Sollte hier eine Anzeige erscheinen, deren Anliegen dem unseren entgegensteht, benachrichtigen Sie uns bitte unter Angabe der URL dieser Anzeige, damit diese Werbung nicht mehr erscheint.
Lesen Sie vorher bitte unsere Erläuterungen auf der Seite Warum Werbung und wie sie funktioniert.


 


Ökumenisches Heiligenlexikon

Acta Sanctorum der Bollandisten
Einleitung September VI           Band September VI           Anhang September VI

19. September


SEPTEMBRIS DECIMA NONA DIES.

SANCTI, QUI XIII KAL. OCTOBR. COLUNTUR.

Sanctus Felix M. Nuceriæ in Italia.
S. Constantia M. Nuceriæ in Italia.
S. Trophymus M. Antiochiæ in Pisidia, & Synnadis in Phrygia.
S. Sabbatius M. Antiochiæ in Pisidia, & Synnadis in Phrygia.
S. Dorymedon M. Antiochiæ in Pisidia, & Synnadis in Phrygia.
S. Januarius episc. M. Puteolis in Campania Felice. Acta imprimenda circa finem tomi.
S. Sosius diac. M. Puteolis in Campania Felice. Acta imprimenda circa finem tomi.
S. Festus diac. M. Puteolis in Campania Felice. Acta imprimenda circa finem tomi.
S. Proculus diac. M. Puteolis in Campania Felice. Acta imprimenda circa finem tomi.
S. Desiderius lect. M. Puteolis in Campania Felice. Acta imprimenda circa finem tomi.
S. Eutyches M. Puteolis in Campania Felice. Acta imprimenda circa finem tomi.
S. Acutius M. Puteolis in Campania Felice. Acta imprimenda circa finem tomi.
S. Pileus episc. M. in Palæstina.
S. Nilus episc. M. in Palæstina.
S. forte Elias presb. M. in Palæstina.
S. Patermuthius M. in Palæstina.
Forsan alii. MM. in Palæstina.
S. Theodorus episcopus Veronensis in Italia.
S. Eustochius episc. conf. Turonis in Gallia.
S. Miletus episc. conf. Treviris in Belgica prima.
S. Joannes episc. mart. Spoleti in Umbria.
S. Sequanus abbas conf. in territorio Lingonensi in Gallia.
S. Goëricus seu Abbo episc. conf. Metis in Belgica prima.
S. Theodorus archiep. conf. Cantuariæ in Anglia.
S. Nicander anachoreta prope Messanam in Sicilia.
S. Gregorius anachoreta prope Messanam in Sicilia.
S. Petrus anachoreta prope Messanam in Sicilia.
S. Demetrius anachoreta prope Messanam in Sicilia.
S. Elisabetha anachoreta prope Messanam in Sicilia.
S. Pomposa Virgo Sanctimonialis mart. Cordubæ in Hispania.
S. Arnulphus episcopus Vapincensis conf.
S. Lucia de Monte Sampiniaci in Lotharingia.

PRÆTERMISSI ET IN ALIOS DIES RELATI.

Sancti Amandi elevatio hodie est in Florario Ms., in pluribus Fastis postridie. De illa actum est in S. Amando Trajectensi episcopo ad VI Februarii.
S. Seznius, abbas in Armorica, ad hunc diem refertur ab Alberto le Grand in Opere Gallico de Sanctis Armoricæ pag. 379, ubi Vitam enarrat, & episcopum nominat. At in fine observat, S. Seznium coli etiam die, quo de ipso apud nos actum est VI Martii.
Kortilæ Verdensis episcopi elevatio signatur in Menologio Scotico Dempsteri, & in Annotatis Catalogi generalis apud Ferrarium. Sextus dicitur fuisse episcopus Verdensis apud Albertum Krantzium in Metropoli lib. 1 cap. 29, qui dicit, e gente Anglorum aut Scotorum fuisse, sed nihil fere de ipso innotuisse. Rortila ibi impressum est nomen, sed Kortila legitur ibidem in Catalogo episcoporum Verdensium circa finem Operis. In Spicilegio ecclesiastico Germaniæ tom. 5 pag. 895 datur Catalogus episcoporum Verdensium, ibique sextus ponitur sanctus Kortyla. Similiter in alio Catalogo apud nos Ms., sextus ponitur cum titulo Sancti. Plura hic non investigo, tum quod non satis constet de cultu ecclesiastico: neque enim auctoritas Dempsteri sufficit ad elevationem corporis pro certa habendam; tum quod ab iisdem martyrologis memoretur die, quo jam aliqua in Prætermissis dicta sunt, quoque plura dici poterunt in Supplemento Operis, si de cultu & gestis plura innotescant, XXVIII Martii.
Beati episcopi sine assignatione loci mentio fit in Hieronymianis Florentinii, & in codice Corbeiensi. Omissio loci ostendit, Beatum illum auctori suo non satis fuisse cognitum. Forte erit S. Beatus, de quo actum IX Maii.
S. Mariani confessoris memoria est in tribus auctis codicibus Martyrologii Usuardini apud Sollerium, annuntiaturque in territorio Bituricensi; in quarto, qui est codex Rosweydi, additur episcopi, ut etiam apud Grevenum die præcedenti, quemadmodum ibi dictum est. Idem Marianus hodie in territorio Bituricensi memoratur a Maurolyco, & in Florario Ms. sine loco. De S. Mariano eremita territorii Bituricensis, qui sepultus est & colitur in vico Evahonensi, actum est apud nos ad 19 Augusti, ubi dubitavit Sollerius noster, an distinguatur ab hodierno, & illius rei examen ad hunc locum remisit. Qua de causa, omnibus consideratis, hic declaro, eumdem videri Marianum, qui ad 19 Augusti, & ad 19 Septembris, in variis Fastis memoratur. Rationes hæ sunt. Primo Bernardus Guidonis, cujus verba in Mariano num. 4 adduxit Sollerius, aperte insinuat, Marianum jam suo tempore duobus locis cultum fuisse, videlicet apud Euvahonium, in diœcesi Lemovicensi. Vicus est cum prioratu diœcesis Lemovicensis in confinibus trium provinciarum, nimirum Bituricensis, Lemovicensis & Arvernicæ, dictus Evahonium aut Evahonum in Convallibus, vulgo Evaux en Combraille. In hoc loco sepultus est Sanctus, secundum Bernardum Guidonis, corpusque ibidem servatur. Colitur item, eodem teste, in loco, ubi reclusus vixit. Nam multos, inquit, usque hodie vocat ad reclusorium suum in territorio Bituricensi. Vixit autem Marianus eremita apud Spinolaium vicum. An hic sit Espineul vicus aut oppidum diœcesis Bituricensis in ducatu Borboniensi, ut suspicor, certius noverint incolæ. Quidquid sit de loco habitationis, certe S. Gregorius Turonensis clare insinuat, non esse sepultum in eodem loco, ubi eremiticam vitam duxerat. In uno igitur modo colitur propter habitationem, in altero propter sepulturam. Secundo nihil dicit S. Gregorius Turonensis de Mariano, suo, quod non facile possit consistere cum iis, quæ narrantur de Mariano in elogio mox dando, ut nequaquam verisimile sit, duos fuisse Marianos, ambos eremitas, ambos in eadem provincia & eodem tempore: neque enim ulla est ratio id asserendi ex qualicumque diversitate elogiorum, cum S. Gregorius Turonensis paucissima tantum memoraverit, maxime de Sancto invento mortuo, quod studiose omitti potuit in elogio Breviarii. Itaque, sicut Galli plerique Marianos non distinxerunt, ita & nos distinguendos non credimus. Elogium tamen ex Labbeo tom. 2 Bibliothecæ pag. 432, ex Breviario vetusto ecclesiæ Bituricensis, quia necdum datum est, huc pro supplemento transfero: Marianus ingenuis parentibus Bituricæ urbis procreatus, a primævis florentibus annis sponsam suam cum omnibus mundi hujus illecebris derelinquens, Deo se summa mentis integritate devovit; & cum per sex annos sub S. Faterio in monasterio Princiaco monachus extitisset, apud Spinolaïum vicum per XLIV annos eremiticam vitam ducens, illic Deo omnipotenti orationibus, jejuniis, ac vigiliis vacans, multis claruit miraculis. Cumque ibidem quadam vice S. Animius nepos ejus ab eo sollicita percunctatione rimaretur, qualiter defiguratum inedia corpus ipsius tantam vigiliam posset sustinere, respondit: Ego olim aliquoties hic per adversantis tentationes & insidias soporatus, dulci fui requie pressus: quod dum ageretur, subito serpentium multitudo totam cellulam meam replevit; & cum in me circumquaque irruentes sibilis & torvis aggressibus vulnus mihi lethiferum minitarentur, mox galea salutis armatus, & crucis vexillo signatus, ut ad orationem redii, fugientes nunquam comparuerunt. Unde postmodum nullo excubiarum tempore sopore depressus sum. Deinde cum post aliquod tempus Tetradius Bituricensis pontifex basilicam ipsius Sancti dedicasset, & eum presbyterii honore vellet insignire, abnuit, dicens: Non propter honorem sæculi, sed propter humilitatem, cujus sublimitas Christus est, se vastam solitudinem expetiisse. Et cum ipse pontifex certam sibi caritative pecuniam offerret, velut noxia venena contingere noluit. Anno denique, quo polorum alta conscendit, Terentia abbatissa partem barbæ ipsius Sancti, quam radi fecerat, in nitida capsula pro singulati præsidio in Dei nomine tamquam pretiosissimas reliquias super pectus suum recondit: propter quam postmodum multas virtutes Deus operatus est. Hactenus elogium, quod non æque certum est pro singulis factis, ac illa, quæ de S. Mariano scribit Turonensis. Nihil tamen continet, quod nequeat verum esse. De Faterio & Animio, etiamsi vocentur Sancti, nihil alibi invenio, uti nec de Princiaco monasterio, aut de abbatissa Terentia. De hisce plura similiter non invenit Cointius ad annum 512, ubi de S. Mariano agit num. 6; nec Dionysius Sammarthanus tom. 2 Galliæ Christianæ in Abbatiis diœcesis Bituricensis col. 120. De S. Mariano plura vide ad XIX Augusti.
SS. Timothei, Agapii & Teclæ MM. Gazæ in Palæstina hodie memoria est in Synaxario Græco, quod Sirmondi olim fuit. Verum in aliis plerisque Fastis & apud nos sunt XIX Augusti.
SS. Euphemiæ, Dorotheæ, Teclæ & Erasmæ, virginum & martyrum memoriam repetit Ferrarius in utroque Catalogo suo, eumque secutus est Castellanus. Nos de iis jam egimus cum ipso Ferrario & Martyrologio Romano ad III Sept.
S. Materni episcopi confessoris memoria est in aliquot auctariis Usuardinis, & in Florario Ms Agitur apud nos de S. Materno XIV Septemb.
Euphemiæ nomen aliis immixtum martyribus sine loco occurrit in apographis Hieronymianis. Existimo nomen esse repetitum celeberrimæ Euphemiæ, cujus Acta data ad XVI Septemb.
S. Ferreolus M. redit in Hieronymianis, de quo ad XVIII Septemb.
De Januario, tamquam beato confessore, meminit Primus Aloysius de Tattis in Martyrologio Novocomensi. Verum ex iis, quæ affert in Annotatis, nequeo satis certo colligere cultum publicum immemorialem, aut etiamnum perseverantem. Verba, quibus laudatus auctor Januarium annuntiat, hæc sunt: Biogi apud Mellum in Valle Tellina B. Januarii confessoris, cujus corpus sub ara majori ecclesiæ S. Joannis maxima confluentium ex tota Valle populorum veneratione, præsertim tempore siccitatis, quo indicta quandoque supplicatione delatum est, colitur. Hæc quidem insinuant cultum publicum Januario aliquando delatum fuisse; quando corpus ipsius in agmine supplicantium circumferebatur. Sed nescimus, quandonam id factum sit, & an continuatum post decreta Urbani VIII, cultum non satis antiquum abrogantia, præsertim cum laudatus scriptor in præfatione ad Historiam suam Novocomensem insinuet, iis decretis factum esse, ut cultus plerorumque, qui particulariter in diœcesi Novocomensi erant in veneratione, omitteretur. Præterea, ut auctor observat in Annotatis ad Martyrologium, aliqui crediderunt, Januarium illum unum esse ex septem fratribus, filiis S. Felicitatis, qui coluntur 10 Julii, eo quod in monte, qui Biogio imminet, olim exstaret ecclesia, eorumdem Sanctorum fratrum nomine nuncupata. At magis credit Tattius, Januarium fuisse eremitam tertii Ordinis S. Francisci, vitamque duxisse solitariam apud præcitatam sanctorum septem fratrum ecclesiam. Probatur hoc nobis, inquit, non solum traditione majorum, & seniorum testimonio, qui Lazaro Carafino episcopo Comensi (anno 1629) id ipsum in prima diœcesis suæ visitatione jurati detulerunt; sed etiam ex cœnobio, quod Biogi inhabitabant tertii Ordinis Religiosi. Tum ex Francisco Bordono in Chronico Fratrum & Sororum tertii Ordinis S. Francisci id ipsum confirmat, aitque ex eodem, Januarium dictæ religioni nomen dedisse, solemni edita professione anno Domini MCDVIII. Addo reliqua: Multis multa præstitit Deus beneficia B. Januarii intercessione, quorum nonnulla attigit memoratus episcopus in prædicta visitatione anni MDCXXIX. In iis primum sibi locum vindicat pluvia totius vallis Tellinæ incolis exorata, dum segetes & vites insueta soli ariditate tabescerent. Quod obitus vel depositionis certa dies exciderit, ad decimam nonam Septembris diem, qua sanctum episcopum & martyrem Januarium Neapolitanorum patronum universalis Ecclesia veneratur, consueverunt Mellenses B. Januarii festum recolere. Meminit hujus beati idem Lazarus Carafinus in Catalogo Sanctorum & Beatorum, quorum corpora in civitate & diœcesi Comensi requiescunt. Hactenus Tattius: nec plura novimus de Januario, de cujus perseverante cultu solum dubitamus.
Simonem, aut Simeonem, monachum & eremitam Camaldulensem, cum titulo Sancti ad hunc diem prædicant martyrologi Benedictini, Wion, Menardus, Dorganius. Ferrarius in Catalogo generali his verbis eum annuntiat: Camalduli beati Simeonis eremitæ. Poterat saltem sufficere titulus Beati, quem Simoni item attribuit Thomas de Minis Florentinus in Catalogo Sanctorum & Beatorum Ordinis Camaldulensis pag. 15, ubi de ipso pauca hæc scribit: B. Simon eremita sacræ eremi obiit anno MCCXCII, die XVII Septembris (lege XIX) sepultus in sacra eremo, ut dominus Augustinus in Hist. Camald. part. 1 lib. 2 cap. 50.Ipsa laudati Augustini Fortunii verba huc transfero: Quievit item, inquit, & placida morte ipse venerabilis Simon eremita, inclusus in cella D. Papæ, mira sanctitatis insignia præ se ferens, XIII Cal. Octob. MCCXCII. Fuit sacerdos, & confessarius B. Peregrini, de quod apud nos actum est die 3 Junii, ut liquet ex laudato Fortunio, qui paulo ante refert, B. Peregrinum visionibus gavisum esse mirabilibus, quas, inquit, alteri venerabili eremitæ Simoni, magna itidem sanctitate viro, qui ejus confessiones audiebat, seorsum enarravit. Lubet eximiam vitæ sanctitatem, qua floruit Simon Camaldulensis, confirmare testimonio scriptoris contemporanei ex Ordine Minorum, qui scripsit Vitam B. Humilianæ de Cerchis, datam tom. IV Maii ad diem XIX. Nam in Laudata Vita pag. 395 num. 36 hæc leguntur: Amabilis dilectrix Sponsi (B. Humiliana) omnes veros amatores ipsius fideliter diligebat & illum magis, quem sciebat majori caritate fervere. Quapropter quemdam sanctum virum Ordinis Camaldulensis, nomine Simonem, quem numquam viderat, sed quia intellexerat eum amore divino ardere, non modicum diligebat: cujus reverentia volens scire aliquod ejusdem sanctitatis vestigium, orationi cœpit affectuose insistere, ut Deus benignus suæ benignitatis gratia aliquid illius sibi ostenderet sanctitatis. Cujus Deus vota exaudiens, ostendit ei prædictum Virum, rutilanti facie decoratum valde, duobus candentibus & decoris angelis ad lævam & dexteram sociatum: de cujus propera visione gaudio magno repleta est &c. Hactenus satis ostendunt, sanctis moribus & virtutibus ornatum fuisse Simonem. Attamen titulum Sancti aut Beati eidem non ausim attribuere, non solum quia ab eo titulo abstinuit Fortunius; sed magis quia Papebrochius noster anno 1662 Camaldulum cum Henschenio invisit, summaque humanitate exceptus, opportunitatem habuit omnia investigandi, quæ spectant ad cultum Beatorum & Sanctorum ibi quiescentium, nec tamen invenit cultum venerabilis Simonis. Præterea Andreas Vallemanius, Ordinis Camaldulensis, abbas S. Laurentii Massacii, de cultu Beatorum Camaldulensium multa humaniter & diligenter Majoribus nostris submisit; sed nihil de cultu Simonis, licet hunc laudet ut Virum sanctum. Idem observo in Opere Italico Silvani Razzii de Sanctis & Beatis Camaldulensibus: nam fol. 74 in B. Peregrino hunc quidem Simonem laudat, ut sanctitate ornatum, sed a titulo Beati, æque ac Vallemanius, religiose abstinet. Idem & nos facimus: vel sic tamen spectantia ad Simonem hic lector collecta inveniet.
Alphonsus de Orozco, Ordinis Eremitarum S. Augustini, vir sane insignis, multis laudibus ornatur, & beatus vocatur in Alphabeto Augustiniano pag. 24 & 25, ac in gemino epitaphio ibidem recitato dicitur obiisse anno 1591, hac die 19 Septembris. Corpus etiam anno 1624 decentiori loco fuit positum. Plura dici poterunt, si quando Alphonsus auctoritate Apostolica Beatis adscribatur.
Agnetis & Delphinæ, virginum Ordinis Minorum fit mentio in Mss. additionibus Cartusiæ Bruxellensis ad Grevenum. At illæ ne apud Franciscanos quidem martyrologos hoc die memorantur.
Alphonsus a Palenzuela, ex Ordine Minorum episcopus Ovetensis, memoratur cum titulo Beati, sed sine cultu, in Martyrologio Franciscano apud Arturum a Monasterio, ubi & plures ex Ordine Franciscano sequuntur. Ultimæ duæ ejusdem Ordinis sunt moniales, de quibus idem auctor etiam consuli potest in Gynæceo.
Servatius, Ordinis Prædicatorum, Lovanii in Brabantia, cum titulo Beati ad hunc diem refertur apud Marchesium in Diario Dominicano, & apud Lafonum in Anno Dominicano. Uterque asserit, beatum vocari ab omnibus historiographis sui Ordinis. At non aliud videtur esse fundamentum illius tituli, quam quod in Cantipratano lib. 1 de Apibus cap. 1 num. 13 hæc de Servato legantur: Vidi & alium ejusdem Ornis (Prædicatorum) in eodem loco (Lovanii,) Servatium nomine, dilectum valde mihi & in amicitia specialem. De isto beatissimo & emerito valde Viro fratres, qui cum eo in Ordine Prædicatorum triginta quinque annis fuerant conversati, veritate testatissima referebant, quod in tanto temporis spatio, ex quo intraverat Ordinem, numquam fratrem, nunquam hominem ex sua culpa aut incuria perturbasset. Humilitatis & mansuetudinis tantæ fuit, quantæ nunquam hominem meminerim me vidisse. Compassionem vero & caritatem erga proximos miram & vehementem habebat. Hic mortis exitui debilitate corporis appropinquans, oculis & manibus cælestibus inhiabat. Cum autem a fratre quodam rogaretur, ut sibi super statu pacis suæ conscientiæ responderet, dixit humiliter & devote: Pax certa & firma est inter me & nostræ salutis Auctorem: nec ullo modo diutius ab ejus contemplatione frustrabor. De pluribus viris & mulieribus, ob virtutes venerabilibus, consuli possunt laudati scriptores. Raissius in Auctario Molani Servatium refert ad 18 Octobris, sed solum ut venerabilem.
Cotolas frater Acsui memoratur in Fastis sacris ecclesiæ Alexandrinæ per Ludolfum editis, quod secutus est Castellanus non sine errore, cum Acsui habeat pro fratre Cotolæ, & venerabilem vocet. At si qua fides danda libris ritualibus Æthiopum, Acsui fuit soror ipsius, & cum ipso simul annuntiatur. Sic ambo ad hunc diem annuntiantur in Menologio Coptorum, quod nobis minus perite Latinum fecit aliquis linguarum Orientalium peritus, qui dicit: Sanctus Cutalias & sancta Acsua soror ipsius. Quin & elogium ipsorum Latine redditum habemus ex Synaxario, in quo Cutlosus vocatur. Totum, lector, accipe. In hac die martyrio coronatus est S. Cutlosus una cum sorore sua Acsu. Hi Sancti erant filii Saporis, regis Kzototensis. Hic rex ignem & solem colebat, cruciabatque Christianos. Filius autem ipsius Cutlosus habebat amicum, nomine Thetidem Christianum. Factum est autem, ut Cutlosus, cum cognovisset Thetidem esse Christianum, mitteret ad eum Hipparcum quemdam, ut eum examinaret. Hypparcus cum cognovisset Tethidem esse Christianum, jussit eum projici in fornacem ignis ardentis: qui statim exstinctus remansit. Miratus est autem Cutlosus, dixitque Tethidi: Quomodo didicisti hanc artem magicam? Respondit ei Tethis, dicens: Non est ars magica hæc, sed virtus Dei, quæ datur credentibus in Christo. Hæc audiens Cutlosus, dixit: Si ego credidero hæc, similia faciam? Respondit ei Tethis: Imo majora his. Credidit propter hæc itaque Cutlosus in Christo, accedensque ad ignem, signavit eum signo crucis, & statim ignis reversus est. Hæc videns Hipparchus, scripsit regi Sapori, narrans ei, quidquid acciderat sanctis Tethidi & Cutloso. Rex autem jussit ad se mitti Sanctos. Quo facto, jussit statim obtruncari caput Tethidis; Cutlosum autem cruciavit variis cruciatibus: postremo tradidit eum in manus cujusdam præfecti; misitque ad eum sororem ejus Acsu in carcerem, ut cum dimoveret a fide Christiana. Sed contrarium accidit: nam ipse Cutlosus convertit eam ad Christum, misitque post presbyterum quemdam, qui eam statim baptizavit secreto. Ipsa autem reversa ad patrem regem, narravit ei, quidquid sibi acciderat. Rex furore accensus, jussit eam cruciari usque ad mortem. Cutlosum autem jussit ligari caudis equorum, eumque raptari per montes usque ad mortem. Post quam resciderunt corpus ipsius in tres partes, & projecerunt in montibus, ut carnes ejus a volatilibus cæli ederentur. At Dominus revelavit presbyteris quibusdam sanctis, & ministris Ecclesiæ, qui omnes nocturno tempore iverunt: & collegerunt corpus sanctum, quod relucebat tamquam nix, ipsumque involverunt in pannis candidis, posueruntque in monumento quodam secreto. Hactenus elogium. Hoc autem si cui sufficere videbitur, ut Cutlosus & Acsua annumerentur Sanctis Martyribus, habebit hic omnia, quæ de illis ad nos pervenerunt. At mihi neque hoc elogium sufficit, neque Fasti Alexandrinæ Ecclesiæ. Præterea non leguntur illi in Martyrologio Arabico Ægyptio, quod in gratiam P. Athanasii Kircheri Latinum ex Arabico fecit Gratia Simonius Maronita.
Julius Akfahasensis sine alio titulo sequitur in Fastis laudatis apud Ludolfum, & apud Castellanum. In Menologio nostro Coptico, quod barbaro sermone Latine redditum est, Julio adduntur socii martyres. In elogio etiam Synaxarii, quod melius Latine redditum est, martyrii socios habet Theodorum filium, & Junium fratrem, in Fastis Ludolfi similiter notos, servos, aliosque plurimos ad numerum mille quingentorum. Verum elogium istud tam fabulosum est, ut nihil umquam ineptius legerim: nam præter alias fabulas dicitur Julius ipse mortem minatus præfecto urbis, nisi mortis sententiam in se & alios diceret. Præterea non legitur Julius ille Acfasius, ut in laudato elogio scribitur, in Martyrologio Arabico-Ægyptio, quod melioris utcumque notæ est, quodque nullos hoc die martyres continet præter quinque aliunde etiam notos, de quibus agemus.
Aristus sequitur apud Ludolfum, & apud Castellanum, ubi additur in Æthiopia. Hunc ego in aliis Fastis Orientalibus non invenio.
Plebæus, nescio quis, cum titulo Sancti memoratur a Camerario in Menologio Scotico, ubi solum addit: De eo Dempsterus & alii. At nec in Menologio Dempsteri, nec alibi Plebæum invenio.
Victorinæ & Pretiæ ejus filiæ memoriam in Gallia generatim annuntiat Ferrarius in Catalogo generali; sed in Annotatis satis insinuat, se parum de iis fuisse instructum. Saussayus in Martyrologio Gallicano Preciam & Victorinam celebrat, ut filias S. Goërici episcopi Metensis, de quo hodie agitur; idemque facit Arturus a Monasterio in Gynæceo, ubi utramque ut Sanctam annuntiat. Adeat igitur studiosus lector Acta S. Goërici hodie danda, ubi dicetur, si quid certi reperiatur de Victorina & Precia.
S. Januarii martyris, passi Romæ, memoria annuntiatur in Martyrologio Mediolanensi Varisii ob corpus ibi servatum. Nomen Januarii commune est plurimis martyribus, inter quos Romæ passi sunt non pauci. Certe jam decem Romani Januarii in Opere nostro memorati sunt, si distinguantur omnes, qui variis modis in Hieronymianis annuntiantur.
Sophia abbatissa Ordinis Cisterciensis in Hoven diœcesis Coloniensis, ut beata celebratur in Menologio Cisterciensi impresso, uti etiam apud Henriquez & Chalemot. Gelenius in sacris & piis Fastis Agrippinensibus ad hunc diem Sophiæ item meminit, ut venerabilis virginis. Arturus in Gynæceo beatam vocat more suo. Totum fundamentum Beatam vocandi videtur petitum ex Opere Cæsarii Heisterbacensis, qui lib. 10 cap. 16 Sophiam celebrat, defunctam anno præcedente, & mirabilia quædam de ipsa narrat. Verum nullum uspiam invenio cultus indicium.
Balsamus, monachus Italus Ordinis Cisterciensis, in Clara-valle defunctus, similiter ut beatus memoratur apud Henriquez; sed sine argumentis publicæ venerationis.
Monicæ, ut virginis martyris meminit Ferrarius in Catalogo generali, ubi eam annuntiat Cordubæ in Hispania, laudatque Mariettam lib. 4 de Sanctis Hispaniæ, acsi ibi diceret Monicam aliquam Ordinis S. Benedicti monialem anno 855 martyrio fuisse coronatam. Ferrarium secutus est Arturus a Monasterio in Gynæceo, sine alio examine, opinor. At Monicam nec apud Mariettam invenio, nec alibi, ut cogar suspicari, ex solo errore natam esse. Cum autem ad hunc diem memoretur S. Pomposa virgo martyr, & Ordinis Benedictini monialis, de qua agit Marietta lib. 4 cap. 26, forte ex Hispanica voce monja monialis nomen Monica sibi confinxerit Ferrarius.
Albertus, nobilis Belga, & aliquot monasteriorum conditor, hac die ut venerabilis, & vitæ sanctitate conspicuus, commemoratur a Fiseno in Floribus ecclesiæ Leodiensis, quia in diœcesi Leodiensi condidit Rodam, monasterium Ordinis S. Augustini, quod & deinde usque ad mortem rexit per annos octodecim. Obiit autem ut in vetusta Vita Ms., quam ante me habeo, simplici stylo narratur, anno 1122, die XIX Septembris, uti etiam scribit Fisenus, qui Vitæ dat compendium. Miror non invenisse me hujus Alberti memoriam apud Belgicos martyrologos, Molanum, Miræum, Raissium. De ipso tamen etiam scribit Dionysius Sammarthanus in Gallia Christiana tom. 3 Col.Verum nescio, unde acceperit, quod scribit de condita per hunc Albertum abbatia Clari-Fontis in Theorascia, & in diœcesi Laudunensi. Certe de ea fundatione altum silet Vita venerabilis Alberti: & illustrissimus Hugo in Annalibus Ordinis Præmonstratensis tom. 1 col. 515 alium abbatiæ Clarifontis fundatorem assignat. Digna esset Vita venerabilis Alberti, quæ locum haberet in Opere nostro, nisi modo propositum nobis esset de aliis non agere, quam qui cultu honorantur publico, quo Albertum coli non invenio. Itaque de eo videri potest Fisenus jam laudatus.
Rolandus aut Rothlandus, archiepiscopus Arelatensis, videtur annumerari sanctis aut beatis episcopis Arelatensibus tom. 1 Januarii pag. 25 in Historia translationis S. Honorati. Verum, licet ibi sepultus dicatur cum aliquot episcopis Sanctis, cultu caret, & merito. De obitu ejus hoc die videri potest Aimonius lib. 5 c. 23.
Theodorus monachus memoratur in Ephemeridibus Moscorum figuratis; sed nobis ignotus est; nec credimus, ipsum coli a Catholicis.
Eusebii Constantinopolitani episcopi memoriam habet auctor Florarii Ms., sed ex errore, cum inter episcopos Constantinopolitanos nullus reperiatur Eusebius præter Eusebium Arianum hæreticum, qui ante erat Nicomediensis episcopus & in sedem Constantinopolitanam male intrusus fuit.
Lucii, Martialis & Luciani martyrum nomina recensentur in Mss. additionibus Cartusiæ Bruxellensis ad Grevenum.
Quadraginta martyres Cesareæ annuntiantur in Martyrologio Ms. Trevirensi S. Martini. Qualescumque illi fuerint, ad hunc diem non pertinent.
Dominici confessoris commemoratio est in Martyrologio Ms. S. Maximini Trevirensis. Plures sunt Dominici, sed nullus spectat ad hunc diem.
Columbanus episcopus in Scotia annuntiatur a Ferrario, qui secutus est Thomam Dempsterum, ut liquet ex Annotatis. At nullus Columbanus spectat ad hunc diem, nec umquam, opinor, talis fuit, qualem illi memorant.
Saturnini in Martyrologiis Rhinoviensi & Richenoviensi ita fit mentio, acsi ad S. Januarium spectaret, & Neapoli annuntiaretur. Verum in aliis codicibus. Saturninus, aut Saturus, spectat ad illos, de quibus hodie agitur in Peleo, Nilo & Sociis.
S. Zenonis M. mentio fit in multis auctariis Martyrologii Usuardini, uti etiam in Ms. Florario Sanctorum, & apud Maurolycum, sed ubique sine loco, & sine adjunctis, ex quibus posset innotescere. In uno codice & in secunda Belini editione Genonis, in alio codice Beonis scribitur; at idem ubique insinuatur. Nomen Zenonis commune est multis Martyribus, quorum unus fuerit a loco suo avulsus, & ad hunc diem translatus, ut non raro contingit.
Florentii episcopi meminit Florarium Ms., ut etiam Bedæ vulgatum nomine Martyrologium, ubi additur, & martyris. Idem est in Calendario Stabulensi, & postridie recurrit in Greveni Martyrologio. At cum nihil addatur, quo innotescit, difficulter dici potest, quis ex pluribus sit ille Florentius.
Hereme, aut Hermei, aut Heremitis, mentio est in Hieronymianis apud Florentinium. Vide dicta nostra ad hunc diem in SS. Felice & Constantia.
SS. Demetri, Niceti & Castoris MM. meminit Grevenus in auctariis Usuardi. Eosdem habent Martyrologia varia Hieronymiana, ibique junguntur cum Peleo & Nilo episcopis, de quibus hodie agitur. Itaque de his consuli possunt dicenda in Peleo, Nilo &c.
Turgii episcopi, Pii diaconi cum aliis CLIV, mentio est apud Sollerium nostrum in Auctariis Usuardi ex codice Rosweydi. Ex Greveno item memoria est Turgi episcopi & confessoris. At in Hieronymianis Trogus vocatur, & annuntiatur ut martyr cum multis aliis, de quibus hodie agitur in mox dictis Peleo, Nilo &c.
S. Eustachii M. hodie meminit Wandelbertus in Martyrologio suo metrico. Apud alios paucos additur uxor Sancti cum filiis. Spectant ad sequentem diem XX Septemb.
Privati mentio est in variis apographis Hieronymianis apud Florentinium, ubi in uno Privatæ legitur. Verum redit Privatus postridie in iisdem codicibus, & in aliis longe pluribus, ut omnino spectet ad diem sequentem, quo agemus de SS. Dionysio & Privato, XX Septembris.
S. Susannæ V. M. memoria hodie est in Menæis & in Synaxario: sed in plerisque Fastis etiam Græcis die sequenti. Castellanus hodie memorat Susannam, quæ virili habitu sexum occultabat. At illud ipsum narratur de S. Susanna V. M., quam cum Romano dabimus ad XX Septemb.
Theodori M. memoria occurrit in Usuardo Bruxellensi, & in Mss. additionibus Cartusiæ Bruxellensis ad Grevenum. Verum a die suo avulsus fuerit: nam verisimiliter designatur S. Theodorus, de quo postridie agemus cum Martyrologio Romano XX Septemb.
Maria de Corvelione, virgo Ordinis B. M. V. de Mercede, Barchinone in Hispania, annuntiatur in Martyrologio Romano, quod anno 1746 impressum est Antverpiæ. Festivitas vero celebratur, & Vita dabitur ad XXV Sept.
Eustochiæ virginis mentio est in antiquo Calendario Stabulensi apud Martenium tom. 6 Collectionis amplissimæ col. 676. Existimo, non aliam esse, quam S. Eustochium, de qua agetur ad XXVIII Septemb.
S. Bavonis confessoris Gandensis mentio est in gemino Martyrologio Ms. Antverpiensi, altero abbatiæ S. Michaëlis, altero S. Salvatoris. At de S. Bavone agemus ad I Octob.
Eligii episcopi confessoris meminit Grevenus; si Noviomensis, ut verisimile est, Vita dabitur I Decembris.

DE SS. FELICE ET CONSTANTIA MART., ET FORTE ALIIS
NUCERIÆ IN ITALIA.
Ex Martyrologiis.

Sub Nerone.

[Commentarius]

Constantia M. Nuceriæ in Italia (S.)

AUCTORE J. S.

Qui hodie in Martyrologio Romano leguntur Felix & Constantia, in antiquissimis quidem Fastis inveniuntur, [Felix & Constantia, sub Nerone martyres,] sed tanta cum varietate in apographis Hieronymianis, ut eos vix satis discernere possemus, si opem non afferrent martyrologi, qui medio ævo floruerunt. Ado ipsos clare ad hunc diem annuntiat, ita scribens: Apud Nuceriam, natalis sanctorum martyrum Felicis & Constantiæ, qui sub Nerone passi sunt. Adonis verba repetiit Usuardus. Notkerus modice verba mutavit, ita scribens: Apud Niceriam (lege Nuceriam) sancti martyris Felicis & Constantiæ, qui sub Nerone passi sunt. Eadem de his Martyribus, omisso tamen martyrii die, habet Bellovaccnsis lib. 9 cap. 56. Apud Florum, si tamen ea sunt Flori, quod non definio, ad præcedentem diem hæc leguntur: Et passio sanctorum Felicis & Constantii; qui passi sunt sub Nerone imperatore. Vides, opinor, studiose lector, hic non modo diem mutatum, locumque martyrii omissum, sed etiam Constantium dici illam, quæ apud alios vocatur Constantia. Ex eo colligimus depravationem summam, quæ modo circa hos Martyres regnat in codicibus Hieronymianis, vetustam esse. Attamen, consideratis diligenter omnibus, nihil invenio probabilius, quam quod Romano Martyrologio inseruit de hisce Baronius ex Adone, Usuardo & Notkero, dum ita scripsit: Nuceriæ natalis sanctorum martyrum Felicis & Constantiæ, qui passi sunt sub Nerone.

[2] Etenim de nomine Felicis nullum oritur dubium, cum ubique eodem plane modo efferatur. [in Hieronymianis ad varios dies repetiti.] Nomen vero Constantiæ toties recurrit in Hieronymianis, ut illud videatur omnino retinendum, ac pro mendis habenda nomina Constantini & Constantii, sicubi illa junguntur cum Felice. Pro die similiter sequendi videntur Ado, aliique martyrologi ipsam secuti, licet martyrii dies minus sit certus, cum de laudatis Martyribus ad quatuor forsan dies diversos mentio fiat in Hieronymianis, nimirum ad XV, XVII, XIX & XX Septembris, & ultimo etiam die bis repetantur. Tot repetitiones mihi minime persuadent, geminandos esse Felicem & Constantiam. Nec satis probabile puto, alium fuisse Constantinum vel Constantium, aliam Constantiam. Video tamen, magis esse dubium, an præter Felicem & Constantiam non fuerint alii quidam martyres circa eosdem dies passi, interque eos Constantius aut Constantinus: de quibus agam inferius.

[3] [Alii quidam ibidem videntur] Nunc ex Hieronymianis Florentinii subjungo diversas annuntiationes huc spectantes: Ad XV Septembris: Et in Nocera Campaniæ natalis sancti Constanti. Epternacense habet: Et in Nuceria Campaniæ natalis Constanti. Eodem fere modo Corbeiense, sed in fine, sancti Constantii. Sic Constantii nomen sine ullo socio huc spectante reperitur in omnibus contractioribus, & in Rhinoviensi ac Richenoviensi locus additur, in Nuceria; Ad diem XVII in textu Florentinii laudatus martyr videtur socium habere. Nam ibi hæc leguntur: In Nocera natalis sanctorum Constantini. Sanctini. In Corbeiensi: In Nuceria natalis sanctorum Constantii, Sunctini. In Epternacensi vero: Et in Niceria natalis Constantiæ & Sanctiæ. In Rhinoviensi & in Richenoviensi omittitur socius, & solum legitur: In Nuceria, Constantiæ. Attamen rursum mentio fit Sanctini in tribus Martyrologiis, in quibus locus omittitur, videlicet in Gellonensi, Augustano & Labeano.

[4] [diversis diebus adjecti,] Florentinius ad textus allegatos utroque die varias producit conjecturas, non ineptas illas quidem, sed, ut fit in similibus, aliis alias magis verisimiles, omnes incertas. Priusquam illas examinem, dabo etiam alia, ad Felicem & Constantiam clarius spectantia. Ad XIX Septembris in textu Florentinii legitur: In Nocerea Hereme, & post alios male interjectos. Felicis & Constantiæ, qui passi sunt sub Nerone. Tum sequitur: Privati, Euphemiæ &c., qui certo huc non spectant. Omnia in illo contextu sunt mixta. Non minor est corruptio codicis Corbeiensis, in quo septem martyres videntur Nuceriæ attribui, cum non nisi duo aut tres sint Nucerini. In Nuceria, Hermei, Beati episcopi, Felicis, Constantiæ &c. Mitto alios aliunde notos, & huc non spectantes, sicut huc non spectat Beatus; nam apud Florentinium clare alio relegatur his verbis, & alibi Beati episcopi; imo ne ad hunc quidem diem pertinere Beatum in Prætermissis observavi. Epternacense Martyrologium paulo melius sic habet: In Nucerua Heremitis, item Felicis & Constantiæ &c. In codicibus contractioribus de Nucerinis martyribus nihil ad hunc diem legitur; sed redeunt ad diem sequentem.

[5] [magnacum varietate & corruptione:] Apud Florentinium in textu post martyres Orientales, acsi ad illos quoque spectarent, ita bis repetuntur: Felicis. Constantiæ. Felicis. Constantiæ, qui passi sunt sub Nerone. Epternacense etiam non sine mendis hoc modo: Et in Nuceria Felicis, Privati, Constantiæ, item Felicis, item Constantiæ. Duo repetuntur, ut clarum est, Privatus vero, de quo postridie agetur cum Dionysio, non est martyr Nucerinus. In codice Corbeiensi prius post Orientales ponuntur, deinde recte seorsum. Verba subjungo: Felicis, Constantiæ, item Felicis. In Nuceria natalis SS. Felicis & Constantiæ, qui passi sunt sub Nerone. In codicibus Rhinoviensi & Richenoviensi Nuceria omittitur, sed mentio fit Constantini, Felicis post Martyres Orientalis Ecclesiæ. Ita Constantia & Felix reliquis immixti cernuntur in Gellonensi, Augustano & Labbeano. Hactenus Martyrologia: nam mitto pauca, quæ de his leguntur in Martyrologiis per Martenium & Georgium editis, cum nihil faciant ad amovenda dubia ex hisce orta. Verum necesse modo est, subjungere aliquas observationes, ex omnium collatione fluentes.

[6] Primo de Felice & Constantia Nuceriæ passis nullum superesse videtur dubium. [sed illi non tam clare memorantur, ut non potuerint] Passos quoque sub Nerone, Martyrologia unanimi consensu testantur. Secundo non æque certum est, an præter Constantiam Nuceriæ passus non sit aliquis Constantinus aut Constantius, qui ad XV solus, ad XVII cum Sanctino memoratur. Si autem admittatur Constantius, admittendus similiter videtur Sanctinus socius: præcipua enim ratio distinguendi Constantii a Constantia est socius Sanctinus, cum Constantia socium habeat Felicem. Distinctionem certe utcumque insinuat ille Socius; at non omnino persuadet, nedum certam facit. Cum enim nullus medii ævi martyrologus Sanctinum illo die memoraverit, aut Nuceriæ attribuerit; verendum est, ne ex vocis sanctus aut alterius corruptione natus, aut ab alio die perperam ad illum sit translatus, præsertim cum Sanctinus non constanter in omnibus compareat apographis, neque in omnibus eo die legatur Constantius aut Constantinus; sed in tribus Constantia. Quare non ausim Constantium certo distinguere a Constantia, neque Sanctinum, ut satis probatum & certum, Operi nostro inserere, licet nolim prorsus improbabilem dicere conjecturam Florentinii, in Annotatis ad XV existimantis, Constantium aliquem aut Constantinum Nucerinum a Constantia distinguendum. Alia tamen Florentinii conjectura, qua in Annotatis ad XVII suspicatur, pro Noceriæ legendum esse Dronerii apud Salutias, quia ibi passus legitur aliquis Constantius, magis mihi apparet improbabilis.

[7] Tertio alia oritur dubitatio ex Hieronymianis ad hunc diem XIX Septembris, [oriri ex nominum corruptione & repetitionibus.] ubi alia aut alius martyr videtur Nuceriæ attribui, in textu Florentinii Herene, in Blumiano Heremæ, in Corbeiensi Hermei, in Epternacensi Heremitis nomine insinuatus. Observat Florentinius, nomen illud in omnibus Hagiologiis fuisse præteritum; idque ipsum experior, consultis longe pluribus Martyrologiis, quam edita erant Florentinii tempore, aut ab ipso visa. Vel hac sola de causa pro certo martyre ipsum habere non possumus, cum notus non sit, nisi in codicibus illo ipso loco maxime corruptis. Itaque solos habemus martyres ex hisce Nucerinis satis certos Felicem & Constantiam.

[8] Acta vero horum nulla innotuerunt, vel quod numquam fuerint conscripta, [Gesta SS. Felicis & Constantiæ ignota præter martyrium,] vel quod perierint in persecutione forsan Diocletiani, qui omnes Christianorum libros abolere conatus est. Petrus de Natalibus lib. 8 cap. 96 solum de SS. Felice & Constantia hæc scribit: Felix presbyter & Constantia martyres tempore persecutionis Neronis imperatoris apud Nuceriam civitatem passi sunt. Qui rabie dicti cæsaris in Christianos grassante, dum Christum confiteri non dubitassent; gladio capite cæsi, martyrium consummaverunt. Hæc Ado. At Ado non habet, presbyterum fuisse Felicem, aut capite cæsos esse Martyres nostros, ita ut videatur laudatus Petrus illa solum ex incertis conjecturis addidisse, neque haberi possint pro compertis. Conjecturas jam dictas adoptavit Ferrarius in Catalogo Sanctorum Italiæ hoc die, locumque propius designat, in quo Martyres credidit passos, ita scribens: Felix presbyter & Constantia mulier ob fidei Christianæ confessionem in Neronis imperatoris persecutione Nuceriæ in Picentinis martyrio coronati sunt. Cum enim comprehensi diis renuerent immolare; sed fortes in fidei proposito persisterent, gladio animadverti jussi sunt, XIII Kal. Octobris. Ita Ferrarius ex Adone, inquit, & aliis. Plura de hisce Martyribus narrat Jacobillus in Opere Italico de Sanctis Umbriæ tom. 1 pag. 728; sed ipse satis ostendit, nulla sibi præluxisse monumenta vetusta. Quapropter necesse non puto examinare prolixius, quæ ille de patria, de gestis, de adjunctis martyrii, sine idoneis testibus asseruit.

[9] [de cujus loco dissentiunt duæ civitates.] Quod vero spectat ad locum martyrii, dissentit Jacobillus a Ferrario, Sanctosque Umbriæ suæ adscribere nititur. Etenim præter alias Italiæ civitates, quæ Latine Nuceriæ fuerunt dictæ, duæ ejusdem nominis civitates episcopales, ambæ vulgari nomine Nocera dictæ, altera in Umbria, altera in Campania sive in Principatu Citeriore, inter Neapolim & Salernum, hosce Martyres sibi attribuere nituntur. Ughellus, quod mireris, utrique Nuceriæ Felicem & Constantiam attribuit. Nam tom. 1 secundæ editionis Col.x Felicis & Constantiæ martyrio sub Nerone, quod ibi figit Nuceriæ in Umbria, probare vult, fidem Nuceriæ prædicatam fuisse tempore Apostolorum. Rursum tom. 7 col. 525, agens de Nuceria Paganorum deinde cognominata, quam in Campania inter Neapolim & Salernum sitam jam dixi, eodem utitur argumento, ut ibidem Apostolorum tempore fidem prædicatam fuisse ostendat. Attamen non credidero, Ughellum ejus fuisse sententiæ, ut Martyres geminos fuisse, & utroque loco passos crediderit; sed utroque loco inhæsisse opinioni illorum, de quorum civitate scribebat; nec meminisse prioris sententiæ, quando secundam proferebat. Idem contigit nuperrimo scriptori Francisco Orlendio in Orbe sacro & profano: nam part. 2 lib. 3 cap. XI num. 3 palæstram horum Martyrum facit Nuceriam Umbriæ; & part. 2 lib. 4 cap. XI num. 4 Nuceriam Paganorum. Itaque horum scriptorum auctoritas non prodest ad controversiam dirimendam.

[10] [Nuceriæ Paganorum utcumque favent Hieronymiana, & traditio:] Inutile porro esset, quærere omnes scriptores, qui uni aut alteri civitati prædictos Martyres attribuerunt. Magis quærendum est, utri civitati antiquiora faveant monumenta. Martyrologia Hieronymiana ad XV Septembris, quo Constantium forte non distinguendum a Constantia, solum memorant, magis favent Nuceriæ Paganorum, cum ibi Nuceriam Campaniæ nominent. Verum hoc argumentum multo fortius esset, si eo die Felix & Constantia annuntiarentur simul; nunc solum valet ad Constantium aliquem, aut Constantiam (si hæc eadem sit) una cum Felice attribuendum Nuceriæ Paganorum. Interim nullum tale argumentum invenio pro Nuceria Umbriæ, nec admodum verisimile est, duas Nucerias diversas in locis tam vicinis Martyrologii memoratas sine ulla additione, qua secunda a prima distingueretur. Præterea Antonius Beatillus, scriptor Societatis nostræ, frequenter in hoc Opere laudatus, anno 1638 ad Bollandum misit observationem sequentem: In civitate Nuceriæ, quæ dicitur Paganorum, est ecclesia S. Mariæ Annunciatæ, & in eo sacellum, seu capella S. Mariæ de Monte Virginis, ubi super altare est marmor albi coloris cum hac inscriptione: Hic est locus sanctorum Felicis & Constantiæ. Hæc favent Nuceriæ Paganorum.

[11] Contra Nucerinis in Umbria longe magis faverent asserta Ughelli & Jacobilli, [pro Nuceria Umbriæ multa dicuntur, quæ nequeunt probari,] si hæc idoneis documentis probari possent. Lubet Latina Ughelli verba, quibus fere consona sunt Italica Jacobilli, huc transferre: Hæc (inquit de Nuceria) prima civitatum Umbriæ digna reperta est, quæ pro Servatore Christo per sanctos Felicem presbyterum Constantiamque matronam sanguinem profunderet. Hi enim Nucerini cives illustrem palmam tulere martyrii sub prima Neronis persecutione, anno a reparata Salute LXIX, die XVII mensis Septembris, uno tantum milliario plus medio a civitate procul via Flaminia, quem etiam nunc incolæ locum Neronis Turrim appellant. Eorum Martyrum corpora ibidem tumulata sunt in ecclesia, quam hodie S. Mariæ Magdalenæ sacram Nuceria veneratur. Anno MDXC eadem in cathedrale templum intulerunt, uniusque ipsorum caput Pisaurum transtulerunt, ubi ingenti fidelium veneratione asservatur. Hactenus Ughellus. At quæ dicuntur de anno, die & loco martyrii, imo etiam de loco primæ sepulturæ, sine ullo idoneo testimonio affirmantur, ideoque non proderunt apud eruditos ad Felicem & Constantiam Umbriæ attribuendam.

[12] Jacobillus plura addit, asseritque diu perdita fuisse corpora SS. Felicis & Constantiæ; [præter translationem aliquam reliquiarum & cultum,] sed inventa circa annum 1580, regente ecclesiam Nucerinam Hieronymo Manellio episcopo, prope civitatem in loco, dicto Mercato, ubi vestigia sunt vetustæ ecclesiæ. Hæc ille in Sanctis Umbriæ tom. 1 pag. 729. Rursum scripsit de SS. Felice & Constantia in Opusculo Italico de Nuceria, impresso serius, nimirum anno 1653, ibique affirmat, corpora fuisse inventa die 11 Aprilis anni 1565, & ab episcopo ad ecclesiam cathedralem translata. Addit ibidem, corpora fuisse deposita in alia theca, locataque in sacrario, atque exponi publicæ fidelium venerationi in festivitate ipsorum, & per totam Octavam. Eodem teste, festivitas celebratur a clero Nucerino, non die XVII, quo ante in priore Opere coronatos dixerat, sed XIX Septembris, quo passos hic dicit: Officium vero peragitur ritu duplici cum Octava. Quod spectat ad corpora, agnoscit Jacobillus, non tota fuisse inventa: solum dicit ossa fuisse inventa cum parte unius capitis; de altera vero capitis illius parte credi, eam servari in monasterio Corporis Christi, Ordinis S. Claræ, Pisauri.

[13] [sed reliquiæ item habentur Nuceriæ Paganorum.] Alterum caput cum parte corporis attribuit Nuceriæ Paganorum, cujus incolæ, inquit, dicunt, illud se habere in ecclesia sua cathedrali, & festivitatem eodem die celebrant. Addit Jacobillus, in territorio Nucerino erectam fuisse ecclesiam. SS. Felici & Constantiæ dicatam, in villa, quæ vulgari nomine vocatur il Molino di Chiorre, ibique etiam celebrari festivitatem; ac demum imagines eorum videri pictas in choro ecclesiæ cathedralis Nucerinæ cum hisce inscriptionibus: S. Fœlix presbyter & martyr de Nuceria. Sancta Constantia Nucerina martyr. Hæc Jacobillus de cultu. Nam quæ ibi de adjunctis martyrii & sepulturæ protulit, non affero, quia conjecturæ sunt gratis assertæ, ne mera dicam somnia, cum de illis nihil ex antiquis innotuerit, quam passos Nuceriæ sub Nerone. Ceterum facile credam, reliquias Sanctorum fuisse translatas ad ecclesiam cathedralem Nucerinam, ibique honorari. Verum necdum certo probatum est, illas fuisse Felicis & Constantiæ, de quibus disputamus. Ait quidem Jacobillus, inventa fuisse cum inscriptione, quæ insinuabat, illorum esse Martyrum: nec tamen inscriptionem ipsam producit. Nomina autem Felix & Constantia talia sunt, qualia attribui solent martyribus, quorum proprium nomen ignoratur. Quidquid sit, cum Jacobillus ipse Nuceriæ Paganorum tribuat partem reliquiarum SS. Felicis & Constantiæ, ex inventione reliquiarum nihil concludi potest de loco martyrii contra Nuceriam Paganorum, cui antiquiora monumenta magis favent.

DE SS. TROPHIMO, SABBATIO ET DORYMEDONTE MM.
ANTIOCHIÆ IN PISIDIA ET SYNNADIS IN PHRYGIA.

Circa CCLXXVII.

COMMENTARIUS PRÆVIUS.
Sanctorum in sacris Fastis memoria, & cultus: Acta fidelissima Græco-Latina edenda: alia Metaphrastæ olim edita: observationes aliquot præviæ.

Trophymus M. Antiochiæ in Pisidia, & Synnadis in Phrygia (S.)
Sabbatius M. Antiochiæ in Pisidia, & Synnadis in Phrygia (S.)
Dorymedon M. Antiochiæ in Pisidia, & Synnadis in Phrygia (S.)

AUCTORE J. S.

Baronius ad hunc diem tres Martyres, diversis diebus & locis passos, [Hodierni Martyres in Fastis Latinis & Græcis memorati,] Martyrologio Romano inseruit his verbis: Eodem die sanctorum martyrum Trophimi, Sabbatii, & Dorymedontis, sub Probo imperatore: quorum Sabbatius Antiochiæ (in Pisidia) jussu Attici præsidis tamdiu flagris cæsus est, donec emitteret spiritum; Trophimus vero Synnadam ad Perennium præsidem missus, post multos cruciatus cum Dorymedonte senatore capitis decollatione martyrium consummavit. Hoc elogium, ex Menologio Sirletiano concinnatum, in pauculis emendari poterit secundum Acta inferius danda. Longius elogium ex Actis contexuit Galesinius; sed non sine aliquot mendis, quæ facile corrigi poterunt. Molanus eosdem Martyres breviter sic annuntiavit: Die decima nona, sanctorum martyrum Trophimi, Sabbatii & Dorymedontis. Hoc eodem die laudati Martyres annuntiantur in Menæis, Menologiis, Typicis, Synaxariis, aliisque Græcorum libris ritualibus, uti & in Fastis Moscorum. Verum pleraque elogia aliquid levioris erroris continent. Nam in Menologio, quod Sirletus Latinum fecit, & Henricus Canisius edidit, Sabbatius tamdiu flagris cæsus dicitur, donec emitteret spiritum. Hisce consensit Baronius, consonantque Menæa impressa, & res peracta dicitur Antiochiæ, acsi passus esset Antiochiæ in Syria. At ex Actis constat, Sabbatium Antiochiæ in Pisidia ungulis ferreis in lateribus & ventre tanto tempore excarnificatum esse, ut non diu post tormenta fuerit defunctus, non tamen in ipsis cruciatibus.

[2] Menologium Basilii imperatoris jussu compositum illa satis recte exponit; [cultique apud Græcos.] sed alium continet errorem, quem adoptavit Galesinius. In eo enim Dorymedon dicitur Christianus factus, quando venit ad Trophimum. At Acta habent, Christianum antea fuisse, & pietate præstantem. Dictis tamen erroribus caret elogium, quod eodem die legitur in Synaxario Constantinopolitano Sirmondi, frequenter a nobis laudato. Nam illud Actis plane est conforme, sed breve, & minime necessarium, cum omnia in Actis abunde exposita habeamus. Quapropter finem dumtaxat illius elogii huc transfero, quia assignat ecclesiam, in qua Sancti coluntur. Τελεῖται δὲ αὐτῶν σύναξις ἐν τῷ σεπτῷ ἀποστολείῳ τοῦ ἁγίου καὶ κορυφαίου ἀποστόλου Παύλου ἐν τῷ ὀρφανοτροφείῳ. Celebratur vero ipsorum festivitas in veneranda ecclesia sancti & primarii apostoli Pauli in Orphanotrophio. Erat hæc S. Pauli ecclesia Constantinopoli, ut videri potest apud Cangium in Constantinopoli Christiana lib. 4 pag. 114, ubi docet, secundum Theophanem SS. Petro & Paulo dicatam fuisse; sed a pluribus recentioribus soli Paulo sacram dici. In illa igitur ecclesia præcipue Sancti colebantur Constantinopoli. Attamen non dubito, quin in aliis etiam culti fuerint, cum Officium de ipsis hoc die præscribatur in Menæis, & in novissimis quoque Græcorum libris ritualibus, impressis anno 1738.

[3] [In Hieronymianis ad XVIII Septembris,] Apud martyrologos Latinos medii ævi de Trophimo, Sabbatio & Dorymedonte vix quidquam reperio. In Hieronymianis tamen apographis memorati sunt: sed magna cum varietate & confusione in istis codicibus modo leguntur, & diebus variis. Sabbatius cum aliis numquam jungitur, sicut revera & ante illos passus est, & in alia civitate. De S. Trophimo apud Florentinum fit mentio ad XVIII & XIX Septembris, sed non sine mendis. Ad XVIII, quo passus est cum Dorymedonte, ut habent Acta, in omnibus fere apographis reperitur, sed civitatibus adscribitur diversis. In textu Florentinii legitur: In Alexandria natalis sanctorum Trophini, in codice Blumiano, S. Trophimi, uti etiam in corbeiensi. Quemadmodum in hisce codicibus Alexandriæ, sic in aliis nihilo rectius Chalcedoni Trophimus attribuitur, videlicet in Epternacensi, in Rhinoviensi, in Richenoviensi & in Rabani Martyrologio. In aliis tribus, videlicet Gellonensi, Augustano & Labbeano, Trophimi similiter fit mentio, sed sine loco, ut in illis passim contingit. In multis auctariis Martyrologii Usuardini, & apud recentiores aliquot martyrologos Trophimus conjungitur cum Oceano & Sixto, ut in Prætermissis ad XVIII Septembris observatum est. Florentinius in Annotatis conjicit, Trophimum illum distinguendum esse a Trophimo socio Sabbatii & Dorymedontis. Verum, cum ex Actis constet, Trophimum nostrum die XVIII passum esse, magis credo, transcribentium negligentia contigisse, ut Trophimus a Dorymedonte socio divideretur, duobus diebus repeteretur, & civitatibus attribueretur, ubi alii passi erant Martyres: neque enim id inusitatum est in Fastis Hieronymianis, in quibus ad singulos fere dies similia deprehenduntur.

[4] [& rursum ad XIX annuntiatur Trophimus, ad XX vero Dorymedon:] Ad hunc diem XIX Septembris, quo tres Martyres nostri maxime coluntur apud Græcos, Throphimus recte annuntiatur Synnadis aut Synnadæ in Phrygia, sed nomine ubique luxato. Apud Florentinium in textu est: In Synada Frigiæ natalis sancti Trofi, pro Trophimi. In Corbeiensi: Et in Synnada Phrygiæ, natalis sancti Trophi. In Epternacensi nomen magis est deformatum hoc modo: Et Sinnada Frigiæ Alotropi. Verum, quantumcumque corruptum sit nomen, nulla potest esse dubitatio, quin designetur Trophimus, socius Dorymedontis. Attamen mirum apparet, Dorymedontem, qui eodem die passus est, in apographis a Trophimo separatum, translatumque ad sequentem diem, ubi & alios videtur habere socios. Certe apud Florentinium ad XX in textu hæc leguntur: Sinada civitate natalis sanctorum Dormidoni. Dorothe. Privati. Felicis. Constantiæ &c. In Epternacensi pauciores sunt, sed ibi etiam urbis nomen corruptum est hoc modo: In Syria Frigia (Synnada Phrygiæ) natalis Doromis Dionysii. Corbeiense habet: Synnada Phrygiæ, natalis sanctorum Dormidoni, Dorothei, Privati &c. Quamvis nomen Dorymedontis varie corruptum sit, etiam in Hieronymianis contractioribus, & in codicibus Rhinoviensi & Richenoviensi legatur in Syria, pro in Synnada, non est tamen justæ ratio dubitandi, quin insinuetur S. Dorymedon socius Trophimi, die XVIII Septembris passus. Nomen quidem varie tortum est, sic tamen ut cognoscatur, dum Doromi in duobus, in aliis Dormidoni, in uno Dormidioni, in uno rursum Josmidoni fit mentio. Nam & nomen urbis additum, & ordo nominum clare insinuant, eumdem ubique prædicari. Quod vero spectat ad Socios, Felix & Constantia, martyres Nucerini, satis ostendunt, aliquos perperam, & ex sola confusione fuisse adjunctos. De Dionysio & Privato, qui inter illos reperiuntur, agetur ad diem XX, quo annuntiantur. Verisimile est, aliquos Christianos innotuisse tyranno occasione martyrii aut sepulturæ Martyrum nostrorum, & non diu post coronatos, ac fortasse simul cum Dorymedonte sepultos aut cultos. At de his suo loco.

[5] Quod modo spectat ad S. Sabbatium, qui diebus non paucis ante alios passus est Antiochiæ in Pisidia, [& fortasse Sabbatius ad XXVII Augusti.] ubi captus fuit cum S. Trophimo, hunc in Hieronymianis annuntiari existimo ad XXVII Augusti, idemque suspicatus est Florentinius in Annotatis ad XVIII Septembris. Etenim ad XXVII Augusti apud Florentinium hæc leguntur: In Antiochia natalis sanctorum Sabasti. Alexandri abbatis. In Corbeiensi: In Antiochia natalis sanctorum Sabasti, Alexandri abbatum, Emeritæ. In Epternacensi: In Antiochia Sabbati, & Alexandri. Idem Sebasti nomine Antiochiæ annuntiatur in Rhinoviensi & Richenoviensi, ac in minori Corbeiensi. Sabastus item aut Sebastus primo loco ponitur in Augustano, Labbeano & Gellonensi, ac in duobus vetustis Martyrologiis, quæ edidit Martenius tom. 3 Anecdot., in quibus omnibus nulla fit mentio Alexandri, licet hic in aliis tamquam socius adjungatur. In Rhinoviensi tamen pro Alexandro sequitur Alexandria civitas. Porro omnibus illis consideratis, vehementer suspicor, non alium esse a Sabbatio nostro, qui Sabastus, Sabbatus & Sebastus vocatur in laudatis Fastis, sociumque Alexandrum, aut ex confusione & errore additum esse, aut quia deinde cum Sabbatio cultus est Alexander aliquis. Conjecturæ meæ favent Acta, secundum quæ Sabbatius passus est Antiochiæ in Pisidia diebus non paucis ante Trophimum & Dorymedontem, die XVIII Septembris coronatos. Nam ex illorum dierum computatione martyrium S. Sabbatii facile incidere potuit in XXVII Augusti, aut certe ab eo die non longe abfuerit. Verumtamen cum hæc conjectura non sit omnino certa, ad XXVII Augusti breviter data sunt, quæ de Sebasto & Alexandro in Martyrologiis leguntur.

[6] [Acta hactenus edita sunt Metaphrastæ: danda alia vetusta & accurata.] Acta SS. Trophimi, Sabbatii & Dorymedontis non alia hactenus edita sunt, quam quæ Metaphrastes ex vetustioribus concinnavit. Edidit ea primum Lipomanus tom. 6, ac deinde recudit Surius ad hunc diem XIX Septembris. Tillemontius tom. 4 Monumentorum in articulo de S. Felice Papa agit de Martyribus nostris secundum dicta Metaphrastæ Acta, quæ aliquid pulchri habere dicit, & ex vetustioribus composita credit. Utrumque verum est; nam præ manibus habeo Acta vetustissima & accuratissima Græca; nec dubitare possum, quin ea Metaphrastæ præluxerint, cum facta omnia in iis relata satis bene expresserit; in dictis vero Martyrum & tyrannorum plusculum libertatis sumpserit. Dicta enim utrimque suo ingenio exornare voluit, nec pauca addidit, nec pauca omisit, & plura etiam mutavit. Contra Acta illa Metaphrastæ duo tantum objecit Tillemontius, quod crederet, ea non fuisse in Actis vetustis reperta; reliqua vero omnia admitti ut vera posse existimavit. At illa ipsa etiam reperiuntur in Actis vetustis, quæ accuratissima mihi apparent. Nam omnia fere videntur profluxisse ex Actis notariorum, aut potius ipsa Acta notariorum ab aliquo tam fideliter connexa sunt, ut non nisi paucissima addantur, eaque ad connectenda notariorum Acta omnino necessaria. Hinc ne sepultura quidem Martyrum in Actis relata est. De tormentis vero Martyrum fere nihil refertur, nisi verbis tyrannorum ea imperantium aut Martyres alloquentium, quæ conscripta fuerunt a notariis. Itaque, ut eruditus quis videat fidelia esse hæc Acta, tantum necesse est legere.

[7] [In his asseritur persecutio sub Probo,] Attamen respondendum est ad objectiones Tillemontii, cum hisce Actis non minus repugnent, quam Actis Metaphrastæ. Observat ille primo, in Actis mentionem haberi de mandatis imperatoris ad persequendum Christianos, & respondet potuisse quidem casu aliquo Martyres nostros pati sub imperio Probi, quod tenuit ab anno 276 usque ad 282; non esse tamen admittendam sub Probo persecutionem. Fateor, hanc quasi communem esse opinionem eruditorum posterioris ævi. At, si fundamentum illius opinionis perscrutemur, facile videbimus, non aliud esse, quam quod scriptores seculi IV, nimirum Lactantius, Eusebius, aliique Probum persecutoribus Ecclesiæ non annumeraverint. Verum illi similiter tacuerunt de pluribus aliis, quorum persecutio aliunde innotuit. Solum igitur inquirendum est, an idem dici non debeat de persecutione sub Probo.

[8] [quam similiter agnovit S. Leo Papa.] Sanctus Leo Papa, qui floruit seculo V, clarissimis verbis asserit persecutionem sub Probo, in Sermone 2 de Pentecoste cap. 6 de Manete hæresiarcha hæc scribens: Manes ergo minister falsitatis diabolicæ, & conditor superstitionis obscenæ, eo tempore damnandus innotuit, quo post resurrectionem Domini ducentesimus & sexagesimus annus impletus est, Probo imperatore, Paulinoque consulibus, cum octava jam in Christianos persecutio ebulliret, & innumera martyrum millia ipsis suis victoriis probavissent, impletum esse, quod Dominus promiserat, dicens: Cum autem tradent vos, nolite cogitare, quomodo aut quid loquamini. Dabitur enim vobis in illa hora, quid loquamini &c. Clara sunt Leonis verba de persecutione sub Probo imperatore. Utrum vero illa octava sit persecutio dicenda, an nona, aut potius appendix ad octavam vel nonam, quam Aurelianus sub finem vitæ inchoavit, quamque Probus instaurasse videtur, non inquiro. Nam scriptores in enumerandis persecutionibus decem non omnino consentiunt. Annus quidem æræ Christianæ non recte exprimitur in verbis allegatis, (quod mirum non est, cum anni a nato Christo necdum numerarentur tempore S. Leonis) consulatus tamen Probi imperatoris & Paulini designat annum Probi secundum, vulgaris æræ 277, ut modo consentiunt eruditi. Qua de causa mirum mihi apparet, viros eruditos, Pagium dico, Ruinartium, aliosque, qui laudata S. Leonis verba produxerunt, ea interpretatos esse de persecutione Aureliani, quam paucorum mensium fuisse credunt, & exstinctam ante Probi imperium. Ea enim interpretatione S. Leonem erroris arguunt; cum hic dicat, anno secundo Probi persecutionem ebulliisse.

[9] Plusculum attentionis merebantur ea S. Leonis verba. [Illam persecutionem non recte negarunt neoterici, cum Aureliani persecutio] Nam silentium aliorum antiquorum de persecutione sub Probo exigui potest esse ponderis, cum nullus eorum omnes persecutiones exacte enumeraverit. Omnes videntur tantum decem persecutiones numerare voluisse, indeque factum, ut nonnullas tamquam aliarum appendices præterierint. S. Augustinus lib. 18 de Civitate cap. 52 persecutiones fuisse plures, quam decem, solide probat; vulgares vero decem ita enumerat: Primam quippe computant, a Nerone quæ facta est, secundam a Domitiano, a Trajano tertiam, quartam ab Antonino, a Severo quintam, sextam a Maximino, a Decio septimam, octavam a Valeriano, ab Aureliano nonam, decimam a Diocletiano & Maximiano. Deinde ostendit, multo plures fuisse. Orosius lib. 7 cap. 23 similiter nonum inter persecutores Ecclesiæ ponit Aurelianum. Ruinartius in Præfatione generali ad Acta martyrum sincera, etiamsi Aurelianum pag. LVIII annumeret persecutoribus Christianorum, persecutionem tamen illius in numero decem persecutionum non ponit, quia brevissimam fuisse credidit, opinor. Brevissima certe fuisset, si cum Aureliano simul sublata fuisset persecutio. Nam Lactantius de Mortibus persecutorum cap. 6 de celeri pœna Aureliani sic loquitur: Aurelianus … iram Dei crudelibus factis lacessivit. Verum illi ne perficere quidem, quæ cogitaverat, licuit; sed protinus inter initia sui furoris extinctus est. Nondum ad provincias ulteriores cruenta scripta pervenerant, & jam Cœnofrurio, qui locus est Thraciæ, cruentus ipse humi jacebat, falsa quadam suspicione ab amicis suis interemptus. De brevitate temporis, quo superfuit Aurelianus post edicta contra Christianos data, consentiunt & alii scriptores.

[10] Ex dictis igitur liquet, & consentiunt eruditi neoterici, [videatur continuata aut instaurata sub Probo,] Aurelianum non nisi exiguo tempore vixisse post edicta adversum Christianos lata. Contra multi Martyres dicuntur passi in persecutione Aureliani. Quapropter non tot Martyres, vivente Aureliano, videntur coronam adepti, quot in ejus persecutione passi leguntur, ut dicendum sit, eamdem persecutionem etiam durasse post mortem Aureliani. Inter Aurelianum & Probum post interregnum diuturnum imperavit Tacitus aliquot tantum mensibus. An toto illo tempore continuata fuerit Aureliani persecutio, edicere nequeo: nullum hactenus sub Tacito inveni Martyrem. Imo Metaphrastes in Vita S. Charitonis apud Surium ad XXVIII Septembris asserit, Charitonem in persecutione Aureliani captum fuisse & excruciatum, sed e carcere dimissum edicto successoris, qui fuit Tacitus. An id satis probabile videatur de S. Charitone, examinabitur suo loco: nam auctoritas Metaphrastæ exigui est momenti ea in re. Verum, quidquid sit de Tacito, Acta Martyrum nostrorum mihi persuadent, Probum voluisse Aureliani vestigiis insistere, & excitatam ab eo persecutionem, si fuerat interrupta, instaurare. Fortasse non diu duravit renovata per Probum persecutio, quod mentem mutaverit: nam pauci sub ipso reperiuntur Martyres. At renovatam fuisse, Acta fidelia docent, idque confirmat S. Leo: neque a moribus Probi, quantumcumque laudati apud gentiles principis, abhorret mandatum de cogendis ad sacrificandum Christianis; sed illud ingenio ipsius omnino videtur conforme.

[11] [Aureliani amico, cujus moribus omnino congruit.] Nam & superstitiosus deorum gentilium cultor erat Probus, & a sanguine humano minime abhorrebat, ut satis liquet ex Vopisco. Hoc teste pag. 239, ad senatum misit coronas aureas, quas omnes Galliæ civitates ipsi obtulerant, Et has inquit in litteris suis ipse Probus, Jovi optimo maximo cæterisque diis deabusque immortalibus vestris manibus consecrate. Eodem rursum testante Vopisco pag. 240, gladiatorum paria trecenta simul uno die depugnare, sive sexcentos homines mutuis confici vulneribus jussit. Præterea maximo in pretio apud Aurelianum fuit Probus, ut verisimile sit, non sine hujus consilio persecutionem ab illo fuisse motam. Similiter Probus, non omnem quidem crudelitatem Aureliani, sed nimiam certe ejus severitatem sedulo imitatus est. Hinc Julianus apostata in Cæsaribus pag. 837 Silenum inducit Probi severitatem his verbis carpentem: Tu vero, qui nihil umquam cuiquam condonasti, cum in tota tua ratione longe severior & asperior, quam par erat, fueris, iniquam, sed tamen meritam calamitatem pertulisti. Hoc dicit, quia fuit a militibus suis occisus. Verum ad propositum nostrum, si nemini quidquam condonavit Probus, non debemus mirari, quod neque Christianis contemptum legum & deorum (ut gentiles loquebantur de religione Christiana) condonare voluerit, quodque persecutionem ab amico suo Aureliano cœptam aut continuaverit aut instauraverit. Itaque sicut Diocletiani persecutio multis annis continuata est sub imperatoribus sequentibus, aut sicut Decii instaurata est a Gallo; sic Aureliani persecutio a Probo continuata fuerit aut instaurata: indeque contigerit, ut non modo multi in ea Martyres occubuerint, sed ut ipsa quoque persecutio inter decem præcipuas fuerit numerata ab Augustino, & aliis ejusdem temporis scriptoribus.

[12] [Vicarius in Actis memoratus,] Altera objectio Tillemontii contra Acta Metaphrastæ nostris in illo capite consona, petitur a vicario, coram quo Antiochiæ in Pisidia comparuerunt SS. Trophimus & Sabbatius. Asserit laudatus auctor, vicarios primum institutos a Diocletiano, & pro ea opinione allegat Opus Lactantii de Mortibus persecutorum cap. 7. At Lactantius ibi solum dicit, ministros imperii multiplicatos esse a Diocletiano, interque eos numerat vicarios præfectorum, quos non dicit institutos sed multiplicatos. Quare, omissa inutili illa objectione, ulterius observo, in Notitia imperii, quam Pancirolus Commentario illustravit, inter vicarios imperii Orientalis primo loco recenseri vicarium dioceseos Asianæ, sub cujus dispositione erant hæ provinciæ, Pamphylia, Lydia, Caria, Lycia, Lycaonia, Pisidia, Phrygia Pacatiana, Phrygia Salutaris. Hæ quidem omnes Asiæ Minoris provinciæ suos habebant præfectos, sed vicario subjectos, ita ut magna vicariorum esset dignitas & potestas. Nescimus tamen, an tempore Probi tot provinciæ essent sub vicario diœceseos Asianæ: nam novæ aliquot subinde accesserunt provinciæ ex divisione unius in plures.

[13] Hinc alia potest formari objectio. Nam Joannes Malala in Chronica sua historia part. 2 pag. 9 scribit de Constantino Magno: [& Phrygia Salutaris tempore Probi:] Idem Constantinus imperator Phrygiam Salutarem provinciam fecit. Hoc si verum esset, Actis videretur contrarium. At auctoritas illius scriptoris pro temporibus Constantini non potest esse magna, aut potius nulla est, cum multis seculis sit posterior, & errores in iis, quæ scribit, committat innumeros, non modo circa tempora Constantini, sed in tota Historia sua. Qua de causa non solum Acta nostra præferenda sunt Joanni Malalæ; cujus asserta ubique erroribus plena; sed etiam silentio scriptorum antiquorum, apud quos non potui invenire nomen Phrygiæ Salutaris seculo III usitatum fuisse, aut duas jam tunc fuisse Phrygiæ Magnæ provincias. Etenim divisionem provinciarum imperii Romani non satis perspectam habemus pro tribus primis æræ Christianæ seculis, nec solidum potest haberi argumentum ex solo scriptorum silentio ad neganda in Actis relata, præsertim cum in hisce omnia apte cohæreant, omniaque modo maxime verisimili enarrentur.

[14] [tempus martyrii & locus.] Ceterum de loco & tempore martyrii non est magna difficultas. Probus imperium adeptus est anno 276, illudque sexennio tenuit. At, cum magis videatur continuasse aut instaurasse persecutionem Aureliani, quam novam excitasse, sub initium imperii factum istud videtur, eaque de causa Sanctorum nostrorum martyrium fixi circa annum 277, quo S. Leo persecutionem viguisse docet. Locus geminus plane indubitatus est: nam S. Sabbatius certamen suum inchoavit & finivit Antiochiæ in Pisidia, cujus est metropolis. In eadem urbe S. Trophimus captus fuit & prima vice excruciatus; sed missus in vicinam Phrygiam, in urbe Synnadis, Phrygiæ Salutaris metropoli, palmam adeptus est cum S. Dorymedonte, qui ibidem præsidis jussu post cruciatum iterum S. Trophimum comprehensus fuit.

ACTA
Auctore anonymo
Ex codice Medicæo bibliothecæ regiæ Parisiensis, interprete J. S.

Trophymus M. Antiochiæ in Pisidia, & Synnadis in Phrygia (S.)
Sabbatius M. Antiochiæ in Pisidia, & Synnadis in Phrygia (S.)
Dorymedon M. Antiochiæ in Pisidia, & Synnadis in Phrygia (S.)

A. anonymo

CAPUT I.
Probo ecclesiam persequente, capiuntur Trophimus & Sabbatius: Trophimus multa patitur; Sabbatius post tormenta moritur Antiochiæ Pisidiæ: Trophimus Synnada missus, iterum plurima patitur.

Βασιλεύοντος Πρόβου τοῦ Καίσαρος, ἐξῆλθεν καθ᾽ ὅλης τῆς οἰκουμένης νόμος· ἦν δὲ περιοχὴ τοῦ νόμου τοιαύτη. Βασιλεὺς Πρόβος Αύγουστος, δημαρχικῆς ἐξουσίας, τοῖς κατὰ ἐπαρχίαν ἄρχουσι καὶ βουλευτηρίοις, καὶ πᾶσι τοῖς ἐντυγχάνουσι τῳδὲ τῷ νόμῳ, χαίρειν. Πολλῆς εἰρήνης καὶ εὐσταθείας παρά τε ἡμῶν καὶ τῶν θεῶν τυγχάνοντες, πειθαρχήσατε τοῖς παρ᾽ ἡμῶν προσταττομένοις ὑμῖν, καὶ σπουδαῖοι γίνεσθε κατὰ τῆς θρησκείας τῶν χριστιανῶν, καταναγκάζοντες ἑαυτοὺς θύειν τοῖς θεοῖς, καὶ, εἰ μὲν θέλοιεν πεισθῆναι, θύσαντας αὐτοὺς ἀπολύειν ἀκινδύνως· εἰ δέ τινες αντιλέγοιεν, τούτους κελεύει ἡμέτερα θειότης αἰκίζομένους αἰκισμοῖς διαφόροις τῆς ζωῆς ἀποστερεῖσθαι· εὐτυχεῖτε. δεξάμενοι δὲ κατὰ πᾶσαν ἐπαρχίαν οἱ ἄρχοντες τὰ προστάγματα, καταλείψαντες τὰς δημοσίας χρείας, περὶ τὸν διωγμὸν τῶν χριστιανῶν ἠσχολήθησαν. διωγμοῦ δὲ γενομένου μεγάλου ἐν πάσῃ τῇ οἰκουμένῃ, καὶ πολλῶν τῆς ζωῆς ἀποστερομένων ὑπὲρ τοῦ ὀνόματος τοῦ Κυρίου ἡμῶν Ἰησοῦ Χριστοῦ, ἔτυχεν ἐν Αντιοχείᾳ τῆς Πισιδίας γενέθλια τοῦ Ἀπόλλωνος ἐπιτελεῖσθαι. Τρόφιμος δέ τις καὶ Σαββάτιος, ἐλθόντες ἀπὸ ξένης, καὶ εἰσελθόντες εἰς τὴν πόλιν, ἴδον καπνὸν μέγιστον ἐν τῇ πόλει· καῖ ἤχους ἤκουσαν ὀργάνων καὶ πανδουριστῶν, καὶ διαδρομὴν μεγίστην ἐν τῇ πόλει, καὶ ἄλλους ἄλλως εὐφημοῦντας γοῦς θεοὺς αὐτῶν.

[2] Θεωρήσας δὲ μακάριος Τρόφιμος τὴν πλάνην τοῦ σατανᾶ, στενάξας καὶ βοήσας, μετὰ δακρύων εἶπεν: Θεὸς τῶν αἰώνων· Θεὸς τῶν ἀγγέλων· τοῦ παιδός σου τοῦ ἠγαπημένου Ιησοῦ Χριστοῦ Πατὴρ. ῥύσαι τοὺς δούλους σου ἀπὸ πάσης πλάνης. ἔτι δὲ λαλοῦντος αὐτοῦ, συνδρομῂ τῶν αὐραρίων ἐγένετο· καὶ κρατήσαντες αὐτοὺς, ἀπῆγον ἕως τοῦ πραιτωρίου τοῦ βικαρίου, ἐπιβοῶντες· ἀγνὲ δικαστὰ, πρόσελθε πρὸ βήματος κατὰ τῶν ἱεροσύλωντούτων. εἰσελθὼν Σελήνιός τις κουριοσὸς, ἀνένεγκεν τῷ βικαρίῳ τὰ λεγόμενα ὑπὸ τῶν αὐραρίων. μὴ δυνάμενος δὲ ἀντείπειν βικάριος, ἐκαθέσθη πρὸ βήματος δημοσίᾳ, καὶ καθεσθεὶς, εἶπεν τοῖς αὐραρίοις· ποίαν αἰτίαν ἐπιφέρετε τοῖς ἀνθρώποις τούτοις; οἱ δὲ εἶπον· ἡμῶν εὐφημούντων τοῖς θεοῖς, οὗτοι οἱ ἱερόσυλοι ἔκραζον, λέγοντες· Χριστὲ ῥῦσαι δούλους σου ἀπὸ πάσης πλάνης· ἀκούσαντες δὲ ἡμεῖς συνελαβόμεθα αὐτοὺς, καὶ παρεστήσαμεν τῇ σῇ φιλανθρωπίᾳ: Αττικὸς Ἡλιόδωρος βικάριος εἶπεν· διαχωρίσαντες αὐτοὺς ἀπ᾽ ἀλλήλων, ἕνα καὶ ἕνα μοι παραστήσατε. ὡς δὲ προσήγαγον τὸν Τρόφιμον, Αθάμας βοηθὸς κομέντων εἶπεν· ἔστηκεν Τρόφιμος δέομαί σου. βικάριος εἶπεν τίς καλῆσαι; τὸ κατὰ σάρκα ὄνομα Τρόφιμος καλοῦμαι· βικάριος εἶπεν. ποίας εἶτύχης; Τρόφιμος εἶπεν· δοῦλος δἰ ἁμαρτίαν, ἐλεύθερος δὲ καὶ εὐγενὴς διὰ Χριστόν· βικάριος εἶπεν· ποίας εἶ τύχης, καὶ θρησκείας, ἀνοσιώτατε; Τρόφιμος εἶπεν· τῆς καθολικῆς ἐκκλησίας χριστιανός. βικάριος εἶπεν· ἀνέγνως τὰ προστάγματα τοῦ βασιλέως; Τρόφιμος εἶπεν· ναὶ ἀνέγνων. βικάριος εἷπεν· ποίησον οὖν καθῶς προσέταξαν οἱ αὐτοκράτορες, καὶ θῦσον τοῖς θεοῖς. Τρόφιμος εἶπεν· ἀλλ᾽ οὐ δεῖ ἡμᾶς ἀντρώπων ἁμαρτωλῶν καὶ ἀσεβεστάτων προστάγμασιν ὑπακούειν, ὅτι χριστιανοί ἐσμεν δοῦλοι Ιησοῦ Χριστοῦ, τοῦ μεγάλου βασιλέος.

[3] βικάριος εἶπεν· περιελόντες αὐτοῦ τὸ πάλλιον, καὶ τείναντες αὐτὸν ἐκ τεσσάρων, χρήσασθε αὐτῷ τοῖς βουνεύροις. ὡς δὲ ἐξέτειναν αὐτὸν, βικάριος εἶπεν· τί σοι ἔδοξεν, κακὴ κεφαλὴ, τοὺς αὐτοκράτορας βλασφημεῖν; Τρόφιμος εἶπεν· ἐγὼ ὀκ ἐβλασφήμησα, ἀλλὰ ἀλήθειαν εἶπον· τίς γὰρ ὀκ οἶδεν ὅτι οἱ μὴ γινώσκοντες τὸν ζῶντα Θεὸν ἀσεβέστατοί εἰσιν; δὲ βικάριος ἐκέλευσεν αὐτὸν τύπτεσθαι. ὡς δὲ ἔτυπτον αὐτὸν, εἶπεν αὐτῷ βικάριος· θῦσον ἀνόητε· ὁρᾶς γὰρ ὅτι τὸ αἷμά σου ῥέει ἐπὶ τὴς γὴς. Τρόφιμος εἶπεν· ἐὰν τὸ αἷμά μου ἐγχυθῇ ὑπὲρ τοῦ ὀνόματος τοῦ Χριστοῦ, ὀκ ἀν ψυχή μου εἰς αἰώνιον κόλασιν εἰσέλθοι, καθὼς γέγραπται ἡμῖν· συμφέρει ἵνα ἓν τῶν μελῶν μου ἀπώληται; καὶ μὴ ὅλον τὸ σῶμά μου βληθῇ εἰς γέενναν πυρός. βικάριος εἶπεν· φείσασθε αὐτοῦ· καὶ λέγει· θῦσον, ἀνόσιε Τρόφιμε, εἰδὲ μήγε, ἐρινίῳ Διονύσῳ τῷ ἡγεμόνι Φρυγίας Σαλουταρίας παραπέμπω ὑμᾶς, ἵνα κολὰσας, τῆς ζωῆς ὑμᾶς ἀπαλλάξῃ· Τρόφιμος εἶπεν· οὐ μόνον ἐπὶ τοῦ ἡγεμόνος, ἀλλὰ καὶ ἐὰν τῷ βασιλεῖ παραπέμψῃς ἡμᾶς, ἐκ ἀρνησόμεθα τὸ ὄνομα τοῦ Θεοῦ.

[4] βικάριος εἶπεν· κρεμάσατε αὐτὸν καὶ εὐτόνως ξέσατε αὐτοῦ τὰς πλευράς· ὡς δὲ ἐκρεμάσθη, βικάριος εἶπεν· ὁρᾶς, δόλιε, ὅτι παριστήκεισάν σοι οἱ μέλλοντες ἐξεντερίζειν; ὡμολόγησον οὖν θῦσαι, καὶ ἀπαλλαγηθήσῃ. Τρόφιμος εἶπεν· μὴ νομίσῃς, ἀφρονέστατε, ἐκφοβεῖν με διὰ τῶν ἀπειλῶν σου· οὐ γὰρ παιδίον εἰμὶ δυνάμενον αὐστερίᾳ λόγων ἀνθρώπων ἀπατηθῆναι. βικάριος εἶπεν· ἅψασθε αὐτοῦ τῶν πλευρῶν. ὡς δὲ ἐξέετο, φωνὴ οὐδὲ μία ἐκούετο αὐτοῦ, εἰ μὴ μόνον· Χριστὲ βοήθει μοι, τῷ δούλῳ σου. βικάριος εἶπεν· ξέοντες αὐτὸν λέγετε αὐτῷ· ποῦ ἐστιν Χριστός σου; Τροφιμος εἶπεν· μετ᾽ ἐμοῦ ἐστιν, καὶ παρέσθηκέν μοι. οὐδέποτε γὰρ τῶν ἰδίων δούλων ἀπολείπεται· ἀλλὰ πάρεστιν βοηθῶν αὐτοῖς. βικάριος εἶπεν· φείσασθε αὐτοῦ· καὶ κατηγεγκαν αὐτὸν. καὶ λέγει αὐτῷ· θύεις Τρόφιμε, καὶ ἑτέρας βασάνους ἐτοίμως ἔχεις ὑποδέξασθαι; Τρόφιμος εἶπεν· οὐ μόνον βασανισθῆναι, ἀλλὰ καὶ ἀποθανεῖν ἐτοίμως ἔχω ὑπὲρ τοῦ ὀνόματος τοῦ Κυρίου μου Ιησοῦ Χριστοῦ· βικάριος εἶπεν· οὗτος μὲν ἀναληφθήτω ἐν τῷ δεσμωτηρίῳ, βληθεὶς εἰς τεσσαρα κεντήματα. προσαχθέτω δὲ ἕτερος.

[5] Αθάμας λέγει βοηθὸς κομέντων· ἐστήκεν Σαββάτιος δέομαί σου. βικάριος εἶπεν· οὐκ ἐξετάζω σε, εἰ χριστιανὸς εἶ, ἀλλὰ τὴν ἀξίαν σου βούλομαι μαθεῖν. Σαββάτιος εἶπεν· ἐμὴ ἀξία καὶ εὐγένεια Χριστός ἐστιν, βασιλεὺς τῶν αἰώνων. βικάριος εἶπεν· τουνδήσατε αὐτὸν, λέγοντες αὐτῷ· ἕτερα ἀνθ᾽ ἑτέρων μὴ ἀποκρίνου. Σαββάτιος εἶπεν· ἐξήτασάς με περὶ ἀξίας, καὶ εἶπόν σοι πᾶσαν τὴν εὐγένειάν μου, τί θυμοῦσαι; βικάριος εἰπεν· πρίν σε εἰς κόλασιν καὶ τιμωρίας ἐμπεσεῖν, θῦσον τοῖς θεοῖς. Σαββάτιος εἶπεν· καὶ θανάτου ἑτοίμῳς ἔχω καταφρονεῖν, καὶ βασάνων ὑποφέρειν ὕβρεις διὰ τὸν Χριστὸν· ὅθεν εἴ σοι δοκεῖ βασανίζειν, βασάνιζε· ἐγὼ γὰρ τῷ μιαρῷ σου δόγματι ἀντιτάσσομαι· Ευσχήμων κομενταρήσιος εἶπεν· ἀποκρίνεται διὰ τὸ φείδεσθαί σε αὐτοῦ, καὶ καταπτύει σου τοῦ δικαστηρίου. βικάριος εἶπεν· κρεμάσετε αὐτὸν ἐπὶ τοῦ ξύλου· ὡς δὲ ἐκρεμάσθη, βικάριος εἶπεν· συγκατάθου ἐπὶ τοῦ δήμου θῦσαι· καὶ οὐ μὴ πειραθῇς βασάνων. Σαββάτιος εἶπεν· θέλεις, τοῦτο καὶ ποιεῖ· ἐλπίζω γὰρ ἐν τῷ Πατρὶ τοῦ Χριστοῦ μου ὃ, ὅτι καὶ βασανιζόμενος νικῶ σε, καὶ τὸν ὑποβάλλοντά σοι ταῦτα καθ᾽ ἠμῶν διάβολον. βικάριος εἶπεν· προσαγάγετε αὐτῷ τὰς τῶν κεράτων βασάνους· ὡς δὲ ἐξέετο, βικάριος εἶπεν· διάτι κλαίεις ἀνόσιε; Σαββάτιος εἶπεν· μή σοι καλῶς ἀφρονέστατε ἵνα ἐσὼ κλαύσῳ τῇ ψυχῇ μου· τοῦτο γὰρ τὸ σῶμα πηλός ἐστι καὶ ρέει· ὡς δὲ ἠτόνησαν οἱ κυεστιονάριοι, ἤδη τῶν πλευρῶν αὐτοῦ διεῤῥηγμένων, ἐκέλευσεν βικάριος ἑτέρᾳ ζυγῇ ξέειν αὐτὸν ἐπὶ τὴν κοιλίαν. ὡς δὲ ἐξέετο, βικάριος εἶπεν· τὶ ὠφελεῖς τρισάθλιε τιμωρῶν τὴν σεαυτοῦ ψυχὴν; Σαββάτιος εἶπεν· ἐὰν ὑπὲρ τοῦ ὀνόματος Χριστοῦ τιμωρηθῷ, ἐν τῇ ἐσχάτῃ ἡμέρᾳ ἀνάπαυσιν αἰώνιον εὕρω. ἐπὶ πολλὴν δὲ ὥραν ξεομένου αὐτοῦ, οἱ κυεστιονάριοι ἠτόνησαν. Θεωρήσας οὖν βικάριος, ὅτι οὐδὲν ὠφέλει, ἐκέλευσεν αὐτὸν κατενεχθῆναι. ὡς δὲ κατένεγκαν αὐτὸν, βικάριος εἶπεν· οὐδέν σε ὠφέλησεν τρισάθλιε, οὐδὲ ἐβοήθησέν σοι, ὃν ὡμολόγησας. πρόσελθε οὖν, καὶ θῦσον· οὐ γὰρ ἐνδίδωμι σοι. οὐκ ἠδυνήθη δε ἀποκριθῆναι Σαββάτιος διὰ τὸ παραδιδόναι αὐτὸν τὴν ψυχὴν. ἢν γὰρ καὶ κοιλία αὐτοῦ καὶ τὰ πλευρὰ διεῤῥηγμένα· θεωρήσας δὲ βικαρίος, ὅτι ἀποθνήσκει, ἐκέλευσεν αὐτὸν ἐκβληθῆναι ἔξω. ἐξενεχθέντος δὲ αὐτοῦ, αὐτῇ τῇ ὥρᾳ, ὡς ἀρνίον ἄκακον, ἀπέδωκεν τὸ πνεῦμα. καὶ ἐξελθὼν Πρίγκιψ, ἐδήλωσεν τῷ βικαρίῳ τεθνᾶναι τὸν Σαββάτιον.

[6] Εἶπεν δὲ τῷ Πρίγκιπι. ἕτοιμον ποίησον τὸν καπικλάριον· ὅπως τὸν ἀνόσιον Τρόφιμον παραπέμψω τῷ ἡγεμόνι Φρυγίας σαλουταρίας. ἐποίησε δὲ ἀναφορὰν τοιαύτην· βικάριος τῷ κρατίστῳ ἡγεμόνι Φρυγίας σαλουτάριας χαίρειν· μεσίστη καὶ περίβλεπτος ἐξουσία τῶν δεσποτῶν τῆς οἰκουμένης νόμον ἐξέθετο πᾶσι τοῖς ἐν τῇ ὑφηλίῳ, καὶ τῆς θρησκείας τῶν χριστιανῶν θυείν τοῖς θεοῖς, τῆς ζωῆς ἀποστερείσθαι αὐτοὺς. προσαχθέντος δὲ τοῦ ἀνοσίου Τροφίμου, καὶ ἐμοῦ μὲν καταναγκάζοντος αὐτὸν, ὅπως θύσῃ, καὶ μὴ βουληθέντος, παρέπεμψα αὐτὸν τῇ σῇ καθοσιώσει, ὅπως εἰ μὲν θέλοιεν εὐγνωμονῆσαι πρὸς τα κελευσθέντα, ζωῆς ἀπολαύσῃ· εἰ δὲ μήγε, τῆς ζωῆς ἀποστερηθείῃ. ἔῤῥωσο. τῇ δε ἐξής ἡμέρᾳ ἦλθεν εἰρήναρχος λαβεῖν τὴν αναφορὰν παρὰ τοῦ βικαρίου· προσέταξε δὲ βικάριος ὑποδεθῆναι τὸν Τρόφιμον ὑποδήματα σιδηρὰ, ἔχοντα ἐσωθεν περόνας ὀξεῖς, παραγγείλας μὴ ὑπολυθῆναι αὐτὸν, ἔως ὅτου τῷ ἡγεμόνι παραστῇ. Παραλαβόντες δὲ τὸν Τρόφιμον ὅτε εἰρήναρχος καὶ καπλικλάριος· καὶ ὑποδήσαντες αὐτὸν τὰ ὑποδήματα, ὥδευσαν πρὸς τὸν ἡγεμόνα. δὲ τοῦ Χριστοῦ χάρις ἐπληθύνθη ἑπὶ τὸν ἅγιον αὐτοῦ μάρτυρα Τρόφιμον, ὥστε ἐκπλήττεσθαι πάντας, θεωροῦντας μὴ ἐνδίδοντα τὸν Τρόφιμον τοῦ προτρέχειν, αὐτὸν βαδίζοντα προθυμίᾳ, μήδ᾽ ὅλως αἰστανόμενον τῶν βασάνων. ἦν γὰρ ἐν τῇ ὁδῷ προφθάνων καὶ τοὺς ἵππους αὑτῶν· ὁδοπορήσαντες οὖν διὰ τριῶν ἡμερῶν, κατάγονται ἐν συναίδοις πόλει τῆς Φρυγίας, ἔνθα ἡγεμὼν διέτριβεν.

[7] Καὶ τῇ ἐξῆς εἰρήναρχος, καθεζομένου τοῦ ἡγεμόνος ἐπὶ τοῦ βήματος, εἰσελθὼν, ἐνεφάνισεν τὴν ἀναφορὰν τοῦ βικαρίου. ἀναγνοὺς δὲ ἡγεμὼν, ἐκέλευσεν παραχρῆμα σθῆναι τὸν Τρόφιμον. Δημήτριος βοηθὸς κομέντων εἶπεν· ἔστηκεν Τρόφιμος δέομαί σου· Διονύσιος ἡγεμὼν εἶπεν· σὺ εἶ λεγόμενος Τρόφιμος; Τρόφιμος εἶπεν· ἐγώ εἰμι δοῦλος τοῦ Θεοῦ· Διονύσιος ἡγεμὼν εἶπεν· οἶδας, ἄθλιε, ὅτι πολλοὶ διὰ τὸ ὄνομα τοῦτο τῆς ζωῆς ἀπεστερήθησαν; ὅθεν Θῦσον, ἵνα μὴ βασανισθεὶς, τὸ φέγγος τοῦ ἡλίου καταλείψῃς. Τρόφιμος εἶπεν· οὔτε σὲ ἐντραπήσομαι, οὔτε τὰς βασάνους σου, οὔτε τὸν πρόσκαιρον θάνατον φοβηθήσομαι· κατεφρόνησα γὰρ τοῦ σου θανάτου, ἐνδυσαμένος τὸν ἀθάνατον ἄνθρωπον. Διονύσιος ἡγεμὼν εἶπεν· τείναντες αὐτὸν ἐκ τεσσάρων, εὐτόνως τύπτετε τοῖς βουνεύροις, λέγοντες αὐτῷ· πείθου τοῖς βασιλέως προστάγμασιν· Τρόφιμος εἶπεν· ἐγὼ τὸν βασιλέα ἔχω τὸν μέλλοντα ἔρχεσθαι μετὰ φωτὸς ἀἳδίου κρῖναι ζῶντας καὶ νεκροὺς, καὶ ἀποδοῦναι ἑκάστῳ κατὰ τὰ ἔργα αὐτοῦ. Διονύσιος ἡγεμὼν εἶπεν· φείσασθε αὐτοῦ· ὡς δὲ ἐφείσαντο αὐτοὖ, διονύσιος εἰπεν· πρόσελθε, καὶ θῦσον τοῖς θεοῖς, πανάθλιε, καὶ ἀπελλάττου πολλῶν βασᾶνων, καὶ μεγίστης τιμωρίας. Τρόφιμος εἶπεν· ἐγὼ τὰς βασάνους σου οὐ φοβηθήσομαι· αἱ γὰρ βασάνοι σου πρόσκαιροι οὖσαι, ἐμὲ μὲν ὠφελοῦσιν, ἵνα παιδευόμενος μᾶλλον φοβηθῷ τὸν τῆς ἀληθείας Θεὸν, σὲ δὲ κατακρινοῦσιν εἰς τὴν αἰώνιον κόλασιν· Διονύσιος ἡγεμὼν εἶπεν· ἐνέγκαντες ὄξος καὶ σίνηπι μεμιγμένα, ἐγχέατε κατά τῶν μυκτήρων αὐτοῦ. Τρόφιμος εἶπεν· τὸ ὄξος καὶ τὸ σίνιπί σου ἐμοὶ μωρία εἰσὶν· οἱ γὰρ ὑπηρέται σου καταπαίζουσίν σοι.

[8] Διονύσιος εἶπεν· Προστάξατε αὐτὸν τῷ ξύλῳ, καὶ εὐτόνως βασανίσατε αὐτὸν, ξεόντες αὐτοῦ τᾶς πλευρὰς. ὡς δὲ ἐκρεμάσθη ἅγιος Τρόφιμος, Διονύσιος ἡγεμὼν εἶπεν· ἕως πότε ἄνθρωπε τιμωρῇς τὴν σεαυτοῦ ψυχὴν; ὡμολόγησον εἶξαι τοῖς βασιλεῦσι, καὶ κέρδησον τὰς βασάνους. Τρόφιμος εἶπεν· ἐγὼ οὐ τιμωρῶ τὴν ἐμαυτοῦ ψυχὴν· ἀλλὰ σώζω αὐτὴν, καθὼς γέγραπται· πολλαὶ αἱ θλίψεις τῶν δικαίων. ἐὰν οὖν ἐνταῦθα θλιβῶμεν, τὰ αἰώνια ἀγαθὰ κληρονομήσομεν· πιστὸς γὰρ ἐπαγγειλάμενος ἀποδοῦναι ἡμῖν, ὀφθαλμὸς ἐκ εἶδεν, καὶ οὖς οὐκ ἤκουσεν, καὶ ἐπὶ καρδίαν ἀνθρώπου οὐκ ἀνέβη, ὅσα ἡτοίμασεν Θεὸς τοῖς ἀγαπῶσιν αὐτόν. Διονύσιος εἶπεν· ποῖά ἐστιν ἀγαθὰ, ἡτοίμασεν Θεὸς ὑμῶν· Τρόφιμος εἶπεν· ἀνάπαυσιν καὶ σωτηρίαν, τρυφὴν παραδείσου καὶ στέφανον ζωῆς αἰωνίου, ἔνδομα ἀφθαρσίας καὶ κόσμον ἐνάρετον, φῶς ἀμίαντον, θρόνους δόξης, καὶ βασιλείαν οὐρανῶν· ταῦτά ἐστιν τὰ ἀγαθὰ, ἐπαγγείλατο ἡμῖν Θεὸς ἡμῶν. Διονύσιος ἡγεμὼν εἶπεν. θῦσον καὶ ἀπαλλάγηθι· οὐδὲν γὰρ σὲ ὠφελήσουσιν αἱ μυθυλογίαι αὕται. τίς γάρ ἐστιν ἀνελθὼν εἰς τὸν οὐρανὸν, καὶ κατελθὼν, ὃς ἐδήλωσεν τὰ ἐκεῖ ὄντα· Τρόφιμος εἶπεν· ἀλλὰ ἡμῖν αἱ γραφαὶ τοῦ Θεοῦ ἡμῶν δηλοῦσιν, καὶ πιστεύομεν· οὐ γάρ ἐστιν ψεύστης Θεὸς. ὅθεν χείρων σου γένομαι ἐνώπιον τοῦ βήματος Χριστοῦ, ἐὰν καταλείψας τὸν ζῶντα Θεὸν, λίθοις προσκυνήσω.

[9] Διονύσιος χολέσας εἶπεν· ξέσατε αὐτοῦ τὰς πλευρὰς, λέγοντες αὐτῷ· ἀπαλλάττου τῆς μωρίας. ὡς δὲ κατέφερον τὰς πλευρὰς αὐτοῦ, φωνῆς μήτε μιᾶς γινομένης, Διονύσιος ἡγεμὼν εἶπεν· οὐδεπὼ ἤσθου τῶν βασάνων; Τρόφιμος εἶπεν· ἐὰν σὺ αὐτοῦ καθεζόμενος αἰσθάνῃ ἀλγηδόνας, οὕτως κἀγὼ αἰσθάνομαι. Διονύσιος ἡγεμὼν εἶπεν· προσελθόντες ἕτεροι κυεστιονάριοι ξέσατε αὐτὸν ἐπὶ τὰ ἀντικνίμια. δὲ Τρόφιμος ἀναβλέψας εἰς τὸν οὐρανὸν, οὕτως εἶπεν· τῶν ἀβοηθήτων βοηθὸς, τῶν ἀσθενούντων ἰατρὸς, τῶν ἀμαρτωλῶν κριτὴς, τῶν χριστιανῶν βασιλεὺς, ἐπίβλεψον ἐξ οὐρανοῦ, καὶ ἴδε τὴν ταπείνωσίν μου, καὶ τὴν βίαν μου· ὅτι διὰ τὸ ὅνομά σου ταῦτα πάσχω· Διονύσιος ἡγεμὼν εἶπεν· ἐνέγκαντες ὄξος καὶ ἅλας βασιλικὸν, χρίσατε αὐτοῦ τὰς πλευράς· Τρόφιμος εἶπεν· μὰ τὸν Χριστὸν τὸν υἱὸν τοῦ Θεοῦ, οὐκ αἰσθάνεταί μου ψυχὴ οὐδὲ σὰρξ τῶν βασάνων σου· ἀλλ᾽ εἰ ἔχεις τι πλέον, ἐπινόησον· πιστεύω γὰρ τῷ Πατρὶ τοῦ Χριστοῦ μου, ὅτι καὶ βασανιζόμενος νικῶ σε, καὶ τὸν πατέρα σου τὸν σατανᾶν, τὸν ὑποβάλλοντά σοι καθ᾽ ἡμῶν ταῦτα· Διονύσιος ἡγεμὼν εἶπεν· καὶ τούτων χαλεπωτέρας βασάνους ἐπινοήσω τῷ σώματί σου. Τρόφιμος εἶπεν· ὅσα ἐὰν ἐννοηθῆς καὶ καυχήσῃ, ὑπαντῶ σου ταῖς κακίαις, αἷς ἐπινοεὶς· ἔστιν γὰρ ἐνδυναμῶν με Χριστός· Διονύσιος ἡγεμὼν εἶπεν. ἐνέγκαντες κανδέλας, προσάψατε αὐτοῦ ταῖς πλευραῖς· Τρόφιμος εἶπεν· ἀναπαύομαι ὅτι αἰκιζόμενος νικῶ σε διὰ τοῦ ὀνόματος τοῦ Χριστοῦ. εὐλογητος δὲ Θεὸς, καλέσας ἡμᾶς ἐπὶ τὴν ἐξέτασιν ταύτην, ἵνα τὸ ὄνομα αὐτοῦ ὁμολογήσωμεν ἐνώπιον τῶν ἀνσθρώπων. Διονύσιος ἡγεμὼν εἶπεν· κατενέγκατε αὐτὸν ἀπὸ τοῦ ξύλου· ὡς δὲ κατένεγκαν αὐτὸν, Διονύσιος ἡγεμὼν εἶπεν· τέως μέν ἀναληφθήτω ἐν τῷ δεσμωτηρίῳ, βληθεὶς εἰς τέσσαρα κεντήματα, ἕως ὅτου μειζότεραι βάσανοι ἐπισκευασθῶσιν αὐτῷ.

[Mota persecutione, Antiochiæ in Pisidia,] Imperante Probo cæsare, lex per totum orbem transmissa est. Legis vero tale erat argumentum. “Imperator Probus augustus, tribunitiæ potestatis, provinciarum præfectis & consiliis, & omnibus hanc legem videntibus, salutem. Cum multam pacem & stabilitatem per nos & deos obtineatis, obedite iis, quæ vobis mandamus, & studiosi estote contra religionem Christianorum, ut cogatis ipsos diis sacrificare: & si quidem parere velint, sacrificantes omni periculo solvatis. Si qui vero contradixerint, hos jubet divinitas nostra a, variis cruciatos tormentis, vita privari. Valete.” Ubi præsides per totam provinciam b mandata illa acceperant, relictis publicis necessitatibus, persecutioni Christianorum vacabant. Exorta itaque magna persecutione in toto orbe, multisque propter nomen Domini nostri Jesu Christi vita privatis, contigit, ut Antiochiæ in Pisidia Apollinis celebrarentur natalitia. Trophimus autem aliquis & Sabbatius, venientes ex terra peregrina, & ingredientes civitatem, viderunt fumum maximum in civitate, audiveruntque sonum organorum instrumentorumque musicorum, & summum ultro citroque cursitantium murmur, & alios aliter laudantes deos suos.

[2] Ut perspexit beatus Trophimus errorem satanæ, gemens & clamans, [apprehensi Trophimus & Sabbatius. Trophimus interrogatus] cum lacrymis dixit: O Deus seculorum! O Deus angelorum! O Filii tui dilecti Jesu Christi Pater! erue servos tuos ab omni errore. Adhuc eo loquente, concursus aurariorum c factus est: & comprehensos abduxerunt ipsos usque ad prætorium vicarii, acclamantes: Caste judex, procede ad tribunal contra sacrilegos istos. Ingrediens vero Selenius quis curiosus d, retulit vicario dicta aurariorum. Vicarius, non valens contradicere, sedit publice pro tribunali, sedensque dixit aurariis: Quid crimini datis hominibus illis? Illi vero dixerunt: Nobis deos laudantibus, Sacrilegi illi clamarunt, dicentes: Christe, erue servos tuos ab omni errore. At nos id audientes, apprehendimus illos, & stitimus clementiæ tuæ. Atticus Heliodorus vicarius dixit: Separate illos, & singulos mihi sistite. Ut vero Trophimum adduxerunt, Athamas adjutor commentariensis e dixit: Adstat Trophimus, rogo te f. Vicarius dixit: Quod tibi nomen? [Trophimus respondit g:] Nomine secundum carnem Trophimus vocor. Vicarius dixit: Cujus es conditionis? Trophimus dixit: Servus sum per peccatum; liber vero & nobilis per Christum. Vicarius dixit: Cujus es conditionis & religionis, impiissime? Trophimus dixit: Legistine mandata imperatoris? Trophimus dixit: Etiam legi. Vicarius dixit: Fac igitur, sicut præceperunt monarchæ; & sacrifica diis. Trophimus dixit: At non oportet nos obedire mandatis hominum peccatorum h & impiissimorum, quia Christiani sumus, servi Jesu Christi, magni Imperatoris.

[3] [tortusque variis modis, constantem] Vicarius dixit: Auferentes ipsi pallium, & extendentes ipsum ex quatuor partibus, nervis bubulis in eum utimini. Ubi ipsum extenderant, vicarius dixit: Ut quid tibi visum est, malum caput, monarchas blasphemare? Trophimus dixit: Non blasphemavi, sed veritatem dixi. Quis enim nescit, impiissimos esse, qui viventem Deum ignorant? Vicarius vero jussit ipsum verberari: & dum ipsum cædebant, dixit ad eum vicarius: Sacrifica, insensate: vides enim, sanguinem tuum humi defluere. Trophimus dixit: Si sanguis meus effundatur pro nomine Christi, anima mea non incidet in pœnam æternam, sicut scriptum est nobis: Expedit, ut pereat unum membrorum meorum, & non totum corpus meum mittatur in gehennam ignis. Vicarius dixit: Parcite ipsi; dicitque: Sacrifica, impie Trophime. Nisi id feceris, Erinio Dionysio i Phrygiæ Salutaris præfecto, vos transmitto, ut puniens vitam vobis eripiat. Trophimus dixit: Non solum si ad præsidem, sed etiamsi ad imperatorem nos transmiseris, numquam negabimus Dei nomen.

[4] [se præbet & carcere recluditur.] Vicarius dixit: Pendite illum, & latera ipsius fortiter radite. Ubi vero erat suspensus, vicarius dixit: Viden, versipellis, adstantes, qui tibi eximent intestina? Consenti igitur ad sacrificandum, & liberaberis. Trophimus dixit: Noli existimare, insanissime, te mihi terrorem minis tuis illaturum: neque enim puerulus sum, ut decipi valeam austeritate verborum humanorum. Vicarius dixit: Tangite latera ejus. Quando radebatur, nulla ejus vox audiebatur præter hanc: Christe, adjuva me servum tuum. Vicarius dixit: Scalpentes eum, ipsi dicite: Ubi est Christus tuus? Trophimus dixit: Mecum est, & mihi assistit: numquam enim servos suos deserit; sed adest illos adjuvans. Vicarius dixit: Parcite ipsi. Et dimiserunt illum. Dicit ei: Sacrificasne, Trophime, an alia etiam tormenta sustinere paratus es? Trophimus dixit: Non solum cruciari, sed etiam mori paratus sum pro nomine Domini mei Jesu Christi. Vicarius dixit: Hic quidem recipiatur in carcere, conjectus in nervum quatuor foraminum k. Adducatur vero alter.

[5] Athamas adjutor commentariensis dixit: Adstat Sabbatius, rogo te. Vicarius dixit: Non interrogo te, an Christianus sis; sed tuam dignitatem volo discere. Sabbatius dixit: Dignitas mea & nobilitas Christus est, Rex seculorum. Vicarius dixit: Colaphum impingite l, [Sabbatius, diutissime tortus, paulo post moritur.] dicentes ipsi: Alia pro aliis ne respondeas. Sabbatius dixit: Interrogasti me de dignitate: & dixi tibi omnem nobilitatem meam; cur irasceris? Vicarius dixit: Priusquam in punitionem & cruciatus incidas, sacrifica diis. Sabbatius dixit: Et mortem contemnere paratus sum, & injurias tormentorum sustentare propter Christum. Unde, si tibi placet tormenta inferre, torque. Ego enim execrando tuo dogmati repugno. Euschemon commentariensis dixit: Respondet, quia ipsi parcis, & contemnit tribunal tuum. Vicarius dixit: Suspendite eum in ligno. Quando suspensus erat, vicarius dixit: Consenti publice sacrificare, nec periculum feceris cruciatuum. Sabbatius dixit: Quod vis, hoc & fac. Spero enim in Patre Christi mei, me etiam tortum victoriam de te, & de diabolo, qui illa tibi suggerit, relaturum. Vicarius dixit: Ungularum ipsi inferte cruciatus. Ubi vero radebatur, vicarius dixit: Quare fles, impie? Sabbatius dixit: Non tibi ex voto accidat, imprudentissime, ut secundum animam fleam: nam hoc corpus lutum est & fluit. Postquam defecerant tortores m, disruptis jam ejus lateribus, præcepit vicarius alteri ordini, ut scalperet ipsum in ventre. Dum autem scalpebatur, dixit vicarius: Quid lucraris, miserrime, crucians animam tuam? Sabbatius dixit: Si pro Christi nomine punitus fuero, in die suprema requiem æternam consequar. Cum vero longo tempore raderetur, tortores defecerunt. Perspiciens igitur vicarius se nihil proficere, jussit ipsum dimitti. Eo autem dimisso, vicarius dixit: Nihil tibi profuit, miserrime, neque tibi opem tulit, quem confessus es. Accede igitur, & sacrifica: neque enim cedo tibi n. Non poterat respondere Sabbatius, quia animo vires defecerant: Erant enim & venter ejus & latera disrupta. Ubi vidit vicarius mori ipsum, jussit eum foras ejici. Ut vero elatus est, illa ipsa hora, sicut agnus innocens, tradidit spiritum. Egressus autem princeps o, nuntiavit vicario, obiisse Sabbatium.

[6] Dixit vero vicarius pricipi: Fac, paratus sit clavicularius p, [Trophimus mittitur Synnada,] ut impium Trophimum mittam ad præsidem Phrygiæ Salutaris. Fecit autem talem causæ relationem q: Vicarius præstantissimo præsidi Phrygiæ Salutaris salutem. Summa & spectabilis dominorum mundi potestas legem dedit omnibus sub sole positis, ut, qui religionis sunt Christianorum, diis sacrificent, aut vita priventur. Adducto autem impio Trophimo, & me quidem cogente ipsum ad sacrificandum, ipso vero nolente, transmisi eum ad tuam jurisdictionem, ut, si quidem bono animo mandata peragere voluerit, vita fruatur, sin minus, vitam amittat. Vale. Postridie venit irenarcha r, ut a vicario acciperet relationem causæ. Præcepit vicarius, ut indueretur Trophimus calceis ferreis, intus habentibus fibulas acutas, mandans, ut illis non exueretur, donec ad memoratum præsidem venisset. Acceperunt igitur Trophimum irenarcha & clavicularius; & posteaquam ejusmodi calceis eum induerant, iter instituerunt ad præsidem. At Christi gratia effusa est in sanctum ipsius martyrem Trophimum, ita ut obstupescerent omnes, cernentes nequaquam cedentem Trophimum in progrediendo, incedentem ipsum cum alacritate, & omnino cruciatum non sentientem: nam & equos ipsorum in via præcedebat. Itaque, instituto trium dierum itinere, perveniunt Synnada s urbem Phrygiæ, ubi degebat præses.

[7] Postridie irenarcha, præside sedente pro tribunali, ingressus monstravit causæ relationem vicarii. Lecta ea, præses jussit sisti continuo Trophimum. Demetrius adjutor commentariensis dixit: Adstat Trophimus: rogo te. [ibique rursum jussu Dionysii præsidis] Dionysius præses dixit: Tune es, qui vocaris Trophimus? Trophimus dixit: Ego sum servus Dei. Dionysius præses dixit: Nosti, miser, multos propter illud nomen vita privatos esse? Quare sacrifica, ne cruciatus, lumen solis relinquas. Trophimus dixit: Neque te curabo, neque cruciatus tuos, neque temporariam mortem formidabo: contemno enim mortem tuam, indutus hominem immortalem. Dionysius præses dixi: Extendentes ipsum ex quatuor partibus, fortiter verberate nervis bubalis, dicentes ipsi: Obedi imperatoris mandatis. Trophimus dixit: Ego Imperatorem habeo illum, qui venturus est cum lumine sempiterno ad judicandum vivos & mortuos, & dandum unicuique secundum opera sua. Dionysius præses dixit: Parcite illi. Ut vero pepercerunt ei, Dionysius dixit: Accede & sacrifica, miserrime, & liberare multis cruciatibus, & pœna maxima. Trophimus dixit: Ego cruciatus tuos non timebo: cruciatus enim tui temporarii mihi quidem prosunt, ut iis institutus magis timeam verum Deum; te vero condemnant ad pœnam sempiternam. Dionysius præses dixit: Ferte acetum & synapi simul mixta, & effundite in nares ipsius. Trophimus dixit: Acetum & synapi tuum mihi fatuitas est: nam tibi illudunt ministri tui.

[8] [variis modis cruciatur,] Dionysius dixit: Applicate eum ligno, ipsumque vehementer cruciate, scalpentes latera ejus. Ut suspensus erat sanctus Trophimus, Dionysius præses dixit: Quo usque animam tuam crucias, o homo? Fatere, cessurum te imperatoribus, & lucrare t cruciatus. Trophimus dixit: Ego non crucio animam meam; sed ipsam servo, sicut scriptum est: Multæ tribulationes justorum. Si ergo hic affligimur, æterna bona hereditate obtinebimus. Fidelis enim est, qui promisit daturum se nobis, quæ oculus non vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascenderunt, quæ præparavit Deus iis, qui diligunt illum. Dionysius dixit: Qualia sunt bona, quæ Deus vester præparavit? Trophimus dixit: Requiem & salutem, delicias paradisi & coronam vitæ æternæ, indumentum corruptioni non obnoxium & ornamentum præstantissimum, lumen purum, thronos gloriæ, & regnum cælorum. Hæc sunt bona, quæ annuntiavit nobis Deus noster. Dionysius præses dixit: Sacrifica & liberare: nihil enim tibi proderunt fabulæ istæ. Quis enim in cælum ascendit & rursum descendit, qui nuntiavit ea, quæ ibi sunt? Trophimus dixit: At nobis illa annuntiant Scripturæ Dei nostri, & credimus: neque enim est mendax Deus. Unde pejor fiam quam tu coram tribunali Christi, si, relicto Deo vivo, lapides adoravero.

[9] [& fortissimum se præbet.] Dionysius iratus dixit: Radite latera ejus, dicentes: Desiste a stultitia. Ubi vero cruciarunt ejus latera, nulla voce prolata, Dionysius præses dixit: Non sentis cruciatus? Trophimus dixit: Si tu sedens ibi dolores sentis; ita & ego sentio. Dionysius præses dixit: Accedentes alii tortores, radite ipsum in tibiis. Trophimus vero aspiciens in cælum, sic locutus est: O Adjutor eorum, qui carent auxilio! o infirmorum Medice! o peccatorum Judex! o Rex Christianorum, respice de cælo, & vide humilitatem meam, & vim mihi illatam, quoniam propter nomen tuum hæc patior. Dionysius præses dixit. Ferentes acetum & salem regium, fricate latera ejus. Trophimus dixit: Per Christum Filium Dei, non sensit anima mea neque caro cruciatus tuos. At, si quid habes ulterius, excogita. Credo enim Patri Christi mei, quod, etiam cruciatibus affectus, te sim victurus, & patrem tuum Satanam, qui ista tibi contra nos suggerit. Dionysius præses dixit: Et graviores hisce corpori tuo cruciatus excogitabo. Trophimus dixit: Quoscumque etiam excogitaveris & jactaveris, occurro malis, quæ cogitas: me enim Christus confortat. Dionysius præses dixit: Afferte candelas, & applicate ad latera ejus. Trophimus dixit: Requiesco, quia contumeliis affectus te superabo per Christi nomen. Benedictus Deus, qui ad hanc quæstionem nos vocavit, ut nomen ipsius confiteamur coram hominibus. Dionysius præses dixit: Dimittite ipsum e ligno. Postquam eum dimiserunt, Dionysius præses dixit: Interim quidem recipiatur carcere, injectus in quatuor nervi foramina, donec vehementiores in ipsum cruciatus præparentur.

ANNOTATA.

a Id est, dii nostri jubent. Erat Probus, ut dictum est in Commentario, in cultu falsorum deorum admodum superstitiosus. Hinc eorum auctoritate utitur contra Christianos.

b Vox ἐπαρχία significat præfecturam, aut provinciam, ut exposui. Forte tamen hic sumitur proimperio Romano; ut sensus sit per totum imperium.

c Aurarii sunt laudatores, sive adulatores, quales erant illi, qui falsorum deorum laudes celebrabant.

d Curiosus vox Latina est ad Græcos translata, ut & vox vicarius, multæque aliæ similes, quibus officia aut dignitates significabantur. Cum enim Græci subessent Romanis, coacti sunt uti vocibus Latinis ad officia designanda, quæ Græcis vocibus exprimere non poterant. Curiosorum autem varia erant officia, interque alia, ut nuntiarent principibus aut præfectis, si qua nova contigerant. Reos etiam aliquando adducebant, ut liquet ex Chrysostomo, qui a Curioso adductus est, dum in exsilium expellebatur, ut ipse scripsit ad Innocentium Papam. Plura de Curiosis videri possunt apud scriptores, qui agunt de officiis & dignitatibus imperii Romani, & in utroque Glossario Cangii.

e Commentariensis est unus ex custodibus carceris, qui captivorum nomina & delicta in commentarios referebat, & alia quædam curabat. At adjutor commentariensis videtur tantum esse servus illius aut adjutor, qui reos adducebat ignobiles, non nobiles aut senatores, ut infra patebit.

f Illud, δέομάι σου, licet tantum videatur vox salutantis, tamen a me expressum est rogo te. Eædem voces semper recurrunt in Actis probatissimis SS. Tarachi, Probi & Andronici apud Ruinartium, sed ibi in textu Latino illæ voces, ut plures aliæ, neglectæ sunt.

g Voces illæ: Trophimus dixit, in apographo nostro sunt omissæ, sed minime dubitandum, quin adfuerint.

h Nimirum, quando contra Deum aliquid præcipiunt, ut hic fiebat.

i Apud Metaphrastem vocatur Dionysius Perennius. Hic infra ubique Dionysius tantum. At hoc loco scribitur Ερινίῳ Διονύσῳ, pro Διονυσίῳ, quod nolui corrigere. De vero ipsius nomine nihil alibi invenio.

k Illum locum Metaphrastes sic exponit: Extenditur in quatuor foraminibus ligni ad torquendum comparati. Hoc quibusdam factum esse, docet Eusebius lib. 8 cap. 10 ita scribens: Quidam etiam post tormenta in nervo jacuerunt, pedibus ad quatuor usque foramina divaricatis, ita ut supini esse cogerentur, cum ob recentes plagarum cicatrices, quos toto corpore gerebant, stare omnino non possent. Apud Ruinartium in Actis SS. Tarachi, Probi & Andronici num. 2 idem, quod in Actis nostris, sed verbis parum mutatis, dicitur hoc modo: εἰς τέσσαρα κεντήματα αὐτὸν διατείνατε, per quatuor loca nervorum hunc extendite. Alias verti potest: per quatuor ligni aut nervi foramina hunc extendite. Omnibus porro consideratis, quæ varii scriptores maxima cum varietate de nervo protulerunt, rem ita concipio. Instrumentum erat ligneum, quod aliquando a materia lignum, sed frequentius nervus vocabatur, quia captivi eo constringebantur, sicut nervis. Nervus poterat solos constringere pedes, quando duo tantum habebat foramina; poterat & manus, quando quatuor foramina habebat, poterat & collum, dum quinque erant foramina. Alii ergo in nervo erant, solis pedibus per duo foramina divaricatis. Alii vero & manus per alia duo foramina trajicere cogebantur, ut de S. Trophimo hic dicitur. Certe molesta admodum sanctis Martyribus erat ea corporis positio, præsertim cum vulneribus & doloribus essent pleni. Erat tamen magis etiam crudelis vinctura, quando quintum accedebat foramen, per quod caput trajiciebatur, quoque collum continebatur.

l Vocem Græcam τουνδήσατε, quæ infra recurrit, nullibi reperire potui, ita ut, suspicio mihi inciderit, vocem esse Latinam tundo, ex quo formatum fuerit τουνδέω aut τουνδήζω. Quidquid sit, ex adjunctis utroque loco satis liquet, præcepisse vicarium, ut alapa percuteretur Sanctus. Nam judices Romani alapa passim compescere volebant reos, quos nimis credebant in loquendo liberos. Metaphrastes Latine habet: Judex autem libero Martyris responso arbitratus se esse extrema affectum contumelia, ei impingit alapam &c.

m Græce κυεστονάριοι, a voce Latina quæstionarius, quæ significat carnificem, torquentem eos, qui quæstioni sunt subjecti.

n Non cedo tibi, ait vicarius, quia Sanctus dixerat, se victoriam de eo relaturum.

o Princeps, vox Latina, ad Græcos etiam translata, significat eum, qui in re quapiam præcipuus est. Hic autem designat principem officii, qui præerat reliquis officialibus, & agenda disponebat. In Notitia imperii, quando recensetur officium, sive ministri omnes præfecti prætorio, proconsulum, comitum aut ducum, qui provinciis præerant, vicariorum, consularium, præsidum, semper primo loco inter ministros recensetur princeps.

p Vox Græca καπικλάριος, & Latina clavicularius, significat unum ex carceris custodibus, eum nimirum, cui commissæ erant claves. Aliqui confundunt commentariensem & clavicularium, fortasse quia in minoribus civitatibus utrumque officium idem homo obibat; at distincta fuisse officia, hæc Acta clare insinuant.

q Vox Græca ἀναφορὰ apud jurisconsultos significat relationem causæ, quando reus ad alium judicem transmittitur, ut hic fit.

r Εἰρήναρχος Latine Irenarcha, erat magistratus inferioris ordinis, ad concordiam servandam constitutus. Nam tumultus debebant compescere irenarchæ, & delinquentes capere, & ad judicem perducere. Videri potest Pitiscus in Lexico antiquitatum Romanarum, ubi de irenarchis plura suggerit.

s De Synnadis, apud scriptores ecclesiasticos frequenter Synadis, jam locutus sum in Commentario num. 14.

t Sic habent Græca ad litteram. Sensus est: Lucrare cessationem cruciatuum.

CAPUT II
Dorymedon senator Trophimum invisit: Christum confessus, capitur, & graviter torquetur: Trophimus rursum cruciatur: Martyres feris objecti, his parcentibus, capite minuuntur.

Ἅμα δὲ τὸ ἀπενεχθῆναι τὸν μακάριον Τρόφιμον ἐν τῷ δεσμωτηρίῳ, Δορυμέδων τις, πρῶτος τοῦ βουλευτηρίου, ἀνὴρ εὐσεβὴς καὶ φοβούμενος τὸν Θεὸν, εἰσελθὼν ἐν τᾦ δεσμωτηρίῳ, ἀνέψυχεν τὸν μακάριον Τρόφιμον ἐκ τῶν βασάνων, παραγγείλας αὐτῷ ποιεῖσθαι πᾶσαν τὴν ἐπιμέλειαν, ὥστε ἀγάλλεσθαι τὸν μακάριον Τρόφιμον ἐπὶ τῇ ἐπιμελείᾳ Δορυμέδοντος· ἡμερῶν δέ τινων διελθουσῶν, ἐγένετο γενέθλια ἐπιτελεῖσθαι ἐν τῇ συναδέων πόλει τῶν Διοσκούρων· καὶ ἀπέστειλεν ἡγεμὼν ἐπὶ τὸ βουλευτήριον κούρσωρα, λέγων· δεῦτε κατὰ τὸ πρόσταγμα τοῦ βασιλέως, συνθύσατε ἡμῖν. καὶ ἀπῆλθον σὺν αὐτῷ πάντες εἰς τὸ πραιτώριον τοῦ ἡγεμόνος. ἀποκριθεὶς δὲ ἡγεμὼν, εἶπεν· ποῦ ἐστιν Δορυμέδων, πρῶτος τοῦ βουλευτηρίου; οἱ δὲ ἔφησαν, μὴ ἑωρακέναι αὐτὸν τῇ ἡμέρᾳ ἐκείνῃ. δέ ἡγεμὼν ἀπέστειλε κούρσωρα, λέγων· εἰπὲ Δορυμέδοντι τῷ πολιτευομένῳ· ἐλθὼν σύνθυσον ἡμῖν κατὰ τὸ πρόσταγμα τῶν αὐτοκρατόρων· δὲ κούρσωρ, εὑρὼν τὸν Δορυμέδοντα, ἀνήγγειλεν αὐτῷ τὰ ὑπὸ τοῦ ἡγεμόνος λεχθέντα· δὲ Δορυμέδων εἶπεν· ἀπελθὼν εἰπὲ τῷ ἡγεμόνι· τάδε λέγει Δορυμέδων· ἐγὼ χριστιανός εἰμι, βουλευτὴς τῆς πόλεως τοῦ Χριστοῦ, ἐν ᾗ πᾶσα ἀξία καὶ εὐγένεια τυγχάνει· οὐ δύναμαι οὖν ἐκεῖνον καταλεῖψαι τὸν ἄρχοντα τῆς βουλῆς, καὶ ἀνθρώπων προστάγμασιν ὑπακούειν· οὔτε γὰρ δίκαιόν ἐστι, οὔτε ὅσιον, καταλεῖψαι τὸν ζῶντα Θεὸν, καὶ δαιμονίοις νεκροῖς προσκυνεῖν. δὲ Κούρσωρ ἀπελθὼν, ἐδήλωσεν πάντα ταῦτα τῷ ἡγεμόνι. Θυμωθεὶς δὲ ἡγεμὼν, ἔπεμψεν ἐπὶ αὐτὸν σιγγουλαρίους, παραγγείλας αὐτοῖς ἐν τάχει αὐτὸν ἆξαι πρὸς αὐτόν.

[11] Ὡς δὲ ἀπήγαγον αὐτὸν πρὸς αὐτὸν, εἶπεν αὐτῷ ἡγεμὼν· ποίας ἕνεκεν προφάσεως, δεύτερον ἀποστείλαντός μου πρὸς σὲ, οὐκ ἤρχου; Δορυμέδων εἶπεν· ἐπειδὴ ἐπὶ πρόσταγμα ἀσεβείας ἐκάλεις με, διὰ τοῦτο οὐκ ἠρχόμην. Διονύσιος εἶπεν· ἀσέβειά ἐστιν, ἐάν τις προσκυνῇ τοῖς θεοῖς; Δορυμέδων εἶπεν· οὐ μόνον ἀσέβεια καὶ ἁμαρτία, ἀλλὰ καὶ θάνατος αἰώνιος τὸ ἐγκαταλεῖψαι Θεὸν ζῶντα, καὶ κτίσμασιν ἀνθρώπων προσκυνεῖν, καθῶς γέγραπται· ὅτι πάντα τὰ εἴδωλα τῶν ἐθνῶν ἀργύριον καὶ χρυσίον, ἔργα χειρῶν ἀνθρώπων· στόμα ἔχουσιν, καὶ οὐ λαλήσουσιν· ὀφθαλμοὺς ἔχουσι, καὶ οὐκ ὄψονται· ὦτα ἔχουσι, καὶ οὐκ ἀκούσουσι· ῥῖνας ἔχουσι, καὶ οὐκ ὀφρανθήσονται· χεῖρας ἔχουσι, καὶ οὐ ψηλαφήσουσι· πόδας ἔχουσι, καὶ οὐ περιπατήσουσιν, οὒ φωνήσουσιν ἐν τῷ λάρυγγι αὐτῶν. ὅμοιοι αὐτῶν γένοιντο οἱ ποιοῦντες αὐτὰ, καὶ πάντες οἱ πεποιθότες ἐπ᾽ αὐτοῖς. Διονύσιος ἡγεμὼν εἶπεν· τὴν σήμερον γενέσθο ὑπὸ φρουρὰν ἕως τῆς αὔριον, ἵνα γνῷ περὶ ποίας προφάσεως ἀκαίρου τὴν ἔνστασιν ταύτην ἐποιήσατο. ὡς δὲ τῇ ἡμέρᾳ ἐκείνῃ ἔθυσεν ἡγεμὼν τοῖς δαιμονίοις, τῇ ἑξῆς ἐκαθέσθη πρὸ τοῦ βήματος· καὶ καλέσας τὸ βουλευτήριον, εἶπεν αὐτοῖς· νῦν ἀπελθόντες, νουθετήσατε αὐτὸν, μάλιστα ὅτι καὶ νεώτερός ἐστιν. οἱ δὲ ἀπελθόντες, ἤρξαντολέγειν αὐτῷ· ποίαν μανίαν οἱ θεοί σε ἐπότισαν, ἵνα τοῦτο τὸ ἀτόπημα διαπράξῃ; ὁρκίζομέν σε τοὺς θεοὺς, μὴ τελῄσῃς ἐνυβρίσαι τὸν ἀξίαν τοῦ βουλευτηρίου· ἀλλ᾽ εὐγνομόνως ἄπελθε, καὶ θῦσον, ἵνα μὴ καὶ ἡμεῖς γέλῳς ἐσώμεθα ταῖς ἄλλαις πόλεσιν. δὲ Δορυμέδων ἀπεκρίνατο αὐτοῖς, λέγων· ἀπόστητε ἀπ᾽ ἐμοῦ σύμβουλοι σκότους, καὶ πυρὸς αἰωνίου κληρονόμοι. εἰ γὰρ ἐγινώσκετε τὸν τῆς ἀληθείας Θεὸν, ἆρα ἠνεσχόμην ὑμῶν συμβουλευόντων μοι ἐπὶ τὰ ἀγαθὰ. μὰ τὸν στέφανον τοῦ Χριστοῦ, οὐκ ἀνάσχομαι ὑμῶν, οὐδὲ φοβηθήσομαι αἰκισμοὺς ἀνθρωπίνους, οὐδὲ θύσω δαιμονίοις. οἱ δὲ ἀπελθόντες, ἀπήγγειλαν ταῦτα τῷ ἡγεμόνι.

[12] Ἀκούσας δὲ ἡγεμὼν ταῦτα, εἶπεν τῇ τάξει· ἐξενεχθήτω τὸ βουλογράφιον συναδέων· ὡς δὲ ἠνέχθη, Διονυσίος ἡγεμὼν εἶπεν· γενέσθω ἀνόσιος Δορυμέδων ἀπόβουλος· οὕτως γὰρ αὐτῷ πρέπει· τοῦτον γὰρ οἱ αὐτοκράτορες ἐτίμησαν· αὐτὸς δὲ ὑπερηφανεύσατο τοὺς δεδοκότας αὐτῷ τὸν εὐγένειαν· ὅθεν διὰ τοῦ βοητοῦ τῶν κομέντων, ὡς δήμιος, εἰσαχθήτω. Δωμήτριος βοητὸς κομέντων εἶπεν· ἔστηκεν Δορυμέδων, δέομαί σου· Διονύσιος ἡγεμὼν εἶπεν· ἀνάξιε καὶ ἀνόσιε, τί ἐνθυμηθεὶς τῇ χθὲς ἡμέρᾳ, ἐνέστης μὴ τελήσας πειθαρχῆσαι τοῖς προστάγμασι τοῦ βασιλέως; Δορυμέδων εἶπεν· καλῶς με ἀνάξιον καλεῖς· τῆς γὰρ τοιαύτης ἀξίας ἀνάξιος τυγχάνω· ὅτι ἐμὴ ἀξία ἐν οὐρανοῖς ἐστιν. ὅθεν γένομαι ἀνάξιος τοῦ Χριστοῦ, ἐὰν φοβηθῶ τὰς ἀπειλάς σου καὶ δαιμονίοις προσκυνήσω. Διονύσιος ἡγεμὼν εἶπεν· τουνδήσατε αὐτὸν, λέγοντες αὐτῷ· μὴ μετὰ θράσους καὶ ἀλαζονείας ἀποκρίνου. Δορυμέδων εἶπεν· τὸ ἐμὸν θράσος Χριστός ἐστιν, δι᾽ ὃν καὶ παῤῥησιαζόμενος ἀποκρίνομαι· οὐ γὰρ ἐγώ εἰμι λαλῶν, ἀλλὰ τὸ Πνεῦμα τὸ ἅγιον τὸ λαλοῦν ἐν ἐμοὶ. Διονύσιος ἡγεμὼν εἶπεν· μὰ τὸν Ασκληπιὸν, ἀνόσιε, εἰμή μοι πεισθῇς, βασανίσας σε εὐτόνως, θηρίοις παραβαλῶ εἰς ἐπίδειξεν ταῦτης τῆς πόλεως. Δορυμέδων εἶπεν· μὰ τὸν Χριστὸν, τὸν βασιλέα τῶν αἰώνων, οὐδὲν ὠφελήσεις βασανίζων με, οὐδὲ νικήσεις με διὰ τῶν ἀπειλῶν σου· γὰρ Χριστός μου, ᾧ λατρεύω, βοηθεῖ μοι.

[13] Διονύσιος ἡγεμὼν εἶπεν· πυρώσαντες ὀβελίσκους, τὰς πλευρὰς αὐτοῦ καταφλέξατε. Δορυμέδων εἶπεν· Χριστὲ Ιησοῦ, παρασκευάσθητι πρὸς τὴν τούτων ἀφροσύνην, καὶ ἐλθὲ εἰς τὸ βοηθήσαι μοι, ἵνα, ἐμοῦ καρτερήσαντος, γνῶσι πάντες οὗτοι, ὅτι σὺ εἶ Θεὸς μόνος, καὶ οὐχ ἕτερος. Διονύσιος ἡγεμὼν εἶπεν· κρεμάσατε αὐτὸν ἐπὶ τοῦ ξύλου, καὶ ἐπαγάγετε αὐτῷ βασάνους, ἵνα ἴδωμεν εἰ ἔρχεται Χριστὸς βοηθῆσαι αὐτῷ· Δορυμέδων εἶπεν· καὶ ἐβοήθησέν μοι, καὶ βοηθεῖ μοι ἕως τέλους, ἵνα σοι δείξω ὅτι μάταιος ὣν ματαίοις προσκυνεῖς. Διονύσιος ἡγεμὼν εἶπεν· ξέσατε αὐτὸν ἐπὶ τὰς πλευρὰς, λέγοντες αὐτῷ· μὴ ἀτίμαζε τούς σε τιμήσαντας. Δορυμέδων εἶπεν· ἐμὴ τιμὴ καὶ ἀξία Χριστός ἐστιν, ὃν καὶ τιμῶ καὶ τιμήσω ἕως τέλους. γὰρ ἀξία αὕτη πρόκαιρος μᾶλλον με βλάψει, καὶ οὐδέν με ὠφελήσει. Διονύσιος ἡγεμὼν εἶπεν· ξέσατε αὐτοῦ τὰς πλευρὰς, λέγοντες αὐτῷ· μὴ εὐθέως ἀντιτασσόμενος φθέγγου. Δορυμέδων εἶπεν· μὰ τὸν Χριστόν τὸν υἱὸν τοῦ Θεοῦ, ἕως οὗ ψυχή μου ἐστὶν ἐν ἐμοὶ· οὐ μὴ σιοπήσω ἕνα λόγον πρὸς τὴν ἀφροσύνην σου ἀντιτασσόμενος. Διονύσιος ἡγεμὼν εἶπεν· κατενέγκαντες αὐτὸν ἀπὸ τοῦ ξύλου ἐπιστήσατε αὐτὸν ἐπὶ ἄνθρακας ζέοντας. Δορυμέδων εἶπεν· καὶ τῷ πρωῒ εἶπον, καὶ νῦν λέγω, ὅτι οὐδὲν ὠφελήσεις βασανίζων με· δυνατὸς γάρ ἐστιν Χριστὸς δι᾽ ἐμου νικῆσαι τὴν μανίαν σου. Διονύσιος ἡγεμὼν εἰπεν· τίλλετε αὐτοῦ τὴν κεφαλὴν καὶ τὸν πώγωνα, λέγοντες αὐτῷ· οἱ ἀτιμάζοντες τοὺς αὐτοκράτορας, οὕτω πάχουσιν· Δορυμέδων εἶπεν· μὰ τὸν Χριστὸν τὸν υἱὸν τοῦ Θεοῦ τὸν δυνάμενον ἀλλάξαι τὸν καιρὸν τοῦτον, ἐὰν καὶ χείρω μοι ποιήσεις τούτων, οὐ μὴ ἀρνήσομαι τὸ ὀνομα αὐτοῦ, οὐδὲ μὴ ἐγκαταλείψω αὐτὸν, ἕως τοῦ θανάτου μου· Διονύσιος ἡγεμὼν εἶπεν· ἀναληφθήτω ἐν τῷ δεσμωτηρίῳ, ἵνα τῇ αὕριον ημέρᾳ θηριομαχήσῃ, καὶ δι᾽ αὐτοῦ πάντες οἱ τῆς θρησκείας ταύτης φοβηθῶσιν.

[14] Παραστήτω δὲ ἕτερος, παραπεμφθεὶς παρὰ τοῦ βικαρίου. Δημήτριος βοηθὸς κομέντῳν εἶπεν· ἔστηκεν Τρόφιμος, δέομαί σου· Διονύσιος ἡγεμὼν εἶπεν· πείσθητι, Τρόφιμε, καὶ θῦσον, εἴξας τοῖς προσταγμασι τῶν αὐτοκρατόρων. Τρόφιμος εἶπεν· ἐγὼ ἔπεισα ἐμαυτὸν, ἵνα ὥσπερ χριστιανὸς ἐγεννήθην, οὕτω καὶ ἀπαλλάξω τοῦ ματαίου βίου τούτου. Διονύσιος ἡγεμὼν εἶπέν· εἰδὼς ἔσω, ὅτι, ἐὰν μὴ θύσῃς, θηρίοις σε κατάβρωμα παραδώσω μετὰ τοῦ ὁμοίου σου Δορυμέδοντος. Τρόφιμος εἶπεν· οὐ μόνον θηρίοις, ἀλλὰ καὶ πυρὶ ἐὰν παραδώσῃς ἡμᾶς, οὐ μὴ ἀρνησώμεθα τὸν Θεὸν, οὐδὲ μὴ καταιχύνωμεν τὴν χάριν τῶν χριστιανῶν· τίς γὰρ ἡμῶν ὠφέλεια ἔσται, ἐὰν φοβηθέντες ἀνασχόμεθά σου; κ᾽ ἂν ὀλίγον γὰρ ἐπιβιώσωμεν χρόνον, καὶ τοῦτο γέλως ἑσώμεθα, καὶ μετέπειτα τῇ γεέννῃ τοῦ πυρὸς παραπεμφθείημεν. μὰ τὸν σταυρὸν τοῦ Χριστοῦ· οὐ μὴ φοβηθῶ, οὐδὲ μὴ θύσω δαιμονίοις, οὐδὲ ἐγκαταλείψω ζῶντα Θεόν. Διονύσιος ἡγεμὼν χολέσας εἶπεν· κρεμάσατε αὐτὸν. ὡς δὲ ἐκρεμάσθη, εἶπεν πάλιν ἡγεμὼν· ποίας ἕνεκεν αἰτίας προφάσεως, ἀνόσιε, οὐ θέλεις θῦσαι τοῖς θεοῖς; οἱ θεοὶ ἡμῶν ἥττονες τοῦ Θεοῦ σου εἰσὶν; οὐχ ὁρᾶς οἱας ἐνεργείας ποιοῦσιν, καὶ προγνώσεις οἵας λέγουσιν; Τρόφιμος εἶπεν· μὴ πλανῶ, ἀφρονέστατε· ταῦτα γὰρ πάντα μῦθοι εἰσὶ, καὶ ἀνθρώπων κατασκευάσματα· οὐδεὶς γάρ ἐστι προγνώστης, εἰ μὴ τῆς ἀληθείας Θεὸς, καθὼς γέγραπται ἡμῖν· οὗτοι δὲ οἱ θεοί σου ἔσωθεν μέν εἰσι πηλὸς, ἔξωθεν δὲ χαλκοὺς· καὶ οὐ βεβιώκασιν οὐδέποτε. Διονύσιος ἡγεμὼν εἶπεν· δεῖξον ἡμῖν τὰς γραφὰς ὑμῶν, ἵνα καὶ ἡμεῖς ἀναγνῶμεν, καὶ γνῶμεν, τὶς Θεὸς ὑμῶν, καὶ ποῖα δύναμις αὐτῶν * ἐστιν. Τρόφιμος εἶπεν· ἄνοιξον τὴν καρδίαν, καὶ εὑρήσεις τὰ λόγια τοῦ Κυρίου μου. Διούσιος ἡγεμὼν εἶπεν· ξέσατε τὰ πέλματα αὐτοῦ, λέγοντες αὐτῷ· καθὼς οἱ βασιλεῖς προσέταξαν, οὕτως ποιεῖτε καὶ μὴ περισσαφρονεῖτε. Τρόφιμος εἶπεν· ὑμεῖς περισσαφρονεῖτε· οἱ γὰρ τὸν Θεὸν τὸν ἐν ἀρχῇ ὄντα καταλιπόντες, καὶ τὰ ἔργα τὰ ἴδια προσκυνοῦντες, περισσαφρονεῖτε· εἰ γὰρ ὑμεῖς λαβόντες ξύλα καὶ λίθους γλύψαντες ἐποιήσατε ὁμοιώματα ἀνθρώπων καὶ προσκυνεῖτε αὐτοῖς, σποδὸς ἐπίνοια ὑμῶν, καὶ ξύλου σαθρότερος βίος ὑμῶν. Διονύσιος ἡγεμὼν εἶπεν· κατενέγκατε ἀπὸ τοῦ ξύλου, καὶ ὀβελίσκοις πεπυρωμένοις ὀφθαλμοὺς αὐτοῦ ἐκκεντήσατε. Τρόφιμος εἶπεν· εὐλογητὸς Θεὸς πατὴρ τοῦ Κυρίου ἡμῶν Ιησοῦ Χριστοῦ, ὅτι κατηξίωσέν με ὑπὲρ τοῦ ὄνόματος αὐτοῦ τοὺς ὀφθαλμούς μου ἐκκεντηθῆναι. Διονύσιος ἡγεμὼν εἶπεν· ἀναληφθήτω ἐν τῷ δεσμωτηρίῳ· καὶ ἀναστὰς ἀπὸ τοῦ βήματος, ἀπῆλθεν ἐν τῷ πραιτωρίῳ, εἶπων τῷ Πρίγκιπι· βούλομαι τῇ αὔρίον ἡμέρᾳ κυνήγια θεωρήσαι, καὶ τοὺς ἀνοσίους ἐκείνους δημοσίᾳ τιμωρήσασθαι.

[15] Καὶ ἀναστὰς, ἀπῆλθεν ἐν τῇ ἀρίνᾳ, προστάξας καὶ τοῦς μάρτυρας τοῦ Θεοῦ ἀχθῆναι. καθίσαντος δὲ αὐτοῦ ἅμα τῷ ὄχλῳ, ἐκέλευσεν τοὺς ἁγίους ἀχθῆναι. εἰσαχθέντων δὲ αὐτῶν ἐν τῷ σταδίῳ, ὑπογράφει ἡγεμὼν ὑπογραφὴν ἀθεότητος ἐπιφερομένην αὐτοῖς τὴν ἀπόφασιν· καὶ ἀπολύεται ἐπ᾽ αὐτοὺς ἄρκτος δεινοτάτη, ἥτις ἐξελθοῦσα, δρομαῖα γενομένη, προσεκύνησε τοῖς ποσὶν τοῦ ἁγίου Δορυμέδοντος. δὲ Δορυμέδων ἐπιλαβόμενος τῶν ὠτίων τῆς ἄρκτου, εἷλκεν αὐτὴν, ὅπως θυμωθεῖσα τοῦ ζῆν ἀπαλλάξῃ· δὲ ἄρκτος h, ὡς ἄρνιον ἄκακον, ἐσύρετο μὴ ἀντιτείνουσα. θυμωθεὶς δὲ ἡγεμὼν, ἐκέλευσεν ἕτερον θηρίον ἀπολύεσθαι· οἱ δὲ ἀπέλυσαν ἐπ᾽ αὐτοὺς πάρδον θηλείαν δεινοτάτην, ἤτις ἐξελθοῦσα, τοῦ ἁγίου Τροφίμου τοὺς μώλωπας περιέλιχεν. θαυμάζοντος δὲ τοῦ ὄχλου παντὸς ἐπὶ τοῖς γινομένοις, παρδοθηλεία ἀναστάσα, ἀπῆλθεν εἰς τὸν ζωγρὸν, μὴ ἀδικήσασα τοὺς ἁγίους. Θυμωθεὶς δὲ ἡγεμὼν, καὶ τὸν ἐπιστάτην τῶν θηρίων βουνευρίσας, προσέταξεν ἕτερον θηρίον ἀπολύεσθαι. δὲ διὰ τὸν φόβον τοῦ ἡγεμόνος ἀπέλυσεν λέοντα χαλεπὸν πάνυ. τοῦ δὲ λεόντος μὴ βουλομένου ἐξελθεῖν ἀπὸ τοῦ ζωγροῦ, προσφωνητὴς ἐξῆλθεν, καὶ προσεφώνει τὸν λεόντα ἐξελθεῖν ἐπὶ τοὺς ἁγίους μάρτυρας. δὲ λἐων ἐξελθὼν, τῶν μὲν ἁγίων οὐχ ἥψατο, τὸν δὲ λουδάριον καταλαβὼν ἀνεῖλεν· καὶ εὐθέως ὑποστρέψας εἰς τὸν ζωγρὸν εἰσῆλθεν. δὲ ἡγεμὼν μὴ εἰδὼς, πράξει, θυμῷ τοῦ σατανᾶ ληφθεὶς, ἐκέλευσε δυσὶ κυεστιοναρίοις κατελθεῖν, καὶ τὰς κεφαλὰς τῶν ἁγίων μαρτύρων ἀποτεμεῖν· καὶ οὕτως οἱ μακάριοι μάρτυρες ἐν Χριστῷ ἐκοιμήθησαν, ἐν τῇ ἱερᾷ Συναδέων πόλει, τῇ προδεκατεσσάρων καλανδῶν ὀκτωβρίων, τοῦτ᾽ ἐστιν μηνὶ σεπτεμβρίῳ ιη᾽, βασιλεύοντος τοῦ Κυρίου ἡμῶν Ιησοῦ Χριστοῦ, ᾧ δόξα καὶ τὸ κράτος, τιμήτε καὶ προσκύνησις, ἅμα τῷ ἀνάρχῳ Πατρὶ καὶ τῷ ζωοποίῳ Πνεύματι, νῦν καὶ ἀεὶ καὶ εἰς τοὺς αἰῶνας τῶν αἰώνων. ἀμήν.

[S. Dorymedon Trophimum solatus, recusat adesse festo gentilium,] Quo tempore B. Trophimus abducebatur ad carcerem, Dorymedon primarius senator, vir pius & timens Deum, ingrediens in carcerem, recreabat beatum Trophimum ex cruciatibus, promittens, se omnem de eo curam habiturum, ut exsultaret beatus Trophimus ob sollicitudinem Dorymedontis. Elapsis vero aliquot diebus, celebrata sunt in urbe Synnadorum natalitia Castoris & Pollucis a, misitque præses cursorem ad senatum, dicens: Venite secundum mandatum imperatoris, & mecum sacrificate. Abierunt cum illo omnes ad prætorium præsidis. Præses vero dixit: Ubi est Dorymedon, primus in senatu? Illi responderunt, quod ipsum eo die non vidissent. At Præses misit cursorem, dicens: Dic Dorymedonti reipublicæ administro, ut veniat nobiscum sacrificaturus secundum præceptum monarcharum. Cursor invento Dorymedonti nuntiavit dicta præsidis. Dorymedon vero reposuit: Abi, & dic præsidi: Hæc dicit Dorymedon: Ego Christianus sum, senator civitatis Christi, quæ omni ornata est dignitate & nobilitate. Nequeo igitur relinquere istum senatus præsidem, & hominum mandatis obedire. Nam neque justum est neque sanctum, relinquere Deum viventem, & dæmonia mortua adorare. Abiit cursor, omniaque ista præsidi nuntiavit. Iratus præses, misit ad ipsum singularios b, præcipiens illis, ut eum velociter ad se perducerent.

[11] [eaque occasione Christianum se professus, blanditiis,] Ubi ipsum adduxerant, dixit ad eum præses: Cujus prætextus gratia, bis ad me vocatus, non venisti? Dorymedon dixit: Quia ad impium mandatum me vocasti: ideo non veni. Dionysius dixit: Impietasne est adorare deos? Dorymedon dixit: Non solum impietas & peccatum, sed etiam mors æterna est, relinquere Deum viventem, & opera hominum adorare, sicut scriptum est, quia omnia “simulacra gentium argentum & aurum, opera manuum hominum. Os habent, & non loquentur: oculos habent, & non videbunt: aures habent, & non audient: nares habent, & non odorabunt: manus habent, & non palpabunt: pedes habent, & non ambulabunt: non clamabunt in gutture suo. Similes illis fiant, qui faciunt ea, & omnes qui confidunt in eis.” Dionysius præses dixit: Hodie maneat sub custodia c usque in diem craftinum, ut intelligam, quo prætextu importuno illa fecerit. Postquam illo die dæmoniis sacrificaverat præses; postridie sedit pro tribunali, advocatisque senatoribus dixit: Nunc ite, hortamini illum, maxime quia junior est. Illi vero abierunt, cœperuntque ad ipsum dicere: Quo furore dii te potarunt, ut faceres rem adeo absurdam? Adjuramus te per deos: dignitatem senatus injuria ne afficias; sed vadas æquo animo & sacrifices, ne & nos ludibrio simus aliis civitatibus. Dorymedon vero eis respondit, dicens: Discedite a me consiliarii tenebrarum, & ignis æterni hæredes. Si cognosceretis verum Deum, paterer vos ad bona hortantes. Per Christi coronam, non patior vos; neque formidabo humanas contumelias, neque sacrificabo dæmoniis. Illi vero abeuntes, præsidi illa ipsa nuntiarunt.

[12] His auditis, præses dixit officio: Afferatur liber senatus Synnadorum. [minis, contumeliis, cruciatibus tentatus,] Eo allato, Dionysius præses dixit: Impius Dorymedon excidat dignitate senatoria: sic illi congruit: nam monarchæ eum honorarunt. Ipse vero superbe contempsit illos, qui dederunt nobilitatem. Quare per adjutorem commentariensem, ut plebeius, introducatur. Demetrius adjutor commentariensis dixit: Adstat Dorymedon, rogo te. Dionysius præses dixit: Indigne & impie, quid heri animo concepisti, ut pertinaciter nolueris obedire mandatis imperatoris? Dorymedon dixit: Pulchre me indignum vocas, cum tali dignitate sim indignus, quia dignitas mea in cælis est. Unde Christo indignus fio, si timeam minas tuas, & dæmoniis sacrificem. Dionysius præses dixit: Percutite ipsum, dicentes: Ne respondeas cum audacia & arrogantia. Dorymedon dixit: Audacia mea Christus est, propter eum cum libertate respondeo. Neque enim ego sum, qui loquor; sed Spiritus sanctus est, qui loquitur in me. Dionysius præses dixit: Per Æsculapium, impie, nisi mihi morem gesseris, vehementer cruciatum feris projiciam, in exemplum hujus civitatis. Dorymedon dixit: Per Christum Regem seculorum, cruciando me nihil proficies, neque vinces me comminationibus tuis: Christus enim, cui servio, adjuvat me.

[13] Dionysius præses dixit: Obeliscos igne candentes facite, [fortissime se gerit.] & latera ejus comburite. Dorymedon dixit: Christe Jesu, paratus esto ad horum insipientiam, & veni ad opem mihi ferendam, ut, me tolerante, hi omnes cognoscant, te solum esse Deum, & non alterum. Dionysius præses dixit: Suspendite eum in ligno, & inferte ipsi cruciatus, ut videamus, an veniat Christus ad eum adjuvandum. Dorymedon dixit: Et opem mihi præstitit & præstat usque ad finem, ut tibi ostendam, vanum te esse, & vanis servire. Dionysius præses dixit: Radite ejus latera, dicentes: Ne contumelia afficias eos, qui te honorarunt. Dorymedon dixit: Honor & dignitas mea Christus est, quem honoro & honorabo usque ad finem. Nam dignitas illa temporaria potius mihi nocebit, & nihil mihi proderit. Dionysius præses dixit: Radite ejus latera, dicentes: Ne cito obloquaris. Dorymedon dixit: Per Christum Dei Filium, quamdiu anima mea in me est, non tacebo unum verbum amentiæ tuæ oppositum. Dionysius præses dixit: Dimittite eum de ligno, & constituite supra carbones ignitos. Dorymedon dixit: Et ante dixi, & nunc dico, nihil te lucraturum cruciando me: potest enim Christus per me vincere insipientiam tuam. Dionysius præses dixit: Vellite caput & barbam ipsius, dicentes: Qui monarchas contumelia afficiunt, hæc patiuntur. Dorymedon dixit: Per Christum Dei Filium, qui potest mutare hoc tempus, si his etiam pejora mihi feceris, non negabo nomen ipsius, neque derelinquam ipsum usque ad mortem. Dionysius præses dixit: Recipiatur in carcere, ut cras cum bestiis pugnet, & per eum timeant omnes, qui illius sunt religionis.

[14] [Trophimo rursum diu torto,] Sistatur vero alter, qui transmissus est a vicario. Demetrius adjutor commentariensis dixit: Adest Trophimus, rogo te. Dionysius præses dixit: Obedi, Trophime, & sacrifica, cedens mandatis monarcharum. Trophimus dixit: Ego mihi persuasi, ut, quemadmodum Christianus factus sum, ita & discedam a vana hac vita. Dionysius præses dixit: Scito, te, nisi sacrificaveris, cibum dandum bestiis una cum Dorymedonte simili tui. Trophimus dixit: Non solum, si bestiis, sed igni quoque si tradideris nos, non negabimus Deum: neque confundemus gratiam Christianorum. Quæ enim nobis erit utilitas, si timentes revereamur te? Etsi modico adhuc viveremus tempore, & in hoc ludibrio essemus, ac deinde gehennæ ignis traderemur. Per crucem Christi non timebo: neque sacrificabo dæmoniis, neque derelinquam Deum viventem. Dionysius præses iratus dixit: Suspendite eum. Ubi vero pependit, rursum præses dixit: Cujus causæ aut prætextus gratia diis sacrificare detrectas, impie? an dii nostri Deo tuo sunt deteriores? Non nosti, quam efficacia operentur, quantaque prædicant? Trophimus dixit: Ne erres, amentissime. Omnia enim illa fabulæ sunt, & hominum inventa. Nam nullus futura novit, nisi verus Deus, sicut scriptum est nobis. Illi vero dii tui intus sunt lutum, foris æs, nec umquam vixerunt. Dionysius præses dixit: Ostende mihi Scripturas vestras, ut & nos illas legamus, & sciamus, quis sit Deus vester, & qualis potestas ipsius d sit. Trophimus dixit: Aperi cor tuum, & invenies oracula Domini mei. Dionysius præses dixit: Radite plantas ejus, dicentes ipsi: Quemadmodum imperatores præceperunt, sic facite, nec sapite supervacanea. Trophimus dixit: Vos sapitis supervacanea: nam derelinquendo Deum ab initio existentem, & opera vestra adorando supervacanea sapitis. Cum enim vos, acceptis lignis sculptisque lapidibus, similitudines hominum efformetis, easque adoretis; cinis est cogitatio vestra, & ligno infirmius vitæ vestræ institutum, Dionysius præses dixit: Dimittite eum de ligno: & obeliscis ignitis oculos ejus pungite. Trophimus dixit: Benedictus Deus, Pater Domini nostri Jesu Christi, quia hac me gratia dignatus est, ut pro nomine ipsius oculi mei expungerentur. Dionysius præses dixit: Recipiatur in carcere, surgensque a tribunali, abiit in prætorium, dicens principi: Volo die crastina venationes videre, & impios illos publice punire.

[15] [ambo Martyres feris objiciuntur, iisque parcentibus, decollantur.] Surgens e autem abiit ad arenam, datis quoque mandatis de adducendis Dei Martyribus. Ubi consederat cum turma populi, jussit induci Sanctos. Hisce vero in stadium deductis, subscribit præses scriptum impium, continens ipsorum sententiam f. Mox solvitur contra ipsos ursa ferocissima, quæ egressa cucurrit, & advoluta est pedibus sancti Dorymedontis. Dorymedon vero apprehendens auriculas ursæ, traxit eam, ut irata se vita solveret g. Ursa vero ut agnus innocens trahebatur, non resistens. At præses excandescens, jussit aliam solvi feram. Illi solverunt pardum, fœminam ferocissimam, quæ egressa, S. Trophimi vulnera linxit. Obstupescente omni populo ad facta, pardus femina ad caveam abiit, nullo Sanctis illato malo. Iratus vero præses, præfectumque bestiarum nervis bubalis cædens, jussit aliam emitti bestiam. Ille vero præsidis metu solvit sævum admodum leonem. Cum leo e cavea sua egredi nollet, evocator egressus est, vocavitqu eleonem, ut egrederetur contra sanctos Martyres. Egressus autem leo, Sanctos quidem non attigit; gladiatorem vero arreptum occidit; moxque rediens, in caveam ingressus est. Præses vero, nesciens quid faceret, ira incensus diabolica, jussit duos ingredi carnifices, & capita sanctis Martyribus amputare. Et sic beati Martyres in Christo obdormiverunt, in sacra urbe Synnadorum, decimo quarto Kalendas Octobris, id est, mensis Septembris die decimo octavo, regnante Domino nostro Jesu Christo, cui gloria & imperium honorque & adoratio, una cum Patre principii experte, & vivificante Spiritu, nunc & semper, & in sæcula sæculorum. Amen.

ANNOTATA.

a Græce Διόσκουροι, quasi Jovis filii, ut passim vocantur Castor & Pollux, quos imaginariis diis gentiles annumerarunt.

b Singulares aut singularii in notitia imperii Romani noti sunt. De eorum officio latius disputat Pitiscus in Lexico. Ex hoc loco satis liquet, singularios etiam fuisse adhibitos ad reos adducendos.

c Sub custodia quidem, non tamen in carcere. Dedit hoc dignitati senatoris, de quo ad voluntatem suam reducendo spem necdum abjecerat.

d Græce in apographo legitur αὐτῶν eorum, forte exscribentium errore, nisi præses ipse, solitus de diis loqui, lapsu linguæ sic dixerit.

e Nimirum præses sequenti die abiit ad arenam, sive ad amphitheatrum ad spectandum pugnam Sanctorum cum bestiis, aut potius, (cum Martyres feris non solerent repugnare) quomodo Sancti ab illis lacerarentur & occiderentur.

f Sententia sive condemnatio præmittitur, quia erat pœna mortis. At collector Actorum illam sententiam verisimiliter non habuit.

g Tale quid se facturum, scribebat S. Ignatius martyr in epistola ad Romanos, ut videri potest tom. 1 Februarii pag. 26. Ex eadem Epistola liquet, non raro contigisse, ut feræ sanctis martyribus parcerent.

h In exemplari nostro exscripto pro ἄρκτος ursus, ubique legitur ἄρκος, quod lapsu exscribentisfactum existimo, & ut mendum satis clarum correxi.

* αὐτοῦ

DE SS. MARTYRIBUS ÆGYPTIIS, PELEO ET NILO EPISCOPIS, PRESBYTERO FORSAN ELIA DICTO, PATERMUTHIO ET ALIIS
IN PALÆSTINA.

An. CCCX.

SYLLOGE.
Ex Eusebio & Martyrologiis Latinis ac Græcis.

Pileus episc. M. in Palæstina (S.)
Nilus episc. M. in Palæstina (S.)
Elias presb. M. in Palæstina (S.)
Patermuthius M. in Palæstina (S.)
Alii. MM. in Palæstina

AUCTORE J. S.

Martyres aliquot Ægyptios in Palæstina passos, [Ex Martyribus Ægyptiis, in Palæstina laborantibus in metallis,] qui magna cum varietate in Martyrologiis commemorantur, duobus locis recenset Eusebius in Historia ecclesiastica, prout ea edita est a Valesio. Primo lib. 8 cap. 13, ubi agit de præsidibus ecclesiarum, qui variis locis pro fide passi sunt, ita habet: Sed & quidam Ægypti sacerdotes (id est Episcopi, ut habet vox Græca) Peleus ac Nilus cum aliquot aliis illic (in Palæstina) flammis absumpti periere. Tempus, quo laudati Martyres agonem suum compleverunt, & alia ad eos spectantia, exponit Eusebius in iis, quæ post librum 8 edita sunt de Martyribus Palæstinæ cap. 13, ita ordiens: Septimus jam persecutionis annus ad exitum vergebat, & res nostræ, sensim sine sensu calumniantium molestia liberatæ, ad octavum usque annum processerant. Cumque in metallis æris apud Palæstinam maxima confessorum multitudo in unum congregata, incredibili libertate frueretur, adeo ut ecclesias etiam exstruerent; præses provinciæ, vir sævus atque improbus, ut ex iis, quæ adversus Martyres gessit, perspici facile potest, illuc delatus, audita illorum vivendi ratione, rem statim ad imperatorem retulit, quæcumque ipsi visum fuerat, calumniose in eos scribens. Dehinc præpositus metallorum eo adveniens, velut ex imperiali præcepto confessores varias in turmas distribuit; & alios quidem apud Cyprum, alios in Libano jussit incolere: reliquos per varia Palæstinæ loca dispersos, diversorum operum molestiis vexari omnes mandavit.

[2] Quatuor deinde ex illis seligens, qui ceteris antecellere videbantur, [quatuor selecti per ducem milititiæ igni traduntur.] ad ducem, qui militaribus copiis illic præerat, eos mittit. Horum duo erant Ægyptiorum episcopi, Peleus ac Nilus: tertius presbyter quidam: quartus fuit Patermuthius, vir ob prolixam erga omnes benevolentiam cunctis notissimus. A quibus cum dux ille postulavisset, ut religionem suam abnegarent; repulsam passus, flammis eos absumi præcepit. Hactenus Eusebius, ad cujus verba observationes nonnullas adjungam. Primo octavus persecutionis annus, quo hi Martyres coronam adepti sunt, concurrit cum anno æræ Christianæ 310. Hoc igitur anno martyrium ipsorum figendum. Verum jam ante diuturnum sustinuerant martyrium, cum damnati essent ad metalla effodienda. Nam hi non modo multos labores & ærumnas perferebant; sed membris etiam quibusdam solebant mutilari, antequam eo relegarentur. Sexto persecutionis anno plurimi confessores ex Ægypto in Palæstinam ad metalla missi sunt, ut habet Eusebius cap. 8, atque illis omnibus sinister pes nervorum excisione & adustione debilitatus est, & dexter oculus mucronibus confossus, & cauterio perustus, ut latius dixi in S. Paphnutio episcopo Ægyptio, qui eamdem pœnam sustinuit, tom. III Septembris pag. 779. Itaque verisimiliter biennio fere laudati Martyres in laboribus metallorum versati erant: nec dubitandum videtur, quin dictas quoque alterius pedis debilitationes & mutilationes oculi alterius sustinuerint, præsertim cum Eusebius, paulo inferius de aliis agens Ægyptiis, illas rursum commemoret, tamquam reliquis communes. Tertio presbyter ille, qui in editione Eusebii non nominatur, sed ita Græce exprimitur; καὶ πρεσβύτερος ἄλλος, & alius presbyter, forte Elias dictus fuerit. Certe illud ἄλλος alius ibi non satis congruam format dictionem, cum nullum ante nominasset auctor presbyterum, longeque perfectior esset phrasis, si legeretur Ηλίας, ut etiam observavit Tillemontius. Quidquid sit, in Græcis Martyrologiis Eliam hisce annumeratum videbimus.

[3] [Multo plures cum illis in Hieronymianis Alexandriæ annuntiati,] Quæ modo ex Eusebio dedimus, quatuor tantum insinuant Martyres simul passos, & igne tandem consumptos. Verum plures illis adjunguntur in quibusdam Martyrologiis tam Latinis quam Græcis. Hoc autem factum existimo, quia multo plures ex illis, qui ad metalla damnati fuerant, circa idem tempus martyrii palmam adepti sunt, licet non eodem plane loco, nec eodem forsan die. Nam longe plures occisos Eusebius ipse deinde testatur. Apographa Hieronymiana apud Florentinium ita habent: In Alexandria natalis sanctorum Dimetri. Palei. Nili. Parimadi. Heli. Castoris. Saturi. Niceti episcopi. Ad eamdem classem videntur pertinere, qui ibidem post alios interpositos sequuntur hoc modo: Et alibi natalis sanctorum Trogi episcopi, Pii diaconi. Quapilei. Nili. Paterni. Musicii cum aliis CLIII. Annuntiantur Alexandriæ, non in Palæstina, verisimiliter quia omnes simul Alexandriæ colebantur, quod plerique essent Ægyptii. Numero Martyrum hic expresso Græcorum Fastos consentientes videbimus. Interim observandum, reliquos codices, quibus utitur Florentinius in Annotatis & pro lectionibus variantibus, quoad locum cultus, & numerum Martyrum satis consonare, licet nomina multorum varie torta & luxata sint, ut passim fit in codicibus Hieronymianis.

[4] Quare hic solum observabo variationes nominum, omissis nominibus, quæ ubique eodem modo sunt expressa. Pro Demetri, in codice Corbeiensi Florentinius notat legi Dunetri, [sed nomina variorum luxata.] sed ex eodem codice Acherius edidit Demetrii. Pro Palei, ut etiam est in Corbeiensi apud Acherium, ex Epternacensi notavit legi Pallei; at legendum ex Eusebio Pelei. Pro Nili, in Corbeiensi legitur Nilipaci, in Blumiano Nilipari, juncto nimirum initio vocis sequentis cum Nili nomine. Pro Parimadi & Heli, in Corbeiensi est unica vox Madihelii, in Blumiano Madi & Heli, Epternacensis habet Parimadi & Heli. Pro Saturi, in Corbeiensi Saturini, in Epternacensi Saturni. Pro Niceti episcopi, in solo Corbeiensi Ceti episcopi, Casti, Julii, qui duo ultimi in nullo alio leguntur. Deinde pro Trogi episcopi in Epternacensi Georgii episcopi. Pro Quapilei, in Corbeiensi Capilei, in Epternacensi, Quapili. Pro Nili, in Epternacensi, Mili. Pro Musici cum aliis CLIII, in Corbeiensi, Musci cum aliis centum quinquaginta: in Epternacensi, Nurci, & aliorum CL. In Blumiano, Muscii cum aliis CL. Ex hac collatione liquet, ultra centum & quinquaginta Martyres simul annuntiari, & ubique primo loco poni Demetrum vel Demetrium, qui similiter in Hieronymianis contractioribus occurrit cum aliquot Sociis. Verum, cum in brevioribus illis Fastis ubique tantum pauci ex toto numero recitentur, missa illa facio. Interim conjicio Demetrium fuisse unum ex Martyribus ad metalla damnatis, & cum multis aliis passum esse, quando ingens ille Confessorum numerus in varias turmas divisus est, ut num. 1 ex Eusebio diximus.

[5] Pro numero Græci consentiunt cum Hieronymianis. Nam eorum Fasti habent, [In Fastis Græcis centum & quinquaginta fere Martyres memorantur,] centum aut plures ex Ægypto, ex Palæstina vero quinquaginta passos esse. In Menologio Sirletiano memorantur ad XVII Septembris hoc modo. Eodem die natalis sancti Petri (alias Pelei) & Nili, qui apud Palæstinam martyrium compleverunt. Commota siquidem adversus Christianos persecutione, ex Ægypto comprehensi sunt Petrus & Nilus episcopi, & duo celeberrimi Patremateus (alias Patermuthius) & Elias, & una cum illis centum Viri, ex Palæstina vero quinquaginta. Cumque illi centum persuaderi non possent, ut Christi fidem abnegarent, effossis oculis, & ad metalla traditi, ita beatum finem acceperunt. Hæc minus accurate Latina sunt facta, quantum apparet, quia eadem leguntur in Menæis Græcis, ubi quatuor nomina, cum in elogio, tum in versiculis additis, sic exprimuntur: Peleus, Nilus, Patermuthius & Elias. Præterea additur in Menæis, sinistri pedis curvitates omnibus gladio concisas & igne adustas fuisse, prout ante dictum est de damnatis ad metalla. Attamen illud etiam Menæorum elogium imperfectum est, cum sileat de ultimo Sanctorum agone. In solis versiculis quatuor illi, qui nominantur, combusti dicuntur, uti & quinquaginta Martyres ex Palæstina. At centum Ægyptii dicuntur capite truncati, ut modo dubium fiat horum supplicium: nam in aliis rursum Fastis omnes asseruntur flammis traditi.

[6] Menologium Basilianum omnes eodem ignis supplicio sublatos tradit, [qui omnes combusti asseruntur in Menologio Basiliano,] & eorum memoriam ad XIX Septembris ita annuntiat: Certamen Sanctorum centum & quinquaginta martyrum, Nili, Pelei, Heliæ & Sociorum ejus (imo ipsorum, Græce αὐτῶν.) Subjungo elogium, prout in Urbinate editione redditum est Latine, corrigendum tamen, ubi erit necesse. Horum Sanctorum Martyres quidem centum ex Ægypto erant, qui, cum Christiani essent Christumque libere prædicarent, [ideo] ab idololatris comprehensi, effosso dextro oculo, præcisisque sinistri pedis articulis & nervis, gladio mutilantur. Deinde in caminum injecti, vivendi finem faciunt. Observa hic, lector, non ita hæc intelligenda esse, acsi omnia illa supplicia eodem tempore Martyribus essent illam. Nam dexteris oculis, & nervis sinistri cruris mulctati sunt, antequam mitterentur ad metalla; postea vero combusti sunt. Si Menologii collector aliud voluit, certo erravit. At reliqua audiamus. Quinquaginta autem alii, ex Palæstina orti, propter Christum eadem supplicia, ac Socii, a regionis præfecto passi, truduntur in carcerem: deinde cum ceteris reis ad metalla damnantur. Postremo ad tribunal ducis producti, cum modo hortationibus, modo minis ad negandum Christum, & sacrificandum idolis stimularentur, nec ad id faciendum induci possent, lata sententia, ut flammis traderentur, in succensam ingentem fornacem injecti, gaudentes Deumque glorificantes occubuerunt. Clare hic auctor asserit, omnes flammis traditos esse; sed ita de Ægyptiis loquitur, acsi credidisset, non fuisse ad metalla missos. Itaque vel erravit, vel voluit idem dicere de omnibus: supplicia certe, damnatis ad metalla infligi tum solita, de Ægyptiis etiam commemoravit.

[7] [at non in Synaxario Sirmondi.] Brevius elogium habetur in Synaxario Constantinopolitano, quod Sirmondus olim communicavit Majoribus nostris. Nam ad hunc quoque diem XIX hæc ibi leguntur: Ἄθλησις τῶν ἁγίων Πελέως, Νείλου, Πατερμουθίου, Ηλία, καὶ τῶν σὺν αὐτοῦ ἕκατον πεντήκοντα. Certamen Sanctorum Pelei, Nili, Patermuthii, Eliæ, & Sociorum ipsius centum & quinquaginta. Tum sequitur tale elogium: Τούτων οἱ μὲν ἕκατον ἀπ᾽ Αἰγύπτου ὁρμώμενοι, διὰ τὴν εἰς Χριστὸν ἀγάπην τοὺς δεξιοὺς ἐξορυχθέντες ὀφθαλμοὺς, καὶ τὰς τῶν ἀριστερῶν ποδῶν ἀγκύλας ξίφει διαγμηθέντες, καὶ πυρὶ καταφλεγέντες, τῇ τῶν μετάλων κακοπαθείᾳ παρεδόθησαν. Οἱ δὲ πεντήκοντα ἐκ Παλαιστήνης, οἱ τὰ ὅμοια παθόντες, ἐπὶ τῆς χώρας Ζωώρας ἐν ταῖς ἐργασίαις τῶν μετάλων βληθέντες, καὶ ὕστερον προσαχθέντες τῷ δουκὶ, καὶ μὴ πεισθέντες, τῷ πυρὶ παραδοθέντες ἐτελειώθησαν. Ex hisce centum quidem, ex Ægypto oriundi, postquam pro Christi amore dexteri effossi erant oculi, & sinistrorum pedum curvitates gladio dissectæ igneque exustæ, duris metallorum laboribus fuerunt addicti. Quinquaginta vero ex Palæstina, similia passi, in loco Zooro metallorum operibus traditi, ac deinde ad ducem perducti, cum nollent obedire, in ignem conjecti finem vitæ habuerunt. Hic soli quinquaginta posteriores dicuntur combusti, finis vero centum Ægyptiorum tacetur.

[8] [Versiculi Menæorum, centum capite minutos, reliquos combustos asserunt.] Qua de causa subjungo etiam versiculos, qui de illis Martyribus leguntur ad XVII Septembris in Menæis impressis. Primo de centum Martyribus Ægyptiis hi ponuntur:

Δεκας δεκαπλὴ μαρτύρων Αιγυπτίων
Μιᾷ κεφαλὰς τέμνεται προθημίᾳ.

Decem decades Martyrum Ægyptiorum
Una capitibus minuuntur alacritate.

Sequuntur in sanctos Peleum & Nilum episcopos duo similiter versiculi; sed tam obscuri, aut mendose impressi, ut totos exponere nequeam, licet ex fine colligatur in medium ignis ingressos esse, de quo constat ex Eusebio. Tum subduntur alii duo in Martyres Palæstinos, quorum hic est titulus. Εἰς τοὺς ἐν Παλαιστήνῃ μς᾽ μάρτηρας, id est, in Martyres in Palæstina quadraginta sex. Insinuant hæc verba, illos solum quinquaginta vocari, quia fere sunt quinquaginta. Verisimile est, Ægyptios pari modo dici centum, licet fortasse paulo plures aut pauciores fuerint. Versiculi porro de illis quadraginta & sex hi sunt.

Θεοφρονοῦντες ἄνδρες ἐξ εὐβουλίας,
Πυρὸς καταφρονοῦσιν ἐξ εὐτολμίας.

Qui divina sapiunt Viri bono consilio,
Ignem contemnunt prudenti fiducia.

Tandem in SS. Patermuthium & Eliam.

Πατερμούθιος ἐμπεσὼν τῇ καμίνῳ,
Πρὸς ζῆλον ἶσον ὀτρύνει τὸν Ἡλίαν.

Patermuthius in rogum incidens,
Ad zelum æqualem hortatur Eliam.

Hactenus versiculi, qui reliquos igne absumptos insinuant; at centum Ægyptios capite truncatos. Hoc certum videtur ex Eusebio, Peleum, Nilum, Patermuthium, & alium, qui hic Elias vocatur, duci militari traditos fuisse & combustos. Eidem duci alio die tradi potuerunt quadraginta & sex Palæstini, & similiter comburi; sed de horum mortis genere tam certa auctoritate non constat, uti neque de supplicio centum Ægyptiorum.

[9] Martyrologi Latini, exceptis Hieronymianis ante laudatis, [Apud martyrologos Latinos Peleus & Nilus bis memorati,] tantum istorum Martyrum numerum non agnoscunt. Auctor Romani parvi, per Rosweydum editi, de his ad hunc diem solum dicit: Et Pelei, & Nili. Ado ex Rufino lib. 8 cap. 14 ita habet: Eodem die in Palæstina, natalis sanctorum martyrum Pelei & Nili episcoporum, qui persecutione Diocletiani cum plurimis clericis pro Christo igne consumpti sunt. Verum hic martyrologus Peleum ac Nilum etiam commemoravit ad XX Februarii cum Tyrannione episcopo & sociis multis, ut ad illum diem apud nos observatum est in Tyrannione. Cum autem Tyrannionem apud Græcos nullibi nominatim expressum reperiam, poterit ille esse cum multis sociis inter anonymos hodie Peleo & aliis adjunctos. Usuardus, qui Peleum similiter & Nilum (pro quo Linus irrepsit) cum Tyrannione & pluribus ante commemoraverat, hic rursum habet: Item in Palæstina, sanctorum martyrum Pelei & Nili episcoporum, qui tempore persecutionis cum plurimis clericis pro Christo igne consumpti sunt. Notkerus ad XX Februarii ipsum Usuardi mendum, quo Linum habet pro Nilo, adoptavit, & hodie adjungit Marcum, nisi scriptum fuerit martyrum, ut mihi magis fit verisimile. Verba ipsius ita sunt impressa: Eodem die in Palesna (lege Palæstina) natalis sancti Marci (forte SS. Mart.) Palei & Nili episcoporum, qui persecutione Diocletiani cum plurimis clericis pro Christo igni consumpti sunt.

[10] [quibus ex Græcis Elias in Romano jungitur.] Hosce scriptores præcipue secutus est Baronius in Martyrologio Romano, sed Eliam addidit ex Græcis, ex quibus Patermuthium pari modo sumere potuisset. Verba ipsius hæc sunt: In Palæstina sanctorum martyrum Pelei, Nili & Eliæ episcoporum Ægypti, qui tempore persecutionis Diocletiani cum plurimis clericis pro Christo igne consumpti sunt. Jam dixi, Eliam ex Græcis desumptum, episcopatum tamen ipsi adscriptum non inveni apud antiquos. Ceterum Tillemontius tom. 5 Monum. pag. 461 observat, apud S. Epiphanium hær. 68, quæ est schisma Meletii, pag. 718 inter martyres & confessores nominari Peleum, tamquam ejusdem sententiæ cum Meletio de neganda lapsis venia. Verum non constat, an idem sit Peleus, quem nominat S. Epiphanius: nihilo magis constat, an priori opinioni ille usque ad schisma inhæserit. Imo satis certum videtur, aut alium fuisse Peleum hodiernum, aut memoratum ab Epiphanio non esse factum schismaticum, cum hodiernus Martyribus sit annumeratus.

DE S. THEODORO EPISC. VERON.
IN ITALIA.

SYLLOGE HISTORICO-CRITICA.
De ejus cultu & tempore sedis.

Theodorus episcopus Veronensis in Italia (S.)

AUCTORE C.S.

[Sanctus hic martyrologis pene ignotus] Extriginta & sex episcopis, quos vetusta celebrisque Italiæ civitas Verona, velut sanctos suæ sedis antistites variis diebus annuo cultu honorat, multi in Opere nostro dati jam fuere, & hodie unus denuo occurrit S. Theodorus, cujus uti sacra antiquaque veneratio certa & indubitata est, ita ordo & tempus sedis, gestaque plane incomperta sunt. Philippus Ferrarius in Catalogo generali Sanctorum illum ad hunc diem sic annuntiat: Veronæ S. Theodori episcopi. In annotatis autem inter alia laudat Martyrologium Maurolyci; verum Theodorus ille, qui sine sedis nomine in eo legitur, haud dubie non est episcopus Veronensis, sed Cantuariensis archiepiscopus, de quo hoc eodem die in Martyrologio Romano, aliisque frequens fit mentio, & in Opere nostro agitur. Idem Ferrarius in Catalogo Sanctorum Italiæ ad præcitatum diem ejusdem S. Theodori Veronensis elogium texuit ex monumentis, ut ait, ecclesiæ Veronensis & libello Augustini Valerii episcopi Veronensis de Sanctis illius ecclesiæ, quod subdo.

[2] [antiquum cultum Veronæ habet.] Theodorus episcopus Veronæ decimus, S. Mauro in episcopatu suffectus est, vir eximia in Deum pietate, & omnibus episcopalibus virtutibus insignis. Vir acri judicio in rebus decernendis præditus, erga se adeuntes perhumanus, ac moribus optimis exornatus, & ecclesiastica eloquentia clarus, præ cæteris virtutibus sobrietatem maxime coluit; ubi autem ecclesiæ suæ summa cum laude aliquandiu præfuisset, cessit e vita XIII Kal. Octobris, in æde S. Stephani sepultus, ex qua postea corpus ejus in cathedralem basilicam beatæ Virgini Deiparæ dicatam, & ab Urbano III Pont. Max. consecratam, unanimi totius cleri & populi consensu translatum est, & in marmoreo sarcophago reconditum. Hæc ipse, ex quibus quæ tuto admitti possint, ex infra dicendis apparebit. Inter ceteros martyrologos nullum reperi, qui ipsum memoret, præter Castellanum, idque tantum in Tabula seu Indice Sanctorum, ubi notat, Theodorum Veronensem in Martyrologio suo omissum, ad diem XIX Septembris memorari. De antiquissimo tamen ejusdem sancti Episcopi apud Veronenses suos cultu, ut supra dixi, dubitari non potest, idque modo ostendere aggredior.

[3] Onuphrius Panvinius lib. 4 Antiquitatum Veronensium, cap. 4 agens de basilica S. Stephani, [Corpus ejus in vetustissima S. Stephani ecclesia] quam unam e vetustissimis Veronæ ecclesiis paulo extra portam in via Tridentina ædificatam, & cathedralem olim fuisse, ex traditione observat, marmoream quamdam tabulam ejusdem affixam muro laudat, in qua inter sacras ejusdem ecclesiæ reliquias corpus S. Theodori nostri recensetur. Juverit hanc venerabilis antiquitatis tabellam iisdem verbis, quibus eam Panvinius exhibuit, hic attexuisse.

IN. HAC. ECCLESIA. SANCTORUM
CONFESSORUM. HUJUS. CIVITATIS
CORPORA. EPISCOPORUM. REQUIESCUNT
SCILICET. SIMPLICII. PETRONII. INNO
CENTII. FELICIS. SALVINI. THEODORI
SENATORIS. PROBI. ANDRONICI
MAURI. ET. ETIAM. MAMMAE. CON
FESSORIS. ATQUE. VIRGINIS. CHRIS
TI. VENERABILIS. PLACIDIAE. Et
RELIQUIAE. DE LIGNO. CRUCIS
DOMINI. DE CAPILLIS. VIRGINIS
MARIAE. ET S. STEPHANI. PRO
TOMARTYRIS. ATQUE. ALIORUM
QUADRAGINTA. MARTYRUM. ET
CAETERARUM. INNUMERABILIUM
SANCTARUM

[4] Illustrissimus ac eruditissimus vir Scipio Maffejus in Verona illustrata parte 1, [diu depositum, ab aliquot seculis ad cathedralem] lib. XI, col. 342 de eadem tabula cum laude meminit, eamque cum nullam temporis notam adscriptam habeat, ex omnibus indiciis seculi undecimi aut duodecimi esse credi posse existimat, sic tamen, ut negare nolit, eamdem non paulo vetustiorem esse posse. Raphaël Bagata & Joannes Baptista Perettus in Antiquis monumentis sanctorum episcoporum Veronensium, eorumdemque Vitis ab Augustino Valerio, ejusdem sedis episcopo ac postea Cardinali, contextis, scribunt, sacrum illud corpus ibidem in crypta multis annis cum insigni monumento & altari in eadem confessione in ejus honorem erecto jacuisse, laudantque antiquum ecclesiæ cathedralis Lectionarium in ejus Vita. Ex hisce ergo habemus, S. Theodori Veronensis episcopi corpus inter sacras ecclesiæ S. Stephani reliquias habitum fuisse. Idem corpus deinde ad ecclesiam, quæ jam a multis seculis cathedralis est, & sanctissimæ Dei Matri in cœlos assumptæ dedicata, translatum fuit, ubi hodiedum religiose honoratur. Laudatus illustrissimus Maffeius col. 343 inter vetusta Mss. ejusdem cathedralis ecclesiæ, quæ inter annum 900 & 1200 exarata fuisse conjectat, unum admodum notabilem esse ait Ordinem Veronensem, Carpso dictum, & a Stephano presbytero & cantore compilatum. In hoc autem observat, non modo depositionem S. Theodori, verum etiam translationem annotatam, cujus Sancti corpus certe jam a principio anni 1100 in laudata S. Mariæ nunc cathedrali ecclesia, ac probabiliter etiam non paulo ante jacuisse asserverat.

[5] Argumentum, quo nititur, non allegat; nisi forte id ex memorati codicis, [translatum fuit,] sive Ordinis Veronensis vetustate evinci, voluerit indicare. Porro cum in supra recensita S. Stephani ecclesia idem corpus ibidem requiescere dicatur, consequenter inde merito confirmat ejusdem tabulæ antiquitatem; quæ certe non ad seculum duodecimum, sed ad summum ad undecimi finem referri potest, si sacrum illud pignus jam inde ab assignato tempore in cathedrali ecclesia requieverit. Augustinus tamen Valerius, vel quorum collectione ille usus est, Raphaël Bagata, & Perettus in Antiquis monumentis Sanctorum Veronensium, quique illos secutus fuit Ferrarius supra relatus, sic dubie loquuntur, quasi eadem translatio non nisi post dedicatam ab Urbano III Papa sæpe dictam cathedralem ecclesiam, adeoque non ante seculum XII jam decrepitum, peracta fuisset. Sed quidquid hac in parte ipsi senserint, malo eruditissimo Maffeio, antiquitatis sedulo scrutatori, tam affirmate asserenti credere.

[6] [& in profana urna depositum; unde orto dubio,] Illud vero animadversione dignum est, quod venerabile sancti Episcopi corpus in marmorea profani cujusdam, ac verisimilius gentilis hominis, Julii Apollonii, vel ejusdem conjugis Actiæ Valeriæ sepulcrali urna depositum, multorumque annorum spatio sine ulla exteriori inscriptione, quæ sanctum illum thesaurum indicaret, servatum fuerit, uti omnes, qui de eo egerunt, testantur. Profanam hanc inscriptionem ex Raphaële Bagata exhibet Ughellus tom. 5 Italiæ sacræ recusæ col. 693 hoc modo.

P. Julius Apollonius sibi & Actiæ Valeriæ
Conjugi Obsequentissime vivus paravit,
Ejusque corpus in arca condidit, & locum
      Servio dedicavit.

Eamdem recitat laudatus Augustinus Valerius; sed pro Actiæ habet Attiæ, obsequentissimæ pro obsequentissime, & pro ejusque corpus reponit mendose, ut apparet: & ejusque dei corp. &c. Verum quidquid sit de hac scriptionis differentia, quæ ad propositum nil facit, manifestum est, ex hujusmodi inscriptione suspicionem oriri debuisse de profani ac gentilis hominis corpore potius, quam de sancti Episcopi venerandis reliquiis in arca asservatis.

[7] [hac aperta seculo XIII, corpus cum inscriptione repertum est,] Licet enim antiquioribus Christianis inusitatum non fuerit, gentilium urnas ad fidelium etiam sanctorum martyrum corpora recondenda adhibere, cum tamen incisa marmori inscriptio nil nisi ethnicum aut profanum sonaret, merito sane prudentioribus religio injecta est atque consilium de eadem inspicienda. Factum hoc Onuphrius, Bagata, vel Augustinus Valerius, aliique ad episcopatum Jacobi reponunt, quem laudatus Ughellus col. 838 Jacobum de Bragantia appellat. Panvinius idem illud ad annum 1226 retulit; at alii Veronenses scriptores uno anno citius collocarunt, teste Maffeio superius laudato. Aperta arca, inspectaque, omnis justi dubii ratio cessavit: inventa enim in ea fuit una cum sacro corpore plumbea lamina, quæ istud S. Theodori esse docebat, &, si Bagatæ vel Valerio credimus, etiam manifesta episcopalia insignia. Inscriptio laminæ plumbeæ incisa hæc erat: Hoc est corpus S. Theodori episcopi. Eruditissimus Maffeius col. 344 præterea docet, hujus rei gestæ memoriam saxo incisam fuisse, cujus fragmentum, longi temporis edacitate corrosum, in obscuri loci pariete casu quodam sub oculos cecidit. Fragmentum istud ibidem col. 368, instrumento 68 sic recenset:

DIE VINT. MADIO
APTA FUIT ARCA SC̄I
DEODORI EP̄I-----
-------------

[8] [& seculo XV versus arcæ incisi: altare ipsi erectum:] Post hæc S. Theodori corpus in eadem arca usque ad annum 1489 ita permansit, quando, teste Bagata, Peretto, vel Valerio, ne simile dubium deinde oriretur, eadem arca denuo inspecta est, in ipso ejusdem operculo sequentes versus incisi fuerunt:

Theodori corpus Veronæ præsulis almi
Hoc jacet in tumulo, conscendit spiritus astra.
Sic est, ut clerus vidit, populusque fidelis,
Mille quadringentis novem & octoginta sub annis.

De loco, quem in prædicta S. Mariæ Virginis cathedrali ecclesia, cultuque, quem ibidem antiquitus obtinuit, apud sæpe laudatum Augustinum Valerium hæc legere est: Corpus S. Theodori ex ecclesia S. Stephani translatum, positum fuit in monumento marmoreo in Australi parte ipsius ecclesiæ (S. Mariæ scilicet) & ante monumentum altare decenter statutum in ipsius honorem, ut ex prædicto Lectionario, nempe antiquo ecclesiæ cathedralis, ut præmiserat, habetur. Nescio, an istud altare sit, de quo Maffeius col. 344 in quodam libro liturgico legi asserit: Consecratum fuit altare beati Theodori, additque annum 1264.

[9] Seculo decimo sexto idem sacrum corpus in sacellum B. Mariæ Virginis, [deinde ad sacellum & altare B. Mariæ translatum est.] quod in eadem ecclesia est, denuo translatum fuit, qua de re apud Valerium ita legitur: Sed postea nostris temporibus sub Joanne Matthæo Giberto, episcopo Veronensi, inde translatum fuit cum eodem monumento marmoreo in altare capellæ S. Mariæ Virginis in eadem ecclesia cathedrali, erecta effigie S. Theodori in palla ejusdem altaris S. Mariæ, & in eadem ecclesia est titulus S. Theodori. Hic Joannes Matthæus Gibertus ad Veronensem episcopatum evectus fuit anno 1524, ejusque possessionem adiit anno 1527, ac eumdem denique anno 1543 moriens reliquit, teste Ughello in Italia sacra tom. 5, col. 958 & sequentibus; intra quos annos postrema hæc translatio consequenter debuit contigisse. Jacet ibidem hodieque sub ejusdem sanctissimæ Deiparæ Virginis ara, ut habet laudatus marchio Maffeius loco supra citato.

[10] De ejusdem sacris reliquiis alibi asservatis laudatus Valerius vel Bagata aut Perettus, [Reliquiæ ejus alibi, alia cultus indicia,] hæc denuo ait: In consecratione altaris S. Jacobi ecclesiæ sanctorum Apostolorum repositæ fuerunt etiam reliquiæ S. Theodori episcopi Veronensis. In ecclesia, seu monasterio S. Sylvestri, & in ecclesia S. Michaëlis ad Portas, inter reliquias, quæ ibi asservantur, sunt etiam reliquiæ sancti hujus Episcopi. Ex eodem denique discimus, seculo decimo quinto Veronæjam fuisse pium quoddam sodalitium, sub ejus etiam invocatione erectum, & a Callisto III Papa sacris indulgentiis ditatum, ac ejusdem denique festum hoc ipso die XIX Septembris ibidem celebrari soluisse. Sic enim habet: Calixtus Papa III concessit indulgentiam societati S. Mariæ Novellæ, S. Theodori, & S. Sebastiani, sitæ in ecclesia cathedrali Veronæ, ut in Bulla apud monasterium S. Mariæ in Organis, die 2 Januarii MCDLVIII, ubi dicitur: Die XIX Septembris, in festo S. Theodori &c. Hisce antiquior est quidam Ordo Romanus, quem Maffeius ibidem sub imperatoribus Ludovico & Lothario scriptum esse ait, & in bibliotheca capitulari Veronæ asservari, atque in eo in certis Sanctorum invocationibus sub finem etiam S. Proculum, S. Zenonem, & S. Theodorum recenseri.

[11] Ad manum quoque mihi est S. Theodori Officium proprium Ms., [Officium proprium sine lectionibus.] quod eruditissimus simul ac humanissimus pater Josephus Blanchinus, Romani Oratorii in Vallicella presbyter, inter varia Mss. de Sanctis Veronensibus nobiscum communicavit. Officium hoc ipsius manu propria ex codice ecclesiæ Veronensis descriptum, Invitatorium, antiphonas omnes ac responsoria habet propria; Matutinum in tres Nocturnos partitum est; sed nullam lectionem propriam habet, sive quod in eo codice nulla pariter fuerit, sive quod eruditus vir eas potius omittendas esse censuerit. Porro cum omnes antiphonæ istæ nihil singulare de Sancto nostro doceant, eaque tantum contineant, quæ cuilibet sancto episcopo confessori possunt adaptari, neque ego operæ pretium duxi eas hic excudere. Ceterum existimo, annuam ejusdem memoriam per diœcesim Veronensem etiam ab omnibus utriusque sexus religiosis personis Officio ritus duplicis celebrari; cum hic inter eos sit, quos congregatio synodalis anno 1503, ac deinde Joannes Matthæus Gibertus episcopus sic honorari præcepit, uti apud laudatos Bagatam & Perettum videre est.

[12] [Nullam Sancti Vitam habemus,] Quod ad Sancti gesta attinet, ea antiquitatis tenebris involuta, penitus latent. Laudat quidem Panvinius lib. I Antiq. Veron., cap. 22 Gesta S. Theodori, ejusdemque Vitam ex antiquo Lectionario ecclesiæ cathedralis citant Bagata & Perettus apud Valerium; verum hanc suspicor eamdem esse cum illa, in qua de Jacobo de Bragantia, Veronensi episcopo, mentionem fieri ait Ughellus tom. 5 Italiæ sacræ auctæ col. 838; quæque propterea seculo decimo tertio antiquior esse nequit, nec in Sancti gestis enarrandis magnæ esse potest auctoritatis. Sed neque gesta illius in eadem contineri, argumento est Augustini Valerii, qui Vitas sanctorum episcoporum Veronensium a Bagata & Peretto collectas contexuit, altum deiisdem silentium, quippe qui non alia habet, quam quæ Ferrarius supra num. 2 ex ipso recensuit. Illustrissimus quoque Maffeius col. 342, quæ circumferuntur eorumdem episcoporum, Vitas velut fide indignas rejicere non dubitavit.

[13] [& si qua exstet,] Nihil pariter luce dignum hac in parte invenisse dicendus est supra laudatus Blanchinus, qui cum Veronensia de Sanctis suis monumenta diligenter scrutatus sit, de S. Theodoro tamen præter Officium num. præced. memoratum nihil nobiscum communicavit. Quapropter si aliqua alia exstet ejus Sancti Vita, crediderim eam unam ex illis esse, de quibus Aloysius Lipomanus, Veronensis episcopus, tom. 4 Vitarum Sanctorum in Præfatione sic ait: Licet ergo in hac sancta insignique ecclesia (Veronensi,) quod pene incredibile videtur, triginta trium episcoporum sanctorum celebris agatur memoria, & anniversaria festa cum solennibus Missis recolantur, nullius tamen eorum per certum aliquem virum Vita describitur, sed omnia incertis authoribus edita proferuntur. Quinimo quæ de eis habentur Historiæ, tanta barbarie, tantaque rusticitate ac inconcinnitate plenæ sunt, ut eas legere nedum gravis pœnitentia sit, sed pudor vel maximus.

[14] [ea luce indigna videtur.] Sanctos meæ ecclesiæ non solum hæc civitas, sed pene totus mundus veneratur & suspicit; sed ego eorum Vitas, quales habentur, si in medium proferrem, non modo contra institutum meum agerem, verum etiam omnibus ridendum me exponerem. Qua autem id ratione factum sit, ut Sanctorum meorum Vitæ vel luculento, vel saltem ecclesiastico stylo scriptæ non fuerint, aut si fuerint, (quod fateri omnino non dubito) cur in manibus non habeantur, si quis me interroget, id vetustati, quæ omnia corrodit & consumit, seu etiam tot tantisque urbis istius cladibus ascribam, in qua non chartulæ solum manu scriptæ, sed & alta palatia, famosa theatra, templa pulcherrima, cæloque æquata ædificia, jam inde a Longobardorum temporibus, qui in ea multis annis rerum potiti sunt, ceciderunt & perierunt. Doleamus igitur sanctorum patrum nostrorum, qui ecclesiam hanc suis egregiis doctrinis & mirificis exemplis illustrarunt, vitas minime reperiri descriptas. Hæc Lipomanus, ex quibus omnibus hactenus allatis abunde liquet, laborandum mihi non esse pro S. Theodori Vita comparanda.

[15] Obscurum, æque ac gesta, tempus ac ordo est, [Incompertum est seculum] quo Sanctus Veronensem cathedram tenuit. Certe Panvinius lib. 4 Antiq. Veron. cap. 7 ipsum inter eos nominat, quos, quia ad certum tempus & successionis seriem referre non poterat, ordine alphabetico recenset. Maffeius vero jam sæpe laudatus col. 341 de episcopis Veronensibus sequentia habet sermone Italico: In monumentis Veronensibus nec dypticum, nec catalogus occurrit: quam ob rem variis (episcoporum Veronensium) nominibus ex monumentis variarum ecclesiarum collectis, eorumdem tempus, successio & gesta disposita fuere pro arbitrio ingenioque eorum, qui seculo decimo quinto & sequenti historiam nostram ecclesiasticam concinnare cœperunt. Deinde integra series in Italia sacra relata est; quam erronee, colligi potest conferendo episcopos, quos hactenus memoravimus. Ex hisce porro monumentorum tenebris orta est ordinis, quo sederint, in variis tabulis, quas vidi, diversitas.

[16] Nam in catalogo post Alexandrum Canobium a Joanne Baptista Peretto anno 1588 editum, [& ordo, quo episcopatum Veronensem gessit,] in quo præter aliquot alios ordine alphabetico recensentur episcopi centum & septem, qui cum subjectis nominibus suis numeroque in aula synodali Veronæ depicti visuntur; in hoc, inquam, Catalogo S. Theodorus, velut unus ex illis centum ac septem, decimo loco memoratur, quo ipsum etiam Ferrarius supra num. 2 sedisse affirmavit. At vero in alio Catalogo per eosdem auctores confecto auctoque, & anno 1602 edito, idem S. Theodorus vigesimus sextus & inter annum 531, & 585 recensetur. Ughellus tom. 5 Italiæ sacræ auctæ, col. 693 eumdem in ordine decimum tertium, sed sine tempore statuit. Nicolaus Coletus, qui Ughellianum Opus auxit, decimum quintum fuisse ibidem in margine annotavit: sed horum omnium nullus rationes, quibus nititur, producit. Neque vero in tam spissis vetustatis tenebris produci posse existimo, meritoque ab erudito Maffeio supra dictum esse, catalogos illos ex compilatorum arbitrio, nempe cum monumenta deessent, concinnatos fuisse. Fatemur itaque, nos nec ordinem, nec tempus, quo S. Theodorus Veronensi episcopatu functus fuerit, posse assignare, cum ipsum seculum, quo floruerit, incompertum sit.

[18] Illum tamen seculo quarto posteriorem esse, nec inter octo primos ejus sedis episcopos numerandum, [sed post seculum IV sedisse videtur,] omnino verisimile facit auctor anonymus, qui tempore Pippini, Caroli Magni filii, Italiæ regis, rhythmicam Veronæ descriptionem composuit, quam Ratherius seculo decimo ex Lobiensi monasterio episcopus Veronensis, ad monasterium suum rediens, Lobiam attulit, ex ejusque codice Mabillonius tom. 1 Veterum Analectorum excudit. Eamdem etiam exhibet Maffeius in supra laudata epistola sua ad Nicolaum Coletus, ubi affirmare non dubitat, nullum hoc de eadem re instrumentum vetustius sinceriusque a se repertum esse, additque, eidem plane consonare Joannem ecclesiæ Veronensis diaconum, qui plus quam ducentis annis, ut asserit, ceteros ejus argumenti scriptores præcessit. Hic anonymus octo primos Veronenses episcopos, ordinemque, quo sibi invicem proxime successerunt, diserte recensens, nullum inter eos Theodorum numerat, & octavum statuit Zenonem, qui non videtur alius fuisse, quam is, cujus S. Ambrosius meminit in epistola ad Syagrium ejusdem successorem. Ambrosii verba habes in Opere nostro tom. 2 Aprilis pag. 69, ubi de eodem actum est.

[19] [nec inter octo primos episcopos numerandus.] Seculo quinto & sequentibus usque ad Luitprandi regis tempora, sive usque ad octavum seculum, tam incerta est eorumdem episcoporum series, ut nescias, cui loco in tanto temporum & antistitum numero Theodorus rectius inseri possit. Maffeio in Verona illustrata col. 342 multum credibile apparet, auctorem tabulæ, quam num. 3 exhibuimus, in sanctis episcopis, qui in ecclesia S. Sebastiani quiescebant, recensendis, ordinem temporis observasse, quo ipsi, intermediis tamen aliis, episcopatum obtinuerint; sic ut S. Theodorus post SS. Simplicium, Petronium, Innocentium, Felicem, Salvinum, & ante Senatorem, Probum, Andronicum & Maurum collocandus sit, licet inter hos ipsos etiam alii intercesserint. Confirmari id existimat ex eo, quod anonymus Pippinianus, de quo mox meminimus, Simplicianum, qui in eadem tabula primus occurrit, inter octo primos episcopos tertium collocaverit. Verum non habeo, unde eruditi viri opinionem confirmem, & eorumdem episcoporum ætas incerta est. Ceterum idem anonymus inter sanctos episcopos in memorata ecclesia depositos etiam Probum, Andronicum & Maurum, sed alio ordine recenset, sed de Theodoro & sex aliis silet.

DE S. EUSTOCHIO EPISC. TURON.

Anno Christi CCCCLXI.

SYLLOGE.

Eustochius episc. conf. Turonis in Gallia (S.)

AUCTORE J. C.

Præter ea, quæ de S. Eustochio paucis complectitur S. Gregorius Turonensis, vix quidpiam nobis innotuit. [S. Gregorii Turonensis testimonium de S. Eustochio] Ejus meminit lib. 2 Hist. Francorum cap. 1 his verbis: Cui (Briccio) post quadragesimum septimum episcopatus annum defuncto sanctus Eustochius successit, magnificæ sanctitatis vir. Ejusdem libri cap. 14 annos episcopatus ejus ita determinat & successorem in Turonensem cathedram assignat: Apud urbem vero Turonicam, defuncto Eustochio episcopo septimo decimo sacerdotii sui anno, quintus post beatum Martinum Perpetuus ordinatur. Denique lib. 10 cap. 31 num. 5 breve hoc illius texit elogium: Quintus Eustochius ordinatur episcopus, vir sanctus & timens Deum, ex genere senatorio. Hunc ferunt instituisse ecclesias per vicos, Brixis, Iciodorum, Luccas, Dolus. Ædificavit etiam ecclesiam infra muros civitatis, in qua reliquias sanctorum Gervasii & Protasii martyrum condidit, quæ sancto Martino de Italia sunt delatæ, sicut S. Paulinus in epistola sua meminit. Sedit autem annos septemdecim, & sepultus est in basilica, quam Briccius episcopus super sanctum Martinum struxerat. Hæc paucis perpendemus, proposita prius S. Eustochii in sacris fastis memoria.

[2] [& ejusdem] Martyrologium Romanum ita Sanctum nostrum hoc die annuntiat: Turonis S. Eustochii episcopi magnarum virtutum viri. Consentiunt in Auctariis Usuardinis codices Antverpiensis, Antverpiensis Maximus, Ultrajectinus, Lovaniensis, Bruxellensis & alii plurimi, nisi quod corrupte, ut advertit Sollerius, Eustachius pro Eustochio scribant, quem errorem secutus est Grevenus, correxit Molanus. Miror in Martyrologio antiquo ecclesiæ Turonensis, quod edidit Martene tom. 3 Anecdotorum nullam fieri de S. Eustochio urbis illius episcopo mentionem. Baronius Nota g Bedam citat: sed auctum, de Sancto enim silet noster & Dacherii metricus Eadem de Sancto habet Florarium nostrum Sanctorum cum Molano. Breviarium ecclesiæ Turonensis impressum anno Christi 1612 Officium de S. Eustochio præscribit ritu semiduplici, Lectio 4, quæ sola est de Sancto propria, ea ipsa continet, quæ ex Gregorio recensui. Breviarium aliud ejusdem ecclesiæ annis post 23 editum eamdem Lectionem recitat, sed indicitur recitandum Officium ritu duplici & hanc præterea adjicit Orationem propriam: Propitiare, quæsumus, Domine, nobis famulis tuis per hujus sancti confessoris tui atque pontificis Eustochii, qui in præsenti requiescit ecclesia, merita gloriosa, ut ejus pia intercessione ab omnibus semper protegamur adversis. Per Dominum &c.

[3] Annum emortualem S. Eustochii S. Gregorius Turonensis ita designavit libro I de Miraculis S. Martini cap. 6. [annus obitus & aditi episcopatus] Martini cap. 6. Anno sexagesimo quarto post transitum gloriosi domini Martini beatus Perpetuus Turonicæ sedis cathedram sortitus est dignitatis. Sancto nostro successit S. Perpetuus: igitur, cum nihil contrarium suadeat, eodem illo anno sancti Eustochii obitus illigandus est. Porro Henschenius noster tom. 1 Aprilis ad diem VIII in Vita S. Perpetui annum hunc cum Christi anno 461 composuit ex epocha mortis S. Martini, quam ad Kalendas Februarii ante Vitam S. Sigiberti regis Austrasiorum § VII ostenderat contigisse anno Christi 397: unde ad prædictum annum fluunt anni 64, quos Gregorius ponit medios. Henschenii epocham secuti sunt Coïntius in Annalibus, Joannes Maan in Ecclesia Turonensi, Grandamicus, Bailletus hic, Historiæ Litterar. Franciæ scriptores tom. 2 pag. 619 aliique, reclamantibus Pagio, Gervasio præposito S. Martini Turonensis & aliis non paucis. Ego hactenus Henschenio cum laudatis scriptoribus adhæreo, statuoque S. Eustochium anno 444 Turonensem sedem adiisse atque ex illa in cælum migrasse anno 461; ab hac sententia recessurus, si aliorum rationes prævaluerint, quod ad Vitam S. Martini examinabitur.

[4] [pauca in S. Greg. verbis observanda.] Circa dicta S. Gregorii observandum est, S. Eustochium lib. 2 cap. 14 post S. Martinum quartum statui Turonensem episcopum, libro vero 10 cap. 31 in ordine quintum. At Gregorius secundo loco a Gratiano seriem orditur, non computatis Justiniano & Armentio, qui Turonis sederunt, expulso per injuriam S. Briccio, S. Eustochii præcessore; libro autem 2 ordinem ducit a Briccio, quarto Turonensium episcopo, inter quem & S. Eustochium locum dat duobus illis episcopis, quibus in ordinem receptis, recte statuitur Sanctus noster quartus a S. Martino; nec vitiosus videtur locus, ut putavit Henschenius in S. Perpetuo. Ceterum pagos, ubi sanctus Eustochius ecclesias instituit, ita enumerat & designat Ruinartius in Notis: Brixis Valesio est Brisag, Iciodurum Iseure in finibus Turonum & Pictonum, Luccæ, Loches locus celebris ad Andriam Lindre. Dolus denique locus haud procul ab eodem fluvio. Observat deinde ibidem epistolam S. Paulini, quæ hic, libro 1 de gloria Martyrum cap. 47, laudatur, periisse. Interfuit S. Eustochius concilio Andegavensi anno 453 celebrato; sancti Episcopi corpus in ecclesia Turonensi S. Martini longo tempore honoratum, mense Majo anni 1562 a Calvinistis profanatum & direptum fuit, sicut docet Gervasius in Inventario, quod Vitæ S. Martini ex instrumentis authenticis subnectit.

DE S. MILETO EPISCOPO TREVIRENSI
IN BELGICA PRIMA.

Anno circiter. CCCCLXX

[Commentarius]

Miletus episc. conf. Treviris in Belgica prima (S.)

AUCTORE J. C.

Sancti Mileti Trevirensis episcopi varie luxatum nomen hodie sacris Fastis inscriptum legitur. Hieronymiana apographa Florentinii certatim in civitate Triveris Militi episcopi depositionem nuntiant. [S. Mileti episcopi Trevirensis,] Labbeanus codex in Opere nostro excusus tom. VI Junii in Append. partis 2 ita habet: Niceti, Castoris Militis, Trogi &c. Augustanus ibid.: Castoris Militis, Trecæ, corrupte ex Trogi. Interpunctione posita, legendum puto Castoris, Militis: quod nomen Sancti nostri ex Militi ab amanuensi corruptum sit. Certe inter Bedæ auctaria tom. 11 Martii præfixa codex Barberinianus eamdem pene inflexionem adhibet, dum his verbis sancti Mileti agit memoriam: Treveris civitate depositio S. Miletis episcopi. Deinde in Hieronymianis apographis Militi passim Trogo præponitur, nec fuit Castor miles. Sanctum hoc die habent etiam ex Usuardinis Auctariis plurima, & Florarium nostrum Ms. cum Galesinio, Canisio, Ghinio & aliis. Ejusdem etiam meminit Ferrarius in Catalogo, sed die tantum XXV Septembris, secutus Tabulas Trevirenses. De Tabulis illis quidquid sit, certum est hoc die Treviris coli sanctum Miletum, quo de illo inter Officia propria diœcesis præscribitur IX Lectio ex communi Conf. Pontif.

[2] [cujus est frequens hodie in sacris fastis memoria] Porro Miletum, præ Melitum, Melitium, Militum, Meletium & Myletum legendum duxi, tum quod inter illa Officia, tum etiam in vetustioribus catalogis ita scriptum Sancti nomen inveniatur. Ceterum nuda est ubique sancti Mileti annuntiatio, solus pro more Saussayus prolixius elogium illius contexuit, ex iis, opinor, magis, quæ conjectat accidisse, quam quæ facta invenit; sunt enim sancti Viri gesta omnino obscura. Browerus Annal. Trevir. lib. 5 fol. 356 pauca hæc de illo scribit: Miletus per id tempus (cum Childericus Francorum rex varias Galliæ ditiones subjugaret) Treviris naturæ concesserat, vita innocenter acta in Divorum fastis ad undevigesimum Septembris diem venerandus. Quod si ita est, colligere licet, Sancti obitum contigisse Childerici temporibus non primis. Childericus aliis anno 479, aliis biennio post regnare & vivere desiit. Cum aliunde incertum sit, quo anno sanctus Præsul Trevirensem cæthedram adierit, quo inde ad Superos excesserit, censui, ejus mortem circa Christi annum 470 figi posse.

[3] Vixit itaque & Trevirensem rexit ecclesiam sanctus Miletus difficillimis luctuosissimisque temporibus, [gesta obscura sunt.] quibus urbs Trevirorum omnisque circum regio, non semel ferro flammaque vastata est a Francis, barbarica adhuc superstitione ferocibus. Credibile est, sanctum Præsulem oblatam occasionem exercendæ Christianæ fortitudinis & charitatis avide arripuisse, & non sola vitæ innocentia, sed iis etiam virtutibus emicuisse, quas temporum calamitates in tanto Præsule requirebant. Ceterum S. Miletus a Wilhelmo Juliacensi & Petro Mersæo in Hist. Archiep. Trevir., quos secuti sunt Sammarthani, in Catalogo ponitur ordine 42 illius sedis archiepiscopus. Gesta Trevirorum excusa a Calmeto ad calcem tom. 1 Hist. Loth. col. 12 Miletum successorem assignant Volusiano; laudati Sammarthani, cum historia Trevirensi, quam Dacherius Spicilegii sui tom. 12 inseruit, medios illis interponunt Hildolphum & Severinum, quorum tum hic tum in aliis catalogis nuda fere sunt nomina.

DE S. JOANNE EPISCOPO MART.
SPOLETI IN UMBRIA.

Circa medium Sec. VI.

COMMENTARIUS PRÆVIUS.
Sancti mentio apud recentiores; Acta; corporis translationes; cultus.

Joannes episc. mart. Spoleti in Umbria (S.)

AUCTORE J. P.

Loco non uno occasione aliorum Sanctorum, quorum hactenus discussa fuerunt Acta, hujus sancti Episcopi martyris facta est mentio in Opere nostro, [Memoria Sancti] ex instituto autem tom. 1 mensis Julii pag. 5 inter Prætermissos; quia nimirum Ludovicus Jacobillus in Opere Italico de Sanctis & Beatis Umbriæ tom. 2 de eodem agit ipsis Kalendis dicti mensis, tamquam martyrii ipsius propriis. At quia tum ipse Jacobillus tum Ughellus in Episcopis Spoletanis tom. 1 Col.taliæ sacræ secundæ editionis asserunt recoli festum S. Joannis die XIX Septembris, ad hunc ipsum remittere tum visum fuit examen gestorum ejus. Præiverat etiam Ferrarius in utroque Sanctorum Catalogo (nam in Fastis sacris antiquioribus Sancti memoriam non reperi) eodem die Septembris ipsum annuntians in generali Sanctorum Catalogo his verbis: Spoleti sancti Joannis episcopi & martyris, sub Theodorico rege; id est, qui floruit sub Theodorico, ut infra ex ipsomet patebit: in annotatis vero, unde ejus notitiam nactus sit, indicat sequentibus: Ex Tab. eccles. Spoletanæ, ubi Acta illius Ms. legimus, Vitamque in Catalogo nostro SS. Italiæ transcripsimus.

[2] Ut Vitæ Sancti præviam aliquam ideam habeat lector, [apud Ferrarium] juverit eam ex laudato Ferrario etiam transtulisse; sic habet: Joannes Spoletii loco minime obscuro natus, a puero in Christiana religione educatus, & sacris Litteris adolescens eruditus, totum se divino ministerio mancipavit, in clericorum numero adscriptus, & ab ecclesia non recedens. Factus archidiaconus, postea Meletio archiepiscopo ex humanis sublato successit, cui etiam in archidiaconatu successerat. In munere autem episcopali adeo præclare se gessit, ut non in Umbria tantum, sed etiam per totam fere Italiam fama sanctitatis illius pervagaretur; erat pauperum pater, & oppressorum advocatus; facultates suas alendis egenis, & ecclesiis reficiendis insumens. Floruit sub Theodorico rege, cujus gratiam consecutus, multa impetravit, & multis profuit. At sub Totila multa passus, populum tamen orationibus sublevavit. Visitaturus Apostolorum limina, vix iter aggressus, in milites incidit; qui illum lanceis confossum obtruncant. Corpus, cum milites recessissent, a clericis non sine lacrymis & ingentibus suspiriis apud urbem sepelitur, ubi, cum ad centum annos delituisset, exactis ex Italia Gothis a Narsete, cælesti inditio repertum est; nam cum cælum, quasi ignea columna, super locum noctu coruscare videretur, odores suaves exhalarentur, cantusque resonantes exaudirentur; Gondecara nobilis fæmina, monasterii S. Euphemiæ abbatissa, tot signis excitata, noctu comitata, pergit ad eum locum, sublatisque lapidibus, sacras reliquias latentes invenit, & in suam transtulit ecclesiam. Quod ubi civitati innotuit, tumulus sancti Martyris venerationi esse cœpit, multis super diversis morbis laborantibus miraculis subsecutis. Hactenus Ferrarius ex monum. & lectionib. eccles. Spoletinæ.

[3] [ex Mss. Spoletinis;] Henschenius noster una cum Papebrochio Spoleti fuit sub annum 1660, ibidemque, sicut ipse indicat tom. 3 Martii pag. 30, deperditos intellexit tres libros permagnos & antiquos, qui solebant exstare in archivo episcopali cathedralis ecclesiæ Spoletanæ, & Lectionarii seu Passionarii nomine appellari, quod ex iis lectiones ad Matutinum recitari solerent, eæque frequentius continerent Passiones Martyrum. Equidem vix dubito, quin memorati libri eadem sint monumenta, quæ citat Ferrarius, ex quibus Vitam S. Joannis a se transcriptam esse asserit, quæque dein deperdita sunt: neque enim video, quid cohibuisset Spoletanos, quominus hæc, antea Ferrario concessa, exhiberent Majoribus nostris. Hanc jacturam utcumque compensavit laudatus supra Jacobillus, qui iisdem Majoribus nostris Fulginii hospitantibus, cum jam tunc absolvisset tres tomos memorati Operis sui, copiam collectionis Ms. concessit ex iisdem libris extractæ sub hoc titulo: Ex archivio episcopatus in cathedrali Spoleti in tribus libris permagnis antiquis, ex archivio per D. Bartholomeum Tiberium Spoletinum extracta.

[4] [Acta ejus a quo] Ea collectione Ms., quæ plurimas Sanctorum Umbriæ Vitas continet, utcumque, inquam, jacturam compensavit Jacobillus; non plene: nam ab imperito librario tam misere deturpata est, totque mendis passim scatet, ut ægre sæpe, etiam conjectando, ad auctoris sensum valeas pertingere. Eas inter Vitas complectitur etiam Sancti nostri Passionem, corporis translationem & aliquot miracula, desumpta ex tomo primo pag. 110 dicti Lectionarii seu Passionarii; sed non omnia in iis leguntur, quæ legimus supra in Ferrario, quæque refert Jacobillus, quamquam hic dictum Lectionarium & ex eo Vitam Sancti citet in margine, uti ostendam, postquam pauca disseruero de auctoris nomine, statu ac ætate. Nomen ac statum suum prodit sub finem prologi ita Sanctum invocans: Sancte Joannes martyr Christi pro Joannis monachi peccatoris intercede delictis. Deinde se Casinensem monachum insinuat, talemque fuisse asserit Jacobillus, habitasseque in quodam monasterio prope civitatem Spoletinam.

[5] Haud multo difficilius est reperire ætatem; scripsit enim, [& quando conscripta:] sicut in eodem prologo significat, rogantibus monialibus & Berta abbatissa monasterii Spoletini, quod ante a S. Euphemia nomen habuerat, tum vero a S. Joanne episcopo martyre appellabatur; postquam nimirum sacrum hujus corpus a Gunderada, una ex iis, quæ nominatæ Bertæ in abbatissæ munere præcesserat, translatum fuisset in dicti monasterii ecclesiam temporibus Ottonis secundi imperatoris, uti denuo ipsemet clare significat, itaque senescente seculo decimo. Sed monasterium illud, quod derelictum esset, concessum fuit ab Henrico II imperatore sub annum 1012 Heriberto Spoletino episcopo, qui ex eo palatium episcopale sibi construeret, uti scribit Jacobillus. Jacobillo consonant Ughellus in episcopis Spoletanis & Augustinus Lubinus in Notitia abbatiarum Italiæ, præterquam quod hic annum notet 1015; uterque vero perperam scribat Henricum tertium; atque hinc sequitur, scripsisse auctorem nostrum sub finem seculi 10 vel sub initium XI, ac proinde plus quam seculis quatuor post Sancti obitum, quem & ipse & alii recentiores contigisse significant sub medium seculum sextum. Nullibi indicat, utrum vel ex quibus monumentis antiquioribus gesta Sancti ac martyrium a se descripta deprompserit, nec consequenter, quanta fide digna illa sint.

[6] Pauca, quæ de Sancti vitæ gestis & martyrio exaravit jam designatus biographus, [quædam in iis omissa adduntur ex aliis,] quantum ex Ms. nostro colligere possum, alii recentiores, prout superius innui, auxerunt adjunctis aliquot. Sic ille nude dicit, Sanctum natum esse in civitate Spoletina; addunt Jacobillus in Vita Italica, & Bernardinus e comitibus de Campello tom. 1 Historiæ Spoletinæ pag. 250 ex nobili familia. Ille paucissimis verbis relato ejus studio sacrarum Litterarum & pietatis, mox subdit, ad sacerdotalem infulam dignis præconiis sublimatus est: ipsi vero præmittunt, Sanctum archidiaconatus dignitate prius decoratum fuisse in cathedrali Spoletina, ac mortuo Meletio antistiti suo fuisse subrogatum; imo adjicit Jacobillus, ipsum ut talem confirmatum fuisse & consecratum cum titulo archiepiscopi a Symmacho Papa anno 500. Denique biographus ne nomen quidem exprimit Theodorici regis; ipsi sicut & Ughellus, dicunt, Sanctum ab hoc rege Ariano gratias ac favores consecutum fuisse. Credere fas est, horum aliqua ab incurio librario prætermissa fuisse in nostro Ms., vel certe ex monumentis Spoletinis accepta & adjecta fuisse per nominatos scriptores. Præsertim quia Ferrarius, hisce anterior, eadem habet pene omnia, ut supra vidimus, testaturque, se Acta Ms. legisse Spoleti, Vitamque transcripsisse.

[7] Verum unde unde acceperit Jacobillus, quod adstruit de consecratione Sancti facta per Symmachum Papam anno 500, id erroris convincitur ex Actis synodi primæ sub eodem Papa Romæ celebratæ, ubi inter subscriptiones episcoporum diserte legitur Joannes Spoletanus, [nominatim ex Jacobillo qui tamen corrigitur,] ut videri potest apud Labbeum tom. 4 Conciliorum Col.dein eodem nomine occurrit etiam inter episcopos subscriptos Actis synodi tertiæ; & Joannes Spoletinus inter subscriptiones ad Acta quartæ, quintæ ac sextæ synodorum sub eodem Pontifice celebratarum. Itaque Joannes erat episcopus ante Kalendas Martias anni 499, quando dicta prima synodus celebrata est; & hinc non tantum erroneum esse sequitur, quod scribit Jacobillus de anno consecrationis, sed omnino dubium, an eadem consecratio facta sit a Symmacho vel dum hic Pontificatum tenebat, ad quem tantum evectus fuit mense Novembri anno 498. Porro titulum archiepiscopi non solus Jacobillus sed & Ughellus & Campellus S. Joanni attribuunt, & Campellus quidem, eum in vetustissimis imaginibus cum pallio archiepiscopali depictum esse ait, atque in Vita S. Joannis Paranensis apud Mombritium appellari Metropolitam. Accedit etiam Ferrarius in Catalogo Sanctorum Italiæ ad diem XVI Decembris, quo recolit memoriam S. Meletii, & ubi sequentem annotationem subjicit: Ecclesia Spoletana seu Spoletina olim metropolitana fuit: pluresque habuit archiepiscopos, quibus uti suffraganei Nursinus, Trebias, Mevanas, Hispellas, Fulginas & alii episcopi subjecti erant. In iis Meletius, Joannes, Laurentius post Britium floruere.

[8] [& ex Vita] Vitam Joannis Paranensis, in qua Joannem nostrum Metropolitam appellari aiebat Campellus, nempe quia auctor de Spoleto loquens civitatem metropolim compellat, ex Spoletino aliisque Mss. ac Mombritio ediderunt Majores nostri tom. 3 Martii pag. 31: unde nonnulla, quæ ad Sanctum nostrum pertinent, & a biographo nostro similiter omissa sunt, juvat transcribere. Narrat primum auctor, S. Joannem Paranensem ex Syria venisse in Italiam, circa civitatem metropolim (Spoletum indigitari mox videbitur,) angelo jubente quievisse sub arbore, quæ, (id factum dicitur mense Decembri) floruit sicut lilium, illic inventum & interrogatum fuisse a transeuntibus venatoribus: ac demum prosequitur his verbis: Attendentes autem ad arborem (arbor vero fulgebat sicut lilium) tunc cognoverunt viri, quia Dominus erat cum illo, & nuntiaverunt hoc factum B. Joanni episcopo Spoletanæ civitatis. Et dum hoc audisset B. Joannes episcopus, repletus est gaudio magno: & exurgens perrexit ad locum, ubi B. Joannes servus Dei Dominum deprecabatur. Et dum vidissent se invicem, præ gaudio lacrymas fuderunt ad Dominum. Et inquisivit ab eo B. Joannes de omnibus his, quæ scripta sunt. Tunc omnes, qui aderant, egerunt gratias; Domini autem misericordia collecta multitudo populi ædificavit ibi monasterium & habitavit ibi cunctis diebus vitæ suæ, & sedit in eo loco annis quadraginta quatuor.

[9] [S. Joannis Paranensis.] Ferrarius ad diem XIX Martii in Catalogo Sanctorum Italiæ laudans denuo monumenta ecclesiæ Spoletinæ, monasterium illud a Sancto nostro exstructum esse asseruit, idemque Galesinius in Martyrologio ad diem eumdem, ita scribens: Spoleti S. Joannis confessoris. Hic in Syria ortus, in Italia ad urbem Pinnensem Dei admonitu venit; ubi monasterio sibi per Joannem Spoleti episcopum exædificato, quatuor & quadraginta annis pie sancteque vixit. Citat autem in Notationibus suis Usuardum, Adonem ac Bedam; & sane priores duo longum Joannis Paranensis dant elogium ex Actis deductum; at neuter meminit S. Joannis episcopi Spoletini. Subdit demum idem Galesinius: Sed in Martyrologio Cremonensi pluribus illius (Joannis Paranensis) Vita narratur, quæ a Joanne episcopo Spoleti scripta putatur. Postremum hoc, intellectum scilicet de Sancto nostro, & Vita tom 3 Martii excusa, minus verisimile fit, quia tum apud Mombritium tum in Ms. Spoletino constanter appellatur Beatus Joannes episcopus, quo titulo se ipse non erat ornaturus; imo omnino improbabile est, si Joannes Paranensis imperante Justiniano, ut statuit Ferrarius, vel Justino seniore, ut vult Campellus, tantum in Italiam venerit: nam cum in Vita & in elogiis apud Adonem, Usuardum aliosque dictum monasterium annis quatuor & quadraginta dicatur gubernasse, mors ejus statui non poterit certe ante annum 560, quo juxta omnium calculos diu vivere desierat Joannes episcopus; utpote occisus a Gothis Arianis, quorum regnum in Italia diu ante annum 560 exstinctum fuit.

[10] Non convenit inter laudatos scriptores de anno martyrii; [Tempus martyrii; corpus tertio translatum] Ughellus & Jacobillus annum notant 541, Campellus differt in 547, post obsessum scilicet & captum a Totilæ exercitu Spoletum; biographus vero noster obscurius loquitur, quam ut ex eo quidquam statuere queam: atque idcirco obitum supra latius signavi circa medium seculum sextum. De loco autem ac modo martyrii & sepulturæ, & de prodigiosa corporis inventione ac prima translatione, facta circa finem seculi decimi, nihil addo, quoniam de illis satis convenit inter eosdem auctores, sufficienterque instrui potest lector ex Ferrarii verbis num. 2 recitatis, & ex Vita debitis annotatis elucidanda. Restat igitur, ut, quæ de reliquiis ejus & cultu addunt alii, paucis memorem. Servatum est itaque sacrum ejus corpus & variis miraculis, quæ similiter a biographo nostro descripta dabimus, claruit in monasterio, primum S. Euphemiæ & dein S. Joannis appellato, usque ad tempora Heriberti episcopi Spoletini & S. Henrici imperatoris, non multum provecto seculo XI, quando, ut supra dixi, idem monasterium in palatium episcopale transiit.

[11] Tum autem, teste Jacobillo, jussu ejusdem Heriberti episcopi translatum est sacrum corpus ad antiquam ecclesiam cathedralem, [nunc servatur in ecclesia S. Petri apostoli] quæ extra civitatem sita erat & dedicata S. Petro, depositumque in veteri monumento lapideo; in hoc autem servatum fuit usque ad annum 1500, quo Franciscus Herulus episcopus Spoletinus id aperuit ac visitavit. Anno demum 1619 die XXI Martii per Laurentium Castruccium episcopum item Spoletinum, assistente, uti addit Campellus, magistratu, translatum fuit sacrum corpus in monumentum honorificentius, repositumque sub ara principe ejusdem ecclesiæ, ubi usque nunc honoratur una cum corpore S. Petri ejusdem civitatis episcopi. Ita fere Jacobillus, qui deinde subdit Sancti, nostri quotannis in civitate ac diœcesi recoli memoriam ritu duplici die XIX Septembris cum Missa & Officio de pontifice martyre; Campellus vero ait, eum haberi inter præcipuos patronos, unamque e duodecim urbis regionibus illius nomine appellari.

[12] De Petro episcopo mox memorato facta est mentio apud nos inter Prætermissos diei XXIX Junii tom. 5 pag. 397. [cum corpore Petri episcopi Spoletini.] Agit de ipso etiam Jacobillus tom. 1 Operis sui ad diem XXI dicti mensis, eademque de corpore ejus, anno 1619 sub ara principe reposito, repetit, quæ jam memoravimus; sed non indicat, an dies aliquis ejus cultui sit proprius, vel an celebretur Officio: in nullis etiam Fastis sacris, ne in Ferrarii quidem Catalogis, ejusdem Petri occurrit memoria. Quapropter donec certa specialis cultus afferuntur indicia, consuli possunt præter laudatum Jacobillum Campellus & Ughellus. Accipe interim breve ipsius elogium ex Vita S. Joannis, quod laudat in margine idem Jacobillus: Plurimi vero archiepiscoporum ipsius æqua sanctitate pollebant, quibus unus Petrus sanctissimus fulsit, cujus opera & virtutes marmoreis tabulis lirica versificatio manifestat; aliique nonnulli simili carmine signis & prodigiis clarificati in beati Petri apostoli aula serena pace quiescunt. Hactenus biographus noster.

[13] [Acta quomodo recudenda.] Hæc autem huc transtuli, quia partem Passionis seu Vitæ Ms. majorem, hæc & similia de episcopis aliis, de ducibus Spoletanis, deque variis Spoletanæ civitatis vicissitudinibus, continentem, rescindendam putavi: tum quia ad Sancti gesta & martyrium vix aut no vix quidem pertinent, tum quia, ut monui, tam vitiose descripta sunt, ut adhibita etiam frequentissima correctione ægre restaurari queant. Ceterum ut pars alia ad Sanctum proprie spectans, utcumque apta fieret prelo, eum modum servavi: clariora librarii, qui vel negligentissimus fuit vel vix primis Grammaticæ rudimentis imbutus, menda correxi ipse, dubia vero notavi in margine, & quæ restaurare nequivi, relicto spatio, prætermisi; idem servavi in miraculis, Vitæ seu Passioni subnectendis.

PASSIO, TRANSLATIO CORPORIS ET MIRACULA
Auctore Joanne monacho Casinensi
Ex lectionario Ms. Spoletano.

Joannes episc. mart. Spoleti in Umbria (S.)

BHL Number: 4437

[Prologus auctoris.] Compellitis me, o sacratissimum collegium, una cum devotione Bertæ ductricis vestræ cœnobii sancti martyris Joannis, quod ab imo fundatum in honore beatissimæ virginis Euphemiæ a devotissima Gunderada recolimus abbatissa, ut signa & virtutes atque miracula præfati Martyris, cujus assidue custodire corpus meremini, stilo proprio propalare non denegem. Periculosum quidem injungitis opus, sed devotionis præmium profuturum a … sed quia Christus pauperrimos magis piscatores elegit, quam dialecticos & rhetores faleratosque superbos, confisus in eo aggrediar, quod rogatis, speratus * ab eo remedium, cujus signa & miracula … pandere studuistis. Sancte Joannes martyr Christi pro Joannis monachi peccatoris intercede delictis. Amen.

[2] [Sancti gesta & episcopatus.] Itaque vobis … urbe prædicta b ortus & alitus est, & ab ipsa pubertatis infantia sacris Litteris eruditus, sacræque religionis vitam omni conamine concupiscens ad sacerdotalem infulam dignis præconiis sublimatus est. Totus se Deo omni hora committens jejuniis & orationibus, opera misericordiæ & pietas die ac nocte vacabat c. Cum autem his operibus esset intentus, subito rumor perditionis, ut super sonuit d. Quo terrore concussi omnes, ut valebant, præsidium evadendi petiverunt: inter quos & ipse beatissimus velut robustissimus consolator interclausus e, lacrymis & gemitibus assidue Dominum deprecans, permanebat. Cum vero aliquantis diebus ita perageret, ingenio malignitatis & insidiæ quasi terrore transacto, in perpatulis locis ad capiendos innocentes Getulorum * catervæ permanebant.

[3] Jam vero, quia Sanctus se videbat peragrare Sanctorum ecclesias more solito non posse, [Martyrium.] armatus fide, signoque salutis roboratus, ut fortissimus præliator, deprecaturus Dominum pro tantæ calamitatis periculo, maceratus jejuniis innumerisque afflictus suspiriis, egrediens martyrum corpora frequentabat intentus. His vero peractis operibus, sacrisque mysteriis celebratis, cum reverteretur f, occupatus insidiis, & videlicet mansuetissimus aries subsistens jugulationis mortem intrepidus exspectabat. Subito autem circumdatus canibus, ludentium lanceolis undique perfossus, ad ultimum capite plexus, ut sacris erat indutus orationibus, ipso in bivio, anima penetrante cælo *, sanctissimum ejus derelictum est corpus. Quod postea, sedato pavore, ipso in loco ejus concives antiquissimo calatho g nimium gementes locaverunt.

[4] Anno quoque post hæc pene centesimo h, cum jam post ruinam prædictæ civitatis circumquaque omnipotens Dominus loca Sanctorum, [Corporis prodigiosa inventio] crescente populo, reædificare concederet, cepit ipsius sanctissimi Martyris pignus ipso in loco, ubi sepultus erat, … urbem, eo quod prope erat quasi stadia duo, stupentibus signis clarescere. Nam frequenter locus ipse videbatur cælitus coruscare luminibus: aliquando vero cantus nimiæ suavitatis ibi audiebatur. Nonnumquam quasi columna ignis corusco fulgore usque cælum erecta mirabiliter visa est. Nullius quoque viantium pondus aut sarcinam sanctissimum ipsius Martyris recipiebat sepulcrum. Vasculis namque … longe ab ipso sæpius projectis plurimi sunt experti: quique etiam innumera alia signa alterutrum referentes multis coram positis confitebantur. Quando enim luminibus locus ipse fulgebat, nullus nocturno in tempore ejus sepulcrum transire ausus est; sed concussus timore longe extra viam iter suum fugiendo perficiens.

[5] His vero signis atque virtutibus cum multa citraque * Sanctus ipse claresceret, [& translatio.] conati sunt aliquanti tam pretiosissimum pignus clancule rapere, suisque in ecclesiis decenter locare. Sed noluit omnipotens Deus tanto salutis dono sacratissimæ virginis & martyris Eufemiæ frustrare cœnobium, ut & urbs Spoletana per ipsum permaneret incolumis & omnes in ea habitantes meritis & intercessionibus ejus ab omnibus inimicorum insidiis stabiles & securi consisterent. Visum est itaque Deo dilectæ abbatissæ, Gunderadæ nomine, prædicti monasterii, ut sanctissimum corpus in ecclesiam suam transferret cœnobii: quæ devotissime in hora noctis silentii, duabus vel tribus virginibus adhibitis, suoque simul venerabili sacerdote ministro, cum linteaminibus pretiosis & thimiamatibus accesserunt ad corpus: facta itaque oratione, tanta celeritate tegmen sacri levatum est corporis, ut sexus femineus robustissimus videretur virilisque; subito miris odoribus respersæ, collecto sancto pignore, cum exultatione lætitiæ ad propria sunt reversæ i, statimque inito consilio juxta altare beatissimæ virginis memoratæ in præfato monasterio, quod juxta episcopatum k Genitricis Domini nostri situm est, altare * constructo in partibus Aquilonis, secundo piissimo regnante Ottone, studiosissime locaverunt.

ANNOTATA.

a Quæ hic subduntur ad rectum sensum reducere nequivi, ac propterea prætermisi, quod toties a me factum meminerit lector, quoties similia puncta occurrerint. Porro per prætermissa, quantum colligo, suam ad scribendum incapacitatem causatur, quod antiquis biographis satis commune est.

b Spoleti nimirum, de qua civitate post prologum disserit multis, a me recisis ob rationem in fine Commentarii prævii allatam.

c Lege operibus misericordiæ & pietatis die ac nocte vacabat. Hanc enim periodum non emendatam reliqui, ut ex eo specimine librarii imperitiam agnoscat lector.

d Procul dubio auctor voluit dicere, ut superius dictum est, personuit, nempe rumor de adventu exercitus Gothorum, Italiam devastantium, de quibus, sub nomine Saracenorum, meminerat in parte, quam prætermisi; vide lit. b & in Comment. num. 13.

e Notandum, quod, testibus Campello, & Jacobillo, ecclesia S. Petri apostoli, extra civitatemsita, ea tempestate esset cathedralis, ita ut biopraphi sensus hic esse videatur, quod Sanctus, appropinquante hostium exercitu, cum reliquis se in civitatem receperit.

f Hæc ita exponunt Ferrarius & Jacobillus, acsi Sanctus iter ingressus Romam ad limina Apostolorum, haud procul Spoleto a militibus interceptus & occisus fuisset. Sed verisimilius Campellus per Sanctorum ecclesias, quas civitate egrediens frequentabat, intellexit ecclesiam cathedralem S. Petro, & aliam S. Paulo dedicatas & extra civitatem sitas.

g Calathus proprie corbem seu vas aliquod sonat, hic tumulum designare debet.

h Totidem annos notant etiam Ferrarius & Campellus; cum igitur secundum allata in Commentario passus sit Sanctus circa medium seculum sextum, primordia eorum, quæ mox narrantur, statuenda sunt circa medium seculum septimum.

i Facta sunt ista, regnante Ottone secundo, sicut mox dicitur, ac proin post medium seculum decimum; Jacobillus signat annum 975. Unde colligas, sacrum corpus, postquam relatis signis clarescere cœperat, eodem in loco relictum fuisse plusquamtribus integris seculis.

k Vox ista contracte scribitur in Ms. Epãtum, perque eam, etiam alibi eodem modo expressam, episcopatum designat librarius. Sed non satis intelligo, cur ecclesia S. Mariæ, juxta quam intra civitatem situm erat monasterium S. Euphemiæ postea S. Joannis, eo titulo veniat tempore, quo scripsit auctor, existente nimirum etiam tum dicto monasterio. Non quod cathedralis esset, nam hæc S. Petro dicata erat, ac sita extra civitatem: nec ecclesia S. Mariæ, secundum Jacobillum, qui varia citat in margine instrumenta archivii Spoletini, facta est cathedralis, nisi postquam destructum monasterium S. Euphemiæ seu S. Joannis transiit in palatium episcopale. Quapropter existimem, vel hic denuo esse mendum librarii, vel dictam ecclesiam ab auctore appellari episcopatum seu episcopalem; quia ad episcopum pertinebat aut quia is in civitate commorans ibidem divina Officia celebrabat.

* sperans

* Gothorum

* cælum

* forte ultra citraque

* altari

MIRACULA
Ex eodem Lectionario Ms.

Joannes episc. mart. Spoleti in Umbria (S.)

BHL Number: 4438

AUCTORE J. P.

[Præfatio ad miracula;] Jam recitatis Actis mox subnectuntur aliquot miracula, quæ patrocinante Sancto, patrata sunt eo tempore, quo sacrum ejus corpus in ecclesia monasterii S. Euphemiæ servatum fuit, &, quantum conjicio, ab eodem auctore collecta, sed & ab eodem librario multis locis tam turpiter corrupta, ut cum aliquando verbæ verbis connectere non valerem, ad assequendum auctoris sensum operam dederim & alio charactere rem ipsam expresserim, omissis adjunctis. Sic præfatur auctor: His itaque gestis, cœpit beneficiis sanitatis ejus tumulus exuberare, nam diversis ægrotationibus afflicti, cum devotione fidei venientes ad eum, sanabantur. Paralytici vero vel febricitantes, Christo adjuvante, ejus adhærentes sepulcro sanati sunt. His vero virtutibus pollens, per aliquot annorum spatia quievit, sed quia eum Conditor omnium ad majora & stupentiora mirabilia provehit, recentiores & novas illius virtutes, quas plurima (plurimas vel plurimi legendum) ex ipsa civitate mihi, & maxime illius sacri cœnobii grex conglobatus, detulerunt, voto nostræ parvitatis propalare aggrediar.

[2] Ex primi miraculi narratione hunc sensum colligo. [crura confracta illico restituuntur.] Unus e judicibus civitatis Spoletinæ, visione in somno accepta, intellexit, corpus S. Joannis non satis aeoenter esse tumulatum: quapropter expergefactus summo mane tumulum novum plaustro imponi jussit ad ejus ecclesiam devehendum. Plaustrum autem non jumenta protrahebant, sed homines atque hos inter verisimiliter etiam judex ipse; at cum prope ecclesiam perventum esset, sub plaustro cecidit, & a pertranseunte rota utrumque ei crus confractum fuit: invocato autem Martyris auxilio, illico in pedes se erexit, ac velocissimo cursu in ecclesiam ingressus est, a monialibus signum dari jussit, & convocati clerici Dominum laudantes corpus sacrum tumulo imposuerunt.

[3] Hic aliqua interjicit auctor de multitudine miraculorum, [contracti;] quæ ibi patrata sunt, ac secundum his verbis exponit: Quidam vero omnibus membris dissolutus, totus contractus & glomeratus ex longinquis regionibus advectus est. Nocte quadam in domo cujusdam juxta monasterium illud quiescebat. Hic in profundæ noctis hora Petrum & Paulum atque Joannem nimio cum splendore se vidisse testatus est, qui subito eum arripientes unus per verticem aliique per pedes maxima cum virtute extenderunt, ita ut expergefacta domus familia ad clamores & stridores illius surrexere … gratias agentes Deo meritisque beati Joannis; qui postmodum … iterum contractus tibia reversus est, sanusque recessit. Puncta designant prætermissa, quæ ad perfectum sensum reducere non potui.

[4] Nec tacendum est; alius de fulgenti (forte de Fulginate territorio seu) comitatu qualiter sanatus est: [& cæci] cum & ipse quiesceret in domo juxta prædictam ecclesiam, apparuit ei sanctus Martyr, dicens: Surge, & propera ad me in ecclesia. Et ille: Quomodo, inquit, Domine, venire possum, qui gressu & luce careo? Et Sanctus: Excita hunc, qui juxta te dormit, ut accipiat lumen & educat te: quo excitato, præcedente lumine, ocius ejus perrexerunt ad aram. Moxque cum stridoribus [&] horrida vociferatione extentus & illuminatus est. Hora vero matutinalis imminebat, cum hæc fierent, & jubilante cœtu congregationis in choro, gloriam Deo magis ac magis cum exultatione dederunt. Sequitur alterius miraculi narratio, ex qua intelligo, quod vir enormiter curvus, cum sacratissimum corpus attingeret, terribiliter sit erectus; quodque nobilis quidam provinciæ, qui sub idem tempus causa refrigerii & sanitatis illuc adveniens, comitibus suis promiserat, fore, ut, si miraculum aliquod videret, munus ecclesiæ impertiretur, agnito hoc miraculo, votum persolverit & incolumis abierit.

[5] [sanantur;] Nec minori quidem miraculo operam dare quiescam. Anconitanus quidam, cum nullo modo nisi terratenus pergeret, ut ipsemet seriatim pandere studuit, ante ejus sepulcrum deductus, &, ut egrederetur incolumis, impetravit, ipsumque etiam sanum conspeximus & valentem. Orbatus namque præterea, & Tudertino comitatu satus & alitus, auditis tanti Martyris signis, cogitare cœpit, qualiter sepulcrum illius adire potuisset; cumque sæpius hoc in animo revolveret, die quadam egressus domo, sic ad Orientem conversus, oravit dicens: Deus æterne, qui es verum lumen & ductor recti itineris, perduc me ad domum Martyris tui, qui cæcus sum, & nescio, quo pergere debeam. Ad hanc vocem subito, qui numquam viderat, conspecto ordine cæli & terræ, præ gaudio magna voce clamabat: Benedictus Dominus, Rex omnium seculorum, qui me illuminat meritis martyris sui Joannis, quia semper in tenebris eram, & modo video. Ad hoc factum omnes vicini ejus convenerunt, glorificantes Dominum Jesum Christum, mirabilia facientem in cœlo & in terra. Subduntur aliqua, quibus significatur illuminatus perrexisse ad Sancti ecclesiam, ut gratias persolveret.

[6] [mulier brachio] Quædam itaque post ista ex longinquo muliercula, ejus tumulum videre cupiens, est egressa. Hujus enim brachium ita pendens inhæserat lateri, ut videretur ab omnibus omnino brachium non habere; cujus etiam indumenta nec foramen aliquod ex illa videbantur habere parte. Hæc dum staret hora Matutini in ecclesia, subito uni ex sororibus exclamavit: Arripe, inquit, cultrum, & hic indumenta scindere festina, quia mox ut omnium Sanctorum Matutinum decantare cœperitis, salva ero. Arrepto itaque ferro, mox, ut petierat, fecit, & ea, quam prædixerat, hora salvata est, elevatoque brachio, totum apparuit cruentatum, quæ illico vociferando beneficia Conditoris omnibus … ostendebat. Additur alterius mulieris sanatio, sed a quo morbo & quo pacto, ne conjecturando quidem assequor.

[7] [& vir membris debilis; puella visu orba,] Quidam namque artubus debilitatus, nisi vectus animalibus, incedere non valebat; cum autem per aliquot dies ibi maneret, subito sanitatis donum in vasculo vinario, ubi quiescebat, accipere meruit, ita ut ante ipsum vasculum mane facto inveniretur erectus, qui mox gratias Christo referens, firmis gressibus lætus abscessit. Et hoc memorare, non mirum audientibus gaudium præstare credimus. Puella quædam utrisque orbata pupillis, nutrice ducente, longo fatigata spatio gradiebatur. Cumque portam civitatis intrarent, quæ beati Laurentii nuncupatur; dixit matri suæ: O mater, ecce omnes istas domos conspicio: sine duce etenim incedere possum. Quæ mox ad tumbam Martyris veniens gratias agebat; mox recedens illæsa claris recuperata * luminibus.

[8] Horridus quidam gravi laborabat lepræ periculo, cum autem semptam (septa haud dubie) circuiret cœnobii, [vir lepra infectus, alter paralysi percussus,] vas quoddam lapideum ante ecclesiam, aquam continens, respiciens stetit. Subito vero cœlitus instigatus, stabilitus fide, ac perlotus, mirabiliter est mundatus, qui & ipse gratias sancto referens Martyri, sanus gaudensque recessit. Et hoc pretium operis est stilo currente referre, quidam admodum nobilis pro vitæ suæ remedio pauperrimum confovebat nutricium. Cum autem fama sanctitatis huc illucque sancti Martyris pervolasset, quadam die, quasi per jocum … affatus est inopem. Vade, inquit, & ex mea parte dic, ut sanet te sanctus Joannes, qui statim, ut erat simplici animo, perrexit, & mox ut accessit ad tumulum, sanus exiliens, qui fuerat paralyticus & contractus, gratiam pro dono rependens, cum gaudio & exultatione ad suum reversus est nutritorem.

[9] Multa sunt, & plurima, dilectissimi fratres, quæ … ad gloriam sui nominis, suorumque fidelium salutem operatus est Christus Dominus noster, quæ ideo scribere vitamus, [& alii plures curantur.] ne prolixitate verborum animus audientium fastidiat, aut legentibus studiosis in odium vertatur. De multis enim pauca narravimus, quod sufficere ad gloriam Dei, suique martyris Joannis, vel ad salutem credentium apostolicorum nullus credere dubitet. Post pauca, quæ facile restaurare nequeo, ita tandem concludit auctor: Translatio ejus celebratur IV Calendarum Septembrarum: consecratio quoque illius venerabilis altaris, regnante Jesu Christo Domino nostro, qui cum Patre sanctoque Spiritu vivit & regnat per infinita secula seculorum. Amen. Festum S. Joannis, uti in Commentario dictum est, hodiedum colitur die 19 Septembris seu XIII Kalendas Octobris.

[Annotata]

* l. restituta

DE S. SEQUANO ABBATE
IN TERRITORIO LINGONENSI IN BURGUNDIA

Circa med. Sec. VI.

COMMENTARIUS PRÆVIUS.
Sancti memoria in Fastis, nomen, cultus. Acta edenda an ab auctore synchrono & indubitatæ fidei scripta?

Sequanus abbas conf. in territorio Lingonensi in Gallia (S.)

AUCTORE J. C.

Territorium Lingonense veneratur hodie peculiari cultu S. Sequanum, quem ita Usuardus nuntiat: In territorio Lingonicæ civitatis S. Sequani presbiteri; [S. Sequanus in Fastis sacris] supple depositio ut est in Martyrologiis Hieronymianis non nullis apographis; horum aliqua post Sequani interjiciunt abbatis plurimæ justitiæ, aliqua monachi. Ado ad hunc diem ita habet: In territorio Lingonicæ civitatis S. Sigonis presbyteri, ex quibus, ni follor, duplex Sancto nostro nomen Grevenus attribuit, dum ita ad hunc diem loquitur: In territorio Linguonicæ civitatis S. Sequani (seu Sigonis) presbyteri. Dubitat Florentinius, an satis correcte; an scilicet idem sit sanctus ille Sigo, qui in aliis Fastis Sigonus, Segonus, Sego, Sigonius, Segomus, Segomius, Seguncus, Signus, imo & Sequatius appellatur. Dubium Florentinio movisse potuit, non tam nominis varietas, a qua, qui arguere voluerit, sex facile hic sibi diversos Sanctos finget, quam Flori de S. Sigone ad diem XVIII Septembris memoria, & aliorum lectio codicum, qui Sanctum duplicare videntur. Florus ad prædictum diem XVIII ita habet: In territorio Lingonicæ civitatis, monasterio Segestro, depositio S. Sigonis presbyteri & confessoris. De S. Sequano apud illum nulla est mentio. Inter Fastos alios hoc modo nuntiat Martyrologium S. Sabini de Levitania: Eadem die (XVIII Septembris) in territorio Longanicæ civitatis monasterio Setgestro depositio S. Segonis presbyteri confessoris; & mox die subsequenti XIX: In territorio Lingonico depositio S. Sequani abbatis. Ita Bruxellense: In territorio Lingonicæ civitatis depositio S. Sequani abbatis, & S. Sigonis plurimæ justitiæ presbyteri, ubi manifeste distincti duo, & in S. Sabini de Levitania ad diversos quidem dies relati, exprimuntur.

[2] Quod ad Florum spectat, ego transpositionem illam amanuensium oscitantiæ, vel ejus ipsius errori adscribo, [variis nominibus designatur] cum apud illum de S. Sequano, quem omnia pene ad hunc diem Adoniana & Usuardina Martyrologia loquuntur, nulla fiat mentio, territoriumque & monasterium, ubi obiisse diem dicitur, ita illum indigitent, ut illi soli convenire videantur. Neque tanta est reliquorum duorum apographorum auctoritas, ut Florentinii dubio pondus addant: scriptorem quippe Bruxellensem licentissime suum interpolasse, variaque ex variis corrasisse, omnibus in comperto est, & singulæ pene probant paginæ. Neque amplius tribuendum videtur primo illi, qui & passim frequentissimis mendis scatet, & hic S. Sigonem, quem ex Floro hauserat, ad præcedentem diem ejus exemplo reduxit, ac deinde S. Sequanum, alios secutus codices, diei subsequenti annexuit. Umbram illis fecisse errantibus potuit diversitas tum nominis, quod Sancto tribuitur, tum territorii & civitatis, ubi ejus depositionem commemorant, quod mendose, aliaque & alia inflexione scriptum repererunt in iis voluminibus, unde suum compilarunt. Sane unum eumdemque S. Sequanum diversis illis nomenclaturis designari, constans & communis est inter eruditos opinio, cui pariter adhærebo, donec tale quid proferatur de S. Sigone, quod non apprime, & soli quidem Sequano congruere videatur. Huic, si vixit ille Sigo, coævus fuit, vel post illius floruit tempora, cum manifestum sit, S. Sequanum monasterium Segestrense condidisse, primosque ibi monachos instituisse. Atque inde tot inter scriptores, qui res illius loci & temporis pertractarunt, facilior fiet perquisitio, quæ dum minus dubitantibus succedit, eorum silentium nobis favere perget.

[3] [de iis conjectura.] Porro si conjectare liceat, posset attributi duplicis nominis (Sequani & Segonis, ad quæ derivata reliqua facile reducuntur) ratio aliqua adferri. Segestre, ut plerique veteres scribunt, locus est non procul situs ab ore celeberrimi fluminis Sequanæ, ubi monasterium suum Sanctus construxit, ubique doctrinæ & virtutum fama floruit. Proprium itaque Sancto nomen Sego, territorio a proximo Sequanæ fonte agnomen fuerit Sequanum: facile ab eo potuit Sego, herilis istius loci dominus, Sequanus dici; potuit & conditi ibidem monasterii Auctori abbatis Sequani appellatio adhærere, sub qua deinde, pro temporum illorum more, apud circumjacentium cœnobiorum monachos venerit, ab iisque ad nos transierit. Quod si mavis Sancto nostro nomen natale Sequanum fuisse, est & unde eum Segonem cognominatum opiner; Sego enim a Segestre deductum videtur. Territorii certe pars, ubi suum asceterium S. Sequanus instituit, Segestræ nomine gaudebat, illique hereditario jure debebatur, ut recte ex nostro Ms., male ex eo, quod Mabillonius edidit, colligitur. Jam vero quid vetat a proprio istius loci nomine, vel quia illum suo secessu & condito ibidem cœnobio nobilitavit, vel quia illi hereditarius fundus erat, Segonem dictum fuisse. Frequenter profecto jam olim agrorum suorum fundorumque nominibus homines designabantur. Sed & Sequana, ut recte notat Ruinartius, non raro Segona & Sigona appellatur a Fredegario. Unde pari ratione Sego vel Sigo, ut a Sequana Sequanus, Sanctus appellari potuit.

[4] Antiquissimum esse S. Sequani cultum testantur apographa Hieronymiana antiquissima, [Cultus Sancti antiquissimus.] in quibus ejus fit memoria; testatur Vita S. Benedicti abbatis Anianensis, scripta a S. Ardone initio seculi IX, ubi ejus monasterium ante annos 40 jam tum S. Sequani nomine insignitum dicitur. De illo S. Gregorius Turonensis cap. 88 libri de Gloria confessorum, quem elucubravit seculo VI, loquitur ut de Viro magnæ virtutis miraculisque, dum viveret, & post obitum celeberrimo. An autem jam tum cultus fuerit, mihi incertum est. Celebrari illum quotannis die festo per totum territorium asserunt Sammarthani tom. 4 Galliæ Christ. col. 693. Sanctæ ejus exuviæ in monasterio, quod condidit, hactenus conquiescunt, magnoque accolarum concursu celebrantur. celebrantur. Fuisse jam olim ecclesiam S. Sequano dicatam, ejusque appellatam nomine, liquet ex veteri charta, quam ex Mabillonio ad Vitam Sancti in Act. SS. Ordin. S. Bened. sec. 1 fol. 263 refero. Godefridus episcopus &c. Diu habita est controversia inter monachos S. Sequani & Albertum dominum villæ, quæ Dreez dicitur. Ad pacis bonum reformata est. Est in Magnimontensi comitatu multæ antiquitatis possessio, Valeriacus nomine, & in ea beati Sequani ecclesia, & nomini dicata & juri subdita. Intra fines hujus villam superius nominatam, Dreez videlicet, cum capella ædificavit dictus Albertus. Hanc capellam uti in finibus parochiæ suæ sitam, a nobis monachi repetebant, Albertus autem contra nitebatur &c. Godefridus episcopus Lingonensis, cujus hæc charta est, floruit paulo post initium seculi XII. Valeriacus pagus ab indigenis Verri hodiedum dicitur, seu Verri sous Dreez, ut distinguatur ab alio cognomine, qui aliquot centenis passibus inde distat. Eo secessit primum S. Sequanus flagrans desiderio austerioris vitæ, cujus ibidem adhuc puer fundamenta posuisse creditur. In hujus memoriam eo loci illi ecclesiam erectam fuisse suspicor. Meminerunt etiam supra laudati Sammarthani Translationis S. Sequani, quam recoli aiunt 2 Januarii. An autem exaltatio S. corporis facta, an pars ejus alio avecta, an denique totus sacer ille thesaurus ex uno loco in alium translatus sit, eaque quo tempore quave occasione contigerint, non edicunt. In codice Pratensi, teste Bouillartio, ad diem XXIII Maji recentiori charactere Usuardo adscriptum legitur: Loco Sigestro dedicatio ecclesiæ S. Mariæ & S. Sequani.

[5] [Vita edita & edenda] Vitam & Acta S. Sequani primus integra edidit in Vita S. Joannis abbatis Reomaënsis, cap. 3 pag. 31 Roverius noster, ex codice Ms. ejusdem monasterii. Hanc commentatur Coïntius Annal. eccles. Franc. tom. 1 ad annos Chr. 518 & 534. Eamdem ex alio Ms., non nihil a Roveriano discrepante, dedit Mabillonius inter Acta SS. Ord. S. Bened. sec. 1, fol. 263, ex eaque suam concinnavit Bailletus tom. 3, XIX Septembris. Geminum aliud habemus Ms., olim ad Majores nostros missum, de quo Sollerius in suo Usuardo ad hunc diem. Unum a Petro Francisco Chiffletio exaratum est, & notatur in margine: Ex Ms. Accincti monast. & Carneoli & Divionensi. Hoc in paucissimis a Mabillonæo diversum illustrabo, & cum illo conferam. Ms. alterum brevius multo est, itaque præfert: Ex Ms. D. Belfortii. Ex adverso autem, in limbo paginæ habetur: Descripsit hæc D. Belfortius ex Ms. Long-pont: & paulo infra: Eadem, quæ in Reomaënsi, extat in Ms. 79 reginæ Sueciæ. Belfortianum ex primo nostro contractum videtur, multisque annis eo recentius apparet. Paucula ex illo observata dabo. Mabillonius & quotquot post illum de Actis & Vita S. Sequani egerunt, existimarunt ab auctore synchrono, ejusdem Sancti discipulo, conscripta esse. Et laudatus quidem jam sæpe Mabillonius hæc præfigit capiti Vitæ S. Sequani: Auctore anonymo æquali, ut ex num. 13 apparet. Idem asserit in Annal. tom. 1, lib. 7 ad ann. Chr. 580 fol. 179 num. 8. Illum secuti sunt Bailletus, in Tab. crit. tom. 3, & Benedictini S. Mauri in Hist. lit. Franc. tom. 3 sec. VI, pag. 367, indeque inferunt, de auctoritate horum Actorum dubitari non posse.

[6] [non videtur scripta esse ab auctore æquali ex ejus verbis.] Ego tantæ, tamque certæ auctoritatis fundamentum non invenio: videamus, quo nitatur Mabillonius, & erroris originem investigemus. Numerus apud illum 13, ubi auctorem æqualem apparere asserit, est hic: Cœpit ex illo famosissimus esse (Sequanus) & divulgari celeberrime miraculis, magis quam fuerat. Multa quidem innumerabilia in conspectu populi sui sanitatum perfecit miracula: sed, quæ vidimus succinctæ brevitati sufficere, ea in hoc curavimus digerere volumine. Præ cunctis vero, quæ ad monasterii usum atque utilitatem Sequanus vir sanctissimus instituit, ecclesiam quoque laboribus propriis fabricatus est, in qua nunc ejus ossa pacifice requiescunt, præstante Domino nostro Jesu Christo, cui est honor & gloria, in secula seculorum. Amen. Quis, quæso, inde auctorem synchronum eruat? Perpendi consideravique attente omnia, neque tamen tale quid reperire potui. Nimirum deceptus, ni fallor, fuit vir eruditissimus voce vidimus, cujus ibidem significationem, ut ut obviam, & ex adjunctis claram, elabi sibi passus est. Certe in eo hallucinati sunt Historiæ litterariæ Franciæ scriptores, dum loco supra citato asserunt, profiteri hujus Vitæ auctorem, nihil se scribere, præter ea, quorum oculatus testis fuisset. In eumdem errorem, ceteris in eo cautior, quod vidimus ad sola miracula restringat, impegit Bailletus, in Notis crit. ad hunc diem dicens: Discipulum hunc S. Sequani ea tantum miracula narrare, quæ propriis oculis spectasset.

[7] [dubia est ætas scriptoris,] Itaque non se alibi æqualem profitetur Vitæ scriptor, neque occurrit aliquid, unde id magis deduci possit, quam ex hoc loco; Sed quæ vidimus succinctæ brevitati sufficere &c. Mediocriter autem lingua Latina instructis manifestum esse debet, verbum vidimus idem hic significare, quod judicavimus; sensumque esse: sed ea, quæ judicavimus, existimavimus, succinctæ brevitati sufficere, ea in hoc curavimus digerere volumine. Profecto in ea, quam eruditissimi scriptores illi affingunt, significatione, sumi non potest, nisi subsequentia verba succinctæ brevitati sufficere, deleta cupiant, itaque mutilatum auctoris sensum in suum detorqueant. Igitur, cum certi nihil inde habeamus, examinemus reliqua. Quod stylum spectat, quo Vita hæc & Acta conscripta sunt, concisus est, & non ubique sibi constans; nunc altius elata phrasi assurgens, nunc humili depressus & repens; plerumque studio exquisitis verbis, iisque non satis propriis, contortus. Narratio factorum, præter illorum temporum & synchronorum auctorum morem, brevis, prolixior luxuriansque locorum & similium, multumque ornata descriptio. Indulget hæc supra laudata Historia literaria Franciæ scriptori candido, bonæque fidei, qui tantum ea traderet, quæ propriis oculis vidisset. Ego, etsi in eo hallucinatos eruditissimos auctores ostenderim, scriptori tamen huic nostro neque candorem, neque bonam fidem erepta cupio. Verum cum de tempore, quo Acta scripta sunt, ambigere liceat, incertumque sit, qua via S. Sequani Vita ad illum pervenerit, quædam subjicio, quæ dubium aliquod de narratorum veritate ingerere possunt iis, qui non facilem prodigiis fidem adhibent, nisi indubitata aliunde fide probentur.

[8] Antequam e paterna domo S. Sequanus recederet, dicitur ita memoria tenuisse totum Psalterium, [& narratorum veritas] ut similis illi in recitatione posset quispiam minime reperiri. Secedit in villam, cui nomen Valeriacum, … ubi septa, etsi vilissima … manu propria construxit… Cumque ibidem se … saluberrimis jejuniis … per tres fere annos oblectaret, ad tantam corporis tabe & fæditatis macie perductus est necem, ut … arida cutis ejus ossibus inhæreret. Ducitur ad Eustadium presbyterum Magnimontensem, virum sanctissimum, qui ejus capitis verticem Dominico charactere signatum totondit … & ex eo tempore cœpit religiosissimus Sequanus Eustadio presbytero morigerari, & pedissequus ejus fieri … denique convocatis populis ejus ecclesiæ, (Magnimontensis) quoniam & ipsi experti fuerant tantæ sanctitatis atque abstinentiæ fructus in Sequano, eum Levitico ministerio consecraverunt apud episcopum testimoniis. Erat autem beatissimus Sequanus, quando Leviticam gratiam est adeptus, annorem fere quindecim … gessit autem Leviticum officium annis quinque. Deinde … ad presbyterii gratiam promovetur, anno scilicet ejus vigesimo. Stupenda narrantur hic paucis multa. Erat annorum fere quindecim, cum diaconatu insignitus est, contra expressam sacrorum canonum auctoritatem, qui annum omnino vigesimum quintum requirebant, trigesimum vero, ut quis ad presbyterii promoveretur Ordinem, quem Sequanus anno ætatis vigesimo consecutus memoratur. Insigne enimvero privilegium, quod paucis admodum, & vix umquam sine prævio manifesto divinæ voluntatis testimonio concessum legitur, quando destitutæ pastore greges, ingensque Christianæ rei bonum tale exigebant!

[9] Præpropera hic descripta S. Sequani ordinatio vexavit, [ex nimis præmatura ordinatione] quotquot hanc Vitam illustrarunt & eos maxime, qui indubitatam iis Actis dandam fidem existimabant. Coïntius ad ann. Chr. 518 pag. 308 rotunde negat, hæc ita contigisse, corrigendumque in eo biographum censet. Roverius Annot. 60 pag. 517 conjectat, interdicta & pœnas canonum, aut nondum nota ibidem, aut nondum fuisse observata, maxime cum Zozimus suspensionem ab officio episcopis immaturos ordinantibus comminatus quidem esset, sed nondum inflixisset. Verum nota erant statuta canonica Magnimontensi clero, cum Sequanum vel ideo eorum transgressorem per invidiam arguerent. Ceterum, an ita sentiens Roverius episcopi illius Lingonensis, quisquis fuerit, famæ & observantiæ erga Romanam sedem satis consulat, non indago: certe mox alio confugit, sanctumque Remigium, & alios ante præfixum tempus ordinatos in sui subsidium, & synchroni fidique scriptoris defensionem advocat. Idem hoc facit Mabillonius Nota B. Verum ut in præclarissimis sanctissimisque illis viris ordinandis statutum tempus præveniretur, urgebat necessitas ecclesiarum, quibus pastores & episcopi, non obscura Dei voluntate destinabantur. Nihil id sancto Sequano magnopere exigebat; neque enim magna fuit in Magnimontensi oppido sacerdotum penuria, ubi de præposito sibi Sequano quidam clerici conquerebantur. Deinde non existimo S. Sequanum, qui, mortuo Eustadio, statim inde recesserit, addictissimos sibi populos sufficientibus pastoribus destitutos relicturum fuisse. Denique Sequanus hic anno suo 15 diaconus ordinatus dicitur, quod nulli illorum Sanctorum in tam tenera puerilique ætate concessum legitur, indeque majorem prærogativam magis mirari licet, si non negare acceptam.

[10] [& puerili ætate] Sunt & alia non pauca, nec minus stupenda, quæ de veritate narratorum scrupulum aliquem injicere nata sunt. Antequam Leviticum ordinem adipisceretur Sequanus, aliquo tempore Eustadio convixit, illudque oportuit non admodum breve fuisse, ut prudenter Eustadii jussu convocati populi, talia de eximia Sequani virtute & sanctitate (quam non invenio tum temporis prodigiis probatam fuisse) testimonia dederint, quæ Lingonensem episcopum moverint, ut statuta sacrorum canonum infringeret, nihilque sibi ab intentatis eorum transgressoribus censuris & pœnis metuens, toto plane decennio fixum ordinandis tempus præveniret. Demus itaque duos minimum annos, quibus Sequanus apud Eustadium agens, singularem suam constantemque virtutem usu Magnimontensibus probaverit, ita ut annos circiter tredecim natus, tonsura clericali insignitus sit. Demo illis fere tres, quos ante in villa Valeriaco solitudini consecravit, habeoque decennem fere puerum, totum jam pridem Psalterium ita edoctum, ut illud de memoria recitaret integrum indies, omnesque fida recitatione superaret. Habeo infantem pene, tam constanter tantoque cum ardore clericatus officium postulantem, ut contrariis parentum votis & curis obniteretur strenue, nec ulterius repulsam ferens, decennis ex eorum domo recederet, ipseque sibi propria manu septa construeret, in quibus per tres annos delitesceret. Et vero quomodo parentes ejus, qui filium suum tenerrime diligebant, eo quod unicum eum haberent, sperantes per illum suæ stirpis mortalis germina pullulare, secessum hunc, si non fugam potius, solitariam tenelli pueri vitam, jejunia, vigilias, corporisque vexationes immodicas otiosi spectarunt? Neque enim verosimile est, illa omnia ignorasse illos, qui conspicui haberentur in Magnimontensi oppido, unde Valeriacus pagus uno dumtaxat milliari Gallico distabat. Profecto non persuadebit mihi Bailletus; ægerrime tulisse hæc parentes ejus, tulisse tamen, ne mœrore afficerent Filium, quem tenerrimo amore prosequebantur: sic enim amor ille cæcus nimium & præposterus fingitur.

[11] [& aliis mirandis.] His adjice nec miranda minus, quæ dicuntur de finitimis illius loci, quem Sequano Thiolaïfus ostendit; nimirum, quod humanis carnibus & cruore vescerentur bestiarum more; quæ tam sunt incredibilia, ut qui de narratorum veritate ambigere non audebant, tamen hæc metaphoris & figuratis locutionibus adscripserint, ut feroces homines nobis repræsentarent. Similibus dictionis ornamentis annumerare potuissent etiam ea, quæ subjicio: Erat quippe (spelæum, ad quod Sequanus ægre penetrans silvam, quæ erat longum numquam violata per ævum, pervenerat) diversorium sævientium dæmonum atque latronum, … latibulum spirituum immundorum. Tum illud: Et post constructionem monasterii, non post multum temporis spatium, multitudo ad locum congregata est monachorum, opinione Sequani viri prudentissimi a quatuor elicita mundi partibus, quæ non minus hyperbolen sapiunt, si non potius fabellas, ut solent ejusmodi de dæmonibus narrationes, nisi indubitata fide asserantur. Certe non capio, quomodo eo tam cito monachi ex quatuor mundi partibus advolarint. Atque ex his statuat lector, quo hæc Acta loco habenda sint: nos dicamus aliquid de anno, quo S. Sequanus e vivis decessisse ab aliquibus memoratur.

[12] Initio hujus Commentarii late medium seculi sexti S. Sequani depositioni assignavi, [valde incertum est, S. Sequanum obiisse] ratus certi præterea nihil figi posse. Mabillonius tamen, Bailletus, Historiæ literariæ auctores & alii ejus obitum referunt ad annum circiter octogesimum sexti seculi. An satis solidis rationibus nixi, conjecturam hanc suam stabiliant, examinemus. Sequanus, Mabillonio teste, in Ms. cœnobii Cheminonensis dicitur plenus dierum quievisse in pace: ergo quadraginta annis circiter supervixit S. Joanni Reomaënsi. Ita jam laudatus scriptor conjicit ad numerum 13 Vitæ Sancti nostri, quem secuti videntur reliqui. Ratiocinium suum firmare nititur Mabillonius ex eo, quod Sequanus adhuc juvenis Johannis abbatis Reomaënsis disciplinæ se tradiderit. Verum, quam debile sit inde deductum argumentum, quis non videat? Demus enim S. Joannem annos natum quadraginta (nemo, opinor, plures requiret, qui ejus Vitam legerit) monasterium Reomaënse condidisse: his adjiciamus (ut pergamus liberales esse) viginti alios, quibus sensim doctrina, monasticæ disciplinæ peritia, virtutis & sanctitatis fama ita claruerit, ut nomen ejus cunctas peragrarit provincias, & S. Sequanum spiritualis sibi vitæ doctorem quærentem eo allexerit. Sequano, cum illuc se recepit, ætatem concedamus, quam possumus infimam, ita ut vigesimus quintus ejus annus cum sexagesimo Joannis concurrat. Vixit, hic, ut iidem testantur auctores, & ex ejus Vita manifestum est, annis centum viginti. Residuos itaque sexaginta annos Joannis Reomaënsis adde viginti quinque annis Sequani, Reomaüm ad sexagenarium Joannem accedentis & utrumque eodem anno Christi 539, quo, ut figit Mabillonius, Joannes obiit, mortuum finge: nonne sic dici poterit Sequanus, pene nonagenarius senex, pilenus dierum quievisse in pace? Quod si lubet quadraginta alios superaddere, cave ne nimios illi dies tribuas. Certe ad centum viginti quinque annos Sequanum pervenisse, ex conjectura undequaque arbitraria non admittent Historiæ literariæ eruditissimi scriptores, qui tom. 3 pag. 285. non videntur S. Joanni Reomaënsi centum viginti annorum senium concessuri, id nisi evinceret indubitata auctoritas.

[13] Ceterum quamvis nihil sit, quod certo persuadeat, illo circiter abbatis Reomaënsis anno sexagesimo potius, [anno circiter 80 seculi sexti.] quam aliis posterioribus, contigisse S. Sequani tyrocinium paucula tamen suadent, illum circa seculi sexti medium vel etiam ante obiisse. S. Gregorius Turonensis librum de Gloria confessorum scripsit circa annum 590, teste Mabillonio, forte etiam ante, potuit enim jam pridem scripto adjicere caput 106 de S. Radegunde, & pauca sequentia, quibus illum concludit. Porro Gregorius cap. 88 de S. Sequano agens, narrat miraculum, quod ad ejus sepulcrum acciderat. Eo tamquam ad asylum confugerant tres viri, iram Guntchramni regis veriti; quo comperto, rex eos catenis vinciri jubet. Media nocte lux in basilica, humana luce clarior, exoritur: dissiliunt catenæ, vincti laxantur. Ex quo suspicor, aliquot jam tum annis, cum hæc scriberet Gregorius, mortuum fuisse S. Sequanum: videtur enim prodigium illud referendum ad prima tempora Guntchramni regis, dum venandi immodica libido tam gravem vindictam de ablato cornu venatorio exegit, ut hujus furti insimulatis non liceret tutis esse ad Sanctorum sepulcra, sed in locis etiam sacris caperentur, ibique vinculis stringerentur: alia enim fuit postmodum pii sanctique regis erga sacra omnia veneratio. Regnum adiit Guntchramnus anno 561: hæc contigerint paulo post, mortuo jam ante annos aliquot S. Sequano, quo deinde longævam magis S. Sequano vitam concesseris: quoque citius mortuum statueris, eo propius ad sexagesimum Joannis annum reduces moram Sancti nostri in Reomaënsi monasterio, in quo certe sacra disciplina instructus videtur fuisse, antequam S. Joannes latendi studio, ad Lirinense cœnobium clam aufugit. Hæc Joannis Reomaënsis fuga Coïntio & Mabillonio accidit initio seculi 6, litteras enim Gregorii Lingonensis episcopi ad illum Lirini degentem datas, statuit anno Chr. 507: itaque octogenarius Joannes in illo monasterio ignotus inter juniores vixit, quod an verum sit, & an idem ille S. Gregorius sit, qui anno 506 eam cathedram adiit, hic non discutio. Certe difficile creditu est, Joannem natum annos 88 ignotum apud Lirinenses delituisse, quod admittendum est ab iis, qui 120 annos natum anno 539 obiisse statuunt. Illud interim mihi certum manet, quod chronologica nulla nota ex Vita S. Joannis Reomaënsis vel Actis S. Sequani petita cogat hujus mortem post annum 540 figere.

VITA
Auctore anonymo, incertæ ætatis
Ex Ms. & Mabillonio, a quo textus Ms. Chiffletii in paucis verbis discrepat.

Sequanus abbas conf. in territorio Lingonensi in Gallia (S.)

BHL Number: 7585

A. anonymo.

PROLOGUS.

Quamquam beatissimorum vita virorum, quæ attestante Domino spiritali articulo in immortali libro conscribitur, mortalium monimentis non egeat literarum; est tamen operæ pretium, voluminibus eam quoque commendare chartarum; facundissimo enim vetustatis studio inventum est, stylo & opere literarum actus prætereuntium personarum oculis nescientium offerre; ut si fides adsit scriptis, id sit legere, quod videre.

CAPUT I.
Acta S. Sequani usque ad fundationem monasterii Segestrensis.

[S. Sequani ortus, educatio, secessus in solitudinem.] Sequanus itaque vir moribus probatissimus, Dei gratia, priusquam in materno utero formaretur a, est præventus: ab ipsis autem cunabulis pene universis populis fructuosis operibus cognitus, Magnimontensi b oppido ortus, atque ibidem Christianis est parentibus c educatus. Divina ergo providentia, sancti Spiritus inflammatus ardore, infantili adhuc impeditus ætate, robustissime intra sui recessus pectoris præcepta Domini complebat Salvatoris. Postquam autem annos infantiles excedens, ad puerilem gradum profectus est, sic Psalterium omne, subsequente ei memoria, tenacissime adeptus est, ut similis ei d in recitatione posset quispiam minime reperiri. Parentes vero ejus, eo quod eum unicum haberent, tenere eum diligebant, & sperantes per illum suæ stirpis mortalis germina pullulare, a clericatus officio prohibebant. Verum ille, per quem splendidissimæ sobolis palmes propagandus fuerat spiritualis, videns suis votis vota parentum opposita, secedens paululum a communi habitatione, in villa, cui nomen est Valeriaco e, septam * sibi vilissimam, sanctitati tamen atque utilitati ejus congruam, manu propria construxit f, cœpitque in prædicto loco continuatis momentis votiva * orationum libamina Christo offerre, & abstinentiis impuberes artus, & molle adhuc corpusculum macerare: neque enim prius cibum sumebat, quam Psalterium totum in oratione perseverans recitasset. Gerebat autem sub ipso habitu laïci mores monachi lenissimi *, & sub intonsi capitis crine tonsi pectoris frugem. Cum se ergo saluberrimis jejuniis, & fructuosis parcitatibus per tres fere annos oblectaret, ad tantam corporis tabe, & fæditatis macie perductus est necem, ut contracta atque arida cutis ejus ossibus inhæreret.

[2] Quodam igitur die, dum eum parentes ejus viribus effetum, [Tonsura clericorum insignitur ab Eustadio] atque mortali pallore aspicerent circumseptum, cum ejulatu nimio prorumpentes, dixerunt: Si tonsuram desideras, & ob hanc tui vigorem corporis amisisti, ipsi te nunc horum crinium, ut putas, onere sublevamus. Tunc quidam ex vicinis ejus, qui eorum comitatui g adhærebat, procax ac temerarius, forficem rapiens, nitebatur cæsariem sacratissimi Viri manibus resecare: sed cum vibratis forficibus suæ palmæ digitos super verticem antefati Viri extenderet, illico sinuosis anfractibus in præcordiis ejus gelidus timor illapsus, tremore quodam forfices de manu ejus excussith, & factum est primum claritatis ejus miraculum, calyps de manu dirigentis excussus. Tunc vero parentes illius, novo stupore attoniti, sacerdotem devoverunt accersiri: qui, præmissa benedictione, cæsariem reverentissimi Juvenis inciderunt *. Erat autem tum temporis in Magnimontensi oppido presbyter moribus & ætate, nomine Eustadius i, vir Deo dignus atque sanctissimus, ad quem parentes beatissimi Sequani ad tondendum eum cum lætitia adduxerunt k, qui cum venisset, precibus deo profusis, ejus capitis verticem Dominico charactere signatum l totondit, & post detonsionem casta oscula capiti atque labiis ejus infigens, benedixit eum, dicens: Adsit tibi, Fili, nostri potentia Salvatoris, cujus te jam præventum video m munere majestatis. Admoneo te, dilectissime, ut paululum abstinentiæ parcas, & obediens apostolicis præceptis modico vino propter stomachum & propter frequentes tuas infirmitates utaris: cibis quoque, qui possunt exile corpus tuum reparare, indulge.

[3] [cui deinde convivit & ad diaconatum,] Ex eo itaque tempore cœpit religiosissimus Sequanus Eustadio presbytero morigerari, & pedissequus ejus in Dei gratia fieri. Insistentibus ergo illis frequentissime in excubiis Domini, & orationibus atque jejuniis, revelatum est sanctissimo Eustadio, quod pater futurus esset Sequanus populorum multorum, ad requiem prædestinatorum. Denique convocatis populis ejusdem ecclesiæ, quoniam & ipsi experti fuerant tantæ sanctitatis atque abstinentæ cultus * in Sequano, eum Levitico ministerio, ante annos ætatis suæ, consecraverunt apud n episcopum testimoniis. Erat autem beatissimus Sequanus, quando Leviticam o gratiam est adeptus, annorum fere quindecim; qui ita honoris sui dispensare cœpit sine offensione dignitatem, ut nullarum querimoniarum ætatis immaturæ occasionem quærentibus hominibus præstitisset *. Senioribus reverenter obsequium sui gradus, sodalibus caritatis affectum, populis vero devotissimæ humilitatis reddere non desinebat officium. Ita igitur omnibus se omnia exhibebat, ut se sanctitatis respectu ornaret, & ad exemplum sui totius ordinis atque ætatis pectora provocaret: in quem procul dubio ille sermo Prophetæ impletus est, dicentis: Ut erudiret principes suos sicut se, & seniores suos prudentiam doceret.

[4] [quinquennio post ad presbyterium promovetur,] Gessit autem Leviticum officium annis quinque, deinde peracto quinquennio, propter suæ humilitatis ac continentiæ fulgidum decus ad presbyterii gratiam promovetur. Tunc quidam clericorum Magnimontensis oppidi, ætate primi, moribus tamen ultimi, videntes sibi præponi secundi sacerdotii honore p Sequanum, contra eum musitare cœperunt, & obliquis eum obtutibus intuentes, quasi canonum transgressorem redarguere nitebantur. Sed ille Vir bonus, atque sinceræ doctrina caritatis cælitus eruditus, non solum illis mala pro malis non reddidit, verum etiam pro malis bona retribuit. Fere in diebus illis, quibus hæc acta sunt, beatus Eustadius de terris migravit ad cælum. Tunc Deo placitus Sequanus decrevit ecclesiasticum officium relinquere & monachicham vitam silentio amicam arripere: sed quoniam monasticarum expers fuerat Regularum, vota ipsius sunt paulisper a dispositione propria demorata. Per dies itaque singulos sagaci indagatione archimandritam quærebat, qui eum vitam monasterii doceret, & sanctissimorum patrum collationibus atque institutionibus magis ac magis erudiret.

[5] [a S. Joanne in cœnobio Reomaënsi sacris litteris & præceptis religiosæ vitæ institutus,] Erat autem in diebus illis in * Tornodorensi monasterio * abbas q, Joannes vocabulo, cujus singularis sanctitas universas provincias peragrarat: ad eum ergo illius opinionis comperta signacula, Sequanus sanctissimus declinavit. Quo cum summa lætitia suscepto, puro mentis affectu r, regulari solertia ita eum brevi tempore imbuit, & in ejus cordis intima lumen veritatis infudit, ut speculum esset cunctis bene viventibus, & ad Deum tota mentis devotione tendentibus. Sequanus ergo vir venerabilis, postquam se vidit omnium divinarum Scripturarum dogmatibus instructum & monasterii laudabili diligentia eruditum, locum fabricandi sibi monasterium aptum frequentissime scrutabatur; cumque per momenta singula confinia loca circuiret & ad amicorum suorum notitiam voluntatis suæ decretum perduceret, quidam propinquorum suorum, Tiolaïfus nomine, dixit ei: Quia sciscitatus es me, & consilia tua sunt mihi sinceriter depalata, pandam tibi sanctissime * locum, atque ostendam, in quo poteris consistere, si Dei ardore inita sunt, quæ præparas adimplere. Est denique locus hæreditario tibi s, ni fallor, jure perdebitus, sed loci illius finitimi bestiarum more carnibus humanis ac cruoribus depascuntur, ita ut nulli sit facilis trames per eos, nisi multitudine stipatus fuerit armatorum.

[6] Ad quem beatus Sequanus: Tu tantum mihi locum cognitum demonstra, [locum construendo monasterio quærit,] & si Divinitatis instinctu mea sunt vota concepta, omnis ferocitas illorum in columbæ simplicitatem delinita convertetur. Assumptis ergo secum comitibus, profecti pervenerunt ad locum, de quo concionati fuerant. Erat autem sylva longum nunquam, violata per ævum, cujus arborum summitas pæne nubes pulsabat. Tunc requirentibus illis aditus, quibus possent sylvæ penetrare secretum, callis quidam artuosus eorum refulsit obtutibus, tantum angustior * atque sentuosus, ut difficile possent plantæ uniuscujusque per eum æquiparo gradu incedere, sed prolatum vix pedem pes sequebatur, impediente densitate ramorum. Attamen licet non fine suo labore, neque vestimentorum discerptione in asperrima sylvæ penetralia pervenerunt. Tunc curvantes se solotenus, perspicuo visu tenebrosa latibula investigare cœperunt. Fixo ergo in uno obtutu diutius inhærentes, aspexerunt spelæi cujusdam angustissimas fauces labruscis ac filicibus obumbratas: desuper autem ita impliciti inter se ramorum frondes tenebrosum reddiderant spelæum, ut illius etiam feræ formidarent accessum: erat quippe spelunca latronum & latibulum spirituum immundorum.

[7] Cumque ad eum appropiarent, Sequanus vir Deo amabilis in ejus ingressum curvatis poplitibus, [cujus fundamenta ponit in silva.] toto se corpore vepribus superjaciens lacrimabilis preces Deo effudit, dicens: Domine, qui fecisti cælum & terram & omnia, quæ in eis sunt, qui das votum optandi & benedicis annos justi, a quo est omne boni principium, & sine quo vacua sunt, quæ humana temeritas nititur, si jubes me in hac eremo conservari *, ostende, quæso, obtutibus famuli tui, & effectui mancipa devotionis meæ a te mihi concessum exordium. Perfecta autem oratione, surrexit & oculorum aciem lacrymis humectatam cum palmis ad cælum extendit *. Cognoscens ergo se, duce potentia Salvatoris, ad squalidam sylvam fuisse delatum t, benedictione præmissa, extemplo parvæ cellulæ, in quo loco genua ad orationem fixerat, fundamenta molitus est: cujus adventus rumore pennigero ad aures est delatus circumhabitantium possessorum, qui adorantes * se certatim, nutu divino compulsi, profecti sunt ad eum: quo viso cominus, ita ex lupis mansuetissimi, ac si oves, effecti sunt, ut, qui erant dudum causa terroris, illico fierent ministri juvaminis. Factus est autem ille locus ex eodem tempore habitaculum innocentium, qui fuerat diversorium sævientium dæmonum atque latronum.

ANNOTATA.

a Scriptoris simplicitati ignoscendus est hic loquendi modus, non satis ad rigidioris Theologiæ trutinam exactus.

b Magnimontensis pagus, indigenis Maimont, oppidum quondam comitatus titulo insigne fuit, ut liquet ex veteri charta, quam ex Mabillonio dedi Commentarii prævii num. 5. Spectari ibidem etiamnum collapsæ arcis rudera, & virorum illustrium sepulcra, testatur jamjam laudatus scriptor. Hodie ignobilius est, quam ut de eo in Lexicis geographicis fiat mentio. Secundum mappam D. de Liste quarto milliari Gallico a Segestrensi monasterio distans, quinto infra Divionem in finibus Burgundiæ situm est. Districtum olim habuit amplissimum, qui monasterium Segestrense complecteretur, ut patet ex Præcepto Caroli Crassi apud Sammarthanos tom. 4 instrumento 10 ecclesiæ Lingonensis.

c Patrem S. Sequani comitem Magnimontensem faciunt continuatores Galliæ Christianæ tom. 4 col. 696, legique id aiunt in Sancti nostri Vita seculo 1 SS. Ord. S. Bened. pag. 263. Ego paginam illam totamque Vitam volvi revolvique sæpius, neque tale quid offendi, unde suaderi vel per umbram possit, quod asserunt; imo ex Mabillonii Actis, ubi tibi ne liquet quidem parentes Sancti nostri habuisse sibi prædia propria: illud enim Hæreditario jure perdebitus, æque ad Thiolaïphum, quam ad S. Sequanum referri potest.

d Monui in Commentario, reponenda hæc esse inter exaggerata prodigia, nisi scriptor Actorum comparationem institutam velit Sequanum inter & adolescentes paulo provectioris ætatis.

e Valeriacum, Vernacule Verri sous Drees, uno milliario versus Sequani monasterium a Magnimontensi oppido dissitum, forte ex prædio vel villa, ut hic appellatur, in pagum sensim excrevit.

f Quæcumque hic de S. Sequano narrantur severioris vitæ initia, tam sunt similia iis, quæ in Vita S. Joannis Reomaënsis legere est, ut, si huic duos pueros socios, illi inferiorem aliquot annis ætatem adimas, una ex alteris desumpta suspiceris. Quæ ex iis miratus sum maxime Commentarii prævii numero penultimo collegi.

g Comitis titulus primo derivatus videtur ab eo, quod ex intimis regum principumque familiaribus essent, eosque ubique comitarentur: unde illud Taciti: Comitatui principis adjectus est, pro in aulam ejus est receptus. Verum qui Comitum titulo, prout hodiedum sonat, eos omnes condecorat, quorum comitatui adhæret, næ ille sibi Comites facit eos omnes, quorum consortio utitur: comitatus enim & consortium idem est Ciceroni & omnibus Latinæ linguæ peritis. Inutilis visa fuisset hæcNota, nisi eruditissimos Galliæ Christianæ continuatores in ea voce hallucinatos suspicarer, dum parentes S. Sequani Comitum titulo insignes fuisse asserunt.

h Quid sibi velint hæc, non satis assequor. Vicinus certe ecclesiasticum interdictum nullum violavit, exempla enim non pauca istius temporis suppetunt Sanctorum virorum, qui contra Ecclesiæ præceptum incidi sibi a laïcis crines non tulissent. Quinimo omnino in usu fuisse & licitum, patet ex Thomassino de vet. & nov. Eccles. discip. tom. 1, part. 1, lib. 2, cap. 37 & seq., neque enim sola capitis tonsione magis olim clerici fiebant, quam ea fiant hodie. Tonsurati, si qui a laïcis essent, deinde ab episcopis & sacerdotibus, quorum est aliquem in hereditatem Domini adlegere, clero aggregabantur. Igitur, qui hic temeritatis & procacitatis pœnas luere dicitur, vel non solum tondere Sequano caput meditabatur, sed presbyterorum munus sibi insuper arrogabat, vel joco & ludibrio rem sacris destinatam tractabat, vel Deus hoc miraculo non tam illius audaciam punivit, quam ostendit, velle se, S. Sequanum servis suis adlectum, vel denique etiam hæc inter fabellas reponenda sunt.

i Alius est hic Eustadius ab eo, qui primus abbas fuit S. Benigni, quique paulo post hæc tempora floruit. Eustadius Magnimontensis in eo oppido obiit, videturque ex toto hoc contextu presbyter secularis & pastor istius loci fuisse.

k Non videtur dubium, quin olim presbyteris, saltem iis, quibus cura alicujus ecclesiæ commendata esset, potestas fuerit tonsuram conferendi, eosque, quos vellent, in clerum assumendi. Roverius & Coïntius in hanc rem proferunt canonem 18 concilii Emeritensis: ubi carpuntur ii pastores, qui negligentiores essent in adsciscendis suæ ecclesiæ clericis, hoc tenore: Sunt enim nonnulli (Parochitani presbyteri, ut paulo ante dixerat) qui ecclesiarum suarum res ad plenitudinem habent, & solicitudo illis nulla est habendi clericos … proinde instituit hæc sancta synodus, ut omnes parochitani presbyteri juxta ut in rebus sibi adeo creditis sentiunt habere virtutem, de ecclesiæ suæ familia clericos sibi faciant, quos &c. Sed vereor, ut ibi tam certo parochitanis presbyteris collata tonsurandi facultas probetur, quam carpatur aliquorum avaritia, qui pecunias ecclesiasticas corradebant, parcoqueclero in suis ecclesiis utebantur, ne plures ex suis proventibus alere tenerentur. Ut ut est, res hæc ex conciliorum Carthaginensium canonibus satis liquet apud eosdem auctores.

l Id est, corona clericali. Fuisse autem illam in speciem tenuis circuli, qui rasum caput ambiret, colligitur ex Gregorio Turonensi Vit. Pat. cap. 17, ubi hæc habet de S. Nicetio Trevirorum episcopo: S. Nicetius ab ipso ortus sui tempore clericus designatus est. Nam cum partu fuisset effusus, omne caput ejus, ut est consuetudo nascentium infantum, a capillis nudum cernebatur: in circuitu vero modicorum pilorum ordo apparuit, ut putares, ab iisdem coronam clerici fuisse signatam.

m Commentarii prævii num. 7 monui, Bailletum testimonium oculatum ad sola miracula restrinxisse. Neque volent, opinor, reliqui, qui illud perperam ad Acta latius extenderunt, quæcumque hic narrantur pro authenticis haberi, sed orationem Eustadii, ejusque adhortationem synchroni, ut ipsi arbitrantur, scriptoris inventioni concedent, ne, dum S. Sequanum tam longævum senem faciunt, multo plures annos concedere cogantur perpetuo huic Sancti comiti, qui res ab eo in infima pueritia gestas viderit, visasque post ejus mortem fideliterliteris mandarit.

n De præmatura S. Sequani ordinatione satis dixi in Comm. prævio. Porro incertum est, quis fuerit episcopus Lingonensis, de quo hic agitur. Aliqui arbitrantur fuisse S. Gregorium, quem anno 6 seculi sexti ad illam cathedram evectum statuunt; eumdem ipsum, a quo datas literas asserunt ad S. Joannem Reomaënsem, cum e latibulo suo Lirinensi ad suos Reomaüm redire abnueret. Verum hæ meræ conjecturæ sunt, ne quidem satis sibi cohærentes: iidem enim ipsi abbatem Reomaënsem annos natum 120, seculi sexti anno 39 diem obiisse tradunt. Igitur anno primo episcopatus Gregorii Joannes agebat octogesimum octavum vitæ suæ. Facilis profecto fidei sit, qui credat nonagenarium senem, tanto tempore apud Lirinenses monachos inter juniores deputatum fuisse & incognitum egisse.

o Sequanus hic a tonsura, seu clericatu, ad Leviticum gradum seu diaconatum assumitur, more illis temporibus valde usitato, ut liquet ex Cæsario Arelatensi & aliis apud Roverium Nota 59. Nimirum minores Ordines omnes sub clericatusnomine continentur, iique cum ipsa tonsura passim conferebantur. Subdiaconatus autem in diaconatu comprehendebatur, uti videre est apud Morinum de sacris Ordin., Thomassinum & alios.

p Variat hic in codicibus lectio & obscurum sensum relinquit. Roverianus habet: Videntes sibi præponi secundi sacerdotem honoris Sequanum: Mabillonianus, præponi Sequanum secundi ordinis sacerdotii honore: Belfortianus, præponi Sequanum contracte de more, omissis reliquis. Noster videtur correctior, ibi sensus esse potest: Videntes sibi proponi Sequanum gemina ordinatione, vel potius dignitate presbyterii, quod secundum sacerdotium non raro appellatur, ut episcopalis dignitas primum.

q De S. Joanne Reomaënsi egit Bollandus die XXVIII Jan. Ejusdem Sancti Acta & Vitam habes in Actis SS. Ord. S. Benedict. Sec. 1 pag. 633 ex Ms. S. Germani Pratensis, diverso ab eo, quod Roverius edidit. In postremo hoc adventus S. Sequani in monasterium Reomaënse ita describitur: Vir quidam nobili intentione præventus, Sequanus nomine, comperta famuli Dei Joannis fama, in institutione priorum Patrum, quam & ipse flagranti sitiebat amore, quadam nocte a partibus Magnimontensium inter densa tenebrarum adveniens, basilicam latenter introiit, communem Dominum orationibus pulsans. Quod divinitus viro Dei (sancto Joanni) revelatum est. Citoque ministro imperat, ut concito gradu pergat, tactoque signo sodales excitet, quia frater communis Sequanus abscondite fores ecclesiæ penetrans, Dominum orationibus pulsat. Quod ita esse, certissima est inventione compertum, & venerando Famulo Dei per plurimum ardentissima fratrum charitas officium debitum hospitalitatis persolvit. Ad quæ studiose inquirit Roverius, ad quid de nocte & clam eo Sequanus accesserit, conjicitque id factum, ut a primo ingressu sciret Sequanus, rem sibi esse cum viro, quem nihil lateret & cui divinitus cuncta revelarentur.

r Regulam sancti Macarii sequebatur S. Joannes, eamque S. Sequanus ab eo acceptam suis præscripsit, facta tamen aliqua in iis mutatione, ut apparet ex paralytico, quem in ecclesiam ad Missam & Communionem ipso die festo Paschæ recepit, quod Reomaënsibus Regulis erat vetitum; expetenti enim Agrestio, ut ab ore Joannis corpus consecratum Christi mereretur accipere, … egredere, inquit Joannes, Agresti foras … ne videamur sanctorum patrum irrita præcepta facere, neve præsumamus regularem laxare censuram. Macarianam Regulam diu tenuit utrumque monasterium, deinde Benedictinam amplexum est, quare uterque sanctus fundator Sanctis Ordinis S. Benedicti annumeratur ab ejus instituti scriptoribus.

s Quod additur hic, tibi, restringit sensum, qui ambiguus est in Mabillonii codice. In eodem omissa sunt: illius opinionis comperta signacula: puro mentis affectu: in ejus cordis intima lumen veritatis infudit: ad Deum tota mentis devotione tendentibus, & alia non pauca his similia: in iis noster magis cum Roveriano congruit. Ms. Belfortii hic est valde contractum, iisdem deinde pene verbis ornatissimam illam sylvæ descriptionem prosequiquitur.

t Territorium, ubi Sequanus sui cœnobii constructionem orditur, Segestre & antiquitus Sicastre dictum, ditionis erat Magnimontensis oppidi, ut liquet ex Præcepto Caroli Crassi: deinde monasterium multorum ædificiorum accessione auctum excrevit in oppidum, quod S. Sequani, Gallice S. Seine, appellatur. Suam sibi monasterium jurisdictionem seorsum a Magnimontensi obtinuit, cui subjacent tum oppidum illud, tum vicus proximus, qui etiamnum hodie Segestre seu Sestre dicitur. Ceterum Roverius arbitratur, Segestre a Segete derivatum esse; unde Segestria, stramineum involucrum, Latini efformaverunt pridem. Si ita est, magis mirari quis poterit, silvam longum numquam violatam per ævum, spelæis abditissimis horentem, in agro non admodum spatioso, cui a numerosa luxurianteque segete nomen fuerit. Monasterium hoc distat Divione milliaribus quinque, totidemque fere a Magnimontensi pago. Ejus abbates jus sessionis habent in comitiis generalibus Burgundiæ.

* Mab. correctius, septa vilissima

* Mab. devota

* Mab. lectissimi

* Mab. incideret

* Mab. fructus

* Mabil. præstaret

* Tonnerre

* Mab. cognominato Reomaus

* Mab. certissime

* Mab. angustus

* Mab. conversari

* Mab. tetendit

* Mab. correctius adhortantes

CAPUT II.
Reliqua S. Sequani gesta, miracula ab ipso patrata, obitus.

[S. Sequanus condit monasterium.] Instabant autem structores operis, ii, qui advenerant, finitimi; pars fundaminis solidare juncturas, pars parietes erigere, pars autem umbrosæ sylvæ nemora detruncare & futuris monachis habitaculum præparare: non post multum temporis spatium, multitudo ad locum congregata est monachorum opinione a Sequani viri prudentissimi, a quatuor elicita mundi partibus. Ille autem probatissimus Vir, sapientiæ munere singularis, ita eo tempore venientem ad se monachorum multitudinem erudivit, ut propositi eorum continentiam atque obedientiam, sacrarumque literarum augmentum cætera nimis * monasteria mirarentur. Facta est igitur celeberrima in omnibus Galliæ finibus Viri sanctissimi fama. Omnes autem, qui vario morbo vel languoribus tenebantur afflicti, aut pedibus se suis portantes, aut aliorum vectati cervicibus, Viri beatissimi monasterium appetebant: quos fructuosis gemitibus, nomine Domini invocato, & vexillo Crucis fronti eorum imposito, oleo sanctificato b perungens, sanitati pristinæ reformabat. Si quando ad eum spiritibus immundis vexati veniebant, usque adeo se cum eis saluberrimis jejuniis, nec non & orationibus affligebat, quousque inventorem malorum excluderet, & quod erat habitaculum dæmonis, templum faceret Christi gloriosissimi Redemptoris. Quidam autem eorum, qui sanitatem recipiebant, regrediebantur, quidam vero orationi instantes, ibidem Christo, per cujus gratiam sanabantur, perpetuo servituri, monachorum consortio jungebantur.

[9] Quidam igitur temporali cassatus lumine, dieique hujus privatus fulgore, [Cæco visum restituit.] præsentatur obtutibus, quo viso, interrogavit eum, dicens: Quid vis, ut faciam tibi? Cæcus autem respondit: Bonæ opinionis tuæ meis auribus odor fragravit, propterea huc delatus sum, ut per tuas orationes lumen recipiam. His auditis, se illico Vir beatissimus solo prosternens, his verbis Christo orationem effudit: Deus, qui ab hoc te mundo aspiciendum præbuisti, ut aperires oculos cæcorum, & educeres vinctos de tenebris ad lucem, & eis, qui in umbra mortis constituti fuerant c, fugatis umbris tetriferi, splendorem redderes claritatis, da, quæso, huic lumine privato, per invocationem nominis tui, visum recipere, & imaginem tuam, quam inlecebritatis * nisum est vitium deformare, perspicuæ visionis pulchritudinem lucemque sæculi hujus aspicere. Cumque hæc & his similia die ac nocte jugiter Domino effudisset, intra brevissimum tempus visum, qui non videbat, recepit, decrevitque pro tanti luminis munere in eodem monasterio Deo servitium exhibere. Tunc, laïci habitu cum moribus commutato, catervæ monachorum est sociatus.

[10] [Paralytico sanitatem reddit.] Paralyticus quoque quidam, comperta fama beatissimi Sequani, & sanitatum miracula *, quæ per eum Dominus Jesus Christus frequentissime operabatur, deprecatus est eos, quibus consanguinitate proximus erat, ut eum ad Sequanum sanctum deportarent: qui adquiescentes precibus ejus, ad præfatum Virum cunctis virtutibus adduxerunt præcipuum d. Erat autem, quando delatus est, sanctus dies vigiliarum Paschæ. Vir autem beatissimus Sequanus, tam pro solemnitate diei, quam paralytico fidentissime sibi adlato, in orationibus atque excubiis Domini tota nocte pervigilans perseveravit, & quemadmodum Deo fretus cæterorum languentium sanctificati olei liquore ad secludendam valetudinem perungebat, paralytici quoque artus singulos, invocato Christi nomine, perunxit. Perfecta autem nocturna Vigiliarum celebritate, & diei festi radiante fulgore, Vir beatissimus libamina certo diei tempore Deo obtulit. Erat autem coram altaribus toto Sacrificii tempore hic, quem dixi, paralyticus supplici mente prostratus. Consummato itaque Sacrificiorum officio, Eucharistiam Domini corporis, atque cruoris laticem ori jacentis paralytici Sequanus beatissimus prærogavit. Post perceptionem igitur corporis & sanguinis Domini nostri Jesu Christi, sursum Vir sanctissimus oculos erigens, signum Crucis imposuit super membra jacentis. Cujus vigor ita in ejus ossibus penetravit, ut se numquam putasset morbosæ ægritudinis impeditum fuisse prolixitate: statim autem, ut Crucis signaculum ægrotus recepit, fesso vires, medullæ ossibus, nervis conjunctio restituitur; contracta cutis extenditur, plantarum bases consolidantur; verus vultui color, secluso pallore, redditur, & membrorum omnium vis ad antiqua reparatur officia; & qui portitorum manibus ad sanctum delatus fuerat Sequanum, vestigiis propriis nitens, cum Dei laudibus ad suos tripudians penates revertitur.

[11] [Tempestatem sedat.] Sed nec illud justum esse reor præterire miraculum, quod non impari est Dei munere cæteris muneribus propagatum. Cum jam temporis qualitate fænum in pratis maturesceret, & ad metendum se sua quodammodo maturitate manus mortalium invitasset, proficiscitur una cum suis monachis ad metendum fænum vir laudabilis Sequanus. Pariter ergo pergentes ad pratum, quo tendebant, venerunt. Tunc de more laborantium extensis uncis falcibus cum rotato ictu fæni segetem ad terram dejicerent, ecce subito acta turbinis modo tempestas irruit, & vertigine ferocissima terram vorans & fæni manipulos per aërem spargens * communes messores positos exanimavit, & ad nimiam vitæ desperationem perduxit. Cum autem ad locum procellæ procacitas devenisset, in quo monachi pariter cum præfato Viro labori operam dabant, sicco aëre, nubibus desistentibus, mirabile dictu e! in imbrem tempestas conversa est. Qui vero affuerunt vicini pectora tondentes, videntes hæc signa, obstupuerunt admirantes; postea autem in se conversi, dixerunt: Vere hic Vir sanctissimus est, cui enim aliquando talia concessa sunt, ut sævientium tempestatum vertigines in liquidissimam pluviam commutaret? Cœpit ex illo famosissimus esse, & divulgari celeberrimis miraculis magis quam fuerat. Multa quidem & innumerabilia in conspectu populi sui sanitatum perfecit miracula; sed, quæ vidimus succinctæ brevitati sufficere, ea in hoc curavimus digerere volumine. Præ cunctis vero, quæ ad monasterii usum atque utilitatem Sequanus vir sanctissimus instituit, ecclesiam quoque laboribus propriis fabricatus est, in qua nunc ejus ossa pacifice f requiescunt, præstante Domino nostro Jesu Christo, cui est honor & gloria in sæcula sæculorum. Amen.

ANNOTATA.

a Opinio hic pro fama sumitur, seu passive, pro ea, quam homines de S. Sequano habebant.

b De oleo sanctificato, quo & hic infirmos, & infra dicitur S. Sequanus paralyticum inunxisse, multis discurrit Roverius Nota 63 & 64 pag. 519, ostenditque fuisse oleum in hunc finem benedictum. Consule, si lubet, Gretzerum nostrum lib. 2 de Benedictionibus cap. 22 & seqq.

c Multo contractior est Mabillonii codex; noster, tum hic, tum alibi, ut superius monui, ubi prolixior est, magis ad Roverianum accedit.

d Præcipuum, quod in nostro & Roveriano habetur, vel abundat, vel nomen est istius paralytici proprium.

e Conqueri merito hic posset aliquis, inter innumerabilia, quæ S. Sequanus perfecit miracula, talia a scriptore seligi, quæ solis verbis mira videantur. Equidem multum dubito, an, quod hic describitur, apud omnes prodigii loco habendum sit. Quantum ex congestis verbis maleque contortis periodis assequor, in diversa parte prati maturum fœnum secabant rustici, in adversa monachi. In eam partem, quam rustici tenebant, turbo seu tempestas incubuit, lateque disjecit omnia, qui in adversam, ubi cum suis S. Sequanus metebat, desinens, in imbrem resolutus est, & vento a circum dilapsis nubibus repulsus Sanctum nostrum ejusque monachos & maturum jam siccumque fœnum aspersit; quod an illi beneficio, & nos prodigio apponere debeamus, asserere vix ausim.

f Post ad suos tripudians penates revertitur, omisso ultimo miraculo, ita prosequitur & desinit codex Ms. cœnobii Cheminonensis apud Mabillonium Nota ultima: His & aliis multis miraculis & virtutibus beatus Sequanus fulsit in sæculo dum viveret, & post mortem etiam multa miracula fecit Christus per Famulum suum, & plenus dierum quievit in pace, & sepultus est cum gloria & honore in ecclesia, quam fundaverat. MultaSanctus Sequanus hic dicitur post mortem patrasse miracula, de unico speciatim constat nobis ex Gregorio Turonensi, quod subjicio.

* Mab. in ejus cænobio

* mendose. Rov. in celebri parte

* Mab. melius miraculis

* Mab. communis.

APPENDIX
S. GREGORII TURONENSIS
Libri de Gloria Confessorum
CAPUT LXXXVIII.
De S. Sequano abbate.

Sequanus abbas conf. in territorio Lingonensi in Gallia (S.)

Magnæ autem virtutis fuit & ille Sequanus, Lingonici abbas territorii, qui vivens sæpe homines a vinculo diabolici nexus absolvit, & post obitum a ad sepulchrum suum ergastulari catena revinctos, liberos meritis suis abire permisit. Denique Guntchramnus rex, cornu, cujus voce vel molossos colligere, vel illa corneorum b arboreorum armenta effugare consueverat, furto ablatum perdidit: quæ res multos in vincula conjecit, nonnullos facultate privavit: ex quibus tres viri memorati Confessoris monumentum petierunt: quo rex comperto, jussit eos catenis atque compedibus necti; factum est ita. Media nocte vero lux in basilica humana luce clarior oritur: dissiliunt ferrearum pedestrium repagula, catenarumque disruptis baccis c, vincti laxantur. Quo audito, rex exterritus velocius eos liberi arbitrii potestate donavit.

ANNOTATA.

a Laudati sæpius Mabillonius & Bailletus, hic in vita S. Sequani, ille in Nota ultima affirmant, S. Gregorium hoc capite 88 asserere, S. Sequanum jam tum multis miraculis post mortem claruisse. Forte quia idem miraculum pluribus factum innuitur.

b Cervorum, quorum cornua speciem præferunt ramorum.

c Bacca quandoque sumitur pro gemma. Hæcnomen suum dedisse potuit annulo, cui inseri soleret; indeque hic bacca pro annulo poni. Exempla alia dat Cangius in Glossario.

DE S. GOERICO SEU ABBONE EPISCOPO CONF. METIS
IN BELGICA PRIMA

Anno Christi DCXLII vel DCXLIII

COMMENTARIUS PRÆVIUS.
S. Goërici in Fastis sacris memoria; Acta edenda, Vitæ aliqualis chronotaxis; Sancti prosapia, & posteritas; miracula.

Goëricus seu Abbo episc. conf. Metis in Belgica prima (S.)

AUCTORE J. C.

Sancti Goërici seu Abbonis, quem trigesimum catalogi statuunt Metensium episcopum, frequens est in sacris Fastis recentioribus memoria ad hunc diem. [S. Goërici seu Abbonis] Ita illum in Additionibus Usuardinis, nuntiant apographa Hagenoyense, Bizunticense, Lubeco-Coloniense, & Grevenus. Metis S. Goërici episcopi & confessoris: paulo aliter Florarium nostrum Ms.: apud Metim civitatem Goërici episcopi & confessoris: fusius Molanus: Metis S. Goërici episcopi & confessoris, qui cognomento Appo vitæ sanctitate fuit admirabilis, & omnibus sibi commissis amabilis. Sanctum nostrum ita celebrat Martyrologium ecclesiæ cathedralis Metensis: Civitate Meti depositio S. Goërici episcopi & confessoris: Germanicum vero Canisii: Metis sancti episcopi & confessoris Goërici, cognominati Appo, fortis & celebris bellatoris, orti in Aquitania. Cum plurimas de barbaris hostibus victorias retulisset, cæcus factus est; quod patienter tulit. Angelico monitu ivit Metim, ubi a S. Stephano sanatus est, & sacerdos consecratus. Successit S. Arnulpho in episcopatum, &, postquam populo suo exemplo & doctrina longo tempore præfuisset, dormivit in pace. Amplissimo elogio S. Goëricum etiam Saussayus prosequitur, ejusque est apud Martyrologos Gallos passim obvia memoria ad hunc diem. Chronicum Metense apud D'acherium tom. 6 pag. 652, quod Stephani sedentis tempore conscriptum est, ut liquet ex epilogo, adeoque seculo XII, decimum octavum Kalendas Octobres S. Goërici decessioni assignat; repugnant Mss. nostra & instrumenta reliqua, quæ omnia Sancti obitum hoc die consignant. Sed istius Chronici fides vacillat sæpius alibi, tum etiam hic, ubi Goëricum Metis sedentem exhibet sub Apostolicis Vitaliano & Adeodato; quorum ille Romanam cathedram non adiit ante annum Christi 657, illique anno ejusdem seculi 72 deinde Adeodatus successit, dudum e vivis ad Superos translato S. Goërico; ita ut morari hæc nos non debeant. Ceterum, qui in laudatis Martyrologiis Appo, alibi Abbo, Addo, Abdo, Albo, & Adbo corrupte cognominatur, ejusque etiam primum nomen quandoque variat, cum Godericus & Gohericus a quibusdam dictus reperiatur.

[2] Kalendario, quod præfixum est Breviario antiquissimo nostro manuscripto, [in sacris Fastis memoria.] inscriptus quoque die XIX Septembris legitur S. Goëricus, de eoque exstat Officium novem Lectionum in Breviario ecclesiæ Tullensis, impresso Parisiis anno 1535. Præter commune Confessoris pontif. præscribuntur sequentes antiphonæ: in primis Vesperis ad Magnif.

      Almi Patris in natalitio
Hilarescat cælestis unio,
Psallat clerus ferventi studio
Et sic crescat plebis devotio.
Spinalensis exultet natio
Tanti Regis fulta præsidio.

Ad Benedict.

      Adolescens orans in carcere
Vinculorum attritus onere
Sanctum sibi videt assistere,
Cujus vincula solvuntur munere,
Fores patent, carcer evomere
Deglutitos cogitur prospere,
Disponuntur omnia prospere
Et ad fugam custodes cedere
Et a morsu bestia parcere

In 2. Vesp. ad Magnif.

      O qui rore spiritali
Corporalis ignem mali
Sanas potentissime,
Prece tua redime
Nos ab igne gehennali,
Quo cremantur animæ.

Oratio denique: Deus, qui beatum Goëricum pontificem tuum scientiæ lumine & prædicationis efficacia clarescere voluisti, da populis tuis tanti intercessione Pastoris suorum veniam peccatorum & tuæ pietatis adipisci gaudia sempiterna. Hæc eadem habetur prima inter tres præscriptas cum communi conf. pontif in Missali Virdunensi typis edito Parisiis 1554. Lectiones novem, quæ leguntur in Breviario citato Tullensi, ad verbum conveniunt cum Ms. nostro Spinalensi, terminanturque Actorum, secundo loco dandorum, medio numero tertio, ad hæc domique reportabat. De cultu antiquo S. Goërici nullum relinquit dubium Vita Adalberonis seculo 10 ab ejus æquali conscripta, ubi consecratum a Theodorico primo Metensium episcopo Sancto nostro templum memoratur, cujus etiam meminerunt Acta nostra numero ultimo.

[3] [Edita sunt Acta ejus apud Vincentium Bellovac. Surium &c.] Res gestas S. Goërici Vincentius Bellovacensis suo Speculo Historiarum inseruit parte 2 lib. 23 cap. 74 & seqq., quas S. Antoninus in Summam suam Hist. tit. 13 cap. 6 § 12 transtulit. Surius ad diem XIX Septembris ejusdem Sancti Vitam edidit ex vetustissimo Ms. codice ecclesiæ Trajectensis, cum quo, ipso etiam teste, correspondet pene ad verbum illa, quæ est in Vincentii Speculo. Vitæ alterius Ms. Sancti-Montis meminit eruditissimus Calmetus in sua Hist. Loth. aucta lib. 9 col. 412, Nota l; at & illa, quantum ex ejus verbis colligo, in paucis a prædictis discrepat. Ruerus in Antiq. Vosag. Actis, quæ apud Surium legerat, subjungit aliqua ex traditionibus & aliis Mss., quæ, ut profitetur, asservabantur in cœnobiis Vosagi montis. Sunt autem talia: In puritate vitæ ducens (S. Goericus, inquit lib. 5 pag. 71) dies suos tandem voluit insistere vestigiis felicis sancti, quem institutorum prædecessorem & exemplum habuerat conversationis, sanationis, professionis & dignitatis, nihil negligens, quod conduceret ad perfectionem Christianam. Igitur sensim aulæ negotiis se subducens, ad alteram Vosagi solitudinem secessit ad Mosellæ ripam, ubi mox monasterium exstruxit, quod sancto Mauricio dedicavit, in gratiam filiæ suæ nomine Præciæ, quam sacro virginitatis velo ornaverat. Cujus tanta fuit integritas, ut cum plurimas congregasset virgines, iisque præfuisset sub patris instituto & Regula S. Columbani, Sanctæ nomen meruerit, hodieque, ut Pater ejus, sancta veneratione celebretur, non ab incolis tantum, sed ab aliis etiam, qui pie visitant sanctas exuvias. Hæc paulo fusius recensui, quia infra de Præcia recurrit sermo. Interim, quæ memorat hic de S. Goërici secessu in eremum post gestum episcopatum, unde hauserit, nescio; sane Acta reliqua innuunt Sanctum Metis ad Superos assumptum esse.

[4] Præter hæc ad manum habeo Mss. exemplaria duo Vitæ S. Goërici olim ad Majores nostros missa, [habemus ampliora ex Mss. auctore anonymo,] & a Boschio sæpius prænuntiata in Commentario ad Vitam S. Arnulphi. Horum alteri, quod unde & a quo desumptum sit, mihi non innotuit, præfixum legitur: Collatum cum Ms. S. Maximini Treviris. Habebatur in Ms. D. Belfortii, sed videbatur contractior: non contuli. In margine notantur ea, in quibus Ms. S. Maximini ab altero discrepat. Secunda Acta Mss. diligentissimi deque Sanctis optime meriti Chiffletii nostri manu exarata sunt, atque hanc notam in fronte præferunt. Ex Monast. Accinti, & ex Ms. Spinalensi; utriusque pariter varia lectio in limbo folii indicatur. Ms. S. Maximini Trevirensis laudat Calmetus, illudque, ex iis, quæ viderat, optimum arbitratur. Est hactenus, quod sciam, editis longe prolixius, cum eoque passim Mss. tria reliqua conveniunt. Quo autem auctore hæc Vita scripta fuerit, est omnino incompertum, cum nec seipsum prodat uspiam, nec ab aliquo detegatur. Certum est, si ab eodem, prout illa habemus, sint scripta Acta integra, biographum vixisse post initium seculi XI: meminit enim Spinalensis monasterii, quod Deodericus Major Metensis episcopus fundavit in pago Calvimontensi. Certe, qui Deodericum Majorem appellavit, minorem seu secundum novisse debuit, quocum comparatus alter Major seu senior dictus sit. Atqui Deodericus seu Theodoricus secundus ante annum 1005 sedem Metensem non occupavit, ut ex Ms. codice S. Vincentii aliisque instrumentis apud Calmetum patet: restat igitur, ut ante illum annum non scripserit, adeoque certo biographus totis pene seculis quatuor S. Goërico sit posterior.

[5] Ex duobus nostris exemplaribus Mss. primum, quod cum codice S. Maximini Trevirensis collatum est, [forte ex Surianis coagmentata. Edenda utraque.] non habet in fine epocham, quæ a tempore Deodorici majoris eruitur, tota enim translatio corporis S. Goërici & fundatio Spinalensis monasterii ibidem prætermissa est, unde ceteris Mss. poterit quibusdam videri antiquius, de quo non lubet litigare. Menda Grammaticalia occurrunt in illo plurima & periodi imperfectæ: res, quæ in aliis, ibidem eædem narrantur. De codicum antiquitate unde copiæ desumptæ sunt, nihil mihi compertum est. Adhibita a Chiffletio in suo exemplari describendo signandisque lectionibus variantibus diligentia facit, ut credam codicem, quem præ oculis habuit, fuisse satis antiquum atque Vitam ipsam illi visam non contemnendam. Cum Ms. S. Maximini, quod excudam, fere consonat; discrepantiam indicabo moneboque in Annotatis lectorem, ubi Ms. nostrum anonymum desinat. Præmittam tamen Acta S. Goërici a Surio ex vetustissimo, ut testatur, Ms. edita. Apographis nostris contractiora sunt, at quæcumque apud illum & Vincentium Bellovacensem de S. Goërico leguntur, tam sunt similia iis, quæ sparsim in Mss. nostris narrantur, ut easdem periodos & verba eadem non raro reperias. Hinc certum mihi fit alterutra ex alterutris contracta esse vel coagmentata: at an Suriana ex nostris excerpta sint, an nostra ex illis apud interpolatorem quempiam coaluerint, discernere omnino non possum. Sunt, qui in similibus tamquam regulam statuunt, biographos breviores rebus gestis viciniores esse; at, quam non sit generaliter accipienda, ostendunt Acta innumera, quæ passim in Opere nostro occurrunt, quæque, quamvis ampliora, genuina tamen & contractioribus præferenda esse, ex certis signis dignoscitur. Ea quidem, quæ Mss. nostra, præter illa, quæ Surius narrat, continent, luxuriantis puerilisque eloquentiæ panegyrim magis redolent, quam narrationem historicam, sed ea ipsa causa esse potuit, cur illa Surius vel alius quispiam, quem secutus est, præciderit. Denique, quam fuerit iis ferme seculis incompta styli luxuries in usu, nemo est, qui nesciat. Igitur nihil ego hic definio, Actis Surianis nostra subjiciam ex Ms. S. Maximini Trevirensis, collato cum Mss. tribus reliquis, ut facilius sit suum cuique de hac re judicium. At prius veniunt observanda aliqua.

[6] [Adivit S. Goëricus episcopatum Metensem anno 625] Difficultatem, quam Acta S. Goërici illustraturo mihi parere debebat tempus mortis ordoque successionis in Metensem cathedram, pene omnem sustulit Petrus Boschius noster, dum Commentarii prævii ad Vitam S. Arnulphi tom. IV Julii ad diem XVIII pag. 423 § III num. 29 & seqq. plausibilibus argumentis probavit, S. Arnulphum sacris infulis ornatum fuisse anno Christi 610, illasque post annos 15 dies 10 transtulisse in S. Goëricum; quæ epocha in annum 625 excurrit. Restat levior dissensio circa annum, quo S. Goëricus episcopatum cum vita deposuit, quam indicavit etiam laudatus Boschius, sed reliquit intactam, quod inde nihil contra chronotaxim suam confici posse arbitraretur. Huc autem quæstio recidit. Catalogi episcoporum Metensium passim S. Goërico octodecim annos episcopatus concedunt; Acta ejus Mss., Vita S. Clodulphi, tum nostra, quam dedimus VIII Junii num. 18, tum illa, quam edidit Mabillonius in Actis SS. Ord. S. Bened. Sec. 2 pag. 1044 num. 17, septemdecim tantum annis Metis sedisse S. Goëricum asserunt. Et hæc quidem viderentur facile conciliari posse, incompletos catalogis, plenos vero Actis si concedas. Verum advertit Boschius Chronica & Catalogos in computu annorum, quibus reliqui sederunt præsules, annis solidis superaddere menses & dies reliquos, qui Goërici episcopatui nulli assignantur, unde censet annos octodecim designari vel omnino, vel proxime integros. Catalogos illos non unis mendis deturpatos esse jam dudum eruditis innotuit, unde non est, quod tuto eorum fide stetur. Sed majorem Mss. nostris Actis non concessero, quippe quæ seculis forte quinque, ut supra ostendi, post sancti Præsulis obitum conscripta sint. Nec denique suis vitiis caret utraque S. Clodulphi Vita, ut ibidem notat Boschius. Igitur, cum de incertæ fidei instrumentis, sibi in eo puncto oppositis, agatur, nec aliunde occurrat aliquid, unde hæc illis præferantur, annum 642 vel 643 S. Goërico emortualem assignavi.

[7] Nec annus locusque, quo S. Goëricus mundo natus est, certo determinari possunt. [natus inter annum Christi 565 & 575:] Aquitaniam quidem natale Sancto solum fuisse scribunt biographi; at amplissimæ regionis civitatem aliquam vel locum certum non indicant. Verisimile est, natum fuisse sanctum Præsulem in ducatu Albiensi, ubi plurimos ex Ansbertina familia ortos esse, memorant scriptores. Tempus, quo S. Goëricus natus sit, non magis docent biographi, nec ex gestis, quæ narrant, certo erui potest. Non credo S. Arnulphum ad sacros Ordines & Metenses infulas promoturum fuisse virum plus quam sexagenarium: nec narratorum ordo sinit opinari, minorem quinquagenario fuisse Sanctum dum episcopus consecratus fuit, ut consideranti cuilibet luculentum fiet. Cum autem anno 625 S. Arnulphus e Metensi sede recesserit, illamque Sanctus noster adierit, dici posset natus inter annum 565 & 575. Sic quidem statuitur paucis annis S. Arnulpho, cui in cathedram successit, senior; sed illud non videtur incongruum, si illo fuerit una generatione ex eodem proavo Tonantio Ferreolo prior, quod ex genealogia Ansbertina, multis acribusque eruditorum dissertationibus inclyta, determinari debet. Fatentur porro scriptores esse ibi tenebras plusquam cimmerias, quas tot disceptationes minime dissiparunt. In illis palpare non lubet. Quapropter ea tantum attingam, ad quæ me Acta nostra compellent, illam nimirum Ansbertinæ genealogiæ partem, qua S. Goëricus ad S. Arnulphum reducitur, sic tamen ut partem illam ipsam supponam potius, quam probem, vel pro probata habeam.

[8] Itaque tres potissimum apud defensores genealogiæ Ansbertinæ opiniones sunt circa gradum consanguinitatis, [dicitur fuisse filius Gamardi,] quo S. Goëricus S. Arnulphum attigit. Prima est eorum, qui statuunt Ferreolum patrem quinque fratrum, inter quos Ansbertus sit S. Arnulphi avus, Gamardus Ansberti frater & S. Goërici genitor. Alii Gamardo Godinum filium, & ex illo S. Goëricum nepotem assignant. Alii denique hæc invertunt omnia, itaque genealogiam texunt, ut Gamardum faciant S. Arnulphi patrem, sanctum vero Goëricum fratrem Ansberti, atque ita S. Arnulphi propatruum. Hanc postremam opinionem qui teneat, inveni hactenus neminem, refert tamen illam eruditissimus Calmetus Historiæ Lotharing. auctæ lib. 9 col. 412, & validissime impugnat ex eo, quod longæva nimis ætas S. Goërico adscribi deberet, ut nepoti suo propatruus in episcopalem sedem successisse intelligeretur. Secundam sequuntur Gemelli Sammarthani in Historia Geneal. lib 6 cap. 1; subdubie Dominicius, Choletus lib. 1 cap. 26 aliique; sed nec illa satis firmo fundamento nititur, videturque tantum conficta in monumentis, quæ ejus patroni adferunt, ut S. Goëricus uno gradu consanguinitatis a S. Arnulpho remotior, illi proprior sit tempore, commodiusque succedere possit; contra enim militat epistola S. Abbonis nostri ad Desiderium Cadurcensem episcopum, quæ recusa exstat apud Boucquetium Scriptorum Galliæ tom. 4 fol. 46, ubi Gedenum, qui procul dubio Godinus ille est, germanum suum S. Goëricus appellat, quique proinde ejus pater statui non potest.

[9] Primam denique ex recensitis opinionibus amplectuntur illustrissimus Meurissius in Episcopis Metensibus lib. 2 fol. 125, [qui probabilius propatruus fuit S. Arnulphi.] Dominicius in Familia Ansberti rediviva cap. 7 & alibi, Jordanus noster in Critica aliique plurimi, estque ea, quæ videtur omnino ceteris præferenda, cum suffragentur illi testimonia antiqua non pauca nec contemnendæ penitus auctoritatis. Auctor Vitæ S. Clodulphi, in Opere nostro tom. 2 Junii fol. 126 ab Henschenio illustratæ cap. 1 num. 2 ita scribit: Arnoaldus patrem habuit Anspertum, qui ditatus non solum rerum opulentia, verum fratrum dignitate & consociali excellentia gloriosus effulsit. Sanctum namque Aigulfum Metensium pontificem, ex filia Chlodovei regis procreatum dicunt… Deotarius Arisidi pontifex, & Firminus Ucetiæ itidem pontifex, & Gamardus S. Goërici præsulis genitor, & Remfridus, fratres hujus Ansberti extiterunt. Acta autem S. Arnulphi secundo loco excusa tom. V Julii pag. 444 num. 19 manifestius adhuc loquuntur & rem confirmant his verbis: Contigerat autem illis diebus, ut vir illustris nomine Goëricus, filius Gamardi, fratris avi paterni hujus beati Arnulphi, ab Aquitania monitu angelico devenisset. Luculenta sunt bina hæc biographorum testimonia Gamardo genitum fuisse S. Goëricum: horum fide, qui stare noluerit, proferat meliora; certe id apud prudentes obtinere debent, ut præponderent conjecturis multo incertioribus & magis novis.

[10] [Acta S. Arnulphi, Clodulphi & Mss. nostra S. Goërico regis titulum tribuunt,] De rebus gestis S. Goërici ante aditum episcopatum succedunt dicenda aliqua. Si Mss. nostris credimus, fuerunt per quam illustria: ea admodum parce recenset anonymus Surii biographus, solamque laudat ejus fortitudinem bellicam, & patientiam in tolerandis cæcitatis incommodis. Noster inter multa, per varios militiæ titulos Sanctum ad solium evehit, connubio jungit & duas illi filias Præciam & Victorinam natas asserit. Quia id (inquit noster num. 2) primores regni deprehenderant, cœperunt eum (S. Goëricum) summatim per gradus militaris officii promovere: ac primum militaribus armis militaribusque vestibus eum adornant & patribus parem efficiunt: donec antiqua Dei bonitate post comitatus dignitatem, post ducatus ordinem, ultimo Galliæ Aquitanicæ rege defuncto, ex genere parentibusque regiis fascibus communi assensu, communique devotione omnis ordo, omnis ætas, omnis conditio omnisque sexus sublimare festinant, ac Deum benedicentes, qui semper in benefactis Sanctorum benedicitur, magnificatur ac Deus gloriosus prædicatur, solio patrum elevatur & exaltatur. Quæ tenebræ? quid quæso regis titulus, quid paternum seu patrum solium, quid fasces regii? Contendit quidem Dominicius in Fam. Ansb. red. cap. 7, duces quandoque reges, provincias regna appellata fuisse, quod, ex prolatis ab eo testimoniis, inducor ut credam, quamvis rarissime contigisse, idque non nisi nuda regis vel regni voce adhibita. Verum cum iis adjunctis depictam ducis dignitatem invenit, opinor, alibi nuspiam. Profecto qui inauguratum monarcham lectoribus suis exhibere vellet, vix habet, quibus id præstet, verba clariora. Deinde num. 3 talia commemorat biographus, ut S. Goëricum nobis repræsentet pacis bellique leges pro imperio moderantem.

[11] [qui forte latius sumi debet pro ducis dignitate,] Sed demus hæc biographo, eo forte scribenti tempore, quo, ut contendunt aliqui, toti erant scriptores in exornanda Ansbertina familia, certe dignitatem hic nobis depingit, ad quam promotus fuerit Sanctus noster, quæ uno minimum gradu vulgarium ducum ordinem superarit, cum ex illo cum tanto molimine & primorum suffragio ad aliud quoddam munus evectus sit. Majoratum domus, præfecturam palatii vel similem dignitatem vetat intelligere silentium omnium historiographorum, qui res illius temporis presse sequuntur calamo, quique similium magistratuum, eorumque potissimum, qui virtute & fortitudine bellica claruerunt, frequenter mentionem faciunt. Fuerit igitur alia quæpiam S. Goërico collata dynastia, quam administrans dici potuerit Rex officio, ut loquitur S. Arnulphi biographus. At quæ illa fuit? Eruditi Historiæ Occitaniæ scriptores tom. 1 lib. 6 num. 95 fol. 327 opinantur S. Goëricum in Albiensem præfecturam suffectum fuisse Siagrio ad Massiliensem ducatum translato. Verum hæc opinio non subsistit. Præterquam enim, quod contradicant biographo nostro, qui disertis verbis ait Mortuo illum successisse; statuunt Siagrium anno Christi 625 Massiliensibus datum, quo eodem anno S. Goëricus infulas Metenses accepit, nec proinde ducatum adivit aliquem. At in eorum computu Sanctus noster tantum anno 627 Metensem ecclesiam regendam suscepit. Id quidem evertitur ex bene stabilita chronotaxi Boschii: demus tamen ita esse. Ergo biennii spatio præfecturam adiit, multa gessit in bello præclare, visu orbatus fuit, varia dedit Christianæ patientiæ indicia, Metas ad S. Arnulphum properavit, a fundamentis exstruxit ecclesiam S. Petri & consummavit, divinitus sanatus, sacris Ordinibus initiatus, ac denique episcopus consecratus fuit; quæ omnia ita conglomerata nemo, opinor, tam arcto temporis spatio credet contigisse.

[12] Deinde repugnant hæc iis, quæ in Vita prima numero primo dicuntur: [non videtur visu orbatus Metas abiisse] Eo tempore (cum angelus dudum cæco Goërico apparuit) regnabat in Gallia Theodobertus, in Metensi urbe præsidebat pontifex beatus Arnulphus. Is cathedram Metensem adiit, ut probavit Boschius, anno Christi 610. Theodobertus in Gallia, Austrasia scilicet, regnavit usque ad annum 612, quo, post acceptas binas a fratre Theodorico in Tullensi Campania & ad Tulbiacum clades, interiit. Igitur angeli apparitio inter duos illos annos contigit, si quæ biographo fides, qualem illi scriptores laudati habere videntur non infimam. Quamquam epocha hic assignata ægre videtur componi posse cum verbis Desiderii Cadurcensis episcopi. Is apud Chesnium tom. 1 Scriptorum Galliæ pag. 878 sic scribit ad Abbonem nostrum. Rogamus ergo, ut istum famulum harum optarem frequenter, si possibilitas arrideret, sacris vestris interesse colloquiis, ut sicut nos sub seculi habitu in contubernio serenissimi Flotarii principis mutuis solebamus relevare tabellis, ita jam nunc, illa ad plenum deposita vanitate, dulcia liceret Christi ruminare præcepta … proinde effusa gratulatione peroro, ut, quem nunc & affatibus bonis & benigna charitate consolastis, semper in memoriam vestri interni intimum teneatis. Hæc, inquam, difficulter componuntur cum biographi asserto, maxime ab iis, qui opinantur Goëricum in Austrasia præfecturam gessisse, simulque verba Desiderii ita accipiunt, ac si iis conficeretur, Desiderium cum Abbone in Chlotarii regis aula convixisse. Quippe non satis verisimile videtur Goëricum, magistratum aliquem in Austrasia gerentem, in inimici regis aula, superstite Theodoberto, versatum fuisse.

[13] Chlotarius ante Theodoberti mortem & annum Christi 613 rerum in Austrasia non est potitus, [ante regnum Chlotarii in Austrasia.] adeoque post hunc annum referendum videri potest Goërici cum Desiderio in aula illius regis contubernium: quæ profecto pugnant cum biographo asserente Theodoberti regis tempore Goëricum visu orbatum fuisse, post quæ certe ad Chlotarii aulam non accessit. Itaque nisi Desiderii dicta ita accipias, ut intelligas solum illum, alibi degente Abbone, apud Chlotarium versatum atque hujus litteris recreatum fuisse, censendus est errasse biographus, cui, utpote incertæ ætatis anonymo iniquum esset auctoritatem & fidem tribuere magis, quam Desiderio viro sancto & scriptori contemporaneo, secundum cujus asserta chronotaxis reliqua non ægre fluit. Demus quippe S. Goëricum Chlotarii, universa jam Galliarum monarchia potiti, per tres quatuorve annos aulam frequentasse, anno circiter 618 cæcitate laborare cœpisse, atque biennio post Metas ad S. Arnulphum properasse, intelligetur, quomodo Siagrius Goërico in Albiensem ducatum succedere ac deinde ad Massiliensem promoveri potuerit, cohærebunt etiam quoad chronotaxim reliqua biographorum asserta, ubi, si contra censueris, Thodoberto adhuc regnante, Sanctum oculorum usu privatum Metas ivisse, longa ejus eo loci tredecim vel quatuordecim annorum mora videbitur minus verisimilis.

[14] [Ejus pater forte fuit Babo frater S. Segolenæ.] Ceterum pro asserenda S. Goërico Albiensis comitatus præfectura facere videtur, quod legitur in Vita S. Segolenæ scripta ab auctore æquali & Sanctæ familiari excusaque in Opere nostro tom. V Julii ad diem XXIV ejusdem mensis pag. 630 & seqq., ibidem capite 4 sic scribit auctor: Quodam autem tempore, cum esset dies Litaniarum venerabilis, quæ in unum plures Christianos collegerat, erat ibi dux germanus ejus, Babo nomine, nobilitate & sapientia pollens, qui per Albica arva incolas gentes regebat. Quis fuerit ille Babo, non deciderunt Mabillonius & Cuperus noster, neque videtur certo decidi posse propter titubantem instrumentorum fidem, ortasque inde crassas tenebras in familia S. Goërici adornanda. Gamardum S. Goërici patrem Babonem cognominatum fuisse disertissimis verbis testantur genealogiæ duæ antiquæ apud Dominicium in Appendice ad Familiam Ansberti redivivam. Babo S. Segolenæ frater si Gamardus Abbonis parens fuerit isque idem dux Albiensis, patri mortuo, seu, ut biographus loquitur, in patrium solium succedere potuit Goëricus, pro quo tempus, quo id contigisse debuit, initium scilicet seculi septimi satis quadrat. At in eadem S. Segolenæ Vita cap. 2. Babonis pater Chramsicus, frater Sigibaldus episcopus cap. 5 vocantur: quantum hæc nomina differunt a Tonnantio Ferreolo & Firmino Useciensi, Deotario Arisitensi, Aigulpho Metensi episcopis, quorum hi fratres Gamardi, ille pater statuitur in stemmate Ansbertino! Fateor, nec omni destitutus testimonio, asserere velim Tonantium Ferreolum simul Chramsicum, & aliquem e fratribus episcopis Sigibaldum agnominatum fuisse, at illis, qui perturbatas chronologicas series & non uno loco sibi invicem oppositas negligunt, suspicionem meam qualemcumque lubuit indicare, ut si forte instrumentis illis credant, Gamardum simul Babonem nominatum fuisse, quod id unanimiter asserant, licet discrepent in reliquis, Chramsicum illum & Sigibaldum detegant, quod cum hic instituti nostri non sit, ad S. Goërici Acta redeo.

[15] [Dicitur S. Goëricus genuisse duas filias Præciam & Victorinam.] Vincentio Bellovacensi & Surio pariter ignota sunt, quæ habent Mss. nostra de filiabus S. Goërici. Expresso nomine designantur in omnibus exemplaribus, unaque Præcia, altera Victorina vocatur. Uxoris Sancti nomen nullibi comparet, neque exprimitur, quo, postquam Metas a Patre deductæ essent confirmatæque in virginitatis servandæ proposito, demum evaserint filiæ. Ruerus cit. num. 3 his adjicit Præciam sacro velo ornatam a Parente, monasterio S. Mauritii præpositam, ibidem sancte obiisse, atque suo tempore cultam ut Sanctam. Meurissius in Hist. lib. 2 pag. 120 hausta, ni fallor, ex Ruero vel Actis, liberius paulo atque ornatius memorat, additque confluentibus eo sacris multis virginibus, aliisque circum septa sensim ædificantibus domos, Spinalensem inde urbem coaluisse. Natas S. Goërico duas hasce filias biographo nostro credere licet, cum nihil aliunde producatur, quod ejus elevet testimonium: at, quæ Meurissius de condito per S. Goëricum Spinalensi monasterio commentatur, sustineri nullo modo possunt: etenim in Actis nostris num ultimo, & in Vita Adelberonis scripta a synchrono disertis verbis dicitur Deodericus Major, qui anno 964 cathedram Metensem adiit, monasterium illud Deo & S. Goërico erexisse.

[16] Hæc ne ita interpreteris, ut dicas cœnobium primo a S. Goërico exstructum, [quarum prima fertur esse Aprincia. De utriusque cultu] labascens deinde a Deoderico restauratum fuisse, obstant clara nimium utriusque scriptoris verba, uti & Henrici II Confirmatio apud Calmetum tom. 1 colum. 565 monasterii Spinalensis, quod divæ memoriæ (verba sunt Chartæ) Theodoricus episcopus in honorem sanctissimi martyris Mauritii sanctique Goërici confessoris a fundamentis ibidem erexit pariter & consecravit. Quibus similia repetuntur sæpius in Instrumentis, quæ ibidem laudatus scriptor subjicit & nuspiam mentio fit antiquioris originis istius parthenonis. Quæ ulterius de Præcia narrat Ruerus, unde habuerit, non scio. Traditiones aliquas & instrumenta monasteriorum Vosagi appellat: at illa cujus fuerint fidei, quis dicat? Frustra scrutatus sum plurima, ut illi tuto consentirem. De Præcia in antiquis sacris Fastis nuspiam verbum. In indice tamen Martyrologii universalis ita legitur ad diem XXII Junii: Sancta Præcia (Aprincia) quæ colitur Metis ad S. Clementis. Nomina quidem hæc satis videntur propinqua, at eademne iis designetur discernere non possum; debile enim non raro est argumentum a sola nominis propinquitate petitum. Pauca de S. Aprincia tom. IV Junii ad diem XX dedit Papebrochius ex transmissa ad illum scheda ex Monasterio S. Clementis. Deinde ex relatione Wilthemii capsam describit, qua sacræ illius exuviæ cum aliorum Sanctorum reliquiis continentur, aitque S. Aprinciæ effigiem argenteam, qua deforis ornatur lypsanotheca, quasi abbatissam sanguinis regii corona pedoque insignem repræsentare. Hæc quidem suspicionem non levem injicere nata sunt, at utinam talia de S. Præciæ cultu, quem ex solo fere Ruero obscure didici, nobis monumenta submittantur, ut certius aliquid dicere liceat!

[17] Multo adhuc obscuriora sunt, quæ ad Victorinam pertinent. [nobis non constat. Miracula ad S. Goërici tumulum] Illam cum sorore a Ferrario, Saussayo & Arturo memorari, in Prætermissis ad hunc diem dictum est; pari nobiscum omnes penuria, ad probandum cultum laborasse videntur, nec enim quidpiam adferunt præter ea, quæ jam dixi, quæque ex Actis S. Goërici proferuntur, nec sufficere videntur, ut specialem inter Sanctos pro instituto nostro locum inveniant. Ceterum plurima & illustria fuisse miracula ad S. Goërici tumulum patrata testatur biographus Adelberonis apud Labbe tom. 1 Bibliothecæ Manuscriptæ scribens pag. 682: Et beatus Goëricus nostris temporibus memorabilis miraculorum operator ibidem humatus est. In Antiphona ad Benedictus, præscripta in Breviario Tullensi, de quo supra num. 2, aliqua confuse narrantur, quæ ibidem, si lubet, vide. Alia nec magis distincte commemorat laudatus biographus Adelberonis fol. 673. Sanctus confessor Christi Goëricus (inquit) quid in vita sua promeruerit, quid apud Deum valuerit, cunctis miraculorum signis & prodigiis declarans, fama sui longe lateque crebescente, populis gentibusque innotuit. Ut ergo gloria Dei nota fieret, & magnificentia bonitatis ejus plus plusque manifesta claresceret, in Burgundiæ cunctis finibus clades pessima multitudinem maximam populorum invasit, qua manibus pedibusque ardentes miserabili pœna, hic perdito uno, hic utroque truncatus pede, hic medio adustus, aliquis tunc primum aduri incipiens non multum fero veniens, audito sancto Pontificis rumore, innitentes baculis, aut carriotis * undecumque devecti confluebant. Laudat deinde Adelberonis humilitatem caritatemque, qua miserorum lavabat fœtentia vulnera, & concludit: Quæ idcirco dixerimus, ut in una eademque re duorum sacerdotum duo facta memoriæ dignissima prædicaremus & posteris imitanda vel admiranda traderemus, dum in beato Goërico virtutum insignia, & insignia, & in domno Adelberone abjectionis omnisque vilitatis humanæ appetentiam & summum amorem demonstraremus.

[18] [& in corporis ejus translatione] Aliud prodigium, quod contigit ad reliquias S. Goërici, describitur in Historia episcoporum Tullensium cap. 46 his verbis: Rursum quoque prælibatus Mediomatricorum præsul (Deodericus seu Theodoricus) egregii confessoris Goërici corpus transtulerat, ac in cœnobio sanctimonialium Spinalensium, ubi honorifice veneraretur, locare decreverat, atque ad hoc peragendum consortem sibi nostrum pontificem (S. Gerardum Tullensem episcopum) invitaverat. Ergo binis præparatis thecis, ubi beatæ servarentur reliquiæ, una exteriore argenteorum fulgida nomismatum decoramine, altera interiore ferri nexa ligamine, sacra deferuntur pignora ad locum destinatum, præeunte ac subsequente magna lætantium frequentia populorum. Sed insperato repentina suboritur mœstitia, quæ præsentium perturbavit pectora paulo ante exultatione redundantia; quia cum minor theca debuit majori juxta morem inseri, reperta est interior quantitate enormi, dum improvidus opifex mensuram utramque incaute direxerit, nec argenteum coöperculum ad mensuram pedis claudi valuit. Cunctis ergo hinc non modice mœstificatis, beatus noster pastor (Gerardus) agendis præparatur Missis, atque pro præsentium tristitia Dominum supplicibus exorat votis. Dum autem ab eo clausula sanctæ Consecrationis alta voce proferretur, antequam ad Dominicæ verba orationis perveniatur, subito illud male prominens scrinium suo loco stabilitur, hians coöperculum, nullis imminentibus, cum magno collisum fragore, sua sponte clauditur: præsentium mœstitia convertitur in gaudium: fit cunctis indubium ibidem Christum adesse propitium: quod licet in beati Goërici possit reputari meritis, tamen non exstat incredibile illic affuisse virtutem nostri sancti præsulis (Gerardi) cujus piæ preces vultum adierunt omnipotentis Altissimi.

[19] [patrata: ejus reliquiæ Metis.] Historia episcoporum Tullensium, unde hæc desumpta sunt, excusa est apud laudatum sæpius Calmetum tom. 1 Hist. Loth. primæ edit. pag. 83 inter instrumenta, crediturque scripta ab Hermirico, quem dicunt circa finem seculi decimi floruisse, variisque cœnobiis præfuisse. Ceterum apud Meurissium & Calmetum invenio, caput S. Goërici etiamnum asservari Metis in ecclesia S. Symphoriani, ubi primum conditus fuerat sanctus Præsul, reliquas vero sanctas exuvias ad Spinalensem parthenonem translatas esse dignoque honore haberi & coli. In Vita S. Romarici apud Mabillonium in Actis SS. Ord. S. Benedicti Sec. 2 pag. 420 narratur diaconus vidisse S. Goëricum inter Cælites illustrem, sanctumque Romaricum in cælum excipientem. Nunc subnecto utramque S. Goërici Vitam dubiæ fidei, utpote ab auctore anonymo incertæ ætatis conscriptam.

[Annotata]

* alias plaustris vel rhedis

VITA PRIMA
Auctore anonymo
Edita a Surio ex vetustissimo codice Ms. ecclesiæ Trajectensis.

Goëricus seu Abbo episc. conf. Metis in Belgica prima (S.)

Ex. Mss.

[S. Goëricus militiam secutus cæcitate affligitur,] Sanctus Goëricus primo quidem miles egregius de Aquitania, corpore, non voto, sæculi actibus serviens, cum apud Deum & homines in magna honestate floreret, licet, quæ pacis sunt sectaretur, quandocumque tamen paganorum a infestatio perurgebat, primus aciei militari se opponens, barbaricam rabiem, Dei fretus auxilio, potentissime devincebat & spolia amplissima reportabat. Denique subito oculorum & visus amissione percellitur, virtute tamen patientiæ undique munitis, Deo gratias agens dicebat: Sicut Domino placuit, ita factum est &c. Eo tempore regnabat in Gallia b, Theodobertus, in Metensi urbe præsidebat pontifex B. Arnulphus. Tunc sancto viro Goërico in silentio noctis quiescenti angelus Domini affuit, dicens: Serve Dei excelsi, venit tempus, quo mæror tuus in gaudium transferatur, quo etiam lux amissa tibi restituatur.

[2] Ergo Metensem civitatem aggredere, & limina beati Stephani devote ingredere, [divinitus sanatur & consecratur Metensis episcopus.] Deoque preces ibi funde, & recipies ilico visum & totius corporis sospitatem. Arnulphus autem tibi carus amicus & propinquus ibi pontifex residet, cui Spiritus sanctus te ilico affuturum præmonstrabit, & quidquid Deus tibi impositurus est, manifestabit. Expergefactus ergo Vir sanctus, milites convocavit, & de Aquitania ad præfatam urbem iter arripuit. Cui appropinquanti sanctus Arnulphus adfuit, & facta oratione dataque benedictione, eum in domum induxit. Qui obtentu sancti Stephani visum & totius corporis sanitatem recepit plenissimam. Posthæc sanctus Arnulphus spiritali mentis intuitu videns, Goëricum successorem sibi fore dignissimum, consentiente clero & populo, eum constituit, & diu desideratam eremum petiit. Igitur Goëricus, qui alio nomine dicitur Albo c, pastorali cura adstrictus, vocibus & moribus cæteros informabat, & quoniam ante episcopatum corpus districtissimis jejuniis attriverat, enarrare fas non est, quam dura jejunia cumulabat, quot etiam dies incibatus usque in diem alterum pertransibat: quantum biduanas & triduanas alacri vultu & mente abstinentias celebrabat.

[3] Defuncto autem sancto Arnulpho in eremo, cum beatus Goëricus, [S. Arnulphi corpus transfert Metas] assumptis Tullensi d & Virdunensi episcopis, sanctum corpus ad sedem, cui præfuerat, transferret, sole ad occasum vergente, forte villam iniqui & incesti hominis e offenderant, quam intrare volentes sacrarum reliquiarum portitores divinitus, retenti repente subsistunt. Sanctus autem Arnulphus, dum viveret, præfatum iniquum sæpe, ut resipisceret, commonuit, nec quid efficere potuit, idcirco nunc ejus hospitium subire contempsit. Quia vero nox imminebat, & nulla alia villa tantæ multitudini apta præsto erat, orante sancto Goërico, affuit quidam dives, qui dixit: Est mihi * præsidium in hac patria, vobis quidem non satis contiguum, sed novi ad cuncta necessaria præsentem Deum nostrum. Hoc autem Sanctus audiens, corpus sanctum illuc verti omnesque sequi imperat.

[4] [Miracula in itinere patrat: moritur.] Cerneres tantam in eundo esse velocitatem, ut quod unius diei integri spatio vix peragi credere posses, duabus vel tribus horis impletum mirareris. Cumque ad villam pervenissent, cerevisiæ parum se habere homo, ministris conferentibus, comperit. Et iterum fide repletus, sancti Goërici meritis & precibus hoc committit: qui nota præsidia petens Deum suorum necessitatibus subvenire postulat: tantaque populi multitudo ex parvo liquore (quod vix credibile est) abundantissime est satiata. Quievit autem in pace vir Domini XIII Kalendas Octobris, quo die ejus festum celebratur f, ac tumulatus est in ecclesia Metensi.

ANNOTATA.

a Varia circa illa tempora cum barbaris bella gesta sunt. Anno circiter 595 Childebertus Warnos rebellantes maxima clade repressit. Paulo post Hunni Turingiam invaserunt. Theodobertus cumfratre Wascones debellavit anno circiter 602; aliquot annis post cum Alamannis & Saxonibus pugnatum est. Denique Gothi contermini, & Aquitania ferocibus cincta populis potuerunt sæpius exercendæ virtutis bellicæ occasionem Goërico subministrare.

b Hæc innuere videntur, S. Goëricum jam pridem cæcitate afflictum, sub Theodoberto rege angeli monitis recreatum fuisse. Theodobertus vitam cum regno amisit anno Christi 612, biennio, postquam S. Arnulphus Metis sedere cœperat. Eo igitur intervallo apparitio illa contingere debuit, & S. Goëricus pluribus annis cæcus apud S. Arnulphum egit, vel aliquot tantum annis postquam divinitus convaluerat, in S. Arnulphi locum assumptus est; ab hac enim epocha ad annum 625, quo S. Arnulphus infulas in S. Goëricum transtulit, anni fluunt minimum tredecim, & plures aliis, qui anno tantum 627 initium ejus episcopatus figunt. Quomodo ergo anno 625 Siagrio suffectus est dux Albiensis? Vide quæ circa hanc epocham observavi, Comment. præv. num. 12 & seqq.

c Præmonui in Commentario prævio num. 1, S. Goëricum, qui hic Albo dicitur cognominatus, in aliis Mss. Appo, Addo, Abdo dici, vitio, ni fallor, amanuensium pro Abbo, quod nomen sancto Viro passim tribuitur.

d Sedebat tum temporis Virduni S. Paulus, de quo actum est in Opere nostro ad diem 8 Februarii. Tullensibus vero præerat episcopus Theodefredus, qui Theodofridus, Theufridus & Teupectus. Vide Roserium tom. 3 Stemmatum Loth. Hist. cap. 48, Analecta post Vitam S. Sigiberti tom. 1 Februarii § 3 num. 19, Calmetum tom. 1 Hist Loth. col. 413.

e Vincentius Bellovacensis in Speculo Hist. lib. 23 cap. 78 hominem hunc Cunitam vocat, ejusque villam in pago Calvomontensi collocat, secutus scriptorem Vitæ S. Arnulphi num. 29.

f Nonne hinc merito conjectare licet, Vitam non exiguo tempore post mortem Sancti scriptam esse? Porro sepultus est S. Goëricus in ecclesia S. Symphroniani, ut habent Mss. nostra & Vita Adelberonis apud Labbeum tom. 1 Bibliothecæ Mss.

* Vinc. Bellov. Prædium legit.

VITA ALTERA
auctore anonymo
Ex Ms. S. Maximini Trevirensis collato cum Mss. Accinti monast. & Spinal. & alio anonymo.

Goëricus seu Abbo episc. conf. Metis in Belgica prima (S.)

BHL Number: 3607

A. anonymo.

CAPUT I.
S. Goëricus dignitatibus functus, visum amittit, prodigiose recuperat & Metensis episcopus consecratur. Ejus virtutes episcopales.

[S. Goëricus pietate & scientia probe instructus,] Sanctus igitur ac venerabilis Goëricus, vir in Deo & in Christo ejus, magni & præclarissimi meriti, hanc a tantæ nobilitatis generositatem fidei integritate & pietatis devotione transcendens, & in ipsis puerilis ætatis rudimentis Deum amare incipiens, quia id Infantis dulcissima indoles expetebat, a sanctis parentibus * literarum studiis committitur imbuendus, & quia eum omnipotentis Dei gratia suæ sanctæ Ecclesiæ præviderat atque constituerat præficiendum, crescebant in eo indies & virtutum insignia & literarum permagna docibilitas, sensimque Dei gratia perfundebatur, ut a Deo & hominibus plenissime amaretur. In quantum enim tenera ætas ferre poterat, sollicitudini fraternæ, infirmantium compassioni, lectionis & orationis assiduitati, jejuniorum & abstinentiæ rigori, vigiliarum continuationi, majorum subjectioni, omniumque virtutum stipendiis studium exhibens, evidentibus documentis, cunctis, qui eum nosse poterant, quis & qualis futurus erat, innotescebat. Cumque fælicibus omnium votis in se * fælix & beatus in virile robur paulatim succresceret, & per ætatis incrementum in juventutis auspicium Deo præsule transurgeret, vera dicimus, plus virtutum culmine, quam non solum horarum & monumentorum profecerat tempore.

[2] Sic ergo annuente eo, qui cuncta justa & honesta annuit, [militiæ applicatur, obtentoque comitis & ducis titulo,] Deo videlicet omnipotente, ab scholis recedens, jam fonte omnis scientiæ omnisque sapientiæ suavissimæ debriatus, jam illa viva aqua, quam promisit Dei Filius Sanctis in se credentibus seque puro corde sequentibus, saliente in eo in vitam æternam, jam quia multum sitierat, & quia post sitim biberat, profluentibus ex ventre ejus aquis vivis, quia id primores b patriæ deprehenderant, cœperunt eum summatim per gradus militaris officii promovere. Ac primum militaribus armis militaribusque vestibus eum adornant, & patribus * parem efficiunt, donec antiqua Dei bonitate post comitatus c dignitatem, post ducatus ordinem, ultimo Galliæ d Aquitanicæ rege defuncto, ex genere parentibusque regiis e fascibus communi assensu, communique devotione, omnis ordo, omnis ætas, omnis conditio, omnisque sexus sublimare festinant, ac Deum benedicentes, qui semper in benefactis Sanctorum benedicitur, magnificatur, ac Deus gloriosus prædicatur, solio patrum elevatur, & exaltatur. Videre mirum erat, quanta gloria, quanta honestate quantoque decore adeptum officium illustraverit & præclarum reddiderit, dum per datam a Deo sapientiæ moderationem quæque erant virtutum insignia, quæque erant mundanarum rerum justa documenta, ipse prius opere complens, subditis pia admonitionum exhortatione sedule monere non desistebat.

[3] [multa edit specimina fortitudinis bellicæ] Et licet, quæ pacis sunt, semper sectaretur in invicem & in omnes & pacem sequeretur cum omnibus & sanctimoniam, sine qua sciebat neminem posse Deo placere, tamen quandocumque belli necessitas ingruebat, quandocumque paganorum infestatio perurgebat (nam dextro sinistroque latere, & ut plus dicam, undecumque Deo adversæ gentes Saracenorum f, Gothorum, Wasconum ceterarumque diabolicarum pestium, vastissimo turbine tum temporis Aquitaniæ regnum & tota Francia quatiebatur) hic Miles egregius & Rex gloriosus, primus inter primos acie militari sese opponens, barbaricam rabiem, Dei fretus auxilio, potentissime devincebat, & spolia amplissima de hoste triumphans patriæ domique reportabat: eratque mirum dictu, inter seculi & diversarum provinciarum populorumque multam & maximam frequentiam, inter quotidianarum rationum discernendas causas, inter militaris officii coæquandas res, inter varii vulgi quotidiana judicia hinc inde sedanda, assiduus & verissimus Dei cultor, & quæ sunt Dei Deo perfectissime reddens, quæ etiam mundi erant, pro injuncto sibi divinitus officio, proque etiam rerum opportunitate justissimus justissime pertractabat, &, ut quondam sanctissimus ille patriarcha simul & propheta David, sedulis seculi occupationibus defisus * & defatigatus, multimoda etiam præliorum ac seditionum infestatione depressus & circumvallatus, a Dei tamen opere numquam vel cor, vel mentem relaxans, media semper nocte ad confitendum Deo surgebat: in die autem septies laudes debitas Deo omnipotenti reddebat super judicia justitiæ ejus.

[4] [virtutumque plurimarum, & duas filias, Deo desponsat.] Quod autem omnino rarum est, in multa eloquentia erat verbo verissimus, in discernendis causis justissimus, in acceptis responsis promptissimus, fide rectissimus, spe certissimus, caritate diffusus, Deum tota virtute, totoque corde diligens, proximum quoque non minus ac se amare studebat. His & hujusmodi virtutum insigniis Vir beatus perfectissime pollens & decentissime perlustratus, & Deo hominibusque acceptissimus, quia id regia poscebat * dignitas, nobilissimi generis duxit uxorem g, ex qua filias duas forma speciosissimas, Deo donante, suscipiens in sanctitatis proposito eas perseverare deliberavit, & castitatis ac virginitatis splendidissimum decus eas servare instituit: quarum una Præcia * h, altera Victorina i est dicta. Certe amori Christi numquam quicquam præferens, sed parentes, filios, agros & quicquid vel haberi, vel concupisci potest, licet necdum corpore, mente jam plene despiciens & ad perfectum spernens, maluit filias dilectissimas Christo Domino cælesti sponso desponsari & consecrari, quam generorum mortalium caduco ac per hoc vano gaudio, præsentialiter collætari, Itaque transeunt tempora k, transeunt dies, & beatus vir Goëricus corpore, non voto seculi actibus serviens, Deum vero tota mente & vero corde diligens, claudorum pes effectus, oculus cæcorum, pater orphanorum, baculus senum, fraterque structionum, omnibus omnia factus erat, ut omnes lucrifaceret, & ad viam veritatis ac salutis, quos poterat, & quantum poterat, advocaret.

[5] Cum autem jam constitutum tempus adesset, quo supernæ prædestinationis provisio impleretur, [a Deo probatur cæcitate] &, quæ ex beato Viro divina præscientia impleri decreverat, populis & mundo palam fieret, & ut meritum sancti Viri per ignem passionum, & per flammas tentationum, velut aurum, quod per ignem probatur, decoctum undecumque claresceret ac rutilaret, ut quondam beatissimus Job & sanctus Tobias, ad cumulum perfectionis & ad augmentum gloriæ, hic rerum amissione & totius corporis usque ad putredinem infirmitate prægravatus, ille oculorum cæcitate multatus, [nam * ex hoc a Deo dicitur, non est similis ei in terra, vir justus & simplex ac timens Deum & recedens a malo, alter autem per Archangelum & cælestis militiæ inter principes principem visitari ac sanari meruit.] Beatus Goëricus dum apud Deum & homines, dum mundo cæloque in magna honestate floreret, & magnis divitiis multoque seculi splendore fulgeret, &, quod majus est, sanctitate ac pietatis proposito quaqua terrarum decentissime polleret, ac bono odore suavissime redoleret, subita oculorum & visus amissione percellitur l, & quod gravissimum erat, inter regales aulas, inter deliciarum abundantissimam copiam, interque militum & multorum populorum maximam frequentiam bonis præsentium rerum uteretur non utens, & frueretur non fruens: & tamen hac infirmitatis molestia durissime oppressus & gravissime constrictus virtute patientiæ undecumque munitus, undecumque conseptus, gratias Deo referens, benedicebat Deum in omni tempore semperque laudes Dei in ejus ore resonabant.

[6] Magnificabat Deum, & exaltabat nomen ejus in idipsum, [quem patientissime & sanctissime tolerat.] & cum beato Job fideliter aiebat: sicut Domino placuit, ita factum est, sit nomen Domini benedictum: Sancta namque beati Viri anima nullo pacto meritorum detrimentum pati sciens, sed per tentationum fornacem, non ut palea, uri, sed ut aurum probari festinans elaborabat ut virtutum profectus in eo plus plusque proficeret. Sane eleëmosynarum largitas, fraternæ compassionis affabilitas, orationum instantia, jejuniorum continuatio, vigiliarum pernoctatio, omnisque boni operis devotio in dies in beato Viro effervescebant, & ad æternæ patriæ gaudia totis nisibus totisque votis & omni anhelitu suspirans, tendebat: nec erat quicquam spatii, præter corporis necessarios & inevitabiles usus, quin aut oraret, aut psalleret, aut lectiones sacras coram se legere faceret, & quæque sunt instituta divini servitii aut impleret, aut, dum implerentur, studiosissime aures cordis & corporis, Vir Deo acceptissimus, Vir cum quo Deus erat, apponeret.

[7] His temporibus in Gallia Belgica, quæ Sequanæ fluvio a Meridie & Rheno ab Aquilone circum clauditur, [Angeli monitu] quæ ob bellorum assiduitatem Belgica sive Bellica m, Francia autem ob animorum ferocitatem est nuncupata, regnante gloriosissimo rege Theudeberto *, in Metensi urbe, [quæ * altero nomine Mediomatricum dicitur, quoniam quidem circumfluentibus duobus fluviis Mosella & Sallia (nam ipsum murum pene lambere videntur) ipsa media, ut mater nobilissima, statuta est n. Vel Mediomatricum dicitur, quia Tullo, Virduno ac Treveri, civitatibus circumpositis, ipsa media mater filias opulentia rerum enutrit ac fovet] beatus Arnulfus in Dei rebus spectatissimus residebat o, qui se suosque sapientia & sanctitate decentissime regens, longe lateque, fama prodente, innotuerat, & supra sanctæ Ecclesiæ mirabile candelabrum lucerna lucidissima lucebat. Dum ergo, ut ad cœpta redeam, beatus Goëricus in infirmitatibus libenter gloriaretur, ut inhabitaret in eo virtus Domini nostri Jesu Christi, nam (ut ait beatus Apostolus) virtus in infirmitate perficitur, & gratia Dei in eo vacua non esset, sed semper in eo maneret, & gratia Dei esset, quod erat, dum jam tentationum finis & remunerationum tempus fælicibus votis adesset, sancto Viro in silentio noctis quiescenti, & per sumnum ad dormiendum membris relaxatis *, Angelus Domini adest, & in hæc verba ora relaxans, Venit, inquit, tempus Serve Dei altissimi, venit tempus, quo mæror tuarum infirmitatum in gaudium & lætitiam transferatur, quo lux amissa clarior puriorque plus umquam tibi restituatur.

[8] [Metas proficiscitur, Patrem comitantibus Præcia & Victorina,] Ergo, quæ dicam quæque jubebo velocissime implens, Metensem civitatem aggredere, & limina protomartyris Stephani, cruore p ejusdem sancti Martyris insignita, pia devotione ingredere, preces intentissimas Deo inibi funde, delicta juventutis & ignorantias tuas tibi remitti deposce, fratribus spiritualibus & proximis in Christo peccatorum veniam expete, & fidem in Deo certissimam retinens noveris te visum & totius corporis sanitatem illico recepturum. Arnulphus venerabilis, carne & sanguine q tibi propinquus, in eadem civitate sedi pontificali præsidet & infulas sacerdotales, dum adornatur, adornat. Huic Deus & Spiritus sanctus adventum tuum revelans, te illico affuturum præmonstrabit, & quicquid erga te pietatis & misericordiæ Dei antiqua bonitas impensura est, manifestabit. Expergefactus igitur Vir beatus cubicularios excitat, milites convocat, iter injunctum actutum parari jubet, & sine ulla dilatione viam dilectissimam, moram pati nescius, arripit. Transiit Aquitaniam r, ingressus est Franciam, & sic, annuente Deo, urbem dilectissimam & per angelicam visionem sibi præmonstratam, lætus pervenit. Adduxit secum duarum filiarum Deo consecratarum exoptatissima gaudia, Præciam videlicet & Victorinam, quibus in eundo salutis monita dulcissime inculcans, ut in virginitatis proposito, sicut cœperant, perseverarent, pius Pater arguens, obsecrans, increpans efflagitabat.

[9] [& a S. Arnulpho divinitus præmonito amicissime exceptus,] Appropinquante autem eo civitati, adest obviam beatus Arnulfus, decus orbis, lumen patriæ, stabilimentum populorum, gloria sacerdotum, lucerna in tenebris sedentium, ornamentum non suæ solum, sed etiam omnium sanctarum ecclesiarum, & in oscula, præ gaudio plena fletibus, ruens, quæque etiam acta & dicta erant, Spiritu sancto revelante, se scire referens, domum, quæ erat & est caput civitatis, facta oratione & data benedictione, sanctus Sanctum inducit. Beato Arnulfo res ecclesiasticas divinam & humanam procurante & sanctissime gubernante, S. Goëricus orationum instantia & bonorum operum vigilantia, quæ sibi promiserat Dei omnipotentis misericordia, deposcere non desistebat. Sane sanctus Angelus, dum per divinam revelationem de adipiscenda sanitate beatum Virum, quid ageret, præmoneret, hæc inter cætera suggessit. Quamprimum ad destinata loca deveniret, ecclesiam, in honore beati Petri apostolorum principis ex propriis sumptibus ædificaret, & possessiones ex paterno maternoque jure sibi competentes ad dotem sanctæ ecclesiæ componendam sub legali testamento Deo omnipotenti traderet, qui pro se proque æterna vita adipiscenda cuncta relinquentibus centuplicata, & hæc perpetua reddere novit.

[10] Mox certe ut advenit, paucis admodum diebus defatigata membra quiete aliquantula refocillans, [exstructaque S. Petro ecclesia,] ad locum, quo Basilica construenda erat, se duci petit, & ut erat non videns, dictante & docente Spiritu sancto, ipse propriis manibus fundamenta componens, quia divino lumine intus & in anima summa claritate fulgebat, præsentibus futurisque palam fiebat. Insistitur itaque cœpto operi s, & mirum dictu mirumque videre erat, quanta velocitate quantaque prosperitate fabrica divini operis votis fælicibus exurgebat, & in perfectum * sese dilatabat. Perficitur ergo opus honestissimum, &, ut hodie cernere potest domus Deo & omnibus ejus Sanctis dignissima, cunctis gaudentibus cunctisque lætantibus, completur. Quæ etiam major domus sancti Petri t ex tunc appellatur, ad relationem alterius ecclesiæ, quæ a beato Clemente primo Metensis urbis episcopo, in honore pii magistrii (sancti Petri) constructa, Minor domus sancti Petri denominatur: in cujus contiguo domus est u, quæ sancti Clementis fuisse a cunctis circummanentibus dicitur.

[11] Consummato autem fælicis templi opere, & maximis prædiorum copiis sancta ecclesia, [S. Stephani, cujus ibidem pretiosæ reliquiæ asservantur, intercessione visum recipit:] quæ est sponsa Christi abundantissime dotata, tandem Deus & pater Domini nostri Jesu Christi, [pater * misericordiarum & Deus totius consolationis, qui consolatur nos in omni tribulatione nostra, qui est adjutor in opportunitatibus, in tribulatione, qui, antequam invocetur, dicit, Ecce adsum,] S. Goërico oranti & sanitatem animæ & corporis deposcenti manum porrigit salutarem, & dexteram divinitatis exerit ad auxiliandum, obtentuque sancti Stephani dilectissimi protomartyris Christi, visum & corporis & animæ intimam & plenissimam reddidit claritatem. Dum vero sanctus Vir, donante Deo, [cujus * oculi semper super justos sunt, & cujus aures semper sunt in preces Sanctorum,] lumen ac visum recepit, & dum continuis precibus Jesum filium David, ut sui misereretur jam fixerat *, jamque ei dixerat: Respice, fides tua te salvum fecit, dicere possibile non est, quantus concursus populorum, quantus strepitus in accurrendo virorum ac mulierum, nobilium & ignobilium, laïcorum & clericorum, senum, juvenum, infantium, Deum & sanctam Trinitatem vocibus & cordibus, quam excelsis, quam devotis poterant, collaudantium, quia exaltatum est nomen ejus solius, & confesso ejus super cælum & terram est.

[12] Sanctus autem Arnulfus venerabilis præful, quia diebus suis visitavit Deus plebem suam, [post quæ S. Arnulphus, quod dudum conceperat mente,] & quia Propinquo suo Deus miserans sanitatem corporis & animæ reddidit, oblitus dignitatis, oblitus officii accurrit, & lacrimis usque in pedes ac terram defluentibus, adest, & mutuis amplexibus sibi invicem adstringentes mutuæ consolationis pietate sese demulcebant & consolabantur, orationeque longissima, quam dulcedo mentis subministrabat, effusa, insertis manibus alter alterum consolans, episcopali domui inducit; ubi de divinis diu tractatum est: & quod ab ipsis mundi initiis multæ fuerint tribulationes justorum, & de omnibus his liberavit eos Dominus, sacris verbis revolutum. His ita peractis, tempus aderat, quo ea, quæ beatus pontifex Arnulfus diu mente pertractaverat, implerentur, & affectus sancti desiderii effectum plenissimum consequeretur: nam non solum post adeptam sacerdotii dignitatem, verum diu adhuc in laïcali proposito constitutus, ipsis etiam palatii fascibus defatigatus eremi solitudinem concupierat, & solus soli Deo placere votis omnibus desideraverat. Jam sacris monitis & dulcibus alloquiis beatum Romaricum x terrena despicere & amare cælestia instruxerat, jam venditis omnibus, usibusque pauperum cunctis, quæ possederat, dispersis, ut haberet thesaurum perennem in cælis Christum sequi instituerat, & ad eremum fugere fecerat.

[13] [exsequi statuit, impetrataque ab aula licentia,] Sancto Goërico post receptam sanitatem Dei servitio se totum devovente & tradente, ac quotidiana operum exhibitione sibi Deum fidelissime complacante, beatus Arnulphus spirituali mentis intuitu videt affore dignissimum sibi successorem, & ob idem tempus adesse, quo relictis cunctis mundi indumentis, Christum pauperem pauper & nudus sequi potuisset. Paratis ergo sumptibus regem Dagobertum yaggreditur, & pro his, quibus patrem ipsius Clotarium sæpe precibus desatigaverat, depulsans, item itemque petit dari sibi missionem, quo libere Deo servire ac Domini verba per Psalmistam monentis implere possit, dicentis: Vacate & videte, quoniam ego sum Deus, eumdemque Psalmistam imitari valeret Deo canentem: Ecce elongavi fugiens & mansi in solitudine; exspectabam eum, qui salvum me faceret. Rex, quem idem venerabilis pontifex z omni sapientia & omni honestate sic imbuerat, sicque nutrierat ut nemo eo sapientior, neque præclarior umquam in Sicambria * gente præcesserit, mærore usque ad mirabilem lacrymarum effusionem tactus & attritus, dulcibus primum verbis ab intentione cœpta revocare nitebatur: dehinc sic non prævalens, minas inferre non erubescens, primo filium ejusdem venerabilis patris occidere minitans aa, dehinc armis & gladio eum appetere ausus est; sed ab adstantibus militibus, regina etiam intercurrente, prohibitus, non solum, quæ voluerat, non implevit, verum etiam cum eadem Deo devota regina terræ & pedibus sancti sese prosternens, veniam sibi dari summa devotione postulabat.

[14] [episcopales infulas in in S. Goëricum transfert]bb Dataque sibi licentia & impetrata de eligendo sibi successore auctoritate, exiit, benedicto rege atque regina, & iter versus propriam sedem, quam cito poterat, accelerat, veniensque clerum & populum convocat, sacerdotem sibi dignum ut eligant commonet: se plus moram pati non posse, quin ea, quæ Deo dudum in juvenili ætate devoverat, impleret, & eremi solitudinem se velle arripere denuntiat. Cunctis autem undecumque confluentibus, undecumque accurrentibus in lacrymas ac nimios clamores irruentibus, quanto dolore quantoque mærore dulcissimi patris absentiam ferrent, & quam indignos se tanti viri benedictionibus judicarent, videre poteras. Beatus autem Arnulfus mæstitiam multitudinis alloquiis piissimis & paterna affabilitate compescens, quæ instabant, ut agerent, commonet, & sanctissimum virum Goëricum, qui etiam Abbo altero nomine cognominabatur, pontificem sibi eligerent, quia Deus sic sibi prænuntiaverat; cunctisque licet proprii pastoris recessu mærentibus & usque ad cordium interiora dolentibus, recuperata spe, quia non impar meriti Pastor eis dabatur, favent votis, favent dictis, favent factis, & beatum virum Goëricum, qui & Abbo dicebatur, elevatis in cælum manibus & vocibus, pastorem sibi fore inclamant, & plausibus humanis angelicisque, cælo gaudente, terra plaudente, episcopali cathedra, ut supersederet, collocatur cc.

[15] Felix & beatissima mater ecclesia, dum orbata patre sanctissimo, non minoris sanctitatis, sed ejusdem meriti ejusdemque pietatis meruit Pastorem recipere; [qui gregem suum exemplis & doctrina,] dum Sanctus sancto, justus justo succedit! Exaltatus igitur votis omnium solio pontificatus & infula sacerdotali decentissime circum amictus, jam quidquid boni operis egerat parvi pendens & ut nihil deputans, cœpit novus homo fieri, & qui interim seque suamque animam ad Dei servitium omnino delegaverat, nunc pastorali cura adstrictus subditos vocibus ac moribus, factis & dictis, ut idem agerent, informabat, quotidianaque prædicatione divini verbi semina sulcis fidelium cordium disseminabat & pluviis divinæ scientiæ dulcissime irrigabat: & qui ante episcopatum corpus & membra districtissimis jejuniis & nimia parsimonia attriverat, enarrare fas non est, quam multiplicia jejuniis jejunia cumulaverit, quam assidue cibos etiam concessos ori & ventri subtraxerit, quot dies incibatus usque in alterum diem pertransierit, & quod majus est, non solum quotidianas, verum etiam biduanas & triduanas alacri vultu & mente abstinentias celebraverit.

[16] Nec ut quique arrogantes incultis pilis & inculta facie, ut appareret hominibus jejunans, [pauperes largissimis eleëmosynis pascit.] incedebat, sed lotis & decoris genis, acsi omnibus divitiis satiatus & adprime refertus se videntibus monstrabat. Cum gaudentibus congaudebat, cum lugentibus lugebat, cum divitibus dives erat, cum pauperibus pauper erat, & proximorum bona vel mala sua æstimans, damnis vel lucris in Christo fratrum, acsi sibi provenirent, aut congaudebat, aut compatiebatur. Vix umquam sol oriens vel occidens vidit eum iratum; vix, nisi Dominica die, aut Sanctorum natalitiis, idem sol lucens viderat eum comedisse: hordeacius panis cibus ei pene quotidianus, aqua potus habilissimus erat; divina mysteria pene omni die celebrans, indefessis lacrymis & suspiriis ex imo corde procedentibus id peragere maximi habebat; nec patiebatur spiritum Deo deditum aliqua hora vel momento quapiam desidia vel corpore devinci, quin aut oraret, aut psalleret, aut utilitatibus subditorum solers incumberet, aut ecclesiarum instaurandarum ruinis resarciendis propensius insisteret. Gaudebat populus, gaudebat clerus, gaudebat omnis ætas omnisque sexus, continuis beati pontificis fælicissimique patris Goërici benedictionibus jocundati, alloquiis ad bene agendum semper suasi, & ut in meliora semper proficerent adhortati, Deumque benedicentes, ut tanti Patris longiturna vita frui mererentur, intimis precibus exorabant.

ANNOTATA.

a Fallor, nisi hinc conjectare liceat deesse Mss. nostris exordium: videtur enim præmisisse anonymus aliqua de stemmate & majoribus S. Goërici, ad quæ pronomen hanc referatur. De Ansbertina familia & S. Goërici prosapia videri possunt Dominicii, Cantarelli Fabri, Chocetii, Jordani nostri opuscula, & quæ observavi Comment. præv. num. 8, & seqq.

b Exempla non desunt, quæ nos doceant primorum suffragio tum temporis aliquos ad præcipuas dignitates evectos fuisse: habe, quæ id confirment ex Fredegarii chronico cap. 54. Chlotarius, inquit, cum proceribus & leudibus Burgundiæ Trecassis conjungitur, cum eos sollicitasset, si vellent mortuo Warnachario, alium in ejus honoris gradum sublimare. Sed omnes unanimiter denegantes se nequaquam velle Majorem-domus eligere, regis gratiam obnixe petentes cum rege transigere.

c Comites passim Civitatibus, Duces provinciis vel civitatibus aliquot & comitibus præfecti erant, ut notat ex Altaserra Cangius. Hinc illud Fortunati:

Qui nunc dat Comitis, det tibi jura Ducis.

Dubium est, ad quam his altiorem dignitatem, Goëricum anonymus noster evehat.

d Albiensis forte ducatus hic designatur; rex mortuus Gamardus Goërici genitor. Consule Comment. præv. num. 14. At ne vel sic quidem combinantur biographi assertæ. Lahierus noster in Scheda a Cupero ad Vitam S. Segolenæ tom. V Julii pag. 629 producta Sanctum Proregis Aquitaniæ titulo condecorat, qui cum insolitus sit, ut credatur collatus, certius requirimus, quam biographi nostri testimonium.

e Simile habes in Vita S. Desiderii in Bibliotheca Labbeana tom. 1 pag. 701, ubi dicitur Siagrius jam in fascibus constitutus, hoc est alicui provinciæ dux præfectus.

f Est hic non obscurus Biographi anachronismus. Neque enim Saraceni, nisi integro post hæc seculo, in Gallias irruperunt. Gothi MeridionalemAquitaniæ tractum seu Septimaniam Pirenæos inter & Mediterraneum mare sitam eamque pene totam oram maritimam usque ad Rhodani ostia obtinebant. Vascones seu Wascones, gens Hispaniæ Tarraconensis sub Chlotarii primi filiis ac nepotibus Novempopulanam provinciam, Pyrenæis vicinam, mediam regna Francorum inter & Gothorum magna ex parte occupaverant, eamque a suo nomine Wasconiam seu Vasconiam appellarunt. Aliis Aquitania tertia & Auxitania provincia, Gallis la Gascogne vocitatur. Ita fere Valesius in Notitia Galliarum. Theodobertus & Theodoricus ingenti Clade anno circiter 602 Vascones attrivere sibique tributarios fecere, imposito illis duce Geniali. At sæpius postea jugum excutere tentarunt, & partem Aquitaniæ Australem excursionibus infestarunt.

g De illa nullum uspiam verbum potui reperire.

h Præciam, ut sanctam coli asserit Ruerus; ejus nobis cultum, si ab Aprincia diversa est, probari desideramus. Vide Commentarii præv. num. 15 & seqq.

i Neque Victorinæ hujus uspiam apud antiquos inveni vestigium.

k Phrasis hæc satis aperte innuit plus uno alteroveanno provinciam gubernasse S. Goëricum, secus ac scriptores Historiæ Occit. contendunt. Consule sis Comment. præv. num. 12 & seqq.

l Suspicatus sum Comment. prævii num. 13 anno circiter 618 cæcitate afflictum fuisse S. Goëricum, postquam forte aliquot annis, Chlotario II Aquitaniam obtinente, Albiensibus dux præfuerat.

m Varias Origines vocis Belgicæ dat Valesius in Notitia Galliarum, ubi explodit Guilielmi Brittonis ridiculum commentum Belgarum nomen a Bergue seu Bergis S. Winoci, quod est oppidulum sesqui milliari in Meridiem Dunkerca distans, cujusque vix seculo 8 fit mentio, derivantis. Ceterum quam Galliam Belgicam intelligat anonymus noster satis explicat, cum paulo superius illam Sequana flumine a Meridie, Rheno autem a Septentrione claudit.

n

Mediomatricum, Divodurum, Mettas & Mettos non raro dictum invenies. Etymon, quod hujus vocis adfert biographus secundo loco ridet laudatus Valesius; primum non recenset, sed non meretur censuram mitiorem. Est porro Salia seu Sallia fluvius Belgicæ primæ, oriturque ex lacu Lindrensi haud procul Friburgo, unde 20 circiter milliarium itinere in Mosellam infra Metas effluit. De illo Fortunatus lib. 3 carm.

Huic dextra de parte fluit qui Sallia fertur.

& lib. 1.

Seu qui Mettin adit de sale nomen habens.

De his plura qui desiderat adeat Valesium in Notitia Galliarum, & Meurissium in Præfatione historica § 1, 2 & 3.

o Consule quæ dixi Comment. præv. num. 12. & seqq., ubi Desiderii Cadurcensis episcopi verba dubium faciunt an S. Goëricus Angeli monitu Metas abierit, regnante adhuc Theodoberto.

p Ad hæc ita Saussayus ex Meurissio; Metis … in basilica protomartyris silex, quo in capite percussus fuit inclytus ille Christi testis, ejusdem adhuc tinctus cruore ac aliquot capillis adglutinatus, religione multa servatur.

q Supposita Ansbertinæ familiæ genealogia, probabiliorem videri eam opinionem, quæ S. Arnulphum statuit S. Goërici ex patruo Ansberto abnepotem, dixi Comment. prævio num. 9 & seqq.

r Sic non male iter Albia Metas describitur.

s Quæcumque hic Metis, antequam ad episcopalesinfulas S. Goëricus assumptus esset, gesta narrantur, commode sexcennii spatio illigari possunt.

t Madaurensis episcopus in S. Goërico addit his; ecclesiam illam etiam S. Petri ad imagines, Gallice S. Pierre aux images, appellaxi. Corrupte tamen, ut ipse arbitratur, pro S. Petri ad homagia, S. Pierre aux homages. Proditum enim invenerat Mss. & traditionibus, eo loci, ubi condita est ecclesia, Mediomatricos Romanis fidem jurare solitos & tributa solvere in tabula marmorea, quæ etiam ejus tempore ibidem spectabatur. Valeat hæc ejus observatio, quantum Mss. & traditionum fides, qua nititur. Ceterum dedicationem illius ecclesiæ ad diem XVI Novembris annuntiat Martyrologium ecclesiæ cathedralis Metensis his verbis: Dedicatio ecclesiæ S. Petri Majoris infra domum, quam sanctus Goëricus construxit episcopus.

u Hæc referenda sunt ad ecclesiam S. Petri Majoris, testibus Meurissio & Saussayo, qui subdit: In qua Mystarum collegium instituit (S. Goëricus) nunc usque titulo sodalitii canonicorum Majoris-domus S. Petri conspicuum. Porro, quæ hic narrantur de S. Clemente ut S. Petri discipulo, examinandavenient ad diem XXIII Novembris, quo S. Clementis Metensis episcopi nomen aliquot Martyrologiis inscriptum legitur. Interim consuli possunt Meurissius pag. 1 & seqq. & laudatus sæpe Calmetus in Dissertatione de episc. Metensibus, quæ præfixa est tom. 1 Historiæ Lothar. colum. XIII.

x De S. Romarico agendum erit ad diem VIII Decembris. Quæ huc faciunt vide in Actis S. Arnulphi tom. IV Julii die XVIII pag. 435 num. 6, & Notam intercalarem Boschii nostri littera f. De eodem egi in Comment. præv. num. ultimo.

y Ejus nominis primum, quem Chlotarius pater anno 622 Austrasiis regem dederat.

z Multis scilicet curis in aula Chlotarii regis detinebatur: huc spectant hæc anonymi coævi in Vita præcitata num. 16: Quibus relictis (literis, quas S. Arnulphus ad illum dederat,) mox Clotharius rex non modicis repletur angoribus ab omni se auxilio destitutum clamitans, si S. Arnulphus a frequentia palatii cessasset. Sicambri porro seu gens Sicambrica Vahalis, Mosæ & Rheni accola, sæpius cum Francis & Austrasiis confunditur, ut notat Browerus apud Boschium Nota b.

aa Laudatus S. Arnulphi biographus ita loquentemDagobertum inducit: Dilectissimi filii tui, quia ita admissum habet, nisi nobiscum consistas, caput amputabo. Et duos illi filios natos ex Doda uxore scribit num. 5: horum S. Clodulphus, cujus Vita exstat in Opere nostro VIII Junii natu major fuit. Alterum Ansigisum sive Anchisum Paulus diaconus aliique vocant. Pergit deinde laudatus biographus cap. 2 num. 18 furorem regis aliaque hæc fusius exponere. Umno autem cap. itidem 2 num. 18 adstantem S. Audoënum regisque sedantem iras exhibet. Videntur ex alterutro non pauca huc translata esse.

bb In omnibus exemplaribus nostris videntur deesse aliqua, sensus enim claudicat.

cc Anno 625, ut in Commentario prævio ad sæpe citatam S. Arnulphi Vitam probat Boschius noster.

* hæc desunt in Ms. anonymo

* Anonym. Theudeberico

* interjecta desunt in Anonymo.

* Accinct. lassatis

* Accinct. Provectum

* desunt in anonymo.

* desiderantur apud Anonymum

* Anonym. Flexerat

* Anon, & spinal. Sicambrica

* Spinalense Patribus

* Mss. reliqua ipse

* Spin. paribus

* Mss. reliqua defessus

* Anonym. majestas

* Spinal. Prætia

CAPUT II.
S. Goëricus ecclesiam pretiosa supellectile locupletat, transfert corpus S. Arnulphi decessoris & meritis plenus moritur.

[Suam pretiosis muneribus] Interim sanctus pontifex Goëricus mente pertractans & quotidiana visione cernens virtutem beati Arnulfi predecessoris sui, quam in redibitione argentei disci a, quem olim idem beatus Arnulfus pauperibus distribuerat, & eodem anno mortuo feneratore, qui vocabatur Hugo, quod a Clotario rege sancto Stephano, cujus fuerat, redditus sit; cupiens semper, quæ poterat honoris & decoris in domo Dei addere & utilia providere, discum alterum ejusdem metalli ejusdemque ponderis construere studuit, qui hodieque impressis litteris nomine ejus insignis habetur b: prior enim discus septuaginta librarum in Gestis sancti Arnulfi esse describitur; qui uterque discus ob divinum honorem cruce dominica cum crucifixo aureo miri fulgoris & magnitudinis in altum collocata, dextra lævaque statuti consistunt. Ut enim homo dispensator in magni patris familias domo constitutus, triticum & quæ sunt sanctæ ecclesiæ compendia juste dispensans, spem retributionis æternæ apud Deum reponere posset, satagebat viribus cunctis & omni conamine thesaurum indeficientem & pecunias, quas duplicatas Christo Domino reportaret, mercari; ut conductis nummulariis & bonam usuram c fæliciter mercatus, quia super pauca fidelis fuerat, in gaudium Domini sui supra multa constitutus intrare meruisset.

[18] [exornat ecclesiam.] Nam cum alimoniis pauperum & usibus subditorum cuncta distrahere putaretur, tanta in struendis monasteriis & ecclesiis impertiebatur, tanta etiam munera vel ornamenta iisdem conferebat, ut qui tantam viri sedulitatem in recreandis pauperibus cernebat, aliquid ecclesiis posse conferre diffideret; & item qui tantam ejus solertiam in ordinandis monasteriis intuebatur, aliquid posse dare pauperibus, omnino non crederet. Et cum virtute humilitatis cunctis bonis esset subjectus, imparemque se meritis & inferiorem cunctis pia æstimatione judicaret, sic in resecandis pravorum vitiis erectus erat, ut si adesses, & eum intus & in animo non cognosceres, nihil humilitatis & pietatis eum habere putares. Denique cum sancto sanctus erat, & cum viro innocente innocens erat, & cum electo electus erat; ita ut sicubi servos Dei, quamvis remotioribus locis, habitare comperisset, statim adesse, & eorum dulcibus alloquiis ad cælestia desideria & ad æterna munera capescenda animari & accendi festinaret. Inter hos namque sacros discursus, & inter servorum Dei frequentem visitationem sanctum Arnulfum d prædecessorem suum, qui corpore adhuc in terris degens, animo & bona conversatione cælestibus jam intererat, & beatum Romaricum e itidem sanctitate & nimia bonitate pollentem, duo mundi clarissima lumina, sancti Heliæ & beati Joannis Baptistæ, eremi & vastæ solitudinis inhabitatione piismos sequaces sæpissime visitabat, & seminando carnalia spiritualia & sancta metebat.

[19] Nam quia pro æternæ remunerationis summa intentione mundum, [Mortui S. Arnulphi corpus,] & ea quæ mundi erant cuncta reliquerant, & Christum Deum, qui in terris degens ubi caput reclinaret non habuerat, perfectissime secuti fuerant, hujus viri sanctissimi, videlicet Goërici pontificis, subsidiis & adminiculo jugiter refocillabantur & sustentabantur. Sane adveniente tempore, quo laborum merces & beata remuneratio beato Arnulfo condonaretur & beatus spiritus illuc tripudians ascenderet, quo jugibus præcibus & longis suspiriis fælix tetenderat, margaritum cæleste ex pulvere terreni contagii assumptum, in regiam æternam translatum & collocatum est. Anima quoque sanctissima, maximis Angelorum frequentiis comitantibus, cælo inducta est, venerabile corpus in ecclesiola, quam idem beatus vir, omni paupertate contentus, ad serviendum Deo sibi paraverat, sepulturæ traditum est. Sancto Romarico cum multa monachorum & pauperum, qui semper sua maxima cura fuerant, adveniente & vocibus lacrymisque inedicibilibus inclamante, spiritus cælo, corpus terræ commendatur. Latuit * beati Arnulfi sanctissimum corpus in loco, quo conditum est, unius anni spatio: quo tempore toto beatus Goëricus pontifex gloriosus, ejusdem sancti Arnulfi successor inclytus, de translatione cogitabat, & qualiter ad propriam sedem, Metensem videlicet urbem, sanctissimi viri gleba reveheretur, sedulo animo revolvebat.

[20] Tandem sanissimo reperto consilio f, mittens accersiit duos venerabiles episcopos, [quod per annum exiguo in sacello quieverat,] Tullensis videlicet civitatis & Virdunensis: harumque trium civitatum clericis & monachis, divitibus & pauperibus concurrentibus, beatus Goëricus Vosagum iter aggreditur: tumuloque effosso sanctum corpus novis & pretiosissimis pannis induit, & feretro g ex more super imponit. Aguntur per totam noctem vigiliæ, decantantur Deo psalmi, funduntur preces, funduntur orationes. In crastinum vero ab episcopis reliquisque sacerdotibus dicuntur Missæ: inferiores vero gradus consuetas oblationes offerunt: thura vero & multorum aromatum mirifici odores accenduntur. Fit per auras nebula suavissima, & fragantia fumi delectabiliter redolentis per aëra late sese diffundebat. Peractis erga corpus beati viri, quæ pertinent ad divinum cultum, postque cælestia mysteria refectioni corporali sese indulgentes, & inter epulas Deo magnas gratias agentes, tandem iter assumunt Metensibus ex tunc fælicissimum, & quam citius poterant, unde venerant, redire festinant. O quantus populorum concursus! O quanta vox Deum collaudantium! O quantus plausus manuum! O quantus strepitus pectora percutientium! O quanta multitudo flentium & inter fletus gaudentium! qui omnes non quasi extinctum, sed velut vivum & quasi sibi colloquentem se recipere lætabantur.

[21] [summa cum pompa] Nec defuere superna miracula, sed comitantibus utriusque sacerdotis meritis, quod Psalmista longe ante Deo cantaverat, plenissime implebatur: Suscipiens mansuetos Dominus, humilians autem peccatores usque ad terram. In uno siquidem eodemque miraculo & sanctorum virorum merita, & cujusdam iniqui hominis pravitas plenissime innotuit: nec aliquid pertinere aut convenire fidelem cum infidele, nec esse aliquam societatem inter lucem & tenebras, aut conventionem Christi ad Belial nullam esse luce ipsa clarius palam erat: nam ex Vosago exeuntes & Calvomontensis h regionem intrantes, cum jam sol ad occasum festinans diei finem dare acceleraret, beatus Goëricus pontifex cum reliqua vulgi multitudine, glebam sancti Arnulfi ferente, mansione & hospitio indulgere decernit, & membra fessa quieti dare imperat. Sed forte villam iniqui hominis & incestuosi offendunt, quam intrare cupientes, dum sanctarum reliquiarum primi portitores jam pene ingrederentur, divinitus fixi subsistunt: & quia non est in hominis potestate via ejus, in sese cælica virtute coacti deprehendunt. Certe dum beatus Arnulfus adhuc in hac vita subsisteret, & pastorali auctoritate virum, cujus villa erat, ut ab iniquitate resipisceret sæpe commonuisset, & ut viam melioris vitæ susciperet, corripuisset, ut scelera intermitteret & caste honesteque abhinc viveret, efficere omnino non potuit.

[22] [Metas transfert,] Idcirco dum ejus beata membra portarentur, & ad possessionem ejusdem pessimi & scelerati vectores devenirent, vir beatus, cujus animam jam cælum retinebat, hospitium iniquum subire contempsit, & quia jam ei inhæserat, qui non solum bonus, sed etiam bonitas est, non solum justus, sed etiam justitia est, domum iniqui & peccatoris intrare recusabat. Ergo dum ii, qui portabant pignora sancti & justi viri, loco omnino moveri non possent, populus quidem miraculo stupefactus stabat attonitus: sanctus autem Goëricus præsul venerandus, rem bene considerans, dicebat coëpiscopis & consacerdotibus reliquæque plebi sanctum Arnulfum detestari consortia pravitatis, & quem corrigere vivens non poterat, nec unius noctis spatio ei cohabitare dignari. Quo vero se verterent, quid agerent, consilium non habentes (nam nox imminebat, & villa nulla alia tantæ multitudini apta præsto erat) sanctum Goëricum sollicitare cæperunt, quo effusa prece Deum, cui impossibile nihil est, & a quo omne consilium & omnis sapientia est, peteret dare de cælis auxilium i, & æstu longissimi diei multum defatigatis diverticulum quietis præstare dignaretur exoraret, obnixe deprecantur. Orante sancto Goërico, mora nulla fuit quin divinum solatium adesset, & fidelibus suis opportunum auxilium impertiret.

[23] [& post patrata in itinere miracula] Huic itineri Notho dux venerabilis, sapientia & divitiis famosissimus intererat, qui divina inspiratione tactus & ad fidem accensus, Est mihi, inquit, prædium hac in patria, nobis quidem non satis contiguum, sed novi Deum nostrum ad cuncta necessaria atque utilia præsentem, qui longum iter potentia sua breviare prævalet & sub velocitate, quo tendimus, pius perducat. Beatus autem Goëricus hæc audiens gaudio repletus, & sciens omnia possibilia esse credenti, glebam sancti Arnulfi illo vertere jubet, omnesque ut subsequantur imperat. Cerneres tantam in eundo esse velocitatem, ut non currere, verum (ut sic dicam) avium more, quia alis non poterant, pedibus volare putares, & quod unius diei integri spatio vix peragi posse crederes, duabus aut tribus horis impletum multum mirareris. Perveniunt igitur ad villam, quæ ex nomine possessoris Nothonis k Curtis * vocabatur & vocatur, & quia viniferax omnino patria non est, cervisiæ parum se habere idem dux, ministris referentibus comperit: sed item fide repletus sancti Goërici precibus & meritis id committit. Sanctus Goëricus nota præsidia petens, ut Deus & Christus ejus orationibus sancti Arnulfi populi necessitati subveniret, exposcit.

[24] Non diu oratum est, sub celeritate subventum est; [in templo ad SS. Apostolos honorifice condit.] & tanta populi multitudo ex parvo liquore, quod vix credibile est, abundantissime satiata est. Propter quod miraculum idem liberalissimus dux possessionem ipsam cum omnibus appendentiis suis Deo & sancto Arnulfo tradere festinavit. Paucis intercurrentibus diebus summa alacritate urbi appropinquant, beati viri membra portantes; & ecce concursus populorum promiscui sexus & ætatis, ordinis & conditionis fælices se clamantium & dicentium: Benedictus qui venit in nomine Domini. Accenduntur cerei, cruces & Euangelia obviam deportantur, magnisque gaudiis & plausibus primo civitati & domui, quæ est caput ejusdem civitatis, Basilicæ videlicet sancti Stephani protomartyris inducuntur: celebratisque nocturnalibus vigiliis, & altero die cum magna reverentia dictis Missis & datis oblationibus, XV Kalendas Augusti idem corpus sancti Arnulfi ad ecclesiam, quæ tunc temporis ad l sanctos Apostolos vocabatur, deportant & sepulturæ honestissimæ tradunt. Sic expleta sepultura, venerabiles sacerdotes reliquusque populus ad propria cum magno gaudio redeunt.

[25] Translationem autem beati Arnulfi huic opusculo inserere utile judicavimus, [Non diu post] quo sollicitudinem sancti Goërici erga injunctum officium & benevolentiam erga prædecessorem & consanguineum sanctissimum præsentibus & futuris palam faceremus. Dum enim beatus vir Goëricus non est passus populum sibi commissum proprio frustrari patrono, sed quam citius potuit eum, qui pro Dei & Christi ejus amore pauper & peregrinus, dum viveret, effectus fuerat, defunctum etiam cæli incolam, civibus civem reddere studuit; quanta vis dilectionis & caritatis in Deum & in servos ejus fervesceret luce ipsa clarius innotuit. Multarum ergo virtutum & perfectissimorum meritorum exercitiis plenissime approbatus, jam Deo & omnibus Sanctis ejus dilectissimus effectus, jam vitæ sanctitatis & conversationis puritate & mentis sinceritate supernorum civium consocialis effectus, jam bonorum operum & dierum plenitudine consummatus, ecclesiasticis rebus bene depositis & optime ordinatis, subditis per sapientiam a Deo sibi datam summa pace collocatis, & mutuæ dilectionis affabilitate invicem conglutinatis m, corporis molestia tactus lectulo illo nobili, cineribus & cilicio decentissime ad animæ utilitatem ornato atque decorato decubat.

[26] Et corpus quidem languore deprimitur, spiritus autem quia semper bene proprios rexerat artus ad Deum & ad ea, [meritis plenus] quæ Dei sunt, vivacissime intendebat, & ab oratione neque cor, neque os, neque manus cessare permittebat. Cumque per dies aliquot languor sensim incresceret, ac pondus ægritudinis spiritum, quo semper intenderat transire cogeret, in ipso etiam sui transitus articulo a divinis laudibus minime cessans fælicissima pace & beatissima quiete spiritum datori, & omnium creaturarum Creatori ipse fælix & beatus reddidit, & piis laboribus adquisita præmia, Sanctis omnibus consociatus, cæli palatio fæliciter intromissus, recepit. Enarrare possibile non est, quantus concursus populorum, quantus fletus & gemitus pro dulcissimi Patris & piissimi Pastoris transitu fuerint, peregrinorum & monachorum, clericorum & laïcorum, virorum ac mulierum, qui omnes clamabant ac dicebant miseros se & omnino indignos, qui tanti Pontificis non mererentur contubernio frui & affabilitate benignissima deinceps uti; fatebantur se verisimile scire beatum Virum pro meritis æterna præmia recepturum, & fælices manipulos in messem Christi reportaturum; sed heu se infælices, qui tali Patre orbati morsibus gravissimorum luporum forte laniandi relinquebantur, & incursibus malignorum hominum, ut timebant, paterent.

[27] [moritur XIX Septembris.] Recessit beatus Goëricus XIII Kalendarum Octobrium, anno episcopatus sui XVII, plenus dierum n & virtutum, plenus sanctitatis & pietatis, plenus honestatis & magnificentiæ, sepultusque est extra urbem ad plagam Meridianam in monasterio sancti Symphoriani martyris Christi retro altare Sanctorum Crispini & Crispiani; ubi per multos annorum decursus frequentissimis & potentissimis claruit virtutum insigniis & quæ, quantum, quid apud Deum ejus fælicissima anima posset ad ejus tumulum sacrum fatebantur cæci illuminati, contracti erecti, surdi auditum recipientes, energumeni curati, dissenterici & febricitantes pristinæ sanitati restituti. Post o multa vero annorum curricula p Deodericus major Metensium antistes gloriosus inter cætera bonorum operum insignia, quibus episcopatum honorifice decoravit, in pago Calvomontense locum quemdam inter Mosellam, & montem qui in devexo sui castrum habens, ex accidenti rusticorum lingua Spinal vocatur, divino famulatui aptum reperiens monasterium construxit, consecrans illud Deo & sancto Goërico, cujus sacra ossa ab urbe Metensi transferens digna veneratione collocavit, & patriæ patrocinium fælicissimum præparavit. In omnibus & per omnia laus & gloria Deo Patri, & Filio, & Spiritui sancto, qui in unitate Trinitatis vivit & regnat Deus per omnia sæcula sæculorum. Amen.

ANNOTATA.

a Hæc eadem narrantur ab anonymo Gestorum S. Arnulphi scriptore num. 14 & eodem numero apud Umnonem.

b Nonne hinc liquet biographum esse Sancto non paucis annis posteriorem? Uterque biographus S. Arnulphi dicit discum fuisse 72 librarum. Ex alterutro tum hæc, tum non pauca alia noster hausit.

c Intellige censum, pro quo vox usura non raro apud antiquos venit. Campsores autem Nummularii vocantur apud Cangium in Glossario.

d Locum ad quem se recepit S. Arnulphus descriptum vide a Ruinartio in Notis ad Fredegarii caput 58 & Mabillonio in Annal. ad annum Christi 627 num. 62, citatis a Boschio Commentarii ad Vitam S. Arnulphi num. 40.

e Præerat tum temporis S. Romaricus monasterio Habendensi, quod a situ & ejus nomine postea Romarici mons, Gallis Remiremont dictum est.

f Quo hæc anno contigerit translatio certo statui non potest. Sigebertus mortem S. Arnulphi anno 640 collocat, sequenti videtur illam illigare Umno. Alii anno 631, alii denique 639 ejus obitum reponunt.

g Feretrum apud Cangium in Glossario passim sarcophagum, sæpius etiam capsam seu lypsanothecam significat. Putem hic sumi in propria significatione pro eo instrumento, cui loculus superponitur.

h Pagum Calvomontensem, qui etiam comitatus Calvomontissæ dictus est, opinatur Valesius in Notitia Galliarum, fuisse tractum ad Mosellæ ripam, ubi hodie urbs Spinalensis est, vel haud procul inde situm.

i Desiderantur sequentia in Ms. S. Maximini Trevirensis, quæ ex aliis exemplaribus supplevi. Porro qui paulo infra Notho, idem in Vita S. Arnulphi num. 30 vocatur Noddo, ibique paulo aliter hæc omnia narrantur.

k Curtis seu Cortis, inquit Cangius in Gloss. scriptoribus inferioris ævi est villa, habitatio rustica ædificiis colonis, servis, agris & ad rem agrestem necessariis instructa, alias Colonia dicta. Curia scribit anonymi Ms. auctor, quod itidem prædiumrusticum, non raro significat. Videtur biographus noster hanc vocem pro nomine proprio male accepisse.

l Sæpe laudatus Madaurensis præsul ecclesiam illam vocat S. Joannis Euangelistæ, quæ deinde a sacris S. Arnulphi exuviis ejus nomine insigniri cœpit.

m Si translatio S. Arnulphi anno 641 contigit pauco admodum tempore supervixit S. Goëricus.

n Juxta chronotaxim nostram potuit S. Goëricus fuisse septuaginta circiter annos natus cum ad superos translatus est. Vide si lubet Commentarii prævii num. 7.

o Non habet Ms. anonymum, quæ sequuntur usque ad in omnibus, ut prænotavi num. 5. Ceterum totidem pene verbis leguntur hæc in Vita Adelberonis tom. 1 Biblioth. Mss. Labbeanæ pag. 673, unde, ni fallor, huc translata sunt.

p Vide, si lubet, ea, quæ observavi de Deodorico secundo Metensium episcopo Commentarii prævii num. 4.

* Accinct. Expleto autem fere unius anni spatio, memoria dignus beatus &c.

* Anonym. Curia

DE S. THEODORO ARCHIEPISC.
CANTUARIÆ IN ANGLIA

Anno DCLXXXX.

COMMENTARIUS PRÆVIUS.

Theodorus archiep. conf. Cantuariæ in Anglia (S.)

AUCTORE J. C.

§ I. Illustria apud scriptores S. Theodori elogia, ejus memoria in sacris Fastis, cultus & natales, vitæ institutum usque ad susceptum episcopatum, missio in Angliam.

Sanctum Theodorum, sextum a S. Augustino Dorovernensem seu Cantuariensem archiepiscopum summis laudibus extollunt non scriptores Catholici tantum, [S. Theodorus laudatur] sed & heterodoxi pene omnes, qui cum aliqua eruditionis fama illustrissimæ gentis Anglorum res antiquas pertractarunt. Nimirum monumenta vix ulla eruderant antiquitatis amantes, quæ Theodorum non loquantur ex Italia cum Romana fide scientias ad Anglo-Saxones deferentem, scholas, gymnasia instituentem, totamque insulam sacra profanaque doctrina imbuentem. Adeo ut ad illum, tamquam ad inductarum scientiarum feliciorumque temporum auctorem, præclarissimarum academiarum suarum exordia referenda esse eruditissimi scriptores Angli non pauci contendant. Ut innumeros mittam, & inter illos venerabilem Bedam, cujus prolixiora de S. Theodoro elogia inter Acta inferius referam, ita de illo scribit Wilhelmus Malmesburiensis lib. 1 de Gest. reg. Angl. cap. 1 sub finem: At vero filius (Ercomberti regis Cantuariensium) Egbertus per annos IX patrio throno retento, nil memorabile fecit tam brevi imperii compendio, nisi quis adventum Theodori archiepiscopi & Adriani abbatis temporum illorum imputet gloriæ, doctorum virorum, & qui omnem literaturam imis medullis combiberant; quod, nisi esset usquequaque detritum, libenter pergerem referre, quantum lucis tunc per eos orbi Britannico infulserit, quomodo hinc Græci, hinc Latini, palæstras literarum, certantibus studiis, in unum contulerint, & insulam tyrannorum quondam nutriculam familiare philosophiæ domicilium effecerint.

[2] [scriptoribus pene omnibus] Quæ ille ut usquequaque detrita omnibusque notissima, pressius stringit, fusius Gervasius monachus Dorobernensis, qui, si Twisdeno in Præfatione Collectionis suæ credimus, scripsit circa annum 1170, in Actis pont. Cant. prosequitur. Theodorus autem, inquit, mox peragrata Anglia lubentissime ab omnibus suscipiebatur, & audiebatur. Rectum enim vivendi ordinem & Pascha celebrandi, Adriano coöperante, disseminabat: isque primus in archiepiscopis erat, cui omnis Anglorum ecclesia manus dare consentiret. Et quia literis sacris simul & secularibus abundanter ambo erant instructi, congregata discipulorum caterva, scientiæ salutaris cotidie flumina irrigandis eorum cordibus emanabant; ita ut metricæ artis, & astronomiæ, & arsmeticæ disciplinam inter sacrorum apicum volumina suis auditoribus contraderent. Neque umquam prorsus, ex quo Britanniam expugnaverunt Angli, feliciora fuere tempora, dum & fortissimos Christianissimos haberent reges, barbaris nationibus formidabiles, & quicumque lectionibus sacris cuperent erudiri, haberent in promptu magistros, qui docerent. Birchingtonus apud Whartonum in Vitis arch. Cant. ita breve sed mendis plenum texit elogium: Theodorus natione Romanus, monachus, Tharsis Siciliæ natus successit … hic Græca & Latina lingua eruditus ob harum eminentiam vocatus est Magnus Theodorus. Neque inferior fuit S. Theodori apud exteros existimatio: certe tanti illum fecit pontifex Romanus Agatho, ut synodum Romanam contra Monothelitas cogendam longius distulerit, sperans futurum ut ad illam Theodorus ex Anglia remearet. Id testatur ipse Agatho apud Baronium ad annum Christi 680, in epistola ad imperatorem, in qua dilati concilii rationem reddit, his verbis: Sperabamus de Britannia Theodorum confamulum atque coëpiscopum nostrum, magnæ insulæ Britanniæ archiepiscopum, & philosophum … exinde ad humilitatem nostram conjungere; & hac de causa huc usque concilium distulimus. Aliorum catholicorum scriptorum elogia passim obvia sunt.

[3] Verum si illustrius est ab hoste laudari, & ea denique vera laus est, [qui res Angliæ tractant;] quam præclara virtus ab invitis velut extorquet, audiamus heterodoxos ipsos sancti Præsulis hujus virtutem doctrinamque deprædicantes. Illum Weuerus in Monum. pag. 299 vocat dignum æterna memoria ob insignes virtutes: Spelmannus in conciliis Angliæ pag. 152 cum moribus, tum literis illustrem admodum & laudatum. De eo ita scribit Camdenus in sua Britannia pag. 294. Incredibile est quantum Cantuaria floruit, cum archiepiscopali dignitate, tum meliorum literarum schola, quam Theodorus instituit. Denique ne infinitus sim, Usseriumque, Foxum, aliosque pene innumeros congeram, sufficiat duo addidisse illustrium Anglicæ sectæ scriptorum de S. Theodoro testimonia. Horum alterum est Goduini in Vita hujus sancti Præsulis num. 7, ubi ita loquitur: Numquam ante hæc tempora (S. Theodori in Angliam adventum) tot simul homines vidit Anglia, literis & eruditione præstantes: quorum tamen numerus brevi postea vehementer auctus est. Scholam dicitur hic Præsul erexisse, nisi mavis dicere academiam apud Crecoladam; ita nimirum dictam (ut nonnulli autumant) a Græcis ibi loci Græcas literas docentibus; qui tandem inde migrantes Oxoniam, academiæ celeberrimæ postmodum enatæ fundamenta jecisse conjectura sane haudquaquam absurda existimantur.

[4] Alterum est Parkeri, de S. Theodoro nostro elogium in ejus Vita num. 7 apud auctorem Florum Historiæ Ecclesiasticæ gent. Angl. his verbis: [etiam heterodoxis.] Erat Theodorus iisdem disciplinis instructus, quibus diximus Adrianum, (quem, virum in sacris literis & omni disciplinarum genere instructissimum paulo ante appellarat) vir ætate etiam venerandus. Hic bibliothecam copiosam tam ex Græcis, quam Latinis libris secum in Angliam advexit, quorum nonnulli Græco idiomate conscripti apud nos manent. Huic omnis ecclesia Anglicana libenter se subjecit, isque, peragrata tota insula, Pascæ celebrationem reliquosque Romanos ritus ubique stabilivit, tantumque abfuit, ut aliquid a Romana Ecclesia alienum faceret, ut ejus authoritatem contentiose nimis putetur propugnasse. Hujus Viri virtutes vulgares non fuerunt. Post Britanniam ab Anglis occupatam feliciora tempora, & eruditione ditiora, non fuerunt, quam cum ille Cantuariæ præsidebat. Præter reliquias ejus virtutes, eximie doctus fuit, ac post mortem in discipulis, qui multi erant & præclari, quasi vivens. Apud Twynum citatum ab Alfordo ad annum 669 ita legitur: Theodorus archiepicopus Cantuariensis, per omnes chronicas commendatur, luciferos radios rationis una cum Adrianoabbate orbi Britannico infulsisse, & insulam quondam nutriculam tyrannorum in familiare philosophiæ domicilium contulisse. Horum ubique rationis evidentia, memoria reducitur modernorum per illam villulam, quæ laus Græcorum Greekeslade, a Theodori disciplina, ubi scholas primitus tenuit, nuncupatur. In illo enim lacu, refulsit quasi sol Theodorus, a sole justitiæ illustratus. Hæc de virtute & eruditione S. Theodori auctores illi. Solus, quod scio, in S. Theodorum virulentum calamum strinxit mendacissimus Balæus. Spurci hominis stygias calumnias pudet referre. Igitur transeo ad sacros Fastos, quibus S. Theodori celebratur sanctitas.

[5] [Ejus in Fastis sacris memoria] Præter Romanum Martyrologium Baronii S. Theodorum nostrum inter Sanctos ad hunc diem recensent Galesinius & Wion. Memoratur etiam in Kalendario Vaticano, quod Georgius Adoni subnexuit & in Florario nostro Ms. a Greveno apud Sollerium in Auctariis Usuardi his verbis celebratur: In Anglia beati Theodori archiepiscopi Cantuariensis & confessoris. hic (teste Beda lib. 4) natus Tarso Ciliciæ, divina & humana literatura Latine Græceque instructus, probis moribus & ætate venerandus, cum esset annorum sexaginta sex a Vitaliano papa Dorovernensis seu Cantuariensis episcopus consecratus, totius Angliæ ecclesias exemplo & doctrina replens, plenus diorum quievit in pace. His consonat Molanus, nisi quod in fine Bedam citet. Prolixius est sancti Præsulis in Martyrologio Anglicano elogium. Cantuariæ depositio S. Theodori archiepiscopi illius sedis & confessoris, qui natus Tarsi in Cilicia nobilibus parentibus, factus est monachus venerabilis ordinis S. Benedicti, & postea ordinatus est archiepiscopus Cantuariæ & illuc missus Roma a Papa Vitaliano. Celebravit duas provinciales synodos in nostra insula, unam Hartfordiæ, alteram Hertfeldiæ de Reformatione cleri in Anglia. Et postquam sancta & devota conversatione gubernasset prædictam sedem Cantuariæ XXII annis, sanctissime tandem requievit in Domino, circa annum Christi DCLXXXX, & sepultus est Cantuariæ. In Ms. Martyrologio ad usum Ecclesiæ Salisburiensis, ut in titulo præfert, quod deinde excusum est Londini anno 1526, auctore Richardo Wilford, ita Anglice Sancti nostri fit memoria. Festum etiam S. Theodori archiepiscopi Cantuariensis, qui in Angliam missus est a Papa ad instruendum populum, ubi multas scholas erexit, tum Græcæ tum Latinæ linguæ, & sancta vita & magnis miraculis multum ædificavit Ecclesiam Christi. Denique celeberrima est ejus in Benedictinorum sacris Fastis omnibus memoria.

[6] [cultus] Antiquissimum S. Theodori cultum esse manifestum fit ex Historia Translationis reliquiarum S. Augustini Cantuariensis archiepiscopi & Sociorum ejus, ad venerabilem Cantuariensem archiepiscopum Anselmum, scripta a Gocelino monacho anno septimo ab ea Translatione & Christi 1097. Illam edidit in Opere nostro Papebrochius tom. 6 Maji ad diem XXVI illius mensis pag. 411 & seqq. Ibi hæc de S. Theodoro lib. 2 cap. 3 pag. 438 num. 21 leguntur. De plurimis electissimi primo transferuntur quinque Cantuariæ archipræsules, velut quinque Dominicæ aulæ prætores; præcluentissimus scilicet ac sanctissimus Theodorus, suique sancti successores. Deinde numero sequenti: Prænominatissimi autem Theodori remoto in translatione tumbæ operculo, sua omnibus affatim satisfecit thurificatio, ita ut in claustrum Fratrum etiam hæc erumperet oblectatio. Jacebat uti a primordio erat depositus, integra forma metropolitani Sacerdotis, pallio & monachili tantum obductus cuculla. Tanta erat gratia, ut arbitraretur adhuc solida vigere carne & appositis manibus Fratres eum niterentur velut integrum assumere. Verum antea immotus pulvis integritatis prætendebat imaginem, tactus autem probavit resolutionis fidem, resolutio vero gratiam sanctitatis addidit venerabiliorem. Nam ille pretiosissimus cinis, gloriæ beatæ resurrectionis destinatus, ita ex tactu potentiori vernabat fragrantia, ut ex tritura solent prorsus redolere aromata. Excipit itaque theca plumbea illa sacro-sancta pignora, attentissime pro gemmis optimis collecta: induitur præcipuis ornatibus, imponitur feretro a duobus quam leviter fratribus; verum non ea levitate effertur. Intonatur Responsale præconium, procedit solemne collegium, invadunt electi quatuor Fratres exponendum lucis ferculum: hæret humi gleba, quasi radicata: duplicatur auxilium; nituntur totis viribus cum precibus, & octonis humeris vix assumitur; gravissime evehitur, etiam summo labore vix ad gradus presbyterii pervenitur. Ibi tandem omnium ferentium vel succurrentium conatus & robur concidit: omnes præponderans, omnes fixit; quo plures successerant, eo inaniori nisu anhelantes velut exanimes reddidit. Jamque obruendi erant sua sarcina, cum tandem ad preces & lacrymas conversi, pectus tundere, indignitatem suam accusare, veniam poscere, emendationem vitæ spondere cœpere; tantum Sanctus pateretur efferri se.

[7] His ille placatus votis, continuo fit levis, & ad principale altare locumque paratum gestatur a paucis, [antiquus,] qui paulo ante non poterat a cunctis. Mirantur gaudentes Dei templum & Spiritus sancti habitaculum tam grave vacuis, tam suave devotis effectum. Reconditur itaque in dextro latere altaris, in tumba parata, in qua a duobus tantum Fratribus deponitur cum plumbea theca. Ex quibus facile colligitur, Theodorum jam tum in Anglia ut Sanctum habitum & cultum fuisse: an autem ante, & jam a temporibus Bedæ, quod videtur innuere Mabillonius, sacer illi honor delatus sit, certo asserere non ausim. Theodori sanctitatem pluribus passim extollit ille; verum nec parcior est in laudandis aliis præclaris episcopis abbatibusque, qui, cum hæc scriberet, certe nondum ut Sancti colebantur. Denique neque S. Theodori memoriam uspiam inveni in Martyrologiis, quæ Bedæ nomen præferunt, quibus cur insertus non sit, si jam tum cultus illi deferebatur, non est facile judicare; maxime cum Beda Martyrologium suum in fine vitæ scripsisse dicatur. Sanctum nostrum ad hunc diem nuntiari in Martyrologio ecclesiæ Christi Cantuariensis Ms., quod servatur in Bibliotheca Lambethana, asserit Whartonus in Anglia Sac. part. 1 pag. 93: verum cum nesciam, cujus illud ævi & auctoritatis sit, ulterius inde pro antiquitate cultus S. Theodori conficere nihil possum.

[8] Ceterum dum scribit Beda; Anno autem post hunc, [dies & annus emortualis, vitæ scriptores.] quo Ceadwalla Romæ defunctus est, proximo, id est sexcentesimo nonagesimo Incarnationis Dominicæ, Theodorus beatæ memoriæ functus est, tam distincte sancti Præsulis emortualem annum designat, ut nullum relinquat dubium. Neque minus certus est dies depositionis ejus ex epitaphio, cujus partem recitat idem Venerabilis scriptor lib. 5 cap. 8 cujusque versus hic penultimus,

Namque diem nonam decimam September habebat,
      Cum carnis claustro spiritus egreditur,

hunc diem indicat, quo ejus in sacris Fastis memoriam agit Ecclesia. Porro Vitam ejus & Acta ab inito episcopatu accurate describit Beda lib. 3, 4, & 5 Historiæ Ecclesiasticæ gentis Anglorum. Quæ ibi sparsa sunt, collegerunt Capgravius, Surius, & Mabillonius, qui ea adjecit Actis SS. Ord. S. Bened. Sec. 2 pag. 1030. Surii collectionem, quod selegerit aliqua adjeceritque ex Beda, quæ historiam temporis hujus resque gestas Theodori dilucidant, hic sequar, notisque de more illustrabo. Apud Balæum in Wighardo inveni Lelandum citantem libellum de Vita Theodori, quem frustra quæsivi. Si ex Beda desumpta sunt omnia, quod ibidem Lelandus innuit, non est difficile eo carere. S. Theodori Gesta ex eodem Beda collegit in episcopis Cantuariensibus Gervasius monachus Dorobernensis. Quæ notatu digna apud illum occurrent, Commentario huic interseram: prius tamen aliqua præmittenda sunt, ne intercalares Notæ nostræ longius excurrant.

[9] [Tarsi Ciliciæ natus est S. Theodorus,] Tarsi Ciliciæ ortum S. Theodorum expressis verbis scribit venerabilis Beda. Tarsus S. Pauli apostoli patria, urbs est Asiæ minoris Cydno amni quinque ultra ostium milliaribus imposita, totius Ciliciæ, florentissimæ quondam regionis, metropolis. Scribit Strabo, civitatem fuisse populosissimam & præpotentem, tantumque philosophiæ ceterarumque ejusmodi disciplinis scientiarum floruisse, ut Athenas Alexandriamque ea fama superaverit. Quatuor facile milliaria, quantum Lucæ tom. 2. Itin. Asiæ Min. ex murorum ruderibus colligere licuit, suo ambitu complectebatur. Hodie Turcis paret, tantumque antiquæ nobilitatis amisit, ut nomen urbis vix amplius mereatur. Pauca, quæ supererant pristini splendoris indicia, eodem Luca teste, anno hujus seculi 5 excisa sunt, locumque segeti fecerunt & vilibus casis. Anno 681 archiepiscopali adhuc sede insignis erat; subscribit enim synodo œcumenicæ 6 Theodorus misericordia Dei episcopus Tarsi metropolis primæ Ciliciæ. Porro seculi septimi anno 2 natus ibidem est S. Theodorus noster, ut ex verbis Bedæ & reliqua vitæ chronotaxi luculentum fiet.

[10] [incertum an ex nobili familia.] Wilsonus in Martyrologio Anglicano præcitato Theodorum nobilibus Tarsi parentibus oriundum scribit. Id unde acceperit, non indicat, neque aliunde facile est assequi. Sane nobilis illius prosapiæ nuspiam vestigium ullum invenire potui. Vereor, ne pium id Wilsoni figmentum sit, ejusmodi scriptores imitantis, qui, dum deesse aliquid ad Sanctorum laudem, nescio qua stulta opinione seducti, existimant, nisi præclaro orti sanguine & longa majorum serie illustres exhibeantur, emendicatis a phantasia titulis & conficta nobilitate natales eorum condecorant: quod quantum est a vera laude alienum, tantum auctorum illorum fidem elevat & prodit ineptias. Igitur cum nihil sit, quod nobili domo natum esse S. Theodorum certo persuadeat, imo ne suadeat quidem, malim rem illam incertam relinquere, quam vel conjecturis stabilire id, cujus admodum parum interest. Stabunt enimvero sancto Præsuli sua præclara doctrinæ virtutumque fama, ardoris Apostolici excellentia & illustris sanctitatis gloria sine conquisitis ab incerto stemmatis splendore adminiculis. Illa igitur prosequamur.

[11] [Athenis eruditus,] Zacharias Papa epistola decima ad S. Bonifacium Moguntinensem archiepiscopum & Germaniæ apostolum, unum nos docet, quod Beda & alii siluerunt. Primum capitulum, inquit, pro synodo provinciæ, in qua natus & nutritus es, quam … novissime tuis temporibus Theodorus ex Græco Latinus, ante philosophus & Athenis eruditus, Romæ ordinatus, pallio sublimatus, ad præfatam Britanniam transmissus judicabat & gubernabat. Ex quibus constat, S. Theodorum scientias, quæ in sua jam forte patria languerant, restauratis reflorescentibusque post Justiniani imperatoris tempora & curas Athenis, quæsivisse. Sub philosophi autem appellatione rem aliam ambiguam reliquit, quæ spectat ad vitæ institutum sancti Præsulis antequam ad monachos accesserit, de quo nec aliquid aliunde nobis innotuit. Sectamne hic, seu certæ sectæ professionem publicam per philosophi nomen designare voluerit, dicere non possum, cum aliam eamque non unam significationem habeat & interpretationem patiatur. Non credo interim, vitam monasticam hic philosophiæ nomine venire, dum enim antiqui pro ea illud usurpant, talia passim adjiciunt V. G. Christi, sacra &c., unde luculenter videas, aliud omnino ea voce, quam profanam eruditionem designari. Itaque vel propter eximiam in philosophicis disciplinis excellentiam, vel quia ante illam scientiam, forte Athenis pro illorum temporum more professus fuisset, philosophum hic a Zacharia Papa appellatum arbitror.

[12] De tota S. Theodori ætate rebusque gestis usque ad annum ejus sexagesimum sextum, [Monachus fuit forte Orientalis:] præter conjecturas dici vix aliquid potest. Erat enim ea ætate venerandus, quando illum S. Adrianus Vitaliano Pontifici ordinandum obtulit: a qua epocha narrationem suam de Sancto nostro orditur venerabilis Beda. Docet autem statim initio fuisse illum monachum; scribit enim: Erat ipso tempore Romæ monachus Adriano notus, nomine Theodorus. Deinde post pauca innuit, illum Orientalium institutis, forte sub aliqua SS. Basilii vel Athanasii Regula, adhæsisse: quippe Subdiaconus ordinatus per quatuor menses exspectavit, donec illi coma cresceret, quo tonderi posset. Habuerat enim tonsuram more Orientalium S. Pauli Apostoli. De Tonsura hac consuli potest Alfordus Ann. Eccles. Anglo-Sax. tom 1 ad annum Christi 664 num. 12 & seqq.; ubi prolixe æque ac docte de illa agit. Ex illis pauca accipe. Orientales toto capite rasi, in eo imitari se Apostolum dicebant, quem Nazaræorum more Hierosolymis tonsum fuisse Acta Apostolorum probant, quemque hanc tondendi formam clericis suis præscripsisse, vel suo saltem exemplo commendasse, contendebant. De eo quidquid sit, ex S. Jsidoro apud Thomassinum liquet, peculiarem sibi hanc tondendi normam Græcos habuisse. Porro hic mos ne ad Occidentales pervaderet, & in ipsam penetraret Angliam, ubi haud ita pridem dissensiones & turbæ ex diverso tondendi modo ortæ fuerant, cavit Vitalianus; ideoque S. Theodorum ea insignivit, quæ erat Occidentalium communis & S. Petri dicebatur, cujus usum Britanniæ episcopos contra S. Colmannum ejusque Scotos multum propugnasse laudatus Alfordus ostendit.

[13] Verbis ultimo loco superius citatis præmiserat Beda: [ea lege, ut S. Adrianes] Hunc (Theodorum) offerens Adrianus Pontifici, ut episcopus ordinaretur, obtinuit; his tamen conditionibus interpositis: ut ipse eum perduceret in Britanniam, … & ut ei doctrinæ coöperator existens, diligenter attenderet, ne quid ille contrarium veritati fidei, Græcorum more, in ecclesiam, cui præesset, introduceret. Benedictus etiam cognomento Biscop, teste Gervasio in Actis Pont. Cant., natione Anglus, vir prudens cum eo missus est, ne Anglicanas institutiones Græca commutaret novitate. Ex his non pauci deducunt, fuisse S. Theodorum, non tantum instituto Græcum, sed etiam Vitaliano Papæ eo nomine in fide suspectum. Illis totum se opponit Alfordus ad ann. Christi 667 num. 3, contenditque Pontificem nihil adversi de Sancto nostro suspicatum, vel veritum fuisse; comites tamen addidisse, sicut prudentes reges legatis suis jungere viros graves solent, qui consilio juvent, auxilio sustentent, ac denique splendorem eorum comitatui addant. Verum plusculum aliquid Bedæ verba innuunt, quapropter malim media inter utrosque via incedere. Non sine maxima quidem imprudentiæ nota Vitalianus cum tanta potestate in Angliam, ubi fidei primordia vixdum adoleverant, legasset virum, de cujus vero Catholicoque sensu & doctrina merito prudenterque dubitasset. Tale igitur nihil neque de Theodoro, neque de Romano Pontifice illo suspicari ausim; neque tamen contendo, hunc fuisse omnino de illo securum.

[14] [illi socius assisteret, ordinatur,] Erat Theodorus novus homo inter Latinos, Vitaliano hactenus ignotus, Græcus ipse educatus & versatus semper inter Græcos, ubi tum temporis plurimi errores colluctabantur & pessimæ grassabantur hæreses, a quibus poterat aliquid Sancto nostro, etiam inscio, adhæsisse. Hæc profecto nata erant levem aliquam suspicionem, vel timorem potius injicere Vitaliano, viderique debebant aliqua cautela indigere. Deinde merito veritus fuit cautissimus Pontifex, ne Theodorus haud dudum Latinos ritus institutaque edoctus, Orientalium ceremonias multum a Romanis Anglicisque diversas, induxisset in eam insulam, quæ novitate sua eos populos percellerent, turbasque excitarent in novello Christi grege, qui non una jam in similibus controversia miserrime fuerat luxatus. Certe hunc sensum facile Gervasii ferunt verba, nec Bedæ omnino respuunt: veritati enim fidei non raro dicuntur ea contraria, quæ in levioribus etiam ab Ecclesiæ usu & consuetudine recedunt. Mille enim sunt loci obvii, ubi fides consuetudinem & morem Ecclesiæ sonat. Verum sive mitiorem hunc postremum sensum amplectaris, sive ex prioribus etiam aliquid Vitalianum movisse censeas, ut hanc cautelam adhiberet, stat sua pura & integra Theodoro fides, & commendatur Romani supremique Pastoris vigilantia, commisso sibi gregi undequaque & quantum poterat cautum volentis.

[15] [& per Gallias,] Neque erat hæc etiam qualiscumque suspicio tota ratio & causa, quare illi Adrianum comitem pactus sit Pontifex. Addit enim Beda: Eo quod jam bis (Adrianus) partes Galliarum diversis ex causis adiisset, & ob id majorem hujus itineris peragendi notitiam haberet, sufficiensque esset in possessione hominum propriorum, apud quos hospitio excipi, & pro dignitate haberi poterant, turbatis Ebroïni tyrannide miserum in modum Galliæ rebus, ecclesiasticis æque ac secularibus. Denique stetit his conditionibus S. Adrianus, & S. Theodorus ordinatus est a Vitaliano Papa anno Dominicæ Incarnationis 668 die XXVI Martii. Duos post hæc menses Romæ Theodorus & Adrianus egerunt tandemque XXVII Maji Massiliam, Narbonensis Galliæ emporium nobile, navigarunt, & inde terrestri itinere Arelatem profecti, ad Joannem illius urbis episcopum, commendatitiis Vitaliani literis muniti, diverterunt. De Joanne illo pauca admodum, vixque nisi hoc Bedæ testimonio fulta, proferuntur. Ab eruditis Galliæ Christianæ auctoribus primus ejus nominis, Arelatensium præsulum vigesimus octavus numeratur: in Dypticis illius ecclesiæ apud Mabillonium in Analectis venit ordine trigesimus octavus; Petrus Saxius inter Scriptores rerum Germanicarum Menkenii Joannem hunc secundum nomine, quadragesimum primum in serie recenset. Ex hac varietate liquet, quam incerta sint plurimorum Arelatensium episcoporum series & successio, de quo jam apud nos dictum est aliquid ad diem V Martii, agique ulterius poterit XXIX Decembris, ubi discutienda venient Acta S. Trophimi, primi illius sedis episcopi. Interim narrantem Bedam, Sanctosque nostros in itinere sequamur.

[16] [ubi diutius moratus apud S. Agilbertum,] Excepit nimirum humanissime tantos hospites Joannes, tamdiuque apud se habuit, donec profectionem urgentibus copiam prosequendi itineris fecisset Major-domus Ebroïnus, vir vaferrima crudelitate & insatiabili ambitione notissimus. Habebant sancti Advenæ, unde sibi timerent ab eo homine, qui haud ita pridem S. Ennemundum nefarie trucidari curaverat, cuique per fas & nefas tantum non regnanti, omnia non poterant non esse suspecta. Cautissime itaque Joannes S. Theodoro & Adriano consuluit, iisque ab Ebroïno veniam impetravit, quaqua vellent per Gallias discurrendi. Ea munitus Sanctus noster Parisios, alio divertente S. Adriano, profectus est. Sedebat eo tempore Parisiis S. Agilbertus, obitis jam tum per 24 facile annos inter Britones Saxonesque apostolicis laboribus clarissimus. Ad illum S. Theodorus, sicut procul dubio a Pontifice in mandatis habebat, se recepit. Nemo Agilberto melius Archiepiscopo Cantuariensi, homini extraneo consiliis monitisque prodesse poterat, quippe cui res Angliæ longo recentique adhuc usu probe perspectæ erant. Oblata occasione usus Theodorus, multos menses apud illum transegit, gentisque Anglorum mores, ecclesiarum consuetudines, dissensiones, religionis per varias provincias & regna statum & pericula, aliaque quæ profutura sibi prævidebat & studiosius indagare poterat, perdidicit.

[17] Arbitratur Alfordus in Ann. Eccles. Ang. ad annum Christi 669 num. 12 (unde suum numerum 3 ad hunc annum, [creditur privilegium primatus] ut passim alibi alia, nullo citato scriptore, desumpsit Pagius) ad hoc tempus referendam esse epistolam Vitaliani Papæ, qua Theodoro primatum omnium in Anglia ecclesiarum, amplissimamque in illa insula in omnes clericos potestatem concedit. Suspicatur enim, S. Theodorum ex sancto Agilberto intellexisse, Gregorium magnum Augustino Dorobernensium primo antistiti plurima indulsisse Pontificiæ auctoritatis privilegia, quibus illi in omnes Britanniæ ecclesias jurisdictio concessa fuisset: eamdem illam a Vitaliano petiisse Theodorum, ab eoque, cum adhuc Parisiis degeret, impetrasse. Quamquam hæc epistola ulterius differenda videatur post adventum S. Theodori in Angliam, dum in ipsis statim initiis Apostolici muneris judicavit S. Theodorus, tantam sibi potestatem contra aliquot durioris cervicis homines omnino utilem fore, Vitaliani tamen litteras hic annecto, ne rerum gestarum ordinem postea interrumpam. Recitat illas Malmesburiensis lib. 1 de Gestis Pontis. Angl. pag. 209, solusque eas, quod sciam, Wilkinsus nuper suæ conciliorum Collectioni inseruit ex Ms. Cott., hoc tenore.

[18] Dilectissimo fratri Theodoro Vitalianus episcopus, servus servorum Dei. [a Vitaliano Papa] Inter plurima, quæ nobis per vestras syllabas intimari jussisti, cognovimus etiam desiderium vestrum pro confirmatione diœcesis, quæ tuæ subjacet ditioni, quia in omnibus ex nostræ Apostolicæ auctoritatis privilegio splendescere desideras: nos vero vestræ petitioni annuentes, quia congruit pastorali solicitudine circa ecclesias Dei, quæ a priscis temporibus ab hac Apostolica sede statuta intelligimus, irrefragabili voluntate volumus, ut sicut a nobis & a nostris successoribus perpetua stabilitate muniantur. Unde nobis visum est te exhortari, ac in præsenti commendare tuæ sagacissimæ sanctitati omnes ecclesias in insula Britanniæ positas. Omnia ergo, quæ a sancto Gregorio prædecessore nostro Augustino sincello suo statuta sunt atque firmata, vel etiam per sacrum usum pallii concessa, nos tibi in ævum concedimus, & Doroverniam civitatem, ubi primitus per revelationem Jesu Christi Domini nostri fides Catholica secundum institutionem sacrorum canonum suscepta est, habeto.

[19] [obtinuisse,] Ex auctoritate autem beati Petri Apostolorum principis, cui a Domino Deo potestas data est ligandi atque solvendi in cælo & in terra, nos, licet immeriti, ejusdem beati Petri clavigeri regni cælorum vicem tenentes, tibi, Theodore, tuisque successoribus, sicut ab olitanis temporibus fuerunt condonata, ita in perpetuum in ipsa tua metropolitana sede, quæ sita est in civitate Dorovernia, immutilata concedimus detinenda. Si quis vero, quod non optamus, contra hanc nostræ Apostolici diffinitionis privilegii auctoritatem venire temptaverit, si quidem episcopus, vel presbyter, aut diaconus fuerit, ex hac Apostolica auctoritate statuimus atque decernimus, ut episcopus ordine præsulatus careat, & presbyter vel diaconus se noverint a suis Ordinibus dejectos: ex numero autem laïcorum tam ex regibus quam principibus, sive magna vel parva persona fuerit, sciat se alienam a participatione corporis Domini nostri Jesu Christi. Hanc autem privilegii paginam suffultam auctoritate beati Petri Apostolorum principis, cujus ministerio fungimur, tibi, Theodore, tuisque successoribus in perpetuum obtinendam delegamus. Deus te incolumen custodiat, dilectissime frater. De hoc privilegio infra recurret sermo.

[20] [in Britanniam appellit] Dum apud S. Agilbertum S. Theodorus morabatur, nuntius in Angliam pervaserat ad Ecgbertum regem, venisse tandem in Gallias episcopum, quem tanto tempore Roma avidissime expetierat & exspectabat. Moræ ulterioris impatiens rex, pro eo, quo erat erga Catholicam religionem virosque ecclesiasticos & Euangelii præcones animo, statim in Galliam præfectum aulæ suæ Redfridum misit, qui destinatum Cantuariensi ecclesiæ Antistitem cum honore exciperet, & in Angliam transveheret. Redfridus cum Parisios pervenisset, sui regis mandata Theodoro & Ebroïno exposuit. Consensit hic in illius abscessum, sed Adrianum diutius retinuit, suspicatus habere illum ab imperatore, quæ apud Britanniæ reges adversus nefarias suas molitiones pertractaret. Adriano itaque relicto, Theodorus cum Redfrido iter in Angliam aggressus, Quentavicum, urbem quondam Picardiæ maritimam ad Cantiæ fluminis ostium, deductus est. Hic tantisper infirmitate detentus, tandem solvit in Angliam, quo cum feliciter appulisset, a rege amicissime exceptus, sexto denique Kalendas Junias, secundo postquam consecratus fuerat anno, ecclesiæ suæ datus est.

[21] [cum S. Benedicto Biscopo,] Mirum videri potest in tota illa itineris apud Bedam descriptione de S. Adriano agi passim & nullum de S. Benedicto Biscopo, quem Theodoro a Vitaliano comitem datum fuisse superius Gervasius scribit, verbum uspiam fieri. In Vita S. Benedicti, eodem Beda auctore, apud Mabillonium Sec. 2 pag. 1002 hæc habentur, quæ nullum dubium relinquunt. At vero Papa Apostolicus, ne legatariis obeuntibus legatio religiosa fidelium fructu conpetente careret, inito consilio elegit de suis, quem Britannias archiepiscopum mitteret, Theodorum videlicet seculari simul & ecclesiastica philosophia præditum virum, & hoc in utraque lingua Græca scilicet & Latina, dato ei collega & consiliatore viro æque strenuissimo ac prudentissimo Hadriano abbate; & quia venerabilem Benedictum sapientem, industrium, religiosum ac nobilem virum fore conspexit, huic ordinatum cum suis omnibus commendavit Episcopum, præcepitque, ut relicta peregrinatione, quam pro Christo susceperat, commodi alterioris intuitu patriam reversus, doctorem ei veritatis, quem sedulo quæsierat, adduceret. Cui, vel illo pergenti, vel ibidem docenti pariter interpres exsistere posset & ductor. Fecit, ut jusserat; venit Cantiam; gratissime sunt suscepti. Theodorus sedem episcopatus conscendit, Benedictus suscepit monasterium B. Petri apostoli ad regendum, cujus postea præfatus Adrianus factus est abbas.

[22] Atque his consonant de S. Theodoro & Benedicto ea, [relicto in Gallia S. Adriano.] quæ leguntur in Sermone in Natali ejusdem sancti abbatis, qui inter Opera venerabilis Bedæ editionis Basileënsis anni 1563 habetur tom. 7 col. 464 num. 50 his verbis: Ibi (Romæ) ergo eruditus (S. Benedictus) in Christo, illis in partibus (Lirini) attonsus, ibi est monasterialibus imbutus institutis, ibi totum vitæ suæ erat exacturus, si non Apostolica domini Papæ prohiberet auctoritas, qui eum propter ducendum in Britanniam sanctæ recordationis episcopum Theodorum in patriam redire præcepit. De hac quidem homilia dubitat laudatus Mabillonius, quia in antiquissimis omnibus Bedæ Martyrologiis nulla fit mentio de S. Benedicto, qui eo Sermone ut Sanctus exhibetur, cuique hæc fit panegyris. Bollandus tamen noster ad diem XII Januarii illam indubie Bedæ adscribit. Certe ejus stylum perfectissime præfert. Quidquid sit, ex iis, quæ primum attuli & ex Florentio Wigorniensi certum est, cum S. Benedicto ductore S. Theodorum nostrum in Angliam pervenisse. Ceterum cum constet ex S. Benedicti Vita, illum in Britanniam reversum, biennio præfuisse monasterio S. Petri, & Beda scribat lib. 4 cap. 1: Statim ut ad illum (S. Theodorum) pervenit (Adrianus,) dedit ei monasterium S. Petri apostoli … præceperat enim Theodoro abeunti domnus Apostolicus, ut in diœcesi sua provideret & daret ei locum, in quo cum suis apte degere potuisset, oportet Adrianum toto fere biennio in Gallia ab Ebroïno detentum fuisse, vel illud statim latius extendendum est; quod potius suadent ejusdem Bedæ verba, asserentis S. Adrianum in apostolicis laboribus S. Theodoro ab ipso statim ad cathedram adventu socium & coöperatorem fuisse.

§ II. Res in Anglia a S. Theodoro præclare gestæ, dissidia cum sanctis Ceadda, Winfrido & Wilfrido: concilia sub S. Theodoro convocata.

[S. Theodorus eximiam mox famam consecutus] Vix pedem in Anglia fixerat S. Theodorus, cum universam percurrens insulam, suam omnibus sanctitatem probavit & eruditionem. Dum enim artem metricam, astronomiam, rationes ecclesiastici computus, linguarum Græcæ & Latinæ præcepta sacris institutionibus intermiscuit, atque iis, quibus plurimum excellebat, scientiis avidam eruditionis gentem imbuit, cælestem doctrinam suavius populorum animis instillavit, tantamque brevi eruditionis laudem ex eaque auctoritatem consecutus est, ut ab omnibus & lubentissime audiretur suscipereturque, primusque esset in archiepiscopis, cui omnis Anglorum ecclesia manus dare consentiret. Hac prærogativa fretus liberrime insectabatur vitia, quæ non pauca nec exigua tum de novo irrepserant, tum ab idololatria inhæserant, dissidia componebat arbiter, errores funditus exstirpabat. Hos inter unus a Quarto-decimanis Asiaticis, ut videtur, profectus, dudum fideles vexaverat, viros aliunde summos sæpe invicem commiserat, illique evellendo sanctus quondam Augustinus secutique illum ad hæc usque tempora præsules multum, sed frustra laboraverant. Spectabat is ritum celebrandi Paschatis, quod Scotis Britonibusque non paucis alio, quam Romanis, die recurrebat.

[24] [inveteratos in Anglia errores exstirpat.] Contendebant quippe illi, celebrandum Pascha eo Dominico die, qui decimam quartam inter & vigesimam lunam occurreret, reclamantibus aliis, juxtaque Romanum morem lunam decimam quartam excludentibus. Hinc autem fiebat, ut quando decima quarta luna in Dominicum incidebat, Scoti cum suis solennem & Paschalem haberent eum diem, qui reliquis Palmarum erat; unde incommoda maxima contentionesque nascebantur, quæ sopitæ sæpius & repressæ identidem repullulabant. S. Theodorus itaque id totis viribus contendit, ut errorem radicitus exscinderet; quod quidem tam feliciter assecutus est, ut, condito ea super re in Herudfordiensi concilio canone, omnes per totam Britanniam unanimi consensu Pascha Romano ritu celebrarent. His ita statutis fixisque fidei & unitatis fundamentis, ad ea curas convertit, quæ ad rituum ecclesiasticorum splendorum majestatemque facerent. Hunc in finem, cum ipse omnibus sufficere non posset, aliunde viros accersivit, qui Anglos modum cantandi in ecclesia docerent, ita ut non immerito venerabilis Beda scribat, numquam feliciora tempora vidisse Angliam, quam ea, quæ in illam Theodorus adduxit.

[25] [Durioris regiminis accusatur] Verum, ut se habent humana, quæ numquam sunt undequaque perfecta, inter res Ecclesiæ tam præclare gestas a S. Theodoro, irrepsit aliquid, quod tanto nomini maculam inussisse aliquam plurimis scriptoribus videtur. De eo ita Malmesburiensis lib. 1 de Gestis pontis. Angl.: Eum (S. Theodorum) ab Apostolica Sede missum Beda commemorat primum omnium Antistitum Cantuariæ vigorem pontificalem in tota Britannia exercuisse. Denique & citra & ultra Humbram episcopos hos pro beneplacito abegisse, hos posuisse. In ipsa Eboraco aliarum urbium præsules consecrasse, &, ut in Vita beati Wilfridi legitur, ejusdem civitatis pontifices Ceddam & ipsum Wilfridum, seu ratione, seu vi expulisse. Ubi videri potest humana miseria, quod videlicet quantalibet quis sanctitate polleat, non ad plenum pervicaces mores exuat: quia illi duo oculi Britanniæ controversias inter se egerint. Siquidem Theodorus Wilfridum injuste, quantum nostra habet conjectura, ejecerit, Wilfridus Romano Papæ Agathoni, multis ante periculis jactatus, querelam detulerit. Modeste sane, ut nec ab Apostolica Sede directum, accusationibus urgeret, nec tamen innocentiam suam fluctuare permitteret: ita ille. Durius S. Theodorum nostrum in causa maxime Wilfridi perstringit Eddius, quem sequuntur alii non pauci, sancti Præsulis nostri culpam nimium exasperantes. Visum est dissidiorum causas paulo fusius percensere, ut prudens lectori stet judicium in re, ubi Sancti unius excusatio alterius Sancti accusatio videri debet.

[26] [a scriptoribus, sed iniquius:] S. Theodoro jurisdictionem fuisse concessam in omnes Anglorum ecclesias Vitaliani Papæ ostendunt literæ, quas præcedenti paragrapho, num. 18 & seq. retuli. Concedit in iis Pontifex Theodoro quæcumque olim Gregorius S. Augustino largitus fuerat privilegia, quæ sunt sane amplissima, ut videre est apud Bedam lib. 1 Hist. cap. 29, ubi Eboracensis episcopus etiamsi pallii prærogativa gaudeat, Archiepiscopo Cantuariensi jubetur subjici, ac deinde dicitur: Tua vero fraternitas non solum eos episcopos, quos ordinaverit, neque hos tantummodo, qui per Eburacæ episcopum fuerint ordinati, sed etiam omnes Britanniæ sacerdotes habeat, Deo Domino nostro Jesu Christo auctore, subjectos. Eadem pene ex Gregorii epistola archiepiscopis Cantuariensibus concedunt Bonifacius, Honorius & Formosus. Ex quibus ita scribit Baronius ad annum Christi 676 pag. 518: Ex his autem majores crevere S. Theodoro labores, cui non solum Dorovernensis ecclesiæ, sed totius Angliæ a Romano Pontifice veluti Apostolicæ Sedis legato cura credita erat, adeo ut ejus penderet arbitrio, quem vellet episcopum sedere, vel sede moveri. Denique concessam illi fuisse potestatem, quas vellet justa de causa dividere cathedras, non vidi qui negent; at non pauci arbitrantur, quod Sanctus noster obtenta facultate imperiosius usus sit, quod porro restat inquirendum.

[27] Tres sunt potissimum episcopi, propter quorum depositionem durioris regiminis S. Theodorus passim arguitur. [etenim videtur S. Ceaddam jure deposuisse] Sanctum Ceddam, qui Ceadda a Beda & aliis plerumque nominatur, primum Malmesburiensis commemorat. De illo scribit Beda in Vita, quam damus, num. 7. Rem ita tradit Eddius in Vita S. Wilfridi cap. 14. Quodam igitur tempore, adhuc sancto Wilfrido episcopo trans mare non veniente, Oswiu rex, male suadente invidia, hostis antiqui instinctu, alium præarripere inordinate sedem suam edoctus consensit ab his, qui Quartadecimanam partem contra Apostolicæ Sedis Regulam sibi elegerunt, ordinantesque Servum Dei religiosissimum… Ceadda, adhuc eo ignorante, in sedem episcopalem Eboracæ civitatis indocte contra canones constituerunt. Et cap. 15: Postquam ergo … Theodorus … primo ingressu illius regionis rem contra canones male gestam a veris testibus audivit, quod prædonis more episcopus alterius episcopi sedem præripere ausus sit, indigneque ferens, Ceaddam episcopum de aliena sede jussit deponi. Acerbior paulo enarratio eam causam depositionis Ceaddæ innuit, quam suspicatur Alfordus, nempe quod in alienam sedem intrusus esset ab iis, quorum non esset episcopos vel ordinare, vel ecclesiis præficere. Certe Beda non obscure significat, fuisse in ipsa Ordinis substantia peccatum, cum S. Theodorum exhibeat arguentem, quod Ceadda non esset rite consecratus & mox addat; Ipse ordinationem ejus denuo Catholica ratione consummavit. At quis ille error fuerit non lubet divinare.

[28] Sufficere hæc debent, ut omnem culpam a S. Theodoro amoveant, [ab Eboracensi cathedra,] qui, quem illegitime ordinatum compererat, ne quidem ab episcopali dignitate rejiciendum putavit, sed reordinandum, relictaque, in quam fuerat intrusus contra S. Wilfridi jura, sede, alteri cuipiam ecclesiæ præficiendum curavit, ut clarissimis apud Bedam verbis S. Theodorus profitetur. Quod autem nec peculiari aliquo in virum sanctum seductus odio talia fecerit, tum hæc ipsa probant, tum quæ sanctus idem historicus lib. 4 cap. 3 narrat. Eo tempore provinciæ Merciorum rex Wulphere præfuit, qui, cum mortuo Jarumanno sibi quoque, suisque a Theodoro episcopum dari peteret, non eis novum voluit ordinare episcopum, sed postulavit a rege Osuio, ut illis episcopus Ceadda daretur, qui tunc in monasterio suo … quietam vitam agebat … & quia moris erat eidem reverentissimo antistiti, opus Euangelii magis ambulando, quam equitando perficere, jussit eum Theodorus, ubicumque longius iter instaret, equitare, multumque renitentem studio & amore pii laboris, ipse eum manu sua levavit in equum, quia nimirum sanctum esse virum comperit, atque equo vehi, quo esset necesse, compulit. In quibus satis elucessit S. Theodori pietas & paterna cura, ut nihil iniquæ famæ timeat ab eo, quod jure primum adversus S. Ceaddam gesserat.

[29] [uti & Winfridum ab Lichfeldensi.] Alia fuit causa depositionis Winfridi, quem Eddius Wulfridum nominat: illam Beda fuisse inobedientiam aliquam tradit lib. 4, cap. 6; at quænam, quave in re fuerit, nuspiam explicatum reperio. Verisimillima est Whartoni conjectura, quam in sua Anglia Sacra part. 1 pag. 426 tradit. Inde desumenda sunt aliqua, quæ controversiæ cum Winfrido, Wilfridoque non parum lucis adferunt. Igitur ita rem laudatus Whartonus expedit. Crescente indies fidelium numero, consultum videbatur Theodoro plures ordinare episcopos, qui propius gregem suum pascerent, magisque curas suas contraherent. Animum de eo suum tum ab ipsis initiis sui archiepiscopatus ostenderat, tum congregatis in Herutfordiensi concilio præsulibus manifestarat. Hinc ibidem capitulo nono tractatum est, ut plures episcopi, crescente fidelium numero, augerentur. His concilii verbis additur: Sed de hac re ad præsens siluimus, quæ ab alio quopiam adjecta esse putat Whartonus; nec videtur omnino contemnenda suspicio, nec enim concilii verba præferre videntur, nec in versione Saxonica inveniuntur. Putem tamen vere concilio adscribi, ne totum illud capitulum excludere lubeat, quæ enim præcedunt, æque meram narrationem potius, quam concilii acta sapiunt. At similia hinc & inde inter aliarum synodorum decreta occurrunt. Arbitror itaque, agentem de multiplicandis sedibus in concilio Theodorum episcopos aliquos expertum esse obnitentes, quod suis rebus plus æquo timerent.

[30] [Discordiarum origo fuit multiplicatio] Ut ut est, ea mens S. Theodoro constanter inhæsit, ut episcoporum numerum augeret, præcipue in Merciorum provincia, quæ dimidiam fere Angliam tum temporis complexa, unico antistiti subdebatur. Quod igitur desperabat communi consensu fieri posse, decrevit refragantibus nequidquam episcopis, ex concessa sibi ab Apostolica sede potestate urgere & perficere. Nec in eo, quod tot fidelium necessitas exigebat, suo jure S. Theodorus abusus videtur: etenim exsecutioni mandabat, quod olim ad S. Augustinum Gregorius Papa rescripserat. Epistola habetur apud Bedam lib. 1 cap. 29, quam supra citavi, ubi enixe commendat Pontifex, ut episcopales sedes multiplicentur, donec Northanymbrorum regnum ad tredecim episcopos numeraret. Quod tum S. Augustinus perficere non potuerat, Theodorus fretus auctoritate, qua valebat plurima, molitus est, atque hæc origo videtur fuisse variarum dissensionum, dum episcopi non nisi ægerrime patiebantur, partem aliquam a suis diœcesibus avelli, portionemque earum quandoque maximam in duos tresve alios distribui. Atque contra hoc Theodori consilium offendit, ni fallor, Winfridus, dum Archiepiscopo, immensam provinciam ejus dividere cupienti, sese opposuit; quapropter Lichfeldensi sede pulsus sit, suffecto in locum ejus Sexwlfo, qui paulo post partem suæ provinciæ cessit novæ Herefordiensi sedi. Verum in his omnibus nihil est, quod S. Theodoro Apostolica secuto mandata vitio verti possit.

[31] [episcopalium sedium,] Magis intricata sunt dissidia cum S. Wilfrido gesta, nec quæ undequaque culpæ in S. Theodoro suspicionem amoliuntur. Eorum causæ in eamdem illam dividendarum diœcesium Theodori voluntatem recidunt. Namque si forte non inde maxime, sed ab Ermenburgæ reginæ invidia avaritiaque profecta sunt mala, quæ sanctus Eboracensis episcopus pluribus annis pertulit, credo tamen inde occasionem suis furtis atque patrocinium reginam quæsivisse, quod dudum propensum in dividenda egregiæ Eboracensis ecclesiæ in plures episcopos bona S. Theodorum, renuentemque Wilfridum vidisset. At rem omnem ab antiquis potius scriptoribus accipiamus. Illam venerabilis Beda paucis enarrat lib. 4 cap. 12, totamque malorum causam in Ecgfridum regem rejicit, nulla facta S. Theodori mentione: eamdem prolixior Eddius acri stylo describit cap. 24, ubi postquam reginam apud maritum a nimiis opibus possessionibusque & fastu contra Wilfridum perorantem, captumque talibus illiciis regem exhibuit, ita prosequitur: Ad auxilium suæ vesaniæ archiepiscopum Theodorum cum muneribus, quæ excæcant etiam sapientum oculos, quasi Balach Balaam contra Dei voluntatem invitaverunt. Veniente ergo Archiepiscopo ad eos, quid mente agerent in contemptu ejus patefacientes, & sine aliquo culpandi periculo inique damnare (quod absit) consensit. Acerba est hæc oratio, quam paulo etiam amplius exacuendam censuit Malmesburius de Gest. pontif. Angl. lib. 3 pag. 262.

[32] Cucurrit ergo, inquit, tam invidiosa relatio (Ermenburgæ & Ecgfridi regis) ad archiepiscopum Cantuariensem Theodorum. [quam acrius urgebat.] Is non moratus, sed xeniorum obtentu vigorem animi enervans, inconsulto Wilfrido, tres alterius regionis episcopos in ejus diœcesim introduxit. Prætendebant autem causam justitiæ, ut inde tres alerentur episcopi, unde unus tumebat: sufficere tantos sumptus tantæque diœcesis circuitum, quatuor episcopis. Et hæc quidem recte dicta possent videri, si eum, qui sua industria omnia conquisiverat, vel non omnino spoliatum dejiceret, vel saltem cum consensu ejus ageret. Hæc quidem illi; at ut candide fatear, quod sentio, videtur Eddius, exacerbato ut erat in S. Theodorum animo, plusculum hic suo affectui indulsisse, eumque secutus Malmesburiensis. Enimvero quamvis non contendam, ab omni prorsus culpæ nævo in S. Wilfridi causa immunem fuisse S. Theodorum, non facile tamen Virum sanctum tam improbum mihi exhibebo, qualem atrato sua bile penicillo mihi Eddius depingit. Credo passum humani in eo aliquid sanctum Præsulem, at illum tam improbum mihi fingere non possum, ut avaritia seductus, muneribus aliquot S. Wilfridi bona, jura, quietem, & tantum non ipsam vitam improbe & sacrilege vendiderit, quo nihil minus dicere videtur Eddius. Suspicor potius S. Theodorum, cum minus faventem suis votis de multiplicandis cathedris comperisset Wilfridum, occasionem arripuisse, ut quasi vi faceret, quod cum ejus consensu se confecturum diffidebat. At vel sic peccasse Theodorum agnosco, maxime si, quod aiunt, summum jus summa injuria est. Poterat enim diœcesis dividi, relicta sua S. Wilfrido Eboracensi sede, a qua non nisi per injuriam (ut advertit jam paulo mitior Malmesburius) videtur expelli potuisse, cum de injuria expostulanti adferri non potuerit culpa, quæ tale quid mereretur.

[33] Atque hanc meam opinionem pridem tradidit monachus Dunelmensis in Historia episcoporum Dunelmensium in Tuda, [Non excusatur ab omni] ait enim: Anno demum 678 Theodorus archiepiscopus Cantuariensis, qui Wilfridum de pluribus episcopis in amplissima Northanimbrorum provincia constituendis sæpius incassum interpellaverat, assentiente Ecgfrido rege, tres episcopos auctoritate propria ordinavit, … relicta Wilfrido Lindisfarne, antiqua episcoporum Northanimbriæ sede Postrema hæc, si vera sunt, multum de culpa S. Theodori, quam jam agnovi, decedit. Sic nimirum S. Wilfridus maxima quidem provinciæ suæ parte spoliatur, at relinquitur illi Lindisfarnensis ecclesia portioque possessionum non exigua. Relictam S. Wilfrido hanc sedem utcumque etiam innuit Malmesburiensis ipse citatus supra, dum inter prætextus, quibus inimicos S. Wilfridi illatam illi injuriam tegere voluisse asserit, fatetur dixisse illos, sufficere tantos sumptus tantæque diœcesis circuitum quatuor episcopis: juxta quæ, tribus novis, quos Beda enumerat, accensendus S. Wilfridus videtur, nisi dicas pro causæ subsidio ita hujus jactari divitias, quæ pluribus etiam, quam creati fuerint, episcopis sufficere possent. Quidquid sit, videtur S. Theodorus hic aliquid humanitus passus, sive tota sede sua, quem flectere non poterat, frangere volens, Wilfridum expulerit, sive parte bonorum, quæ ipse sibi episcopus Eboracensis comparaverat, sive divitiis omnibus (quod ex ipsa Theodori infra recitanda confessione verisimilius apparet) spoliari permiserit. Certe totum ejus in hac causa agendi modum non probavit Pontifex, atque adeo nec ego illum penitus excusatum cupio.

[34] [culpa saltem nimiæ conniventiæ & topiditatis] Duriora adhuc sunt ea, quæ S. Wilfridi in Romano concilio absolutionem (de quo plura § sequenti) S. Theodoro vel connivente vel coöperante, secuta sunt. Namque reversus Roma in Angliam Wilfridus vexillum victoriæ ferens, (Eddii verba sunt cap. 33) hoc est Apostolicæ Sedis judicium secum deportans, pacifice salutans regem adiit, regique humiliter scripta Apostolicæ Sedis judicia, cum totius synodi consensu & subscriptione ostendens, cum Bullis & sigillis signatis reddidit. Deinde omnibus principibus ibidem habitantibus, nec non servis Dei in locum synodalem accersitis, ad audienda salutifera consilia ab Apostolica Sede causa pacis ecclesiarum transmissa. Verum vel sic nihil profecit, quin potius magis regis & aulicorum animum exacerbavit: cum enim vidissent, quædam difficilia & suis votis contraria iis contineri, contumaciter respuerunt, causantes scripta pretio coëmpta esse & fraudulenta. Quin imo jussione regis & ejus consiliatorum, cum consensu episcoporum, qui ejus episcopatum tenebant, in custodiam ducere, & novem menses sine ullo honore custodire censuerunt: donec divina ultio sacrilega reginæ furta repressit; omnibus enim afflicta membris, maloque vexata dæmone, horrorem regi aulæque faciebat, cum terrificæ vindictæ causam detexit sancta mulier Æbbe. Cui rex obediens … sanctissimum sacerdotem resolutum, cum sanctis reliquiis & suis sociis congregatis, a se libere discedere concessit, & regina sanata est. Sed vel sic tamen S. Wilfridus in sedem suam, & jura pristina non est restitutus: at pluribus adhuc annis exsul, regum iras, incommodaque innumera perpessus, occiso Ecgfrido, anno Alfridi, qui post illum regnavit, secundo bona sua ac deinde Eboracensem cathedram recuperavit.

[35] [in S. Wilfridi expulsione.] S. Theodori in his omnibus silentium & conniventiam nihil attinet extenuare, culpam ipse suam confessus est, gloriosaque retractatione reparavit. De eo narrantem audiamus Eddium Stephanum, quem paulo ante vidimus erga Sanctum nostrum animo acerbiore, unde non est, quod adulantem suspicemur. Eodem quoque tempore (inquit, quo nimirum Cedwalla ad regnum evectus plurimis beneficiis S. Wilfridum cumularat) Theodorus gratia Dei archiepiscopus auctoritatem Apostolicæ Sedis, a qua missus fuerat, metu agitante honorificans, cum beato Wilfrido episcopo nostro diu exule spoliato vere amicitiam inire diutius moratus non distulit. Nam cum Theodorus archiepiscopus in senecta uberi frequenti infirmitate anxiatus est, ad Londoniam civitatem Wilfridum & Ercenwoldum (Erkenwoldus & Earconwaldus alibi dicitur, de quo videri potest Beda lib. 4 cap. 6) suos episcopos ad se invitavit. Venientibus autem illis, Archiepiscopus sapienter totius vitæ cursum cum confessione coram Domino pure revelavit, dicens: Et hoc maxime scrupulum me premit, quod in te, sanctissime episcope, commisi, consentiens regibus, sine causa peccati propriis substantiis spoliantibus te, &, mœrentibus subjectis tuis, in longum exsilium exterminantibus (heu proh dolor!) omnis mali. Legit hic Mabillonius exterminantes, verum ita non restituit sensum, qui videtur insuper aliunde mutilus.

[36] Et tunc: (pergit Theodorus apud Eddium) confiteor Domino & sancto Petro apostolo, [Illam tamen qualemcumque culpam] & vos, sancti episcopi mei, testes estote, ut cunctos amicos meos regales & principes eorum ubique ad amicitiam tuam, pro remissione peccati mei, per omnem modum volentes nolentesque constringens atraho. Scio enim post hunc annum appropinquantem vitæ meæ terminum, secundum Domini revelationem, & ideo adjuro te per Dominum & S. Petrum mihi consentire, ut in sedem meam archiepiscopalem superstitem & hæredem vivens te constituam, quia veraciter in omni sapientia & in judiciis Romanorum eruditissimum te vestræ gentis agnovi. Tunc S. Wilfridus episcopus dixit: Det tibi Dominus & S. Petrus remissionem omnis controversiæ commissæ, & ero pro tua confessione orans, pro te amicus in perpetuum. Et modo primum mitte nuntios cum literis ubique ad amicos tuos, ut nostram reconciliationem in Domino, & me olim innoxium exspoliatum agnoscant, & mihi per tuam adjurationem in Domino, secundumque præceptum Apostolicæ sedis partem aliquam substantiæ meæ restituant, & postea, Deo volente, quis dignus sit sedem episcopalem post te accipere, cum consensu tuo in majori consilio consulemus.

[37] Deinde Archiepiscopus, post pactum veræ pacis initum, [sincera confessione, scriptisque ad reges literis] ad Alfridum regem Aquilonalium misit literas, per quas adjuravit eum, ut propter timorem Domini, præceptaque Apostolicæ sedis præsulum, & pro redemptione animæ Egfridi regis, qui prius episcopum nostrum privatum omnibus de patria innocentem exterminavit, reconciliare sub fœdere pacis ad multorum salutem cum eo dignatus sit. Non solum autem hunc regem archiepiscopus ad concordiam excitavit, sed sibi ubique amicos, quasi prius inimicos, facere diligenter excogitavit. Nam ad Ælfledam sanctam virginem & abbatissam suas literas emisit, in quibus commendans secundum auctoritatem Apostolicæ sedis, ut pacem cum sancto Wilfrido episcopo sine dubio iniret: nec non ad Ethelredum regem Merciorum adjurans, & in sua & Christi charitate, secundum quod prius in mente habebat, suscipere eum his sequentibus dictis præcepit.

[38] Gloriosissimo & excellentissimo Ethelredo regi Merciorum Theodorus, [pro S. Wilfridi restitutione in Eboracensem cathedram,] gratia Dei archiepiscopus, in Domino perennem salutem. Cognoscat itaque, fili mi dilectissime, tua miranda sanctitas, pacem me in Christo habere cum venerando episcopo Wilfrido, & idcirco te, charissime, paterna dilectione ammoneo, & in Christi charitate tibi præcipio, ut ejus sanctæ devotioni, quantum vires adjuvant, præstante Deo patrocinium, sicut semper fecisti, quamdiu vivas, impendas: quia longo tempore propriis orbatus substantiis inter paganos in Domino multum laboravit. Et idcirco ego Theodorus, humilis episcopus, decrepita ætate hoc tuæ beatitudini suggero, quia Apostolica hoc velut sanctis commendat auctoritas, ut ille supra nominatus sanctissimus in patientia sua, sicut dicit Scriptura, possideat animam suam & injuriarum sibi injuste inrogatarum (immemor) humilis & mitis caput suum Dominum Salvatorem sequens, & medicinam expetens: & si inveni gratiam in conspectu tuo, licet tibi pro longinquitate itineris durum esse videatur, oculi mei faciem tuam jucundam videant, & benedicat tibi anima mea, antequam moriar. Age ergo fili mi, fili mi taliter de illo supra fato viro sanctissimo, sicut te deprecatus sum. Quod si Patri tuo non longe de hoc seculo recessuro obedieris, multum tibi proficiet ad salutem. Vale in pace, vive in Christo, dege in Domino, Dominus sit tecum.

[39] [abunde reparavit.] Literæ, quas ad Ælfledam & Alfridum regem S. Theodorus de eodem argumento dedit, desiderantur. Credibile est, non minoris fuisse ponderis & efficaciæ; quippe eodem Eddio teste, Alfridus rex sapientissimus S. Wilfridum episcopum de exilio, secundo anno regni sui, venerabiliter secundum præceptum Archiepiscopi ad se invitavit, eique monasterium in Hrypis ac deinde Eboracensem sedem, & cedentibus reliquis episcopis, provinciam reddidit universam. Ita nimirum S. Theodorus studuit illatam Wilfrido injuriam reparare, ut ambigi possit, an non expedierit, illum ex humana fragilitate ita labi, ut ex divina misericordia gloriosius resurgeret. Tantum enim, si non amplius, ex Christiana hic demissione animi, sincera confessione peccati, publicaque nimiæ conniventiæ & teporis condemnatione propria, illi laudis & gloriæ accedit, quantum vix aliis præclaris factis consequi potuisset. Certe qui in ceteris omnibus sublimis excelluit, exhibuit hic se in humilibus summum. Atque hinc ad alia redeamus, quæ pro fide Catholica fortiter & præclare gessit S. Theodorus, & resumamus tempora, unde longius discessimus, ut continuata serie totam illam S. Wilfridi causam prosequeremur.

[40] [Tria concilia habuit. Twyfordensis Acta,] Ut Catholicam fidem, quam tot tantisque laboribus fundabat in Anglia, magis magisque consolidaret, & Euangelii præcones unanimi consilio in doctrinam divinam disseminandam incumberent, varia S. Theodorus concilia convocavit. Ex his tria sunt præcipua, quorum meminit Beda. Primum habitum est Herudfordiæ anno Christi 673, die XXIV Septembris Indictione 1, in quo episcopis quinque una cum eis, qui canonica Patrum statuta & diligerent & nossent, magistris ecclesiæ pluribus … ea, quæ unitati pacis ecclesiasticæ congruerent … quæque decreta ac definita sunt a sanctis & probabilibus Patribus … & canonice antiquitus decreta custodienda proposita sunt, a subsignantibus omnibus confirmata fuere. Decem hujus concilii canones habes in Vita num. 12, inter quos unus est de congreganda singulis minimum annis synodo. Concilium aliud coëgit Theodorus Hertfeldiæ ex Agathonis Pontificis mandato per Joannem archicantorem S. Petri ad ipsum perlato, quamvis ejus occasio & causa ad solum Sanctum nostrum, ut illius præsidem apud Bedam referatur. Tertium denique anno 684 a Theodoro coactum est in Ottadinis ad Alaunum fluvium, ubi Twyford oppidum, a quo concilium Twyfordense dictum est, inquit Alfordus.

[41] Miratur idem in Annal. ad annum Christi 684 clarissimum Spelmannum, qui ceteras omnes synodos satis accurate collegit, Twyfordensem omisisse, cum tamen ubique dicatur non parva fuisse, [quæ supersunt, sum spuria:] & plures eo episcopi convenerint. Illius meminit Beda in Vita S. Cuthberti his verbis: Nec multo post, congregata synodo non parva sub præsentia piissimi ac Deo dilecti regis Egfridi, cui beatæ memoriæ Theodorus archiepiscopus præsidebat, unanimo omnium consensu Cuthbertus ad episcopatum ecclesiæ Lindisfarnensis electus est. Et lib. 4 Historiæ cap 28: Contigit, ut congregata synodo non parva, sub præsentia regis Egfridi, juxta fluvium Alne in loco, qui dicitur Adtuisirdi, quod significat Ad duplex vadum, cui beatæ memoriæ Theodorus archiepiscopus præsidebat. Unde credo, Spelmannum non ignorasse istam synodum, rationem autem, cur illius non meminerit, credo fuisse, quod Acta illius nulla invenerit, quæ locum in Collectione mererentur. Ea in suam nuper retulit Wilkinsus ex Monastico Anglicano tom. 1 pag. 46, sed profecto talia sunt, ut nemini facile fidem faciant, quod observavit Henschenius noster tom. III Martii in Vita S. Cuthberti Comment. præv. § 1 num. 4: præfigitur enim annus Christi 685, cum præcedenti habitam fuisse synodum constet. Subscribunt Cedd Orientalium Saxonum, Ceadda Lichefeldensis episcopi, quorum hic tredecim ante annis, ille etiam prius, vita excesserant. Atque hæc, ut alia taceam, aperta sunt falsitatis indicia. Porro ex iis, quæ circa tempus hujus synodi contigisse narrat Beda, verosimile est, quod de Tomberto scribit Godwinus in Cat. episc. Dunel. Tumberto, inquit, per synodum Twyfordiæ congregatam (quam ob causam nescio) exauctorato, Cuthbertus illi substitutus est.

[42] Quod ad concilium Hertfeldense spectat, certum est, [nec habemus Acta integra synodi Hertfeldensis,] non habere nos illius Acta integra, dicente Beda: Et post multa ejusmodi, quæ ad rectæ fidei confessionem pertinebant, hæc quoque sancta synodus suis literis addidit: Suscepimus &c. Quæ multa nemo, quod sciam, hactenus protulit, nisi quis velit fuisse Acta synodi Martini Papæ, quæ in Angliam Joannes detulerat. Harpsfeldius Sec. 7 cap. 22. pag. 82 ab eadem synodo Merciam in quinque episcopales sedes discretam fuisse teste Wilkinso in Notis, conjicit ex Ranulpho Higdeno scribente: Quo in tempore (concilii Hertfeldensis,) provincia Merciorum, quam solus Sexvulphus tunc regebat, divisa est in quinque parochias; una apud Ligecestriam, alia apud Wigorniam, tertia apud Lichefeld, quarta in Lindeslia apud Sideneiam, quinta apud Dorcestriam: sed Putta mansit apud Herefordiam quondam institutus per Sexvulfum. Nec est conjectura improbabilis, S. Theodorum id tandem per concilia fieri curasse, quod, dum ex suo jure tentabat, innumeras ubique difficultates experiebatur. Certe ita etiam Twyfordensi synodo episcopatuum divisio superius adscribitur. Ad concilium Hertfeldense referenda etiam videtur confirmatio privilegii, quod nuper S. Benedictus Biscopus Roma attulerat. De illo Beda in Historia Abbat. cœnobii sui: Missis Romam monachis tempore recordationis Papæ Sergii, privilegium ab eo pro tuitione monasterii instar illius, quod Agatho Papa Benedicto dederat, accipit (Ceolfridus) quod coram synodo patefactum, præsentium episcoporum simul & magnifici regis Aldfridi subscriptione confirmatum est; quomodo etiam prius illud sui temporis regem & episcopos in synodo publice confirmasse non latet, synodo enim Hertfeldensi rex & Joannes archi-cantor adfuere, & procul dubio etiam Benedictus, qui recens hoc privilegium acceperat, & eam occasionem elabi non est passus.

[43] [in quo non fuit confirmatum privilegium Monasterii Medamsthedensis.] Alios episcopos, qui illi synodo interfuerunt, putat Alfordus dignosci posse ex subscriptionibus privilegii monasterii Medamsthedensis. Verum nullam omnino fidem meretur illud scriptum, propter rationes, quas allegat Pagius ad annum Christi 679 num. 7; & alias non paucas. Eodem loco reponendum est aliud, quod ibidem substituit ex Monastico Anglicano tom. 1 pag. 67: quamquam enim illud non tot fabellis scateat, non tamen iis caret nævis, quibus falsitatem suam manifeste prodit. Etenim subscripti leguntur Wilfridus, Waldherus Londinensis & Putta Rofensis episcopi: nec tamen eo tempore, quo concilium Hertfeldense celebratum fuit, adesse in Anglia Wilfridus potuit, qui sedit in Romana synodo anno 680 feria 3 Paschatis habita; nec Waldherus Londinensem cathedram adiit ante annum 687, quo etiamnum illam tenebat Erconwaldus, cui deinde successit; nec Putta Rofensi ecclesiæ præfuit post annum 676, ut testatur Beda lib. 4 cap. 12. Deinde inter episcopos ita subscribit Adrianus: Ego Adrianus Apostolicus legatus & comes & suffraganeus reverentissimo Theodoro, quæ mihi subscriptio apparet admodum insolita, nec eam sapiens ætatem. Hæc omnia & alia, quæ occurrunt, omnem videntur illi fidem adimere. Credo interim aliqua privilegia, rogante Wilfrido, concessisse Agathonem dicto monasterio, quæ deinde ab Edilredo, ac postea ab episcopis confirmata fuerint.

§ III. Chronotaxis rerum gestarum a Wilfridi expulsione usque ad synodum Romanam in causa turbarum Anglicarum sub Agathone Papa celebratam.

[Circa annum habiti concilii Hertfeldensis aliqua apparent confusa] Supersunt alia spectantia ad concilium Hertfeldense, quæ sunt satis intricata, & de quibus non convenit inter scriptores. Concurrunt scilicet in paucos annos quatuor minimum concilia, quorum altera ab alteris secundum res actas quodammodo dependent. Constantinopolitanum, Romanum magnum, Romanum alterum & Hertfeldense in Anglia, de quo nunc egimus atque iterum sequenti § agemus. Confundunt aliqui utrumque Romanum, illudque anno 680 vel 679 affigunt; alii eodem anno 680 Romanum illigant cum Hertfeldensi quod rursum alii prædecenti anno celebratum contendunt, aliis iterum Romanum ad 679, Hertfeldense vero ad sequentem rejicientibus. Ex diversis illis opinionibus magnæ in istam partem historiæ Anglicæ, resque Theodori & Wilfridi condensantur tenebræ, quas (teste Pagio in Crit. ad annum Christi 677 num. 9) nemo satis depulerat. Itaque chronotaxim texere nisus est ipse Pagius, & ex illa res, quæ Wilfridi expulsionem secutæ sunt, illustrare. Neque irriti ejus conatus fuere, maxime in iis, ubi Chiffletium nostrum ductorem habuit. Sed cum in ceteris illi ubique consentire nequeam, visum est, quod ad Acta S. Theodori nostri proxime pertineant, accuratius indagare epocham expulsi Wilfridi, atque ex illa cum subsecutorum conciliorum epochis chronotaxim aliquam elicere.

[45] Itaque videtur in annum sexcentesimum septuagesimum septimum incidisse expulsio S. Wilfridi ab Eboracensi cathedra, [ex rerum gestarum circa ea tempora ordine dissolvenda. Eodem anno expulsus] nam Beda aliique passim scriptores omnes, qui ejus meminerunt, eidem anno illigant ortam dissensionem episcopum illum inter & S. Theodorum nostrum, quo per trimestre apparuisse asserunt cometam, quem etiam dissidiorum illorum prænuntium aliqui faciunt. Manifestissime Beda lib. 4 cap. 12. Anno, inquit, Dominicæ Incarnationis sexcentesimo septuagesimo septimo (vulgaria Bedæ exemplaria habent 678) qui est annus regis Ecgfridi octavus, apparuit mense Augusto stella, quæ dicitur cometa. Quo etiam anno orta inter ipsum regem Ecgfridum & reverentissimum antistitem Wilfridum dissentione, pulsus est idem antistes a sede sui episcopatus. Et in Epitome ad calcem suæ Historiæ: Anno sexcentesimo septuagesimo septimo cometa apparuit: Wilfrid episcopus a sede sua pulsus est ab Ecgfrido rege. Utramque rem eidem pariter anno innectunt Ranulphus Higdenus, in Polychronico, aliique passim scriptores, qui res illorum temporum Britannicas scriptis mandarunt; ita ut dubitari vix possit, quin eodem anno visus fuerit cometa, & Wilfridus sua deturbatus.

[46] Bedæ autem, cometæ apparitionem anno 677 figenti, [est S. Wilfridus, quo contigit apparitio cometæ;] non pauci etiam scriptores alii suffragantur. Sigebertus Gemblac. in Chronograph. ad annum Christi 677 scribens: Ab Augusto per tres menses stella radiis cælos penetrans a parte Orientis a galli cantu usque in mane apparebat, & maxima mortalitas a parte Orientis subsequuta est. Westmonasteriensis in Floribus Hist.: Anno gratiæ sexcentesimo septuagesimo septimo Donus Papa sedit in cathedra Romana, anno uno, mensibus tribus, diebus decem; & cessavit sedes mensibus decem, diebus quindecim… Sub his quoque diebus cometa per tres menses apparuit & uno quoque die mane velut sol resplenduit. Chronicon Alberici editum a Leibnitzio: Anno sexcentesimo septuagesimo septimo Agatho Papa annis quatuor & dimidio… Ab Augusto per tres menses stella radiis cælos penetrans &c., ut Sigebertus, quem citat. Florentius Wigorniensis ad eumdem annum 677: Apparuit mense Augusto stella cometes, quo etiam anno, orta inter ipsum regem Ecgfridum & reverentissimum antistitem Wilfridum dissensione, pulsus est idem antistes sede sui episcopatus. Quæ cum singula ex Beda desumpta sint, & ad annum 677 relata, patet, corruptam fuisse notam chronologicam, quam vulgata Bedæ exemplaria hic præferebant.

[47] Accedit aliud pro eodem anno 677 testimonium ex Catalogo præsul. Eborac., [anno scilicet Christi 677,] quem Labbeus ex Ms. Epistolarum Ivonis episc. Carnot. tom. 1 Biblioth. Manuscriptorum pag. 322 edidit: nempe: Interea Oswio rege mortuo, successit filius ejus Hegfridus in regnum, qui post beatam Etheldritam, quam nomine tenus conjugem primo duxerat, Ermenburgam sortitus est in matrimonium, in cujus corde malignus hostis sibi hospitium fecerat, ubi odiorum & invidiæ contra beatum Wilfridum conficiens fomenta, per linguam mulieris incendit animum regis ad expulsionem usque pontificis. Sed quia rex pontificem de sua sede præter consensum Theodori archiepiscopi pellere nequibat, mandavit archiepiscopo, ut adesset. Auditis, quas accusatores finxerant, causis, pulsus est ab episcopatu Wilfridus anno ab Incarnatione Domini sexcentesimo septuagesimo septimo, qui est annus sui episcopatus duodecimus, & per decennium exsulavit. Quæ paulo fusius huc transtuli, quia ad ea etiam multum faciunt, quæ superiori § de dissidiorum origine dixi.

[48] [non vero sequenti, ut habent] Porro notat Pagius hic in catalogo anno DCLXXVII, & non DCLXXVIII, ut ediderat Seldenus in Scriptoribus Angliæ pag. 75 ex Epistola Simeonis Dunelmensis, legendum esse, cum annus duodecimus episcopatus Wilfridi, qui ibidem assignatur, cum 678 concurrere non possit. Mitto locum ex Anastasii Biblioth. libro de Gestis Romanorum Pontificum, quem pro nostra hac cometæ epocha urget laudatus Chiffletius, quia opinor, parum, aut nihil certi inde confici posse. Demus enim, nec est tamen undequaque certum, Donum Romanam cathedram ascendisse 1 Novembris 676; non inde recte concludetur, id, quod accidit mense Augusto cum electus esset, quæ verba Anastasii sunt, ad annum sequentem esse reducenda, cum ejus electio aliquot mensibus, dum ab exarchis imperialibus approbaretur, ordinationem præcesserit, in quod tempus si cometæ apparitio incidisset, vera essent Anastasii verba, cometaque anno 676 illigandus esset, quo, hunc ipsum, nisi fallor, ob locum, illum reposuit Hermannus Contractus ex Anastasio. Sed ea, quæ prius attulimus, sufficiunt, ut constet eodem anno reponenda esse ortum infesti sideris, Wilfridoque illatam ab Ecgfrido injuriam. Illum autem incidisse in mensem Augustum anni sexcentesimi septuagesimi septimi apertissima, quæ jam attuli, testantur plurimorum scriptorum testimonia; restat igitur, ut eodem anno 677 expulsum ab Eboracensi cathedra Wilfridum statuamus.

[49] [mendosa quæpiam Bedæ exemplaria. Contra horum] Contra sic fixam epocham expulsionis S. Wilfridi aliqua facere videntur, quæ sunt pridem pleraque a laudatis Chiffletio & Pagio repulsa. Quod enim in citatis ex Beda locis tam in Historia, quam Recapitulatione legendum sit anno DCLXXVII & non DCLXXVIII, ut vulgata exemplaria habebant, ex manuscriptis suis optimæ notæ codicibus Chiffletius ostendit, petitoque ex ipso Beda testimonio plane evicit. Scribit enim venerabilis auctor lib. 4 cap. 5: Anno Dominicæ Incarnationis sexcentesimo septuagesimo, qui est annus secundus, ex quo Britanniam venit Theodorus, Oswi rex Northanymbrorum pressus est infirmitate, qua & mortuus est anno ætatis suæ LVIII… Qui defunctus die decima quinta Kalendarum Martiarum Ecgfridum filium regni hæredem reliquit. Igitur annus regni Ecgfridi octavus inchoatur mense Februario anni 677, eodemque mense sequentis anni 678 terminatur, ac proinde, quæ eodem loco, quo mendose 678 ponitur, Wilfridi expulsio dicitur contigisse anno regni Ecgfridi octavo, ad præcedentem reducenda est, cum mensis Augustus anni 678 cum anno Ecgfridi octavo neutiquam, & non nisi cum præcedenti vulgaris æræ concurrere possit. Atque hoc detecto correctoque errore, facile emendatur epocha apud scriptores illos, qui eamdem ex Bedæ Historia, hac parte mendosa & corrupta, in sua Opera transtulerunt.

[50] [emendationem nihil evincunt petita] Quamquam sunt, qui contra annum 677 seu Bedæ emendationem, difficultatem movent ex textibus aliis duobus. Chronicon Saxonicum habet ad annum Christi 678. Hic apparuit cometa stella: Wilfridus autem episcopus ab episcopatu suo per Ecgfridum regem pulsus est. Paraphrasis autem Saxonica Alfredi regis ita commentatur Bedæ locum ex lib. 4 cap. 5, de quo num. 46: Erat autem annus circiter secundus, ex quo Etheleardus Merciorum rex Cantii terram diripuit, isque nonus est annus imperii regis Ecgfridi, & apparuit mense Augusto stella &c. In omnibus vero exemplaribus Bedæanæ Historiæ, etiam correctis, eodem capite 12 paulo ante dicitur: Anno autem Dominicæ Incarnationis sexcentesimo septuagesimo sexto, cum Æthilred rex Merciorum, adducto maligno exercitu, Cantiam vastaret … &c. Igitur ad annum 678 remittenda sunt ortus cometæ & Wilfridi expulsio, quæ biennio circiter post annum 676, seu post Cantiæ vastationem, contigisse memorantur. Verum dubius videri potest locus Chronici Saxonici. Nulla ibidem in annorum serie fit mentio anni 677; quam enim facile ex amanuensium oscitantia potuit huic numero unitas accessisse. Possunt & sub eadem nota res gestæ duorum annorum comprehendi, neque aliquid vetat credere, Chronicum illud ad mendosum Bedæ exemplar exactum fuisse. Ita ut inde, vel parum, vel nihil deduci queat.

[51] Ad versionem Saxonicam opinatur sæpe laudatus Pagius in Crit. num. 10, [aliunde testimonia] in dubium revocari debere, an Beda, cum de depositione Wilfridi ab Eboracensi sede agit, Incarnationis Dominicæ epocham expresserit, aitque moveri se ex eo, quod verisimile non sit, Alfredum regem inventum in Historia Incarnationis annum expuncturum fuisse, ut peregrinam a Cantii depopulatione petitam epocham substitueret priori illi vulgatissimæ. Conjectura est, nec ipsa satis verisimilis, cui alteram opponere liceat, cum aliunde nihil suppetat, unde certi aliquid eruatur. Credo ego in codice, quem præ manibus Alfredus habuit, expressum fuisse Incarnationis annum, sed mendose, ut vulgaria Bedæ exemplaria habent, sexcentesimum septuagesimum octavum: credo, doctissimum regem advertisse annum illum componi non posse cum anno octavo regni Ecgfridi, cujus initium circa XV Kalendas Martias anni 670 consignatum apud Bedam invenerat, atque ideo posteriorem epocham annorum Ecgfridi, primæ, seu annis Incarnationis accommodasse, & nonum, pro octavo, quem apud Bedam invenerat, substituisse; ubi contra Incarnationis epocham ad Ecgfridi annum octavum exigendam esse, superius num. 49 ex Chiffletio demonstravi.

[52] Atque hæc, nisi fallor, opinio multo est verisimilior, quam Pagii conjectura: [quæ expulsionem illam in annum sequentem differunt.] divinare enim velle, cur in Paraphrasi alio quidpiam modo explicetur, quam in textu inveniatur, apparet mihi omnino insolens nimiumque debile fundamentum, cui aliquid superstruatur: certe in Versione illa Saxonica, ut in paraphrasi assolet, plurima aliis notis exprimuntur, quam Latina Bedæ verba, imo & sensus ferant, a quibus, editore teste, non raro multum deflectit. Quid mirum igitur, si hic notis chronologicis vulgatis alias easque propius a rebus Angliæ petitas, suffectas invenimus? Utrumque interim elevandæ difficultati sufficit, sive Pagii conjecturam sequaris, sive meam: quippe si Alfredus præfixam epocham non invenit, sed ex propria opinione, quod suspicatur Pagius, adjecerit, illa nos morari non debet, contra tot aliorum scriptorum aperta testimonia; si vero invenit quidem, sed mutavit (quod ego opinor) errasse illum consequitur ex iis, quæ ex ipso Beda attuli. Assertis itaque anno 677 S. Theodorum inter & Wilfridum dissidiis ad rerum gestarum seriem redeo, circa quam recedentem a Chiffletio Pagium deserere cogor.

[53] In hunc modum chronotaxim suam adornat Pagius. [S. Wilfridum ab Eboracensi sede] Statuit Wilfridum illo anno 677 sua sede a S. Theodoro, mense Januario vel initio Februarii deturbatum, non tamen ante extremum autumnum ex Anglia navigantem in Frisiam: ad annum Christi 679, num. XI. Profectum inde mense Februario sequentis anni 678 sistit ante medium mensem Martium apud regem Dagobertum II in Austrasia Adrhenana: ad annum Christi 678 num. 8 & 14. Romæ deinde apud Agathonem Pontificem mense Octobri coram concilio exhibet suam causam agentem: ibid. num. 10. Interim occiditur Dagobertus II num. 12 & seq. Consignat anno 679 synodum Romanam contra Monothelitas feria 3 Paschatis, seu die V Aprilis habitam, ibid. num. 15. Eodem anno reversum per Austrasiam, Frisiamque Wilfridum in Britanniam mense Novembri reducit; ibid. num. 17 & seqq. Concilium Hertfeldense sequenti anno 680 mense Septembri collocat: ibid. num. 26 & ad annum Christi 679 num. 6. S. Wilfridum denique anno 687 in pristinam dignitatem Eboracensis cathedræ post decennii exsilium restituit: ibid. num. 12, & ad annum Christi 677 num. 12. Horum pleraque videntur non posse admitti: aliqua enim meris nituntur conjecturis levibus admodum, nec pauciora adversantur manifestis coævorum scriptorum assertis, quod brevibus ostendere conor, expulsum Wilfridum secuturus.

[54] [expulsus non est mensibus Januario vel Februario] Cum Pagius scriberet ad annum Christi 679 num. XI in fine, Wilfridum de sede pulsum Januario vel Februario mense anni 677, non nisi eo anno in finem vergente, navem conscendisse, exciderat viro erudito, quid paucis ante foliis statuisset: nimirum ad annum Christi 677 num. ult. Malmesburiensi (inquit) consentit Beda lib. 5 cap. 20, ubi ait, Wilfridum navem conscendisse flante Favonio & pulsum esse Fresiam, indeque colligo, eum, ineunte autumno, mense scilicet Septembri, depositum fuisse, & ante Kalendas Novembres in Frisiam appulisse. Ita ille, sicque aperte S. Wilfridi e cathedra depositionem mense Septembri figit, quam paulo post ad Januarium vel Februarii initium reducit. Ait enim citato numero undecimo: Porro cum Ecgfridi regis annus nonus die XV Februarii hujus Christi anni (679) desinat, & decimus inchoetur, non solum Elfuinus ejus frater ante diem illum periit, sed etiam anno DCLXXVII, eodem die, quo Elfuinus hoc anno (679) vitam amisit, Wilfridus de sede pulsus est; qui tamen non nisi anno in finem vergente Romam profecturus ad appellationem suam prosequendam navem conscendit. Quæ æquivalent huic ratiocinio: Eodem mense & die biennio ante ab aula repulsus est Wilfridus, quo Elfuinus anno 679 occisus est: sed hujus cædes anno 679 ante medium Februarium, quo finitur annus Ecgfridi nonus, contigit; igitur & Wilfridus biennio ante mense Januario vel primis Februarii diebus a sua sede depositus repulsam in aula passus est.

[55] [anni Christi 677,] Viderat scilicet, menses aliquot exturbato ab Eboracensi cathedra Wilfrido concedi debere, quos apud Edilredum Merciorum regem transegerit, alibique suis consolandis monachis, rebusque disponendis insumpserit, antequam ex Anglia solverit in Frisiam; vexabatque illum dies cædis Elfuini, qui ex Eddii & aliorum narratione anniversarius esse debuit illius, quo aulæ proceres expulso Wilfrido & de illata sibi injuria conquerenti cachinnis insultaverant; quare Wilfridus eis imminentem, ex cadaveris occisi Elfuini, eodem anniversario die aspectu mœrorem minatus fuerat. Hæc vero in chronotaxi, quam jam adornaverat, componi non poterant: mors enim Elfuini apud Bedam consignatur anno regni Ecgfridi nono, qui, inchoatus XV Februarii anni Christi 678, eodem ejusdem mensis die sequentis anni 679 terminatur: cum autem ex prima ejus opinione Wilfridus pœnam proterviæ minatus sit proceribus Septembri vel Octobri mense, iisdem debuisset contigisse mensibus Elfuini clades, quæ eodem anniversario die Wilfridi vaticinium sequeretur. At menses illi noni Ecgfridi anni concurrere non possunt cum anno Christi 679, quam epocham Beda in Epitome, aliique passim omnes veteres Angliæ scriptores eidem Elfuini cædi adscribunt. Igitur ad Januarium & Februarium anni 679, qui soli menses cum nono Ecgfridi anno fluere possunt, fuit rejicienda Elfuini cædes, & illata Wilfrido ab aulicis injuria, reducendaque ad initium anni 677 Wilfridi expulsio, ut iis mensibus vaticinari posset mœrorem aulæ ex Elfuini clade obventurum, anniversario aliquo die, qui non nisi in illos menses incidere poterat.

[56] Et ita quidem nodum tacita retractatione utcumque solvit Pagius, [sed circa illius finem, Novembri scilicet vel Decembri.] sed alium aliunde stringit. Beda ceterique omnes Wilfridi depositionem cometæ apparitioni subtexunt, præponit nemo: unde non obscure deducitur, hanc illi præcessisse: imo memorant alii inimicum sidus dissidia S. Theodorum inter & Wilfridum portendisse. At in Pagii chronotaxi Wilfridi expulsio totis minimum sex mensibus cometæ apparitionem præcessit, atque adeo cometa portendit id, quod semestri ante contigerat. Multo profecto tutius est Chiffletii via incedere, ubi singula, servato scriptoribus naturali ubique verborum sensu, sibi apte succedunt hoc ordine. Mense Novembri vel Decembri anni 677, postquam per tres menses visus fuerat cometa, absens Wilfridus de sua sede deponitur: Nam tres episcopos (inquit Eddius cap. 23) aliunde inventos & non de subjectis illius parochiæ in absentia pontificis nostri in sua propria loca episcopatus sui noviter inordinate solus (Theodorus) ordinavit. Agebat forte Wilfridus in Medeshamstedensi monasterio, vel alibi pastoralis muneris officiis vacabat, cum ad illum infaustus nuncius perlatus est. Eo autem accepto, Eboracum rediit, examinavit sedulo omnia, cum amicis episcopis monachisque contulit consilia, atque interim annus 677 elapsus est.

[57] Anni sequentis 678 initio, Januario mense, S. Wilfridus regem & Archiepiscopum adiit, [Non eo anno tamen ex Anglia] interrogans, quid causæ esset, ut sine aliquo delicti peccato suis substantiis, a regibus pro Deo donatis, prædonum more defraudarent. At illi ita de injuriarum causa expostulanti responderunt (pergit narrare Eddius) famosum verbum coram omni populo, dicentes: Nullam criminis culpam in aliquo nocendi tibi adscribimus, sed tamen statuta de te judicia non mutamus. Ille vero episcopus noster (Wilfridus) tali judicio fraudabili non contentus, cum consilio coëpiscoporum suorum judicium Apostolicæ Sedis magis elegit: sicut Paulus apostolus sine causa damnatus a Judæis cæsarem appellavit. Deinde autem sanctus pontifex noster conversus a tribunali regali, adulatoribus cum risu gaudentibus dixit: Hoc anniversario die, qui nunc ridetis in meam pro invidia condemnationem, tunc in vestra confusione amare flebitis. Atque ita digressus, post unum alterumve mensem solvit in Frisiam: quæ omnia aptissime inter se cohærent, & conveniunt cum scriptorum dictis: sicque inchoatur Wilfridi expulsio, cum episcopi in ejus absentis cathedram locantur, finiturque, quando Britanniam deserit: quinimo ita etiam conciliantur Historici, quorum alii Wilfridi expulsionem anno 677, alii sequenti innectunt.

[58] Insurgit in hanc opinionem Pagius in Critica ad annum Christi 677 num. 9 his verbis: [navigavit Wilfridus in Frisiam, sed] Hæc Chiffletius: (de emendatione exemplarium vulgatorum Bedæ) qui tamen discessum Wilfridi ex Anglia perperam distulit usque in annum sequentem. Satis rotunde: sed utinam sua tam solide probaret, quam asserit confidenter. Id vero quam parum hic præstet, quamquam ex iis, quæ jam dixi, abunde liqueat, juverit tamen opinionem nostram ulterius confirmare, sparsimque refellere, quæ contra movet. Ac primo quidem scribit Eddius cap. 23, S. Wilfridum circumstantibus regem adulatoribus aulicis, querelas suas explodentibus, minatum esse invidiæ pœnam, eodem hoc anniversario die illis imminentem, & pergit deinde narrare, quam misere illis cesserit sancti viri vaticinium: Et sic secundum prophetiam Sancti evenit: nam eo die anniversario Elfwini regis occisi cadaver in Eboricam delatum est; omnes populi amare lacrymantes vestimenta & capitis comam lacerabant. Ex his ita arguitur: Beda nono regni Ecgfridi anno, etiam in correctissimis exemplaribus, & anno Christi 679 cædem Elfuini consignat. Hæ duæ epochæ concurrere non possunt, nisi duobus primis mensibus anni 679, ut supra num. 55 ostensum est. Igitur oportet, S. Wilfridum Januario vel Februario anni 678 in Anglia fuisse, ut vere prædixerit hoc anniversario die mortem Elfuini, quæ uno ex iis mensibus anni 679 contigit, petulantes cachinnos in luctum versuram.

[59] [verno tempore sequentis,] Eo ratiocinio nihil videtur simplicius, nec tamen arridet Pagio, quia aliquot mensibus præter ejus chronotaxim Wilfridum in Anglia moratur. Quinimo contendit, hunc esse fontem erroris, in quem lapsi sunt omnes recentiores historici chronologique, qui S. Wilfridi expulsionem in annum 678 differunt. Audiamus, hunc quomodo fontem obturet. Verum (inquit num. 14) nequaquam hoc (cædem Elfuini anno proxime vaticinium sequenti accidisse) asserit Eddius, sed tantum anniversarium diem suæ depositionis futurum illis, qui cum cachinno insultabant, diem mæroris & tristitiæ, quod verum fuisset, etiamsi decem annis integris a Wilfridi depositione, eodem, quo dignitate dejectus est, die Elfwinus occisus esset, aut cadaver ejus in urbem illatum. Certe inter Sermones S. Leonis Magni quatuor habemus, quorum titulus, tam in editis, quam in Mss. plerisque est In anniversario die assumptionis ejus ad Romanæ Sedis culmen & onus, quos nullus dicet, uno eodemque die post annum ejus ordinationis recurrente, habitos fuisse. Atque hac observatione totam illorum auctorum opinionem in ventos difflat.

[60] [ut ostenditur contra Pagium,] Notum est omnibus, qui vel primis digitis Lexica volverunt, anniversarium diem non solum eum esse, qui elapso primo, sed etiam qui sequentibus recurrit annis. At nec diffiteri potest Pagius, quod proprie etiam proxime sequentis anni recurrentem diem significet, maxime ubi alterius anni epocha nulla adjecta legitur, ut fit eo Eddii libro. Contrarium tamen probare debebat, si quid evictum volebat: nituntur enim illi, quos impugnat, aliorum etiam non omnino recentium scriptorum testimonio, asserentium mortem Elfuini proxime sequenti anno contigisse, atque de eo intelligendum Eddium. Eadmerus in Vita S. Wilfridi scribit: Intuens autem quosdam satis fœdo suis casibus insultare cachinno, & O, inquit, filii, prosperitate ducatis tempora longa: sed noveritis, quantocius sors infesta resolvet gaudia vestra: nec prius hunc annum transisse videbitis, quam istas, quas super me derisiones habetis, acerbo mœrore luatis. Quæ prophetia veritas facta est. Eadem habet Fridegodus; nec minus aperta Malmesburiensis lib. 3 de Gestis pontif. Ang. pag. 262, ita loquentem Wilfridum inducens: Hæc derisio, quam de meo abscessu modo facitis, in magnum mœrorem vobis commutabitur futuro anno, hoc eodem die.

[61] [ibique sanctus præsul] Antiquos vero scriptores hos omnes errasse solus dicat Pagius. Ego judico ab apertis testimoniis illorum, qui res gestas propius attigerunt, eaque, quæ narrant, ex aliis forte etiam monumentis, quibus nos caremus, hauserunt, recedendum non esse, nisi manifesta id ratio suadeat, quam dum ille adferre non potuit, manet his fides integra visque argumento nostro, & statuitur Wilfridus verno tempore anni 678 ex Anglia navigans in Frisiam, quo illum sequor, cum res ibidem gestæ nostram etiam chronotaxim confirment, inde ad concilia deducendam. Eddius itaque, postquam Wilfridi in Frisiam adventum regi Algiso gratissimum memoravit, ita pergit: Tunc statim sanctus pontifex noster cum licentia regis verbum Dei gentibus quotidie prædicavit … deinde eo anno, accepta prædicatione, omnes principes, exceptis paucis, & multa millia vulgi in nomine Domini baptizavit. Et cap. 27: Postquam Deo amabilis pontifex in Freis hiemaverat, populum multum Deo lucratus, verno tempore adveniente cœptum iter, Deo adjuvante, ad Sedem Apostolicam cum comitibus carpebat. In Pagii sententia vix ultra tres menses concedi potest Wilfrido Frisones ad Christum convertenti, cum circa Kalendas Novembres eo appulsum, medioque Februario inde in Austrasiam profectum velit.

[62] At quis credat tantillum temporis spatium annum appellari ab Eddio, [apud Algisum Frisonum regem] eo anno, nulla uspiam facta mentione alicujus epochæ, ad quam referri debeat? Huic adde, quod sic nimis prodigiose operosus exhibeatur S. Wilfridus, qui trium mensium, eorumque brumalium spatio, multa millia barbarorum & eorum principes pene omnes salutaribus fidei mysteriis imbuerit. Id quamvis non negem, peculiari modo coöperante Deo, fieri potuisse, non tamen factum admisero, nisi indubitato testimonio asseratur. Quapropter credo potius maxima anni parte in Frisonum conversione laborasse sanctum præsulem: cui opinioni non obscure patrocinatur Beda lib. 5 cap. 20: Ibi ergo, inquit, hiemem cum nova Dei plebe (ergo jam ante Christo per baptismum asserta,) feliciter exigens, sic Romam veniendi iter repetiit. Antequam cum Wilfrido Romam propero, corrigendus hic obiter Mabillonii error, quo Eboracensi præsuli adjutores in Frisonum prima conversione addit, atque ita elevat vim argumenti, quod a brevi tempore illis convertendis impenso, deduxi. Sec. 4 Actorum SS. Ordinis S. Benedicti parte 1 pag. 691 ad eum locum Eddii, ubi Wilfridi moram in Frisia memorat, hanc Notam Mabillonius subnectit: Toto hoc intervallo Wilfridus pro Frisiorum conversione multum collaboravit cum S. Willibrordo, ut canit Fridegodus. Et quidem comitante Acca, ex Bedæ lib. 3 cap. 13: qui rursus in lib. 5 cap. 20 tradit, Wilfridum in Frisia cum Willibrordo hiemem exegisse.

[63] Hæc, inquam, laudatus sæpe scriptor male huc retulit. [integro fere anno egit, multos ex illis Baptizans] Nam primo falsum est, quod S. Willibrordo hoc tempore in Frisia collaboraverit Wilfridus. Ipse Mabillonius Sec. 3 parte 1 pag. 603 in Obs. præv. advertit, S. Willibrordum natum esse anno Christi 663, proindeque hoc anno agebat ætatis decimum quintum, nec eo potuit collaborare S. Wilfrido, cum, ut aperte in Willibrordi Vita dicitur, is ante 33 ætatis suæ, qui Christi anno 696 respondet, non navigarit in Frisiam. Falsum est secundo, id canere Fridegodum: habe versus, qui huc faciunt.

Post modicum multis tribuens * baptisma salutis,
Et fundavit eas Wilbrordus, quas habet arces,
Equiparans tantum fidei fervore magistrum.

ubi non exhibet S. Willibrordum sociam Wilfrido hoc tempore operam præstantem, sed postea ejus vestigiis insistentem. Falsum est tertio, Accam in hoc itinere S. Wilfrido socium fuisse, utpote qui (teste Ricardo Hagustaldensi de Statu epis. Hagust. cap. 14) in pueritia in clero sanctissimi ac Deo dilecti Bosan Eboracensis archiepiscopi nutritus atque eruditus fuit. Bosa tantum anno præterito labente in Eboracensem sedem a S. Theodoro consecratus est, ergo hoc tempore Acca ad summum erat in pueritia, nec S. Wilfridum comitatus est Romam.

[64] [dudum antequam eo pervenisset S. Willibrordus.] Falsum est quarto, Bedam lib. 5 cap. 20 tradere Wilfridum in Frisia cum S. Willibrordo hiemem exegisse. Ecce ejus verba… Honorifice susceptus (Wilfridus) a barbaris ac rege illorum Adelgiso, prædicabat eis Christum & multa illorum millia verbo veritatis instruens, a peccatorum suorum sordibus fonte Salvatoris abluit, &, quod postmodum Wilbrord reverentissimus Christi pontifex in magna devotione complevit, ipse primus ibi opus Euangelicum cœpit. Nisi multum fallor, postmodum futurum seu succedens tempus denotat, & qui complet, habet aliquid inchoatum, & S. Willibrordus dicitur hic postea perfecisse, quam S. Wilfridus inceperat barbarorum conversionem. Quinto denique falsum est, ea, quæ Beda scribit lib. 3 cap. 13 huc spectare. Locus, qui virum eruditissimum his erroribus implicuit, est hic: Denique reverentissimus antistes Acca solet referre, quia cum Romam vadens, apud sanctissimum Frisonum gentis episcopum Wilbrordum cum suo antistite Wilfrido moraretur, crebro eum audierit &c. Hæc, inquam, non sunt referenda ad præsens S. Wilfridi iter, sed ad aliud posterius, quando post 20 facile annos iterum sua sede pulsus, sub Sergio & Joanne Pontificibus eadem via Romam remeavit, quod testantur Eddius & Ricardus, qui pariter asserunt, Accam in illo itinere S. Wilfrido comitem fuisse. Atque de his plusquam satis, ad chronotaxim redeo.

§ IV. Figuntur epochæ conciliorum Romani propter turbas Anglicas coacti, & Hertfeldensis in Anglia sub S. Theodoro celebrati. Liber Pœnitentialis illi adscriptus.

[Ante concilium Romanum magnum anno 680 celebratum] Juxta deductam usque huc chronotaxim nostram S. Wilfridus reliquum annum 678 inter Frisones agit, sequenti vere per Austrasiam profecturus Romam ad Agathonem Papam, causam suam dicturus, sessurusque in magno concilio contra Monothelitas coacto. Synodus hæc 125 episcoporum celebrata est in sancto Pascha tertia die, ut loquitur Eddius Stephanus in Vita S. Wilfridi, qui ibidem, eodem teste Eddio, Apostolicam Sedem appellans & ab hac potestate absolutus, & cum aliis 125 coëpiscopis in synodo judicii sede constitutus pro omni Aquilonali parte Britanniæ & Hiberniæ insulis … veram & Catholicam fidem confessus est & cum subscriptione sua roboravit. Baronius & quotquot fere ante Pagium de prædicta synodo scriptores egere, illam anno Christi 680 illigarunt. Baronii criticus eamdem sine ulla prorsus ratione ad antecedentem reduxit, ne scilicet juxta chronotaxim suam Wilfridum per tres fere annos Romæ morari cogeret. Cum Acta non supersint, ex quibus nova Pagii opinio certo convelli possit, nostro utemur jure, & Baronii ceterorumque sententiam, quam nullis argumentis impugnavit, nedum expugnavit criticus, sequemur, concilium hoc Romanum anno 680 reponentes. At ante illud quædam Romæ in causa S. Theodori & Wilfridi acta sunt, quæ difficultatem pariunt.

[66] S. Wilfridum Romæ in concilio coram Agathone Papa causam dixisse & absolutum fuisse tradit Eddius, [aliud ibidem, in quo auditus fuit S. Wilfridus,] tum verbis superius prolatis, tum fuse cap. 29 Vitæ illius sancti Eboracensis episcopi, ibique, postquam ejus adventum Romam descripserat, dicit, Agathonem congregasse episcopos & presbyteros plusquam quinquaginta, ut cum illis ageret de ortis Theodorum inter & Wilfridum dissidiis. Acta in illo conventu deinde subnectit Eddius. Beda ejusdem rei etiam meminit lib. 5 cap. 20 his verbis: Ibi ergo (in Frisia) hiemem cum nova Dei plebe feliciter exigens, sic Romam veniendi iter repetiit, &, ubi causa ejus ventilata est præsente Agathone Papa & pluribus episcopis, universorum judicio absque crimine accusatus fuisse & episcopatu esse dignus inventus est. Quo in tempore idem Papa Agatho, cum synodum congregaret Romæ CXXV episcoporum adversus eos, qui unam in Domino Salvatore voluntatem atque operationem dogmatizabant, vocari jussit & Wilfridum, atque inter episcopos consedentem dicere fidem suam &c. Malmesburiensis de Gestis pontif. Angl. lib. 3 in Wilfrido de synodo, in qua absolutus est, agit, ejusque ibidem Acta producit; quibus recitatis, sic pergit: His decretis gloriabundus episcopus (Wilfridus) etiam jussu Papæ jussus est residere in numero sanctorum episcoporum CL, qui agitabant concilium contra illos, qui unam operationem prædicant in duabus naturis Domini nostri Jesu Christi.

[67] Duo itaque procul dubio concilia, quo tempore Romæ egit Wilfridus, [convocatum fuit. Acta alia,] habita sunt. Illud, in quo absolutus est Wilfridus, anno integro ante aliud collocat Pagius, creditque mense Octobri anni 678 celebratum fuisse: an recte, infra videbimus. Porro hujus concilii Acta circumferuntur duplicia. Altera Eddius & Malmesburiensis locis citatis ediderunt; altera Spelmannus suæ Collectioni conciliorum Angliæ ex antiquo, ut testatur, Manuscripto eruta inseruit. Altera appello, quæ plerique hactenus ejusdem synodi Acta atque a se invicem tantum avulsa crediderunt. Exstant autem tum locis citatis, tum etiam apud Labbeum tom. 6 col. 579; ubi, quæ ex Malmesburiensi collegit, vix differunt ab Eddii verbis. Antequam pluribus prosequor meam conjecturam aperire, juverit paucis lectori utrorumque Actorum, si forte ad manum non sunt, analysim tradere. Spelmanni itaque Acta (sic ea voco, quæ primus ipse ex Ms. edidit,) sic inchoantur: In nomine Domini Salvatoris nostri Jesu Christi, imperantibus dominis nostris piissimis Augustis, Constantino majore imperatore anno vicesimo sexto, post consulatum ejus anno decimo; sed & Heraclio atque Tiberio novis Augustis ejus fratribus vicesimo secundo, Indictione septima, mense Octobri, præsidente Agathone … in basilica Domini nostri Jesu Christi, quæ appellatur Constantiniana, consedentibus … episcopis: qui deinde sedecim, cum presbyteris 35 enumerantur, omnes nomine proprio.

[68] Pro his habet Malmesburiensis: Agatho sanctissimus Papa concilium quinquaginta tam episcoporum, [ab Eddio Stephano & Malmesburiensi,] quam abbatum, in basilica Salvatoris, quæ appellatur Constantiana, coëgit. Atque his similia Eddius. Perorat deinde eodem fere tenore apud omnes Pontifex, docetque, convocasse se episcopos, ut cum illis cognoscat de dissidiis exortis in Anglia, quorum relationem tum ore advenientium, tum scriptis aliorum dicit apud Eddium & Malmesburium se accepisse. In Spelmanni exemplari respondent Andreas & Joannes episcopi: Clarum constat universis, quod multo pontificalis successu ecclesiæ in Britannia insula positæ indigent. Primum quidem, quod dissensio ibidem inter sanctissimum Theodorum archiepiscopum & ceteros ejusdem provinciæ præsules (deest forte orta sit) quam cum Dei præsidio sola possit Apostolica auctoritas mitigare. Hæc apud Eddium multum diversa sunt, iidem perorant quidem episcopi, sed post aliquot laudes Romanæ Sedis ita referunt: Verum erga quod nobis est injunctum ab Apostolica vestra censura, ante hos dies, consedentibus nobis una cum nostris coëpiscopis & confamulis, relegimus singula scripta, quæ de Britannia insula directi Apostolico vestro Pontificatui detulerunt, tam ea, quæ ex persona Theodori reverentissimi archiepiscopi illic ab Apostolica Sede olim directi, missa sunt, aliorumve cum eisdem scriptis relationes adversus quemdam episcopum subterfugientem, ut asserunt, quem huc venisse arbitrati sunt, quam ea, quæ a Wilfrido Deo amabili episcopo Eboricæ sanctæ ecclesiæ oblata sunt, qui de sua sede ejectus a prænominato Sanctissimo, Apostolicam Sedem appellans huc usque pervenit.

[69] [alia a Spelmanno] Laudant deinde Wilfridi modestiam, asseruntque, falsis criminationibus impetitum fuisse & Pontificis sententiam exquirunt. Advertis, ni fallor, lector, quæcumque Eddius recitat ad S. Wilfridum seu ejus cum S. Theodoro dissidia speciatim & unice pertinere, ubi contra in Actis Spelmanni nulla fit Wilfridi, nulla ejus causæ mentio. Eodem tramite procedunt reliqua: respondet apud Spelmannum Agatho, urgendam esse exsecutionem eorum, quæ diu ante a S. Gregorio pro Britannia decreta & a synodis statuta atque a Romana Sede approbata & confirmata fuerant. Apud Eddium dicit Pontifex, morari præ foribus Wilfridum postulantem admitti petitionem suam, quæ deinde omnibus annuentibus a Joanne notario concilio prælegitur, estque satis prolixa, & tota adversus injuriam sibi a S. Theodoro illatam. Pro his in Spelmanni Actis Crescens episcopus ecclesiæ Vinonensis & Juvenalis Albanensis episcopus dixerunt: Consideratis omnibus atque tractatis, quæque ex diversorum venientium relatione cognovimus, quæque ex scriptorum diversis vocibus huc ad Apostolicam Sedem directorum colligi potuerunt, solicitius flagitantes, prævidimus communi consensu hanc definitionis sententiam promulgare.

[70] [ex Manuscripto edita sunt, quæ a non paucis] Unde ex auctoritate beati Petri … definimus atque statuimus, ut unumquodque regnum in Britannica insula constitutum habeat secundum moderaminis mensuram provinciarum episcopos, ita statutos, ut simul omnes cum archiepiscopo duodecim ecclesiarum præsules numerentur, quos archiepiscopus, qui pro tempore ab hac Apostolica Sede pallii honore decoratur, provehat, atque sacerdotali gradu eos canonice ordinet, ipsiusque tantum sint ordinationi subjecti, hac dispositione interposita, ut nullus audeat de episcopis in alterius præsulis jura semetipsum immergere, sed illibata sua unumquemque servare & in admonendos & convertendos populos studere. Prohibetur præterea, ne clerici armis utantur, citharædas habeant, symphoniam, jocos aut ludos coram se exhiberi permittant. Juverit hic observasse, statuta hæc omnia S. Theodoro imprimis favere, qui multiplicandos episcopos omni nisu contenderat, & Ceadam, ab iis, quorum non erat episcopum ordinare, intrusum ex sede, quam possidebat, expulerat. Quantum autem Archiepiscopo adversa sunt, tantum Wilfrido favent, quæ post lectam Eboracensis episcopi petitionem secuta esse Eddius commemorat: ibi enim postquam iterum Agatho Wilfridi modestiam & patientiam laudarat, universa synodus … dixit.

[71] Statuimus atque decernimus, ut Deo amabilis Wilfridus episcopus episcopatum, [ejusdem concilii Acta] quem nuper habuit, recipiat, salva definitione superius ordinata, & quos cum consensu concilii ibidem congregandi elegerit sibi adjutores episcopos, cum quibus debeat pacifice conversari secundum regulam superius constitutam, a sanctissimo Archiepiscopo promoti ordinentur, expulsis procul dubio eis, qui in ejus absentia in episcopatum innormiter missi sunt. Posthæc solita clausula finiuntur Acta. Rogarat in sua petitione Wilfridus, ut suffecti in locum suum a Theodoro episcopi Apostolico mandato pellerentur. Et si rursus in eadem parochia, cui præfui, inquit, præsules adhibere providerit, saltem tales jubeas providere promovendos, cum quibus possim, pacifica atque tranquilla concordia inter nos obtinente, Deo unanimiter deservire, quo potissimum spectat concilii responsum. Quo vergant hæc, Salva definitione superius ordinata, & Secundum regulam superius ordinatam, certum videtur, ad Acta scilicet Spelmanni: nisi partium studio abreptus Eddius, quædam Wilfrido minus faventia prætermiserit. Ut ut est, hic terminatur apud illum & Malmesburiensem synodus.

[72] In exemplari Spelmanni post ea, quæ recitavi, Agatho censet saluberrimum fore, [a se invieem avulsa] si de ecclesiasticis statutis in Anglia, de serie episcoporum & de fide Anglo-Saxonum cognosceretur. Andreas Ostiensis & Joannes Portuensis aiunt: Verum est enim, quod vestræ Sanctitati injunctum est, ut Apostolica censura ex hinc illic hæc decretalis dispositio per epistolas ac virum prudentem & idoneum & bene imbutum dirigatur ad Theodorum reverendissimum atque sanctissimum episcopum Cantuariorum, .. ut ipse Theodorus illis in partibus ex tua sancta auctoritate & nostra synodali unitate concilium congreget, & cum universis fidelibus, senioribus majoribusque natu totius Saxoniæ publicam œcumenicamque faciant synodum. Placuit id consilium Agathoni & congregatis episcopis, cœperuntque simul omnes unanimiter quærere & invenerunt, Christo auspice, virum venerabilem Joannem archicantorem ecclesiæ sancti apostoli Petri & abbatem monasterii beati Martini, qui a Roma per jussionem Papæ Agathonis in Britanniam est directus. Sequitur, quam bonam spem ex his decretis patres conceperint, deinde Agatho synodum beati Martini papæ conscriptam … præfato religioso abbati Joanni tribuens, ut secum in Britanniam veniens beato Theodoro archiepiscopo afferret, non solum ad suæ legationis testimonium atque confirmationem, sed etiam quidquid sanctus Theodorus archiepiscopus cum sapientibus … profuturum melius ac religiosius in Christo invenire potuissent, cum prædicta auctoritate roborare atque transcribere commendaverat.

[73] Et sic terminantur Spelmanni Acta, in omnibus pene, [credita sunt. Refelluntur, quæ pro unitate Actorum referuntur,] ut consideranti patet, diversa ab aliis, a quibus tamen tantum avulsa esse plerique opinantur. Pauca sunt, quæ illorum opinioni in speciem favere possint, idem scilicet in utrisque numerus episcoporum congregatorum, iidem perorantes semel Andreas Ostiensis & Joannes Portuensis episcopi, quæpiam in initio iisdem verbis expressa, ac denique id, quod de alia ordinatione & regula superius lata scribit Eddius, quodque ad Spelmanni Acta conjectant referri debere. Verum non solide arguitur ab eodem fere præsentium numero, & iisdem interloquentibus episcopis pro synodi unitate, cum diversis iidem interesse facile potuerint, maxime cum, quicumque in proœmio apud Spelmannum expresso nomine enumerantur, sedes habuerint Romæ propinquas, ubi proinde commorari, vel quo facile convocari potuerint. Eadem, quæ in ambobus iisdem verbis exponuntur, non ad ipsam rem, quæ agebatur, sed ad inductionem pertinent, quæ etiam in diversis synodis eadem esse potest. Neque Eddii allegata verba quidpiam efficiunt, ad Acta enim Spelmanni referri debent, licet ea toto ante anno condita fuerint, nisi forte Eddius, ut superius innui, decreta aliqua alia prætermiserit

[74] [statuitur que diversi concilii seu sessionis] Ego sane inducere in animum non possum res tam disparatas, quarum nulla in alteris minimum sit vestigium, colligatas primum ac deinde a se invicem avulsas fuisse. Imo credo res Angliæ saltem, quæ ad Wilfridum specialiter pertinent, tum, cum synodus seu Sessio, cujus Acta Spelmannus exhibet, celebrata fuit, non penitus perspectas Romæ Agathoni & episcopis fuisse; sane ea de turbis in Anglia exortis ita generatim agunt, ut Wilfridus ibi nominetur nuspiam, nedum ut ejus causa discutiatur. Enimvero si jam pro Wilfrido decisum erat, antequam Roma mitteretur in Angliam Joannes, cur illi nihil demandatum fuit? Cur Joannes in concilio Hertfeldensi, cui interfuit, non solum nihil pro Wilfrido perfecit, sed ne tentavit quidem? Erat ibi sane locus pro ejus causa agendi, si jam ante concilium Romanum deciderat, expellendos episcopos, inter quos Theodorus Eboracensem diœcesim diviserat, atque alios in concilio ex Wilfridi delectu sufficiendos, ut numero nostro 71 Eddius asserit. Quod si in Hertfeldensi concilio fuit tentatum simile quidpiam, cur Beda, cur ipse Eddius Stephanus, qui tam operose collegit quæcumque S. Wilfrido laudi cedunt, illud omisit?

[75] [Acta esse, sic ut, quæ Spelmannus edidit, condita sint] Repeto, quod dixi, credo, Joannem jam Roma profectum fuisse, antequam Wilfridi causa coram Pontifice agitata fuerit, atque adeo concilium seu (quod mihi perinde est) Sessionem, cujus Acta Spelmannus edidit, prius altero, imo antequam Romam advenisset Wilfridus, celebratum fuisse. Horum certe alterum mihi ex altero fluere videtur. Neque enim credibile est, Wilfridum, si Romæ tempore prioris synodi adfuisset, non auditum vel consultum fuisse: non fuisse autem persuadet mihi altissimum de illo illiusque expulsione, quæ turbarum Anglicarum erat origo præcipua, silentium. Atque hæc, quæ pro distinguendis synodis seu sessionibus hactenus protuli, si non omnino certo evincunt, quod cupio, certe præponderant rationibus, quas alii pro uniendis allegant. Ex mea itaque opinione chronotaxim producere pergo. Quo tempore apud Frisones Wilfridus agebat anno 678, Romæ prima synodus, illa, inquam, cujus apud Spelmannum Acta sunt, fuit coacta. Ex præfixis notis chronologicis duæ, annus decimus scilicet post consulatum Constantini & Indictio septima mense Octobri in hunc annum Christi 678 conveniunt, dissident reliquæ, tum ab his, tum inter se omnes; igitur ad has duas reducendæ sunt, ut contendit Pagius, in quo illi facile assentior.

[76] [anno 678, agente adhuc in Frisia Wilfrido,] Stabilitam hactenus concilii Romani epocham porro confirmare aggredior ex epocha concilii Hertfeldensis, circa quam rursus a Pagio cogor recedere. Is enim, ut suæ chronotaxi consulat, illud ad annum 680 differt, ego præcedenti illigandum contendo: rationes accipe. Beda lib. 4. Historiæ cap. 17 sic Hertfeldensis concilii sub Theodoro, præsente Joanne Archi-cantore, celebrati Acta orditur: Imperantibus Dominis piissimis nostris Ecgfrido rege Hymbronensium anno decimo regni ejus sub die decima quinta Kalendas Octobres, Indictione octava, Edilredo rege Mercinensium, anno sexto regni ejus, & Adwlfo rege Estanglorum, anno decimo septimo regni ejus & Hlotario rege Cantuariorum, regni ejus anno septimo. Notæ hæ omnes concilii Hertfeldensis Actis præfixæ, unam si forte excipias, in annum Christi 679 conspirant. Porro lib. 4. Historiæ cap. 18 sic scribit Beda: Intererat huic synodo (Hertfeldensi) pariterque fidei decreta firmabat vir venerabilis Joannes archicantor ecclesiæ sancti Petri & abbas monasterii beati Martini, qui nuper venerat a Roma per jussionem Papæ Agathonis. Igitur concilium Romanum, a quo Joannes mense Octobri missus fuit, anno certe præcedenti adeoque 678 celebratum fuit. At Pagius in Critica ad annum Christi 679 num. 6 Hertfeldensem synodum a præfixis notis chronologicis fere omnibus avulsam & ad sequentem dilatam cupit. Audiamus quibus argumentis suam opinionem stabiliat.

[77] Beda, inquit, utitur Indictione Constantiniana, quæ die vigesima quarta Septembris exordium habet. [& XI mensibus ante concilium Hertfeldense,] Acta Hertfeldensis concilii id habitum testantur XV Kalendas Octobres seu die XVII Septembris, Indictione octava. At hæc in Bedæ computu inchoatur XXIV Septembris anni Christi 679, atque adeo dies XVII Septembris Indictionis octavæ anno 680, neutiquam autem præcedenti venit. Verum est Indictionem Constantinianam secutum esse Bedam, idque ex ejus ipsius verbis demonstravit Pagius. Sed non est hic, de quo agitur, Bedæ computus, at concilii Hertfeldensis. Etenim citato lib. 4 cap. 17 Historiæ sic scribit: Quarum literarum (ab ea synodo conditarum) istud est exordium: In nomine Domini nostri Jesu Christi Salvatoris. Imperantibus Dominis piissimis &c, quæ superius recitavi. Unde luculentum fit, ipsas literas synodales authenticas nobis exhiberi a Beda, atque adeo a peculiari ejus computandi ratione perperam hic contra usitatissimum & communem in Anglia morem a mense Septembri inchoandarum Indictionum arguitur. Non igitur fefellit Baronium aliosque Indictio Octava cum die XVII Septembris; quæ hoc anno (679) a Kalendis Septembris in cursu fuit, sed sua ipsum Pagium inconsiderantia, dum notas chronologicas ab ipsa synodo adscriptas, tamquam a Beda adjectas, & ex illius computandi ratione sumendas repræsentat.

[78] Melius contra fixam superius Hertfeldensis concilii epocham arguit Pagius ex locis aliis ipsius Bedæ. [quod anno Christi 679 coactum est, quo eodem] Is in Recapitulatione synodum, de qua agimus, apertis verbis anno Christi 680 innectit. Deinde Edilredus rex Merciorum tantum regnare cœpit anno Christi 675, ut testatur idem Beda scribens in Epitome: Anno sexcentesimo sexagesimo quinto, Wolfere rex Merciorum, postquam septemdecim annis regnaverat, defunctus, Edilredo fratri reliquit imperium. Unde fluit, annum regni ejus sextum, qui inter notas chronologicas concilii superius assignatur, non nisi anno 680 inchoari. Respondeo: fatentibus omnibus eruditis, atque ipso inter illos Pagio, suspectæ sunt notæ chronologicæ Bedæ, quas alii valde deturpatas ab amanuensibus, alii ab interpolatore posteriore adjectas, & perperam historico illi attributas censent. Parum igitur aut nihil inde evinci potest contra concilii epochas, quas clarum est ex epistola synodali exscripsisse Bedam. Demus tamen etiam tum has, tum illas eodem probabilitatis gradu consistere: illegitime adhuc ex uno alterove loco contra tres vel quatuor alios eosque conjunctos pugnaretur. Hic autem apud eumdem Bedam pro anno 679 stat octava Indictio, ut probavi, conspirant etiam annus decimus Ecgfridi & Lotharii septimus, nec dissentit Adulphi decimus septimus: accedunt aliunde Henrici Huntindoniensis, Alfredi regis in Versione Saxonica, abbatis Jornalensis & aliorum antiquorum fere omnium pro anno 679 suffragia: corrigendi sunt igitur loci, tot epochis contrarii, & manet anno Christi 679 fixum Hertfeldense sub S. Theodoro concilium, Romanum vero præcedenti innexum.

[79] [Romæ auditus & absolutus fuit Wilfridus. Solvuntur difficultates] Eodem anno, quo synodum in Anglia convocavit S. Theodorus, Romæ auditus & absolutus est S. Wilfridus. Is enim in mea chronotaxi, postquam anno circiter integro in Frisia prædicaverat, verno tempore anni 679 in Austrasiam Adrhenanam ad Dagobertum II regem perrexit, a quo humanissime exceptus &, non multis ibi transactis mensibus, per Campaniam seu Liguriam cum socio & ductore Deodato Dagoberti episcopo, ut loquitur Eddius, Romam missus est. Contra Pagium probare non lubet, quod Wilfridus anno 679 Dagobertum Austrasiæ regem convenire potuerit; notum enim est, illius regis cædem, quam ille anno 678 illigat, probabilissime a non paucis ad annum 680 differri. A Deodato, quem Wilfrido socium Dagobertus dedit, contra chronotaxim nostram etiam arguitur. In concilio Romano, cujus Acta Spelmannus edidit, inter alios episcopos numeratur Deodatus Tullensis. Hunc eumdem fuisse volunt Dagoberti episcopum, qui Wilfridum Romam perduxerat; unde inferunt, Eboracensem præsulem eo pervenisse, antequam synodus Spelmanni celebrata sit. Eumdem esse Tullensem Deodatum, cui Dagobertus Wilfridum in itinere commisit, conjectura est, cui non lubet refragari; at certe illegitime inde infertur, Wilfrido adhuc in Frisia agente, Deodatum Romæ non fuisse. Quasi vero is inde in Gallias ad concilium ibi convocatum regredi, atque eo celebrato, cum Wilfrido ad magnam synodum reverti non potuerii.

[80] [contra hanc chronotaxim] Unica restat nec minima difficultas, quæ contra deductum hactenus duobus §§ rerum gestarum ordinem moveri potest. S. Wilfridus in Catalogo præsulum Eboracensium edito a Labbeo in Bib. Mss., ex quo num. 47 verba excerpsi, dicitur per decennium exsulasse. Sede sua pulsus est sanctus antistes anno 677, vel si decessum ejus ex Anglia pro exsilii initio sumpseris, 678; igitur ex computu laudati Catalogi, in sedem suam dici debet restitutus anno 687 vel sequenti. Atque hoc sine scrupulo admittit Pagius in Critica ad annum Christi 677 & 687; sunt tamen aliqua, quæ diutius protrahendam Wilfridi in sedem suam restitutionem suadere videntur. Beda pluribus locis S. Theodori mortem illigat anno 690, atque cum illo circa hanc epocham conveniunt scriptores omnes, quos vidi, ita ut non nisi temere in dubium vocari possit. Eddius Stephanus, ubi sancitam pacem sanctos illos inter episcopos enarrat, sic loquentem ad S. Wilfridum inducit S. Theodorum nostrum: Scio enim post hunc annum appropinquantem vitæ meæ terminum secundum Domini revelationem, unde sequi videtur, quod S. Theodorus anno 690 mortuus, præcedenti anno 689 S. Wilfrido reconciliatus fuerit. Jam vero ante reconciliationem illam nondum in suam sedem restitutus fuerat Eboracensis episcopus, nam eodem tempore pro Wilfrido ad Edilredum regem scripsit Theodorus, ut num. 39 advertimus: Edilredus autem post acceptas Archiepiscopi literas Wilfrido multa monasteria & regiones proprii juris reddidit, quibus auctus aliquamdiu honorifice in exsilio deguit, inquit Eddius; nondum igitur tum sedem suam recuperarat; atque adeo falsum fuit S. Theodori de imminente sibi proximo anno vitæ termino vaticinium, vel Wilfridus plus decennio exsulavit.

[81] Scribit quidem idem Eddius: Alfridus rex sapientissimus S. Wilfridum secundo anno regni sui venerabiliter secundum præceptum Archiepiscopi ad se invitavit, [motæ. Expenduntur S. Theodori] & primum cœnobium cum possessionibus adhærentibus in Hagustaldesæ indulgens: & post intervallum temporis secundum beatissimi Agathonis Apostolicæ Sedis Præsulis & sanctæ synodi judicium propriam sedem episcopalem in Eborica civitate … reddidit, sed hæc difficultatem non penitus tollunt. Alfridi regis annus secundus cum anno Christi 687 concurrit quidem, & sic post decennium Wilfridi exsilium finitum aliquo modo dici posset, quando in partem possessionum suarum revocatus est, licet omnes, atque cum his suam Eboracensem sedem nondum recuperasset. At quodnam illud archiepiscopi præceptum, secundum quod Wilfridum ad se Alfridus invitavit? Suspicarer pridem apud reges facti pœnitentem Theodorum pro Eboracensi episcopo egisse, efficacius tamen, cum jam mortem sibi imminentem videret: ad priora tempora spectare Theodori ad Alfridum præceptum, ex quo partem bonorum receperit Wilfridus, sicque jam ab exsilio reductus dicatur, posteriores autem Theodori literas effecisse, ut sedem deinde Eboracensem receperit: at obstat Wilfridus num. 36 orans Theodorum, ut apud amicos intercedat, ut aliquam partem substantiæ ejus restituant.

[82] Hæreo: si Theodori de morte sua vaticinium sic latius extendas, [de morte sua prædictiones. Inter lucubrationes] ut post hunc annum significet instant ultima tempora vitæ meæ, quod fecit Eadmerus, parum ponderis apud audientes addet divina revelatio asserta vaticinio Viri senis, innumeris laboribus fracti, asserentisque se post annum moriturum, si illud post ad tres quatuorve alios extendere liceat. An non forte de aliis Theodori amicis, quam de regibus, a quibus jam aliqua receperat, Wilfrido sermo est? Quidquid sit, ad magis restrictum sane de morte S. Theodori vaticinium referenda sunt, quæ habet Beda lib. 5, cap. 8. Anno, inquit, sexcentesimo nonagesimo Incarnationis Dominicæ Theodorus beatæ memoriæ archiepiscopus senex & plenus dierum, id est, annorum octoginta octo, defunctus est; quem se numerum annorum fuisse habiturum ipse jam dudum somnii revelatione edoctus suis prædicere solebat. Nunc aliqua de S. Theodori scriptis dicenda supersunt. Balæus Scriptorum Britanniæ Centuria 13 sic illa enumerat: Summam Pœnitentialem lib. 1; Priorum Patrum canones lib. 1; Ordinationes sui cleri lib. 1; De fide contra Eutychen lib. 1; Commentaria quædam lib. 1; Epistolas ad diversos lib. 1.

[83] Hæc singula, ubi repererit, non vacat indagare. Capitula aliqua S. Theodori & Decreta allegantur a Burchardo, [S. Theodoro tributus est liber Pœnitentialis] Ivone, Gratiano & Thoma Rudborne in Historia majori Wintoniensi, alia etiam alibi occurrunt. Præter ea, quæ a conciliis, quibus præsedit, condita ipsi tribuuntur, inter ejus Opera, si quæ sunt alia, celeberrimus est liber Pœnitentialis illius nomine inscriptus. Is jam olim in Ecclesia insignis fuit. Ad annum Christi 676 scribit in Chronico Regino abbas Prumiensis: Theodorus archiepiscopus peccantium judicia, a quantis scilicet annis pro unoquoque peccato quis pœnitere debeat, mirabili & discreta consideratione describit. Idem Regino de his, quæ episcopus vel ejus ministri in suo districtu vel territorio inquirere debeant per vicos, pagos atque parœcias suas cap. 95 seu ultimo, parochum interrogandum docet: An habeat Pœnitentiale Romanum, vel a Theodoro episcopo, aut a venerabili presbytero Beda editum. Unde conficias, Reginonis ætate S. Theodori Pœnitentialem librum multum celebratum fuisse. In Chronicis Radulphi de Diceto & Joannis Bromtoni eadem fere, quæ apud Reginonem habentur. Martene seu Barrius potius in nova editione Spicilegii Acheriani tom. 1 pag. 486 & Mabillonius in Observat. præv. ad Vitam S. Theodori affirmant, ejus Pœnitentialem librum a Beda laudatum fuisse.

[84] [jam olim in Ecclesia celeberrimus.] Acherius tom. 9 Specilegii sui in Præf. num. 6 Bedæ hæc de Theodoro verba retulerat: Peccantium judicia, quantis scilicet annis pro unoquoque peccato quis penitere debeat, mirabiliter scripsit, quæ nuspiam ego potui reperire, uti nec mentionem aliquam de libro Pœnitentiali locis a Mabillonio & Barrio citatis. In Pœnitentiali edito a Spelmanno atque iterum a Davide Wilkinso Collectioni conciliorum magnæ Britanniæ tom. 1 col. 115 inserto, quem ipsi Egberto Eboracensi episcopo, alii Bedæ tribuunt, cap. 2 dicitur. Theodorus sanctus & pius episcopus constituit hanc lectionem in exemplum & doctrinam omnibus illis, qui delicta sua apud Deum emendare volunt, & dixit: Legimus in Pœnitentiali, quod pœnitentia facienda sit pro capitalibus criminibus annum vel duos vel tres in pane & aqua: & pro minoribus criminibus hebdomadam vel mensem. At hæc satis ambigua sunt, nec sufficientia ad probandum Pœnitentialem librum a Theodoro compositum fuisse, neque ego alibi manifestius pro hac re testimonium uspiam apud Bedam invenio. Unde inhæret mihi aliqualis dubitatio, an non forte inter libros plurimos Græcos, quos secum in Angliam invexit, Pœnitentialis liber Orientalium quispiam fuerit, cui, quod eo S. Theodorus quandoque uteretur, quodque illum in Decretis aliquoties citaret, Theodori tamquam auctoris nomen adhæserit. Nescio enim, an consultum Archiepiscopo, homini Græco atque eo nomine Pontifici utcumque suspecto, videri potuerit, quod tamen illi laudi adscribunt plurimi posteriores scriptores, regularum pœnitentialium usum, qui nullus adhuc fuerat in Latina ecclesia, in Occidentem invehere.

[85] [Hodie Capitula aliqua] Quidquid sit, abunde ex Reginone liquet insignem fuisse in Ecclesia nomine S. Theodori nostri Pœnitentialem librum. Morinus in Præfatione ad codices suos Mss. Pœnitentialium ait, unicum se legisse Spelmannum, qui testaretur S. Theodori Pœnitentialem Ms. se vidisse in celebri bibliotheca S. Benedicti Cantabrigiensi. Baronius tamen in Annalibus ad annum 51 num. 24 scribit: Sed quod pertinet ad suffocata, in antiquo Theodori Pœnitentiario, quod habemus apud nos Ms., injunctam pœnam invenimus his, qui vesci præsumpsisset suffocatis. De Pœnitentiali, quem Spelmannus viderat Cantabrigiæ, sic infit: Cum prolixior sit, quam ut commode hic inseratur, nec facile concedatur venia transcribendi totum codicem, nos Capitula solummodo, vel potius Capitulorum fastigia annectemus, quod mox præstat tom. 1 Conciliorum Angliæ pag. 155, Capitula septuaginta & octo enumerans. Porro ex his Spelmanni verbis abunde liquet, quam exiguam partem laudati Operis Ms. habeamus. Ingemuit sane antiquitatis amator Acherius, quod Spelmannus librum non ediderit integrum & tam celebre monumentum orbi literario elabi passus sit. Ipse jacturam, quantum potuit, reparaturus ex Burchardo, Ivone, & Gratiano, tum etiam ex Pœnitentiali Ms. Corbeiensi & Sangermanensi selegit redegitque in ordinem Capitula 120 Spicilegio suo tom. 9 inserenda. Capitula hæc ulterius divisa auctaque viginti posterioribus, unoque aut altero interjecto, ex vetusto codice septingentorum annorum emendata, notisque ex Martenii schedis illustrata, recudit Barrius in Spicilegio tom.1 pag. 486, ubi, sicut apud Acherium, S. Theodori nomine inscripta sunt, sic tamen ut ejus Capitula, non vero Pœnitentialis liber vocentur.

[86] Sub titulo Pœnitentialis Theodori, quæ ex variis Mss. corradere potuit, [S. Theodori nomine] in lucem edidit duobus tomis Jacobus Petit Parisiis anno 1677, cujus, lucubrationem ad manum non habeo. Ceillerius tom. 17 Historiæ Scriptorum sacrorum pluribus de illa agit, affirmatque, pleraque a Petito corrasa, inter Acherii Capitula reperiri. De eodem Petiti Opere non paucis etiam agunt Caveus & Oudinus in Theodoro, ubi commissos invicem & pueriliter rixantes videre licet. Quæcumque igitur hactenus edita sunt, non nisi pro laciniis haberi possunt, nec habemus laudatum multum S. Theodori librum Pœnitentialem integrum, si sincerus est, quem Spelmannus vidit, Cantabrigiensis Ms. codex. Illum frustra quæsivisse videtur Caveus, veretur certe ut uspiam supersit in Anglia. Mabillonius ad calcem partis 1 Sec. 3 SS. Ordin. S. Benedicti in Additionibus scribit: Theodoro familiaris & carus fuit Hedda. Argumento est id, quod legitur in Pœnitentiali Ms. collegii Corporis Christi in academia Cantabrigiensi, in quo post Responsa Gregorii M. ad Augustinum hæc subduntur:

Te nunc sancte speculator,
Heddi, pie præsul, precor,
Pontificum ditum decor,
Pro me tuo peregrino,
Preces funde Theodoro.

Ex quibus verbis colligo, Theodori librum Pœnitentialem Heddæ nostro fuisse nuncupatum. ita Mabillonius. Laudatum hunc Pœnitentialem librum Ms., si editus non est, examinare possent, qui Spelmanni negligentiam incusant.

[87] Cujus auctoritatis sit, qualisque codex Ms., quem Baronius citatus laudat, [circumferuntur, inter quæ certe aliqua] nescio; inquiri etiam id posset atque ita Oudino dubium evelli; vix enim dubito quin asservetur in bibliotheca Vercellensi. Ceterum talia sunt Capitula, quæ hactenus laudavi, ut cento videantur ex canonibus, ritualibus pœnitentialibusque Regulis, & tam incertæ officinæ laciniis consutus, ut non nisi perperam, saltem omnia, censeam S. Theodoro nostro adscribi posse. Capitulum 10 & 26 Barrii e diametro Acherianis 7 & 14 adversantur, idque tanta ambiguitate, ut quid alteri præferas, vix statuere audeas. Theodorus etiam inter illa citatur in persona tertia, tamquam pondus Regulæ addens. Nec sanus quispiam, opinor, sine scrupulo S. Theodoro tribuet, quæ subdo. Capitulum 140 apud Barrium, quod Acherio fuerat 113, sic habet: Laïcus, a quo recessit mulier, cum consensu episcopi post duos annos aliam accipiat; si in captivitatem per vim ducta est, post annum aliam accipere potest. Ibidem 143, Acherio 116: Cujus uxor fornicata, licet eam dimittere & aliam accipere, mulieri non licet fornicantem alium accipere. Accedat, quod apud Barrium solum invenio 31: Cui uxorem hostis abstulerit, & non potest repetere eam, licet ei aliam accipere; melius est quam fornicari: nam si postea redeat uxor, non debet recipere eam, si aliam habeat. Ipsa accipiet alterum virum, si unum ante habuit. Ac denique ex Martenii Capitulis 84 & III conflatum Petiti, ni fallor, secundum, a Natali Alexandro in Hist. Eccles. sec. 7 cap. 4 articulo 10 citatum. Presbyter fornicans, si postquam compertum fuerit, baptizaverit, iterum baptizentur illi, quos baptizavit. Si quis presbyter ordinatus deprehendit se non esse baptizatum, baptizetur, & ordinetur iterum, & omnes, quos prius baptizavit.

[88] [perperam sancto & doctissimo Præsuli adscribuntur] Hæc enimvero Euangelio & Ecclesiæ decretis manifeste contraria, Græcanicos errores nimis aperte sapiunt, ut Anglis a S. Theodoro, inspectante Adriano, præscripta credantur. Præsedit sanctus Archiepiscopus noster concilio Herudfordiensi, ubi hic est canon decimus pro conjugiis. Ut nulli liceat nisi legitimum habere connubium; nullus incestum faciat; nullus conjugem propriam, nisi ut sanctum Euangelium docet, fornicationis causa relinquat. Quod si quispiam propriam expulerit conjugem, legitimo sibi matrimonio conjunctam, si Christianus esse recte voluerit, nulli alteri copuletur, sed ita permaneat, vel propriæ reconcilietur conjugi. Ecce Catholicam veramque S. Theodori de divortiis secundisque nuptiis doctrinam, haustam, quantum apparet, ex concilii Milevitani canone 17, qui reperitur etiam iu Codice canonum ecclesiæ Africanæ. Ab hac, quam est aliena illa, quæ spuriis in Capitulis continetur, tam manifestum est, hæc perperam sancto Præsuli nostro tribui. Verum de his pro instituto nostro satis; nunc sancti Viri gesta ex Bedæ Historia colligo.

[Annotata]

* Wilfridus

VITA
Auctore venerabili Beda
Ex Historia Ecclesiastica gentis Anglorum excerpta.

Theodorus archiep. conf. Cantuariæ in Anglia (S.)

A. vener. Beda.

PARS. I.
S. Theodorus ordinatur episcopus a Vitaliano Papa & mittitur in Angliam. Ejus labores & curæ initio episcopatus. Ex lib. 3 cap. 29 & 30, & lib. 4 cap. 1 & 2.

[Mortuo Wighardo, Vitalianus Papa] Reges Anglorum nobilissimi, sive provinciæ Northanymbrorum, & Ecgbert Cantuariorum, habito inter se consilio, quid de statu ecclesiæ Anglorum esset agendum, (intellexerat enim veraciter Oswi a, quamvis educatus a Scotis, quia Romana esset Catholica & Apostolica Ecclesia,) assumpserunt cum electione & consensu sanctæ ecclesiæ gentis Anglorum virum bonum & aptum episcopatui presbyterum, nomine Wighardum b, de clero Deusdedit episcopi, & hunc ordinandum Romam miserunt; quatenus accepto ipse gradu archiepiscopatus, Catholicos per omnem Britanniam ecclesiis Anglorum ordinare posset antistites. Verum Wighardus Romam perveniens, priusquam consecrari in episcopatum posset, morte præreptus est, & hujusmodi literæ regi Oswi Britanniam remissæ sunt. Domino excellentissimo filio Oswio regi Saxonum, Vitalianus Episcopus servus servorum Dei. Desiderabiles literas excellentiæ vestræ suscepimus, quas relegentes cognovimus ejus piissimam devotionem ferventissimumque amorem, quem habet propter beatam vitam. Et quia, dextera Domini protegente, ad veram & Apostolicam fidem sit conversus, sperans, ut, sicut in sua gente regnat, ita & cum Christo de futuro conregnare… Quamobrem oportet vestram celsitudinem, utpote membrum existens Christi, in omnibus piam regulam sequi perenniter principis Apostolorum, sive in Pascha celebranda, sive in omnibus, quæ tradiderunt sancti apostoli Petrus & Paulus, qui, ut duo lumina cæli illuminant mundum, sic doctrina illorum corda hominum quotidie illustrat credentium…

[2] Hominem denique docibilem & in omnibus ornatum antistitem, [Scribit ad Oswium regem Northanymbrorum] secundum vestrorum scriptorum tenorem, minime valuimus c nunc reperire, pro longinquitate itineris. Profecto enim, dum hujusmodi apta repertaque persona fuerit, eum instructum ad vestram dirigemus patriam, ut ipse & viva voce, & per divina oracula omnem inimici zizaniam ex omni vestra insula cum divino nutu eradicet. Munuscula a vestra celsitudine beato principi Apostolorum directa pro æterna ejus memoria suscepimus, gratiasque ei agimus, ac pro ejus incolumitate jugiter Deum deprecamur cum Christi clero. Itaque, qui hæc obtulit munera, de hac subtractus est luce, situsque ad limina Apostolorum, pro quo valde sumus contristati, cum hic esset defunctus… Paterno itaque affectu salutantes vestram excellentiam, divinam jugiter precamur clementiam, quæ vos vestrosque omnes in omnibus bonis operibus auxiliari dignetur, ut cum Christo regnetis in futuro seculo. Incolumem excellentiam vestram gratia superna custodiat. Eodem tempore provinciæ Orientalium Saxonum post Swithelmum d præfuere reges Sighere e & Sebbi f, quamvis ipsi regi Merciorum Wulfhere g subjecti. Quæ videlicet provincia, cum præfatæ h mortalitatis clade premeretur, Sighere cum sua parte populi, relictis Christianæ fidei Sacramentis, ad apostasiam conversus est. Nam & ipse rex & plurimi de plebe sive optimatibus, diligentes hanc vitam & futuram non quærentes, sive etiam non credentes, cœperunt fana, quæ derelicta erant, restaurare, & adorare simulacra, quasi per hæc possent a mortalitate defendi. Porro socius ejus ac cohæres regni ejusdem Sebbi, magna fidem perceptam cum suis omnibus devotione servavit, & magna (ut in sequentibus i dicemus) vitam fidelem felicitate complevit.

[3] Quod ubi rex Wulfhere comperit, fidem videlicet provinciæ ex parte profanatam, [Orientales Saxones, qui a fide defecerant, a Jarumanno convertuntur.] misit ad corrigendum errorem revocandamque ad fidem veritatis provinciam Jarumannum k episcopum, qui successor erat Trumhere l: qui multa agens solertia, juxta quod mihi presbyter, qui comes itineris illi & cooperator verbi exstiterat, referebat. Erat enim religiosus & bonus vir, longe lateque omnia pervagatus, & populum & regem præfatum ad viam justitiæ reduxit; adeo ut relictis sive destructis fanis arisque, quas fecerant, aperirent ecclesias, ac nomen Christi, cui contradixerant, confiteri gauderent, magis cum fide resurrectionis in illo mori, quam in perfidiæ sordibus inter idola vivere cupientes. Quibus ita gestis, & ipsi sacerdotes doctoresque eorum domum rediere lætantes. Anno memorato præfatæ eclipsis m & mox sequentis pestilentiæ, quo & Colman episcopus unanima Catholicorum intentione superatus ad suos reversus est, Deusdedit n sextus ecclesiæ Doruvernensis episcopus obiit, pridie Iduum Juliarum: sed & Erconberh rex Cantuariorum eodem mense ac die defunctus, Ecgberto filio sedem regni reliquit, quam ille susceptam per novemdecim annos tenuit.

[4] [Vitalianus mortuo, quem angli consecrandum miserant, Wighardo,] Tunc cessante non pauco tempore episcopatu, missus est Romam ab ipso simul & a rege Northanymbrorum Oswio, ut præcedenti paucis libro diximus, Wighardus presbyter, vir in ecclesiasticis disciplinis doctissimus, de genere Anglorum, petentibus hunc ecclesiæ Anglorum episcopum ordinari: missis pariter Apostolico Papæ donariis & aureis atque argenteis vasis non paucis. Qui ubi Romam pervenit, cui Sedi Apostolicæ tempore illo Vitalianus prærat, postquam itineris sui causam præfato Papæ Apostolico patefecit, non multo post & ipse & omnes pene, qui cum eo advenerant, socii ejus, pestilentia superveniente, deleti sunt. At Apostolicus Papa, habito de his consilio, quæsivit sedulus, quem ecclesiis Anglorum archiepiscopum mitteret: erat autem in monasterio Niridano o, quod est non longe a Neapoli Campaniæ, abbas Adrianus p, vir natione Afer, sacris literis diligenter imbutus, monasterialibus simul & ecclesiasticis disciplinis institutus, Græcæ pariter & Latinæ linguæ peritissimus. Hunc ad se accitum Papa jussit, episcopatu accepto, Britanniam venire. Qui indignum se tanto gradu respondens, ostendere se posse dixit alium, cujus magis ad suscipiendum episcopatum & eruditio conveniret & ætas.

[5] [onus episcopale detrectantibus Adriano & Andrea,] Cumque monachum quemdam de vicino virginum q monasterio, nomine Andream, Pontifici offerret, hic ab omnibus, qui eum novere, dignus episcopatu judicatus est; verum pondus corporeæ infirmitatis, ne episcopus fieri posset, obstitit. Et rursum Adrianus ad suscipiendum episcopatum actus est, qui petiit inducias, si forte alium, qui episcopus ordinaretur, ex tempore posset invenire. Erat ipso tempore Romæ monachus Adriano notus, nomine Theodorus, natus ex Tarso Ciliciæ, vir seculari & divina literatura, Græce & Latine instructus, probus moribus, & ætate venerandus, id est, annos habens ætatis sexaginta sex. Hunc offerens Adrianus Pontifici, ut episcopus ordinaretur, obtinuit: his tamen conditionibus interpositis. Ut ipse eum perduceret in Britanniam, eo quod jam bis partes Galliarum diversis ex causis adiisset, & ob id majorem hujus itineris peragendi notitiam haberet, sufficiensque esset in possessione hominum propriorum: & ut ei doctrinæ cooperator exsistens, diligenter attenderet, ne quid ille contrarium veritati r fidei, Græcorum more, in ecclesiam, cui præesset, introduceret. Qui subdiaconus ordinatus quatuor exspectavit menses, donec illi coma cresceret, quo in coronam tonderi posset. Habuerat enim tonsuram more Orientalium s S. Pauli apostoli.

[6] [ordinat S. Theodorum episcopum Cantuariensem, qui per Gallias] Qui ordinatus est a Vitaliano Papa anno Dominicæ Incarnationis sexcentesimo sexagesimo octavo, sub die septimo Kalendarum Aprilium, Dominica. Et ita una cum Adriano sexto Kalendas Junias in Britanniam missus est. Qui cum pariter per mare ad Massiliam, ac deinde per terram Arelatem pervenissent, & tradidissent Johanni t archiepiscopo civitatis illius scripta commendatitia Vitaliani Pontificis, retenti sunt ab eo, quousque Ebroïnus Majordomus regiæ copiam pergendi quoquo vellent tribuit eis. Qua accepta, Theodorus profectus est ad Agilbertum Parisiorum episcopum, & ab eo benigne susceptus, & multo tempore habitus est. Adrianus vero perrexit primum ad Emme Senonum, & postea ad Faronem Meldorum episcopos, & bene cum eis diutius fuit: coëgerat enim eos imminens hiems, ut, ubicumque potuissent, quieti manerent. Quod cum nuntii certi narrassent regi Ecgberto; scilicet episcopum, quem petierant a Romano Antistite, in regno Francorum esse, misit illo continuo Redfridum præfectum suum ad adducendum eum. Quo cum pervenisset, adsumpsit Theodorum cum Ebroïni licentia, & perduxit eum ad portum, cui nomen Quentawic u; ubi fatigatus infirmitate, aliquantisper moratus est. Et cum convalescere cœpisset, navigavit in Britanniam.

[7] Adrianum autem Ebroïnus retinuit, quoniam suspicabatur eum habere aliquam legationem imperatoris ad Britanniæ reges adversus Galliæ regnum, [in Angliam proficiscitur; ubi mox laboribus] cujus tunc ipse maximam curam gerebat. Sed cum tale nihil illum habere vel habuisse veraciter comperisset, absolvit eum, & post Theodorum ire permisit. Qui statim ut ad illum pervenit, dedit ei monasterium B. Petri w apostoli, ubi archiepiscopi Cantiæ sepeliri solent. Præceperat enim Theodoro abeunti Domnus Apostolicus, ut in diœcesi sua provideret & daret ei locum, in quo cum suis commode degere posset. Pervenit autem Theodorus ad ecclesiam suam secundo, postquam consecratus est, anno x, sub die sexta Kalendarum Juniarum, Dominica; & fecit in ea annos viginti & unum, menses tres, dies viginti sex. Moxque peragrata insula tota, quaquaversum Anglorum gentes morabantur, (nam & libentissime ab omnibus suscipiebatur & audiebatur) rectum vivendi ordinem, ritum celebrandi Paschæ canonicum, per omnia comitante & cooperante Adriano, disseminabat. Isque primus erat in archiepiscopis, cui omnis Anglorum ecclesia manus dare consentiret.

[8] Et quia literis sacris simul & secularibus, ut diximus, [apostolicis se dedit, doctrina clarescit, summamque auctoritatem obtinens] abundanter ambo erant instructi, congregata discipulorum caterva, scientiæ salutaris quotidie flumina irrigandis eorum cordibus emanabant: ita ut etiam metricæ artis, astronomicæ, & arithmeticæ ecclesiasticæ disciplinam inter sacrorum apicum volumina suis auditoribus contraderent. Indicio est, quod usque hodie supersunt de eorum discipulis, qui Latinam Græcamque linguam, æque ut propriam, in qua nati sunt, norunt. Neque umquam prorsus, in qua nati sunt, norunt. Neque umquam prorsus, ex quo Britanniam petierunt Angli, feliciora fuere tempora, dum fortissimos Christianosque habentes reges, cunctis barbaris nationibus essent terrori, & omnium vota ad nuper audita cælestis regni gaudia penderent, & quicumque lectionibus sacris cuperent erudiri, haberent in promptu magistros, qui docerent. Sed & sonos cantandi in ecclesia, quos eatenus in Cantia tantum noverant, ab hoc tempore per omnes Anglorum ecclesias discere cœperunt: primusque, excepto Jacobo y, de quo supra diximus, cantandi magister Northanymbrorum ecclesiis Eddi cognomento Stephanus fuit, invitatus de Cantia a reverendissimo viro Wilfrido, qui primus inter episcopos, qui de Anglorum gente essent, Catholicum vivendi morem ecclesiis Anglorum tradere didicit.

[9] Itaque Theodorus perlustrans universa, ordinabat locis opportunis episcopos, [variis locis episcopos constituit.] & ea, quæ minus perfecta reperit, his quoque juvantibus, corrigebat. In quibus & Ceadda z episcopum, cum argueret non fuisse rite consecratum, respondens ipse voce humillima; Si me, inquit, nostri episcopatum non rite suscepisse, libenter ab officio discedo: quippe qui neque me umquam hoc esse dignum arbitrabar, sed obedientiæ causa jussus subire, quamvis indignus, consensi. At ille audiens responsionis ejus humilitatem, dixit, non eum episcopatum dimittere debere: sed ipse ordinationem ejus denuo Catholica ratione consummavit. Eo autem tempore, quo, defuncto Deusdedit, Dorovernensis ecclesiæ episcopus quærebatur ordinandusque mittebatur, Wilfridus quoque de Britannia in Galliam ordinandus est missus aa. Et quoniam ante Theodorum rediit, ipse etiam in Cantia presbyteros & diaconos, usque dum Archiepiscopus ad sedem suam perveniret, ordinabat. At ipse veniens mox in civitate Rofi bb, ubi, defuncto Damiano cc, episcopatus jam diu cessaverat, ordinavit virum magis ecclesiasticis disciplinis institutum & vitæ simplicitate contentum, quam in seculi rebus strenuum, cui nomen erat Putta dd, maxime autem modulandi in ecclesia more Romanorum, quem a discipulis beati Papæ Gregorii didicerat, peritum.

ANNOTATA.

a De hoc rege Oswio multa passim Beda lib 3 suæ Historiæ. Ibid. cap. 25: Qui nimirum Oswi, inquit, a Scottis edoctus ac baptizatus, illorum etiam lingua optime imbutus, nihil melius, quam quod illi docuissent, autumabat: ideoque cum illis de celebratione Paschatis & tonsuræ forma consentiens, a consuetudine Romanæ Ecclesiæ recesserat; errore intellectus scilicet, non pervicacia voluntatis. Præmisit enim pulcherrimam pro unitate & concordia præfationem in conventu Streaneshaldensi, quo super iis materiis Scoti Romanique disputaturi advenerant. Victo Colmanno, qui Scotorum partes tuebatur, Oswius Wilfrido subridens (scribit Eddius) interrogavit omnes, dicens: Enuntiate mihi, utrum major est Columcille, quem ut illius ritus auctorem adduxerat Colmannus, an Petrus apostolus in regno cælorum? Respondente synodo, Dominus judicabit, qui dixit: Tu es Petrus … tibi dabo claves regni cælorum &c., resumpsit Oswius: Ille est ostiarius & clavicularius, contra quem colluctationem controversiæ & judiciorum ejus in vita mea non facio, nec facientibus consentio. Atque ita a Scotorum ritibus recessit, multaque deinde præclare gessit, & sancte obiit anno Christi 670. InterPrætermissos ad 15 Februarii breviter de illo actum est.

b Miserat Ecgbertus, inquit Beda in Hist. Abb. monasterii Wiremuthensis, electum ad episcopatus officium virum nomine Wighardum … cupiens eum sibi Romæ ordinari episcopum, quatenus suæ gentis & linguæ habens antistitem, tanto perfectius cum subjectis sibi populis vel verbis imbueret fidei vel mysteriis, quanto hæc, nempe non per interpretem, sed per cogniti & contribulis viri linguam simul manumque susciperet. Exteri scilicet fuerant hactenus vix non omnes episcopi Cantuarienses, sperabantque reges, fore populis suis utilius, totique clero gratius, si quem de popularibus suis præsulem haberent. Ceterum, Lelando juniore teste, erat Wighardus a literis multum commendatus, variaque scripsit Opuscula, quorum & ipsi tituli interierunt.

c Mirum videri potest, quod illo tempore tam destituta esset Ecclesia viris idoneis, ut reperire non potuerit Pontifex, quem in Angliam mitteret archiepiscopum. Quamquam credo id muneris detrectasse plurimos, causatos, quod innuit Vitalianus, longinquitatem itineris; nisi forte aliquem de Anglorum gente, quod regibus gratissimum fore senserat, ordinandum judicarit, quod deinde consilium mutare coactus sit.

d Swythelmus filius Sigibaldi, qui & Swytelinus & Suidelmus alibi dicitur, in regnum Orientalium Saxonum successerat Sigeberto fratri suo, sacrilege trucidato, circa annum Christi 661. Swythelmus tantum regnavit tribus annis.

e Est Sigherus filius Sigberti, cognomento Parvi, qui regnum cesserat Sigeberto filio Sigibaldi. Vide, si lubet, Malmesburium de Gestis reg. Angl. cap. 6.

f De S. Sebbo actum est apud nos ad XXIX Augusti, quo die ejus nomen sacris Fastis inscribitur. Erat S. Sebbus frater Sigberti Parvi, & patruus Sigheri.

g Wulpherus, qui sub varia etiam nominis inflexione venit, Weda seu Peada per insidias uxoris e vivis sublato, rebellantibusque contra Oswium populis, regnum Merciorum obtinuerat, illudque, multis in rem Christianam splendide gestis, septemdecim annis tenuit. Cui deinde successit Ethelredus frater. Porro, quo se extenderet regnum Orientalium Saxonum, quomodoque eorum regesWulphero subjecti fuerint, videri potest apud Malmesb. cit. littera e.

h De mortalitatis illius seu pestilentiæ lue, quæ totam late insulam depopulata est, egerat Beda lib. 3 cap. 27, ubi illam anno Christi 664 illigat. De eadem agunt Westmonasteriensis ad hunc annum, Huntindonius lib. 3 & alii.

i S. Sebbi laudibus totum caput 2 libri 4 impendit Beda.

k Jarumannus Anglicus, inquit Thomas Chesterfeld in Historia de episcopis Conv. & Lichf., sed a Scottis episcopis ordinatus, post Trumphere rexit episcopatum Merciorum annis IV, sub rege Merciorum Wlfero, & obiit anno Domini DCLXVII. Post ejus obitum biennio vacavit sedes, cujus interim curam gessit Wilfridus, Ceadda Eboracensem cathedram occupante. Ceaddam deposuit Theodorus, redditoque Wilfrido Eboracensi ecclesiæ, paulo post Merciis dedit episcopum. De Jarumanno plura Beda lib. 3 cap, 3.

l De Trumhere agit Beda cap. 24 lib. 3. Tribus annis rexit Merciorum ecclesiam, obiitque anno 662, teste citato Thoma Chesterfeld.

m Anno 664, inquit Westmonasteriensis, eclipsis solis facta est mense Majo (hora circiter diei decima, ut habet Beda lib. 3 cap. 27) & secuta est mortalitas inaudita, quam Beda in Epitome pestilentiam vocat: Britanniam & Hiberniam, teste Huntindonio magna strage devastavit, ex eaque Ceddus Londinensis & Tuda Lindisfarnensis episcopi obierunt. Ceterum de sancto Colmanno egit Henschenius ad diem 18 Februarii pag. 83 & seqq. Conflictum super celebratione Paschatis percensent Beda lib. 3 cap. 24, Eddius Stephanus in Vita S. Wilfridi cap. 10.

n Colitur S. Deusdedit 15 Julii, ad quem diem, si lubet, plura vide in Opere nostro.

o De monasterio illo nihil potui reperire, quod ex hoc Bedæ loco fluxisse non videatur. Mabillonius in Notis præviis Niridanum statuit non ita procul a Cassino monte.

p S. Adriani Gesta illustravit Bollandus die 9 Januarii, quo sacris Fastis inscriptus est. Cum ejus gesta multum cohæreant cum Actis S. Theodori, vide Bollandi Notas. Cur autem Ortelius in Thesauro S. Adrianum vocet episcopum Neridani, non facile dixero.

q Quis fuerit Andreas ille, quodve cœnobiumvicinum virginum, non satis aliunde liquet.

r Circa adhibitam a Vitaliano cautelam videri potest Commentarius prævius § 1 num. 14, ubi dixi, illud, contrarium fidei paulo mitius explicandum videri, ita ut Vitalianus veritus sit, non quidem ne Græcanicos errores in fide per Angliam spargeret, sed ne ritus Græcos hisque similia in illam inveheret ecclesiam, unde discordiæ nascerentur.

s De hac tonsura egi paucis Commentarii prævii num. 13. Circa tonsuram Scotorum, de qua etiam disceptatum est dudum, pulcherrimus est locus apud Eddium cap. 45, ubi inter alia his verbis expostulantem Wilfridum inducit: Nonne & ego … curavi, ut Scoticæ virulenta plantationis germina eradicarem, ad verumque Pascha, & ad tonsuram in modum coronæ, quæ antea posteriori capitis parte abrasa vertice, secundum Apostolicæ Sedis rationem … permutando converterem?

t Præter ea, quæ dixi, de Joanne Arelatensi episcopo Commentarii prævii num. 16 aliqua advertit Bollandus in suis Annotatis littera k, ubi etiam plura de iis, quæ hoc & sequenti numero occurrunt, quæ, si lubet, consule.

u Quentavicus seu Quentovicus, quasi Quantiæ-vicus, nobile quondam fuit emporium, sic dictum a Quantia, sive Cantæia fluvio, a cujus ore sesqui miliari distabat. Porro Quantia Picardiæ fluvius est, ortus in Artesia circa fines Occidentales territorii Albiniacensis. Arcuato mox versus Meridiem Alveo in Occidentem reflectitur atque Hedinum novum secat, unde aliquot auctus amnibus Monasteriolum alluit, tertioque inde in Occidentem milliari Oceano Britannico immergitur. Monasteriolum autem inter & proxima maris litora, ad lævam Quantiæ, medium fere est cœnobium S. Judoci, vernacule Saint Josse, a cujus Septentrionali latere multa etiamnum rudera, antiqui Quentavici reliquias, spectari asserunt incolæ.

w De monasterio S. Petri videri possunt plura ad 6 Januarii, ubi de S. Petro illius abbate actum est, & apud Bedam lib. 1 cap. 33.

x Advertit Bollandus littera k, male scripsisse Westmonasteriensem, advenisse in Angliam Theodorum post biennium a consecratione, quia anno 669, dies sextus Kalendarum Juniarum, incidit in Dominicam, non autem anno sequenti sexcentesimo septuagesimo. Rectius hic Beda: anno secundo: consecratus enim fuerat Theodorus a Vitaliano 26 Martii seu septimo Kalendas Apriles. Obscurus est apud eumdem locus lib. 4 cap. 5: Anno Dominicæ Incarnationis sexcentisimo septuagesimo, qui est annus secundus, ex quo Britanniam venit Theodorus, Oswi rex Northanymbrorum, pressus est infirmitate, qua & mortuus est. Si enim Oswius obiit 15 Februarii, quo die ejus est in Martyrologio Anglicano memoria, non facile intelligitur, quomodo mortuus sit anno secundo, ex quo Britanniam venit Theodorus, nisi venisse jam tum censeatur, cum iter in Britanniam aggressus est, vel annos civiles hic Beda computet.

y De illo ita Beda lib. 2 cap. ultimo in fine: Reliquerat autem (Paulinus) in ecclesia sua Eboracensi Jacobum diaconum, virum utique ecclesiasticum & sanctum …, qui quoniam cantandi in ecclesia erat peritissimus … etiam magister ecclesiasticæ cantionis, juxta morem Romanorum seu Cantuariorum, multis cœpit existere.

z De hac Ceaddæ ab Eboracensi cathedra expulsione, vide Commentarium prævium § 2 num. 28. Fuerat Ceadda, mortuo Deusdedit, ad quem ordinandus venerat, consecratus a Wini Occidentalium Saxonum episcopo. Hic Simoniace sedem Londinensem pecunia emerat a Wulfero Merciorum rege, ut scribit Malmesburiensis de Gest. pontif. Angl. lib. 2 in initio, & de Gestis reg. Angl. cap. 3.

aa Postquam S. Colmannus Eboracensi sede cesserat, noluit in eam ordinari S. Wilfridus ab episcopis Scotis & Britonibus, eo quod a communione Apostolicæ Sedis rescissi & schismatici haberentur. Igitur navigavit in Galliam, ibique a S. Agilberto, adstantibus undecim aliis episcopis, consecratus est anno Domini 664. Atque inde sequenti vel alterius initio rediit in Britanniam. At occupata per S. Ceaddam sede Eboracensi, ad monasterium Ripense recessit, unde accersitus ab Ecgberto Cantuariorum rege, presbyteros in Cantia atque inter illos Puttam ordinavit.

bb Quod hic Rofi, alibi Roffi, Rhofi, Roffa & Rofa scribitur, oppidum est, Malmesburio, situ nimium angustum, sed quod in edito locatum, fluvio volantissimo alluitur, hostibus sine periculo non accessibile. Hodie Rocestria appellatur, estque urbs Angliæ Meridionalis in Cantio ad Meduvacum fluvium, qui 5 milliaribus Anglicis in infra in Thamesisæstuarium se exonerat: media inter Cantuariam ad Ortum & Londinum ad Occasum, 20 milliaribus ab utroque distans. Ita Baudrandus in Lexico.

cc Fuit quintus Roffensium episcopus, de quo nihil in serie, præter nomen, profert Willelmus. Ex Gervasio & Beda lib. 3 cap. 20 constat, fuisse de genere Westsaxonum ordinatumque a Deusdedit.

dd Eadem pene de illo Malmesburiensis & alii. Cantum ecclesiasticum a Paulino forte, vel Jacobo diacono didicerat. Hic certe usque ad Bedæ tempora supervixisse dicitur lib. 2 cap. 16.

PARS II.
S. Theodorus concilia celebrat, variisque locis episcopos ordinat: diœceses partitur. Ex lib. 4 cap. 5, 6 & 12.

[Mortuo rege Oswio,] Anno Dominicæ Incarnationis sexcentesimo septuagesimo, qui est annus secundus, ex quo in Britanniam venit Theodorus, Oswi rex Northanymbrorum pressus est infirmitate, qua & mortuus est anno ætatis suæ quinquagesimo octavo: qui in tantum eo tempore tenebatur amore Romanæ & Apostolicæ institutionis, ut si ab infirmitate salvaretur, etiam Romam venire, ibique ad loca sancta vitam finire disponeret, Wilfridumque episcopum ducem sibi itineris fieri, promissa non parva pecuniarum donatione, rogaret. Qui defunctus die decima quinta Kalendarum Martiarum, Ecgfridum filium regni heredem reliquit. Cujus anno regni tertio a, Theodorus cogit concilium episcoporum una cum eis, qui Catholica Patrum statuta diligerent & nossent, Magistris Ecclesiæ pluribus. Quibus pariter congregatis, diligenter ea, quæ unitati pacis ecclesiasticæ congruerent, eo, quo Pontificem decebat animo, cœpit observanda docere. Cujus synodicæ actionis hujusmodi textus est.

[11] In nomine Domini Dei & Salvatoris nostri Jesu Christi, [S. Theodorus convocat synodum,] regnante in perpetuum ac gubernante suam Ecclesiam eodem Domino nostro Jesu Christo, placuit convenire nos juxta morem canonum venerabilium, tractaturis de necessariis Ecclesiæ negotiis. Convenimus autem die XXIV b mensis Septembris, Indictione prima, in loco qui dicitur Heorutford c. Ego quidem Theodorus, quamvis indignus, ab Apostolica Sede destinatus Dorovernensis ecclesiæ episcopus, & consacerdos ac frater noster reverendissimus Bisi Orientalium Anglorum episcopus, affuimus; cum quibus etiam frater & consacerdos noster Wilfridus Northanymbrorum gentis episcopus d per proprios legatarios affuit: affuerunt & fratres & consacerdotes nostri Putta episcopus Castelli e Cantuariorum, quod dicitur Rofecester, & Leuterius f episcopus Occidentalium Saxonum, Winfridus g episcopus provinciæ Merciorum.

[12] [ubi decem unanimi consensu] Cumque in unum convenientes juxta ordinem suum quique resedissemus: Rogo, inquam, dilectissimi fratres, propter timorem & amorem Redemptoris nostri, ut in communi omnes pro nostra fide tractemus, ut quæcumque decreta ac definita sunt a sanctis & probabilibus Patribus, incorrupte ab omnibus nostris serventur. Hæc & alia complura, quæ ad charitatem pertinebant unitatemque Ecclesiæ conservandam, prosecutus sum. Cumque explessem prolocutionem, interrogavi unumquemque eorum per ordinem, si consentirent ea, quæ a Patribus canonice sunt antiquitus decreta, custodire. Ad quod omnes consacerdotes nostri respondentes, dixerunt: Optime omnibus placet, quæ definierunt sanctorum canones Patrum, nos quoque omnes alacri animo libentissime servare. Quibus statim protuli eumdem librum canonum h, & ex eodem libro decem capitula, quæ per loca notaveram, quia maxime nobis necessaria sciebam, illis coram ostendi, & ut hæc diligentius ab omnibus susciperentur, rogavi.

[13] [conduntur capitula] Primum capitulum; Ut sanctum diem Paschæ in commune omnes servemus Dominica post quartam-decimam lunam primi mensis.

II Ut nullus episcoporum parochiam alterius invadat, sed contentus sit gubernatione creditæ sibi plebis.

III Ut, quæ monasteria Deo consecrata, nulli episcoporum liceat ea in aliquo inquietare, nec quidquam de eorum rebus violenter abstrahere.

IV Ut ipsi monachi non migrent de loco ad locum, hoc est, de monasterio ad monasterium, nisi per dimissionem proprii abbatis; sed in ea permaneant obedientia, quam tempore suæ conversionis promiserunt.

V Ut nullus clericorum relinquens proprium episcopum, passim, quo lubet, discurrat, neque alicubi veniens absque commendatitiis literis sui præsulis suscipiatur. Quod si semel susceptus est, & noluerit invitatus redire; & susceptor, & is, qui susceptus est, excommunicationi subjacebit.

VI Ut episcopi atque clerici peregrini contenti sint hospitalitatis munere oblato, nullique illorum liceat ullum officium sacerdotale absque permissu episcopi, in cujus parochia esse cognoscitur, agere.

VII Ut bis in anno synodus congregetur. Sed quia diversæ causæ impediunt, placuit omnibus in commune, ut Kalendis Augusti in loco, qui appellatur Clofeshooh i, semel in anno congregetur.

VIII Ut nullus episcoporum se præferat alteri per ambitionem, sed omnes agnoscant tempus & ordinem consecrationis suæ.

IX Capitulum in commune tractatum est, ut plures episcopi, crescente numero fidelium, augerentur k. Sed de hac re ad præsens siluimus. 10 Pro conjugiis. Ut nulli liceat nisi legitimum habere connubium, nullus incestum faciat, nullus conjugem propriam, nisi ut sanctum Euangelium docet, fornicationis causa relinquat. Quod si quisquam propriam expulerit conjugem, legitimo sibi matrimonio junctam, si Christianus esse recte voluerit, nulli alteri copuletur, sed ita permaneat, aut propriæ reconcilietur conjugi.

[14] His itaque capitulis in commune tractatis ac definitis, [quibus omnes subscribunt;] ut nullum deinceps ab aliquo nostrum oriatur contentionis scandalum, aut alia pro aliis divulgentur, placuit, ut, quæ definita sunt, unusquisque nostrum manus propriæ subscriptione confirmaret l. Quam sententiam definitionis nostræ Titillo notario scribendam dictavi. Actum in mense & Indictione supra scriptis. Quisquis igitur contra hanc sententiam juxta decreta canonum, nostra etiam confessione ac subscriptione manus nostræ confirmatam, quoquo modo minuere, eamque infringere tentaverit, noverit se ab omni officio sacerdotali & nostra societate separatum. Divina nos gratia in unitate sanctæ Ecclesiæ suæ viventes custodiat incolumes.

Facta autem est hæc synodus anno ab Incarnatione Domini sexcentesimo septuagesimo tertio, quo anno rex Cantuariorum Ecgbert m mense Julio obierat, succedente in regnum fratre n Lothere, quod ipse annos undecim & menses septem tenuit. Bisi autem episcopus Orientalium Anglorum, qui in præfata synodo fuisse perhibetur, ipse erat successor Bonifacii o, cujus supra meminimus, vir multæ sanctitatis & religionis. Nam Bonifacio post decem & septem annos episcopatus sui defuncto, episcopus ipse pro eo, Theodoro ordinante, factus est. Quo adhuc superstite, sed gravissima infirmitate ab administrando episcopatu prohibito, duo sunt pro illo Acci & Baduiai p electi & consecrati episcopi: ex quo usque hodie provincia illa duos habere solet episcopos.

[15] Non multo post hæc elapso tempore, offensus a Winfrido Merciorum episcopo per meritum cujusdam q inobedientiæ Theodorus archiepiscopus, [deinde variis locis] deposuit eum de episcopatu post annos accepti episcopatus non multos, & in loco ejus ordinavit episcopum Sexwlfum r, qui erat constructor & abbas monasterii, quod dicitur Medesnamsteni in regione Girviorum s. Depositus vero Vinfrid rediit in monasterium suum, quod dicitur ad Barue t, ibique in optima conversatione vitam finivit. Tunc etiam Orientalibus Saxonibus, quibus eo tempore præfuerunt Sebbi & Sigheri, quorum supra meminimus, Earconwaldum u constituit episcopum in civitate Lundonia, cujus videlicet viri in episcopatu & ante episcopatum vita & conversatio fertur fuisse sanctissima, sicut etiam nunc cælestium signa virtutum indicio sunt. Quartus Occidentalium Saxonum antistes Leutherius fuit. Si quidem primus Birinus w, secundus Agilberctus x, tertius exstitit Wini. Cumque mortuus esset Coinwalch y, quo regnante idem Leutherius episcopus factus est, acceperunt subreguli regnum gentis, & divisum inter se tenuerunt annis circiter decem: ipsisque regnantibus, defunctus est ille, & episcopatu functus est Heddi z pro eo: consecratus est a Theodoro in civitate Lundonia. Cujus episcopatus tempore, devictis atque amotis subregulis, Cedualla aa suscepit imperium, & cum duobus annis hoc tenuisset, tandem superni regni amore compunctus reliquit, eodem adhuc præsule ecclesiam gubernante, ac Romam abiens, ibi vitam finivit, ut in sequentibus latius dicendum est.

[16] Anno autem Dominicæ Incarnationis sexcentesimo septuagesimo sexto, cum Edilred rex Merciorum, [ordinat episcopos.] adducto maligno exercitu, Cantiam vastaret, & ecclesias ac monasteria sine respectu pietatis vel divini amoris fœdaret, civitatem quoque Rhofi, in qua erat Putta episcopus, quamvis eo tempore absens, communi clade absumpsit. Quod ille ubi comperit, ecclesiam videlicet suam, rebus ablatis omnibus, depopulatam, divertit ad Sexwlfum Merciorum antistitem, & accepta ab eo possessione ecclesiæ cujusdam bb & agelli non grandis, ibidem in pace vitam finivit, nihil omnino de restaurando episcopatu suo agens: quia, sicut supra diximus, magis in ecclesiasticis, quam in mundanis rebus erat industrius; sed in illa solum ecclesia Deo serviens, ubicumque rogabatur, ad docenda ecclesiastica carmina divertens. Pro quo Theodorus in civitate Rhofi Wichelmum cc consecravit episcopum. Sed illo post non multum temporis, præ inopia rerum, ab episcopatu decedente, atque ad alia loca secedente, Gefmundum dd pro eo substituit antistitem.

[17] [Dissidiacum S. Wilfrido.] Anno Dominicæ Incarnationis sexcentesimo septuagesimo septimo ee, qui est annus imperii regis Ecgfridi octavus, apparuit mense Augusto stella, quæ dicitur cometa, & tribus mensibus permanens matutinis horis oriebatur, & excelsam radiantis flammæ quasi columnam præferens: quo etiam anno orta inter ipsum regem Ecgfridum ff & reverentissimum antistitem Wilfridum dissentione, pulsus est idem antistes a sede sui episcopatus, & duo in locum ejus substituti episcopi, qui Nordanhymbrorum genti præessent, Bosa gg videlicet, qui Deirorum, & Eata hh, qui Berniciorum provinciam gubernaret. Hic in civitate Eboraci, ille in Augustaldensi ii, sive Lindisfarnensi ecclesia cathedram habens episcopalem, ambo de monachorum collegio in episcopatus gradum adsciti. Cum quibus & Eadhed kk in provincia Lindisfarorum, quam nuperrime rex Ecgfrid, superato in bello & fugato Wlfere, obtinuerat, ordinatur episcopus. Et hunc primum eadem provincia accepit proprium præsulem, secundum Ediluinum, tertium Eadgarum, quartum Cyniberctum, quem in præsenti habet. Habebat enim ante Eadhedum antistitem Sexwlfum, qui etiam Merciorum & Mediterraneorum Anglorum simul episcopus fuit, unde & expulsus de Lindissi, in illarum provinciarum regimine permansit. Ordinati sunt autem Eadhed, Bosa & Eata Eboraci ab archiepiscopo Theodoro: qui etiam post tres abscessionis Wilfridi annos ll horum numero duos addidit antistites, Tunbertum mm ad ecclesiam Augustaldensem, remanente Eata ad Lindisfarnensem, & Trumvini nn ad provinciam Pictorum, quæ tunc temporis Anglorum erat imperio subjecta. Eadhedum de Lindissi reversum, eo quod Edilfred provinciam recepisset oo, Rhipensi ecclesiæ præfecit.

ANNOTATA.

a Mendum est, corrigendum ex aliis Bedæ locis, legendumque quarto, nisi velis (quod ægre intelligitur) annos tantum complectos designari. Ecgfridus enim regnum adiit medio Februario anni 670, unde eo mense anni 673 terminatur annus ejus tertius & quartus inchoatur.

b Dissonant hic notæ chronologicæ. Conspirant pro anno 672 annus Egfridi 3, & Indictio 1: nec obsunt anni 9 Ecgberti, qui Ercomberto anno 664, die 14 Julii successerat, si ultra eum diem anni 672 superfuit. At infra aperte Beda concilium & Egberti mortem anno sequenti illigat, & in Epitome scribit: Anno DCLXXIII Egbert rex Cantuariorum obiit, & synodus facta est ad Herudforda, quæ repugnant reliquis epochis. Non est operæ pretium visum multis disceptare, utræ alteris præferendæ sint. Scribit idem Beda lib. 4 cap. 26: Quo videlicet anno, qui est ab Incarnatione Dominica DCLXXXV Hlotheri Cantuariorum rex, cum post Ecgbertum fratrem suum, qui IX annis regnaverat, ipse XII annis regnasset, mortuus erat VIII Idus Februarii. Ex eo computu, si anno 672 obiisset Ecgbertus, annum 13 mense Julio anni 684 inchoasset Lotharius. Igitur Indictionem 2 substitue, & Egfridi annos, neglectis 7 mensibus, (quod ego non ausim) computa, vel pro 3 repone 4, & cum Alfordo ceterisque synodum anno 673 illigabis.

c Ita Paraphrasis Saxonica; Chiffletius cum reliquis Herudford. Alii scribunt Thedford, Heortford, & Hereford. Camdeno aliisque non paucis sola arrident Herudford seu Herford, quod nomen, inquit, alii Rubrum vadum, alii Cervorum vadum interpretantur, poniturque ab eo in Cattieuchlanis.

d Quare ad primam illam synodum non venerit ipse S. Wilfridus, non liquet. Tum forte reædificanda ornandaque Pauliniana Eboraci basilica detinebatur.

e Id est Roffa, quod, quare Cantuariorum castellum hic dicatur, vide ad partem præcedentem littera bb & Camdenum in Cantia.

f De Leutherio seu Eleutherio in Episcopis Wintoniensibus agit Malmesburiensis, cujus § integrum hic transfero, quia plura continet ad hanc partem Historiæ Anglicanæ pertinentia. Ita scribit: Post eum (Birinum) Agilbertus natione Gallus provinciæ præsulatum tenuit. De cujus adventu & abscessu in Beda latius lecturus, hic cognosces compendio. Sub introducto in episcopatum Wintoniæ Wine vocabulo, homine Anglo, sed apud Gallos ordinato, abcessit infensus. Nec diu invasor fovit otium, sed ejusdem regis tyrannide pulsus ad Wlferium regem Merciorum fecit confugium, emptoque ab eo episcopatu Londoniæ dies vitæ residuos comsumpsit, sævo exemplo posteris, ut non facile discernas majore peccato & infamia, an illius, qui rem sacram vænum proposuerit, an illius qui emerit. Tum Agilbertus per nuntios exoratus a rege ut rediret, excusavit adventum, quod Parisiaci episcopatus vinculis teneretur adstrictus. Ne tamen spem postulantis eluderet, misit nepotem Leutherium, qui prono provincialium assensu exceptus, & a Theodoro archiepiscopo consecratus, septem annis West-Saxonum rexit ecclesiam. Quod ideo non tacui, quia de annis episcopatus ejus Beda nihil expressum reliquit, mihi ex Chronicis cognitum dissimulare silentio præter religionem videbatur.

g De Winfrido, præter ea, quæ infra damus, hæc habet Beda lib. 4 cap. 3: In cujus (S. Ceaddæ) locum ordinavit Theodorus Winfridum virum bonum & modestum, qui, sicut prædecessores ejus provinciis Merciorum & Mediterraneorum Anglorum & Lindisfarorum episcopatus officio præesset… Erat autem Winfridus de clero ejus, cui ipse successerat, antistitis, & diaconatus officio sub eo non pauco tempore fungebatur.

h Videtur fuisse codex aliquis, in quo Canones conciliorum & sanctorum Patrum vel redacti in ordinem, vel certe erant compacti. Neutiquam autem canones ab ipso Theodoro conditi. Neque enim iis assensum episcoporum rogaverat, neque illi dederant. Ceterum, quæ subjiciuntur capitula 10, quoad verba & apices eadem non sunt, quæ in libro illo notaverat Theodorus, sed tantum inde secundum circumstantias deducta factisque& locis particularibus applicata.

i Alias Clovesho, Clyff, Clif, Clobeshoas & Latine Cloveshovia. De ejus situ nihil certi occurrit: Alfordus asserit fuisse in Cantia. Porro de conciliis juxta hæc statuta tempore S. Theodori habitis, altum est silentium. Varia postmodum eo convocata fuere sub Cuthberto, Æthelardo, Wulfredo archiepiscopis Cantuariensibus, quorum Acta exstant apud Spelmannum & alios.

k De hoc Capitulo secundum posteriorem periodi partem dubitant aliqui, cum ea non habeatur in Saxonica Versione. Verba sint Theodori, epistola synodali Acta concilii cum clero communicantis.

l Omissa sunt apud Mabillonium usque ad Quisquis, typothetæ, opinor, incuria.

m In regnum successerat patri Ercomberto anno 664, illudque 9 annos solidos tranquille tenuit.

n Alias Hlotere, & Lotharius. Qua sorte fraternum regnum adierit, neglecto Ederico Ecgberti filio, incertum est. Ab eo variis appetitus bellis Lotharius, tandem jaculo transfixus occubuit.

o De Bisi vix aliqua occurrunt alibi. De Bonifacio paucis egerat Beda lib. 3 cap. 20. Ortus erat in Cantia, ordinatusque ab Honorio anno circiter 655. Bregilsus etiam & Bertgilsus appellatur.

p Apud Malmesburiensem Heta, alibi Æcca, sedit Dumvici. Bedwinus, qui & Badwini, Baldwinus & Eadewine dicitur, sedem episcopalem habuit apud Elmham seu North-Elmham, in agro Norfolciensi, sanctamque Ositham sacro velo induit, ut in ejus Vita narratur.

q Conjecturam ex rebus gestis illius temporis perquam probabilem dedi Commentarii prævii § 2 num. 29. Tribus circiter annis Merciis præfuit, ordinatus anno 672 vel sequenti.

r Sexwlfo curam construendi istius monasterii, quod deinde Petriburgum appellatum fuit, demandarant Peada, ac deinde Wlferus Merciorum reges. Constructo primus abbas datus est, indeque ad pastorales infulas assumptus a Theodoro.

s Populi, qui palustria in Northamptonensi comitatu habitabant.

t Id est, Ad nemus, in provincia Lindissi, inquit Beda lib. 4 cap. 3. Winfridus, qui Eddio Wulfridus dicitur, anno 678 navigavit in Galliam, forte de injuria apud Pontificem Romanum conquesturus. At a S. Wilfridi Eboracensis episcopi hostibus, deceptis errore nominis, captus, & spoliatusomnibus, nudus humi misere derelictus est. Rem narrat Eddius cap. 14.

u Ejus Acta illustrata habes in Opere nostro ad diem XXX Aprilis.

w Inter Sanctos colitur S. Birinus, Martyrologio Romano inscriptus die 3 Decembris. Eximias ejus laudes paucis colligit Malmesburiensis de Gest. pont. lib. 2.

x Agilbertus, qui & Ægilbertus, Aglibertus, Aglebertus non raro scribitur, ortus in Gallia ibidemque ordinatus episcopus, anno circiter 641 trajecit in Hiberniam, indeque ad Orientales Saxones profectus est, ubi & episcopalem sedem obtinuit per annos facile decem; expulsus deinde anno 664, in conventu Streaneshalensi S. Colmannum in celebri de Paschate concione vicit, ac paulo post remeavit in patriam. Vide dicta superius littera f.

y Coinwalch, alias Kenewalchius, Occidentalium Saxonum regnum per annos facile 30 tenuit, obiitque circa annum 673.

z Hedda, alibi Headda, & Hedde appellatur, coliturque die 7 Julii, ad quem de illo actum est in Opere nostro.

aa Cedualæ regni initium reponit Alfordus anno 686. Ejus nomen recentioribus aliquot Martyrologiis inscriptum legitur XX Aprilis. Censuerunt Majores nostri, caltum ejus antiquum non satis probari, quapropter inter Prætermissos ad illum diem relictus est.

bb Ad hæc ita Warthonus tom. 1 Ang. Sac. pag. 424: Sexulfus igitur, qui Winfridum excepit, ut Theodoro morem gereret, episcopalem sedem apud Herefordiam instituit anno 676, & institutæ præfecit Puttam, cui tantillam diœcesis suæ partem largitus est. Ex Godwino, ni fallor, id collegit, atque ille ex Malmesburiensi, apud quem de Gest. pontif. Ang. lib. 4. primus Herefordensium episcopus ponitur Putta. Verum idemne hic cum Rhoffensi? Multum dubito: certe non id suadet Beda, dissuadet omnino Gervasius in Chronico, ubi paucis post relictam sedem annis illum obiisse tradit. Sed & ipse Malmesburius scribit: Putta … ad Sexwulfum … secessit. Cujus liberalitatis munere ecclesiam campestrem & agellum adeptus, quod reliquum erat ævi pacifice comsumpsit. Ex quibus non videtur ad aliam postmodum cathedram admotus.

cc De Wichelmo, quem Malmesburiensis Quichelmum nominat, obscura sunt cetera.

dd Gebmundus annis pluribus Roffensem rexit ecclesiam, nec enim obiit ante annum 693.

ee Septimo legendum esse & non octavo, ut habent vulgata Bedæ exemplaria, ostensum est in Commentario § 3 num. 49.

ff Beda, ubicumque illorum dissidiorum meminit, causam culpamque in Ecgfridum regem conjicit, vix facta S. Theodori mentione. Reverentiæ erga tantum Antistitem Bedæ silentium plerique tribuunt. Vide Commentarii prævii § 2 num. 32 & seqq.

gg Bosæ, qui & Bossa & Boza dicitur, subtimide locum inter Sanctos dedit Henschenius, ad diem 9 Martii, tantumque Beati titulum tribuit. Aliqui mortem ejus anno 686 illigant; at si vere Malmesburiensis de Gest. pont. Angl. lib. 3 narrat, Bosam, expulso iterum e sua sede Wilfrido substitutum fuisse, debuit usque ad seculi 8 initium, vel alterius certe finem supervixisse, maxime cum innuatur paulo ante secundam Wilfridi restitutionem obiisse.

hh Eata, qui & Æta, Martyrologiis recentioribus aliquot & Anglicanis inscriptus est ad diem26 Octobris, ubi dispiciendum erit, an inter Sanctos locandus sit. Ricardus Prior Hagustaldensis ejus obitum anno 685 consignat. Corrige interim hunc Bedæ locum, ubi inverso ordine, Hic, ille positum est: Bosa enim Eboraci sedit, Eata in Haugustaldensi cathedra.

ii Lindisfarna, Anglis Holy island, id est Insula sacra, sita est in Northumbriæ littore, Lindoque fluvio, unde nomen traxit, objicitur. De illa Beda lib. 3: cap. 3 Veniente igitur ad se episcopo (Aidano) rex (Osualdus) locum sedis episcopalis in insula Lindisfarnensi, ubi ipse petebat, tribuit. Qui videlicet locus recedente rheumate bis quotidie instar insulæ maris circumluitur undis, bis renudato litore contiguus terræ redditur. Circuitum sex milliarium Anglicorum illi adscribit Baudrandus in Lexico.

kk Lindisfarorum provincia, Lindisch etiam & Lindissi Anglo-Saxonibus vocitata, si Martiniero in Lexico credimus, est hodiernis Britannis Licolnshire. Confutat ibidem Bailletum, asseritque scribere Bedam, provinciam, quam Lindissi appellat, ab Humbro flumine in Meridiem ad mare protensamfuisse, habuisseque urbem Lindocolinem nomine. Hæc si vera sunt, facile inducor, ut credam, Lindissi hodiernum fuisse comitatum Lincolniensem, Lindocolniam vero, Lindum hodiernum comitatus caput.

ll Anno scilicet 680, vel sequentis initio.

mm Alibi Trumbertus vocatur, brevique admodum tempore episcopatum gessit, depositus in synodo Twyfordensi. Ceterum difficultatem sibi fecerunt aliqui circa locum istius episcopatus. Lubinus in Notis ad Martyr. Tab. 1 pag. 9 arbitratur, Augulstadiam seu Hagulstadiam urbem fuisse sitam in insula Lindisfarnensi, de qua litt. ii: in quam opinionem etiam inclinat Baudrandus in Lexico. Verum id est omnino a vero alienum, quomodo enim exigua adeo insula episcopales sedes duas habuisset? Beda sane in Vita S. Cuthberti cap. 16 suspicatur, mirum videri debuisse aliquibus, quod ibidem præter episcopi sedem abbatia fuisse memoretur. Ait enim: Neque aliquis miretur, quod in eadem insula Lindisfarnea, cum permodica sit, & supra episcopi, & nunc abbatis & monachorum esse locum dixerimus: revera enim ita est, namque una eademque servorum Dei habitatio utrosque simul tenet, imo omnes monachos tenet. Sed illorum auctorum errorem apertius confutat Ricardus Prior Hagustaldensis, qui seculo 12 floruit, scripsitque de statu antiquo & novo suæ ecclesiæ, quæ Seldenus Collectioni suæ colum 289 & seqq. edidit. Ibi Agulstadia seu Hagulstandia, incolis Hestoldesham & Herham in Nortanymbrorum provincia, haud procul a Tina flumine ad Austrum sita dicitur. Villa primum fuerat, quam S. Wilfrido Ethelreda regina cesserat. Amplissimum ibidem cœnobium condiderat exornaveratque Wilfridus (teste Eddio & aliis) quod in episcopalem sedem, ad normam Lindisfarnensis erexit S. Theodorus, illique Tumbertum præfecit. Consule, si lubet, Monasticum Anglicanum tom. 2 pag. 9 & seq. Porro videtur Hagustaldensis ecclesia 15 circiter milliaribus Eboraco abfuisse, inquit Harpsfeldius pag. 97.

nn Picti, gens bellicosissima, hodiernæ Scotiæ partem Meridionalem incolebant. Vide Commentarium prævium ad Vitam S. Niniani Pictorum Apostoli 16 Septembris.

oo Circa episcopatum Lindissi, ut tum solebant cum regnis mutari episcoporum cathedræ, plurima paucis annis gesta sunt. Senescenti Wlfero extremisqueregni annis 673 vel sequenti, Ecgfridus rex Lindissiensem provinciam eripuerat. Sexwlfus anno 676, regnante post Wlferum Edilredo, Merciis, expulso Winfrido, datus est episcopus: ejus deinde anno sequenti jurisdictioni erepta fuit provincia Lindissiensis, ubi consecratus fuit episcopus Eadhedus, sedemque habuit Sidnacestriæ, quæ urbs Alfordo sita fuit, ubi Trenta fluvius Gainsborouw oppidum alluit. Anno deinde regni Ecgfridi nono & Christi 679 initio, conserto gravi prælio, Lindisfarorum provinciam victor Edilredus recepit, regnoque Merciorum adjunxit: unde coactus fuit Eadhedus recedere. Atque eodem anno post concilium Hertfeldense, consentiente Edilredo rege, in episcopales sedes quinque amplissimæ Merciorum ditiones divisæ fuerunt, seditque Ethelwinus in Lindissiensi provincia, unde excesserat Eadhedus, qui porro Ripponensi ecclesiæ, in agro Eboracensi præfectus est. Erat scilicet ibi cœnobium celebre, quod S. Wilfridus exstruxerat, de quo Beda lib. 3 cap. 5 & Eddius sæpius.

PARS III.
Theodorus concilio Hertfeldensi præsidet, rebusque in Anglia præclarissime gestis, sancte moritur. Ex lib. 4 cap. 17, 18, 21, & lib. 5 cap. 8.

[Congregata Hertfeldiæ, curante] His temporibus audiens Theodorus fidem Ecclesiæ Constantinopoli per hæresem Eutychetis multum esse turbatam, & ecclesias Anglorum, quibus præerat, ab hujusmodi labe immunes perdurare desiderans, collecto venerabilium sacerdotum doctorumque plurimorum cœtu, cujus essent fidei singuli sedulus inquirebat, omniumque unanimem in fide Catholica reperit consensum: & hunc synodalibus literis ad instructionem memoriamque sequentium commendare curavit. Quarum videlicet literarum istud exordium est.

[19] In nomine Domini nostri Jesu Christi Salvatoris, imperantibus dominis piissimis nostris Ecgfrido rege Hymbronensium, [& præfidente S. Theodoro, synodus,] anno decimo regni ejus, sub die quinta decima Kalendas Octobres, Indictione octava, Edilredo rege Mercinensium, anno sexto a regni ejus; & Adwlfo rege Estranglorum, anno decimo septimo regni ejus, & Hlothario rege Cantuariorum, regni ejus anno septimo: præsidente Theodoro Dei gratia archiepiscopo Britanniæ insulæ & civitatis Dorovernis, una cum eo sedentibus cæteris episcopis Britanniæ insulæ viris venerabilibus, propositis sacro-sanctis Euangeliis, in loco, qui Saxonico vocabulo Hetfeld b nominatur, pariter tractantes, fidem rectam & orthodoxam exposuimus, sicut Dominus noster Jesus Christus Incarnatus tradidit discipulis suis, qui præsentialiter viderunt & audierunt sermones ejus, atque sanctorum Patrum tradidit Symbolum, & generaliter omnes sancti * & universales synodi, & omnis probabilium Catholicæ Ecclesiæ doctorum chorus. Hos itaque sequentes nos pie atque orthodoxe, juxta divinitus inspiratam doctrinam eorum professi credimus consonanter, & confitemur secundum sanctos Patres, proprie & veraciter Patrem & Filium & Spiritum sanctum, Trinitatem in unitate consubstantialem, & unitatem in Trinitate, hoc est, unum Deum in tribus subsistentiis, vel personis consubstantialibus, æqualis gloriæ & honoris.

[20] Et post multa ejusmodi, quæ ad rectæ fidei confessionem pertinebant, [in qua contra Monothelitarum hæresim] hæc quoque sancta synodus suis literis addidit: Suscepimus sanctas & universales quinque synodos beatorum Deo acceptabilium Patrum; id est, qui in Nicæa congregati fuerunt, trecentorum decem & octo, contra Arium impiissimum & ejusdem dogmata; & in Constantinopoli centum quinquaginta, contra vesaniam Macedonii & Eudoxii & eorum dogmata; & in Epheso primo ducentorum contra nequissimum Nestorium & ejusdem dogmata; & in Chalcedone ducentorum & triginta contra Eutychetem & Nestorium & eorum dogmata; & iterum in Constantinopoli, quinto congregati sunt concilio, in tempore Justiniani minoris, contra Theodorum & Theodoretum, & Ibæ epistolas & eorum dogmata contra Cyrillum. Et paulo post: Et synodum, quæ facta est in urbe Roma, in tempore Papæ Martini beatissimi, Indictione octava, inperante Constantino piissimo anno nono suscepimus, & glorificamus Dominum nostrum Jesum Christum, sicut & isti glorificaverunt, nihil addentes vel subtrahentes, & anathematizamus corde & ore, quos anathematizaverunt, & quos susceperunt, suscipimus; glorificantes Deum Patrem sine initio, & Filium ejus unigenitum, ex Patre generatum ante secula, & Spiritum sanctum procedentem ex Patre & Filio inenarrabiliter, sicut prædicaverunt hi, quos memoravimus supra, sancti Apostoli, & Prophetæ, & Doctores. Et nos omnes subscripsimus, qui cum Theodoro archiepiscopo fidem Catholicam exposuimus.

[21] [fides Catholica exposita] Intererat huic synodo pariterque Catholicæ fidei decreta firmabat vir venerabilis Johannes archicantor c ecclesiæ sancti Petri & abbas monasterii beati Martini, qui nuper venerat a Roma per jussionem Papæ Agathonis, duce reverentissimo abbate Bisi d episcopo, cognomine Benedicto, cujus supra meminimus. Cum enim idem Benedictus construxisset monasterium Britanniæ, in honorem Apostolorum principis, juxta ostium fluminis Wiri e, venit Romam cum cooperatore ac socio ejusdem operis Ceolfrido f, qui post ipsum ejusdem monasterii abbas fuit, (quod g & ante sæpius facere consueverat) atque honorifice a beatæ memoriæ Papa Agathone susceptus est: petiitque & accepit ab eo in munimentum libertatis, quod fecerat, epistolam privilegii h ex auctoritate Apostolica firmatam, juxta quod Ecgfridum regem voluisse, ac licentiam dedisse noverat, quo concedente, & possessionem terræ largiente, ipsum monasterium fecerat. Accepit & præfatum Johannem abbatem Britanniam perducendum, quatenus in monasterio suo cursum canendi annuum, sicut ad sanctum Petrum Romæ agebatur, edoceret, egitque abba-Joannes, ut jussionem acceperat Pontificis, & ordinem videlicet, ritumque canendi ac legendi viva voce præfati monasterii cantores edocendo, & ea, quæ totius anni circulus in celebratione dierum festorum poscebat, etiam litteris mandando, quæ hactenus in eodem monasterio servata, & a multis jam sunt circumquaque transcripta.

[22] [& stabilita est in Anglia:] Non solum autem in idem Johannes ipsius monasterii fratres docebat, verum de omnibus pene ejusdem provinciæ monasteriis ad audiendum eum, qui cantandi erant periti, confluebant. Sed & ipsum per loca, in quibus doceret, multi invitare curabant. Ipse autem, excepto cantandi vel legendi munere, & aliud in mandatis ab Apostolico Papa acceperat, ut cujus esset fidei Anglorum ecclesia, diligenter edisceret, Romamque rediens referret. Nam & synodum beati Papæ Martini i centum quinque episcoporum consensu non multo ante Romæ celebratam, contra eos maxime, qui unam in Christo operationem & voluntatem prædicabant, secum veniens attulit, atque in præfato religiosissimi abbatis Benedicti monasterio transcribendam commodavit. Tales namque eo tempore Constantinopolitanæ ecclesiæ fidem multum turbaverant, sed Domino dante proditi jam tunc & victi sunt. Unde volens Agatho Papa, sicut in aliis provinciis, ita etiam in Britannia, qualis esset status ecclesiæ, quam ab hæreticorum contagiis castus, ediscere, hoc negotium reverentissimo abbati Joanni Brittanniam destinato injunxit. Quamobrem, collecta pro hoc in Brittannia synodo, quam diximus, inventa est in omnibus fides Catholica inviolata, datumque ei exemplar ejus Romam perferendum. Verum ille patriam revertens, non multo postquam oceanum transiit, arreptus infirmitate, ac defunctus est, corpusque ejus ab amicis propter amorem sancti Martini, cujus monasterio præerat, Turonis delatum atque honorifice sepultum est. Nam & benigno ecclesiæ illius hospitio, cum Brittanniam iret, exceptus est, rogatusque multum a fratribus, ut Romam revertens illo itinere veniret, atque ad eam diverteret ecclesiam.

[23] Denique ibidem adjutores itineris & injuncti operis accepit, [his aliisque præclare gestis,] qui etsi in itinere defunctus est, nihilominus exemplum Catholicæ fidei Anglorum Romam perlatum est, atque ab Apostolico Papa, omnibusque, qui audiere vel legere, gratantissime susceptum. Anno regni Ecgfridi nono k, conserto gravi prælio inter ipsum & Edilredum regem Merciorum juxta fluvium Treanta l, occisus est Elfuini, frater regis Ecgfridi, juvenis circiter decem & octo annorum, utrique provinciæ multum amabilis. Nam & sororem ejus, quæ dicebatur Osthrid, rex Edilred habebat uxorem. Cumque materies belli acrioris & inimicitiæ longioris inter reges populosque feroces videretur exorta, Theodorus Deo dilectus antistes, divino fretus auxilio, salutifera exhortatione cœptum tanti periculi funditus extinguit incendium; adeo ut pacatis alterutrum regibus ac populis, nullius anima hominis pro interfecto regis fratre, sed debita solummodo mulcta pecuniæ regi ultori daretur. Cujus fœdera pacis multo exinde tempore inter eosdem reges eorumque regna durarunt.

[24] Anno autem post hunc, quo Cedualla Romæ defunctus est, [sancte moritur Theodorus.] proximo, id est, sexcentesimo nonagesimo Incarnationis Dominicæ, Theodorus beatæ memoriæ archiepiscopus senex & plenus dierum, id est, annorum octoginta octo, defunctus est, quem se numerum annorum fuisse habiturum, ipse jam dudum somnii revelatione edoctus suis prædicere solebat. Mansit autem in episcopatu annis viginti duobus, sepultusque est in ecclesia sancti Petri, in qua omnium episcoporum Dorovernensium corpora sunt deposita, de quo, una cum consortibus ejusdem sui gradus, recte ac veraciter dici potest, quia corpora ipsorum in pace sepulta sunt & nomen eorum vivet in generationes & generationes. Ut enim breviter dicam, tantum profectus spiritualis tempore præsulatus illius ecclesiæ Anglorum, quantum numquam antea potuere, cœperunt. Cujus personam, vitam, ætatem, & obitum epitaphium quoque monumenti m ipsius versibus heroïcis triginta & quatuor palam ac lucide cunctis illo venientibus pandit; quorum primi sunt:

Hic sacer in tumba pausat cum corpore Præsul,
      Quem nunc Theodorum lingua Pelasga vocat.
Princeps pontificum, felix, summusque sacerdos
      Limpida discipulis dogmata disseruit.

Ultimi vero:

Namque diem nonamdecimam September habebat,
      Cum carnis claustro spiritus egreditur.
Alma novæ scandens felix consortia vitæ,
      Civibus angelicis junctus in arce poli.

ANNOTATA.

a Legendum est, quinto. Edilredus enim defunctoWulfero fratri successit in regnum anno 675; unde ejus annus quintus tantum inchoatur anno 679, quem ex reliquis epochis huic synodo vindicamus in Commentario § 3 num. 74 & seqq.

b Alias Hedtfelt & Hartfeld. Plurima loca eo nomine appellata fuerunt; existimat tamen Alfordus, Hatfeldiam, Anglis Bishopshatfeld, forte ab eo episcoporum conventu, in Cattieuchlanis & Hertfordiæ comitatu designari.

c Quæ hic de Joanne narrat Beda, habes fere in Actis synodi Romanæ Spelmanni, de qua in Commentario prævio § 3 num. 68 & seqq.

d Ita editio Chiffletiana, sed mendose; neque enim uspiam memoratur fuisse episcopus. Lege itaque cum reliquis exemplaribus Abbate Biscopo, quod sancto illi viro nomen passim Beda aliique attribuunt proprium. Ejus nomen 12 Januarii Martyrologio Romano inscriptum est, ubi ejus Acta illustrata habes a Bollando. Alia ex Bedæ Historia de Abbatibus monasterii sui dedit Mabillonius Seculo 2 pag. 1001.

e Wirus, Were, seu Vedra Ptolomæo, fluvius ex tribus rivulis coalescit circa Northumbriæ fines, indeque multis auctus fontibus in ortum prorumpit,medioque Dunelmensi episcopatu ad antiqui Vinovii rudera cursum inflectit in Aquilonem, & quinque infra Tinæ ostium milliaribus in mare se exonerat. Ad Septentrionalem Wiri ripam monasterium suum S. Petro exstruxit Benedictus, ut testatur Beda. Et ita scribit Wilielmus Malmesburiensis de Episcopis Eliensibus: Hic (Benedictus) Wiræ amnis utrasque ripas … monasteriis prætexuit, sub apostolorum Petri & Pauli nomine. Quomodo, hæc si vera sunt, S. Pauli cœnobium ad Tinam fluvium situm fuit, eo loci, ubi nunc Iarrouw cernitur, ut Mabillonius & alii autumant? Nonne in eorum opinione utrumque cœnobium eamdem Wiræ ripam Aquilonarem occupat?

f Ceolfridum, qui fuerat in exstruendo Wirmuthensi monasterio adjutor, exstructo cœnobio S. Pauli præfecit Benedictus. De illo vide, si lubet, plura apud Mabillonium laudatum.

g Referenda sunt hæc ad ea, quæ præmiserat de itinere Romano, jam enim ante ter Romam profectus fuerat Benedictus.

h De Privilegio illo egi in Commentario § 2 num. 43.

i Acta scilicet concilii Lateranensis, Romæ anno649 sub Martino Papa celebrati. Eorumdem meminit synodus Romana Spelmanni.

k Anno DCLXXIX, inquit Beda in Recapitulatione suæ Historiæ, Elfuini occisus est: igitur pugnatum est mense Januario vel Februarii initio, cujus 15 die illius anni inchoatur annus regni Ecgfridi decimus.

l Fluvius est Angliæ Borealis, qui Lincolniæ fines rigat, quam provinciam a victo Ecgfrido recepit Edilredus.

m

Situm sepulchri S. Theodori habes in Icone tom. 6 Maji in Gestis S. Augustini Cantuariensis episcopi; de S. Theodoro sexque ejus antecessoribus ibidem conditis, est Tetrasticon vetus:

      Septem Primates sunt Anglis & Proto-patres;
Septem Rectores, septemque per æthra Triones;
Septem sunt Stellæ, nitet his hæc area cellæ;
Septem Cisternæ vitæ, septemque Lucernæ.

* l. Sanctæ

DE SS. NICANDRO, GREGORIO, PETRO, DEMETRIO, ET ELISABETHA ANACHORETIS
PROPE MESSANAM IN SICILIA,

COMMENTARIUS PRÆVIUS.

Nicander anachoreta prope Messanam in Sicilia (S.)
Gregorius anachoreta prope Messanam in Sicilia (S.)
Petrus anachoreta prope Messanam in Sicilia (S.)
Demetrius anachoreta prope Messanam in Sicilia (S.)
Elisabetha anachoreta prope Messanam in Sicilia (S.)

AUCTORE C. S.

§ I. Horum memoria in Martyrologiis hoc die, qui non est eorumdem natalis: Vita ex Græca Latine versa, sublestæ fidei, danda tamen.

[Hic dies, quo in recentioribus Martyrologiis] Horum quinque sanctorum Anachoretarum memoriam ad præsentem Septembris diem in variis recentioribus Martyrologiis consignatam reperio. Franciscus Maurolycus, Messanensis abbas, in Martyrologio suo eos sic annuntiat: Messanæ in freto Siculo, sanctorum Nicandri abbatis & sodalium, Gregorii, Petri, Demetrii & Elisabetæ, qui sub quodam specu solitarii vixere, inediam, sitim, æstum & algorem pro Christo tolerantes; ubi pariter in pace quieverunt. Eadem prorsus in una & altera Usuardini Martyrologii, aucti per Molanum, editione leguntur apud Sollerium nostrum in ejusdem Usuardi auctariis. Accedit Felicius in Kalendario historico ad eumdem diem, ubi Italice ait: Nicander abbas cum sociis, Gregorio, Petro, Demetrio & Elisabetha, qui pœnitentiam agentes in quodam specu prope Messanam, ibidem magna cum sanctitate in Christo obierunt. De iisdem hoc pariter die agunt Octavius Cajetanus in Martyrologio Siculo, Franciscus Carrera in Pantheo item Siculo, Arturus a Monasterio in Gynæceo sacro, & qui suo Ordini eosdem vendicare volunt, Arnoldus Wionius in Ligno Vitæ, Benedictus Dorgaïnus in Kalendario Benedictino, & Gabriël Bucelinus in ejusdem Ordinis Menologio.

[2] Philippus Ferrarius eosdem etiam hodie memorat in utroque Catalogo; [hi Sancti inscripti sunt, non est eorum natalis,] sed in horum altero, quem de Sanctis Italiæ edidit, id singulare habet, quod solum S. Nicandrum hoc die vita functum esse velit, ceteros autem quatuor eodem simul die propter vitæ, non mortis, societatem honorari. Verba ejus accipe: Nicander una cum Gregorio, Petro, Demetrio & Elisabeth sociis apud Messanam in scopulo asperam vitam duxit. Ibi enim ecclesia & cellulis exstructis, vitam plane cælestem in jejuniis, orationibus, vigiliis, meditationibusque agebant, Nicandro tamquam patri obtemperantes. Qui post multa virtutum & sanctitatis signa (ob quæ non Messanæ modo, sed & in locis Siciliæ finitimis, magnam venerationem habet) XIII Kalendas Octobris migravit ad Christum. Tum laudatis Maurolyci Martyrologio & monumentis ecclesiæ Messanensis, sequentia annotat: Etsi Socii diversis diebus & temporibus migrarunt, hac tamen die eorum simul memoria ob societatem (quod in aliis Sanctis etiam usu venit) celebratur. Suspicor, ex hoc Ferrarii loco inductum fuisse Castellanum, ut ad eumdem diem solum S. Nicandrum Martyrologio suo universali insereret, Messanæ, inquiens, S. Nicander abbas, cujus exstat ecclesia, ejus nomine dicata, prope eam urbem.

[3] [sed ob inventionem corporum institutus.] Verum in hisce Ferrarii assertis non unum displicet Octavio Cajetano, vel qui hujus Opus de Vitis Sanctorum Siculorum perfecit ediditque, Petro Salerno. Nam quod huc spectat, asserit, horum omnium emortualem diem ignorari, diemque XIX Septembris eorumdem sacræ memoriæ, non ob natalem in cælis, sed ob corporum inventionem dicatum esse. Probat id ex Græco anonymo, de quo infra agemus, qui in elogio, quod Commemorationem inventionis SS. Nicandri, Gregorii &c inscripsit, & in quo diem mortis eorum ignotum esse agnoscens, ait; Institutus dies est, quo die festa celebritate sacer clerus ac pius Christianorum populus præclaram sanctorum corporum inventionem coleret. Hunc porro diem Cajetanus ait esse XIX Septembris, eoque ipsos coli ab ecclesia Messanensi. Atque hac quidem in parte Cajetano libenter assentior; cum tam ex tota horum Sanctorum historia, quam etiam ex iis, quæ alii de iisdem scripserunt, satis superque manifestum sit, eorumdem tempus emortuale omnino ignotum esse, &, si qua fides Actis habenda, etiam semper ignotum fuisse. De Ferrario sermo recurret.

[4] [Sanctorum Vita seu elogium ab annonymo] Eorumdem gesta non alia habemus, quam quæ prædictus Græcus anonymus, Basilianus verisimiliter monachus, recensuit in oratione, quam in annua illorum corporum inventionis festivitate ad fratres suos dixisse videtur, quamque ex Græca Latine redditam ab Augustino Florito, Societatis Jesu presbytero, Octavius Cajetanus ejusdem Societatis sacerdos, vel ejus, ut supra dixi, editor Petrus Salernus, tom. 2 de Vitis Sanctorum Siculorum vulgavit cum hoc titulo: Commemoratio inventionis SS. Nicandri, Gregorii, Petri, Demetrii & Helisabethæ. Verum dolendum est, nihil vetustius certiusque de ipsis haberi, quam instrumentum illud, cujus auctor ab eorumdem Sanctorum tempore admodum remotus, & antiquioribus monumentis, quantum apparet, destitutus, carebat necessariis adjumentis ad illorum gesta posterorum memoriæ commendanda. Ita ante me judicavit Cajetanus vel Salernus, in Animadversionibus ad eamdem Commemorationem, ubi horum alter de prædicto scriptore sequentem censuram tulit.

[5] [Græco conscriptum] Monumentum hoc sanctorum Ascetarum Græce exstat in Ms. membranis bibliothecæ monasterii S. Salvatoris juxta Messanam, Latine redditum a P. Augustino Florito nostræ Societatis. Quo tempore, quove principe, hi sanctissimi Ascetæ floruerint, nondum exploratum habui; neque ex scriptore lux ulla effulget ad chronologiam illustrandam. Obscure enim ab eo tradita omnia, quæ ad cognitionem intererant patriæ, parentum, ævi, principum. Neque explicat nomina eorum, qui commemorantur, ut duorum episcoporum, aut locorum, e quibus in Siciliam navigarunt. Id vero minime quidem scriptoris vitio, sed temporum verterim; quod scriptor longe abfuerit ab excessu sanctorum Ascetarum, eaque in panegyrim collegit suam, quæ a senioribus per manus tradita certo constabant. Hæc ipse; a quibus ego non dissentiam, si postrema sic accipias, ut anonymus ille ea tantum scripserit, de quibus ipse per traditionem satis certo constare sibi persuadebat.

[6] At vero eumdem illum cuicumque traditioni satis credulum fuisse, [admodum dubiæ fidei est;] abunde indicat, dum S. Nicandrum, instar magni Nicolai Myrensis, ubera matris suæ feria quarta sextaque non nisi semel sub vesperam sugere soluisse affirmans, traditionem laudat his verbis: Dicam enim, quod audivi; cum non desint, qui patrem id postea tradidisse autument, ac proinde nemo sit, quin fidem nobis velit habere. Ecce hic certam fidem sibi adhibendam contendit de isto sancti Pueri prodigio, quod non deessent, qui autumarent, istud ab ejusdem patre traditum fuisse. Et erat quidem illa traditio, ut aliquam fidem invenire posset, a Nicandri patre repetenda, sine cujus testimonio secundum ipsius anonymi narrationem nihil tale sciri potuerat; verum cum idem scriptor a Sanctorum ætate longe remotus, etiam alia tamquam certa referat, quæ magnas difficultates patiuntur, non potest etiam non suspecta esse ea aliquot hominum opinio de prædictæ traditionis auctore, cui tamen a nemine fidem negandam esse affirmat. Porro ut id constet, quod assero, totum istud elogium breviter percurrendum est.

[7] Illorum omnium patria, ipso teste, Italia fuit, sed nullus Italiæ locus, [æti ex ejusdem narratione] nulla civitas, nulla provincia assignatur. S. Nicander nobilibus piisque parentibus ortus, in ipsa infantia per prædictam a materno lacte abstinentiam futuræ sanctitatis indicium dedit. Cum primum pubesceret, a parentibus ad nuptias destinatur; quas ipse aversatus, caute dissimulat, captataque opportunitate, dat se in fugam, & in longinquam exteramque regionem proficiscitur. Ibi ab ejus loci episcopo (tam hunc quam illum divinandum reliquit anonymus) cui forte occurrebat, benigne detinetur, & post data illustris sanctitatis specimina ad sacerdotium, multum reluctatus, promovetur; celebratisque sacris primitiis gratia curandi morbos omnes divinitus dotatur. Post hæc honorum fugitans, tres sibi socios jungit, Gregorium scilicet, Petrum atque Demetrium, ad quos accessit etiam Elisabetha vidua, cum iisque in Siciliam appulsus, specum, in quo solitariam vitam cum suis ageret, elegit. Specum ingressi, Deum orant unanimi prece, ut, quos eadem vitæ ratio junxerat, eadem quoque hora, idemque temporis momentum, ex hac vita emitteret.

[8] Vitam ibi in perpetuis asceticæ vitæ exercitiis, quæ anonymus recenset, [compendiose relata,] sub Nicandro sanctissime traducunt, & inter corporum afflictationes cælestibus deliciis recreantur. De eorumdem morte nihil habet anonymus; sed de corporum inventione sic pluribus prosequitur. Non multis post annis quidam pastor hiemali tempore cum ovibus suis in specum se recipiens, mirabili splendore, odoreque suavissimo percellitur, & Sanctorum corpora miro modo fulgentia reperit. Nec mora, episcopus (cujus nomen tacetur,) ab eodem admonitus, cum clero, monachisque & populo accurrit; antrumque ingressus, sepulchrum augustissimum ibidem reperit, scatens suavissimis odoratissimisque liquoribus, & suavissimi odoris liquorem inde haurit, quo varii morbi curantur. Fit maximus fidelium ad eumdem specum concursus, beneficia & miracula cumulantur. Verum cum id male omnes habebat, quod ne nomina quidem Patronorum suorum novissent, S. Nicandri pater, fama miraculorum etiam per Italiam late didita excitus, inter ceteros religionis ergo illuc opportune adveniens, Filium suum, tot annis amissum, agnovit, populumque, quis esset, edocuit.

[9] [breviterque discussa,] Neque id satis; sed ex magnitudine corporum (sociorum illius) eorumque facie, propria uniuscujusque, digna monumentis sempiternis, nomina dicebat. Idem denique, ut uxorem suam de rei veritate convinceret, a sancti Filii sui manu digitum, in quo notum sibi signum deprehenderat, abscidit, & ad ipsam secum asportavit. Indigenæ vero templum ædificarunt, sacrasque Anachoretarum reliquias in lipsanotheca incluserunt, & festum inventionis diem celebrandum sanxerunt. Habes hic, erudite lector, totius Vitæ compendium, ex qua consequitur, quæcumque de horum Sanctorum gestis usque ad eorumdem ab ignoto illo episcopo discessum, anonymus enarrat, ea omnia a S. Nicandri patre tradita fuisse oportere, ut a Messanensibus sciri potuerint. Sed nec ipse pater eorumdem maximam partem, nisi ex eodem illo ignoto longinquæ regionis episcopo, ad quem sanctus Filius ejus fugerat, ejusve familiaribus, potuit addiscere; quod ita factum esse, anonymus nusquam insinuavit.

[10] [ostenditur.] Ponamus tamen, eadem ex prædicti episcopi aula ad patris notitiam pervenisse: quis facile credat, eumdem illum patrem ex magnitudine corporum, eorumque facie, uniuscujusque … nomina edixisse? Illorum scilicet, quos filius ejus Nicander in longinqua & extera regione, ad quam, cum primum pubesceret, insciis parentibus confugerat, & ubi dudum exercitatus sacerdotio fuerat initiatus, sibi socios adjunxerat & in Siciliam secum avexerat. Quis, inquam, biographo, ab illorum ætate tam remoto, facile credat, exteros illos, a S. Nicandri patre numquam visos, & anachoreticæ vitæ asperitate in rudi spelunca haud dubie non parum emaceratos, ex solo cadaverum conspectu ab eo notos fuisse? Nempe hæc traditiones sapiunt vulgi, anilibus fabulis nimis sæpe permixtas. De vita in specu illo acta pauca quidem habet anonymus; sed quæ nec a Nicandri patre, nec ab aliis discere potuit, si tam ignoti hominibus vixerint, uti ipse insinuat. Attamen cum ea vitæ ratio, quam describit, anachoretis passim usitata sit, ex facili conjectura eam potuit referre, excepta tamen prece pro uno eodemque omnibus communi mortis momento impetrando, de qua sermo infra recurret.

[11] [Eadem tamen Vita Latine tantum recudenda.] Ad hæc anonymus ille, oratoris more panegyricum conscribens, in laudandis Sanctis suis stilo hyperbolico plus æquo indulsisse videtur: cujus rei inter alia argumento est, quod asserere non dubitarit, S. Nicandrum, dum etiam apud memoratum episcopum degeret, tam eximiæ virtutis fuisse, ut vix umquam aut ante aut post quisquam illi par aut fuerit, aut futurus sit. Ceterum ætatem suam anonymus ille nusquam indicat, nec quidquam habet, ex quo aliud de ea erui possit, quam quod ab illorum temporibus longe abfuerit. Hæc porro paulo latius deducenda statui, ne cui elogium istud tam incerti dubiæque fidei auctoris, sublestæ fidei temere arguisse viderer. Hinc licet Græcum ejusdem exemplar ex bibliotheca monasterii S. Salvatoris Messanensis habeamus, operæ pretium non arbitramur, illud Latine denuo vertere; præsertim cum vitiosissime scriptum sit, lectuque difficile; ideoque Augustini Floriti versionem Latinam ex Octavio Cajetano tantum dabimus.

[12] Inter varios recentiores, qui in Opusculis suis de iisdem Sanctis meminerunt, [Aliæ eorumdem Vitæ recentiores.] præcipuus est Antoninus Laguidara Messanensis, utriusque juris doctor, qui Vitam illorum, in tres libros partitam, Italice conscripsit, annoque 1685 Messanensibus typis vulgavit. Verum hic ejusdem anonymi asserta ex conjecturis suis ingenioque tam audacter amplificavit, & liberiori stilo tam enucleate exposuit, ut, licet ipse rebus gestis dictisque præsens fuisset, non potuisset ea penitius explicare. Nec hujus igitur Opusculum ad eorum gesta illustranda utile mihi esse potest, nisi in quantum habet aliqua ad eorumdem cultum spectantia, & aliunde petita. Exstat quoque eorumdem elogium apud Franciscum Carrera in Pantheo Siculo; verum hoc non est aliud, quam supra dicti anonymi Græci panegyrici compendium. Nonnullos alios auctores sequenti § laudabimus.

§ II. Examinantur quædam de sanctis asserta: notitia specus, in quo habitarunt: eorum ætas incerta: S. Nicandri ecclesia & monasterium: Sanctorum postrema translatio, miracula & cultus.

[Laguidaræ suspicio de Sanctorum patria.] Diximus supra, SS. Nicandrum Sociosque ejus ab anonymo Græco in Italia natos dici, nulla certa Italiæ civitate aut regione assignata. At vero Antoninus Laguidara in mox citato Opusculo divinat Corfinium, quod vetusta Pelignorum civitas fuit, Straboni & Paterculo apud Cluverium lib. 2 Italiæ antiquæ Italica etiam dicta, S. Nicandro patriam obtigisse. Rationem, cur ita sentiat, libro 3 hanc allegat. Existimat, veram de S. Nicandri Sociorumque gestis relationem, quam Messanenses ab illius patre acceperant, dominantibus in Sicilia Saracenis deperditam esse, in eaque scriptum fuisse Italica, quæ vox deinde multo post tempore ob similitudinem vocabuli in Italia commutata sit, & a Græco illo anonymo pro tota regione accepta. Verum hoc sine ullo fundamento divinare est. Deinde quatuor Nicandri Socii, si quid in eadem relatione verum sit, alterius civitatis, imo & regionis fuisse dicendi sunt, quos tamen omnes, æque ac Nicandrum, anonymus in Italia regione selectissima, ampla & bonorum omnium feraci natos esse asseverat.

[14] Nicandrum multi, ut supra jam vidimus, abbatem appellant, [Incertum est, quinam ex illis] quod tamen non alia de causa factum videtur, quam quod is quatuor suis Sociis ad anachoreticam vitam dux auctorque fuisse & inter eos primatum tenuisse in Vita dicatur. Eumdem sacerdotio initiatum fuisse, in eadem diserte asseritur. Gregorium de vitæ sanctimonia tantum laudat idem anonymus, sed de Petro ac Demetrio sic dubie loquitur: Petrus & Demetrius, duæ sedes ac receptacula præpotentis beatæque Trinitatis, quæ sacrorum novi Testamenti mysteriorum ministros effecerat: quibus sane verbis indicare videtur, eos quoque aliquo sacro Ordine insignitos fuisse. Et pro sacerdotio quidem favet titulus, Elogio præfixus in nostro Græco exemplari, quem subdo: Ὑπόμνημα εἰς τὴν εὕρεσιν τῶν λειψάνων τῶν ὁσιών καὶ ἱερέων Νικάνδρου, Γρηγορίου, Πέτρου καὶ Δημητρίου, καὶ τὴς ὁσιάς Ἐλισάβετ; id est, Commemoratio in inventionem reliquiarum sanctorum & sacerdotum Nicandri, Gregorii, Petri ac Demetrii, & sanctæ Elisabethæ.

[15] [fuerint presbyteri. Datur notitia specus,] Contra quo minus sacerdotium ad omnes quatuor extendamus, suadet idem anonymus, qui rationem reddens, cur S. Nicander ceteris præfuerit, ipsius sacerdotium mox allegat, sic inquiens: Ex his Sociis & in sancto proposito commilitonibus primas tenebat Nicander, ut qui sacrosancto sacerdotio, ut diximus, esset insignitus. Ex eodem forte titulo Græco (nam in Latina Floriti versione voces & sacerdotum non leguntur) Rochus Pirrus lib. 4 Siciliæ sacræ, Notitia tertia, & Bucelinus in Menologio Benedictino, eosdem quatuor presbyteros appellaverunt. Verum ego ex tam incerto instrumento nihil ausim affirmare. De loco, quem Sancti illi inhabitarunt, certiora nobis reliquit traditio, per religiosum cultum continuata. Angustum istud antrum seu specum, circa quem limpidus torrens fluebat, fuisse in collibus maritimis, qui Europæ partem e regione spectant, scribit biographus. Cajetanus in Animadversionibus eumdem specum mille fere passibus in Septemtrionem a Messanensi urbe abesse asserens, de eodem sic loquitur: Sane cum torrens, tum proxima vicinia (haud quidem, ut ait Ferrarius, castrum; nullum enim est in toto territorio Messanensi castrum S. Nicandri) nomen a S. Nicandro habet: specus Messana distat mille fere passus versus Septentrionem.

[16] [in quo Sancti habitasse] De eodem specu agit Antoninus Laguidara in Vita Italica lib. 2, ubi primo ait, non admodum procul a muris Messanensibus inchoari viam, jucundis hortis ædibusque ornatam, quæ illuc ducit, & a S. Nicandro nomen habet. Deinde speluncam ipsam his verbis describit. Porro specus, sepulcrum potius, quam habitaculum etiam silvestre, appellandus erat; cum præter obscurum horrorem admodum profundus esset, ita ut, antequam ad ejusdem solum perveniretur, per declive æque præruptum ac obscurum, descendendum esset. Idem, prout hodiedum videtur, similiter angustus potius quam amplus est; nam præter spatium, quod duodecim graduum scalæ occupant, longior non est, quam sex perticis (pertica mensuræ genus est, apud varios variæ longitudinis.) Altitudo vero latitudinem æmulari videtur: quemadmodum enim hæc, licet ab initio tres circiter perticas extendatur, semper tamen magis angustatur, donec intra sex palmos constringatur; ita etiam illa initio ad sex cubitos elevatur, & deinde circa finem (veluti ad orationem invitaret) non patitur hominem, nisi genibus flexis ultra procedere. Idem specus humidissimus pariter est, etiam in æstate; in hieme vero pluviarum distillatio potius est, quam repagulum; quia aquæ pluviales in venas montis penetrantes per superiora antri versus illius sinum confluunt, ibique exiguo lacu sponte formato, illud stillis suis continue exagitant.

[17] [& obiisse creduntur,] In hoc itaque specu hi quinque Sancti anachoreticam vitam duxisse & beato fine coronasse creduntur, uti communis Messanensis traditio, locique veneratio persuadet. Hinc Cajetanus Philippum Ferrarium, & Laguidara Rochum Pirrum erroris arguunt, quod hic lib. 4 Siciliæ sacræ, notitia 3 Sanctos ibidem in tugurio, iste vero supra num. 2 relatus, eosdem in ecclesia & cellulis exstructis, vixisse affirmassent. Porro si Laguidaræ credimus, sancti nostri Anachoretæ severioris solitudinis desiderio in montibus illis ab invicem secreti aliquo ante mortem tempore vixerunt; sic tamen, ut ad eumdem communem specum de rebus divinis conferendi gratia statis temporibus convenirent. Quæ tamen loca singuli incoluerint, fatetur ignorari, præter locum S. Demetrii, quem a communi specu unum milliare dissitum, ecclesiaque ejusdem nomini dicata olim illustratum fuisse affirmat, cujus aliqua vestigia suo tempore etiam exstabant. Verum scriptor ille multa leviter asserit; ideoque non possum hæc secreta Sanctorum habitacula, ipsi sine teste credere; quamquam res ipsa a verisimilitudine minime abhorreat, & in S. Elisabetha etiam decentior videatur.

[18] Laudatus Laguidara & ante ipsum Cajetanus volunt, [Non satis probatur, eosdem omnes] hosce quinque Anachoretas in eadem spelunca uno eodemque temporis momento Vita functos esse. Ita asserunt, nixi anonymo Græco, qui apud nos in Vita num. 10 id Sanctos a Deo precatos fuisse scribit, cum in Siciliam recens appulsi, speluncam primum intrarent. Quapropter Cajetanus in Animadversionibus dicta Ferrarii, qui num. 2 relatus illos variis diebus obiisse dixerat, his verbis excepit: Vir doctus hic longe errat, dignusque excusatione, qui Vitam non legerit; nam uno simul die, horaque ac puncto demortui, quod precibus a Deo impetraverant. Ita Acta, ita ceteri scriptores; nempe, quos subdit, Primus (imo Joannes) Cabillonensis episcopus, & abbas Maurolycus. Sed ea ipsa Sanctorum petitio, qua isthæc sententia nititur, merito in dubium revocari potest. Nam Græcus ille orator, incerto quidem, sed certe longo post eorumdem Sanctorum obitum tempore floruit, neque usquam insinuat, antiqua monumenta sibi præluxisse, ac præterea nimiæ credulitatis, ut supra ostendimus, haud injuria suspectus est. Difficile autem captu est, quomodo Messanenses, aut ipse orator tum preces ipsas pro morte eodem simul momento temporis obeunda, tum hujusmodi socialem mortem, didicerint, si, uti iidem volunt, tam ignoti hominibus vixerint, ut, nisi S. Nicandri pater Sanctorum cadavera agnovisset, ne nomina quidem eorum Messanenses rescituri fuissent.

[19] Mihi sane perquam verisimile apparet, ejusmodi opinionem ex vulgi traditione ortam fuisse; [uno eodemque die ac momento obiisse.] qui cum sanctos illos Confessores uno die coli videret, uno etiam eodemque die ex voto suo mortuos esse crediderit. Non fuisse autem biographum a vulgaribus traditionibus admittendis alienum, satis constat ex dictis. Quod ad duos alios scriptores, a Cajetano laudatos, spectat; horum primus apud cumdem sic habet: Messanæ apud vallem Septemtrionalem in specu Nicander cum Demetrio, Petro, Gregorio & Elisabetha sociis, anachoretæ simul migrant. Secundi, Maurolyci scilicet, verba num. 1 dedimus. Verum hujus eæ voces, ubi pariter in pace quieverunt, non necessario de eodem mortis die accipienda sunt; cum adverbium pariter æque societatem loci, quam temporis obitus possit indicare. Simili modo explicari queunt prioris dicta; aut, si non possint, is auctor recentior est, quam ut rem certam facere possit. Hæc tamen non eo a me dicta sunto, quod Ferrarii assertum pro indubitato habeam; sed quod non improbabile judicem ex aliorum hominum, etiam Sanctorum, communi exemplo, qui, etsi simul vivant, variis tamen temporibus e vita solent migrare. Non probatur autem, in S. Nicandri sodalitio aliter contigisse.

[20] [Incertum est, quo seculo floruerint,] Gestis etiam obscuriora sunt tempora, quibus Sancti illi floruerint; nec quidquam tradit biographus, unde saltem aliquod seculum probabiliter erui possit. Nullum quoque instrumentum hactenus repertum novi, ex quo de eorumdem ætate utcumque statui queat; atque hinc divinandi locus historicis Siculis relictus est. Franciscus Maurolycus lib. 1 Sicanicæ Historiæ, cum de S. Conone, monacho Basiliano in Sicilia, dixisset, hunc sub Rogerio rege anno 1136 obiisse, de S. Nicandro subdit: Præterea aut huic synchronum, aut antiquiorem facio (certum enim tempus non lego) Nicandrum abbatem, qui cum Gregorio, Petro, Demetrio & Helisabetta sodalibus, specum juxta Messanam incoluit, cujus memoriam XIX Septembris Messenii recolunt. Laudati S. Cononis Vitam ex Græca Latine edidit Cajetanus seu Salernus tom. 2 de Vitis Sanctorum Siculorum, & apud nos ad diem XXVIII Martii, quo colitur, ex eodem Opere recusa est. Sed in ea S. Conon, non anno 1136, sed toto seculo serius, nempe anno 1236 obiisse dicitur, ideoque Maurolycus, vel ejusdem librarii hac in parte erroris arguuntur ab eodem Cajetano in Animadversionibus.

[21] [aliis eos ad seculum 12, aliis ante annum 800 probabilius] Josephus Frassica, a Cajetano in Animadversionibus laudatus, S. Nicandrum sub Rogerio rege pariter vixisse, annoque 1140 obiisse statuit. Ad seculum duodecimum eumdem sic dubie refert Josephus Bonfilius in Historia Sicanica apud Laguidaram, ut addat, forte multo ante floruisse. Contra Cajetanus existimat, si S. Nicander sociique seculo duodecimo vixissent, eorumdem certam distinctamque historiam apud Majores suos non facile perituram fuisse. Hinc mavult ipsos ante annum 800 reponere, cum nondum, ut ait, Sicilia ab hoste Sarraceno vexata, pace fruebatur sua. Cajetano consentit laudatus Laguidara. Porro ex relatis opinionibus ea admitti non potest, quæ sanctos Anachoretas nostros synchronos facit S. Cononi, qui ex supra dictis anno 1236 obiisse in sua Vita dicitur; uti nec ea, quæ S. Nicandri mortem anno 1140 illigavit. Ratio est, quod infra ostensuri simus, monasterium, S. Nicandrum appellatum, anno 1131 apud sæpe memoratum specum jam exstitisse.

[22] [referentibus: incertum etiam, an monachi fuerint.] Cajetani sententia verisimilior apparet, nullasque difficultates patitur; sed tamen certa non est, cum Sancti potuerint etiam seculo nono ante Saracenorum in Siciliam adventum, quem Pagius in Critica inter annum 824 & 829 figendum censet; aut etiam iisdem ibi jam dominantibus, ibidem vixisse. Verum cum pro eorumdem ætate certo seculo affigenda nullum solidum argumentum produci possit, rem in dubio relinquo, donec eruditi Siculi certiora e monumentis suis eruerint. Æque supervacaneum est quærere, an iidem monachi, & cujus Ordinis fuerint; cum pro neutra parte ullum exstet monumentum. Mihi tamen istud S. Elisabethæ cum ceteris contubernium, quod in Vita asseritur, pene persuadet, eosdem nullius monasterii monachos fuisse. Interim Arnoldus Wionius in Ligno Vitæ, Dorgaïnus in Kalendario, & Bucelinus in Menologio ipsos Benedictinos faciunt, quibus consonans Arturus a Monasterio in sacro Gynæceo, S. Elisabetham Benedictinam pariter dixit. At vero Messanæ, inquit laudatus Cajetanus, etiam monachi Basiliani ut suos sibi vendicant, ex eo fortasse, quod S. Nicandri ecclesia, quæ super specum horum Sanctorum ædificata, plures ante annos Ordini S. Basilii attributa est. Nunc id unum superest, ut de eorumdem cultu agamus.

[23] Auctor Vitæ edendæ asserit, post inventa Sanctorum corpora, [Ecclesia apud eorum specum erecta,] ecclesiam ipsis exstructam, sacrasque eorumdem reliquias lipsanothecæ inclusas, fidelium venerationi expositas, & diem, quo eorum memoria celebraretur, indictum fuisse, ut supra vidimus. Ad prædictam ecclesiam, quæ super vel juxta sæpe memoratum specum condita erat, accessit etiam monasterium, a S. Nicandro appellatum. Josephus Bonfilius lib. 1 Descriptionis urbis Messanensis, quæ a Laurentio Mosheimio ex Italica Latina facta exstat in vol. 8 Thesauri Antiq. Siciliæ, per Joannem Georgium Graevium vulgato, de ea sic scribit: In pago S. Nicandri abbatia ejus nominis, in fastigio collis sita conspicitur. Observant autem hæ tres abbatiæ (nempe præter hanc abbatiæ S. Mariæ a Massa, & S. Gregorii, quas præmiserat)instituta Græca S. Basilii; nec quidquam in se memorabile, quum exiguæ sint, continent, præter venerationem principis illius optimi (præmisit Rogerium comitem, velut abbatiarum S. Mariæ sanctique Gregorii fundatorem) qui eas condidit, & memoriam austeræ & solitariæ vitæ S. Nicandri & Sociorum ejus.

[24] De eadem S. Nicandri abbatia pluribus agit Rochus Pirrus lib. 4 Siciliæ sacræ, [additaque abbatia, de qua quædam observantur.] Notitia tertia; sed quo tempore ea condita fuerit, non constat. Exstabat tamen jam illa anno 1131, ac forte diu ante existerat, ut habemus ex diplomate, in quo Hugo episcopus Messanensis, rogatus a Rogerio Siciliæ rege, S. Nicandrum de Messana cum ceteris omnibus ejusdem instituti abbatiis archimandritæ S. Salvatoris Messanensis subjecit, prout apud laudatum Rochum Pirrum legere est in Notitia prima. Rursus ibidem in diplomate ejusdem Rogerii anni 1134 S. Nicander apud Messanam inter illa monasteria recensetur, quæ archimandritæ S. Salvatoris sic subjecta erant, ut tamen a propriis abbatibus gubernarentur. Deinde anno MCDLXXIX, inquit idem Pirrus in Notitia prima, monasterium Basilianum extra Messanæ muros (id est monasterium S. Nicandri, ut habet in Notitia tertia) pœne collapsum, factis a Sixto PP., & a Ferdinando rege facultatibus, ad preces senatus Messanensis Leontius (archimandrita S. Salvatoris) archimandritatui univit, & novis ædificiis construxit &c. Perrexit tamen abbates suos habere, eodem Pirro teste, sed nunc, ut ibidem addit, eidem inserviunt duo tantum monachi, qui subjiciuntur ab anno MDXCVIII eorum abbati generali, eligunturque a monachorum cœtu.

[25] Horum porro Sanctorum corpora longo tempore sub terra latuerunt, [Corpora diu abscondita, denuo reperta,] donec tandem denuo inventa sunt. Qua vero occasione, quove tempore humo condita fuerint, ignoratur. Laguidara lib. 3 id dominantibus in Sicilia Saracenis factum fuisse non inaniter suspicatur. Inventionem eorumdem anno 1611 affigit, laudans Bonfilium, equitem Messanensem synchronum, in Historia Siciliæ part. 3, lib. 5, addensque, id etiam se accepisse ex ore aliorum, qui inventioni interfuerant. Atque hinc Rochum Pirrum redarguit, qui in Notitia tertia asserit, inventionem illam in annum 1597 incidisse, hæc scribens: Horum sane Sanctorum ossa eodem in tumulo pervetusto ex cujusdam viri pii revelatione sub anno MDXCVII, abbate generali Ordinis Basiliani Theodoro de Judice, die XIX Septembris, cum festum celebratur, inventa, inde ad magnum S. Salvatoris Messanense cœnobium magna cum celebritate transferuntur. Modum, quo eadem reperta fuere, aliaque, quæ deinde secuta sunt, citatus Laguidara exponit, præfatus tamen, nec hæc, nec ipsa reperta corpora authentice recognita, probataque fuisse.

[26] [post trinam apparitionem, S. Nicandri] Rem autem sic factam narrat sermone Italico: Haud ita procul a Sancti ecclesia quidam nobilis Messanensis habebat prædium, in quo quidam fidus servus illius, erga Sanctum pie affectus, licet in ejusdem palatio aurigæ munere præcipue fungeretur, frequenter commorari solebat, illuc missus, modo velut præfectus operariis, fidusque rerum domini sui curator, modo ad equorum pascua pro officio suo curanda. Huic ibidem degenti gloriosus S. Nicander quadam nocte in somnis apparuit, veneranda majestate cælestique splendore conspicuus, visusque ipsi est manu sua prehensa se prope exteriorem ecclesiæ suæ murum, qua Meridiem respicit, deducere, eumdemque locum digito commonstrans, imperare, ut ad primam lucem consurgens, vicini monasterii (S. Salvatoris Messanensis) abbati indicaret, suum suorumque Sociorum sacra corpora sub eo loco abscondita jacere. Expergefactus auriga, somnii sui recordatus est, sed parere minime curavit, non quidem ex defectu pietatis erga Sanctum; sed quia illud non aliud quam merum nocturnæ agitationis partum reputabat, quod sibi in somno fuerat exhibitum.

[27] [eadem exhumari jubentis.] Verum secunda nocte eadem visio aurigæ jam dormienti denuo contigit; quam cum simili modo nihili fecisset, in causa fuit, ut Sanctus cum intolerabili luce & veneranda severitate tertio videndum sese illi præbuerit. Videbatur autem ipse sibi non solum de negligentia sua ab illo increpari, sed etiam percuti. Mandavitque ipsi severissime, ut sacrum corpus suum ex prædicto loco exhumaret, & mandata sua comminationibus firmavit, & ex oculis evanuit. Surrexit auriga, non uti biduo ante, sed quodam gelido pavore nec vulgari tremore concussus. Deinde cum primum illucesseret, sine ulteriori mora ad regium patrum Basilianorum monasterium se contulit, & illius abbati omnia exposuit. Hi pii Religiosi, re audita, cum ipso tempore de velocitate certabant, cum nec vel temporis punctum otiosum elabi permiserint. Ad designatum locum concesserunt, omniaque, quæ auriga dixerat, vera esse compererunt. Subdit deinde Laguidara, Messanenses ingenti lætitia festisque inventionem illam celebrasse, & Sanctos quoque sua in miseros contulisse beneficia, de quibus sic denuo prosequitur.

[28] [Inter alios ægros paralyticus sanatur.] Solo horum sacrorum ossium, aut ipsius loci, in quo reperta fuerant, attactu teterrima acutissimaque mala ex humanis corporibus evanuerunt, & infelices energumeni, vix in conspectum ecclesiæ, in qua sacra corpora asservabantur, licet eminus adducti, stridore suo & horridis vocibus satis manifestarunt, quantum maligni spiritus timerent præsentiam harum sacrarum reliquiarum, per quas ex obsessis corporibus subito erant expellendi. Franciscus Pizzinga (cujus frater senex, dictus Paulus, qui natus est vixitque in agro S. Nicandri, hæc omnia oculatus testis mihi narravit) gravissima paralysi correptus, longo tempore in lecto, velut in equuleo, omnibus corporis motibus destitutus jacuerat. Audita post hæc Sanctorum inventione, & miraculorum frequentia, iteratis precibus institit, ut ad locum, ubi reliquiæ repertæ fuerant, deferretur. Quo cum adductus esset, conspecta scrobe, ex qua Sanctorum corpora exhumata erant, plenus viva fide, curavit sese in eadem scrobe deponi, ibique dulci somno suaviter oppressus, totam noctem non secus ac in mollibus plumis, extensus mansit. Deinde expergefactus mane, liberum se tam atroci morbo deprehendit, exsiliitque e scrobe cum membris naturali agilitati restitutis, & una cum omni populo Deum ejusque Sanctos laudavit.

[29] Elapso interim aliquo temporis spatio (prosequitur Laguidara) Basilianis patribus visum est Sanctorum corpora ad vicinum suum (S. Salvatoris) monasterium referre, [Eadem corpora ad monasterium S. Salvatoris sublata.] ut eo sacro venerandoque thesauro propius gauderent; uti etiam reipsa fecerunt. Atque ibi sanctæ illæ reliquiæ hodiedum splendide asservantur. De translatis illuc eorumdem lipsanis consonat Rochus Pirrus verbis, quæ num. 25 recitavimus. Consonat & pater Apollinaris Agresta, qui, teste Laguidara, in ultima editione Vitæ S. Basilii, fol. 576 enumerans sacras reliquias, quæ in laudato monasterio honorantur, sic ait: Præterea quinque corpora integra sanctorum confessorum, Nicandri abbatis, Gregorii, Petri & Demetrii fratrum, & S. Elisabethæ sororis. Utrum tamen hi fratres ac soror fuerint, non inquiro. Ab hisce Laguidara progreditur ad eorum Sanctorum cultum, quo suo tempore, id est, seculo XVII pene decrepito, apud Messanenses gaudebant, miraculis etiam tum, uti asserit, illustrari solito. Verba ejus ex Italicis Latine subjungo.

[30] Die Sanctis nostris sacer celebratur XIX Septembris, concurrente quotannis Messana, [Sanctorum & specus veneratio,] ut devoto fervore sese accendat, considerando eam asperam vitam, quam Sancti tam fortiter tolerarunt, venerandoque devotissime eorumdem speluncam, in qua erectum altare est cum antiquissima sanctæ viduæ Elisabethæ, S. Nicandri sociæ, imagine, in quo etiam Missa celebratur. Beneficia, quæ per horum gloriosorum cæli Principum opem a Deo impetrantur, quotidiana sunt. Dico specum illum non modo a piis honorari, sed etiam frequentari ab ægris, illuc accurrentibus, ut Sanctos supplici prece exorent, & ex creta (speluncæ) accipiant. Hæc creta adversus quoslibet morbos devote adhibita mirabiles effectus producit; quapropter vulgata per Messanam fama est de virtute cretæ S. Nicandri. Sola nominis S. Nicandri ex sincero affectu invocatio pios clientes ejus quacumque adversitate liberat. Per mensuram imaginum ejusdem fiunt mirabilia.

[31] Id ego ipse scio, qui per efficacissimam Sancti opem fratrem vivere agnosco. [beneficiis confirmata:] Hic validissimo morbo conflictatus, cum tanti mali violentiæ natura amplius resistere nequiret, in singula momenta mortualitatis nostræ tributum sepulcro pensurus erat. Verum quod terrenis remediis nullo modo fieri poterat, id per S. Nicandri opem facile fuit. Ad Sancti itaque patrocinium recursum est, & cum fide forsitan tam viva quam successus desperandus videbatur, mensuram Sancti illius velut exanimi corpori imposuimus. Cum ecce statim post hæc, contrectatæ manus pectusque moribundi aliquantulum calere deprehensa sunt; corpus omni vigore jam ante destitutum, melioris vitæ signum cum aliquo motu dedit, oculique, qui ad supremæ illius separationis ictum clausi jam erant, pro omnimoda nocte solis lucem denuo conspexerunt. Miraculum tanto fuit manifestius, quanto mutatio fuit magis repentina, nobisque argumento fuit, ex quo magnitudinem tam Sancti, quam nostræ obligationis agnosceremus. Non satis hic explicat auctor, an æger ille subito, an paulatim deinde convaluerit; quod tamen ad miraculum asserendum utique faciebat. Post hæc profitetur, se multa alia miracula brevitatis causa prætermittere.

[32] [eorumdem Officium, & Missa S. Nicandri.] In fine Opusculi sui de Sanctorum Officio ecclesiastico hæc habet: Dominus Calamatus, pius & doctus sacerdos Messanensis, in Collectione Officiorum de Sanctis Siculis, Officium S. Nicandri sic notat: “Die XIX Septembris. Festum S. Nicandri, Gregorii, Petri, Demetrii & Elisabethæ viduæ, confessorum, non pontificum, semiduplex. Omnia de Communi confess. non pontif., lectio I Nocturni de Scriptura occurrente. In secundo & tertio, quæ habentur secundo loco in Communi confes. non pontif. Oratio, Deus, qui nos beatorum Nicandri & Sociorum confessorum annua solemnitate lætificas, concede propitius, ut, quorum natalitia colimus, etiam actiones imitemur. Per Dominum &c.” Subdit denique alias orationes de S. Nicandro, ex antiquissimo, ut ait, Missali Gallicano & Messanensi, quarum primam etiam in Breviario haberi affirmat. Sunt autem hujusmodi. Prima: Sancti Nicandri confessoris tui atque abbatis merita nos, quæsumus, Domine, pretiosa tueantur, in quibus tuæ Majestatis opera prædicantes, præsens & futurum capiamus auxilium. Per Dominum &c. Secunda: Grata sit tibi, Domine, nostræ servitutis oblatio, pro qua sanctus Nicander abbas intercessor existat, & nobis desiderata intercedendo obtineat. Per Dominum &c. Tertia: Divina, Domine, quæ sumpsimus, Sacramenta nos ab omni crimine & adversitate defendant, & B. Nicandro abbate apud misericordiam tuam intercedente, & postulata concedas, & choris cælestibus clementer adjunge. Per Dominum &c. Plura de hisce Sanctis non habeo, ideoque eorum qualemcumque Vitam subjungo.

VITA
Auctore anonymo Græco
Ex editione Octavii Cajetani, & Petri Salerni.

Nicander anachoreta prope Messanam in Sicilia (S.)
Gregorius anachoreta prope Messanam in Sicilia (S.)
Petrus anachoreta prope Messanam in Sicilia (S.)
Demetrius anachoreta prope Messanam in Sicilia (S.)
Elisabetha anachoreta prope Messanam in Sicilia (S.)

A. anonymo.

[Auctoris præfatio.] Oportebat a enimvero, auditores, nemine impellente, ad sanctorum nos Ascetarum laudationem nostrapte sponte percurrere; sed cum forte fortuna nimium rerum fluxarum studium, tamquam necessario cum ignorantia conjunctum, rerum ante gestarum oblivionem socordiamque creaverit, age jam in posterum, quando ita nos cogitis, & ardentissimo audiendi desiderio flagratis, demandatam hanc provinciam suscipientes, fœdissimum corporis socordiæque cœnum excutiamus, sanctorum Ascetarum prius ope subsidioque implorato b. Et sane pulchra, ad quæ neque mens, nec oculorum pertingit obtutus, si menti nostræ aptentur, firmum stabilemque sui amorem excitare consueverunt; perinde atque paratum fomitem corripiunt admotæ flammæ; quin eos animo stimulos injiciunt, ut, qui omni disciplinarum genere sunt destituti, ii, vel quæ negata sunt viribus humanis, non dubitent balbutiendo explicare. Quo sit, ut, si pro dignitate Sanctos hosce ad finem usque nostra laudaverit oratio, iisdem sint gratiæ merito persolvendæ: rursus, si quid peccetur, (ut peccandum omnino reor) id vero omne audaciæ, inscitiæque meæ tribuendum putetis.

[2] Et vero patria a Sanctis hisce, de quibus est instituta panegyris, [Sancti in Italia nati: Nicander nobiliter genitus,] Italia c agnoscitur, regio selectissima, ampla, & bonorum omnium ferax. Sed ut a Nicandro, sacerdote famuloque Dei integerrimo exordium sumamus (deinceps enim de reliquis dicetur) parentibus ille natus est piis & orthodoxis, non minus divitiis, quam nobilitate insignibus; quamquam eorum, qui se Christo mancipare statuerunt, nobilitas minime quidem ex genitorum splendore metienda est. Adulatorum isthæc sunt lenocinia, & qui in fluctuoso corruptæ hujus vitæ oceano misere natant. Verum ii profecto quidem nobiles sunt censendi, qui imaginem ac similitudinem Dei ab omni fœditate intactam ad finem usque vitæ conservare studuerunt; utpote ad divinam naturam proxime accedentes, atque adeo ipsius Dei per adoptionem participes effecti. Sed jam eo revertatur oratio nostra, unde digressa fuerat, sequaturque suæ laudationis cursum.

[3] Ille igitur, ubi in hujus lucis usuram venit, cumque adhuc in cunis infantium more vinciretur (dicam enim, [adhuc infans miram abstinemtiam servat;] quod audivi, cum non desint, qui patrem id postea tradidisse autument, ac proinde nemo sit, quin fidem nobis velit habere d; etiam quæ supra vires ac præter opinionem nostram sunt, Deus optimus maximus cum & omnia præstare possit, & mirabilium sit rerum architectus, solo nutu continuo perficit, uti nos in sui rapiat admirationem) quarta ille ac sexta feria, quemadmodum de magno Nicolao accepimus, semel in die, idque sub vesperam, parentis ubera attingebat; omen constantiæ ac solitariæ vitæ, quam in perfecto vivendi instituto ad antiquum sanctorum Patrum exemplum rite educatus, esset traducturus. Verum cum primum pubesceret, parentes ejus, ut qui in eo omnes spes haberent suas, cogitare cœperunt, qua ratione Filius jam ætate grandior uxorem duceret.

[4] Sed Adolescens solitudinis studiosissimus, postquam diligenter rem est subodoratus, [adolescens nuptias fugiens in longinquam regionem,] consilia sua rite silentio tegens, simulansque animum nihil a nuptiis abhorrentem, quin sibi gratas jucundasque futuras, tempus fugæ opportunum expectabat, & nactus jam idoneum tempus, dat se in fugam, & in longinquam exteramque regionem proficiscitur. Eo loci episcopus e integerrimus ac Deo acceptissimus forte illi occurrens, quæ erat hominis mansuetudo, & in pastorali munere sedulitas, precibus a Nicandro enixe contendit, apud se manere ne gravetur. Ibi magnus Nicander constanti alacrique animo se noctu atque interdiu sacrarum Literarum commentationibus exercere, ac penitus dedere se spiritalibus studiis, ac cibo potuque abstinere, humi cubare, ad ultimum tempus stare, in summa denique vivendi duritie atque acerbitate carnem spiritus imperio subjicere, continentibus laboribus & perpetuis cum adversario certaminibus Deo adhærere, illumque sibi propitium conciliare studens, in animo contrito & spiritu humilitatis, ut loquitur propheta.

[5] Verum ubi præclaras fervidasque Nicandri exercitationes sanctissimus episcopus cognovit, [ab episcopo benigne detinetur, & sacerdotio] vas electionis futurum, non dissimulanter omnibus prædicavit. Mox hominem hortari, docere, admonere; quos enim initio ferebat labores, ii futuræ vitæ sanctimoniam integritatemque portendebant. Etenim semen in fertilem terram projiciens, assiduarum adhortationum cultura studebat, ut centum redderet: ille vero tum episcopi monitis, tum suapte sponte multo magis, tamquam fructuosus ac maxime fertilis ager subactus, ac multiplici calore fotus, tempestivos fructus edere maturabat. Perculit animum episcopi tanta tamque insignis sancti Viri in ferendis laboribus tolerantia, ade o ut omni ope ab eo contenderet, ne se sacris Ordinibus initiari ullo pacto recusaret, aut in aliud tempus differret. Ille graviter molesteque rem ferre, mœrore se conficere, nec anceps animi aliud dictitare, quam eo se munere indignum omnino atque minime idoneum, qui immortalis ac vivifici Corporis se ministrum aliquando exhiberet, ac instar Seraphin se præstaret in terris, semperque viventem beatissimæ illius ac felicissimæ Divinitatis gemmam suis ipse manibus contrectaret.

[6] [initiatus, curandi morbos gratia] Eorum tamen, qui præerant, vis & suffragia Nicandrum nolentem & recusantem regia sacerdotis dignitate cohonestandum declarant. Itaque episcopus non diaconatus tantum munere insignivit, sed ad sacerdotii etiam celsitudinem evexit, ut cælestem viventemque Hostiam Deo offerret, licet vix sero id potuerit impetrare. Proinde gravis incessit Hominem ardor spiritualium exercitationum ac certaminum, spe præmiorum, quæ in cælo asceticis athletis proposita esse sciret. Ad hæc labores laboribus, defatigationibus defatigationes cumulabat; totum cælestem ac pene materiæ carnisque expertem præbens, ac maximo studio nitens illum in suo corpore profligare, qui corporeæ molis particeps non esset, ope tamen subsidioque sanctæ Crucis. Igitur simul sacerdotio est inauguratus, ac pie religioseque incruentam Victimam puramque Hostiam magno cum timore ac reverentia Deo optimo maximo obtulit, mox vis quædam ac potestas in morbis omnibus depellendis cælitus Nicandro concessa esse visa est. Hinc infinita prope hominum multitudo ad illum confluebat, ut monitis ac præceptis salutaribus informata, ad salutis viam dirigerentur.

[7] [& virtutibus splendet. Sanctioris vitæ desiderio] Etenim videre erat non hominem quidem, sed omnis virtutis exemplum ac documentum, normamque vivendi omnibus numeris absolutam, ita ut vix umquam aut ante aut post quisquam illi par aut fuerit aut futurus sit f. Sed seipsum semper habens suspectum, cordis sui desideria diligenter expendebat, ac veluti sedulus gubernator eo omnem operam ponebat suam, ut navim in salutis portum incolumem perduceret; magno cum timore & tremore vigilans, ne ab absurdarum cogitationum procellis aliquid caperet detrimenti; probe enim tenebat illud Salomonis: Fascinatio nugacitatis obscurat bona, & inconstantia concupiscentiæ transvertit sensum sine malitia. Itaque nihil aliud sibi faciendum statuit, quam ut tres alios asseclas ac in Christo fratres sibi conjungeret, simul cum sanctissima ac prudentissima femina Helisabetta. Atque ii tam arcto inter se vinculo firmaque societate coaluerant, ut quamvis quinque essent personæ vultu atque imagine diversæ, una tamen omnino erat omnibus anima, unum atque idem propositum, quo rite Deo vacare statuerant, ac totis viribus totisque præcordiis illum exquirere, illi uni se mancipare, illiusque gratia, tamquam præclaro indumento tegi.

[8] [cum tribus sociis & Elisabetha vidua] Atque ex his sociis atque in sancto proposito commilitonibus primas tenebat Nicander, ut qui sacrosancto sacerdotio, ut diximus, esset insignitus, maximaque animi contentione ad præpotentis Dei cultum se totum dedisset ac devovisset. Deinde Gregorius in sui custodia vigilantissimus, in divinis contemplationibus assiduus, Deoque adjunctissimus. Post hos sanctissimi viri Petrus & Demetrius, duæ sedes ac receptacula præpotentis beatæque Trinitatis, quæ sacrorum novi Testamenti mysteriorum ministros effecerat g. Postremo beata & omni ævo memorabilis Helisabetta femina, ut verum eloquar, prudens ac velut altera Euangelii Anna, quæ quidem vidua cum esset, corruptibilem ac terrenum amorem cum sempiterna cælestique pulchritudine commutavit, eaque se lege in eorum societatem stabili constantique sententia insinuavit, ut necessitatibus Sanctorum communicans, quemadmodum est in divo Paulo, floridum esset inter mulieres pratum ac paradisus, suavis regiorum sublimiumque thalamorum odor, & sponsa ornatissima ad cælestes nuptias destinata.

[9] Hi sane omnes navigii velis, alisque animorum expansis, [in Siciliam appulsus, in specum ingreditur, cum iisque] navigantes, ac superatis fluctibus maris, ventorumque tempestatibus, periculosissimi freti angustias trajicientes, ad præclarissimam Siciliæ insulam appulerunt. Hic quietem tranquillitatemque suis exercitationum studiis idoneam invenere. Etenim in collibus maritimis, qui Europæ partem e regione spectant, rupis foramen, atque ibi torrentem forte nacti, eo loci habitare decreverunt, angustissimumque antrum h, dixerim melius sepulchrum, aptam sibi domum existimantes; Hæc, dicebant, carissima, jucundissimaque nostra sit domus, hoc tabernaculum, quo duce cælestis Hierusalem cives incolasque nos aliquando fore speramus. Vilis hæc tenuisque nullis architecti fabricata manibus, sed felicissima ac beatissima habitatio præpotenti Deo nos sedulo vacantes excipiet. Hæc aliaque id genus summo gaudio delibuti dictitabant, ac procumbentes in genua ad precationem, Domine Deus, inquiunt, cui humanæ carnis indumento tegi (ea enim nostri te cepit commiseratio) grave ac vile minime fuit, quique tuæ Divinitatis societate despectam abjectamque nostræ naturæ conditionem ad Deitatis, ut ita loquar, dignitatem evexisti, in spiritali hac piarum exercitationum palæstra da fortitudinem atque constantiam, uti nos hujus mortalitatis sarcina impediti cum adversariis spiritibus cum victoria dimicemus ad laudem & gloriam sanctissimi & gloriosissimi nominis tui, immense expersque principii Pater, una cum Filio tuo unigenito, tecum mundi imperium tenente, ac Spiritu sancto, bonitatis vitæque rebus omnibus auctore.

[10] Fove nos, benignissime Deus, educa atque enutri verbo oris tui; [Deum precatus, ut omnes etiam simul morerentur,] & quemadmodum communi omnium sensu quinque numero animi uno eodemque caritatis tuæ vinculo arctissime colligati sumus, te unum super omnia bonum amabilemque fortissimo proposito expetentes, ita etiam atque etiam a te petimus, ut unum idemque sit tempus, dies, hora, punctus nobis omnibus, cum ex hujus vitæ miseriis ad tuam misericordiam & felicitatem evocaveris, unus communisque omnibus vitæ exitus eveniat placidissimus atque jucundissimus ad tuæ pulchritudinis splendorem commigrantibus. Ne siveris, misericordiarum Pater, ac Deus totius consolationis, nostram hanc societatem, conjunctionemque separari aut in varias distrahi partes; sed sicuti in hoc carnis contubernio conjuncti sumus, ita in cælestes delicias translati * neutiquam divelli aut sejungi patiare. Tu enim ex utero matris Deus noster es, tua immensa bonitate nos ad te trahens. Itaque tuæ curæ atque custodiæ nos omnes tradimus atque committimus i.

[11] Habita hujusmodi ad Deum oratione, ad spiritualia certamina sedulo se comparant, [vitam ibidem sanctissime exigit.] perpurgantesque internos animæ oculos, quo cælestes in divina contemplatione radios melius reciperent, & in acerrimo cum nefariis hostibus congressu certam victoriam reportarent. Nunc quid referam de summa omnium contentione, qua in perfectæ veritatis via progressus facere studebant? Integris noctibus pedibus stare, assiduas precationes Deo effundere, divinum Numen sibi propitium ac benignum reddere, parce duriterque vivere, ut nihil de laboribus, de jejuniis dicam, deque humicubationibus, utque vitam exigerent in vigiliis, in fame & siti, in frigore & nuditate. Non deerat tamen k cælestium consolationum esca atque ambrosia, quæ, sicuti Eliæ vati sanctissimo cælitus delatam a divina Providentia sacris Literis accepimus, ita iis perpetuo suppeditabatur, quasi fructus ad præmium tam egregiæ virtutis l. Quid enim caussæ est, cur hujusmodi epularum deliciis eos Deus optimus non remuneraretur, qui fluctuosissimum, omnibusque laboribus ac mysteriis * refertissimum hujus seculi mare velocissimis desiderii alis fugientes, in tutissimum salutis portum, Christique obsequium sese receperunt m.

[12] [Pastor specum ingressus & miro fulgore perculsus,] Quæ cum ita essent, non multis post annis contigit, ut pastor, nescio quis, per montem iter haberet, ubi sacrosanctum ac beatum Sanctorum sepulchrum condebatur. Is propter hyemis frigorisque sævitiam in antrum cum ovibus suis se penetrat: ibi cum esset, partim metu ac tremore, partim insolito æstu & calore percellitur. Nam derepente oblata est ei species inopinata atque insolita, dignaque, quæ æternis literarum monumentis consignetur. Statim veluti ex quodam foramine, remoto repagulo, purissimus ac sucidissimus splendor exsilire per totum antrum videbatur, & odor suavissimus exhalare. Hærere homo rusticus; nec quid consilii caperet in præsentia, scire. Aspiciens vero in antri latus, perterrefactus ac pene exanimatus, vidit condita jam Sanctorum corpora splendentia ac micantia, adeo ut solem ipsum superarent. Homo agrestis ac plane rudis, rei novitate perterritus, animoque consternatus, in subitam amentiam incidebat, nisi virtus auxiliumque Sanctorum præsto esset, sanamque illi mentem firmaret. Quippe vidisses hominem sudore toto corpore manantem, surrectisque capillis hærere, animique angi.

[13] [episcopum advocat: qui eorum corpora invenit,] Tandem resumpto animo, se adhortans, paulloque audentior factus, relicto antro, quoad potest, se dat in pedes, ad civitatis episcopum n, universumque populum de iis, quæ viderat, edocendum. Ubi vero de tanto prodigio narratum est, mox universi congregantur, sacer clerus, piaque Religiosorum virorum monasteria, consequente infinita Christiani populi multitudine; procedebantque psalmos sacrosque hymnos pie decantantes. Et jam in nemorosum locum, ubi veneranda spelunca latebat, incedunt: ibi antrum ingressi, sepulchrum augustissimum o reperiunt, scatens suavissimis odoratissimisque liquoribus. Tum peractis, quæ in ejusmodi celebritatibus fieri consueverunt, ceremoniis, concinentesque gloriam in præpotentis Dei honorem ac laudem, suavissimi odoris liquorem a perenni fonte hauriunt, quo cæci visum, claudi incessum reciperent, fœdissima lepra contaminati emundarentur, liberarentur energumeni, omnes denique mortales, quibuscumque vexati morbis, curarentur.

[14] Mox tanti miraculi fama ubique divulgata innumerabilem hominum multitudinem ad sacram tumbam ciebat, [apud quæ puer ad vitam revocatur,] atque ex ingenti concursu nullus omnino erat, quin recuperata valetudine reverteretur, modo fide ac fiducia plenus sacras reliquias inviseret. Quin sanctissimi vatis Helisei miracula p, (quæ in sui amantes studiososque præpotentis Dei munificentia semper esse solet) ea tempestate denuo coruscavere. Muliercula enim obscuro loco nata, quæ omnes spes vivendi suas in uno filio collocarat, eo, misella, fato concedente, orbatur femina ardentissimis desiderii facibus inflammata ac firmissima fide prædicta, id cepit consilii. Simul animam edidit puer, cadaver juxta Sanctorum corpora compositum maxima cum spe ac fiducia locat, fore enim, ut num quam desiderio frustraretur suo ex illa sanctissimorum corporum propinquitate ac conjunctione. Protinus præter omnium expectationem vivus exurgit filius, ac confestim parenti mandat, esurientem idoneo cibo recreet, viresque confirmet. Sic puer ad pristinam vivendi rationem firmus valensque est revocatus.

[15] Cujus etiam prodigii rumor in omnes diffusus, infinitam prope dixerim hominum vim, [multique ægri sanantur. Nicandri pater inter ceteros] non incolarum modo, sed ab exteris etiam regionibus ad Sanctorum corpora pertraxit, qui tametsi variis morborum generibus essent affecti, sacrosanctum sepulchrum pie ac cum fide tangentes, pristina valetudine donabantur. Sed illud omnes dolebant, quod Sanctorum nomina ignorarent (neque enim id ullæ literæ demonstrabant) quibus scilicet scriptis tabellis collata in se beneficia gratis animis testarentur. Verum enimvero cum tantæ tamque admirandæ rei, ut dicebamus, fama per omnes regiones divagata, Italiam etiam pervaderet, ita ut omnes eo confluendi ingenti desiderio inflammarentur, forte contigit, ut naturalis Nicandri pater ad Sanctorum reliquias pie visendas pedes adventaret. Is in antrum ingressus, sancto tumulo precaturus propius accedere non dubitat, accensas faculas manu gestans. Cum vero quinque numero corpora videret, cœpit Filii peregrinationem memoria repetere, nec non inter quinque initam olim societatem; atque inter hos fuisse mulierem.

[16] Tum Sanctorum aspectus accuratius inspicere, eorumque lineamenta considerare, [illuc adveniens] num inter hos Nicander filius etiam reperiretur; reque diligentius perfecta *, certo comperit, Filium ibi suum conditum esse. Tum exclamare homo, lacrymas instar rivi alicujus affatim ex oculis mittere, in capillos involare q, humum facie verberare, eamque assiduo fletu irrigare. Tandem bene juvante rerum omnium Opifice Deo, vix doloris acerbitatem consolationis freno potuit continere: illorum enim, quæ vehementer amamus, præsentia solet esse assidua dolorum recordatio, eorumdemque aspectus mentem animi acrius inflammare, instar silvæ facibus injectis, sic species per oculos ad animum transmissa, incredibile est, quam graviter cor afficiat atque percellat. Verum qui optimis studiis ab ineunte ætate se exercuerunt, facili negotio in calamitatibus, adversisque fortunæ ictibus consolationem inveniunt, feruntque æquo animo quamcumque jacturam; contra ignavi inertesque in contrariis fortunæ casibus, perinde atque in procelloso mari, misere jactantur.

[17] Verumtamen pater animi pendebat, qua ratione, [filium suum agnoscit, & eorum gesta] quæ ipse liquido novisset, conjugi rite nuntiaret, adeo ut illa, ut crederet, adduceretur. Sciebat enim, incredulum esse mulierum genus, ac plerumque, quæ oculis videntur, consuevisse in dubium vocare. Itaque cum animadverteret, Nati digitum certo atque immutabili signo notatum esse, statuit hunc ad uxorem perferre, quasi indicem ac testem rerum gestarum; statimque illum a sanctissima Filii manu gladio recidens, ingentique gaudio delibutus, & ardentissimis amoris facibus incensus, qua decuit reverentia, una cum suavissimis odoribus in capsula reponens, in domum suam reditum ornat, ferens secum ipse sacrosanctas ac sibi lugubres Nati reliquias, & tum & nostra tempestate certissimum sanctorum corporum indicium. Atque hinc quotidianis hominum investigationibus, quæ ardentissimo desiderio de cognoscendis Sanctorum nominibus assidue fiebant, modus aliquis factus est.

[18] [narrat: festum inventionis decernitur.] Ille enim rei veritatem cuicumque sciscitanti aperiebat. Quin ex magnitudine corporum, eorumque facie, propria uniuscujusque, digna monumentis sempiternis, nomina dicebat r. Sed profecto quis parentis lacrymas ac suspiria possit oratione explicare, cum hæc aliis enarrabat? Quippe cui vim defuncti imago Filii in oculis atque adeo in animo semper obversaretur; nam e durissimis etiam saxis, ut ita dicam, lacrymas extorquebat, & certe ibi diutius consedisset, nisi de re omni certiorem facere conjugem statuisset. Cum itaque de Sanctorum nominibus nihil præterea esset, de quo ambigeretur, institutus dies est, quo die festa celebritate sacer clerus ac pius Christianorum populus præclaram sanctorum corporum inventionem coleret s, extructo templo t, ædificataque theca, qua venerandæ reliquiæ inclusæ ad curanda quæcumque morborum genera, augendamque populi pietatem rite servarentur u. Quamquam particulæ aliquæ variis ecclesiis distributæ sunt, ut ubique Sanctorum beneficia in omnes dimanarent ad laudem & gloriam sanctissimæ Trinitatis, Patris & Filii una cum Spiritu sancto in secula seculorum. Amen.

ANNOTATA.

a Titulum, qui cum in Latina versione apud Octavium Cajetanum, tum in Ms. nostro Græco huic panegyrico præfixus legitur, dedimus in Commentario prævio num. 4 & 14.

b Ex hisce liquet, auctorem, quem Basilianummonachum fuisse suspicor, elogium hoc in ipsa verisimiliter annua festivitate inventionis sacrorum corporum ad concionem dixisse; nisi forte stilum suum tantummodo voluerit exercere.

c Hisce satis indicat anonymus, se de Sanctorum patria parum instructum fuisse, cum nullam Italiæ civitatem aut provinciam assignet. Laguidaræ opinionem vide in Commentario num. 13.

d Adi Commentarium num. 6.

e Quis hic episcopus fuerit, quave in civitate aut regione sedem suam habuerit, divinandum reliquit anonymus; non alia, credo, de causa, quam quod a Sanctorum ætate longe remotus, id ipse nesciverit. Verum hinc mirandum magis est, unde S. Nicandri cum ignoto illo episcopo gesta eidem tam perspecta fuerint, quam ipse præ se fert.

f Hyperbole hæc videtur, uti in Commentario num. XI observavi.

g Consule Commentarium num. 14 & 15.

h De hoc specu prope Messanam, additaque ecclesia & monasterio, variis in locis egimus in Commentario.

i Difficile captu est, unde has Sanctorum preces biographus didicerit. Vide Commentarium num. 18.

k Vocem hanc substitui; nam in edito vitiose legitur tamta.

l Non satis capio, an hic velit, Sanctos hosce cælestibus animi deliciis, an corporeis cibis, divinitus oblatis, pastos fuisse. Postremum insinuat adductum exemplum Eliæ prophetæ, qui lib. 3 Regum, cap. 17, urgente fame per corvorum ministerium aliquamdiu altus fuit. Verum utut hæc se habeant, non liquet, unde ea omnia acceperit biographus.

m Agendum hoc loco fuerat de Sanctorum obitu, de quo etiam in nostro Græco Ms. nihil dicitur.

n Si vera narrat, fuerit hic Messanensis episcopus; sed tam hujus nomen, quam tempus inventionis omnino ignotum est.

o Ad hæc notat Cajetanus, vel hujus editor Petrus Salernus: Nemo ambigat, sanctissimis Ascetis, una defunctis, sepulcrum angelorum ope præparatum, & a cœlitibus in eo conditos, ut S. Clementi, S. Catharinæ, aliisque factum legimus. Neque ego ambigerem, si per certiorem scriptorem, quam Græcus noster sit, de invento augustissimo illo sepulcro certo constaret.

p Nempe vel pueri Sunamitidis ad vitam revocati, lib. 4 Regum, cap. 4; vel mortui per attactum ossium ipsius ibid. cap. 13 resuscitati.

q In suos scilicet, id est, Cœpit præ dolore capillos sibi vellicare.

r Tota hæc de Nicandri patre narratio non potest non esse suspecta, prout in Commentario num. 9 & sequenti ostendimus.

s Diem hunc esse 19 Septembris, eumque a Messanensibus celebrari, affirmat Cajetanus in Animadversionibus.

t Consule Commentarium num. 23 & seqq.

u Quid de augustissimo illo sepulcro factum fuerit, nec anonymus, nec alii tradiderunt; forte quia numquam exstitit. Aliam harum reliquiarum translationem vide in Commentario num. 25 & seqq.

* translatos

* miseriis

* forte perspecta

DE S. POMPOSA, VIRGINE SANCTIMONIALI ET MARTYRE,
CORDUBÆ IN HISPANIA,

ANNO DCCCLIII.

SYLLOGE PRÆVIA
De Sanctæ cultu, monasterio Pinna-Mellariensi, vita, & tempore martyrii.

Pomposa Virgo Sanctimonialis mart. Cordubæ in Hispania (S.)

AUCTORE C. S.

Ad diem XVII hujus mensis dedimus S. Columbam, vita in Tabanensi monasterio sanctissime acta, [Hoc die in Martyrologiis recte relata;] deinde martyrio quoque late celebrem. Hujus exemplum alteram virginem martyrem, Pomposam nomine, mox peperit, vita pariter ac martyrio ipsi plane similem, & sepulturæ denique sociam. De ea Romanum Martyrologium Baronii ad hunc diem sic habet: Cordubæ in persecutione Arabica, sanctæ Pomposæ, Virginis & martyris. De eadem more suo paulo prolixius egerat Galesinius in Romano item Martyrologio, eodemque die, verbis, quæ subdo. Cordubæ in Hispania, sanctæ Pomposæ Virginis & martyris, quæ parentum admirabili pietate, sanctitatisque studio permota, fluxis rebus humanis abjectis, in religionem Deo dicata, in cœnobio S. Salvatoris vitam virginalem cum assiduis vigiliis, jejuniis, precibus, sacrarumque Litterarum studiis conjunctam egit; martyrii vero desiderio flagrans, divine factum est, ut ad judicem Arabicum, fidei hostem veniret, apud quem religionem Christianam libere professa, datis pro Christo cervicibus, cælesti corona redimitur. Ita ipse ex S. Eulogio, quem etiam Baronius in Annotatis laudavit.

[2] Ad eumdem diem eam in Martyrologiis Benedictinis, tamquam sui Ordinis virginem martyrem, [Cordubæ tamen colitur die 22.] Wionius, Bucelinus, Menardus & Dorgaïnius retulerunt. Alios neotericos martyrologos prætereo; in vetustioribus autem, puta Adone & Usuardo, nulla ipsius memoria exstat, uti nec in hujus quidem auctariis apud Sollerium nostrum. Quamquam porro hic dies ipsi vere emortualis & natalis in cælo sit, ut ex laudato S. Eulogio probabimus, non hunc tamen sed XXII ejusdem mensis ipsi apud Cordubenses suos sacrum esse, discimus ex Kalendario apud Martinum de Roa libro de Festis & Sanctis Cordubensibus præfixo. De cultu vero ex ejusdem titulo constat, qui talis est: Kalendarium Festorum & Sanctorum, de quibus scribitur in hoc libro; ad dies, quibus eos celebrat ecclesia Cordubensis. In eo autem Kalendario, ut dixi, ad XXII Septembris legitur S. Pomposa virgo & martyr; additur tamen: Fuit die XIX. Ceterum ne eadem crebro repetere cogar, ad hanc pariter spectant, quæ de Officiis martyrum Cordubensium a Sede Apostolica approbatis ad diem XV in SS. Emila & Hieremia, num. 6, 7 & 8; ad diem XVI in SS. Rogellio & Servio-Deo, num. 3, & ad diem XVII in S. Columba, num. 8, ex Martino de Roa retulimus. Plura tamen, quam hæc de S. Pomposæ cultu non invenimus.

[3] [Parentes ejus condunt cœnobium] Diximus supra, S. Pomposam S. Columbæ civi suæ vita plane similem fuisse. Certe prout hæc in Tabanensi monasterio a fratre, sorore & hujus conjuge erecto, vitam monasticam virtutibus claram coluit; ita & ipsa in Pinna-Mellariensi cœnobio, a parentibus suis in ipsius, ut videtur, gratiam condito, monacha similiter ceteris præluxit. Res ipsa in Vita seu Elogio dando satis explicabitur; at de monasterii situ ceterisque eo spectantibus aliqua hic annotanda sunt. De eo S. Eulogius sic ait: Parentes ejus, distracto patrimonio, præfatum cœnobium construentes in eo loco, qui ex eo, quia ab antiquitus congestos in illa excelsiori rupe apum industria favos, qui usque hodie permanent, majores nostri viderunt, Pinna Mellaria vocatus est. Hæc Eulogii verba Ambrosius Morales in Scholiis ad prædictam Vitam sequenti observatione illustrat. Permanent etiam, inquit, usque in hoc tempus, in quo hæc scribimus. Neque enim dubium est, quin de eo sublimiore colle & rupe divus Eulogius intelligat, quæ quarto ab urbe milliario in vicinorum montium vertice supereminet, supra nobilem fundum, qui dicitur el Albayda.

[4] Saxum ipsum, Sancii Mirandæ rupes appellatur. Ibi apes in petræ foraminibus quotannis mellificant. [Pinna-Millariense, cujus] Ad culminis ejus radices fons dimanat permagnus, qui vicinos hortos, citriorum omnis generis arboribus consitos, rigat. Situs est monasterio admodum opportunus, & vestigia ædificiorum cum ruinis, non uno loco apparent. Meminisse autem oportet, cap. VIII divum Eulogium hoc monasterium haud procul ab urbe constituisse: ideo hanc rupem ipsum signare credendum est. Alioqui insignem locum ad Gaudiati fluminis ripas intelligere potuimus, qui ab apum per rupes mella conficientium multitudine, Apiaria vulgo nominatur. Sed locus vigesimo ferme ab Corduba distat milliario. Hactenus Morales; & recte. Nam apud S. Eulogium cap. 7, (pro quo 8 perperam in laudatis scholiis assignatur) monasterium istud S. Salvatoris … haud procul a civitate Cordubæ in parte Septentrionis ad radicem Mellaris pinaculi situm dicitur. Hisce addo & alterum argumentum ex ipsa Sanctæ Vita petitum.

[5] In ea apud nos num. 4 scribit idem Eulogius, Pomposam, [notitia datur:] dum ad martyrium properaret, post persolutas nocturnas Deo laudes, ex monasterio suo egressam, ante lucis crepusculum ad urbem Cordubensem pervenisse, eamque clarescente mane ingressam esse. Id autem quam facile de quatuor Hispanicorum milliarium itinere intelligi potest, tam parum de viginti milliarium distantia credibile est, præsertim in Virgine, quæ viam pedes instituebat; nisi quis velit, hic aliquod prodigium intercessisse; quod prius probandum foret. Hisce denique addo & Aimoïnum monachum S. Germani a Pratis, qui in Translatione SS. Georgii & Aurelii, lib. 1 cap. 2, num. 10 in Opere nostro ad diem XXVII Julii, pag. 462 ejusdem cœnobii ab urbe Cordubensi distantiam sic notavit: Disparabatur a civitate plus minus milliariis quinque. Hæc de situ sufficiunt. Fuisse autem etiam hoc monasterium duplex, quale Tabanense in Commentario prævio ad Vitam S. Columbæ num. 12 & duobus sequentibus fuisse ostendimus; virorum scilicet ac mulierum, liquet tum ex ipsius S. Pomposæ Vita danda, in qua de fratribus ibidem habitantibus, deque Felice monacho ejusdem cœnobii abbate expressa fit mentio; tum ex eodem S. Eulogio ejusdem libri 3 cap. 7, ubi S. Fandila, postea martyr, in Tabanensi cœnobio monachus, diu implorantibus ac rogantibus monachis cœnobii S. Salvatoris, quod haud procul a civitate Cordubæ in parte Septentrionis ad radicem melliaris pinaculi situm est, ad officium sacerdotale ibidem obeundum præelectus invite & promotus dicitur.

[6] Quid autem causæ fuerit, ob quam non æque hoc ac Tabanense monasterium a Sarracenis tum temporis destructum jam fuerit, [in hoc ipsa vixit usque ad martyrium.] uti de Tabanensi in S. Columba vidimus, exploratum mihi non est. Exstabat tamen adhuc anno 858, quando ejusdem abbas Samson presbyter corpora sanctorum martyrum Georgii & Aurelii, quæ ibidem sepulta jacebant, Usuardo, celebris Martyrologii auctori, & Odilardo ejus socio concessit, Parisios transferenda, prout loco supra mox citato legere est. Sed ut ad S. Pomposam nostram redeamus, ex hoc cœnobio, audito S. Columbæ martyrio, ad urbem & judicem per male obseratam portam, Christum confessura perrexit; mirabili quidem facto; sed cujus exemplum S. Digna, cujus martyrium in Opere nostro ad diem XIV Junii relatum habes, ac deinde etiam Columba jam dederant, quodque ad sancti Spiritus impulsum referendum est, ut in ejusdem S. Columbæ Commentario observavimus. Certe S. Eulogius in Vita num. 4 illam incuriam monachi, portam male obserantis, divinæ providentiæ adscribit, ut Virgini ad martyrium dudum anhelanti, & eo usque a suis prohibitæ, via panderetur. Consule etiam Commentarium de laudata S. Columba num. 21.

[7] [Acta a S. Eulogio scripta: tempus martyrii.] Vitam Sanctæ, ut jam sæpe insinuavi, S. Eulogius, Cordubensis presbyter & ante martyrium electus archiepiscopus Toletanus, auctor synchronus, suo Memoriali Sanctorum lib. 3 cap. XI inseruit, laudans Felicem monachum & abbatem monasterii Pinna-Mellariensis, in quo ipsa vixit; addensque se plura de ea ex eodem didicisse, quæ prætermisit, ut ad enarrandum ipsius martyrium festinaret. Martyrii vero tempus hoc modo signavit: XIII Calendas Octobris, Era DCCCXCI; id est, die XIX Septembris anni æræ Christianæ vulgaris 853. Atque ita quidem in editione Francofurtana, studio & opera Andreæ Schotti, qua utimur, legitur; verum Ambrosius Morales ibidem in Scholiis sequentia observat: Era DCCCXCVII: ita aperte fuit in vetusto codice, sed describentis vitio manifesto: siquidem S. Columbæ martyrium Pomposam eodem ipso die concitavit; & capite etiam sequenti is scriptoris lapsus plane convincitur. Sic ipse & merito: capite enim 12 Eulogius scribit, S. Abundeum presbyterum, decem mensibus interjectis a S. Pomposæ martyrio, passum esse V Idus Julii, Era DCCCXCII, id est, die XI Julii anno Christi 854, adeoque ipsam Æra Hispanica DCCCXCI coronatam fuisse dicere voluit. Præterea S. Eulogius XIII Calendas Octobris Æræ Hispanicæ DCCCXCVII, sive XIX Septembris anno Christi 859 in vivis non supererat, martyrio coronatus die XI Martii ejusdem anni, prout ad dictum diem in Opere nostro ostensum est. Passa autem est Sancta nostra sub Mahomado Maurorum in Hispania rege, qui patri suo Habdarrahgmano, qui regiam suam Cordubæ habebat, in regnum successerat.

VITA ET PASSIO
Auctore S. Eulogio presb., mart.
Ex ejusdem Memoriali Sanctorum, lib. 3, cap. XI.

Pomposa Virgo Sanctimonialis mart. Cordubæ in Hispania (S.)

BHL Number: 6889

A. S. Eulogio.

[In cœnobio Pinna-Melleariensi] Igitur cum ad multorum notitiam ipso die rumor consummati martyrii prædictæ virginis a pervenisset, & non solum totam civitatem, verum etiam viciniora loca inserperet, virgo quædam venerabilis, nomine Pomposa, ex cœnobio S. Salvatoris, quod ad radicem Pinnæ Mellarisæ constitutum est, quo dudum se cum parentibus, fratribus & cognatis, Christo militatura contulerat b (ex quo antea beatissimus Fandila, ejusdem loci sacerdos, olim descenderat c;) mox ut illud martyrium a dicentibus comperit, alio die cita occurrit. Hæc d namque Virgo beata parentum & propinquorum sanctam conversationem, quam gerebant in Corduba, ex qua erant progeniti, cernens; confestim avida mente tali se voto assignans, cum his simul mundum spernit, labentia deserit, integritatem promittit, mansuraque perenniter toto nititur conatu appetere.

[2] Quapropter parentes ejus, distracto patrimonio, præfatum cœnobium construentes in eo loco, [sanctissime vivens,] qui ex eo, quia ab antiquitus congestos in illa celsiori rupe apum industria favos, qui usque hodie permanent, majores nostri viderunt, Pinna Mellaria vocatus est. Ibidem autem se ad exercitium vitæ monasticæ collocantes, tradunt beatam hanc Virginem inter illum suorum conventum pulchriorem gratia sanctitatis floruisse; & quæ ultimum per ætatem gradum tenebat, fit cæteris excellentiori culmine innocentiæ ac simplicitatis merito sublimata. Tantoque in Scripturarum meditatione fortissima permanebat, ut, si fieri posset, non diebus, non noctibus a lectione vacaret, nisi quarumdam ingruentium tempestatum impediretur procellis. Si quid forte ad suam exaggeratum sentiret injuriam, illa, quæ macte humilitatis gratia prominebat, cuncta patienti animo sustinebat. Instabat vigiliis, jejuniis & orationibus crebrius incubabat, quibus favente Domino inviolabiliter votum posset conservare promissum.

[3] Plura sunt, quæ de ejus sanctitate, referente nobis famulo Christi Felice monacho, [ad martyrium exemplo S. Columbæ] ejusdem cœnobii abbate, cognovimus; quæ obtentu evitandi fastidium relinquentes, ad illud, quod eam sine dubio cælo præmisit, quam propere festinamus. Cum enim summæ sanctimoniæ studium gereret, serviretque Deo fideliter, mox ut B. Columbæ martyrium comperit, illico interius igne conflagrata martyrii, fit admodum lætior, tali nuntio recreata; & quibus ad id possit pertingere passibus, tacito & singulari cogitamine ruminat. Et o miram vocationem Domini, & supernæ dispositionis aditum patefactum, quo nullus prædestinatus martyrii gloria defraudatur e; quo nemo cœtui Sanctorum adscriptus, humana potest illaqueatione teneri! Ferunt namque, quod multo satis ante hoc tempus hæc Virgo ad martyrium convolasset, nisi quibusdam suorum impediretur repagulis, qui eam causa sævientium persequutionum alta servabant custodia.

[4] Sed quid in se potest habere custodiæ conditio miserabilis, [inflammata, noctu egressa ad judicem properat,] quando, sicut scriptum est, Nisi Dominus custodierit, in vanum vigilant, qui humaniter se quippiam custodire arbitrantur? Etenim ipsa superveniente nocte, consummata in Dei laudibus nocturna vigilia, unus e fratribus suis cæteris quiescendi gratia regredientibus ad cubile, quasi divinitus moneretur & certe non sine providentia Domini, arrepta clave portam monasterii inconsuetus aperuit, minimoque tantummodo clavo superposito, retrusit. Ad quam illa silenter accedens, & clam ostium reserans, vadit per tenebras noctis cælesti lumine illustrata; totumque illud iter vasta horridum solitudine ante lucis crepusculum transiens, clarescente mane urbem ingreditur f, seseque obtutibus judicis præsentari non differt.

[5] Ad quem sanctæ fidei rationem proponens, vatemque impudicum g simplici exhortatione confundens, confestim ille gladio trucidandam decernit, sicque ante fores palatii constituta, [& Christum confessa, decollatur, corpus denique sepelitur.] exempto capite, consternatur XIII Calendas Octobris h, Era DCCCXCI i. Cujus cadaver in flumen projicientes, quorumdam mercenariorum studio in quadam fovea congestum * desuper multo pulvere tumulatur k. Ex quo iterum, Christo favente, post dies pene viginti industria quorumdam monachorum inde abstractum, ad prædictum beatæ virginis Eulaliæ sanctuarium reportantes, digno ibidem sacerdotum & religiosorum ministerio ad pedes S. Columbæ humatum est. Quod nihilominus divina credimus dispensatione peractum; ut, quæ se in vita sua tanta charitate dilexerant, morte etiam ab sepultura indivisæ manerent l, regnante Domino Jesu Christo in secula seculorum.

ANNOTATA.

a Loquitur de S. Columba, virgine pariter Cordubensi, cujus vitam ac martyrium cap. præcedente conscripserat, quod nos ad diem 17 hujus mensis, quo contigit, dedimus.

b De monasterio hoc, quod deinde Pinna-Mellaria appellatur, a pia ista Sanctæ familia exstructo & inhabitato, consule Syllogen præviam num. 3 & sequentibus, uti & mox dicenda in hac ipsa Vita.

c Fuit is Tabanensis primum in monasterio a S. Columbæ familia fundato, sub Martino abbate monachus; inde ad Pinna-Mellariense pene invitus translatus est, ut sacerdotis munere ibidem fungeretur, ac denique martyrio coronatus hoc ipso, quo S. Pomposa, anno 853 die 13 Junii, ad quem de eo consule Opus nostrum.

d Ambrosius Morales in Scholiis ad hæc lectorem sic monet: Hæc omnia usque ad studia & sacrarum Litterarum meditationem, (id est, usque ad, Tantoque in Scripturarum meditatione &c.) tanto opere in veteri exemplari fuere corrupta, ut nullus pene sensus eliceretur. Nos quoquo modo potuimus, emendavimus, unum atque alterum verbum superaddentes. Hactenus Morales.

e Id est, non quilibet prædestinatus; sed quilibet ad martyrium prædestinatus, ejus gloria non fraudatur.

f Distabat autem monasterium Pinna-Mellariense quatuor aut quinque milliaribus Corduba, utSylloge prævia dictum est.

g Mahometum scilicet, cujus impietatem Mahomad Maurorum rex, qui regiam suam Cordubæ habebat, cum suis sectabatur.

h Ambrosio Morales in Chronico generali, lib. 14, cap. 22, visum fuit, sententiam illam pridie, nempe die 18 latam, die vero 19, ut hic dicitur, exsecutioni primum mandatam fuisse. Ita sensisse videtur, quia putabat, S. Pomposam nocte martyrium S. Columbæ, quod die 17 acciderat, proxime subsecuta, monasterio excessisse, atque ita postero mane die 18 judici se stitisse. Verum id Eulogii narratio nec exigit, nec ipsi satis conforme est. Itaque tempus sic ordinandum puto. Die 17 Pomposa intelligit S. Columbæ martyrium, ejusque exemplo ad similem gloriam accensa, viam e monasterio evadendi meditatur; hæc autem secunda post nocte quæ inter diem 18 & 19 intercessit, ex cujusdam monachi incuria sese offert, eaque ipsa usa, mane Christum coram judice confessa est, ac mox decollata. Simili plane ratione cum S. Columba actum fuerat.

i In veteri exemplari, quo usus est Morales in editione sua, eodem teste, legebatur, Era DCCCXCVII; sed manifesto describentis vitio, prout in Sylloge prævia num. 7 cum eo probavimus. Æra autem recte substituta cum anno Christi 853 concurrit.

k Passim creduntur mercenarii illi Christiani fuisse, aut a Christianis conducti, ut venerabile corpus flumini Bæti subductum, humi mandarent.

l De S. Columba in basilica S. Eulaliæ, in vico Fragellas, nunc ignoto, honorifice sepulto, consuleipsius Vitam num. 15. Tamayus ad hunc ipsum diem in Martyrologio Hispanico recitat epigramma Cypriani archipresbyteri Cordubensis de S. Pomposæ martyrio, communique cum laudata virgine sepultura. Verum Nicolaus Antonius tom. 1 Bibliothecæ Veteris Hispaniæ istud inter supposititia rejiciendum docet. Ceterum S. Columbæ corpus deinde alio translatum in Commentario ad ejus Vitam prævio vidimus; sed quid de S. Pomposæ venerandis exuviis factum sit, ignoramus.

* forte congesto

DE S. ARNULPHO EPISCOPO VAPINCENSI

Intra annum MLXX et MLXXIX

COMMENTARIUS PRÆVIUS.
Locus depositionis, cultus, tempus aditi episcopatus, obitus, Acta edenda.

Arnulphus episcopus Vapincensis conf. (S.)

AUCTORE J. C.

Præter morem nostrum locum nullum, unde S. Arnulphus ad cælos transierit, præfixi; rationem accipe. Martyrologium Parisiense ita ad hunc diem Sanctum nostrum nuntiat: [Locus depositionis] Romæ ad Sanctam Priscam S. Arnulphi ex monacho Vindocinensi Vapincensis episcopus. Quæ, ne aliud quidpiam, quam Sancti ibidem depositionem significare censeantur, ita explicantur in indice: Arnulphus episcopus Vapicensis mortuus Romæ ad Sanctam Priscam. Fuerat scilicet illa ecclesia cum monasterio, ubi duodecim monachi habitare debebant, juncta cœnobio Vindocinensi, cujus abbates, ut ostendit Mabillonius in Annalibus ad annum Christi 1066 num. 32 & 100, Cardinalis dignitate tituloque S. Priscæ perpetuo gaudebant. In illo Romano monasterio Alexander II morari jusserat S. Arnulphum Vindocinensem monachum, antequam ad infulas Vapincenses promoveretur, in illa deinde mortuum asserit martyrologus Parisiensis. At nisi sacrum S. Arnulphi corpus inde postea translatum fuerit, de quo nihil uspiam reperi, illi repugnant Sammarthani fratres, tom. 3 Gall. Christ. in episcopis Vapincensibus num. 13 asserentes, S. Arnulphum tumulatum esse in æde S. Joannis Rotunda, quam illis consentiens Mabillonius apud Vapincum collocat.

[2] Dionysius Sammarthanus, qui Galliam Christianam auxit, [S. Arnulphi] de Sammarthanorum asserto videtur dubitasse, quippe tom. 1 col. 460 præsules Vapincenses recensens, ea verba expunxit, solumque refert S. Arnulphi obitum ad hunc diem. Unde id illi dubium subortum fuerit, nescio; si fuit, miror virum domesticis monumentis divitem rem ulterius non indagasse. Certe quæcumque aliunde de Sancti reliquiis adferuntur, aliaque, talia sunt, ut nihil inde pro re præsenti concludi certo possit. Et Sammarthani quidem, quæ ex illis ad Mabillonium & Dionysium transierunt, hæc referunt ex Proprio Vapincensi: Episcopus, qui tum præerat, Armandus nomine, vita pius, habitu monachus cum clero devotus accessit, ac orationi incumbens, tumuli lapidem revolvi præcepit: quo veneranter amoto, & illato in monumentum lumine, veste incorrupta, integrum invenit corpus. Tunc astantibus visum est, ut ad veritatis notitiam brachium a Sancti corpore secaretur, & extra sepulcrum retentum posterorum memoriæ servaretur.

[3] [videtur fuisse Vapincum.] Verum ex his ne liquet quidem, quænam illa sit ecclesia, ubi fuerit S. Arnulphi tumulus, unde præsectum brachium Armandus abstulit. Alibi id forte indicat Vapincense Proprium, quod ad manum non habeo. Quamquam, ut conjicio, parum illud mihi esset profuturum; etenim sæpe laudati Sammarthani ita articulum Armandi ordiuntur. Armandus ex religioso ad episcopatum provehitur, qui D. Arnulphi decessoris sui sacra lipsana, ut conjectura est, transtulit in pulpitum ecclesiæ, XIII Junii trigesimo anno a felici obitu sancti Præsulis. Quibus non obscure innuunt, relata omnia non nisi conjecturis niti, quæ an vel ipsæ satis sint probabiles, quis dicat? In hac caligine, quam viri eruditi dispellere non tentarunt, unum id dicere licet; videri S. Arnulphi corpus ibi primum depositum fuisse, ubi sacrum brachium a reliquo corpore ablatum est, atque ibidem etiam loci fuisse asservatum: neque enim fingenda est translatio, cujus nullum exstat uspiam vestigium. Jam vero Acta, quæ præ manibus habeo, numero 14 asserunt, tum temporis S. Arnulphi prodigiosum brachium in Vapicensi ecclesia ostendi solitum fuisse: unde non incongrue conjectare licet, ibidem etiam depositas fuisse reliquas Sancti exuvias. Si insuper eo loco obiisse S. Arnulphum credas, ubi sepultum suspicaris, Sammarthanis assentieris. Certe ego hactenus nihil inveni, quod martyrologo Gallo faveat.

[4] [Colitur Vapinci, & Vindocini] Certiora iis sunt, quæ de S. Arnulphi dicenda veniunt. Ad hunc diem XIX Septembris, teste Mabillonio in Observationibus præviis, ejus in Vapincensi ecclesia festivitas celebratur ritu duplicis. Pari cultu illius agit memoriam annuam Vindocinense celebre Benedictinorum monasterium, quod Sanctus noster præclaris virtutum exemplis illustravit. Breviarium ecclesiæ Foro-Juliensisanno 1529 typis editum, de S. Arnulpho nostro hoc etiam die sex Lectiones & Orationem propriam præscribit. Illæ ex Actis nostris desumptæ videntur; hæc ita recitatur: Deus, qui B. Arnulphum Confessorem tuum in terris vita laudabili decorasti, & in cælis gloria æterna sublimasti, ejus, quæsumus, suffragantibus meritis, vita nostra apud te commendetur. Sacris etiam Fastis nonnullis aliis S. Arnulphus die XIX Septembris inscriptus legitur. Ferrarius suo Catalogo Sanctorum illum inseruit, ejus meminerunt Saussayus ceterique passim martyrologi Galli. Prolixius exstat S. Arnulphi elogium apud Dorganium, Menardum & Bucelinum, apud quos inter Sanctos sui Ordinis ad hunc diem locum habet.

[5] Porro Vapincum, ubi S. Arnulphus sacras infulas gessit, [episcopatum adiit] Vapingum, Vapicum, & Vapigum etiam, & indigenis Gap dicitur, unde Latini aliqui Scriptores Guapincensem & Gapensem urbem appellarunt. Est civitas Delphinatus, amniculo, seu rivo, quem Bene apud Blauium vocitatum reperio, apposita. Vapincensis ager Ebredunensi clauditur ab Ortu, a Meridie sejungitur a Provincia Durantiæ fluminis aquis, quibus secundo circiter milliari infra rivus, qui Vapincum alluit, immiscetur. Ratione jurisdictionis ecclesiasticæ ad provinciam Narbonensem secundam & Aquarum Sextiarum metropolim pertinet. Vapincum jam a tredecim facile seculis suos numerat sacros præsules; quorum tamen series est valde incerta: quippe S. Arnulphus, de quo agimus, a Sammarthanis recensetur ordine decimus tertius illius urbis episcopus, Dionysius vero in Gallia Christiana aucta decimum octavum in serie collocat. Nec certius est, quo anno Sanctus noster illam cathedram adierit, indeque ad Superos assumptus sit. Sunt, qui opinentur, S. Arnulphum Vapincensibus episcopum datum fuisse anno 1055, eamque dignitatem deposuisse, vel morte, vel alio certe casu interveniente, ante annum 1060: alii contra arbitrantur, illum Vapinci non sedisse ante annum circiter 1064, tantumque decennio circiter post ad Superos translatum fuisse.

[6] Primam opinionem sequitur Dionysius Sammarthanus tom. 1 Galliæ Christianæ auctæ colum. 460 in Episcopis Vapincensibus, [anno circiter 1065,] ubi asserit, in Sancti Vita legi, consecratum & Vapincum missum fuisse illum a Victore secundo, qui Romanam cathedram ab anno Christi 1054 ad 1057 occupavit. At nescio, in qua id legerit vir eruditissimus S. Arnulphi Vita. Certe in Actis, tum nostris, tum Mabillonianis, tum aliis aliunde citatis, nullum uspiam verbum fit de Victore, sed ubique disertissimis verbis, non semel, at pluries dicitur ab Alexandro secundo morari Romæ jussus, atque deinde Vapincensi ecclesiæ datus episcopus: quæ funditus evertunt illius opinionis fundamentum, cum Alexander II Christi Ecclesiam non cœperit regere, ante annum Christi 1061, ante quem proinde Vapinci, qui ab Alexandro consecratus dicitur episcopus, non sedit S. Arnulphus. Melius hæc componuntur cum chronotaxi Sammarthanorum & Mabillonii, statuentium anno circiter 1065 S. Arnulphi episcopatus initium: sancto enim Arnulpho paucos saltem annos, quibus sub Alexandri II Pontificatu Romæ ad S. Priscam moratus sit, antequam ad sacras infulas promoveretur, concedendos recte arbitrantur.

[7] Iidem laudati Sammarthani opinantur, Vapinci sedisse S. Arnulphum annis circiter 10, [indeque ad Superos translatus est] mortuumque circa annum Christi 1074. Menardus Sancti obitum anno 1070 illigat. Mabillonius nihil definit & fatetur, annum incertum esse. Dionysius Sammarthanus jam sæpe laudatus, contendit S. Arnulphi mortem ante annum 1060 figendam esse, nisi forte deposuerit pedum, antequam e vivis excesserit. Tutissimum est in hac caligine Mabillonium sequi, neque enim occurrit aliquid, unde emortualis Sancti annus certo determinari possit; quamquam indubitatum videatur, illum in id temporis intervallum incidisse, quod Commentario præfixi. Certe nihil vetat illum extendere ad annum usque 1079, quo in epistola Gregorii VII Leodegarius Vapincensis episcopus invenitur, inter quem & S. Arnulphum non eruitur medius ex satis certis monumentis. At Ripertus Vapincensis episcopus anno Christi 1060 S. Victori Massiliensi dedit ecclesiam S. Petri de Rionia, atque iterum anno 1075 Bernardo abbati S. Victoris donationem facit in castello, quod Traselens vocatur, ad condendum monasterium: ita contra movet Dionysius Sammarthanus tom. 1 col. 461, atque Ripertum, quem ab Hildebrando Victoris II legato propter Simoniæ labem sede expulsum arbitratur, rursus in seriem episcoporum reducit, postque S. Arnulphum nostrum denuo sedentem exhibet anno 1060.

[8] [inter annum 1070 & 1079.] Respondeo: mirum videri posse, non comparere chartas illas Riperti inter Instrumenta Vapincensis vel Massiliensis ecclesiæ, mirum non indicari locum, ubi legi & examinari possint. Earum mentionem non inveni apud Boucheum in Historia, Guesneum in Cassiano illustrato, Martenium in Collectione amplissima tom. 1, Henricum Massiliensium episcopum nuper cum bonorum omnium luctu defunctum, Mabillonium in Annalibus, qui tamen res ad Massiliense S. Victoris monasterium spectantes, vel ex professo tractant, vel ita attingunt, ut plurimas donationum chartas & diplomata, quæ circa illa tempora præfato monasterio concessa fuerunt, vel citent, vel suis etiam Operibus inserant. Quamquam non est magna disquisitione opus: demus enim laudatas chartas sinceras esse, prima, quæ anno 1060 data legitur, nihil nobis oberit. Est enim mera Dionysii conjectura, Ripertum jam ante ab Hildebrando, qui postea Gregorius VII fuit, pulsum fuisse, & ad annum usque 1065 Vapincensem ecclesiam suis criminibus non maculasse. Quod si id etiam supponas verum esse, potuit expulsus Ripertus episcopi Vapincensis titulum retinuisse, si hic illi in laudatis chartis adscriptus legitur, & non est alius ab eo diversus. Atque hæc sufficiunt, ut etiam secunda charta, quæ anno 1075 data ab illo legitur, opinioni meæ non repugnet.

[9] [Acta edenda sunt scripta a biographo, verosimiliter dudum posteriore.] Restant nunc de Actis edendis eorumque auctore dicenda paucula. Acta Mss., quæ præ manibus habeo, olim ad Majores nostros missa fuerunt, & hanc præferunt verticalem notam: Ex Ms. D. Du Chesne cosmographi regis Christianissimi. Cum illis tam in omnibus conveniunt ea, quæ Mabillonius edidit in Actis SS. Ord. S. Benedicti Seculo VI part. 2 ex Ms. monasterii SS. Trinitatis, ut vix in paucissimis verbis discrepent. Biographi nomen & ætatem fatetur laudatus editor fuisse sibi incomperta, neque mihi occurrit aliquid, unde alterutrum certo eruatur. Observo tamen, non fuisse anonymum nostrum biographum S. Arnulpho æqualem, ut manifestum fit ex iis, quæ narrat num. 14. In cujus sceleris testimonium, inquit, multo post tempore, cum sanctum corpus erigeretur de terra (si de prima elevatione sermo est, illa contigit anno trigesimo post Sancti obitum, post quod proinde tempus hæc scripta sunt) repertum est sanctum brachium cum pelle & carne integrum… in violenti percussoris testimonium brachii mutilatione cum sanguine purpureo, ac si recenter fieret, eminente, quod adhuc (hinc non obscure sequitur, quod asserui: quo enim magis particulam adhuc extenderis, eo longius biographum a S. Arnulphi temporibus removebis) in ecclesia Vapiensi cernere volentibus ostensum est. Imo, quæ deinde numero 17 & seq. scribit, videntur suadere, illum aliquot etiam forte seculis post S. Arnulphi obitum scripsisse: etenim jam pridem ante illum Acta Sancti nostri scripserant Vapincenses & Vindocinenses, inter quæ non erat, quod narrat miraculum ex traditione vel relatione, ut apparet, non admodum recenti, subditque: Locum autem, quo factum est istud miraculum, Cappam antiquitas nominavit. Vix profecto proavorum ætas recte antiquitatis nomine venit. Atque ex his esto judicium de Actis, quæ subjiciam.

[10] Porro occurrit ibi prodigiosæ lacrymæ Vindocinensis mentio, [Historia lacrymæ Vindocinensis,] circa quam sub hujus seculi initium acrem contentionem suscitavit Joannes Baptista Thiersus notus criticus. Narrant autem hanc Christi lacrymam, cum ad resuscitandi Lazari cadaver Salvator lacrymaretur, ab angelo ampulla exceptam fuisse, datamque Mariæ Lazari sorori. Inde quomodo Vindocinum pervenerit, variant, qui eam tuentur. Volunt plerique, prodigiosam guttam ab ipsa S. Maria Magdalena deportatam in Gallias fuisse, datam S. Maximino primo Aquensi episcopo, atque ab ejus obitu in ea servatam ecclesia usque ad Constantini tempora, quo imperante, Constantinopolim relata sit, ibique custodita usque ad annum circiter 1042, tum enim datam memorant a Michaële Paphlagone imperatore Gaufrido Martello, Vindocinensis monasterii conditori ad illum ab Henrico I Galliæ rege cum militum manu in subsidium contra Saracenos misso. Sunt autem, qui aiunt, Thiersum ita hujus commenti ineptias demonstrasse, ut judicaverit Mabillonius, ejus defensionem tuto suscipi non posse. Defendit tamen is Vindocinensium causam quamvis ita, ut magis rigidas pro discernendis veris reliquiis Thiersi regulas evertat, quam rem ipsam probet, vel probandam suscipiat, data ad illustrissimum Blesensem epistola, quæ exstat inter ejus Opera posthuma tom. 2 pag. 361, ibique ita famosæ lacrymæ historiam refert. Aureæ capsæ sunt, in quibus servatur sacer thesaurus variis inscriptionibus insignitæ. Alia est antiqua fabrica arcuata, subqua capsulæ recluduntur, variis elaborata iconibus. Utraque æri incisa exhibetur tom. 4 Annal. Bened. pag. 535 & seq. Atque ex his conjectat 1, sanctam lacrymam a Maria Lazari sorore acceptam primum, postea ad patriarcham quempiam Constantinopolitanum vel Hierosolymitanum pervenisse. 2 Imperatorem, nescio quem, illam dedisse quibusdam equitibus de se optime meritis, atque ab iis Frisingam delatam fuisse. 3 Nitkerum seu Nitkarium illius urbis episcopum sacrum thesaurum obtulisse Henrico cuidam, forte primo illius nominis Galliæ regi, vel Henrico III postea imperatori. 4 Ab alterutro ad Gaufridum vel conjugem ejus Agnetem, atque ab his ad Vindocinenses illum tansiisse.

[11] His aliisque probationibus, quas ex inscriptionibus deductas in laudata epistola exstantes vocat, [oppugnata a Thierso & a Mabillonio defensa.] literarias ibidem adjicit. Chartas scilicet Joannis Crassi & Burchardi comitis, conditas sub finem seculi XII, anathemata deinde atque his similia, unde constet, ex illo tempore sanctam lacrymam Vindocini religiose cultam fuisse: ac denique subjicit hoc ipsum anonymi nostri testimonium. Ad hæc ita respondit Thiersus, data etiam ad eumdem Blesensem præsulem epistola, ut laudatus Mabillonius, qui prius non inepte dixerat, non esse quævis propter errores aliquot historicos rejicienda, atque prodigiosæ lacrymæ applicarat, quod olim Innocentius III lib. 4 de Missæ myst. cap. 30 de Jesu Christi præputio dixerat: Melius est Deo totum comittere, quam aliud temere definire, postea in Annalibus loco citato rem omnem concludat his erudito candidoque viro dignissimis verbis: Hæc si lacrymæ Christi veritatem non satis probant, sal tem ejus antiquitatem ostendunt, & antiquam Vindocinensium nostrorum possessionem ab origine monasterii (anno 1032) assertam, & bonam (quam turpissime impugnarat Thiersus) eorum fidem. Quod est sane verissimum. Atque hæc pro re nata brevibus dicta hic sufficiant. Plura qui desiderat, laudatos scriptores consulat.

VITA
Auctore anonymo,
Ex Ms. D. Andreæ du Chesne Cosmog. regis Christ., cum quo pene ad verbum convenit Ms. monasterii SS. Trinitatis Vindocinensis excusum a Mabillonio in Actis SS. Ord. S. Bened. Sec. VI part. 2.

Arnulphus episcopus Vapincensis conf. (S.)

BHL Number: 0712

A. anonymo.

CAPUT I.
S. Arnulphi natales, vita monastica & præclaræ virtutes.

[Proæmium.] Sicut fructiferas vinea fertilis nutrit & emittit gemmas, vitesque uberes prorumpunt in palmites, sic sacræ Religionis & ordinis monastici gratia viros nutrit industrios atque magnificos, sacræ obedientiæ, humilis sanctitatis, candidæ castitatis suscipit alumnos, divinis dogmatibus nutriendos. Hujus vineæ, id est hujus Religionis, & sacri Ordinis præcipuus & excellens incola enituit præclarissimus monachorum pater & dux, meritis & nomine Benedictus, qui post se beatos homines imbuit regulis artis animos retundi, & colla semper jugo Domini subjugare. Ille vero Benedictus, tam per se, quam per suos discipulos, divina opitulante gratia, per mundi climata diversa monasteria construxerat; suis autem sequacibus recte vestigia patris imitantibus, quamvis non habitu, mente tamen religiosi homines monachorum sacram conversationem conspicientes, ad honorem prædicti sancti Benedicti ad ædificandum monasteria de bonis, quæ Deus eis conferre dignatus fuerat, devotissime contulerunt, ut meritorum & orationum eorum participes fieri mererentur.

[2] [Vindocinensis monasterii,] De hac nempe vinea, id est, de hujus extensione religiosi Ordinis, per Prophetam Deus prædixerat: Extendit palmites suos usque ad mare, & usque ad flumen propagines ejus. Usque ad flumen extendit propagines B. Benedicti sanctorumque virorum Religio, cum divino miraculo sub nomine sanctæ & individuæ Trinitatis per Legdum a fluvium Vindocini monasterium est constructum. Hujus autem monasterii divino præmonitus oraculo fuit fundator tam venerabilis quam nobilis Gaufridus b comes Andegavorum cum Agnete uxore sua, diebus Clementis c Romani Pontificis, posueruntque ibi venerabiles monachos, quibus & dederunt patrem religiosum virum & venerabilem abbatem Odericum d, eosque ditavit comes pro victu & provisione monasterii sufficientibus redditibus. Alexander vero Papa e privilegiis præcellentibus, Deus autem suæ sanctæ lachrymæ f dono, per ministerium prædicti venerabilis comitis decoravit, abbati vero præcipuum filium & patrem, qui patri decus & honor, exemplis operum lumen fratribus exhiberet. Hic enim fuit beatus Arnulphus Vindocinensis monachus & alumnus, postea vero Vapiensi in ecclesia a prædicto Alexandro Romano Pontifice Dei gratia præsul datus.

[3] Hic itaque beatus Arnulphus, Vindocini claris parentibus ortus, [claris ortus natalibus,] ab annis puerilibus literis traditus fuit imbuendus. Cœpit itaque circa religiosos cum incolis sanctæ & individuæ Trinitatis monasterii conversari, non sicut solent cæteri, quos doctrinæ vel gratiæ defectus cogit ad vicos, spectacula, vel theatra decurrere, sed bonorum & simplicium consortium sequebatur, nec signum malum in actibus suæ pueritiæ videbatur. Poterat enim in ejus vultu, nec non & actibus signum futuræ indolis prænotari, juxta hoc, quod dicit Sapiens: Ex studiis suis cognoscetur puer. Videns autem abbas venerabilem in Puero simplicitatem, contemplansque morum in animo teneri Pueri maturitatem, eum ad se benigniter accersivit, & ei collobium g tradidit monachale, non prece, nec pretio, nec amicorum, vel magnatum suavis favoris motus alloquio, sed sola Dei gratia, quæ abbatis maturam prudentiam, & bonitatis eminentiam commovebat.

[4] Adducitur igitur Puer bonæ indolis & voluntatis ad monasterium, [alumnus fit S. Arnulphus, ubi variis] spe comitatur claustralium consortium, non ut dominetur, sed ut serviat, ut jejunet, non ut comedat, non ut præeat, sed ut obediat, non ut ditetur, sed ut pauper fiat. Et cum majorem ætatem conscenderet, eo magis satagebat, ut virtutum apici semper ejus animus inhæreret. Ita beatus Arnulphus de mundo eripitur, in monasterio inseritur, in fontem vivus inducitur, ut de fonte vivus hauriatur, & in fontem insurgat, & cæteris fontibus & rivulis latices adaugescat, de labrusca botrus in vineam, de deserto lilium proferatur in viridarium, ut plus fructificet, & odorem suum longius hinc exhalet. Hic est, de quo scriptum est: Justus florebit in domo Domini plantatus; & iterum: Justus ut palma florebit, sicut cedrus Libani multiplicabitur. Sicut cedrus Libani multiplicatus fuit, cum in monasterio præ cunctis Fratribus scientia & Dei sapientia, cunctisque virtutibus enituit & ad summum gradum sacerdotii meruit promoveri.

[5] Cum igitur incepisset sic beatus Arnulphus in domo Domini operari, [mox fulget] ut nihil bonæ indolis deficeret, erat enim pietatis rore propitius, prudentia strenuus, humilitate gratiosus, castitate & pudicitia gloriosus, sobrietate succinctus, quietus & pacificus, pervigil in orationibus, carnem jejuniis macerabat, corpus spiritui servire cogebat, in obedientia primus, in patientia placidus, in omni familiaritate conspicuus, diligebat paupertatem, perpendens in omnibus honestatem, nihil propter corpus agebat, in omnibus ad salutem animæ laborabat, amore Dei fervebat, fervore charitatis abbatem & Fratres omnes præcipue diligebat, nullum lædens, nullum diffamans, nulli detrahens, sed cum timore Dei cunctorum obsequio promptus erat.

[6] Talibus, ut prædiximus, placere meruit Deo & hominibus, [virtutum ornamentis.] juxta id, quod scriptum est; Dilectus Deo & hominibus, cujus memoria in benedictione est. Talem Deus illum exhibuit, ut abbas prudenter Filium diligeret, in omnibus illum consuleret, sine eo nihil ageret, semper secum omnia faceret, & nullus propinquior ei esset. Non sicut adulatores, qui, ut possint obtinere administrationes monasterii, proficere student abbati, sed in omni fidelitate, magis quam sibi, reliquis & reipublicæ monasterii proficere laborabat. Non ordinationem mandatorum nostri patris sancti Benedicti prævaricari, vel sibi mulcere vel minuere satagebat, sed etiam augebat. Timebat enim semper, quod suæ saluti animæ satis laborare non posset, juxta illud, quod in Euangelio scriptum est: Cum feceritis omnia, quæ præcepta sunt vobis, dicite, Servi inutiles sumus.

[7] [Cum abbate Oderico Romam proficiscitur] Eo tempore venerabilis abbas Odericus propter negotium h monasterii Romam adiit, ut cum Alexandro Papa haberet colloquium; nam idem Alexander dictum monasterium curæ multum habebat, eo quod in diebus suis divino miraculo constructum fuerat, ut præcipue abbatem & monachos diligeret. Duxit autem abbas secum beatum Arnulphum, merito sibi cæteris plus dilectum. Cum vero adessent, & Papæ consortium frequentarent, vidit Alexander Papa beatum Arnulphum elegantem, & placidum, bonæque conversationis religiosum virum, & eum corde cœpit diligere. Quoniam fuit honesta dilectio, celare diutius noluit, sed abbati benigniter indicavit. Petiit itaque, ut beatus Arnulphus prope mansionem suam moraretur, ut sancti Viri visione & ejus grato necnon utili colloquio sæpius frueretur. Est enim ibi satis prope ecclesiam beatorum Petri & Pauli ecclesia i, in honore Dei ac beatæ Priscæ virginis & martyris in monte Aventino dedicata, quæ data fuerat monasterio sanctæ & individuæ Trinitatis. In hac ecclesia petiit Alexander Papa, ut beatus Arnulphus monachus moraretur, cujus petitionibus abbas humiliter obedivit.

[8] [ibique Alexandri secundi jussu moratur.] Mansit igitur beatus Arnulphus Romæ in prædicta ecclesia prope mansionem Alexandri Romani Pontificis. Gaudebat enim dictus Pontifex de affinitate ipsius ac consortio, & quanto plus Beatus ipsius consortium frequentabat, tanto plus Papa sanctum Arnulphum & ardentius diligebat. O quam amanda & venerabilis est dilectio, quam solius castitatis procurat operatio, nec prosapiæ sublimitas, nec divitiarum fallacitas, nec munerum aut conviviorum prodigalitas, sed solius charitatis incomparabilis bonitas. Iste vero beatus Arnulphus non erat de genere regum ortus vel principum k, nec divitiarum pomposus affluentia, sed sola Dei gloriosus erat gratia. Pauper enim erat & modicus, vilibus, ut decet monachum, protectus vestibus: eo magis religiosus Pontifex religiosum Monachum diligebat, quem tum humiliorem spiritu & viliorem habitu conspiciebat. Ejus grato & amabili gaudebat colloquio, ejus sancto & utili fruebatur consilio. Ipsius consilii sermonem apud se dicebat auctoritatem, in eis maxime, quæ ad Deum pertinent & ad animarum salutem. Non propter tanti viri summi Pontificis obsequium, suum sanctum mutavit propositum, sed magis ac magis cum humilitate se servabat inolitum, in paupertate conspicuum, castitatis floribus decoratum, nihil terrenum, nihil carnale concupiebat, sed cælestem patriam totis viribus anhelabat.

ANNOTATA.

a Gallice le Loir, Latine Lædus & aliis Ledericus, fluvius est comitatus Andegavensis ab Ortu in Occidentem Andegavum versus fluens. Illi aliquot ab ortu milliaribus Vindocinum impositum est, unde Flexiam devehitur. Vindocinum porro, indigenis Vendome, castrum est, quod Galliæ tractui in Belsia provincia nomen dedit, ducatusque gaudet titulo. Vindocinensis ager agro Pertico a Septemtrione, Blesensi ab Ortu, provincia Turonia a Meridie & Cenomanensi clauditur ab Occasu. Ita fere Baudrandus. Monasterii ibidem conditi initia ad annum 1032 refert Mabillonius in Annal. tom. 4 pag. 378.

b Gaufridi Martelli, de quo hic agitur, gesta pluribus descripta habes tom. 10 Spicilegii Acheriani inter Acta consulum Andegavensium. Agnes ejus uxor comitissa, primum nupta fuerat Willelmo Magno Pictonum comiti, ex quo Agnetem filiam susceperat, Henrici III uxorem. Mabillonius ait, incesto conjugio junctam illam fuisse Gaufrido, a quo deinde toro expulsa fuit. De his plura qui desiderat, Mabillonium adeat in Annal. ad annum 1032 num. 2 & sæpe alibi.

c Animadvertit laudatus Mabillonius, biographum nostrum male Vindocinensis monasterii exordia sub Clementis Pontificatu figere, cum ille tantum anno 1046, sexcennio scilicet post jam dedicatam ecclesiam, Romanam cathedram adiverit.

d Odericum, quem etiam Orricum & Auricum appellatum invenio, Sancti titulo condecorat Ferrarius in Notis ad suum Sanctorum Catalogum, hoc die XIX Septembris. Illo ceteri abstinent, neque ejus nomen ullis sacris Fastis inscriptum reperi. Laudatus sæpe Mabillonius in Annalibus ad annum Christi 1040 num. 21 putat, Odericum anno 1044 successisse Rainaldo, qui primus fuit Vindocinensis monasterii abbas; ibidem tamen pag. 466 Rainaldi mortem anno 1045 illigat cum initio præsulatus Oderici, quem ad triginta octo annos extendit, licet iterum anno Christi 1082 ejus obitum referat.

e De Alexandro II, qui anno 1061 Romæ sedere cœpit, hæc intellige, ut deinde num. 9 expressis verbis scribit. Ille porro præter alia beneficia, Vindocinensibus monachis datam ecclesiam Romanam S. Priscæ confirmavit, ejusque abbati Oderico & successoribus in perpetuum presbyteri Cardinalis dignitatem sub ejusdem S. Priscæ titulo concessit. Consule, si lubet, Bullam tom. 4 Annalium Benedict. in Appendice recusam pag. 752.

f Vide, si lubet, Commentarii prævii num. 10 & seq.

g Colobium a Græco χολοβὸς curtus vel mutilus, inquit Cangius in Glossario, erat tunica absque manicis saltem longis, quæ ultra cubitum pertingerent. Fuit vestis aliquorum monachorum propria; unde Cassianus de Habitu monachi cap. 5. Colobeis quoque lineis induti, quæ vix ad cubitorum ima pertingunt, nudas de reliquo circumferunt manus.

h Fuit negotium illud, quod secundo Odericum Romam impulit, verosimiliter vexatio aliqua, quæ fecit, ut confirmationem privilegiorum sui monasterii apud Pontificem sollicitaret. Confirmavit illa amplissime Alexander II, Bulla citata ad lit. e, dataque 8 Idus Maji, Pontificatus ejus anno 2, Christi 1063. Quæ omnia conspirant, ut initium episcopatus S. Arnulphi anno circiter 1065 statuatur. Vide Comment. præv. num. 5 & seq. Ceterum miraculum, quo constructum Vindocinense monasterium hic memorat biographus, non aliud videtur fuisse a visione, quæ construendo occasionem potius tribuit, narraturque in Acherii Spicilegio tom. 10 pag. 482. Aspectantibus scilicet sidera Gaufrido & Agneti visæ sunt tres stellæ puteo illabi, super quem, consultis religiosis de ea visione viris,altare SS. Trinitati, & monasterium ædficarunt.

i De Vaticana agitur, quæ procul abest a S. Priscæ ecclesia. Hinc mihi hæc suspecta sunt.

k Nisi hæc interpreteris de S. Arnulpho, qui se jam omnibus exuerat, hinc colligi videtur, non fuisse Sanctum parentibus ortum admodum claris, quod aliqui facile conjectarent ex num. 3.

CAPUT II.
S. Arnulphus ad episcopalem cathedram promotus jura Ecclesiæ defendit & miraculis clarus moritur.

[Vapincensi ecclesiæ præficitur] Cum igitur beatæ memoriæ Alexander secundus Apostolico fungeretur officio ac Vapiensium ecclesia, Simoniaca reperta intronizatione cujusdam a, jamdudum attrita ingluvie, pastoralis curæ careret auxilio, universi populi habito consilio, clerus supradictæ ecclesiæ præmemorati Papæ præsentiam adiit, & ut laboranti eorum misereri dignaretur basilicæ, non inexauditis precibus postulavit. Quorum justis petitionibus & honestis ipse volens satisfacere, circumspexit animo diligenter, quem inveniret, qui tali sacerdotio fungeretur. Nec invenit in conscientia, divina cum illo disponente gratia, beato Arnulpho honestate, moribus & sapientia digniorem. Considerans igitur illud Euangelium, quod ipsius ore Veritatis dicitur, Nemo lucernam accendit & in abscondito ponit, sed super candelabrum, ut, qui in domo sunt, lumen videant, Vapiensibus tradidit beatum Arnulphum, erat enim lucerna lucens intentionis bonæ, nec non operationis lumine, qui doctrinæ & prædicationis suis fulgeret sermonis claritate.

[10] [S. Arnulphus, & invicta] De hoc iterum recte dicitur, Beatus ille servus, quem constituit Dominus super familiam suam. Susceperunt igitur Vapienses beatum Arnulphum episcopum gaudentes & laudantes Dominum, cujus gratia talem meruerunt habere patronum. Ipse vero beatus Arnulphus pondus suscepit pontificii, non honoris fastigium ambiens, non divitiarum cumulum cupiens, non suis carnalibus bona ecclesiæ vel præbendas præbere carnaliter intendens, non vana motus gloria, sed sola motus Dei gratia, Romanique Pontificis obedientia; non ut præeat, sed ut obediat, non ut dominetur, sed ut serviat. Onus suscepit, non honorem, non requiem, sed laborem, juxta præceptum Apostoli dicentis: Qui episcopatum desiderat, bonum opus desiderat, non ut præsit, sed ut prosit.

[11] [animi fortitudine jura Ecclesiæ defendit] Igitur pontificali cathedra sublimatus, cum suscepisset dignitatem, non mutavit animi paupertatem, sed simplex & humilis, misericors & amabilis, studens omnibus proficere, sibi nihil gestiens attribuere, sed sui gratiam laborat in omnibus acquirere Conditoris ovibus. In omni suo judicio libram rectam diligere satagit justitiæ, nec timet homines, sed propter justitiam multa pericula, multos lacescentium latratus sustinuit & labores. Cum vero tunc temporis censuræ ecclesiasticæ satagerent contraire, ipse fortis Athleta lorica circumtectus justitiæ, non permittens pravorum pedibus jus & censuram Ecclesiæ conculcari, sancti Spiritus accinctus gladio, suæ eruditionis clypeum, non deses aut remissus viriliter iis objecit. Inter eos erat quidam malignus persecutor, claves sanctæ matris Ecclesiæ vilipendens. Cum in eum sæpius excommunicationis sententiam intulisset, & sanctum Episcopum & ipsius sententiam contempsisset b, vili morbo arreptus, & subita morte turpiter rapitur ad extrema. Sic occulto Dei judicio factum est, ut quemquam ulterius non moveret præsumptio, sanctionibus, maxime beato Arnulpho pontificalis cathedræ tenente regimen, insultare.

[12] Ut vero divinis illuminata radiis beati sanctitas Pontificis clarius emineret, [& multis] voluit divina dispensatio Servum suum miraculis multimodis decorare. Cum itaque quadam die sanctus Arnulphus manus ablueret, venit ad eum quidam cœcus suppliciter postulans, ut ei benedictionis subsidium largiretur, videlicet, ut eo subveniente, qui solvit compeditos & cœcos illuminat, ipsius meritis visum recipere se gauderet. Audita oratione cœci hominis, Sanctus ex aqua, quam manibus acceperat, cum digitis infundit in oculos, & illico cœci vigor divinitus respiravit. Quod videntes clerus & populus Deo, qui per Sanctum suum cœcum illuminaverat, gaudentes gratias retulerunt. Interea fuit sanctimonialis multis diffamata criminibus, uno quidem pessimo crimine inter cetera perpetrato, solo Dei judicio, sic arrepta a dæmonio fuit furibunda, ut necessario catenis ferreis vinciretur. Quam sanctus Arnulphus conspiciens, fusa oratione, signo Crucis dæmonem expulit, sanctimonialem dissolvit, &, a Deo impetrata venia, restituit sanitati.

[13] Cum sanctus Pontifex ecclesiam consecraret, accidit, [miraculis] ut quidam temerarius in altum conscenderet, qui cum inordinate conscendendo se gereret, lapsu gravi corruit in terram, & sic graviter membris totoque corpore lapsus est. Quod beatus Arnulphus audiens, accurrit velociter, & pietate motus, pro eo rogavit Dominum, ut miseri misereretur, &, facta oratione, miser & fractus illico restituitur sanitati. Cum vero inimici quidam Ecclesiæ, imo Dei, censuram Ecclesiæ deprimere satagerent, Deum præ oculis non habentes, sacrosanctæ matris Ecclesiæ claves vilipenderent, Dei Viro viriliter obsistente, accidit, ut quidam temerarius filius iniquitatis, spiritu seductus dæmonico in sanctum Patrem manus dirigeret violentas, &, arrepto gladio, brachium mutilavit.

[14] In cujus sceleris testimonium multo post tempore, [clarus] cum sanctum corpus erigeretur de terra c, repertum est sanctum brachium cum pelle & carne integrum, hærentibus pelli pilis, ac si viveret, & in violenti percussoris testimonium brachii mutilatione cum sanguine purpureo, ac si recenter fieret, eminente, quod adhuc in ecclesia Vapiensi cernere volentibus ostensum est. Noctu sequente diem, quo sanctus Pontifex mutilatus est brachio, arreptus est morte subita impius percussor, & gehennæ dæmonibus mancipatus. Nam, sicut ait poëta, Semper enim Deus injustas ulciscitur iras: & ut sanctus Vir agnosceret, quali vindicta, vel quali justo judicio Deus Pastorem ulciscitur, impium ei per visum gehennæ incendio damnatum perpetue revelavit.

[15] Evitatis mundanis latebris, superatis carnis illecebris, [moritur.] effugatis errorum tenebris, hostis antiqui pulsis insidiis, cum divinæ dispensationi placuit, sancti Pontificis dies affuit, qua talentum sibi traditum ab eo Deus expetiit, & ad se Servum bonum & fidelem benigniter accersivit. Reddidit igitur pater venerabilis & sanctus pontifex Arnulphus gaudens & confidens terræ corpus d, & cælis animam, eam angelis sibi sociantibus, ubi bravium vitæ suscepit immortalis. Ad sancti corporis ipsius tumulum illuminati sunt cœci cumvenientes, surdi, claudi, muti, leprosi, & omnes infirmi gavisi sunt, se restitui sanitati. Ater morbus ipsius meritorum solo medicamine radicitus eraditur & curatur, sunt & vitæ mortui restituti.

[16] [Ejus pallio aquis exstinctus] Unum de miraculis istius sancti Pontificis cum præponendum fuisset, quia nimirum necesse fuit, ad ultimum transtulimus describendum, eo quod a Vapiensibus, quibus fuit pontifex, & qui noverant, cætera inter descripta miracula nullatenus reperimus e. Vindocinenses enim de ipsius actibus conscripserunt, sed tamen usque nunc, hujus fama miraculi a nemine delata: & pium est credere, tot & tantis meritis tantum miraculum evenisse. Est enim miraculi talis famosa relatio. Cum beatus Arnulphus Vapiensis ecclesiæ cathedræ sumpsisset regimen a Romano Pontifice, venit Vindocinum. Ut autem erat benignus & obediens & affluens visceribus charitatis, quatenus ab abbate & benedictionem & licentiam acciperet, & Fratribus suis dilectionis & charitatis osculo potiretur, & se eorum orationibus commendaret.

[17] [puer ad vitam revocatur.] Cum igitur accessisset ad introitum castri Vindocini, vidit juxta ripam fluvii Legdi quemdam puerum nudum & defunctum, qui casu fortuito, cum in aqua lasciviendo corpus immergeret, submersus fuerat, & cunctis cernentibus mortuus apparebat. Quod videns pius Vir & misericors, motus visceribus pietatis & miserens, nudo cadaveri quoddam pretiosum pallium, quod habebat, exposuit, & eo cadaver operuit nudum. Quo facto, tantæ charitatis operi Deus volens dilectionis suæ Viro sancto signum certum ostendere, animam corpori defuncto restituit, & cunctis cernentibus apparuit puer vivus. Sanctus vero pallium monasterio sanctæ Trinitatis obtulit, & de eo cappa f facta fuit. Locum autem, quo factum est istud miraculum, Cappam antiquitas in ejus memoria nominavit, præstante Domino nostro Jesu Christo, qui cum Patre & Spiritu sancto vivit & regnat Deus per omnia sæcula sæculorum. Amen.

ANNOTATA.

a Ripertus hic designatur Vapincensis pseudo-episcopus, qui usque eo Simoniaca labe infectus fuit, ut teste Honorato Bouche in proverbium abierit Simonia Ripertina. Quo anno eam cathedram invaserit, cuive successerit incertum est. Mabillonius hic Feraldum illi præcessorem assignat, Dionysius Sammarthanus Radulphum illis medium inserit. Consule Comment. præv. num. 5 & seqq.

b Fortene is ipse est, de quo ita narrat Dionysius Sammarthanus? Communionem interdixit S. Arnulphus cuidam militi nomine Laidet, domino de Charance, qui canonicum ecclesiæ Vapincensis acerbius tractaverat; qui etsi delicti veniam Romæ obtinuisset, postea tamen, cum in S. Arnulphum debacchatus esset, fortuito casu canterii mox interiit miserrime. Sed nec satis conveniunt omnia, nec adfert sui asserti vadem.

c Ex his numero ultimo Commentarii prævii deduxi, biographum nec S. Arnulpho contemporaneum, nec forte supparem fuisse.

d Incertum est, quo anno obierit. Nihil vetat episcopatum ejus usque ad annum 1078 extendere, ut ostendi Comment. prævii num. 7 & seq.

e Fallor, nisi ex his omnibus sequatur, biographum longe Sancto posteriorem esse. Vide Comment. prævii num. 9

f Notat Mabillonius, Vindocinenses cappam illam hodieque inter sacras reliquias asservare.

DE S. LUCIA DE MONTE VIRG.
SAMPINIACI IN LOTHARINGIA.

SYLLOGE.

Lucia de Monte Sampiniaci in Lotharingia (S.)

AUCTORE J. C.

[Ignota martyrologis classicis & vulgaribus S. Lucia colitur Sampiniaci in Lotharingia.] Sanctæ Luciæ nostræ nuspiam mentionem invenio in Martyrologiis vulgaribus. Dempsterus Historiæ ecclesiasticæ gentis Scotorum librum undecimum orditur ab ejus elogio. Camerarius libro de Scotorum Pietate ad diem XXI Septembris de S. Lucia aliqua collegit ex Officio, ut ipse testatur, perantiquo. Inter catalogos Sanctorum Scotiæ & Hiberniæ, quos habemus plurimos, unum reperi olim missum ad Rosweydum a P. Sebastiano Vito, in quo S. Lucia hodie nuntiatur. Pater Franciscus Lahier in Menologio sanctarum Virginum, edito Insulis anno præteriti seculi 45, tom. 2 pag. 393 locum Sanctæ nostræ dedit, ejusque laudes ex monumentis loci, Camerario & aliis prosequitur, atque eodem cum Camerario die XXI Septembris obiisse sanctam Virginem tradit. At, nisi dies ille Sampiniaci S. Luciæ festus est, rationem ignoro. Certe infra num. 8 disertis verbis decimo tertio Calendas Octobris ad Superos translata dicitur. Porro idem Lahierus anno deinde 1648 XX Julii epistolam dedit ad Bollandum, cujus, quod huc spectat, tale est fragmentum: Habemus in Lotharingia Sampiniaci, ubi vitam exegit (S. Lucia,) sacrum ejus corpus. Ibi ecclesiam habet, & peregrinatio frequens est ad montem. Officium festi Vitam continet in Lectionibus. Titulus est: Officium beatæ Luciæ virginis de Monte. Ad Matutinas, ad Missam & ad utrasque Vesperas. Officium, quod transmissurum se laudatus Lahierus spondet, pridem anno 1643 a clarissimo viro Joanne Jacobo Chiffletio ex Ms. codice montis S. Luciæ acceperat Bollandus, ut ipse in margine annotavit. Ex illo, vel simili desumpserunt pene omnia, quæcumque Dempsterus, Camerarius & Lahierus de S. Lucia protulerunt.

[2] Paucula, quæ apud ipsos nova sunt, subjiciam; at in aliorum instrumentorum penuria prius exhibeo Officium eo ordine, [Officium de Sancta,] quo transcriptum est: omissis tamen iis, quæ ex communi Virginum sparsim interjecta sunt.

Responsorium in primis Vesperis:

Extremum peragens felix Lucia laborem,
Virgo Beatorum merito perrexit in arcem,
Qua divina videns diademate virginitatis
Fulgebit semper. * Tua nunc solatia præbens
Sydereum Regem nobis deposce favere.

Versiculus:

Implora veniam, cura nos, cuncta secunda,
Ore jugi mala nostra fuga, pete commoda solers,
* Tua nunc &c. Gloria Patri &c.

Hymnus.

Sanctæ Luciæ præconia
Vox una promat omnium,
Laude redundent labia,
Vocem præformet gaudium.
Virgo prudens & humilis,
In vase custos olei,
Lampas inextinguibilis,
Luce refulsit fidei.
Sexus oblita fragilis,
Manum misit ad fortia,
Signis & vita nobilis,
Coöperante gratia.
Simplici laus essentiæ,
Patri, Proli, Paraclyto,
Qui nos conformet gloriæ,
Pro sanctæ Luciæ merito.

[3]

Antiphona ad Magnificat:

Sponsa Dei Lucia memor * … esto catervæ, [ex amiquo codice ad nos olim]
Quæ tua gesta canens, a te petit auxiliari:
Natalis dum grata tui solemnia pollent,
Et te quæretes scelerum fac peste carere.

Ad Matutinas horas invitatorium:

Præcelso Regi, cui machina subjacet orbis,
Qui sibi sacravit Luciam dote beatam,
In labiis hujus memores & corde canamus.

In 1 Nocturno Antiphona: Spetiosa virgo Lucia, dum carnales sprevit illecebras, superni Regis promeruit gratissimos amplexus.

In 1 Nocturno responsorium: Beata virgo Lucia, præstita sibi divinitus a primæva ætate gratia, * immaculato corpore, nec non mente Christo perpetuum exhibuit famulatum.

Quam fælices tantæ sobolis genitores, quæ in hoc sæculo præcipuarum vinculis ligata virtutum. * Immaculato &c.

[4] [missum antiphonas] In 2 Nocturno responsoria: Advenisse Montem ejus sacrum corpus Virginis in regione latere non potuit. Tamquam audirent vocem ejus de excelso: * Salus sum omnium: venite qui laboratis ad me.

3 ℞ Tu nostris adhuc miseris animabus & corporibus sanitatem imploras. * Salus sum &c.

Flos sudans rorem ascendit ad montis honorem,
      * Et super hunc florem Deus inspiravit odorem.
Flos, virgo, ros, grata salus, odor, aura salutis.
      * Et super hunc &c. Gloria Patri &c.

In 3 Nocturno. Antiph.

Multorum dulci medicamine vulnera curans,
Aula Dei radians, domus & Deitatis amica,
Fer curam nostri, nobisque benigne faveto.

In 3 Nocturno responsoria: Carnis terens adolescentiam, Dei tantum quærens notitiam, * Regnum linquens, notos & patriam, gressum vertit in Lotharingiam.

Optans Christo sponso conjungi, voluntarie mundanam vicit gloriam. * Regnum linquens &c.

2 ℞. O lampas Ecclesiæ rivum fundens olei, medicina gratiæ, nutrimentum fidei, * Tutelam præsta pavidis, calorem minus fervidis, languidis medelam.

In te veritas oliva fructifera, cujus lucet puritas & resplendent opera. * Tutelam præsta &c.

[5] Ad Laudes antiphonæ. Venerabilis virgo & prudens Lucia, spretis mundi floribus, Regis æterni promeruit gratissima fieri famula. [& Lectiones habet proprias,]

Gaudia festivæ præcurrant ora diei Christicolæ plebis, celebrat quæ læta virgineum decus ad laudem Domini Luciam.

Hæc est Virgo nitens, quæ clara jam te sponso obviam processit, factura perenniter illi obsequii pensum, Divis sociata choræis.

Aula capax lucis, verique domus pia solis,
Quæ medicante manu miseros compassa fovebas;
Nunc, petimus, nostris occurre per omnia morbis.
O felix Ancilla Dei, nos pondere pressos
Exonera, & fessos mordacibus exue culpis,
Ætheris & pateat, te supplïce, janua nobis.

Antiphona ad Benedict. Gloriosam Christi Sponsam nobilemque virginem glorificemus Luciam laudibus, postulantes, ut, eadem supplicante, perfrui paradisi mereamur gloria per sæcula.

Ad Magnificat antiphona: O virgo Lucia, virgo prudens & honesta, ægrotos cura, mœstis solatia præsta, cum prece devota famulatum suscipe & vota, & cæli porta per te sit nobis aperta.

[6]

Lectio 1

Venerabilis virgo beata Lucia, ancilla Dei devota, [quæ sanctæ gesta continent. Ex paterna Scotiæ aula] regis Scotiæ filia devotissima, a primæva ætatis infantia in palatio parentum honorifice fuit nutrita, ac eleëmosynis larga, in vigiliis & orationibus continua, in jejuniis & bonorum operum exhibitionibus perfecta, ecclesias Dei frequentans, jugiter in laude Christi permanens. A sacerdotibus & ministris Christi frequenter requirebat tota dilectione mandatorum Dei viam.

Lect. 2

Quadam die, dum esset in ecclesia, audivit verba sancti Euangelii prædicare; Si vis esse perfectus, vade & vende omnia, quæ habes & da pauperibus, & veni sequere me. Et alias: Amen amen dico vobis, quod vos, qui reliquistis omnia & sequuti estis me, centuplum accipietis & vitam æternam possidebitis. Qua de re toto corde succensa, totam se subegit servitio Christi, ut tantæ consors esse mereretur promissionis. Ab illo ergo die cogitavit abnegare se, patriam derelinquere & alienam terram adire.

[7]

Lect. 3

Quid amplius moram facio? In nomine Dei iter arripuit, [clam aufugit & Sampiniaci subsistit miraculo retenta,] Franciam pertransiens, Lotharingiam, Domino ducente, pervenit. Factum est autem dum supra Mosam in episcopatu Virdunensi staret, quasi ex miraculo divino aquæ creverunt in tantum, quod ultro transire nequiens, in monte ibi propinquo hospitari voluit. Ibidem vero quemdam virum Deo devotum, nomine Theobaldum, invenit, qui eam benigne recepit, ac sibi de bonis a Deo collatis abundanter distribuit. Et beata virgo Lucia cum bono viro per longa tempora permansit, nec non in bonis operibus semper intenta extitit, juxta verba Apostoli, dicentis: Qui non laborat, non manducet. Nam gloriosa Puella de die oves pascebat, & de nocte secreto loco nere volebat.

Lect. 4

Per lapsum vero temporis, divina disponente gratia, hospite ejus, uxore ac eorum liberis defunctis, beata Lucia sola in bonis temporalibus eorumdem successit. Temporalia in spiritualia convertens, ecclesiam in honorem sanctæ & individuæ Trinitatis, Patris & Filii & Spiritus sancti, gloriosæque Virginis Mariæ, beatorum Petri & Pauli apostolorum in propria domo ædificavit. Dicta autem ecclesia nunc in honore beatæ Luciæ virginis consecrata est, ac in illis partibus a Christi fidelibus solenniter venerata.

[8]

Lect. 5

Dum adhuc viveret in corpore in prædicta ecclesia per totam vitam suam devotis orationibus & obsequiis Deo humiliter servitium exhibuit. [ubi hospitis sui ditata bonis, ecclesiam exstruit, sancte moritur & miraculis fulget.] Vixit autem non solum corpore pudico semper, sed & animo, fidei, charitatis ac spei vinculis radicata, in seculo amplius quadraginta annis. Defuncta est vero plena dierum tertio decimo Kalendas Octobris, humataque in pace in basilica in monte sita, in medio ejusdem ecclesiæ.

Lect. 6

Post transitum beatæ virginis Luciæ sepulchro ejus lampas assignata serviebat, quæ instar scaturientis fontis olei rivos derivabat, accedente quoque miraculo, derivatum oleum languentium dolores mirabiliter curabat, in tantum pariter in melius mutata natura. Arsit enim ignis in lampade præter olei consumptionem, lampade mutata in fontem olei in medicinam. Itaque de miraculo corporis lampadis miracula corporum operatur in terris, sed veriores rivos sinibus animarum infundit, de mensura bona & coägitata & supereffluente in cælis. Quapropter jam dignum est, ut dignis eam laudibus glorificemus, suppliciter postulantes, ut, ea intercedente, a peccatorum nostrorum vinculis in sæculo sic absolvamur, quatenus, tribuente Christo, requie perenni perfrui mereamur. Qui vivit &c.

[9] [De Actorum fide certi nihil statui potest.] Porro exiguam fidem hæc qualiacumque Acta merentur, ut solent, quæ in Lectionibus dudum post Sanctorum obitum scribi solitis, reperiuntur, nisi constet, unde primitus desumpta sint, quod hic scire neutiquam licet. Antiquus quidem codex erat, quem vidit Camerarius, at ut ex codicis antiquitate de Actorum merito caute judicaretur, sciri certe deberet tempus, quo Sancta obiit. Atque hoc tamen tam est incertum, ut frustra quis divinare tentet. Nihil occurrit uspiam, unde vel ad ducentos annos conjectura restringi possit. Solus nominatur Theobaldus, qui tam est ignotus alibi, ut nullum ejus vestigium inveniatur. Nec enim volet, opinor, quispiam Theobaldum hunc sibi fingere Barri comitem, in Historia Lotharingiæ celebrem, qui & liberos post se reliquit, & seculo XIII vixit. Undecumque Acta profecta sint, verisimile est scriptorem Sanctæ tempore propinquum præteriturum non fuisse regis nomen, cujus filiam prædicat, ceteraque adjuncta plurima, ut contemporanei & suppares solent. Quæ, cum ubique desint, suspicari licet, Acta tam concisa & vaga multis forte etiam seculis posteriora esse, unde eorum fides vacillare potest. Profecto vereor, ut solo incerti hujus scriptoris testimonio satis probetur eruditis, S. Luciam fuisse regis cujusdam Scotiæ filiam, atque ex Catholica parentum aula Sampiniacum clam aufugisse. Sunt enim non pauci, qui, nec plane immerito, suspecta habent, quæcumque ex illis oris huc, incertis vectoribus, nec debitis munita testimoniis transvehuntur. Eorum suspicionibus indulgere non lubet, cum nihil occurrat, quod, utut dubiam Actorum, fidem aliquo modo elevet. Illud ex iis, quæ jam dixi & ulterius proferam, certum est, coli Sampiniaci sanctam virginem Luciam, multis miraculis claram.

[10] [Certus tamen cultus est.] Sampiniacum porro, indigenis Sampigni, fuit olim castrum non una bellica expeditione celebre. Hodie pagus est in Occidentali Mosæ ripa, & extremis Virdunensis diœcesis finibus ad Meridiem. Haud procul inde collis visitur, cujus vertici imposita est ecclesia, in qua S. Luciæ sacræ reliquiæ quiescunt, multoque accolarum concursu celebrantur. Ab illo colle, ubi RR. PP. Ordinis S. Francisci de Paula, quos Minimos vocant, domicilium habent, quemque sancta Virgo, dum viveret, virtutibus & post obitum miraculis illustravit, cognomentum, opinor,de Monte sortita est. Dempsterus laudatus refert, fontem ex ejus sepulchro natum varios languores sanare, illique subscriptos legi versus tres:

Flos sudans rorem ascendit ad montis honorem,
Et super hunc florem Deus inspiravit odorem,
Flos, Virgo, ros, grata salus, odor, aura salutis.

Illene fons etiam hodie scaturiat in ecclesia S. Luciæ dicata, mihi incompertum est. Prodigium aliud his addit Lahierus: nimirum eo loci, ubi gregem pascere solebat Sancta, crescere usque hodie lignum insolitæ speciei, natum, ut creditur, ex S. Luciæ colo terræ infixa, atque revirescente. Faciunt, eodem teste, ex eo ligno globulos precatorios indigenæ, iisque contra varios utuntur morbos, Sanctamque manu colum tenentem ovesque pascentem passim depingunt. Quorum omnium sit apud laudatos scriptores fides.

[Annotata]

* forte nostræ

Übersetzung ins Deutsche  Google-Übersetzung ins Deutsche


September VI: 20. September




USB-Stick Heiligenlexikon als USB-Stick oder als DVD


Seite zum Ausdruck optimiert

Empfehlung an Freunde senden

Artikel kommentieren / Fehler melden

Suchen bei amazon: Bücher über Acta Sanctorum: 19. September

Wikipedia: Artikel über Acta Sanctorum: 19. September

Fragen? - unsere FAQs antworten!

Im Heiligenlexikon suchen

Impressum - Datenschutzerklärung



        Zum Schutz Ihrer Daten: mit 2 Klicks empfehlen!


- zuletzt aktualisiert 14.12.2014
korrekt zitieren:
Societé des Bollandistes:
Die Deutsche Nationalbibliothek verzeichnet das Ökumenische Heiligenlexikon in der Deutschen Nationalbibliografie; detaillierte bibliografische Daten sind im Internet über http://d-nb.info/969828497 abrufbar.