Sollte hier eine Anzeige erscheinen, deren Anliegen dem unseren entgegensteht, benachrichtigen Sie uns bitte unter Angabe der URL dieser Anzeige, damit diese Werbung nicht mehr erscheint.
Lesen Sie vorher bitte unsere Erläuterungen auf der Seite Warum Werbung und wie sie funktioniert.


 


Ökumenisches Heiligenlexikon

Acta Sanctorum der Bollandisten
Einleitung September VI           Band September VI           Anhang September VI

20. September


DIE VIGESIMA SEPTEMBRIS

SANCTI, QUI XII KAL. OCTOBR. COLUNTUR.

S. Eustathius M. Romæ.
S. Theopiste uxor ejus M. Romæ.
S. Agapius filius, M. Romæ.
S. Theopistus filius, M. Romæ.
S. Theodorus M. Pergæ in Pamphylia.
S. Philippa mater ejus M. Pergæ in Pamphylia.
S. Socrates M. Pergæ in Pamphylia.
S. Dionysius M. Pergæ in Pamphylia.
S. Fausta M. Cyzici in Hellesponto.
S. Evilasius M. Cyzici in Hellesponto.
Forte S. Maximinus aut Maximus M. Cyzici in Hellesponto.
S. Joannes Ægyptius martyr in Palæstina.
S. Artemidorus M. culti Constantinopoli.
S. Thales aut Thalelæus M. culti Constantinopoli.
S. Priscus martyr, cultus Constantinopoli.
S. Dionysius M. in Phrygia.
S. Privatus M. in Phrygia.
Forte S. Dorotheus M. in Phrygia.
S. Susanna Virg. M. Eleutheropoli in Palæstina.
S. Glycerius seu Clicerius episc. Conf. Mediolani in Insubria.
S. Agapetus Papa Conf. apud Constantinopolim.

PRÆTERMISSI ET IN ALIOS DIES RELATI.

Sancti Amandi episcopi Trajectensis elevatio pluribus Fastis recentioribus inserta est, ut dictum ad ejus Acta die VI Februarii.
S. Walburgis V. translatio memoratur apud Dorganium. Vita apud nos data est ad XXV Februarii.
S. Quiriaci presbyteri & confessoris translatio annuntiatur in duabus editionibus Usuardi, & in Florario Ms. In codice Hagenoyensi Quiriacus idem Treviris annuntiatur, acsi esset natalis. At omissio vocis translatio efficere nequit, quominus idem sit ubique Quiriacus, de quo actum est die VI Martii. S. Quiriaci apostoli & martyris in Usuardo Coloniæ impresso, & Quiriaci philosophi & martyris apud Grevenum fit mentio. Plurimi quidem reperiuntur martyres, nomine Quiriaci aut Cyriaci, quod idem est. Attamen cum sine loco annuntietur, ideoque parum videatur cognitus fuisse illorum Martyrologiorum collectoribus, non alius forte fuerit ille Quiriacus, uno loco apostolus, altero philosophus, utroque martyr dictus, quam Quiriacus presbyter, cujus translationem modo memoravi: nam in titulos Sanctorum non raro errores irrepunt, & ex erroribus aliquando geminantur. Si vero alius est Quiriacus, a die sibi propria fuerit avulsus, nec assignari potest in tanto numero. Vide itaque dicta de S. Quiriaco presbytero ad VI Martii.
S. Eulogii presbyteri & martyris Cordubensis hodie memoriam annuntiavit Usuardus. De eo cum Romano Martyrologio actum est XI Martii.
Cuthberti episcopi memoria est apud Grevenum. Colitur S. Cuthbertus episcopus Lindisfarnensis, & Acta ejus data sunt, die XX Martii.
S. Landelini elevatio recolitur apud Dorganium. Vita Sancti data ad XV Junii.
S. Salvii episcopi & confessoris elevatio apud Valentianas in Hannonia memoratur in Florario Ms. Sanctorum. De S. Salvio, qui Valencenis colitur, tamquam episcopo martyre, actum est apud nos ad XXVI Junii.
S. Navitus Tungrensis episcopus memoratur in Florario Ms. ad hunc diem, quo S. Navitum obiisse etiam scribit Claudius Robertus in episcopis Leodiensibus. Apud nos de S. Navito actum est ad VII Julii.
S. Vincentii Madelgarii translatio celebratur apud Molanum, aliosque recentiores maxime Benedictinos, Sonegiis in Hannonia. Acta S. Vincentii data sunt ad XIV Julii.
Cybtacus presbyter, quem Sybtaccum vocat Ferrarius, hodie signatur in prima editione Martyrologii Anglicani Joannis Wilsoni, in secunda vero editione habetur die 30 Junii. Cum autem ipsum dicat nepotem S. Columbæ, non dubitamus, quin eumdem designet cum Camerario ad 7 Augusti, ubi eum in Scotia episcopum & Pictorum apostolum facit. Præterea suspicamur, ex Camerario aut Dempstero in Anglicanum Martyrologium fuisse translatum, ideoque de cultu vehementer dubitamus, ut dictum est in Prætermissis ad VII Augusti.
S. Privatus episcopus Gabalitanus & martyr hodie memoratur apud Maurolycum & Canisium: in Romano & apud nos ad XXI Augusti.
SS. Bonosi & Maximiani MM. mentio est in Martyrologio Ms. Trevirensi S. Maximini. At hi Martyres spectant ad XXI Augusti.
S. Avitus Claromontensis in Arvernia episcopus memoratur apud Ferrarium, & apud Saussayum in Supplemento. Apud nos datus est XXI Augusti.
SS. Ptolomæus & Romanus MM. ad hunc diem leguntur in Mss. additionibus Cartusiæ Bruxellensis ad Grevenum. De illis jam actum ad XXIV Augusti.
SS. Hypatii episcopi & Andreæ presbyteri, martyrum pro defensione sacrarum imaginum sub Leone Isaurico, memoria hodie annuntiatur apud Græcos in Menæis impressis, in Menologio Sirletiano, in Synaxario Ms., & in aliis quibusdam Fastis. De iis actum est apud nos cum Martyrologio Romano ad XXIX Augusti.
Æmiliani & Geronii memoriam in Hispania annuntiat Galesinius, & in Annotatis ait, eos se habere ex Calendario Cordubensi. Attamen Martyres illos non invenio in Calendario Sanctorum, quorum festa particulariter Cordubæ celebrantur, quod Martinus de Roa exhibet ante Opus suum de Sanctis Cordubensibus, nisi nomina multum sint luxata. Suspicionem meam de non inventis his Martyribus in Calendario Cordubensi non parum auget Joannes Tamayus Salazar in Martyrologio Hispanico ad hunc diem. Nam, ut evincat, admittenda esse verba Galesinii, non ipsum adducit Calendarium Cordubense; sed fictitia scripta Dexteri & Juliani, & scriptores recentiores, qui figmenta illa secuti sunt. Nicolaus Antonius in Scriptis posthumis, quæ communicata habemus, apud nos pag. 78 suspicatur, Emilæ & Hieremiæ martyrum Cordubensium reproduci corrupta nomina, ut alios quoque credidisse, observat ipse Salazar. Emila enim ab aliis etiam Æmilianus fuit dictus, Hieremias, Hispaniæ Geremias, potuit deformari in Geronium. Quidquid sit de illa conjectura, cum nullus noverit Calendarium Cordubense, in quo leguntur Æmilianus & Geronius; certum est, illos a nobis admitti non posse, & aliquid erroris obrepsisse Galesinio, sive deceptus fuerit falsa alicujus relatione, sive nominum corruptione repetierit Emilam & Hieremiam, de quibus actum est ad XV Septembris.
SS. Rogelli & Servidei memoria est apud Ferrarium in Catalogo Generali. Acta datu sunt ad XVI Septemb.
Tobiam Hierosolymitanum episcopum annuntiat Ferrarius. Vide dicta de Tobia in Prætermissis ad XVII Septemb.
S. Richardis imperatrix memoratur a Camerario. Actum de ea est ad XVIII Septemb.
SS. Felix & Constantia martyres Nucerini hodie repetuntur in Fastis Hieronymianis. Vide disputata de illis ad XIX Septemb.
Candidæ, ut Virginis & martyris, memoria ad hunc diem Martyrologio Romano adscripta est his verbis: Carthagine S. Candidæ virginis & martyris, quæ sub Maximiano imperatore plagis toto corpore dilacerata, martyrio coronatur. In Annotatis Baronius allegat Galesinium & tabulas ecclesiæ Cordubensis ab illo laudatas, ut nullum videatur ducem habuisse præter Galesinium. At Galesinius ipse in Annotatis ait, Candidam se habere ex Breviario tabulisque ecclesiæ Cordubensis, & nihil præterea allegat. Castellanus in Martyrologio Universali ad marginem observat; Candidam non reperiri in Calendario Carthaginensi; ego vero ulterius inquirens, in nullo eam ante Galesinium Martyrologio reperire potui. Itaque, cum Galesinius allegaverit tabulas & Breviarium Cordubense, consului Opus Hispanicum Martini de Roa Societatis Jesu de Sanctis Cordubensibus, nec in hoc etiam Opere ullam de Candida mentionem inveni, cum tamen ille auctor scripserit de Sanctis, qui Cordubæ coluntur. Ex eo igitur colligo, nullam ibi Candidam coli; & consequenter suspectum fit de errore, quod tamquam ex Cordubensi Breviario produxit Galesinius; præsertim cum Roa in Opusculo Latino egerit de Martyribus & Breviario Cordubensi, & antiqua omnia illius ecclesiæ Breviaria viderit. Joannes Tamayus Salazar in Martyrologio Hispanico Candidam memorat cum Susanna & Martha, & omnes ex supposititio Chronico Flavii Dexteri Hispaniæ attribuit. Hic quidem scriptor allegat varia, tamquam ex Breviario Cordubensi deprompta: ut contra Galesinium ostendat, passam fuisse Carthagine in Hispania, non in Africa. Verum, dum ex illo Breviario Evelasium idolorum sacerdotem a Candida conversum fingit, Candidæque in certamine conjungit Susannam & Martham, aperte ostendit, sibi non modo Chronica supposititia præluxisse, sed etiam Breviaria æque fictitia. Etenim Candidæ affingit Acta S. Faustæ, quæ Evilasium aut Evelasium idolorum sacerdotem ad fidem convertit, & cum eo Cyzici coronata est, ut videri potest in eorum Actis hodie dandis. Præterea S. Susannam, quæ non pertinet ad Hispaniam, ut liquet ex Actis hodie item edendis, in Hispaniam perperam trahit, & Martham ipsius matrem, quæ nec martyr est, nec Sancta, Candidæ sociam facit. Nimis aperta sunt illa figmenta, ut dudum observavit Nicolaus Antonius in scriptis posthumis, quorum exemplar habemus scriptum, eaque de causa non plus fidei merentur Breviaria, quæ hoc loco laudat ille martyrologus, quam ipsa fictitia Chronica. Itaque nihil de Candida habemus præter assertum Galesinii, quem secutus est Baronius, cumque Roa nihil de illa videatur invenisse in Breviariis Cordubensibus; cogor dubitare, an non prolata sit ex errore a Galesinio; aut certe, si Candida aliqua revera Carthagine sit passa, quod de se satis est credibile, plura de illa non novimus.
Eulogius presbyter in eremo Scytopolis annuntiatur apud Maurolycum, apud Ferrarium rectius in Ægypto apud Scetim: eumdem etiam habet Felicius. Hi ducem habent Petrum de Natalibus, qui Eulogium illum presbyterum brevi ornat elogio lib. 8 cap. 99. In Vitis Patrum apud Rosweydum lib. 2 cap. 14, pag. 472 prolixius ejusdem Eulogii est elogium, ibique in Annotatis assignatur Sozomenus lib. 6 cap. 28, Nicephorus lib. XI cap. 34, Historia Tripartita lib. 8 cap. 1. Agunt illi omnes cum laude de Eulogio presbytero, tamquam occulta hominum peccata cognoscente. At nullus eorum Sanctum nominat; nec memoriam illius Eulogii antiquis Fastis Græcorum aut Latinorum insertam invenio.
Dorothei aut Dorotheæ nomen est in aliquot apographis Hieronymianis; sed forte corruptum est ex Dionysio, ut hodie dicetur in Dionysio & Privato, quibus addi videtur.
Clemens Collianus canonicus, cum duobus parochis, uno monacho, & pluribus laicis, qui simul anno 1569 occisi sunt a Calvinistis Domitiaci in ducatu Nivernensi & diœcesi Autissiodorensi, memoratur a Castellano pag. 738 ad hunc diem, ubi beatos martyres vocat. At nulla affert publici cultus indicia præter honorificam corporum translationem ad aliam sepulturam, anno 1578 factam. Sed hæc ad cultum non sufficit.
Gerardum eremitam laudat Grevenus, ut Sanctæ memoriæ. Eadem in Martyrologio Germanico Canisii est expressio, eaque sane tolerabilis. At nimis leviter alii Sanctum nominarunt, & ut talem annuntiarunt hoc die, quales sunt Galesinius, Ferrarius, Wion, Menardus, Dorganius. Etenim verisimile non est, Gerardum umquam cultum fuisse ut Sanctum vel Beatum. Natus fuit Gerardus in diœcesi Coloniensi, profectusque in Ægyptum, vitam ibi vixit solitariam. Mors ipsius revelata est S. Lidwinæ virgini, visionibus claræ, spiritumque ejus S. Lidwina vidit evolantem ad æthera. Sanctæ libenter credimus, Gerardum ad cœlum fuisse translatum, cum omnia, quæ ipsa de absentibus dixit, vera fuerint reperta, quando veritas poterat cognosci. At, ut Gerardum pro Sancto habeamus, insuper requiritur publicus in Ecclesia cultus. Quapropter de Gerardo eremita curiosus lector consulere poterit Vitam S. Lidwinæ tom. 2 Aprilis pag. 351 & 352, ubi dicitur obiisse millesimo quadringentesimo vigesimo sexto Domini anno, die duodecimo mensis Octobris. Idem obitus dies designatur in prima Vita S. Lidwinæ, ubi de Gerardo agitur pag. 291 & 292.
Florentii episcopi & martyris meminit Grevenus, sed sine aliis adjunctis, ut jam die præcedente dictum est.
Susannam geminam, utramque cum socia Martha, ad hunc diem in Martyrologio Hispanico memorat Joannes Tamayus, alteram Carthagine Spataria, alteram Gadibus. At unica hodie est Susanna, de qua agimus, eaque matrem habuit Martham; sed hæc minime Sancta est. Quapropter mera sunt figmenta, quæ de Susannis & Marthis suis prædicat Tamayus ex Chronicis aliisque scriptis supposititiis; eaque hausta partim sunt ex Actis SS. Faustæ & Evilasii, de quibus disputamus infra; partim ex iis, quæ in Martyrologiis leguntur de S. Susanna, ejusque matre Martha & patre Arthemio idolorum sacerdote.
Guilielmus Estius, doctor Duacenus scriptis Operibus notissimus, inter pios ad hunc diem recensetur a Raissio in Auctario Molani.
Candida, patria Novocomensis, virgo Ordinis S. Augustini, anno 1515 Brixiæ defuncta, memoratur ut beata in Martyrologio Novocomensi apud Primum Aloysium de Tattis. Verum nulla proferuntur publici cultus indicia vel argumentæ.
Ladislaus ab Hungaria, Ordinis Minorum, in Martyrologio Franciscano Beatus vocatur, ut reliqui omnes, etiamsi ecclesiastico cultu careant. Reliquorum nomina & gesta ibidem videri possunt.
Ivo Mayeuc ex Ordine Prædicatorum episcopus Redonensis, cum titulo Beati memoratur apud Lafon in Anno Dominicano. Defunctus est anno 1541, die 20 Septembris, & sic non totis centum annis ante bullam Urbani VIII, qua impedimur, quo minus Beati titulum Ivoni, licet virtutibus floruerit & miraculis, attribuamus, priusquam hunc ei titulum Sedes Apostolica concesserit. Castellanus Ivonem annuntiat ut venerabilem. Plures venerabiles laudantur apud Lafonum & Marchesium.
Franco de Laken, conversus Cisterciensis, Villarii in Brabantia memoratur apud Henriquezium ut beatus, apud Saussayum rectius inter pios.
Joannes cognomento Eustachius, abbas Ordinis Cisterciensis, & variorum monasteriorum reformator, ut beatus celebratur apud Henriquezium & Chalemotum in Menologiis Cisterciensibus, item apud Menardum in Benedictino, apud Saussayum in Gallicano, apud Raissium in Belgico. At Miræus in Fastis Belgicis rectius venerabilem vocat.
Michaël princeps Zernichoviensis, aut Czernihoviensis, & Theodorus ejus famulus memorantur hodie in Ephemeridibus Moscorum figuratis. At non constat nobis, Catholicine fuerint an schismatici. Non coli tamen apud Catholicos, habemus ex notitiis Polonicis.
Eunobius quidam cum titulo Sancti & confessoris memoratur apud Castellanum in Æthiopia. In Fastis Alexandrinis apud Ludolphum ponuntur Eunobius, & mox Andreas filius ejus. Neutrum satis novimus, neutrum invenimus eo modo in aliis Orientalium Fastis annuntiatum. Dubito tamen, an non sint Hypatius & Andreas, qui hodie apud Græco annuntiantur, quique etiam reperiuntur in Martyrologio Arabico-Ægyptio, quod Gratia Simonius Maronita, deinde episcopus Tripolitanus, Latinum reddidit in gratiam Kircheri nostri, & in altero Coptico, quod alius Maronita magis mendose Latinum fecit. Quidquid sit, non novimus Eunobium & Andream, nisi forte sint Hypatius & Andreas, de quibus jam egi supra.
Iphigenia virgo hodie est apud Ghinium; sed in Romano ad XXI Septemb.
S. Meletii episcopi memoria est in Menæis impressis, sed redibit postridie in pluribus Fastis XXI Septemb.
S. Matthæi vigilia in multis Calendariis, in auctariis Usuardi, & in plerisque Fastis recentioribus memoratur. Festivitas celebratur XXI Septemb.
Tecla martyr reperitur in Fastis ecclesiæ Alexandrinæ. Si sit famosa Thecla Iconiensis, spectat ad XXIII Septemb.
SS. Cosmæ & Damiani ecclesiæ dedicatio Romæ celebratur in Mss. additionibus Cartusiæ Bruxellensis ad Grevenum. Coluntur SS. Cosmas & Damianus die XXVII Septemb.
Amadæus episcopus Lausanensis ex abbate Cisterciensi memoratur in Kalendario Cisterciensi impresso ut beatus. Henriquez eumdem commemoravit die 7 Januarii, ubi a Majoribus nostris in Prætermissis laudatus est, remissusque ad diem, quo obiisse a variis scribitur, quoque cultus latius examinabitur, XXVII Septemb.
S. Euthochiæ virginis meminit hodie Grevenus. Non dubito, quin designetur S. Eustochium, in scriptis S. Hieronymi notissima, de qua agendum est ad XXVIII Septemb.
S. Martini abbatis Vertavensis mentio est in Kalendario Ms. abbatiæ S. Salvatoris Antverpiensis. Verum spectat S. Martinus ad XXIV Octobris.
Salama est in Fastis Æthiopicis apud Ludolphum, qui in Annotatis ad finem num. 2 docet, S. Frumentium Æthiopiæ Apostolum eo nomine designari apud Habessinos. De S. Frumentio agi poterit ad XXVII Octobris.
SS. Martini Papæ martyris, Maximi confessoris, aliorumque, qui cum ipsis contra Monothelitas certarunt, memoria hodie est in Menæis impressis Græcorum. At, cum diebus diversis colantur, de S. Maximo & Sociis quibusdam apud nos actum est ad XIII Augusti. De S. Martino Papa agetur ad XII Novembris.
Hereswida, S. Edwini regis Northumbriæ ex Hererico filio neptis, Ethelherii Orientalium Anglorum regis conjux, ac deinde monialis in monasterio Calensi in territorio Parisiensi, hodie ut Sancta annuntiatur in Martyrologio Anglicano secundæ editionis. In prima editione eamdem commemorarat 23 Septembris, quo & Ferrarius in Catalogo Generali & Arturus in Gynæceo Hereswidam annuntiant, uti & Saussayus in Martyrologio Gallicano. Dorganius in Calendario Benedictino eamdem commemorat ad 30 Decembris. At Bucelinus in Menologio Benedictino ad 1 Decembris solum attribuit titulum venerabilis, sicut etiam Castellanus ad 23 Septembris. Quare, etiamsi Hereswida etiam sec 2 Bened. in indice Sanctorum commemoretur a Mabillonio, cum Castellanus, utpote canonicus Parisiensis, cultum optime nosse potuissent, si quis esset, non audemus Beatis aut Sanctis Hereswidam annumerare. Beda quidem lib. 4 Hist. gentis Angl. cap. 23, agens de S. Hilda abbatissa, & Hereswidæ sorore, quæ etiam in Calensi monasterio vitam degere cupiebat, de Hereswida ait: Nam & in eodem monasterio soror ipsius Hæresvid, mater Adulphi regis Orientalium Anglorum, regularibus subdita disciplinis, ipso tempore coronam exspectabat æternam. Ex quo Eduardus Maihew ad 1 Decembris colligit, ipsam beate obiisse. At hæc non sufficiunt. Res ulterius examinari poterit, si quis cultum probaverit, ad I Decemb.

DE SANCTIS EUSTATHIO, UXORE EJUS THEOPISTE ET FILIIS AGAPIO ET THEOPISTO
MARTYRIBUS ROMÆ,

Sub annum Christi CXVIII.

COMMENTARIUS PRÆVIUS.

Eustathius M. Romæ (S.)
Theopiste uxor ejus M. Romæ (S.)
Agapius filius, M. Romæ (S.)
Theopistus filius, M. Romæ (S.)

BHL Number: 2769

AUCTORE J. C.

§ I. Sanctorum Martyrum nomina varie scripta: illorum Acta varia: Græca, quæ habemus, præferunt auctorem Sanctis coævum, nec videntur, ut certe tota fabulosa, rejicienda.

Sancti Eustathii nomen, cujus hodie ex Romano Martyrologio gesta illustranda veniunt, pluribus aliis affine est; unde apud scriptores aliquos orta, [Varie scripta passim sanctorum Martyrum nomina.] ut solet, confusio. Græcum est ab Εὐστάθεια constantia, atque inde pluribus Martyribus commune. In Opere nostro ad diversos dies occurrerunt hactenus Eustasii novem, martyres præter unum omnes, Eustathii sex, & ipsi fere omnes laurea coronati, duo Eustochii, quorum alter sanguinem pro Christo dedit; denique, tum apud nos tum apud martyrologos sæpius occurrunt nomina Eustochium, Eustochia, quæ illustri sancti Martyris nostri nomini vicina sunt. Eustachios martyres tres apud nos designatos invenio, atque apud omnes fere martyrologos tum antiquos, tum recentiores ita sancti Martyris nostri Romani nomen scriptum reperio; malui tamen ex Actis Græcis, quæ ceteris meliora visa sunt, Eustathium scribere, uti & Placidam, gentile ejusdem nomen, pro Placido, quod alibi passim lego. De confusione ex tot vocum affinitate orta lectorem monebo, ubi infra sancti Martyris memoriam in sacris Fastis indicabo. Nec minus varia est inflexio nominum sanctorum Sociorum ejus. Sunt qui uxorem Theospitam & Theospitem, imo Philistam, & ante susceptum baptismum Trajanam nominent: unde, ni fallor, nata est ea opinio, quæ S. Eustathium Trajani generum fingit. Filiorum etiam alterum Agapitum, alterum Theospitum appellatum non raro invenies, quæ ego ex Actis itidem Græcis corrigenda duxi, vocandamque sanctam Uxorem Theopistam, quæ ante baptismum Tatiana dicitur; Filios vero Agapium & Theopistum, quorum etiam a Græco etymon est passim obvium.

[2] [Eorumdem Acta habemus in plurimis codicibus] Porro celebratissimi S. Eustathii seu Placidæ res gestas illustraturo copia instrumentorum, undequaque summa cura conquisitorum, est ad manum maxima. Nec desunt, ut est Eustathiana Historia famosissima, eruditorum lata jam olim de illa judicia. Instrumenta prius nostra enumero, relaturus deinde opiniones neotericorum in judicia contraria abeuntium, eorumque rationes discussurus. Martyrium itaque sancti Eustathii & Sociorum exhibent codices nostri Mss. quatuor, notati P 159, P 97, P 91, Q 5, satis antiqui omnes, atque inter hos unus egregius & pervetustus. Præter hæc habemus exemplaria tria Mss. ex variis desumpta codicibus. Horum primum ex codice veteri abbatiæ S. Galli in Helvetia describi curavit nobis & transmisit anno abhinc tertio P. Mauritius Chardonus Societatis nostræ. Secundum extractum est ex bibliotheca Bertiniana, collatumque cum Mss. Ultrajectino S. Salvatoris, Trevirensi S. Maximini, codice Cardinalis Mazarini, Paduano anonymo, Osnatensi D. Schenckingk & alio Audomarensi, ut verticales notæ indicant. Tertium desumptum ex Ms. altero S. Maximini Trevirensis, enumeratis hactenus contractius est, ejusque discrepantia cum Ms. monialium S. Joannis Capuæ, signis marginalibus indicatur. Idem collatum est cum Mss. Aquicinctino, tribus reginæ Sueciæ, quorum unum initio & fine mutilum signatur num. 136, alterum num. 569, tertium denique 1604.

[3] Accedit hisce ex schedis Papebrochii nostri fragmentum Vitæ S. Eustachii cognomento Placidi, [& exemplaribus Mss.,] quæ exstat in Ms. Cisterciensi, post librum Petri Alphonsi ex Judæo Christiani, complexa versus circiter 550, hoc exordio:
Claruit in Roma, Trajano sceptra regente,
Vir, genus egregium ducens ab utroque parente.
Dum puer esset adhuc, virtute virum faciebat;
Unde placens cunctis Placidus se nomen habebat.
Hactenus recensita omnia Latina sunt: unicum habemus exemplar Ms. Græcum ex Ms. Medicæo regis Franciæ, ut in fronte moneor. Acta sanctorum nostrorum Martyrum typis excusa exstant etiam plurima, in varias etiam linguas translata. Latina habes apud Lipomanum, Surium & alios ex Græcis Simeonis Metaphrastis versa. Athanasius Kircherus antiquitatis scrutator celeberrimus, quæ præ oculis habuit ex Metaphraste, Baronio, S. Joanne Damasceno & Nicephoro S. Eustathii Gesta, suo stilo exornata exhibet parte 1 Historiæ Eustathio-Marianæ, quam Romæ in lucem edidit anno præteriti seculi sexagesimo quinto. De illa duas etiam literas scripsit ad Majores meos, quæ ad hunc diem sepositæ fuerunt. Præter recensitos jamjam auctores, plurimum usus videtur laudatus Kircherus Vita S. Eustathii, quam tribus libris triginta circiter ante annos ediderat Italico sermone Joannes Baptista Manzinus: inde enim aliqua tantum videntur in Latinum sermonem transiisse.

[4] Mirabilia sancti Martyris Acta Gallico etiam idiomate non semel prodierunt, [quæ etiam exstant impressa variis linguis,] testibus Combefisio & Tillemontio. Denique eadem Hispanice, Teutonice atque vernacula etiam hac nostra lingua excusa comperi: ita ut dici possit, Eustathiana Historia vix esse inter sacras aliam toto orbe celebriorem. Inter Acta impressa omnia dignitate eminet Martyrium sanctorum Eustathii, Theopistes ac Liberorum ex Græcis Mss. bibliothecæ regiæ erutum versumque in Latinum sermonem a Combefisio, & Parisiis cum Notis subjectis in lucem datum anno 1660. De illa laudandi sæpius Combefisii lucubratione infra erit agendum uberius, pauca hic de enumeratis prius, tum Mss., tum impressis S. Eustathii Gestis prænotare lubet, atque lectorem monere, quo singula apud me loco, quave sint auctoritate. De scriptoribus, qui Historiam sancti Martyris patrio sermone ediderunt, dici generatim potest; maximam esse, imo effrenam aliquorum saltem licentiam, dum quisque pro gentis suæ & idiomatis ratione luxurianti calamo, ut in similibus, ubi miranda facta auctores ad scribendum impellunt, fieri solet, aliis illa atque aliis coloribus exornavit, amplificavitque talibus adjunctis, quibus nulla minus, quam nostra ad oblectandum legentem egebat historia. Solus paulo parcior Manzinus ex iis, quos vidi, non tam facta exaggerat, quam documentis moralibus illustrat.

[5] [& omnia ex eodem fonte Græco promanarunt.] Huc reduci potest Vita Latina Athanasii Kircheri, novis verborum phaleris exornata, & nonnullis etiam aucta adjunctis, quæ auctoritatem illi conciliare non possunt apud criticos. At de illa, cum multa in fronte promittat eruditis, venient dicenda inferius speciatim aliqua. Quod ad Acta Mss. attinet, pleraque vix verbis a se invicem discrepant, saltem usque ad numerum penultimum, ubi Ms. maximum S. Maximini Trevirensis, avulso, nisi fallor, folio, mutilum est, & a reliquis discedit Ms. S. Galli. Ecgrapha duo sunt aliis contractiora, secundum scilicet S. Maximini Trevirensis, & Capuanum; at verba, non facta, quæ in aliis narrantur, præcisa sunt. A Latinis omnibus abest proœmium, Actis Græcis tum nostris, tum Combefisianis præfixum. Ceterum in oculos incurrit, ex uno omnia fonte, Actis nostris Græcis, opinor, vel similibus promanasse, verosimiliter etiam ante Metaphrastis tempora, vel certe priusquam ejus interpolatio, qua Latina Mss. pura sunt, manibus tereretur. Denique res in omnibus tum Græcis, tum Latinis eædem plane narrantur, quibus etiam nituntur recentiorum lucubrationes prelo editæ: proinde omnium sors una esse debet, quamdiu narratorum sinceritas, ex narratis ipsis seu factis, oppugnatur, vel defenditur.

[6] [Eruditorum de illis judicia opposita.] Porro de Historia Eustathiana ita litigant eruditi, ut si suffragiorum numero decidenda lis est, multo inferiores sint, qui illam propugnant, quam qui inter fabellas aniles rejectam cupiunt. Inter alios Actorum sinceritatem vendicat Leo Allatius, contendens Græca nostra habere auctorem Sanctis synchronum. Talem etiam suo Martyrio multo cenatu accersere molitur Combefisius in Notis. Laudatus supra Kircherus nihil etiam non tentat, ut ex monumentis antiquis Eustathianæ Historiæ veritatem stabiliat. Ex adversa parte stant cum pluribus Tillemontius & Bailletus, qui misere hæc Acta proscindunt. Ad illos utcumque accedere videtur Sollerius noster in Observationibus ad Usuardum die 2 Novembris, ubi tamen in dandam Baronii censuram apparet pronior. Mitius de S. Eustathii & Sociorum Gestis sentiunt, & mediam quasi viam ineunt Baronius & Papebrochius noster, quorum hic tom. 1 Maji ad Ephemerides Græco-Moscas ita pronuntiat pag. XXXXII: Sunt & Latinis & Græcis celeberrimi ex Actis utraque lingua conscriptis: quibus an non aliquid poëticæ inventionis admixtum sit, erit suo tempore discutiendum. Præiverat eminentissimus Annalium auctor, paulo tamen rigidius judicium suum, ad annum Christi 120 num. 4 ita exprimens: Putamus tamen eis (Actis Eustathianis) multa superaddita esse. Mitto alios pro hac, vel illa parte scriptores recensere, quod iisdem fere, quibus jam enumerati, rationibus nitantur, atque illas porro examino: ac eorum imprimis, qui omnem indubie Actis illis fidem negatam volunt.

[7] [Examinantur rationes Tillemontii & Bailleti,] Laudatus Tillemontius Monum. eccles. tom. 2 pag. 226 Historiam Eustathianam usque adeo judicio eorum omnium, qui a falsis vera discernere norunt, proscriptam censet, ut quavis eam ulteriori discussione indignam pronuntiet. Eamdem resumit tamen pag. 585 in Notis ad Persecutionem Adriani, occasione oblata ex editis versisque in Latinum sermonem a Combefisio Actis, atque ibidem rursus definit, tam certo & merito ab eruditis Historiam illam ad fabellas rejectam esse, ut censuræ suæ peculiarem rationem reddere supervacaneum ducat; dumque ita Leonem Allatium, Combefisium, Manzinum, Athanasium Kircherum, aliosque non paucos eruditorum suorum albo eradit, in explodendis Actis Eustathianis solo isto nititur eruditorum judicio, fundato in sola succedentium sibi longo ordine eventuum mirabilium mira insolentia. Eadem machina Tillemontium sequens Bailletus Historiam nostram quatit; ac denique, quotquot hactenus vidi illam impugnantes, hoc potissimum, & fere unicum telum intorquent, quo statim subruisse se omnem Actorum fidem rati, cetera velut ingloria rudera negligunt.

[8] Verum hæc illorum censura posset videri rigidior, si Acta secundum omnes partes ita improbentur, [qui omnem indubie Eustathianis Actis fidem] ut nihil eorum ab illa eximatur, judiceturque fundamentum ipsum Historiæ fabulosum esse, quo nihil minus innuere videntur laudati critici. Certe quod tantum tribuere debuerint non discusso illi eruditorum judicio, ut censuerint, non solum Acta tota, quanta sunt, fabulosa esse, sed nec digna, quæ argumentis solitis juxta critices regulas impugnarentur, posset non statim omnibus probari. Argui posset, quod sola mirabilium eventuum catena historiæ alicujus falsitatem certo non evincat. Inveniri in sacris Literis Josephi, Estheris, Danielis Susannæ, Jonæ & aliorum res gestas aliquas, quarum non est minus mirabilis connexio, & continuata per insolentissimos casus successio, quasque tamen divina auctoritas facit nobis omnino indubias. Reponant, similia non nisi eam fidem obtinere, quam facit asserentis auctoritas, concludere possent alii, incertæ saltem fidei seu dubiæ haberi debere hujusmodi Acta, dum scriptoris fides incerta est; cum eo casu, ut nihil vetat fuisse nullam, sic nec probat aliquid, non fuisse non penitus contemnendam. Concludere, inquam, possent, propter incertam fidem scriptoris Gesta quæpiam, quibus similia alibi invictis testimoniis firmata habemus, certo fabulosa judicari non posse.

[9] Difficile esset sic arguentibus respondere. At similia argumenta philosophorum potius sunt, [ademptam cupiunt. Aliqua,] quam criticorum, qui experientiæ suæ & artis regulis, utut dubiis, non raro nec semper immerito tribuere amplius solent, quam rationibus philosophicis, quas proinde hic ego pro Actis Eustathianis intorquere nolo. Vellem tamen Historiam nostram meliori, & cum aliis non nullis Actis communi loco reliquissent laudati critici, soliti Acta alia, utcumque fabulis male cohærentibus & absurdis aspersa sic rejicere, ut figmenta indicent, reliqua, si evertere non possint, dubia vel suspecta relinquant. Certe Honoratus a S. Maria in Observat. Super Reg. Crit. Dissert. 6 art. 3 § 2 ex ipsius Tillemontii principiis demonstrat S. Eustathii & Sociorum Passionem cum aliqua utilitate inter dubiæ fidei narrationes recenseri posse. Huic quidem conclusioni ex alienis regulis deductæ laudatus auctor non videtur assentiri, neque ego Acta illa secundum totam eorum latitudinem pro mere dubiis haberi velim, quamvis prærogativas aliquas habeant, quæ rarissime in aliis historiis fabulosis reperiantur, quasque paulo infra enumerabo. Pro dubiis tamen nihil vetat admittere ea, quæ minus commenta sapiunt, quæque videri possunt partes Passionis Eustathianæ præcipuæ.

[10] Itaque cum Papebrochio credo, aliqua, seu potius cum Baronio suspicor, plurima sanctorum Martyrum nostrorum Actis adjecta & superaddita fuisse, [rejectis plurimis, videntur] inter quæ non nulla sunt, quæ seipsa statim produnt. Apparet inter cervi cornua Salvator, atque Eustathium ad suscipiendam fidem hortatur. Paucissimis horis in fide instruuntur Eustathius & uxor ejus Theopiste, atque mox baptizantur, mox sacro-sancto Salvatoris Corpore & Sanguine pascuntur; sic loquuntur de divinis, sic exempla doctrinasque ex sacris Literis commemorant, ut agnoscas homines non unius aut alterius diei Christianos. Implexa sunt maleque cohærentia, quæ Agapius & Theopistus in mutua agnitione commemorant. Parati sunt ex utraque fluminis ripa leo & lupus, qui hinc & inde Eustathii Liberos rapiant & incolumes accurrentibus rusticis reddant. Theopiste feliciter eo loco alienigenæ hortum custodit, quo Filii ejus militaturi conveniunt, illos audit opportune suos sibi casus narrantes, agnoscit, visceribus commovetur; differt tamen se manifestare atque Magistrum militum convenit rogatura, ut se extorrem in patriam reducat; Maritum ex certis signis agnoscit, illique felicissime mox detectos ambos Filios exhibet; quæ omnia, utut possibilia, apparent tamen fide minus digna, ni certo vade asserantur.

[11] [inter dubiæ fidei narrationes admittenda.] Suspiria Eustathii exsulis ad Deum aliaque non nulla narrantur, quæ profecto nescisse scriptor debuit, Sanctum errantem procul dubio non comitatus: ejus proinde inventioni tum hæc tum hujusmodi alia, atque imprimis oratio Eustathii jamjam igne consumendi, qua nescio an sit alia uspiam insulsa magis, sine scrupulo adscribi possunt. Quod si hæc ab Actis avulseris, reliqua videntur utcumque ut dubia defendi posse, sic tamen ut hæc ipsa etiam probare nemo possit, non esse non conficta, quod videtur non nisi inique exigi posse. Certe, si alia quæpiam ex aliis Actis, quibus tamen fabulas aspersas esse manifestum sit, ut probabilia desumunt critici, non video quare id præcipuis Historiæ nostræ partibus negari possit, quæ sane aliunde supra eas, ex quibus aliqua admittunt alii, probabilitatis tantum habet, ut a viris prudentibus tota quanta est pro sincera & genuina recepta fuerit. Et hi quidem, qui Acta Eustathiana defenderunt, quæ expendi & refutari saltem mereantur, argumenta protulerunt, quæ porro audiamus.

§ II. Expenduntur argumenta petita ab antiquitate Actorum.

[Acta antiqua sunt,] Combefisius sæpe laudatus ab antiquitate Actis nostris præcipue subsidium repetit. Antiquitatem porro illam veteremque in Ecclesia Historiæ nostræ æstimationem ostendere nititur ex S. Joannis Damasceni Oratione 3 de Imaginibus, in qua locum satis prolixum ex illa totidem fere verbis recitat, quem in Notis intercalaribus indigitabo. Adversus hæc observare videtur Tillemontius, S. Joannem Damascenum scriptorem esse seculi octavi, qui circa annum 730 floruit, sex nimirum seculis post S. Eustathii tempora, a cujus proinde testimonio parum aut nihil auctoritatis narrationi huic accedere possit. Et hæc quidem recte, sed non contra eos, qui auctoritatem a S. Joannis Damasceni testimonio Actis non emendicant, sed antiquitatem. Facile Tillemontio in eo quilibet assentietur, quod non sit sanctus ille accuratus in seligendis Actis, nec a referendis fabellis omnino immunis: at non facile quisquam credet, usque eo imprudentem & incircumspectum illum fuisse, ut pro tuendo sacrarum imaginum cultu exempla retulerit ex recentibus instrumentis, quorum nulla tum esset in Ecclesia saltem ab antiquitate commendatio. Itaque verisimile est, quod, cum Actis Eustathianis Iconoclastas impugnet S. Joannes, ea jam tum temporis pro antiquis & sinceris habita fuerint. Ceterum Combefisius & Leo Allatius contendunt, Historiam nostram non solum habere auctorem antiquum, sed ipsi etiam S. Eustathio coævum vel saltem supparem; aiuntque id ipsum scriptorem testari in proœmio.

[13] Atque inde arbitrantur indubiam fidem Actis accedere, [contenditque Combefisius, scriptorem profiteri se] opinati, ni fallor, omnia pro sinceris haberi debere, nisi mendacii & imposturæ coævum scriptorem convincant, qui ejus narrationem ad commenta & fabellas relegant, vel probent, aliqua postmodum primigeniæ Historiæ ab interpolatore assuta fuisse. Jurene, an injuria tales probationes a criticis exigant, infra videbimus: interim Combefisium audiamus. Ecce ante omnia locum, unde contemporaneum auctorem elicit: Πρόκεινται δὲ καὶ ἐκ τῶν Θείων γραφῶν διδασκαλίαι παμπληθεῖς· καὶ πράξεις ἀνδρῶν μακαρίων και ἀοιδίμων, οἳ εἰκόνες τινές εἰσιν ἔμψυχαι πρὸς μίμησιν τῶν ἀγαθῶν κατορθωμάτων, τοῖς βουλομένοις ἕπεσθαι ταῖς αὐτῶν ἀρεταῖς. Οὐδὲν οὖν ἧττον προεθέμην προσθεῖναι ἐγγράφως τῶν ἀρχαίων ἀνδρῶν ἀνδραγαθίας, καὶ τὰ νῦν ἐν τοῖς καιροῖς ἡμῶν κατορθωθέντα, πρὸς εὐεργεσίαν μὲν τῶν ἀκουόντων, ἐπιστροφὴν δὲ τῶν φασκόντων, μὴ δύνασθαι, νῦν οἷα τοιαῦτα κατορτοῦσθαι, ἐν τοῖς παλαιοῖς χρόνοις, ἵνα γνῶσι πάντες, πῶς οὔτε χρόνων, οὔτε καιρῶν δυσχέρειαι, οὔδε ἀναστροφὴ ἀπηγορευμένου βίου ἐκπόδιον γίνεται, πρὸς κατόρθωσιν τῶν ἀγαθῶν ἔργων· ἐὰν γὰρ θελήσῃ τις πρώτον τῷ φυσικῷ νόμῳ ἑπόμενος, ἔτι δὲ καὶ ταῖς διδασκαλίαις τῶν προειρημένων ὁσίων πατέρων ἀκολουθεῖν, ῥαδίαν εὑρήσει ὁδὸν τῆς ἐναρέτου πολιτείας.

[14] Hæc ita vertit Combefisius: Quin ex divinis quoque Scripturis prostant doctrinæ plurimæ; [sanctis Martyribus] beatorum item ac clarorum virorum gesta inclyta ac facinora, qui plane animata quædam simulacra, æmulatione virtutum, quibus præclare egregiaque laude functi sunt, volentibus hæc illorum magisteria sequi, exhibeantur. Perinde igitur mihi constitutum, ut tum veterum heroum præclara gesta scripto consignem, tum eorum, qui nuper nostrisque temporibus virtutis laude claruerunt: quo scilicet auditores quidem commodum sentiant, ii vero, qui oppido inficiantur, posse nos modo talia præstare, qualia antiquis temporibus, errorem abjiciant, sciantque omnes, neque temporum, neque articulorum molestias, neque vero projectæ vitæ anteactas rationes impedimento esse, quin præclara quis designet, ac rite virtutem colat: modo enim animo constitutum habeat, ut primum naturalem legem, tumque etiam sanctorum, quos diximus, Patrum doctrinas consectetur, ejus disciplinæ viam, quæ virtute nitet, facilem nanciscetur. Ita, inquam, laudatus Actoram editor, qui deinde in subjectis Notis asserit, auctorem æqualem hisce prodere se & significare; nec falso, ut ait, se colligere ex charactere viri Christiana simplicitate solertissimi.

[15] Confidit insuper, Baronium, a se edita si Acta vidisset, [coœvum. Verum illud] scripturum non fuisse, quæ habet in Annalibus ad annum Christi 120 num. 4. Putamus tamen eis multa superaddita esse; sed pro suo candore mitiori censura habiturum, seu potius digna, inquit, tanti Martyris Acta, cujus Romæ memoria egregiis illustrata monumentis, quin urbe agroque Parisiensi tutela pignoribus charissima, quin utroque orbe Christiano florentissima, summeque veneranda; sic augusta, sic plena, sic fuco omni carentia veneraturum, laudaturum; iis ceu gemma pretiosissima ac pulcherrima amplissimos Annales suos ornaturum. Egregium enimvero elogium, quod utinam adoptare liceret! Quod ad Baronium spectat, notat laudatus sæpe Tillemontius, eadem in Combefisii editione prodigia, admiranda insolitaque gesta narrari, quæ habent Acta Metaphrastis, quæque Baronius viderat & repudiarat; proindeque suspicatur, non mitius illum Combefisiana illa excepturum fuisse, contra quæ eadem militaret ratio.

[16] [ex Actis, quæ ipse edidit,] Atque horum unum est omnino certissimum, quippe si pauca excipias, eaque levissimi momenti, non solum nova non adjecit Metaphrastes, verum ea ipsa, quæ in Combefisianis Actis minus cohærere videri possunt, ita disposuit exposuitque, ut appareat sensisse eum difficultatem, perceptamque tollere studuisse. Sed dubitari posset, an Baronius factorum insolentiam adeo suspectam habuerit, ut, si nactus fuisset fidei suæ vadem auctorem supparem, censuram non mutasset, cum in Notis ad Martyrologium, adducta antiqua constantique in utraque Ecclesia sancti martyris Eustathii & Sociorum memoria, satis se Historiæ nostræ propitium exhibeat. Quamquam inutile est similibus conjecturis diutius inhærere: ad Combefisii proœmium revertamur. Recte observat idem Tillemontius, nihil ex eo pro antiquitate, saltem ea, quam inde deducere Combefisius tentat, Actorum confici posse. Si enim attentius verba biographi, Perinde igitur mihi constitutum, ut tum veterum heroum præclara gesta scripto consignem, tum eorum, qui nuper nostrisque temporibus virtutis laude claruerunt, quibus nititur laudatus editor, considerentur, manebit ad minimum dubium, veteresne heroes inter computandus sit Placidas, cujus gesta aggreditur scribere, an potius eorum unus sit, quos suo tempore virtutis laude claruisse, anonymus scriptor asserit.

[17] [confici neutiquam potest.] Dico: Manebit ad minimum dubium, nam periodus non obscure innuit, Eustathium ad priscos illos seu antiquos referendum esse; cum ejus Gestis proœmium præfixum sit, & plane ex allatis verbis fiat verisimile, auctorem ab antiquorum narrandis factis opus suum inchoasse. Unum hic ego maxime miror, Combefisium scilicet, qui Leonis Allatii Diatribam de Simeonum Scriptis habuit, ut testatur, sibi deposito traditam, atque ex ea locum a suo Ms. diversum, unde id, quod tanto molimine contendebat, plausibili ratione confici videbatur, indicat, non hæc ipsa Allatii Acta, quæ procul dubio obtinere facile potuit potius edidisse, quam sua, unde nemo scriptorem coævum extundet. Quidquid sit ecce textum Allatii, quem producit in Diatriba pag. 108: Οὐδὲν οὖν ἧττον προεθέμην προσθῆναι ταῖς τῶν ἀρχαίων ἀνδρῶν ἐγγράφοις ἀνδραγαθίαις, καὶ τὰ νῦν ἐν τοῖς καιροῖς ἡμῶν κατορθωθέντα pro quibus habet Combefisius: οὐδὲν οὖν ἧττον προεθέμην προσθῆναι ἐγγράφως τῶν ἀρχαιῶν ἀνδρῶν ἀνδραγαθίαις, καὶ τὰ νῦν ἐν τοῖς καιροῖς ἡμῶν κατορθωθέντα.

[18] [Idem contendit Allatius, ex Actis quæ citat,] Porro tum hæc, tum alia, quæ ibidem profert, ad verbum quadrant cum Ms. nostro Medicæo, unde non dubito, quin idem illud fuerit, quod præ oculis habuit. Quapropter proœmium nostrum fere integrum, prout illud Latinum feci, hic repræsento, ut a toto contextu facilius de præcitatorum verborum sensu judicari possit. Est itaque tale: Habent homines ab ipsa natura ad egregium virtutum exercitium domesticam in se palæstram, quæ docet, ea a quolibet facienda proximo, quæ ipse sibi ab altero præstari vellet; illas beneficiorum omnium largitori Deo gratias referendas esse, quas & quisque ab eo, cui benefecerit, exigeret. Proponuntur vero in divinis Scripturis instructiones plurimæ gestaque beatorum ac illustrium virorum, velut imagines quædam animatæ ad æmulationem recte præclareque factorum iis, qui virtutes illorum imitari volunt. Itaque (ecce verba in quibus Allatii & nostrum Ms. a Combefisiano differt) pariter apud me statutum est, antiquorum generosis facinoribus, quæ litteris mandata sunt, etiam ea adjicere, quæ nunc hac nostra ætate egregie gesta sunt, ad utilitatem audientium, conversionem vero eorum, qui existimant, non posse hoc tempore talia recte præstari, qualia priscis temporibus cum laude gesta sunt; atque ut agnoscant omnes, neque tempora, neque horum temporum difficultates, neque reprobæ vitæ pravam consuetudinem impedimento esse virtuti perfecte colendæ.

[19] Quippe si modo quis nitatur, primum naturæ legem sequens, [& nos habemus Mss.: nec improbabiliter.] deinde etiam sanctorum, quos dixi, Patrum præceptis obsequi, facilem inveniet viam in disciplina præclaræ virtutis. Hic, inquam, contendit Allatius scriptorem se sancto Martyri coævum aut supparem profiteri, dum ait, scriptis pridem antiquorum præclaris gestis ea subnexurum se, quæ νῦν ἐν τοῖς καῖροις ἡμῶν, tunc sua ætate, suo tempore contigerant, quæ de gestis aliorum, quam Eustathii, quibus etiam proœmii materia apprime quadrat, intelligi non possunt. Et hæc quidem satis probabilis est eruditi viri opinio, at non certa, qui enim præoccupato adversus Historiam Eustathianam animo ad examinandum proæmium accederet, posset, neque difficulter, non nihil ambigua scriptoris verba eo detorquere, ut vera eum scripturum fuisse suadere vellet, etiamsi duobus & amplius seculis post Sanctorum nostrorum tempora vixisset. Arguere nimirum posset, non nihil obscurum esse, quos biographus antiquos nominet, quorum gestis coævorum suorum præclara facinora opponit. Τὰ νῦν ἐν τοῖς καιροῖς ἡμῶν κατορθωθέντα vertis, inquiet criticus: Quæ nunc hac nostra ætate præclare gesta sunt: verum nihil vetat Nunc his nostris temporibus sensum pati ampliorem. Certe si de antiquis illis tantum sermonem esse dixeris, quorum gesta in divini Literis expressa sunt, non admodum incongrue asseres, plura etiam secula, quin & totum illud spatium, quod ab Apostolorum temporibus fluxerat, sub νῦν ἐν τοῖς καιροῖς comprehendi. Profecto dubium etiam est, quorum antiquorum Patrum nobis hic præcepta commemoret, cum nullorum ante mentionem uspiam fecerit.

[20] Quamquam videtur Allatio relinquendus scriptor, [Tantam antiquitatem non adimunt,] qui se Sanctis coævum vel supparem profitetur, nulla enim cogit necessitas obvium magis sensum ab ejus verbis avertere, maxime cum parum valere debuerint exempla multis seculis præterita apud eos, qui negabant suo tempore tam præclara præstari posse, quos tamen anonymus dedocendos suscipit. Sane quæ ulterius contra tantam Actorum vetustatem moventur, non inepte refelli possunt. Unum est atque negativum illud argumentum, quod difficultatem non exiguam quibusdam creare solet. Altissimum scilicet illud pluribus seculis de Historia nostra silentium in Fastis omnibus & monumentis tum secularibus & profanis, tum ecclesiasticis & sacris. Et vero mirum videri posset de tot bellicis expeditionibus victoriisque, de tam præclari nominis duce verbum nullum, nullam apud scriptores, qui gesta Trajani tempore describunt, occurrere uspiam Placidæ vel Eustathii mentionem; mirandum magis, celebrem adeo Historiam locum non invenisse apud Eusebium, Hieronymum aliosque sanctos Patres & antiquos scriptores ecclesiasticos, qui non videntur eam neglecturi fuisse inter plurima, quæ ad æmulationem Christianis proposuerunt virtutis & constantiæ exempla, si eo tempore exstitisset. Sensit difficultatem ex hisce ortam contra scriptoris suorum Actorum ætatem Combefisius, eamque nititur elevare in Notis.

[21] [petita aliunde argumenta. Forte Placidus,] Et quod ad profanos scriptores spectat, censet laudatus editor, Romæ Romanisque in rebus novum hominem esse & peregrinum, qui nesciat abunde fuisse, quod Christianæ superstitionis reus obierit Eustathius, ut omnium etiam præclarissimorum facinorum memoria Phalaritico bove absorberetur. Sane non est a verisimilitudine alienum & sine exemplo, quod ait, in id gentiles incubuisse, ut Christianorum tamquam rebellium & facinorosorum nomina monumentis exsularent, iisque cum laude inscripta eraderentur, vel, quæ ipsi præclare gesserant, aliis adscriberentur: ita ut ex hac parte, quam habet Placidas cum nonnullis aliis communem, nihil Historiæ antiquitas pati videatur posse. Porro laudatus Combefisius secutus Baronium in Notis ad Martyrologium, Placidæ nostri memoriam, quam apud gentiles scriptores penitus deletam agnoscit, a Flavio Josepho repetit, cui ait, Placidum in bello Judaïco fuisse notissimum, uti & Trajano imperatori, qui in eodem bello decimam legionem ducebat. In Josephi Vita editionis Basileensis anni 1559 pag. 565 ad Ptolomaïda cohortes duas & turmam equitum ducit Placidus, multisque velitationibus cum Josephi copiis contendit, irruptionem in Galilæam meditans. De Bello Judaïco lib. 3 cap. 3 tribunus Placidus equites mille sexque millia peditum regens a Vespasiano mittitur subsidio Sepphoritis, & Josephi copias varie vexat. Cap. 4. Jotapatam irrito impetu primum tentat, at cap. 13 inter primos cum parentibus sibi cohortibus irrumpit & expugnat.

[22] [Flavio Josepho notus in bello Judaico,] Libro deinde quarto cap. 2 Itaburio monte, pulsis Judæis, potitur. Lib. 5 cap. 3 mittitur a Vespasiano adversus eos, qui Gadaris aufugerant, illos assecutus cædit, vicum Benthenabrum expugnat & diripit, Judæos, qui inde evaserant, ad ripam Jordani compulsos internecione delet, ac denique totam regionem trans flumen Romanis parere jubet. Hæc fere de Placido Josephus. Verum eumdem hunc Placidam nostrum esse, non certo affirmaro. Tribunus erat Josephi Placidus initio belli Judaïci, cujus initium anno Christi 66 juxta Pagii chronotaxim, sed præcedenti juxta alios innectitur. Adrianus, sub quo passus est S. Eustathius, imperium, mortuo Trajano, adiit XI Augusti anno Christi 117. Si tribuno Placido, tot bellicis expeditionibus capacem viginti quinque annorum ætatem concedimus, Eustathio martyrii lauream adipiscenti sub Adriano, tribuendi erunt anni fere octoginta: quæ senectus forte videbitur quibusdam non convenire cum Filiorum ejus & Uxoris ætate, cum belli laboribus & ceteris, quæ narrantur paulo ante supremam lauream ab Eustathio gesta.

[23] [idem sanctus Martyr noster est.] Quod si quis tam decrepitæ ætatis Virum, Trajani exemplo, qui eodem tempore in Judæa militaverat, & paulo ante subjugando Orienti immortuus fuerat, belli incommodis ferendis idoneum judicaverit, videat is, ne fixam Trajano omnium longissimam annorum sexaginta trium vitæ periodum excedat. Certe si natus est Trajanus, ut Pagius & alii contendunt, XVIII Septembris anni 56, quando Japham apud Josephum lib. 3 cap. 11 expugnasset XXV die mensis Junii anni Christi 67, annum ætatis nondum complevisset duodecimum: quod, qui volet, admittat, Verisimilius mihi est, quod conjectat Tillemontius in Trajano, Josephi Trajanum hujus imperatoris patrem fuisse. Porro, qui Eustathiana Acta sic defendunt, ut hæc, quæ contra Combefisii opinionem faciunt, pro suspectis habeant, possunt ex Josephi testimonio utcumque conjectare, de Sancto nostro ibi sermonem esse: exigua enim est in nomine diversitas, & usque ad Adriani tempora non difficulter supervivere potuit Eustathius & martyrio coronari, licet non videatur verisimile, ea a tam provectæ ætatis Sene gesta esse, quæ forte illi a fabulatore anonymo afficta sunt.

[24] Magis laborat Combefisius in evellendo scrupulo a silentio auctorum Christianorum injecto. [Contra Historiæ antiquitatem] Eustathii meminerunt, inquit, .. etiam Latini, Usuardus & Ado 2 Novembris, si tamen Ado, non ejus Appendix, ac quod Romanum vocant Eusebianum. Mirum, nullam exstare in Rosweydiano Martyrologio ejus memoriam, si modo illud vere antiquum Romanum est… Quamquam non raro celebrior aliis locis Sanctorum memoria atque Martyrum, quam quibus vixere seu functi agone sunt. Titulus, qui Romæ exstat Eustathii, quam antiquus, me latet. Haud certe ille recentior, vel aperienda illius origo, si quis dicti jam Martyrologii, seu etiam Gregorii in libro Sacramentorum silentio recentiorem illi Eustathii memoriam ac cultum contendit. Ita ille, pro more satis obscure. Esse in vetustis aliquot Martyrologiis S. Eustathii memoriam, § 4 ostendam: de titulo ecclesiæ Romanæ ejus nominis pariter agetur infra, ubi & instrumenta aliqua antiqua de ejus cultu proferentur. At hæc omnia, ut ut antiquissima sint, probant quidem, exstitisse sanctum Martyrem, Historiæ vero nostræ antiquitatem non evincunt, cum nuda passim sit ejus annuntiatio in Fastis, reliqua vero non nisi dubie ad priora illa tempora retrabi possint.

[25] Plerumque argumenti hujusmodi negativi usum suspectum habere prudentiores solent, [non efficaciter arguitur a veterum silentio,] non uno exemplo edocti, eos ipsos, qui illo utuntur, non raro suismet principiis irretiri. Et vero exigua ejus vis est & passim levem conjecturam non excedit, nisi arctis regulis circumscribatur. Inter illas, cum passim eam admittant critici, quod ab iis, qui uti negativis argumentis voluerint, ostendi debeat, factum, contra quod a scriptoris silentio arguunt, illi latere non potuisse, tum etiam, si perspectum habuerit, id scriptis suis debuisse inserere, non multum a citatorum auctorum silentio Actorum antiquitas quatitur, cum non unam habeamus antiquiorem historiam, quam illi ignorarunt, indeque conjectare liceat, facile accidere potuisse, ut nec nostra hæc ad illos pervenerit. Ceterum sæpe laudatus Tillemontius ex stilo Actis Eustathianis probabilem illam antiquitatem, natamque ex scriptore coævo prærogativam adimere, vel certe extenuare conatus est: ait enim: Proœmii stilus neutiquam est ille, quo usi sunt Sancti, qui secundo seculo scripserunt. Hisce, si recte mentem ejus assequor, duo innuit: alium scilicet stilum præfationis esse, alium subnexæ Historiæ. Secundo non fuisse eum, qui proœmii est, Sanctis, Christianis, ni fallor, secundi seculi usitatum, etsi forte fuerit aliis ejusdem ævi scriptoribus.

[26] Cum Acta defendenda non susceperim, non est operæ pretium scrupulosius inquirere, [stilo,] quot quosque Sanctos secundi seculi scriptores habuerit laudatus criticus, quorum illi stilus pro cote & norma fuerit, ad quam cetera scripta probaret & in quo stilus ille a coævorum aliorum auctorum methodo differat. Leonis Allatii, Combefisii & aliorum de stilo judicium, quod hic speciatim rogandum duxi, Tillemontii opinioni, saltem ubi de Græcis agitur, præponendum credo. Censent autem illi, stilum anonymi nostri, ab eo, qui primorum seculorum Græcis etiam Catholicis erat usitatus, non esse alienum. Ceterum nemo diffitebitur proœmii stilum graviorem esse & sublimem magis eo, quo reliqua Historia exarata est. At quam fuerit omnis ævi scriptoribus maximeque biographis tum Græcis, tum Latinis usitatum, in præfationibus oratorio stilo assurgere, postea descendere & gesta sui Herois calamo levi magis & fluido prosequi, norunt omnes, qui vel primis manibus similia monumenta tractarunt. Inepte igitur inde aliquid contra biographi ætatem movetur.

[27] [rationibusque, quas Bailletus,] Bailletus in Tabula critica confidenter ita pronuntiat: Allatius & Combefisius contendunt, Actorum scriptorem contemporaneum fuisse S. Eustathio: quod si recte probassent, potius persuasissent nobis, Sanctum una cum auctore vixisse sub imperatoribus Constantinopolitanis, quam evicissent, utrumque floruisse sub imperatoribus Romanis Trajano & Adriano. Confidenter, inquam, satis, sed sine probatione. Enimvero non video, ex quibus dialecticæ regulis conclusurus esset, biographum vixisse sub imperatoribus Constantino posterioribus, si quis demonstret, illum sanctis Martyribus æqualem fuisse. Non ex stilo: etenim Acta Græca ne legisse quidem videtur. Fortene quia tum latius serpere & liberius grassari cœpit fabulandi licentia? At ita arguere philosophis est Principium petere: neque enim certis argumentis demonstravit Bailletus Eustathiana fabulosa esse, secundum eorum partes præcipuas, quæ saltem ut dubiæ defendi possunt. Quod si id etiam tantisper demus eruditorum plurimorum judicio, esse Historiam illam fabellis aliquot ab inventione petitis non solum vestitam, sed etiam totam non nisi figmentis cohærere, nondum cohærebit Bailleti ratiocinium, nisi ostenderit, ante imperatorum Constantinopolitanorum tempora nullos fuisse fabulatores, nullos in Ecclesia corruptores Actorum; quod est sane falsissimum.

[28] [& alii allegarunt. Non magni tamen fit] Mitto laudatum Bailletum sine ulla ratione ita anonymum nostrum criminari tamquam effrontem nimis & impudentem, qui res sui temporis fabellis plurimis corruptas ad imperatores alios longeque anteriora tempora retulerit, dum simul istorum seculorum homines fatuos omnes & stolidos exhibet, qui talia commenta rebus sibi notis immixta pro veris habuerint & crediderint. Credidisse enim & pro veris habuisse, suspicari licet ex iis, quæ de S. Joanne Damasceno dixi superius. Porro sunt, qui antiquitatem Actorum Eustathianorum inde oppugnant, quod Magister militum creatus dicatur a Trajano imperatore Eustathius. Contendunt illi cum Pancirolo, munus seu dignitatem Magistri militum ab Alexandro Severo tantum fuisse institutum; unde arguunt, post hujus tempora Passionem nostram scriptam fuisse. Atque hæc contra versionem Latinam obtinere forte aliquid possunt, nihil autem contra Acta primigenia Græca, ubi pro Magistro militum legitur Στρατηλάτης, quæ vox Imperatorem exercitus & aliam quamvis fere militarem dignitatem æque, si non frequentius, quam Magisterium militum significat. Maneat igitur Eustathianis Actis scriptor, qui se profiteatur supparem sanctis Martyribus, quorum gesta enarrat, seu potius innumeris ornamentis deturpat.

[29] Quamquam hoc anonymi scriptoris testimonium, non magni ponderis esse posset apud criticos magis severos. [id anonymi de sua ætate testimonium.] Reponent enim illi, non uno exemplo se edoctos esse, quod fabulatores maxime astuti soleant se rebus, quæ narrant, propinquos fingere, ut tantum amplius auctoritatis saltem apud simplices homines & credulos suis figmentis accersant. Quod si severioris eos censuræ arguas, contendasque, malam cujuspiam fidem debitis argumentis evinci debere; facile responderi poterit, illum ex nota ejus consuetudine fabulandi, sine injuria hic etiam saltem suspectum haberi posse. Quod si tamen ardentius institeris atque prætensam ætatem illi reliquendam contenderis, urgebunt, facere te tanto magis impudentem fabulatorem, qui res sui temporis tam insolentibus commentis asperserit, totamque illis poëmatis speciem induerit, & quidem non exercendi procul dubio stili gratia, sed fallendi lectores studio, quippe quos instruere se, non tantum delectare, profitetur velle. Jurene hæc, an injuria dici possint, judicet lector: profecto apud me, sive supparem, sive posteriorem Sanctis biographum statueris, non obtinebis, ut credam, omnia bona fide relata esse.

§ III. Nota erroris in fide rigidius auctori impingitur. Proferuntur quæ ulterius Acta utcumque commendare videntur: statuitur denique, quo loco haberi possint.

[Hæresios a vigidioribus arguuntur Acta,] Hesselius, criticus non admodum severus, judice Tillemontio, in Cens. Hist. cap. XI ita brevibus rem omnem expedit. Vita S. Eustathii, inquit, quæ incipit “In diebus Trajani” … displicet. Quia præter fabulosa, contra Catholicam fidem dicit: Quod, cum adoraret idola & dæmonibus serviret, plenus erat cunctis virtutibus, & quod dignus erat vocari a Deo, & quod timebat Deum & acceptus esset illi, & quod eleëmosynæ ejus commemoratæ essent in conspectu Dei, & quod esset alter Cornelius Centurio. Hesselii censuram admittit Tillemontius, atque de ea ita Bailletus tom. 3 col. 263 pronuntiat: Instructio, quæ videretur illius (Eustathianæ Historiæ) finis vel fructus esse, non est sine periculo, si verum est, Opus illud plurima continere, quæ fidei adversantur, ut notarunt eruditi aliqui. Plurima hujusmodi non invenio; sunt tamen ibidem quæpiam crudius asserta, quæque si nude ad rigorem theologicum exigantur, adstruere videntur meritum in operibus moralibus hominis ethnici. At similia, etiam sine periculo, conniveri solent biographis, maxime si ante hæreses, in quas incaute impingere videntur, scripserint, eorumque dicta mitiori sensu possint accipi. Sane cum noster Eustathii opera cum Cornelii centurionis operibus comparet, videtur jam tum fidem in Deum agnovisse in Eustathio, ut ut exteriori forte adhuc idolorum cultui indulgenti. Hoc sensu, quem alia insuper nonnulla insinuare videntur, si anonymi dicta accipiantur, erunt utcumque tolerabilia, ut in Annotatis ostendam.

[31] Habent id Acta Eustathiana peculiare inter ea forte omnia, quæ in falsi suspicionem venerunt, [quæ id inter fabulosa alia peculiare haben] quod sine ingentibus congestisque prodigiis ita cohæreant, ut, sola Dei jugi providentia regente, intra solitum naturæ ordinem fieri potuisse videantur fere omnia, quæ narrantur. Etenim, si apparitiones aliquot, duoque vel tria non admodum insolentia miracula dempseris, pleraque non sunt a communi rerum ordine exorbitantia, atque ita cohærent, ut scrupulosissime scrutanti non solum impossibile nihil in eis occurrerit, sed vix dum aliquid, unde natam ex mirabili casuum variorum connexione suspicionem commenti confirmes; ita ut, fabulatorem anonymum hunc nostrum oporteat valde prudentem fuisse, qui loca varia designarit, sparsim tempora expresserit, itinera atque his similia, quæ scopuli sunt, ad quos fere fabulatores allidunt, ita descripserit, ut vix uspiam sui oblitus appareat; imo nihil adstruxerit, quod aliorum scriptorum, qui res illius temporis tradiderunt, contrarium assertis videatur, ut infra liquebit, ubi Actorum Eustathianorum chronotaxim aliquam adornabo.

[32] [quod vix uspiam scriptor sui oblitus] Unus est locus, qui cum eo, ad quem refertur, inter omnes non minime fabulam sapit, ubique biographus sui oblitus, fabulatorem se prodere videtur. Colloquium scilicet Agapii & Theopisti num. 16 suos sibi casus narrantium. Etenim numero 10 Eustathius, translato Filiorum uno in adversam ripam fluminis, ad alterum pariter transvehendum regreditur, jamque medium alveum tenet, cum videt illum ab irruente leone rapi & in sylvam abduci. Revertitur mœstus Pater ad illum, quem vado transmiserat: sed & hunc cernit a lupo abripi. Citato autem num. 16 narrat primogenitus Agapius, se a leone ablatum fuisse, additque, quid juniori Fratri in adversa ripa contigerit a lupo, quæ tamen nescisse debuit, jam scilicet prius abreptus a leone. Hæc pars narrationis, quæ de Theopisto est, a Græco tum nostro tum Combefisiano abest, sed Latina omnia ita loquentem Agapium exhibent: Lupus veniens rapuit illum minorem Fratrem meum: & antequam ad me appropinquasset (Pater) subito de sylva exiliens leo rapuit me, quod facit, ut suspicer, illa etiam olim in Græcis fuisse, maxime cum respondeat Theopistus: Ἐγνώρισα γὰρ, διηγήσω μοι καὶ οἱ ἐμὲ γὰρ ἀναθρεψάμενοι ταῦτα μοι ἔλεγον· ὅτι ἐκ λύκου σε ἐῤῥυσάμεθα. Novi enim, quæ narrasti mihi, nam & illi, qui educaverunt me, dicebant mihi; quia de lupo eruimus te, quæ non obscure talem Agapii sermonem præsupponunt. Metaphrastes, ut superius innui, hunc biographi errorem sensisse videtur & ita conatus corrigere, ut dicat Agapius, tamquam uno signo dato utrosque se a feris raptos fuisse: sed vel sic parum intelligibile apparet, quomodo fratris casus ex adversa ripa discere potuerit; maxime cum in Actis Metaphrastis § X apud Surium magis etiam, quam in nostris liqueat, primum natu dudum ante juniorem raptum fuisse. Quidquid sit, hæc procul dubio ad commentum amandari possunt.

[33] [appareat, sic sua enarrans] Felicior alibi est anonymus usque ad chronotaxim ipsam circumspectus. Lubet hic aliqualem texere, ut prudentiam ejus & in fabulando dexteritatem mireris, nisi potius suspiceris, historiam S. Eustathii primigeniam quampiam ipsi præ oculis fuisse, quam in hisce caute secutus sit. Itaque Trajanus imperium adivit mense Januario anni Christi 98, illudque mense Augusto anni 117 cum vita deposuit. Primum bellum Dacicum passim anno imperii ejus quarto figitur, quod biennio vel triennio post secuta est expeditio alia, qua Decebalum fœderatasque illi gentes debellavit, Daciamque & ad jectas aliquot regiones juris Romani fecit. Sub idem tempus Palma præfectus Syriæ Arabiam Petræam subegit, qua de victoria Romæ ludi celebrati sunt. Anno deinde Christi 106 in Orientem profectus est Trajanus, sequentisque anni initio S. Ignatium Antiochiæ condemnavit, atque ex Oriente, victis Armenis subjugatisque vicinis aliquot regionibus, ut censent hodiedum ex numismatibus eruditi, reversus est Romam, atque sub annum 112 iterum adversus Parthos processit, Adiabenen, Assyriam, totamque Persidem, & omnes sinus Persici accolas Romano imperio subjecit; dumque Oceanum versus navigaret sub annum 116, Judæi aliique populi plurimi rebellarunt, adversus quos, tum ipse profectus est, tum varios duces misit, qui vario successu pugnarunt. Denique Trajanus, frustra tentato obsidione Atra, alii Agaram legunt, Arabum munimento, ægritudine correptus, Romamque reversurus, Selinunte in Cilicia exstinctus est. Hæc fere de Trajano Tillemontius ex Plinio, Dione, Xyphilino, Eutropio & aliis.

[34] Placidas ipso statim initio Actorum dicitur præfectus militibus a Trajano imperatore; [ut cum aliorum scriptorum] quod anno imperii ejus secundo vel tertio, Christi 99 vel 100 contigisse potuit, quorum postremo vel sequenti si mirabilem Eustathii conversionem colloces, annumque unum infortuniis, quibus res ejus domesticæ diffluxerunt, fugæque Ægyptum versus concedas, iisque quindecim annos adjicias, quibus Badyssi agrorum custodem egit, ejus recognitio in annum Christi 116 excurret. Inde perductus est itinere quindecim dierum ad Trajanum, tunc in Oriente forteque in Arabia agentem, conscripsit militem, adversus barbaros processit, Hydaspen fluvium superavit, in hostium interiorem regionem penetravit, &, gesto ubique feliciter bello, Romam cum victore exercitu reversus est anno circiter Christi 118, cum ante illum annum Romam non venerit Adrianus, sub cujus imperii initium passum S. Eustathium Acta satis innuunt. His ita statutis, reliqua fere obscuriora dilucidare poterit, qui voluerit conjecturis indulgere liberius. Ac primo quidem ad illam Placidæ perquisitionem anxietatemque Trajani, quæ videntur minus credibilia de fastuoso & ambitioso principe, qualem Trajanum scriptores passim depingunt, reponere poterunt, mirum nihil id apparere debere, magnaminum ceteroqui virum, tum animo concidisse, cum tot annorum labores immensasque pecunias universali fere devictorum populorum tumultu vidit ad nihil defluxisse.

[35] Certe non minus ægritudine animi, quam corporis confectum fuisse Trajanum innuit Xyphilinus ex Dione, [æstimoniis de rebus] dum asserit, plurimum illum aqua intercute laborasse, quam & inter præcipuas mortis causas assignat. Quin & Dio apud Baronium ad annum Christi 114 scribit, quod tædium maximum bellorum, post hos rebellantium undequaque populorum tumultus Trajanum invaserit, atque una varios numerat duces, Lusium, Maximum, Erucium Clarum, Alexandrum aliosque, quos sub id tempus ad reprimendos barbarorum impetus cum copiis misit imperator, inter quos forte Placidas copias ducendas accepit. De Badysso palpatur in tenebris. Si quæ Actis fides, videtur non procul abfuisse vicus ille a fluvio, ubi Liberos suos dicitur Eustathius amisisse. Circa hæc ita scribit Jacobus de Vitriaco in Narratione seu lib. 3 Hist. Orient. apud Martenium tom. 3 Anecdot. col. 273: Libanus mons est Phæniciæ, a cujus radice Farfar & Albana fluvii Damasci oriuntur. Montis Libani & planities Arcados transfluit Albana, se mari Magno copulans in illis partibus, in quibus Eustachius ab Uxore privatus & Filiis recessit desolatus.

[36] [Trajani tempore gestis non ægre,] Sunt (apud Calmetum in lib. 4 Reg. cap. 5 ℣ 12) qui Syriam Damascumque lustrarunt, asseruntque nullum se ibi invenisse vestigium nominum Pharphar & Albana. Alii ibidem contra referunt, fluvium, qui Damascum secat, etiam hodie Farfar & Farfaro appellari. Albanam plurimi cum Oronte confundunt, plurimis iterum reclamantibus. Certe inter Monumenta recentia Missionum Orientalium tom. 6 pag. 126 in confiniis Damasci assignantur hi duo fluvii, eorumque cursus describitur. Cursus Orontis in Tabula D. de L'isle non multum deviat a descriptione Albanæ, quam dat hic Jacobus de Vitriaco. Apud Cellarium in Notitia orbis antiqui lib. 3 pag. 242 anonymus fluvius planitiem Arcadis seu Arcenæ, quod oppidum Phœniciæ est, alluit, atque hinc in Occidentem labitur, & ad Tripolim mari immiscetur. At sive is, sive alius quispiam fuerit, cujus jam alveus vel alio aversus sit, vel exhaustus canalibus scrobibusque ad irrigandos agros & urbes refocillandas effossis, de Phænicia, Antiochene vel Seleucide scriptori nostro sermo est, ubi si delituit Eustathius, commode combinantur, quæ hic in Actis narrantur. Alii opinantur in Cilicia, Ægypto, Arabia Petræa illum appulisse cum Uxore & Liberis, iisque deinde omnibus amissis, haud procul inde habitasse, in quorum etiam conjectura nihil est, quod narratis repugnet, cum eo certe tempore in Oriente, forteque in ipsa Arabia egerit Trajanus, ad quem dierum quindecim itinere non est proinde incredibile eum pervenire potuisse.

[37] [saltem conjectando,] De barbaris, quos debellasse dicitur, pariter nil est, quod illorum temporum scriptoribus adversetur. Hydaspen fluvium superavit cum victore exercitu Placidas, atque in interiorem profligatorum barbarorum ditionem irrupit. Duplicem illius nominis fluvium ex scriptoribus delineant cosmographi: Indioum alterum, Indo fluvio, cui immergitur, Orientalem: alterum Persicum, qui Susianam irrigat, & Medus vocatur, quod in Mediæ finibus seu oriatur, seu post meatum subterraneum erumpat. Is ab aliquibus cum Choaspe & Eulæo confunditur, distinguitur ab aliis, ab omnibus locatur proximus Tigris ostiis. De utro in Actis nostris sermo sit, si divinandum est, pro Persico stare debet opinio. Adversus Trajanum rebellarunt procul dubio populi, solos si forte Parthos Meseniosque exceperis, qui late Susianam ambiunt, atque contra hos mitti potuit cum exercitu Placidas. Ultra Parthiam ab Oriente victorias suas extendisse Trajanum, non est satis certum; inde autem ad usque Hydaspen Indicum nimium est terrarum spatium, ut eo Placidas penetrasse credatur.

[38] [componi possint.] Ceterum Ms. S. Galli ea parte, qua a reliquis dissidet, de postrema expeditione Eustathii habet: Et omnes in fugam versi sunt & Pannoniæ fines sic liberati sunt: quibus luculenter innuitur Eustathio cum Dacis vel vicinis barbaris rem fuisse. Et Dacos quidem, & nuper cum illis victas proximas gentes sæpius conatos jugum excutere Romanorum, ex Xyphilino discimus. Est verisimile etiam, tumultus eos excitatos maxime fuisse, postquam ex Pannonia, ubi cum copiis egerat, Adrianus anno Christi CXI vel sequenti cum Trajano in Orientem abscesserat, atque adeo in id tempus incidisse, quo postrema S. Eustathii adversus rebelles barbaros contigisse expeditio debuit. Si bellum in Pannonia gessit, illud non protendit usque ad Hydaspem fluvium: inde enim usque in Susianam vel Indiam hostes repellere & urgere, est tractum orbis terrarum immomensum cum exercitu percurrere; quod factum, nec Acta suadent, neque ego credidero. Igitur biographo nostro fluvius aliquis circa Pannoniam, Thraciam vel Mysiam Hydaspis nomine venit, vel in Oriente bellum gessit Eustathius, quo etiam perductam a barbaro nauclero ejus conjugem Theopisten, pronius esset credere, quam ex Oriente, quo navigarant, ad vicinas Pannoniæ regiones reductam fuisse. Utut est, ex his omnibus liquet nihil ex Actis nostris erui, quod eorum scriptorum testimoniis contrarium sit, qui rerum tum temporis gestarum nobis memoriam reliquerunt: proindeque ex hac etiam parte habent aliquid, quod alibi in Actis aliis fabulosis & tam prolixis vix reperias.

[39] Ceterum inquiri hic ulterius posset, quænam mihi Historiæ Eustathianæ partes præcipuæ illæ sint, [Quænam ut dubia relinqui possint] quas præ ceteris inter dubiæ fidei narrationes relictas cupiam. Respondeo: Licet certæ aliquæ determinari certo non possint, eas omnes mihi pro dubiis esse, quæ simpliciores sunt, & non habent nimis apertam poëmatis superinductam speciem. Hujusmodi quaspiam sparsim hactenus enumeravi procul dubio ad commenta rejiciendas; hisce accenseat, qui voluerit, apparitiones, non refragabor; at cetera quoad rem ipsam, siquidem hinc & inde modum, quo narrantur facta, pertinacius volueris culpare, mihi saltem dubia remanent. Profecto in animum inducere non possum, imo nec suspicari, totum Historiæ illius corpus falsum esse & a scriptoris inventione petitum, ne Eustathium ipsum ejusque Uxorem & Liberos mortalium albo eradamus, credamusque fabulosos camporum Elysiorum heroës. Eo usque progressus videtur Usuardi Pratensis editor, dum ait in Observationibus ad hunc diem: Cæterum non miror, quod Usuardus Eustachium e suo codice (nimirum XX Septembris) expunxerit; sed valde miror, quod umquam (2 Novembris) admittere potuerit. Quibus, ni fallor, vel ipsum Eustathii nomen Fastis sacris erasum cupit.

[40] At illi, inquam, ego consentire non possum, cum de S. Eustathio tam antiqua sit in Ecclesia, [ex Actis, quæ ut fabulosa,] tamque celebris memoria, qualem sequenti § proseram, quæque apud me facit, ut credam certo Historiæ hujus fundamentum verum esse, licet suspicer cum Baronio, esse illi plurima, a scriptoris inventione superaddita. Operæ pretium esset ulterius indagare, an inter dubia illa, nulla sint vera & certa, & hæc ulterius a suspectis aliis præcidere: atque illud præstituros nos ad hunc diem, spopondisse videntur Papebrochius in Ephemeridibus Græco-Moscis & Sollerius in Observationibus ab Usuardum I Novembris; quapropter Bailletus in antecessum, nescio an satis sincere, nobis gratias habuerit referendas. Majorum meorum utcumque dubiis promissis, & eruditorum votis lubenter satisfacerem, verum candide fateor, impigre, sed frustra tamen id tentasse me ea destitutum eruditione longoque annorum usu acquisita experientia, quæ sola hic Majoribus meis videntur adjumento futura fuisse; imo cum instrumenta testimoniaque Actis nostris antiquiora, & vel ad eorum ætatem accedentia, atque ex iis ipsis non profecta, non reperiantur, desunt meo judicio omnia, unde cum aliqua probabilitate & certitudine fieri possit desiderata discretio.

[41] Facile esset ex Actis nudam quampiam historiam cudere: [edemus Græca & Latina] asserere Eustathium nobilem in militia virum fuisse, vocatum ad fidem, Uxorem & Liberos in bello amisisse, recepisse postmodum, ac denique post Christianæ fidei professionem martyrii laurea cum Uxore & Liberis coronatum fuisse. At qua hæc auctoritate, præter solum ultimum, cui innumera in sacris Fastis testimonia suffragantur, asserentur? plane nulla. Igitur circa ea, quæ non significavi sine scrupulo præcidi posse, judicium lectori relinquo, & Eustathiana Acta, ut fabulosa excudam Græca ex Ms. codice Medicæo regis Galliæ, quæ videntur omnium priora esse & correctiora. Versionem Latinam adjungam pariter vetustissimam ex codice nostro egregio & perantiquo notato Q Ms. 5, quam, ubi deficit, cum aliis manuscriptis conferam, vel ipse supplebo, & de more annotatis illustrabo, ubi præmisero, quæ ad sanctorum Martyrum cultum spectant, ac deinde Athanasii Kircheri pia molimina examinavero.

§ IV. S. Eustathii & Sociorum in Fastis sacris antiqua memoria, cultus variis in locis, reliquiæ.

[S. Eustathii & Sociorum memoria reperitur] Usuardus ad diem 2 Novembris S. Eustathii, quam, ut volunt ad XX Septembris expunxerat, reducit memoriam, his verbis: Romæ temporibus Adriani imperatoris, passio beatorum Eustathii, cognomento Placidi (Pratensis, editore teste, habet Placidæ) & uxoris ejus Theospis, cum filiis Agapio & Theospite, quorum miri Actus leguntur. Propriam hanc esse Usuardi annuntiationem, arbitratur Sollerius, sic tamen ut non neget, in antiquioribus monumentis Sanctorum reperiri memoriam. Florentinius ad diem I Novembris sic notat: Ad Macedoniæ sive dedicationem basilicæ, seu Martyrum memoriam, præcedit in Martyrologio Corbeiensi veneratio S. Eustachii martyris cum Uxore & Filiis, quæ tamen, cum non exstet in libris nostris, neque in M. Antverpiensi, ejusque festum tam in Latinorum Hagiologiis, quam Græcorum Menologiis celebretur die XX Septembris, ex pia alicujus antiquarii devotione illic additum existimarem. Notavit ad hæc Papebrochius: Non ita de illo D'Acherius tom. 4 Spicil. pag. 680, sicque nimirum significat, se Florentinii judicio non subscribere; nec immerito: nulla est enim ratio allata, quare hic Corbeiensem, quem non raro præ suis adoptat, rejiciat, quia scilicet altero die in Græcis & Latinis Fastis memoratur; namque hoc ipsum plane falsum est.

[43] [in omnibus fere antiquissimis martyrologiis,] Etenim, ut Usuardina sileam fere omnia, quæ 1 vel 2 die Novembris S. Eustathium nuntiant, Hieronymiana apographa, &, quæ eo reducuntur, ejus illis diebus agunt non pauca memoriam. Martyrologium laudatum Acherii ad Kalendas Novembris sic habet: Et passio S. Eustachii martyris cum Uxore & Filiis. Consonat ad eumdem diem Corbeiense apud Martenium Anecdot. tom. 3 col. 1585, uti & Corbeiense nostrum tom. VI Junii, nisi quod die 2 Novembris sanctorum Martyrum mentio fiat, quo etiam celebrantur in Richenoviensi ibidem excuso, his verbis: Eustachii & Sociorum ejus martyrum. Ad Hieronymiana reduci pariter potest Kalendarium antiquum monasterii Lyrensis, apud laudatum Martenium Anecdot. tom. 3 col. 1605, quod fere solum inter antiqua cum veteri Kalendario Neapolitano nuper invento XX Septembris S. Eustasii & Filiorum meminit. Silet Bedæ martyrologium metricum Acherii de Sanctis nostris, at in Opere nostro tom. 2 Martii inter Flori Auctaria ex Mss. Atrebatensi & Tornacensi ita memorantur. Ipso die (Kalendis Novembris) passio sanctorum martyrum Eustachii & uxoris ejus Theospidis & filiorum Agapiti & Theospidis, qui tempore Adriani imperatoris, cum nollent sacrificare diis, missi pariter in bovem igneum igni succensi sunt. In exemplari vero Barberiniano: Et alibi depositio Eustachii militis cum Uxore & duobus filiis.

[44] Ibidem notatur, priorem annuntiationem etiam in Lyrinensi ad sequentem diem reperiri. [quæ Hieronymo tribuuntur, uti & in] Apud Martenium Collect. amp. tom. 6 col. 652 & seq. tres antiqui Fasti, qui huc spectare possunt, sanctos Martyres celebrant. Kalendarium vetus Anglicum IV Non. Novembris S. Eustathii martyris memoriam recolit. Consonat ad eumdem diem Martyrologium insignis ecclesiæ Autissiodorensis, Romæ passio S. Eustachii cum Uxore & duobus Filiis. Calendarium Stabulense ibidem bis, ni fallor, S. Eustathii memoriam renovat: quippe ad diem 1 Novembris ita nuntiat: Passio S. Eustathii cum Filiis suis, præmiserat autem ad XIX Septembris S. Eustochiæ corruptum nomen ex nomine Sancti nostri, nisi forte contendat quispiam, S. Eustochium Turonensem episcopum, de quo ad diem præcedentem, designari. Ut ut est, die XX Septembris ibidem nuntiatur etiam S. Eustathius in Calendario veteri Verdinensi. Mitto alia, quæ ad Bedam seu Florum referri solent, monumenta recensere, ad Adonem descendo. Tres laudatissimi codices reginæ Sueciæ, qui Georgio illustrandi conferendique Adonis Rosweydiani incitamentum solaque fere causa fuerunt, ad diem 2 Novembris unanimiter ita annuntiant: Romæ passio S. Eustachii martyris, qui antea Placidus vocatus est, cum Uxore & duobus filiis Agapio & Theopiste, quorum miri Actus leguntur.

[45] Ab his paucis verbis ita dissentit Martyrologium antiquum Fuldense, [Bedæ seu Flori Apographis, & pluribus codicibus Adonianis.] quod Georgius laudatus post Adonem excudit: Romæ natalis sancti Eustachii martyris, qui antea Placida vocatus est, cum Uxore & Filiis, quorum miræ passiones leguntur. Ibidem brevibus etiam Eustathii meminerunt ad XX Septembris Calendaria Vaticanum & utrumque Mediolanense. Rosweydus inter Auctaria Adonis sui hæc retulit ad eumdem diem: Romæ natalis sanctorum martyrum Eustachii, Agapiti, Theopisti atque Philistæ, & deinde 2 Novembris: Item passio S. Eustachii, Uxoris ac Filiorum ejus. Ex tot tamque insignibus monumentis antiquis saltem scrupulus videtur suboriri debuisse iis, qui Eustathii & Sociorum elogium certo abjudicandum censuerunt Hieronymo seu Eusebio, Bedæ, Floro & Adoni. Ego illud illorum nemini plane adscribendum contendo, assero tantum apparere id mihi utcumque dubium, falsum autem esse, quod Florentinius scripserat, ad XX Septembris S. Eustathium celebrari in Fastis sacris, cum Latini fere omnes antiquissimi vel IV Nonas Novembris, vel ipsis Kalendis, quibus eum suo Corbeiensi inscriptum legerat, sancti Martyris memoriam locent. Illis suffragantur Acta Latina omnia, quæ vidi, ut in Annotatis ibidem videri licet.

[46] Ad alios præterea dies relata est S. Eustathii mentio. [Apud martyrologos alios ad diversos dies,] Wandelbertus ita canit:

Virtutis specimen patiendi & forma decusque
Martyrii Eustachius terno denoque * triumphat.

In Kalendario antiquo Romano Frontonis ita legitur pagina mihi 137: Die XI mens. Sept. natal. S. Eustochii, (eadem reperiuntur in Kalendario Altivillariensi apud Martenium tom. 5 Anecdotorum col. 76 litteral) quæ ad S. Eustathium nostrum referenda esse censent Fronto eum Tillemontio, Sollerio aliisque passim, cum errorem suum ipsum Kalendarium prodat, signans jam ante XVI memoriam SS. Luciæ & Euphemiæ: proindeque monent corrigendum diem, legendumque XXI, imo XX. Porro idem sanctus Martyr noster cum Sociis in Martyrologio de Peregrinis apud illustrissimum de Aste in Notis ad Martyrologium Romanum, & in manuscripto Casinensi nuntiatur XX Maji; apud Ludolphum vero in Fastis sacris ecclesiæ Æthiopicæ a Coptis celebratur XV hujus mensis Septembris Eustatius, ut ibidem inter Prætermissos dictum est, verisimiliter idem ille, qui apud eumdem hoc die XX Septembris his verbis indicatur: Eustathius cum Filio & Uxore.

[47] [iteratis etiam vicibus, sancti Martyres,] Inter recentiores martyrologos Canisius bis, Maurolycus ter sanctorum Martyrum mentionem reducit. Nostrum Florarium Mss. die XX Septembris ita habet: Romæ sanctorum martyrum Eustacii, cognomento Placidi, & Theopiste Uxoris ejus, Agapiti & Theopisti filiorum suorum, quorum mira temptatio, & ab invicem separatio, & iterum mira recognitio, & sub Adriano imperatore gloriosa passio legitur. Horum festivitas potissime recolitur in crastino Omnium Sanctorum; ubi deinde ita legitur: Romæ temporibus Adriani imperatoris passio beatorum Eustacii, cognomento Placidi, & Uxoris ejus Theospite cum filiis Agapito & Theospito, quorum miri actus leguntur. Horum festivitas cum duodecimo Kalendas Octobris habeatur, hic tamen in eorum translatione plenius recolitur. Ceterum mitto martyrologorum agmen ad diversos dies Sanctorum memoriam agentium. Græci omnes, quos vidi, sacri Fasti cum Kalendario Allatii, Menologio Basiliano impresso, nostrisque Mss., Synaxario Sirmondi, Fastis Æthiopum duobus Seldeni, Ephemeridibus Græcæ-Moscis apud nos excusis tom. 1 Maji, Anthologiis antiquo & recenter Venetiis recuso, hoc XX Septembris sanctos Eustathium & Socios celebrant.

[48] [in Fastis tamen Græcis constanter ad XX Septembris,] Eodem die in Martyrologio Romano Baronii ita nuntiantur: Romæ passio Sanctorum martyrum Eustachii & Theopistis Uxoris ejus cum duobus filiis Agapio & Theopisto, qui sub Hadriano imperatore damnati ad bestias, sed Dei ope ab iis nil læsi, in bovem æneum candentem inclusi martyrium consummarunt. Quæ in Fastis Græcis sunt, elogia passim cum Metaphrastis interpolatione magis conveniunt. In Menæis ita canitur.

Εὐστάθιον βοῦς παγγενῆ καλκοῦς φλέγει,
Καὶ παγγενῆ σὺ τοῦ Θεοῦ σώζεις λόγε.
Εἰκάδι Εὐστάθιος γενεῇ ἅμα ἐν βοἳ καύθη.

Eustathium bos omnimode æneus urit,
Et tu omnimode, Sermo Dei, illum servas.
Vigesima Eustathius cum domo tota in bove comburitur.

Menologium Basilianum tali Sanctos celebrat elogio: Magnus martyr Eustathius, dux militiæ, Romæ claruit, Trajano imperatore, eique prius nomen erat Placidas, Uxori vero Tatiana. Ob ejus autem eleëmosynam voluit Deus illius saluti consulere. Visus est enim venanti Eustathio Christus specie cervi inter cornua Crucem solis radios splendore vincentem habentis & in medio imaginem Christi: prodiitque ex cervo vox, inquiens: Placida, quid me persequeris? Ego sum Jesus Christus.

[49] [nuntiantur. Elogia, quæ ibidem] Credens itaque in illum baptizatus est una cum Uxore & Filiis, totaque Domo. Adeo autem a diabolo oppugnatus fuit, ut non solum facultatum suarum jacturam fecerit, sed & Uxorem captivam duci, Filiosque a feris rapi, seipsum vero nudum in terra aliena, & mercenaria opera victum quærere coactum viderit. At Deus Uxorem ei, & Filios & divitias restituit: quæsitus enim ab imperatore, in pristino dignitatis gradu collocatur. Sed postea cognitus Christianus esse, in æneum candentem bovem una cum Uxore & Filiis injectus, decessit. Hæc, ut liquet, ex Actis contracta sunt. Ceterum, quæ est in Martyrologiis Calendariisque celeberrima SS. Eustathii & Sociorum memoria, in Fastis sacris aliis illustris est, itidemque ad diversos dies relata. In antiquissimis duobus Breviariis, quæ habemus Mss., illorum mentio fit 2 Novembris, sic tamen ut de sanctis Martyribus nihil sit in Officio proprium. Spirense impressum anno 1478 eodem die S. Eustathium & Socios colit ritu semiduplici, habetque tres Lectiones proprias, continentes fuse ea omnia, quæ in Actis nostris narrantur. In aliis etiam ecclesiis particularibus, ut ex Calendariis & Breviariis liquet, prædicto die 2 Novembris cultus præscribitur, qui deinde, sicut a Kalendis Novembris, ubi in vetustissimis Fastis & appendice Sacramentarii Gregoriani apud Gavantum nuntiatur, propter inductam festivitatem Omnium Sanctorum, in hunc diem retractus fuit, sic postea in dies alios propter occurrentem Commemorationem Fidelium defunctorum rejectus est. Hinc in diœcesi Parisiensi III ejusdem mensis in festo solemni S. Marcelli fit de sanctis Martyribus commemoratio.

[50] In Romanis tamen antiquis, quæ habemus excusa Venetiis anno 1479 & 1518, [exstant, uti & in] uti & in recentioribus, constanter ponitur eorum memoria XX Septembris. Observat circa hæc Bailletus ex Gavanto, usque ad medium seculum decimum sextum festum universale per Ecclesiam non fuisse nisi simplex, imo Pium V Pontificem sustulisse Lectionem de S. Eustathio, atque ejus loco reponi jussisse Homiliam de Vigilia S. Mathæi Euangelistæ: Urbanum VIII postea anno 1625 festum ad ritum semiduplicem, ac denique Clementem IX, imo X, die scilicet XXVI Januarii 1671, ut notat Meratius, ad duplicem evexisse, quo hactenus sancti Martyres colendi præscribuntur in Breviario Romano, ubi & tres Lectiones ex Actis contractæ sunt de illis propriæ. Habemus Breviarium Romanum completissimum impressum Venetiis per nobilem virum dominum Lucam de Giunta Florentinum anno a nativitate domini MDXXII, in quo ad XX Septembris talis præmittitur rubrica: In Vigilia S. Mathæi fit de S. Eustachio & Sociis ejus tamquam de festo simplici. Festum S. Eustachii, si in Dominica venerit, transfertur, & fiunt de eo novem Lectiones, non obstante Rubrica, quia dictum est sepe, quod nullum festum transeat propter Commemorationem. Et sic est ordinatum etiam & fit a Fratribus. Non tamen est festum ubique solemne, quamquam sit festum, quod non transit. Quare Ordinarium ponit in Missali, quod Missa sit de Vigilia S. Mathæi & Commemoratio de S. Eustachio.

[51] Et ideo si venerit die Lunæ hoc festum Eustachii, tunc in Dominica nullo modo mutabitur a Cap. pro ipso festo S. Eustachii, [Breviariis quibusdam antiquis.] quia secundum omnes numquam fuit festum, cui Dominica cessit vel cedit, & etiam non habet propria Responsoria, nec est privilegiatum, nisi quod non mutatur de loco suo. Imo secundum Ordinarium antiquum est festum minus, quam sit festum simplex 9 Lectionum, quia festum simplex 9 Lectionum occurrens in Dominica transferebatur & fiebant postea de eo 9 Lectiones. Quibus confirmatur Gavanti observatio. Porro Officium, quod ibidem præscribitur, habet Lectiones novem, &, si capitula & versus excipias, omnia propria de S. Eustathio atque ex ejus Actis desumpta. Ut autem est sanctorum Martyrum nostrorum ubique celeberrima memoria, ita plurimæ per totum Christianum orbem sparsæ ecclesiæ eorum sacras reliquias sibi vendicant. At prænotasse juverit, de plerisque certi nihil asseri posse; etenim cum sit S. Eustathii nomen aliis etiam Sanctis commune & affine pluribus, imo forte tale, quod sanctis corporibus e cœmeteriis Romanis erutis, &, ut vulgo dicimus, baptizatis, imponi potuit, facile cognominis Sancti reliquiæ obtentæ vel inventæ, ut passim solet, creditæ sunt celeberrimi Martyris nostri. Hæc tamen nolim quispiam ita dicta accipiat, acsi asseram, vel omnia, vel speciatim aliquas reliquias ex recensendis perperam credi esse sacra Eustathii Romani martyris pignora; tantum fontem indico, ex quo confusio promanare potuit, atque probationibus & instrumentis destitutus, qualecumque de illis dubium. Itaque, ne infinitus sim, quas habui obvias S. Eustathii reliquias aliquas enumero.

[52] [Sacras reliquias variæ sibi ecclesiæ vendidant. Pleræque incertæ sunt. Corpus] Solum Belgium nostrum plurimis ditatum dicitur apud Raissium in Hierogazophilacio, ubi ecclesia S. Amati Duacena pag. 45, Epternacensis pag. 212, Lætiensis pag. 280 sacris ejus ossibus gloriantur. S. Eustathii dentem suis sacris thesauris adscribit Colonia Agrippina, atque partes duas alias Sancti corporis apud Gelenium pag. 310, 266, & 688. In Germania, quæ Sanctum nostrum Eustathium suos inter Auxiliatores veneratur, atque eo nomine aras illi non uno loco erexit, partes binas sancti corporis habet, quæ numerantur in Lipsanographia Brunsvico-Luneburgica pag. 8 & 50. In Diario sacrarum reliquiarum ecclesiæ Pragensis in Phosphoro pag. 518 ad hunc diem numerantur a Pessina sancti Protectoris & Sociorum partes aliquot, una præ cæteris insignis, allatæ per Carolum anno MCCCLXX. Aliæ procul dubio in aliis urbibus & ecclesiis honorantur, at singulas percensere longum esset. Tamayus in Notis ad Martyrologium Hispanicum die XX Septembris monet, videndum Hieronymum de Quintana Hist. Madritens. lib. 3 cap. 113 pag. 444 pro translatione exuviarum Sancti nostri Roma Madritum ad cœnobium regale sanctimonialium excalceatarum, S. Claræ sacrum, atque adscribit in margine: Corpus apud Madridium. Laudatam Quintanæ Historiam ad manum non habeo, consului Relationem historicam fundationis illius monasterii Hispanice scriptam a Joanne Carillo, Ordinis S. Francisci de Observantia, ubi texitur catalogus sacrarum reliquiarum, quas regium cœnobium possidet. Nullam inter illas reperi S. Eustathii nostri, nec credo sancti corpus post annum 1616, quo edita est jamjam laudata lucubratio, Madritum delatum esse.

[53] [sancti Martyris perperam Tamayus contendit Madriti quiescere, cum Romani] Igitur Tamayus, qui omnes fere totius orbis sacros thesauros in Hispaniam calamo avehere nisus est, partem sancti corporis forte exiguam, corpus nominat, vel ex cœmeteriis baptizati, ut vulgo dicimus, aut alterius cognominis Sancti reliquias, cum celeberrimi Eustathii nostri exuviis confudit. Certe Piazza in Hemerologio sacro parte 2 ad hunc diem XX Septembris asserit, in ecclesia, sancti martyris Eustathii nomine insigni sub altari principe hastæ militaris partem servari & Sanctorum nostrorum corpora. Secundum potiorem etiam partem intellige; nam laudatus auctor subdit, S. Andreæ in monte Quirinali, & S. Cæciliæ ecclesias gloriosi martyris Eustathii, sancti vero Martini in Monte basilicam S. Theopistæ uxoris ejus, sacris exuviis ditatas esse. Instrumentum marmoreum, de cujus fide dubitare non ausim, undeque probari possit, seculo duodecimo Sanctorum corpora adhuc in ecclesia Eustathiana fuisse servata, habes apud laudandum sæpius Athanasium Kircherum, Historiæ Eustathio-Marianæ parte 5 pag. 158. Ibi dicitur: Sub majori altari in capsa Onichina (in Conchina legit Martinellus) sunt corpora Sanctorum cum titulo marmoreo: “Hic requiescunt corpora sanctorum martyrum Eustachii & uxoris ejus Theopistæ, eorumque filiorum Agapiti & Theopisti”. Ego Celestinus Catholicæ Ecclesiæ episcopus cum prædictis episcopis corpora Sanctorum & oculis vidi & manibus tentavi (Martinellus habet tractavi, nescio an fideliter) & recondidi cum titulo antiquo in mausoleo sub altari.

[54] Ad hæc non advertit Bailletus, qui tom. 3 col. 262 numerum secundum ita fere orditur: [merito id sibi vendicent, frustra contendentibus, quantum apparet, Gallis] Dicitur corpus S. Eustathii conservatum fuisse Romæ in ecclesia ejus nominis usque ad seculum duodecimum, atque porro sub hujus initium inde translatum in Gallias, depositumque in abbatia S. Dionysii. Ad superius, inquam, instrumentum marmoreum non advertit: etenim facta dicitur ibidem Eustathianæ ecclesiæ consecratio anno Incarnationis ejusdem (Jesu Christi) MCXCVI & anno VI D. Celestini Papæ tertii in Indictione XIV in Dominica. Eodem certe tempore, vel paulo forte ante contigit inspectio sacrorum corporum, quæ testatur Pontifex sub altari principe recondita a se fuisse. Quomodo igitur illius seculi initio S. Eustathii corpus in Galliam translatum fuerat? neque enim est credibile Romam iterum intra illud tempus fuisse revectum. Certe idem Bailletus ex Dubleto refert sacra lipsana, quæ S. Eustathii credebantur, in regio illo cœnobio religiose servata fuisse usque ad annum 1567, quo a Calvinistis direpta fuerint, quæ cum hisce non satis cohærent. At quid igitur, non credam sancti Martyris corpus in prælaudata abbatia, ubi sacellum ejus nomini dicatum fuit, quievisse, dum id asserunt expressis verbis apud Dubletum pag. 317 & 318 chartæ Guilielmi de Alneto anno 1123, & Philippi Augusti anno 1194, scriptæ? Respondeo: Pluris apud me valet summi Pontificis multorumque, qui præsentes fuerunt, episcoporum testimonium, quam chartarum istarum auctoritas: maxime, cum, qui eas condiderunt, sacra lipsana non inspexerint, atque adeo, illorum assertum sola traditione nitatur, cui in similibus rebus minus tribui solet, quam testi oculato.

[55] Itaque credo, aliquas S. Eustathii exuvias eo loci venerationi expositas fuisse, [quibusdam, illud ante duo secula in S. Dionysii abbatia servatum fuisse.] atque a tot viris illustribus cultas, variisque donariis dotatas. Quod si quis probet, corpus sacrum ibidem loci quievisse integrum, dicam, quod erat alterius forte cognominis Sancti, creditum fuisse sancti Martyris nostri. Si vero concesseris, aliquam dumtaxat sacrarum reliquiarum partem possedisse abbatiam S. Dionysii, facilius consentiam, non uno edoctus exemplo, partes cujusdam Sancti etiam exiguas passim liberalissime Corpus vulgo vocitatas fuisse. Ceterum notat Saussayus in Martyrologio Gallicano ad hunc diem, Lutetiæ Parisiorum in famosa S. Eustachii parœciali æde gloriosi ipsius Christi Athletæ pignorum haud exilem portionem ab aliquot annis asservari. Quæ de titulo istius ecclesiæ feruntur, valde incerta sunt. Fuit olim S. Agneti sacra: unde autem & quando sancti Eustathii illi nomen adhæserit, fatentur scriptores Galli sese ignorare. Aliqui apud Bailletum laudatum credunt, errorem natum, ex nomine S. Eustasii abbatis Luxoviensis, quem vulgus Eustachium nominabat, cujusque Sancti nomen titulare erat sacræ cuipiam, ædiculæ sitæ prope ecclesiam S. Agnetis. Quidquid sit, sacra sancti Martyris nostri pignora, quæ hodieque in illa ecclesia coli asserunt, scribit Saussayus desumpta fuisse ex lipsanis Dionysianis, unde ex præcedentibus esto de illis judicium.

[56] [Alicubi memoratur translatio, quæ incerta est.] Ceterum superius monui, in Florario nostro Ms. bis Sanctorum Martyrum nostrorum occurrere memoriam, & ad diem quidem 2 Novembris legi: Horum (SS. Eustathii & Sociorum) festivitas cum duodecimo Kalendas Octobris habeatur, hic tamen in eorum Translatione plenius recolitur. De qua autem hic translatione sermo sit, hactenus reperire non potui. Crassissimis tenebris involuta sunt, quæcumque de SS. Eustathii & Sociorum sacris exuviis, ante tempora Cælestini III. qui anno Christi 1196 sancta corpora Romæ inspexit, referuntur, ut ex iis, quæ ex Kirchero sequenti § proferam, luculentum fiet. Exstabat jam dudum ante, ut ibidem probabo, S. Eustathii nomine insignis Romæ ecclesia, certumque videtur, sacra cimelia ibidem semper servata fuisse. Aliunde eo advecta non credo; cum Romæ passi fuerint sancti Martyres, ubi & eorum corpora cum antiquo titulo marmoreo a præfato Pontifice inventa & examinata fuerunt. De inventione illa seu elevatione, quæ contigit Dominica, qua cantatur Modicum, non agitur bic. Igitur, qui Florarium nostrum scripsit, cum recurrentem eo die Sanctorum memoriam invenisset, ea, quæ de translatione sunt, adjecit, nisi quis credere malit, ita eum in antiquioribus Fastis, quos præ oculis habuit, scriptum invenisse. At tum conjectari poterit, assertæ translationis auctorem, quisquis fuerit, occasionem arripuisse a reperta diversis consignata diebus in diversis Martyrologiis Sanctorum nostrorum mentione.

[Annotata]

* XIII Kal. Octobris

§ V. Examinantur pia molimina Athanasii Kircheri circa Eustathianam Historiam, antiquumque cultum sancti Martyris in ecclesia B. Mariæ de Vulturella & Romæ.

[Tillemontii & Sollerii nostri censuræ de Historia Eustachio-Mariana] Lucubrationis Kircherianæ de Historia Eustachio-Mariana discussionem prænuntiavit Papebrochius tom 1 Maji in Ephemeridibus Græco-Moscis, ubi illius titulum integrum expressit. Eo viso, Tillemontius Monum. eccles. tom. 2 pag. 586 in Notis ad Persecutionem Adriani, Veremur, inquit, ne plus promiserit, quam possit præstare. Sollerius vero noster in Observationibus ad Usuardum 2 Novembris de eodem illo Kircheri Opusculo scribit: Non ignoro, quanta Kircherus ad tuenda ea Acta molitus sit, exstant hic etiamnum literæ ejus de eo argumento ad Majores nostros datæ: attamen licet a Nicephoro & Damasceno citentur, nemo, opinor, contra Baronium evicerit, non multa prædictis Actis, ut minimum superaddita fuisse, quibus, si fieri potest, expurgandis, suo loco operam dabimus. Dedi, quam promiserat Sollerius operam, fassusque sum, præclusam mihi videri undequaque viam ad id præstandum, quod, si fieri posset, faciendum spoponderat: illi pariter assentior, vix aut ne vix quidem contra Baronium, positivo saltem argumento, probari posse Historiam nostram undequaque sinceram esse, neque illi dissentire possum circa lucubrationis Kircherianæ censuram, quam utcumque obscure innuit; etenim quisquis tum illam, tum literas, quas de eo argumento ad Majores meos dedit, attentius consideraverit, facile perspiciet, Historiam ejus Eustathio-Marianam potius amoris, quo flagrabat maximo, erga amabilissimam Dei & nostram matrem, venerationisque erga sanctum Martyrem, quam exactæ ad critices regulas eruditionis fœtum esse, saltem secundum ea omnia, quæ ad antiquum Sancti in Ecclesia cultum probandum non pertinent.

[58] Etenim quæcumque producit alia, vel ipsis Actis vulgatis nituntur, [Athanasii Kircheri non videntur iniquæ, saltem] quorum proinde sinceritas fidesque inde confici non possunt, vel incerta sunt; atque inter hæc falsa non pauca. Speciminis loco sit Historiæ Eustathianæ, quam parte prima, ut monui, adornavit, asserta chronotaxis. Statuitur Placidas in bello Judaïco fuisse equitum magister XII legionis sub Trajano ductore, de quo vide, quæ dixi § 2 num. 23. Ipso statim initio præmittitur, tertio consulatus Trajani anno Placidam vicisse Decebalum Dacorum regem, moxque contra Persas profectum ingentem eorum exercitum ad internecionem delevisse. At cum Persis, Trajano imperante, bellum Romani non gesserunt ante annum imperii ejus 9, qui Christi est 106, nisi quis velit, Persicum bellum vocare id, quo Aulus Cornelius Palma Arabiam Petræam imperio Romano subjecit, quod tempore postremæ expeditionis Dacicæ, atque adeo Trajani imperantis, anno 6 vel sequenti contigit. Illud certum est, bellum Dacicum secundum non ante id tempus absolutum fuisse, ut proinde S. Eustathii conversio non nisi anno imperii Trajani 7 possit hic statui contigisse. Porro hisce si sedecim anni adjiciantur usque ad detecti Placidæ ex Badysso reditum, excurritur in annum Christi 120, cum jam a triennio Trajanus e vivis excesserat. Eapropter ibidem pag. 27 asseritur Eustathius non a Trajano, sed ab Adriano, qui illi successerat, exceptus, atque adversus Persas & Ægyptios missus. Mitto omnium scriptorum antiquorum testimonio contrarium videri, quæ hic de bello adversus Persas sub Adriano finguntur, dum ea ex Actis ipsis, quibus nititur Kircherus, satis corruunt.

[59] Acta autem omnia, tum nostra, tum Metaphrastis, luculenter asserunt, [secundum eam partem,] exceptum a Trajano reducem Placidam adversus rebelles missum cum exercitu, ac demum hunc imperatorem vita functum, cum ille vel bellum gereret, vel ab eo victor Romam reverteretur, suffectum Trajano Adrianum inventurus. Non minus a vero alienum est, quod sequitur: locat S. Eustathii & Sociorum martyrium sub extremo Adriani imperantis tempore, subjicitque pag. 46: Nihilque inde melior factus (Adrianus) non multo post… Cumis voluntaria veneni sumptione infami & miseranda morte ultimum vitæ terminum clausit. Non examino, quæ hic de causa mortis & loco asseruntur. Mortuus est Adrianus imperator X Julii anni Christi 138. Non videtur autem post data ad præfectos suos pro Christianis anno 126 rescripta ullo modo illis infensus fuisse. Quidquid tamen sit, uno alterove anno ante ejus obitum in chronotaxi Kircheri patitur Eustathius, qui bello Judaïco adfuit, proindeque bellum sub Adriano supremum gessit, laureamque martyrii consecutus est fere centenarius: de quo vide dicta § 2, num. 22. Anachronismum alium habemus initio cap. 4, ubi scribit Kircherus, Trajanum, quando de barbarorum tumultibus nuntium acceperat, Placidi meminisse: verum cum jam fere ad vicennium de eo, jam omnium opinione perdito, nil innotuisset, spem ejus recuperandi deponere debuisse, nisi occulto quodam animi instinctu ad eum quærendum fuisset impulsus. Vicennio huic septem annos addo, tantumdem enim concedi debere, probavi supra num. 58, quibus Eustathius ante fugam operam suam Trajano contra Dacos probaverat, habeoque Trajanum imperantem annis fere 27, qui tamen scriptorum omnium judicio vigesimum completum non vidit.

[60] [quæ non spectat] Longum esset, neque operæ pretium, hujusmodi alia recensere & refellere: prætereo etiam plures, quos ornatus adhibuit, non tam Historiæ veritatem stabilientes, quam illi fabulæ speciem majorem appingentes. Ex hisce omnibus id solum liqueat, Kircherum Historiæ illius veritatem supposuisse magis, quam discutere aut confirmare voluisse. Parte 2 Historiæ Eustachio-Marianæ Genealogia S. Eustachii a primis Romanorum regum temporibus in ultima ætatis nostræ tempora traducitur: ex Octavia scilicet stirpe, ab Octavio Mamilio, Tarquinii Superbi genero, usque ad Augustum Cæsarem, atque inde cap. 2 ad usque Placidam, hoc ordine. Erat Romæ anno salutis 20 Faustinus Octavius, pater S. Clementis I, a S. Petro ad fidem conversus: deinde anno circiter 92, teste Sabellico, floruit in Urbe Agapitus Octavius, vir splendidus & senatoriæ dignitatis, atque ex hoc natus est magnus Eustathius noster. Qua via Agapitus ille Octavius ex Faustino Octavio descenderit, non dicitur. Quod si autem probationem requiras, hunc ipsum S. Placidæ nostri parentem fuisse, accipies, ni fallor, testimonium Zazzaræ tom. 2 de nobilitate Italiæ genealogiam prosapiæ Eustathianæ texentis. Inde series, non satis tamen ubique cohærens, producitur usque ad Tertullum (de quo S. Gregorius lib. 2 Dial. cap. 3.) quemque fuisse ex parentela S. Eustathii probatur ex eo, quod Tertullus filium suum, qui S. Benedicti Discipulus sanctitate illustris & martyrio coronatus fuit, Placidi nomen imponi voluerit, in memoriam S. Placidæ nostri seu Eustathii.

[61] [ad probandum antiquum S. Eustathii in Ecclesia cultum.] Postremum hoc eumdem iterum testem habet solum Zazzaram, ex quibusdam antiquis monumentis ratiocinantem. Atque hinc liquet, seriem illam Eustathianæ stirpis, ut passim solent genealogiæ antiquæ, multis niti ut minimum valde incertis. Certe S. Eustathium Agapiti Octavii filium & ex Octavia stirpe oriundum fuisse, vellem efficacius probatum videre. Capite ibidem 4 familiam Eustathianam ad comites Tusculanos protrahit ex Wione & eodem Zazzara, atque hinc ad comites Signiæ, Anagniæ, Poli & Valmontonis usque ad annum Christi 1664, atque ex ea ramum Neapolim ad illustrissimam Afflictorum, a S. Eustathii afflictionibus sic dictorum, domum propagatum contendit. Non est hujus loci & instituti nostri hæc examinare. Eustathianæ familiæ scutum gentilitium ita Kircherus exhibet, ut pars læva SS. Agapium & Theopistum, S. Eustathii liberos, a feris semiglutitos, cassis vero mirabilem Salvatoris intra cervi cornua apparitionem repræsentet.

[62] [Variæ Kircheri circa locum conversionis] Magis ad propositum nostrum spectant, quæ laudatus Kircherus parte 3 tractat de loco conversionis S. Eustathii ad Christum, quem tam certo detexisse se arbitratur, ut lectori nullum dubium superesse possit. Hunc porro ita indicat: Tibur inter & Præneste, inquit, altissimorum montium catena ex Borea in Austrum extenditur … in altissimo horum montium a Polo oppido … trium millium passuum spatio ascendentibus Guadagnolium, vulgo Guadagnolo, intra rupem toto Latio spectabilem conditum occurrit. Dein pluræ interjicit de pagi illius situ & incolarum moribus & prosequitur: Ex Guadagnolio ad mille fere passus per viam saxosam & declivitate difficilem laboriosamque versus Borealem plagam descenditur in planitiem modicam, præcipitiis undique & undique circumdatam, in qua propositi argumenti ecclesia Deiparæ fit obviam. Prospectum circumjacentium locorum in Mappa geographica apud Kircherum expressum habes. Tabulam alteram, quæ situm istius ecclesiæ exhibet, post laudati scriptoris exemplar represento hic æri incisam. Sequenti lucubrationis suæ capite ita pergit Kircherus: Post ecclesiam … XX circiter palmos dissita ingens illa rupes cernitur, in quam cervus insiliit. Rupem illam a se mensuratam, asserit 100 fere palmis altam esse, & subdit: Olim inacessa fuit. Successu tamen temporis, ad devotionem Fidelium explendam, excisis hinc inde ad firmanda vestigia cavitatibus, non nullum ascendentibus in apicem aditum præbuit, quamvis laboriosum & periculis plenum.

[63] Tantum tamen valuit veterum Christianorum in hunc locum pietas & devotio, [S. Eustathii conjecturæ,] ut in summitate rupis, quæ nonnullam latitudinem admittebat, ad perpetuam tam miraculosæ conversionis memoriam ædiculam exstruxerint, in eaque totius rei historiam depinxerint, cujus tametsi subobscura picturæ vestigia nonnulli ex senioribus hujus territorii olim adhuc sese observasse testati sint. Hodie tamen præter quaternos muros, nil aliud superesse videas. Porro fissuram notatam D, C, aiunt eorumdem accolarum alii, apertam fuisse ex terræ motu, dum vitæ & salutis Auctor in Cruce moreretur. Alii insolentius adhuc asserunt apud Fatorium ibid. pag. 90, illam prodigiose S. Eustathio viam præbuisse, vel longam ibi pœnitentiam acturo, vel apparitores eum ad martyrium quærentes declinanti. Cujusmodi hæc sint, hausta ex futilibus hominum indoctorum traditionibus, forte non multum etiam antiquis, nemo est, qui non videat. Nullus itaque (infert pag. 96 ex iis, quæ præmiseræ) alius tam admirandæ visionis locus esse potuit, nisi quem descripsimus; (quemque in Tabula collem depictum habes.) Quod ut luculentius pateat, jam singula ordine testimoniis apertissime demonstrabimus, ne lectori dubium amplius de vero conversionis Placidianæ loco supersit.

[64] [quarum aliæ leves admodum, aliæ non videntur] Primum itaque hujus rei testimonium esse possunt ipsa Placidi prædia, villæque huic loco propinquæ, uti ex præcedenti descriptione patuit. Præmiserat laudatus Athanasius, cujus verba contraho: Jerocomium seu Hierocomium, etiam hodie indigenis Jericomio, villa fuit Trajani cæsaris magnificentissima. Distat Jerocomium septimo fere milliari ab Eustathiana rupe. Media fere interjacet illis Polustia vetus, quæ Poli nomen hodiedum obtinet: atque in hujus confiniis villas suas & prædia possedit Eustathius, districtus Polani quondam dominus. Asserti hujus postremi vades sunt traditio, nescio quæ, & Zazzara. Secundam probationm accipe: Secundum est (inquit) irrefragabilis & numquam interrupta jam a Constantini Magni & Silvestri Pontificis temporibus in hunc usque diem perseverans traditio, qua ad convincendas veritates efficacius quidpiam esse non potest. Nullus est, qui neget criticus utcumque severus, modo traditionis illius antiquitas satis ostendatur. At quæ capite 4 part. 3 Kircherus affirmat, Joannem nimirum, qui Placidam sacra unda abluerat, venerationis erga hanc rupem auctorem fuisse ceteris Christianis, ex mera conjectura dicta sunt, nec proinde sufficiunt, ut antiquæ venerationis initium satis solide stabiliant.

[65] Melius aliqualem ejus antiquitatem probant monumenta, [omnino improbabiles, licet valde incertæ sint.] quæ producit. Suntque 1 ædicula in ipsa rupe quondam a Christianis exstructa in qua totius rei historiam depictam olim fuisse narrarunt e senioribus aliqui Kirchero. 2 Sacellum S. Eustathii in ipsa ecclesia Deiparæ de Vulturella ad sinistram tholi partem a Constantino Magno, ut contendit Kircherus, primitus cum ecclesia exstructum: quod pluribus deinde probare nititur. Ac primo quidem inter innumeras, quas Deo Sanctisque piissimus imperator exstruxit basilicas, unam commemorari inquit apud Baronium in Catalogo auctoris anonymi, ab eo imperatore exstructam in monte ad vicum Pisanum, qui hodie Pisciano Italis dicitur, estque ad radices montis Vulturelli seu scopuli S. Eustathii Orientem versus, ut in chorographia, quam ipse exhibet, spectare licet. Hisce designari arbitratur basilicam olim erectam eo loci, ubi hodie Deiparæ ecclesia est, in memoriam mirabilis conversionis S. Placidæ, eamque a S. Silvestro dedicatam asserit. Si in illis locis montanis ecclesiam ædificavit Constantinus, peculiari ratione quapiam, & venerationis peculiaris affectu ad id inductus fuisse credi debet. Cum vero nulla exstet illustris cujuspiam facti ibidem memoria, quam eo monumento conservare venerarique voluerit, præter traditionem, quibusdam aliis monumentis firmatam, de S. Eustathii ad eam rupem mirabili conversione, non est incredibile hanc ipsam Constantino exstruendæ eo loci ædis sacræ causam fuisse. [Illud certum videtur, in locis illis]

[66] Porro ecclesiam illam arbitratur Kircherus, jam ante S. Benedicti tempora collapsam dirutamque, & ab eodem sancto cœnobiarcha ejusque filiis refectam auctamque fuisse, cum scilicet districtus ille totus monasterio Sublacensi cessisset ex testamento Tertulli, patris S. Placidi, qui fuit S. Benedicti discipulus. Est & hoc satis credibile, maxime cum veteris ibidem monasterii rudera compererit, prout in Tabula nostra apparent. Verum quæcumque hactenus protulimus, meræ conjecturæ limites non excedunt. Duo restant producta a Kirchero, quibus ulterius probare contendit antiquum S. Eustathii eo loci cultum, ejusque a Constantino Magno & S. Silvestro Papa originem deductam. In sacello S. Eustachii, (inquit partis 4 cap. § 1) quod ad levam chori e regione rupis constructum cernitur, affixa videbatur vetustissima tabula ex querno ligno compacta, in qua rudi, propria istorum temporum (Constantini Magni scilicet, quibus eam confectam arbitratur) arte insculpta prima hujus ecclesiæ dedicatio, a S. Sylvestro facta exprimitur, quam postea dux Polanus, ne tantæ antiquitatis monumentum situ & squallore loci periret, in Polanæ arcis bibliothecam intulit, ubi & in hunc usque diem antiquarum rerum studiosis spectanda exponitur. Tabulæ illius producit typum, summa, ut asserit, fide pictum, quem & ego a chalcographo nostro incidi curavi, & exhibeo.

[67] Pluribus deinde exponit singula, quæ hic in pauca contraho, [valde celebrem] neglectis iis, quæ curiosus lector in ipso satis aspectu deprehendet. Tabulæ latera A B, C D habent 5 palmos & 8 digitos. Latera A C, B D continent palmos 4 & 3 digitos. Opus totum ex querno ligno anaglyphicum est; pictura rudis, ut inconditarum imaginum habitus luculenter demonstrant. Imagines, quæ supra tortuosas columnas spectantur notata E G, sanctos, inquit, Petrum & Paulum repræsentant, eadem prorsus forma, sub qua in rupis, caverna supra vetustissimam mensulam, ut parte 3 cap. 1 docuerat, sculptæ repertæ sunt. Effigies Salvatoris, inter illas media F, ejusdem penitus formæ est, nisi quod benedicentis manum gestumque artis imperitia præpeditus pictor stolidissime expresserit, ejusdem, inquam, formæ est, Kirchero teste, sub qua in dedicatione ecclesiæ Lateranensis, a Constantino exstructæ, populo Romano apparuisse traditur, ejusque sub hoc habitu ectypon passim, tum in dictæ ecclesiæ chori fornice, tum in Cruce Constantini, tum denique in frontispicio exteriori templi, qua portam Appiam respicit, omnibus intrantibus prima fronte obvium cernitur. Quæ sub duobus arcubus repræsentantur, explicatione non indigent; liquet enim, altaris dedicationem per S. Silvestrum, cujus etiam nomen adscripsit sculptor, exhiberi cum ministris adstantibus. Inscriptionem, quæ hic fronti altaris H insculpta legitur, pag. 126 ita Kircherus excudit.

[68] Notat autem eamdem inscriptionem in marmorea tabula pilæ primæ ad dexteram clathri altaris insertam conspici, [& antiquam esse a pluribus seculis] unde illam sic exponit: Mense Octobris, die XXIV dedicatio beatæ mariæ in vultvilla. Pluribus deinde inquirit in significationem seu originem vocis Vultvilla seu Vultilla, suspicaturque legendum Vulturella, derivato montis nomine a multitudine vulturum, in scopulosis illis desertisque locis quondam nidificantium. Hæc, utut valde incerta, apparent tamen mihi credibiliora iis, quæ testatur ibidem accepisse ex quodam sacerdote asserente, se id quondam legisse in libro Ms.: nimirum; Quod cum de construenda Deiparæ in hoc loco ecclesia consultum esset, neque convenire possent, B. Virgo S. Sylvestro in somno apparuerit, dixeritque, eo in loco sibi ecclesiam condi se velle, in quo Filius suus tanta cum servo suo Eustathio miracula operatus fuisset: unde S. Sylvester divino monitus oraculo, ad rupem Eustathianam, ut construeretur, Constantino suasit; verum cum loci angustiam architecti objicerent, sanctum Pontificem dixisse, ædificetur, ubi Vult illa, scilicet Deipara, unde vox Vultilla coaluerit, ecclesiæque adhæserit. Hæc enim, quæ Kircheri verbis recitavi, non facile, opinor, apud quempiam fidem inventura sunt.

[69] Quod in læva tabulæ parte, I exprimitur, potissimum ad nostrum sanctum Martyrem pertinet, [in monte Vulturella sancti Martyris] estque effigies cervi inter cornua gestantis imaginem Salvatoris. Hinc deducit Kircherus, partem illius ecclesiæ seu sacellum in honorem S. Eustathii consecratum fuisse, discurritque deinde multis, quare non Cruci affixus Christus exhibeatur, quomodo ab omnibus passim scriptoribus Placidæ apparuisse traditur; censetque, quod Salvatorem sculpserit artifex tali forma, quæ erat tum inter Christianos notissima & celeberrima, quæque Lateranensis est; vel denique, quod ita revera S. Eustathio visus fuerit, concluditque: Relinquamus itaque sancto Huberto Christum inter cornua cervi Crucifixum, & Eustathio suum inter cornua cervi Salvatorem. Acta nostra luculenter asserunt, apparuisse formam sacræ Crucis supra claritatem solis splendentem; illis si credere quis malit, quam insciti sculptoris picturæ & ita lubentius primæ Kircheri conjecturæ subscribat, nullam S. Huberto facturus est, confido, injuriam, si illi apparentem inter cervi cornua Crucifixum eripiat, sanctoque Eustathio restituat. Ceterum in inferiori tabulæ parte K pavimentum repræsentare voluisse videtur rudis artifex, lenticularibus quadrangularibusque concavitatibus incercisum: ac denique ad os cervi, nomen suum expressit. Hisce ita pluribus explicatis, concludit Kircherus: Atque hæc est tabula vetustissima …, quæ ecclesiam beatæ Virginis de Vulturella a Constantino Magno fundatam atque a S. Sylvestro consecratam in hoc eodem loco, ubi Christus tanta cum servo suo Eustathio miracula operari dignatus fuit, ita clare & evidenter demonstrat, ut, si continuata jam a complurium seculorum omnis de hoc loco traditio deforet, illa sola ad Historiæ veritatem demonstrandam sufficere possit.

[70] [memoriam & venerationem.] Ita vir eruditus, a quo cogor hic vel pene invitus dissentire, circa nimiam tabulæ laudatæ antiquitatem; neque enim mihi apparet credibile, asserem ilicinum seu quercinum, cum pictura anaglyphica, tamdiu in loco humidissimo per tot temporum varietates, ad nostra usque tempora totis quatuordecim seculis perdurasse. Contrarium suadet etiam inscriptio Magister Guilelmus fecit oc opus, quæ profecto neutiquam tantam vetustatem præferre videtur. Figuræ, fateor, habitusque inconcinni imaginum, Græcorum more exhibitarum, exigere videntur aliquot seculorum antiquitatem, neque illam ego præfatæ tabulæ ereptam cupio, lubensque agnosco, multum ex ea ponderis traditioni accedere, saltem ad probandum antiquum eo loci S. Eustathii cultum, licet forte non usque ad Constantini tempora perductum. Illi etiam adstipulantur variæ per totam ecclesiam primitus depictæ imagines, quæ Eustathianam Historiam atque prodigiosam imprimis Christi inter cervi cornua apparitionem exhibent. Post hæc, veteremque eo loci atque recentem a se excitam Christianorum devotionem venerationemque enarrata, parte 5 laudatus Kircherus procedit ad cultum S. Eustathii in Urbe, quo illum sequor.

[71] [S. Eustathii ecclesia, Romæ] Itaque fuit olim Romæ, (inquit Eminentissimus Annalium auctor in Notis ad Martyrologium) & hactenus perseverat ejusdem Martyris (Eustathii) illustris ecclesia, cujus exordia non videntur certo satis tempore figi posse. In Actis nostris numero ultimo dicitur: Occulte vero Christiani tollentes corpora Sanctorum, deposuerunt in celeberrimo loco: & postquam sedata est persecutio, ibidem oratorium construxerunt & deposuerunt eos. A memorato autem hic oratorio ecclesiæ illius originem quidam repetunt, conjectantque, illic domum Placidæ fuisse intra Thermas Alexandri Severi, ubi hodie est ecclesia ejus nomini sacra, ubique olim sacra ejus & Sociorum lipsana in exstructo tumultuario primum opere sacello subterraneo recondita fuerunt. At hæc iterum pleraque antiquis testimoniis destituta fere, nescio qua, traditione nituntur, neque satis certam apud criticos fidem invenient. Primum monumentum marmoreum consecratæ Eustathianæ ecclesiæ summa diligentia, ut testatur, exscriptum, sic exhibet authenticum Kircherus pag. 158: In nomine Domini nostri Jesu Christi, anno Incarnationis ejusdem MCXCVI & anno VI D. Celestini Papæ tertii in Indictione XIIII, in Dominica, qua cantatur Modicum, dedicata est ecclesia ista cum tribus altaribus, quæ sunt in ea, quæ consecratio facta est ab eodem D. Papa, cui coadjutores fuerunt hi episcopi: Octavianus Ostiensis, Petrus Gallocia Portuensis, Joannes Albanensis, Petrus archiepiscopus Aggerensis, Anastasius Caputaquensis, Nicolaus Forisemproniensis, & Sabariscius Badensis.

[72] In majori altari consecrato ab ipso D. Papa, cui etiam astitit prædictus episcopus, [tantum est renovata a Cælestino III:] sunt hæ reliquiæ: de ligno Crucis Domini, de Sanguine ipsius, de spinea corona, de vestimentis ejus, de reliquiis & vestimentis apostolorum Petri & Pauli, de costa S. Andreæ, de arvina & carbonibus sancti Laurentii, de reliquiis sanctorum Eustachii, Uxoris & Filiorum ejus. Sub majori altari in capsa onichina sunt corpora Sanctorum cum titulo marmoreo: Hic requiescunt corpora sanctorum martyrum Eustachii & uxoris ejus Teopistæ eorumque filiorum Agapiti & Theopisti. Ego Celestinus Catholicæ Ecclesiæ Episcopus cum prædictis episcopis corpora Sanctorum & oculis vidi, & manibus tentavi, & recondidi cum titulo antiquo in mausuleo sub altari: ad cujus consecrationis anniversarium instituimus, ut quotquot ab ipso die usque ad Octavam Pentecostes devote convenerint, duorum annorum remissiones suorum peccatorum habeant. Hæc consecratio anno & die supradicto facta est studio & labore Petri archipresbyteri cognomento Saccoccia, clero & populo auxiliante, cujus consecrationis celebritati usque ad hæc tempora nulla similis extitit. Ceterum ex hoc instrumento non vult Kircherus tum temporis, exspirante scilicet seculo duodecimo, primum conditam fuisse S. Eustathii ecclesiam illam, utut tunc fuerit a Cælestino III consecrata, citatque Panciroli sibi patrocinantis verba, quæ, quia aliqua ad cultum Sancti nostri spectantia nos docent, Latina facio.

[73] In quem errorem, inquit Hyppolitus Pancirolus Societatis nostræ in Thesauris absconditis almæ Urbis, [certum enim est, illam seculo 9] adhuc lapsus est F. Santi, censens tum ab isto Papa (Cælestino III) ecclesiam esse ædificatam. Oportet autem multo sit antiquior, cum inter diaconias Cardinalium posita fuerit Gregorii Magni tempore. Hic recenset Pancirolus, quæ ex Actis nostris præmisi, & subdit: Ex multis vero capitibus celeberrima est ista ecclesia S. Eustathii. Primo ex loco, quia nomen suum communicavit toti illi regioni Urbis, & quia eo loci fuerunt famosissimæ Neronis, ac deinde Alexandri Severi thermæ, … quarum usque hodie aliqua vestigia spectantur. Adhuc illustrior est illa ecclesia propter martyrium S. Eustathii, qui cum Uxore & Filiis comburendus injectus est in candentem bovem æneum, asserunturque ibi quiescere eorum venerabiles reliquiæ… Ibi collegium procuratorum sacellum habet S. Michaëlis, ibique die dedicationis conveniunt cum auditoribus Rotæ & advocatis consistorialibus ad celebrandum festum, & populus Romanus die S. Eustathii venit ad faciendam solitam oblationem calicis & cerei, & pro felici exitu belli Ferrariensis votum fecit offerendi singulis annis XXX Jannuarii isti ecclesiæ cum solemnitate & pompa pallium heteromallinum. Denique collegiata est & parœcialis.

[74] [exstitisse. Specialis sancti Martyris] Ad hæc aliqua observanda sunt. Jam a Gregorii Magni temporibus Eustathianam in Urbe ecclesiam inter Diaconias, ut vocant, adlectam fuisse, ego certo affirmare non ausim, cum nullam sancti Martyris, ejusve ecclesiæ apud Gregorium mentionem inveniam. Inter Acta Leonis IV in Catalogo dicitur: In diaconia S. Eustachii fecit vestem de fundato; atque iterum ibidem in Gestis Gregorii IV, qui anno Christi DCCCXXVII, triginta septem post Leonem annis sedit: Hic præclarus Antistes obtulit in basilica beati Eustachii martyris vestem de fundato unam, habentem in medio historiam de chrysoclavo: unde saltem evincitur, ecclesiam illam esse seculo duodecimo multo antiquiorem. Probat hoc ipsum etiam laudatus sæpe Kircherus pag. 162, ex verbis in basilica S. Eustathii intercolumnari coronidi a latere sinistro in ingressu templi insculptis, Ego Stefania pro anima mea & viri mei & filiorum ad duas columnas erigere feci: contendit enim, Stephaniam hic designari senatricem Romanam, quæ sub finem seculi X matrimonio juncta fuerit Alberico II comiti Tusculano, principi consulique Romano.

[75] [ibidem cultus.] Horum fides sit apud Zazaram, ex quo suam probationem desumpsit Kircherus. Regioni, quæ a S. Eustathii ecclesia nomen sortita est, notat Piazza in Hemerologio, pro insigni esse caput cervi, Crucifixum inter cornua gestantis, additque, ad S. Agnetis ad forum Agonale eidem sancto Martyri egregiam aram erectam esse. Ceterum Baronius in Notis ad Martyrologium monet, in Basilica S. Eustathii in memoriam tanti Martyris, qui cuncta sua in pauperes elargitus est, solemnes agapes frequentari consuevisse, idque reperisse se in antiquo Ms. Rituali, ubi & hæc Oratio legebatur: Da, Domine, famulo tuo N. sperata suffragia obtinere, ut, qui pauperes tuos in tua sancta ecclesia recreavit, Sanctorum simul omnium & beati martyris Eustachii & Sociorum ejus mereatur consortia, cujus nunc est exempla secutus: per Christum Dominum &c. Ceterum, quæ superius Pancirolus commemorat, de offerendis in æde Eustathiana annis singulis ex voto donariis, populi Romani usque in hunc diem solemnis & religiosissima consuetudo approbat. Atque hæc sunt fere, quæ de celeberrimo sancto martyre nostro Eustathio ejusque cultu reperi; nunc Acta ipsa subjicio, procul dubio multis ornamentis ab inventione vestita, atque adeo hoc sensu inter fabulosa computanda.

ACTA FABULOSA
Ex Ms. Medicæo regis Franciæ, auctore anonymo, qui se coævum profitetur, cum versione ex Mss. nostris antiquis cum aliis collata, suppleta, & hinc inde emendata.

Eustathius M. Romæ (S.)
Theopiste uxor ejus M. Romæ (S.)
Agapius filius, M. Romæ (S.)
Theopistus filius, M. Romæ (S.)

BHL Number: 2760

A. anonymo.

PROLOGUS.

ΠΡόκειται μὲν τοῖς ἀνθρώποις καὶ ἐκ φύσεως οἰκεῖόν τι διδασκαλεῖον πρὸς τὴν τῶν ἀρετῶν κατόρθωσιν, διδάσκον ἐκεῖνα ποιεῖν τῷ πλησίον, ἅπερ αὐτὸς πάσχειν παρ᾽ ἑτέρου βούλεται, ἐκεῖνας τε ἀποπληροῦν τῷ εὐεργέτῃ Θεῷ τὰς εὐχαριστίας, ἅπερ καὶ αὐτὸς παρὰ τῶν εὐεργετουμένων ἀπαιτεῖ. Πρόκειται δὲ καὶ ἐκ τῶν θείων γραφῶν διδασκαλεῖαι παμπληθεῖς καὶ πράξεις ἀνδρῶν μακαρίων καὶ ἀοιδίμων, οἷον εἰκόνες τινὲς ἔμψυχοι πρὸς μίμησιν τῶν ἀγαθῶν κατορθωμάτων τοῖς βουλουμένοις ἕπεσθαι ταῖς αὐτῶν ἀρεταῖς. Οὐδὲν οὖν ἧττον προεθέμην, προσθῆναι ταῖς ἀρχαίων ἀνδρῶν ἐγγράφοις ἀνδραγαθίαις καὶ τὰ νῦν ἐν τοῖς καιροῖς ἡμῶν κατορθωθέντα, πρὸς εὐεργεσίαν μὲν τῶν ἀκουόντων, ἐπιστροφὴν δὲ τῶν φασκόντων, μὴ δύνασθαι μὲν τοιαῦτα κατορθοῦσθαι, οἶα ἐν τοῖς παλαιοῖς χρόνοις, ἵνα γνῶσι πάντες πῶς οὖτε χρόνος, οὖτε καιρῶν δυσχέρειαι, οὖτε ἀναστροφὴ ἀπηγορευμένου βίου, ἐμπόδιον γίνεται πρὸς κατόρθωσιν τῶν ἀγαθῶν ἔργων. Ἐὰν θέλῃ τις πρῶτον τῷ φυσικῷ λόγῳ ἑπόμενος, ἔτι καὶ ταῖς διδασκαλίαις τῶν προειρημένων ὁσίων πατρῶν ἀκολουθεῖν, ῥαδίαν εὑρήσει ὁδὸν τῆς ἐναρέτου πολιτείας. Οἷοι εἰσὶν, καὶ οἱ νῦν ἡμῖν προκείμενοι πρὸς διήγησιν ἄνδρες, ὧν καὶ τὸν ἐξ ἁρχῆς βίον ἀναγράψῳ, καί τὸν τοῦ τέλους ἔπαινον ἐκ τῶν παρ᾽ αὐτοῖς ἔργων ἐπιδείξω.

[proœmium] Habent homines ab ipsa natura ad egregium virtutum exercitium domesticam in se palæstram, quæ docet ea a quolibet facienda proximo, quæ ipse sibi ab altero præstari vellet, illas beneficiorum omnium largitori Deo referendas gratias, quas & ipse ab eo, cui benefecerit, exigeret. Proponuntur vero etiam in divinis Scripturis instructiones plurimæ, gestaque beatorum ac illustrium virorum, velut imagines quædam animatæ, ad æmulationem recte præclareque factorum, eorum virtutes imitari volentibus. Itaque apud me pariter statutum est, antiquorum generosis facinoribus, quæ litteris mandata sunt, etiam ea adjicere, quæ nunc hac nostra ætate egregie gesta sunt, ad utilitatem a audientium, conversionem vero eorum, qui existimant, non posse hoc tempore talia recte præstari, qualia priscis temporibus gesta sunt, atque ut agnoscant omnes, neque tempora, neque horum temporum difficultates, neque reprobæ vitæ pravam consuetudinem impedimento esse virtuti perfecte colendæ. Quippe si modo quis nitatur, primum naturæ legem sequens, deinde etiam sanctorum, quos dixi patrum, præceptis obsequi, facilem inveniet viam in disciplina præclaræ virtutis. Tales sunt, qui nunc nobis ad historiam propositi sunt Viri, quorum & a principio Vitam conscribam, & mortis laudem ex eorum claris operibus exhibebo.

ANNOTATIO.

a Monui in Commentario prævio § 1 num. 5, abesse a Mss. Latinis omnibus proœmium: ibidemnum. 14 indicavi etiam, discrepare nostrum, ab eo, quod Combefisius edidit. Discrepantiam ibidem ex datis ejus verbis, si lubet, vide. Inde deduxi, perperam Combefisium Actis suis auctorem synchronum emendicasse, qui in nostro non obscure apparet.

CAPUT I.
S. Eustathius mirabili Salvatoris inter cornua cervi apparitione vocatur ad fidem, baptizatur cum Uxore ac Filiis, ad egestatem redigitur, & profugus Uxorem & Filios amittit.

ἘΝ ταῖς ἡμέραις τῆς βασιλείας Τραἳανοῦ, τῆς εἰδωλολατρείας κρατούσης, προήχθη παρὰ τοῦ βασιλέως στρατηλάτης, ὀνόματι Πλακίδας, γένους τοῦ κατὰ σάρκα ἐπιδόξου, πλούσιος σφόδρα, ὑπερβάλλων πάντας τοὺς ἐνδόξους ἔν τε κτήμασι καὶ χρυσίῳ καὶ ἀργυρίῳ καὶ ἀνδραπόδοις, καὶ τῇ λοιπῇ περιουσίᾳ; ἕλλην μὲν οὖν ὑπῆρχεν καὶ αὐτὸς τὴν θρησκείαν. Τοῖς δὲ ἐργοῖς τῆς δικαιοσύνης παντοίως ἐκεκόσμητο, ἀντιλαμβανόμενος τῶν καταπονουμενῶν, συνηγορῶν τοῖς ἀδικουμένοις καὶ πολλοὺς ἐκ τῶν δικαστηρίων χρήμασιν ἀνακαλούμενος, γυμνητεύουσι περιβόλαια χαριζόμενος, πεινώντας διατρέφων, καὶ ἁπαξαπλῶς, πᾶσι τοῖς ἐπιδεομένοις τὰ κατὰ τὸν βίον οἰκονομῶν, νέος τις Κορνήλιος ἐν τοῖς καιροῖς ἀνεφαίνετο. Εἶχε δὲ Γυναῖκα καὶ αὐτὴν μὲν τῆς τῶν εἰδώλων θρησκείας ἐπάρχουσαν, ὁμοιότροπον δὲ τῆς ἀγαθῆς αὐτου γνώμης. Τίκτονται οὖν αὐτοῖς Παῖδες δύο, οὓς ἀνέτρεφον ὁμοίους τῆς ἑαυτῶν προαιρέσεως· ἦν δὲ τοσοῦτον περιφανὴς ἀνὴρ καὶ διαβόητος ἐπὶ ταῖς εὐπραγίαις καὶ δυναστείαις, ὡς καὶ αὐτοὺς τοὺς βαρβάρους ἐκ τοῦ ὀνόματος μόνον φοβεῖσθαι αὐτὸν, πολεμικώτατον ὄντα καὶ δεξιᾷ τύχῃ ἐν πᾶσιν εὐδοκιμοῦντα. Ἦν δὲ καὶ περὶ τὴν θῆραν σπουδαῖος κατὰ πᾶσαν ἡμέραν ἡδέως κυνηγῶν. Ἀλλ᾽ φιλάνθρωπος καὶ ἀγαθός Θεὸς, πάντοτε καὶ πανταχοῦ τοὺς ἑαυτοῦ ἀξίους προσκαλούμενος, οὐ περεῖδεν τούτου τὰς εὐποιίας, οὐδὲ ἠθέλησεν τὴν ἀγαθὴν αὐτου καὶ ἀξίαν Θεοῦ γνώμην ἄμισθον εἶναι ἐγκαταλειφθῆναι σκότει τῆς εἰδωλολατρείας, κατὰ τὸ γεγραμμένον, ὅτι ἐν παντὶ ἔθνει φοβούμενος αὐτὸν καὶ ἐργαζόμενος δικαιοσύνην δεκτὸς αὐτῷ ἐστιν, ἔφθασεν δὲ καὶ εἰς τοῦτον τοῖς Χρηστοῖς αὐτοῦ σπλάγχνοις καὶ σώζειν αὐτὸν βούλεται τρόπῳ τοιῶδε.

[3] Ἐξελθόντος αὐτοῦ μιᾷ τῶν ἡμέρων ἐπὶ τὰ ὅρη θηρεῦσαι μετὰ τοῦ στρατοπέδου πάσης τῆς θεραπείας αὐτοῦ κατὰ τὸ σύνηθες, ὤφθη αὐτῷ ἀγέλη ἐλάφων βοσκομένη, καὶ διαστήσας κατὰ τὸ σύνηθες τὸν στράτον, ἐποιήσατο τὴν κατὰ αὐτῶν δίωξιν…περὶ δὲ τὴν σύλληψιν τῶν ἐλάφων, ὑπερμεγεθέστατος πάσης τῆς ἀγέλης καὶ εὐειδέστερος, ὅστις ἀποσπασθεὶς ἀπὸ τῆς ἀγέλης, ὥρμησε κατὰ τοῦ κρήμνου ἐν δασυτέροις τόποις τῆς ὕλης, καὶ δυσβάτοις χωρίοις· ὅν θεασάμενος Πλακίδας καὶ ἐπιθυμήσας συλλάβεσθαι αὐτὸν, καταλιπὼν πάντας, μετ᾽ ὀλίγων στρατιωτῶν κατεδίωκεν. Ἀτονισάντων δὲ πάντων τῶν συνόντων αὐτῷ, μόνος προσεκαρτέρει τῇ διώξει. Κατὰ πρόνοιαν δὲ τοῦ Θεοῦ μήτε τοῦ ἵππου αὐτοῦ ἀτονήσαντος, μήτε δὲ αὐτοῦ πρὸς τὴν δυσχέρειαν τοῦ τόπου ἀποκνήσαντος, ἐπὶ πολὺ δὲ καταδιώκων, μάκραν εὑρέθη τοῦ στρατοπέδου αὐτοῦ, δὲ ἔλαφος ἐκεῖνος καταλαβὼν ἀκρώρειαν πέτρας ὑψηλοτάτης ἔστη ἐπάνω αὐτῆς. Φθάσας δὲ πλησίον Στρατηλάτης, μηδενὸς συνόντος αὐτῷ, ἔστηκεν περισκοπῶν πάντοθεν ποίῳ τρόπῳ ἐπιλάβηται τοῦ ἐλάφου. δὲ πάνσοφος καὶ οἰκτίρμων Θεὸς, παντοίας ὁδοὺς πρὸς σωτηρίαν ἀνθρώπων ἐπινοῶν, ἀντιθηρεύει τοῦτον ἐν τῇ θήρᾳ, οὐχ ὡς Κορνήλιον διὰ τοῦ Πέτρου, ἀλλ᾽ ὡς Παῦλον διώκοντα διὰ τῆς ἰδίας ἐπιφανείας. Ἐπὶ πολὺ δὲ ἑστῶτος τοῦ Πλακίδα, καὶ ἀτενίζοντος μὲν εἰς τὸν ἔλαφον, θαυμάζοντος δὲ αὐτοῦ τὸ μέγεθος, καὶ ἀμηχανοῦντος ποίῳ τρόπῳ ἐπιλάβηται τοῦ ἑλάφου, δείκνυσιν Κύριος τεράστιον τοιοῦτον, οὐκ ἀπεικὸς οὐδὲ ὑπερβαῖνον τῆς αὐτοῦ δυνάμεως τὸ μέγεθος· ἀλλ᾽ ὥσπερ ἐπὶ τῷ Βαλαὰμ, λόγον ἐνθεὶς τῇ ὄνῳ, ἠλέγξεν αὐτοῦ τὴν ἄνοιαν, οὕτως καὶ ἐνταῦθα δείκνυσι τοῦτον ἐπὶ μὲν τῶν κεράτων τοῦ ἐλάφου τὸν τύπον τοῦ τιμίου σταυροῦ ὑπὲρ τὴν λαμπρότητα τοῦ ἡλίου λάμποντα, μέσον δὲ τῶν κεράτων τὴν εἰκόνα τοῦ θεοφόρου σώματος, ἥν διὰ τὴν σωτηρίαν ἡμῶν ἀναλαβεῖν κατεδέξατο, καὶ φωνὴν ἀνθρωπίνην ἐνθεὶς τῷ ἐλάφῳ, προσκαλεῖται αὐτὸν, λέγων·

[4] Πλακίδα τί με διώκεις; ἴδου ἕνεκέν σου παρείμι ἐν τῷ ζώῳ τούτῳ ὀφτῆναι σοι. Ἐγώ εἰμι Ιησοῦς Χριστὸς, ὅν ἀγνοῶν σέβῃ· αἱ γὰρ εὐποιΐαι καὶ ἐλεημοσύναι σου, ἅς ποιεῖς εἰς τοὺς δεομένους παρεστήκασιν ἐνώπιόν μου, καὶ ἦλθον ἐμφανῆσαι σοι ἐμαυτὸν, καὶ ἀποκαταστῆσαι διὰ τοῦ ἐλάφου τούτου καὶ ἀντιζωγρεῦσαί σε καὶ συσχεῖν τοῖς δικτύοις τῆς φιλανθρωπίας μου· οὐ γάρ ἐστιν δίκαιον, τὸν ἐμοὶ προσφιλῆ διὰ τῶν ἀγαθῶν ἔργων, δουλεύειν δαίμοσιν ἀκαθάρτοις καὶ εἰδώλοις νεκροῖς καὶ κωφοῖς καὶ ἀναισθήτοις· διὰ τοὔτο ἦλθον ἐπὶ τῆς γῆς ἐν τῳ εἴδει, νῦν ὁρᾶς με, σῶσαι θέλων τὸ τῶν ἀνθρώπων γένος. Ταῦτα ἀκούσας στρατηλάτης Πλακίδας, καὶ ἔμφοβος γενόμενος, ἔπεσεν ἀπὸ τοῦ ἵππου ἐπὶ τὴν γῆν. Ὥρας δὲ διελθούσης, εἰς ἑαυτὸν ἐλθὼν ἀνέστη, ἀκριβέστερον ἰδεῖν βουλόμενος, τὸ ὀφθὲν αὐτῷ θέαμα καὶ φησὶ· τίς φωνὴ, ἥν ἀκούω; ἀποκάλυψόν μοι λαλῶν, ἵνα πιστεύσω εἰς σέ. Καὶ λέγει πρὸς αὐτὸν Κύριος· Σύνες Πλακίδα. Ἐγώ εἰμι Ἰησοῦς Χριστὸς, τὸν οὐρανὸν καὶ τὴν γῆν ἐκ μὴ ὄντων συστησάμενος, τὴν ἀδιάκριτον ὕλην διακρίνας, τὸ φῶς ἀναδείξας, καὶ τὸ σκότος διαχωρίσας. Ἐγώ εἰμι, τὸν ἥλιον εἰς φῶς τῆς ἡμέρας κατασκευάσας καὶ τὴν σελήνην σὺν τοἰς ἄστροις εἰς φαῦσιν τῆς νυκτός τάξας. Ἐγώ εἰμι, καιροὺς καὶ χρόνους καὶ ἡμέρας καὶ ἑνιαυτοὺς συστησάμενος. Ἐγώ εἰμι, καὶ τὸν ἄνθρωπον ἐκ γῆς διαπλάσας, διὰ τὴν σωτηρίαν τοῦ γένους τῶν ἀνθρώπων ἐπὶ γῆς φανεὶς ἐν σαρκὶ, σταυρωθεὶς καὶ ταφεὶς καὶ τῇ τρίτῃ ἡμέρᾳ ἑγερθείς. Ταῦτα ἀκούσας στρατηλάτης Πλακίδας προσέπεσε πάλιν ἐπὶ τὴν γῆν, λέγων· Πιστεύω εἰς σὲ, Κύριε, ὅτι σύ εἶ, ποιητὴς τῶν ἁπάντων, καὶ ἐπιστροφεὺς τῶν πεπλανημένων, καὶ ἀνορθωτὴς τῶν πεπτωκότων, καὶ ζωοποιὸς τῶν τεθανατωμένων. Λέγει πρὸς αὐτὸν Κύριος· Εἰ πιστεύεις εἰς ἐμὲ, ἄπελθε εἰς τὴν πόλιν καὶ πρόσελθε τῷ ἱερεῖ τῶν Χριστιανῶν, καὶ ζήτησον παρ᾽ αὐτοῦ τὴν διὰ τοῦ βαπτίσματος χάριν.

[5] Λέγει Πλακίδας· Κελεύεις ἀπαγγείλω ταῦτα τῇ Γυναικί μου καὶ τοῖς Τέκνοις μου, ὅπως καὶ αὐτοὶ πιστεύσωσιν εἰς σέ; Λέγει πρὸς αὐτὸν Κύριος. Ἀπάγγειλον αὐτοῖς, καὶ δεξάμενοι τὴν ἐν Χριστῷ σφραγίδα διὰ τοῦ βαπτίσματος καθαρισθήσεσθε ἀπὸ τῶν μολυσμάτων τῶν ἁμαρτιῶν ὑμῶν, καὶ ἐλθὲ ἐνθάδε, καὶ ὀφθήσομαί σοι, καὶ ὑποδείξομαί σοι τὰ μέλλοντα, καὶ φανερώσω ὑμεῖν τὰ τῆς σωτηρίας μυστήρια. Καταβὰς δὲ στρατηλάτης Πλακίδας, ὀψίας λοιπὸν ἤδη γενομένης, ἤρξατο διηγεῖσθαι τῇ Γυναικὶ αὐτοῦ τὰ μεγάλα θαυμάσια τοῦ Χριστοῦ, ἑώρακεν. Ὡς δὲ συνετέλεσεν ἐξηγούμενος τὴν ὅρασιν καὶ τὰ λαληθέντα αὐτῷ διὰ τῆς ὀπτασίας, ἀνεβόησεν Γυνὴ αὐτοῦ, λέγουσα· Κύριέ μου, τὸν ἐσταυρωμένον ἑώρακας, ὃν οἱ Χριστιανοὶ σέβονται· αὐτὸς γάρ ἐστιν μόνος ἀληθινὸς Θεὸς, διὰ τοιούτων σημείων προσκαλούμενος τοὺς πιστεύοντας εἰς αὐτόν· καὶ ἐπὶ πλεῖον ἀναβοήσασα ἔλεγεν. Ἐλέησόν με, Κύριε Ἰησοῦ Χριστέ, καὶ τὰ δύο μου Νήπια. Καὶ λέγει τῷ Ἀνδρὶ· Ἐν τῇ παρελθούσῃ νυκτὶ ἐθεασάμην κἀγὼ αὐτὸν λέγοντά μοι· Αὔριον σὺ καὶ Ἀνήρ σου καὶ τὰ Τἐκνα ὑμῶν ἐλεύσεσθε πρός με, καὶ γνώσεσθε, ὅτι ἐγώ εἰμι Ἰησοῦς Χριστός. Ἐβουλήθη οὖν ἐν τοιούτῳ σχήματι καὶ τῷ παραδόξῳ θεάματι διὰ τοῦ ἐλάφου σοι ὀφθήναι, ἵνα θαυμάσας τὴν δύναμιν αὐτοῦ πιστεῦσῃς εἰς αὐτὸν. Δεῦρο οὖν ἐν τῇ νυκτὶ ταύτῃ προσέλθωμεν καὶ τύχωμεν τοῦ βαπτίσματος τῶν Χριστιανῶν, διὰ τούτου γὰρ οἰκειοῦνται αὐτῷ οἱ πιστεύοντες εἰς αὐτὸν. Λέγει πρὸς αὐτὴν Πλακίδας· Τοῦτο γὰρ καὶ εἶπεν μοι ὀφθείς μοι. Μεσούσης δὲ νυκτὸς λαθραίως λαβόντες τὰ δύο Νήπια καὶ ὀλίγους τῶν οἰκετῶν προσῆλθον τῷ ἱερεῖ.

[6] Κατ᾽ ἰδίαν γενόμενοι καταλιπόντες ἔξω τοὺς οἰκέτας καὶ ἀνήγγειλαν τῷ ἱερεῖ πᾶσαν τὴν γενομένην αὐτοῖς ὀπτασίαν, καὶ ὁμολογήσαντες πιστεύειν ἐπὶ τὸν Κύριον Ἰησοῦν Χριστὸν, παρεκάλεσαν αὐτὸν δοῦναι αῦτοῖς τὴν ἐν Χριστῷ σφραγίδα διὰ τοῦ βαπτίσματος. δὲ περιχαρὴς γενόμενος καὶ δοξάσας τὸν Κύριον Ἰησοῦν Χριστὸν, τὸν θέλοντα πάντας ἀνθρώπους σωθῆναι καὶ εἰς ἐπίγνωσιν ἀληθείας ἐλθεῖν, λαβὼν κατήχησεν αὐτοὺς, ἐκθέμενος αὐτοῖς τὸ μηστήριον τῆς πίστεως, καὶ ἐβάπτισεν αὐτοὺς εἰς τὸ ὄνομα τοῦ Πατρὸς, καὶ τοῦ Υιοῦ, καὶ τοῦ ἁγίου Πνεύματος. Τὸν μὲν Πλακίδαν ὀνομάσας Εὐστάθιον, τὴν δὲ Γυναῖκα αὐτοῦ Τατιανὴν μετονομάσας Θεοπίστην, τὰ δὲ Τέκνα αὐτοῦ, τὸν μὲν πρωτοτοκόν ὀνομάσας Αγάπιον, τὸν δὲ ἕτερον ὀνομάσας Θεόπιστον. Καὶ μετέδωκεν αὐτοῖς τοῦ ἁγίου σώματος καὶ τοῦ τιμίου αἵματος τοῦ Κυρίου ἡμῶν Ἰησοῦ Χριστοῦ, καὶ ἀπέλυσεν αὐτοὺς, εἰπὼν· Θεὸς καὶ Χριστὸς ἔστω μεθ᾽ ὑμῶν, καὶ χαρίσεται ὑμῖν τὴν αὐτοῦ βασιλείαν· ἔγνων γὰρ ὅτι χεὶρ Κυρίου ἐφ ὑμᾶς ἐστιν. Ὑμεῖς δὲ ὅταν αὐλίζησθε ἐν παραδείσῳ τῆς τρυφῆς μνησθήτε τῆς ψυχῆς ἐμου Ἰωάνου; ναὶ παρακαλῶ ὑμᾶς. Πρωΐας δὲ γενομένης, λαβὼν Εὐστάθιος ὀλίγους ἱπποῦς μεθ᾽ ἑαυτοῦ, ἀνῆλθεν εἰς τὸ ὅρος, καὶ ἐγγίσας γενὀμενος τοῦ τόπου, ἐν ᾦ τὴν ὀπτασίαν ἑώρακεν, ἀπέστειλεν τοῦς στρατιώτας αὐτοῦ, ὡς ἐν προφάσει δῆθεν ἐκζητῆσαι θήραμα, καὶ μόνος ἀπομείνας μικρὸν, προσῆλθεν ᾧ ἔδει αὐτὸν ἐγγίσαι τόπῳ. Καὶ ὁρᾶ τὸν τόπον τῆς δειχθείσης αὐτῷ ὀπτασίας τὸ πρότερον, καὶ πεσὼν ἐπὶ πρόσωπον ἐβόα λέγων·

[7] Δέομαί σου Κύριε Ἰησοῦ Χριστὲ, ἔγνωκα, ὅτι σὺ εἶ Χριστὸς υἱὸς τοῦ Θεοῦ τοῦ ζῶντος, καὶ πιστεύω εἰς Πατέρα καὶ Υἱὸν καὶ ἅγιον Πνεῦμα, καὶ νῦν ἥκω δεόμενος τῆς ἀχράντου σου θεότητος, ὅπως γνωρίσῃς μοι ἅπερ ἐπηγγείλω. Καὶ λέγει πρὸς αὐτὸν Κύριος· Μακάριος εἶ Ευστάθιε, δεξάμενος τὸ λουτρὸν τῆς χάριτός μου, καὶ ἐπαμφιασάμενος τὴν ἀθανασίαν. Νῦν οὖν νενίκηκας τὸν πονηρὸν, νῦν ἐπάτησας τὸν ἀπατήσαντά σε, νῦν ἀπεδύσω τὸν φθαρτὸν ἄνθρωπον καὶ ἐνεδύσω τὸν ἄφθαρτον, τὸν διαμένοντα εἰς αἰῶνα αἰῶνος· νῦν τῆς πίστεως σου δειχθήσεται τὸ ἔργον, ἐπειδήπερ φθόνῳ κεκίνηται κατὰ σου διάβολος, διότι ἐγκατέλιπες αὐτὸν, καὶ σπουδάζει πᾶσαν ἐπίνοιαν κατὰ σοῦ κινῆσαι, δεῖ σε τινὰ πειρασμὸν ὑπενεγκεῖν, ὃν ἐὰν ὑπενέγκῃς, κομίζῃ τὸν στέφανον τὸν νίκης. Ἰδοὺ ὑψώθης ἕως τοῦ νῦν ἐν ταῖς πραγματείαις τοῦ βίου τούτου τοῦ προσκαίρου· δεῖ οὖν ταπεινωθῆναι σε ἀπὸ τοῦ ὕψους τοῦ ματαίου τούτου, αὖθις πάλιν ὑψωθῆναι σε ἐν τῷ πνευματικῷ πλούτῳ. Μὴ οὖν δειλανδρήσῃς, μὴ δὲ ἀπίδῃς πρὸς τὴν ὑπάρξασαν κοσμικὴν δόξαν, ἀλλ᾽ ὥσπερ πολεμῶν ἀνθρώποις ἀριστεύων ἐφαίνου, βασιλεῖ ἀρέσαι σπουδάζων τῷ ἐπιγείῳ, οὕτως καὶ κατὰ τοῦ διαβόλου ἀνδραγασθῆσαι σπούδασον, ἐμοὶ τῷ ἀθανάτῳ βασιλεῖ τὴν πίστιν φυλάττων· δεί γὰρ καὶ ἐν τοῖς καιροῖς τουτοῖς ἄλλον Ἰώβ ἀναδειχθῆναί σε νέον ἐν τοῖς πειρασμοῖς καὶ νικητήν τοῦ διαβόλου αναφανῆναί σε. Ὅρα οὗν μήπως ἐν τῇ καρδίᾳ σου λογισμός τις δυσφημίας ἀνάβῃ, ὅταν γὰρ ταπεινωθῇς, ἐλεύσομαι πρός σε, καὶ πάλιν ἀποκαταστήσω σε ἐν τῇ προτέρᾳ σου δόξῃ. Καὶ ταῦτα εἰπών Κύριος, ἀνῆλθεν εἰς τούς οὐρανοὺς, λέγων τῷ Εὐσταθίῳ· Νῦν βούλει δέξασθαι τὸν προκείμενόν σοι πειρασμὸν, ἐπι ἐσχάτων τῶν ἡμερῶν;

[8] Λέγει Εὐστάθιος· Δέομαί σου Κύριε, εἰ οὔκ ἐστιν παρελθεῖν τὰ ὁρισμένα ἐφ᾽ ἡμῶν, νῦν μᾶλλον δέξασθαι ἡμᾶς τὸν πειρασμὸν κέλευσον, καὶ δὸς δύναμιν ὑπενεγκεῖν τὰ ἐπαγόμενα, ἵνα μὴ λογισμός τις ἐπελθὼν πονηρὸς σαλεύσῃ τὴν διάνοιαν ἡμῶν ἀπὸ τῆς εἰς σὲ πίστεως. Λέγει πρὸς αὐτὸν Κύριος· Ἀγωνίζου καὶ ἴσχυε Εὐστάθιε, γὰρ χάρις μου ἔσται μεθ᾽ ὑμῶν, διαφυλάσσουσα ὑμῶν τὰς ψυχάς. Κατελθὼν δὲ ἀπὸ τοῦ ὄρους Εὐστάθιος καὶ εἰσελθὼν εἰς τὴν οἰκίαν, ἀπήγγειλεν τῇ Γυναικὶ τὰ λαληθέντα αὐτῷ, καὶ κλίναντες τὰ γόνατα, ἐδέοντο τοῦ Θεοῦ λέγοντες. Τὸ θέλημά σου Κύριε γενέσθω. Ὀλίγων δὲ ἡμέρων διελθουσῶν, συνέβη νόσον λοιμικὴν ἐνσκῆψαι ἐν τῇ οἰκίᾳ αὐτοῦ καὶ τελευτῆσαι πάντας τοὺς παῖδας αὐτοῦ καὶ τὰς παιδίσκας. Τούτου δὲ γενομένου, ἤσθετο Εὐστάθιος τὸν προμηνυθέντα αὐτῷ πειρασμὸν εἶναι, καὶ εὐχαρίστως δεξάμενος, παρεκάλει τὴν Γυναῖκα αὐτοῦ μὴ μικροψυχῆσαι. Καὶ μετ᾽ ὀλίγον τινὰ χρόνον ἔφθασε κατὰ τῶν ἵππων αὐτοῦ καὶ τῶν ἄλλων κτηνῶν μοῖρὰ τις θανατικὴ· καὶ παραχρῆμα ἀπέθανον πάντα τὰ κτήνη τὰ προσόντα αὐτῷ. Καὶ οὕτως δεξάμενος καὶ ταύτην τὴν συμφορὰν εὐχαρίστως, ἀνεχώρησε τῆς οἰκίας αὐτοῦ λεληθότως, ἅμα τῇ Γυναικί καὶ τοῖς Τέκνοις εἰς ἀνακεχωρισμένον τόπον. Καὶ θεασάμενοί τινες τῶν κακούργων τὴν ἀναχώρησιν αὐτῶν, ἐλθόντες ἐν νυκτὶ, διαρπαγὴν ἐποιήσαντο πάντων τῶν ὑπαρχόντων αὐτοῦ ἔν τε χρυσίῳ καὶ ἀργυρίῳ καὶ ἀνδραπόδοις καὶ ἰματισμῷ, ὡς μηδὲν ὑπολείπεσθαι τῆς οὐσίας αὐτῶν, πλὴν ὧν περιεβέβληντο. Τοιαύταις ἐπηρείαις καὶ συμφοραῖς καὶ πᾶσα λοιπὴ αὐτῶν κτῆσίς τε καὶ ὕπαρξις εἰς ἀνυπαρξίαν κατέλιξεν ἐξ ἐπιβουλῆς τοῦ ἀντικειμένου.

[9] Ἐν δὲ ταῖς ἡμέραις ἐκείναις δημοτελοῦς ἑορτῆς ἐπιτελουμένης ἐπινικίων τῆς κατὰ τῶν Περσῶν νίκης, καὶ χαρμοσύνης, ὡς εἰκὸς, μεγίστης, ἑορτάζειν συνέβαινε καὶ τὸν βασιλέα. Ἔδει δὲ καὶ τὸν στρατηγὸν πρὸ πάντων παρεῖναι τῇ ἑορτῇ, ὡς τε στρατηλάτην ὄντα καὶ πρῶτον τῆς συγκλήτου. Καὶ ἐζητεῖτο καὶ οὐχ εὑρίσκετο. Πάντας οὖν ἀμηχανία κατεῖχεν, ὅτι οὕτως ἐν μιᾷ καιροῦ ῥοπῇ μηδὲν ὑπολειφθῆναι τῶν αὐτοῦ, μήτε δὲ αὐτὸν εὑρίσκεσθαι. Ἐλυπήθη οὖν βασιλεὺς, καὶ πᾶσα σύγκλητος περὶ αὐτοῦ, καὶ πᾶσα ἔκπληξις κατεῖχεν περὶ τοῦ συμβεβηκότος. Τότε λέγει πρὸς αὐτὸν Γυνὴ αὐτοῦ· Μέχρι τίνος περιμένομεν ἐνταῦθα Κύριέ μου; Δεῦρο λαβόντες τὰ Νήπια ἡμῶν, αὐτὰ γὰρ μόνα περιλέλειπται ἡμῖν, ἀναχωρήσωμεν τῆς χώρας ταύτης, ὅτι ὄνειδος γεγόναμεν τοῖς γινώσκουσιν ἡμᾶς. Νυκτὸς δὲ ἐπικαταλαβούσης λαβόντες τὰ δύο Νήπια ἐβάδιζον ὡς ἐπὶ τὴν Αἴγυπτον. Ἡμέρων δὲ δύο τὴν πορείαν ποιησάμενοι προσέλαβον τῇ θαλάσσῃ, καὶ εὑροντες πλοῖον προσόρμησαν τῷ λιμένι, ἐζήτουν εἰσελθεῖν εἰς αὐτὸ καὶ πλεῦσαι. Συνέβη δὲ καὶ τὸν ναύκληρον τοῦ πλοίου ἐκείνου βάρβαρόν τινα, καὶ ἀνήμερον εἶναι. Ἐμβάντες οὖν ἔπλεον, θεασάμενος δὲ ναύκληρος τὴν Γυναῖκα τοῦ Εὐσταθίου, ὅτι ὡραῖα ἦν τῇ ὄψει σφόδρα ἠράσθη αὐτῆς. Καὶ ἐν τῷ διαπερᾶσαι αὐτοὺς τὴν θάλασσαν, ἐζήτει παρ᾽ αὐτῶν τὸ ναῦλον. Μὴ ἐχόντων δὲ αὐτῶν ἀποδοῦναι, κατέσχεν τῆν Γυναῖκα τοῦ Εὐσταθίου, ὡς ἐν προφάσει δήθεν τοῦ ναύλου, τοῦτο γὰρ καὶ ἐβουλεύσατο ἅμα τοῦ θεάσασθαι αὐτὴν, καὶ οὐκ ἤθελεν ἀποδοῦναι. Ἐπὶ πολὺ δὲ ἀντιλέγοντος τοῦ Εὐσταθίου καὶ παρακαλοῦντος, νεύει ναύκληρος ταῖς ναύταις αὐτοῦ εἰς τὸ πέλαγος αὐτὸν ἀκοντίσαι.

[10] Γνοῦς δὲ Εὐστάθιος τὴν ἐπιβουλὴν αὐτῶν, ἀκῶν κατέλιπεν τὴν ἑαυτοῦ Γυναῖκα, καὶ παραλαβὼν τὰ δύο Νήπια, ἐπορεύετο ὀδυρόμενος καὶ λέγων· Οὐαί μοι καὶ ὑμῖν, ὅτι Μητὴρ ὑμῶν ἐξεδόθη ἀνδρὶ ἀλλοφύλῳ. Πορευόμενος δὲ μετὰ στεναγμοῦ καὶ δακρύων ψυχῆς κατέλαβέν τινα ποταμὸν, καὶ διὰ τὸ πλῆθος τοῦ ὕδατος ἐδειλίασεν τὰ δύο βαστάζων Νήπια διελθεῖν τὸν ποταμόν. Βαστάσας οὖν τὸ ἓν ἐπὶ τῶν ὤμων αὐτοῦ, κατέλιπεν τὸ ἕτερον ἐντεῦθεν ἐπὶ τὴν ὄχθην τοῦ ποταμοῦ, καὶ διαπεράσας, τίθησιν ἐπὶ τὴν γῆν τὸ Παιδίον αὐτοῦ, ἐβάσταζεν, καὶ ὑπέστρεψεν ὀφείλων διασῶσαι καὶ τὸ ἄλλο. Γενόμενος δὲ κατὰ τὸ μέσον τοῦ ποταμοῦ ἀτενίσας θεωρεῖ, ὅτι λέων ἥρπασε τὸ Παιδίον αὐτοῦ καὶ ἐπορεύετο. Καὶ ἀπελπίσας αὐτοῦ περιεστράφη λοίπον μόνην ἐλπίδα ἔχων εἰς τὸ ἕτερον. Καὶ θεωρεῖ ὁμοίως καὶ αὐτὸ ὑπὸ λύκου ἁρπαγέν. Θεασάμενος οὖν τὰ Τέκνα αὐτοῦ θηριάλωτα γενόμενα, τίλλων αὐτοῦ τὴν κόμην τῆς κεφαλῆς καὶ ὀδυρόμενος πικρῶς ἐπειρᾶτο ἑαυτὸν καταβαλεῖν ἐν τῷ ὕδατι τοῦ ποταμοῦ. Ἐστήρισε δὲ αὐτὸν πρόνοια τοῦ Θεοῦ, προορωμένη τὰ μέλλοντα, καὶ μὴ ποιήσας τοῦτο, ἐξῆλθεν ἐκ τοῦ ὕδατος. δὲ λέων λαβὼν τὸ Παιδίον καὶ διαφυλάξας ἀβλαβῆ κατὰ πρόνοιαν Θεοῦ διεπέρασε τὸν ποταμὸν ἀνωτέρω καὶ ἐπορεύετο ἐπὶ τὴν ἔρημον. Θεασάμενοι δὲ ποιμένες τὸ Παιδίον βασταζόμενον ὑπὸ τοῦ λεοντος ζῶν, καὶ μηδὲν ἀδικηθέν, στοχασάμενοι ἐκ προνοίας Θεοῦ πεφυλάχθαι τὸ Παιδίον, ἥτις καὶ αὐτοῖς βοηθήσει πρὸς τὸ ἐξελέσθαι αὐτὸ ἐκ τοῦ θηρὸς, κατέδραμον τῷ λεόντι μετὰ κυνῶν. Κατὰ οἰκονομίαν δὲ τοῦ Θεοῦ θρυλληθεὶς λέων ἔῤῥιψε τὸ Παιδίον σῶον καὶ ἀνεχώρησεν. Τὸ δὲ ἕτερον Παιδίον ἁρπαγὲν ὁμοίως ὑπὸ τοῦ λύκου, διεφυλάχθη καὶ αὐτὸ ὑπὸ τῆς θείας προνοίας, ὅπερ ἰδόντες τινὲς ἀροτῆρες ἐπιδραμόντες μετὰ θορύβου ἀφείλαντο ἐν τοῦ λύκου μηδὲν ἀδικηθέν.

[11] Ἑκάτεροι δὲ οἵ τε ποιμένες, καὶ οἱ ἀρατῆρες ἐκ μιᾶς κώμης ὑπῆρχον, καὶ λαβόντες τὰ Παιδία ἀνεθρέψαντο παρ᾽ ἑαυτοῖς. Ταῦτα δὲ Εὐστάθιος οὐκ ἤδει, ἀλλ᾽ ἐπορεύετο ὀδυρόμενος καὶ θρηνῶν ἅμα καὶ ταῦτα λέγων· Οἴμοι τῷ ποτὲ θάλλοντι ὡς δένδρον, νυνὶ δὲ γυμνωτεντί. Οἵμοι τῷ ποτὲ ἐν εὐθηνίᾳ πολλῇ διάγοντι, νυνὶ δὲ αἰχμαλώτου τρόπῳ μεμοναμένῳ. Οἵμοι στρατοπεδάρχης ὑπὸ μυριάδων λαοῦ δορυφορούμενος, νυνὶ δε μονώτατος καταλελειμένος, μήδε τὰ Τέκνα μου συγχωρηθεὶς ἔχειν. Ἀλλὰ σὺ, Κύριε, μή με εἰς τέλος ἐγκαταλίπῃς, μήδε παρίδῃς τὰ δάκρυά μου. Μέμνημαι Κύριε εἰρηκότος σου, Ὅτι δεῖ σε πειρασθῆναι ὡς καὶ τὸν Ἰώβ. Καὶ ἰδού πλεόν τι ἐπ᾽ ἐμοὶ γενόμενον ὁρῶ. Ἐκεῖνος εἰ καὶ τῶν κτημάτων ἐστερήθη, ἀλλά τὴν κοπρίαν ἔσχεν, ἐφ᾽ ἣν καθεσθῆναι συνεχωρήθη, ἐγὼ δὲ ἐπὶ τῆς ξένης τὰς αὐτὰς ὑπομένω τιμωρίας. Ἐκεῖνος φίλους ἔσχεν συμπάσχοντας καὶ παρηγοροῦντας αὐτὸν, ἐγώ δὲ ἐπὶ τῆς ἐρημίας τοῦς ἀγρίους θῆρας ἔσχον τὴν παραμυθίαν τῶν Τέκνων μου ἀρπάσαντας. Ἔκεῖνος εἰ καὶ τῶν κλάδων ἐστερήθη, ἁλλὰ τὴν ῥίζαν τῆς Γυναικὸς βλέπων μεθ᾽ ἑαυτοῦ παρηγορεῖτο, δὲ τάλας ἐγὼ πάντοθεν ἔκριζος ἐγενόμην μήδε σπινθῆρα γένους μου ἀφορῶν, ἀλλὰ κλάδου δίκην ἐν ἐρήμῳ ἱσταμένου πανταχόθεν κλονοῦμαι ὑπὸ λαίλαπος τοῦ πονηροῦ. Μή με ἐγκακήσης, Κύριε Ἰησοῦ Χριστέ, τὸν σὸν δοῦλον πολυλογοῦντα, πόνῳ γὰρ ἀγώμενος ἄκων λέγω τὰ μὴ δέοντα. Θοῦ, Κύριε, φυλακὴν τῷ στόματί μου, καὶ θύραν περιοχῆς περὶ τὰ χείλη μου, ἵνα μὴ ἐκκλίνῃ καρδία μου εἰς λόγους πονηρίας, καὶ ἀποῤῥιφῷ ἀπὸ τοῦ προσώπου σου. Δὸς δὲ μοι, Κύριε, λοιπὸν κατάπαυσιν τῶν πολλῶν μου θλίψεων. Καὶ ταῦτα λέγων μετὰ σεναγμοῦ καὶ δακρύων ψυχῆς, κατέλαβέν τινα κώμην, καλουμένην Βαδισσών. καὶ εἰσελθὼν ἐν αυτῇ εἰργάζετο τὴν ἐφήμερον τροφήν. Διατριψας δὲ ἐν αὐτῇ ἔτη πλείονα παρεκάλεσε τούς τῆς κώμης, καὶ κατέστησαν αὐτὸν φυλάττειν τοὺς καρποὺς, καὶ τὸν μισθὸν κομιζόμενος διῆγεν ἐπὶ ἔτη ιε᾽.

[S. Eustathius adhuc gentilis, misericors erga miseros,] In diebus Trajani imperatoris, dæmonum prævalente fallacia a, erat quidam b magister militum nomine Placidas, genere secundum carnem insignis, opibus pollens & cunctis in honore [c tam in animalibus, quam in auro & argento & mancipiis ac universis rebus substantiæ suæ] præcellens, sed & dæmonum d captus errore. Operibus vero justitiæ & cunctis virtutibus erat præditus & meritis e. Subveniebat oppressis, patrocinabatur gravatis judicio, plures etiam a judicibus injuste damnatos f suis opibus relevabat, nudos vestiebat, esurientes satiabat: & ut vere dicam, cunctis indigentibus in vita sua dispensans, ut (sicut in Actibus Apostolorum legitur g) etiam in his temporibus Cornelius esse videretur. Habebat vero & Conjugem eadem sub dæmonum cultura existentem, sed similem moribus Mariti sententiæ. Procreantur eis Filii duo, quos educabant pares h propriæ voluntati. [Erat i autem Vir tam clarus & celebris ob egregia facinora & gestorum munerum dignitates, ut & ipsis barbaris solum nomen ejus terrori esset, atque bello fortissimi prosperaque in omnibus fortuna utentis æstimationem apud omnes haberet. Venationi etiam plurimam dabat operam, gaudebatque indies feras insequi.] Sed misericors Deus, qui semper & ubique ad se sibi dignos vocat, bona hujus non despexit opera: nec voluit benignam & Deo dignam mentem k sine mercede deseri idololatriæ contectam tenebris, sed secundum quod scriptum est, quod in omni gente, qui operatur justitiam, acceptus est ei, pervenit ad istum benigna misericordia & eum salvari tali voluit modo.

[3] Exeunte eo una die consueto more ad montes venari cum exercitu & omni gloria, [in venatione, a Christo,] apparuit ei grex cervorum depascens; & disponens solito more exercitum, conabatur eos insequi l. Cunctis vero militibus circa captionem cervorum occupatis, apparuit unus cervorum vastus ultra mensuram totius gregis & speciosus, qui resiliens a grege, impetum fecit in sylvam & spissioribus locis m: quem videns Placidas & desiderans eum capere, relinquens omnes, cum paucis militibus eum insequitur. Omnibus vero lassatis, qui cum illo fuerant, solus perseveravit ad insequendum. Providentia vero Dei nec equo lassante, nec ipso propter difficultatem loci n desistente, sed diu insequente, longius remotus est a suo exercitu: cervus autem ille rupis occupans altitudinem o stetit desuper. Propius vero Magister militum veniens sine comite, stetit, circumspiciens undique & considerans, quemadmodum posset capere cervum. Sed totius sapientiæ & misericordiæ Deus, qui cunctas vias ad salutem hominum providet, venantem venatus est: non sicut Cornelium per Petrum, sed sicut Paulum insequentem per suam ostensionem. Diu vero stante Placida, & aspiciente cervum, & admirante vastitatem ejus, & deficiente circa captionem p, demonstrat illi Deus indicium tale, quod non timeret, neque supra suæ virtutis esset magnitudinem: sed sicut sub Balaam, tribuens asinæ verbum, arguit ejus insipientiam, sic & huic demonstravit inter cornua cervi formam sacræ Crucis supra claritatem solis splendentem, & in medio cornuum imaginem Domini nostri Salvatoris Jesu Christi q. Qui etiam humanam vocem imponens cervo, advocat Placidam, dicens ei:

[4] O Placida, quid me insequeris? Ecce tui gratia veni, [ipse apparente,] in animali isto ut appaream tibi. Ego sum Christus, quem ignorans r colis; eleëmosynæ, quas facis indigentibus, coram me steterunt, & veni me ostendere tibi per istum cervum & venari te & capere te retibus misericordiæ meæ; non enim justum est, dilectum meum propter bona opera, servire dæmoniis immundis & vita carentibus & vacuis & insensatis. Ob hoc ergo veni in terram in hac specie, sicut nunc me vides, salvare genus humanum. Hæc audiens Magister militum, timore repletus est maximo, & cecidit de equo in terram. Hora vero transacta, ad se rediit & surrexit, & cautius volens videre, quod apparuerat ei spectaculum, ait intra se: Quæ est ista [vox, quam audio?] Revela te mihi, qui loqueris, ut sic credam in te. Et dixit ad eum Dominus: Intende Placida. Ego sum Jesus Christus, qui cælum & terram ex nihilo feci, qui indiscretam materiam distinxi, qui lucem oriri feci, & tenebras divisi. Ego sum, qui [solem ad lucem diei s creavi & lunam cum stellis ad lumen noctis formavi.] Ego sum, qui tempora & dies & annos constitui. Ego sum, qui hominem formavi de limo terræ, qui propter salutem generis humani in terris apparui in carne, qui crucifixus & sepultus, tertia die resurrexi. Hæc audiens Magister militum cecidit iterum in terram, dicens: Credo Domine, quia tu es, qui fecisti omnia, qui convertis errantes t [qui lapsos erigis] & vivificas mortuos. Dicit ad eum Dominus: Si credis, perge ad civitatem & audi pontificem Christianorum, & quære ab ipso baptismum gratiæ.

[5] [prodigiose vocatur ad fidem.] Respondit Placidas: Domine, si jubes me, ut renuntiem ista Conjugi meæ & Filiis meis, ut & ipsi credant in te? Dixit ad eum Dominus: Renuntia illis, & accipientes signum baptismi mundamini a pollutione idolorum u, & veni huc, & rursus apparebo tibi & demonstrabo tibi futura, & patefaciam tibi salutis mysteria. Descendens ergo de monte, nocte facta, cœpit exponere Conjugi suæ omnia, quæ vidit. Postquam vero explevit omnia, exponens visionem & quæ ei dicta sunt, exclamavit Uxor ejus, dicens: Domine mi, Crucifixum Dominum vidisti, quem Christiani colunt, ille enim solus est verus Deus, qui per talia signa vocat ad se credentes: [& altius exclamans, dixit: Miserere mei, Domine Jesu Christe, & duorum Parvulorum meorum.] Tunc dicit Viro suo: Transacta nocte & ego vidi eum dicentem mihi: Crastina tu & Vir tuus & Filii tui venietis ad me, [& cognoscetis, quoniam ego sum] Jesus Christus. Voluit ergo sub tali figura mirandi spectaculi per cervum tibi apparere, ut ejus mirari posses potentiam, credens in eum. Veni igitur hac nocte & eamus & impetremus sanctum baptismum Christianorum; per hoc enim ejus proprii fiunt x, qui in illum credunt. Dixit ad illam Placidas: Hoc & mihi dixit ille, qui visus est mihi. Medio vero noctis spatio [clanculum assumptis duobus Liberis & paucis e famulis] abierunt ad sacerdotem Christianorum.

[6] [Re Uxori narrata & probata, baptizantur cum Filiis.] [Et soli facti, relictis ad fores servis,] narraverunt ei omnia, quæ facta fuerant vel dicta ad eos, & confestim credere se in Dominum Jesum Christum, dicentes, supplicaverunt ab eo, ut daret eis signaculum baptismatis. Qui alacri gaudio repletus & glorificans Dominum Deum, qui vult omnes salvos fieri & ad agnitionem veritatis venire, accipiens catechizavit eos, & exponens eis mysterium fidei, baptizavit eos in nomine sanctissimæ Trinitatis. Et Placidam quidem vocavit Eustathium, uxorem vero ejus Theopistam y, & filios eorum, primogenitum vocavit Agapium, & alterum Theopistum. Et contulit eis sanctum Sacramentum Domini nostri Jesu Christi z & dimisit eos, dicens: Dominus & Jesus Christus Filius Dei sit vobiscum, & donet vobis æterna regna; cognovi namque, quod manus Domini vobiscum sit. Vos autem cum fruemini paradiso [voluptatis,] mementote animæ meæ Joannis, ita postulo vos. Mane vero facto, accipiens Eustathius paucos equites secum, perrexit ad montem, & prope locum veniens, ubi visionem viderat, misit milites suos, quasi sub obtentu investigandæ venationis, & solus remanens, adpropiavit ad locum, & vidit formam sibi ostensæ visionis priorem, & cadens in faciem, clamavit, dicens:

[7] Supplico te, Domine, cognovi, quia tu es Jesus Christus filius Dei vivi, [Eustathio ad locum prodigii reverso prædicuntur imminentes calamitates,] & credo in Patrem & Filium & Spiritum sanctum, & nunc veni supplicans intemeratam tuam Divinitatem, ut manifestes, quæ promiseras mihi. Et dicit ad eum Dominus: Beatus es Eustathi, qui accepisti lavacrum gratiæ meæ, & qui induisti te immortalitate. Modo superasti diabolum, modo conculcasti eum, qui te deceperat, modo spoliasti te corruptibilem hominem & indutus es incorruptibilem, permanentem in secula seculorum; modo fidei tuæ demonstrabuntur opera, quoniam invidia commovebitur contra te diaboli, eo quod illum reliquisti, & festinat omnem adinventionem circa te movere; oportet enim te multa sustinere, ut accipias coronam victoriæ. Ecce enim exaltatus es usque modo negotiis hujus seculi & temporalibus opibus. Oportet ergo, te humiliari de alta tua vanitate, & rursus exaltari in spiritualibus divitiis. Non ergo tua virtus deficiat, nec respicias ad gloriam, quæ tibi fuerat prius, sed quemadmodum repugnans hominibus cupiebas victor ostendi, mortali imperatori festinans placere, sic & contra diabolum strenue agere festina, & mihi, immortali imperatori, fidem servare: oportet enim & in his temporibus alterum Job demonstrari per temptationes & victorem diaboli te ostendi per tolerantiam. Vide ergo, ne forte in corde tuo cogitatio blasphemiæ ascendat; cum enim humilitatus fueris, veniam ad te, & rursus restituam te in propriam gloriam. Et postquam hæc dixit Dominus, ascendit in cælos, dicens Eustathio: Modo vis accipere imminentem tibi temptationem, an in extremis diebus?

[8] Dicit Eustathius: Supplico te, Domine Jesu, si non est possibile evitare, [quas statim experitur,] quæ a te nobis decreta sunt, modo nos magis accipere temptationem jube, & da nobis virtutem sustinere, quæ promissa aa sunt, ne aliquod malignum verbum adinveniens adversarius, commoveat sensum nostrum a tua fide. Et ait Dominus: Concertare Eustathi, gratia enim mea vobiscum est, custodiens animas vestras. Descendens vero de monte & ingressus in domum, renuntiavit Uxori suæ omnia, quæ ei dicta fuerant a Domino, & simul flectentes genua, supplicabant Dominum, dicentes: Domine Jesu Christe, fiat voluntas tua. Paucis vero diebus transactis, contigit ægritudine pestifera affligi domum ejus, & mori omnes servos ejus & ancillas. Hoc facto, sentiens Eustathius prædictam sibi temptationem fuisse, & gratifice suscipiens, poscebat Uxorem suam, ut non deficeret tribulans, & post aliquod tempus occupavit equos ejus & alia pecora aër quidam mortifer: & mortua sunt omnia, quæ fuerant illi. Et excipiens & istam temptationem [cum gratiarum actione] discessit occulte de domo sua, una cum Uxore & Filiis [ad semotiorem locum.] Videntes autem quidam de malignis [discessum] eorum, aggressi per noctem, diripuerunt omnia, quæ possidebant: aurum & argentum [& mancipia] & vestes; ita ut nihil relinqueretur de substantia eorum, præter ea, quibus amicti fuerant. Cum essent ergo in ejusmodi tristitia, reliqua illorum possessio & substantia ad nihilum pervenit per fraudes inimici.

[9] [fortunis omnibus spoliatus. Fugiens] In illis diebus, omni populo bb celebrante festivitatem cum imperatore pro victoria, quæ in Perside facta fuerat, oportebat etiam & Placidam festivitatem suam facere in præsentia, quippe cum esset magister militum & princeps senatus. Quærebatur, & inveniri non poterat cc. [Omnes itaque tenebat stupor, quod uno temporis momento ita res illorum dilapsæ essent, ut nihil illis superesset eorum, quæ possederant] nec ipse posset inveniri. Mœrore perculsus est imperator, & omnis senatus de eo, & omnes stupebant de his, quæ acciderant ei. Tunc dicit ei Uxor sua: Quousque exspectamus hic? Veni & accipiamus duos Infantes nostros, ipsi enim tantum relicti sunt nobis, & recedamus hinc, in opprobrium enim facti sumus omnibus cognoscentibus nos. Et nocte superveniente, accipientes duos Infantes, pergebant ad Ægyptum. Postquam vero duorum facerent dierum iter, appropinquantes mari, & invenientes navim adplicatam, volebant ingredi in eam & navigare. Contigit autem, ut dominus navis illius barbarus esset & immitis. Ingressi ergo navigabant, & videns dominus navis Uxorem Eustathii, quod esset decora facie, valde concupivit eam. Et cum transfretassent mare, exigebat ab eis naulum. Non habentibus autem illis, unde redderent, retinuit Uxorem ejus, tamquam pro naulo, [hoc dd enim consilium cœperat, cum primum illam contemplatus esset, & noluit eam reddere. Cum vero multum contra moveret & obniteretur Eustathius] innuit dominus navis nautis suis, ut in medium mare illum projicerent.

[10] [Uxorem amittit & Filios,] At, ubi sensit Eustathius insidias eorum, reliquit Uxorem suam, & accipiens duos Infantes suos, ibat ingemiscens & dicens: Væ mihi & vobis, quia Mater vestra tradita est alienigenæ marito. Pergens vero cum gemitu & lacrimis, pervenit ad quemdam fluvium, & propter abundantiam aquarum non est ausus ingredi cum duobus Filiis in aquam. Portans vero unum Infantem super humeros suos, reliquit alterum circa ripam, & transposuit Infantem, quem portaverat, super terram, & ibat ut reportaret & alterum. Cum venisset autem in medium fluminis, (nimis autem fluvius dilatatus erat) intendens vidit, & ecce leo rapuit Filium ejus, & abiit in sylvas. Et desperans de eo, reversus est in patientia, spem habens alterius, & cum abiret, vidit, & ecce similiter lupus rapuit alterum Filium ejus, & abiit, & non potuit eum consequi. Et cum esset in medio fluminis, cœpit evellere capillos capitis sui, plangens & ululans, voluit se projicere in aquam, sed constantem eum reddidit providentia Dei, quæ futura providebat; [victoque eo doloris impetu, aquis exivit.] Leo vero rapiens Puerum, servabat inlæsum per providentiam Dei [& transiens superius fluvium, abiit in desertum.] Videntes autem pastores, Puerum portari a leone vivum, [nulloque malo affectum, & judicantes, divina providentia Puerum illum servatum incolumen, eademque auxiliante, erepturos se illum bestiæ,] insecuti sunt leonem cum canibus. Per dispensationem vero Dei rugiens leo, projecit Infantem incolumem, & recessit. Alterum vero Infantem, qui raptus fuerat a lupo, [illum quoque divina providentia servavit:] namque videntes quidam aratores & insequentes lupum, liberaverunt inlæsum.

[11] [& mercenarium agit annis 15.] Utrique ergo, sive pastores, sive aratores de uno fuerunt vico; & accipientes Pueros educaverunt apud se. Hæc vero Eustathius nesciebat, sed pergebat, plangens & lugens pariter & hæc dicens: Heu mihi quondam pollenti, ut arbores, modo vero nudatus sum! Heu mihi, qui in abundantia nimia fueram, modo captivitatis more desolatus sum. Heu mihi, qui magister militum, multitudine exercituum circumdatus fueram, modo solus relictus sum, nec Filios concessus sum habere! Sed tu, Domine, ne in finem derelinquas me, nec despicias lacrimas meas. Memini, Domine, dicentem te, quoniam oportet te temptari, sicut Job. Sed ecce plus aliquid in me fieri video. Ille enim, etsi possessionibus caruit, tamen stercus habuit, supra quod sedere concessum est illi: ego vero peregre eadem patior tormenta. Ille amicos habuit compatientes ei, ego vero in deserto immites feras habeo in consolationem, quæ Filios meos rapuerunt. Ille etsi ramis caruit, sed radicem uxoris respiciens secum consolabatur; ego vero infelix undique sine radice factus sum [nullam ee scintillam generis mei videns?] sed sum similis ramis in deserto, qui undique procellis conquassantur. Ne execreris, Domine, tui servi multiloquia, doleo enim, dum dico, quæ non oportet. Pone, Domine, custodiam ori meo [& ostium munitionis circa labia mea,] ut non declinet cor meum in verba malitiæ, & ejiciar a facie tua. Da vero jam, Domine, requiem de multis tribulationibus meis. Et hæc dicens cum lacrymis & gemitu animi, abiit ad quemdam vicum, qui dicebatur Badyssus ff, & ingrediens in eum operabatur & acquirebat victum. Commorans vero in eo per plurimum tempus, postulavit ejusdem vici homines, & posuerunt eum custodire agros suos, & mercedem accipiens, degebat ibi annis quindecim gg.

ANNOTATA.

a Græce in nostro est: Falsorum deorum cultu dominante, apud Combefisium τῆς εἰδωλομανίας. Deinde lege, ut est in Medicæo: Præfectus fuit ab imperatore militibus vir, nomine Placidas. Verum levioris momenti hujusmodi variationes cum Ms. Græco Combefisii, passim præteribo, uti & ea, quæ in Mss. Latinis minus latine dicta sunt, Hellenismos enim solœcismos & hujusmodi orationis vitia facile lector advertet, &, si volet, corriget. Reliqua, quæ fere sensum Græcum exprimunt non nisi hinc inde obiter emendabo.

b Στρατηλάτης, vertit ubique noster Magister militum: Lipomanus Dux exercitus. Vox Græca utrumque fert sensum: quod noto, ne quis ex hac voce evictum cupiat, scriptorem vixisse post tempora Alexandri Severi, a quo magisterium militum primum institutum fuisse Pancirolus & alii contendunt. Ms. nostrum Latinum, ceteraque passim omnia, tum hic, tum in sequentibus habent Placidus, pro quo ex Ms. uno reginæ Sueciæ conformius ad Græcum substituendum duxi Placidas.

c Supplevi ea, quæ in Latino nostro desiderantur, ex Ms. contractiori S. Maximini Trevirensis, ubipro animalibus lege facultatibus, & paulo infra: ac ceterarum opum copia, pro universis &c.

d Melius Ms. Ultrajectinum S. Salvatoris: sed dæmonum addictus servitiis.

e Hæc omnia desunt apud Combefisium, usque ad πολεμικώτατον infra ad litteram i. Ceterum propter hæc Hesselius in Notis Hist. ad Martyr. Acta proscribit. Verum solam vocem moralibus interjice, cunctaque Catholice explicabis. Quod si meritum hic crudius sonet, asseratque aliquis, opera utcumque moraliter bona nullo sensu proprie merita apud Theologos dici posse, non reluctabor; at fateri is etiam debebit vulgarem satis esse & fuisse olim, ut testatur S. Augustinus lib. de Pred. cap. 7, similem loquendi modum, saltem apud homines non Theologos. Imo apud Chrysostomum aliosque sanctos Patres antiquos non semel similes in hac materia dictiones occurrunt, quæ mitiori sensu exponi debent. Denique meminerit, qui hoc telo Acta impetit, scriptorem Græcum hic non habere vocem Meritum, quæ a translatore Latino adjecta est & abundat. Hunc itaque, non biographum Græcum, poterit erroris arguere.

f Ita Mss. pleraque: at Græce tantum est, plurimos ex judiciis suis opibus relevabat.

g Desunt in Græcis ea, quæ parenthesi inclusa sunt. De Cornelio Centurione agitur in Actis Apostolorum cap. 10 & seq. Versu autem primo dicitur: Vir autem quidam erat in Cæsarea, nomine Cornelius, centurio cohortis, quæ dicitur Italica. ℣ 2. Religiosus ac timens Deum cum omni domo sua, faciens eleëmosynas multas plebi & deprecans Deum semper. Versu deinde 12 nuntii ad Petrum missi appellant illum Virum justum & timentem Deum. Versu deinde 31 ait angelus ad eum: Corneli, exaudita est oratio tua & eleëmosynæ tuæ commemoratæ sunt in conspectu Dei; quibus paria fere de Placida adhuc gentili hic in Actis nostris dicuntur. At fidem saltem in Deum habebat jam tum Cornelius, qua si caruit Placidas, bona ejus opera non fuerunt meritoria, adeoque scriptoris comparatio ex hac parte claudicat S. Augustinus lib. de Præd. SS. cap. 7 hæc habet, quæ huc spectare possunt: Solet enim dici, ideo credere meruit, quia vir bonus erat & ante quam crederet. Quod de Cornelio dici potest, cujus acceptæ sunt eleëmosynæ & exauditæ orationes ante quam credidisset in Christum: … quidquid igitur & ante quam in Christum crederet, & cum crederet, & cum credidisset, bene operatus est Cornelius, totum Deo dandum est. Hic vulgarem loquendi formam habes, dum sensu strictiori sumitur, a sancto patre improbatam, ne quis in similibus operibus meritum supernaturale reponeret.

h Ms. S. Maximini Trevirensis habet: Quos educabant pares propria voluntate: lege ex Græco: Quos educabant indole & propensione sibi similes.

i Pro eo in Mss. Latinis est: Erat vero nobilis in justitia, & potens in bello, ut & ipsi barbari subjugarentur ab eo. Erat etiam venatione industrius per omnes dies.

k Sano hæc iterum sensu intellige, de dignitate scilicet improprie dicta, quo sensu non raro dicitur; quempiam v. g. hæreticum probissimum esse, vivere instar Sancti, dignum esse conversione ad veram fidem &c: eodem etiam interpretare, quæ infra Salvator apparens, Placidæ exhibetur dixisse.

l In exemplari nostro Græco videntur aliqua amanuensis incuria omissa esse, quæ ex editione Combefisii ita suppleri possunt: Παντὸς δὲ τοῦ στρατοπέδου περὶ τὴν σύλληψιν ἀσχολουμένου, φαίνεται αὐτῷ εἷς τῶν ἐλάφων &c, sicque cum Latinis nostris satis conveniunt. Quæ hic narrantur a num. 3 ad usque medium quarti, Hæc audiens Magister militum &c., totidem fere verbis habet S. Joannes Damascenus Orat. 3 de Imaginibus.

m Verte cum Combefisio: Per prærupta & densiora sentis & dumetis loca ac plane inaccessa erumpit &c.

n Solœcismum per cum aut postquam facile corriges.

o Consule sis, si lubet, quæ dixi Commentarii præv. § 4 de Athanasii Kircheri conjecturis circa hunc locum.

p Conformius ad Ms. nostrum Latinum legit Combefisius ἀμηχανοῦντος δὲ πρὸς τὴν σύλληψιν. Pressius ad nostrum Medicæum verte: Et cum esset consilii inops, quomodo cervo potiretur.

q In Græco est: Imaginem divini ejus corporis, quod pro salute nostra benignissime assumpsit.

r Id est, exercendo opera justitiæ naturalis ex recto naturæ instinctu, seu talia, quæ, si in me crederes, per gratiam meam evaderent meritoria vitæ æternæ. Consule, quæ notavi superius.

s Suppleta sunt, quæ deerant in nostro, ex Ms. primo S. Maximini.

t Hæc supplevi, quod in Latinis desiderabantur. Idem esto judicium de iis, quæ virgulis inclusa reperies, ubi non indicavero, aliunde desumpta esse.

u Corrige ex Græco: Et suscipientes signaculum baptismi in Christo, mundamini ab inquinamentis peccatorum vestrorum. Et paulo infra: Pandam tibi mysteria salutis.

x Oportet prima illa visione probe de omnibus instructam fuisse Tatianam, quæ tam enucleate hic exponit plurima. Combefisius legit: ἵνα θαυμάσασα τὴν δύναμίν μου, πιστεύσῃς είς ἐμέ, quæ talem sensum faciunt: Placuit igitur tali figura novoque hoc ac insolito spectaculo in cervo tibi apparere, ut meam admirata potentiam, in me crederes. Hæc sunt verba Christi ad Theopisten, & sic nova fingitur apparitio.

y Ubique in Mss. nostris Latinis nomen ejus gentile omissum est. Acta Metaphrastis habent, Trajana pro Tatiana, ut in nostris legitur, & Christianum ejus nomen in aliquibus Mss. Actis & Fastis sacris Theospite scribitur, pro Theopiste seu Theopista, sed mendose; uti & Agapitus pro Agapio, & Theospitus pro Theopisto. Ceterum ex S. Theopistæ mendoso nomine Trajana, suspicor ortam opinionem, quæ Eustathium statuit Trajani generum: neque enim alibi uspiam reperire quidpiam potui, quo niteretur conjectura tam insolens. Ex nominis propinquitate conjectare si lubet, habes apud Dionem & alios Tatianum, Adriani cæsaris tutorem, virum admodum potentem, ad quem Tatianam referas.

z Ita Mss. Latina omnia. Græce est: Et eos participes fecit sacro-sancti corporis & pretiosi sanguinis Domini nostri Jesu Christi. Paulo infra Mss. pleraque habent: Joannes ego postulo vos; at deviat hoc modo majus S. Maximini Trev.: Commendo autem vos S. Joanni apostolo.

aa Legit Combefisius ἐπαγγελλόμενα, quæ indicta sunt, & correctius; nisi ἐπάγειν interpretari lubet intentare. In Latino inferius lege: Ne qua cogitatio inimica; pro malignum verbum, & deinde: Decerta Eustathi & confortare pro concertare &c.

bb Pressius ad textum Græcum verte: Cum publicum victoriæ de Persis festum cum pompa ageretur, & gaudium, ut par erat, esset maximum, contigit etiam imperatorem eum diem solemnem agere. Oportebat autem & Placidam ante alios adesse celebritati, eo quod esset dux militiæ & princeps senatus. Quem hic triumphum designare scriptor velit, nisi & illum commentus est, non est facile dictu. Si divinandum est, suspicor, pridem institutam celebritatem quampiam, non gaudium ex recenti de Persis victoria, atque propter eam institutos ludos significari. Certe cum Persis primis imperii Trajani annis belatum non est, nisi quis velit Persicæ victoriæ nomine venire invasionem Arabiæ Petrææ, quam præfectus Syriæ Palma imperio Romano subjecit. Ea quidem victoria lætitiam Urbis in secundo Trajani triumpho de Dacis non mediocriter auxit. Verum cum is ante annum Christi 105, imperii 8 secundo de Dacis non triumpharit, hæc conjectura cum chronotaxi nostra non cohæret. Igitur de festo quodam annuo, quales in Fastis occurruut plurimi, hæc intellige. Ceterum Principatus senatus honoris genus erat, iis tantum concedi solitum, qui meritis & amplitudine præcellebant: nam Princeps senatus omnes magistratus dignitate anteibat, etsi jurisdictionem nullam haberet. Solebat is præ reliquis Princeps senatus legi, qui ex censoriis vetustissimus erat, etsi is mos non fuerit semper observatus, cum ii, quibus jus legendi competebat, quandoque viros alios egregios pro arbitrio & meritis præponebant. Asserti vades habes scriptores antiquos plurimos & antiquarios apud Samuelem Pitiscum in Lexico antiquitatum. Breve est ibidem Livii testimonium, scribentis: Cornelius morem traditum a patribus sequendum aiebat, ut, qui primum censor ex iis, qui viverent, fuisset, eum Principem legerent. Is T. Manlius Torquatus erat. Neque tamen hanc consuetudinem secutus est Sempronius, sed cum diu certatum esset verbis, suo arbitrio fecit Principem in senatu Q. Fabium Maximum consulem.

cc Mendose habent Mss. Latina omnia, Dubitantibus ergo cunctis, quod sic uno momento nullum de suis reliquisset: Combefisius, Τῶν αὐτοῦ χρημάτων. Latina interim nostra satis ostendunt, ea jam olim abfuisse.

dd Discedit hic non nihil editio Combefisii a Ms. nostro. In apographis Latinis sic corrupte legitur: Volens eam habere secum. Ut autem vidit Eustathius, nolebat eam dare. Diu vero contradicente eo & supplicante &c.

ee Supplevi ex Græco male cohærentis metaphoræ verba, quod in Latinis essent contorta, habet enim nostrum: Nunc scintillam facis generis mei respiciens: Ms. S. Maximini respicere. Inferius pro Doleo &c., repone: Dolore enim abductus & invitus loquor, quæ non decet.

ff Vox hæc varie & mendose legitur in variis Mss. Latinis. Ex Græco est Badissus, de quo nihil, nisi ex hoc loco, reperi. Sunt, qui conjectent, oppidum fuisse quoddam Persiæ, at cum aliunde nulla ejus vestigia assignent, non magno fundamento nititur eorum opinio. Vide quæ dixi Commentarii prævii § 3, num. 35

gg Terminatur hic in Ms. nostro Græco Caput 1. Ceterum ex determinato hic numero annorum, quos Badyssi mercenarius egit, aliqualem chronotaxim statui Comment. præv. § 3 num. 33 & seqq.

CAPUT II.
Eustathius imperatoris jussu ubique quæsitus, invenitur, copiis præficitur, Uxorem & Liberos recuperat, belloque feliciter functus, quod idolis sacrificare nollet, martyrio cum Uxore & Filiis coronatur.

Οἱ δὲ Υἱοὶ αὐτοῦ ἀνετράφησαν, καθὼς προείρηται, ἐν τῇ ἑτέρᾳ κώμῃ, μὴ ἐπιγινώσκοντες ἀλλήλους, ὅτι εἰσὶν ἀδελφοί. δὲ ναύκληρος ἐκεῖνος ἀλλόφυλος, λαβὼν τὴν Γυναῖκα τοῦ Εὐσταθίου, ἀπήγαγεν εἰς τὴν ἰδίαν πατρίδα, καὶ τοιαύτη χάρις ἐπεσκίασεν τῇ Γυναικὶ, ὥστε μὴ πλησιᾶσαι αὐτῇ τὸν ἀλλόφυλον ἐν πᾶσι τοῖς χρόνοις ἐκείνοις. Τοῦτο γὰρ καὶ ἠτεῖτο παρ᾽ αὐτοῦ Θεοῦ Γυνὴ τοῦ διαφυλαχθῆναι αὐτὴν ἀπὸ τῆς τοῦ ἀλλοφύλου κοινωνίας. Συνέβη δὲ τελευτῆσαι τὸν ἀλλόφυλον, καὶ αὐτὴν ἐπ᾽ ἀδείας διάγειν. Μετὰ δὲ τὰς ἡμέρας ἐκείνας ἐγένετο ἐπανάστασις τῶν ἀλλοφύλων ἐκείνων, εἰς οὕς ἦν Γυνὴ τοῦ Εὐσταθίου· οἵτινες ἐξελθόντες πολλὴν ἀφείλαντο χώραν τῶν Ρωμαίων. Ἐν πολλῃ οὖν ἀδημονίᾳ ὑπῆρχεν βασιλεὺς περὶ τῆς ἐπαναστάσεως τῶν ἀλλοφύλων, καὶ ἐπῆλθεν αὐτῷ μνήμη περὶ τοῦ Πλακίδα, διὰ τὸ μάλιστα πλειστάκις ἀνδραγαθῆσαι αὑτὸν κατὰ τῶν ἀλλοφύλων, καὶ ἀνανεώσας τὴν περὶ αὐτοῦ μνήμεν, διηπόρει περὶ τῆς ἀθρόας μεταβολῆς τοῦ Εὐσταθίου. Στρατολογήσας οὖν τοὺς ὑπὸ τὴν βασιλείαν αὐτοῦ στρατιώτας, καὶ σκεπτόμενος περὶ τοῦ πολέμου, ἐμάνθανεν παρ᾽ ἑκάστου αὐτῶν περὶ τοῦ Πλακίδα, τί ἔγνωσαν περὶ αὐτοῦ, ζῆν αὐτὸν, τεθνάναι; καὶ ἐδίδου ἐντολὰς ἑκάστῳ τῶν στρατιωτῶν ἀναζητεῖν αὐτὸν εἰ ζῇ. Καὶ ἀπέστειλε κατὰ πᾶσαν πόλιν καὶ χώραν ὑπὸ τὴν βασιλείαν αὐτοῦ ἐκζητῆσαι αὐτὸν, εἰπών· Ὅτι ὅστις ἐάν ἀναζητήσας εὕρῃ, καὶ μηνύσῃ μοι, προσθήσω αὐτῷ τιμὴν μείζονα, καὶ ἀνόνας πλείους ὧν ἔχει. Δύο δέ τινες τῶν στρατιωτῶν ὧν τὰ ονόματα Ἀκάκιος καὶ Ἀντίοχος, οἱ ποτὲ ἀδιαλείπτως ὑπηρετοῦντες τῷ Πλακίδᾳ, ἐπορεύθησαν εἰς ἀναζήτησιν αὐτοῦ· καὶ περιελθόντες σχεδὸν πᾶσαν τὴν οἰκουμένην, ἦλθον εἰς τὴν κώμην, ἐν ᾗ διήγεν Εὐστάθιος. Παραπορευόμενοι δὲ εἰς τοὺς τόπους ἐκείνους, εἰς οὕς ἐφύλαττεν Εὐστάθιος, ἠπόρουν ἐπερωτῆσαι αὐτὸν.

[13] δὲ Εὐστάθιος πόῤῥωθεν θεασάμενος αὐτοὺς, ἐκ τοῦ τρόπου τῆς κινήσεως αὐτῶν ἐπέγνω αὐτοὺς, καὶ ἀναμνημονεύσας τῆς προτέρας αὐτοῦ διαγωγῆς, ἤρξατο προσεύχεσθαι καὶ λέγειν· Κύριε Θεὸς ἐλεήμων ἐκ πάσης θλίψεως ῥυόμενος τοὺς ἐλπίζοντας έπί σε, ὡς τούτους παρ᾽ ἐλπίδα ἐθεασάμεν, τοὺς ποτὲ συνόντας μοι, κέλευσον λοιπὸν θεάσασθαί με καὶ τὴν δούλην σου τὴν ὁμόζυγόν μου· τὰ γὰρ ἄθλια Νήπια οἶδα ὅτι διὰ τὴν ἐμὴν κακοπραγίαν θηριάλωτα γεγόνασιν. Δὸς οὖν, Κύριε Θεὸς ἐλεήμων, μόνος ἀληθινὸς Θεὸς Ἰησοῦς Χριστὸς, ὅπως κἂν ἐν τῇ ἡμέρᾳ τῆς ἀναστάσεως θεατὴς γένομαι τῶν Μελῶν μου. Καὶ ταῦτα λέγοντος αὐτοῦ, ἤκουσεν φωνὴν οὐράνοθεν λέγουσαν· Θάρσει Εὐστάθιε, ἐν γὰρ τῷ παρόντι καιρῷ ἐπανελεύσῃ εἰς τῆν προτέραν σου κατάστασιν, καὶ ἀπολήψῃ τὴν Γυναῖκα σου καὶ τοὺς Υἱούς σου. Ἐν δὲ τῇ ἀναστάσει μείζονα τούτων ὄψει, καὶ αἰωνίων ἀγαθῶν ἀπόλαυσιν εὑρήσεις, καὶ τὸ ὄνομά σου μεγαλυνθήσεται ἐν γενεαῖς γενεῶν. Ταῦτα ἀκούσας Εὐστάθιος, καὶ ἔμφοβος γενόμενος, ἐκαθίζετο. Θεασάμενος δὲ τοὺς στρατιώτας ἐγγίζοντας αὐτῷ, κατελθὼν ἀπὸ τοῦ τόπου, οὗ ἐκαθέζετο, ἔστη ἐπὶ τῆς ὀδοῦ ἀντικρὺ αὐτῶν, καὶ πλησίον αὐτῶν γενόμενος, πλεῖον ἐπέγνω αὐτούς. Αὐτοὶ δὲ οὐκ ἐπέγνωσαν αὐτὸν· Καὶ πρὸς αὐτὸν εἶπον· Χαίροις ἐταῖρε. δὲ πρὸς αὐτοὺς· Εἰρήνη ὑμῖν ἀδελφοί. Λέγουσι πρὸς αὐτὸν· Εἶπε ημῖν, εἰ ἔγνως ἐνταῦθα ξένον τινὰ ὀνόματι Πλακίδαν μετὰ Γυναικὸς καὶ δύο Τέκνων; Καὶ ἐὰν ὑποδείξῃς ἡμῖν αὐτὸν, δώσομέν σοι χρήματα. δὲ λέγει πρὸς αὐτοὺς· Τινὸς ἕνεκεν ζητεῖτε αὐτὸν; Οἱ δὲ λέγουσιν αὐτῷ· Φίλος ἡμῶν τυγχάνει, καὶ θέλομεν συντυχεῖν αὐτῷ διὰ πολλῶν ἐτῶν. Λέγει πρὸς αὐτοὺς Εὑστάθιος· Οὐκ ἔγνωκα τοιοῦτον ἄνδρα ἐνταῦθα. Τέως δὲ βραχὺ καταλύσατε εἰς ὅν ξενίζομαι οἶκον· καὶ γὰρ αὐτὸς ξένος τυγχάνω. Καὶ λαβὼν αὐτοὺς Εὐστάθιος ἀπήγαγεν εἰς τὴν ξενείαν αὐτοῦ, καὶ ἐπορεύθη πριᾶσθαι οἶνον διὰ τὸν καύσωνα.

[14] Καὶ λέγει τῷ κυρίῳ τῆς οἰκίας ἐν ᾗ κατήγετο· Γνωστοί μου εἰσὶν οἱ ἀνθρωποι οὗτοι, καὶ διὰ τοῦτο ἤκασιν ᾧδε· παράσχου οὖν μοι τροφὰς καὶ οἶνον πρὸς ἀπόλαυσιν αὐτῶν, καὶ αποδώσω σοι ἐν τῷ καιρῷ ἐκ τοῦ μισθοῦ τῆς ἐργασίας μου. δὲ προθύμως παρέσχεν αὐτοῖς τὰ πρὸς τὴν χρείαν. Θεραπεύων δὲ αὐτοὺς Εὐστάθιος οὐκ ἠδύνατο ὑπενεγκεῖν ἐννοῶν τὸν πρότερον αὐτοῦ βίον, ἀλλὰ συνείχετο τοῖς δάκρυσιν· ἐκπορευομένου δὲ αὐτού ἔξω ἔκλαιεν, καὶ ἀπενίπτετο τὸν πρόσωπον αὐτοῦ, καὶ εἰσερχόμενος πάλιν διηκόνει αὐτοῖς. Οἱ δὲ θεωροῦντες αὐτὸν, ἤρξαντο μετὰ μικρὸν εἰς ἐπίγνωσιν τῆς ἰδέας αὐτοῦ ἔρχεσθαι, καὶ πρὸς ἀλλήλους κατ᾽ ἰδίαν ἔλεγον· Τί ὅμοιος τυγχάνει ἄνθρωπος οὗτος τοῦ ζιτουμένου παρ᾽ ἡμῶν. Λέγει εἷς τῷ ἑταίρῳ αὐτοῦ· Πάνυ ὅμοιος αὐτῷ τυγχάνει. Οἶδα δὲ ἐγὼ, ὅτι εἶχεν σύσσημόν τινα οὐλὴν ἐν τῷ τραχήλῳ αὐτοῦ, πληγεὶς ἐν τῷ πολέμῳ. Θεωρήσωμεν οὖν, εἰ ἔχει τὸ σύσσημον ἐκεῖνο ἐν τῷ τραχήλῳ αὐτοῦ, οὗτος αὐτός ἐστιν, ζητούμενος παρ᾽ ἡμῶν. Καταμαθόντες οὖν ἐπιμελέστερον θεωροῦσι τὴν οὐλὴν ἐν τῷ τραχήλῳ αὐτοῦ, καὶ εὐθέως ἀναπηδήσαντες, κατεφίλουν αὐτὸν, καὶ μετὰ δακρύων ἠρωτῶν αὐτὸν, εἰ αὐτὸς εἴη τοτὲ στρατηλάτης αὐτῶν Πλακίδας· δὲ συσχεθεὶς τοῖς δάκρυσιν ἀπεκρίνατο αὐτοῖς λέγων· Ὅτι οὐκ εἰμὶ ἐγώ Ἐπιδεικνύντων δὲ αὐτῶν τὸ σύσσημον ἐν τῷ τραχήλῳ αὐτοῦ, καὶ ἐξομνυμένων αὐτῶν, ὅτι αὐτός ἐστιν στρατηλάτης Πλακίδας, καὶ περὶ τῆν Γυναικὸς αὐτοῦ καὶ τῶν Τέκνων ἐπηρώτων αὑτὸν. Τότε ὡμολόγησεν ὅτι αὐτός ἐστιν· περὶ δὲ τῆς Γυναικὸς αὐτοῦ καὶ τῶν Τέκνων ἀπήγγειλεν αὐτοῖς ὅτι τεθνήκασι. Καὶ τούτων λεγομένων, συνέδραμον πάντες οἱ ἐκ τῆς κώμης, ὡς ἐπὶ μεγίστῳ θεάματι. Τότε οἱ στρατιώται καταστείλαντες τὸν θορυβὸν ἐξηγοῦντο αοὐτοῖς περὶ τῆς τοῦ Ἀνδρὸς ἀρετῆς καὶ τῆς προτέρας αὐτοῦ δόξης. Ἀκούσαντες δὲ οἱ ἐκ τῆς κώμης ὠδύροντο, λέγοντες· οἷον γαυρίαμα Ἀνδρὸς· μισθωτὸς ἡμῶν γέγονεν.

[15] Τότε οἱ στρατιῶται ἐνεφάνισαν αὐτῷ τὸ πρόσταγμα τοῦ βασιλέως, καὶ ἐνέδυσαν αὑτὸν, ἐξ ὧν ἐπεφέροντο ἱματίων, παραλαβόντες δὲ αὐτὸν, ὥρμησαν ἐπὶ τὴν ἑαυτῶν ὁδὸν. Πάντες δὲ οἱ ἐκ τῆς κώμης ἐκείνης προέπεμπον αὐτὸν, δὲ παρακαλέσας αὐτοὺς ἀπέλυσεν. Πορευομένων δὲ αὐτῶν, διηγήσατο αὐτοῖς, πῶς ἴδεν τὸν Χριστόν, καὶ ὅτι μετωνομάσθη Εὐστάθιος ἐν τῷ βαπτίσματι, καὶ πάντα τὰ συμβάντα αὐτῷ διηγήσατο αὐτοῖς. Καὶ διανύσαντες ὁδὸν δι᾽ ἡμερῶν δεκαπέντε, ἦλθον πρὸς τὸν βασιλέα, καὶ εἰσελθόντες ἀπήγγειλαν αὐτῷ, τὸ πῶς εὗρον τὸν Πλακίδαν. Καὶ ἐξέλθων βασιλεὺς εἰς ἀπάντησιν αὐτοῦ, κατεφίλησεν αὐτὸν, καὶ πολλὰ δακρύσας ἐπηνθάνετο παρ᾽ αὐτοῦ τὴν αἰτιαν τῆς ἀναχορήσεως αὐτοῦ· δὲ καθεξῆς διηγήσατο τῷ βασιλεῖ καὶ πάσῃ τῇ συγκλήτῳ τὰ συμβάντα αὐτῷ· καὶ περὶ τῆς Γυναικὸς αὐτοῦ, καὶ τῶν Τέκνων, πῶς ἐν τῇ θαλάσσῃ κατέλιπεν αὐτὴν, καὶ πῶς τὰ Τέκνα αὐτοῦ θηριάλωτα γενόνασι, καὶ πᾶσαν τὴν θλίψιν αὐτοῦ διηγήσατο αὐτοῖς. Ἐγένετο δὲ χαρὰ μεγάλη ἐν τῇ ἀνευρέσει. Παρεκάλεσε δὲ αὐτὸν βασιλεὺς καὶ ζώννυται κατὰ τὸ πρότερον στρατηλάτης. Καὶ επισκεψάμενος τὸν στρατὸν, καὶ γνοὺς μὴ ἐπαρκεῖν πρὸς τὴν καταδρομὴν τῶν βαρβάρων, ἐκέλευσεν τηρωνάτον γενέσθαι· καὶ ἐγράφησαν κατὰ πᾶσαν πόλιν καὶ κώμην τῆς Ῥομανίας πεμφθῆναι εἰς τηρώνας. Συνέβη δὲ καὶ εἰς ἐκείνην τὴν κώμην, εἰς ἥν ανετράφησαν οἰ Υἱοὶ τοῦ Εὐσταθίου, φθάσαι τοὺς εἰς τοῦτο τεταγμένους. Πάντες οὖν οἱ ἐκ τῆς κώμης ἐκείνης τοὺς δύο Νεωτέρους ἐκείνους, ὡς ἅτε ξένους, ψηφησάμενοι, παρέδωκαν τοῖς στρατιώταις… Συναχθέντων δὲ πάντων τῶν τηρώνων καὶ προσαχθέντων τῷ Στρατηλάτη, θεασάμενος αὐτοὺς πάντας κατέταξεν εἰς νούμερα. Ἰδὼν δὲ ἐκείνους τοὺς δύο Νεωτέρους, ὑπὲρ πάντας εὐηδεῖς, κατέστησεν αὐτοὺς εἰς τὴν ἰδίαν ὑπερεσίαν, καὶ κατανοῶν αὐτῶν τὸ εὐγενὲς τῶν τρόπων, φυσικῇ τινι φιλοστοργίᾳ ἑλκόμενος πρὸς πόθον αὐτῶν, ἐκέλευσεν αὐτοὺς μετέχειν τῆς τραπέζης αύτοῦ συνεστίους αὐτοὺς καταστήσας.

[16] Καὶ δὴ τάξας τὴν στρατείαν, ὡς εἰώτει, ἐπορεύθη εἰς τὸν πόλεμον, καὶ τὴν μὲν χώραν ἥν ἀφείλαντο πρώην οἱ βάρβαροι ἠλευθέρωσεν· αὐτοὺς δὲ τροπωσάμενος ἐξεπέρασε τὸν ποταμὸν τὸν καλούμενον Ὑδάσπην, καὶ ἐπὶ τὸ ἔμπροσθεν προχωροῦντες ἀνέβησαν εἰς τὴν ἐσωτέραν χώραν τῶν βαρβαρῶν, κἀκείνους τροπωσάμενος καὶ πᾶσαν ἐκπορθήσας τὴν χώραν αὐτῶν. Περαιτέρω κτεῖναι ἐβουλεύσατο, τάχα τῆς προνοίας τοῦ Θεοῦ καλούσης αὐτὸν ἀπελθεῖν, ὅπου ἦν Γυνὴ αὐτοῦ, ἥτις ὡς προείρηται, διαφυλαχθεῖσα ἀπὸ τῆς τοῦ ἀλλοφύλου ἐκείνου τυραννίδος, κατὰ πρόνοιαν Θεοῦ τελευτήσαντος αὐτοῦ, ἀναχωρήσασα, καθ᾽ ἑαυτὴν ᾤκει εἰς κῆπόν τινος τῶν οἰκητόρων, ἐκλαβοῦσα καὶ ποιήσασα σκηνὴν, παρεφύλαττεν τοὺς καρπούς. Καταλαβὼν οὖν τὴν κώμην ἐκείνην Στρατηλάτης, καὶ πολιορκήσας αὐτὴν, ἔπηξεν φωσσάτον ἐν αὐτῇ, καὶ παρέτεινεν ἐπὶ ἡμέρας τρεῖς, διαναπαύων τὸν στρατὸν, ὡς ἐπιτηδείου ὄντος τοῦ χωρίου πρὸς ἀπόλαυσιν αὐτῶν. Συνέβη δὲ τὸν παπυλεῶνα αὐτοῦ παγῆναι παρὰ τὸν κῆπον ἐκεῖνον, ὅν ἐφύλαττεν Γινὴ αὐτοῦ. Οἱ οὖν Νεανίσκοι ἐκεῖνοι κατέλυσαν εἰς τὴν σκηνὴν τῆς Γυναικὸς, μὴ εἰδότες, ὅτι αὕτη ἐστὶν μητὴρ αὐτῶν. Καὶ μεσημβρίας γενομένης κατεζόμενοι ἐξηγοῦντο ἀλλήλοις τὰ τῆς νηπιότητος αὑτῶν· εἶχον γὰρ ἀμυδρὰν ἐν ἐαυτοῖς τῶν συμβεβηκότων τὴν μνήμην. δὲ τούτων Μητὴρ κατεζομένη ἀπέναντι αὐτῶν ἀκρόασιν ἐποιεῖτο τῶν λεγομένων παρ᾽ αὐτῶν. Ἔλεγεν γὰρ πρεσβύτερος ἀδελφὸς πρὸς τῶν νεώτερον· Ὅτι ἐγὼ πάνυ νήπιος ὤν, οὐδὲν ἕτερον εἰς μνήμην φέρω, εἰ μὴ τοῦτο, ὅτι Πατήρ μου στρατηλάτης ἦν, δὲ Μητήρ μου εὐμορφωτάτη πάνυ, καὶ δύο Τέκνα εἶχον, ἐμέ τε καὶ ἕτερον μειράκιον μικρότερον ἐμοῦ, ξανθὸν ταῖς θριξὶ, ὡραῖον τῇ ὄψει σφόδρα. Καὶ λαβόντες ἡμᾶς ἀμφότεροι ἐξῆλθον τῆς οἰκίας ἐν νυκτὶ, καὶ ἐνέβησαν εἰς πλοῖον μεθ᾽ ἡμῶν, οὐκ οἶδα ποῦ βουλόμενοι ἀπελθεῖν. Ἐν δὲ τῷ ἐξελθεῖν ἡμᾶς ἐπὶ τὴν γὴν, Μήτηρ ἡμῶν οὐκ ἦν μεθ᾽ ἡμῶν· καὶ οὐκ ἑπίσταμαι πῶς ἐν τῇ θαλάσσῃ κατελείφθη.

[17] δὲ Πατὴρ ἡμῶν βαστάσας ἡμᾶς τοὺς δύο, ἀδυρόμενος ἐπορεύετο. Καταλαβὼν δέ τινα ποταμὸν, ἐξεπέρασε μετὰ τοῦ ἑνὸς παιδίου τοῦ μικροτέρου, καὶ ἐμὲ κατέλιπεν ἐντεῦθεν. Βουλόμενος οὖν ἀνακάμπτειν πρὸς τὸ λαβεῖν κᾀμὲ, λέων έπελθὼν ἥρπασέ με, καὶ ἐπορεύετο εἰς τὸν δρυμὸν· ποιμένες οὖν προβάτων ἐξείλαντό με ἐκ τοῦ λέοντος, καὶ ἀνετράφην εἰς τὴν κώμην, εἰς ἥν καὶ αὐτὸς ἐπίστασαι, καὶ οὐκ ἔγνων λοιπὸν περὶ τοῦ Πατρὸς, καὶ τοῦ Παιδίου, τὸ τί ἐγένοντο. Ταῦτα ἀκούσας νεώτερος παρὰ τοῦ πρεσβυτέρου ἀδελφοῦ ἀνεπιδήσεν κλαίων; καὶ λέγων· Μὰ τὴν δύναμιν τοῦ Χριστοῦ άδελφὸς σου τυγχάνω, ἐγνώρισα γὰρ, διηγήσω μοι, καὶ οἱ ἐμὲ γὰρ ἀναθρεψάμενοι ταῦτα μοι ἔλεγον, ὅτι ἐκ λύκου σε ἐῤῥυσάμεθα. Καὶ περιλαβὼν αὐτὸν κατεφίλει. Ἀκούσασα δὲ ταῦτα Μητὴρ αὐτῶν, καὶ γνωρΐσασα τῆν μέχρι τοῦ πλοὸς διήγησιν, καὶ στοχασαμένη περὶ αὐτῶν οὕτως ἔχειν, ἔπαθεν τὴν ψοχήν σφόδρα, καὶ ἐταράττετο τὰ σπλάγχνα αὐτῆς· καὶ μάλιστα βλέπουσα καταφιλοῦντας ἀλλήλους καὶ κλαίοντας. Καὶ ἐπεῖχεν θεωροῦσα αὐτοὺς ἅμα καὶ διαλογιζομένη, μήπως αὐτοί εἰσιν οἱ Υἰοὶ αὐτῆς, καὶ μάλιστα περὶ τοῦ Πατρὸς αὐτῶν εἰπόντων ὅτι στρατηλάτης ἦν, καὶ ὅτι ἐν τῇ θαλάσσῃ Μητὴρ κατελείφθη. Τῇ δὲ ἐπιούσῃ ἡμέρᾳ προσῆλθεν τῷ Στρατηλάτῃ Γυνὴ, λέγουσα· Δέομαί σου κύριέ μου, ἐγὼ ἐκ γῆς Ρωμαίων ὑπάρχω, καὶ αἰχμάλωτός εἰμι ἐνταῦτα· ἀνάγαγέ με οὖν εἰς τὴν πατρίδα μου. Καὶ ταῦτα λέγουσα τῷ Ἀνδρὶ Γυνὴ, κατενόει τὰ σημεῖα αὐτοῦ, καὶ ἐπιγνοῦσα ἐφοβεῖτο αὐτὸν ἐξετᾶσαι. Μὴ διναμένη δὲ ἐπὶ πολὺ ἀνασχέσθαι, προσπεσοῦσα αὐτῷ, ἔλεγεν· Δέομαί σου, κύριέ μου, μὴ ἀγανακτήσῃς κατὰ τῆς δούλης σου, ἀλλ᾽ εὐμενῶς ἄκουσον, καὶ φράσον μοι τὴν ἀρχαίαν σου πολυτείαν.

[18] Ἐγὼ γὰρ νομίζω σε εἶναι τὸν στρατηλάτην Πλακίδαν, τὸν μετονομασθέντα Εὐστάθιον ἐν τῷ βαπτίσματι, ὅστις ὀφθέντος αὐτῷ τοῦ Χριστοῦ διὰ τοῦ ἐλάφου, ἐπίστευσεν εἰς αὐτὸν, καὶ πειρασμοῖς περιπεσὼν, λαβὼν τὴν Γυγαῖκα αὐτοῦ, ἥτις εἰμὶ ἐγώ, καὶ τὰ δύο παιδία, Αγάπιον καὶ Θεόπιστον, ἐξώρμησεν ἐπὶ τὴν Αἴγυπτον· καὶ ἐν τῷ ἀποπλεῖν ἡμᾶς, ἀπώλεσεν ἐμὲ, διὰ τὸ τὸν ναύκληρον βάρβαρον εἰναῖ, καί κατασχεῖν με, ὅστις ἤγαγέν με εὶς τὴν πατρίδα ταύτην. Καὶ μαρτυρεῖ μοι δεσπότης Χριστὸς, ὅτι οὔτε ἐκεῖνος ἐμίανέν με, οὔτε ἄλλος τίς· ἀλλ᾽ εἰμὶ μέχρι τῆς σήμερον φυλάξασα τὴν σωφροσύνην μου. Εἰ οὖν σὺ εἶ, ὅν ἐγὼ ἐκ τῶν προσόντων σοι σημάντρων γνωρίζω, ἀνάγγειλόν μοι τὴν δύναμίν σοι τοῦ Χριστοῦ. Ἀκούσας δὲ ταῦτα Εὐστάθιος παρ᾽ αὐτῆς, καὶ αὐτὸς ὁμοίως ἐνοπτριζόμενος τὸ εἶδος αὐτῆς, ἐπιγνοὺς αὐτὴν, ἀκατασχέτῳ ληφθεὶς χαρᾷ, δάκρυά τε πολλὰ προχέας, εἶπεν· Ἐγώ εἰμι, ὅν λέγεις, καὶ ἀναστὰς περιεπλάκη, αὐτῇ, καὶ κατεφίλουν ἀλλήλους δόξαν ἀναπέμποντες τῷ δεσπότῃ Χριστῷ, τῷ παντοίως εὐεργετοῦντι τοὺς ἑαυτοῦς δούλους, καὶ ἀνακαλουμένῳ ἐκ πολλῶν θλίψεων. Καὶ λέγει πρὸς αὐτὸν Γυνὴ αὐτοῦ· Κύριε ποῦ εἰσι τὰ Τέκνα ἡμῶν; δε εἶπεν· θηριάλωτα γεγόνασι· καὶ διηγήσατο αὐτῇ πῶς ἀπώλεσε τὰ Νήπια. δὲ ἔλεγεν αὐτῷ· Εὐχαριστήσωμεν τῷ εὐεργέτῃ Χριστῷ, τάχα γὰρ, ὡς ἡμῖν ἐχαρίσατο τὸ εὐρεῖν ἀλλήλους καὶ ἐπιγνῶναι, παρέξει καὶ τὰ Τέκνα ἡμῶν ἀπολαβεῖν ἡμᾶς. Λέγει πρὸς αὐτὴν Εὐστάθιος· Εἶπόν σοι ὅτι θηριάλωτα γεγόνασι. Λέγει πρὸς αὐτὸν Γυνὴ αὐτοῦ· Τῇ χθὲς ἡμέρᾳ ἤκουσα Νεανίσκων τινῶν πρὸς ἀλλήλους διαλεγομένων, καὶ ἐξηγουμένων τὰ τῆς νηπιότητος αὐτῶν· καὶ ἐπέγνων αὐτοὺς, ὅτι οἱ Υἱοὶ ἡμῶν εἰσιν· ἀλλ᾽ οὐδὲ αὐτοὶ ἤδεισαν ἀλλήλους, ὅτι εἰσὶ ἀδελφοὶ, εἰ μὴ ἐκ τῆς διηγήσεως τοῦ πρεσβυτέρου ἐπέγνωσαν ἀλλήλους τῇ χθὲς ἡμέρᾳ.

[19] Εἰ οὖν μέχρι τῆς σήμερον ἀγνοεῖς τοῦτο, γνῶθι πῶς πολυσπλαχνία τοῦ Θεοῦ τὴν ἐπίγνωσιν ἀλλήλοις ἐχαρίσατο. Μάθε οὖν παρ᾽ αὐτῶν, καὶ ἐροῦσι σοι. Προσκαλεσάμενος οὖν Στρατηλάτης τοῦς δύο Νεωτέρους, ἐπυνθάνετο παρ᾽ αὐτῶν, τίνες εἶεν, καὶ τί τὰ συμβάντα αὐτοῖς. Καὶ διηγήσαντο αὐτῷ πάντα τὰ συμβάντα αὐτοῖς, καὶ ἐπέγνω αὐτοὺς, ὅτι αὑτοί εἰσιν οἱ Υἱοὶ αὐτῶν. Καὶ ἐπιλαβόμενος Εὐστάθιος κατεφίλησεν αὐτοὺς, ὁμοίως δὲ καὶ Μητὴρ αὑτῶν περιπλεκομένη κατεφίλει αὐτοὺς, καὶ ἐπιπεσόντες ἐπὶ τοὺς τραχήλους τῶν Τέκνων αὐτῶν μετὰ δακρύων ηὐχαρίστουν τῷ φιλανθρώπῳ Θεῷ ἐπὶ τῇ παραδόξῳ ἀνευρέσει αὐτῶν. Ἀπὸ δὲ ὥρας δευτέρας ἕως ὥρας ἕκτης διέδραμεν περὶ τῶν συμβεβηκώτων φήμη καθόλου τοῦ στρατοπέδου, ὡς πάντα συναθροισθέντα τὸν στρατὸν θαυμάζειν καὶ ἀγαλλιᾶσθαι ἐπὶ τῇ ἀνευρέσει αὐτῶν πλέον, ἐπὶ τῇ τῶν βαρβάρων νίκῃ. Ἐορτὴν δὲ μεγίστην ποιούμενος ἐπὶ τῷ ἀναγνωρισμῷ αὐτῶν Εὐστάθιος, καὶ τῇ ἐξῆς τὸν Θεὸν ἐπικαλεσάμενος καὶ εὐχαριστηρίους φωνὰς ἀναπέμπων τῷ δεσπότῃ Χριστῷ ἐπὶ τῇ μεγίστῃ αὐτοῦ φιλανθρωπίᾳ. Τροπωσάμενος πᾶσαν τὴν περὶ κύκλῳ χώραν τῶν βαρβάρων, ὐπέστρεψεν μετὰ νίκης μεγάλης, λάφυρα τε πολλὰ ἐπιφερόμενος καὶ αἰχμαλώτους πλείονας. Συνέβη δὲ, πρὶν ἐπανελθεῖν τὸν Εὐστάθιον ἐκ τοῦ πολέμου, τελευτῆσαι τὸν βασιλέα Τραἳανὸν, καὶ βασιλεῦσαι ἀντ᾽ αὐτοῦ ἕτερον, ὀνόματι Αδριανὸν, ἕλληνα καὶ αὐτὸν ὁμοίως, καὶ ἀσεβέστερον τῶν πρὸ αὐτοῦ βασιλέων τυγχάνοντα. Ἐπανελθόντος οὖν τοῦ Εὐσταθίου, ἀπαντὴν ποιούμενος βασιλεὺς, ὡς ἔθος ἐστὶν Ρωμαίοις, ἐπινίκιον, ἑορτὴν ἦγεν. Καὶ μαθών τὴν ἐν τῷ πολέμῳ ἀνδραγαθίαν, τήν τε εὕρεσιν τῆς Γυναικὸς καὶ τῶν Τἐκνων αὐτοῦ, ἐπὶ πλεῖον παρέτεινε τὴν εὐωχίαν. Καὶ ὥρμησεν εἰς τὸν ναὸν ἐπινικίους θυσίας ἀνενεγκεῖν τοῖς εἰδώλοις. Εἰσερχομένου δὲ αὐτοῦ εἰς τὸν ναὸν τοῦ Ἀπόλλωνος, οὐ συνεισῆλθεν αὐτῷ Εὐστάθιος, ἀλλ᾽ ἀποπηδήσας ἔστη ἔξω.

[20] δὲ βασιλεὺς προσκαλεσάμενος αὐτὸν ἐπυνθάνετο παρ᾽ αὐτοῦ, διατί οὐκ ἐπέθυσεν τοῖς εἰδώλοις, ἐπανελθὼν ἀπὸ τῆς νίκης. Ἔδει σε γάρ, φησι, εὐχαριστηρίους σπονδὰς ἀναπέμψαι τοῖς θεοῖς μάλιστα διὰ τὴν ἀνεύρεσιν τῆς Γυναικός σου καὶ τῶν Τέκνων σου. δὲ Εὐστάθιος λέγει πρὸς τὸν βασιλέα· Εγὼ τῷ Χριστῷ μου ἀνέπεμψα, καὶ ἀναπέμπω ἀπαύστως δεήσεις καὶ ἱκετηρίας, ὅτι ἐλέησέν μου τὴν ταπείνωσιν, καὶ ἀνεκαλέσατό με τῆς αἰχμαλωσίας, καὶ ἀπέδωκέν μοι τὴν Γυναῖκα μου καὶ τοὺς Υἱούς μου· ἕτερον γὰρ Θεὸν οὔτε οἶδα, οὔτε σέβομαι, εἰ μὴ τὸν Θεὸν τὸν ποιήσαντα ἑνὶ λώγῳ τὰ πάντα. Τότε κελεύει βασιλεὺς διαδεχθῆναι αὐτὸν ἀπὸ τῆς ἀρχῆς, καὶ ἐκέλευσεν ὡς παγανὸν παραστῆναι αὐτὸν ἅμα τῇ Γυναικὶ καὶ τοῖς Τέκνοις, καὶ οὕτως ἐποιεῖτο τὴν κατ᾽ αὐτῶν ἐξέτασιν. Θεασάμενος δὲ βασιλεὺς τὸ ἀμετάθετον αὐτοῦ τῆς εἰς Χριστὸν πίστεως, ἐκέλευσεν αὐτὸν καὶ τὴν Γυναῖκα αὐτοῦ καὶ τὰ Τέκνα εἰσαχθῆναι εἰς τὸ στάδιον, καὶ ἀπολυθῆναι αὐτοῖς λέοντα. Προσδραμὼν δὲ αὐτοῖς λέων καὶ πλησίον στὰς τῶν Μακαρίων καὶ ἀοιδίμων, ὑποκλίνας τὴν κεφαλὴν καὶ τρόπῳ τινὶ προσκυνήσας αὐτοὶς ἀνεχώρησε, καὶ ὥρμησεν ἐξελθεῖν ἐκ τοῦ σταδίου. Τότε βασιλεὺς θεασάμενος τὸ παράδοξον θέαμα, ὅτι οὐχ ἥψατο αὐτῶν τὸ θήριον ἀπορηθεὶς, ἐκέλευσεν βοῦν χαλκοῦν ἐκκαῆναι, κἀκεῖ ἐμβληθῆναι τοὺς Ἁγίους. Συνήρχετο δὲ πᾶν τὸ πλῆθος τῶν πιστῶν, καὶ τῶν ἐλλήνων θεάσασθαι τοὺς Ἁγίους, ἐμβαλλομένους ἐν τῷ χαλκουργήματι. Προσαχθέντες δὲ τῷ μηχανήματι, παρεκάλεσαν οἱ Ἅγιοι τοὺς δημίους δοῦναι αὐτοῖς διορίαν εἰς τὸ προσεύξασθαι. Καὶ ἐκτείναντες τὰς χεῖρας εἰς τῆς οὐρανὸν προσηύξαντο, λέγοντες· Κύριε Θεὸς τῶν δυνάμεων, πᾶσιν ἀόρατος, ἡμῖν δὲ ὁρώμενος ὡς ἠβουλήθης, ἐπάκουσον ἡμῶν δεομένων σου. Ἰδοὺ γὰρ εὐχὴ ἡμῶν πεπλήρωται, δίοτι ἀπολαβόντες ἀλλήλους καὶ ἐνωθέντες κατηξιώθημεν τῆς μερίδος τῶν Ἁγίων σου τυχεῖν.

[21] Ὡς δὲ τρεῖς παῖδες οἱ ἐν βαβυλῶνι διὰ πυρὸς δοκιμασθέντες, καὶ μὴ ἀρνησάμενοί σε, οὕτως καὶ ἡμεῖς τελειωθώμεν διὰ τοῦ πυρὸς τούτου. Καὶ προσδεχθείημεν τῷ πυρὶ τούτῳ ὁλοκαυτούμενοι. Δὸς Κύριε χάριν καὶ τοὶς λειψάνοις ἡμῶν σχῇ μέρος ἐν τῇ βασιλείᾳ τῶν οὐρανῶν, καὶ γῆς εὐθηνίαν· κἂν ἐν τῇ θαλάσσῃ κἂν ἐν ποτάμῳ κινδυνεύοντες, ἐπικαλέσωνταί σε διὰ τοῦ ὀνόματος ἡμῶν, ῥυσθῶσιν ἐκ τῶν κινδύνων, τοὺς ἐν ἁμαρτίαις διὰ τῆς ταπεινώσεως ἡμῶν προσπίπτοντάς σοι συγχώρησιν χάρισαι τῶν ἀμαρτιῶν, καὶ πάντων τῶν μεμνημένων καὶ δοξαζόντων σε, παντὶ βοηθὸς καὶ εὐεργέτης γενοῦ. Δὸς δὲ Κύριε καὶ τὴν ἀπειλὴν τοῦ δεινοτάτου πυρὸς εἰς δρόσον μεταβλήθηναι, καὶ ἡμᾶς ἐν αὐτῷ τελειωθῆναι. Εὐδόκησον τὰ σώματα ἡμῶν, μὴ διαχωρισθήτωσαν, ἀλλ᾽ ὁμοθυμαδὸν αὐτὰ κατατεθῆναι εὐδόκησον. Καὶ ταῦτα εὐξαμένων αὐτῶν, φωνὴ αὐτοῖς ἦλθεν ἀπὸ τῶν οὐρανῶν, λέγουσα· Οὕτως ἔσται ὑμῖν καθὼς ἠτήσασθε καὶ περισσότερον τούτων γενήσεται ὑμῖν. Ὅτι ἀθληταὶ διὰ βίου ἐγένεσθε πολλοὺς καὶ μεγάλους ὑπομείναντες πειρασμοὺς καὶ μὴ ἡττηθέντες, δεῦτε ἐν εἰρήνῃ ἀποληψάμενοι τοὺς στεφάνους τῆς νίκης ἡμῶν, καὶ ἀντὶ τῆς προσκαίρου κακοπαθείας εἰς αἰῶνας αἰώνων ἀπολαύσαντες τῶν ἡτοιμασμένων ἀγαθῶν τοῖς Ἁγίοις. Καὶ ταῦτα ἀκούσαντες οἱ Μακάριοι προθύμως ἑαυτοὺς παρέδωκαν τῷ πυρὶ, καὶ ἐμβληθέντων αὐτῶν ἐν τῷ χαλκουργήματι, εὐθέως ἀπειλὴ τοῦ πυρὸς κατεστάλη. Καὶ δοξάσαντες τὴν ἄχραντον καὶ πανύμνητον Τριάδα, ἄσαντες ἀδὴν ἐπινίκιον ἀπέδωκαν ἐν εἰρήνῃ τὰς θεολόγους αὐτῶν ψυχάς· καὶ οὐχ ἥψατο αὐτῶν τὸ πῦρ μέχρι καὶ οὐδὲ τριχὸς. Καὶ μετὰ τρεῖς ἡμέρας παρεγένετο ἀσεβέστατος βασιλεὺς ἐπὶ τὸν τόπον, καὶ ἐκελεύσεν ἀνοιγῆναι τὸ χαλκούργημα, πρὸς τὸ θεάσασθαι, τὸ τί ἐγένοντο τὰ σώματα τῶν αὐτῶν, καὶ εὑρόντες ζῶα τὰ λείψανα τῶν Ἁγίων, ἐνόμισαν αὐτοὺς ζῆν, καὶ ἐξενέγκαντες ἀπέθεντο ἐν τῇ γῇ.

[22] Θαῦμα δὲ ἔσχεν πάντας τοὺς περιεστῶτας, ὅτι οὔτε τριχὸς αὐτῶν κατεκυρίευσε τὸ πῦρ, ἀλλ᾽ ἦσαν τὰ σώματα αὐτῶν λάμποντα ὑπὲρ χιόνα. Καὶ φοβηθεὶς ἀνοσιώτατος βασιλεὺς ἀνεχώρησε. Τὰ δὲ πλήθη ἀνέκραξεν· Ἀληθῶς μέγας ἐστὶν Θεὸς τῶν Χριστιανῶν, εἷς μόνος ἀληθινὸς Ἰησοῦς Χριστὸς, καὶ οὐκ ἔστιν ἄλλος, ὅς ἐφύλαξε τοὺς Ἁγίους αὐτοῦ, καὶ οὔτε τριχὸς αὐτῶν κατεκυρίευσε τὸ πῦρ. Λάθρα δὲ οἱ Χριστιανοὶ κλέψαντες τὰ σώματα τῶν ἁγίων Μαρτύρων, κατέθεντο αὐτὰ ἐν ἐπισήμῳ τόπῳ, καὶ μετὰ τὸ παυθῆναι τὸν διωγμὸν, οἶκον εὐκτήριον οἰκοδομήσαντες κατέθεντο αὐτοὺς, ἐπιτελοῦντες τὴν μνήμην τῶν ἁγίων Μαρτύρων τῇ εἰκάδι τοῦ Σετεμβρίου μηνὸς. Αὕτη πολιτεία τῶν ἀγίων καὶ ἀοιδίμων Μαρτύρων, τοῦτο τὸ τέλος τῆς ἐνδόξου αὐτῶν ἀθλήσεως. Πάντες οὖν, οἱ καταξιούμενοι ἐπιτελεῖν τὴν μνήμην αὐτῶν, καὶ ἐπικαλεῖσθαι αὐτοὺς εἰς βοήθειαν, τυγχάνουσι τῶν ἐπηγγελμένων ἀγαθῶν τοὶς διακαίοις δια τῆς χάριτος τοῦ Κυρίου ἡμῶν Ἰησοῦ Χριστοῦ, ᾧ δόξα καὶ τὸ κράτος εἰς τοὺς αἰῶνας τῶν αιώνων. ἀμήν.

[Imminente bello, imperatoris] Filii autem ejus educati sunt, sicut supra diximus, in altero vico, non cognoscentes alterutrum, quod essent fratres. Dominus vero navis ille alienigena, accipiens Uxorem Eustathii, perduxit ad suam patriam. Domini vero gratia obumbravit Mulierem, ut non se illi commisceret alienigena in omni illo tempore: hoc enim & postulabat a Deo, ut custodiretur ab alienigenæ communione. Contigit vero, illum alienigenam mori, & ipsam esse suæ potestatis. Post hos autem dies factus est incursus hostium in illam terram, ubi erat Uxor Eustathii; qui exeuntes plurimas invaserunt terras a Romanorum. In nimio ergo tumultu consistebat imperator de invasione hostium, & commemoratus est Placidam, eo quod plerumque strenue egisset contra ipsos hostes [& renovata sæpius de eo mentione] tristabatur de subita ejus mutatione. Colligens autem exercitum, & inspiciens omnes milites, de Placida exquirebat, qui cognovissent de eo, vivere, an mori? Et dabat mandatum unicuique militum, ut inquirerent eum. Et misit per unamquamque civitatem & terram, quæ erat sub imperio suo, ut requirerent eum, dicens: Si quis eum invenerit & indicaverit mihi, ampliores addam ei honores & emolumentorum augebo solatia. Duo vero quidam milites, nomine Antiochus & b Achacius, qui aliquando ministraverunt Placidæ, perrexerunt ad inquirendum eum: & peragrantes omnem terram, quæ sub Romanorum esset imperio, venerunt in vicum illum, ubi degebat Eustathius. [Prætereuntes autem locum illum, ubi custodis munus obibat Eustathius, dubitabant, an illum interrogarent.]

[13] Eustathius vero a longe considerans, ex consuetudine incessus eorum recognovit eos, [mandato quæritur,] & veniens in memoriam prioris suæ conversationis, cœpit perturbari, & orans dicere: Domine Deus noster, qui de omni tribulatione eruis sperantes in te, quemadmodum istos, præter spem vidi, qui aliquando mecum fuerunt, jube, ut videam ancillam tuam Conjugem meam; nam Infantes mei, scio, quod propter meam pravitatem a feris commesti sunt. Da ergo, Domine [Deus misericors, qui solus es verus Deus & Jesus Christus,] ut vel in die resurrectionis videam Filios meos. Et hæc dicente eo, audivit vocem de cælo, dicentem sibi: Confide, Eustathi, in præsenti enim tempore remeabis ad tuum priorem statum, & accipies Uxorem tuam & Filios. In resurrectione vero majora horum videbis, & æternorum bonorum delectationem reperies, & nomen tuum magnificabitur in generationem & generationem. Hæc audiens Eustathius, terrore perculsus sedebat. [Videns c vero appropinquantes sibi milites, descendens e loco, ubi sedebat, in via contra ipsos stetit, & propior illis factus] amplius cognovit eos. Illi autem eum non cognoverunt; qui dixerunt ad eum: Ave frater. At ille ait: Pax vobiscum, fratres. At illi rursus dicunt ei: Dic nobis, si nosti hic peregrinum aliquem, nomine Placidam, cum Uxore & duobus Filiis? Et si demonstraveris nobis eum, damus tibi pecunias. Quibus ille dixit: Quapropter eum quæritis? Qui dixerunt ei: Amicus noster fuerat, & volumus eum videre post multos annos. Dicit ad eos Eustathius: Talem hic virum non cognovi d. [Attamen huc succedite, in domum, in qua hospitor;] nam & ego peregrinus sum. Et assumens eos duxit in hospitium suum, & abiit emere vinum, ut potaret eos propter æstum.

[14] [invenitur & ad illum] Et dixit ad dominum domus, in qua hospitabat: Noti mihi sunt isti homines, & propter hoc huc venerunt: præbe ergo mihi cibos & vinum, ut fruantur, & reddam ea tibi in tempore de mercede mea. Ille vero alacriter præbuit eis, quæ fuerant necessaria. Reficiens autem eos Eustathius, non poterat sustinere, recolens priorem vitam suam, sed perfundebatur lacrimis: plorabat autem foras egrediens, & lavabat faciem suam, rursusque ingrediebatur & ministrabat eis. Illi vero considerantes eum, cœperunt paulatim ad agnitionem visionis ejus venire, & ad alterum dicebant: Quam similis est iste homo illi, quem quærimus! Unus autem ait socio suo: Valde similis est illi: scio autem ego, quod habet signum aliquod cicatricis in cervice sua ex ictu belli, Consideremus ergo: si habet signum in cervice sua, ipse est, qui quæritur a nobis. Considerantes vero cautius, vident cicatricem in cervice ejus, & confestim exilientes osculabantur eum, & cum lacrymis interrogabant, si ipse esset, qui aliquando magister militum eorum fuerat. Ille vero, profusis lacrymis, dicebat: Non sum ego. Demonstrantes vero illi signum in cervice ejus & jurantes, quod ipse esset magister militum Placidas. Et de Uxore ejus & Filiis interrogabant eum & alia plura commemorabant ei. Tunc confessus est, quod ipse esset: & de Uxore & Filiis dixit illis, quomodo mortui essent. Et dum hæc dicuntur, omnes illius vici homines, quasi ad signum & spectaculum veniebant. Tunc ergo milites [sedato tumultu] exponebant eis de virtute Viri & de priori ejus gloria. Audientes autem flebant, dicentes: Quanta exaltatio Viri, qui nobis mercede servivit!

[15] [adductus, copiis præficitur.] Tunc milites insinuaverunt ei præceptum imperatoris, & induentes illum vestibus optimis, accipientes illum pergebant in viam suam. Omnes vero de vico [procedebant cum eo:] ille vero osculans dimisit eos. Ambulantibus vero illis exposuit eis, quomodo vidit Christum, & quomodo denominatus est Eustathius in baptismo, & quæ contigerunt ei, omnia exposuit eis. Transacto vero quindecim dierum itinere, e, venerunt ad imperatorem, & ingressi milites nuntiaverunt ei, quemadmodum invenerunt Placidam. Et egressus imperator in occursum ejus, osculatus est eum, [& multum lacrymans] interrogavit eum suæ discessionis causam: qui per singula exposuit imperatori & cuncto senatui. Et de Uxore sua, [& Filiis: illa] quomodo in mari relicta esset, & quomodo Filii sui a feris capti sunt, & totum mœrorem suum exposuit. Facta est autem magna lætitia in inventione ejus f. [Porro imperator eum consolatus est] & cingitur ut ante magister militum. Qui discutiens militiam, & cognoscens, non sufficere ad compescendum hostium incursus, jussit tyrones colligere, [& missi sunt per omnes civitates & oppida Romani imperii, qui tyrones conscriberent.] Contigit autem, & illam terram, in qua educati sunt Filii ejus g, describi, ut darent duos tyrones. Cuncti vero illius vici cultores illos duos Juvenes, quippe ut peregrinos decernentes, tradunt expeditionem facientibus h. Erant autem grandi statura & decora facie valde. Congregatis vero cunctis tyronibus & adductis coram Magistro militum, qui omnes considerans taxavit in numeris. Videns vero illos duos Adulescentes, quod essent super omnes decori specie & statura, constituit eos primos in ministerio suo, & videns in eis generositatem morum, naturali affectu impulsus in amorem eorum, jussit inter convivas mensæ suæ eos adnumerari.

[16] Et post dispositam militiam, ut solitum est, profectus est ad bellum, [Contra barbaros proficiscitur,] & terram quidem, quam abstulerant barbari, liberavit; ipsis vero subjectis, transiit fluvium, qui dicitur Hydaspis i. Et [recto itinere procedentes k penetrarunt in interiorem terram barbororum, quos bello superatos, late vastata eorum regione, penitus delere decrevit. Et, providentia utique Dei illum evocante, eo pervenit, ubi erat Uxor ejus, quæ, sicut diximus, Deo protegente, ab alienigenæ illius tyrannide præservata fuerat, atque, eo mortuo, discesserat, & sola habitabat in hortulo alicujus ex indigenis, cujus gerebat curam, ubique, structo tabernaculo, fructus custodiebat.] Cum igitur pervenisset in illum vicum Magister militum, castra metatus est & habitavit ibi tribus diebus repausans exercitum, oportuna enim erat possessio ad omnem delectationem. Contigit l autem, ut tentoria ejus figerentur prope hortulum illum, quem custodiebat Mulier. Illi ergo duo Adulescentes hospitaverunt in tabernaculo Matris suæ, nescientes, quod ipsa esset Genitrix eorum. Et, facto meridie, sedentes exponebant sibi invicem de infantia sua: habebant enim [subobscure] in memoria eorum, quæ contigerant eis. Mater vero eorum sedens e contra, intentius audiebat, quæ illi exponebant. Dicebat ergo frater major juniori: Ego, dum infans essem, nihil aliud in memoria habeo, nisi hoc, quia Pater meus magister militum fuerat, Mater vero speciosa valde, & duos filios habebant, me, & alterum juniorem [flavis capillis] speciosum & ipsum nimis. Accipientes vero nos utrosque, egressi sunt de domo noctu, & ingressi sunt in navim nobiscum, nescio, quo volentes ire. Cum autem egrederemur de navi, Mater nostra nobiscum non erat: nescio, quemadmodum in mari relicta est.

[17] Pater vero portans nos duos, flens pergebat. [belloque feliciter gesto,] Perveniens autem ad quemdam fluvium, transmeavit cum fratre meo juniore, & me dereliquit supra ripam fluminis. Cum autem reverteretur, ut & me acciperet, [lupus m veniens rapuit illum minorem fratrem meum, & antequam ad me appropinquasset] subito de sylvam exiliens leo rapuit me, & duxit me in sylvam: pastores vero eruerunt me de ore leonis, & nutritus sum in possessione, in qua & ipse scis, & non potui scire de Patre meo quid sit factum, neque de Infante. Hæc audiens junior, majore fratre dicente, exiliens cœpit flere & dicere: Per Deum Christianorum, ut audio, frater tuus sum ego! [Novi enim, quæ narrasti mihi,] quoniam & qui educaverunt me, hæc dicebant, Quoniam de lupo te eruimus. Et amplexi osculabantur se invicem. Audiens vero hæc Mater eorum, & considerans, quæ exposuerant usque ad navigium, [conjectansque ita circa illos contigisse omnia, valde animo movebatur] & perturbabatur in visceribus suis n; amplius etiam videns Adulescentes amplectentes se invicem & osculantes & flentes. Et tum considerans, diu tractare apud se cœpit, si forte ipsi essent Filii sui, maxime propterea, quod de Patre dixerint, quod magister militum fuerat, & quia in mari Mater relicta est. Altera autem die interpellavit Magistrum militum, dicens: Deprecor te, Domine, ego de terra Romanorum sum, & captiva adducta huc: perduc me ad patriam meam. Et hæc dicens, considerans, vidit signa, quæ erant in Marito suo; & cognoscens, formidabat eum interrogare. Cum vero diu continere se non posset, procidens ante eum, dicebat: Precor te, Domine, ne indigneris contra Ancillam tuam, sed propitius audi me, & expone mihi priorem vitam tuam.

[18] [Uxorem Filiosque, qui sub eo ignoti] Ego enim puto, te esse magistrum militum Placidam, qui cognominatus es Eustathius [in baptismo,] quem etiam dignatus est Salvator ipse per cervum ad se vocare, ut crederet in eum, & incidens in temptationes, & accipiens Uxorem suam, quæ sum ego, & duos Filios, Agapium & Theopistum, perrexit ad Ægyptum; & cum navigaremus, perdidit me, propter quod dominus navis barbarus esset [& me retineret, qui me in hanc patriam perduxit.] Et testis est mihi Christus, quia nec ipse polluit me, nec alter; sed usque hodie servavit Dominus castitatem meam. Et ecce, ego dixi tibi signa, & tu cognoscens indica mihi per virtutem Christi Salvatoris. Audiens autem hæc Eustathius, & ipse similiter considerans speciem ejus, recognovit eam, & incontinenti lætitia lacrimas effundens, [inquit: Ego ipse sum, quem dicis: & surgens ruit in amplexus, & osculati sunt se invicem,] & dabant gloriam Salvatori Christo, qui in omni parte prodest servis suis, & revocat & consolatur de multis tribulationibus. Tunc dicit ei Uxor sua: Domine mi, ubi sunt Filii nostri? Cui dixit: A feris rapti sunt: & exposuit ei quemadmodum perdidit eos. Et dixit ad eum Uxor ejus: Gratias agamus Christo, puto enim, quemadmodum Deus donavit o, ut inveniremus nos invicem, donavit etiam recognoscere Filios nostros. Dixit ad eam Eustathius: Dixi tibi, quia a feris capti sunt. Dicit ad eum Uxor ejus: Hesterna die sedens in horto, audivi quosdam duos Juvenes ad invicem loquentes [& narrantes] de infantia sua; & scio, quod Filii nostri sunt: nec ipsi invicem sciebant, quia fratres sunt, nisi per expositionem majoris fratris [agnovissent se hesterna die.]

[19] [militabant agnoscit, atque victor] Nunc ergo [cum hoc hactenus ignoras] cognosce quanta sit pietas Christi, qui utrisque donavit agnitionem. Disce igitur ab eis p, & dicent tibi. Convocans igitur Magister militum Adulescentes, sciscitatus est ab eis, qui essent, [& quæ illis accidissent?] Et exposuerunt ei omnia, quæ facta fuerant, sicut supra exposuimus, & recognovit eos, quia ipsi essent Filii sui. Et amplexus Eustathius osculatus est eos: similiter & Mater amplexu osculata est, & [incumbentes super q cervices Filiorum suorum, cum lacrymis gratias agebant benignissimo Deo, de miranda agnitione sua. Ab hora autem secunda usque ad sextam castra late percurrit rumor eorum, quæ acciderant, ita ut miraretur congregatus exercitus & exultaret propter eorum inventionem magis, quam propter victoriam r de barbaris relatam. Maximam vero celebritatem propter agnitionem suorum instituit Eustathius. Et postero die, Deo invocato, cum laude gratias referebat Domino Christo de maxima ejus benignitate & clementia.] Postquam vero subjecerunt universam circum terram barbarorum, reversi sunt cum victoria magna, & spolia multa portantes & captivos plurimos ducentes. Contigit igitur, antequam reverteretur Eustathius de bello, obiisse Trajanum imperatorem, & surgere alterum pro eo imperatorem, nomine Adrianum, gentilem ipsum pejorem impietatibus s. Reverso ergo Eustathio occurrit ei imperator, ut mos est Romanis, & victoriæ festivitatem celebravit. Et interrogans, quomodo in prælio viriliter gesserit, de agnitione Uxoris & Filiorum ejus, prolixius extendit convivium. Altera die perrexit in templum idolorum pro victoria sacrificium idolis oblaturus. Intrante vero imperatore in templum Apollinis, non cum illo ingressus est Eustathius, sed retrocedens foris stetit.

[20] Imperator vero convocans eum, interrogavit, quare non sacrificaverit diis propter victoriam, [Romam redux, renuensque diis sacrificare, bestiis cum Uxore & Filiis objicitur.] & victimas t non obtulisset eis, maxime propter Uxoris inventionem & Filiorum. Qui dixit ad imperatorem: Ego supplico Christum Dominum meum & offero incessanter ei preces, qui misertus est humilitati meæ, & revocavit me de captivitate, & restituit mihi Uxorem & Filios: alium vero Deum neque scio, neque colo, nisi u Deum cælestem, qui fecit mirabilia. Tunc imperator ira repletus, jussit ei solvi cingulum, & velut transgressorem astare pariter cum Uxore & Filiis, & sic faciebat contra eum quæstionem. Considerans igitur imperator immutabilem ejus in Christo fidem, jussit eum cum Uxore & Filiis introduci in arenam, & dimitti eis leonem. Accurrens vero leo, & stans prope Beatos, submittens caput & quasi adorans recessit, & cœpit egredi de arena. Tunc ergo imperator videns mirabile spectaculum, quod non tetigisset eos fera, præcepit accendi bovem æreum, & ibi introduci x Sanctos. Convenit vero universa plebs Fidelium & paganorum, exspectare Sanctos, quomodo introducerentur in æreum bovem. Introducti vero in machinam, supplicaverunt carnifices, ut darent orandi spatium. Et exstendentes manus suas [in cælum] oraverunt, dicentes: Domine Deus virtutum, qui cunctis invisibilis, nobis vero visus esse voluisti, exaudi nos deprecantes te. Ecce enim votum nostrum peractum est, quia recipientes nos invicem, & [uniti] admeruimus sortem Sanctorum tuorum recipere.

[21] Sicut tres pueri [Babylone] per ignem probati sunt, [Inde illæsi Martyres, in bovem candentem injecti, martyrii] & non te denegaverunt, sic & y nos finire jube per istum ignem. [Et suscipiamur hoc igne in hostiam tibi toti consumpti.] Da vero, Domine, reliquiis nostris gratiam z, ut omnis, qui memor nostri fuerit, partem nostri habeat in regno cælorum & super terram abundantiam; vel si in mari aa, aut in fluvio periclitati fuerint, & invocaverint te in nomine nostro, liberentur de periculo, & si in peccatis inciderint, per humilitatem nostram supplicantibus veniam præsta peccatorum, & omnibus memoriam nostri habentibus & glorificantibus te, auxilium præsta & subveni. Da vero, Domine, & bb comminationem ignis in terrorem transferri, & in hoc finire nos jube. Et complace in corporibus nostris, ut non separentur, sed sic simul reponi ea jube. Et hæc illis dicentibus, vox ad eos venit de cælo, dicens: Ita erit vobis, sicut supplicastis, & amplius ab his fiet. Quia certatores per bonam vitam facti estis, multas & magnas sustinentes temptationes, & non victi estis, venite in pace recepturi coronas victoriæ, & pro temporalibus malis in sæcula sæculorum fruimini præparatis bonis [Sanctis.] Et hæc audientes Beatissimi, alacriter semet ipsos tradiderunt igni, [& illis immissis in æneam machinam] statim comminatio ignis compressa est. Et glorificantes intemeratam, & laudabilem Trinitatem, & cantantes hymnum, reddiderunt cum pace animas suas; & non tetigit eos ignis, neque capillus capitis sensit odorem ignis. Post tres autem dies venit impiissimus imperator in locum, & præcepit aperiri æream machinam, ut videret, quid factum esset de reliquiis Sanctorum, & videntes corpora eorum, putaverunt eos adhuc vivere, & ejicientes, posuerunt eos super terram.

[22] [laurea coronantur.] Admiratio autem cunctos habuit circumstantes, quia neque ad capillum dominatus fuerat in eis ignis, sed erant corpora splendentia super nivem. Et formidans imperator abiit in palatium suum; multitudo vero, quæ circumstabat, exclamaverunt, dicentes: Magnus Deus Christianorum, unus & verus Deus Jesus Christus, & non est alius, quia [servavit Sanctos suos, &] nec in capillis eorum dominatus est ignis. Occulte vero Christiani tollentes corpora Sanctorum, deposuerunt in celeberrimo loco cc, & postquam sedata est persecutio, ibidem oratorium construxerunt, & deposuerunt eos, celebrantes memoriam reliquiarum Sanctorum Kal. Novemb. dd. Illa est vita [sanctorum ac inclytorum Martyrum,] & hic finis gloriosi eorum certaminis. Omnes ergo, qui merentur celebrare memoriam eorum & invocare eos in præsidium, impetrant, quæ promissa sunt Sanctis, per gratiam Domini nostri Salvatoris Jesu Christi, cui est gloria & potestas in sæcula sæculorum. Amen.

ANNOTATA.

a Vide, quæ de his dicta sunt Comment. præv. § 3 num. 34 & seq. Certe quæcumque hic narrantur valde aliena videntur a Trajani viri bellicosissimi gloriæque cupidissimi effigie, quam nobis antiqui scriptores depingunt. Vide tamen quæ ibidem observavi.

b Græce est Acacius & Antiochus. Quinam porro hi fuerint (non gregarii, ut apparet, milites, cum infra, Eustathium amicum suum vocitent, nisi id per simulationem dictum asseras,) frustra quis divinare tentet. Certe Antiochi nomen non videtur Romani hominis fuisse. At nomina hæc, ut cetera plura, finxit, nisi fallor, fabulator. Quæ infra virgulis inclusa vides, ferme ex Combefisio supplevi.

c Locum hunc itidem supplevi, quod in Mss. Latinis valde corruptus legeretur.

d Difficile esset respondentem ad Acacii & Antiochi interrogationes Eustathium tum hic, tum infra a mendacio excusare. Operæ pretium non est id moliri, maxime cum hæc scriptori relinqui debeant, & nihil cogat Sanctos credere a similibus peccatis, si qua adesse videretur fingendi ratio, fuisse omnino immunes.

e Agebat tum imperator in Oriente, quomodo igitur ab illo Romæ coram senatu, ut paulo infra asseritur, exceptus est? Respondeo: Græce est Σύγκλητος, quod noster vertit per Senatum: at vox Græca, non solum senatum seu reipublicæ Romanæ patres significat, sed non raro etiam coronam aulicorum & procerum, qui procul dubio bellanti Trajano adfuerunt, & coram quibus potuit Eustathius suos casus narrare.

f Suppleta sunt ex Combefisio; qui liberiore paulo versione delectatur, legat: Porro imperator eum hortatus est, ut animos resumeret; illumque Magisterii militum pridem gesti cingulo induit.

g Qui amat palpare in tenebris, divinet, quis hic locus fuerit, ubi educati dicuntur ejus liberi. Græce dicuntur ad illud oppidum præ reliquis primum pervenisse tribuni, atque sic accumulantur eventus mirandi.

h Ex computu poterat senior tum habere annos circiter viginti tres, unum aut alterum minus junior. Quippe numero superius 10 & antecedentibus passim nominantur Infantes. Deinde navi egressus Eustathius innuitur utrumque tulisse, non ausus, onustus utroque, flumen transmeare. Præterea num. 16 senior confusam tantum profitetur memoriam eorum, quæ sibi in mari contigerant. Demus hunc igitur annos natum fuisse septem, cum a leone abriperetur, atque his adde 15, quibus Eustathius in vico commoratus est, & ad 23 seu sequentem excurres, sicque maturos militiæ Filios Heroi suo concedit scriptor. Combefisius hic in Græco interjecta habet: ἧσαν δὲ εὐμεγέθεις, καὶ ὡραῖοι τῇ ὄψει σφόδρα, quæ cum Latinis nostris conveniunt. Pone sequentem solœcismum translatori nostro valde familiarem ita corrige: Congregatos tyrones omnes atque coram se adductos Magister militum considerans, in ordines retulit.

i De Hydaspe fluvio Virgilius Georgicorum 4 ℣ 211: Nec populi Parthorum aut Medus Hydaspes. Et Horatius lib. 1 ode 22 versu 8: Quæ loca fabulosus lambit Hydaspes. De eodem Strabo lib. 15, Arrianus lib. 5 cap. 3. Curtius lib. 5 & alii. Septuaginta libro Judith cap. 1 ℣ 6 habent Ἡδάσπην, pro eo, quod Hieronymus vertit Jadason. Porro de diversis fluviis sub eodem nomine loquuntur auctores illi. De eodem quidem agunt Strabo, Arrianus & forte Horatius, estque fluvius in India, Indo flumini proximus, in quem recepto Sinaro, Acesinique immersus exoneratur. Hydaspes vero Septuaginta idem procul dubio est, de quo Virgilius & Curtius, vocaturque ab aliis Eulæus, (Eulai Dan. 8 versu 2) ab aliis Choaspes. Ortum habet in Media, unde Virgilio Medus dici potuit; Susam alluit & Susianam rigat, de quo Curtius; ad Occidentem proximus est Tigri & Euphrati, ac denique Elymaïdem præterfluit; quæ optime conveniunt, cum versione Septuaginta, textuque Græco ac Syriaco. De his qui plura desiderat, consulat Cellarium Geog. Ant. t. 2 lib. 3 cap. 19. Interim de Hydaspe Indico hic sermo esse non potest, cum eo Trajani tempore numquam Romani penetrarint; Medus seu Choaspes ab Occidente Arabiam Petræam habet, quam sub Trajano subegit Palma, cujusque populi non raro rebellarunt, eo imperante. At hanc inter & Hydaspem media jacent, Arabia deserta, Chaldæa, Tigris & Teredon apud Cellarium, plura etiam apud Delisle in mappa geographica, ubi multo aliter hæc omnia disposita sunt. Ut ut est, Arabum testimoniis refert laudatus Delislius, ex Auranitide decem dierum itinere in Babyloniam perveniri, nec longior est tractus in Cellarii Geographica ex Arabia Petræa ad fluvium Hydaspem. Vide, quæ observaviComment. præv. § 3 num. 37 & seq. Sed hæc tam credibilia non sunt, quam possibilia.

k Desunt in editione Combefisii hinc omnia usque ad τάχα τῆς προνοίας. Supplevi hic iterum, quæ in Mss. Latinis valde luxata sunt.

l Tota hæc periodus usque ad καὶ μεσημβρίας omissa est apud Combefisium, sicque ab ejus Ms. abest unus, non ex minime mirabilibus, casus.

m Quæ hic narrantur, non videntur satis cohærere. Consule, si lubet, Commentarium prævium § 3 num. 32. Absunt quidem hæc, quæ uncis inclusa vides, ab ambobus manuscriptis Græcis, at cum reperiantur in Latinis omnibus, ubi similes interpolationes alibi nuspiam occurrunt, multum suspicor, ea ab aliquo, ineptiam forte subodorato, in Græcis expuncta fuisse. Certe paulo infra reponit junior: Novi enim, quæ narrasti mihi, quæ vicissim Latina non habent, & eamdem difficultatem patiuntur. Difficile est nimirum sic fabulari, ut nuspiam desipias.

n Legit Combefisius: βλέπουσα τοὺς Νέους περιλαμβάνουντας ἀλλήλους, quæ melius cum Latinis nostris conveniunt.

o Pergit Combefisus: Παρέξει καὶ τὰ Τέκνα ἡμῶν ἀπολαβεῖν ἡμᾶς, & vertit: Forsitan enim, qua pietate, ut alter alterum inveniremus, concessit, ut etiam liberos recipiamus, præbebit: quibus pro nostro Ἐπιγῶναι interjice: Et agnosceremus. Ceterum paulo infra pro in horto sedens, quod est in Latinis, habet ille: Κατεζομένη ἐν τῷ κήπῳ.

p Qui pro mero figmento totam hanc Historiam habent, possunt scriptorem hic inscitiæ arguere. Enimvero si fabulam texere luberet, nollem talem matrem fingere, quæ tenerrime filios diligat, dudum amissos doleat, ex signis indubiis subito tandem præsentes agnoscat, visceribus totis commoveatur, differatque tamen suum gaudium & amorem prodere, dum convenerit ignotum hactenus sibi hominem (ut ut statuatur etiam ex audito Placidæ nomine aliquid suspicata) exercitus ducem rogatura, ut se extorrem in patriam reducat.

q Variat paulo ante Ms. Combefisii, sed in solis verbis. Hic ita interpungendum duxi, ut ab hora secunda, cohæreat cum discurrit, non vero cum gratias agebant, ut vertit noster. Porro post & exposuerunt ei, discedit ab aliis Ms. S. Galli, & ita ad finem usque prosequitur: Ad barbarorum pervenit fama exercitum, quod Placidus contra eos iret in prælium bellator magnus, & omnes in fugam versi sunt, & Pannoniæ fines sic liberati sunt. Eustathius est reversus cum gaudio. Adrianus cæsar effectus exivit obviam Eustathio revertenti tunc cum victoria. Dum diis suis in templo offerret victimas & adoraret cum omni simul militia, Magister militum sprevit cum suis idola. Tyrannus dixit ad eum: Accede, immola. Ille respondit: In istis non est divinitas: nos Deum colimus verum, qui fecit omnia, qui nos post tantam lætari facit tristitiam, per quem speramus æterna habere gaudia. Adrianus crudelis ira repletus est, & præcepit leonem magnum ei dimittere. Cœpit bestia pedes Sanctorum lingere. Imperator leonem jussit occidere & bovem æreum jussit igni succendere. Dum illi æreum bovem igni succenderant, Eustathius supplicavit ad Deum taliter: Domine Deus, quod posco, tu mihi tribue. Nemo jam corpora nostra possit dividere, sed sub uno sepulti (forte sepeliri: nam adverto, amanuensis incuria in exemplari nostro plurima luxata esse) cupimus cespite. Adhuc te Rex angelorum peto suppliciter, nemo jam corpora nostra possit dividere: tuum nomen quicumque per nos petierit, exaudi preces eorum, Pater piissime, ut liberati a malis vivant feliciter. Vox resonavit de cælo: Sic exauditus es. Tunc toti quatuor missi in bovem æreum consummaverunt in bono martyrium suum, & meruerunt habere Christi consortium, & in uno sepulti sunt omnes tumulo, ubi in multis florent virtutibus. Hæc quantum sunt a Græcis & Latinis aliis diversa, tantum discrepat stilus ab iis, quæ in eodem Ms. præmissa sunt, & fere cum reliquis conveniunt: ita ut meridiana luce clarius sit, esse ea aliunde pridem quæsita, vel postmodum ab aliquo contracta. Scribendi methodus magis quam nostra, antiquorum brevitatem præferre videtur, sed oratio illa non est multo minus absurda.

r Hæc in apographis Latinis sic male luxata habebantur: Incurvantes se supra Filios gratias agebant Christo ab hora secunda usque ad sextam propter inventionem eorum. Discurrit igitur fama hæc per omnem exercitum & omnes congregati mirabantur, & exultabant in inventione eorum, amplius etiam propter barbarorum expugnationem. Altera vero die maximam celebritatem facientes, Deo gratias egerunt propter magnam ejus pietatem.

s In Græco est: Gentilem & ipsum quoque, & omnes retro imperatores impietate superantem. Adrianus imperium adiit XI Augusti anni Christi 117, quo proinde, vel sequenti, passum Eustathium Acta perhibent.

t Lege: Oportet enim, inquit, te in gratiarum actionem victimas offerre diis; maxime &c.

u Græce est: Nisi Deum, qui uno verbo cuncta creavit. Miror hic, scriptorem nostrum institutam ab Adriano quæstionem suo calamo non adornasse. Forte trita ab aliis via incedere noluit, doctus subtilius fabulari.

x Kircherus Hist. Eustathio-Marianæ parte 5 pag. 167 scribit, asserere canonicos Romanos, S. Eustathii sacellum, quod hodie S. Michaëlis est, fuisse olim eidem Sancto sacrum, utpote impositum loco, ubi ante subterraneum Christianorum oratorium fuerat, & in quo sacra sancti Martyris nostri & Sociorum lipsana religiose culta fuerant. Addit ex traditione, ibidem etiam passos dici, ut & sepultum jacere æneum bovem, quem tandem sperat divina providentia ruderibus eruendum. At non facile, opinor, prudens quispiam in eo perquirendo operam ponet.

y Insulsa est satis hæc comparatio, a qua fere stultam orationem orditur scriptor. Plura de his præfatus sum Comment. præv. num. XI, quæ, si lubet, consule.

z Nisi vitio amanuensis corruptum sit exemplar nostrum, oportet hic mutilum esse Ms. Medicæum. Combefisii Acta habent: Δὸς δὲ Κύριε χάριν καὶ τοὶς λειψάνοις ἡμῶν, ἵνα πᾶς μνημονεύων ἡμῶν σχῇ μέρος, quæ sensum perfectiorem faciunt, & cum Latinis conveniunt.

aa Hic terminatur Ms. S. Maximini Trevirensis, reliquis procul dubio iniqua manu avulsis.

bb Antiphrasin Latinam ex Græco corrige: Ut minæ sævissimi ignis vertantur in rorem. Sequentiaapud Combefisium omissa sunt usque ad καὶ ταῦτα εὐξαμένων αὐτῶν, & hæc dicentibus illis.

cc De Sanctorum nostrorum reliquiis & ædibus illis sacris pluribus egi Comment. præv. § 4: vide etiam dicta hic ad lit. X

dd Ita Mss. Latina omnia cum Fastis non paucis itidem Latinis: inde transiit sanctorum Martyrum memoria apud Latinos ad diem sequentem. Hinc Usuardus: Horum festivitas cum in Kalendis habeatur, hic tamen (IV Nonas Novembris) plenius recolitur. Inde etiam postea ob Commemorationem fidelium defunctorum in sequentem & alio rejecta est. At Græci omnes cum Actis Græcis, tum nostris, tum Combefisianis & Fastis Latinis aliquot & Romano moderno Martyrologio, XX Septembris S. Eustathium & Socios celebrant. Porro ex hac tota periodo liquet, scriptorem aliquot certe annis post Sanctorum passionem scripsisse: etenim Adriani persecutio recensita a Severo Sulpitio & Hieronymo, licet Adrianus nullo novo edicto fideles vexaverit, non cessavit ante Christi annum 126, quo apologiis SS. Quadrati & Aristidis fractus imperator, non solum rescripta dedit ad præfectos pro Christianis, sed etiam templa Christo erigere voluisse dicitur a Lampridio. Denique, cum non obscure innuat anonymus, pluribus Sanctos, post exstructum illis oratorium, patrocinatos fuisse, obtentis beneficiis aliquot etiam anni concedendi certo sunt. De Oratorio illo vide plura § 4

DE SS. THEODORO, PHILIPPA MATRE EJUS, SOCRATE ET DIONYSIO MM.
PERGÆ IN PAMPHYLIA.

Circa CCXX, ut fertur.

Sylloge ex sacris Fastis maxime Græcorum.

Theodorus M. Pergæ in Pamphylia (S.)
Philippa mater ejus M. Pergæ in Pamphylia (S.)
Socrates M. Pergæ in Pamphylia (S.)
Dionysius M. Pergæ in Pamphylia (S.)

AUCTORE J. S.

Quatuor hosce Martyres, quos simul variis diebus memorant Græcorum Menæa & Menologia, ad diversos dies retulit primum Galesinius, [Quatuor hi Martyres, a Baronio sejuncti,] ac deinde Baronius in Romano Martyrologio. Ad hunc diem Baronius sic habet: Perge in Pamphylia sanctorum Theodori & Philippæ matris ejus, ac Sociorum martyrum sub Antonino imperatore. Duos Socios, quos hic non nominat, dedit ad XIX Aprilis, prætermisso martyrii loco, sequentibus verbis: Eodem die sanctorum martyrum Socratis & Dionysii, qui lanceis confossi sunt. Menologium Sirleti effecit, ut Galesinius & Baronius minus perspexerint, quatuor illos Martyres reperiri conjunctos apud Græcos, tamquam simul passos. Etenim in dicto Menologio ad XIX Aprilis omnes quidem annuntiantur, sed diversis elogiis, acsi duo posteriores nihil cum prioribus haberent commune. De Theodoro primum hæc leguntur: Eodem die commemoratio sancti martyris Theodori apud Pergen Pamphyliæ, qui imperatore Antonino & præside Theodoto, ligno affixus ac suspensus tribus diebus vixit, & postea migravit ad Dominum: cujus sanctas reliquias unguentis & velis religiosi quidam viri curantes, insigni loco deposuerunt. Tum sequitur: Eodem die sancta martyr Philippa, sancti Theodori mater, gladio consummatur. Et mox de aliis: Eodem die sancti martyres Socrates & Dionysius, lanceis vulnerati, martyrio functi sunt. Eodem modo primum Theodorus cum prolixo elogio, mox breviter Philippa, & deinde Socrates & Dionysius eadem brevitate seorsum commemorantur in Menæis impressis ad XIX Aprilis. Singulis quoque de more adduntur versiculi, qui de genere martyrii consonant jam datis Menologii verbis, & elogio Menæorum inferius recitando. Verum ex hoc elogio intelligitur, non modo Philippam, sed etiam Socratem & Dionysium occasione Theodori fuisse passos.

[2] Idem colligitur ex Menologio Basiliano, in quo ad XXI Septembris Theodorus annuntiatur solus his verbis: [conjunguntur uno elogio in Menologio Basiliano:] Certamen sancti martyris Theodori, qui in Perge Pamphyliæ urbe martyrium passus est. Elogium vero, quod ex editione Græco-Latina huc Latine solum transfero, omnium continet martyrium, his verbis expositum: Theodorus martyr claruit, Antonino Romanorum cæsare, ante S. Theodorum, qui Amaseæ martyrium subiit, annos septuaginta sex natus. Militavit autem & ipse in tyronum legione, quod & ætate florens, & statura magnus, & forma oris venustus esset. Sed cum idolis sacrificare cogeretur, neglecta terrestri militia, atque imperatore corruptioni obnoxio, Ego, inquit, cælesti regi Christo stipendia facio, ex quo baptizatus sum: terreno autem servire nolo. Quare correptus a præside cæsusque, in fornacem injicitur. Sed cum inde, ne minimum quidem detrimentum passus, exiisset, ea res milites duos, Socratem & Dionysium, miraculi magnitudine attonitos, ad fidem Christi pertraxit: statimque capite damnati sunt una cum Philippa sancti Theodori matre, quæ paulo ante visendi Filii studio venerat. Theodorus autem variis primum tormentorum generibus excruciatus, novissime in crucem actus, in cælos lætus evolavit. Hactenus istud Menologium. At hæc non consonant in omnibus prolixiori elogio Menæorum, nec elogio breviori, quod ad XXI Septembris habetur in Synaxario Ms. Constantinopolitano, quod fuit Sirmondi.

[3] Præterea dubito, an apta sit interpretatio Latina in principio dati elogii. [Theodorus hic annis 76 passus dicitur ante Theodorum Amasenum.] Itaque verba Græca huc traduco: Θεόδωρος μάρτυς ὑπῆρχεν ἐπὶ Ἀντωνίνου καίσαρος Ῥωμαίων, προγενέστερος τυγχάνων τοῦ ἁγίου Θεοδώρου, τοῦ ἐν Αμασείᾳ μαρτυρήσαντος, ἔτη ἑβδομηκονταέξ. Quæ mihi videntur sic Latine reddenda: Theodorus martyr claruit sub Antonino Romanorum cæsare, S. Theodoro, qui Amaseæ martyrio coronatus est, annis septuaginta & sex antiquior. Ætas utriusque Theodori etiam confertur in Synaxario mox laudato, in quo hæc leguntur: Οὗτος ὑπῆρχεν ἐπὶ Αντωνίνου,… προγενέστερος τοῦ ἁγίου Θεοδώρου τοῦ ἐν Αμασίᾳ καὶ Ευχαίτων, μαρτυρήσας πρὸ ἔτων ἑβρομήκοντα. Hic claruit sub Antonino, … antiquior S. Theodoro, qui est Amaseæ & Euchaitarum, annis septuaginta ante coronam adeptus martyrii. Hisce autem si quid tribuendum sit, oportebit martyrium Theodori figere sub ultimo Antonino, sive sub illo, quem alii Heliogabalum, alii Alagabalum, alii Elagabalum cognominant. Nam hujus imperium Pagius orditur ab anno 218, & producit usque ad annum 222. Itaque, si passus est circa annum 220, verum fortasse erit, non nisi septuaginta & sex annos ante S. Theodorum Amasenum martyrio coronatum fuisse Theodorum Pergensem. Video quidem, martyrium S. Theodori Amaseni ab aliquibus figi anno 306; sed non deprehendi, epocham illam tam bene firmatam esse, ut nequeat ulterius examinari, an forte passus non sit aliquot annis ante generalem persecutionem. Verum istud examen remitto ad IX Novembris, quo colitur Theodorus Amasenus; cumque auctoritas Menologii aut etiam Synaxarii non sit tanta, ut ex eo certum fieri possit, hunc Theodorum annis septuaginta & sex, aut solum septuaginta, altero esse antiquiorem; solum dubitanter Martyres hodiernos sub Antonino Elagabalo fixi. Collatio enim illa ætatis utriusque non legitur in Menæis.

[4] [Elogium S. Theodori ex Menæis,] Verum & alia quædam diverso modo ibidem referuntur. Quare totum elogium fideliter Latinum facio, & subjicio, quale ibidem legitur ad XIX Aprilis: Imperante Antonino, & præfecturam Pergæ in Pamphylia gerente Theodoto, multi juvenes elegantes & speciosi ad ordinem tyronum adlecti sunt. Tunc cum pluribus aliis & beatus hic Theodorus ad præfectum perductus est. Cum igitur, ut ceteri, veste indutus fuisset & signaculo; hoc rupit, dicens: Ego signatus sum a ventre matris meæ ab imperatore meo Christo, alteri imperatori non milito. Præfectus vero dixit: Et quali imperatori militasti? Sanctus dixit: Ei, qui fecit cælum & terram. Præfectus dixit: Neque diis nostris sacrificas? Sanctus dixit: Dæmonibus immundis numquam sacrificavi. Tunc jussit ipsum cædi verberibus: cæsusque vehementer, constitutus est ad quæstionem. Dicit autem præfectus: Modo respondere prudenter didiceris? Sanctus reposuit: Utinam tu ipse cognoscas, ut ego, Creatorem tuum, & adores illum! Tunc in fervente craticula extentum, sulphure, pice, ceraque infinita ipsum consperserunt. Et illi quidem sic faciebant. Deus vero magnum quid & obstupescendum cæcatis ostendit. Facto enim ingenti sonitu, terraque in duas partes scissa, ubi ignis & craticula erant posita, aqua ebulliens (o prodigium!) cratilam & omne extinxit incendium. Sanctus vero exsurgens omnino sanus, dicit præfecto: Quod vidisti, proconsul, non est potestatis meæ opus, sed Christi, & Dei mei, cui servio. Si ergo vis deorum tuorum nosse potentiam, alium incende rogum, & aliquis militum tuorum super craticulam extendatur in nomine illorum: & tunc scies insuperabilem Dei mei potestatem.

[5] [Dioscorus idolorum sacerdos conversus & passus,] Milites vero mox dicta excipientes, Non sic, inquiebant, feceris, domine: sed potius sacerdotem deorum craticulæ impone. Illum utique ut sacerdotem exaudient & manebit illæsus. Hæc audiens præfectus, Adducatur sacerdos, inquit. Ubi autem coram illo sacerdotem stitissent; dicit ad ipsum præfectus: Quod tibi nomen? Ille vero dixit, Dioscorus. Tum præfectus: Dic mihi, Dioscore, qua magia utuntur Christiani contra ignem, quandoquidem Theodorus mansit illæsus? Dioscorus dixit: Christiani non sunt magi, absit; sed ubi Christi nomen enuntiatum est, omnes præstigiæ & incantationes dissolvuntur, & dæmones contremiscunt. Et præfectus: Potentiorne est Christus Jove? Dioscorus dixit: Jupiter & ceteri sunt idola surda, & sensu destituta. Quapropter rogo te, ne me cogas craticulæ me imponere. At, si volueris Jovis potentiam discere, hunc rogi craticulæ impone. Tunc præfectus: Et quis ausit hoc facere? Dioscorus dixit: Ego tuo mandato hoc faciam: &, si vindictam de me sumpserit, credam potentem esse. Et præfectus: Nonne hactenus sacerdos es, ut quid talia profers? Dioscorus dixit: Mentis inopia eram sacerdos: at videns B. Theodorum non potuisse a te superari, confirmatus sum; & nunc ipsius commilito fieri cupio. Et præfectus: Quandoquidem ita loqueris, inquit, rogum ascende. Tunc Dioscorus Sancti pedibus provolutus, Ora, inquit, pro me, Serve Dei. Oranteque Sancto, expansus est Dioscorus supra rogum craticulæ, gratias agens, & alta voce clamans: Gratias ago tibi, Domine Jesu Christe, Deus Theodori! Et: Accipe spiritum meum in pace. Hæc dicens, tradidit animam Christo.

[6] Continuo comprehensus Sanctus, conjicitur in carcerem. [conversi Socrates & Dionysius:] Postridie indomitis equis constrictus pedibus, & ad currum alligatus est. Equi autem sine ordine currentes, in præcipitium lapsi perierunt. Sanctus vero divina virtute, oculis minime percepta, vinculis solutus, servatusque prorsus illæsus, omnes reddidit attonitos. Ex his Socrates & Dionysius, qui Sanctum equorum currui alligaverant, affirmabant, inusitatum & tremendum, equis concitatis, vidisse se spectaculum, quod & intellectum & mentem percelleret. Narrabant enim se intuitos esse quasi igneum currum, eumque quasi de cælo descendentem, qui & Sanctum religatum vinculis solvit, ipsumque sustulit, & ex alto illæsum ad prætorium transtulit; equos vero tamquam ab aliquo vi adactos in præcipitium impulit. Qui hæc adstantes & credentes audiebant, exclamarunt: Magnus Deus Christianorum! Præfectus vero ipsos & Sanctum conclusit carcere: & caminum accendi jubet. Hoc facto, Sanctoque cum militibus in caminum injecto, ros superne delatus ipsos refrigeravit, & cœperunt colloqui. Sermo autem in memoriam reducebat matrem S. Theodori. Cum enim a tribus annis illa fuisset capta, & cum aliis multis ad terram peregrinam abducta, narrans captivitatis modum, illam videre desiderabat. Et exclamabat: Domine Jesu Christe mirabilium Domine, ostende mihi Matrem iis, quibus nosti, modis; (nihil non potes) ut omnes noverint magna tua mirabilia. Hæc quidem erat collocutionis materia.

[7] Ubi vero, exstincta flamma, somno fuerunt correpti; [ad alios tres accedit Philippa Theodori mater:] angelus adstans Sancto, Ne timeas, inquit, Theodore: adest enim Mater tua. At ille expergefactus visa narravit Militibus. Narratione autem illa necdum ad finem perducta, in medio camini adstitit Sancti mater Philippa, sic nominata. Hæc vero perspiciens Filium, quem cernere cupiebat, exsultavit ipsumque salutavit & Milites socios ipsius. Deinde edoctus a Matre Sanctus, unde veniret; elatis ad cælum manibus debitas Deo egit gratias. Transacta nocte, ubi mane surrexerat, præfectus dixit: Existimo, ne os quidem relictum esse in camino, in quem Theodorus cum Sociis suis conjectus fuit. Cum hæc dicebat, supervenit aliquis a camino, talia præfecto nuntians: Theodoro Jesum implorante, exstincta est flamma; & Mater ipsius, ex terra peregrina subito superveniens, ingressa est in caminum: sedentesque ibi tamquam in cubiculo, colloquuntur de Deo suo. His auditis, exterritus est præfectus, veniensque ad caminum, vocavit Sancti Matrem, eique dixit: Tune es mater Theodori? Respondit illa: Sum utique. Tunc præfectus: Persuade Filio tuo, ut diis sacrificet, ne & ille male pereat, & tu orba relinquaris. Reposuit Philippa: Filius meus a te in crucem actus Deo suo verum offeret sacrificium, nimirum Domino meo Jesu Christo, Deo vero.

[8] Et præfectus: Si igitur tu invenisti mortem Filii tui, [omnes quatuor diversis modis occiduntur.] hoc omnino fiet. Mox autem jussit præfectus sanctum quidem Theodorum de cruce suspendi; Milites vero in medio camini lanceis transfigi, & Matris Sancti caput gladio amputari. Hoc modo coronam martyrii sunt consecuti. At sanctus Theodorus clavis confixus tribus diebus pependit vivus: pendensque deinde ad Dominum transmigravit. Tunc aliqui ex fidelibus Sanctorum corpora, unguentis delibuta & linteis involuta, honesto in loco deposuerunt. Hactenus Menæa, quibus consentit Synaxarium Ms. Sirmondi in præcipuis rerum capitibus, non item in adjunctis variis, quæ revera non sunt probabilia. Tormenta S. Theodoro illata ibi brevissime, sed eodem ordine & numero recensentur; nimirum primo vehementer fuisse verberibus cæsum, secundo ferventi craticulæ impositum, tertio equis indomitis alligatum, quarto ardenti camino injectum, una cum Socrate & Dionysio; ac quinto demum cruci affixum, in eaque defunctum post triduum. Duo quoque Socii, Socrates & Dionysius, in camino lanceis confossi asseruntur. Philippa capite minuta similiter in Synaxario dicitur; sed occasio martyrii ipsius longe probabilius ibidem sic exponitur, post relatam Theodori mortem. Ὂν θεασαμένη μητὴρ Φιλίππα θεαρέστως ἐκπεπνευκότα, καὶ τὸν Χριστὸν ἀνακηρύξασα Θεὸν ἀληθινὸν, τῇ διὰ ξίφους τομῇ συνετελείωθη. Quem videns mater Philippa morte Deo placita exspirasse, & Christum prædicans verum Deum, sectione gladii una vitam finivit. Hæc mors certe probabilis est, uti & mortis occasio, quæ eodem fere modo refertur in Menologio Basiliano, ubi dicitur venisse ad videndum Filium.

[9] [Nonnulla in dato elogio fabulosa,] Verum non nisi pro fabulis habere possum, quæ supra ex Menæis dicuntur de ejus captivitate, de ejus subita adductione & ingressu in caminum, uti & de oratione Theodori, ejusque cum aliis colloquio. Mors Socratis & Dionysii, qui ubique lanceis transfixi dicuntur, præterquam in Menologio Basiliano, ubi magis innuitur, capite minutos fuisse, utcumque dubia videri potest. At magis credo, lanceis fuisse confossos, cum Menologium huic mortis generi aperte non contradicat. Verumtamen non æque certum credo, id factum esse in camino: nam ipsa Theodori in caminum injectio utcumque suspecta est, & minime certa, cum S. Theodorus Amasenus tali supplicio vitam finiverit, & satis verisimile fiat, ab illo ad Theodorum nostrum Pergensem illud fuisse cum adjunctis fabellis translatum. Nihilo minus suspecta mihi sunt, quæ asseruntur de Theodoro craticulæ imposito, & deinde equis indomitis alligato. Certe potius scenica videntur figmenta, quam facta historica, omnia illa, quæ post craticulæ supplicium num. 5 subjiciuntur, maxime de Dioscoro idolorum sacerdote, qui revera nullibi hodiernis Martyribus annumeratur. Non minus fabulosa videtur tota visio Socratis & Dionysii, relata num. 6, quæ alteri supplicio subjungitur. His de causis totum istud Menæorum elogium, utpote majori ex parte fabulosum, facile omisissem, nisi Papebrochius noster alicubi dixisset, illud a nobis dandum, si Acta alia non inveniremus.

[10] [occasio martyrii aliaque exposita.] Sola occasio martyrii probabilius exposita videtur in Menæis, quam in reliquis Fastis. Nam ibi militiam detrectasse dicitur, ut alii non pauci fecerunt martyres, eaque de causa Christianum se professus. In aliis vero militasse dicitur in legione tironum. At merito dubitatur, an ulla umquam fuerit legio, quæ tironum habuit nomen. Contra magis videtur, nomen tironis huic nostro Theodoro datum, quia tironibus adscribebatur. Porro signaculum militiæ, quod rupisse dicitur Theodorus, erat plumbum collo appensum, ut liquet ex Actis sinceris S. Maximiliani martyris apud Ruinartium pag. 301, ubi Maximilianus, militiam detrectans, ait: Non accipio signaculum sæculi: &, si signaveris, rumpo illud… Non licet mihi plumbum collo portare &c. Utrum illi plumbo insculpta fuerint quædam idololatriæ signa, an vero ob crebra idololatriæ pericula, quibus expositi erant milites, a militia abhorruerint Christiani, hic non inquiro. At certum est, Christianos multos a militia abhorruisse ut periculosa aut etiam illicita sub gentilibus. Mortem in cruce obiisse Theodorum omnes consentiunt Fasti; nec de eo supplicio dubitandum credo, licet non æque certum videatur, triduo pependisse vivum. Ceterum immerito quis dubitaret, an hic Theodorus non sit idem cum Theodoro Amaseno, quia uterque tiro fuit. Nam illi duo abunde distinguuntur, cum hic Pergæ in Pamphylia, alter Amaseæ in Ponto martyrio sit coronatus, & diversis multum temporibus, ac sub diversis tyrannis sint passi. Accedunt tres Socii, qui hodierno adjunguntur; non item Amaseno. Ceterum Joannes Tamayus in Martyrologio Hispanico annuntiat SS. Theodorum & Philippam, tamquam natos Oscæ in Bœtica Hispania; sed passos fatetur Pergæ in Pamphylia. At commenta illa sunt fabulatorum quorumdam, quos ipsi Hispani eruditi jam diu exploserunt. Inter alia istorum furta, quæ hodie plura sunt solito, hoc quoque derexit, & fuse refutavit Nicolaus Antonius in scriptis posthumis. Et sane figmentum clarius est, quam ut pluribus refutari mereatur.

DE SS. FAUSTA, EVILASIO ET FORTE MAXIMINO VEL MAXIMO MM.
CYZICI IN HELLESPONTO.

Inter annum Christi CCCV et CCCXI.

COMMENTARIUS PRAEVIUS.

Fausta M. Cyzici in Hellesponto (S.)
Evilasius M. Cyzici in Hellesponto (S.)
Maximinus aut Maximus M. Cyzici in Hellesponto (S.)

AUCTORE J. C.

§ I. Sanctorum Martyrum apud martyrologos memoria. Acta edenda quæ & cujus fidei?

Primus inter martyrologos Latinos Beda vel Florus ad hunc diem Sanctorum nostrorum Martyrum Faustæ & Evilasii meminit his verbis; In Cyzico natale sanctorum Faustæ virginis & Evilasii sub Maximiano imperatore: [Sanctorum Faustæ & Evilasii] quam idem Evilasius, cum esset primus palatii, jussit de calvari & radi ad turpitudinem, deinde suspendi ac torqueri: quo tempore coruscatio de cælis facta multos ministrorum percussit. Deinde jussit loculos adferri & eam immissam ac fixam, quasi lignum secari mediam: sed eam carnifices serris lædere non valebant. Quæ inter stupens Evilasius Christo credere cœpit; & hoc ubi imperatori nuntiatum est, misit Præfectum, qui eum suspensum fortiter torqueret. Qui etiam jussit Faustam nudam & sine mavorte educi de carcere, & ei caput terebrari ac clavis configi: cui postmodum non solum caput & facies, sed & pectus & totum corpus usque ad tibias clavis impletum est. Post hæc sartaginem jussit igniri, sed hæc, illa psallente, refriguit. Hæc inter veniens vox de cœlo vocavit eos, & sic tradiderunt spiritum. Erat autem Fausta annorum tredecim & Evilasius octoginta. Ubi juverit notasse, codices aliquot S. Faustæ sedecim, Evilasio septuaginta annos tribuere, nec in metrico Acheriano illorum memoriam fieri.

[2] Bedam, ut notavit Sollerius in suo Usuardo, Rabanus ad hunc diem & Ado ita transcripserunt, [celebris est apud martyrologos] ut textum ejus pene ad verbum referant. Usuardus contexuit parcius Sanctorum nostrorum elogium. In Cizico, inquit, natalis sanctorum martyrum Faustæ virginis & Evilasii, sub Maximiano imperatore, quam idem Evilasius, cum esset primus palatii, jussit primo dehonestari, suspendi, torqueri, ac quasi lignum secari mediam; sed postea credens & ipse Christum, simul cum Fausta agonizatus est. Molanus adjicit: Cum enim eam carnifices serris lædere non valebant, stupens Evilasius Christo credere cœpit, ac deinde cum Beda prosequitur. Parcissime Romanum parvum In Cyzico, Faustæ virginis & Evilasii memoriam nuntiat. Martyrologium Baronii, cum quo pene inter auctaria Usuardina codices Antverpiensis & maximus Lubecanus conveniunt, ita sanctos Martyres celebrat: Cyzici in Propontide, natalis sanctorum martyrum Faustæ virginis & Evilasii, sub Maximiano imperatore: quorum Fausta ab eodem Evilasio idolorum sacerdote decalvata, & ad turpitudinem rasa, suspensa & torta est. Deinde cum vellet eam mediam secare, & carnifices lædere non valerent, stupens Evilasius in Christum credidit: & dum ipse etiam imperatoris jussu fortiter torqueretur, Fausta capite terebrata, clavis toto corpore confixa, & sartagini ignitæ imposita, cum eodem, voce de cœlo vocata, transivit ad Dominum.

[3] [tum Latinos,] Rabanus ad diem VII Januarii aliud sanctis Faustæ & Evilasio texit elogium, illisque tertium Præfectum martyrem adjungit. Habe ejus verba ex editione Canisii. Passio sanctæ Faustæ virginis sub Maximiano imperatore, qui Evilasium primum palatii tortorem suum patientiæ suæ virtute convertit ad fidem, nec non & Præfectum, cui jussum est eam torquere. Quæ suspensa ferramentis lacerabatur, postea bestiis tradita, a nulla earum contaminata est. Deinde clavis caput ejus confixum est. Postea ea in sartaginem ferventem pice missa, sed non læsa: sicque cum Evilasio & Præfecto in tormentis constituta, reddidit spiritum. Populi vero Christiani hæc audientes, sepelierunt corpora Sanctorum. Totidem verbis sanctorum Martyrum Notkerus meminit, ad eumdem diem VII Januarii, quo etiam nuntiantur in Martyrologio S. Maximini Trevirensis & Carthus. Colon., ut ibidem a Bollando in Prætermissorum catalogo, & a Sollerio in Auctariis Usuardinis notatum est.

[4] [tum Græcos memoria, apud quos illis jungitur Maximinus seu Maximus.] A Græcis in Menæis die VI Februarii nuntiatur commemoratio sanctorum martyrum Faustæ, Evilasii & Maximi, prolixumque satis subjungitur illorum elogium, quod vix aliud continet ab iis, quæ ita eodem die leguntur in Menologio Basiliano: Fausta Christi martyr, Maximiano imperatore, ex Cyzico urbe divitum piorumque parentum filia. Iis mortuis, cum adolescens & opulenta esset, seculi tamen voluptates spernens, in virginitate, jejunio, vigiliis & eleëmosynis dies transigebat, Deo inserviens, sacrorumque librorum lectioni intenta. Quam ob rem, cum illius fama ad imperatorem pervenisset, misit ad illam Evilasium prætorem, qui ei persuaderet idolis immolare. Ubi vero patrata ab illa miracula Evilasius vidit, in Christum credidit. Tunc mittitur Maximus pro-prætor, ut Faustam & Evilasium torqueret, qui in ferventem lebetem æneum Sanctos conjecit. Sed cum eos illæsos cerneret, suscepta & ipse Christi fide, ultro seipsum in lebetem demisit, atque per hunc modum omnes consumpti sunt.

[5] Et hæc quidem hactenus sacri Fasti. Acta sanctorum Martyrum nostrorum prolixiora exstant, [Acta eorum] tum Græce, tum Latine scripta. Græca producit Lambecius in Commentariis de bibliotheca cæsarea lib. 8 ex codice Ms. XI pervetusto, qui Magni Menologii Græcorum mensis Februarius inscribitur, in quo pag. 53 sub hoc titulo, Latine ni fallor, scripto, Martyrium sanctorum martyrum Faustæ, Evelasii & Maximini, auctore Simeone Metaphraste, ita Sanctorum Acta inchoantur. Μαρτύριον τῶν ἁγίων καὶ ἐνδόξων τοῦ Χριστοῦ μαρτύρων Φαύστας, Εὐηλασίου καὶ Μαξιμίνου. Κατ᾽ ἐκείνους τοῦς καιροὺς ἦν ἁγία μάρτυς τοῦ χριστοῦ Φαύστα ἐπὶ Μαξιμιανοῦ τοῦ βασιλέως ἐν Κυζίκῳ τῇ πόλει &c. Martyrium sanctorum & gloriosorum Christi martyrum Faustæ, Evilasii & Maximini. In illis temporibus erat sancta martyr Christi Fausta in Cyzico civitate &c., quod est ipsissimum exordium Actorum S. Faustæ & Sociorum, quæ dat Surius ad diem VI Februarii. Testatur laudatus Lambecius, Græca illa in reliquis omnibus cum Surianis convenire, quod nobis experiri licuit ex collatione exemplaris, quod habemus ex eodem codice bibliothecæ cæsareæ jam olim descriptum. Eadem etiam sunt, quæ exhibet Lipomanus tom. 5 pag. 518.

[6] Mombritius Martyrium Sanctorum Faustæ, Evilasii & Maximini etiam describit tom. 1 pag. 297, [exstant varia impressa.] quod nescio, an idem dicam, an diversum a jam laudatis Actis. Certe phrasis multum differt, multum variant adhortationes colloquiaque sanctam Martyrem inter & Evilasium & Maximinum, atque aliqua hic expressius, adjectis etiam nominibus propriis, narrantur, quam ibi, licet facta asserantur eadem. Præter hæc, Mss. exemplaria quatuor ad manum habeo, ex variis codicibus descripta. Primum notatur, Ex veteri Ms. Narniensi: secundum, Passio S. Faustæ virginis & martyris, cujus ossa Lucæ sunt: & hæc inter se, ne verbo quidem differunt, multum vero ab aliis omnibus. De illis agam infra, ubi de sacris sanctæ Martyris reliquiis. Tertium Actorum exemplar desumptum est ex Ms. S. Maximini Trevirensis; quartum denique habeo in codice Ms., qui quondam fuit abbatiæ Vercellensis Ordinis Cisterciensis, unde ad clar. virum Balthasarem Moretum, atque ab eo ad nos transiit. Postrema duo ita etiam inter se conveniunt, ut vix ad verbum varient. Ostendit phrasis, fuisse illa ex Græco translata, videnturque Mombritiana ex iis vel similibus crevisse.

[7] Conjecturæ locum facit, quod ubi in Ms. nostro narrantur aliqua a Surianis diversa, [Mombritianis paulo contractiora sunt Mss., quæ habemus] eadem apud Mombritium ita occurrant aucta, ut interpolatorem non obscure prodant. En bina ipso statim exordio specimina. Cum pervenisset (ita incipiunt Mss. nostra) ad aures Maximiani, quod quædam virgo, nomine Fausta, filia Gemelli prorectoris, orbata parentibus nutriretur in Christi justificationibus, (erat autem sancta Infantula arnorum circiter tredecim) mittens primum palatii, nomine Evilasium in Cyzicum &c. Hæc apud Mombritium ita leguntur: Sub Maximiano imperatore in Cyzico Sanctorum metus pervenit ad aures ejusdem imperatoris: quoniam quædam virgo, nomine Fausta, filia Gemelli prorectoris, derelicta orphana a patre & matre, nutrita est in Christi justificationibus. Erat autem sancta Puella annorum tredecim & mensium sex. Quo audito, Maximianus Evilasium primum palatii sui, hoc est autem magistrum militum, adesse præcepit, & misit eum in civitate, cui nomen erat Cyzico. Interpretatio vocis primi palatii, annis adjecti menses sex mihi videntur plane commentatorem detegere, sive is translator ipse fuerit, sive alius quispiam antiquior. Certe non credo nostrum, ut ut contractorem supponas, annos tredecim & menses sex, per totidem circiter annos expositurum fuisse. Atque ex his & ejusmodi plurimis conjicio, Acta nostra Mss. esse Mombritianis antiquiora, & forte qualia in antiquissimo Passionario membranaceo Ms. archivii Lateranensis, unde sua desumpsit pleraque, exstabant.

[8] [& edemus. Ex his illa coaluisse videntur.] Ceterum non est, quare Surianis Actis præponantur: licet enim Passionarium illud Lateranense jam tum seculo decimo quinto Mombritio pervetustum videri potuerit, est tamen incertum, an Græca, unde Suriana translata sunt, non sint antiquiora. Lipomanus quidem, Surius, Baronius & alii ea Metaphrastæ attribuunt, illudque tam certum Tillemontio visum est, ut asserat, ægre de eo dubitari posse. Apud Allatium tamen in Diatriba de Simeonum scriptis non fit de hoc Opusculo, nequidem inter dubie Metaphrastæ adscribenda, mentio. Discutere id pluribus non lubet: fatentur omnes, ipseque etiam Tillemontius, si a Metaphaste scripta sunt, verosimiliter illi præluxisse historiam vetustiorem, unde sua elogia Beda, seu Florus & alii contraxerunt. At ea ex Metaphrastæ interpolationibus excerpere velle & destinguere, est oleum & operam perdere. Mss. nostra, si, ut conjicio, ex Passionario, quo usus est Mombritius, desumpta sunt, forte priora censeri possunt temporibus Metaphrastis, ne seculo 15 codex Lateranensis quadringentos annos vix superarit, atque adeo valde antiquus videri non potuerit. Denique cum Facta ipsa a Surianis vix discrepent, nec meliora suppetant, Manuscripta nostra ex Græco translata, ut ipsa luculenter phrasis probat, bic excudam & illustrabo.

[9] [Tillemontii de Actis illis] Verum cum ex tempore, quo scripta supponuntur, certa illis fides conciliari nequeat, indagandum restat, quantam aliunde mereantur. In illa, cum gesta prodigiaque narrentur eadem, cadit censura Tillemontii, quam tom. 5 Monument. art. 63 pag. 61 fert de Actis Surianis. Totam lubet hic Latine reddere. Habemus Acta Sanctorum illorum, inquit, apud Surium. At censet Baronius, esse a Metaphraste conscripta, de quo ægre dubitari potest. Potuit illi præluxisse historia quædam antiqua, fulta testimoniis Bedæ, Usuardi, Adonis & plurimorum aliorum Latinorum, qui satis ample loquuntur de Sanctis illis. At ex quocumque fonte fluxerint, talia sunt, ut dicere liceat, nullam esse in illis veri speciem. Beda ipse, ceterique deinde Latini, plura asserunt, quam ut illis fidem habeamus. De Maximino nullum verbum faciunt, traduntque Faustam & Evilasium spiritum reddidisse, postquam vox de cælo audita fuerat, quæ illos eo evocabat, quod ignorarunt Græci. Addunt, Faustam non nisi tredecim, Evilasium octoginta annos natum fuisse. Nescio unde Baronius didicerit, Evilasium fuisse idolorum sacerdotem.

[10] Rigida est hæc Tillemontii censura. Verum nescio quis carpendi æstus hic, [censura rigidior] ut non raro alibi, eruditissimum virum longius abduxit. Examinemus singula. Liquet ex notis ad Martyrologium Romanum, quæ Tillemontius laudat, vidisse Baronium Acta sanctorum nostrorum Martyrum, quæ Mombritius & Surius ediderant. Apud Surium ita adversus S. Faustam insurgit Maximinus: Scelestum caput, quomodo ausa es venerandum sacerdotem Evelasium a diis maximis avellere? Ibi de eodem Evilasio dicitur: Ipse enim erat procurans sacrificia omnibus diis. Et infra: Dixit autem ad eam præfectus (Maximinus,) mala & vilis nata, cur ausa es sacerdotem deorum rapere & tradere Deo tuo? Ex his hausit Baronius, Evilasium fuisse sacerdotem idolorum, quod nescio, quomodo nescire Tillemontius potuerit, nisi forte Acta ipsa ne viderit quidem, quod ego multum suspicor: nisi enim de solis martyrologis illi sermo sit, falsum est etiam illud, quod asserit, ignorasse Græcos sanctos Martyres cælitus vocatos fuisse: illud enim in Menologio magno Græcorum, de quo Lambecius, disertissimis verbis affirmatur.

[11] Nec etiam Latini omnino silent de Maximino: Rabanus enim sanctis Faustæ & Evilasio Præfectum, [apparet, videtur enim fides] tecto licet nomine, Martyrem jungit, qui in Menologio Basiliano Maximus vocatur, cujusque martyrium siletur a Græcis etiam in Menæis, & sola narratur ejus ad Christum conversio. Tribuunt quidem Latini tredecim tantum annos S. Faustæ, cum martyrio coronata est, forteque hallucinati sunt in eo, quod, cum illam tredecim annorum fuisse invenirent, quando parentibus orbata est Sancta, eam ætatem ad mortem ejus transtulerint; vel arbitrati sunt, eodem illam anno pro Christo passam fuisse. At nec contrarium evincere Tillemontius posset, & datus etiam ultro error, levior est, quam ut inde aliquid contra Actorum fidem repetatur. Et quænam denique illa sunt, quæ Beda & alii referunt, tanta, ut omnem fidem superent? Reperitne aliquid Tillemontius, quod aliis sanctis Martyribus certa auctoritas non asserat? Non putem.

[12] Certe ego in Actis illis nihil tale reperio. Accumulata sunt, [saltem dubia relinquenda Actis illis,] fateor, non pauca prodigia & tormenta, imperator Maximianus in scenam ducitur, colloquia intermiscentur plurima, adhortationesque sententiis sacris fartæ & studio exquisitæ; insolentia sunt, quæ de picta imagine, quam fieri Fausta rogarat; minus verisimilia, quæ de proposito præmio illi, qui atrocissimum cruciatus genus excogitaret, narrantur; at nescio, an talia sint, ut tuto ex illis cum Tillemontio inferri possit: Igitur ex quocumque fonte illa Acta fluxerint, nulla inest illis veri species, quo, non video quid acerbius de lucubratione quapiam historica dici possit. Et vero colloquia adhortationesque passim scriptorum inventioni relinquendas, imperatores in Acta ab auctoribus solitos compelli, ut plus illis splendoris accederet, admittunt nobiscum plerique critici. In ceteris Passionis hujus stilus valde præcisus est, quod illam possit commendare. Multiplicata prodigia & tormenta si objeceris, huc illud translatum esto, quod ait Tillemontius: Credibilia sunt hæc omnia de potentia & misericordia Dei, si Græci testes essent utcumque authentici. Laudatum criticum Metaphrastis & Græcorum fidem non nihil plus æquo extenuasse, videri potest apud Honoratum a S. Maria tom. 1 Dissert. 2. Eruditissimi scriptoris hujus rationibus, cum non possim non in hoc puncto subscribere, meliori loco Acta hæc nostra ponenda censeo, & a suspecta utcumque Græcorum fide pro dubiis & suspectis edenda.

[13] [ex quibus sub dubio Sanctis Martyribus accensetur Maximinus] Atque ita quidem de edendis Actis ego judico: esse veris aliqua ex commentis adjecta; quæ cum secerni omnino non possint, suspecta reddunt quidem omnia, sed non omnino fabulosa & falsa. Atque adeo de singulis lectori judicium relinquo. Certe, quæ cum iis, quæ Beda seu Florus narrat, conveniunt, videntur ceteris tutiora. Quod ad Maximinum spectat, utut in Actis omnibus, quæ Latine exstant, & Græcis bibliothecæ cæsareæ SS. Faustæ & Evilasio jungitur, illum tamen, tum quod a martyrologis Latinis illius, expresso saltem nomine, mentio non fiat, tum quod Maximus in Menologio Basiliano & Sirletiano vocetur, nec ejus Martyrium asseratur in Menæis, non nisi dubie SS. Faustæ & Evilasio adscribendum censui. Ceterum monui, Græcos VI Februarii sanctorum Martyrum nostrorum in Fastis suis memoriam agere. Eodem etiam die passi dicuntur in Actis Lambecii, Lipomani & Surii. In Actis nostris Mss. asseruntur martyrio coronati XII Kalendas Octobris, quo, Martyrologium Romanum de more secuti de illis hic agimus. Circa annum certaminis nihil certo definiri potest. Cœpit persecutio sub Diocletiano, instigante Maximiano Galerio, de quo procul dubio hic sermo est, anno Christi 303. Maximianus, posteaquam nomen imperatoris accepit, exuto socero (Diocletiano, quod contigit anno Christi 305,) tum demum furere cœpit in Christianos potissimum, teste Lactantio, cujus hæc verba sunt. Certe quamvis ante illud tempus in Christianos sævierit, credibile non est, id eum fecisse Cyzici, quæ in Mysia minori cum esset, ad ipsum non pertinuit, antequam imperio potitus sit. Retinuerat quippe in partitione Diocletianus omnes illas provincias, quæ trans Ægeum mare erant. Inter illas verisimiliter Cyzicus fuit, civitas in Mysia minori, Propontidi adjacens. Certe Diocletiano parebat Bythinia, ut ipse Praxagoras consentit. Denique, si quæ Actis fides, erat Maximianus imperator, cum illi de S. Fausta nuntiatum est. Igitur Sanctæ martyrium eo spatio includendum est, quod annis Christi 305 & 311, quo Maximianus interiit, interjacet.

§ II. Lucensium & Narniensium de sacris S. Faustæ exuviis contentio discutitur.

[Lucenses & Narnienses] De pretiosis sanctæ virginis & martyris Faustæ reliquiis restat nunc dicendum aliquid. De illis Lucenses gloriantur apud Franciottum de Sanctis Lucensibus pag. 260 & alibi. Narnienses S. Faustæ Cyzicenæ sacras exuvias, vel partem earum aliquam, sibi vendicare videntur, neque enim alterutrum distincte uspiam expressum invenio. Tantum ita conjicio ex iis, quæ Papebrochius tom. 1 Maji ad Acta S. Juvenalis pag. 406 ex pugillaribus suis, quæ coram Narniæ viderat & notarat, recitat, atque ego infra exhibebo. Certe, ut illi, sic hi sanctam Martyrem peculiari cultu celebrant. Fatentur Lucenses, illud S. Faustæ corpus, quo gloriantur, Narnia Lucam translatum fuisse, neque id Narnienses diffitentur. Translationis tamen occasionem modumque diversimode referunt, diversisque fabellis implicant. Narnienses contendunt, in Ms. veteri, quod Papebrochius citatus pag. 390 excudit, sacrum thesaurum trium sanctorum corporum, Juvenalis scilicet, Cassii & Faustæ, ablatum sibi fuisse ab Adalberto Tusciæ marchione. Longum satis commentum vide, si lubet, a Papebrochio laudato explosum.

[15] Franciottus videns, ni fallor, fabularum male cohærentium absurditatem, [sibi reliquias] aliam sibi viam ineundam duxit. At tam infeliciter illi successit negotium, ut merito miretur Papebrochius, virum, ceteroqui prudentem, tam absona commenta adornasse, vel a popularibus mutuata adoptasse. Ne actum agam, curiosum similium lectorem ad laudatum Papebrochium remitto: fabulam Franciotti propositam inveniet & refutatam pag. 418 num. 60 & seqq. Porro Papebrochius non dubitat, quin ea translatio contigerit, neque ego de ea, præcisis figmentis, ambigo. Credo corpora SS. Juvenalis Cassii & Faustæ Narnia Lucam transiisse. Verum non hic hæret aqua: discutiendum superest, illane S. Fausta virgo & martyr Cyzicena fuerit, cujus sacrum corpus Narnienses primum possederint, atque his ablatum Lucenses acceperint. Non pauca sunt, quæ in contrarium judicium Papebrochium olim, aliosque plurimos traxerunt, & me porro trahunt. Ex iis subjicio aliqua.

[16] Narnienses non solum non probant, ante translationem sanctorum corporum Lucam, [sanctæ Faustæ Cyzicenæ vindicant.] ossa S. Faustæ Cyzicenæ apud se quievisse, sed ne ullum quidem vestigium ostendunt alicujus cultus nostræ Sanctæ tum temporis delati. Inopiam suam in eo genere non ipsi solum candide, sed Lucenses etiam fatentur ultro. Imo solus, quem vidi, Jacobillus tentavit viam assignare, qua Narniam S. Faustæ Cyzicenæ corpus pervenisset. Facillimæ hic fidei scriptor tom. 3 Sanctorum Umbriæ pag. 262 duas mox sanctas Faustas distinguit, quarum sacra corpora Narnienses possederint, quarumque una fuerit S. Cassii uxor, altera sancta Martyr nostra. Hujus porro reliquias dicit concessas fuisse S. Cassio anno Christi 540, atque ab eodem, ut Faustæ uxoris suæ sancto desiderio & pietati satisfaceret, translatas ad ecclesiam cathedralem, ubi quieverint usque ad annum 910, quo Lucam ablatæ fuerunt. Recte quidem duas hic Faustas discernit; at, ut credamus, S. Faustæ Cyzicenæ corpus obtinuisse S. Cassium, & hujus, non alterius, postea sacra ossa Lucam translata fuisse, testem utriusque asserti requirimus; neque enim solemus, ubi antiqua illi testimonia desunt, Jacobillo fidere, maxime, ubi reclamant in adversum aliqua.

[17] Porro non solum illi adversatur Narniensium silentium, [Verum videtur non S. Faustæ] sed aperta etiam Lucensium confessio, se antiquis instrumentis, unde id probari possit, destitui. Audiamus Franciottum laudatum pag. 260, ejusque verba Latine reddamus. Postquam annum translationi alium, quam Jacobillus, scilicet annum 845 assignavit, ita subjicit: Et nisi Lucæ secuta fuissent incendia, maxime in archivio S. Frigidiani, forte potuisset inveniri, quomodo & qua occasione corpus illud S. Faustæ Cyzicenæ fuerit latum Narniam. Cum autem ibi non supersint scripta aliqua, non possum, nisi auctoritate antiquæ traditionis, respondere objectioni aliquorum, qui suspicantur, corpus illud non esse sanctæ virginis & martyris Cyzicenæ, sed vel istius, quæ fuit uxor S. Cassii, quam ex ejus epitaphio manifestum est ibidem sepultam fuisse juxta corpus S. Cassii, quæque Fausta nominabatur, vel alterius. Hinc liquet Franciotto, qui pro rei momento & suo erga Lucensem civitatem affectu, procul dubio & Narniæ & Lucæ sedulo perquisivit omnia, defuisse instrumenta, unde vel per speciem antiquam Narniensium, a qua Lucensium causa pendet, sancti corporis possessionem probaret: atque inde etiam suspicari licet, solius Jacobilli inventum esse, quod adfert.

[18] [nostræ corpus, sed Faustæ] Quod ad Franciottum spectat, nullius ponderis est ejus conjectura, forte invenienda fuisse vetera de hac re testimonia, nisi ignis manuscripta absumpsisset. Mirum profecto esset ita incendio rei tantæ memoriam & Lucæ & Narniæ exstingui, ut nuspiam esset ejus vestigium, nisi in traditione populari, quæ nescio, an tam antiqua sit, quam persuadere nobis vellet. Ut ut est, ejusmodi traditiones non raro erroribus nituntur; vel errores ipsæ generant. Certe hic alia insuper sunt, quæ probabilissimum nobis faciant, non S. Faustæ Cyzicenæ, sed alterius cognominis matronæ corpus Narnia Lucam delatum fuisse. Exstat etiamnum Narniæ, teste Papebrochio, sepulcralis lapis, cui hæc verba insculpta leguntur:

Cassius immerito præsul de munere Christi,
Hic sua restituo terræ, mihi credita, membra:
Quem fato anticipans consors dulcissima vitæ,
Ante meum in pace requiescit Fausta sepulchrum.
Tu, roga, quisquis ades, prece nos memorare benigna,
Cuncta recepturum te noscens congrua factis.

SD. ANN. XXI. M. IX. D. X. RQ. IN PACE
PRID. KAL. IVL. P. C. BASILII V. C. ANN. XVII.

[19] [uxoris S. Cassii] Ea itaque Fausta juxta S. Cassii corpus sepulta fuit; eamdem ante ejusdem episcopatum mortuam, servata in conjugio continentia, Virginem crediderunt, & credunt etiam hodie Narnienses. An umquam ut Sancta culta fuerit, nescio. Verisimillimum est, fuisse eam summo in honore a Narniensibus habitam, cum aliqua sanctitatis opinione, quam illis seculis interdum generabat sanctorum virorum sola pene cum illis consuetudo familiaris. Profecto si verum est, vel saltem creditum eo tempore fuit, Faustam servasse virginitatem in conjugio, id unum sufficere tum potuit, ut Sanctæ nomen apud suos adipisceretur: maxime, si suum erga illam affectum & venerationem ostenderit S. Cassius. Quidquid sit, de hujus Faustæ corpore, quod constat S. Cassio consepultum fuisse, post SS. Juvenalis & Cassii ablata corpora nihil amplius auditum apud Narnienses, aut Lucenses. Quo ergo corpus illud, quod credibile non est plane neglectum fuisse, evasit? Fallor, nisi prudens quisque judicare debeat, illud cum sacris ossibus S. Cassii, quibus contumulatum fuerat, simul ablatum fuisse, atque, cum alterius nuspiam ante illa tempora mentio exstet, eam ipsam Faustam S. Cassii uxorem esse, quæ Lucæ vel coli cœpit tunc primum, cum ejus corpus obtinuerunt, vel cujus jam Narniæ pridem cœptus cultus, ibi perseveravit, quæque deinde Virginis & martyris Cyzicenæ titulum consecuta sit.

[20] [Narnia Lucam ablatum fuisse] Contra has conjecturas aliqua opponi possunt, quæ non difficulter refelluntur. In veteri Ms., quod Papebrochius ad Vitam S. Juvenalis Narniensis episcopi excudit pag. 390, auctor Narniensium ejulatus & lamenta in urbis suæ excidio, & ita cives ingeminantes exhibet, num. 8: Fausta amantissima, nobilis & decora vultu angelico, virgo gloriosa, fulgida nimis, spes optima, cur nos dimittis? vel tu cum tuis morere, mori quæ in martyrio timida non fuisti! Hic nimirum luculenter Martyr vocatur ea Fausta, cujus jam jam exuvias Adalbertus Tusciæ comes Lucam erat avecturus. Conjectare hic nihil invidiosius lubet, de Sancta, quæ in eodem instrumento alibi tantum semper Virgo appellatur, cujusque S. Cassius Pastor dicitur. At præterquam, quod variæ sint SS. Faustæ, etiam Martyres, de quibus jam egimus in Opere nostro ad diem IV Jannuarii, XV Martii, 2 & X Junii, omnes a Cyzicena diversæ, nullam meretur fidem scriptum illud, ut loco citato & cap. 8 Papebrochius ostendit. Cumque verisimillimum sit, fabulatorem istum tribus vel quatuor post rem gestam seculis scripsisse, ejus auctoritas asserere Narniensibus antiquam corporis S. Faustæ Cyzicenæ possessionem non potest.

[21] Aliud contra movet Franciottus, laudatis superius suis verbis hæc subjiciens: [quod primum a Lucensibus,] Quamquam, pius & prudens lector non moveatur tam levibus: verum primo supponat tantisper, esse illam uxorem S. Cassii: (quam nimirum Lucenses colunt.) Certum est, quod, sicut, quando Lucam pervenerunt duo illa corpora, in tabulas redactum est, unum illorum esse S. Cassii episcopi Narniensis, sic etiam, si alterum fuisset Faustæ uxoris ejus, illud notandum fuisset, vulgandum & per manus tradendum, sicut traditum fuit de altero. Consideret secundo: quod constet per antiquam traditionem numquam interruptam, & per vetustissima Frigidianensis ecclesiæ Manuscripta, quod semper celebretur festum S. Faustæ cum titulo Virginis & Martyris. Quæ duæ conditiones non conveniunt Faustæ Narniensi, quæ nec est Martyr, neque ulla uspiam voce commendatur ut Sancta vel Beata. Hoc Franciotti ratiocinium cursim explosit Papebrochius num. 75, nec immerito: facile enim ineptum sophisma contra ipsum invertitur, & quæritur; Quare Lucenses nacti sacra corpora, sicut litteris consignarunt, unum illorum esse S. Cassii Narniensis episcopi, etiam in tabulas non retulerunt, alterum esse S. Faustæ, illustris Cyzicenæ martyris? Certe utriusque faciendi par, ut minimum, imo major de S. Fausta Cyzicena erat ratio, quæ poterat popularibus esse ignotior.

[22] Quod si id factum quidem fabuletur, sed instrumenta incendio periisse: [ac deinde Narniensibus,] testem requiro; atque idem contigisse instrumentis de Fausta Narniensi matrona confectis pari jure replico. Et quænam tandem sunt vetustissima instrumenta ecclesiæ Frigidianensis, unde constet semper Lucæ celebratum fuisse festum S. Faustæ cum titulo Virginis & Martyris? Martyrologia, opinor, vel Breviaria, cetera enim monumenta antiqua, ipso teste, igne consumpta sunt. At ibidemne asseritur, ejus Faustæ Virginis & Martyris solennem memoriam agi, cujus sacræ reliquiæ Narnia Lucam avectæ fuerunt, atque eam Cyzicenam esse? Si valde antiqua sunt, non putem; atque adeo nihil inde pro se concludere Franciottus potest. Traditiones allegat antiquas & numquam interruptas, at nullo nixas fundamento, quarumque, quamvis initium assignari certo non possit, occasionem assignare non est admodum difficile. Putat Papebrochius, eam ipsam fuisse, quam longo usu didicerat multis similibus erroribus præbuisse initium. Arbitratur scilicet, martyrologia ipsa Lucenses induxisse in errorem, dum nacti corpus Faustæ Narniensis, sacrumque se thesaurum adeptos rati, illum statim diem sacrum fecerunt, quo in suo Martyrologio cognominem Faustam invenerunt assignatam; unde sensim utraque confundi, & alterutrius gesta obliterari cœperint.

[23] Hæc conjecturæ limites non excedunt quidem, at illam exempla innumera Papebrochio fecerant, [pro S. Martyris Cyzicenæ,] & faciunt nobis indies occurrentia probabilissimam. Ea, donec aliquis pro S. Fausta Cyzicena, saltem verisimiliora protulerit, stabimus, credemusque, Lucæ non esse alias Faustæ reliquias, nisi illius, quæ S. Cassii uxor fuit. Quod ad Narnienses attinet, credo, in eodem illos errore esse; quas enim habent Faustæ reliquias, videntur Luca recepisse. Ut ita judicem, faciunt ea, quæ Papebrochius anno præteriti seculi sexagesimo coram Narniæ in suos pugillares retulit: aliqua ex iis recitat ad Acta S. Juvenalis III Maji pag. 406, asseritque inter alia, vidisse se recenti opere depictam in pariete sacelli veteris, unde S. Juvenalis corpus elevatum fuerat, effigiem S. Faustæ, cum hac epigraphe:

Hanc civis virgo, tum Martyr Fausta, revisit:
Visere & hanc debes, Narnia, corde frequens.

Ubi revisisse Fausta Narniensem civitatem dicitur, quia ejus reliquiæ inde ablatæ, redditæ deinde civitati fuerunt, procul dubio a Lucensibus. Quod si ita est, multum vereor, ne quæ Narniensis seu Virgo seu matrona inde rapta fuerat, Luca redierit Martyr, & quidem Cyzicena.

[24] [sacris reliquiis haberi cœpit.] Ceterum de die, quo S. Fausta utroque loco colitur, non satis conveniunt scriptores. Papebrochius dicit, Narniæ ejus memoriam agi XX Septembris; Jacobillus illi diem XXV ejusdem mensis, quo etiam a Lucensibus, teste Franciotto, colitur, assignat; idque suadent Acta S. Faustæ, quæ tum Narnia, tum Luca accepimus. Eodem die in uno alterove apographo Usuardino Fausta aliqua virgo nuntiatur, de qua ad illum diem erit inquirendum. De Actis porro, quæ nobis inde submissa sunt, superest dicendum aliquid. Utraque, ut superius monui, ad verbum conveniunt. Contractiora sunt reliquis omnibus, quæ habemus, atque ab iis plurimum differunt, ita tamen, ut aliqua ex Surii Actis & iis, quæ excudam, desumpta esse, manifestum sit. Magis ceteris omnibus scatent sententiis sacris, aliorum prodigiis illud etiam additur, quod semel, iterum, ac tertio orantis S. Faustæ vincula soluta sint, fueritque in carcere concentu cælesti recreata. Denique talia sunt, ut non difficile sit judicare, esse ea edendis nostris multo posteriora.

PASSIO,
Ex Ms. S. Maximini Trevirensis collato cum Ms. nostro.

Fausta M. Cyzici in Hellesponto (S.)
Evilasius M. Cyzici in Hellesponto (S.)
Maximinus aut Maximus M. Cyzici in Hellesponto (S.)

BHL Number: 2833

Ex Mss.

[S. Fausta teneræ adhuc ætatis puella] Cum pervenisset ad aures Maximiani imperatoris, quod quædam virgo nomine Fausta filia Gemelli protectoris a, orbata parentibus nutriretur in Christi justificationibus (erat autem sancta Infantula annorum b circiter tredecim) mittens primum c palatii, nomine Evilasium, in Cyzicum, jussit requiri Christi Sponsam ac suadere illi immolare diis. Si vero non consensisset, jussit, ut in fluctibus mergeretur d. Hic vero Evilasius venit in Cyzicum e & invenit Puellam valde delicatam & infantulam. Cumque adducta fuisset ad eum, cogebat eam sacrificare. Fausta vero ait ei: O Evilasi, ego talibus diis non sacrificabo, qui surdi & cæci & opera sunt manuum hominum: habeo enim Salvatorem Sponsum meum Jesum Christum, qui est in cælis, & non possum derelinquere eum, ne perdam mercedem meam, quam habeo apud eum.

[2] [blanditiis tentatur ab Evilasio, ut idolis sacrificet:] Evilasius vero ait ad eam: Audi me Fausta sicut patrem tuum, & consenti mihi, ut possis sacrificare deo magno Jovi, & invictissimo Marti, & Apollini, & Asclepio f: scio enim, quoniam consenties mihi, cum didiceris, quæ adversum te data est sententia. Fausta dixit ei: Ne putes, me unam ex insipientibus esse: etsi ætate parvula sum, mens mea perfecta omnimodo devota est Deo. Tunc Evilasius jussit eam decalvari ad turpitudinem g. Et cum traheretur nihil dicebat, tantum cælos intuebatur, Jesum Christum videns, quem amabat. Evilasius vero officialibus ait: Ferramenta fabri h afferte ante eam, nisi enim experta fuerit asperitatem horum tormentorum, non mihi consentiet, sic ut sacrificet. Officiales vero fecerunt præceptum & attulerunt ferramenta. Tunc Evilasius ait Faustæ: Vidisti ferramenta, per quæ crucianda es? Fausta respondit: Vidi, sed anima mea non est perterrita. O crudelis & vir sanguinum Evilasi.

[3] Evilasius iratus jussit eam suspendi & torqueri valde. [deinde variis tormentis, aquibus] Cumque torqueretur, sustulit oculos suos in cælum & ait: Deus pater Domini nostri Jesu Christi, qui affuisti tribus pueris in camino, qui eruisti Theclam i ex igne spectaculi, & Danielem de ore leonum, qui eduxisti Moysen per mare Rubrum, sicut per aridam, qui eduxisti Petrum illæsum de carcere & solvisti vincula ejus, qui respicis terram & facis eam tremere, propitius esto mihi peccatrici. Et statim coruscationes factæ sunt de cælo, ita ut plures morerentur *. Evilasius, ut vidit, timuit, ne ars magica esset, & interficeret eum, sicut k ministros ejus, & clamans ad eam, ait ei: Fausta, illusisti mihi, faciendo opera malefica & magica. Fausta ait ei: Evilasi, audi me, & fac imaginem l habentem similitudinem meam, & affer omnia ferramenta tormentorum, & fige ei. Evilasius vero gavisus, credens aliquid se proficere, jussit imaginem fieri, & ait ei: Ecce imago, secundum quod voluisti, facta est, jam dic mihi, quæ est cogitatio tua.

[4] Fausta vero ait ad eum: Si prudens esses & rationabilis, [evadit incolumis. Hinc magiæ arguitur] adverteres intentionem meam. Evilasius ait: Per deos & oper salutem imperatorum, quia necdum adverti intentionem tuam. Jam dic mihi, quid est hoc? Et Fausta respondit: O Evilasi, qui punit imaginem istam, quid ei nocet, nisi quod laborem tantum sibi facit? Evilasius dixit: O dii, quod a Puella irrideor. Fausta vero ait ad eum: Non te irrideo, sed volui tibi ostendere, quia nihil proficis torquendo me. Quomodo enim hæc imago non sentit, cum torquetur, ita nec ego, cum torqueor: vanum tibi laborem imponis: amplius, quantum vis, fac; subjacet enim tibi corpus meum, cujus habes potestatem, in anima autem mea Deus habet potestatem. Evilasius audiens dictum ejus, jussit loculum m afferri, & ibi eam mitti, & stunulis n acutis clavari, & secari eam mediam. Carnifices vero fecerunt juxta præceptum, & secabant tamquam in ligno; sancta vero Fausta sic psallebat, cum esset in loculo: Non timebo mala, quoniam tu mecum es, Domine.

[5] Lassati vero sunt secatores & debilitabantur a Spiritu sancto: & iterum dicebat: Jesu Christe, [ab Evilasio; at iterum iterumque prodigiose servata,] adjuva me miseram. Tunc recesserunt carnifices, euntesque renuntiaverunt Evilasio, dicentes ei: Fæminam istam, quam nobis dedisti, ab hora prima usque sextam secantes nihil prævalere potuimus: mutavimus enim serras, & non pervenerunt ad eam, & ignem apposuimus in loculo, & ipsa psallebat, dicens: Etsi per ignem transeam, non uret me. Hæc audiens Evilasius, non parvo lassabatur cogitatu, propter ultionem, quæ illi proposita erat. Et ait ei: Fausta, illusisti me faciens opera magica: sum enim annorum octoginta, & non vidi aliquando talia. Juro tibi per salutem imperatoris & omnium deorum, quia te nihil lædam, si consenseris & sacrificaveris: scio enim, quoniam fluctibus mergar tui causa: nocere enim te non possum, laboro enim, Deo repugnans. Jam mihi pande veritatem.

[6] [Evilasium, piis adhortationibus & prodigiis,] Fausta ait ad eum: Evilasi, si dixero veritatem, & amplius iratus fueris, non me poteris lædere: permitte me loqui. Et permisit eam loqui. Et ait Fausta: Intende & appone sensum tuum, quæ enim dicentur, magnæ virtutis sunt, sicut vidisti. Celerius te suadebo esse mecum in religione o. Audiens hæc Evilasius a sancta Fausta, in remotum locum [recessit, auditurus Sanctam Virginem, de salute sua verba exhortatoria facturam,] vidensque seipsum paganum esse & sacrificantem diis, in Christianorum vita se pene constituit. Hæc audiens Fausta, dicebat Evilasio: Sic agit Deus omnipotens, cujus opera sunt super justos & bene operantes, qui idola interficit, & deos vestros dæmonia esse ostendit, & mundi mala odio habet, & ipse delet terrestria & reprobat; cælestia autem amantes & virginitatem custodientes, & eos, qui mandata ejus cognoverunt, approbat, & summis bonis numquam deficientibus ditat, quia non est Deus præter ipsum: hic enim morimur, apud ipsum autem vivimus.

[7] [ad Christi fidem convertit;] Audiens vero Evilasius superexcellentem misericordiam Dei, patefactum est a Spiritu sancto cor ejus, & cœpit aperiri ad bonum, & jam non formidans imperatoris sententiam, minus curam gerebat præfecturæ, & jussit eam in relaxatione esse. Currens vero unus puer Evilasii nuntiavit imperatori, dicens: Anteposuit tibi Evilasius Christum, & Christianus erit, nisi cito apprehenderit eum majestas tua. Tunc clamans Maximianus imperator Præfectum, ait ei: Jura mihi per deos, quod te non tradas confitentibus illum Crucifixum. Et juravit Præfectus, & missus est contra Evilasium in Cyzicum, & interrogavit eum, dicens: Pessimum caput, quare ausus es fallere deos, & dare te insensatis Christianis? Evilasius respondit: Per filium Dei, si cito agnoveris de Deo vivente & permanente in sæcula, beatus eris, dii enim * dæmones sunt. Audiens autem Præfectus ab Evilasio terribile sacramentum, expavit, & ipse enim erat sacrificans diis: iratus vero jussit eum suspendi & torqueri valde.

[8] [qui & ipse cum S. Fausta] Evilasius autem clamabat, dicens: Fausta, columba Christi, quæ munda & immaculata es, invoca Sponsum tuum pro me, qui te multum nocui: per te enim agnovi Filium Dei; fuisti mihi ducatrix in lumine, eruisti me de tenebris, liberasti me a diabolo: accipe & erige me in tuis humeris, & da mihi ubera, sicut filio; ne verecunderis, quod senior sum, desursum volo esse jam, quod deorsum est, contemnens: ne irascaris mihi, memorans tormentorum tuorum malorum, quæ in te exercui: obsecro te, Domina mea, hoc mihi remedium sit in die salutis. Audiens vero Fausta preces Evilasii, oblita pristinorum tormentorum, ait: Deus meus, perfecta gratia remunera me, & excipe Evilasium in gregem ovium tuarum, & computa eum in numero Justorum. Audiens Præfectus, a sancta Fausta conversum Evilasium, jussit eam adduci. Carnifices vero euntes invenerunt delicatam Puellam orantem, multa p enim signa faciebat in carcere posita.

[9] [variis tormentis afficitur,] Et tollentes eam carnifices trahebant nudam & sine mavorte q, unde credebant eam erubescere. Illa vero currebat gaudens, veniebat ut Sponsa Christi. Dixit autem Præfectus ad eam: Pessima & scelerata contra ratiocinationem nisa es Sacerdotem deorum a nobis eruere & dare Deo tuo? Fausta vero ait Præfecto: Credo in Deum, qui vocavit Evilasium, olim patrem dæmoniorum, nunc filium veritatis, quia & te vocabit ad se. Præfectus vero ait: Ne putes tecum Evilasium agere, modo enim carnes tuas soli ostendam, quem non vis confiteri. Fausta respondit: Subjacet tibi corpus meum, quod vis, fac. Præfectus autem indignatus jussit ei clavos * terebrari & clavos infigi. Et cum factum fuisset, sancta Dei Famula non sentiebat, possidebatur enim a divina potentia. Videns Præfectus, talem ultionem nihil prævalere, clamans ad officia, ait: Si quis mihi invenerit aliquam maximam pœnam, promovebitur.

[10] Et respondit quidam, nomine Claudius: Feris mittatur. [a quibus prodigiose] Et jussit Præfectus in crastinum feroces bestias procurari, & accedente eo ad spectaculum, sanctam Faustam trahebant carnifices, & exspoliantes eam nudam velut a matre, statim dimiserunt ad eam leænam, quæ currens adoravit eam. Tunc videns Præfectus, jussit dimitti & omnes bestias ad eam, & currentes ad pedes ejus, accubuerunt. Præfectus vero videns novum miraculum, jussit eam trahi nudam. Et cum traheretur, clamavit ad Dominum, dicens: Domine Jesu Christe, tege facturam tuam. Et statim nubes de cælo cooperuit eam, sicut Sponsam Christi. Præfectus autem dixit ad officiales: Si quis invenerit mihi pessimam pœnam, sicut jam dixi, in promotione erit, & ego ei addam annonas. Quidam autem, nomine Eusebius, dixit Præfecto: Da mihi potestatem in eam, & ego ei suadebo sacrificare. Præfectus vero dedit potestatem in eam. Et adduxit clavarium cum mille clavis, & clavavit ei caput, & frontem, & faciem, & pectus, & tibias, & clavata est sicut crepido r militum.

[11] Et his perfectis, orabat Sancta, dicens: Domine Jesu Christe, [servantur. Iis motus Præfectus,] qui vivis & permanes in sæcula, sol justitiæ in terra, qui non occidis, qui es corona Sanctorum, qui & me peccatricem advocasti, da huic Præfecto s, qui idola adorat, hoc scire, quia non est Deus præter te. Videns autem Eusebius, quia nihil profecit, victus ab Infantula, jussit sartaginem adferri, & projecit ibi picem, & succendi jussit, & mitti ibi eam cum Evilasio: quibus psallentibus, sartago refrigerata est t. Tunc Præfectus videns fidem Christianorum, dixit: Deus, qui annumerasti Evilasium cum columba tua Fausta, & me computa cum duobus, ut ego trinitatem compleam. Sancta Fausta dixit: Ita Domine ostende, quia immemor es malorum, & fac in celeritate. Et hæc dicente ea, statim aperti sunt cæli, & visus est Filius Dei & omnis exercitus angelorum, & Justi splendentes sicut lumen.

[12] Et videns Præfectus mysterium magnum, clamavit ad Dominum, [fidem amplectitur, & cum Fausta & Evilasio] dicens: Accipe me sicut Evilasium in sinu Sponsæ tuæ. Et currens venit juxta sartaginem, & elevavit oculos in cælum & dixit u: In nomine Patris & Filii & Spiritus sancti & ego vobiscum sum. Et Fausta gaudio repleta est, quod exaudivit eam Dominus, & extendebat manum & adstringebat eum sicut Evilasium, & non tetigit eum dolor. Fausta vero clamabat: Ego ego sum in medio, sicut vitis fructifera, sicut Dominus ait: Ubi sunt duo vel tres congregati in nomine meo, & ego sum in medio eorum; triplex enim funis non disrumpitur w. Et hæc ea loquente, venit vox de cælo, dicens: Venite, jam opus vos habet Pater; & hæc audientes cum gaudio reddiderunt spiritum, die XII Calendas Octobris x.

[13] [martyrio coronatur.] Tunc Maximianus imperator audiens, quid acciderit Evilasio & Præfecto, maledixit deos suos, quoniam non potuerunt salvare homines suos a Christianis, maxime Apollo, Mars & Asclepius y: populi vero Christi præsentes & audientes hæc, gaudentes sepelierunt corpora Sanctorum, & abierunt unusquisque in domum suam, glorificantes & laudantes Dominum Patrem, Filium & Spiritum sanctum, cui est honor & gloria & potestas nunc & semper & in sæcula sæculorum. Amen.

ANNOTATA.

a Alibi passim Prorectoris legitur, sed mendose. Protectores erant, qui latus principum protegebant, seu corporis custodes, ut est in lib. 9 Cod. Theod. de Protectoribus. Ita Cangius in glossario, ubi protectorum dignitatem & munus latius exposita, si lubet, vide.

b Dixi Commentarii prævii num. 1, alicubi sedecim annos S. Faustæ tribui. Carpit Tillemontius Acta ex imbecilli nimium sanctæ Martyris ætate, sed perperam: videntur enim tredecim tantum anni S. Faustæ tribui, cum parentibus orbata est. Quantum temporis inde usque ad ejus martyrium fluxerit, dici certo non potest. Eodem hic anno passam fuisse apertius, quam alibi, videtur innui. At desuntne exempla plurimarum, quæ ea fere ætate gloriose pro Christo certarunt?

c Id Mombritius exposuit Magistrum militum, non recte opinor, videtur enim, si munus aliquod designetur, illud magis ad curiam vel aulam imperatoriam, quam ad militiam pertinuisse.

d Surius habet: Sin minus (sacrificet idolis) projice eam in fluentum: Mombritius, Quod si minus fecisset, ipsum Evilasium in profundo maris cum ipsa demergi faceret: at sic non cohæret sensus. Dubie Mss. nostra, an ad Evilasium, an ad Faustam referendum sit supplicium intentatum. Tale quid Evilasio, nisi S. Faustæ expugnasset animum, minatus videtur imperator: dicit enim infra Evilasius num. 5: Scio enim, quoniam fluctibus mergar tui causa.

e Cyzicus, quod Cisicum & Cizycum scriptum invenio, alias Spiga, urbs est antiquissima Mysiæ minoris ad Hellespontum & Propontidem, inter ostia Rhyndaci & Esapi fluminum, instarinsulæ continenti ponte conjuncta, media inter Apameam seu Myrleam urbem Bithyniæ & Lampsacum ejusdem oræ. Ita fere illustrissimus Asteus in Notis. Tristissimam Cyziceni carceris imaginem vide apud Baronium in Notis ad Martyrologium.

f Hæc deorum nomina in Actis aliorum expressa non sunt. Asclepius filius fuit Machaonis, & Æsculapii nepos apud S. August. lib. 8 de Civit. Dei cap. 26. Hic ipse Æsculapius significatur Græca voce Ἀσκλήπιος, quam non vertit translator. Æsculapius insignis fuit medicus, estque in fabulis Apollinis & Coronodis nymphæ filius. Varia habuit sibi sacra delubra, & Romæ quidem in insula Tiberis. Vide Plinium.

g Baronius prolixam eruditamque de his Notam habet ad Martyrologium suum, ostenditque ex sacris profanisque scriptoribus, turpissimum fuisse decalvari. Illum, si lubet, consule.

h Forte, quibus candentibus membra ustularentur, vel comprimerentur.

i De S. Thecla, (de qua hic sermo est) agendum nobis erit ad diem XXIII Septembris. Interim orationem hanc, ceterasque similes occurrentes, scriptoris inventioni adscribe.

k Illud Sicut forte exponendum est per conjunctionem Et, ita ut intelligatur Evilasius sibi & suis mortem timere, non vero significet illam jam aliquibus vel fulgure territis, vel ictis accidisse: secundum quæ paulo superius cum Mombritio legendum erit Mirarentur, non morerentur, ut habet noster.

l Eadem hæc habent Suriana Acta. Nemo non videt, quantum fabulam sapiant. Illam Mombritius totidem fere verbis refert. Pro Fige ei, legit depinge eam. Sensus saltem noster perfectior est.

m Loculus feretrum significat, at non raro sumi solet pro quavis arca, qua aliquid conditur.

n Codex noster vocem hanc omittit, ita ut tamen ex voce acutis, quæ sequitur, manifestum sit aliquid desiderari. Mombritius tantum habet, Et configi intus. Quid porro significet seu Stunulis seu Stuvulis, vix enim discernere licet in Ms. alterutrum ab altero, nescio. Credo legendum Stimulis, quibus undequaque intus capsula seu arca horrebat, ut, quocumque se verteret sancta Martyr, novis novisque plagis torqueretur.

o Suriana Acta hic habent S. Faustæ exhortationem bene longam, quam certe adornavit scriptor, si Evilasius cum S. Fausta in locum remotum & secretum auditurus secessit. Idem esto judicium de iis, quæ noster, tum hic, tum infra subjicit sanctorum Martyrum verba. Quæ post hæc uncis inclusa sunt, non habentur in Ms nostro.

p De signis a S. Fausta in carcere editis, nihil est apud Surium.

q Mavors, Mafors, Maphorte &c. a Græco μαφόριον, velum seu tegumentum capitis significat, maxime fæminarum. Vide Georgii Notas ad Martyrologium Adonis, & Cangium in Glossario.

r Crepida legendum puto, a Græco Κρηπίς, estque calceamenti genus, cujus ligneæ tabellæ suppedalespluribus clavis compingebantur.

s Hic Ms. nostrum habet: Da mihi & Præfectum in hac hora, ut sciant, qui idola adorant, quoniam non est &c. Ceterum dixi in Commentario prævio a Rabano Præfectum sanctis Martyribus jungi, eumdemque Maximinum passim in Latinis Actis, Maximum in Menologio Græcorum appellari.

t Nescio, quare Tillemontius studiose, ut apparet, notatum cupiat, Maximum a Græcis dici martyrium cum S. Fausta & Evilasio consummasse igne, ἑν τεγάνῳ. Certe in Menæis est ἑν τῷ τηγάνῳ, in sartagine.

u Sæpius inter fabulas occurrunt ejusmodi apparitiones cælestes. Ea, si revera hic contigit, procul dubio Maximinus mysteria fidei edoctus est, quæ statim tam distincte profitetur. Porro hæc ita narrantur a Surio: Statimque currens, venit prope sartaginem, ubi erat S. Fausta & S. Evelasius, & cum extendisset oculos suos in cælum & se signasset signo Crucis per totum corpus, dixit: In nomine Patris & Filii & Spiritus sancti, & ego vobiscum sum. Cum vero exuisset suas vestes & rursus fecisset id, quod est in Christo signaculum, se jecit in sartaginem. Quæ si vera sunt, compelluntur Theologi recurrere ad peculiarem sancti Spiritus impulsum, ut factum Maximini, sponte in mortem ruentis, excusent.

w Quis credat, talia protulisse S. Faustam, qualia hic illi male contorta affinguntur?

x Apud Græcos, ut in Commentario monui, dicuntur passi 4 Februarii.

y Mombritius hic addit: Et cognoscens, nihil eos esse, jussit cessare persecutionem; quæ si vera sunt, anno Christi 311 esset illigandum Sanctorum martyrium.

* Mombritius habet, mirarentur.

* nostrum: Dæmones enim sunt isti, quos colis, non dii.

* nostrum correctius Talos.

DE S. JOANNE ÆGYPTIO MART.
IN PALÆSTINA.
Ex Fastis Græcorum & Eusebio.

Anno CCCX.

[Commentarius]

Joannes Ægyptius martyr in Palæstina (S.)

AUCTORE J. S.

De multis martyribus, qui ad laborandum in metallis mutilato prius ac debilitato corpore, [Joannes, hodie nominatim in Menæis annuntiatus,] damnati fuerunt, & post laborem aliquot annorum demum gloriosa morte coronati, variis jam locis actum est in hoc Opere. Ad præcedentem diem ex illis dedi Peleum & Nilum, episcopos Ægyptios, cum Patermuthio & alio, in Fastis Elia nominato, flammis traditos, quibus ingentem anonymorum numerum jungunt Fasti Græcorum & Latinorum. Hodie Menæa Græca producunt Joannem Ægyptium, cui & socios addunt quadraginta. Verba Græca Latine reddita, quibus Joannes annuntiatur, huc transfero: Et memoria maximi inter confessores Joannis Ægyptii. Tum subditur breve elogium, his verbis concinnatum. Οὕτινος τὴν παῤῥησίαν μὴ ἐνεγκὼν παρανόμος Μαξιμιανὸς, ἐκέλευσεν ἀναιρεθῆναι αὐτὸν μετὰ καὶ ἄλλων τεσσαράκοντα. Hujus libertatem non ferens impius Maximianus, jussit ipsum occidi cum aliis quadraginta. Eadem fere verba leguntur in Synaxario Collegii Parisiensis Societatis Jesu, ut dudum vidit Henschenius noster, quando ad diem IV Maii egit de S. Silvano, episcopo Gazensi, & Sociis triginta novem aut quadraginta, ut videri potest tom. 1 Maii pag. 468.

[2] [alias in plerisque Fastis cum S. Silvano est inter anonymos.] Poterat eo loco Henschenius simul de Joanne agere: iidem enim Socii, qui modo S. Joanni attribuuntur, erant socii S. Silvani, uti & ipse quoque S. Joannes. Nam secundum Eusebium occisi sunt uno die triginta & novem Martyres, quorum princeps erat Silvanus episcopus, & inter quos egregiis dotibus eminebat S. Joannes Ægyptius. Maluit tamen Henschenius particulare S. Joannis elogium in hunc diem differre, quod S. Joannem hodie nominatim Fastis Græcorum insertum videret. Porro, etiamsi nomen S. Joannis tantum expressum inveniam in Fastis supra laudatis, ipse tamen in præcipuis Græcorum & Latinorum Martyrologiis inter anonymos repetitis vicibus annuntiatur. Certe quoties S. Silvanus cum quadraginta martyribus annuntiatur, inter illos comprehenditur S. Joannes Ægyptius. Illi autem quadraginta cum S. Silvano annuntiantur in Hieronymiano codice Epternacensi, aliisque pluribus huic consonis, in Martyrologiis Adonis, Usuardi, Notkeri, aliisque recentioribus, uti & in hodierno Romano. Similiter apud Græcos variis locis memorantur quadraginta illi aut potius triginta novem, inter quos præclara confessione egregius erat S. Joannes, quemadmodum videre est in laudata collectione Henschenii de S. Silvano & Sociis ad IV Maii. Hic ex martyrologis solum addo Castellanum, qui Joannem cum Sociis hodie sic annuntiat: Eodem die, martyrium S. Joannis Ægyptii & quadraginta aliorum cum ipso sub Maximino Deza.

[3] Eusebius de Martyribus Palæstinæ cap. 13, postquam observaverat, [Virtutes S. Joannis & insignem] octavum persecutionis annum, id est, annum 310, fuisse inchoatum, narrat martyrium SS. Pelei, Nili & Sociorum, de quibus egimus die præcedente. Mox pergit ad S. Silvanum Gazensem & ejus socios, de quibus ad propositum nostrum hæc scribit: Erant una cum illo (Silvano) Ægyptii complures: inter quos fuit Joannes quidam, qui præ cunctis nostræ ætatis hominibus memoria valuit. Et hic quidem jam antea luminibus erat orbatus. Nihilominus tamen in confessionum certaminibus, in quibus maxime enituit, cum ipsi perinde ac ceteris alter pedum candente ferro debilitatus esset, oculi quoque, licet lumine orbati, cauterio perusti sunt; crudelitate scilicet & inhumanitate carnificum ad id usque feritatis ac diritatis progressa. Porro hunc Virum ob mores quidem & philosophicam vivendi rationem nihil attinet prædicare, præsertim cum hujus rei causa non tantum admirationis sit consecutus, quantum ex memoriæ præstantia. Quippe qui totos divinæ Scripturæ libros non in tabulis lapideis, quemadmodum ait divinus Apostolus, nec in membranis animalium, aut chartis, quæ vermibus & longinquitate temporis consumuntur, verum in carneis cordis tabulis, in anima scilicet candida & in purissimo mentis lumine perscriptos habuerit. Adeo ut quoties vellet, interdum legis Mosaïcæ, interdum Prophetarum libros; nonnunquam sacræ Historiæ locos; alias Euangelica & Apostolorum scripta memoriter, velut ex literario quodam penu, proferret.

[4] Fateor certe, obstupuisse me, cum illum in frequentissimo ecclesiæ cœtu medium stantem, [memoriæ vim extollit Eusebius,] & quosdam divinæ Scripturæ locos recitantem primitus vidi. Etenim quamdiu quidem vocem dumtaxat hominis audire mihi dabatur, quædam illum, ut in ecclesiastico cœtu moris est, legere existimabam. Verum ubi proxime accedens, id quod res erat, deprehendi, ceteros quidem, qui in circuitu astabant integra oculorum acie pollere, illum vero solis intelligentiæ oculis præditum instar Prophetæ cujusdam oracula edere, & reliquis corpore valentioribus multo præstare; facere omnino non potui, quin Deum summis laudibus efferrem ac prædicarem. Et evidens ac certissimum argumentum reapsa mihi cernere videbar, quo constaret, hominem vere esse, non eum, qui in externa corporis specie apparet, sed illum potius, qui in animo & intelligentia residet. Quippe corpore licet mutilato, nihilominus majorem facultatis suæ vim ac virtutem exerebat. Hactenus de eximiis S. Joannis dotibus.

[5] [qui & ipsius cum reliquis martyrium enarrat.] Tum ad omnes redit Eusebius, hæc subjiciens: Porro supradictos Viros, qui seorsum degentes orationibus & jejuniis, & hujusmodi exercitationibus more solito incumbebant, Deus quidem beato ac salutari exitu donare jam parabat, adjutricem illis porrigens manum. Et paulo post: Sic igitur undequadraginta homines jussu sceleratissimi Maximini uno eodemque die capite truncati sunt. Hosce Martyres seorsum ab aliis, qui in metallis laborabant, degisse, paulo ante dixerat, quia ob senectutem, aut membrorum debilitatem, aut propter varios corporis morbos, ab opere faciundo immunes erant. Certe S. Joannem vel sola cæcitas excusare poterat, & impedire, quominus operaretur. Locus Palæstinæ, in quo Joannes cum reliquis capite truncatus est, non exprimitur ab Eusebio; nec dies, quo passi sunt. Itaque solum novimus, in Palæstina passos esse anno 310. Jussu autem Maximini, cui Palæstina tunc erat subjecta, occisos fuisse, clare edicit Eusebius. Quapropter corrigenda sunt Menæa, in quibus occisi dicuntur jussu Maximiani. Potest tamen utcumque ipsorum martyrium sub Maximiano Galerio figi, quia ille tunc primum inter imperatores habebat locum. Ceterum breviter observo, apud nos ad XIX Maii actum esse de S. Joanne martyre, cujus corpus Constantinopoli Venetias translatum est. De eodem agit Flaminius Cornelius senator Venetus in egregio Opere Latino, quod nuper de Ecclesiis Venetis in lucem emisit, tom. 4 pag. 168 in Monasterio S. Danielis prophetæ, ubi Joannis illius corpus etiamnum integrum servatur. Verum non potui certa satis reperire indicia, quibus existimem, corpus esse S. Joannis hodierni, quod ibidem servatur; prout nec Papebrochius invenit, nec Cornelius. Nihilo magis probari potest, alterius esse Joannis.

DE SS. ARTEMIDORO ET THALE AUT THALELÆO MM.
CULTIS CONSTANTINOPOLI.
Ex Fastis Græcis.

[Commentarius]

Artemidorus M. culti Constantinopoli (S.)
Thales aut Thalelæus M. culti Constantinopoli (S.)

AUCTORE J. S.

[1] [Horum Martyrum memoria] Duo Martyres in paucis Græcorum Fastis & brevissime hodie memorantur, ita ut primum suspicatus sim, avulsos esse a die sibi proprio, & alio die celebrius annuntiari, vel ambos simul, aut singulos separatim. Attamen post diligentem satis inquisitionem reperire non potui, hosce Martyres ad alium spectare diem, aut eosdem esse cum commemoratis ad alios dies synonymis. Quare breviter dabo pauca illa, quæ de his apud Græcos reperio. Menæa impressa hodie sic habent: Τῇ αὐτῇ ἡμέρᾳ, τῶν ἁγίων μαρτύρων, Αρτεμιδώρου καὶ Θαλοῦ. Eodem die, sanctorum martyrum Artemidori & Thalæ. Mox sequuntur duo hi versiculi:

Αρτεμίδωρον καὶ Θαλὼν * κτείνει ξίφος,
Μὴ προσκυνοῦντας Ἄρτεμιν ξενοκτόνον.

Artemidorum & Thalem occidit gladius,
Non adorantes Dianam peregrinorum interfectricem.

Versiculi indicant, gladio occisos esse Sanctos, eo quod nollent cultum exhibere Dianæ. Hæc autem vocatur peregrinorum interfectrix per allusionem ad Dianam Tauricam, cui, si credimus poëtis, peregrini immolabantur.

[2] Porro coli apud Græcos, aut saltem olim cultos fuisse, [& cultus Constantinopoli.] laudatos Martyres, liquet ex Synaxario Constantinopolitano, quod servatur in Collegio Ludovici Magni Parisiis, & dudum Majoribus nostris communicatum fuit. Nam in eo annuntiantur hodie, & locus, ubi fuerunt culti, assignatur; sed Thales ibi vocatur Thalelæus, & primo loco ponitur. Verba Græca huc transfero: Μνήμη τῶν ἁγίων μαρτύρων Θαλελαίου καὶ Αρτεμιδωρου· τελεῖται δὲ αὐτῶν σύναξις ἐν τῷ μαρτυρείῳ αὐτῶν, τῷ ὄντι ἔνδον τοῦ ἁγίου Θεοδώρου, ἐν τῷ Κοσμιδίῳ. Memoria sanctorum martyrum Thalelæi & Artemidori. Agitur vero illorum conventus in ipsorum martyrio intra ecclesiam S. Theodori in Cosmidio. Græci scriptores Cosmidum vocant monasterium SS. Cosmæ & Damiani extra Constantinopolim, de quo consuli potest Cangius in Constantinopoli Christiana lib. 4 pag. 182. Monasterium fuisse amplissimum, abunde liquet ex iis, quæ habet ex variis scriptoribus Cangius. Itaque intra septa illius monasterii fuerit aliqua ecclesia S. Theodoro sacra, uti plures erant Constantinopoli; & in illa ecclesia fuerit sacellum aut altare SS. Thalelæo & Artemidoro dicatum, ubi verisimiliter depositæ erant ipsorum reliquiæ; & in quo festivitas peragebatur. Maximus Cythereorum episcopus eosdem Martyres memorat, Artemidorum & Thalem illos nominans, & verba Menæorum tantum repetens.

[Annotatio]

* l. Θαλὴν

DE S. PRISCO MART.,
CONSTANTINOPOLI.
Ex Menæis aliisque Græcorum & Latinorum Fastis.

[Commentarius]

Priscus martyr, cultus Constantinopoli (S.)

AUCTORE J. S.

[1] [S. Priscus fidem Christi confessus,] Priscum martyrem, quem postridie plerique Græcorum Fasti cælebrant, ad hunc diem retulit Galesinius, huncque secutus est Baronius, Priscum in Martyrologio Romano memorans his verbis: Item sancti Prisci martyris, qui punctim pugionibus transverberatus, capite plexus est. Menologium Sirletianum ad sequentem diem de eodem sic habet: Commemoratio sancti martyris Prisci, qui cum viventem aquam in corde gestaret, carnis incendium non pertimescens, ad cælestem patriam translatus est. Ex duobus Menæorum versiculis, qui post brevissimam Prisci martyris annuntiationem ibidem sine alio elogio subjiciuntur, desumpta videntur verba jam data. Certe versiculi hi sunt:

Φέρων ὕδωρ ξῶν Πρίσκος ἐν τῇ καρδίᾳ,
Ἐμπρησμὸν οὐ δέδοικε τὸν τοῦ σαρκίου.

Ferens aquam vivam (id est, fidem) Priscus in corde,
Non timuit carnis incendium.

Videntur hæc innuere, Priscum flammis traditum, & incendio vitam finivisse, sed Menologium Basilianum & Synaxarium etiam landandum, non sinunt nos eam opinionem amplecti, & fortasse poëta per incendium carnis generatim quæcumque tormenta significare voluit. Quidquid autem voluerit, genus martyrii, quo Priscus ad coronam pervenit, rectius expositum credo in Menologio Basiliano.

[2] Quapropter Sancti elogium inde huc transfero ex interpretatione, [variis tormentis affectus, demum capite plectitur.] quæ habetur in postrema editione Urbinate. Priscus Christi martyr, Dei amore incensus, summaque divini baptismi cupiditate flagrans, posthabita patria impietate, Christianus efficitur. Quare longe lateque pervagatus, Christum libere prædicabat, Christianorum omnium animos ad martyrium subeundum incendens; Græcorum etiam multos a se instructos & ad Christum conversos baptizans. Quæ cum faceret, ab idololatris ad regionis præfectum defertur, quod maximis diis contumeliam inferret, & neglectis imperatorum mandatis, auctor omnibus esset, ut Deum crucifixum colerent & adorarent. Quamobrem exarsit vehementi iracundia præfectus, ac milites inclamare cœpit, ut quam primum maleficum Priscum adductum torquerent. Correptus igitur gravissime cæditur: deinde suspensus in lateribus depectitur, punctimque pugionibus lancinatur: postremum capite plexus, migravit ad Deum. Hactenus Menologium, cui quoad genus martyrii satis consentit Synaxarium Ms. Constantinopolitanum, quod servatur Parisiis in Collegio Societatis Jesu; sed alia quædam adduntur ad propositum nostrum.

[3] [Colitur Constantinopoli cum SS. Martino & Nicolao,] Ipsum itaque textum Græcum huc transfero cum interpretatione nostra Latina: Μνήμη τῶν ἁγίων μαρτύρων Πρίσκου, Μαρτίνου καὶ Νικολάου. Οὗτοι διαβληθέντες τοῖς ἕλλησιν, ὡς τὸν ἐσταυρωμένον, Θεὸν ἀλήθινον κηρύττοντες, ξέονται ὑπ᾽ αὐτῶν τὰς πλευρὰς ἕως βάθους, καὶ μετὰ ξιφῶν κατακεντοῦνται, καὶ τέλος τὰς κεφαλὰς ἀφοτέμνονται. Τελεῖται δὲ αὐτῶν σύναξις ἐν Βλαχέρναις. Memoria sanctorum martyrum Prisci, Martini & Nicolai. Hi accusati apud Gentiles, quod Crucifixum prædicarent verum Deum, ab ipsis in lateribus profunde raduntur, deinde gladiis transfiguntur, ac demum capite minuuntur. Celebratur vero ipsorum synaxis in Blachernis. Ex his habemus, S. Priscum cum duobus aliis Sanctis coli Constantinopoli in Blachernis, qui locus unum est ex suburbiis Constantinopolitanis. Verumtamen non existimo, tres illos Sanctos simul esse passos; sed collectorem Synaxarii ex errore attribuisse omnibus tribus simul, quæ de uno referenda erant Prisco, qui solus ponitur in aliis omnibus Fastis. Occasio omnes conjungendi orta videtur ex cultu omnium trium simul; cultus vero tribus simul delatus videtur, quod illorum reliquiæ in eadem servarentur ecclesia.

[4] [ubi & ecclesiam habet sibi & S. Nicolao dicatam.] De constructa hac a Justiniano imperatore ecclesia Procopius lib. 1 de Ædificiis Justiniani cap. 6 ita habet: Post SS. Prisco ac Nicolao novum templum ædificavit; quod frequentare gaudent Byzantii, partim cultu & admiratione Sanctorum præsentium (per reliquias,) partim voluptate illecti, quam ex aspectu capiunt concinnitatis templi. Scilicet imperator, illata vi maris fluctibus, in alto procul fundamenta jecit, quibus ædem imposuit. Hæc ille post relatam constructionem ædis Deiparæ in Blachernis, ut ecclesiam SS. Prisci & Nicolai similiter in Blachernis fuisse ordo insinuet. De illa ecclesia Cangius in Constantinopoli Christiana lib. 4 pag. 130 plura collegit, nec dubitat, quin esset S. Nicolai Myrensis episcopi, prout revera dubitandum non est. Quare etiam non dubito, quin sit S. Nicolaus, magnus ille Myrensis antistes, qui cum S. Prisco memoratur in Synaxario; isque verisimiliter ultimo loco ponitur, quia confessor fuit, non martyr. Qui vero utrique interponitur Martinus, videtur omnino esse S. Martinus Papa & martyr, cujus corpus Constantinopolim fuit translatum, & depositum in ecclesia Deiparæ in Blachernis, ut in Menæis ad XX Septembris in Martini elogio dicitur. De Martino Papa rursum in Menæis fit mentio ad XXII Septembris, ut variis diebus cultus fuisse videatur in diversis ecclesiis. Quidquid sit, de S. Prisco unice hic ago, de Martino vero ad XII Novembris, de Nicolao ad VI Decembris plura examinabuntur.

DE SS. DIONYSIO ET PRIVATO ET FORTE DOROTHEO MM.
IN PHRYGIA
Ex Martyrologiis.

[Commentarius]

Dionysius M. in Phrygia (S.)
Privatus M. in Phrygia (S.)
Dorotheus M. in Phrygia (S.)

J. P.

[Nomina Sanctorum in Fastis antiquis] Frequens in Martyrologiis SS. Dionysii & Privati est mentio, sed præter nomina & regionem, in qua passi sunt, nihil certi reperire est. Usuardus sic eos annuntiat: In Phrigia SS. Dionisii & Privati. Usuardum secuti sunt pene ad verbum Bellinus, Maurolicus, Galesinius & cum aliis recentioribus Baronius in Martyrologio Romano, ad hunc eumdem diem: In Phrygia sanctorum Martyrum Dionysii & Privati. Addit idem Baronius in annotatis, Usuardo & recentioribus consentire vetera manuscripta. Memorantur quoque in Hieronymianis apographis sed confuse admodum. Privati nomen non modo hæc die in omnibus legitur, verum etiam in multis die præcedenti, sicut in Prætermissis ibidem significatum; Dionysius in variis omissus est, vel uti visum est Florentinio, expressus plane corrupto nomine. Textus apud Florentinium hic est: Sinada civitate natalis sanctorum Dormidoni. Dorothe. Privati. Felicis. Constantiæ. Felicis. Constantiæ, qui passi sunt sub Nerone. Antverpiensis codex ita habet: In Syria Frigia natalis Doromis, Dionysii. Et in Nuceria Felicis, Privati, Constantiæ; item Felicis item Constantiæ. Corbeiensis vero sic: Sinnada Phrygiæ natalis SS. Dormidoni, Dorothei, Privati, Felicis, Constantiæ, item Felicis. in Nuceria natalis SS. Felicis & Constantiæ, qui passi sunt sub Nerone.

[2] Quam perturbata ac mutila sint nomina tum in his tum in contractioribus Hieronymianis apographis, [& in plerisque confusa ac mutila.] jam satis observavimus ad diem præcedentem, ubi actum est de S. Dorymedonte una cum SS. Trophimo & Sabbatio, dictumque, martyrio coronatos esse hunc Antiochiæ in Pisidia, illos Synnadis in Phrygia. De Felice & Constantia actum est similiter ad diem præcedentem, eorumque martyrium statutum Nuceriæ in Italia sub Nerone. Itaque ex omnibus, qui in recitatis Hieronymianis memorantur, duo tantum Dionysius & Privatus, ac forte tertius Dorotheus ad hunc diem pertinent. Forte, inquam, quia sat verisimilis est conjectura Florentinii, Dorotheum eumdem esse, qui ab Usuardo & aliis Dionysius nuncupatur. Sane non tantum in textu Florentinii & in codice Corbeiensi, sed etiam in contractioribus multis Hieronymi apographis Dorotheus cum Privato conjungitur, omisso Dionysio. Augustanum ita habet: Vigilia S. Matthæi. Josmidoni, Dorotei, Privati &c. Labbeanum: Dormidoni, Dorothei, Privati &c. Corbeiense brevius: Sinnida Frigiæ sanctorum Dormidoni, Dorothei, Privati &c. Gellonense apud Acherium: Dormidioni, Dorothei, Privati &c. Verumtamen, quia & Dorotheus & Dionysius expresse ponuntur non tantum in Epternacensi, sed etiam in Rhinoviensi & Richenoviensi hoc eodem modo: In Syria Doromi, Dionisii & Dorothei, Privati &c, ausus non sum dictæ conjecturæ plenum assensum præbere, maluique Dionysio & Privato, quos solos exhibent cum Usuardo Baronius & reliqui supra citati, dubitanter adjicere Dorotheum ex Hieronymianis. Contra, quamquam satis verisimile sit ex iisdem Hieronymianis, Sanctos nostros Synnadis, quæ Phrygiæ civitas est, cum Dorimedonte aut forte paulo post cum passos esse, quia tamen incertum id est, malui nullum figere tempus martyrii, hujusque palæstram cum Usuardo & aliis latius statuere in Phrygia. De peculiari ipsorum cultu nihil reperi, præterquam in Ms. apographo Kalendarii Dolensis Parisiis impressi anno 1519, ubi ad præsentem diem lego sequentia: Dionysii & Privati m. 3 l. unde conjicio, eos coli officio trium lectionum.

DE S. SUSANNA VIRG. M.
ELEUTHEROPOLI IN PALÆSTINA.

Sub Juliano.

COMMENTARIUS PRÆVIUS.
Memoria Sanctæ in Fastis maxime Græcis: cultus: Acta Græca edenda.

Susanna Virg. M. Eleutheropoli in Palæstina (S.)

AUCTORE J. S.

Sanctæ hujus Susannæ memoriam ex Menologio Sirletiano hausit Baronius, [Susanna sine loco in Romano Martyrologio annuntiata,] & primus Martyrologio Romano inseruit, sed non sine aliquo defectu: nam & locum martyrii omisit, quod videret eum in laudato Menologio non recte exprimi, ut conjicio; & ita verba Baronii fuerunt initio impressa, ut Martha, quæ solum ut mater Susannæ memoratur in Menologio, Susannæ videretur adjungi ut socia. At posterior hic defectus, qui poterat esse imprimentium, cum observatus fuisset, correctus fuit in editionibus posterioribus, in quibus ita legitur: Item sanctæ martyris Susannæ, filiæ Arthemii idolorum sacerdotis & Marthæ. Locus caute omissus est a Baronio, quia videbat, opinor, male Heliotropolim scribi in Menologio. At alii Græcorum Fasti, & Acta ipsa nos docent, Sanctam Eleutheropoli, quæ urbs notissima est in Palæstina, coronatam fuisse. Fabulatores nonnulli, qui Hispaniam Sanctis undique quæsitis implere conati sunt, ex omissione loci in Martyrologio Romano occasionem sumpserunt Susannam pertrahendi in Hispaniam, eique & Martham addiderunt, ut martyrii Sociam; imo geminam eodem die Susannam geminamque Martham annuntiarunt. Verum inepta illa commenta acriter redarguit Nicolaus Antonius in Scriptis posthumis, cujus habemus exemplar Ms. Cum autem eruditis Hispanis abunde constet, pseudo-Chronica, ex quibus illa profluxerunt, nulla esse fide digna; & de loco martyrii S. Susannæ nullum superesse possit dubium, necesse non est plura de illis dicere.

[2] In Menologio Basiliano ad XX Septembris S. Susanna commemoratur, [elogio commendatur in Basiliano Menologio, ut passa Eleutheropoli:] laudaturque elogio, quod satis fidele continet Actorum compendium. Verba Latina subjungo ex editione Urbinate: Susanna sancta martyr ex regione Palæstinæ fuit, sacerdotis idolorum nomine Arthemii filia. Mortuis autem parentibus, verbum veritatis a Silvano presbytero edocta, baptizatur. Deinde erogatis in pauperes suis facultatibus, mundum relinquens, abiit in monasterium, & monasticum institutum amplexa est, virilem habitum ferens; seque Joannem nominavit; ne a quoquam agnosceretur. Cum autem pro viro haberetur, insimulata fuit a muliere quadam, diaboli suggestione commota, quod rem secum habuisset: & explorata a virgine inventaque femina, magnum attulit accusanti dedecus. Post hæc Eleutheropolim profecta, ob suam virtutem ab episcopo diaconissa ordinatur. Quæ cum libere Christum prædicaret, correpta a præfecto, multumque torta, & in carcerem detrusa, migravit ad Dominum. Dixi, hoc satis fidele esse Actorum compendium. Multa tamen omissa sunt; & causa comprehensionis Sanctæ modo utcumque diverso in Actis exponitur: nam comprehensa dicitur, quod ingressa esset templum gentilium, precibusque effecisset, ut omnia idola corruerent. Hæc autem causa comprehensionis magis congruit cum temporibus Juliani apostatæ, quibus passa fuit Susanna. Quamvis enim in Actis Julianus non nominetur, omnia tamen insinuant, non potuisse Sanctam pati ante tempore Constantini Magni, & ne sub Licinio quidem, ut necesse sit dicere, passam fuisse sub Juliano.

[3] [nata videtur sub Maximiano aut Maximino, & passa sub Juliano.] In aliis Græcorum Fastis nonnulla adduntur, quæ similiter ex Actis videntur deprompta. Primo mater Sanctæ dicitur Martha fuisse vocata, genusque duxisse ex Judæis, tam in Menologio Sirleti, quam in Synaxario Constantinopolitano Ms. In Menæis impressis, ubi primum annuntiatur ad XIX Septembris cum adjuncto Carmine jambico, & rursum ad XV Decembris cum longiori elogio, mater Sanctæ Judæa fuisse dicitur, nomen tacetur. In Actis vero Martha non solum origine Judæa asseritur, sed filiam quoque Susannam dogmatis Judæorum imbuisse. In laudato ad XV Decembris elogio Susanna dicitur fuisse sub Maximiano, quod de Galerio intelligendum puto, aut fortasse de Maximino, qui subinde etiam Maximianus vocatur, & cum Galerio Maximiano imperium administravit, eique biennio superstes fuit, anno 313 defunctus. Verum in Actis parentes Sanctæ dicuntur fuisse tempore imperii Maximi; quod forte describentium incuria irrepsit pro Maximini aut Maximiani. Ex Actis ulterius liquet, non passam, sed natam fuisse Susannam sub Maximiani aut Maximini imperio, ideoque non poterimus multis annis aberrare, si natam statuamus circa annum 310. In Actis dicitur ad fidem conversa, mortuis parentibus, & bona sua petiisse a tutoribus, quando annos habebat quindecim, id est, circa 325. Deinde distributis bonis suis in pauperes, virilem sumpsit habitum, venitque Hierosolymam, & accessit ad monasterium Philippi abbatis, in quo viginti circiter annis vixisse dicitur, donec accusata, sexum suum prodere coacta est. Itaque credere possumus, ipsam circa 326 ad monasterium venisse, indeque recessisse circa 346, quando diaconissa facta est Eleutheropoli. Reliquum vitæ tempus ibidem exegit, & demum capta & martyrio coronata est, quod contingere debuit anno 362 aut 363, si vera sunt, quæ in Actis narrantur. Si autem certo constaret, Susannam obiisse mense Septembri, quo colitur; figendum esset ipsius martyrium anno 362, quo imperabat Julianus: nam hic ante Septembrem anni 363 occisus est.

[4] [Acta Sanctæ, quibus nonnullæ difficultates objici possunt,] Tota hæc chronotaxis certior non est, quam fides Actorum, ex quibus fluit. Acta vero severioribus criticis forte non videbuntur fidei esse indubitatæ, cum multa contineant mirabilia, de quibus alibi nihil invenimus, præterquam in Fastis Græcorum; illaque omnia, quæ in libris ritualibus Græcorum leguntur de Susanna, ex Actis procul dubio profluxerint. Dicta tamen difficultas tanto minus Actorum fidem labefactare potest, quanto magis communis est, & in optimis etiam Actis reperitur. Nam & sancti Patres & historici antiqui multa prætermiserunt Sanctorum gesta, quæ ex ipsorum Actis innotuerunt, & pro indubiis habentur. Historiam vero hujus Susannæ, etiamsi cognitam habuissent, facile poterant omittere, quia habitatio Virginis inter viros non erat imitanda, sed potius miranda, uti & vestis verilis gestatio. Alia quoque oritur difficultas ab episcopo, qui Sanctam dicitur Eleutheropolim duxisse, postquam agnita erat mulier, cum nominetur Cleopas, & inter Eleutheropolitanos nullum reperiam Cleopam. Augetur hæc difficultas ex catalogo præsulum Eleutheropolitanorum, quem texuit Lequienus in Oriente Christiano tom. 3 col. 633 & seqq.: nam videtur sufficientes seculo IV produxisse episcopos. Verumtamen, omnibus recte in illo catalogo expensis, nihil obstare video, quo minus Cleopas aliquis circa annum 350 Eleutheropoli sedere potuerit: cumque Cleopas solum nominetur in agnitione S. Susannæ; non item in ejus sepultura nomen episcopi exprimatur; potuit Cleopas paucis annis ecclesiam Eleutheropolitanam administrare, tantoque minus innotescere, quanto breviorem gessit episcopatum. Præterea potuit geminum esse episcopo nomen, alterumque usurpatum fuisse in his Actis, alterum in subscriptionibus conciliorum aut litterarum; & sic Cleopas posset esse unus ex illis, quos recenset circa medium seculi IV Lequienus. Quidquid sit, difficultas illa multum Actis obesse nequit, quia nec locus prorsus deest Cleopæ in Catalogo Lequieni; nec omnes, quos circa id tempus profert, certis argumentis probantur Eleutheropolitani episcopi; nec ullus ex illis est, qui alio nomine Cleopas dici non potuit; nec raro contingit, ut episcopus aliquis ex uno tantum monumento innotescat.

[5] Quapropter dicta in Actis de Cleopa initio quidem dubium mihi injecerunt de fide Actorum, [aliunde confirmantur, uti & chronotaxis data:] quamdiu non inveniebam Philippum abbatem, sub quo monasticam vitam professa est Susanna. At illam difficultatem nullius fere ponderis credidi, ubi uno tandem loco memoratum inveni Philippum abbatem ejusque monasterium circa medium seculi IV in Palæstina, & in partibus Hierosolymitanis. Rufinus lib. XI cap. 28 hæc scribit: Juliani temporibus, velut relaxatis frenis, efferbuit in omnem sævitiam feritas paganorum. Ex quo accidit, ut apud Sebasten Palæstinæ urbem sepulcrum Joannis Baptistæ mente rabida & funestis manibus invaderent, ossa dispergerent, atque ea rursum collecta igni cremarent; & sanctos cineres pulveri immixtos per agros & rura dispergerent. Sed Dei providentia factum est, quosdam de Jerosolymis ex monasterio Philippi hominis Dei orationis illuc causa per idem tempus venisse. Qui cum tantum nefas humanis quidem manibus, sed ferina mente, fieri viderent, mori gratius habentes, quam hujuscemodi piaculo funestari, inter eos, qui ossa ad exurendum legebant, mixti, diligentius, in quantum res patiebatur, ac religiosius congregantes, furtim se vel stupentibus vel insanientibus subtraxere, & ad religiosum patrem Philippum venerandas reliquias pertulere. Ille supra se ducens tantum thesaurum propriis servare vigiliis, ad pontificem maximum (Alexandrinæ ecclesiæ) tunc Athanasium hostiæ immaculatæ reliquias … mittit &c. Hic locus varia docet ad propositum nostrum: nam intelligimus Philippum fuisse magni nominis abbatem, qualis in Actis describitur, ipsumque monasterio præfuisse in territorio Hierosolymitano, & Juliani temporibus, ut habent similiter Acta. Videmus insuper, Philippum fuisse amicum S. Athanasii, & consequenter bene Catholicum: & chronotaxim nostram, qua ex Actis solis mortem Sanctæ sub Juliano fixi, egregie confirmari, cum Philippus adhuc viveret, quando coronata est S. Susanna. Quod vero Rufinus dicit de Jerosolymis, intelligendum est de territorio Hierosolymitano ex consuetudine illius temporis, quo monasteria extra urbes construebantur.

[6] [Acta ex stylo videntur scripton is fere contemporanei,] Nunc Acta ipsa propius inspiciamus; neque enim inficiari possum, de illarum fide initio me multum dubitasse. Stylus est simplex & satis purus, ut omnino congruat seculo IV. Adjuncta personarum & rerum tam enucleate in Actis exposita sunt, ut ea prorsus videantur scriptoris contemporanei aut supparis. Etenim scriptor aliquis longe posterior non expressisset nomina, conditionem & religionem utriusque parentis, & nomina episcopi Eleutheropolitani, abbatis Philippi, Alexandri præfecti, Aquilæ delatoris, multaque alia minutim relata; aut certe, si quis omnia illa confingere voluisset, facile deprehenderetur in mendacio, cum admodum sit difficile omnia tam apte comminisci de rebus diu præteritis, ut nihil reperiatur a temporibus & locis abhorrere. Miranda quidem est in Virgine assumptio vestis virilis, & habitatio diuturna inter monachos, nec tamen est ulla ratio dubitandi de illo facto, cum constet, & alias plures fecisse similia. Miranda rursum fides Sanctæ, qua Deum oravit & exoravit, ut omnia gentilium idola subito corruerent. At hoc ipsum non magis est incredibile, quam quod eodem fere tempore Juliano contigit prope Antiochiam, quando jussit corpus S. Babylæ transferri ex templo Daphnitico, ut in eo sacrificaret Apollini. Nam, teste Chrysostomo, qui adesse potuit & cuncta videre, simul ac loculus (S. Babylæ) ad urbem protractus est, de cælo fulmen in statuæ (Apollinis) caput immissum cuncta combussit. Plura de his Chrysostomus in Homilia de S. Babyla, & apud nos ad XXIV Januarii. Mirari etiam possumus, Sanctam tormentis aliquibus, mortem alias inferre natis, vitam non amisisse; sed id rursum eidem est commune cum multis aliis martyribus, qui inter tormenta manserunt illæsi.

[7] [optimeque congruunt cum persecutione Juliani.] Jam vero omnia, quæ ad occasionem martyrii ipsumque Sanctæ martyrium spectant, tam accurate congruunt cum persecutione Juliani, ut hac maxime de causa existimem, Acta fide bona fuisse conscripta. Nam, ut notum est ex scriptoribus, Julianus jussit aperiri deorum templa, iisque offerri sacrificia volebat; at Christianos ad sacrificandum necdum cogi jusserat. Atqui secundum Acta Alexander præfectus populum Eleutheropolitanum invitavit ad sacrificandum, non vero coëgit, aut nolentibus pœnas interminatus est. Susannam vero comprehendi jussit, quia delata erat ob eversa idola, non quia erat Christiana. Eamdem non invitavit ad cultum idolorum, nec dixit, mandato imperatoris eidem offerenda esse diis sacrificia; sed interrogavit semper de Deo, quem coleret, ut ex liberis ipsius contra idola responsis occasionem captaret ipsam puniendi. Sic omnino volebat Julianus, ut Christiani non viderentur pro fide pati aut occidi, sed tamquam rebelles, aut alia de causa supplicio digni. Præterea Julianus nullibi nominatur in Actis, atque hoc ipsum ejus persecutioni est congruum; cupiebat enim, ut civitates & præfecti Christianos persequerentur, teste Nazianzeno in Oratione 1 in Julianum pag. 74, idque, inquit, haud publico edicto, verum ex eo quod impetum audaciamque minime reprimebat, velut proposita quadam lege non scripta, id se velle promulgans. Idem Orat. 2 in Julianum ait: Provinciarum porro imperia non optimis & moderatissimis, sed crudelissimis hominibus mandabantur. Quod optime congruit cum iis, quæ in Actis dicuntur de Alexandro, & cum violentia, qua sanctam Virginem vix auditam occidi jussit.

[8] Quapropter Acta S. Susannæ minime repudianda existimo; [ut fideliter scripta videantur & pro talibus sint edenda] sed pro factis saltem admittenda, ut vetusta, ut locis, temporibus & personis congrua. Neque hic dixerit criticus aliquis, mirabilia in iis relata, discursusque Actis insertos, stylum redolere Metaphrastis, ut solemne habuerunt nonnulli de Actis Græcis pronuntiare. Nam hæc Acta qui vellet Metaphrasti attribuere, vel hoc ipso ostenderet, stylum Metaphrastis parum sibi esse cognitum: cum horum Actorum stilus longe sit simplicior. Verumtamen non eo usque fidem Actorum suspiciendam credo, ut ipsa quoque dicta Sanctæ aut aliorum, quæ in illis referuntur, eodem plane modo prolata existimem. Magis opinor, scriptorem ea usum esse libertate, quam plerique scriptores, cum profani tum sacri, sibi indulserunt, ut loquentem induxerit Sanctam aliosque, prout secundum gestorum adjuncta loquendum ipsis credidit, aut prout fere locutos intellexerat. Ceterum Acta illa Græca, hactenus inedita, Majores nostri acceperunt Parisiis ex schedis Cl. V. Francisci Olivarii, ut legitur in margine. In Catalogo nostro Ms. Vitarum notatum est, eadem Acta haberi Romæ in Bibliotheca Vaticana & Viennæ in Cæsarea. In Catalogo impresso bibliothecæ regiæ Parisiensis tom. 2 eadem Acta assignantur in codice 1491 cum hac tamen initii mutatione, ut ibi legatur κατὰ τοὺς καιροὺς, cum in exemplari nostro sit κατὰ τὸν καιρὸν. Ceterum observo, in exemplari nostro nonnullas voces vitiose scriptas. Itaque lectorem moneo, me menda illa, quæ clara & certa sunt, correcturum; relicturum vero ea, quæ certo nequeunt corrigi; sed aliquid de iis aut in margine aut in Annotatis moniturum: Latinam vero interpretationem daturum, quam potero, fidelissimam.

VITA
Auctore anonymo
Ex membranis, Cl. V. Franc. Olivarii. Interprete J. S.

Susanna Virg. M. Eleutheropoli in Palæstina (S.)

A. anonymo.

ΚΑτὰ τὸν καιρὸν τῆς βασιλείας Μαξίμου ἦν τις ἱερεὺς τῶν εἰδώλων ἐν τοῖς μέρεσι τῆς Παλαιστίνης, ὀνόματι Ἀρτέμιος, πλούσιος μὲν σφόδρα, λοιμὸς δὲ τοῖς τρόποις, καὶ ἐχθρὸς διάπυρος τῶν Χριστιανῶν. Οὗτος ἔγημεν γυναῖκα Ἰουδαίαν, ὀνόματι Μάρθαν· ἔτεκεν δὲ αὐτῷ θυγατέρα, καὶ ἐκάλεσεν μήτηρ τὸ ὄνομα αὐτῆς Σωσάνναν, λέγουσα, ὅτι ἐκ τοῦ ἔθνους τῶν πατρῶν ἔσται τὸ ὄνομα αὐτῆς, καὶ οὐχὶ ἐκ τῶν ἑλλήνων. ἀνέτρεφεν δὲ αὐτὴν μήτηρ τοῖς τῶν Ἰουδαίων ἤθεσί τε καὶ μαθήμασι· ἐγένετο δὲ τεγευτῆσαι τοὺς γονεῖς τῆς παιδὸς ἔτι νηπιαζούσης. ἐνεστήσατο δὲ πατὴρ αὐτῆς τελευτῶν δύο ἐπιτρόπους αὐτῇ, ἐντειλάμενος αὐτοὺς ἐν τῇ διαθήκῃ, ὡς αὐξηθῆσαν αὐτὴν, καὶ γάμῳ προσομιλήσασαν, τὸ τηνικαῦτα ἐντὸς γενέσθαι κυρίαν τῶν χρημάτων. ἦν δέ τις πρεβύτερος, ὀνόματι Σιλυανὸς, τῆς αγίας πίστεως τῶν Χριστιανῶν· οὗτος, περιόντων τῶν γονέων τῆς παιδὸς ἐν τῷ βίῳ, ἐν συντυχίᾳ αὐτῶν ἦν, ὥστε ἐκ γειτόνων οἴκων. καὶ δὴ λοιπὸν, αὐξηθείσης τῆς Σωσάννης καὶ ἐχέφρονος οὔσης, συχνὰς συντυχίας ποιουμένη πρὸς τὸν προῤῥηθέντα πρεσβύτερον Σιλυανὸν, ἐστηρίζετο ὑπ᾽ αὐτοῦ ἐν τῇ πίστει τῶν Χριστιανῶν· ἤκουσε τοῦ Κυρίου διὰ τοῦ εὐαγγελίου λέγοντος· ἀμὴν λέγω ὑμῖν, ὃς ἀφῆκεν οἰκίας, ἀγροὺς, γονεὶς, τέκνα, ἀδελφοὺς, ἔτι δὲ καὶ τὴν ἑαυτοῦ ψυχὴν, καὶ ἄρῃ τὸν σταυρὸν αὐτοῦ, καὶ ἀκολουθήσει ὁπίσω μου, ἑκατονταπλασίονα λήψεται ἐν τῷ νῦν αἰῶνι, ἐν δὲ τῷ μέλλοντι ζωὴν αἰώνιον κληρονομήσει.

[2] Τούτων τοίνυν τῶν τιμίων ῥημάτων ἐπακούσασα, ὄντως δευτέρα σώφρων Σωσάννα, καὶ θεόθεν κατανυγεῖσα, ἀπέστειλεν ἕνα τῶν παίδων τῶν συνόντων αὐτῃ, πρὸς τὸν πρεσβύτερον Σιλυανὸν, ἀξιοῦσαι ἐλθεῖν πρὸς αὐτὴν. τοῦ δὲ παραγενομένου, ὑπαντήσασα προσεκύνησεν αὐτόν. εἶτα ἐπευξάμενος, ἐκάθισαν ἀμφότεροι, καὶ ἤρξατο Σωσάννα ἀξιοῦν τὸν πρεσβύτερον, ἐπιλῦσαι αὐτῶν ἀναγνωσθέντων τὴν δύναμιν. δὲ ὅσιος καὶ τίμιος ἀνὴρ καθεξῆς ἐπέλυσεν αὐτῇ τὰ περὶ τῆς εἰς Θεὸν ἀγάπης, καὶ ἁγνείας, καὶ ἐλεημοσύνης, καὶ ἀκτημοσύνης, καὶ τὰ περὶ τῆς βασιλείας τῶν οὐρανῶν. ταῦτα ἀκούσασα μακαρία, καὶ συγχυθεῖσα τοῖς δάκρυσιν, ἠξίου καταταγῆναι ἐν τῇ τῶν Χριστιανῶν προσηγορίᾳ. Τοῦ δὲ ὑπερθεμένου, μετὰ τὴν ἀπόλυσιν τῆς θείας λειτουργίας, εἰσαγαγὼν αὐτὴν ἐν τῷ φωτιστηρίῳ, καὶ ἀφορκίσας αὐτὴν κατὰ τὸ ἔθος, ἔδωκεν αὐτῇ τὸ λουτρὸν τῆς ἀθανασίας, βαπτίσας αὐτὴν εἰς τὸ ὄνομα τοῦ Πατρὸς καὶ τοῦ Υἱοῦ καὶ τοῦ ἁγίου Πνεύματος. καὶ εἶθ᾽ οὕτως μετέδωκεν αὐτῇ τοῦ ἁγίου σώματος καὶ τοῦ τιμίου αἵματος τοῦ Κυρίου καὶ Θεοῦ καὶ σωτῆρος ἡμῶν Ιησοῦ Χριστοῦ εἰς ἄφεσιν ἁμαρτιῶν.

[3] Τούτων τοίνον οὕτως προβάντων αἰσίως, ἄπεισι Σωσάννα ἐν τῷ οἴκῳ αὐτῆς, χαίρουσα καὶ ἀγαλλιαμένη ἐφ᾽ οἷς ἠξιώθη ἀγαθοῖς. καὶ ἐλθοῦσα ἐν τῇ οἰκίᾳ, προσκαλεσαμένη τοὺς ἐπιτρόπους αὐτῆς, ἔφη αὐτοῖς· ἰδοὺ καιρὸς τῆς ἀκμῆς τῆς ἠλικίας μου ἤγγικεν· ἀπόδοτέ μοι λοιπὸν τὰ καταλειφθέντα μοι χρήματα ἀπὸ τῶν γονέων μου. Οἱ δὲ εἶπον αὐτῇ· κυρία, μὴ ὀργίζου. ἰδοὺ γὰρ τὰ χρήματά σου σῶά εἰσιν· καὶ ἰδοὺ καὶ οἱ οἰκέται σου ὑπηρετοῦσίν σοι, καὶ ἡμεῖς δὲ αὐτοὶ δοῦλοί σου ἐσμὲν. δὲ ἔφη αὑτοῖς· οὐ χρεία νῦν τῶν λόγων τούτων· ἀλλὰ τὴν ἀποκατάστασιν τῶν χρημάτων μου τάχος ποιήσατε. οἱ δὲ εἶπον αὐτῇ· ἄκουσον κυρία. πατήρ σου ἐνετείλατο, ἐννόμῳ γάμῳ σε προσομιλήσασαν, τὸ τηνικαῦτα ἐντὸς γενέσθαι τῶν χρημάτων. δὲ εἶπε· τοῦ νομοθέτου Χριστοῦ ἐλευθερώσαντός με ἐκ τῆς τῶν πατέρων μου ἀνάγκης, ἐν ἐμοὶ νῦν ἀπόκειται τὸ προσομιλῆσαι γάμῳ καὶ μὴ προσομιλῆσαι. Ἰδοὺ, ἀπέσχετε * τοῦ γάμου· τὰ δὲ χρήματα ἀποκαταστήσατέ μοι. ἦν δὲ ἐτῶν τότε πέντε καὶ δέκα, ὅτε ταῦτα ἐφρόνει καὶ ἔπραττεν· οἱ δὲ ἐπίτροποι ἀκούσαντες ταῦτα, καὶ γνόντες ὅτι Χριστιανὴ γέγονεν, ἀπεκατέστησαν αὐτῇ πάντα τάτε χρήματα καὶ τὰ κτήματα ἀναλιπῶς.

[4] Ἄτινα λαβοῦσα μακαρία, τὰ μὲν ἀκίνητα διαπέπρακεν, καὶ συναγαγοῦσα χρυσίον ἰκανὸν καὶ ἀργύριον, περίει τὰς νύκτας καὶ διεδίδει τοῖς δεομένοις. Τὰ δὲ κινητὰ, τοῦτ᾽ ἐστιν τοὺς δούλους αὐτῆς καὶ τὰς δούλας, ἐλευθερώσασα, ἀπέλυσεν αὐτοὺς, εἰποῦσα· ἐγὼ μὲν ὑμᾶς, τέκνα, τῆς προσκαίρου ταῦτης δουλείας έλευθερῶ· εἰ δὲ βούλεσθε καὶ τῆς ἀληθινῆς ἐλευθερίας ἀξιωθῆναι, προσέλθητε τῷ ὄνντως ἐλευθεροῦντι τὰς ψυχὰς τῶν ἀνθρώπων· καὶ αὐτὸς ὑμᾶς ἐξαγοράσας τῆς ἀμαρτίας, γνησίους καὶ ἐλευθέρους προσγράψει εἰς τὴν ἑαυτοῦ στρατείαν. ὁμοίως δὲ καὶ τὰ καταλειφθέντα αὐτῇ λοιπὰ χρήματα πάντα εἰς τοὺς πρωχοὺς ἀναλώσασα, μεταστειλαμένη κουρέα, ἐκήρατο τὴν κομὴν τῆς κεφαλῆς αὐτῆς, καὶ ἀμφιασαμένη σχῆμα ἀνδρικὸν, ἔδωκεν ἑαυτὴν ἐπὶ τα Ἱεροσόλυμα· καὶ δὴ απελθοῦσα εἰς τὴν μονὴν τοῦ μακαρίου Φιλίππου, ἔκρουσεν εἰς τὸν πυλῶνα τοῦ μοναστηρίου. ἐξελθὼν δὲ θυρωρὸς, καὶ θεασάμενος αὐτὴν, ἔδοξεν ἄνδρα εἶναι, καὶ εἰσήγαγεν αὐτὴν ἔνδον. εἶτα ἐπηρώτησεν, τί ἄν βούλοιτο, καὶ πόθεν ἥκει. δὲ λέγει· πόθον ἔσχον πολὺν τοῦ εὔξασθαι ἐνταῦθα καὶ εὐλογηθῆναι παρ᾽ ὑμῶν. δὲ θυρωρὸς ἀπελθὼν, ἀνήγγειλεν ἅπαντα τῷ μακαρίῳ Φιλίππῳ, λέγων. πάρεστίν τις νεανίσκος εὐειδὴς, φάσκων εὐχῆς χάριν ἥκειν, καὶ εὐλογηθῆναι παρ᾽ ὐμῶν. δὲ εἶπεν· προσάγαγε αὐτὸν ἐν τῷ εὐκτηρίῳ, εἰθ᾽ οὕτως πρὸς μὲ. δὲ ἐποίησεν ὡς διετάχθη· ἑίθ᾽ οὕτω; εἰσήγαγεν αὐτὴν πρὸς αὐτον· δὲ εἰσελθοῦσα προσεκύνησεν τῷ μακαρίῳ Φιλίππῳ ἐπὶ τὴν γῆν, ἔπειτα καὶ τοῖς παρεστῶσι. δὲ μακάριος Φίλιππος ἔφη· καλῶς ἦλθες, ἀδελφέ. πόθεν, καὶ τίνος χάριν ἦλθες πρὸς ἡμᾶς τοὺς ταπεινοὺς· δὲ εἶπεν· ἐγὼ δέομαί σου πάτερ· ἀπὸ Καισαρείας εἰμὶ τῆς Παλαιστήνης, καὶ ἀποβεβληκὼς τοὺς γεννήσαντας, ἥκω νῦν ἐνταῦθα τοῦ Θεοῦ με ὡδηγήσαντος, ἵνα ποιήσῃς με ὡς ἕνα τῶν ἀδελφῶν τῶν ὄντων μετὰ σοῦ, καὶ σωθῇ μου ψυχὴ· λέγει αὐτῇ μακάριος Φίλιππος· τί τὸ ὄνομά σου. δὲ εἶπεν· Ιοάννης καλοῦμαι. οἱ δὲ παρεστῶτες ἀδελφοὶ εἶπον· καλὸν ὄνομα ἔχεις, ἐὰν καὶ τὴν προαίρεσιν κτήσῃ.

[5] Τότε ἤρξατο αὐτὴν μακάριος Φίλιππος ἐκ τῶν ἁγίων γραφῶν νουθετεῖν, περὶ ταπεινοφροσύνης, περὶ ὑπακοῆς, περὶ ἐγκρατείας, περὶ ἀγρυπνίας, καὶ ἀπαξαπλῶς, καθῶς καθήκη, παραινέσας αὐτὴν, καὶ καιροῦ καλέσαντος, ἔδωκεν αὐτῇ καὶ τὸ τῶν μοναχῶν ἅγιον σχῆμα. ἥτις λαβοῦσα τὸ σχῆμα, ἐκτενῶς προσεῖχεν τῇ ἀσκήσει, ἐπιδεικνημένη πᾶσαν ταπεινοφροσύνην καί ἐγκράτειαν, ἀγρυπνίαν τε καὶ κλαυθμὸν, καὶ ἄοκνως ταῖς εὐχαῖς προσκαρτεροῦσα, ὡς ἄπαντας χαίρειν ἐν αὐτῇ, καὶ δοξάζειν τὸν Κύριον. ἐγένετο δὲ χρόνους ἱκανοὺς ποιῆσαι αὐτὴν ἐν τῆ καλλίστῃ ταύτῃ πολιτείᾳ, ὡς περίπου τὰ εἴκοσι ἔτη· καὶ οὐδεὶς ἠδυνήθη τῷ τοσούτῳ χρόνῳ γνῶναι, ὅτι γυνὴ ὑπῆρχεν. Ἦν δέ τις ἀσκήτρια τῷ σχήματι, καὶ οὐ τῷ πράγματι, ἀπὸ Ελευθεροπόλεως· αὕτη ἔθος ἔσχεν εἰσιέναι ἐν τῷ μοναστηρίῳ εὐλαβείας χάριν πρὸς τὸν μακάριον Φίλιππον. ἐἰσιοῦσα οὖν καὶ ἐξιοῦσα ἐν τῷ μοναστηρίῳ, ἐν συντυχίᾳ γέγονε καὶ τῆς μακαρίας ταύτης Σωσάννης ἐν μιᾷ τῶν ἡμερῶν, ὅθεν καὶ εὐλογηθεῖσα ὑπ᾽ αὐτῆς, ὁσάτε ὑπὸ ἀνδρὸς. Ὁσάκις ἄν εἰσ ήρχετο ἐν τῷ μοναστηρίῳ πρὸς τὸν μακάριον Φίλιππον, ἐν συντυχίᾳ καὶ ὁμιλίᾳ πλατυτέρᾳ ἐγίνετο καὶ αὐτῆς, οἰομένη αὐτὴν εἶναι ἄνδρα, ὡς ἐκ τούτου ἐγένετο αὐτῆς ἐν ἐπιθυμίᾳ αἰσχρὰ δῆθεν ἀσκήτρια. ἐπὶ πολλοῦ οὖν χρόνου τοῦτο διανοουμένη, καὶ πυρπολουμένη ἔνδοθεν τὴν ψυχὴν, μὴ εὑρίσκουσα δὲ καιρὸν εὐθετὸν πληρῶσαι τῆς ψυχῆς αὐτῆς τὴν ἀπώλειαν, συκοφαντίας δράμα ἐπιπλέκει τῇ σώφρονι καὶ δικαίᾳ Σωσάννῃ, ὅσατε προπέμπων αὐτὴν ἀπὸ τοῦ μοναστηρίου, βιασάμενος καὶ φθείρας αὐτὴν.

[6] Καὶ δή ἐν μιᾷ τῶν ἡμερῶν, ἐξελθοῦσα ἐκ τοῦ μοναστηρίου ἐπορεύετο δεινῶς ὀδυρομένη καὶ κοπτομένη καὶ βοῶσα, κατὰ συγκυρίαν, μᾶλλον δὲ κατ᾽ οἰκονομίαν Θεοῦ, ὑπήντησεν αὐτὴν ἐπίσκοπος Ελευθεροπόλεως ὅσιος Κλεώπας, καὶ ἰδὼν αὐτὴν οὕτως κοπτομένην καὶ θρηνοῦσαν, εἶπεν αὐτῇ· τί σοι ἐστὶν γῦναι, καὶ τί πέπονθας, ὅτι οὕτως πικρῶς στενάζεις καὶ βοᾶς; δὲ εἶπεν ὁλοφυρωμένη· δέομαί σου δέσποτα, ἄκουσόν μου τῆς ταλαιπώρου· ἐξ ἱκανοῦ χρόνος ἀπιοῦσα ἐν τῷ μοναστηρίῳ τοῦ κυροῦ Φιλίππου εὐλογίας χάριν, οὐδὲν πέπονθα δεινὸν ἄτοπον ποτέ. Καὶ τὰ νῦν, οὑκ οἶδα πόθεν ἐδέξαντο νεανίαν εὐειδῆ, ὀνόματι Ἰωάννην, ὅστις ὡς προφάσει προπέμπων, ἐβιάσατό με, καὶ ἔφθειρέν μου τὴν παρθενίαν· καὶ ἕνεκα τούτου θρηνῶ. δὲ τίμιος καὶ ὅσιος ἐπίσκοπος Κλεώπας, τοῖς πειθανοῖς αὐτῆς λόγοις, μᾶλλον δὲ ἀπατηλοῖς, πεισθεὶς, λέγει αὐτῇ· ὑπόστρεφε ἅμα ἐμοὶ εἰς τὸ μοναστήριον· ἐκεῖ γὰρ πορεύομαι συντυχίας χάριν· καὶ ἤγαγεν αὐτὴν ἐν τῷ μοναστηρίῳ. εἰσελθὼν ἆν ὅσιος ἐπίσκοπος ἐν τῷ μοναστηρίῳ πρὸς τὸν μακάριον Φίλιππον ἠσπάσατο αὐτὸν, καὶ καθισάντων αὐτῶν, ἤρξατο ἐπεγκαλεῖν ἐπίσκοπος τῷ μακαρίῳ Φιλίππῳ, λέγων· ἰδοὺ χἀριτι Χριστοῦ πεντήκοντα καὶ πρὸς ἔτη ἔχεις ἐν τῷ μοναστηρίῳ τούτῳ, καὶ οὐδεὶς πώποτε κακόν τι ἤκουσεν περὶ σοῦ, περὶ τῶν οἰκούντων σὺν σοὶ· καὶ ἡμεῖς δὲ αὐτοὶ, καὶ οἰ καθεῖς ἐρχόμενοι, ὡς πρὸς ἄνδρας Θεῷ ἀνακειμένους ἐρχόμεθα.

[7] Καὶ τὶς ἐστιν οὗτος, ὅν ἕχεις ἐν τῷ μοναστηρίῳ σου, φθορέα ψυχῆς ἀνακειμένης Θεῷ, ὀνόματι Ἰωάννην, ὅστις ἐβιάσατο τὴν παρθένον τὴν ἐξ ἔτους φυτῶσαν ἐνταῦθα εὐλογίας χάριν, καὶ ἔφθειρεν αὐτὴν; ἥν καὶ ὑπαντήσας βοῶσαν καὶ κοπτομένην ὑποστρέψας, ἤγαγον ἐνταῦτα. Καὶ ἐκέλευσεν ἐπίσκοπος ἀχθῆναι τὴν ἀσκητρίαν. δὲ ἐλθοῦσα, ταῦτα εἶπεν καὶ ἐπὶ τοῦ ἀββᾶ Φιλίππου, ὅτι τὰ καὶ τὰ ἐποίησέ μοι μονάζων σου. δὲ μακάριος Φίλιππος ἔφη τῷ ἐπισκόπῳ· δέομαι τοῦ ἁγίου σου ἀγγέλου. Εγὼ οὕτως ἔχω, ὅτι καὶ ἐμοῦ ἡσυχάζοντος, Θεὸς διαφυλάττει τοὺς ἀδελφοὺς ἀπὸ πάντος κακοῦ· ἀλλὰ καὶ ἀδελφὸς, περὶ οὗ λέγετε ταῦτα, νομίζω ἐν τοῖς τελείοις κατανενυγμένοις ἀνδρᾶσιν αὐτὸν ὑπάρχειν, καὶ ἐφ᾽ ὅψεσιν τῶν ἀδελφῶν ἐν τοῖς μεγάλως κατορθοῦσιν ἐστίν. Εἰκοστὸν γὰρ ἄγει ἔτος, ἀφ᾽ οὗ εὐχαῖς αὐτοῦ ὁσίαις δέδωκα αὐτῷ τὸ μοναστικὸν σχῆμα· καὶ οὐδὲ ἀδιαφοροῦντά τις ἴδεν αὐτὸν, οὔτε ἀργολογοῦντα, ἀλλ᾽ ἐν πάσῃ ταπεινοφροσύνῃ, καὶ κατανύξει, καί κλαυθμῷ, καὶ ψαλμωδίᾳ προσκατερεῖ, καὶ ἐν τῇ ὑπακοῇ δὲ πρόθυμος, ὥς πάντας ἡμᾶς χαίρειν ἐπ αὐτόν. εἰ δὲ τοῦτο οὕτω γέγονεν, μεταστέλλομαι αὐτὸν νῦν ἐφ᾽ ὑμῶν· καὶ ὡς παρίσταται ἡμῖν, ἀνακρίνοντες αὐτὸν, μάθετε τὸ ἀσφαλὲς παρ᾽ αὐτοῦ. καὶ ἐὰν ὁραθῆ ὑπεύθυνος, ἀφαιρῶ ἀπ᾽ αὐτοῦ τὸ σχῆμα, δέδωκα αὐτῷ, καὶ ἐξουσίαν αὐτοῦ ἔχεις, θέλεις, πρᾶξαι εἰς αὐτόν. Λέγει αὐτῷ ἐπίσκοπος· ἄκουσον κύρι ἀββᾶ· μὲν Θεὸς τὴν ποίμνην αὐτοῦ τὴν ἐν ταῖς ἁγίαις ἐκκλησίαις, καὶ ἐν τοῖς μαρτυρίοις, ἱκανός ἐστιν διαφυλάξαι· τῆς δὲ ἀμελείας, καὶ ῥαθυμίας, καὶ ἀκαίρου συμπαθείας ἡμεῖς, οἱ ἐγχείρισθέντες ἄρχειν αὐτῶν, ἀπαιτούμεθα ὑπὸ τοῦ Θεοῦ τὴν δίκην, ὅτι οὐκ ἐπιμελῶς ἄγαν καὶ πεπονημένως ἐξηκολυθήσαμεν τοῖς παραδοθεῖσιν ἡμῖν κανόσιν ὑπὸ τῶν ἁγίων πατέρων. εἰπἐν μοι οὖν, παρακαλῶ· ποῖα ὠφέλεια, ποῖα οἰκοδομὴ ψυχῆς, ποῖος κανὼν πνευματικὸς ἐπιτρέπει, ἐθίζειν οἴαν δή ποτ᾽ οὗν γυναῖκα εἰσιέναι τῶν τῷ Θεῷ ἑαυτοὺς ἀφιερωσαντων, καὶ τοῦ κόσμου ξενωθέντων, καὶ ἐν ἡσυχίᾳ διάγειν ἐπανῃρημένων; κατὰ τὸ φαινόμενον οὐχὶ τῶν νυνὶ κινουμένων σκανδάλων τὸ πονηρὸν ἔθος τοῦτο πρόξενον; εἰ γὰρ καταλίπειν τοὺς γεννήσαντας κελευόμεθα, οὐχ ὡς μισοῦντες, ἀλλ᾽ ὡς μὴ ὑπεραγαπᾶν τοῦ Χριστοῦ, πόσῳ μᾶλλον ψυχῆς ἕνεκα βλάβης, ξένην γυναῖκα εἰσοικίζειν ἐν μοναστηρίῳ ἀνδρῶν, καὶ οἰκειοῦσθαι καὶ συναπόλλυσθαι.

[8] Κληθήτω οὖν ἐπιζητούμενος ἀδελφὸς, ἵνα γνῶμεν τὸ σαφές. κληθεῖσα δὲ μακαρία Σωσάννα, προσεκύνησεν τῷ ἐπισκόπῳ ἐπὶ τὴν γὴν, εἶθα τῷ ἀββᾶ Φιλίππῳ, καὶ πᾶσι τοῖς παρεστῶσιν ἀδελφοῖς, καὶ ἔστη. δὲ ἄσεμνος ἐκείνη καὶ ἀναιδὴς ψευδασκήτρια, ἰδοῦσα τὴν μακαρίαν Σωσάνναν, δραμοῦσα ὤσπερ λέαινα ἀγρία, ἐπέσχεν αὐτῆς τοῦ παλλίου ἀναιδῶς, καὶ ἐβόα ἐπὶ πάντων· οὗτός ἐστιν πλάνος, οὗτός ἐστιν φθορεὺς τῆς ἐμῆς παρθενίας, οὗτός ἐστιν κηλιδώσας μου τὴν ψυχὴν. δὲ ὄντως μακαρία καὶ σώφρων Σωσάννα, τὸν Θεὸν ἔχουσα ἐν ἑαυτῇ, εἱστήκει ἀταράχῳ λογισμῷ. Πρὸς ἣν ἐπίσκοπος, ὡς πρὸς ἄνδρα, ἔφη· καλῶς πεποίηκας ἀδελφὲ, σχῆμα ταπεινώσεως καὶ εὐλαβείας κατὰ τὸν ἀπόστολον περιβεβλημένος, βιασάμενος καὶ φθείρας τὴν παρθένον ταύτην. δὲ ἐσιώπα. Παλὶν λέγει πρὸς αὐτὴν ἐπίσκοπος· οὐδὲν ἀποκρίνει; τί σου καταμαρτυρεῖ αὕτη; τότε μακαρία Σωσάννα ἀποκριθεῖσα, ἔφη τῷ ἐπισκόπῳ· δέομαι σου, δέσποτα· οὐ συνοῖδα ἐμαυτῷ τι κακὸν πεπραχέναι εἰς τὸ γύναιον τοῦτο. εἰ δὲ καὶ ἐποίησα, ὡς λέγει, σνγγνώμην αἰτῶ· γὰρ Θεὸς τῶν μετανοούντων ἐστί· καὶ ταῦτα εἰποῦσα, προσέπεσε τοῖς ποσὶ τοῦ ἐπισκόπου, αἰτοῦσα συγχώρησιν. δὲ ἐπίσκοπος πρὸς αὐτὴν εἶπεν· τί προσέπεσάς μοι; οὐκ οἶδας ὅτι τὸ ἁμάρτημά σου οὐκ ἔστιν ἁπλῶς * καὶ ὡς ἔτυχεν; περὶ ψυχῆς γὰρ ἐστιν τὸ κινούμενον, ἧς ἐταπείνωσας· καὶ οὐ μόνον σοι ἐπιφέρει θλίψιν καὶ κάκωσιν τὸ γεγονὸς, ἀλλὰ καὶ πᾶσι τοῖς κατοικοῦσιν ἐν τῷ μοναστηρίῳ. τότε μακάριος Φίλιππος μεγάλως ἀγανακτήσας, καὶ λυπηθεὶς σφόδρα, ἀναστὰς, ἐζήτησεν ἀπᾶραι ἀπ᾽ αὐτῆς τὸ μοναχικὸν σχῆμα, ὡς κατακριθείσης.

[9] δὲ εἶπεν αὐτῷ· ἐπίσχες ὀλίγον, πάτερ, ἐμοὶ, καὶ ὄψῃ τὴν δόξαν τοῦ Θεοῦ. καὶ ἀναστᾶσα ἀπὸ τῆς γῆς, εἶπεν τῷ ἐπισκόπῳ· παρακαλῶ σε διὰ τὸν Κύριον, δέσποτα, κέλευσον διὰ τάχους παραγενέσθαι δύο διακονίσσας, καὶ δύο παρθένους· ἔχω γάρ τι ἀναθέσθαι αὐταῖς, ὅπερ καὶ ὑμᾶς θεραπεύσει. δὲ ἐπίσκοπος ἀπέστειλεν εὐθέως ἐν Ελευθεροπόλει, ἄγειν τὸ τάχος τὰς δύο διακονίσσας καὶ τὰς δύο παρθένους· τῶν δὲ παραγενομένων, παραλαβοῦσα αὐτὰς μακαρία Σωσάννα, ἄπεισι μετ᾽ αὐτὰς * ἐν τῷ διακονικῷ * τοῦ μοναστηρίου, καὶ ἀποδυσαμένη ἔμπροσθεν αὐτῶν, ἔδειξεν αὐταῖς, ὅτι καὶ αὐτὴ θηλία ἐστὶ τῇ φύσει, καὶ συνπαρθένος αὐτῶν, ὡς ἐγεννήθη, ὑπάρχει, καὶ ἕνεκεν τοῦ σωθηναι αὐτῆς τὴν ψυχὴν μετῆλθεν τὸ ἀγγελικὸν τοῦτο σχῆμα, καὶ μετωνόμασεν ἑαυτὴν Ιωάννην, Σωσάννα δὲ κέκληται τὸ ὅνομα αὐτῆς. αἱ δὲ τίμιαι γυναῖκες ἐκεῖναι, ἰδοῦσαι καὶ ἀκούσασαι ταῦτα, ἐκπλαγεῖσαι ἀνεβόησαν φωνῇ μεγάλῃ, λέγουσαι· μέγας Θεὸς, δούς σοι χάριν τοιαύτην, καὶ ὑπομονήν. Ακούσαντες δὲ τὴν βοὴν ό τε ἐπίσκοπος, καὶ οἱ μοναχοὶ, καὶ οἱ παρόντες λαοὶ, ἐταράχθησαν πάντες καὶ συνέδραμον, γνῶναι τὴν βοὴν τὴν γενομένην. ᾤοντο γὰρ, μή τι αἰσχρὸν καὶ εἰς ταῦτας ἐπεχείρησεν. τότε αἱ διακόνισσαι καί αἱ παρθένοι, ἐλθοῦσαι πρὸς τὸν ἐπίσκοπον, εἶπον· ἀληθῶς νῦν ἴδομεν νέαν Σωσάνναν· συκοφαντία τοίνυν ἐστὶ τὸ πρᾶγμα. γὰρ αὕτη παναθλία ἐπονηρεύσατο, ὡς ἀνδρὶ, καὶ οὐδὲν ἤνοισεν, ἀντεπήγαγεν δόλῳ τῇ σώφρονι καὶ δικαίᾳ ταύτῃ, διὸ πυρίκαυστος ψευδασκήτρια αὕτη γενέσθαι· τιμία γὰρ αὕτη ἄνθρωπος θηλία υπάρχει τῇ φύσει, καὶ συνπαρθένος ἡμῖν ἐστιν, καὶ Σωσάννα καλεῖται τὸ ὀνομα αὐτῆς, μετενόμαζε δὲ τὸ ὄνομα αὐτῆς Ιωάννην διὰ τὴν εἰς Θεὸν ἀγαθὴν ἐλπίδα, καὶ τὴν τῶν οὐρανῶν βασιλείαν. Ταῦτα τοίνυν ἀκούσαντες ἅπαντες ὑπὸ τῶν τιμίων διακονισσῶν καὶ παρθένων, θαυμάσαντες τὴν πολλὴν πίστιν, καὶ σωφροσύνην, καὶ ἁγνείαν τῆς μακαρίας Σωσάννης, φωναῖς ἐπινικίαις ἀνύμνουν τὸν Θεὸν τὸν ἅγιον, ὅτι οὐχ εὑρέθη ἐν αὐτᾗ μῶλος πονηρός.

[10] Τότε ἐκινήθησαν οἱ ἀδελφοὶ πάντες λιθοβολῆσαι καὶ ἀνελεῖν βουληθέντες τὴν ψευδασκητρίαν· δὲ μακαρία Σωσάννα, πολλὰ δεηθεῖσα αὐτῶν καὶ ἰκετεύσασα, καὶ ἐπὶ τὴν γῆν προσπεσοῦσα, ἔπαυσεν αὐτοὺς τοῦ τοιούτου βουλήματος καὶ ἐγχειρήματος. δὲ ὅσιος ἐπίσκοπος Κλεώπας περιβομβηθῆναι αὐτὴν καὶ ἐκβληθῆναι τῆς ἐνορίας ἐκείνης πεποίηκεν. Μετὰ δὲ τὸ γενέσθαι ταῦτα πάντα, λαβὼν τρισόσιος ἐπίσκοπος τὴν μακαρίαν Σωσάνναν, ἀπήγαγεν αὐτὴν ἐν Ελευθεροπόλει, καὶ κατέστησεν αὐτὴν ἡγεῖσθαι τοῦ ἀσκητηρίου τῶν παρθένων τῆς ἁγιωτάτης ἐκκλησίας, ποιήσας αὐτὴν καὶ διάκονον τῆς αὐτῆς ἁγίας ἐκκλησίας, ὡς τιμίας καὶ εὐλαβεστάτης καὶ παρθένου ὑπαρχούσης. Γνωστὸν δὲ ἐγένετο τοῦτο ἐν ὅλῃ τῇ γῇ ἐκείνῃ, καὶ ἦν δοξαζομένη καὶ τιμωμένη ὑπὸ πάντων· πολλοὺς δὲ τῶν ἐχόντων ποικίλαις νόσοις καὶ ἀσθενείαις διὰ τῶν ταύτης τιμίων εὐχῶν Κύριος ἰάσατο· ὁμοίως δὲ καὶ πολλοὺς ἀπὸ πνευμάτων ἀκαθάρτων καὶ πονηρῶν ὀχλουμένους δι᾽ εὐχῆς ἐκάθηρεν. τῶν τε πτωχῶν ἐπιμελῶς πρόνοιαν ἐποιεῖτο, καὶ ἁπαξαπλῶς ὴν διαλάμπουσα ὡς φωστὴρ διαυγέστατος, ὑπὸ Θεοῦ ἀποσταλεῖσα τῇ χώρᾳ ἐκείνῃ.

[11] Χρόνου δὲ πολλοῦ προβάντος, ἐπεδήμησεν ἐν Ἐλευθεροπόλει ἡγεμὼν, ὀνόματι Ἀλέξανδρος, δεινὸς καὶ ἀπηνὴς καὶ λοιμὸς τοῖς τρόποις. Οὗτος προσκαλεσάμενος τοὺς πρώτους τῆς πόλεως, ἐκέλευσεν αὐτοὺς κηρύξαι ἐν τῇ πόλει, ὥστε πάντας αὐτοὺς προθύμως συνέρχεσθαι ἐπὶ τὸν ναὸν τοῦ διὸς τοῦ ἀποδοῦναι θυσίας καὶ προσκυνήσεις τοῖς θεοῖς. Πάντων δὲ προθύμως συντρεχόντων κατὰ τὸ κελευσθὲν ὑπὸ τοῦ ἡγεμόνος, καὶ τὴν προσκύνησιν καὶ θυσίας ἀποδιδόντων τοῖς ματαίοις εἰδώλοις, ἀκούσασα ταῦτα μακαρία Σωσάννα, ἔδραμεν ἐπὶ τὸν ναὸν,, καὶ ἰδοῦσα τοὺς ἐμψύχους ἀνθρώπους προσκυνοῦντας ἀψύχοις λίθοις, ἔπαθεν τῇ ψυχῇ. εἶτα ἀπελθοῦσα κατ᾽ ἰδίαν, καὶ ἐκτείνασα τὰς Χεῖρας εἰς τὸν οὐρανὸν, προσεύξατο πρὸς τὸν Θεὸν, καὶ εἶπεν· Κύριε Θεὸς τῶν δυνάμεων, τὰ ἅπαντα ποιήσας διὰ τοῦ λόγου σου, τάτε ὁρατὰ καὶ τὰ ἀόρατα, ἐπάκουσόν μου ὥρᾳ ταύτῃ τῆς ἀχρείας σου δούλης, καὶ κέλευσον παραχρῆμα πάντα τὰ εἴδωλα τὰ ἀκάθαρτα καὶ ἄψυχα ταῦτα καταπεσεῖν καὶ συντριβῆναι, ὅτι σου εἶ μόνος Θεὸς, καὶ σοὶ πρέπει δόξα εἰς τοὺς αἰῶνας. ἀμὴν. Καὶ πληρωσάσης αὐτῆς τὴν εὐχὴν, ἐγένετο βροντὴ καὶ ἦχος μέγας, ὥστε πάντας θροηθῆναι· καὶ παραυτὰ ἔπεσον τὰ εἴδωλα πάντα ἐφ᾽ ὅψεσι παντὸς τοῦ λαοῦ, καὶ ἐγένοντο ὡς κόνις λεπτά. Θορύβου δὲ πολλοῦ γενομένου καὶ ταραχῆς, ἀνήρ τις, ὀνόματι Ἀκύλας, εἶπεν· τί μάτην ταράσσεσθε; ἐγὼ αὐτὸς ἑώρακα τὴν Χριστιανὴν Σωσάνναν παροῦσαν ἐνταῦτα. Αὕτη ἐπικαλεσαμένη τὸν Θεὸν αὐτῆς, τοῦτο ἡμῖν πεποίηκεν τὸ δεινόν.

[12] Καὶ παραυτίκα δραμὼν, ἀπήγγειλεν Ἀλεξάνδρῳ τῷ ἡγεμόνι, λέγων· δέομαί σου, κύριε. ἔστιν τις κόρη ἐνταῦθα οἰκοῦσα Χριστιανὴ, ὀνόματι Σωσάννα, παρθένος ὑπάρχουσα. αὕτη παραγενομένη εἰς τὸν ναὸν τῶν θεῶν, καὶ ἰδοῦσα τὰς θυσίας αὐτοῖς ὑπό τοῦ λαοῦ ἀμέμπτως προσαγομένας, ζήλῳ ληφθεῖσα, καὶ ἐπικαλεσαμένη τὸν Θεὸν, ὅν σέβεται, τοὺς θεοὺς ἡμῶν πάντας καταβαλοῦσα, τέφραν πεποίηκεν. δὲ ἡγεμὼν ἀκούσας ταῦτα, καὶ ἐμμανὴς γενόμενος ἐκέλευσεν συλληφθεῖσαν αὐτὴν τὸ τάχος παραστῆσαι. οἱ δὲ ἀποσταλέντες ἤγαγον αὐτὴν καὶ παρέστησαν τῷ ἡγεμόνι. δὲ θεασάμενος αὐτὴν, εἶπεν· παρθένε, ἤκουσταί μοι περὶ σοῦ, ὡς ὅτι μεγάλα τινὰ καὶ οὐκ ἄξια ἐπαίνου πέπραχας ἔργα, ὁμῶς εἰπέ μοι, ποῖον Θεὸν σέβῃ, ὅτι τοῦτον ἐπικαλεσαμένη, ὡς φάσιν, τοὺς θεοὺς ἡμῶν καταβαλοῦσα, ἐτέφρωσας πάντας. δὲ μακαρία Σωσάννα εἶπεν· ἄκουσον, ἡγέμων. ἐγὼ δὲ δούλη εἰμὶ τοῦ Θεοῦ, τοῦ ποιήσαντος τὸν οὐρανὸν, καὶ τὴν γῆν, καὶ τὴν θάλασσαν, καὶ πάντα τὰ ἐν αὐτοῖς. ὅμως, εἰπέ μοι καὶ σὺ, τοιοῦτοι εἰσὶν οἱ θεοί σου, ὅτι ὑπὸ τοῦ μείζονος καὶ ἀληθινοῦ Θεοῦ καταβληθέντες, ὡς σὺ φῆς, οὐκ ἴσχυσαν ἑαυτοὺς βοηθῆσαι, ἀλλὰ γεγόνασι τέφρα καὶ κόνις. Εἰ εἰσὶν θεοὶ, ἀναστήτωσαν καὶ βοηθησάτωσαν ἑαυτοῖς. ἀληθῶς ἄξια γέλωτος καὶ λοιδορίας τὰ σεβάσματα ὑμῶν. τότε ἡγεμὼν ὀργισθεὶς ἐπὶ τοῖς λόγοις τούτοις, εἶπεν τοῖς ὑπηρέταις· ἄρατε αὐτὴν ἔξω τοῦ πραιτωρίου, καὶ κόψαντες τοὺς μασθούς αὐτῆς, ῥίψατε εἰς βορὰν τοῖς πετεινοῖς τοῦ οὐρανοῦ, οὐ γὰρ οἶος τε εἶμι ὁρᾷν ἐφ᾽ ὅψεσί μου τιμορουμένην αὐτὴν.

[13] Οἱ δὲ δήμιοι λαβόντες τὴν ὁσίαν ἔξω τοῦ πραιτωρίου, ἀπέτεμον αὐτῆς τοὺς δύο μασθοὺς καὶ ἔῤῥιψαν τοῖς πετεινοῖς τοῦ οὐρανοῦ εἰς βοράν. καὶ ἅμα τοῦτο γἑγονεν, ἰδοὺ ἄγγελος Κυρίου ἥρπασεν τοὺς δούο μασθοὺς τῆς ὁσίας, καὶ ἀπεκατέστησεν αὐτοὺς εἰς τὸν τόπον αὐτῶν, ποιήσας αὐτὴν ὑγιῆ, ὡς τὸ πρότερον. οἱ δὲ δήμιοι, ἰδὅντες τὸ παράδοξον θαῦμα, καὶ ἐν ἐκπλήξει γενόμενοι, εἶπον· οὐχὶ ἡμεῖς αὐτοὶ ἐκόψαμεν τοὺς δύο αὐτῆς μασθοὺς; καὶ ἰδοὺ ἀκμὴν τὸ αἷμα ἐν ταῖς χερσὶν ἡμῶν. ὄντως εἰ μὴ ἦν αὕτη μεγάλου Θεοῦ δούλη, οὐκ ἄν οὕτως εὐθέως πρόνοιαν αὐτῆς ἐποιήσατο. δὲ ἡγεμὼν εἶπεν τοῖς ὑπηγέταις· κάκιστοι ὑπηρέται, τί ψιθυρίζατε καθ᾽ ἑαυτοὺς; οἱ δέ εἶπον· ἄπελθε ἀφ᾽ ἡμῶν, ἐχθρὲ τῆς ἀληθείας. οὐκ ἔτι γὰρ ἀπὸ τοῦ νῦν τοῖς ψευδέσι καὶ ματαίοις εἰδώλοις πειθόμεθα, προσκυνοῦμεν, ἀλλὰ τῷ ἀληθινῷ καὶ ζῶντι Θεῷ δουλεύσομεν, τῷ ῥυσαμένῳ τὴν τιμίαν ταύτην παρθένον ἐκ τῆς τοιαύτης τιμωρίας. ἰδοὺ γὰρ αἱ χεῖρες ἡμῶν, ὡς ὁρᾷς, ἀποστάζουσιν τὰ αἵματα τῶν μασθῶν αὐτῆς, καὶ αὕτη ἐστὶν ὑγιὴς, εἵπερ * τὸ πρότερον, καὶ εἰσήγαγον αὐτὴν ἐφ᾽ ὅψεσιν αὐτοῦ. Ἰδὼν δὲ ἡγεμὼν τὴν ὁσίαν παρθένον ὑγιῆ, αἰσχυνόμενος ἐκέλευσεν τοὺς ὑπηρέτας ἀποκεφαλισθῆναι, εἰπὼν, ὅτι ἐὰν οὗτοι ζήσωσιν, πολλοὺς ἀποστήσωσιν ἀπὸ τῶν Θεῶν. Ἀπαγόμενοι δὲ ἐπὶ τὸ τελειωθῆναι, εἶπον· Κύριε Θεὸς τῆς δούλης σου Σωσάννης συναρίθμησον καὶ ἡμᾶς μετὰ τοὺς εἰς σὲ πιστεύοντας. ἡμεῖς γὰρ, δεσποτα ἀγαθὲ καὶ φιλάνθρωπε, ἀδιστάκτῳ πίστει πρὁς σε ἐρχομεθα. καὶ ταῦτα εἰπόντες ἐτελειώθησαν ὑπὸ τοῦ ξίφους.

[14] Μετὰ δὲ ταῦτα προσκαλεσάμενος Ἀλέξανδρος τὴν μακαρίαν Σωσάνναν, εἶπεν αὐτῇ· ὄντως μεγάλαι εἰσὶν αἱ μαγείαι σου, κόρη, καὶ ἐξέστησας ἡμᾶς. δὲ τιμία Σωσάννα εἶπεν· ἐμὴ μαγεία, ἡγεμὼν, Ιησοῦς ἐστιν Κύριος, Υἱὸς τοῦ Θεοῦ τοῦ ζῶντος, πανταχοῦ παρὼν, καὶ ἐμοὶ βοηθῶν καὶ ἐνισχύων, σοῦ δὲ καταργῶν τὰς ἐπινοίας καὶ τοὺς δαίμονας. δὲ θυμομαχήσας εἶπεν· νῦν ἴδω ἄρτι εἰ ῥύεταί σε Θεός σου, ἐφ᾽ ὃν πέποιθας, ἐκ τῶν χειρῶν μου. Καὶ προσέταξεν ἐνεχθῆναι λέβητα χαλκοῦν, καὶ λυθῆναι μολιβδὸν ἐν αὐτῷ, εἰθ᾽ οὕτως ἑπιτεθῆναι χώνην ἐν τῷ στόματι αὐτῆς, καὶ ἐνεχθῆναι τὸν μόλιβδον βράζοντα, καὶ χεθῆναι ἐν τῷ λάρυγγι αὐτῆς. Καὶ τούτου γενομένου, τῇ χάριτι καὶ δυνάμει τοῦ Κυρίου ἠμῶν Ιησοῦ Χριστοῦ, ὥσπερ ὕδωρ ψυχρότατον ἐν καιρῷ καύσονος, οὕτως καὶ βρασμὸς τοῦ μολίβδου ἐγένετο ἐν τοῖς σπλάγχνοις τῆς αγίας παρθένου. Τότε πάντες οἱ παρεστῶτες, ὡς καὶ οἱ ὑπηρέται, φωνῇ μεγάλῃ ἐβόησαν· ὄντως μέγας Θεὸς τῆς Σωσάννης. καί προσκαλεσάμενος Ἀλέξανδρος ἡγεμὼν τὴν ἀθληφόρον τοῦ Χριστοῦ καὶ μάρτυρα, εἶπεν αὐτῇ· εἰπέ μοι κόρη, ποῖός ἐστιν Θεός σου, συνεργών σοι ἐν ταῖς μαγείαις. ὁσία εἶπεν· ἐμὸς Θεὸς, ἡγεμὼν, κνίσαις δαιμονικαῖς καὶ σπονδαῖς μιαραῖς οὐκ εὐδοκεῖ, ἀλλὰ καρδίαις ἀμέμπτοις καὶ καθαραῖς ἐμβατεύει, ὡς ἐπὶ θυσίαις ἀμώμοις. ὑμεῖς δὲ, οἱ πονηροῖς καὶ ἀκαθάρτοις δαίμοσιν, ὡς θεοῖς, ἐπανηρημένοι καὶ λατρεύοντες, οὐ δύνασθε ἐπιγνῶναι τὸν ὄντως ἀψευδῆ Θεὸν καὶ φωτοδότην τῶν ψυχῶν ἡμῶν. αὐτὸς γάρ ἐστιν μόνος ἀληθινὸς Θεὸς, καὶ αὐτὸς παρέχει τοῖς γινώσκουσιν αὐτὸν τέλεια καὶ ἀφευδῆ τὰ δωρήματα. Τότε χολέσας ἡγεμὼν, ἐκέλευσεν ἐκταθεῖσαν αύτὴν τύπτεσθαι ῥάβδοις ἀνηλεῶς, ὡς δὲ ἐδοξεν ἱκανῶς ἔχειν, ἐκέλευσεν ἀπαχθῆναι αὐτὴν ἐν τῇ φυλακῇ, ἕως οὗ σκέψηται περὶ αὐτῆς.

[15] Εἰσελθοῦσα δὲ ἐν τῇ φυλακῇ ὄντῶς ὁσιόμαρτυς καὶ δούλη τελεία Χριστοῦ, καὶ ἄμνη, καὶ παρθένος Σωσάννα, κλίνασα τὰ ἅγια γόνατα, ἐδεῖτο τοῦ φιλανθρώπου Θεοῦ, προσδεχθῆναι αὐτῆς τὸ πνεῦμα. Καὶ ἔτι προσευχομένη, καὶ τῆς εὐχῆς οὔσης ἐν τῷ στόματι αὐτῆς, παρέδωκεν τὴν τιμίαν καὶ ἁγίαν αὐτῆς ψυχὴν τῷ Θεῷ· δικαίων γὰρ ψυχαὶ, ὡς φησὶ σοφία, ἐν χειρὶ Θεοῦ καὶ οὐ μὴ αὐτῶν ἄψηται θάνατος. ἔδοξαν γὰρ ἐν ὀφθαλμοῖς ἀφρόνων τεθνᾶναι· οἱ δέ εἰσιν εἰς τὸν αἰῶνα. διὰ τοῦτο ἐν καιρῷ ἐπισκοπῆς ἀναλάμψωσιν, ὡς ἥλιος. καὶ ταῦτα μὲν εἰς τοσοῦτον. οἱ οὖν πιστεύσαντες δι᾽ αὐτῆς τῷ Θεῷ, εἰσελθόντες ἐν τῇ φυλακῇ, καὶ γνῶντες τὴν ἔνδοξον αὐτῆς κοίμησιν, ἀνήγαγον τῷ ἐπισκόπῳ τῆς πόλεως τὴν τῆς ἀθληφόρου τελείωσιν, ὡς παραχρῆμα κηρυχθῆναι ἐν τῇ πόλει πεποίηκεν ἐπίσκοπος, τῆς ὁσίας καὶ ἀθληφόρου τὴν κοίμησιν· συνέδραμον οὖν πάντες ἐν τῇ φυλακῇ, τε ἐπίσκοπος τῆς πόλεως σὺν τῷ εὐλαβεστάτῳ αὐτοῦ κλήρῳ, καὶ τῷ πιστωτάτῳ καὶ ὀρθοδόξῳ λαῷ. ἠκούσθη δὲ καὶ ἐν τῷ μοναστηρίῳ τοῦ ἀγίου Φιλίππου, ἐν ᾧ καὶ τὸ μοναχικὸν σχῆμα εἰλήφει ἀοίδιμος αὑτὴ καὶ μακαρία Σωσάννα, ὅτι ἐν Χριστῷ κεκοίμηται· καὶ ἐξῆλθον πάντες οἱ μοναχοὶ, βαἳὰ μετὰ καὶ κηρῶν ἐπικομιζόμενοι, καὶ ἦλθον καὶ αὐτοὶ ἐν Ελευθεροπόλει ἐν τῇ φυλακῇ. καὶ οὐτως ἅπαντες ἐν ψαλμοῖς καὶ ὕμνοις καὶ ὠδαῖς πνευματικαῖς ἀνήγαγον αὐτὴν ἐν τῇ ἐκκλησίᾳ, τελείᾳ καὶ πρεπούσῃ ταφῇ παραδόντες. τελειται δὲ πάντιμος καὶ ἔνδοξος μνήμη τῆς ἁγίας ὁσιομάρτυρος καὶ θαυμαστῆς παρθένου Σωσάννης, μηνὶ Σεπτεμβρίῳ ιθ, ἐν Χριστῷ Ιήσου τῷ Κυρίῳ ἡμῶν, μεθ᾽ οὗ δόξα σὺν τῷ Πατρὶ καὶ τῷ παραγίῳ καὶ ζωοποιῷ Πνεεύματι, νῦν καὶ ἀεὶ καὶ εἰς τοὺς αἰῶνας τῶν αἰώνων. ἀμὴν

[Sanctæ parentes infideles: docetur a Silvano presbytero,] Imperante Maximo a, erat quidam sacerdos idolorum in partibus Palæstinæ, nomine Artemius, dives admodum, sed moribus perversus, & fervens hostis Christianorum. Hic uxorem duxit Judæam, Martham dictam: peperit vero ipsi Filiam, & hanc mater nominavit Susannam, dicens: Exgente Patrum nomen habebit, & non ex Gentilibus. Filiam mater educabat secundum Judæorum mores & dogmata. Verum contigit, ut Puellæ parentes morerentur, dum adhuc erat parvula. Moriens, vero pater ipsius duos eidem constituit tutores, mandans illis in testamento, ut ipsa, dum matura esset & nuptiis illigata, bonorum suorum absoluta fieret domina. Erat autem quidam presbyter, nomine Silvanus b, sanctæ Christianorum fidei, qui, viventibus adhuc Puellæ parentibus, cum ipsis conversabatur, utpote in vicinia habitans. Deinde, cum crevisset Susanna & prudens esset, frequenter accedens ad prædictum presbyterum Silvanum, confirmabatur ab eo in fide Christianorum: audivit quoque Christum in Euangelio dicentem: Amen dico vobis, qui dimiserit domus, aut agros, aut parentes, aut filios, aut fratres, adhuc autem & animam suam; & tollat crucem suam & sequatur me, centuplicia accipiet in hoc seculo, & in futuro vitam æternam hæreditabit c.

[2] [& ab eodem conversa & baptizata,] Auditis igitur venerandis hisce verbis, cum continentia vere altera esset Susanna, excitata a Deo, unum ex servis secum habitantibus misit ad presbyterum Silvanum, ut dignaretur ad se venire. Illo autem adveniente, obviam progressa ipsum dimisse venerata est. Postea, illo bene precante d, ambo consederunt, & cœpit Susanna rogare presbyterum, ut lectorum verborum vim sibi exponeret. Sanctus vero & venerabilis vir ei consequenter explicuit, quæ spectant ad amorem Dei, ad castitatem, ad misericordiam, ad paupertatem, & ad regnum cælorum. Beata; ubi illa audiverat, lacrymis perfusa, rogabat, ut ad societatem Christianorum adjungeretur. At ille nonnihil differens, post absolutionem divinæ liturgiæ introduxit ipsam in baptisterium, perfectisque de more exorcismis, eidem tribuit lavacrum regenerationis, baptizans ipsam in nomine Patris, & Filii, & Spiritus sancti. Deinde sic eidem communicavit sanctum Corpus & pretiosum Sanguinem Domini & Dei & Salvatoris nostri Jesu Christi in remissionem peccatorum.

[3] Hisce igitur recte procedentibus, in domum suam abit Susanna, [bona parentum mortuorum a tutoribus petit, eaque obtenta] gaudens & exsultans de his, quibus dignata fuerat bonis. Domum reversa, advocatis tutoribus suis dixit: Ecce flos ætatis meæ appropinquavit: reddite modo mihi relicta a parentibus meis bona. Illi vero eidem responderunt: Domina, noli irasci: ecce enim bona tua salva sunt: ecce servi tui ministrant tibi, & nos ipsi sumus servi tui. Tum illa: Non est nunc ejusmodi verbis opus: sed restitutionem bonorum meorum mihi confestim facite. Illi reposuerunt: Audi, domina: pater tuus mandavit, ut legitimo juncta matrimonio bonorum tuorum perfectum dominium acquireres. Illa vero dixit: Quandoquidem Legislator Christus me liberaverit parentum meorum imperio, in mea nunc potestate est aut nubere, aut non nubere. Ecce, abstinuistis a nuptiis: at bona mihi restituite. Erat autem annorum quindecim, quando ita sapiebat & agebat. Tutores vero. hæc audientes, scientesque factam esse Christianam, omnia eidem restituerunt bona, tam pecunias quam possessiones relictas.

[4] Hisce acceptis, immobilia vendidit Beata, collectoque auro multo & argento, [in pauperes distribuit. Tum, sumpta veste virili, petit monasterium,] noctu circuibat, egenisque largiebatur. Mobilia vero, id est, servos & ancillas libertate donavit, legatisque ditatos dimisit, dicens: Ego quidem vos, o filii, temporanea hac servitute libero: si autem desideratis & veram libertatem obtinere; accedite ad eum, qui animas hominum vere liberas facit, & ille vos, a peccato redemptos, ingenuos & liberos militiæ suæ adscribet. Ubi vero & reliqua bona sibi relicta in pauperes omnia similiter distribuisset, accersito tonsore, comam capitis sui tonsa deposuit. Mox, assumpta virili veste, profecta est Hierosolymam. Deinde ad monasterium beati Philippi progressa, portam pulsavit monasterii. Egrediens janitor, ubi ipsam vidit, credidit virum esse, & introduxit. Tum rogavit, quid vellet, & unde veniret. Illa vero dicit: Multum desideravi hic orare, & benedictionem vestram accipere. Janitor vero abiens, nuntiavit omnia beato Philippo, dicens: Adest juvenis quidam formosus, dicens orationis causa se venire, & ut vestram obtineat benedictionem. Ille dixit: Duc ipsum ad oratorium, deinde simili modo ad me. Fecit, ut jussus erat: & post ipsam similiter introduxit ad abbatem. Ingressa illa, venerata est beatum Philippum prostrata in terram; deinde & adstantes. Beatus Philippus dixit: Bene venisti, frater: unde, & qua de causa venisti ad nos humiles? Tum illa, Veneror te, pater: Cæsareæ in Palæstina vitales auras hausi, relictisque parentibus, huc venio, Deo me ducente, ut facias me sicut unum ex fratribus, qui tecum sunt, & salva fiat anima mea. Dicit ei beatus Philippus: Quod tibi nomen est. Illa dixit: Joannes vocor. Adstantes fratres dixerunt: Pulcrum habes nomen, si & bona sis voluntate.

[5] [receptaque a Philippo abbate, ibidem diu optime vivit.] Tunc beatus Philippus cœpit ex sacris Scripturis ipsam admonere de humilitate, de obedientia, de continentia, de vigilia, & prorsus, quemadmodum decet, ipsam adhortatus, temporeque monente, dedit ipsi sanctum monachorum habitum. Illa, accepto habitu, omnibus viribus ad exercitationem suam incumbebat, ostendens omnimodam humilitatem & continentiam, vigiliisque & luctui dedita, & impigre precibus insistens, ut omnes de ea lætarentur, & gloriam Domino darent. Optimum hoc vitæ institutum longo tempore continuavit, ut viginti fere essent evoluti anni: nec ullus tanto tempore cognoscere potuit, mulierem esse. Erat porro quædam habitu, non operibus, ascetria Eleutheropolitana: hæc solebat pietatis gratia ingredi monasterium ad beatum Philippum. Cum itaque monasterium ingrederetur & egrederetur, die quodam in societate fuit beatæ hujus Susannæ: unde & benedictionem ab ea accepit, tamquam a viro. Quoties autem monasterium ingrediebatur ad beatum Philippum, cum ipsa etiam diutius conversabatur & colloquebatur, existimans virum esse: unde & ejus libidine excitabatur lasciva illa ascetriam præferens. Ad longum igitur tempus illud in mente volvens, & cupiditatis flammam in anima nutriens; sed opportunam minime inveniens occasionem, qua in ruinam animæ suæ scelus meditatum perficeret, sycophantiæ scenam instruit contra castam & justam Susannam, acsi comitans ipsam e monasterio, vim intulisset & corrupisset.

[6] [Calumnia appetitur Sancta, acsi virginem violasset,] Et consequenter die quodam, cum e monasterio fuisset egressa, per viam ibat vehementer lamentans, plangens & clamans, quando permittente aut potius dispensante Deo, occurrit illi episcopus Eleutheropolitanus sanctus Cleopas e, vidensque ipsam adeo plangentem & lugentem, dixit eidem: Quid tibi est, mulier, aut quid passa es, quod tam amare gemas & clames? At illa ejulans dixit: Rogo te, domine, audi me misellam. A multo tempore benedictionis gratia adire soleo monasterium domni Philippi; nec umquam aliquid passa sum grave aut absonum. At nunc, nescio unde, juvenem in monasterio exceperunt formosum, nomine Joannem, qui prætextu quodam comitans, vim mihi intulit, & virginitatem meam abstulit: hac de causa lugeo. Venerabilis & sanctus episcopus Cleopas, persuasibilibus ipsius aut potius fraudulentis verbis fidem habens, dicit eidem: Revertere mecum ad monasterium; nam eo tendo colloquii causa: ipsamque duxit ad monasterium. Ingrediens igitur sanctus episcopus in monasterium ad beatum Philippum, salutavit ipsum: cumque consedissent, cœpit episcopus arguere beatum Philippum, dicens: Ecce per gratiam Christi quinquaginta f & eo amplius annos habes in hoc monasterio; nec ullus umquam quid mali audivit de te, aut de habitantibus tecum: & nos ipsi, & quicumque singulatim accedunt, venimus tamquam ad viros Deo intentos.

[7] [& coram episcopo Eleutheropolitano accusata,] Quis igitur ille est, quem habes in monasterio tuo, corruptorem animæ Deo unice intentæ, nomine Joannem, qui vim intulit virgini, benedictionis gratia huc venienti de more, ipsamque corrupit? Hanc clamantem & lamentantem cum obviam habuissem, redire jussam huc duxi. Tum jussit episcopus adduci ascetriam. Hæc vero ingressa, coram abbate Philippo eadem dixit, nimirum hæc & illa in me commisit monachus tuus. At beatus Philippus dixit episcopo: Veneror sanctum angelum tuum: ego sic mihi persuadeo, vel me tacente, Deum liberaturum fratres meos omni malo. Quod spectat ad Fratrem, de quo talia dicitis, existimo ipsum esse ex virorum perfectorum & compunctorum numero: & in oculis Fratrum ex illis est, qui maximis splendent virtutibus. Vigesimus enim jam currit annus, ex quo sanctis ejus permotus precibus monasticum ipsi habitum concessi: nec ullus in bono cespitantem deprehendit, nullus otiosa loquentem: omnimodæ humiliationi, compunctioni, fletui, & psalmorum cantui constanter insistit: in obedientia vero promptus est, ut nos omnes de ipso gaudeamus. Si vero id sic evenit, mitto ipsum nunc ad vos: &, ubi adstiterit coram nobis, interrogando ipsum veritatem exquirite: si autem noxius fuerit deprehensus, aufero ei habitum, quem eidem dedi, & potestatem habes faciendi de ipso, quodcumque placuerit. Reponit episcopus: Audi, domne abbas: Deus quidem conservare potest gregem suum, sive in sanctis ecclesiis sive in martyriis constitutum; sed negligentiæ, pigritiæ, & intempestivæ indulgentiæ rationem Deo reddere oportebit nos, quibus in vigilandi cura commissa est, quia non admodum solicite & operose secuti sumus canones, nobis traditos a sanctis Patribus. Die ergo mihi, obsecro: cujus utilitatis, aut cujus ædificationis animæ est, quæ vero lex spiritalis permittit, qualemcumque assuefacere mulierem ingredi [monasterium] virorum, qui se Deo consecrarunt, qui in mundo sunt peregrini, qui in silentio degere elegerunt? Secundum ipsam apparentiam nonne motorum scandalorum mala illa consuetudo est causa? Si enim jubemur parentes relinquere, non tamquam ipsos odio prosequentes, sed ne ipsos magis quam Christum diligamus; quanto magis ob animæ detrimentum prohibemur peregrinam mulierem in domum virorum introducere, & familiarem facere, & cum ipsa perire?

[8] Vocetur igitur requisitus Frater, ut rem manifeste cognoscamus. [& vix non condemnata,] Advocata vero beata Susanna, venerata est episcopum prostrata in terram, deinde abbatem Philippum, & omnes adstantes fratres, & stetit. At inhonesta illa & impudens, falsique nominis ascetria, perspiciens beatam Susannam, leænæ instar feræ currens, apprehendit pallium ipsius impudenter, clamavitque ad omnes: Hic est ille deceptor, hic est corruptor virginitatis meæ, hic est, qui animam meam maculavit. At vere beata & casta Susanna, Deum in se habens, stetit animo minime turbato. Ad quam episcopus, tamquam ad virum dixit: Pulchre fecisti, Frater, habitu humiliationis & pietatis secundum Apostolum indutus, vim inferendo & corrumpendo hanc virginem. Illa vero tacuit. Rursum ad illam dicit episcopus: Nihilne respondes? Quid illa contra te testatur? Tunc beata Susanna respondens, dixit episcopo: Veneror te, Domine. Non sum mihi conscius alicujus mali in mulierem illam patrati. Si vero feci etiam, ut dicit, veniam flagito: nam pœnitentium est Deus. Et, his dictis, accidit ad pedes episcopi, ut sibi ignosceret, rogans. Episcopus vero ad ipsam dixit: Ut quid mihi ad pedes provolveris? Nescis, peccatum tuum minime simplex esse & vulgare? Nam scelus patratum est in animam, quam humiliasti, & non tibi solum miseriam affert & jacturam crimen commissum, sed etiam omnibus in monasterio habitantibus. Tunc beatus Philippus, magnopere indignatus & vehementer contristatus surrexit, petiitque, ut habitus monasticus ab ea, tamquam condemnata, auferretur.

[9] At ipsa ad illum dixit: Exspecta paululum, pater; & videbis gloriam Dei. Et surgens de terra, dixit episcopo: Obsecro te per Deum, domine, jube velociter adesse duas diaconissas & duas virgines: [prodere cogitur, se mulierem & virginem esse.] est enim aliquid ipsis intimandum, quod & vobis usui erit. Episcopus vero statim misit Eleutheropolim, ut velociter adducerentur duæ diaconissæ & virgines duæ. Ubi vero hæ advenerant, cum ipsis abiit beata Susanna ad diaconiam monasterii, vestesque coram ipsis exuens, ostendit, & se natura feminam esse, & cum ipsis virginem existere, ut nata erat: docuitque, se ad salutem animæ suæ obtinendam assumpsisse habitum illum angelicum; & nomine mutato Joannem se dixisse; sed vero nomine Susannam fuisse vocatam. Honorabiles autem illæ mulieres, postquam omnia ista viderant & audiverant, attonitæ voce magna exclamaverunt, dicentes: Magnus Deus, qui dedit tibi gratiam & tolerantiam tantam! At episcopus, monachi & populus præsens, ubi vocem audierunt, turbati sunt omnes & accurrerunt, inquisituri causam vocis factæ: suspicabantur enim, & in ipsas fortasse quid turpitudinis molitum esse. Tunc diaconissæ & virgines venerunt ad episcopum, & dixerunt: Enimvero novam vidimus Susannam: & res tota non nisi pura est calumnia. Quæ enim miserrima illa malitiose egit, tamquam in virum, & minime perfecit g, hæc dolo objecit castæ isti & justæ, quod ipsa libidinis flamma esset incensa. Nam persona illa venerabilis natura est femina, & nobiscum virgo, & verum ipsius nomen Susanna. Mutavit vero nomen suum cum nomine Joannis propter bonam in Deum spem & propter regnum cælorum. Hæc igitur omnes audientes a venerabilibus diaconissis & virginibus, admirantes magnam fidem, prudentiam & castitatem beatæ Susannæ, vocibus & hymnis festivis laudabant Deum sanctum, quod nulla mali labes in ea esset inventa.

[10] [Deinde Eleutheropoli virginibus præfecta, miraculis claret:] Tunc fratres omnes commoti sunt ad obruendam lapidibus & occidendam falsi nominis ascetriam. At beata Susanna, multum ipsos obsecrans & obtestans, & in terram se prosternens, talem ipsorum voluntatem & conatum cohibuit. Verum sanctus episcopus Cleopas curavit infamiam ejus vulgari, ipsamque e finibus illis ejici. Postquam omnia ista erant peracta, sanctissimus episcopus assumptam beatam Susannam duxit Eleutheropolim h, ipsamque præposuit asceterio virginum sanctissimæ ecclesiæ, ejusdem etiam ecclesiæ diaconissam ordinans, quod honorabilis esset, & maxime religiosa & virgo. Factum istud innotuit in omni terra illa, eratque in gloria & in honore apud omnes. Multos vero ex illis, qui variis detinebantur morbis, per sanctas ipsius preces sanavit Dominus: similiter & multos ab immundis & malis spiritibus vexatos per orationem mundavit. Pauperum quoque diligentem habuit curam, eratque prorsus fulgens, ut lampas lucidissima, divina providentia ad illum locum transmissa.

[11] [& populo idolis sacrificante, ad ejus preces omnia corruunt:] Transacto multo tempore, Eleutheropolim venit præfectus, nomine Alexander, vehemens, sævus & perversus moribus. Hic, advocatis primariis civitatis viris, ipsos per urbem promulgare jussit, ut omnes alacriter convenirent ad templum Jovis ad offerendum diis sacrificia & adorationes. Omnibus prompte ad templum concurrentibus secundum præfecti mandatum, adorationem que vanis idolis & sacrificia offerentibus, cum rem intellexisset beata Susanna, ad templum cucurrit, vidensque homines animatos inanimatis honorem deferre lapidibus, animo commota est. Deinde seorsum secedens, extensis in cælum manibus, Deum oravit, & dixit: Domine Deus virtutum, qui Verbo tuo omnia fecisti, tam visibilia quam invisibilia, exaudi hac hora me inutilem famulam tuam, & jube omnia hæc idola immunda & inanimata confestim concidere & conteri, quia tu solus es Deus, & te decet gloria in secula. Amen. Ubi ipsa orationem compleverat, auditum est tonitru, & sonitus ingens, ita ut omnes exterrerentur: & simul ceciderunt idola omnia in conspectu omnis populi, factaque sunt cineris instar tenuissimi. Exorto hinc multo tumultu & turbatione magna, vir quidam, nomine Aquilas, dixit: Quid frustra turbamini? Ego ipse vidi Christianam Susannam hic præsentem. Illa invocans Deum suum, hanc nobis creavit molestiam.

[12] Tum continuo currens, Alexandro præfecto rem nuntiavit, [hinc capta interrogatur, libereque respondens,] dixitque: Veneror te, domine. Est quædam puella hic habitans Christiana, nomine Susanna, instituto virgo, quæ veniens ad templum deorum, vidensque sacrificia ipsis a populo inculpate oblata, zelo correpta est, invocansque Deum, quem colit, omnes deos nostros dejecit, & in cinerem redegit. Præfectus, his auditis in furorem actus, comprehensam illam confestim sisti jussit. Qui missi erant, duxerunt ipsam, & coram præfecto constituerunt. Hic eidem conspectæ dixit: Virgo, audivi de te, acsi magna quædam, & laude nequaquam digna fueris operata. Verum dic mihi, qualem colis Deum; quia hunc invocans, ut dicunt, deos nostros dejectos in cinerem omnes redegisti? At beata Susanna dixit: Audi, o præfecte. Ego famula sum Dei, qui fecit cælum & terram & mare, & omnia, quæ in illis sunt. Verumtamen, mihi etiam dicito, talesne sunt dii tui, ut a majore & vero Deo dejecti, quemadmodum tu dixisti, non potuerint sibi ipsi opem ferre, sed facti sint cinis & pulvis? Si dii sint, restituant & juvent se ipsi. Profecto risu & convitio digna sunt simulacra vestra. Tunc præses, istis verbis excandescens, dixit ministris: Abducite ipsam ex prætorio, abscissasque mamillas ejus, projicite a volucribus cæli devorandas: neque enim in conspectu meo punitam videre possum.

[13] Carnifices autem abductæ extra prætorium Sanctæ duas mamillas absciderunt, [mamillarum abscissione mulctatur; sed mox divinitus sanatur:] illasque in escam volucribus cæli projecerunt. Verum simul atque hoc fieret, ecce angelus Domini rapuit ambas Sanctæ mamillas, easque loco suo restituit, faciens ipsam æque sanam, ac ante erat. Carnifices vero intuentes admirandum istud prodigium, & obstupescentes dixerunt: Nonne ambas ejus mamillas nos ipsi abscidimus? Ecce sanguis etiamnum in manibus nostris est. Sane, nisi magni Dei esset famula, non tam facile is posset curam de ipsa habere. Præfectus vero dixit ministris: O pessimi ministri, quid susurratis inter vos? At illi dixerunt: Abi a nobis, inimice veritatis. Ab hoc enim tempore non amplius credimus fallacibus & vanis idolis, nec illa amplius colimus; sed vero & viventi serviemus Deo, qui venerabilem hanc Virginem ex tanto eruit supplicio. Ecce enim manus nostræ, ut vides, stillant sanguine mamillarum ejus; & illa sana est, quemadmodum prius: induxeruntque ipsam in conspectum ejus. Præfectus autem, cum sanctam Virginem videret sanam, pudore affectus, jussit decollari ministros, dicens, per hosce, si viverent, multos a diis avellendos. Cum vero occidendi abducerentur, dixerunt: Domine, Deus ancillæ tuæ Susannæ, annumera & nos credentibus in te: nos enim, Domine bone & misericors, indubitata fide ad te venimus. Et hæc dicentes gladio mortem oppetiverunt.

[14] [aliis quoque cruciatibus afficitur,] Postea Alexander accersivit ad se beatam Susannam, eique dixit: Sane insignes sunt præstigiæ tuæ, puella, & attonitos nos reddidisti. Venerabilis Susanna reposuit: Ars mea magica, præfecte, est Dominus Jesus, Filius Dei viventis, qui ubique præsens est, & me adjuvat & confortat; tuas vero irritas reddit inventiones & dæmonum conatus. At ille exacerbatus dixit: Modo videbo, an Deus, de quo confidis, e manibus meis te sit liberaturus: jussitque afferri lebetem aheneum & plumbum in eo liquefieri, deinde infundibulum ori Sanctæ imponi, plumbumque fervens allatum gutturi ipsius infundi. Hoc peracto, gratia & virtute Domini nostri Jesu Christi, sicut aqua frigidissima in tempore æstus, ita fervor plumbi factus est in visceribus sanctæ Virginis. Tunc omnes adstantes, uti & ministri, magna voce exclamarunt: Vere magnus est Deus Susannæ. Advocans autem Alexander præfectus gloriosam triumphis Christi Martyrem, eidem dixit: Dic mihi, qualis est Deus tuus, qui tecum operatur in magicis? Sancta respondit: Deus meus, præfecte, nidoribus dæmoniacis & libaminibus execrandis non delectatur, sed accedit ad corda inculpata & pura, tamquam ad sacrificia immaculata. Vos vero, qui pravos & immundos dæmones, tamquam deos, suscipitis & colitis, non potestis cognoscere veracem Deum, animarum nostrarum illuminatorem, ipse enim solus est verus Deus, & ipse cognoscentibus eum dona largitur perfecta & vera. Tunc iratus præses jussit ipsam extensam immisericorditer virgis cædi. Ubi vero abunde cæsam credidit, eamdem ad carcerem abduci voluit, donec perpenderet, quid agendum de ea esset.

[15] [ductaque ad carcerem, orans moritur, & honorifice sepelitur.] Ubi carcerem ingressa erat sancta prorsus martyr, & perfecta Christi serva, & agna & virgo Susanna, flexit sancta genua sua, oravitque misericordem Deum, ut acciperet spiritum suum. Adhuc orabat, & oratio versabatur in ore ejus, quando venerabilem & sanctam animam Deo tradidit. Nam justorum animæ, ut inquit Sapientia, in manu Dei; & non tanget ipsos mors: visi sunt oculis insipientium mori: illi vero sunt in seculum. Quapropter in tempore visitationis fulgebunt ut sol. Et hæc quidem huc usque. Itaque qui per ipsam in Deum crediderant, ingressi carcerem, & intelligentes gloriosam ejus dormitionem, episcopo civitatis retulerunt victricis Virginis transitum. Episcopus autem continuo curavit, ut sanctæ & gloriosæ Victricis obitus in civitate vulgaretur. Concurrebant igitur omnes ad carcerem, episcopus civitatis cum reverendissimo clero suo, & cum fidelissimo & orthodoxo populo. Auditum quoque est in monasterio sancti Philippi, in quo venerabilis & beata Susanna monasticum habitum assumpserat, ipsam in Christo obdormivisse: & exiverunt omnes monachi, ramos palmarum una cum candelis gestantes; ibantque & ipsi Eleutheropolim ad carcerem. Hoc modo omnes cum psalmis, hymnis & canticis spiritalibus tulerunt ipsam ad ecclesiam i, perfectæque ac decenti tradiderunt sepulturæ. Peragitur vero honorabilis & gloriosa memoria sacrosanctæ martyris & admirabilis virginis Susannæ mense Septembri, die XIX, in Christo Jesu Domino nostro, cui est gloria cum Patre, & sancto ac vivifico Spiritu nunc & semper & in secula seculorum. Amen.

ANNOTATA.

a Maximianum Galerium aut Maximinum intelligendum, monui in Commentario.

b Quis fuerit ille Silvanus presbyter, & an postea factus sit episcopus, ignoramus, cum varii fuerint seculo IV Silvani, partim episcopi, partim presbyteri. Mirari porro non debemus, ipsum fuisse conversatum cum idolorum presbytero, cum Christiani id facerent spe ipsos convertendi, aut eorum liberos. Talem conversionem filii idolorum sacerdotis Antiocheni narrat Theodoretus lib. 3 Historiæ cap. 14. Occasio conversionis fuit familiaritas matris cum diaconissa Antiochena, quæ filium convertit & ad fugiendum induxit eo ipso tempore, quo pater ipsius cum Juliano apostata impiis sacrificiis quam maxime erat occupatus.

c Allegata verba ex variis Euangeliorum locis conjuncta sunt.

d Ἐπευξάμενος legitur in exemplari meo Ms.; sed forte legendum ἐπευξάμενοι, quia phrasis Græca tunc erit perfecta, & sic sensus erit: Postea, cum orassent, ambo consederunt.

e Cleopam episcopum Eleutheropolitanum, nisi geminum habuerit nomen, aliunde non innotescere, monui in Commentario prævio, qui potest consuli.

f Quod hic dicitur de annis quinquaginta peractis a Philippo in monasterio, antequam hæc contingerent, nolim stricte accipiat lector, nam sic monasterium ipsius esset vetustius, quam S. Hilarionis, qui creditur primus vitam cœnobiticam induxisse in Palæstinam. Potest tamen verum esse assertum, si Philippus juvenis in solitudinem se recepit circa finem seculi tertii, diuque solus habitavit, ut fecit S. Antonius, aut cum uno solum alterove socio. Verum auctor fortasse sic loquentem inducit episcopum, quia noverat Philippum ultra annos quinquaginta monasterio suo præfuisse; & forte non consideravit, ipsum deinde multis adhuc annis superfuisse.

g Pro voce Græca ἤνοισεν, quæ mendosa videtur, legendum suspicor ἤνυσεν perfecit, quia ex antecedentibusconstat, mulierem quidem illam scelus meditatam fuisse, sed nihil effecisse, aut etiam defectu occasionis tentasse; eaque de causa delapsam esse ad calumniam.

h De origine & situ urbis Eleutheropolis exacte non constare, fatentur passim geographi. Attamen constat, florentem fuisse seculo 4, & sitam fuisse in ea parte Palæstinæ vel Judææ, in qua sedes habuit tribus Juda. Episcopum certo habebat anno 325, quando Macrinus Eleutheropolitanus subscripsit concilio Nicæno. At nec in sacris Litteris ullibi memorata est Eleutheropolis, nec apud Ptolemæum nec apud Josephum Hebræum, ut admodum sit verisimile non exstitisse seculo 1, ante eversam a Tito Hierosolymam, & Judæam subactam, nisi fortasse alio nomine. Verum, si alio nomine exstiterit, non fuit Hebron, ut nonnulli crediderunt, cum S. Hieronymus inter Hebronem & Eleutheropolim clarissime distinguat, uti & S. Epiphanius mox allegandus. Aliqui primum Eleutheropolis episcopum statuerunt Jesum Justum, unum ex Christi discipulis, ut apud nos dictum est tom. 4 Junii pag. 67. Verum, ut ibi episcopatus ille relictus est incertus, quia non habet auctores fidei satis probatæ, ita & mihi incertus manet. Illud unum suspicari possum, ex ruinis Hierosolymæ natam esse aut crevisse Eleutheropolim, & sic episcopum ibi esse potuisse sub finem seculi 1. At malim originem urbis incertam prorsus relinquere, quam meræ suspicioni indulgere. Quod vero spectat ad situm, hæc Acta prorsus insinuant, territorium urbis Eleutheropolitanæ fuisse vicinum aut contiguum urbis Hierosolymitanæ territorio, ut etiam liquet ex S. Epiphanio illis partibus nato, qui Hæresi 20 ait, Petrum, illius hæresis auctorem, habitasse in Eleutheropolis & Hierosolymorum finibus, … tertio ab Hebrone lapide. In Itinerario, quod vulgo Antonini dicitur, Eleutheropolis locatur inter Æliam (sic Hierosolyma tempore Adriani restituta vocabatur) & Ascalonem, viginti passuum millibus ab Hierosolymis. Ulterius ex dictis collige, monasterium Philippi abbatis, in quo S. Susanna habitavit, fuisse inter Hierosolymam & Eleutheropolim: & huic quidem urbi propinquius fuisse, Acta hæc prorsus insinuant.

i Omnia, quæ dicuntur de pompa funebri, perfecte congruunt temporibus Juliani apostatæ, quemadmodum & dicta de martyrio Sanctæ. Etenim religio Christiana & Ecclesia optime fuerat constituta sub Constantino & Constantio; nec eo usque impietatis ausus est pervenire Julianus, ut exercitiumChristianæ religionis impediret, aut Christianos idolis sacrificare cogeret. Gaudebat tamen, quando præfecti idololatriam restituere conabantur, & Christianos aliis prætextibus crudeliter persequebantur, ut latius jam dixi in Commentario. Si quis existimet, publicam per urbis plateas pompam funebrem non satis esse verisimilem, cum Sancta jussu præfecti fuerit subjecta cruciatibus mortem inferre natis; cogitare poterit, in Christianorum ecclesia maxime esse peracta, quæ narrat auctor. Dubitari tamen etiam potest, an præfectus fuerit ausus Christianorum pietati se opponere, cum quia verisimiliter numero longe prævalebant, tum ob mirabilia, quæ contigerant, ac demum, quia non fuerat Sancta de ullo crimine convicta, sed potius ex subitis iracundiæ motibus morti adjudicata.

* an forte ἀπόσχετε abstinete

* forte ἁπλοῦν

* l. αὐτῶν

* forte διακονίῳ

* f. ὥσπερ

DE S. GLYCERIO SEU CLICERIO EPISC. CONF.
MEDIOLANI IN INSUBRIA

Circa annum CDXXXVIII.

SYLLOGE.

Glycerius seu Clicerius episc. Conf. Mediolani in Insubria (S.)

AUCTORE J. P.

Sedem Mediolanensem seculo quinto ab hoc Antistite occupatam fuisse, satis constat ex unanimi antiquorum monumentorum, [Gesta Sancti pene omnino ignota.] & recentiorum scriptorum consensu, sed sicut de Actis ejus ante & in episcopatu nihil aut pene nihil posterorum memoriæ relictum est, ita de annis, quibus hunc adiit, tenuit, ac moriens deseruit, adeo diversa notantur, ut Tristanus Calchus Mediolanensis lib. 3 Historiæ patriæ in hunc modum scribere non dubitaverit: Vixit autem in episcopatu Simplicianus annis quatuor. Cui successit Venerius: huic Marolus Syrus; ab eo Martinianus; postea Glicerius, quorum indistincta tempora posui; quia ob inopiam & discordiam scriptorum, insulsa nimis tradentium, nihil, quod hic insererem, inveni. Ita auctor, qui scripsit sub initium seculi decimi sexti. Haud multum ablusit, certe quoad inopiam monumentorum, Josephus Ripamontius decade prima lib. 6 Historiarum ecclesiæ Mediolanensis, sub initium seculi sequentis edita; ubi, postquam pauca, ad ætatem Maroli antistitis Mediolanensis pertinentia, memoravit, ita prosequitur: Par silentium & oblivio Martinianum & Glicerium secutos antistites involvit: nisi, quod utrumque Acta conventus Ephesini, Martinianum vero etiam sua scripta vindicavere, queis Nestorianam sectam evertit. Ad posterius hoc Ripamontii assertum infra nonnihil observabo.

[2] Quod de inopia & discordia scriptorum allegavit Calchus, [Anni episcopatus] facile admittet lector, si modo advertere velit, quam diversimode de tempore episcopatus jam nominatorum antistitum loquantur vetusti catalogi & scriptores dein secuti. Demus aliquot specimina de solo Glycerio. In catalogo ex Ms. bibliothecæ Ambrosianæ signato P 246, per Henschenium anno 1662 Mediolani extracto & postea edito per Papebrochium ante tom. VII Maji, ita lego: S. Glycerius sedit annos XXIV, depositus XVII Kalendas Octobris. Monet tamen mox Papebrochius, alibi legi annos XVIII. Et vere in altero catalogo seu indice ex veteri codice ejusdem bibliothecæ, signato B num. 245, descripto ac edito per Mabillonium tom. 1 Musei Italici, sic habetur: Clicerius sed. ann. XVIII. dep. XVII Kal. Oct. ad S. Nazarium. Nec dissonat tertius, quem ex codicibus metropolitanæ bibliothecæ exhibet Muratorius tom. 4 de Scriptoribus rerum Italicarum pag. 141, cujus hæc verba sunt: Glicerius episcopus sedit ann. XVIII. Obiit XVII Kal. Octubris, sepultus ad basilicam Apostolorum. Totidem etiam annos exprimit Gualvaneus de la Flamma, auctor seculi 14 non multum provecti, in Opusculo, cui Manipulus Florum nomen indidit, quodque Muratorius vulgavit tom. XI laudatæ collectionis. Clicerius, inquit, sanctus Mediolanensis archiepiscopus XVII, ordinatur anno Domini CCCCXXIII; sedit vero annis XVIII. Jacet ad S. Nazarium. Accedit Donatus Bossius in Chronica, typis Mediolanensibus impressa anno salutis Christianæ MCCCCXCII Calendis Martiis, sic scribens: Anno Domini CCCCXX beatus Clicerius archiepiscopus Mediolani XVIII efficitur, & sedit annis XVIII, & jacet ad S. Nazarium.

[3] [a variis] Hisce non obstantibus, octo dumtaxat annos episcopatus Sancto adscribunt recentiores: Joannes de Deis in Opusculo de Successoribus S. Barnabæ in ecclesia Mediolanensi ex bibliotheca Vaticana & Mss. Sirleti Cardinalis collecto jussu Pii V Papæ anno 1571, sic ait: Glicerius Landrianus civis, a Celestino primo Pont. ob morum sanctitatem creatus archiepiscopus, admirabili prudentia ecclesiæ Mediolanensi præfuit annis VIII & sanctitate clarus Xisto III Pont. quievit in Domino XII Kal. Octobr. &c. Non nisi octo annos ei similiter tribuunt Tabula archiepiscoporum Mediolanensium ex decreto concilii provincialis IV edita anno 1582; lectiones propriæ Breviarii Ambrosiani, jussu S. Caroli Borromæi anno eodem impressi; Ferrarius in Catalogo Sanctorum Italiæ, citans idem Breviarium & Acta ecclesiæ Mediolanensis; Puricellus in Dissertatione Nazariana cap. 63; Ughellus tom. 4 Italiæ sacræ col. 50; Ripamontius supra laudatus, &, ut alios mittam, Bollandus ac Henschenius saltem tacite, tom. 1 Januarii pag. 89, ubi de S. Martiniano S. Glycerii proximo decessore, & tom. 2 Februarii pag. 521, ubi de S. Lazaro ejusdem successore proximo actum est: Martiniani enim finem collocant circa annum 431; Lazari vero, qui annos XI sedit, circa 449; ita ut octo circiter anni Sancto nostro relinquantur.

[4] [varie notati;] Porro ideo minus difficiles fuisse credo recentiores Mediolanenses ad recedendum a Mss. suis catalogis, tum verisimiliter, quia in his una eademque manu primi antistites notati quidem erant, sed anni, quibus quisque obiit, manu diversa, sicut de suo testatur Papebrochius, tum quia alioqui gesta nonnulla, de episcopis suis narrata alibi, cum temporibus recte conciliari non poterant. Sic quia S. Martinianus scripta sua contra Nestorium ad Ephesinum concilium misisse traditur, ejusque sub nomine Martini mentio fit in epistola schismaticorum dicto concilio adversantium his verbis: Martinus sanctissimus Deoque dilectissimus Mediolanensium episcopus, necesse visum est hujus episcopatum protrahere usque ad annum saltem 431, quo dictum concilium celebratum est; & per consequens auferre saltem annos decem ab annis octodecim, qui passim tribuebantur Glycerio, ut anni XI servarentur S. Lazaro Glycerii successori.

[5] [mortuus creditur circa annum 438.] Dixi annos saltem decem: nam Papebrochio, qui in suo catalogo legerat annos 24 episcopatus Sancti nostri, propter idem Ephesinum concilium, visum est, rescindere annos omnino viginti, ita ut obitum Martiniani & electionem Glycerii annectat anno circiter 435, atque cum ceteris passim omnibus obitum Glycerii statuat circa annum 438, quem & ego notavi supra in margine. Haud pluris fecerunt vetustos catalogos Joannes de Deis aliique scriptores Jtali num. 3 laudati, dum diem Sancto emortualem signarunt, quam dum statuerunt annos episcopatus. In illis quippe constanter dicitur obiisse XVII Kalendas Octobris, ipsi tamen maluerunt reponere XII Kalendas Octobris seu diem XX Septembris; forte quia eo die in antiquis Kalendariis Sancti nomen occurrit, eodemque nunc colitur. Verumtamen ea correctio non videtur adeo necessaria: potuit quidem errore transcribentium in catalogos irrepsisse XVII pro XII; sed nec alienum est a verisimilitudine, translatam fuisse annuam Sancti memoriam a die XV in XX Septembris, ne perderetur pro die XV Septembris antiquior cultus S. Nicomedis, ut suspicatus est etiam Papebrochius.

[6] Sanctum nostrum patria Mediolanensem fuisse asseruerunt plurimi, [Patria Mediolanum: nonnulla ex conjecturis de ipso tradita.] nec hactenus nobis inventus est, qui negaret; imo ortum esse ex nobili gente Landriana addunt præter alios, qui eum agnomine Landrianum appellant, Franciscus Besutius in Historia pontificali Mediolanensi; Paulus Morigia tum in Opere de Nobilitate Mediolanensi, tum in Historia de antiquitate ejusdem civitatis; Sansovinus de Origine & gestis illustrium familiarum Italiæ, & Ughellus in Italia sacra; qui posterior etiam affirmat, quod supra num. 1 habuimus ex Ripamontio, ita inquiens: Ante obtentam dignitatem Ephesino concilio interfuit, & tamquam Martiniani legatus assedit. Sed hoc non nisi ex conjecturis haustum esse, ipsemet sufficienter insinuat Ripamontius loco supra citato, ubi sic deinde loquitur: Par majestas oris, Glicerio Landriano perhibetur. Is Martiniano successit anno quadringentesimo trigesimo altero, & in octavum annum pontificatum extendit, sua clarior virtute, quam ecclesiæ rebus. Paterna bona divisit in pauperes, floruit ingenii gloria, candidissimos obtinuit mores, & vulgo Angelum appellabant. Quod vero interfuerit Ephesino conventui, id ita accipiendum, ut Martiniani legatus ierit, cui quidem legationi Philippi cujusdam litteræ fidem adstruunt. Nam ille cum de concilii totius eventu scriberet ad Pontificem maximum, sic retulit: “Italici nominis episcopi aut adfuere ipsi, aut pro se legatos misere.” Quis porro credat, aut, cum cæteri mitterent, Mediolanensem non misisse, aut si mittere vellet, potiorem Glicerio quemquam habuisse, qui nimirum & fuerat in ipsius disciplina & rerum gerendarum adjumentis excellebat. Sed totum hoc ratiocinium quid continet præter meram conjecturam?

[7] De loco sepulturæ satis convenit inter scriptores passim omnes, [Corpus ejus in ecclesia S. Nazarii sepultum,] quamquam diverso nomine eum efferant; dum enim alii scribunt; Jacet ad S. Nazarium; alii: Sepultus est in basilica Apostolorum; alii: In basilica Romana, eamdem omnes basilicam designant, prout videri potest apud Paulum Morigiam in Sanctuario Mediolanensi pag. 37; ubi agit de reliquiis ecclesiæ S. Nazarii. Sed Hallucinatus est haud dubie Ripamontius, dum decade prima Historiarum lib. 7, agens de S. Geruntio, S. Glycerii successore tertio, in hunc modum locutus est: Geruntius anno sexto sui muneris decessit: in basilica divi Simpliciani est sepultus. Ibi condiderat ipse Marolum, Glicerium, Lazarum, cum obscuriorem antea tumulum essent nacti. Hallucinantem secutus verisimiliter est Ughellus, ita inquiens in Geruntio: Sepultusque est in basilica S. Simpliciani, quo ipse SS. Maruli, Glycerii & Lazari paulo ante reliquias transtulerat. Nam citati hactenus scriptores omnes, qui certe Geruntii temporibus posteriores sunt, dicta corpora ecclesiæ S. Nazarii attribuunt, nullus de translatione, ad aliam ecclesiam facta, mentionem ingerit. Imo Joannes de Deis in eodem Geruntio oppositum docet: Corpora, inquit, sanctorum archiepiscoporum Maroli, Glicerii & Lazari in decentiori loco in basilica Romana reponenda curavit.

[8] [a S. Carolo Borromæo inventum] Adhæc ex relatione testis oculati docemur, corpora S. Glycerii & aliorum Sanctorum in eadem ecclesia S. Nazarii inventa fuisse anno 1578 a S. Carolo Borromæo, & post solemnem processionem ibidem sub novo altari reposita fuisse anno proximo 1579. Testis ille est illustrissimus Carolus a Basilica Petri episcopus Novariensis in Vita ejusdem S. Caroli lib. 5 cap. 6, ubi postquam cap. præcedenti retulisset acta concilii provincialis quinti, in eadem Mediolanensi civitate celebrati, prosequitur his verbis: Concilium autem ornavit translatio reliquiarum basilicæ Apostolorum, quemadmodum & translatio ipsa ex episcoporum præsentia valde illustrata est. Moverat eas Carolus superiore anno (1578;) cum canonici antiquam ædem instaurare atque ornare vellent. Sed in loco destinato non reposuerat, ut honore celebritateque majore, cum haberetur concilium, per urbem gestarentur, & omnino earum esset translatio splendidior, & ad populum pie excitandum efficacior. Cum igitur altare præcipuum ex media ecclesia tolleretur, invenimus sub eo, quemadmodum a majoribus traditum erat, corpora sanctorum antistitum nostrorum Venerii, Clicerii, Maroli atque Lazari, non satis commode tamen aut distincte, ac in rudibus quibusdam lapideis labris posita.

[9] [& sub novo altari reconditum;] Exponit dein ceterarum reliquiarum, ibidem inventarum seriem, ac tandem ita pergit: Has igitur reliquias Carolus inventas, pie manibus suis collegit, nobis sancto officio inservientibus; quos jubebat ejusmodi semper actionibus adesse. Absoluto autem, ut dicebamus, episcoporum concilio, hæc corpora religiosa admodum celebrique pompa extulit, & congruo viarum ambitu, portans ipse cum episcopis sancta feretra, populo frequentissimo ad venerationem proposuit. Commemoratas reliquias omnes collocavit sub novo magno altari, præter illas ab ecclesiæ latere dextro ablatas. Ita laudatus S. Caroli Borromæi biographus: unde discimus, Sancti nostri sacra lipsana, nam de recentiore translatione nihil hactenus inaudivimus, etiam nunc servari sub altari principe in eadem S. Nazarii seu sanctorum Apostolorum ecclesia. Paulus Morigia tum in Sanctuario, tum in Historia Mediolanensi, jam narratam translationem solemnissime factam esse ait die X Maii dicti anni 1579, ad eamque confluxisse præter civitatis incolas, plusquam trigesies mille peregrinos.

[10] [cultus antiquus; memoria in Martyrologio Romano & aliis;] Dubium mihi non est, quin Glycerium tamquam Sanctum venerati sint semper Mediolanenses, sed etiam satis evidens, eam venerationem plurimum auctam esse ab exposita jam inventione ac translatione. Nomen quippe ipsius in Kalendariis Missalis anno 1522, ac Breviarii Mediolanensis 1539 impressis inscriptum reperitur ad diem XX Augusti his verbis: Sancti Cliceri episcopi Mediolani, verum absque Officii aut Missæ præscriptione. Nulla ante ejus memoria occurrit in generalibus Ecclesiæ Fastis sacris; at sub ipsa inventionis tempora inseruit eum Martyrologio suo Galesinius, & postea Baronius hodierno Romano; sic illum annuntians: Mediolani sancti Clicerii episcopi & confessoris. Secuti sunt recentiores alii, atque hos inter Brautius in Martyrologio poëtico totius Italiæ sequenti versu:

Te merito colimus, quia pastor ovile Cliceri
      Rexisti Christi, cum pietate vigil.

[11] [cultus hodiernus;] Haud ita dudum post translationem in Breviario Ambrosiano, S. Caroli Borromæi jussu edito, Officium ei præscriptum est ritu solemni cum lectione tertia propria, ut discimus ex ejusdem Breviarii, anno 1635 recusi, exemplari. Denique anno 1642 in libello, continente lectiones proprias & communes pro secundo ac tertio nocturno Sanctorum ecclesiæ Mediolanensis, ad usum eorum, qui ritu Romano utuntur, assignatur ipsi ad hanc diem Officium ritu duplici recitandum cum lectionibus quarta & quinta propriis, reliquis de communi ibidem præscripto præter nonam, quæ fit de Homilia vigiliæ S. Matthæi. Oratio est Exaudi, Missa Sacerdotes, Euangelium Videte. Ceterum in lectione propria, quæ legitur in Breviario, non est facta immutatio, nisi, quod in duas partes hic divisa sit, ut sequitur.

[12] Lectio IV. Clicerius, civis Mediolanensis, vir in primis pie, [lectiones Officii propriæ;] juste ac temperanter vitam degens, beato Martiniano ob virtutum merita successit. Et vero, ut ille juvandæ Ecclesiæ studio, ac vitæ vere pastoralis exemplo, episcopalisque officii laude præluxit; ita hic, in illius locum proxime suffectus, eximia fuit imitatione clarus disciplinæ, cujus exemplis atque institutis alter ecclesiam Mediolanensem illustrarat. Lectio V. Beatus igitur Clicerius admiranda erga Deum pietate cælestisque vitæ studiis, quæ cum verbi prædicatione conjunxerat, cum eniteret, fuit etiam instar virginis verecundus, vultuque virgineo imaginem præ se ferebat divinarum mentis suæ cogitationum. Religiose autem cum ecclesiam annos octo administrasset, magna ac præclara sanctitatis suæ testificatione quievit in Domino duodecimo Calendas Octobris.

[13] [vetus epigramma a S. Ennodio compositum.] Quæ de Sancti virginea verecundia hic memorantur, utcumque congruunt epigrammati, quod olim S. Ennodius, Ticinensis episcopus eidem suppar, panxit sub hoc titulo: De venerabili Glycerio episcopo. Editum illud est cum aliis de quibusdam Sanctis Mediolanensibus episcopis epigrammatis, per eumdem Ennodium concinnatis, ab Andrea Schotto, & dein a Jacobo Sirmondo Societatis Jesu sacerdotibus, ac demum a Joanne Puricello in Dissertatione Nazariana cap. 66, unde huc transfero.

Suffusus minio *, perque optima facta rubescens,
      Virginei vultus Glycerius sequitur.
Puram sanguineo maculat dum rore figuram,
      Picta genas facies simpliciter placuit.
Candentem crocea gestans aspergine frontem,
      Læta verecundis tinxerat ora notis.
Indeptus sceptrum, tribuit quod testis imago,
      Purpura quem mentis prodidit imperio.
Hunc habet & populus parvo vix tempore felix.
      Sed rursus Magni missus ad obsequium.

Penultimum carmen ita incipit Schottus: Hinc avo & populus; Sirmondus vero sic: Hunc habuit & populus, & ille suspicatur legendum: Hinc avus &c; hic: Hunc habuit populus: sed quoquo modo legatur, oppido obscurum est totum carmen.

[Annotata]

* al. nimio

DE S. AGAPETO I PAPA
APUD CONSTANTINOPOLIM

Anno Christi DXXXVI.

SYLLOGE HISTORICO-CRITICA.

Agapetus Papa Conf. apud Constantinopolim (S.)

BHL Number: 0124

AUCTORE J. C.

§ I. Actorum S. Agapeti apud scriptores chronotaxis a variis varie tradita.

Sanctus Agapetus illius nominis primus, quem alii Rusticum Agapetum nominant, post Joannem II Romanam S. Petri Cathedram adivit, [Sanctus Agapetus pulcherrimis elogiis] difficillimisque Ecclesiæ temporibus heroïca Constantia, doctrinæ & sanctitatis gloria mirifice illustravit. Ejus Acta aliqua, præter Anastasium Bibliothecarium in Catalogo Pontificum Romanorum, posteris scripta reliquerunt Liberatus Diaconus, auctor contemporaneus, in Breviario cap. 21, & S. Gregorius Magnus lib. 3 Dialogorum cap. 3. Accedit his auctor anonymus laudatus a Baronio, cujus Libellum de rebus a sancto Pontifice Constantinopoli gestis, ejus obitu & funere ad calcem hujus Sylloges exhibeo. Gesta S. Agapeti quæpiam alia ex concilio Constantinopolitano, alia ex ejus ipsius literis eruuntur, quæ singula eo, quo poterimus, ordine temporis prosequemur. Res vero brevissimo Pontificatus tempore tantas tamque præclare gessit celebratissimus Pontifex, ut quotquot de illo scriptores agunt, tum antiqui, tum recentiores, de palma in accumulandis ei laudibus certare videantur.

[2] [ab Orientalibus æque] Inter Orientales suavissime ad S. Agapeti nomen alludit Marianus monachus & archimandrita monasterii B. Dalmatii in Supplicatione ad Justinianum imperatorem, recitata in concilio Constantipolitano sub Menna Actione 1. Misit, inquit, Deus huic civitati Agapetum, qui vere ἀγαπητὸς, id est, dilectus est Deo & hominibus. In ejusdem laudes ita excurritur in concilio Act. IV: Venit in hanc regiam urbem, ipsius Numine annuente, Agapetus sanctæ ac celebris memoriæ Papa beatissimus, qui statim sacris canonibus manum cum Deo porrexit. Gratianus de Consecrat. Dist. 1 C. 22 his verbis illum celebrat: Agapetus vas Catholicum, Euangelii tuba, præco justitiæ, sacra altaris sedisque velamina, sacrilegi Anthimi infecta flatibus, suis Catholicis precibus eluit. Denique, ut infinitos mittam, e recentioribus Baronius tali elogio sancti Pontificis Acta concludit: Agapeto haud scio (inquit ad annum Christi 536 num.) 70 an similis alius inveniri possit, qui adeo brevi temporis spatio Ecclesiæ Catholicæ præsidens, talia tantaque perfecerit, cujus æque apud Occidentales atque Orientales sint amplissima conclamata præconia, quique Fidelibus cunctis, ex hac vita decedens, sui ardentius reliquerit desiderium, quod etiam de optimis privatus amor adimere consuevit; qui denique in deplorata adeo incidens tempora, magis sacerdotali vigore nituerit, constantiorque apparuerit Pontificia potestate.

[3] Non immerito scribit Eminentissimus annalista, in deplorata tempora incidisse S. Apapeti Pontificatum, [ac Occidentalibus celebratus est.] cum scilicet Eutychetis hæresis haberet in aula vaferrimam protectricem Theodoram, quæ astu omni in quascumque poterat sedes, marito Justiniano vel impie pollicito cooperante, vel turpiter uxori nimium indulgente, intruderet perditissimæ sectæ homines, qui late omnia corrumperent, & turpissimis sceleribus sancta quæque profanarent; atque aliunde ipse etiam Justinianus imperator, nescio ex quo alicujus doctrinæ fumo cæcutiens, in summi Pontificis jura involaret, legesque ecclesiasticas condere machinaretur. Fuit profecto tot malis præcavendis avertendisque opus tanta animi fortitudine, tanta eruditione & constantia, quanta præditum fuisse videbimus sanctum Pontificem, cujus hic gesta illustramus. Ea porro difficultate non carent quoad chronologicum ordinem, quem, antequam tractemus reliqua, investigemus. Atque primo ob oculos ponamus epochas, quæ eruditos non mediocriter vexant, quæque origo sunt difficultatis non exiguæ in figendo tempore Pontificatus S. Agapeti, atque ejus factis ordinandis.

[4] Anastasius in Catalogo tempus, quo sanctus Pontifex Romanam S. Petri Cathedram occupavit, [Gestorum ejus chronotaxis] ita circumscribit: Sedit menses XI, dies XVIII: pro quibus edidit Papebrochius in Conatu dies XX. Uterque Pagius Anastasianis mensibus unum detrahit, diebus vero superaddit alterum, atque legendum contendit: sedit menses X, dies XIX. Hunc dierum numerum asserit reperiri in veteribus pluribus Catalogis & Mss. etiam Apographis Anastasianis; at mensem illum unum pro solo arbitrio resecat, ut chronotaxim obitus S. Agapeti figat: nullum certe uspiam resectionis hujus ducem antiquum profert. Baronius in Annalibus ad annum Christi 535 S. Agapeti Pontificatum, ipsi ineuntis anni hieme inchoatum, ultra alterius initium ad aliquot menses extendit. In Officio Vaticanæ & Lateranensis ecclesiæ, quod est ad hunc diem XX Septembris de S. Agapeto cum tribus Lectionibus propriis, Lectione VI non solum ultra anni unius periodum, sed & ad alterum fere integrum videtur dilatari Præsulatus sancti Pontificis nostri; dicitur enim obiisse, expleto nondum biennio: quæ non putem mere negative, ut aiunt, sumenda esse, sed ita, ut duos fere annos completos significent.

[5] Pater Stephanus Souciet Societatis nostræ scriptor, variis Opusculis celeberrimus, [difficultates patitur non exiguas. Variæ circa illam] ad nonam Inscriptionem Augustæ Prætoriæ Salassarum inventam, eruditissime pluribus disputat de tempore Pontificatus S. Agapeti, occasione oblata ex anno Tertio P̄ C̄ Paulini Jun V̄ C̄C̄. quem inscriptio præfert. Laudatæ ejus Animadversiones Ephemeridibus Trivoltianis mensis Maji anni 1720 insertæ sunt, ibique contendit, S. Agapetum sedisse anno 1, mensibus X, diebus XIX. Horum priusquam auctorum opiniones discutimus, juverit exhibuisse epochas alias, quæ cum superioribus notis chronologicis Anastasii non videntur componi posse, atque in quibus etiam inter se conciliandis, rei difficultas omnis sita est. Habe illas, lector, ex editione Labbei nostri tom 4. Conciliorum, columna 1745, 1788 & seqq., nullo ordine chronologico hactenus observato, subjectas. Epistola Joannis II ad Justinianum, qua laudat ejus inter alia erga Apostolicam Sedem venerationem, est Data Romæ VIII Kalendas Aprilis, domino nostro Justiniano PP. Augusto IV & Paulino viris clarissimis consulibus. Alia ejusdem Pontificis ad episcopos Galliæ de Contumelioso Data est VII Idus Aprilis, Flavio Paulino juniore V C consule. Ubi legendum censet Soucietus Flavio Justiniano IV & Paulino. VV. CC. Coss.

[6] [scriptorum sententiæ. Proponuntur notæ] Scribit ad S. Agapetum Justinianus imperator, rogatque, ut insertam professionem fidei, quam Joannes II, Agapeti decessor, pridem probarat, Apostolico & ipse assensu firmaret. Hæc epistola, secundum eam partem, quæ ad Agapetum directa est, nullam habet ibidem notam chronologicam, at prout inserta est responsoriis S. Agapeti, signatur a Justiniano imperatore Data pridie Iduum Martiarum Constantinopoli, Flavio Belisario viro clarissimo consule. Eæ autem literæ responsoriæ sancti Pontificis nostri ibidem subscriptæ leguntur XV Kalendas Aprilis Constantinopoli, Flavio Belisario viro clarissimo consule. Alteram professionem fidei, quæ incipit, Prima salus, exhibet Labbeus colum. 1801. Hæc ita subnotatur: Datum XVIII Kalendas Aprilis, Constantinopoli, Flavio Belisario viro clarissimo consule. Cubare hic errorem in numeris, perspicuum est, cum Idus Martii in eum diem incidant, nec habeat dies residuos ante Kalendas Aprilis plures, quam septemdecim. Dederat ad Agapetum epistolam Reparatus episcopus Carthaginensis, qua significaverat, paratam jam fuisse alteram, quam ad Joannem II sancti Pontificis nostri decessorem mittere decreverat: sed inter navigii suscipiendi moras, quas hiemis continuatæ generabat asperitas, ordinationem (S. Agapeti sibi) omnipotentis Dei beneficio nuntiatam fuisse, atque eo nomine ipsi fuerat gratulatus. Respondit Agapetus epistola data V Idus Septembris, post consulatum Paulini viri clarissimi. Eumdem diem, sine ulteriori nota consulari, præferunt responsa sancti Pontificis ad episcopos Africanos, de Arianis ad Ecclesiam reversis.

[7] [chronologicæ epistolarum] Ut Ariani ad pristinas dignitates, quibus inter suos functi fuerant, ad Ecclesiam reversi admitterentur, urserat apud Pontificem Justinianus, forte per legatos, nam imperatoris de ea re literas nuspiam invenio. Ut ut est, totus est S. Agapetus in dissuadendo, damnandoque eo consilio. Responsum hoc signatum est Datum Idibus Octobris, sine ulteriori iterum nota chronologica. Denique ad S. Cæsarium Arelatensem episcopum duas epistolas Agapetus dedit: alteram in causa Contumeliosi, alteram de bonis ecclesiæ, quorum, ad sublevandos inopes, vendendorum facultatem flagitaverat Cæsarius. Utraque signatur Data XV Kalendas Augusti, post consulatum Paulini junioris viri clarissimi. Hisce epochæ duæ aliunde accedunt, & huc maxime pertinent. Prima repetitur ex concilii Constantinopolitani Actione 1, habita Post consulatum Flavii Belisarii viri clarissimi, sexto Nonas Maji, Indictione decima quarta, ubi dicitur: Assistentibus … ceteris clericis ipsius Sedis Apostolicæ, qui simul erant cum Agapito sanctæ memoriæ.

[8] [S. Agapeti, & aliorum] Altera eruitur ex cod. Vat. Ms. 4961, producto a Norisio, multumque laudato apud Pagium in Critica ad annum Christi 536 num. 6, ubi legitur: Exemplar Libelli Mennæ presbyteri ac xenodochi, qui factus est episcopus Constantinopolitanus sub die III Idus Martias, iterum post consulatum Paulini Junioris viri clarissimi. S. Mennas patriarcha Constantinopolitanus consecratus est a S. Agapeto, & in Anthimi hæretici locum suffectus, ut ejus Acta probant. Posset & hic locum habere epocha mortis Joannis II, decessoris S. Agapeti, quam Mss. plurimi Catalogi Anastasiani, Freherianus scilicet, duo Thuanei, regius & Mazarinus, & scriptores, Ordericus lib. 2, Luitprandus, Abbo & Marianus Scotus in Chronicis apud Pagium in Critica Baronii ad annum 535 num. 2, signant contigisse, sexto Kalendas Junias, seu die XXVII Maji. De ea epocha obitus Joannis II, teste sæpe laudando Soucieto, convenit inter eruditos; eamdem nos hic, ut certam tantisper supponemus. Ceterum dicit Anastasius, post Joannis II mortem vacasse sedem dies septem, vel, ut habent alia exemplaria, dies sex. Hisce stantibus, conficiunt, qui Anastasianum Catalogum commentantur, quique illos sequuntur recentiores chronologi, S. Agapetum Romanam Cathedram ascendisse die tertio mensis Junii, Dominico nimirum, quo consecratum fuisse sanctum Pontificem censere debemus, cum nihil obstet.

[9] Itaque inter instrumenta jam allata, quatuor habemus signata more Orientalium: [ad ipsum.] tria sub consulatu Belisarii confecta, decimo quarto scilicet, decimo octavo, & die aliquo posteriore mensis Martii, neque enim pro mendoso XVIII Kalendas Aprilis, determinatus alius substitui hactenus debet. Superest Constantinopolitana synodus sub Menna, cujus Actio I notatur post consulatum Belisarii die 2 Maji, quo jam e vivis excesserat Agapitus, sanctæ memoriæ. Instrumenta reliqua, vel notam consularem nullam habent, vel stilo Occidentis data dicuntur Post consulatum Paulini junioris V. C. Epistola S. Agapeti ad Cæsarium Arelatensem, XVIII Julii, altera ejusdem ad Reparatum Carthaginensem episcopum die IX Septembris signantur. Epochas hasce omnes hactenus considero ut sinceras, correcturus postea, si quid emendandas certo suaserit. Interim ex allatis patet, primo, S. Agapeti Pontificatum restringendum esse inter diem VII Aprilis, sub consulatu IV Justiniani & Paulini, quo die scripsit Joannes II, ejus decessor, ad episcopos Galliæ de Contumelioso, atque secundum Maji post consulatum Belisarii in Oriente, ubi Actione I synodi Constantinopolitanæ jam dicitur Sanctæ memoriæ. Liquet etiam, nullum ex allatis supra instrumentis, nisi forte initium epistolæ ad Reparatum, quod infra discutiam, suadere, ut extendatur tempus ejus Pontificatus ultra XVIII Julii post consulatum Paulini, quo scriptæ sunt primæ S. Agapeti literæ ad Cæsarium, & medium mensis Martii, Flavio Belisario V. C. consule in Oriente.

[10] Nunc recentiorum circa hæc labores videamus. Baronius, [Recentiorum in iis componendis] Pagius, Norisius, Labbeus, Sirmondus, aliique, qui anni periodo Agapeti Pontificatum includunt, IV Justiniani & Paulini consulatum componunt cum anno 534; Belisarium vero, cessante in Occidente consulatu, sequenti anno 535 in Oriente sine collega consulem statuunt: atque ita ipsis annus Post consulatum Paulini junioris, cum consulatu Belisarii, in annum Christi 535 concurrit. Hisce positis, quæritur, quomodo Justinianus professionem fidei Agapeto Pontifici inscribere potuerit Pridie Iduum seu die XIV Martii, atque Agapetus illi respondere quatriduo post, seu XV Kalendas Apriles Flavio Belisario V. C. consule, si Agapetus non ante III Junii illius anni, qui in Occidente signabatur Post consulatum Paulini, in Oriente vero Flavio Belisario V. C. consule, consecratus sit Pontifex, atque Joannes II, ejus decessor, usque ad XXVII Maji ejusdem anni superstes fuerit. Nodum hunc secantes Labbeus & alii, ex conjectura crediderunt, notas chronologicas omnes literarum Agapeti ad Justinianum, & hujus ad illum, corruptas esse, & arbitrati sunt, ubique substituendum esse, Post consulatum Flavii Belisarii V. C. Subsidii aliquid habebat hæc opinio, ab Actione 1 concilii Constantinopolitani, eodem procul dubio anno habiti; quo in Oriente egerat, & obierat Agapetus, quæque hac epocha revera insignitur.

[11] [molimina. Labbei, Pagii] Conjecturæ tandem pondus addidit Cardinalis Norisii felix inventum. Is enim in Dissertatione Historica De uno ex Trinitate carne passo, apud Pagium in Critica ad annum Christi 535 num. 5, codicem Vaticanum produxit, in quo revera tales notæ consulares epistolarum Agapeti ad Justinianum reperiuntur, quales ex conjectura emendatas laudati chronologi desiderabant. Vaticani illius codicis talem nobis notitiam suggerit Pagius, ad annum sequentem num. 6: Notatur num. 4961. Illum Marcellus II Pontifex, cum Eugubinam antea ecclesiam administraret, a monachis sanctæ Crucis Fontis Avellanæ acceptum, Vaticanæ bibliothecæ donavit. In ea Epistolæ 243 Pontificum Romanorum, a Siricio usque ad Vigilium, ac quorumdam etiam imperatorum, præfectorum urbis, ac præsidum, una cum gestis Ecclesiasticis leguntur. Illi codici omnia Norisius & Pagius tribuunt, atque ex eo hujusmodi statuunt chronotaxim Actorum S. Agapeti. Consecratus est Pontifex III Junii anni Christi 535, qui in Occidente, Post consulatum Paulini junioris, in Oriente, Consulatu Flavii Belisarii, notabatur. Ejusdem anni XVIII Julii ad Cæsarium Arelatensem, IX Septembris (vel Decembris, ut vult Pagius, de quo infra) ad Reparatum episcopum Carthaginensem datæ sunt a sancto Pontifice literæ.

[12] [& aliorum vulgaris chronotaxis] Sub ejusdem anni 535 finem, vel alterius initio, Agapetus profectus est Constantinopolim, atque eo pervenit ante Februarii finem anni 536, qui inscribitur Post consulatum Belisarii. Ibidem mense Martio professiones fidei a Justiniano accepit, & ad illas rescripsit, deposuit Anthimum hæreticum patriarcham, & pro eo Mennam ordinavit Die III Idus Martias, iterum post consulatum Paulini junioris V C, & Romam denique reversurus, obiit XXII Aprilis, exactis in Pontificatu mensibus X, diebus XVIII, vel XIX. Atque hæc, admissa notarum consularium emendatione, in eorum chronotaxi non male cohærent, nisi quod ita corrigendus sit etiam Anastasius, asserens, S. Agapetum ambulasse Constantinopolim X Kalendas Majas, & secunda remaneat difficultas illa ex Reparati verbis, quæ Baronium in eum errorem induxit, ut crederet S. Agapetum ipsa hieme dudum ante tertiam Junii mensis anni Christi 535 fuisse consecratum. Hanc declinat Pagius, pro arbitrio & sine necessitate mutans iterum unam notam chronologicam. De Anastasii loco recurret alibi sermo. Secunda difficultas etiam locum habet in chronotaxi Soucieti subjecta, quare illam hic discutiamus.

[13] [non cohæret, nisi aliquæ mutentur epochæ. Consecrati Agapeti] S. Agapetus epistolam suam ad Reparatum episcopum Carthaginensem apud Labbeum tom. 4 Concil. Col.ic orditur: Fraternitatis tuæ litteris indicasti, post epistolam decessori meo dirigendam inter navigii suscipiendi moras, quas hiemis continuatæ generabat asperitas, ordinationem nostram tibi omnipotentis Dei beneficio nuntiatam; & gratulatum te fraternitatis affectu, quia Pontificatus mihi Divinitas indulsit officium, quod de sinceritate tua non sumus admirati. Atque ea epistola Agapeti est data V Idus Septembris, post consulatum Paulini V C. Igitur, cum destinatas ad Joannem II Reparati literas hiemis continuatæ asperitas moraretur, nuntiata est Carthagine S. Agapeti consecratio. At hæc quomodo hieme Reparato nuntiatur, cum, provecto jam vere, tertio scilicet Junii die ordinatus sit sanctus Pontifex? Ea propter censuit Baronius, ut supra innui, consecrationem Agapeti ad ipsam hiemem retrahendam. Pagius alium huic nodo cuneum cudit ad annum 535 num. 4., contenditque, non nisi mense Novembri, cum jam sequens sæviret hiems, sancti Pontificis ordinationem Reparato innotuisse, atque hunc eodem mense de ea gratulatum fuisse Agapeto, qui Reparati literis responderit nona Decembris, non Septembris, ut habent vulgata omnia istarum literarum exemplaria.

[14] Soucietus, conquestus, vulgares notas iterum pro solo neoterici illius arbitrio mutari, [nuntius probabilius eodem, quo ordinatus est, mense,] mensem Septembrem retinendum censet, opinaturque, eodem anno, qui in Oriente signabatur Consulatu Belisarii, scripsisse Agapetum ad Justinianum, eodemque dedisse literas ad Reparatum, signatas more Occidentalium, Post consulatum Paulini V. C. Quomodo primam difficultatem in sua chronotaxi salvare conetur, & S. Agapetum sub consulatu Belisarii in Oriente sistat, jamjam videbimus, de secunda solum hic agimus. Porro non videtur hæc in ejus chronotaxi penitus tolli; etenim juxta illam, mense Septembri, consule Belisario, Constantinopoli agebat S. Agapetus: at videtur indubitatum, quod Roma, & non ex Oriente, ad Cæsarium & Reparatum scripserit. Id suadet formula Occidentalibus usitata Post consulatum Paulini V. C., qua non videtur usurus fuisse Constantinopoli ad hos episcopos scribens sanctus Pontifex, qui instrumenta, quæcumque ibi alia condidit, Orientalium more Belisarii Consulatu insignivit. Suadet idem temporis ratio, neque enim mihi apparet credibile, consecrationem Agapeti Africanis episcopis, inter quos & Romanam Sedem tum temporis tam frequens erat commercium, non nisi post sex vel octo menses innotuisse; maxime cum Roma Carthaginem tam exiguus trajectus sit, ut paucis diebus conficiatur.

[15] Ego certe suspicor, eodem mense, quo consecratus est Romæ S. Agapetus, [Carthaginem pervenit, atque paulo post] nuntium Carthaginem ad Reparatum pervenisse, atque hunc paulo post epistolam dedisse ad Pontificem, quæ mense Augusto, vel forte prius, per legatos patrum Africanorum Romam perlata sit, ad illamque responsum, per eosdem legatos reddendum, miserit S. Agapetus V Idus Septembris, quæ est vulgaris epistolæ vulgata nota chronologica. Neque sic torquentur recitata superius ex epistolæ initio Pontificis verba, apud eos saltem, qui non delectantur strictissima ubique expositione verborum, ut infra latius videbimus. Certe hiemem, seu turbines procellasque hiemales, in urbibus maritimis littoris Africani, quandoque extendere usque ad provectum Aprilem, non est rem adstruere inauditam. Demus juxta hanc opinionem meam hiemem, quam Reparatus videtur innuere, illo anno ultra solitum protractam fuisse, usque ad finem Aprilis perdurasse, ventos brumales & contrarios spirasse, imo nec Reparatum sic invigilasse, ut primam mox mittendæ epistolæ occasionem aucupatus sit, non ægre intelligentur S. Agapeti, seu potius Reparati in sæpe jam laudata epistola verba. Nunc laudandum sæpius Soucietum audiamus.

[16] Postquam monuit arbitrarias criticorum emendationes notarum chronologicarum, [missi sunt inde ad Pontificem legati. Stephani Soucieti] quæ in antiquis instrumentis reperiuntur, eliminandas esse, si cum illis chronotaxis reliqua, debito fundamento nixa, sine vulnere componi possit, sic eorum, qui in literis Agapeti ad Justinianum, & hujus ad illum, legi cupiunt Post consulatum Belisarii, Achillem quatit. Verum est, (inquit Gallice pag. 910) quod Cardinalis Norisius in Historia controversiæ de uno ex Trinitate passo, pag. 90 & 91 citet Manuscriptum bibliothecæ Vaticanæ notatum num. 961 (Pagius in Crit. ad an. 536 num. 6, habet 4961) continens CCXLIII epistolas Pontificum, a Siricio usque ad Vigilium, asseratque in illo tria instrumenta, de quibus nobis sermo est, signari anno Post consulatum Belisarii. Pergit deinde Soucietus manuscripti istius auctoritatem impugnare, & Primo, inquit, quale est Ms. illud? Nihil allegatur, quod id nobis commendet, nihil quod ejus probet antiquitatem. Secundo; asserit Cardinalis Norisius, Baronium eodem Ms. usum esse, plurima inde excerpsisse præclarissima priscæ ætatis monumenta, quæ in ejus translata Annales, pretium illis, si quæ alia, addiderint.

[17] [de codice Vaticano laudato a Norisio judicium.] Hæc si ita sunt, si notam consularem ibi invenit Baronius, qualem producit Norisius, censuitque Ms. alicujus in hac re auctoritatis esse, quare notas chronologicas hasce, quibus ad stabiliendam chronologiam opus habebat, non desumpsit, quare ex illis rem non confecit, quare ne assignavit quidem? Atque hæc Soucieti observatio talis est, ut Norisii emendationem primo statim intuitu suspectam reddat. Per temporis angustias non licet mihi examen & judicium de laudato Ms. Roma exposcere; interim codicis, cujus prima fere notitia a Marcello II repetitur, auctoritate, contra plurium aliorum Mss. testimonium stare nollem, nisi satis stabilita aliunde chronologia talem emendationem suaderet, quod utrumque sequenti § probabo. Exhibeamus hic Soucieti chronotaxim. Illi Justiniani IV & Paulini junioris consulatus cum æræ Christianæ anno 535 concurrit. Anno sequenti, cessante in Occidente consulatu, Belisarius in Oriente sine collegia processit. S. Agapetus statuitur consecratus Pontifex III Junii sub consulatu IV Justiniani imperatoris & Paulini junioris, seu anno Christi 535, sub cujus finem, vel sequentis initio, creditur profectus Constantinopolim, atque ibi scripsisse ad imperatorem, ab eoque accepisse professiones fidei, signatas more Orientalium Consulatu Belisarii.

[18] [Ejusdem chronologia nova] Eodem anno Christi 536 in illa chronotaxi scribit Agapetus Constantinopoli ad Cæsarium Arelatensem & Reparatum Carthaginensem episcopos, signatque literas formula Occidentalibus usitata, Post consulatum Paulini V. C. Denique sequenti anno Christi 537 apud Constantinopolim moritur Pontifex, non diu ante Actionem 1 concilii ibidem celebrati sexto Nonas Maji, post consulatum Belisarii V. C., exactis in Pontificatu anno 1, mensibus X & aliquot diebus. Et hæc quidem, in quantum ad Acta S. Agapeti pertinent, satis limpide fluunt, sed obsunt aliunde non pauca, ne admittantur. Ac primo, Soucietus hic toto anno receptum ab aliis æræ Christianæ exordium antevertit, neque satis probat IV Justiniani & Paulini consulatum cum anno Christi 535, & non cum præcedenti ex aliorum omnium chronologorum sententia componendum esse. Putem, inquit pag. 904 & seq, posse probare me, primum Christi annum, seu initium æræ vulgaris, esse annum consulatus Cossi Cornelii Lentuli, dicti Isaurici, & L. Calpurnii Pisonis, qui Augustus dictus fuit. Id quidem hic suppono, nam probationum deductio longius me aveheret.

[19] [neque satis solide probata est,] Atqui a consulatu Lentuli & Pisonis usque ad IV consulatum Justiniani imperatoris consulatus DXXXV numerantur; igitur Paulini consulatus incidit in annum Christi DXXXV. Si recte eruditissimi scriptoris mentem assequor, consentit cum Onuphrio Panvinio in figendo initio vulgaris æræ, sed retinet, quos ille omisit, ut rediret in viam, anno Christi 277 consules M. Aurelium Probum Augustum, & M. Aurelium Paulinum, sicque in subsequentibus annis pergit uno anno consulatus producere. Quod spectat ad primum, solidis plane argumentis opus esset, ut quis contra eruditorum pene omnium sententiam evinceret, Christum natum esse Consulibus Augusto Cæsare XIII & M. Plautio Silvano, adeoque initium æræ vulgaris a proxime subsequenti Kalendis Januarii consulatu Cornelii Lentuli & Calpurnii Pisonis, desumendum esse. Certe res hæc probari merebatur, cum Pagius in Dissert. de Periodo Græco-Romana, in Apparatu Chronologico & alibi chronologi alii, non contemnendas pro sua sententia rationes protulerint. Quamquam, admisso hoc æræ Christianæ initio, nescio, an quæ inde pro se deducit laudatus scriptor, satis cohæreant.

[20] Sirmondus ad concilii Aurelianensis III in collectione Labbei tom. 5 col. 304 subscriptionem hanc: [neque inde ea commoda] Lupus in Christi nomine ecclesiæ Lugdunensis metropolitanus episcopus … subscripsi. Not … die Nonarum mensis tertii, quarto post consulatum Paulini junioris viri clarissimi anno XXVII regni domni Childeberti regis, sic observarat: In Lugdunensi autem (codice Ms.) omisso Childeberti regis anno, Indictionis numerus adjectus est, hoc modo: “Lupus in Christi nomine episcopus consensi & subscripsi, quarto post consulatum Paulini junioris, Indictione secunda.” Verum Indictio secunda non congruit mensi Majo hujus anni, sed prima. Quare manifestum est mendum. Labbeus ad eamdem subscriptionem notavit in margine: Additur in qq. cc Indictio secunda, male: fuit enim prima dumtaxat. Postquam hæc retulit Soucietus sic fere prosequitur: Cardinalis Norisius, Schelstratius, Pagius, & quotquot alii chronologiam Bellarmini sequuntur, in eodem casu sunt circa Indictionem illam.

[21] Quod ad me spectat, pergit Soucietus, nullam hic difficultatem patior; [sequuntur, quæ] Paulini consulatus in annum Christi 535 incidit, adeoque quartus post consulatum Paulini, est vulgaris æræ 539, quo, mense Majo, fluebat secunda Indictio. Asserta hactenus sic deinde probat eadem pagina 905. Indictio secunda non nisi cum anno Christi DXXXIX concurrere potest; nam cum Indictiones inchoatæ sint anno CCCXII, si CCCXII subtraxeris annis DXXXIX, supererunt CCXXVII, quos si diviseris per XV, invenies quindecim Indictiones, & annos duos residuos, adeoque anno DXXXIX est Indictio II. Si igitur annus quartus post consulatum est II Indictio, is alius esse non potest, quam DXXXIX Christi, non vero DXXXVIII, ut Baronius & Pagius crediderunt. Et si annus quartus post consulatum Paulini est annus Christi DXXXIX, ipse annus consulatus ejus est DXXXV ejusdem æræ. Ita Sirmondum, Labbeum, aliosque fere omnes chronologos ex nova sua chronotaxi correcturus laudatus scriptor. Verum is ipse in ultima probatione, nisi fallor, errorem suum manifeste prodit, & suam ipsius chronotaxim subvertit.

[22] Vulgarem æram anticipat anno integro, interim Indictionum exordium a consulatu Constantini 2 & Licinii 2, [promisit sibi, neque] recte quidem cum aliis, repetit; sed is consulatus, qui reliquis chronologis anno Christi 312 correspondet, in ejus chronotaxi in sequentem differendus est, sumendumque initium Indictionum ab anno Christi 313, nisi velit Acta omnia, quæ Indictionibus notata sunt, evertere, & ad annum posteriorem pertrahere, quo rursus Indictiones cum omnibus aliis notis chronologicis non convenient. Facile esset id, quod assero, ex innumeris instrumentis probare, at ne longius a S. Agapeti temporibus excurramus, sufficiat Soucieti computum ad synodum Constantinopolitanam sub Menna experiri. Ejus prima Actio signata est: Post consulatum Flavii Belissarii V. C. sexto Nonas Majas, Indictione decima quarta. Eodem modo reliquæ ejusdem concilii Sessiones, secunda nimirum & & tertia eodem mense Majo, quarta & quinta mense Junio, eodem anno consulari, eadem Indictione decima quarta notantur. Annus Post consulatum Belisarii Soucieto est annus Christi 537; igitur ex ejus methodo operemur. Annis 537 subtraho 312, supersunt 225; divido per 15; proveniunt 15: atque ita Indictionem 15 habeo, mense Majo & Junio, cum anno Post consulatum Belisarii currentem, non decimam quartam, quæ in Actis notatur.

[23] [satis cohæret] Porro sicut secunda Indictio, quam in subscriptione concilii III Aurelianensis reperit Sirmondus, in ejus & aliorum plerorumque scriptorum chronologia uno anno est reliquis notis posterior, & cum illis tamen in chronologia Soucieti eodem anno convenit, ita quæcumque Indictiones in illorum chronographorum sententia cum annis consularibus conspirant, cum iisdem necessario pugnabunt in computu Soucieti, cum ibi consulares anni, uno ubique vulgaris æræ anno retrocedant. Non censeo notas chronologicas omnium fere antiquorum monumentorum evertendas, ut mendosam concilii Aurelianensis subscriptionem tueamur, neque igitur novam chronotaxim amplecti possum. Quod si errorem in initio Indictionum velit quis, retentis ceteris, emendare, nihil proficiet, ut sequenti § demonstrabo; eadem enim, ni fallor, in chronologia vulgari obtinebunt.

§ II. Examinatur, quo mense & die S. Agapetus Cathedram ascenderit & mortuus sit. Ejusdem in Fastis sacris memoria.

[Inquiritur, an tempore consulatus] Correcto in sistemate Soucieti Indictionum exordio, videntur reliqua huc reduci posse: An S. Agapetus Romanam cathedram adierit sub consulatu IV Justiniani & Paulini junioris, an tantum sequenti anno, qui in Oriente notabatur consulatu Belisarii, & in Occidente Post consulatum Paulini. Primum tenet laudatus scriptor, secundum chronologi reliqui fere omnes. Porro Soucietus nihil pro sua sententia hic subsidii habet ab anticipata uno anno vulgari æra; etenim, cum ab annis Christi nulla hic desumi possit uspiam epocha, chronotaxis gestorum sancti Pontificis eadem plane juxta annos consulares ordinari poterit; ita ut pro utraque chronologia eadem prorsus hic argumenta faciant, quæ nunc examino. Primam opinionem, sedisse nimirum S. Agapetum anno uno, mensibus decem & diebus aliquot, non pauca commendant, eaque talia sunt, ut, nisi aliunde non pauciora, nec minus gravia repugnarent, manibus pedibusque in illam irem. Acta sancti Pontificis perpendenti, offert se primum aliquorum mensium brevissimum spatium, quo in vulgata Pagii & aliorum chronotaxi res tot tantæque geri debuerunt. Et quamvis singulæ non plane inepte ordinatæ dispositæque ibidem exhibeantur, apparent tamen intra tam angustam periodum cum aliqua violentia compulsæ.

[25] Insuper certum est, ut laudatus Soucietus pag. 907 advertit, [Paulini junioris, an anno tantum sequenti] quod nulla Joannis II, præcessoris S. Agapeti, Acta, quæ habemus, cogant ejus Pontificatum extendere ultra consulatum Paulini junioris, cum sub eo, & quidem ante mensem Majum, signata sint, quæcumque nobis ejus monumenta supersunt. Accedit aliud a notis chronologicis Anastasii in Catalogo, quæ iterum nullo modo in contracta Pagii & aliorum chronotaxi integræ servari possunt. Scribit Anastasius: Qui vero Agapitus ambulavit Constantinopolim X Kalendas Maji, ingressus Constantinopolim, & susceptus est Agapitus episcopus cum gloria. Nullum mensem Majum in laudatorum chronologorum computu egit Agapetus, consecratus die III Junii & mense Aprili anni sequentis mortuus. Quocumque igitur sensu ambiguam Anastasii phrasim accipias, sive credas X Kalendas Maji connectendum cum ambulavit Constantinopolim, sive cum ingressus est, sive denique ambulavit Constantinopolim, exponas per profectus est, Roma scilicet, numquam chronotaxim cum ejus verbis compones, quæ tamen in priori opinione optime combinantur.

[26] Deinde, cum in illa toto fere tempore consulatus Belisarii statuatur Agapetus in Oriente fuisse, [S. Agapetus Cathedram adierit.] servantur etiam illæsæ illorum instrumentorum, quæ sub eodem consulatu Constantinopoli condiderunt Pontifex & imperator, notæ chronologicæ, quæ rursus a Pagio & aliis luxari & emendari debent, uti etiam ultimo producta epocha apud Bibliothecarium, pro qua substituendum judicant, X Kalendas Martias. At cum testem hic iterum neminem antiquorum habeant, atque in omnibus Mss. Catalogis legatur X Kalendas Majas, posset videri tota auctorum illorum chronotaxis ex mere arbitrariis notarum chronologicarum luxationibus consuta. Quamquam, hisce non obstantibus, nequeo a secunda sententia avelli. Qui unius alicujus Pontificis solum gesta examinant, liberius non raro solent tempus Pontificatus ejus extendere, vel contrahere, parum curantes, quid de aliis aliquot, qui illum præcesserunt in Cathedra, vel subsecuti sunt, faciendum sit. Rectene id faciant, judicent eruditi. Certe ne ego initium Pontificatus S. Agapeti ad Paulini junioris consulatum, seu annum, in vulgari chronologia 534, retrahere audeam, facit primo chronotaxis Actorum præcedentium aliquot Pontificum, satis solide, quoad annorum saltem numerum, apud laudatos auctores stabilita.

[27] Illam, inquam, perturbare nec ausim, nec velim, [Probabilior est sententia, quæ] maxime, cum id fieri non videatur posse, nisi expunctis & mutatis innumeris notis chronologicis vulgati Anastasii, dum ejusdem una hic alterave tanto cum molimine defenderetur. Verum quidem est, quod Acta nulla Joannis II reperiantur signata post Aprilem mensem sub Paulini consulatu, sed nec instrumenta hactenus prolata sunt, quæ ante Junium, Post ejusdem consulatum subscripsisse S. Agapetum probent, proindeque par est hactenus utrimque vis argumenti negativi. Nostro aliunde subsidium accedit maximum: etenim cum sanctus Pontifex X Kalendas Majas sub consulatu Belisarii Constantinopolim in prima chronotaxi ingressus sit, jam per undecim fere menses Romanam Cathedram occupaverat, & instrumenta omnia, quæ habemus ejus nomine insignita, Constantinopoli condidisse debuit, quod mihi apparet prorsus incredibile. Certe S. Agapetus profectus in Orientem, inde numquam postea reversus est. Literæ etiam omnes, quas sanctus Pontifex subsignavit, notas chronologicas habent posteriores XXII Aprilis, quo die ex Anastasii loco supponitur ingressus Constantinopolim, nam signatæ sunt Post consulatum Paulini, qui annus certe cum Belisarii in Oriente consulatu concurrit, & earum nulla ante mensem Julium data legitur, ut Commentarii hujus num. 5 & seqq. videre licet.

[28] [exordium Pontificatus ejus] Porro ex ipsis illis epistolis luculentissimum fit, Cajum & Petrum episcopos, atque Liberatum Diaconum, legatos a synodo Africana Romam missos fuisse, atque ibidem legationis negotia cum Pontifice tractasse. Non est minus manifestum, Roma per eosdem illos legatos responsa misisse S. Agapetum ad Reparatum ceterosque synodi Carthaginensis episcopos, non vero Constantinopoli, ubi ex prima opinione tum temporis agere debuisset sanctus Pontifex. Confirmari id potest ex ipsis epochis, quibus instrumenta illa insignita sunt: epistolæ enim illæ notas chronologicas habent Occidentalium more scriptas, ubi contra monumenta omnia, quæ Constantinopoli noscitur condidisse Agapetus, Consulatu Belisarii, formula Orientalibus usitata, subsignata sunt. Neque dicet, opinor, aliquis, profecto jam in Orientem Pontifice, legatos Carthaginenses Romam appulisse, compertaque ejus absentia, illum eo subsecutos fuisse; hæc enim credibilia non sunt, cum de itinere illo apud Liberatum nulla uspiam fiat mentio. In hac opinione, non solus etiam Reparatus, sed omnes insuper congregati Carthagine episcopi mortem Joannis II, cui illorum epistola inscripta est, anno fere integro ignorassent, quod non est magis credibile.

[29] [anno Christi 535, qui in Fastis est] Certe S. Agapetus in illa opinione menses residuos consulatus Paulini, & unum etiam alterumve sequentis anni, statuitur moratus in Italia, atque adeo legati Africani Romam tantum venissent sub finem primi anni Pontificatus ejus, vel forte etiam sequentis initio, quod mihi nullo modo apparet verisimile. Atque hæc sunt, quæ faciunt, ut a Labbei, Pagii & aliorum chronotaxi hic non discedam. Restant quidem in illa corrigendæ notæ chronologicæ instrumentorum a S. Agapeto in Oriente conditorum, quæ, si Belisarius Kalendis Januarii Post consulatum Paulini in Occidente, consulatum in Oriente accepit, & eodem die sequenti anno Syracusis deposuit, nec notata sunt Constantinopoli instrumenta ejus consulatu, donec ibidem de deposito constitit, nullo modo salvari possunt. At emendationem illam suadet Ms. a Norisio productum. Quamvis vero illud ab antiquitate & præstantia auctoritatem tantam forte non mereatur, quantam illi laudati superius critici tribuunt, cum tamen illi faveat chronologicus ordo reliquus gestorum S. Agapeti, emendatio nostra hæc chronotaxim sibi faventem habet, & ducem scriptorem saltem antiquum, quorum alterutro carent mutationes aliarum epocharum in prima opinione faciendæ.

[30] [Post consulatum Paulini, illigat] Corrigendus etiam in chronotaxi nostra est Anastasii locus: Ambulavit Constantinopolim X Kalendas Maji, atque pro eo legendum Martii. Mensis forte ab Anastasio duobus literis Ma notatus, pronissimam errandi occasionem amanuensi præbuisse potuit, atque ideo facilius est toleranda emendatio. Igitur ex hactenus disputatis S. Agapetus Romanam Cathedram adivit Post consulatum Paulini V. C., qui cum anno Christi 535 in vulgari chronotaxi concurrit; ulterius nunc in mensem & diem inquiramus. Dixi quidem § 1 num. 7, Soucietum tamquam certum a Pagio mutuari, ordinatum esse sanctum Pontificem die III Junii; cui opinioni aperte suffragantur ii Anastasiani codices, qui die XXVII Maji Joannis II obitum locant, diesque deinde sex vel septem interpontificii determinant. Verum, quod hic Anastasii auctoritati conceditur, aliunde ipsi decedat necesse est. Etenim, ut fatetur Pagius in Critica ad annum Christi 536 num. 10, in exemplaribus Anastasianis & omnibus Catalogis Pontificum Romanorum Agapeto tribuuntur menses XI, dies XIX vel XVIII; quæ, si mortuus est, ut scribit Anastasius, X Kalendas Maji, neutiquam cohærent; cum sic menses tantum X & dies XIX sedisse potuerit.

[31] Non hæsitat quidem ad hæc laudatus criticus, sed sine scrupulo pronuntiat, [debili fundamento nititur Pagius in figendo] corrigendum Anastasium, legendumque menses X: ne scilicet S. Agapetus statuatur supervixisse initio synodi Constantinopolitanæ, ubi sanctæ memoriæ dicitur, vel Joannes II non obiisse XXVII Maji anni superioris, quod tamen habet ut indubitatum. Sed non satis firma mihi apparet talis ratiocinandi methodus: Constanter & ubique asseritur S. Agapetus sedisse menses XI & dies aliquot: hæc tamen nota chronologica certe mendosa est, quia scriptores aliqui & Catalogi notas alias quaspiam chronologicas habent, quæ cum hac non cohærent, dum interim alii codices, atque ii non pauciores, variant in iis notis, ad quas constanter assertam aliam emendatam cupit. Credo ego, huic potius adhærendum, quam illis, juxtaque hanc ordinandas & exigendas reliquas. Itaque examinandum est, an initium Pontificatus S. Agapeti retrahi non possit eo, unde usque ad Aprilem anni sequentis, XI menses & dies consignati fluant. Constans est in Anastasianis codicibus epocha mortis S. Agapeti. Defunctus est, inquit, Constantinopoli X Kal. Maji; hinc retrogredientibus per menses XI & dies XIX vel XVIII occurrit sexta Maji, quæ anno 535 erat Dominica: sed ab ea, usque ad XXII Aprilis sequentis anni, numerantur menses XI & dies tantum XVI.

[32] Igitur mendosæ sunt alterutræ notæ chronologicæ Anastasii, [die aditi Pontificatus. S. Agapetus] nisi consecrationem sancti Pontificis a Dominico die in feriam quintam vel sextam rejicias, quod conciliandis illis non facile concessero. Alia igitur via incedere lubet. Græci omnes constanter in Fastis sacris, de quibus infra, S. Agapeti obitum figunt die XVII mensis Aprilis, quo ejusdem agitur apud illos memoria, ut videre licet apud Papebrochium in Conatu. Is ibidem asserit, Græcis in ea re, quæ apud ipsos contigit, potius credendum esse, quam nostris absentibus, & Anastasio innumeris mendis scatenti. Æquius est illud eruditi scriptoris judicium, quam insolens conjectura Pagii, asserentis, eum diem Græcis non esse S. Agapeti emortualem, sed celebrem, propter memoriam ædificati olim sancto Pontifici templi, cujus scilicet vestigia nulla uspiam assignat. Itaque Papebrochio assentior, credoque, eam fidem circa S. Agapeti emortualem diem Græcis habendam, quam illis attribuit. Porro sic, servatis integris fere reliquis Anastasii notis, statui deberet ejus accessus ad Romanam Sedem die XXIX Aprilis, Dominica, inter quam & XVII ejusdem mensis anni sequentis, notati menses XI & XIX dies intercurrunt.

[33] At quid igitur de Joanne II ejus decessore? Is, [mortuus est XVII Aprilis; Cathedram vero ascendit] Anastasio teste, Sedit annos duos, menses quatuor, dies sex… Qui & sepultus est in Basilica B. Petri Apostoli VI Idus Junias, post consulatum iterum Lampadii, & cessavit episcopatus diebus septem. Respondeo: Anastasianis illis notis, nemo, quem vidi, hactenus inhæsit, cum non ex una parte claudicent. Liceat igitur & mihi ab iis recedere. Papebrochius noster circa annos & menses Pontificatus Joannis II subscribit vulgato Anastasio, at pro diebus sex, legit dies III. Hos si ab illo mutuemur, fluet facilis chronotaxis utriusque Pontificatus. Joannes II in Papebrochii Conatu dicitur Ordinatus, XVIIII Decembris in Dominica, anno scilicet Christi quingentesimo trigesimo secundo. Sedit annos II menses IV, dies III, atque adeo usque ad XXII Aprilis anni 535. Vacavit Sedes dies sex completos, vel incompletos septem, & Agapetus est ordinatus anno DXXXV, XXIX Aprilis in Dominica tertia post Pascha, quod eo anno inciderat in diem VIII ejusdem mensis.

[34] [die XXIX ejusdem mensis anni præcedentis. Illustris] Sedit Agapetus menses XI, dies XIX, vel XVIII, atque ita excurritur in XVII Aprilis sequentis Christi anni, quem diem illi emortualem Græci statuunt. Atque hæc chronotaxis, ut nuda & simplex est, mihi præplacet aliis, in quibus, dum conciliandus secum Anastasius assumitur, idem ipse non minus luxatur. Deinde in nostra hac non difficulter intelliguntur, quæ de Reparati ad Agapetum epistola § præcedente num. 15 observavi; sic enim facile sancti Pontificis ordinatio potuit illi, nondum penitus remissa hieme, Carthagine nuntiari. Nunc antiquum Sancti cultum ex Fastis sacris eruamus. Ibi ad tres potissimum dies S. Agapeti mentionem invenio; ad XVII scilicet, ad XXII Aprilis, & ad hunc XX Septembris. Maurolycus quidem XXIII Aprilis Agapetum Papam nuntiat, cui consonant codices Victorin. & reginæ Suec. signatus num. 130, inter Auctaria Usuardina apud Sollerium: apographum vero Hagenoyense XXI ejusdem mensis ita ibidem illum celebrat: Romæ S. Agapiti Papæ, qui multum in Gestis Pontificalibus laudatur. Hic ingressus est Constantinopolim, & Justinianum imperatorem ab errore revocavit Arthemii, ipsum Arthemium destituendo, & Menam Catholicum virum constituendo. Hic Arthemius in Christo duas negabat naturas. Et obiit Papa Constantinopoli, & transfertur in Romam, & cum gloria sepelitur in ecclesia S. Petri apostoli. Hic etiam Constitutiones fecit.

[35] [sancti Pontificis memoria in Latinorum] Verum satis liquet ejus memoriam a die XXII Aprilis, quo Anastasius sancti Pontificis obitum figit, avulsam esse. Eo certe die apud illustrissimum de Aste in Notis ad Martyrologium Romanum memoratur in veteri Kalendario Holstenii, Mss. Romanis Barberiniano & Vaticano S. Petri, & Appendice ad Adonem; & apud Sollerium in Auctariis Usuardinis Ultrajectensi, Leydensi, Albergensi, Danico, Bruxellensi, Aquicinctino, uti & a Galesinio, Maurolyco, Greveno & Molano. Præiverat hisce Notkerus ad X Kalendas Majas nuntians: Item Agapiti Pontificis, qui sedit Romæ undecim menses, & ingressus Constantinopolim ad Justinianum imperatorem, Anthemium episcopum Constantinopolitanum, qui duas naturas in Christo negabat, deposuit, & in ejus loco Menam Catholicum consecravit. Et hic quidem dies est, ut jam monui, quo a Latinis creditur obiisse sanctus Pontifex: dies vero translationis corporis ejus ex Oriente Romam hodiernus est, quo hisce verbis in Martyrologio Romano ejus memoria celebratur: Eodem die S. Agapiti Papæ, cujus sanctitatem beatus Gregorius Magnus commemorat. Mirari hic aliquis nec immerito posset, ab Adone & Usuardo nullam celeberrimi Pontificis mentionem fieri. Prolixiora apud Græcos sunt de eo elogia ad diem XVII Aprilis, quo ejus obitum signant. In Menologio Basiliano ita celebratur: Sanctus pater noster Agapetus, Justiniano imperante, in vetere Roma natus, propter religiosæ vitæ exercitia & ceteras virtutes ad summi Pontificatus dignitatem ascendit.

[36] [pariter & Græcorum Fastis.] Fuit autem & editis miraculis clarus: cum enim aliquando ex urbe Roma egressus Constantinopolim navigaret, ut imperatorem inviseret, ac in Græciam venisset, ibique hominem quemdam mutum, & præ infirmitate immobilem invenisset, manu apprehensum incolumem reddidit. Deinde cum auream portam subiret & in cæcum quemdam ibi sedentem incidisset, manu ei imposita, visum ipsi restituit. Unde apud imperatorem & senatum adeo venerabilis fuit, ut & Anthimum Trapezuntis episcopum, Constantinopolitano throno incubantem ac Eutychiana hæresi imbutum, ejecerit, & illius loco sanctissimum Menam ordinaverit. Post hæc infirmitate correptus ex hac vita decessit, & in templo sanctorum Apostolorum sepultus fuit. In Menæis simile est elogium, nisi quod magis conveniat cum narratione Gregorii, quam dabo infra.

§ III. Res gestæ Agapeti in Italia.

[S. Agapeti parentes:] Stabilita chronotaxi sancti Pontificis, Acta illustria chronologico, quantum licet, ordine digeramus. Fuit, teste Anastasio, S. Agapetus natione Romanus ex patre Gordiano presbytero, clericus ad S. Joannem & Paulum, antequam ad supremam in Ecclesia dignitatem assumeretur. Quo circiter anno natus sit, quidve ante Pontificatum gesserit, non liquet, uti nec quis fuerit Gordianus ille S. Agapeti pater. Agapeto tribuitur a Procopio Rustici nomen, quod unde contraxerit, non est pronum dicere. De S. Agapeto cap. 21 sui Breviarii orditur Liberatus Diaconus, auctor contemporaneus, his verbis: Verum mortuo Joanne Mercurio, Agapetus archidiaconus Romanæ Ecclesiæ Papa ordinatur, in Regulis ecclesiasticis apprime eruditus. Petrus de Natalibus lib. 4 cap. 77 sanctum Agapetum Cardinalis titulo insignit, quem etiam ad patrem ejus Gordianum extendit Robertus Barus, citans Onuphrium Panvinuim. Hujus verba sunt num. 58: Sanctus Agapetus Gordiani presbyteri Cardinalis SS. Joannis & Pauli TT Pammachii filius, Romanus.

[38] Ea adoptat Ciaconius, ubi S. Agapeti gesta sic orditur: [res gestæ ante Pontificatum obscuræ;] Sanctus Rusticus Agapetus, Gordiani presbyteri Cardinalis sanctorum Joannis & Pauli, titulo Pammachii ex legitimo matrimonio filius, Romanus, S. R. E. archidiaconus, presbyter Cardinalis, in basilica sanctorum duodecim Apostolorum. Id unde ab his haustum sit, nescio, eadem tamen apud plures etiam alios Catalogorum Pontificum commentatores recentiores asserta invenio. Hic (Agapetus, prosequitur Anastasius) libellos anathematis, quos invidiæ dolo extorserat Bonifacius presbyteris & episcopis contra canones & contra Dioscorum, in medio ecclesiæ congregatis, incendio consumpsit, & absolvit totam Ecclesiam de invidia perfidorum. Ita scilicet sanctus Pontifex, ubi primum sanctam Petri Cathedram ascenderat, pastorales curas ad commissi sibi gregis tranquillitatem convertit. Est autem Bonifacius, quem hic invidiæ & fraudis arguit Anastasius, Papa illius nominis secundus, qui ante Joannem II, S. Agapeti decessorem, sederat: Dioscorus vero, in quem anathema latum scribit, idem verosimilius ille legatus in Orientem missus ab Hormisda, inter cujus epistolas exstant relationes legationis obitæ. Dioscorus is cum Bonifacio de Romana Sede contenderat. De contentionibus illis earumque origine varii varie sentiunt.

[39] Baronius in Annal. ad annum Christi 530 num. 3 & seqq. opinatur, [dissolvit anathema a Bonifacio II] Dioscorum simoniæ labe infamem fuisse, imo nec obscure innuit, illum, emunctis pecunia suffragiis, ad Cathedram Petri ascendere voluisse, conficitque ex Justiniani edicto ad Joannem Romanum Pontificem, illum ideo post mortem anathemate perculsum fuisse. Papebrochius noster in Paralipomenis ad Conatum pag. 49 num. 8 credere mavult, id crimen Dioscoro per invidiam & calumniam impositum fuisse, cum non obscure Anastasius Bonifacium sugillet tum verbis superius allatis, tum etiam ante, ubi Bonifacii Gesta recensens, scribit: Ipsis diebus (quibus e vivis ereptus est Dioscorus) Bonifacius zelo & dolo ductus, cum grandi amaritudine sub vinculo anathematis chirographi reconciliavit clerum: quem chirographum archivo Ecclesiæ reclusit, quasi damnans Dioscorum; & congregavit clerum: cui tamen in episcopatu nullus subscripsit, dum plurima multitudo fuisset cum Dioscoro. Ex his Papebrochii opinio videtur mihi admodum probabilis: ita enim optime intelligitur, quod cum Baronio sentientibus difficultatem parere debet, quomodo Anastasius non sine laude referat factum S. Agapeti, latum per invidiam & fraudem in Dioscorum anathema tollentis.

[40] [latum in Dioscorum. Ab Africanis episcopis legatos accipit] Cujus vero potior causa fuerit, Bonifaciine, an Dioscori, decidant alii. Sane, si, quod plurima suadent, senatus sub Gothorum gemens imperio cum paucissimis e clero Bonifacio, homini Gotho, ut patris ejus Sigisbuldi nomen suadet, favebat, clerus vero pene omnis, detrectans jugum sibi ab Arianis regibus impositum sub Gothicæ aulæ examine Pontifices eligendi, a Dioscoro stabat, res erat nata miserum schisma in Ecclesia parere, id nisi Deus, sublato post paucos dies Dioscoro, avertisset. Ad S. Agapeti gesta redeamus. Redacta per Belisarium sub Justiniani imperium Africa, respirare cœpit ecclesia Africana, statimque, ut ejus bono consulerent, Carthaginem convenerunt episcopi 217 cum Datiano, Florentiniano & Reparato illius urbis præsule consultaturi, quo facillime modo collapsis pene fidei rebus subvenirent. Inter alia, difficultates potissimum duæ occurrerunt. Altera de Arianis episcopis & sacerdotibus, qui ad Catholicam Ecclesiam accederent: essentne scilicet in communionem receptis ii relinquendi gradus & dignitates, quibus pridem gaudebant inter suos. Altera erat de parvulis apud Arianos baptizatis: utrum soleant, vel debeant ad clericatum, si petierint, applicari. Super his Apostolicæ Sedis oracula exquisiverunt, missis Romam ad Joannem Pontificem legatis Petro & Lucio episcopis, cum Liberato ecclesiæ Carthaginensis diacono, & literis, quas recitat Baronius num. 27 ad annum 535.

[41] [primis Pontificatus sui mensibus,] At legati, cum Romam pervenissent, mortuum Joannem II, & in ejus locum suffectum invenerunt S. Agapetum nostrum, cui proinde patrum Carthaginensium literas tradiderunt. Atque hæc initio Pontificatus ejus gesta sunt, medio aliquo mense inter Aprilem & Septembrem; epistola enim, quam Agapetus ad Africanos patres rescripsit, signata est V Idus Septembris, exstatque apud Labbe tom. 4 Col.Ibi inter alia, ita loquitur: Redeuntibus Cajo & Petro fratribus & coëpiscopis nostris, atque Liberato diacono filio nostro, proferimus sincerissimam consilii vestri caritatem: quoniam sicut & sapientes decebat & doctos, immemores principatus Apostolici non fuistis: sed quæstionis illatæ volentes vincula dissolvere, ab ejus Sede requisivistis (sicut decebat) aditum, cui potestas est indulta claustrorum. Et post aliqua, ita quæstiones dissolvit: Sed ejusmodi (sicut & nobis cautissime visum est) præstemus officium in observatione pastorum, ne, cum perdita volumus congregare, pereamus, &, cum sub nimia relaxatione absolvimus, obnoxii (quod avertat Dominus) cadamus in culpam: maxime, cum priorum nostrorum sententia redeuntes ad nos ex Arianis, quolibet modo, in qualibet ætate illius pestilentiæ labe pollutos, tanta * caritate in fide complexa est, ejusmodi justitia & sub dilectione redarguit, tanta ratiocinatione de ambitu honoris exclusit: ut erubescerent aliud magis quærere, quam redire.

[42] De eo vero, quod piissima compunctione requisistis, [eorumque quæstionibus respondet, & scribit ad Reparatum:] utrum ad officium suum debent suscipi, aut eos non oportet omnino promoveri, an alimoniorum saltem utilitatibus adjuventur. Laudamus, hortamur, amplectimur, ut revera ejus promotionem aut officium, in quo fuerint, abnegantes, canonum vos reverentiam judicent omnes appetere potius, quam gerere cupiditatis ardorem. Cum hisce responsis ad patres Africanos peculiarem dedit Agapetus epistolam ad Reparatum Carthaginensis sedis episcopum, eodem signatam die, quæ Baronium seduxit in eum errorem, ut crederet, Agapetum hieme ad Cathedram promotum fuisse. Hoc illius est exordium apud Labbeum laudatum: Fraternitatis tuæ literis indicasti, post epistolam decessori meo dirigendam inter navigii suscipiendi moras, quas hiemis continuatæ generabat asperitas, ordinationem nostram tibi omnipotentis Dei beneficio nuntiatam, & gratulatum te fraternitatis affectu, quia Pontificatus mihi divinitas indulsit officium.

[43] Hæc, inquam, Baronium moverunt, ut crederet, S. Agapeti consecrationem ante mensem Martium contigisse, [Baronii circa hæc error.] cum hieme Reparato nuntiata dicatur. Correcturus Baronium Pagius, non ea hieme, quæ anni 535 excepit exordium, sed alterius hiemis subsequentis initio, mense videlicet Novembri, scripsisse Reparatum ad Pontificem num. 4 contendit, atque ea propter emendandum notam chronologicam epistolæ Agapeti, legendumque, pro quinto Idus Septembris, ut habet vulgata a Baronio & Labbeo, quinto Idus Decembris. At nihil arbitrariam illam emendationem multum suadet, ut ostendi § 1 num. 12 & seqq. Certe sine illa satis commode explicantur omnia: potuit enim non post admodum multos dies consecrati XXIX Aprilis Agapeti nuntius Carthaginem pervadere. Itaque, si circa initium mensis Maji ordinatio Agapeti Reparato innotuerit, facile intelligetur, quomodo mense Septembri per legatos rescribere potuerit Pontifex, quomodoque hoc eodem anno Kalendis Augusti Constantinopoli, acceptis ex Carthaginensi concilio literis, Justinianus imperator scripserit ad Salomonem præfectum prætorio Africæ. Certe, quid inde pro se Pagius conclusum cupiat, non satis assequor. Denique ipsa Reparati phrasis satis contra Pagium innuit, non de hiemis exordio, sed de fine sibi sermonem esse, totaque Agapeti epistola satis suadet, per eosdem illam legatos Africanos ad Reparatum missam fuisse.

[44] Sed non eo toto tempore pastorales S. Agapeti curas solæ res Africæ occuparunt, [Eodem anno, mense Julio] suas habuit & Gallia: duæ enim exstant apud Labbeum laudatum sancti Pontificis epistolæ ad S. Cæsarium, magnum illum Arelatensium episcopum. Utraque signata est XV Kalendas Augusti post consulatum Paulini junioris V. C. anno scilicet 535. Harum altera prolixior, tota est in causa Contumeliosi episcopi Regiensis, qui sedem illam turpissimis criminibus fœde contaminasse dicitur. Processerat contra illum S. Cæsarius cum aliis Galliæ episcopis, indignumque pastorem sua sede pellendum, ex sacris canonibus contenderat. Actionem itaque contra illum institutam Romam miserat ad Joannem II, qui tum temporis S. Petri Cathedram obtinebat. Rescripserat Joannes ad Cæsarium epistolam, quam Labbeus exhibet tom. 4 Col.amp; seq., aliasque de eadem re literas dederat ad episcopos Galliæ, alias ad presbyteros & diaconos Contumeliosi. Utrasque excusas habes ibidem. Porro posteriores duæ signatæ sunt VII Idus Aprilis, Paulino juniore viro clarissimo consule. Prima ad Cæsarium, omni caret nota chronologica: suspicari tamen licet, eodem illam tempore, vel paulo etiam ante, scriptam fuisse, cum hujus in illis meminisse videatur Pontifex.

[45] [rescribit ad S. Cæsarium de causa Contumeliosi] Pauca hinc delibo, quæ ad rem præsentem propius spectant; Dolemus (inquit Joannes paulo post initium) de amissione pontificis; rigorem tamen canonum servare necesse est. Atque ideo prædictum (Contumeliosum) ab episcopatus ordine nostra suspendit auctoritas: neque enim fas est, pollutum criminibus, sacris ministeriis deservire; sed, te ordinante, in monasterium dirigatur, ubi delictorum memor in pœnitentia lacrymas effundere non omittat, ut ab eo, qui omnibus miseretur, Domino nostro Jesu Christo misericordiam valeat promereri. In cujus locum visitatorem constituite, donec proprium ecclesia, quæ evacuata est ejus sacerdotio, merere valeat sacerdotem. Et paucis interjectis, ita claudit: Quæ vero de his canones præcipiunt, subter adjecimus, ut, quæ facienda sunt, possitis cognoscere. Deus te incolumem custodiat, frater carissime. In laudatis aliis literis eadem pene repetit Joannes. In iis tamen, quæ ad clerum Contumeliosi datæ sunt, paulo prolixius mentem suam & curas ita explicat: Pervenit ad nos a fratribus & coëpiscopis missa relatio, ubi Contumeliosus de criminibus suis confessus legitur atque convictus. Et quia hujusmodi sceleribus implicatus sacerdotii non potest ministeria jam tractare, necessaria vobis solatia credimus visitatoris adjungere: & ideo in ecclesia ejus visitatorem dari nostra decrevit auctoritas, ut ecclesia, suo privata præsule, summi nequeat Pontificis solatiis indigere: cui vos in omnibus parere decernimus ad ea tantummodo, quæ sacris sunt gerenda mysteriis, ita tamen, ut nihil de ecclesiastica facultate præsumat, & clerus in eo, quo nunc est, Ordine constitutus, nullis gradibus promoveatur, donec proprium sacerdotem possit habere.

[46] [episcopi Regiensis, quem Cæsarius sua sede expulerat,] Omnem vero hanc solicitudinem Cæsario fratri & coëpiscopo nostro injungimus, ad cujus curam cuncta, quæ necesse sint, pertinere censuimus. Joannes itaque Pontifex omnem in Contumeliosi causa curam, suorumque mandatorum exsecutionem S. Cæsario commiserat. Hic nihil moratus, latam in episcopum Regiensem sententiam videtur exsecutus fuisse. At reclamavit Contumeliosus, atque Romam appellavit ad Pontificem, nec Petitorio, quod in epistola ad episcopos, se misisse, Joannes asserit, subscribere voluit, conquestus forte etiam, quod ultra culpæ modum pœnæ extenderentur. Quamquam ex illorum temporum monumentis potius, quæ possumus, eruamus. Tota est de ea re, quam superius laudavi, S. Agapeti nostri epistola ad Cæsarium, illam totam exhibendam censui, ut, quid inde merito deduci possit, facilius sit judicare. Est autem ejusmodi. Optaveramus, frater amantissime, ut, episcopi Contumeliosi opinione integra permanente, nec tibi dudum fieret necessitas judicii, nec nobis causa censendi. Maxime, quia in suprascripti viri accusatione communis honoris reverentia quodam modo videtur incursata. Unde, quatenus præsumptione, sicut asserit, innocentiæ, ad appellationis voluit auxilium convolare, orationibus assiduis hoc innitamur *, ut eum cognitionis iteratæ beneficium gratulationi omnium restituat absolutum.

[47] Delegaturi enim, Deo nostro adjuvante, sumus examen, [improbatque S. Cæsarium,] ut secundum canonum venerabilium constituta, sub consideratione justitiæ omnia, quæ apud fraternitatem tuam de hujusmodi negotio acta gestave sunt, diligentissima vestigatione flagitentur. Neque enim convenit, eventu prius habitæ cognitionis urgeri, quippe cum & ipse judicium petierit. Non avertatur voluntas animi a precibus infirmorum, cum in necessitate fuerint: ne nobis, quod avertat Dominus, ea, quæ leguntur in Proverbiis, dici possint: Qui obturat aurem suam, ut non audiat infirmum, & ipse invocabit Dominum, & non erit, qui audiet eum. Quid est enim infirmius episcopo Contumelioso, qui in tribulatione positus, & de præteriti judicii pudore confunditur, & cognitionis, quæ futura est, exspectatione turbatur? Quia quamlibet ei, quod optandum est, puritas forte suffragetur innocentiæ, non potest judicii solicitudinem non habere. Et nos quidem, quamvis culpatus a nobis Emeritus defensor, memoratum episcopum reversum ad ecclesiam suam caritatis tuæ voluntate * firmaverit, usque ad exitum judicii, quod delegaverimus, episcopum Contumeliosum, reddita sibi modo propria substantia, suspensum interim volumus ab administratione patrimonii ecclesiastici & celebratione Missarum, quia id, quod sibi viderat judicio fuisse sublatum, gloriosius, si ei veritas suffragatur, judicio receperit, quam usurpationibus occuparit.

[48] Melius autem fecerat fraternitas tua, si posteaquam, Sedis Apostolicæ appellatione interposita, [eo appellante ad Romani Pontificis judicium, processisse ad exsecutionem] desideravit examen, circa personam ejus a tempore sententiæ nihil permisisset imminui, ut esset integrum negotium, quod interposita provocatione quæreretur. Nam, si in executionem mittitur prima sententia, secunda non habet cognitio, quod requirat. Addendum, quia etsi non esset prædictus episcopus judicationi refragatus, privatam magis potuit secundum canones expetere secessionem, quam severitatem Religionis excipere. [Suspensus igitur, sicut præfati sumus, episcopus Contumeliosus habeat tantum, quam præsumpsisse dicitur, celebrationem Missarum,] & patrimonio ecclesiæ in gubernatione archidiaconi ejusdem ecclesiæ constituto, ita ut alimoniæ sufficienter episcopo non negentur, visitatoriam in ejus loco præcipimus ordinari personam, & patienter exspectare judices, quos, inspirante nobis Domino, constituerimus, audire. Præterea, ne quid esset, quod caritati tuæ videatur incognitum, studio dilectionis constitutorum, fecimus capitula subterannecti, ut scientia communicemur canonum, sicut participamur affectu &c. Quæ se hic annexuisse capitula dicit Agapetus, non invenio.

[49] Porro locum, quem uncis inclusum vides, recte, [sententiæ, a Joanne II pridem latæ,] ut patet ex antedictis, quorum hæc est repetitio, ita correxit Harduinus ex cod. regio Ms.: Suspenso igitur, sicut præfati sumus, episcopo Contumelioso ab ea tantum, quam præsumpsisse dicitur celebratione Missarum. Ex his omnibus videtur colligi posse primo, Contumeliosum ad primam sententiæ declarationem reclamasse cum non paucis aliis, contra quos, ni fallor, prodiit a S. Cæsario satis acre illud scriptum, quod apud Labbeum Joannis II epistolæ 6 subnectitur. Secundo, canonem 22 synodi Epaönensis ab Agapeto ignoratum fuisse, ex quo Cæsarius Contumeliosum depositum in monasterium detruserat, cum id factum Pontifex improbet, uti etiam, quod Contumeliosus propria substantia seu bonis exutus fuisset. Denique Cæsarium quidem ab Agapeto reprehensum fuisse, at ejus statuta tamen pene omnia relicta fuisse integra, ita ut, appellatione etiam admissa, vix quidpiam ab inflictis jam pœnis remiserit Pontifex. Sunt, qui multum laborent, ut utrumque Sanctum ab omni hic etiam præcipitationis, suspicione liberent. Cæsarium, nequidquam ad Pontificem reclamante Contumelioso, sententiam exsecutioni mandantem, & Agapetum carpentem, quod hic ex Joannis II & episcoporum Gallorum sententia rem egisset.

[50] [quam forte ignoravit] Quamvis non id alterutrius Sancti gloriam imminuat, si ex humana fragilitate, quod vix nemini non aliquando contigit, errasse dicantur, non credo tamen, ab alterutro hic peccatum fuisse. S. Cæsarius omnia ex summi Pontificis Joannis II voluntate & præcepto gesserat. Si mox ad Apostolicam Sedem a sententia appellavit Contumeliosus, censuit forte Cæsarius, crimen fassi nullam esse appellationem ad judicem, a quo jam, lata sententia, fuerat condemnatus, atque adeo illam tollendo scandalo remoram esse non debere. Sane quæcumque Contumeliosus, toto tempore Pontificatus Joannis per Emeritum aliosve amicos suos Romæ moliri potuit, nullum videntur effectum consecuta, sed rejecta aut saltem neglecta fuisse. Novi Pontificis ad Cathedram accessus visa est patronis Contumeliosi opportunitas resumendæ urgendæque appellationis, quam admisit, ut ex superioribus liquet, S. Agapetus. Hunc ignorasse decessoris sui in eadem causa statuta, quamvis difficile creditu aliunde videatur, suspicor tamen, propter apparens in ejus literis de Joannis sententia silentium. Solet certe passim alibi sanctus Pontifex decessorum suorum statutis plurimum niti. Quod si hic Joannis II sententiam judicasset debito asperiorem fuisse, alicubi procul dubio apertius id significasset, nec Cæsarium tamquam totius rei auctorem & judicem rigidiorem exhibuisset.

[51] [S. Agapetus, qui probat se] Quidquid tamen sit, sive ignorarit Agapetus, quæ in eadem causa decessor ejus gesserat, sive a Contumeliosi patronis inductus fuerit, ut latam ab illo sententiam mitigandam, & ea propter diligentius examen instituendum duxerit, nihil in eo est a prudentiæ legibus alienum. Certe, discussa rursum causa, Contumeliosi appellationem videtur rejecisse Pontifex, neque enim illius postmodum ullibi inter Galliæ episcopos nomen occurrit. Alteris ad eumdem sanctum Arelatensem præsulem literis non minus rigidum se sacrorum canonum cultorem & patronum probat S. Agapetus. Expenderat S. Cæsarius ita res omnes suas in pauperum gregem, ut jam, quo eorum miseriis subveniret, nihil sibi superesset. Fecit calamitatum magnitudo & sancti præsulis commiseratio, ut ad bona ecclesiæ suæ immobilia oculos converteret. At sacri obstabant canones, similium bonorum alienationem vetantes. Scripserat ad Pontificem Cæsarius, petieratque, ut in egenorum gratiam aliquid ab eorum rigore relaxaretur, sibique liceret quædam suæ ecclesiæ prædia vendere.

[52] [rigidissimum canonum patronum.] Respondet Agapetus, laudato multum Cæsarii affectu erga pauperes: Revocant nos veneranda Patrum manifestissima constituta, quibus prohibemur prædia jure ecclesiæ, cui nos omnipotens Dominus præesse constituit, quolibet titulo ad aliena jura transferre. Qua in re vestræ quoque sapientiæ credimus esse gratissimum, quod in nullo contra priscæ definitionis constituta vel regulas, pro qualibet occasione, vel sub cujuscumque personæ respectu, venire præsumimus. Nec tenacitatis studio, aut secularis utilitatis causa hoc facere nos credatis, sed divini consideratione judicii necesse nobis est, quidquid sancta synodalis decrevit auctoritas, inviolabiliter custodire. In eamdem sententiam ad Justinianum imperatorem scripsit sanctus Agapetus Idibus Octobris, ac proinde hoc ipso anno Christi 535. Dederat ad Agapetum per Heraclium presbyterum Justinianus literas, quibus illi gratulabatur aditum Pontificatum, regni statum exponebat, ac demum, impiæ forte Theodoræ inductu, multis instabat, ut Arianis episcopis & sacerdotibus, qui ad Ecclesiam revertebantur, sui honores, prærogativæ, sedes & dignitates relinquerentur.

[53] Ad singula respondet sanctus Pontifex, laudatoque imperatoris ardore pro fide amplificanda, [Datis a Justiniano de adito Pontificatu gratulatoriis] subjungit: Cujus studii benevolentiæ vehementius insistentes, etiam nos in acquirendis iis, quos Arianam significatis vitare velle perfidiam, paternæ traditionis existimatis declinare posse censuram; scilicet ut & in his honoribus, in quibus fuerunt apud hæreticos, perseverent, & promoveantur ad alios. Quapropter bonum hoc equidem, & summa laude præcipuum, quod omnes ovili Dominico per veram fidem cupitis aggregare: sed non oportet nobis eos, qui non recte ingredi moliuntur, excipere, beato Paulo apostolo commonente: Nemini dantes ullam offensionem, ut non vituperetur ministerium nostrum. Quantum autem paternarum constitutionum, si sic recipiantur, quod absit, incurrant offensionem, ne quid pietatem vestram latere contingeret, ipsas quoque regulas credidi subnectendas, quæ specialiter censuerant, ne quis talium reconciliatus, aut ecclesiastici Ordinis provectibus augeatur, aut desideret honores ulterius possidere, quos se dubitare jam non debet culpabiliter amisisse. Ex quibus pietas vestra melius poterit æstimare, si quo modo tam aperta & synodalia Sedis Apostolicæ licet infringere constituta, cum sententia clamet Apostoli: Si tamen, quæ destruxi, ea iterum reædifico, prævaricatorem me ipse constituo.

[54] Adjectis deinde in eamdem rem plurimis, subjungit responsum ad ea, [respondet Pontifex 15 Octobris, & imperatorem] quæ Justinianus pro excusando Epiphanio Constantinopolitano patriarcha attulerat. Ordinaverat hic Achillem quempiam, ab Arianis forte reversum ad Ecclesiam, alicujus sedis episcopum, vel illum certe ad dignitatem aliquam ecclesiasticam promoverat; nec enim Achillis nomen, neque hoc ipsum Epiphanii factum uspiam alibi apud Scriptores enucleatius descriptum potui reperire, neque exstant illæ Justiniani literæ, unde quid certius constare possit. Imperator itaque merito suspicatus, S. Agapetum magnopere improbaturum id, quod contra canones tentatum fuerat a Constantinopolitano episcopo, ab eo omnem culpam transferre in se mandantem conatus fuerat. Respondet sanctus Pontifex: Quod autem clementia vestra fratris & coëpiscopi nostri Epiphanii dignata est excusare personam, quia in prædicti Achillis consecratione vestra potius jussio, quam illius ordinatio pervenisset: credimus, quod & ipse cognoverit jure culpatum, qui præter alia, quæ deliquit, hoc certe excusare vix poterit, quod tam piissimo ac clementissimo principi, beati quoque Petri privilegia defensanti, non vel opportune vel importune suggesserit, quid in hac parte Sedis Apostolicæ reverentiæ deberetur.

[55] De quo simul negotio … quid servato beati Petri, quem diligitis, principatu, & vestræ pietatis affectu plenius deliberari contigerit, [ac S. Epiphanium non obscure] per eos, quos ad vos dirigimus legatos (Deo propitio) celerrime intimamus. Ita scilicet heroïca libertate Epiphanii patriarchæ temeritatem acriter reprehendit, atque Justiniani ipsius mandata non obscure sugillat sanctus Pontifex. Epiphanius ille alias non raro aliqua confidentius contra Romanam Sedem attentarat, a quibus deinde resipuit & inter Sanctos relatus est. Ejus fit memoria ad diem XXV Augusti, ad quem in Opere nostro locum habet. Quid de Achille deinde actum sit, ignoro. Si ad episcopalem cathedram ab Epiphanio promotus fuerit, verisimile est, illum a legatis, vel ipso deinde S. Agapeto ea deturbatum fuisse. Certe ejus nomen non reperitur subscriptum uspiam magnæ synodo Constantinopolitanæ sub Menna congregatæ, ad quam plurimi Orientalium episcoporum convenerant. Quinam vero fuerint legati illi ab Agapeto ad Justinianum missi, conjectari potest ex Actis ejusdem synodi, cui Pontificis mortui loco, iidem verisimiliter, interfuerunt.

[56] [reprehendit. Scholas Romæ erigere meditatur;] Actione 1, & sæpe alibi, iisdem pene verbis ita recensentur: Et a dextra quidem parte considentibus ei (S. Mennæ patriarchæ) & coaudientibus, juxta pium jussum Christo amantissimi & a Deo custoditi imperatoris nostri Justiniani, sanctissimis ac Deo amantissimis episcopis Sabino Canusino, Epiphanio Asculano, Asterio Salernitano, Rustico Fesulano, Leone Nolano, omnibus ex Italiæ regione prius quidem missis a Sede Apostolica, deinde vero unanimiter consentientibus advenienti huc sanctæ memoriæ Agapeto Papæ antiquæ Romæ &c. Ceterum Baronius & alii non pauci rerum gestarum ordinem perturbant, dum alias ante hanc epistolam datas ab Agapeto ad Justinianum literas credunt, de quibus, eorumque scriptorum hallucinatione recurret agendum infra, & jam aliquid § 2 hujus Commentarii diximus. Ceterum, ubi ad Romanam Cathedram S. Agapetus ascenderat, animadvertit rem Christianam multum pati ex cleri inscitia & divinarum Literarum ignorantia. Vicissitudines scilicet imperii Gothici, sub quo gemebat Italia, turbæ & bellorum strepitus, dum florerent artes & seculares scientiæ reliquæ, ita divinas expulerant, ut pauci iis imbuti invenirentur.

[57] [sed bellis impeditur.] In id igitur incubuit sanctus Pontifex, qui ex propria illas experientia æstimare noverat, ut explicandis Scripturis sacris, colendæque scientiæ ecclesiasticæ, scholæ instituerentur. Testatur id Cassiodorus, cum quo consilium Agapetus communicaverat, in præfatione libri de Instit. Divin. liter. his verbis: Nisus sum ergo cum beatissimo Agapito Papa urbis Romæ, ut sicut apud Alexandriam multo tempore fuisse traditur institutum, nunc etiam in Nisibi civitate Syrorum ab Hebræis sedulo fertur exponi, collatis expensis in urbe Romana professos doctores scholæ potius acciperent Christianæ, unde & anima susciperet æternam salutem, & casto atque purissimo eloquio fidelium lingua comeretur. At utriusque magni viri consilium prudentissimum suborta deinde bella, & turbulenta tempora, ut idem Cassiodorus testatur, effectu frustrarunt, ut deinde queritur idem Cassiodorus. Ceterum sanctus Pontifex, referente Stella, ordinavit, ut diebus Dominicis processiones fierent in ecclesiis.

[58] [Narrat Sophronius S. Agapeto, episcopi cujusdam,] Ad hæc etiam tempora, dum adhuc S. Agapetus Romæ ageret, spectat, quod narrat prodigium Sophronius in Prato spirituali cap. 150 his verbis: Narravit nobis abbas Theodorus Romanus, dicens: Est non procul a Romana urbe breve oppidum, quod Rumellum * dicitur. In eo oppidulo episcopus erat magnæ virtutis & meriti. Die ergo quadam habitatores oppidi ingressi sunt ad beatissimum Romanum Antistitem Agapetum, accusantes episcopum suum ac dicentes, quia in sanctificato vase manducat. Pontifex autem solo auditu perculsus, mittit duos ex clericis, ut vinctum episcopum & pedibus iter agentem Romam perducerent. Venientem vero continuo misit in carcerem. Cum ergo tres dies in carcere egisset episcopus, venit Dominicus dies. Et cum Papa quiesceret, illucescente Dominico die, vidit in somnis quemdam adstantem sibi ac dicentem: Hac die Dominica, neque tu offeras salutarem hostiam, neque alius quispiam episcoporum, qui sunt in urbe ista, nisi solus episcopus, quem habes in carcere inclusum: illum enim hodie offerre volo. Expergefactus autem Papa & de visione, quam viderat, hæsitans, dicebat in seipso: Talem contra illum accusationem suscepi, & ipse habet offerre?

[59] Venit igitur ei secundo vox in visione, dicens: Dixi tibi, [falso apud illum accusati, innocentiam prodigiose] ut episcopus, qui est in carcere, solus offerat. Ambigenti adhuc, tertio apparuit illi, eadem repetens. Expergefactus autem Pontifex misit in carcerem, &, accersito ad se episcopo, percunctabatur eum, dicens: Quod est opus tuum? Episcopus autem nihil illi aliud respondit, nisi: Peccator sum. Cum vero episcopo persuadere non posset, ut aliud diceret, tunc ait ad eum Papa: Hodie tu offerre debes. Cum ergo sancto altari assisteret, & Papa prope illum adstaret, diaconis altare circumdantibus, cœpit sancta Missarum solemnia episcopus. Et cum complesset orationem Oblationis, antequam concluderet ipsam, cœpit secundo, ac deinceps tertio, & quarto dicere ipsam sanctam Oblationis orationem. Cunctis vero eam moram moleste ferentibus, dicit ei Pontifex: Quid hoc est, quod jam quarto hanc orationem dixisti, nec eam concludis? Tunc respondit episcopus: Ignosce mihi, Pater sancte: quia non vidi juxta consuetudinem sancti Spiritus descensum, idcirco non terminavi orationem. Sed, sancte mi domine, diaconum illum prope me assistentem, qui flabellum tenet, ab altari remove, ego enim illi dicere non audeo.

[60] Tunc jussu S. Agapeti recessit diaconus, & continuo vidit episcopus & Papa sancti Spiritus adventum. [probatam fuisse. Horum fides auctori relinquitur.] Sed & velum, quod altari superimpositum erat, ultro sublatum est, texitque Papam & episcopum & diaconos omnes, qui sancto altari adstabant, quasi per tres horas. Tunc venerandus Agapetus, agnita sanctitate episcopi ex perspecto miraculo, quamque falsam calumniam perpessus esset, cognoscens, quod illum ita vexaverat, tristis effectus, statuit non jam amplius per surreptionem quippiam agere, sed cum maturo consideratoque judicio & magna longanimitate procedere. Hæc Sophronius, scriptor seculi septimi, satis credulus prodigiorum & plurimarum fabellarum compilator. Iisne accensenda sint, quæ hic narrat, certo dicere non possum. Ætas auctoris, quæ vix seculo a S. Agapeti temporibus distat, exigit ut aliquid illi tribuamus, cum nihil occurrat, unde hic falsi arguatur. Omnia tamen, tacentibus synchronis, Sophronii, atque illi hæc narrantis abbatis Theodori fidei relicta sunto.

[Annotata]

* forte quanta.

* forte enitamur.

* forte interjiciendum, refragante.

* Formellum

§ IV. Commentum de S. Agapeto: ejus iter Roma Constantinopolim, res ibidem gestæ, obitus.

[Fabulosa sunt, quæ de S. Agapeto & Childeberto] Priusquam sanctum Pontificem nostrum Constantinopolim sequamur, referenda venit fabella ingens, quam scriptores aliqui anno Christi 536 annexuerunt. Laudat Oldoïnus, & ex illo Piazza in Ephem. Vaticanis, heroicam S. Agapeti constantiam & fortitudinem in conservandis propugnandisque Ecclesiæ immunitatibus, ex iis, quæ lib 3 Chronographiæ Genebrardus ita narrat. Childebertum regem Francorum, Clodovæi filium, excommunicavit, (S. Agapetus) quod sua manu in templo Galterum Ivetotensem occidisset, ac Galteri successores e jure regum Franciæ exemit. Quocirca ad hunc usque diem Ivetotense solum in media Normannia regni titulo gaudet. Et hæc quidem ex Froissardo, vel Gilleso, ad Genebrardum, ab eo ad Gaulterium, atque inde ad alios transiisse videntur. Quamquam Froissardus Chlotario I Francorum regi tribuit, quæ hic de Childeberto narrantur; dicitur etiam Gualterius Ivetotensis territorii dynasta fuisse, & occisus a rege die Veneris sancto, cum sacris interesset in ecclesia Suessionensi. Est porro Ivetotum in Normannia & agro Caletensi, duobus Caudebeco, sex vero milliaribus Rothomago dissitum.

[62] [scriptores aliqui seculo 15 commenti sunt.] Adjunctum habet territorium non grande, quod ab aliis paulo aliter, a rege ipso scilicet in illatæ injuriæ redemptionem regni titulo & exemptionis privilegio donatum narratur. At ea omnia, quam sint fabulosa, erudite, teste Martiniero in Lexico Geographico, ostenderunt DD. de la Roque & de Vertot, qui strenue hanc materiam discusserunt. Et hujus quidem Dissertatio de Origine regni Ivetotensis Ephemeridibus academiæ regiæ anni 1714 inserta dicitur, quam, qui plura de his desidederat, uti & lucubrationem prioris consulat. Sufficiat hic mihi fabellam Brieti verbis relatam & explosam exhibere. Scribit is ad annum Christi 535. Ad hoc tempus pertinet regnum fabulosum Yvetotii in Normannia conflatum ex XVII pagis, in gratiam, ut creditur, Gualteri nobilis viri, quem redeuntem ex bello Saracenico, & instructum literis Agapeti Pontificis Clotarius in die Parasceves sua manu dicitur interemisse. Commenti cujus primus auctor Gaguinus, bonus monachus, qui sub Carolo VIII vixit, & Nicolaus Ægidius, qui sub Ludovico XII scripsit, hoc est DCCCC annis a re gesta. Quæ autem proponunt pro se domini d'Yvetot, probant tantum, hanc terram sui juris esse, & ætate nostra legitimi principes, quam ridiculi reges esse maluerunt.

[62] [S. Agapetus, urgente Gothorum rege Theodato,] Exactis Romæ reliquis anni 535 mensibus, crevit S. Agapeto nostro laborum seges & meritorum; dirigente Divina providentia, ut quos pro Gothici regis incolumitate incommoda subire coactus est, in Ecclesiæ emolumentum & sanctæ fidei incolumitatem cederent. Hic missus est (subjicit Anastasius citatis superius verbis) a Theodato rege Gothorum ad domnum Justinianum Augustum in legationem, quia eodem tempore dominus Justinianus imperator Augustus indignatus est Theodato regi, eo quod occidisset reginam Amalasintham, filiam Theodorici regis commendatam sibi, qui eum regem fecerat. Hæc, ut notat Bencinus, ex Procopii libris de bello Gothico Anastasius hausit. Idem Procopius in Arcana historia cap. 16 scribit, ab impia Theodora per Petrum impulsum fuisse Theodatum in celeberrimæ reginæ cædem. At potuit hoc uxoris, sibi a mariti in Amalesuntham affectu metuentis, scelus ignorasse Justinianus, & ira justissima in ingratissimum regem exarsisse. Quidquid sit, certe exercitum in Siciliam jam traduxerat Belizarius, totique regno suo ab imperatoris copiis metuebat imbellis Gothorum rex, & petita non semel frustra, iniquissimis etiam conditionibus, pace, totius Urbis excidium Romano senatui minatus est, nisi pacem apud Justinianum sibi exorarent.

[64] Rem narrat Liberatus Diaconus in Breviario cap. 21. [obligata fisco sacra supellectile, ad Justinianum profiscitur] Quo tempore (inquit) Theodatus rex Gothorum scribens ipsi Papæ (Agapeto) & senatui Romano, interminatur, non solum senatores, sed & uxores & filios filiasque eorum gladio se interempturum, nisi egissent apud imperatorem, ut destinatum exercitum suum de Italia submoveret. Sed Papa, pro eadem causa legatione suscepta, Constantinopolim profectus est. Igitur regis voluntati & senatus, populique Romani precibus obsequens S. Agapetus, iter Constantinopolim adornavit; at pecunias obeundæ legationi confecturus, adeo exhaustum invenit Romanæ Ecclesiæ ærarium, ut in necessarios sumptus neutiquam sufficerent. Quapropter sacram supellectilem fisco obligare coactus est. Narrat id Cassiodorus lib. 12 Variarum epistola 20, quam Thomato & Petro regiis arcariis scripsit, postquam sacrorum vasorum redemptionem a rege pecuniæ avidissimo impetrasset. Retinetis mecum (inquit) fidelissimi viri, sanctum Agapitum, urbis Romæ Papam, cum ad Orientis principem legationis gratia mitteretur jussione regia, datis pignoribus, a vobis tot libras auri, facto pictatio, solemniter accepisse, ut cui providus Dominator jussit, ad subitum ejus etiam urgeret excessum… Nostra præceptione commoniti, & regia jussione securi, Sanctorum vasa cum obligatione chirographi auctoribus S. Petri apostoli sine aliqua dilatione refundite. Comitati sunt sanctum Pontificem e clero plurimi, ut constat ex concilio Constantinopolitano, cui post mortem S. Agapeti interfuerunt.

[65] Quo autem anni mense Roma profectus sit S. Agapetus, [circa initium anni 536, & in itinere hominem] quo Constantinopolim pervenerit, non satis liquet. Scribit quidem Anastasius, quem Ciaconius & alii secuti sunt, Qui vero Agapitus ambulavit Constantinopolim, X Calendas Maji, ingressus Constantinopolim, & susceptus est Agapitus episcopus cum gloria: at § 2 num. 30 ostendi, notam illam chronologicam mendosam esse, legendumque X Kal. Martii: certum enim est, ut probat Pagius, S. Agapetum jam die decima tertia Martii Constantinopoli fuisse, quod planum fiet ex iis, quæ numero 71 adferam. Igitur, anno 535 exspirante, vel altero vixdum nato, eo profectus est, & itineris incommodis accessit hiemis asperitas. At sancti Viri labores lenivit superna bonitas, dum ingenti miraculo ejus virtutes decoravit: huc enim spectat, quod S. Gregorius Magnus lib. 3 Dialog. cap. 3 ita narrat: Post non multum vero temporis, exigente causa Gothorum, vir quoque beatissimus Agapitus hujus sanctæ Romanæ Ecclesiæ Pontifex, cui, Deo dispensante, deservio, ad Justinianum principem accessit. Cui adhuc pergenti, quadam die in Græciarum jam partibus curandus oblatus est mutus & claudus, qui neque ulla verba edere, neque de terra umquam surgere valebat.

[66] Cumque hunc propinqui illius flentes obtulissent, Vir Domini sollicite requisivit, an curationis illius haberent fidem. [mutum & claudum prodigiose sanat.] Cui, dum in virtute Dei ex auctoritate Petri, fixam salutis illius spem habere se dicerent, protinus venerandus Vir orationi incubuit, & Missarum solemnia exorsus, sacrificium in conspectu Dei omnipotentis immolavit. Quo peracto, ab altari exiens claudi manum tenuit, atque, assistente & aspiciente populo, eum mox a terra in propriis gressibus erexit. Cumque ei Dominicum corpus in os mitteret, illa diu muta ad loquendum lingua soluta est. Mirati omnes flere præ gaudio cœperunt, eorumque mentes illico metus & reverentia invasit, cum videlicet cernerent, quid Agapitus facere in virtute Domini ex adjutorio Petri potuisset. Ita nimirum Deus Servi sui sanctitatem in ipso statim ingressu Orientalibus probavit, eamque illi conciliavit reverentiam auctoritatemque, qua ad res tantas gerendas debebat pollere maxima. Etenim vix Constantinopolim pervenit, cum perardua illi accidit cum imperatore, quam testatur Liberatus laudatus his verbis: Et primum quidem honorifice suscipiens directos sibi ab imperatore, sprevit tamen animo præsentiam, eumque ad salutandum suscipere noluit. Erat scilicet inter eos, quos ad salutandum Pontificem Justinianus miserat, Anthimus, cujus nomen pro animo ponendum, & legendum esse, Anthimi præsentiam, ipsa satis Liberati phrasis ostendit.

[67] [Constantinopolim ingressus, Anthimum hæreticum,] Erat Anthimus vir vafer & ad simulationem compositus, imperatrici Theodoræ, impiæ hæreticorum fautrici, imprimis carus. De illo ita scribit Liberatus Brev. cap. 20: Ea tempestate, mortuo Epiphanio Constantinopolitano episcopo, Theodora augusta Anthimum transtulit in eamdem sedem, qui fuit episcopus Trapezuntis regionis Ponti, latenter Chalcedonense concilium non suscipientem. At Agapeto illius hæc hypocrisis jam innotuerat ex variorum relatione, dicentibus Orientalibus monachis in Supplicatione ad imperatorem, quæ refertur in concilio Constantinop. Actione 1: Iste ergo honorabilis vir (Agapetus) sciens per libellos plurimorum nostrorum, ea, quæ inique contra ecclesias præsumpta fuere, ea ipso visu semel accipiendo, neque ad visum suscipere voluit Anthimum. Libellus, quem Marianus cum suis monachis contra Anthimum aliosque hæreticos S. Agapeto obtulerat, forte antequam ad eum Anthimus advenisset, satis prolixus in ejusdem concilii eadem Actione 1 recitatur. Itaque sanctus Pontifex hæreticum episcopum & pseudo-patriarcham a suo conspectu repulit; ut ne vel sic aliquo modo cum eo communicare videretur. At ea res stomachum movit Theodoræ, quæ omnem apud Justinianum lapidem movit, ut Agapetus in communionem Anthimum suscipere cogeretur, atque illud ut tentaret, facile marito persuasit.

[67] [ad se missum ab imperatore,] Deinde, (inquit Liberatus) viso principe, causam agebat (Agapetus) legationis susceptæ. Imperator autem pro multis fisci expensis, ab Italia destinatum exercitum avertere nolens, supplicationes Papæ noluit audire. Ex his falsi arguitur Anastasius, scribens: Qui vero Agapitus Papa omnia obtinuit, ex qua causa directus fuerat; rejecta enim fuit ab imperatore Theodati postulatio de exercitu ab Italia removendo. Quid egerit Pontifex repulsam passus, docet nos prosequens Liberatus. At ille (Agapetus) quod suum fuit, Christi legatione fungebatur. Denique petentibus principibus, ut anthimum Papa in salutatione & communione susciperet, ille fieri inquit posse, si se libello probaret Orthodoxum, & ad cathedram suam reverteretur. Impossibile esse, aiebat, translatitium hominem in illa sede permanere. Augusta vero clam promittente munera multa, & rursus Papæ minas intentante, in hoc Papa perstitit, ne ejus audiret petitionem. Sic blanditiis & minis sancti Pontificis constantia tentata est, sed non expugnata.

[69] At totius hujus rei seriem fusius ita Anastasius narrat: [in conspectum admittere renuit,] Et primum cœpit habere altercationem cum piissimo principe Justiniano Augusto de religione. Cui beatissimus Agapitus episcopus constantissimæ fidei Apostolorum responsum reddidit, dicens: Dominum nostrum Jesum Christum Deum & hominem esse, hoc est, duas naturas esse in uno Christo. Et dum contentio verteretur, ita Dominus affuit, ut episcopum Constantinopolitanum, nomine Anthimum, inveniret hæreticum. Etiamsi callide is errores suos tegeret & plurima Agapeto promitteret se facturum, non credidit vafro homini Pontifex, quod ægerrime tulit imperator. Et cum contentio verteretur cum Augusto & Agapito Papa, dixit ei Justinianus imperator (codices regius, Mazarin. & Thuanus correctius legunt:) Sed cum contentio diu verteretur inter Augustum & Agapitum Papam, dixit ei, Justinianus scilicet) aut consenti nobis, aut exilio te deportari faciam. Tunc beatissimus Agapitus Papa respondit cum gaudio, dicens ad imperatorem: Ego quidem peccator ad Justinianum imperatorem Christianissimum venire desideravi, nunc autem Diocletianum inveni, qui tamen minas tuas non pertimesco. Tamen ut scias te (melius Baronius legit tu eum) idoneum non esse religioni Christianæ, episcopus tuus confiteatur duas naturas in Christo.

[70] Ex his videtur Justinianus credidisse, Anthimum Catholice, [& hæreseos convictum] ut forte loquebatur, sentire, atque illud maxime ursisse, ut Constantinopolitanam sedem retineret, a qua etiam Catholicum expellendum Agapetus contendebat; nisi id parum curarit imperator, eadem forte hæresi, ut ex Paulo Diacono Aquilegiensi referam, infectus, quid clam sentiret Anthimus, modo conjugi suæ gratificaretur. Ut ut est, Tunc (pergit Anastasius) ex præcepto Augusti accersito episcopo Constantinopolitano, nomine Anthimo, & discussione facta, numquam voluit confiteri in doctrina Catholicæ responsionis ad interrogationem beati Papæ Agapiti, duas naturas in uno Domino Jesu Christo. Quem convicit sanctus Papa Agapitus, & glorificatus est ab omnibus Christianis. Tunc piissimus Augustus Justinianus gaudio repletus, humiliavit se sanctæ Sedi Apostolicæ, & adoravit beatissimum Papam Agapitum. Eodem tempore ejecit Anthimum a communione, & expulit in exilium. Tunc piissimus Augustus Justinianus rogans beatissimum Agapitum Papam, & in locum Anthimi episcopum consecravit Catholicum.

[71] Eadem fere scribit Liberatus. Anthimus vero, inquit, [sede expellit, & S. Mennam substituit] videns se sede pulsum, pallium, quod habuit, imperatoribus reddidit, & discessit, ubi eum Augusta suo patrocinio tueretur. Tunc Papa principis favore Mennam pro eo ordinavit antistitem, consecrans eum manu sua in basilica S. Mariæ. Hanc prærogativam reliquis Mennæ dignitatis titulis adnumerat Agapetus in Epistola circulari, quæ in concilio Constantinopolitano Actione 1 recitatur, scribens: Et hoc dignitati ejus additum esse credimus, quod a temporibus Petri apostoli, nullum alium umquam Orientalis ecclesia suscepit episcopum, manibus nostræ Sedis ordinatum. Consecratus est autem Mennas die decima tertia mensis Martii, ut liquet ex codice Vaticano, quem laudat Pagius, & ubi ita legitur pag. 45: Exemplar libelli Mennæ presbyteri ac xenodochi, qui factus est episcopus Constantinopolitanus sub die III Idus Martias, iterum post consulatum Paulini junioris viri clarissimi. Ex his evincitur, S. Agapetum ante illum diem Constantinopolim, imo pridem ante pervenisse: neque enim, quæ narravimus gesta cum Justiniano Mennæ ordinationem præcedentia, unius alteriusve diei, imo nec hebdomadæ spatio contigisse videntur, ac proinde valde verisimile est, S. Agapetum, etiam ante Martium mensem Constantinopolim attigisse.

[72] [die 13 Martii 536, atque ea de re epistolam circularem mittit ad] Expulso Anthimo, suffectoque in ejus locum Menna, ne quos ille fugitivus forte episcopos falleret, prudentissimo consilio synodalem epistolam per Orientem misit S. Agapetus, eo plenam spiritu, quo pro Ecclesiæ Catholicæ incolumitate fervebat. Ejus exemplar datum ad Petrum Hierosolymitanum episcopum recitatur in sæpe laudato concilio Constantinop. Actione 1 apud Labbeum tom. 5 col. 47, unde pauca delibo. Cum itaque, inquit post aliqua, pervenimus ad comitatum serenissimi nostri imperatoris filii nostri, invenimus sedem Constantinopolitanæ ecclesiæ contra omnem canonum honestatem ab Anthimo ecclesiæ Trapezuntiorum episcopo inconvenienter usurpatam, cujus animam non solum secundum istam partem, sed quod majus est, in confessione veræ fidei a perditione reducere desideravimus. Sed Eutychis errori insistens ad viam veritatis venire contempsit. Unde cum ipsius in fide pœnitentiam exspectassemus, neque Catholico, neque sacerdotis nomine dignum esse, interea lata sententia declaramus, donec omnia a Patribus tradita, per quæ veræ religionis fides & disciplina custoditur, & secundum congruentem satisfactionem suscipiat.

[73] [Orientales episcopos, eos sugillans, qui utcumque Anthimi consecrationem confirmassent.] Post pauca deinde Petri, qui in Anthimi promotionem utcumque coactus consentire visus fuerat, pusillanimitatem ita perstringit: Et supra modum quidem admirati sumus, quod istud opus ita aperte contrarium decretis Patrum vestra fraternitas non solum ad notitiam nostram adducere neglexit, sed & reprehensibili consensu confirmavit. Interjecto denique pulcherrimo Mennæ elogio, concludit: Commune itaque gaudium, fratres, pia exultatione suscipite, & quantum vos Apostolicæ Sedis nostræ judicium comprobatis, consueta rescriptione significate, habentes duplicem exultationis causam, & quod mala sine mora corrigantur, & quod pro his optata subsecuta fuerint, de cetero præcaventes, ne rursus canonicis sanctionibus quid contrarium per vos (quod non credo) fiat, aut vestro accedente consensu, firmetur, quandoquidem sicut error ejus, qui semel peccavit, venia dignus est, sic frequens transgressio motum austeritatis deposcit. Atque ita S. Agapetus paternis monitis, acribusque in delinquentes reprehensionibus, fidei incolumitati consuluit, supremamque suam in ecclesia auctoritatem abunde probavit. Sane Primatum, inquit apposite Pagius, quem Constantinopolitani patriarchæ hactenus non semel negare tentaverant, gloriosius exercere non potuit Romanus Pontifex, quam Constantinopolitanum patriarcham hæreticum exauctorando, & in ejus locum alium ordinando, nulla convocata synodo.

[74] [Professionem fidei a Menna excipit, & Justinianum,] Ceterum Agapetus, quamvis de Menna ita sentiret, ut scripserit in laudata epistola: Etenim alicui neque scientia, neque vita fuit ignotus, sed & fidei integritate & sacrarum Scripturarum studio atque etiam piæ administrationis officio sic prædicti viri fama resplenduit, ut ipsi tardius venire videretur, quo dignus habitus est, tamen ejus fidem, quantum potuit, omnibus probatam voluit & firmatam. Quapropter non solum ab illo præscriptam pridem ab Hormisda Orientalibus professionem publicam fidei scripto obtinuit, verum etiam a jam consecrando libellum, quo se omnes hæreticos, atque eos vel maxime, qui tum suis erroribus Ecclesiam turbabant, damnare, & cum Ecclesia Romana in omnibus sentire testaretur, publice coram omni populo exegit & excepit. Exemplar hujus libelli ex Ms. Vaticano eruit Cardinalis Norisius, cujus titulum dedi supra num. 71, ejusque meminit Vigilius Papa in epistola ad imperatorem, quæ exstat tom. 5 Conciliorum col. 315. Jam vero ad ea, quæ Justinianum inter & S. Agapetum gesta sunt, redeamus.

[75] Scriptores non pauci opinantur, imperatorem Eutychiana labe infectum fuisse. [forte Eutychiana hæresi infectum,] Paulus Diaconus lib 17 pag. 675 scribit: Facta cum eo (Justiniano) collatione, reperit (S. Agapetus) eum in Eutychetis dogma corruisse. Et Aimoinus de Gestis Francorum lib. 11 cap. 6: Quo etiam tempore sanctissimus Agapitus, Romanæ Sedis Pontifex, ad regiam urbem profectus, Justinianum principem in Euthycis sectam delapsum, ad veram & Catholicam fidem reduxit. Sunt, qui opinentur, hæretici nomen imperatori adhæsisse, non quod hæretici sentiret, sed quod cum Anthimo communicasset, ejusque causam iniquam iniquius contra Orthodoxos episcopos defendisset. At Justinianum in ipsos Eutychetis errores & hæretica dogmata prolapsum fuisse non erit difficile creditu illi, qui plenam fidem adhibet Arcanæ Procopii historiæ. Sane contubernium cum vaferrima Theodora, pridem illa peste infecta, cui nimium deferebat, ipsiusque ejus superbia, qua religionis arcana scrutabatur, de iisque decidebat confidentius, imperatorem facile seducere potuerunt, atque id deprehendere Agapetus in concertationibus, quas in causa Anthimi cum illo habuit. Quod si ita est, convicit Justinianum Pontifex & ab errore reduxit, procul dubio antequam in Anthimi expulsionem, tantum mutatus, consentiret.

[76] Deinde, sive ita omnem hæresis suspicionem a se amoliri voluerit, [errorem dedocet: ab eodem professiones fidei accipit.] sive alio respexerit imperator, literas dedit ad S. Agapetum, rogans, ut Apostolica auctoritate edictum suum contra Acæmetas monachos, Nestorium, & Eutychianos, pridem a Joanne II firmatum, iterum confirmaret. Hæc Justiniani epistola exstat tom. 4 Conciliorum col. 1789, illique titulus præfigitur: Epistola Justiniani ad Agapetum. More majorum suorum apud Pontificem Romanum, recens electum, fidei suæ professionem edit, eamdem, quam supra ad Joannem II miserat: & subscribitur: data pridie Iduum Martiarum Constantinopoli, Flavio Belisario viro clarissimo consule, quæ notæ annum Christi 535 designant. Cardinalis Baronius in Annalibus ad præcitatum annum eamdem illam Justiniani epistolam num. 24 recitat, opinaturque, eadem de causa, quam præfert titulus illi ab editoribus conciliorum præfixus, datam fuisse. Idem sine scrupulo Bailletus admittit, pro more primum obvium sine multo examine secutus. At perperam ii omnes sic censent: præterquam enim ea, quæ duobus primis § § disputavimus, ipsæ aliæ notæ chronologicæ ostendunt, id cum eorum chronotaxi non cohærere.

[77] Est enim certum, S. Agapetum quatriduo post responsorias dedisse ad imperatorem, signatas Constantinopoli sub eodem consulatu. Jam vero, initio Pontificatus sui non erat Constantinopoli Agapetus, [Harum prima scripta est 14 Martii, ad quam] sed Romæ; unde certe responsa mittere non potuit ad epistolas quatriduo ante scriptas Constantinopoli, utpote, quæ eo tantillo temporis intervallo perferri non potuerunt. Accedit hisce, quod nihil in textu suadeat, esse eam gratulatoriam, solitam mitti ab imperatoribus ad recens consecratos Romanos Antistites. Aditum Pontificatum S. Agapeto gratulatum fuisse Justinianum, omnino certum est ex sancti Pontificis rescribentis verbis. Verum credo ego, epistolam istam imperatoris intercidisse, fuisseque eam ipsam, qua urgebat, ut Ariani episcopi resipiscentes in dignitatibus ecclesiasticis permanere possent, de qua egi num. 52 & seqq. Denique Vaticanus codex Norisii, habet hic Post Consulatum Belisarii V. C., quod cum anno nostro 536 convenit. Igitur Justinianus, vel convictus erroris ab Agapeto, vel hæresios apud illum suspectus, suam illi fidem probatam voluit, quapropter Pontifici professionem fidei obtulit, cujus initium est; Reddentes honorem Apostolicæ Sedi apud Labbe tom. 4 Col.em>.

[78] [18 Martii, carpens imperatoris arrogantiam,] Tertio ab edita professione die, XV scilicet Kalendas Aprilis, Pontifex rescripsit epistolam, excusam ibidem Col.tali initio: Gratulamur, venerabilis imperator. Ea laudat Agapetus Justiniani zelum pro Catholicæ fidei puritate conservanda stabiliendaque, at non minus sugillat arrogantiam laïci hominis, præsumentis leges Ecclesiæ condere. Cupis enim, inquit, venerabilis imperator, ut tuæ pietatis epistolam de fidei vestræ expositione, nuper ad beatæ memoriæ prædecessorem nostrum Joannem Romanæ Sedis Antistitem per Hypatium atque Demetrium episcopos destinatam, & a præfato Præsule roboratam, nostra quoque auctoritate firmemus. Laudamus, amplectimur: non quia laïcis auctoritatem prædicationis admittimus, sed quia studium fidei vestræ Patrum nostrorum regulis conveniens, confirmamus atque roboramus. Per quod jam & unitas provenit Ecclesiæ, & reliqua Catholicæ membra Ecclesiæ ad ejus compagem Christianitatis constantia reditura confidimus.

[79] [respondet. Alteram deinde a Justiniano] Cujus professionis vel epistolæ vestræ tenorem inferius annectentes, studium, quod circa Deum integre geritis, nostra auctoritate firmamus, prædicantes hujusmodi fidem omnibus Patrum nostrorum regulis convenire, & Apostolicæ Sedis concordare dogmatibus: constituentes, ut, si quis nostræ Catholicæ fidei contraïre tentaverit, quam pro submovenda hæreticorum suspicione paternis regulis consonantem præsenti definitione firmamus, sanctæ communionis efficiatur extraneus. Damnat deinde iterum Cyrum ejusque sequaces hæreticos Acœmetas, negantes, Christum unum esse ex Trinitate, inserit epistolam imperatoris olim ad Joannem missam, & concludit: Huic igitur, ut prædictum est, confessioni, & huic fidei quisquis contradicere præsumpserit, a Catholica communione se noverit alienum. Datum XV Kalendas Aprilis Constantinopoli, Flavio Belisario viro clarissimo consule, pro quo ex codice Vaticano jam sæpe laudato, substitue: Post consulatum Flavii Belisarii V. C. Præter primam illam Justiniani professionem fidei exstat alia, hoc exordio: Prima salus est rectæ fidei regulam custodire, notaturque XVIII Kalendas Aprilis, mendose procul dubio, cum inter Kalendas Apriles & Idus Martias non nisi XVI dies intercurrant. Plerique legendum monent, XVII Kalendas: at pro solo arbitrio & sine teste substituitur dies is determinatus inter alios, qui usque ad Kalendas Apriles fluunt.

[80] Certe postrema hæc professio passim consonat, nisi quod verbis prolixior sit, [professionem fidei accipit, & libellos variorum adversus] cum Regula fidei, quam præscripserat Hormisdas Papa, atque in fine dicitur: Et profitemur ista inconcussa servari, & compellere, ut juxta tenorem libelli istius omnes faciant episcopi, ut sanctissimi quidem patriarchæ ad vestram faciant sanctitatem, metropolitani vero patriarchis, & alii ut faciant suis metropolitanis. Unde liquet, non tam professionem propriam Justiniani esse, quam vulgarem episcopis præscriptam. Hinc ego suspicor, Justinianum, prima S. Agapeti responsione perculsum, vulgarem hanc & communem ipsi obtulisse, vel præter suam eam etiam probari petiisse, quæ reliquis facienda præscriberetur. Quidquid tamen sit, ad illam non invenitur respondisse Pontifex, forte jam morbo impeditus. Ceterum S. Agapeto plurimi etiam alii oblati libelli fuerunt ab episcopis & monachis Orientalibus, adversus Severum pseudo-patriarcham Antiochenum, Petrum Apamæensem, Zonaram, seu Zoaram, monachum Syrum, aliosque hæreticos Eutychianos. Libellos illos recitat Baronius num. 32 ex Actis Constantinopolitani concilii. Inter illos unus, post Anthimi expulsionem oblatus, S. Agapeti erga illum commiserationem & paternam lenitatem ostendit.

[81] Siquidem inde liquet, sanctum Pontificem Anthimo aditum apertum reliquisse ad sedem suam pristinam Trapezuntinam, [hæreticos. Uno illorum improbatur nimia] si quando resipisceret, & damnatis erroribus, Catholicam fidem candide profiteretur. Et hic quidem commiserationis affectus Archimandritis nimius visus est, quod Pontifex ne certum quidem temporis spatium fixisset, intra quod, nisi ad fidem Catholicam rediret, nullus illi pateret ultra aditus ad pristinam sedem. Quare ita supplicant Pontifici: Quia igitur iste (Anthimus) juste a vobis punitus fuit, & de sede hujus regiæ urbis ejectus, & fidelissimus imperator noster justam vestram super hunc indignationem approbarit, ipso etiam adjuvante ac divinos canones & Catholicam fidem tuente, & non vultis omnimodam hujus perditionem, sed ut convertatur (imitamini enim Christum Deum nostrum, qui venit vocare non justos, sed peccatores) & omnino paternis visceribus suscipitis, si recognoverit proprium peccatum & convertatur.

[82] Adjuramus vestram Beatitudinem (licet audax quid faciamus) per sanctam & consubstantialem Trinitatem, [lenitas & indulgentia erga Anthimum.] ac per principem Apostolorum Petrum, & salutem ac victoriam piissimi imperatoris nostri, ut ne contemnatis divinos canones, qui ab ipso pessundantur: neque ecclesiam ei traditam, quæ ab ipso despicitur, sed sequendo in omnibus eos, qui ante vestram Beatitudinem in Sede vestra claruerunt, facere in ipsum, adhuc nunc contra authoritatem canonum invalescentem, & qui prætulit vitam degere cum hæreticis, quam cum propria ecclesia, ea, quæ sanctum Cælestinum contra Nestorium liquet fecisse, assignando ei terminum, sicut & ille Nestorio, intra quem nisi occurrens prædictum libellum Apostolicæ vestræ Sedi porrexerit, ac vestræ Beatitudini, & sanctissimo archiepiscopo urbis regiæ, & a morbo hæretico seipsum liberarit, atque ad ecclesiam Trapezundarum sibi creditam proficiscatur, diffinite, Sanctissimi, ipsum alienum esse & nudum ab omni pontificali dignitate atque potestate, & seipsum submittere condemnationi prædictorum hæreticorum, & partem illorum accepisse, alterum vero pro isto ecclesiæ Trapezuntinæ ordinandum esse.

[83] Illisne acquieverit sanctus Pontifex certumque resipiscendi spatium præfixerit, [Libellis aliis satisfacit, condemnando hæreticos,] incertum est. Videtur morte præventus fuisse, cum tempus illud deinde a concilio Constantinopolitano Anthimo definitum legatur. Credo, post Mennæ consecrationem etiam esse decreta condita, quibus aliorum hæreticorum errores perculit. Et Severum quidem aliosque hæreticos, contra quos libelli oblati fuerant, condemnatos fuisse a S. Agapeto, liquet ex laudata synodo, ubi in illorum causa Mennas pronuntiat Actione IV: Nos, sicut vestra charitas, Apostolicam Sedem sequimur & obedimus, & ipsius communicatores habemus, & condemnatos ab ipsa, condemnamus. Et Actione V. iterum: Contempserunt quidem Ecclesiam Romanam successorem Apostolorum, quæ sententiam contra ipsos tulit … Propterea igitur sequentes sanctorum Patrum nostrorum sententias, contra Severum, Petrum & Zonaram … illos tamquam lupos irruentes in ovile Christi abjicimus, & simili anathemate ferimus. Et illi quidem omnes, mortuo S. Agapeto, pulsi sunt in exsilium a Justiniano, Novella 42 imperante, ut decreta Pontificis exsecutioni mandarentur. Concilium contra illos convocasse Agapetum, scribit Theophanes ad annum 537, illud nimirum, quod mense Majo sub Menna inchoatum est, cuique ejus legati, in quibus ejus auctoritas & potestas gloriose supervixit, adfuerunt.

[84] [& indicto concilio, moritur.] At sanctus Pontifex tot tantisque laboribus & curis fractus, jam ante ad Superos transierat, ut testantur illius concilii Acta, ubi sanctæ memoriæ Papa Antiquæ Romæ ipso statim exordio appellatur. Diem mortis ejus superius fiximus & signat Anastasius, ita prosequens: Post dies vero aliquantos (a consecratione Mennæ) ægritudine commotus, defunctus est Constantinopoli X (imo XV, ut numero 32 ostendimus.) Kalendas Maji. Cujus corpus in loculo plumbeo translatum est usque in basilicam beati Petri Apostoli, ubi & sepultus est XII Kalendas Octobris. Hic fecit Ordinationes duas in urbe Roma, diaconos quatuor, episcopos per diversa loca undecim. Liberatus Diaconus ita res gestas S. Agapeti claudit cap. 22 Breviarii: His peractis, (consecratione Mennæ) constituens Papa apud imperatorem apocrisiarium ecclesiæ suæ Pelagium diaconum suum, dum in Italiam reverti disponit, Constantinopoli obiit. Loculo plumbeo, quo ex Oriente Romam sacræ ejus exuviæ translatæ sunt, teste Paulo de Angelis & Piazza, tale legitur ab aliquo ex successoribus ejus insculptum epitaphium.

[85]

Mente pia vivens Christi nutritus in aula, [Ejus epitaphium, & vetus monumentum]
      Et sola gaudens simplicitate boni:
Blandus in obsequio, & puro plenus amore,
      Pacificam vitam jure quietis agens.
Qui gratus populis & celso dignus honore
      Sumpsisti meritis Pontificale decus.
Commissumque tibi pascens, bonitate magistra,
      Servasti cunctum sub pietate gregem.
Atque tuum rite venerans Agapetus honorem,
      Præstitit hæc tumulo munera grata tuo,
Qui nunc Antistes Romana celsus in urbe
      Sedis Apostolicæ culmina sacra tenet.

Nunc subjicio monumentum vetus, de quo Oldoinus in Notis ad Ciaconium & Baronius in Annalibus ad annum Christi 536 num. 59, pauculis notis illustratum. Testatur Baronius, se illud eruisse ex bibliotheca Vaticana, locumque ita in margine indigitat: Biblioth. vat. lib. num. 1538 apud Regest. S. Greg. pag. 194. Addit, sibi apparere scriptum ab aliquo, qui tum interfuit: sed depravatum valde esse Ms., at illud se, ut licuit, restituisse. Quod ad scriptoris ætatem spectat, quamvis nihil illud magnopere suadeat, nolim tamen ab eo dissentire, cum nihil manifeste contrarium evincat. Videtur Gratianus illud præ oculis habuisse, cum laciniam inde transtulerit, quam num. 2 ex illo exhibui. Scriptor se nusquam prodit. Opinatur Baronius Latinum fuisse & latine scripsisse, cum aliqua ex epistola D. Hieronymi ad Alethium de funere Rufinæ desumpta sint.

[86] Epistolam D. Hieronymi ad Alethium dudum frustra quæsivi. [de rebus gestis Constantinopoli.] Unam inveni datam ad Alethium a S. Paulino Nolano, quæ est 33 inter ejus literas: at nullum ibi verbum, quod huc translatum videri possit. Tandem casu in eam D. Hieronymi epistolam incidi, quæ est ad Eustochium & inscribitur Epitaphium, seu, ut habent codices alii, Vita S. Paulæ, exstatque in editione Vallartii 108: atque ibi tandem columnis 715, 716 & 717 ea inveni, quæ infra virgulis inclusa dabo. His addere poterat pro sua opinione Baronius, versum num. 3, Et jam fama volans tanti prænuntia luctus ex Virgilii Æneidos lib. 2 descriptum esse ab anonymo, nisi hunc ipse forte substituerit iis, quæ in Ms. ægre legi poterant. Operæ pretium non est scrupulosius scrutari Baronii opinionem. Suspicor tamen, aliquos fore, quibus ex phrasi & attributo ecclesiæ Constantinopolitanæ ejusque episcopo Universalis & Apostolicæ titulo scrupulus inhæreat, ne a Græco scriptum fuerit. Quidquid sit, antiquum certe monumentum est, quod subjicio.

APPENDIX
De rebus gestis Constantinopoli ab Agapeto Papa, deque ejus obitu & funere;
Auctore anonymo forte æquali
Ex vet. Ms. biblioth. Vatic. edit. a Baronio.

Agapetus Papa Conf. apud Constantinopolim (S.)

BHL Number: 0123

A. anonymo.

[S. Agapetus a Theodato Gothorum rege mittitur] Anno ædificationis Romanæ Ecclesiæ quadringentesimo nonagesimo a, Agapitus, qui primæ Sedis Antistes fuit, a Theodato Gothorum nequissimo rege ob postulandam a Justiniano Augusto pacem Constantinopolim venit. Confestim b uterque rex & Pontifex sancta delibans oscula, & alter alterum veneratus, diem duxere in vesperam, legationis dumtaxat pace negata. At vero Agapitus juxta præceptum Petri universis profuturus ecclesiis, quæ per id tempus omnes in se inclinatæ c recumbebant, in ipsarum se necessitatem convertit, columnamque se suffulsit immobilem d. Hactenus Romanum Pontificem Constantinopolim advenisse dixi, nunc Anthimum universalem e ecclesiam invasisse dicam. Epiphanio siquidem vigesimo regiæ urbis episcopo vita defuncto, Anthimus, qui, relicto dudum apud Trapezuntium f civitatem episcopatu, Constantinolim venerat, vitamque suam jejuniis commendabat g, sive Patrum decreto h, sive Augusti favore, sive procerum voto, hæreticorum pecuniis & seditiosorum turbis fretus in Constantinopolitanæ ecclesiæ sedem irruit improvisus, adulter invasit, & apostolicum thronum, ingemiscente clero, populoque ad cælum oculos referente, homo inimicus insedit, atque cunctis cæteris insaniam suam tacitus seminavit, stipem egenis Simoniaco ritu disseminans.

[2] [Constantinopolim, ubi Anthimum patriarcham deposuit,] Talem hunc ecclesiæ adulterum & populi seductorem Agapitus Papa sine ullis morarum obstaculis ecclesia expulit, & pœnitentiæ eidem tempus indixit, quod cum sine mora repelleret, & antiquam ecclesiam, quam reliquerat, reprobaret, perfidiamque suam alta mente reponeret, Papæ Agapeti voce & canonica secure percussus est, complicesque ejus Severus & Petrus Antiochenæ & Apamenæ civitatum quondam episcopi, de exilio in exilium deportati. Zoaras i quoque presbyter eorumque sequax Apostolica voce ligatus est. Agapitus vero Papa, vas Catholicum, Euangelii tuba, præco justitiæ k sacra altaris sedisque velamina sacrilegi Anthimi infecta flatibus, suis Catholicis precibus eluit, omnesque templi ædes ab inflictis inibi per Anthimum maculis orthodoxis obsecrationibus expiavit, mercenario lupoque ovium a Dominica caula detruso extra ecclesiæ parietes. Ecclesiarum ministri, Catholico principe sibimet arridente, concilium unanimes ineunt: Agapeto Præsuli Mennam l presbyterum ordinandum sibi episcopum suis vocibus commendantes, in medium proferunt. Agapetus Papa libellum ejus instar fidei suæ manu propria editum flagitat m; scilicet Romæ eum per se beato Petro apostolo porrecturus.

[3] [Mennam substituit, & moritur.] Edito Mennas juxta præceptum creatoris sui fidei libello, & Agapito Papæ in conspectu ecclesiæ suæ oblato, ab eodem omnium episcoporum principe n, imposita manu, universalem o episcopatum adeptus est, solusque vigesimus primus p ecclesiæ suæ episcopus a Romanæ Sedis Antistite meruit ordinari. Huc usque Agapiti præceptoris nostri monitis lætati sumus, in his, quæ dicta sunt nobis: nunc subita infirmitate ejus turbati mœremus. [Quis enim potuit siccis oculis Agapitum narrare morientem! Incidit in gravissimam valetudinem: imo, quod optabat, invenit: ut nos desereret & temporum malis mox subsequentibus q careret, & Domino plenius cum sanctis patribus jungeretur. Defecerat spiritus, & anhelans in morte anima erumpere gestiebat, ipsumque stridorem, quo mortalium vita finitur, in laudes Domini convertebat r.] Necdum spiritum exhalaverat, necdum debitam Christo reddiderat animam, & jam fama volans tanti prænuntia luctus totius orbis populos, quibus civitas repleta erat, ad exequias convocavit. Aderant diversarum provinciarum numerosi episcopi & sacerdotum monachorumque chori pene urbem repleverant. Tota ad funus ejus Byzantum turba convenit. Sacrilegium putabat, qui non tali Pontifici ultimum reddidisset officium. Sonabant psalmi & excelsa tecta domorum reboans in sublime Alleluia quatiebat.

[4] [Exequiarum celebritas.] Hinc juvenum choros, hinc senum videres. Quæ carmina, laudes sacerdotales, & facta feruntur! Nemo quandoque totius orbis vel episcoporum vel imperatorum vita defunctus, inter tantas exequiarum copias funeratus visus est. Explorate procedentium & catervatim in exequiis ejus multitudinem fluctuantem: non plateæ, non porticus, non eminentia desuper tecta capere poterant prospectantes. Tunc suos in unum populos urbs regia prospexit. Favebant omnes sibi in gloriam defuncti Sacerdotis. Nec mirum, si de ejus fide homines exultarent, de cujus prædicatione Angeli lætabantur in cælo. [Quod mirum sit, nihil pallor mutarat in facie: sed ita dignitas quædam & gravitas ejus ora compleverat, ut eum non mortuum, sed dormientem putarent s.]

ANNOTATA.

a Juxta hunc computum Romanam Sedem condidit S. Petrus anno vulgaris æræ 46, quod cum satis communi sententia congruit. Vide Henschenii Diatribam ante tom. 1 Aprilis, Papebrochii Anamnesim & Janningi Commentarium ad Acta SS. Petri & Pauli tom. V Junii pag. 401 & seqq., Pagium in Crit. ad annum Christi 536 num. 2, aliosque ab illis laudatos.

b Nisi aliqua exciderint ex Ms., ignoravit auctor, vel dissimulavit dissidia Pontificem inter & Justinianum in causa Anthimi, a primo statim congressu orta. Consule sis syllogen num. 66 & seqq.

c Subjicit Baronius: Etenim ubi Constantinopolim venit, plures ei de miserando statu ecclesiarum libelli oblati sunt. Recitantur illi in concilio Constantinopolitano sub Menna, narranturque in iis tot ac tanta scelera, quæ hæretici publiceConstantinopoli machinabantur, ut creditu perdifficile sit, ignorasse illa Justinianum. Ex his non temere suspicari licet, quod Procopius in Historia Arcana non uno loco arguit, imperatorem gloriæ & opum immensæ cupiditati fidem & omnia posthabuisse; nisi cui potius credere lubeat, tam imbellem & uxorium fuisse illum, ut coram ante oculos hæc omnia invitus. spectarit, ut Theodoræ suæ, insolentis supercilii mulieri, gratificaretur.

d Transitio hæc videtur innuere, plura præcessisse, quam a Baronio exhibeantur.

e Hic titulus, qui recurrit iterum infra, de peculiari quadam ecclesia, etiam patriarchali, tam est insolitus Latinis, quam fuit familiare Græcis, Constantinopolitanam ecclesiam ejusque episcopos, Romanis semper merito reclamantibus, œcumenicos, seu universales appellare. Vide si lubet Syllogen numero ultimo.

f Trapezus, urbs est Asiæ minoris in Cappadocia, ampla, archiepiscopalis & præfecturæ cognominis caput; Gallis Trebisonde vocatur, habetque portum capacissimum in ora Ponti Euxini. Ita fere Baudrandus.

g Anthimi hypocrisim, tum quæ hic narrantur, tum ea, quæ paulo infra, ubi dicitur emunctamSimoniace pecuniam in pauperes effudisse, satis probant. In Actis concilii C. P. sub Menna passim dicitur fictam vitæ continentiam assumpsisse. Ejusdem concilii Actione IV fertur dixisse Justiniano, se omnia facere, quæcumque summus Pontifex magnæ Sedis Apostolicæ decerneret: & ad sanctissimos patriarchas scripsisse, se sequi per omnia Apostolicam Sedem.

h Sacerdotes plurimos, & episcopos aliquos etiam Orthodoxos, Anthimo, sive ejus dolis decepti, sive donis Theodoræ corrupti, sive minis territi fuerint, favisse, vel ejus saltem promotionem probasse, liquet ex epistola S. Agapeti ad Petrum Hierosolymorum episcopum. Zonaras in Ann. parte 3 in Justiniano scribit: Non nulli e primoribus sacerdotibus Agapeto Papæ Romano in imperatricis gratiam sunt refragati: ab eadem quoque largitionibus corrupti. Quos tamen ille, qui veritatem defenderet, omnes superavit.

i De Severo, Petro, Zonara, horumque sequacibus hæreticis, dicta vide Sylloges num. 80 & synodi Constantinopolitanæ Actionem 1, ubi recitatur libellus Mariani.

k Ea inde transtulit Gratianus, ut dixi num. penult.

l De S. Menna seu Mena, actum est in Opere nostro ad diem XXV Augusti, & in Historia Chronologica patriarcharum Constantinopolitanorum in fronte tomi 1 Augusti pag. * 65.

m De hac fidei professione & libello Mennæ egi in Sylloge num. 74 & seqq. Ejus meminit VigiliusPapa in epistola ad Justinianum, quæ exstat apud Labbeum quarta, tom. 5 Concil. col. 315. Subscriptionem exhibet Baronius ad annum Christi 536 num. 31, titulum Norisius ex Ms. Vaticano, & nos ex illo Sylloges num. 71

n De hac prærogativa scribit S. Agapetus ad Petrum sylloges num. 71.

o Subjectarum sibi provinciarum videlicet, subinfert Baronius. Vide notam e.

p Anonymus supra Epiphanium vigesimum, hic Mennam vigesimum primum statuit patriarchas, neglecto, qui Constantinopolitanam sedem medius inter illos nefarie occuparat, Anthimo. S. Mennas apud nos in Hist. Chron. pag. * 65 venit ordine vigesimus nonus. Baronius num. 60 asserit, exclusis schismaticis & hæreticis intrusis, non plures numerari a Metrophane, quam noster anonymus computet. At, nisi Arsacium & S. Atticum, qui, per injuriam expulso S. Joanne Chrysostomo, illam cathedram adierunt, expunxerit, inveniet seriem duobus auctiorem.

q Paulo post gravissima mala Ecclesiam vexarunt, orta tum a bellis, tum ab iniquis Theodoræ & Vigilii machinationibus.

r Quæ hic, & in fine virgulis inclusa sunt, totidem sparsim verbis habentur in Epistola S. Hieronymi ad Eustochium de funere S. Paulæ col. 715 in editione Vallarsii. Consule, si lubet, Sylloges numerum penultimum.

s Liquet, ni fallor, narrationem fine mutilam esse.

Übersetzung ins Deutsche  Google-Übersetzung ins Deutsche


September VI: 21. September




DVD Heiligenlexikon als DVD oder USB-Stick als USB-Stick


Seite zum Ausdruck optimiert

Empfehlung an Freunde senden

Artikel kommentieren / Fehler melden

Suchen bei amazon: Bücher über Acta Sanctorum: 20. September

Wikipedia: Artikel über Acta Sanctorum: 20. September

Fragen? - unsere FAQs antworten!

Im Heiligenlexikon suchen

Impressum - Datenschutzerklärung



        Zum Schutz Ihrer Daten: mit 2 Klicks empfehlen!


- zuletzt aktualisiert 14.12.2014
korrekt zitieren:
Societé des Bollandistes:
Die Deutsche Nationalbibliothek verzeichnet das Ökumenische Heiligenlexikon in der Deutschen Nationalbibliografie; detaillierte bibliografische Daten sind im Internet über http://d-nb.info/969828497 abrufbar.