Ökumenisches Heiligenlexikon

Einleitung September VI

Sep. VI

Stiltingus, Joannes
Suyskenus, Constantinus
Perierus, Joannes
Cleus, Joannes

Acta Sanctorum Septembris, ex Latinis & Græcis, aliarumque gentium Monumentis, servata primigenia veterum Scriptorum phrasi, Collecta, Digesta, Commentariisque & Observationibus Illustrata a Joanne Stiltingo, Constantino Suyskeno, Joanne Periero, Joanne Cleo, e Societate Jesu Presbyteris Theologis. Tomus VI, quo dies decimus nonus, vigesimus, vigesimus primus, vigesimus secundus, vigesimus tertius & vigesimus quartus continentur.

Antwerp
Bernardus Albertus Vander Plassche 1757

[16], XXII, [12], 926, [73] p.; ill.

ACTA
SANCTORUM
SEPTEMBRIS
Ex Latinis & Græcis, aliarumque gentium Monumentis, servata primigenia veterum Scriptorum phrasi,
COLLECTA, DIGESTA,
Commentariisque & Observationibus
ILLUSTRATA
A
JOANNE STILTINGO,
CONSTANTINO SUYSKENO,
JOANNE PERIERO,
JOANNE CLEO,
E SOCIETATE JESU PRESBYTERIS THEOLOGIS.
TOMUS VI
Quo dies decimus nonus, vigesimus, vigesimus primus, vigesimus secundus, vigesimus tertius, & vigesimus quartus continentur.

ANTVERPIÆ,
Apud Bernardum Alb. vander Plassche. MDCCLVII.

MARIÆ AMALIÆ
REGIÆ PRINCIPI HUNGARIÆ, BOHEMIÆ, CROATIÆ, SLAVONIÆ DALMATIÆ ETC.,
ARCHIDUCI AUSTRIÆ
DUCI BURGUNDIÆ, BRABANTIÆ, LUXEMBURGI, GELDRIÆ, STYRIÆ, CARINTHIÆ, CARNIOLIÆ, MEDIOLANI &c., COMITI FLANDRIÆ, HANNONIÆ, NAMURCI, TYROLIS &c. &c.

Post plura volumina de Actis Sanctorum Serenissimis Fratribus ac Sororibus Tuis dicata, modo ad Te reverenter accedimus, SERENISSIMA ARCHIDUX, ut sextum mensis Septembris tomum, totius Operis quartum & quadragesimum, nomini Tuo dicatum, venerabundi deferamus. Hunc speramus eo a Te accipiendum favore, quo nos ipsos olim excipere dignata es, quando non solum affabilitate Tua recreati sumus, sed mira etiam verborum gratia, quæ tenellam ætatem longe superabat, in admirationem rapti. Habebis autem in oblato volumine numerosam legionem fortissimorum militum, qui pro imperio Romano arma gesserunt, pro fide, pro pietate, pro justitia ad mortem usque strenue decertarunt. At non hi soli, sed reliqui etiam Sancti, de quibus agitur, sive viri illi fuerint sive mulieres; sive juvenes sive senes; sive pauperes sive divites; sive sæcularem vitam duxerint sive ecclesiasticam aut monasticam, præstantissimi fuerunt milites, robustissimi bellatores. Cum enim vita nostra super terram sit perpetua militia, & nemo ad coronam perveniat, nisi qui legitime certaverit; omnes Sancti bella sibi gerenda censuerunt, omnes arma sibi idonea corripuerunt, omnes admirabili fortitudine hostes animæ suæ superarunt. Quanta quamque excelsa sit Sanctorum fortitudo, SERENISSIMA ARCHIDUX, nequit paucis exponi. Non in lacertis illa sita est, neque in viribus corporis; sed in animi firmitate, qua omnibus vitiis resistitur, omnes virtutes proteguntur. Tanta vero hæc fuit Sanctorum firmitas, divino roborata subsidio, ut nullis enervaretur blanditiis, nullis cederet illecebris, nullis terreretur periculis, nullis frangeretur molestiis, nullis suppliciis nec morte ipsa superaretur. Longum esset inquirere, quibus conatibus ad sublimem adeo virtutem ascenderint Dei amatores. Variis enim modis pro diverso vitæ instituto incensum Dei amorem in cordibus suis accendere magisque semper inflammare studuerunt. Ut vero amor ille divinus contra omnia adversantia fortior evaderet & robustior, terrenarum rerum cupiditates, perniciosas veræ virtutis hostes, primum expugnare & ejicere laborarunt. Avaritiam, qua multi ad interitum pertrahuntur, opum contemptu expulerunt. Superbiam, vitiorum venenatam radicem, perpetuo oppugnarunt, debilitarunt, exstinxerunt. Blandam luxuriæ voluptatumque tyrannidem, qua innumeri mortales misere pereunt, constanti vigilia continuerunt, vitaque austera & corporis macerationibus eliminarunt. Calcatis viriliter mundanis studiis, superatisque divitiarum, honorum, voluptatum, commodorum cupiditatibus, gravissima pro Dei honore certamina intrepide subiverunt, in iisque eximia patrarunt virtutis facinora. Juvabit pauca producere specimina ex tomo Tibi dicato, PRINCEPS REGIA. Sanctus Apostolus Matthæus primum, vocante Christo, patrem domumque & opes paternas reliquit, ut pauperem cum Jesu vitam duceret. Deinde, relicta patria, in Æthiopiam longe dissitam profectus est, ut fidem gentilibus prædicaret. Quanti animi erat, virum pauperem, omnique humano solatio carentem, tanto itineri se committere sine pecunia, sine supellectile, sine jumentis, sine ullis peregrinantium commodis? Quantæ fortitudinis, adire gentem barbaram & ignotam, rituum suorum amantem & tenacem, ut eam ab avita superstitione ad veram religionem, ad novos ritus, ad fidem Christianam traduceret? In itinere sibi augurari poterat extremam paupertatem, rerum omnium indigentiam, viarum incognitarum difficultates, labores insuperabiles, sexcenta alia incommoda & pericula. In ipsa Euangelii prædicatione nihilo leviora exspectanda noverat, videlicet petulantis plebeculæ irrisiones, contumelias, calumnias, maledicta, aliorum sinistra judicia, detractiones, impugnationes; sacerdotum gentilium invidiam, odia, persecutiones; principum indignationem, iracundiam, crudelitatem, indeque carceres, pœnas, mortem ipsam violentis cruciatibus inferendam. Hæc omnia, aliaque similia, quæ sibi obventura, Christo prædicente, dudum intellexerat, deterrere a cœptis potuissent virum minus fortem. At amor Dei animum S. Matthæi omnium periculorum metu majorem fecerat. Eximia igitur animi magnitudine iter laboriosum suscepit, perpetua inter incommoda ac mortis pericula fidem prædicavit, eamque demum fuso sanguine confirmavit. Eximiam S. Matthæi virtutem imitati sunt plures fidei prædicatores, qui & patriam suam reliquerunt, & gravissimos susceperunt labores, & caput suum mille objectarunt periculis, ut gentiles ad veram perducerent religionem. Tales fuerunt Andochius presbyter & Thyrsus diaconus, fidei dilatandæ studio ex Asia in Galliam profecti, illustrique inter labores martyrio coronati. Talis fuit Emmerammus antistes, qui cum patria sedem episcopalem deseruit ad fidem in Hungaria prædicandam; detentusque in Bavaria, apostolicis prædicationibus se addixit, mortemque gloriosam consecutus est. Talis fuit Gerardus, Chanadiensis in Hungaria episcopus, qui patriæ similiter nuntium remiserat ad excidendas gentilitiæ superstitionis in Hungaria reliquias, ubi & palmam martyrii per furibundos gentiles adeptus est. Tales fere fuerunt Theodorus, archiepiscopus Cantuariensis, qui patriam habuit Tarsum in Cilicia, prædicationis palæstram in Britannia; Chunialdus & Gisilarius presbyteri, qui fidem Christianam dilatarunt in Bavaria. Nam & hi, etiamsi violenta morte non fuerint sublati, multos suscipere labores, plurimis se exponere periculis non dubitarunt. Si modo aliorum antistitum, qui sedes habuerunt, ubi Christiana religio erat stabilita, res gestas attente inspexerimus, luculenter videbimus, illis quoque gravia non defuisse certamina, in iisque admirabili constantia stetisse invictos. Unicum brevitatis causa producam S. Liberium Papam, ex cujus virtute de aliis Sanctis non improbabilis fiet conjectura. Pontificatum Liberius gessit annis quatuordecim, totidem adversus Arianos, multitudine, potentia, dolis, fraudibus, violentis consiliis metuendos, constanter decertavit. Vix dignitatem Pontificiam adeptus erat, quando Ariani cum ipso imperatore Constantio instare cœperunt apud Liberium, ut in condemnationem S. Athanasii, quem fictitiis criminibus insimulabant, suo suffragio consentiret. Facile prævidere poterat, quanta futura esset imperatoris indignatio, si resisteret, cum Athanasius accusaretur ut imperatoris inimicus; stetit tamen invictus pro sancti antistitis innocentia, imo & pro fidei causa, quæ istis cuniculis oppugnabatur. Laceratur itaque fama Pontificis apud populum Romanum, Pastoris sui amantem; sed ille non terretur. Congregantur ab imperatore concilia, in quibus antistites alii aperta vi Athanasium damnare coguntur, alii exsilio mulctantur. Nec horum exsilio, nec illorum lapsu flectitur Liberius. Romam a Constantio mittitur Eusebius eunuchus, qui promissis & comminationibus tentat Pontificem: at nec blanditiæ virum constantem emolliunt, nec minæ frangunt. Trahitur tandem ad imperatorem, qui omni molimine laborat Liberium permovere. Ipse Athanasium accusat, ab orbe universo damnatum dicit, quanto eum odio prosequatur, declarat; instat, urget, exsilium intentat. At adeo prudenter ad omnia respondit vir fortissimus, ut nec majestatem imperatoriam læserit, nec Athanasium deseruerit; sed constantiæ præmium habuerit exsilium. Pari fortitudine tulit diuturni exsilii incommoda. Pari constantia post exsilium hæreticis restitit, quando decepti ab Arianis erant in concilio Ariminensi antistites. Nam Liberius cum paucis fortiter se opposuit, Arianorum triumphos reddidit irritos, vulnus Ecclesiæ sanavit, lapsos ad pœnitentiam revocavit. Tanta fuit perpetuas inter Arianorum molitiones Liberii constantia, etiamsi illa calumniis fuerit obscurata; tanta sanctorum episcoporum omnium, qui pro fide & justitia fortiter certare, exsiliaque & carceres, mortemque ipsam perferre non recusarunt. Oculos modo, SERENISSIMA ARCHIDUX, in sanctos martyres tantisper conjiciamus. Præter alios complures intuebimur sex fere Thebææ legionis millia, viros omnes fortissimos, qui miro consensu, pari virtute & gloria pro fide & justitia fortiter pugnarunt, vicerunt, triumpharunt. Militabant fideliter pro Romani imperii incolumitate, neque belli pericula detrectabant, parati contra hostes quoslibet arma sumere. Verum cum Maximianus, Christianorum acerrimus inimicus, eorum opera uti vellet in Christianis ad supplicia perquirendis; negant sibi per Dei leges licitum esse ejusmodi exsequi mandata, & Christianos se fatentur. Durum quidem erat generosis militibus detrectare imperium, cum rebellionis notam sibi inurendam, pœnamque infligendam, non ignorarent. At lex divina, a qua vir fortis nec ignominiæ nec pœnæ metu recedit, liberum Christianis militibus dictavit responsum. Maximianus igitur legionem decimari jubet, occisoque quolibet decimo, impia mandata iterari. At fortissimi milites, nec visa commilitonum cæde, nec proprio periculo terrefacti, sacrilega ministeria obituros se negant. Rursum decimus quisque, inspectantibus aliis, trucidatur. Nec moventur ferali spectaculo viri constantes, nec ad vitæ suæ defensionem excitantur: non deflent mortem Sociorum, sed laudant, eosque sequi desiderant. Itaque Maximianus, acceptis iterum eorum responsis, piis æque ac modestis & liberis, reliquos omnes mactari jubet. Illi vero gloriosa morte ad præmia evolarunt sempiterna. Eadem virtute, simili constantia, reliqui Martyres, de quibus agimus, per ignominias, contumelias, cruciatus varios, mortemque cruentam, ad palmam martyrii pervenerunt. Neque virorum hæc tantum est gloria, SERENISSIMA ARCHIDUX. Tenellæ etiam virgines pari fortitudine invictas se præbuerunt. S. Thecla, ut virginitatem servaret illæsam, ursis ac leonibus devoranda objici non timuit; ad conspectum flammarum, quibus exurenda erat, non exhorruit. Bis morti divinitus erepta, deinde adversus corrupta mundi judicia, dæmonum impugnationes, carnis illecebras, felicissime dimicavit. Pomposa, Susanna, Digna, Merita, Drosis, omnes virgines, illustri martyrio docuerunt, veram virtutem nec principum iracundia, nec tyrannorum crudelitate, nec suppliciorum acerbitate superari; sed invictam in quibuslibet malis perstare, ac de omnibus constanti patientia triumphare. Accedunt & aliæ heroides, Salaberga abbatissa, Lutrudis, Maura, pluresque virgines, quæ fidei gladio armatæ, & spei clypeo protectæ, per viam angustam, multisque hostium insidiis infestam, ad regnum cælorum perruperunt. Hisce perpetuum cum multis hostibus fuit bellum, crebra cum pravis animi affectionibus pugna, frequens cum insanis mundi amatoribus conflictus. Mitto jam dicta certamina, quibus avaritiam, superbiam, luxuriam fortiter expulerunt. Non exponam, quam constanti in omnes homines amore invidiam penitus exstinxerint; quam potenter gulam coërcuerint, necessariaque dumtaxat alimenta corpori indulserint. Non recensebo perpetuos labores, utiles occupationes, statas orandi cælestiaque meditandi aut legendi vices, quibus desidiam, otium, obmurmurantemque frequenter commodorum libidinem in fugam egerunt, nulloque apud se loco passæ sunt consistere. Præteribo austeram vivendi rationem, crebra prolixaque jejunia, habitationis lectique paupertatem ac duritiem, somni omnisque quietis parsimoniam, silentii & solitudinis amorem, innumeras alias afflictiones corporis, quod multis modis animæ imperio subesse, eique accurata divinæ Legis observatione cogebant obedire. Unum illud, SERENISSIMA ARCHIDUX, breviter expendam, quam fortiter Christianam caritatem, qua omnes homines, sive amicos illi se exhibeant sive inimicos, jubemur habere proximos, contra insurgentes iracundiæ indignationisque motus protexerint, quam virili animo odium omnemque vindictæ libidinem longe a se amandarint. Cum stultorum, sive hominum improborum, qui alia omnia sectantur in mundo, quam quibus veram æternamque felicitatem consequi possent, teste Ecclesiaste, infinitus sit numerus; fieri nequit, ut Sancti, qui per vias multum diversas gradiuntur, illorum iniquitate aliquando non exerceantur. Alii ex illis existimant, & ægre ferunt, vana studia sua contrariis Sanctorum moribus improbari. Alii non considerant, probis tantum saltem licentiæ concedendum esse ad præcepta Dei observanda, quantum sibi arrogant impii ad offendendam divinam Majestatem. Accedunt plurimæ aliæ ex improborum avaritia, superbia, invidia, iracundia, aliisque vitiis occasiones, quibus in Sanctos nihil mali meritos sic inflammantur; ut absentes calumniis impetant, præsentes probris afficiant & contumeliis, aut graviora etiam inferant innocentibus mala. Quid in ejusmodi occasionibus Sanctorum caritas? Liberasne iracundiæ effundet habenas? calumniasne calumniis referet, contumelias contumeliis, probra probris? An pœnas meditabitur data occasione sumendas? An fortasse, quæ nequit inferre, mala gravissima inimico precabitur? Nihil horum noverunt Sancti: neque enim virorum fortium illa sunt, sed imbecillium & ignavorum, quos ira confestim vincit, primoque impetu prostratos multo gravius lædit, quam lædere valeat inimicus. At Sancti, qui contra indignationis motus pugnare didicerunt, iracundiam reprimunt, animum vincunt, mentis tranquillitatem servare laborant, totisque viribus enituntur, ut caritatem tueantur illæsam. Itaque nec probris aut calumniis adversarium student superare, nec ultionis desiderio pœnas cogitant expetere, nec Deum acceptæ injuriæ poscunt aut desiderant ultorem: sed aut calumnias & contumelias, quibus lædi se non existimant, generoso animo perferunt, aut modesta utuntur defensione, si famæ, honori, fortunisve suis consulendum censent. Quin & longius progreditur robustissima Sanctorum caritas. Cum enim noverint, tanto gravius lædi homines iniquos, quanto atrociores inferunt injurias; ad opem miseris ferendam, eosque ad meliora reducendos consilia excitantur. Hunc igitur in finem beneficiis & monitis, si qua spes est homines ab iniquitate ad probitatem convertendi, benignissime improbos aggrediuntur, bona reddunt pro malis, benevolentiam pro odio, beneficentiam pro damno. Si vero perspiciunt, tantam esse adversariorum perversitatem, tantam improbitatem, tantam in violentis consiliis pertinaciam, ut nullum ex suis beneficiis emolumentum, nullum ex laboribus fructum sperare valeant, homines miserrimos luctu & lacrymis prosequuntur, eorumque emendationem ac salutem humillimis precibus omnipotenti Deo commendant. Itaque Sanctorum caritas merito fortis dicitur ut mors; neque enim ullis terroribus aut periculis ab officio recedit, nec ulla hominum improbitate exstinguitur, quemadmodum mortis impetus nulla hominum industria, nulla arte, nulla potentia frangitur aut superatur. Adumbravimus breviter, SERENISSIMA PRINCEPS, insignem Sanctorum in laboribus, in doloribus, in periculis, in adversis quibuslibet magnanimitatem, quam & justitiæ & prudentiæ & temperantiæ legibus conformem esse, facillime demonstrari potest. Nam pro Deo, cui & se & omnia debent, fortes se exhibuerunt Sancti. Quid hac virtute justius? Pro sempiterna corona in cælo obtinenda breves non timuerunt subire labores. Quid hac fortitudine prudentius? Maluerunt gravia quælibet perpeti, quam aut Deum offendere, aut homini vel minimo justam præbere offensionis causam. Quid hac magnanimitate temperantius? Sic eleganti nexu cum aliis etiam virtutibus conjuncta est Sanctorum fortitudo, omnesque tuetur & sustentat. Si vero enumerare voluero amplissima præmia, quæ fortibus Sanctorum gestis reposita sunt in cælo, finem dicendi non inveniam. Quacumque igitur ratione Sanctorum virtutem consideremus, cedat illi necesse est omnis alia hominum fortitudo. Quapropter REGIA PRINCEPS, Augustissimi Majores & Genitores Tui, bellica quidem virtute præclarissimi fuerunt, eaque potentissimis hostibus frequenter restiterunt, & gloriose etiamnum resistunt, ut loquuntur relatæ in Bohemia & Lusatia victoriæ; fortitudinem tamen Sanctorum, qua quis in prosperis & adversis Deo fideliter servit, semper prætulerunt, & constanter præferunt, suoque exemplo Te ad sequendum invitant, hortantur, impellunt. Nos vero, dum præsens volumen devotissimo animo venerabundi offerimus, Deum oramus, ut Te Sanctorum virtute roboratam cum Augustissimis Parentibus & Serenissimis Fratribus & Sororibus diu incolumem servare dignetur.

SERENISSIMA ARCHIDUX

SERENITATIS TUÆ ARCHIDUCALIS

Devotissimi Clientes
JOANNES STILTINGUS
CONSTANTINUS SUYSKENUS
JOANNES PERIERUS
JOANNES CLEUS
SOCIETATIS JESU.

SYNOPSIS TOMI SEXTI DE ACTIS SANCTORUM SEPTEMBRIS.

[Praefatio]

Prodit de Actis Sanctorum tomus quadragesimus quartus, complectens dies sex a decimo nono Septembris; Sanctos aut Beatos, quorum nomina innotuerunt, ultra centum & quinquaginta, Anonymorum vero aliquot millia. Præfixa est collectioni Actorum Dissertatio, qua elucidatur ac defenditur sententia Majorum nostrorum de Jacobo & Juda, fratribus Domini dictis, a Jacobo Alphæi & Juda Thaddæo distinguendis.
Unicus ex Veteri Testamento occurrit Jonas propheta, de cujus gestis, prædicatione & cultu disseritur.

EX STATU ECCLESIASTICO.

Primum hic locum damus Matthæo, apostolo & euangelistæ, qui alio nomine vocatus est Levi, patremque habuit Alphæum. Hinc frater creditur Jacobi Alphæi, quod tamen multi negant neoterici, qui nolunt Jacobum Alphæi a Fratre Domini distinguere. De Euangelio a Matthæo Hebraice scripto consentimus Patribus, de prædicatione in variis provinciis, maxime in Æthiopia, disserimus, uti & de corporis translationibus. Acta gemina damus, sed parum fidei iis attribuimus. Tres Pontifices Romanos tomus offert, videlicet Linum, S. Petri successorem, qui vitam martyrio finivit: Agapetum, qui Pontificatum non diuturnum egregiis gestis & morum sanctitate illustravit. Tertius est Liberius, quem & Patrum elogia, & vetusta Martyrologia commendant. At hunc Pontificem, quantumvis rebus præclare gestis illustrem, infamarunt hæreticorum & schismaticorum calumniæ, Epistolæ ipsius nomine confictæ, supposita S. Hilarii nomine Fragmenta, interpolata quædam sanctorum Patrum Opera, ut medii ævi credulitas passim asseruerit, ipsum Arianorum communione & S. Athanasii damnatione maculatum fuisse. Neutrum satis esse probabile, antiquorum auctoritate conati sumus evincere, & ad omnia argumenta respondimus. Inter alios Italiæ antistites illustris est Januarius, episcopus Beneventanus, cum sex Sociis martyrio coronatus Puteolis in Campania. Januarium civem suum non immerito credunt Neapolitani, qui & corpus ejus olim possederunt, & post aliquot translationes, iterum possident, quemadmodum & caput & sanguinem, perpetuis prodigiis celebrem. Socii in martyrio fuerunt Sosius diaconus Misenas, Festus diaconus & Desiderius lector Beneventani, Proculus diaconus, Eutyches & Acutius Puteolani. De hisce omnibus diligenter actum, editaque monumenta complura. Edita similiter sunt Acta Alexandri, incertæ civitatis episcopi, qui via Claudia in Etruria coronatus est. Pauciora fuerunt disserenda de reliquis Italiæ episcopis, nimirum de Theodoro Veronensi, de Joanne Spoletano, qui & martyr occubuit; de Glycerio Mediolanensi; de Septimio Æsino, martyrii palmam consecuto; ac de Projecto Foro-Corneliensi. Ex Germaniæ & vicinæ Galliæ episcopis primum ponimus Emmerammum patria Gallum, Apostolica prædicatione in Bavaria, martyrioque & miraculis illustrem, cujus Acta gemina cum libris miraculorum edita & illustrata. Goërici episcopi Metensis gemina item Vita edita. De Mileto Trevirensi sola fere agunt Martyrologia. Eustochius quoque Turonensis non nisi paucis gestis innotuit. Pluscula subministrarunt Arnulphus Vapincensis, Laudo Constantiensis, Castor Aptensis; pauciora Rusticus Arvernensis, quorum omnium gesta collecta & examinata. Anglia Theodorum veneratur Cantuariensem præsulem, de cujus gestis multa fuerunt disserenda; Vita vero auctorem habet venerabilem Bedam. Minus notus est Lolanus, quem Scotia celebrat episcopum. Gerardus, Chanadiensis in Hungaria episcopus, gloriam prædicati Hungaris Euangelii auxit martyrii palma. Acta ejus, ab Anonymo suppare conscripta, quæ mutato stylo ediderat Surius, damus ex codice Ms. Aliam Vitam, quæ postmodum fabulose composita est, prorsus improbamus, pluresque opiniones ex ea aut aliunde natas refellimus. In Polonia cultum habuit Joannes Prandotha, Cracoviensis antistes, cujus Vitæ compendium editum, multisque aliunde collectis illustratum. Ex quatuor martyribus Ægyptiis, qui in Palæstinæ metallis laborantes, ducis sævitia flammis fuerunt traditi, duo fuerunt episcopi, Peleus & Nilus, tertius presbyter, quem Eliam vocant Græci, quartus vero laicus, Patermuthius dictus. Isæcius & Meletius in Fastis Græcorum celebrantur, ut episcopi in Cypro insula. Hisce ex secundo sacerdotii ordine accedunt Chunialdus & Gisilarius presbyteri, qui cum S. Ruperto fidem prædicarunt in Bavaria aliisque vicinis regionibus, ac Salisburgi coluntur. Florentius item presbyter fuit in Gallia, vixitque in monte Glonna ducatus Andegavensis. Hujus corpus frequenter translatum, Acta etiam scripta & edita, licet dubiæ sint fidei. Celebres in Gallia sunt Andochius presbyter, & Thyrsus diaconus, qui ex Asia in Galliam missi sunt ad fidem prædicandam, non a S. Polycarpo, ut diu creditum fuit, sed a Polycrate Ephesino episcopo, ut probabilius credimus. Hac enim ratione tollitur præcipua Actorum difficultas. Passi sunt hi Martyres, & cum iis Felix, in Gallia adjunctus, apud Sidolocum in territorio Augustodunensi.

EX STATU MONASTICO.

Inter vetustiores hujus ordinis Sanctos reperiuntur aliquot abbates egregii. Galliam illustravit condito monasterio in territorio Lingonensi Sequanus, a S. Gregorio Turonensi laudatus, cujus Vita a scriptore incertæ ætatis composita. Alter in Gallia abbas floruit Geremarus Flaviacensis, cujus Acta similiter edita, uti & Translationis historia. Non minus illustris est Ysarnus, abbas S. Victoris Massiliensis, cujus Vita ab auctore synchrono fideliter & eleganter scripta est. Adamnanus abbas Hiiensis in Iona Scotiæ insula magnam rebus gestis famam consecutus est, scriptis etiam nonnullis Opusculis. Jonas monachus & presbyter in Palæstina monasterium S. Sabæ incoluit, virtutibusque & miraculis celebratur. Quinque anachoretæ in Sicilia prope Messanam habitasse dicuntur, nimirum Nicander, Gregorius, Petrus, Demetrius & Elisabetha. Horum etiam Vita scripta, sed fidei est admodum dubiæ. Accedunt Beati duo ex Ordine Prædicatorum, Marcus Mutinensis, Pisauri in Italia defunctus, de cujus gestis pauca innotuerunt; & Dalmatius Monerius, qui Gerundæ in Catalonia obiit. Hujus Acta ex variis collecta. Paphnutius martyr, cui centenos aliquot Socios Acta attribuunt, in iis vocatur anachoreta. Verum Acta magis sunt fabulosa, quam ut de numero Sociorum certi esse possimus, aut de statu Paphnutii.

EX STATU SECULARI.

Ingens hic se offert Militum numerus Agauni in Vallesia coronatus, videlicet tota fere Legio Thebæa, quæ suo exemplo præclare docuit, majoris esse animi fortitudinis gravia quælibet mortemque ipsam pro Deo sustinere, quam hostes vincere. Ex hisce Martyribus præ ceteris noti sunt Mauritius primicerius, Exuperius campiductor, Candidus senator militum, Victor miles veteranus, Innocentius & Vitalis milites. Nominantur & alii complures in locis, ubi coluntur. Acta conscripsit S. Eucherius antistes Lugdunensis, eaque edita & contra objectiones hominis heterodoxi, qui ipsum quoque Sanctorum martyrium iniquo consilio oppugnare voluit, diligenter sunt defensa. Magnum quoque inter martyres nomen est Eustathii, quem recentiores passim Eustachium vocant, passi Romæ cum Theopiste uxore, & filiis Agapio & Theopisto. Horum Acta Græca, etiamsi non videantur fabulis carere, data sunt, & Martyrum memoria aliunde illustrata. Meliora sunt Acta Græca Trophimi, Sabbatii & Dorymedontis martyrum. Horum duo Priores Antiochiæ in Pisidia fortiter pro fide certarunt, ibique Sabbatius martyrium complevit. At Trophimus Synnadis in Phrygia socium accepit Dorymedontem senatorem, ibique simul palmam adepti sunt. Phocas hortulanus martyrio coronatus est Synope in Ponto, multisque inclaruit miraculis. Martyribus etiam accensetur Gerulphus adolescens, Trunchinii in Flandria lethali vulnere percussus, pieque defunctus, ac miraculis clarus. Addo breviter, ob loci angustias, plures variarum regionum martyres, in hoc tomo celebratos. Italia habet Nuceriæ Felicem & Constantiam, Romæ Pamphilum, Pisauri Terentium: Gallia Parisiis Paxentium & Albinam: Africa Andream, Joannem, Petrum & Antonium. Ecclesia Orientalis jam recensitis addit Theodorum, Philippam matrem ejus, Socratem & Dionysium, Pergæ in Pamphylia passos; Faustam, Evilasium & forte Maximinum Cyzici in Hellesponto; Dionysium, Privatum & forte Dorotheum in Phrygia; Joannem Ægyptium in Palæstina. Artemidorum, Thaletem & Priscum colit Constantinopolis. Accedunt confessores, quorum pauciora innotuerunt gesta. Eximia Constantii, qui Anconæ floruit, pietas præcipue innotuit ex S. Gregorio: corpus translatum Venetias. In hac urbe cultum etiam promeruit Petrus Acotantus, misericordia in pauperes insignis. Leprosii Biturigum in Gallia coluntur Silvanus & Silvester confessores cum Rodena virgine.

EX FEMINEO SEXU.

Illustrissimum inter virgines semper fuit nomen Theclæ, licet Acta ejus prima fuerint fabulis inquinata, nec ulla deinde satis fideliter conscripta. Defectum Actorum supplent sancti Patres, qui præclara Theclæ certamina multis elogiis celebrarunt, cultusque vetustissimus & miracula. Martyr merito dicitur, quamvis fortasse non obierit in martyrii certamine. Illustris quoque virgo & martyr Pomposa sanctimonialis, passa sub Mauris Cordubæ in Hispania, cujus Acta scripsit S. Eulogius. Acta Græca Susannæ virginis, quæ coronata est Eleutheropoli in Palæstina, non videntur repudianda. Dubiæ magis fidei sunt Acta, quæ dantur, Dignæ & Meritæ (aut Emeritæ) quæ virginitatem Romæ martyrio illustrarunt. Drosis virgo, quæ Socias martyrii forsan quinque habuit, celebratur a Chrysostomo. Ignota fere sunt gesta Sophiæ, quæ ut virgo martyr Sortini in Sicilia colitur. Accedunt mulieres, quæ virtutum merito ad cælum evolarunt. Inter has præ ceteris notissima est Salaberga abbatissa, cujus Acta dudum fuerunt edita. Celebris etiam Maura virgo Trecensis, quæ antistitem habuit virtutum suarum præconem. Lutrudis virgo, quæ in diœcesi Catalaunensi defuncta, Vitæ scriptorem nacta est incertæ ætatis. Illius soror Ama, quæ Jovisvillæ colitur, ex Actis sororum innotuit. Cultu notæ sunt Luciæ de Monte virgo Sampiniaci in Lotharingia, Gunthildis ancilla virgo in episcopatu Eustadiensi, & Helena ab Oleo, vidua Bononiensis. Ultimæ non defuerunt præcones, sed iis non fidimus.

FACULTAS R. P. PROVINCIALIS
SOCIETATIS JESU FLANDRO-BELGICÆ,
ET SUMMA PRIVILEGII CÆSAREI.

Cum Edictis Philippi II Hispaniarum Regis, deinde Serenissimorum Archiducum Alberti & Isabellæ, Belgii Principum, rursumque Philippi III, ac novissime Caroli II Regum, confirmatis 2 Decembris 1692, & 19 Julii 1694, Provincialibus Societatis Jesu, per Flandrobelgicam pro tempore futuris, potestas facta sit eligendi typographos & bibliopolas, qui, ad aliorum quorumcumque exclusionem, soli imprimere ac reimprimere, & vendere possint libros & Opera quælibet, rite approbata, curantibusque ejusdem Societatis Patribus edita aut porro edenda, sub consueto suæ Majestatis Privilegio, non aliter impetrando, quam in scriptis obtenta & præexhibita licentia prædicti Provincialis; idque sub gravibus pœnis, in contraventores aut aliter impressæ importantes statutis, ut latius in ipsis patentibus litteris apparet: cum etiam sua Cæsarea Majestas idem valere voluerit in ditionibus, S. R. Imperio subjectis;

Ego infrascriptus Societatis Jesu per Flandrobelgicam Præpositus Provincialis, potestate ad hoc mihi facta ab Adm. R. P. N. Præposito Generali Aloysio Centuriono, concedo Bernardo Alberto vander Plassche facultatem sic imprimendi, & per se aliosque vendendi infrascriptum Opus, ex more nostræ Societatis (quod hisce attestor) recognitum & approbatum; videlicet, Tomum sextum de Actis Sanctorum Septembris, collectis & illustratis per Joannem Stiltingum, Constantinum Suyskenum, Joannem Perierum, & Joannem Cleum, Societatis nostræ presbyteros Theologos. In quorum fidem hasce, manu propria subscriptas, consuetoque nostri officii sigillo munitas, dedi Antverpiæ IV Octobris MDCCLVII.

JOANNES BAPTISTA TYBERGHEIN

SUMMA PRIVILEGII REGII

Cæsareæ & Regiæ Catholicæ Majestatis diplomate sancitum est, ne quis, præter voluntatem Joannis Stiltingi e Societate Jesu, ejusve ad illustranda Sanctorum Acta Adjutorum & Successorum, ullo modo imprimat vel recudi faciat, ex parte vel in totum, Tomos eorumdem, de argumento illo vel jam editos vel porro edendos; aut alibi excusos excudendosve invehat, venalesve habeat: qui secus faxit, confiscatione exemplarium, & aliis gravibus pœnis mulctabitur; ut latius patet ex litteris, Bruxellæ datis die XXVI Septembris anno MDCCLIII.

Signat���������J. H. HENRICY.
Et ego Joannes Stilting Societatis Jesu, permitto Bernardo Alberto vander Plassche, ut Tomum sextum de Actis Sanctorum Septembris, nostro permissu apud ipsum impressum, publicet. Datum Antverpiæ IV Octobris MDCCLVII.

APPROBATIO
ORDINARII

Legi hunc Tomum sextum mensis Septembris, continentem dies sex, usque ad 24 Septembris inclusive, de quo idem censeo, quod de duobus præcedentibus, & dignissimum proinde, qui in publicum prodeat. Datum Antverpiæ IV Octobris MDCCLVII.

J.F. DE BRUYN Præses Seminarii Episcopalis, S. Theol. Licentiatus, cathed. Ecclesiæ Antverpiensis Canonicus Graduatus, Examinator Synodalis, librorum Censor.

PROTESTATIO AUCTORUM.

Quod identidem protestati sunt decessores nostri in hoc de Actis Sanctorum Opere, se servatas velle Urbani Papæ VIII Constitutiones; neque suis, aliorumve hic relatis Commentariis aliud pondus tribui, quam sit historiæ, ab hominibus errori obnoxiis scriptæ: idem ante hunc sextum tomum Septembris denuo protestamur.

DISSERTATIO De Fratribus Domini Jacobo, Josepho, Juda & Simone: qua quæritur, an ullus ex illis fuerit inter Apostolos duodecim.

AUCTORE J. S.

PRÆFATIO
Occasio hujus Dissertationis, & status controversiæ expositus.

[Occasio hujus Dissertationis,] Henschenius noster, quando ad 1 Maii illustranda susceperat Acta S. Jacobi Apostoli, qui eo die cum S. Philippo in Ecclesia Latina colitur, examinandam suscepit dubitationem notabilem, utrum S. Jacobus Alphæi, qui certo est ex numero duodecim Apostolorum, idem sit cum Jacobo, qui Frater Domini passim vocatur, & primus fuit episcopus Hierosolymitanus. Illos distinxerant nonnulli ante Baronium, quorum sententiam doctissimus Annalista breviter refellit, & magis rejicit, quam operose examinat ad annum 44 num. 35 & seqq. Baronii sententiam operosius examinavit & refutavit Florentinius in Exercitatione 2 ad Vetustius Martyrologium, S. Hieronymo attributum, a pag. 95, ubi distinguit inter Jacobum Alphæi & Jacobum Fratrem Domini, & affert auctoritatem aliquorum non contemnendam. Itaque Henschenius, cum perspiceret sententiam illam Florentinii verisimillimam esse, multisque auctoritatibus confirmari posse, non solum ex Patribus, sed etiam ex sacra Scriptura, ejusmodi de ea controversia ex sacris Litteris, ex Patribus, & ex aliis monumentis vetustis concinnavit Dissertationem, ut ea videatur sufficere posse viris eruditis ad eam sententiam amplectendam, sicut revera non pauci eam amplexi sunt. Verumtamen eamdem non pauci etiam, duce Tillemontio, aut refutare conati sunt, aut certe sequi noluerunt, suamque oppositam ita pro certa tenuerunt, ut statim sine multo examine, sine idoneis rationibus aliis, tamquam improbabile & fundamento destitutum rejecerint, quidquid in Actis Sanctorum aliorum nequit componi cum illa opinione de Jacobo Alphæi & Jacobo Fratre Domini non distinguendo.

[2] Hoc incommodum expertus sum, quando ad XXI Septembris illustrare cœperam Acta S. Matthæi Apostoli, [eum variis Sanctorum Actis connexæ,] qui alio nomine dicitur Levi Alphæi: ex quo cognomine aliqui credunt fratrem fuisse Jacobi Alphæi, viam huic opinioni sternentibus Chrysostomo & Theodoreto. Etenim adverti, illam opinionem censoria gravitate a variis rejici, tamquam attentione indignam, & facile deprehendere potui, id hac maxime de causa fieri, quod Jacobus Alphæi credatur Frater Domini, quod si verum est, certo non est frater Matthæi. Major etiam orietur necessitas aliquid certi de illa controversia stabiliendi ad XXV Septembris, ubi agetur de S. Cleopha, qui Fratrum Domini, certe aliquorum, pater creditur, & de quo adversarii nostri conjecturas, nescio quas, facere coguntur: ac maxima demum ad XXVIII Octobris, quando coluntur SS. Simon & Judas Apostoli, quos ambos alii, alii solum Judam inter Fratres Domini numerant. Nos vero existimamus, nullum ex iis, quos Euangelia Fratres Domini nominant, duodecim Apostolorum collegio adscriptum fuisse, illudque sufficienter probari posse ex ipsis Euangeliis secundum interpretationem sanctorum Patrum intellectis, & hanc esse sententiam Patrum quasi omnium, quos sequi nos decet. Itaque argumenta illa, quæ ex sacra Scriptura breviter insinuavit Henschenius, latius deducam, & allegandos sacræ Scripturæ textus ex mente sanctorum Patrum exponam. Horum vero gravissimam auctoritatem pro sententia nostra iterum producam, simulque expendam responsa Tillemontii, & argumenta ipsius examinabo tam fideliter, ut non dicam ullam ipsius rationem, sed ne verba quidem ulla ad quæstionem spectantia sim prætermissurus. Verumtamen, ut disputationi nostræ plus perspicuitatis & ordinis accedat, non recensebo Tillemontii dicta eo ordine, quo ea ipse protulit; sed ad argumenta nostra singula docebo, quid ipse ad ea infirmanda protulerit: deinde argumenta referam, & quam sint levia, ostendam. Demum, si quid ab aliis Tillemontii dictis additum reperero, similiter sedulo illud discutiam.

[3] [& status controversiæ exponitur,] Hisce dictis de ordine Dissertationis, restat, ut pauca quoque dicamus de statu quæstionis. Henschenius ad 1 Maii disputavit de solo Jacobo Fratre Domini, ut ostenderet, hunc necessario distinguendum a Jacobo Alphæi, cum illorum solum Acta ibidem illustraret. Ego autem disseram de omnibus quatuor, qui in Euangelio Fratres Domini vocantur. Horum nomina exponuntur Matth. 13 ℣ 55 hoc modo: Nonne hic est fabri filius? Nonne mater ejus dicitur Maria; & fratres ejus Jacobus, & Joseph, & Simon, & Judas? In textu Græco pro Joseph scriptum est Joses, uti etiam apud Marcum, qui eos cap. 6 ℣ 3 ita recenset: Nonne hic est faber, filius Mariæ, frater Jacobi, & Joseph *, & Judæ, & Simonis? Hos quatuor nominari Fratres Domini agnoscit Tillemontius: nec ullus alius notus est eo nomine. Itaque hi quatuor ubique videntur designari, quando generatim vocantur Fratres Domini, ut variis locis fit in Euangeliis & in aliis sacræ Scripturæ locis. Henschenius autem, etiamsi de solo Jacobo disputaverit ad 1 Maii, aliis tamen locis abunde declaravit mentem suam de aliis Fratribus, nimirum nullum ex illis fuisse in numero duodecim Apostolorum. Jam vero de laudatis Domini Fratribus non examinabo, quare honorificum illud nomen obtinuerint, aut in quo consanguinitatis gradu cum Jesu essent connexi; neque inquiram, an omnes fuerint fratres germani, ex eodem patre & matre nati, de quo dubitant nonnulli. Illud unum inquiro, utrum sacræ Scripturæ & sanctis Patribus satis consona videatur sententia illorum, qui Jacobum, aut Judam aut Simonem duodecim Apostolis annumerant: nam de Josepho aut Jose nulli id incidere potuit, cum duodecim Apostolorum nullus id nomen habeat.

[Annotata]

* Græce Ιωσῆ

CAPUT I.
Ex Euangeliis ostenditur & Actis Apostolorum, nullum e Fratribus Domini fuisse inter Apostolos duodecim.

[Fratres Domini non credebant in Christum, quando Apostoli] Primum argumentum, quod vel solum sufficere videtur ad controversiam decidendam, desumo ex Euangelio Joannis cap. 7, ubi hæc leguntur: Post hæc ambulabat Jesus in Galilæam, non enim volebat in Judæam ambulare, quia quærebant eum Judæi interficere. Erat autem in proximo dies festus Judæorum, Scenopegia. Dixerunt autem ad eum Fratres ejus: Transi hinc & vade in Judæam, ut & discipuli tui videant opera tua, quæ facis. Nemo quippe in occulto quid facit, & quærit ipse in palam esse: si hæc facis, manifesta te ipsum mundo. Neque enim Fratres ejus credebant in eum. Nullus negabit, aut certe negare poterit, duodecim Apostolos fuisse electos, antequam hæc contigerunt: nam Judæi quærebant Jesum interficere, quæ scelerata eorum cogitatio non suscepta est, nisi postquam Jesus Apostolos diu elegerat. At probatio clara & evidens reperitur apud ipsum Joannem cap. 6; ibi enim postquam Jesus disputaverat de Corpore & Sanguine suo fidelibus dando, ℣ 67 dicuntur multi a Jesu recessisse, subditurque ℣ 68: Dixit ergo Jesus ad duodecim (Apostolos utique:) Numquid & vos vultis abire? Respondit ergo ei Simon Petrus: Domine, ad quem ibimus? Verba vitæ æternæ habes: & nos credidimus, & cognovimus, quia tu es Christus Filius Dei. Respondit eis Jesus: Nonne ego vos duodecim elegi: & ex vobis unus diabolus est? Dicebat autem Judam Simonis Iscariotem: hic enim erat traditurus eum, cum esset unus ex duodecim. Hæc dicente Domino, electi certo erant duodecim Apostoli, de quibus repetita fit mentio. Mox autem sequuntur verba data: Posthæc &c. ut nullum possit esse dubium, quin Joannes dicat de tempore, quo electi dudum erant Apostoli: Neque enim Fratres ejus credebant in eum. Fatentem hic habemus Tillemontium tom. 1 Nota 1 in Jacobum Minorem, ubi de his disserit, & agnoscit anno ante mortem Christi hæc facta esse; electionem vero Apostolorum figit annis duobus ante Domini mortem. Quid autem responsi attulerit, mox dicam.

[5] Verum prius audiamus, quid clarissimi Patres colligant ex allegatis verbis. [dudum erant electi, ideoque ab Augustino, Chrysostomo,] S. Augustinus Tract. 28 in Joan. Euang. in illa verba: Transi hinc, & vade in Judæam, ut & discipuli tui videant opera tua, quæ facis: scribit sequentia: Opera Domini discipulos non latebant, sed istos latebant. Isti enim Fratres, id est consanguinei, Christum consanguineum habere potuerunt, credere autem in eum ipsa propinquitate fastidierunt. Dictum est in Euangelio; non enim hoc nos audemus opinari (id est, ex opinione solum dicere) modo audistis: nimirum verba illa: Neque enim Fratres ejus credebant in eum. Plura disserit Augustinus, inquirens causam incredulitatis Fratrum Domini, quæ prætermitto. At verba jam allegata solum expendo. Primum ait: Opera Domini Discipulos non latebant, sed istos (Fratres scilicet) latebant. Augustinus igitur non annumerabat eo tempore Fratres Domini Discipulorum, & minus Apostolorum numero; sed illos clarissime a discipulis distinxit ob incredulitatem ab Euangelista assertam. Chrysostomus Hom. 48 (alias 47) in Joannem, ubi ostenderat, Fratres Christi in ipsis verbis dedisse incredulitatis signa, duos ex illis laudat ab emendatione post secuta, ita scribens: Tu vero Christi virtutem considera: ex his enim, qui talia dicebant, primus fuit Jerosolymorum episcopus, beatus Jacobus, de quo Paulus dicit: “Alium autem Apostolorum vidi neminem, nisi Jacobum fratrem Domini”. Dicitur & Judas mirabilis fuisse. Plura ex Chrysostomo adducam postea: hic solum observo, nec Jacobum nec Judam, nec ullum ex Fratribus Domini ab ipso Apostolis annumeratum, idque ob locum Joannis supra datum, ut ipse fatetur Tillemontius. Consentit S. Cyrillus Alexandrinus in Joannem lib. 4 pag. 398 eumdem exponens locum, & hæc scribens: Notat porro commode sapientissimus Euangelista, ejus Fratres nondum in eum credidisse. Absurdissimum enim esset, eos tam frigidorum verborum reos esse, si jam per fidem Deo congruentem de ipso cognitionem hausissent. Sed postquam, intellecto magno illo mysterio, crediderunt, eo pietatis ac virtutis evehuntur, ut & Apostoli vocati sint, & pietatis laude mirifice inclaruerint. His verbis insinuat Cyrillus, nullos ex Fratribus excipere se ab illa incredulitate, sicut nec Augustinus, nec Chrysostomus ullum excepit: nam qui postea Apostoli vocati sunt, præ ceteris sunt Jacobus & Judas.

[6] [& Cyrillo Alexandrino generatim Apostolorum numero excluduntur:] Ne quis porro dicat, Cyrillum credidisse, ex duodecim Apostolis fuisse istos Fratres; audi, lector, quid paulo ante pag. 392 dicat in verba Petri superius data, Et nos credidimus &c. Mira, inquit, est sanctorum Apostolorum fides, fervida confessionis ratio, eximia & præcellens consensio. Vidit igitur, non posse duodecim Apostolis annumerari Fratres Domini, qui paulo post dicuntur non credidisse. Itaque ex mente laudatorum Patrum argumentum deduco hoc modo. Fratres Domini non credebant, quando duodecim Apostoli credebant, excepto Juda, qui aut fidem aut certe morum innocentiam jam tum perdiderat, & Christum erat traditurus. Ergo Fratres Domini non erant de numero duodecim Apostolorum. Judam excipit Christus ipse, quando dicenti pro omnibus Petro; Et nos credidimus &c. respondit: Nonne ergo vos duodecim elegi? Et ex vobis unus diabolus est; ut observat Chrysostomus Hom. 47 his verbis: Quia enim ille dixerat, Et nos credidimus, excipit (Christus) ex numero Judam. Existimabat Petrus, omnes credere; sed unum excipit Christus, ut advertit etiam Cyrillus pag. 394: & Augustinus tract. 27. Quid ad istud argumentum recte responderi possit, plane non video.

[7] [Quæ ad hoc argumentum respondit Tillemontius, partim aperte falsa sunt,] Tillemontius tamen aliquid saltem dicere breviter conatur, dissimulans magis vim argumenti, quam aliquid apte respondens. Natalis Alexander tom. 2 Historiæ ecclesiasticæ recusæ pag. 16 Tillemontio inhærens, responsum ejus Latine sic effert: S. Joannes Chrysostomus Homilia 5 in Matthæum, Jacobum Jerosolymorum episcopum ex eorum numero esse ait, qui in Jesum Christum non crediderunt ante illius Resurrectionem, quod in Euangelio scriptum sit: “Fratres ejus non credebant in eum”: sed cum S. Judam apostolum excipere necesse sit, cur non & S. Jacobum Minorem excipiamus? Hic est sensus Tillemontii, qui tamen duo aut tria addit, nimirum omnes, quantum existimat, consentire, excipiendum esse S. Judam a numero Fratrum non credentium, & sententiam Chrysostomi non cohærere cum opinione veterum de Jacobo ordinato episcopo Hierosolymitano ante Pentecosten; demum aliquos e Fratribus statim credere potuisse, alios diu manere incredulos. Hæc Tillemontius & Alexander. Quam vero inepta sit tota illa responsio, attentus lector statim percipiet. Primo non capio illum disserendi modum, quo asserit, omnes consentire, inter duodecim Apostolos numerandum esse Judam, fratrem Jacobi, quandoquidem sciverit, Chrysostomum & Henschenium, contra quos disserit, id negare; ipseque contra eos id probare tentet Nota 2 in S. Judam. Quam inepte sine auctoritate sanctorum Patrum & omnino contra Patrum auctoritatem Judæ apostolatum ibi probare velit, suo loco ostendam. Hic solum observo, falso asserere Tillemontium, de Juda omnes consentire, nec ignorasse se falsa dicere. Quid igitur virum alias eruditum in ejusmodi scopulos impegit, nisi inopia respondendi? Liceat candide verum dicere: respondere aliquid verisimile non potuit, tacere tamen noluit. Hinc fucum saltem facere conatus est, & assumpsit ut admissum ab omnibus, quod ab illis ipsis, quos oppugnabat, diserte negabatur. Secundo quod asserit de Chrysostomo, Jacobum non credidisse, nisi post Resurrectionem Christi, ab illo Doctore non asseritur, saltem tam clare, ut aliter nequeat exponi. Verba ipsius Hom. 5 in Matthæum hæc sunt de omnibus Domini Fratribus: Nam qui illum (Christum) vituperabant viventem, ita post mortem ipsum admirati sunt, ut cum alacritate magna vitam pro ipso profunderent: quæ virtutem Resurrectionis cum primis demonstrant. Hæc, inquam, verba, quæ dicuntur occasione illius textus: Neque enim Fratres ejus credebant in eum; non insinuant satis clare, post Resurrectionem solum credidisse Jacobum & Fratres. Nam Chrysostomus opponit tempus, de quo illud Joannes de incredulitate Fratrum asseruerat, tempori posteriori Resurrectione Christi, & ipsorum incredulitatem summæ eorumdem fidei, quam virtuti Resurrectionis attribuere videtur; sed minime edicit, utrum numquam credere cœpissent, vivente Christo. Verum hæc pro explicanda mente Chrysostomi, quæ alias ad propositum nostrum non pertinent.

[8] Jam vero responsum ipsum Tillemontii & Alexandri excutiamus. [omnia vero destituta fundamento, & Patribus contraria.] Dicit generatim Joannes Apostolus: Neque enim Fratres ejus credebant in eum. Fratres Christi quatuor enumeraverant Matthæus & Marcus, laudati num. 3; neque id ignorare poterat Joannes, qui post alios Euangelistas scripsit Euangelium. Præterea præ ceteris S. Jacobus in Epistola ad Galatas vocatur Frater Domini. Joannes tamen post omnia illa scribens Euangelium, generatim edicit: Neque enim Fratres ejus credebant in eum. At, inquiunt, oportet excipere Judam, & consequenter licet excipere Jacobum. Quæro ego, cujus auctoritate illos excipere liceat, & nullam invenio. Non excepit S. Augustinus, non S. Chrysostomus, non S. Cyrillus, qui locum exposuerunt: non excepit ullus sanctorum Patrum mihi notus, aut ab ipsis allegatus. Qua igitur auctoritate ipsi excipiunt? qua etiam ratione? qua necessitate? Nulla certe ullius Patris auctoritate, cum nullum pro sua exceptione producant. Nulla similiter ratione, cum rectæ rationi consonum non sit existimare, Euangelistam generatim dixisse de Domini Fratribus, quod verum non erat, nisi de duobus ex quatuor. Necessitatem quoque nullam esse illius exceptionis, docebit tota hæc Dissertatio, qua ostendam, nihil in sacris Litteris reperiri, ex quo ullus Patrum, (excepto juveni Hieronymo, qui illud argumentum ipse postea improbavit) deducere voluit, apostolum ex duodecim fuisse Jacobum aut Judam; nihil, ex quo id per sanam dialecticam deduci possit; sed miserum esse sophisma, quod pro sua opinione allegant adversarii. Quapropter non dubito de illa Tillemontii exceptione asserere, eam omni fundamento carere in sacra Scriptura, & non modo a Patribus non fuisse assertam, sed iis esse contrariam.

[9] [Ex alio Euangeliorum loco clare colligitur,] Post præclarum istud responsum Tillemontius consequenter subjungit hæc verba: Nihil igitur habetur in sacra Scriptura, quod impedit, quo minus credamus, S. Jacobum Hierosolymitanum episcopum esse eumdem cum S. Jacobo Alphæi. Attamen multos alios ex sacra Scriptura textus allegaverat Henschenius in S. Jacobo § 2, ad quos Tillemontius nihil respondit. Quapropter secundum ex iis argumentum desumo. Apud Matthæum cap. 12 ℣ 46 hæc leguntur: Adhuc eo loquente (Jesu nimirum) ad turbas, ecce Mater ejus & Fratres stabant foris, quærentes loqui ei. Dixit autem ei quidam: Ecce Mater tua, & Fratres tui foris stant quærentes te. At ipse respondens dicenti sibi, ait: Quæ est Mater mea, & qui sunt Fratres mei? Et extendens manum in Discipulos suos, dixit: Ecce Mater mea, & Fratres mei &c. Eadem referuntur apud Marcum cap. 3 ℣ 31 his verbis: Et veniunt Mater ejus & Fratres: & foris stantes miserunt ad eum vocantes eum, & sedebat circa eum turba: & dicunt ei: Ecce Mater tua & Fratres tui foris quærunt te. Et respondens eis, ait: Quæ est Mater mea & Fratres mei? Et circumspiciens eos, qui in circuitu ejus sedebant, ait: Ecce mater mea & Fratres mei. Qui enim fecerit voluntatem Dei, hic frater meus, & soror mea & mater est. Rursum apud Lucam cap. 8 ℣ 19: Venerunt autem ad illum Mater & Fratres ejus, & non poterant adire eum præ turba. Et nuntiatum est illi: Mater tua, & Fratres tui stant foris, volentes te videre. Qui respondens, dixit ad eos: Mater mea, & Fratres mei hi sunt, qui verbum Dei audiunt & faciunt. Hæc apud laudatos Euangelistas leguntur satis diu post electionem Apostolorum: nec ullum esse existimo, qui electionem duodecim Apostolorum non præponat historiæ modo relatæ. Consentit certe ipse Tillemontius tom. 1 in Jesu Christo art. 9. At nos mentem sanctorum Patrum scrutemur.

[10] [Fratres Domini, electis jam Apostolis, necdum fuisse ex illis,] Chrysostomus Hom. 44 (alias 45) in Matthæum agit de allegato loco, laudatque textum alium de Fratribus Jesu, qui Matth. 13 ℣ 55 ita sonat: Nonne Mater ejus dicitur Maria; & Fratres ejus, Jacobus & Joseph, & Simon, & Judas? & sorores ejus nonne omnes apud nos sunt? Marcus cap. 6 ℣ 3: Eadem his dicit verbis: Nonne hic est faber, Filius Mariæ, frater Jacobi, & Joseph, & Judæ, & Simonis? Nonne & sorores ejus hic nobiscum sunt? Jam vero non est necesse, opinor, multis probare, illos hic nominari Fratres, qui supra cum S. Maria dicuntur foris stetisse, quando ad discipulos suos turbamque congregatam loquebatur Jesus. S. Epiphanius Hær. 78 pag. 1041 aperte edicit, illos, qui cum S. Maria foris steterunt, fuisse Jacobum, Jose, Symeonem, Judam. S. Hieronymus in Matthæi cap. 12, explicans illa verba Christi: Ecce Mater mea, & Fratres mei. Quicumque enim fecerit voluntatem Patris mei, qui in cælis est: ipse meus frater, & soror, & mater est: post aliqua huc minus spectantia, sic habet: Apostolos cognationi prætulit, ut & nos in comparatione dilectionis carni spiritum præferamus. Et mox ex Fratribus, quos clare cum Euangelio ab Apostolis distinguit, meminit Jacobi Minoris & Joseph & Judæ. S. Hilarius in Matthæum cap. 12 in eumdem locum ita commentatur: Et quia (Jesus) totum istud in paternæ Majestatis virtute loqueretur, nuntianti sibi quod foris a Matre atque a Fratribus expectaretur, manum in discipulos extendens, eos sibi Fratres esse Matremque respondit, & quicumque voluntati paternæ obsecutus esset, eum esse & fratrem & sororem & matrem: formam seipsum universis agendi sentiendique constituens, propinquitatum omnium jus atque nomen jam non de contentione nascendi, sed de Ecclesiæ communione retinendum. Et post alia, quibus ostendit, Matrem non fuisse contemptam a Christo; Est autem etiam, inquit, in eo typica ratio servata, ut Mater ejus & Fratres foris starent, cum utique ingrediendi ad eum haberent, ut ceteri, potestatem. Sed quia in sua venit, & sui eum non receperunt; in Matre ejus ac Fratribus synagoga & Israëlitæ præfigurantur, ingressu ejus atque aditu abstinentes. Similia quoque observant Hieronymus loco mox allegato: & S. Ambrosius in Lucam cap. 8 ℣ 21, clare item insinuans, ab Apostolis se distinxisse Fratres, qui cum Matre Domini foris stabant. Nam subdit: Itaque qui se intelligeret propter divinum in terras venisse mysterium, Ecclesiæque conventum, relictis navem ascendit parentibus; id est Matre & Fratribus sive consanguineis. Ait, Christum in navim ascendisse, quia id sequitur apud Lucam. Non disputo, an id statim sit factum; sed solum expono mentem Ambrosii de illis Fratribus, quos ait relictos fuisse, utique extra navem, cum mox Apostolos cum Christo in navi collocet, ut certum sit, illos ab Ambrosio non existimatos Apostolos.

[11] Liceat modo post laudatos Patres, a quibus dissentientem reperi Patrem nullum, [qui Christum sequebantur;] ostendere, Fratres illos, qui cum sanctissima Virgine Matre veniebant ad Jesum, discipulis suis prædicantem, & foris stabant, non fuisse ex duodecim Apostolis. Etenim illud, extendens manum in Discipulos suos, insinuat, Apostolos fuisse prope Christum, ideoque certo distinctos a Fratribus foris stantibus. Deinde Apostoli passim aderant prædicationibus Christi; at Fratres illi aliunde cum sanctissima Virgine adveniebant ad loquendum cum eo. Itaque Fratres illi non videntur Jesum secuti fuisse, ut sequebantur Apostoli: idque clarius etiam insinuat alter locus, ubi omnes recensentur: Nonne Mater ejus dicitur Maria? & fratres ejus Jacobus, & Joseph, & Simon & Judas? Et sorores ejus nonne omnes apud nos sunt? Insinuant hæc, omnes illos Christi cognatos in eadem civitate habitasse cum Sanctissima Matre, nec Jesum prædicantem secutos fuisse usque ad tempus, quo illa dicebantur. Hinc Chrysostomus in Joannem Hom. 23 (al. 22) quærens, cur venerit Capharnaum cum Matre & Fratribus, ut dicitur Joan. 2 ℣ 12, ita loquitur: Ut mihi quidem videtur, quia paulo post iturus erat Jerosolymam, ideo tunc abiit, ne Matrem & Fratres ubique secum traheret. Abiens igitur, illicque in Matris honorem paulum commoratus, iterum miracula aggreditur, cum illam ibi reliquisset. Demum si addamus causam, cur sanctissima Maria cum dictis Fratribus venerit ad Jesum, prout exponitur apud Marcum cap. 3 ℣ 21, nullum remanere videbitur dubium, quin Fratres distinguantur ab Apostolis, & eo tempore cum sanctissima Virgine habitarent. Nam ita habet Euangelista: Et cum audissent sui (mirabilia Christi) exierunt tenere eum: dicebant enim: Quoniam in furorem versus est (in textu Græco ἐξέστη extra se est aut excessit.) Hoc alii forsan dicebant, & certe non dixit sanctissima Virgo. Attamen illa comitata est Fratres Domini, ut facere poterat, ne illi ipsi contra Jesum excederent, si quid forte de eo mali etiam ipsi suspicabantur. Tillemontius ipse in sanctissima Virgine art. 5 hunc locum de S. Maria & Fratribus Domini exponit cum aliis passim interpretibus. At oblitus est hic excipere Jacobum & Judam, quos facit Apostolos: Apostolorum enim non erat domi manere, & exire ad Jesum a prædicatione avocandum, aut certe timoris alicujus causa, cum ipsi Jesum melius nossent, sequerentur & audirent.

[12] [sed in eadem urbe habitasse cum sanctissima Virgine;] Porro quoniam in exponenda sacra Scriptura Patres sequor, audiamus etiam Origenem in locum num. 10 datum Matth. 13, ubi quatuor Fratres nominantur. Ille tom. 3 novissimæ editionis pag. 463 quæ noverat de istis Fratribus, ita exponit; Jacobus autem is est, quem se vidisse Paulus profitetur in Epistola ad Galatas, dicens: “Alium autem Apostolorum vidi neminem, nisi Jacobum Fratrem Domini”. Tum refert ea, quæ de Jacobo scripsit Josephus Hebræus, & ad Judam pergit hoc modo: Et Judas Epistolam scripsit, paucorum quidem versuum, plenam vero efficacibus verbis gratiæ cælestis, qui dixit initio: “Judas Jesu Christi servus, frater autem Jacobi”. De Joseph autem & Simone nihil habemus compertum. Ita in locum Matthæi de quatuor Domini Fratribus commentatur Origenes, qui Jacobi aut Judæ apostolatum inter duodecim si novisset, minime de eo siluisset, cum præcipua ipsorum decora referat, & de Joseph & Simone nihil sibi compertum fateatur. At mox clarius etiam insinuat, nullum illorum duodecim Apostolis fuisse aggregatum, dum sequentia verba: Et sorores ejus nonne omnes apud nos sunt? ita exponit: Videtur mihi tale quidpiam significare: Nostra sapiunt, non ea, quæ sunt Jesu, neque quicquam inusitatum & novum habent eximiæ intelligentiæ, quemadmodum habet Jesus. Hæc expositio, quam ad omnes extendit Origenes; dicens mox, quod nihil cuiquam cognatorum simile haberet Jesus, non poterat Origeni incidere, nisi omnes Apostolorum numero exclusos voluisset, cum saltem Apostoli illud accepissent præ ceteris hominibus a Jesu, & cum eo simile haberent, quod patrarent miracula. Malim tamen illud Matthæi, apud nos sunt, & Marci, hic nobiscum sunt, sensu magis obvio de habitatione intelligere. At ex habitatione in eadem urbe, dum Jesus Galilæam & Judæam cum Apostolis peragrabat, non minus certo colligitur, Fratres illos non fuisse Apostolos.

[13] [ut rursum colligitur ex loco, ubi Fratres sine Jesu ad festum accedunt.] Hoc rursum confirmatur ex Euangelio Joannis cap. 7, ubi Christus invitatus a Fratribus, ut simul irent Hierosolymam, eo cum ipsis proficisci noluit; postea tamen, dum illi discesserant, profectus est. Priora verba dedi num. 5. Deinde ℣ 8 hæc leguntur: Vos ascendite, inquiebat Jesus Fratribus, ad diem festum hunc, ego autem non ascendo ad diem festum istum: quia meum tempus nondum impletum est. Hæc cum dixisset, ipse mansit in Galilæa. Ut autem ascenderunt Fratres ejus, tunc & ipse ascendit ad diem festum, non manifeste, sed quasi in occulto. Chrysostomus Hom. 49 (al. 48) in Joannem ad verba data notat sequentia: Hæc (ut ascenderunt Fratres ejus) significant, ipsum noluisse cum illis ascendere. Quamobrem ibi manet, neque sese manifeste ostendit, licet id illi suaderent. Cyrillus in Joannem pag. 401 locum sic explicat: Negat Dominus aperte tandem, se cum Judæis festum celebrare velle, aut una proficisci, umbraticam lætitiam simul cum ullis (illis) percepturum. Quod enim ad paucos dictum est, qui Fratres habebantur, ad totum Israëlitarum genus significatione pertinet. Hæc ubi confirmaverat, docueratque, Christum non odio Fratrum, sed festivitatis Judaïcæ, noluisse ad festum proficisci, ita rursum loquentem ad Fratres inducit: Vos igitur, inquit, qui umbram adhuc diligitis, quique crassius & Judaïco more de his sentitis, ascendite ad celebritatem typicam & umbratilem &c. Deinde pag. 404 observat, Christum deinde profectum esse Hierosolymam, non ut festum una cum ipsis (Judæis) celebraret, sed ut cum eis dissertaret; & ita recte tollit apparentem contradictionem. Nunc vero edicant adversarii, an verisimile sit, Christum noluisse proficisci cum Apostolis suis, aut permisisse, ut Apostoli sui celebrarent festivitatem Judaïcam, quam ipse celebrare nollet. An ipsi etiam Apostoli voluissent, relicto Jesu, ad festum se conferre? Hoc certe nequaquam est verisimile, cum paulo ante Joan. 6 ℣ 68 roganti Christo, Numquid & vos vulis abire? omnium nomine respondisset Petrus: Domine, ad quem ibimus? Verba vitæ æternæ habes.

[14] At Fratres illos non fuisse Apostolos, rursum clare insinuant verba Christi ad illos Joan. 7 ℣ 7: [Aliud argumentum ex verbis Christi:] Non potest mundus odisse vos: me autem odit. Quis enim credat discipulos primarios non potuisse odio esse illis, qui oderant Magistrum? Certe Christus Joan. 15 ℣ 18 Apostolos suos alloquitur his verbis: Si mundus vos odit, scitote quia me priorem vobis odio habuit. Si de mundo fuissetis, mundus, quod suum erat, diligeret: quia vero de mundo non estis, sed ego elegi vos de mundo, propterea odit vos mundus. Rursum Joan. 17 ℣ 14 orans pro Apostolis, Patrem ita alloquitur: Ego dedi eis sermonem tuum, & mundus eos odio habuit &c. Non erant igitur Apostoli, quando eis dicebat Christus: Non potest mundus odisse vos. Clariora hæc esse puto, quam ut necesse sit Patrum verba adducere, licet Augustinus, Chrysostomus & Cyrillus opportuna ad propositum nostrum adjecerint. Solum itaque ex Chrysostomo Hom. 48 observo, Christum dixisse Fratribus, Vos ascendite ad diem Festum…, ut permitteret Judaïcos servare ritus. Et ex Cyrillo pag. 398, post notam ipsorum illius temporis incredulitatem, de subsecuta eorumdem fide, sequentia: Fratres enim, inquit, qui ante fidem spreverant, & verbis modo allatis vociferantes in eum propemodum insurrexerant, congregati sunt per fidem, & locuti sunt bona de ipso, cæteris opitulantes, ac fidei doctrinam tuentes. Non autem existimo, eos solum credere cœpisse post Resurrectionem Christi, ut Chrysostomum male exposuit Tillemontius, sed etiam ante Passionem Domini. Cum enim Matth. 27 ℣ 56 & Marc. 15 ℣ 40 inter mulieres, Christi passionem de longe aspicientes, recenseatur Maria Jacobi Minoris & Joseph mater, quæ jam Christum secuta cum aliis dicitur in Galilæa, verisimillimum est, matre ipsorum Jesum sequente, similiter secutos fuisse filios, quos cum Apostolis etiam in cœnaculo fuisse, & cum ipsis Spiritum sanctum accepisse videbimus; ut satis appareat verisimile, Fratres illos deinde fuisse inter discipulos septuaginta duos. Nam electio horum Discipulorum videtur posterior omnibus illis, quæ de Fratribus Domini adducta sunt. Illam tamen quæstionem hic examinare nolo, quia nihil certi reperio in sacra Scriptura.

[15] Restat argumentum aliud ad omnes Domini Fratres ab Apostolis duodecim distinguendos. In Actibus Apostolorum cap. 1 enumerantur Apostoli undecim, qui ingressi sunt in cœnaculum post Christi Ascensionem, [aliud ex Actibus Apostolorum.] ut simul orarent, & Spiritum sanctum acciperent. Undecim autem Apostoli dicuntur ibi orasse cum mulieribus, & Maria Matre Jesu, & Fratribus ejus, Jesu nimirum, ut liquet ex Græco, ubi illud ejus est αυτοῦ. Hinc Chrysostomus Hom. 3 in Acta Apostolorum ad illa verba, Et Fratribus ejus, ait: De iis loquitur, qui prius non credebant in eum. Jam vero lubet interrogare adversarios, cur S. Lucas dicat generatim, undecim Apostolos ibi fuisse cum Fratribus Jesu, si ex illis undecim duo erant Fratres, aut tres, ut nonnulli crediderunt, qui etiam Simonem Apostolis duodecim annumerarunt? Tres illi ibidem a Luca vocantur, Jacobus Alphæi, & Simon Zelotes, & Judas Jacobi. Si Fratres Domini fuissent illi tres, aut ex illis duo, an non videtur istud insinuaturus fuisse Lucas, ne lector Fratres Domini ab illis perperam distingueret, ut distinxit attentissimus ad omnes sacræ Scripturæ apices Chrysostomus? Certe nequeo ego judicare ita Lucam scripsisse, ut intra paucos versus bis easdem personas poneret modis diversis, & Fratres Domini, qui eo tempore notissimi erant, generatim Apostolis adjungeret, si duos aut tres ex ipsis in numero Apostolorum recensuisset.

[16] [Ratio prima distinguendi Jacobum Alphæi a Fratre Domini,] Pergamus modo ad singulos Fratres, ac primum quidem Jacobum ab apostolo Jacobo Alphæi distinctum, alio etiam argumento ostendamus. Duodecim Apostoli enumerantur Matth. 10, Marc. 3, & Luc. 6. Et post lapsum Judæ proditoris, reliqui undecim recensentur in Actibus Apostolorum cap. 1. Ubique Jacobus Alphæi sine ulla nominis mutatione in dictis catalogis ponitur. At extra catalogos Apostolorum de Jacobo Alphæi numquam in Scripturis fit mentio, certe cum Alphæi cognomine. De Jacobo autem Fratre Domini modis multum diversis mentio fit in Scripturis. Apud Marcum cap. 15 ℣ 40 vocatur Jacobus minor, Græce Jacobus parvus. In Epistola ad Galatas cap. 1 ℣ 19 dicitur Jacobus Frater Domini, qualis fuisse dicitur Matth. 13 ℣ 55, & Marc. 6 ℣ 3. Demum in Actis Apostolorum variis vicibus Jacobus nude nominatur. Nunc primum quærere mihi liceat, qua de causa in omnibus Catalogis Apostolorum tam sollicite semper ponatur Alphæi cognomen, nisi ad distinctionem aliorum; & cur numquam ibi vocetur Frater Domini, quo titulo ab omnibus clarissime fuisset distinctus? Sane, qui Catalogos istos texuerunt, Matthæus, Marcus & Lucas, Fratres Domini non ignorabant, & duo priores omnium nomina recensuerant. Lucas vero de Jacobo Fratre Domini crebram facturus erat mentionem, ut facile possent ipsum eo titulo in catalogis Apostolorum a reliquis Jacobis distinguere. Qua igitur de causa id ipsos non fecisse dicemus, nisi quia Jacobus Alphæi & Jacobus Frater Domini erant homines diversi, ut aliis argumentis jam probavi, & veneranda Patrum antiquitas tradidit?

[17] [altera non plane eluctabilis,] Secundo Jacobus Alphæi idem est ac filius Alphæi, quemadmodum Jacobus Zebedæi, Simon Joannis, & alia multa ejusmodi nomina. Consentientem habeo Augustinum in libro Locutionum Genesis tom. 3 Operum part. 1 col. 329, ubi hoc ipsum adducit exemplum, ita scribens: Sicut cum dicitur Jacobus Alphæi, quamvis non dicatur filius, nihil aliud intelligitur: & multæ sunt tales locutiones Scripturarum, ubi filius tacetur, & intelligitur. De hac veritate non dubitavit etiam Chrysostomus, qui Hom. 32 (al. 33) in Matthæum, explicans catalogum Apostolorum, Judam Jacobi a proditore distinguit, & ita loquitur: Erat enim alius Judas Lebbæus, qui cognominabatur Thaddæus, quem Jacobi esse filium ait Lucas, dicens: Judas Jacobi. Græce quidem solum legitur Ιακώβου φησὶν εἶναι, ad verbum quem Jacobi dicit esse. At ridebitur merito ab omnibus, siquis negaverit recte ab interprete filium exponi. Itaque Judas Jacobi Chrysostomo idem est ac filius Jacobi, sicut Augustino Jacobus Alphæi est filius Alphæi. Atqui nullus ex Fratribus Domini dicitur fuisse filius Alphæi aut filius Jacobi, imo de nullo alio Alphæo fit mentio in Scripturis, nisi de patre Matthæi apostoli, & de patre Jacobi apostoli, sive is idem sit Alphæus, & pater utriusque apostoli, quod hic non inquiro, sive duo fuerint Alphæi, ambo alicujus apostoli patres.

[18] Verum huic argumento multum inhærere nolo, ne in immensum crescat disputatio. [ad quam adversarii nonnulla inepte,] Tam varia enim respondentur ab adversariis, ut videam aliquid saltem ex omnibus, quæ dicuntur, verum esse posse, eaque de causa argumentum non esse ineluctabile. Itaque breviter edicam, quid respondeant. Respondet Tillemontius Nota 1, certum non esse Jacobum dici Alphæi, quod Alphæi esset filius, quia cognomina illa variis de causis imponi possunt, inquit. Laudat pro ea ratione S. Hieronymum contra Helvidium. At loco illo, quem assignat, Hieronymus plane dicit contrarium, & Helvidio dilemma proponens, ita loquitur: Apostolum vis esse, an non? Si apostolus est, Alphæi filius erit &c. Itaque inepta est illa Tillemontii responsio, & Hieronymo æque ac Augustino & Chrysostomo contraria. Secundo respondet, Jacobum apostolum non necessario distinguendum a Fratre Domini, etsi credatur filius Alphæi, idque se ait ostensurum Nota 2. Hoc autem loco allegat Bedam, dicentem, Cleopham, quem aliqui Patres Jacobi patrem dicunt, posse eumdem esse cum Alphæo, additque nonnullos eruditos credere, idem in lingua Orientali esse nomen Alphæi & Cleophæ. At hæc de eodem nomine jam refutata sunt a Papebrochio nostro ad XXVI Mai in Alphæo num. 6, nec admissa est, ut satis verisimilis, responsio de gemino Alphæi aut Cleophæ nomine.

[19] Tertio ait Tillemontius, dici etiam posse, Mariam sororem beatissimæ Virginis Mariæ primis nuptiis maritum habuisse Alphæum, [aliaque sine idoneo fundamento respondent.] ex eoque genuisse Jacobum, post mortem vero Alphæi nuptias contraxisse cum Cleopha. Hæc conjectura præcedentibus minus displiceret, si necesse esset facere conjecturas, eo quod aliunde constaret, duos illos Jacobos, de quibus disputatur, eumdem esse hominem. At aliunde constat de opposito. Quarto ait credi ab aliis, Mariam Cleophæ fuisse filiam Cleophæ, primi mariti S. Annæ, uxorem vero Alphæi. At hæc inepta rursum est conjectura, rejectaque apud nos ad IX Aprilis in S. Maria Cleophæ, & ulterius ad XXVI Julii in S. Anna. Hæc ille ibidem, rediens tandem ad Alphæum, cujus filium Jacobum mavult credere, quam Cleophæ. Itaque, ne prolixior fiam, generatim ad omnes istas conjecturas observo, nullum haberi in sacris Litteris fundamentum, nullum in Operibus sanctorum Patrum, quo conjecturæ illæ fulciantur; nullamque esse necessitatem Alphæum aliquem consanguineis Christi addendi. Quam enim levia sint argumenta, quæ ex sacris Litteris adduxit Tillemontius ad Jacobum Alphæi statuendum unum e Fratribus Domini, mox ex illorum refutatione planum fiet.

[20] De Juda Fratre Domini minus disputatum est a sanctis Patribus, quia minus inclaruit, licet fuerit inter viros Apostolicos, & subinde nominatus Apostolus. Hunc autem distingui a Juda Thaddæo apostolo, non solum evincunt argumenta, quibus omnes Fratres Domini ab Apostolis distinximus, [Judas etiam nominatim a Juda apostolo ex Scriptura distinctus.] sed nominatim etiam hunc Judam distingui, sacra Scriptura satis innuit, præsertim si auctoritatem Hegesippi, hac in parte passim admissam, conferamus. Apostolus Judas, quem cum Fratre Domini eumdem vult Tillemontius, in catalogis Apostolorum varie nominatur. Matth. 10 dicitur Thaddæus, uti & Marc. 3. At Luc. 6 & Act. 1 Judas Jacobi. Jam vero, testibus Augustino, Chrysostomo & Hieronymo laudatis num. 17, qui eam regulam ex consuetudine sacrarum Litterarum statuunt, Judas Jacobi idem est, acsi diceretur Judas filius Jacobi. Fuit igitur Judas apostolus filius alicujus Jacobi alias ignoti. Atqui nullus hactenus, quantum novi, dixit Judam Fratrem Domini filium esse alicujus Jacobi, idque prorsus sine fundamento fingeretur. Euangelia igitur, etiam nominatim de Juda insinuant, distinctum esse a Juda apostolo. De Simone nihil affero, nisi silentium Scripturarum: nam de omnibus Fratribus abunde probatum est, non fuisse illos ex numero duodecim Apostolorum, eumque esse communem Patrum consensum, deinde luculenter ostendam. At prius videamus, quid Tillemontius pro sua opione ex sacris Scripturis attulerit.

CAPUT II.
Excutiuntur & refutantur argumenta, quæ Tillemontius ex sacra Scriptura afferre voluit.

[Observantur nonnulla de occasione, qua S. Hieronymus] Tillemontius, ut aliquid posset afferre ex sacra Scriptura pro sua opinione, adoptavit argumenta S. Hieronymi contra Helvidium. Ut autem studiosus lector intelligat, ratiocinia illa non debere majoris esse auctoritatis, quia ea aliquando protulit S. Hieronymus, pauca veniunt observanda. Nam primo argumentum, ex Apostoli verbis Gal. 10 ℣ 19 sumptum, solvit deinde ipse Hieronymus, quando scripsit in Epistolam ad Galatas, ut fatetur Tillemontius. Secundo aliud ratiocinium ex comparatione Minoris ad Majorem, quod similiter ab Hieronymo mutuatur Tillemontius, lusus potius videtur Hieronymi, imperitum adversarium confundentis, quam argumentum serium. Respondebat enim ad illa Helvidii verba: Ecce Jacobus & Joseph filii Mariæ, iidem, quos Judæi Fratres appellaverunt. Ecce Maria Jacobi Minoris & Josetis mater: Minoris autem Jacobi ad distinctionem Majoris, qui erat filius Zebedæi &c. Ita loquebatur Helvidius post allegata loca sacræ Scripturæ, in quibus commemorantur Fratres Domini, ut non minus imperite quam impie inferret, Mariam illam, Jacobi Minoris & Josetis vel Joseph matrem, esse ipsam Mariam Dei Genitricem, cujus virginitatem impugnabat. Tertio ex illa comparatione Minoris & Majoris advertere poterat Hieronymus, duos tantum Jacobus imperito Helvidio innotuisse; cumque sciret aliud esse docere discipulum, aliud adversarium vincere, ut ipse loquitur in Apologia pro libris contra Jovinianum num. 13, noluit incidentem quæstionem de duobus aut tribus Jacobis penitius examinare. Nam ex duobus solum Jacobis admissis luculenter consequebatur, ut neuter sit filius sanctissimæ Virginis Mariæ & S. Josephi, cum alterius pater sit Zebedæus, alterius Alphæus. Ea igitur opinio admodum erat opportuna S. Hieronymo ad cavillationem Helvidii penitus destruendam, non item altera de tertio Jacobo, cum hujus pater ex sacris Litteris non innotescat. Quapropter si S. Hieronymus certam credebat sententiam de duobus tantum Jacobis, debebat eam fortiter asserere, &, quam poterat, firmissime stabilire. Hoc tamen non facit, nec umquam clare asserit, duos solum fuisse Jacobus, aut Jacobum Alphæi & Fratrem Domini eumdem esse; sed solum interrogando & ratiocinando aliqua profert, quæ eo videntur conducere.

[22] Ipsa S. Hieronymi verba ex libro contra Helvidium num. 13 huc transfero: [pro sententia Tillemontiana argumentari visus est,] Nulli dubium est, inquit, duos fuisse Apostolos Jacobi vocabulo nuncupatos, Jacobum Zebedæi & Jacobum Alphæi. Istum, nescio quem, Minorem Jacobum, quem Mariæ filium, nec tamen Matris Domini, Scriptura commemorat, Apostolum vis esse, an non? Si Apostolus est, Alphæi filius erit, & credet in Jesum, & non erit de illis Fratribus, de quibus scriptum est: “Neque enim tunc Fratres ejus credebant in eum”. Si non est Apostolus, sed tertius, nescio quis Jacobus; quomodo est Frater Domini putandus, & quomodo tertius ad distinctionem Majoris appellabitur Minor, quum Major & Minor non inter tres, sed inter duos soleant præbere distantiam; & Frater Domini Apostolus sit, Paulo dicente: “Deinde post triennium veni Jerusalem videre Petrum, & mansi apud illum diebus quindecim. Alium autem Apostolorum vidi neminem, nisi Jacobum Fratrem Domini”?… Restat conclusio, ut Maria ista, quæ Jacobi Minoris scribitur mater, fuerit uxor Alphæi, & soror Mariæ Matris Domini, quam Mariam Cleophæ Joannes Euangelista cognominat. Hoc ultimum tamen inferius relinquit ambiguum, ita scribens: Verum in hac parte contentiosum funem non traho. Alia fuerit Maria Cleophæ, alia Maria Jacobi & Josetis, dummodo constet, non eamdem Mariam Jacobi & Josetis esse, quam Matrem Domini. Nihilo magis contendisset Hieronymus, opinor, ad matrem Jacobi Minoris uxorem Alphæo attribuendam, aut Fratrem Domini eidem Alphæo filium, modo admisisset Helvidius, illum filium non fuisse Josephi & Mariæ.

[23] Nullibi enim clare sententiam suam de duobus aut tribus Jacobis edicit; [magis quæstiones proponens, quam sententiam suam edicens.] videturque adversariorum opinionem potius ex Helvidii assertis inferre, quam docere. Siquis igitur considerare voluerit ea, quæ scripsit S. Hieronymus in Apologia pro libris adversus Jovinianum num 13, ubi ait aliud esse γυμναστικῶς scribere, aliud δογματικῶς, non existimabit, sententiam S. Hieronymi satis nosci posse ex verbis modo allatis. Nam in priori ait vagam esse disputationem, & adversario respondentem, nunc hæc, nunc illa proponere: argumentari, ut libet; aliud loqui, aliud agere; panem, ut dicitur, ostendere, lapidem tenere. Et post multa ad hoc propositum allata, multorumque adducta exempla, utitur his verbis: Turbæ parabolas, discipuli audiunt veritatem. Proponit Dominus Pharisæis quæstiones, & non edisserit. Aliud est docere discipulum, aliud adversarium vincere. Itaque videant adversarii, an S. Hieronymus non proposuerit potius quæstiones Helvidio, quam aliquid docuerit verbis allegatis, quæ tam avide arripuerunt. Ad meum vero propositum parum interest, tenueritne aliquando adversariorum sententiam in juventute Hieronymus, an quæstiones ex Helvidii verbis illatas proposuerit, cum constet, Hieronymum postea nostram variis locis docuisse sententiam, ut ostendam § 3; & ipse agnoscit Tillemontius.

[24] [Ex Hieronymo argumentum sumens Tillemontius,] Quod autem spectat ad argumenta, quæ verbis nonnihil mutatis proposuit Tillemontius, horum infirmitatem studiosus lector, audito Tillemontio, statim perspiciet. S. Hieronymus, inquit, propugnat contra Helvidium, Fratrem Domini esse Jacobum Alphæi, cum sit certum per S. Paulum, quod sit Apostolus. At ex S. Paulo saltem nequit certum fieri, Fratrem Domini esse ex duodecim Apostolis, ideoque locus ille S. Pauli nihil probat, cum non quæratur, an fuerit Apostolus, sed an fuerit ex duodecim Apostolis, idemque cum Jacobo Alphæi. Apostolum autem fuisse, sed non ex duodecim, docet ipse Hieronymus in Commentario in Epistolam ad Galatas, ubi locum S. Pauli exponit. In hoc autem Commentario δογματικῶς scribit ad Paulam & Eustochium: in quo scribendi genere aperta frons, &, ut ita dicam, ingenuitas necessaria est, ut ipse ait loco supra allegato ad Pammachium. Eumdem ad Galatas locum exposuerunt SS. Augustinus, Chrysostomus, aliique Patres complures; sed nullus eorum ex Pauli verbis inferre voluit, Jacobum Fratrem Domini unum fuisse ex duodecim Apostolis.

[25] [ab ipso Hieronymo solutum: solutionem ipsius] Hisce observatis, audiamus Tillemontium, non pro Hieronymo scribentem, sed contra Hieronymum: Posset ad hoc responderi, inquit, per S. Hieronymum ipsum, qui (in Epistolam ad Galatas cap. 1 ℣ 19) nos docet, nomen Apostoli datum fuisse omnibus illis, qui Christum viderant viventem, & doctrinam ipsius prædicabant post mortem ejus, & qui, ut minimum, erant quingenti: idem quoque nomen postea datum fuisse iis, qui electi erant a duodecim Apostolis modo particulari ad regendam Ecclesiam, nimirum, quantum videtur, episcopis. Hæc ille de mente S. Hieroronymi. At non dixit S. Hieronymus, quingentos, ut minimum, fuisse, qui Christum viventem viderant, & eum postea prædicabant eo modo, ut Apostoli vocarentur. Hoc Hieronymo attribuit Tillemontius sine idoneo fundamento, & deinde assumit ad observationem S. Hieronymi refutandam. Nam ita pergit: Verum difficulter dici potest, illam observationem tam esse congruam loco S. Pauli, quam sit vera. At mihi congrua non minus videtur observatio S. Hieronymi, quam vera, quia docet, qua de causa, exceptis duodecim, quidam vocentur Apostoli. Hos vero, ut minimum, quingentos fuisse ex iis solum, qui Christum viderant, nec dicit S. Hieronymus, nec vere dixisset, opinor. Nam quingentos ex iis, qui Domino convixerant, in diversas orbis partes profectos fuisse ad fidem prædicandam, aut saltem in una aliqua civitate prædicasse episcopali auctoritate, quemadmodum Hierosolymis fecit S. Jacobus, non ostendet umquam ullus Tillemontii vindex. Ex dicti illius falsitate colliget æquus lector, quam inania sint, quæ contra Hieronymum ratiocinari pergit: præcipua enim ratio impugnandi observationem S. Hieronymi ex illo figmento petitur. Verba audiamus.

[26] [falsis rationibus impugnat,] Nam primo, inquit, S. Paulus ibi loquitur de apostolatu S. Jacobi, sicut de apostolatu S. Petri. Respondeo hoc falsum esse, si eumdem plane Apostolatum utrique attributum velit, ut ostendo sequenti exemplo. Si quis nobilis viator diceret: Deinde post tres annos veni in Galliam videre Ludovicum, & mansi apud eum diebus quindecim: alium autem regum vidi neminem, nisi Stanislaum Poloniæ regem. Si alter diceret: Profectus sum in Germaniam videre Augustum Poloniæ regem: alium autem regum vidi neminem, nisi Electorem Bavariæ. Primus non significaret, Stanislaum gaudere eadem auctoritate regia in Polonia, qua gaudet Ludovicus in Gallia; nec tamen locutus fuisset improprie. Alter ne insinuaret quidem, Electorem Bavariæ regem esse; nec tamen ullus reprehenderet modum illum loquendi, quia Elector ille habet aliquid splendoris regii. Secundo, ait Tillemontius, cum S. Paulus manserit tunc quindecim diebus Hierosolymis cum S. Petro, difficulter contendi potest, nullum ibi ab ipso visum ex quingentis discipulis, qui viderant Jesum Christum resuscitatum. At illa observatio non ferit S. Hieronymum, qui solum observat, eos fuisse vocatos Apostolos, qui Christum viderant, & eum postea prædicabant, quos fuisse quingentos non dicit. Multos autem eo tempore fuisse Hierosolymis, qui Christum prædicabant, non facile quispiam ostendet. Qui enim Apostolatus munus acceperant, id Hierosolymis obire non debebant, cum ibi Jacobus episcopus relictus, sive ad prædicandum esset constitutus. Præterea si S. Paulus minus late sumpsisset significationem vocis Apostolus, quam innuunt data Hieronymi verba, id nihil prodesset Tillemontio, cum saltem in eadem Epistola se Apostolis annumeret, ideoque voce Apostolorum non solos duodecim primos significet.

[27] Tertio, inquit, si iter illud Hierosolymitanum id ipsum est, [argumentumque novo ratiocinio juvare] quod describit S. Lucas Act. 9 ℣ 27 & 28, de quo nullus dubitat, certum est, a Paulo ibi visum esse Barnabam, cui Ecclesia hodie Apostoli nomen magis tribuit, quam ulli alteri, qui non est ex duodecim, post S. Paulum, & qui erat unus ex septuaginta secundum plures antiquos. Hæc ratio, inquit, tam efficax videtur personis eruditione & judicio præstantibus, ut existiment, debere illam prævalere cunctis rationibus cunctisque auctoritatibus, quas Bollandus coacervat ad sustinendam opinionem Græcorum hodiernorum. Ita intrepide Tillemontius contra omnes sanctos Patres, qui hanc quæstionem attigerunt. Pro sanctis autem Patribus sibi adversantibus personas substituit eruditione & judicio præstantes, de quibus nescimus, an linguam Latinam noverint, an Scripturas umquam legerint, an dialecticam vel a limine salutarint, cum neminem illorum nominet. Vel sic tamen sententiam Henschenii, quem perperam vocat Bollandum, ubique vocat recentiorum Græcorum opinionem, quamvis agnoscat, eam esse Gregorii Nysseni, Chrysostomi, Theodoreti, Epiphanii, Cyrilli Hierosolymitani, Eusebii & Hieronymi, contra nonnullos tamen ex posterioribus excipere conatus. Verum excutiamus rationem a viso Barnaba petitam, quam tanti fecerunt viri illi eruditi. Respondeo itaque, Barnabam tunc revera a Paulo visum Hierosolymis, cum Act. 9 ℣ 27 Barnabas dicatur Paulum duxisse ad Apostolos, nisi Apostolus loquatur de alio itinere Hierosolymam instituto, de quo dubitat Chrysostomus Hom. 21 in Acta Apostolorum. At laudatus Chrysostomus observat, necdum eo tempore inter Apostolos numeratum fuisse vel Paulum vel Barnabam. Hoc ipsum probatur ex sacris Litteris. Nam Act. 9 ℣ 26 dicitur: Cum autem venisset (Saulus sive Paulus) in Jerusalem, tentabat se jungere discipulis, & omnes timebant eum, non credentes, quod esset discipulus. Barnabas autem apprehensum illum duxit ad Apostolos (utique ad Petrum & Jacobum Fratrem Domini,) & narravit illis, quomodo in via vidisset Dominum &c.

[28] [frustra conatur.] Itaque distinguenda sunt tempora, & inanitas observationis Tillemontianæ facile deprehendetur. Ordinatus est Barnabas una cum Paulo Apostolus per manus impositionem Act. 13 ℣ 3 & 4, quod Tillemontius ipse in Chronotaxi sua figit toto septennio post ea, de quibus agimus. At S. Jacobus ordinatus erat apostolus, sive episcopus Hierosolymitanus, ut rursum narrat ipse Tillemontius cum sanctis Patribus, non diu post Resurrectionem Christi. Itaque Jacobus erat eo tempore Apostolus, non item Barnabas; Jacobus erat inter eos, de quibus Paulus dicit: Neque veni Jerosolymam ad antecessores meos Apostolos (videlicet statim post conversionem, licet postea venerit ad Petrum, & Jacobum viderit:) nam apostolatum acceperat multis annis ante Paulum & Barnabam. Quare totum illud argumentum, quod tanti fecit Tillemontius, miserum est sophisma: nam Jacobus eo loco vocatur Apostolus, non quia erat ex duodecim; sed quia ordinatus erat episcopus sive Apostolus Hierosolymitanus; sicut Paulus & Barnabas ipsi post ordinationem suam statim Act. 14 bis Apostoli nominantur. An autem S. Barnabas fuerit inter septuaginta duos, ut pauci veteres voluerunt, hic operose non inquiram, cum parum faciat ad propositum nostrum. Solum observo, contrarium esse probabilius, cum Act. 4 ℣ 37 legatur agrum habuisse & vendidisse, ideoque potius videatur conversus inter primos post Resurrectionem Domini, ut dictum est ad ejus Acta, XI Junii data. Dicta responsio de Apostolatu S. Jacobi mox magis illustrabitur. At prius audiamus sequentia Tillemontii ratiocinia.

[29] [Aliud Tillemontii ratiocinium plane ridiculum:] S. Hieronymus, inquit: allegat etiam cognomen Minoris, quod a S. Marco datum est Jacobo filio Mariæ & Fratri Josetis, & quod nobis dat locum credendi, non nisi duos Jacobos fuisse inter discipulos. Erat ea observatio alicujus acuminis, dum fluebat ex calamo S. Hieronymi, imperitum adversarium in propriis verbis capientis. At hoc tempore ne trium quidem mensium dialectico digna est; præsertim cum constet, Græce legi μικροῦ parvi, ideoque cognomen Minoris eamdem habere significationem in sacris Litteris. Medio ævo inducta est consuetudo Jacobum Zebedæi Jacobum Majorem vocandi, & Fratrem Domini Jacobum Minorem. Tillemontius ipse Nota 6 in S. Jacobum Minorem ait, probabilius a statura, quam ab ulla alia causa, Minorem sive Parvum dictum esse Jacobum. Audiamus tamen sequentia ipsius verba: Nam, inquit, quod respondetur, in textu Græco non appellari Minorem sed Parvum; facile est advertere, duo illa nomina (Minor & Parvus) idem in adjunctis significare. Et, licet cognomen illud habuisset, quia corpore parvus erat, ut fieri potest, illud saltem verisimiliter habebat, ut distingueretur ab uno Jacobo, non a duobus. Ignoscat benignus lector, si risum continere nequeam ad ejusmodi ratiocinia, quæ vel pueris grandiusculis risum moverent. Adeo frequentia sunt exempla hominum, qui cognomento parvi, aut magni, aut sapientes, aut simplices fuerunt dicti, ut sit simplicitatis plane puerilis contendere, aut Carolum imperatorem dictum fuisse Magnum, aut Pipinum regem Brevem, aut Carolum alterum Sapientem, alterum Simplicem, ut singuli ab uno tantum, non a pluribus, distinguerentur: nec alia est ratio Jacobi Minoris aut Parvi, cum Jacobus Zebedæi numquam Major dictus legatur in sacris Litteris.

[30] Post data verba subjungit Tillemontius: Duabus his rationibus, quas S. Hieronymus credidit sufficientes, [alia ejusdem ratiocinia,] addi potest, quod, quantumcumque auctoritatis S. Jacobo præberet episcopatus Hierosolymitanus, ipsum tamen parem non faceret Apostolis. Nihilominus videmus, ipsum a S. Paulo saltem æquari cum primis Apostolis, quando dicit, Jacobum, Cepham & Joannem visos esse columnas Ecclesiæ. At clarum est, ipsum etiam prælatum esse S. Judæ, quia hic Apostolus vocatur Judas Jacobi, sive frater Jacobi … Itaque quoniam Deus dederit S. Jacobo auctoritatem, quam eminentem inter Apostolos dicere possumus, ut liquet ubique ex Actis & ex S. Paulo, videtur illa non potuisse aliud habere fundamentum, quam dignitatem Apostolatus, præsertim cum id magni sit momenti ad conciliandum Epistolæ ab ipso scriptæ auctoritatem & fidem, quam divinis debemus Scripturis. Et sane Bollandus * vult, eamdem ipsi cum duodecim Apostolis fuisse auctoritatem, elevatumque fuisse ad apostolicam dignitatem vocatione extraordinaria, sicut S. Paulum & S. Barnabam: quod videtur etiam dicere Florentinius. At recentes illi auctores rem tantam asserunt sua auctoritate sine ulla probatione. Nullo sacræ Scripturæ loco extraordinaria hæc vocatio relata est, sicut narratæ sunt vocationes S. Matthiæ, S. Pauli & S. Barnabæ. Nihilo magis credo, illam probari posse ullo sanctorum Patrum textu claro. Itaque deducenda est per sequelas, quæ semper sunt admodum periculosæ in materia religionis, quando Ecclesia non loquitur. Hactenus Tillemontius, qui tot nugas nobis non venderet, si posteriora sua verba serio considerasset, & sequi voluisset. Certe sancti Patres, quos pro interpretatione sacrarum Litterarum debebat sequi, non norunt nova ipsius ratiocinia, & in tota hac sua Dissertatione ne ullum quidem Patrem pro sua interpretatione allegat, præter locum Hieronymi contra Helvidium, ab ipso Hieronymo postea in Commentariis revocatum. Quare merito de Tillemontio dicere hic possum, quod de imperito quodam obtrectatore dixit Hieronymus in Epistola ad Domnionem col. 238: Voluit scilicet homo peritissimus, ut veteranus miles, uno rotatu gladii percutere utrumque (Henschenium & sanctos Patres) & ostendere populis, quod, quidquid ipse vellet, hoc Scriptura sentiret.

[31] Nunc singula Tillemontii ratiocinia & dicta examinemus. [in quibus incerta pro certis] Quod ait, S. Hieronymo suffecisse duas rationes jam refutatas, falsum est: nam illa ipsa verba, quæ pro fundamento sui ratiocinii allegat Tillemontius, Helvidio etiam objecit S. Hieronymus. Quod autem spectat ad ratiocinia Tillemontii, in omnibus miscet incerta pro certis, aut falsa pro veris. Incertum est enim primo, an S. Jacobus, qui cum Cepha & Joanne memoratur Gal. 2 ℣ 9, sit episcopus Hierosolymitanus. Divisi sunt ea de re sancti Patres. S. Hieronymus favet Tillemontio, quia credidit, S. Jacobum Zebedæi occisum fuisse, antequam facta sunt, quæ ibi narrantur a S. Paulo. At S. Augustinus in Expositione Epistolæ ad Galatas existimat, a Paulo ibi indicari S. Jacobum Zebedæi, hæc scribens: Petrus autem & Jacobus & Joannes honoratiores in Apostolis erant, quia ipsis tribus se in monte (tempore scilicet transfigurationis) Dominus ostendit. Eamdem sententiam insinuat Ambrosiaster in dictum S. Pauli locum: neque ullus negare potest, tres illos Apostolos præ ceteris omnibus a Christo honoratos fuisse. Locum objectum cum antecedentibus & sequentibus huc traduco. Sed econtra (ait Paulus Gal. 2 ℣ 7) cum vidissent, quod creditum est mihi Euangelium præputii, sicut & Petro circumcisionis, (qui enim operatus est Petro in Apostolatum circumcisionis, operatus est & mihi inter gentes;) & cum cognovissent gratiam, quæ data est mihi, Jacobus, & Cephas, & Joannes, qui videbantur columnæ esse, dexteras mihi dederunt & Barnabæ societatis; ut nos in gentes, ipsi autem in circumcisionem: tantum ut pauperum memores essemus; quod etiam sollicitus fui hoc ipsum facere. Si quis modo locum hunc recte considerare voluerit, non inveniet, cur Jacobum Zebedæi, fratrem Joannis, memoratum neget: erat enim Jacobus Zebedæi inter tres præcipuas Ecclesiæ columnas.

[32] [sine probatione obtrudit,] Unica ratio, quæ Hieronymum in contrariam impulit opinionem, ea fuit, quod mortuum crediderit Jacobum Zebedæi, dum memorati Apostoli Paulo & Barnabæ dextras dederunt societatis, ut ipsi gentilibus prædicarent. At varia insinuant, hoc ante mortem S. Jacobi Zebedæi contigisse. Etenim in Actis Apostolorum cap. 10 narratur conversio Cornelii conturionis gentilis; & mox cap. XI S. Petrus indignantibus de ejus admissione Judæis rationem reddidit, probavitque etiam gentiles ad fidem admittendos. Tum subditur ℣ 20, fidem Antiochiæ etiam gentilibus prædicatam, multosque conversos. Pervenit autem sermo ad aures Ecclesiæ, quæ erat Jerosolymis super istis: & miserunt Barnabam usque Antiochiam. Et ℣ 25: Profectus est autem Barnabas Tarsum, ut quæreret Saulum: quem cum invenisset, perduxit Antiochiam. Et annum totum conversati sunt ibi in ecclesia, & docuerunt turbam multam, ita ut cognominarentur primum Antiochiæ discipuli, Christiani. In his autem diebus supervenerunt ab Jerosolymis prophetæ Antiochiam: & surgens unus ex eis nomine Agabus, significabat per spiritum famem magnam futuram in universo orbe terrarum, quæ facta est sub Claudio. Discipuli autem, prout quis habebat, proposuerunt singuli in ministerium mittere habitantibus in Judæa fratribus: quod & fecerunt mittentes ad seniores per manus Barnabæ & Sauli. Tum cap. 12 sequitur mors S. Jacobi Zebedæi, Hierosolymis per Herodem occisi. Ex hisce autem colligo, dextras ab Apostolis datas Paulo & Barnabæ ante mortem S. Jacobi Zebedæi. Nam id facere potuerunt, dum illi anno integro docuerunt Antiochiæ, per litteras aut per Christianos, Hierosolymis Antiochiam tendentes. Et omnino res peracta videtur illo tempore ob ea Pauli verba: Tantum ut pauperum memores essemus. Nam hæc Apostolorum commendatio effecisse videtur, ut Antiocheni per Paulum & Barnabam eleemosynas miserint Hierosolymam. Si quis tamen voluerit, dextras præsentibus Paulo & Barnabæ datas, res peracta fuerit Hierosolymæ non diu ante mortem Jacobi, dum illi cum eleemosynis eo venerunt. Quapropter nihil est, cur non credamus, S. Jacobum Zebedæi cum SS. Petro & Joanne a S. Paulo in dicto ad Galatas loco nominatum, prout illa verba, Qui videbantur columnæ esse, omnino insinuant. Sic etiam inveniemus, qua de causa S. Jacobus ante ipsum Petrum Apostolorum principem fuerit nominatus, nimirum quia Apostolatui martyrium adjunxerat, & inter triumphantes in cælo erat, viventibus Petro & Joanne, dum ad Galatas scribebat S. Paulus.

[33] [& falsa pro veris,] Ex his colligat studiosus lector, qualis sit tota illa structura Tillemontiana, quamque ruinoso nixa fundamento. Cum hoc enim stare nequeat, structura simul tota concidat, necesse est. Alterum ratiocinii Tillemontiani fundamentum magis etiam est ruinæ obnoxium: nam pro re certa ponit, Judam Jacobi Apostolum, & Judam, unum e Fratribus Domini, sive fratrem Jacobi Hierosolymitani, eumdem esse; licet non ignoraret, id negari ab Henschenio & S. Chrysostomo, contra quos disserit; nec ullum allegare posset ex sanctis Patribus, qui id dixerit, aut crediderit. Vel unam ex sacris Litteris talem peto locutionem, qua cognomine in genitivo frater alicujus designetur, ut his vocibus Judas Jacobi fratrem Jacobi designatum vult Tillemontius. Verba S. Augustini, dicentis in similibus locutionibus filium intelligi, allegavit ipse Tillemontius Nota 3 in S. Jacobum Minorem, ubi locum Augustini exprimit Gallice, ut ad verbum Latine reddo: Dicit (S. Augustinus) his vocibus Jacobus Alphæi, nihil aliud intelligi, nisi S. Jacobum fuisse filium Alphæi. Si autem vocibus Jacobus Alphæi, nihil aliud intelligatur nisi filius Alphæi, ut generatim asserit S. Augustinus, velim cognoscere ex quocumque Tillemontii patrono, cur vocibus Judas Jacobi aliud intelligatur, quam filius Jacobi; & cujus sancti Patris auctoritate hic fratrem Jacobi intelligere debeamus. Vel sic tamen Tillemontius illud variis vicibus pro certo obtrudit, quod sacrarum Litterarum consuetudini, & sanctorum Patrum auctoritati contrarium est, ideoque improbabile. Itaque funditus corruunt omnia, quæ ex ejusmodi assertis, quæ ne probare quidem tentavit, ratiocinando elicere studuit.

[34] Verumtamen fingamus vera esse, quæ de insigni auctoritate S. Jacobi Hierosolymitani disputavit Tillemontius: [quæque ad propositum ipsius sunt inutilia:] neque enim negare volo, magnam fuisse S. Jacobi auctoritatem; cum illa ex Actis Apostolorum aliis locis innotescat. Si S. Paulus præclare gestis & virtutibus Apostolicis tantam venerationem fidelium promereri potuit, ut non modo multis Apostolorum par habeatur, sed etiam plerisque præferatur, etiamsi non fuerit ex duodecim; quis prudens negaverit, etiam S. Jacobo Hierosolymitano, ab episcopatu, ab eximia sanctitate, a laboribus Apostolicis, a cognatione Christi Domini, tantam conciliari potuisse auctoritatem, quantam ipsi attributam legimus? Ad evincendum contrarium inutilia semper erunt quæcumque ratiocinia. Tale est illud, quod ait de auctoritate concilianda Epistolæ S. Jacobi: ea enim ratio nequit influere in majorem aut minorem alterutrius sententiæ probabilitatem. Deinde Epistola S. Jacobi non habebit plus auctoritatis, si fuerit unius ex duodecim Apostolis, quam si fuerit Jacobi Fratris Domini, qui Spiritum sanctum cum Apostolis accepit, & Apostolicam auctoritatem habuit, quemadmodum Paulus & Barnabas. Certe Euangelia Marci & Lucæ, Actaque Apostolorum & S. Pauli Epistolæ non carent debita auctoritate, etiamsi non fuerint conscripta ab ullo ex duodecim Apostolis.

[35] Demum quod ait Tillemontius de extraordinaria vocatione Jacobi per Henschenium asserta, [prout etiam falso & frivole carpit Henschenium.] minime est accuratum. Nam Henschenius tom. 1 Maii pag. 755, quem locum assignat, asserit extraordinariam vocationem S. Pauli, pari cum duodecim Apostolis ad regendam Ecclesiam potestate donati, additque de S. Jacobo hæc verba: Quam potestatem etiam in Jacobo Fratre Domini agnoscimus. At non explicat ibi, illamne potestatem acceperit Jacobus ordinaria, an extraordinaria vocatione, quia id nullibi in Scripturis dicitur. At ipsa potestas Apostolica S. Jacobi satis clare asseritur Act. 5: neque illam negat Tillemontius. Itaque caute locutus est Henschenius, eumque immerito carpere studet Tillemontius. Nam quod ex Scripturis innotuit, solum affirmavit Henschenius: quod Scriptura indictum reliquit de vocatione S. Jacobi, similiter tacuit. Ita Jacobum Alphæi, Thomam, Judam Thaddæum & Simonem dicimus ex duodecim Apostolis fuisse, quia id Scriptura dicit; vocationem tacemus, quia Scriptura tacet. Novimus tamen ex S. Paulo 1 Cor. 15, Christum Jacobo particulariter apparuisse ante Ascensionem suam: nam quod ait ℣ 7, Deinde visus est Jacobo, passim exponunt interpretes de Jacobo Fratre Domini. Chrysostomus Hom. 38 in data verba sic commentatur: Mihi videtur dicere Fratri suo. Ipse enim (Christus) dicitur ei manum imposuisse, ac ipsum ordinasse, & primum episcopum fecisse Jerosolymis. Idem fere dicit S. Hieronymus in Epistolam ad Gal. cap. 1 ℣ 19, ita loquens: Sed præcipue hic Frater dicitur, cui filios Matris suæ ad Patrem vadens Dominus commendaverat. S. Epiphanius Hær. 78 pag. 1039 de Jacobo Fratre Domini ait: Idem ille primus episcopalem cathedram cepit, cum ei ante cæteros omnes suum in terris thronum Dominus tradidisset. Eamdem rursus opinionem insinuat Chrysostomus Hom. 3 in Acta, ubi agit de electione Matthiæ, dicitque: Vide autem Jacobi modestiam. Ille namque Jerosolymorum episcopatum accepit, & tamen hic nihil loquitur. Hæc laudati Patres, illisque consentiens Tillemontius in S. Jacobo Minore art. 4. Alii tamen volunt, ab Apostolis ordinatum fuisse Jacobum episcopum. Quam quæstionem aliis libenter decidendam relinquam, ut pergamus ad ea, quæ disserit ad Judam fratrem Jacobi duodecim Apostolorum numero inserendum.

[36] [Tillemontius de S. Juda disserens contra Chrysostomum,] Agit de eo Tillemontius Nota 2 in S. Judam, ubi statim agnoscit, contrarium sibi esse Chrysostomum Hom. 47 in Joannem, subditque Origenem ut minus faventem. At hunc quoque satis aperte contrarium dicere potuisset cum aliis Patribus. Verum audiamus, quam belle Chrysostomum refutet. Quod spectat ad Chrysostomum, inquit, admodum verisimile est, ipsum non attendisse hoc loco ad illud, quod ipse agnoscit in alio loco, nimirum, Judam Thaddæum, unum ex duodecim Apostolis, eumdem esse cum Juda Jacobi, ut discimus ex S. Luca, qui illud asserit duobus locis. Verisimiliter non dubitasset, quin hic Judas Jacobi idem sit cum Juda fratre Jacobi, Epistolæ Canonicæ scriptore. Omnes, ut credo, consentiunt, hunc Jacobum esse episcopum Hierosolymitanum, dictum Fratrem Domini. Et quomodo post hæc dubitari potest, quin Judas, frater ipsius, idem sit cum Juda, qui cum S. Jacobo inter fratres Domini ponitur? Connexio omnium harum rerum tam naturalis est, ut Florentinius non timeat dicere, indubium esse, Judam Jacobi unum fuisse ex duodecim Apostolis. Hactenus Tillemontius, quem non crederem tam stupide ratiocinari potuisse, nisi viderem, ipsum ubique pro certo obtrudere, Judam Jacobi esse fratrem Jacobi. Attamen ejusmodi ratiocinium simplicibus & imperitis imponere potest, & iis maxime, qui nequeunt textus ab ipso in margine assignatos, & in fideliter Gallice relatos, consulere.

[37] [rursum ex falso principio ipsum oppugnat,] Verum ridicule admodum contra Chrysostomum ea omnia texuntur, ut statim liquebit ex illo ipso Chrysostomi loco, qui allegatur Hom. 32 (al. 33) in Matthæum, ubi sic habet: Erat enim (præter proditorem) alius Judas Lebbæus, qui cognominabatur Thaddæus, quem Jacobi esse filium (Græce ὃν Ιακώβου φησὶν εἶναι, quod interpres recte exposuit) ait Lucas, Judas Jacobi. Sic enim vocatur a Luca in Euangelio cap. 6 & in Actis Apostolorum cap. 1. Allegata verba assignat Tillemontius, ideoque aut locos a se allegatos non intellexit, aut non potuit non videre, Judam Jacobi idem esse Chrysostomo, ac Judam filium Jacobi. Noverat etiam Tillemontius eamdem regulam statui ab Augustino, cujus verba dedi num. 17, & quidem generaliter, nam assignata Augustini verba ipse quoque assignat Nota 2 in S. Jacobum Minorem. Debuit similiter legere Hieronymum, de his consentientem in libro adversus Helvidium num. 13, ubi de Jacobo Minore dicit: Si Apostolus est, Alphæi filius erit. Nam ex eo Hieronymi loco argumenta sua desumpsit Nota 1 in Jacobum. Qua igitur fide, aut quo stupore ait, non dubitaturum fuisse Chrysostomum, si ad verba sua attendisset, quin Judas Jacobi, sive filius Jacobi, esset idem ac Judas frater Jacobi? An igitur Chrysostomus credere debuit, eumdem esse filium & fratrem Jacobi? Itaque Tillemontius non debuit ut certum assumere, & sine ulla probatione asserere contra Chrysostomum, id diserte negantem, contra Hieronymum ipsi consentientem, & contra generalem S. Augustini regulam, ex sacris Scripturis sedulo perlectis haustam, Judam Jacobi, esse idem ac Judam fratrem Jacobi. Hoc erat probandum, aut potius acquiescendum erat eruditissimis Patribus, qui contrarium asserunt. Detecta autem falsitate illius asserti, sequentia ipsius ratiocinia in fumos abeunt; cum in iis duo Jacobi diversi, nimirum Jacobus pater Judæ apostoli, & Jacobus Hierosolymitanus episcopus, pro uno obtrudantur, & sic nectantur ambages nihil significantes. Quod additur de Florentinio, verum est, ipsum credidisse, Judam fratrem Domini fuisse apostolum. At nos non requirimus auctoritatem scriptoris neoterici, licet in alio studiorum genere satis eruditi; sed sanctorum Patrum, qui dies noctesque impenderunt ad sacram Scripturam recte intelligendam.

[38] Post modo refutata ratiocinia, Tillemontius se vertit contra Henschenium, [& multa ridicule nugatur contra Henschenium,] & nihilo melius, quam ratiocinatus est contra Chrysostomum, adversus ipsum sic declamat: Sat novi, Henschenium contendere, Judam Jacobi & Judam fratrem Jacobi duas esse personas diversas, quia pro regula assumit, quod Judas Jacobi aliæque expressiones similes insinuant semper filium. Verum cum regulam illam ponat sua auctoritate sine ulla probatione; alii credent, sibi non minorem esse auctoritatem ad illam negandam, quam ipsi ad affirmandam: & existimo, non pauciores fore illis consentientes, quam ipsi, ex omnibus, qui huc usque scripserunt. Qua fide dixerit Tillemontius, regulam illam ab Henschenio propria auctoritate positam, plane non video. Nam, si credidit se vera dicere; ubi viri memoria? Ut modo mittam Chrysostomum & Hieronymum, allegavit ipse Nota 2 in S. Jacobum regulam ab Augustino prolatam his verbis: Intelligitur filius; sicut cum dicitur Jacobus Alphæi, quamvis non dicatur filius, nihil aliud intelligitur &c. Dedi reliqua verba num. 17. Si autem nihil aliud intelligitur in ejusmodi locutionibus, quam filius, auctore Augustino, id non sua, sed Augustini & aliorum auctoritate Henschenius asseruit; & Tillemontius non debuit fratrem intelligere, aut saltem fateri, id se facere contra auctoritatem Patrum. Quod addit, multos consensuros illis, qui satis auctoritatis sibi arrogabunt ad dictam regulam negandam, non probavit hactenus, nec illorum auctoritas movebit viros in sacris Litteris eruditos, qui norunt, Scripturas esse exponendas ex mente sanctorum Patrum.

[39] Addit fundamento rursum nullo: Habebunt saltem S. Epiphanium diserte sibi consentientem in causa S. Judæ ipsius. Audi, lector, locum assignatum, & mirare hominem alia pro aliis obtrudentem. [Epiphanium inutiliter allegans.] De quibus adeo mihi commotus videtur in apostolo Juda Spiritus sanctus, hoc est in Catholica ipsius Epistola (Judas ille porro est, qui Jacobi atque etiam Domini frater appellatus est.) In qua per Apostoli vocem &c. Nescio, quid ex allegatis verbis pro se sumere velit Tillemontius; adeo ineptus est ad propositum totus locus. Si velit Fratrem Domini hic dici Judam Jacobi, ineptissima est objectio, quia non dicitur Judas Jacobi, sed asseritur frater Jacobi & Domini. Quod ex verbis Latinis satis liquet, id indubitatum est ex ipsis Epiphanii verbis Græcis ἀδελφὸς Ιακώβου καὶ Κυρίου λεγόμενος, ad verbum, Frater Jacobi & Domini dictus. Si fortasse insinuare voluerit, Judam Fratrem Domini Apostolum vocari ab Epiphanio, nihil id facit ad allegatam regulam. Præterea id argumentum, ab Apostoli nudo nomine desumptum, non valere in controversia nostra, agnoscit ipse Tillemontius Nota 1 in Jacobum Minorem, ubi ait, adducere se posse nonnullos Patres, qui Jacobum Fratrem Domini nominarunt Apostolum. Tum addit: Verum illa probatio minus est valida, quandoquidem S. Epiphanius, qui idem facit uno loco, ubi fuse admodum loquitur de S. Jacobo, in alio loco eumdem satis clare excludit numero duodecim Apostolorum. Itaque nihil pro Tillemontio habet S. Epiphanius, nec ullum allegavit regulæ S. Augustini & Henschenii repugnantem. Nihil tamen ipsum diligentiæ omisisse ad evertendam laudatam regulam, colligo ex Nota 2, ubi eumdem lapidem inutili labore rursum versat. Cum enim nullum in sacris Litteris locum invenire posset sibi faventem, recurrit ad Josephum Hebræum, qui in Vita sua pag. 989 mentionem facit de quodam Matthia, Simonis Pselli filio, isque ab eo dicitur, Ματθίας Ηφλίου λεγόμενος, ad litteram, Matthias Ephlii (aut Ephliæ) dictus. Verum hoc exemplum nihil magis ostendit, quam Tillemontium inutiliter quæsivisse, ut generalem S. Augustini regulam everteret. Nam exemplum plane est dissimile ob adjunctam vocem λεγόμενος dictus, quæ ostendit, esse cognomen aliunde acceptum. Non quærit laudatus Augustinus, quid indicet cognomen, quando vox dictus aut alia similis additur, sed quærit, quid similibus locutionibus Jacobus Alphæi, Judas Jacobi, Levi Alphæi, Jacobus Zebedæi, Simon Joannis aut Jonæ, significetur, & generatim edicit, nihil aliud intelligi, quam filium. Clamet modo Tillemontius, aut quiscumque ipsius patronus, quantum placuerit. Longe majori jure inutiles illos clamores contemnemus, quam ille auctoritatem sanctorum Patrum in tota hac quæstione contempsit. Mitto quædam Henschenio perperam objecta, sed huc non spectantia, ut ad ultimum Tillemontii argumentum veniamus?

[40] [aliud Tillemontii argumentum ridiculum] Ut redeamus ad Chrysostomum, inquit, existimo, posse etiamnum ex S. Paulo probari apostolatum S. Judæ Fratris Domini. Nam (1 Cor. 9 ℣ 5) inter Apostolos, qui mulieres secum ducebant, satis clare numerat Fratres aliquos Domini. Hoc referendum non est ad S. Jacobum Minorem, qui fixam habebat habitationem Hierosolymis. Itaque oportebit illud intelligere de S. Juda: neque enim alium habemus Apostolum, qui Frater Domini fuisse dicitur. Tertullianus, Origenes, & major pars aliorum Patrum, qui citarunt Epistolam S. Judæ, ut videbimus Nota 4, ipsi dederunt titulum Apostoli. Ita Tillemontius, præ inopia meliorum reducens argumentum de nudo Apostoli nomine, quod antea fassus erat minus validum. Quam autem ridiculum sit argumentum, quod ex S. Pauli verbis contra Chrysostomum intorquet, patebit ex ipsis S. Pauli verbis, quæ subjungo: Numquid non habemus potestatem mulierem sororem circumducendi, sicut & cæteri Apostoli, & Fratres Domini, & Cephas? Aut ego solus, & Barnabas, non habemus potestatem hoc operandi? Cum Fratres Domini numero plurali dicat Apostolus, eosque separet, saltem nomine, ab Apostolis, ineptus esset, qui ex eo loco vellet inferre Fratres Domini fuisse Apostolos ex duodecim.

[41] At longe magis ridiculum est, ex pluribus generatim nominatis Apostolatum unius inferre, [pro Apostolatu S. Judæ contra Chrysostomum.] non nominati particulariter, prout hic facit Tillemontius. Quare audiamus potius Chrysostomum, contra quem tam ridicule disserit, Hom. 21 in 1 Cor. in allegata verba disserentem: Vide sapientiam: Coryphæum ultimum posuit: nam, quod inter capita fortius est, tunc ponit. Neque enim ita mirandum erat, alios ostendere id facientes, ut primum, & eum, cui traditæ sunt claves regni cælorum. Cæterum non solum ponit, sed omnes, acsi diceret: Sive inferiores quæras, sive superiores, omnium posita sunt exempla. Etenim Fratres Domini a priore incredulitate liberati inter clariores erant, etsi ad Apostolos non pervenerant, ideoque in medio illos posuit, summis utrimque positis. Hactenus Chrysostomus. Itaque concludere licet, nihil ex sacra Scriptura invenisse Tillemontium pro apostolatu S. Judæ Fratris Domini, præter duas illas voces Judas Jacobi, quas voluit suo sensu exponere contra auctoritatem sanctorum Patrum. Nullum quoque adduxit Patrem sibi consentientem. Solum observavit, ab aliquibus Apostolum vocari, quod argumentum ipse fatetur minus validum, quodque plane ineptum esse, postea ostendam.

[Annotata]

* imo Henschenius

CAPUT III.
Probatur auctoritate sanctorum Patrum & veterum monumentorum, nullum Fratrum Domini fuisse ex duodecim Apostolis.

[Sententiæ nostræ patroni sunt SS. Augustinus, Ambrosius, Hilarius,] Auctoritas sanctorum Patrum in quæstionibus Scripturisticis maximi ponderis esse debet, ut nemo ignorat, præsertim quando magno consensu in idem conspirant, ut fit in controversia, quam examinamus. Hac de causa, etiamsi multos jam adduxerim, ut ostenderem, nos sacram Scripturam exponere, sicut illi exposuerunt, plures etiam accumulabo Tillemontianæ sententiæ adversantes, & ostendam, nullum ex omnibus adductum esse, ipsi, saltem clare, faventem. Verba S. Augustini dedi num. 5, dicentis, non credidisse in Christum Fratres Domini, eosque a discipulis Christi distinguentis, quando, fatente Tillemontio, Apostoli dudum erant electi. Hoc autem Augustini testimonium tanto gravius est, quanto clarius ab ipso ex sacra Scriptura colligitur. Ambrosii verba, uti & Hilarii, recitavi num. 10, ostendique ab utroque Fratres Domini ab Apostolis fuisse distinctos. Ibidem similiter dedi verba Hieronymi, Apostolos a cognatione sive Fratribus Christi generatim distinguentis. Alia rursum Hieronymi verba recitavi num. 25, ubi solvit objectionem, quam instar problematis Helvidio proposuerat. Ne quis tamen existimet, dubiam esse S. Hieronymi sententiam, quia adversariorum opinionem juvenis utcumque defendit, lubet alia quoque, quæ senex scripsit, huc transferre.

[43] [Hieronymus, quem aliqui frustra conantur excipere,] Itaque S. Hieronymus lib. 5 Commentariorum in Isaiam, explicans cap. 17 ℣ 5 & 6 ita loquitur: Duas olivas, & tres, & quatuor, & quinque, quatuordecim Apostolos interpretantur, id est, duodecim, qui electi sunt, & tertium decimum Jacobum, qui appellatur frater Domini, Paulum quoque Apostolum vas electionis. Clarissime hæc Hieronymi verba Jacobum distinguunt a duodecim Apostolis, cum illum faciant tertium decimum. Negat tamen novissimus editor Veronensis, eam esse Hieronymi sententiam, ad verba data annotans sequentia: Eusebii sententia est, quam ipse ex Origene expressit, & in quam tantum abest, ut noster Hieronymus concesserit (quod putavit Montfauconius in Notis ad hunc Eusebii locum) ut eam sub aliorum nomine huc referat, & jamdiu ante in libro contra Helvidium reprobaverit. Hæc editor, dans ipsa quoque Eusebii verba, quæ ab Hieronymo data contendit. At ea observatio prorsus mihi videtur improbabilis, primo quia multis quoque aliis locis Hieronymus insinuat sententiam nostram, ut certum videatur, hanc ipsius omnino fuisse opinionem, prioremque mutatam, si illam tamen firmiter contra Helvidium tenuerit. Secundo non ita exacte opinionem Eusebii expressit Hieronymus, ut dici possit solum commentatoris officio functus, cum Eusebius Paulum præponat Jacobo, Hieronymus vero Paulum recenseat post Jacobum. Itaque sicut eum saltem ordinem in Eusebii verbis mutavit; sic poterat pro Jacobo Barnabam substituere: aut saltem indicare debebat; Jacobum perperam excludi numero duodecim Apostolorum, nisi ipse credidisset, omnino excludendum esse, ne lectores suos in errorem induceret. Tillemontius quoque observat, S. Hieronymum in secunda ejusdem loci expositione (quæ allegorica est lib. 7 col. 280) inter Apostolos quatuordecim cum Paulo posuisse Barnabam. Verum id est, sed nihil facit ad propositum, quia ibi duas olivas explicat Paulum & Barnabam, & congruenter, quia illi simul ad munus apostolicum ordinati sunt. Potest Barnabas æque ac Jacobus primariis Apostolis annumerari: sed sicut Barnabam primo loco non recenset inter duodecim, etsi de illo tacet; sic nec secundo loco Jacobum; sed nunc hunc, tum alterum ponendo, insinuat, ambiguum esse, uter præferri debeat.

[44] [non solum in Commentariis in Isaiam, sed etiam] Verum lubet plures allegare Hieronymi locos, ut prudens lector perspiciat. Hieronymnm in nostra sententia constantem fuisse in omnibus Operibus post librum adversus Helvidium scriptis. Hieronymus lib. 1 adversus Jovinianum, allaturus testimonium ex Epistola Jacobi, ita in laudem ejus præfatur: Transeamus ad Jacobum, qui Frater Domini dicebatur, tantæ sanctitatis, tantæque justitiæ, & perpetuæ virginitatis, ut Josephus quoque historicus Judæorum, propter hujus necem Jerosolymam subversam referat. Hic primus episcopus ex Judæis Jerosolymæ credentis ecclesiæ, ad quem Paulus cum Tito Barnabaque pergebat, loquitur in Epistola sua. Lubet modo interrogare adversarios, an satis serio credant, ab Hieronymo, qui Jacobum celebrat, ut Fratrem Domini dictum, ut sanctum, ut justum, ut virginem, ut primum Hierosolymitanum episcopum, ut visitatum a Paulo cum Tito & Barnaba, omissum fuisse Apostoli titulum tamquam inutilem, si hunc Jacobo credebat debitum jure strictissimo, quod fuisset ex duodecim?

[45] Hoc argumentum fortius urget in libro de Viris illustribus, [clare in Catalogo scriptorum ecclesiasticorum,] sive de Scriptoribus ecclesiasticis, ubi S. Hieronymus certo non debuit omittere, ex duodecim Apostolis fuisse Jacobum Fratrem Domini, & Judam ipsius fratrem, si revera existimabat, Apostolos ex duodecim fuisse. Agit in illo libro de omnibus Apostolis, quorum scripta habemus, nec in ullo prætermittit titulum Apostolatui debitum. De Petro cap. 1 sic loquitur: Simon Petrus, filius Joannis, provinciæ Galileæ, e vico Bethsaida, frater Andreæ apostoli, & princeps Apostolorum &c. De Matthæo cap. 3: Matthæus, qui & Levi, ex publicano Apostolus &c. De Paulo cap. 5: Paulus Apostolus, qui ante Saulus, extra numerum duodecim Apostolorum &c. De Barnaba cap. 6: Barnabas Cyprius, qui & Joseph Levites, cum Paulo gentium Apostolus ordinatus &c. De Joanne demum cap. 9: Joannes Apostolus, quem Jesus amavit plurimum, filius Zebedæi, frater Jacobi Apostoli &c. Vides, opinor, studiose lector, quam sollicite S. Hieronymus observaverit, quidquid de dignitate Apostolica singulorum dici poterat, & ne illud quidem prætermisisse, quod Petrus & Joannes fratrem singuli habuerint Apostolum. Itaque, nisi decipere nos voluit, quod nefas est suspicari, nec Jacobum nec Judam, de quibus agimus, credidit Apostolos stricte dictos, cum nihil de illorum apostolatu commemoret. De Jacobo enim cap. 2 ita orditur: Jacobus, qui apellatur Frater Domini, cognomento Justus, ut nonnulli existimant, Joseph ex alia uxore, ut autem mihi videtur, Mariæ sororis Matris Domini, cujus Joannes in libro suo meminit, filius, post passionem Domini statim ab Apostolis Jerosolymorum episcopus ordinatus &c. Nulla hic occurrit vox, quæ insinuet Apostolum fuisse, nec magis in sequentibus. Nihilo magis cap. 4, ubi de Juda agit, alterutrius apostolatus insinuatur, sed simpliciter dicitur: Judas, frater Jacobi, parvam, quæ de septem Catholicis est, epistolam reliquit. Si hæc non sufficiunt ad perspiciendum, qualis fuerit de illis S. Hieronymi sententia, nescio, quid tandem adversariis nostris possit sufficere: nam omnia, quæ de Jacobi apostolatu visus erat inferre contra Helvidium, hic silentio premit, & tacite retractat, aut potius jam ante retractarat, quando commentabatur in Epistolam ad Galatas.

[46] Objecerat Helvidio locum Apostoli ad Gal. 1 ℣ 19: [in Epistolam ad Galatas, & in Euangelium Matthæi.] Alium autem Apostolorum vidi neminem, nisi Jacobum Fratrem Domini: interrogando tamen magis & disserendo, quam docendo. At in Commentariis ad illum locum observat, etiam alios quosdam, exceptis duodecim, vocari Apostolos, & sic innuit, ex dicto Apostoli loco validum non sumi argumentum pro apostolatu Jacobi inter duodecim. In elogio autem Jacobi eadem verba rursum allegat, sed non ut probet ipsum ex duodecim fuisse Apostolis, quod alias de ipso æque diceret ac de reliquis. Contra Helvidium dicit: Si Apostolus est, Alphæi filius erit. At hic nec Alphæi cognomen ipsi tribuit, nec Alphæum ejus patrem videri, insinuat: quod tamen ibi interrogando & disserendo inferre tentaverat. Contra Helvidium luserat in cognomine Minoris & Majoris, arripiens occasionem ab imperito homine oblatam. At hic de cognomine Minoris ne meminit quidem in elogio Jacobi Fratris Domini, nec in Joanne de cognomine Jacobi Majoris, quod an usitatum fuerit apud antiquos, necdum inveni. Quapropter necesse est, ut dicamus, omnia illa, quæ contra Helvidium de Apostolatu Jacobi Minoris disseruerat S. Hieronymus, in duobus Operibus post scriptis saltem tacite revocata fuisse. Neque contendent, opinor, adversarii, nihil Hieronymum discere potuisse, quod ignorabat, quando juvenis scripsit contra Helvidium, & sincero veritatis amore mutare sententiam, quam antea aut veram aut satis probabilem crediderat. In Commentariis in Matthæum, aliquot annis post librum jam laudatum scriptis, rursum Fratres Domini numero Apostolorum excludit cum Euangelio. Nam lib. 2 in Matth. cap. 12 in illa verba Christi, manum in Discipulos extendentis, quando Mater ejus & Fratres foris stare dicebantur: Ecce Mater mea, & Fratres mei &c. ita commentatur: Isti sunt Mater mea, qui me quotidie in credentium animis generant. Isti sunt Fratres mei, qui faciunt opera Patris mei. Non ergo juxta Marcionem & Manichæum Matrem negavit, ut natus de phantasmate crederetur; sed Apostolos cognationi prætulit &c. Et post pauca: Nos autem, sicut in libro, quem contra Helvidium scripsimus, continetur, Fratres Domini, non filios Joseph, sed consobrinos Salvatoris, Mariæ liberos intelligimus materteræ Domini, quæ esse dicitur mater Jacobi Minoris, & Joseph & Judæ, quos in alio Euangelii loco Fratres Domini legimus appellatos. Quare his omnibus consentientia scripsit Hieronymus in Isaiam, quando tertium decimum inter Apostolos posuit Jacobum Fratrem Domini.

[47] [Nostram quoque sententiam docent SS. Epiphanius,] De sententia S. Epiphanii, qui amicitia junctus fuit cum S. Hieronymo, & ipso ætate major erat, nullam litem nobis movet Tillemontius. Quapropter satis erit unum ipsius locum adducere ex Panario, in quo Hær. 79 pag. 1060 ita loquitur: Post hæc Petrus, & Andreas, Jacobus, & Joannes, Philippus & Bartholomæus, Thaddæus *, & Jacobus Alphæi, & Judas Jacobi, & Simon Cananæus, & Matthias, ad supplendos duodecim suffectus: illi, inquam, omnes & Apostoli delecti sunt, ac toto terrarum orbe sacram Euangelii functionem administrarunt, cum Paulo & Barnaba ac cæteris: iidemque mysteriorum auctores atque conditores fuerunt, una cum Jacobo Domini Fratre, primo Hierosolymorum episcopo. Hæc Jacobum Fratrem Domini clare distinguunt a duodecim Apostolis, æque ac Paulum & Barnabam. Quæ subdit Græce Epiphanius, Latine ad verbum exprimo: A quo episcopo, & prædictis Apostolis constitutæ sunt successiones episcoporum & presbyterorum in domo Dei. Hæc rursum non minus clare Jacobum episcopum numero Apostolorum stricte dictorum excludunt. Laudatus pater Hær. 78 plurima disserit de S. Jacobo Hierosolymitano, & nonnulla etiam de Josete aut Joseph, & de Simone ac Juda, quos omnes credidit filios S. Josephi ex priore quadam uxore, omnesque Apostolorum numero excludit, aut potius ne minimam quidem de illorum apostolatu inter duodecim suspicionem insinuat.

[48] [Chrysostomus multis locis, quem dubium] Chrysostomum jam frequenter laudavi, clarissimaque ipsius verba protuli pro nostra sententia. Non negavit quidem Tillemontius, Chrysostomum nobis patronum esse, nonnulla tamen disputat, quibus contendit, eum non inhæsisse firmiter nostræ sententiæ. Itaque ait primo, Chrysostomum in Commentario in Epistolam ad Galatas cap. 1 ad illa verba: Alium Apostolorum vidi neminem, nisi Jacobum Fratrem Domini, observare, S. Jacobum a S. Paulo vocari honoris causa Fratrem Domini, etiamsi proprie Frater Domini non esset. Itaque, si credimus Tillemontio, poterat simile quid observare de dignitate Apostoli ipsi attributa, nisi Apostolum credidisset. Respondeo inanem esse cavillationem: nam Paulus Jacobum vocabat Fratrem Domini, sed non vocabat Apostolum, nec dicebat Jacobum Apostolum. Innuebat quidem, Apostolum esse, aut stricte aut late dictum, sed nec Apostolum esse late dictum negabat Chrysostomus, nec omnia ubique repetere debebat. Vel sic tamen eo loco significavit sententiam suam, quando dixit sequentia: Etenim si tantum indicare voluisset eum, de quo loqueretur, poterat alia nota declarare, si dixisset Jacobum Cleopæ (Græce τὸν τοῦ Κλοπᾶ) quod cognomen posuit Euangelista. Nam dixisset Jacobum Alphæi vocari potuisse, ut vocatur in Euangeliis, si eumdem credidisset. At Jacobum Domini fratrem cum multis aliis filium Cleophæ existimavit, quia Joan. 19 ℣ 25 soror sanctissimæ Virginis Mariæ vocatur Maria Cleophæ. Tillemontius ipse hunc locum adduxit Nota 2 in Jacobum, ut ostenderet, secundum Chrysostomum Cleophæ filium esse Jacobum. Qua igitur vitilitigandi libidine ex illo ipso loco, in quo Fratrem Domini a Jacobo Alphæi clare ipso cognomine distinguit, contrarium ratiocinando evincere nititur Tillemontius? Altera ipsius objectio æque frivola est, & petitur ex Homilia 26 Chrysostomi in Acta Apostolorum, ubi num. 2 ad illa verba Act. 12 ℣ Occidit autem (Herodes) Jacobum fratrem Joannis gladio; ita animadvertit Chrysostomus: Quia vero alius erat Jacobus, frater Domini, ideo designavit, dicens; Fratrem Joannis. Addit Tillemontius: Non dicit, tertium fuisse Jacobum. At neque necesse erat de tertio loqui, quia tertius ille, sive Jacobus Alphæi, non erat Hierosolymis. Agebatur autem de persecutione ab Herode Hierosolymis excitata, ubi erant duo illi Jacobi, & de utroque fit mentio in eodem capite. Accurata igitur est observatio Chrysostomi de altero Jacobo in eadem Homilia sæpius memorando, & frigidissima animadversio Tillemontii, Patrum verba frequenter sine adjunctis considerantis, & sic non raro corrumpentis.

[49] Demum ad infirmandam Chrysostomi auctoritatem ait, [frustra facere studet Tillemontius.] ipsum parum examinare difficultates ejusmodi historicas, assignans hæc sancti Doctoris verba ex Homilia 33 in Acta Apostolorum: Sive hic, sive ille sit, non ulterius inquirendum. Verum nullus est sanctorum Patrum, qui subinde quæstiones historicas non prætermittit, & nullus videtur magis sollicite examinasse dicta omnia sacræ Scripturæ de S. Jacobo & Fratribus Domini. Audiamus specimina aliqua, & ordiamur ab ipsa Homilia laudata. Initium est de S. Jacobo tale: Hic episcopus erat in Jerosolymitana ecclesia: ideoque postremus loquitur. Et mox de eodem: Vide autem & hujus prudentiam, qui ex novis, & ex veteribus Propheticis sententiam suam confirmat. Non enim poterat aliquod opus (prædicatæ in variis provinciis fidei) ostendere, ut Petrus, ut Paulus. Et post pauca observat, a Jacobo antiqui prophetæ testimonium adduci, quod antiquus non esset, sive ex primis Apostolis,) ideoque minorem haberet auctoritatem. Hunc locum, ut sibi contrarium, allegavit ipse Tillemontius. Rursum Hom. 46 in Act. 21 ℣ 18, ubi mentio fit de Jacobo, ait: Hic Frater erat Domini, & episcopus Jerosolymorum, vir magnus & mirabilis. Rursum Hom. 3 in Acta num. 1 in illud Act. 1 ℣ 14 Et Fratribus ejus, Græce, & cum Fratribus ejus, Christi nimirum, qui cum Apostolis ingressi sunt in cœnaculum; hæc observat: De iis loquitur (Lucas,) qui prius non credebant in eum, scilicet Joan. 7 ℣ 5. Hæc rursum percutiunt Tillemontium, uti & alia, quæ ibidem habet num. 2, ubi observat de S. Josepho sponso Mariæ, ipsum ante omnes credidisse in Christum, Fratrumque Domini præteritam incredulitatem opponit, ita scribens: Fratribus vero dicebat Christus (Joan. 7 ℣ 7) “Non potest mundus odisse vos: me autem odit.” Hunc ipsum locum adduxi num. 14 ad ostendendum, Fratres Domini non fuisse Apostolos. Alia Chrysostomi verba, nominatim Jacobum & Judam non credentibus annumerantis, dedi num. 5. Rursum ejusdem recitavi verba num. 38, ubi dicit, Fratres Domini inter clariores fuisse, etsi ad Apostolos non pervenerant. Ex Homilia 5 in Matthæum jam textum adduxi adversariis nostris clare contrarium num. 7. Adjungo alium, qui ibidem legitur num. 3, ubi Chrysostomus virginitatem B. Mariæ defendit, & objectionem solvit ex Fratribus Domimi petitam, ita scribens: Quo pacto ergo, inquies, Jacobus & alii ejus Fratres appellantur? Quemadmodum & Joseph vir Mariæ esse existimabatur. Multa enim erant posita velamina, ut hujusmodi partus occultaretur, ideoque Joannes illos sic (id est Fratres) vocabat his verbis: “Neque enim Fratres ejus credebant in eum”. Attamen ii, qui prius non crediderant, admirandi & præclari postea exstiterunt. Quando ergo dogmatum causa Paulus Jerosolymam ascendebat, Jacobum statim adiit, qui ita admirandus erat, ut illius urbis episcopatum primus acciperet. Mitto alia, ne lectori tædium augeam, quod ex accumulatione locorum jam nunc concipere potuit.

[50] [Eusebius S. Jacobum annumerat septuaginta discipulis,] Eusebium ægre etiam patronum sententiæ nostræ concedit Tillemontius, etiamsi de eo nullum debeat esse dubium. In Historia ecclesiastica lib. 1 cap. 12 editionis Valesianæ, ubi agit de septuaginta discipulis, ita loquitur de Jacobo Fratre Domini: Inde Jacobo illum apparuisse testatur. Unus hic ex septuaginta discipulorum numero, ac præterea ex Fratribus Domini fuisse perhibetur. Paulo liberius hæc Latine sunt reddita, & Valesius in Annotationibus ad hunc locum observat, Græcas voces nonnullas in variis codicibus Mss. omissas esse; sed integrum textum se dedisse ex codice regio. Quapropter ipsa verba Græca adducam, cum ut examinemus, an verisimile sit, voces Græcas, quas in variis codicibus non haberi notat Valesius, non fuisse scriptas ab Eusebio, tum ut interpretationem demus ad verbum: εἷς δὲ καὶ οὗτος τῶν φερομένων τοῦ σωτῆρος μαθητῶν, ἀλλὰ μὴν καὶ ἀδελφῶν ἦν. Ex his in aliquot codicibus omissas dicit sequentes voces: μαθητῶν, ἀλλὰ μὴν καὶ, ut in illis codicibus legi debeat: εἷς δὲ καὶ οὗτος τῶν φερομένων τοῦ σωτῆρος ἀδελφῶν ἦν. Nunc utramque lectionem ad verbum reddam Latinam, ut intelligamus, quænam sit improbanda. Prior habet: Unus vero & hic dictorum Salvatoris discipulorum, præterea & Fratrum erat. Hic sensus optimus est, quia egerat de septuaginta discipulis, & pauca tantum de apparitionibus Domini interposuerat. Dicit autem non ex mente aliorum, sed omnino affirmat Eusebius, unum ex septuaginta discipulis fuisse Jacobum Fratrem Domini. Accipe, nunc lector studiose, & alterius lectionis interpretationem, & vide, quam illa sit adulterina & plane ridicula. Unus vero & hic dictorum Salvatoris Fratrum erat. Non agebat Eusebius de Fratribus Domini, nec ullum de illis verbum protulerat, quomodo ergo dicere poterat, Unus vero & hic dictorum Salvatoris Fratrum erat? Mihi certe clarum apparet, sic loqui non potuisse virum prudentem, corruptosque esse codices, in quibus illa leguntur. Quod autem Rufinus illa non habeat, verum est, sed id parum ad rem facit, cum Rufinus multa alia omiserit, truncarit, addideritque & mutarit. Attamen ex eo nemo suspicetur, Rufinum credidisse, Jacobum Apostolis annumerandum. Sic enim habet: Post etiam dicit, eum visum esse Jacobo, qui erat unus ex his, qui Fratres Salvatoris appellabantur.

[51] Eusebius porro Jacobum Fratrem Domini duodecim Apostolorum numero clarissime excludit in Commentariis in Isaiam prophetam, [& duodecim Apostolorum numero clare excludit. De S. Juda] editis a Montfaucono, pag. 422, ubi exponit caput 7 ℣ 6, & olivis quatuordecim comparat Apostolos, ita scribens: Ex quorum numero duodecim quidem primos Apostolos esse dicas, & illis non virtute minorem Paulum, qui & ipse vocatus Apostolus est, & Jacobum Fratrem Domini, qui primus Jerosolymitanæ ecclesiæ episcopus ab ipso Salvatore constitutus memoratur. Cum ex his de sententia Eusebii certo constet (neque enim quidquam ullibi scripsit contrarium, certe suo nomine) plura de Jacobo non adduco; sed pauca de aliis duobus Domini Fratribus, Juda nimirum & Simone vel Simeone. De Juda lib. 3 cap. 19 mentionem facit, ita scribens: Cum vero idem Domitianus (imperator) universos, qui a Davide generis sui originem ducerent, interfici jussisset, vetus fama est, posteros Judæ ejus, qui secundum carnem Frater Christi fuerat, a quibusdam hæreticis esse delatos, utpote qui a Davidis stirpe essent oriundi, & ipsius Christi propinquitate fulgerent. Et hæc quidem testatur Hegesippus. Tum plura subjicit ex Hegesippo postea laudando. Rursum lib. 3 cap. 32 sic loquitur: Alios præterea nepotes unius ex Domini Fratribus, cui nomen erat Judæ, ad hoc usque Traiani imperium vitam produxisse, idem scriptor (Hegesippus) refert. Hæc mihi sufficere videntur, ut liqueat de mente Eusebii: neque enim de S. Juda tam frigide & sine ullo honoris titulo locutus fuisset, si unum credidisset ex duodecim Apostolis.

[52] De Simone aut Simeone Fratre Domini, quem ipse quoque Tillemontius non fuisse Apostolum fatetur, [& Simone fratribus ita loquitur, ut de eorum Apostolatu nihil sit suspicatus.] plura profert Eusebius, quia secundus fuit episcopus Hierosolymitanus. Lib. 3 cap. XI de electione ipsius hæc scribit: Post martyrium S. Jacobi ait convenisse Apostolos, ut fama est, aliosque Discipulos Domini una cum propinquis Christi secundum carnem, ex quibus plures etiam tum superfuisse ait, de successore Jacobi consuluisse. Omnes itaque, inquit, uno consensu Symeonem filium Cleopæ, illius, cujus in Euangeliis fit mentio, episcopali sede dignum judicaverunt. Creditur autem Symeon patruelis fuisse Servatoris. Nam Cleopam fratrem fuisse Josephi testatur Hegesippus. Deinde lib. 3 cap. 32 agit de martyrio S. Symeonis episcopi sub Trajano. Ubi enim dixisset persecutionem excitatam, subdit: In qua Symeon Cleopæ filius, quem secundum ecclesiæ Hierosolymitanæ episcopum constitutum esse docuimus, martyrio vitam finiisse memoratur. Hæc rursum satis declarant, Simeonem non fuisse habitum ab Eusebio pro uno ex Apostolis duodecim. Itaque necesse non est, multa de Simeone ratiocinari, cum eruditi hodie passim consentiant, non fuisse eum ex duodecim Apostolis, ipseque in primis Tillemontius tom. 1 in S. Simone Apostolo & tom. 2 in S. Simeone episcopo Hierosolymitano martyre, hac de re consentiens disputatis apud nos de S. Simeone ad XVIII Februarii.

[53] Hegesippus antiquissimus scriptor, & vicinus temporibus Apostolorum, ut Eusebius & Hieronymus consentiunt, de Fratribus Domini frequenter meminit apud Eusebium, qui scripta ejus habuit & magni fecit, ipsaque ejus verba variis locis recitavit. [Hegesippus ita loquitur de SS. Jacobo,] Laudatus autem Hegesippus de Jacobo, Juda & Simone ita semper loquitur, ut numquam Apostolos nominet, & omnino credidisse videatur, Apostolos non fuisse. Primo apud Eusebium lib. 2 cap. 23 ex quinto Commentariorum libro hæc ejus verba recitantur: Ecclesiæ administrationem una cum Apostolis suscepit Jacobus frater Domini, qui jam inde a Christi temporibus ad nostram usque ætatem Justus cognominatus est. Nam multi quidem eodem nomine Jacobi vocabantur. Tum amplum subdit elogium de sanctitate ipsius, & in eo martyrium fuse enarrat. In illo autem elogio frequenter repetit nomen Jacobi & cognomen Justi; at numquam vocat Apostolum. Quis igitur credat, ab Hegesippo Apostolum fuisse existimatum Jacobum, cum ille referat præcipua ipsius decora a pueritia usque ad mortem, & de Apostolatu, inter prima memorando, altum sileat? At non modo de Apostolatu silet; sed satis aperte innuit, Apostolum non fuisse, quando dicit: Ecclesiæ administrationem una cum Apostolis suscepit Jacobus Frater Domini. Nisi enim ab Apostolis eum distinguere voluisset, saltem dixisset, cum reliquis Apostolis. Præterea illud, Multi Jacobi vocabantur, insinuat, inter viros Apostolicos primæ Ecclesiæ plures fuisse Jacobos, quam duos illos, qui duodecim Apostolis annumerati sunt. Idem dictum ostendit, quam nullo nitatur fundamento persuasio illa Tillemontii, qua contra usum Scripturæ & Patrum auctoritatem, cognomen Judæ Apostoli, qui Judas Jacobi dicitur, nititur explicare de fratre & non de patre, acsi non potuissent plures esse Jacobi apud Judæos, & plures Judæ.

[54] [Juda & Simone fratribus, ut nobis clare faveat.] De Juda autem Fratre Domini lib. 3 cap. 20 recitantur hæc verba Hegesippi: His temporibus (sub Domitiano) adhuc supererant quidam ex cognatione Christi, nepotes Judæ illius, qui secundum carnem Frater Christi vocabatur. Rursum lib. 3 cap. 32 apud Eusebium Hegesippus de Simeone ita scribit: Ex eodem hæreticorum numero quidam Symeonem Cleopæ filium detulerunt, quod ex stirpe Davidis oriundus & Christianus esset. Atque ita Symeon, cum annos centum ac viginti natus esset, martyrium subiit &c. Paulo inferius Simeon dicitur ἐκ Θείου τοῦ Κυρίου natus ex patruo Domini & ὑιὸς Κλωπᾶ filius Clopæ, alias Cleopæ Græcis, & Latinis Cleophæ. Docet ibidem Eusebius, Mariam Cleophæ fuisse matrem Simeonis. Verum Valesius ibi male interpretatur, Mariam τοῦ Κλωπᾶ filiam Cleopæ, cum uxorem dicere debuisset, ut saltem colligere poterat ex communi utriusque filio Simeone.

[55] [S. Gregorius Nyssenus noster est, ut & Cyrillus Hierosolymitanus,] S. Gregorius Nyssenus Orat. 2 in Resurrectionem Domini ad propositum nostrum sic loquitur: Marcus autem (cap. 15 ℣ 40) Jacobi Parvi & Josæ matrem eam vocavit, quoniam alter erat Jacobus Alphæi, magnus idcirco, quia duodecim Apostolis connumeratus erat. Nam Parvus non erat de numero eorum. S. Cyrillus Hierosolymitanus Catech. 14 num. 21, explicans verba S. Pauli 1 Cor. 15 ℣ 7: Deinde visus Jacobo, subdit: Fratri quidem suo, primo vero parœciæ hujus episcopo. Cum igitur talis episcopus principaliter Christum Jesum resuscitatum viderit, tu qui discipulus ejus es, ne fidem abneges. Si Apostolum credidisset Cyrillus, ipsius in episcopatu successor, non diceret talis episcopus, nec de Apostolatu ejus taceret. Similiter tamen ab eo titulo abstinuit Catech. 4 num. 28 ubi sic habet: Nam de hujusmodi cibis, (qui idolis sunt oblati,) non mihi solum hoc tempore, sed jam ipsis Apostolis, & Jacobo hujus ecclesiæ olim episcopo studium & cura fuit. Hic non solum Apostoli titulus omittitur, sed Jacobus etiam Apostolis superadditur, tamquam ab illis distinctus, & quidem clarius Græce καὶ τοῖς ἀποστόλοις καὶ Ιακώβῳ, & Apostolis & Jacobo. Bis certe ponebat Jacobum, nisi distinctum credidit.

[56] Cyrillum nobis concedere detrectat Tillemontius. Fatetur, [quem frustra excipere studet Tillemontius.] Cyrillum præ ceteris omnibus obstrictum fuisse pro honore ecclesiæ suæ ad agnoscendum Apostolatum S. Jacobi, primi illius pastoris. Attamen ad secundum locum ita respondit: Verum nescio, quid inveniatur difficultatis in illis verbis: mihique videtur iis naturaliter uti debuisse etiam homo, cui persuasissimum erat de Apostolatu S. Jacobi. Ad priorem locum respondet: Si quis ex eo loco colligat, S. Jacobum non fuisse ex duodecim, oportebit similiter excludere S. Petrum, quandoquidem S. Paulus dicat, Jesum Christum apparuisse Cephæ, deinde duodecim: quod S. Cyrillus etiam narrat. Utraque responsio est frigidissima. Non vidit Tillemontius, quid lateat contra se difficultatis in verbis objectis. At vidit eam difficultatem novissimus editor Operum S. Cyrilli, Antonius Augustinus Touttee, qui ad Catechesin 14 pag. 216 hæc observat: Notandum, sive in hoc loco, in quo sancti Jacobi auctoritatem & dignitatem maxime extollit Cyrillus: sive Cat. 4 num 28 solam illi episcopalem dignitatem tribui, nusquam Apostolicam: imo eum utrobique ab Apostolis secernere videtur. Quod ait deinde Tillemontius de S. Petro similiter excludendo, si excludamus ob allata verba Jacobum, ineptum est, quia S. Cyrillus de Cepha solum recitat verba S. Pauli, iisque nihil addit; sed de S. Jacobo multa addit: nec Episcopum vocare debebat sine mentione dignitatis Apostolicæ, si volebat, ut nos crederemus, Apostolum fuisse Jacobum, quod nobis pro honore ecclesiæ suæ in aliquo saltem Opusculo suo debebat manifestare. Aliter ipsum sine ulla affectatione loqui potuisse, jam ostendi.

[57] S. Proclus Constantinopolitanus antistes, & Chrysostomi discipulus, [Nostri item sunt S. Proclus, Origenes,] in tractatu de Traditione divinæ Missæ pag. 580 Operum, editorum a Vincentio Riccardo, clare item Jacobum Fratrem Domini excludit numero duodecim Apostolorum, ita scribens: Multi quidem & alii divinæ Ecclesiæ pastores & doctores, qui sacris successerunt Apostolis, sacrosanctæ Missæ editionem scriptis demandantes tradiderunt Ecclesiæ: quorum primi iique præclarissimi censentur, beatus nimirum Clemens, summi illius Apostolorum Principis discipulus & successor, qui, sacris Apostolis ei dictantibus, illam edidit; & divus Jacobus qui Jerosolymitanam ecclesiam nactus est in sortem, ejusque primus a primo magnoque illo summo Pontifice Christo Deo nostro fuit constitutus episcopus. Verba Origenis, de quatuor Fratribus Domini varia coacervantis, jam dedi num. 12. Fatetur Tillemontius Nota 2 in S. Judam, Origenem agere de Jacobo & Juda fratribus, nec quidquam dicere de ipsorum Apostolatu, nihil tamen etiam dicere contrarium. At mihi satis aperte insinuare videtur Origenes, nec Jacobum Fratrem Domini se confudisse cum Jacobo Alphæi, nec Judam aut Simonem cum Apostolo cognomine. Qui enim de Jacobo observat, eum commemorari a S. Paulo Gal. 1 ℣ 19; an non multo magis annotasset, ipsum in Euangelio Matthæi, quod exponebat, jam ante cap. 10 vocatum fuisse Jacobum Alphæi, & Apostolis annumeratum? Qui de Juda scripsit, ipsius esse unam ex Epistolis Canonicis, an non æque dixisset, in Catalogis Apostolorum alias Thaddæum, alias Judam Jacobi vocari, si in ea fuisset opinione? An Simonem credidit Apostolum, qui ait, nihil sibi de eo esse compertum? Hac ultima observatione utitur ipse Tillemontius Nota in Simonem, ut ostendat, Simonem ei non esse visum Apostolum. Poterat idem fateri de Jacobo & Juda, & generatim de omnibus Fratribus Domini, cum Origenes in iis adjunctis minime debuisset ipsorum Apostolatum silere, si Apostolos credidisset.

[58] [S. Cyrillus Alexandrinus, S. Isidorus Pelusiota,] S. Cyrilli Alexandrini verba dedi num. 5, & alia æque clara num. 14, ubi docet, Fratres Domini, qui ante fidem spreverant, postea credidisse, cæteris (utique Apostolis) opitulantes ac fidei doctrinam tuentes. S. Cyrillo contemporaneus in Ægypto fuit S. Isidorus Pelusiota, qui lib. 1 Epist. 93 mentem suam de his satis insinuat, de Apostolatu Jacobi silendo. Epistolam, cum perbrevis sit, totam recito. Nolite multi magistri fieri, fratres, scribit Justus Jacobus. Nolite multi magistri effici, monachi, scribo ego minimus Isidorus, etsi minime probus monachus, at certe Jacobi auditor. Æquum itaque fuerit, vos, etiamsi auditoris vilitatem rejiciatis; at certe justam viri justi ac sapientis sententiam vereri. Poterat certe Isidorus Apostoli titulo auctoritatem Jacobi magis commendare, quam titulo Justi & sapientis, si Apostolum credidisset.

[59] [Theodoretus,] Theodoretus in Epistolam S. Pauli ad Galatas cap. 1 ℣ 19, explicans illud: Alium autem Apostolorum vidi neminem, nisi Jacobum Fratrem Domini, hæc scribit: Vocatur quidem Frater Domini, sed non erat natura: sed nec fuit Josephi filius, ut quidam existimarunt, ex priori matrimonio natus; sed erat quidem Cleophæ filius; Domini autem consobrinus. Habuit enim matrem Matris Domini sororem. Hæc quidem satis clara sunt, cum Jacobus Alphæi non sit Cleophæ, sed Alphæi filius. Clarius tamen Theodoretus utrumque distinguit in Psalmum 67 pag. 659, ubi primum loquitur de S. Paulo Apostolo, deinde de aliis pluribus, quam duodecim, scribens in illa verba: Principes Juda duces eorum, principes Zabulon, principes Nephtalim, ubi sic habet: Ex his namque tribubus ceteri Apostoli originem duxerunt. Et illi quidem, qui vocabantur Fratres Domini, ex tribu Judæ plane genus traxerunt. Petrus autem, & Andreas, & Jacobus & Joannes, & Philippus ex vico Bethsaida fuerunt: Matthæus & Jacobus (nempe Alphæi) dicti sunt habitasse Capharnaum. Simon Zelotes Cananæus dictus est. Omnia autem hæc loca Galilææ sunt. Zabulon autem & Nephtalim ibi suam habuerunt sortem &c. Hunc locum ut sibi contrarium allegavit ipse Tillemontius: & clarum est, duos præter Fratrem Domini inter Apostolos numerari Jacobos, eosque ex tribu Zabulon aut ex tribu Nephtali secundum Theodoretum, Fratres vero Domini ex tribu Juda. Uti autem Theodoretus ait, Jacobum Alphæi habitasse Capharnai; ita Chrysostomus Hom. 32 in Matthæum (al. 33) Jacobum Alphæi dicit fuisse publicanum, quod certe nemo dixerit de Jacobo Fratre Domini.

[60] [S. Prosper, Ambrosiaster:] S. Prosper in Chronico (col. 703 Operum S. Prosperi) de ordinatione S. Jacobi sic loquitur: Ecclesiæ Jerosolymorum primus episcopus ordinatus est Jacobus, qui habitus est Frater Domini. Deinde col. 704 de morte ejusdem: Jacobus Frater Domini, quem omnes Justum appellabant, a Judæis lapidibus opprimitur: in cujus thronum Simeon secundus assumitur. Cur Apostolum non nominat Prosper, si Apostolum credidit? Certe in aliis Apostolis, de quibus agit, titulum illum minime omittit, sed sæpe repetit de Petro, de Paulo & de Joanne, ut videri potest a col. 703 usque ad 708. Idem observat in S. Marco, quem bis nominat, sed non sine titulo Euangelistæ. Cur ergo in solo Jacobo titulum Apostoli omittit, nisi quia Apostolum non credidit? Sic Apostolum non facit Simeonem, de cujus morte col. 708 ita loquitur: Simon filius Cleophæ, qui in Jerosolymis episcopatum tenebat, crucifigitur. Antiquus auctor Latinus, qui Epistolas S. Pauli exposuit, & multis seculis pro S. Ambrosio habitus est, nunc vulgo Ambrosiaster dictus, in Epistolam ad Galatas cap. 1 ℣ 19 ad verba S. Pauli ait: Jacobum vidit Hierosolymæ, quia illic erat constitutus ab Apostolis episcopus, qui & ipse prius fuerat incredulus, sicut dicit Euangelista: Quia nec Fratres ejus, inquit, adhuc credebant in eum. Hunc quoque locum sibi contrarium agnoscit Tillemontius.

[61] Ex Martyrologio Hieronymiano apud Florentinium ad XXII Junii hæc solum adduco: [& demum Martyrologia Hieronymiana.] In Persida natalis S. Jacobi Alphei Apostoli. At Jacobus Frater Domini ad XV Martii annuntiatur Hierosolymis, & aliis quoque diebus commemoratur, ut satis expositum est ab Henschenio. Ad Martyrologium Hieronymianum, in quo S. Jacobus Alphæi collocatur in Perside, respondet Tillemontius, multa in illo Martyrologio menda reperiri. At menda illa saltem nequeunt evincere, collectores illius Martyrologii & interpolatores non credidisse, Jacobum Alphæi distinctum esse a Jacobo Fratre Domini; cum in omnibus fere antiquissimis apographis illa annuntiatio Jacobi Alphæi legatur; & unicuique vel mediocriter docto constaret, Jacobum Fratrem Domini Hierosolymis esse passum. Prætermitto Constitutiones Apostolicas, aliaque monumenta fidei non satis probatæ, uti & scriptores omnes medio seculo V posteriores, & sacros Græcorum & aliarum gentium Fastos, ne prolixior fiat Dissertatio.

[Annotata]

* lege Matthæus

CAPUT IV.
Examinantur ea, quæ Tillemontius pro sua sententia adferre studuit.

[Tillemontius Clementem Alexandrinum pro sua opinione] Si paupertatem Tillemontianam ostenderimus in hac controversia, nolim id æquus lector attribuat ignorantiæ ipsius, qui vetusta monumenta & Opera sanctorum Patrum satis diligenter perscrutatus est; sed causæ, quam defendendam sumpsit, extremæ inopiæ. Primum, aut potius solum, in aciem educit Clementem Alexandrinum, non ex Opere aliquo ad nostra usque tempora conservato, sed ex verbis aliquot ab Eusebio recitatis. Clare perspicitur, inquit, S. Clementem Alexandrinum non agnovisse nisi duos SS. Jacobos Apostolos, fratrem Joannis, & episcopum Hierosolymitanum. Verum mihi tam clarum id non videtur. Quapropter omnia, quæ ex Clemente recitat Eusebius lib. 2 cap. 1, huc transfero. Clemens certe in sexto Institutionum libro ita tradit. Ait enim, post Salvatoris ascensum Petrum, Jacobum & Joannem, quamvis Dominus ipsos cæteris prætulisset, non idcirco de primo honoris gradu inter se contendisse, sed Jacobum cognomine Justum Hierosolymorum episcopum elegisse. Hæc certe non prosunt causæ Tillemontianæ; sed potius nocent. Audiamus sequentia: Idem, inquit Eusebius, in septimo ejusdem Operis libro hæc de illo etiam dicit: “Jacobo, inquit, Justo, & Joanni & Petro Dominus post resurrectionem scientiæ donum impertiit: quod illi ceteris Apostolis, hi vero septuaginta Discipulis, quorum unus fuit Barnabas, tradiderunt. Ceterum duo fuere Jacobi; alter, cognomento Justus, qui ex templi fastigio præcipitatus, & a fullone fuste percussus interiit; alter, qui capite truncatus est.” Porro Jacobi illius Justi meminit etiam Paulus, ita scribens: “Alium autem ex Apostolis vidi neminem, præter Jacobum Fratrem Domini.” Hactenus Clemens apud Eusebium.

[63] [allegat in Opere fabulis inquinato,] Jam vero, lector, considera, qualem contra agmen sanctorum Patrum militem producat Tillemontius. Quis patienter audiat fabulas illas, quas narrat de dono sapientiæ Jacobo, Joanni & Petro per Christum impertito, per tres illos ceteris Apostolis, per Apostolos septuaginta discipulis; cum constet, omnes Apostolos & multos saltem ex septuaginta discipulis, donum sapientiæ maxime accepisse per missionem Spiritus sancti in die Pentecostes? Si ejusmodi nugas in dictis Institutionum vel Hypotyposeon libris narravit Clemens, non immerito illos graviter accusat Photius, fabulisque & blasphemiis multis inquinatos dicit; imo nec immerito dubitat, utrum ipse Clemens ea scripserit, an quis alius, ejus personam indutus, cum in aliis Operibus eumdem rectius scripsisse observet. Verum parum interest ad propositum nostrum, Clementisne sint allegata verba, an alterius: neque enim umquam ex illis probabitur, Jacobum Fratrem Domini ab auctore confusum esse cum Jacobo Alphæi. Observat ille quidem, duos fuisse Jacobos, sed non negat fuisse etiam tres, neque affirmat, duos illos, quos memorat, ambos fuisse ex duodecim Apostolis. Non tam accuratus in loquendo fuit auctor illius Operis, multa perturbate miscens secundum Photium, ut ex duobus assertis Jacobis inferre debeamus, tertium ab eo ignoratum.

[64] [ex quo tamen nihil certi potest concludi.] Sic Gregorius Nyssenus, cujus verba num. 52 dedi, occasione unius Jacobi Parvi, sive Fratris Domini, ait, Quoniam alter erat Jacobus Alphæi. An dicemus, ipsi ignotum fuisse S. Jacobum Zebedæi, quia ibidem de illo non meminit? Non faciet hoc ullus Tillemontii defensor. Rursum Chrysostomus, num. 45 laudatus, occasione occisi Jacobi Zebedæi advertit, etiam alium esse Jacobum Fratrem Domini dictum. Nitebatur ex illa observatione inferre Tillemontius, tertium Jacobum tunc quasi ignotum fuisse Chrysostomo. At jam ibi ostendi, quam inanis sit ea consecutio, quia de duobus tantum meminisse debuit, quod solum duo Hierosolymis tunc versarentur, vel quod duo in eodem Actorum capite commemorarentur. Simili de causa de duobus meminisse potuit Clemens eo loco, vel quia duo martyrio coronati sunt Hierosolymis, vel quia duo magis innotuerunt ex Actibus Apostolorum, vel alia quapiam de causa nobis ignota; vel etiam sine causa alia, quam quod necesse non credidit omnes simul commemorare: neque enim aliam invenio causam, cur Nyssenus Jacobum Fratrem Domini diserte distinxerit a Jacobo Alphæi, & indictum reliquerit Jacobum Zebedæi. Quidquid sit, sive justam ita loquendi causam habuerit Clemens, quod ex avulso textu cognoscere nequimus, sive ita locutus sit sine causa ex negligentia aliqua accurate loquendi; certum est, non posse ex verbis ipsius recte concludi, Jacobum Alphæi ab ipso confusum esse cum Fratre Domini.

[65] Uni Clementi Alexandrino, quem perperam allegatum, [Quod S. Jacobus aliquando nominatur Apostolus,] aut certe dubia solum ratione in partem nobis contrariam pertractum jam vidimus, non potuit adjungere Tillemontius ullum ex sanctis Patribus ut sibi faventem, licet omni modo conatus sit inopiam sententiæ suæ occultare, & modo verbis supplere defectum auctoritatis, modo nomina saltem allegare voluerit. Possent, inquit, allegari plures Patres, qui S. Jacobo Hierosolymitano tribuunt Apostoli titulum sine explicatione, aut restrictione, ut S. Augustinus, qui illam dat auctori Epistolæ Canonicæ, quam S. Jacobi Hierosolymitani esse nullus dubitat, ut monachi Constantinopolitani in libello supplici, scripto anno CDXXX, ubi ipsum quidem nominant ante S. Joannem, ut Vita authentica S. Eutymii cap. XVI. Verum hæc probatio minus est valida, cum S. Epiphanius, qui idem facit in uno loco, ubi fuse admodum loquitur de S. Jacobo, ipsum alio loco satis clare numero duodecim Apostolorum excludat. Laudo saltem candorem Tillemontii, quod fateatur, nomina se afferre rebus destituta. Poterat addere S. Hieronymum num. 40 laudatum, ubi inter Apostolos quatuordecim primarios statim post duodecim ipsum ponit tertium decimum ante S. Paulum, sicut quartum decimum ponit Eusebius. Poterat & alios allegare Patres, qui ab illo titulo pluribus, quam duodecim tribuendo, non magis abhorrent, quam S. Paulus, qui se ipse frequentissime Apostolum vocat, quamvis non sit ex duodecim prioribus tempore. At non se solum, sed & plures alios S. Paulus vocat Apostolos, ut ostendere juvabit, quia nonnulli scriptores, qui statum controversiæ hujus parum videntur intelligere, ubi S. Jacobum Fratrem Domini inveniunt Apostolum nominatum, continuo credunt id sufficere ad eumdem duodecim Apostolis annumerandum.

[66] Epistola utraque ad Thessalonicenses scripta est nomine SS. Pauli, [ei commune est cum aliis multis; & nihil facit pro opinione Tillemontii.] Silvani, & Timothei, habetque hoc initium: Paulus, & Silvanus, & Timotheus, ecclesiæ Thessalonicensium &c. In prima autem cap. 2 ℣ 7 hæc leguntur: Cum possemus vobis oneri esse, ut Christi Apostoli: sed facti sumus parvuli in medio vestrum, tamquam si nutrix foveat filios suos. Nomen Apostoli hic datur non soli Paulo, sed etiam Silvano & Timotheo. Rursum S. Paulus Philip. 2 ℣ 25 ait: Necessarium autem existimavi, Epaphroditum fratrem, & commilitionem meum, vestrum autem Apostolum, & ministrum necessitatis meæ, mittere ad vos. Epaphroditum hic a S. Paulo vocari Apostolum, jam observavit S. Hieronymus in Epistolam ad Galatas cap. 1 ℣ 19, ubi & rationem hanc allegat: Paulatim vero, tempore procedente, & alii ab his, quos Dominus elegerat, ordinati sunt Apostoli: & eumdem allegat locum. Barnabas quoque Act. 14 & alibi, æque ac Paulus, vocatur Apostolus. Itaque minime mirari debemus, si nomen Apostoli etiam sancti Patres subinde latius extenderunt, quam ad duodecim primos; si Fratres Domini, quos S. Paulus I Cor 9 ℣ 5 Apostolis latius sumptis annumerat, uti & se & Barnabam, a sanctis Patribus glorioso Apostolorum nomine quandoque fuerint honorati. Certe S. Cyrillus Alexandrinus in Joannem cap. 7 ℣ 5, ubi Fratrum Domini, tunc non credentium, quando credebant Apostoli, facit mentionem, statim addit, eos postmodum credidisse, eoque pietatis ac virtutis evectos, ut & Apostoli vocati sint, & pietatis laude mirifice inclaruerint. Sic S. Marcus & S. Lucas Apostoli vocantur ab auctore antiquo & docto Synopsis sacræ Scripturæ, quæ S. Athanasio fuit attributa, tom. 2 Operum S. Athanasii pag. 202. Non quæritur ergo, utrum SS. Jacobus & Judas aliquando fuerint appellati Apostoli a nonnullis Patribus aut scriptoribus antiquis, quod facile fatebimur; sed an in iis adjunctis fuerint dicti Apostoli, ut Patres videantur credidisse, illos fuisse ex duodecim Apostolorum numero. Quare Tillemontius poterat illud argumentum non modo minus validum, sed plane nullum dicere, cum ne statum quidem controversiæ attingat.

[67] [Eidem Hieronymus, ut ipse fatetur, non favet.] Pergit ille multiplicare nomina, de S. Hieronymo hæc subjiciens: S. Hieronymus dedita opera sustinuerat in Tractatu contra Helvidium, Jacobum Alphæi esse Fratrem Domini. Verumtamen videtur contrarium tenere in Commentario in Epistolam ad Galatas. Quin imo deinde in prima expositione capitis 17 Isaiæ, diserte Fratrem Domini cum S. Paulo locat extra numerum duodecim. Verum in secunda mutavit hunc locum, & pro S. Jacobo posuit S. Barnabam. Attendat, obsecro, studiosus lector. Sustinuerat S. Hieronymus, inquit. Vidit igitur Tillemontius, S. Hieronymum mutasse sententiam: neque ea de re ullum potest esse dubium attento lectori. Nam S. Hieronymus non scripsit deinde contrarium ex negligentia aliqua: nec immemor erat eorum, quæ contra Helvidium allegaverat: nam in ipso ingressu expositionis illius loci, Alium autem Apostolorum vidi neminem, nisi Jacobum Fratrem Domini: meminit libri adversus Helvidium scripti, & approbat ea, quæ ibi scripserat de Fratribus Domini, nimirum ad ostendendum, illos non esse sanctissimæ Virginis Mariæ filios, etsi Fratres Domini fuerint vocati. Deinde post aliqua in laudem S. Jacobi prolata, studiose incipit ostendere, ex allegatis Apostoli verbis non consequi, ut Jacobus ille fuerit ex duodecim Apostolis, cum alii etiam fuerint Apostoli vocati. Itaque solvit ipse Hieronymus argumentum, quod juvenis Helvidio objecerat: & si cum Hieronymo discere voluisset Tillemontius, non tanti fecisset illud argumentum, ab Hieronymo in juventute adhibitum, & postea reprobatum, & omnibus aliis Patribus incognitum, etiamsi plerique laudata Apostoli verba in commendationem S. Jacobi allegarint. Porro quod observat Tillemontius de substituto Barnaba pro Jacobo in secunda expositione capitis 17 Jsaiæ, nihil facere ad propositum nostrum jam observavi num. 40: cum enim Apostolos solum quatuordecim cum quatuordecim olivis comparare vellet, merito dubitare poterat, utrum præter duodecim primos, & S. Paulum, deberet inter quatuordecim primarios numerare, Jacobum an Barnabam; sicque alterum primo, alterum secundo loco iis annumeravit.

[68] [Alia dicta Tillemontii] Pergo ad verba Tillemontii necdum examinata, omissis iis, quæ jam ante refutavi. Ait, nullam esse necessitatem distinguendi S. Jacobum Alphæi a Fratre Domini, quoniam antiqui, inquit, & neoterici in ea controversia sunt divisi. Viden, lector studiose, arte Tillemontiana nuda nomina jam in auctoritates excrevisse? Dum singulos exhibet, non audet nisi unum Clementem Alexandrinum, ut sibi aperte faventem exhibere, & quidem perperam, ut supra ostendi; addit tamen nomina Augustini, & aliquot monachorum, agnoscens non valere argumentum, quod ab illis mutuari posset; Hieronymum quoque nominat, ut faventem uno loco, pluribus vero & posterioribus sibi contrarium, & jam aliud agendo agmen instruxit, quod clarissimorum Patrum auctoritati possit opponere, jam audet pronuntiare, antiquos in illa controversia fuisse divisos. At ego amantior veritatis esse cupio, quam ut facile credam dicenti Tillemontio, & nihil probanti. Quare diserte nego, ullum ex antiquis Patribus fuisse sententiæ Tillemontianæ, aut id probari posse etiam de Clemente Alexandrino: Hieronymi vero auctoritatem tanto magis nobis favere dico, quanto minus sine solida ratione solent Patres aliique scriptores opinioni ante assertæ contraria docere, quam amplecti opinionem aliquam, de qua nihil dixerunt. De recentioribus vero litem non movebo Tillemontio: lubens agnosco, ipsius sententiam medio ævo fuisse receptam, & nostram pene fuisse desertam apud Latinos. At infra ostendam, ex quo fonte illa profluxisse videatur opinio, nimirum ex fabulosa Historia Apostolorum, Abdiæ Babylonio attributa, ex qua in omnium Apostolorum Vitas innumeræ fluxerunt fabulæ.

[69] [examinantur,] Redeo ad verba Tillemontii. Notum est, quot errores ejusmodi vigeant apud Græcos recentiores. Æthiopes, qui æque ac illi credunt, Jacobum Hierosolymitanum distinctum esse a Jacobo Alphæi, id existimant ob auctoritatem Constitutionum, quas venerantur ut sacræ Scripturæ librum. Pearsonius existimat, illam opinionem quasi communem esse factam apud Græcos causa illarum Constitutionum. De hisce fidem habebimus Tillemontio & Pearsonio, dum quis melius probaverit, Græcos & Æthiopes id non potuisse ex sanctis Patribus discere, & ex sacra Scriptura per sanctos Patres exposita. Post allegatum Cotelerium, dicentem, quod sacra Scriptura potius faveat sententiæ Tillemontianæ, quam nostræ, allegat pro se Chronicon Alexandrinum sive Paschale, in quo revera pag. 213 Jacobus Alphæi, Frater Domini secundum carnem, qui dictus est Justus, Apostolis annumeratur, & uterque Jacobus confunditur. Non negabo Tillemontio patronum illum, cui ingentem Græcorum numerum opponere possem, si non puderet ad scriptores medii ævi, eosque fabulis plenos, quale est Chronicon Paschale, pro controversia sacræ Scripturæ recurrere. In eadem Apostolorum enumeratione ibidem undecimus ponitur Simon Cananites, dictus Judas Jacobi, ut habent Græca. Ibi duo Apostoli, nimirum Simon, & Judas Jacobi in unum confunduntur. Decimus ponitur Thaddæus, qui & Lebæus, cognominatus Barsabas. Illos errores ne refutatione quidem dignos credidit Tillemontius, qui Chronicon Paschale nobis obtrudit, ut attentione aliqua dignum in hac quæstione. Cur itaque sibi non objecit ex eadem pagella Cepham, qui inter discipulos septuaginta enumeratur his verbis: Cephas Petro cognominis, cum quo congressus est Paulus de Judaïsmo. Agit Tillemontius de S. Petro per S. Paulum reprehenso Nota 33 in S. Petrum. At ne nominat quidem laudatum Chronicon, quod facere tamen poterat, si in hisce aliqua attentione dignum censebat. Quare inopiæ Tillemontii condonabimus, quod auctorem fidei tam exiguæ protulerit in hac quæstione; & ultro adjungemus Abdiam Babylonium, ipsi similiter faventem.

[70] Tillemontius mox ita prosequitur: Hisce addere debemus, [& prorsus inutilia] nihil apud antiquos inveniri de Jacobo Alphæi, si ipsum distinguamus a Jacobo Hierosolymitano. Quod enim Græci modo asserunt, ipsum prædicasse Eleutheropoli, Gazæ, Tyri, in regionibus circumvicinis, & in Ægypto, ac tandem crucifixum esse Ostracinæ, quæ civitas est in limine Ægypti versus Palæstinam, non sunt scriptoris antiquioris Niceta Davide (alias Paphlagone) qui scripsit seculo IX. Imo Menologium, seculo X concinnatum jussu imperatoris Basilii, generatim habet, ipsum prædicasse Euangelium Judæis & Græcis; & tandem Judæos, (qui non dominabantur Ostracinæ) post illata ipsi multa tormenta fustibus ei mortem intulisse. Quæ facile possunt esse sumpta ex martyrio Jacobi Hierosolymitani. Si auderemus distinguere Jacobum Alphæi a Fratre Domini, potius sequeremur Martyrologium S. Hieronymi nomine insignitum, in quo S. Jacobus Alphæi figitur in Perside, quia aliquod illius Martyrologii exemplar exscriptum dicitur a mille annis ex alio antiquiore. Verum, quantacumque sit antiquitas huic Martyrologio attributa, non caret tamen multis mendis: & illi ipsi, qui illud adducunt ad distinguendum Jacobum Alphæi a Fratre Domini, rejiciunt assertum in Perside martyrium. Alia exemplaria assignant Galliam, quod similiter non admittitur. Pearsonius credit, omnino probabile esse, Jacobum Alphæi eumdem esse cum episcopo Hierosolymitano, & hanc esse Eusebii sententiam. Hactenus Tillemontius, qui non producit plura pro vindicando Apostolatu S. Jacobi Fratris Domini, pro Juda vero fratre ipsius ne ullius quidem antiqui scriptoris auctoritatem allegavit; sed solum observavit, a quibusdam antiquis Patribus, qui Epistolam S. Judæ laudarunt, Apostolum fuisse vocatum, quod invalidum ipse agnoscit, & refutatum est num. 62 & 63.

[71] [ostenduntur,] Jam vero expendamus, quam infirma sint ultima illa Tillemontii ratiocinia. Quod pauca innotuerint de gestis sive prædicationibus S. Jacobi Alphæi, eaque non admodum certa appareant, id S. Jacobo commune est cum plerisque Apostolis. Adeat curiosus lector ipsa Monumenta historiæ ecclesiasticæ Tillemontii tom. 1, legatque attente, quæ ibidem disseruit de prædicationibus sanctorum apostolorum Thomæ, Philippi, Bartholomæi, Matthæi, Simonis, Judæ Thaddæi, Matthiæ, imo & Andreæ & Jacobi Zebedæi; & clare videbit, quam pauca & diversa de ipsorum prædicationibus & morte fuerint conscripta, quamque omnia illa incerta sint visa Tillemontio. In editione Parisiensi anni 1701 de S. Andrea, relatis iis, quæ leguntur in sacris Litteris, pag. 319 subjungit, Id fere totum est, quod pro ipsius Historia habemus indubitatum. Simile quid asserit pag. 327 de S. Jacobo Zebedæi, cujus martyrium in sacra Scriptura est relatum. De S. Thoma pag. 357 ait: Verumtamen nihil particulare innotuit de iis, quæ fecit in prædicatione Euangelii. De S. Philippo pag. 384: Hoc totum est, quod de ipso invenimus in Euangelio, dicique potest, totum esse, quod de ipso innotuit. Nota 3 in S. Bartholomæum hoc titulo insignitur, Quod nihil innotuerit de vita & de morte S. Bartholomæi. De S. Matthæo pag. 391 ait: Hoc totum, quod de ipso reperimus in Euangelio, & totum, quod asserere possumus indubitatum esse pro Historia vitæ ejus, nisi velimus adjungere, quod asserit Clemens Alexandrinus de abstinentia a carnibus, non de prædicatione. Nihil quoque certi invenit de prædicationibus SS. Simonis, Judæ & Matthiæ, ut apud ipsum videri potest. Itaque istud argumentum Tillemontii, quod pauca innotuerint de Jacobo Alphæi, & nihil de prædicatione apud antiquos sit relatum, nullius plane est ponderis: nam Nicetas David, qui seculo IX de omnibus Apostolis coacervare studuit, quantum potuit, de aliis plerisque plura non attulit, quam de S. Jacobo Alphæi, quem sub initium Orationis disertis verbis distinguit a Jacobo Zebedæi & a Jacobo Fratre Domini. Quæ dicit de Menologio Græcorum Tillemontius, nihil ipsum juvare possunt, cum in illo Menologio Jacobus Hierosolymitanus gemino elogio, & utroque multum diverso, clarissime distinguatur a Jacobo Alphæi, ut videri potest ad XXX Aprilis & XXIII Octobris. Quare contra ipsum pugnant Menologia Græcorum æque ac Hieronymiana Martyrologia. Pearsonio demum credemus, opinionem Tillemontii probabilem esse, si quis talem probabili ratione ostendit. At in omnibus Tillemontii ratiociniis nihil hactenus inveni, quod eam probabilem facere videatur.

[72] Primus scriptor, qui tres Fratres Domini, videlicet Jacobum, [Primus auctor Tillemontianæ sententiæ videtur Abdias Babylonius,] Simonem & Judam duodecim Apostolis annumeravit, videtur fuisse Abdias Babylonius: nec adversarii nostri, quantum existimo, ostendent antiquiorem illius sententiæ patronum. Certe pseudo-Abdias de tribus his, ut vult, Fratribus in Historia Apostolica agit lib. 6, quem sic orditur: Simon, Cananæus cognomine, ac Judas, qui & Thaddæus, & Jacobus, quem Fratrem Domini quidam appellant, fratres germani fuerunt, ex Cana Galilææ oriundi, parentibus Alphæo & Maria Cleophæ filia. Quorum postremus ex eadem matre, sed patre diverso natus fuit, Josepho scilicet Justo, eo, cui desponsata beatissima Dei Genitrix Maria fuit: unde & Frater Domini, subintellige, quoad carnem, Jacobus appellatus est, quia Joseph Jacobi pater, desponsatam, verum minime nuptam, Mariam Virginem habebat, quæ Spiritu sancto postea impregnata, Salvatorem mundi Christum Jesum Dominum nostrum Virgo peperit. Itaque ob hujus vinculi occasionem a Christo inter discipulos tres hi Mariæ Cleophæ filii recepti sunt, & posterius ad Apostolatus fastigium sublevati &c. Non est ullum dubium, quin hic omnes dicantur Apostoli, & fratres asserantur uterini. Quod autem Jacobo non Alphæum, sed S. Josephum patrem attribuat auctor imperitus non minus, quam mendax, ignorantiæ ipsius imputandum est, cum videatur ignorasse, Jacobum Alphæi, non aliunde quam a Patre suo cognomen Alphæi habuisse, ac credidisse Fratrem Domini dici non potuisse, nisi Josephum habuisset patrem. Similiter ignorasse videtur, Simonem & Judam dictos fuisse Fratres Domini, ideoque ipsis attribuisse, patrem Alphæum, qui Jacobi Alphæi fuit pater. Omnium matrem facit Mariam, quam dicit filiam Cleophæ, cum Cleophæ uxor fuerit secundum Hegesippum. De patria Cana nihil dico, licet & hæc non videatur convenire omnibus tribus.

[73] Quod autem præcipue spectat ad propositum nostrum, [scriptor fabulosus, ex quo illam accepisse videntur Latini:] illud est. Quidquid fere medio ævo de Apostolis aliquibus tradiderunt scriptores, magna ex parte ex Abdiæ Babylonii Historia depromptum est, de iis, inquam, Apostolis, quorum gesta erant obscuriora, quod de eorum prædicationibus nihil legatur in sacra Scriptura, & nihil aut perparum apud sanctos Patres. Hoc quilibet clare videre poterit, maxime in gestis SS. Bartholomæi, Matthæi, Thomæ, Simonis & Judæ, aliorumque nonnullorum, scriptis ante exortam severiorem crisim. Itaque ex eodem fonte ad Latinos medii ævi scriptores fluxisse videtur confusio Jacobi Alphæi cum Jacobo Fratre Domini. Beda ipse Retract. in Acta Apostol. cap. 1 ℣ 13 insinuat, se ex Historia Apostolorum fixisse mortem SS. Simonis & Judæ apostolorum in civitate Suanir: quod ibi retractat, ut desumptum ex Historia apocrypha. Hinc Tillemontius in S. Simone Apostolo colligit, ex pseudo-Abdia profluxisse, quod Venantius Fortunatus lib. 8 carm. 4 SS. Simonis & Judæ mortem figat in Perside. Similiter pag. 391 in S. Matthæo insinuat, a laudato Fortunato ex Abdia videri sumptam Naddaver civitatem nemini notam, ubi dicebat esse corpus S. Matthæi; & rursum pag. 392 ait, mortem Matthæi sic narrari a Floro, ut videatur Abdiam secutus. Rursum Nota 3 in S. Bartholomæum suspicatur, Latinos martyrologos aliosque medii ævi historicos ex Abdia sumpsisse, quod mortem S. Bartholomæi figant in India: neque dubitari potest, quin pleraque de SS. Bartholomæo & Matthæo a recentioribus relata ex Abdia fluxerint, ut ipse deprehendi in illustrandis utriusque Apostoli gestis. In S. Thoma Nota 4 Nicephorum quoque fabulas quasdam de S. Thoma ex Abdia hausisse suspicatur; quod tamen de scriptore Græco minus est probabile, quam de Latinis. Similia suspicatur Nota 2 & rursum Nota 3 in S. Andream. Jam vero si Tillemontius probabili ratione credat, multa fabulosa, quæ de Apostolis narrarunt scriptores Latini, ex fabulosa Abdiæ Historia profluxisse, non est, cur sectatores ipsius inficiari velint, non minus esse probabile, confusionem duorum Jacoborum ex eadem origine natam esse, cum æque sacræ Scripturæ ac Patribus videatur contraria.

[74] [illa item propagata videtur ex Isidoro de Vita & morte Sanctorum,] Non tamen inficiabor, Latinos medii ævi scriptores ex alio etiam Opere opinionem suam haurire potuisse, nimirum ex Opere de Sanctis, quod S. Isidori Hispalensis nomine editum fuit, quodque laudatus Beda etiam se secutum fatetur, ita scribens: Porro Isidorus arbitratur, hunc Simonem (Apostolum) esse, qui post Jacobum fratrem Domini Hierosolymorum rexit ecclesiam, ac sub Trajano crucis martyrio coronatus est, cum centum & viginti esset annorum: quem & nos olim in primo Actus Apostolorum libro secuti sumus, non ea, quæ scripsit, scrupulosius, discutientes, sed simpliciter ejus dictis auscultantes, rati, quod hæc ipse de certis veterum historiis didicerit. Quod ne adhuc quidem negare audemus, maxime cum ille (pseudo-Abdias) qui præfatas Apostolorum Passiones scripsit, ipse se certissime incerta & falsa scripsisse prodiderit. Hæret Beda ambiguus inter auctoritatem pseudo-Abdiæ & Isidori. Hunc tamen non carpit, ut falsa scribentem, sed magni fecisse videtur. Nam, retractata & alia opinione, quam ex Hieronymo posuisse se dicit, hæc subjungit: Non autem mihi imputandum errorem reor, ubi auctoritatem magnorum sequens doctorum, quæ in illorum Opusculis inveni, absque scrupulo suscipienda credidi. Hæc ingenue Beda, ex cujus dictis colligere possumus, quem præcipue auctorem secutus sit in cap. 1 Actorum, ubi Jacobum Alphæi eumdem facit cum episcopo Hierosolymitano, & Simonem ac Judam fratres ipsius & Apostolos, quemadmodum etiam habet Isidorus lib. de Sanctis circa finem. Pro confundendo autem utroque Jacobo Beda etiam secutus est S. Hieronymum contra Helvidium, quem laudat non solum, sed cujus argumenta etiam repetit. Itaque Beda in contrariam nobis sententiam concessit, partim ob disputata Hieronymi contra Helvidium, ab ipso Hieronymo postmodum improbata, partim ob Isidorum, cujus exemplo tres fratres Domini Jacobum, Simonem & Judam fecit Apostolos, sicut etiam Abdias fecit. At de Simone noluit Bedæ assentiri Tillemontius. [quod opus non caret erroribus variis, Bedæ tamen cum Abdia præluxit.]

[75] Recepta semel a Beda tali de tribus Fratribus opinione, mirari non possumus, eamdem invaluisse apud Latinos posteriores, apud quos magna erat Bedæ auctoritas, & Adonem, Usuardum, aliosque martyrologos Bedæ exemplo non meminisse de S. Jacobo Alphæi. Si autem Tillemontio tanta non sit auctoritas Bedæ, Latinorumque plurimorum, qui Bedam secuti sunt, pro S. Simone, ac pro Jacobo & Juda; nobis quoque sufficere non debet recentiorum auctoritas, ut contra Patrum fere omnium consensum aut Jacobum aut Judam Apostolis annumeremus, præsertim cum constet, illam opinionem ortam post fabulosas Abdiæ & Isidori Historias de Apostolis, Bedamque fateri iis usum se esse Historiis, uti & argumentis Hieronymi contra Helvidium utitur. Quam porro profligatæ fidei, & fabulis plena sit Historia personati Abdiæ Babylonii, notum hodie est eruditis passim omnibus, & multis locis indicat Tillemontius ipse, prout & nos indicavimus ad XXV Augusti in S. Bartholomæo Apostolo. De Opusculo Isidori, cui Beda multum auctoritatis tribuisse videtur, quod crederet esse S. Isidori Hispalensis, non multo melius sensit Tillemontius. Nota 6 in S. Jacobum Majorem ait, in illo Opusculo Isidori de Vita & morte Sanctorum, esse multa mendacia, indigna, quæ attribuantur S. Isidoro Hispalensi, & vocari a Baronio pseudo-Isidorum, nimirum ad annum 816. Nota I in S. Philippum de eodem Opusculo sic pronuntiat: Hoc certum est, Tractatum illum nimiis mendis & mendaciis plenum esse, ad rationem illius habendam, & ad credendum magni illum esse S. Isidori Hispalensis. Et, quamvis illius etiam esset, non posset esse magnæ auctoritatis, cum Sanctus ille obierit seculo VII multum provecto. Baronius similiter in Annotatis ad Martyrologium Romanum XXV Julii observat, merito in controversiam trahi, an Opusculum illud sit S. Isidori, cum complura in eo indigna Isidoro reperiantur coagmentata mendacia. Hæc illi, fortasse justo severius: neque enim historicum statim mendaciorum arguendum censuerim, si in aliquot inciderit errores. Alii revera credunt, Opusculum esse S. Isidori Hispalensis, ut videri apud nos potest ad XXV Julii in S. Jacobi Majoris prædicatione § 7: at illi etiam non negant, varios in illud Opusculum irrepsisse errores historicos, sive quod auctor nimis fuerit credulus, variaque collegerit ex auctoribus minus probatis, sive alia de causa nobis ignota. Mihi satis est ostendisse, illum præluxisse venerabili Bedæ, & utrumque verisimiliter recentioribus pluribus; indeque factum videri, ut opinio illa apud Latinos invaluerit.

[76] Verumtamen ne vel sic quidem sententia illa, qua idem creditur Jacobus Alphæi & Frater Domini, [Attamen illa opinio generatim recepta non est,] communem umquam apud Latinos consensum obtinuit, nec umquam videtur præcipuis Martyrologiis aut libris ecclesiasticis inserta, tamquam indubitata. Beda in Acta Apostolorum cap. 1 ostendit, controversiam fuisse suo tempore, id est, seculo VIII, ita scribens: Putant quidam duos fuisse Apostolos Jacobi vocabulo nuncupatos, Jacobum videlicet Zebedæi & Jacobum Alphæi, tertium vero Jacobum Fratrem Domini, non Apostolum, sed episcopum fuisse Hierosolymorum. Hanc quidem opinionem refutare ex Hieronymo contra Helvidium, cui consentientem habebat Isidorum & pseudo-Abdiam; suam vero, jam ante in Commentariis ad Euangelia assertam, conatur stabilire. Vehementer tamen suspicor, Bedæ postmodum innotuisse infirmitatem opinionis suæ, & de ejus veritate saltem dubitasse: nam scribens in Epistolam ad Galatas cap. 1, ubi agitur de viso S. Jacobo Fratre Domini, & de Petro per Paulum visitato, etiamsi multa posset allegare ex S. Hieronymo in illum locum, maluit nihil dicere de Petro & Jacobo, & multos versus sine Commentario transilire. In Retractatione vero in Acta Apostolorum cap. 1 ad verba Lucæ de Fratribus Domini cœnaculum ingressis cum Apostolis, ita scribit: Curavit namque beatus Lucas intimare legentibus, quia Fratres Domini eo tempore fidei ejus erant participes, de quibus ante passionem ejus dictum erat:“ Neque enim Fratres ejus credebant in eum”. Attendat studiosus lector, qua ratione hæc scribere potuerit Beda, si tres ex quatuor Fratribus credebat Apostolos, uti Apostolos credidit Jacobum, Judam, & Simonem, quando primum scripsit in idem caput Actorum. An forte quis dicet, Apostolos fuisse & non credidisse? At resistet ipse Beda in caput 7 Joannis, ubi adoptat multa S. Augustini verba: Opera Domini Discipulos non latebant, sed istos latebant. Isti enim Fratres, id est, consanguinei, Christum consanguineum habere potuerunt: credere autem in eum ipsa propinquitate fastidierunt: ideo continuo Euangelista secutus est: “Neque enim Fratres ejus credebant in eum”. Quare in eum non credebant? Quia humanam gloriam requirebant &c. Pleraque hæc sunt ipsa S. Augustini verba. Neque tamen Beda alios Domini Fratres somniavit, quam qui noti sunt in Euangelio, Jacobus, Joseph, Judas & Simon, ut ipse clare indicat in caput 3 Marci. Itaque necessario dicendum est, aut Bedam secum pugnantia tradidisse diversis locis, quod minus attenderet ad omnia sacræ Scripturæ loca invicem conciliandum, aut retractasse tacite sententiam, qua tres Domini Fratres Apostolis annumeraverat: neque enim de quatuor Fratribus generatim observare poterat, ipsos ante Passionem, id est, in ultimo Tabernaculorum festo, sive septem circiter mensibus ante mortem Christi, non credidisse, si tres ex illis credebat Apostolos.

[77] [nec Martyrologiis aut præcipuis Breviariis inserta est.] Quod modo spectat ad præcipuos martyrologos, nimirum Bedam, Florum, Rabanum, Wandelbertum, Adonem, Usuardum, Notkerum, & hodiernum Martyrologium Romanum; ubique ad Kalendas Maii videas Jacobum Fratrem Domini cum S. Philippo Apostolo annuntiatum; sed nullibi invenias ullam vocem additam, ex qua consequitur, ut fuerit confusus cum S. Jacobo Alphæi. Eadem cautio adhibita est in Breviario Romano, cui nulla vox inserta est, quæ non congruat soli Jacobo Fratri Domini. Imo siquis lectiones de SS. Philippo & Jacobo conferat, illas nostræ potius quam adversariorum sententiæ faventes reperiet. Nam lectio quarta de Philippo sic orditur: Philippus Bethsaidæ natus, unus ex duodecim Apostolis &c. Quinta de Jacobo tale habet initium: Jacobus Frater Domini, cognomento Justus &c. Nec Alphæi ponitur cognomen, nec ex duodecim Apostolis dicitur, imo ne Apostolus quidem vocatur. Itaque, sicut negare nolo, S. Jacobum Alphæi in dictis Martyrologiis & Breviario omissum videri, quod suspicio invaluisset, eumdem esse cum S. Jacobo Fratre Domini, ita nullus merito negaverit, nominis Alphæi, & duodecim Apostolorum numeri, nullam videri mentionem factam in Jacobo Fratre Domini, quod minime certum videretur, unum eumdemque Jacobum utroque nomine fuisse designatum. Fuit quidem in ea opinione Eminentissimus Baronius; nec tamen ausus est opinionem suam Martyrologio aut Breviario Romano inserere. Dixit quidem in Annalibus ad annum 44 num. 36 hæc verba contra sententiam nostram: Sed satis ad ejus sententiæ confutationem esse videtur, si, unde est deducta, repetatur origo. Ex rejectis enim illis Clementis nomine scriptis Recognitionum libris de tribus Jacobis auctoritas semel sumpta in nonnullos est inconsultissime propagata. At hæc refutatione non indigent, cum nostra sententia tradatur a Patribus, qui illam ex sacra Scriptura collegerunt, & verisimiliter Recognitionum libros numquam viderunt. Non ita ostendent adversarii, suam opinionem non fuisse præcipue exortam ex fabulosa Apostolorum Historia, cum a nullo Patrum tradita videatur, nisi dubitanter ab Hieronymo contra Helvidium, a quo nostram sententiam aperte postmodum variis locis traditam ostendimus.

[78] Ceterum si cui hæc Dissertatio longius protracta videatur, [Totius Dissertationis conclusio.] quam necesse fuerit pro controversia præsenti, consideret æquus lector, agendum fuisse contra homines contentiosos, qui sacram Scripturam exponere volunt, non ex mente Sanctorum Patrum, sed secundum opinionem præconceptam. Imbiberant verisimiliter illi opinionen de Jacobo Alphæi non distinguendo a Fratre Domini ante serium totius controversiæ examen: in ipso autem examine Tillemontius magis videtur fuisse sollicitus ad quærendas qualescumque rationes, quibus ad gravissimam Patrum auctoritatem utcumque responderet, quam ad ponderanda utriusque opinionis momenta. Verum siquis voluerit sine ullo præjudicio & serio veritatis studio expendere sacræ Scripturæ locos utrimque allegatos, inveniet certissime, illos omnes, qui pro nostra sententia allegantur, eo expositos modo, quo a sanctis Patribus exponuntur; pro locis vero a Tillemontio allegatis, quatenus illos nobis contrarios exhibere nititur, nullam sanctorum Patrum auctoritatem reperiet, nisi Hieronymi contra Helvidium disserentis, & postea contrarium docentis. Totam quoque antiquitatem nostræ favorabilem, & sententiæ Tillemontianæ oppositam deprehendet, si auctoritates allegatas utrimque mature expenderit. At hæc satis de tota hac controversia.

INDEX SANCTORUM AD TOMUM VI SEPTEMBRIS.

A

Achilles, ut fertur, inter MM. Thebæos. Vide Mauritius &c.

Abbo. Vide Goëricus.

Abundius inter Thebæos numeratus. Vide Mauritius &c.

Acutius M. cum Januario &c. Vide Januarius.

Adamnanus vel Adomnanus, presb. & abb., in Iona Scotiæ insula. Comm. Hist. § I. Sancti nomen; cum alio confusio, & ad varios dies annuntiatio: Officium ecclesiasticum hoc die & cultus: monachatus & prælatura in monasterio Hiiensi 642 § II. Legationes ad Aldfridum regem Northumbriæ ab ipso obitæ: Romana Paschatis observantia ab eodem suscepta & aliis prædicata; at non tonsura, nec Regula Benedictina: scripta ejusdem, tempus emortuale, & gemina translatio 645

Adomnanus. Vide Adamnanus.

Agapetus I Papa Conf. apud Constantinopolim. Sylloge Hist. Critica. § I. Actorum S. Agapeti apud scriptores chronotaxis a variis varie tradita 163. § II. Examinatur, quo mense & die S. Agapetus Cathedram ascenderit & mortuus sit. Ejusdem in Fastis sacris memoria 167. § III. Res gestæ Agapeti in Italia 170. § IV. Commentum de S. Agapeto: ejus iter Roma Constantinopolim, res ibidem gestæ, obitus 174. Appendix. De rebus gestis Constantinopoli ab Agapeto Papa, deque ejus obitu & funere; Auctore anonymo, forte æquali, ex Vet. Ms. biblioth. Vatic. edit. a Baronio 179

Agapius cum Eustathio &c. Vide Eustathius.

Andochius presb., Thyrsus diaconus & Felix MM. apud Sidolocum in territorio Augustodunensi in Gallia. Comm. Præv. § I. Celebris Sanctorum in sacris Fastis memoria: notitia palæstræ eorum: Actorum varia apographa 663. § II. Acta edenda Fausto abjudicantur: eruditorum pro iisdem emendandis sententiæ expenduntur 665. § III. Sanctorum in Gallias missio a Polycrate Ephesino probabilius facta proponitur 668. § IV. Aliquot alia Actorum asserta examinantur: tempus martyrii: ecclesiæ & monasteria ipsis dicata: reliquiarum translatio: Officium ecclesiasticum 672. Acta, auctore anonymo, ex pervetusto codice Ms. S. Benigni Divionensis 675

Albanus M. Thebæis annumeratus. Vide Mauritius &c.

Alexander episcopus mart. via Claudia in Italia. Comm. Præv. Memoria in Fastis sacris, Acta qualia; tempus ac locus martyrii 227. Acta Martyrii, auctore Crisentiano presbytero, teste oculato, ex codice membraneo cum aliis Mss. collato. Pars I, 230. Pars II, 232. Pars III, 234

Alexander Thebæis annumeratus. Vide Mauritius &c.

Alverius Thebæis annumeratus. Vide Mauritius &c.

Ama virgo, Jovisvillæ in Campania Gallicana. Sylloge 691

Amor cum Viatore inter Thebæos. Vide Mautius &c.

Andreas, Joannes, Petrus & Antonius Mart. in Africa. Sylloge ex Martyrologiis, maxime Menæis Græcorum. Acta, ex Menæis impressis Latine reddita. Interprete Octavio Caietano S. J. 650

Antoninus Placentinus, ut martyr Thebæus habitus. Vide Mauritius &c.

Antonius cum Andrea. Vide Andreas &c.

Arnulphus episcopus Vapincensis Conf. Comm. Præv. Locus depositionis, cultus, tempus aditi episcopatus, obitus, Acta edenda 95. Vita, auctore anonymo, ex Ms. D. Andreæ du Chesne Cosmog. regis Christ., cum quo pene ad verbum convenit Ms. monasterii SS. Trinitatis Vindocinensis, excusum a Mabillonio in Actis SS. Ord. S. Bened. Sec. VI part. 2. Cap. I. S. Arnulphi natales, vita monastica & præclaræ virtutes 97. Cap. II. S. Arnulphus ad episcopalem cathedram promotus: jura Ecclesiæ defendit & miraculis clarus moritur 99

Artemidorus & Thales aut Thalelæus mart. culti Constantinopoli, ex Fastis Græcis 148

Asterius Thebæis MM. annumeratus. Vide Mauritius &c.

B

Benignus inter Thebæos MM. numeratus. Vide Mauritius &c.

Bessus Thebæis annumeratus. Vide Mauritius &c.

Besutius M. inter Thebæos. Vide Mauritius &c.

C

Cæsarius annumeratus MM. Thebæis. Vide Mauritius &c.

Candidus M. Thebæus cum Mauritio &c. Vide Mauritius. Candidus alter, ut volunt.

Castor episc. conf. Aptæ Juliæ in Provincia Galliæ. Comm. Præv. § I. Memoria Sancti in Martyrologiis: antiquus ejus in ecclesia Aptensi cultus: Officia ecclesiastica 239. § II. Vitæ non satis certæ auctoritatis, ex quibus una edenda: Sancti patria, gestaque in statu seculari: cœnobium ab eo conditum, & obtenta a S. Joanne Cassiano Orientalium monachorum Regula 241. § III. Non geminum, sed unicum, idque in diœcesi Aptensi, cœnobium a S. Castore conditum fuisse ostenditur 245. § IV. Tempus episcopatus ipsius & gesta quædam: annus obitus incertus circiter assignatur 247. Vita Brevis, ex editione Dionysii Sammarthani tom. 1 Gall. Christ. 249

Chrysogonus, ut fertur, inter MM. Thebæos. Vide Mauritius &c.

Chunialdus & Gisilarius presb. Salisburgi in Germania. Syll. Hist. De cultu, translationibus & gestis 708

Ciriacus inter Thebæos, ut fertur. Vide Mauritius.

Cirus inter Thebæos, ut volunt. Vide Mauritius.

Clicerius. Vide Glycerius.

Constantia mart. cum Felice. Vide Felix &c.

Constantii plures Thebæis annumerati. Vide Mauritius &c.

Constantinus M. Thebæis annumeratus. Vide Mauritius &c.

Constantius Conf., Anconæ in Italia. Comm. Præv. Aliquot Sancti gesta ex S. Gregorio Magno nota; memoria in Fastis recentioribus; corpus translatum Venetias; cultus 640. Elogium, ex S. Gregorio Magno Dialogorum lib. 1 cap. V, 641

Cucuphas, ut fertur, inter Thebæos. Vide Mauritius.

D

Dalmatius Monerius conf., ex Ordine FF. Prædicatorum, Gerundæ in Catalonia. Comm. Hist. § I. Acta a quibus conscripta, & quo modo hic exhibenda 750. § II. Beati natales; studia; ingressus in Religionem; vitæ asperitas; virtutes 752. § III. Favores Beato divinitus concessi; miracula ante obitum 754. § IV. Beati obitus & hunc secuta miracula; cultus primordia 755. § V. Cultus immemorabilis Romæ approbatus; designatum Officium cum lectionibus & oratione propriis; concessæ indulgentiæ 757

Dalmatius inter Thebæos MM. numeratus. Vide Mauritius &c.

Defendens M. Thebæis annumeratus. Vide Mauritius &c.

Demetrius cum Nicandro &c. Vide Nicander.

Demetrius inter Thebæos. Vide Mauritius &c.

Desiderius lector cum Januario &c. Vide Januarius &c.

Desiderius M. Thebæis annumeratus. Vide Mauritius &c.

Digna & Merita vel Emerita VV. MM. Romæ. Comm. Præv. § I. Sanctarum memoria in Martyrologiis: Acta alia fabulosa, alia dubia, quorum hæc edenda: tempus martyrii: earum altera verisimilius Merita dicta: cetera gesta ignota 302. § II. Cœmeterium Sanctarum verisimillime repertum: tumba & corpora a Tiberi intacta servata: eorum portio aliqua Metas translata: quid de S. Emeritæ reliquiis Vallisoletanis & Cadomensibus censendum 304. Passio, auctore anonymo, ex Mss. Vallicellensi & S. Mariæ Majoris Romæ 307

Dionysius cum Theodoro &c. Vide Theodorus.

Dionysius, Privatus & forte Dorotheus mart. in Phrygia, ex Martyrologiis 150

Dorymedon cum Trophimo &c. Vide Trophimus &c.

Dorotheus forte cum Dionysio &c. Vide Dionysius.

Drosis V. M. cum aliis fortasse quinque, Antiochiæ in Syria. Sylloge Critica; ex Fastis Græcorum, & S. Joanne Chrysostomo 300

E

Elias presb. cum Peleo &c. Vide Peleus &c.

Elisabetha cum Nicandro &c. Vide Nicander.

Emerita vel Merita cum Digna. Vide Digna.

Emmerammus episc. mart., in Helffendorf Bavariæ vico in diœcesi Frisingensi. Comm. Præv. § I. Sancti primus biographus Cirinus sive Aribo; ejusdem Vitæ exornator Meginfredus, utriusque Opusculum edendum: libri duo de miraculis aliaque ab Arnolfo & aliis scripta, ex quibus aliqua edenda 454. § II. Sancti patria Pictavium Aquitaniæ civitas, episcopatus ejusdem sedes non Pictavii, sed alibi in incerta Galliæ civitate 458. § III. Abdicatio episcopatus & excessus e patria ad prædicandum Avaris in Pannonia: adventus Ratisbonam, & Bavarorum conversio suscepta 462. § IV. Sancti martyrium, causa martyrii & adjuncta discutiuntur: palæstra, loca obitus & primæ sepulturæ: tempus emortuale 464. § V. Sacri corporis translatio Ratisbonam: monasterii erectio & ecclesiæ amplificatio: aliæ corporis elevationes: an a Formoso PP. canonizatus & elevatus sit, & ipsius ecclesia ab eodem dedicata 468. § VI. Sancti memoria in Martyrologiis, Officia ecclesiastica, cultus & ecclesiæ plurimis in locis 471. Vita, auctore Aribone, Frisingensi episcopo, ex codice Musei nostri signato Q. Ms. 6, cum aliis collato. Cap. I. Sancti patria, pia adolescentia & episcopatus: profectio ad Avaros Pannoniæ convertendos: apostolatus in Bavaria: alieni criminis sponte admissa invidia: iter Romanum inceptum 474. Cap. II. Ota Sanctum stupri accusat: ipsa relegatur: Sanctus in Helffendorf crudeli martyrio affectus, dum adhuc spirans vehitur ad vicum Aschaim, in via moritur 477. Cap. III. Locus emortualis illustratus: divina ultio in Sancti carnifices, Lantpertum, ejusque posteros: Martyris palæstra honorata: corporis sepultura, translatio & elevatio 480. Cap. IV. Miracula quædam post Sancti obitum facta 482. Vita Altera, auctore Meginsfredo præposito Magdeburgensi, ex editione Henrici Canisii. Epistola Arnolfi Vochburgensis, ad Burchardum abbatem de Vita & Miraculis S. Emmerammi 486. Epistola & Prologus Meginfredi, Parthenopolitani magistri & præpositi, ad Arnolfum S. Emmerammi monachum, eumdem & præpositum atque magistrum. Karissimo suo A. M. salutem in Christo. Incipit Prologus 488. Cap. I. Sancti patria & episcopatus: iter ad Avaros convertendos: Bavari ab eo exculti: alieni criminis invidia suscepta: peregrinatio Romana 489. Cap. II. Iniqua Sancti accusatio: crudele martyrium: sepultura & translatio: parricidarum pœnæ: loca palæstræ & obitus illustrata 492. Liber I de Miraculis, auctore Arnolfo Vochburgensi, ex editione Henrici Canisii collata cum codice Ratisbonensi, Arnolfi autographo. Prologus. Cap. I. Episcopatus in Bavaria erecti: Sancti corpus ad honorificentiorem tumulum translatum: pellex ad frugem reducta: vir e servitute liberatus: puella alimenti sumendi facultate donata 495. Cap. II. Imperatorum & principum munifica in Sanctum pietas: Arnolfi imperatoris victoria, illius ope obtenta: eidem injurii castigati: maris tempestas fedata: expulsi ex energumenis dæmones: pœna posterorum Lamperti 498. Cap. III. Perjurium & injustitia in variis vindicata: infidelium perfidia ab auctore reprehensa: contractus erectus: injuste ablata, Sancto restituta: auctoris epilogus 503. Miracula aliquot ex libro II, auctore eodem Arnolfo Vochburgensi, ex editione Henrici Canisii, collata cum Arnolfi autographo. Prooemium 506. Caput unicum. Paralysis, oculorum malum & febris curata: captus pedibus gressu donatus: bona monasterio vendicata 508. Officium Proprium, auctore Arnolfo Vochburgensi, ex ejusdem codice Ratisbonensi 512

Etolus M. Thebæis annumeratus. Vide Mauritius &c.

Eventius M. Thæbeis annumeratus. Vide Mauritius &c.

Evilasius cum Fausta. Vide Fausta.

Eusebius mart. in Phœnicia, ex Martyrologiis Latinis & Græcis 237

Eustachius M. Vide Eustathius.

Eustathius, Theopiste uxor ejus, Agapius & Theopistus filii mart. Romæ. Comm. Præv. § I. Sanctorum Martyrum nomina varie Scripta: illorum Acta varia: Græca, quæ habemus, præferunt auctorem Sanctis coævum, nec videntur, ut certe tota fabulosa, rejicienda 106. § II. Expenduntur argumenta petita ab antiquitate Actorum 108. § III. Nota erroris in fide iniquius auctori impingitur. Proferuntur, quæ ulterius Acta utcumque commendare videntur, statuitur denique, quo loco haberi possint 112. § IV. S. Eustathii & Sociorum in Fastis sacris antiqua memoria, cultus variis in locis, reliquiæ 114 § V. Examinantur pia molimina Athanasii Kircheri circa Eustathianam Historiam, antiquumque cultum sancti Martyris in ecclesia B. Mariæ de Vulturella & Romæ 117. Acta Fabulosa, ex Ms. Medicæo regis Franciæ, auctore anonymo, qui se coævum profitetur, cum versione ex Mss. nostris antiquis cum aliis collata, suppleta, & hinc inde emendata. Prologus. Cap. I. S. Eustathius mirabili Salvatoris inter cornua cervi apparitione vocatur ad fidem, baptizatur cum Uxore ac Filiis, ad egestatem redigitur, & profugus Uxorem & Filios amittit 123. Cap. II. Eustathius imperatoris jussu ubique quæsitus, invenitur, copiis præficitur, Uxorem & Liberos recuperat, belloque feliciter functus, quod idolis sacrificare nollet, martyrio cum Uxore & Filiis coronatur 130

Eustochius episc. conf. Turonis in Gallia. Sylloge 26

Eutyches M. cum Januario &c. Vide Januarius.

Exuperius M. cum Mauritio &c. Vide Mauritius.

F

Fausta, Evilasius & forte Maximinus aut Maximus mart. Cyzici in Hellesponto Comm. Præv. § I. Sanctorum Martyrum apud martyrologos memoria. Acta edenda quæ & cujus fidei 140. § II. Lucensium & Narniensium de sacris S. Faustæ exuviis contentio discutitur 142. Passio, ex Ms. S. Maximini Trevirensis collato cum Ms. nostro 144

Felix & Constantia mart., & forte alii Nuceriæ in Italia. Ex Martyrologiis 6

Felix cum Andochio &c. Vide Andochius &c.

Felix inter Thebæos, ut fertur. Vide Mauritius.

Festus diaconus cum Januario &c. Vide Januarius &c.

Florentius presb. Conf., in Glonna monte Galliæ. Comm. Præv. § I. Locus emortualis, memoria in Fastis; Acta 410. § II. Vetus S. Florentii monasterium a summis principibus ditatur; a Britonibus incenditur; restauratur 413. § III. Destruitur secundo monasterium Glonnense; monachi cum corpore S. Florentii fugiunt ad Bituricensem provinciam; dein Trenorchium in Burgundia 416. § IV. Corpus Sancti Trenorchio Salmurum defertur; & in basilica ibidem constructi novi monasterii deponitur 418. § V. Glonnensis cœnobii restauratio; destructio Salmuriensis; primordia hodierni prope Salmurum, & facta hic translatio reliquiarum 421. § VI. Translatio reliquiarum Salmuro Royam, & Roya iterum Salmurum 423. § VII. Litis Royensibus intentæ abbati & monachis Salmuriensibus amica compositio & reliquiarum divisio 425. § VIII. Solemnis reliquiarum exceptio Royæ, cultus annuus ibidem & in locis aliis 426. Acta dubiæ fidei, auctore anonymo seculo IX scripta, ex quatuor Mss. Prologus 428 Pars I. Sancti adventus in Gallias; accessus ad S. Martinum; sacerdotium, miracula, obitus 429. Pars II. Miracula & beneficia post mortem 430. Sermo in Vitam S. Florentii, auctore Marbodo episcopo Redonensi, ex codice membraneo Ms. vetustissimo. Pars I. S. Florentius martyr desiderio & in omni virtutum exercitio confessor egregius 432. Pars II. Sanctus virtutibus Cardinalibus ceterisque inde profluentibus ornatissimus 434. Pars III. Sancti imitatio remedium adversus omnia peccata 436

Fortunatus inter Thebæos MM., ut fertur. Vide Mauritius &c.

G

Gerardus episc. mart., prope Danubium in Hungaria. Comm. Præv. § I. Acta S. Gerardi ab auctore suppare breviter conscripta: Acta alia a Wione edita, quæ multis erroribus & fabulis sunt inquinata: alii de gestis Sancti scriptores 713. § II. Chronotaxis Vitæ, supplementum ex aliis scriptoribus, & asserta variorum examinata 715. § III. Posthuma Sancti gloria ex corporis translationibus, canonizatione, cultu, miraculis &c. 719. Vita, auctore annonymo suppare, ex Ms. Corsendoncano, collato cum editione Cracoviensi 722. Elogium, auctore Petro de Natalibus, ex editione Vicentina anni MCCCCXCIII, 725. Lectiones Officii antiqui ecclesiæ Muranæ, ex editione Cl. Viri Flaminii Cornelii part. II Eccl. Torcel. 726

Geremarus abbas, Flaviaci in Insula Franciæ. Comm. Præv. § I. Memoria in Fastis: Acta; illustres natales; vitæ chronotaxis 692. § II. Varia Flaviacensis cœnobii vicissitudo; ejus per Normannos destructio sub annum DCCCLI: corporis S. Geremari translatio Bellovacum 694. § III. Relatio partis reliquiarum Bellovaco ad restauratum Flaviacense cœnobium; cultus Sancti utrobique insignis 697. Vita, auctore anonymo perantiquo, ex editione Mabillonii in Actis Sanctorum Ord. S. Bened. Sæc. II. Pars I. Sancti natales; virtutes; vocatio ad aulam; conjux ac liberi; consilium valedicendi mundo 698. Pars II. Secessus a seculo & gesta reliqua usque ad sanctum obitum 701. Historia Translationis, auctore anonymo seculi XII monacho Flaviacensi, ex Ms. bibliothecæ ecclesiæ Bellovacensis 704

Gerulphus mart. Trunchinii in Flandria. Comm. Præv. § I. Notitia loci, ubi Sanctus obiit & colitur: memoria illius in Martyrologiis ad tres varios dies, quibus Trunchinii Officio celebratur: alius cultus ibidem 250. § II. Vita Sancti, quæ exstat, seculo X scripta a monacho Belga: Translatio & miracula edenda: ejusdem locus natalis, parentes, tempus & ætas, in qua occisus est, & sepultura 252 § III. Translatio corporis Trunchinium seculo X: aliæ ejusdem translationes: corpus a Calvinianis seculo XVI dissipatum, præter cranium Trunchinii asservatum 255. Vita, auctore anonymo, ex Ms. Bertiniano, cum Trunchiniensi aliisque collato. Prologus 259. Cap. I. Sancti parentes & patria: pia pueritia: Sacramentum Confirmationis ipsi collatum: cædes & sepultura miraculis clara & de invidis vindicata 260. Cap. II. Sancti corpus post varias ipsius apparitiones Trunchinium translatum: miracula: auctoris epilogus 262. Adventus Reliquiarum, auctore anonymo, ex codice Trunchiniensi, cum aliis collato 264. Miracula, ex Ms. codice Trunchiniensi 268

Gilius Thebæis annumeratus. Vide Mauritius &c.

Gingulphus Thebæis MM. annumeratus. Vide Mauritius &c.

Gisilarius presbyter cum Chunialdo. Vide Chunialdus.

Glycerius seu Clicerius episc. Conf. Mediolani in Insubria. Sylloge 161

Goëricus seu Abbo episc. conf. Metis in Belgica prima. Comm. Præv. S. Goërici in Fastis sacris memoria; Acta edenda, Vitæ aliqualis chronotaxis; Sancti prosapia, & posteritas; miracula 42. Vita prima auctore anonymo, edita a Surio ex vetustissimo codice Ms. ecclesiæ Trajectensis 47. Vita Altera, auctore anonymo, ex Ms. S. Maximini Trevirensis, collata cum Mss. Accinti monast. & Spinal. & alio anonymo. Cap. I. S. Goëricus variis in seculo dignitatibus functus, visum amittit, prodigiose recuperat & Metensis episcopus consecratur. Ejus virtutes episcopales 48. Cap. II. S. Goëricus ecclesiam pretiosa supellectile locupletat, transfert corpus S. Arnulphi decessoris & meritis plenus moritur 52

Gregorius cum Nicandro &c. Vide Nicander.

Gunthildis ancilla V., quæ colitur in Piberbach in episcopatu Eustadiensi. Comm. Hist. De cultu & gestis 530

H

Helena ab Oleo vidua, Bononiæ in Italia. Syll. Hist. Crit. 655

I

Januarius episc., Sosius, Festus & Proculus diac., Desiderius lect., Eutyches & Acutius MM. Puteolis in Campania Felice. Præfatio. De documentis Neapoli collectis 761. Comm. Præv. § I. Celebre nomen S. Januarii & Sociorum in Fastis aliisque monumentis antiquis: annuntiantur diebus pluribus, & subinde aliqui seorsum 762. § II. Acta varia: primorum collatio & examen 765. § III. Acta a Joanne Diacono ex antiquioribus composita, una cum Translatione S. Sosii: plura translationum Acta, & quo ordine omnia edenda; Acta Græca fabulosa, Vitæ recentiores 769. § IV. Acris de S. Januarii patria est controversia inter Beneventanos & Neapolitanos: priorum argumenta expenduntur 773. § V. Argumenta Neapolitanorum, diuturna traditione natales S. Januarii urbi suæ vindicantium: horum sententia videtur sequenda 777. § VI. Nobilitas S. Januarii: initium episcopatus incertum: de locis, tempore, aliisque adjunctis martyrii ipsius & Sociorum disseritur 779. § VII. Sepultura S. Januarii & aliorum: translatio prima S. Januarii, & omnium Sociorum 782. § VIII. S. Januarius multis miraculis Neapoli clarus, transfertur Beneventum, & cum Festo & Desiderio, ad urbem translatis, deponitur 785. § IX. Reliquiæ aliquæ Januarii, Proculi, Eutychetis & Acutii seculo IX, ut fertur, delatæ ad Augiam divitem: SS. Eutychetis & Acutii translatio Neapolim, uti etiam S. Sosii 787. § X. S. Januarii favor in Neapolitanos: corpora ipsius, Festi ac Desiderii transferuntur Beneventi ad novam ecclesiam, deinde ad Montis Virginis monasterium 791. § XI. Corpus S. Januarii in monasterio Montis Virginis inventum, & deinde Neapolim translatum: recentiora Sancti beneficia 793. § XII. De ecclesiis, sacellis, altaribus, & reliquiis S. Januarii, quæ variis locis servantur 797. § XIII. Prosecutio ejusdem materiæ de ecclesiis & reliquiis S. Januarii & Sociorum martyrum 801. § XIV. Prosecutio de S. Januarii & Sociorum reliquiis, ecclesiis &c. 805. § XV. Variæ S. Januarii festivitates Neapoli, aliaque ad cultum ipsius etiam per totam Ecclesiam spectantia: patronus totius regni Neapolitani habetur 807. § XVI. De numismatis aliquot in honorem S. Januarii cusis 811. § XVII. Utrum ecclesia Neapolitana aliquando habuerit episcopum Græcum Latino subditum, qui Græcorum haberet curam 814. § XVIII. Inquiritur, quo loco caput & sanguis S. Januarii fuerint conservata: oratorium apud ecclesiam cathedralem seculo IX a S. Athanasio constructum, eique illatas dictas reliquias, non probatur 818. § XIX. Inquiritur, utrum ecclesia cathedralis aliquando S. Januario, cujus nomen seculo XII & XIII gessit, fuerit dicata: caput & sanguis Sancti ibidem servata, incertum a quo tempore 823. § XX. Caput S. Januarii pretiosa theca reclusum, uti & altera ampullæ sanguinis: constructum ferculum, quo sanguinis ampullæ circumferuntur, & antiquum Thesauri sacellum 826. § XXI. Caput S. Januarii in pervigilio translationis ad aliam ecclesiam ferri solitum & referri ad cathedralem sine sanguine: an epocha sanguinis primum liquefacti ex eo aliisque utcumque colligi possit 828. § XXII. Mirabilis S. Januarii sanguinis liquefactio & ebullitio, cujus initium nequit certo assignari 830. § XXIII. Novum Thesauri sacellum ex voto constructum 835. § XXIV. Pacta conventa inter archiepiscopum & civitatem de reliquiarum expositione: eorumdem translatio in novum Thesauri sacellum, diligens conservatio, annuæ in processione translationes 837. § XXV. Testimonium authenticum de conservatione capitis ac sanguinis S. Januarii aliisque ad illa spectantibus 840. § XXVI. Exponuntur vicissitudines aliquot liquescentis S. Januarii sanguinis, mutationesque subitæ 843. § XXVII. Ex Diario Neapolitano referuntur expositiones extraordinariæ, partim factæ in gratiam illustrium personarum, partim ob necessitates publicas 846. § XXVIII. Eventus varii in expositionibus sanguinis S. Januarii per dies statutos ab anno MDCLIX, 849. § XXIX. Ostenditur luculentissimis testimoniis gratiam miraculorum perseverasse in Ecclesia: inauditæ calumniæ Joannis Clerici id impudenter negantis 852. § XXX. Resolutio & ebullitio sanguinis S. Januarii miraculum est, quod naturæ vires excedit 857. § XXXI. Refellitur ultima objectio, contra miracula S. Januarii reliquaque omnia acriter intorta 863. Acta, auctore anonymo, ex codice nostro Ms., & altero Rubeæ vallis, collatis cum aliis Mss. & editis 866. Appendix, ex editione Falconii, cum tribus Mss. collata. Prima omnium translatio, maxime tamen Festi & Desiderii 869. Acta Mendosa, ex editione Mazochii 870. Acta S. Proculi etc., ex duobus Mss. Puteolanis 872. Acta, auctore Joanne diacono ecclesiæ S. Januarii, ex Ms. Neapolitano & Romano tabularii Vaticani, collatis cum editionibus Surii & Falconii. Prologus 874. Cap. I. Gesta S. Sosii & amicitia cum S. Januario: captus Sosius fortiter se gerit, uti & Proculus, Eutyches & Acutius, coram Dracontio judice 875. Cap. II. Januarii, Festi & Desiderii certamina Nolæ coram novo præside Timotheo: Tres illi Puteolos ducti, ubi omnes, frustra bestiis objecti, capite cæduntur 877. Cap. III. Inventio corporis S. Sosii & Translatio Neapolim: miracula secuta 879. Homilia de miraculis S. Januarii, ex Ms. Collectione Chioccarelli, collata cum codice Vaticano & editionibus Caraccioli & Falconii 884. Translatio SS. Januarii, Festi et Desiderii, auctore anonymo Beneventano, ex Ms. Chioccarelli, collata cum aliis Neapolitanis, cum codice Vaticano, & cum editionibus Caraccioli & Falconii 888. Translatio SS. Eutychetis et Acutii, auctore Raynerio, ex duobus Mss., collatis cum editis Caraccioli & Falconii 892

Innocentius M. Thebæus cum Mauritio &c. Vide Mauritius &c.

Joannes Ægyptius mart. in Palæstina, ex Fastis Græcorum & Eusebio 147

Joannes cum Andrea &c. Vide Andreas &c.

Joannes episc. mart. Spoleti in Umbria. Comm. Præv. Sancti mentio apud recentiores; Acta; corporis translationes; cultus 28. Passio, Translatio corporis et miracula, auctore Joanne monacho Casinensi, ex Lectionario Ms. Spoletano 30. Miracula ex eodem Lectionario Ms. 32

Joannes inter Thebæos, ut fertur. Vide Mauritius

Joannes Prandotha episc. Conf. Cracoviæ in Polonia. Comm. Præv. § I. Cultus immemorabilis; Acta 279. § II. Beati illustre genus; promotio ad episcopatum, amor justitiæ, constantia & fortitudo in vindicanda ecclesiæ suæ injuria 281. § III. Canonizatio S. Stanislai episcopi martyris obtenta, curante B. Joanne Prandotha; alia hujus præclare gesta usque ad beatum obitum 284. Vitæ Compendium, ex archivo Cracoviensis ecclesiæ cathedralis depromptum & anno 1606 typis vulgatum a Martino Baronio 287

Jonas presb. monachus in monasterio S. Sabæ in Palæstina. Sylloge. De cultu & gestis Sancti 270

Jonas Propheta, in Palæstina. Comm. Hist. § I. S. Jonæ, qui typus Christi fuit, memoria in Fastis ecclesiasticis, cultus 186. § II. Refelluntur opiniones aliquæ de tempore prædicationis Jonæ. Ejus historiæ pars 188. § III. Jonas a pisce in littus ejectus prædicat Ninivitis. Eorum pœnitentia: Prophetæ immitis dolor a Deo reprehensus 191. Addenda de S. Jona 894

Jorius Thebæis annumeratus. Vide Mauritius &c.

Isacius & Meletius episc. in Cypro, ex Græcorum Menologiis & Menæis 238

Julianus M., ut volunt, inter Thebæos. Vide Mauritius &c.

Juvenalis M. Thebæis annumeratus. Vide Mauritius &c.

L

Laudo vel Lauto episc. Constantiensis, in Normannia Inferiori. Comm. Hist. § I. Sancti nominis variatio, memoria in Martyrologiis ad varios dies & cultus; Vita non probata, gesta aliqua & tempus sedis 438. § II. Sancti corporis translatio Rotomagum, cultus & ecclesia, a Rotomagensibus aliisque asserta 442. § III. Proponuntur rationes, quibus Tutelenses ac Andegavenses ejusdem Sancti corpus sibi vendicant 444. § IV. An Toarcii in provincia Pictavensi ejus corpus sit, ut vult Bailletus. Possessoris episcopi Constantiensis cultus dubius 447

Liberius Papa Conf., Romæ Comm. Critico-Hist. § I. Memoria Liberii Patrum laudibus celebrata, & inscripta Fastis sacris Latinorum & Græcorum 572. § II. Utrum Fragmenta, S. Hilarii nomine vulgata, censeri possint ex Opere S. Hilarii collecta 574. § III. Examinantur quatuor Epistolæ, nomine Liberii vulgatæ, & supposititiæ ostenduntur 580. § IV. S. Liberii Pontificatus, & gesta in eo usque ad annum CCCLV, 585. § V. Infelix exitus tyrannici concilii Mediolanensis: exsilium legatorum Liberii: hujus ad exsulantes Epistola 589. § VI. Egregia Liberii certamina Romæ cum Eusebio Constantii eunucho: abductus violenter Mediolanum, pari fortitudine Constantii dicta refellit, & exsilio relegatur 591. § VII. Quo tempore ab exsilio reversus sit Liberius: qua de causa eum remiserit Constantius 594. § VIII. Utrum Liberius videatur subscripsisse formulæ fidei ab Arianis compositæ, aut contra S. Athanasium? Loca ex Operibus S. Athanasii afferri solita, non sunt Athanasii 598. § IX. Examinantur objecta ex Operibus S. Hieronymi, & aliis scriptoribus 605. § X. Examinantur seorsum sententiæ eorum, qui primæ, secundæ aut tertiæ formulæ Sirmiensi Liberium subscripsisse volunt. An subscripserit anathematismis XII concilii Ancyrani 610. § XI. Concilii Ariminensis infelix exitus: Liberius ei se opponens latuisse dicitur: non fuit ei tum Pontifex substitutus Felix 615. § XII. Persecutio post concilium Ariminense usque ad mortem Constantii: gesta Liberii ad episcopos Ecclesiæ reconciliandos: legatos tunc videtur habuisse SS. Eusebium Vercellensem, Luciferum Calaritanum, imo & S. Hilarium 617. § XIII. Utrum Lucifer Calaritanus, quando in Sardiniam se recepit, videatur in schisma lapsus 622. § XIV Epistolæ Liberii ad Athanasium, & hujus ad illum supposititiæ: episcopi Orientales Semiariani legatos mittunt ad Liberium, receptaque fide Nicæna, ad communionem a Liberio, & ab omnibus Catholicis recipiuntur 625. XV. Sermo Liberii apud S. Ambrosium: basilica Liberiana, nunc S. Mariæ Majoris dicta; mortis S. Liberii annus & dies, sepulturaque &c. 629

Linus Papa Mart., Romæ. Syll. Hist. § I. Pontificatus S. Lini, & martyrium ab objectionibus Tillemontii vindicatum 539. § II. Traditiones Volaterranorum de patria & gestis Sancti: corpus ipsius Romæ, variis locis reliquiæ, cultus, nomen pluribus diebus in Fastis sacris 542

Lolanus episc. Conf., in Scotia. Sylloge de cultu & tempore, quo vixerit 533

Longinus Thebæis annumeratus. Vide Mauritius.

Lucia de Monte V. Sampiniaci in Lotharingia Sylloge 101

Lucianus M. inter Thebæos numeratus. Vide Mauritius &c.

Lutrudis V., in diœcesi Catalaunensi Campaniæ Gallicæ. Comm. Præv. Memoria in Fastis; translatio corporis; reliquiæ variis locis honoratæ; Acta 448. Acta, auctore anonymo, ex Ms. Passionali Bodecensi 451

M

Macarius M. inter Thebæos, ut fertur. Vide Mauritius &c.

Magnus M. Thebæis annumeratus. Vide Mauritius &c.

Marchio M. inter Thebæos, ut volunt. Vide Mauritius &c.

Marcus Mutinensis, conf. Ord. Prædicatorum, Pisauri in ducatu Urbinate. Sylloge. De gestis ejus generatim & cultu 288

Martinianus M. Thebæis annumeratus. Vide Mauritius &c.

Matthæus Apostolus & Euangelista, in Æthiopia. Comm. præv. § I. Memoria Sancti in Fastis variarum gentium diversis diebus annuntiata: Acta plura, aliaque de Sancto monumenta enumerantur 194. § II. S. Matthæi vocatio ex Euangelio cum observationibus Patrum: aliquot controversiæ ad Sanctum spectantes 199. § III. Euangelium scriptum: spectantia ad illud examinantur 202, § IV. Prædicatio S. Matthæi & martyrium 206. § V. De translationibus corporis, quod inventum in Lucania, transfertur Salernum, ac brachium deinde Beneventum 210. § VI. Corpus iterum inventum Salerni, & ad novam ecclesiam translatum: varia Sancti beneficia 213. § VII. Reliquiæ variis locis servatæ: loca aliquot sacra S. Matthæo dicata 217. Acta, ex codice Vaticano 1188 inter Latinos, auctore incerto. Prologus 220. Cap. I. Prædicatio Sancti in Judæa, deinde in Æthiopia, ubi regem totamque fere regionem convertisse ad fidem dicitur 221. Cap. II. Mortuo rege, successor Hirtacus, petitis frustra Ephigeniæ nuptiis, ecclesiam turbat & Matthæum occidit. At, eo defuncto, rursum floret ecclesia in Æthiopia 223. Acta Altera, auctore Metaphraste, interprete Sirleto, ex editione Latina Lipomani & Surii 225

Maura virg. Trecis in Campania Galliæ. Comm. præv. § I. Sanctæ gesta a Prudentio, episcopo Trecensi synchrono relata in Sermone, quem dabimus 271. § II. Sanctæ parentes & patria: tempus emortuale: cultus & sacræ reliquiæ 273. Vita, auctore Prudentio episcopo Trecensi, ex editione Nicolai Camuzati 275

Mauritius primicerius, Exuperius campiductor, Candidus senator militum, Victor miles veteranus, Innocentius, Vitalis, aliique milites legionis Thebææ MM. Agauni in Vallesia. Comm. præv. § I. Palæstræ descriptio: martyrium sanctorum Thebæorum martyrum oppugnatum a Dubordæo ministello Anglo-Sabaudico: is quomodo & unde refutandus 308. § II. Probatur martyrii SS. Mauritii & Sociorum veritas ex antiquissimo illorum in Ecclesia cultu & celebri memoria seculo V, 311. § III. S. Mauritii & Sociorum Thebæorum martyrum cultus initio seculi VI, 314. § IV. Sanctorum Thebæorum cultus seculo VI a S. Gregorio Turonensi, & Venantio Fortunato assertus 316. § V. Antiquissimum de Sanctis Agaunensibus monumentum. Eorum memoria in Martyrologiis classicis 319. § VI. Refellitur hypercritica Dubordæi veritatem martyrii Sanctorum Thebæorum impugnantis a dubio de tempore, quo coronati sint. Proponitur ejusdem argumentum negativum & calumniæ aliquot refutantur 321. § VII. Convellitur Dubordæi argumentum negativum adversus veritatem martyrii S. Mauritii & Sociorum, paragrapho præcedenti intortum, 324. § VIII. Examinatur, an Acta Sanctorum Agaunensium a Petro Francisco Chiffletio S. J. primum, ac deinde a Ruinartio edita, scripta sint a S. Eucherio Lugdunensi episcopo. Diluuntur Dubordæi sophismata 326. § IX. Refelluntur Dubordæi argumenta, quibus contendit, Passionem nostram perperam S. Eucherio Lugdunensi tribui 329. § X. Dissolvuntur alia ministelli sophismata adversus Passionem Eucherianam cusa 331. § XI. Retunditur assertum Dubordæi, quod martyrium Legionis Thebææ componi non possit cum historia & annis Maximiani 332. § XII. Examinatur Tillemontii & Bailleti critica de Actis Eucherianis, & inquiritur, an martyrium Sanctorum Agaunensium magnæ persecutioni illigari non possit? Dubordæani circa hæc errores 336. § XIII. Examinantur Acta interpolata & Tillemontii ac Bailleti de illis censura. Ætas scriptoris, qui Sigismundi, Ambrosii & S. Innocentii mentionem Actis adjecit, incerta est 340. Passio, auctore S. Eucherio Lugdunensi episcopo, edita a Petro Francisco Chiffletio S. J., & a Ruinartio cum aliis Mss. collata. Epistola Eucherii Episc. ad Salvium 342. Passio interpolata, ex Ms. S. Maximini Trevirensis, collato cum editis a Surio & Mss. Fuldensi, S. Salvatoris Ultrajectensis, & Marchianensi. Cap. I. Thebæi Milites, ex Oriente subsidio missi Maximiano, renuentes sacrilega sacrificia idolis offerre, Agauni bis decimantur 345. Cap. II. Sancti Martyres, nihil territi Sociorum cædibus, omnes necantur. Iis ad laureolam accedit Victor. Inventio prodigiosa corporis S. Innocentii, ejusque translatio 348. Gloria Posthuma. § I. Inventio corporis S. Mauritii quandonam & ubi contigerit. Viennensium in Gallia traditiones discutiuntur 349. § II. Submissa ad nos instrumenta de monasterio Agaunensi: charta ejusdem restaurationis correctior illa, quam Sammarthani ediderunt 352. § III. Thesaurus sacer Agaunensis monasterii & variæ ibidem asservatæ sanctorum Thebæorum Martyrum reliquiæ. De prodigioso lapide, super quo trucidatus dicitur S. Mauritius, cultuque & reliquiis Sanctorum in urbe Sedunensi 355. § IV. Cultus & reliquiæ S. Mauritii Sociorumque ejus in diœcesi Lausanensi, in pagis seu Cantonibus Friburgensi, Solodorensi, Basileensi & Lucernensi in Helvetia 357. § V. Reperta in pago Schöz, in conventu Lucernensi, anno MCCCCLXXXIX ducentorum corpora, qui pro Martyribus ex S. Mauritii Societate habiti fuerunt. Beneficia aliqua ibidem impetrata 358. § VI. Brachii S. Mauritii, ejusque & Sociorum veneratio in Eremitarum cœnobio pagi Suitensis, & in abbatia & territorio S. Galli in Helvetia 360. § VII. Occasio, qua reliquiæ S. Mauritii a Vallesiis per Sabaudiæ ducem requisitæ fuerunt. Renitentibus Agaunensibus, non nisi dimidiam earum partem obtinent Taurinenses 362. § VIII. Translatio solemnis reliquiarum S. Mauritii Taurinum: aliquot beneficia, quæ tum temporis narrantur contigisse 364. § IX. Inspectio sacrarum reliquiarum earumque in urbem Taurinensem cum solemni pompa illatio 366. § X. Beneficia, quæ narrantur in translatione & postea impetrata. Discutiuntur aliqua Baldesani superius asserta. De brachio S. Mauritii, quod pridem habuisse se, gloriantur Taurinenses 369. § XI. Institutus sub S. Mauritii nomine & patrocinio militaris Ordo in Sabaudia. Ejus initia, confirmatio, prærogativæ a Pontificibus principibusque obtentæ 372. § XII. Pia sodalitia sub S. Mauritii patrocinio instituta in Italia; de sanctis Mauritiis, qui Ticini, Pignarolii, & in pago Serre coluntur, eorumque reliquiis 376. § XIII. Cultus & reliquiæ S. Mauritii Augustæ Prætoriæ, Vercellis, Astæ, Mediolani, Mantuæ, Romæ & in aliis Italiæ urbibus 378. § XIV.XIV. S. Mauritii & Sociorum martyrum anonymorum reliquiæ ac veneratio in Hispania, Lusitania, & Brasilia 380. § XV. Antiqua erga Sanctos Thebæos veneratio Viennensium & Turonensium. Discutiuntur asserta de ampullis Turonensi, Andegavensi & Condatescensi 383. § XVI. Reliquiæ & veneratio Sanctorum Thebæorum Andegavi, Remis & per reliquam Galliam 386. § XVII. SS. Mauritii & Sociorum Thebæorum martyrum reliquiæ per Belgium, quarum magna pars Colonia & Treviris allata est 390. § XVIII. Exstructum ab Ottone I imperatore Magdeburgense S. Mauritio cœnobium, quod deinde in archiepiscopium evehitur. Illatæ eo S. Mauritii reliquiæ, quarum etiam Halis Saxonum pars fuit non exigua 391. § XIX. Sacræ S. Mauritii exuviæ Hadamariam translatæ; ejusdem cultus in urbe Ehinga & reliquiæ in variis Germaniæ locis 395. § XX. Submissa a P. Mauritio Chardono analecta alia de Sanctorum Thebæorum cultu per Germaniam 397. § XXI. Celebres S. Mauritii nomine gladii, vexilla. Lancea ejusdem inter imperii insignia quondam in magno honore habita 399. § XXII. Apparitiones S. Mauritii a scriptoribus aliquot assertæ 402. Appendix. Ad Gloriam posthumam S. Mauritii & Sociorum Thebæorum Martyrum. § I. Walafridi Strabonis & Marbodi Rhedonensis episcopi carmina de sanctis Thebæis Martyribus 895. § II. Vetustus S. Exuperii cultus in abbatia Gemblacensi ejusque ibidem & in locis aliis reliquiæ 898. § III. Candidi reliquiæ. Examinatur, an S. Candidi, senatoris militum in Legione Thebæa, corpus possideant Hispani in monasterio S. Cucufatis 900. § IV. SS. Victores in aliquibus Martyrologiis hodie geminati, plures synonymi: hinc incerta fere, quæ pro S. Victoris reliquiarum possessione Senonenses, Belgæ, & Hispani proferunt 902. § V. S. Innocentii sacræ exuviæ ab Ottone Magno Magdeburgum delatæ. Partes sancti ejus corporis variæ in variis ecclesiis & ejusdem sancti Martyris ibidem cultus 905. § VI. S. Vitalis, qui in Fastis sacris antiquis passim nominari solet post S. Innocentium, cultus & reliquiæ 907. § VII. Plerique Sancti sequentes non indubie pro Thebæis videntur haberi posse. SS. Abundius, Longinus, Asterius, Cæsarius, Maurus, Demetrius in cœnobio de Caramania; Albanus, Jorius & Gilius in Pedemontio; Alexander & Tiburtius Besutii culti. Edita a R. D. Gratiolio lucubratio, qua impugnamur 908. § VIII. Examinatur Gratiolii critica circa Passionem Bergomensem S. Alexandri, quæ in Opere nostro, ut interpolata, neglecta fuit 909. § IX Ostenditur, neutiquam esse verisimile, quod Mombritius Passionem S. Alexandri excerpserit ex Actis auctioribus Bergomensibus, indeque præciderit, quæ nos merito diximus postea superaddita fuisse, in iisque aliqua modo parum verisimili narrari 911. § X. SS. Alverius & Sebastianus culti Fossani & Thebæis annumerati. Discutiuntur, quæ de SS. Amore & Viatore referuntur 914. § XI. De SS. Antonino, qui Placentiæ, Benigno, qui Taurini, & Besso, qui Eporediæ, ut Thebæi Martyres, coluntur. Prodigia aliaque fabulæ suspecta, quæ de hoc narrantur a Baldesano 915. § XII. S. Constantii & Sociorum cultus Dronerii apud Salutias. Fabulosa sunt verisimiliter, quæ de eorum martyrio proferuntur, uti & alia non pauca ad inventionem sacrarum reliquiarum pertinentia. Socii assignantur ipsi Victor, Theodorus, Magnus, Pontius, Desiderius, Dalmatius & Constantinus. De S. Constantio, qui Coloniæ colitur 917. § XIII. Præter cultum per Occidentalem Italiam celebrem, incerta sunt & fere minus verisimilia, quæ de S. Defendente, inter Thebæos Martyres ab aliquibus numerato, referuntur. Ejus Socius creditur fuisse S. Etolus 919. § XIV. SS. Eventius, Constantii duo, Gingulphus, Juvenalis, Lucianus, Stephanus, Macarius, Marchio, Martinianus, Julianus, Besutius, Menas, Mombus seu Mombotus, diversis locis culti, plerique satis levi ratione Legioni Thebææ ab auctoribus adscripti 920. § XV. SS. Quilici, seu Quirici & Candidi cultus aliaque ad illos pertinentia. Nixa pleraque relationibus traditionibusque non antiquis 922 § XVI. Sancti Thebæi aliis diebus in Martyrologio Romano nuntiati. S. Tegulus Eporediæ cultus. SS. Valeriani duo, Cirus, Joannes, Cucuphas, Chrysogonus, Ciriacu s, Felix, Fortunatus, Achilles, Valerius a Baldesano Thebæis annumerati. 924

Maurus inter Thebæos numeratus. Vide Mauritius &c.

Maximinus aut Maximus forte cum Fausta &c. Vide Fausta.

Meletius cum Isacio. Vide Isacius.

Menas, ut volunt, inter Thebæos. Vide Mauritius.

Merita cum Digna. Vide Digna.

Miletus episc. conf. Treviris in Belgica prima 27

Mombus seu Mombotus M. inter Thebæos, ut fertur. Vide Mauritius &c.

N

Nicander, Gregorius, Petrus, Demetrius & Elisabetha anachoretæ prope Messanam in Sicilia. Comm. præv. § I. Horum memoria in Martyrologiis hoc die, qui non est eorumdem natalis: Vita ex Græca Latine versa, sublestæ fidei, danda tamen 83. § II. Examinantur quædam de Sanctis asserta: notitia specus, in quo habitarunt: eorum ætas incerta: S. Nicandri ecclesia & monasterium: Sanctorum postrema translatio, miracula & cultus 85. Vita, auctore anonymo Græco, ex editione Octavii Cajetani, & Petri Salerni 88

Nilus cum Peleo &c. Vide Peleus &c.

P

Pamphilus mart. Romæ. Sylloge. De memoria in Martyrologiis, cultu & reliquiis 236

Paphnutius & Socii MM. in Thebaide. Comm. præv. Sancti hi variis diebus ac diverse memorati in Fastis Græcis ac Latinis: Acta Græca, quæ jam Latine edita sunt, multis fabulis sunt inquinata 681. Acta fabulosa, Latine reddita ex editione Surii, collata cum Ms. Græco Vaticano, & subinde correcta. Cap. I. Prima S. Paphnutii cum Ariano præside certamina: quadraginta Martyrum, in carcere conversorum, passio 683. Cap. II. Paphnutius multos convertit & ad martyrium perducit: variis affectus cruciatibus, ad imperatorem mittitur, palmæque affixus moritur 685

Patermuthius M. cum Peleo &c. Vide Peleus &c.

Paxentius & Albina MM., Parisiis. Commentarius. Sancti ignoti antiquis martyrologis, Acta eorum fabulosa, reliquiæ & cultus insignis 568

Peleus, Nilus episc., forte Elias presb., Patermuthius & forsan alii mart. in Palæstina. Sylloge. Ex Eusebio & Martyrologiis Latinis ac Græcis 21

Petrus Acotantus Conf., Venetiis. Comm. præv. Beati notitia unde accepta; cultus immemorabilis, Acta 651. Sermo, auctore anonymo, ex editione excellentissimi domini Flaminii Cornelii senatoris Veneti Decade 1 pag. XCVII, 654

Petrus cum Andrea &c. Vide Andreas &c.

Petrus cum Nicandro &c. Vide Nicander.

Philippa cum Theodoro &c. Vide Theodorus.

Phocas hortulanus mart., Sinope in Ponto Comm, Præv. 293. Acta sive ORATIO ENCOMIASTICA, auctore Asterio episcopo, ex editione Combefisii. Prologus. Memoria Sanctorum utilis virtutem colentibus: celebritas S. Phocæ 294. Cap. I. Sancti patria: vitæ institutum: virtutes, & martyrium 295. Cap. II. Sancti gloria posthuma 297

Pomposa Virgo sanctimonialis mart. Cordubæ in Hispania. Sylloge prævia. De Sanctæ cultu in monasterio Pinna-Mellariensi, vita, & tempore martyrii 92. Vita et Passio, auctore S. Eulogio presb. mart., ex ejusdem Memoriali Sanctorum, lib. 3, cap. XI, 93

Pontius M. Thebæis annumeratus. Vide Mauritius &c.

Priscus mart. cultus Constantinopoli, ex Menæis aliisque Græcorum & Latinorum Fastis 149

Privatus M. cum Dionysio. Vide Dionysius.

Proculus diac. cum Januario &c. Vide Januarius &c.

Projectus episc. Conf., Foro-Cornelii seu Imolæ in Italia. Comm. Hist. § I. Pauca de veris Sancti gestis nota; sermo in laudem ejus ac decessoris dictus a S. Petro Chrysologo, qui consecravit episcopum 633. § II. Reliqua gesta vel incerta vel falso illi adscripta 635. § III. SS. Projecti & Maurelii reliquiæ variis temporibus occultatæ ac translatæ: sacella & altaria ipsis erecta 637

Q

Quilicus aut Quiricus inter Thebæos MM., ut volunt. Vide Mauritius &c.

R

Rodena V. cum Silvano &c. Vide Silvanus.

Rusticus episc. Conf., Arvernis in Gallia. Commentarius. Memoria in Fastis antiquis & recentioribus; gesta partim certa ex S. Gregorio Turonensi, partim dubia ex aliis; cultus 689

S

Sabbatius cum Trophimo &c. Vide Trophimus &c.

Salaberga abbatissa, Lugduni in Belgica secunda. Comm. Præv. § I. S. Salabergæ sancti consanguinei: memoria apud martyrologos: Acta: biographi ætas 516. § II. Locus Sanctæ natalis. Analecta ex Vitis SS. Eustasii & Agili. Actorum chronotaxis reliqua 519. Vita, auctore anonymo suppari, ex editione Mabillonii Seculo 2 Sanctorum Ord. S. Benedicti a pag. CCCCXXII, collata cum Ms. Accincti monasterii. Cap. I. Illustres Sanctæ natales, educatio, sanatio miraculosa. Desiderans virginitatem servare a parentibus marito jungitur, quo post duos menses mortuo, jussu regis Dagoberti secundo traditur, ex eoque quinque liberos suscipit 521. Cap. II. S. Salaberga a viro consentiente recedit, monasterium insigne Lauduni construit, piisque monitis maritum seculi periculis subducit 525. Cap. III. Sanctæ obitus: miracula ante & post illum patrata 527

Sebastianus inter Thebæos numeratus. Vide Mauritius &c,

Septimius episc. mart., Æsii in Piceno. Comm. Præv. § I. Sancti, antiquis scriptoribus ignoti, Acta, corporis inventiones, cultus 408. Acta, ex lectionibus propriis Officii impressis anno MDCXXIV, 409

Sequanus abbas conf. in territorio Lingonensi in Gallia. Comm. Præv. Sancti memoria in Fastis, nomen, cultus. Acta edenda an ab auctore synchrono & indubitatæ fidei scripta 33. Vita, auctore anonymo, incertæ ætatis, ex Ms. & Mabillonio, a quo textus Ms. Chiffletii in paucis verbis discrepat. Prologus 36. Cap. I. Acta S. Sequani usque ad fundationem monasterii Segestrensis 37. Cap. II. Reliqua S. Sequani gesta, miracula ab ipso patrata, obitus 40. Appendix S. Gregorii Turonensis, Libri de Gloria Confessorum Cap. LXXXVIII De S. Sequano abbate 41

Silvanus & Silvester conf., & Rodena V. Leprosii Biturigum in Gallia. Comm. Memoria in Fastis, Acta ex Breviariis, cultus, reliquiæ 404

Silvester cum Silvano. Vide Silvanus.

Socrates cum Theodoro &c. Vide Theodorus.

Sophia V. M., Sortini in Sicilia 571

Sosius diaconus cum Januario &c. Vide Januarius &c.

Stephanus M. Thebæis annumeratus. Vide Mauritius &c.

Susanna V. M. Eleutheropoli in Palæstina. Comm. Præv. Memoria Sanctæ in Fastis maxime Græcis: cultus: Acta Græca edenda 151. Vita, auctore anonymo, ex membranis Cl. V. Franc. Olivarii, interprete J. S. 153

T

Tegulus Thebæis MM. annumeratus. Vide Mauritius &c.

Terentius M., Pisauri in ducatu Urbinate. Comm. Præv. Cultus insignis; Acta sublestæ fidei 678. Acta sublestæ fidei, ex Officio proprio, edito ad annum MDXCII, 679

Thales aut Thalelæus M. cum Artemidoro. Vide Artemidorus.

Thecla V. M. Seleuciæ in Isauria. Comm. Critico-Hist. § I. Acta varia S. Theclæ, sed omnia fabulis inquinata: breve Actorum compendium 546. § II. Quæ SS. Patres asseruerunt de S. Thecla, pro veris admittenda sunt. Ex his Sanctæ gesta utcumque innotescunt 550. § III. Nomen Sanctæ antiquissimis Martyrologiis adscriptum; & quidem diebus variis 555. § IV. Sepulcrum Sanctæ prope Seleuciam in Isauria: celeberrimus ejus ibidem cultus: ecclesia ipsius seculo IV aut citius structa: alia eidem a Zenone erecta 557. § V. Beneficia & miracula Sanctæ ex Basilio Seleuciensi 558. § VI. Brachium S. Theclæ seculo XIV ex Oriente in Hispaniam translatum 563. § VII. Spicilegium de apparitionibus, ecclesiis, reliquiis, aliisque ad Sanctam spectantibus 565

Theodorus archiep. conf., Cantuariæ in Anglia. Comm. Præv. § I. Illustria apud scriptores S. Theodori elogia, ejus memoria in sacris Fastis, cultus & natales, vitæ institutum usque ad susceptum episcopatum, missio in Angliam 55. § II. Res in Anglia a S. Theodoro præclare gestæ, dissidia cum sanctis Ceadda, Winfrido & Wilfrido: concilia sub S. Theodoro convocata 60. § III. Chronotaxis rerum gestarum a Wilfridi expulsione usque ad synodum Romanam in causa turbarum Anglicarum sub Agathone Papa celebratam 64. § IV. Figuntur epochæ conciliorum Romani propter turbas Anglicas coacti, & Hertfeldensis in Anglia sub S. Theodoro celebrati. Liber Pœnitentialis illi adscriptus 68. Vita, auctore venerabili Beda, ex Historia Ecclesiastica gentis Anglorum excerpta. Pars I. S. Theodorus ordinatur episcopus a Vitaliano Papa & mittitur in Angliam. Ejus labores & curæ initio episcopatus. Ex lib. 3 cap. XXIX & XXX, & lib. 4 cap. I & II, 73. Pars II. S. Theodorus concilia celebrat, variisque locis episcopos ordinat: diœceses partitur. Ex lib. 4 cap. V, VI & XII, 77. Pars III. Theodorus concilio Hertfeldensi præsidet, rebusque in Anglia præclarissime gestis, sancte moritur. Ex lib. 4 cap. XVII, XVIII, XXI, & lib, 5 cap. VIII 81

Theodorus episc. Veronensis in Italia. Sylloge Hist. Critica. De ejus cultu & tempore sedis 23

Theodorus, Philippa mater ejus, Socrates & Dionysius mart. Pergæ in Pamphylia. Sylloge ex sacris Fastis maxime Græcorum 137

Theodorus M. Thebæis annumeratus. Vide Mauritius &c.

Theopiste cum Eustathio &c. Vide Eustathius.

Theopistus cum Eustathio &c. Vide Eustathius.

Thyrsus cum Andochio. Vide Andochius &c.

Tiburtius Thebæis annumeratus. Vide Mauritius &c.

Trophymus, Sabbatius & Dorymedon mart. Antiochiæ in Pisidia, & Synnadis in Phrygia. Comm. Præv. Sanctorum in sacris Fastis memoria, & cultus: Acta fidelissima Græco-Latina edenda: alia Metaphrastæ olim edita: observationes aliquot præviæ 9. Acta, auctore anonymo, ex codice Medicæo bibliothecæ regiæ Parisiensis, interprete J. S. Cap. I. Probo ecclesiam persequente, capiuntur Trophimus & Sabbatius: Trophimus multa patitur; Sabbatius post tormenta moritur Antiochiæ Pisidiæ: Trophimus Synnada missus, iterum plurima patitur 12. Cap. II. Dorymedon senator Trophimum invisit: Christum confessus, capitur & graviter torquetur: Trophimus rursum cruciatur: Martyres feris objecti, his parcentibus, capite minuuntur 17

V

Valeriani duo inter Thebæos MM. ut volunt. Vide Mauritius &c.

Valerius inter eosdem. Vide ibidem.

Viator cum Amore inter Thebæos. Vide Mauritius &c.

Victor M. cum Mauritio & Thebæis. Vide Mauritius &c.

Victor alter Thebæis annumeratus. Vide Mauritius &c.

Vitalis M. Thebæus cum Mauritio &c. Vide Mauritius &c.

Y

Ysarnus abbas S. Victoris, Massiliæ in Provincia Galliæ. Comm. Præv. § I. Sancti in Martyrologiis memoria, Officium ecclesiasticum & antiquus cultus in monasterio suo Massiliensi: Vita a synchrono eleganter & fideliter scripta 728. § II. Sancti ingressus in monasterium Victorinum Massiliense, & hujus in monachis & possessionibus sub eo abbate incrementum: quid de dedicata a Benedicto IX Papa ecclesia S. Victoris sentiendum 730. § III. Sancti iter Hispanicum pro redimendis captivis Lerinensibus feliciter confectum: reditus Massiliam: beatus obitus, & hujus annus assignatus: ejusdem epitaphium 733. Vita, auctore anonymo suppari, ex editione Mabillonii, collata cum Ms. Massiliensi. Prologus. Cap. I. Sancti patria, pueritia & adolescentia: pia fuga a parentibus: monachatus susceptus Massiliæ: ejusdem loci prioratus & prælatura invito imposita 737. Cap. II. Sancti Abbatis eximiæ virtutes: diaboli adversus eum irriti conatus: insignes viri a Sancto in disciplinam admissi 739. Cap. III. Injuriæ Sancto illatæ, divinitus castigatæ: miracula aliquot in ipsius gratiam facta 742. Cap. IV. Sancti suffragium a defunctis imploratum: spiritus ejus prophetiæ: mira equi in eumdem observantia 745. Cap. V. Sancti iter in Hispaniam pro redimendis captivis monachis, felici successu secuto: reditus Massiliam, supremus morbus & obitus 747

INDEX CHRONOLOGICUS

ANTE NATUM CHRISTUM.

Jonas Propheta in Palæstina 186

SECULO I.

S. Matthæus apostolus, in Æthiopia defunctus 194

Sub Nerone passi SS. Felix & Constantia Nuceriæ in Italia 6

Probabilius anno 67, martyrio coronatus S. Linus Papa 539

Hoc aut sequente seculo, S. Thecla virgo martyr defuncta 546

SECULO II.

Circa 118, martyrio coronati SS. Eustathius, Theopiste uxor ejus, & filii Agapius & Theopistus 106 c

Hoc seculo, passus S. Alexander episcopus via Claudia in Italia 229 d

SECULO III.

Probabilius sub Caracalla, passi in Gallia SS. Andochius presbyter, Thyrsus diaconus & Felix 673 a b c

Circa 220, martyrio coronati dicuntur Pergæ in Pamphylia SS. Theodorus, Philippa mater ejus, Socrates & Dionysius 137 c

Hoc seculo, ut fertur, passus S. Terentius Mart. Pisauri in Italia 678

Sub imperio Valeriani, Romæ martyrio coronatæ Digna & Merita virgines 302, 304 a

Circa 277 Passi Trophimus, Sabbatius & Dorymedon MM., Antiochiæ in Pisidia, & Synnadis in Phrygia 12 d

Inter 285 & 305, passi Agauni in Vallesia Mauritius primicerius, Exuperius senator, Candidus campiductor, Victor miles veteranus, Innocentius, Vitalis, aliique legionis Thebææ milites 308, 337, 338 & seq.

SECULO IV.

Hoc seculo inchoato, passus Æsii in Piceno S. Septimius Episc. Mart. 408

Sub Diocletiano, passi in Thebaide S. Paphnutius & Socii martyres 681 c

Circa 305, Martyrio coronati SS. Januarius Ep., Sosius, Festus, Proculus diaconi, Desiderius lector, Eutyches & Acutius Puteolis in Campania 761

Inter 305 & 311, Martyres sunt Cyzici in Hellesponto SS. Fausta, Evilasius, & forte Maximinus vel Maximus 140 b, 142 e

Anno 310 Martyres Ægyptii Peleus & Nilus episcopi, presbyter forte Elias dictus, Patermuthius & alii in Palæstina coronati 21

Eodem anno, Joannes Ægyptius in Palæstina coronatus 148

Anno 352, S. Liberius creatus Pontifex 585 d

Anno 353 aut 354, habitum concilium Arelatense 586 a b c

Anno 355, habitum conciliabulum Mediolanense Catholicis contrarium 589 & seq.

Eodem anno, S. Liberius Papa exsilio relegatus 592 b & seqq.

Anno 358, reversus ab exsilio S. Liberius Papa 594 c d & seqq.

Eodem anno ante Pascha, habitum concilium Ancyranum 602 b

Anno 359, concilium Ariminense infelici exitu celebratum 615 a & seqq.

Anno 362, mense Novembri, habitum concilium Alexandrinum 619 d e f

Sub Juliano, sive anno 362 aut 363, Eleutheropoli in Palæstina martyrio coronata S. Susanna virgo 151 f

Anno 366, defunctus S. Liberius Papa 572 b, 631 d e

Hoc seculo, corpus S. Mauritii & aliquot Sociorum martyrum inventum 350 b & seq.

Sub finem hujus seculi aut initium sequentis, translatum corpus S. Januarii episcopi martyris 784 b & seqq.

SECULO V.

Circa initium hujus seculi, defunctus in Glonna monte Galliæ S. Florentius presbyter 410

Inter 419 & 426, defunctus S. Castor episcopus Aptæ Juliæ 248 d e f

Circa 438, defunctus S. Glycerius episcopus Mediolanensis 438

Anno 444, S. Eustochius fit episcopus Turonensis 27 d

Sub medium hujus seculi, defunctus S. Rusticus episcopus Arvernensis in Gallia 689 a

Hoc seculo, verisimiliter post medium, defunctus S. Projectus episcopus Foro-Corneliensis 635 d & seq.

Anno 461, S. Eustochius episcopus Turonensis moritur 27 d

Circa 470, obiit S. Miletus episcopus Trevirensis 28 a

SECULO VI.

Circa hoc seculum defuncta S. Ama virgo Jovisvillæ in Campania Gallica 691

Hoc seculo verisimiliter, defunctus Anconæ S. Constantius confessor 640 a e

Probabilius anno 535, Pontificatum accepit S. Agapetus 168 d e

Anno 536, defunctus S. Agapetus Papa 169 c d

Circa medium hujus seculi, S. Joannes episcopus martyr Spoleti in Umbria 30 a b

Item, S. Sequanus abbas in territorio Lingonensi 36 b c d

Circa 568, defunctus S. Laudus sive Lauto episcopus Constantiensis in Gallia 438, 442 b

Hoc seculo, defuncta S. Lutrudis virgo in diœcesi Catalaunensi 448 c

SECULO VII.

Anno 625, S. Goëricus factus episcopus Metensis 43 e

Anno 642 vel 643, defunctus S. Goëricus aut Abbo episcopus Metensis 44 a

Circa 649, S. Emmerammus venit in Bavariam, ibique detinetur 463

Anno 652, occisus S. Emmerammus, episcopus Ratisbonensis martyr 454 a b, 467 f & seq.

Circa 658 defunctus S. Geremarus abbas in Gallia 692

Circa 665, defuncta S. Salaberga abbatissa 516 a, 520 d e

Anno 673, habitum concilium Herudfordiense in Anglia 63 f

Anno 677, expulsus e sede sua S. Wilfridus Eboracensis episcopus 65 a b c & seq.

Anno 678 S. Wilfridus proficiscitur in Frisiam 67 b & seq.

Anno 679, habitum concilium Hertfeldense in Anglia 71 c

Anno 684, habitum concilium Twyfordiense in Anglia 63 f

Anno 690 defunctus S. Theodorus archiepiscopus Cantuariensis 57 c

SECULO VIII.

Anno 703 vel 704, defunctus S. Adamnanus abbas in Iona Scotiæ insula 649 d e f

Anno 739 aut serius, elevatum corpus S. Emmerammi episcopi Mart. 469 e

Circa medium hujus seculi, SS. Chunialdus & Gisilarius presbyteri obierunt 708

Circa medium hujus seculi ante 757, occisus S. Gerulphus martyr Trunchinii in Flandria 254 e

Inter 757 & 767, translata corpora SS. Dignæ & Meritæ 306 e f

Circa 770, reliquiæ SS. Eutychetis & Acutii Neapolim translatæ 789 e f & seq.

Anno 773, translata corpora SS. Chunialdi & Gisilarii 709 c

SECULO IX.

Sub initium hujus seculi, defunctus S. Jonas monachus Sabaïta in Palæstina 270

Hoc seculo non multum provecto, translatum corpus S. Joannis Ep. M. Spoletini 306

Hoc seculo post 817, corpus S. Januarii transfertur Beneventum 787 c d

Circa medium hujus seculi, defuncta S. Maura virgo Trecis in Campania 273 d

Anno 851, incensum a Normannis cœnobium Flaviacense 695 a

Anno 853, Cordubæ in Hispania martyrio coronata S. Pomposa Virgo 93 e

Eodem anno, destruitur in Gallia a Normannis Glonnense S. Florentii monasterium, & corpus ejusdem Sancti transfertur in Bituricensem provinciam, deinde Trenorchium 416 c & seq.

Post medium seculi, translata maxima pars corporis S. Andochii M. 674 c d

Anno 864, Corpus S. Lutrudis virginis translatum Corbeiam Saxoniæ 449 d e

Anno 871, reliquiæ SS. Proculi, Eutychetis & Acutii, martyrum Puteolanorum, translatæ in Germaniam ad abbatiam Augiensem 787 e & seq.

Circa finem hujus seculi late sumptum aut initium sequentis, martyrio coronati in Africa Andreas, Joannes, Petrus & Antonius 650

SECULO X.

Anno 903, occultatæ reliquiæ S. Projecti episcopi Imolensis 637 c

Circa 910, inventum corpus S. Sosii M. & Neapolim translatum 791 a b c

Inter 923 & 932, translatum in Flandria corpus S. Gerulphi 256 d e

Circa 950, corpus S. Florentii presbyteri Salmurum ad ecclesiam novi monasterii translatum 418 d

Anno 994, inventum in Lucania corpus S. Matthæi apostoli, indeque translatum ad alia loca & deinde Salernum 211 & seqq.

Anno 993, translata iterum corpora SS. Chunialdi & Gisilarii 709 d e

SECULO XI.

Anno 1030, translatum iterum in Flandria corpus S. Gerulphi 257 a b c d

Eodem anno, corpus S. Florentii ad novum monasterium Salmuriense translatum 422 e

Anno 1032, occultatæ iterum reliquiæ SS. Projecti & Maurelii 637 d

Anno 1035 dicitur corpus S. Florentii Royam translatum 423 d e

Anno 1046, martyrio coronatus S. Gerardus episcopus in Hungaria 713 b, 718 e f

Anno 1048, aut forte 1047, obiit S. Ysarnus abbas Massiliæ 728 a, 734 e f & seqq.

Ante medium hujus seculi, ut fertur, defunctus S. Lolanus episcopus in Scotia 533

Circa 1065, episcopus Vapincensis creatur S. Arnulphus 96 b

Inter 1070 & 1080, defunctus S. Arnulphus Vapincensis 96 c d

Anno 1072, translatum rursus corpus S. Gerulphi 257 e

Inter 1075 & 1085, corpus S. Matthæi iterum inventum Salerni 213 e f, translatumque ad novam ecclesiam 214 b c

Circa 1083, corpus S. Gerardi episcopi martyris Chanadii in Hungaria elevatum 720 c

Anno 1088, rursus translatum corpus S. Gerulphi 257 f

SECULO XII.

Anno 1129, corpora SS. Januarii, Festi & Desiderii martyrum Beneventi ad novam ecclesiam translata 792 a b

Anno 1132, corpus S. Geremari abbatis solemniter lustratum 697 a b

Anno 1152 dicitur corpus S. Florentii Royæ in Picardia translatum 423 b c

Anno 1159, translatum, ut fertur, in monasterio Salmuriensi, in novam thecam corpus S. Florentii presbyteri 423 a b

Circa 1180, defunctus Venetiis B. Petrus Acotantus 652 b

Hoc aut sequenti seculo, corpora SS. Januarii, Festi & Desiderii Benevento ad Montem-Virginis translata 793 a b c

SECULO XIII.

Circa 1226, Aperta arca, lustratum est corpus S. Theodori episcopi Veronensis 24 e f

Anno 1242, B. Joannes Prandotha creatus episcopus Cracoviensis 282 c d

Anno 1249, reliquiæ S. Geremari abbatis in novam thecam translatæ 695 d

Anno 1250, visitatum corpus B. Petri Acotanti 652 d e

Anno 1253, decreta canonizatio S. Stanislai episcopi martyris 284 e f

Anno 1257, corpus S. Gerulphi M. in novam thecam translatum 257 f

Anno 1266, defunctus B. Joannes Prandotha, episcopus Cracoviensis 286 d e f

SECULO XIV.

Circa 1305, absconditum corpus B. Petri Acotanti 652 e

Anno 1305 aut 1306, caput S. Januarii pretiosa theca reclusum 826 c d e

Anno 1340, inventum corpus B. Petri Acotanti 652 e f

Anno 1341, obiit B. Dalmatius Monerius Ordinis Prædicatorum 750

Anno 1353, reliquiæ SS. Proculi, Eutychetis & Acutii martyrum Pragam translatæ 805 b c d e

SECULO XV.

Anno 1415, translatum corpus S. Mauræ virginis Trecis in Campania 274 c d e f

Anno 1439, visitata Leprosii Biturigum corpora SS. Silvani, Silvestri & Rodenæ 406 f & seqq.

Anno 1475 aut 1476, reliquiæ S. Florentii Roya Salmurum translatæ 424 b c d

Anno 1479, caput S. Geremari abbatis in novam thecam translatum 697 d e

Anno 1489, inspectum denuo corpus S. Theodori episcopi Veronensis 24 f

Anno 1496, Reliquiæ S. Florentii dividuntur inter Royenses & Salmurienses 425 c

Anno 1497, translatum corpus S. Januarii e Monte-Viginis Neapolim 794 f

Anno 1499, defunctus Pisauri B. Marcus Mutinensis, Ordinis Prædicatorum 289 f

Anno 1500, lustratum corpus S. Joannis episcopi martyris Spoletani 30 b

SECULO XVI.

Anno 1520, defuncta B. Helena ab Oleo Bononiæ 655

Intra 1527 & 1543, translatum corpus S. Theodori Veronensis 25 b

Anno 1565 aut circa 1580, inventæ reliquiæ SS. Felicis & Constantiæ 8 b

Circa 1569, corpus S. Gerulphi pro majore parte ab hæreticis ablatum 258 c d

Anno 1590, reliquiæ multæ martyrum Thebæorum Taurinum translatæ 362 d & seqq.

Anno 1598, corpora SS. Dignæ & Meritæ ab inundatione Tiberis prodigiose servantur intacta 306 f 307 a b

SECULO XVII.

Anno 1611, inventa corpora SS. Nicandri, Gregorii, Petri, Demetrii & Elisabethæ in Sicilia 87 c

Anno 1613, translatum corpus B. Dalmatii Monerii 758 c

Anno 1619, translatum corpus S. Joannis Ep. M. Spoletini 30 c

Anno 1623, corpus S. Septimii martyris honestiori tumulo conditum 409 a b

Anno 1631, terribiles minæ montis Vesuvii patrocinio S. Januarii sedatæ 795 d & seqq.

Anno 1635, incendium exstinctum injecta in flammas S. Januarii imagine 799 a b

Anno 1644 visitatum corpus B. Helenæ ab Oleo 656 b c

Anno 1645, inventum corpus S. Emmerammi Ep. M., & anno 1669 argenteæ thecæ inclusum 470 a

Anno 1647, caput & sanguis S. Januarii in novum Thesauri sacellum translata 838 e f

Anno 1650, corpus B. Helenæ ab Oleo sub altari depositum 656 b

Anno 1663, S. Januarius decreto Pontificio confirmatur patronus primarius totius regni Neapolitani 810 c d e f

Anno 1698, diuturnus montis Vesuvii furor patrocinio S. Januarii subito sedatus 796 d

SECULO XVIII.

Anno 1707, vehementia a monte Vesuvio pericula patrocinio S. Januarii subito cessant 796 e f

Anno 1721, approbatus Romæ cultus immemorabilis B. Dalmatii Monerii 759 b c

Anno 1726, concessum Officium de B. Dalmatio Monerio 759 c

NOTITIA FIGURARUM
ORNANTIUM HUNC TOMUM

Operis Frontispicium.

Effigies Mariæ Amaliæ archiducis ante dedicationem.

Optica projectio rupis & ecclesiæ Deiparæ de Monterella. Pag. 119

Typus antiquissimæ tabulæ, qua exhibetur dedicatio ecclesiæ Eustachianæ pag. 120

Statua dimidiata S. Mauritii martyris Thebæi, cui inclusæ reliquiæ pag. 394.

Repræsentatio vitæ S. Gunthildis ex variis tabulis pag. 530.

Chorographia regionis Neapolitanæ, Puteolanæ &c. pag. 761.

Marmorea S. Januarii M. Protome, Puteolis in Ecclesia Capucinorum servata pag. 798.

Effigies gemina S. Januarii Ep. M. pag. 799.

Delineatio aræ, sub qua S. Januarii corpus quiescit pag. 800.

Numismata varia in honorem S. Januarii cusa pag. 811, 812, 813.

Pictura vetustissima altaris S. Salvatoris veteris in cathedrali Neapolitana pag. 824.

S. Januarii protome, in qua sacrum ejusdem Sancti caput includitur pag. 826.

Ampullæ cruoris S. Januarii M. pag. 827.

Ferculum ampullarum cruoris S. Januarii M. pag. 828.

Conspectus absidis Thesauri S. Januarii M. pag. 837.


September VI: 19. September




USB-Stick Heiligenlexikon als USB-Stick oder als DVD


Seite zum Ausdruck optimiert

Empfehlung an Freunde senden

Artikel kommentieren / Fehler melden

Suchen bei amazon: Bücher über Acta Sanctorum: Einleitung September VI

Wikipedia: Artikel über Acta Sanctorum: Einleitung September VI

Fragen? - unsere FAQs antworten!

Im Heiligenlexikon suchen

Impressum - Datenschutzerklärung







Sollte hier eine Anzeige erscheinen, deren Anliegen dem unseren entgegensteht, benachrichtigen Sie uns bitte unter Angabe der URL dieser Anzeige, damit diese Werbung nicht mehr erscheint.
Lesen Sie vorher bitte unsere Erläuterungen auf der Seite Warum Werbung und wie sie funktioniert.