorum unus, qui erat junior, Edesius, alter Frumentius vocabatur etc.

[40] [in quo Indiam Brachmanicam ab India Africana, seu Æthiopia, non distinguit.] In his aperte binas Indias Rufinus distinguit, alteram citeriorem, Æthiopiæ adhærentem, quam respondere Arabiæ australi diximus, et in qua fidem prædicaverit S. Bartholomæus; alteram ulteriorem, quæ inter citeriorem et Parthiam, seu Persidem orientalem sita sit: et quam Indiæ cis aut circa Indum respondere haud dubitamus. Deinde scribit de Metrodoro: Ulteriorem dicitur Indiam penetrasse; quod ex præcedentibus de Brachmanica intelligendum est. Ceterum id disertis verbis asserit Cedrenus ad annum Constantini 21: Metrodorus quidam Persa, inquit, sub prætextu philosophandi, in Indiam se ad Brachmanas contulit [Tom. I, pag. 516, edit. 1838.] . Verum Rufinus in sequentibus, ubi Meropium eamdem Indiam adiisse scribit cum duobus pueris Ædesio et Frumentio, et per hos tempore Constantini eam semina fidei prima suscepisse, Indiam illam ulteriorem, seu Brachmanicam, ab Abyssinia, quæ et ipsa India est dicta, jam non distinguit. Quamquam narrat Frumentium Alexandriam perrexisse, et quum a S. Athanasio consecratus esset episcopus, ad suam Indiam rediisse. Hic igitur peccat Rufinus et male intellexit Ædesium, S. Frumentii fratrem, quem Tyri allocutus est. Etenim certissimum est S. Frumentium Abyssiniæ fuisse apostolum; ut tomo sequenti uberius adstruetur. Hoc itaque loco, qui doctis viris Ludolfo [Comment. etc., pag. 76.] , Pagio [Ad ann. 327, n. 14 et seqq.] et aliis non paucis, pœne inenodabilis est visus, parum Rufinus geographiæ gnarum se ostendit.

[41] [Eum imitati Socrates et Theodoretus. Sententia cl. v. Letronne. Bartholomæus Homeritarum apostolus e Philostorgio.] Rufinum exscripsit Socrates pæne ad verbum lib. I, cap. 15: Thomas Parthiam… obtinuit, Matthæus Æthiopiam; Bartholomæus Indiam, quæ huic finitima est, sortitione accepit. India autem interior, (quæ a Rufino ulterior dicitur), quam permultæ gentes barbaræ accolunt etc. Rufinum sequitur quoque Theodoretus lib. I, cap. 22, magistrum suum in nullo emendans, Indiamque quam adivit Meropius cum Frumentio et Ædesio, quamque ulteriorem Rufinus vocavit, et Socrates interiorem, vocat ipse ultimam: την ἐσχατην Ἰνδιαν. Indiam Brachmanicam non adiisse Metrodorum et Meropium, sed Abyssiniam tantum, nescio qua de causa, censuit cl. v. Letronne [Mém. de l'Institut, tom. X, pag. 236 et seqq. Paris 1833.] , et omnium narrationes componi posse comparatis inter sese vocibus: Ulterior India, ἐνδοτερω Ἰνδια, ἐσχατη Ἰνδια etc. Qua in re inutilem posuit operam; nam hoc admisso, post Cedrenum et narrationem satis apertam Sozomeni, Meropium primum adiisse Indiam Brachmanicam, ac in reditu (per viam consuetam, sinum scilicet Arabicum) ad portum quemdam Abyssiniæ, seu Indiæ Africanæ appulisse, omnia de facili intelliguntur, retinentque voces significatum proprium. Sed ut ad S. Bartholomæum denuo oratio convertatur, eum Homeritarum apostolum fuisse, inter veteres apertissime docuit Philostorgius: de quo libro II, cap. 6 excerptorum hæc habet Photius: Ait impius Philostorgius hæresis Arianæ sectator, interiores Indos qui Bartholomæi apostoli prædicatione ad Christi cultum conversi sunt, dissimilem Filii substantiam profiteri… Hos autem Indos, olim quidem Sabæos ait esse dictos ab urbe Saba, quæ caput est totius gentis; nunc vero Homeritas vocari. Philostorgio si minus verbis, at re aperte consonat pseudo-Dorotheus in catalogo apostolorum: Bartholomæus apostolus, inquit, Indis qui felices vocantur (Ἰνδοις τοις καλουμενοις εὐδαιμοσι), prædicato Christo, iisque dato Matthæi evangelio etc. [Chronicon paschale, pag. 435 in append. Parisiis 1688; cfr Sophronius ap. Fabricium, Biblioth. ecclesiast. pars. I, pag. 225. Hamburgi 1718.] . Hunc Dorotheum sequitur Menologium Basilii imperatoris, sæculo X conscriptum, in quo similiter in Indiam felicem S. Bartholomæus profectus dicitur [Menologium Græcorum jussu Basilii etc. part. 2, pag. 197. Urbini 1737.] .

[42] [Semina religionis christianæ in Arabiam invecta quoque a mercatoribus.] Ast ævo apostolico aliqua semina fidei ex Palæstina a mercatoribus delata fuisse in Arabiam, ut supra insinuavimus, prorsus est verisimile. Paulo rarius quidem ad Syriam venisse videntur Arabum cameli, ex quo hoc regno potiti sunt Romani, ut ex verbis Strabonis deducit cl. F. Movers [Die Phœnizier, tom. 3, pag. 144 et 291.] , sed mox decrevit victorum timor et ad nundinas in Hebron, quæ ab Hieronymo mercatus celeberrimus dicitur [Comment. in Jerem. cap. 31 et in Zach, cap. 11.] , aliasque, sese pro more contulerunt. Scribit enim Sozomenus sæculo V de loco Terebinthi, chiliometris circiter duobus cum dimidio ab Hebron [Cfr Ritter, Erdkunde, tom. XVI, pag. 222.] et quadraginta quinque versus meridiem, ab Hierosolyma: Quo in loco Filium Dei una cum duobus angelis contra Sodomitas missis, Abrahamo apparuisse, et filium ei nasciturum prædixisse, verax testatur historia. Illic porro æstatis tempore celebrem quotannis mercatum agunt ejus loci incolæ, et qui ulterius degunt, Palæstini, Phœnices et Arabes. Multi quoque alii negotiandi causa eo conveniunt, partim vendituri, partim empturi. Quippe hoc festum maxima omnium frequentia celebratur: Judæorum quidem, propterea quod Abrahamum auctorem gentis suæ jactant; gentilium vero eo quod Angeli illuc advenerint; christianorum denique eo quod tunc temporis pro viro apparuerit is, qui diu postea ad salutem generis humani natus ex Virgine, cunctis se manifestum exhibuit [Sozomen. lib. II, cap. 4.] . En sententiam theophaniarum Filii Dei sub lege veteri, ut id obiter dicam, propositam manifestissime. De Arabum mercatorum itineribus scribit S. Hieronymus circa initium sæculi V [Epist. 129 ad Dardan. Migne. Patrolog. tom. XXI, col. 1104.] : Hi sunt qui pro locorum qualitate diversis nominibus appellantur, et a Mauritania per Africam et Ægyptum, Palæstinam et Phœnicem, Cœlen Syriam et Osrhoënem, Mesopotamiam atque Persidem, tendunt ad Indiam. Ex quibus Arabum itineribus non dubitamus quin semina religionis christianæ identidem in pæninsulam invecta fuerint; maxime quando imperante Constantino in universo imperio multæ ecclesiæ cœptæ sunt ædificari, erecti episcopatus: et in orientis civitatibus non modo floruit res christiana, sed et dominata est.

[43] [S. Hippolytus, dictus Portuensis, nullius civitatis Arabicæ episcopus fuit. Nomina christiana in historia provinciæ Hedjaz sæculo 1; signa D. N. J. C. et B. V. in Caba.] Attamen de pæninsulæ Arabicæ christianis, primis Ecclesiæ sæculis, vix quidquam novimus, præter ea quæ de S. Bartholomæo et Pantæno collegimus. Etenim S. Hippolytum, scriptorem clarissimum, qui colitur XXII Augusti et quem Portus Romani episcopatum tenuisse dixerunt, Adanis (vulgo Aden) in Yemana episcopum fuisse cogitavit quidem Stephanus Le Moyne [Varia sacra, tom. I, in Prolegom. Lugduni Batav. 1685.] ex his solis Philostorgii verbis (de quibus infra n. 52 redibit sermo): ἐν ᾡῬωμαιων ἐμποριονἐτυγχανενκαλουσι δε το χωριον Ἀδανην, ἐνθα και τους ἐκ Ῥωμαιων ἀφικνουμενους ἐθος ἠν καθορμιζεσθαι. Verum post Ruggerii dissertationem de sede S. Hippolyti [Ap. Migne. Patrol. Græca. tom. X, a col. 395.] et disquisitiones recentes de libro Φιλοσοφουμενων [Cfr Dœllinger, Hippolytus und Kallistus, pag. 53 et seq. et 89. Regensburg 1853.] , id nemo sapiens existimabit. Sed neque Bostrorum, metropolis Arabiæ, aut alterius Arabiæ desertæ civitatis episcopus fuit Hippolytus. Id eum fuisse credidere plures, ex obscuro loco Gelasii Pontificis; sed apte ostendit Cotelerius Gelasii verba ex perperam intellecto Rufino prodiisse [Cotelerius, Monum. eccles. Græc. tom. II, col. 639; Cfr Dœllinger, l. c. et M. P. Cruice, Hist. de l'église de Rome sous les pontificats de S. Victor etc., pag. 322. Paris 1856.] . In secunda serie principum tribus Djorhom, cui commissa erat custodia templi Arabum Caaba, et auctoritas aliqua competebat in provinciam Hedjaz, vel saltem in ejus partem dictam Tehama, sexto loco prodit Abd-el-Masih, filius Bakilæ. Verum ibi cognomen detegitur, inquit veterum Arabum historicus [Caussin, tom. I, pag, 195 seq. et 198.] , et vero nomine dictus fuisse videtur Amr, vel Amrus. Regnavitque ex ejusdem historici calculo ab anno Christi 76 ad 106. Cognomen autem valde est notabile, quum servum Messiæ, id est, Christi significet. Ex quibus conjicere pronum est, inquit idem, præter idola Christum ipsum tum temporis fuisse cultum in Hedjaz. Quod firmatur ex re admodum singulari, quam ex traditione sincera, et, ad testes oculatos, ut ferunt, pertingente, refert el-Azraki: imagines scilicet Jesu Christi et Virginis Mariæ, in columna quadam templi Cabæ exsculptas, sæculis ante-Islamiticis ab Arabibus fuisse adoratas [Cfr Burckhardt, Voyage en Arabie, edit. Eyriès, tom. I, pag. 221; Ritter, tom. XII, pag. 36.] . Idem refertur ab Harewi [Travels of Ibn-Batouta, pag. 51.] et a recenti scriptore vitæ Mahumetis [Noël Desvergers, Vie de Mahomet, pag. 132; idem, Arabie, pag 134. Paris 1847.] .

§ IV. Homeritarum reges christiani; legatio Theophili Indi; urbs regia Taphar.

[Homeritarum rex christianus Abd-Kelal, sæculo III;] In Homeritide ante sæculum sextum, quo persecutio exorta est Judæorum, plures reges christiani fuere, ut ostendunt Arabum monumenta historica. Primus hoc titulo dignatur sæculo III Abd-Kelal, filius Amri Dhu-l-Awad, si Abulfedæ est fides, vel filius Mathub, ut docet Hamza Isfahani; regnavit vero in Homeritide ab anno circiter 273 ad 297. Hic religionem Christi amplexus est, inquit Hamza [Ap. Schultens, Imp. Joctan. pag. 33.] , eam tamen occulens, nec palam profiteri ausus. Quibus addunt Ibn-Khaldun aliique, ad fidem Christi conversum esse Abd-Kelal ab homine quodam Syro, qui ad aulam suam venerat; sed quum non essent tum temporis christiani in Arabia felice, Himyaritas, ejus cultu detecto, rebellasse, et Syrum, qui ab idolis suis eum averterat, occidisse [Ibn-Khaldun ap. Caussin, tom. I, pag. 107; Thalebii Tabacat-el-Moluk, et Liber Ennucat ibid.] . Prius gentilem fuisse, discimus quoque ex inscriptionibus Himyariticis Marebensibus, quas Cruttendonius collegit; quarum prima significari dictum regem, docet post C. Rœdiger, inscriptionum interpretem, eruditus geographus C. Ritter [Erdkunde, tom. XII, pag. 82.] : et consentire videtur Fulgentius Fresnel, easdem inscriptiones interpretatus ex accuratiori editione Th. Arnaud [Ap. Caussin, l. c.] . Inscriptio illa prima sic sonat: Abd-Kulalam (F. Fresnel: Abd-Kelalam) ejusque uxor commodaverunt mihi (nomen non effertur) templum, ac ejus filii illud nunc mihi cedunt. — Verba sua invocatione divinitatis firmaverunt. Fortunæ bonis domus eorum potiatur auxilio deorum. Factaque est hæc donatio mense Charib anni 537. Si hic filii Abd-Kelal, regis Homeritidis, significantur, æra Arabica utuntur, quæ annis circiter 200 ante Christum cœperit. Etenim Marthad, seu Morthid, filius Abd-Kelal, ab anno circiter 330 ad 350 in Homeritide regnavit [Caussin. pag. 111; Sacy l. c., tom. XLVIII, pag. 554; Hamza pag. 35.] : sed æras Arabum ante Mahumetem permultas fuisse advertunt eruditi. De cetero inscriptio hæc, quocumque modo sit intelligenda, iis quæ de conversione regis Abd-Kelal sunt dicta, minime adversatur; siquidem ut perhibent historici omnes, subditos suos de ea celare conatus est.

[45] [regnante ejus filio Marthad contigisse censent legationem Theophili Indi,] Regnante Marthad, qui ab A. Schultens et Sacyo Morthid dicitur, filio Abd-Kelal, evenisse dicendum est legationem Theophili, quem Indum vocat Phylostorgius, Blemmyn vero S. Gregorius Nyssenus ( Βλεμμυς Θεοφιλος) [Contra Eunomium, lib. I, Migne, Patrol. Græc. tom. XLV, col. 263.] ; qua utraque appellatione et universa legati historia perpensa, quum ex insula Διβῳ, cujus incolæ Indi vocati fuerint, juvenis valde ad Constantinum Magnum tamquam obses missus fuerit, in insula aliqua sinus Arabici, aut adjacentis maris Indici, natum esse Theophilum haud dubitamus. Quam sententiam primus proposuit Petrus a Bohlen, professor Regimontanus, ob peritiam linguæ Sanscriticæ aliarumque plurium orientalium viris doctis non ignotus. Διβουν vero Philostorgii arbitratur esse Socotoram, dictam Sanscritice Dvipa sukhatara, seu insulam felicem; ex quo vocabulo Sanscritico, seu Indico, prodiisse censet nomen Græcum insulæ Dioscoridis, quo eam Græci appellant [Das alte Indien, tom. II, pag. 139 et seq.] . Atque hæc merito probari videntur scriptoribus recentioribus [Lassen. Indische Alterthumskunde, tom. I, pag. 748, ap. Nève, Revue des sources nouv. pour l'ant. chrét. en Orient, pag. 71. Lonvain 1852.] , quum noverimus ex Ammiano Marcellino [Ammian. Marc. l. XXII, cap. 7 et 10.] legationem advenisse ex insula Socotora ad imperatorem Julianum; et ex Cosma Indicopleuste [Cosmas. Indicopl. lib. III, ap. Migne, Patrol. Gr. tom. LXXXVIII, col. 170.] , eam circa annum 530 multos habuisse christianos. Non tamen probantur erudito viro Letronne, qui Διβουν esse conjicit insulam maris Arabici, dictam Dhalak, ad sinum Aduliticum et latitudinem 15° 40' [Cfr Ritter, Erdk, tom. I, pag. 238; Valentia, Travels, tom. II, pag. 31 et seqq.; Letronne, Mém. de l'Acad. tom. X, pag. 247 et seq.] ; cujus incolæ Blemmyes erant vel dici poterant [Cfr Quatremère, Mémoire sur les Blemmyes, pag. 129 et seqq.; Sapeto, Viaggio e missione cattolica fra i Mensa ecc. pag. 60.] , et quæ similiter magna est, ut Διβουν, vel Διαβουν vocat Nicephorus (ἐστι μεγαλη) [Hist. eccles. lib. IX, cap. 18.] ; qualemque hanc fuisse et ex Philostorgii narratione deducere licet. His præmissis, audiatur Arianorum historicus, narrans quæ sectæ suæ episcopus Theophilus in Homeritide gessit medio sæculo quarto; et quæ tum temporis esset regionis conditio prosequens.

[46] [qui a Constantio imperatore missus est ad Homeritas:] Ait Philostorgius, Constantium, qui ab anno 337 ad 361 imperium tenuit, legatos misisse ad eos qui olim quidem Sabæi nunc autem Homeritæ vocantur. Est hæc gens eorum qui ex Chettura nati sunt Abrahæ: in quo errat Philostorgius. V. n. 19, 21. Regionem autem quam incolunt, Arabiam magnam et felicem a Græcis appellari scribit, et ad extimum oceanum pertingere. Ejusque metropolim esse Sabam, etiam Mareb dictam, ex qua urbe olim Regina ad Salomonem visendum profecta est. Est autem ea gens ex circumcisione, et octavo die circumciditur. Sacrificant etiam soli et lunæ et diis indigenis. Judæorum quoque non exigua multitudo iis permixta est. Ad hos igitur legationem misit Constantius, eo consilio, ut ad veram pietatem illos traduceret. Proinde magnificis muneribus et blanda verborum persuasione regem illius gentis sibi conciliare statuit, atque ex eo statim opportunitatem nactus, religionis ibi semina spargere. Postulavit etiam, ut Romanis illuc navigantibus, et regionis incolis qui ad Christi fidem converti vellent, ecclesias ædificare liceret. Dedit etiam legatis magnam vim pecuniæ, quam ædificandis ecclesiis impenderent. Hujus porro legationis princeps erat Theophilus Indus. Qui olim quidem Constantino imperium administrante admodum juvenis obses a Divæis (παρα των Διβηνων) missus fuerat ad Romanos. Horum regio Divus (Διβους) insula est. Incolæ vero ipsi quoque Indi cognominantur. Porro hunc Theophilum, cum diu inter Romanos vixisset, mores suos ad summam virtutis perfectionem formasse, et veram de Deo opinionem amplexum esse scribit; sed et monasticam vitam eum elegisse, et ad gradum diaconi promotum esse testatur, Eusebio sacras ei manus imponente.

[47] [ejus tentamina ad propagandum inter hos hæresim Arianam.] Sed hæc quidem prius. Postea vero cum legationem hanc obeundam suscepisset, a suæ communionis hominibus episcopali dignitate eum ornatum esse. Ceterum Constantius, cum eam legationem magnificam et valde gratiosam esse vellet, ducentos equos ex Cappadocia generosissimos navibus impositos, multaque alia dona, partim ad conciliandam admirationem partim ad alliciendos animos misit. Theophilus igitur, cum ad Sabæos venisset, gentis principi persuadere conatus est, ut Christum coleret et a gentilium errore recederet. Et Judæorum quidem solita fraus ac malitia, in profundissimum silentium sese abdere coacta est (de Judaismo potissimum ab ineunte sæculo III post Christum natum in Homeritide invalescente, vide supra a num. 24), cum Theophilus admirandis operibus editis fidem Christi invictam esse semel atque iterum ostendisset. Legatio vero felicem exitum sortita est, cum princeps gentis illius sincero animo ad veram pietatem transiisset, et tres ecclesias in ea regione ædificasset, non tamen ex ea pecunia quam legati ab imperatore secum attulerant, verum ex iis sumptibus quos ipse alacri animo ex privata pecunia suppeditavit, admirandis Theophili operibus æqualem animi sui magnitudinem exhibere contendens. De qua conversione regis Homeritarum infra dubitandi erit locus.

[48] [Ostenditur Tapharon Philostorgii et Actorum S. Arethæ] Ex illis autem ecclesiis unam quidem in metropoli totius gentis, quam Tapharon vocant, ædificavit. Tapharon est hodierna Dhofar (Dhafar, Zhafar, Zafar), de qua scribebat Edrisius medio sæculo XII christiano [Géographie d'Edrisi, tom. I, pag. 148. Paris 1836.] : Dhofar metropolis est tractus Ihasseb, ac olim inter civitates maximas ac celeberrimas computata est, in qua reges Yemanæ sedem habuere. Conspiciebantur illic palatia Zeidan, ast nunc sola rudera; multumque numero incolæ decrevere. Servant tamen pristinæ fortunæ reliquias; atque agris cultis et arbore Phœnice satis instruuntur ut vitam sustentent. Edrisio præiverat Masudius scriptor sæculi X, dicens Zhafar fuisse Homeritarum regiam, nihil tamen addens de ejus situ. Firuzabadius duas civitates Zafar novit, alteram prope Sanaa in Yemana, alteram prope Mirbat in Hadramautia: atque hujus plures meminere, scribentes mari adjacere, nimirum e regione insulæ Socotoræ. Verum horum nullus ait aliquando Homeritarum regiam fuisse. Ex quibus Djawhari, et maxime Abulfeda, de binis locis promiscue sunt locuti [Ritter, tom. XII, pag. 255 et 259.] . Quumque viator Mahumetanus Istachri, et maxime Ebn Batuta, Zafar maritimam non parum extollant, rerum Arabicarum vir peritissimus Fulgentius Fresnel, hanc Himyaritarum regiam fuisse non dubitavit asserere [Lettres sur l'Arabie, in Journ. Asiat. 3me série tom. 5 et suiv.] . Qui paulo post veterum Arabum historiam accuratissime contexuit, vir clarissimus, A. P. Caussin de Perceval, dubium istud geographicum non contigit: qua de re ei congratulatur prædictus æmulus [Journ. Asiat. tom. XVI, pag. 266. Paris 1850.] . Verum id nihil mirabitur qui noverit scriptorem solam nudam historiam Arabum pristinorum persequi; res sane molesta, ut ex tot eruditorum tentaminibus patet: nec plus assumpsisse e ceteris quam sibi ad finem suum necessarium videretur.

[49] [esse hodiernam Dhafar] Quocirca temerarius non videbor, si post unius periti conatum, situm Taphar, regiæ Homeritarum, iterum expendere velim; eo magis quod ad id me impellunt mox edenda Acta S. Arethæ, in quibus de ea multifariam est mentio. Adverto itaque primo loco, eos qui Taphar regiam fuisse dicunt, Philostorgium, auctorem Actorum nostrorum, et ex Arabibus, Masudium et Edrisium, nusquam addere eam maritimam fuisse. Dein Djawharius, qui primus confusionem aliquam induxit, ligna et lapides pretiosas Zhapharis maritimœ ei Zhafari attribuens quæ et in terris sita sit et Himyaritarum fuerit regia [Ap. Ritter, pag. 255 et 261.] , sic Fulgentio Fresnel favere nequaquam potest. Quin et Abulfeda, dum plurima de Zhafaris portu, post Istachrium, memorat, addit, secundum Edrisium, et in Tehama Yemanæ sitam esse, ac parasangis 24 solum, seu milliaribus 72 Arabicis, quæ hodiernis Anglicis nonnihil majora sunt, distare a Sanaa. Hæc est igitur tertia et evidentissima ratio, Edrisium Zhafar, regiam Homeritarum, nulla mentione habita portus aut maris, inter civitatis interioris Homeritidis describere, climatis secundi parte sexta; et mox addere: A Dhofar (vel Zhafar) ad Damar, milliaria 36; quæ ad 24, seu parasangas 8 contrahit Abulfeda. A Damar ad Sana, milliaria 40… A Dhofar ad Mareb, mansiones tres: quo loco notandum, mansionem Edrisii consuetis mansionibus Arabum sæpius duplo majorem esse [Cfr Ritter, Erdkunde, tom. XII. pag. 196.] , et celebrem viatorem Thomam Arnaud, qui anno 1843 ab ipsa Sana profectus, Mareb invisit, hanc non attigisse, licet camelis vectus, nisi itineris die sexto.

[50] [in interiori Yemana.] Quibus præmissis, merito inferimus 1° Tapharon Philostorgii et Actorum nostrorum, Himyaritarum regiam, esse ipsam Dhofar, vel Zhafar Homeriticam recentiorum Arabum, atque in interiori Yemana sitam esse. 2° Eam illo Yemanæ loco fuisse, quo Dhafaris cujusdam ruinas conspexit Niebuhrius [Description de l'Arabie, tom. II, pag. 71.] , nimirum prope Jerim; minime dubitans quin esset Dhofar, vel Dhafar Yemanica Edrisii et Abulfedæ. Etenim ruderibus Dhafaris, ut in ejus tabula geographica Yemanæ signatur, apprime conveniunt modo relatæ mensuræ. Eadem visitavit anno 1810 U. J. Seetzen, fundamenta vidit antiquissimi palatii ab Edrisio memorati, et inscriptiones Himyariticas, de quibus jam significarat Niebuhrius. Ad hanc Zhafar Himyariticam spectat proverbium, quod in libro Sahhlahh, sæculi X christiani, occurrit: Quicumque Zhafarim ingreditur Himyaritice scire, seu ὁμηριζειν debet; quo monebantur Arabes Ismaëlitæ, linguam suam Zhafare usui non esse. Illud frustra de maritima ejusdem nominis civitate intelligere Fresnellius voluit. Etenim Himyariticam fuisse linguam Zhafaris interioris, certum est ex inscriptionibus ab infelici viatore Seetzen illic detectis, quæ omnium primæ in Europam pervenerunt [Ap. Ritter, tom. XII, pag. 745.] . Zhafare vero maritima nullæ visæ sunt inscriptiones; et lingua Ehhkili, cujus notitiam Fresnellio debemus, quaque incolæ utuntur, non modo ab Æthiopica differt, sed etiam a lingua inscriptionum Himyariticarum [Cfr Ritter ibi, pag. 47 et seqq.; Bird, ap. Nouvelles annal. des voy. 1845, tom. II, pag. 202 et seqq.] , magis accedens ad linguam Hebræorum et Phœnicum. Et hæc est causa, ni fallor, cur idem eruditus vir, nuperius inscriptiones Himyariticas Marebenses, a Thoma Arnaud ex Arabia allatas, interpretans, de lingua Ehhkili tacere visus sit [Ap. Ritter, tom. XII, pag 862 et seqq.; Journal Asiatique. 1845.] .

[51] [Ecclesiæ Taphari ædificatæ.] Nobis itaque, his omnibus deductis et expensis argumentis, manifestum videtur, Tapharon, Homæritorum regiam, esse Dhafar vel Zhafar Homeritidis interioris. Verumenimvero ut ad Philostorgii narrationem jam redeamus, ex ea et ex Actis S. Arethæ hæc exsurgit difficultas: de ecclesia quam Theophilus Indus Taphari ædificavit, post sesquisæculum, nullam esse mentionem. Etenim in posteriori monumento hæc legimus num. 38: Tum rediens rex Elesbaan ad civitatem regiam, quæ ibidem in superioribus num. 35 et 37 Taphar dicta fuerat, et propriis manibus diebus septem terram fodiens, inchoavit, quæ nunc conspicitur, sanctissimam ecclesiam. Nuntiavit autem omnia ista quamprimum sanctissimo archiepiscopo Alexandriæ, et per hunc imperatori Justino. Archiepiscopus vero sanctum quemdam et orthodoxum virum, episcopum consecravit, eumque misit ad Homeritas et ad Elesbaan regem. Qui adveniens sanctificavit templum quod ædificarat rex Elesbaan, et omnes incolas civitatum et viciniæ baptizavit. Atque ex his patet ecclesiam Taphari a Theophilo ædificatam, ut ex Philostorgio haud gravate admittimus, ineunte sæculo sexto ab idololatris jamdudum solo æquatam esse, aut profanis usibus addictam.

[52] [Ecclesias ædificavit quoque Theophilus Adanæ et in emporio quodam sinus Persici; reliqua ejus itinera et gesta.] Pergit scriptor Arianus: Aliam vero, ecclesiam ædificavit Theophilus in eo loco in quo Romanum erat emporium ad exteriorem oceanum vergens. Vocatur autem hic locus Adane, quo cuncti qui ex Romanorum ditione veniunt, appellere solent. Hæc est Aden hodierna; quæ anno 1839, dum ab Anglis est capta, ex vastationibus vicinorum Arabum, incolis non plus quam 600 erat frequens, ast hodiedum 10, 000 gaudet. Tertiam denique ecclesiam, ait Philostorgius, in altera regionis parte exstruxit, ubi Persicum est emporium celebre, in ostio maris Persici, quod inibi est, situm. Hic significari Hormuz civitatem, seu Harmuzam in Karamania, scribit Assemanus [Bib. Orient. tom. III, part. 2, pag. 602.] et post eum Neander [Geschichte der christlichen Kirche, tom. II, part. 1. pag. 250.] ; sed id certum non est, quum non dicat Philostorgius, in ipso emporio Persico ecclesiam fuisse exstructam. At Theophilus, ita idem prosequitur, quum apud Homeritas singula prout poterat et prout temporis ratio sinebat, ordinasset et ecclesias dedicavisset, et ornamentis quibus poterat, exornasset, ad insulam Divu ἐπι την Διβου νησον, quam ipsi patriam fuisse superius indicavimus, navigavit. Atque ad alias Indiæ regiones perrexit; multaque quæ apud illos non rite fiebant emendavit. Nam et lectiones evangelii audiebant sedentes, et alia quædam peragebant quibus divina lex repugnabat. Verum Theophilus cum singula apud eos juxta sanctiorem ritum Deoque magis acceptum correxisset, Ecclesiæ quoque dogma confirmavit. Neque enim circa divini Numinis cultum, ait impius iste (Philostorgius, qui hic merito impietatis et mendacii arguitur), ulla egebant emendatione, utpote qui ab ultima antiquitate constantissime Filium alterius a Patre substantiæ profiterentur.

[53] [Legationis tempus: advenit veri similius regnante Marthadi filio Wakia.] Hanc Theophili legationem memorat Philostorgius medio tempore inter ea quæ contigere anno Christi 341, postquam Athanasius Alexandria pulsus est, et annum 346, priusquam idem Athanasius ad imperatorem occidentis, Constantem, Constantii fratrem, se contulisset. Quapropter eam circiter annum Christi 344 evenisse dicendum est, vel forte aliquot annis serius. Tempore autem illo inter Homeritas regnasse censet cl. Caussin, Marthad, alias Morthid, filium Abdkelal; atque hunc supra christianum fuisse diximus. Marthado adscribuntur regni anni viginti, nimirum ab anno 330 ad 350. Commendatus est a sapientia, animi magnitudine et potentia; in pauperes erat misericors, in omnes munificentissimus. Non tamen perhibent scriptores Arabes, christianum eum fuisse; narrantes solum quam tolerans esset cultus cujuscumque suorum subditorum; et quomodo per eum liceret ut unusquisque, quem vellet, amplecteretur, modo imperio suo essent dediti. Ideo dicta Theophili legatio retrahenda videtur ad regnum ejus filii Wakia, quem Sacyus ab anno 345 ad 370 regnasse scribit [Mém. de littér. tom. XLVIII, pag. 545.] , nuperus vero Arabum historicus ab anno tantum 350. Eum Thalebius, in libro Tabacatel-moluk, prius judaicæ religionis sectatorem fuisse scribit, deinde christianæ, et demum inter utramque animo fluctuasse. Ut res se habeat, novimus valde perturbatum fuisse ejus regnum; et quidem perturbationem hanc regnante Marthado cœpisse scribit Masudius, atque annos quadraginta perdurasse. Aliunde discimus ex inscriptione Græca medii sæculi IV, quam Axumi detexit Henricus Salt, tum temporis regem Æthiopiæ in Homeritas aut partem illorum dominatum esse.

[54] [Homeritidis et Abyssiniæ conditio tum temporis.] En initium inscriptionis, de qua plura tomo sequenti:

Λειζανας βασιλευς Αξωμειτων και
Ομηριτων
και του Ραειδαν και Αιθιοπων
και
Σαβαειτων και του Σιλεη
και
του Τιαμω και Βυγαειτων και του
καεου
βασιλευς βασιλεων υιος θεου
ανικητου
Αρεως Ατακτησαντων
κατα
καιρον του εθνους των Βουγαειτων
απεστειλαμεν
τους ημετερους
αδελφους
Σαιαζανα και τον Αδηφαν
τουτους
πολεμησαι κ. τ. λ. [Valentia, Voyages, vol. III, pag. 182 et seqq. London 1809.] Id est: Aizanas rex Axomitarum et Homeritarum et Raidan et Æthiopum et Sabaitarum et Silee (Zeila?) et Tiamæ et Bugaitarum et Tocai (?), rex regum, filius Martis, dei invincibilis. Rebellante aliqua occasione gente Bugaitarum, misimus fratres nostros Saiazana et Adephan, ut eos debellarent. Iisdem præter propter ac Aizanas titulis ornatur Tazena, pater S. Elesbaæ, qui regnabat circa annum 500, in inscriptione Æthiopica quam Axumi reperit et interpretatus est doctus missionarius Josephus Sapeto [Nouv. Annales. des Voy. année 1845, tom. II, pag. 300; cfr Dillmann, Zeitschrift der D. morgenl. Gesellschaft, tom. VII, pag. 356.] . En ejus initium: Per virtutem Dei qui extendit cælum et terram Dominus æternus, qui regem constituit Tazenam, filium Ala-amiedæ, hominem ex Halen, regem Aksum, et Hamer (Homeritidis), et Raidan et Saba (tractus Æthiopici) et Selken et Tzaiom, et Ban, et Cassu etc. Aizanæ porro titulo regis Homeritarum declarantur quæ de perturbationibus Homeritidis, regnantibus Marthado et Wakia, scribit Masudius; et simul forte accessus facilior Theophili Indi ad terras eorum. Aizanas enim non multo post factus est christianus, ut inferunt scriptores ex epistola quam ad eum ejusque fratrem Sazanum, anno 356, aut paulo ante, scripsit Constantius, imperator Arianus; quam recitat S. Athanasius in Apologia ad ipsum Constantium [Migne. Patrol. Gr. tom. XXV. col. 635.] : eaque inducere tyrannos Axumitarum imperator nititur, ut Frumentium episcopum, eumdem nimirum quem Abyssiniæ apostolum fuisse diximus, mittant Alexandriam ad Georgium pseudo-patriarcham. Hucusque dicta, inquam, firmant aliquatenus quæ de Theophili legatione scripsit Philostorgius; de quibus hæc habet primus Philostorgii editor, vir eruditus, Jacobus Gothofredus: Quam quidem narrationem a Nicephoro, uti dixi, ex Philostorgio mutuatam Baronius pro suspecta habuit ad an. 354 num. 14, 15, 16; quando nulli præterea ex historicis idem memorant. Addo Philostorgium sibi vix in omnibus constare videri, ut ex collatione cap. 6 libro II et cap. 4 lib. III colligitur. Tandem non alio fine hæc scripta a Philostorgio, quam in Arianorum gratiam. Nos Philostorgium sequamur, qui non omnino saltem falsus, vel in omnibus etc. [Gothofredus, Cod. Theodos. tom. IV, pag. 620. Lipsiæ 1740.] .

§ V. Historia christiana tribuum Arabiæ desertæ occidentalis. S. Hilarion Arabiæ Petrææ et S. Euthymius Arabum Scenitarum apostolus; hic fundavit ecclesiam Paremboles.

[Quare hic detur summarium historiæ christianæ Arabiæ desertæ.] Post Constantium imperatorem et Wakiam, quem usque ad annum 370 in Homeritide regnasse eruditi viri Sacyus et Caussinus arbitrantur, de rei christianæ conditione in Arabia interiore prorsus nihil subministrant monumenta, usque ad sæculi sexti initium. Attamen floruisse illam sæculo quinto in iis Arabiæ desertæ partibus quæ hinc Palæstinæ et Ægypto adjacent illinc Euphrati, multa monumenta perhibent. Nec dubium est quin ob frequentissimum commercium inter Arabas pæninsulæ, et eos qui Scenitæ sunt dicti, religio christiana in Arabia interiore et sustentata et propagata plurimum sit. Eapropter et quod regna Arabiæ desertæ, quæ dudum florentissima fuerunt, ab Arabum historicis prætermittuntur nunquam [Cfr Caussin, Sacy, Noël Desvergers, Wright, Ritter, etc.] ; denique quod ignorabatur, ut dictum est, eorum historia dum scribebant majores: quæ in ea rem christianam, et maxime hagiographiam contingunt, paucis delibare necessarium visum est.

[56] [De christianis inter Salihitas Arabiæ desertæ usque ad annum circiter 205.] Ex pæninsula Arabica, tum occasione rupturæ catarractæ Marebensis (supra n. 6), tum aliis de causis, tribus variæ in Arabiam desertam, i. e. in deserta Syriæ, et regionem Euphratensem, dictam quoque Iracam occidentalem, aliæ aliis temporibus transierunt. Circa annum Christi 190 Salihitæ, seu Benu-Salih, ex Tehama, ad mare rubrum, venerunt ad Iracam; in qua regnabat Odheyna, quem ex majoribus fuisse septimii Odenati, celeberrimæ Zenobiæ, reginæ Palmyrensis, viri, plures historici tuentur [Cfr Caussin, tom. II, pag. 190 et seqq. Biogr. Univ. tom. XXXI, v°. Odenath.] . Paulo post, circiter annum 205, alii Arabes, dicti Ghassanidæ, ex interiori Arabia ad eam partem deserti Syriaci venerunt, quæ Bostris est vicina; in qua tum prædicti Salihitæ, seu eorum pars, Romanis jam subditi, residebant. Hos Salihitas christianos fuisse referunt scriptores Arabes Ibn-Khotaiba, Ibn-Hazm et Masudius [Caussin, ib. pag. 213; Ritter, Erdkunde, tom. XII, pag. 108.] , sed intelligendum id est proculdubio de insecutis temporibus. Ghassanidæ a Salihitis devicti, iis tributum solvere sunt coacti et ad vicinas terras transire [Caussin, ib. pag. 203.] . Quum vero utrique sub ditione Romanorum gentilium viverent, fieri non potest ut hæ gentes christianæ fuerint ante pacem Ecclesiæ redditam.

[57] [In civitatibus Arabiæ desertæ sæculo III christiani multi erant, ut ostenditur] At licet dici nullatenus possit eos universim christianos fuisse, erant tamen ex iis christiani non pauci; quod certo novimus de incolis civitatum. Bostra enim, quæ ab Ammiano Marcellino, non secus ac Gerasa et Philadelphia, Arabiæ civitas ingens dicitur, et ab Hierocle in Synecdemo, ejusdem metropolis, ab ineunte minimum sæculo III suos episcopos habuit: uti discimus ex historia Origenis. Hic enim, non multum provecto hoc sæculo, pluries in Arabiam quam desertam vocarunt geographi, se contulit, vel prædicandæ, vel propugnandæ fidei catholicæ studio. De his, quum ad Arabiæ historiam christianam spectent, audiendus Eusebius: Sub idem tempus, inquit hist. eccles. lib. VI cap. 19, quum Alexandriæ moraretur Origenes, miles quidam adveniens, Demetrio, ecclesiæ episcopo, et præfecto Ægypti litteras a duce Arabiæ detulit (παρα του της Ἀραβιας ἡγουμενου, qui Romanus, non vero Arabs fuit) quibus poscebat ut confestim ad se Origenem mitterent, qui doctrinam suam ipsi communicaret. Missus igitur ab illis Origenes, in Arabiam perrexit. Nec multo post, perfecto cujus causa venerat, negotio, Alexandriam regressus est. Facta hæc sunt circa annum 217. Hoc anno, inquit Tillemontius, Macrino imperante, dux Arabiæ erat Gellius quidam; anno vero sequente, sub finem ejusdem imperii, ea dignitate ornabatur Reanus [Mémoires, tom. III, pag. 522.] . Capite 20 ejusdem libri hæc scribit Eusebius de Beryllo, Arabiæ episcopo: Eadem tempestate multi ecclesiastici viri doctrina excellentes florebant… Inter hos fuit Beryllus, Bostrenorum in Arabia episcopus, qui præter epistolas et lucubrationes, varia quoque elegantis ingenii monumenta dereliquit.

[58] [ex historia Origenis. De Beryllo Bostrensi et synodis sæculo III in Arabia habitis.] Capite vero 33 ejusdem libri VI, Beryllum in hæresim lapsum esse memorat et ab Origene correctum: Tunc temporis i. e. imperante Gordiano, Beryllus, de quo superius dictum est, Bostrorum in Arabia episcopus, ecclesiasticam pervertens regulam, nova quædam et aliena a fide catholica inducere conatus est; ausus asserere, Dominum ac Servatorem nostrum, antequam inter homines versaretur, non substitisse in propriæ personæ differentia: nec propriam sed paternam dumtaxat divinitatem in se residentem habere. Quumque ea de re plurimi episcopi quæstiones ac disputationes adversus illum habuissent, rogatus una cum reliquis Origenes, primum quidem cum illo familiariter collocutus est, ut quænam esset hominis sententia exploraret. Postquam vero liquido cognovit quid diceret, errorem ejus coarguit: allatisque rationibus ac demonstrationibus convictum hominem quasi manu apprehendens, ad veritatis viam perduxit, et ad pristinam sanamque sententiam revocavit. Exstant hodieque, ait Eusebius, tum Berylli, tum synodi ipsius causa congregatæ edita monumenta; in quibus et quæstiones adversus illum propositæ ab Origene, et disputationes in ecclesia ejus habitæ, et singula quæ tunc gesta sunt continentur [Cfr. Fabric. Bib. Gr. tom. XII, edit. Harles, pag. 365.] . Habuit Beryllus Bostris suam ecclesiam et presbyteros; et ex iis quæ de synodo dicuntur, videntur et aliæ Arabiæ civitates, puta Philadelphiam, Gerasam jam tunc suos episcopos habuisse [Cfr Rufin. Apolog. lib. II, Migne. Patrol. tom. XXI, col. 599.] ; sed forte fuerunt episcopi sine sede et ex iis chorepiscopis, qui veri nominis episcopi fuerunt: ut quarto adhuc sæculo erat episcopus Asterius, qui Petræ degebat [Oriens Christ. tom. III, col. 723.] . Coactus est Origenes et tertio Arabiam adire, iterumque ob disceptationes de dogmate; ex quo palam fit tertio progrediente sæculo in Arabia deserta, aut minimum in ejus civitatibus, permultos fuisse christianos: Eodem tempore, ait Eusebius ejusdem libri VI, cap. 37, id est, anno Philippi imperatoris tertio, vel paulo post, anno Christi circiter 246, alii rursus in Arabia dogmatis cujusdam a veritate prorsus alieni auctores exstiterunt. Asserebant enim hominum animas in præsenti quidem sæculo una cum corporibus interire atque corrumpi: rursus vero resurrectionis tempore simul cum iisdem corporibus ad vitam esse redituras. Convocato igitur hanc ob causam non exiguo concilio (episcoporum scilicet quatuordecim) [Cfr Fabric. l. c.] , iterum rogatus etiam illic Origenes, quum disputationem de quæstione illa coram omni multitudine instituisset, tanto robore decertavit, ut qui prius in errorem lapsi fuerant sententiam mutarent. Consulto omisimus hæresin Monoimi, de qua pluribus disserit liber Φιλοσοφουμενων. Licet enim Arabs fuerit Monoimus (Μονοἳμος Αραψ) [Migne. Patrol. Gr. tom. XVI, part. 3, col. 3358.] , minime tamen constat eum in Arabia hæresin suam edidisse aut propagasse. Monoimum discipulum Justini martyris, non secus ac Tatianum, fuisse diceres, sed pariter magistri placita dimisisse; exposita enim doctrina Monoïmi, in hæc verba auctor prosequitur: Τατιανος δε, και αὐτος γενομενος μαθητης Ἰουστινου του μαρτυρος, κ. τ. λ [Ibid. col. 3363.] . Bostris alii episcopi, præter Beryllum, conspicui fuere, inter quos Titus, dictus Bostrensis [V. Migne. Patrol. Gr. tom. XVIII a col. 1065.] , cujus nuper retecti sunt libri omnes contra Manichæos [Nève l. c. pag. 81.] , quorum pars deperdita censebatur; ac Antipater, cujus item aliquot scripta asservata sunt [Migne. l. c. tom. LXXXV a col. 1755.] .

[59] [De christianis Salihitis et Ghassanidis sæculo III provecto et sequenti; nulla monasteria hoc ævo condere potuerunt: gens Ghassanidarum converti cœpit] Arabes Sahilitæ, qui recentius advenerant, paulatim et ipsi civitates incolere cœperunt, et ex iis, postquam Zenobia Palmyrena ab Aureliano, ut ejus triumphum ornaret, Romam est abducta, reguli aliquot, seu phylarchæ Arabum Syriæ assumpti perhibentur: ex quibus nonnullos christianos fuisse dicunt, in primis quemdam Dawud, seu David, qui Medabæ [Cfr Robinson, Voyage en Palestine et en Syrie, tom. II, pag. 252. Paris 1838.] , non procul a Jerichunte, consederat; idque ex ejus nomine, inter Arabes insueto, quadamtenus confirmatur [Caussin, tom. II, pag. 200 et seqq.] . Ghassanidæ, qui ex ipsa Homeritide [Abulfeda et Masudi ap. Sacy, Mémoires de littérature, tom. XLVIII, pag. 572 et seqq.; Pococke, Specimen etc. pag. 77.] in Syriam advenerant, relata victoria de Salihitis eorumque principe Dawud, præ illis phylarchiam Syriæ a Romanis obtinuerunt; quodpaulo post annum 292, imperium tenente Diocletiano, contigisse censent. Tribus Ghassanidarum primi principes fuere, Djafna, seu Djofna, ab anno circiter 205; Amrus, filius Djafnæ, ab anno 248; et Thalaba, filius Amri, qui circa annum 300 dignitatem phylarchæ est consecutus. Hos tres christianos fuisse scribunt Abulfeda et Hamza Ispahanensis, adduntque monasteria condidisse in Syria, Deir-Hali, Deir-ejjub et Deir-Hind; uti et iis qui deinceps phylarchiam tenuere alia adscribunt [Ritter, tom. XII, pag. 108 et seqq.; Caussin, l. c. pag. 213.] . At his fidem adhibere vix ac ne vix quidem possumus. Licet enim monasteria sævientibus etiam persecutionibus aliquot in locis floruisse paucis abhinc annis ostensum fuerit in opere nostro [Tom. VIII Octobr. pag. 426 et 842 et seqq.] , quis credat ab ipsis principibus Ghassanidarum religionem christianam exercitam tum esse, et quod longe mirabilius est, erecta esse monasteria, quin id memoraverint Eusebius, in vicina Palæstina episcopus, aliique ecclesiarum orientis historici? Non defuerint christiani inter Salihitas et Ghassanidas Arabiæ desertæ, quum multi essent inter veteres incolas civitatum illius regionis, et insuper christianis Palæstinæ, Syriæ, tractus Edesseni, Mesopotamiæ et Persidis [Cfr Assemani, Bibl. Orient. tom. III, part. 2, pag. 38 et seqq.] quasi circumcincti illi viverent; sed conversionem gentis ejusque phylarcharum, paulatim a pace Ecclesiæ concessa, imperante Constantino, factam esse arbitramur, et circa medium sæculum IV valde fuisse promotam.

[60] [maxime a Constantino magno. Mawia regina Ghassanidarum christiana, et S. Moyses] Id vero suadent sequentia. In primis universus orbis Romanus tunc factus est christianus; et quum Ghassanidæ Romanorum non modo accolæ essent, sed et socii aut iis quodammodo subditi, ac imperatorem Constantinum barbari revererentur, quæ ab Arabum historicis memoratur phylarcharum pridem facta conversio, hoc primum tempore contigisse verisimile est. Deinde concilio Nicæno, anno 325, subscripserunt episcopi regni Ghassan, Nicomachus Bostrensis, Cyrion Philadelphiæ, Gennadius Esbundorum (Hesebon), Severus Dionysiadis, Chilon Constantiensis; ex vicina Phœnicia secunda, Magnus Damascenus, Anatolius Emesenus et Marinus Palmyrensis; ex Palæstinæ vero civitatibus Arabicis, Petrus episcopus Ailæ. Hi porro episcopi, dum Constantinus imperii monarcha est factus, magna potiebantur auctoritate et suæ diœceseos gentiles multos facile ad veram fidem adduxerunt. Tertio, Valente imperatore, circa annum 372, Mawia seu Mavia, regina Saracenorum occidentalium, sive Ghassanidarum, a Romanis defecit, et cum iis ita strenue bellum gessit, ut pacem proponere fuerint coacti [Rufinus, lib. XI, cap. 6; Sozomen. lib. VI, cap. 38.] . Cum Mavvia, inquit Rufinus qui tum temporis in Ægypto, aut in Palæstina versabatur, frequentibus bellis Romanum attrivisset exercitum, et pluribus peremptis, reliquos vertisset in fugam, orata pacem, non aliter se amplexuram promittit, nisi Moyses quidam nomine monachus, genti suæ ordinaretur episcopus, qui in eremo, partibus suis propinqua, vitam solitariam ducens, meritis et virtutibus ac signis, quæ faciebat Deus per illum magnifice innotuerat. Petitio ejus principi indicata Romano, sine ulla dilatione jubetur impleri a ducibus nostris, qui ibi infeliciter pugnaverant.

[61] [eorumdem episcopus. Deinceps reges habuere chritianos.] Scribit Socrates lib. IV cap. 30 hunc Moysen qui inter sanctos colitur, et cujus Acta a majoribus edita sunt ad diem 7 februarii, gente fuisse Saracenum; ex quo, uti ex narratione Rufini, patet non paucos, Valente imperante, nimirum versus annum 370, inter Ghassanidas fuisse christianos. De Mavia tamen, num ante bellum cum Romanis christiana fuerit, dubitandi est locus. Refert enim Theodoretus, qui sæculo sequenti in vicina Syria floruit, Maviam post multa commissa prælia, primum fœdus cum Romanis fecisse, deinde luce divinæ cognitionis accepta, postulasse episcopum genti suæ designari Mosen quemdam, qui in confiniis Ægypti et Palæstinæ habitabat. Contra Theophanes ab initio christianam fuisse scribit: Moyse secum deducto, inquit, multos ex Saracenis christianos effecit Mavia. Illam religione christianam, genere Romanam exstitisse ferunt, inter captivos autem abductam, Saracenorum regi ob vultus speciem summopere gratam, hoc pacto regni potestatem obtinuisse [Theophan., tom. I, pag. 101.] . Sed quod de genere perhibet creditu difficile videbitur. Num omnes reges Ghassan post Mawiam christiani fuerint, certo compertum non est; sed fuisse suadent tum bella perpetua cum Saracenis Hirensibus, quorum reges pœne omnes, donec orta est Mahumetis hypocrisis, gentiles fuere, et qui imperio Persarum erant subditi; tum fœdus et amicitia cum Romanis, seu Byzantinis imperatoribus. Insuper non pauci reges Ghassan monasteria condidisse perhibentur; ac demum post Mawiam christianos fuisse omnes, sat manifeste docet priscæ historiæ Arabum in primis gnarus A. P. Caussin [Tom. II, pag. 228.] .

[62] [Perducti ad fidem maxime] Ceterum quomodo sensim ad fidem sint traducti docet nos Sozomenus his verbis: Christianam quoque religionem, inquit, amplexi sunt Saraceni, seu Ghassanidæ, non multo ante hujus imperatoris tempora cujus res gestas describimus, nimirum Valentis. Traducti sunt autem ad fidem Christi, colloquiis sacerdotum et monachorum, qui per finitimas ipsis solitudines philosophiæ operam dabant, vitæque sanctimonia et miraculis fulgebant. Narrat dein speciminis gratia Sozomenus quo pacto Zocomus phylarcha, ejusque tribus, ad fidem devenerint: Fertur, inquit, integram eorum tribum eo tempore ad Christi religionem transiisse, quum Zocomus, eorum phylarcha, baptismum hujusmodi ob causam suscepisset. Hic orbus quum esset, ad monachum quemdam fama illius adductus accessit, ut cum eo colloqueretur; suamque ipsius calamitatem deplorare cœpit. Quippe apud Saracenos, et apud reliquos omnes, ut opinor, barbaros, magni fit liberorum procreatio. Monachus vero illum bono animo esse jussit, et oratione facta, hominem dimisit, pollicitus filium ipsi nasciturum esse, si in Christum vellet credere. Postea vero quum Deus promissum reipsa exhibuisset, et filius Zocomo natus esset, tum ipse sacramentum baptismi accepit, et subditos suos ad idem suscipiendum adduxit. Atque ex eo tempore tribum illam felicem ac numerosam fuisse perhibent, Persisque (ex quo manifestum ex Ghassanidis fuisse) ac reliquis Sarracenis formidabilem [Sozomenus, lib. VI, cap. 38.] . Phylarcha Zocomus, quem Zacomum appellat Nicephorus, idem videtur [Caussin, l. c., tom. II, pag. 215 et seq.] cum quodam Arcam, ex genere Thalabæ et Djafna, regum Ghassan, qui licet ipse rex fuisse non legatur, in aliqua tamen regni parte dominatus forte est; floruit vero ante Valentem, imperante Constantino Magno, ant ejus filiis.

[63] [a monachis. S. Hilarion apostolus Ghassanidorum australium.] Quoniam de conversione Saracenorum Scenitarum ad fidem, eorumque apostolis scribimus hoc loco, spectant huc quum quæ ex Sozomeno recitavit collega meus tomo præcedenti [Acta SS. tom. IX Octobr., pag. 62, n. 8.] ; tum plurima ex Actis S. Hilarionis, quæ ibidem sunt edita. Scribit enim non immerito Baronius, hunc sanctum fundamenta fidei jecisse apud Saracenos [Ad ann. 372, n. 103.] ; eorumque apostolum primum dici eum posse arbitratur Tillemontius [Mém., tom. VII, pag. 567. Paris 1706.] . Quæ tamen de Saracenis Palæstinam inter et Ægyptum habitantibus maxime sunt intelligenda; in primis de civitate Elusa, in qua Saracenos multos S. Hilarion ad fidem perduxit. Ad Majumæ conversionem, non procul a Gaza, plurimum contulisse etiam videtur [Acta SS. l. c. pag. 20 et seq.: et 51, n. 16.] ; quam civitatem ex supra dictis n. 1, partim Saracenicam fuisse non est dubium. E vita cessit S. Hilarion anno 371, quo tempore fidem catholicam amplexa est Ghassanidarum regina Mawia: et exinde inter eos facili opera fructum consecuti fuerint sacerdotes et monachi. Eaque est ratio cur deinceps in Vitis Sanctorum Palæstinæ et Syriæ, ubi de conversione Saracenorum ad fidem est sermo, de solis pœne Saracenis Hirensibus narratio sit intelligenda; quod alioqui ex ipsis scriptoribus facile percipitur.

[64] [S. Euthymius, alter Arabum Scenitarum apostolus. De colonia Arabum Hirensium] Anno 405 ad monasterium Pharan, juxta viam quæ Hierosolyma Jerichuntem ducit, confugerat S. Euthymius, monachus et sacerdos; ibique sanctitatis fama quum florere cœpisset, discipulos multos nactus est, et in vicinia monasteria plurima condidit. Hunc, sanctumque Hilarionem, et sanctum Simeonem Stylitam, tres præcipuos Arabum Scenitarum apostolos fuisse haud est dubitandum. Quæ in gratiam Saracenorum gesta sint a S. Euthymio, sic narrare aggreditur Cyrillus Scythopolitanus, ejus biographus, fide dignissimus et pœne coævus: Quæ ad veterem Terebonem pertinent, inquit, consona quidem omnes antiqui patres mihi narravere; verum accuratius ejusdem nepos, cui idem nomen est, celeberrimus hujus regionis Saracenorum præfectus, i. e. coloniæ Saracenorum Hirensium quam S. Euthymius constituerat, rem mihi retulit. Is igitur antiquus Terebon, junioris avus, quum juvenis admodum et impubes esset, a dæmone percussus, tota dextra parte a capite ad pedes aruit. Ejus autem pater, Aspebetus vocatus, multa pecunia consumpta, nihilo plus adjuvit. Porro hic Aspebetus, quum gentilis esset et Persarum vectigalis, nimirum Arabs Hirensis, in ditionem Romanorum ex fœdere hoc modo venit. Initio motæ tunc persecutionis in Perside circa finem regni Isdegerdis, anno circiter 418, quum magi omnes christianos capere vellent, subditorum Saracenorum præfectos ubique viarum constituerunt, ne quis christianorum in Perside degentium ad Romanos consugeret.

[65] [ab ipso fundata; occasione persecutionis Isdegerdis 1 e terris Persarum illi discesserant] Verum Aspebetus, tunc temporis præfectus exsistens, quum hanc in christianos sævitiam et inhumanitatem a magis civitatis excitatam videret, miseratione motus, neminem christianorum a fuga impedivit. Quinimmo commiseratus illis opitulatus est, quamvis a majoribus gentilium religionem coleret. Accusatus igitur apud regem Isdegerdem, sumpto filio Terebone semisicco, cum universa cognatione et substantia ad Romanos transfugit; quos Anatolius tunc orientis præfectus susceptos, Romanis sancito fœdere subdidit, atque Aspebetum Saracenorum ex fœdere Romanis subjectorum qui in Arabia morabantur, præfectum constituit. Ut itaque in Arabia tentoria fixere, adolescens visum, quod sibi per somnium contigerat, patri indicavit. Hic vero nihil cunctatus, filio accepto cum barbarorum et satellitum multitudine, fide vectus, ad locum somnio indicatum advenit, ubi sancti viri Euthymius et Theoctistus habitabant. Fratres vero, barbarorum turma conspecta, timore correpti sunt. At beatæ memoriæ Theoctistus, animadversa discipulorum timiditate, ad barbaros ipse accessit, quibus ait etc… Hæc beatæ memoriæ Theoctistus magno Euthymio in secessu degenti retulit; qui Euthymius, reputans nefas esse divinis visionibus resistere, ad ipsos descendit, precibusque ad Deum impense fusis, signo crucis signatum Terebonem sanum restituit. Tum barbari omnes in Christum crediderunt, quumque illos erudiisset S. Euthymius, ab eo baptizati sunt.

[66] [Eorum dux Aspebetus ordinatur episcopus.] Aspebetum autem, cujus nomen Persicum erat, et quem nescio qua de causa Græcum fuisse scribit Metaphrastes [Acta SS. tom. II Januarii, pag. 305, n. 18; Cotelerius, Eccl. Gr. monum., tom. II, pag. 216.] , transnominavit Petrum; quem et primum baptizavit. Post eum vero Marim quemdam, ejus uxoris fratrem, ambos eruditione eximios et divitiarum splendore florentes, deinde Terebonem et alios baptizavit. Quos quum apud se quadraginta dies retinuisset, divinoque verbo illustrasset et firmasset, dimisit non jam Agarenos, sive Saracenos, et Ismaëlitas, sed Saræ filios et promissionis hæredes factos atque per baptismum in libertatem a servitute translatos. Maris autem, Terebonis avunculus, e monasterio non amplius recessit; sed sæculo renuntians ibidem vitæ suæ reliquum tempus mansit, valdeque Deo placuit. Omnia vero sua bona, quæ quidem multa erant, ad ædificandum et ampliandum monasterium præbuit [Analecta græca, pag. 19 et seqq. Lutetiæ 1688.] . Recessit dein aliquamdiu quietis amore captus S. Euthymius; et quum rediisset, multos Saracenos iterum atque iterum baptizavit. Ita ergo his admodum multiplicatis, ait Cyrillus, et in diversa castra (εἰς διαφορους παρεμβολους) dilatatis, magnus Pater noster Euthymius mittens ad Juvenalem, Hierosolymorum patriarcham, episcopi ordinationem petiit. Quod quum Juvenalis pollicitus esset, Petrum, Terebonis patrem, ut idoneum factum animis ad salutem ducendis, ipsi misit: itaque Petrus in Palæstina primus castrorum episcopus (των παρεμβολων ἐπισκοπος) ordinatur. Videre vero erat barbarorum multitudinem, qui ad magnum Euthymium accedebant atque baptizabantur, et omnium moderatorem Deum adorare docebantur. Et hæc quidem de Saracenis.

[67] [Colonia hæc, dicta Parembole, subvertitur a Saracenis Thalabitis et Hirensibus;] Omittenda non sunt hoc loco quæ Cyrillus scribit de Parembole in additis ad Vitam S. Euthymii. Desiderabantur hæc quidem in codice Cyrilli genuini, quem edidit B. Montfaucon, sed servavit ea in sua μεταφρασει Simeon, dictus Metaphrastes: cujus narrationem ipsius Cyrilli esse credidere Baronius [Ad ann. 509, n. 8.] , Henschenius, Cotelerius, et quod mirere, dudum post editionem Maurinam, ipse M. Lequien [Or. Christ. tom. II, col. 763 et seqq.] . Initio scilicet imperii Anastasii, anno, ut videtur, 491 vel 492, bellum gerebatur in Syria orientali Ghassanidas inter et Hirenses; quorum rex Aswad demum victus et cæsus est. Circa idem tempus Syriam invaserat Arethas, filius Amr-el-Macsur, e gente Kinda, cum Arabibus Thalabitis; qui diuturnam vastationem exercens, nunc Arabibus Hirensibus, nunc Romanis se adjungebat: donec anno 502 Anastasius cum eo pepigit fœdus [Caussin, tom. II, pag. 65, 69 seq. et 291; Theophanes, pag. 222; Assemani, Bib. Or., tom. I, pag. 276.] . Ad horum Arabum Thalabitarum, vel Hirensium invasionem referenda sunt quæ narrat Metaphrastes, post Cyrillum: Sequentibus vero annis, inquit, quum Anastasius post Zenonem accepisset imperium, incursionem autem fecissent barbari, i. e. gentiles Thalabitæ, vel Hirenses, et magnam partem solitudinis vastassent et depopulati essent, everterunt ipsa quoque Agarenorum tabernacula, quæ eis nuper magnus fixerat Euthymius. Deinde qui ex his quidem erant insigniores, alia sibi excitant circa Martyrii monachi monasterium et templa erigunt. Barbari autem quum rursus eos essent aggressi, alios quidem interimunt, alios vero captivos abducunt; aliquos autem in alios vicos compellunt, nempe eos qui ex inopinato hoc periculo evasere superiores, quum magna et gravissima fuisset hæc illic barbarorum incursio [Coteler. Monum. tom. II, pag. 307; Acta SS. Januarii, tom. II, pag. 322, n. 125.] .

[68] [sed mox redintegratur. De Angæo comite Paremboles, et Aspebeto, sive Petro, ejus episcopo.] Ad eumdem Aretham Thalabensem, et regem Hirensem Aswad, referenda procul dubio quæ habet idem Metaphrastes num. 143 (sive Cyrillus, quoniam non ita multa in metaphrasi sua immutat ille): Quum vero tribuum præfecti Romano imperio subjecti, Arethas, qui post annum 502 Romanis subjectus dici potuit et dicitur a Josue Stylita coævo [Bib. Orient., tom. I, l. c.] , et Asuades, qui perperam subjectus hic dicitur, forte ex errore Metaphrastis, contra se invicem arma et bellum suscepissent, per solitudinem sæpe dispersi barbari et pecunias diripiebant, et domos evertebant… Aliquando ergo sedentibus nobis ante aditum cœnobii, ita Cyrillus loquitur, accedunt quidam duo barbari; cum eis vero aderat quoque christianus, Thalabas nomine, cognatus Agarenorum qui fuerant olim baptizati ab Euthymio: adducentes unum e sua multitudine barbarum dæmoniacum etc. Atque is curatus est ad S. Euthymii loculum. Aswad autem, rex Hirensis, cæsus fuisse conjicitur in Historia Arabum veterum [Caussin, l. c., pag. 67.] anno 491; verum ex narratione Cyrilli uno aut altero anno videtur ejus mors differenda. Porro restitutas esse Parembolas, seu castra Saracenorum, post direptionem quæ tum temporis contigit, discimus ex litteris synodicis Joannis patriarchæ Hierosolymorum, adversus Severum hæreticum monophysitam; quibus subscribit anno 518 Valens episcopus των Παρεμβολων [Oriens Christ. l. c., col. 770.] . Eorumdem castrorum Saracenorum non dubito quin comes fuerit anno 523 Angæus ille, filius Zet, quem memorant Acta nostra S. Arethæ n. 25, his verbis: Præsente Angæo comite, filio Zet, ethnarcho christiano totius castri, seu omnis coloniæ militaris, της πασης παρεμβολης. De Petro autem episcopo castri Saracenorum, qui ante baptismum dictus est Aspebetus, addit Cyrillus eum anno 431 adiisse synodum Ephesinam, eique discedenti præcepisse S. Euthymium ut Cyrillum Alexandriæ archiepiscopum et Acacium Melitenes episcopum, qui orthodoxi erant, et contra impietatem depugnaverunt, omni modo sequeretur [Analecta gr., pag. 40 et seq.] . Quod et fecisse eum ex narratione Cyrilli manifestum est. Quinetiam unus e tribus præsulibus fuit, inquit Lequien [Oriens Christ. l. c., col. 769.] , quos delegarunt patres, tum ad Nestorium, tum etiam ad Joannem Antiochenum [Labbe Concil. tom. III, col. 453 et 639.] , ut illos ad synodum invitarent. Omnibus tandem decretis hujus synodi subscripsit: Πετρος ἐπισκοπος Παρεμβολων ὑπεγραψα [Ibid. col. 541 et 692.] . Atque ex his satis innotescit florentissima hæc colonia Saracenorum christianorum. Eadem vero ætate synodi Ephesinæ, permultas Arabiæ desertæ civitates suos episcopos habuisse, docebit opus sæpius laudatum, Oriens christianus [Oriens Christ. tom. II a col. 854; tom. III a col. 722.] .

[69] [Saracenos Ghassanidas excoluit S. Sabas; civitas Medaba tum dudum christiana erat.] Illustrissimus Palæstinæ monachus S. Sabas, cujus monasterium etiamnum cernitur ad torrentem Cedron, Hierosolymam inter et mare mortuum, sub S. Euthymio aliquamdiu vixit et ab eo missus est ad monasterium vicinum abbatis Theoctisti. Labente tempore ordinatus est sacerdos a Sallustio, patriarcha Hierosolymitano, et archimandrita constitutus omnium anachoretarum Palæstinæ. De eo scribit Eutychius, sæculi X scriptor: Saba eximius ille, qui desertum nostrum in urbes convertit, ipsumque habitari fecit, qui est Palæstinæ stella [Edit. Seldeni, pag 137; ap. Th. Wright, Christianity in Arabia, pag. 83.] . Gessit hic non pauca in gratiam Saracenorum [Coteler. tom. III, pag. 235, 239, 290 et seqq.] , sed quum Ghassanidæ essent plerique et christiani, nusquam dicitur eum Saracenos convertisse ad fidem. Miror itaque scribere cl. Thomam Wright [L. c. pag. 84.] , eum ad religionem christianam perduxisse civitatem Medabam (supra n. 59), ad orientem Jordanis nec procul a Jerichunte. Incolebatur enim a Ghassanidis et tum temporis dudum erat christiana [Cfr Lequien, l. c., col. 769 et seq.] : Medaba urbs est ultra Jordanem ad orientem sita, ait Cyrillus Scythopolitanus, Arabiæ subjecta, cujus incolæ ad sanctum patrem nostrum ventitabant, multa animæ haurientes beneficia, et cœnobiis laurisque ejus frumentum cum legumine offerebant etc. [Coteler. l. c., pag. 290.] . Alibi scribit Gaïanum, S. Euthymii discipulum, ab Antipatro Bostrensi Medabæ constitutum fuisse episcopum [Ap. Lequien, ib. col. 771.] ; quod paulo post synodum Ephesinam contigit. Infra erit sermo de S. Simeone Stylita, qui genere fuit Arabs [Cosmas ap. St. Ev. Assemani, Acta martyrum, tom. II, pag. 261.] , et floruit eodem tempore quo S. Euthymius.

§ VI. Desertum Phœnicon ejusque phylarcha christianus Abu Charabus; insula Iotabe, ejus regulus et episcopi; princeps Arabs et poëta Imrulcays, præfectus Palæstinarum.

[Donatur imperator Justinianus deserto Phœniconis ab Abu Charabo.] Inter regnum Ghassan et pæninsulam Arabicam erat vasta et deserta regio, Phœnicon seu Palmetum dicta, quæ a regulo suo Abocharabo, vel Abu-Carib, Justiniano imperatori est donata: quæ donatio et in Actis S. Arethæ, quæ infra edimus, memoratur. De eadem in hunc modum scribit Procopius: Hoc littus orientale maris rubri continuo post Palæstinæ fines obtinent Saraceni, veteres incolæ Palmeti (οἱ ἐν τῳ Φοινικωνι ἐκ παλαιου ἱδρυνται), quod in regione mediterranea longe ac late diffusum est, neque aliud quidquam nisi palmas progignit. Id princeps Saracenorum illic degentium, Abocharabus, donavit Justiniano Augusto; a quo phylarchus Saracenis Palæstinis præpositus, regionem ab hostili vi intactam usque servavit nominis terrore sui, quum æque apud hostes ut inter subditos barbaros formidabilis strenuissimusque audiret. Et nunc quidem verbo tenus Palmeti dominus est Cæsar; reipsa potiri quomodocumque harum regionem non potest. Terra enim versus medium hominibus prorsus caret, et sibi squalet; patetque iter dierum decem, nimirum orientem versus, nec res ulla Palmetum commendat, nisi doni appellatio; quod nempe ipsum dederit Abocharabus, gratoque animo Cæsar acceperit. Hactenus de Palmeto [De bello persico. lib. I, 19; item, de ædificiis, lib. I, 8; cfr Bochartus, geograph. sac., lib. II, cap. 22.] . Inserviet mox hic locus Procopii (in quo Maltreti nostri interpretatio latina hinc inde castiganda fuit) ad tempus constituendum, quo historia martyrii S. Arethæ litteris est mandata.

[71] [Arabum phylarcha christiano in Arabia Petræa. Incursiones Saracenorum in pæninsulam Sinai.] In eumdem notat Arabum historicus, nomen Abocharab, seu Abu-Carib, designare genus Homeriticum, et imperasse hunc principem tribubus Homeriticis Djodham et Lakhm, seu potius hujus parti; nam pars altera Lakhmitarum, Hiræ, seu Hirtæ, ad Euphratem dominabatur: sedisseque in terris Madianitarum. Hunc Abocharab non dubito christianum fuisse, siquidem a Justiniano phylarcha est constitutus, non modo Phœniconis, sed et Palæstinæ tertiæ, in qua civitates Petra, Arindela, Areopolis, Elusa, aliæque plurimæ, jamdudum factæ erant episcopales [Hierocles, Synecdemus, pag. 398. Bonnæ 1840. Ritter, Erdkunde, tom. XIV, pag. 103 – 137.] . Insuper tribus filiorum Kelb, quæ in Arabia deserta ad orientem Phœniconis habitabat, et ipsa christiana erat, et Græcis subdita, eorumve socia. Dicique haud immerito potest religionem christianam in Arabia Petræa universa, quæ et Palæstinis secundæ ac tertiæ et veterum Nabatæorum terris respondet [Supra num. 11; Quatremère, Mémoire sur les Nabatéens. pag. 3 et 86. Paris 1835.] , a medio sæculo quarto paulatim dominari cœpisse [Ritter, l. c.; Acta SS. tom. IX Octob., pag. 20 et seq.; ibid. tom. III Februar., pag. 644 et seqq.; Stark, Gaza u. s. w., pag. 619.] . Attamen Arabes ad septemtrionem pæninsulæ habitantes juxta mare rubrum, legem evangelii sectati esse vix umquam videntur, et prodierant ex iis [Cfr Ritter, l. c., pag. 31.] Saraceni illi qui circa annum 373 monachos 40 in monte Sinaï occiderunt. Eodem tempore barbari Blemmyies ex Ægypto irruperunt in eremum ejusdem pæninsulæ Sinaï, dictam Raithu, ad sinum nuncupatum a Suez; ibique vastato monasterio, cujus rudera hodieque visuntur, chiliometris 5 a portu Tor, sive Tur, et 80 a monte Sinaï [Cfr Ritter, tom. XIV, pag. 13.] , monachi interempti sunt 39. Atque ambo hi cœtus martyrum simul coluntur die XIV januarii. Circiter annum 395 a Saracenis gentilibus occisi sunt monachi plurimi prope Thecuam in Palæstina, sex millibus passuum ad meridiem a Betlehem; qua occasione sextam e collationibus suis, cui titulus: De nece sanctorum, conscripsit Cassianus. Ex qua innotescit tum temporis illic multos Arabas christianos fuisse: Quorum corpora, ait Cassianus, licet sciremus tam a pontificibus regionis illius quam ab universa plebe Arabum (in quibus nota progressam illius gentis, labente tempore, versus septemtrionem) [Vide supra n. 1.] tanta veneratione prærepta et inter reliquias martyrum condita etc. [Cfr Acta SS. tom. VI Maji. pag. 754.] . Coluntur hi martyres die XXVIII Maji. Qui circa annum 400, dum S. Nilus in Monte Sinaï vitam solitariam agebat [Acta SS. tom. I Januar., pag. 953 seqq. et pag. 1113.] , in loci monachos irruerunt, manifesto gentiles erant; et regem habebant Ammanem, Græcis Cpolitanis fœdere junctum, quod eruditum geographum Ritter fugisse videtur [Tom. XIV, pag. 8 seq. et 15.] . Regnabat vero is ad meridiem Palæstinæ tertiæ, non procul ab Elusa [Cfr Tillemont, Mém. tom. XIV, pag. 204. Paris 1709.] , vel, ut modo dictum, in extrema pæninsula Arabica. Hic tertius cœtus martyrum pæninsulæ Sinaï eodem die ac precedentes colitur, XIV januarii [Acta SS. tom. I Januar., pag. 936, 953 et 966; cfr Baillet, Vies des Saints, tom. II, pag. 177 et seqq. Paris 1739.] . Non multo post, anno 411, nova facta est Saracenorum gentilium incursio in Palæstinam, quo tempore S. Hieronymus, Bethlehemi degens, commentarium scribebat in Ezechielem: quo intermisso, fugere coactus est [S. Hieron. epist. 126, ap. Migne, tom. XXII, col. 1086; cfr Tillemont, l. c., tom. XII, pag. 660.] .

[72] [De insula lotabe, ejusque regulo Amorceso,] Eodem sæculo, circa annum Christi 473, insula Iotabe, in mari rubro, cujus mentio erit infra in Actis S. Arethæ, Arabi cuidam Scenitæ ab imperatore donata est. Rei gestæ seriem, ut innotescat quæ tum conditio fuerit Arabum interiorum, qui ultra Phœniconem et Taurenos montes [Photius, Bibl. cod. 3.] habitabant, ex Malchi rhetoris Legationibus excerpimus: Septimo decimo imperii Leonis Macelli anno (Christi 473), inquit, quum ingens undique rerum perturbatio esse videretur, advenit quidam Arabum Scenitarum, quos vocant Saracenos, sacerdos eorum, qui sunt apud eos christiani; ejus adventus hæc fuit causa. Quum tempore Theodosii exortum esset inter Persas et Romanos maximum bellum, fœdere rem transegerunt. Eo fœdere cavebatur, ne alterutri admitterent Saracenos, qui in eorum fide et ditione essent, si forte quis deficiens res novas moliri tentaret. Apud Persas erat Amorcesus, genere Nocalius, seu Imrulcays, id est, Amr-el-Cays e gente Akil, ut videtur, et e tribu Kinda Arabiæ felicis [Caussin, tom. II, pag. 289; Arri, Storia degli Arabi, pag. 126, ap. Caussin, ibid] ; is, sive quod nullo honore apud eos haberetur, sive Romanorum regionem incolere potius duceret, Persidem relinquens, in vicinam Persis Arabiam migravit. Hinc excurrens, rapinas et cetera hostilia exercebat in Romanorum quidem neminem, sed in Saracenos, quos passim ante pedes suos offendebat. Sic potentiam suam augens, paulatim crevit, et unam ex insulis, quæ Romanis parebant, sibi subjecit, Iotaben nomine, qua expulsis decimarum exactoribus, potitus est. Itaque tributa colligens, quum etiam ex proximis vicis multas prædas egisset, non parvam pecuniarum summam sibi paravit.

[73] [qui et phylarcha in Arabia Petræa est constitutus; deque insulæ episcopis.] Deinde Romanorum confœderatus, et Saracenorum, qui in Arabia Petræa sub Romanis degunt, princeps (φυλαρχος) esse magnopere cupiebat. Quamobrem ad Leonem imperatorem mittit Petrum, ejus (lege, suæ) gentis episcopum (πεμπειΠετρον ἐπισκοπον της φυλης της ἑαυτου), qui si qua ratione posset, ab imperatore hæc impetraret. Ut venit, et cum imperatore verba fecit, sermones ejus imperator excipit, et Amorcesum statim ad se vocat. Quod sane inconsultissime et sensit et fecit. Etenim, si ipsum ejus gentis principem (φυλαρχον) creare constituisset, oportuerat eum e longinquo hoc mandare, ut Romanorum imperium illi semper formidini esset. .. Senatui quoque, quem indixit, interesse, et illi, quod fœdissimum Romanorum probrum fuit, sellam juxta se poni ante omnes patricios jussit, ficta causa, quod christianus fieri persuasus esset (ὁτι δη χριστιανος ἀνεπεισθη γενεσθαι). Postremo dimisit eum, postquam ipse imaginem auream, magnifice gemmis exornatam, ei donaverat; et in eum etiam omnes, qui in senatum erant adscripti, alia munera conferre jussit. Insulam vero, cujus supra mentionem fecimus, non solum ejus potestati permisit, ut eam sine controversia possideret; sed et plures alios vicos adjecit. Quum his illum beneficiis ornasset et phylarchum, ut optaverat, constituisset, elatum et superbientem, et talem, qui non esset iis, qui benigne eum exceperant, profuturus, dimisit. Hucusque Malchus, extremi sæculi quinti, judice Photio cod. 78, præstantissimus scriptor. Iotaben civitatem episcopalem fuisse Palæstinæ credidit Lequien, quod ejus episcopi inter episcopos Palæstinarum in actis conciliorum recensentur [Oriens Christ. tom. III, col. 711.] ; vel potius Iotaben insulam prorsus ignoravit: nam et subscriptionem refert Anastasii episcopi insulæ Iotabæ, quæ legitur in Actis concilii Cpolitani anni 536, Ἀναστασιος ἐπισκοπος νησου Ἰωταβης, eamque negligere cogitur. Ex quo factum ut Petrum episcopum, qui subditos christianos Amorcesi in insula Iotabe regebat, ut supra a Malcho historico est relatum, inter episcopos Paremboles, seu castri Saracenorum, recensuerit [Ibid. col. 770.] . Verum degebant hi Saraceni in Palæstina prima, Jerichuntem inter et Jerosolymam, ut supra est dictum, prodierantque ex regno Hirensi ad Euphratem; nec ullatenus eodem episcopo regi, ac Amorcesus, insulæ Iotabæ regulus, potuere. Hi tres igitur noti sunt episcopi insulæ Iotabæ, quam hodie Tyran vocari ex C. Ritter discimus [Erdkunde, tom. XIV, pag. 19; cfr tom. XIII, pag. 223.] . Marcianus, qui anno 451 synodo Chalcedonensi subscripsit; Petrus supradictus, qui anno 473 ab Amorceso missus est Cpolim; et Anastasius qui synodo ejusdem urbis interfuit anni 536.

[74] [Caysus, præfectus Palæstinarum, idem est ac Imrulcays, Arabum poëta celeberrimus; de Cayso narratio Procopii.] Refert Nonnosus apud Photium, cod. III, tum se, tum patrem suum Abramen, seu Abrahamum, et avum quoque, cujus nomen non prodit, a Justiniano missos esse ad Caysum quemdam, qui Chindinis et Maadenis (Χινδινων και Μααδηνων) in Arabia præerat; huncque Cpolim accersitum, Palæstinarum (των Παλαιστινων) præfecturam ab imperatore administrandam accepisse; nimirum post obitum Abocharabi (n. 71), circa annum Christi 536. Ex quo conjicere pronum est Caysum christianum vel factum esse, vel sese finxisse; secus eum Justinianus, utpote rei catholicæ promovendæ perquam studiosus, christianorum præfectum non constituisset. Certum tamen videtur hunc Caysum Nonnosi eumdem esse ac Imrulcays [Caussin, tom. II, pag. 92, 233, 317; Hammer-Purgstall, Litteraturgeschichte der Araber, tom. I, pag. 292.] (seu Imriolcays, ut J. v. Hammer-Purgstall scribendum esse contendit), filium Hodjr, filii Harith (Arethæ), regum Kinda et Maad, qui Arabum poëta præcipuus fuit ante Mahumetem [Hammer-Purgstall, ibid.] ; et cujus carmen unum inter Moallakat adcensetur, seu inter septem celeberrina carmina Mahumete antiquiora, quæ suspensa olim cernebantur (moallakah, suspensus) in templo Meccano. Sed Imrulcays iste, seu Imri-al-Cays [Idem l. c. pag. 284; cfr D'Herbelot, Bibl. Orient. V°. Amri al Kais.] , qui utpote Kinda, ab Sabæis Arabiæ felicis oriundus erat, non modo carminibus, sed et dissolutis moribus ac infelicibus bellis nomen est consecutus; nec umquam aut Kindinorum aut Maaddenorum, licet utrorumque rex designatus a patre Hodjr vel Hadjr, (quem Agarum Theophanes [Tom. I, pag. 218, edit. Bonn.] nominat), regnum ac dominationem potuit nancisci. Ad mores vero ejus quod attinet, putem mahumetanos, qui solum duobus post sæculis scribere cœperunt, eos ac vitæ ejus casus sibi effinxisse qualia iis placere novimus ac ex libris eorum, in primis ex Kitab alaghani, cuivis innotescere possunt. Brevius quam Nonnosus, sed in quibusdam accuratius de Cayso, seu Imrulcays, scribit Procopius: Quo autem tempore, inquit, Hellestheæus (Hellesbæus, Elesbaas) regnabat in Æthiopia, parebantque Homeritæ Esimiphæo, Julianum ad eos legavit Justinianus imperator, circa annum 530, per ipsum ab utroque petens, ut pro religionis communione, qua cum Romanis devincti essent, illos cum Persis gerentes bellum juvarent. .. Homeritæ vero Caisum patria (Maaddenorum regno, seu Madianitide) profugum, Maaddenis phylarchum præponerent, et cum valido exercitu ex Saracenis illis suaque gente conflato in Persidem irrumperent, seu in Iracam occidentalem adversus Almundarum III, regem Hirensem. Vir erait Caisus phylarchico sanguine prognatus et bellica virtute præstans; at quoniam propinquum occiderat Esimiphæi, vitam fugæ solitudinique mandarat. Uterque sane rex postulatis annuit, eaque se facturum pollicitus legatum remisit liberaliter: tamen promissa et conventa neuter implevit.

[75] [Arabia deserta occidentalis sæculis IV et Vchristiana est facta; Ghassanidæ, aliique ejus incolæ, origine Homeritæ.] Ex iis quæ hucusque de Arabiæ desertæ historia christiana disputavimus, duo consequuntur: primum quidem, hujus Arabiæ Saracenos, qui Romanis erant subditi, aut fœdere juncti, mox a pace ecclesiæ tributa, ordiente sæculo quarto, christianos fieri cœpisse; et sæculo quinto eorum principes omnes, seu phylarchas, uti et ipsam gentem, religione christiana fuisse imbutos. Alterum eosdem Saracenos, in primis Ghassanidas, et insuper plures tribus minores et ipsos Salihitas, qui ante Ghassanidas phylarchiam Syriæ tenuerunt, origine Sabæos fuisse Arabiæ felicis, ex Himyar, vel Cahlan genitos [Caussin, tom. I. pag. 7, 23, seqq. et passim; tom. II, pag. 202. Hammer Purgstall, Literaturgeschichte, tom. I, pag. 16.] .

§ VII. Historia christiana Arabum Hirensium; eorum aliorumque Scenitarum apostolus S. Simeon Stylita.

[De Hira, civitate Arabica ad, Euphratem, ejusque regibus Almundaro III et Imrulcays.] Ad orientem Arabiæ desertæ regnum aliud Arabicum, a civitate regia Hira, seu Hirta nuncupatum, Persis fœdere aut obsequio erat deditum, ut regnum Ghassanidarum Græcis. Sita erat Hira ad dexteram Euphratis, latitudine, quam vocant, attingens 32°, non procul a Kufa et ruderibus Babylonis. Arabes Hirenses non secus ac Ghassanidæ, plerique ex Homeritide prodierant, ut apparet ex regni historia, eorumque reges omnes origine Sabæi, seu Yamanitæ fuerunt [Caussin, tom. II, pag. 5 et seqq; Ritter, Erdkunde, tom. X, pag. 59 et seqq.] . Quumque insuper pæninsulæ Arabicæ adjacerent hæc regna Ghassan et Hiræ, et ei multoties bella intulerint, sibique vicissim exinde viderint invecta, Arabiæ historici omnes eorum fata prosequuntur. Rex Hirensis fuit, Græcorum hostis infestus, Alamundarus, hujus nominis tertius (alias Al-Mundhar, Al-Mundhir, Al-Munsir III), cujus pluries est mentio in infra edendis Actis S. Arethæ. Hirensium porro regum aliquot christiani fuere, et si Arabum historicis, quos laudat Ibn-Khaldun [Ap. Caussin, tom. II, pag. 47.] fides est, primus evangelio nomen dedisset Imrulcays, filius Amri, qui Hiræ regnavit ab anno 288 ad 338. Quæ explicanda potius quam admittenda esse ducimus. Etenim tum temporis jam florebat res christiana in Perside et Mesopotamia, ut ex monumentis Græcis, Syriacis et Arabicis est manifestum [Assemani, Bibl. Oriental., tom. III, part. 2, pag. 38 et seqq.; cfr Fabric. Bib. Gr., tom. XII, edit. Harles, pag. 364.] ; et fieri non potest ut inde crebræ scintillæ immissæ non fuerint in adjacens regnum Hirense. Regnante igitur Imrulcays I, Hiræ accrevit numero, aut manifesta fieri cœpit christiana religio: et inde nata est prædicta sententia historicorum Arabicorum, qui omnes Mahumete sunt posteriores.

[77] [S. Simeon Stylita, Arabum Scenitarum apostolus,] Quantum progrediente et præcipite sæculo IV religio christiana in regno Hirensi, seu Hirtensi, floruerit, ignoramus; sed ordiente quinto celeberrimus erat in Syria S. Simeon Stylita, quem in Arabia deserta natum esse diximus; cujus columna, ut Nicephorus aliique testantur, stadiis 300, seu chiliometris 54, ab Antiochia dissita erat, et ad quem confluebant ex tota Asia occidentali christiani et idololatræ: quorum multi superstitionem ejurarunt. Ejus sanctitatis sama per omnes oras volitante, inquit Theodoretus, qui Simeone adhuc vivente scribebat, concurrebant omnes, non vicini modo, sed ii etiam qui multorum dierum itinere distabant; alii paralyticos offerentes, alii sanitatem ægris postulantes. .. Sic autem undique venientibus omnibus et tota via fluvium imitante, hominum pelagus illo in loco videre est, fluvios undequaque influentes excipiens. Neque enim hujus tantum nostræ regionis, i. e. Syriæ, incolæ confluunt (dum hæc scribit Theodoretus), sed et Ismaelitæ (Saraceni), et Persæ, et Armenii his subditi, et Iberes, et Homeritæ, et qui illis interiores sunt. Venere etiam multi ultimas occidentis oras incolentes, et Hispani, et Britanni, et Galli, qui horum media obtinent. Sequitur locus de cultu S. Simeonis in Italia, quem et Damascenus, orat. III de Imaginibus, et synodus Nicæna secunda, act. 4, recitant. Et post alia pauca, in hæc verba Theodoretus prosequitur: Ismaelitæ autem turmatim venientes, ducenti simul, et trecenti, ac interdum mille, patrium errorem magna voce abnegant, simulacra quæ coluerant coram magno illo lumine conterentes, Venerisque orgia ejurantes (hujus quippe dæmonis cultum amplexi jam olim fuerant, nimirum Astartis, notissimæ deæ Phœnicum, cui et homines immolabantur; juxta alios, Ozzæ, vel Lat, quæ et ipsæ multum ab Arabibus colebantur) [Caussin, tom. II, pag. 101.; Osiander, pag. 472, 483, 491.] , divinis mysteriis initiantur, leges ab illa sacra lingua accipientes, et paternis moribus valedicentes, asinorumque agrestium et camelorum esum respuentes. Atque hos ipse vidi et audivi, cum et paternam impietatem abdicarent et evangelicæ doctrinæ assensum præberent.

[78] [harum gentium homines innumeros, exemplo et prædicatione] Ex sequentibus apparet Saracenos illos deserti, sive Scenitas, ex iis maxime fuisse quos hodiedum Beduinos dicimus. Jam et periculum semel adii maximum. Nam quum jussisset ille, ut ad me accederent et sacerdotalem benedictionem acciperent, maximum illos dicens ex ea fructum percepturos, hi barbarico impetu irruentes, alii a fronte, alii a tergo, alii a lateribus trahebant, et qui remotiores erant, super alios conscendentes, manusque protendentes, aut barbam vellebant, aut vestes discerpebant. Ac me profecto isti vehementiore incursu enecassent, nisi sublato clamore omnes dissipasset. Dein monet columnam, quæ talem fructum edebat et tantum divinæ cognitionis radium barbarorum mentibus infundebat a dicacibus (ὑπο των φιλοσκωμμονων) irrisam fuisse; de quo et superius scripserat: Quamobrem eos oro quos reprehendere delectat, ut linguæ frenum injiciant, neque illam temere ferri sinant: sed considerent Dominum talia persæpe ad segniorum utilitatem instituisse. Adducitque miranda e Bibliis quæ Deus prophetas peragere jussit. Magis innotescunt Saraceni illi qui ad Simeonem concurrere (et, ut mox apparebit, non tantum ex Ghassanidis fuere, sed etiam et forte plures numero ex Hirensibus), ex iis quæ subdit idem scriptor: Nam et aliud ab his factum est hujusmodi: rogabat tribus (φυλη) una divinum hominem, ut phylarchæ suo deprecationem aliquam et benedictionem transmitteret: alia vero quæ aderat tribus refragabatur, non debere dicens ad illum mitti benedictionem sed ad ducem suum: illum enim injustissimum esse, suum vero alienum ab injustitia. Post longam autem contentionem altercationemque barbaricam, tandem in sese invicem irruerunt. Ego vero multis illos verbis hortatus sum ut desisterent: posse namque virum divinum et huic et illi benedictionem impartiri. Verum et hi negabant hac illum potiri oportere, et illi alterum hac fraudare nitebantur. Minas autem ille desuper intentans, canesque appellans, contentionem ægre sedavit. Hæc autem eo commemoravi, ut quanta illorum animi fides esset ostenderem. Neque enim in seipsos sic insaniissent, nisi divini hominis benedictionem vim maximam habere credidissent. Ex hoc loco et ex his quæ de Naamane narrat Cosmas infra num. 80, videntur Scenitæ illi usi esse lingua Syriaca, ut ipse Theodoretus, vel ejus dialecto aliqua. Vide librum Quatremerii de Nabatæis.

[79] [convertit ad fidem; maxime ex Hirensibus.] Vidi porro et aliud celebre factum miraculum. Ingressus quidam (erat autem hic quoque phylarcha Saracenorum), divinum caput orabat, ut opem ferret homini, cui paralysi soluta in via fuerant membra corporis. Ajebat autem ad Callinicum, quod castellum est maximum (non procul a Carrhis, in Mesopotamia septemtrionali [Cfr Ritter, Erdkunde, tom. X. pag. 1123 et seqq.] ), in hunc morbum incidisse. Quum is ergo allatus esset in medium, jussit ut majorum impietatem abnegaret. Quod ille cum libenter admisisset, obtemperansque jussa implesset, rogavit an crederet Patri, et unigenito Filio, et Spiritui Sancto. Et quum credere se professus esset: His, inquit, nominibus credens, surge. Ubi autem surrexit, jussit ut phylarcham humeris suis ad ipsum usque lectum ferret. Erat autem is corpore prægrandi. Quo ille sublato confestim abiit: qui vero præsentes aderant, in Dei laudes linguas excitarunt. Ex quibus deducitur hunc phylarcham Saracenorum ex Mesopotamia, et, ut mox patebit, verisimilius ex ea parte quæ Persis erat subdita, prodiisse; quam ob causam ex Saracenis Hirensibus fuerit, non ex Ghassanidis. Nam licet hi et Hirensium terras initio tenuerint, ut Masudius testatur [Schultens, Imperium Joctan., pag. 181.] , quinto et sexto sæculo videntur in Arabiam Petræam tam a septemtrione quam ab oriente fuisse rejecti: et universim opinor Saracenos qui Simeonem Stylitam inviserunt ac ab eo ad Christum sunt conversi, magnam partem ex Hirensibus et imperio Persarum subditis fuisse. Quod ex his quæ jam subjicimus non parum confirmatur. Sic scribit Cosmas, ipsius Stylitæ discipulus, in ejus Vita, ubi sancti miracula refert; est vero Vita hæc inter monumenta pretiosissima Syriæ christianæ connumeranda.

[80] [Naamanes I, rex Hirensis, ut narrat ipse Damasci præfecto,] Memorabile in primis exstitit, inquit, quod Antiochus filius Sabini, Damasci præfectus, aliquando eidem Simeoni Stylitæ in multa hominum frequentia narravit. Ex quibus veri simile fit Simeonem tunc nondum conscendisse columnam suam, seu id contigisse ante annum Christi nati 423: quod mox pluribus ostendetur. Naamanes, ajebat prædictus Antiochus, Arabum princeps (seu Nooman I, rex Arabum Hirensium), venit aliquando in solitudinem Damasco e regione oppositam: et quoniam pax Arabibus cum Romanis erat, me ad prandium amice invitavit. Prandentibus nobis, et, ut assolet, multa ultro citroque inter nos confabulantibus, incidit de Simeone sermo. Tum vero Naamanes: Ast ego scire percupio, huncne, quem Simeonem appellatis, hominem esse putatis, an vero Deum? Quumque ego reposuissem, neutiquam esse Deum, sed Dei servum: Causam, subdit ille cur istud a te sciscitatus fuerim, accipe. Quum Simeonis fama Arabiam nostram pervasisset, cœpissentque nostri homines ad illum frequentissimi commeare; proceres gentis nostræ suspicati ne istiusmodi commercio Arabes christiana religione imbuti, patriam Romanis proderent, admonebant, ut quantocius eam peregrinationem interdicerem. Quod et feci et edictum in generalibus totius gentis comitis promulgavi, pœnam capitis et universæ familiæ excidium interminatus, si quis tale aliquid deinceps auderet.

[81] [graviter reprehenditur et castigatur a viso sibi de nocte S. Simeone; exinde favet christianis.] Sequenti nocte a soluto conventu me in tentorio dormientem adoritur repente viri augusta, nec mihi hactenus visa species. Juvenes quinque adsequebantur satellites candidi. Eo aspectu vehementer exterrefactus ad pedes viri procidi, metu pæne exanimatus. At ille indignabundus statim inclamat: Tune populum Dei a me arcere audeas, mortalium nequissime? Simul ad lictores suos conversus, jubet, quatuor quidem manus mihi pedesque hinc inde constringere; alterum vero flagris, ita ut in lectulo jacebam, nudum, quam sævissime cædere. Nec aderat qui me plorantem, opemque efflictim petentem ab immani illa laniena eriperet: donec atrocissime cæsus, eodem viro jubente, postremum ab illis lorariis dimissus sum. Tum ille exserto gladio trucique voce me compellans, subdidit: Tu vero ne quempiam posthac ab oratorio Simeonis avertas, etiam atque etiam caveto: ni pareas, juro, me te tuamque familiam hoc ferro membratim dissecturum. Tum ego meo periculo doctus, lucem præoccupo, nova comitia indicturus, in quibus funestum et exitiale illud edictum abrogavi; edixique cuilibet fas esse deinceps adire Simeonem, et apud eum orare, christianæque religioni nomen dare. Ad hæc subjiciebat Naamanes: Equidem nisi Persarum regi subessem, ipse ad Simeonem accederem et fierem christianus: enimvero ex eo pavore atque acerrima fustigatione consequutus morbus me ultra mensem tenuit. Nunc vero, post illud edictum, ecclesiæ in nostra ditione construuntur, atque inter nos episcopi et sacerdotes frequentes sunt et impune versantur; hoc enim edicto sanxeram, ut cuique integrum foret, si vellet, christianam religionem amplecti, nec ad antiqua sacra pœnis quispiam cogeretur. Hæc Antiocho narrante universa concio ad celebrandam miram Dei bonitatem excitabatur: Oppido quam sublime effert Dominus, ajebant, virtutem eorum, qui pio perpetuoque studio eidem inserviunt [St. Ev. Assemani, Acta martyrum Orient. etc., tom. II, pag. 327 et seqq.] ! Hucusque Cosmas in Vita magistri sui Simeonis.

[82] [aman I fit istianus et it ab aula. usurbis Hiregiæ Naanis.] Nooman vero, seu Naaman, rex Arabum Hirensium, de quo scribit, ejus nominis primus est; quem scriptor Arabs Ahmad-el-Bauhaki, apud Ibn-Khaldun, et Persarum historicus Mirkhud [Ap. Du Beux. La Perse, pag. 317. Paris 1841.] non modo christianis favisse ecclesiasque exstruxisse, sed et religionem christianam amplexum esse referunt. Scribunt plures eum ejurasse idololatriam, quod in idem recidit, siquidem, propter adjuncta narrationis, nemo umquam cogitavit judæum illum factum esse. De illo singularia addit Nuweirius [Ap. Schultens, Monumenta vetustiora Arabiæ, pag. 48.] : Dicitur eum quodam die ex alto despectasse in omnia quæ circa areem suam Khawarnakum sunt; ac dixisse: An non omnia quæ video, brevi peritura? Responsum ei: Sane vero. Ibi ille, Et quid utilitatis, inquit, in re quæ finiri atque perire debet? Tum exuto regno, cilicia induit; atque peregrinatus est per terram. Ejus meminit Adi-ben-Zeid, quum ait in carmine:

Sane in meditationem venit dominus Khawarnaki, quum die quodam prospexisset ex alto; estque ductui recto meditatio.

Hilarabat eum status ejus, et amplitudo regni, et mare (vel flumen, Arabice bahr) late fusum; et Sadirum.

Sed religione tacto corde, dixit: Quid fortunati viro ad mortem mox redituro?

Ad situm locorum quod spectat, quoniam nondum agnitus est a viatoribus collis, seu agger, dictus Nadjaf, in quo ædificata erat Hira, juvat hæc pauca adscribere ex alio auctore Arabe veteri: Situm erat Khawarnakum ad distantiam trium ab Hira milliarium (Arabicorum, seu chiliometrorum quinque cum dimidio); et Sadirum in deserto vicino, nimirum paulo ad occidentem Hiræ, ubi limes erat deserti. Ædificavit has acres Noomanus ben Amrilkisi, qui est Noomanus major. Causa ædificandi hæc proditur. Iezdegerdo regi Persarum, filio Saporis, nullus liberorum vitalis erat. Inquisivit itaque in locum cujus aer salubrior esset, eique dilaudata fuit puritas Hiræ. Tradidit itaque filium suum Bahram Giur Noomano, eique præcepit Khawarnacum exstruere; structum est super flumine Sindad viginti annorum spatio [Schultens, l. c. pag. 56.] . Milliaribus tribus seu parasanga ad orientem Hiræ ædificata est Cufa, ad latitudinem 32°, ut patet ex accuratissimis tabulis geographicis H. Kiepert; et quum florere cœpit, Hira derelicta est. Adjacebat vero Hira flumini quod nunc exsiccatum est [Noël Desvergers, Arabie, pag. 77; Ritter, tom. X, pag. 185 et seqq.] . Perhibent scriptores Cufæ multum floruisse litteras Arabicas, et ab ea dictos esse characteres Cuficos.

[83] [Conversio Naamanis I contigit circa an. 417. De fama S. Simeonis in aula regis Persarum.] De Naaman addunt Hamza et Ibn-Khaldun [Ap. Caussin, tom. II, pag. 58.] , eum, dum regia egressus est, prohibuisse ne quisquam ministrorum sequeretur, et exinde de eo nihil jam auditum esse. Successit in regiam dignitatem ejus filius Almundharus, seu Mundhir I, qui munus educandi filium Isdegerdis, regis Persarum, nomine Vararanem, seu Bahram, non secus ac pater suscipere debuit. Ex quo firmatur quod perhibent historici, eum annis circiter duobus ante obitum Isdegerdis, seu anno 418 regnare cœpisse. Non diu igitur Naaman, postquam ei relatum somnium obvenit, illudque Antiocho duci narravit, a conversione et fuga abstinuit. Etenim ut ex Theodoreto et Tillemontii notationibus conficitur [Theodoret. l. c.; Migne. Patr. Gr., tom. LXXXII, col. 1470 et seq. Tillemont, Mém. tom. XV, pag. 359 et 880. Paris 1711.] , S. Simeon Telanissi primum in domuncula tres annos inclusus mansit, dein ad celeberrimum montis verticem venit circa annum 416, ibique ad eum concursus maximus fieri cœpit, etiam antequam notissimam columnam conscendisset: quod non modo ex Theodoreto, sed ex omnibus Simeonis biographis novimus. In columnam denique ascendit circiter annum 423, ut tanto populo confluxu ejus oratio minus impediretur. Inter annos igitur 416 et 419 contigere quæ narrat Naaman Antiocho duci. Ad idem tempus referenda sunt quæ scribit Theodoretus de rege et regina Persarum: Simeonis apud regem quoque Persarum, inquit, ingens gloria fuit. Ut narrarunt enim qui ad eum legati profecti sunt, diligenter sciscitabatur quænam viri vita esset, et cujusmodi miracula. Sed et conjugem ejus ajunt et oleum ab eo benedictum petiisse et tanquam donum maximum accepisse. Quin et regis domestici omnes, fama permoti, quamvis a magis multas contra illum calumnias audirent, et accurate percontabantur et re perspecta, divinum virum appellabant. Cetera autem turba, ad muliones accedens, et ad ministros ac milites, et pecunias offerebant, et ut olei benedictionis participes fierent obsecrabant. Spectant ista verisimilius ad regnum Isdegerdis, qui ab anno 400 ad mensem novembrem anni 420 Persis imperavit, et christianis, ut ecclesias ædificarent, per universam Persidem permisit. Minus recte videtur Tillemontius [Mémoires, tom. XV, pag. 368.] ea referre ad Vararanem V, ejus filium qui diu persecutor fuit, et quo regnante magi a vexandis christianis omnimodo cohiberi numquam potuerunt.

[84] [Incursiones Arabum in Syriam et Palæstinam sæc. V. Recipitur a Romanis insula Iotabe.] Sed ad Vararanem, contra Theodosium juniorem bella gerentem, et ad regem Hirensem Mundhir I pertinent, quæ scribit S. Isaac monachus Syrus, sermone secundo de jejunio: Tristitiam animique demissionem (in hoc jejunio) induamus, ne saccis in captivitate cooperiamur. Nemo socio damnum inferat: sat enim multa imminent omnibus damna. Nemo sodalem molestia afficiat; quia undique cunctos angustiæ premunt. In finibus nostris rex ethnicus (Vararanes) adest. Locustæ terras nostras depascunt. Hagarenus (Mundhir seu Almundarus), velut lupus famelicus in ipsis regionibus nostris latrocinatur etc. [Ap. Asseman. Bib. Or. tom. I, pag. 227.] . Anno 422 fœdus initum Romanos inter et Persas, et pax diuturna consecuta est. Deinceps usque ad sæculum VI, pauca admodum regum Hirensium gesta ad historiam ecclesiasticam spectant. Vide tamen quæ de incursionibus eorumdem et Arabum Thalabitarum in Palæstinam ac Parembolas dicta sunt supra num. 67, 68. Anno 496 Agarus, filius Arethæ, et Gamalus (Hodjr, filius Harith, et Djabala), principes Kindæ provinciæ Arabiæ interioris, cui Nedjd, vel Nadjd nomen est, Syriam denuo vastarunt, ut narrat Theophanes ad annum æræ Antiochenæ 5590. Deinceps usque ad annum Christi 505, quo pax Romanos inter et Persas composita est, frequentissimæ fuere Arabum incursiones. Nam anno 498 Nooman seu Naaman, rex Hirensis, Syriam quoque, seu potius Euphratesiam invasit. Sed uti priores, etiam ipse a ducibus Romanis, clade accepta retrocedere coactus est. Tunc Romanus, Romanorum seu Græco-Byzantinorum dux,insulam Iotaben, ut suo loco diximus, 25 ante annis ab Amorceso, seu Imrulcays, principe Kinda, occupatam, recepit. De quo Theophanes in hunc modum scribit ad annum prædictum: Sed et Iotaben insulam, in sinu maris rubri sitam, vectigalia magna Romanorum imperatori quondam pendentem, tum vero ab Arabibus Scenitis occupatam, idem Romanus per acerrima prælia iterum liberam Romanis negotiatoribus præstitit; eisque demum insulam concessit, in qua liberi suisque legibus utentes habitarent et ex mercibus ex India convectis constitutum imperatori vectigal solverent. Ex hac insula in classe regis Æthiopiæ Elesbaan, quam contra Homeritarum regem judæum Dunaan instruxit, naves adfuere plurimæ.

[85] [De rebus gestis in Arabia deserta et Mesopotamia ineunte sæc. VI] Anno 500 novæ factæ sunt incursiones in Phœniciam et Syriam ab Arabibus provinciæ Nedjd, seu mediæ; donec anno 502 Anastasius imperator, misso ad Aretham, mediæ Arabiæ regem, avo Nonnosi scriptoris, ut refert hic ipse apud Photium [Photius, cod. 3.] , pacem fœdusque composuit [Supra, n. 67.] . Et juxta istud quidem, Arethas opem ferre Romanis contra Cavadem, seu Cobad, Persarum regem, qui nuper Romanos erat aggressus, debebat. Etenim Nooman Hirensis, regum Arabiæ septemtrionalis potentissimus, Persis erat addictus; quo juvante Cavades eodem anno 503, Amidam urbem expugnavit. De his multa habet Josue Stylites, presbyter monasterii Zuckin, prope Amidam, (hodiernam Diarbekr, ad fluvium Tigrim) sed patria Edessenus, qui tum in vivis agebat. Anno Græcorum octingentesimo decimo quarto, inquit, id est, Christi 502, die 5 octobris, sabbato, Cavades Amidam obsidere cœpit. Arabes cum Persis conjuncti, provinciam depopulantur, usque ad Constantinam, seu Telam urbem… Dein Naamanem, Arabum Hirensium regem, ad australes regiones Haranitas (circa Haran, seu Charras) invadere jubet … Die 26 ejusdem mensis, Naamanes ad austrum profectus, ab urbe Haran usque ad mœnia Edessæ, omnes circum regionis vastat … Die decima januarii (anni 503), vel custodum socordia, vel proditione, ut alii suspicati sunt, Amida expugnatur, cæsis plusquam octoginta millibus incolarum; præter eos, qui vel Tigri fluvio submersi, vel in puteos projecti, vel alio mortis genere absumpti sunt… Arabes Persarum subditi, id est, Hirenses, in Chaburam urbem, seu Circesium, ad Euphratem, incursionem faciunt, quos Timostratus, Callinici (alias Nicephorii, similiter ad Euphratem) dux, egregie repellit.

[86] [ab Aretha duce, rege Hirensi Naamane, et Cavade, rege Persarum.] Arabes quoque Romanis subjecti, qui Taalabenses appellantur (dicere debuit: Romanorum fœderati. Nam Thalabitæ isti ducebantur ab Aretha, rege Kinda provinciæ Nedjd, qui cum imperatore Anastasio fœdus icerat; num. præc.), facta in Naamanis ditionem excursione, armenta abigunt, armentarios trucidant, Naamanis copias in interiores deserti partes recedere cogunt. Mense augusto anni 503 Cavades in Euphediam usque excurrit. Ibi collatis cum Patricio signis, Naamanes in capite vulnus accipit et complures ex barbaris primo conflictu cæsi sunt… Hinc Cavades adversus Areobindum in urbem Edessam exercitum movere decernit, impellente præsertim Naamane, Arabum rege, Taalabensibus infenso. Cui dux quidam exercitus Naamanis, christianus quum esset, Frustra, inquit, Edessam petitis, quæ divinis Christi ab Abgarum promissis munita, nulla vi expugnare potest. Tum vero Naamanes excandescere, insanire, conviciis Christum proscindere, et graviores Edessæ calamitates, quam Amida passa fuerat, comminari: qui tamen, accepto, ut supra dictum est, in capite a Patricii militibus vulnere recrudescente, post biduum extinctus est [Assemani, Bibl. Orient. tom. I, pag. 272 et seqq.] . Hujusmodi Christi promissio ad Abgarum nulla exstat, ut advertit Evragius lib. IV cap. 27; sed quum omnibus Persarum conatibus tamdiu restitisset Edessa, viguit dudum inter christianos orientis hæc fiducia. Anno demum 505 pax convenit Persas inter et Romanos, duravitque ad annum usque 522. Ab anno 505 cohibiti sunt Arabes ab excursionibus suis, tam a Persis quam a Romanis [Josue Stylites ap. Assemani, pag. 281.] ; molesti tamen erant interdum anachoretis Syriæ et Palæstinæ, ut in eorum Vitis legimus.

[87] [Irruptiones Arabum Hirensium anno 502 et sequentibus.] De irruptionibus enim Arabum Hirensium quæ anno 502 et sequentibus obtinuerunt, memorat Cyrillus Scythopolitanus in Vita S. Joannis Silentiarii; sed pro Naamane rege Alamundarum Sicicen, alias Sakiken, vel Sjakikam posuit: qui fuit quidem omnium regum Hirensium celeberrimus, vastationibus suis notissimus, sed non regnavit nisi ab anno circiter 513: Eodem vero tempore, inquit Cyrillus, Alamundarus Sicices, qui accepit regis auctoritatem in Saracenos subjectos Persis, invasit Arabiam et Palæstinam cum magna ira in Romanos, omnia diripiens, et multa hominum millia abducens in servitutem, et multa faciens nefaria, postquam capta fuerat Amida, quod initio anni 503 evenisse diximus. Hæc difficultatem crearunt Henschenio [Acta SS. tom. III Febr., pag. 132 et seq.] et Pagio [Ad. ann. 509, n. 2 et 3.] , deficientibus, dum scribebant, monumentis Syriacis et Arabicis, ex quibus error Cyrilli emendari potuisset. Quumque multitudo barbarorum dispersa esset per hanc solitudinem iique quibus mandata fuerat custodia solitudinis, denuntiarent, ut caveretur barbarorum irruptio in monasteria: Maximæ Lauræ patres significarunt venerando patri Joanni, ut desisteret quidem in solitudine Ruba vitam degere, veniret autem ad Lauram, et quiesceret in sua cella. Et divinus quidam Joannes, qui per quietem divinam gustarat dulcedinem, eam lubenter sequebatur, et non poterat in animum inducere, ut eam relinqueret etc. In sequentibus narrat Cyrillus quomodo ab incursionibus Arabum sanctus miraculo servatus sit, donec S. Sabbas ei ad Lauram redire persuasit, anno Christi 509, postquam in solitudine Ruba exegerat annos sex. Ex quibus discimus in Syriæ et Palæstinæ desertis, etiam dum pax esset composita inter gentes vicinas, factas esse frequenter Arabum, non quidem expeditiones bellicas, sed irruptiones minores ac deprædationes; non secus ac nunc fiunt a Beduinis. Et sic denuo firmatur, quod toties est dictum, Arabes desertiomni ævo fuisse eosdem.

[88] [Almundarus III, rex Hirensis, dictus Sakikes, videtur] Circa annum 513 Hiræ regnare cœpit Mundhir III, alias Al-Mundhar, seu Almundarus III, filius regis Imrulcays III et Maëssemæ; tenuitque regiam potestatem ad annum usque 562, id est, ut Procopius loquitur, annos quinquaginta. Ab eodem scriptore qui Almundaro coævus fuit, et a posterioribus Græcis, dicitur, Sekikes, in Actis vero S. Arethæ Sakikes; nimirum, ut a cognominibus gentis principibus distingueretur. Progeniem enim ducebat, ut merito sentire videtur cl. Caussin [Tom. II, pag. 54 et 77.] , ex uxore priore Almundari I, nomine Sjakika. Almundarum III fidem christianam amplexum esse, quam postmodum abjecerit, non videtur posse negari. De eo in hunc modum scribit Theodorus, Lector ecclesiæ Cpolitanæ, auctor coævus. Quum Alamundarus, Saracenorum phylarcha, christianam religionem amplexus esset, Severus (patriarcha Antiochenus, Eutychianus, seu Monophysita) duos ad illum episcopos misit, quo erroris sui labe eum inficeret. Sed Deus id præveniens, ut phylarcha ab iis qui Chalcedonensem synodum suscipiebant, baptizaretur, effecit.

[89] [initio regni fuisse christianus.] Porro quum ii qui a Severo missi fuerant, doctrinam rectæ fidei dogmatibus adversantem, phylarchæ tradere conarentur, fraudem quamdam commentus est Alamundarus ad doctrinam eorum convincendam. Finxit enim se litteras accepisse, quibus ipsi nuntiabatur, Michaëlem archangelum fato functum esse. Quumque illi id fieri non posse dicerent: Quonam igitur modo, subjecit phylarcha, Christus Deus tantum existens, crucis mortem sustinuit, si duas naturas non habuit; quum ne angelus quidem pati vel mori possit? Hoc modo episcopi partis Severi, pudore suffusi, vale non dicto, recesserunt [Theod. lect. hist. eccl. lib. II.] . Hanc historiam ex Theodoro excerpsere Theophanes et Nicephorus Callistus; sed quum certum sit Alamundarum postea annos multos gentiliter vixisse, de ejus veritate recentiores nonnulli dubitarunt. Attamen Theodorus Lector scribebat de rebus gestis sui ævi, quas proinde multi norant. Conveniunt etiam tempora: nam Almundarus anno 513 regnare cœpit, et Severus hæreticus patriarchatum Antiochenum tenuit a mense novembri anni 512 usque ad septembrem anni 517. Insuper Alamundarum christianum fuisse diserte testatur Abulfeda, additque Hiræ ecclesias exstruxisse: Ibi, inquit, sedes erat Naamanis (I) …, ibique christianam religionem amplexus Munderus, filius Amrilcaisi, i. e. Almundarus III, magnificas ecclesias exstruxit [Abulfeda, Descriptio Iracæ, V° Hira.] . Denique idem confirmat rei christianæ conditio in adjacente Mesopotamia, cujus ecclesiæ sæculo quarto et quinto florentissimæ fuerunt. Pauca e plurimis, lectu dignissimis, quæ collegit eruditus vir Josephus Assemani, hic subjicienda duximus, ex quibus lux multa historiæ ecclesiasticæ Arabum septemtrionalium affundetur.

§ VIII. Propagatio religionis christianæ in vicina Mesopotamia et Chaldæa; christiani Hirenses dudum catholici fuerunt.

[De conditione religionis christianæ in Mesopotamia, Chaldæa et] Saraceni qui Mesopotamiam, ait Assemanus, Chaldæam et Persicum mare attingebant, tum episcoporum Edessæ ac Seleuciæ tum monachorum opera, ante annum Christi 320, ad sacra christiana transiere: nimirum eorum pars, ut constat ex superioribus et ex mox dicendis. Sozomenus [Lib. VI, cap. 34; cfr ibid. cap. 32, 33 et supra num. 62.] a monachis, qui in Mesopotamia philosophati sunt, notat “Syros fere omnes, et ex Persis ac Saracenis quam plurimos ad religionem christianam traductos, a superstitioso dæmonum cultu abstractos fuisse” [Bibl. Orient. tom. III, part. 2, pag. 598.] . Alibi, narrata breviter crudelissima persecutione Saporis II, quæ duravit annos quadraginta, et in qua tot christiani Persæ et Mesopotamii martyrio coronati sunt, hæc subjicit de ejus successore qui ab anno circiter 380 regnare cœpit: Sub Ardasjiro, seu Artaxerxe, Saporis successore, pax ecclesiis reddita, et Seleuciensi throno (distabat autem Seleucia ab Hira, seu Hirta, leucis horariis circiter 30), qui diu post Barbasemini martyrium vacuus fuerat, Tamuza, seu Tomarsa archiepiscopus impositus: quod vel anno 363, vel juxta alios 380, post obitum Saporis, evenit. Tamuzæ in reparandis ecclesiarum ruinis operam suam impendit Brichjesus, seu Bochtjesus diaconus, qui Mari Amroque, historicis Nestorianorum, testibus, sub Bahramo, seu Vararane, Saporis filio, cæsus fuit.

[91] [Perside, sæculo quarto,] Eodem Tamuza Seleuciensem sedem regente, claruit Abdas Dorkenensis, qui cœnobium Salibæ, seu crucis, apud Sansarum fluvium condidit ejusque discipulus Ebedjesus, qui alterum monasterium apud Hirtam (seu Hiram, Arabum, Persis subditorum, regiam) exstruxit. Nabathæos insuper (i. e. ut videtur, Taghlebitas [Ritter, Erdkunde, tom. X, pag. 64 et seq.] , ad meridiem Iracæ in extrema Arabia habitantes, quos Abulpharagius Thaalabenses Scenitas appellat [Ap. Asseman. tom. III, part. 2, pag. 599 et 607.] , et christianos fuisse scribit) et Matothæ ac Mesenæ (Mesena insula est ad ostia Tigris et Euphratis, non procul a Basra) incolas docuit; a Tamuza demum episcopus Dair-Meherak creatus, in Mesene obiit. Vixit Tamuza usque ad quartum annum Vararanis, hoc est Christi 392. Post biennium vacationis sedis, Cajuma, anno 395 ineunte, Seleuciensem episcopatum suscepit: quumque annos circiter quinque sedisset, in synodo episcoporum, cui S. Maruthas, episcopus Tagritensis, a Romanorum imperatore ad Iezdegerdem regem Persarum, anno 399 in Vararanis demortui locum substitutum, legatus intererat, sponte abdicavit, Isaaco sibi subrogato. Sapores tertius, Ardasjiri successor, nullam christianis molestiam creaverat. Vararanem autem quartum, ejus filium in christianos debacchatum fuisse, testatur præter Marim Amrumque Barhebræus, qui Cajumam in eo persecutionis æstu ecclesiam regendam suscepisse, quintoque post anno, reddita Ecclesiæ sub Iezdegerde pace, dignitatem episcopalem sponte dimisisse affirmat.

[92] [sæculo quinto,] Laudat dein Assemanus multos episcopos et monachos, qui in Mesopotamia extremo sæculo IV claruerunt; inter quos enituit S. Maruthas, episcopus Tagritæ, dictæ hodiedum Tekrit, ad latus dexterum Tigris (latitud. 34° 35'); cujus præclara facinora, inquit Balæus, scriptor Syrus, in Romano Persicoque imperio ad catholicæ fidei beneficium a Syris, Græcis, Latinis, literarum monumentis consignata sunt. Quantum floreret tum temporis religio catholica in Mesopotamia australi patet ex synodis ibi habitis. Anno 399, Iezdegerdis primo, celebrata est synodus Seleuciæ, præsente S. Marutha. Tum etiam Babylone, leucis non plus quam duodecim ab Hira, instaurata est ecclesia in lacu Danielis, ut vocabant; quam Judæi in persecutione Saporis II vel forte Vararanis IV destruxerant; et ad latus ecclesiæ cœnobium conditum. Anno 410 iterum Seleuciæ facta est synodus episcoporum quadraginta, præsente similiter S. Marutha, uti et decem post annis interfuit synodo quæ habita est Ctesiphonte, ad Tigrim, e regione Seleuciæ [Bibl. Orient., tom. III, part. 2, pag. 59 et seqq.] . Ex quibus aliisque episcoporum synodis apparet quantum sæculis IV et V in australi Mesopotamia, quæ Arabiæ adjacet, floreret religio catholica. Nec magnum detrimentum passa est ex persecutionibus Iezdegerdis I, Vararanis V et Iezdegerdis II; sed regnante Pheroze (Firuz), in Mesopotamia disseminari cœpere hæreses Nestorianorum et Monophysitarum: et quum Monophysitis faveret Græcorum imperator Zeno, Nestorianos fovere cœpit Pherozes; nec distinguens Monophysitas a catholicis, persecutus est utrosque.

[93] [et sæculo sexto.] Mitiores fuere subsecuti reges Balasch et Cavades, quo Amidam obsidente, vidimus (num. 86) Arabum Hirensium ducem unum e christianis fuisse. Et Cavades quidem post annum Christi 506, pace inita cum Romanis, seu Græco-Byzantinis, universis regni sui christianis favere cœpit, magis tamen catholicis quam Nestorianis, ut ex Abulpharagio discimus: quo animo fuit per annos viginti, seu donec circa annum 527, paulo ante Justini obitum, occœpit iterum bellum Romanos inter et Persas. Duravit autem illud usque annum Christi 533, Justiniani septimum, quo cum Cosroë I, Cavadis filio ac successore, pax iterum composita est. Istius principis, qui et Cosroës Anusjirvanus audit, et ab anno 531 ad 579 regnum tenuit Persarum, animus in christianos varius fuit, prout cum Romanis aut pacem colebat, aut miscebat bella. Inter expeditiones quatuor in imperium Romanum quas describit Procopius lib. II, in eos vel ipse immitis fuit, vel ejus minister, sæpe dictus Alamundarus III, homo magnanimus, sed crudelis. De pace convenit pluries, et in ea quam cum Justiniano iniit Cosroës, anno 562, liberam fore religionis christianæ professionem pollicitus est, ut ex Menandro discimus: His ita decretis et confirmatis, inquit, separatim pacta sunt interposita de christianis qui in Perside vivunt, ut illis liceret templa construere, et sine ullo timore sacra peragere, et gratiarum actiones per hymnos Deo, sicut apud nos fieri solet, canere, neve cogerentur magicis cæremoniis interesse, aut invitos colere et venerari qui apud Medos deorum numero habentur. Neque tamen ideo christiani auderent conari magica sectantes in nostram religionem pertrahere. Obtinuit quoque, ut christianis potestas esset mortuos sepulcris condere, et illis ad nostrum morem justa persolvere [Excerpta e Menandri historia, pag. 363. Bonnæ 1829.] . Demum de Cosroë I scribebat Evagrius circa annum 594: Ajunt etiam illum, sub exitum vitæ, sacro regenerationis lavacro initiatum fuisse [Evagr. lib. IV, cap. 28.] .

[94] [De propagatione religionis christianæ per universam Asiam sæculo VI.] Audiri meretur de religionis christianæ conditione in media Asia, ineunte sæculo VI, Cosmas Indicopleustes, qui diu mercatorem egit in India, Arabia, Æthiopia aliisque regnis, et topographiam scripsit circa annum 540. Notandum vero est eum hæreticos non discriminare a catholicis, et laudibus efferre solitum patriarchas Seleucienses, qui, dum scribebat, jamdudum facti erant Nestoriani. Quamobrem et ipsum horum hæreticorum placitis adhæsisse non immerito affirmant Lacrozius et Assemanus. In Taprobana insula, inquit, (seu insula Indiæ hodiernæ Ceylan dicta), ad interiorem Indiam, ubi Indicum pelagus exstat, ecclesia christianorum habetur, ubi clerici et fideles reperiuntur: an ulterius etiam, ignoro. Similiter in Male, ut vocant, seu in Cauca-Mali, hodiedum Cochin [Ritter, Erdk., tom. V, pag. 587.] , ubi gignitur piper. In Calliana vero, sic nuncupant (Calliani, prope Bombay) [Ritter, ib., pag. 667; tom. VI, pag. 29.] , episcopus est, in Perside ordinari solitus, nimirum ab archiepiscopo Seleuciensi. Similiter in insula quæ Dioscoridis vocatur (Socotora), in eodem mari Indico sita, cujus incolæ Græce loquuntur, suntque coloni a Ptolemæis Alexandri Macedonis successoribus isthuc deportati, clerici reperiuntur, ex Perside, ubi ordinantur, eodem transmissi: ibi etiam christianorum multitudo versatur. Cui insulæ adnavigavi, neque tamen eo descensum feci; verum cum quibusdam ejus incolis Græce loquentibus colloquia miscui, qui in Æthiopiam proficiscebantur. Itemque apud Bactros, Hunnos, Persas, reliquos Indos, Persarmenos, Medos, Elamitas, atque in tota Persidis regione ecclesiæ infinitæ sunt; episcopi item christianique populi magno numero, martyres multi, monachi et hesychastæ (hoc est silentiarii; quo nomine solitarios, eremitas et inclusos significat): similiterque in Æthiopia, in Axumi et in universa circum regione. Apud Arabas quoque felices, qui jam vocantur Homeritæ, in universa Arabia, Palæstina, Phœnice… Itemque in hyperboreis partibus… Hispanorum, Romanorum, Francorum etc. [Cosmas Ind. ap. Migne, Patrol. græc., tom. LXXXVIII, col. 170.] .

[95] [Vulgi conditio initio schismatis, aut hæresis,] Verum quæritur num Arabes Hirenses, qui Persis erant subditi, catholici fuerint; quum subessent utrique archiepiscopis Seleuciensibus; qui ab anno 498 vel 499 Nestoriani fuerunt [Bibl. Orient., tom. III, part. 2, pag. 80 et passim.] . Quum hic de ineunte sæculo sexto et regno Almundari III, atque ipsis in archiepiscopatu Seleuciensi hæresis Nestorianæ initiis sermo sit, usurpare licet quæ scribebat Papebrochius de fide Russorum, eo ævo quo nunc cum Græcis nunc cum catholicis sentiebant, pro libitu episcoporum [Acta SS. tom. I Maji., pag. V, n. 18.] : Unde intelligimus, inquit, quam nihil vulgus sciat de schismate, deque articulis in fide controversis, per acceptam a majoribus traditionem domi potius privatim, quam publice in ecclesia discens sola illa, atque utinam integra, fidei capita, quæ sunt ad salutem necessaria. Atque addi potest, dum episcopi hæretici catholicorum sedes invadunt, vulgus non tantum non subito fieri hæreticum, sed nec schismaticum initio; et usu venire etiam quæ scribit Baronius de aliquo schismate monachorum Cassinatum: Non simul, inquit, ac abbas vel episcopus aliquis schismaticus est, necesse est omnes sibi subditos pariter esse schismaticos. Locus integer supra recitatur in hoc ipso tomo [Supra, pag. 166 n. 29.] .

[96] [idque obtinuisse ostenditur in Perside] Simile quid evenisse in Perside et vicinis regionibus, docemur ex iis quæ scribit Menander de Sebochte, Persa, et religionis christianæ cultore; qui a Cosroë I ad Justinum juniorem missus est, postquam Armeni et Iberes, a Persis deficientes, ad Romanos transierant: cujus legationem anno Christi 571 contigisse perhibent. Ejus enim oratio, ut apud Menandrum coævum legitur [Pag. 315. Bonnæ 1829.] , ostendit (verba sunt Assemani senioris) [Bib. Orient., I. c. pag. 91.] christianos in Persarum regione tum constitutos, pleramque partem orthodoxos fuisse: Justinus vero palam dixit, se Persarmenios, qui a Persis defecissent, in fidem tutelamque suam recepisse, neque si quis eos injuria afficeret, neglecturum, quippe qui eadem, quæ ipse, de religione sentirent. Sebochthes autem, qui apud Persas prudentia excellebat, cum eamdem, quam christiani, de religione opinionem haberet, etiam atque etiam vehementer Justinum orabat, ne ea, quæ se bene haberent, moveret… Etenim ut Persarum regionem invaserint (scilicet Romani) et vel brevissimo itinere (μικροτατον ὁδοιποριας, ut recte Niebuhrius, loco μακροτατον ὁδ.) processerint, eos compertum habituros, omnes non alio ritu religionem, quam ipse colat, colere et amplecti. Hos si occidere susceperint, nihilominus postea longe ipsis inferiores fore. Proinde injuste contra christianos enses esse stricturos, qui eadem sentiant cum illis: οὐ δητα οὐν χρεων κατα χριστιανων τους ὁμοδοξους θηγειν τα ξιφη. Habebat versio vetus Cantoclari: Etenim injuste contra christianos orthodoxos enses strinxerint; quam assumpserunt Pagius et Assemanus. Sed versio accuratior Niebuhrii non efficit sensum novum, quum sciamus Justinum juniorem fidei catholicæ fuisse tenacem, et nisi Persæ christiani magnam partem catholici fuissent, sic Sebochthen legatum coram imperatore non fuisse locutum. Quæ si anno 571 dicere potuit, multo magis vera fuerint oportet eodem sæculo ineunte, dum Almundarus III Hiræ regnare cœpit.

[97] [et regno Hirensi sæc. VI: hæresis Nestorianæ incrementa.] Atque ex his aliisque hujusmodi satis fit manifestum Persidis septemtrionalis christianos diu catholicos mansisse; sed eos qui Seleuciæ, sedi patriarchali Nestorianorum, erant viciniores, citius lue hæretica cœpisse infici. Fuerunt procul dubio christiani Hirenses dudum catholici; nam fidem edocti sunt tertio, quarto et quinto sæculo, maxime Hiræ regnante Naamane seu Nooman I, extremo sæculo quarto; quo tempore, sedem Seleuciensem obtinente Tamuza [Bibl. Orient., tom. III, pag. 613 et seq.] , ab Ebedjesu apud Hiram, seu Hirtam, monasterium ædificatum esse diximus (n. 91). Verum circa annum 502, Abraham Cascarensis, cælibatus inter monachos Nestorianos instaurator, aliquamdiu Hiræ versatus est, et suæ sectæ doctrinas prædicare non omiserit. De quo scribit Amrus in Vita Babæi pseudo-patriarchæ Seleuciensis: Per ea tempora innotuit Mar Abraham, Cascarensis, præstantium monachorum pater. .. Deinde Hirtam migravit, cujus incolas ab idolorum cultu reduxit [Ibid. part. 2, pag. 873.] . Circa idem tempus Mar-Abas, Græcis Patricius dictus, quem plurimum laudat Cosmas Indicopleustes, majorum superstitiones ejurans, Hiræ baptizatus est, et anno 536 electus est pseudo-patriarcha Seleuciensis. De quo tamen non constat, ab initio abjectæ idololatriæ et antequam cum Thoma Edesseno esset versatus, catholicum non fuisse. Sed audiendus hoc loco, de fide Persarum, Simeon episcopus Beth-Arsamensis, qui Almundaro coæevus fuit, et cujus in superioribus multoties occurrit mentio. In epistola de hæresi Nestorianorum, quam scripsit paulo post annum 518, memorata gloriosa synodo episcoporum quadraginta ditionis Persarum, quæ sub S. Marutha Tagritensi est habita, et a qua fides orthodoxa sancita est: Quam denique sequuntur modo, inquit, ratamque habent triginta ac tres episcopi regionis Gurzan (i. e. Khorazan, prope mare Caspium) cum regibus et magnatibus suis; necnon triginta ac duo episcopi majoris Armeniæ Persarum, cum marzabanis suis (nomen est dignitatis militaris): et cum reliquis episcopis et christianis regibus… Idcirco segregavimus nos a communione Nestorianorum ab anno Pherozis regis vigesimo septimo (qui in annum Christi 484 incidere videtur) usque in præsentem diem, eisque anathema diximus ac dicimus etc. [Ibid. tom. II, pag. 357 et seq.] .

[98] [De Almundaro III rege Hirensi; quantum] In his episcopos nullos Chaldææ catholicos laudat Simeon; et quum sciamus eum caput orthodoxorum fuisse in dicta regione, verisimile est ibi præsules catholicos tum vel paucos jam fuisse, vel nullos, eamque Nestorianismo magnam partem fuisse deditam: tum ipsum Almundarum III si initio regni, id est, circa annum 513, sacris christianis nomen dedit, fuisse Nestorianum. Attamen præterquam de eo nihil habet Theodorus Lector, ex iis quæ de legatione Simeonis Beth-Arsamensis ad hunc ipsum principem inferius sunt dicenda, apparebit etiam in Perside australi et regno Hirensi tum temporis non defuisse catholicos, saltem inter vulgus. Ad Almundarum quod attinet, eum deinceps in expeditionibus suis perpetuo gentilem se exhibuisse nullatenus dubitari potest; licet Baronius [Martyrol. Rom. ad 19 Febr. in notat.] aliique, freti Theophanis et Nicephori testimonio, eum simpliciter christianum factum esse dicant. Quanta vero mala deinceps orientis imperio intulerit ad annum usque 562, quo in insidiis ab Harith-el-Aradj, seu Aretha V, Ghassanidarum rege, ei structis, occisus est [Caussin, Essai, tom. II, pag. 115.] , Procopius in historia belli Persici litteris mandavit: Nam cum prudentia, inquit, tum rei bellicæ peritia singularis, et constantissima in Persas fides, et strenuitas eximia Alamundarum commendabant. Per annos is quinquaginta (regnavit Mundhir III ab anno 513 ad 562) rem pessum Romanam dedit, et in genua, ut ajunt, coegit succidere. Etenim ab Ægypti finibus excursiones inceptans, totum illum continenter tractum usque in Mesopotamiam pervolabat prædabundus, agebat ferebatque omnia, ædificia quæque obvia delebat igni, myriadas multas abripiebat hominum, quorum maximam partem necabat ex tempore, reliquos magna pecunia commutabat. Nec offendebat venientem ex adverso quemquam. Neque enim erumpebat unquam inexplorato; sed tam repente tamque in primis apposite ad consilium, ut plerumque cum præda jam se recepisset, quando duces et milites primo rei accepto nuntio, contra tendere instituebant. Sic ubi illum forte assequerentur, in persequentes se obvertebat barbarus, et imparatos adhuc inordinatosque adortus fundebat facile ac profligabat.

[99] [imperio Romano nocuerit.] Factum est aliquando ut qui ipsum insectabantur, vivi omnes in potestatem ejus venerint, non milites modo, sed duces etiam, Demostratus (alias Timostratus) Rufini frater, et Joannes, Lucæ filius, qui luculento postea pretio se redemerunt. In summa, molestiorem illo hostem passi nullum Romani sunt; idque eo fiebat, quia regio cum imperio unus omnibus præerat Saracenis, qui regni Persici finibus continentur, et in quamcumque vellet Romanæ ditionis provinciam toto cum exercitu irrumpere poterat. Nemo autem vel eorum quibus milites Romani parent (hos duces vocant), vel ex illis qui Saracenis, Romanorum fœderatis, i. e. Ghassanidis, præsunt et appellantur phylarchæ, cum suis copiis valebat Alamundaro se opponere; propterea quod singularum regionum præsidia hosti viribus cedebant. Idcirco Aretham Gabalæ filium (seu Aretham V, filium Djabalæ III, regis Ghassan), Saracenorum Arabum principem, quamplurimis tribubus Justinianus Augustus præfecerat ac regia dignitate auxerat, novo inter Romanos exemplo. Nihilo tamen minus, imo etiam gravius Romanam rem Alamundarus atterebat, quum eam Arethas in quavis irruptione et pugna vel statim proderet, vel ageret infeliciter: necdum enim sat liquet. Ita accidit ut totum orientem Alamundarus populatus sit perdiu; quippe qui longissime vitam produxerit [Procop. de bello Persic. lib. I, cap. 17. Tom. I, pag. 88. Bonnæ 1833.] . Quæ omnia ex ipsis Arabum historicis confirmantur [Caussin. tom. II, pag. 88 et seqq.; Wright, Christianity in Arabia, pag. 85, 101 et seqq.] . Hic obiter noto libros Procopii de rebus Persicis vulgatos minime esse ante annum 552, ut Alemanus [Procop. edit. Bonn. tom. I. pag. XXV.] autumat: ac insuper libros tres priores de bello Gothico, vivente Theodora imperatrice, seu ante annum 548 Procopium scripsisse [Histor. arcan. cap. 16, pag. 96, edit. Bonn. et De bello Gotth. lib. I, cap. 4, pag. 25, edit. Bonn.] ; ac postmodum libros de rebus Persicis; quum in his mortem Theodoræ [De bello Pers. lib. II, cap. 30, pag. 300, edit. Bonn.] , tum, ut vidimus, ipsius Almundari memoret: quem post annum 552, lib. IV Gothicorum [Cap. XI, pag. 507, edit. Bonn.] , ab Aretha et Ghassanidis vexatum fuisse scribit. Sed ut ad propria redeamus, his disputatis de progressu religionis christianæ in regnis Ghassan et Hira, et suppletis breviter quæ in opere nostro deesse videbantur, jam historiam ecclesiasticam Homeritidis prosequimur; at siquidem monumenta vix ulla supersunt, quæ inter Ghassanidas et Hirenses sunt gesta (quum fuerint ex Homeritis geniti et cum iis perpetua negotiatione usu et lingua conjuncti), docebunt nos religionis christianæ asseclas in Arabia orientali et australi sæculis IV et V deesse non potuisse. Quod si difficilius fidei semina ad oram occidentalem mediæ Arabiæ penetrarint, adscribendum id est viciniæ templi Meccani, quod dudum ante Mahumetem inter Arabas celebre fuit.

§ IX. Conversio Negranensium ad fidem christianam ejusque tempus; Dhu Nowasus, seu Dunaan regnum Homeritarum adipiscitur: fit judæus.

[Narratio de introducta fide in civitatem Negran, ex Tabrio, seu Taberita,] Post ea quæ de Theophili Indi itinere ad Homeritas e Philostorgio descripsimus, et pauca quæ de eorum regibus Marthado et Wakia addidimus, monumentum nullum prodit historiæ christianæ Arabiæ interioris usque ad sæculum sextum: præter narrationem aliquam a scriptoribus mahumetanis traditam. Continet illa historiam conversionis civitatis Negram, quam S. Arethæ martyris palæstram esse novimus, a gentilitate ad fidem christianam. Quæ licet fabulis permixta sit, hic non est prætermittenda. Refert Tabrius, seu Taberita, sæculi noni scriptor, in libro Tarikh al moluk, quem B. D'Herbelot Tarikh al Tabari vocitavit, cives Nedjran, seu Negran, dudum, ut ceteros vicinos Arabas, idololatriæ fuisse deditos; de quorum cultu hæc singularia perhibet: Habebant, inquit, extra civitatem arborem palmam, crassam valde; et singulis annis, statuto die, festum solemne celebrabant: eodemque circa arborem conveniebat omnis multitudo, et illam pannis opere phrygio splendide contextis operiebant, allatisque idolis suis, cuncta sub ea deponebant. Hanc quoque sacris ritibus supplicantes circuitu obibant, precesque fundebant. Tum spiritus malus, vel dæmon, e medio arboris eos alloquebatur; et quum eam essent reveriti, domum redibant [Tabri ap. W. Ouseley, Travels in various countries of the east. tom. I, pag. 369 et seq. London 1819.] .

[101] [ex libro Sirat errasul et Ibn-Khaldun;] Accidit postmodum, ita idem Taberita prosequitur, ut vir quidam Syrus, nomine Faymun, vel Faymiyun (non vero Kaymum cum litt. qaf, ut legitur ap. Ouseley), ex genere apostolorum Jesu, veniret in Arabiam, et incidens in latrones, in terra Nedjran ut servus venderetur. Hic ejus incolas, edito præsertim insigni miraculo, ab idololatria ad fidem veram traduxit. Sed brevius quam par est hæc narrantur in iis quæ ex Taberita excerpsit W. Ouseley; et jam, prolatis nonnullis ex antiquissimo nobis noto auctore, qui hac de re scripserit, deinceps sequemur notissimum librum Sirat-errasul, et præclarum historicum Ibn-Khaldun. Vivebat in Syria, inquiunt, vir pius, nomine Faymiyun, qui mundo renuntiaverat et sectabatur religionem Jesu. Sine intermissione peregrinabatur; nam ubi primum increbuerat alicubi laus virtutum, aut gratiæ innotescebant quas orationibus suis cælum rependebat, festinans alio transibat. Non edebat nisi quod labore suo erat adeptus; diem dominicam colebat religiose, ab omni opere manuali abstinens sese. Vir quidam, nomine Salih, quem magna incesserat admiratio ejus sanctitatis et meriti, factus ejus discipulus, ejus sese devoverat ministerio. Quocumque Faymiyun adveniebat, mox curabat ægros orationum suarum efficientia.

[102] [in qua a quodam Faymiyun, Syro, id factum esse perhibetur.] Demum tractus fugiens, in quibus gratia curationum ei molestam creaverat celebritatem, in partes Arabiæ venerat, comite Salih; quando agmini Scenitarum, seu Beduinorum, obviam factus, simul cum socio captus est. Abductique sunt ad civitatem Nedjeran, ibique divenditi. Traduntur hic eadem in dictis libris de idololatria Negranensium et cultu arboris palmi, ac e Taberita descripsimus. Dein ita prosequuntur: Emptus est vero ab uno e primoribus civitatis, quocum habitavit. In cujus domo, quando circa vesperam in conclave sibi assignatum recedebat, et orare cœperat, conclave collustrabat lumen cæleste. Ejus dominus, quum semel nocte media prodigium vidisset, obstupuit, et quibus sacris esset deditus, sciscitatus est. Respondit se christianum esse. Cultus autem vester, inquit, error supinus est. Palmus ista vim nullam habet, et concideret subito, si contra eam Deum cui servio, invocare. Deus meus solus Deus est, ad quem pertinent absque divisione imperium et majestas. Invoca igitur eum, dominus exclamat, destruat quod colimus nos, et ecce tecum christiani sumus. Tum Faymiyun mundavit sese; et prece fusa, immisit Deus ventum urentem, quo palmus ad radices usque exsiccata est et eversa. Quo viso ejus dominus, et post eum plerique concives ad religionem christianam sunt conversi [Ap. Caussin, tom. I, pag. 124 et seq.] . Dicit vero Taberita, arborem cum radice et frondibus prece erutam fuisse e terra; et tanto miraculo conversum esse subito populum, dejecisse idola sua omnia, et factos esse fervidos discipulos Jesu.

[103] [Narratio altera, ex iisdem scriptoribus mahumetanis;] Legitur et alia historia hujus conversionis, in pluribus diversa. Magus dicitur fuisse in viculo quodam, non procul a Nedjran, qui artem suam adolescentes civitatis edocebat. Vir quidem sanctus qui ab Ibn-Ishak, in libro Siraterrasul, similiter Faymiyun appellatur, e regione longinqua adveniens, viculum inter et civitatem tentorium fixit. Quem adolescentium unus, nomine Abdallah, filius Thamir, missus a patre ad magum cum ceteris, ut ejus artem disceret, juxta tentorium transiens, orantem vidit et prostratum. Spectaculo motus, factus est sancti discipulus, unitatem Dei agnovit et veram fidem professus est. Tum christiana doctrina plane imbutus, magistrum rogavit, quodnam, inter nomina Dei, nomen magnum [Cfr Reinaud, Monum. Musulm., tom. II, pag. 20.] esset, quod operabatur miracula. Respondit magister: fili fratris mei, mysterium hoc sublimius est quam ut debilitati tuæ possit concredi. Verum Abdallah, animum non despondens, quod curiose simul et ambitiose nosse appetebat, per seipsum reperire tentavit. Sumptis sagittis, iis nomina Dei, quæcumque sciebat, inscripsit, et unam post aliam immisit in ignem. Consumptæ sunt omnes, una excepta, quæ nomen magnum inscriptum ferebat; hæc extra ignem se projecit, nihil læsa.

[104] [in qua Negranitarum conversio Faymiyuni discipulo Abdallæ potissimum adscribitur.] Sic edoctus est Abdallah nomen Dei magnum; illudque reperisse se illico nuntiavit suo magistro. Ita quidem est, fili fratris mei, respondit ille, quod abscondebam invenisti. Retine tibi hanc scientiam tuam, neque ea utere. Verum dubito ut consilio meo sis obsecuturus. Reapse ubi primum Abdallæ occurrebat infirmus, Visne ejurare idololatriam, inquiebat; Deum invocabo, et tibi valetudinem dabit integram. Acquiescebat æger, fidem profitebatur evangelicam, et mox Abdallæ precibus curabatur. Sic Negranenses omnes, qui infirmitate aliqua valetudinis laborabant, sanitati restituebantur et nomen dabant cultui Abdallæ. Princeps, qui Negranæ dominabatur, quum didicisset quantum promoveretur cultus novus, accersito Abdalla, Animos pervertis, inquit, et religionem patrum nostrorum convellere tentas; ideo mereris mortem. Tum dejici eum jubet, capite deorsum, ex monte excelso et abrupto. Re peracta, surgit Abdallah salvus et incolumis. Dein projici eum jubet princeps in aquæ gurgitem; et iterum integer excedens Abdallah, Contra me nihil poteris, inquiebat, donec abnegaveris idololatriam, et Deum, quem prædico, reveritus fueris. Tum princeps, enuntiata fidei professione, quam sibi Abdallah proponebat, hunc strictim baculo, quod manu tenebat, percutit. Concidit Abdallah exanimatus, statimque moritur et ipse princeps. Negranenses igitur plerique, tot conspectis prodigiis, veram esse religionem Abdallæ agnoverunt et sacra christiana amplexi sunt.

[105] [Hunc eumdem esse plures arbitrantur cum Aretha martyre; unde conversio cæpisset circa an. 450.] Dicunt scriptores alii apud Ibn-Khaldun et in libro Sirat-errasul, Abdallam, filium Thamir, inter hæc prodigiosa experimenta vivum esse servatum; et Negranensium fuisse ducem ac pontificem, quando Dhu-Nowasus ut ejurata fide Christi, legem Moysis amplecterentur, eos cogere voluit. Ex qua sententia, quam tenet pars major scriptorum Arabum, sequi videretur Abdallam esse ipsum S. Aretham nostrum; a quo non abhorret recens Arabum historicus, idemque jam pridem docuerat Walchius [Novi Comment. soc. reg. Gottingensis, tom. IV, part. II, pag. 54. Gotting. 1774.] . Etenim satis veri simile est, inquit cl. Caussin, Abdallam, filium Thamir, fuisse ex gente Harith Ibn Caab, quæ Negranæ jam dudum principatum gerebat; sicut veri simile est S. Aretham, qui a Simeone Beth-Arsamensi filius Caleb dicitur [Infra § XIV.] , ex dicta gente fuisse. Hæc non improbo; miror tamen a nullo historico Arabe Abdallam, filium Thamir, asseri genti Harith Ibn Caab, quæ notissima erat et cujus mentio est in historia Mahumetis. Deinde resecandæ sunt profecto stolidæ fabulæ quibus mahumetani hanc historiam adornarunt. Demum quum scribere non cœperint historici Arabes nisi pluribus post sæculis (licet patriæ annales diligenter memoriæ mandarentur), suspicor conversionem Negranensium ad recentius ævum quam par est, retractam esse. At demus eumdem esse Abdallam, filium Thamir, cum S. Aretha martyre, minime admittendum tamen quod scribit Ibn Omar Sjah in libro Kitab-ennucat el-Mutriba, omnia gesta esse non multo ante quam Dhu Nowasus seu Dunaan cum valido exercitu Negranam expugnare tentarit, seu non multo ante annum 523: Dhu Nowas, inquit, quum didicisset virum quemdam qui ex Syria advenerat… religionem inter Negranenses propagasse, instructo exercitu, contra eos profectus est [Ap. Caussin, tom. II, pag. 128.] . Etenim S. Arethas anno 523 annos natus erat 95, et si idem sit cum Abdalla, quum is in juventute monachum Faymiyun magistrum habuerit [Supra n. 103.] et cum aliis multis Negranensibus factus sit christianus, sequitur Negranenses conversos esse ad fidem circa medium sæculum V. Idque firmatur quum ex verbis S. Rumæ sive Rumi, genere Negranensis et martyris, quæ dicebat anno 523, mulieres Negranenses alloquens: Christianam me esse, et genus, et proavos meos nostis [Infra § XIII.] ; tum ex dominatu regum Auxumis qui jamdudum erant christiani [Cfr Supra n. 54 et n. 113.] . Firmatur vero maxime e notabili loco synaxarii Æthiopici, dicti Senkessar, de quo infra redibit sermo. Sanctum enim Aretham tyrannum Dunaan seu Dhu Nowasum hisce verbis alloquentem hic liber inducit: Anni sunt septuaginta et octo ex quo adoro Jesum Christum Dominum meum, et ad quartam generationem perveni. Suo loco apparebit senkessar Æthiopicum, in his quæ de S. Aretha perhibet, accuratissimum esse. Insuper Æthiopes multi, dum sanctus martyr passus est, Negranæ degebant, ac duobus post annis illic iterum principatum tenuerunt. Non cernitur itaque cur his quæ a scriptore Æthiope hoc loco produntur, fides adhibenda haud esset; quum ceteroqui apprime concinant cum his quæ probatis e fontibus hucusque protulimus. Quapropter dicimus cum senkessar Æthiopico, quando passus est S. Arethas, seu anno, ut ostendetur, 523, eum ab annis 78 christianum esse factum; id est, conversionem ejus adscribendam esse anno circiter 445: juvenis vero erat tum temporis annorum 17. Quam ob rem, dum conjicit Sacyus [Mém. de littérat., tom. L, pag. 290.] factam esse Negranensium conversionem ineunte sæculo VI, aut paulo ante, intelligendum id est de conversione publica gentis, at minime de conversionibus singularibus civium, quæ a multis annis absque intermissu fiebant. Etenim anno 523 Negrana magnam partem christiana erat; ac scimus conversionem gentis alicujus non fieri intra paucos annos. Hanc vero ipsam contigisse, seu Negranenses fidem christianam primum publice professos esse arbitror sub initium regni Dhu-Nowasi; quem Sacyus ab anno 480, Caussinus vero, qui penitius Arabum veterum historiam inspexit, ab anno 490 regnare cœpisse scribit.

[106] [Sed maxime id factum circa an. 500.] Et quidem Negranæ et in vicinia multum propagatam esse religionem christianam tunc primum censeo, quando rex Axumis, Caleb, alias Elesbaas, aut potius ejus pater Tazena [Sup. an. 54.] , profligato Dhu-Nowaso, qui in Yemanæ montibus se abdidit, huic pæninsulæ parti, ut deinceps videbitur, dominari cœpit. Quod Romano-Byzantinis imperante Anastasio, qui ab anno 491 ad 518 tenuit imperium, evenisse in primis est verisimile. De Himyaritarum enim, seu Himyarenorum conversione ad religionem christianam hæc scribit Theodorus Lector, Historiæ ecclesiasticæ lib II: Immireni gens est Persis subjecta, ad extremos noti fines habitans. Et ab initio quidem judæi fuerant, jam inde a regina austri, quæ ad Salomonem olim venit. Postea gentiles facti sunt. Anastasii vero temporibus christianam religionem amplexi sunt et episcopum acceperunt. Crediderim ego hic nihil aliud significari quam victoriam primam a rege christiano Elesbaa, vel ejus patre Tazena in Homeritide reportatam, ac inde consecutam illic religionis christianæ professionem publicam, et conversionem multorum. Quam sententiam suadent alia non pauca; et maxime ipsa rerum series historica, quæ jam paulo altius repetenda est et stabilienda.

[107] [Dhu Nowasus, occiso tyranno Sjenatir,] Regnare cœpit Dhu-Nowas vel Dhu Nawas quem Græci plerique Dunaan, Syri Dimionem vocant, ut dictum est, anno circiter 490. Non pauca de illo perhibent scriptores mahumetani; et quum auctor fuerit martyrii Negranensium, quod non modo in Arabia, sed in oriente universo celeberrimum est, ex suæ gentis historicis innotescere meretur. Hæc primum, de facinore quo regnum obtinuerit Homeritarum, narrat Nuweirius. Regnabat in Homeritide Laknia Dhu Sjenatir, e familia regia non oriundus, vir impudicus et fœdo flagitio sodomiæ deditus. In hoc nefando more, inquit Nuweirius, diu perseveravit donec juvenis, regio sanguine Homeritarum cretus, exstitit, cui nomen Zura Ibn Kaab, cognomento Dhu Nowas (i. e. dominus cincinni), sic appellatus quod geminum gestaret cincinnum, qui super humeris ejus fluctuabat. Hunc, e morbo decumbens, arcessi jubet, id commissurus quod in aliis sæpe patrarat. Ille cultello, sub plantam pedis abscondito, se munit; in regem, secretum cum eo captantem, insiluit Dhu Nowas, occisumque capite truncat. Habebat rex fenestram, unde prominere solebat, seque famulorum turbæ ostendere, patrato flagitio, dentifricium ori suo indens. Id instrumentum ori quoque ejus inserens Dhu Nowasus, caput in fenestra, unde super suos despectare solitus erat, collocat…

[108] [regnum adipiscitur Homeritarum; et ejurata idololatria, fit judæus.] Himyaritæ dein, re cognita, summam rerum suarum Dhu Nowaso unanimi consensu detulere, dictitantes: Omnino æquum est ut hunc nobis regem constituamus; quippe qui nos ab hoc improbo fecerit respirare. Sic regnum adeptus Dhu Nowas Zura hicce; atque in absoluto imperio confirmatus, cultum idolorum repudiavit, religionemque judaïcam amplexus, cædibus grassari cœpit adversus eos qui in Yamanensibus provinciis fidem Jesu, filii Mariæ, super quibus faustæ sint comprecationes, sectarentur, eique obsequi detrectarent. De conversione Dhu Nowasi ad religionem judaïcam has miscet fabulas idem scriptor. Quod autem judaismo nomen dederit, hæc est causa: Erat Himyaritis templum igni sacrum, in quo erant et idola eorum. Ex illo igne prodire solebat collum, ad duas usque parasangas (chiliometra undecim) extensum. Hac occasione accedentes judæi quidam, Heus, rex, inquiunt, collum hocce ex igne protensum, est Satanas. Ille hoc sibi demonstrari cupit. Tum legis volumen depromentes, legere occœperunt. Ibi subito retractum illud collum, atque ignis quoque restinctus. Dhu Nowasus, miraculo perculsus, ad fidem judaïcam accessit [Ap. Schultens, Imperium Joctanidarum, pag. 79 et seqq.] .

[109] [Judaïsmum non Yathrebœ, sed in Yemana amplexus vedetur.] Referunt hoc idem alii scriptores mahumetani de Asad Abu Carib, qui primus e regibus Homeritis, religionem judaïcam professus est, eamque in regnum suum introduxisse perhibetur (supra n. 26). Aliter et majori cum verisimilitudine conversionem Dhu Nowasi ad judaïsmum narrat Hamza Isfahanensis: Est autem Dhu Nowasus, inquit, celebris ille Dominus fossæ (in Alcorano memoratus), quique in Yemanensi regione homines ad judaïcam religionem compulit. Nempe descenderat Yathrebam, Medinam postea dictam, quum illac iter haberet; eique arriserat judaïsmus, quem et suscepit. Tum instigarunt eum judæi Yathrebenses ut bello aggrederetur Negranensem civitatem, atque christianos vexaret, qui sedem ibi habebant [Ap. Schultens, I. c. pag. 37.] . Non negat A. P. Caussin iter Dhu Nowasi ad Yathreb, sed institutum fuisse arbitratur ad defendendos Judæos Yathrebenses adversus tribus quasdam idololatras, dictas Aus et Kharadj [Caussin, tom. I, pag. 122; tom. II, pag. 652 et seqq.] ; Dhu Nowasum vero in ipso regno suo, in quo tot erant judæi, eorum placitis nomen dedisse autumat.

§ X. Origo bellorum Æthiopas inter et Homeritas; Paulus episcopus et Homeritas; Paulus episcopus Negranensium; S. Elesbaas rex Æthiopum; ejus et Dhu Nowasi varia nomina apud scriptores.

[Ελλησθεαιος Procopii idem est cum Elesbaa ceterorum. Bellorum] Verisimile est Dhu Nowasum, mox a transgressu ad religionem judaïcam, christianos vexare cœpisse et sic orta esse bella cum rege Æthiopum. His regnabat tum temporis vel Tazena, vel ejus filius Elesbaas, quem Procopius christianæ religionis cultorem eximium fuisse scribit. Causam bellorum distinctius significat idem historicus; qui tamen expeditiones minimum duas Elesbaæ in unum conflavit: a quo etiam Elesbaas, seu Elebæus, Ελλησθεαιος est dictus; manifesto errore codicum Græcorum, in quibus facillime litera θ (nam sic antiquitus scribebatur) [Montfaucon, Palæographia græca, pag. 142, 277, 336.] loco β potest legi. Addendum hujusmodi lectionem ipso forte ævo Procopii, aut non multo post, jam obtinuisse; siquidem in omnibus operum editionibus est obvia. Quam codicum emendationem primus obiter proposuit Michaël Lequien [Oriens Christ. tom. II, col. 368.] ; sed ignorata est docti viri suggestio, eamque sæculo sequenti viator Anglus Henricus Salt, nihil dubitans, innovavit [Voyage en Abyssinie, tom. II, pag. 260. Paris 1816.] . Quod mirere, ipse Saint-Martin, non concivi suo, sed viatori Anglo, emendationem gratulatur [Histoire de bas-empire, tom. VIII, pag. 50.] . Jamdudum autem adverterant plurimi, quæ Procopius de Hellesteæo narrat, eadem prorsus esse cum iis quæ de Elesbaa reliqui scribunt. Audiatur jam historicus ille bellorum Persicorum, paucis verbis plures expeditiones regis Æthiopum complexus:

[111] [Æthiopas inter et Homeritas causæ et tempus.] Sub tempore hujusce, cum Persis belli, quod imperante Justino gerebatur, Hellestheæus, Æthiopiæ rex, christianæ religionis cultor eximius, quum audiisset Homeritarum, qui in adversa continente degunt, non paucos genere judæos, multos etiam priscæ superstitioni, quam hodie græcanicam vocant, addictos, illius oræ christianis tributa supra modum imponere, classe copiisque collectis, eo bellum portavit, commissoque prælio victor, magnum Homeritarum numerum, ipsumque adeo regem vita spoliavit [Procop. de bello Pers. lib. I, cap. 20.] . Imperium tenuit Justinus ab anno 518. Sed quum in quibusdam non satis accuratus hic sit Procopius, et aliunde Acta nostra, quæ in plerisque veridica esse ostendemus, dicant fuisse bella continua inter regem Æthiopum et regem Homeritarum; dein fugatum esse Dhu Nowasum, seu Dunaan, ad tractus montanos: et satis manifeste significent, anno quinto Justini, Christi 522, exiisse Dhu Nowasum e montibus, et devicto duce Æthiope, persecutionem exorsum esse adversus christianos, in qua die 24 octobris anni 523 passus est S. Arethas: apparet bella cœpisse Dhu Nowasum inter et Elesbaan, vel initio imperii Justini, circa annum 518, vel potius dudum ante, imperium tenente Anastasio. Ad quod posterius præferendum movent me tum quæ infra sumus ostensuri, Homeritidem, aut partem ejus dudum fuisse Æthiopum tributariam diuque ab iis reges suos accepisse, tum verba Theodori Lectoris, quæ supra recitavimus: Anastasii vero temporibus, inquit, christianam religionem amplexi sunt Homeritæ, et episcopum acceperunt.

[112] [De Paulo Negranensium episcopo; num hi alios ante eum habuerint incertum.] Designatur hic forte episcopus Paulus, de quo scribitur in Actis nostris n. 5: Jussit Dunaan congregari omnes, et ostendere ei Paulum episcopum civitatis. Duces autem omnes responderunt obiisse eum a biennio; et non credidit illis, sed mittens ad locum in quo jacebat venerandum ejus corpus, effossis ossibus, jussit ea igni tradi et cineres palis projici in aërem. Contigere hæc mense octobri anni 523; ex quo sequitur obiisse Paulum episcopum anno 521; et civitatem Negran (quod ejus obitus Auxumi et verisimiliter etiam Constantinopoli innostescere debebat, ut deinde episcopus alius a patriarcha Alexandrino mitteretur) annis duobus absque pastore fuisse. Hujus episcopi, qui ante annum 521 a Dhu Nowaso, aut ejus asseclis noscebatur, anno 523 iidem ignorabant obitum; idque tribuendum duco recessui Dhu Nowasi, post cladem acceptam ab Æthiopibus, ad tractus montanos. Recessus hujusmodi facilis est in Yemana et usui est hodieque inter phylarchas minores, dum se contra potentiores tueri conantur; in interiori enim Yemana multi sunt montes inaccessi. De quo plura notatu digna scribit Paulus Æmilius Botta [Relation d'un voyage dans l'Yémen, pag. 35 et seqq., 60 etc. Paris 1840.] , detectis antiquitatibus Ninivensibus in Khorsabad universæ Europæ notissimus. Dictus itaque episcopus Paulus, qui ante annum 521 Dhu Nowaso innotuerat, forte per annos multos, is est forsitan qui imperante Anastasio, id est, inter annum 491 et 518, in Homeritidem venit. Quod tamen non probatur Walchio, dicenti Homeritis suos episcopos fuisse ante Anastasium [Walchius, Commentar. etc. pag. 45.] . Id lubens crederem, nisi deficerent monumenta ad id adstruendum. Homeritarum enim reges plerique omnes, usque ad illud tempus, gentiles fuere, et certum non est ante Anastasii ævum Æthiopas aliqua in parte Homeritidis dominatum diuturnum obtinuisse. Hac enim de re non modo silent scriptores Arabes omnes, sed de ipsa civitate Negrana tradunt Acta nostra, ejus principem, S. Arethæ decessorem, qui et ejus pater fuit, non regibus Æthiopum, sed regibus Homeritarum Arabibus subfuisse. Etenim his verbis Dunaan tyrannus S. Aretham alloquitur: Quare imitatus non es patrem tuum, qui imperavit civitati et omni viciniæ, qui et honore afficiebatur dum regnabant mei decessores [Acta infra n. 15.] ? Quapropter testimonium Theodori Lectoris de facili negligendum non est. Quod si conversio gentis Homeritarum facta est Anastasii temporibus, ut Theodorus loquitur, conjicio id evenisse initio ejus imperii [V. supra n. 105 et seq.] , quando thronum conscendit Dhu Nowasus; regnante scilicet in Æthiopia S. Elesbaæ patre Tazena, quem christianum fuisse constat [Sapeto, Viaggio ecc. pag. 57: crf supra n. 54.] , aut alio ejusdem sancti decessore.

[113] [Homeritæ, aut eorum pars, ab exeunte sæculo V Æthiopum tributarii esse et reges Æthiopicos habere cœperunt.] Etenim in Actis nostris Homeritis regum Æthiopiæ tributaria fuisse dicitur, idque cœpisse insinuatur ante regnum S. Elesbaæ: Universo autem orbe, inquiunt num. 2, semper et ubique venerante et glorificante Christum, Deum verum … sola Homeritarum terra, quæ et Saba dicitur, idolis dedita erat, et simul religionis judaïcæ placitis… Ex quo orta sunt bella continua inter regem Æthiopum et regem Homeritarum, qui ÆTHIOPIS ERAT TRIBUTARIUS. Eximieque divino zelo motus Elesbaan, rex christianissimus, cum exercitu advenit et improbum regem profligavit. Rex erat tum temporis Dunaan (Dhu Nawas), judæus, ut paulo superius docuerant Acta. Ceterum Homeritas dudum fuisse Æthiopum tributarios confirmatur ex epistola ipsius Dhu Nowasi ad Almundarum, regem Hirensem, quæ nobis a Simeone Beth-Arsamensi asservata est et infra recitabitur; in qua epistola scribit Dhu Nowasus Æthiopas PRO MORE Homeritarum regem christianum constituisse. Quod si ita scribere potuit anno 523, planum est ab anno minimum 500, Homeritas reges Æthiopicos habere cœpisse. Prosequuntur Acta. num. 2: Accidit itaque ut Homeritarum judæorum rex, bello devictus, in fugam se dederit, atque in montibus quibusdam inaccessis sese præservarit; Æthiopum vero rex Elesbaan in regnum suum redierit, relicto duce cum exercitu, qui regionem custodiret. Dæmon vero honesti osor et pie vivere volentium adversarius, armavit iterum regem Homeritarum contra relictos a rege Elesbaan. Eos enim sustulit ille et persecutionem inhumanam contra omnes venerantes Christi nomen exorsus est. His locis Actorum non modicæ solvuntur difficultates, ut deinceps videbitur et confirmantur quæ hucusque proposuimus.

[114] [Paulus, Negranensium episcopus, videtur ille idem qui imperante Anastasio est missus.] Paulus autem ille, de quo dicebamus, solus episcopus est, cujus in persecutione Dhu Nowasi, qui anno 523 universæ Homeritidi dominabatur, incidat mentio. Ex quo episcopus fuisse videtur non tantum Homeritarum christianorum, sed etiam Æthiopum, quos Dhu Nowasus, relictis montibus, aggressus est et profligavit. Et sicut cæso Dhu Nowaso et persecutione sedata, episcopum alterum, monito imperatore, ab Alexandria arcessivit Elesbaan (Act. num. 38); ita in primis est verisimile et priorem, Paulum scilicet, vel ejus decessorem, eodem modo, imperante Anastasio, fuisse accersitum; id est, nihil obesse quin ut genuina habeantur quæ supra scribebat Theodorus Lector. Attamen illud hic advertere non omittam: si conversa est gens Homeritarum temporibus Anastasii, qui concilii Chalcedonensis impugnator fuit, vestigia tamen nulla hæresis Monophysiticæ circa hæc tempora inter Homeritas deprehendi; quod ex rebus gestis Justini imperatoris, Monophysitarum hostis infensi, ejusque legati Abrahami, ex epistola Simeonis Beth-Arsamensis, viri cumprimis catholici [V. infra n. 135.] , ex veneratione qua Græci ab antiquissimis temporibus martyres Negranenses prosequuntur, denique ex aliis non paucis [Ibid. n. 179 et seqq.] liquido conficitur.

[115] [Incipit narratio Joannis Asiæ episcopi de rebus Homeriticis sæculo VI.] Causa, seu origo bellorum, ut ex Procopio didicimus, tributa fuerunt quæ judæi Homeritici christianis, in ora Arabica degentibus, imponebant. Locum Procopii legisse videtur Joannes, episcopus Ephesi, vel Asiæ minoris, ut Assemanius docet [Biblioth. Oriental. tom. II, pag. 83.] , qui historiam ecclesiasticam orientis conscripsit (sed hæresi monophysitarum penitus infectam), a Christo nato ad annum usque 585. Vulgata est hujus historiæ pars tertia non ita pridem a v. cl. W. Cureton, diligentissimo monumentorum Syriacorum indagatore. Partis secundæ locum insignem qui ad S. Arethæ martyrium et Arabiæ historiam christianam pertinet, typis expressit Assemanius [Ibid. tom. I, pag. 359 et seqq.] , et ex Syriaco latinum fecit; quemin hoc Commentario per partes recudere visum est. Præmisso igitur titulo: De regno Indorum (i. e. Æthiopum et Arabum australium), et quomodo belli causa christianam religionem amplexi sunt, in hunc modum exorditur dictus Joannes: Per idem tempus (id est, imperante Anastasio, aut Justino, ut ex sequentibus patet; sed quum desiderentur quæ præcedebant, certo dici nequit de quo tempore sit sermo), accidit ut bellum inter reges Indorum oriretur, nimirum, inter Xenodonem, Indorum regem, et inter Aidog, alterum Indiæ interioris regem, qui ethnica superstitione tenebatur.

[116] [S. Elesbaas a Joanne episcopo Aidog est dictus, a Theophane Adad, a Malala Andas; ethnicus numquam fuit.] De quibus adverte, Xenodonem regem videri Æthiopiæ australis, seu Africæ interioris, ut infra, ex iis quæ scribit Joannes, Asiæ episcopus, de variis Indorum regnis, verisimile fiet; qui rex Xenodon ex nullo alio monumento est notus. Adverte secundo, Aidog, alterum Indiæ interioris regem, eumdem esse cum rege Æthiopum Elesbaa, ut tum ex iis quæ ulterius narrat Joannes, tum ex græcis scriptoribus, Theophane et Malala, est manifestum. Hi enim Joannis, Asiæ episcopi, narrationem, fideliter sunt secuti; sed Theophanes regem Æthiopiæ, qui a Joanne Aidog dicitur, Adad vocavit, Malala vero Andan seu Andas [Theophan. chronographia, tom. I, pag. 346. Bonnæ 1839; Joannis Malalæ chronographia, pag. 434. Bonnæ 1831.] ; eique tribuunt quæ ex Procopio et monumentis Æthiopicis soli Elesbaæ congruere discimus. Immerito igitur Henricus Salt, Andan Malalæ eumdem esse credidit [Salt, Voyage en Abyssinie, tom. II, pag. 257 et seq.] cum Ameda, seu Ala-Ameda, patre Tazenæ, qui pater fuit Elesbaæ, seu Caleb (ita enim Elesbaan Græcorum monumenta Æthiopica appellant) [Ludolf. passim; Sapeto, Viaggio, pag. 64, 67, etc.] . Verum expendentur hæc diligentius tomo sequenti, ad diem octobris 27, quando S. Elesbaæ Acta dabuntur. Nec juvat Henricum Salt, Andan eumdem dicere ac Elesbaan sed diversum a Caleb: nam monumenta Æthiopica apertissime Calebo tribuunt, quæ Græci Elesbaæ [Theophan. pag. 260; Malala, pag. 458; Nonnosus ap. Photium cod. 3; Cedrenus etc.] ; ut ostendetur, dicto tomo, et infra quoque ex synaxario Æthiopico martyrum Negranensium apparebit. Adverte tertio, de rege Æthiopiæ Aidog, nostro Elesbaa, dici a Joanne Asiæ episcopo: Qui ethnica superstitione tenebatur. Id vero contrarium est reliquis monumentis, ut suo tempore monstrabitur, nec ipsi Theophani, in summario quod ex Joannis narratione collegit, probatum est; scribit enim Judæum fuisse regem Adad, seu Aidog [Theophan. tom. I, pag. 346.] : quam ob causam Assemanius syriacum textum a Theophane non bene intellectum dicit [Bibl. Orient. tom. I, pag. 359.] .

[117] [Origo bellorum cum Homeritis ex eodem Joanne.] Sed jam prosequatur Joannes episcopus: Atque hic (rex Aidog) rebus cum Xenodone compositis, iterum adversus Dimionem, regem Homeritarum, qui et ipsi ex Indis numerantur, bellum suscepit, ex hujusmodi causa: Æthiopum regnum ultra Homeritidem (respectu Syrorum, ait Assemanius, qui per Arabiam et fretum sinus Arabici Æthiopiam adibant) contra regiones Ægypti et Thebaïdis, quæ extra Indiam jacent, situm est. Romani vero mercatores per Homeritarum terras ad interiores Indorum partes quæ Euzeliæ dicuntur penetrabant (Euzeliæ, Syriace Auzelis, sic dictæ forte ab Africæ civitate Zeila [Cfr Masudius ap. Schultens, pag. 140.] , ad sinum ab Aden dictum, inter Somaules, versus gradum 11m latitudinis; sed credit Saint-Martin [Hist. du bas emp. tom. VIII, pag. 48.] hic significari Adulin portum et civitatem, non procul ab Auxumi): atque inde in ulteriores Indorum Æthiopumque regiones proficiscebantur. Septem enim sunt Indorum atque Æthiopum regna: tria nimirum Indorum et quatuor Æthiopum; atque hæc quidem longius distant, jacentque intra partes meridionales juxta mare magnum (oceanum appellant), quo universus terrarum orbis circumdatur. Romanos igitur mercatores supra memoratos, per Homeritarum fines in regiones Indorum mercaturæ causa de more transeuntes, rex Homeritarum Dimion comprehendit, direptisque omnibus eorum mercibus interfecit. Ajebat enim: Quia christiani judæos in partibus Romanorum secum habitantes vexant, et necem eorum plerisque inferunt, propterea et istos morte plectendos adjudico. Atque hunc in modum complures ex ipsis morte affecit; ex quo reliquis timore correptis, commercium interiorum Indorum Æthiopumque diremptum fuit.

[118] [Dhu Nowas dictus est etiam Dimion, Dimnus, Damnus et Fi-Neas; ab Elesbaa profligatur.] Rex Homeritarum, qui a Joanne episcopo Dimion dicitur, a Malala loc. cit. vocatur Dimnus, a Nicephoro lib. 17 cap 22 Damnus, a Theophane vero Damianus. Sed manifesto eumdem significant, qui in Actis edendis et in Metaphraste, Dunaan dicitur, in historiis vero Arabum Dhu Nowas, vel Dhu Nawas; ex quo nomine synaxarium Æthiopicum eum corrupte Fineas, seu Fi-Neas vocavit. Id jam pronunciabat Pagius, antequam monumenta Syriaca et Arabica ad manum essent: Quare non dubium, inquit, quin Theophanes Adadum pro Elesbaano sumpserit, et Damianum pro Dunaano [Pagius, ad an. 541, num. 6.] . Qui vero diligentissime his postremis annis in Arabum veterum historia est versatus, cl. Caussin de Perceval, prædicta nomina in solum Dhu Nowasum competere, nullus dubitat [Hist. des Arabes avant Mahomet, tom. I. pag. 121.] . Ceterum confirmabitur id insuper ex iis, quæ narrat Joannes episcopus duobus capitibus sequentibus. Eorum alterum sic habet: De iis, quæ rex Æthiopum ad regem Homeritarum scripsit, et de bello, quod inter ipsos obortum fuit. Tunc Æthiopum rex Aidog (seu Elesbaas) regi Homeritarum Dimioni per nuncios significavit, inquiens: Turpe facinus admisisti; christianos enim Romanorum mercatores occidendo, commercium diremisti, nec meis tantum regnis, sed et ceteris commoda utilitatesque sustulisti: sed meum præ ceteris regnum damno a te affectum est. Hac igitur, de causa orto inter ipsos dissidio, ad arma ventum est. Quumque jam acie congressuri essent, Æthiopum rex Aidog: Si dabitur, inquit, mihi, ut latrone isto Homeritarum rege superior evadam, christianus fiam; christianorum enim sanguinem ab ipso fusum ulcisci cupio. Tunc conserto prælio, Homeritarum regem Æthiops devicit, et captum interfecit, totumque regnum ejus diripuit suæque ditioni subjecit, et exercitum ultima internecione delevit.

[119] [In narratione Joannis episcopi emendantur nonnulla. Proftigatur Dhu Nowas iterum.] Hic eventus anticipat historicus, quum non sit in expeditione prima occisus Homeritarum rex. Deceptus est forte ex narratione Procopii, quam dedimus num. 111. Nam post hunc, cujus in universo imperio, Justiniano vivente, vulgatæ erant historiæ, scripsit Joannes, nimirum circa annum 585. Derelinquendam hic esse narrationem Syriacam, quam in plurimis ducem habuerat, vidit Theophanes; sed alium adsciscit errorem, Dunaan captivum abductum esse scribens: Deo igitur opitulante, inquit, magnam ille (rex Exumitarum Adad, i. e. Elesbaas) retulit victoriam, regemque Damianum (Dimionem, Dunaan) vivum captivum egit, Homeritarum regionem, eorumque regiam reddidit plane subditam, etc. Fideliter expeditionem primam Elesbaæ in Arabiam consignarunt Acta antiquissima, quæ edimus: in quibus diserte dicitur, regem Dunaan, post acceptam cladem, fugisse ad montes: dein paulatim resumptis viribus, Æthiopas profligasse, et persecutionem immanem exorsum esse. Supra num. 113. In qua persecutione S. Arethas et socii martyrii palmam sunt consecuti. Tum advenit iterum cum exercitu S. Elesbaas, Homeritas devicit regemque eorum interfecit. Cum Actis in eo convenit narratio Joannis Asiæ episcopi, ut bis regem Æthiopiæ Aidog, seu Elesbaan, cum exercitu Homeritidem ingressum ferat; et dum in expeditione prima occubuisse Dimionem memorat, contraque regem novum pugnasse Elesbaan, illius tamen nomen reticet. Quod argumento est, non ita perspectos fuisse scriptori Syriaco hujusce belli casus, ut expeditioni primæ superstitem fuisse Dimionem, seu Dunaan, ignorare non potuerit. Patebitque illud insuper ex jam dicendis.

[120] [Ostenditur Elesbaan nec gentilem nec judæum fuisse; plures ante eum Æthiopiæ reges christiani fuere.] Nimirum in memorato Actorum loco, Elesbaan ab initio, et ante expeditionem primam, vocatur rex christianissimus, nec ulla omnino est mentio ejus conversionis; quinetiam ejus zelus christianus causæ fuisse dicitur, cur regem Homeritarum sit aggressus: Deum non timebant (Homeritæ), inquiunt Acta, colebant vero idola sua: ex quo orsa sunt bella continua inter regem Æthiopum et regem Homeritarum, qui Æthiopis erat tributarius. Eximieque divino zelo motus Elesbaan, rex christianissimus, etc. Atque apprime confirmantur hæc ex epistola ipsius regis Dunaan, seu Dhu Nowasi ad Monderum, regem Saracenorum, de qua mox paulo plura: Noveris, frater mi Mondere rex, regem illum quem Æthiopes regioni nostræ præfecerant (nimirum post Elesbaæ bellum Arabicum primum, de quo modo dictum ex Actis nostris), e vivis jam excessisse. Adventante autem hieme, quum in nostram regionem Æthiopes contendere nequirent, ut christianum regem DE MORE constituerent, totum ego Homeritarum regnum occupavi. Æthiopibus itaque in more erat positum regem in Homeritide constituere christianum. Ex quo sequitur Elesbaan ab initio regni sui christianum fuisse; imo insinuatur, eum non primum fuisse Æthiopiæ regem, qui sacris christianis nomen dederit. Et hæc est ratio cur synaxaria nulla, nec Græca, nec Æthiopica, quorum præcipua infra proferentur, conversionis Elesbaæ mentionem habeant. Verum alia exstant monumenta e quibus ad diem 27 octobris, in Actis S. Frumentii et S. Elesbaæ, ostendetur, plures Æthiopiæ reges ante hunc fuisse christianos: inter quæ præcipua sunt synaxaria Æthiopica S. Frumentii et sanctorum novem qui extremo sæculo V in Æthiopiam venerunt; epistola Constantii imperatoris ad Æthiopiæ reges Aizanam et Sazanum [Cfr Ludolf. Commentar., pag. 393 ad diem 4 Octob.] de anno 356; et demum inscriptio Æthiopica Auxumi reperta a sæpe laudato J. Sapeto.

§ XI. Joannes paramonarius fueritne episcopus Æthiopum, an vero Homeritarum; Auctores varii emendantur; proreges Æthiopum in Homeritide; de Simeone Beth-Arsamensi historico martyrii Negranensium.

[Æthiopiæ rex Alexandria accipit episcopum Joannem.] Sed jam audiatur iterum narrator Syriacus, qui hic erronee conversionem inserit regis Æthiopum: Mox victoria hujusmodi potitus rex Aidog, inquit, votum solvere haud cunctatus est (amplectendi religionem christianam), sed duos ex optimatibus suis ad Justinianum imperatorem (seu Justinum, nimirum seniorem, ut notat Assemanius [Bibl. Orient. tom. I, pag. 362.] , quem orientales Justinianum primum appellare solent allegans, ut episcopum sibi atque clericos mitteret rogat. Quibus ille incredibili lætitia affectus, episcopum quem ipsi delegissent, dari jussit. Legati vero, diligenti inquisitione facta, Joannem, S. Joannis paramonarium i. e. ecclesiæ S. Joannis mansionarium, seu ædituum,virum castitate, puritate ac zelo insignem, ordinari sibi episcopum postularunt. Eo igitur una cum pluribus clericis accepto, in patriam, mirifico gaudio affecti, reversi sunt: quos Aidog rex pari cum lætitia excepit, una cum episcopo et sacerdotibus qui simul advenerant. Ipse autem sacra imbutus catechesi, baptismum suscepit et christianus factus est, una cum omnibus regni proceribus. Parique studio omnes eam suscepere curam, ut in toto regno christiana fides obtineret, templaque in honorem veri christianorum Dei ubique locorum excitarentur. Atque hac ratione errantibus hisce populis salutem Deus largitus est.

[122] [Idem narrant Theophanes et Malala, quorum prior gravius reprehenditur a Pagio.] Eadem paucis complexi sunt Theophanes et Malala, pauca aliqua interserentes, ut, petiisse regem uti tota Indorum (Æthiopum) regio sub Romano esset imperio, de quo fuerat imperator a Licinnio, Augustali Alexandriæ, per litteras certior factus; Joannem cælibem fuisse et ætatis, dum electus est, annorum sexaginta duorum. Ambo chronographi ad Justiniani tempora hæc referunt, et Theophanes quidem ad annum ejus imperii 16, Christi 542; quamobrem graviter reprehenditur a Pagio [Ad ann. 541, num. 5 et seqq.] , cui tota ejus narratio fictio est. Theophanes, inquit, in hujus belli narratione summopere erravit, aliosque in errorem induxit. Primo enim Axumitæ christiani erant a tempore Constantii, Constantini M. filii, et fidem acceperant a sancto Frumentio episcopo, ut ad annum 327 ostendi, etc. Ejus conclusio est, fluxisse narratiunculam e non satis nota historia Elesbaæ, qui reapse legationem misit ad patriarcham Alexandrinum, et inde ad Justinum imperatorem (Cfr Acta infra num. 38); sed in fine belli (exeunte anno 525 aut initio sequentis); et ut episcopus concederetur Homeritis, non vero Æthiopibus, qui jam dudum erant conversi. Mitius egisset Pagius cum Theophane, si novisset eum deprompsisse ista ex Joanne, episcopo monophysita Asiæ minoris, qui vixit imperante Justiniano, nec diu post eum vitam protraxit. Verum hic auctor, in quem refundendus est error Theophanis, Malalæ ac ceterorum (quoniam reipsa errorem esse censeo), defuncto Pagio in lucem editus, ab erudito viro legi non potuit.

[123] [Quando reges Æthiopiæ christiani esse cœperint, incertum. De Joanne quodam episc. Sabæorum Æthiopiæ.] Narrationem Joannis episcopi retinere mavult v. cl. Thomas Wright [Early christianity in Arabia, pag. 51. London 1855.] scribens Abyssinos quidem dudum ante Elesbaan fuisse christianos, sed eorum reges favisse tantum sacris christianis, non tamen ausos esse ea amplecti, aut publice profiteri. Hanc in rem penitius inquiri poterit tomo sequenti, ac in crisin vocari inscriptio Auxumitana, charactere Æthiopico exarata, quam vulgavit Sapetus; sed arbitrarer ego, præter alia, omnino obstare quod scribit Dunaan, seu Dhu-Nowas, Almundaro regi Saracenorum, in more fuisse Æthiopibus regem in Homeritide constituere christianum. Supra num. 120. Nec inscriptio alia Æthiopica, detecta ab Henrico Salt, in qua mentio est cujusdam Joannis, Æthiopiæ episcopi, qui Sabæos ex Hazramaa, non procul a fluvio (Nilo), in fide christiana instituerit, quum notam nullam chronologicam ferat, quidquam certi docere nos potest [J. Bird ap. Nouvelles annales des voyages, 1845, tom. II, pag. 201; Salt, Voyage en Abyssinie, tom. II, pag. 187 et 193. Paris 1816.] . Attamen conjectura Jacobi Bird, eumdem esse hunc Joannem, Æthiopiæ episcopum, cum Joanne Paramonario, qui ab historico Syriaco ejusque sequacibus Theophane et Malala memoratur, donec diversa et certiora ex aliis monumentis discamus, repudianda non est. Etenim licet tunc Elesbaas conversus fuisse non dicatur, occasione tamen victoriæ fervorem instaurare potuit aut alia quacumque de causa, episcopum Alexandria accersere. Sed spectant ista ad Vitam S. Elesbaæ. Hic tamen non omittendum, Michaëlem Lequien, quum persuasum haberet regnante Elesbaa Æthiopiam jam dudum christianam fuisse, hunc Joannem Paramonarium recensuisse inter episcopos Homeritarum [Oriens Christ. tom. II, col. 663.] .

[124] [Proreges Homeritarum, maxime ex Procopio: Esimiphæus, Aryates, Abramus, et quartus anonymus.] Æthiopum in Homeritide varii fuere proreges, pluraque prodeunt nomina apud scriptores. Acta nostra duorum meminerunt (n. 2 et 38), sed solum Abraham suo nomine signant. Similiter duorum meminit Procopius, auctor coævus, cujus historiæ, vivente adhuc Justiniano, in universo imperio erant notæ. Primum vocat Esimiphæum, alterum Abramum. Quin et tertium memoravit, omisso nomine, qui Abramo regnum Homeritarum usurpante, ab Hellesthæo, seu Elesbæo cum classe contra illum missus est et a proditoribus necatus. Hic idem esse videtur cum Aryat, seu Aryate; de quo, ut mox dicetur, plura habent scriptores Arabes. Nixi Actis nostris antiquissimis et Procopio, de his tribus proregibus dubium nullum superesse arbitramur. Addendum, scribere Procopium, devicto jam et vita spoliato Dhu Nowaso, Esimiphæum proregem fuisse constitutum; ex quo proregem quartum qui a prima victoria Elesbaæ usque ad Dhu Nowasi reditum, Homeritis præfuerit, simul adsciscere cogimur: atque hunc Acta nostra n. 2, circa annum 522 vita functum esse perhibent: ejus vero nomen nos latet. In hujus (Dhu Nowasi) locum, inquit Procopius, subrogato Esimiphæo, christiano et Homerita, sub ea tamen conditione ut tributum annuum Æthiopibus penderet, domum rediit Hellesthæus seu Elesbaas [Pag. 104. edit. Bonn.] .

[125] [Homeritarum prorex Anganes, cujus meminit Malalas.] Præter hos quatuor, eritne et quintus admittendus? quum Anganis cujusdam, Æthiopis, et e genere Elesbaæ regis, meminerit Malalas in chronico: quem et genus et alia plura ab Esimiphæo diversum esse ostendunt. Sed interim, ait Malalas [Chronographia, pag. 456 et seq. Bonnæ 1831.] , imperator Justinianus de Coadis, seu Cavadis, Persarum regis, prævaricatione certior a Rufino Patricio factus, Auximitarum regem (quem paulo inferius Elesbaan appellat) super his per litteras imperatorias interpellavit. Regem hic Homeritarum Indorum, prælio cum eo commisso, penitus debellaverat; et regno ejus regioneque occupatis, regem ibi ex genere suo Anganen constituerat — και ἐποιησεν ἀντ᾽ αὐτου βασιλεα των Ἀμεριτων Ἰνδων, ἐκ του ἰδιου γενους, Ἀγγανην — ; eo quod Homeritarum Indorum etiam regnum jam sibi subjectum haberet. Anganes iste idem videtur cum duce et prorege, quem Aryatem Arabes vocant. Etenim sicuti Malalas illum e genere Elesbaæ fuisse scribit, ita et hunc Arabes regis Æthiopis e fratre nepotem dicunt. Insuper Theophanes, quem hoc loco Malalas pæne in omnibus exscribit, regis Arethæ meminit, ad quem missus sit legatus Romanorum [Theophan. tom. I, pag. 377. Bonnæ 1839.] ; quem Aretham eumdem esse cum Aryate suadent plurima. Arethæ nomine omisso, Malalas substituit Elesbaan regem Æthiopum, addens, ut dictum, hunc in Homeritide proregem constituisse Anganem, ex genere suo. Unde verisimillimum est, Anganem eumdem esse ac Aryatem; Aryatem vero, quem historici Arabes regem Homeritarum dicunt, missum esse ab Elesbaa, quando Abrahamus, Esimiphæum proregem oppugnans, regnum affectare cœpit. Legationem enim eamdem, quam ad Aretham, aut Elesbaan missam esse Theophanes et Malalas scribunt, Procopius ad Elesbaan et Esimiphæum directam esse narrat. De hac legatione dicendum iterum tomo sequenti in Commentario de S. Elesbaa.

[126] [idem est ac Aryates. Emendatur Theophanes;] Audiatur interim Procopius: Quo tempore Hellestheæus (Elesbaas) regnabat in Æthiopia, parebantque Homeritæ Esimiphæo, Julianum (quo nomine legatum Theophanes quoque appellat) ad eos legavit Justinianus augustus, per ipsum ab utroque petens, ut pro religionis communione, qua cum Romanis devincti essent, illos cum Persis gerentes bellum juvarent. Uterque sane rex postulatis annuit, eaque se facturum pollicitus, legatum remisit liberaliter; tamen promissa et conventa neuter implevit [Procop. lib. I, cap. 20, pag. 106.] . Alibi narrat conflatam esse in Esimiphæum seditionem a militibus rebellibus, qui eum in castellum incluserunt, regnumque Homeritarum detulerunt Abramo, christiano illi quidem, at servo Romani cujusdam institoris, qui apud Æthiopes in urbe Aduli commercii maritimi gratia morabatur. Quod ubi Hellesthæus accepit, inquit, illatæ Esimiphæo injuriæ pœnas ex Abramo ac participibus rebellionis sumere cupidissime festinans, tria pugnatorum millia adversum illos expediit, duce e regia propinquitate lecto. Hunc ducem, quem non nominat Procopius, esse ipsum Aryatem, cui conveniunt omnia quæ habet dictus historicus, non est dubitandum. At hi quoque patriæ renuntiantes, ita idem prosequitur, ut in regione perbona habitarent, clam cum Abramo egerunt, insciente duce, quem et postea, ubi in aciem contra hostes educti, necarunt [Procop. lib. I, cap. 20, pag. 105.] . Hæc Aryati undequaque conveniunt; quem in prælio contra Abramum interfectum esse una voce narrant scriptores Arabes: sed factum id est postea, seu annis pluribus post adventum Aryatis in Homeritidem. Legationem Juliani insigni errore consignat Theophanes sub annum Justini junioris septimum, Christi 571 [Theophan. pag. 377.] ; cujus historiam tum Procopius jam vulgaverat. Theophanem exscripsit Malalas [Pag. 457.] , sed reducta legatione ad Justiniani imperium, et omisso Arethæ nomine: in quibus ad Procopii narrationem attendisse proculdubio videbitur.

[127] [eorumdem proregum series chronologica.] Ex præcedentibus quatuor nobis hoc ordine proreges innotescunt: Anonymus quo vita functo anno 522, Dhu Nowasus rebellionem suam auspicatus est; supra n. 124. Dein Esimiphæus, Homerita, quem A. Caussin [Tom. I, pag. 139.] Ebn-Zi-Kifan, seu filium Dhu Kifan ab Arabibus dictum fuisse conjicit: quum non raro obvium sit nomen Dhu Kifan in prisca historia Yemanitarum. Tertio loco Aryates, Æthiops, e genere regis Elesbaan, qui missus est cum exercitu, dum Abrahamus quidam, Esimiphæo in castellum incluso a rebellibus, regnum affectare ausus est. Hunc, quem Anganen Malala appellat, annos viginti in Yemana regnasse scribunt Hamza et Masudius [Ap. Schultens, Imp. Joctanidar. pag. 41 et 143; cfr Sacy in Mémoires de litt. tom. XLVIII, pag. 544bs.] ; omisso scilicet Esimiphæo, de quo silent Arabes omnes. Ego ex Procopio, auctore coævo, Esimiphæum regnasse censuerim annos circiter quinque, ab anno 525, quo cæsus est Dhu Nowasus, usque ad annum 530; Aryatem vero regnum tenuisse dixerim ab anno 530 ad 540. In his cur differam a recenti Arabum historico, qui Aryatem ab anno 525 ad 537 regnasse arbitratur, latius declarandum ubi de expeditione bellica regis Elesbaan contra Dhu Nowasum erit sermo. Quartus denique prorex Æthiopum fuit Abrahamus, ab anno circiter 540 ad 570; hoc enim anno ejus bellum habitum contra Meccam, a quo celebrem suam æram Arabes auspicantur, dictam æram elephantis: cui infelici bello Abrahamus diu superstes non fuit.

[128] [De bello altero Homeritas inter et Æthiopas ex narratione Joannis episcopi.] His præmissis de Homeritarum proregibus, quorum historia præstantibus scriptoribus Walchio, Saint-Martin et A. P. Caussin, tricas non leves creavit, procedat jam narratio Joannis, Asiæ episcopi: De eodem Homeritarum regno, deque malis et cædibus quæ a Judæis ibidem patrata sunt. — Paulo post, defuncto christiano rege (seu prorege, cujus nomen nos latet, ex supradictis) quem rex Æthiopum Aidog, seu Elesbaas, ibi constituerat, resumptis viribus, judæi Homeritæ, sibi regem e sua secta Homeritidi præfecerunt, seu polius, ut ostensum est, Dhu Nowasum e tractibus montanis, in quibus aliquod regni simulacrum sibi servasse videtur, revocarunt. Cunctos autem christianos ibidem commorantes ferociter adorti, sustulerunt quotquot obvios habuere, viros ac mulieres, pueros et infantes, parvulos et senes; quemadmodum eorumdem martyrium a beato Simeone sophista (Syriace, Sjemhun dorusjo) scriptis proditum est; ex quo lugubrem hanc historiam describere hoc loco decrevimus. Est autem hujusmodi. Sequitur epistola Simeonis, episcopi Beth-Arsamensis, qui christianis orthodoxis, seu catholicis, regni Persarum præerat, ad Mar Simeonem, abbatem Gabulæ in Euphratesia, stadiis 110 a Chalcide.

[129] [Quis fuerit Simeon Beth-Arsamensis;] Quis fuerit Simeon iste discimus primo ex Actis nostris num. 25, ubi inter legatos fuisse dicitur ad Almundarum III, regem Hirensem: Præsentibus, ait scriptor Actorum, Deo dilecto Abramio, legato Justini imperatoris, et quos a Perside rex Persarum Cavades miserat, Simeonio presbytero (ex qua appellatione discimus Simeonem tum temporis nondum episcopum fuisse) et apocrisiario orthodoxorum christianorum Persidis; et Joanne diacono etc. Deinde innotescit Simeon ex chronico Syriaco Abulpharagii, parte III, ubi scribit de Babuæo archiepiscopo Seleuciæ et Ctesiphontis, deque benevolentia qua Cavades, rex Persarum, catholicos præ nestorianis prosequebatur: Erat autem per id tempus, inquit, presbyter quidam, Simeon nomine, ex Beth-Arsam pago apud Seleuciam sito, vir orthodoxus. Hic quum regis Cavadis animum comperisset, eum adiit, jussionemque ab eodem obtinuit, ut totam terram Sennaar Persidemque universam perlustraret, atque orthodoxos excitaret, ut libere conventus facerent, impetumque Nestorianorum retunderent. Hæc igitur peregit. Quacumque autem pertransiit, chirographum ex Armenis, Græcis Syrisque accepit, profitentibus se a fide Nestorianorum alienos esse; litterasque subscriptionibus singulorum firmatas ad regem attulit, qui sigillo regio easdem confirmavit: appellatæque sunt codices confessionis, et in ecclesia Tagriti urbis repositæ, quæ sola corruptionem Barsumæ evaserat [Assemani, Bibl. Orient. tom. III, pag. 404.] . Barsumas iste, episcopus Nisibenus, hæresin Nestorianam propagaverat in Mesopotamia, cælibatum clericorum et monachorum oppugnaverat, et supra dictum Babuæum a Pheroze, rege Persarum, curaverat interfici.

[130] [ejus epistola continet historiam sinceram martyrii Negranensium.] Epistola porro Simeonis monumentum præstantissimum est linguæ Syriacæ; eamque eruditus J. D. Michaëlis in chrestomathia sua integram recudere non dubitavit. Continet enim historiam persecutionis Arabicæ, quæ inter sævissimas est numeranda; et de qua, antequam typis mandaretur hæc epistola, nullum satis tutum documentum præ manibus erat. Scripta est autem anno Christi 524, sæviente adhuc persecutione; vixque redierat tum Simeon ex legatione ad Almundarum Hirensem, in interiori Arabia versantem. Hic præsente Simeone, legatum acceperat ipsius Dhu Nowasi, tyranni Homeritarum; ex cujus narratione, uti et alterius cujusdam legati christiani, quem Hiræ, in Almundari urbe regia, obvium habuit, cuncta didicit Simeon. Nihil itaque de persecutione Arabica hoc monumento tutius, aut gravius prodi potest; jamque licebit, si placet, Acta Metaphrastæa, quæ a non paucis parvi penduntur, missa facere: sed ex eodem confirmantur undequaque Acta nostra antiqua, ex quibus sua omnia suo modo hausit Metaphrastes.

§ XII. Epistolæ Simeonis Beth-Arsamensis pars prima; annus et dies passionis S. Arethæ; Abrahamus legatus ejusque legationes; epistola Dhu Nowasi ad Almundarum Hirensem, in qua narrat quæ gesserit Negranæ.

[Recitatur epistola Simeonis. Ejus proæmium.] In historia Joannis, Asiæ episcopi, et in chronico Syriaco Dionysii, prodit epistola Simeonis hoc titulo: — Epistola, quam S. Simeon Beth-Arsamensis episcopus, qui christianis in regione Persarum constitutis præerat, scripsit ad Mar Simeonem, Gabulæ abbatem; ubi Homeritarum martyrium describitur — Dilectioni tuæ significamus, die vigesima Canuni posterioris, i. e. Januarii, præsentis anni Græcorum octingentesimi trigesimi quinti ex Irta (hoc est, ditione, inquit Assemanus; de quo infra) Naamanis, discessisse nos, una cum Abrahamo presbytero, Euphrasii filio, qui a Justiniano (i. e. Justino seniore) imperatore ad Monderum (Almundarum, seu Mundhir III, regem Hirensem) Arabum regem, pro pace concilianda allegatus fuit: sicuti de ipso in priori nostra epistola (quæ deperdita est) scripsimus, gratias eidem agentes, quum nos, tum universi fideles, quod partes nostras foveat: et ipse perspecta habet quæ olim scripsimus, et quæ modo scribimus. Ad hoc præambulum aliqua notanda veniunt, et 1° quidem, de anno scriptæ epistolæ, et quod consequens est, de anno martyrii S. Arethæ; 2° de Irta, seu Hirta Naamanis;de Abrahamo, legato Justini, seu, ut ibi dicitur, Justiniani. Justinum enim seniorem, ut jam monuimus, orientales Justinianum primum appellare solent. Hunc Syrorum Arabumque scriptorum morem, inquit Assemanus, non animadvertens Theophanes, rem sub Justino gestam (bellum Homeriticum) ad imperium Justiniani perperam transtulit; quem postea errorem ceteri post ipsum secuti sunt, ut docte ostendit Pagius ad annum 541 num. 6.

[132] [Passus est S. Arethas anno 523, die 24 mensis Octobris.] De anno, quo Simeon epistolam scripsit, expendendum ejus initium: Die vigesima Canuni posterioris, inquit, præsentis anni Græcorum, seu Seleucidarum, octingentesimi trigesimi quinti etc. Occœpit æra Seleucidarum annis ante Christum natum 311, et mensibus tribus, aut quatuor; ita ut subductis his annis, reliqui sint anni æræ christianæ. Nota vero in oriente alios, imprimis Græcos, annum inchoasse mense septembri, alios, i. e. Syros et Babylonios mense octobri, aut novembri. Ex quo patet, annos orientalium cœpisse universim cum autumno. Quapropter annus primus Incarnationis, a januario ad autumnum, respondet anno Seleucidarum 312; et ab autumno ad januarium, anno 313: ita ut ab æra Seleucidarum deducendi sint anni vel 311, vel 312, prout de priore et majore anni juliani parte, aut altera minore erit sermo. Quum itaque initio epistolæ suæ de mense januario scribat Simeon, deductis annis 311 ab 835, patet dicto mense anni christiani 524 eum iter suum instituisse. Narrat vero in sequentibus, ut mox patebit, eadem hieme, nec ita multo ante, martyrii coronam consecutum esse S. Aretham et socios. E quibus id anno Christi 523 contigisse dicendum est. Attamen scriptores aliquot Syri et Arabes, maxime regionis Babyloniæ, æram Seleucidarum uno anno tardiorem faciunt; e quorum sententia annus Dionysianus primus anno Seleucidarum, sive Syro-Macedonum, respondet, non 312, sed 311, et martyrium S. Arethæ adscribendum esset anno Christi 524. Hujus diversitatis causas in computanda æra Seleucidarum primus videtur enodasse Fr. X. Patritius in recenti opere De consensu utriusque libri Machabæorum [Pag. 27, num. 20. Romæ 1856.] . Interim certitudo nobis aliunde est petenda. Facile vero haurietur ex Actis vetustis, quæ edimus; in quibus legitur num. 20: Martyrium consecuti sunt omnes mense hyperberetæo, qui est octobris, die 24, indictione secunda. Et quum ibidem num. 1 hæc imperante Justino evenisse dicantur, seu inter annum 518 et 527, seligenda est indictio secunda, quæ inter hos annos incidit: quam novimus cucurrisse a mense septembri anni 523, ad septembrem anni 524. Manifestum est igitur passum esse S. Aretham anno 523, et quidem die 24 octobris; quo etiam die in Menæis et in plerisque menologiis orientalibus celebratur. Hic obiter observamus Simeonem Beth-Arsamensem, ut ex præcedentibus patet, licet vitam ageret inter Babylonios, horum tamen annis non inhæsisse, sed æram secutum esse Syrorum occidentalium.

[133] [Hirta Naamanis eadem est civitas quæ ab Arabibus Hira est dicta.] Deinde dicendum de Irta, seu Hirta: Dilectioni tui significamus, ait Simeon, die vigesima Canuni posterioris … ex Irta Naamanis discessisse nos. Id est, ex ditione Naamanis, inquit Assemanus. Verum Syriace locus a quo discesserunt in hunc modum effertur. Men Hirto Denaamon i. e. ex Hirta Naamanis. Hic autem duo sunt recolenda. Primum, Hiram, Arabum orientalium deserti civitatem regiam [Vide sup. n. 82.] , a scriptoribus Syris Hirtam fuisse dictam, ut postmodum tomo III Bibliothecæ suæ advertit ipse Assemanus: Hirta, inquit, Arabibus al-Hirah, urbs est in Eraka (vel Iraka) Babylonica, a Cupha, seu Akula, tribus passuum millibus distans etc. [Bibl. Orient. tom. III, part. 2, pag. 756.] . Alterum, hanc Hiram, seu Hirtam, multum ornatam fuisse a rege Naaman, seu Nooman I; unde ab Arabibus dicta est Hirat-Annoman [Caussin, tom. II, pag. 55.] : cui appellationi prorsus similis est illa quæ a Simeone est adhibita. Ceterum narratio Simeonis istud undequaque confirmat: comitabatur enim Abrahamum, legatum Justiniani, ad Almundarum, regem Hirensem; et quum ab Hira hic abesset, ac in interiori Arabia cum exercitu suo versaretur, eum illuc adire debuerunt.

[134] [De Abrahamo legato, ex Nonnosi historia legationum et ex Actis S. Arethæ.] Sed jam tertio loco de Abrahamo presbytero dicamus. De eo in Nonnosi historia legationum apud Photium [Cod. 3.] hæc leguntur: Quin et Nonnosi pater, cui Abramo nomen, ad Alamundarum, præfectum Saracenorum, orator aliquando profectus, duos Romanorum duces, Timostratum atque Joannem [Supra n. 99.] belli jure captos, una liberavit; Justino imperatori in ducibus his liberandis subserviens. De cetero ex ipsis Actis nostris non pauca de Abrahamo, ejusque legatione discimus; quæ ad illustranda ea quoque quæ deinceps Simeon Betharsamensis narraturus est, inservient: Qui mirabilis est in sanctis suis, rex omnium sæculorum, inquiunt num. 25, coram oculis habens omni tempore mortem venerandam sanctorum suorum, inspiravit divo Justino, qui tunc Romanis imperabat, ut Abramium presbyterum, virum religiosissimum et Deo dilectum, mitteret ad ipsum Alamundarum, qui et Sacchicas dictus est, ad hortandum eum, ut pacifice ageret cum christianis qui sub sua erant potestate. Et quum lectæ essent ab Almundaro execrandi regis Dhu Nowasi litteræ, præsentibus Deo dilecto Abramio, et quos a Perside rex Persarum miserat, Simeonio presbytero et apocrisiario orthodoxorum christianorum Persidis, et Joanne subdiacono, qui dicitur Mandinus, et Angæo comite, filio Zet, qui erat ethnarchus christianus omnis coloniæ militaris της παρεμβολης, Saracenorum scilicet, in Judæa, supra num 68); advenit eadem super re et Silas, episcopus Nestorianorum Persidis, cum plurimis, obloqui volens et dogmatizare etc. Ex quibus, uti et ex Simeonis narratione, docemur Abrahamum legatum simul presbyterum fuisse, et Constantinopoli partes fovisse orthodoxorum Persarum.

[135] [Simeon catholicus fuit. Abrahamus legatus fuit presbyter et pater Nonnosi. De cælibatu sacerdotum in Oriente ante synodum Trullanam.] Simeon itaque Beth-Arsamensis, non solum Nestorianus non fuit, ut ex Actis nostris, ex Abulfaragio, et ex ejus epistola de hæresi Nestorianorum [Ap. Assemani, Bibl. Orient. tom. I, pag. 346.] , luce meridiana clarius elucet, sed nec Monophysita, aut concilii Chalcedonensis oppugnator. Justinus enim imperator, cujus Abrahamus presbyter erat legatus, apertissime synodum Chalcedonensem propugnabat, et Monophysitarum antesignanos exilio mulctavit. De quo plura videsis apud Assemanum [Ibid. pag. 342.] . Abrahamus porro presbyter profecto ille est de quo num. præced. scribebat Photius in summario historiæ legationum Nonnosi: Quin et Nonnosi pater, cui Abramo nomen, ad Alamundarum præfectum Saracenorum orator aliquando profectus etc. Justino imperatori subserviens. Abrahamus, pater Nonnosi, verisimiliter post obitum uxoris sacerdos est factus, ait Saint-Martin, siquidem in oriente tum temporis non raro id fiebat [Lebeau, Hist. du bas-empire, tom. VIII, pag. 57. Edit. Saint-Martin.] . Sed addendum, etiam vivente uxore antiquitus hoc licuisse in utraque ecclesia; et in ecclesia orientali insuper permissum fuisse sacerdotibus hujusmodi matrimonii usum; qui prorsus vetabatur in patriarchatu Romano universo. De his legi potest canon Nicænus apud Socratem lib. I cap. 8, epistola Siricii pontificis ad Himerium Tarraconensem cap. 7 et Justiniani novella 22 cap. 42. In ipso oriente, ante synodum Trullanam, optimus quisque sacerdos, qui ante susceptum presbyteratum uxorem duxerat, ab usu matrimonii abstinebat.

[136] [Legationes Abrahami, ejus patris ac filii. Almundaro obvii fiunt legati in Madianitide. Epistola Dhu Nowasi ad Almundarum.] Utut cum Abrahamo contigerit, ex Photio discimus tam Euphrasium, quam ejus filium Abrahamum, et hujus iterum filium Nonnosum, ab imperatoribus ad legationes fuisse adhibitos; et quidem omnes gentis istius legationes ad Arabas, aut Æthiopas sunt habitæ. Hoc vero ordine contigerunt. 1° Euphrasius, avus Nonnosi ab Anastasio missus est ad Caisum, Arethæ nepotem, præfectum Saracenorum. Supra num. 74. 2° Abrahamus, Nonnosi pater, mittitur ad Alamundarum, seu Mundhar III, regem Hirensem, imperante Justino. 3° Idem Abrahamus ad supra dictum Caisum mittitur a Justiniano;Mittit Justinianus Nonnosum, Abrahami filium, ad eumdem Caisum, qui duabus præerat gentibus apud Saracenos clarissimis, Chindinis et Maadenis; et inde ad Auxumitarum regem, cui genti Elesbaas tunc præerat, itemque ad Homeritas. 5° Denique Abrahamus tertio ad Caisum in legationem proficiscitur, anno Christi 534, aut 535 [Photius, Cod. 3 et supra n. 74.] . De secunda porro legatione ex supra dictis, quæ Almundarum, seu Monderum, Hirtæ, vel Hiræ, non repererat, audiamus iterum Simeonem, qui sic narrationem prosequitur. Per desertum igitur, diebus decem consumptis, austrum atque orientem versus pergentes, pervenimus ad Monderum contra montes “Arenæ,” nuncupatos, quos Arabes “Ramle” appellant. Monderi autem castra ingredientibus nobis, occurrunt Arabes ethnici et Maadeni (i. e. incolæ Madianitidis. Supra num. 74. Ex quo patet hoc in tractu, in quo sita est Mecca cum suo templo Caba, vel inde non procul Al-Mundharum obvium habuisse legatos); et, quid amplius agendum vobis restat, inquiunt, quum Christus vester ex Romanorum, Persarum, et Homeritarum finibus expulsus sit? Hæc nobis Arabes exprobrabant. At nos ingenti dolore contabescebamus; maxime quum juxta esset legatus ab Homeritarum rege Dhu Nowaso, seu Dunaan, ad regem Monderum missus (cfr Acta infra n. 25 sqq.) qui plenam arrogantiæ epistolam exhibuit, in hæc verba.

[137] [Inchoatum bellum Dhu Nowasi secundum, exeunte anno 522. Occidit sacerdotes 280,] “Noveris, frater mi Mondere rex, inquit Dhu Nowasus, regem illum, quem Æthiopes regioni nostræ præfecerant, e vivis jam excessisse. Hic proregem anonymum significari credo, de quo supra num. 127 sq. Adventante autem hieme, quum in nostram regionem Æthiopes contendere nequirent, ut christianum regem de more constituerent, totum ego Homeritarum regnum occupavi. Hiems hæc, quæ renovati belli initium fuit, autumno anni 523, quo labente mense octobri, martyrium consecutus est S. Arethas, respondere non potuit. Nam primo, historiam hujus belli hoc modo inchoant Acta nostra: Anno quinto imperii Justini etc., cœpitque hic annus quintus cum septembri anni 522; quocirca hiems illius anni quinti incidit vel in extremos menses anni 522 vel in initium anni sequentis. Deinde dum mense septembri vel octobri anni 523 Dhu Nowasus Negranam advenit, quæ civitas septemtrionem versus ad extima Homeritidis sita erat, jam australia omnia subegerat et exercitum ducebat militum 120,000 (n. 139). Ex quibus certum est rebellionem suam auspicatum esse Dhu Nowasum adventante hieme anni 522. Ac primum quidem, inquit rex judæus, cunctos christianos, qui in Christum crederent, cepi, mortem ipsis comminatus, nisi judæi nobis similes fierent. Occidi autem quos reperi, bis centum et octoginta sacerdotes; Æthiopes quoque qui ecclesiam custodiebant, una cum ipsis e medio sustuli: eorum vero ecclesiam in synagogam nostram converti. Gesta sunt hæc omnia a Dhu Nowaso antequam ad civitatem Negran pervenisset; cujus ecclesiam, ut dicet mox ipse, flammis absumpsit.

[138] [forte Taphari. In Yemana florebat tum religio christiana.] Qua igitur in civitate ecclesiam aliam reperit, sacerdotesque, et Æthiopes qui eam custodiebant? Aliunde enim nec civitas alia, cujus incolarum pars christiani fuerint, certo innotescit, nec alia ecclesia præter Negranensem. Quamquam alias fuisse in regno in quo Æthiopes christiani regem christianum de more constituebant, certo discimus ex Actis n. 3, quo loco dicit tyrannus: Christianorum vero ecclesias quas vocant, in omnibus circumjacentibus regionibus, incensas et ad solum usque eversas, in pulverem redegi. Cfr ibid. n. 38, ubi presbyteri in locis singulis a novo episcopo constituti dicuntur. Forte hæc alia ecclesia, quam in synagogam convertit Dhu Nowasus, Taphare fuit, seu Dhafare, quæ erat urbs ejus regia (Act. n. 35 sqq.) uti et aliorum regum plurium. Supra num. 48. Illic enim, cæso Dhu Nowaso, S. Elesbaas statim fundavit ecclesiam. Act. n. 38. Idque confirmatur ex supra laudato Actorum num. 3, quo Dhu Nowasus, Negranam obsidens, his verbis cives alloquitur: Ecce enim qui relicti sunt a rege Æthiopum in CIVITATE (ἐν τῃ πολει), et christianos regni mei, et qui monachi dicuntur, omnes tradidi gladio et igni. Quæ civitas Taphar, seu Dhafar esse videtur, regni primaria. Inter Dhafar et Nagran sita erat Sanaa, quæ et ipsa diu regia fuit [Caussin, tom. I, pag. 58, 64, 107 etc.] , et nunc urbs est præcipua Yemanæ interioris. Eam et Dhu Nowasi regiam fuisse insinuat Taberita, dum huc, post cædem Negranensem, eum reversum esse scribit: Dhu Nowasus deinde, inquit, cum copiis Sanaam, regionis Yamanæ, revertit [Imperium Joctanid. pag. 107.] . Sed licet certum sit, ex Actis probatis quæ edimus, Taphar judæi tyranni regiam fuisse, conjectura qualicumque dicimus, in hac forte civitate majore, qua, Thaphare ad Negran iter agens, transire debuit, reperisse ecclesiam et in synagogam commutasse. Quantum vero in hac interiori Yemana floreret res christiana, discimus quoque ex tot sacerdotibus, quos, antequam ad Negranam perveniret, jam interfici jusserat Dhu Nowasus: Occidi, autem quos reperi, inquit, bis centum et octoginta sacerdotes etc.

[139] [Negranam aggreditur Dhu Nowasus, et perjurio intrat in civitatem. De sinceritate epistolæ Simeonis, ex Walchio et J. D. Michaëlis.] Tunc demum, sic prosequitur, cum centum et viginti millibus (ita et Acta n. 3) hominum ad Nagran, regiam eorum (Æthiopum) urbem, castra movi: quam quum diebus aliquot frustra oppugnassem, interposito jurejurando incolumitatem pollicitus sum; animo tamen datam christianis hostibus meis fidem non servandi. Quare deditione facta præcepi ut aurum, argentum et omnes opes suas proferrent. Prolatas sustuli. Locus hic, aliaque nonnulla, satis ostendunt, Simeonem non exscripsisse epistolam Dhu Nowasi ad Almundarum, sed in memoriam reduxisse quæ audiverat, quando, jubente Almundaro, coram omnibus prælecta est; addidisse etiam quæ ex Arabe Hirensi, qui a legato quodam vita functi proregis Homeritarum, Negranam fuerat missus, perceperat. Infra n. 152. De hac parte litterarum Dhu Nowasi scribit Walchius: Mirandi certe est causa, regem judæum in suis sceleribus aperte gloriari et litteris ad alium regem datis se fraudatorem et perjurum prodere. Nihilominus hæc epistola non est solus fons, ex quo Simeon sua deduxit. Addit enim, se reducem in terras Naamanis, alius Arabum reguli (in quo fallitur vir doctus, quum Naaman iste centum ante annis floruerit, nec aliud hic significetur quam Almundari urbs regia, dicta a Syris Hirta Naamanis), invenisse ibi legatum regis Homeritarum, a judæo illo occisi (dicendum fuit: Qui obierat; nam hoc solum fert locutio Syriaca Simeonis, et supra n. 137 dixerat ipse Dhu Nowasus), huncque, quum expers esset omnium, se absente, in patria gestorum, hominem mercede conductum Negranam misisse, ut quæ vere contigerint, sibi renuntiaret. Quæ hic retulit de cæde civium Negranensium, ita Simeon litteris consignavit, ut mirum sit, talem nuntium tam copiose et ornate enarrasse, et qui facti fuerint, sermones fideliter expressisse; nisi et huic narrationi decoris quid opera Simeonis accessisse, fueris suspicatus. Denique nec clausula epistolæ Simeonis hoc loco omittenda est, qua se illam eo consilio dedisse significat, ut summa, qua judæus ille rem christianam adfecerit, injuria ad notitiam patriarchæ Alexandrini perveniret, hic vero Æthiopiæ regem ad ulciscendum facinus excitaret. Quæ jam observavi, sufficere mihi videntur recto de auctoritate Simeonis ferendo judicio, quo quidem caveatur, ne quævis ab eo prolata uno eodemque loco habeantur [Walchius in Novis Commentar. Societ. reg. Gottingensis, tom. IV, part. 2, pag. 10. Gottingæ 1774.] . In quibus postremis verbis, quæ lectorem celare nolui, erga Simeonem iniquior est Walchius. Quid, quæso, detrimenti inde capere veritas poterit, quod scripta hæc sunt ut innotescant partriarchæ Alexandrino? Cupitne falsitatis convinci a patriarcha suo Simeon? Quapropter æquius sensisse videbitur Joannes David Michaëlis, vir itidem heterodoxus, sed quo nullus rerum orientalium, linguarum quas Semiticas vocant, et antiquitatum biblicarum, sæculo præcedenti peritior fuit: Certe mentitus non est Simeon, inquit, nec quidquam sciens et volens de suo addidit …, sed quum litteras Munderi describere non potuerit, plura quæ ex aliorum narratione didicerat, ignorans immiscuit et forte aliqua, ut fit, pro ingenio suo adornavit, etc. [J. D. Michaëlis, Orientalische u. exeget. Bibliothek, tom. VII, pag. 145 et seq. Frankfurt a. M. 1774.] .

[140] [Pauli episcopi, vita functi, ossa Dhu Nowasus comburit. Martyrium procerum civitatis.] Sed jam prosequatur Dhu Nowasus, Almundaro, seu Mondero, narrans quæ Negranæ gessit, postquam a Negranensibus perjurio et fraude obtinuerat, ut sibi paterent portæ civitatis: Mox Paulum eorum episcopum quæsivi; quem quum illi e vivis jam excessisse affirmassent [Supra n. 112; cfr Acta n. 5.] , haudquaquam ipsis fidem adhibui, donec tumulum ejus mihi ostenderunt: ego vero ossa inde extracta cremavi. Ecclesiam quoque eorum [Acta n. 17.] et sacerdotes, et quotquot ad ecclesiam confugisse deprehendi, flammis absumpsi. Reliquos vero cogebam Christum, crucemque ejurare. Quod tamen illi se commissuros negarunt; illumque Deum esse et Filium Benedicti testabantur: et mortem hanc ob causam oppetitam vitæ anteponendam affirmabant. Sed et ipsorum princeps (S. Arethas), multa effutiens, contumeliis probrisque me incessere non verebatur. Omnes itaque eorum proceres duci ad supplicium jussi sunt.” Quæ hucusque scripsit Dhu Nowasus ex Actis nostris non parum illustrantur; ideoque hinc inde eorum loca nonnulla indicavimus: sed ubi discrepant binæ narrationes, utra sit magis proxima vero, pro posse, inquirere non omittemus. Proceres isti, qui ad supplicium duci jussi sunt a Dhu Nowaso, erant numero 340; inter quos eminebat S. Arethas. De hoc martyrum coryphæo, qui post multos alios capitali supplicio affectus est, brevissime scribit rex Homerita; sed plura percepit Simeon ex Arabe Hirensi, qui Negranam missus est, eaque ad calcem epistolæ suæ consignat, ut suo loco videbitur. Antequam vero martyrium feminarum, et maxime Rumæ, nobilis viduæ, ejusque filiarum, e litteris Dhu Nowasi memoretur, ex Actis nostris, quæ e monumentis Homeriticis manifesto sunt hausta, omnem martyriorum seriem, perspicuitatis gratia, hic exhibere visum est. Omittimus autem quæ antequam Negranam obsideret, tyrannus perpetravit; de quibus, quæcumque novimus, superius sunt declarata: atque hic de solis martyriis Negranensibus sermo inducitur.

§ XIII. Ordo rerum gestarum Negranæ a Dhu Nowaso; de S. Ruma femina nobilissima ejusque et filiarum martyrio, ex epistola Dhu Nowasi ad Almundarum.

[Series martyriorum] Hoc ordine et serie Negranæ res contigerunt:Civitatem obsedit Homeritarum rex ad multos dies, usus machinis et validissimis instrumentis bellicis. Act. num. 4. 2° Ejecit omnes qui in suburbiis et agris erant civitatis ejusque possessionibus, et hos quidem interfecit, illos vero tamquam servos largitus est suis proceribus. Act. n. 4.3 ° Juramentum præstat: Quoniam non nocebo alicui civi, nec quemquam blasphemare cogam quam veneramini religionem. Ibid. n. 4. 4° Postera die, apertis januis, exiverunt omnes duces seu proceres, simul cum Aretha, ad regem. Quos jussit ille primo quidem facultates suas extra civitatem afferre, deinde ostendere ei Paulum, episcopum civitatis; et quum hunc obiisse didicisset a biennio, ejus ossa igni sunt tradita. Ibid. n. 5. 5° Sequenti die jussit omnem exercitum magnam copiam ligni congregare, et vastissimum rogum accendere, ita ut stadii unius spatium occuparet, ac injicere omnes sacerdotes civitatis et diaconos, et reliquos ecclesiæ ministros, et qui solitariam vitam in vicinia agebant, et quæ dicuntur canonicæ et sanctimoniales; cantatrices etiam quæ nocte et die cantant in domibus Dei: hos omnes, sive in civitate essent, sive in vicinia, sine examine combussit, terrere volens reliquos christianos. Erant autem, qui combusti sunt, numero quadringenti viginti septem. Act. n. 6. Hi martyres Negranenses sunt ordine primi; ut de cetero testatur Dhu Nowasus ipse in epistola, paucis multo complexus, supra n. 140: ibique simul combusta ecclesia dicitur. Cfr Act. n. 17. Ex quorum numero dignosci potest, quantum floreret Negranæ religio catholica.

[142] 6° Posthæc ligari jubet ferrea catena Aretham, virum clarissimum, et reliquos primores civitatis, [et rerum Negranæ gestarum a Dhu Nowaso,] Act. n. 6; eos nimirum qui ante portam civitatis ei occurrerant, numero 340. Qui tamen nonnisi pluribus post diebus capitali supplicio sunt affecti. 7° Multi autem, quum nossent prævaricationem improbi regis, aufugerunt, abscondentes se in montibus et speluncis. Act. n. 7. 8° Congregatis uxoribus procerum civitatis, qui in vinculis erant, ac jam martyrium suum in inchoaverant, eas statuit coram viris suis, simul cum filiis. Act. n. 8. Ex iis mulieres decem, quæ canonicæ erant et velamen virginum induerant, ei dixerunt etc. Hæ canonicæ decem proles erant primorum civitatis, qui in vinculis detinebantur; quibus simul cum matribus sunt objectæ: sed qua de causa cum reliquis canonicis (supra 5°) incendio non sint consumptæ, ignoro. Tunc jubet rex, ira ferociens, auferri illas omnes ad foveam quamdam, et gladio interimi in loco eodem, in quo iis, qui eas martyrio præcesserant, modo caput fuerat abscissum. Ducebantur itaque comis capitis tractæ a servis tyranni, erantque numero feminæ ducentæ viginti septem. Act. n. 9. Cupientibus canonicis ut priores mortem possent obire, ceteræ feminæ responderunt: Non ita erit, sed siquidem uxores et matres sumus martyrum, NOS MORIAMUR PRIUS, UT TESTES MORTIS VIRORUM et liberorum NON SIMUS … Sunt igitur omnes capite plexæ hæ sanctæ feminæ. Ibid. Quæ manifesto ostendunt, ante ipsos proceres, eorum uxores morti fuisse traditas.

[143] [ex Actis græcis S. Arethæ.] 9° Adducta est tum femina totius civitatis primaria … erat autem pulchritudinis incomparabilis. Jussitque tyrannus eam custodiri simul cum duabus filiabus suis. Hæc a Dhu Nowaso, in epistola ad Almundarum, Ruma vel Rumi vocatur; de qua mox plura. Aliquot post diebus, simul cum filiabus martyrium est consecuta. 10° Die sequenti venire jubet tyrannus S. Aretham cum reliquis qui in vinculis detinebantur, numero trecenti quadraginta. Act. n. 15 et supra 6° et 8°. Eodem die, ut videtur, post nobilissimos sermones S. Arethæ, ducti sunt omnes ad supplicum. De quo scribit Simeon in fine epistolæ. 11° Mulier autem quædam christiana, tenens filium suum, qui erat annorum quatuor aut quinque, vidensque quomodo adstantes benedicerent sanctis, et isti facies suas sanguine S. Arethæ ungerent [V. infra n. 157.] , occurrit et ipsa, et sumens de ejus sanguine, signavit sese ac filium suum. Act. n. 21. De hoc puero non pauca habent tum Simeon, tum Joannes, Asiæ episcopus. 12° Rex, congregatis omnibus pueris, ab ætate annorum quindecim et infra, utriusque sexus et cujuscumque conditionis, sive a nobilibus essent geniti, a civibus, agricolis, opificibus, vel servis, dummodo christiani essent, numero mille ducentis nonaginta septem, distribuit illos tradiditque in servitutem cunctis proceribus suis ac ceteris qui eum in persecutione christianorum adjuverant. Act. n. 23. Tum demum scripsit ad regem Persarum et ad Almundarum, narrans quæ gesserat et ut similem in christianos persecutionem ordirentur adhortans. Ibid. n. 25.

[144] His ex Actis nostris depromptis, facilius deinceps narrantem Dhu Nowasum sequemur; simulque apparebit in quibus hæc monumenta hinc inde inter sese differant. [De tempore et ordine quo proceres in carcerem conjecti et martyrio coronati sunt.] Interea, inquit, id est, dum parabantur proceres ad supplicium (supra n. 140), vel potius, ut supra n. 142, 6° et 8°, ex Actis est explicatum, dum in vinculis detinebantur, feminas, ut maritorum exitum animo reputantes resipiscerent, hortabamur, si sibi suisque liberis consultum vellent. Sed illæ adeo nostris adhortationibus commotæ non fuerunt, ut a virginibus, quas neci addixeramus, in eo præventas se fuisse conquererentur et ultro in medium illarum agmen irrumperent [Supra n. 142, 8°.] atque a suis maritis se divulsas dolerent. His verbis: Interea feminas, ut maritorum exitum animo reputantes resipiscerent, hortabamur etc. videtur significari, maritos ante uxores occubuisse. Sed primo, feminæ potuerunt reputare maritorum exitum prævisum; et reapse conqueruntur quidem in eo præventas se fuisse a virginibus, at præventas se fuisse a maritis non significant. Deinde certum non est sic scripsisse Dhu Nowasum sicut eum scripsisse credidit Simeon. Tertio loco, Acta nostra, quæ non immerito pura et sincera esse arbitramur et in quibus nitide persecutionis omnis series exhibetur, aperte dissentiunt. Quarto denique, dicit ipse S. Arethas in epistola Simeonis, infra n. 157, de Paulo episcopo: Cujus ossa flamma DUDUM consumpsit. Ex quibus non videtur inter primos martyres occubuisse.

[145] [Ruma, femina nobilissima, tyranno sistitur, simul cum filiabus;] Majorem videntur habere difficultatem quæ sequuntur: Iis ergo mulieribus ultimo supplicio affectis, ait Dhu Nowasus, Rumam regis designati uxorem, datis ex nostro exercitu custodibus, dimittendam putavimus, si forte filiarum commiseratione capta, religionem christianam repudiaret, et judaïcam amplecteretur, filias, opes, fortunas omnes receptura. Dicitur insuper Ruma pulchritudine in primis conspicua fuisse, filias habuisse quinque (Et nunc filias virgines quinque Christo despondi); et diebus solum tribus vidua fuisse: Quandoquidem triduum marito superstes vixi. Demum addit ipse Simeon, infra n. 154, eam S. Arethæ fuisse uxorem. Acta vero nostra hoc loco non parum diversa tradunt. Omisso nomine tum mulieris, tum ejus mariti, eam vocant feminam totius civitatis primariam, num. 10; filias tradunt habuisse tantum duas, ibid. et sqq.: nisi intelligendum sit has solas, utpote natu majores, ad martyrium fuisse ductas; dudum viduam fuisse manifeste significant, n. 11 et passim; et denique ante S. Aretham martyrium esse consecutam. Sed de narratione Syriaca notat J. D. Michaëlis, veri simile non esse regem judæum in epistola sua pulchritudinem mulieris tot extulisse laudibus; adeoque non ex lecta coram se regis epistola, sed ex aliorum relatione hausisse hæc Simeonem autumat: et quidem in his nonnihil indulsisse ingenio.

[146] [S. Arethæ uxor fuisse non videtur, sed forte nurus fuit.] Etenim raro venustæ sunt, inquit, feminæ Arabicæ, præterquam in juventute prima; et hæc filias habebat quinque, quarum plures adolescentiam tempore persecutionis attigerant. Credit vero regem judæum politicis de causis eam in uxorem ducere voluisse, ut sibi faveret civitas, vel ut sibi regnum assereret magis; morem orientalem secutus, quo qui in regnum cuiquam succedebat, non raro hæres erat et thori [Cfr J. D. Michaëlis, Mosaisches Recht, § 54, n. 7.] . Sed in matrem filiarum quinque, inquit idem, vix tanto ferri amore potuit, ut et liberare eam voluerit a morte, et id significare alteri Arabum regi [Oriental. u. exeg. Bibl. tom. VII, pag. 145 et seq.] . Propter hæc, et maxime, quod uno tantum loco filias quinque habuisse Ruma dicatur a Simeone, præferenda forte narratio Actorum nostrorum, in quibus filiæ solum duæ ei tribuuntur. Idemque pronuntiandum videtur de asserto Simeonis, Rumam S. Arethæ uxorem fuisse; de quo nihil habent Acta nostra, seu potius cui contradicunt manifeste. Feliciter conjectasse Walchium censeo, dum scribit [Historia rerum in Homeritide etc., pag. 55.] : Reuma illius, i. e. Arethæ, non uxor, sed nurus fuit. Arethas enim, dum martyrium est passus, nonagesimum quintum annum supergressus dicitur, et vidisse filios filiorum suorum usque ad quartam generationem. Act. n. 17. Ceterum quousque sincera Acta nostra habenda sint, pro more ad calcem hujus commentarii dissertabitur.

[147] [Adhortatio ejusdem Rumæ] Jam uno tenore Dhu Nowasus narrationem suam de Ruma prosequatur: At illa, inquit, ut a nostro sese conspectu proripuit, nudat caput, et aperto vultu prodit in publicum, mirante populo; siquidem ejus faciem, ex quo facta erat grandiuscula, nemo in foro conspexisset: atque per vicos urbis et compita discurrens, clamare ac vociferari hunc in modum cœpit: Mulieres Negranenses, quotquot adestis sodales, christianæ, judææ et gentiles, audite. Christianam me esse, et genus, et proavos meos nostis. Patet ex hoc loco Rumam genere Negranensem fuisse, et dudum ante sæculum sextum Negranæ religionem christianam inter ipsos proceres habuisse asseclas. Vide n. 105: Nostis et ingentem auri argentique copiam, patrimonium quoque luculentum, et servorum catervas mihi præsto esse; et si modo, quoniam pro Christo maritus interiit, novas nuptias optare libeat, non defuturam dotem quadraginta millium aureorum (seu francorum gallicorum circiter 600,000; siquidem nummis CPolitanis tum Arabes utebantur: at significari hoc loco manifesto videtur sola moneta cusa quam penes se habebat, præter opes omnes alias) [Cfr supra n. 16.] et præter opes ab illo mihi relictas, mundum prope infinitum monilium, gemmarum et pretiosissimarum vestium: perspectumque vobis est, non falso ista a me jactari. Sed nec illud vos latere scio, nullam feminæ diem optabiliorem esse die nuptiarum; huic autem succedere ærumnas, partuum dolores, et in funere liberorum intolerabiles luctus. Mihi ergo deliberatum est, his omnibus finem dare. Priorum itaque nuptiarum dies lætissimos exegi; et nunc pari cum animi mei lætitia filias virgines quinque Christo despondi.

[148] [ad mulieres Negranenses.] Huc ergo ferte oculos, sociæ. Intuemini sodalem vestram, vestrum in conspectum en secundo prodeuntem. Quandoquidem in priori illa mearum nuptiarum pompa, vobis omnibus spectantibus, sponsi prioris domum traducta sum; et nunc aperto similiter vultu ad Christum Deum, et meum filiarumque mearum Dominum, propero, quemadmodum et ipse Christus ob suam in nos caritatem ad nos descendit, et pro salute nostra passus est. Meis ergo insistere vestigiis, vos etiam atque etiam rogo, neve caduca oris forma transversum vos agi sinatis; nec enim ego vobis minus formosa sum. Sed et ipsam hanc qualemcunque formam integram, et judaïcæ perfidiæ immunem, ad Christum deferam, ut ipsa oris species Domino meo fidem faciat, me ab illa in infidelitatis crimen abduci nequaquam potuisse; et aurum, et argentum, et ingentes opes ostendent, nihil ipso carius fuisse. Rex namque perduellis salutem incolumitatemque, si Christum ejurarem, promisit. Sed hoc avertat Deus, sodales, avertat, inquam, ne Christum Deum, in quem credidi, nunc deseram; sed quando ego et filiæ, in nomine Trinitatis baptizatæ fuimus, Christi crucem adorare, et pro eo mortem cum vita commutare, una cum illis est ratum mihi; siquidem et Christus pro nobis cruciatus et mortem in sua carne perpessus est. Quare res hasce caducas, et quamvis modo oculos alliciant corporique blandiantur, quandoque tamen casuras, sponte resigno, perennes et perpetuo mansuras opes a Domino acceptura. O vos beatas, sodales, si dictis aures dederitis meis et veritati manus, Christumque Deum dilexeritis, pro quo ego et filiæ morimur. Nunc autem pacem et tranquilla tempora populo Dei precor. Fratrum et sororum in hac urbe pro Christo interemptorum cruor ipse murus fiat, si tamen Domino meo Christo perpetuo adhæserit. En fidenter urbe excedo, in qua, velut in temporario quodam diversorio, hactenus versatæ sumus, ego et filiæ meæ, illam civitatem æternam cogitantes, in qua sponsum, cui ipsas tradidi, sunt inventuræ. Orate pro me, sodales, ut Dominus meus Christus me suscipiat, et ignoscat mihi, quandoquidem triduum marito superstes vixi [Supra n. 145 et seq.] .

[149] [De Ruma ulterius scribit Dhu Nowasus;] Gliscentibus ergo ex urbe clamoribus conciti, percontabamur reduces, quos eo legaveramus, nuncios, quænam tandem insoliti illius ejulatus causa foret. Isti quæ mox narrabamus renunciarunt: Rumam videlicet feminarum vulgus ad eos clamores concitasse. Custodum nempe segnitiesocordiaque factum fuerat, ut tantum feminæ liceret. Et in eos quidem ultimo supplicio animadvertere ratum erat, nisi in mitiorem sententiam quorumdam preces nos postea flexissent. Ecce autem ab urbe femina revertitur, bacchanti similis, nudoque capite et filias secum trahens eleganter concinneque ornatas, quasi ad thalamum concessuras, erecta fronte petit conspectum nostrum. Mox solutis plicatisque in manus crinibus, nudam cervicem porrigit, inclamans: Christianæ sumus, pro Christo morimur. Abscinde caput, et ad fratres ac sorores, mearumque filiarum parentem ocius me transmittito. Ego vero post tantam mulieris amentiam, ut Christo renunciaret adhuc suadebam; sin minus, tantum ne diceret eum Deum esse. At non persuasi; quin etiam ejus filiarum altera nos objurgabat, qui ista suggereremus.

[150] [ejus filiarumque martyrium. Impuberes servati.] Quum ergo persuasum haberem, nulla vi, nullove ingenio mulierem adductum iri ut Christum ejuraret, ceteris christianis metus incutiendi causa eam humi prosterni jussi; filias vero statim jugulari pone matrem, adeo ut dissectis e cervicibus erumpens cruor in os ejus influeret; mox ipsam pari supplicio necari. Deum Adonaï juro, incredibili mœrore affectus sum, cogitans ipsius filiarumque pulchritudinem. Quoniam vero pontificibus mihique videbatur, scelus esse, si peccantibus parentibus insontes liberi pœnas darent (id enim etiam leges nostræ vetant), idcirco lege lata edixi, ut impuberes a nostris militibus alantur, ut quum ad pubertatis annos pervenerint, aut judaïcam religionem suscipiant, aut si christianam profiteri malint, pereant. Hæc tibi, rex, eo perscribenda putavi, ut simul te admonerem, ne quemquam christianum in tuo regno vivere patiaris, nisi forte qui suam cum tua religione commutare voluerit. Judæos vero fratres meos ea, qua soles, benignitate fovere perge, frater; gratias pro hac tua in eos benevolentia ego rependam, quascumque tibi carissimas fore tuis litteris ipse me feceris certiorem. Hæc rex profanus judæus Mondero. Quibus verbis absolvit Simeon Beth-Arsamensis epistolam Dhu Nowasi ad Almundurum, seu Monderum.

§ XIV. Narrationem prosequitur Simeon Beth-Arsamensis: S. Arethæ genus, libertas loquendi coram tyranno, martyrium. Mirabilis constantia pueri quinquennis.

[Litteræ Dhu Nowasi in castris Almundari publice recitantur. Fortitudo militis cujusdam christiani.] Quum autem nos eo pervenissemus, ait Simeon, id est, ad locum quo Almundarus, seu Monderus, cum exercitu versabatur, Monderus, convocato ad concionem exercitu, regis literas publice recitari jussit; remque ita se habere præsens ipsius regis legatus attestabatur, attexens alia quædam de christianorum cæde, eorumque ex Homeritide fuga (quæ supra significatur n. 142, 7°). Tum vero Monderus ad christianos, quos sub signis habebat plures, conversus: Audistis, inquit, quæ adversus vestræ sectæ homines decreta actaque fuerint? Qui ergo vos Christum modo non ejuratis? ut forte fecerat ipse Almundarus aliquando, supra n. 88, 98. Neque enim regibus, qui christianos expellendos judicarunt, sum ipse melior. Ad hæc miles quidam christianus, qui in Monderi castris merebatur, divino zelo excitus, prompte confidenterque: Haud tua, rex, inquit, ætate nos christiani facti sumus [Vide supra a n. 76.] ut modo Christum ejurare debeamus. Cui Monderus subiratus: Tune inquit, me præsente hæc effutire audes? At ille: Pro pietate locuturus neminem metuere soleo, nec modo hominum metus, ut in ea causa taceam, umquam efficiet. Neque vero mihi gladius brevior est gladio ceterorum, parato experiri summa. Tacuit Monderus, reveritus nobilissimi viri genus, et quod idem inter regni proceres esset clarissimus, et in armis strenuus.

[152] Inde profecti Hirtam Naamanis (non terras Naamanis, ut vertit Assemanus) sabbato primo jejunii tenuimus (i. e. die 24 februarii hujus anni 524. Isto enim anno dominica quinquagesimæ, quæ principium est jejunii tum Græcorum, tum Syrorum et Mesopotamiorum, [Simeon cum sociis redit Hiram; ubi ex Arabe quodam, qui Negranam missus est, plura discit.] incidebat in diem febuarii 18 ); ibique legatus extincti regis Homeritarum (supra n. 127) occurrit, qui quum cædem a tyranno judæorum commissam a nobis didicisset, Naamanitam quemdam (in Syriaco ad verbum: hominem ab Hirta Naamanis) pacta mercede jubet, in urbem Nagran quantocius proficisci, omniaque ibidem gesta quam diligentissime explorare. Is itaque post dies legato christiano, nobis audientibus, narravit quæ supra memoravimus, subjecitque cæsos eadem occasione trecentos et quadraginta proceres, qui ab urbe tyranno occurrerant. Supra n. 142. Præterea addidit, judæum Arethæ, filio Caleb, illorum principi, et Rumæ marito, insultasse in hæc verba, etc. Num Ruma uxor Arethæ fuerit, supra expendimus n. 145 seq. De ipso vero S. Aretha, paulo latius inquirendum hoc loco.

[153] [S. Arethas dicendus videtur filius Kaëb;] In tractu Negranensi dominabantur primitus posteri Djorhom, e quibus erat princeps quidam Afa, dictus El-Cahin, seu Vates, qui floruit annis aliquot ante Christum natum [Caussin, tom. I, pag. 123 et 187.] . Tribus alia, quæ ex Cahlan, fratre Himyaris prodierat, dictaque est Benou-l-Harith-ibn-Caab. seu filii Harith, filii Caab, circa annum Christi 100 vel 110, progeniem Afa dominatu spoliavit. Atque exinde, ut docet Ibn Khaldun, Negranæ principatum obtinuit. De Arethæ itaque nomine, quem filium Caleb dicit Simeon Beth-Arsamensis (Hareth bar Kolob vel Kalab) [Bibl. Orient., tom. I, pag. 374.] scribit eruditus Arabum veterum historicus, vicinum id esse nomini Harith-Ibn-Caab id est, Arethas filius Caab, sive Kaab; quibus verbis insinuat Simeonem S. Aretham, filium, non Caleb, sed Caab, dicere debuisse. Atque hæc, quæ conjicit vir doctus, mihi in primis probantur. Etenim in synaxario Æthiopico, quod infra typis edimus, S. Arethas dicitur filius Kaëb, et quum vocales facile varient Arabes, Kaëb et Kaab iis idem est prorsus. Præterea in historia Mahumetis legitur, anno IX hegiræ ad eum venisse disputandi causa christianos multos civitatis Negranæ, cujus incolæ majorem partem christiani erant [Caussin, tom. III, pag. 275 et seqq.] , et fuisse illos ex gente civitatis primaria Benu-l-Harith-ibn-Caab. Denique nomen Χανεφ, quod habent Acta nostra n. 7, facile ex Æthiopico Kaeb librarii oscitantia sua formare potuerunt.

[154] [Negranensium princeps et dominus fuit. Adjuncta martyrii;] Erat autem S. Arethas, ut eum vocant Dhu Nowasus et Simeon, Negranensium Princeps; et de eo legitur in Actis n. 7: Princeps erat eorum (procerum), et dux, et hortator confessionis, sanctus Arethas, filius Chaneph, qui in vita sua temporali fuerat civitatis et totius viciniæ dominus. Sed et patrem ejus Negranæ dominatum esse Acta nostra ferunt: Quare imitatus non es patrem tuum, ita Dhu Nowasus martyrem alloquitur, qui imperavit civitati et omni viciniæ? qui et honore afficiebatur dum regnabant mei decessores; sed voluisti tyrannum agere et monarcham super civitate Negran et ejus vicinia etc. Act. n. 15. Hinc videretur Æthiopum prorex fuisse, nisi aliud significaretur num. 137; fuit itaque eorum fœderatus, vel ut verisimilius est, princeps remansit civitatis, nomine proregis eam moderans. Si Actis fides, adjuverit quoque S. Arethas reges Æthiopiæ aut Homeritarum in bellis gerendis. Hæc enim inter alia tyranno respondet, n. 17: Vidi reges magnos qui te superabant, in India, Perside et Æthiopia, et in hac ipsa regione; sed nihil tale egerunt umquam… In variis bellis generose et fortiter me gessi. De martyrio S. Arethæ, seu de ordine rerum gestarum paucis dictum supra n. 141, 4° 6° et 10°. Cetera jam dabit Simeon Beth-Arsamensis, qui narrationem suam, inchoatam n. 152, hunc in modum prosequitur: Arabs Hirensis, qui a defuncto rege seu prorege Homeritarum, Negranam missus fuerat, præterea addidit regem judæum Arethæ, filio Caleb [Cfr n. præced.] , illorum principi et Rumæ marito [Vide n. 145 et seq.] , insultasse in hæc verba: Viden quo tua te in Christum fiducia adduxerit, bellum adversus me molientem? Jam resipisce miser, et ejurato Christo, senectuti tuæ consulere sero disce, ne te quæ socios tuos, involvat pœna.

[155] [libertas loquendi coram tyranno, cujus prænuntiat ruinam.] Cui Arethas: De istis, inquit, merito jam queror, ut qui me bene monentem obaudire noluerint. Ajebam siquidem, nullam tuis dictis habendam esse fidem, sed in urbe manendum; et inde armis rem esse transigendam, non verbis. Daturum scilicet Christum, quem optabamus, bello finem; nec urbem umquam expugnatum iri, in tanta præsertim rerum omnium copia. Sic illi nimirum statuerunt, tuis capti artibus. Quamobrem regio te nomine indignum puto; impostorem potius dixero. Enimvero reges quos vidi multos, pacta conventa servant, et a dolis fraudibusque abhorrent. Quod summum est, datam Christo Deo meo fidem non muto, nec judæus tui similis apostata fiam. Et vivere quidem, mortemque evadere, meo nunc stare arbitrio sat scio. Attamen diu jam vixi, et liberorum, nepotumque, atque cognatorum magnam catervam relinquo. Ex quibus confirmatur hic locus Actorum, n. 17: Annum supergressus sum nonagesimum quintum … et genui filios, et vidi filios filiorum meorum usque ad quartam generationem. — Rebus insuper belli domique gestis, sic idem apud Simeonem prosequitur, non modicam, Christo favente, collegi famam. Quod in posterum spectat, non dubia, sed certa mihi spes manet, fore ut, quemadmodum vitis, resectis superfluis sarmentis, uvis exuberat, sic populus noster christianus in hac urbe frequentissimus sit futurus, et ecclesia quam incendisti, magnificentius propediem instauretur. Insuper et christiana religio resumptis viribus regnet regibusque imperet; judæorum autem secta tenebris obruatur, tuum regnum concidat, et potestas intereat. Pone ergo fastum, neve aliquid præclarum te gessisse putes; quum enim clarueris, repente occides. Hæc pars posterior orationis S. Arethæ, siquidem scripsit Simeon anno integro ante adventum Elesbaæ cum Æthiopibus, et mortem Dhu Nowasi, tota prophetica fuisse dicenda est; nisi hic adsit interpolatio, quod non video cur admittendum foret. Eadem habent Acta n. 17.

[156] [Hortatur concives; tertiam partem agrorum donat ecclesiæ.] Hæc ajebat magnus et venerabilis senex Arethas. Mox christianos, qui frequentes latus ejus stipaverant, hunc in modum interpellat: Audistis, fratres, quid isti judæo testatus sim? Cui illi: Utique, pater. Arethas: Vera sunt illa, necne? Quum respondissent, vera esse, subdidit: Si quis ergo metu mortis concussus, datam Christo fidem mutare cogitat, quantocius abscedat. Hic sublato clamore omnes dixerunt: Propitius sit nobis Deus, ne timeamus, pater; omnibus quippe, tecum mori pro Christo, est ratum, nec umquam a tuo avelli latere. Posthæc Arethas ad circumstantem christianorum, judæorum et gentilium turbam conversus: Audite, inquit, quotquot adestis omnes. Si quis forte ex genere meo, aut affinibus meis, aut cognatione mea a Christo defecerit, et isti judæo adhæserit, hunc meum esse abnego, et hæredem abnuo, bonaque mea in sumptus construendæ ecclesiæ cedere volo. Si quis autem meorum Christo fidem servaverit, mihique superstes vixerit, hunc in jus facultatum mearum succedere jubeo, et hæredem dico meum. Ecclesia vero, quemcumque ex tribus agris patrimonii mei elegerit, habeat sibi ad fabricæ expensas [Acta n. 18.] . Mox iterum conversa ad regem oratione [Acta n. 19.] : Te, inquit, et quotcumque Christum abdicastis, abdico, abjuro, abnuo. En adsumus, arbitrii, jurisque tui facti. His porro Arethæ verbis reliqui christiani inflammati: En Abraham, princeps patrum [Vide n. 22.] , ajebant, te, nosque tecum præstolatur, venientes excepturus. Quicumque a te defecerit, et Christum negaverit, hunc nos omnes abnegamus.

[157] [Ducuntur proceres ad locum supplicii; martyrio coronantur.] Hæc illi. Quibus vehementissime commotus tyrannus, lata in omnes capitis sententia, ad supplicium duci jussit, ubi influit torrens (Vadi incolæ vocant), ibique jugulari et cadavera in profluentem projici. De loco supplicii et profluente, quem Arabes Wadi vocant, dicetur inferius. Interea Arethas sublatis in cælum manibus orabat in hæc verba: Christe Deus, adesto nobis et confirma nos, animasque nostras suscipe. Placeat tibi effusus pro te servorum tuorum cruor, nosque tuo dignos effice conspectu. Confitere nos coram Patre tuo, sicut pollicitus es; et fac ut ecclesia ædificetur, et famulo tuo Paulo, cujus ossa flamma dudum consumpsit (ergo non statim ab ingressu urbis proceres occisi sunt. Cfr n. 140), alter episcopus sufficiatur. Quod et factum esse novimus. Ita demum postquam se invicem pacis osculo salutassent, signoque crucis Arethas senex eis benedixisset, cervicem lictori sponte porrexit, et ictum excepit. Mox socii conglobati accurrebant tanto cum ardore, ut se invicem comprimerent, interfectique modo Arethæ sanguine aspergerentur. De veneratione sanguinis martyrum diximus alibi [Acta SS. tom. VIII Octobris, pag. 428 et 431.] . Ita demum martyrio omnes coronati sunt; nimirum proceres 340, quorum dux et hortator erat S. Arethas: idque contigisse ostendimus [Num. 132.] die 24 octobris anni 523.

[158] [Fortitudo et constantia pueri quinquennis;] Narrationem concludit Simeon historia pueri cujusdam, qui audacter restitit tyranno; eaque etin Actis nostris celebratur, et in Menæorum ac Menologiorum synaxariis. Puer erat triennis, inquit, quem Acta nostra quatuor, aut quinque annorum fuisse dicunt, Metaphrastes vero et synaxarium Æthiopicum (de quo infra dicetur) quinquennem [Ap. Surium, 24 Octob. n. 22.] ; quem mater quum ad supplicium raperetur, manu trahebat. Hic regem sedentem et regio cultu amictum forte conspicatus, e matris latere dilapsus, ad illum cucurrit, ejusque genua osculatur. Ea pueri simplicitate delectatus rex, parvulum, ut fit, amplexari cœpit; postremo sic affatur; Quid tibi, mi puelle, mavis? Morine una cum matre, an mecum una vivere? Cui puer: Per Dominum nostrum, malo cum mea matre mori; proptereaque cum matre pergo: dixit enim mihi: Veni fili, moriamur pro Christo. Sed dimitte, oro, me, ut ad matrem meam properem, ne forte non videam morientem; significavit enim mihi, regem judæorum edixisse, ut qui Christum abdicare noluerint, interficiantur: ego autem Christum abdicare nolo. Cui rex: Undenam tandem Christum nosti? Tum puer: Quotidie ad ecclesiam ventitans cum matre, ibi illum video. Subdit rex: Mene amas, an matrem? Puer: Per Dominum nostrum, matrem. Cui rursus rex: Mene amas, an Christum? Puer: Magis Christum, quam te. Quorsum ergo, subdit rex, huc modo procurrens, genua mea osculatus es? Putabam, respondit puer, te esse regem Christianum, quem in ecclesia videbam, nec hucusque noveram, te judæum esse. Rex: Dabo tibi nuces, et amygdala, et ficus. Puer: Nequaquam per Christum; non comedam nuces judæorum. Sed sine me, quæso, ad matrem ire. Rex: Mecum potius hic maneto, et fias mihi filius. Puer: Neutiquam per Christum, non manebo, quia fœtes, et non bene oles, sicut mater mea.

[159] [cuidam ex primoribus educandus traditur: ejus mater decollatur.] Tum vero rex ad pone stantes: An vero animadvertistis, ait, pessimam hanc stirpem, quam ab ineunte ætate seduxit Christus, ut illam perderet? Interim quidam ex procerum ordine puerum sic interpellat: Veni mecum, et ducam te, ut reginæ filius fias. Respondit puer: O colaphis dignum os, regina mihi potior est mater, quæ me ad ecclesiam ducit. Postquam vero se usque teneri invitum sensit, regis femur dentibus impetit, inclamans: Heus, judæe nequissime, dimitte me, ut ad matrem pergam, et una cum ipsa moriar. Postremo rex parvulum cuidam ex procerum suorum numero traditum, jubet diligenter educari, donec adultus, aut Christum ejuraret, et sic supplicium evaderet; aut si contra in Christi fide usque perseveraret, necaretur. Quumque puer a servo ejus abduceretur, luctabatur pro viribus, pedes quatiens, et matrem appellans: Succurre, mater, ajebat, et tolle me, et ad ecclesiam deducito. Cui mater: Ast nunc perge, fili, cogita te Christo commendatum, et noli flere, sed præstolare me in ecclesia apud Christum quantocius ad te redituram. Hæc fata, cervicem porrigit, decollatur.

[160] [Puer incendio consumptus non est, sed adolevit, si fides Joanni episcopo.] Acta nostra n. 22, et secundum ea Metaphrastes, docent et ipsum puerum martyrio coronatum esse; quod cum narratione Simeonis convenire non videtur: nec cernitur quo pacto is, qui ex pluribus percepit quæ litteris mandat, mirabile facinus omisisset: Puerum tradidit rex, inquiunt Acta, uni procerum suorum, dicens: Sume eum, ac nutri et doce eum judaïzare. Duxit itaque puerum, eum manu tenens, et quum obvius fieret aliis proceribus, narrabat eis quæ verba puer dixisset, et quomodo momordisset regem. Quo tempore, quum non proculessent a camino, in quem projectam fuisse matrem ferunt Acta, effluens puer ex eorum manibus, cucurrit, projecitque sese in caminum, et sic cum matre martyr factus est. Mater gladio cæsa est, ut scribit Simeon; projectumque corpus in foveam quamdam, de qua dicendum infra. Puer vero ad multos annos servatus est, ut testatur Joannes Asiæ episcopus, quiversatus est cum eodem, postquam factus est vir, in aula Justiniani imperatoris. Sed dabitur is locus historici Syri in annotatis ad Acta, præstatque, quæ in epistola Simeonis consequuntur, recitare continenter.

[161] [Finis epistolæ Simeonis: cupit ut significentur hæc patriarchæ Alexandrino, regi Æthiopum aliisque.] Hæc ubi tum hisce litteris, ait Simeon, tum propagata multis rumoribus fama innotuere, omnes christiani in his locis (in Babylonia seu Iraca) commorantes indoluerunt. Eaque nos quoque vobis perscribenda duximus, ut sancti et fideles antistites, cognita rerum in Homeritide gestarum serie, sanctorum martyrum commemorationem peragant. Quod reliquum est, vestram caritatem etiam atque etiam obtestamur (Mar Simeonem alloquitur, abbatem Gabulæ) ut quamprimum monasteriorum præfectis, et episcopis, in primis vero Alexandrino (Timotheo) ista significentur, ut regem Æthiopum (Elesbaan) ad ferendam Homeritis opem suis literis cohortetur; simulque curetis ut pontifices judæorum, Tiberiade [Cfr Calmet, Diet. de la bible v° Tiberiade.] commorantes, adigantur scribere ad istum regem judæum, qui modo apparuit, ut a bello et persecutione Homeritarum in posterum abstineat. Sequebantur salutationes variæ, de quibus sic scribit Dionysius patriarcha, qui litteras Simeonis chronico suo inseruit: Cetera quæ in epistola sequuntur, salutationes continent episcoporum et abbatum illius temporis. Nomina non reperit Assemanus, neque in chronico suo Dionysiano, neque in codice Syriaco Vaticano 24, in quo aliud exemplar epistolæ Simeonis adservatur.

§ XV. De suppliciorum modo et numero martyrum.

[Martyres priores igne cremati sunt, numero 427.] De genere supplicii quo absumpti sunt martyres, non undequaque monumenta primo obtutu videntur convenire. Antiquissima enim martyres alios igne, alios gladio periisse tradunt; quum posteriora, maxime Arabica, solum ignem memorent. Verum enim vero certum est martyres Negranenses primos igne fuisse consumptos, siquidem id diserte significent tum Simeon Beth-Arsamensis, tum Acta quæ edimus: Rex jussit, inquiunt hæc n. 6, omnem exercitum magnam copiam ligni congregare, et vastissimum rogum accendere, ita ut stadii unius (seu metrorum circiter 184) spatium occuparet, ac injicere omnes sacerdotes civitatis, et diaconos et reliquos ecclesiæ ministros, et qui solitariam vitam in vicinia agebant… terrere volens reliquos christianos. Erant autem qui combusti sunt numero quadringenti viginti septem. Dhu Nowasus, apud Beth-Arsamensem, eorumdem martyrium his verbis significavit: Ecclesiam quoque eorum, et sacerdotes, et quotquot ad Ecclesiam confugisse deprehendi, flammis absumpsi. Ex quibus viderentur hi martyres ipsius ecclesiæ incendio consumpti fuisse. Verum, præterquam id aperte non dicitur, obstat manifeste locus Actorum modo adductus; obstant quoque quæ narrant Arabes de fossa ignis, ut mox dicetur, et ipsa appellatio domini fossæ, Ssaheb-el-Okhdud, quæ Dhu-Nowaso tyranno ab iisdem tribuitur [Sapeto, Viaggio, pag. 453; Saint-Martin, Hist. du bas-emp. tom. VIII, pag. 55.] . Primos itaque martyres crematos esse censeo extra urbem et quidem vivos; tum quod id aperte insinuant Acta, epistola Dhu Nowasi et locus Corani Mahumetis, de quo mox: tum quod disertis verbis id dicitur a Corani commentatoribus.

[163] [Martyribus reliquis, inter quos S. Arethas, caput abscissum est; et corpora projecta in torentem, vel in foveam.] At martyres subsequentes jam vivi combusti non sunt. Primum abscindebatur iis caput; deinde corpora projiciebantur in foveam, aut in vicinum torrentem. De his intelligendus locus Actorum num. 9, ubi supplicium memoratur feminarum: Tunc jubet rex, ira ferociens, auferii illas omnes, uxores scilicet procerum, ad foveam quamdam, et gladio interimi, in loco eodem, in quo iis qui eas martyrio præcesserant, modo caput fuerat abscissum. Postremis verbis significantur, non sacerdotes et monachi, quos vivos combustos esse ostendimus; sed martyres alii, qui subsecuti sunt. Acta enim nostra cives Negranenses martyrio coronatos esse ferunt ultra quater mille, nec tamen plus quam mille martyrum supplicium memorant: hi sunt martyres 427 qui igne sunt consumpti; feminæ 227 quæ capite plexæ sunt: et demum proceres 340, inter quos S. Arethas; quibus similiter, post plerosque alios, caput abscissum est. Reliquos itaque plus quam 3,000, ex Actis et ex epistola Simeonis, etiam capite truncatos esse arbitror; dein corpora projecta sunt vel in foveam quamdam, vel in profluentem aquæ. In hunc, teste Simeone, projectum est corpus S. Arethæ, itemque sociorum ejus procerum: Tyrannus, inquit, lata in omnes capitis sententia, ad supplicium duci jussit, ubi influit torrens (Vadi incolæ vocant), ibique jugulari et cadavera in profluentem projici. Vox Arabica wadi torrentem, aut rivum quemcumque significat; et vallem simul in qua fluit. Estque obvia frequenter in geographia regionum omnium in quibus Arabes dudum versati sunt; notum est siquidem inde fluxisse nomina Hispanica Guadalupe, Guadalquivir, Guadalaviar etc. Acta nostra modo insinuabant, non in torrentem sed in foveam quamdam conjecta esse corpora, nimirum martyrum plurimorum qui ante S. Aretham passi sunt. Et alio loco n. 20 id jam non insinuat solum Actorum scriptor, sed dicit aperte: Jussit tyrannus, inquit, auferri illos (proceres) ad torrentem qui dicitur Obedianus (corruptum hoc nomen; rectius Metaphrastes: qui vocatur Odias), ubi fovea effossa fuerat, continens priores interemptos martyres. Martyrum itaque priorum corpora in foveam quamdam projecta fuerant, non procul a torrente; sed de S. Arethæ et sociorum corporibus nihil habent Acta. Si standum verbis Simeonis, fuerint projecta in torrentem: sed verius censeo projecta esse in foveam, vel eamdem, vel alteram. Etenim, ut merito notat Walchius ad locum istum epistolæ Simeonis, inde infecta fuisset aqua torrentis diutissime; et quanta sit aquæ necessitas in Arabia, notum est omnibus. Addit Michaëlisius [Oriental. u. exeg. Bibl. tom. VII, pag. 149.] ad id opus fuisse, non torrente, sed flumine. Eapropter dicendum abscissa quidem capita esse in loco, qui propter vicinum torrentem dictus est Wadi; in ipsum tamen torrentem corpora projecta non esse: sed in foveam quamdam, quam fodi jusserat Dhu Nowasus.

[164] [De fovea ignis martyribusque, ex auctoribus Arabibus et primo ex Corano Mahumetis;] Ex scriptoribus Arabibus, videretur ignis, quo martyres priores consumpti sunt, in ipsa fovea succensus fuisse; nam solius foveæ meminerunt, foveam ignis eam vocantes. Atque inde sequeretur ceteros, truncato capite, in eamdem foveam conjectos esse, omisso igne. Cui interpretationi favet locus Actorum n. 9, supra laudatus. Audiamus paulisper scriptores Arabes, et ante alios ipsum Mahumetem, cunctorum antesignanum, et tot regionum orientis in hunc usque diem barbariæ auctorem. Meminit enim in Corano, sura 85, cædis martyrum nostrorum, quæ annis centum ante fugam suam, seu initium hegiræ contigit. Sura ista pro more incipit: In nomine Dei miseratoris, misericordis. Sequitur stylo Mahumetico: Per cælum habens turres, per diem promissam, per testificantem et testificatum, occisi sunt socii foveæ ignis habentis materiem ad comburendum. Dum ipsi essent circa eum sedentes, et ipsi circa eum, in eo quod faciebant contra fideles (christianos scilicet) erant testes (id est, præsentes), neque ulti sunt de illis (id est, non cruciaverunt eos), nisi quia credebant (christiani) in Deum præpotentem, laudatum, cui est regnum cælorum et terræ, et Deus super omnem rem est testis; certe qui hoc modo torserunt fideles viros ac fideles mulieres, deinde non egerunt pœnitentiam: ipsis erit pœna gehennæ, et ipsis pœna combustionis. Propter hæc ultima verba crediderunt Corani commentatores aliquot, ignem e cælo in ipsos persecutores immissum fuisse. Ex iisdem nonnulli, mirati suum prophetam hos christianos fideles vocare, dixerunt christianos illius ævi diversam habuisse religionem ab ea, quam sequentium temporum christiani professi sunt [Maracci, Alcoranus, pag. 793.] . Mox post supra recitata, paradisum quem excogitavit in mentem revocat Mahumetes; dein alia incohærentia addit: Porro qui crediderint, inquit, et fecerint recta, ipsis erunt horti, current de sub illis flumina (quæ in Arabia desiderantur): hæc erit felicitas magna etc.

[165] [deinde ex scriptoribus qui de Corani doctrinis commentati sunt;] De hac sura multa auctores Arabes commentati sunt. Ex quibus Jahias aliqua collegit [Imperium Joctanid. pag. 107; Sacy, ap. Memoires etc. tom. XLVIII, pag. 683.] : Dixit Mohamad, inquit, filius Isaac: Hi habitatores Nageran, et profitebantur religionem Jesu, cui sit pax, deditque illis rex optionem, ut vel judaïsmum vel mortem eligerent. At illi elegerunt mortem. Tunc jussit rex aperiri foveam, atque igne repleri, in eamque conjectos occidi. Dixit Hasan: Fuerunt socii foveæ octoginta, partim viri, partim mulieres. Sed hic numerus, quem proponit Hasan, nullo monumento antiquo innititur, nec, quod sciam, ullo alio in libro obvius est. Quumque infideles eos apprehendissent, effoderunt illis foveam in terra, in qua ignem succensum illis ostenderunt. Deinde cœperunt eos tentare, ac dicere singulis viris ac mulieribus: Aut relinque religionem tuam aut conjiciemus te in ignem. Singuli autem respondebant: Ego propter nullam rem deseram religionem meam. Quamobrem in ignem conjecti comburebantur. Remansit autem mulier una, quæ habebat suum infantulum. Quum autem hæc timorem ostenderet, dixit ei infantulus: Vade et ne impiam te ostendas. Tunc illa abiit et combusta est. Dixit Jahias: Erat hic parvulus, nec umquam antea locutus fuerat. Nos veriora de puero alibi protulimus. Dixit Magiahed: Evenit hoc in Nageran. Fertur autem eos, qui foderunt foveam, implentes igne, stetisse supra eam, vel circa eam, quum interpretationem utramque ferant verba Arabica. Quam ob rem dicitur in Alcorano: Quum essent supra illam, vel circa illam, sedentes, et ipsi super id, quod faciebant contra fideles, erant testes; quum scilicet eos ignis aspectu terrebant. Sed Deus immisit ignem super eos, et combussit eos, liberavitque fideles. Hæc ultima excogitaverunt Mahumetani, et monumentis probatissimis manifesto adversantur.

[166] [tertio, ex Arabum historicis veteribus.] Ejusdem sectæ historici non pauci martyres nostros commemorant. Ex his Taberita, scriptor sæculi noni, in Chronico regum, narrato accessu Dhu Nowasi ad thronum Homeritarum, in hæc verba prosequitur: Hic ille est qui fossam effodit in urbe Nedjran, et christianos exscidit. Nempe Negranæ supererant, qui religionem tenebant Jesu, Filii Mariæ, ad doctrinam evangelii; homines virtute et probitate florentes, quibus e secta ipsorum antistes præerat Abdallah-Ibn-Althamir [Supra n. 103.] . Illuc cum copiis suis, ex Himyaritis reliquisque Yemanæ tribubus, profectus Dhu Nowasus, eos congregari jussit, simul ad judaïcam religionem eos invitans, optione iis data, ut vel cæderentur, vel in eam intrarent. Præcoptarunt occidi. Effodit itaque fossam, et partim igne eos combussit, partim gladio trucidavit, fœdissima in eos exempla edens [Imperium Joctanid. pag. 107; Sacy, ap. Mémoires etc. tom. XLVIII, pag. 683.] . Atque hæc verissime scripsisse Taberitam censeo, et tum epistolæ Simeonis, tum Actis nostris prorsus sunt consentanea: priores scilicet martyres incendio fuisse consumptos, de quibus solis mentionem habet Mahumetes in Corano, quosque Acta numero fuisse tradunt quadringintos viginti septem; alios vero, inter quos S. Arethas, gladio esse interemptos.

[167] [Martyres Negranenses numero fuere 4,252.] Addit Taberita: Occisa viginti ferme millia; nimirum, non in sola civitate Negran, sed in universa Homeritide: neque de solis martyribus hic videtur esse sermo, sed de Æthiopibus quibuscumque qui a rege Homerita cæsi sunt. Occisa esse viginti millia scribit etiam Ibn-Ishak in Sirat-errasul [Ap. Caussin, tom. I, pag. 129.] . Quod vero ad martyres attinet, qui Negranæ sunt passi, admittenda esse autumo quæ habent Acta n. 8, quum ea universim fide digna esse ex multis probetur: Congregati sunt ex civitate et vicinia, ajunt, viri et mulieres, pueri et puellæ, juvenes et senes, numero quater mille ducenti quinquaginta duo, qui sibi invicem in martyrio succedentes, dereliquerunt temporalem hanc vitam, non negantes bonam confessionem. Inter eos sunt tum sacerdotes, qui interempti sunt, tum reliqui martyres, et vir justus Arethas. Eumdem numerum martyrum 4,252 habet synaxarium Æthiopicum suo loco recitandum. Unde acceptus vero sit numerus alius qui legitur in Aismavurg, seu Lectionario Armenorum, Constantinopoli typis edito anno 1706, ignoro. Hæc enim habet initio synaxarii ad diem Octobris 20: Arethæ et sociorum decem millium et ducentorum martyrum [Assemani, Bib. Or., tom. III, pag. 653.] . Notat P. J. B. Aucher, ordinis Mechitaris abbatis, in quodam ordine festorum, qui Armeniace dicitur Donazoiz, similiter adscribi martyres 10,200; at in alio Kalendario, ex sæculari statu 10,000, et 245 (lege: 427) [Supra n. 163.] ex ecclesiastico [Vitæ SS. qui sunt in Kalend. Armen., tom. VII, pag. 500. Venetiis 1813.] . Sed standum iis quæ monumenta antiquiora perhibent.

[168] [Testimonia Hamzæ et Nuweirii.] Cædem Negranensem præter modo laudatos et alii historici Arabes memorant. Hamza Isfahani in Chronologia gentium: Illos itaque, christianos scilicet Negranenses, invasit, eosque objecit foveis, quas in terra effossas largo igne succendit. In has detrusit qui in christianismo perseverarent. Invento hocce ingentem christianorum numerum absumsit. Inde ad sedem regni in Yemana regressus est [Imper. Joct. pag. 39.] . Paulo plura habet Nuweirius: Religionem judaïcam amplexus Dhu Nowasus, inquit, cædibus grassari cœpit adversus eos qui in Yemanensibus provinciis fidem Jesu Filii Mariæ, super quibus faustæ sint comprecationes, sectarentur, eique obsequi detrectarunt. Eum in finem quoque oppidum Negran, ubi Abdallah, filius Althamiri, cum sociis suis religionem christianam profitebantur, se contulit; iisque injunxit ut judaïcam fidem susciperent. Renuentibus illis, Abdallam Ibn Althamir gladio occidens, reliquis ingentem succendit rogum; eosque illuc dejecit. Hi sunt socii foveæ, quos Deus in Alcorano memorat his verbis: Occisi sunt socii foveæ, ignis multa materia succensi etc.; recitatque non pauca hoc loco e Corani sura 85.

§ XVI. Hortantur Justinus imperator et Timotheus patriarcha Alexandrinus sanctum Elesbaan ad bellum gerendum adversus Dhu Nowasum; historia expeditionis. Martyrium SS. Azqir, Cyriaci et sociorum 38. Quo tempore hæresis monophysitica intra Homeritidem penetrarit.

[Dhu Nowasus hortatur reges vicinos ad persecutionem; Justinus imperator scribit ad patriarcham Alexandrinum.] Quæ post martyrium christianorum Negranensium consecuta sunt, dilucide in Actis narrantur; e quibus prœcipua tantum hoc loco memorandu sunt. Edita hac strage scripsit Dhu Nowasus ad regem Persarum Cavadem, et ad Almundarum, regem Hirensem, ut similia in ditionibus suis peragerent. Eodem tempore ad Almundarum venerat legatus Justini Abrahamus, tum ut duces captivos, Demostratum et Joannem, redimeret, tum ut christianos, et maxime catholicos, regi Saraceno commendaret. Coram legato et aliis pluribus, inter quos erat Simeon Beth-Arsamensis, et quidam Silas, patriarcha Nestorianorum Persidis, quocum disputatio est habita, perlectæ sunt litteræ tyranni judæi. Denique servi Dei, ineuntes fœdus pacificum cum Alamundaro, reversi sunt; et contenta in litteris regis Homeritæ, tum ea quæ facta fuerant, detulerunt ad aures servi Dei Justini, imperatoris Romanorum. Is vero absque mora scripsit ad Timotheum, episcopum Alexandrinum, ut beatitudo sua litteras mitteret ad regem Æthiopum, nomine Elesbaan. Hic Timotheus inter hæreticos, seu concilii Chalcedonensis adversarios recensetur; verum adeo moderatus fuit, aut hypocrita forte, ut catholicis addictissimus imperator Justinus, non modo eum a sede non removerit, sed ei plura commiserit. Patriarchatum Alexandrinum iniit anno 518, eumque tenuit ad annum usque 535, seu, ut verius alii sentiunt, 537.

[170] [Metaphrastes in locum Timothei patriarchæ immerito substituit Asterium.] Metaphrastes, sæculi decimi scriptor, in sua editione Actorum, præter alia non pauca, quæ pro more immutat aut negligit [Cfr Acta SS. tom. VIII Octob., pag. 431. annot. k.] , intendens solum lectionem piam et gratam offerre fidelibus, in locum Timothei hæretici, substituit Asterium quemdam; quem unde accersiverit ignoro. Sicque difficultates non leves creavit eruditis viris Sollerio, Pagio et Assemano. Credidit postremus hic adsciscendum Apollinarem quemdam orthodoxum, quem Justino imperante episcopatum Alexandrinum tenuisse docent libri Coptitarum, et Chronicon orientale Ebnarrahebi; Asterium vero a Metaphraste pro Apollinari esse positum [Bibl. Orient. tom. I, pag. 382 et seq; cfr Acta SS. tom. V Junii, De patriarchis Alexandr. pag. 63, n. 332.] . Verum his neglectis Lequienus, qui hæc ipsa Acta quæ edimus, e bibliotheca Colbertina accepta, præ manibus habuit, præmissa brevi historia persecutionis Dhu Nowasi, in hæc verba prosequitur: Hæc fuse narrantur in Actis Græcis S. Arethæ martyris, quæ ex vetustis codicibus biblothecæ Colbertinæ erui, quæque longe accuratiora sunt quam apud Metaphrastem. In his nulla Asterii archiepiscopi Alexandrini mentio, sed Timothei, quem nonnulli orthodoxum præsulem fuisse jactarunt. Unde constat Simeonem Metaphrastem, quum hæc Acta suo more componeret et interpolaret, pro Thimotheo, qui inter hæreticos censitus est, Asterium finxisse, qui catholicus putaretur. Initio itaque genuinorum Actorum isthæc leguntur: Ἐτους πεμπτου της βασιλειας Ἰουστινου του φιλοχριστου κ. τ. λ. [Lequien, Or. Christ. tom. II, col. 428 et seq.] . Scilicet quæ recitat hoc loco Lequienus, prorsus conveniunt cum iis quæ in Actis nostris leguntur n. 1; ceteraque quæ de codice suo pronuntiat [Ibid. et col. 368 et seq.] , exemplari nostro similiter aptantur.

[171] [Quomodo factum ut communicaverit S. Elesbaas cum patriarcha hæretico.] Quomodo vero factum sit ut Elesbaas, quem ut sanctum veneramur, cum patriarcha hæretico communicaverit, hic paucis explicandum; siquidem, quæ inter utrumque gesta sunt, locum non modicum tenent in Actis. Audiamus primum hac de re disserentem modo laudatum Michaëlem Lequien: Nec quisquam indigne ferat, inquit, hunc principem (Elesbaan), qui hæretico episcopo Alexandrino morem gereret, inter sanctos ab utraque ecclesia catholica, Græca Latinaque, jampridem habitum. Huic namque christianissimo regi hoc condonatum fuit; qui quum remotissimam a Romanorum imperio et societate regionem incoleret, superiorem alium archiepiscopum nesciebat, præter illum qui Alexandriæ sederet: ignorans, an reliquo orbe christiano hæreticus, an catholicus haberetur, quum perinde paratus esset catholicæ communionis alterum admittere [Lequien, Or. Christ. tom. II, col. 429.] . Huic judicio subscribo non invitus; sed addo non constare Timotheum aperte oppugnasse doctrinam catholicam, præterquam initio episcopatus (et, ut dixi, videtur ab hypocrisi immunis non fuisse), ac iterum sub episcopatus finem, proptereaque evocatus est Cpolim a Justiniano, anno circiter 535. Nuper repertus est inter codices Syriacos Londinenses ejus liber adversus synodum Chalcedonensem, qui e Græco Syriace versus est [Nève, Revue des sources nouv. etc. pag. 81.] .

[172] [Scribit Justinus ad Elesbaan. Hic anno 524 exercitum et classem parat; numerus militum et navium.] Præter litteras ad Timotheum, patriarcham Alexandrinum, datas, scripsit quoque Justinus imperator ad Elesbaan, regem Æthiopiæ, servatæque sunt hæ litteræ in Actis nostris n. 28. Antequam vero ad Justinum imperatorem redierit Abramius legatus, qui mense januario anni 524 in castris versabatur Almundari regis, non procul a Mecca; et deinde antequam litteræ Justini ad Elesbaan pervenerint, in extrema Æthiopia regnantem, pars non modica dicti anni effluxerit necesse est. Id jam conjectaverat Arabum historicus [Caussin, tom. I, pag. 134.] , sed certo nunc discimus ex Actis. Hieme enim tertiæ indictionis, ut legitur ibi n. 29, id est extremo anno 524, aut initio sequentis, Elesbaan adhuc in instruendo exercitu et in paranda classe distinebatur. Pertigit autem exercitus, ut docent Acta loc. cit., ad centum viginti millia militum; quot et Dhu Nowasum collegisse, dum Negranam aggressurus erat, supra scribebat Simeon Beth-Arsamensis. Verum addunt Acta n. 31 simul fuisse quondam pedites ter centies et decies mille: cujus numeri me vadem non subscribam. Longe facilius admittendus numerus navium septuaginta, quæ instructæ fuisse dicuntur n. 29; siquidem ab institoribus Romanis, Persis et Æthiopibus eas coëmit Elesbaan: et portus indicantur ex quibus sunt adductæ. Verum absurdum est exercitum centum et viginti millium virorum memorare, et naves solum septuaginta quibus in Homeritidem erant vehendi. Quapropter Metaphrastes numerum navium circiter duplicem significat [Ap. Baronium ad an. 523, n. 17.] ; scriptores vero recentiores historiæ Arabum, nescio quo errore, loco quodam alio dicti hagiographi Græci, quo naves septuaginta memorantur, septingentas fuisse legerunt [Caussin, tom. I, pag. 131 et seq. et 134.] . Sed videtur difficultas hæc solvi posse. Quum enim fretum Bab-el-mandeb, per quod ex Africa ad Homeritidem naves pervenerunt, latitudine non superet milliaria anglica 14 1/2 [Ritter, Erdkunde, tom. XII, pag. 671.] , et plurimis insulis interspersum sit, constitutis castris in littore Homeritico a militibus qui illuc primi devenerant, aut aliqua obtenta victoria, intra breve tempus naves alios et alios adducere potuerunt.

[173] [Anno 525 post Pentecosten in Arabiam navigat Elesbaan cum exercitu; Dhu Nowasus cæditur. Ejus successores. Martyrium S. Asqir, Cyriaci et sociorum 38.] Mense Aprili ejusdem tertiæ indictionis qua exercitus instruebatur, id est, anno 525, Timotheus patriarcha Alexandriæ in templo S. Marci synodum coëgit, et die sequenti sacram Eucharistiam, in theca argentea repositam, per presbyterum misit ad regem Æthiopum; hortans eum ut contra persecutorem bellum moveret. Act. n. 28. Tum instructo exercitu classeque parata vectus est trans fretum S. Elesbaan, non multo post Pentecosten anni 525. Acta n. 29, 30. Devicto cæsoque Dhu Nowaso, proregem constituisse fertur Abrahamum, ibid. n. 38, idemque legitur in chronico Joannis Asiæ episcopi, ut suo loco videbitur. Verum historici Arabes in pluribus dissentiunt, et primo quidem post Dhu Nowasum alios principes Homeritas in Arabia felice dominatos esse aliquamdiu significant; quod iterum de provincia una aut altera, maxime de tractibus montanis intelligendum esse haud dubito. Inter hos principes nominant primo loco Dhu Djadan [Schultens Imp. Joctan., pag. 11, 39; Caussin, tom. I, pag. 134 et seq.; cfr ib. pag. 74 et tom. II, pag. 296 et seq.; Schultens. pag. 7.] , qui periit anno jam 525 aut paulo post; deinde Marthadum, ejus filium, et demum Alcama-Dhu-Kifan, filium Sjarabhil, filii Dhu Djadan. Ex menologio Æthiopico, dicto Senkessar, videtur et Sjarabhil aliquamdiu principatum tenuisse, vel vices supplevisse patris sui. Hunc enim esse arbitror Sarabahal, regem Homeritidis, qui memoratur in dicto menologio ad diem 24 novembris; nam aliud tempus haud reperio quo quæ ibi narrantur contingere potuerint. En verba synaxarii Æthiopici, quæ nobis nova martyria Homeritarum revelant, vel Æthiopum in Homeritide degentium, nec prætermitti hic possunt: Item martyrium sancti Azqir sacerdotis, et 38 aliorum civium Negranensium, temporibus regis Homeritidis Sarabahal [Cfr Fresnel in Jour. Asiat. tom. XVI, pag. 278.] ; a quo quum in carcerem conjectus esset Azqir et vetaretur ne quis ad eum accederet, congregati sunt illic viri quinquaginta in die baptismi (Epiphaniæ), festumque illud celebrarunt: quam ob causam a rege accersiti sunt. Quum illum adiret sanctus, obviam ei factus est Cyriacus quidam, qui quum sanctum salutasset, illico catenis vinctus est. Azqir deinde, mandato regis, tormentis affectus est; et quum e ligno eum suspendissent, prius submisso igne, dein ei caput absciderunt [Senkessar ap. Sapeto, Viaggio, pag. 466 et seq.] . Celebratur hoc martyrium et in Calendario Æthiopico apud Ludolfum [Comment. ad hist. Æthiop., pag. 399.] , ubi ad dictum diem 24 novembris Æthiopici, seu 20 novembris juliani hæc leguntur: Azkirus et Cyriacus; et ad diem perendimum, seu 22 ejusdem mensis: Negrani martyres. Num vero hi martyres quadraginta, vel triginta novem, computati fuerint inter martyres 4,252, qui similiter Negranæ occubuerunt, supra n. 167, certo definiri non potest. Eos apprime distinguit synaxarium Æthiopicum, nec idem est tyrannus a quo supplicio sunt addicti.

[174] [Expeditionis historia ex auctoribus Arabibus, et primo ex Hamza. Iter Dhu Thalebani ad Æthiopiam et forte Cpolim.] Præter regem Dhu Djadan, vel Dhu Djeden, quem historici Arabes aliquot in locum Dhu Nowasi suffectum esse scribunt, iidem Aryatem quemdam, Dhu Nowasum inter et Abrahamum, fuisse Homeritarum regem unanimes perhibent; et quidem eum ducem dicunt, non vero Elesbaan, exercitus a quo Dhu Nowasus est devictus: excepto Hamza Isfahani, qui non secus ac historici Græci, ipsum Elesbaan expeditionem duxisse scribit. Denique, omisso Esimiphæo, statim a morte Dhu Nowasi Aryatem regnasse ferunt: quod factum non esse, nisi quando in Esimiphæum rebellio est concita, supra docuimus et mox ulterius ostendetur. Audiantur interim historici Arabes: Inter hæc, inquit Hamza supra dictus sæculi noni scriptor, Yemanensium aliquis, qui dicebatur Dhu Thaleban, mari transfretavit ad regem Habassinorum, qui fidem quoque Christi profitebatur. Ad hunc querelas ea super re (cæde Negranensi) detulit; et quid in christianos patrasset Dhu Nowasus exposuit. Iter istud Dhu Thaleban, seu Dus Ibn Dhi Thaleban, commemorant historici Arabes omnes; et iis credendum esse, licet rem omittant scriptores Græci, non videtur dubitandum. Etenim aliquot tantum milliaribus distat Homeritis ab Æthiopia, sed a Constantinopoli distat utraque leucis quingentis. Rex Habassinorum, sic Hamza prosequitur, per litteras negotium cum Cæsare Romanis imperitante communicat, et veniam sibi dari petit ad exercitum in Yemanam immittendum. Jussit ille ut Dhu Thalebanum in regno suo vicarium relinqueret; atque ipse cum copiis suis Yemanam versus contenderet. Die tantum interposito, rex Habassinorum in Yemanam properat cum septuaginta mille viris [Ita et alii ap. Caussin, pag. 132; vide hic n. 172 et 176.] . Funditur fugaturque Dhu Nowasus. Missi qui vestigia ejus persequerentur. Ille celsa scandens perrexit ad mare usque, atque semet in illud præcipitem dedit [Imper. Joctan. pag. 39.] .

[175] [Dhu Nowasus gladio periit. Narratio Taberitæ de Dhu Thalebano] Ita periisse Dhu Nowasum scribunt etiam Nuweirius, Taberita et ceteri Arabes; Acta vero et Joannes Asiæ episcopus, eum a rege Æthiopum occisum referunt. Cum his consentit Malalas: Axumitarum vero rex, inquit, victoria tandem potitus, Homeritarum regem bello captum occidit, deleto exercitu ejus toto, regionibus etiam regnisque ejus occupatis [Malalas, pag. 434.] . Solus Theophanes ex oscitantia Dhu Nowasum captivum servatum dicit: Deo igitur opitulante magnam ille retulit victoriam, regemque Damianum, Syris Dimionem, ceteris Dimnum, Dunaan, etc. vivum captivum egit, Homeritarum regionem eorumque regiam reddidit plane subditam [Tom. I, pag. 347.] . Standum videtur cum monumentis sinceris, et Mahumete antiquioribus; quale est chronicon Joannis, et esse Acta nostra non dubitamus. Præter IIamzam audiendus et celebris Arabum historicus Taberita, qui nono vertente sæculo scripsit: Aliquis eorum (Negranensium), inquit, cui Dus Dhu Thaleban nomen, super equo per arenas sese quanta potuit celeritate surripiens, evasit. Dhu Nowasus deinde cum copiis Sanaam, regionis Yemanensis, revertit. Atque hæc quidem hactenus. At Dus Dhu Thaleban, quum ita evasisset, ire perrexit ad cæsarem, Romanorum dominum, ejusque opem contra Dhu Nowasum et armatos ejus imploravit; exponens simul quid ab iis editum esset. Hamza, qui scripsit post Taberitam, iter Cpolitanum neglexit; et quum de illo altum sileant Græci, haud crediderim factum esse. Secus dicendum de Thalebani itinere Æthiopico.

[176] [ejusque itinere, et de universa expeditione Æthiopica.] Pergit Taberita: Regessit ei Cæsar: Longius dissitæ sunt regiones tuæ a nostris, neque ulla ratione te copiis possumus adjuvare: sed pro te scribam ad regem Habassiæ, qui ut hanc quoque religionem fovet, ita propior est regionibus tuis quam nos. Is opem tibi præsidiumque præstabit; simulque ulciscetur eos qui te oppresserunt, atque in te tuosque religionis consortes omnia sæva sibi permisere. Literas ergo ei tradit Cæsar ad regem Habassinorum, in quibus justa violata, et vim popularibus religionis illatam increpitans, opem ei ultionemque ab oppressore præstari mandat. Ille triginta millia [Vide supra n. 174.] cum eo illuc destinat, duce Aryato [Supra n. 127.] , his sub mandatis: si tu deviceris eos, tertiam partem virorum occidito; tertiamque regionum devastato; tertiam item mulierum liberorumque, captivam avehito. Hæc procul dubio ab Elesbaan præcepta non sunt; sed præcipienda esse a principe his in adjunctis rerum, mahumetani, pro ethica sua, cogitarunt. His copiis, in quibus erat etiam Abraha Alasjram, qui postmodum prorex fuit Yemanæ, egressus Aryatus, simulque Dus Dhu Thaleban, trajecto mari ascendunt in litus Yemanæ. Re audita Dhu Nowasus Himyaritas, reliquasque tribus Yemanæ sibi obedientes evocat. Illi conveniunt non sine dissensione et dissipatione, quum propter angustias, tum quod tanta moles molestiarum subito ingruisset. Nihil itaque belli fuit, nihil cædis [Cfr Acta a n. 32.] ; sed in fugam mox conjectis qui advenerant, Aryatus cum copiis suis introivit [Taberita, ap. Imper. Joct. pag. 109.] .

[177] [Emendatur Taberita ex Procopio Aryates prorex Homeritas multum vexavit.] Addit, ut Hamza, Dhu Nowasum in mare præcipitem se dedisse. Quum vero Taberita annis plus quam trecentis post bellum, quod hoc loco memorat, historiam suam ediderit, magis credendum Procopio qui coævus fuit, et vivente adhuc Abraha Alasjram scripta sua Cpoli vulgavit. Negligi itaque non potest Esimiphæus, ut supra est dictum; Aryates vero censendus est dux ille, quem, rebellante Abrahamo Alasjram, ab Elesbaano contra eum missum esse, scribit Procopius; cujus nomen a Procopio reticetur. Atque hæc circa annum 530 evenisse, regnasse vero Aryatem in Yemana (aut in ejus majori parte, reliquam forte retinente Abrahamo), supra monuimus. Quibus præmissis, jam procedat narratio Taberitæ: At Aryatus Yemanam calcare Habessinis suis, atque tertia parte virorum occisa (in quibus narratorem res gestas ad mores mahumetanorum accommodasse monuimus), tertia regionum direpta, captivam multitudinem ad Negasjum, quo nomine hodieque Habassinorum rex vocitatur, submisit. Ipse remansit, opprimens divexansque regionem. Tum quidam Yemanensium, memorans quid invexisset ipsis Dus Dhu Thaaleban de negotio Habessinorum, dixit: “Non ut Dus, nec ut appendices ephippii ejus” i. e. ut exitus ejus itineris. Proverbium ad hunc usque diem in Yemana viget.

[178] [Contra Aryatem rebellat Abraha Alasjram, eumque cædit.] Quum Aryatus annos aliquot in Yemanæ imperio transegisset, id ei ereptum ire contendit Abraha Habassius, sub eo militans. Veriora censemus quæ scribebat Procopius coævus, supra a n. 124: Ante Aryatem regnasse Esimiphæum, qui a rebellibus in castellum quoddam inclusus est; his Abrahamum sese adjunxisse et ut verisimile est, in parte aliqua Yemanæ regem egisse, deinde rebellasse iterum et tum regnum esse consecutum. De hac rebellione altera scribere Taberitam in sequentibus, vix dubitandum videtur [V. Lebeau, Hist. du B. E. edit. Saint-Martin, tom. VIII, pag. 59, not. (4).] . Sciderunt se inter hos ambos, inquit, Habassinorum studia, ad quemque eorum parte exercitus sese adjungente. Alter in alterum deinde educunt; jamque propinquantibus, atque ad manus venire paratis utriusque copiis, mittit Abraha ad Aryatem: Enimvero non recte facis, quod Habassinos inter se velis collidi ut rem nostram constituamus; quin in solitariam potius pugnam utrinque descendimus, ut ei qui adversarium suum straverit, reliquæ copiæ accedant? Respondit Aryates: Profecto æquam tulisti conditionem; exi modo. Exiit ergo adversus eum Abraha. Erat is brevis, corpulentus, catus, religiosus in christianismo suo, quod et inferius repetit. Exiit quoque adversus eum Aryates (erat is magnus, longus, pulcher,) hastam manu retinens. Abrahæ erat satellitium quod tergum defenderet. In eo servus, Abuda dictus. Quum pedem propius contulissent, hastam suam extulit Aryates, percussurus caput Abrahæ, in synciput eam intendens. At hasta in frontem Abrahæ incidens, ejus supercilium, oculum, nasum, labrumque leviter vulneravit; indeque nomen traxit Abrahæ Alasjeram, i. e. fissuris notati. Abrahæ servus impetu dato Aryatem occidit. Sic omnes Habassini in Yemana ei adjuncti: quod circa annum Christi 540 factum esse diximus.

[179] [Occiso Aryate Abrahamus regnum capessit. Favet christianis, ejus expeditio Meccana.] Aryatem ab ipso Abrahamo occisum esse scribit Nuweirius, regnumque ejus ac mortem his paucis commemorat: Dhu Nowasus ultimus est regum Yemanæ ex Kehtano (quem eumdem esse censent plerique cum Jectan, filio Heber. Genes. X) descendentium. Universi, quibus ab iis regnatum est, anni, sunt ter mille octoginta duo. Quum sic regnum Yemanæ invasissent et occupassent Habassii, opes dispertitus est Aryates, quem alibi dixerat fratris regis Æthiopis filium, inter Æthiopes nobiles eminentes, exclusis qui tenui essent conditione. Hac occasione Abraha, unus ducum Habassiorum, collectis copiis, adversus Aryatem insurrexit; eumdemque bello persequens suamet manu interemit. Procopius ducem anonymum e regia propinquitate lectum, quem ab Elesbaan contra Abrahamum missum fuisse scribit, et nos Aryatem esse haud dubitamus, ab ipsis copiis suis rebellibus interfectum perhibet. Post cædem Aryatis pacifice Abrahamus regnavit, et ut prorex a rege Æthiope agnitus est. In fine regni, ipso anno quo natus est Mahumetes, seu Christi 570 [Cfr Caussin, tom. I, pag. 282 et seqq.] , bellum movit contra Meccam et delubrum Caba, sed infeliciter: cujus rei fabulosissimam historiam texuerunt mahumetani, magistri sui verba commentantes [Alcoranus, sura 105.] . Sed de regno Abrahami seu de iis potius quæ in gratiam religionis christianæ gessit, dicendum ad diem 19 decembris, quo S. Gregentius colitur. In hujus enim Vita frequentissime Abrahami mentio occurret.

[180] [Hæresin monophysiticam in Homeritidem penetrasse scribit Joannes episcopus;] Hæresis monophysitica regnante Abrahamo in Homeritidem penetravit, si fides Joanni, Asiæ episcopo, huic hæresi addictissimo. De Elesbaa enim scribit in hæc verba: Zelo incensus, copias adversus tyrannum, Dhu Nowasum, eduxit, captumque occidit: exercitum quoque ejus delevit, et universos Homeritidis judæos funditus exstirpavit. Regem denique christianum zeloque fidei præditum, Abraham nomine, Homeritis præfecit. In quibus prætermitti Esimiphæum et Aryatem proreges, suo loco observavimus. Atque ita universis christianis, qui ob persecutionem et judæorum metum dispersi dissipatique fuerant, collectis, christiana religio in illa regione restituta est. Misit autem Alexandriam et episcopum inde accepit antequam Chalcedonensis synodus ea loca pervasisset. Qui quum regionem illam brevi rexisset, vita functus est. His significatur forte Joannes Paramonarius; quem tamen alibi ad Æthiopiam, non ad Homeritidem, missum esse, satis manifeste scripserat. [Supra n. 121 et 123.] Quumque Homeritarum rex invectum in Alexandrinorum urbem Chalcedonense concilium, ejectumque propter fidem Theodosium, ac sede sua, quod synodum amplecti detrectaret, deturbatum comperisset; ipse quoque ea re offensus episcopum ex urbe Alexandria recipere noluit [Bib. Orient. tom. I, pag. 383 et seq.] .

[181] [sed id non contigit tempore de quo scribimus: et usque ad annum minimum 570 paucos tantum ibi asseclas habuit.] Victus est Dhu Nowasus anno 525, et non multo post episcopum Alexandria accersiverit rex Elesbaan; Theodosius autem, patriarcha hæreticus, sede sua pulsus est anno solum 538, postquam eam tenuerat annos fere duos: ex quibus patet multa scriptorem hunc prætermittere. Licet vero concedendum forte sit, aliquos in Homeritide circa medium sæculum VI adhæsisse monophysismo, et frustra dudumque, ut sibi episcopi suæ sectæ mitterentur, Justinianum imperatorem rogasse, ut narrat Joannes in sequentibus, id profecto de ipsa gente deque Abrahamo dici nullatenus potest. Etenim in vivis agebat tum rex Elesbaan, quem Procopius religionis christianæ cultorem eximium appellat, et cujus Abrahamus in Homeritide gerebat vices. Insuper erat hic amicissimus S. Gregentii, episcopi Taphar, seu Dhafar, quem probe catholicum fuisse ostendemus ad diem 19 decembris quo colitur. Placet interim hæc confirmare ex iis quæ de ætate illa ecclesiæ Homeriticæ scripsit Michaël Lequien: Alexandrinorum pontificum cura et studio, inquit, ad Christum traducti Homeritæ, illorum regimini subditi permanserunt; nihil mirum igitur, si ordinati et electi Alexandriæ ipsorum episcopi, monophysitarum hæresim ex Ægypto secum detulerunt, in qua ortum habuerat et impune grassabatur: atque ita incautos greges sibi commissos in hæresim captivos deduxerunt et tenuerunt. Neque tamen contigit illud in prima eorum ad fidem revocatione sub Justino seniore, ut inepte garriunt e secta Jacobitarum, seu monophysitarum, historici; non enim passus esset Justinus religiosus princeps, Chalcedonensis fidei strenuus assertor, qui Homeritarum conversioni tanto studio allaboraverat, e monophysitis episcopos ad eos mitti, quos semper infensos habuit, quorumque patriarchas ipsos, tam Alexandria, quam Antiochia ejecerat. Quin Procopio et Theophane locupletissimis testibus, tam Elesbaas Æthiopum, quam Abraham, rex Homeritarum, christiani orthodoxi fuerunt [Oriens Christ. tom. II, col. 371.] . Et alibi de ecclesia Æthiopum scribit, hæresin in ea dominari cœpisse quando Ægyptus occupata est a Mahumetanis. Dein addit de christianis Homeritis: Narrationem illam Joannis Asiæ convellam amplius in ecclesia Homeritarum, ubi ostendam Gregentium illis Indis Arabibus toto Justiniani imp. tempore episcopum et metropolitan præfuisse [Oriens Christ. tom. II, col. 647.] . Crediderim ego missum minime esse S. Gregentium ab imperatore Justino, aut initio imperii Justiniani, seu circa annum 527; sed dum jam rex erat Abrahamus. Ei enim superstes fuit et ultra annum 570 vitam in episcopatu protraxit. Sed de his dicetur ad 19 decembris, uti et de ulteriori conditione religionis christianæ in Homeritide usque ad ortum superstitionis mahumeticæ [Bib. Orient. tom. III, part. 2, pag. 605 et seq.] .

§ XVII. Cultus martyrum Negranensium e fastis sacris Latinis et Græcis.

[De cultu S. Arethæ et sociorum ex martyrologis latinis;] Martyribus Negranensibus duplex obtingit annuntiatio in Martyrologio Romano, et primum quidem ad diem 27 julii his verbis: Apud Homeritas commemoratio sanctorum martyrum, qui sub Dunaan tyranno ob Christi fidem incendio traditi sunt. Quod qua de causa factum sit non satis percipio: etenim ad diem illum in nullo martyrologio antiquiori annuntiantur. Verumtamen solent martyrologi, ubi dies aliquis jejunior apparet, sanctum unum alterumve aliunde adsciscere, quorum dies obitus aut passionis ignoratur. Legerat scilicet Baronius in historicis Græcis, quos hic pro more in notationibus appellat, in persecutione Negranensi martyres multos occubuisse præter S. Aretham et socios proceres, qui in Menologio Sirleti ad 24 octobris celebrantur; et ideo alicubi eis locum dandum esse censuit. Quum vero dies 27 julii martyrologii sui exuberaret minime et adscriptos haberet martyres nonnullos persecutionis Arabum in Hispania, huic quoque diei alterius persecutionis Arabicæ victimas attribuit. Ad diem deinde 24 octobris S. Aretham et socios annuntiat idem his verbis: Apud Homeritas in civitate Negran passio sanctorum Aretæ et sociorum trecentorum et quadraginta, tempore Justini imperatoris, sub Dunaan judæo tyranno: post quos christiana mulier incendio tradita est; cujus filius annorum quinque, cum balbutiendo Christum confiteretur, nec blanditiis nec minis retineri posset, in ignem ubi mater ardebat, se præcipitem dedit [Cfr supra n. 160.] . Martyres Negranenses ignorarunt non solum martyrologi latini antiqui omnes, sed ipsi quoque Maurolycus, Walasserus seu Canisius et Galesinius. Eos primus e Surio mutuavit Molanus in editione altera martyrologii sui, ubi hæc habet ad præsentem diem: Die vigesima quarta, sanctorum martyrum Arethæ et sociorum.

[183] [ex menologio Sirleti et Menæis excusis;] Hunc secutus est Baronius, simul præ oculis habens menologium ms. a Sirleto, custode olim bibliothecæ Vaticanæ, e Menæis Græcorum contractum, quodque idem martyrologus in notationibus Menologium Græcorum vocare solet. In dicto menologio, quod postmodum ab Henrico Canisio typis publicatum est, hæc leguntur ad diem 24 octobris: Natalis magni martyris Aretæ et sociorum ex Æthiopia (immo ex Arabia) sub Justino imperatore. Aretas, vir sanctissimus, sua prædicatione multos ad Christi fidem conversos martyres Christo ipse secum obtulit [H. Canisius, Lectiones antiquæ, edit. Basnagii, tom. III, part. 1, pag. 481.] . Dum ex Æthiopia Sirletus S. Aretham oriundum dicit, prodit se exscripsisse aut summatim composuisse quæ habent Menæa Græcorum. Horum enim synaxarium ad diem 24 octobris, ex Raderi nostri versione ms., hujusmodi est: Erat Arethas primus inter suos in urbe Negra apud Æthiopas (l. Homeritas, vel Arabas), imperante Justino; cum apud Æthiopas regnaret christianissimus rex Elesbaan; apud Homeritas quidam judæus Dunaan. Hæc autem regio in literis sacris appellatur Saba; a Græcis Arabia felix. Elesbanus autem Dunaan Hebræum vi sibi subjecit, et in ejus civitatem præsidium posuit; quod rebellans Hebræus oppressit, excurritque ad urbem Negram, quam etiam obsedit et expugnavit, non vi sed perjurio, omnesque, christianos interfecit, viros juxta ac mulieres. Hic sanctus Arethas, cum prius omnes in fide Domini nostri Jesu Christi confirmasset, ad extremam senectutem pervenit, ita ut incedere non posset, et cum ad capitis punitionem damnatus esset, gestandus fuerit. Ergo ad supplicii locum deportatus cum gaudio cervicem ferro resecandam præbuit, spiritumque Deo tradidit. Mutuavit hæc Menæorum synaxaristes ad verbum ex Menologio Basilii imperatoris, non videns quam parum cohærerent quæ de situ Negranæ in Æthiopia continent ejusque oppugnatione a rege Homerita. Præterea vix quidquam habet synaxarium istud tam nobili martyrum cœtu, vel potius dixerim legione, seu multitudine, dignum.

[184] [ex menologio antiquissimo] Audiatur itaque synaxaristes alius, qui Menologium Græcum a Sirmondo nostro repertum, dictumque a majoribus Synaxaria vel Synaxarium Sirmondi, conscripsit, ac Cpoli floruit, ut suadet ejus liber, et quidem, ut credit Papebrochius, ante annum Christi M. Licet vero desit synaxarii principium in excerptis nostris, quoniam, ut notat laudatus Papebrochius hoc ipso loco, cum Menæis excusis undequaque conveniebat, tamen quæ adservata sunt, siquidem ex iis Actorum nostrorum narratio cumprimis confirmatur, hic typis excudere haud dubitamus. Circa initium hæc habet præter Menæa Synaxarium Sirmondi, quæ manifesto ex Philostorgio sunt deducta, supra n. 46: Ὁμηριται δε οὑτοι, οἱ και Σαβαιοι καλουμενοι, ἐκ της Χεττουρας τῳ Ἀβρααμ γεγονασι. Dein post verba Menæorum: Προς την Νεγραν πολιν ἀνεδραμεν, ἡν και πολιορκησε, οὐ δυναμει ἀλλ᾽ ἐπιορκιαις, excurritque ad urbem Negran etc., in hunc modum synaxaristes Sirmondi prosequitur: Μετα δε το ταυτην λαβειν, πρωτον μεν ἀνορυξας τον ταφον του ἁγιωτατου ἐπισκοπου Παυλου, πυρι παρεδωκε τα ὀστα αὐτου και την τεφραν ἐλικμησεν· ἐπειτα ἱερεις και λευιτας, και μοναζοντας, και μοναζουσας ἐν καμινῳ πυρος